Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung März III           Band März III           Anhang März III

26. März


XXVI MARTII.

SANCTI QVI VII KALENDAS APRILIS COLVNTVR.

Sanctus, Gabriel Archangelus,
Sancti VII pueri, Martyres Leontinis in Sicilia,
S. Castulus Martyr, Romæ,
S. Petrus, Martyr.
S. Marcianus, Martyr.
S. Cassianus, Martyr.
S. Iouinus, Martyr.
S. Thecla seu Theodola, Martyr.
Eorum aliqui Episcopi habiti.
S. Montanus Presbyter, Martyr Sirmii in Pannonia.
S. Maxima coniux, Martyr Sirmij in Pannonia.
Alij XL, Martyres Sirmii in Pannonia.
S. Victor, Martyr in Africa.
S. Saturninus, Martyr in Africa.
S. Solutor, Martyr in Africa.
XII socij, Martyres in Africa.
S. Theodorus Episcopus, Martyr in Pentapoli Lybiæ.
S. Irenæus Diaconus, Martyr in Pentapoli Lybiæ.
S Serapion, Lector, Martyr in Pentapoli Lybiæ.
S. Ammonius, Lector, Martyr in Pentapoli Lybiæ.
S. Quadratus Episcopus, Martyr in Oriente
S. Theodosius, Martyr in Oriente
S. Emmanuel, Martyr in Oriente
S. Sabinus, Martyr in Oriente
Alij XL, Martyres in Oriente
S. Bathuses, Presbyter, Martyr in Gothia ad Danubium.
S. Vercas, Presbyter, Martyr in Gothia ad Danubium.
SS. Filij duo, Martyres in Gothia ad Danubium.
SS. Filiæ duæ, Martyres in Gothia ad Danubium.
S. Arpylas, Martyr in Gothia ad Danubium.
S. Abebas, Martyr in Gothia ad Danubium.
S. Constans, Martyr in Gothia ad Danubium.
S. Hagnas, Martyr in Gothia ad Danubium.
S. Rhyas, Martyr in Gothia ad Danubium.
S. Hegatrax, Martyr in Gothia ad Danubium.
S. Hescous, Martyr in Gothia ad Danubium.
S. Sylas, Martyr in Gothia ad Danubium.
S. Sigetzas, Martyr in Gothia ad Danubium.
S. Suerilas, Martyr in Gothia ad Danubium.
S. Suimblas, Martyr in Gothia ad Danubium.
S. Thermas, Martyr in Gothia ad Danubium.
S. Philgas, Martyr in Gothia ad Danubium.
S. Anna, Martyr in Gothia ad Danubium.
S. Allas, Martyr in Gothia ad Danubium.
S. Baris, Martyr in Gothia ad Danubium.
S. Moico, Martyr in Gothia ad Danubium.
S. Mamyca, Martyr in Gothia ad Danubium.
S. Virco, Martyr in Gothia ad Danubium.
S. Animais, Martyr in Gothia ad Danubium.
S. Eutychius Subdiaconus, Martyr Alexandriæ in Ægypto.
S. Felix Archiepiscopus Treuirensis.
S. Sicharius Episcopus Lugdunensis in Gallia.
S. Mochellocus siue Kellenus, Kellociæ in Hibernia.
S. Ludgerus Mimegardeuorsensis Episcopus in Westphalia, Saxonum Apostolus.
S. Stephanus Trigliensis Hegumenus apud Græcos.
S. Stephanus Xylinites apud Græcos.
S. Basilius iunior anachoreta Constantinopoli.
S. Felicitas Deo deuota Patauii in Italia.
S. Pontius Abbas ad S. Andreæ prope Auenionem.

PRÆTERMISSI, ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Martinianus Episcopus Terdonensis & Martyr inscriptus est Calendario Missalis Ambrosiani. Alijs Marcianus dicitur. Eius Acta dedimus VI Martij.
S. Longinus Martyr celebratur hoc die in Martyrol. MS. Vaticano, charactere Longobardico & num. 5949 signato. Vitam dedimus XV Martij.
S. Gregorij Nicopolitani in Armenia Archiepiscopi depositio in territorio Aurelianensi, errore vnius numeri omißi hic ponitur a Saussaio, cuius acta dedimus. XVI Martij.
Hilarius & Tatianus Martyres recoluntur in MS. Florario. Est Hilarius Episcopus Aquileiensis, & eius Diaconus Tatianus. Eorum Acta dedimus XVI Martij.
S. Braulio Episcopus Cæsaraugustanus a Martyrologio Romano ex auctoritate Thomæ de Truxillo refertur hoc die: quod recentiores Hispani scriptores sequuntur: interim sua eum Ecclesia colit, quando & nos de ipso egimus cum Marietta XVIII Martij.
Monachi a Danis anno DCCCLXX in monasterijs Bardeneiensi, Croylandensi & Petroburgensi occisi, recoluntur in Martyrologio Anglicano prioris editionis & a Ferrario in Catalogo generali: videnda, quæ de ijs diximus inter Prætermissos XXII Martij.
Egbertus Rex Nordanhumbrorum, dein monachus, cum titulo Beati refertur ab Eduardo Maihew & Bucelino. Consule dicta inter Prætermissos XXIII Martij.
Christi in cruce passi memoria inscripta est Martyrologio Maurolyci. Nos eam recoluimus XXV Martij.
Dismas seu Latro bonus cum Christo crucifixus, celebratur hoc die a Maurolyco, Felicio & in Breuiario Corisopitensi. Nos de eo egimus XXV Martij.
S. Quirinus Martyr Romæ memoratur a VVitfordo, Maurolyco & Greueno. De eo late actum XXV Martij.
Hermelandus Abbas celebratur hoc die apud Rotomagenses: eius Acta dedimus XXV Martij.
Petrus Ep. Sebastenus, Marcianus Ep. Heracleensis, Cassianus Ep. Celernensis, referuntur in varijs MSS. qui videntur hoc die in Martyrol. Rom. cum alijs adscribi Romæ. Nos infra quærimus an ijdem aut ab his diuersi alij ijsdem nominibus Episcopi fuerint.
Sarmatinia, aut Sarmata, Arminia & forsan Maria, referuntur in MSS. Hieronymianis & Tamlactensi: & videntur in Martyr. Romano sub nomine aliorum referri. Serotinus Martyr refertur a Greueno, Canisio & in MS. Florario. Dubium an ex Sarmatinia nomen formatum. De his cum præcedentibus Martyribus infra agimus.
Tusij & Ceraphi & Sociorum, Martyrum in Persia, certamen reperitur hoc die in Martyrologio Arabo-Ægyptio, quod nuper Latinum accepimus: sed quia aliunde ignoti nobis sunt, referuntur ad hunc locum.
Eugeniæ V. M. memoriam, quæ perierat, rediuiuam fecisse, nomine ex acrostichis epitaphij veteris & magna ex parte obtriti reddito, Ambrosius Morales visus est Baronio ad an. 923, Martino de Roa, & Mariettæ: cui fundamento varia superstruxere figmenta, qui sub nomine Luitprandi Ticinensis Diaconi aduersaria protrusere: quos secutus est ad hunc diem Tamayus de Salazar in Martyrologio Hispanico. Nobis vti obscurus est dicti epitaphij tot locis mutili, nec nisi per coniecturas parte aliqua lecti sensus, ita certum est nullam vspiam extare memoriam de Martyrio, Reliquijs, cultu eiusmodi Sanctæ, antequam lapis iste Cordubæ erueretur: diem quoque martyrij ex characteribus retectis nullum certum erui posse existimamus, ideoque de illa tacere tutius est (cum nec Ecclesia Cordubensis eius festum susceperit) donec certius aliquid proferatur: nam Blasij Episcopi Toletani carmen, quod in tabulario S. Iustæ reperisse Luitprandus fingitur, eiusdem figuli, a quo sunt ipsa eius aduersaria, esse arbitramur.
Dauid Episcopus Banchorensis, vt Sanctus, inscriptus est Menologio Scotico Camerarij, & dicitur S. Henrico Imperatori fuisse a Confessionibus: alij Dauidem adhæsisse Henrico V Imperatori circa an. 1120 tradunt in rebellione contra Summos Pontifices: interim ad IV Ianuarij est etiam in Menologio Dempsteri & in Notis Ferrarij.
Ioannis Archiepiscopi Hierosolymitani nomen hoc die inscriptum est tribus Græcis synaxarijs MSS. In Chiffletiano reperitur die XXX cum titulo Sancti, & in pace dicitur quieuisse. Quatuor huius nominis referuntur in catalogo Nicephori: vt incertum sit quis intelligatur. Nos quidem in eum propendemus, qui per SS. Sabam ac Theodosium abductus ab hæresi Seueriana, Anastasij Imperatoris machinationes egregia confeßione elusit; quo nomine multa deinde passum vix dubitamus: quæ tamen de ipso sciri possunt, ea fere omnia lector inuenies XI Ianuarij in commentario præuio ad Acta S. Theodosij nu. 24 & seqq.
Gobanus Abbas de Airdne-Dair-inis ponitur hac die communiter in Martyrologijs Hibernicis: sed dubitat Colganus de persona, sitne Gobbanus S. Albei discipulus, monasterij Kinsaliensis patronus, an Leth-glennensis Abbas, de quo in Vita S. Lasreani ad XVIII Aprilis; nobis autem neutrum est verosimile. Dubitat etiam Colganus de loco; cum vna Aranearum insularum soleat Airdne vocari, & Dair-inis nomen ecclesiæ sit in Hikensalach, alteriusque prope Lismoriam in Mumonia.
Garbanus Abbas de Achadh-abhall Mariano, Finianus de Achaidh-Garbhain Tamlactensi, videtur a Colgano pro eiusdē & loci & nominis Abbate accipi hoc die; qui eius ecclesiam putat excreuisse in oppidum, quod nunc Australis Mumoniæ maritimum est, Dun-garbhain dictum, 25 a Lismoria, 40 a VVaterfordia milliaribus distans.
Lappanus, Kenannanus, Killenus, Mochta de Inis-mochta ab vtroque Hibernico Martyrologio priores duo: posteriores ab alterutro nominantur inter Sanctos: postremum Colganus cap. 1 Append. ad S. Mocteum 24 Martij existimat eum esse, qui in annalibus patrijs est Mocteus de insula, filius Kernachani, Presbyter Ardmachanus, mortuus CMXXII.
S. Bertilo Abbas & Martyr Diuione cum titulo Sancti refertur a Ferrario, Saussaio in Supplemento, & Bucelino. Dicitur in Chronico Diuionensi S. Benigni, moriens inter sepulcra Sanctorum tumulari meruisse: ad cuius tumbam febricitantium crebræ sanitates fiunt. At nihil de vllo martyrio habetur. Dacherius in Indice ad dictum Chronicon Abbates enumerat, ac tribus præfigit Sancti titulum, non vero Bertiloni: quem etiam omittunt Sanmarthani.
Walterus Monachus Ord. Cisterc. in Anglia, cognomento Speck refertur a Bucelino & Henriquez, & Beatus appellatur. At non monachus sed nobilis Anglus ac benefactor Cisterciensium in fundando monasterio Rieuallensi describitur a Neubrigensi lib. 1 cap. 14, Iongelingo in Abbatijs regni Angliæ, Miræo, Harpsfeldio & alijs, absque Sancti vel Beati titulo.
Petrus Marginet Ordinis Cisterciensis Populeti in Catalonia, memoratur in Menologio Henriquez & Bucelini cum titulo Beati. Aliquam eius Vitam edidit Antonius Vincentius Domineccus, lib. 2 Historiæ Cataloniæ inter illustres viros, necdum canonizatos, & ideo omissus est in Martyrol. Hispan. Tamaij Salazarij.
Quinque Fratres, Petrus Veronensis, Ioannes Moretus in Ordine S. Francisci, isti in Bosnia prope Visochium, hi ante annos fere centum in Aquitania ab hæreticis cæsi, necdum sunt ab Ecclesia vindicati, vt Martyribus iungi ab Arturo poßint.
Francisca de Comitolis S. Claræ discipula, ab ecclesia S. Damiani cum pluribus sociabus translata Aßisium anno 1260, paßim Beata dicitur ab Ordine: de alio publico cultu nihil audiuimus: refertur hoc die ab Arturo & Iacobillo.
Antonius a Modoëtia, in conuentu Gratiarum prope Maletum in Insubria mortuus anno 1495, dicitur aliquam a populo venerationem habere Dominica 3 Quadragesimæ tom. 7. Annalium VVaddinghi: qua de re & vitæ sanctæ meritis atque miraculis optamus certius edoceri. Vti etiam de
Benigno Romano ex eodem D. Francisci Ordine, quem ex Gonzaga Arturus ait maxima in veneratione a Panormitanis haberi.
Ianuariæ Virginis corpus hactenus incorruptum & nonnullis prodigijs clarum in monasterio S. Spiritus aliquo in honore Eugubij esse Thomæ Bosio credimus, de ea scribenti tom. 2 de signis Eccl. lib. 15 cap. 20: quod insuper Arturus in Gynæceo hunc ipsi diem sacrum faciat, videtur ex suo fecisse arbitrio: ipsi itaque eo scripsimus & donec respondeatur aliquid, ipsam huc referimus.
Timotheus, Diogenes, Macaria, Maxima, Martyres Antiochiæ, memorantur in Martyrolog. S. Hieronymi & nonnullis alijs. Duo priores, sed Macedoniæ adscripti, referuntur ab Vsuardo & alijs ad VI Aprilis, ast dicti quatuor Martyres Antiochiæ referuntur VII Aprilis in præcipuis Martyrologijs, vnde ex die VII Idus Aprilis perperam huc ad VII Kal. Aprilis videntur translati. Dicta vero controuersia de Macedonia & Antiochia optime tunc dissoluetur ad VI aut VII Aprilis.
Demetrius Diaconus Martyr Sirmij iungitur hoc die S. Montano Presbytero, Maximæ & XL alijs apud Maurolijcum, Felicium, Galesinium & Canisium, vti infra ad hos Sanctos dicimus, seorsim de eo acturi IX Apr.
S. Vrsmari Episcopi eleuatio & translatio memoratur in MS. Adone monasterij Lobiensis, a Molano, Saussaio, VVione, Menardo, Bucelino & alijs. Dies natalis celebratur XVIII Aprilis.
S. Hildegrimus Halberstadensis Episcopus, occasione S. Ludgeri fratris hoc die locum habet in Fastis Coloniensibus Gelenij: alij de eo agunt ad XIX Iunij.
S. Sinchellus Ab. de Kill-achadh, alius senior est, hoc die relatus ab Hibernicis Hagiologijs & a VVitsordo sub nomine Finchelli; alius iunior ab eodem auo Cruacio procreatus, & XXV Iunij recolendus: cum quo quia fere communia sunt quæcumque ad probandum cultum adferri possunt, & prioris Acta etiamnum alicubi extare Colganus arbitratur, malumus eum diem exspectare, de vtroque simul acturi XXV Iunij.
B. Melior, Eremita Cellarum primus, Ordinis Vallumbrosani conuersus, inscribitur Benedictinorum Fastis VVionis, Dorganij, Bucelini. Agemus de eo ad diem translationis, quem cum alijs monasterij Vallis-vmbrosæ Beatis communem habet I Augusti.
Pandiona Virgo apud Cantabrigiam memoratur a Ferrario, citante Martyrol. Anglicanum (Scoticum forsan voluit dicere) in quo ad hunc diem celebratur. Ast Anglicacanum sub nomine Pandwinæ agit de illa XXVI Aug.
S. Constantij Martyris, qui fuit e societate SS. Maurorum vnus, memoria Coloniæ Agrippinæ in ecclesia S. Augustini. Ita Martyrologium Coloniæ anno 1490 excusum, MS. Florarium, Greuen & alij. At 22 Martij refert Gelenius & ex societate Thebæa appellat. Coluntur Martyres Thebæi XXII Septemb.
S. Constantij Martyris, qui fuit e societate SS. Maurorum vnus, memoria Coloniæ Agrippinæ in ecclesia S. Augustini. Ita Martyrologium Coloniæ anno 1490 excusum, MS. Florarium, Greuen & alij. At 22 Martij refert Gelenius & ex societate Thebæa appellat. Martyres Mauri XV Octobris.
Malchus Monachus longum hoc die elogium habet in MS. Chiffletij nostri Synaxario: Vitam ex S. Hieronymo dabimus XXI Octob.
Papuli, Siluij, Hilarij, Honorati, Gilberti, eleuatio Tolosæ in ecclesia S. Saturnini: ita Saussayus hoc die, qui in Indice Topographico Episcopos appellat. At IV Februarij Gilbertum Abbatem, vti ibidem inter Prætermissos diximus. De Siluio etiam res obscura est, de eo egimus ad Vitam
S. Siluini XVII Februarij.
ex alijs S. Papulus colitur III Nouemb.
S. Hilarius I Iunij.
S. Honoratus XXII Decemb.
S. Corbmacus Abbas inter Amalgadij posteros in Conacia Sedem fixit, & floruit seculo V exeunte vel VI incipiente, vt placet Colgano; qui hac die Vitam eius ex Hibernico MS. mutilam dedit. Hæc forte integra reperietur antequam perueniamus ad eum diem, quo memoriam eius iterum recoli idem Colganus testatur XIII Decemb.

DE S. GABRIELE ARCHANGELO

[Commentarius]

Gabriel Archangelus (S.)

§ I Festiuitas illius apud Græcos postridie Annuntiationis.

[1] SanctæHierosolymitanæ Ecclesiæ Typicon, ex ordinatione Magni istorum locorum Archimandritæ, [Græcorum solenne Officium in menæis,] Sancti, inquam, Sabæ acceptum, & modo omnibus Græcorum Ecclesijs commune, post Annuntiati Incarnatique Verbi mysterium, quanta conuenit festiuitate celebratum XXV die Martij, proximum exinde diem tantæ felicitatis, Internuntio, Proxenetæ, ac Paranympho Gabrieli quam festiuißime honorando dedicat. Ergo in magnis Græcorum Menæis totum Officium videas gratulationis ac reuerentiæ plenum erga Sanctum hunc cælestis exercitus Principem, &, vt in titulo dicitur, Archistrategum: post tertium autē versiculum hic Ioannis Monachi cantus inducitur. Missus est cælo Gabriel Archangelus Virgini conceptum nuntiaturus, [ornatum versibus Ioannis Monachi,] veniensque in Nazareth secum ipse sic locutus est, miraculi magnitudinem obstupescens: Quomodo in altissimis incomprehensibilis existens, nascitur ex Virgine? qui cælum habet thronum suum & terram scabellum pedum suorum, in vtero continetur muliebri? cui intendere nequeunt senis alis & multis oculis instructa animalia, vnico verbo ex hac incarnari dignatur? Dei verbum est, quod agitur in præsens: quid igitur moror? cur Virgini non dico? Aue gratia plena Dominus tecum, aue Virgo purissima, aue Sponsa commixtionis expers; aue Mater vitæ: benedictus fructus ventris tui.

[2] Ioannem hunc monachum, Damascenum esse, sententia est Simonis VVagnereckij nostri num. 27 Prolegom. ad Marianam Græcorum pietatem ex Menæis collectam: [fors Damasceni;] quemadmodum Ioannis Archiepiscopi nomine in ijsdem non alius quam Chrysostomus venit. Et constat Damascenum Officij sacri, per Saracenos pene extincti, restaurationem, a Sophronio Patriarcha inchoatam, multis nouis hymnis odisq; compositis, absoluisse: hunc autem monachum simpliciter dici abnuere non ausim, quamdiu ipsum Damasceni cognomentum alibi in Menæis non reperero: si autem inuenero, alium esse suspicabor, & forte eum, qui ad XXVI Iulij nomen etiam ipse inter Sanctos habet, Palæolaurita seu veteris Lauræ Monachus: nec enim nunc quidem post Damascenum alius occurrit aptior, cui ista cantica tribuantur: cum summa fuerit inter Maximam S. Sabæ & Veterem S. Charitonis Lauram, tribus dumtaxat milliaribus distantem, communicatio. Quisquis fuit, politi certe fuit & elegantis ingenij scriptor, vt vel ex isto fragmento cognoscis. [& Odis Iosephi.] Odas alter e duobus Ioseph composuit, quarum hoc acrostichon:
Ὡς παμμέγιςον τὸν Γαβριὴλ αἰνέσω.
Canam, Angelorum vt maximum, Gabrielem.
Deinde extremam addit partem, cuius initialibus ad singulas strophas litteris proprium nomen ex more suo exprimit: nec in eis est quidpiam cui nonsimilia elegantioraque in Latinis legantur hymnis inferius proferendis.

[3] [Commemoratio 11 Iunij,] Illis ergo prætermissis, hoc tantum addimus, & XI die Iunij Synaxin S. Gabrielis Archangeli ἐν τῷ ᾄδειν notari a Menæis: die autem XXVI mensis Iulij Encænia eiusdem πέραν ἐν χάλδαις. Sed ab excusis dissentit MS. Collegij nostri Parisiensis Synaxarion, eaque Michaëlis esse dicit πέραν ἐν χάλλαις: vt quamuis dubium nullum sit, [26 Iulij,] quin Vrbis Constantinopolitanæ trans maris influentis sinum constituta pars, Pera Latinis dicta, significetur; dubium tamen maneat, cuiusnam Archangeli, & in qua ipsius Peræ ecclesia aut quomodo nominata illa encænia peragantur. At Archangeli Gabrielis memoria hoc die expreße habetur in Martyrologio Arabo-Ægyptio, Roma ad nos recenter misso. [28 Decembris.] Coptarum quoque Menologium, quod in Romano nostro Maroniticæ gentis Collegio extat MS, ad XXII mensis Chihac, qui XVIII nostri Decembris respondet, commemorationem Archangeli Gabrielis habet.

[4] Ad ipsum primarium in mense Martio festum quod attinet, obseruamus satis constare ex vetustißimo MS. Typico, [Festum ipsum an ex antiquissimis?] cuius ecgraphum ad nos ex Frederici Lindebrogij bibliotheca venit; quod festum illud in principio aut omnino abfuerit a fastis, aut exiguam admodum celebritatem habuerit: certe nullam propriam partem in sacro huius diei Officio, quæ deberet in Typico annotari. Etenim præter Sanctorum Martyrum XL, die IX Martij passorum & ipsius Annuntiationis Dominicæ celebritatem, alia nulla notatur in dicto Typico; eo quod antiqui Quadragesimæ tempus nollent Sanctorum festis nisi parcißime occupari. Neque existimes ideo duo illa tantum poni quia sola festa seruilium operum cessatione a populo obseruanda Typicon istud habeat: tale enim Græcis in Martio solum Annuntiationis festum fuisse ex eo apparet, quod præ alio XL Martyrum notetur rubrica in prædicto MS, quomodo & reliqua huius generi totius anni festa. Antiquami tamen, etsi non antiquißimam, aut certe non omnibus Orientis Ecclesijs a principio communem, S. Gabrielis festiuitatem fuisse, probat Parisiensis Collegij nostri, quod supra allegauimus Synaxarion, ita ad hunc diem loquens: In crastino festi Annuntiationis synaxin agimus sancti & diuini Gabrielis Archangeli, [antiquum certe.] ἐξ αρχῆς καὶ ἄνωθεν iam olim a principio traditam, tamquam eius, qui diuino ineffabilique & superexcellenti mysterio ministrauit: quæ ipsa verba etiam habentur in Anthologio Romæ excuso. Merito autem dixit iam inde a principio traditum esse festum istud, id est a tempore fere immemorabili quarti aut quinti seculi, si vere ad hoc, non autem ad Annuntiationis festum, pertinent, quæ ex Ioanne Nesteuta, Constantinopolitano sub Iustino Mauritio atque Phoca Archiepiscopo, in sæpedictis Menæis hoc die leguntur.

[5] Comperimus in Typicis quibusdam de modo psallendi hoc die huius venerandæ solennitatis τὸ Dirigatur. [An cum prærogatiua soluendi ieiunij] Hoc autem nescio quo modo definire: aliqui enim ex hæresi & imperitia multa aggrediuntur. Vt autem ego existimo illud non continetur in perfecta Chrysostomi liturgia, atque in Sexta Hora post factam oblationem: ait enim: In quamcumque feriam inciderit festiuitas Annuntiationis diuinæ, sacrificat Chrysostomus, & in mensa admittit obsonium quiscumque dies fuerit: accepimus namque a diuinis Patribus piscem comedi in die diuinæ Annuntiationis. Præcipitur autem vt τὸ Dirigatur, conatur in Liturgia Præsanctificatorum, & ad Horam Nonam. Neque vero conuenit luctus symbolum hac die cani, quam veneramur tamquam exordium salutis nostræ. Ad quæ consequenter in rubricis dicitur: Etiam in mensa magna Fratribus consolatio, comedentibus pisces ad Dei gloriam.

[6] [ante nonam?] Ad quæ obserua, primum Græcos ita solitos per Quadragesimam ieiunare, vt non nisi post Horæ Nonæ decantatum Officium, id est circa vesperam cibum sumerent; ac ne sacrificarent quidem, sed solis in Dominica Præsanctificatis, idque post eamdem Horam Nonam, vterentur, cuiuscumque demum Sancti festum occurreret: religiosiores vero, quales Episcopi Clericique & Monachi erant, etiam piscibus sibi inter dixisse: quem tamen rigorem Chrysostomus laxandum putauerit tam læto die, in meridie perfectum solitus offerre sacrificium, & pisces admittere in refectionem. Verum hæc tam expreße Annuntiationis mentionem facientia, an non gratis ad postridianum S. Gabrielis festum traduxerint Græci, ipsi viderint: nobis satis est ostendisse saltem ante annos septingentos, quibus vterque Iosephus Hymnographus vixit, lætam solennemque Græcis eam fuisse festiuitatem.

§ II S. Gabrielis cultus & officium in Hispanijs.

[7] ApudLatinos nec omnes vbique vniuersaliter ea solennitas obtinet, [Recentior cultus Latinorum 18 Martij ex Martyrologiis] & videtur multo esse recentior: neque enim antiquum vllum est Martyrologium, quod eius meminerit. Primus ex impreßis Hermannus Greuen in additionibus ad Vsuardum an. 1521 & Molanus an. 1537 hæc habent: XV Kal. Apriles, Venerabilis memoria Archangeli Gabrielis, nostræ redemptionis Paranymphi. Florarium autem eodem fere tempore MS. Festum S. Gabrielis Archangeli, quod idem habet etiam Molanus, & ex Molano Ferrarius atque Canisius. Vix tamen dubium esse potest, quin ante secula minimum duo Hispanicæ Ecclesiæ festum hoc agnouerint, [& missalibus] quando antiquiora missalia, Placentinum & Asturicense, non vane a Tamaio Salazario allegari persuademur ex Missali mixto, Mosarabez dicto, & recuso an. 1551. in quo Missam habemus eamdem, quæ alibi esse dicitur, cuius Introitus: Benedicite Dominum omnes Angeli eius. Oratio: Deus qui inter ceteros Angelos tuos, ad annuntiandum Incarnationis tuæ mysterium, Gabrielem Archangelum elegisti, concede clementius, vt qui festum eius celebramus in terris, ipsius patrocinium sentiamus in cælis. Lectio ex Danielis cap. 9 Ecce vir Gabriel. Euangelium: Missus est Angelus Gabriel: Offertorium, stetit Angelus &c.

[8] His respondet eiusdem generis Breuiarium Mosarabez, teste Georgio Coluenerio in suo Kalendario Mariano: [Ac Breuiarijs] vbi & Missale Romanum citat excusum in Gallia per Iacobum Mareschal alias Roland anno 1511, in cuius ephimeridibus hæc leguntur: Gabrielis Archangeli duplex Maius, quemadmodum ad diem sequentem, S. Iosephi videlicet: itaque, vt ait Coluenerius, [pro 19 Martij] extant lectiones de certis anni festis seorsim excusæ in octauo Antuerpiæ in ædibus Ioannis Steelsij anno 1543, in quibus immediate ante festum S. Iosephi ponuntur nouem lectiones de festo Gabrielis Archangeli; quarum sex primæ desumptæ sunt ex homilia 34 S. Gregorij Papæ super Euangelia: tres vltimæ de homilia S. Bernardi super Missus. Simile Officium, inquit Tamaius de Salazar, a Pio V, Gregorio XIII, Clemente VIII, & Paulo V Summis Pontificibus cum propria Missa, per Paulum V approbata, concessum in vniuersali perpendimus Ecclesia. Et licet a nostris Ecclesijs, per Pij V de reductione Officiorum diploma, antiquus in desuetudinem abierit ritus; attamen in aliquibus conseruatum Cathedralibus, & Diœcesibus inuenio, vt in Ecclesia Toletana, in qua, vt ex eius peruetusto apparet Breuiario anni 1507, hymnus iste concinitur.

[9]
Gabrielem veneremur summi Regis Nuntium, [Hymni ex Breuiario Toletano:]
Per quem Deus delegauit suum ministerium,
      Mundo lapso nuntiando Iesum Dei filium.
Gabriel virtus diuina, debiles fortifica:
Vt vincamus inimicum ipse nos corrobora:
      Et vt lapsus remittantur ipse nobis impetra.
Angelus in mundum missus ad Mariæ thalamum,
Te solum Deus elegit suum Secretarium,
      Nostras preces tu præsenta ante cæli Dominū.
Gloria & honor Deo vsquequo Altissimo,
Vna Patri filioque, inclyto Paraclito,
      Qui tot dona condonauit Gabrieli Angelo.
            Amen.

[10] In Ecclesiæ item Hispalensis, & Compostellanæ Breuiarijs anni 1539 Officium est duplex cum hymnis, versiculis, [ex Hispal. & Compostellano:] lectionibus & proprijs orationibus. Hymnos hic damus, quales exscripsit Tamaius, ad Vesperas quidem:

Gabriel fulgidus inter consocios,
Posseque validus ad actus varios,
      Laudetur hodie.
Nunc cæli nuntium Iesu mysterij,
Famosum nuntium Christi collegij,
      Reddit credentiæ.
In tot agminibus cæli spirituum,
Iste præ omnibus ad munus arduum
      Opus eligitur.
Quod excellentiæ maius indicium,
Quam quod clementiæ tantæ mysterium,
      Isti committitur?
Huius legatio cum sit, præ alijs
Dignus præconio est, & amabilis
      Cum reuerentia.
Seruet, stabiliat, ab hoste liberet,
Nos lætos faciat, Deoque fœderet
      Gabriel fulgidus. Amen.

[11] Ad Matutinum porro & Laudes, iste hymnus cantandus perscribitur
Vitam, quam Lucifer per Euam abstulit,
Gabriel dulcifer per plenam attulit
      Mariæ gratiam.
Fortis vocabulo, virtute fortior,
Deuicto Zabulo Victoriosior,
      Corona floridus.
Magnum expediat pro nobis nuntium,
Aptari faciat Regi hospitium,
      In aula Virginis.
Accede, nuntia, dic: Aue Domina.
Dic: Plena gratia. Dic: Tecum Dominus.
      Et dic: Ne timeas.
Virgo suscipias cæli depositum;
Manna custodias in te repositum:
      Clausa restituas.
Audit, & suscipit puella nuntium
Credit, & concipit, & parit filium
      Dictum Emanuel.
Seruet, &c.

[12] Pergit Salazarius Ecclesiæ Abulensis & aliæ hymnum Toletanum concinebant, Cordubensi Toletanæque in nouis Officijs a Gregorio XIII. concessus est ille communis hymnus: Christe Sanctorum, decus Angelorum: & idem in Religionibus canitur. At in Breuiario antiquo Ordinis S. Benedicti, secundum consuetudinem Congregationis Vallisoletanæ, admodum diuersum Officium recitatur, quam in alijs communitatibus secularibus & regularibus, vt videre est; hic tantum hymnos eius Officij exscribemus, nam cetera quæ illud constituunt, potius fastidium, quam illustrationem instituti generabunt. Ad Vesperas igitur sic canebant:
Mentibus lætis iubilemus omnes, [ex Benedictino, & Franciscano.]
Nuntium cæli veneremur alti,
Inclytus quando Gabriel a celso
      Fulget olympo.
Nuntius cæli, mediator idem
Extat, & summus Gabriel vbique,
Solus & mundo reserat secreta
      Iussa Tonantis.
Nuntia nobis Gabriel, precamur,
Pacis æternæ speciale munus:
Quo poli tandem teneamus aulam
      Semper ouantes.
Officium Minorum, quod omnia habet cum Benedictino communia, post primam stropham insuper habet has duas.

Virginis summæ Paranymphus adest
Hodie nobis, simul Angelorum
Plurimis Christum venerans triumphis
      Concio tota.
Principis laudes Gabrielis ergo
Concinat noster chorus; ipse quando est
Vnus ex septem, Domino qui adstant,
      Iussa sequentes.

[13] Ad Matutinum etiam prosequebantur cum relatione mysterij, & imprecatione fauoris in hunc modum
En noctis medium: surgite propere,
Cantemus Domino iam noua cantica:
Hac hora Gabriel, nam fuit omnibus
      Vitæ Nuntius optimus.
Hac hora Dominum Virginis alueus
Humano generi protulit; insuper,
Deuictis pariter funditus hostibus,
      Victor surgit ab inferis.
Surgentes igitur mitibus inuicem
Oremus precibus; cœlica munera
Præsertim Dominum, qui dedit Angelum,
      Curam qui gerit omnium.
Te Princeps igitur inclyte, quæsumus,
Pro nobis miseris poscito gratiam;
Fac & propitium, qui valet omnia,
      Nobis fine sub vltimo,
Et hic quidem finis Benedictinis est hymnis: Minoritæ ante conclusionem, stropham vnam addunt:
Quæ virtus hominis promere sufficit,
Quæ mundo Gabriel munera conferat?
Sanctas hic animas visere Dominum
      Præsto ducit in æthera.

[14] Quoniam autem Officij Minorum hic mentio incidit, non est hoc loco prætereundem, [in quo ad 24 Martij solenne officium] quod totus ille Ordo S. Gabrielis Officium ritu duplici agat die XXIV Martij pridie Annuntiationis Dominicæ, cum Antiphonis & Responsorijs vbique proprijs ac fere ad interpretationem nominis Gabriel, Dei fortitudinem significantis respicientibus, aut historiam Incarnationis explicantibus. Quæ quoniam paßim obuia sunt in libello Officiorum propriorum dicti Ordinis, auctoritate Pontificia sæpius recognito & emendatius recuso, hic apponere supersedemus, ijsque omißis, tantum obseruamus, in Kalendario ante Romanum Breuiarium anni MDXXII & XXIV Venetijs excuso idem S. Gabrielis festum XXIV Martij inter celebriora rubricis notari, [approbatum an. 1515,] & in prima quidem editione Officium ordine suo haberi ante Annuntiationis Officium; in secunda vero indicari requirendum illud esse ad calcem libri vltimo loco excusum, estque ipsum Ordinis Minorum iam dictum, approbatum, vt additur, a Sanctissimo D. N. Leone X, MDXV, VIII Idus Nouembris, in castello Viterbij in camera suæ residentiæ. Atque ita cognoscimus, id quod Arturus a Monasterio ignorari putauit, quando & per quem ad hunc diem translatum sit festum: [quod fuerat pro 18 Martij an. 1499 decretum.] quod ipse a Generali Capitulo Mechliniensi anno MCCCCXCIX decretum fuisse pro Ordine in diem XVIII Martij, & ab Alexandro VI concessum asserit. Prædictus Leo X etiam Missali festum idem inseruit ex quo hanc ad complendum orationem Bonifacius Constantinus recitat: Roborent nos, quæsumus Domine, Sacramenta quæ sumpsimus, & fauente Archangelo tuo Gabriele in opere efficaces, & in tuo amore feruidi inueniamur.

§ III S. Gabrielis cultus & Officium in Galliis.

[15] Hactenus Ecclesiæ Hispanienses: de Gallicanis in suo Martyrologio sic Saussaius ad præfatum XVIII Martij. Festum venerationis S. Gabrielis Archangeli, [Festum apud omnes fere, religiosos:] sanctissimæ Deiparæ custodis, nec non Redemptionis nostræ paranymphi, apud sacras familias omnium fere Ordinum in Gallijs iam dudum valde celebre. Celebre certe iam olim in Gallicanis Ecclesijs fuit: [oratorium in Aruernia antiquum] extat enim apud Venantium Fortunatum libro 10 hoc de Artanensi Oratorio, in honorem B. Archangeli Gabrielis consecrato, carmen:
Quisquis ad hæc properas venerandi limina templi,
      Dona precaturus quæ dat amore Deus:
Hæc in honore sacri Gabrielis cuncta coruscant,
      Qui pia iussa Dei rite minister agit:
Zachariæ veniens, qui nuntia detulit astris,
      Elisabeth datus est quando Propheta potens:
Quiq; Redemptorem e cælo Regem omnipotentem
      Post ait terris ventre Maria daret.
Quæ sacer antistes noua tecta Gregorius offert,
      Vt sibi celestes restituantur opes.
Sanctus scilicet Gregorius Turonensis, [Arthonæ:] qui cap. 5 de gloria Confessorum, hunc Artanensem seu Arthonensem locum in Aruernia posteritati celebrem reddidit, commemoratis ijs ob quæ iam inde a tempore Sancti Martini per Virginis Vitalinæ sepulcrum, miracula, atque cultum idem meruerat celebrari, vt de ea XXI Februarij vidimus. Huc etiam referri posset ara illa, quam tribus Archangelis sacram versibus celebrauit Alcuinus Flaccus, inter eius poëmata num. 202 reperiendis. [alibi alia.] Quod si Gallias luberet egredi, commemorari etiam posset ex Iosepho Bonfilio sacellum Virginis Paranympho dicatum Messanæ in monte Capeninæ, vbi habitanti Eremitæ templum se velle Maria indicauit in somnis, & aream candidissimæ columbæ volatu circumscripsit: item ex Antonio Pauli Masini Carmelitarum Discalceatarum templum Bononiæ ad portam S. Stephani eidem cælesti Nuntio sacrum, in eoque quotannis solenne festum peragi solitum die XXIV Martij, describi hic posset.

[16] Ad Officium transeo. Extat libellus Parisijs excusus anno 1627, in quo post Officium Solennitatis Domini Iesu, cum lectionibus per Octauam digestum, atque a sacra Rituum Congregatione duobus annis prius approbatum, & concessum Ecclesiæ ac Diœcesi Tolesanæ, continetur alterum S. Gabrielis pro die XXIII Martij, cum peculiaribus antiphonis, capitulis ac responsorijs; lectionibus vero primi Nocturni ex cap. 9 Danielis Prophetæ, secundi ex homilia 34 S. Gregorij in Euangelia, [Officium nouum:] tertij ex homilia S. Bernardi super Missus: quod videri poßit ipsum esse supra a Coluenerio indicatum: hanc autem habet propriam orationem: Deus, qui vnigeniti tui Incarnationem sacratissimæ Virgini Mariæ per B. Gabrielem nuntiare voluisti, atque hunc Archangelum tuum singulari cum Iesu & Maria matre eius commercio sublimasti, da nobis tanti mysterij gratia perfrui, tam sancti Angeli ope in via Domini confortari, dirigi & illustrari; ac eius ministerio in penetrale sacratissimum amoris Iesu & Mariæ introduci. Paris elegantiæ suauißimæq; ad pietatis affectum mouendum efficaciæ hymni sunt, quos hic quoque transcribimus, antehac ab Honorato Nicqueto nostro in tractatu de Angelo Gabriele, vulgato Lugduni an. 1653 ad libri calcem pariter descriptos, adiecto Auctoris nomine, quem alias ignorassemus fuisse Nicolaum Borbonium Oratorij Domini N. I. C. Sacerdotem.

[17]

AD VESPERAS

O lumen index luminis, [hymni ex eo]
Dei deorum nuntie,
Dic verba Verbi præuia,
Verbumque matri nuntia.
      Cælestes, o Archangele,
Duc ad præsepe milites
Christi recenter editi,
Hymnumq; Christo persona.
      Tobiam duxit Raphael;
At tu salutis Angele,
Ioseph, Mariam & Iesum
Duc, reduc Patris vnicum.
      Iturus an sit admone,
Mansurus an sit indica;
Iesu minister sedulus,
Quocumque pergit ambula.
      Iesu dolorum conscius,
Iesum in horto visita:
Suo madentem sanguine
Deum conforta vi Dei.
      O te beatum, Gabriel,
Inter beatos spiritus:
Qui solus seclis abditum
Mundo pandis Mysterium:
      In terris solus cælitum
Tuæ commissum fidei,
O summi fauor numinis!
Habes æterni Filium.
      Quis æquet ista laudibus?
Quis æquet digno munere?
Cælum terramque superas,
Cæli confortans Dominum.
      Gloria tibi, Domine,
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre & sancto Spiritu
In sempiterna secula. Amen.

[18]

AD MATVTINVM

      Ardens amore Seraphim,
Æterni Verbi nuntie,
Matrisque custos virginis
Nostris aspira canticis.
      Te sponsus ille mentium
Amoris almi conscium,
Promissa terris gratiæ
Arcana iussit pandere.
      Quis summi fauor numinis
Te solum inter Cælites
Æternæ pacis nuntium
Vult mundo ferre perdito?
      Te solo & matre conscijs,
Orbi se Pater luminum
suumque carni Filium
Æterno iungit fœdere.
      Qua mente pro mortalibus
Exinanitum aspicis
In carne Dei filium,
In terra cæli Dominum?
      Quo sensu terram aspicis
Tuo fœcundam nuntio:
Quæ Christū in se continens
Infra se videt omnia:
      Quæ verso rerum ordine
Cælum supremum superans;
Ex quo in terram lapsus es,
Mouere cælos incipit?
      Quo mentis spectas oculo
Sedes repleri cælicas;
Cælestes regi Spiritus
E terris ab infantulo?
      O matri & nato Gabriel
Dilecte, tuos supplices
Amore Iesu vulnera;
Amore matris saucia. Amen.

[19]

AD LAVDES

      O sorte felix Angele,
Magni secreti nuntie;
Nostris adesto mentibus,
Nostris attende laudibus.
      Te cœtus noster suspicit,
O Gabriel Archangele,
Tuo reclusum nomine
Virum Deumque prædicans.
      Te magnū inter maximos
Chori supremi Principes,
Aulæ cælestis incolæ
Perenni laude celebrant.
      Te Virgo Mater suspicit
suæ custodem gratiæ,
Sui ministrum paruuli,
Sui solamen filij,
      Quæ Dei præstas filio
Digni rependunt munere
Diuini mater pueri,
Æterni pater filij.
      Te turma lecta Virginum
Cælesti laudet carmine;
Sponsum tueris Virginum
In ipso vitælimine.
      Te chorus laudet Martyrū,
Omnisque turma Cælitum,
Cæli confortas Dominum
In extremo certamine.
      Amor creator omnium,
Amor redemptor hominum,
Tuus nos amor vulneret,
Tuus nos vngat spiritus.
            Amen.

[20] [Cur alij 23,] Quicumque sunt ij, qui sicut præfertur, festum hoc XXIII Martij agunt, hoc haud dubie spectant, vt per illud disponant animum ad Incarnationis mysterium (cuius postridie occurrit Vigilia, solennitas ipsa die tertio) dignius celebrandum; ideo quam proxime fieri posset, illud ad suum principale festum admouentes. Alij autem, qui ex vsu, vt putamus, antiquiori, diem XVIII elegere, hoc egisse videntur vt totis septem diebus præpararent sese; [aut 18 Martij,] post ipsum festum Annuntiationis par temporis spatium in gratiarum actione cum reliqua Ecclesia posituri: atque ita duplicem quodammodo Octauam habituri. Sed quia neuter dies vniuersaliter in Ecclesia Latina est receptus præscriptusue; ita vt ea religio sit potius priuata particularium quarumdam Ecclesiarum domuumque religiosarum, quam publica populi Christiani; econtra vero in Ecclesia Græca & Orientali, [alij 26 hoc festum agant?] vniuersali prorsus est vsu recepta; ideo hunc XXVI prætulimus, in quo statuendo hoc secuti videtur Græci, quod Latini in D. Pauli festo postridie eius diei, quo vtriusque Apostolorum Principis gloriosum Martyrium celebrandum occurrit, seorsim constituendo: quia scilicet primus dies, quamuis vtrique communis, vt a nobis Petro sic ab istis Virgini Mariæ pene totus impenditur, vt proinde nec nos Paulo, nec ipsi Gabrieli videantur fecisse satis, nisi eum defectum speciali honore suppleant die subsequenti.

§ IV Encomia S. Archangeli Gabrielis.

[21] [Martini Roa de S. Gabriele panegyris:] Martinus de Roa Societatis Iesu, sacræ Scripturæ Lector, Hispali in Collegio S. Herminigildi eiusdemque Collegij Rector, ibidem anno 1615 librum edidit de Festis sanctisque Cordubensibus, vulgo dictum Flos-sanctorum di Cordoua: in eoque insignem Panegyrim pro die XVIII Martij, quo commendata multis Sanctorum Angelorum imprimisque Gabrielis excellentia, magno cum rationum & exemplorum pondere diserte commonstrat, quam æquum & vtile sit regnorum ac prouinciarum præsides Angelos, ab ijs, qui præsunt atque subsunt, speciali honoris reuerentia coli: concludit autem cum eo quod contigit Huberto Salonico, [Hubertus Salonicus deuotus eidem] Regis Poloniæ Thesaurario; auarißimo illi quidem & per malas corrogandæ pecuniæ artes Dominis suis iniurio, ac populis graui; sed tamen Archangelo Gabrieli eiusque socijs ita pie addicto, vt in eius obsequium & honorem multa per omnem vitam egregia pietatis munificæ opera fuerit executus.

[22] Hic, inquit, cum ad extremum vitæ terminum esset deductus, & iam mortem in momento præstolaretur superuenturam, [ob auare administratum ærariū damnandus,] tantus subito fragor agentis animam cubiculum miscuit, vt fuga dilapsi omnes solum destituerint moribundum. Qui paullo post, remittente se strepitu, vxorem aduocans liberosque, exposuit, Diuino iudicio se ad æternam mortem damnatum fuisse, ob ea quæ in sui administratione muneris commiserat delicta. Mox autem accurrisse dæmones, infelicem animam rapturos ad tartara, nisi Archangelus Gabriel & suæ priuatim custodiæ deputatus Angelus, magna cælestium spirituum subnixi caterua, in auxilium accurrissent; sibique eorum potestati erepto spatium pœnitentiæ agendæ & salutis promerendæ a Iudice, ipsorum id precibus indulgente, [impetrato pœnitentiæ spatio,] obtinuissent: admonentes vt ante omnia, ijs, quibus damnum intulerat, faceret satis. Quapropter, inquit, districte præcipio, vt facultatibus meis bifariam diuisis, alteram quidem partem restituatis Regi, a quo iniuste fraudato eam corrogaui; alterius dimidium vnum ijs detur, quibus me per scriptum codicillum fateor propter illicitos contractus debitorem: secundum dimidium reliquis, quibus quomodocumque damnum intuli, vel exigendo prius aut seuerius quam oporteret, vel debitam solutionem diutius quam par erat procrastinando.

[23] Vos autem filij mei, scitore eorum quæ conquisiui nihil vobis competere: [restitui male quæsita iubet,] maternis facultatibus contenti viuite, & exemplo meo discite ab eo quod alienum est manus oculosque abstinere. Ecce annis quinquaginta Regi seruio, & tam diuturni laboris fructum nec vnum quidem denarium reperio, quem meum iuste possim dicere, nisi quantum forte in Sanctorum Angelorum honorem erogaui. Hi soli fideles mihi amici fuere: horum ego deuotionem ac cultum vobis hæreditario iure suscipiendum relinquo. Hæc Hubertus, cetera, quæ verbis non potuit, perorans lacrymis; [& pie moritur.] inter quas extrema Ecclesiæ sacramenta petijt obtinuitque, ac demum octauo die, elutis salubri pœnitentia prioris vitæ maculis, sublatisque per congruam satisfactionem debitis, vitam hanc temporalem feliciter clausit, æternam cum Angelis, quos coluerat, victurus in cælis.

[24] [Alia Angelici cultus exempla.] Hæc Martinus & ex eo Ludouicus de la Cerda eiusdem Societatis libro de excellentia Angelorum cap. 49 ab Honorato Nicqueto citatus: Ipsam historiam arbitramur bona fide ab idoneis acceptam auctoribus: neque enim eos nominat Roa, neque nobis vacat omnes, qui de Polonicis rebus edidere libros, eosque fere a necessarijs rerum memorabilium indicibus destitutos, euoluere, vt quæramus, sub quo quibusue Regibus Hubertus iste vixerit, ac mortuus sit. Plura qui volet huius generis exempla, sed vel custodibus Angelis vel omnibus communia, ipsum, quem diximus, Martinum legat, vel Iacobi Hautini nostri de Angelo Custode libellum, multa huius generis lectu iucunda, imitatu vtilia suggesturum. Nec non epitomen historiæ Angelorum Lugduni editam anno 1652 per Bonifacium constantinum prædictum, & præcitatum Honorati Nicqueti tractatum: sed in primis hæc nostra de Actis Sanctorum volumina, quorum moralis index sub verbo Angelus tam multa omnis generis miracula, beneficia, obsequia Angelorum erga Sanctos, & horum vicißim erga illos fiduciam, obseruantiam, cultum tot tamque illustribus exemplis præmonstrata suggeret, quam libri hactenus impreßi simul omnes.

[25] In Bibliotheca Concionatoria Patrum a Francisco Combesis collecta & edita tomo 8 extat insignis S. Michaelis Syncelli, [Ex oratione S. Michaelis Syncelli] ad XVIII Decembris recolendi, oratio in Sanctos Archangelos: cuius elegantißimus epilogus, singulorum seorsim tum Ordinum tum Hierarchiæ celestis Principum trium, omniumque communiter ac demum ipsius Regis Angelorum inuocationem & encomia continens, pridem prodierat in magna Patrum Bibliotheca, Theodoro Peltano interprete, Sophronij Hierosolymorum Episcopi nomini adscriptus: in quo talis ad S. Gabrielem habetur apostrophe.

[26] Tu quoque diuinissime Angelorumque præstantissime Gabriel, qui mundo es exoptatissimus, gaudijque & lætitiæ dator optimus, qui diuinorum arcanorum interpres es scientissimus, [inuocatio S. Gabrielis] bonorumque omnium administer & procurator primarius, qui sacrorum tandem ministrorum dux & princeps es augustissimus; agedum, mentem & cor meum instrue, & ad vniuersa Dei iudicia & iustificationes dirige. Qui Danieli in Chobar visionem illam plane diuinam patefecisti, sterilitatis meæ labem dissolue. Qui infœcundum antea Elisabeth vterum a vinculo, quo tenebatur, Dei iussione soluisti eamdemque fructuosam effecisti, meam quoque infelicem afflictamque animam grata quadam venustate, internaque lætitia ac luce perfunde.

[27] Qui beatissimam inculpatissimamque sacratissimæ purissimæque Dominæ nostræ Genitricis Dei Mariæ animam læta salutarique annuntiatione ingenti gaudio imbuisti, Euæque tristitiam eiusdemque luctum certa salutis sponsione in lætitiam transformasti: paucis; qui totius mundi mœrorem in gaudium conuertisti, vesteque luctuosa discissa omnes lætitiæ stola induisti: te etiam atque etiam, o Gabriel veræ lætitiæ conciliator & dator, rogo obtestorque, vt me graui ægritudine pressum clementer visites, diuinaque virtute atque animi iucunditate impleas; nec non a tormentis Belial, aspectabiliumque & inaspectabilium hostium periculis exemptum, per tuam auctoritatem & apud Deum intercessionem, Iustorum & Sanctorum cœtui adiungas, & tandem in ijs locis quæ omnibus diuitijs affluunt tuto colloces.

[28] Concludat hæc Antonij Ducæ in libello de septem Angelis apud Nicquetum apta in rem præsentem Oratio: Deus humanæ salutis amator, qui B. Gabrielem, principem adstantem & tuæ fortitudinis ministrum, legasti ad annuntiandum gloriosæ Virgini & immaculatæ sacramentum Incarnationis filij tui, D. N. Iesu Christi: humiliter petimus vt confugientibus nobis ad refugium tanti paranymphi, fortitudinem aduersus visibiles & inuisibiles hostes concedere digneris. Alia similis est apud Christophorum Phreislebium, in memoria Sanctorum singulis anni diebus agenda, excusaque Viennæ Austriæ absque anno impreßionis, quem tamen ex formula orationis XXIV Martij commemorando S. Gabrieli addictæ, intelligere poßis anno MDXV posteriorem fuisse.

DE SANCTIS VII PVERIS MARTYRIBVS LEONTINIS IN SICILIA.

SVB DECIO

[Commentarius]

VII pueri, Martyres Leontinis in Sicilia, (SS.)

[1] Leontinorumcelebrem memoriā post vrbis ruinam seruant plures ibidem pro fide Christi laurea martyrij coronati: ex his Tabulæ huius Ecclesiæ ad hunc diem repræsentant inuictum animum Septem puerorum, [Cultus Sacer:] sub Decio Imperatore generose triumphantium; de quibus Officium Ecclesiasticum a Paulo V Pontifice Maximo approbatum recitatur. Meminerunt eorumdem Octauius Caietanus in Martyrol. Siculo, & Ferrarius in Catalogo generali. Acta eorum continentur in Vita & historia martyrij SS. Alphij, Philadelphi & Cyrim, integre proferenda ad horum diem natalem X Maij. Hic prælibamus quæ inde extraxit de his VII pueris memoratus Caietanus, & sunt eiusmodi:

[2] Imperatoris Decij & Valeriani persecutione, Tertullo Siciliæ Præside, [elogium.] quid vltimum esset in sæuitia, ætas imbellis & insons experta est: quippe Leontinis necem tolerauere septem sancti Pueri, sed a Tertullo prius excruciati tormentis, vt eorum atrocitate fides extingueretur. Sed Tyranni consilium contra accidit: neque in pueris extincta est fides & Christus; sed coronata est a Christo pueritia, infirmitatem corporis, animi virtute transgressa. Quo scelere eo Tertullus immanior extitit, quo innocentior ætas, quæ supplicijs dilaniata est: Puerorum vero mors pulchrior & maior gloria fuit, quanto plus teneritudinis ac roboris in breui corpore. Illorum nomina actaque, quod dolemus, ad nos minime peruenere, monumentum hoc hausimus ex Martyrio SS. Alphij, Philadelphi & Cyrini, quos Tertullus Consularis cum raptari nudos iussisset per aspera saxorum, & mox conscissos trahi ad se; in hunc modum allocutus est: Vbi gentium vester est Deus? cur non eripuit vos e manu mea? Tum SS. Martyres Præsidi crudelitatem exprobantes, O impie, dixerunt, nondum exsaturarus es sanguine tot innocentium, quem iam inde a primordio magistratus tui profudisti, nec talibus tormentis, quibus nos afflixisti? sed id executus, coronas auxisti nostras, quemadmodum Sanctorum septem Puerorum, qui nos præcessere, & propter Christi legem demortui sunt: sed te flammæ manent, quas extingui posse nulla spes est. Hæc illi. Ne luge, Sicilia, Puerorum tuorum cædem: sed gaude habere te choros pusionum, qui simul in cælo Deum laudant: nec vos matres Leontinæ, versemini in luctu. Parua iactura est pusilli corporis, vitæque paucorum dierum: sed magnum iacturæ pretium, & in cælo præmium. Iam nunc filiorum vestrorum obitum, an abitum, cum cantu celebrate: non enim emortui sunt, sed in Deo cum Christo viuunt, cui sit gloria in æternum.

DE SANCTO CASTVLO MARTYRE ROMÆ,

CIRCA AN. CCLXXXVI

[Praefatio]

Castulus Martyr, Romæ, (S.)

[1] Illustresaliquas S. Castulires gestas ac nobile eius Martyrium damus ex antiquo MS. Imperialis monasterij S. Maximini prope Treuirim. Eadem exhibent Acta S. Sebastiani Martyris, quæ ex plurimis codicibus MSS. dedimus ad huius natalem XX Ianuarij, [Acta martyrij.] & diximus ea primo a Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Notarijs videri conscripta, ac dein a S. Ambrosio perpolita & in eum ordinem, quo nunc extant, digesta; quæ ibi videri possunt: hic autem nonnulla excerpimus, prout ea ex Græcis sunt iterum Latine edita. Est pene omnibus Latinis Martyrologijs sacra eius memoria ad diem XXVI Martij inscripta, ac primo quidem loco in Martyrologij S. Hieronymi apographo nostro, ante mille fere annos exarato, [nomen martyrologiis inscriptum:] ista leguntur: VII Kalend. Martij, Romæ natale Castuli. At voce natale omißa, breuius recensentur in peruetustis codicibus MSS. Richenouiensi, Rhinouiensi, Augustano S. Vdalrici, Parisiensi Labbæi. At MS. Centulense sub nomine Bedæ: Passio S. Castuli Martyris. Antiquum Romanum a Rosweido editum: Romæ S. Castuli, Zetarij palatij, vti infra in Actis cognominatur. Locum indicat apographum S. Hieronymi, Lucense & Blumianum. Romæ in cœmeterio via Lauicana natalis S. Castuli. Eadem habent MSS. Romana, Vaticanum Ecclesiæ S. Petri, Altempsianum, Barberinianum, item Casinense & Reginæ Sueciæ, & cum hisce in suis Fastis Rabanus. In peruetusto MS. S. Maximini legitur: In via Latina S. Castuli. Longiore encomio celebratur a Floro in vetustis MSS. Atrebatensi, Lætiensi & Tornacensi. Eodem die Romæ S. Castuli Martyris, qui tempore Diocletiani cum fuisset arctatus, & tertio appensus, tertioque auditus; in confessione Domini perseuerans, missus est in foueam, & dimissa est super eum massa arenaria, talique martyrio migrauit ad Dominum. Scriptum in gestis S. Sebastiani, vbi omnia illa habentur.

[2] Sepultus dicitur in prioribus Actis via Lauicana, & legitur apud Vsuardum: ast apud Adonem & Notkerum, & Bedam excusum additur in cœmeterio eiusdem: [An cœmeterium eius via Lauicana.] verum loco eiusdem legitur in MS. Adone Reginæ Sueciæ, in cœmeterio Pontiani. Extat cœmeterium Pontiani, alio nomine SS. Abdon & Sennen, via Portuensi ad Vrsum-Pileatum, de quo agit Paulus Aringhus lib. 2 Romæ subterraneæ cap. 19. Idem lib. 4 cap. 11 instituit quæstionem, num fuerit aliquod cœmeterium B. Castuli via Lauicana, siue num verba Adonis & Notkeri sint intelligenda Castuli, an in cœmeterio eiusdem viæ Lauicanæ, & pro resolutione ista addit: Apud omnes igitur hactenus indubitatum est, sacrum Martyris inuicti corpus, vel in eodem arenario, vbi quondam Martyrium subierat, & vbi postmodum sub eius nomine Christiani cœmeterium extruxerant, vel certe in ipsius viæ Lauitanæ cœmeterio, vbi B. Tiburtij corpus quiescebat, pia fidelium manu reconditum fuisse: & hæc lectori insinuasse satis sit. Verum vel inde scrupulus manet, num illa verba via Lauicana a cæde S. Tiburtij, quæ immediate præcedit, ex sufficienti scientia sint ad martyrium S. Castuli translata, cum in multis peruetustis Fastis desit viæ Lauicanæ mentio. Interim in hodierno Martyrologio Romano ista leguntur: Romæ via Lauicana S. Castuli Martyris, qui cum esset Zetarius palatij & hospes Sanctorum, a persecutoribus tertio appensus, tertio auditus, in Confessione Domini perseuerans, missus est in foueam, & dimissa super eum massa arenaria, martyrio coronatus est. Est autem Zetarius tricliniorum curator, & Zeta seu Zæta quasi diæta dicitur: de qua voce post plures alios varie disputat Voßius in Etymologico linguæ Latinæ.

[3] In Archidiœcesi Bohemiæ sub metropoli Pragensi Officio duplici colitur hoc die S. Castulus: tribus Lectionibus, [Officium Ecclesiasticum:] quæ ad Matutinum recitantur, ex prioribus Actis martyrij fere desumptæ. Fit etiam eiusdem Commemoratio in diœcesibus Ratisponensi, Frisingensi & Passauiensi: in huius antiquo Breuiario ista habetur Oratio: Sancti Castuli Martyris tui, Domine, Confessio recensita conferat nobis piæ deuotionis augmentū qui in tuo nomine perseuerans meruit coronari. Per Dominum &c. In Legendario diuersorum Sanctorum, quorum corpora in ecclesia monasterij Papiensis S. Felicis requiescunt, impresso anno MDXXIII refertur compendium Passionis S. Castuli, diciturque eius corpus in ecclesia monasterij S. Felicis Papæ cum digno honore conditum coli VII Kalend. Aprilis. Celebrat S. Castulum Masinus in Bononia perlustrata, quod in ea vrbe apud sanctimoniales, sub nomine Iesu Mariæ prope portam Galerani degentes, [cultus 18 Decemb.] aliquæ S. Castuli Martyris Reliquiæ adseruentur. Græci colunt S. Sebastianum cum plerisque Martyribus in eius Actis relatis, & inter hos S. Castulum XVIII Decembris.

ACTA MARTYRII
Ex vetusto MS. monasterij S. Maximini, & Breuiario Pragensi.

Castulus Martyr, Romæ, (S.)

BHL Number: 1648

[1] In tempore Diocletiani & Maximiani Imperatorum erat maxima persecutio Christianorum: [In persecutione] ita vt per vniuersum orbem terrarum eorum crudelissima protitulata ferocitas permaneret: & omnes Christianæ religionis cultui deditos atrocissima laniatos afficeret sæuitia. Nos ergo Fratres, quanta fecerit Dominus noster Iesus Christus ad gloriosam beatissimi Castuli athletæ & præcipui Martyris passionem, ad auriculas reuocemus. Igitur dum multa turba credentium cresceret, & tutus inueniri non poterat locus ad latebram confouendam; [Christianos in ædibus suis excipit S. Castulus:] apud beatissimum Castulum egregiumque Dei cultorem, qui eo tempore Zetarius palatij existebat, omnes hospitabantur: qui B. Castulus ibidem prope palatium in superiori loco & valde alto commanebat. Ideo autem hæc ascensio apta probabatur, quia & ipse beatissimus Castulus cum suis omnibus, vt prædiximus, Christianissimus, atque omnipotenti Deo dignus & probabilis famulus erat: & cum lex data vbiq; suo furore desæuiret, de eis, qui palatio adhærebant, suspicio esse non poterat. Erant ergo, vt præfati sumus, omnes hi orantes cum S. Caio Papa apud beatissimum Christi Martyrem Castulum, Zetarium, in ipsis locis superioribus palatij; & die noctuque gemitibus afflicti, ieiunijs & orationibus occupati, rogabant Dominum, vt digni haberentur, cum tolerantia confessionis sanctorum Martyrum numero sociari. Ascendebant autem ad eos occulte religiosi viri & fæminæ in eiusdem Christi Martyris domum: quos cum gaudio suscipiens dignum eis pro nomine Christi exhibebat officium, [accedentes ad perseuerantiam hortatur:] eosque omnino reficiens in confessione perseueraturos adhortans confortabat: qui ab eodem Martyre Castulo, ceterisque discipulis diuersas sanitates impetrabant. Multa quippe Dominus per famulum suum, & ceteros concertatores eius & athletas sanctos miracula virtutum, [cum alijs Miracula patrat,] in eiusdem Castuli domo sedule operabatur, ceterorumque Sanctorum precibus varij illuminabantur & sanabantur, & ex obsessis corporibus dæmones pellebantur.

[2] Fiducialiter namque & constanter ipse præcipuus Christi Martyr Castulus Dominum atque Saluatorem prædicans, [sua prædicatione conuersos] multos quos diabolus sua fraude decipiens absorbuerat, & idolorum culturæ deditos ac mancipatos tenebat, ab eius venenoso ore abstrahens, ad verum Christianitatis lumen perduxit. Quos occulte B. Castulus deferens in domum suam, B. Caio Papæ qui ibidem cum ceteris Sanctis latitabat, præsentans offerebat, dicens: Ecce, venerande Pater suscipe, quos Dominus & Redemptor noster per me exigium famulum tuum lucratus est. [offert S. Caio Papæ baptizandos:] Ipse vero venerabilis Papa cum magno eos gaudio suscipiens protinus singulorum nominibus acceptis, omnes baptizans, numero Sanctorum sociabat.

[3] Interea dum hæc agerentur occurrens B. Tiburtius inuenit hominem, [S. Tibur tium in miraculis patrandis,] qui de alto lapsus, caput & omnia membra quassauerat, ita vt de sola eius agerent sepultura hi, quorum filius esse dicebatur. Tunc ait eis: permittite me ei præcantare, & forsitan recipiet sanitatem. Cumque omnes spatium dedissent, accessit & super vulnera eius dicebat leuiter orationem Dominicam & Symbolum: & solidata sunt membra eius & caput & omnia viscera, quasi nil mali ei euenisset. Quod cum parentes eius cernerent, continuo, prædicante eis B. Tiburtio, Christo Domino crediderunt: quos perducens in domum Castuli, ad B. Gaium Papam dixit: [varijs conuertendis] Venerabilis Pater ac diuinæ legis Antistes, ecce quos per me hodie lucratus est Christus, in quibus fides mea, velut arbuscula nouella, primum prorupit in fructum. Tunc S. Gaius Papa baptizauit iuuenem cum parentibus suis, [& prædicatione habet dilectum socium:] Domino gratias referens. Erat B. Castulus cum B. Tiburtio in amore soliditatis connexio, & pariter in ministerio prædicationis coniuncti, nullius horæ momento a prædicationis officio desistebant. Nam & beatissimo Castulo tantam omnipotens Deus restituendæ sanitatis infirmantibus contulit gratiam, vt cæcis lumen, claudis gressum, atque diu in ægritudine manentibus validisque languoribus constrictis, continua oratione pristinam restitueret sanitatem: & post recuperatam corporis medelam omnes ad fidem conuerteret.

[4] Dum vero tantæ curationum virtutes, per B. Castulum fierent, [comprehenditur a Fabiano Præside:] & multitudo populi ad fidem pertingeret, eius quoque fama percrebuit, & ad aures impijssimi Fabiani vrbis Præfecti peruenit. Tunc idem Fabianus suggessit de eo & ceteris Sanctis Diocletiano impijssimo Augusto: & continuo magno furore repletus, iussit Præfecto Fabiano, B. Castulum ceterosque Sanctos comprehendi: & in arcta retrudi custodia. Et quia longum est omnia per ordinem describere, quanta ipsi gloriosi Martyres pro Christi nomine pertulerint, eorum Martyrij triumphum breui sermone explicamus, & ad Beati Castuli præcipue Martyrium perscribendum reuertimur. Igitur post diuersi generis supplicia, ipsi omnes Sancti in vera Christi nominis confessione perdurantes, coronati sunt. Post hæc crudelissimus Præfectus iussit sibi B. Castulum, [contemnit minas,] quem diu maceratum in custodia tenuerat, præsentari: eumque cum magno furore & comminatione aggreditur, vt a fide Christianorum recederet, & vt Martis ac Iouis simulacris sacrificaret, & thuris incensum offerret. Beatus vero Martyr Castulus, intrepidus & constans in Christi nomine permanens, ad nihilum eius reputauit minas atque terrores. Et dum intrepidam mentem eius ab amore Christi abstrahere nō posset, illico iussit impijssimus Præfectus Beatissimum Dei famulum Castulum deorsum in eculeo suspendi, & atrocissime plumbatis cædi. [dire torquetur:] Et dum diu cederetur, Deo omnipotenti gratias referebat dicens: Ecce præclara dies, quam semper optaui: ecce omni iocunditate desiderabilis hora, quam inhianter expectaui. Gratias tibi refero, Domine Iesu Christe, qui me fecisti dignum pro nomine tuo pati. Crudelissimus vero Præfectus, tantam venerabilis Martyris in fide Christi constantiam videns, iussit ei diuersi generis pœnas applicari: sed nequaquam apud athletam Christi potuit præualere. Quem tertio appendens, tertio audiens, & validis verberum cruciatibus examinans, dum firmus atque robustus in confessione Domini idem beatissimus Castulus permaneret, missus est in foueam & missa est super eum massa arenaria, [martyrio coronatur:] & ita cum palma Martyrij migrauit ad Christum: & in eodem loco, via Lauicana non longe ab vrbe Romana, eius corpus requiescit humatum: in quo loco multa beneficia præstitit Christus, [sepelitur via Lauicana.] ad laudem nominis sui vsque in præsentem diem. Regnante Domino. Amen.

ALIA ACTA MARTYRII
Ex Vita S. Sebastiani Martyris.

Castulus Martyr, Romæ, (S.)

BHL Number: 1647

[1] Occiso a Carino ad Margum, Consulibus Maximo & Aquilino, tam immanis orta est persecutio, [Orta persecutione] vt nulli quidquam vel vendere vel emere liceret, nisi paruis quibusdam statuis, positis eo in loco vbi emendi gratia conuentum esset, thura incenderet. Tum etiam circa insulas, vicos & aquas positi erant compulsores, qui neque molendi, neque aquas hauriendi potestatem facerent, nisi qui idolis libassent. Itaque ex S. Caij Pontificis consilio, Chromatius vir illustrissimus Christianos omnes in domum suam recepit, cunctosque ita fouit, vt nullus omnino sacrificandi necessitati succumberet. Verum quia tanta persecutionis extitit vis, vt opinio Christianæ religionis ab eo susceptæ celari iam non posset, meruit ex sacro rescripto Chromatius, vt medelæ gratia in Campano littore, vbi lati cespitis erat dominus, demoraretur. Fecitque copiam Christianis omnibus, cum ipso ire volentibus, [alij ex Vrbe migrant:] eo commigrandi ad persecutionis rabiem declinandam. Tum vero orta est pia contentio inter sanctos Polycarpum & Sebastianum, quis in vrbe remaneret, & quis iret cum Chromatio, qui tam multos ad se receperat Christianos. Quibus ita altercantibus, venerabilis Papa Caius dixit: Dum ambo coronam passionis appetitis, populum Domini solatio destituitis. Vnde mihi videtur, vt tu Frater Polycarpe, qui & sacerdotij rectum tramitem tenes, & scientiæ Dei repletus es donis, proficiscaris simul ad confortandas credentium mentes, & animos dubios confirmandos. Quibus ille auditis, acquieuit, & blandum Papæ imperium æquanimiter tulit. Venit itaq; dies Dominica, in qua Caius Pontifex agens quæ Dei sunt, intra domum Chromatij omnibus aggregatis, cunctos hac voce alloquitur: Dominus noster Iesus Christus, præscius fragilitatis humanæ, duos credentibus in se gradus constituit, confessionis scilicet & martyrij: vt qui martyrij pondus se non posse ferre verentur, confessionis gratiam teneant, & concedentes laudem bellaturis Christi militibus ac pro eius nomine pugnaturis, illorum soliciti curam gerant. Pergant itaque qui volunt, vna cum filijs nostris Chromatio & Tiburtio, & mecum in hac vrbe, qui voluerint, remaneant. Non enim nos terrarum spatia diuidunt, quos Christi gratia nectit: nec absentiam vestram sentiunt oculi nostri, quia interioris hominis vos intuemur adspectu.

[2] Remanserunt autem cum venerabili Papa Marcellianus & Marcus, & pater eorum, vir clarissimus Tranquillinus, [alij in Vrbe manent,] itemque B. Sebastianus, & iuuenis, corpore pulcherrimus sed pulchrior mente, S. Tiburtius: tum quoque Nicostratus Protoscriniarius, cum fratre suo Castorio & coniuge Zoë, & Claudius etiam cum fratre suo Victorino & filio Symphoriano, qui fuit ab hydropis morbo liberatus. Hi soli, reliquis omnibus cum Chromatio proficiscentibus, in vrbe cum Caio Pontifice remanserunt: qui Marcum & Marcellianum Diaconij honore sanctificauit, Tranquillinum vero patrem eorum fecit Presbyterum, & B. Sebastianum, qui ad multorum profectum sub specie militiæ latebat, Ecclesiæ Defensorem constituit: ceteros vero Subdiaconos fecit. Sed quia tutus nullus inueniri poterat locus ad latebram confouendam, [in ædibus S. Castuli:] morabantur omnes apud Castulum quemdam Christianum, Zetarium palatij, qui eiusdem palatij altissimo loco commanebat. Ea vero mansio idcirco idonea visa est, quod & Castulus ipse cum omnibus suis Christianissimus esset, & lex de sacrificijs lata cum vbique suo feruore sæuiret, in illos, qui palatio adhærebant, quia nec suspicio de illis esse poterat, minime executioni dabatur. Morabantur ergo hi omnes, vt diximus, cum sancto Papa Caio apud Castulum; & diu noctuque gemitibus, fletibus, ieiunijs, & orationibus occupati, orabant Dominum, vt digni haberentur tolerantia confessionis eius, & in numerum sanctorum Martyrum admitti mererentur. Ascendebant autem ad eos occulte religiosi viri & fæminæ, [clarent miraculis.] quippe qui a Sanctis diuersas sanitatum gratias impetrarent. Nam & cæcorum oculi illuminabantur eorum precibus, & salus reddebatur ægrotis, & de obsessis corporibus dæmones pellebantur.

[3] Interea S. Caio Episcopo Torquatus quidam se simulata fide sociauit, dicens se esse Christianum. Erat autem apostata, & homo fraudulentus in omni sermone, [Immiscet se alijs Torquatus vt Christianus:] & callidus in omni commisso. Quid multa? Cum a B. Tiburtio viro nobili, erudito & sancto, frequenter argueretur, quod capillos super apicem frontis arte tonsoris componeret, quod assidue comessaretur & ludendo pranderet, quod fæminarum adspectu delectaretur, quod a ieiunijs & orationibus se subduceret, quod somno deditus non interesset peruigil hymnos Deo noctu dicentibus: cum propter hæc, inquam, a B. Tiburtio acrius obiurgaretur, se eius monita simulauit libenter accipere, egitq; arte, vt orantem S. Tiburtium infideles comprehenderent in qua comprehensione se quoque fecit teneri, & simul perduci ad secretarium Iudicis sæuientis. Quo cum perducti fuere, Fabianus præfectus dixit ad eum, qui se arte tradiderat: Quis diceris? At ille respondit, Torquatus. Fabianus dixit: [prodit S. Tiburtium,] Quid profiteris? Torquatus dixit: Christianus sum. Fabianus ait: An ignoras iussisse inuictissimos Principes, vt qui sacrificare dijs nolint, diuersis supplicijs macerentur? Torquatus ait: Hic magister meus est, & ipse me semper docuit: quod eum videro facere, me quoque facere necesse est. Fabianus conuersus ad Tiburtium, dixit: Audisti quid Torquatus asserat? Quid ad hæc respondes? Tiburtius ait: Diu est, quod Torquatus se Christianum esse mentitur. Virtus enim ipsa sancti nominis grauiter fert & moleste, suum nomen a non suis amatoribus vsurpari. Reuera enim, vir illustrissime, hoc Christianum nomen diuinæ virtutis est, sectatorum scilicet Christi, qui vere philosophati sunt, [culpantem mores eius,] qui ad obterendas libidines fortiter dimicarunt. Credisne vir illustrissime, hunc esse Christianum, qui in sui lenocinio moliendo capitis fimbrias admittit, qui tonsorem diligit, qui scapulis molliter gestit, qui fluxum gressum improbo nisu distendit, qui neglectis viris, fæminas curiosius intuetur? Numquam tales pestes Christus dignatus est habere seruos suos. Verum quando hic se imitaturum me asseruit, iam tu ipse coram eum probabis esse mentitum: nam qualis semper fuerit, nunc euidenter ostendit. Fabianus dixit: Consultius feceris, si saluti tuæ prospiciens, Principum decreta non spernas. Tiburtius ait: Ego vero saluti meæ melius non consulo, quam vt deos deasque contemnens, vnum Dominum Iesum Christum Deum meum esse confitear. Torquatus dixit: Non solum ipse Christianus crudelis est, verum etiam decipit alios, persuadens & docens deos omnes esse dæmones: ipse autem cum socijs suis, cum quibus magicas artes exercet, diu noctuque incantationibus occupatur. Tiburtius dixit: Falsus testis non erit impunitus. Hic, quem vides, vir illustrissime, malitiæ suæ curis exæstuans, nullam aliam ob caussam Christianis se adiunxit, nisi vt nobis Christianum se fingeret, & alijs fidelissimum mentiretur. At ego repræhendebam in eo Cyclopæam edacitatē, emergentem e vino putorem, & sepultam diuini nominis sanctitatem. Ebrius patiebatur sitim, & esuriem vomens: nec vt Christianus, sed vt Antonianus quondam ille conuiuator, edebat, potabat, vomebat: & nunc Christianos arguit, Christianosque accusat, & in eos mitem iudicem incitans, gladium nolenti porrigit, vtque dæmonibus ceruices inclinemus, hortatur.

[4] b Tunc iratus Fabianus dictauit sententiam, dicens: Blasphemator deorum, & reus atrocium iniuriarum gladio animaduertatur. [dein Martyrem:] Ductus est autem via Lauicana tertio milliario ab Vrbe, & effundens orationem ad Dominum, vno ictu gladij verberatus abscessit: & in eodem apparente, quodam Christiano sepultus est… Posthæc autem Torquatus egit, vt Castulus, Zetarius Palatij, hospes Sanctorum, comprehenderetur: [post quem S. Castulus coronatur.] qui cum fuisset arctatus & hic tertio appensus, tertio auditus; in confessione Domini perseuerans, missus est in foueam, & dimissa est super eum massa arenaria, & ipse cum palma martyrij migrauit ad Dominum … Relicta Martyris Castuli Zetarij, nomine Irene, abijt nocte, vt corpus S. Sebastiani c tolleret & sepeliret. Et inueniens eum viuentem adduxit ad domum suam in scala excelsa, vbi manebat ad palatium, & ibi intra paucos dies salutem integerrimam recuperauit.

[Annotata]

a Anno 285 a Diocletiano victus & interemptus est: reliqua explicantur ad Acta S Sebastiani.

b Hinc reliqua sunt desumpta ex Actis antiquis Latinis ob verba Martyrologiorum.

c Forsan idem ante præstiterat S. Castulo marito suo, aut per alios curarat fieri.

DE SANCTIS MARTYRIBVS PETRO, MARCIANO, CASSIANO, IOVINO, THECLA SEV THEODOLA. EORVM ALIQVI EPISCOPI HABITI.

[Commentarius]

Petrus, Martyr (S.)
Marcianus, Martyr (S.)
Cassianus, Martyr (S.)
Iouinus, Martyr (S.)
Thecla seu Theodola, Martyr (S.)

[1] SanctoCastulo Martyri Romano, de quo iam egimus, varij iunguntur socij: ac primo in MS. Martyrol. S. Cyriaci, quo plurimum vsus est Baronius, ista habentur: Romæ nat. S. Castuli & Timothei. In peruetusto MS. Treuirensi S. Maximini loco Timothei adiungitur Diogenes. Verum hi duo Martyres Timotheus & Diogenes sunt Antiochiæ paßi, [Varij cum S. Castulo relati,] a varijs hoc die, a pluribus VII Aprilis relati. At nullo apposito loco in Aquisgranensi MS. horum nomina coniunguntur: Castoli, Monati, Petri, Marciani, Capani. Hermannus Greuen post relata Vsuardi verba, in quibus de S. Castulo & dein Sirmiensibus athletis actum est, ista addit: Serotini Martyris. Item SS. Petri, Martiani, Capani. MS. Martyrol. Augustanum S. Vdalrici ita habet: Romæ Castuli: alibi Moniotni Martyris, Petri, Marciani, Timothei, Theodoli. Quæ nomina in Labbeano MS. ita exprimuntur: [crediti vel alibi] Romæ Castuli, alibi Monati Martyris, Petri, Marciani, Cassiani, Timothei, Theodori. Interim ex his plerique a Galesinio ex MS. codice Romæ tribuuntur, & post encomium S. Castuli, ista iunguntur: Romæ præterea beatissimorum Martyrum Petri, Martiani, Iouini, Theclæ, Cassiani, Theorici: [vel Romæ passi.] qui admirabili cruciatuum tolerantia pro Christo necem obierunt. Quæ eadem ex Galesinio referuntur in posteriore editione Martyrologij Germanici. In hodierno Rom. Martyrol. post dicti Castuli elogium ista leguntur: Ibidem corona sanctorum Martyrum Petri, Marciani, Iouini, Theclæ, Cassiani & aliorum. Baronius in Notis ait, restitutos ex veteri manuscripto, Galesinium etiam de his agere hoc die, & quidem ex MS. quod forsan intellexit Baronius: nos huic simile non vidimus: neque dubitamus, quin plura illustria adhuc lateant.

[2] De singulis nonnulla ex antiquis MSS. indicabimus. Ac primo, qui in tribus MSS. Monatus & Moniotnus dicitur, alijs est Montanus Sirmij passus, de quo mox agemus, qui ideo in vltimis Martyrologijs recte est omissus. Post hunc referuntur Petrus, Marcianus, & Cassianus, de quibus inferius, [Thecla etiā Theodola dicta,] vbi & Sedes Episcopales, quæ illis aßignantur, excutiemus. Est etiam apud Galesinium nomen Theorici, pro quo in Romano Martyrol. legitur, & aliorum. Videtur Theodorus esse supra in Labbeano MS. expressus & Pentapoli in Lybia hoc die passus. Quidni similis error potuisset suboriri, vt vox alibi, quæ in MSS. Augustano & Labbeano legitur, sit mutata in ibi & ibidem: & sic Romæ sint adscripti. Qui in MS. Aquisgranensi & additionibus Greuen post Marcianum refertur Capanus, alijs est iam dictus Cassianus. Deerat hoc die in MSS. Augustano & Labbeano SS. Iouini & Theclæ memoria, sed pridie siue XXV Martij sunt ambo in ijs relati: & Thecla in Augustano Virgo, in Labbeano Martyr compellatur. [Iouinus, Iuuinus aut Iocundus.] In MS. Tamlachtensi loco Iouini legitur Iunij, & in apographis Lucensi, Corbeiensi, Blumiano & nostro S. Hieronymi, item in MSS. Pragensi & Altempsiano, loco Theclæ legitur Theodolæ, & loco Iouini in dicto Lucensi S. Hieronymi Iuuinie Burgo, in MS. Blumiano Iuuin Burgun, in Corbeiensi Parisis excuso Iuuini Burgundionis. Et hæc ex antiquis Martyrologijs duximus proponi debere. Hunc Iouinum forsan Iocundum dici in Martyr. Hieronymiano Parisijs excuso, & Sirmiensibus Martyribus adiungi, arbitramur.

[3] Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ de hisce Sanctis in Martyrologio Romano memoratis agit, asseritque in tota Regiensi diœcesi, [S. Cassiani veneratio Noüellaria,] quæ Parmam inter & Mutinam sita est, celebrari hoc die natalem S. Cassiani, eo quod sub Clemente VIII Pontifice Maximo huius corpus Roma delatum Nouellariam, dictæ Regiensis diœcesis versus Septemtrionis oppidum, præcipuam ibi habeat venerationem: quem Nouellarienses sibi Protectorem & Tutelarem delegerunt. [ob corpus sacrum eo delatum,] At quia nullas authenticas chartas de hac translatione vidimus, nescimus inter plures Martyres, Caßianos dictos iudicare, cuius illud corpus censeri poßit. Forsan quia hic dicitur Romæ coronatus, & ipsi Roma illud corpus acceperunt, intulerunt necessario huius esse debere: vti & S. Marciani huius aliqua veneratio est Bononiæ in ecclesia omnium Sanctorum, [S. Marciani Bononia.] quod aliquæ eius ibi dicantur Reliquiæ esse. Consule Bononiam perlustratam Masini.

[4] Franciscus Maria Florentinus in Notis ad Martyrologium S. Hieronymi asserit se vereri ne Petrus, Marcianus, Cassianus, qui cum Iouino & Thecla Romæ a Galesinio tribuuntur hac die, ex veteribus MSS. confusa nomina sint ex Episcopo Sebasteno, Martiano Heracleotico & Cassiano Episcopis. Hæc ille, nos paucis Martyrologia antiqua proponemus, [Dicuntur Episcopi S. Petrus Sebastenus.] plenum alijs iudicium relicturi. Ac primo quatuor Martyrologij S. Hieronymi apographa ista de S. Petro habent: In Sebastia ciuitate Petri Episcopi. Consentiunt MSS. Richenouiense, Rhinouiense, Casinense & duplex Altempsianum. At non apposito loco Petri Episcopi, memoria celebratur in MS. Tamlactensi & Kalendario præfixo MSS. S. Isidori operibus, in bibliotheca Vallicellana Patrum Congregationis Oratorij Romæ adseruatis. Sed quando hic Episcopus Sebastiæ sederit, & martyrio affectus fuerit, ignoratur. Egimus die X Martij pag. 30 de S. Petro Episcopo Sebastiæ & successore S. Blasij, qui Reliquias XL Martyrum Sebastenorum collegit, sed is nusquam Martyr appellatur. Potuit fuisse eius decessor & vna cum S. Paulino, qui additur in Hieronymiano Parisijs excuso, Martyrium subijsse: nisi S. Paulinus ex alio loco aut die per errorem adiunctus sit, cum in alijs apographis eius nomen desit. Edidit Bellinus de Padua Martyrologium secundum morem curiæ Romanæ, quod auctius recusum est Parisijs anno MDXXI, in quo cum prædictis MSS. aßignatur: In Sebastia ciuitate Petri Episcopi memoria.

