Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung März III           Band März III           Anhang März III

27. März


XXVII MARTII.

SANCTI QVI VI KALENDAS APRILIS COLVNTVR.

Iesv Christi a morte resurgentis sacra memoria.
S. Philetus Senator, Martyr in Illyrico
S. Lydia vxor, Martyr in Illyrico
S. Macedo, filius, Martyr in Illyrico
S. Theoprepius, filius, Martyr in Illyrico
S. Cronides Commentariensis, Martyr in Illyrico
S. Amphilochius Dux, Martyr in Illyrico
S. Romulus, Martyr in Africa.
S. Acutus, Martyr in Africa.
S. Pinnarius, Martyr in Africa.
S. Marulus, Martyr in Africa.
S. Successus, Martyr in Africa.
S. Misia, Martyr in Africa.
S. Matutina, Martyr in Africa.
S. Donatus, Martyr in Africa.
S. Successa, Martyr in Africa.
S. Alexander, Martyr in Africa.
S. Solutor, Martyr in Africa.
S. Saturninus, Martyr in Africa.
S. Augusta Virgo & Martyr, Seraualli in ditione Veneta.
S. Alexander Martyr in Pannonia.
S. Marius Martyr Romanus Antuerpiæ in Belgio.
S. Zanitas, Martyr in Perside.
S. Lazarus, Martyr in Perside.
S. Marothas, Martyr in Perside.
S. Nerses, Martyr in Perside.
S. Elias, Martyr in Perside.
S. Mares, Martyr in Perside.
S. Abibus, Martyr in Perside.
S. Sembeethes, Martyr in Perside.
S. Sabbas, Martyr in Perside.
S. Ioannes Eremita iuxta Lycopolim in Ægypto.
S. Rudbertus sive Rupertus, Episcopus Salisburgensis in Germania.
S. Paulus Episcopus Corinthi in Græcia.
S. Cerycus sive Cyricus in Apro castello Thraciæ.
S. Adalpretus Episcopus Tridentinus & Martyr.

PRÆTERMISSI, ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sanctæ Bathildis Reginæ, S. Radegundis, translatio memoratur in varijs Martyrolog. vti late deduximus ad Vitam pag. 747 XXVI Ianuar.
Faroaldus e Duce Spoletanorum monachus memoratur a Bucelino, de eo inter Prætermissos egimus, die quo obijt XIX Februarij.
S. Ananias Presbyter, S. Petrus, & alij septem, Martyres sub Diocletiano referūtur a Greueno & Canisio. Acta paßionis dedimus XXV Februar.
S. Honorina Virgo in castro Conflando refertur in MSS. Florario & Carmeli Coloniensis, item a Maurolyco, Felicio, Greueno & alijs. Acta eius & miracula illustrauimus XXVIII Februar.
S. Marcianus Episcopus Dertonensis, refertur hoc die in varijs MSS. & excusis Martyrologijs. Acta eius dedimus VI Martij.
S. Syluanus Martyr Officio duplici hodie colitur in Archicœnobio S. Antonij in diœcesi Viennensi; de ipso & ceteris, quorum istic corpora asseruantur, egimus XIII Martij.
S. Matrona Martyr Thessalonicæ huius diei Officium ecclesiasticum implet in Græcorum Menæis, de qua egimus cum Latinis & Martyrologio Romano XV Martij.
Ioseph ab Arimathia, qui Christum de cruce deposuit, refertur post Christi resurrectionem a Petro de Natalibus lib. 4 cap. 2, & a VVitfordo in Martyrologio Anglice edito ad hunc diem. Nos cum Martyrol. Rom. XVII Mar.
SS. Barontius & Desiderius anachoretæ Pistorij. Ferrærius in vtroque Catalogo. Nos cum Rom. Martyrolog. de ijs egimus XXV Martij.
Theodosius Episcopus, Irenæus Diaconus, Serapion, Ammonius, Lectores, Martyres in Pentapoli Lybiæ, memorantur in MS. Bruxell. S. Gudilæ. Nos cū alijs XXVI Mar.
Aninas Propheta commemorationem apud Græcos habet hoc die: fortaßis Hannani ille est, quem Asa Rex Iuda 2 Paralip. 16 in neruum compingi iußit, increpitus ab eo, quod neglecto Domino, Benadad Regem Syriæ inuocasset in auxilium: in disticho adiuncto dicitur ipsam Triadem habuisse pro tripode, per quam ante finem suum futura prædixerit.
Lanceæ Christi festum feria sexta post Octauam Paschæ, institutum anno salutis 1353 ab Innocentio VI, petente Carolo Imperatore huius nominis IV. Ita Florarium MS. ad hunc diem, qui potest cadere in feriam sextam post Pascha, non autem post Octauam Pæschæ: aßignandus potius dies 3 Aprilis, nisi id auctor ob Resurrectionem Christi ad hunc diem retulisset.
S. Ioannes Obediens refertur ex Caßiano hodie a Petro de Natalibus, Greueno, Canisio, & die sequenti a VVitfordo, vt diuersus a S. Ioanne Anachoreta: nos eumēdesse ostendimus.
Sebastianus Comes Carthagine sub Genserico Rege Ariano ob fidem Catholicam interemptus primo loco inscriptus est Martyrologio Gallice Leodij anno 1624 excuso. Alibi de eo nihil reperimus.
Nemenia Virgo & Cyriacus Diaconus memorantur a Greueno in Additionibus Vsuardi: nobis hactenus ignoti. Imo scrupulus est, num forte ex Eumenia vrbe (cuius Episcopum Traseam hoc die a multis referri, mox dicemus) factum sit nomen Nemenia.
Suarlechus Episc. Fobariensis, Fintanus os Psalmorum, Mochonna de Mag-eo, Sillanus. inter Sancto huius diei ab Hibernicorum Martyrologiorum auctoribus nominantur. Horum priores duos habet Colganus, primumque etiam Suarlium vocari ait, & Episcopi titulum suam in sedem intulisse: secundum suspicatur eumdem esse cum S. Fintano Corach, de quo ipse ad 21 Februarij: alios duos hic prætermisit: eorum tamen alibi meminit tamquam hoc die colendorum: Mochonnæ quidem cap. 4 Append. ad Acta S. Geraldi 13 Martij. Sillani vero in notis ad Acta S. Berachi 16 Febr. cuius Tamlactense Martyrologium non natalem hac die, sed aduentum Reliquiarum dumtaxat collocat: ipsum vero nudum nomen die proxime sequenti.
Gelasius ex Derensi Abbate, successor in Primatu Ardmachano institutus per S. Malachiam, ea se dignitate abdicantem, postquam annis 38 indefesso studio laborasset in Hiberniensis Ecclesiæ vinea, per secula aliquot Normannorum incursibus, tum ciuilium bellorum incendijs misere vastata: anno demum MCLXXIV, ætatis LXXXVII, Feria IV post Pascha, migrauit ad cælos: vir sane magnus: & a Colgano, Acta eius ex Annalibus patrijs colligente, Sancti titulo decoratus; Mariani Gormani, seu forte scholiastæ ipsius auctoritatem secuto, quam optaremus certioribus ecclesiastici cultus indicijs videre confirmatam,
Ernestus ex Comite de Howestein monachus Zwifaltensis ad Danubium memoratur a Bucelino.
Bernhelmus Abbas Spanheimensis laudatus a Trithemio, & ad hunc diem a Bucelino relatus.
Frowinus Abbas Engelbergensis seu Montis-Angelorum in Heluetia in vetusto Chronico laudatus, vt vir doctissimus, sapientissimus ac religiosissimus, cum Beati titulo refertur a Menardo, Bucelino & Murero in Heluetia sacra.
Venerabilis Enfridus, Coloniæ Decanus S. Andreæ, simplicitate spiritus, misericordiæ operibus & miraculis illustris, hoc die anno Christi 1192 migrauit ad Dominum. Ita Gelenius in Fastis Agrippinensibus. Habemus aliquam picturam delineatam, in qua ingrediens in templum varijs ægris eleemosynam distribuit, addita hac sententia, Beatus qui intellexit super egenum & pauperem.
Waldanerus inclusus Sacerdos, monasterij S. Maximini initiator, seuerissima pœnitentia clarus, refertur a Gelenio in eisdem fastis cum titulo venerabilis & piæ memoriæ.
Archibaldus Abbas & Confessor in Anglia, citato codice MS. refertur a Galesinio, eumque sequitur VVion, suspicatus esse S. Erenwaldum ex Abbate Episcopum Londinensem, de quo agemus XXX Aprilis. At Camerarius ex Anglia transfert in Scotiam, asseritque Abbatem Carnaminensem fuisse, accepitque asseclam VVilsonum in secunda editione Martyrologij Anglicani. Maius nos lumen hisce tenebris affundi cupimus.
Robertus Conuersus in Fonte-Mauriniaco refertur in Kalendario Cisterciensi hoc die, at 10 Iulij cum titulo Beati a Bucelino & Henriquez, & inter Pios a Saussaio.
Petrus Abbas XIV in Cistercio refertur in Kalendario Cisterciensi & cum titulo Beati ab Henriquez & Bucelino. Inter Pios recensetur a Saussaio.
Eustachius monachus Cisterciensis magnus cultor Deiparæ Virginis, in cuius ore post obitum apparuit Angelica salutatio, videlicet AVE MARIA, aureis litteris conscripta, memoratur in Menologijs Henriquez & Bucelini cum titulo Beati. Saussaius piæ memoriæ virum appellat.
Andreas Senensis Spoleti, Antonius Romanus Eboli, Marcus a Bononia Placentiæ, Petrus Ahumada, Marcus a Port-alegra, Iacobus Italus, Maria Caldarona in Hispania. ex Ordine S. Francisci cum titulo Beati relati ab Arturo du Monstier, an vllum vspiam habeant ecclesiastici cultus honorem merito dubitamus, ideoque satis habemus eos hic auctoritate & fide Arturi a Monasterio retulisse. De Marco tamen Bononiensi quia anno 1527 facta corporis translatio dicebatur, ne temere aliquid statueremus, voluimus Placentinos consulere per litteras: sed nihil responsum est quod cultum probaret.
Maria Lusitana Franciscani Ordinis Tertiaria, anno 1575 Hierosolymis in ignem coniecta a Turcis, quamuis Beatis accensa ab Arturo, necdum tamen ab Ecclesia talis agnoscitur.
Herodionis vnius ex LXX discipulis commemoratio hoc die apud Græcos, sed magis ex professo die sequenti XXVIII Martij.
SS. Ionas & Barachisius Martyres, aliquam hodie commemorationem habent in Menæis excusis: coluntur præcipue XXIX Martij.
Pastor & Victorinus Martyres Nicomediæ, referuntur in MSS. Atrebatensi, Tornacensi, Lætiensi & varijs alijs. In MS. Bruxellensi loco Victorini adiungitur Romulus, sed hic est Martyrum Afrorum hoc die Dux & Antesignanus. De alijs plures agunt XXIX Martij.
Eustachius Abbas memoratur in Martyrol. Altempsiano & a Greueno in Additionibus Vsuardi. Videtur S. Eustasius Abbas Luxouiensis esse, cuius Vitam damus XXIX Martij.
S. P. Eutychius in Menæis excusis, in Synaxario Collegij nostri Parisiensis Episcopus, incertum quis; fortasse Constantinopolitanus, de quo VI Aprilis.
S. Marcianus Episcopus Rauennæ Martyr, traditur ab aliquibus hoc die coronatus teste Rubeo pag. 892. Colunt eum Rauennates XXII Maij.
S. Isacius Monachus apud Surium ex Actis Græcis apud Lipomanum hoc die. Genuina quæ habemus Græca 26 Maij mortuum scribunt, & festum Græci in Menæis agunt XXX Maij.
SS. Geruasij & Protasij Inuentio Suessione celebratur apud Saussaium. Dies natalis est XIX Iunij.
Aaron Sacerdos memoratur in Kalendario Coptico, si sit frater Moysis, referendus est ad diem I Iulii.
S. Iustini pueri Martyris corpus translatum e Gallia in Corbeiam Saxonicam memoratur: de quo agemus ad diem, quo vel translatum similiter eodem est caput, vel Parisijs Officio solenni colitur, XXX Iulii vel VIII Aug.
Nicodemus, qui cum S. Iosepho ab Arimathia Christum de cruce deposuit, refertur etiam a Petro de Natalibus lib. 4 c. 3 & a VVitfordo ad hunc diem. Si alius non occurrit dies eius natalis, poterit de eo agi, quando eius corporis Inuentio celebratur in Martyrolog. Romano III Augusti.
S. Eucherius Turonensis Episcopus memoratur in præcipuo codice Vsuardi, asseruato Parisijs in monasterio S. Germani de Pratis: deest in alijs etiam illustribus Vsuardi exemplaribus: & forsan melius, quia nullus inter Episcopos Turonenses reperitur Eucherius, & ideo in Additionibus Greueni ad Vsuardum anno 1551 recusis, omisso loco refertur Eucherius Episcopus & Confessor. In Florario MS. præponitur Turonis, & sic posset alibi Episcopus fuisse; sed apud Turones aut mortuus aut depositus. In MSS. Altempsiano & Vltraiectino S. Mariæ ita legitur. In pago Hasbanio S. Eucherij Turonensis Episcopi. In MS. Marchianensi legitur. In pago Hispanis. Est S. Eucherius Episcopus Aurelianensis Sarchinij in pago Hasbanico apud S. Trudonem defunctus, & ibidem magna in veneratione habetur, vti diximus ad eius Vitam XX Februarij. In MS. Pragensi appelatur S. Euterius Episcopus Turonensis, sed neque inter Episcopos Turonenses reperitur. Sunt autem qui nomen non adeo ab hoc diuersum habent. S. Eustochius S. Briccij successor, & colitur XIX Septembris & S. Euphronius qui 6 seculo floruit, mortuus IV Aug.
S. Grati Episcopi Augustæ Prætoriæ translatio recolitur apud Ferrarium. Natalis est VII Septemb.
S. Thraseas Episcopus & Martyr apud Smyrnam memoratur in Adone MS. Leodiensi, Morinensi & Reginæ Sueciæ, in Vsuardo MS. S. Victoris, Pragensi, Bruxellensi & alijs. Nos cum alijs & Martyrol. Rom. V Octobris.
S. Callistus Papa Romæ inscriptus est MS. Altempsiano. Dies eius cultui aßignatur XIV Octobr.
S. Andagrisina Virgo, primo S. Ansberto desponsata, dein eo consentiente monialis facta, ac tandem Abbatissa, refertur hoc die ab Arnoldo VVion, Menardo, Dorganio, Ferrar. alijsque. De ea agemus XIV Octob.
Maria Iacobi & Maria Salome referuntur post Resurrectionem Domini a Petro de Natalibus lib. 4 cap. 4 & 5, & a VVitfordo ad hunc diem. Nos cum Martyrol. Roman. agemus de S. Maria Iacobi XXV Maij,
Maria Iacobi & Maria Salome referuntur post Resurrectionem Domini a Petro de Natalibus lib. 4 cap. 4 & 5, & a VVitfordo ad hunc diem. Nos cum Martyrol. Roman. agemus de S. Maria Salome XXII Octobr.

SACRA MEMORIA IESV CHRISTI RESVRGENTIS.

[Commentarius]

Iesu Christi a morte resurgentis sacra memoria

[1] Hæcest dies quam fecit Dominus & a suo triumpho Dominicam dici voluit. Hanc diem Iesus Christus Dominus noster magno cum labore, suique sanguinis præcedente effusione acerbißimaque crucis suæ morte fecit, [Dies Resurrectionis plenus triumpho,] resurgens die tertia: ac inuictus potentißimusq; Rex gloriæ, de morte, diabolo, & Iudæis gloriose triumphans, sua victoria gloriam immortalem & gaudium perpetuum sibi ac nobis comparauit. In hac ergo die exultemus & lætemur, ac Christo Redemptori nostro gratulemur, lætum Alleluia cantantes. Quiscumque ille & cuiuscumque mensis dies primo fuerit, dies est lætitiæ & triumphi: de quo, vti XXV Martij, quando sacram Christi in cruce morientis memoriam celebrauimus, a nobis factum est, paucis aliqua testimonia, potißimum antiquißimorum Martyrologiorum, statuimus hoc die XXVII Martij proferre: [relatus a plerisque ad 27 Martij,] cum, teste Venerabili Beda, multorum Doctorum Ecclesiasticorum constet sententia vulgatum, Christum VI Kalendarum Aprilium die resurrexisse: quod in suis ad Bedam gloßis confirmat Bridefertus Anglus, adducta auctoritate S. Hieronymi in Martyrologio testantis, sexto Kalendas Aprilis Resurrectionem Domini nostri Iesu Christi Hierosolyma celebratam esse.

[2] [in Martyrol. peruetustis] Habemus huius Martyrologij quatuor apographa idem nobis mysterium attestantia: ex his Corbeiense Parisijs excusum, & MS. Blumianum ista habent: VI Kal. Aprilis, Hierosolyma Resurrectio Domini nostri Iesu Christi. Quæ plane eadem verborum positione leguntur in Martyrologio Rabani & peruetustis MSS. Rinouiensi in Sueuia, Richenouiensi in Heluetia, Coloniensi S. Mariæ ad Gradus, & alio Cardinalis Barberini. At Hierosolymæ scribitur, reliquis verbis immutatis, in altero MS. Barberiniano, Leodiensi S. Lamberti, Treuirensi S. Maximini, apud Bedam excusum & Molanum, & priore ex parte apud Adonem a Mosandro editum, & Appendicem Rosweidi. In apographo nostri Martyrologij Hieronymiani, quod charactere Anglo-Britannico ante mille fere annos exaratum est, ita legitur: Resurrectio Domini nostri Iesu Hierosolymis. Eadem, sed voce Hierosolymis præposita referuntur apud Notkerum & in MSS. Bruxellensi S. Gudilæ, Treuirensi S. Maximini paruo sed antiquiore, & Reginæ Sueciæ in Franconia composito. Additur, secundum carnem, in MS. Centulensi & Florario. In apographo Lucensi S. Hieronymi & MS. Pragensi ista habentur: In Hierosolymis Resurrectio Domini nostri Iesu Christi. In MS. S. Cyriaci a Baronio valde commendato, Hierusalem Resurrectio celebratur. At loco omisso, eadem Resurrectio Domini memoratur in peruetustis MSS. Vaticano S. Petri, Altempsiano, Casinensi, Augustano S. Vdalrici, Parisiensi Labbæi, Atrebatensi, Vltraiectino S. Mariæ, Tornacensi S. Martini, Treuirensi etiam S. Martini, Coloniensi Carmelitarum, Leodiensi S. Laurentij, & Reginæ Sueciæ. Quibus calculum suum addit VVandelbertus hoc versu:

Agni surgentis resplendet sexta triumpho.

[3] Præterea omnes Patres veteres, qui Paßionem Domini in die VIII Kalendas Aprilis constituunt, [ob aliis ad 25 & 28 Martij,] Resurrectionem eiusdem ad VI Kalendas necessario referunt. Aliqui tamen ad diem VIII Kalendas Aprilis coniungunt mysteria Incarnationis & Resurrectionis, ita Græci in Menæis excusis, Ado MS. Reginæ Sueciæ, & antiquiores Episcopi Gallicani & cum illis S. Martinus Dumiensis, ac potißimum pro his allegatur Synodus Cæsareensis in Palæstina, sub finem seculi secundi celebrata. At V Kalendas Aprilis, seu XXVIII Martij, dies Resurrectionis Dominicæ statuitur a Maurolyco, Panuinio & alijs. Nonnulli etiam Resurrectionem contigisse primo aut quinto die Aprilis arbitrantur, [1 & 5 Aprilis.] sed absque vllo Martyrologiorum testimonio, vti ea deducta sunt XXV Martij. Ceterum, vti tunc de Christo pro salute mundi crucifixo diximus, hæc eiusdem Iesu Christi resurgentis gloriosa mysteria sunt orbe Christiano omnibus Christianis notißima, explicanturque que in sacrosanctis Euangelijs ac reliquis noui Testamenti libris, in Oraculis Prophetarum veteris legis, totis bibliothecis homiliarum ac tractatuum priscorum Patrum, [Mysterium Resurrectionis passim ab omnibus explicatum.] ac integris voluminibus posteriorum scriptorum: quibus hoc fidei nostræ celsißimum trophæum exornatur. Quæ cum vbique prostent, ne rem actam agamus, hic omittimus.

DE SS. PHILETO, LYDIA, MACEDONE THEOPREPIO, CRONIDE, AMPHILOGHIO, MARTYRIBVS IN ILLYRICO

SVC ADRIANO

[Commentarius]

Philetus Senator, Martyr in Illyrico (S.)
Lydia vxor, Martyr in Illyrico (S.)
Macedo, filius, Martyr in Illyrico (S.)
Theoprepius, filius, Martyr in Illyrico (S.)
Cronides Commentariensis, Martyr in Illyrico (S.)
Amphilochius Dux, Martyr in Illyrico (S.)

[1] QviTraiano in Imperij Romani administrationem successor fuit Adrianus, secutus eumdem in persequendis Christianis, aßiduis itineribus solitus per subiectas suæ ditioni prouincias discurrere, [Retati in fastos Græcos 27] quemadmodum ex Spartiano intelligimus, suæ vbique crudelitatis exempla sparsit, & multos Christo Martyres fecit: in quibus fuere quos modo retulimus, omnibus Græcorum fastis, qua excusis qua MSS. nominatos: & Menæis quidem excusis ac Menologio, tam eo quod Sirletus Latine venit quam quod a Basilio Porphyrogenneta concinnari iussum ex MS. Cryptæferratæ accepimus, Synaxario item MS Chiffletiano, ad hunc XXVII Martij; ad sequentem vero diem in duplici Mediolanensi bibliothecæ S. Ambrosij & Taurinensi Ducis Subaudiæ; quo etiam die excusa Menæa elogium, [& 28 Martij:] pridie prætermissum, aliorum Sanctorum elogijs interserunt. Denique MS. Collegij nostri Parisiensis ad diem XXIX refert eorumdem memoriam. Nos cum Romano Martyrologio XXVII diem tenebimus: in quo hæc de eis commemoratio fit. Eodem die Sanctorum Phileti Senatoris, Lydiæ vxoris, & filiorum Macedonis & Theoprepidis, itemque Amphilochij Ducis & Cronidæ Commentariensis qui pro Christi confessione cæsi sunt: pro quibus sequenti die hæc tantum leguntur (in postremis Martyrologij anno 1613 recogniti editionibus omissa, vt superflua eorumdem qui antea repetitio) Item Sanctorum Phileti & Sociorum, qui sub Hadriano Imperatore Martyrium susceperunt.

[2] [perperam socijs 55 augentur] Occasionem sic scribendi nactus Baronius est ex Græcorum, quod dixi, Menologio, vbi ad diem XXVIII hæc recitantur: Sanctus vero Philetus, & qui cum eo erant Christiani, Adriano Imperatore quotidie Deo ipsi seruientes comprehensi, martyrio coronati sunt: idque satis esse credidit Tamayus, ponendo extra fictionis suspicionem Pseudo-dextero, qui pro veteri suo instituto, Hispaniam attribuendi quibuscumque locum martyrij non adderet Romanum martyrologium, ita ad an. CXXXVIII scribere non est veritus: Barcinonæ in Hispania S. Philætus Senator, & Læda vxor eius & filij eius & alij quinquaginta quinque Martyres. [& Hispaniæ attribuuntur,] Studio nempe quæsita est aliqua, in nomine vxoris mutato, & filiorum suppreßis, a martyrologij textura diuersitas, vt fere alias: satis tamen se prodit auctor spurius, quo duce non plus de illis LV socijs credimus, quam credamus Barcinonæ passos: quos chronici istius figuli sciuissent ad Illyrios pertinere, si Menæa Græca legere & intelligere potuissent: interim vix possumus capere, quomodo homines, vel hoc ipso quod a Græcis colerentur, qui finguntur in Hispania paßi, non venerint saltem in suspicionem fraudis.

Historia porro paßionis eorum ab Ecclesia Græca sub hac epitome recitatur. [sub Adriano Imperat.] S. Philetus & qui cum eo passi erant Christiani, sub Adriano Imperatore quotidie deseruiebant Deo: comprehensus autem ipse Beatus, oblatus est Imperatori, qui cum non posset inuictæ Martyris sapientiæ resistere, & ipsum & socios confessionis tradidit Amphilochio Duci: qui continuo eos super ligna extendi, & concidi eorum corpora indesinenter iussit, ac deinde in carcerem conijci, simul cum eo, qui crediderat, Commentariensi Cronide. Nocte vero ista cum illi psallerent atque orarent, Angelorum oblata cunctis præsentia est, ipsos ad certamina animantium. Post quæ mane facto, adductis coram se Sanctis ait tyrannus: Multa vobis tormenta reposita sunt: & statim in lebetem valde succensum, oleoque & resina mixtum, conijciuntur. Verum subito refrigeratum lebetem animaduertens Dux atque admirans, [in lebetem olei feruentis missi] etiam ipse eum ingressus est, dicens: Domine Deus Christianorum, adiuua me. Et vox facta est ad eum talis: Exaudita est oratio tua: ascende huc. Quæ vt nuntiata sunt Imperatori, discedens Roma in Illyricum venit, plenus furore & iracundia; [In Illyrico:] iussitque septem diebus succendi lebetem oleo mixtum, & simul omnes in illum conijci. Verumtamen etiam hac vice illæsi permanserunt Sancti: & Imperator verecundia suffusus redijt, qua venerat, via: interim dum Martyres, orantes & Deo gratias agentes, spiritus suos Domino tradiderunt, & corona confessionis ornati sunt.

Ita MS. Chiffletianum, postremis aliquot verbis auctius præ impreßis alijsque MSS. Quæ longe habemus certiora, quam quod composuisse se Tamayus fatetur elogium, indignum proinde hoc loco referri: cum quo neque hoc etiam volumus disputare, an Commentariensis titulus, paßim pro carceris Præfecto solitus accipi, [ita Menæa & MSS.] significet hoc loco eum qui custodias seu vigilias cuiusque diei referebat in commentarios (vt auctor est VVolfgangus Lazius lib. 4 cap. 11 de militia Romanorū) nos Præfectum vigiliarum diceremus: hoc enim quid æliud foret quam diuinare? Quod solum his addere possumus est, ter geminis hisce Martyribus tria in excusis Menæis & MS. Chiffletiano disticha respondere, quæ sic sonant:

Ὥσπερ Φιλητὸς καὶ Δυδία σάρξ μία,
Ὅυτως ἓν αὐτοῖς καὶ μετ᾽ εἰρήνησ τέλος. [disticha de eisdem.]

Philetus vna & Lydia vt sunt caro,
Sic vnus illis finis in pace obtigit.

Θνήσκει Θεοπρέπιος σὺν Μακεδόνι,
Θεοπρεπῶς ἄδοντες ὕμνους Κυρίῳ.

Et Macedo dignos & Theoprepius Deo
Hymnos canentes, vt decet, obeunt simul.

Δοὺξ συντελευτᾷ τῶ Κομμενταρισίῳ,
Ἐξουσιάζων ἐξυπηρετουμένῳ

Commentariensi commoritur ipse Dux,
Cum quæstioni subdito, exercens eam.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRIS ROMVLO, ACVTO, PINNARIO, MARVLO, SVCCESSO, MISIA, MATVTINA, DONATO, SVCCESSA, ALEXANDRO, SOLVTORE, SATVRNINO.

[Commentarius]

Romulus, Martyr in Africa (S.)
Acutus, Martyr in Africa (S.)
Pinnarius, Martyr in Africa (S.)
Marulus, Martyr in Africa (S.)
Successus, Martyr in Africa (S.)
Misia, Martyr in Africa (S.)
Matutina, Martyr in Africa (S.)
Donatus, Martyr in Africa (S.)
Successa, Martyr in Africa (S.)
Alexander, Martyr in Africa (S.)
Solutor, Martyr in Africa (S.)
Saturninus, Martyr in Africa (S.)

[1] Sanctorumhorum athletarum in Africa pro Christi fide coronatorum Dux & Antesignanus memoratur Romulus in antiquis MSS. Martyrologijs, [Romulus,] Atrebatensi Ecclesiæ Cathedralis, Tornacensi monasterij S. Martini, & Treuirensi monasterij S. Maximini. Huic socio aßignatur Donatus in MS. Vaticano S. Petri, [Donatus, Saturninus,] eisque adiungitur Saturninus in MSS. Casinensi, & Beneuentano, quod in bibliotheca Vaticana adseruatur signatum numero 5949, estque vterque codex charactere Longobardico exaratus. At prædicto Romulo adiunguntur hi duo socij Marolus & Successus in MSS. Barberiniano, [Marolus, Successus,] Pragensi & altero S. Maximini, & in Additionibus Greueni ad Vsuardum: in quo tamquam ab his foret alia claßis Martyrum, non aßignato loco fit memoria, Aguti, Missiæ, [Acutus, Missia,] Romoli. In MS. Pragensi eadem nomina magis detorta leguntur, Agitti, Missiæ, Romeli; At loco indicato cum quarto adiuncto ita referuntur in MS. Augustano S. Vdalrici: In Africa Romuli, Acuti, Missiæ, Solutoris. Eadem quatuor sunt in MS. Parisiensi Labbæi, [Solutor,] sed Agathæ & Salutoris scribitur. In MS. Rhinouiensi ista sunt: In Africa Mauroli, Acuti, quibus in MS. Richenouiensi additur, Romuli, Successi, Missiæ, Donati, Alexandri, Solutoris. MS. Altempsianum hos indicat: In Africa, Romuli, [Alexander,] Acuti, Moruli, Successæ, Matutinæ, Donati, Saturnini. Apud Notkerum ita recensetur hæc claßis: [Successa, Matutina,] In Africa Romuli, Acutij, Mauruli, Pinnarij, Missiæ, Matutinæ, & aliorum. Item Donati, Saturnini & Martiani: [Pinnarius,] ex his Martianus est Episcopus Dertonensis, de quo hoc die inter Prætermissos & ad alios dies reiectos agimus. Demum apographa antiqui Martyrologij S. Hieronymi eosdem referunt, & Lucense hoc modo: In Africa Romuli, Acuti, Maroli, Pinnari, Successæ, Missiæ, Matutinæ, Donati. Saturnini. In apographo Blumiano legitur Pinnarij & Successi. In Corbeiensi Parisijs excuso, Marobi, Successi, [vniuersim duodecim.] Misiæ. Reliqua conueniunt. In MS. Reginæ Sueciæ a Luca Holstenio laudato, ista habentur: In Africa Natalis SS. Romuli, Acuti & aliorum decem: Hos vniuersim duodecim profert antiquißimum nostrum apographum S. Hieronymi his verbis: In Africa Romuli, Acuti, Pinnari, Mauroli, Successæ, Misiæ, Matutinæ, Doti, Successi, Alexandri, Solutoris, Saturnini. In MS. Tamlactensi horum nomina habentur: Acuti, Pinnarij, Successi, Romuli, Miriæ, Misiæ, Successæ, Marioli, Matutinæ, Doti, Alexandri, Saturnini, Donati, & aliorum XII. Imo duodecim vniuersim iam diximus, & Miriæ & Misiæ, vti Doti & Donati nomina eumdem Martyrem indicare arbitramur, & deest nomen Solutoris.

[2] Hæc accurate fuerunt deducenda, vt controuersia, quæ occasione aliquorum Martyrum iterum sequenti die occurrentium exoritur, [Rogatus & Successus iterum relati 28 Martij.] facilius dirimatur. Præiuisse Rabanus videretur, nisi potius librariorum mendum censeatur: ita ergo in eius Martyrologio excusum est: VI Kalend. Hierosolyma Resurrectio Domini nostri Iesu Christi. V Kalend. In Africa natale Rogati, Successi. Verum ea verba post Resurrectionem videntur collocanda, & tunc subiungendus alius dies. V Kalend. In Cæsarea &c. vti eum diem plurima antiqua Martyrologia auspicantur. Vtroque die vacat genuinus Bedæ, ast sub eius nomine hactenus vulgatum Martyrologium ista habet ad XXVIII diem Martij seu V Kalendas Aprilis. In Africa natale Rogati, Successi & aliorum sedecim. Rabanus hos Sedecim separarat, & in finem istius diei reiecerat, sicut & antiquum nostrum apographum martyrologij S. Hieronymi, in quo tamen tantum XIII censentur.

[3] In MS. Richebergensi dicuntur XVII. Galesinius, citato Beda & codice MS. ista habet: In Africa SS. Rogati & Successi & aliorum sexdecim. Quæ eadem inde descripta leguntur in hodierno Martyrol. Romano. Adiungit Baronius in Notis Africanos Episcopos Rogatum & Successum legi in Synodica ad Cornelium Papam apud Cyprianum epist 54. Extare etiam epistolam 82 Cypriani ad Successum de persecutionæ excitata per Valerianum Imperatorem. At prudenter adiungit se non audere affirmare, an ijdem sint, de quibus iam agimus, qui nusquam Episcopi appellantur. In MSS. Richenouiensi & Rhinouiensi ad dictum XXVIII ista habentur: In Africa Rogatæ, Successi & Dorothei. At Dorotheus ad illum diem spectat, & pro Rogata melius in MS. Adone Reginæ Sueciæ legitur S. Rogatus in Africa passus. Alius eodem die colitur S. Rogatus inter Martyres Cæsareæ in Palætina coronatus.

DE S. AVGVSTA VIRG. MARTYRE, SERAVALLI IN DITIONE VENETA.

[Praefatio]

Augusta Virgo & Martyr, Seraualli in ditione Veneta (S.)

[1] Seravallvm Marchiæ Taruisinæ, Venetorum imperio subiectæ, oppidum est cumprimis opulentum, [S. Augustæ natalis 27 Martij,] a Ceneta Episcopali vrbe, sed iam (Leandro teste) ad vici prope formam redacta, mille paßibus distans. Hic S. Augusta Virgo colitur, quam a Matrucco patre Foroiuliensis regionis Præfecto aut tyranno quod Christianam religionem abdicare nollet, interfectam tradunt. Agitur illius natalis XXVII Martij, quo die Ferrarius in catalogo SS. qui Martyrologio Romano desunt, ista habet: Apud Cenetam S. Augustæ Virginis & Martyris. Agit de ea quoque in Catalogo SS. Italiæ.

[2] [an & 28 Iulij?] Omnino suspicamur eamdem esse quæ XXVIII Iulij refertur in quibusdam Martyrologijs. Ita MSS. S. Laurentij, & S. Lamberti Leodij, MS. Florarium, & Hermannus Greuen in addit. ad Vsuardum: Ipso die natalis S. Augustæ Virginis. Eius meminit MS vetustißimum Martyrol. S. Hieronymi, sed videtur in Phrygia cum alijs interfectam asserere; ita enim habet: Phrygia nat. Theofili, Euseni, Auxenti, Septimæ, Agustæ Virg. At MS. S. Maximini Treuiris, Theophilo alios iungit socios, & ab ijs Augustam segregat; ita enim habet: In Laodicia Phrygiæ natale SS. Theophili, Prudentij, Philippi, Alexandri, & alibi S. Augustæ Virginis. In recentiori quodam MS. reperimus adscriptum XVII Februarij: S. Augustæ Virginis.

Gesta S. Augustæ, qualia ex monumentis Ecclesiæ Serauallensis & pia maiorum traditione erui potuere, [Acta,] descripsit Minutius de Minutijs a Serauallo Protonotarius Apostolicus, is qui deinde Clementi VIII a secretis fuit, eaq; Coloniam ad Iacobum Mosandrum misit, a quo in supplemento ad Vitas Sanctorum Surij siue tomo 7, edita sunt. In his dicitur agi illius præcipua celebritas XXVII Martij, Inuentio XXII Augusti, templi Dedicatio in Octaua Paschæ. [Inuentio,] Ast in Descriptione Italiæ videtur Iodocus Hondius primariam sanctæ Virginis solennitatem in Kalendas Augusti reijcere: ita enim habet Descriptionis particularis c. 19. vbi de Serauallo: Hoc igitur oppidum in ea regione Taruisinæ Marchiæ situm, quæ in Foroiuliensi patria olim censebatur, in diœcesi Cenetensi, eos montes claudit, quos antiquitas Opiterginos vocitabat, nunc Christiana religio pia nomina dedit S. Augustæ & S. Antonij, quibus Sanctis illis in montibus templa posita sunt; [mons ei sacer,] & quidem Augustæ Virgini ac Martyri valde celebre, cuius ossa ibi posita venerantur proximi & exteri, peregrinationesque suscipiunt & votiuas tabulas ponunt. Kalendis Augusti frequentissimus populi ad eam basilicā fit concursus, [basilica, reliquiæ,] quando & celebres sunt oppidi nundinæ. In ijsdem montibus arces sunt antiquissimæ, quarum tamen vestigia non adeo diruta sunt, quin declarent magnos ibi Principes præsidium sibi tutissimum & habitationem valde commodam collocasse: ex quibus celebratur adhuc Matrucus Foroiuliensium Rex, D. Augustæ, pater, rebus gestis clarus, nisi mors filiæ ob Christianam fidem illata, omnes ipsius laudes denigrasset. Hæc ille.

Scribit Ferrarius in Annotatione, in huius Virginis passione annum a Natiuitate Domini 100 adnotari: [ætas.] sed eo tempore, inquit, nondum imperium Romanum declinauerat, neque per Italiam tyranni dominabantur. Quid ergo Florus in lib. 1 prologo? A Cæsare Augusto in seculum nostrum haud multo minus anni ducenti: quibus inertia Cæsarum consenuit atque decoxit. Cur non potuit eo tempore Regulus aliquis Carnicas Alpes, Rhæticasue insidere? Quid si Romanorum amicitiam bellis Germanicis promeritus, eorum beneficio illum extremæ Italiæ tractum clientelari iure obtinuit? Etiam Augusti æuo in Alpibus Cottius regnauit, primo hostis, post in amicitiam receptus Principis: cur Matrucus non potuit, licet vt angustioribus finibus, ita fortaßis minori celebritate nominis? Nobis tamen quo illius ætatem firmemus nihil occurrit.

Tradit idem Ferrarius, Augustæ meminisse Petrum de Natalibus lib. 4. Sed nihildum reperimus in Petro de ea, ne nomen quidem.

ACTA
Auctore Minutio de Minutijs.

Augusta Virgo & Martyr, Seraualli in ditione Veneta (S.)

[1] Cvm olim variæ ab a Australibus regionibus nationes, labefactatis iam Imperij Romani rebus, ad Italiam infestandam confluxissent, ac multi barbari Duces, soli vbertate & amœnitate cælique temperie illecti, pedem in ea fixissent; constans inter Foroiuliēses fama est, Matrucum quemdam, Principem & genere & opibus insignem, [Matrucus Princeps Christianos persequitur.] natione, vt ferūt, Alemannum, sub ea tēpora in agro Foroiuliensi multis prædijs occupatis consedisse, & arcem regiumque palatium in editiore monte non procul a Serauallo construxisse. Vbi cum viribus facile auctus esset, in loci illius incolas tyrannidem exercere cœpit, crudelem quidem illam, sed eo multo crudeliorem, quod, cum acerrimus esset idolorum cultor, eos qui Christi fidem profiterentur vehementer insectaretur: cuius rei exemplum in Augustam filiam, tenera ætate virginem, edidit.

[2] Nam cum illa ad Christianam religionem animum applicuisset, [Eius filia Augusta cōuertitur:] atque in ea non parum profecisset, clam patre, sacro baptismate vltro expetito & suscepto, in Christianorum numerum referri voluit: relata autē pijssimis vere religionis ritibus plane addicta sic fuit, vt totos interdum dies in ecclesijs transigeret. Quæ res patri, quonam se illa reciperet ignaro, suspecta esse cœpit: & cum vereretur ne fugam adornaret, diligentius obseruandam ratus, cum illa pro more ad pium illum locum secederet, clam exploratorem submisit, qui singula accurate notaret ac referret. Is templum Christianorum ingressam secutus virginem, quod genibus flexis ac manibus vultuque ad cælum sublato, more Christianorum Deum precaretur, ad eam religionem esse conuersam intellexit, [orans deprehenditur:] & ad Matrucum mox rediens, rem, vt erat, renuntiauit; qui grauiter iratus filiam e tēplo confestim accersi iubet.

[3] At illa patris iussa nuntianti constanter respondit, sibi cum Deo cælorum Rege esse tunc negotium, vbi ei satisfecerit, [nec preces abrumpit vocata:] patri esse obtemperaturam: & precibus cum tandem modum imposuisset, ad patrem se retulit. Quam ille ira vehementer accensus duris admodum verbis excepit, obiurgatam acriter, quod maiorū religionem, paternam auctoritatem, familiæ decus, ac denique castitatem suam tam parui faceret, vt ijs neglectis, ad alienam eamque contemptissimam religionē sese conuerteret. Ad quæ præsenti animo respondens Virgo: Rerum omnium conditorem Deum, inquit, quantum in me est, amo, veneror & colo: cum cælicolis frequens mihi est collocutio & consuetudo: castitatem pudicitiamque meam Christo Regi deuoui & despondi: [patri generose respondet:] quē si tu quoque cognouisses, mi pater, haud dubie totum te illi dederes.

[4] Matrucus filiam sua monita auersantem detestatus, eam in carcerem conijci iubet, serio rursus admonitam, vt diligenter potius omnia perpendat, [etiam dentibus euulsis:] quam temere in se patris iram concitet: ni faciat, grauissima eam manere supplicia. Postero die e carcere ad patrem adducta, cum, persisteretne in sententia, rogaretur; fortiter respondit, Christum se vnum & verum Deum agnoscere & colere, cui soli perpetuo sit obsecutura. Qua Virginis in dicendo libertate magis etiam exacerbatus pater duos illi dentes euelli iubet. Nec eo tormento tamen quicquam a constantia abducta, sed magis magisque ad Christi fidem profitendam animum obfirmans, patri ijsque qui aderant omnibus palam edicit, non inuitam se quemuis etiam cruciatum & dolorem excepturam, nimirum vt Christi sui sponsi vestigijs insisteret, eumque aliquotenus imitaretur, qui pro se acerbissimam mortem subire non recusasset.

[5] Quo filiam animo esse ægerrime ferens pater, inducias nihilominus & ad deliberandum tempus ei permittendum ratus, [spretis minis,] cum longe grauius suppliciū nisi a religione Christiana deficeret, interminatus esset, in carcerem retrudi imperauit. Vnde postridie eius diei rursus ad patrem deducta, cum nihil prætermisisset earum rerum, quibus animum eius se flectere posse existimaret, omniaque frustra essent, tandem furore correptus filiam inter duas arbores mediam suspendi, ac submisso igne torqueri iussit. [tormentis cælitus discussis,] Cumque eam flamma nihil læderet, rota excogitata est, quæ prominentium clauorum acumine eius corpus dilaceraret: sed hoc etiam tormenti genus, Angelo cælitus demisso, qui rotā confringeret, euasit.

[6] Ad extremum ergo, postquam & patrem & adstantem turbam ad Christianam religionem frustra hortata esset, capite trūcatur. [decollatur,] Eius corpus aliquot post annis in eo mōte repertum fuit, qui olim mons Marcumtoni, postea vero ab ipsa Virgine Mons S. Augustæ nuncupatus est. Quo in loco extat templum ad Virginis honorem extructum & consecratum: cuius primum ædificati nulla, reparati vero vetustissima memoria habetur. [claret miraculis.] Illud satis cōstat omni ætate quamplurimos Diuæ Augustæ intercessione a Deo fuisse liberatos, ac liberari continue: idque tabulæ votiuæ cum ab incolis tum a naucleris Venetis eo delatæ testantur. Porro Diuæ Augustæ festum XXVII die Martij, Inuentio XXII Augusti, consecratio templi in Octaua Paschæ celebratur.

[Annotatum]

a Australibus. Imo Aquilonaribus, quæ enim ab Austro Italiam Carthagine excisa, infestauere gentes, nisi forte VVandali, & multo etiā serius Saraceni? Verum illi in Forum-iulij non penetrarunt: nisi forte Australes regiones dixit auctor, quæ Archiducum Austriæ iurisdictioni subiacent.

DE SANCTO ALEXANDRO MARTYRE IN PANNONIA.

[Commentarius]

Alexander Martyr in Pannonia (S.)

[1] Mvltinomine Alexandri insigniti coronam martyrij obtinuerunt, & aliquam sacris tabulis confusionem pepererunt. Subinde vnus idemque est, quamuis diuersis diebus, quasi a se ipso distinctus foret, reperiatur fastis inscriptus. Nonnumquam vnus idemque statuitur, cum reipsa plures extiterint, ad diuersos dies referendi: quod vltimum huic S. Alexandro euenisse plane arbitramur. Certe quem in titulo proposuimus S. Alexandrum Martyrem in Pannonia passum, [Memorio in sacris fastis:] huic diei aßignant Vsuardi exemplaria omnia, tam manu exarata, eaque plurima & optimæ fidei, quam postmodum excusa, inter quæ antiquiora Lubecæ, Parisijs & Coloniæ edita, aliaq; a Bellino, Greueno & Molano adornata. Eisdem consentiunt vetusta martyrologia MSS. Barberinianum, Vallicellanum, Vaticanum Ecclesiæ S. Petri, Bruxellense S. Gudilæ, Treuirense S. Maximini, Leodiense S. Laurentij sub nomine Adonis, & Florarium Sanctorum: item Maurolycus & Galesinius. hisce vbique verbis: In Pannonia S. Alexandri Martyris. Canisius in Martyrologio Germanico interpretatur Hungariā. Kalendarium antiqui Breuiarij Eborēsis, omisso loco meminit tantum S. Alexandri Martyris. Quæ omnia de vno eodemque Martyre intelliguntur.