[5] Alter ex prædictis Sanctis est Marcianus, de quo nostrum vetustum apographum ista solum habet: In Arade Marciani. Blumianum In Aradeo Martiniani Episcopi: [S. Marcianus Heracleensis,] vbi vitio librariorum videtur littera d formata, vt sæpe alias ex litteris c & l, legendum Aracle & Aracleo. Lucense habet: In Eraclea Martiniani Episcopi. Corbeiense Parisijs excusum: In Heraclea Martiani Episcopi. MS. Altempsianum: In Eracleo S. Martialis Episcopi. Bellinus ante citatus: In Aracleo S. Martialis Episcopi. MS. Reginæ Sueciæ, & ex eo Lucas Holstenius in Animaduersis ad Martyrol. Rom. In Thracia S. Marciani Episcopi. Forsan quia celebris in Thracia est vrbs Heraclea, regio ipsa indicata est: aut Sanctis intermedijs, de quibus mox agemus, & vrbe Heraclea omißis, facta est plena confusionis connexio.

[6] Tertius denique est Cassianus Episcopus in Celerno, quem quatuor S. Hieronymi apographa & memoratus Bellinus referunt, & solum statuunt in Celer. [& Cassianus Celernensis,] Porro Donatus Episcopus Celernensis aut Celerinensis in Africa interfuit Collationi Carthaginensi anno CCCCXI habita.

[7] Inter SS. Petrum & Marcianum interponebantur aliqua in quatuor apographis S. Hieronymi: ex his Corbeiense Parisijs excusum ita habet: In Thracia Sarmatiniæ. Lucense, [alij interpositi.] Sarmateniæ, Blumianum Sarmatæmæ, at nostrum peruetustum diuidit hoc modo: In Thracia Sarmatæ, Arminiæ. In MS. Tamlachtensi horum loco est nomen Mariæ. An hinc deriuatum nomen Serotini Martyris, quod in MS. Florario & apud Greuenum & Canisium habetur, non audemus diuinare. Hos adiungimus loco aliorum, qui supra memoratis Sanctis adiunguntur in Martyrologio Romano.

DE SS. MONTANO PRESBYTERO, MAXIMA CONIVGE, ET ALIIS XL, MARTYRIBVS SIRMII IN PANNONIA.

[Commentarius]

Montanus Presbyter, Martyr Sirmii in Pannonia (S.)
Maxima coniux, Martyr Sirmii in Pannonia (S.)
Alii XL, Martyres Sirmii in Pannonia (SS.)

[1] Sirmiumantiqua Romanorum colonia, ac totius Pannoniæ Metropolis, situm est in inferiore eius ditione haud procul a Sauo fluuio, Imperatorum Probi, Valentiniani ac Gratiani natalibus ac plurimorum Sede clara ciuitas, Christi religione a primæuo Ecclesiæ statu collustrata, multoque Martyrum sanguine nobilitata. Ex his Martyribus varij relati in Ianuario & Februario, & ad præcedentem & hunc diem Martij alij memorantur: in hisce ea recurrit difficultas, quam mouimus ad XXIII Februarij ad Vitam S. Sireni monachi & Martyris, quem e Pannonia alij abducebant Firmium Italiæ vrbem in Picenis, alij ad Sexti-Firmium Bæticæ apud Hispanos olim ciuitatem: quæ controuersia ex antiquis Martyrologijs erit decidenda. Ac primo MSS. peruetusta Richenouiense in Sueuia & Rhinouiense in Heluetia ita habent: [Inscripti Martyrologijs, vt Sirmij passi,] In Sirmio Montani Presbyteri: additur apud Rabanum, & Maximæ vxoris eius. MS. duplex Reginæ Sueciæ, quorum alterum Holstenio in pretio fuit, alterum olim in Franconia exaratum: In Sirmia Montani Episcopi & Maximæ vxoris eius. Eadem sunt in apographis S. Hieronymi Lucensi, Blumiano & Corbeiensi, sed Munati scribitur pro Montani. At vetustißimus noster codex S. Hieronymi charactere Britanno-Saxonico ita habet: In Sirmi Montani Presbyteri, & Maximæ vxoris eius & aliorum XL. Eadem leguntur in genuino Beda & in Sirmio fere paßi dicuntur. Cum Beda conuenirent MSS. Casinense & Altempsianum, nisi Montionis loco Montani haberent.

[2] Genus martyrij indicat Vsuardus his verbis: In Sirmio SS. Montani Presbyteri & Maximæ in mare mersorum. [submersi,] Ita paßim omnia Vsuardi exemplaria manu exarata & excusa; in aliquibus loco Maximæ legitur Maximini & Maximiæ, & dicitur Maxima vxor illius, in MSS. Centulensi, Vaticano S. Petri & varijs alijs. In Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excuso, ita legitur: In Sirmio SS. Montani Presbyteri, & Maximæ vxoris eius Martyrum in mare mersorum: corpora eorum non longe ab vrbe inuenta sunt. In alijs MSS. dicuntur in fluuium non in mare proiecti: ita MS. Vltraiectinum S. Mariæ: In Sirmio SS. Montani Presbyteri & Maximæ vxoris eius: qui comprehensi, missi sunt in fluuium, & aliorum quadraginta Martyrum. Hæc ita Ado indicat. [in fluuio,] Et apud Sirmium natale S. Montani Presbyteri, qui cum Maxima vxore sua tentus, & in fluuium præcipitatus est: corpora eorum nono ab vrbe lapide inuenta & sepulta sunt. Eadem leguntur apud Notkerum, sed vitio amanuensium aut typothetarum legitur apud Smyrnium, & corrigendum apud Sirmium. MS. Treuirense S. Martini socios addit: In Sirmio Montani Presbyteri, qui comprehensus, missus est in fluuium magnum & Maximæ vxoris eius, & aliorum XL Martyrum. Quæ fere eadem sed absque socijs leguntur in Florario MS. His assentitur hodiernum Martyrolog. Rom. Sirmij sanctorum Martyrum Montani Presbyteri & Maximæ, qui ob Christi fidem in flumen demersi sunt. His inter se collatis colligimus per mare apud Vsuardum aliosque vt sæpe alias, [aut lacu,] indicari lacum profundum, ex quo aqua defluens voluitur in vicinum fluuium: ita Martyres Treuirenses in mare, id est, lacum vicinum, proiecti dicuntur, & mare salis seu mare mortuum in Palæstina appellatum est lacus Asphaltites seu bituminis. Imo apud Germanos tam lacus quam mare transferuntur in eorum linguam eisdem vocibus zee aut mer, moer, more. Ita in Pannonia siue hodierna Hungaria, Lacus Sidlerensis nuncupatur Sidlerzee: & mare magnum siue Oceanus, eodem modo zee appellatur: ita etiam in vrbe Antuerpiensi præcipua platea a lacu ibidem concamerato mera dicitur, & in Flandria aliquot lacus moeren nominantur. Demersos ergo arbitramur hosce Martyres in vicinum vrbi Pannoniæ Sirmiensi lacum fluuio siue amni Sauo adiectum.

[3] Est etiam Firmium vrbs Italiæ in Picenis, quam alibi diximus a Sirmio Pannoniæ non satis distingui ex leui alicuius MS. errore: ita hic in MS. Barberiano legitur: [perperam adscripti Firmio Italiæ vrbi,] In Firmia Montani Presbyteri & Maximæ vxoris eius, & in Vaticano ecclesiæ S. Petri: In Firmio Montiani Presbyteri & Maximæ vxoris eius. Forte fauet Petrus de Natalibus, qui lib. 3 Catalogi cap. 233 ista habet: Montanus Presbyter & Maxima Virgo in oppido Furnio passi sunt: qui dum Christum Dominum viua voce confiterentur, ab infidelibus tenti & vinculis ferreis colligati, ambo in mare mersi sunt VII Kalend. Aprilis, vt Hieronymus in Martyrologio testatur. Admittimus testimonium de dicto die; sed Maxima ab eo vxor appellatur. An vixerit semper cum marito in virginali continentia, alibi non legimus, quod saltem creditur fecisse, quando is in Presbyterum est ordinatus.

[4] Quia vero Sirmium dictum in Pannonia destructum est, & ditio illa sub tyrannide Turcica ingemiscit, aliqui huius vrbis Sancti ad Hispanos translati ab ijs sunt, [aut Sirmio seu Sexti-Firmio Baticæ.] qui nuper sub nomine Flauij Dextri concinnarunt Chronicon: in quo ad annum 100 num. 5 ista leguntur: Sirmi in Hispania sancti Martyres Montanus Presbyter & Maxima, clarissimi Christi Martyres. Rudericus Carus in Notis ad Dextrum fol. 22 asserit in Hispania nullum fuisse Sirmium, & assentitur Tamaius-Salazar ad XXVI Martij, & volunt substitui Sexti-Firmium, & Tamaius longo encomio & Actis quibusdam adiectis eos exornat, statuitq; anno centesimo sub Traiano Imperatore martyrio coronatos: quæ deficiente probatione nolumus pluribus reijcere. Remitto lectorem ad ea, quæ in simili argumento dicta sunt die XXIII Februarij de S. Sireno Sirmij in Pannonia passo,

[5] Adiungimus quadraginta socios seu milites, quos ex præcipuis Martyrologijs Hieronymi, Bedæ alijsq; ostendimus vna passos esse: & confirmat VVandelbertus hoc disticho:

Septima Montanū memorat cum coniuge sancta,
Atque simul quadrageno cum Martyre passum.

Diximus supra in præcedenti classe, Monatum siue Monitnum, qui est Montanus, varijs Sanctis, de quibus tunc egimus, [An iungendus Iocundus,] adiungi. De alijs hic inquirimus, ac primo in Martyrologio S. Hieronymi Parisijs excuso ista leguntur: VII Kalend. Aprilis. Romæ in cœmeterio eiusdem via Lauicana natale S. Castulæ, Syrmiæ. In Syrmia Munati Presbyteri, Maximæ vxoris eius, Iocundi. Lucas Dacherius, qui illud Martyrologium edidit, in indice vtrumque Sanctum censet, & Syrmiam & Iocundum. At nos veremur Syrmiam ex sequentis vrbis nomine, librarij vitio, conflatam esse & ideo omittendam. Iocundum socium adiungeremus, nisi supra in præcedenti classe de S. Iouino egissemus qui alijs Iunius, Iuninus, Iuuinus, quidni & Iocundus, dicitur. Alium nobis addit Maurolycus his verbis: In Sirmio Pannoniæ vrbe SS. Montani Presbyteri, Demetrij Diaconi, [aut Demetrius Diaconus.] & Maximæ Virginis tempore Maximiani in Sauum fluuium mersorum sub Probo Præside. Eadem apud Felicium leguntur, Galesinius hoc eos elogio ornat: Syrmij in Pannonia sanctorum Martyrum Montani Presbyteri, Demetrij Diaconi, Maximæ Virginis, & aliorum quadraginta, qui certamine pro fide confecto, demum præcipites in Sauum fluuiū Diocletiano Imperatore deiecti, cælesti corona donantur. Gasenium sequitur in secunda editione Martyrologij Germanici Canisius, aut quisquis auxit. Post Martyrologium Maurolyci additur Topographia sanctorum Christi Martyrum per Primum Cabilunensem Episcopum ac Theologum anno MCCCCL olim composita, in qua ad verbum Sirmium ista leguntur: Hic Hirenæus Episcopus cum Montano Presbytero & Demetrio Diacono sub Maximiano Imperatore & Probo Præfecto apud Sauum fluuium Martyres. S. Irenæi Episcopi Sirmiensis, sub Præside Maximiani Probo interfecti, Acta ex MSS. Græcis & Latinis illustrauimus die præcedenti XXV Martij. Forsan similia de his Martyribus extiterunt, quæ necdum sunt reperta. Coluntur VII Virgines Syrmij passæ IX Aprilis, quibus iunguntur in illustribus MSS. Barberiniano & Tornacensi S. Martini Demetrius Diaconus, Hilarius & Concessus: qui primo loco in Sirmia paßi celebrantur in peruetustis Martyrologijs Richenouiensi & Rhinouiensi. S. Demetrium ergo hic alijs iunctum omittimus, de eo acturi ad dictum IX Aprilis.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRIS VICTORE, SATVRNINO, SOLVTORE ET XII SOCIIS.

[Commentarius]

Victor, Martyr in Africa (S.)
Saturninus, Martyr in Africa (S.)
Solutor, Martyr in Africa (S.)
XII socii, Martyres in Africa (SS.)

Sancti hi athletæ memorantur hoc die in triplici apographo Martyrologij S. Hieronymi, Lucensi, Blumiano & peruetusto nostro, item in MSS. Romanis Cardinalis Barberini & Ducis Altempsij, & apud Bellinum secundum morem curiæ Romanæ, Parisijs anno MDXXI recusum, his vbique verbis: In Africa Victoris, Saturnini, Solutoris & aliorum XII. MS. Martyrol. Reginæ Sueciæ, ab Holstenio in Animaduersis ad Martyrol. Rom. relatum, ita habet: In Africa Victoris & aliorum XIV, & recte, quod Saturninus & Solutor reticeantur. MS. Corbeiense S. Hieronymi Parisijs excusum ista habet: In Africa Pictoris, Saturnini, Solutoris & aliorum XIV. Censemus cum alijs septem indicatis Martyrol. nomen Victoris retinendum, & aliorum numerum ad XII coarctandum. In MS. Pragensi solus Victor, sed alijs adiunctus, memoratur. In MS. Tamlachtensi alijs permistis habetur memoria Saturnini, Saluatoris, Victorini, Victoris, & aliorum XIV, ac qui supra referuntur XII alij, Timotheo adiunguntur, & Saluator pro Solutore legitur, & Victorinus aut pro Victore sumendus, aut ad diem sequentem referendus est.

DE SANCTIS MARTYRIBVS THEODORO EP. IRENÆO DIACONO, SERAPIONE ET AMMONIO LECTOR. IN PENTAPOLI LYBIÆ.

[Commentarius]

Theodorus Episcopus, Martyr in Pentapoli Lybiæ (S.)
Irenæus Diaconus, Martyr in Pentapoli Lybiæ (S.)
Serapion, Lector, Martyr in Pentapoli Lybiæ (S.)
Ammonius, Lector, Martyr in Pentapoli Lybiæ (S.)

[1] Pentapoleosnomen pluribus est inditum locis: ex his est Pentapolis in Italia continens has ciuitates, Rauennam, Cæsenam, Classem, Forum-Liuij & Forum-Pompilij: vt dictum est XIII Februarij in Vita S. Gregorij II Papæ cap. 3. Alia Pentapolis appellatur Mare-mortuum ob Sodomam & Gomorrham aliasque tres vrbes indignatione diuina submersas, [Pentapolis ditio Lybiæ.] vti Acta S. Pionij Presbyteri testantur Kalendis Februarij pag. 43 num. 5. Eodem nomine in Vita S. Ioannis Eleemosynarij XXIII Ianuarij cap. 3 appellatur Portus Alexandrinus seu Statio naualis forte a Pentapolitanis Lybiæ istic negotiantibus excitata. Est autem Ptolemæo Alexandrino Lybia triplex exterior prope Ægyptum, Marmarica & Cyrenaica, quæ alijs superior dicitur: huius pars extima ad mare Lybicum appellatur Pentapolis, forsan a quinque vrbibus præcipuis. Huic loco hos Martyres aßignat peruetustum nostrum Martyrologium S. Hieronymi his verbis: In Pentapoli Lybiæ Theodori Episcopi, Hereni Diaconi, Serapionis, Ammonij Lectorum. [Cultus sacer Martyrum:] Vsuardus hunc diem ab his Martyribus ita auspicatur: Apud Pentapolim Lybiæ natalis SS. Theodori Episcopi, Hirenæi Diaconi, Serapionis & Ammonij Lectorum. Eadem habent Ado, Notkerus, Beda excusus, MSS. Centulense, Vallicellanum, Vltraiectinum & alia quamplurima. In nonnullis Theodorus appellatur Theodolus, Theodericus, Theoricus. Loco Irenæi scribitur etiam Hyrenæus, Hirenæus, Hirinus, Hirmus. Ita loco Ammonij substituitur nomen Ammonis, Ammomi, Ammoni, Amon. [nomina varie scripta,] Serapion eodem vbique modo scribitur, at loco Lectorum etiam in singulari Lectoris legitur. In aliquibus solus Theodorus memoratur, in alijs eo omisso tres reliqui nominantur: in aliquibus Ammonius omittitur, vti & locus præpositus. Hodiernum Martyrol. Rom. ita eos celebrat: Pentapoli in Lybia natalis sanctorum Martyrum Theodori Episcopi, Irenæi Diaconi, Serapionis & Ammonij Lectorum. MS. Tamlachtense facit memoriam Theodosij, Iereni Diaconi, Serapionis & Ammonij. MS. Bruxellense S. Gudilæ hos Martyres ad XXVII Martij celebrat. Saussaius in Martyrol. Gallic. hoc die, Apud Maclouium, inquit, memoria sanctorum Martyrum Irenæi Diaconi & Serapionis Lectoris. Habemus Officia propria Ecclesiæ Maclouiensis, sed absque mentione horum Sanctorum. Pro elogio horum Sanctorum hæc pauca indicat Galesinius: Hi, inquit, incredibili Christianæ virtutis magnitudine, cruciamenta pro Christi gloria perpessi, martyrij coronam pertulerunt. [tempus Martyrij:] De tempore martyrij eorum in Topographia Sanctorum Christi Martyrum, apud Maurolycum ante annos ducentos & amplius scripta, aßignatur persecutio sub Diocletiano mota, quando scilicet circa Paßionis Dominicæ tempus ecclesiæ solo æquatæ fuerunt, & omnes vbique Ecclesiarum Antistites primum quidem coniecti sunt in vincula, postea vero ad sacrificandum varijs modis coacti.

[2] Hæc sunt quæ de hisce Sanctis memoratu digna potuimus assequi. In Pseudo-Chronico Flauij Dextri ad annum Christi LXXI ista, tamquam de his Sanctis dicta, proferuntur. S. Theodorus II Cæsaraugustanus Episcopus prædicans in Africana Pentapoli cum Irenæo Archidiacono suo & Serapione & Ammonio Lectore Martyr fit. [an S Theodorus Episc. Cæsaraugustanus.] Nec multo post delatum eius corpus ad Hispaniam, vt ipse Theodorus iusserat, prope sepulcrum S. Iacobi iacet. Extant & carmina sub nomine M. Maximi de S. Theodoro primo Archipresbytero S. Athanasij, item ad Sanctos primos Cæsaraugustanos Præsules Athanasium & Epitectum & Archipresbyterum Theodorum ac socios Martyres. Qui plura de his desiderant, adeant Franciscum Biuarium in suis ad Dextrum & Maximum Commentarijs, Notas item Ruderici Cari & Martyrologium Hispanicum Tamaij Salasarij ad diem XXIV & XXVI Martij. Nos quia de hisce nihil apud probatos auctores reperimus, supersedemus diutius hisce immorari, & si forsan alius Thoodorus inter primos Hispaniæ Episcopos fuerit, non eum continuo hunc Pentapolitanum in Lybia Martyrem admittendum censemus.

[3] Addubitare etiam licet, num die VI Aprilis de hisce Sanctis agatur. Porro in MSS. Atrebatensi, [Relati hi Martyres 6 Aprilis.] Tornacensi & Lætiensi ista ad illum diem leguntur: In Lybia superiore natale SS. Theodori Episcopi, Irenæi Diaconi & Serapionis. In MS. Reginæ Sueciæ, ab Holstenio in Animaduersis ad Martyrol. Rom. citato, hæc habentur: Lybia superior SS. Theodori Episcopi, Hirenæi Diaconi & aliorum quinque, Notkerus clarius: Pentapoli Lybiæ superioris S. Theodori Episcopi & multorum Martyrum. Alibi alijs miscentur, vt ad istum diem dicetur.

DE SANCTIS MARTYRIBVS QVADRATO EPISCOPO, THEODOSIO, EMMANVELE SABINO ET ALIIS XL IN ORIENTE

[Commentarius]

Quadratus Episcopus, Martyr in Oriente (S.)
Theodosius, Martyr in Oriente (S.)
Emmanuel, Martyr in Oriente (S.)
Sabinus, Martyr in Oriente (S.)
Alii XL, Martyres in Oriente (SS.)

[1] Orientisnomine sæpe apud Græcos Syria venit, & quidquid vltra eam est regionum, Antiocheno subiectarum Episcopatui ad extremos vsque Scythas & Indos: [Videntur in Asia minori passi] est tamen & alia huius vocis acceptio Constantinopolitanæ Ecclesiæ vsitatior, qua minor Asia intelligitur, idque in hodiernam vsque obtinet diem, cum Natoliam quasi Anatoliam per aphæresim primæ vocalis dicunt ἀπὸ τῆς ἀνατολῆς: quemadmodum ex aduerso Achaiam atq; Peloponnesum τὰ ἑσπερία, Occidentis partes: vti ad Vitam S. Lucæ Iunioris ad VII Februarij obseruauimus. Constant hæc ex Vita S. Nicolai Studitæ IV Februarij data, vbi num. 45 Achillas quidam creatus dicitur Archiepiscopus Nacoliæ in partibus Orientis ἐν τοῖς τῆς ἀνατολῆς μέρεσιν: quando autem legimus hosce Martyres ἐκ τῆς τῶν ανατολικῶν χώρὰς ex Orientalium regione fuisse, eo magis propendemus vt illos adscribamus minori Asiæ, vbi Nacoliæ Episcopatus Synnadensi Metropolitæ subiectus fuisse cognoscitur; quod Latina nomina, vt sunt Quadrati atque Sabini, circa Romaniam fuere frequentiora, quam in Asia maiori & ab Imperatrice ciuitate remotiori.

[2] Quæ porro sacrum hunc Martyrum chorum quadragenario numero auctum exhibent Menæa Græca Venetijs excusa, [Quadratus Ep.] itemque Græcorum Menologium ex Sirleti versione a Canisio editum atque a Cardinali Baronio in notis ad Romanum Martyrologium allegatum, totius agminis ducem faciunt Quadratum siue Codratum, atque hoc ei distichon accinunt.

Κοδράτε θαυμάζω σε τῆς ἐυανδρίας,
Πῶς ὑπτιάζων ἀνδρικῶς σφάττῃ μάλα.

Animi, Quadrate, robur admiror tui;
Cum tam viriliter resupinatus cadis.

[cuius datur elogium ex MS.] Episcopi titulum damus ei ex Basilij Imperatoris Menologio, quod in monasterio Cryptæ-Ferratæ inuenimus cum hoc elogio: Codratus sacer Martyr, cum Episcopus esset, ex ea, cui ordinatus erat, ciuitate ab idololatris pulsus, iussusque amplius non docere in nomine Christi, siquidem vitam saluam vellet; non solum non destitit illud facere, sed totam circumiens ciuitatem, quotquot catechumenos reperiebat baptizabat; & in carceribus tentos, gentiles æque ac Christianos, visitabat: hos quidem vt in Christi fide perseuerarent animans, illos vero vt ab idolorum cultu desciscerent inducens. Sic enim ad eos loquebatur: Quandoquidem moriendum vobis per eos sit, qui vos in hanc custodiam recluserunt: agite, & pro Christo mortem tolerate, vt bonorum eius efficiamini consortes. Quæ cum idololatris innotuissent, ipseque ab ijs esset comprehensus, post multa supplicia & vexationes gladio cæsus est, itaque consummatus migrauit ad Christum.

[3] [Theodosius,] Alijs quoque duobus sua singulis aptantur disticha tam in excusis Menæis quam MS. Chiffletiano, cum excusis consono per omnia, si excipias titulum, in quo nulla est sociorum quadraginta mentio. De Theodosio igitur ita canitur:

Θεοδόσιος ἑνὶ τῷ θεῷ ζῶν καὶ μόνῳ,
Ζωὴν δι᾽ἀυτὸν ἐκ ξίφους καταςρέφει.

Theodosius, vni vt vixerat & soli Deo,
Sic propter ipsum finijt gladio vitam.

Emmanueli autem, qui in Chiffletiano alijsque omnibus mox citandis MSS, est Manuel, hi versus aptantur: [& Emanuel gladio cæsi]

Ξιφει χεθήτω κἄνγε κοτύλυ, φησί μοι,
Εμμανουὴλ πέφυκεν ἅιματος μία.

Primo versui integrando deficientem in excusis particulam γε adiecimus: & generosi Martyris exhausto fortaßis per præcedentia tormenta sanguine, extremam quoque guttam offerentis vocem Latinis versibus sic expreßimus:

Fundatur ense: sit licet mihi vnica,
Emmanuel inquit, sanguinis cotyla super.

[4] Quinam autem hoc inquiunt? omnes vtique ceteri quadraginta agonis gloriosi consortes, [cum aliis 40] de quibus simul omnibus istud elogium habent tam typis excusi quam manu exarati codices Parisiensis collegij nostri Claromontani & alius Patrum Dominicanorum strictoris obseruantiæ ibidem, nec non Mediolanensis signatus T, 1364 & Taurinensis atque Chiffletianus & præcitatus in monasterio Cryptæ-ferratæ sed ad XXVII Martij, quæ alij concorditer omnes ad diem hunc XXVI his verbis: Fuerunt hi ex regione Orientalium; [quibus est communo elogium] & videntes quotidie Christianos mactari ab idololatris, sponsione inter se facta, constituerunt fidenter agere ac mori pro Christo. Itaque sua ipsi sponte adeunt ad Præsidem prouinciæ, seque ei, quæstiones tunc temporis exercenti aduersus Christianos multosque eorum extremo afficienti supplicio, sistunt, Christum fidenter prædicantes seque confitentes Christianos esse. Qua sua fortitudine animi non solum circumstantes omnes in magnum adduxerunt stuporem, sed ipsum etiam Præsidem haud modice perculerunt. Iussit tamen comprehensos in custodiam dari, indeque eos extrahens post dies aliquot, suadebat vt Christo renuntiantes immolarent idolis. Cum vero nihil eiusmodi persuaderi sibi paterentur, multis eos tormentis excrucians, atque e ligno nudos suspendens, eorumque radi latera iubens, exinde porro dimissos super acutos tribulos sterni imperans, ad extremum decollari præcepit.

[5] Hactenus Basilij Porphyrogenetæ Menologium, impreßis ac MSS alijs consonum, [in MSS. 3 additur Sabinus.] præterquam in die, itemque in eo quod de solis Manuele atque Theodosio ista referat: quæ in Menæis excusis & MS. Chiffletiano communiter habentur etiam de Quadrato: in manuscripto autem Claromontano, Dominicano & Mediolanensi, vtrisque additur in titulo Sabinus & hoc ordine exprimuntur: ἄθλησις τῶν ἁγίων Μανουὴλ, Σαβίνου, Κοδράτου, καὶ Θεοδοσίου, pro quo vltimo in MS. PP. Dominicanorum præcitato legitur καὶ Θεοδοσίας. Cetera quæ tempus, auctorem & locum martyrij spectant, in obscuro latent.

[6] In Menologio inter antiquas Canisij lectiones excuso hæc habentur Item Sanctorum Martyrum Quadrati, Theodosij, Emanuelis & aliorum quadraginta, qui apud Orientem passi sunt. [memoria in Menologio] Eadem extremis verbis omißis in Romanum Martyrologium Baronius transcripsit. Eadem Maximus Cytherorum Episcopus ad hunc diem ἐν βίοις ἁγίων habet cum elogio ex Menæis accepto, & in hodiernam Græcorum linguam traducto. A S. Quadrato hic laudato diuersum eum esse, cuius reliquias in sua S. Pauli ecclesia Patres Barnabitæ Bononiæ hodie exponunt ad publicam fidelium venerationem, vt auctor est Antonius Pauli Masini, nemo dubitabit, qui credet illas Roma recens esse allatas.

DE SS. MARTYRIBVS GOTTHIS BATHVSI ET VERCA PRESB. CVM DVOB. FILIIS ET FILIAB. ARPYLA, ABEPA, CONSTANTE, HAGNA, RHYA, EGATHRACE, HESCOO, SYLA, SIGETZA, SVERILA, SVIMBLA, THERMA, PHILGA, ANNA, ALLADE, BARIDE, MOICO, MAMYCA, VIRCO, ANIMAIDE.

CIRCA AN. CCCLXX

[Commentarius]

Bathuses, Presbyter, Martyr in Gothia ad Danubium (S.)
Vercas, Presbyter, Martyr in Gothia ad Danubium (S.)
Filii duo, Martyres in Gothia ad Danubium (SS.)
Filiæ duæ, Martyres in Gothia ad Danubium (SS.)
Arpylas, Martyr in Gothia ad Danubium (S.)
Abebas, Martyr in Gothia ad Danubium (S.)
Constans, Martyr in Gothia ad Danubium (S.)
Hagnas, Martyr in Gothia ad Danubium (S.)
Rhyas, Martyr in Gothia ad Danubium (S.)
Hegatrax, Martyr in Gothia ad Danubium (S.)
Hescous, Martyr in Gothia ad Danubium (S.)
Sylas, Martyr in Gothia ad Danubium (S.)
Sigetzas, Martyr in Gothia ad Danubium (S.)
Suerilas, Martyr in Gothia ad Danubium (S.)
Suimblas, Martyr in Gothia ad Danubium (S.)
Thermas, Martyr in Gothia ad Danubium (S.)
Philgas, Martyr in Gothia ad Danubium (S.)
Anna, Martyr in Gothia ad Danubium (S.)
Allas, Martyr in Gothia ad Danubium (S.)
Baris, Martyr in Gothia ad Danubium (S.)
Moico, Martyr in Gothia ad Danubium (S.)
Mamyca, Martyr in Gothia ad Danubium (S.)
Virco, Martyr in Gothia ad Danubium (S.)
Animais, Martyr in Gothia ad Danubium (S.)

[1] Scythas vernacula ipsorum lingua Gotthos nuncupatos auctor est apud Theophanem ad vltimum Valentis annum Traianus Patricius in sua historia: Gotthicum vero nomen vsque ad Danubij ripas promotum, [Gotthi circa Danubium infideles] indeque Romano in Thracia imperio semper vel infestum vel suspectum fuisse, satis constat ex Græcorum Imperatorum gestis, eorum imprimis quibus Ariana labe pollutis aduersarios hosce Deus suscitauit. Quando & per quos Christiana fides primum fuerit annuntiata Gotthis, non reperitur litteris consignatum: tantum scimus, nationem vniuersam ab origine gentilem & idolorum addictam cultui, aliquam orthodoxæ prædicationis culturam longe prius suscepisse, quam illi, qui primas tenere videbantur & Gotthici nominis terrorem per Occidentis prouincias late postea circumtulere, Arianismum susciperent ab Vulphila Episcopo Arriano persuasi. Etenim S. Sabam Gothum insigni coronatum Martyrio, præcipitatumque in flumen Musæi (eius forte qui hodiernam VValachiam intersecans Missow nominatur in tabulis) videbimus ad XII diem Aprilis & paßionis ipsius historiam dabimus, [nascentem apud se Ecclesiam persequuntur.] ab ea ecclesia quæ tunc erat in Gotthia scriptam ad eam quæ erat in Cappadocia aliasque toto orbe dispersas: in qua illa commemorat frequentes persecutiones sibi a Gotthiæ Principibus & magistratibus, idolis immolata cogentibus edere, fuisse suscitatas.

[2] Effluxerat cum ista scriberentur Christianæ Æræ CCCL annus, Modesti & Arinthei Consulatu signatus: exercitæ in Sabam crudelitatis minister Atharidus fuerat, Rhotesti Reguli filius: [Eorum Regulus quidā Iungerichus] econtra vero ex eadem gente dux fidelis Iossoranus, Martyris corpus extractum ab aquis in Romaniam transtulerat. Abhinc obscuræ porro res fidei inter Gotthos permanserunt, vsque ad Valentiniani Valentisque atque Gratiani commune imperium, ab anno CCCLXIV inchoandum, quando simili Iungerichi Regis impietate (VVingurichum nominat Menologium Basilij Imperatoris) pro fidei orthodoxæ cultu totidem Martyres memorantur in ecclesia combusti, quot sufficiunt ad eius, in quo versamur, diei notam adæquandam, prout hoc disticho Menæa testantur.

Τόσην πυρὶ φλέγουσι πληθὺν Μαρτύρων,
Ὅσας ἄγει μὴν σήμερον τὰς ἡμέρας.

Horum nomina Menæa excusa & Synaxarium Claromontanum exhibent, [26 Martyres] sub aliqua, vt in Barbaris natum est fieri, scriptionis diuersitate: Presbyteri duo Bathusis siue Aathuses & Vercas, siue Vericas, cum duobus filijs ipsorum (in excusis ipsius est) & filiabus duabus, & Arpyla, solitariam vitam ducentes (in MS. est & Arpylas Solitarius) Laici vero Abepas siue Abippas. Constans in excusis prætermissus, Hagnas siue Hagias, Rhyas siue Vias, Hegathrax siue Egathrax, Hescous siue Iscoës, Sylas siue Silas, Sigitzat siue Siditzat, Suerilas, Suimblas siue Suimplas, Thermas siue Therthas, Philgas. Et mulieres ipsis commortuæ sex Anna, Allas siue Halas, Paris siue Barka, Moico, Mamyca siue Mamica, Virco siue Vico, & Animais. De quibus vniuersim viginti sex (eo, quem ex MS. suppleuimus, adnumerato) talia in præcitatis Menæis ac Synaxario leguntur.

Hi fuerunt sub Iungericho Gothorum Rege & Valentiniano, Valente ac Gratiano Romanis Imperatoribus (solum Gratianum habent excusa) a Iungericho autem propter Christi confessionem martyrij coronam per ignem susceperunt, [cum ecclesia comburit:] cum is Christianam ecclesiam incendisset: simul enim in ea combusti sunt sancti Martyres. Quando etiam contigit hominem quemdam, qui ad eamdem ecclesiam suam ferebat oblationem, comprehendi, & Christi nomen confitentem ipsum quoque per ignem holocautoma effici. Hæc ibi quæ ijsdem pene verbis narrantur in Menologio Basilij Imperatoris: in quo consequenter ista quoque leguntur. Horum lipsana collegit vxor alterius cuiusdam Principis (nam & VVingurichus ibidem solum ἄρχων seu Princeps dicitur) gentis Gotthorum, [quorum reliquias Gaatho Regina in Romaniam transfert:] Christiana atque orthodoxa, cum Presbyteris laicisque: & suam iurisdictionem transcribens filio, de loco in locum circuiuit, vsque dum in prouinciam Romanorum venit, & cum ea filia eius. Deinde in propriam iterum regressa est ditionem, relinquens filiæ suæ Reliquias: quæ Cyzicum abiens, partem ipsorum ciuitati reliquit, & vitam suam sic consummauit.

Eadem ipsarum Reliquiarum translatio in alio eiusdem Cryptæ-ferratæ Synaxario MS. multis notabilibus circumstantijs auctior reperitur hoc modo. [ex his partem Ducilla filia Cyzici deponit:] Horum lipsana collegit Gaatho, Christiana & orthodoxa Regina alterius cuiusdam inter Gotthos gentis, socios habens Presbyteros & laicum quemdam Thyellam nomine. Relinquens autem regnum filio suo Arimerio; locum commutauit ex loco, & venit in terram Romanorum. Venit etiam cum ipsa filia eius Ducilla. Postea indicauit filio suo vt ad se veniret, & cum eo regressa est relinquens Ducillæ Reliquias. Et venit Ducilla Cyzicum sub imperio Valentiniani & Theodosij, deditq; partem reliquiarum ciuitati illi benedictæ. Thyellas quoque iterum reuersus in Gotthiam, [Gaatho & Thyellas lapidantur.] vna cum Gaatho lapidibus est obrutus: Ducilla autem postremum in pace requieuit. Ex quibus consequens est ante seculi quarti finem omnia hæc contigisse. Valentinianus enim Senior anno CCCLXXV adeptus imperium, quarto post anno consortem illius asciuit Theodosium Magnum; qui mortuus est CCCXCV, non integro trienno superstes Valentiniano Iuniori.

DE S. EVTYCHIO SVBDIAC. MART. ALEXANDRIÆ IN ÆGYPTO.

AN. CCCLVI

[Commentarius]

Eutychius Subdiaconus, Martyr Alexandriæ in Ægypto (S.)

Qvantis immanißimarum persecutionum procellis iactata Ecclesia Alexandrina fuerit, vna cum Episcopo suo Athanasio contra Arianos constanter decertans, nemo potest ignorare, [Ecclesia Alexandr. propter Athanasium vexata,] nisi qui ipsius Athanasij libros numquam legerit; aut vllos omnino, qui de ijs temporibus egere scriptores. Hæ autem, vt semper immites fuerint, decumanos tamen fluctus aliquos habuere, quibus sic omnis illa concussa est, vt euerti funditus necesse fuerit, nisi in petra solidata fuisset. Nam primum quidem, ab Antiochia missus Gregorius est, & Athanasio Romæ absoluto oppositus circa annum CCCXLII: Gregorius, inquam, ille, errantibus in vicino nomine sæpe librarijs, Georgius nuncupatus in Athanasij libris, ipsisque quæ de illius intrusione & crudelitatibus hac occasione exercitis multa habent Iulij Papæ ad Antiochenos & Athanasij ad orthodoxos epistolis. [sub intruso Gregorio,] Hic Gregorius cum anno CCCXLVII depositus, decem circiter mensibus post auditos Antiochiæ Sardicensis Synodi legatos obijsset, mortem eius breuis quædam, sed fallax secuta est pax, Athanasio ad tempus restituto. Etenim quia non desistebat Athanasius veram aduersus Arianum fidem tueri; non desijt vicißim ab eiusdem hostibus continuo agitari vsque ad annum CCCLVI, quando a cæde per Syrianum Ducem V Kal. Februarij intra ecclesiam patrata elapsus, ad fugam & latebras denuo est compulsus, & rursum plena lupis facta potestas in Christi oues sæuiendi. [ac deinde sub Georgio,] Tunc sub Quadragesimæ finem immissus in Alexandrinam Sedem Georgius, Cappadox itidem vt prior Gregorius, violenterq; inductus est ab Heraclio Comite, socios suæ impietatis habente Cataphronium Ægypti Præfectum, & Faustinum, nomine non re Catholicum. Horum quam horrenda aduersus orthodoxos omnes sæuitia fuerit, ipse Athanasius quadamtenus prosequitur, partim in ea quam de sua fuga scripsit Apologia, partim in prolixiori narratione, quam ad solitariam vitam agentes direxit, quæ præfixam ad illos epistolam habens, suo mutila videtur principio, forte ex præcedenti secunda Apologia repetendo. In hac narratione legere est, quomodo ij quos diximus impietatis ministri, iuuenes forenses & idolorum adoratores concitarint, [durissima patitur.] vt ex præcepto Imperatoris inuaderent ecclesias & populos lapidarent: eos nempe, qui quarta Sabbati ad ecclesias conuenerant, Georgij communione contempta. Et illi quidem postridie ipsa scilicet quinta hebdomadæ Sanctioris feria tragœdiam exorsi, ea egere, quæ istic fuse dolenterque commemorat Athanasius. Deinde, vt idem in Apologia de fuga sua narrat, Videre erat post septimanam Paschæ virgines in carcerem detrudi, Episcopos vinctos a militibus duci, pupillorum viduarumque ædes spoliari, noctu Christianos raptari, & fratres Clericorum pro Fratribus in periculum deuocari. In summa (verba rursum sunt eiusdem ad Solitarios) ita erant feri & acerbi in omnes, vt carnifices, homicidæ, nefarij delatores, malefici, & quiduis potius quam Christiani ab omnibus vocarentur, [Eutychius cæsus,] Ariani videlicet: quippe qui Scythas imitantes, rapuerint Eutychium Subdiaconum, virum probe ecclesiæ inseruientem: quem primum scuticis vsque ad mortem curauerunt verberari, deinde ita moribundum in metallum mitti: & non quoduis metallum, sed in id quod Phæno nominatur, in quod homicida condemnatus non nisi ad paucissimos dies superesse potest: & quod immanius est, [dum ad metalla trahitur, obit:] ne paucis quidem horis ad curationem vulnerum concessis, hominem statim in metallum deportarunt, prædicantes si hoc fieret omnes in metu futuros & secum consociatum iri. Ceterum ille non longe auectus, cum imbecillior esset, quam vt ad metallum perduci posset, ex dolore vulnerum in itinere decessit, & ita cum gaudio mortuus est, possidens gloriam Martyrij.

Dignus profecto, qui omnibus Sanctorum fastis adscriptus legatur. [Martyrologio Romano insertus,] Sed quia in tanta Ecclesiæ perturbatione nulli cura fuit diem paßionis eius ac mortis adnotare, neque ex Athanasij relatione quidquam certi de eo colligi potuit, & sacri corporis lipsana postmodum reuelata dignoque honore exaltata non sunt; mansit ille congrui cultus honore frustratus, vsque dum Cardinalis Baronius Romanum Martyrologium recognoscens, eumdem huic diei adscripsit his verbis: Alexandriæ sanctorum Martyrum Eutychij & aliorum, qui Constantij tempore sub Georgio Episcopo Ariano pro fide Catholica gladio cæsi sunt. Et Eutychius quidem, quo genere mortis martyrium consummarit, ipsis Athanasij verbis iam legimus: [etsi ignotus sit mortis dies:] cur autem ad hunc diem relatus fuerit non videmus: cum illo anno Paschalis festiuitas in VII Idus Apriles caderet, adeoque initia crudelis huius tyrannidis in IV diem mensis eiusdem sint differenda: quinimo, si Athanasij textum consideres, pene erit vt iudices, etiam longe serius nec diu ante festum Pentecostes hæc patrata fuisse.

De socijs porro quid dicemus, & quidem gladio cæsis? Ipsum Athanasium ad Solitarios scribentem audiamus. [4 orthodoxi similiter post eum verberati,] Cum populi pro Eutychio precibus suis suppliciter intercederent, quatuor bonos & ingenuos viros rursum capi fecerunt, in ijsque Hermiam lauantem pedes peregrinorum, quos Dux (Sebastianus scilicet, paullo ante primus inter persecutores nominatus) multis plagis concisos in carcerem coniecit. Ibi Arriani Scythis crudeliores, postquam viderunt eos verberibus nondum enectos, expostulare cum Duce incipiunt, minatique sunt se eunuchis scripturos, quod non ad ipsorum arbitrium flagellaret. Quorum verbis ille conterritus, iterum homines flagellare occœpit: [& carcere macerati:] ipsi autem qui verberabantur, non ignari cur vapularent & per quos falso delati essent, nihil aliud dicebant, nisi se ob veritatem flagellari: Non communicamus, inquientes, cum hæreticis; verberate, vt libet, Deus ob ista te iudicabit. Impij autem eos in carceribus periclitari morique cupiebant: sed populus Dei cognita opportunitate temporis pro ijs intercessit; ita vt inde post dies septem plus minus fuerint liberati.

Hæc ibi atque aliquanto post. Quæ in Presbyteros & Diaconos fecere, [indigne tractati clerici,] & quomodo ipsos sub Duce & Iudicibus in exilium egere, eorumque amicos militari manu extraxerunt, agmen ducente Gorgonio eosque plagis concidente; & quomodo omnium, quodque summæ crudelitatis est, etiam mortuorum membra artusque per summam sæuitiam discerpserint, non est vt verbis enuntietur. Quid autem porro? Relegarunt Episcopos, qui in Clero consenuerunt & per multos annos in Episcopatu versati fuere, [Episcopi relegati:] ex quibus Ammonium in superiorem Oasim; Muim vero, Psenosirin, Nilammona, Plenem, Marcum & Athenodorum in Ammoniacam, nihil aliud spectantes, quam vt in desertis locis oberrando perirent; nihil eorum, qui aduersa valetudine laborabant miserti; adeo vt iter ægre ob imbecillitatem ferentes, lecticis asportati sint, funereo apparatu propter morbum subsequente a tergo: certe vnus ex eo numero extinctus est, cuius ne cadauer quidem ad suos referri permiserunt. Atq; hinc est quod Dracontium Episcopum in solitudinem eam, quæ circa Clysma est retruserint, Philonem vero Babylonem, Adelphium in Psinabla Thebaidis, Hieracem autem & Dioscorum Soinem; Ammoniū item, Agathum, Agathodæmonem, Apollonium, Eulogium, Apollo, Paphnutium, Gaium, Flauium, veteres Episcopos; & Ammonium, Heraclidem atque Psaim Episcopos etiam ipsos profugos egere: & alios quidem lapicidinis mancipauere, alios vero persecuti sunt, e medio eos tollere gestientes, multos autem alios discerpsere.

Post hos laicorum aliquot Virginumque sacrarum crudelius habitarum meminit, sed preßius strictiusque quam in Apologia, [Virgines nudata ac cæsæ,] vbi ipsum quoque tempus exprimit exercitæ carnificinæ his verbis: In hebdomade post sacram Pentecosten populus ad orandum in cœmeterium abijt, eo quod abhorrerent a communione Georgij. Quod cum homo omnibus modis sceleratissimus intellexisset, ducem copiarum Sebastianum, secta Manichæum, ad vim & arma instigat. Igitur ille militari manu, infestis telis, cum alij gladios strictos, alij arcus gestarent, impetum in populum facit, rarosque illic orantes deprehendens (nam plerique, vt erat diei tempus, discesserant) talia designauit, qualia par erat eum, qui istiusmodi hominibus aurem præbuisset. Virgines enim ignibus flammantis rogi admotas, adigebat ad confessionem Arianicæ religionis. Ibi cum eas inuictas cerneret, [40 laici flagellati:] corpora nudat, atque ita in faciem cædit, vt vix longo post tempore a suis potuerint agnosci. Viros autem quadraginta comprehensos noua ratione lacerauit: virgis enim palmeis, aculeos adhuc suos retinentibus, ita terga eorum cecidit, vt alij sæpius a medicis ob tenacius inhærentes aculeos frustra curati, alij curationem non ferentes, mortem oppetiuerint. Ceteros deinde omnes, quotquot comprehenderant, in eam partem Ægypti, quæ magna Oasis appellatur, relegarunt: corpora autem defunctorum ne suis quidem dari voluerunt, eaque pro libidine sui consilij insepulta clanculum habuerunt. Ex Ægypto autem & Africa hos Episcopos in fugam exiliumque compulerunt; [ex his mortui aliqui,] Ammonium, Maium, Gaium, Philonem, Hermem, Plenium, Psenosirin, Pelammonem, Agathum, Anagamphum, Marcum, Ammonium & alterum eiusdem nominis Marcum, Dracontium, Adelphium, Athenodorum; Presbyteros vero Hieracem & Dioscorium: quos tanta acerbitate raptauerunt, vt quidam eorum in via, quidam in exilio mortem oppetierint, actis in fugam pluribus quam triginta Episcopis.

Atque hæc ita fuse deducere hoc loco placuit; ne temere ab auctoritate Romani martyrologij receßisse videremur, nullos Eutychio socios martyrij addentes; cum non modo, [gladio cæsus nemo:] qui solus istos docere nos potuit Athanasius horum nusquam meminerit, sed nec ex tota eius narratione certo habeamus omnino vllos gladio cæsos. Altera hæc referendi ratio fuit, ne, quorum nulla est in Ecclesiasticis fastis distincta notitia, prorsus præteriti a nobis essent; sed vt cognosceretur, eodem, quo Eutychius passus est tempore, si non eodem die ac modo, plurimos vtriusque sexus & ordinis confessores pietatis extitisse; quorum multi ipsam sua morte, tormentis vel ærumnis toleratis accersita, consignarint: inter quos merito nominandus venit Secundus Presbyter, quem Barcæ nactus Pentapolitanus pseudo-Episcopus, [Secundus pedibus obtritus.] simili nomine sed dissimili vita Secundus quoque dictus, eiusque in coniuratione socius Stephanus, ipsis non obtemerantem, calcibus obtritum interfecerunt. Qui cum occideretur, Sanctum imitatus, ita locutus est: Nemo me apud iudicem vindicet, habeo vindicem Dominum Iesum, pro cuius nomine ista patior. At illi econtra nihil miserti hominis ita loquentis, neque diei vllam reuerentiam habuere, eum in ipsa Pentecoste hominem calcitrando eliderent, die videlicet Maij XXV: nam superioribus narrationibus ad annum CCCLVI spectantibus hunc inserit Athanasius.

Paria nunc de prima sub Gregorio, ante annos quatuordecim intruso, cogita: [Vt antea sub Gregorio vexati plurimi,] nam præter indigna multa in Dei ecclesias arasque patrata, Vidisses, inquit, Presbyteros & laicos in ius trahi, Virgines a cœtu suo diuulsas ad tribunalia Præsidis raptari & in carcerem conijci, alios fisco addici, alios flagris cædi: sacrorum ministros virginesq; a pane accipiendo arceri. Interim egregius ille Georgius (Gregorius inquam) Caipham imitatus cum Pilato contra pios Christi cultores debacchabatur. Certe ipso die Parasceues (cum nempe Pascha die Aprilis XI celebraretur) ingressus in quamdam ecclesiam cum Duce & Præside ethnicorum, [& speciatim die Paschæ 34 comprehensi in ecclesia.] intellecto hominum odio, quo illius violentum introitum auersabantur, auctorem suasoremque se præbuit crudelissimo Præsidi, vt eadem hora triginta quatuor virgines & matronæ virique ingenui publice flagellis cæderentur & in vincula conijcerentur: inter quos virgo quædam studiosior & psalterium manibus retinens, similiter flagellata cum esset, ereptus quidem ipsi a carnificibus liber est, & ipsa cum ceteris retrusa in carcerem. Hactenus Athanasius in Epistola ad Orthodoxos, alijs eius ac Iulij Papæ scriptis consona, quibus nolumus diutius immorari, cum satis clare probauerit Baronius hanc epistolam Athanasij ad Gregorij non Georgij intrusionem fuisse exaratam.

DE SANCTO FELICE ARCHIEPISCOPO TREVIRENSI.

CIRCA AN. CCCC.

[Praefatio]

Felix Archiepiscopus Treuirensis (S.)

[1] Felixhuius nominis secundus, Treuirorum Episcopus XXXII, & Archiepiscopus VI, creatus est anno CCCLXXXVI tempore Synodi Treuirensis, sub Maximo Imperatore seu potius Imperij inuasore. Præfuit annis duodecim, & tunc, anno scilicet CCCXCVIII, relicto Episcopatu, vitæ quietioris amore in monasterium (quod cum ecclesia ad honorem B. Mariæ Virginis & sanctorum Martyrum Thebæorum, nunc S. Paulini appellata, [Tempus Sedis & obitus,] condiderat) se abdidit: & quod reliquum ætatis habuit, in pœnitentia, ab hominum cœtu & mortalium rerum imagine procul semotus, vitam peregit, circa annum CCCC ad æternam salutem euocatus VII Kalendas Aprilis. Quo die memoriam eius celebrat antiquum MS. Breuiarium Treuirense, [cultus sacer.] quod penes nos adseruatur: & in Lectionario Treuirensi anno MDCXLV excuso, præscribitur Commemoratio. Consentiunt Martyrologia MSS. Treuirense Ecclesiæ Collegiatæ S. Paulini, in qua sacrum eius corpus ad publicam venerationem detinetur, item MS. Treuirense monasterij S. Maximini, MS. Carmeli Coloniensis, quod olim ad Francofurtenses pertinuit, & MS. Florarium Sanctorum. Accedunt Martyrologia excusa Coloniæ & Lubecæ anno MCCCCXC, & cum ijs Greuenus & Molanus in Auctario Vsuardi, Canisius, Galesinius, Ghinius alijque, & potißimum tabulæ Martyrologij Romani his verbis: Treuiris S. Felicis Episcopi: addunt alij paßim, & Confessoris.

[2] [Acta dantur ex varijs MSS.] Acta antiqua huius aliorumque multorum Sanctorum Treuirensium traduntur perijsse in vastatione, vrbi a Normannis anno DCCCLXXXII illata: quorum iacturam postmodum conati sunt aliqui resarcire, & quam iam damus Vitam, ex citatis in ea monumentis collegerunt. Eam obtinuimus ex codicibus satis vetustis Ecclesiarum Treuirensium S. Paulini, S. Martini & S. Maximini, item ex codice Budecensi Canonicorum Regularium prope Paderbornam. Aliam Vitam habemus ex codice Treuirensi monasterij S. Mathiæ cum hoc exordio: Multos in ordine Pontificali Felices, non solum hoc nomine sed & vitæ merito præclaros, [alia contractiora,] sancta veneratur Ecclesia: quorum vnus reliquorum nulli virtutum signis inferior, apud Treuiros Gallorum metropolim celebris habetur, post B. Paulinum… tertius eiusdem ciuitatis Episcopus. Aliqua ex his Actis obseruamus ad caput III Vitæ, reliqua eisdem paßim verbis referuntur, sed pluribus omißis in compendium contracta. Sed tam ex hoc codice, quam reliquis MSS. colligitur vetustas venerationis Ecclesiasticæ huius S. Felicis.

[3] In Actis S. Agricij Episcopi Treuirensis a nobis ad diem XIII Ianuarij editis ista leguntur pag. 775 nu. 12. In horum veneratione Sanctorum nec non sanctæ Dei Genitricis honore, [memoria in Actis S. Agricij.] reparata per B. Agricium Christiana religione, B. Felix eiusdem metropolis Episcopus, vir tantæ apud Deum dignitatis vt frequentibus a Deo Angelorum vteretur colloquijs, eumque adhuc in carne positum operatione magnificaret virtutum, præcelsæ operositatis ac præclaræ dignitatis monasterium construxit. Quæ infra etiam in Actis habentur.

[4] [Felix in Taurinensi Synodo indicatus,] Contra aliquem Felicem est canon quintus Synodi Taurinensis constitutus his verbis: Illud decreuit sancta Synodus, vt, quoniam Legatos Episcopi Galliarum, qui Felici non communicant, destinarunt, si quis ab eius communione se voluerit sequestrare, in nostræ sanctæ pacis consortium suscipiatur, iuxta litteras venerabilis memoriæ Ambrosij Episcopi vel Romanæ Ecclesiæ Sacerdotis dudum latas, quæ in Concilio, Legatis præsentibus, recitatæ sunt. Agitur in eadem Synodo de primatu Proculi Maßiliensis, nec non Arelatensis & Viennensis Ecclesiæ dißidijs. [videtur alius esse.] Quæ controuersia postea sub Zosimo Papa anno CCCCXVII, indicata huius Synodi sententia, potißimum decisa est, vt non videatur Synodus diu ante habita, cum iam pridem sancte obijsset Felix Episcopus Treuirensis, & Felix ille, cuius ibi mentio fit, adhuc videatur in obstinata voluntate perseuerasse.

[5] Aliquas S. Felicis Episcopi Treuirensis Reliquias adseruari Bononiæ in ecclesia S. Francisci tradit in Bononia perlustrata Masinus: [Reliquiæ Bononiæ.] sed hæ probabilius alterius alicuius sunt.

VITA
Ex quinque codicibus MSS.

Felix Archiepiscopus Treuirensis (S.)

BHL Number: 2892

CAPVT I.
Ordinatio Episcopalis S. Felicis, & eius cum S. Martino familiaritas.

[1] Cvm plurima diuinæ miserationis operatio nos doceat, quantum in laude prædestinationis ipsius omnis creatura assurgere debeat; illud quoque non minimum huius gratiæ Dei est documentum, quod & vocabula futuris a Sanctorum meritis congruentia diuina solet aptare prouidentia. Sic enim Ioannes gratia Dei, sic Stephanus coronatus, [Felix omine bono appellatus:] sic Eucharius bona gratia diuinitus est appellatus: sic innumerabilia & rerum & hominum vocabula ab illo, qui diligentibus se omnia in bonum cooperatur, sunt præordinata, b & in ipsis, vt diximus, vocabulis merita quoque futuræ per Deum sanctitatis sunt præsignata. Hinc est itaque, quod mirandæ felicitatis & sanctitatis Treuirorum Archiepiscopus Felix est appellatus, qui tertio post beatum Paulinum loco feliciter possedit eiusdem Cathedram Pontificatus. In huius autem c ter felicis Sancti mentione sicut in omnium fere Treuirensium Sanctorum recordatione, repetitam sæpius huius vrbis vastationem cogimur plorare, per quam constat ingentia sanctorum Patrum nostrorum vitæ volumina ita penitus esse consumpta, quod (nisi ex paucissimis, vt ita dixerim, [ob Normannorum vastationem parum notus:] tanti pelagi guttis, in vetustissimis aliorum locorum schedulis, vel etiam in plumbeis ac marmoreis tabulis terræ penitus infossis, aliquatenus reformata fuissent) organa nostra velut super flumina Babylonis nostræ suspensa, iam dudum in horum laude Sanctorum conticuissent. De hoc ergo Felice Treuirorum Archipræsule pauca satis pro tanti viri excellentia, quæ sparsim comperimus, breuiter conferamus.

[2] De huius namque viri sanctitate & ordinationis tempore Seuerus Sulpitius scriptor gestorum S. Martini Turonorum Pontificis, quædam significat, qui tempore, quo d Maximus Imperator frequens Episcoporum e Concilium Treuiros conuocauerat, Martinum quoque eodem venisse commemorans, Postridie, [Creatur Episcopus anno 386,] inquit, Felicis Episcopi ordinatio parabatur, sanctissimi sane viri, & plane digni, qui meliori tempore fieret Sacerdos. Hoc autem licet idcirco Sulpicius dixisse videatur, quia graui nimis f hæreticorum persecutione Catholicus populus in tempore illo vexabatur, euentum tamen rerum intuentibus luce sit clarius, tempora illa vere felicia fuisse, quæ B. Felicem Episcopum felici vtique Præsulatus sui auspicio susceperunt, dum tanta per illum tempestas hæreticorum sedabatur; & populo Catholico perpetuæ pacis & Deo gratiarum actionis perenne tripudium indulgebatur. Tota namque tempestatis hæreticæ procella, ventosa & malitiosa conspiratione prædicti Imperatoris & Episcoporum in vrbe Treuerica propter hanc rem collectorum nimium tumefacta, [in Synodo Treuirensi cum S. Martino agit,] plurimis religiosis & sanctis viris mortem præsentem intendebat, sed dum in B. Martinum & in hunc ter & amplius Felicem, velut in obstacula firmissimarum colliditur petrarum, durissima verborum Dei repercussione per ipsos scindebatur: & illud naufragium, quod sine discretione tam veris quam falsis Dei cultoribus intendebatur, nequaquam perficiebatur. Obliti namque Dominici præcepti illius, prohibentis secundum faciem hominum iudicari, g decreuerant omnes communiter damnari, quos quacumque de caussa vel habitus despectione vel corporis extenuatione contigerat humiliari. [Ioan. 7, 24] Huius autem fomes tyrannidis adeo inualuerat, quod ad huius edicti indiscretam executionem missi ab Imperatore Tribuni ex vrbe Treuerica versus Hispanias iter susceperant; [& ne Tribuni in Hispaniam mittantur, impedit:] cum B. Martinus & iste vere Felix Episcopus palatium Imperatoris petunt, & vt legati ab itinere suscepto reuocarentur, viriliter euincunt. Quapropter felicia nimirum illa fuerunt tempora, quibus & felicitas tanti Patris erat propaganda, & tot tantorumque improbitas hæreticorum per illum refrænanda.

[3] Huc accedit quod B. Martinus, qui prius Treuerim frequenter legitur visitasse, & in ea miraculis scitur claruisse, post huius fortissimi commilitonis & Coëpiscopi sui felicem, cui ipse interfuit, ordinationem, [prospicit suæ diœcesi & regno,] suamque de hac vrbe egressionem, nullam deinceps noscitur huc fecisse regressionem: apertam ex hoc etiam cunctis faciens contestationem, quantam in hoc merito & nomine Felice Episcopo sanctitatis nouerit esse perfectionem: cui non solum loci vnius sed & regni totius permittens tuitionem, quanto securius tanto liberius se totum postmodum contulit ad cælestium contemplationem gaudiorum. h Sedecim siquidem annis post B. Felicis ordinationem S. Martinus superuixit, nullam tamen Synodum adijt, ab omnibus Episcoporum conuentibus se remouit, & velut expletis militiæ Christianæ stipendijs, iam tunc licet in carne corruptibili positus, incorruptibilibus tamen & indeficientibus emeritorum frui cœpit præmijs, iugi contemplatione suspensus. Frequentibus enim Angelorum Dei visionibus ita familiariter vtebatur, quod consertis cum ipsis sermonibus, quælibet necessaria loquebatur. Malignos quoque spiritus tam conspicabiles multotiens habebat, [S. Martino feliciter Turonibus ad obitum vsq; permanente.] vt quamuis diuersas spiritualis nequitiæ figuras coram ipso susciperent, nulla tamen sub imagine intuitū ipsius fallere possent. His & huiuscemodi inenarrabilibus Angelicæ vitæ virtutibus B. Martinus cursum vitæ præsentis tam mirabiliter tamque laudabiliter consummauit, vt in ipsius laude solius merito dicatur, Qui nec mori timuit nec viuere recusauit.

[Annotata]

a MSS. S. Maximini & Budecense, seculorum, MS. S. Paulini Sociorum.

b Colitur S. Paulinus 31 Augusti, post quem sederunt S. Bonosus, de quo egimus 17 Febru. ac dein Britonius S. Felicis decessor ad scriptus varijs fastis ad 5 diem Maij. Tertium S. Felicem a S. Paulino Episcopum etiam scripsit ex Methodio Marianus Scotus in Chronico.

c MSS. S. Max. & Budec. tam felicis.

d Maximus tyrannidem arripuit anno 382. ac dein Treuiris sedem Imperij constituit, dolo perempto Gratiano Imp. anno 383.

e Honorio & Euodio Coss. anno 386.

f Methodius apud Marianum Scotum ait Felicem Treuericam sortitum esse Ecclesiam, Maximo Imperatore tyranno Rempublicam tunc in hisce partibus agente, & Treuerim

Hæreticorum cladibus pulsante. Addit Marianus Priscillianum ex Manichæorum & Gnosticorum dogmate hæresin sui nominis condidisse. Fuit hic damnatus in Concilio Tarraconensi anno 381, & in Burdegalensi an. 385, quo anno iussu Maximi Priscillianus cum varijs asseclis interemptus est. Obfuit horum neci S. Martinus, promouit Ithacius, ob id tamquam sanguinarius & crudelis cum socijs a communione Catholica separatus. In Synodo Treuirensi anno 386 cessit S. Martinus ad tempus, & cum ijsdem interfuit ordinationi S. Felicis: & sic dicitur Methodio S. Martinus cum Felice ruisse. A Baronio in Notis Martyrologij, & in Annalibus anno 386 nu. 28 S. Felix traditur cum S. Martino lapsus, & resurrexisse, & inter Sanctos receptus.

g Saltem periculum apprehendebatur, ne Tribuni in Hispaniam cum iure gladij aduersus Priscillianistas missi, Catholicos multos inuaderent.

h Vndecim legendum esse alibi probauimus, ac S. Martinum anno 397 vita functum.

CAPVT II.
Ecclesia constructa. Corpora Sanctorum eleuata.

[4] Felix autem Episcopus sanctissimi Martini, vt verbis in illum vtamur Sulpitij, sanctissimus Coëpiscopus, sicut tiro nobilissimus, sacramentis fidei nouiter implicatus, omnibus modis satagebat, qualiter & ipse competenti adeo & a ordinabili progressione vitam institueret, [Piis operibus vacat:] vt ad propositam veræ beatitudinis coronam legitimi certaminis cursu contenderet, & exercitatum primo in actiua vita bonorum operum sedulitate animum, securius postmodum ad contemplationis quietem transferret. Vnde in vocationis suæ termino expeditior, quasi e proximo ad ipsum Dei ascenderet conspectum. Denique omnem terrenæ facultatis contactum in necessitatibus pauperum Christi aut in ecclesijs tam construendis quam reparandis expendebat: [largus in eleemosynis:] spiritualem vero curationum gratiam ad salutem tam animarum quam corporum quibuscumque credentibus exhibebat. Quorum alteri testimonium præbet ampla satis & magnifica in eadem ciuitate ecclesia, [& templi constructione.] copiosis ab eo sumptibus in honore b sanctæ Dei Genitricis, Martyrumque Thebææ legionis constructa: alteri autem multa signorum operatio, quæ, ad confirmationem fidei quam prædicabat, per eum adhuc in carne positum Dominus fieri volebat.

[5] De monasterij quidem facta per ipsum constructione tum ex conscripto habuimus; [clarus miraculis.] tum etiam antecessorum nostrorum relatione ad nos vsque c manante didicimus. Caussam vero necessitatis susceptæ, videlicet tam miræ operositatis, quia multis maiorum scriptis vel dictis perceperamus, non siue admiratione ignorabamus. Ceterum quia omnia tempora tempus habent, & quia euidentibus Scripturæ sacræ patet indicijs quod nihil in conditione rerum a conditore & prouisore omnium Deo, nisi suis quibusque fieri solet temporibus; prospiciens ab alto benedictus per omnia Deus, qui pro peccatorum salute de sinu Patris ex vtero matris mundum intrauit, nostræ quoque miseriæ tempora per suam misericordiam visitauit, [in ecclesia a se magnifice extructa] & super omnia aromata pretiosum thesaurum in monasterio ab hoc viro Dei constructo manifestauit. [Eccle. 3. 1] In cuius thesauri inuentione non parua decorauit gloria & honore hunc Sanctum, de quo loqui cœpimus, Felicem Episcopum: dum illam superuacuam, vt putauimus, facti ab ipso monasterij sumptuositatem, maximam inuenimus habuisse apud ipsum imo apud nos necessitatem. [deposuit corpora Sanctorum,] Nam plumbea tabula in crypta eiusdem monasterij, non absque respectu diuinæ voluntatis & misericordiæ reperta, manifeste nos instruit, quam iusta & honesta de caussa hæc ab illo constructa sit ecclesia tam magna: quadringentos enim & decem pedes in longitudine, centum vero & viginti habere illam fecit in latitudine. Huius ergo exemplar tabulæ d inserere non videtur abs re quod hunc ordinem verborum scitur continere.

[6] e In hac crypta iacent corpora Sanctorum, secundum seculi dignitatem nobilissimorum, secundum autem Dei voluntatem Martyrum pretiosorum: nam Rictiouarus Maximiani Imperatoris Præfectus, legionem f Thebæam iussu ipsius circumquaque persecutus; hanc etiam vrbem propter g ipsos est ingressus. Quorum innumeros cum hic occidisset, hos quoque huius ciuitatis Principes, fidei Christianæ Confessores, cum ipsis occidit: quorum hic corpora circumcirca sunt collocata. [in medio S. Paulini ex Phrygia delatum:] In medio vero ipsorum S. Paulini clarissimi Treuirorum Archiepiscopi corpus est ferreis catenis suspensū, quod ibi S. Felix huius Sedis Episcopus, a Phrygia totius regni h viribus translatū, III Idus Maij i honorifice suspendit: qui & istud monasterium in honore sanctæ Dei genitricis, nec non eorumdem Martyrum construxit. Nam præter horū Principum corpora, [plura aliorū] in hoc monasterio sunt comprehensa: quorum nomina, sicut innumerabilis populi & peregrini, non potuerunt reperiri, excepto vno Ducis vocabulo, qui Thyrsus vocabatur. Huius itaque & eorum Martyrum vocabula, [tum ibi occisorum Martyrum,] quorum hic videri possunt sarcophaga, aureis litteris in huius cryptæ pariete conscripta fuerunt: quæ inde deuoti, qui tunc erant, Christiani huc transtulerunt, quando k Nortmannos hanc vrbem, sicut ceteras vndique vrbes, depopulaturos esse præsciuerunt. Is ergo, qui in dextero S. Paulini latere est positus, [Palmatij Consulis,] Palmatius vocabatur qui Consul & Patricius huic toti ciuitati principabatur: in sinistro autem latere ipsius qui iacet Thyrsus vocabatur: cuius nomen solius de tanta multitudine ideo est notatum, quia ipse eiusdem Legionis gerebat Ducatum. [Thyrsi Ducis Thebæorum,] Ad caput autem S. Paulini septem iacebant huius vrbis Senatores nobilissimi, [7 Senatorum Maxentij,] martyrio cum ipsis Thebæis coronati: quorum medius vocabatur Maxentius, iuxta quem dextrorsum qui iacet proximus, nomen habet Constantius, post quem est Crescentius, [Constantij, Crescentij, Iustini,] postea Iustinus. In latere autem sinistro Maxentij qui iacent, tres erant fratres germani: quorum maior natu proxime Maxentium est Leander, iuxta quem Alexander, postea Soter. [Leandri, Alexandri, & Soteris.] Ad pedes vero S. Paulini altrinsecus positi sunt quatuor viri, genere & virtute clarissimi: qui licet tempore pacis occulte Christum colebant, tempore tamen persecutionis aperte adeo & constanter fidem Christianorum defendebant, adeo ipsi Rictiouaro in faciem resistebant, quod eos quasi ad exemplum aliorum diuersis tormentorum generibus multum afflictos, tandem in præsentia sua fecit decollari. Alter ergo duorum versus Austrum positorum interior scilicet Hormisda, exterior autem l Patricius vocatur: alter autem eorum quorum latera Aquilonem respiciunt, interior item Constans, [tum Hormisdæ, Patricij,] exterior m louinianus vocatur. Ingressus est Treuerim Rictiouarus quarto nonas Octobris, & eadem die occidit Thyrsum cum socijs suis: [Constantis & Iouiniani 4, 5, & 6 Octob. occisorum.] sequenti autem die Palmatium cum socijs alijs Principibus ciuitatis: tertia vero die cædem exercuit in plebe sexus vtriusque.

[7] Qua vero occasione qualiue diuinæ prædestinationis ordinatione, quanta etiam signorum operatione, diuinitus lætificati sumus hac inuentione, hic nihilominus induceremus, [celebrem inde gloriam adeptus,] nisi inceptum de S. Felice sermonem nimis interrumperemus. Quapropter hoc solummodo hic notari sufficiat, quod ad huius Sancti laudem specialiter attineat. Hoc est autem in huius scriptionis eulogio, perpetuo S. Felicis celebrandum præconio, quod ad promerendum sanctæ Dei Genitricis patrocinium ac Thebæorum Martyrum consortium, tantæ capacitatis monasterium in honore ipsorum construxerit, vbi & natus de Virgine Christus ab ingeni fidelium multitudine perpetuo posset collaudari, & vbi plurimus Thebææ simulque Treuericæ legionis exercitus, in hoc loco pro Christi nomine passus, sed vsque ad sua tempora negligenter & absque reuerentia, tot tantisque Martyribus debita, in n campo, qui tunc Martius vocabatur, proiectus, venerabiliter posset collocari & vsque ad diem resurrectionis & iustæ omnium retributionis cum ipso eiusdem monasterij felicissimo constructore, aliorumque Treuericæ o Sedis Episcoporum sanctissima collectione seruari. Qua de re non est dubitabile, hunc, de quo loquimur, Felicem Confessorem & Episcopum Martyrum promeruisse consortium: cum enim Veritas dicat, Qui recepit Prophetam in nomine Prophetæ, mercedem Prophetæ accipiet; quomodo quæso mercedem Martyris non meruit, qui tot millia Martyrum corpora cum tanta honorificentia receperit, [cum Martyribus honorandus.] vt in eorum magnifica sepultura, monasterij dico operosa structura, infinitas adeo & immensas pecunias expenderit, quatenus per impensum sanctis Martyribus tantæ studium officiositatis, gradum quoque eorumdem non immerito conscenderit sanctitatis: sicque in laudem sanctissimæ animæ ipsius (tuæ in hoc pijssime Confessor Christi Martine nihil derogantes animæ) non incompetenter possumus cantare: [Matt 10, 41] O sanctissima anima, quam etsi gladius persecutoris non abstulit, tamen palmam martyrij non amisit. Nec minus est magnificum minusue perpetuæ Sancti istius felicitati adscribendum, quod in eiusdem plumbeæ chartæ conscriptione antecessoris sui corpus Paulini totius viribus regni retulisse clarissime notatur. Ex hoc enim indubie monstratur, quantum totius regni examen vir iste tunc habebatur, ad cuius consilium, vel magis Imperium, tam longissimæ fatigatio peregrinationis ab omnibus æquanimiter suscipiebatur. Huius autem labor itineris quam fuerit efficax & felix, probat S. Paulini corporis thesaurus, super omnem Margaritam pretiosus, in medio sanctorum Martyrum a B. Felice ferreis catenis, sicut scriptura testatur, honorifice suspensus.

[Annotata]

a MS. Budec. & S. Max. ornabili. In MS. S. Mathiæ ista adduntur. In administratione Episcopatus sui sibi commissi fidelis pariter & prudens dispensator, competenti &c.

b Est hoc tempore ecclesia Collegiata, & vna ex septem ecclesijs, dicata S. Paulino.

c MS. S. Martini. manante.

d MSS. S. Max. & Budec. inferre.

e Habemus seorsim descriptam cum hoc titulo: Tabula affixa parieti in crypta.

f Legionem Thebæam adduxit sub Duce Mauritio in Gallias Maximianus Imperator contra Bagaudas. Ex his Mauritius cum plerisque Martyr occubuit Agauni 22 Septemb.

g Erant horum aliquot cohortes sub Duce Thyrso ex eadem Thebæa legione Treuirim missæ.

h Brovverus lib. 4 Annal. Treuir hæc ita narrat: Cum Felix Treuirorum Episcopus insigni vitæ castimonia & variorum depulsione morborum, [Corpus S. Paulini aduectum.] ciuitatis obstrinxisset sibi studia, a Senatu populoque facile consecutus est, vt publico prouinciæ sumptu B. Paulini decessoris corpus tot regionum fluminumque diuortijs ex Phrygia, qua detentum fuerat hactenus, transferret in suam sedem.

i Anni 396 vt placet Brovvero.

k Normanni anno 882 Nonis Aprilis Treuirim occuparunt.

l MSS. S Martini & S. Max Pampinius.

m Eadem MSS. Iouianus.

n Ioannes Enen in Medulla gestorum Treuirorum fol. 51 asserit hanc ecclesiam ad læuam ciuitatis Treuericæ; extra portam S. Simeonis in campo Martis primo a S. Felice Treuirensi Archiepiscopo ædificatam.

o MSS. S. Max. & Budec. ciuitatis.

CAPVT III.
Miracula: obitus, sepultura.

[8] Et hæc quidem sola sanctitatis eius indicia sufficerent, si nulla aliunde suppeterent, quæ felicitatis & sanctitatis cumulum huic vere Felici Episcopo augerent. Ex quibus profecto innumeris, [Inter miracula quorum historia perijt.] quæ litterarum olim tradita monumentis, postea in repetita, vt prædictum est, vrbis vastatione cum ipsa simul vrbe incendio perierunt, vnum quoddam in exemplari quodam libri Comitis repertum, exempli gratia inserendum esse putauimus. Tempore quodam dum verbum vitæ prædicando, &, vt par erat, signorum operatione fidem verbis faciendo, parochias circuiret, contigit inter cetera, quæ, vt in Actibus Apostolorum legitur, signa & prodigia multa faciebat in plebe, vt dum vico cuiusdam nobilis & potentis viri a aduentaret, vxor eiusdem viri, diuturni languoris inualescente grauedine, ad finem vitæ appropinquaret. [Act. 4, 30] Cum interim aduentum sancti huius Episcopi a referentibus vir ille cognoscens, [moribundæ aqua benedicta sanat:] spe recuperandæ sanitatis vxori illico concepta, multas gratiarum actiones propter aduentum eius Deo reddidit: b eique hospitalitatis gratia, quam ipse Sanctus plurimum diligebat, inuitato officiose ministrauit. Cum autem lotis manibus & osculatis pedibus Episcopi, desperabilem iam iamque morituræ vxoris suæ vitam pio Patri flebiliter exposuisset; Felix sanctus, sicut erat ad omnia opera pietatis promptissimus, aquam statim benedixit: quam cum illa suo ori vix recluso infusam tenuiter gustasset, reparatis iam omnibus quas amiserat viribus, sanata surrexit: Deumque, qui tales hospites suæ destinasset saluti, benedixit: quibus, ad exemplum curatæ a Domino socrus Petri, & ipsa curata humiliter ministrauit.

[9] Hic igitur post duodecimum Episcopatus sui annum rerum secularium affectus tædio, [deposito Episcopali onere] & spiritu prophetico vicinum vitæ suæ exitum perdoctus, dispensationi Pontificali penitus c renuntiauit; & corpore continua quadam infirmitate languido, [degit solitarius:] spiritu vero frequenti Angelorum colloquio validiori, solitarius intra prædictam B. Mariæ Virginis ecclesiam vsque ad finem vitæ permansit. In ipso autem transitus sui articulo conuocatos ad se ex more tam Clericos quam quoslibet quos edocuerat fideles, his exhortationibus confirmauit: Nolite, ait, fallere subditos vestros, sed vt filios verbo Dei instruite. Nolite etiam adorare idola muta, diabolico decepti errore, [moribundus suos adhortatur:] qui damnationem potius vobis quam salutem possunt inferre. Credite autem in Deum, cæli & terræ omniumque creaturarum factorem, & in Iesum Christum filium eius, qui de Spiritu sancto in B. Mariæ Virginis vtero conceptus, hominem assumpsit, quique post multa diuinitatis suæ indicia, pro peccatis nostris, ipse expers peccati, mortem subijt. Hoc vix completo sermone, diuinæ clementiæ effectu ita omnium compunctæ sunt mentes, vt quasi ex vno sermone omnes dicerent, tali se potius Deo tredere oportere, qui cælos magis quam lapides aut manufacta simulacra inhabitet.

[10] d Beatissimus autem Pontifex cum iam commissum sibi a Domino talentum in discipulis suis satis adauctum cognouisset, expansis ad Deum manibus. Gratias tibi, [Voce, cælesti inuitatus] inquit, Deus ago, qui tantam credulitatis constantiam tuis indidisti, nunc quoque in pace suscipe spiritum meum. Et ecce omnibus audientibus hæc vox de cælo sonuit. Veni Felix, feliciter egisti: intra in gaudium & promissa Domini tui. Cursum bene consummasti, fidem seruasti. Recipe ergo nunc fructum laboris tui, quia vincenti dabo palmam, & propter nomen meum derelinquentibus mūdum hæreditatem æternam. Quæ cum in auribus hominum de cælo sunt dicta, [in specie columbæ aureæ auolat in cælum:] sanctus Confessor caput paullisper & mentis oculos a populo reclinauit: tum in conspectu omnium quasi columba aurea ore illius exire & ipsum cælum visa est penetrare. Stupefactus autem tanti euentus admiratione populus, & in exequijs Pastoris sui graui luctu perseuerantibus, tale diuinitus collatum est solatium. Ne deficiatis carissimi, confortamini & viriliter agite, [Patronus Treuirensibus datus.] quia clamorem vestrum Dominus exaudiuit. Pastorem vestrum, quem in terris commorantem summo dilectionis amplexu fouistis, apud me pro delictis & excessibus vestris intercessorem fore perpetuo sciatis.

[11] Quibus denique Dei promissionibus firmati, sacrum corpus totus simul fidelium conuentus, cum maxima Sacerdotum & cuiusque Ordinis Clericorum frequentia, [Sepelitur & claret miraculis.] honore debito condiderunt in basilica, quam in honore sanctæ Dei Genitricis constructam diximus. Depositus est autem VII Kalendas Aprilis in dextro videlicet eiusdem ecclesiæ cornu, vbi non paruis miraculoru iudicijs iam inde eius in explicabilia merita fulgent. Neque enim digna æstimatione quisquam beneficia eius metiri poterit, nisi secretorum omnium conscius ille, qui in hac paterna indulgentia semper operatur, vt in nos & hoc ipsum, quo Dei nostri sanguinem rependi credimus, conferatur ab eo, qui viuit & regnat per omnia secula seculorum. Amen.

[Annotata]

a MS. S. Matthiæ addit, nomine Hitto.

b In eodem MS. hæc ita narrantur: Obuius processit, & ad domum suam inuitato officiose ministrauit. Mox vero rem, vt erat miserabilis, [moribunda sanatur:] vxoris iam fere mortuæ desperabilem vitam Patri exponens, benedictionem aquæ ab eo petiuit: cuius aspersione fieri sperabat, vt aut iam moritura tanto cruciatu citius absolueretur, aut victura efficacius conualesceret. Episcopus nihil moratus, aquam in conspectu omnium benedixit, & per manus Presbyteri sui, Beda nomine, deferendam dedit. Quam ille deuote ad cubiculum deferens, in quo mulier vltimum iam trahens spiritum iacebat, primum ipsam totamque in circuitu domum aspersit: deinde ori eius vix recluso ex eadem paullulum infudit. Tum illa, recepto quem amiserat sensu, & reparatis illico viribus, Deo qui tales hospites suæ destinasset

Sanitati gratias agens, surgensque extemplo, sicut curata a Domino socrus Petri, eis ipsa quoque curata ministrauit.

c Ex calculo Brovveri anno 397. Mauritio muneris sui procurationem cessit. At si anni completi sumantur annus fuit 398.

d Idem Brovverus, vbi ad dextrum latus odei sepulcrum magna veneratione colitur. [Corpus eleuatum,] At supra citatus Ioannes Enen fol. 52 ita scribit: A latere sinistri chori requiescit S. Felix Archiepiscopus Treuirorum, qui & ipse proxime e terra sumptus eleuatus est, & editiori tumulo siue capsæ inclusus. Titulus sepulturæ est eiusmodi. Hic requiescit S. Felix Treuirorum Archiepiscopus, qui hanc ecclesiam supra sepulcra Martyrum Thebææ logionis construxit: qui B. Paulinum a Phrygia translatum inter eosdem Martyres Martyrem medium collocauit.

DE SANCTO SICARIO EPISCOPO LVGDVNENSI IN GALLIA.

CIRCA AN. CCCCXXV

[Commentarius]

Sicharius Episcopus Lugdunensis in Gallia (S.)

[1] TheophilusRainaudus in Indiculo Sanctorum Lugdunensium de præposito Antistite ista habet: S. Sicarius Lugdunensis Episcopus sedit sub annum Christi CCCCXXV. A Molano Martyrologio Vsuardi adscriptus est XI Aprilis. Ecclesia tamen Lugdunensis memoriam eius recolit VII Kalendas Aprilis, [Cultus sacer S. Sicarij,] præsertim in sacello, quod ei in basilica S. Nicetij sacrum est. Addit hisce Ioannes Chenu, corpus eius iacere in dicto sacello, & de eo Officium celebre fieri in ecclesia S. Nicetij. At Sanmarthani in Gallia Christiana tradunt, eum capellam habere sibi dicatam in æde beatorum Apostolorum. Habemus MS. Calendarium aliquando propositum Clero Lugdunensi vt ad istam normam Breuiarium ac Missale Lugdunense dirigeretur: in hoc ad XXVI Martij statuitur festum S. Sicarij Episcopi Lugdunensis & Confessoris nouem Psalmorum & trium Lectionum. De eo hoc elogium ad hunc etiam diem proponit Saussaius: Lugduni S. Sicarij Episcopi & Confessoris, qui ob doctrinæ & religionis merita B. Elpidio subrogatus, exemplis & documentis salutaribus mirifice hanc Ecclesiam illustrauit, vitaque in omni sanctitate confecta, quieuit in Domino. Eius corpus conditum est in proprio sacello basilicæ S. Nicetij, vbi hodie sacris anniuersarijs natalis eius colitur.