[2] Verum quia desunt huius Sancti Acta, genus & tempus martyrij, alius ei adiunctus est, atque in vnum eumdemq; virum sunt duo Martyres conflati: quorum alter sub Maximiano Imperatore, [Acta alterius Alexādri perperam huic attributa.] post varia tormenta tolerata, capite præciso martyrium compleuit: sed in Thracia procul a Pannonia, neque XXVII Martij sed XIII Maij passus: ad quem diem eum Græci in omnibus suis Menæis, Menologijs & Synaxarijs colunt, eorumq; exemplo plurimi Latini: & Acta martyrij e Græcis Latine reddita, ediderunt Lipomanus & Surius, & nos suo tempore sumus illustraturi. Interim ad hunc diem, citato in Notis Vsuardo, ista leguntur in hodierno Martyrologio Romano:

Driziparæ in Pannonia S. Alexandri militis, qui sub Maximiano Imperatore post multos pro Christo agones superatos multaque miracula edita, martyrium capitis abscissione compleuit. Est Drizipara Ptolomeo lib. 3 cap. 11 Δρουσιπαρα vrbs antiqua & Episcopalis Thraciæ inter Hadrianopolim & Propontidem ad Arsum fluuium, non magis Pannoniæ adscribenda, quam nostra Antuerpia, in qua hæc scribimus, sit Hispaniæ, Italiæ aut ipsi etiam Pannoniæ inserenda. Celebris fuit Driziparæ cultus S. Alexandri Martyris ob templum ei ibidem erectum, sed a barbaris militibus Chagani Auarum Regis anno DC incensum, quando & sacrum eius corpus, quod ibidem summa cum veneratione adseruabatur, fuit argenteo ornamento spoliatum, vti ea legi possunt in Chronographia Theophanis, Historia Anastasij Bibliothecarij, & Miscella Pauli Diaconi in Notis Martyrol. Roman. allegata: quæ plenius proferrentur ad diem XIII Maij. Quando autem S. Alexander in Pannonia quoue tormenti genere Martyr occubuerit, non liquet.

DE SANCTO MARIO MARTYRE ROMANO, ANTVERPIÆ IN BELGIO.

[Commentarius]

Marius Martyr Romanus Antuerpiæ in Belgio (S.)

[1] Eximiampietatem, doctrinam & industriam Iacobi Tirini Antuerpiensis e Societate Iesu indicauimus ad diem III Februarij, dum ageremus de S. Fortunato Martyre Romano, cuius sacrum corpus adseruatur in ecclesia Domus Professæ Antuerpiensis eiusdem Societatis, a dicto Tirino Roma delatum, dum anno MDCXXII in Vrbem esset ex prouincia Flandro-Belgica Procurator missus. Verum quia aliquat ante annis interfuerat Congregationi VII Generali, & cum alijs Patribus elegerat R. P. Mutium Vitelleschum in Præpositum totius Societatis Generalem, non desiderauit absque sacrarum reliquiarum illustri thesauro in patriam redire. Impetrauit ergo summa sua, qua excellebat, humanitate inter alias reliquias corpora S. Maximi Martyris ex cœmeterio S. Priscillæ via Salaria, & S. Marij ex cœmeterio S. Cyriacæ in campo Verano cum facultate sanctißimi Domini nostri Pauli V extracta, & dicto Mutio Vitellescho Generali Societatis donata, vt in aliqua Ecclesia Societatis Iesu collocarentur. Quæ omnia idem Mutius testatur litteris propria manu subscriptis & Sigillo munitis die XV Martij anni MDCXVI, cum sacra ea corpora dicto Tirino traderentur.

Horum alter S. Maximus colitur die XIV Aprilis, at S. Marius hoc XXVII Martij: quo die sacra eius ossa summo altari imponuntur, & Officium Ecclesiasticum cum Sacrificio Missæ de eo, vt Martyre non Pontifice, ritu duplici recitatur: at reliquo anni decursu adseruātur quatuordecim sacra Martyrum Romanorum corpora, e quibus sunt dictorum SS. Maximi & Marij, imposita excauatis in triplici pariete templi forulis seu scaphi, inter marmora Ligustica & picturas elegantiores raro artificio elaboratis, & ne debito honore defraudentur, sæpius per annum, potißimum in solennioribus festis, varia luminaria ante sacras has Reliquias accenduntur.

DE SANCTIS MARTYRIBVS PERSIS. ZANITA, LAZARO, MAROTHA, NERZE, ELIA, MARE, ABIBO, SEMBEETHE ET SABBA.

ANNO CCCXXVI

[Commentarius]

Zanitas, Martyr in Perside (S.)
Lazarus, Martyr in Perside (S.)
Marothas, Martyr in Perside (S.)
Nerses, Martyr in Perside (S.)
Elias, Martyr in Perside (S.)
Mares, Martyr in Perside (S.)
Abibus, Martyr in Perside (S.)
Sembeethes, Martyr in Perside (S.)
Sabbas, Martyr in Perside (S.)

[1] EsaiasAdami filius, Eques Regis Persarum Saporis, late conscripsit Acta martyrij SS. Ionæ & Barachisij, danda XXIX Martij, testis ipse omnium auritus & oculatus: & in ijs num. 2. ista de accessu illorum ad nouem hosce Martyres tradit, vna cum horum martyrio. [Comprehensi animantur a SS. Iona & Barachisio:] Cū essent in vico, inquit, qui dicitur Bardiaboch, & ad carcerem, in quo Christiani inclusi tenebantur, accessissent, orarunt carceris custodem, vt sibi ad Christianos damnatos ingredi permitteret. Cumque ingressi essent, nouem inuenerunt viros condemnatos, qui impij Regis Saborij decretis aduersabantur. Cum igitur SS. Ionas & Barachisius vidissent eos in cruciatibus, & salutassent, cœperunt illos cohortari ac dicere: Fratres, ac patres, nihil timeamus: sed in nomine Crucifixi certamen vnū sustineamus, vt coronam assequamur sempiternam, quemadmodum & fratres patresque nostri martyrio sunt assecuti. Hac Sanctorū Ionæ Barachisijque oratione illi magis adhuc confirmati, se mutuo cohortabātur, & gratiæ, vt ita dicā, oleo se vicissim ad patientiam & tormentorum atque martyrij perfectionē vngebant & corroborabant. Sanctorum autem Martyrum, qui in carcere vincti erant, nomina hæc sunt, Zanitas, Lazarus, Marothas, Nerses, Helias, Mares, Abibus, Sembeethes, & Sabas. Hi pro Christi nomine cum multos cruciatus pertulissent, & in ipso martyrij certamine vitæ cursum preclare confecissent, [generose moriuntur:] firma fidem seruantes, incorrupta, atque immortali martyrij corona magna cum laude redimiti, in cælum ad Angelorum choros aduolarunt.

[2] Eadem nomnia repetuntur & eorum constantia laudatur, indicata redemptione sacrorum corporum & die eorum natali, his verbis sub finem relatis: Cum autem vir quidam pietate insignis, nomine Abdissotas, [Corpora eorum redimuntur:] SS. Ionam & Barachisium martyrio coronatos intellexisset, accessit & Sanctorū tabernacula quingentis miliarisijs Daricis, & tribus vestimentis sericis emit ab iis, a quibus seruabantur. Neque vero sola SS. Ionæ, & Barachisij corpora mercatus est, sed illorum etiam qui ante ipsos martyrium pertulerant. Iurauit autem emptor, neminem e Principibus resciturum, custodes Sanctorum corpora vendidisse; dixitque se illorum, qui martyrio essent affecti, veterem amicum esse. Custodes enim iusiurandum exegerant, veriti, ne si res ad Principum aures peruenisset, in aliquod periculum inciderent. Sanctorum, qui martyrij palmam tulerunt, nomina hæc sunt, vt superius diximus, Ionas & Barachisius, Zanitas, Lazarus, Marothas, Nerses, Elias, Mares, Abibus, Sembeethes & Sabas. Vndecim hi pugiles, gloriosiq; Martyres ad finem vsque pro Christo decertarunt, passique sunt se varijs cruciatuum generibus torqueri, vt in Christi fide constantes apparerent, & præclarum virtutis specimen, [petuntur oerum suffragia.] & exemplum ac formam posteris relinquerent. Hi sancti beatissimi, & Christi milites inuicti, strenue pro Duce suo pugnantes, & victoriam de Christi hostibus reportantes, stolam lucis induti sunt, & incorruptam ab ipso gloriæ coronam obtinuerūt. Et nos omnes eorum precibus & supplicationibus apud Deum adiuuamur.

[3] Interfecti sunt nouem ex ijs Christi Martyribus VI Cal. Aprilis, [dies natalis 27 Martij:] reliqui autem duo IV Cal. eiusdem mensis. Hanc autem sanctorum Martyrum historiam conscripsit Esaias Adami filius; qui cum eques esset Regis Persarum Saborij, & cum Magorum principibus, vt auditor tantum & spectator eorum, quæ fiebant, interesset; atque ita omnia, quæ in hoc certamine contigerunt, ab initio ad finem vsque audisset ac perspexisset; ea ad omnium ædificationem, atque vtilitatem & salutem, [Acta fideliter conscripta,] litterarum monumentis mandauit, vt talem pro Christo virtutem omnes studeant imitari; cui gloria & imperium in secula seculorum. Amen.

[4] De hisce Martyribus ista habet Galesinius: In Persia sanctorum Martyrum Zanitæ, [Encomium Galesinij] Lazari & sociorum septem. Ij Saporio Persarum Rege, populique nominisque Christiani hoste teterrimo, pro fide in vincula coniecti, cum varios cruciatus exhausissent, præclara martyrij dimicatione confecta, in confessione, cælesti constantia roborati, pro victoria fidei, egregia corona redimiti, in cælum euolant ad choros Angelorum. Eosdem celebrat Molanus in Auctario Vsuardi, [& Martyrol. Rom. tēpus martyrij.] sed nomina nulla exprimit. In Martyrol. Romano hoc eis concinnatū est elogiū: In Perside sanctorum Martyrum Zanitæ, Lazari, Marotæ, Narsetis & aliorum quinque, qui sub Sapore Rege Persarum sæuissime trucidati, martyrij palmam meruerunt. Felicius eosdem omnes suis nominibus exprimit, additq; eos passos. anno XVIII Regis Saporis; at Theophanes hanc persecutionem motam anno regni eius XXIII, Imperij Constantini magni anno XXI tradit, quando hos passos esse anno Christi CCCXXVI ostendemus ad Acta SS. Ionæ & Barachisij: cum quibus ad XXIX Martij hi nouem memorantur in Menologio Basilij Imperatoris & suis nominibus in Menæis exprimuntur: & sub finem dicuntur Reliquiæ SS. Ionæ & Barachisij alijs nouem Martyribus adiunctæ, qui septimo & vicesimo Martij coronati sunt.

[5] [An S. Lazari reliquiæ Bononiæ.] Masinus in Bononia perlustrata refert ad hunc diem S. Lazarum Martyrem, cuius reliquiæ aliquæ ibidem adseruantur in templo S. Francisci & templo Seruitarum B. Mariæ, sed num dicti Persæ Lazari, forsan non nisi ex coniectura habetur.

DE S. IOANNE EREMITA IVXTA LYCOPOLIM IN ÆGYPTO.

ANNO CCCXCIII.

[Praefatio]

Ioannes Eremita iuxta Lycopolim in Ægypto (S.)

[1] Primusin Thebaide, ad Occidentalem fluminis ripam, nomus appellationem tenet a Lycopoli, luporum vrbe, quæ Ioanni eremitæ patria fuit, & in proximo monte solitariæ vitæ eidem dedit commoditatem: Ioanni, [Nomen in Martyrologijs] inquā, Lycopolitæ, vt cognominatur in titulo Vitæ infra proferēdæ, & ex Diuorū Hieronymi atque Augustini scriptis a vera sanctitate commendato, reperiendoque in omnibus fere Latinis MSS. ac typo vulgatis Martyrologijs, quæ quidem Adonis atque Vsuardi tempora non diu præcessere: quod addo, quia Diui Hieronymi Martyrologium & quæ ex eo accepta antiquiora alia, nusquam eius meminere. Vacat etiam hoc die genuinus Beda; sed qui lacunas eius suppleuit in Diuionensi autographo ita scripsit, Apud Ægyptum S. Ioannis Eremitæ. Eadem habentur in quinque antiquis MSS. Treuirensi S. Maximini, & Barberiniano Cardinalis Francisci, Vallicellano Patrū Oratorij, ac duplici Vaticano: quibus addi potest Cassinense, sola nominis expreßione contentum absque mentione Ægypti. [cum elogio] In hac autem, ne circa eiusdem nominis plures alios in Vitis Patrum laudatos hæreremus ambigui, fecerunt præcitati Ado & Vsuardus, quos alij recentiores Martyrologi secuti sunt, ac nouißime Romani recognitor Baronius, ijsdem fere verbis plerique. Et in Adone quidem sic legitur; Apud Ægyptum B. Ioannis eremitæ, admirandæ sanctitatis viri, qui etiam prophetico spiritu plenus, Theodosio Imperatori Christianissimo victorias de tyrannis maximas prædixit. Vsuardus sic incipit: Apud Ægyptum depositio S. Ioannis &c. Romanum addit nomina tyrannorum Maximi & Eugenij.

[2] Omnes hi in elogio sic concinnando respexisse videntur ad istum Augustini locum lib. 5 de Ciuit. cap. 26 vbi prænominatum Imperatorem laudat, [De prædictis Theodosij victorijs an. 388.] quod in angustijs curarum suarum non est lapsus ad curiositates sacrilegas, sed ad Ioannem in Ægypti eremo constitutum (quem Dei seruum prophetandi spiritu plenum fama crebrescente didicerat) misit, atque ab eo nuntium victoriæ accepit: scilicet contra Maximum pugnaturus, quem cædes Gratiani eamque secutus magnarum rerum successus terribilem fecerat, eoq; gloriosiorem victoriam Theodosij, fauentibus Superis bis de eo relatam, anno regni ipsius X, Christi CCCLXXXVIII, quam victoriam paullo post secuta Maximi ipsius captiuitas & cædes confirmauit. Ioannis autem in futuris succeßibus prædicendis veracitatem rursum probauit annus post hæc quintus, [& 393.] quando idem Theodosius aduersus Eugenium arma corripiens, vt scribit Ruffinus lib. 12 Historiæ Eccles. cap. 32, primo Dei voluntatem per Ioannem monachum sciscitatus est, misso, vt vult Sozomenus, Eutropio, illo qui post Ruffinum sub Arcadio præcipuus in Imperio fuit: Tum enim ille, qui primam de Maximo victoriam prædixerat incruentam, etiam hanc, licet non absque plurima vtriusque sanguinis effusione, promittit.

[3] Quod autem futurum esse antequam fieret præcognouit, istud eo quo primum Alexandriæ nuntiatum est die Ioannem non latuit; [Et morte Imperatoris,] sed Fratribus qui ad se venerant reuelauit (quemadmodum in fine Vitæ videbimus) addens nō multo post Imperatorem morte propria vitam finiturum. Quod cum ille dixisset mense septembris (cuius VIII Idus pugnatum fuisse scribit Socrates lib. 5. cap. 24) anno vulgaris Æræ CCCXCIV; mortuus est Theodosius anno mox sequenti, intra quintum a victoria mensem XVII Kal. Februarij. Sed nec ipse Ioannes diu superfuit, quandoquidem eodem quo fuerat pugnatum septembri vel Octobri sequenti eum mortuum esse constat ex Euagrio, Sic enim ait: Cumque profecti fuissemus ab eo, hæc, quæ nempe ad victoriam spectabant, ita gesta esse ad fidem comperimus: [quam præcessit mors ipsius Sancti;] post dies autem paucos insecuti sunt nos quidam fratres, annuntiantes nobis quod ipse S. Ioannes in pace quieuerit.

[4] Quare quam certum est diem XXVII Martij non fuisse diem depositionis, quamuis ita scripserit Vsuardus, legaturq; in Paßionali Bodecensi spiritum Ioannes tradidisse VI Kal. Aprilis, [forte 17 Oct. quo colitur ab Ægyptijs.] tam verosimile nobis videtur proprium mortis ipsius diem etiamnum apud Coptos in honore esse, scilicet XX mensis Babæ, qui XVII diei Octobris respondet, & in Martyrologio Coptico (cuius sex menses MSS. extant Romæ in Collegio Maronitico nostræ Societatis) notatur his verbis: Obitus Ioānis parui eremitæ: nam & in kalendario Coptico apud Seldenum de synedrijs Hebræorum pag. 381 eadem dies notatur esse sancti Patris Ioannis… Sed scrupulus mouetur, quod in alio eiusdem gentis kalendario apud eumdem pag. 363 Martyrium Ioannis isto die legatur: quo fit vt suspicari quis poßit, eum hic indicari quem docebimus cum XL alijs in Ægypto a Maximiano necari iussum, coli XX Septembris: cum facile potuerit vnus pro alio mensis irrepsisse. Ergo Romam scripsimus pro habendo elogio, prout illud in eodem extat MS. ex quo facile fuisset certi aliquid definire: sed responsum est conatum in eo requirendo frustra ceßisse.

[5] [An etiam a Græcis in Decembri:] Interim merito admiramur huius viri apud omnes historicos Græcos, qui de Theodosij rebus gestis egere, tam celebris, nullā prorsus in Græcorum fastis mentionē reperiri. Nam quod Baronius in notis ad Romanum Martyrologium scripsit, Græcos de eo agere Idibus Decembris, euidens est partim memoriæ partim calami præcipitis σφάλμα: nam, quo solo ille vsus est, Græcorum menologium a Canisio vulgatum eo die id est XIII Decembris de Ioanne quocumque verbum facit nullum; & quamuis die III habeat Ioannem, Heraclemona, Andream & Theophilum: qui in eremum interiorem secedentes, magna ibi cum sanctitate vixerint discesserintq;, hos tamen ex Oxyricho oriundos fuisse docet: abest autem Oxyrynchus (vt recte scribamus cum Ptolomæo) a Lycopoli passuum millibus 50, interque eas totus Hermopolitanus nomus mediat: vt iste quiscumque, a nostro hoc Ioanne sit diuersissimus.

[6] Vitam eius duo præcipue auctores retulere in scriptis: Euagrius in Vitis Patrum a Ruffino Aquileiensi discipulo eius latinitate donatus cap. 1. & Palladius, [Vita scripta ab Euagrio & Palladio:] ex eiusdem Euagrij schola Heleopolitanus Episcopus, historiæ Lausiacæ cap. 43 περὶ Ιωάννου τοῦ λυκοπολίτου, contextu tam simili paragraphorum pene singulorum, vt a magistro discipulus non tantum audiüisse quod profitetur, sed pene transcripsisse videri poßit, additis quæ sibi fuerant priuatim ac proprie cum Ioanne acta. De Euagrio testimonium habemus Hieronymi ad Cteziphontem aduersus Pelagianos ita loquentis, & scriptoris Criginistæ astum detegentis his verbis: Vnum Ioannem in ipsius libri posuit principio, quem & Catholicum & Sanctum fuisse non dubium est, vt per illius occasionē ceteros, quos posuerat hæreticos, in ecclesiam introduceret: iuxta illud Lucretij

Pueris absynthia tetra medentes
Cum dare conantur, prius oras pocula circum
Contingunt dulci mellis flauoque liquore?

[7] Vt tamen ceteros Euagrij libros per Orientem Græcos, [passim recepta etiam ab Orthodoxis:] & interpretante discipulo eius Latinos plerique in Occidente lectitabant, nullam sub tali argumento tantæque virtutis exemplis fraudem suspicantes, Hieronymi tempore: ita & Vitam Ioannis inde in suis Paßionalibus publice legendis, olim descripserunt Bodecenses in Pæderbornensi diœcesi monasterij Canonici Regulares, ex quorum insigni MS. codice, mensis Martij Sanctos complexo, ipsam nobis transmisit Ioannes Gamansius noster: vnde eam dare hic potuissemus, nisi iudicauissemus, vtendum nobis esse potius Palladij quam Euagrij verbis: tum quia, vt iam diximus, addidit commemoratis a magistro insignia quædam sibi priuatim propria; tum quia minutiores aliquas expreßit circumstantias, quas neglexit Euagrius: sic autem Palladio vtimur, vt qui a S. Ioāne Damasceno laudatus verissime conscripsisse miracula quæ magnus signisque clarus Macarius operatus est, simili veracitate credi potest scripsisse, [ex Palladio hic datur] tum quæ vidit in Ioanne eremita suismet oculis ab ipsoq; audiuit, tum ea ad quæ præter Euagrij testimonium alios quoque condiscipulos suos, qui magistro comites in Ægyptum iuerant ad Ioannem, testes videtur habuisse.

[8] Quos licet fateamur Originianis erroribus fuisse infectos, ideoque optemus vt ex fonte puriori dare nobis Sancti vitam liceret, [Euagrij discipulo,] nihil tamen vetat quo minus hos quoque in præsentiarum sequamur auctores, quatenus vere Catholicos Scriptores sibi habent suffragantes, quoad certitudinem eius quæ commendatur sanctitatis; tantoq; securius quanto minus verosimile est Euagrium quidquam mentiri voluisse de viro per omnem Orientem notißimo, idq; eo in opere, cui toti ex Hieronymi opinione fidem facere voluit ab hac narratione exordiens; hæc enim nisi talis esset, vt paßim tunc nota omnibus creditaque contineret, non fuisset idonea impetrandæ fidei, ab auctore, non bonæ alias fidei, intentæ. Palladij autem textum Græcum ex editione Lugdunensi Meursij & Parisiensi Frontonis Ducæi habentes ad manum, omißis aliorum versionibus, proprium ipsi fecimus: eique addidimus ex Caßiano l. 4 de Institutis renuntiantum caput 33, 4, 5, & 6, quibus egregia Ioannis obedientia insignibus documentis probatur, [& appendix ex Cassiano] secundum quod ipse Caßianus in Ægypto existens a tanti viri æstimatoribus & senioribus coæuis audiuit commemorari.

[9] Legerat hæc Petrus de Natalibus, tantamq; virtutem dignam iudicans quæ Sanctorum insereretur catalogo, post commemoratam lib. 4 cap. 6 S. Ioannis Anachoretæ sanctitatem prophetico imprimis spiritu declaratam, [eiusdem, non diuersi, obedientiam laudante.] caput 7 de S. Ioāne obediente scripsit ex Caßiano: cuius si caput 33 contulisset cum Vitis Patrum, ex quibus se accepisse profitetur quæ habet de anachoreta, agnouisset vtique vnum eumdemque esse, cuius iam solitarij posteriora fere decora istic deprædicantur, & monachi præclara initia a Caßiano laudantur. Equilinum in his hallucinantem secutus est Hermannus Greuen in Additionibus ad Vsuardum, & Petrus Canisius in Martyrologio Germanice excuso: item, sed ad sequentem XXVIII, in Martyrologio Anglicano VVitfordus. Nec in hoc tantum errauit Equilinus: sed etiam in tempore quo inclusum vixisse ait, quod non fuisse LXX, sed annorum XLVIII dumtaxat ex coæuis liquebit testibus. Recte interim ab eo citatur Sigebertus, quod anno primo Theodosij scilicet victo Maximo absque consorte regnantis, scripserit in Ægypto Ioannem anachoretam sanctitate & prophetiæ spiritu claruisse: modo intelligatur pridem ante cœpisse, scilicet ab anno reclusionis XXX, Christi CCCLXXV.

VITA
Ex Palladij Historia Lausiaca.

Ioannes Eremita iuxta Lycopolim in Ægypto (S.)

AVCTORE PALLADIO

CAPVT I
Prophetiæ spiritu claret Ioannes a trigesimo solitariæ vitæ anno.

CAP. XLIII

[1] Fvit quidam in vrbe Lyco, Ioannes nomine, fabrilem edoctus a pueritia, cui frater opificio tinctor erat; [Lycopoli natus] qui deinde ad vigesimum quintum ætatis suæ annum progressus, seculo renuntiauit: & cum annos a quinque in varijs monasterijs egisset, secessit solus in b Montem-luporum, ac triplicē in ipso eius cacumine c fornicem fabricans, seipsum inibi ingressus conclusit: [secedit in montem] sic vt vna ædicularum ea esset, in qua orabat; altera, in qua & opus faciebat, & sumebat cibū; tertia ad alias corporis seruiret necessitates. In hunc modum annos d triginta complens, & per fenestram a ministro necessaria accipiens, dignus est factus gratia prophetiæ, per quam etiam beato Imperatori Theodosio varias transmisit prædictiones, [prædicit Theodosij victorias de tyrannis,] ac nominatim de tyranno Maximo, quod ipsum vincens subijceret Gallias; itemque de tyranno Eugenio pollicitus est, quod eum quidem debellaret, ipse vero vitæ finem exinde absolueret, & terrenum hoc imperiū filio derelinqueret. Quapropter multa magnaque de eo diuulgata est fama, vt viri sancti; & nunc inter Angelos adnumeratus Theodosius Imperator, eū vt Prophetam honorans venerabatur. e

[2] Sic veniente ad eum Duce quodam, vt exquireret ab eo, an debellaturus esset Æthiopes, qui circa ee Syenem (est ea Thebaicæ regionis principium) tunc temporis fecerant irruptionem, [& subactionem Æthiopum,] & omnem circūquaque regionem vastabant. Cum ei dixisset Pater futurum vt ascendens ipse assequeretur eos, confligeret ac subiugaret, & apud f Imperatores gloriosus euaderet, ita factum est & rei euentus veritatem prædictionis probauit. Quam autem admirabilem supra modum haberet hic Sanctus Prophetiæ prærogatiuam, ex Patribus cum ipso conuersatis manētibusque audiuimus, quorum laudabilis vita, ab omnibus qui istic sunt celebrata, fidem facit, nihil ad gratiam eos, sed potius infra meritum aliquid de viro Dei narrauisse.

[3] Etenim cum Tribunus aliquis venisset ad eum, rogassetque vt permitteret suæ quoque vxori ad ipsum accedere, [Importune rogatus] multa patientem cupientemque videre ipsum vt profectura Syenem ab ipso pro se orante ac benedicente dimitteretur; ipse autem recusaret ab illa videri, quippe qui quadraginta annos in ea spelunca commoratus, & iam nonagenarius effectus nusquam inde egressus fuerat, neque aut conspexerat ipse mulierem, aut ab vlla conspici se permiserat; cum nec viros quidem ad se intromitteret, [mulierem ad se admittere,] sed tantum per fenestram benediceret & salutaret accedentes ad se, vnicuique pro desiderijs cuiusque & affectu colloquens. Instantius igitur orante Tribuno, vt iuberet vxorem ad se venire, (erat enim quasi quinque signorum interuallo ab vrbe supra montem in solitudine degens vir sanctus) nequaquam consensit, sed dicens hoc fieri nullatenus posse, mœstum hominem a se dimisit. Vxor autem non cessabat quotidie esse molesta, & iuramento affirmans, nusquam abituram se nisi Prophetam conspexisset.

[4] Postquam vero ex marito vxoris iusiurandum intellexit vir sanctus, [promittit ei se appariturum in somnis.] considerans illius fidem dixit Tribuno: Hac nocte videbor illi in somnis, ea lege vt non apponat vltra conspectum meum in carne expetere. Nuntiauit vxori suæ vir sermonem Patris: & ecce per noctem vidit mulier venientem ad se Prophetam sibique dicentem: Quid mihi & tibi est, mulier? vt quid meum voluisti vultum conspicere: numquid ego Propheta sum, aut locum viri iusti habeo? Homo peccator ego sum, eadem vobiscum patiens: oraui nihilominus pro te & tui mariti domo, vt fiat vobis secundum fidem vestram. Ite ergo in pace: & hoc dicto recessit. Experrecta vero mulier enarrauit viro suo Prophetæ verba, & habitum expressit, & gratiarum actiones multas per maritum eidem remisit: quem B. Ioannes videns præoccupauit, dicens ei: Ecce compleui petitionem tuam, visitans enim eam plene persuasi, vt nequaquam videre me vellet, sed abiret in pace.

[5] Alterius quoque Præpositi vxor vterum absente marito ferens, [puerperij periculosi exitum reuelat.] cum peperisset ipso illo die, quo vir suus ad Patrem Ioannem accesserat, periclitari cœpit, deliquium patiens. Sanctus autem faustum ei nuntium portans, dixit: Si scires donum Dei, & quod hodie tibi natus est filius, Deum vtique glorificares: verumtamen mater eius parum admodum abfuit a supremo discrimine. Abiens igitur inuenies puerum septem dies natum, & nomen ei impones Ioannis, & cum eum pro arbitrio educaueris ad septimum vsque annum, mitte eum ad monachos in eremo.

[6] Et hæc quidem mirabilia ostendebat ijs qui ab exteris partibus veniebant ad se; [secreta intelligit:] suis autem ciuibus, continuo ad se venientibus, quæcumque ex eorum vsu essent manifestabat; præcognoscēs futura, & vniuscuiusque eorum abdita intelligens, nec non multa prænuntians de Nilo & feracitate terræ. Similiter & vindictam quamdam diuinam illis imminentem a Deo præmonuit, & eos qui erant in caussa redarguit. Curationes palam non faciebat Ioannes; sed oleum distribuens, plurimos sanabat infirmorum. [oleo benedicto sanat cæcam.] Senatoris enim cuiusdam vxor, quæ visum amiserat, albugine obtectas habens pupillas, rogabat maritum suum vt ad ipsum deduceretur. Cum autem ille diceret, mulieri ipsum nullatenus congredi, illa vero instaret vt saltem ipsi nuntiaret de se & orationem pro se facere precaretur, fecit maritus quod rogabat vxor, & Sanctus oleum misit: quo illa tertio per tres dies inungens oculos visum recepit, & Deo palam gratias egit.

[7] Eramus aliquando septem Fratres, peregrini omnes in solitudine Nitriæ, ego & qui comitabantur g Euagrium, Albinum & Ammonium: optabamus autem accurate discere, quæ esset viri virtus. Dixit itaque Euagrius: [Ab Euagrij discipulo Palladio] Libenter intelligerem ab aliquo, qui nosset sensum & sermonem æstimare, qualis vir ille sit: nisi enim didicero conuersationem eius, non ibo vsque ad montem. Quod ego audiens, nemini quidquam dixi, sed diem vnum quieui: proxima autem luce reseraui cellulam meam, & meipsum Deo commendans in Thebaidem abij. Perueni autem itinere dierum decem & octo h pedibus partim, partim nauigio vsus in flumine: & quidem tempore ascensus, quo multos ægrotare contingit: quod & mihi accidit. Accedens porro, vestibulum eius clausum reperi: maximum siquidem vestibulum Fratres postmodum ædificarant quod viros circiter centum caperet, [conuentus Ioannes] & occlusum claue Sabbato solum & Dominica die aperiebant: caussam igitur sciscitatus cur clausum esset, quieui vsque ad Sabbatum, deinde ad horam secundam in præsentiam viri iusti adductus, reperi ipsum sedentem ad fenestram, per quam consueuerat aduenientes solari. Ergo me quoque salutans per interpretem dixit: Vndenam es & quid huc venisti? conijcio enim te ex societate i Euagrij esse.

[8] Dum colloquimur, ingressus est Præses prouinciæ, Alypius nomine: [occulium eius de prælato sibi Præside murmur] quo accurrente institutum mecum sermonem abrupit ille magnus: & ego secedens aliquantum liberum eis porro locum reliqui. Verum cum diutius colloquerentur, tædere me cœpit, & moræ impatiens diiudicare venerabilem senem, qui me contempto ipsum honoraret: atque ob id conturbatus animo dubitabam, an eo vicissim contempto, abirem. Sed interpretem, Theodorum nomine, accersens Dei seruus, dixit ei: Abi, dic Fratri illi: Non sis pusillanimis, iam dimitto Præsidem. Cum autem exijsset Præses, accersiuit me atque dixit: Quid vituperio dignum inuenisti in me, quod ista cogitaris, quæ neque in me cadunt neque te decet suspicari? An nescis quod scriptum sit: Non est opus bene valentibus medico, sed male habentibus? [Mat. 9, 12] Te cum volo reperio, & tu vicissim me: & quamuis ego te non solarer, [cognoscit & redarguit.] consolarentur te alij Fratres ac Patres: hic vero vt dedititius mane patus diabolo per negotia secularia, & velut seruus ad modicum respirarurus spatium ab hero seuero fugiens, sic breue nactus temporis interuallum ad nos venit vtilitatem capturus aliquam. Absurdum ergo fuisset, vt eo relicto versarer tecum, qui assidue tuæ saluti vacas.

[9] Tunc omnino persuasus virum prorsus spiritualem esse, rogaui eum vt pro me oraret: [vetat consanguineorum caussa redire in patriam,] & ille ioco quodam dextera manu sua sinistram mihi maxillam gratiose pulsauit, dixitque: Multæ te tribulationes manent, plurimum enim impetitus vt eremum desereres, formidine absterritus distulisti, dum pios & rationi consonos prætextus tibi dæmon obijcit, suggerens tibi & patris tui desiderium & fratris institutionem. Eccum igitur bonum tibi nuntium: saluati sunt ambo, seculo enim renuntiarunt: & pater quidem tuus adhuc victurus est annos septem. Perseuera igitur constanter in eremo, neque eorum caussa redire in patriam tuam velis: scriptum est enim: Nemo mittens manum ad aratrum & respiciens retro, aptus est regno Dei. [Luc. 9, 62] Igitur multum adiutus viri Dei verbis & satis corroboratus, gratias egi Deo, qui me per sancti viri virtutem docuisset sublatas e medio esse eas, quæ me vrgebant, occasiones.

[10] Iterum simili ioco mecum vsus dixit: Vin' fieri Episcopus? Cui ego: Sum equidem. Cuius ciuitatis? [& ni velit Episcopus fieri] reponit ille. At ego: In coquinas, in promptuaria, in mensas, in dolia k episcopatum exerceo: & siquidem aceat vinum, eijcio illud & bonum bibo: similiter inspicio ollam, & siquidem vel salis vel alterius condimenti egere video, statim inijcio & condio illam, atque ita vescor ex illa: hic meus episcopatus est, ad hunc mea me gula ordinauit. Subridens autem Beatus: Mitte, inquit ridicula, Episcopus enim ordinabere, multumque laborem & tribulationem sustinebis; [iubet perseuerare in eremo.] quas si effugere voles, caue sis e solitudine egrediaris; in hac enim nemo te potest ordinare. l Discedēs ergo ab ipso, veni in solitudinem in locum meū consuetum, & narraui sanctis Patribus cuncta quæ de venerando & spirituali viro cognoueram.

[11] [vnde morbi caussa egressus Palladius] Ast ego infelix verborum ab eo mihi dictorum oblitus, cum incidissem in languorem splenis ac stomachi, illinc Alexandriam missus a Fratribus sum, quia in hydropem vergebat malum. Alexandrini autem medici rursum mihi suaserunt aëris mutandi caussa in Palæstinam transire, est enim in ea subtilior aër & temperiei accommodatior. Ex Palestina porro migraui in Bithyniam: & istic, nescio quo modo, studione humano, an boni maioris affectu, quod solus Deus nouerit, dignus habitus sum ordinatione m Episcopali, in eamque ipsam incidi calamitatem, quam B. Ioannes prædixerat, [Episcopus creatur.] vsque adeo, vt vndecimum mensem in tenebrosa cellula delituerim, atque ita recordatus sim viri illius admirabilis, ab eoque mihi prænuntiata fuisse quæ nunc sustineo. Recordor etiam quod egregius Christi pugil, volens mihi eiusmodi narratione prodesse, & inducere ad sustinendum patienter solitudinem ab eaque nunquam exeundum, ita ad me dixerit: Quadraginta n octo annos versor in hac cella, ita vt nec mulieris speciem nec pecuniæ viderim, nemo autem me viderit vnquam aut manducantem aut bibentem quidpiam.

[Annotata]

a Præter annos 12 quos sub magistri egit obedienti.

b Ita ex Palatino MS. Meursius εἰς τὸ ὄρος τῶν λυκῶν, cum Medicæus Codex Regis Christianissimi & ij quos secuti Heruetus & alij interpretes sunt, haberent εἰς τὸ ὄρος τὸ λυκῶ, quod meliori lectioni merito post habuimus. Pratum spirituale Moschi ca. 161 vrbem & montem sic describit: Ciuitas est in Thebaide Lyco dicta, & ex interuallo sex milliarium habens montem, quem monachi partim in speluncis partim in cellis habitant.

c Θόλους Græca, Latina tholos habent, & nos retinuissemus, nisi vox ea Latinis longe angustiorem significationem haberet quam Græcis, quibus non solum significat medium fornicatæ concamerationis apicem ac veluti vmbilicum, in templis præcipue aspectabilem, sed totum & quemcumque fornicem in ædificijs: vnde suspicamur non triconchion, sed tristegon hoc ædificium fuisse. Heraclidis interpres cap 22 volumina vertit: de quo vide eruditam Rosvveidi annotationem: sic posterius volutæ dicti sunt fornices, quod vulgarium apud Italos & Francos linguarum vsus retinet, volta, voulte,

d Trigesimum ætatis annum Heruetus & alij fere reddunt: quod nec cum originali textu, nec cum ratione satis congruit, multo autem verosimilius intelligitur annus a reclusione trigesimus; qui vt infra apparebit ipsi erat ætatis septuagesimus secundus.

e Reliqua huius paragraphi ex Palatino codice sunt: in regio autem Medicæo ita habebatur: Omnia enim quæ a Deo ventura essent in mundum pijssimo Imperatori Theodosio præsignificauit,

& rerum euentus futurarum præmonstrauit: Tyrannorum videlicet insurrectionem in eum, & velocem eorumdem interitum, dissipationemque omnium aduersus eum confluentium. In reliquis deinceps Regium codicem sequimur: quia Palatinus ille redactus in compendium ipse est, quem Heraclidis paradisum apud Rosvveidum in appendice vocatum inuenies.

ee Cyrenem habet Euagrius & Heraclides in Paradiso: verum ea ad mare mediterraneum est, non in Ægypto sed in vicina Lybia. Syene autem principium est Thebaidos, ex Æthiopia venientibus.

f Ergo viuente etiamnum Gratiano (a quo in consortium Imperij adscitus Theodosius) hæc res acta, vt per ipsam non solum Dux iste factus sit gratiosus, sed etiam Ioannes Theodosio innotuerit.

g Omittimus titulum Beati, quo magistrum Palladius onerauit verius quam honorauit, siquidem is vere hæreticus fuit, vt D. Hieronymo visum est.

h Abest Nitria ab Alexandria P. M. circiter 50: hinc porro ad Lycopolitanum nomum vix 20 P.M. sunt, vt maxime lento itinere progressum fuisse Palladium oporteat, & morbi tempus inter dies illos numerasse. Atqui post duos ab eius reditu menses, ad Ioannem abiuere ceteri, & cum Ioanne sunt collocuti circa medium Septembrem: iter ergo Palladij in Iunium mensem incidit, sub cuius finem increscere Nilus incipit, iuxta illud Plinij l. 5 cap. 9. Incipit crescere… sensim modiceque Cancrum sole transeunte, abundantissime autem Leonem, & residit in Virgine, ijsdem quibus accreuerat modis.

i Addit Heruetus. Dixi autem me esse hospitem ex Galatia, & confessus sum me esse ex societate Euagrij. Ex quo conijcias S. Ioannem non ita seuere de Euagrio censuisse, vt qui ei inhærerent sibi tamquam hæreticos fugiendos putauerit: & vero admodum ambigua fuit monachorum multorum caussa, quos vt Origenistas Theophilus Alexandrinus persequebatur, & ex cuius inductione durius de ijs iudicauit Hieronymus, vt ostendit Rosvveidus noster in prolegomeno 15.

k Allusio est in voce Græca ἐπισκοπεῖν, quod inspicere significat, vnde ἐπίσκοπος inspector dicitur.

l Reliqua huius numeri ex codice Regio accepta deerant.

m Ciuitatis Helenopoleos prope Nicomediam ad sinum Astacenum, quæ id nominis sub Constantino Magno accepit, cum antea Drepanum diceretur.

n Heruetus & Rosvveidus solum annos 40 legerunt: sed addi debere illos 8 apparet ex Euagrio: vbi ait quod a quadragesimo ætatis anno, vsque ad nonagesimum quem tunc agebat, cum ei Euagrius loqueretur, cellam eius nullus intrauerit.

CAPVT II
Monita per Ioannem Euagrio & socijs eius data atque exemplis firmata.

[12] Hæc ille mihi, ego Patribus, vt dixi, retuli; qui post duos menses nauigarunt ad eum cum eoque collocuti, vicissim de eo sic nobis narrarunt a. Cum ad eum venissemus, [Ab Euagrio & sociis conuentus Ioannes] læto vultu nos excepit & salutauit, se hilarem vnicuique ostendens. Rogabamus autem eum, vt statim pro nobis perageret orationem: est enim hic mos Patribus qui sunt in Ægypto. Is autem nos interrogauit num inter nos forte esset Clericus aliquis. Cumque omnes, non esse, diximus; circumspiciens cunctos, agnouit eum qui erat occultus: erat autem vnus ex nobis qui dignus fuerat habitus Ordine Diaconatus, [Diaconum latere volentem] vno solo Fratre eius rei conscio, cui præceperat vt nemini diceret: quia caussa humilitatis & in comparatione, Sanctorum tantorum vix se dignum censebat Christiani appellatione, tantum abest vt alicuius dignitatis. Manu ergo eum ostendens, dicebat omnibus: Hic est Diaconus. Cumque is assidue negaret & latere conaretur, e fenestra manum eius apprehensam osculatus est, & admonens eum hortatus est, dicens: Ne abijcias gratiam Dei, fili; neque mentiaris donum Dei inficians. [mendacij arguit:] Mendacium enim alienum est a Christianis, & siue sit in re magna, siue in parua, non est tamen laudabile, cum dicat Seruator: Mendacium est a malo. Is vero conuictus tacuit, accipiens paternam eius reprehensionem. [Ioan. 8.]

[13] Cum autem preces compleuissemus, vnus Frater ex nobis, quem iam tertiana febris vehemens tenebat, rogabat vt curaretur. Et illi quidem dixit Pater, [oleo curat febricitantem:] vtilem ipsi esse afflictionem, propter exiguam tamen quam habebat fidem oleo tradito iussit eum inungi: qui cum se vnxisset, quidquid intus habebat per os emisit, & a febre omnino liberatus, proprijs pedibus recessit ad hospitium. Licebat autem videre hominem b nonagenarium, toto corpore ita afflictum, vt præ exercitatione ne barba quidem nata esset in facie. Nihil enim aliud comedebat quam arborum fructus, idque post solis occasum, in tanta senectute: prius multum exercitatus & neque panem sumere solitus, neque aliquid ex ijs quæ igni admota veniunt in vsum. Cum autem nos iussisset sedere, Deo egimus gratias quod eius frueremur congressione: qui tamquam dilectos suos filios accepisset, hæc nobis ridenti vultu locutus est: Vndenam, o filij, & ex quanam regione ad hominem abiectum & humilem accessistis? Postquam autem diximus patriam, & adiecimus, [non probat monachos ædificationis caussa peregrinari.] Pro vtilitate animarum nostrarum ad te venimus ab Ierusalem, vt quod auditione acceperamus, id cerneremus oculis: sunt enim aures minus fideles oculis; quia auditionem quidem sæpe consequitur obliuio, rei autem visæ non deletur memoria, sed menti quodammodo imprimitur historia. Dixit ergo nobis B. Ioannes: Et quid mirandum visuri, o Filij carissimi, tantum itineris & laboris tolerantes huc venistis, homines abiectos & humiles videre cupientes, qui nihil habent spectatu dignum nec admiratu? Vbique autem admirandi & laude digni Dei Prophetæ & Apostoli leguntur in ecclesijs, hos oportet imitari. Valde autem miror, inquit, vestrum studium, quemadmodum tot contemptis periculis, ad nos venistis propter vtilitatem, cum nos præ socordia ne ex ipsa quidem spelunca velimus progredi,

[14] Sed age nunc, inquit, etiamsi res vestra sit laude digna, [monet fugere præsumptionem] ne tamen, tamquam re aliqua præclare gesta, vobis sufficere putetis: sed imitemini virtutes quas Patres vestri consequuntur. Quas omnes si possideatis (quod raro quidem fiet,) ne sic quidem vobis ipsis credatis oportet: quidam enim qui sic confiderunt, & ad ipsum virtutum fastigium peruenerunt, tandem ex alto ceciderunt. Sed videte num preces vestræ se recte habeant: num conturbata sit cordis vestri puritas: num mens vestra inter orandum sit occupata alijs negotijs: num aliqua alia mentem subiens cogitatio, auertat ad aliquid aliud: num aliqua cogitatorum memoria animo exhibeat molestiam. Videte num mundo vere renuntiastis: [& alia vitia;] num ingressi estis, tamquam nostram speculantes libertatem; ad vanam gloriam c nostras virtutes scrutamini, vt ad ostentationem videamini hominibus nostra opera imitantes. Videte ne vobis facessat negotium animi perturbatio, ne honor & gloria & laus humana, ne sanctitatis curæ simulatio, aut amor propius: ne putetis vos esse iustos, aut de iustitia gloriemini; ne propter virtutes efferamini; ne orantibus cognationis memoria animo insideat: ne memoria commiserationis aut alicuius alterius rei, neque ipsius vniuersi mundi vobis succurrat. Sin minus, stulta sit ea actio, qua quis Dominum alloquens deorsum impellitur ab ijs quæ ex aduerso trahunt cogitationibus.