[2] Alius ab hoc S. Sicario Episcopo videtur constituendus, quem cum socio ad XI Aprilis, [alius ab eo S. Siagrius XI Aprilis.] Lugduno adscribunt antiqua Martyrologia: ex his triplex apographum S. Hieronymi, Corbeiense, Lucense & nostrum Antuerpiense ista habent: Lugduno Galliæ depositio Siagrij & Patricij. Eadem traduntur in MS. Lætiensi & Tornacensi S. Martini, in hoc tamen vitio librariorum est Fiagrij loco Siagrij. Deest etiam in vetusto nostro Hieronymiano vox depositio. In MSS. Vltraiectino S. Mariæ & Treuirensi S. Martini, omisso Patricio, ista leguntur; Lugduno Siagrij Confessoris: quæ absque vrbe reperiuntur in MSS. Augustano S. Vdalrici, & Parisiensi Labbæi nostri. Interim loco nominis Cōfessoris, legitur Episcopi in Bellini editione Parisiēsi anni 1521. Verum quia inter Episcopos Lugdunenses nullus reperitur Siagrius appellatus, Molanus mutauit nomen & scripsit Lugduno Sicarij Episcopi. Secuti mox fuerunt Galesinius, Canisius, Ghinius, Ferrarius, & Saussaius, qui in Indice ordinationem eius facit, sed vt alias ostendimus, ex coniectura. Arbitramur potius ad diem XI Aprilis adscribendos Lugduno SS. Siagrium & Patricium: vti in MSS. vetustioribus Martyrologijs ostendimus eos honorari, & hunc diem damus S. Sicario Episcopo Lugdunensi. Si viri antiquitatum Ecclesiæ suæ amantes certiora monumenta poßint indicare, ad dictum XI Aprilis ea libenter dabimus.

DE S. MOCHELLOCO SIVE KELLENO KELLOCIÆ IN HIBERNIA.

CIRCA AN. DCL.

[Commentarius]

Mochellocus siue Kellenus, Kellociæ in Hibernia (S.)

Qva parte Momonia, Hiberniæ quadrifariam diuisæ Australis portio, ab occiduo alluitur mari, Desij, id est, Occidui habitant, sparsi per quatuor, vt sic dicam, peninsulas, totidem spatiosis exonerantium sese in pelagus fluuiorum æstuarijs distinctas: quarum quæ maxima, [Huius apud Desios cultus viget,] Hicarbria antiquis dicta, nominis prisci reliquias in Carbre castello hodieq; retinet, & inter alia vetustæ celebritatis loca Kellociam habet, Kellonam fortaßis Spedo nuncupatum in intimo Marensis sinus recessu. Ea vt nomen a S. Mochelloco traxit, ita eumdem Patronum colit, teste Colgano, & festiuitatem eius retinet, etiam nunc in viridi obseruantia: quo nomine etiam ab Henrico Fitz-Simon in catalogo Sanctorum Hiberniæ refertur hoc die, [& nomen varijs in fastis legitur:] corrupte scriptus Mottelogus, quod Canisius quoque & Ferrarius sunt secuti. Colganus Episcopum simul & Abbatem facit, quorum forte alterutro dumtaxat titulo insignitus a varijs, occasionem dedit auctori Florarij MS. Motallegi Abbatis, item S. Metallocki Episcopi memoriam, vt duorum distinctorum, suis fastis inscribendi: Hermannus Greuen in suis ad Vsuardum additionibus solius Mohallock Episcopi & Confessoris meminit.

Putat Colganus hunc illum esse, cuius in S. Finani Vita, VII Aprilis danda, sit mentio, cum honorifica appellatione Sancti Senis. [an eiusdem ad quem S. Finanus diuertit?] Habemus nos eiusdem sancti Finani Vitam, in eaque sic legimus: Alio autem tempore venit S. Finanus ad virum religiosum, qui vocabatur Mohelloc, qui habitabat in quodam loco habens secum duas vaccas, cum vno vitulo: nam vitulus alterius vaccæ a lupis deuoratus est. In quibus & reliquis, quæ sequuntur nihil est, quod vel per vmbram probabile faciat de Episcopo aut Abbate istic esse sermonem. Igitur quam inde sumit Colganus notam temporis, quo S. Mochellocus vixerit, pro incerta relinquentes, malumus Seuerini Ketenni ab eodem laudati sententiam sequi, [Circa annum 650,] qui libro secundo historiæ suæ agens de Conallo & Kellacho Molcobbæ Regis filijs ab anno DCXXXIX ad DCLVI coniunctim regnantibus, sic inquit: Hoc tempore obierunt S. Furseus & S. Mochellocus, qui extruxit ecclesiam de Kil-mochelloc siue Kellociæ; vt particulam Kil pro ecclesia positam, & mo venerationis caussa præfixam nomini omittamus: quod nomen si alias quoque Kellenus scribitur (vti illud accepit Cathaldus Maguir & suo Martyrologio inscripsit Marianus Gormanus, ijsdem alias verbis vsus, quibus antiquißimum Tamlactense hac eadem die) videri forte posset eius mentio, etiam hoc die fieri in perantiquo Atrebatensi Martyrologio, vbi refertur Natale S. Killiani.

Mochelloci genus a stirpe Conarij filij Ederschelij præcitatus Seuerinus Ketennus ducit: [in Lethana silua moritur,] Filium Tulodhrani cognominant duo iam dicta Martyrologia, quod in Kalendario Casselensi corruptius de Kil-odhrain legitur, & vbique additur locus cultus, Cathuir-mac-Conchaid: quam fuisse ciuitatem Desiorum in sylua, Lethan, id est, lata Hibernis cognominata, docet in suis ad S. Ængußij festologium scholijs Cathaldus Maguir; ipsam iam dictam siluam apud Lismorum constituens. Vbi caue Lismoriam intelligas, ad Moram fluuium frequentem etiam nunc & nobilem vrbem, in VVaterfordiæ Comitatu longe a Desijs: sed vel eum, quem fluuius Lyx efficit lacum concipe, Catherloug Spedo nuncupatum, ab eo loco, in quo S. Mochellocum coli iam dictum est: [prope Lismorum Desiorum,] vel Listor eidem lacui adsitum pagum, rectius fortasse Lismor scribendum. Absunt autem nominata loca a Kellocia ad Boream partim quindecim, partim viginti passuum millibus, adeo vt, cum S. Ængußius in festilogio suo metrico dicit, quod in Letha interijt S. Mochellocus post multos vitæ dies: intelligatur non longe a constructa ab se ecclesia obijsse, & ambigua vocis leatha acceptione (modo syluam istam, modo Britanniam Armoricam, modo Italiam seu Latium significantis) deceptos eos, qui iuxta præcitatum Cathaldum Maguir censuerunt Romæ mortuum esse, corpus autem in Kil-mochelloc siue Kellociam, cui initium & nomen dederat, [Kellociam forte relatus.] esse translatum, persuadet celebrior istic in hodiernum diem illius veneratio.

DE S. LVDGERO EPISCOPO MIMIGARDEFORDENSI IN WESTPHALIA, SAXONVM APOSTOLO

AN. DCCCIX

Commentarius præuius.

Ludgerus Mimegardeuorsensis Episcopus in Westphalia, Saxonum Apostolus (S.)

§ I Episcopatus Mimigardefordensis, qui deinde Monasteriensis: Primus Episcopus S. Ludgerus: huius patria.

[1] Saxonumantiqua natio, ceteras fere per magnam Germaniam sparsas laborum patientia bellique artibus antecelluit, eademque tam populosa fuit, vt cum quinto Æræ Christianæ seculo Britanniæ partem maximam occupasset suisque replesset colonijs; [Saxones bellicosi,] Gothis postea ad inuadendam Italiam euntibus, per magnas addidisset copias; cumque finitimis Nordmannis ad Septemtrionem, ad Ortum Schlauis, [ad Christum conuersi sub Carolo Magno,] perpetua hostilitate collideretur; tamen, vt Eginhardus in Vita Caroli Magni testatur, eiusdem Regis tempore, per continuos triginta tres annos bellum gesserint ijdem Saxones cum Francis, quorum numquam alias vel latius imperium patuit, vel clarius militare robur emicuit: neque, vt idem fatetur auctor, vllum atrocius Francorumque populo laboriosius, toto quo Carolus regnauit tempore annorum XLVI, susceptum est bellum. Erant vero tunc idolorum cultui ita dediti Saxones, vt eos præcipue odiū Christianæ religionis aduersus Francos efferarit. Vbi tamen paullatim ad hanc suscipiendam molliti illorum animi sunt, eam pie & constanter deinceps coluerunt. Primi apud ipsos accolasque Frisones eam proseminarunt viri Apostolici, ex Saxonicis illis orti Colonijs, quas diximus in Britanniam antea deductas: ibi enim citius velut faciliore gleba, enata fidei seges est, & in Frisiam veteremque Saxoniam propagata. Ea in re primi fere operam posuere, VVilfridus Episcopus Eboracensis, dum Romam proficiscens ad Adalgistum Regem Frifonum diuertit; dein VVillebrordus, Suitbertus, Ewaldi duo, Lebuinus, Alubertus, VVinfridus, qui & Bonifacius, Angli omnes siue Saxones.

[2] Horum plerisque Francorum Duces ac Reges, præsidium præbuerunt ac facultates, [a quo fundati apud eos Episcopatus,] quibus se ac socios, & quos in suam disciplinam adiunxissent ex conuersis ad Christum populis, aut ex eadem Britannia euocassent adiutores, possent sustentare. Præcipue tamen Carolus, non minus studio religionis propagandæ, quam bellica virtute ac triumphis Magnus, id sapienter prouidit, vt Episcopi ad stabiliendam apud Saxones fidem constituerentur, quibus & Cathedras opportunis locis fundauit, ac singulis idoneas adscripsit posseßiones, quas & nobilium Francorum, ac Neophytorum quoque haud tenuiter adauxit liberalitas. Quantæ eæ fuerint conijci potest ex epistola, quam S. Lullus Archiepiscopus Moguntinus ad S. Gregorium, [& large dotati;] S. Bonifacij in administratione Episcopatus Vltraiectini successorem, scripsit, estque XLV inter Epistolas S. Bonifacij, vbi ista habet: Hæc sunt suasoria verba, quæ sine meo periculo dicere non possum, vt in hac temporali potestate & terrestri ditione, qua auctore Deo iam nunc vteris, Dominicæ sententiæ semper memor sis, sonantis: Regnum meum non est de hoc mundo. Ac deinde: Discamus igitur hac temporali potestate frui propter æternam felicitatem. Postea vero innuit, tumultuosam ministrorum multitudinem Gregorio adfuisse. Ac tandem subdit: Quamuis hoc inisse te negotium liquido nouerim, occasione lucrandarum animarum, & pro studio multiplicius seruiendi Deo &c.

[3] Non fuerunt tamen fortaßis tantæ singulis nouis per Saxoniam Episcopis, quantæ Vltraiectensi in Frisia attributæ a Carolo facultates. Non minus tamen fuisse ceteris atque illi necessarias, conijci potest ex epistola S. Bonifacij ad S. Fulradum, Abbatem S. Dionysij in Gallia & Palatij Pippini Regis Archicapellanum, [vt erat profecto multipliciter necesse:] cuius Vitam dedimus XVII Februarij. Ea epistola, S. Bonifacius, cum se breui moriturum præsagiret, Fulradum rogat, vt commendet Pippino discipulos suos: Sunt enim, inquit, pene omnes peregrini; quidam Presbyteri per multa loca ad ministerium Ecclesiæ & populorum constituti: quidamsunt monachi per cellulas nostras, & infantes ad legendum litteras ordinati sunt: & aliqui seniores, qui longo tempore mecum viuentes laborauerunt & me adiuuabant. De his omnibus sollicitus sum, vt post obitum meum non dispergantur: sed vt habeant mercedis vestræ consiliū & patrocinium celsitudinis vestræ: & non sint dispersi vt oues non habentes Pastorem; & populi prope Marcam Paganorum non perdant legem Christi. Præterea Almitatis vestræ clementiam diligenter in Dei nomine deprecor, vt filiolum meum Lullum & Coëpiscopum, si Deus voluerit & sic Clementiæ vestræ placeat, in hoc ministerium populorum & Ecclesiarum componere, & constituere faciatis Prædicatorem & Doctorem Presbyterorum & populorū. Et spero, si Deus voluerit, quod in illo habeant Presbyteri magistrum, & monachi regularem doctorem, & populi Christiani fidelem Prædicatorem & Pastorem. Propterea hoc fieri peto, quia Presbyteri mei prope Marcam Paganorum, pauperculam vitam habent: panem ad manducandum acquirere possunt; sed vestimenta sibi inuenire non possunt, nisi aliunde consilium & adiutorem habeant, vt sustinere & indurare in illis locis ad ministerium populi possint, eodem modo sicut ego illos adiuui. Ex his S. Bonifacij discipulis vnus fuit, quem diximus, S. Gregorius: cui si iam liberaliter ac benigne prouiderunt Pippinus ac Carolus, cum iam duo viri maximi eam Ecclesiam antea gubernassent, VVillebrordus ipseque Bonifacius; quam large consuluisse eos existimamus ceteris per Saxoniam Antistitibus, qui primi ad id gerendum munus, & populos rerum nostrarum rudes & adhuc semipaganos erudiendos accederent, quique administros & adiutores sibi adsciscere, & adolescentiores litteris ac pietate informare deberent, & pari rerum necessariarum inopia, vt fere sunt initia, premerentur.

[4] [apud occiduos Saxones siue VVestphalos,] Quia porro in tres vniuersim populos natio erat omnis Saxonum distincta, VVestphalos, Ostphalos, Angrarios, vti VII Ianuarij ad Vitam B. VVittekindi diximus; singulis hisce populis plures dati sunt Pastores, de quibus, prout sunt in Diuos relatis, ad proprios dies agemus. Horum populorum ij, qui Osterlingi dicebantur siue Ostphali ad solis ortum habitabant; VVestphali ad Occasum, & Francorum Ripuariorum confinia: atque ipsum fere Rhenum fluuium: medij, Visurgim inter & Albim, Angrarij colebant. Inter VVestphalicos Episcopatus, excelluit is, cuius Sedes est principalis, vt scribit Alfridus tertius eius Præsul, in pago Sudergoe, [Episcopatus Mimingardefordensis,] in loco cuius vocabulum est Mimigerneford. Pagus Sudergoe, alibi Southergawe scribitur, quod significat tractum vel regionem ad Austrum vergentem. At Mimigerneford, alibi Mimigardeforde, Mimegardeuord, Mimigardefordt appellatur, apud Ditmarum in Chronic. Mimingardeforde; apud Krantzium Metrop. lib. 1 cap. 5 Mimingrode, & lib. 2 Saxon. cap. 16 Mymyngrode. Etymon prioris appellationis exponit Monachus VVerthinensis anonymus, qui iussu Bernardi Abbatis rhytmicum poëma, in tres partitum Litanias, vt vocat, de vita S. Ludgeri composuit; ita enim scribit:

Et Episcopium, dictum Monasterium,
      Clericis fundauit Vado Mimigardis.

Sane enim Furt Germanis vadū significat, quod Belgæ voord dicimus, Angli forde. Profert simile etymologiam, rhythmiographi illius monachi VVerthinensis pene æqualis Guntherus lib. 1 Ligurini, de Francofurto siue Francofordia vrbe ita canens.

— — Teutonus incola dixit
Franconefurt: nobis liceat sermone Latino
Francorum dixisse vadum. — —

Ab cuius vero Mimigardis nomine, Mimigardeuordis sit dicta, non reperi: neque cuius amnis vadum aut traiectus illic fuerit. Permeat quidem vrbem fluuius, qui vulgo A nuncupatur, ab neotericis quibusdam Alpha; fortaßis quia splendidius putent a prima Græcorum littera, quam Latinorum, ductum nomen. Sed verius est, veteri Celtarum aut Teutonum lingua generatim aquam A dictam: [postea Monasteriensis,] hinc plures in Belgio, ac præsertim in Frisia, & alijs Transrhenanis plagis, fluuij, cum proprio nomine careant A vel Aa appellati, id est, Aqua. Ita & in Morinis iuxta S. Audomari vrbem Aa fluit, alius in Brabantia Dommelæ ad Siluam-Ducis miscetur; alibi plures eiusdem rationis & nominis. An vero ipsius Monasteriensis aquæ traiectus, an vicini Amasis, cui se illa inuergit, Mimigardeuordis nomini ansam præbuerit, accolæ disquirant.

[5] Illud satis certum, quod lib. 1 Metropolis scribit Krantzius, Mimingrode siue Mimigardeuord, locum populosum ac celebrem fuisse, eoque in Sedem primariam Christianæ religionis in eo tractu electum. [non a monasterio Virginum post annū 1000 ædificato,] At nobis minime videtur probabile, quod idem scribit, locum illum ab insigni ibi fundato monasterio Dominarum nomen mutuatum, vt vrbs tota Monasterium vsque hodie diceretur. Quod ipsum fusius lib. 4 cap. 14 ita explicat: Mimigardeuordensi tum Ecclesiæ præfuit vir insignis Hermannus, eius nominis primus, Episcopatum summa cum industria administrans, & religione in Deum præcipua, & in populum vigilantia non vulgari. Hic primus instituit, dedicauit & consecrauit monasterium & ecclesiam Trans-Aquas, in titulum & honorem B. Mariæ Virginis. Quod breui monasterium ita excreuit adeoque factum est celebre, vt nomen dederit & ciuitati & Episcopo: ita vt paullatim abolito veteri Mimigardeuordensi vocabulo, inceperit dici Monasteriensis & ciuitas & Ecclesia, quod nomen præualuit in hodiernam diem. Inoleuit sane nomen illud, vt ciuitas Monasterium appellaretur, & Episcopus Monasteriensis: sed sensim, opinor; nec ab aliqua ecclesia, quæ tertio post institutum Episcopatum seculo, condita demum sit, neque ipsa solio Episcopali ornata; sed ab eo monasterio, cuius meminit Altfridus tertius eiusdem loci Episcopus lib. 1 Vitæ S. Ludgeri, [sed Cathedrali Canonicorum;] cap. 4 num. 27 his verbis: Interea per dispositionem misericordis Dei Saxones conuersi sunt ad Dominum: & Rex Carolus eumdem virum Dei Liudgerum Pastorem in parte Occidentali Saxoniæ constituit: cuius parochiæ Sedes est principalis in pago Sudergoe, in loco cuius vocabulum est Mimigerneford, vbi Domino ipsi honestum construxit MONASTERIVM, sub Regula Canonica Christo famulantium. Antiquius hoc & celebrius Canonicorum monasterium, quam illud Dominarum. Neque ambigendi locum relinquit Poëta VVerthinensis, his quæ retulimus verbis:

Et Episcopium, dictum Monasterium,
      Clericis fundauit.

Episcopium ait: id est, Episcopi Sedem, Clericis fundauit, non Dominabus; nec in harum ecclesia is solium locarat. Ab hoc ergo dictum Monasterium est, non ab illo Parthenone. Et huius Poëtæ tempore, atque aliquanto ante Episcopatus Monasteriensis nuncupatus est: quod ex his eius verbis patet:

Et quia aliquem numquam ante Præsulem
      Quinque illi pagi, quos prænominaui,
Habebant, Carolus fecit vt Episcopus
      Monasteriensis semper his Præses sit.

Ad confirmationem docuit nos indidem vir eruditißimus, sub Dodone decimo eius ciuitatis Antistite, reperiri in vetustis scriptis, vocabulum Monasteriensis Episcopi vsurpatum: & Hermannum, qui XIV fuit, nunc Monasteriensem, nunc Mimigardefordensem sese scripsisse. Eamdem quoque Mimigardefordensis Episcopi appellationem retinuisse in publicis litteris Robertum XV, Fridericum XVI, Erphonem XVII. Quamquam hic reperiatur alicubi etiam sic scripsisse: Et ego Monasteriensis opilio, videlicet Erpho, vt videre est in eius Vita ab Alberto Boichorst I. V. D. edita. Sed post tempora Theodorici II & Burchardi prius nomen omnino abrogatum videtur; atque a Collegio Canonicorum primario, quod florentißimum fuit, Monasterij nomen vrbi factum.

[6] Huc referri merito potest, quod Cornelius Kempius lib. 3 de Origine Frisiæ cap. 23 scribit: Ludgerus, inquit, primo construxit summum templum Monasterij, [& vetus in Cathedrali pictura,] & dotauit illud. Ad cuius ædificationem maioris templi Monasteriensis, contribuerunt ingentes oblationes & pecunias populi partium Frisiæ, videlicet Hunsinga, Fimelinga, Phedagra siue Reidensis, qui ab eo ad fidem Christi conuersi fuerunt… Monumentum huius rei in summa ecclesia Monasteriensi ostenditur in pariete, & antiqua pictura Frisonum, offerentium D. Paulo munera, supra ianuam Septemtrionalem versus Occidentem inscriptam: quam picturam superioribus aliquot annis fere oblitteratam & deletam ab Anabaptistis, nostra vidit ætas per reformationem egregie instauratam, & carminibus sequentibus illustratam a viro doctissimo & poëta Rodolpho Langio, Canonico eiusdem Ecclesiæ:

Suscipe virtutes maiorum Frisia diues,
Ad maiorum oculos studio reparata vetustas,
Quam Bis-tincta nouo destruxit turba furore,
Ante repurgatam, nitidoque colore politam.

Ita ille ijs ipsis verbis. Dona quæ in veteri pictura offerunt Frisones ad ædificationem summi templi, sunt equi, casei, & aurum.

[7] Fuit S. Ludgerus illius Ecclesiæ, S. Paulo dicatæ, primus Episcopus, atque etiam ædificator; licet postea tanti decursu temporis aliquando instaurata auctaq; fortasse sit. [Mimigardefordensis primus Ep. S. Ludgerus,] Ipsius vero nomen Ludgeri varie in vetustis codicibus scriptum reperitur: vulgo enim Ludgerus appellatur, sæpe Liudgerus & Luidgerus; Ludger in carmine, quod ad eum ex Anglia scripsit Iosephus Alchuini discipulus; in Chronico Belgico Ioannis Gerbrandi a Leydis, lib. 4 cap. 6 & 17 Lutgherus, at Ludgerus siue Ludigerus apud Gerardum Ioannem Voßium de Historicis Latinis lib. 2 cap. 30, [(cuius varie scriptum nomen)] in Chronico Ditmari Luidigerus. Sequemur ita codices, vt e quibus seu Vitam eius dabimus siue aliquod de eo testimonium, ita eorum etiam scripturam repræsentemus, quoad fieri commode poterit. Erat ipse natione Frisius, nobili loco ortus, patre Thiadgrimo, VVirsingi & Adalgardæ filio; Liafburga matre, filia Nothradi & Adelburgæ. VVerthiniæ natum scribit Kempius lib. 3 cap. 25. Bernardus Furmerius Annalium Frisicor. lib. 3 cap. 9 Viromi; Voßius loco citato Virumi. Frisij pagum illum, haud longe distantem Doccomio, vbi martyrium contigit S. Bonifacij, Wirum seu Wierum appellant. Atque is videtur esse, de quo Altfridus lib. 2 Vitæ illius, cap. 1 num. 4 ita scribit: [vbi natus?] Dum esset B. Ludgerus secus mare, in loco, qui vocatur Werthina, vbi ipse sibi in hæreditate paterna construxit ecclesiam. Ita codex VVerthinensis, cuius scriptori nimis alte forsitan nomen inhæserat loci, in quo tunc erat: ceteri Werina aut Wernia habent. Quid si scriptum Werum siue Weruma fuit? quamquam æuo labente non parum mutari in locorum nominibus solere, palam est. Etsi porro scribat Altfridus, ecclesiam illam in hæreditate paterna a S. Ludgero ædificatam, non inde tamen certo conficitur, illic eum natum fuisse; cum plura Thiadgrimus pater eius, vir nobilis & opulentus, possedisse prædia varijs per Frisiam locis existimari poßit, & fortaßis propius Vltraiectum, vt parens VVirsingus, habitasse.

§ II Vita S. Ludgeri a quibus scripta? Antiquior per Altfridum hic edita: miracula ex alijs auctoribus collecta.

[8] [Vitam S. Ludgeri scripsit Altfridus Episcopus,] Qvicirca annum Christi MCXLI per Dominum Abbatem Bernardum vel iussus vel rogatus, metrorhythmico Vitam S. Ludgeri, serie triplicis Litaniæ, conscripsit monachus VVerthinensis, tres idoneos scriptores eam ante se litteris esse complexos fatetur, Othelgrimum discipulum eius, Altfridum Monasteriensem Episcopum, Vffingum cœnobitam Werthinensem. Earum Vitarum, quæ ad manus nostras peruenerunt, prima est ab Altfrido Episcopo Mimigardeuordensi scripta. Quod ex prologo liquet, vbi ista habet: Postulastis crebris precibus, vt de vita sancti Patris Liudgeri aliquid conscribere iuberem, quatenus tam veneranda illius exempla multis ad ædificationem proficerent, ac paucis interiectis, quia nefas putabam tanti viri latere virtutes. Dein fatetur, se exempla eius & acta ideo plene comprehendere non posse, quia non ea visu, sed auditu didicerit: sed illis attestantibus, qui ab infantia illum nouerant, atque ab eo eruditi fuerant: [certa fide,] Hildigrimo scilicet Episcopo fratre eius, & Gerfrido Episcopo nepote eius, sed & sanctimoniali fæmina Heriburga germana eius; nec non & venerabilibus eius Presbyteris, Aluberto, (alijs Adelberto aut Alberto) Atingo & Thiatbaldo. Hic ille est qui pluribus diplomatis, ab anno 795, ad annum 806 datis, ita subscripsit: Ego Thiatbaldus humilis Presbyter rogatus scripsi & subscripsi. At de S. Ludgeri miraculis hoc profitetur Altfridus: Virtutibus igitur atque signis, quæ per illum Dominus operatus est, per negligentiam prætermissis; ea solum huic libello inscribi feci, quæ vna vobiscum aut visu deprehendi, aut facta certe cognoui. Ex dictis perspicere licet non fuisse prius ab Othelgrimo, quam ab Altfrido, scriptam Vitam S. Ludgeri. Cur enim alioquin putasset tanti viri latere virtutes, [omnium primus,] si ab alio iam antea, & forte elegantius, erant descriptæ? Cur postulassent VVerthinenses, & quidem crebris precibus, vt de vita S. P. Liudgeri aliquid conscribi iuberet, quatenus tam veneranda illius exempla multis ad ædificationem proficerent; si iam habebant ab eius discipulo, & præ multis alijs arcanorum eius conscio, compositum insignem commentarium? At quia inter eos, quorum relatione didicit Altfridus, quæ de S. Ludgero scripsit, non nominat Othelgrimum: videtur citius disceßisse e vita, quam vt potuerit cum eo contraxisse notitiam. Porro non in solo prologo, sed & lib. 2 cap. 1 num. 4 suam indicat ætatem Altfridus, vbi narrata visione, qua S. Ludgerus Nordmannorum in Frisiam irruptionem diuinitus præcognouit, ista subijcit: Huius ergo vaticinij veritas, eiusdem sororis suæ, nostrisque est probata temporibus … ac deinde: [coætaneus,] Sed post eius obitum, a gente sæuissima Nordmannorum, innumerabilia pene annis singulis perpessi sumus mala. Ac demum: Solem iustitiæ, qui pro nostris peccatis elongatus abscessit, reuersurum speramus, & iuxta præsagium viri Dei, pacem Domini Ecclesiæ redituram. Viuebat adhuc Altfridus XX Iulij, an. DCCCXLVIII vt fidem facit instrumentum ex veteri codice VVerthinensi descriptum, quod ita habet: In Christo Patri Altfrido gratia Dei Episcopo, emptori; ego Ganthard & Athilvvini, venditores. Constat nos tibi vendidisse, & ita vendidimus, id est, comprehensionem nostram in silua quæ vocatur Witerovvald; quam comprehensionem homines tui vna nobiscum circuierunt, & nouis signis obfirmauerunt. Et accepimus a te pretium pro ea. sicut inter nos conuenit, hoc est, libras III, in ea ratione, vt post hunc diem ipsa comprehensio ad proprium vestrum monasterium pertineat, quod vocatur Werthina… Acta in Werthina monasterio, tertiodecima Kal. Augusti, anno Incarnationis Dominicæ DCCCXLVIII, regnante Hloduvvico iuniore anno IX, Indictione XI, feria VI. Hloduwicus hic est Pij filius, qui patre XX Iunij DCCCXL mortuo, [mortuus an. 849.] factus est Germaniæ Rex; Lothario Imperium cum Italia & alijs quibusdam prouincijs obtinente, Carolo Occidentalem Franciam. Obijt Altfridus, vt est apud Cincinnium, anno DCCCXLIX, XXII Aprilis, non sine opinione eximiæ sanctitatis, sepultus in crypta VVerthinensi. Vitam porro S. Ludgeri ab Altfrido scriptam (quæ modo VVerthinæ non extat, vt inde nobis alias significatum) accepimus a V. CL. Bernardo Rottendorffio, e Codice Budecensi descriptam: [vnde hic ea edatur?] item aliud ecgraphum nobis a Ioanne Grothausio nostro missum: aliud exemplar commodauit Isaacus Voßius & magis genuinum, in membranis exaratum antiquißima manu, nec dubium quin ipso in cœnobio VVerthinensi, quia adiuncta erant eodem charactere ac modo descripta diplomata & instrumenta donationis emptionisque earum, quæ ipsi S. Ludgero, Hildegrimo, Gerfrido, Alfrido illud cœnobium administrantibus, acquisitæ fuerunt, posseßionum. Inde igitur eam Vitam hic damus, aliquanto quam in duobus alijs ecgraphis simpliciorem, ac sinceriorem.

[9] Aliam S. Ludgeri Vitam in peruetusto codice bibliothecæ Fuldensis reperit Christophorus Browerus noster, [scripsit aliam anonymus,] & Moguntiæ anno MDCXVI excudi curauit. Huius Vitæ scriptor natione Frisius fuit, vt ipsemet testatur his verbis: Venerunt & prius de terra Anglorum plures homines Dei, qui nostras patrias agnitione Christi illuminare laborauerunt. [gente Friso:] Ætatem quoque suam indicat, vbi de Landrico (Principis Fofeteslandiæ filio, baptizato a S. Ludgero, cum parente ceterisque insulanis) ista subnectit: Quem postea in Fresonum gente religiosum Presbyterum vidimus. Et cap. 3 num. 15, de S. Ludgero ita scribit: Per VII annos in illis Occidentalis Frisiæ regionibus mansit, inter paganos vel rudes Christianos, omni industria & sapienti labore se agens, nouum populum deuota credulitate instituens; sicut mirifica illius gesta populi illi vsque hodie memorant: quos ab idolis conuertens, Christiana conuersatione instruxit. Quia in superius citata metrica S. Ludgeri Vita, & ea quoque quam Cincinnius ex pluribus contexuit, primus eorum qui res ab illo gestas complexi litteris fuere, [non Othelgrimus,] memoratur Othelgrimus eius discipulus; idem Browerus Vitæ quam edebat non alium sibi videri auctorem, quam illum, pronuntiat. At Gerardus Ioannes Voßius de Histor. Latin. lib. 3 cap. 33 vbi Othelgrimi meminit, priorem solum librum genuinum esse censet; posteriorem de miraculis, iunioris alicuius. De hoc nos paullo inferius. Idem Voßius cap. 35 vbi de Altfrido agit, secundum esse eorum qui Ludgeri Vitam litteris consecrarunt existimat: solum ei præijsse Othelgrimum: qui non alius, inquit, videtur ab Hildegrimo. Alius certe fuit; & illius quidem Vitæ scriptor cap. 7 num. 34 Odilgrimi siue Othelgrimi meminit: qui ex Clericis erat S. Ludgeri, & ab eo ad negotia tractanda adhiberi solitus, etiam antequam fundata esset VVerthina: Hildigrimi vero cap. 3 num. 16, & cap. 9 num. 39 & 41. Si Vita est aliqua ab alterutro horum scripta, vti ab Othelgrimo scriptam tradunt; at non hæc saltem; vt merito arbitrari posse videmur. Hildegrimum quidem citat Altfridus, qui sibi multa de S. Ludgero germano suo retulerit, qui eum ab infantia nouerat, ab eoque eruditus fuerat; sed non ait eum scripto quidquam tradidisse. Othelgrimi neque scriptum neque relationem allegat, quem diximus videri ante Altfridi Episcopatum e vita deceßisse. Quando enim illum Ludgerus interrogauit, quid de loco construendi monasterij sentiret; erat, gerendis negotijs, & iudicio de ea re ferendo idoneus, quinque ac viginti minimum natus annos, sic vt capessente Episcopatum Memigardeuordensem Alfrido, septuagenario maiorem fuisse necesse sit. Hildegrimus vero anno DCCCXXVII traditur obijsse.

[10] Dein hic scriptor ne fuisse quidem e discipulis S. Ludgeri videtur, qui se quodam modo eorum secernat numero, [neque S. Ludgeri discipulus,] cum scribat: Ferunt & alia miranda, venerabiles viri de discipulis eius, a B. Ludgero gesta vel dicta; quæ cuncta ponere immoderatioris fortasse prolixitatis videbitur. At nusquam se rebus agendis adfuisse testatur, nusquam vidisse quod narrat. Quod vero Ludgerus prædixerat de calamitatibus regioni Frisonum per Nordmannos inferendis; id sic euenisse narrat, vt vaticinium eius miserabili experientia iam olim probatum sit. Cum dicat Altfridus: Huius vaticinij veritas eiusdem sororis suæ nostrisque est probata temporibus. Ac deinde: innumerabilia pene annis singulis perpessi sumus mala. Idem anonymus prætermisit quod narrat cap. 2 libri 1 Altfridus, [omittit aliqua narrata ab Altfrido,] ecclesiam, quam S. Lebuinus Dauentriæ construxerat & combusserant Saxones, ab eodem Lebuino fuisse reædificatam, ac post mortem eius ab ijs denuo succensam, a S. Ludgero, Alberici Episcopi tempore, restauratam. Ipse cap. 2 num. 9 solum habet, cum ibi Ecclesias construeret & plurimos conuertisset ad Dominum, sanctam animam Deo reddidisse: postque mortem illius, Saxones locum illum præda & incendio vastasse; combustaque ecclesia, corpus eius frustra quæsisse, quod deinde reperit Ludgerus, ecclesiamque restituit. Alia sunt multa, in quibus ab Altfrido discrepat hic auctor: [& habet parachronismos,] dum tradit Ludgerum, Frisia a VVittekindo vastata fideque exterminata, Romam profectum, a Leone Papa Reliquijs donatum, Casinum petijsse: inde post duos annos & medium a Carolo Magno, Alchuino instigante, reuocatum: quæ ostendemus inuicem non congruere; cum vltima VVittekindi aduersus Christianos expeditio contigerit anno DCCLXXXIV. Leo III ad Pontificatum euectus XXVI Decembris DCCXCVI. Præterea reperiuntur quædam Ludgero posseßiones traditæ XVII Kal. Aprilis anno Caroli Magni Regis XXVII, id est, Christi DCCXCV. Denique hic auctor ait, ipsa noctis hora, qua migrauit e vita Ludgerus, Carolum Imperatorem, Aquisgrani tunc morantem, cum Alchwino ad sidera inspicienda egressum, admirabilem veluti splendentis ignis fulgorem in sublime conscendentem vidisse: [ex hac solum aliqua excerpta dantur.] cum S. Ludgerus XXVI Martij DCCCIX obierit; B Alchwinus fere quinquennio ante, XXIV Kalend. Iunias, die Pentecostes, DCCCIV. Qui potuit igitur lucem illam, testem obitus S. Ludgeri, anno DCCCIX spectare? Talis cum ea Vita sit, non putauimus ea hic recusa molem huius operis esse augendam, sed satis habuimus in annotationibus ad Vitam priorem excerpsisse ea quæ auctor supra vel præter Altfridi textum adiecit; dein miracula in vita atque post mortem ab Altfrido non commemorata, ab illo autem recensita collegisse in Analectis, quæ post primam Vitam ex varijs daturi sumus.

[11] Sequitur Vita S. Ludgeri, quæ est a Surio edita, quam nonnulli vt nuperum partum repudiant, [Tertiam scripserunt monachi VVerthinenses,] quidam ex Altfrido & rhythmicis actis contextam arbitrantur. At nos in duobus membraneis codicibus eam reperimus, quorum scriptura ætatem indicat æuo rhythmici illius poëtæ paullo antiquiorem, si non fallit diuturnus manuscriptorum vsus. Prior codex fuerat olim ab Ascetis S. Maximini Treuiris commodatus Heriberto Rosweydo, qui Surij editionem cum eo contulit: sed Miracula deerant. Alter est V. CL. Bernardi Rottendorffij, qui cum Treuirensi plerumque congruit: Surius claritatis caußa hinc inde verbū mutauit. [extantem in multis MSS.] Idem Miracula omnia exhibet, quorum ille magnam partem succidit, ne lectori tam prolixa eorum series fastidium crearet. Fatendum tamen in ipsa vitæ historia, excursiones non raro adiectas, quæ, vt etiam Browerus annotauit, tum ad mores pertinent tum excitandæ faciunt pietati, & sic non solius scientiæ fructum afferant, dum super mensa in triclinio leguntur, aut inter diuinam psalmodiam, aut in Capitulo, prout fert vsus Ordinis monastici. [cum excursionibus moralibus,] Ceteroquin non diffitemur esse multa ex secunda Vita in hanc transcripta, vti in illam ex Altfrido Miracula, prout illa eadem offert Rottendorffij codex, & habebat ille etiam, quo vsus est Surius; eademq; vel ab illius Surianæ Vitæ scriptore esse composita, vel ab alio qui prænominatis iunior fuerit. Neque enim, vt reor, inficiaretur Browerus, esse in ijs plurima, quæ non possunt ab Othelgrimo, seu quicumque alius fuit auctor Vitæ secundæ, scripta censeri. Vnde Gerardus Ioan. Voßius, vt iam diximus, de Histor. Latin. lib. 2 cap. 33, ex duobus inquit, de Vita S. Ludgeri libris prior solum videtur genuinus: [& libro Miraculorum,] posterior autem iunioris alicuius. Ast hi duo, qui nomine VVerthinensium prostant, genuini ipsorum sunt fœtus, nec vnius alicuius parentis nomine prolati, sed generatim VVerthinensium; sic vt videantur plures operam collocasse tum in componendis, quæ ab Sancto gesta fuere, tum in colligendis & consarcinandis quæ ab alijs composita erant: ac fortaßis vnus aliquis præcipue aduigilauit, vt omnia rite coagmentata vnum conficerent opus. Et certe quidem in Prologo dicitur: Si quibus aliqua de ijs quæ dicturi sumus, dubietas interuenerit; fidem illis aut noua quæ ad eius modo tumbam miracula fiunt persuadere, aut sanctissimæ eius vitæ conscij, qui adhuc aliquanti in corpore supersunt, inculcare valebunt. Proinde quamuis plura quoque alia, per eum fecisse Dominus feratur; nos ea solummodo in hoc opusculo ponemus, quæ ab illis cognouimus, qui eius iugiter conuersationi interfuerunt, aut quæ in schedulis, quamuis ordine confuso, posita inuenimus: aut certe quæ ipsi oculis nostris ad sacrosanctas sui corporis exuuias gesta esse perspeximus. Tandem illud videtur statui posse, [circa annum 890.] hunc de vita & miraculis S. Ludgeri commentarium non nisi sub annum DCCCXC, aut fortaßis DCCCC fuisse absolutum, etsi multa iā erant ex prioribus scriptoribus antea congesta: & ea hic in Analectis ex Fuldensi MS exhibentur § 3, vt nihil sit in tota illa Vita, ob quod ipsa iam extans in priori Surij editione hic mereatur recudi, vtpote nihil nouæ scientiæ additura de Sancto; multo minus ob solam styli diuersitatem expediret miracula geminare.

[12] Miror vero vnde Gerardus Ioannes Voßius hauserit, [Alia seculis aliquot recentior] quod lib. 2 cap. 30 scribit, Vitam S. Ludgeri quæ est in sylloge Suriana, scriptam esse a monachis Sancti Saluatoris Traiecti; sed monachis cœnobij VVerthinensis perperam tribui. Nonne satis eam ipsius assertionē refellit ipsorum VVerthinensium Præfatio. Ea enim ipsis non Vitam solum sed & miracula vendicat: in his vero quoties VVerthinenses nostros vocat! Extat autem & alia a VVerthinensibus concinnata, cum eadē Præfatione, Vita: quam habemus in tribus MSS. sed nec ita bonæ notæ, nec scripturæ tam vetustæ; quæ tamen plusquam CC annorum esse videatur. Duo horum codicum nobis ab eodem V. CL. Bernardo Rottendorffio commodati sunt; alterq; eorum in membrana exaratus, circiter a CCC, vt conijcimus, annis: alter in papyro scriptus aliquanto recentiori manu; vti & qui in membrana tertius; quem nobis vir nobilißimus Theodorus a Renesse VVulpius donauit. In his tribus exemplaribus post Præfationem VVerthinensem, exordium Vitæ est idem quod apud Altfridum vsque ad VVirsingi mortem: cetera fere ex tertia Vita expressa, [ex aliis contracta,] siue ea quam edidit Surius; nisi quod paßim nomina locorum, ac sæpe hominum omittat, præsertim in Miraculis. Hæc quia nihil continet non antea relatum, omnino seorsim edi non meretur: vti neque acta metrica, ex VVerthinensium, quam tertio loco recensuimus, lucubratione adumbrata; non hæc ex illis confecta, vt existimasse videtur Browerus. Certe in illis metricis actis quædam habentur quæ nō prætermisissent VVerthinenses, [vti & metrica,] si posterius scripsissent. Quale illud est de obtenta, circumlatis S. Ludgeri Reliquijs, aëris serenitate; cuius rei memoria supplicatione anniuersaria etiamnum celebratur, [e qua eduntur nonnulla] vt Bucelinus in Germania sacra testatur. Extaret vtinam quæ ab Vffingo monacho, siue, vt Browerus eum vocat, Vstingo, scripta dicitur Vita. Fuisse enim virum multæ eruditionis & elegantiæ tradit Cincinnius, & facile est conijcere ex Vita S. Idæ ab eo composita, & IV Septembris edita a Surio. [atque Vffinge carmen, & tria miracula:] Dabimus, quos in laudem S. Ludgeri idem Vffingus concinuit, versus hexametros, non carentes certe quidem spiritu poëtico, si numerus vbique responderet. Edidit eos Cincinnias, nos ex probatißimo Rottendorffij MS. descripsimus, in quo tamen auctoris nomen non erat præfixum, vti nec ternis miraculis, quæ dictos versus sequebantur, & nos quoque ea dabimus, cum ex stylo facile conijci poßit Vffingi esse. Vixit hic, vt supra diximus, Ottonis II ac III temporibus, annis ante Litaniæ triplicis auctorem centum & quinquaginta. Sequentur ex hoc ipso Litaneute alia quatuor miracula, quæ & Cincinnio relata: duo tamen priora sunt paradoxa, secundum præsertim. Subijcientur Monasterij VVestphaliæ facta seculo XII, & circiter annum MCLXX scripta; quæ nos ex Theodori VVulpij MS. duobusque Rottendorffij, & per Ioannem Grothusium nostrum ex codice Carthusiæ Coloniensis accepimus; [alia monasterij scripta circa an. 1170.] alioque ecgrapho Ioannis Gamansij, qua e bibliotheca haud scimus. Postremum locum occupabit miraculum a Cincinnio ex VVerthinensibus monumentis relatum, de Brunrico monacho, ab impijs dum sacris operatur crudeliter vulnerato, inque spinas & flumen abiecto, atque hinc Dei ope, interceßione (vt remur) S. Ludgeri, elapso.

§ III Chronologia Vitæ S. Ludgeri a natiuitate ad annum vsque DCCXCIII.

[13] Qværiturnonnemo, in peruestiganda notatione temporum, quibus vitam egit S. Ludgerus geßitque res quas Scriptores commemorant, multas & magnas, [Vitæ S. Ludgeri chronologia intricata,] ad supremi Numinis gloriam amplificandam, eiusmodi tenebras occurrere, vt non facile sit exitum inuenire; cum in Vita eius, ea præsertim, quæ edita ex membranis Fuldensibus quæque antea a Surio, nihil præsidij offeratur. Id euenire eam præcipue ob caussam reor, quod characterem temporis in vtraque Vita signatum, eum fallacem esse ex Vita S. VVillehadi & recta ratiocinatione constet, non audeant tamen quidam non sequi. Characterem fallacem eum dico, quod ex Frisia pulsus a VVittekindo, Romam abijsse ad Leonem III Papam Ludgerus tradatur; cum VVitterkindus, [quasipulsus e Frisia, Romam ad Leonem III Papam abijsset,] pace cum Magno Carolo facta, Christo nomen dederit, anno DCCLXXXV; Leo III ad pontificatum euectus sit DCCXCV exeunte: sic vt fugæ caussam, si ex ea ad Leonem peruenit, aliam comminisci oporteat. Cum autem Roma ad monasterium se Caßinense contulerit, cuius Abbas Theodemarus genere illi propinquus erat, manseritq; illic cum eo vltra duos annos, qui id potuit Leonis Papæ tempore fieri? Hic enim XXVI Decembris, anno DCCXCV creatus est Papa. Ad eum ergo non peruenit Ludgerus (qui S. Alberico Episcopo vita functo XVIII Kal. Decembris, e Frisia discesserat) nisi Ianuario aut Februario mense anni DCCXCVI; videtur autem aliquo tempore commoratus Romæ esse, vbi sanctus ille Pontifex in amore & honore illum habuit, donauitque illi Saluatoris nostri reliquias, [& ab eo reliquias accepisset,] & sanctæ Dei genetricis Mariæ, Sanctorumque Apostolorum Petri & Pauli, vti eadem illa edita a Browero e Fuldensibus schedis Vita commemorat. Venerit ergo Casinum fortaßis Martio mense. Post duos annos & menses sex, vt scribit Altfridus, reuersus est ad patriam suam: sub autumnum igitur anni DCCXCVIII, secundum alterius illius scriptoris calculum. Atqui & Theodemarus Abbas Nonis Iunij DCCXCVII obierat, nec ab eius decessu verosimile videtur mansisse illic ad annum vnum menses tres Ludgerum; & tabulæ extant donationis factæ ab Amulyco ad Reliquias Sancti Saluatoris & S. Mariæ semper Virginis & in manus Luddgeri Presbyteri, [ante eius pontificatum allatas] qui easdem Reliquias procurabat… anno XXVII regni religiosissimi Regis Carli, XVII Kal. April. in villa, quæ dicitur Hrodberhtinga-houa. Iam igitur reliquiæ allatæ Roma erant, & ad eas in manus S. Ludgeri facta illa donatio XVI Martij DCCXCV, mensibus nouem, ac decem diebus prius quam Pontifex fieret Leo, a quo eas impetrasse Ludgerum volunt.

[14] Sed ne huic disputationi diutius immoremur, quæ tædium afferre fortaßis lectori queat, neque satis intelligi; præstabit totum vitæ S. Ludgeri decursum proferre in conspectum, [Natus S. Ludgerus circiter an. 744,] & quantum fas erit, notis Chronologicis firmare. Natus igitur videtur S. Ludgerus circiter Annum DCCXLIV, cum ita ipsemet scribat in Vita S. Gregorij: Successit (S. VVillebrordo) S. Bonifacius idem Archiepiscopus & Martyr, quem oculis meis ipse vidi candidum canitie & decrepitum senectute, plenum virtutibus & vitæ meritis: [nouit S. Bonifacium sanctitate clarum;] quo tempore in eius discipulatu… B. Gregorius, præceptor meus, ab ineunte ætate fuerat enutritus. Anno DCCLIV coronatus est martyrio S. Bonifacius Archiepiscopus in Frisia, vt habent Annales Francorum ex MS. Ioannis Tilij, alijque ex MS. Loiselij. Et quamuis nonnulli id DCCLV factum velint, Eginhardus tamen in Annalibus, [an. 754 occisum,] cum anno DCCLIV, retulisset, Pippinum & filios eius Karolum & Karolomannum a Stephano Papa sacra vnctione ad regiæ dignitatis honorem consecratos, ista subdidit: EODEM ANNO Bonifacius Archiepiscopus Moguntiacensis, in Frisia verbum Dei prædicans, a paganis interfectus, martyrio coronatus est. Contigit illud Nonis Iunij in loco Dockinge dicto, siue vt habet MS. Vita S. VVillehadi, Dockinckirica, quod nunc est Doccomium oppidum. Succeßit S. Bonifacio S. Gregorius. Ita S. Ludgerus in eius Vita. Sed & hoc silentio minime tegendum est, inquit, [factus S. Gregorij Vltraiectini discipulus an. 757] quod Marchelmo venerabili viro narrante didici… Quia post martyrium sancti Magistri… ipse quoq; B. Gregorius a Stephano Apostolicæ Sedis Præsule, & ab illustri & religioso Rege Pippino suscepit auctoritatē seminandi verbū Dei in Fresonia… eademq; caritate, sicut & fidei firmitate qua prædecessores sui… larga & melliflua eruditione populum irradiauit. Huic viro venerabili Ludgerum, vt scribit Altfridus, commendauerunt parentes eius Domino nutriendum: quod accidisse existimamus circiter annum DCCLVII vel DCCLVIII, cum XIII aut XIV esset annorum. [Clericus an. 760] At Gregorius, libenter eum suscepit; & comperta sagacitate pueri, studiose illum erudiebat. Anno dein fortaßis DCCLX, proficiens in timore Domini, deposuit secularem habitum, & totum se contulit ad studium artis spiritalis,

[15] [S. Lebuimus venit ex Anglia an. 765.] Circiter annum DCCLXV videtur ex Anglia venisse Vltraiectum S. Lebuinus ad S. Gregorium, & ab eo missus Dauentriam. Non enim indicat Altfridus primum tunc aduenisse eum, quando secunda vice ex Anglia Ludgerus reuertit, etsi lib. 1 cap. 2 nu. 14 sic scribat: dum talia gerebantur, venit quidam Presbyter sanctus & doctus, nomine Liafwinus, de terra Anglorum, ad Abbatem Gregorium. Nam si tum primum venisset, anno, vt mox dicemus, DCCLXXIV, non fuisset satis spatij ad ea gerenda quæ memorat Altfridus, nedum quæ Hucbaldus in eius Vita. Iuit ad Isalam; populum late conuertit, ædificauit ecclesias, præcipuam Dauentriæ; adijt interiora Saxoniæ, intrauit publicum conuentum cum periculo capitis, redijt Dauentriam: postea Saxones in furorem conuersi, quod ad ecclesiam Dauentriæ ædificatam populus ob viri Sancti doctrinam conflueret, [Dauentriæ ecclesiam ædificat:] collecto exercitu effugarunt Christianos ab illis locis & ecclesiam combusserunt igni. Tunc vir Domini Liafwinus reuersus ad Abbatem Gregorium, præstolabatur (quod spatium innuit non exiguum) consolationem a Domino. Sedato igitur tumultu, [ab Ethnicis combustam restaurat:] reuersisque prædonibus in sua; re ædificauit ecclesiam, quæ erat combusta: & more solito non cessabat documenta salutis impendere gregi, quoad vsque Pastori summo dilectam redderet animam; & defunctus in eadem est ecclesia sepultus. Post eius obitum, iterum impij Saxones vastauerunt locum illum & succenderunt ecclesiam, corpusque eius per tres dies quæsierunt, [post eius obitum iterum combustam.] nec inuenire potuerunt. Quod signum est, pridem id tumulatum fuisse. Denique Ludgero ista dicit Albricus: Locus in quo Sanctus Domini Liafwinus, quem nosti, in opere Domini vsque ad mortem persistendo laborauit, vbi sacrum eius corpus sepultura tegitur, in solitudinem est redactus.

[16] Anno DCCLXVI Egbertus Eboracensis Archiepiscopus, XIV Cal. Decembris Eboraci obijt. Cui successit Æthelbertus, vt scribit Florentius VVigorniensis. [Egberto Archiep. Eborac. an. 766 mortuo] Egbertus, auctore Malmesburiensi, omnium liberalium artium armarium habitus, Alchwini magister fuit, cui & docendi munus commisit. Testatur id, ipsemet Alchwinus in epistola ad Eanbaldum, cuius fragmentum recitat idem Malmesburiensis, quod ita habet: Laus & gloria Deo, [succedit Elibertus,] qui dies meos in prosperitate bona conseruauit, vt in exaltatione filij mei carissimi gauderem, qui laboraret vice mea in Ecclesia vbi ego nutritus & educatus fueram, & præesset thesauris sapientiæ in quibus me Magister meus dilectus Archiepiscopus Egbertus reliquit hæredem. Hæc ideo relata, vt appareat, B. Alubertum in Frisiam non venisse ante annum DCCLXVII. Nam a S. Gregorio rogatus, vt sibi Coëpiscopus fieret, cum non esset ipse ad gradum Episcopalem ordinatus, prudenter respondit: Vt scias me cum licentia & consilio Episcopi mei huc transmeare, [a quo missus an. 767 in Frisiam Alubertus] mitte mecum Fratres fideles ad terram de qua egressus sum, ad Episcopum meum vt ab eo ordiner ego & illi: tali enim modo consensum præbeo. Mißi igitur cum eo sunt Sigibodus & Ludgerus, est que hic Diaconus ordinatus, ille Sacerdos, Alubertus Episcopus. Accidisse hoc sub Æthelberto siue Eleberto, vt eum vocat scriptor Vitæ Alchwini, vel Alberto vt Thomas Stubbe in Chronicis Pontif. Eborac. inde patet, quia, [ordinatur Episcopus,] teste Altfrido, Alchvvinus illo in loco tunc Magister erat; hæres, vt ex ipso iam retulimus, Egberti Archiepiscopi, nempe vt præesset thesauris sapientiæ. [& Ludgerus Diaconus, qui Alchinum audit anno vno:] Nisi quis forsan suspicetur Alubertum Egberti auctoritate profectum in Frisiam, redisse Eboracum eo iam mortuo, aut eiusmodi detento infirmitate vt conferre eos Ordines non posset, ac propterea coactum successoris inaugurationem expectare. Sed nulla nos ad id ratio cogit. Anno (quod hinc sequitur) DCCLXVIII ex Anglia, vbi manserant anno vno, [an. 768 redeunt Vltraiectum:] reuertuntur Vltraiectum Alubertus & socij. Quamquam si quis asserere voluerit, anno DCCLXVIII, iuisse eos in Angliam, redisse DCCLXIX, nihil nobis caussæ est, cur repugnemus. Porro cum vehementer cuperet Ludgerus ad Alchwinum reuerti, seque, vt Altfridus scribit, saturare prælibati dulcedine faui; occasio illi oblata est mirabili modo, vt præclare narrant VVerthinenses, quos credibile est multa quæ ceteros latebant, de Fundatore suo explorata habuisse. Ita ergo scribunt. Quadam die iuxta vsum officij sui, contigit eum coram Gregorio Euangelium legisse: cui, Domino (vt credimus) volente, in quodam verbo offendenti, Gregorius coram populo emendauit. Ille publica correctione confusus, acceptam verecundiam ad suas vtilitates conuertit. Nam quia ex eo tempore, quo de Anglis venerat, [repetit Alchuini Scholam Ludgerus an. 770,] magno Alchwini, quem ibi Magistrum esse diximus, desiderio tenebatur, optabili occasione percepta, denuo ad eum redeundi licentiam postulauit: indignum se dicens percepto officio posse videri, qui illud ex more implere nesciret. Mitta cetero, quæ isthic legi possunt. Denique ijs quæ necessaria erant itineri eius paratis, cum Dei gratia & suæ permissionis licentia, a se eum dimisit Gregorius. Iter hoc inijsse videri potest sub autumnum anni DCCLXX, vt anno DCCLXXIV, verno tempore, [reuertitur 774] egredientibus ciuibus illis, Eboracensibus nimirum, ad bellum contra inimicos suos, ab Alchwino remissus sit Vltraiectum.

[17] Anno DCCLXXVIXXV Augusti moritur Gregorius. Nam is quasi quartum decimum, [an. 776 mortuo S. Gregorio] aut decimum quintum agens ætatis annum S. Bonifacio adhæsit, vt ipsemet in Gregorij Vita scribit Ludgerus; quod anno DCCXVIII, aut forte DCCXIX factum alij probabili ratiocinatione deducunt: sic vt DCCIII aut DCCIV natus videatur. Porro cum prope iam ad LXX annorum ætatem, tam carus Deo quam cūctis hominibus, perueniret, Christi nimirum an. DCCLXXIII, vel DCCLXXIV, tactus est ea molestia corporali in sinistro latere, quam paralysin medici vocant; vt idem in eius Vita Ludgerus tradit, qui & addit: Tribus enim annis ante obitum suum arreptus est illa infirmitate: vnde, quem diximus, annorum Christi numerus existit. Succeßit Gregorio Albericus, nepos eius & discipulus, eodem (vt opinamur) anno: quo & Ludgerum adhuc Diaconum Dauentriam ablegauit, vt ecclesiam super corpus S. Lebuini, [reædificat an. 777 ecclesiam Dauentriæ:] reædificaret, quam semel eo viuente, post eius obitum iterum, Pagani combusserant. Anno demum DCCLXXVIII, vel per autumnum anni præcedentis, sacerdotio initiatus est Ludgerus: non prius certe, quandoquidem citatum viderimus Caroli Magni diploma, datum anno DCCLXXVII, VII Idus Iunij, e quo constat Albericum tunc necdum consecratum fuisse Episcopum, [ordinatus an. 778 Sacerdos] ergo neque Ludgerum Sacerdotem: nam ita scribit Altfridus cap. 3 nu. 19. Albricus, inquit, cum in Colonia ciuitate gradum accepisset Episcopalem, fecit & Ludgerum secum presbyterij percipere gradum. Tunc vero constituit eum idem Albricus doctorem Ecclesiæ in pago Ostrache, [mittitur in Frisiam.] in loco vbi S. Bonifacius est coronatus martyrio: sed ita vt autumno in Traiecto monasterio, in doctrinæ studio & sanctæ conuersationis, per tres menses quotannis præesset.

[18] Cumque vir Dei Ludgerus, inquit Altfridus, in eadem regione annis fere septem in doctrinæ studio persisteret; [784 pellitur e Frisia a VVittekindo Saxonum Duce Ethnico:] consurrexit radix sceleris Widukind Dux Saxonum eatenus gentilium; qui auertit Frisones a via Dei, combussitque ecclesias, & expulit Dei famulos, & vsque ad Fleo fluuium fecit Fresones Christi fidem relinquere & immolare idolis iuxta morem erroris pristini. Consentiunt Annales Francorum a Chesnæo editi ex MS. Loiselij, qui ita habent ad annum DCCLXXXIV. Et tunc rebellati sunt iterum Saxones solito more, & cum eis pars aliqua Frisonum. Idem narratur in Vita Caroli Magni per Monachum Egolismensem & alibi. Nonnulli ad annum DCCLXXXV referunt, vt Annales Tiliani: verum ij anno præcedenti, id est, DCCLXXXIV ponunt Hildegardim Caroli vxorem ac Bertham matrem obijsse, nuptam ei Fastradanem, celebratum ab eo Natalem Domini & Sanctum Pascha in Haristallio: quæ omnia citati Annales Loiseliani, atque etiam Eginhardi ad præcedentem referunt, DCCLXXXIII, qui nempe illius æui more apud Francos Paschate terminabatur. Sed & Albericus Episcopus in ipsa peruersa commotione de hac luce migrauit, XIV Nouembris anno eodem DCCCXXXIV, nam sequenti conuersus est VVittekindus, & quieuit illa peruersa commotio, vt Altfridus loquitur, qui mox subdit: Tunc Liudgerus necessitate compulsus deseruit partes illas, [venit Romam initio anni 785] & disposita turba discipulorum duos ex eis secum assumens, Hildigrimum scilicet germanum eius & Gerbertum, qui cognominabatur Castus, perrexit Romam. Non videtur eo peruenire potuisse, nisi adulto Ianuario aut etiam serius quando Adriani Pontificis annus agebatur XIV. Inde progrediens peruenit ad monasterium S. Benedicti in regno Beneuentino, id est, Casinum, [ab Adriano Papa benigne excipitur:] in ditione tunc Ducis Beneuentani, qui erat Aragisus, situm. Memorat hæc quoque Adamus Histor. Ecclesiast. cap. 8, vbi S. VVillehadum Bremensem Ep. scribit, anno rebellionis Saxonum XII (qui idem est quem statuimus DCCLXXXIV) Romam cum Luidgero venisse. Vbi sanctissimi Papæ Adriani consolatione releuati, Luidgerus in montem Casinum recessit ad confessionem S. Benedicti: [secedit ad Montem Casinum:] Willehadus in Galliam ad sepulcrum Sancti repedauit Willebrordi. De VVillehado plura ad VIII Nouemb. quo colitur.

[19] Ludgerus post duos annos & menses sex reuersus est ad patriam suam, [reuertitur in patriam an. 787.] anno Christi DCCLXXXVII nota iam tum in Italia VVittekindi conuersione, & Saxonum gente minus iam a fide Christi abhorrente. Ad derelictum igitur in Frisia Dominicæ portionis agrum tam cupide reuersus est quam inde expelli se dolenter tulerat: in quo restituendo & erudiendis quinque pagis sibi a Carolo Rege commendatis dum strenuam per annos aliquot nauat operam, accidit vt Abbas quidam religiosus nomine Bernardus, qui deuicto siue conuerso Widukindo Occidentalibus Saxonibus a Rege missus fuerat Doctor, non multo post tempore migraret ad Dominum, & difficile in regno Francorum inueniri posset qui libenter ad prædicandum inter barbaros iret. Dum autem super his Rex Carolus sollicite cogitaret (vti hæc narrantur in Actis apud Browerum) contigit vt eo tempore Treuiris ciuitati Episcopus inquiri deberet: obtulitque Ludgero illius Ecclesiæ Pontificatum. Respondit ille; talem Ecclesiam se Episcopo minime indigere, in qua perplures essent se doctiores, & eo digniores honore. Quin potius posset ipse rudibus quibuslibet melius præfici; &, si Regi placeret, [an Episcopatum Treuirensem recusarit?] in Saxonum populo voluntarium se subiturum laborem. Hac autem eius responsione & voluntate Imperator plurimum gratulatus, in Occidentali Saxonum parte Pastorem eum constituit; impleto somnio quod ipse super tribus aceruis dudum Ludgerus viderat. Tum vero operis diuini multum auidus, solicito studio totisque viribus in conuersionem gentilium insudabat; veteris vanitatis culturas auferens; ad ecclesias, quas erexerat, populos conuocans: Presbyteros, quos ipse venerabiles nutrierat, per loca ordinans; iucundis moribus, humanitate plurima doctrinam suam acceptabilem vsquequaq; faciens; donec, Domino auxiliante, in Frisia & in Saxonia pararet, vt scriptum est Domino plebem perfectam. Hæc ex illis apud Browerum Actis, & forsan melius ab Altfrido præterita, vti etiam nonnulla alia, quæ in eisdem Actis reperiuntur, quasi Carolus Imperator ad se eum ex Italia venire mandarit, prodente eum Alchuino præceptore suo, qui eo tempore de Britannia in Franciam venisset. [Luc. 1.] Etenim non aderat anno DCCLXXXVII Alchuinus in Francia, sed anno solum DCCXCIII eo venit.

§ IV Chronologia Vitæ S. Ludgeri ab anno DCCXCIII vsque ad Episcopatum. Exstructum monasterium VVerthinense: variæ donationes oblatæ.

[20] Redux ex Italia S. Ludgerus inter alias occupationes fouebat cogitationem ædificandi monasterij; [Anno 793 22 Martij donatæ Ludgero Presbytero quædam possessiones:] ad quem effectum inuenimus donationem, cuius hoc extat instrumentum: Notum fieri omnibus desidero, tam præsentibus quam futuris, quomodo ego Liudgerus, filius quondam Hredgaeri, tradidi amico meo Luidgero Presbytero, pro remedio animæ & pro æterna retributione, dimidietatem hæreditatis meæ, quæ mihi iure paterno & lege hæreditaria, in Berilsi & infra terminos, qui illuc attinent, id est, ab Euedseac vsque in locum supradictum cōtingit. Sed & dimidietatem ei tradidi hæreditatis meæ eadem ratione in silua, quæ dicitur Seaevvald siue Suifterbant; exceptis agris, qui inibi ante exstirpati sunt a patribus aut ab hominibus nostris. Ceteram autem dimidietatem ipsi Luidgero Presbytero tradidi in territorio iam dicto, & in silua superius nominata, cum omni integritate: traditumque in perpetuum esse volo, & nullis vmquam temporibus immutari: sed ipse Liudgerus Presbyter hæc omnia possideat iure hæreditario, & cuicumque voluerit post obitum suum, ad vtilitatem animarum nostrarum, iure hæreditario commendet, stipulatione subnixa. Acta est autem publice hæc traditio anno regni religiosissimi Regis Carli XXV, XI Kal. Aprilis, in villa, quæ dicitur Bidningahusum, coram testibus ac manum-missoribus, quorum nomina subtus notantur &c. vltimo loco est signum Hildegrimi Diaconi, quem reor esse ipsius S. Ludgeri germanum, qui deinde Episcopus fuit. Eodem anno DCCXCIII Sigivvinus, [aliæ emptæ eodem anno 30 Iunij] filius Gisseberti, tradidit Liudgero Presbytero, contra pretium eius, particulam hæreditatis suæ, id est in Hrodbertinga-houa, vnum modicum curtile cum agris tribus in eadem villa, & cum Waterscapis, peruijs, communijs, pascuis: & dedit ei potestatem habere in siluam, quæ dicitur Sithroth, & in aliam siluam, quæ dicitur Huuil. &c. Acta… in villa quæ dicitur Widugises-Houa, anno XXV regni Domini nostri gloriosi Regis Caroli, II Kal. Iulij.

[21] Anno sequenti DCCXCIV. Wracharius, filius quondam Brunchari, [aliæ eidem Presbytero anno 794, 9 Octob. donatæ:] tradidit Luidgero Presbytero… terram proprij iuris in pago Hisloæ, in villa quæ dicitur Withmundi, id est, inquit, totam terram illam, quā Landulfus litus meus incolebat & proseruiebat: & vnum agrum, quem Hildigerus ingenuus homo in meo beneficio ante habuit; cum omnibus quæ ad ipsam terram respiciunt, id est, siluis, pratis, pascuis, peruijs, aquis aquarumque decursibus, piscationibus, excepto vno curtili in eadem villa: in cuius compensationem, inquit Wracharius, agrum illum tradidi, quem superius dixi… Acta est autem publice cum stipulatione subnixa, Anno XXVII regni Domni nostri religiosissimi Regis Carli, VII Id. Octob. in villa, quæ dicitur Brimuum &c. Erat is annus Caroli XXVII, inchoatus a morte patris Pipini ab VIII Kal. Octobris, ab ipsius Caroli coronatione, ipso illo die VII Id. Octobris. Anno DCCXCV Amulricus, vt supra retulimus, Tradidi, inquit, ad Reliquias sancti Saluatoris & S. Mariæ semper Virginis, [aliæ eidem Presbytero ad Reliquias, donatæ, anno 795, 16 Martij,] & in manus Liudgeri Presbyteri, qui easdem Reliquias procurabat, particulam hæreditatis meæ, id est, ipsum locum qui dicitur Ad Crucem, cum pratis qui ibi iacent in ripa fluuij Arnapa, vbi quondam auus meus Irminfridus casam habebat cum duobus agris, qui separati sunt non longe ab eodem loco: dominationemq; in siluam quæ dicitur Sitroth, cum pascuis, peruijs, aquis, piscationibus, quæ in ipso loco excoli possunt & perfici…Acta anno XXVII regni Domni nostri religiosissimi Regis Carli, XVII Kal. April. &c.

[22] Anno DCCXCVI, Heinricus … tradidi, inquit, ad Reliquias sancti Saluatoris & S. Mariæ semper Virginis, & in manus Liudgeri Presbyteri, [an. 796, 24 Februarij,] qui easdem Reliquias procurauit, particulam hæreditatis & proprij laboris, id est, totam comprehensionem in silua, quæ dicitur Heissi in Aquilonali ripa fluuij Ruræ, quam ibi dudum comprehendi, inter montem & ipsum fluuium, communionemque in eamdem siluam. Simili modo tradidi & piscationem in Rura cum pascuis, peruijs, aquarumque decursibus, quæ illuc attinent, & in ipso loco excoli possunt & perfici… Acta est autem publice anno XXVIII, regni Domni nostri religiosissimi Regis Carli, VI Kal. Martias in villa, quæ dicitur Hlopanheldi… Subscripserunt ipsi Heinricus, Hriasthrudaconiux, Heribaldus & Æericus filij… Eodem anno, XXXI Martij, Houa tradita est in hunc modum: Ego Theganbaldus, filius quondam Hrebaldi, tradidi partem hæreditatis meæ Liudgero Abbati in villa, quæ dicitur Fislacu, iuxta ripam fluuij Ruræ, id est, illam Houam integram, [aliæ eidem Abbati an. 796, 31 Mart.] Alfgating-houa, cum pascuis & peruijs & aquarum decursibus, & scara in silua, iuxta formam Houæ plenæ. Hæc omnia tradidi, sicut superius dixi, in eleemosynam meam & coniugis meæ Regintrundæ, Liudgero Abbati… Acta est autem publice … anno XXVIII regni Domini nostri religiosissimi Regis Carli, II Kal. April. in loco, qui dicitur Ad Crucem, in pago Niuanheim, in ripa fluuij Arnapæ. Et confirmata est per manum Berngeri nepotis mei, cui ego ipse potestatem dedi ad hoc in villa superius denominata, id est, in Fisclacu, vbi eadem Houa iacet… Inter testium nomina primo loco, est Signum Berngeri, qui hoc testamentum, accepta potestate a Theganbaldo, & perfecit & propria manu firmauit. Tertia eodem anno Donatio facta a Liudgero filio Hredgeri, cuius iam ante alia relata est, triennio prius facta. Ast hic ita, inquit: Tradidi ad Reliquias sancti Saluatoris & S. Mariæ semper Virginis, & in manus Liudgeri Presbyteri, [aliæ eidem Presbytero ad Reliquias, an. 796, 6 Iunij,] qui easdem Reliquias procurabat, portionem hæreditatis meæ, id est, omne quod iure hæreditario legibus obuenit in villa, quæ dicitur Bidningahem; & in alia, quæ nuncupatur Thornspyc; in terra aratoria siue in pratis & in pascuis, & in omnem communionem mecum in siluam, quæ dicitur Suifturbant; excepta vna particula in illa prata, quæ dicitur Blidgeringmad, quam mihi reseruaui pro necessitatibus meis. Cetera autem omnia tradidi ad Reliquias superius denominatas, & in manus iam dicti Presbyteri… Acta est autem publice in loco, qui dicitur Ad os amnis, anno XXVIII regni Domni nostri religiosissimi Regis Carli, sub die Kalendarum, VIII Idus Iunias.

[23] Anno DCCXCVII, vt habet annotatio ad Vitam per VVerthinenses scriptam, quæ in codice Rottendorffij extat, vt aliæ plures in MS. eodem, [anno 797 VVerthina excoli cœpta:] a viro erudito (cuius tamen nusquam expressum est nomen) additæ paßim ad marginem libri. Ea porro quæ huc spectat, monet videri Werthinam, antea licet emptam, hoc anno excoli cœptam, non DCCLXXVII, vt refert mendosa inscriptio ambitus Werthmensis, muro ante annos non ita multos inserta. Porro ab hoc anno cœpit ipse S. Ludgerus plerumque Abbas appellari in diplomatis, quæ hactenus vidimus, vti iam antea vno. Et hoc ipso quidem anno Oodhelmus ita testatur: Tradidi … tertiam partem hæreditatis meæ ad Reliquias S. Saluatoris ceterorumque Sanctorum, [Ludgero Abbati, ad Reliquias, donata varia 797 29 Iunij,] quæ a Liudgero Abbate in Withmundi constitutæ sunt… In ea vero ratione tamen, vt quamdiu vixero in præsenti mortalitate, ad me pertineat pars illa iusto seruitio, ad augendum non ad minuendum: post obitum vero meum de hac vita cum omni integritate in ius transeat supradictarum Reliquiarum, & seruorum Dei, qui eas legitime custodire reperientur. Hæc autem pars tertia hæreditatis meæ tribus in locis consistit: in pago Hissoi, in villa, quæ nuncupatur Oceanni houa vna, quam proseruiunt liti mei: in pago vero Nortwianti, in villa quæ dicitur Huleri, houa altera: & in eodem pago, houa tertia, in villa quæ dicitur Manheri: & sexta pars houæ quartæ, in villa quæ appellatur Hronheri: quæ etiam sexta particula houæ illius me viuente in vsus vergit iam dictarum Reliquiarum; cum illis comprehensionibus in silua, quæ notæ sunt iuxta Hissam. Hæc omnia trado atque transfundo, ad memoratas Reliquias, & ad vsus seruorum Dei, qui easdem Reliquias sanctas procurare iuste videntur… Acta est autem publice … in loco qui nuncupatur Withmundi, anno XXIX regni Domni religiosi Regis Carli, III Kal. Iulij … Inter testium signa & nomina, habetur penultimo loco. Ego Hildigrimus indignus Diaconus subscripsi. [& an. 798 vendita 19 Iulij.] Anno DCCXCVIII Hirpingus … accepto pretio a Luidgero Abbate, vendidit ei vineam vnam in villa, quæ nuncupatur Bacheim; quæ etiam villa in ripa consistit fluioli, quæ dicitur Melanbach, & eamdem ipsi firmiter contradidit… Acta est autem publice in Saxonia, vbi tunc temporis fuimus in hoste, in loco, qui cognominatur Munthum, anno XXX regni Domni religiosissimi Regis Carli, XIIII Kal. Augusti. Postrema hæc explanantur in Annalibus Eginhardi ad hunc annum, his verbis: Cum iam ver accederet, nondum tamen propter pabuli inopiam exercitus de Hibernis produci potuisset, [Acta in castris ad Mundam iuxta Visurgim,] Saxones Transalbiani occasionem nacti, Legatos Regis, qui ad eos ob iustitias faciendas missi erant, comprehensos interficiunt, paucis eorum quasi ad nuntiandum reseruatis… Quibus acceptis, Rex grauiter commotus, congregato exercitu, in loco, cui Munda nomen, super Wisiram castra posuit, atque in fœdifragos ac desertores arma corripuit, & vltor necis Legatorum suorum, quidquid Saxoniæ inter Albiam & Wisiram interiacet, totum ferro & igne vastauit.

[24] Anno DCCXCIX data 4 diplomata, 1, quo Hludwinus, [anno 799 eidem Abbati, ad Reliquias quædam donata, 18 Ian.] filius quondam Thiatheri, ista profitetur: Tradidi omnem partem hæreditatis meæ in loco nuncupante Werethinum, ad Reliquias sancti Saluatoris, & venerabili viro Liudgero Abbati, qui ipsas Reliquias semper secum gestare solet, id est, inter duos riuulos, qui surgunt in monte, & in flumen Ruram vadunt (vnus vocatur Diapanbeci, alter vero in Orientali parte, id est, absque nominis appellatione) de terra aratoria vsque in flumen Ruram: traditumque in perpetuum esse volo, & nullis temporibus immutatum. Sed ipse venerabilis Abbas Liudgerus hanc traditionem, quæ dudum comprehensio mea esse dignoscitur, simul cum illa terra, quæ ibidem iam culta esse videtur, totum & ad integrum perennis temporibus teneat, possideat ad vsus Ecclesiæ Dei, liberamq; & firmissimam potestatem habeat a me, & ab omnibus hæredibus meis, quidquid exinde facere voluerit, & in cuiuscumque manus mittere decreuerit, dum ille adhuc aduixerit, qui post obitum suum illud excolat, & ad vtilitatem Ecclesiæ Dei redigat… Acta est autem publice XXXI anno regni religiosissimi Regis Carli, XV Kal. Februarij, coram manum-missoribus in loco nuncupante Diapanbeci siue Werithina. Eodem anno aliud datum diploma, in quo Folcbertus sic ait: Ego Folcbrat aliquantulam terram hæreditatis data terra iuris mei, [eodem anno 14 Febr. facta quorumdam bonorum commutatio,] in villa quæ dicitur Bilici, a Theganbaldo ingenuo & nobili homine comparaui, in villa quæ nuncupatur Fisclacu, id est, rothum illum, quod dicitur Widuberg. Hoc rothum a supradicto nobili Franco Theganbaldo ego Folcbrat comparaui, & aliquantos annos possedi, & in eo laboraui quod potui. Nunc autem eumdem rothum in terra aratoria, quidquid in eo vmquam aratum fuit, dedi Liudgero Presbytero, cum omni integritate contra terram aratoriam illius houæ, quæ dicitur Alfgoding-houa. In ea ratione accepi houam illam a Liudgero Presbytero, vicino meo, in cambia contra terram aratoriam rothi supradicti. &c.… Acta est autem publice, Anno XXXI gloriosi atque religiosi Secundi Regis Carli, XVI Kal. Martij, in loco qui dicitur Diapanbeci in ripa Ruræ… Signum Liudgeri Presbyteri: is eam chartam fieri rogauit, & propria manu firmauit… Carolus hic Secundus appellatur, vt alibi Iunior, respectu aui sui Caroli Martelli. Eodem die XIV Februarij aliud confectum, Folcberto rogante, Instrumentum, a S. Liudgero, in quo hæc habentur: … Ego Liudgerus Presbyter aliquantulam particulam hæreditatis, dato pretio, a Theganbaldo ingenuo & nobili homine comparaui in villa, quæ nuncupatur Fisclacu, id est, houam illam, quæ dicitur Alfgodinchoue, cum omni integritate siue in silua seu in pascuis & peruijs, & in aquarium vsu & decursibus. Hæc omnia a supradicto nobili Franco Theganbaldo ego Liudgerus Presbyter comparaui, & aliquantos annos possedi, & in ea elaboraui quod potui. Nunc autem eamdem houam in terra aratoria, quidquid in ea vmquam aratum fuit, dedi Folcberto, contra illum rothum, qui dicitur Widuberg, inter duos riuulos, id est, inter Diapanbeci & alium ab Occidente vsque in flumen Ruram: excepto, quod ego Liudgerus dominationem, quæ ad illam houam respexit, mihi retinui siue in silua siue in aquis & pastu vel in comprehensione, cum omni integritate iuri meo reseruaui. Et in ea ratione accepi rothum illum a Folcberto vicino meo in cambia contra terram aratoriam houæ supradictæ, vt eum iure hæreditario in perpetuum possidere debeam, & ad æternos vsus Ecclesiæ Dei & seruientium eius redigere, aut quidquid exinde vtile esse decreuero… Acta est autem publice anno XXXI gloriosi atque religiosi Secundi Regis Carli, XVI Kal. Martij, in loco, qui dicitur Diapanbeci in ripa Ruræ… Sign. Folcberti, qui hanc chartam fieri rogauit, & propria manu firmauit.

[25] Eodem anno DCCXCIX die IX Iunij, Oodhelmus, filius quondam Oodwerci, [aliæ possessiones donatæ eidem Presbytero, ad Reliquias, 799, 9 Iun.] tradidit partem hæreditatis suæ, id est, tres houas in tribus locis, quorum nomina (fere vt Donatione ab eodem Oodhelmo facta anno DCCXCVII, XXIX Iunij) locorum hæc sunt: Houa vna in Okinni in pago Isloi; altera in Manheriu illa selihoua in pago Northtueanti; tertia in Hasungum in eodem pago. Hoc quod modo denominaui, inquit, tradidi ad Reliquias sancti Saluatoris, quæ in Withmundis constitutæ sunt, & in manus Liudgeri Presbyteri… Tantum vt diebus vitæ nostræ ego & coniux mea dilecta Theodlinda res istas in beneficio eiusdem Ecclesiæ sub vsu fructifero habere valeamus, id est, vt per singulos annos solidum vnum ad luminaria Ecclesiæ in Natale Domini donare debeamus. Post nostrum vero discessum de hac vita in dominationem supradictæ Ecclesiæ res ipsæ melioratæ perueniant cum omni integritate… Acta est autem publice in loco ipso, qui dicitur Withmundi, anno XXXI regni religiosissimi Regis Carli, sub die V Idus Iunij… Sig. Oodhelmi, qui hanc Traditionis chartam fieri rogauit, & propria manu firmauit. Anno DCCC facta est ad sanctas Reliquias donatio, quæ inter alia sic habet:… Placuit nobis cohæredibus & conparticipibus in vno patrimonio, his nominibus, [& 800, 17 Septemb.] Esurwino, Hildirado, & Irminwino, Ludgero Presbytero postulante, tradere ad Reliquias sancti Saluatoris, quas ipse Liudgerus semper secum gestat, & in manus eiusdem Presbyteri, aliquam particulam hæreditatis nostræ in eleëmosynam nostram, quod & fecimus hoc modo: Tradidimus in propria hæreditate & dominatione nostra in silua, quæ dicitur Heissi, comprehensionem illam, quam ipse Liudgerus ibi desiderauit, & Hildiradus in nostro nomine comprehendit simul cum eo, & consignauit ad Reliquias supradictas sancti Saluatoris: & in manus eiusdem Presbyteri, simili modo tradidimus & dominationem aliquam in eamdem superius adiacentem. Hæc comprehensio, quam tradidimus, iuxta illas comprehensiones contigua est & cohærens a summo vsque ad finem, quas Heimricus & Hluduwinus ad easdem Reliquias & ipsi Liudgero ante annos aliquot tradiderunt… Acta est autem publice… in ipso loco, qui dicitur Ad Diapanbeci anno XXXII regni religiosissimi Regis Carli, sub die XV Kal. Octob. Donatio Heinrici, cuius hic est mentio, superius relata inuenitur ad annum DCCXCVI, Hludwini vero ad DCCXCIX. Eodem anno DCCC aliæ sunt confectæ tabula, in quibus ista habentur[aliæ eidem Presbytero & Abbati, 19 Septemb.] Nos cohæredes & conparticipes & consanguinei, his nominibus, Folchardus, Gerhardus, Wifil & Helmberhtus, tradidimus agrum hæreditarij iuris nostri in Withmundi, Liudgero Presbytero & Abbati, ad construendam in eo ecclesiam in Aquilonali latere agri illius, quem a Wrachario Comite, tradente ipso, Liudgerus suscepit… Acta est autem publice in loco ipso, qui dicitur Withmundi, anno XXXII regni religiosissimi Regis Carli, sub die XIII Kal. Octob… Porro Donatio VVracharij facta anno DCCXCIV, superius relata est.

[26] Anno DCCCI nondum erat S. Ludgerus Episcopus consecratus, vt perspicere est ex Instrumentis donationum. [aliæ eidem Abbati, ad Reliquias, 801, 1 Maij,] I Ego Hildiradus… pro remedio animæ meæ & pro æterna retributione, tradidi comprehensionem illam, quam ego in propria hæreditate comprehendi, a riuulo, qui dicitur Burgbeki, vsque ad illum riuulum qui in Occidentali parte Widubergi decurrit; ad Reliquias sancti Saluatoris & S. Mariæ semper Virginis, & cum omni integritate vsque in ripam Ruræ; excepta illa particula, quam Folcbertus in proximo angulo inter Ruram & Widubergum olim stirpare inchoauit. Hanc ergo denominatam comprehensionem cum tota integritate tradidi in elëemosynam meam, ad Reliquias superius dictas, & in potestatem Liudgeri Abbatis. … Acta autem est publice in loco, qui dicitur Diapanbeci, in ripa Ruræ, ad Reliquias sancti Saluatoris, & S. Mariæ, anno XXXIII regni Domni nostri religiosissimi Regis Carli, Kalend. Maij. II Bettonis: [aliæ venditæ eidem Abbati, eodem anno 2 Maij,] … Ego Betto … tradidi particulam hæreditatis meæ Liudgero Abbati, accepto pretio iuxta consensum amborum, in pago Niuanheim,in villa, quæ dicitur Holtheim, id est, curtile cum adiacentijs suis, vno rodo, & modico prato, & vno iurnali in terra arabili, cum ceteris omnibus, quæ ad ipsum curtile legaliter respiciunt, hoc est, pascuis, peruijs, vsibus aquarum, dominationemque in siluas ad supradictam villam pertinentes, cum pastu plenissimo iuxta modulum curtilis ipsius… Acta … in loco, qui dicitur Ad Crucem, anno XXXIII regni religiosissimi Regis Carli, sub die VI Nonas Maij… III Ita ad verbum habet: Dum omnibus vicinis suis non habetur incognitum, [aliæ eidem Abbati donatæ, ad Reliquias, eodem anno 3 Maij,] qualiter Helmbaldus, filius Heribaldi, tradidit ad Reliquias sancti Saluatoris, & in manus Liudgeri Abbatis in eleemosynam suam, comprehensionem illam, quam ipse Helmbaldus in propria hæreditate & in communione proximorum suorum, proprio labore & adiutorio amicorum suorum, legibus comprehendit & stirpauit; id est, in loco qui dicitur Widapa, in villa Salchem. Et postea postulauit, vt dimidiam ipsam comprehensionem in beneficium accipere deberet diebus vitæ suæ, & filij sui sub vsu fructifero, id est, de medio solido per singulos annos ad Pascha Domini, ad supradictas Reliquias, quæ in eodem loco ponendæ sunt, ad lumina comparanda. Ita & feci ego modicus Abbas Liudgerus, præstiti ei dimidiam comprehensionem illam in ea ratione, vt diebus vitæ suæ & filij sui melioratæ fiant res ipsæ, quæ ad eamdem comprehensionem respiciunt, & absque vlla distractione & contradictione post obitum ipsorum ad supradictas Reliquias ipsæ immelioratæ reuertantur, & in vsum seruorum Dei, qui easdem Reliquias procurare, Deo largiente, & custodire merentur in posterum. Acta autem est hæc præstaria publice in loco ipso, qui dicitur Widapa, sub die VIII Idus Maij, anno XXXIII gloriosi Regis Carli.