[15] Hæc autem mentis prolapsio vnicuique accidit, qui hunc mundum non omnino abnegauit, [cum magna simplicate] sed studet ei placere. Ob multa enim quæ aggreditur, eius mentem diuidunt curæ corporeæ & terrestres: & dum deinceps disputat cum animi perturbationibus, non potest Deum videre. Sed neque ipsam suam cognitionem debet quis curiosius contemplari, ne si forte fuerit indignus tali possessione & eius aliquam partem fuerit consecutus, existimet se totum comprehendisse, & omnino labatur in interitum. Oportet enim semper moderate & pie ad Deum accedere, [Deo vacare] quantum potest vnusquisque mente progredi, & quantum possunt homines consequi. Necesse est ergo mentem eorum qui Deum quærunt, otium agere ab alijs omnibus: Vacate enim & cognoscite, inquit, quod ego sum Deus. [Psal. 45.] Qui ergo Dei cognitionem ex parte est consecutus, (vniuersam enim nemo potest accipere) consequitur quoque aliorum omnium cognitionem, & videt mysteria Dei, illa ei ostendentis, & præuidet futura, & contemplatur reuelationes quales Sancti, & efficit virtutes, & obtinet a Deo omnem petitionem.

[16] Alia quoque multa dixit de exercitatione: & quod oportet exspectare mortem tamquam translationem in vitam meliorem, [passiones frænare] & non velut imbecillitatem corpoream intueri: quod etiam non oporteat quamuis parabilibus implere ventrem: Nam qui, inquit, fuerit satiatus, easdem patitur suggestiones, quas ij qui viuunt in delitijs: sed oportet per exercitationem conniti ad appetitionum omnimodam insensibilitatem d comparandam. Nec quærat aliquis vel in ijs quæ sunt parata relaxationem animi: sed nunc angatur affligaturque, vt regni Dei latissimam possideat hæreditatem. Oportet enim nos per multas afflictiones intrare in regnum Dei: quia angusta est porta & arcta via quæ ducit ad vitam & pauci sunt qui inueniant eam: lata autem est via quæ ducit ad perditionem, & multi sunt qui ingrediuntur per eam. Quid igitur? Oportet, inquit, nos hic contemnere modicam, vt postea ad requiem veniamus æternam. [solitudinem sectari.] Præterea non oportet aliquem efferri ob ea quæ recte a se gesta sunt, sed semper esse humilem, & remotiores persequi solitudines, quando quis se efferri senserit. Habitatio enim propinqua vicis, eos etiam qui erant perfecti sæpe offendit. Quapropter iam Dauid cui tale quid acciderat ita psallit: Ecce elongaui fugiens, & mansi in solitudine. [Psal. 54.] Expectabam eum qui saluum me facit a pusillanimitate & tempestate: accidit enim multis quoque ex nostris fratribus, vt propter arrogantiam exciderent a proposito sibi scopo.

CAP. XLIV

[17] Erat enim, inquit, quidam monachus, qui in propinqua solitudine degebat in spelunca, & omnem ostenderat exercitationem, [Monachus in sua virtute glorians,] & proprijs manibus panem sibi quærens. Postquam autem permansit in orationibus, & profecit virtutibus, in seipso deinceps habuit fiduciam, fretus pulcro vitæ suæ instituto. Qui autem tentat, eum quoque, sicut Iob, expetijt ad tentandum: & vespere ei præbuit phantasiam formosæ mulieris, errantis per solitudinem: quæ cum ostium inuenisset apertum, ingressa est speluncam; [a dæmonæ sub specie, mulieris recepto] & procumbens ad viri genua, petijt vt sibi illic liceret quiescere, eo quod nox eam apprehendisset. Ille autem cum eius esset misertus, eam, quod sane non debuit, admisit in speluncā: & de errore est percunctatus. Illa vero & narrauit, & blanda ac fallacia verba inspersit, & sermonem diu cum eo protraxit, sensim pelliciens ad amorem. Exinde plura vicissim verba conseruntur, risusque ac ioci: donec eum primum multo sermone seduxit, deinde etiam contrectatione manus & barbæ & ceruicis; [decipitur,] tandemque deuictum Ascetam redegit in seruitutem. Cum autem ille internis versaretur cogitationibus, vt qui iam rem haberet in manibus; tandem reputans voluptatis explendæ opportunitatem securitatemque, cogitationi assensum præbuit, & turpiter congredi cum ea tentauit, iam effectus insipiens & velut equus in fæminas insaniens. Illa vero, cum repente magna voce exclamasset, [irridetur,] euasit euanescens ex eius manibus, non secus ac vmbra aliqua: mox autem in aëre risus auditur multorum dæmonum, qui ipsum increpabant in fraudem inductum, & magna voce ad ipsum clamabant: Qui se exaltat, humiliabitur. Tu autem vsque ad cælos quidem es exaltatus, humiliatus vero es vsque ad abyssos. [desperat.] Exinde surgit mane nocturnum post se luctum trahens; & cum totum diem transegisset in lamentatione, desperata salute in mundum quod non debuit, reuersus e est. Hoc est enim maligni studium, vt quando quempiam irriserit, eo redigat insipientiæ, vt deinceps non possit assurgere. Vnde o filij, non est nobis conducibilis propinqua vicis habitatio, neque mulierum collocutio, vt ex quibus oriatur memoria, quæ non potest deleri, quam ex visu attrahimus & collocutione. Sed neque debemus animum despondere, & nos ipsos detrudere ad desperationem: qui enim non abiecerunt spem, non fuerunt priuati Dei misericordis clementia.

CAP. XLV.

[18] Erat enim, inquit, alius adolescens in ciuitate, qui multa mala fecerat, & grauiter peccauerat: sed Dei nutu propter multa sua peccata compunctus, [Adolescens pœnitens includit se sepulcro:] venit ad sepulcra, vt priorem suam vitam defleret. Ibi ergo pronus cadens in faciem, non audebat vocem emittere, nec Deum nominare, ac ne supplicare quidem, ipsa quoque vita se existimans indignum, atque ante mortem inclusus sepulcris mortuorum, quasi sua vltro se vita abdicasset, gemens solūmodo ex profundo cordis. Cum autem ab eo tempore præterijsset hebdomada, noctu ei adsistunt dæmones, qui eius vitæ prius damnum attulerant, clamantes & dicentes: Vbi est ille scelestus & profanus, qui libidinibus & lasciuijs exatiatus, [huic dæmones insultant,] nunc nobis intempestiuus temperans & honestus repente apparuit: & quando non potest amplius obtinere, tunc vult esse Christianus, & probis compositisque moribus? Ecquidnam tibi boni amplius futurum exspectas, cum sis nostris malis impletus? Non hinc cito exurges? Non venies nobiscum cum quibus consueuisti? Scorta te & caupones expectant. Non venies & frueris cupidinibus, cum sit cuncta alia tibi extincta spes? Velox ad te omnino iudicium veniet, qui sic teipsum perimis. Et cur miser festinas ad supplicium? cur autem contendis tibi pœnas citius infligere? Multaque alia ei dicentes: Noster es, inquiebant, in nostrum ordinem es relatus, exercitatus ad omnem iniquitatem. [& perseuerantem dire cædunt semel,] Tu nobis omnibus obnoxius es, & fugere audes? Non assentieris? non respondebis? non simul egredieris? Ille autem constans in fletibus, ne aures quidem eis præbebat, nec verbum respondebat diu vrgentibus dæmonibus. Postquam igitur nihil effecerunt, eadem sæpe illi dicentes, acceperunt eum mali & turpes dæmones, & totum eius corpus male mulctarunt, grauiter eum flagris cædentes: [a dæmonibus verberatur,] & cum eum sic grauiter torsissent, abierunt relicto semimortuo. Immobilis itaque iacebat, vbi eum reliquerunt, & rursus gemebat postquam animum collegerat.

[19] Cum autem eius necessarij eum inuestigassent & inuenissent, & caussam eius quod ipsius corpori acciderat didicissent, [iterum;] rogabant eum vt domum rediret: at ille vim sæpe afferentibus restitit. Sequenti porro nocte ijsdem de caussis peius eum quam prius affecerunt dæmones: sed ne sic quidem eius consanguinei ei persuasere vt emigraret, cum diceret satius esse mori quam viuere in talibus vitæ maculis. Tertia nox propemodum fecit vt excederet ab hominibus, [tertio] cum crudelibus tormentis in eum inuasissent dæmones, & eum vexassent vsque ad extremum spiritum. Postquam autem viderunt eum nullatenus cessisse, [tandem se victos fatentur:] recesserunt ipsi homine relicto exanimi; & recedentes exclamabant, dicentes: Vicisti, vicisti, vicisti. Neque ei amplius aliquid mali occurrit; sed in sepulcro habitauit dum vixit, pure virtutem exercens. Quin & a Deo honoratus est virtutibus & miraculorum effectionibus; adeo vt multos in admirationem induxerit, & ad zelum æmulationemque prouocauerit honestorum institutorum. Hinc factum est vt multi quoque ex ijs qui de se valde desperauerant, bonas actiones aggressi sint, [ipse exemplis fit ceteris.] & se recte gesserint, eisque factum sit id quod dicit Scriptura: Omnis qui seipsum humiliat, exaltabitur. Præcipue ergo, o filij, exerceamus humilitatem, quæ est fundamentum primum omnium virtutum. Nobis autem multum quoque confert solitudo longior & remotior.

CAP. XLVI

[20] Fuit enim alius quoque monachus qui vlteriorem occupans solitudinem, multis annis se recte & ex virtute gesserat, [Alius magnæ virtutis monachus,] & tamen iam senio confectus, dæmonum insidijs tentatus est. Erat huius exercitatio silentium tenere, & in orationibus, hymnis multisque contemplationibus diem transigere, vnde etiam quasdam diuinas visiones clare videbat, partim quidem vigilans, partim vero in somnis. Somni tamen propemodum expers etiam in ceteris similitudinem quamdam tenebat vitæ incorporeæ: quippe nec terram plantans, neque victus vllam curam gerens, neque in plantis quærens quod egenti præberet corpori. Sed neque auibus capiendis vacabat, neque vllum animal persequebatur; sed fiducia plenus, a quo ex regione habitabili illuc migrarat, nullam habebat rationem vt ei permaneret corpus nutritum, [& diuinitus refici solitus,] sed omnium oblitus, se perfecto sustinebat in Deum desiderio, exspectans vocationem diuinam, & migrationem ex hoc mundo. Itaque vt plurimum quidem alebatur delectatione eorum quæ non cernuntur & sperantur, & neque diuturnitate ei corpus macerabatur, neque mœrebat tristisque erat anima: sed in quodam honesto ac venerando statu bonum retinebat habitum. Deus præterea eum honorans, post præfinitum temporis interuallum, dabat ei vt super mensam panis duorum vel trium dierum & videretur & esset, & eo vteretur quoties ingrediebatur in speluncam, sentiens corpus indigere nutrimento. Ibi cum adorasset & cibum sumpsisset, hymnis rursus fruebatur, perseuerans in precibus & contemplatione. Sic indies germinans seque tradens præsenti virtuti & futuræ spei, semper magis magisque progrediebatur; & iam fere de meliori sua sorte confidebat, tamquam iam eam haberet in manibus: quod fuit ei caussa lapsus, cum propemodum loco suo excideret per eam quæ ipsum postea inuasit tentationem. Quid enim non dicimus eum qui prope fuit casum?

[21] Postquam igitur ad hanc cogitationem processit, paullatim imprudens eo deuenit, [elatione animi] vt existimaret se esse pluris quam alios, & iam maius quid possidere quam alij homines: & cum talis esset, iam deinceps in seipso habuit fiduciam. Ei ergo gignitur haud ita diu post primum parua quædam animi remissio, vt ne videretur quidem esse remissio. Deinde oritur maior negligentia, quæ cousque progressa est vt sentiretur: [prolapsus in negligentiam] nam & ex somno tardius surgebat ad hymnos, & erant preces paullo otiosiores, nec hymnus adeo prolixus, & dicit ei anima se velle requiescere, & mens ei annuit: & fluctuabant & vagabantur ei cogitationes, & iam occulte aliquid absurdi meditabatur. Sed prior assuefactio adhuc quodammodo abducebat ascetam, veluti quidā motus ex priori illa incitatione relictus, & eum interim conseruabat: vnde & iam post solitas preces ingressus vespere, inuenit panem super mensam, qui ei suppeditabatur diuinitus, & se refecit. [impuris tentatur cogitationibus,] Verum neque eo tempore illas execrabiles abiecit cogitationes, neque reputauit animam lædi a contemptione, neque conuersus est ad quærendam mali curationem; sed parum duxit parum abesse quominus excideret ab ijs quæ decet facere. Amor itaque concupiscentiæ eum cogitatione raptum in regionem abduxit habitabilem. Cum tamen interim se cohibuisset in diem sequentem, ad consuetam exercitationem est conuersus. Facta autem oratione & hymnis dictis, ingressus speluncam, inuenit quidem panem sibi appositum, verum non tam diligenter confectum neque tam purum, sed sordidum & inquinatū. Qui etsi esset id admiratus & tristitia affectus, [ob quas primo sordidū,] sumpsit tamen & se refecit. Successit tertia nox, & triplex malum addidit. Etenim mens eius cito cogitationibus incubuit & ita erat ei affecta memoria, vt videretur vna cum eo adesse fæmina & simul accumbere, & eam rem habebat in oculis ac veluti facere perseuerabat. Egressus tamen est tertio quoque die ad opus & preces & hymnos, [deinde consensu dato corrosum inuenit panem,] sed cum non haberet amplius mundas cogitationes, frequenter conuersus tollebat in altum oculos, ac eos huc & illuc torquebat: pulcrum enim opus illius æstus cogitationum interrumpebant. Vespere ergo pane indigens, illum quidem inuenit in mensa, sed veluti corrosum a muribus aut canibus, & foris siccas quasdam reliquias. Tunc ille ingemuit quidem & lacrymatus est, sed non quantum satis esset ad coërcendam nequitiam, & nutritus non quantum volebat, se parauit ad quietem.

[22] Verum aceruatim eum inuaserunt cogitationes, miserum vndique circumdantes: [& ad seculum rediturus,] quibus mens eius expugnata & captiua in mundum abducta est, Surgens igitur iuit versus regionem quæ habitatur, ingrediens noctu per solitudinem. Cum autem dies eum apprehendisset, & quæ habitatur regio adhuc procul abesset, æstuque affligeretur, defatigatus est. Vndequaque dein in orbem considerans circumspexit, an alicubi appareret monasterium, in quod ingressus requiesceret: quod etiam accidit, eum excipientibus quibusdam pijs & fidelibus Fratribus, qui cum eum tamquam verum patrem aspexissent, vultum eius & pedes lauerunt: & cum orassent, mensam apposuerunt, [occasione doctrinæ hospitibus datæ,] & rogarunt vt quæ erant apposita sumeret cum caritate. Postquam autem se refecit, postularunt Fratres vt verbum salutis ab eo acciperent, & quanam ratione possent seruari a laqueis diaboli, & quemadmodum superarent turpes cogitationes. Is autem ipsos tamquam pater filios admonens, hortabatur vt essent fortes & constantes in laboribus, vt qui essent paullo post in summa quiete collocandi. Multa quoque alia cum eis disserens de exercitatione, eos valde iuuit. Cum vero cessasset ab admonitione & se parum recollegisset, [in seipsum redit,] considerabat quemadmodum alios admonens, se non monebat nec corrigebat: & se esse victū intelligens, cursim rursus redijt in solitudinem, seipsum deflens, & dicens: Nisi quia Dominus mihi opem tulisset, propemodum in inferno habitasset anima mea; propemodum in omne malum sum redactus; propemodum me in terra confecerunt. Et in eo factum est, quod dictum est: Frater qui a fratre adiuuatur, est tamquam vrbs munita & excelsa, & tamquam murus qui non potest corruere. [Prou, 18.] Quamquam abhinc toto vitæ tempore luxit perpetuo, priuatus mensa quæ ei dabatur diuinitus, & panem suum quærens cum labore. [& pœnitentiam agit.] Nam cum se in spelunca inclusisset, & sibi saccum & cinerem substrauisset, non prius e terra surrexit, nec cessauit flere, quam vocem Angeli audijsset ei dicentem in somnis: Accepit Dominus tuam pœnitentiam, & tui est misertus; deinceps autem vide ne decipiaris. Ad te enim venient Fratres quos admonuisti, & afferent ad te eulogias: quas cum acceperis, vesceris cum ipsis, & perpetuo Deo ages gratias.

[23] Hæc ergo vobis narraui, o filij, vt humilitatem exerceatis seu in paruis seu in magnis esse videamini. [Docet Ioannes quomodo sint dignoscenda phantasmata,] Hoc est enim primum præceptum Seruatoris, qui dicit: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cælorum. Et ne decipiamini a dæmonibus, qui vobis visa & phantasias excitant: sed si quis ad vos venerit, aut frater, aut amicus, aut mulier, aut pater, aut magister, aut mater, aut soror, primum extendite manus ad orationem; & si sit phantasma, fugiet a vobis. [Matth. 6.] Et si vos decipiant dæmones aut homines, vobis assentantes & laudantes, ne eis pareatis, nec mente efferamini. Nam me quoque sæpe noctu sic deceperunt dæmones; & neque me sinebant orare nec quiescere, quasdam mihi phantasias præbentes tota nocte, & mane illudentes humi procumbebant, dicentes: Condona nobis, Abba, quod tibi labores præbuimus tota nocte. Ego autem dicebam illis: Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem; ne tentetis seruum Domini. Quare vos quoque, o filij, quietem sectamini, semper vos exercentes ad contemplationem, [& quantum actiuæ vitæ] vt puram possideatis mentem, Deum rogantes. Est quidem bonus quoque ille ascetes, qui assidue in mundo exercetur, & in honestis occupatur actionibus: qui humanitatem ostendit & clementiam, hospitalitatemque & caritatem; & eleëmosynas faciens bene facit aduenientibus, & opem laborantibus fert, & permanet citra vllam offensionem. Est inquam hic quoque valde bonus: [contemplatiua præstet.] versatur enim in actione, & præcepta exequitur: sed in rebus terrenis occupatur. Itaque eo præstantior est & maior, qui versatur in contemplatione, qui a rebus agendis se transfert ad intelligentiam, alijs eas relinquens prouidendas: ipse autem & seipso abnegato, & sui oblitus, scrutatur cælestia, omniumque solutus & expeditus, assistens Deo, a nulla alia cura retro auellitur. Qui est enim huiusmodi, vna cum Deo degit, vna cum Deo versatur, assiduis hymnis semper Deum celebrans.

[24] [Cibo cælesti ad decennium pastus,] Noui enim ego hominem in solitudine, qui decem annos cibi terreni nihil gustabat, sed ei Angelus tertio quoque die cælestem afferebat cibum, & in os ei inijciebat, isque erat ei instar cibi & potus. Scio quoque ad hunc hominem in phantasia venisse dæmones, [dæmones in specie Angelorum se exhibentes spernit:] ostendētes Angelicos exercitus & currus ignis, & multos satellites, tamquam alicuius regis venientis, & dicentes ei: In omnibus te recte & ex virtute gessisti, o homo: de cetero me adora, & tamquam Eliam te assumam. Dicebat autem apud se monachus: Adoro quotidie Regem meum & Seruatorem; & si hic esset ille, non hoc a me peteret. Postquam autem ei dixit quod habebat in animo: Dominum meum & Regem habeo Deum, quem semper adoro, tu autem non es rex meus; ille protinus euanuit. Hæc autem tamquam de alio disserens, instituta vitæ suæ, & res gestas volebat celare. Qui autem vna cum eo erant Patres, eum dicebant hæc vidisse. Hæc & alia multa nobis narrans beatus Ioannes, & tres dies ad nonam vsque disserens, nostras curauit animas. Cum autem dedisset nobis benedictiones, iussit ire in pace, nobis quoque dicta quadam prophetia, Hodie, aiebat, nuntiata est Alexandriæ victoria maxime pij Theodosij, [prædicit mortem Theodosij:] propter sublatū e medio tyrannum Eugenium, & oportet Imperatorem mori morte propria: quod reuera ita fieri contigit. Licebat autem cernere multitudinem eorum qui cum ipso erant monachorum in ecclesia, veluti quosdam iustorum choros, lucidis vestibus indutos, & hymnis assiduis Deum glorificantes. Postquam autem multos quoque alios Patres vidimus f, venerunt Fratres nobis annuntiantes, consummatum esse beatum Ioannem modo quodam admirabili: nam cum iussisset, [moritur genibus flexis.] vt tres dies neminem sinerent ad se venire, genibus flexis ad orationem, consummatus est, ad Deum veniens, cui gloria in secula.

[Annotata]

a Hæc paullo contractius: quia superius iterum eisdem verbis data fuerunt.

b Hinc apparet, Ioannem, cum secessit in montem, non tantum 30 sed plusquam 40 annos ætatis compleuisse.

c Ita correximus, quamuis vbique constanter legatur vestras.

d Origeni num hæc capiunt, ex mente Euagrij, si ipsam primorum motuum extinctionem inuoluant possunt tamen etiam sic intelligi, vt rarissimos illos exercitatione effici posse doceat, & tales qui nunquam post se rationem abripiant sed primo in ortu ab ea suffocentur.

e Addit Euagrius, velut de tum cum ista narrabantur viuente, Refugit conspectus omnium Sanctorum, ne quis possit eum salutaribus monitis de præcipitio reuocare.

f Longius ad hoc tempus requiri videtur quam permittat primigenia Euagrij narratio quæ sic habet: Post dies autem paucos insecuti sunt nos quidam Fratres annuntiantes &c.

CAP. XXIII

CAPVT III
Raræ obedientiæ exempla a Ioanne exhibita cum esset in monasterio.
Ex Io. Cassiano lib. IV de instit. renunt.

[25] Qvoniam hic liber de institutione est eius qui renuntiat huic mundo, [In obedientiæ exemplum reponendus Ioannes,] per quam scilicet introductus ad humilitatem veram & obedientiam perfectam, ceterarum quoque virtutum culmina possit ascendere; necessarium reor quædam seniorum gesta explicare… Et vt studentibus sublimiora sectari non solum incitamentum virtutis perfectæ, sed etiam forma propositi ex his procedat… ponemus primum Abbatem Ioannem, qui commoratus est iuxta Lyco, quod est oppidum Thebaidos, quique propter obedientiæ virtutem ad prophetiæ gratiam sublimatus, sic vniuerso orbi claruit, vt etiam Regibus mundi huius merito suo redderetur illustris. Nam cum in extremis a vt diximus Thebaidis partibus commaneret, non antea præsumebat, [postea prophetijs clarus;] Theodosius Imperator ad præpotentium tyrannorum bella procedere, quam oraculis illius animaretur atque responsis: quibus confidens velut cælitus sibi delatis, trophæa de bellis desperatis atque hostibus reportabat.

CAP. XXIV

[26] Hic itaque B. Ioannes ab adolescentia vsque ad virilem b perfectamque ætatem seniori deseruiens, donec ille in huius vitæ conuersatione durauit, [a magistro virtutē eius explorante] tanta humilitate inhæsit eius obsequijs, vt ipsi quoque seni stuporem summum obedientia eius incuteret. Cuius hanc virtutem vtrum de vera fide ac profunda cordis humilitate descenderet, an affectatitia esset & quodammodo coactitia & quæ ad imperantis faciem præberetur, volens manifestius explorare, quam plura ei etiam superflua minusque necessaria vel impossibilia frequenter iniungebat: ex quibus tria ponam, per quæ manifestari volentibus possit vel mentis eius vel subiectionis integritas. Sumpsit itaque de lignario suo senex virgultum, quod olim excisum vsibus foci fuerat præparatum, [aridum lignum rigare iussus,] dumque coctionis tardat occasio, non modo aridum sed prope putre temporis vetustate iacebat. Cumque hoc coram ipso fixisset in terram, præcepit aduecta aqua quotidie bis rigari, vt scilicet diuturnis humoribus radicatum atque in antiquam arborem reuirescens, diffusis ramis amœnitatem oculis atq; vmbraculum in æstu feruenti subter sedentibus exhiberet. Quod præceptum veneratione solita sine vlla impossibilitatis consideratione suscipiens adolescens, ita quotidianis diebus expleuit, vt aquam per duo ferme millia indesinenter apportans, nullatenus lignum rïgare cessaret: atque per totum anni spatium non infirmitas corporis, non festiuitatis solennitas, non occupatio necessitatis vllius, [simpliciter id agit anno integro,] quæ illum etiam honeste excusaret ab executione mandati, non denique hiemis asperitas intercedens ab huius obseruatione præcepti potuerit impedire. Cumque eius hanc sedulitatem tacitus senex diebus singulis exploraret, & videret eum simplici cordis affectu mandatum suum, velut emissum diuinitus, sine vlla permutatione vultus vel rationis discussione seruare; sinceram humilitatis eius obedientiam comprobans, pariter etiam miserans tam longum laborem, quem per totum anni spatium studio deuotionis impenderat, ad virgultum aridum accedens: O inquit, Ioannes, misitne radices hæc arbor, an non? Cumque ille se nescire dixisset; senex, velut inquirens rei veritatem & tamquam tentans vtrum suis radicibus niteretur, euulsit coram ipso leui commotione virgultum, sicque proijciens illud præcepit vt de ipso rigare desineret.

CAP. XXV

[27] Itaque cum huiusmodi exercitijs eruditis, quotidie iuuenis in hac parendi virtute succresceret, [modicum olei necessarij effundit,] & humilitatis eius enitesceret gratia, atque obedientiæ suauis odor per monasteria vniuersa fragraret; quidam Fratrum, probationis imo ædificationis obtentu venientes ad senem, cum subiectionem eius quam audierant mirarentur, vocans eum repente senex: Adscende, ait, & sumens lenticulam olei (quæ sola in eremo suis vel aduenientium vsibus liquorem pinguedinis tenuissimum ministrabat) deorsum proijce per fenestram. Quam ille, cum ad superiora concitus peruolasset, per fenestram proferens comminuendam dimisit in terram, parum cogitans vel retractans præcepti ineptiam, diurnam necessitatem, infirmitatem corporis, penuriam sumptuum, eremi squallentis angustias ac difficultates; in qua, etiamsi pecunia suppeditaret, nihilominus perdita species inueniri repararique non posset.

CAP. XXVI

[28] Alijs rursum ædificari cupientibus obedientiæ huius exemplo, vocans eum senior, Curre, inquit, [saxum ingens mouere nititur.] Ioannes, saxum illud huc aduolue quantocyus. Qui confestim saxum immane, quod vel turbæ multæ hominum mouere non possent, applicita nunc ceruice, nunc toto pectore, tanto nisu atque conatu prouoluere contendebat, vt sudore omnium membrorum non modo totum infunderet vestimentum, sed etiam saxum ipsum suis ceruicibus humectaret; in hoc quoque parum metiens impossibilitatem præcepti vel facti, præ reuerentia senioris & obsequij simplicitate sincera, qua credebat tota fide senem nihil posse incassum ac sine ratione præcipere.

[29] [Male cedit Pœmeniæ] Vt autem ex tam simplici obedientia ingens Ioanni adolescenti prouenit incrementum virtutum, ita alijs eius iam senioris consilijs non paruisse, multorum quandoque fuit incommodorum caussa. Exemplum Palladius cap. 47 habet. Is quoque, Ioannes scilicet, cum Christi ancilla Pœmenia, quæ ad eum videndum accesserat, non est quidem collocutus, significauit tamen ei quædam arcana, & præcipiendo dixit: Descendens a Thebaide ne deflectas Alexandriam, alioquin in tentationem incides. Ipsa autem magni Ioannis prædictionem parui faciens vel eius oblita, deflexit Alexandriam, vt videret ciuitatem. In itinere autem prope vrbem c Nicius, nauigium quietis caussa applicuit. Egressi autem pueri, [monitis eius non paruisse.] ex quadam insolentia, cum illius loci habitatoribus, amentibus & profligatis hominibus, manus conseruerunt: qui vnius quidem eunuchi digitos secuerunt, alium autem occiderunt; Dionysium vero sanctum Episcopum in fluuium ignorantes proiecerunt, ipsamque conuitijs & maledictis impleuerunt, reliquis omnibus famulis vulneratis.

[Annotata]

a Non quia Lycopolis extrema sit Thebaidos (est enim inter primas vrbes quæ Thebaidem ingredientibus occurrunt) sed quia ipsa Thebais extrema est Ægypti regio, longe in Æthiopiam vsque protensa & procula mari.

b Quis non videat longius hic quam quinquennij tempus designari: manet igitur firmior hinc assertio, qua diximus, quadragenario maiorem fuisse cum ad solitudinem recessit qui anno ætatis 25 monachus factus erat; & annis minimum 10 fuerat sub magistro versatus.

c Græce Νηκιοῦς τῆς πόλεως, Ptolemæo Νίκίου μητρόπολι; Prosopitici Nomi, Lyco distans P. M. 140 circiter, Alexandria vere 70.

DE S. RVDBERTO SEV RVPERTO BOIORVM APOSTOLO EPISCOPO SALISBVRGENSI IN GERMANIA.

ANNO DCXXIII, VEL DCXXVIII.

Commentarius præuius.

Rudbertus sive Rupertus, Episcopus Salisburgensis in Germania (S.)

§ I S. Ruperti ætas, patria & Acta.

[1] NoricorumVindelicorum & Rætorum regiones, variorum Apostolicorum virorum rigauere sudores; quos inter S. Valentinus Passauiensis Episcopus fuit, vita functus circa annum CCCCXL; [Boijs Francorum Austrasiorum imperio sociatis] & S. Seuerinus Presbyter, ad Superos translatus CCCCLXXXV, vterque a nobis illustratus in Ianuario, ad VII iste, hic ad VIII mensis diem. In istas deinde transgreßi Boij sunt (Boioarij & Baiuuarij deinde dicti ac demum Bauari) sub Duce Theodone eius nominis primo, & Gotthis in principio occupatæ posseßionis addicti, postea, consenescente horum gloria, illustrius tunc Francorum nomen imperiumque cœpere respicere, si non sub Chlodouæo I, certe sub eius filio Theodorico Nam (vt ostensum a nobis est § 4 ante Acta S. Sigeberti Francorum Austrasiorum Regis I Februarij, patetque ex prologo Baioariorum legibus præfixo) Theodoricus, cum esset Catalaunis, iussit conscribi legem Francorum (Ripuariorum videlicet) Alemannorum & Baiuuariorum, vnicuique genti, quæ in eius potestate erat, secundum eius consuetudinem: & quidquid Theodoricus propter vetustissimam paganorum consuetudinem emendare non potuit, post hæc Childebertus, Clotharius, & Dagobertus Austrasiorum Reges perfecerunt.

[2] Fidem igitur Christianam, ad cuius præscriptum, non obstante contraria inolitaque Paganorum consuetudine, leges Baiuuarijs sancire Theodoricus intendit, [fidem annūtiauit S. Rupertus,] ipsorum iam Duces & populi pars magna susceperat, eam ipsis prædicante S. Rudberto, siue Ruperto, aut etiam, vt alijs scribitur, Roberto: qui anno Hildeberti Regis secundo in ciuitate Wormatiensi habebatur Episcopus, & post gloriosi Apostolatus labores vitam finiuit in die Resurrectionis Dominicæ VI Kalendas Aprilis. Cœpit regnare Childebertus anno DLXXV die Dominici natalis vix lustro ætatis vno peracto: in qua tam tenera Regis ætate mirum non est, [VVormatiēsis Episcopus factus an. 577] si insolentiores pagani facti, qui adhuc plures VVormatiæ supererāt, eijcere ausi sunt Episcopum ab vrbe: sed a suis vel exclusus tunc vel post hæc vltro discedens, occasionem arripuit intrandi per ostium patens ac magnum, quod aperiebat Theodonis Ducis hoc nomine tertij ad fidem Christianam propensio, hausta, vt volunt aliqui, ab vxore Christiana Ragintrude: quam ipsi Theodoberti I Austrasiorum Regis anno DXLVIII filiam faciunt, sed vetustis quibus id probent destituuntur auctoribus. Sunt qui biennio peregrinatum fuisse Sanctum velint, priusquam ad Theodonem accederet, & Romam etiam sub Pelagio II acceßisse: quod nec refellere volumus, nec possumus vt certum admittere: vtpote non alia auctoritate subnixum, quam spuriæ cuiusdam de S. Ruperto historiæ, cuius mox excutienda nobis vanitas erit.

[3] Istud certius est, ab anno quo cœpit regnum Childebertus prænominatus, [mortuus 623 vel 628.] nullum fuisse annum, quo Pascha in VI Kal. Aprilis cadebat, quam annum Christi DCXXIII: illo igitur, aut qui similiter Pascha proxime retulit anno DCXXVIII, mortuus S. Rupertus fuerit: nam hoc deinceps toto illo seculo non accidit. Priorem annum præferunt plerique, quia annis XLIV Ecclesiæ Iuuaniensi præfuisse S. Rudpertum crediderunt Historiæ reprobanda compilatori, initium illius Sedis ab anno Childerici IV, Christi DLXXIX ordienti. Brunnerus ex Annalium quorumdam domesticorum testimonio, Rudperti ad Boios Apostolatum ab anno DCXVI auspicatur: [an hic an. 579 aut 616 predicare exorsus?] iuxta quem dicendus esset Sanctus vel multo serius VVormatia pulsus esse: vel post exilium breue receptus, diu et præsedisse Ecclesiæ prius quā ad Boios euocaretur. Nobis quid hic potius sequendum non apparet: nam si incerta est istorum Annalium auctoritas, de quibus nescitur quando scripti sint; multo magis suspecta est illa de S. Rudperto historia, ex qua anni isti XLIV accipiūtur, vtique post multa secula satis imperite compilata ex antiquioribus monumentis mox infra citandis, & quadam S. Trudberti paßione ad XXV Maij castiganda, [an tunc Sedes Salisburgi constituta?] atque ea quibusdam Boicarū Originum fabellis. Magis fortaßis ad verum accederet, qui suspicaretur eum, quem Brunnerus notatum inuenit annum, fuisse Salisburgensis Episcopatus natalem, postquam fructuosis prædicationibus suis verbū Dei varijs in partibus disseminasset Sāctus inter Boios per annos aliquot: quod sane ipsorum Actorū contextui admodum videtur esse conforme. Quibus etiam conformius esset dicere, nō perpetuo VVormatia exulasse Sanctū; sed post aliquod spatium Sedi suæ fuisse restitutum: quandoquidem a Theodone rogatus non venisse statim, sed præmißis legatis explorasse dicatur quam essent Boij ad Euangelij susceptionem idonei: vt cogitari etiam poßit, sibi discessuro VVormatiæ substituisse Vicarium, ac deinde cum inter Boios manere decreuisset, ipsum Episcopatus VVormatiensis titulum in eumdem transtulisse.

[4] Historiam porro illam quam diximus & quam tom. 6 antiq. lect. pag. 1107 vulgauit Canisius, tantū abest vt nobis sequendam putemus, [Hiberniam non esse S. Rudperti & sociorum patriam,] aut in hoc opere recudendam; vt nec nominare quidem eam hic voluissemus, nisi ea tantopere fiderent alij, ac nouißime Ioānes Colganus & Carolus le Cointe, iste in Actis Sanctorum Hiberniæ, hic in Annalibus Eccles. Francorum, ex ijs velut certum assumentes Hiberniam D. Rudperto fuisse patriam, & per consequens non ipsi tantum sed & S. Erendrudi, quam pro nepte Sororem facit historia, & S. Trudberto qui vtriusque frater fingitur, cum vtrisque in Italia peregrinatus, antequam illi VVormatiam adiret. [vel sola indicat nominum forma:] Ad quod refellendum non dicā hæc nomina pure pute Germanica siue Frācica esse, nihilq; Hibernicæ originis sapere) occurrerēt enim illi ac dicerent, ita patri vel matri genus ducenti e Gallia placuisse) sed dicā quod omnia pariter huius Sācti Acta ipsaq; illa Historia testentur, eū mortuo Theodone considerantem, quā multi adhuc superessent gentilitijs erroribus implicati, conducendis ad opus Euangelij socijs in patriā esse profectum; indeq; adduxisse Chunialdū atque Gislariū cum alijs decem, quos, nescio vnde, nominat Auentinus, sed nominibus partim Latinis, partim itidem, vt duo iam indicata, Francicis vel Germanicis, Hibernico neminem.

[5] [eumdem a S. Patricio non esse baptizatum] Congruum porro visum est ei qui Hibernos esse finxerat Sanctos prænominatos, vt eosdem etiam a Sancto Patricio baptizatos nec non litteris ecclesiasticis imbutos fingeret: quem etsi anno CCCCLX, vt probauimus, mortuū; sed fere ad quingentesimū, vt faciunt alij, vixisse statueremus; vide tamen quam immanis esse debuisset S. Rudperti ætas? Trudberti vero quanto immanior, cuius Acta præcitata aut eorum saltem compendium aliquod MS. nobis Constantia transmissum, temporibus Bonifacij IV sub annū Christi DCXL e patria sua profectum esse scribunt? Cornelius Curtius Augustinianus, magna solutæ ligatæque orationis pompa SS. Ruperti & Virgilij Acta exornare aggressus, illam de S. Patricio anistoriam solam non potuit dißimulare, cum cetera omnia dictæ historiæ figmenta pro certis admiserit. Fictio autem ipsa imputanda videtur alias indicatæ Hibernorum peregrinorum præfidentiæ, [etiam temporis ratio.] de quorumlibet locorum peregrinis Sāctis incunctanter asseuerantium ex Hibernia venisse: quibus eo facilior dabatur fides, quod ex Hibernis quamplurimi illustres Sancti toti venissent Occidenti, quodque præcipue doctrinæ laus aliquādiu pene ipsos fuerit, nobiliū in Germania monasteriorū atque etiam Ratisbonæ inquilinos, & ex laudatißimo S. Virgilij Hiberni Episcopatu gratiosos etiam Salisburgi.

[6] Nos autem reiectis figmentis, quibus Historia iam dicta scatet, [Acta eius duplicia ex MSS.] Acta sineriora proferimus; prima quidem ex insigni MS. Conuentus S. Marci FF. Prædicatorum Florentiæ, eruta a nobis anno 1661 collorotaq; cum ijs quæ tom. 6. antiquæ Lectionis pag. 1038 vulgauit ex perantiquo monasterij S. Petri Ratisbonensis MS. ad hoc producto an. 1462 vt obtineretur S. Vitalis canonizatio, eius scilicet qui primus S. Petri Abbas, in Episcopatu succeßit proximus S. Ruperto. Hæc autem Acta sicut reperiuntur lacinioso verborum superfluorum apparatu aucta in MS. Bodecensi, nonnunquam in annotationibus citando; ita e contrario reducta in epitomen leguntur initio opusculi, quod S. Eberhardi discipulus quidam de Episcopis Salisburgensibus anno Dominicæ Incarnationis MCLXXXVI composuit: vulgauit autem ex MS. Canisius tom. 2. ant. lect. pag. 255, iterumq; tom. 6 pag. 1138, prout illud immutauit idem ille auctor, qui S. Rudperti Acta interpolando deformauit, vt diximus: qua editione omissa, prima, vt sinceriori, quando opus erit, vtemur libentius.

[7] [in secundis quædam de S. Erendrude nepte.] Dabimus deinde alia S. Ruperti Acta ex 2 parte Hagiologij Brabātinorum in monasterio Rubeæ-vallis prope Bruxellas transcripta ab Heriberto Rosweydo: tum quod ea egregie primorum Actorum sinceritatem confirment, tum quod complectantur quædam ipsi Sancto & Diuæ Erendrudi communia nec alibi facile reperienda: eo quod propria huius virginis Acta apud Salisburgenses interciderint, in quorum deinde locum conscripta alia & apud Canisium reperienda, ex prioribus S. Ruperti simpliciter accepta fuisse liquet, prout istic solum narratur Sancta Salisburgum traducta condito virginum monasterio præfuisse. Ab his tamen secundis Actis resecamus prologum, scriptum ab Hagiologij compilatore, in hoc dumtaxat intento, vt Karolidarum stirpem illustraret conquisitis vndique Actis Frācicorum Sanctorū velut ad ipsam pertinentium proindeque etiam ad Brabantiam suam; vtpote in qua stirpis huius Principes amplas habuerant posseßiones.

§ II Cultus, successores, Transl. S. Rudberti.

[8] [Memoria inscripta fastis:] Verumde his satis: ad cultum ecclesiasticum veniamus cuius indicium habemus ex perantiquo Martyrologio Augustano, quod in S. Vdalrici monasterio descripsimus, & VI Kal. Aprilis posterius adiectam ad paucos eo die memoratos habet memoriam S. Rudperti Episcopi & Confessoris. Eadem verba habentur in MS. Martyrologio Vltraiectensi: sed nomen Ruothpertus scribitur: quibus accedit Greuenus in additionibus ad Vsuardum, & nomen exprimens episcopatus, ita legi iubet: Ruperti Episcopi ciuitatis Vangionū, quæ nunc Wormacia dicitur, & Confessoris: & Florarium Sanctorum MS. Depositio S. Ruperti Wormaciēsis Episcopi & Confess. [non recte VVormatiæ attibuta:] quæ omnia cum Actis antiquis consentiunt. At Molanus in similibus ad Vsuardum additionibus ita scripsit: Wormaciæ S. Ruperti Episcopi & Confess. qui temporibus Childeberti in Bauaria, Austria, Styria & toto Norico doctrinam Euangelii propagauit: verum quod hac loquendi formula indicatur VVormaciæ festum huius Sancti vel memoriam aliquam in ecclesia haberi, falsum esse reuincitur ex illius Ecclesiæ kalendarijs & breuiarijs, in quibus nulla S. Ruperti mentio.

[9] Rectius Romanum Martyrologium Salisburgo cultum eius adscripsit, [cultus in Bauaria & Austria] cum elogio quod apud Bauaros & Noricos Euangelium mirifice propagarit. In antiquis certe Ecclesiarum illarum Breuiarijs, Ratisponensi anni 1507 & Passauiensi anni 1505 Officium de S. Ruperto ex lectionibus de historia vitæ exceptis continetur: nec dubium quin idem in veteri Salisburgensi potiori iure reperiatur, quemadmodum inter Officia Ecclesiæ illi propria, post annum 1600 excusa, de eo faciendum præscribitur vt de Episcopo Confessore & Patrono duplici ritu: quo etiam ritu colendum S. Rupertum susceperunt Ecclesiæ Herbipolensis, Viennensis, Frisingensis & aliæ forte per Germaniam plures, [cum Officio proprio.] quibus fere omnibus eæ nunc sunt lectiones communes, quas Salisburgenses vsurpant. In his autem tacetur de eiectione violenta & ignominiosa; quam etiam Auentinus dißimulauit.

[10] De Successoribus S. Ruperti, partim in Episcopatu partim in Abbatia S. Petri, supra memoratus S. Eberhardi discipulus in hæc verba scripsit, [successor Ruperti S. Vitalis:] Igitur post discessum beatissimi Rudberti Pontificis, cuius Vitam summatim præmiserat, vir clarus omni populo egregiusque doctor & seminator verbi Dei, Vitalis Episcopus, Sedem Iuuauensem, id est Salisburgensem, regendam suscepit. Post cuius transitum Anzologus extitit Abbas. Post cuius depositionem prædictæ Sedi adhæsit Sauolus Abbas. [post hunc Abbates tres] Cuius vitæ finito cursu, Ezius Abbas successit. Quo migrante de seculo, iterato illo Sedes honorata refulsit Episcopo Flobargiso. Post quem Ioannes pastoralem gessit in Sede præfata curam. Nempe post Vitalem vsque ad Flobargisum nullos proprios Episcopos Salisburgum habuit (nisi quod aduenæ aliqui, qualis S. Emmerammus fuit, episcopalem aliquando ei impenderint operā) sed Passauiēsi Episcopatui, [interim dum Passauienfi Episcopatui coniunctus manet Salisburg.] sub finem sexti seculi e suis ruinis excitato, fuit coniunctum, fortaßis tempore Brunonis Episcopi Ecclesiæ Passauiensi destinati ab Honorio Papa, vt scribit VViguleius Hundius in Metropoli anno sui Pontificatus II, Christi DCXXVIII. Cui eidem Brunoni etiam Archiepiscopalis accessit dignitas, mortuo Philone Laureacensi: & Patauiensibus Antistitibus adhæsit diutius quam Salisburgensis infula: nam illam quidem vsque ad annum DCCXCVIII tenuere: hanc vero amisere, circa finem seculi septimi, rursum proprios. Episcopos habere incipiente Salisburgo.

[11] Horum primum Flobargisum annis XLIII Episcopatum geßisse, [Huic circa ann. 700 Episcopi restituti,] Ioannem vero XX aut XXI scribit præcitatus VVigulæus Hundius. Ioāne autem Ecclesiam regente temporibus Otilonis Ducis Bauariæ (vti prosequitur auctor libelli de Episcopis Salisburgensibus) qui tunc fuit subiectus Regi primo Francorum (Pippinum intelligit Caroli Martelli filium ex Maiore domus primum in sua stirpe, quæ tota ad Austrasios pertinebat, Merouingicis Regibus exauctoratis coronatum) venit vir quidam sapiens & bonus Doctor de Hibernia insula, nomine Virgilius, ad prædictum Regem in Franconia, loco vocato Karisiaco. Qui propter Dei amorem retinuit eum secum fere duobus annis: & comperto eo bene docto, misit eum præfato Duci Otiloni, ac concessit ei Episcopatum Salzburgensem rectore vacantem. Qui dissimulata ordinatione, ferme duorum annorum spatijs, [quorum tertius S. Virgilius] habuit secum proprium Episcopum, comitantē de patria, nomine Dobdagreum, ad persoluendum Episcopale officium. Postea vero populis petentibus & Episcopis regionis illius, consensit Virgilius consecrationem accipere, ordinatusque est a comprouincialibus Præsulibus ad Episcopum, anno scilicet natiuitatis Domini DCCLXVII sub die XVII kal. Iulij.