Ego Liudgerus Abbas subscripsi. Sig. Gerusalem Presbyteri. Sig. Hardgeri Clerici &c.

[aliæ eidem Abbati, ad Reliquias, eodem anno, 26 August.] IIII Ego Hrodulfus, filius quoridam Wibaldi, tradidi ad Reliquias sancti Saluatoris & S. Mariæ semper Virginis, & in manus Liudgeri Abbatis, particulam hæreditatis meæ in pago Felum, in villa, quæ dicitur Englandi, id est, curtile vnum, & duodecimam partem in siluam, quæ dicitur in Braclog, cum pascuis & plena dominatione, quæ iure legali ad illud curtile pertinere compertum est… Acta est autem publice in loco, qui dicitur Wigtmundi, ad ecclesiam sancti Saluatoris, anno XXXIII regni Domini nostri religiosissimi Regis Carli, VII Kal. Septemb.

§ V S. Ludgeri Episcopatus, quædam ei tunc factæ donationes: eius obitus, sub Hildegrimo fratre acquisita VVerthinensibus.

[27] Anno DCCCII, aut forte sub exitum præcedentis, videtur S. Ludgerus ab Hildebaldo Archiepiscopo Coloniensi Episcopus consecratus. [S. Ludgerus videtur Episcopus consecratus anno 802, aut sub finem 801.] Non certe prius, vt ex relatis diplomatis patet. Testatur MS. Notatio ad Codicem Bernardi Rottendorffij, in diplomate quod Carolus Magnus hoc anno dedit super Lothusa, ornari ipsum titulo Episcopi, quem titulum non soleat idem Carolus tribuere, nisi consecratis, vti patet in diplomate anno DCCLXXVII dato S. Alberico, vt ante diximus, in quo ipsum Albericum appellat dumtaxat Presbyterum Rectorem Ecclesiæ Vltraiectinæ. Recitat illud de Lothusa diploma Gabriel Bucelinus, datum VI Kal. Maij, anno Incarnationis Domini DCCCII, regni Caroli XXXIV, Imperij II, Indict. X, Wormatiæ. Vt cetera non discutiam, haudscio an illud probari poßit, quod ait: Beatæ memoriæ Liudgerus Mimigernefordensis Episcopus postulauit Celsitudinem nostram. Nam illud Beatæ memoriæ haud meminiscriptum reperiri nisi de vita functis. Viuebat autem tunc Liudgerus, vixitq; postea adhuc annos VI, menses X. Dein anno DCCCV contigisse miraculum traditur, de rustico in Sanctum contumelioso diuinitus punito, quod tertiæ Vitæ scriptor commemorat. At Ioannes Cincinnius cap. 29 illud recitat, vt ab ipso Sancto scriptum legeret, his ipsis verbis: Notum sit, [anno 805 contigit punitio diuina rustici in S. Liudgerum contumeliosi:] præsentibus videlicet & futuris, qualiter ego Ludgerus Mimigernefordensis Ecclesiæ Episcopus & Prouisor, in Werthinensi loco basilicam fabricaui, datoque pretio legitimo, a quadam persona, nomine Wigmaro, territorium cunctis vtilitatibus integrum, in villa Oeueta nuncupata, multis testibus adstantibus comparaui. Præfata igitur persona ab aliquibus cognatis suis iniuste persuasa, cœpit denegare quod tribuit. Arrepto itaque consilio, ad eamdem villam vno prænominato die conuenimus: & non pauca contumeliarum verba cum suis contumeliose locutus est. Multis ergo inter nos diebus constitutus, nihil præualuit. Ad extremum vero, cum denuo dies statuta aduenisset, quidam rusticus, prædicti Wigmari consanguineus, huiusmodi verba profudit; Nonne, inquit, grandis confusio est, quod hic alienigena nostram hæreditatem sibi vendicare præsumit? Ad hanc ergo vocem cum ego Ludgerus peccator respicerem, volens scire quisnam foret qui talia loqueretur; ille, ne eum agnoscerem, caput post tergum vertit: & ecce postea caput eius irreuertibile & omnino inflexibile vsque ad finem vitæ suæ permansit. Præfatus igitur vir, prouidentia Dei, viso miraculo cum suis amicis, territorium cum suis adiacentijs, cultis & incultis, siluis & pascuis, pratis & molendinis, libere & integre tradiderunt; quod antea pertinaciter negauerunt. Insuper etiam affinitimi simul omnes proprietatem in silua, & lignorum vtilitates, vnanimiter ad Reliquias Sanctorum, quas de Roma transtuli, tradiderunt; ne talis vindictæ obnoxij, qualis ille rusticus fuerat, iram Dei incurrerent, & pariter perirent. Ita Cincinnius. Idem refert Gabriel Bucelinus, sed verbis quibusdam variatis, & addit: [an ea ab ipso Ludgero conscripta?] Acta est autem hæc Traditio anno XXXVIII regni gloriosi Regis Karoli; coram testibus, quorum nomina subtus notantur: Gerfridus, Othelgrimus, Thiadbaldus, Wideleck Aduocatus Ecclesiæ, Bothohold nepos eius, & alij plures. Suspecta cuipiam hæc subscriptionis videri formula potest. Certe in tertia Vita, ab ipsis VVerthinensibus composita, non ab ipso S. Ludgero hæc scripta narratio traditur, sed Aduocati Botholdi relatione innotuisse; vt non propterea non vera censeri debeat, quam vir veracissimus, vt ibi dicitur, retulit; sed ex hac fortaßis relatione, sub S. Ludgeri nomine concinnata, additis testibus, qui ipsi Sancto familiares erant.

[28] Eodem anno DCCCV, alia donatio in manus Ludgeri Episcopi est facta, his verbis… Ego Liudgerus, [Donatio illi Episcopo facta, 23 April, 805,] filius quondam Hredgeri, & ego Haddo, filius quondam Hertwini, tradidimus partem propriæ hæreditatis nostræ Liudgero Episcopo, pro remedio animæ nostræ & pro æterna retributione, in villa, quæ dicitur Thornspic, in his duobus locis, id est, in Quarsingseli, & in Berugtanscotan, quidquid ibi habuimus, aut per ius hæreditatis, aut per comprehensionem, aut per aliam quamcumque adquisitionem; omnia hæc ad integrum ipsi Liudgero Episcopo in eleemosynam tradidimus… Acta… in villa, quæ dicitur Bidingahem, anno XXXVII regni gloriosissimi Imperatoris Carli, IX Kal. Maias, coram testibus & manumittentibus… Anno DCCCVI… Ego Hiddo, filius quondam Heriwini, pro remedio animæ meæ, [alia 9 Octob. 806.] & pro remedio coniugis meæ Madalgardæ, partem hæreditatis nostræ tradidimus Liudgero Episcopo, in his locis; primo in Quarsingseli, & in Bertanscotan, & in Bochursi, & in Telgud: in Quarsingseli totum quod ibi habuimus in comprehensione nostra; & in Bertanscotan totum; & in Bochursi dimidium quod ibi habuimus; & in Telgud tertiam partem de nostro… ad perpetuos vsus Ecclesiæ Dei & suæ vtilitatis, ipse Liudgerus Episcopus potestatem habeat, quidquid exinde facere voluerit, liberam & firmissimam a nobis & ab omnibus in perpetuum. Acta est autem publice cum stipulatione subnixa hæc Traditio anno XXXIX regni Domni Imperatoris religiosissimi Carli, VII Idus Octobris, in villa quæ dicitur Bidningahem. Hæc fusius sunt a nobis deducta, vt ætas S. Ludgeri, ac tempus quo Episcopus consecratus est, exponeretur, ac præsertim, vt error refelleretur eorum, qui ex Frisia fugatum a VVittekindo, Romam scribunt adijsse, & a S. Leone III præclaris Reliquijs donatum, cum pluribus annis ante Leonis Pontificatum constet VVittekindum dedisse Christo nomen, & illas Reliquias Roma a S. Ludgero allatas: ac denique vt posterorum memoriæ eorum nomina commendentur, qui vel auctoritate sua vel munificentia religiosißimi asceterij VVerthinensis fundationem prouexerunt: & multa illustrentur VVestphaliæ & Frisiæ loca, atque etiam Cisrhenana.

[29] [moritur S. Ludgerus 26 Martij 809,] Anno tandem DCCCIX, e vita migrauit S. Ludgerus nocte, quæ Dominicam Paßionis, diemque Martij XXV sequebatur. Post eius obitum varias monasterio VVerthinensi posseßiones emit Hildegrimus eius germanus ac discipulus, Catalaunensis Episcopus (vt legere est in Voßiano, quem iam sæpius citauimus, codice:) Iornales sex in villa Menithinna, pago Ruracgawa, imperante Domno Carlo: ergo ante annum DCCCXIV, quo Karolus obijt. Item cortile in pago Bunnengao in villa Melenhem, [postea pro ecclesia VVerthinensi varia donata Hildegrimo Episcop.] anno XII imperij Domni Carli XV Kal. Nouembris. Item duos iornales in pago Niuenhem in villa Hrodbertinga houa, super fluuio Gilibecchi. Acta … in loco Ad Crucem VIII Kal. Maij anno IIII, regni Hludowici Imp. Eodem anno & die, iornales IIII in pago Niuenhem, in finem Weldi… Acta Ad Crucem. Præterea Eric & Ermenfrid tradiderunt Hildigrim Episcopo duas partes de illa foreste, quæ est super fluuio Arnapa, in loco, qui vocatur Ad Crucem … pro XXX solidis. Actum ad Ruram ante basilicam sancti Saluatoris … anno III Hludowici Imp. Ijdem anno eodem: Donamus, inquit, ad Reliquias sancti Saluatoris, seu Hildegrim Episcopo, duas partes de illa foreste, quæ est super fluuio Arnapa in pago Niuenen, quidquid pater noster Amalricus nobis dimisit in hæreditatem: & in alijs duobus locis terra aratoria, vnam ante illam portam Orientalem, alteram prope de ipsa foreste, & inter illa duo loca habent iornales X; totum & ad integrum donamus & tradidimus perpetualiter ad possidendum. Anno dein DCCCXX: Ego Theodgrim, inquit, filius quondam Aldgrim, credidi omnem hæreditatem meam, quam Ricfridus mihi tradidit, pro remedio animæ meæ, & pro æterna retributione, ad monasterium, quod constructum est in honorem sancti Saluatoris, in loco qui dicitur Werthina, in pago Riporum, iuxta fluuium Rura, vbi Hildegrimus Episcopus præesse videtur. Tradidi eam supradictam in villa, quæ dicitur Arlo, in pago Threant, cum omni integritate, hoc est, vna ecclesia, in terris, in mancipijs, in domibus, in ædificijs, siluis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus; totum & integrum trado atque transfirmo… Acta est autem publice … anno VII gloriosi atque religiosi Regis & Imperatoris Hludouici, XIV Kal. Iulij. Facta est autem hæc traditio in loco, qui dicitur Mimigernaford. Denique Hildegrimo simul ac Gerfrido Episcopis, huic Mimigernafordensi, illi fortaßis tunc Halberstadensi, [quædam illi & Gerfrido Episc.] donata quædam pro VVerthinensi cœnobio memorantur in hoc diplomate: Ego Sigihard tradidi particulam hæreditatis meæ, quæ coniacet in villa Fisclaco, in pago Ruricgoa, hoc est, de terra plenum iornalem tradidi ad Reliquias sancti Saluatoris, quæ collocatæ sunt in loco, qui dicitur Werthina, in pago Ruricgoa, in Ducatu Ripoariorum, vbi Hildigrimus & Gerfridus Episcopi Rectores præesse videntur… Acta est autem die III Id. Septemb. anno VI regnante Domno nostro Hludowico gloriosissimo Rege ac Imperatore.

§ VI B. Hildegrimi Episcopatus. Helmenstadum vrbs per S. Liudgerum munita, monasterium ab eodem illic fundatum: vtrumque UUerthinæ olim subiectum.

[30] Non est operæ pretium, reliqua referre, quæ sub alijs, dein VVerthinensis monasterij præsidibus, [Hildeorimus VVerthinam administrat.] Ludgeri consanguineis, donata sunt. Hildegrimum hic præterire non oportuit; qui Ludgeri frater, peregrinationis Romanæ comes, secessus Casinensis atque Apostolicorum deinde laborum socius fuit. Is, cum e vita exceßit Ludgerus, Catalaunensem in Gallia Ecclesiam regebat, accitusque est ad illius funus curandum. At deinceps & VVerthinensis domus eum curasse res, ex iam dictis liquet, & primum Halberstadiensem Episcopum extitisse tradunt recentiores historici cum Krantzio: [Episcopus Catalaunensis,] sed assentiri huic non possumus, scribenti Metrop. lib. 1 cap. 3, vniuersim XL annos Antistitem fuisse, primum loco dicto Salingstede, postremos septem Halberstadij, quo Angeli monitu Cathedram transtulerat. Cum enim anno DCCCXXVII, XIX Iunij obierit, oporteret eum anno DCCLXXXVII, illic Episcopum fuisse factum. Atqui sic ante Ludgerum fratrem suum seniorem ac magistrum, infulis esset admotus. Quid quod ambo in Italia tunc erant, [dein Halberstadiensis,] neque adhuc Carolo Magno Regi innotuerant? Alioquin etsi Halberstadiensis Episcopatus nulla in triplici Ludgeri Vita, mentio extet; extat tamen in rhythmiso poëmate, a quingentis annis & quod excurrit cōposito. In eo enim anonymus ille monachus VVerthinensis Litania 2, de Ludgeri discipulis agens, ita scribit:

Ita vt plurimis studeret discipulis
      Omni semper mane lectionem dare.
Quos & erudiens ipse & instituens,
      Per honestos mores duxit ad honores.
De quibus plurimi facti sunt Episcopi;
      Suus sicut primus frater Hildegrimus:
Qui in Ecclesia dudum fuit aliqua,
      Catalaunensi Præsul, sub Remensi:
Vbi dum degeret, & commissa regeret;
      Et prosperitatem habuisse fratrem
Liudgerum cerneret, vt gentes conuerteret, [qui exemplo & auxilio Ludgeri,]
      Quas de paganismo acquisiuit Christo;
Et ipse monitus nimirum diuinitus,
      Ad Norththuringensem se committit gentem,
Vsus auxilio fratris & hospitio, [apud Nordthuringes prædicat:]
      Manentis in loco, Helmenstadt vocato:
Vbi sanctissima ordinantes semina
      Euangeliorum, in Norththuringorum
Iecerunt pectora, donec Dei gratia,
      Fecit ibi fructum cælos vsque ductum.
Est Episcopium adhuc testimonium,
      Quo incepit Sedem Hildegrimus idem.
Qui quamuis Werthinæ sit conditus corpore,
      Haluerstadis tamen sit Patronus, Amen.

[31] Idem Poëta Litania prima Helmenstadij meminit, hisce versibus: [vbi Helmenstadiense cœnobium fundauit Ludgerus,]

Fundauit insuper tria loca pariter,
      Numero locorum, quo & populorum:
Werthinam, Helmenstad monachis fundauerat,
      De proprietate vel hæreditate,
Et Episcopium dictum Monasterium &c.

Ac paucis interiectis:

Dixi non omnia Liudgeri, sed maxima,
      Quia eius culta sunt vbique multa.
Nam quotquot venerat Sanctus in prouincias,
      Semper Deo digna liquit ibi signa.
Plures ecclesias fecit, & familias,
      In diuersis locis Domino conuertit.
Condidit aliqua etiam claustricula,
      Isthic Conuersorum, illic Conuersarum.

Operæ pretium videtur, quæ Albertus Krantzius de Helmenstadij ædificatione memorat lib. 1 Metrop. cap. 10, hic referre. Quo tempore, inquit, Wandalis Rex victoriosus conflictatur, (qui Wilsi ferebantur & Sorabi) bonam illi nauasse operam Frisij memorantur, duobus stratis pontibus super Albim, vt ad hostes perueniret, vtrimque impositis ad exitus pontium turribus cum firmis præsidijs, [vrbemq; Helmenstad communijt,] quo illi cum agmine toto repedare tuto liceat. Aderat illi ad omnia moriger Wedekindus. Nec deerat Ludgerus, vir Sanctus, Mimigardeuordensis Episcopus: qui accepta ab Rege licentia, opportuno loco oppidum Helmestede communiuit; quo esset illi ad Wandalos prædicanti (quod cogitabat) tutus receptus. [& Abbati VVerthinensi subiecit] Eum locum subiecit Abbati Werdensi; cuius in dominio permansit ad nostra vsque tempora: quibus diu contumax oppidum parere Abbati dum contemnit, inutilem monasterio locum, longeque distantem, accepta pecunia ab Henrico de Brunsvvigk Duce, omne illi dominium loci permisit. Pœnituit oppidanos mutasse dominum. Quod tempus fundati oppidi designat Krantzius, annus fuit DCCLXXXIX, ad quem annum ita scribit in Annalibus Eginhardus: Natio quædam Slauonorum est in Germania, [non anno 789,] sedens super littus Oceani, qui propria lingua Weletabi, Francica autem Wilsi vocantur. Ea Francis semper inimica, vicinos suos, qui Francis vel subiecti vel fœderati erant, odijs insectari belloque premere ac lacessere solebat. Cuius insolentiam Rex longius sibi non ferendam ratus, bello eam aggredi statuit; comparatoque ingenti exercitu, Rhenum apud Coloniam traiecit. Inde per Saxoniam iter agens, cum ad Albiam peruenisset, castris in ripa positis amnem duobus pontibus iunxit, quorum vnum ex vtroque capite vallo muniuit, & imposito præsidio firmauit. &c. Ad hæc respexisse Kranzius videtur. [multo minus 782.] Sed inducere in animum omnino non possum, vt eo anno adfuisse, quod ille statuit, Carolo in castris Ludgerum existimem, quando necdum ipsa VVerthina cœpta erat ædificari. Minus adhuc credibile videtur, quod Germanus quidam scriptor tradit, anno DCCLXXXII Ludgerum Caroli Ecclesiasten Aulicum fuisse, eiusque instigatu illam tunc vrbem constructam esse atque operibus communitam, vt securius posset Verbum Dei barbaris illis gentibus prædicari, recens a Carolo subiugatis. Agebat enim tunc in Frisia Ludgerus, gentilibus suis fidem perdocendis intentus.

[32] Certius statuere liceret, quo anno fundatum sit quod in suburbio ciuitatis Helmstadiensis ab eodem Ludgero exstructum diximus monasterium, si, vt VVerthinensis, ita & huius posseßionum emptarum aut ei donatarum tabulas nacti essemus. [et potius an. 802.] Diploma vnum Caroli Magni Imp. recitat Gabriel Bucelinus, datum anno DCCCII: sed quam id sincerum sit, video non vnico ex capite ambigi posse. Nam Hildegrimum, quem ipse suus frater Ludgerus anno DCCCIX Episcopum Catalaunensem appellauit, omnesque Vitæ illius scriptores, eum Imperator anno DCCCII Haluerstadensi Ecclesiæ præfuisse in eo diplomate asseuerat. Cum, si Krantzio fides sit, solum VII annos Halberstadij sederit, ab anno nimirum DCCCXX ad DCCCXXVII quo exceßit e viuis; atque antea in Selingstede constituta Episcopatus Sedes esset. At nec vlla in hoc diplomate mentio S. Ludgeri, quem præcipuum illius monasterij conditorem alij statuunt: atque ab eo certo nomen etiamnum retinet, ac vulgo S. Ludigaris clooster a Germanis nuncupatur: visiturque in eo antiquißimum, atque omnino primum eo in tractu excitatum ipsiusmet auctoritate Oratorium. De Hemelstadiensi hoc S. Ludgeri monasterio eadem fere, quæ Krantzius, scribit Ditmarus Ep. Merseburgensis in Chronico: vbi tamen quin eum vel memoria fefellerit, vel solida monumenta defecerint, nullus dubito. Ita ergo habet sub libri 4 finem: Nec taceam Marquardi visionem Confratris nostri. Hic, vt ipse gemens mihi retulit, ductus est in cœmeterium commune, [ab anno certo abstrahit Dithmarus:] vbi sepulcrum nimis incensum vidit: & a ductore suo sic allocutus est: In hanc ardentem foueam tu cito debes proijci, & Rudolphus te deberet sequi, nisi modo in limine Luidgeri conuersus staret. Ambo enim hi fuerant monachi in monasterio Confessoris prædicti, qui locum hunc, Helmanstede vocatum, de proprietate sua construxit, tempore Caroli Magni Imp. Frater hic Præsul fuerat Hildegrimi Cathalaunensis Episcopi, sanctæque Haluerstadensis Ecclesiæ Rectoris primi; quam tenuit XLVII annos discedens ab hoc seculo, regnante tunc Lodouico Pio Imp. anno Dominicæ Incarnationis DCCCXXVII. Luidgerus autem frater eius primus Mirmingerdefordensis Ecclesiæ Pastor a Carolo Cæsare effectus est, & optime ordinata sua parochia, & loco Wirdina ex proprijs impensis constructo, anno Domini DCCCVIII præmium cæleste percepit. Post quem prædictus Imperator nil nisi quinos vixerat annos, emittens spiritum V Cal. Februarij, LXXI ætatis suæ anno, regni XLVII, imperij vero XIV. Annum vocat regni Caroli XLVII, qui a tempore, quo Pippino patri succeßit, VIII Kal. Octob. DCCLXVIII, erat solum annus XLVI. Sed videtur Ditmarus hic, vt alij sæpe scriptores, primum regni Caroli annum computare a XXIV Septembris vsque ad Kalend. Ianuarij, inde secundum auspicari, & consequenter erit regni XLVII, qui Christi DCCCXIV. Ex eo autem quod idem auctor, post Ludgeri obitum ait Carolum non nisi quinos vixisse annos, liquet anno DCCCVIII Ludgeri obitum non adscribendum: [in quo circa annorum numerum aliquid vitiatum.] alioquin dicendus esset Imperator senos post eum vixisse annos minus LVII diebus. At plura sunt paßim librariorum in veteribus monumentis describendis errata, vt non mirum videri debeat, numerum vnum vitiatum.

§ VII S. Ludgeri scripta legitima, dubia; spuria epistola de canonizatione S. Svviberti.

[33] [Scripta a S. Ludgero Vita S. Gregorij, ac simul Albrici,] DeS. Ludgeri eruditione & scriptis ita meminit Altfridus Episcopus in eius Vita lib. 2 cap. 2 nu. 7. Erat S. Liudgerus in Scripturis sacris non mediocriter eruditus; sicut in libro ab eo composito de vita venerabilium eius Doctorum, Gregorij scilicet & Albrici, aperte probatur: sed & primordia S. Bonifacij aduentus atque ordinationis, quæ fuerant in alio opusculo prætermissa, pulcro sermone ipse conscripsit. Vnum sit nec ne opus de SS. Gregorij & Albrici vita, deque S. Bonifacij primordijs, in ambiguo est. [item paralipomena de Vita S. Bonifacij Ep. M.] Edidit Christophorus Browerus noster, ex antiquis membranis Ecclesiæ Fuldensis, Vitam S. Gregorij Presbyteri & Vltraiectinæ Ecclesiæ Rectoris, a S. Ludgero eius discipulo scriptam: in qua & de S. Albrico multa commemorat, & de S. Bonifacio: vt videri poßit de hoc proprium aliud opusculum non scripsisse. In hoc certe de eius in Frisiam aduentu & per XIII annos prædicato illic Euangelio agitur, quomodo, quod sciam, nusquam in alijs Vitis. Licet enim in quibusdam dicatur XIII annos illic versatus, non tamen ita distincte, habitasse ad ripam Rheni fluuij in loco qui Wyrda dicitur, (quod Wordenum Vltraiectinæ diœcesis oppidum esse censet Browerus) VII annis; tribus ad amnem Fehta, qui non procul Vollenhouio in Fleuum lacum influit; tribus demum in loco Felise dicto, qui propior erat Gentilibus & paganis. Quamdam habemus S. Bonifacij Vitam, quæ incipit Postquam gens Anglorum, & in ea narratur quidem illa S. Bonifacij in Frisia per XIII annos commoratio, sed tria in quibus præcipue laborauit, minime exprimuntur loca. Huius quoque exemplar habuisse se Serarius in Moguntiacis lib. 3 pag. 321 scribit: atque alterius, cuius initium est, Incertam ac lubricam. Hanc Heribertus Rosweydus a S. Ludgero scriptam censebat. De vtraque fatetur Serarius: sintne a Ludgeriana diuersæ, non habeo conijcere. Alibi nobis, si quid certius occurret, licebit expromere. In ea nihil de XIII annorum prædicatione habetur. Scriptam tamen, si non a Liudgero, [huius Vita quædam si non a S. Ludgero, saltē ab eius æquali scripta:] ast ab illius saltem æquali illa persuadent, quæ narrata S. Bonifacij & sociorum nece, subdit auctor: Mihi autem in eadem regione sciscitanti de eo, si quid scribere possem, relatum est, adhuc superstitem esse quamdam mulierem, sed iam valde decrepitam, quæ iureiurando asserebat, se decollationi militis Christi fuisse præsentem; dicebatque quod cum gladio feriendus esset, sacrum Euangelij codicem capiti suo imposuerit, vt sub eo ictum percussoris acciperet, eiusque præsidium haberet in morte, cuius lectionem dilexerat in vita. Hæc ibi. VVerthinenses Vita S. Ludgeri, illud de S. Bonifacio opusculum, ab altero de Gregorij & Alberici Vita ita distinguunt. Erat enim isdem S. Ludgerus in Scripturis sacris non mediocriter eruditus: [an quæ de eo scripta a Ludgero, distincta sint a Vita S. Gregorij?] quod in plerisque opusculis, quæ ipse fecit, liquido apparet. Nam ea quæ in passione Sancti Martyris Bonifacij de eo prætermissa nouerat, primordia scilicet vitæ eius, aduentum, atque ordinationem, pulcro sermone descripsit. Composuit & libellum de vita Sanctorum quondam Doctorum, venerabilium æque Sacerdotum, Gregorij & Alberici; in quo vel ingenij eius acumen vel eloquij splendor elucet. An eas Ludgeri lucubrationes secernat, an vnico illo libello de S. Gregorij Vita contineri innuat Rhythmicus ille Letaneutes sæpius a nobis citatus; merito addubites; nam ita scribit:

Erat sanctissimus vir, vt sæpe diximus,
      In Scripturis sacris eruditus satis:
Quod claret liquido in suo opusculo,
      Scripto de præfatis Patribus beatis.
Nam beatissimus Martyr Bonifacius
      Vnde & quis erat, pulchre disserebat.
Descripsit etiam per Diuinam gratiam
      Quomodo aduenit, quanta bona egit:
Quod in Moguntia, quamuis pauper aduena,
      Metropolitanus factus sit præclarus;
Quod magisterio præesset Gregorio,
      Sibimet in Christo postmodum Magistro,
Cum multis alijs, quos vir magnus habuit
      In discipulatu, siue comitatu.
Sed & Gregorij Vitam serui Domini,
      Qui se nutriebat, intime scribebat:
Nam passionali libro Bonifacij
      Cuncta erant ista prius prætermissa.

[34] Verum enim vero trium harum Vitarum scriptores, qui quæ ad S. Ludgerum, eiusque in VVerthina monasterium pertinebant, [Epistola de Canonizatione S. Svviberti non est a S. Ludgero scripta] vniuersa diligenter congesserunt, scriptaq; illius enumerarunt; Epistolæ de canonizatione S. Swiberti, (quæ multorum manibus teritur, quorumdam etiam calculo probatur) ne verbo quidem vnico meminerunt. Quippe cum ista scriberent, nondum nota ea erat Epistola: sed postquam sub nomine S. Marcellini conficta fuit Sancti eiusdem Swiberti Vita, eæ quoque Epistolæ, S. Ludgeri & Rixfridi Ep. Vltraiectini nomine, veluti ad fulciendam, quæ tot fabulis confecta erat, Vitam, excogitatæ fuere; & ab vno eodemque fortaßis auctore. Ac Vita quidem illa pluribus refutata est ad diem primum Martij. De Epistola vt breuiter agamus, postulari hic a nobis videtur. Quamquam qui libellum eiusdem S. Ludgeri de Vita S. Gregorij Magistri sui legerit, & hanc Epistolam vel medio (quod dicitur) oculo inspexerit, illico immane esse inter illa discrimen deprehendet. Est libelli stylus suauis ac modestus, & suum sapiens sanctum auctorem: Epistolæ turgidus ac vanus, rei nimirum, quæ narratur, congruens. Paucula velut intento digito commonstrabo. Primum Monasteriensis Ecclesiæ Episcopus a Rixfrido Traiectensi Episcopo compellatur Ludgerus, [nec ipse Monasteriensis Episcopus:] cum vix tertio post eius ætatem seculo Mimigardefordensis titulus exoleuerit. Illud tamen veri huius Epistolæ auctoris æuo quadrat, quod sub finem de S. Alberico scribit: Qui te ad Minimigardum prius, nunc vero Monasterium dictum, direxit Episcopum. Enimuero a CCC aut circiter annis composita est hæc de S. Swiberti admirabili vita & canonizatione fabula; & aliquanto ante Monasterium dicebatur ea ciuitas, in qua S. Ludgerus Episcopus fuit; quæ prius, non Minimigardum tamen, [(vsitato nomine cum hæc ficta epistola)] vt habet ille auctor, sed Mimigardeford, vel Miminigardum, aut Miminigradum, vt ante a disseruimus, nuncupabatur. In eo autem fœdius idem hallucinatur, quod Ludgerum ad eam vrbem scribit Episcopum esse directum ab Albrico, qui, vt supra ostendimus, anno DCCLXXXIV obijt, [nec illuc directus ab Albrico:] quo fere tempore Ludgerus ex Frisia a VVittekindo pulsus est, nec nisi DCCCII Christi anno Episcopus est ordinatus, aliquanto fortaßis ante voluntate Caroli Regis designatus. Quid, quod idem Rixfridus, gloriosum Albricum siue Albertum, quartum Traiectensem Pontificem, scribit natione Anglicum, Eboracensis diœcesis, & consanguineum S. Svviberti Episcopi fuisse? Quid enim illud sibi vult, Albricum, siue Albertum? aut quando illa disiunctiua particula, siue, vtimur, nisi cum longi temporis intercapedo, aut plurium auctorum discors scriptura, iam dubitationem inuexit de cuiuspiam nomine? At quantillo spatio Ludgerum Rixfridumue Albricus antecessit, vt non satis eius nominis recordarentur? [neque hic Anglus, sed Francus,] Ipsum vero Albricum, quem natione Anglicum, & consanguineum S. Svviberti Episcopi vocat Rixfridus; Altfridus cap. 2 nu. 56. Nepotem appellat Gregorij, quem constat, ipsius Ludgeri testimonio, Francum natione extitisse, ex illustri generi Dagoberti Regis ortum.

[35] S. Marcellinum, æquales omnes, aut illius æuo proximi scriptores Marchelmum appellant: sed cum iam sub nomine Marcellini colatur, existimare licet, vt S. VVillebrordo a S. Sergio Papa, Clementis impositum est nomen, VVinfrido Bonifacij, ita & Marchelmo Marcellini, ne quem fortaßis durities Anglicani nominis offenderet. [S. Marchelmus Anglus,] Sed mirū esset ab eodem Ludgero in Vita S. Gregorij Marchelmum, in hac Epistola Marcellinum nuncupari. Mittamus tamen hanc de nomine quæstionem; de ipsomet viro quid dicatur videamus. Altfridus Episcopus in Vita Ludgeri cap. 2. nu. 14 S. Lebuinum, siue Liafwinum, scribit a S. Gregorio ad fluuium Isla missum, vt illic Christum prædicaret in confinio Francorum atque Saxonum. Et addit: Misit etiam cum eo & Marchelmum seruum Dei, de genere ortum Anglorum, & a Sancto Episcopo Willibrordo a pueritia sanctis instructum moribus. [a S. VVillebrordo] Actor Vitæ a Browero editæ ait, dedisse ei comitem & cooperatorem verbi Dei, seruum Domini Marchelmum, & ipsum ex Anglorum genere, a S. Willebrordo a pueritia enutritum. Vbi litteras humaniores satis illic combiberat Marchelmus, Romam profectus est ad veneranda limina Apostolorum, aliaque sancta loca & sacrorum disciplinam ritusque condiscendos. [Vltraiecti institutus,] Qua autem ratione S. Gregorio ac S. Bonifacio Romæ adhæserit, ita in Gregorij Vita narrat S Ludgerus: Sed etiam plura volumina sanctarum Scripturarū, largiente Domino, illic (Romæ) acquisiuit, [Romam proficiscitur:] & secū inde ad profectum proprium discipulorumq; suorum, non modico labore aduexit domum. Sed & pueros duos, cum consensu Magistri (Bonifacij scilicet) in discipulatum suum, Marchelmum videlicet & Marvvinum, de gente Anglorum, secum inde adduxit. [a S. Gregorio & Bonifacio assumitur in discipulatum:] De quorum seniore Marchelmo, religiosissimo & sancto viro, vt dignum est, donante Deo, suo loco aliquid plenius dicam. Quod pueros vocat Marchelmum & Marcwinum, id sic intelligendum videtur, vt de ipso Gregorio idem scribit Ludgerus: Quo tempore in eius (Bonifacij nimirum) discipulatu… B. Gregorius, præceptor meus, ab ineunte ætate fuerat enutritus; qui annum XIV vel XV agens ei se adiunxerat. Et paullo ante citatus Rhythmicus Poëta, quid sit in discipulatum accipere, ita exponit: Cum multis alijs, [siue comitatum:] quos vir magnus habuit in discipulatu siue comitatu. Idem Ludgerus ita paullo post Marchelmi meminit: Sed & hoc silentio minime tegendum est, quod Marchelmo venerabili viro narrante didici, cuius superius memoriam feci.

[36] Hic est ergo ille Marchelmus, quem idem fingitur Ludgerus in supposititia illa epistola Marcellinum appellare, [Marcellinus dicitur in fictitia epistola,] & socium S. Swiberti asserere: vti & Rixfridus consodalem & confratrem SS. Willebrordi & Svviberti ceterorumque Confratrum, cum quibus nimirum anno DCXC in Galliam ex Britannia venerit. Plura de eo sunt in illa commentitia Epistola Ludgeri, illudque inter cetera ridiculum: Qui in vico Dockem, inquit, publice coram Haddone, Thrauburgo, Henrico, Gerardo, Onone, & Adalgero, alijsque Fratribus, prædixit & prænuntiauit Episcopatus honore me sublimandum, & populis rudibus verba vitæ ministraturum. [& publice prædixisse Ludgero Episcopatum in Dockem,] Quæ omnia sortita sunt effectum, vt in præsentiarum cernis. At non hoc in Dockem publice coram pluribus prænuntiauit; sed Vltraiecti: vbi cum autumni tempore per tres menses doctrinæ studio & conuersationis vice sua præesse Ludgerus, & post nocturnam psalmodiam & orationes speciales, in solario ecclesiæ Sancti Saluatoris membra quieti dare soleret; illic quadam nocte in somnis visus est sibi videre Abbatem Gregorium, & audire mandantem vt se sequeretur: dein ex loco eminentiori iactantem coram eo quasi membranæ & vestimentorum partes, dixisse: Collige ex eis aceruos. Cumque congregasset ex eis tres cumulos, [quæ solum fuit priuata, coram vnico teste, mystici somnij expositio, Vltraiecti:] dixisse: Distribue ista bene in opere Domini, & ego tibi satis dabo; & signasse eum signaculo Crucis, & absceßisse. Cumque mane facto somnium retulisset Præposito monasterij, Haddoni nomine, & ecclesiæ Custodi sanctitate prædito Marchelmo… confestim ad hæc Marchelmus… Tres cumuli, quos congregasti, trium sunt gubernacula plebium, quibus adhuc Pastorali te oportet præesse regimine. At ille dixit, Vtinam in loco mihi credito aliquem Domino fructum perficiam. Hæc ijsdem fere verbis Altfridus Episcopus in eius Vita cap. 3. Non ergo illa in Dockem publica prædictio Episcopatus fuit, sed mystici somnij priuata expositio Traiecti. Illud vero quale est, quod hic fictus Ludgerus Marcellinum tradit SS. VVillebrordi & Swiberti socium peregrinationis Apostolicæ, ab anno scilicet, quo ij in has partes venerant, DCXC, fuisse, & vltra LXX annos euangelizando feruenter Christum, [idq; 90 annis post aduentum S. VVillebrordi ex Anglia, cuius fingitur socius.] præfuisse paganis & gentilibus; cum tamen hanc prædictionem constet circa annum DCCLXXX vel DCCLXXXI accidisse, post mortem S. Gregorij annis aliquot, quando Ludgerus iam Sacerdos, sub Alberico Episcopo, ab anno DCCLXXVIII, ad DCCLXXXIV versatus in Frisia est, & quotannis per menses aliquot Vltraiecti. Demus eam visionem contigisse anno DCCLXXX; ab anno DCXC ad DCCLXXX, non LXX anni, sed vltra LXXXX conficientur.

[37] Nunc ad ipsam canonizationis narrationem accedamus. Appellatur cap. 1. Pippinus, Caroli Martelli filius, qui deinde Rex fuit, [Inepte anticipatum Lotharingiæ nomen:] Dux Agrippinensis, Austriæ, Thuringiæ, Neustriæ, Burgundiæ, Prouinciæ, ac totius Lotharingiæ. Vt reliquos titulos præteream, quis vmquam Lotharingiæ nomen vsurpauit eo tempore? Fluxit vocabulum illud, vel, vt quidam volunt, a Lothario Imperatore, Ludouici Pij F. vel potius a Lothario Rege, illius Lotharij Imp. filio, cuius demortui regnum Carolus Caluus & Ludouicus Rex Germaniæ, patrui eius, partiti inter se sunt. Idem scriptor perpetuo Saxones & Westphalos, [VVestphali a Saxonibus distincti:] vt diuersos populos distinguit: qui error in Ludgerum cecidisse credi non potest. Neque enim ignorabat, quod etiam exteris cognitum erat, Saxonicam omnem gentem in tres populos diuidi, Ostfalos, Angrarios, Westphalos; seque Pastorem in parte Occidentali Saxonum constitutum; cuius parochiæ Sedes est principalis in pago Sudergoe, in loco cuius vocabulum est Mimigerneford, vt scribit eiusdem Ecclesiæ tertius Episcopus Altfridus in eius Vita lib. 1 cap. 4. qui mox addit, eum accepto sacro Ordine pontificali, cum omni sagacitate & modestia gregi Saxonico sibi credito documenta salutis vberrime ministrauisse. Quis enim erat grex ille Saxonicus, nisi VVestphalorum populus, in quo præcipuus Episcopatus est Monasteriensis, tunc Mimigernefordensis dictus. [ficta quæ gesta non fuere bella:] Idem hic scriptor tradit anno DCCXLVIII, ac rursus DCCXLIX Saxones a Pippino potenter debellatos, immensa luce perstrictos. Constat autem ex Eginhardo alijsque Annalium Francicorum scriptoribus, priore anno in Bauariam cum valido exercitu mouisse Pippinum, & Taßilonem, victo Griffone, in Ducatum restituisse: sequenti misisse Romam Legatos ad Zachariam Papam de titulo regio consulendum: neque eo anno aut DCCL, vllum geßisse bellum legitur. Pergit fabulator, & venisse in Franciam Stephanum Papam scribit, ad opem contra Longobardos poscendam, anno DCCLV, rogatumque a Pippino, vt S. Swibertum in Album Sanctorum referret, & cum ad S. Dionysium ægrotaret, mandasse Episcopis aliquot, vt acta eius ac miracula examinarent: [a Stephano Papa mandata quædā Hildegero Ep. anno 755] fuisse inter eos Hildegerum Coloniensem Archiepiscopum, qui VVerdam profectus, ossa S. Swiberti e tumulo exempta, in aliam pulcram capsulam collocarit; diemque illum solenni deinceps apparatu celebrari iusserit. Exigenda hæc ad libellum Annalium, qui a coætanæis conscripti sunt, ideoque fidem certiorem merentur. Eginhardus hæc habet: Anno DCCLIII, (non DCCLV) Pipinus Rex cum magno exercitu Saxoniam ingressus est… in qua expeditione Hildegarius (siue Hildegerus) Archiepiscopus interfectus est… [qui 753 erat occisus] Eodem anno Stephanus Papa venit ad Pipinum Regem in villa, quæ vocatur Carisiacus &c. Anno DCCLIV Pipinum sacra vnctione ad regiæ dignitatis honorem consecrauit, & cum eo duos filios Karolum & Karolomannum: mansitque hiberno tempore in Francia. Eadem habent Annales Tiliani, Loiseliani, Bertiniani, Fuldenses, alijque. Sed nusquam, [idemq; temere Martyr appellatus.] nisi in hac Pseudoludgeri epistola, Hildegerus Martyr pro fide Christi effectus dicitur.

§ VIII Alia in narratione Canonizationis S. Svviberti, figmenta.

[38] [S. Leo III venit ad Carolum Imp. sub finem anno 804] PostremumS. Leonis III in Galliam iter, quando S. Swibertum ab eo in Cælitum tabulas relatum comminiscuntur, ita commemorat Eginhardus anno DCCCIV. Imperator medio Septembris Coloniam venit, dimissoque exercitu, primo Aquasgrani, deinde Arduennam venit: & venationi cum indulsisset, Aquasgrani reuersus est. Medio Nouembri nuntiatum est ei, Leonem Papam Natalem Domini secum celebrare velle, vbicumque hoc contingere potuisset. Quem statim, misso ad S. Mauricium Karolo filio suo, honorifice suscipere iussit. Ipse ad Remorum ciuitatem obuiam illi profectus est: ibique susceptum, primo Carisiacum villam, vbi Natalem Domini celebrauit, [& apud eum celebrauit Natalem Christi,] deinde Aquasgrani perduxit: & donatum magnis muneribus, per Baioariam ire volentem deduci fecit vsque Rauennam. Caussa aduentus eius hæc erat. Perlatum fuerat ad Imperatorem æstate præterita, Christi sanguinem in Mantua fuisse repertum. Propter hoc misit ad Papam, petens vt huius famæ veritatem inquireret. Qui accepta occasione exeundi, primo in Longobardiam, quasi pro inquisitione prædicta profectus est; indeque arrepto itinere, [nec nisi 8 dies cum illo fuit:] subito ad Imperatorem vsque peruenit, MANSITQVE APVD ILLVM DIES OCTO; & sicut dictum est, Romam repedauit. Idem habent Loiseliani Annales ac Bertiniani, alijque. Quid de his Epistolæ illius fabricator? Primum hæc ait: Papa anno DCCCIII, cum magna solennitate suorum Cardinalium, [qui fingitur cum multis Cardinalibus anno 803 venisse,] Archiepiscoporum, Episcoporum, & Prælatorum ac Primatum, ad Imperatorem Carolum veniens, & ab eodem Imperatore imperialiter cum suis susceptus, inter multa pietatis suæ opera, instantia eiusdem Serenissimi Imperatoris Regis, Aquisgrani in palatio dedicauit ecclesiam perpetuæ Virginis Mariæ, donans eamdem ecclesiam multis indulgentijs. Deinde humili petitione & instantia venerabilis Patris Gerbaldi Episcopi Leodiensis, [plures ecclesias, altaria, cappellas, monasteria consecrasse,] consecrauit Ecclesias gloriosæ Virginis Mariæ tam in Tungris, quam in Viseto: & Coloniæ Agrippinæ, tam ad S. Martinum quam in Capitolio, altaria consecrauit. Et multa alia monasteria & altaria ac capellas per Alemaniam & Galliam consecrauit, vbique multas indulgentias conferendo. Describit Deinde iter VVerdam, & cæremonias Canonizationis, fere vt nunc in solenni Sanctorum Canonizatione Romæ seruari dicuntur. Expendant alij, quo spectarit ille tam ingens comitatus Cardinalium, Archiepiscoporum &c. [S. Svvitbertum VVerdæ canonizasse,] An moris tunc fuerit tam multis Ecclesijs indulgentias conferendi? An ipsum Indulgentiarum nomen tunc in ecclesia fuerit vsurpatum hoc sensu? An vsitati tunc ritus illi solennes Canonizationum? Ego duo solum quæro, ad quæ non arbitror posse quemquam eorum, qui & S. Swiberti Vitam a S. Marcellino scriptam & historiam canonizationis a S. Ludgero mordicus tuentur, respondere. Primum, qui potuerit Sanctißimus Pontifex tantillo spatio, quo apud Imperatorem fuit, octo videlicet dierum, tot loca tam dißita, adire, tantas res exequi & tam laboriosas, [& quidem 4 Septembris] vt est ecclesiarum ita multarum consecratio &c. Alterum, cum Natalem Domini celebrarit in Carisiaco cum eodem Imperatore, nec nisi octo diebus apud eum in Francia substiterit; qua ratione fingi potest Pridie Nonas Septembris, post Domini Natalem menses VIII, dies XI, canonizationem illam celebrasse?

[39] Libet alia quædam velut per saturam adijcere, absque exaggeratione tamen, [ita etiam fingitur Pippinus an. 755 Hunaldum Comitem de Angiers VVerdæ præfecisse;] ne nimium excrescat hæc disputatio. Pippinus Rex cap. 2 dicitur anno DCCLV ordinasse nobilem Principem, armis strenuum, Hunaldum nomine, Principem & Comitem de Angiers, Capitaneum Christianorum in munitione Werdensi. Duo hic miror, quod hic scriptor credi voluerit S. Ludgerum ignorasse, vrbem quæ Gallice nunc Angers dicitur, Latine Andegauum appellari. Comites vero seu Congubernatores Andegauenses, quorum antiquißima extet memoria, scribit Du Chesne circa annum DCCCLXX vixisse. Hunaldus porro in Francorum Annalibus vnicus circa Pippini & Caroli Magni tempora reperitur, isque Dux Aquitaniæ, & homo sceleratus, Andegauensi qui hic fingitur multum dißimilis. Quid de Conrado, Seuerini de VVesalia filio, dicam? qui cap. 12 quod lunaticus esset, propterea a Bononiensi studio domum reuersus scribitur. [quidam a studio Bononiensi circa an 803 reuersus,] Fatemur a CCCC & amplius annis Bononiæ Iuris Doctores celeberrimos floruisse: sed vel vnicum cedo auctorem, qui ante annum DCCCC, imo vel millesimum, ita vniuerse studium Bononiense nominarit. Nihil enim moramur, quod nomine Theodosij Iunioris apud varios extat Priuilegium, vrbi Bononiensi datum, vt dicitur, Romæ in Capitolio anno Dominicæ Natiuitatis CCCCXXXIII, die IX Maij: [vti ab aliis ineptissima refertur illius Academiæ origo.] quasi eo anno Romæ fuerit Theodosius, vel tunc consuetudo fuerit numerandi annos a Dominica Incarnatione. Illud absurdius, quod adfuisse dicitur Concilio, in quo id concessum priuilegium, Cælestinus Papa, tam anno præcedenti, VIII Id. Aprilis vita functus; itemque Balduinus Flandrensis Comes, Legatus Ludouici Franciæ Regis; & Gualterius Pictauiensis, Philippi Angliæ Regis: quæ sunt eiusmodi, vt qui refedere ea voluerit, explodendum se ipsum præbiturus sit ijs, qui vel leuiter historias attigerunt. Qui enim tunc Flandriæ Comites? Quis ea ætate Franciæ Rex Ludouicus? Quis Angliæ Philippus, qui nullus vnquam fuit ante Philippum II Hispaniæ Regem, maritum Mariæ, filiæ Henrici VIII? Recitat hoc Priuilegium Ferdinandus Vghellus Italiæ sacræ to. 2 col. 9 & Iacobus Middendorpius Academiarum celebrium lib. 4 pag. 3, qui illud tamen anno CCCCXXIII 9 Maij datum ait. At ne legisse quidem auctor huius Epistolæ, [alia Vitæ S. Ludgeri repugnant.] S. Ludgeri Vitam videtur. Nam alioquin sub eius persona non diceret in Prologo hæc: Præ grandi senio lecto frequenter incumbo. Qui etiam pridie obitus, quamuis iam ab aliquanto tempore, vt tradit de eo Altfridus in eius Vita, corporis molestia depressus, duobus diuersis in oppidsi publice prædicauit, Coesfeldiæ & Billerbecæ, atque in hoc etiam Missam celebrauit. Neque erat, vt superius deducta Vitæ eius Chronologia ostendimus, adeo grandis natu, vt præ solo senio, nisi grauior accederet infirmitas, lecto incumbere deberet, vix LXV annos natus.

[40] De hac controuersia Browerus in Notis ad Vitam S. Ludgeri cap. 32 ita scribit: [merito suspecta Brovvero,] De Epistola S. Ludgeri, quæ de leuatione S. Suiberti, sanctitatis approbatione, Leonis Papæ in Franciam aduentu, apud Surium to. 2 extat, etsi ægre adducor vt censeam, ne publici iam vsus auctoritate receptis manus afferre videar; character tamen ipse dictionis, & narrationis modus non expers anistoresiæ, Epistolam illam facile ream peragant momentariæ possessionis, insuper habita præscriptione tituli. Hanc Broweri sententiam, subtimide licet pronuntiatam, ita ineunte anno MDCLIX approbauit Illustrißimus & Reuerendißimus D. Iosephus Maria Sanfelicius, Apostolicæ Sedis ad Germaniæ inferioris prouincias tractum Rheni cum potestate Legati a Latere Nuntius, cuius epistolæ exemplum, dignæ profecto illius summa eruditione, mihi ab Eximio viro S. Th. in Academia Coloniensi Doctore, ad quem ea erat scripta, communicatum, hic attexam. Ita ille tunc scribebat.

[41] Reuocabam ad animum hisce diebus in meo otio Quæsitum eruditissimi D. F. nuper a P. V. auditum, [vt futilis & & commentitia, spreta a Iosepho Maria Sanfelicio] imminente S. Thomæ in Album Sanctorum relati solennitate; An scilicet alia quam S. Suiberti canonizatio, a Leone Papa III, octauo seculo Cæsaris-Insulæ celebrata, circa illa tēpora occurreret? Sane cum curiosius scrutari initia tantæ celebritatis cupido incesserit, euolutis Ecclesiasticæ vetustatis ruderibus, fateri cogor cum P. Brovvero Epistolam illam, quæ S. Ludgero tribuitur de vita S. Suiberti, apocryphum redolere, ex multiplici argumento. Collatis enim historijs, seculis, ac ritibus, plura ibi obseruaui, quæ a recentiori scriptore retracta ad antiquiores Kalendas videntur. Commemorat pluries Indulgentias speciales a Leone concessas festum diem colentibus, aut ecclesiam visitantibus S. Svviberti: quod tunc temporis alibi non legitur; [ob Indulgentjas præter morem eius temporis assertas,] quandoquidem Indulgentiarum vsum, hodie in Ecclesia frequentem, non comperio ante Vrbanum II, qui anno MLXXXXVI proficiscentibus ad expeditionem Hierosolymitanam Indulgentias seu Pœnitentiarum alterius speciei relaxationem concessit. Licet harum institutum (diuersimode tamen) ab ipsis Ecclesiæ incunabulis viguerit; nempe per libellos Martyrum, durante Ecclesiæ persecutione, teste S. Cypriano ac Tertulliano. Deinde per redemptionem pœnitentiarum iuxta antiquos Canones Burchardi, Iuonis, & Romanum Pœnitentiale. Cetera omitto, ne ob materiæ vastitatem nimis expatiemur. Narrat etiam S. Svviberti miraculum de puero lunatico sanato, quem a Bononiensi studio pater reuocauerat; cum non multo ante Gregorium IX studia liberalium artium ita floruerint Bononiæ, [ac Studium Bononiense quod recertius,] vt ex longinquis regionibus eo conflueret iuuentus. Rursus describit assistentes summo Pontifici Cardinales, Archiepiscopos, Episcopos; primo loco Cardinalibus assignato, præter illorum seculorum morem, in quibus diplomata Pontificia tertio loco Cardinales collocant. Solennem vero ritum Canonizationis primo seruatum fuisse in S. Hugone Episcopo Gratianopolitano ab Innocentio II, postmodum in S. Bernardo ab Alexandro III, docent ipsæ Bullæ Pontificiæ. Ante enim duodecimum seculum non ita auguste Sanctorum catalogo inserebantur, [& solenniorem ritum Canonizationis:] qui sancte vixerant: sed facultate indulta a Sede Apostolica supra sanctificandi corpus altare erigendi in eoque celebrandi; hoc peracto Canonizationi satisfactum erat, vt perhibent Petrus Damianus in fine Vitæ S. Romualdi, & Baronius ad annum MXXVII, asserentes hunc ritum tunc vsu receptum. Hæc ille eruditißimus Antistes. [ob easdem caussas, & alias, reiecta a Ioan. Morino.] Eadem scripsit Ioannes Morinus Blefensis lib. 10 de Administratione Sacramenti Pænitentiæ, cap. 20. § 11. vbi ea præsertim tractauit, quæ consulto vix attigeramus, de ritu Canonizationis augustiore quam S. Ludgeri æuo viguerit; deque Cardinalibus ante ceteros Antistites relatis: deinde notat, Francos ab scriptore illo hypobolimæo Francigenas appellari; quod nomen tunc inusitatum; licet Historicis Francorum sub tertio stemmate scribentibus frequens. Demum pronuntiat vndique rimosam esse historiam istam, & fabellis veritati assutis fatiscere.

§ IX An S. Ludgerus monachus fuerit? Nomen in Fastis monasticis & alijs.

[42] Eruditehoc argumentum pertractat Browerus in Notis ad S. Ludgeri Vitam: neque tamen in vtram partem concedat, sat liquet. Verba eius adnumerabo. Huius auctor quæsiti, inquit, Albertus Krantzius est; qui in Metropoli sua lib. 1 cap. 5, [Negat Krantzius:] controuersum esse meminit, num S. Benedicti familiam, an Clericorum secutus sit, qui institutione Canonica viuunt. At ipse huc vadit, vt monachum fuisse, sibi persuaderi nolit; tum quia carnium esu non abstinuerit; tum quia habitum eius familiæ deseruerit, vtrumque præter morem & institutionem S. Benedicti. Porro Trithemius diserte, nec semel, monachum S. Benedicti, monasterij Beneuentani fuisse pronuntiat: [asserit Trithemius:] quia inibi cum fratre Hildigrimo diutius commoratum, ex actis Vitæ didicerat. Sed eadem ratione, cur non Vltraiectini monasterij, in quo sub Gregorio Abbate & præceptore adoleuit; vel Eboracensis in Anglia, vbi sub Alcuino grauioribus disciplinis eruditus est, monachus fuisse dicatur? Sane Krantzij rationes, non tam plausum merentur, quam eius crisis. Viros enim Apostolicos, & perfectioris Ordinis Episcopos meminisse debuit, vt ita loquar, cum Iuris-Consultis, familia exire per adoptionem, & in gentem venire ac nomen Ecclesiæ sponsæ, cui annulo pronubo, maritandi sistuntur… Ceterum, etsi educatio S. Ludgeri & conuictus assiduus in monasteriorum gymnasijs, & gremio quasi monachorum extitisse deprehendatur; diserte tamen eius Vitæ scriptores monachi, ab hoc vitæ genere eum absoluere maluerunt, cum aiunt, Cucullum non gestasse, quia regularem numquam professionem fecisset; sed sub Canonico habitu, monachorum perfecte vitam implesse. [Werthinenses in 3 Vita, fatentur cucullum non gestasse, nec fecisse professionem:] Id quod in eiusdem argumenti capite, huius nostræ editionis, non legi certum est: vbi superstitiosas vestium vilitates tantum non amasse, perhibetur. Ego quidem amplius hic deliberandum existimo. Et simile forte reperias hic aliquid, quale de S. Ansgario Bremensi Episcopo & Apostolici spiritus viro legitur; qui monachus ex Corbeia noua Saxoniæ prodiens, Bremæ Congregationem sanctorum virorum instituit, qui, vt Adamus memoriæ prodidit, [Brovverus videtur dubitare,] habitu quidem vsi Canonico, Regula viuebant monastica, genere quodam vitæ miscellaneo medioque. Et animaduersione digna hæc verba sunt: In Traiecto monasterio tonsuratus, ac, Tonsura ibidem accepta. Quod attonsionis genus per incisionem capilli, vel ablatam cæsariem, priscis monasterij ritibus, abdicati seculi argumentum aut symbolon fuit. Hæc Browerus, & paucula alia in medio allata ad confirmanda, quæ asserebat; nos vt proposito nostro minime necessaria omisimus.

[43] Dißimulauit autem Krantzij duplex erratum; primum quod Ludgerum e Franciæ monasterio, [duplex erratum Krantzij, locantis Beneuentum in Francia,] cui nomen Beneuentum, a Carolo Magno euocatum scribat: alterum, quod tacite assentiri videatur negantibus monachum fuisse, propterea quod Canonicis regendis præfectus ab Rege Carolo sit, in Lutosano videlicet monasterio Canonicorum. Poterat enimuero hoc monasterium tam monachus regere quam Canonicus; cum ei a Rege offerretur, non vt cogeretur isthic Canonicos inter aßidue commorari, [& negantis monachum fuisse, quod Canonicis Lotusæ præfuerit.] eorumque in omnibus instituto sese accommodare; sed vt reditibus, qui alendis illic Canonicis, sacris procurandis, inopibus pro more subleuandis, superessent, vteretur ad sumptus, qui, ad tolerandos vitæ Apostolicæ labores & alia ad Dei gloriam curanda, necessarij forent. Nam & Niuellense sanctimonialium Virginum cœnobium illi obtulit, quod tamen sapienter recusauit. Ita S. Anschario Torholtanam cellam siue monasterium donauit Ludouicus Pius, vt inde se suosque Hamburgi & in Aquilonaribus expeditionibus sustentaret, vt dictum III Februarij in Proleg. ad eius Vitam § 5. Quod fecisse Anscharius memoratur, vt ex monacho Episcopus, institueret tamen collegium Canonicorum, [Canonicos Mimigardeuordæ instituit VVerthinæ & Helmstadij monachos:] idem alij ante eum fecere, vt S. Amandus, qui nunc monachorum cœtus instituebat, nunc Canonicorum, prout opportunius ad Dei gloriam propagandam fore perspiciebat. Ita ipse Ludgerus VVerthinæ & Helmstadij monachos, & Mimigardeuordæ honestum construxit monasterium, sub Regula Canonica Christo famulantium, vt habet Altfridus Vitæ eius lib. 1 cap. 4 nu. 27. Illa vero haud magnum pondus habent, quibus probare nititur Browerus videri monachum fuisse, quod in Traiecto monasterio tonsuratus dicatur; quod tonsuram ibidem accepisse. Neque enim soli monachi tonsuram accipiunt, sed quicumque sacris Ecclesiæ ministerijs se addicunt quasique in Christi transeunt sortem, quod ipsum Clericorum nomen significat. Vtrum autem cum in Anglia Alcuino Magistro operam dedit, habitum monasticum assumpserit; [in Anglia monasticis eruditionibus excultus:] an Canonicum siue Clericalem retinuerit, nos latet. Scribit certe Altfridus lib. 1 cap. 2 nu. 13, quando altera vite reuertit ex Anglia: fuisse Patri Gregorio & ceteris tanto tunc digniorem & acceptiorem, quanto fuit & monasticis eruditionibus illustrior. Cum in Casinensi cœnobio vixit satis certum videtur monachico tunc vestitu vsum. Adstipulatur coniecturæ nostræ Litaneutes VVerthinensis, qui sic canit:

Sancto consilio cum filijs habito,
      Permiserunt eum conuersari secum:
Cucullam sumere, non tamen promittere
      Obseruationem eius regularem.

Deinde Litania tertia ista canit:

Erat, vt diximus, Liudgerus doctissimus,
      Quidquid & docebat, prius faciebat:
Hos verbis corrigens, hos exemplis dirigens,
      Sanctitatis piam informauit viam.
Vnde & merito meruit a Domino,
      Idem disciplina esse, qui doctrina: [Cucullum gestauit aliquando, postea deposuit,]
Quamuis cessauerit indui, quem induit,
      Cucullæ vestitu, monachorum ritu:
Nam hoc indutus est, sicut ante dictum est,
      Pro experimento tantum vestimento.
Nec huius Regulæ vllum obseruantiæ
      Fecerat promissum, vt in hac est scriptum. [nec Regulæ obseruantiā promiserat,]

[44] Merito tamen, etiamsi habitum non gestasset, anniuersariam eius solennitatem celebrant Benedictini, cum ita Ordinem ipsorum dilexerit exornaritque, & in primario Ordinis cœnobio duos annos & dimidium inter monachos monachus habitarit. [S. Ludgerus Martyrologijs Benedictinis inscriptus.] Ita eum Martyrologio Benedictino ad VII Kal. April. inscripsit Hugo Menardus: In Verdena depositio S. Ludgeri, primi Monasteriensis Episcopi, qui Saxonibus Euangelium prædicauit. Arnoldus VVion, ex quo illa sumpsit Menardus, addit: & sanctitate plenus quieuit in Domino. Sed quod in Notis dicat Krantzium scribere lib. 2 Saxoniæ cap. 14, [Errata quædam VVionis,] Ludgerum Hadriani Papæ exhortatione in Monte Casino vitam monasticam professum; non satis accurate videtur legisse locum Krantzij, qui sic habet: VVillehadus Romam cum Ludgero adijt, vbi sanctissimi Papæ Hadriani consolatione releuati, Ludgerus ad professionem Ordinis S. Benedicti in montem Cassinum; Willehadus in Galliam ad sepulcrum Sancti repedauit Willebrordi. In ijsdem Notis ait VVion, fuisse monachum sancti Saluatoris Traiecti sub Gregorio Abbate: satis confidenter; cum adhuc ambiguum sit, fuerintne Traiecti monachi, an, vt a Ludgero Mimigardeuordæ institutos diximus, qui sub Regula Canonica Christo famularentur. Grauius hallucinatur idem VVion lib. 2 Ligni Vitæ cap. 47, vbi ait fuisse Monachum primum S. Saluatoris Traiecti, deinde Casinensem, post Beneuentanum. Fuit enimuero Casini monachus, saltem probationis & addiscendæ disciplinæ monasticæ caußa, sub Theodemaro Abbate, consanguineo suo: atque illud est monasterium, quod quidam Beneuentanum vocant; situm nempe in ditione tunc Ducis Beneuentani.

[45] Insigni quoque elogio eum decorat hoc die Gabriel Bucelinus in Menol. Benedictino: sunt tamen næui pauculi, quos emaculari optes, [Gabr. Bucelini,] vt quod post VVerdam cœnobium a Ludgero ædificatum, eodem deinceps loco Episcopatu Werdensi condito, & primum ipsum Episcopum, & principem a morte Patronum adoptatum dicat; ita VVerthinam siue VVerdenam, celebre monasterium Ord. S. Benedicti, a Ludgero conditum, cum Verda siue Ferda confundens, quæ vrbs est Episcopalis, ad Alleram amnem, qui infra eam Visurgi miscetur: at neque huius Episcopus fuit S. Ludgerus, neque ad hunc illa quidquam pertinet. Alter næuus est, quod qua nocte obijt Billerbecæ S. Ludgerus, admirabile lumen Carolo Magno & Alcuino Magistro, etsi ingenti prouinciarum interuallo dissitis, conspectum scribat. Conspectum certe Carolo, qui Aquisgrani tunc erat, vnde circiter XXX horarum itinere distat Billerbeca, satis quidem idoneo interuallo, vt videri lumen inde non posset, nisi permagnum, aut in cometarum vsque regionem alte eleuatum; illa tamen nimium amplificari videtur distantia, quæ ingenti prouinciarum interuallo metienda dicatur. Quod adfuisse Carolo, lumen illud spectanti, Alcuinum scribat, refutatione non eget, cum quinq; fere annis ante Ludgerum obijsse is memoretur. Habet tamen aliquam hic error excusationem, quod a duobus Vitæ Ludgeri scriptoribus manauit: sed non ab Altfrido, qui præcipuus. Denique S. Ludgeri hoc die agi festum, & monachum eum Benedictinum in monasterio Beneuentano fuisse affirmat Trithemius lib. 3 de viris illust. eiusdem Ord. cap. 196. [Trithemij.] At lib. 4 cap. 187, de eo scribit: Diuino oraculo sanctus pronuntiatus legitur, existens adhuc in vtero matris suæ. Quod nos nusquam legimus, sed solum, quod ex ijs, quæ matri prægnanti euenere, præsagire licuerit quæ sanctimonia futura esset prolis, quam vtero gestabat. In Diplomatis quidem supra citatis Abbas sæpenumero appellatur, non quod esset consueto ritu Abbas inauguratus, [Quomodo Abbas dictus?] sed quia ei cœnobio fundando & ordinando præerat. Ita S. Gregorium Magistrum suum, Episcopatus Vltraiectensis potestate Episcopali administratorem, quod Clericorum aut monachorum ibidem cœtum regeret, ipsemet Abbatem appellat Ludgerus.

[46] At Canonicis Ludgerum adscribit Constantinus Ghinius in Natalibus SS. Canonicorum cum luculento elogio: sed hæc de illo minus proprie: [Canonicis Regularib. aubi adscriptus,] In sua patria, in oppido, quod Werdena dicitur, monasterium & ecclesiam construxit. Hoc quidem in posseßione sua fundauit S. Ludgerus monasterium, in pago seu districtu Francorum Ripuariorum; cum ceteroquin patria illi Frisia esset. Nec potest quis, in qua prouincia fundos aliquos poßidet, continuo eam suam patriam nuncupare. Neque in oppido VVerdena monasterium construxit, sed conuenis iuxta monasterium sedem sibi locantibus, sensim oppidum coaluit. Plurima alia Martyrologia cum Romano hoc die depositionem S. Ludgeri consignatam habent. Et cumprimis quod sub nomine venerabilis Bedæ Presbyteri (qui nouem annis ante Ludgerum natum mortuus est) paßim protruditur: [in plurimis alijs Martyrol. memoratus.] tum MSS. Treuirense S. Martini, Clericorum S. Hieronymi Vltraiecti, Ecclesiæ S. Gudilæ Bruxellis, item monasterij S. Laurentij Leodij. MS. Florarium & cum ijs Molanus & Greuen in Additionibus ad Vsuardum, Galesinius, Felicius, Canisius. Fuse agit de S. Ludgero in Natalib. SS. Belgij idem Molanus, in eo tamen corrigendus, quod cum eo Romam scribat profectum esse Albricum Episcopum, VVittikindo Frisiam populante; cum ille in cælum abierit, priusquam in Italiam abiret Ludgerus: fortaßis VVillehadum Episcopum voluit scribere. Non præfuisse tunc (quod is ibidem ait) Sedi Apostolicæ Leonem III, sed Adrianum antea probauimus. Idem de Leone Papa adito scribit Franciscus Haræus, atque anno demum DCCXCV Romam profectum esse Ludgerum. Recenset breuiter in Fastis Belgicis Ludgeri acta Autbertus Miræus, eiusq; vitæ elogium contexit, a nostra aliquantulum discrepantem, neque enim vel Vitam ab Altfrido scriptam viderat, vel quas citauimus donationum tabulas. Andreas Saussaius in Martyrol. Gallic. elogium quoque illius contexuit: sed existimasse videtur, vnicum illum tunc fuisse Saxonum Episcopum. In Matricula Carthusiæ Vltraiectinæ in pergameno olim scripta ad hunc diem ista leguntur: Ludgeri Episcopi & Confessoris Patroni Ecclesiæ in Loenem, qui fuit de socijs B. Gregorij Traiectensis Episcopi. Est Loenen celebris pagus ad Vechtam fluuium Amstelodamum inter & Vltraiectum.

[47] Accepimus a viro antiquitatis Ecclesiasticæ, amantißimo & curioso indagatore litteras anno MDCLIX scriptas: in quibus inter alia scribit, se triduo fuisse in Werdenensi Abbatia, in Ruræ ripa pulcherrime sita, ibique honorasse S. Ludgeri corpus aræ maximæ impositum, & sub hac inspexisse cryptam, & in ea loculum, [Quo in statu corpus S. Ludgeri, & VVerdenense monasterium hoc tempore consistat.] in quo olim ante eleuationem iacuit sacrum corpus, quod tempore belli Sueuo-Hassici magna cum cautela fuit adseruatum: quando & ipsum oppidum mirabili modo ab hostibus, qui occupatum tenebant, fuit liberatum. Catalogum Abbatum edidit Bucelinus par. 2 Germaniæ sacræ, apud quem vltimus est Henricus Ducker, Hugonis de Aßindia, anno MDCXLVI defuncti, successor solenniter inauguratus MDCXLVIII, & postmodum totius Congregationis Burffeldensis per Germaniam Præses anno MDCLIV electus, præest vna monasterio siue præposituræ Helmstadiensi in Ducatu Brunswicensi, ab hoc VVerdenensi monasterio & Abbate dependenti.

VITA
Auctore Altfrido Episcopo
ex tribus codicibus MSS.

Ludgerus Mimegardeuorsensis Episcopus in Westphalia, Saxonum Apostolus (S.)

BHL Number: 4937

AVCT. ALFRIDO EP.

PROLOGVS AVCTORIS.

[1] Altfridus gratia Dei Episcopus, carissimis Fratribus & Monachis, in cœnobio sancti Saluatoris & sancti Patris Ludgeri Domino seruientibus, [Altfridus rogatus a VVerthinensibus hanc Vitam scribit:] in Christo salutem.

Petitioni vestræ idcirco consensum præbui, quia caritati vestræ nihil denegare potui. Postulastis igitur crebris precibus, vt de Vita sancti Patris Liudgeri aliquid a conscribere iuberem, quatenus tam veneranda illius exempla multis ad ædificationem proficerent. Ad quod studiosum opus peragendum quamuis inparem me esse & scientia debilem scirem; tamen caritate cogente animum ad illud scribendum appuli, quia nefas putabam tanti viri latere virtutes, cum B. Gregorij ad indagationem sacri verbi socius dicat: [Præf. ad lib. Dialog.] Sunt nonnulli, quos ad amorem patriæ cælestis plus exempla quam prædicamenta succendunt. Fit vero plerumque in audientis animo duplex adiutorium in exemplis Patrum, &c. Exempla etiam & actus S. Liudgeri ideo plene comprehendere nequeo; quia non ea visu sed auditu didici, illis adtestantibus, qui ab infantia illum nouerant atque ab eo eruditi fuerant, [vnde quæ narrat, habuerit.] Hildigrimo scilicet Episcopo fratre eius, & Gerfrido Episcopo nepote eius; sed & sanctimoniali fæmina Heriburga germana eius, nec non & venerabilibus eius Presbyteris Altuberto, Atingo, & Thiatbaldo b. Virtutibus igitur multis atque signis; quæ per illum Dominus operatus est, per negligentiam prætermissis; ea sola huic libello c inscribi feci, quæ vna vobiscum aut visu deprehendi aut facta certe cognoui.

[Annotata]

a Ecgraphum Budicense, Conscriberem: & infra, inscripsi, pro, inscribi feci.

b De omnibus, ac præsertim tribus primis satis actum in commentario.

c Ita loquitur idem Altfridus lib. 2 cap. 1 num. 1. Stylo alligari fecimus, quæ ab eodem sancto viro facta recolimus.

LIBER I.

CAPVT I.
S. Ludgeri prosapia illustris.

[2] Vitam S. Liudgeri scripturus, ratum duxi altius repetendum, vt quibus in hoc seculo sit parentibus editus, euoluam. Fuit in diebus a Radbodi Regis Fresonum, vir quidam nobilis in ea gente, b Wrssingus nomine, cognomento Ado: qui quamuis fidem sanctæ Trinitatis necdum sciret; erat tamen adiutor pauperum, ac defensor oppressorum, in iudicioque iustus. [VVrsingus auus S. Ludgeri, iustitiæ defensor,] Sed quia gens illa eo tempore in errore infidelitatis erat excæcata, multa multi iniusta a Rege crudeli & ab eius ministris fuerant perpessi: alios enim Rex idem insidiando necauerat, & hæreditates illorum possidebat; alios vero extra terminos effugabat, & nihilominus ipsorum sibi hæreditates vendicabat. Sed vir præfatus se minime subtrahens, quo minus veritatem coram Rege & eius Principibus defenderet; nullius personam, in iudicando iuste & amplectendo veritatem, respiciebat. Qua de re contigit, [a Radbodo tyranno clam iussus occidi,] vt magnas a Rege crudeli insidias pateretur, ita vt iuberet illum callide interficere, & facultates suas tolli. Quod lethale consilium, illi continuo vnus ex Consiliarijs Regis nuntiare curauit, eo quod a pluribus diligeretur.

[3] Tunc Wrssingus vna cum coniuge sua c Adalgarda, & filio vno, quem habebant, Nothgrimo nomine, & cum paucis domesticis suis occulte d fugiens, ad Ducem Francorum, nomine e Grimoldum, peruenit. Qui benigne ab eodem Duce susceptus, habitauit in regione Francorum, [fugit in Franciam, vbi baptizatur,] & imbutus fide Catholica, Baptismi consecutus est gratiam, vna cum coniuge sua & filio, ac domo reliqua. Post præfati vero Ducis obitum, singuli Duces Francorum venerabilem Wrssingum honoratum beneficijs retinuerunt secum: vxor vero eius in peregrinatione genuit ei filium alterum, nomine f Thiadgrimum, & filias nouem, & defuncta obijt in pace; nec non & sex filiæ eius in virginitate ab hac luce subtractæ sunt. [& liberos suos pie educat:] Pater igitur filios duos cum filiabus tribus, quæ remanserant, cum timore Domini nutriens, seruauit castitatem suam reliquum tempus vitæ suæ.

[4] His ita gestis, Rex Radbodus infirmari cœpit, infirmitate qua & mortuus est, & sex annis continuis ante diem mortis suæ paullatim traxit dolorem: [a Radbodo ægrotante inuitatus in patriam,] cœpitque regnum suum deficere; regnum quoque Francorum augmentando proficere. Infirmatus autem, misit ad virum memoratum Wrssingum, postulans vt ad se rediret, recepturus hæreditatem suam: insuper & alia multa se daturum ei spopondit, si pacem secum tenere voluisset. Sed vir Catholicus precibus eius non adquieuit g. Iterum autem Radbodus misit ad eum, postulans vt si ipse venire noluisset; saltem filium suum ad se mitteret, & iurauit se ei daturum quicquid sibi promiserat. Igitur Wrssingus tandem precibus victus, misit ad eum filium suum iuniorem: quem ille benigne suscipiens, [tandem ei iuniorem filium mittit,] fecit honorifice habitare secum, & restituit ei hæreditatem patris. Ipse tamen Pater cum seniore & filio & filiabus habitauit in regione Francorum vsque ad obitum h Rhadbodi. Contigit autem Pippinum Ducem Francorum de hac luce migrasse, & filium eius Carolum regno potiri patris, [ipse a Carolo Martello in Frisiam Francis subiugatam remittitur:] qui multas gentes sceptris adiecit Francorum, inter quas etiam cum triumphi gloria Fresiam, extincto Radbodo, paterno addidit imperio: in qua tunc gente i S. Willibrordus positus est prædicator, sedesque ei Episcopalis in Traiecto Castello delegata est, sicut in libello de vita ipsius Willibrordi scriptum legitur. Dedit igitur Carolus memorato Wrssingo k beneficium in confinio Fresonum, & direxit eum ad patriam suam caussa fidei roborandæ. Qui veniens, accepta hæreditate propria, habitauit in loco, qui dicitur l Suabsna iuxta Traiectum, & cœpit esse adiutor S. Willibrordi, cum filijs & propinquis suis, [iuuat S. VVillebrordum cum suis,] in quibuscumque potuerat. Diligebat eum S. Willibrordus valde, eo quod esset vir bonus, & plenus fide, & acceptabilis vniuersæ plebi, & castitatem seruans.

[5] Nothgrimus igitur filius eius senior duxit vxorem fidelem: [vti & hi S. Bonifacium.] similiter & filiæ tres cum timore Domini coniugio copulatæ sunt, viuente patre. Habuitque progenies illa magnam familiaritatem cum S. Willibrordo, nec non & cum S. Bonifacio, qui post eum partibus illis Doctor serenus illuxit, quoad vsque pro fide Christi martyrio coronatus spiritum reddidit Domino, in pago m Astrache, in loco qui n Doccinga vocatur, sicut & de illo scripta testantur. Post obitum vero patris Thiadgrimus, iunior filius memorati Wrssingi, [Ludgeri auus maternus & auia,] duxit vxorem, nomine o Liafburg, filiam cuiusdam p Nothradi & Adelburgæ; quæ videlicet Adelburg pridem suos duos germanos fratres Sancto commendauit Episcopo Willibrordo, [cuius fratres in Frisia primi Clerici:] de quo superius diximus, Domino nutriendos: quorum maior Willibraht q, minor autem Thidbraht vocabatur; qui etiam primi omnium gentis Fresonum Clericatus acceperunt Officium. Horum prior in Leuitarum obijt gradu: iunior non peruenit ad gradum, sed ita in iuuentute de hac luce migrabat.

[6] Memorata Liafburg cum nata esset, habebat auiam gentilem, matrem videlicet patris sui, [Liefburgis Ludgeri mater, vt nata iussa necari,] abrenuntiantem omnino fidei Catholicæ: quæ non nominanda in furorem conuersa, eo quod prænominata coniunx filias tantum genuisset & filium viuentem non haberet; misit lictores, qui raperent eamdem filiam, tunc natam, de sinu matris, & necarent priusquam lac sugeret matris: quia sic erat r mos Paganorum, vt si filium aut filiam necare voluissent, absque cibo terreno necarentur. Lictores autem, sicut illis fuerat imperatum, rapuerunt eam; & portauit illam vnum mancipium ad situlam aqua plenā, cupiens in eam aquam ipsam immergere, vt vitam finiret. Sed miro Omnipotentis dono actum est, vt puella, quæ necdum suxerat vbera matris, extensis brachiolis suis, vtraque manu apprehenderet marginem situlæ, [miro modo seruata,] renitens ne mergeretur. Hanc ergo fortitudinem tenerrimæ puellæ ex diuina credimus actam prædestinatione; eo quod ex ea duo Episcopi fuissent oriundi, Sanctus videlicet Liudgerus, & Hildigrimus; ceterorumque Episcoporum genitrices futuræ. In hac igitur colluctatione mirabili, iuxta misericordis Dei dispositionem, superuenit vicina mulier, & misericordia mota eripuit puellam de manu præfati mancipij, cucurritque cum ea ad domum suam; & claudens post se ostium, peruenit ad cubiculum in quo erat mel, & misit ex melle illo in os iuuenculæ, quæ statim sorbuit illud. Venerunt interea prædicti carnifices iussa Dominæ suæ expleturi: dominabatur enim illa furibunda in tota domo filij sui. Mulier autem quæ infantem rapuerat, occurrens lictoribus dixit, mel comedisse puellam; [& clam nutrita.] & simul ostendit eis illam adhuc labia sua lingentem; & propter hoc illicitum erat iuxta morem gentilium necare illam. Tunc lictores dimiserunt eam: & mulier, quæ eam rapuerat, occulte nutriuit illam mittendo s lac per cornu in os eius. Mater quoq; occulte misit ad eam nutricem puellæ afferentem quæ necessaria fuerant; quoad vsque præfata ferox illa vitam finiret. Et tunc demum accepit mater filiam suam nutriendam, Sed de his ista sufficiant.

[Annotata]

a Radbodi frequens mentio est in historiis Francorum: de illo consule Vitam S. Vulfranni Archiepiscopi Senonensis 20 Martij.

b Alibi Wirsingus, Worsingus, Wirisingus appellatur: Cincinnius Werisyngum vocat.

c MS. Rottendorffij. Adelarde.

d Vita altera apud Brovverum a patria effugatum & in Franciam pulsum dicit.

e Alibi Grimuldus: sæpius Grimoaldus. Fuit filius Pippini Herstalli, & Theudesindam filiam Radbodi vxorem habuit: cumque ad visitandum Pippinum patrem ægrotantem venisset, a Rangario Frisone in basilica S. Lamberti peremptus est, ipso quo pater obijt anno 714.

f Alibi Thietgrimus, Thitgrimus, Tiatgrimus.

g MS, Budic. addit. sciens perfidiam eius sibi non esse cautam.

h Obijt Radbodus an. 719 sed non, quod scribit Cincinnius cap. 2, annis 6 ante obitum de cubuit; quippe qui anno 716 Coloniam vsque exercitum duxerit & cum Carolo Martello conflixerit. Neque (quod idem ait) a Pippino principe eiectus e Frisia

In Fofetislandiæ delituit obijtq;.

i S. VVillebrordi Vitam scripsit Alcuinus dandam 7 Nouembris, ex qua hic quædam totidem verbis Altfridus citat.

k Id est, administrationem publicam, vt exponit Cincinnius; aut certe fūdum aliquod.

l In rhythmica Vita (nisi mendum sit ab incuria scribentis) Sualisna dicitur, in MS. Budic. Suahsna.

m Alibi & rectius Oosterriche. Vita S. Bonifacij S. VVillebaldo attributa: secus ripam fluminis, quod dicitur Bordne, quod est in confinibus eorum qui rustica lingua dicuntur Ostar & Wester. At quæ vt infra dicemus scripta ab ipso S. Ludgero putatur Austroque iter secundante delatus in insulam quæ sermone patrio Ostriki dicitur. Occidentalis Frisia nunc quoque in Ostergoam, Westergoam & Septem-siluas diuiditur.

n Eadem Vita per S. Ludgerum: ad vltimum vero Dockingam villulam martyrij sui sanguine consecrauit. Hæc nunc insigne oppidum est Dockum dictum. Vita rhythmica de S. Bonifacio ita habet: Est occisus Dogginge Fresoniæ loco, nomine hoc noto.

o Vita rhythmica Liefburch; alibi Liafburgis dicitur: in MS. Budic. Liepburch.

p Cincinnius Notheradum vocat: aliud MS. Nothardum.

q MS. Budic. Willebrath & Dietbrath.

r Antiquæ Frisiorum Leges a Sibrando Siccauma editæ, morem hunc Tit 5, qui est de hominibus, qui sine compositione occidi possunt, § 1 his verbis firmant: Qui fanum effregit, & infans ab vtero sublatus, & enecatus a matre. An etiam ab auia? Conditio saltem addenda, si cibi nihil infans gustarat, vti ex hac Vita patet.

s Vita rhythmica addit vaccæ.

CAPVT II
S. Ludgeri natiuitas, studia Vltraiecti & Eboraci, Diaconatus, Dauentriæ reædificata ecclesia, corpus S. Lebuini inuentum.

[7] Nvnc etiam, quia de S. Liudgero loqui inchoauimus, libuit de eo iterum replicare sermonem. [Mater prægnans grauiter læsa,] Cum venisset autem Thiadgrimus pater eius de quodam itinere, & mater eius prægnans esset vicinaque partui, gestans in vtero eumdem futurum Episcopum; audito quod vir eius veniret, immoderate gaudens, [Ludgerum illæsum parit:] properauit ad eum; & offenso pede corruit, intrauitque palus per latus eius, & ablata est mortua; ita vt nullus putaret, vel eam vitæ præsenti restituendam, vel filium quem gestauit in vtero. Sed miserante diuina clementia reuixit spiritus eius, & bene fuerat curata: in puero quoque post paucos dies a edito nulla læsionis apparuit macula. Baptizatus autem accepit vocabulum Liudgerus: qui statim vt ambulare & loqui poterat, cœpit colligere pelliculas & cortices arborum, [puer imitatur legentes & scribentes:] quibus ad luminaria vti solemus, & quicquid tale inuenire poterat: ludentibusque pueris alijs, ipse consuit sibi de illis collectionibus quasi libellos: cumque inuenisset sibi liquorem cum b fistucis, imitabatur scribentes, & offerebat nutrici suæ quasi vtiles libros custodiendos. Et cum ei quis diceret; Quid fecisti hodie? dixit se per totum diem aut componere libros, aut scribere, aut etiam legere. Cumque iterum interrogaretur: Quis te docuit? respondens ait: Deus me docuit. Meditabatur autem in tenera ætate, quod postea deuotus impleuit.