[12] Deinde (vt est in ipsius S. Virgilij Vita apud Canisium pag. 1174 ab eodem fortaßis, qui S. Eberhardi Vitam conscripsit coæuus, [conditis nouo templo & monasterio] auctore composita) quæ ad exterioris pertinebant vtilitatem prouisionis tanto sollicitius studuit promouere, quanto status Salzburgensis Ecclesiæ tunc nuper initiatus & exiguus… videbatur. Quippe fabricam monasterij immenso opere & egregia dispositione e fundamento construxit, corpusque S. Rudberti, quod post obitū suū in ecclesia B. Petri Principis Apostolorum requieuit, vna cum Sede Episcopali, quæ in prætaxata ecclesia similiter per aliquot annos extiterat, diuina commonitus inspiratione transtulit in eum videlicet locum, in quo vsque ad præsentia tempora perdurauit: cuius loci idem Virgilius, vt dicitur in fine Vitæ, in tertiodecimo anno consecrator extitit. Ex quo consequens foret eam S. Ruperti translationem anno circiter DCCLXXX factam esse: [& translatis SS Ruperti, Chunialdi, & Giselalij corporibus 24 Sept.] de qua in præcitato de Episcopis libello hæc leguntur: Octauo Kalendas Octobris translatio S. Rudberti Episcopi, quæ facta est ab Episcopo Virgilio, qui cum eo transtulit etiam duos Presbyteros eius, SS. Chunialdum & Gisilarium: quorum festiuitas, quia nullo alio die in anno habetur, eodem die nominatim in ipsa ad quam translati sunt ecclesia, statutum est celebrari.

[13] Ita ille annum nullum signans: sed eius partim abbreuiator, partim interpolator, [ea dedicat anno non 773] antiquarum lectionum tomo 6 pag. 1148: Anno autem Incarnationis Domini DCCLXVII Virgilius Episcopus cœpit ædificare ecclesiam miræ magnitudinis apud Salzburgh, Indictione VII (vbi vel Indictionem V legas necesse est, vel pro anno LXVII seculi annum LXIX) Anno autem Incarnationis Domini DCCLXXIII dedicata est primo ecclesia S. Rudberti a S. Virgilio Episcopo, anno Thassilonis Ducis XXVI. Verum si recte Boiorum Ducum annos subduxit Auentinus, Thaßilonis post patrem Othilonem anno DCCLXV dominari incipientis annus XXVI annum Christi DCCXCI conficeret; [sed 780,] quare suspicio est, quod Interpolator annum dumtaxat XVI Thaßilonis notatum repererit (vtpote qui ad annum a nobis constitutum accedit) sed cum Æra Christiana perperam contulerit, cuius tūc annus non DCCLXXIII sed DCCLXXX fuerit numerandus. Pergit autem: Eodem anno transtulit idem Episcopus S. Rudbertum & duos eius Capellanos BB. Kunialdum atque Gisilarium.

[14] Ex hoc tempore quieuere Sanctorum Corpora vsque ad Pontificatum Luiprami: [2 Translatio eodem die.] eius qui secundus ab Arnone Archiepiscopi titulum geßit, anno DCCCXXXVI electus. Huius namque Præsulatus anno X ecclesia S. Rudperti in Salzburgh igne perijt. Ita asserit Interpolator libelli de Episcopis Salzburg. Ipse vero dicti libelli auctor tacitus præteriens destructionis illius tempus & caussam, ita prosequitur: Eadem translatio postmodum eodem die, reconsecrata post ruinam ecclesia & altaribus mutatis, a beato & sanctissimo Hartwigo, XXII Episcopo (Abbatibus scilicet etiam computatis) XII Archiepiscopo iterata est; eorumque corpora tunc posita sunt ad corpus sui quondam compatriotæ S. P. Rudberti. Idem Hartwicus S. Martinum titulo edoctus inuenit eumque D. Ruperto in vrna argentea auro vestita coniungit, inquit Hundius. Nobis vt ignotus iste Martinus est, sic istud de vrna argentea vellemus ex antiquo aliquo monumēto discere. Interim ex eodē Hundio accipimus, quod Hartwicus susceperit Episcopatum anno DCCCCXC: [an. 892 vel 3,] vt videatur Florarium Sanctorum MSS. ad diem XXIV Septembris velle notare annum huius translationis, quando sic loquitur. Translatio Sanctorum Episcoporum & Confessorum, Winibaldi & Ruperti Saltzburgensis, ac S. Walburgis Virginis anno Salutis DCCCXCII: centenarium enim vnum excidisse ac fortaßis etiam vnitatem, patet ex dictis 25 Februarij num. 27 ante acta sanctæ istius virginis, vbi eius resoßionem ab Erchambaldo Episcopo Aichstadij factam anno DCCCXCIII exposuimus: quidni autem anno DCCCLXX cum sorore Heidenhemio Aichstadium translatus wunibaldus frater, non quidem Episcopus sed Abbas, colendus XVIII Decembris, eodem quoque cum sorore anno refossus fuerit, eodemque quo S. Rupertus Salisburgi est translatus die?

[15] Quidquid huius rei sit, prosequitur auctor libelli de Episcopis Salisburgensibus tom. 2 antiq. lectionum. [quæ dies toto Episcopatu festiua habetur:] Huius translationis dies, eo ipso die, id est, octauo Kal. Octobris per totum Episcopatum illum Salisburgis statutus est celebrari. Quæ dies Officijs dedicationis ecclesiæ, in qua corpus iacet intantum est occupata, vt huius celebrationi eius plene nequeat deseruire. Et dies transitus eius VI kal. Aprilis die Resurrectionis Dominicæ, propter Officia Quadragesimæ vel ipsius Paschæ, raro, sicut dignum est, consueuit celebrari. Ideo postera dies, id est, VII Kal. Octobris illi consuetudinaliter inofficiatur atque vacatur, [in vrbe vero dies 25 Sept.] sed intra vrbem tantum. Ex qua consuetudine translationem eius quidam caussæ ignari in diem eumdem transcripserunt, sicut in quibusdā Martyrologijs habetur. Et etiam congruū ac religiosum est, vt quidquid alia obseruatio alius celebrationis, ob reuerentiam Quadragesimalis Officij vel Paschalis gaudij obseruantiam, ademit diei dormitionis illius, qui auctor Sedis & Apostolus extitit; hoc, saltem in domo requiei suæ, illa assumpta die translationis suppleatur.

[16] Martyrologium in quo VII Kalendas Octobris dicta referatur translatio, [illa inscripta inuenitur fastis.] nullum hactenus vidimus, at VIII Kalendas illam referunt, præter iam citatum Sanctorum Florarium, varia MSS. Kalendaria; tum Greuenus & Molanus in additionibus ad Vsuardum, denique Canisius atque Ferrarius; vt Hugonem, Menardum & Dorganium taceam, qui, sicut & VVion in Ligno vitæ, diem natalem quoque eius referunt vt Sancti ex B. Benedicti Ordine, cuius Regulam postea suscepisse monachos, in D. Petri Salisburgensis cœnobio per D. Rupertum institutos, nobis est verosimilius, quam ipsam istic esse ab eo constitutam, etsi id dicat reiectæ superiori paragrapho historiæ auctor, qui tamen hoc addit: verum fueritne hic sanctissimus Pater monachus, haud satis constat. Idem scribit prius illud S. Petri monasterium eo in loco fuisse, [etiam Benedictinis.] vbi postea sacellum in honorem Sanctæ Crucis extructum est, & vsque hodie spelunca S. Rudberti nominatur.

VITA
Ex MS. Florentino & Canisio.

Rudbertus sive Rupertus, Episcopus Salisburgensis in Germania (S.)

BHL Number: 7393

EX MSS.

CAPVT I
S. Ruperti Episcopatus VVormatiensis, ad Botos missio & nouæ Sedis erectio.

[1] Hodierna festiuitas sanctissimi ac beatissimi Patris nostri Rudberti, quæ eius nobis in paradisum transitum exultabilē reddit, pijs mentibus mystica gaudia exhibet, quæ dum annorum cursus in se voluitur, in nostris cordibus semper recenti iucunditate innouatur. Cum enim dicat Scriptura, In memoria æterna erit iustus; digne in memoriam vertitur hominum, qui ad gaudium transijt Angelorū: cumque dicat, Gloria patris est filius sapiens, quantæ huius sunt gloriæ, qui tot barbaricas nationes ad agnitionem Dei in Christo Iesu per Euangelium regenerauit. [Psal. 111. 7]

[2] a Tempore namque b Hilperti Regis Francorum annno scilicet regni eius secundo, Sanctus Confessor Christi Rudbertus in c Bormacia habebatur Episcopus, qui ex regali prosapia Francorū nobili ortus, nobilior fide & pietate fuit. Erat enim māsuetus & castus, [Rupertus Epes. VVormatien.] simplex & prudens, in laude Dei deuotus, plenus Spiritu sancto, prouidus in concilio, iustus in iudicio, a dextris & a sinistris virtutum armis munitus, gregi suo forma bene agendi factus, quia quod verbis monuit, hoc idem operum prærogatiua confirmauit. Hinc enim se frequentibus exercebat vigilijs, inde continuatis macerabat inedijs; opus suum misericordia ornabat, qui thesauros dispersit, vt se egente pauperes ditescerent, quia suum solum hoc esse credidit, quod nudus aut inops accepisset.

[3] Cum igitur præcellentissima fama huius sanctissimi viri in fines terrarum exijsset, [& doctrina fama celeberrimus,] quam plurimi illustres viri, non solum a vicinis sed etiam ab externis nationibus. ad eius sanctissimam confluxerunt doctrinam; vt vel illius sacratissimo alloquio in tristitia cuiuslibet anxietatis consolationem susciperent vel Ecclesiasticæ religionis ab eo puram veritatem audirent: vnde & multi illius benigna deuotione a laqueis hostis antiqui liberati sunt, & viam perpetuæ vitæ ingrediebantur. Sed d infideles, qui plurimi erant in illa regione Bormatiensi, illius sanctitatem nō ferentes, multis eum & maximis supplicijs affectū & virgis cæsum a ciuitate eiecerunt cum magna ignominia. [per iniuriam pellitur:] e Igitur eodem tempore Theodo Dux Bauarorum audiens beatissimi viri miracula quæ faciebat, & eius sanctitatem; desiderauit eum videre, & missis optimatibus suis obnixe eum postulabat, quatenus regiones Bauarorū visitare dignaretur, & eis salutiferæ credulitatis viā insinuaret. [postulatusq; a Bauaris] Sanctissimus vero Episcopus, vbi tantæ legationis postulationes percepit, sciens huiusmodi causā ex Diuina dispensatione procedere, gratias cælesti Clementiæ agebat, quod sedentes in tenebris & vmbra mortis auctorē vitæ Iesum Christum cognoscere optarent.

[4] Itaque cum eisdem legatis Sacerdotes suos, quasi radios fidei, ad eumdem Ducem præmisit, & ipse, [ad eos transit:] non longo temporis spatio interposito, post eos in Bauariam iter aggreditur. f Quod dum præfatus Dux audisset, magno perfusus gaudio, cum procinctu procerum suorum obuiam properauit, & in vrbe Ratisbona cum summa alacritate illum excepit. Tunc ibidem S. Rudbertus indicto ieiunio, cælestibus mysterijs Ducem informauit, & in fide vera roborauit, & idolorum cultibus abrenuntiare fecit, & in nomine sanctæ & indiuiduæ Trinitatis baptizauit. Baptizari sunt cum eo optimates sui & populus non modicus nobilium ac ignobilium, Iesum Dominum Redemptorem mundi laudantium, [& fidem Christi edoctos] qui eos de tenebris in admirabile lumē suum vocare dignatus est per beatissimum Rudbertum Confessorem suum; per cuius verba irradiata sunt corda tenebrosa, & infidelium pectora fontem vitæ sitiebant.

[5] Baptizato itaque Duce & populo, qui diuina illustrante gratia, Sacramentum salutaris lauacri acceperat, [cum Duce Theodone baptizat:] g obsecratus a Theodone, naui ascensa, per alueum Danubij descendendo, vicis, villis & castellis libera voce Euangelium Christi prædicauit, & per terminos Noricorum vsque in inferiorem Pannoniam ipse clara lucerna super candelabrum posita, lumen Christi ministrando peruenit: inde vero per terram reuersus h Lauriacensem intrauit, in qua multos aqua baptismatis regenerando ab idolorum cultura cōuertit, & plures varijs languoribus oppressos sanauit in nomine Domini. i Lauriaco namq; digressus, in quocumque loco feruere gentilitatis errorem cognouit, [totaq; obita regione,] illuc intrepidus accessit, destruens idola, diminuens simulacra, commendans vbique Domini Iesu Christi diuinitatem pariter & sacram eius Incarnationem, vt vnus idemque Deus esse crederetur & homo, a Patre ante Luciferum verus Deus genitus, in fine temporum pro humana salute ex Virgine matre Verbum Dei verus homo natus, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.

[6] Sed cum iam vir Domini secundum postulationem Ducis & populi sibi locum ad Episcopalem dignitatem aptum eligere meditaretur, [Salisburgensem Sedem erigit,] secus stagnum Walarij k laci venit, vbi ecclesiam in honorem Principis Apostolorum Petri construxit & dedicauit l. Exijt inde ad Iuuauium fluuium vbi olim m Iuuauia ciuitas fuit, quæ antiquis mirabiliter extructa temporibus: inter Bauaricas vrbes eminebat nobilissima, sed tunc temporis raro incola habitante pene dilapsa & virgultis cooperta erat. Quem locum seruus Dei ad Cathedram Episcopalem considerans esse idoneum, quippe inter montana a populari tumultu semotum, proprietate huius a Duce sibi tradita, [& ordinat.] eū summostudio renouauit, construens ibi basilicā, quam in honorem B. Petri Principis Apostolorū dedicauit, & Clericorum officijs rebusque necessarijs munificentia Theodonis munifice dotauit. n Postea vero delegato Sacerdotum officio, omnem ibidem quotidie cursum congruo ordine fecit celebrari. Sanctus itaque vir Domini cupiens augmentare loca, a præfato Duce aliquem fiscum suum, vocabulo dictum o Pidigen inter p aurum & argentum cum millenis comparauit solidis: & sic deinceps, Deo auxiliante & traditione Regum siue Ducum siue fidelium virorum, loci illius res accrescere cœperunt.

[Annotata]

a Idem exordium adest etiam in antiquissimo MS. S. Petri Salisburg. producto ad S. Vitalis canonizationem promouendam apud Canisium tom. 6 pag. 1038: abest a MS. Bodecensi & compendijs alijs a Canisio editis. Idem semper Rudbertum scribit, cum in Florentino constanter scribatur Robertus vel Rubertus.

b MS. Hilpertus: alibi Hildebertus & Childebertus scribitur.

c Antiquis Bormitomagum nunc Wormacia, ad Rhenum ciuitas.

d MS. Bodecense Infideles hæretici, Arianos fortassis intelligit: sed vt hi aliqui istic forte fuerint, certum est in recenti Francorum ad Christum conuersione multos superfuisse paganos, de quibus solis alia exemplaria agunt.

e Idem MS. addit, At vir beatus, licet scriptum diuinitus nouerat, Cum persequenter vos in ciuitate ista fugite in aliam; noluit tamen suas oues relinquere, & more mercenarij ad alienas oues, nisi prius os Domini consuluisset, abire. Responso autem accepto in spiritu, quia & alijs ciuitatibus oportet te euangelizare regnum Dei, egressus est cum Abraham de terra & cognatione sua, vt veniret in terram quam

Monstraret ei Deus, in qua cresceret in gentem magnam. Igitur cum prædicatione sua verbi diuini præco diuersas Ausoniæ & Alemaniæ perlustraret oras, audiens Dieto (namque sic ibi semper scribitur quod alijs Theodo) Dux Baioriorum famam &c.

f Missus, vt ait Auentiuus a Rege Theodeberto ad generum, vel vt alij ad sororium adhuc paganum.

g Addit MS. Budecense, bene dispositis omnibus quæ ad Deum sunt, id est, ordinatis Clericis, consecratis ecclesijs.

h Olim Norici totius metropolis, tunc Boiorum Orientalium regia, quam Vtto Theodonis frater obtinebat, hodie Lorch in Austria; medio fere inter Ratisbonam & Viennam itinere. Auctor historiæ S. Ruperti a nobis reiectæ toto cap. 10 huius ecclesiæ exordia fuse describit.

i Asserit Auentinus Gerardum Archiepiscopum constitutum Laureacensis Ecclesiæ, desolatæ pridem per Boiorum incursionem, & mortem Archiepiscopi Noricorū & Pannoniæ Theodori; eius nempe ad quem Symmachi Papæ epistola extat proferturq; ab Hundio.

k Auctor historiæ præcitatæ: Venit in pagum Iuuanensem id est Zee-kitchen (ita enim accolæ vocant: quod ecclesiam ad lacum interpretari licet) iuxta lacum Waller-zee, vtrumque Germanicum nomen exbibent tabulæ; hoc laci, istud vici seu ecclesiæ, vnde vico appellatio, ab orientali Salizæ fluuij ripa 4 P. M. remotum inter Lauffen & Saltzburgh. Libellus de Episcopis addit, vbi exit Vischatra de eodem lacu, quod non exprimunt tabulæ.

l Addit idem: Tradiditque ad eamdem ecclesiam Theodo eumdem locum cum confinio circumiacenti in aquis, piscationibus, siluis, pratis, pascuis, molendinis, &c. Tum capite sequenti: Verum non longe post prospiciens, locum aptum non esse ad Episcopij Sedem, cœpit aptiorem ad hoc opus, in pago Lobaocensium super fluuium Igonta, qui alio nomine

Saltzaha vocatur, quærere locum. Est istic nunc ciuitas vulgo Lauffen dicta: de cuius per S. Rupertum inchoatione vellem alibi legere.

m Iouauium Antoninus, Iuuense castrum habet liber Notitiarum & Ortelius in Thesauro, quam Romanorum fuisse Coloniam & in eius ruinis Saltzburgum nouo nomine surrexisse, communis fuit cum S. Ruperti Acta scriberentur opinio. Hanc secutus historia auctor toto cap 13 prolixam habet de ea digressionem, aitque ab Attila excisam fuisse. MS, Bodecensis auctor Viuaciam videtur legisse, quando a viuis & salubribus aquis sic dictam interpretatur. Auentinus & Auctor historiæ præcitatus ipsi quoque fluuio Iuuaui nomen fuisse arbitrantur. Viuarum & Viuariam atque Viuariensem ecclesiam habet MS. Rubeæ-vallis.

n Quæ porro hoc capite sequuntur prorsus absunt a MS. Bodecensi.

o MS. Salisburg. apud Canisium Pidingim. Tabulæ chorographicæ Piding scribunt, 10 P. M. Saltzburgo ad Occidentem distantem villam trans Salam fluuium, quæ forte Pœdicum Ptolomæi fuerit.

p An hac loquendi formula peculiaris Boiorum in vendendis fundis ritus indicatur? Apud Canisium abest vox Solidis.

CAPVT II
Monasteria condita. Mors: miracula.

[7] Porro diebus certis probabiles quidam viri beatissimo Pontifici cum magna admiratione narrauerunt, [In loco cælesti lumine præmonstrato] quod ipsi in eremo, quæ tunc temporis verbo appellationis caruit, nunc a Bongotobi dicitur, cælestia prodigia ardentium lucernarum ter quaterque vidissent, & mirificæ suauitatis odores ibi redolere sensissent: mirantibus autem cunctis qui aderant super talibus prodigijs, sanctus Episcopus Domningū Presbyterum suum ad eumdem locum misit, præcipiens vt veritatem huius signi diligenter approbaret, ponendo in eodem loco Crucem ligneam, quam ipse Sanctus sua manu benedixit & illuc direxit. Domningus vero, cum illuc peruenisset, statim primo noctis exordio, cum Religiosis qui secum aderant, cælitus emissas claras aspiciebant lucernas descendere, & totam illam regionem loci ad instar solaris radij irradiare: & hanc visionem per tres noctes cum suauitate mirifici odoris sibi videbat radiare. [ecclesiam S. Maximiliani extruit,] Tunc ipse in eodem loco benedictam Crucem erexit, & super fabricato tugurio ad Sanctum Rudbertum regressus est, priorem assertionem certa delatione confirmans. S. Rudbertus quoq; communicans consilium cum Theodone, per semetipsum eamdem eremum adijt, & videns locum humanis habitationibus posse fieri aptum, annosa robora extirpare syluarumque condensa in planitiem campi redigere, ac ecclesiam cum habitaculis seruorum Dei ædificare cœpit.

[8] Ijsdem vero temporibus Theodo in aduersam incidit valetudinem, cumque sibi terminum vitæ appropinquare sentiret, vocauit ad se b Theodobertum filium suum, & Ducem c Noricorum eum constituit, præcipiens ei obedire S. Rudberto, atque ad Christianitatem suam & ad opus diuinum diligenter eum adiuuare, [quam Theopertus dotat monachis ibidem constitutis.] sanctumque locum Iuuaniensis Ecclesiæ amore & honoribus & dignitatibus iugiter attollere, honorare & sublimare. Cumque huiusmodi mandatis & omnibus quibus voluerat filium instruxisset, vltimum diem clausit migrans ad Dominum d. Post hæc vero Theopertus Dux cum optimatibus suis ad S. Rudbertum visendi gratia ire perrexit, & veniens ad illum in supradicta eremo locum pio venerabatur affectu, dans ad ecclesiam, quam S. Rudbertus ibi construxit, ac ipso Duce præsente in honorem S. e Maximiliani dedicauit tria milliaria vndiq; de eadem sylua, & villam f Albinam cum ceteris donarijs in alimoniam monachorum, quos sanctissimus ille Pontifex Rudbertus ad ibi Deo seruiendum posuerat. g [S. Rupertus 12 socios e patria adducit,]

[9] His ita gestis, videns vir Dei Bauaricæ dignitatis culmen iugo Christi sese subdidisse, sed gentilitatis errore plures inuolutos superesse, ad patriam suam repedauit, & inde cum duodecim h ad prædicandum sibi socijs electis (inter quos erant eximij Kunialdus i & S. Gisilarius, ambo Presbyteri, ambo viri sancti) & secum virginem Christi S. k Erndrudam neptem suam adducens, quasi cum tot luminaribus ad vrbem Iuuaniensem regreditur. [cum Erndruda nepte, cui monasterium condit.] Tunc in superiori castro eiusdem ciuitatis construxit in honorem D. N. Iesu Christi Saluatoris & suæ S. Genitricis perpetuæ Virginis Mariæ l monasterium, & ibidem cum congregatione sanctimonialium posuit S. Erndrudam, ad seruitium cælestis regis; atque cum Theodoberti Ducis adstipulatione, qui possessiones ad illud cœnobium tradidit infinitas, earum conuersationem per omnia rationabiliter disposuit.