[8] Post hæc etiam auctus maiori gratia, rogauit parentes, vt se alicui viro Dei committerent erudiendum. At illi cum essent benigni, [litteris eruditus a S. Gregorio] glorificauerunt Deū, videntes intentionem iuuenis, commendaueruntque eum viro venerabili Gregorio, discipulo & successori S. Bonifacij Martyris, Domino nutriendum. qui libenter eum suscepit; & comperta sagacitate pueri, studiose illum erudiebat. [fit Clericus:] Creuit itaque Liudgerus proficiens in timore Domini; & deposito seculari habitu, in Traiecto monasterio totum se contulit ad studium artis spiritalis. Erant autem in illa schola Gregorij & alij condiscipuli nobiles & prudentes; e quibus alij Episcopi postea exstiterunt, alij in minoribus gradibus Doctores Ecclesiarum: apud quos idem Liudgerus in magno habebatur affectu, eo quod esset vir miræ mansuetudinis, vultu hilaris, non tamen facilis in risu, & in omnibus actibus prudentiam cum temperantia amplectens: erat enim assiduus meditator Scripturæ diuinæ, & eius præcipue quæ ad laudem Dei & ad doctrinam pertinebat Catholicam: pro quibus & a venerabili Magistro quasi filius vnicus diligebatur.

[9] Venit interea vir quidam venerabilis de terra Anglorum, c Alubreht nomine, ad Abbatem Gregorium, cupiens Domino cooperante plebi partis illius in doctrina prodesse; erant enim rudes in fide. [mittitur cū Aluberto in Angliam:] Quem Abbas Gregorius libenter suscepit; & comperto quod esset vir bonus & doctus, suasit sibi Coëpiscopus fieret: non enim fuerat idem Gregorius ad gradum Episcopalem ordinatus, sed presbyterij perseuerauit in gradu. Vir igitur prudens Alubertus ad hæc: Vt scias, inquit, me cum licentia & consilio Episcopi mei huc transmeare, mitte mecum Fratres fideles ad terram de qua egressus sum ad Episcopum meum, vt ab eo ordiner ego & illi: tali enim modo consensum præbeo. Quod Abbas Gregorius libenter audiens, direxit eum, & cum eo Liudgerum, aliumque Fratrem fortiorem ætate, Sigobodum nomine, ad Episcopum, de quo Alubertus dixerat: qui eumdem Alubertum ordinauit Episcopum, d Sigibodum Presbyterum, Liudgerum Diaconem; & manserunt illic anno vno. e Alchuinus etiam illo in loco tunc Magister erat, [ordinatur Diaconus:] qui postea temporibus Caroli f Iunioris in Turonis & in Francia Magisterium exercuit; cui statim vir prudens Liudgerus sedulo iungebatur, [init notitiam cum Alcuino:] hauriendo ab eo spiritalia dogmata. Post anni vero circulum reuertentes, qui missi erant, Domino gubernante peruenerunt ad Abbatem Gregorium; qui benigne suscepit eos, gauisus valde in aduentu eorum; & mansit cum eo Alubertus collaborans in opere Domini.

[10] Liudgerus igitur cupiens saturare se prælibati dulcedine faui, [ad hunc iterum] petijt ab Abbate Gregorio licentiam redeundi ad Magistrum Alchuinum. Quod ille moleste suscipiens, fieri renuit. Noluit tamen contristare petentem, sed blandis sermonibus cœpit compescere eum. Cumque se cerneret nullis obiectionibus illum a sua intentione reuocare posse, arcessito patre illius, postulauit vt conaretur reuocare eum a cupito itinere. Sed studiosus Leuita instanter in suo voto permansit. Tunc Gregorius, & parentes eiusdem Liudgeri quandoque precibus victi, direxerunt cum ad præfatum Magistrum Eboraicæ ciuitatis Anglorum; præbentes quæ illi opus erant in via: quem Magister Illustris Aluchuinus cum magno suscepit gaudio. Susceptus itaque Liudgerus, erat consueto more omnibus carus, [redit, manetq; 3 annos, 6 menses:] eo quod esset ornatus moribus bonis & studijs sanctis: & mansit ibi annis tribus & mensibus sex, proficiens in doctrinæ studio. Cupiebat enim ibidem diutius in sancto manere studio; sed non fuerat concessa facultas: quia egredientibus ciuibus illis ad bellum contra inimicos suos, contigit, vt per rixam interficeretur filius cuiusdam Comitis ipsius prouinciæ a Fresone quodam negotiatore: & idcirco Fresones festinauerunt egredi de regione Anglorum, [ne ab Anglis occidatur remittitur in patriam cū Putul diac.] timentes iram propinquorum interfecti iuuenis. Tunc Alchuinus necessitate compulsus direxit Liudgerum cum præfatis negotiatoribus: misit etiam cum eo & Diaconem suum, nomine g Putul, timens ne amore discendi, aliam regionis illius ciuitatem adiret, & pro vltione prædicti iuuenis aliquas pateretur insidias: dicebat enim potius se velle mori, quam vt filius suus dilectus illic quicquam pateretur lethalis mali. Directus itaque Liudgerus prospero cursu, peruenit ad patriam suam, bene instructus, habens secum copiam librorum: eratque Patri Gregorio & ceteris tanto tunc dignior & acceptior, quanto fuit & in monasticis eruditionibus illustrior. Diaconus vero. qui venerat cum eo, iuxta dispositionem Magistri Alchuini, auctus benedictionibus, perrexit Romam; iterum reuersurus: qui etiam postea cum Alchuino venit in Galliam in ordine Presbyterij h.

[11] Dum talia gerebantur, venit quidam Presbyter sanctus & doctus, nomine i Liafwinus de terra Anglorum ad Abbatem Gregorium, [S. Lebuinus ter a Deo monitus,] dicens sibi a Domino terribiliter trina admonitione fuisse præceptum, vt in confinio Francorum atque Saxonum, secus fluuium Isla, plebi in doctrina prodesse deberet; rogauitque, vt ad locum illum se perducere iuberet, & ad fluuium sibi a Domino prænominatum. Tunc Gregorius, eo quod locus idem ad parochiam suam pertineret, [ad Isalam prædicat,] benigne eum illuc dirigere studuit; agens gratias Pastori summo, eo quod visitaret plebem suam. Misit etiam cum eo & k Marchelmum seruum Dei, de genere ortum Anglorum, & a sancto Episcopo Willibrordo a pueritia sanctis instructum moribus, vt eum præponeret populo. Susceptus ergo Presbyter Liafwinus a matrona quadam l Auerhilda nomine, a ceterisque fidelibus, seminabat documenta salutis, & rigabat prata mentium. Fecerunt autem ei Oratorium in Occidentali parte præfati fluminis, in loco qui m Huilpa vocatur.

[12] Post hæc etiam ædificauerunt ei ecclesiam in littore Orientali eiusdem fluminis, in loco, cuius vocabulum est n Dauentre. Cumque ad eam populus ob Viri sancti doctrinam conflueret; [& Dauentriæ ecclesiā curat ædificari:] Saxones, qui eo tempore paganis fuscabantur ritibus, in furorem conuersi, collecto exercitu effugarunt Christianos ab illis locis, & ecclesiam combusserunt igni. Tunc vir Domini Liafwinus reuersus ad Abbatem, præstolabatur consolationem a Domino. [quam exustam a Saonibus] Sedato igitur tumultu, reuersisque prædonibus in sua, vir Dei Liafwinus reædificauit ecclesiam quæ fuerat combusta, & more solito non cessabat documenta salutis impendere gregi, quoadvsque Pastori summo dilectam redderet animam; [reædificat, & in ea sepelitur] & defunctus, in eadem est ecclesia sepultus.

[16] [iterum exustam vt reædificet mittitur Ludgerus] Post S. Liafvvini obitum, iterum impij Saxones vastauerunt locum illum, & succenderunt ecclesiam; corpusque eius per tres dies quæsierunt, nec inuenire potuerunt. Sed & Abbas Gregorius migrauit ad Dominum; & suscepit curam Pastoralem Albricus o nepos eius, qui venerabilem Liudgerum cum magno diligebat affectu, atque eum ita allocutus est, dicens: Nunc, quia Frater meus dilectissimus es, peto vt desiderium meum impleas: [a S. Albrico Ep.] locus enim, in quo Sanctus Domini Liafvvinus Presbyter, quem nosti, in opere Domini vsque ad mortem persistendo laborauit, ubi sacrum eius corpus sepultura tegitur, in solitudinem est redactus. Quam ob rem peto, vt eum restaurare studeas, & super corpus Sancti ecclesiam reædifices.

[13] Dei igitur famulus, Liudgerus, Magistri iussis obtemperans, [& corpus S. Lebuini reperit, ab eo admonitus,] quæsiuit in loco prænominato corpus Sancti, & non inuenit; sed tamen intra spatium loci, quo putauit illud esse, cœpit construere ecclesiam. Cumque posuisset bases, & parietes conaretur erigere, apparuit ei Sacerdos Domini Liafvvinus in somnis, dicens: Frater dilectissime Liudgere, bene fecisti restaurando Dei templum iam dudum deletum a Gentilibus. Sed & corpus meum, quod quæsisti, inuenies sub Australi, quem erexisti, pariete humatum. Liudgerus igitur mane, Domini laudibus expletis, inuenit corpus Sancti in loco sibi in visione prædicto: & collecta multitudine fecit transuehi bases eiusdem ædificij in partem Australem; & ita p infra ecclesiam collegit sepulcrum viri Dei. [vbi diu facta miracula.] Perfecta est itaque ipsa ecclesia & consecrata, quæ nunquam deinceps a Gentibus fuit contaminata; sed in loco illo per seruum suum Liafwinum Dominus virtutes multas operatur vsque in hodiernum diem: vbi etiam nunc cœnobium est Canonicorum Domino famulantium.

[Annotata]

a Cincinnius cap, 5 baptizatum a B. VVillebrordo, & a B. Ida de sacro fonte leuatum fingit: quorum neutrum cum recta chronologia potest subsistere, cum prior aliquot annu ante mortuus sit, quam nasceretur Ludgerus, quo iunior est Ida, quæ colitur 4. Septemb.

b MS. Budicense fistulis. Vita apud Brovverum cum festuca & nigro quolibet liquore.

c Ita etiam scribitur in Vita rhythmica: alij Alubertum vocant, MS. Budic. Adelbertum; Cincinnius Albricum, & perperam eumdem credit, qui S. Gregorio successit.

d MS. Budicense, Sigibaldum.

e Vitam eius ab auctore coæuo scriptam dabimus 19. Maij. Vita apud Brovverum indicat locum in quo scholam famosus magister tenebat, fuisse Eboraicam ciuitatem, alijs Eboracum vel Eburacum, vulgo Yorck.

f Respectu aui cognomento Martelli, quem Alcuinus in Vita S. VVillebrordi Carolum antiquum vocat: sed nepos gloriosiori deinde nomenclatura dictus est Magnus.

g MS. Budic. Buthil.

h Idem addit: quem acceperat Romæ cum licentia Abbatis sui.

i Hic est S. Lebuinus, qui alibi Lipvvin appellatur & Wini; vita eius auctore Hugbaldo Elnonensi monacho extat apud Surium 12 Nouembris,

k Apud Hugbaldum & vulgo Marcellinus dictus: de quo multa fabulosa in Vita S. Suiberti sub illius nomine conficta. Colitur 16 Iulij.

l

Idem Hugbaldus Abachildam vocat; MS. Budic. Euenhildam, Iacobus Riuius lib 1 hist. Dauentr. Abrahildam, Vita rhythmica Verhildam: ita enim ait

Profectus igitur Liefvvinus suscipitur
A Verhilda, bona primitus matrona.

m Vita eadem Hiulpa, MS. Budic. Wulpa: nunc Wulpe distatq; horæ spatio ab vrbe.

n De hac vrbe quæ vulgo Dauentria, Belgis Deuenter egimus 27 Febr. ad cap. 6 Vitæ B. Ioannis Gorziensis, vbi Popo memoratur Traiectensis seu Dabentrensis vrbis Pontifex.

o Fallitur ergo Ioannes de Beka & alij quidam Vltraiectinarum rerum scriptores, qui S. Albricum natione Anglum faciunt, cum esset Gregorius regio Francorum ortus sanguine: de quibus tum in diatriba de tribus Dagobertis actum, tum ante hunc tomum 3 ad genealogicum regiæ stirpis schema. Coluntur autem S. Gregorius 25 Augusti, S. Albricus 14 Nouembris.

p In Vita apud Brovverum dicitur Ludgerus, infra ecclesiam, honorabilem Sancto Dei posuisse sepulturam: quod Cincinnio occasionem dedit sic amplificandi: eodem in templo digno cum honore excelsius collocauit.

CAPVT III
S. Ludgeri sacerdotium; labores apostolici in Frisia; hac a VVittekindo vastata, in Italiam secessus.

[14] Post hæc misit Albricus Liudgerum, & cum eo alios seruos Dei, [Ludgerus Frisonum fana euertit:] vt destruerent fana deorum & varias culturas idolorum in gente Fresonum. At illi iussa complentes, attulerunt ei thesaurum magnum, quem in delubris inuenerant: ex quo Imperator Carolus duas partes acceperat, tertiam vero partem præcepit Albricum ad vsus recipere suos. Albricus autem cum in Colonia ciuitate gradum accepisset Episcopalem, fecit & Liudgerum secum presbyterij percipere gradum, & constituit eum Doctorem Ecclesiæ in pago Ostrachæ, [fit Sacerdos, & Doctor Frisonum,] in loco vbi S. Bonifacius est coronatus Martyrio: diuisitque idem Albricus annum in distributiones quatuor, ita vt in Traiecto monasterio præ ceteris præpositis ipse in tempore vernali in doctrinæ studio & Sanctæ conuersationis præesset Fratribus menses tres. Deinde post eum in æstate Adalger Presbyter in vice sua menses tres, post hunc Liudgerus Presbyter menses tres, deinde in hyeme a Thiadbraht Presbyter menses tres.

[15] Liudgerus igitur in ordine vicis suæ nocturnis temporibus post psalmodiam, & orationes speciales, quas semper amauerat, in solario ecclesiæ sancti Saluatoris, quam S. Willibrordus construxerat, membra quieti dare solebat: vbi ei nocte quadam venerabilis Abbas Gregorius per visionem apparuit, dicens: Frater Liudgere sequere me. [futura in somnis docetur a S. Gregorio,] Quem dum sequeretur, ascendit ipse in locum eminentiorem; iactauitque coram eo particulatim quasi membranæ & vestimentorum partes, & dixit: Collige ex eis aceruos. Cumq; congregasset ex eis tres cumulos, dixit ei: Distribue ista bene in opere Domini, & ego tibi satis dabo. Et signauit eum signaculo Crucis, & abscessit. Cumque mane facto somnium retulisset Præposito monasterij, [inter pretante S. Marchelmo:] Haddoni nomine, & ecclesiæ Custodi sanctitate prædito Marchelmo, cuius superius memoriam feci; confestim ad hæc Marchelmus, ea quæ postea rei probauit euentus, exorsus est, dicens: Tres cumuli, quos congregasti, trium sunt gubernacula plebium, quibus adhuc pastorali te oportet præesse regimine. At ille, dixit: Vtinam in loco mihi credito aliquem Domino fructum perficiam. Hic etiam Liudgerus qualiter in gente Fresonum optatum euangelizandi exercuisset officium, [magnum in Frisia fructum facit.] & semina vitæ, supernæ gratiæ rore irrigante, in agris multorum cordium ad eius prædicationem vberrime pullulassent; testes sunt vsque hodie populi regionis eiusdem, quos ad veritatis agnitionem a prisco reuocauit errore: testes quoque ecclesiæ, quas per loca singula construxit: testes & Deo famulantium congregationes, quas aliquibus adunauit in locis.

[16] Cui etiam testimonium perhibuit quidam Alchuini discipulus, versibus Heroicis talia mandans:

Frater, amore Dei cognato dulcior omni, [Missum ei illo tempore ex Anglia carmen,]
Et consanguineis merito pretiosior ipsis,
Liudger amate mihi, Christi te gratia saluet:
Viue tuæ gentis Fresonum clara columna,
Presbyter occiduis laudabilis Orbis in oris,
Doctus, & eloquio prudens, & mente profundus,
Ipse gradum meritis ornas, & moribus almis:
Vt puer in senibus humili de corde ministras,
Vt germanus agis cunctis æqualibus æuo,
Vtque parens pueris vitæ documenta rependis:
In melius crescendo, mei memor esto Sacerdos,
In precibusque tuis commendes, quælo, Tonanti,
His breuibus vatem, qui te laudauit in odis,
Cui teretis baculi pro tali carmine donum
Munificus tribuas. Fors hæc mercedula vati
Concordat modico, felix sine fine valeto.

Versus Alchvvini de b ecclesia S. Luitgeri.

[17]

Hic Pater egregius meritis Bonifacius almis
Cum socijs pariter fundebat sanguinis vndam, [aliud Alcuini de eius ecclesia.]
Inclyta martyrij sumentes stemmata sacri.
Terra beata nimis, Sanctorum sanguine diues.
Transuolat hinc victor miles ad præmia cæli,
Vltima cespitibus istis vestigia linquens.
Suadeo quapropter curuato poplite supplex,
Tu quicumque legis, terris his oscula fige:
Spes tibi magna fiat, lacrymas ascendere cælum
Hinc potuisse tuas, fultas patronibus istis.
Hic manet ille cruor cuncto pretiosior auro,
Membraque cælesti rore hic perfusa quiescunt.
Adiuuat hinc Paulus Doctor, Bonifacius inde,
Hæc illis quando constat simul aula dicata.

[18] Cumque vir Dei Liudgerus in eadem regione annis fere septem in doctrinæ studio persisteret; consurrexit radix sceleris Widukind Dux Saxonum, [Frisia vastata a VVittekindo,] eatenus gentilium, qui euertit Fresones a via Dei, combussitque ecclesias, & expulit Dei famulos, & vsque ad c Fleo fluuium fecit Fresones Christi fidem relinquere, & immolare idolis iuxta morem erroris pristini. Sed & Albricus Episcopus in ipsa peruersa commotione de hac luce migrauit. Tunc Liudgerus necessitate compulsus deseruit partes illas, & disposita turba discipulorum, duos ex eis secum assumens, Hildgrimum scilicet germanum eius & Gerbertum, qui cognominabatur Castus, perrexit Romam; [it Romam,] & inde progrediens d peruenit ad monasterium S. Benedicti in regno Beneuentino e: & illic in sancta conuersatione consistens, [exinde Casinum.] didicit regulam eiusdem sancti Patris Benedicti. Erat enim cupiens in hæreditate sua cœnobium construere monachorum: quod ita postea Domino opitulante factum est in loco, qui vocatur Werthina.

[Annotata]

a Apud Brovverum Thiadbertus dicitur: & Adelgerus, qui hic Adelger.

b Ea nimirum quam in Ostergoa extruxerat, in loco martyrij S. Bonifacij & sociorum eius.

c Rhenus ad dextram per fossam Drusianam ductus, primo angustus & sui similis, etiam immisto Isala amne; post ripis longe & late recedentibus, iam non amnis, inquit Pomponius Mela lib. 3, cap. 2, sed ingens lacus vbi campos impleuit Fleuo dicitur, eiusdemque nominis insulam amplexus, fit iterum arctior iterumque fluuius emittitur: nunc autem cum reliquum palustrium illarum terrarum perfractis aggeribus hausit Oceanus, mare est Austrium, vulgo de Suyder-zee: de quo multa eius regionis scriptores. Nobis satis est ostendisse, vbi fuerit lacus, quem Fleuum siue Fleum dicebant, quidam etiam Fletionem: quique in MS. Budic Fleon, Fleha fluuius apud Brovverum, a VVerthinensibus Flea appellatur.

d Adriano non Leone Pontificatum gerente.

e

Minus perite Acta apud Brovverum. Exiens autem de Roma Beneuentum petijt: rectius cetera, vt in monasterio S. Benedicti beati Ordinis conspiceret disciplinam: etenim Pater illius monasterij genere sibi propinquus erat: Theodemarus videlicet, quemadmodum Vita Metrica testatur his verbis:

Ibat ad monachos in Casino positos
      Monte Benedicti, inter Sanctos scripti:
Hic bono omine, Theotmarum nomine,
      Inuenit nepotem Liudgerus Abbatem.

CAPVT IV
S. Ludgeri Episcopatus: conuersa ab eo Foseteslandia.

[19] Post duos igitur annos & a menses sex reuersus est ad patriam suam, [Reuersus in patriam 5. pagis Frisiæ præficitur:] & peruenit eius fama ad aures gloriosi Regis Caroli, qui constituit eum Doctorem in gente Fresonum ab Orientali parte fluminis b Labeki super pagos c quinque, quorum hæc sunt vocabula, Hugmerthi, Hunulga, Fiuilga, Emilga, Fediritga; & vnam insulam, quæ dicitur Bant. Ipse vero cura solerti gregi sibi credito studuit ministrare fluenta doctrinæ Domini, fana destruere, & omnis erroris pristini abluere sordes. [e Foseteslandia fugat dæmonem Cruce & precibus:] Curauit quoque vlterius doctrinæ diriuare flumina; & consilio ab Imperatore accepto, transfretauit in confinio Fresonum atque Denorum ad quamdam insulam, quæ a nomine Dei sui falsi Fosete d Fosetes-landt est appellata. Cui cum nauigando appropinquasset, tenens in manu sua Crucem, & ad Dominum preces cum laudibus fundens, viderunt qui in ea naui erant, caliginem tenebrosam de eadem insula egredientem, qua recedente magna in ea perstitit serenitas. Tunc vir Dei ait: Videtis qualiter per misericordiam Dei effugatus est inimicus, qui prius caligine præoccupauerat insulam hanc? Peruenientes autem ad eamdem insulam, destruxit eiusdem Fosetis fana quæ illic fuere constructa, & pro eis Christi fabricauit ecclesiam. [incolas conuertit,] Cumque habitatores terræ illius fide Christi imbueret, baptizauit eos cum inuocatione sanctæ Trinitatis in fonte, qui ibi ebulliebat, in quo S. Willibrordus prius homines tres baptizauerat: [& baptizat in fonte S. VVillibrordi,] a quo etiam fonte nemo illorum prius haurire aquam, nisi tacens, præsumebat e. Cuiusdam etiam Principis eorum filium, Landricum nomine, accepit a fonte; quem sacris litteris imbutum ordinauit Presbyterum, qui multis annis genti Fresonum in doctrinæ præfuit studio. Tunc iterum operante maligno, ab Orientalibus Fresonibus nox infidelitatis magnæ fuerat exorta: [post aliam tempestatem,] cuius mali Huno & Cilrad fuere Principes; & combustæ sunt ecclesiæ, seruique Dei repulsi. Sed radiante sole iustitiæ, effugatæ sunt tenebræ grassantis erroris; ita vt post anni circulum S. Liudgerus cum suis prisca consuetudine fiducialiter plebi illi pabula fidei administrare non desisteret; [Frisones firmat in fide,] & Domino opitulante in ea, quam tunc receperant, perseuerarunt fide f.

[20] Interea per dispositionem misericordis Dei Saxones conuersi sunt ad Dominum, & Rex Carolus eumdem virum Dei Liudgerum Pastorem in parte Occidentali Saxonum constituit: cuius parochiæ Sedes est principalis in pago g Sudergoe, in loco cuius vocabulum est Mimigerneford, [constituitur Episcopus Saxonum:] vbi Domino ipse honestum construxit monasterium, sub Regula Canonica Christo famulantium. Itaque more solito cum omni auiditate & sollicitudine rudibus Saxonum populis studebat in doctrina prodesse: erutisque idololatriæ spinis, Verbum Dei diligenter per loca singula serere, ecclesias construere, & per eos singulos ordinare Presbyteros, quos Verbi Dei cooperatores venerabiles sibi ipse nutriuerat. Cupiebat igitur in cœpto Euangelizandi opere multis subuenire gentibus, sed tamen Pontificalem gradum humiliter declinare: [vix inducitur, vt ordinari se sinat,] idcirco suos frequenter petijt alumnos, vt aliquis ex eis pro eo Episcopalem susciperet Ordinem. Cui cum h Hildibaldus Archiepiscopus persuaderet, vt Episcopus ordinari debuisset, illud Apostolicum ei respondit, dicens: Oportet Episcopum irreprehensibilem esse. At ille, vt erat humilis & viro Dei amicissimus, cum gemitu dixit, hoc in se minime fuisse completum. Tandem consensu omnium superatus & magis Dei dispositione coactus adquieuit; ne plurimorum consilio, imo Dei voluntati pertinaciter inobediens esse videretur.

[21] Accepto itaque sacro Ordine Pontificali, cum omni sagacitate & modestia gregi Saxonico sibi credito documenta salutis vberrime ministrauit; [retinet 5. Frisonum pagos:] quoadusque Domino largiente, ad perfectam illos perduceret fidem. Illis etiam quinque pagellis, quos in Fresia ad agnitionem veræ & indiuiduæ Trinitatis de gentilitate perduxerat, eo quod prius non haberent Episcopum, simili modo pontificali præerat regimine: sed & successores eius vtraque loca pro vna parochia postea semper habuerunt. Dedit quoque ei Rex Carolus in regno Francorum, in pago Bracbante, in loco qui i Lotusa vocatur, monasterium S. Petri gubernandum, cum omnibus adiacentibus suis ecclesijs & villulis. [accipit a Rege Lothusam.] Tunc adimpletum est somnium, quod ei vir Dei Marchelmus prius fuerat interpretatus de collectione trium cumulorum, significantium trium gubernacula plebium.

[Annotata]

a Eosdem sex menses etiam habet Vita per VVerthinenses scripta: omittuntur in ea quæ apud Brovverum est.

b Hic esse videtur, qui alibi Lauica & Laubacus, vulgo, vt putat Cornelius Kempius in descript. Frisiæ lib 1 cap. 6 dictus de Lauvvers: Cincinnio cap. 17 Laurika siue Labike.

c De his Acta apud Brovverum: His quoque temporibus Orientalis Frisiæ quinq; pagi (VVerthinenses nomina exprimunt Huhmerki, Hunusga, Fuulga, Emisga, Federitga: quæ Cincinnio sunt Hugemerzee, Hunusegoa, Funilgoa, Emisgoa, Federgoa) cum vna insula quæ dicitur Bant (in MS. Budic. Bacith vitio forte amanuensium) Francorum regno se subdiderunt, promittentes fidem Christianam se suscepturos, si erudiendis eis aliquis daretur, cuius loquelam intelligere possent. Porro Imperator hoc gratanter accipiens, Ludgero opus illud commendauit.

d Agunt de Fosites-lant Alcuinus & Theofridus in Vita S. VVillibrordi 7 Nouembris; eaq; referunt de fonte & in eo baptizatis, quæ hic Alcfridus ipsis fere Alcuini verbis, & alia addunt de sacris bobus pascuoq;: vt videatur hæc esse insula Oceani, quam castum-nemus vocat Tacitus de moribus Germanorum cap. 40, etsi Foseti non meminerit, sed Herthi Deæ. Iam Heligarlandia esse creditur, inquit Cincinnius: quidam dat lant to Borsten vocant.

e Aliæ duæ Vitæ totius insulæ Principem fuisse innuunt.

f Vita apud Brovverum subiungit, Post hæc Ludgerus etiam Nordmannos Euangelizandi gratia adire cogitauit: sed dum illi Rex Carolus hoc non concederet, contristabatur ille Dei ac proximi dilectione plenus, vel quia salus illorum differretur, vel quod ab illis peccata nostra punienda præsciuit. Narratur deinde quomodo id præsciuerit, iuxta fidem sequentis libri num. 3. Deinde quantum ex Actis per VVerthinenses scriptus colligimus, sequebatur reuelatio de loco condendi monasterij, & gradus Episcopalis susceptus ac primum miraculorum de Bernlefo cæco illuminato: quæ hic ordine paullum diuerso habentur in libro sequenti.

g Aliud MS. Suthergovve.

h Alibi passim Hildeboldus: successit Ricolfo anno, vt putatur, 782, & mortuus dicitur an 818, 3 Sept. quando a Gelenio, vt Sanctus refertur, alibi vt Beatus.

i

Nostratibus historicis passim Lutosa, vulgo Leuze, Hannoniæ nunc oppidum inter Athum Tornacumq;, vbi Baldericus in Chronico lib. 2 cap. 43 scribit esse monasterium Canonicorum, in honore Apostolorum Petri & Pauli, quod construxit B. Amandus, tum addit: est ibidem & diues Abbatia vbi vir venerabilis Baidilo quiescit. qui sub Carolo Martello eiusq; filijs floruit & 8 Octobris colitur. Vita rhythmica donationis huius sic meminit:

Eiusque (VVerthinæ) vsibus fiscus datur proprius
Vel præpositura, nomine Lothusa.

Acta apud Brovverum ex ijsq; fusius VVerthinenses ad suggestionemAlcuini discipulum ex Italia reducem præsentantis & commendantis factum aiunt, non sine parachronismo graui: deinde subiungunt: Duorum, inquit Imperator, monasteriorum optionem concedo: vnius maioris, in quo Virginum multitudo consistit (Vita rhytmica & ea Cincinnius Niuellense designant, de quo pluribus egimus tum ad S. Amandum 6 Februarij, tum ad S. Gertrudem 17 Martij) alterius minoris, quod virorum est sub Canonica Regula Deo famulantium. At ille Imperiali largitati agens gratias, virorum monasterium dixit conuenientius sibi posse committi. Dedit ergo ei monasterium in pago Bragbante, quod Lotusa nominatur, cum omnibus ad ipsum pertinentibus.

LIBER II.
Miracula S. Ludgeri.

CAPVT I
Cæcus in Frisia illuminatus. Normannorum præuisæ irruptiones.

[1] Qvamuis præponendum sit ministerium Euangelicæ prædicationis & multorum illuminatio cordium operationibus miraculorum ostensionibusque signorum; ad honorem tamen largientis Domini stylo alligari fecimus, quæ ab eodem sancto viro facta recolimus. Cum Euangelizandi gratia in Fresia ad quamdam villam, nomine a Helewyrd, peruenisset; matrona quædam b Meinsuit nomine, excepit illum in domum suam, & ecce illo discumbente cum discipulis suis, oblatus est ei cæcus, vocabulo c Bernlef, qui a vicinis suis valde diligebatur, eo quod esset affabilis, & antiquorum actus Regumque certamina bene nouerat psallendo promere; [Bernlef triennio cæcum,] sed per triennium continua cæcitate ita depressus est, vt nullum sibi lumen vel extremæ visionis remaneret: quem dum vultu hilari esset intuitus, interrogauit si pœnitentiam a se vellet accipere; acceptaque ab eo huius rei sponsione, iussit vt die crastina veniret ad se. Crastina vero die equitanti viro Dei obuius factus est idem cæcus. Accepto ergo Dei famulus per frænum eius caballo, duxit eum a turba seorsim; & confitenti peccata sua pœnitentiam indixit: [signo Crucis illuminat:] deinde signum sanctæ Crucis oculis eius imposuit; & tenens manum suam coram eo, interrogauit, si aliquid videret? Ipse vero cum magno gaudio dixit, se manum illius posse videre. At ille, Age, inquit, omnipotenti Deo gratias. Sermocinantibus quoque eis de fide Catholica, de varijsque vtilitatibus animæ, peruenerunt ad villam, nomine d Werfhem; & interrogauit eum, si ipsam potuisset agnoscere? Ille vero statim proprio vocabulo nominauit eam; & arbores, & quæque eius ædificia se bene posse conspicere professus est. Ait autem illi: Omnipotenti Deo age gratias, qui te illuminauit. Cumque venissent ad villam, e Wijscwyrd nomine, vbi Oratorium erat constructum, [iubet miraculum se viuo colare:] fecit eum secum orare, & Deo gratias agere: constrinxitque eum sacramento, vt ante diem obitus sui nulli caussam huiuscemodi illuminationis indicaret. Compleuit ille viri Dei præcepta, & per dies aliquos cæcitatem simulando, ducatu alieno vtebatur. Sed post obitum eius, qualiter fuerit illuminatus, asseruit.

[2] In secunda igitur f expulsione seruorum Dei a Fresia, [eo vtitur ad baptismum infantium moribundorum,] de qua superius iam diximus, iussit sanctus vir Liudgerus eumdem Bernleuum, eo quod diligeretur a multis, per singulorum domos discurrere; & persuasis matronis, morituros illorum baptizare infantulos, benedicta simpliciter aqua in nomine Domini intinctos, vel superfusos cum vocatione sanctæ Trinitatis. At ille iussis eius libenter obediens, baptizauit in ipsa perturbatione infantes octodecim, qui omnes nuper, vt fuerant baptizati, defuncti sunt; exceptis duobus, quos B. Liudgerus, redeunte pace, cum sancta chrismatis impositione confirmauit. Ipse vero Bernlef vbicumque postea seruum Dei reperisset, didicit ab eo psalmos: & in ea, quam acceperat, illuminatione permansit, quoadusque senex & plenus dierum obijsset in pace. Quem cum morientem vxor sua flendo interrogaret; qualiter super eum viuere potuisset, [qui senex moritur, & vxori impetrat, vt mox sequatur.] respondit, dicens: Si ego a Domino aliquid impetrare potero post meum obitum, non longo tempore in hoc seculo eris victura. Cumque sana & incolumis hanc eius responsionem audisset, eum die XV g moriendo secuta est.

[3] Alio quoque tempore dum esset B. Liudgerus secus mare, in loco qui vocatur h Werthina, vbi ipse sibi in hæreditate paterna construxit ecclesiam, terribile vidit somnium, quod narrans Heriburgæ i sorori suæ, [S. Ludgerus viso in somnis signo, solis nubes fugientis & latentis,] dixit: Vidi per somnium quasi solem fugientem supra mare a partibus Aquilonis, & nubes teterrimas sequentes: qui fugiens ac deficiens pertransiuit nos, ita vt elongatus a nobis videri non posset: & caligines, quæ eum fuerant secutæ, obtinuerunt omnia loca hæc maritima. Post multum vero temporis reuersus est sol, minor & pallidior quam fuisset prius, effugauitque caligines trans mare. Et hæc dicens, vbertim faciem suam irrigauit lacrymis. Quem dum soror eius flentem cerneret, fleuit & ipsa, dicens: Quid sibi vult hoc somnium? Cui ille respondit: Venturæ sunt a Nordmannis persecutiones magnæ & instantia bella deuastationesque immensæ, [prædicit mala a Nordmannis inferenda;] ita vt hæc delectabilia loca maritima, peccatis exigentibus, pene inhabitabilia efficiantur: deinde post hæc, fauente Domino, reddita erit pax Dei Ecclesiæ: & seuerissima plaga, quæ regionibus his incubuerat, infra ipsos Nordmannos retorquebitur. At illa cum gemitu dixit: O vtinam dignetur Dominus auferre me de hoc seculo, priusquam mala hæc superueniant. Cui ille: Non ita erit, inquit; sed in diebus tuis hæc erunt: ego vero pestem illam in hoc corpore non videbo. Huius ergo vaticinij veritas, eiusdem sororis suæ nostrisque est probata temporibus: nam omnibus diebus, quibus idem Dei famulus in hoc seculo vixerat, [quæ eo mortuo euenerunt.] pax fuit vndique; ita vt nullus putaret vllam his regionibus perturbationem a Nordmannis euenire posse. Sed post eius obitum, a gente sæuissima Nordmannorum innumerabilia pene annis singulis perpessi sumus mala. Nam concrematæ sunt ecclesiæ, monasteria k destructa, deserta ab habitatoribus prædia; intantum, vt peccatis facientibus, regiones maritimæ, quas prius multitudo tenebat hominum, pene sint in solitudinem redactæ. Sed solem iustitiæ, qui pro nostris peccatis elongatus abscessit, reuersurum speramus; &, iuxta præsagium viri Dei, pacem Domini Ecclesiæ redituram.

[Annotata]

a Surius & Cincinnius Heligvverde, vetus MS. Heleguardis, aliud Helegunder, aliud Heliguurt, alia denique Hælevveirt & Heilevvort.

b Cincinnio Meynsech.

c Idem Bernlevvinum scribit: aliquot MSS. Isbernlef.

d Ita etiam Cincinnius & alia MSS. duo: alia Imerfhem, vvertheu, & vversheim. Nomen apud Surium deest.

e Alibi Vsquurd, Vuscuurdis, Vosgurd, VVuscurdus. Cincinnius Vskvverde.

f Eam scilicet, cuius auctores supra num. 19 nominantur Hunno & Eibrat.

g MS. Budic. die XII.

h In MS. Budic. & Vita per VVerthinenses VVerina, apud Brovverum VVerma. Vita rhythmica indicat ad Rheni ostia locum fuisse.

i Non solum huic sed & Regi Carolo coram sæpius … & alijs plerisque amicis cum dolore suæ patriæ & maritimæ regionis desolationem longo ante tempore vaticinari solitum, scribit Cincinnius cap. 18, & alia congerit haud satis congruentia.

k VVerthinense MS. habebat defuncta, pro quo ex Budic. posuimus destructa.

CAPVT II.
S. Ludgeri zelus, scripta, vitæ sanctitas ac moderatio; obitus, sepultura.

[4] Venit quoque Sacerdos idem ad ecclesiam suam, in loco sitam qui vocatur a Billurbeki; & ecce mulier quædam nobilis, quæ illicito connubio suo erat copulata marito, [Incestuosæ munus spernit,] eius volens mitigare terrorem, misit illi mel quasi pro benedictione. At ille tale munus suscipere despiciendo renuit. Quidam tamen iuuenes ex discipulis eius illud mel concupientes acceperunt, & in ecclesia retro altare occulte posuerunt. Cumque vir Dei ad idem altare Missam celebraturus accederet, & os aperuisset ad preces; [dissipatq;;] confestim vas testeum, in quo illud inobedientiæ mel habebatur, minutatim crepuit, & dispersum est mel, quod colligentes proiecerunt foras. Non cessauit autem miles Christi quo minus illud illicitum destrueret coniugium b: sed & virum ipsum, [& virum exterminat:] qui illud perpetrare ausus est, exterminauit a patria.

[5] Dum igitur in Fresia docendi gratia, ad ecclesiam suam venisset in loco, qui dicitur c Hleri, iuxta fluuium d Lade, petijt illius loci piscatores, qui ei pisces adferre solebant, vt aliquem sibi e sturionem comprehensum adferrent. At illi dixerunt, longe esse præteritum tempus, [Sturionem piscem extra tempus sibi capi petit,] quo tales pisces comprehendi poterant; erant enim in proximo tempora hyemis. Quibus ille læto vultu ait: Ite, Filij, facite quæ dixi; potens est Deus omni tempore seruis suis desiderata præstare. Ipsi vero precibus viri Dei coacti, cœperunt more solito rete per aquas trahere. Et ecce subito eleuatis oculis viderunt auem magnam descendentem de cælo coram se, [quem ex aëre in aquā lapsum,] & dum intente in illam oculorum aciem infigerent, dixit vnus ad alterum: vere similitudinem habet piscis. Mirantibus itaque eis ac pauore perterritis, cecidit ipsa piscis effigies, sicut auis, coram eis in aquam. Cumque ad ipsum locum peruenissent, [sicq; captum,] intrauit in illorum rete piscis miræ magnitudinis, quem sturionem vocant, quem vir Dei desiderabat. At illi comprehensum eum attulerunt eidem Dei famulo; narrantes miracula, quæ fuerunt gesta. Quibus ille: Agamus, inquit, omnipotenti Domino gratias, qui dat escam omni carni. Commonuit etiam eos, ne hoc idem pro cuiusquam sanctitate vel meritis actum narrare præsumerent. [iubet sileri.]

[6] Erat S. Liudgerus in Scripturis sacris non mediocriter eruditus; sicut in libro ab eo composito de vita venerabilium eius Doctorum, Gregorij scilicet & f Albrici, aperte probatur: sed & primordia S. Bonifacij aduentus atque ordinationis, [Vitas SS. scribit:] quæ fuerant in alio opusculo prætermissa, pulchro sermone ipse conscripsit. Discipulis etiam suis mane diebus singulis tradere per se lectiones non neglexit: & quidquid in sacris codicibus faciendum inuenit, [assidue docet:] illud instantissime studuit obseruare, & docere. Cauebat ergo, ne sibi aliquando nomen faceret inane: & idcirco secundum Apostolum omnia mensurate facere concupiuit. Cucullum, eo quod promissionem obseruationis monachorum Regulæ non fecerat, portare desiuit: cilicij tamen indumentum, quod magis abscondi potuit, vsque ad finem vitæ suæ ad carnem gestauit. [2 Cor. 10, 13.] [Cilicium gerit, non Cucullum:] Carnium esus certis temporibus non renuit: satiatum tamen illum cibo vel potu, discipulorum eius nemo vmquam vidit. Sed cum ad se more solito pauperes ac diuites pransuros inuitasset, [Conuiuas erudit:] dulcia vitæ æternæ inter epulas documenta illorum cordibus infundere non cessauit; ita vt plus spiritalibus, quam carnalibus delitijs satiati remearent. Erat itaque Pater egenorum, & despector sui: & secundum Apostolum, sic se omnibus coaptare curauit, vt omnibus prodesse potuisset. [1 Cor. 9.] [vult Nordmannos adire:] Fuit autem cupiens anxie, gratia docendi Nordmannos adire: sed Rex Carolus ad hoc nullatenus consensum præbuit.

[7] Cumque omnipotens Deus perennem iam mercedem reddere pijs eius studijs decreuisset; ante obitum suum aliquanto tempore, corporis molestia depressus est: [infirmus rebus spiritualibus intendit:] in infirmitate tamen positus, consueto more sanctis semper actibus intentissime mentem occupauit, aut in lectionibus sacris audiendo aut in psalmis canendo vel etiam in alijs quibusdam spiritalibus rebus agendo, ne vmquam a superna contemplatione dissoluta tepesceret, & pene diebus singulis Missarum Sacramenta, quamuis ægrotus corpore, infatigatus tamen animo, celebrauit. Ipso vero die Dominico, cum in subsecuta nocte de hoc esset mundo iturus ad Dominum, [pridie mortis bis prædicat:] quasi valefaciens creditis sibi ouibus, in duabus suis ecclesijs publice prædicauit: mane scilicet in loco, qui dicitur g Coasfeld, canente Presbytero Missam; & circa horam tertiam in loco, nuncupato Billurbeki, vbi ipse infirmatus corpore, vt supra retulimus, sed feruore caritatis validus, deuote Missarum vltima celebrauit solemnia: [pie moritur,] vbi etiam ipsa subsequenti nocte, adsistentibus discipulis dilectam Domino reddidit animam. In ipsa igitur exitus sui hora, clementiæ suæ Dominus dignatus est ostendere signum. Nam Gerfridus Presbyter, nepos eius & successor, cum nocte eadem vna cum Fratribus gratia visitandi ad illum festinus properasset, [quod alijs procul ostensum.] & paullulum adhuc itineris remaneret; viderunt ante se lumen magnum, quasi ignem in sublime conscendere, ac cunctas tetræ noctis effugasse tenebras: & statim per hoc indicium intelligentes sancti ac venerabilis Patris obitum, quod reliquum erat viæ cum magna velocitate peregerunt; iamque eum defunctum inuenerunt: & subtiliter requirentes, agnouerunt quod eodem momento veri luminis assiduus speculator & amator migrauit ad Dominum, quo eis fuit per lumen ostensum h.

[8] Igitur discipuli non immemores qualiter idem Domini Sacerdos disposuerat adhuc viuens, [Corpus VVerthinam transferri verante populo,] vt in loco nuncupato Werthina, vbi in hæreditate propria ob habitaculum monachorum, in honorem sancti Saluatoris & sanctæ Dei Genitricis sanctique Apostolorum Principis Petri, ipse construxit ecclesiam, eius sepeliretur corpus: sed cum ad hoc agendum populus, illius sancta recolens merita, vehementer resisteret; inito consilio ad monasterium ab eo compositum, [seruatur inhumatum monasterij:] vocabulo Mimigerneford, de quo iam diximus, perduxerunt illud, atque in ecclesia S. Mariæ inhumatum reliquerunt; donec venerabilis Episcopus Ecclesiæ Cadalanensis, Hildgrimus nomine, germanus eiusdem viri Dei atque ab eo eruditus, ageret cum glorioso Rege Karolo, vt eius imperio, imo Dei consilio, in loco, vbi viuus ipse decreuerat, sanctum illius conderetur corpus extra ecclesiam a parte Orientali, vt iusserat ipse: non enim erat vmquam consentiens, [dein VVerthinam transfertur.] vt in ecclesia sua consecrata sepeliretur corpus humanum. Defunctus est itaque anno Dominicæ Incarnationis octingentesimo nono, septima Kalendas Aprilis, & tricesimo secundo die sancti sui obitus, hoc est, i VII Kalendas Maij, mirifice fragrans in loco præfato k sepultus est.

[Annotata]

a VVerthinenses Billerbeke. MS. vnum Bilrebeke.

b Addit MS. Budic. laborare & errantes redarguere.

c Surius Heleri: quædam MSS. Lheri, Lere, Leri. MS. D. Theodori de Renesse Iheri, Cincinnius Lehere, Poeta rhythmicus Lahre.

d Alibi Lethe.

e Apud Brovverum additur: Ita namque Thuidisca lingua hic piscis vocatus. Belgis etiam hodie Steur dictus: quem Hadrianus Iunius acipenserem esse contendit.

f Erat nempe multo ætate prouectior Albricus Ludgero, eiusq; deinde Episcopus fuit: atque hoc sensu Doctor eius dicitur, etsi alias condiscipulus.

g Est hodieq; insigne oppidū Episcopali residentia nunc fere honoratū ad Borkelam amnē, & contra omnes hostiles insultus munitissimum, horarum circiter sex itinere distans Monasterio, cuius spatij pars tertia separat a Coesfeldia Billerbekam vicum.

h Acta apud Brovverum addunt: Vidit quoque hoc & mirandus Imperator Carolus, qui eo tempore in Aquis palatio moratus est. Eadem namque hora pro inspectione siderum cum Alcuino, a quo astrologiam didicerat, fuerat egressus: sed quid significaret mansit ignarus. Postmodum vero dum veniens ad comitatum Gerfrid de transitu eius Imperatori indicaret, de luce quoque, quæ visa fuerat, non celauit. Sed qui verum esse hoc possit, saltem quoad Alcuini præsentiam? cum hic anno 804 e viuis excesserit, vt in eius vita 19 Maij danda, docet eius discipulus: Ludgerus autem obierit an 809.

i Ibidem errore manifesto dicitur, Pridie Idus Aprilis, hoc est, decimo octauo die sanctissimi sui obitus … sepultus.

k

Plenius VVerthinenses: Itaque digne, vt debitum erat, corpore inuoluto cum laudibus & hymnis eleuatum, & foras ecclesiam elatum est. Vix portam atrij exierant, cum, (siue casu siue, quod magis credendum est, Deo volente) quemdam ex Clericis, qui præcipue huic translationi dicitur restitisse, feretrum tam valide percussit, vt ad terram pene prosterneretur. Cincinnius cap. 4, ait Presbyterum fuisse, & manus etiam in feretrum temere iniecisse, ac pene mortuum de loco esse sublatum. Poëta rhythmicus idem miraculum sic descripsit.

Ludgerus igitur libere egreditur,
      Nullo prohibente, nullo iam nolente,
Nisi Presbytero, qui arrepto feretro,
      Quasi nihil sciret traxit ne abiret.
Ecce contentio cœpta a Clerico,
      Vertitur in primam suimet ruinam.
Nam dum sub feretro esset quasi clanculo,
      Magis vt traxisset, latens si fuisset,
Feretrum cadere fecit & se sternere,
      Vt iam expiraret pene, dum iaceret.
Leuatur protinus vrna, & se ocyus
      Presbyter subtraxit, & confusus cessit:
Vnde & altius iam leuatis cantibus,
      Omnes hac de re Deum laudauere.

Pergunt VVerthinenses: Mirati omnes & beati viri meritis hoc factum esse intelligentes, in maiores Deo laudes exurrexerunt. Personabant hinc inde responsoria, personabant antiphonæ & psalmi: & multitudo, quæ nimia ad exequias confluxerat, Kyrie eleïson per omnem viam alternans, cum alacritate summa ad locum, quem præmisimus, sancti corporis exuuius perduxere. Addit Cincinnius, eo die de Mimigardeuorda ad Ludinchusen apud ecclesiam eius perductū. Vbi in eius aduentu (vt relatu didicimus, inquit) cuncta templi eius tintinnabula, nulla trahente manu, sponte resonabant. Altera autem die, quæ Diui Marci Euangelistæ festa erat, inde huc ad Werthinam perlatum est: ac sequenti die sepulturæ traditum. Sed istud campanarum Luidinckhusæ vltro sonantium miraculum non habetur in Poëmate rhythmico.

CAPVT III
Variæ infirmitates ad S. Ludgeri sepulcrum sanatæ.

[9] Diuina igitur donante clementia, vt viuus ante desiderauit profuisse cunctis, [A morte clarescit miraculis.] sic etiam post eius obitum sancta illius merita suffragari non cessant, quibusdam longe manentibus, quibusdam etiam ad illius sepulcrum meantibus, alijs vero illic manentibus, vel inde domum redeuntibus. Ex quibus ea, quæ ad memoriam veniunt, intimamus. Fuit quidam in pago Nordgo, Irmingerus nomine, qui eidem S. Liudgero prius in iuuentute seruiebat; cui contigit, vt lumen oculorum amitteret, & tredecem annis continuis in cæcitate permansit. Cui nocte quadam sanctus vir per visionem apparuit, & eum nomine proprio vocauit, dicens: Irminger, vigilas? Qui cum vigilare se diceret, tetigit faciem eius, & dixit: Si cuti reliquæ hoc in loco color dissimilis apparuerit, dic a Dindoni Domino tuo vt te faciat venire ad ecclesiam, quam in Werthina Domino fabricaui, [Cæcus insomnis monitus,] vbi etiam corpus meum sepultura tegitur; & ibi Domino largiente pristinum oculorum lumen recipies. Qui cum taliter fuisset admonitus, narrauit Domino suo, quale a Sancto viro mandatum acceperat; & simul quod faciei eius imposuerat signum, ostendit; quod erat, iuxta verbum viri Dei, dissimile cuti reliquæ omnibus diebus vitæ suæ. Tunc Dominus eius, vna cum coniuge sua ad eumdem locum gratulabundus pergens, secum ipsum Irmingerum adduxit. Contigit etiam, vt Gerfridum Episcopum, S. Liudgeri nepotem & successorem, vna cum fratribus & monachis inuenissent ibi: quibus cum gesta narrarent, fecerunt eumdem Irmingerum in præfata Ecclesia ea nocte manere; [ad eius sepulcrum visum recipit:] in qua cum orasset & vigilasset, continuo per Dei gratiam pristinum oculorum lumen, ipsa nocte, secundum verba viri Dei plene suscepit. In eadem ergo nocte, circa gallorum cantum, ante sepulcrum viri Dei paralytica quædam repente sanitati corporis restituta est; & abijt incolumis, magnificans Deum, [ibidem paralytica sanatur:] qui per seruum suum tam subito eam curare dignatus est.

[10] In pago Sudergoe matrona quædam, nomine Sigiburg, colonum habuit, Ricmoldum vocabulo, cuius vxor longa ægritudine depressa iacebat, ac pene corporalem desperata salutem. [infirma ab eo in somnis sanatur,] Cum igitur nocte quadam inter ægra suspiria paullulum membra defessa laberentur in somnum; vidit per somnium quemdam adstantem & dicentem sibi: Loquere cum Liudgero Episcopo. At illa, vt postea narrare solebat, nec grauiter dormiens nec perfecte vigilans, vidit illum stantem ad Orientem conuersum. Cumque eum alloqui non præsumeret, ille verso vultu ad eam inquit: Probaui patientiam tuam: patientiam habeto, & Dominus curabit te. Completa ergo visione, tantum vigorem accepit eius corpus, vt pene ab ea tolleretur memoria prioris molestiæ: & facto mane læta surrexit, narrans ordinem suæ restaurationis. Vir autem eius ac filij cum familia congaudentes, benedixerunt Dominum. At illa deinceps sancti viri Liudgeri consueuerat cum gratiarum actione visitare sepulcrum. [& se non baptizatam, diuinitus intelligit:] Cui etiam posthæc reuelatum est, quod sacro non esset abluta Baptismate; & eiusdem reuelationis veritate comperta, sancti Baptismi suscepit gratiam.

[11] Alius quidam, b Berehtricus nomine, in eodem pago colonus c Igonis nostri, Presbyteri & alumni S. Liudgeri, [paralytica tendens ad eius sepulcrū,] filiam habuit adolescentulam, paralysi doloribusque destitutam. Qui cum famam Sancti Dei audisset, spe puellæ sanitatis accensus, assumpto itinere ad sacrum illius sepulcrum perducere eam festinauit. Quibus illuc pergentibus, dixit illa fratri suo, qui eam coram se equitando in sago ferebat, nullum se in corpore sensisse dolorem: deinde subiunxit: Deponite me, & sinite abire. Quod cum fecissent, stetit illa sanato omni corpore, & ambulabat; [in via sanatur:] & exiliens cucurrit, gaudebatque vehementer in ambulando. Illi vero hæc videntes, glorificauerunt Deum; peruenientesque ad locum præfatum, narrauerunt Dei miracula, quæ gesta erant in via, & simul ostendentes eam nullam læsionis habentem maculam: completaque oratione, ac gratiarum actione, cum gaudio redierunt domum.

[12] Cuidam nostro Diacono & monacho, d Hildrado nomine, accidit, dum adhuc in eodem monasterio viri Dei scholasticus esset, vt in longa ægritudine, contractis neruis popliteque curuato, [monitus quidam a S. Ludgero in somnis, ne contractæ tibiæ medicinam adhibeat,] eius tibia iungeretur femori: & post longam fatigationem sanato corpore reliquo, ipsi tibia, vt fuerat curuata permansit: vtebatur etiam pro ea in ambulando sustentatione baculi per dies plurimos. Cumque pater illius, Sigebertus nomine, iam tunc monachus, tractare cœpisset, si aliqua medicorum curatione contractio neruorum eius poplitis relaxari quiuisset; ecce Sacerdos Domini Liudgerus eidem scholastico, in veste Sacerdotali cidarim in capite gestans, per visionem apparuit, dicens: Vide, ne pro eo, quod pateris, carnalem alicubi quærere medicinā præsumas; quia si hoc feceris, nullā ipsius medicaminis curationem recipies. Et simul pro leuitate ac puerili mobilitate vehementer increpauit eum, & abscessit. Mane autem facto narrauit quæ viderat. Et cum die eodem peractis vespertinis laudibus domum infirmorum, in qua ei priore nocte vir sanctus per visionem apparuit, intrasset; cernentibus Fratribus, qui illic aderant, extemplo ad terram corruit, & erecta est eius tibia sine dolore; audiebaturque sonitus neruorum in poplite, [eius ope subito sanatur:] acsi illic sarmenta sicca frangerentur: & surrexit continuo sanus, nihil sentiens debilitatis pristinæ; sed exultans vna cum Fratribus referebat Deo laudes: ipse vero deinceps iuxta præceptum viri Dei vitam suam cautius corrigere studuit.

[13] Puella quædam, nomine e Modsuit, lumen amiserat oculorum; [ad eius sepulcrum, cæca visum recipit:] & sic sine lumine duodenos menses permansit, vt vel nec extremæ frui valeret visionis. Pater vero & mater audientes famam S. Liudgeri, quanta per eum faceret Dominus ad consolationem infirmantium; peracto itinere perduxerunt eam ad supradictam ecclesiam, in qua, accepta licentia, vna cum cæca filia ante sepulcrum egregij Confessoris in oratione transegere noctem. Mane autem facto dixit se puella iam potuisse proprias videre manus: & sic largiente Domino lumen paullatim crescere cœpit, vt antequam domum redisset, clare potuisset videre: atque in ea donum, quod omnino caret figmento, tota permansit ætate. [quædam a dæmonio muto liberatur:] Alia quoque puella a dæmonio muto inuasa, perducta est ad memoratam ecclesiam: quam mox vt ingressa fuisset, statim ab ea spiritus immundus abscessit: & locuta est, quæ fuerat muta; interrogauitque matrem suam, quomodo illuc aduenisset; & dixit se famem pati. Cui cum mater miserabilem vexationem suam ex ordine retulisset; prostrauit se ante sepulcrum Athletæ Dei, gratias agens Domino Saluatori, qui per seruum suum de tam crudeli eam contaminatione liberare dignatus est: & accepta pœnitentia pro actibus suis, abijt incolumis.

[14] Contigit igitur iuuenem quemdam, f Helidwini nomine, paralysim incurrere, & diebus multis, destituto omnium membrorum officio, lecto incumbere; [captus vsu membrorū,] cuius tibia sinistra contracta adhæsit femori, & brachium dextrum similiter incuruatum obriguit: cetera vero membra, vt prædiximus, sibi inutilia remanebant; sed & cum emissione miserabilis soni, indicis doloris, foras efferri solebat. Cumque diu hæc pateretur, die quadam sororem suam, quæ præ ceteris eius compatiebatur dolori, affatus est dicens: Audiui de S. Liudgero, qualiter per illum Dominus infirmantibus sanitates præstare dignatus est, in loco vbi sancta illius membra tumulata quiescunt. Fac etiam me foras efferri, & contra viam, quæ ducit illuc, poni: vt voueam me illi seruiturum, [inuocato S. Ludgero, in somnis ex parte sanatur,] si eius meritis Dominus sanitatem mihi donare fuerit dignatus. Quod cum factum esset, statim in ipsa nocte, præstante Diuina clementia, quieuit dolor eius; & restituta sunt ei omnia corporis officia, præter vnam tibiam, quæ ita permansit, vt erat, contracta. Peracta igitur gratiarum actione, rogauit dominum suum, vt ad memoratum sepulcrum se perducere iuberet. Dissimulante autem illo, is quem necessitas vrgebat, baculo regente debile latus corporis, peruenit ad sepulcrum prænominatum. Peractis ergo ibi noctibus quinque, superuenit solennitas eiusdem S. Liudgeri: cumque in ea porticu, quæ est ante basilicæ ianuam, infra quam Sancti Sacerdotis sepulcrum susceptum est, ipsa nocte membra sopori dedisset, ei per visum idem Domini Confessor, comitatus magno lumine atque Clericorum obsequio, [demum ad eius sepulcrū integre, Sancto similiter ei apparente;] apparuit; tetigitque membra illius & abscessit, eo in sopore relicto. Qui dum signa ad nocturnas vigilias expergefactus audisset, surrexit sanus, & oblitus baculi priorisque debilitatis, intrauit cum alijs in templum lætus & incolumis. Oratione autem expleta, ad cor rediens, recensuit vniuersa, quæ circa se fuerant gesta: & peracta celebratione operis Domini, egressus est baculumque suum in ingressu eiusdem basilicæ, [cui ex voto deinceps seruit:] in loco vbi fuerat sanatus, infixit pro signo Dominicæ curationis. Nec immemor tamen prioris suæ sponsionis, pretio redemit se a temporali domino suo, & votum seruitutis impleuit.

[15] Quædam autem fæmina ad eamdem ecclesiam de Saxonia cæca perducta est: [cæca ibidem illuminatur.] cumque coram sepulcro Dei famuli Missarum solennia agerentur, in hora Euangelicæ lectionis repente lumen accepit: & peracta gratiarum actione incolumis ad sua redijt. Quidam iuuenis in Fresia, [alius a dæmonio muto liberatur:] nomine Osbraht, a dæmonio muto vexatus, per singulas ecclesias a patre suo deductus est, vt curari potuisset. Sed cum in nulla earum sanitatem reciperet, tandem pater eius cælitus inspiratus, peracto longo itinere, perduxit eum ad memoratam ecclesiam: & accepta licentia a custodibus, ante sepulcrum Sacerdotis Christi Liudgeri, nocturno tempore in oratione persistens, habebat secum eumdem filium suum, sensu & voce carentem: cui per misericordiam Dei, statim illic dæmone expulso, integra sanitas fuit concessa loquelæ & sensus. Sed & vicina eiusdem Osberti, [paralytica sanatur.] quæ erat paralytica, ad eandem ecclesiam perducta est: & accepta continuo plena restauratione corporis, proprijs gressibus remeauit ad patriam, gratias agens saluanti Domino, qui per seruum suum, eius corpus, cunctorum membrorum destitutum officio, tam velociter restaurare dignatus est.

[Annotata]

a Brovverus & MS. vnum Diudoni.

b Alias Bertricus.

c MS. Budic. Hugnonis, aliud Hugonis.

d Idem Hildirado.

e Ibidem Notsuit, alibi Noitsuit.

f Item Hildevvinum.

CAPVT IV.
Alia S. Ludgeri miracula, præsertim in cæcis & dæmoniacis curandis.

[16] Igitur in pago a Borahtra colonus quidam, b Folcbald nomine, filium habuit cæcum, vocabulo Gerbaldum: qui dum per multa sacra loca deductus nullam medelam susciperet; pio Domino instigante, demum S. Liudgeri fama ad memoriam venit; & continuo parentes illius pueri spe gaudentes, [Cæcus voto adeundi, sepulcri facto, illuminatur:] duxerunt eum foras, & statuerunt contra viam, quæ ducit ad ecclesiam; in qua idem Domini Sacerdos corpore pausat, deuoueruntque se illum ad idem sacrum sepulcrum cum oblationibus adducturos. Hac itaque sponsione facta ingressi sunt domum; & ecce subito tersit oculum dextrum, & aperto eo statim videre potuit; tersit alterum, & similiter eo reserato accepit visum, exclamansque cum gaudio, dixit, se clare posse videre. Quo agnito parentes cum familia immenso repleti sunt gaudio, & benedixerunt Deum, qui per seruum suum tam subito sanitatem puero præstare dignatus est. Sed & promissa complentes, ad memoratam ecclesiam perduxerunt eum; & cum voto gratulationis designauerunt illum, nulla vestigia læsionis habentem in oculis.

[17] Adferebatur autem puella quædam, quam longa ægritudo continuusque dolor paralyticam fecerant; [paralytica sanatur] quæ etiam brachijs assidue caput consueuerat constringere, cui maximus incubuerat dolor; ita vt de cerebro sonus, quasi sibilus potuisset audiri. Cumque in crypta noua necdum peracta, ad pedes sacri sepulcri Liudgeri Deum rogatura deponeretur; mira omnipotentis Dei gratia, surrexit continuo curata omni pristina debilitate corporis, & benedicens Deum abijt incolumis. Contigit cuidam viro de Saxonia, de loco qui dicitur Werina, vt per tentationem fieret surdus, [Surdus auditū accipit:] ita vt nullum omnino sonum auribus caperet. Qui cum diu funditus officio careret aurium, tandem spe recuperationis ductus peruenit ad sepulcrum Dei famuli Liudgeri: cumque signa ad nocturnas vigilias sonarent, subito apertæ sunt aures eius, & exultans dixit, se aperte sonum cloccarum audire posse monachosque psallentes. Et ita continuo percepta restauratione auditus, redijt domum magnificans Deum.

[18] Aliquando etiam ipsam ecclesiam, infra quam sepulcrum eiusdem Dei famuli receptum est, [lux supra ecclesiam videtur:] nocturno tempore columna lucis obtinendo protexit; & ad cælum vsq; porrecta foris excubantibus conspicua stabat. [campanæ vltro sonant:] Sed & cloccarum illic sonitus frequenter audiebatur humana non tangente manu, sed agente potius cognitione deitatis arcana. Cæcus igitur quidam, nomine Eilwold de loco, qui vocatur c Amaloh, ad sepulcrum Dei famuli Liudgeri perductus est: vbi dum prostratus orasset, [cæcus illuminatus:] repente a Domino plene lumen accepit. Alius quidam cæcus, nomine Ricbertus, ad idem sanctum sepulcrum adductus est. Sed celeriter illic, Domino miserante, illuminatus est; [item alius.] & Deo gratias agens, sanus ad propria redijt.

[19] Monachus d noster, nomine Adelwardus, adfirmare solet rem, quæ eo tempore gesta est, quo custodia eiusdem ecclesiæ S Liudgeri ei credita erat. Narrat etiam quod quodā die vesperascente, cum ad eamdem ecclesiam lumen, quod illic semper ardere solet, restauraturus accederet; iuxta ipsius ecclesiæ angulum, vbi interius lectulus eius positus erat, antiquum hostem stantem aspexit; cuius visio nigerrima ac teterrima fuit. Quo viso præfatus monachus signum sanctæ Crucis sibi imposuit; &, vt asserit, imperterritus contra eumdem dæmonem aspiciens, diu stetit. Cum autem tantam fiduciam eiusdem Monachi diabolus cerneret, talem ac tantum sonum excitauit, vt & paries ecclesiæ & lectulus eius, qui interius collocatus fuerat, minutatim confringi viderentur. Quo facto, idem Monachus subito clamauit, dicens: Sancte Liudgere, adinua. Cumque nomen viri Dei inuocando nominasset; annuente Domino, [S. Ludgeri nomine inuocato, dæmon repressus:] idem diabolus repente constrictus, & in partem Occidentalem abstractus est; atque cum qua violentia traheretur garriendo & miserabiles voces emittendo monstrauit. Monachus vero ille lumen, quod illic paullo ante reliquit, inuenit; & lectum suum, & omne illud ædificium sanum consistere vidit; & adhuc vocem præfati dæmonis in parte Occidentali garrientis audiuit. Mulier quædam de e Hattuarijs, cum multo tempore membrorum officio destituta, [vsus membrorum cuidam ad sepulcrum Sancti restauratus:] miserabiliumque vocum suspiria emittens, lecto incumberet; quandoque ad memoratum sepulcrum viri Dei Liudgeri cum magno labore allata est: vbi dum, Deo fauente, celeriter pristinam membrorum sanitatem perciperet gratulabunda & exultans Deumque laudans, proprijs gressibus ad sua reuersa est.

[20] Igitur instigante maligno contigit, vt quidam iuuenis, [Fratricidæ ferrea vincula,] nomine Adam, Hauricum fratrem suum per rixam interficeret; & pro hac caussa, iudicante Iona Episcopo, flagellatus atque in carcerem trusus est, in quo etiam anno vno iacuit, deinde circumdatis f brachijs fortiter ferro & corpore medio, indicto fortissimo ieiunio, discalceatus & sine lineo indumento in exilium missus est. Quarto vero exilij sui anno, ante sepulcrum S. g Gertrudis ferrum de sinistro brachio eius cecidit: [quædam per S. Gertrudem soluta,] deinde post anni circulum in Roma, in ipsa crypta S. Petri ferrum, quo præcinctus erat, nihilominus cecidit. Cum autem iterum Romam peteret, contigit, vt infirmitate valida illic deprimeretur: cumque in ipsa ægritudine vita eius desperata fuisset, quidam in specie Sacerdotali per visionem apparuit ei, [quædam per S P. trum,] dicens: Surge, vade, atque sepulcrum S. Liudgeri quondam Episcopi Saxonum Fresonumq; perquire; & illic, Domino miserante, pro meritis suis sanitatem recipies. [alia, monitu S. Ludgeri,] Qua visione expleta confestim de infirmitate, qua deprimebatur, absolutus est. Adhuc tamen ferrum brachium eius dextrum, vt pridem, fortiter strinxit; & ita consumpta carne neruisque, ipsum etiam os eodem ferro tam valide procinctum est, vt omnes eiusdem dexteræ digiti, præter pollicem & indicem, rigidi ac debiles remanerent. Erat enim memoratus miser iuuenis, & ideo ad augmentum doloris sui, carnes eius & ossa in tempore vinculorum suorum creuerunt. Cumque mane somnium retulisset, ibidem statim multi, qui eumdem S. Liudgerum in corpore viderant, & sancta eius studia bene nouerant, [ad eius sepulcrum:] Romæ inuenti sunt. Qui cum viam illuc eundi, atque locum venerandi sepulcri, ipsi iuueni intimassent; peracto longo itinere, ad memoratum sepulcrum S. Liudgeri peruenit. Stante autem illo, nocte Dominica, prope idem sacrum sepulcrum, eo tempore quo monachi illic matutinas laudes Domino celebrabant, ferrum, quod dextrum brachium cinxerat, repente dissiliens, longius Domini virtute proiectum est.

[21] In h Ripuarijs iuxta ingressum siluæ Hamarithi, villa, nomine Budica, constituta est, in qua mulier quædam debilis habitabat, [rigidum brachium, eo tendenti sanatum.] cuius brachium infirmitate agente inflexibile fuit: manu vero curuata persistente, vngues palmæ illius fortiter imprimebantur. Quæ cum diu hæc pateretur, memorati viri Dei Liudgeri fama ad mentem eius peruenit. Cumque spe sanitatis suæ ducta, ad sepulcrum eius properasset; priusquam illuc peruenisset, in ipso itinere plenam corporis sanitatem ei Dominus, pro Sancti viri meritis, repente tribuit. Quæ tamen peracto itinere, ad idem sepulcrum cum oblationibus sana, exultans, ac Dominum Saluatorem laudans, peruenit; & ita incolumis ad sua redijt. Cobbonis i venerabilis Comitis colonus quidam in Saxonia, adolescentem filium, Warmundum nomine, habuit, quem malignus spiritus inuasit, & tam vehementer vexare cœpit, vt ad desperationem vita eius perducta esset. Cuius mater hæc dominæ suæ, [dæmoniacus liberatus.] vxori scilicet Cobbonis, sollicite per nuntium indicare studuit. Illa vero confestim mandauit ei, dicens: Si adhuc filius tuus viuit, fac eum celeriter efferri, & statue illum contra viam, quæ ducit ad ecclesiam vbi S. Liudgerus sepultus est, atque ad sacrum sepulcrum eius te eum adducturam, Deo fauente, promitte: & credo, quod pro eiusdem Dei famuli meritis a Domino sanandus sit. Cum ergo mater pro eodem semiuiuo puero, iuxta præceptum dominæ suæ, vota perageret; continuo in eodem loco, & in eodem momento, dæmone expulso, plenam sanitatem accepit. Deinde secundum sponsionis votum, ad memoratum viri Dei Liudgeri sepulcrum sanus a matre perductus est, sanusque redijt, atque in eadem quam acceperat sanitate, Domino largiente, permansit.

[Annotata]

a Cincinnius Borcken interpretatur. Brovverus in margine addit Borothra pagus vulgo barch: Poëta rhythmicus Borohtra.

b Idem Valchaldum nominat.

c Brovverus in margine notat vulgo Almeloy dici.

d Noster, inquit Altfridus, quia Episcopo Monasteriensi suberat eo tempore VVerthina.

e Minime dubium videtur eos esse quos Velleius Paterculus Attuarios vocat lib. 2 n. 105. Ammianus Marcellinus lib. 20 num. 25 de Iuliano Cæsare agens: in limitem, inquit, Germaniæ secundæ egressus… Obtricensi Mosæ oppido propinquabat: Rheno exinde transmisso, regionem subito peruasit Francorum quos Atthuarios vocant. Hos VVerthinæ vicinos facit Poëta rhythmicus. MS. Budic. Bettuarios legit.

f Apud Brovverum narratio sic incipit. Quidam iuuenis ex his quos circumdatos ferro plerumque videmus, ad nostrum monasterium venit.

g Niuellensis de qua 17 Martij.

h

Vltra Rhenum fuisse Ripuarios hosce (quorum alioqui metropolis erat Colonia Vbiorum cis Rhenum) docet Cincinnius: In Ripuarijs, inquiens, huius olim regionis locis. Poeta rhythmicus.

In Ripuarijs, vbi silua incipit
Hemertho, est locus Buedeke vocatus.

i In vno MS. Robbonis legitur.

ANALECTA
De miraculis S. Ludgeri.

Ludgerus Mimegardeuorsensis Episcopus in Westphalia, Saxonum Apostolus (S.)

BHL Number: 4939, 4943, 4944, 4948, 4949

AVCT. ALTFRIDO EP.

EX MS. FVLDENSI.

EX MS. ROTTENDORFFII.

EX MSS.

§ I Ea quibus vitam & mortem Sancti honestatam narrat Anonymus Coætaneus Friso, in Actis a Brovvero editis e MS. Fuldensi.

[1] Lvdgeri merita multifarie suo Deus pandit testimonio; & gloriæ & honoris, [Miraculis clarus] quo cum Deo fruitur, plurima ex signis salutaribus indicia constant: tot enim salutes ad eius sacri corporis locum infirmi sæpe resumpserunt, nec non & absentes in suis necessitatibus eius opem ita frequenter experti sunt, vt hæc enumerari impossibile sit, & scribendi excedant modum. Verum ex plurimis pauca, si quis ea nosse voluerit, in paruo collecta habet opusculo, quod huic codici subiunximus, in quo quis vel vnde fuerit, nec non vitæ & actuum eius aliquantulam exigimus memoriam. His eo fere modo expositis, quo per Altfridum scripta fuere, vsque ad zelum Sancti, ne ad Nordmannos fidem ijs prædicaturus abiret, a Carolo Magno impeditum; ingenti lacuna hiabat MS. Fuldense, quam supplere volentes ij, qui tertiam Surij editionem adornarunt, ex Vita ab hoc priori editione vulgata tria accepere capita: quorum præcipuum illuminationem Bernlefi continet: cui apte connectitur id quod deinde habetur in MS. Fuldensi, & fere VVerthinenses secuti paullo magis dilatarunt: ita ergo habet.

[2] Verum Ludgerus, quamuis cuncta huiusmodi opera occultare vellet, [cæcum illuminat] non tamen Deo hæc reuelante, vsquequaque effecit. Villa est in Saxonia, in pago Sudergo, a Alna nuncupata: ad hanc, dum parochias suas circumiret, die quadam sedente eo ad mensam, audiebatur pauper clamare foris, anxie obsecrans, vt Episcopus cæcum hominem respicere dignaretur. Festinauit Diaconus, cuius id erat officij, putans vnum esse de pauperibus, qui stipem petierit, sumensque panem & cibum, porrexit illi. Renuit ille accipere, aliud sibi dicens magis esse necessarium. Deferebatur potus; ille, nec hoc se velle, respondit, nec propter stipem petendam venisse; sed vt ante Episcopum intromitteretur, vt cæco homini subueniret. At Diaconus non intellecto quid postulauerit, dimisso illo, in domum regressus est. Porro ille cum foris relictus iterato diu clamore vociferaretur; tandem circumspiciens Ludgerus: Quare, inquit ad Diaconum, tamdiu vis dissimulare quod audis? Qui respondit: Detuli illi cibum potumque, sed ille nihil horum curat. Nummum, ait, da ei. Quod cum fecisset, & hoc nihilominus sperneretur; iussit eum Episcopus ad se introduci. Dum introductus esset, ait ei: Quid, frater, habes? quid est, quod expetis? Ille respondit: Fac, vt videam, obsecro te, per amorem Dei. Videas, inquit Ludgerus, per amorem Dei! Et mirum in modum, cum hoc non imperando dixerit, sed tantum miratus petitionem, similia verba responderit, statim ille vidit: iussusque accedere ad mensam, lætior comedit & bibit, abijtque in viam suam.

[3] Ferebant autem veracissimi viri de discipulis eius, quod quodam tempore, dum ad b Comitatum pergens, [lapidibus obrutum suscitat:] per prouinciales, qui Hassi dicuntur iter ageret, per orationes eius homo mortuus reuixerit. Qui scilicet propter furtum caballorum Widikindi Saxonum Ducis, huic morti adiudicatus sit, vt in campo ad stipitem ligatus, iactatis in eum sudibus acutis & lapidibus necaretur. Quod dum factum esset, corpus exanime in campo relictum est. Veniens autem Ludgerus secus locum, & comperto quod Christianus fuerit, mittens ad Wiudukindum impetrarit ad humandum corpus. Dehinc discerpta totius corporis membra, pallio colligi iusserit, & inferri in tentorium suum, donec humando corporis sepulcrum pararetur. Dum ad hoc ventum esset, vt elatum de tentorio in fossam poneretur, iuxta stante Episcopo: Efferte eum, ait, tumulo: namque illi spiritus inest. Qui dum eleuatus esset, respirare cœpit. Et iterum illatus in tentorium, oblato potu refocillabatur, ligarique iussit Antistes vulnera eius, & in tempore paruo conualuit. Stat adhuc in eo loco lapidea crux, in monumentum miraculi eius ab incolis erecta, & ex nomine eiusdem viri, qui Buddo vocatus est, campus ille Buddonfeld vsque hodie nominatur.

[4] Oppidum est in Saxonia notum plurimis c, Meppea nominatum, [reo suspenso] in cuius vicinia dum Antistes sanctus, Frisiam pergens, deueniret, aspexit non longe a via vulgi concilium die Dominica congregatum. Diuertit illuc, volens cognoscere, quæ caussa huiusmodi conuenticuli existeret tali die: viditque in colle, quem circumuallauerant, reo cuidam suspendium præparari: accedensq; propius, affatus est eos, blande postulans sibi concedi hominem; aut si necesse esset eum interfici, hoc eo die non facerent; magis ipsi ad ecclesiam Missas audire conuenirent. Cumque nihil horum a rusticis impetrare posset, contumeliosis insuper verbis Clerico insultantibus (etenim ad suam parochiam locus ille non pertinebat) vix obtinere potuit, vt parumper cum homine super eius pœnitentia se permitterent loqui. Factum est hoc: discessit Antistes, & homo in patibulum est suspensus. At vero vespere illius diei, cum Episcopus itineris sex ab eo loco milliaria peregisset, manens in villa, quæ vocatur d Asconthorp, en veniens homo ille, quem paullo ante suspenderunt, [vitam seruat] ad pedes Episcopi procidit, corruit, mirantibus ac sciscitantibus, quomodo de eo gereretur, rem taliter pandit: Dum ego, inquiens, Episcopo inde digresso, sursum in patibulum traherer, videbam duos incredibilis decoris viros, a latere Episcopi equitantes, aliquamdiu cum eo pariter loqui. Dehinc post paullulum alter festine rediens, nescio quid mihi pendenti supposuit, super quod firmiter stans, cruciatum non sentiebam, donec dispersis his, qui me suspenderant, & ad occasum vergente sole, me idem ipse deponeret. Depositum iussit ocyus iter vestrum sequi, & pro concessa vita sacro Antistiti gratias agere, quam ipse dum a fatuis contemneretur, a Domino impetrarit: addiditque se nullo pacto scire posse, qualiter post virum Dei tantum viæ spatium in momento percurrerit. e Ferunt & alia multa miranda venerabiles viri de discipulis eius, a B. Ludgero gesta vel dicta, quæ cuncta ponere immoderatioris fortasse prolixitatis videbitur.

[5] Præterea monasterium, quod in honore sanctarum f Reliquiarum, quas ab Apostolico acceperat, [ostensum monasterio condendo locum emit:] olim construere decreuit, vbi posset construi, agnita maritimarum regionum futura desolatione, sollicite requirebat. Duo autem loca construendis apta monasterijs videbantur, vnus in g Withmundi, iuxta fluuium Isla; alter, qui Ad-Cruces dicitur, secus fluuium h Arnapa. Sed diuinæ præscientiæ voluntatem super his demonstrari sibi deuotis ieiunijs & orationibus deposcebat. Vnde dum ad locum quem iuxta amnem Arnapa eum elegisse diximus hyemis tempore veniret, crucem ligneam iussit eo in loco erigi. Et Et ipse solus coram sancta Cruce in niue maxima, duri frigoris & longæ noctis patiens, prolixas vsque lucem in oratione duxit vigilias. Proinde diuina reuelatione monasterium ibi esse non posse cognouit, sed locum in saltu quodam iuxta fluuium i Rura, fundando monasterio ex Deo fore præscitum. Quapropter dum suæ viæ comitibus, quæ diuinitus cognouerat, referret, ad promissum a Deo locum properauit, & cum possessore eius locutus, locum illum data terra alia comparauit. Post hæc autem, cum ab occupationibus varijs liberior factus, tempus huic vacationi aptum inuenire potuit, assumptis secum, quos huic operi necessarios sciuit, ad ipsum denuo locum profectus est.

[6] Erat ibi k sarculum quoddam arborum opacitate & siluarum densitate vndique conclusum: [& extirpandæ quæ in commodæbat silua] ibi fixis tentorijs, mane primo arbores diruere, & locum ponendis ædificijs expurgare, si qua facultas daretur, disponebant. Quod tamen illis fieri posse omnino impossibile videbatur. Vnde & beatum virum a sua intentione penitus reuocare studentes, dixerunt, incredibile prorsus videri, illum vnquam locum habitabilem fieri posse: quoniam arborum densitate & ramorum obductione, cælum quoque ipsum absconderetur. At ille spem suam in Domino ponens, quæ hominibus, inquit, impossibilia sunt, Deo possibilia sunt. Ita nocte ingruente, cum temperius ad vigilias nocturnales surrexissent, post peractum officium se cubitum denuo receperunt. Cumque iam omnes dormire putaret, silenter exurrexit, & tentorium egressus, paullulum orationis gratia secessit. Sed quia quidam ex eius contubernio Clericus, nomine Thiadbald, eadem hora vigilauit, ipsum confestim foras exeuntem secutus est. Quod mox vir Dei cognouit, & paullisper quasi pro horæ inspectione substitit. Deinde tabernaculum ingressus, eum rursus obdormientem præstolari cœpit. Quod cum fieri putaret, rursus exijt. Sed eumdem iterum Clericus, quem diximus, pedetentim subsecutus est. Ita secunda quoque vice, oratione eius intercepta, Clericum stratum suum repetere, nec ante lucem surgere præcepit. Ipse quoque, [nocturna oracione ventos impetrat;] vt eius curiositatem eluderet, sese cubitum recepit. Cumque aliquamdiu expectaret, & iam neminem vigilare suspicaretur, tertio exurrexit, & egressus, sub quadam se arbore in orationem proiecit. Verum cum memoratus Clericus, eum contra auctoritatis suæ præceptum sequi non auderet, & omnino quid agere vellet, explorare intenderet, papilione iuxta lectum suum eleuato in oratione positum vidit. Erat enim nox, luna & stellis lucentibus admodum clara. Cumque diutissime orasset, & se per spiritum auditum a Deo cognouisset, tentorium cunctis, vt putabat, ignorantibus repetiuit. Mutata illico cæli, quæ tunc erat, serenitas, obscurata luna, [quibus deiectæ arbores præter vnam omnes:] obducta astra, & ventis hinc inde exsurgentibus tempestas nimia subsecuta est. Cadebant annosa circumquaque arbusta, & cum magno licet omnium timore, ipsa elementa famulo Dei militabant. Nam cum diluculo exsurrexissent, videbant siluam hinc inde erutam fundando monasterio locum satis amplum dedisse, & arbores passim iacentes, sufficientem lignorum ad ædificationem copiam præbuisse. Rari quique frutices, & arbusculæ minores derelictæ sunt, quæ ab operarijs facile vel extirpari vel præcidi valerent. Vnde S. Ludgerus cum die iam clara suos reliquo operi instare hortaretur, eos percunctari gratulabundus cœpit, anne adhuc cælum se ex illo loco crederent conspecturos.

[7] Mane ex arboribus, quas intra spatium fundandi monasterij corruisse diximus, vna solum non diruta remansit, sub qua eadem nocte vir Dei orauit. Sub hac, sellula iam luce clara posita, suos ad operandum hortabatur. [prædicit locum suæ sepulturæ:] Ibi quidam ad eum ex eius Clericis, nomine Odilgrimus, ex itinere, quo directus fuerat, venit. Quem inter mutua quæ habuerant colloquia, ipse interrogauit, quid sibi de illo loco videretur, vtrumnam eum monachorum collegio congruum arbitraretur. At ille vultum eius solito clariorem videns: In vestra, inquit, facie video, hoc opus sine Dei voluntate non esse inchoatum: locum iam olim a Deo electum opportunissimum diuino seruitio futurum. Qua eius responsione ipse delectatus: Gratias, inquit, habe, quoniam secundum voluntatem meam locutus, beneuolentiam, quod solum homo potest, tuam ostendis: ceterum effectus in Dei est potestate constitutus. Illud sane te nosse volo, quod tamen alijs, me viuo, te publicare interdico, in hoc loco me diem iudicij expectaturum, & corpore exutum me, vbi nunc sedeo, monumentum habiturum. Ita Clericus arborem, quamdiu ibi stetit, diligenter obseruauit. Sed cum postea in vsum ecclesiæ, quæ ad Occidentalem eius partem construebatur, præcisa esset, lapidem in eodem loco, nullo alio sciente, pro signo infodit: qui ibidem, cum postea sepulcrum sancto viro foderetur, inuentus & effossus est.

[8] Erat S. Ludgerus in Scripturis sanctis eruditissimus, tamque ardenter alios erudire gestiens, vt præter publicas prædicationes, quoque mane discipulis suis per se traderet lectiones l, ipse nihil extra faciens, quam quod in Scripturis faciendum inuenit. [S. Ludgeri modestia,] Cauens autem ne sibi nomen inane faceret, omnia temperate facere curabat. Superstitiosas vestium vilitates non amauit. Simulatā in verbis & gestis corporis sanctitatem exosam habuit. Vestitus optimis ac suæ personæ congruis vestibus incedebat: ciliciū tamen ad carnem, nullo nisi familiarissimo sibi sciente, iugiter portans. Carnium esum certis temporibus non renuit: satiatum tamen illum cibo vel potu discipulorum suorum nemo vmquam vidit. Inuitatus ab aliquibus ad conuiuium, ipse mixtim ditiores & pauperiores inuitans, inutilis non sedit ad epulas; sed inter sermocinandum vel iocandum, [comitas,] opportuna semper verba captabat, quibus totas sermocinationes illas ad audientium vertebat ædificationem: sublata autem mensa & laudibus dictis, vix parum supersedit, sed exiens de domo illa, secretiorem cum suis ædem ad legendum vel orandum intrauit. Pauperrimis quibuscumq; homuncionibus miro modo erat affabilis, secundum Apostolum, omnibus se conformans & aptans, vt omnibus prodesse posset. Et dum bonos omnes honoraret, contra superbos diuites Episcopali auctoritate rigidissimus erat. In angustijs positus, vel sollicitus in tractandis maioribus rebus, hoc statim exordium sumere moris habuit. Sacerdotes Missas celebrare monet: [liberalitas,] religiosis viris vel fæminis orationes mandat & ieiunia: inuitat ad agapen egentes & miseros; pauperum exposcit preces: & sic in omnibus gressus eius a Domino dirigebantur.

[9] Omnem censum, qui in hæreditate eius propria, vel in Episcopio colligebatur, mox distribuere studuit, nihil omnino, præter solum necessarium vsum super augustioribus ædificijs vel ambitiosis ministerijs curans. Quapropter cum a quibusdam Regis Primatibus quasi m stirpator Episcopij criminaretur, & qui nullas ædificiorum honestates, nec ipsis ecclesijs congruos metallorum ornatus præuidere scierit, gloriosissimus Imperator ad audientiam eum inuitauit n. Vnde dum veniens, mansionem iuxta palatium accepisset, [ter ad Imp. vocatus, prius preces absoluit,] mane primo ad eum Imperator Cubiculario misso, ad suum iussit venire colloquium. Forte tunc Antistes, dum consuetudinarijs ex more psalmis & orationibus instaret, dixit Cubiculario vt præcederet, se mox diuino peracto officio secuturum. Dum secundo & tertio nuntijs venientibus ille ab incepto nō moueretur opere, accusatores eius occasionem se inuenisse lætati, ex hoc ipsius facto criminationem cumulabant. Verum, dum completis psalmodijs ante Imperatorem venisset, dixit Imperator: Quare nostrum mandatum sic difficile accepisti, Episcope, vt tot accersitus nuntijs statim venire despiceres? Quia, inquit, Deum, & tibi, o Rex, & cunctis hominibus præponendum arbitrabar: hoc enim ipse mihi præcepisti, curam Episcopalem committens: idcirco a tuis licet vocatus nuntijs, Omnipotentis seruitium intermittere, inconueniens iudicaui: at mox, diuino peracto obsequio, paratior ad Regis imperiū venio. [eiq; satisfacit:] Quod responsum eius Imperator optimus veneratus, Gratias, ait, habeto, Episcope; quia talem te modo reperio, qualem antea æstimabam. Fuerunt autem aliqui, qui facta bonitatis tuæ maleuole apud me interpretati sunt; sed hos deinceps minus gratos habebo, & nullius verba super tua criminatione me vlterius spondeo accepturum.

[10] Porro, quia sanctorum officiorum incidit mentio, narrant, [inter preces non sinit a suis aliud agi:] quod dum ad opus Dominicum vir Dei instaret, ineffabiliter timorata intentione fixaque mente manserit. Aliquando dum in itinere esset, lectus illi ad vicinum focum construebatur: vnde dum noctu stans iuxta lectum Matutinas laudes cum Clericis caneret, ex tectis cinere prunis fumus euaporans in faciem illi exalauit. Ille quasi nihil sentiens, immotus mente stabat & corpore: at vnus ex Clericis auferre hoc volens incommodū, curuato genu carbones detegit, & insufflans sopitos suscitat ignes. Mane autem vocans Clericum districte sciscitatus est, quare huius mentis fuerit, vt sacris hymnis dimissis, se potius incuruauerit ad construendum focum: & pœnitentiā aliquot dierum illi indicens, docuit Clericos, dum ad opus diuinum assistitur, omnes occurrentes cogitatus amouendos, & quantum cordis humani fugacitas patitur, nihil aliud cogitandum.

[11] [æger celebrat & prædicat:] Cumque appropinquaret hora eius exitus, imo retributionis dies, aliquanto ante obitum suum tempore infirmari cœpit: non tamen a solita desciuit psalmodia, vel quotidianum per se Deo offerre sacrificium in tota pene hac infirmitate omisit. Dominica die, quæ suæ dormitionis præcesserat noctem, quasi valedicens gregi suo in duabus ecclesijs inter se non multum distantibus, commemorans quæ docere solebat, publice prædicauit: mane primo in loco, qui dicitur Coasfeld, Missam canente Presbytero: hora vero tertia in loco, qui Billurbeki nominatur, ipse per se vltima ibi Missarum solennia celebrans. Posthæc, recedente populo, affatur discipulos, Scitote, inquiens, carissimi, instante nocte me ex seculo migraturum: proinde corpus meum ad locum, [obitum suū prædicit,] quem in Werthina fundaui, deferte, & foris ecclesiam, in parte eius Orientali humate. Nam multum hoc vetare erat solitus, vt in ecclesia humanum corpus sepeliretur: & adiecit, dicens: Noui populum, ne hoc fiat, omnimodis contradicturum: [& se VVerdinæ sepeliendum.] sed facite, vt delatum ad ecclesiam Mimigernafordensem, interim inhumatum seruetur, donec ad fratrem meum Hildigrimum mittatur, & ipse agat, vt Imperatoris iussu ad memoratum locum perducatur. Porro Imperatorem hoc fore permissurum ex hoc signo noueritis, quod post mortem meam sanguinem ex naribus meis profluxisse o reperietis. Factum est, vt dixerat, illaque nocte, adstantibus discipulis, obijt p.

[12] Igitur discipuli memores qualiter præceperit, vt in Werdina corpus suum conderetur, super hac re populo, [Corpus seruatur ad dies 32,] vt hoc consentiret, persuadere cœperunt. Sed dum populi præ amore illius nequaquam paterentur eum in aliam parochiam transferri; consilio inito inter vtrasque partes consensum est, vt ad Mimigarnafordensem ecclesiam transferretur, & vsque ad Hildigrimi præsentiā, qui Catalaunensis Ecclesiæ Antistes fuerat, in q ecclesia sanctæ Dei Genitricis Mariæ inhumatum relinqueretur. Factum est hoc; & in eadem ecclesia cum magno honore seruatum est, quoadusq; Hildigrimus, [incorruptum & suaue olens.] mandato Imperatoris accepto, vt in loco, quo viuus desiderabat, sepeliretur, ad locum, quo frater inhumatus seruabatur, die post obitum eius ferme trigesimo secundo perueniret. Miraque res facta est, vt corpus beati viri, tanto peracto temporis spatio, non solum sine aliqua corruptela durauerit, sed etiam iucundi odoris fragrantia omnes, qui aderant, mirifice repleuerit. Addito etiam hoc miraculo, vt secundum signum, quod prædixerat, ex naribus eius sanguis emanasse inuentus sit. Elatum ergo ab ecclesia, honorifice comitantibus populorum agminibus, perductum est ad locum, quo condendum fuerat, & iuxta iussum viuentis, foris ecclesiam conditum.

[Annotata]

a Cincinnius in titulo cap. 24 Alen vocat.

b Idem male hunc locum sic interpretatur, dum in comitatu quodam pergeret ad prouinciam Hassiæ. Pergebat enim per ipsos Hassiæ terminos ad comitatum, id est, aulam seu palatium Regis: ita enim accipi alibi sæpe monuimus: iuuat tamen Eginhartum in Vita Caroli Magni allegare, vbi de Godefrido Danorum Rege ait: Iactabat etiam se breui Aquisgrani, vbi Regis Comitatus erat, cum maximis copijs aduenturum.

c Vulgo Meppen, sita ad Amasim flumen: forte Meppena legi debuit in MS. Fuldensi.

d Cincinnius Asschendorpe nominat, quod & hodiernus vsus retinet.

e Addit idem vulgo circumferri quædam huic miraculo adiecta, videlicet, quod S. Ludgerus a loco suspendij recedens, reum inuitauerit secum in cœnam: ac vesperi iusserit eam differri tardius, asserens hospitem adhuc vnum expectari.

f Idem cap. 14 eas enumerans fuisse ait: De sacro Dominici corporis cruore in cruce. De virginali Dei Genitricis Mariæ lacte. De S. Ioanne Baptista. De sanctis Apostolis Petro & Paulo, aliorumque plurium Apostolorum. Et de S. Stephano Proto-Martyre, Laurentio Martyre, Martino Cōfessore & Pontifice, deque S. Felicitate & filijs eius Martyribus. Eædem Reliquiæ fuse numerantur in Vita rhythmica.

g Locus hodieq; notus in tabulis, interuallo vnius leucæ ab vrbe Sutphaniensi, qua Isalæ miscetur riuulus istic locorum 't Svvarte-vvater seu Niger nunc dictus, quem Cincinnius ait suo tempore (scripsit autem an. 1515) a præterfluentis Isalæ aquis prope ablatum.

h Quibusdam Eruates vel Eruetus dictus, varia Iuliæ oppida alluit, tandemq; inter Coloniam Agrippinam & Doesburgum immergitur Rheno. Erfft & Erpe vulgo dictus. VVernherus Tesschenmaker in Annalibus Iuliæ, Cliuiæ &c. pag. 222, ait S. Ludgerum prope Nouesium fundum habuisse patrimonialem, Ad Cruces hic dictum. Cincinnius ex Vita rhytmica in loco præfato ad Cruces suam quamdam curtem fuisse dicit nomine Welda.

i

Non eum a quo Ruræmundæ in Gelria nomen: sed qui Marchiæ Comitatum perluens influit in Rhenum ad Rurortam. Ad hunc sitam VVertinam describit Tesschenmakerus: [VVerthinæ situs.] In solitudine Weuesvvalt, inter duos montes Wredenbergh & Aldenberg… in loco ob Ruræ præterlabentis aliorumque limpidissimorum fontium amœnitatem amabili. Poëta VVerthinensis plenius hisce versibus omnia ponit sub oculos.

Est in confinio amborumue termino
      Ab isthinc Francorum, abhinc Westphalorum,
Locus, qua veniens Rura & præteriens,
      Via non iam multa Rheno est assumpta,
Hunc locum montium siluæ, venæ fontium,
      Frondibus iucundant, riuulis inundant.
Quem quasi medius irrigat fluuiolus
      Werthina vocatus, desuper notatus.
Et in circuitu eius quodam ambitu,
      Spectant eum montes, intrant viui fontes:
Quasi sublimitas agat, quod profunditas
      In subiecta valle constet pulcra valde.
Cui fert & Oriens vno riuo inferens
      Austro emergentes tres æternos fontes.
Et horum nomina fontium in Werthina
      Non sunt nisi vnum liquidum & purum.

k Surius vertit nemus: suspicamur Sartulum genuina notatione scribendum, vt sit diminutiuum a Sart Teutonica voce, Germanis superioribus hart pronuntiata, quo significatur non simpliciter silua, sed silua præ fructicum densitate pene imperuia: qualis hic locus describitur.

l

Vtroque faciebat duplex talentum, quo cum valuisse scribunt VVerthinenses, videlicet genera linguarum & interpretatio sermonum: & linguas quidem, ne plures dicant nominant Teutonicam & Latinam, id est, barbaram & Romanam. Poëta rhythmicus plenius.

Habuit genera linguarum varia,
      Vtpote Latinus, Anglicus, Romanus:
Nec non Teutonicus fuit vel Fresonicus
      Etiam propinquas istis sciens linguas.

m Cincinnius cap. 35 reddit prodigus rerum ecclesiæ suæ profusor: nempe mediæ ætatis scriptores stirpare pro extirpate dixerunt.

n VVerthinenses non hac de caussa, sed pro quadam reipublicæ vtilitate euocatum scribunt.

o Exponit hoc idem auctor cap. 40 hoc modo: Eadem hora cum Rex fratri meo ad mandatum istud consensum dederit, tunc mox circa corpus meum recentem e naribus cruorem profluxisse comperietis.

p

Cincinnius cap. 46, vbi narrauit relatum Carolo Magno, quid de sepulturæ suæ loco S. Ludgerus statuisset, ista subdit: Subinde religiosissimus idem Rex & Imperator, tantis sanctissimi Christi Confessoris meritis accensus, non solum desideratum mandatum libenter concessit; sed etiam ipsum, & hoc monasterium, [Sele pagus Flandriæ,] in quo sepeliendus fuerat, magnifica tunc oblatione & larga donatione honorauit. Tradidit namque ad eius corporis venerandas Reliquias huic Werthinensi monasterio perpetue propria & bona sua in pago Sele in Comitatu Flandriæ sita, intra flumina Denderam & Scheldam, cum tota integritate sua possidendum. At non iacet pagus Sele siue Zeele, inter Scaldim siue Scheldam, vt hic dicitur, [inter Dormiram & Scaldim.] & Denderam siue Teneram, qui a dextro latere Scaldi miscetur ad Teneramondam oppidum, cui nomen suum impertit: sed ad sinistrum Scaldis latus, vna circiter ab eo leuca distat, vna fere a flumine, quod Durme dicitur, influitq; in Scaldim, Teneramundam inter & Temsecam. De eo Rhythmicus poëta sub finem Letaniæ 2ita scribit:

Fama egregia iam in domo regia,
      Miserente Deo, fuit de Ludgero
Vnde per proprium illum adhuc prædium
      Carolus honorans, Werthinæque donans,
Quod Sele dicitur & duobus cingitur
      Dormira & Schilda fluuijs & silua;
Decimas insuper eius æternaliter
      Pius Princeps dedit, dare vt consueuit, &c.

q Idem cap. 46 scribit Trans-aquas appellatam esse illam Dei Genitricis ecclesiam: ast in MS. vno Rottendorffiano hæc erant recentiori manu inscripta margini. Ecclesia Beatæ Virginis, in qua S. Ludgerus depositus, fuit ea quæ nunc dicitur sacellum S. Ludgeri, olim vtique aliquanto amplior. Huic accessit postea maior illa Beatæ Virginis basilica, quæ vna cum cœnobio fundata & consecrata est anno 1041.

§ II Miracula post sepulturam S. Ludgeri patrata, & ab eodem anonymo Frisone lib. 2. digesta.

[13] Qvia superiori libello vitam atque miracula sancti ac beatissimi Christi Confessoris strictim percurrimus, nunc ea breuiter attingamus, [Prologus ad sequentia,] quæ post sanctum eius obitum diuina per eum gratia operari dignita est. Nam sacrosancta illius merita cunctis hinc inde ad ipsum confluentibus pro singulorum fide suffragari non cessant; quibusdam quidem longe manentibus, quibusdam ad eius venerabilem memoriam degentibus, quibusdam quoque ad eius sepulcrum meantibus, vel inde domum regressis. Vnde cursim, vt diximus, aliqua de his, quæ vel ipsi oculis nostris perspeximus, vel fidelium narratione comperimus, quanta possumus a breuitate perstringamus. Et sequuntur miracula ab Altfrido relata a num. 9 ad num. 15, tum quædam fortaßis alia in MS. Euldensi desiderata, in quorum postremo mentio fit festi in honorem S. Ludgeri apud Saxones instituti: ita enim prosequitur auctor Anonymus.

[14] [Die S. Ludgeri anniuersario coctura cereuisiæ non succedit,] Verum quia semel ad hunc locum deuoluti sumus, & de annua eius festiuitate mentionem fecimus, quid de ea ferianda diuinitus sit ostensum, breuiter euoluemus. Dindo, de quo supra locuti sumus, magnum ad S. Ludgerum amorem, miram circa nostrum locum reuerentiam habebat: vnde annis singulis ad nostrum monasterium venire & beati viri memoriam frequentare, & aliquot diebus cum nostris manere consueuit. Sed ne crebrior eius accessus Fratres grauaret, suos cum annona homines, qui suis suorumq; vsibus necessaria pararent, præmittere solebat. Quod dum quodam etiam tempore secundum consuetudinem suam fecisset, contigit natalitium sancti Confessoris diem superuenire: & quia hoc in primis dormitionis eius annis erat, necdum sacrosancta eius solennitas feriabatur. Proinde, cum die eodem, illi quos ad hoc præmissos esse diximus, ceruisiæ parandæ instarent; ligna, quæ in ignem missa fuerant, instar stipularum in momento consumpta sunt. Deferebantur alia post alia, sed igni immissa, durare aliquamdiu nequibant. Iam prope erat, vt se sine effectu laborare videntes, labori succumbere & opus intermittere cogerentur: perstabant tamen donec ceruisiæ vtcumque confectio cocta, in alia esset vasa transponenda. Cumque ad hoc ventum esset, vt in vase ad hoc parato, aqua superspargi deberet: primo quidem omnino nihil decurrere quiuit; deinde, cum iam non manu, vt assolet, sed situlis aqua superfunderetur, raris stillis parum aliquid stillare cœpit; hoc ipsum, quod ita collectum est, gustu amarum & omnino ad nihil vtile foras eiectum est. Ita euidenti indicio claruit, hunc de cetero a nostris diem esse feriandum.

[15] Aliud nihilominus super eadem re miraculum diuinitus factum est. [confractis vomeribus impeditur aratio] Siquidem, cum annua reuolutione iterum natalitij eius celebritas superueniret, nec sine Episcopi iussu, ad cuius diœcesim noster locus pertinebat, feriatio præcipi posset; Fratribus nostris visum est, vt cum nostris hominibus feriaretur, ceteris suo arbitrio vtrum facere an dimittere vellent, derelictis. Proinde cum plurimi ex vicinis, nostrorum exemplum secuti, feriandum putarent, nonnullis opus suum intermittere indignum videbatur: & quia vernum tempus erat, & arandi opera instabant, iunctis bubus foras ad arandum processerunt. Cumque iam operi insisterent, ferrum, quo arari debuerat, singulis confractum est. Quod dum singuli alijs, quasi sibi soli accidisset, retulissent; non casu sed diuina voluntate, ob sancti diei violationem hoc gestum fuisse, generali omnium claruit damno. Erat tamen quidam Benno inter nos, qui mente obstinata adhuc operi instandum putaret. [& boues iugum excutiunt.] Qui, cum aratro vtcumque emendato crebris stimulis boues ad arandum impelleret, illi insania efferati, disruptis loris & iugis cum aratro abiectis, siluas petierunt, nec omnino ante capi potuere, quam ipse cum reliquis ad S. Ludgeri memoriam veniens, suæ temeritatis & contemptus culpam coram Fratribus confessus esset, & orationem eorum pro se supplex impetrauisset.

[16] Quidam Aldricus de villa, quæ b Sosar appellatur, vxorem habuit, nomine Herisuindam; hæc mente perdita septem annis continuis sine sensu permansit. Sed quotidie fama virtutum, quæ per S Ludgerum fiebant, crescente, [Ad sepulcra curatur mulier ameni] ad eius memoriam a viro suo perducta est. Quæ cum licentia a Fratribus accepta, in crypta vbi sanctum eius corpus quiescit, poneretur, & sui pro ea perūigilem in oratione noctem transegissent; eū sibi in sopore assistentem vidit, ignea quodammodo specie & incredibili claritate conspicuum. A quo se ibi diuina virtute saluandam audiens, expergefacta euigilauit, & subitanea suæ liberationis saluatione, non somnium se, sed visionem vidisse comprobauit: ita gratiarum actione persoluta, domum gaudentibus suis repedauit. Quædam quoque eius vicina c Athaluui dicebatur, hæc dirissimo dæmonio inuasa, tanta insania agebatur, vt nisi in vinculis haberetur, in obuios quosque sæuiret. [item dæmoniaca,] Cuius parentes dum præfatam mulierem, quæ tanto mentis inops tempore fuit, sanissimam viderent, hanc quoque per sancti Confessoris merita saluandam esse, corde credulo præsumserunt, si ad eius eam tumulum perduxissent. Proinde nihil morati, quia aliter ob nimiam rabiem adduci non poterat, in vincula eam coniecerunt, & ita eam ad memoratam ecclesiam perduxerunt. Vbi dum pro ea deuota mente orassent, omni dæmoniaca ludificatione effugata sensuque reddito, integerrimæ sanitati restituta est. Aliam quoque puellam longa ægritudo nimiusque dolor paralyticam fecit: [& paralytica,] qua molestia quamuis immodicum per omne corpus dolorem haberet, maximum tamen in capite incommodum sustinebat. Tantum quippe cephalalgiæ dolorem patiebatur, vt de cerebro sonus, quasi quidam sibilus, audiri potuisset. Vnde & caput assidue manu & brachijs constringere consueuit. Hæc ad nostrum monasterium delata, in crypta noua, d quæ ad pedes sacri sepulcri fiebat, Deum rogatura posita est. Sed mira Dei omnipotentis gratia, omni pristina debilitate & dolore ablato, continuo sana surrexit, & Deum pro reddita sanitate benedicens, incolumis recessit.

[17] Quidam e Alfricus, honesto inter suos loco natus, filiam habuit nomine Amelbergam. Hæc cæcitatem incurrens, triennio fere sine lumine mansit: [tum puella triēnio caca,] postmodum ad memoriam sancti Sacerdotis adducta, Dei virtute & Sancti eius interuentu, ibi immissam denuo oculorum lucem resumpsit. Nec multo post tempore dexteræ manus & pedis sinistri debilitatem incurrit: sed Dei gratia simulque meritis S. Ludgeri se olim lucem recepisse recolens, & se per eius identidem suffragia tunc quoque salutem recuperaturam fore confidens, ad nota confugit subsidia, & se rursum ad eius limen adduci rogauit. Quod cum secundum eius voluntatem prospere cessisset, membrorum officio reddito, incommodo, quo per integrum iam annum tenebatur, liberata est. At illa, percepta sanitatis gratia, [quæ ad voti exolutionem nouo capitis dolore compellitur.] se deinceps Deo seruituram & sacrum ibi velamen sumpturam deuouit. Verum cum moras nectens aliquamdiu hoc facere distulisset, in capitis incidit dolorem: in quo cum menses nouem laboraret, & iam intolerabilis sibi videretur; ab ancillula quadam, quæ sibi famulabatur, voti sui de velamine sumendo admonita est. Vnde iterum illuc deducta, iterum ibidem curata, votum suum adimplere percepto velamine curauit. Ita triplici modo per virtutem Dei Sanctique sui opitulationem sanata, nunc in monasterio sanctimonialium, quod f Asnidi appellatur, religiosam vitam ducit.

[Annotata]

a Ita Surius: Brovverus veritate: minus apte.

b Susatum vulgo, vt notat Brovverus: Poëtæ VVerthinensi Villa Sosacia.

c Brovverus in margine Athalvvidem notat: Cincinnio Adalvvina est.

d MS. Cumque in capsa noua, necdum peracta, ad pedes sacri sepulcri Deum rogatura deponeretur: quæ multo clariorem sensum faciunt.

e MS. Rottendorffij, Cincinnius & Poëta VVerthinensis Albricus.

f

Brovverus Afenidi; Cincinnius, in monasterio Assindensi. Est non procul VVerthina oppidum vulgo Essen, in quo nobilium Virginum cœnobium, Poeta rhythmicus narrationem suam sic Concludit.

Auxit in Asinde religiosissime
Numerum sanctarum Christi ancillarum.

§ III. Miracula seculo nono patrata, & prioribus in MS. Fuldensi subnexa.

[18] Sed nos hæc, quæ a præsenti longiuscule sunt tempore remota, [Intermissa aliquamdiu miracula] eorum fidei, qui se vidisse testati sunt, relinquamus. Ad ea potius euoluenda articulum flectamus, quæ non ex longinquo petenda sunt, sed proximo tempore, id est, ab anno Dominicæ Incarnationis a DCCCLXIV gesta esse probantur. Nam postquam ad improbiores Præpositos deuoluti, ipsi nostræ professionis titulo negligentiores esse cœpimus, signa quoque, quæ eatenus apud nos fiebant, cessarunt. Verum vbi diuina clementia, & regiæ pietatis indulgentia, illis amotis, fæcem prioris æui, Ludgero opitulante, aliquantulum expurgare conati sumus; ad diuinæ oramus & credimus propitiationis indicium, [rursum cœpere clarescere:] ad Imperialis clementiæ gloriam, ad nostrum teporem excitandum, signa quæ intercepta fuerunt, iterum fieri cœperunt. Quæ eo indubitatius auditoribus commendamus, quo non aliorum ea relatu, vt pleraque superius memorata cognouimus, sed ipsi oculis nostris plerumque pauciores, plerumque generaliter omnes inspeximus,

[19] Rem, quam narrare intendimus, eius qui viderat, b Thiadbardi scilicet Presbyteri nostri, testimonio referamus; [oumulus miro odore & cælesti lumine honoratur,] cuius vel morum maturitas, vel Ordinis dignitas vel eum falsa narrare, vel nos de narratis ambigere non permittit. Quadam nocte, dum isdem Presbyter noster post vigilias cryptam orationis caussa ingressus esset, primo cœpit odorem suauissimum quasi de liliorum floribus sentire; deinde cum eadem fragrantia crescere, & ipse odoris suauitate magis magisque repleri cœpisset; attonitus quidnam esse posset, secum tractare cœpit. Proinde rei veritatem omnino explorare volens, progressus, cryptam ingressus est. Quo facto, cernit in medio cryptæ quasi igneum altaris altitudine globum ardentium instar carbonum. Ingens illico horror, ingens pauor eum inuasit, & animum hac illacque versans, quid esset acturus, omnino incertus manebat. Volebat ostensi miraculi finem cognoscere, sed ibi diutius consistere formidabat. Volebat egredi, sed timor gressum impediebat. Hærebat igitur stupens, & quid in hac animi æstuatione ageret, prorsus ignorauit. Interim globus ignis, quem viderat, sensim ascendere, & sua diffusione paullatim minui cœpit, donec ad summitatem cryptæ perueniens, totus deficere videretur. Post quod tremens egressus, antiquum nobis S. Pauli exemplo miraculum repræsentauit. Nam apertis oculis vix aliquid per vnius horæ spatium videns, manifestum dabat indicium, se diuinum conspexisse lumen, cuius reuerberationem humanus ferre non posset obtutus.

[20] [extinctæ lucernæ] Aliud quoque nihilominus miraculum in re non admodum impari, his itidem diebus ostensum est, cuius fidem & veritatem lectori partim ex testimonio Presbyteri nostri c Ludberni, partim ex generali nostræ congregationis attestatione, commendamus. Nam cum eidem Fratri nostro nostræ ecclesiæ custodia esset commendata, post peractum diuini officij cursum, ad extinguendas ex more lucernas accessit. Quo facto quamdam ex eis post paullulum redaccensam luce ardere clarissima vidit. Ille negligentius se eam extinxisse suspicatus, iterato eam extinguere emunctorio curauit. Sed cum post hæc, secunda quoque vice pristinæ luci cerneret restitutam, quamuis omnino prius se eam extinxisse non ignoraret, quid tamen rei esset, probare contendit. Denique tertio quoque accessit, & ita extincta candela carbunculum de d lichino emunxit, vt nihil prorsus in eo lucis remaneret. Vix paullulum abscessit, [diuinitus reaccenduntur:] cum rursus eamdem lucernam clariori resplendere luce contemplatus est. Tunc diuina hoc factum voluntate intelligens, ardere eam vsque ad proximum cursum permisit: & ita accensis in circuitu lucernis, iocundissimum nobis spectaculum præbuit. Omnes namque singulari claritatis specie transcendens, de cælo sui splendoris lucem venisse, liquido patefecit. Ita ex his, quæ vidimus, etiam ea quæ non vidimus, sed a memorato Fratre nostro audiuimus, proculdubio vera esse cognouimus. Ex eo, licet indigni & peccatores, tempore, spem maiorem de meritis S. Ludgeri, confidentiam maiorem de Domini pietate concepimus, dum misericordiæ suæ præsentiam, per cæleste nobis lumen ostensam, quamquam immeriti, videre præsumpsimus e.

[21] Quædam iuuencula, de villa, quæ f Balloua vocatur, ad nos a parentibus adducta est. Hæc variolæ infirmitatem incidens, [puella cæca illuminatur:] vnius oculi visum pustulis pupillam obducentibus primo perdidit: deinde post reuolutum anni circulum, eodem morbo alterum quoque oculum amisit. Proinde ad nostrum, vt diximus, monasterium adducta, noctem Dominicam, quæ proxima erat, peruigilem duxit cum suis, atque diuinam sibi misericordiam per merita sui Confessoris subuenire suppliciter postulauit. Cumque tempus, vt signa ad nocturnas pulsarentur, aduenisset, ipsa inter primos qui foris ianuam excubabant, ecclesiam intrauit. Iamque finitis nocturnis, cum Euangelium, more monachis consuetudinario, ante matutinas Laudes legeretur, ipsa visum sensim resumere cœpit. Et primo quidem se posse candelas cernere ardentes, lætabunda exclamauit: postmodum, aurora iam irrubescente; & luce paullatim per fenestras irradiante, imagines g in eis factas monstrare digito cœpit. Ita populo, die eodem, post peracta Missarum solennia, repræsentata, testes suæ cæcitatis vel illuminationis præsentes cum plurimis alijs parentes habebat. Quale tunc gaudium omnium erat, quantæ inter gaudia lacrymæ fundebantur. Gaudebat puella se esse saluatam, gaudebant parentes eam, quam adduxerant cæcam, se recepisse illuminatam. Gaudebat omnis populus nobiscum, quod signa aliquamdiu nostris peccatis intercepta, iterum h renouari meruerunt. Quocirca, vt fas erat, Deum in Sanctis suis mirabilem communiter cuncti laudantes, puellam a nobis sanam & cum suis gaudentem dimisimus.

[22] Quidam nostræ Ecclesiæ colonus, nomine Gerardus, filiam habebat, quæ i Thiadwif nuncupabatur, quæ longiturna ægritudine prægrauata, [curatur item paralytica,] paralysin incurrit. Nam sex continuis annis membrorum officio destituta, suis cruciatibus paternum magis animum cruciabat. Iam caro omnis infirmitatis prolixitate in corpore consumpta, iam vita erat morbi violentia desperata. Vna solummodo spes salutis restabat, si sancti Confessoris meritis, sub cuius patrocinio ipse cum paruula erat, Deus sibi subuenire dignaretur. Denique quadam die spe plena, & corde credulo filiam accepit; cum cuna, in qua iacebat, in ecclesiam posuit, & pro eius saluatione orationem ad Deum fudit. Fecit hoc cum multis lacrymis, & ingenti cordis deuotione: nec inanis esse oratio quiuit, quam cum S. Ludgeri suffragio patris fides commendabat: siquidem filiam, ablata infirmitate, sanam leuauit, quam membris omnibus debilem aduexit.

[23] Mulier quædam de villa, quæ k Flethric vocatur, cum prægnans & partui esset vicina, [materq; & filia contractæ;] incidit in infirmitatem; cuius molestia dum grauissime laboraret, curua effecta est. Quodque miserabilius erat, filia quoque quam in ipsa infirmitate genuerat, simili ægritudine languere cœpit. Eratque miserandum prorsus spectaculum, cum lactans mater per tres annos continuos alienis manibus portaretur. Sed maior necessitas, maiori quoque diuina indiget pietate. Nam in vna carra mater simul & filia positæ, quarto demum suæ infirmitatis anno ad nostram ecclesiam adductæ, & in crypta pernoctare permissæ sunt. Mira Dei virtus! magnum S. Ludgeri meritum! dum ad vesperam debiles allatæ, mane incolumes surrexerunt, & relicta carra, proprijs pedibus ad sua repedarunt.

[24] Quædam ad seculum nobilis fæmina de villa l Baegge nuncupata, Bugge vocabatur. Hæc paralysin incurrens, [& mulier duodennio paralytica] per annos duodecim plenos membrorum pene omnium officio destituta iacebat. Nam neque caput, neque pedem per se mouere, neque manus ad os ducere sine aliorum adiumento valebat. Cumq; suæ recuperationis gratia, vt nobilibus assolet personis, multa ei a multis vel fierent vel insinuarentur, nullum alleuiamentum recipere quiuit. Iamque nulla sibi in carnali medicina spes erat, sed vnicum ei in Dei pietate refugium suppetebat. Interea fama exijt, per Sanctos, quorum sacrosancta pignora venerabilis Abbas m Adalgarius de Gallia aduexit, multas operari virtutes. His aduentantibus, memorata mulier adducta obuiam, sanitatem per eorum merita ex parte percepit, ex parte maiorem de integra sui corporis restauratione spem concepit. Omnipotens quippe Deus, qui pro singulorum fide, meritis & vtilitate, quando, quantum & per quos vult, vnicuique suorum charismatum dona largitur, debilitate partim capitis & dextræ manus ablata, ceterorum redintegrationem membrorum distulit, non negauit. Siquidem post multos dies ad nostrum monasterium post hæc aduecta, atque in crypta duas noctes permanere permissa, integerrimam totius corporis sanitatem percepit.

[25] De vico nihilominus n Bramseli quidam, nomine Radbrandus, [ac iuuenis ex variolis moriturus:] infirmitate, quam variolam appellant, ad mortem vsque ægrotabat. In cuius morbi molestia nouem hebdomadibus sine aliqua iam spe recuperationis laboriose æstuabat. Corpus totū vlceribus plenum, totum vesicis turgentibus horrebat. Aderant parentes, & necessarij quiq; & vicini, & nullam, vt diximus spem vitæ habentes, de eius solummodo exequijs tractare cœperunt. Inter hæc vxor suadere his qui aderant cœpit, vt, in extremis licet positus, foras efferretur, & contra viam loci, quo S. Ludgerus quiescit, statutus versis pedibus, illuc si vita ei daretur, cum oblationibus esse venturus voueretur. Necdum vota compleuit, & repente cum magna omnium admiratione conualuit: factaque est mirabilis tunc dexteræ Excelsi immutatio, vt ipse, in quo paullo ante, propter nimiam inflationem & pustularum densitatem, viui hominis imago non agnoscebatur, in pristinum denuo statum in momento reformaretur. Ita sanitati restitutus, votum suum cum omni festinatione adimplere contendit, atque Saluatori suo Christo, & sancto simul Confessori eius Ludgero gratias acturus, ad nostrum monasterium venit, & hæc erga se gesta fuisse, cum suæ saluationis testibus comprobauit.

[26] Cuiusdam Thiaddagi filia, graui morbo affecta, cum magno admodum dolore, [curatur etiam tumor poplitis molestissimus,] si quando opus erat, foras efferri consueuit. Nam poples ei vsque adeo inflatus, & immodicum sibi dolorem excitabat & gressum tollebat. Iamq; triennium exactum erat, ex quo in hoc incommodo perdurans, nullam omnino humanis manibus adhibitam curam suscepit. Vnde pater eius, quamuis gemebundus, fide tamen plenus, totam spem suam in Domino & meritis S. Ludgeri ponens, ad eius eam sepulcrum adduxit. Vbi, cum deuote Domini misericordiam pro ea, & Confessoris opem postulasset, doloris quidem alleuiamentum meruit, gressum vero necdum percepit. Proinde domum reuersa de die in diem meliorari, & pedententim in ambulandi vsu proficere cœpit: baculorum tamen adminiculo carere necdum valebat; & primo quidem duorum, deinde vnius baculi sustentatione gressum debilem fulciebat, quoadusque iterum ad memoratum locum veniens, pedum perfecte officium mereretur, atque sine baculorum subsidio domum remearet.

[27] Quidam de villa Furelmi o Vulfbertus, filium habuit, nomine Amulgerum; [& contractio manuum pedumque,] qui quinque post natiuitatem suam mensium spatio, grauissimo iuxta tantillæ ætatis modulum languore prægrauatus, cunctis se miserabilem præbebat. Non solum quippe ægritudinis violentia flebilis, sed & digitis in volam implexis, & pedibus incuruis miserabiliter erat contractus; sed quod miserrimum videbatur, visu quoque oculorum carebat. Quæ tamen in tantillo corpusculo pœna, non tam infantulum, qui patiebatur, quam paterna viscera torquebat. Proinde sciens, ab eo remedium sibi venturum, cuius iudicio talis effectus est, per merita S. Ludgeri diuinum pater auxilium implorare intendit. Denique fide & deuotione, qua paternos affectus decebat, ad eius eum memoriam se allaturum deuouit. Quo facto, paullatim infans meliorari, & pristinæ sanitati, dolore ablato, restitui cœpit. Vnde pater indubitatam iam de integra eius saluatione spem concipiens, voti sui sponsionem cum omni festinatione adimplere curauit. Itaque infantulo secum assumpto, ad Werthinensem ecclesiam tetendit. Quo cum peruenisset, de iam collato sibi beneficio gratias egit; de conferendo supplex orauit. Nec spe sua est frustratus, quam de diuina pietate, & meritis S. Ludgeri concepit. Nam in crypta cum puerulo pernoctare permissus, incolumen reportauit, quem contractum adduxit.

[28] Hæc sanctus & vere beatus Confessor Christi Ludgerus de inexhauribili illo veræ salutis fonte assumens, [epilogus.] per corporum curam, ad animarum nos salutem quærendam inuitat, quatenus vtrobique eius patrocinio adiuti, vtrobique saluati, peruenire quandoque ad æterna beatitudinis emolumenta mereamur, præstante Domino nostro Iesu Christo, cui cum Patre & Spiritu Sancto gloria coæqualis, essentia consubstantialis, virtus & honor, laus & iubilatio, nunc & perpetim per infinitas seculorum æternitates. Amen.

[Annotata]

a Notat Brovverus, in codice VVerthinensi ad oram marginis sic haberi: LXXIV, quando scilicet obijt Hildegrimus iunior. Cincinnius quoque sic scribit: Ea quæ præmisimus hactenus miracula, post Sancti viri transitum vsque ad annum salutis circiter DCCCLXXIV facta creduntur. At Rottendorffianus codex & antiquus & optimæ notæ, ita expresse habet: Ab anno Incarnationis octingentesimo sexagesimo quarto. Poeta quoque VVerthinensis ita canit:

Dicantur alia his factis similia
      Annis iam descriptis, super factis ipsis,
Octingentesimo atque sexagesimo
      Atque anno quarto Verbo Incarnato,
Probantur lucide quæ conamur dicere
      Gesta, ad priorum fidem prædictorum.
Ipso iam tempore dum Bertolfus improbe
      Loco dominatus, inde est fugatus.
Et Dei gratia, pietasque regia
      Improbo amoto, redonauit loco
Vitam monachicam, quæ per negligentiam
      Viluit malorum tunc Præpositorum.

b MS. Rottendorffij Thiathardi; Cincinnius, Detardi: Poëta, Thiedhardi.

c Idem MS. Liudberni: Cincinnius, Lubberti: Poëta Liudberti.

d Consentiunt in hac voce Brovv. & MS. Et solent scriptores quidam lychiuus, licinius: lucinius, pro lychnus corrupte vsurpare. Hic videtur pro ellychnio poni, cuius quidquid ante flammam conceperat, custos ille auulsit

e In MS. Rottendorffiano hic referuntur duo miracula superiore cap. narrata, de paralytica ex Hattuarijs & de filia Alfrici siue Albrici.

f MS. Ballau. Cincin. Bellaheym. Poëta VVerthin. Ballaha.

g Brovverus edidit, in eo. Quorsum hæc relatiua vox spectat? an templi fortassis? Id non præcessit, sed ecclesia. Nempe apud Belgas & Germanos ecclesiarum fenestræ passim imaginibus in ipso vitro pictis exornari ab antiquo solent. Et ita Cincinnius imagines vitreas in fenestris monstrasse puellam scribit.

h Brovveri editio redinnouari.

i Cincinnius Hateuick.

k MS. Flethrikci. Cincin. Flechrika.

l MS. Beggæ. Poëta: In Boegge aliqua habitabat Domina nobilissimorum vna Westphalorum, Bugga vocabulo nuncupata.

m Adalgarius siue Adelgarius, 3 Abbas Corbeiæ Nouæ siue Saxonicæ, anno 853 creatus; attulit eo ex Gallia anno 864 Reliquias S. Luttrudis Virg. quæ 22 Septemb. colitur.

n Ita codex MS. Rottendorffij. In Brovveri fœdum erat mendum: Quidam de villa Bram, Selirabrandus. Alia item ex MS. correcta. Cincinnius habet: Ratbrandus quidam de loco, qui vocatur Branzela. Poëta VVerthin. de quodam viculo Bramsele vocabulo.

o

Vbi esset hæc villa ipse videtur rhythmicus Poëta ignorasse: sic enim scribit:

Farelmi villa est, vbicumque sita est,
      Nomen qui habebat Wlfbrecht qua manebat.

§ IV Vffingi monachi carmen de S. Ludgero ex MS. Bernardi Rottendorffij.

a

[29]

Singula
de proprijs per mundum mœnia Sanctis,
Si tollunt animos, illos habitura patronos;
Werthina cur similem non sumit in ordine sortem?
Planities humilis, Ludgeri florida vallis,
Quæ sapit antidotum quod pectoris expiat antrum, [S. Ludgerus VVerthina Patronus,]
Huius in angusta pausam sibi censuit aula.
Huic cupit ingenij tenuis scintillula nostri
Scribere quid placiti, si non sit & indiga fandi
Linguæ rusticitas: quamuis non promere dignas
Sufficiat laudes. Superas qui nunc tenet arces, [quam antea horridam & feris habitatam,]
Initiare locum primus hic cœperat istum,
Incultum, horribilem, Cereali stirpe carentem,
Setigeris tantum porcis & lyncibus aptum,
Gignit cum varijs eremus quæ plurima monstris;
Sentibus explosis penitus, spurcisque piatis,
Fretus ope Domini struit hic b magalia Christi.

[30]

Hoc vatis plectro quondam processit ab almo: [cultibus humanis aptauit:]
In quibus ante truces lustris recubare dracones
Consuerant, oritur calami post virgula iunci,
Et via sancta pede teritur iam plana secundo.
Sed valet hæc series alias conuertier ad res.
Cæcatas mentes vitiosa cubilia signant,
Vipera dira suum, quibus innectens labyrinthum,
Noxia possessis inspirat toxica fibris. [Isa. 35, 7]
Vtque Deum sapiant, malesuadum corde veternum [sed magis errores vitiaq; Gentilium,]
Scindentes, valida virtutum fruge virescunt.
O quam lethifero Saxonum pectora visco
Illita! magnanimos Frisiæ quo valde tyrannos,
c Principijs scelerum iunxit ferus ille chelydrus.
Contulit vlterius animosi colla senatus, [ab eo late excisa,]
Omnisator rabie pius hac multarier, atque
Mittit ad insipidos veræ & rationis egenos,
Summa Luidgerum super æthera laude notatum,
Fulmineo obliquos pulsantem Marte colubros:
Arida de vero, qui mox rigat ora docendo, [sacra doctrina,]
Æternam in vitam puteo salientis d aqueli.
Nunc quoque signorum iuuat efficientia, quorum [& miraculis]
Pondere Gorgonei terebrauit e acro mata monstri.
Sicque ex saxigenis flauescunt ferrea sules
Semina: cuncta Crucis sanctæ loca numen adesse
Senserunt, typicumque sacris abluta lauacris [& pietas animis inserta:]
Alleluia sonant. Ludgero festa canoris
Organa dant odis proprij sub honore Parentis.

[31]

Hinc iam piscosæ viridantia littora f Ruræ,
Intonsi montes, & amantes ardua rupes, [quem ideo VVerthinenses colunt,]
Ipsi lætitia laudes ad sidera iactant.
Quid tua nunc primum, vel quid Ludgere supremū,
Werthina laurigeris cingens sua tempora sertis,
Dulce tibi pangit? Etiam vox ferrea si sit,
Vix aliquid dignum factis reboare potestur.
O Pater alme tuis nostratis summa decoris,
Iam modo, iam niueas tuearis vndique caulas,
Ne lupus ore ferox sub ouino vellere tectus
Rictibus anguinis, vllum lucretur ab agnis.
Lethæi facias fluuij quos gurgite lapsos
Pabula oliuiferis rediuiua capessere pratis.
Inter & hos elegi recolas misererier hœdi
Vffingi, immensa vallati mole piacli, [ipseq; inuocat Vffingus.]
Quo merear precor ignicremos sufferre vapores
Fac leuier, pœnis alias plectendus acerbis.
Hoc auferre velit, iustis qui sidera pandit,
Perpetuis omnes sustentans orbibus orbes,
Et regit imperium Sanctis sine calce Supernum.

[Annotata]

a Editum idem carmen a Ioanne Cincinnio post Vitam & Miracula S. Ludgeri.

b Ita legit ediditq; Cincinnius, recte. MS. magnalia habet.

c MS & Cincinnius habent Principies. Arbitror principijs scelerum iunctos dici Frisiæ tyrannos, vel quod quasi quodam flagitiorum perpetrandorum principatu eos dæmon alligatos teneret, vel quod principia siue principalia tabernacula, inter sceleri committendo auctoratos Gentiles obtinerent. Forsan tamen simplicius id Poëta vsurpauit, pro Principes scelerum.

d An fors aquaï, pro aquæ?

e Nescio volueritne hic scriptor, ἀκρώμια, id est, summos humeros terebrari, sicq; robur intercidi an ἀκρόαματα, siue narrationes, aut suggestiones dæmonis repelli ac refringi

f Supra diximus Ruram hunc fluuium esse in Comitatu Marchiæ, qui VVerthinam alluit, atque in Rhenum deinde influit.

§ V Tria miracula S. Ludgeri auctore Anonymo ex veteri MS. Bernardi Rottendorffij.

a

[32] Cvm nullum sit tempus nullumque momentum, quod a beneficijs diuinæ gratiæ transigatur vacuum; hoc tamen, quod modernis temporibus liquido multis apparuit, sequens sermo declarabit. In pago b Egmundi parentibus quidam editus liberis, ægritudinis nimiæ mole depressus iacuit; hoc est, vt vesicis turgentibus oculorum spe penitus depriuatus, orbes vtrisque cauatos obtutibus præferens, [Cæcus in somnis monitus,] nigrante sub velamine noctis tetræ similitudinem nouem duceret annis. Cui in Natalis Domini nocte sacrosancta, cum membra fessa quieti collocaret, quidam admirandæ claritatis Clericus, vt sibi videbatur, pulchrior mortalibus adstitit; baculumq; aureum in manu protendens, blande hunc alloquitur, cur ita iaceret sciscitatur. At ille respondit: Quia perennibus tenebris lumina iam sepulta rectum quocumque pergendi tramitem abnuunt, nequaquam hinc abire præualeo. Ad quem ille: Est locus, inquit, Wirdinna, illuc gressum flectere percitum propera: quia te ibi, Deo opitulante, pristina recuperandum scies sanitate. Cumque illucescente die fratri suo nocturnam visionem, & quæ sibi imperata sunt retexeret; ille eum ab hac sententia compescere studuit, dicens: Si secum permanere vellet, necessaria sibi quæcumque libenter præstaturum. Nequaquam se verbis illius parere posse dicebat: sed voto maiore obligatus præmonstratum se sine dubio locum inuisere profitetur. Fit ratum, quod iubetur: [adit sepulcrum S. Ludgeri,] tandemque diu desideratum Deo regente, peruenit ad locum: ibique, dum coram tumba S. Liudgeri a dextro cornu prostratus altaris, preces miser congeminaret supplices, continuo superni clementia Iudicis, cunctis semper exorabilis, eodem Sancto interueniente, ad veniam flectitur: nam obice oculorum extrorsum reuulso, cunctis qui aderant intuentibus, [ibiq; sanguine ex oculis prorumpente, illuminatur:] neruis ruptis riuulus inundabat sanguinis, qui per eius ora iugiter diffusus in pauimentum dilabebatur: sicq; subsequente salute redintegrationis suæ compos effectus, tersis reuertitur supplicator fletibus.

[33] Cuius necdum celebrata congratulatione miraculi, alius quidam de c Gent oriundus, nutantem per incertas semitas gressum sex annis baculo præuio regens, oculorum lumine orbatus, ad eiusdem viri Dei monasterium ductus est: qui cum in crypta orationi ardenter incumberet, ad ostendendum venerabilis Pontificis meritum, gratia Dei, cui puras nemo frustra congessit preces, [item alius ibidem eodem modo:] citius affuit, similique modo, vt priori, ruptis oculorum orbibus, sanguis faciem irrigabat: iamque dies insuetus claro exhibitus fulgore lucis æmulam ab eo penitus effugauit caligantem noctem.

[34] Omnitonantem mundanæ molis opificem propter collata humano generi beneficia nemo digne valet collaudare: sed, in quantum nostræ pusillitati Spiritus sancti illuxerit facundia, eius inenarrabilia diffamabimus præconia. In d Astrudensi ciuitate quidam puerulus, paupertina admodum educatus parentela, cum inter ipsa infantiæ crepundia iuxta arborem quamdam, ramorum densitate dilatatam, ad quiescendum fessos supponeret artus, tandem expergefactus, perdita loquacitate, pene & sensus capacitate elinguis, abscessit tristis cum mœrore, ac deinceps per decem annorum curricula in eadem substitit miseria. Ex hinc euolutis quasi duobus lustris, [mutus in somnis monitus,] intempestæ cuiusdam noctis silentio famosissimam matronam quamdam sibi astantem audiuit dixisse: si pro sanitate nanciscenda res ei esset, vt quantocyus ad e fontem S. Liudgeri properaret, suæ restaurationis fieri intercessorem Sanctum imploraturus Clementem. Neglecto denique tali præcepto, secunda & tertia vice quemdam monasticæ normæ phasallum, purpureo perfusum capillo, nigroque vestimento indutum, [ædit fontem S. Ludgeri,] conspexit detulisse mandatum; si sospes fieri vellet, oratorium, quo colitur memoria S. Clementis, supplici cum voto adiret, ibique se curandum sciret. Cognita hac trina reuelatione, iter suum arripuit, & sine mora cum oblationibus, quas habuit, [ibiq; in oratorio S. Clementis orans sanatur.] cælitus ostensum intrauit monasteriolum: vbi nisu quanto potuit emissis ad Deum precibus, maximum gutturis tædium cum tremore ac pauore est perpessus, sicque indepta incolumitate, & molestia priori posthabita, lætus remeauit ad sua.

[Annotata]

a Codex MS. Bernardi Rottendorffij Archiatri Monasteriensis V. C. egregius est, & quantum assequi ex vetustæ scripturæ vsu possum, minimum CCCC annorum. Nullus tamen mihi character occurrit, vnde constare certo videatur, qua tempestate hæc contigerint miracula, nedum a quo tradita litteris.

b Egmunda siue Egmonda, pagus est Hollandiæ, vbi celebre olim fuit monasterium Ord. S. Benedicti, cuius sæpe mentio occurrit.

c Cincinnius vertit de Gandauo, nam ita quoque vrbs hæc Flandriæ primaria appellatur. Sed quid necesse est, tam procul cæcum hunc adducere? cum sit longe propinquior Gent, pagus non incelebris in superiore Batauia, VVahalim inter & Rhenum.

d Diximus superius Astnide, Asnide, Assinde, Asdidi ab antiquis scriptoribus appellari, quæ nunc Essendia, vulgo Essen: vbi illustrium Canonicarum collegium, cuius Abbatissa, oppidi & circumtacentis regionis libero dominio potitur, immediate Romano Imperatori subiecta.

e Est hic fons iuxta VVerthinam, vt antea dictum.

§ VI Miracula S. Ludgeri auctore monacho VVerthinensi in poëmate rythmico, Litania dicto, ex apographo Bernardi Rottendorffij.

a

[35]

Cvm iuxta b Arnapham Welde curtim positam
      Esset gloriosus Werthinæ Patronus;
Qua demonstratio diuino oraculo
      Werthinæ fiebat, inibi manebat.
Curtis agricola mox cum querimonia
      Coram Sacerdote adstitit hac voce: [Noxios agris anseres,]
Eia Domine, anseres quotidie
      Nostrum bene cultum agrum lædunt multum:
Quodcumque semino deuorant continuo,
      Etiam nascentes herbas depascentes.
Infelicissimis nobis ab his pessimis
      Fieri hoc magnum solis solet damnum. [vt S. Ludgerus iocose suaserat,]
Cur, dixit homini statim seruus Domini,
      Non has coëgisti, non has inclusisti,
Donec promitterent, quod numquam plus tangerent
      Aliquid de nostris, nocentibus rostris?
Quod dum non serio dixisset, sed ludicro, [simplex rusticus iubet ad eum venire:]
      Et hoc solum sciret homo quod audiret;
c Cucurrit protinus, & inuentis auibus,
      Ite, dixit, ite: Præsuli venite.
Aues, vt Dominus coëgit altissimus,
      Homine iubente iverunt repente.
Homo secutus est, donec grex coactus est
      Anserum, & arctis iam inclusus curtis.
Igitur aderat Sacerdos, & viderat,
      Et captiuis istis statim benedixit: [qui dimissi, vt hic iusserat,]
Et pacem fecerat illis, & præceperat
      Vt sint apud sese penitus illæse:
Et cras discederent, & numquam plus læderent
      Agrum, pro quo capti essent & coacti. [amplius non nocent.]
Quod & sic factum est, & factum probatum est,
      Anseres dum iusta seruent adhuc iussa.
Nam vsque hodie hunc non audent tangere
      Agrum, sed videntes fugiunt timentes.

[36]

Eodem tempore & loco, quod scribere
      Etiam curamus, factum noueramus.
Dæmon aquaticus hominem, quem diximus, [Idem dæmonem forma bouis aranti molestum,]
      Sæpius illudens, & nocere studens;
Vbi aderat, nequam sæpe aderat,
      Se in bouem vertens, boues & peruertens.
Nam miris saltibus, & diris occursibus,
      Tota die boues de directo mouet.
Et dum inutiles sulcos omnes faceret,
      Neque profuisset quidquid arauisset; [Sancto iubente,]
Domum regreditur, iterumque queritur
      Caro suo hero rusticus Luidgero.
Et dum de dæmone nil questus sit, sed boue;
      Præsul tamen nosset, quale pecus esset;
Si, inquit, amplius adsit, iunge protinus
      Aratro; vt trahat, quamuis nolens agat.
Quod homo audiens, & audita prosequens,
      Crastina mox die cœpit illo ire;
Faciens quo modo sic annecti aratro
      Solus potuisset, solus vt traxisset.
Et ecce aderat nequam, vt consueuerat: [ad aratrum iungit:]
      Sed mox alligatur iugo, vt aretur.
At ille fortiter trahens, & velociter
      Vadens, virum ipsum traxerat annixum.
Aduersus Arnapæ ibat voluntarie:
      Flumini auersus stimulandus prorsus.
Nam (vt post patuit, quamuis adhuc latuit)
      Lacum plus dilexit quam iugum, quod gessit.
Sed homo, nescius quod esset diabolus,
      Ire bouem iussit, cui sæpe dixit:
Frater, non hodie, vt heri & pridie,
      Certe ludes mecum: sed arabo tecum. [qui miro modo,]
At ille cesserat, aratrumque traxerat;
      Satis vt pateret, illum quod arceret
Virtus Altissimi, sui sancti famuli
      Meritis Liudgeri, per Angelum Dei.
Mirum quod dicimus, vulgatum a pluribus,
      Triginta dierum opus tunc impletum;
(Dictu mirabile!) aratro cum homine, [30 dierum opus vno explet,]
      Plus quam vnquam ante vel posthac durante.
Et, dum iam aderat hora, qua debuerat
      Aratrum dimitti, vincula remitti;
Solutus abijt ille, & insilijt
      Arnapam, & dignum liquit ibi signum: [& solutus in flumen se mergit,]
Nam vsque hodie ibi ferunt incolæ
      Incidisse ipsum dæmonem abyssum;
Qua datur cernere in quadam voragine
      Aliquod profundum, quod non habet fundum. [relicta ibi abysso.]

[37]

Adhuc Westphaliæ multi narrant incolæ,
      Ibi quod fecisse fertur idem ipse.
Villa Westphaliæ, d Billerbeke nomine,
      Est, atque illa Præsul fuit villa.
Rusticus aliquis illic dixit aliquid
      Displicens omnino reuerendo viro.
Grando, nix, pluuiæ illo erant tempore;
      Quibus verbis istis stultus maledixit: [S. Ludgerus auræ pluuiosæ maledicentē,]
Auram hoc tempore fecisti, diabole;
      Sit tempestas ista tecum maledicta.
Audiuisse igitur hæc Liudgerus dicitur,
      Et mox iudicasse, hunc seruandum esse,
Donec pœniteat, vel doctus intelligat, [iubet detineri in custodia,]
      Nullum de re tali sic debere fari.
Conclauim igitur intrare compellitur,
      Claui huius loci data Sacerdoti;
Qui tunc debuerat, vt fuit necessitas,
      De hac villa ire statim ipsa die.
Et statim abijt, e Halatramque adijt,
      Transiensque flumen Lippiam per pontem,
Clauem, quam tulerat, in flumen deiecerat,
      Sponte, aut non sponte, casu accidente. [dein custodiæ claui abiecta & recepta,]
Et sic perficiens iter, & reueniens
      Per eamdem viam ad prædictam villam,
Statim audierat, quod coquus retulerat,
      Se in quodam pisce clauem inuenisse;
Quam, vt mox iusserat, coquus mox porrexerat:
      Et dum cognouisset eadem quod esset,
Mox intellexerat, quod Deus respexerat [dimittit, monitum ne sic deinceps loquatur.]
      Se intercedentem virum pœnitentem.
Et mox aperuit claustrum, atque monuit
      Numquam de re tali amplius sic fari:
Sed benedicere omni Deum aëre,
      Cuius ad præcepta omnia sunt facta.

[38]

f Rem quoque refero, ipso teste Domino,
      Quam oculis meis vidi g tunc inuenis.
Cum frequens pluuia faceret diluuia
      Tempore Autumni terræ nostræ omni; [Ad coërcendam effusionem imbriū,]
Fruges, quæ fuerant natæ, non potuerant,
      Quamuis acta messe, populo prodesse:
Magis iacuerant foris, & maduerant,
      Sine siccatore vento atque sole.
Qui messem coluit omnis homo doluit,
      Pro re laborata ita deprauata.
Pro his & alijs Werthinæ angustijs, [decretum vt S. Ludgeri corpus proferretur,]
      Decretum est, bonum aggredi Patronum.
Aliqua igitur dies præeligitur,
      In qua impleretur quidquid voueretur,
Quæ in vigilia imminebat proxima
      Tunc Bartholomæi Apostoli Dei,
Quæ hoc per computum anno fuit Sabbatum: [in vigilia S. Bartholomæi]
      Sexta, quæ præcessit, feria; accessisset.
Nostrorum anima Fratrum spe fidissima
      Sanctum vt leuarent, feretro locarent. [pridie vt leuatum ac feretro impositum,]
Ista leuatio eius vel locatio
      Vt est cœpta primum, aderat diuinum
Mundo mirandum: namque aquæ imbrium
      Desuper pendebant, nilque depluebant.
Densitas nubium pendens, imbrem plurimum
      Quasi minabatur; tamen tenebatur. [stetit pluuia,]
Sed & in aëre cœpit se subtrahere,
      Dum iam constituta dies est secuta:
In qua, dum populus adfuisset plurimus
      Cum oratione atque portatione,
De monasterio, ecce clarus subito [vt e monasterio productum,]
      Diu qui latebat, Titan apparebat.
Inde, sonantibus pluribus concentibus,
      Propter visum solem laudant Creatorem: [sol refulsit,]
Fitque processio & ampla digressio:
      Homines cantabant, montes resonabant.
At sol in melius lucet de superius, [facta processio magna & pia,]
      Quasi hoc iubilo erutus nubilo.
Tunc Sanctum Domini circumdantes populi,
      Vnde efferebant, domui reddebant;
Rogationibus, vel orationibus,
      Siue Letanijs amplectentes pijs,
Et Deo debitas referebant gratias, [cum Litanijs:]
      Viro pro beato ita declarato:
Vt dum exierit, caligo perierit;
      Quando processisset, sol se obtulisset:
Et laudem Domino intonant altissimo,
      Qui sic honorasset seruum, quem amasset.
Et bonum aërem & bonam temperiem,
      Quam hic susceperunt, secum domi ferunt.
Et cum lætitia colligentes omnia,
      Inuenerunt bonam vndique annonam. [ampla messa collecta:]
Notata igitur adhuc die, agitur,
      (Sicut valde bonus meruit Patronus)
h Commemoratio siue celebratio,
      Siue gratiarum actio dignarum, [anniuersaria rei memoria instituta.]
Pro signi gloria annua memoria
      Vt sit, pro re gesta semper dies festa.

[Annotata]

a Miretur quispiam cur Ioannes Cincinnius priora hæc tria miracula omiserit, qui omnia VVerthinensia monumenta accurate peruoluerit. Fortassis ea minus credibilia illi visa, quæ hic Litanenticus Poëta, non, vt alias ex vetustioribus scriptoribus, sed fama accepisse indicat. præsertim num 3.

Adhuc Westphaliæ multi narrant incolæ,
      Ibi quod fecisse fertur idem ipse.

Quod autem numeris paragraphos distinguimus, id non ad totum poëma, e quo hæc excerpta miracula sunt, referendum, sed ad hæc ipsa, si quis vt hic edita citare voluerit, internoscenda.

b De Arnapha siue Arnapa fluuio, vulgo Erft, sæpius ante actum, & ad eum sita Welde villa.

c Simile fere sanctæ simplicitatis in capiendis auibus sata depascentibus exemplum relatum 29 Ianuarij in Vita S. Gildæ Sapientis cap. 1 num 5 pag. 959.

d Est Billerbeke pagus diœcesis Monasteriensis, non procul Coesfeldia, in quo S. Ludgerus & miracula quædam fecisse in vita memoratur, & vltimum sacrum ac concionem ipso quo ibidem obijt die.

e Halteren oppidum eiusdem ditionis ad Lippiam amnem suum.

f [Halatra op.] Quod sequitur est ex Litania 3, narraturq; etiam a Cincinnio.

g Ideo scribit Cincinnius contigisse hoc ante tempora Bernardi XXVIII Abbatis, cuius iussu vel rogatu hoc in S. Ludgeri laudem poëma se scripsisse hic Auctor testatur.

h Cincinnius anno 1515, ita scribebat: Huius igitur facti commemorationem adhuc vsque in maxima populi frequentia quotannis, autumnali tempore, [Festum Deportationis S. Ludgeri.] Dominica semper quæ proxima festum Decollationis Diui Ioannis Baptistæ sequitur, celeberrime peragimus.

§ VII Miracula facta Monasterij VVestphaliæ seculo XII, eodemque scripta; ex quinque MSS.

[39] Sancti Lutgeri meritis multa exemplorum celebritate, quæ posteritati reliquit, conspicui, miraculis etiam, quæ Deus ante obitum suum & post vbique terrarum, [Miracula hæc vnde scriptor acceperit?] & præcipue Werthenæ per eum operatus est, conscriptis, quando & qualiter Monasterium Episcopalem suam Sedem numerositate miraculorum respexerit, qua possumus veritate perstringamus. Quæ quidem vt plenius constet, ea strictim attingamus, quæ ad tempora nostra ab antiquo deriuata, relatu veridicorum nobis sunt recensita. Episcopus a Burchardus Monasteriensem ciuitatem dilatare pluresque in ea proponens parochias facere, aream quamdam comparauit, & ecclesiæ S. Lutgero construendæ assignauit. Ceterum inter Sacerdotium & regnum tempestate orta, non solum caritas sua quasi in radice est sopita; sed capella, quam S. Lutgerus infra vrbem habuit, sub Episcopo b Theodorico incendio vastata, postmodum est miserabiliter neglecta. [S. Ludgeri capella Monasterij exusta:] Dominus etiam c Helmwardus maioris Ecclesiæ Canonicus aream illam, discretioni suæ ab Episcopo Burchardo commissam d, inuadiauit, nec absoluit. Vnde & e tempore nostro ad quemdam ciuem Hymricum hæreditario iure fuit deuoluta. Cuius conciues, vt credimus, Spiritu sancto ducti, seriem, quam qualicumque narrationis tenuitate percurrimus summatim, ad Episcopum Luthewicum detulerunt; & vt illa area vel alia eos ad confundandum S. Lutgero Ecclesiam iuuaret, rogauerunt. Ipse autem ad opus pietatis, vt fuit ab ineunte ætate promptissimus, aream absoluit, eaque aliam meliorem & eorum proposito magis idoneam f cambiuit, & quarta feria Paschæ contradidit. [noua ædificata:] Quis diuinam non laudet clementiam? Quis debitum tanto Patri non libenter impendat honorem & obsequium, cuius tempori, imo cui Deus tanta charismatum reseruauit dona?

[40] Vix transijt mensis, quin & pulchra de lignis construeretur capella, & sanctissimi Confessoris clarescerent merita. Vespere enim quando sequenti die cœmeterium consecrabatur & altare, quædam crux iussu Episcopi apportabatur, [eius ibi Reliquiæ:] & in ea S. Lutgeri Reliquiæ. Quo licet dubie diffamato Helemburgis quædam ciuis, thus cum candelis in multa humilitate obtulit: & completa vix oratione, dolorem capitis, quo vehementer ad quinque septimanas attenuata fuit, [ad has sanata cephalæa,] sentiens sedatum, lætabunda redijt domum. Qua in re suis solenne fuit gaudium, & pluribus de ciuitate bona spes futurorum suffragiorum: præsertim quia multa etiam audierant de Cruce. Sane cum multis annis illa vel in horreo, [antea pulsam incendium,] vel in granario negligenter poneretur; tandem omnibus ædificijs incendio pereuntibus, granarium, in quo fuit, mirabiliter in medio igni mansit intactum. Quod diuinæ, sicut fuit, domesticus adscribens potentiæ, pulchram in fine domus fecit ei camerulam, [alia dein miracula:] & quantam potuit exhibuit venerationem. Homines etiam circumquaq; manentes, & ad inuocationem Crucis & S. Lutgeri in suis calamitatibus remedium sentientes, quas poterant ferebant oblationes: ita vtiq; quod incensum suo tempore & nocturnales semper haberet candelas.

[41] Fuit item quidam in ea parte Frisiæ, quæ dicitur Morsaten, [epilepsia curata:] cuius vnicus filius quater vel sæpius quolibet die, caduco laborabat morbo. Quo super cum ipse patris more doleret, vidit in somnis, quia quædam Crux prope g Emesam staret, coram qua puerum ponderare deberet. Vidit, & mane cum filio & alijs vndecim iter peregre arripuit, & tandem veniens h Rene didicit vbi Crux esset. Cumque domum vbi Crux fuit, intrasset, puer infirmitate sua correptus, super terram volutabatur moribundus. [factus eo accursus.] O pia sanctissimi Confessoris merita! auro, argento diuersisque ante Crucem ponderatus cibarijs, integerrime est curatus. Quibus in ore multorum positis, delata Cruce, sicut diximus, Monasterium, multus ad eam fuit factus concursus. Quidam autem forte attendens illud Ioannis: Charissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus, si ex Deo sunt; suaserunt Episcopo, vt probare faceret, quid in Cruce esset. [1 Ioan. 4, 1] Ad quod exsequendum cum iam dies præfixa esset, Deus suum addidit, & omnem ambiguitatem contrariam remouit miraculorum certitudine.

[42] Fuit quidam puer Monasterij debilis crure, duobusque innitens baculis: hic tribus continue noctibus vidit in somnis, quod quidam canus vir accederet ad eum, [Crus debile sanatum,] & extraheret ei debile crus, & abiret; quod nesciret quo deueniret. Vnde territus, sicut videbatur ei, præ molestia sudauit, & iacuit in extasi, tandemque recepta mente clamare cœpit. Et vtique clamauit, quod qui circa eum erant, euigilauerunt. Quorum quidam etiam tertia vice indignatus, quod ita in somnis se haberet, grauiter eum corripuit. Audita autem visione, persuasit ei quod summo mane ad Capellam sancti Confessoris iret, & eum inuocaret. Quod faciens, nec diu coram Cruce in oratione prostratus iacuit quin sudaret, & dolore quodam per omnia membra suo diffuso in extasi iaceret. Rediens etiam tandem ad se, cœpit clamare & circumstantibus dicere: Quare confringitis mihi crus? Illi autem asserentes, quia nec eum tangerent, hortabantur ad patientiam, & vt Deum & S. Lutgerum inuocaret. Quo facto, surrexit sanus, & rogans sibi dari Crucem, circumiuit cœmeterium, multo populo eum sequente, & Deum quo modo potuit laudante.

[43] Quædam paupercula ibidem manens, quadam celebri die iuit trans amnem afferre ceruisiam, & reliquit domi vnius anni puerum suum. Quando autem diutius moraretur, & pueri de domo omnes exissent, [puer submersus, ad inuocationem S. Ludgeri reuiuiscit:] puer de cunis tamdiu hac & illac repsit, quod in puteum cecidit. Rediens mater, & non inueniens puerum, cucurrit ad domos vicinorum, quærens si quis eum sciret vel vidisset. Porro cum omnes vno ore dicerent, quia nec scirent, nec vidissent; nescia quid faceret recurrit domum. Iam tunc vero puerum de puteo extractum quædam inter manus suas super mensam volutabant, nec in eo quidquam vitæ videbatur. Vnde & mater spiritu turbata, & plures secum in lacrymis dixerunt: Domine S. Ægidi, Domine S. Nicolae, Domine S. Lutgere, facite gratiam vestram in isto puero. Cumque id dixissent, quasi ante esse non debuisset, aqua de ore pueri cœpit fluere, & tandem lac quod suxerat. Et vt id diuinæ sciretur esse potentiæ, mouit se ita viuide tamquam esset expers prioris miseriæ.

[44] Quædam fuit paupercula i Thelget, cui dolor oculorum ita inualuerat, quod nec vidit nec lucem diei ferre potuit. Vnde & manicam superpellicei, vel tale quid, semper circa faciem suam inuoluere debuit. Hæc auditis his quæ Deus Monasterij per merita S. Lutgeri fecit, vouit eo ferre oblationes suas, [dolens oculis & cæcutiens perfectum visum recipit,] si vel visus ei redderetur, vel dolor cessaret, quo torquebatur. Tamquam etiam precibus cogi posset Confessor sanctus, eum exorare non cessabat die noctuque. Aduenerunt dies Rogationum, & homines villæ illius ibant cum suis Monasterensium occurrere Reliquijs. Quas cum aliquantulum extra villam secuta fuisset, redeuntibus quibusdam parochianis & ipsa redijt. [occurrens Reliquijs die Rogationum,] Cumque inter redeundum ingemisceret, quod infortuniū oculorum ei caussa editus esset, manica de vultu quodam casu labente dolorem solitum non sensit. Quod vnde esset, admirata, oculos aperuit, & sine molestia vidit. Quid faceret? Insecuta tandem præcedentes, veniensque Monasterium, multos suæ illuminationis habuit testes.

[45] Fuit puer k Osenbrugge panem ostiatim quærens, visu vnius oculi, ex quo fuit duorum annorum, carens, & alio parum videns: ita quidem quod vix poterat viam dignoscere. Huic cum acciperet eleemosynas l in monte S. Gertrudis, dictum fuit a Dominabus & earum ministris: Quare non inuocas Lutgerum, cuius gratia modo Monasterij est magna, [alteri visus redditus & confirmatus, inuocato S. Ludgero.] vt videas? Erat etiam ibi Presbyter, qui promisit ei dare ceram ad instar oculorum, quam Sancto ferret Lutgero. Quibus animatus, corde humili & contrito fecit, sicut ei persuasum fuit. Nec diu quin illo oculo, quo parum videre solebat, melius videret. Quod recognoscens a Sacerdote promissum requisiuit, & Monasterium iter direxit: quo antequam veniret, & vno oculo & alio plene vidit. Peracta etiam gratiarum actione; tantum corporis prius emarcidi recepit vigorem, vt pro labore suo certum haberet victum & pretium.

[46] Quidam fuit in m Buren, qui tribus annis nec in dextro nec in sinistro latere iacere potuit. Sane de sinistro humero pertransiuit inferius ad vmbilicum, & inde ad dextram coxam dolorem patiens continuum, semper iacere debuit in dorso. Qua pœna cum iam esset miserabiliter attenuatus, vidit in somnis, quia meritis S. Lutgeri deberet curari. [ferro sagittæ e coxa ope Sancti educto,] Cui visioni adhibens fidem, iter suum S. Lutgero vouit Monasterium. Nec patiens fuit moræ, sed eo se statim in rheda duci fecit. Cumque iam esset in via, sensit quasi pruritum in dextera coxa, dimissa que manu vt se ibi fricaret, palpauit ferrum sagittulæ, quæ pyl dicitur Teutonice. Quod quidem extractum multa sequebatur sanies de sinistro humero, sicut ei videbatur, illa parte qua doluit defluens. [dolor diuturnus euanescit.] Quo tandem cessante tam bene habuit, quod & ire & equitare statim per se potuit. Veniens itaque Monasterium, offerensque ferrum sagittulæ, quas potuit Deo & S. Lutgero gratiarum actiones peregit.

[47] Quædam mansit n Aldensele: huius oculis spissa increuerat pellicula, [cæcutiens voto adeundi reliquias sanata:] nec poterat ad quinque annos vel viam vel aliud aliquid præter diem dignoscere. Quam miseriam cum multa sustinuisset patientia, vidit quadam nocte in somnis, quod meritis S. Lutgeri visum recipere deberet. Ignorans autem, quo in loco tanti viri haberetur memoria, quod viderat in silentio transijt; non quidem de diuina dubitans clementia, sed non æstimans in eo aliquid esse ponderis: vnde & iterum postea somniauit, quod sacrificium suum ferre deberet Monasterium. Quod cum facere differret, contigit quosdam, qui de Aldensele o Frekenhorst peregre ierant, redire, & quæ viderant & audierant referre. Quibus auditis, quando de vespere vouerat eo ferre sacrificium suum, sequenti die bene potuit videre. Pellicula enim quæ increuerat oculis eius de mane rupta, breui quasi esset aqua in lacrymis defluxit tota. Veniens itaque Monasterium, perceptæ gratiæ sufficiens habuit testimonium.

[48] Quidam fuit Sosati mercator, habens filium cui vrina per quamdam vmbilici exiuit rupturam; [puer miserabili hernia laborans:] non vtique meatu libero, sed modo inexplicabili & inaudito: sane quando id esse debuit, præ dolore vehementer clamare cœpit. Quo audito venter ei circumquaque premebatur, & ita tandem vrina eliciebatur. Quæ pœna cum iā ad quinq; annos inualuisset, mater quadam nocte vidit in somnis, quia curasset eum S. Lutgerus. Audita autem gratia quam Deus per eum Monasterij operabatur, conuenit quasdam vicinas suas & alias sibi familiares, & relato eis quod vidisset in somnis, rogauit vt Deum secum inuocarent, & S. Lutgero suas & pueri, vt curaretur, vouerent oblationes. Vouerunt, & puer melius cœpit habere, & vrina breui tempore ad debitum meatum recurrente, pater pro matris sponsione curationis suæ testis eum Monasterium duxit.

[49] Pauper quidam in diuerticulis Episcopalis domus Monasterij repertus a seruis, [pugnis dire contusus] quasi reus furti pugnis multabatur, & certatim crinibus ad aquam trahebatur. In quam cum iam esset præcipitandus, quidam Ministerialis ecclesiæ superueniens, ne amplius mali ei facerent, inhibuit. Ereptus itaque a manibus eorum, venit ad hospitale, rogans infirmorum prouisorem, vt sui misereretur. Recitans etiam qualiter tractus esset iurando inculcauit, quia nec malum tunc fecisset nec pro malo faciendo tunc venisset. Quibus concurrentibus, ille misericordia motus dixit quod intraret, & adhibuit ei curam quam potuit. Refocillatus autem potu, cœpit tam male habere, quod rogauit vocari Sacerdotem, vt Corpus Domini acciperet. Quo vocato, nec loquebatur nec cognouit aliquem. Præterea ipsi, [ad extrema deductus,] verso supra pectore & capite in alto lecti posito, sanguis de pectore per os effluxit, non aliter quam si ei pedes cum trunco corporis essent erecti. Quod qualiter esset cum nos qui adfuimus admiraremur, cœpit ad loquendum linguam mouere, & tandem loquebatur quod vix intelleximus, Sanctum sepulcrum, Sancte Ioannes. Quo labore de Dominica ad sextam feriam durante, circa tertiam horam cum iam putaretur moriturus (vtpote in quo nec vitalis poterat dinosci motus) ex improuiso dixit: Domine bene veniatis. Et eo dicto iterum suo modo iacuit; necdiu quin diceret: Domine libenter. Et erigens se, quæsiuit vbi esset tunica sua, subiungens: Bernarde (sic enim vocabatur infirmorum prouisor) nihil vidistis? [viso in somnis S. Ludgero] Certe S. Ludgerus fuit hic, dextra manu crucem, sinistra portans baculum; ipse pulcher canus Dominus est. Certe ipse intrauit capellam istam. Bernhardus autem, quamuis multum thuris odorem sensisset, ratus tamen quia erga mortem luctaretur, dixit: Iace. Volo vocare Dominum Gerbertum, qui fuit frater & Presbyter de Curia Abbatissæ. Quo audito dixit: Eia, facite, ite, & reclinauit se super lectum. Veniente autē Domino Gerberto, sedit in lecto, & asserens quia S. Ludgerus iussisset, quod sequeretur eum, rogauit dari sibi tunicam suam. Quod cum factum fuisset, vix eam præ tremore manuum induere potuit. Vnde quidam dixit ei: Sede, multum dolet crus. Erat enim ei valde contritum, quando crinibus de p trappa Episcopalis domus trahebatur. Ceterum ipse affirmans, [subito conualescit.] se illud non dolere, eleuato crure quo læsus non fuit, stabat illo, in quo contritionis adhuc apparuerunt vestigia. Intrans etiam hospitalem capellam extenso corpore, ter q fecit veniam suam, & tunc Fratribus & alijs multis eum sequentibus, ad Sancti Confessoris capellam, quasi nihil mali passus fuisset, festinauit. Vbi completa oratione sua seipsum obtulit, & quarta feria sequentis septimanæ iter ad S. Iacobum peregre arripuit.

[50] [cæcus voto facto visum recipit.] Belehem prope Osenbrugge fuit quidam ad tres annos cæcus: huic tribus noctibus continuis quidam, sicut ei videbatur, dixit in somnis: S. Lutgerus præcipit vt Monasterium r voueas iter tuum, & recipies visum. Facto itaque voto, nocte Sanctæ Margaretæ recepit visum: veniensq; ad Monasterium, quosdam Osnaburgenses Canonicos trinæ cæcitatis suæ habuit testes.

[51] Quidam de Ririxerode summæ pertinens Præposituræ, habuit sinistrum crus diutina infirmitate contractum; nec poterat ire, [crus contractum restituitur:] quin inniteretur baculo sub axilla posito. Hic audiens ea quæ Monasterij per S. Lutgeri fiebant merita, rogauit se imponi iumento suo, & quasi de sanitate sua certus esset si Monasterium veniret, festinauit eo. Cumque coram Cruce duobus diebus assiduus fuisset in oratione, nec haberet quod consumeret, redijt domum. Qua autem spe consequens probauit euidentissime. Sane cum vxor sua & pueri concurrerent eum de iumento feuare, sanus descendit per se. Certus autem quia in reditu sanitatem consecutus esset, ignorabat quando vel vbi: pedes itaque rediens Monasterium, quas potuit allato baculo gratias peregit.

[52] Quidam Mindensis Ecclesiæ prædiues Ministerialis cis s Weseram manens, tanta fuit debilitatus infirmitate, quod ad annum non poterat ire, [grauis infirmitas facto voto depulsa:] nisi duo ducerent eum inter se. Attamen ex quo cœpit infirmari, multa consumpserat in Physicis. Huic vna dierum amici sui recitauerunt quædam, quæ audierant S. Lutgerum fecisse Monasterij. Quibus auditis, licet diu ante quasi certissimus esset de morte, dixit: Videturne vobis bonum, quod eum de sanitate mea interpellem, sacrificiumque meum ei voueam. Cui omnes vno ore responderunt. Ita vtique. Quis de salute sua desperet? Facto voto, tertia die iuit in domo & in curte sua quo voluit. Quinta etiam die Monasterium equo iter direxit, & cum prope venisset ad milliare, laneus & nudipes processit vlterius, Crucique oblationes suas triginta obtulit vicibus; qualibet quidem vice Monasteriensem & leuem nummum excepta tricesima, qua tres graues & tres leues obtulit nummos. Proinde promittens se annuatim oblationes suas eo missurum vel laturum, dixit; quia in honore S. Lutgeri laneus & nudipes redire vellet domum.

[53] Quædam fæmina fuit tali dolore grauata, quod videbatur ei nil melius esse, [volens se occidere, repressa.] quam quod interficeret se. Vnde & quodam mane accepit laqueum & cultellum, vt si non posset se cito suspendere, citius guttur suum cultello transfigeret. Festinante autem ea ad locum vbi id facere cogitauerat, quidam in alba venit, dicens: Propositum tuum est malum, redi ad cor, & inclama Deum & fiduciam habe in S. Lutgero, & liberaberis ab his & alijs angustijs tuis. [& S. Ludgero inuocato sanata.] Cumque hoc dixisset, euanuit. Ipsa etiam facta in eodem loco venia ad se redijt, & ad inuocationem B. Lutgeri sic liberata fuit ab omni cogitatione mala, quod statim Monasterium festinauit, & ieiuna laqueum & cultellum cum alijs oblationibus suis obtulit.

[56] Quidam manens prope Lirigæ, qui amiserat puerum vix duos habentem annos; [puer bimulus amissus, patre votum nuncupante mirabiliter repertus:] quem cum nec in domibus vicinorū, nec in puteis, nec in aliquibus villæ inueniret diuerticulis, in campo & in vicina quæsiuit siluula. Cumq; iam duobus diebus quærendo esset defatigatus, meminit gratiæ, quam audierat, S. Lutgerum Monasterij fecisse: meminit, inquam, & cum multa cordis amaritudine vouit in honore eius ferre Monasterium instar pueri, si inueniretur argenteum. Et quasi facto voto omnem solicitudinem suam in sanctum refudisset Confessorem, redijt domum. In redeundo autem venit ad quamdam solitudinem, quæ vsitato nomine t Fene dicitur: quam transiens ex improuiso inuenit puerum, tali quidem loco, quod non poterat admirari qualiter venisset eo: præsertim quia circumquaque tot & tales erant fossæ, quod super humanam fuit considerationem, quod non cecidisset in aliquam illarum. Diuinæ itaque recognoscens id fuisse misericordiæ, instar pueri argenteum sicut vouit attulit Monasterium.

[57] [viduæ segetem vastans fit amens,] Quidam armiger cuiusdam viduæ segetes noctu & furtim secans, sensum perdidit: nec qualicumque vexabatur insania; sed tali quod putabatur maligno obsessus spiritu. Fecit enim mali quod potuit, & more insani currebat de nocte in plateis Ossenbrugge. Vti aliquot cum masisset annis, somniauit, quod S. Lutgerus diceret ei: Surge, & u labora Monasterium, & consequeris gratiam. Sed quomodo Monasterium laborare potuit, qui vsu discretionis caruit? Audiat, quem iuuat scire quam mirabiliter Deus suos glorificet Sanctos. Mononum vel quocumque modo sensu carentium consuetudo est, audita frequenter repetere, & inter cetera, quasi a dæmonio meridiano, vt ita dicam, inducere. Accidit itaque & istum vna dierum cuidam militi dicere, [Monasterij per S. Ludgerū sanatur.] quia S. Lutgerus dixisset ei, sicut prædiximus ante. Quod quidem licet in mentis fecisset excessu, miles tamen ratus, quia fuisset ita in re, duxit eum Monasterium. Vbi recepto sensu cum mansisset per tempus, peregre direxit iter ad S. Ægidium.

Plura alia Deus operatus est per seruum suum Ludgerum: sed hæc pauca de multis scripta sunt ad laudem & gloriam Dei & Saluatoris nostri Christi Iesu, qui est laudabilis & gloriosus in Sanctis suis, & super omnia Deus benedictus in secula. Amen.

[Annotata]

a Mortuo circa annum 1104 B. Erpone, siue Erphone, Episcopo Monasteriensi, de quo agemus ad diem 9 Nouembris; Henricus IV illi Ecclesiæ præfecit Burchardum, [Burchardus Ep. Monast. semel iterumq; ob schisma eiectus.] vt scribit Albertus Krantzius Metropol lib. 5 ca. 33. Sed illum velut schismaticum, inquit idem, & Henrico anathematizato subscribentem, eiecerunt Ministeriales sui: adeoq;, vt mox subdit, captum ad Henricum V deducunt: a quo habitus primum in vincuis, dein ad suā Sedem reductus, postea iterum eiectus, iterumq; restitutus est. Quæ apud eumdem Krantzium aliosq; scriptores legere qui volet potest. Quod hic S. Ludgeri miraculorum scriptor asserit Burchardi caritatem in radice esse sopitam, inter Sacerdotium & regnum tempestate orta; id non ad schisma Henrici IV referri fortassis debet, cum huius schismatis initium factum sit anno Christi 1076, 30 ante dicti Henrici obitum; sed ad id denuo ab Henrico suscitatum, violenta etiam in Paschalem Papam manu iniecta, extortoq; per vim priuilegio de Inuestituris anno 1111, quod tamen idem Pontifex anno sequenti reuocauit, ipsumq; Imperatorem excommunicauit. Sed tandem anno 1122 pax conciliata est. Videtur tamen ante eum annum Burchardus Constantinopolim legatus, in eo itinere obijsse.

b Theodoricum quidam Burchardo præponunt: alij Burchardum, quem diximus, e catalogo Episcoporum expungunt, [Theodoricus successor canonice, electus,] quod schismatico Imperatori adhæserit: at principio regni sui reconciliatus Pontifici fuit Henricus V, vnaq;, vt credibile est, Burchardus & alij Episcopi, qui eius parenti subscripserant. Hunc porro Theodoricum Abbas Vrspergensis Heinricum appella, ita scribens in Chronico: Anno Domini 1121, Dominus Heinricus (qui Burchardo Ruro dudum in legatione Heinrici Imp. apud Constantinopolim defuncto, per electionem Ecclesiasticam in Cathedram Monasteriensem successerat) a suis indigne tractatus, [male a suis habitus.] Saxonicas Principibus querimoniam iniuriarum suarum detulit. Et quia vir illustris natu & virtutibus famosus extitit, per Lotharium Ducem congregato exercitu, Sedem suam etiam contra Regis voluntatem repetit. Contigit autem occulto Dei iudicio, [a Lothario dein Cæsare reducitur,] dum inimicas acies videndo ciues terrentur, ac pro imminenti periculo singuli sua molirentur, casas aliquas incaute succendi; paullatimque dominante flamma etiam basilicam maiorem, quæ Sedes illius

Erat Ecclesia, funditus comburi. Sic quoque miserabili potiti victoria, Pontificem pulsum restituunt, multam autem pecuniam ad restaurationem ecclesiæ conferunt. [vrbe obsessa,] Krantzius lib. 6 cap 9 scribit Burchardum ab Henrico Vrestitutum, [casu incensa, & capta,] dum eidem Cæsari contra Saxones bellum gerenti assistit, iterum eiectum, eiq; suffectum hunc Theodoricum de Winzenburg; qui & ipse a Cæsare pulsus reposito Burchardo. Hoc in legatione mortuo, cum Theodoricum Lotharius Saxoniæ Dux (siue Luderus, vt ipse vocat) & Comes de VVinzenburg reducerent; tantam fuisse ciuium & Ministerialium Ecclesiæ pertinaciam, vt nullo modo sibi eum præesse paterentur, sed cogendi armis fuerunt vt parerent. [quam cum ecclesia reparant idem Dux] Qua in conflictatione cum lacula ignita mitterentur, cum ciuitate vniuersa conflagrauit ecclesia S Pauli. Sed Dux compatiens tantæ iacturæ, prospexit vt impendio suo pro magna parte & ecclesia & ciuitas repararetur. Quo in prælio multos iure militari captos & morte multauit, & ecclesiæ ædificandæ sic prospexit, [& Episcopus.] vt quorum opera male defensa perierit, eorum pecunia de nouo fundaretur… Theodoricus in Ecclesia sua in finem vitæ permansit, reparationi structurarum & reformationi morum, tum plurimum necessariæ, institit: perfecitque ad bonum modum, priusquam viuendi finem faceret. Ista Krantzius.

c MS. Theodori VVulpij de Renesse, Hehelmvvardum vocat.

d Inuadiare est vadio siue VVadio supponere siue oppignerare. Qua de voce consuli potest Gerardus Ioannes Vossius de vitijs sermonis, & Lexica Iuris variorum. Eodem facit quod sequitur, [Inuadiare.] Absoluere quod hic significat, [Absoluere.] pecunia reddita quod oppigneratum erat liberare.

e Hinc patet quo tempore hæc scripta sint Nam Ludouicus hic, siue vt habent 4 MSS. Luthevvicus, [Ludouicus Ep. Monast.] sedit tempore Frederici Ahenobarbi Imperatoris, & mortuus traditur anno 1173, qui erat dicti Ahenobarbi 22. Consentiunt ijs quæ hic de Luthevvico narrantur, illa quæ de ipso habet Krantzius Metrop. l. 7 cap. 15: Erat, inquit, vir magnanimus, & qui ecclesiam amplificauit, multisque donabat rebus & libertatibus. Sed videtur consanguineis suis nimium indulsisse Ait enim idem Krantzius eod lib. cap. 21 de Godscalco successore loquens: Confisus in adiutorio Altissimi & protectione S Pauli, sustinuit impetus insurgentium sibi Comitum de Teckeneborg, qui omnia sibi pro consuetudine inolita licere putabant. [Godscalcus successor eius.] Erat enim Luthevvicus patruus Ottonis Comitis de Teckeneborg, qui tum potenter dominabatur in terra

f Cambire est permutare antiquum verbum.

g Ita 4 MSS. vnum habet, Amasium flumen. [Amasis fl.] Amasis quoque dicitur vulgo Ems.

h Oppidum est Amasi adiacens, inter Monasterium & Lingam, huic paullo vicinius; nec procul ab Elte pago, [Rena op.] qui videtur capite præcedente Elethe appellari.

i MS. Renessij, Thelgeti Est oppidum prope Monasterium, ad Amasim flumen. Tellig alibi vocatur. [Telligt op.]

k Vnum MS. Bern. Rottendorffij, Osnabrugge, Renessij, Osnabrugi. Vulgo Osnabrugum Latine appellant, [Osnabrugū] ciuitatem Episcopalem in VVestphalia. Teutonice Osenbrugge, Hasæ flumini, siue Osæ, adiacentem, vnde & nomen duxisse videtur: [Hasa fl.] quamuis alij de etymo aliter sentiunt.

l Cœnobium, vt hinc patet, antiquum fuit sanctimonialium, vulgo S. Gertrudenberg, Ordinis S Benedicti.

m MS. Theod. VVulpij in pago Buren. [Oldensalia.]

n Idem MS. Oldensele Oppidum est Tvventiæ in Transisulania: de cuius etymo varta alij.

o Est Frekenhorst, siue Vreckenhorst, [Freckenhorst cœnob.] nobilium Canonicarum cœnobium in Monasteriensi diœcesi, prope oppidum Warendorpiam. Quo de oppido ac cœnobio fuse actum to 2 Ianuarij pag. 1154 ad Vitam S. Thiadildis Virginis, quæ prima illic Abbatissa fuit.

p Est Trappa, vt notat Ger. Ioannes Vossius lib. 2 de vitijs sermonis cap. 18 pag. 300, decipulum auium, siue earum septum cancellatum. Certe Lege Salica tit. 7 l. 9 dicitur: si quis turturem de trappa furauerit. Ita apud Cornel. Kilianum veteri Teutonica lingua trappe pro muscipula, quæ nunc valle. Godefridus Vendelinus obseruat, [Trappa.] inde etiamnum nostratibus vsurpari betrappen, Gallis attrapper, id est deprehendere, ac velut in decipulam illectum capere. Hic MSS. duo pro trappa, trappia habent.

q Est id sese prosternere, ac fortassis (vt quibusdam saltem in more positum) terram osculari. [Veniam facere.] De ritu Veniæ petendæ vel faciendæ consulendus Benedictus Haeftenus disquisit. Monasticar. lib. 8 tract. 2 disquisit. 2 Videndus & Heribertus Rosvveydus in Onomastico ad Vitas Patrum, verbo Metanœam mittere, quod est pœnitentiam facere. Simili sensu dicitur hic nu. 18. Ipsa etiam facta in eodem loco venia ad se redijt.

r Quædam MSS. moueas.

s Ita MSS. quatuor. Renessij, Visurgim, quod antiquum & Latinis vsurpatum nomen.

t Aliud MS. fenne, Belgæ Ven, & venne, ac Veen vocant, quod aliquando pro quolibet pascuo, [Fene, Ve en,] vsurpatur, sed communius pro palustri & bituminoso, vnde ad struendum ignem niger cespes effoditur, qui torf, vel turf, aut turve dicitur. Atque eiusmodi cespitis mentio fit in Miræi Notitia Ecclesiarum Belgi cap. 203 pag. 571, [Torf.] vbi quidam Brabantiæ Dux Fratribus de Camera confirmat vsum quem huc vsque habuerant in fodiendis turbis, ad opus domus suæ. Quibus de turbis seu turuis, & priuilegio, egimus 19 Febr, § 1 ad Vitam E. Bonifacij Ep. Lausanensis, qui in dicto cœnobio de Camera religiosarum Ord. Cifterc. prope Bruxellam colitur. Vsus autem eiusmodi turuarum aut turuorum in depressioribus præcipue Belgij regionibus viget.

u Ita 4 MSS. vnum Renessij propera.

§ VIII Miraculum Brunrici atrociter ad mortem verberati, & per S. Ludgerum seruati, descriptum a Ioanne Cincinnio.

[58] Eo quo olim tempore venerabilis a Gerfridus Episcopus Werthinensem rexit Ecclesiam, Humfridus quidam Sacerdos & monachus, illo iubente, domum quamdam exædificauerat in proprio prædio; quod olim D. Ludgerus circa duo fluenta, Tedelam videlicet & Nauigisam, acquisierat. In qua ipse Humfridus habitans, Deo seruiuit, & sine cuiuspiam contradictione eam possedit, & ad huius vtilitatem Ecclesiæ excoluit, fructificando & ædificando quoad vixerat. Eo autem vita defuncto, domus illa eo vsque stetit, donec vetustate consumpta corrueret. Porro succedenti deinde tempore, postquam Gerfridus pariter & b Altfridus Episcopi vita decesserant, iubente c Hildegrimo posteriori, qui tunc hanc rexit Ecclesiam, iterum illuc directus est Brunricus Presbyter ac monachus, [Brunricus monachus villam reparat & administrat:] quatenus eamdem hæreditatem Deo fauente restauraret. Qui pariter illic domum sibi exædificauit, & altare, quod secum detulerat, erexit: eamdem quoque hæreditatem ad vsum huius Ecclesiæ longo tempore, more legalium prædiorum, excoluit. Ecce quid accidit. Cum vno dierum idem famulus Dei Missarum illic ageret mysteria, quidam malitiosi homines cuiusdam Dominæ Richildis, iussu eius filij Theodorici, impetuose irruerunt, vt eumdem Christi Sacerdotem ibi perderent. [sacris operans ab impijs crudeliter vulneratur,] Qui confestim securibus acceptis ingentem quamdam arborem domui adstantem inprimis incidere cœperunt, qua ipsum cum domo obruerent. Sacerdos autem in diuino suo officio imperterritus stetit. Carnifices siquidem mutato dein consilio, ne res, quas diripere cupiebant, simul cum ipso obruerent, aggredientes ipsum, sacris indutum vestibus coram altari stantem, fustibus ac præacutis sudibus atrociter cœperunt impetere ac ferire, adeo vt sanguis eius super altari deflueret. Cumque iam vulneribus multipliciter sauciatus coram altari corruisset, sacris eum expoliant vestibus, & eas sibi diripiunt. Insuper etiam Reliquias sancti Saluatoris nostri, & eius Diuæ Genitricis Virginis Mariæ nec non SS. Petri & Pauli Apostolorū & B. Ludgeri Confessoris Patroni nostri, vna cum capsula, in qua reclusæ erant: [omniq; sacro apparatis & Reliquijs direptis,] Crucem quoque sacratam & calicem patenamque, & altaris tabulam, cum velamentis & corporali inde temere auferunt: sed & altare subuertunt. Quid plura? illo peracto æstimantes eum mortuum, omnibus exspoliant eum quoq; vestimentis, cuculla sibi dumtaxat relicta. Deinde sumentes eum ex transuerso pronum super fustem oblongum portant, [vestibus præter cucullum exutus,] perinde ac saccum frumentarium, quasi ad sepeliendum; & proijciunt eum in quoddā densum spinetum iuxta ripam fluenti Nauigisæ; ita vt per spinetum in ipsum caderet fluentum, redeuntesque confestim ad domum eius, ostium confringunt, [in flumen abijcitur,] atque ministrum eius Suafhardum Saxonem, virum non plebeium, pene ad mortem prosternunt: & cuncta diripientes vtensilia, inde discedunt. At vero omnipotens Deus longanimis vltor scelerum, postea, vt timemus, de ijs vltionem dedit. Verum seruos suos in se sperantes non diu derelinquit. Famulum itaque suum fidelem Brunricum, [Dei ope euadit;] illis ignorantibus qui eum sic cruciauerunt, misericorditer in fluuio iacentem respexit: qui receptis viribus surrexit ex aqua, & continuo ad monasterium nostrum se recepit, & Deo meritisque D. Ludgeri, quibus sibi vitam obtigisse credidit, gratias egit. Porro non longo post tempore, ipsa Richildis fœmina, [auctores sceleris breui post pereunt.] pariter & filius eius, cuius præcepto hæc cuncta patrata erant, mala, vt timemus, morte ex hac vita decesserunt. Locus ipse, in quo ista accidit atrocitas, deinde a cuculla istius Brunrici, qui ei cruciato sola ex omni facultate remansit, Kugelendael vsque in hodiernum diem nomen obtinuit.

[Annotata]

a Ita id appellat Cincinnius, ex VVerthinensium sensu & antiqua opinione. Neque sane videtur euadere mortem potuisse Brunricus, nisi S. Ludgeri patrocinio, & singulari propitij Numinis ope fuisset adiutus.

b Gerfridus, vti superius dictum, S. Ludgeri nepos fuit, & successor. Quem secutus Alfridus.

c Hunc scribit Cincinnius SS. Ludgeri & Hildegrimi ex sorore nepotem fuisse, primum Abbatem VVerthinensem a monachis electum, Procuratoribus abdicatis; Episcopum quoque Halberstadensem fuisse; mortuum anno 877, 21 Ianuarij, & VVerthinæ sepultum.

DE S. STEPHANO TRIGLIENSI HEGVMENO ET CONFESS. ET S. STEPHANE XYLINITE APVD GRÆCOS.

POST AN. DCCCXV

[Commentarius]

Stephanus Trigliensis Hegumenus apud Græcos (S.)
Stephanus Xylinites apud Græcos (S.)

[1] Sicut illegitimum Constantini Porphyrogenetæ & Theodotes Cubiculariæ connubium, a sanctißimo Patriarcha Tharasio improbatum quidem, non tamen extremo ecclesiasticæ disciplinæ rigore punitum, ab eius communione abduxit præcipuæ inter monachos sanctitatis fama conspicuum Platonem, [A Patriarcha dissimulanter agentæ cum Iosepho excommunicato] Saccudæorum Hegumenum, grauiaque in Ecclesia Constantinopolitana scandala peperit, eiectis in exilium ab irato Imperatore quotquot Platonis inhærere sententiæ propalam fatebantur: ita Tharasij successori Nicephoro, Sancto etiam ipsi, vt liquet ex Vita XIII Martij data, a S. Theodoro Studitarum Hegumeno vertebatur vitio, quod non abstineret a communione Iosephi Oeconomi, intestarum illarum nuptiarum coniunctione polluti. Itaque cum a communione Patriarchæ abstinere deprehensus, suæ, quam eatenus dißimularat, sententiæ rationes esset coactus proferre; tantum abest, vt in origine sua supprimeretur dißidium, vt grauissimum ab vna hac scintilla erumpens incendium, longe etiam funestiorem priori illa confusionem induxerit.

[2] Etenim Theodori auctoritatem sequebantur quotquot disciplinæ & canonum zelatores erant, [segregantes se monachi duce Theodoro,] inter monachos præsertim: coacta autem Constantinopoli Synodus pretextu Patriarchæ defendendi, ipsum pene Iosephum pronuntiabat innoxium, quasi per Ecclesiasticam dispensationem egisset cuncta & agere potuisset, & monachos vt schismaticos condemnabat. Quod quia non erat aliud quam mœchandi licentiam dispensatienis nomine velare atque inuehere in ecclesiam, contra Euangelicæ legis expressa mandata, Mœchianicam hæresim impugnare apertius cœpit Theodorus, & Mœchosynodum vocare eos, qui ex Nicephori Imperatoris arbitrio Iosephi factum vel saltem reductionem eius in ecclesiam probare præsumpserant. Hanc eorum constantiam rursum vexationes, carceres, [a Nicephoro Imper. vexantur:] exilia secuta sunt: quæ apud Baronium ad annum DCCCIX ipse S. Theodorus exponit in epistola ad Athanasium, non satis probantem hæreticos a Theodoro censeri, quos vt canonum transgressores argui ipse satis esse putabat.

[3] Enumeranti autem tum alios multos hac de caußa aut iam olim cum Platone aut tum vinctos secum vel relegatos, imprimis nominatur Stephanus, [interq; eos Stephanus Hegumenus,] ille virtutis amans Præpositus, cum discipulis quinquaginta sex exactus e monasterio, cum vna cum centum & decem, & cum eo qui Episcopus ante fuerat (tum autem, vt videtur monachus inter alios sub Stephano degebat) Mœchosynodum, tamquam Euangelij infractricem damnasset: sicut missæ ab eo testantur litteræ. Atque vtinam illæ nunc extarent, vel saltem ad manus esset epistolarum Theodori textus integer, [verosimiliter hic Trigliensis;] in ea qua scriptæ sunt lingua; clarius fortaßis appareret hunc esse illum, de quo in titulo proposuimus Trigliensem Præfectum siue Hegumenum: quod nunc ex sola rerum ac temporum conuenientia lectori relinquimus diuidicandam quam probabile videri debeat.

[4] Hoc certum est neque Tharasij in priori illa, neque Nicephori in hac secunda monachorum vexatione vllam culpam fuisse: quippe quibus inuitis, sed non valentibus impedire, omnis ea exercebatur violentia. Excusandi sunt autem quod de summo iure nonnihil remiserint, [nulla Patriarchæ culpa,] Tarasius quidem vesano Imperatore minante se maiorum exemplo sacrarum imaginum hostem fore, nisi quod animo conceperat peragere sineretur; Nicephorus autem, ne insanus ille atrocius quippiam moliretur ecclesiamque vehementius exagitaret: prout vtrumque excusat is qui Theodori vitam descripsit Michael monachus, in medio relinquens vtri rectius & tempori congruentius fecerint: an illi, qui hæc in eum modum dispensarunt, atque de eo quod consentaneum erat nonnihil remiserunt; an hi qui immobiles in omnibus steterunt & a summo iure penitus non deflexerunt.

[5] Quamprimum autem amoti ab Imperio sunt, qui totum Ecclesiæ statum conuulsuri metuebantur, continuo Iosephum expulit ab ecclesia Tarasius, [qui statim ac potuit reconciliatus monachis,] Nicephorus restitutionem eiusdem irritam & contra canones factam declarauit: & vterque dedit operam, vt pace eorum quos offendisse dißimulando videbantur postulata, monachos a vexatione, ecclesiam a scißione liberarent, mutuamque amicitiam arctissime colerent. Et Theodorus quidem cum suis egregiam Patriarchæ operam nauauit contra Leonem Armenum, imaginem cultum denuo abolere satagentem, prout ad SS. Nicephori & Theophanis Vitas plene descriptum est, [cum ijs contra Leonem Armenum decertauit,] eoque in certamine socium habuit, illum ipsum vt putamus, cuius antea fortitudinem ab eo laudatam vidimus Stephanum, eius quod Triglia dicebatur monasterij Abbatem: quem omnes Græcorum fasti tam excusi quam manu exarati, quos vidimus, Diuis annumerant: & quidem plerique hoc XXVI: at die XXVII menologium Basilij Imperatoris. Vbique autem his fere verbis elogium eius texitur, ab auctore Menologij per Canisium vulgati in pauciora contractum. [vti & Stephanus,] Fuit Stephanus Christi Confessor sub imperio Leonis Armeni: qui a puero religiosam amplexus vitam monachusque effectus, propter egregiam conuersationem suam Trigliensis monasterij Hegumenus constitutus est ad preces suasionemque monachorum: vbi multos doctrinæ verbo & vitæ exemplo adiuuans, ad extremum, eo quem diximus Leone contra venerandarum imaginum cultores persecutionem mouente, cum & ipse aduocatus cogeretur earumdem adorationem eiurare, & aduersam orthodoxæ fidei manu sua signare sententiam, nec sibi sineret persuaderi, sed econtra impietatis argueret eos qui istuc impellebant; primum multis vexatus cruciatibus est, & carceribus mancipatus, [in exilio extinctus,] ac demum eiectus in exilium: vbi ærumnis confectus & morbo, ad Dominum, pro quo multos & magnos labores sustinuerat, emigrauit, quam ei gloriam hoc disticho præmisso gratulantur Menæa excusa, vti & MS. Chiffletianum.

Θείου Στέφανος ἀμπελῶνος ἐργάτης
Θεῷ παραστὰς καμάτου μίσθον λάβει

Cultor diuinæ vineæ Stephanus fuit,
Operæque pretium retulit oblatus Deo. [& Græciæ fastis inscriptus 26,]

In nouo Græcorum Anthologio idem hoc elogium refertur ad diem XXVIII Martij, sed in exordio additur titulus Thaumaturgi, qui solus in rubrica eius diei ponitur, [& cum titulo Thaumaturgi 28,] ὁσίου Στεφάνου τοῦ Θαυματούργου: quo die festum eius celebre fuisse ex typico Græcorum intelligas, eius & Hilarionis officium tunc faciendum indicante. Idem secutus est Genebrardus in Calendario & Molanus in additionibus ad Vsuardum. Meneæ vero Ambrosiana memoriam S. P. N. Stephani Thaumaturgi reijciunt ad diem XXXI. Ex quibus apparet post mortem multis claruisse miraculis, [atque 31.] cui paßim ab ijs cognomen fit attributum: forte postquam ab eo in quo mortuus erat loco relatum est sacrum ipsius corpus ad suum monasterium: quæ translatio caussa esse potuit diebus diuersis celebrandi festum aut memoriam eius. [Item 26 S. Stephanus Xylinites,] Præter hunc alius fuit eodem nomine Xylinites cognominatus, nos Lignearium possemus dicere: cuius Acta, ætas, locus, æque ac ratio nominis obscura nobis sunt: solus autem cultus innotuit hoc die ex Synaxarijs Claromontano, Mazariniano & Dominicanorū sæpe alias citato, quæ sub hac forma illius meminerunt. Memoria sancti Patris nostri Stephani Xylinitæ. Sed & memoriam S. Abrahami in Latro inter prioris Stephani elogium & posterioris commemorationem interponit MS. Claromontanum: cui vnico testimonio quia non satis audemus fidere, [& Abraham Latrensis.] differimus agere de Latro Cariæ monte haud procul a Mileto, ijsq; qui vitam in illo duxere, vsque in XV Decembris, quando Vitam S. Pauli Latrensis dabimus.

DE S. BASILIO IVNIORE ANACHORETA CONSTANTINOPOLI,

CIRCA AN. DCCCCLII.

Commentarius præuius.

Basilius iunior anachoreta Constantinopoli (S.)

[1] Cvmatrox seculo Christi octauo in Oriente bellum contra sacras Christi & Sanctorum imagines sub iconoclastis Imperatoribus exortum esset, & seculo sequenti sæpius resumptum; effulserunt quamplurimi Ecclesiarum Orientalium Antistites, doctrina, religione ac pietate illustres: quorum vestigia post sinceram sacrarum imaginum venerationem stabilitam alij postmodum secuti fuerunt, [In Oriente varij Sancti florent,] & toto hoc opere nostro sæpius memorantur. Præ reliquis eminuerunt in vrbe regia Constantinopolitana in oculis ipsorum impiorum Cæsarum, veræ fidei propugnatores, & post hæresim debellatam alij vitæ sanctioris amatores quos longum esset enarrare. Sunt ex Patriarchis Constantinopolitanis inscripti tabulis Martyrologij Romani S. Germanus XII Maij, [potissimum Constantinopoli,] S. Tarasius XXV Februarij, S. Nicephorus XIII Martij, S. Methodius XIV Iunij, S. Ignatius Michaëlis Imperatoris filius XXIII Octobris, S. Antonius Cauleas XII Februarij. Adduntur a Græcis S. Stephanus Basilij Macedonis Imperatoris filius, & dicti S. Antonij decessor XVII Maij, tum S. Nicolaus ad XV, alijs XVI Maij, & S. Polyeuctus, cuius Acta illustrauimus V Februarij. Floruerunt eisdem temporibus aliquot Imperatrices sanctitate eminentes, Theodora vxor Theophili iconoclastæ, cuius Acta illustrauimus ad diem XI Februarij, tum SS. Irene & Theophanon, a Græcis relatæ ad XIII Augusti & XVI Decembris.

[2] Floruit eodem tempore S. Basilius Iunior, vitæ sanctitate & miraculorum virtute eximius, Constantinopoli in summa senectute mortuus, [inter hos S. Basilius Iunior,] vti eius Acta habent scripta a Gregorio eius discipulo, viro pio, prudente & circumspecto, qui suam scriptionem quasi in duas partes diuidit: quarum prima continet res S. Basilij gestas, antequam in huius notitiam veniret Gregorius, qui testatur num. 26, Illa se accepisse a viris fide dignis, & Deum veritatis a se dictæ testem assumentibus. Altera Vitæ parte continentur ea, quæ Gregorius factus eius discipulus cognouit sub oculis suis facta mirabilia. [Vita a Gregorio discipulo scripta:] Extat hæc Vita in Cardinalis Mazarini Græco codice charta bombycina sat antiquo, quam inde a se erutam Reuerendus Pater Franciscus Combefis Ordinis Patrum Prædicatorum Congregationis S. Ludouici, libris quamplurimis editis orbi notißimus, [eruta a Franc. Combefis, ex MS. Græco,] pro suo erga Vitas Sanctorum singulari affectu nobis transmisit, appellatque in adiunctis litteris egregium monumentum non solum ad fouendam pietatem, sed quo etiam plurima lux historica accedat Basilio Macedoni Imperatori, eiusque posteris ac successoribus, Leoni, Alexandro, Constantino Porphyrogenito, ac huius socero Romano Lecapeno cum suis filijs. Præterea Vitæ huius auctorem Gregorium agnoscit ea fide scripsisse, qua intra humanæ limites fidei, vix maior reperiri potest: qui licet monachus ipse non fuerit (quippe etiam fundum proprium in Thracia poßidens) monachorum tamen continentiam & abstinentiam, qua potuit imitabatur, prima religiosioris vitæ rudimenta edoctus a monacho, vt scribit num. 26, & cœlibatum constanter colens, ac totam Quadragesimam assuetus solitarie inter orationes & corporis afflictiones continuas ducere. Idem num. 55, insinuat alium se librum de mirabilibus huius sancti sui Patris scripsisse: qui alicubi adhuc fortasse latet, & longe amplior fuisse videtur, multaque continuisse breuitatis studio hic præterita.

[3] Extant, vti idem Combesis monuit, & ipsi Parifijs vidimus, in eodem codice MS. Andreæ διὰ τοῦ χριςοῦ σαλοῦ illustria plane Acta, eaque spississima, [ad vsum Ecclesiæ alicuius composita:] Nicephoro magnæ Ecclesiæ Presbytero auctore, eiusdemque Andreæ διαγωγῆς magistro & duce, regnantibus Leone Magno ac dein Zenone Augustis. Fuit & dictus Andreas Magni Epiphanij Archiepiscopi Constantinopolitani tum adolescentis pius institutor ac velut Pater spiritalis eiusque Sacerdotij sacer vates. Extat & S. Paisij Vita, auctore S. Colobo eiusdem germano ac ex parte ἀσκήσεως collega. Sunt & alia veræ sanctitatis eximia portenta in eo codice, qui proinde libris Ecclesiasticis merito accensebitur, in vsum forte alicuius monasterij conscriptus, & tantorum heroum exemplis accommodatissimus ijs, qui ad pietatem simili feruore incitandi exercentur. Hæc aliaque ex singulari sua amicitia dictus Combesis. Colitur memoratus Andreas Salus die XXVIII Maij, cuius Acta reperimus etiam in bibliotheca Vaticana Codice 1574, & curauimus nobis describi, ad dictum diem edituri.

[4] Porro ad præmemorati S. Basilij notitiam non venit Gregorius nisi post obitum Christophori filij Romani Lecapeni, [videtur mortuus S. Basilius an. 952 vel 944.] mortui mense Augusto, Indictione IV anno DCCCCXXXI. Superfuit dein Basilius, licet senex, adhuc pluribus annis (vt contextus rerum gestarum confirmat) & mortuus est (vt habent Acta num. 54) die vigesima sexta Martij post celebratam Dominicæ Annuntiationis festiuitatem, Quadragesimæ parte dimidia iam exacta, qui character temporis ad probabilem nos ducit de anno mortis coniecturam. Etenim Græcis, septem integrarum hebdomadarum Quadragesimam habentibus, incidit ipsius Quadragesimæ dimidium in feriam IV hebdomadæ, nobis tertiæ, illis quartæ. Inueniendum igitur Pascha est cadens infra diem XIX Aprilis: vt mors ista dimidium Quadragesimæ non præcesserit: vt autem non nimis diu secuta fuerit supra XIV Aprilis ascendi non potest in Paschate requirendo. Atqui hoc posito, vix vllus annus, huic morti poterit aßignari commodius quam annus DCCCCLII, qui Pascha habuit die XVIII Aprilis, & dimidium Quadragesimæ biduo ante XXVI Martij. Quod si dimidiam Quadragesimam latius accipias pro tota illa hebdomade, quæ inter septem hebdomades media est, non foret incongruus annus DCCCCXLIV, quando Paschte cadente in XIV Aprilis, mors Sancti secuta esset secundo post dictam hebdomadem expletam die. Alij qui inueniri possunt anni (vt DCCCCXXXIX Pascha itidem XIV Aprilis referens, vel DCCCCLV aut LVII dictum festum habentes hic XV, iste XIX) vel non relinquunt spatium annorum rebus post Christophori supra dicti mortem gestis conueniens, vel nimis longæuum Sanctum faciunt: vtpote qui mediæ ætatis vir Constantinopolim adductus, X anno Leonis & Alexandri Imperatorum, id est, anno Christi DCCCXCVI, debuerit esse centenario proximus anno DCCCCLII, vt vita eius non poßit multo longior statui.

VITA
a Gregorio discipulo scripta
Ex MS. Græc. Iulij Card. Mazarini eruta a R. P. Francisco Combefis Ordinis Prædicatorum.

Basilius iunior anachoreta Constantinopoli (S.)

AVCTORE GREGOR. DISCIP.

PRÆFATIO AVCTORIS.

[1] In memoria æterna erit iustus, inquit diuinissimus atque inter Prophetas clarissimus Dauid: subindicans scilicet, virtutum insignia quibus Iusti emicuerant æternum manere, si fuerint in communem vtilitatem exposita ab ijs, qui rerum scientia diuinarum instructi singulis quoque temporibus existunt. [Ps. 111, 7] Verum illi recte conscribunt talia, vtpote sermonis gratiam consecuti: ego autem stilla exigua, [Auctor tenuitatem suam excusat.] fons arens, cœnosus lacus, homo nullius pretij, quomodo ausim aperire os, & talis tantique Patris tremenda prodigia atque miracula eloqui? Confundor itaque ambiguus animi, neque quid faciam scio. Equidem silere cupio: sed Domini mei iudicium reformido, nisi talentum mihi velut seruo fideli creditum apud vos tamquam egregios trapezitas deposuero, ipsa operis consummutatione multiplicandum; & metuo plane ne contingat mihi quod nequam illi & pigro seruo, si ipsum per silentium in terram defodero. Rursum vero, si dicere occepero, merito timeo, ne vel inde mihi vituperium accersam, tanta aggrediens quibus sum vsquaque indignus. Si enim sunt, vt Salomon ait, qui viros sapientes atque prudentes dicant esse inutiles, mihi omnium contemptissimo dicturi quid sunt? [Prou. 1, 7] Nihilominus quia futurum certo scio vt ignoscat mihi quisquis ex animo Deum diligit: neque vel rusticitatis me vel temeritatis arguat in eo, quod Patris imperio adactus suscipio, quando etiam Dominus aliquid conantibus facilis indulget; in ipsam statim ingrediar narrationem, fretus orationibus vestris ac Domini fauore, cui gratum accidit quod pro virili agitur: alias nec Rhetorum quidem lingua posset omnia quæ illius sunt exequi, nedum ego infacundus omnino & imperitus.

Et quidem ea quæ spectant natales eius, vnde ortus & quibus innutritus, [genus & patria Sancti ignota.] aut quomodo monachus effectus sit, neque dicere habeo, neque inueni qui mihi indicaret: sed neque ipse tale quidpiam de se quandoque manifestauit, recte facta sua semper occultare studens, vt qui vera esset humilitate diues. Non tamen etiam sic affectus omnino latere potuit, Deo seruum suum familiarem manifestante, iuxta eum qui Dei nomine prophetice dixit, Quicumque glorificauerit me glorificabo eum. [1 Reg. 2, 32] Ordienda hinc itaque narratio est.

CAPVT I
S. Basilij captiuitas, tormenta, liberatio: tum primum in vrbe hospitium & miracula.

[2] Basilius a Imperator, cognomento Macedo, quatuor filios genuit, Constantinum, Leonem, b Stephanum & Alexandrum. Ex his Constantinus e viuis c exemptus est omnino iuuenis: Stephanus Constantinopolis creatus d Archiepiscopus, vir omni virtutis laude conspicuus. Sed & hic breui extinctus est, suscipiens a medicis propter molestum ardorem continua purgatiua, quorum vsu nimium frigefacto stomacho, cum incidisset in morbum inexplicabilem, [Regnantibus Leone & Alexandro] consummatus est morte. Sed & pater eius Basilius, qui decessorem suum Michaëlem interemerat, atque ita sceptro potitus erat, cum animam ageret, eumdem vidit inclamantem sibi atque dicentem, Quid feci aut in quo nocui tibi, quod ita crudeliter me occidere volueris? ipse autem ista sic dicta euulgans e finem viuendi fecit, Leonem & Alexandrum filios in regno relinquens. His f decimum in Imperio annum agentibus, quidam g Magistriani in Asiam missi administrationis alicuius gratia, per inuios quosdam montes iter tenendo inciderunt in Sanctum, ibidem tunc commotantem, [pro exploratore captus Basilius,] vilique indutum habitu & agrestem speciem, velut qui in montanis esset enutritus. Rati autem exploratorem esse, desilierunt ab equis, [adducitur Constantinopolim:] & comprehensum eum secum deinde in regiam vrbem reduces adduxerunt. Cumque de eo esset ad Imperatores relatum, h Samonæ cuidam Agareno, dignitate Patricio, traditus est examinandus; quis, vnde, & quomodo appellaretur ex nomine.

[3] Assumptum igitur in domum suam Samonas, magna cum pompa sedens pro tribunalis, (vtpote nouitatum amans fastuosusque & diuitiarum suarum multitudine elatus) iussit continuo sisti coram se. [vbi interrogatus a Samona, quis sit & vnde,] Sanctus vero cum imperterritus adstaret animo, neque genu flectere, quemadmodum Principibus mos est fieri, appellanti se vellet; indignatus vehementer Samonas infrenduit, dixitque: Responde nobis, quis & vnde sis, quodque sit nomen tuum. Ast Sanctus prorsus nihil reposuit: sed quiete adstitit, placidis oculis in ipsum intuens. Tunc rursum Samonas, Dic nobis, inquit, ecquis sis: nam qui te huc adduxerunt exploratorem esse dicunt. Tu vero, respondit Sanctus, quis es ipse & vnde? Nos, inquit Samonas te interrogamus vt respondeas nobis: quis autem sim ego, ne tua curatio sit. Si tamen etiam hoc cupis discere; [ac nihil respondens,] ego sum Samonas Patricius, eorum qui nunc Imperij sceptra obtinent i Paracœmomenus. Narra igitur tu nobis, quis & vnde sis, & quod tibi vitæ institutum. Ait ad eum Sanctus: Et ego hospes sum, eorum vnus qui habitant in terra. Recte ergo, subinfert Samonas dicunt de te quod explorator sis, & Romanæ reipublicæ statum cogniturus adueneris. Tacuit adhæc Sanctus, & quantumcumque ab adstantibus dicere cogeretur quis esset, cum silentio adstitit.

[4] Tunc Samonas expediri iussit virgas castaneas virides & taureas aridas aliaque instrumenta tortoria, [iubetur flagellari semel,] si forte his visis formidinem conciperet, ediceretque interroganti quis esset, cumque etiam sic maneret immotus, mandauit per manus pedesque extentum immaniter flagellari taureis, clamante præcone, Edic quis sis, & a verberibus liberabere. Ast ille neque vocem dedit: sed generose sustinuit vsque dum deficeret in eo vitale robur. Sic igitur constitutum vt moriturus iam iam crederetur, velut inanimem truncum baiulantes, abijciunt in carcerem: crastina vero die immitis illo bellua super excelsum thronum residens iussit eum, siquidem adhuc viueret, allatum sisti. Obstupuerunt igitur qui missi fuerant, cum viderunt saluis ostiorum claustris stantem præ foribus carceris, & quidem sanum: interrogaueruntq; eum, quomodo exiuisset. Verum nihil ad eos prolocutus Sanctus, abijt cum illis sistendus Principi. Cumque huic aliqui præcurrentes narrarent quod acciderat, [iterumq;,] obstupuit etiam ipse hoc audiens: nihilominus magum arbitratus tam ipse quam quotquot ipsi aderant, ait ad illum: Ego magicas artes tuas cito coarguam: & iussit humi distentum inclementer cædi virgis, donec ediceret, quis esset aut vnde. Sanctus vero nullatenus respondere curauit, quamuis eo vsque percuteretur, vt totus iam contritus esset virgarum ictibus. Itaque cum eo magis obstupescerent omnes incredibilem silentij tenendi constantiam, Habet ille, inquit Paracœmomenus vnde glorietur, dicens, quia ipsos silentio meo vici: verum per salutem Imperatorum non patiar hunc illudere nobis.

[5] [deinde per hebdomadā integram:] Iubet ergo tota hebdomade flagris trecentis totidemque virgis verberari, sustinentem generose tribulationem eiusmodi, & virtutis suæ robur occultantem. Etenim desertis in locis vitam omnem assuetus agere, pannosus & nudipes, solis ibidem herbis vescebatur; eaque exercitatione ad summam corporearum passionum moderationem euectus, nolebat suam propalare virtutem, propter eum qui dixit, Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. [Mat. 6, 3] Qui enim virtutem suam ita venditat, recipit mercedem sua & æternam gloriam amittit: qui autem hanc quærit, seipsum occultat, & flagellatus quoque tacet quis sit, atque ita Martyr reputatur quisquis eiusmodi est. [& nihilominus tacere pergens,] Postquam hebdomada illa transijt, in qua verberatus Sanctus longanimiter dolores tolerauerat, rursum maledictus ille considens, iubet illum sisti: oculosque in præsentem truculentos conuertens, Hominum, inquit, sceleratissime, quamdiu fraudem occultabis in corde tuo? edicito vel nunc, quis sis & vnde. Respondit Beatus, Qui Sodomorum opera, quemadmodum tu, occulte patrant, merito sceleratissimi nuncupantur. Hoc autem eo dixit, quia Samonas eunuchus erat & vultu formosus. [suspenditur ex pede vno in caput:] Confusus itaque coram adstantibus & ira succensus, imperauit adferri lora, manibusque post tergum ligatis & fune per latera dextrumque contorto pedem, in caput suspendi Sanctum ex trabe mandauit, vsque dum diceret quis esset & vnde: & annulo suo obsignans ostium eius loci, in quo sic inhumaniter suspensum relinquebat, abijt; indignantibus omnibus & occulte obmurmurantibus ob id quod fiebat.

[6] Exacto in hunc modum triduo, redijt Samonas & reserauit ostium carceris, [dein post triduum repertus sanus] Sanctumque sic vt dimiserat reperiens, vultu hilari (veluti qui nihil passus molesti fuisset) obstupuit, propiusque accedens, dixit: Nunc tandem edicito, quis & vnde; & ego ex hoc tormento te soluam. Deinde nihil respondere volentem Sanctum, deponi ægre admodum permisit crudelis. Vt autem solutus fuit, adstitit sanus per Christi gratiam, & omnis omnino damni expers incolumisque apparuit. Stupebant omnes & mirabantur qui aderant: vnus Samonas, Nonne bene diximus, inquit, quod magus est iste? ecce enim ne ad modicum quidem pes eius elanguit. Verum confutabo modo incantationes eius: vocate mihi bestiarum magistrum. Hoc adstante, Leonem immanissimum, [leoni obijcitur,] inquit Samonas, præpara in crastinum, neque ei consuetam escam hoc die præbe: & videbimus an leonem quoque sit superaturus. Multis autem die sequenti concurrentibus ad theatrum, & bestia præ fame rugiente, obiectus ei est Sanctus deuorandus. Sed leo, conspecto illo, cœpit tremere, & leniter accedens volutabat se ante pedes eius tamquam agnus. Turba vero admirabili spectaculo præsens, Kyrie eleison clamabat, & dimitti Sanctum, vt sine caussa vocatum in quæstionem, [neque ab eo læditur;] postulabat. Verum scelestus ille ac miserabilis ne sic quidem intelligere potuit, hunc virum Deo carum esse: sed obdurauit animum aduersus eum: quamuis & leonem ipso inspiciente demulceret ille, & per aures apprehensum ostentaret populo, dicens, Ecce agnum, ecce agnum.

[7] Iussit itaque nocte eadem in mari præcipitem mitti Sanctum: [denique in mare coniectus] quod & factum est a ministris in tertia noctis vigilia. Ast fallere nequit ille qui dixit: Cum transieris per aquam tecum ero, & flumina non obruent te: & Dominus custodit diligentes se: confestim enim delfines duo conuenientes exceperunt eum super dorsa sua, & ad littus k Septimi emittentes eum, recesserunt. [Is. 44, 2., Ps. 144, 20] [a delfinis, littori redditur.] Ille vero solutis inuisibili Dei nutu pedum ac manuum vinculis erexit se atque vrbem versus progressus est mane. Necdum aperta erat porta aurea: resedit igitur ante eam vt paullulum dormitaret; eodemque tempore adueniens homo febri laborans & ipse declinauit, vt iuxta virum Dei modicum quiesceret, tremens & æstuans præ morbi violentia. Quem Sanctus ita male habentem intuitus, & misericordia erga eum motus, imposuit ipsi manum, [& præstolans ad vrbis portam sanat febrientem] & oratione facta sanauit eum. Sanatus ille super miraculo tanto obstupuit, & ante pedes Sancti procidens, supplicauit non dedignaretur venire in domum suam, quamuis esset ipse tali hospite indignus, vir vtique tenuis & minime splendidus.

[8] Abijt cum eo gaudens Sanctus: cumque in domum intrassent ambo, & tempus prandij aduenisset, [ad eiusq; domum inuitatus diuertit,] præcepit homo vxori suæ vt mensam sterneret: cui postquam Sanctus benedixit, comederunt pariter Deoque egerunt gratias. Interea narrabat vir ille vxori suæ quomodo esset sanatus a Sancto, sola inuocatione Christi & impositione manuum eius. Mulier vero amans Dei & propter Deum monachorum, cum esset religiosissima, auditis istis exultauit præ gaudio, quod ad domum suam diuertisset Sanctus: & pariter eum rogauerunt ambo, ediceret sibi vnde esset & quo proficiscens tenderet. Quibus respondit Sanctus: Vnde ego sim haud equidem necesse nunc habeo dicere: quod autem nunc fit postea forte estis audituri. Orationis porro caussa abire volo in monasterium l Nonmanu-factæ; eius scilicet imaginis, [eidem & eius vxori indicat seipsum,] quam nemo fabricatus est, sed ipsa vt fertur, Deipara præsens operi, manu sua sui figuram efformauit, in hunc vsque diem conseruatam: ad eamque proinde multa virtutis diuinæ signa fiunt illuc cum fide accedentibus. Id ille vbi ex animi sui voluntate compleuit rursumque ad suos hospites est regressus, institerunt rogantes vt quis esset scire mererentur. Sanctus autem, Ego sum, inquit, quem Samonas heri præcipitauit in mare; Dominus vero meus, cui ab adolescentia seruio, ijs quos ipse nouit modis me seruauit incolumem. Simul explicauit eis quam dira immitis ille in se exercuisset supplicia. His intellectis admirati coniuges (vtpote qui iam antea inaudissent de eo, & quomodo ipsum Samonas torsisset, prout per vrbem totam vulgauerat fama) orauerunt eum, [apud eos manere consentiens:] vt secum manere vellet toto tempore vitæ suæ. Annuit eorum petitioni vir sanctus: & illi lampadem eidem secreta in cellula præpararunt vt Domino ex more in supplicationibus & orationibus seruiret.

[9] Quis vero sufficiet explicare lacrymarum copiam quam fundebat iugiter in oratione pernoctans: quis genuflexiones innumeras, [vacat virtutum exeroitio,] quis continuas vigilias enarrare? etenim insomnia sidera prius domuisset sopor, quam palpebras eius dormiendi necessitas. Iracundiam autem sic exuerat, vt non aliud quam immobilis & vitæ expers columna videretur: mansuetudine Moyses & Dauid alter, simplex vt Iacobus, innocens vt Iob, & plus quam Abraam de sua paupertate beneficus. Eo igitur, habitante vti iam dictum, apud Ioannem (hoc enim viro nomen erat) cœperunt intra dies non multos ad eum plurimi conuenire cum infirmis suis: [miraculorum dono] quorum alios quidem statim sanabat oratione sola & manuum impositione, alios vero sanare differebat, vt eorum animi prius consuleret: nec deerant qui ob hoc solum eodem accederent, eiusque admonitionibus quotidianis proficerent in melius. Cumque etiam prophetiæ gratiam a Deo accepisset, non paucos redarguebat de ijs quæ perperam fecerant: mœchosque & fornicarios reprehendens, asinos mulosque compellabat: auaros & parcos prouocabat ad eleemosynam increpationibus suis; [& prophetiæ spiritu clarescit.] magos & ariolos virgæ suæ ictu fugabat, si forte terrore illo faceret eos a sua impietate recedere: vnde fiebat vt omnes hi multum attoniti metuerent ac reuererentur eum. Infideles autem auersabatur omnino, & inanis gloriæ cupidos habebat contemptui, & superbos repellens, appellabat serpentes atque genimina viperarum. Probos autem quosuis præcipuo afficiebat honore, accedentesque ad se blando vultu & mellifluo excipiebat alloquio, ac prope iubebat considere. Etenim prophetico, vt dicitur, oculo omnes ad se venientes aspiciebat, cognoscebatq; cui quisque vitio teneretur obnoxius, & bonorum recte facta accurate nouerat: verbo, sciebat quo quisque in statu consisteret; tantam a Deo gratiam consecutus, vt alius in diebus nostris Samuel ab omnibus nominaretur.

[Annotata]

a Basilius Macedo cœpit regnare cum Michaële anno 866, vti in Vita S. Theodoræ Imperatricis ac matris dicti Michaëlis diximus XI Febru. pag. 567. at Michaële anno sequento occiso imperauit Basilius solus.

b Solennis Stephani baptismus describitur a Leone Grammatico pag. 470.

c Mœrorem Basilij Imp. in obitu Constantini narrat idem Leo pag 472.

d Anno 886 in Natalitijs Christi imminentibus constitutus; adscriptus variis Menæis seu Menologijs MSS. ad 17 Maij, quando plura de eo erunt dicenda. Annos Sedi eius sex & menses quinque tribuit Leo.

e Anno 886, eiq; successit Leo cognomento Philosophus, & eo mortuo pro huius filio vt tutor imperauit Alexander, licet hic auctor eum a Basilio patre Cæsarem creatum cum fratre statuat regnasse, ob præcipuam rerum pro fratre administrationem. Certe Leo Grammaticus pag 483 Imperatorem appellat. Auctor Translationis S. Seuerini Noricorum Apostoli tomo 1 Ianuarij pag. 1098 vtrumque Imperatoris titulo honorat.

f Ergo anno 895.

g Magistriani rebus agendis præfecti. Vide Meursij Glossarium.

h De Samona Agareno a Leone Imp. creato Patricio & Protospatario multa habent Leo Gramm. & alij.

i Accubitorem reddit Io. Meursius in Glossario, atque ex Niceta docet duplex in Palatio officium hoc titulo designari, alterum τῆς σφενδόνης Imperatorij annuli custodem; alterum τοῦ κοιτῶνος cubiculi summum Præfectum.

k Hebdomum septimum est suburbium Constantinopolitanum, vt dictum est ad Vitam S. Auxentij 14 Februarij cap. 1 litt d.

l Videtur hæc imago ἀχειροποιητος esse, quæ Camulto vrbe Cappadociæ anno 9 Iustini iunioris, seu Christi 574 Constantinopolim erat delata. De qua agit Gretserus Syntagmate de Imaginibus non manufactis cap. 12 & seqq. vbi & illustria per eam facta miracula narrantur.

CAPVT II
Constantini Ducæ clades a S. Basilio prædicta.

[10] Viuis exempto, qui tunc sceptra moderabatur, a Leone, & fratre b Alexandro post anni vnius & paullo amplius spatium similiter defuncto, huius ex fratre Leone nepos Constantinus successit in Imperium, vna cum c Zoë matre sua. Qui cum adhuc admodum puer esset, [Tutores Constantini Porphyrogenetæ] tutores curatoresque illius constituti sunt Archiepiscopus Constantinopoleos d Nicolaus & Magister palatij e Ioannes, Garidas cognominatus, & alij cum ipsis, Imperatoriam dignitatem conseruaturi, ne quis eam forte præriperet puero. His igitur cum suprema esset potestas concredita, incongrua quædam, vt dicitur, in Republica agebantur, gentesque barbaræ licentia vsæ, circum ciuitatem populabundæ grassabantur, [Constantinum Ducam bellica laude clarissimum] nemine ad eas depellendas sufficiente. Itaque ciuitate ipsa tumultuante contra Nicolaum, tamquam non recte gubernantem, ipse cum socijs consilium cœpit, scribendum esse ad Constantinum f Ducam, tunc orientali exercitui præfectum, vt adesset & Imperij sceptra susceperet vna cum Constantino puero g in purpura nato, qui dum educaretur in palatio, ipse vt vir strenuus atque in bellis exercitatissimus, sese opponeret alienigenis. Et vero erat homo dexterrimus & trophæis ab hoste relatis inclytus, ipsisque aduersarijs pro miraculo; cum interrogati sæpius quomodo vir vnus eos in fugam conuerteret, inuiti & pudore suffusi responderent: Quando ille progreditur in aciem, ex eius armis in faciem nostram prosiliens ignis, similisque ex equi ipsius spiritu progrediens nosque adurens, prosternit in terram. Ipse vero de hac eadem re quæsitus, non occultabat datam sibi diuinitus gratiam, dicebatque, Cum dormirem aliquando in adolescentia mea, adstitit matrona illustrissima purpurā induta, cum eaque equus igneus, & arma in equo ignem spirantia: quæ induere me vel inuitum pauentemque coëgit, & ascendere in equum, hortatorijs hisce verbis affata, Blasphemi in Deum ac filium meum tamquam cera liquescent a facie tua. Et his dictis auolauit.

[11] [ad Imperij communionem inuitant,] Atque hæc de viro quidem ipso hactenus; cui cum de Imperio capessendo scripsissent eius procuratores constituti, respondit ille, nequaquam se tanto muneri parem esse. Illi autem denuo scripsere: quia tota Romana Respublica te Imperatorem poscit. At ille iterum cunctabundus rescripsit in hæc verba: Non oportet me componi cum Christo Domini, quamuis ille ætate immatura sit, atque ita peccare in Deum meum: vereor autem ne & insidiæ subsint, & me velitis e medio tollere. Has illi litteras vt accepere, iureiurando obstrinxerunt sese, per intemerata & viuifica ligna fidem facientes quod nihil tale atque ipse suspicabatur intenderent; sed in simplicitate cordis & sincero animo ipsum ad Imperium inuitarent, [& cunctabundum iureiurando pelliciunt ad vrbem.] phylacteria sua mittentes in pignus. Quibus fidentior redditus, & domesticos secum suos assumens, versus Regiam iter intendit; in eamque appulsus, orto sole, & immensa laude celebratus ab assectantibus, abijt in Palatium, infelici omine in ipso eius ingressu exceptus, & quod futuram cædem præsignabat. [ille inconsultus ruit in exitium,] Sol enim tunc fulgentissimus velut guttam sanguinis distillauit in terram. Nicolaus autem & qui cum illo erant ingredientem conspicati, mutato consilio, aditum ad Imperatores occlusere. Ast ipse in Hippodromi theatro tabernaculum fixit, cunctis Magnatibus istuc ad eum cōuenientibus & Imperatorem consalutantibus. Interim quotquot erant aliqua cum Sancto familiaritate coniuncti, [pridem a Basilio prædictum.] & ab ipso exitialem casum futurum audierant, ante tres omnino menses, in suis domibus reclusi, quiescebant: ipse vero ab eo quo rem prædixerat tempore finem nullum plorandi gemendi ac lamentandi faciebat. Tunc duo cuiusdam Magnatis filij, Protospatharij, venerunt ad eum interrogantes, num expediret sibi abire & custodiæ ipsius Ducæ admisceri. Quibus ille, Nolite, inquit, filij, nolite sic facere: neque desperata eiusmodi consilia capite: sin autem, vestrum vnus in gladio cadet, alius auribus naribusque truncatis mortem difficulter euadet. Vterque autem inobediens Sancto id quod ille prædixerat passus est. Ducas vero male consultus, malum sibi suisque comparauit opsonium.

[12] [Nam cum posset perfidos obsidere in Palatio,] Cum enim deberet longanimiter agere, ingressus Palatij omnes obsessos tenere, ita vt nihil ad victum inferri posset, atque ita fame pressos cogere, vt supplices sibi aperirent portas, seque intra palatium vltro susciperent; noluit sic facere: sed decreuit cum suis intrare per portam, quæ Chalce nominatur; securibus conterendo cardines eius: cum prius suos omnes horrendis execrationibus obstrinxisset, ne gladium stringerent, ne iaculum vel hastam intorquerent aduersus aliquem; sed absque sanguine ingrederentur: Si illi, inquiens nihil contra se agentes nos occiderint, coram tremendo magni Dei tribunali aduersus eos disceptabimus, quod suo nos iureiurando deceptos, e medio tollant. His dictis, vna cum comitibus perrexit ad portam, vt dictum est Chalcem, atque ingredi cœpit: qui autem in palatio erant magna cum festinatione sagittarios collegere, & tela de muro cœperunt mittere. [inermis illud ingredi cum suis volens] Igitur qui circum Ducam sagittis sauciabantur, inclamantes eum postulabant, vt sineret arma expediri in aduersarios. Ipso autem talia dicentes prohibente sagittariorum dexterrimorum vnus, cum didicisset quis esset Ducas, tenso fortiter arcu vulnerauit eum in latere sub dextera manu: [sagitta ex muro vulneratur;] ipse vero exclamans, Væ misero mihi, male huc aduenimus; humi continuo resedit. Ceteris terrore perculsis & retro abire incipientibus, ij qui intro erant audaciores facti & gladios stringentes, apertis portis impetum fecerunt in eum: & primo quidem Protostratorem Ducæ occiderunt deinde alios plures, [& occiditur ab erumpentibus armatis:] ac postea ipsummet. Neque pepercerunt reliquis, sed fuga ac metu impeditos compressosque in arctum, instar segetes demessuerunt.

[13] Euasissent nihilominus cædem aliqui, nisi immites illi & inclementes cōtinuo ad omnes portas direxissent mandata, diligenter occlusas haberi iubentes, atque ita inquisitione facta in fugitiuos ab eorum nemine manus abstinuerunt. [crudeliter sæuitur in eius asseclas,] Nam multos Magistrorum Patriciorumque, quos constabat palam cum Duca sedisse in Hippodromo partim gladio perimi iusserunt, partim extra muros in furcam agi: alios vero effossis oculis excæcari, succisis neruis debilitari alios, vel in exilium eijci: multos, qui nocuerant nemini, fustigari, multorum publicari substantiam: adeo vt videre esset magnam ciuitatem ea patientem, quæ neque expugnantibus atque obtinentibus eam barbaris pertulisset. Porro qui Ducam ac filium eius interemerant, eorum præscidentes capita ad Nicolaum, [& cæsorum corpora mari merguntur,] seu verius Agricolaum, eiusque complices detulerunt: qui eadem agnoscentes non vulgaribus honoribus eorum latores affecerunt. Cumque ne sic quidem malos illos exercitæ crudelitatis satietas caperet, omnium cæsorum corpora in pelagus abijcienda vrbis Præfecto imperant, neque fidei, neque gentis, ac ne familiæ quidem communionem reueriti, vt sacra saltem humo donanda permitterent: sed plaustris imposita nuda, cruenta, mutila, immanes illæ feræ per publica raptantes loca, velut mortuos canes deiecerunt in mare. Dicunt autem aliqui plures tribus millibus fuisse eos qui seipsos tradiderunt in mortem, sacramento adacti, ne gladium vel aliud telum stringerent. De ijs vero qui in furcis pependere multi ac fide digni testati sunt, [horum innocentia restata miraculis.] vidisse multoties super vnumquemque eorum stellam, e cælis noctu descendentem atque vsque ad tempus auroræ emicantem, palam mōstrante Deo iniuste istiusmodi cædem aduersus insontes fuisse exercitam. Enimuero occiso Duca parcendum fuerat alijs, qui neque manum neque vocem extulerant. Proh infelicitatem eorum qui talia perpetrantes innoxium sanguinem tam inclementer effuderunt! Væ illis in tremendo iudicij die, quando fratrum sanguinem de manibus eorum exquiret Dominus.

[14] Viso, vt mox dicebamus, Ducæ capite execrabiles illi, eidem illuserunt, iusseruntque infixum conto per totam vrbem circumferri spectandum, vt, inquiebant, confunderentur qui suas in eum spes collocauerant, ac denique in mare deuolui cum reliquo corpore. [Nicolai Patriarchæ crudelitas merito execrata.] Et hic quidem hunc in modum perijt, animam vero eius sempiterna dignam memoria sinus Abrahæ excepit. Non enim tyrannice, vt præfati sumus, incubuit palatio, sed horrendorum sacramentorum fretus religione: cumque posset illud oppugnare armis aut igne succendere, seque de ijs qui intus erant hac ratione vlcisci; nihil eiusmodi fecit, sed caussam suam seque Deo committens, per tribulationem illam regnum est consecutus cælorum. Ceterum non tam ijs imputandum hoc crimen fuit qui custodiebant palatium, quam ouium rationalium pastori, h Hettilao potius dixerim quam Nicolao. Nempe pollutis manibus Euangelia explicans non audiuit per eadem dicentem sibi, Bonus pastor animam suam ponit pro ouibus: sed huic contrarius omnino apparuit, tamquam gladij hæres easdem mactans. [Ioan, 10, 11 & 12] Melius profecto illi foret si saltem mercenarius pro pastore audiret, iuxta euangelicum illud: Mercenarius autem & qui non est pastor, videt lupum venientem & dimittit oues & fugit: quam ipsum ex pastore lupum fieri, ouesque deuorare. Hæc autem eo dicta sint, carissimi, vt manifesto pateat quam insigni spiritus prophetici dono sanctus Pater noster Basilius enituerit, qui futura non aliter quam si præterita iam forent, exposuit discipulis suis, magis ipsi intimis.

[Annotata]

a Leo Basilij filius imperauit annos 25 menses 3, mortuus anno 911, Maij 11, vt Leo Gramm. pro Maio alij perperam Iunium habent.

b Alexander perijt anno 912 Iunij 7.

c Erat Zoë ab Alexandro eiecta, sed de tutorum sententia reuocata.

d Erat Nicolaus a Leone Imp. pulsus, quod ab eo esset aditu ecclesiæ prohibitus ob ductam quartis nuptijs Zoëm, sed postea ab Alexandro restitutus. Præfuerat interea Euthymius, in sacra diptycha postmodum relatus a S. Polyeucto Patriarcha, vt diximus ad huius Vitam 5 Februarij pag. 707 num. 12.

e Leo Grammaticus hunc Ioannem sub Constantino asserit Domesticum scholarium fuisse constitutum, sed renuisse & Stephanum socium Nicolai in regimine statuit.

f Eidem Leoni dicitur Constantinus Dux Scholarum, & huius ambitioni adscribitur quidquid hic tragœdiæ extitit. An non potius huic auctori fides adhibenda sit, poterit vtraque narratione inter se collata, lector iudicare.

g Hinc Constantinus Porphyrogenitus cognominatur.

h Ἥττα Græcis est bellica clades seu profligatio.

CAPVT III
Monita data Saronitæ, Romani Imperatoris genero: verbera reddita: Acta in Palatio, & cum Matronis Principibus.

[15] In diebus a Romani Imperatoris Saronites, ipsius per filiæ coniugium gener, fastuoso vir animo atque superbo, [Edoctus diuinitus quod tyrannidem cogitaret Saronites] secum ipse deliberabat quomodo Imperio potiri posset sublatis e medio ijs qui rerum potiebantur, b septem numero & ipsi eius consanguinei. Maiorem autem odij sui partem in Constantinum deprompsit Porphyrogenetam, & ipsum Romani per aliam eius filiam generum, Leonis Imperatoris filium: quamuis non huic tantum infestus esset impurus ille, sed Romanorum generi vniuerso, totum, si per protegentis ipsum Domini brachium licuisset, instar feræ deuoraturus. Cum igitur ille deceptus & illusus a dæmone meridiano, secum meditaretur qua potissimum ratione machinatio succederet, Pater noster sanctissimus, haud procul ab ipsius Saronitæ ædibus habitans, cognouit diuinitus quid moliretur, atque ita secum ipse infit: Viden' infestissimum illum quale verset consilium, & quidem contra Dominum? Adibo hominem & coarguam: forsan a stulta illa machinatione desistet.

[16] Igitur cum die quadam magno cum fastu apparatuque in palatium Saronites ingrederetur, [monet vt a scelesta voluntate recedat,] occurrens eidem Sanctus sic locutus est: Quare cor tuum meditatur mala aduersus Christi hæreditatem? non est tibi pars concessa a Domino neque funiculus in sorte Imperij. Quiesce ergo neque in vanum labora; ne forte irascatur tibi Dominus, & perdas hanc ipsam, quam nunc obtinere videris, Patricij dignitatem. His auditis tumens ille atque ira plenus, sua ipse manu inuectus in Sanctum, non cessauit faciem illius percutere equestri flagello, eoque multis contumelijs onerato, recessit. Beatus vero nihili hæc ducens, sequenti rursum die Saronitæ obuium se stitit, vt quondam magnus c Isaacius Valenti, & ab intento pessimo iussit desistere. [contumeliose verberatus eademq; postridie repetens,] Sed ille iteratam monitionem indignissime ferens, famulis suis præcepit vt comprehensum hominem abducerent, & domi diligenter custodirent, vsque dum reuerteretur. Reuersus autem spinosas ex punica malo virgas expediri iussit, Sanctoque ad se producto, Age, inquit, calumniator: quis te malus dæmon eo audaciæ impulit, vt tanta cum præfidentia occurreres mihi, & aduersum me talia palam delirares? Nescin quod Imperatoris gener primum in palatio locum teneam? quod diuitiarum mihi copia tanta sit quanta est arenæ in littore maris? [abripitur in domum Saronitæ, ab eoq; increpitus] Nescin' quanta insuper seruorum, quanta possessionum, quanta gregum armentorumque abundem multitudine, quam infinitum denique argentum & aurum & cum his gloria ac splendor mihi affluant a Deo, Regibus, & Optimatibus? Tu igitur qui vilissimum es silicernium, prorsusque despicabile & contemptibile mendicabulum, effare, priusquam te morti tradam, quomodo publice ausus es mihi talia dicere. Respondit Beatus: Quid? num latere existimas eā quam occulis animo fraudem. Dominus ipse reuelauit mihi quæ tentaturus es aduersus Imperatores. Istam igitur malam voluntatem depone neque rebellionem meditare diutius: testor enim tibi, quod nisi consilium tale dimiseris, mala tibi a Domino parata sint, & memoria tua de terra delebitur.

[17] Tunc insanus ille exæstuans iracundia, actusque in furorem, extendi Beatum super terram iussit, & immaniter virgis verberari, [dire cædi iubetur semel] Vt, inquiebat, inhabitans in eo pseudoprophetiæ spiritus expellatur. Cum autem hunc in modum percuteretur, non magis quam lignum exanime loquebatur quidpiam, & solus virgarum strepitus foris audiebatur. Tandem licet ægre solui iussum impurus ille coniecit in carcerem, arcte præcipiens custodiri; & rursum sequenti die bouinis neruis diu cæso, Vide sis, inquit, ne deinceps temerarius, ne superbus, ne pronus in contumelias sis, & quæ non intelligis ne prophetare præsumas. Postquam igitur eum abunde ceciderat, denuo inclusit ac postera die bene pransus ac potus rursus fustibus in eum sæuiri imperat. Parebat tum forte domus ostium, & pia Ioannis vxor Helena illac transiens, [iterumq;;] ita crudeliter cruciari Sanctum vidit, inscioque ianitore ingressa in atrium, amaro cum fletu cecidit supra Beatum, inclamans ijs qui ipsum percutiebant; Me peccatricem & intemperantem cædite, non autem lucem, pastorem, ac patrem meum; me quæso ipsius loco occidite, hunc autem abire sinite. O iniustitiam quam aduersus Domini electum exercetis! Hæc vbi illa fide & memoria dignissima mulier prolocuta est, belluinus ille homo ac prorsus rabidus & immisericors: Verberate etiam hanc, inquit, quoniam ita cupit: fortassis enim hic ipsius est Mœchus. [vti & illius hospita vices eius dolens:] Ergo ipsam quoq; comprehendentes ceciderunt tam atrociter vt fugiente spiritu moritura iamiam videretur. Ita habitam foras per pedem trahi instar canis vilissimæ perditissimus ille præcipit: Sanctum vero loris per verenda ligatum sublime appendi iussit, & taureis diutius verberari: etiam hos cruciatus gratanter excipientem, & indubie confortatum a Deo, famulos suos seruante a pusillanimitate spiritus & tempestate. Non prius autem depositus est retrususque in carcerem quam plagas quingentas pertulisset, cum impius ille diceret: Erudiam ego per te plurimos vt similia facere non præsumant. [hac explagis mortua] Neque diu post pia illa mulier quæ pariter fuerat verberata, inflammatis plagarum tumoribus finem viuendi fecit, seu potius, si dicere fas est, Martyr ad Dominum emigrauit; adimpleto verbo illo quo dicitur, Maiorem caritatem nemo habet, quam vt animam suam quis ponat pro amico suo. [Ioan. 15, 13]

[18] Cum autem esset in custodia Sanctus, ipsa nocte oblata est Saronitæ visio, exitium ipsius portendens huiusmodi. [correptus in somnio Saronites] Vidit quercum sublimem atque frondosam valde, cuius cacumen summum coruus insederat pullos in nido fouens: vidit deinde venientes duos securibus instructos ad exscindendam quercum, quorum vnus alteri verba hæc dixit: Coruus iste multum crocitans non patitur Imperatorem dormire suauiter. Responditque alius, Sed & dilectum Deo Basilium pessime habuit. Sub hæc scindere cœperunt arborem: quæ succisa in terram corruit, & accurrerunt quidam pannis obsiti, qui ramos amputatos conijciebant in ignem. Conspexit etiam virum Sanctum arbori collapsæ superstantem dicentemque, Omnis arbor quæ non facit fructum bonum exscindetur & in ignem mittetur: [iubet Basilium dimitti,] deinde ad ipsum qui hæc videbat sermonem conuertens: Numquid ego, ait, tibi dicebam, Desiste a cogitata tyrannide; alioqui ipsa quoque quam possides sublimitas auferetur a te? Vix spectaculum triste recesserat ab oculis, cum euigilans miser male sibi esse expertus est, consideransque visionem sibi oblatam multum timuit, mittens continuo qui Sanctum liberaret a carcere. [Mat, 7, 19] Non tamen in animū inducere potuit, vt fieret supplex Beato, [& moritur.] sua fortassis oratione dispulsuro morbum, atque ita insanus ille pessimeque consultus ipsa illa ægritudine extinctus est, secundum quod ait Propheta, Vidi impium superexaltatum & exaltatum; & duos filios substantiæ suæ hæredes reliquit. [Ps. 36, 35]

[19] Sanctus porro hoc quoque per Dei gratiam agone perfunctus atque solutus, reuertit ad supra memoratum seruum Dei Ioannem cuius in ædibus habitabat, & cuius pientissima vxor propter ipsum Sanctum cæsa ad mortem fuerat: [Regressus ad Ioannem Sanctus] qui vt vidit eum quantisque vibicibus ac liuoribus sanctum corpusculum exaratum ferret, perfudit solum lacrymis, gaudio ac mœrore mistis. Sed & discipuli eius, [illo mortuo] quos latere non potuit quod solutus Iustus apud Ioannē esset, lacrymis perfusi cōuenerunt, [in eius domo solus manet omnibus beneficus:] & mellifluis exhortationibus eius sicut antea fruebantur. Postquam autem etiam hic Deo carus Ioannes finem viuendi fecit, & ad desideratum sibi Dominum emigrauit, restabat Sanctus solus domi ipsius, quia Ioannes nec liberos post se nec omnino hæredes vllos dimiserat. Igitur qui visitandi Sancti caussa illuc accedebant, etiam ministrabant ei: multos enim ægrotos per eum sanabat Dominus, alijs quidem superna virtute succurrens, alijs vero per cibum aut potum sanitatem largiens; per ea scilicet ipsa quæ illi ferebant ad eum, & ex quibus pauperibus dabat liberaliter, nihil in crastinum iuxta Euangelicam legem, solicitus. Quacumque ad eum hora venisset aliquis, inuenisset examen pauperum præstolantium animi corporisque leuamen: erat enim supra modum compatiens miseris Pater meus dulcissimus, erat mitis atque misericors, erat absque dolo atque malitia, seculo huic nequam perfecte mortuus: quare illatorum ad se nihil vnquam in crastinum voluit seruare repositum.

[20] Veniebant autem etiam ad Sanctum ex Proceribus multi, quin & Sacerdotes ac Principes Sacerdotum: & precibus eius cum monachis & turba promiscua impertiti, domum reuertebantur. [deinde rogatus a Constantino Barbaro] Fuit inter hos Constantinus quidam, cognomento vulgari Barbarus, maximopere viro Sancto affectus: qui statim, vt didicit mortuum esse qui antehac ei ministrabat Ioannem, venit ad eum, susceptaque ex more instructione rogauit ipsum migrare in domum suam. Et primo quidem abnuit Sanctus, oculos in splendorem viri conijciens, cum semper abiecta & humilia sectaretur: tandem tamen cum ille ad pedes prostratus pergeret supplicare cum lacrymis, petitioni ipsius assensit, assurgensque abijt cum eo: non vtique facturus, quantum arbitror, nisi præuidisset quantam ex ea re vtilitatem perceptura esset viri illius religiosissimi anima. [migrat in illius ædes,] Nam quamuis id ipsum antea rogassent multi, nullus tamen eorum potuit persuadere vt assentiretur. Erat autem domus iam dicta in d Arcadianis. Igitur exauditam videns orationem suam Constantinus, gauisus gaudio magno est, & Sunamitidis exemplo lectum, scabellum, candelabrum mensamque seorsim a familiæ strepitu instruxit nouo Elizæo, atque e familiaribus ad ministerium eius delegit anum quamdam, virtute ac moribus probatissimam, nomine Theodoram: quæ iussu herili cuidā domestico famulo nupta: geminam ex eo prolem, masculum puellamque pepererat; viro autem naturæ debitum persoluente, vitam exinde egerat in continentia. In huius ergo anus cellam descendens diuinus Pater noster, [vbi multis ad se venientibus opitulatur,] ad eorum necessitates subleuandas qui quotidie veniebant ad ipsum, vesperi ascendebat in cellulam suam orationi vacaturus. Cumque multi ex Principibus rogarent eum ad visitandos quos domi habebant infirmos, suscipiebant ipsum in domus suas, nec frustrabantur postulatis. Erat enim videre passim ad impositionem manuum eius algores auferri, febres remittere, fugere dæmones; verbo, morbum omnem sanari.

[21] Anastasia igitur clarissima Patricia, eademque titulo e Zostes dignata, & intra easdem, in quibus Sanctus, ædes habitans; [frequens apud Anastasiam] accersebat eum sæpe ad se, rectamq; ab eo docebatur vitæ ducendæ rationem. Arguebat enim liberrime illam si quid muliebri forte infirmitate peccasset: nec illa fastidiebat monentem, sed corrigi ab eo mansuete se patiens, multas faciebat eleemosynas & in ecclesijs erat assidua. Accedens vero ad Helenam Augustam & prodigia viri sancti eidem narrans, rapiebat in admirationem & desiderium videndi coram tantorum patratorem miraculorum, & impensis sibi ab eo precibus libere fruendi. In domo quoque Irenes Patriciæ frequens erat: vbi cum multas virorum principum vxores reperiret, [& Irenen Patricias:] discretiuo illo oculo suo dignoscebat quænam earum vitam cum honestate ducerent, easque ad virtutis fastigium prouehebat studiosius; indecore vero conuersantes auersabatur, & vitia sua exprobrans redarguebat. Neq; solum fœminas sed etiam viros corrigebat admonendo, vt vererētur vel in conspectum eius venire, & omnes eum admirarentur. Attamen singulari quodam miraculo accidebat, vt siquando ipse commonebat quemquam, sola eius oratione obstruerentur aures præsentium, ne obiurgationem audire possent, indeque reprehenso accederet verecundia.

[22] Tot tantaque de Sancto audiens quotidie f Imperatrix, [ad Helenam Augustam accersitus,] auditaque obstupescens, misit aliquando e cubicularijs vnum, & ipsum ad se vocauit, vt sibi benediceret. Aduenienti autem procedens obuiam atque adorans, preces eius postulauit: cui Sanctus benedicens atque super eam orans, Custodiat, inquit Deus, concessi tibi cælitus Imperij robur inuiolatum in annos multos, ac deinde cælorum regna tibi impertiatur bonum omnium dator atque largitor. Tum ad eum Augusta: Pridem est quod sanctitatem tuam videre concupiui, sancte & venerande Pater: & ecce desiderium meum adimpleuit Dominus: nunc itaque deprecor sanctitatem tuam, vt ne desinas orare pro me ancilla tua, vt clemens atque misericors sit mihi Dominus in illo tremendo retributionis æternæ die. Cui Sanctus: Nobis quidem, inquit, o filia, nequaquam incommodum est orare pro vobis: verumtamen, si nos oramus & vos orationi nostræ faciatis contraria, inefficax illa nobis fuerit; vnus enim ædificans & alius destruens quid prouenit illis nisi labor? [Eccli. 34, 28] Ad Ieremiam quoque dicit Dominus: Noli orare pro populo hoc, quia non exaudiam te. [Ier. 7, 16.] Nonne vides quid isti faciunt? Audiuimus quidem quod multum valeat iusti deprecatio, [bonis eam monitis instruit,] sed efficax reddita, hoc est, adiuta operibus bonis eorum pro quibus illa funditur. Quapropter danda tibi opera est, primum quidem vt ipsam te custodias a malo, deinde vt bono faciendo attendas; vt sancta operatione tua & orantium pro vobis deprecatione duplicem habeatis fiduciam apud communem Deum ac Dominum.

[23] His & pluribus cum ipsam eruditet Sanctus, rogabat eum vt totam hebdomadem maneret in palatio: [eiq; prolem masculam & regnaturā promittit:] qui voluntati eius morem gerens, ipsa insuper instantius supplicante, vt suis a Deo precibus fructum ventris masculinum mereretur accipere, plenus spiritu prophetico dixit: Semel adhuc fæminam paries: quæ autem post hanc sequetur proles, mascula erit, Romanus nomine. Verum ne dubites de eo: crescet enim puer & ad ætatem virilem pertinget, & consanguineis tuis, qui nunc regnant sublatis, solus ipse cum proprio suo regnabit patre, te cum eo pariter gaudente & exultante. Quæ vt audijt & admirata Imperatrix est, adorauit dicens, Fiat mihi secundum verbum tuum. Imperabant autem tunc Romanus, pater Augustæ, cum filijs Stephano g & Constantino; h Christophoro primogenito iam mortuo, ex quo supererat filius, nomine Michaël, qui coronatus quidem non est, stola tamen Imperiali & coccineis calceis honestabatur, potestate etiam nonnulla præditus & assectantium splendore gloriosus. Ipsa vero Helena primum inter Augustas locum obtinebat: altera enim patris vxor i Theodora excesserat e viuis; & k Sophia quondam Christophoro nupta, mortuo eo, e palatio relegata erat. Prima autem erat ipsa, quia coniuncta Constantino Porphyrogennetæ: qui genus ex Basilio Imperatore ducens, filius erat orthodoxi atque ab elëemosynarum largitate commendatissimi Leonis.

[24] Illa ergo hebdomade, qua Sanctus in Palatio versabatur, [Romani Imperatoris auaritiam & libidinem coarguit:] assumebant illum quotidie caussa benedictionis obtinendæ tam Imperatores quam vxores eorum: ipse vero singulis postulabat conuenientia, vtpote qui oculo mentis subtiliori cognosceret quid potissimum in vnoquoque desideraretur. Accidit autem vt etiam ad Romanum inducerent illum: cui dum post humanissimæ exceptionis officia familiarius colloqueretur, cœpit eum in faciem redarguere Sanctus, quod nimio auri & mulierum amore iusaniret, & ciuium filias constupraret: Imperator vero monachorum amans, non modo non est elatus in iracundiam; sed mansuete excipiens correctionis disciplinam, auro quoque oblato honorauit abeuntem: quod ille prorsus recusauit admittere. Sed & Augusta, cum se dimitti ab ea postularet, exuens vestimenta auro contexta, [recusat oblata ab Imperatrice dona:] dabat ei, iubensque marsupium afferri multo auro turgidum, adiurabat illum per sanctam & viuificam Trinitatem accipere inde quantum vellet. Quare adiurationis religionem reueritus Sanctus, simul & Augustæ fidem demiratus, summis digitis tres accepit nummos, eosque ministranti sibi anui tradidit. Cumque aliqui ex circumstantibus ei dicerent: Da ei etiam alios, Pater; respondit Sanctus: Non multis spinis egemus, filij: pungunt enim, pungunt manus illæ. Obstupuerunt igitur omnes alienissimum a pecuniarum amore Sanctum, & Imperatrix ad eum dixit: Vere, Pater, Christum solum ex toto cordis affectu diligens, alienus es ab huius mundi voluptatibus: ipsum tantum ora pro nobis, memoriam mei faciens in tua apud Deum acceptabili deprecatione. Atque his dictis dimisit multo cum honore, quamuis hic eum afficeret nihil.

[25] Sub illud tempus infirmata est clarissima Patricia & Zoste Anastasia, infirmitate continua, [ægrotantem Anastasiam] qua & mortua est. Continuo autem accersens Sanctum, supplicabat eum, vt precibus eius exoratus Deus ab isto morbo eam liberaret. Ast ille, Dei voluntatem irrefragabilem cognoscens, & sciens quam parata esset eius anima, vt maturos fructus Domino exhiberet; verbis consolatorijs animauit eam, vt Dei beneplacitum gratanter ferret: Quoniam, inquit, præ nobis ille cognoscit quid expediat nobis: & secundum Apostolum: Siquidem viuimus Domino viuimus, & si morimur Domino morimur. [Rom. 4, 8] Quodam igitur die, cum omnibus consanguineis & affinibus circumsedentibus inter eos etiam inueniretur vir sanctus, [prædicit morituram die tertio,] quærebant ex eo num forte adhuc ab infirmitate resurgeret: medici namq; turpis lucri caussa decipiebant eos, quasi morbus minime letalis foret. Ille vero in spiritu edoctus propinquam esse migrationem eius, eamdem velut in ænigmate declarauit, efferens coram omnibus imaginem eius, & faciem illi obuelans ac dicens: Adhuc triduum, & non erit nobiscum. Largam igitur filij misericordiam facite erga ipsam: [& pro anima eleemosynas faciendas suadet.] nihil enim emigranti ex hac vita animæ prodest æque atque eleemosynarū larga profusio, scriptum est enim, quod superexaltet misericordia iudicium, & Beatus qui intelligit super egenum & pauperem, in die mala liberabit eum Dominus: ecqua vero dies peior quam mortis hora? in qua collecti dæmones præfracte animam arguunt delictorum, & si pro ea multam eleemosynam factam inueniant, confusi diffugiunt: litrum enim animæ sunt opes eius: & fide atque eleemosynis peccata expiantur. [Iac. 2, 13., Ps. 40, 1] Quapropter sacrificijs & eleemosynis infirmæ animam instruite ad iter æternitatis, & sinite medicos delirare. His ita diserte auditis ex Sancto, immaduere lacrymis quotquot aderant, atque in effusos planctus soluti sunt, & largitate magna profudere eleemosynas, eiusdem præcepto obaudientes. Tertia vero die, sic vt dixerat Beatus, ad Dominum profecta est felix Patricia, admirantibus omnibus & glorificantibus Deum, in Sanctis suis glorificandum.

[Annotata]

a Romanus Lecapenus Constantini Imperatoris socer, a genero suo primum Cæsar tum Augustus declaratus anno 919, imperauit cum illo vsque ad annum 944, quo ablegatus est.

b Scilicet Constantinus Porphyrogenitus, Romanus, & huius tres filij Christophorus, Stephanus, & Constantinus, tum Helena Romani filia, vxor Constantini, & Theodora Romani vxor, etiam coronatæ. Omnium nomina infra exprimuntur.

c Acta S. Isaaci, qui Valenti post admonitionem prædixit cladem, sunt apud Lipomanum & Surium, die 27 Martij. Nos varia Græca nacti dabimus 26 aut 30 Maij, quorum priore die mortuus est, altero a Græcis colitur.

d Erant in prima regione ad mare versus Orientem thermæ Arcadianæ, vbi & statua fuit Arcadiæ secundæ vxoris Zenonis Imp. Consule Petrum Gyllium lib. 2 Topographiæ Constantinopolitanæ cap. 2.

e Combefis cingulo ornatam reddit. Ioan. Meursius in Glossario ostendit ex Cedreno & alijs, appellationem esse dignitatis, simillimæ dignitati Patriciatus, nisi quod hæc etiam virorum esset, illa solis mulieribus conueniret.

f Leo Grammat. pag. 495. Sacrorum ieiuniorum quinta hebdomada mense Aprili Helenæ Romani filiæ contractus nuptialis arrha a Constantino Imperatore traditur, & tertia Paschatis feria, Galileæ dicta, benedicitur & cum ea nuptialibus corollis redimitur a Nicolao Patriarcha, anno Christi 919 quando Pascha fuit celebratum 25 Aprilis.

g Stephanus & Constantinus sunt a patre Romano Imperij corona cincti 25 Decemb. ipso die Natalis Christi Indict. 2 anno 928.

h Christophorus erat Hetærarches factus, siue ad Imperium cooptatus anno 920, mortuus mense Augusto Indict. 4 anno 931.

i Theodora extincta est 20 Febru. Indict. 10 anno 922.

k Sophia post obitum Theodoræ fuit coronata eodem adhuc mense & anno 922, eiecta an 931.

CAPVT IV.
Gregorius Vitæ scriptor notitiam cum S. Basilio init: qui coram eo pseudomonialem corripit.

[26] Hactenus, carissimi, narrata de Sancto non ita scripsi, quasi rebus gerendis ipse adfuerim a principio; [Gregorius, magistro suo mortuo aliū quærens,] sed vt accepta a viris fide dignis, & Deum veritatis a se dictæ testem assumentibus. Deinceps commemorabo quomodo & ipse ab initio Sanctum cognouerim, & quæ sub oculis meis ab eo facta sunt mirabilia. Est monasterium in hac diuinitus custodita ciuitate, Maximinæ dictum: in hoc senior quidam erat Epiphanius nomine, natura spado: qui a sexto ætatis anno traditus Deo, annum septuagesimum quartum ibidem agebat. Hic cum experientia rerum & accepta cælitus doctrina polleret, primus fuit ex quo fallacis mundi vanitatem cœpi cognoscere, cuique me totum tradidi gubernandum in ijs quæ ad animæ salutem pertinent. Postquam autem hic viuere desijt, notos amicosque interrogans requirebam istiusmodi virum alium: sciens quod multi, imperiti quamuis sint, inanis tamen gloriæ ducti cupidine, ipsos se ingerunt animabus alienis regendis: qui præterquam quod nihil illis prosint, nocent sæpe plurimum, [& ad S. Basilium directus,] suis ipsi passionibus obnoxij: cæcus enim si cæco ducatum præstet, ambo in foueam cadunt. Igitur cum metuerem ne in aliquem minus probum incidens præceps ruerem in exitium, quærebam, vt dixi, spiritualem inuenire Patrem, qui cum Dei adiutorio posset saluare infelicem animam meam. Ioannes igitur ille quondam Stauracij Patricij honoratissimi famulus, nunc vero in pace beata requiescens, Sanctum mihi hunc virum suggessit, narrans partem aliquam miraculorum eius, & vbi commaneret indicans.

[27] Quadam igitur die, ex ijs quæ ad manum erant accipiens munuscula nonnulla, ad ipsum abij, [magno terrore corripitur in via:] & domui illius appropinquantem corripuit tremor: qui num ab aduersaria fuerit potestate, bonis semper consilijs repugnante; num ab inhabitante in ipso mihique obuiante & magnā eius virtutem sic manifestante gratia, haud equidem possim iudicando discernere: hoc scio, excididisse me mihi, & retro vnde veneram abijsse. Postea tamen resumens animos meque Crucis signo communiens, formidinem seposui; & domus accedens ostium, ipsique ostiariæ factus obuiam, intro ad Sanctum deductus sum. Qui statim ac me vidit: Recte, inquit, veneris, fili Gregori: [quod S. Basilio innotescit,] huc paullum asside atque edicito quid sit quod expaueris in via. Ego vero audiens ex nomine compellari ab eo me quem ante id videram numquam, attonitus substiti: neque enim in virum gratia istiusmodi præditum vsque ad id tempus incideram, solum ex Vitis antiquorum Patrum tales esse aliquos quandoque legeram. Itaque accidens ad pedes eius, adoraui, atque in scamno, quod anus ei seruiens posuerat, resedi: ipse autem os suum spiritu Dei plenum aperiens, exposuit mihi quidquid ferebam in corde abditum & totum intimæ cogitationis secretum. Quibus in magnam admirationem ac stuporem actus, cum forte quidam alij ad ipsum venirent, precibus eius postulatis recessi.

[28] Post vnam autem hebdomadam volens redire ad Sanctum, accepi socium ex Fratribus spiritualibus quemdam, Iulianum nomine: ingressique post mutuæ salutationis osculū cum ipso iubente consedissemus, [vti & desiderium habendi ab eo zonam:] soluto vir beatus a renibus cingulo, quod erat ex vili panno confectum, illud conuolutum iniecit in sinum, & assurgere volens in lectum recidit, erat enim plenus dierum. Tunc ego Domno Iuliano in aurem dixi: Volo Sancti zonam postulare, vt eius amore illam mihi habeam Phylacterij loco, & aliam emptam ipsi referam. Sed prohibuit ille, Quia, inquiebat, necdum satis cognitum eum habentibus non conuenit quidpiam postulare, itaque accepta illius apprecatione fausta, reuersi sumus. Habitabat vero tunc Sanctus, vti dictum est, in Arcadianis prope duo a templa sub inuocatione Sanctorum Archangelorum extructa ab Imperatore Basilio, volente sic reparare cædem b Michaelis filij Theodoræ c Imperatricis. Nos autem ad Bouem commorabamur. [quam miraculose accipiens Gregorius,] Ipsa igitur qua reuersi sumus hora inuenimus cingulum Sancti, prout illud ipse conuoluerat, iacere supra lectulum meum: quod agnoscentes, & timore simul ac gaudio correpti, obstupuimus admirandum illud prodigium, neque potuimus diuinare quis illud ad nos vsque detulisset. Deinde reductis vix demum a stupore animis, ipsum in manus sumpsimus, oculisque & ori admouimus; hilariter exosculantes donum, quod diuisum in partes deposuimus in oratorio sancti Protomartyris Stephani, quod est in fornice Bouis, constituimusque sequenti rursum die Sanctum pariter adire. Casu vero cum frater meus ministerij alicuius caussa discessisset, solus iui. Necdum Taurum transieram; cum ecce obuiam mihi fit ipse completo ministerio: [rursum eum adit cum Iuliano,] coëgi igitur eum simul mecum ire ad Sanctum. Excusabat ille quidem, quod nec vnum quidem obolum ferret ad coëmendum aliquid Iusto: sed respondi sufficere quæ habebam ego: itaque iuimus collætantes.

[29] Vt ventum ad locum est, prior ego ingressus, proieci me ante sanctos illius pedes: ipse vero me sustollens, conuersusque ad venerandam illam anum eidem dixit: [& arcanorum notitiā in Sancto miratur.] Amma, iuuenis hic heri zonam meam abstulit, eamque diuidens & suffiens in Protomartyris oratorio reposuit. Quæ ego audiens vehementer admiratus sum, quod non tantum diuina virtute domi meæ esset inuenta zona, sed quod etiam quidquid de ea factum erat, velut si præsens fuisset, ediceret. Interim ingressus etiam Frater meus est, & attonitus adorauit super terram, dixitque: Benedic mihi, Pater sancte, famulo tuo. Sanctus autem subleuans illum, inquit, ad anum adstantem: Et hic occurrens Fratri Gregorio circa Taurum, nolebat ad nos venire, propterea quod secum nihil ferret. Itaque hæc eo dicente magis etiam obstupuimus, tremebundi atque perterriti, neque omnino valebamus in faciem eius intendere oculos. At ille, inquit, Surgite filij, neque me reuereamini, sed reuereamini Dominum Deum cæli & terræ; qui illuminet gressus vestros spirituales, & erudiat vos in sui cognitione, atque in omne opus bonum deducens, suo denique vos regno dignetur. Et hæc dicens eduxit e sinu suo zonam alteram, mihique donauit, inquiens: Deliberasti heri cum Fratre tuo an zonam a me postulares: ille autem non permisit vt faceret; sed ego propter amorem quo me prosequeris ipsam continuo tibi misi: nunc vero accipe etiam hanc fili, vt Deus qui virtute præcingit diligentes se, te quoque succingat robore spirituali, ad ambulandum super serpentem & scorpionem & omnem potestatem inimici; ad effugiendas multiplices illius machinas, & ad mensuram spiritualis ætatis perueniendum.

[30] [In comitatu piæ matronæ] Hæc cum dixisset suscepi venerandam zonam de manu eius dextera, eamque exosculatus, ipso imperante consedi. Et ecce anus quædam pullis induta vestibus ingressa ad eum est, quam pone sequebatur iunior alia, sanctimonialis quemadmodum videbatur. Anus autem cum adorasset, audiuit a Sancto: Spiritus Dei sanctus custodiat corpus & animam tuam absque macula. Hac autem considere iussa, adorauit etiam alia: quam ille auersatus vehementer irasci visus est. [accedentem quamdam sub habitu monastico repellit Sanctus,] Cuius rei caussam ignorantes, rogabamus vt ipsam quoque iuberet nobiscum considere, & conuesci ex ijs quæ attuleramus. Ast ipse etiam nobis succensuit quod oraremus pro ea: & ministranti sibi Theodoræ itidemque suggerenti, quod etiam illa esset Christi famula, & monasticum gestaret habitum, respondit animo commotiori & toruum intuens: Quare, tamquam vna mulierum insipientium es locuta, iubens hanc assidere prope nos? Sed vt video, habitus eius decepit te: alioquin non bona fide huc aduenit, sed tantum vt tentaret nos. Et accipiens poculum vino plenum, collegit e mensa micas atque in illud posuit: manum vero qua illud tenebat extendens in aërem, velut qui ipsum alicui porrigere vellet, ei quæ Sanctimonialis videbatur, [& veneficia eius atque libidines arguit:] dixit: O filia diaboli, numquid sic veneficia & incantationes tuas immittis in calicem, eoque potas animas insipientes, vt eas in tui amorem pellicias? Numquid heri ex tali monasterio Hegumenum & Oeconomum aduocasti & fecisti similiter, continuo persuadens eis contemperatum sibi a dæmone interitum bibere. Quomodo, infelix, hunc induisti habitum, vt Domino crucifixo per illum illuderes? Sed ille, cum Deus sit, non patitur sibi illudi. Dic igitur mihi, o misera, cuius rei gratia angelicum istum amictum suscepisti, oblectans per eum dæmonem cœno fornicationis gaudentem, Deum vero nostri amantem misericordemque prouocans ad iracundiam? Væ tibi infelicissima & impudentissima, quia contemerasti sanctum habitum & diuinam d regenerationem, quam fueras per illum consecuta! Ideone seculo renuntiasti, vt per impuras dæmonum incantationes omnes pertrahas in pudendam tui concupiscentiam? Equidem Deum reuereor: alioqui ipsa hac hora tradidissem te ijs dæmonibus, quibus & aues immolas, & magica tua philtra conficis, excruciandam cunctisque hominibus constituendam in exemplum. O quam impura es imo impurissima!

[31] Hæc vbi dixit exurgens Sanctus impacto calce eam foras expulit, & Recedite a me, inquit, [eius similata pœnitentia,] operarij iniquitatis, reuersusque iterum supra lectum assedit, nobis omnibus velut in lapides versis præ timore, & summo in silentio persistentibus. Misera autem illa, conscia sibi, ex multis quæ fecerat faciebatque pauca esse quæ Sanctus dixerat: timore correpta stetit in atrio, & lacrymabunda clamauit: Imo Sancte Dei, cuncta quæ dixisti, perpetraui, neque in vllo deceptus es. Væ mihi peccatrici, quia iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum; & peccatorum meorum multitudo facta est sicut numerus arenæ maris. Adiuua me, obsecro, Sancte Dei, & curam suscipe animæ meæ, vt non pereat & in ignem mittatur æternum. Hæc & his plura vociferante illa cum gemitu amaro, inquit, ad Sanctum Amma Theodora: Domine mi, Viden' quomodo pœniteat? miserere obsecro & suscipe pœnitentem atque adiuua illam orationibus tuis: [quæ alios mouebat ad misericordiam;] scio enim quod non repellet eam Dominus, te pro ipsa intercedente. Beatus vero ad eam, inquit: Quam miserum est hominem internis nil videre obtutibus? Ego satanam humeris illius insidentem intueor vt paruum simium, pinguem & obesum propter delicias nequissimorum eius operum: qui vt ipsam suam appellat matrem, sic illa filium suum carissimum, & in æternum non separabuntur ab inuicem: non enim est respectus in morte eius neque firmamentum in plaga illius. Quomodo igitur orabo, ipsa non desistente a fornicatione & magico suo commercio? Ad hæc egressa Theodora, quæsiuit ex ea num parata esset ex tunc recedere a pessimo opere. Quæ respondit, Vere Domina mea pœnitet ex animo: [ipse nihil motus prædicit ad scelera mox reuersuram:] tantum suscipiat me iste Dei electus. Ingressa Theodora dixit Sancto: Decepta illa, Domine mi, pœnitentiam promittit. Ast Sanctus: Nequaquam credas ei; simul enim atque ad suæ nequitiæ officinam redierit, eadem & his peiora faciet: quamobrem nulla nobis sit pars cum illa.

[32] Tempus interim processerat longius: surreximus igitur discessuri, [Gregorius domum regrediens] & faustam eius imprecationem postulamus: quia via erat prolixior & mulieres ab Hexacionio venerant. Cumque simul pergeremus nos & illa pullis induta vestibus, quæ Sancti benedictionem pariter nobiscum acceperat (alia enim præcesserat nos, pudore suffusa) requisiui quænam & vnde esset, & an ita se haberent omnia vti dixerat Sanctus. Ipsa autem: Ita prorsus, inquit, Domine mi: amatores enim eius innumeri sunt, & sæpe ei locuta sum de Sancto, vt verecundia mota resipisceret: ipsa autem irridebat me dicens, Duc me ad eum & videbo sanctitatem eius: quod si iuuenis est, faciam sane vt detestetur illam & me solam deamet. [inquirit in vitam perditæ illius,] Quantumuis autem suaderem vt a praua illa intentione desisteret, nihil vnquam persuasi: quin etiam impudentia consueta vtens subsecuta me est: cui si aduersi contingeret aliquid, amatores eius de me sumerent vltionem. Quidquid igitur de ipsa Sanctus dixit, Fratres, verum est, & merito ipsam contempsit: quia multas animas, non laicorum dumtaxat sed & monachorum, in perditionem protraxit. Equidem non destiti, suadens ei vt finem faceret nequitiæ suæ: verum illa quidquid dicerem pro delirio habens explosit, neque prima tantum sed peiora etiam repetijt opera. Atque his inter nos dictis recessimus ab inuicem vnusquisque inviā suam: post tempus autem breue iterum ad Sanctum adiens, inueni ibidem prædictam matronam, quam interrogans de monacha illa, [& postea discit in peiora lapsam] didici quod fœdioribus etiam peccatis insisteret, aucto amatorum priorum numero: ideoque prædictionem Sancti miratus, glorificaui Dominum, nouissimis hisce diebus nostris eiusmodi luminare mundo exhibentem.

[Annotata]

a Arbitratur Combefis illa duo templa esse S. Michaëlis & S. Gabrielis, atque in eorum laudem esse compositum sermonem Michaëlis Syncelli, quem ipse edidit tomo 8 Bibliothecæ Patrum concionatoriæ pag. 280.

b Accurate cædem Michaëlis describit Leo Grammat. pag. 469, & ex eo alij. At Constantinus Imperator in Vita Basilij aui cap. 22 dextre ab hoc amouet necem illius.

c Vitam S. Theodoræ Augustæ dedimus XI Febru.

d Ἀναγέννησις seu Regeneratio passim a Patribus & antiquis scriptoribus appellatur ingressus in monasterium.

CAPVT V.
Narrantur miracula varia in ipso & coram ipso Scriptore patrata.

[33] Decumbebam aliquando morbo detentus, & aduocato quo vti consueram medico, remedij quidpiam ex eo quærebam. [Gregorius purgationem præscriptam horrens,] Ille vero, expensis omnibus quæ mihi acciderant, iudicauit expurgatoriam potionem sumendam. Fuit id mihi perquam molestum, numquam enim istiusmodi aliquid sumpseram: cumque de Sancto mihi incidisset cogitatio, statui ad ipsum ire, & quod ei visum fuisset facere. Erat autem prandij tempus quando abij, & veniens cecidi ante pedes eius, donec assurrexi iussus, & prope ipsum consedi istic vbi pauperes quidam, qui ante me venerant, simul vescebantur cum eo; qui manu tenebat allium viride cum frusto panis, sicut & ceteri pariter comedentes, nec tamen grauis allij odor sentiebatur. Hoc ego cum admirarer, ille mihi respondens ait: Numquid non ante talem horam præscripsit tibi medicus sumendam potionem propterea quod aliquantum male haberes? [porrectam a Sancto allij partem gustat;] accipe igitur & comede ramum illum. Sumensq; comedi ex eo quod comedebat ipse, quamuis allium edissem numquam, grauem illius odorem non ferens: comedens autem tunc nihil eiusmodi sensi, adeo vt mutationem illam admirarer. Deinde baucalium mero implens, tertioque consignans, iussit bibere.

[34] In his eramus, quando veniens vir quidam pius par hœdinorum calceorum obtulit, quos conspicatus pater-familias: Non, inquit, decet te, Pater sancte, [audit futura veraciter prædicentem:] tales gestare; mihi autem peccatori conuenientissimi essent. Reposuit Sanctus: Dimitte illos in loco suo, quoniam alios non habeo. At rursum ille: Tibi, Pater, Deus subministrabit alios: hi enim ex manibus meis deinceps non tollentur. Ait ad eum Sanctus: Vere, Frater, septem paria calceorum habes, & non sufficiunt tibi, sed venisti vt vnicum pauperis senis auferres. Scin' autem quid tibi ex hoc eueniet? Quia hos per vim aufers, tuorum calceorum par optimum amittes. Abijt ille acceptis calceis & verba Beati contemptim habens; sequenti vero die lauandi caussa ingressus in balneum, quod Sanctus prædixerat ipsa didicit experientia, atque ex illo magis eumdem admiratus ac reueritus est. Ego porro, qui allium, vti dictum est, comederam & tria baucalia exhauseram, quamdiu quidem apud ipsum fui quietem habui; [& domum reuersus aluo laxata sanatur.] statim vero ac domum redij totis cœpi commoueri visceribus, & redeuntem ad nares fœtorem allij nequaquam ferens, concutiebar vehementer: itaque in anxietate constituto per istas ventris contorsiones, tam copiosa facta euacuatio est, vt araneæ adinstar exhaustus debilisque essem: & intra breue tempus conualescens a morbo, glorificaui Deum, qui per Sanctum suum mihi tam facilem & tam citam contulerat sanitatem. Ex eo enim die numquam vel caput doluit, vel aliud membrum annis quindecim iam elapsis.

[35] Caupo quidam Sancto familiaris, videns pessum ire res suas, venit ad eum; rogans & supplicans, vt in domum suam dignaretur venire. Qui cum venisset, [Infelicis cauponis cados benedicens Sanctus] excepit illum discrete, vt decuit, multos ad prandium pauperes conuocans. Sequenti vero die ait ad Beatum; Non dedignetur sanctitas tua etiam vinariam meam cellam intrare, vt istic & vasis & vino, nobis autem imprimis benedicas. Comitantibus autem amicis quibusdam, & viro indicante cados suos vt eis Sanctus benediceret, facta oratione benedixit cunctis: ad vnum vere vas cum venisset, capiens metretas circiter quindecim, dixit Cauponi: Ecce, Frater cadis tuis omnibus benedixi: hunc vero debeo conminuere. Ille vero: Nequaquam, venerande Pater; sed & huic benedicito, vt prosperetur: video enim rem meam omnem abire retro, dum sub debitis langueo impotens satisfacere creditoribus, & propterea vereor ne extremam in paupertatem deueniam. Respondit Sanctus: Et ego noui hæc omnia, nihilominus cadum istum conterere debeo, vt a magno te periculo eximam, propterea enim adueni. Rursum vero caupo: Caput meū contere, tantum iste vt saluus maneat.

[36] Dumque ita deprecatur, videns baculum Sanctus, sustulit in cælum oculos, [eorum vnā comminuit.] simulq; baculo feriens vas confregit & statim ex illo comminuto vinum omne effluxit. Quod videntes qui cum caupone aderant, intra seipsos conuitia faciebant Sancto. Hic vero istum eorum sensum cognoscens, ex ijs qui forte ad manum erant calamis vnum accepit in conspectu omnium, & extraxit serpentem longum quasi cubitis tribus, turgentem tabo & intolerabili fœtore grauem, & ait ad illos: Vt quid, filij, succensetis mihi in cordibus vestris, quasi perperam aliquid egissem: videte prodigium magnum: quam multi creditis ex illo mortui fuissent? quantas in angustias molestiasque incidere huius caussa debuisset infelix ille? Numquid iam non rem optimam egisse vobis videor? Et proijciens serpentem ante oculos eorum, sessum exiuit ex apotheca. [sciens in illo serpentem esse.] Illi autem procidentes ad pedes eius, postulabant ignosci sibi quod contra eum murmurassent. Tunc inquit ad eos Sanctus: Moderator & cognitor omnium Deus, & huius & omnium peccatorum vestrorum remissionem vobis largiatur: sed videte vt nemini manifestum fiat; vsque dum a corpore absoluat me Dominus: ipse enim est qui per me seruum suum indignum talia operatur, ad vestram qui creditis in ipsum salutem. Ex tunc vero prosperatus est homo ille in negotio suo, & æs omne alienum dissoluit.

[37] Alias iterum cum venissem ad Sanctum, inueni quemdam loquentem cum eo velut in parabolis: [Ex amentia credenti se imperaturū] erat enim ei perturbata ratio a malis dæmonibus ipsi illudentibus, quasi esset in hac Deo dilecta vrbe regnaturus, quemadmodum ex scopo sermonum eius intellexi. Volens igitur Sanctus eidem persuadere vanam esse mentis suæ intentionem, vtque ab ea desisteret & Domino adhæreret; respexit in me proxime sibi assidentem, cum antea intentos sursum iugiter habuisset oculos, meque diuino quodam repleuit gaudio, & animæ meæ instillauit nectar exultationis insuetæ: adeo vt ore mox resoluto in verba, cœperim dicere homini illi, non quæ sciebam ego, sed quæ suggerebat interna vnctio. Cum igitur protracto diu sermone dixissem ei quidquid a pueritia egerat, & locutus ei essem de Imperio quod animo suo finxerat; nullum scilicet ei deberi super terram, [sanus sensus redditur per Gregorium;] sed diabolicam esse istiusmodi persuasionem: & potius conuenire ei vt monachus factus per exercitationem spiritus regnum cælorum consequatur: Quando autem huc venis, inquio, non debes superbiens adstare: sed oportet te statim ab ipso ingressu prouolui in terram, & veneranda sancti Patris vestigia exosculari, & eius expostulare orationes vt gressus tui dirigantur ad Deum. Hæc & plura loquente me, compunctus homo profunde ingemiscebat, & lacrymis totus perfundebatur.

[38] [cuius quid diceret ignorantis linguam] Cumque iam tempus moneret reuerti domum, assurgentem me secutus ille est vsque in Phialam, ibiq; rogauit vt denuo repeterem sibi quæ prius eum docueram. Verum ablata a me diuina gratia, omnium quæ dixeram eidem oblitus, hoc tantum ei respondere potui: Ne decipiare, Domne Frater, ego non noui te, neque quis sis aut vnde, neque quid dixerim tibi scio: sed sanctus Pater noster Basilius ista tibi per me disseruit. De cetero, carissime, quæcumque audiuisti adimplere stude, & ex toto corde adhære Domino, derelinquens vanas cupiditates tuas, vt bene tibi sit & nunc & in futuro seculo. [Sanctus mouerat cadem virtute,] Itaque vale dicto discessimus ab inuicem, singuli quo nos ferebat via abeuntes. Vir autem ille, vt & hoc compendio dicam, monachus effectus, in montem quemdam inaccessum iuxta Nicomediam ascendit: ibique in augustissima casula vitam solitariam egit, vnoquoque triennio semel veniens ad virum Dei, acceptaque benedictione eius rursus ad suam casulam rediens, post multas gratiarum actiones, quas Deo sanctoque Patri & mihi quoque peccatori vilissimo se debere profitebatur: ac denique præclare vitam finiens, in parte saluatorum connumeratus est, cælorum dignatus regno, & vere beatus nominandus Cosmas.

[39] Pene exciderat, quod nunc resumens dicere aggredior. [qua hic occultā Presbyteri cogitationum exposuit:] Cum aliquando assiderem Sancto, venit Presbyter quidam senex valde, oblationem similæ & pomorum adferens; Sacerdos oratorij quod sanctæ Martyri a Paresceuæ iuxta Ariobindum exstructum est. Hic igitur ad Sanctum ingressus, cum super mensam posuisset allata, coniunctis adstitit manibus decori obseruans: vt autem sedere iussus est, simul omnes gustauimus Dei dona. Inter vescendum autem supputabat in animo suo Sacerdos, quot obolos in poma expendisset. Cui Sanctus: Quid meditaris, inquit, Frater de sumptu in poma facto? decem oboli expensi sunt: ne quæso eorum caussa labores. Sacerdos autem talia audiens obstupuit sane, multoque perculsus timore glorificauit Deum, qui eiusmodi Sanctos etiam diebus nostris manifestauit.

[40] Adhuc autem sedentibus nobis, ecce & mulier quædam, [pueri infirmi vitam, qualis esset futura, prædixit:] Theodote nomine, infantem lactentem vlnis gestans ingreditur: erat autem honesta valde, & Virginis Matris, quæ in Odegis colitur venerationi insistens. Hæc Sancto ad pedes accidens, tradidit quæ manibus ferebat munera; & considere iussa, quoniam filius eius infirmus erat, orauit vt pro eo precaretur Sanctus, quatenus hunc saltem sibi concederet Dominus: quotquot enim pepererat alios, omnes quarto aut quinto anno ætatis defuncti erant. Cum igitur fleret puer & panem posceret, accipiens frustum panis Sanctus, subridenti vultu ait: Quod illi puero nomen est? arbitror Leonem dici. Deinde ad matrem conuersus, Propter magnum, inquit, amorem quo afficeris erga Deiparam semper Virginem in Odegis, sanum imposterum hunc puerum tibi concedit Dominus: & adultum eum videbis, bene institutum, monachumque & Clericum, ac multis præterea fauoribus cumulaberis. Si quos autem alios liberos gignes similia prioribus patientur. Quæ audiens mulier & velut ex ore prophetico accipiens obstupuit, surrexit, adorauit: omniaque sic euenisse res ipsæ testantur, vt & ego ipsis oculis impleta videns Dominum possem glorificare.

[41] Alio rursus tempore cum sederem apud Sanctum, quidam eius amicus ad ipsum accedens postulabat benedictionis aliquid, [iter facture bene precatus submersionis periculū indicauit] vt qui longum iter esset ingressurus. At ille præuidens quæ ipsi occursura erant, Chelidon, inquit, fluuius, nescio quomodo, male mihi afficitur: si tamen Dominum inuocauero per Basilium peccatorem, Chelidon fluuius parcet mihi. Hæc verba cum frequenter in ore haberet, oculos intendebat in hominem. Nobis autem admirantibus etiam ille obstupescens (neque enim intelligebat quid ijs verbis significatum Sanctus vellet) accepit benedictionem, atq; ita gaudens deinde se dedit in viam, ad partes b Orientis missus a Domino suo. Iter autem sibi hactenus inexploratum prosequens, etiam ad fluuium quemdam peruenit, qui vel solo aspectu vertiginem faceret intuentibus se, vtpote qui viginti vlnas latus esset, celeritate autem curreret tanta quanta nec aues volantes feruntur. Despecto nihilominus periculo viator audenter ingressus est: verum mox se auferri sentiens contremuit, & præ timore exclamauit: Domine, per preces sancti Patris nostri Basilij, auxiliare mihi peccatori. Vix ea dixerat, cum vidit Beatum ambulantem supra flumen, & aquis præcipientem: [ex eoq; eribuit inuocantem se.] qui deinde arrepto per frenum equo traduxit hominem in ripam alteram, & continuo ab oculis eius euanuit. Ipse vero glorificauit Deum, ei & Sancto eius gratias agens: deinde progressus modicum, substitit in vico quodam, volens quiete aliqua refocillari, quæsiuit autem ex inquilinis, quodnam fluuio illi nomen esset; & audiens quod c Chelidon vocaretur, prædictionem Sancti admiratus est. Et vero instar chelidonis, id est, hirundinis fluxu suo fertur, multosque non bene notus abripit in perniciem. Narrans autem habitatoribus loci quod in se factum fuerat admirabile opus, excitauit eos in laudem Dei, per Sanctos suos talia facientis miracula: & ipse præ omnibus in gratiarum actionem assurgens clamabat, Gloria tibi Domine, tibi sit gloria: vnum rogo vt dignus inueniar iterum videre famulum tuum, & veneranda ipsius vestigia deosculari. Consummato autem ministerio reuersus, venit ad Sanctum, & ad pedes prostratus agebat gratias, confitendo & narrando coram omnibus magnum Dei opus in se patratum. Ex quo datur cognoscere, quam bonum sit quod habeat aliquis adiutorem Deum per intercessionem Sanctorum eius.

[Annotata]

a Celebrem cultum habet S. Parasceue Martyr 26 Iulij apud Græcos.

b Orientis partes dicebantur Constantinopolitanis ditiones Asiæ, ideo Natolia quasi ἀνατολια dicta.

c Difficile est hunc locum assignare, forsan circa lacus, paludes & fontes Meandri statuendus est Certe Strabo lib. 14 Geographiæ indicata Caria addit Hinc Phrygia est: ibi per Laodiceam, Apameam, Metropolim notas ibidem vrbes, & Chelidonias ad montanorum initium itur. Dein Lycaonia describitur.

CAPVT VI.
Veneficijs tentatus ab ijsque liberatus Gregorius, visionem narrat sibi de suo magistro oblatam.

[42] [In Thraciam profectus Gregorius,] Verum transitus fiat ad miraculum aliud in meipso patratum. Est mihi suburbanū quoddam in partibus Thraciæ; iuxta castrum Raidestum, inquam: iturus igitur eo messis tempore ad colligendos, quos istic mihi Deus dederat, fructus: adij ad Sanctum, volens comites & viaticum ad iter mecum sumere orationes eius: ijsque susceptis abij gaudens. Veni autem ad oratorium sancti Protomartyris & Archidiaconi Stephani, multoque ei tempore supplicans etiam hæc adieci: Sancte Protomartyr, Apostole & Archidiacone Christi Dei mei, [ob inuentam in hospitio zonam nec redditam,] ecce terra marique longam instituo viam: tu igitur esto mihi custos atque protector in omnibus. Sicut enim ego pro viribus & promptitudine magna ministraui tuæ sanctæ & venerabili domui; sic & tu secundum datam tibi a Deo gratiam adsis mihi in quauis necessitate adiutor atque prouisor. Hæc precatus prosecutus sum iter meum. Inueneram autem in domo, in qua fueram hospitatus, zonam æstimatam duobus circiter aureis, quæ erat filiæ-familias: quam requirentes etiam me interrogauerant: ego vero diabolica inductione deceptus, negaui, intra memetipsum inquiens, Qui amisit illam multa bona possidet, & ego pauper sum: vendens igitur eam, pretium dabo egenis. Hæc erat intentio (iuuat enim fateri veritatem) rem alienam detinentis. Confiteor autem peccatum meum: scriptum namque est confitemini alterutrum, & orate pro inuicem. [Iac. 5. 16] Verum attendite quæso, qualia mihi euenerint cura Patris filios castigantis ac rursum miserentis eorum.

[43] Cum ego, vt dictum est, cœpta irem via, amisi arculæ operculum, [triplo maiorem iacturam facit,] quatuor nummis æstimatum, deinde & cingulum meum nummis duobus comparatum. Quorum caussa cum ægro valde animo essem, apparuit mihi per somnium Sanctus, ostendens mihi lagenam confractam, & ait, Viden vas istud? Video, inquam, Domine. Tum ille: Si quis hoc furatus fuerit, quadruplum tolletur ab eo, siue in hoc siue in futuro seculo, siquidem diues ipse sit: sin vero opes nullas habeat, quadruplo tormento persoluet debitum. Cui respondi ego: Domine, nihil ego a quoquam furatus sum. Ast ille: Sublata puellæ (& nomen exprimebat) zona, [& furti a Sancto apparente arguitur,] negas te furatum esse? Non furatus sum, inquam, sed reperi eam. Rursum ille: Scito, fili, quod si quis rem amissam tollens cognouerit cuius sit neque reddiderit ei, vt fur iudicandus sit. Qui igitur quereris, quia seu nummis valentes reculas amisisti? oportebat enim interrogatum te reddere id quod alienum erat: quapropter caue ne in tentationem peiorem incidas, & maiores pœnas dare compellaris. Nec enim sine caussa retia tenduntur auibus: & satanas sitit vestram perditionem: ideoque multa tibi custodia opus est. Hæc vbi dixit, abijt a me. Ego vero ad suburbanum veniens, [deq; imminenti tentatione monotur.] negotium propter quod iueram expediui, & recordatus verborum Sancti qualia mihi distincte dixerat, dolebam & tristabar valde, recognoscens quod alienam rem inuentam non reddidissem; atque ita non iam quadruplum sed sextuplum amisissem. Verum sero istæc, re peracta, cogitabantur: magis autem angebar animo propter alterius tentationis incursum mihi indicatum, in quam paullo post incidi.

[44] Mercenarius quidam in suburbano erat, Alexander nomine: [Puella adultera,] hic nuper legitimo matrimonio sibi puellam copulauerat; sed libidinis adeo effrenatæ, vt intra breue tempus omnes qui in circuitu commorabantur viros magijs suis ad se pertraheret, nec esset qui contra eam os auderet leuare: quiscumque enim quomodocumque in eam impingere ausus fuerat, graui continuo mulctabatur morbo. Quin & virum suum, a quo fuerat ob suæ malitiæ impudentiam ex merito verberata, vsque adeo debilem per morbos reddiderat, vt ne muscam quidem posset a se repellere, nedum prohibere quominus ab irata quandoque, fuste vel fune vapulans, expelleretur e cella. Dicitur autem & de matre eius, [veneficæ matris peior filia,] quod auium volatus sisteret, & cursus fluuiorum impediret, & pecora progredi non permitteret, & alia multa plurima execranda, quæ nefas sit homini eloqui, perpetraret. Huius proiectam libidinem cum expressisset in seipsa lasciua illius filia, tamquam mali corui malum ouum, peiora etiam quam illa faciebat. Nam si vel vnum verbum ipsi ingratum dixisset quispiam, eum viribus destitutum tribus vel quatuor annis affigebat lecto: si autem manus iniecisset in eam, intra tertium diem letho dabat.

[45] Talis igitur cum esset nequissima illa, etiam contra me laqueos suos explicare tentauit, [hospitem immissis noctu somnijs infestans,] & velut aspis venenum suum affundere. Videns enim me in suburbano versantem, noctu quidem immittebat mihi somnia & faciem suam mihi curabat per dæmones obijciendam; de die vero ante oculos meos versabatur continuo. Quod si accideret aliquando vt ad fluuium, modice ab habitatione remotum, accederem lauaturus aut vitaturus æstum; pestis illa obseruabat me atque impudenter sequebatur. Et quoniam vere dicitur, non bene stipulam conuenire & ignem; parum aberat quin mihi euerteret rationem, cooperantes habens nequissimos dæmones, a quibus iugiter infestabar; nisi memor verborum Sancti in somno dicentis: Caue ne in tentationem peiorem incidas, sustinuissem me precibus illius roboratus. [de die vero impudenter sequens,] Cum igitur sæpe decernerem illam contumeliosius a me repellere, vel etiam verberibus impactis abigere; verebat ne per veneficia eius in morbum caderem: rursus autem cogitationum æstu & impurorum dæmonum ab ea mihi immissorum stimulis agitatus, quid agerem nesciebam & mihi ipsi dicebam: Si peccatum cum ipsa perpetrare consensero, vah casum miserabilem, quod qui ad mulierem numquam accessi, ab ista nunc furia superatus infelix de statu mentis meæ deijciar. Inter has molestias perturbato, quid accidit, quoue modo res acta fuit? Victoriam retulit, qui solus verus Deus est, [frustra sollicitat ad flagitium:] Christus saluator noster: sumpta enim quodam tempore audacia, pugnis conuitijsque ipsam a me repuli, inquiens, O filia Beelsebud si alias accedere ad me præsumpseris, ego impurum illud corpus tuum virgis inclementer excipiam. Constitueram namque intra memetipsum millies potius mortem oppetere quam per peccatum excidere dulcissimo amore Christi mei. Ab illo igitur tempore abstinuit a me impura illa atque lasciua, & ab eius tentatione liberatus, gratias egi Domino.

[46] [seq; vlciscitur] Post dies vero aliquantos, cum æstus esset vehementissimus, abij in oratorium sancti magnique Martyris Georgij orationis caussa, eo quod festus dies, scilicet Dominicus esset: erat vero oratorium in medijs vineis. Vt autem orationem compleui, recubui super vnum scabellorum tantisper dormiturus. Cum ecce per somnum video nigram nubem ex summo cælo magno cum fœtore descendere & supra me cadere; vocem vero audio sic dicentem: Accipe quod tibi præparauit Melitene: hoc enim mænadi isti nomen erat. Sensi igitur quod illa caliginosa nubes & supra modum frigida insinuarat se visceribus intimis, [immisso per magiam grauissimo morbo:] & a somno exurgens, inueni meipsum graui correptum ægritudine, quam adultera illa mihi immiserat, quia non consenseram spurcitijs illius. Inde autem recedens miser graui cum gemitu domum reuersus, lecto incubui, meque ipsum cœpi accusare peccati, sed & Sancto succensere, eo quod tale facinus permisisset in suo oratorio patrari. De die autem in diem aggrauatus morbus iam vsq; ad mortis portas me deduxerat; quando subito in me irruit ardor igneus, qui omnia membra mea instar calamorum depascens, plane visus est intolerabilis, & qualem humana mens capere cogitando non posset: exaggerante vim morbi adultera, vt reor; quam nec sustinere valens, surgebam & fugitiuus currebam, [quo proxime ad mortem adductus ille,] vt vel arboris vmbram vel fluminis vndam reperirem, de loco in locum oberrans, si forte refrigerium mihi obtingeret aliquod. Quin etiam aquis meipsum immergere suffocandum cogitabam, non patiens cruciatus acerbitatem: qua etiam vrgente exclamabam, O violentiam! o tempestatem quæ me inuoluit! si talis est gehennæ ignis, melius omnino esset homini natum non esse. O acerbum dolorem! o acrem flammam qua succendor! Quid multa? hominem nullum agnoscebam, colloquium nullius admittebam, nox vna prolixior annis quadraginta videbatur.

[47] Deinde autem quid? Video meipsum velut sub humo profunda positum, [per somnium se videt in vitæ mortisq; confinio constitutum,] & voraginem profundissimam, cuius altissima essent latera ad Orientem & Occidentem. Ego vero ad latus Occidentale consistens, cœpi paullatim deorsum rapi, præcipitandus in illius voraginis horrendum chaos. Correptus igitur timore magno, neque præ vertigine valens consistere, recordatus sum Sancti Martyris Stephani & grauiter suspirans, dixi: Sancte Martyr, hæcine sunt orationes quas in Vrbis egressu tibi genuflexus fudi, & quibus supplicaui, vt auxiliator mihi esses? Ecce abeo, & non amplius me videbis: neque enim ex nunc tibi seruiam vmquam: probe enim noui quia ad portas mortis iam appropinquaui. Conspexi etiam trans torrentem velut mundum alterum terrenis linguis inexplicabilem. Cum igitur Sanctum inuocassem, ecce etiam ipse mihi adstitit purpurea in tunica, aitque ad me: Qui vales, carissime? ecquid pateris? Ne mihi succense: non enim hic aderam, [a S. Stephano (cui se Constantinopoli discedens commendarat)] sed visitabam ædes quas habeo per orbem vniuersum, sicut & reliqui Sancti: nunc autem, en adsum. Ast o impios & magos! Viden quantum nocere possint infestissimi illi, Deo permittente? Hæc loquente Sancto, ferebar ego in profundum voraginis: interrogaui nihilominus quænam essent hæc latera & quæ vorago. Ille vero mihi respondens; ait: Hi sunt mortis termini, vorago autem est ea quam transeunt multo cum labore morientes omnes, donec in aduersam ripam euaserint, trans quam via est in alterum ducens mundum. Hoc enim itinere defunctorum animæ incedentes ad cacumen euadunt, atque ex illo mundum istum infinitum despiciunt, in quem omnes abire debent parui æque ac magni, rationem reddituri eorum quæ gesserunt in vita. Tunc ego ad Sanctum: Ergo ego quoque, vt video, Domine mi, moriturus sum? Qui respondit: Quid enim expectes aliud postquam huc adductus es?

[48] Profundum igitur mittens gemitum & vehementer eiulans, [edocetur preces, quibus recitatis reddendus sit sanitati:] Non ita, inquam, Domine mi, non ita mihi contingat modo: necdum enim hæc præstolabar. Sanctus vero: Verba ego quædam præibo, quibus Dominum depreceris, & mihi te vendicabo atque ex hac necessitate, eruam manus porrigens adiutrices vt inde enitaris. Cumque ego requirerem quænam essent illa verba, per quæ essem liberandus; contextum orationis, sacrum quemdam horrorem incutientis, & Cherubim atque Seraphim omnesque supercælestes virtutes complectentis, recitandum præscripsit: quem vt memoriæ commendaui, statim ex terribili illo æstu atque infirmitate, quæ tota hebdomade me tenuerat, releuatus sum, & mediæ noctis tempore, luna purissime lucente, conuersus ad Orientem, cuncta quæ Protomartyr docuerat sub iurisiurandi formula recitaui Domino. Et rursum demersus sum in illud terribile chaos, [eaq; recepta] vnde & emersi: iterumque conspicuus mihi sanctus Martyr, requisiuit num fecissem omnia quæ præceperat. Cumque dixissem, Feci Domine: ille me apprehensum per manicam dextera manu violenter trahens per accliue, eo deuexit vnde deiectus fueram, nempe ad tremendum verticem illius lateris, quod est ad Occidentem, dixitque ad me: Ecce hactenus ab inferno mortis abstractus es. Moxque inuenti sumus in quodam admirabili atrio deambulantes. Quia autem præ imbecillitate non poteram progredi, Protomartyr diuinam quamdam suauitatem spirans, suum mihi humerum supposuit, Stringe, inquiens, ambabus manibus collum meum & ego baiulabo te, atque ita pergemus.

[49] Progredientibus itaque nobis hoc modo per atrium illud, inuenimus cados lapideos innumeros, singulos capientes metretas centum, ducentas vel etiam quadringentas: erant autem omnes albi velut nix, [visus sibi est adduci in atrium S. Basilij meritis destinatum,] pleni atq; inuncti bitumine quodam confecto ex mastiche: obsignati item & superne inscripti quot metretas singuli eorum caperent. Ego his visis obstupui, ignorans vtique quid intus haberent; dixique ad Sanctum. Cuiusnam est hoc admirabile atrium, Domine mi? quænam deinde hæc vasa, & quid ea continent? Respondens vero Sanctus ait: Sancti Patris nostri Basilij, qui te sibi adoptauit in filium, istud est; vasa vero oleum continent spirituale diuinitus ei datum, quo peccatores ad se confugientes perungit, expurgans eos a sordibus delictorum suorum & Dei filios esse docens: multas enim animas a satanæ faucibus liberauit; & arbitror quod in ordine Apostolorum habeat eum Dominus, ad quem nos quoque nunc proficiscimur. Adhuc colloquentibus nobis, ecce adest ipse magnus Basilius in occursum nostrum, velut e spirituali thalamo egrediens, ad quē Protomartyr: Siccine, o Pater Basili, carissimū filium tuū Gregorium, [ipsumq; ibi habere obuium,] ipso vadimonii præstandi tempore, deseruisti? Crede, nisi ego subuenissem, forte iam mortuus esset. Respondit Sanctus: Videbam te, Beate, cum ipso esse & ideo ipse adire eum distuli. Verum nunc, si placet, perfectam in eo faciamus misericordiam. Tum porro gradientes ambo, incidimus in fornicem quemdam tenebricosum; quem subeuntes, nihil vidimus, cum vbique obscuritas profundissima esset: sed mox ipse Sancti vultus instar solis resplenduit. Tunc inquit ad me sanctus Protomartyr: Viden' quantam gloriam quantumque decorem pater tuus spiritualis habeat? Vere maiorum luminarium vnus est.

[50] [& draconem mali totius caussam] Agite, excepit Sanctus, omissis tantisper colloquijs, videte vbinam delitescat draco (& digito monstrabat eum) qui paullo ante tantum non occidit filium meum. Et vidimus super terram murem terribilem magnitudinis tantæ quanta est quadraginta mensurarum a arca: … b qui vt nos vidit, nequaquam expauit sanguinarius; sed quietus sedebat, lumina in nos obuertens. Cumque consternatus ego adstarem, inueniens Sanctus lapidem maximum velut librarum triginta, eumdem manu vtraque sustulit, & Domini potentiam inuocans, dimisit in illum. Adhuc autem magis obstupefacto me, inquit Sanctus: Tollite lapides etiam vos ipsi, & lapidate eum. Ego igitur ob immensam lætitiam & animi exultationem prompte admodum lapides mittens, [ab eodem occidi,] aio ad Protomartyrem: Domine mi, num forte hoc est quod quidam dicunt: Ego & Martyr Georgius impurum spiritum ex tali eiecimus; alij vero econtra obijciunt: Ille quidem ipsum expulit, vos vero spectantes adstatis. Certe prorsus affine quid fecit venerabilis Pater meus, vno enim lapide pestiferum illum occidens, postquam ille expirauit, iubet nos eumdem lapidare. Respondens autem Sanctus dixit ad me: Ecce fili per intercessionem Protomartyris in nomine Domini Iesu Christi sustuli inimicum tuum: & ex nunc numquam præualebunt tibi aduersarij tui.

[51] Hæc cum diceret Sanctus, ex improuiso inuenti sumus in Vrbe regia in templo ipsius Protomartyris: [seq; sanatum Constantinopoli sisti:] in quod priusquam ingrederemur, audiuimus concentum elegantissimum puerorum aliquot, gratiarum actionem Domino cantantium. Sanctus itaque vna cum Protomartyre ait ad me: Ecce per Christi gratiam sanus factus es: ingredere igitur & tu in templum istud, in quo prius solebas ministrare, & cane tu quoque eucharisticum melos omnium dominatori Deo & misericordiam suam magnificanti super te. Et ego continuo genu flectens defensoribus & benefactoribus meis, ingressus sum psallens in hunc modum: Dominus illuminatio mea & salus mea, quem timebo? &c. illius psalmi. Quæ etiam canentes iuuenes illi formosi & venerabiles symphoniaci, exultabant propter me dicentes: Veni carissime, collætemur in eo. Inter hæc verba cessaui a visione, [sicut reuera paullo post eodem sanus reuertit.] atque mihi ipsi restitutus obstupui spiritu, meque per Dei gratiam reperi perfecte sanatum: sumptisque micis satiatus sum, & suauiter obdormiui. Paullo autem post experrectus cœpi scipione suffultus ambulare: deinde, & quidem breui, conscensa naui in regiam vrbem remeaui, narrans & annuntians omnibus quæ acciderant mihi, & quomodo me Sancti orationibus suis a morte acerbissima liberarant: quotquot autem ista audiuerunt, glorificauerunt Deum super insperata mea salute.

[Annotata]

a Notauit Combefis Medimnum atticum, qui chœnices 48 capiat teste Suida, hic significatum videri.

b Sequebantur voces aliquot alij quibusdam quæ addi debuissent amissis, nullum sanum sensum habentes, de quibus ad Græcum textum forte diuinabimus aliquid.

CAPVT VII
Mors a Basilio prædicta, sepultura, miracula.

[52] Porro priusquam ex Thracia redirem, deliberabam num impudicam illam e medio tollerem: verum cohibui animum ita mecum loquens. [Rom. 12, 17] Anima vilis, [Reducem Gregorium benigne excipit Basilius] nescin quod scriptum est, malum pro malo non retribues: relinquamus igitur omnia cælesti iudicio. Itaque decernens mecum & quod animæ erat vtilius statuens in regiam, sic vt dictum est, reuolaui; & ante omnia abij ad diuinum Protomartyris templum, ibique persolutis precibus, statim iui ad Sanctum, ipsi quoque debitas gratiarum relaturus actiones. Vir autem Dei, venerabilis vt Enoch, Elias secundus, & nouus Abraam, vt me conspexit venientem adeoque attritum a morbo, totus suffusus est lacrymis, Et bene, inquit, veneris, mihi, imo Christo, carissime fili. Consedimusque & ænigmatice enarrare cœpit omnia quæ acciderant mihi. Ego vero audiens contremui, quia videbam nihil ipsum latere eorum, quæ facta essent.

[53] Ceterum, fili, inquit ille, vade in pace, reuertens in domum tuam: non enim oculis carnis tuæ corporaliter me videbis amplius in hac vita: [& vltimum se ab eo videri ait,] atque his dictis circumfusus mihi hilariter & amice osculatus est. Ego autem qui ante hunc sermonem admonitionibus eius intendebam reuerenter, velut ex ipso Dei ore profectis, & oculos in terram modeste defixeram; vt audiui quod non essem ipsum amplius in carne visurus sicut antea, in subitum prorumpens eiulatum, magnoque luctu consternatus, exclamaui: O Pater optime, quomodo a te potero separari? quem vero habebo tuo loco ducem adiutoremque infirmitatis meæ, [eaque denuntiatione mœstum] siue in edomandis carnis meæ passionibus, siue in declinandis insidijs dæmonum, siue in alijs huius vitæ negotijs ordinandis? Væ misero mihi! væ mihi infelici! quam modis omnibus deprecandam denuntiationem audiui! Ast Sanctus blande quodammodo mulcebat dolorem meum, & iubens a luctu lacrymisque cessare, Noli, fili, inquit, noli hoc modo propter excessum meum inconsolabiliter flere: neque enim hac de caussa lugere oportet, sed gaudere potius & exultare, gratiasque referre Domino euocanti nos e vana hac & ærumnosa vita ad felicissimam aliam & omnis prorsus mœroris expertem. Numquid non captiuæ & miseræ animæ omnia inordinate ac perturbate obueniunt? Numquid velut in pelago ac tempestate inter metus & terrores continuos versamur, [multis solatur,] insidias dæmonum sustinentes, & illis corporis obnoxij necessitatibus, quibus omnibus liberatur homo miserabilis, quando disiunctus a corpore discedit ad vitam æternam ab istis omnibus remotissimam, atque accedit ad Deum & Creatorem suum? Sin autem ea ratione dolere te ais, quod priueris ea quam ex me capiebas vtilitate, nec propter hoc quidem tantus tibi luctus assumendus est, Deum ex nunc habenti magistrum, ducem, adiutorem, & defensorem. Quid quod neque nos, siquidem ei placere digni inueniamur, omnino a te discedemus: sed tibi continuo prospiciemus, menti tuæ ad contemplandum in seipsam reductæ iugiter præsentes, teque in omnibus erudiemus: [& salubriter monitum dimittit a se,] modo ipse arctam illam & quam Sancti triuere viam ingredi velis, neque vanis mundi huius curis ac voluptatibus occupatus, diuini amoris ignem nunc in te accensum æternorumque bonorum desiderium suffocari patiaris: Vt enim ignis ab aqua, sic diuinus amor a vitæ mortalis solicitudinibus delicijsq; extinguitur & aboletur. Verum absit vt id tibi accidat, fili mi desideratissime Gregori: quare recede in pace: & Dominus tecum sit. Amen.

[54] Domum igitur cum recessissem, breui adfuit sancta ac magna Quadragesima, [Ille peracta solitarie Quadragesima reueriens,] per quam consueueram foras omnino nusquam prodire; sed soli diuinæ psalmodiæ sacrarumque Scripturarum meditationi intentus, ieiunio & lacrymis perpetuis crebrisque genuflexionibus vacare, quantum quidem vires permitterent. Quare etiam tunc solitudinem tenui vsque ad præclaram sanctamque viuificantis nos Christi resurrectionem: quamuis propter migrationem diuini Patris mei ancipiti cogitationum æstu iactatus, & animum letali dolore saucius, continuas ex oculis lacrymas funderem, modicæ illi aquæ commensurabiles quam sustentando corpori infelici adhibebam. Tertia vero die post Christi a mortuis Resurrectionem egrediens e cella mea, illuc cucurri vbi commorabatur sanctus Pater meus, propter magnum meum in ipsum amorem, sperans quod adhuc viuum reperturus essem. [inuenit 26 Martij mortuum.] Postquam autem ad locum veni, & quid ipsi factum esset ex domesticis requisiui, intellexi quod vigesima sexta Martij die, post celebratam Dominicæ Annuntiationis festiuitatem susceptaque diuina & intemerata mysteria, Quadragesimæ parte dimidia iam exacta, modicum dolens ex capite, & supra grabatum in quo solebat quiescere reclinatus, animam suam sanctam & diuinitus illustratam in manus Dei commendauerit; memoriam æternam atque immortalem seculo huic relinquens, diuinas suas actiones, & nobiles atque humana conditione maiores victorias aduersus dæmones & cuiusuis generis insirmitates, ipse primogenitorum cœtui adiunctus in cælis.

[55] Cum igitur sacrum eius corpus conspiciendum prostaret & hymnis atque funebribus canticis eidem iusta suprema soluerentur, [fit magnus populi concursus ad corpus] videre erat populi turmas fluuiorum in modum concurrentes, vt vel solo eius aspectu sanctificari possent. Quod si quis frustulo aliquo pannorum eius aut caprinæ pellis contactu sanctarum exuuiarum sacratæ merebatur beari, hic omnium hominum felicissimus reputabatur ab ijs, qui illum probe nouerant. Vere enim dicebatur Beatus, & omnium linguis miraculi instar celebrabatur. Præmemoratus porro Constantinus Barbarus, [quod ne extra vrbem auferat Constantinus Barbarus] qui Sanctum in sua habebat & sustentabat domo, secum ipse deliberauit nauigio imponere Sancti venerandas Reliquias, illasque transferre ex aduerso magnæ Vrbis ad Orientem, vbi erat quoddam suburbanum eius, & sanctissimæ Deiparæ templum illustre. Verum vt consiliū illud effectui manciparetur, non permisit Ioannes ille, cuius olim in parte quadam mirabilium sancti Patris nostri meminimus, narrantes quomodo eum Sanctus a diabolica liberarit insania, quæ ipsi ex propriæ suæ ancillæ maleficio obuenerat. [prohibet Ioannes,] Hic enim ad iam dictum Domnum Constantinum sic locutus est, Domine ac frater carissime, vt quid eiusmodi consilium capere voluisti circa corpus Sancti, quasi Constantinopoli monumenta non esse arbitrareris. Reuertere igitur si placet, & ego congruo illud loco recondam.

[56] Reuerso igitur illo & psalmodia conuenienti absoluta, [& illud sub altari condit, in quodam suo Parthenone,] posuit Ioannes corpus in loculo, ipsumque cum gloria & idoneis muneribus transtulit in suum monasterium, quod iuxta ædem SS. Flori & Lauri & diuinum templum S. Apostoli Philippi situm est, & a Sanctimonialibus Deo deseruientibus habitatur. Et inueniens idoneum recipiendo sacro pignori monumentum lapideum, nouiter excisum, ipsum reposuit intra sanctum altare. Atque ex eo tempore sanctæ Reliquiæ velut fons indeficiens prodigiorum esse ostenduntur omnibus ad se deuote accedentibus. [ibiq; seipsum Deo consecrat.] Memoratus porro Ioannes, postquam Sancti corpus in hunc modum curauit, diuino accensus amore, & omnia derelinquens, gloriæ, opibus, voluptatibus, delicijs & toti prorsus mundo valedixit, comaque detonsa cilicinum indutus saccum, permansit vsque ad finem vitæ iuxta tumulum Sancti eidem ministrans: modico enim superuixit tempore, anno scilicet vno, quem in psalmis, hymnis, orationibus, eleemosynis, lacrymisque assiduis traduxit, etiam ipse in eodem monasterio tumulatus.

[57] [post mortem suam conspectus ab amico,] Postquam vero consummatus est etiam hic Ioannes, amicus quidam eius ac familiaris omni die ac nocte orabat Deum vt nosse posset, quam accepisset mercedem pro feruenti illa fide & sincera caritate, qua fuerat erga Sanctum affectus. Quadam ergo die factus in ecstasi, vidit tremenda palatia, quorum portæ ex solido auro instar solis rutilabant, in magnam eductæ celsitudinē, & in superiori poste hanc habente inscriptionem litteris rubeis consignatam. ÆTERNA MANSIO ET REQVIES VERI FAMVLI MEI BASILII IVNIORIS. Cumque hæc stupore plenus consideraret, adolescens quidam forma eximius portas dictorum palatiorum apueruit; itaq; intentis ad interiora oculis cuncta perlustrans accuratius, videbat atrium admirabile & splendore inexplicabili adornatum, in eoque cum regia maiestate & gloria obambulantem sanctissimum Patrem nostrum Basilium, in comitatu plurimo, habentem secum etiam discipulum suum, [in comitatu S. Basilii gloriosus.] Dominum Ioannem: qui erat ex eunuchorum ordine, deuexæ ætatis ac niuei vultus canitie venerabilis, quasi vices obiens Præpositi domus. Videbatur autem & vocem audire ab intus venientem dicentemque talem mercedem post mortem consequuntur, qui Deum ex toto amant corde, & famulos eius digne venerantur: quapropter etiam merentur cum ipsis per omnem versari æternitatem, & præparatorum ipsis præmiorum communione perfrui. Si igitur etiam tu cum his esse cupis per secula illa interminata, studiose exercere in mandatis Domini obseruandis, & talis gloriæ ac requiei minime expers eris. Vir autem ille ab eiusmodi spectaculo ad se reuersus, veraciter omnia, sicut viderat audiueratque ita retulit nobis.

EPILOGVS
Adhortatur ad opera misericordiæ corporalia ac spiritualia.

[58] Et vero, Fratres in Domino dilectissimi, ita se res habet, quemadmodum ex Dominico etiam sermone discere licet, vbi dicitur: Facite vobis amicos ex mammona iniquitatis, vt cum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula. [Luc. 16, 9] Nam quod & vos qui sapientes estis, melius nouistis quam nos, mammonæ nomine designatur id quod iustæ necessitati superfluum est: quod qui retinet iniquus est contra eum qui ipso indiget, neque habet vnde id sibi comparet. Nam ipse quidem ex auaritia vel infidelitate, vel potius ex nequitia aut mollitie animi superfluum retinet: proximus autem penuria extinguitur. Quod vero hoc deterius est, quia non ex mammona sed ex pauperum oppressione atque rapina collectum, quo demum loco habebimus? vtique piaculum quoddam esse dicemus altari impositū, Deum quidem ad iracundiam prouocās, dæmones vero exhilarans; nisi quis forte Zacchæi imitatus exemplum, id quod rapuit reddat quadruplicatum, atque ita Deum sibi placatum reddat. Interim qui ex propriæ necessitati superfluo (quod proprie est mammonæ) in Dei templis luminaria accendit & Sanctorum memorias celebrat, eleemosynas ibidem pauperibus largiens, non vt humanam aliquam consequatur laudem, sed propter solum honorem & gloriam Sanctorum Dei; procul dubio recipietur ab eis, illisque coniungetur æternum exultans, quamuis fortasse negligentior aliquis & peccator quadamtenus fuerit, Sanctis vtique pro eo intercedentibus. Nunc vero si sic agitur cum eo qui vel ex mammona iniquitatis pauperum miseretur, vel quadruplum restituit ex inique partis: quantam retributionem sibi repositam habebunt ij, qui ex bonis religiose acquisitis, & iustis laborum suorum fructibus largi ac liberales in pauperes fuerint.

[59] Quod autem non vnus exercendæ misericordiæ modus, neque ex sola corporalium rerum largitione probandus, sed varius & multiplex reipsa sit manifesto liquet; alioquin ij, qui nihil habent eiusmodi quod largiri possent, priuati manerent magna illa beatitudine ac præmio, quod misericordibus promisit Deus: cum econtra humanissimus Deus ac Dominus noster, nolens quemquam ab vtilitate ex se capienda excludi, beneficentiæ vias sic complanauerit, vt nemo exors manere debeat bonorum diuinorum: quippe quæ in commune proposuit hominibus omnibus, vt aëris haustum, solis lucem, ignis & aquæ vsum. Et primum quidem miserationis caussas velut quoddam domus fundamentum, alte locauit in animis hominum, atque vt ad eum inclinemur permouere nos etiā naturali ratione conatur: quandoquidem omnia quæ proficiscuntur a nobis, licet exigua aut nullius pretij, ipse vt maxima suscipit: vtpote qui ex solo mentis proposito coronare soleat pronum in eleemosynam animum, neque dedignetur poculum aquæ frigidæ ex ardenti caritate præbitum vel minuta duo: cui autem ne hæc quidem adsunt, si vel gemitum miserit pro afflicto quopiam, non reijcietur: quod si etiam lacrymas pro eo fuderit & consolatorijs verbis ad tolerantiam & gratiarum actionem istiusmodi aliquem confirmarit, suscipietur a Deo velut qui totam legem caritatis impleuerit.

[60] Sed & oratione ac deprecatione multum proficere possumus pro ijs, qui corpore simul & animo laborant: & negligentiam infirmi inertisque fratris consilio & admonitionibus excitans ad bene agendum, multam sibi thesaurizat misericordiam. Dissidentes item conciliare atque ad pacem componere iuuerit plurimum, quodque omnibus maius est honestæ conuersationis & vitæ sanctioris exemplo efficere, vt aliqui declinantes a malo, bonum operentur. Multis igitur modis naturæ nostræ inseruit Deus semina misericordiæ, quam omni conatu Fratres conemur exercere, vt per ipsam post magnam iudicij diem ingrediamur in cælestem thalamum, vna cum sponso Christo Domino nostro, & regno cælorum perfruamur, in ipso Iesu Christo Domino nostro, quem decet omnis honor, gloria & adoratio cum ingenito Patre Spirituque viuifico nunc & semper & per infinita secula seculorum. Amen.

DE S. FELICITATE DEO DEVOTA PATAVII IN ITALIA.

ANTE SEC. XI.

[Commentarius]

Felicitas Deo deuota Patauii in Italia (S.)

[1] Iamtertium reuisimus Patauinam S. Instinæ basilicam, variante Reipublicæ & Vrbis statu sæpe euersam, sæpe restauratam, ijsque occasionibus reperta corpora, [Corpus an. 1053 inuentum] & publicæ omniū venerationi exposita. In his S. Felicitatis illustris fæminæ fuit: cuius primam inuentionem circa annū MLIII per Bernardum Episcopū diuina reuelatione admonitum & canonizationem factam a Leone IX, descripsimus XVII huius, cum de B. Iuliano & Innocentibus tribus ac S. Maximo, pariter repertis & pariter canonizatis, ageremus. Cum his autem alijsq; dictæ Ecclesiæ Sanctis, sacrum S. Felicitatis corpus denuo sub marmoreo templi pauimento occultatum, [iterumq; 1177,] ac deinde anno MCLXXIV exustæ ædis atque Vrbis cineribus fuisse obrutum, satis liquet ex ibidem dictis; ex quibus fit verosimile, ipsum quoque triennio post, æque ac cetera veneranda lipsana, quæsitum inuentumque esse, studio Gerardi Paduani Episcopi.

[2] Quid eodem porro factum sit aut sub quo altari delituerit, ignoramus, [translatum 1562] vsque ad annum MDLXII, quando ipsum D. Iustinæ, aliorumque in ipsius sacrarijs repositorum Sanctorum corpora constat solennißime eleuata & translata esse in magnificentißimam illam basilicam, quam superioribus annis ipsimet admirabundi conspeximus. Hæc vltima translatio die XIV Martij recolitur, & in Benedictinorum hagiologijs his verbis consignatur. Patauij translatio SS. Arnaldi Abbatis, Vrij monachi, Felicitatis Virginis & aliorum, de qua re ibidem obiter pauca diximus ratione B. Arnaldi, quasi diem proprium alium non haberet; nihil cogitantes de Februario, cuius X die Acta eius dederamus. Quæ autem de Translationis iam dictæ solennitate vel scripta in membranis, vel lapidibus incisa sunt, ad VII diem Octobris reseruamus, quo B. Iustinæ festum recolitur, in dictis monumentis præ ceteris nominatæ.

[3] Primum inuentæ S. Felicitatis memoria est apud Cauaccium a Ferdinando Vghello tom. 5 Italiæ sacræ citatum & ex antiquo auctore ista transcribentem. [veteris sepulturæ epitaphium,] In tertia (arca) qua fæminæ corpus claudebatur, lectum est: Hic est sepulta Felicitas, illustris fœmina, sacro velamine dicata, quæ diu noctuque in Dei seruitio persistens, in cælis suscepta est. Huius epitaphij sic lecti, præter eum, quem Cauaccius secutus, auctorem, fidem quoque facit peruetustum MS. membranum, quod asseruatur in sacristia eiusdem cœnobij, inquit VVion, & in quo omnium monachorum ibidem morientium nomina describuntur: ita enim habet. Anno Dominicæ Incarnationis MLIII, Indictione VI Henrico II Imperatore regnante. Sequitur deinde epitaphium verbotenus ac subiungitur: Acta sunt hæc IV Nonas Augusti sub Bernardo Episcopo. Idem Epitaphium rursus anno MDLXII repertum est, inquit VVionus, quando corpus eiusdem Virginis cum reliquijs alijs e vetere ecclesia ad nouam est translatum.

[4] Hæc, vt auctor est Scardeoneus, creditur habitasse in solitudine, in maxima vitæ sanctitate: [& antiquum in montibus ratorium] visitur enim in collibus Euganeis (Robolonem montem interpretatur Cauaccius apud Ferdinandū Vghellum tom. 5 Italiæ sacræ col. 414 de his agens) iuxta Titulum vicum, octo passuum millibus ab vrbe, in saxo cauernula, quæ adhuc nomen seruat, vt vulgo S. Felicitatis Oratorium appelletur (quod est prope ædem vetustissimam D. Antonij Abbatis, a quo mons ipse quoque nomen accepit) monachis S. Iustinæ iam pridem feliciter commendatum, & eorum curæ cum eius emolumento commissum.

[5] Habes lector quidquid de S. Felicitate, cælo magis quam terris nota, antiquorum monumentorum, vel certioris traditionis præsidio sciri nunc quidem potest: in quibus cum nihil sit quod a Cauaccio vsurpatum Virginis titulum aureolamque es doceat conuenire, maluimus eodem abstinere, [an virgo] quam incerto Dorganij elogio vti, quo dicit castimoniæ laude fuisse admirabilem: nam illustris fæminæ appellatio eidem in epitaphio addita, matronalem potius pudicitiam, quam virginalem integritatem apta est significare. Addit Ferrarius, Posteaquam eremiticam in prædicto oratorio vitam aliquamdiu duxisset, eamdem in monasterio SS. Cosmæ & Damiani in campo Martio reliquum vitæ confecisse, atque VII Kalendas Aprilis migrasse ad Dominum. Vghellus a Cauaccio citatus scribit præfuisse monialibus cœnobij D. Iustinæ, quod iuxta Scardeonium olim sacrarum virginum fuit.

[6] Sed hæc incertæ traditioni nullis monumentis confirmatæ nixa, nolim suscipere disputanda: [an monialium Patauij Præfecta?] ex eo tamen quod S. Felicitatis nomen retineat oratorium, illudque in iura transierit monachorum S. Iustinæ, verosimilis fieri coniectura posset, istic, si non mortuam, tumulatum saltem hanc Sanctam fuisse: indeque bellorum metu vel alia occasione aliqua relatam in vrbem ab ijs penes quos erat oratorij iam dicti possessio: quod de SS. Cosmæ ac Damiani Parthenone haud ita facile est suspicari atque de monasterio S. Iustinæ, ad cuius iura oratorium S. Felicitatis vsque hodie cognoscitur pertinere. Interim si iam inde ab Attilani excidij tempore in sacra D. Iustinæ æde latuisset B. Felicitatis corpus: [an Ordinis Benedictini] clarum est ipsam ad Ordinem Benedictinum, qui nullus erat, non posse pertinuisse. Sed vti hoc incertum est, ita nihil superest vnde affirmetur velnegetur D. Benedicti institutum sectata fuisse: neque si in alterutram partem constaret aliquid, tanti id esset in rem nostram, quanti est quod nobis legitimi cultus ex ante dictis demonstrata sit veritas: cui hodierni temporis vsum & approbationem adijcit Bucelinus, cum ait: Corpus eius in ara peculiari, prope altare S. Lucæ Euangelistæ, religiosissime asseruari ac coli.

DE SANCTO PONTIO ABBATE AD S. ANDREÆ PROPE AVENIONEM.

ANNO MLXXXVIII

[Praefatio]

Pontius Abbas ad S. Andreæ prope Auenionem (S.)

Vrbs Auenionensis ponte trecentorum passuum aduersæ trans Rhodanum fluuium ripæ suburbio coniungitur: cuius pontis mirabilem structuram egregie depingit Theophylus Rainaudus in Actis S. Ioannis Benedicti, ob ouium initio curam, ac dein huius pontis fabricam, [monasteriū S. Andreæ,] Pastoris & Pontificis ab eo cognominati. Huius pontis suburbio vicinum est monasterium S. Andreæ, arcis instar in satis altis & valde præruptis rupibus extructum. Vita S. Pontij scripta est sub Petro Abbate eius successore: [Vita S. Pontij,] quam vt obtineremus, omnem adhibuimus diligentiam per nostros tum Auenione, tum Parisijs, quod Vita illuc ad monasterium S. Germani de Pratis esset missa. Sed frustra. Fuit ea in Lectiones, quæ ad Matutinum legebantur, olim distributa, cuius partem priorem obtinuimus Parisijs apud Patres Fullienses, & hic damus, cum compendio ex dictis Actis ab Hugone Menardo contracto, & lib. 2 obseruationum adsuum Martyrologium edito: in quo ita eius veneratio ad XXVI Martij proponitur: Auenione S, Pontij Abbatis miraculorū gloria conspicui. Saussaius in Martyrol. Gallic. ista habet. Auenione S. Pontij, Abbatis S. Andreæ & Confessoris: [nomen in Martyroll.] qui imbres tempore siccitatis copiosos sua prece e cælo impetrauit, nec magis miraculis quam virtutibus insignis, sanctissimo fine migrauit ad Dominum. Bucelinus maiori elogio ex Menardo desumpto, eum exornat. Titulus Lectionibus præfixus est eiusmodi: In festo S. Pontij Abbatis S. Andreæ Andaonensis cœnobij, qui obijt anno millesimo octogesimo septimo & die vigesima sexta Martij. Loco Andaonensis scribitur etiam Audanoënsis, Andranensis, Andarnensis.

VITA
Ab auctore coæuo & discipulo scripta.

Pontius Abbas ad S. Andreæ prope Auenionem (S.)

BHL Number: 6894

[1] Qvatnis miraculis, signis & virtutibus Beatus Venerabilisque Pontius monasterium Andranense decorauerit, [S. Pontius fit monachus:] facile dici non potest: qui etsi diuinitus gratia & vrbanitate suis contemporaneis antecelleret; tamen in florida ætate vna cum patre atque altero fratre in monte Andranensi corpus suum adinstar Isaac Deo viuenti consecrauit. Vbi indutus cuculla omnis sermo & disputatio fuit de informandis hominum moribus, coercendis voluptatibus, fugienda temeritate, simplicitate sectanda, Christo amando & Christo colendo. Certo enim sciebat, hanc solam rationem esse homini Christiano propositam, sine qua aliquid dignum Deo, dignum immortalitate fieri non potest.

[2] Recte perpendens diuus Pontius, nihil prius Ecclesiæ Moderatori nihilque maiori studio faciendum esse, [eligitur Abbas:] quam vt grex Dominicus vere doceatur; statim vbi sorte legitima in Abbatem electus fuit, cupiens pro viribus officio pastorali satisfacere, cœpit prædicando sonum Euangelicæ doctrinæ emittere, & multas regiones lustrare. Qui cum Carpentoratum ciuitatem insignem in Comitatu Auenionensi, Spiritu sancto ducente, appulisset; more boni filij domum paternam, id est, templum, quod domus summi Patris dicitur, caussa Patrem cælestem salutandi, primum se recepit: [energumenos liberat.] vbi multitudo dæmoniacorum pro liberatione habenda, veluti etiam fit his temporibus, habebatur. Qui misericordia motus, quod homo, ad imaginem Dei creatus, a dæmone ita agitaretur, facta exorcizatione, sufficienti tamen examine omnium peccatorum præmisso, omnes verbo Domino liberauit, & incolumes reddidit.

[3] Audite, quæso dilectissimi Fratres, veritatem vndique lucentem & manantem. Christus in Euangelio testatur, omnia facinora & peccata merito Confessionis relaxari, dicens: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, & quorum retinueritis retinentur. [Ioan. 20, 22] Quia diabolus, qui pater mendacij dicitur, in medio ecclesiæ Carpentorati, populo audiente & turba admirante, fatetur ac testatur aliquid facinoris de socio Diui Pontij sciuisse, quod facta Cōfessione penitus ignoratur. Quid enim est, Fratres, diabolum post Confessionem peccata ignorare, nisi ea ipsa esse remissa? vnde egregius Propheta Dauid bene ait: Beati quorum remissæ sunt iniquitates, & quorum tecta sunt peccata. [Psal. 31, 1]

[4] Quantum gratum sit Dei peregrinos in caritate hospitari, non solum in Abrahamo, Loth & ceteris antiquis Patribus, verum etiam in quodam homine monasterij S. Andreæ licet videre: [cæcam illuminat:] vbi cum Sacerdos sanctum virum Pontium honorifice, vt decebat, hospitio suscepisset, eius mater, quæ duodecim annis lumine naturali erat orbata, audiens dictū S. Pontium domi hospitatum, gratulabunda & quasi suæ curationis præscia exultabat: quæ ex aqua, qua vir sanctus manus suas lauerat, oculos sibi lauans, visum amissum recuperauit. Naaman Syrus in Iordane lauatur & per Helisæum a lepra mundatur, vetula aqua manuali in gloriam Dei lauatur & per S. Pontium a priuatione luminis curatur.

[5] Dominum nostrum Iesum Christum multis generibus tentationum a dæmone agitatum fuisse non dubitatur. Hoc ideo dico, Fratres, vt non admiremini, si aliquando audieritis humanam creaturam, natiua Dei bonitate creatam & tamquam eius membrum præcipuum amatam, a dæmone vexari, cum caput nostrum Christum tentatum fuisse legatur. Quamobrem, sicut Scriptura patientissimum Iob a planta pedis vsque ad verticem capitis a dæmone vulneratum testatur, [mulierem dæmone agitatam liberat:] ita homines digni fide testantur Diui Pontij tempore fuisse quamdam mulierem, monasterio Andranensi vicinam, quæ singulis noctibus per nemora vagans, a dæmone incredibiliter agitabatur. [Iob. 2, 7] Quam per S. Pontium Sacramento Eucharistiæ prius munitam Deus liberauit. Cuius rei, videlicet perfectæ salutis recuperatæ, testimonium fuerunt opera misericordiæ, quæ nudos vestiendo, esurientes pascendo ecclesias visitando, Christiane ac deuote exercuit.

[6] Quam nefas sit decimas viris Ecclesiasticis denegare, & de quibus oportet dare in libris Exodi, Leuitici & Numeri abunde docetur, vbi Dominus Aaroni dixit; Filijs Leui, id est, Sacerdotibus, peccata populi portantibus, & pro ministerio, quo mihi seruiunt in tabernaculo fœderis, decimam partem omnium fructuum dare mandabis. [Num. 18, 20,] Et cum maledictus sit, qui non custodit ea quæ sunt scripta in libro vitæ, quantum maledictionis acciderit cuidam castro, vulgo Podius Altus nuncupato, vt res ipsa propius ad nos pertinet, [ob decimas non solutas] ita attentioribus auribus est accipienda. Est enim in præfato castro quoddam insigne stagnum, vbi quouis tempore copia piscium accipitur: cuius loci habitatores cum decimam partem piscium, iure monasterio debitam, suadente diabolo dare negassent; promulgata maledictione per S. Pontium, statim quidquid viuum in illo stagno erat, [oratione S. Pontij pisces moriuntur:] mortuum littus petijt. Quod intelligentes præfati coloni, rursum viuos aliunde portarunt, qui bis atque iterum missi viui, die sequenti mortui in littore sunt inuenti.

[7] Hoc facto, aliquot diebus euolutis, præfati coloni intolerabili fœtore ac vrgenti necessitate compulsi, ad sancti viri præsentiam, facti pœnitentia ducti, [post addicta decimas,] accesserunt, iurando posthac decimam partem piscium nullo pacto se calumniaturos; sed eam absque contradictione in perpetuum soluturos, dantes facultatem monasterio S. Andreæ habendi in dicto stagno nauiculam vnam ad vsum monachorum, [benedictione eius] modo S. Pontius suam benedictionem stagno iam maledicto non dedignaretur: qui deuictus precibus rogantium, satisfactione tamen damni prius suscepta, monachis & habitatoribus Podij-Alti congregatis, ad præfatum stagnum solenniter se recepit: [pisces vitæ restituuntur.] vbi gratiarum actione & benedictione præmissis, pisces in littore mortuos intro remisit, qui statim huc atque illuc currentes, profunda & altiora stagni, viui petierunt.

[8] Cum tempore mensis Maij nulla spes messis in toto Comitatu Auenionensi appareret, eo quod nihil prorsus florum aut herbarum in campis videretur, conuenerunt ante eum omnes Auenionenses admodum dolentes: vt, [procurat pluuiam & fertilitatem frugum.] quid super hac re faciendum esset consulerent. Quibus ait: Supernam bonitatem imploremus, obuiemusque faciem eius in Confessione, quatenus eius misericordiam implorare valeamus. Congregamini cras deuote in ecclesia S. Mariæ, quæ principalis cognominatur, & illic quid vobis faciendum sit, audietis. In cuius ecclesiæ porticu summo mane prædicans de caritate fraterna, spopondit tantam pluuiæ abundantiam atque frugum vbertatem illo anno Auenionensibus affuturam, vt nihil supra. Et statim peractis sacrosanctis mysterijs atque amplis magnisque eleemosynis datis, tanta abundantia aquæ cælitus data est vt nullus hominum vberiorem abundantiam fructuum vnquam vidisse meminerit.

ALIA VITA
A Menardo ex Actis maioribus contracta.

Pontius Abbas ad S. Andreæ prope Auenionem (S.)

[1] Pater S. Pontij diuino amore succensus, relicto mundo se monasticæ vitæ astrinxit in Andanoënsi cœnobio iuxta Auenionē, quod titulo S. Andreæ gaudet: [Abbas creatur:] secumque duos filios duxit, quos ibidem Dei seruituti mancipauit. Sanctus vero Pontius alijs splendore virtutum prælucens, omnium suffragijs & votis eiusdem cœnobij Abbas est renuntiatus.

[2] Aliquando, vt erat in officio sedulus, præposituras sui cœnobij, quas auctor Vitæ illius honores appellat, visitans, venit Carpentoractum: ecclesiam quamdam prætergrediens, [dæmon,] vidit pro foribus ingentem populi turbam, quæ abreptitium ceu circulatorem, peccata cuiusque secreta patefacientem, circumsedebat. Monachus, qui S. Pontium comitabatur, eum molestius vrgebat, [peccata confessione non delata reuelans.] vt propius accederet: at contra beatus vir dicebat se nolle vti consortio dæmoniorum. Tandem socij & populi circumstantis victus precibus, ad ecclesiam venit præmissa peccatorum confessione. Dæmon S. Pontij præsentiens aduentum, indesinenter dicebat, ecce vermiculus S. Andreæ aduenit. Vir Dei ecclesiam ingressus aliquantum cum socio coram altari orauit, & ad dæmonem accedens, eum percunctatus est, quid de se prædicaret. Respondit ille: De te penitus nihil scio, sed hodie sciebam aliquid de tuo socio. Ecce quam efficax peccatorum confessio, quæ peccata nostra ex diaboli accusatoris nostri memoria oblitterare potest. [aqua benedicta eliminatur:] Sanctus vir a dæmone nomen sciscitatus est: respondit ille, se appellari Seductorem, seque olim Iudam ad Christum prodendum instigasse. Tum vir sanctus quibusdam exorcismis & aqua benedicta dæmonem eliminauit.

[3] Erat in præfectura quadam sui monasterij, vbi quædam anus, mater Sacerdotis, qui hanc præposituram administrabat, oculorum lumine orbata, vt resciuit S. Pontij aduentum, [sanantur cæca aqua lotionis manuum,] præcepit aquam seruari, qua ille manus ablueret: quod cum factum esset sancto viro ignorante, ex illa aqua mulier oculos lauit, statimque visum recepit.

[4] Lymphata quædam mulier per montes & syluas errabat: a propinquis deducta est ad monasterium viri Dei, quam ille exorcismis sanitati restituit: quæ reliquum vitæ tempus bene viuendo peregit. [alia a dæmone agitata:]

[5] Vno a monasterio milliario in vico, qui dicitur Podius-Altus, est stagnum quoddam ex quo decimam piscium monachi accipere solebant: at inuidentes incolæ hanc monachis decimam negarunt. [ob decimas negatas] Illi damnum illatum beato viro denuntiarunt, qui eos consolatus est, monuitque vt a terrenis cogitationem abducerent, nec Dei prouidentiam ipsis defuturam in necessarijs. Paucis pod diebus S. Pontius adhibitis quibusdam Fratribus cum cruce, [aspersione aquæ benedictæ pisces moriuntur,] & aqua lustrali ascendit ad montem stagno imminentem, & aqua lustrali ascendit ad montem stagno imminentem, & sublata ad cælum manu, stagnum aqua benedicta aspersum diris deuouit: & e vestigio omnes pisces mortui ad littus enatarunt: ex quo fœtor intolerabilis per totam illam oram manauit. Ipsæ etiam aues, quæ rostro pisces viuos extrahere solebant, mortuos contingere noluerunt. Coloni vero pisces viuos aliunde asportatos stagno intulerunt, qui similiter mortui super stagnum extiterunt; alios tertio atque iterum immiserunt, quos cum etiam mortuos reperissent, tandem conquieuerunt. Paucis tamen diebus vrgente gula, errati pœnitentes, sanctum virum conuenerunt, eumque vehementer efflagitarunt, [addictis discimis, cessas plaga:] vt benedictionem suam stagno impertiret: quod ille iniuriæ immemor libenter fecit, piscesque viuos allatos cum benedictione & gratiarum actione in stagnum misit: quibus breui multiplicatis, piscosum stagnum, vt antea, fuit.

[6] Eius industria monachi orationi, lectioni sacræ, & silentio haud segniter instabant: vno excepto, qui extra septa monasterij cum laicis confabulari solebat: [ob garrulitatem factus mutus, in Missa loquelam recipit:] id S. Pontium fugere non potuit, quem deprehensum leuiter corripuit eique silentium iniunxit. Mirum dictu! ipse monachus mutus remansit, quoad in profesto Paschæ Abbas Missam celebrans dixit, Dominus vobiscum; tum Frater ille, soluto linguæ vinculo, cunctis mirantibus respondit: Et cum Spiritu tuo, & emendatus posthac cautius viuere cœpit.

[7] Nec tacendum est insigne aliud miraculum. Iam mensis Maius aduenerat, dum per totum territorium Auennicum nec flos nec herba pullulabat: [in summa siccitate] ob pluuij penuriam, sterilitas & fames metuebatur. Populos Rostangum vrbis Episcopum adijt, vt quid facto opus esset, declararet: ille nihil nisi vota & preces superesse respondit. Interea quidam S. Pontij consilium inquirendum censuerunt. Is forte in sanctæ Crucis domus suæ, quæ in vrbe erat, diuersabatur hospitio: accessit ad eum plebis multitudo non minima, [pluuia & fertilitas impetratur precibus & eleemosynis:] auxilium deprecans: ille ad pœnitentiam hortatus est, indixitque, vt in crastinum ad ecclesiam conuenirent. Interim ille totam noctem in Dei laudibus, psalmis, & orationibus consumpsit. Postero die populus, vt erat indictum, ad ecclesiam S. Mariæ venit: quam cum nimis angustam præ turba confluente videret S. Pontius, inde egressus ascendit solarium cuiusdam militis, & plebem adhortatus est ad pœnitentiam, & ad erogandam pauperibus stipem, seque pro Deo fidei iussorem dedit: qui cum viri Dei monitis satisfecissent, repente de cælo effusus imber agros irrigauit, & maxima fuit præter omnium expectationem eo anno vbertas.

[8] Idem beatus Abbas se ad traijciendum Rhodanum accingebat, Sacro prius pro more facto, cum amplo satis comitatu: [fur castigatus manu in Rhodono adusta,] ecce occurrunt ei bubulcus vomerem manu tenens & agricola monasterij, qui altercabantur de vomere: agricola bubulcum furem appellare, quod vomerem nuper a se sub terra absconsum sustulisset: alter furtum audacter negabat. Res erat in medio. S. Pontius litis arbiter præcepit, vt vomer in Rhodanum mitteretur, & facto super fluuium Crucis signo iussit eum, de quo maior erat furti suspicio, primum e fluuio vomerem extrahere. Miser ille ausu temerario manum in aquam intulit: quam inde tamquam ex cacabo feruenti elixam sine vomere retulit: & sic furti veritas innotuit.

[9] Tandem vir Dei tot tamque præclaris rebus gestis ad Christum transijt anni Domini millesimi octuagesimi septimi die vigesimo sexto Martij. [obitus S. Pontij.] Hæc Vita scripta est a quodam monacho Andanoensi iussu Petri Abbatis eiusdem loci, & discipuli S. Pontij eiusque successoris, vt ipse testatur in epistola dedicatoria, quam iuxta exemplar, [Vita scripta.] quod habui ex præfato monasterio, hic exili stilo contraxi.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


März III: 27. März




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 26. März

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 26. März

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 11.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.