[10] His itaque ita expletis, vir iste beatus inceptum magnæ prædicationis opus cum Summi m Pontificis adiutorio studens ad perfectum perducere, [Noricos circumit] Norica regna, discipulorum suorum comitante caterua, circuire destinauit: & ab vrbe Iuuaniensi egrediens, & gentes quibus nondum lumen fidei resplenduerat visitans, eis triticum credulitatis lolio pereunte seminauit. Nam a cordibus eorum barbaricis hospitibus diabolicæ deceptionis profugatis, illuc intromisit fidem, caritatem, misericordiam humilitatem, per quas Christus omnium bonorum largitor & origo pacifice humanæ mentis domicilium intrare solet. Cumque sic Bauarorum terminos circuiret, ac omnes ad Christi fidem conuertisset, [& Bauaros:] eos vt in fide stabiles permanerent admonuit; & dimissis ibi Presbyteris & viris Deo plenis, qui populum ad diuina mysteria consuescerent, ipse ad vrbem Iuuaniensem studuit remeare: quia spiritu prophetico repletus, [Salisburgum reuersus] diem vocationis suæ instare præsciuit, quem discipulis suis prænuntiauit: qui tali & tam tristi indicio consternati, cur eos & tam nouellam Christianitatis plebem magnam desereret, mœrore ingenti affecti, lacrymati sunt.

[11] Ille autem spe erecta ad Christum, Iuuauiensem vrbem & populum Noricorum & omnes ad fidem Christi conuersos omnipotenti Deo altissimo commendauit, [mortem suam prædicit] & Vitalem virum sanctum & omni populo acceptum sibi fieri successorem elegit. Cum vero dies Quadragesimalis obseruantiæ agerentur, febrium ardore vir Dei Rudbertus Episcopus fatigari cœpit. Cumque sanctissima dies Resurrectionis Saluatoris nostri Christi illuxisset, [eamque pie obit,] Missarum solennia celebrauit, & Sacrosancto Corporis Christi viatico munitus, post dulcissimas paternæ pietatis admonitiones, & eius extrema mellifluæ caritatis verba, fratres & filios sibi carissimos confirmantia; inter sanctas lacrymantium manus, inter pios singultus plangentium, purissimam Deo animam reddidit: & cœtus Angelici a quibusdam religiosis viris in cælo audiebantur, qui canora voce animam sanctam ferebant ad felicitatem æternam, n & sic in tali pace quieuit. Cuius enim fuit laudabilis & absque crimine vita, huius fuit & mors felicissima: & sicut scriptum est, pretiosus fuit in conspectu Domini huius sanctissimi viri obitus, quem Angeli detulerunt in cælum. [Psal. 115, 15] Quod postmodum crebra miracula attestantur: dignatus est enim Deus per huius sancti viri corporis visitationem & intercessiones eius suos fideles deuotos & Ecclesias suam innumeris decorare miraculis qui benedictus viuit & regnat trinus & vnus Deus: [& miraculis claret.] cui laus & gloria in æternum & in seculum seculi. Amen.

[Annotata]

a Ita Canisius, MS. Bodecense Bongavve, Florentinum Wongobi. Haud multo plus mille passibus ad occidentem vrbis situs locus, irriguus valde, vt non alia ratione desertus fuisse intelligi debeat, quam quomodo ipse nouæ vrbis locus desertus & desolatus fuerat barbaricis inuasionibus.

b MS. Bodecense Ditbertum, Florent. Theopertum.

c Idem MS. Orientales Bauaros, vocat eos quibus Theodo præerat: Athesinos montes & reliquam versus Italiam subiectam a Boijs regionem Theovvalda tenebat: Vto autem mediam vtriusque portioni Vindeliciam & Noricum Ripense: sed hoc absque liberis mortuo, Noricum accessit Theodoni, Vindelicia Thebaldo, cum cuius filio Thassilone æquis deinde portionibus Bauariam diuisisse Theopertum anno 567 scribit Auentinus: & tres iam nominatos Duces ac fratres eorumq; filios a D. Rudperto baptizatos asserit: quæ omnia deberent, antiquorum probari testimonijs.

d Addit MS Bodecense: cuius corpus B. Rutbertus In basilica Saltzburgensi cum hymnis & aromatibus sepeliuit, & pro eius requie crebras orationes ad Deum fudit, & post hæc festinanter ad eremum vbi habitare cœperat, redijt.

e MS. Florent. Maximiani: fuit Episcopus Laureacensis: colitur 12 Octobris: de quo ita Hundius translatum est illius corpus postea Laureacum a D. Rudperto (nam extra vrbem illud Christiani sepeliuerant) qui plurimas ecclesias ipsius nomini & honori dedicauit.

f Albina siue Alpina, idem est quod montana: hinc in nominibus ciuitatum crebræ ille Albæ siue Alpæ: quare ex vi significationis videtur hic ea villa significari, quam Germanico nomine Berkhaim vocant tabulæ trans Saltzam

g Addit Auctor historiæ S. Ruperti. Verum post obitum viri Dei annis aliquot transactis, Sclaui ex Carinthia venientes, qui nondum baptismi characterem susceperant, monasterium præfatum despoliauerunt, eiectis etiam atque disturbatis Fratribus. Sicque locus ille vsque ad tempora S. Virgilij Episcopi mansit desolatus. Is diuino compunctus honore & amore cœpit cellam S. Maximiliani diligere, & in

Amorem Dei renouare & ampliare, congregarique iterum inibi fecit clericos & Deo seruientes. Quonam autem modo euenerit vt iam secundario desolatus existat compertum non habemus,

h Auentinus velut primo in Bauariam accessu Rudperto adiunctos duodecim nominat Gisolarium, Domingum, Maternum, Dignalium, Chunaldum, Isenardum, Gerardum, Ariofridum, Vitalem, Ratharium, Erchanofridum, oblitus duodecimum nominare: sed vt ex his aliqui D. Ruperto adhæserunt a principio: sic aliquos ad secundam vocationem spectare probabile fit.

i MS. Florentinum Chryso & Ciselarius.

k Idem Eredrudam, Auentinus Ariodrudam: auctor Actorum S. Trudberti & qui eum secutus est historiæ S Ruperti compilator, Sororem fecit, titulum quo sacram virginem compellabat sanctus Pontifex alto quam spirituali sensu accipiens. Colitur 30 Iunij.

l Cellam antiquitus dictam, ait Hundius, in vicino ciuitati colle, billiciq; tumultibus, incenato ac rapinis vastatum ab Henrico II Imperatore quasi de nouo fundatum fuisset absolutumq; anno 1041, quod nunc Nunnbergh, Nonnarum mons dicitur

m Fuerit is ex calculo nostro S. Simplicius Papa ab anno 467 ad 483 Ecclesiam vniuersalem gubernans.

n Quod sequitur in solo codice Florentino est: pro quo apud Canisium legitur talis conclusio. Eius autem sacrum corpus, cum ad humandum portaretur, visi sunt adesse splendidissimi viri, candidis stolis amicti & eius sepulturam religiosissime complentes disparuerunt: quos nemo Angelos Dei fuisse dubitauit, & ideo apparuisse vt omnes agnoscerent, quanta

Illius esset beatitudo in cælis, cuius sepulcrum Angeli Dei visitarent in terris, O felix equidem ciuitas Iuuanensis tam excellenti munita Patrono, quæ si murorum ruinis vilescat, illius tamen meritorum lumine clarescit Sed totus pro eius intercessione sanctitatis gaudeat populus Noricorum, & Omnipotenti Deo laudes deferat perpetuas, qui tam præclarum illis concessit Doctorem, cuius prædicatione viam veritatis agnoscentes, erepti sunt de tenebris ad lumen verum Iesum Christum: qui viuit & regnat per infinita secula seculorum. Amen. Similia & plura habet MS. Bodecense cum epilogo Metrico scriptoris seu interpolatoris quem omittimus. Surius eamdem hanc vitam ex Canisio edens addit de corporis translatione clausulam ab Auctore historiæ S. Ruperti ca. 20 acceptam, his verbis. Eius autem sanctissimum corpus in ecclesia S. Petri, in sepulcro quod nunc hodie cernitur quieuit annis 150, vsque ad tempora S. Virgilij: qui eum cum suis capellanis Chunialdo & Gisilario veluti honestiori ac celebratiori loco ad Metropolitanam transtulit ecclesiam, vbi tubam præstolatur nouisissimam. Ex nostro calculo intercissent anni plus quam 200.

VITA II
Ex MS. Rubeæ-Vallis.

Rudbertus sive Rupertus, Episcopus Salisburgensis in Germania (S.)

BHL Number: 7397

EX MSS.

CAPVT I
S. Rupertus ad Boios fidei præco profectus Ratisbonæ & Laureaci ecclesiam ordinat.

[1] Sanctus & religiosus Confessor Christi Rupertus, ex nobili & regali genere Francorum ortus est; [Regia Francorum stirpe natus] sed tamen fuit fide ac pietate nobilior. Erat enim vir prudens, mansuetus & verax in sermonibus suis, Iustus in iudicio, prouidus in consilio, conspicuus in caritate, & in vniuersa morum honestate præclarus; adeo vt quamplurimi ad eius sanctissimam doctrinam conuenirent, & ab eo æternæ salutis prædicamenta susciperent. [& a Theodone Duce expetitus,] Cumque fama sanctæ conuersationis illius longe lateque crebresceret, peruenit ad notiam cuiusdam Ducis Bauariæ, nomine Theodo: qui supradictū Dei virum magnis precibus, prout potuit, per nuntios præclaros rogare cœpit, vt illam prouinciam cum sua sacratissima doctrina visitare dignaretur. Vnde prædicator veritatis diuino amore compunctus assensum præbuit, primo suos legatos dirigens, postea vero ad gregem Christi lucrandum per semetipsum venire dignatus.

[2] Hoc audiens dux præfatus, magno est gaudio perfusus, & obuiam illi cum satellitibus suis pergens, sanctum virum Euangelicumque Doctorē cum omni honore & dignitate, [fidem & Ecclesiam Ratisbonæ constituit,] inquantum potuit & etiā decentissimum erat, in Ratisbona suscepit ciuitate; quem vir sanctus mox cœpit de Christiana conuersatione admonere, & de fide Catholica instruere: & sic Ducem & multos alios viros nobiles illius gentis ad veram fidem conuertit, & eos baptizauit, & in sacra religione confirmauit. [dein Laureaci,] Præfatus itaque Dux sancto viro concessit licentiam eligendi locum, aptum sibi & suis sequacibus, vbicumque placeret ei, & in illo ecclesias fabricare, & cetera omnia ad opus Ecclesiasticum habitacula perficere. Tunc vir Dei accepta licentia per alueum Danubij nauigando iter arripuit, & tandem peruenit ad Lauriacensem ciuitatem, prædicando ibidem doctrinam sanctæ vitæ, ibique multos infirmos, varijs languoribus oppressos, suis orationibus per virtutem Domini sanauit.

[3] Pertransiens vero omnem Alpiarum regionem tandem ad a Carentanorum regnum peruenit … cuius rogatu regnum illud conuertens, Christi baptismate purgauit, [& prædicato per Carinthiam Christo] transcensoque monte altissimo, Mons-durus appellato, prædicauit Wandalis, plurimumque fructum ex eis Domino largiente consecutus est; ædificauitq; ibi ecclesias multas, atque plurima monasteria fundauit. Demum dimissis ibi discipulis, Religiosis, Presbyteris & Clericis ad Christianæ religionis custodiam, [inter Bauaros S. Petri ecclesiam condit] reuersus est in terram * Batauorum. Reuersus igitur cœpit iterum circuire prouinciam illam, vnde correpto itinere peruenit ad quendam lacum, qui vocatur * Vinalarium, vbi ecclesiam in honore S. Petri Apostoli construxit & cōsecrauit. Tūc sæpe nominatus Dux ibidem primitus ei in circuitu proprias possessiones tribuit.

[4] Postea vero ad notiam S. Ruperti peruenit aliquem esse locum super fluuium * Viarum, antiquo vocabulo Viuarium, nominatum, in quo tempore Romanorum Imperatorum pulchra fuissent habitacula constructa, quæ tunc temporis fuissent siluis detecta & absconsa. Hoc audiens vir Dei, & cupiens oculis proprijs prospicere quid de hoc rei veritas haberet, propter fidelium animarum lucra, [& monasterium virorum,] diuina disponente gratia, cœpit Theodonem Ducem rogare, vt illius loci ei potestatem tribueret, ad extirpanda & purificanda loca, & ibi Ecclesiasticū Officium prout posset secundum libitum suum ordinandum. Statim Dux ei consensit, eidem tribuens in longitudine & latitudine super duas leucas possessiones, vt inde faceret quidquid vellet ad vtilitatem Ecclesiæ. Tunc S. Rupertus cœpit renouare loca, primo Deo formosam ecclesiam ædificans, quam in honore sanctissimi Petri Apostolorum Principis dedicauit: ac demum claustrum cum ceteris habitaculis, ad religiosorum virorum pertinentibus vsum, per omnia ordinabiliter construxit. Postea vero pro Sacerdotibus Officium ordinauit, & pro congrua deuotione instituit ibidem quotidie Canonicas Horas solenniter obseruari, sicque S. Rupertus cupiens augmentare loca pro Dei seruitio, deinceps Deo auxiliante, ex donatione Regum & Ducum seu traditione virorum fidelium, res & loca accrescere cœperunt.

[Annotata]

a Carinthij hi sunt, alijs etiam Charantaui dicti, quorum Rex vel Dux videtur hic nomina us fuisse, sed incuria librariorum excidisse nomen: sunt autem Salisburgensi territorio ad meridiem proximi: vt Alpiarum regio, [Apostolica S. Ruperti itinera] quam dicitur ad hos veniens pertransijsse Rupertus, videatur pars illa Austriæ posse intelligi, quæ Bauariam respiciens montosa tota est. Quis autem hic Mons durus signetur, quinam Carinthis propinqui fuerint Wandali, non diuinamus: quia totum hunc locum transcribentum ignorantia putamus multimodis deprauatum Fieri posset, vt pro Vindelicis irrepserint Wandali: hi namque æque ac Ripenses Norici Vtoni Theodonis fratri in partem obtigerant hæreditatis, secundum Auentinum, & ijs fidem prædicasse D. Rupertum pro certo habetur. Hoc autem posito, altissimum illum montem, qui Mons-durus appellatus e Carinthia abeunti Ruperto transeundus fuit, suspicaremur quærendum esse in Carinthiæ Tyrolisque confinijs; vbi Taurus Ortelio in Germaniæ veteris tabula, qui apud temporis huius chorographos in varia diuisus iuga, Windischi-Taurn, Krumber-Taurn, Karn-Taur &c. appellatur. Porro e Vindelicis secundo Danubio descendens Rupertus vsque Passauium, olim Patauium, atque ita Saluburgum veniens, non tantum per Bauarorum, sed per terram Patauorum vere reuertisset, quod ad huius MS. lectionem proxime accedit.

* vel Patauorum

* l. Walarius

* al. Iuuarum & Iuuauium

CAPVT II
Rupertus Sanctimoniales instituit sub S. Erendruda: vtriusque pia mors.

[5] Videns autem vir Dei per abrupta vitiorum gregem Domini abire ex concupiscentia fæminarum, orauit Dominum in corde dicens, Domine, [Fæminarum cœnobium erigit] si bonum est in oculis tuis, eligam mihi aliquas personas tuo cultui & seruitio aptas, per quas alliciantur non solum fæminæ sed & viri ad bonæ vitæ exercitationem. Habebat autem in patria sua, videlicet Wangionum in ciuitate Wormatia, quamdā cognatam nobilem virginem, a primis cunabulis Deo consecratam, nomine Erendrudam: quam ad se cum alijs eiusdem ordinis & religionis fæminis accersire cupiens, [accersita ad eius regimen Erendruda] locum & mansionem sanctimonialibus conuenientem in * Viuariensi castro construxit, & eum beatæ Virgini deputauit. Quæ, omnibus perfectis, vocata ab ipso venit, & super aspectu B. Ruperti multum grauisa est, quod eum videre mereretur ante diem suæ mortis. Igitur beatus Pontifex ipsam in oratorium introduxit, quod Beatæ Mariæ iam pridem consecrauerat, & post hæc dixit ad eam: Domina Soror, scis quare accersiui te? At illa respondit: Scio, Pater, scio: nam & Dominus Iesus Christus reuelauit mihi in spiritu, dicens: Vade in pace quo vocata es. Ecce ego ero tecum & adducam mihi per te multas animas fæminarum, quas cum tuo exemplo ad veræ religionis tramitem perduxeris, peruenies ad me. Audiens hæc beatissimus Pontifex Deo gratulabundus laudes retulit.

[6] Post non multum temporis spatium innumerabiles Virgines atque matronæ nobiles ad Virginē Erendrudam conuenerunt, [egregiæ sanctitatis Virgine.] quibus ipsa præfuit tam discrete, vt in breui tempore omnes ita instructas exhiberet, vt aptas religioni placitasque Deo redderet. Erat namque ipsa virgo Erendruda talis in moribus, vt sibi lucrum deputaret, quidquid solatij quæcumque eius discipula ex diuini respectus munere perciperet: talis erat in voto, vt omnium salutem suam deputaret: talis erat in vultu, vt quidquid boni vel mali cuique homini accideret, sibi accidisse putaret. Quid memorandum de continentia & abstinentia vitæ eius, de eleemosynarum largitione, de morum probitate, de vigiliarum assiduitate, deque omnigena sacræ religionis sanctitate? quæ omnia, quia exprimi non valent, omittenda sunt magis quam prosequenda.

[7] Demum cum B. Rupertus obitum suum sibi diuinitus reuelatum longe ante præsciret, conueniens B. Erendrudam dixit, [cui & obitum suum prædicit,] Soror mihi carissima, sermo mihi secretus est ad te: Oro te ne me viuente prodas alicui, quod tibi secreto reuelare disposui. En Deo dignante reuelatus est mihi transitus meus ex hoc mundo: & nunc peto, Domina Soror, vt ores pro anima mea, quatenus eam Deus in requiem suam collocare dignetur. Cui beata virgo cum lacrymis respondit: Si ita est, Domine, vt loqueris, expedit mihi magis vt ante te moriar. Cui Episcopus: Noli, Soror carissima, festinanter ac importune exitum vel transitum tuum optare quia peccatum grande est: [quæ precata ne diu supersit Sancto,] non enim in nostra sed in diuina dispositione finis noster constitutus est. Tunc beatissima Virgo cum lacrymis pedibus Pontificis prostrata, orauit ad eum dicens: Domine Pater, memento quæso quod de patria mea huc me perduxisti, & nunc miseram & orphanam relinquere cupis. Vnum & solum hoc a te peto, vt si non merear ante te vel tecum abscessum, saltem post tuum citius in Domini confessione, te interueniente, optatum merear habere transitum. Annuit his precibus beatissimus Præsul Rupertus, & cum diutissime de vitæ æternæ dulcedine colloquia miscuissent, mutuis se lacrymis infundentes, vltimum vale lugubriter dederunt.

[8] Beatus igitur Rupertus in die Resurrectionis Dominicæ, cum missarum solennia in conspectu totius Ecclesiæ celebrasset, ac sermonem populo proposuisset, & Sacrosancto Christi Corpore & Sanguine tam se quam omnes refecisset; data pace & benedictione, [post eius mortem] Missa finita, in oratione se prostrauit, finitaque oratione spiritum suum in manus cælestis Patris commendans, sexto Kal. Aprilis ad Dominum migrauit. Sepultus est autem in basilica Apostolorū Petri & Pauli, quam ipse in honore eorum consecrauerat, luxitque eum omnis populus Noricorum eo quod Apostolus illius gentis fuerat, & neminem vnquam in vllo verbo contristauerat. Post hæc B. Erendruda, [etiam ipsa pie moritur,] nocte ac die in oratione persistens, preces Domino cum lacrymis pro anima defuncti cognati sui B. Ruperti deuote obtulit, excubias vigiliarum celebrans & promissæ consolationis munus expectans. Quadam denique nocte B. Rupertus ei in visu apparuit, eique dixit: Veni Soror carissima, in regnum Christi, pro quo iam longo tempore laborasti. Euigilans illa Deo gratias retulit, & statim ægrotare cœpit. Conuocatis itaque Sororibus, post verba exhortationis, post accepta sacrosancta Ecclesiæ Sacramenta, postque dulcia caritatis oscula, spiritum reddidit. Post hæc sacrum corpus eius in Viuariensi ciuitate conditum aromatibus in monasterio beatæ Mariæ cum summa veneratione pridie Kalendas Iulij sepulturæ traditum est.

[Annotatum]

* al. Iuuaniensi

DE S. PAVLO EPISCOPO CORINTHI IN GRÆCIA.

CIRCA AN. DCCCLXXX

[Commentarius]

Paulus Episcopus Corinthi in Græcia (S.)

[1] Hoc eodem die apud Græcos memoria fit S. Pauli Episcopi Corinthi, fratris Petri sanctissimi Episcopi Argus & patratoris signorum, Ἐπισκοπου Ἄργους καὶ σημειοφόρου. Ita excusa & MSS. Menæa, [Ex fratris elogio indicatur patria Constantinopolis,] Menologia seu Synaxaria, Parisinum collegij Claromontani, & Diuionense Petri Francisci Chiffletij. Plura de eo nesciremus, nisi fratris Pauli elogium, ad diem III Maij proferendum, & hæc quæ citauimus duo, & alia plura MSS. prolixum referrent: ex quo habemus, Constantinopoli natum ex parentibus Deum amantibus atque cum omni familia sua monasticam vitam amplexis: & prius quidem Paulum ac Dionysium esse attonsos, deinde vero ad imitationem illorum allectos Petrum & Platonem. Ex quibus cum Nicolaus Italus, supremum tunc Pontificatum obtinens, vellet aliquos Episcopali sublimare honore; Petro obfirmatum animum opponente, Paulus persuaderi sibi denique siuerit, vt ei quæ Corinthi erat Ecclesiæ constitueretur Episcopus: vbi primum quidem fratri suo Petro, metuenti ne per vim traheretur ad suscipiendum eiusmodi honorem, diu securi recessus præbuerit opportunitatem, deinde vero, Argiuorum victus precibus importunis, eumdem ipsis Episcopum consecrauerit.

[2] [Ordinatio sub Nicolao Papa,] Fuisse Corinthum totius Athaiæ metropolim notius est quam vt hic debeat indicari: eius itaque æque ac ceterorum per Græciam & Illyricum Metropolitarum institutio ad Romanum pertinebat Patriarcham: proinde nemo suspicetur Constantinopolitanum aliquem, Nicolaum nomine, quærendum sibi, vt tempus inueniat ad quod referenda est Pauli Ordinatio (quamuis sæculo X duos ibidem reperiat, alterum cognomine Mysticum sub initium illius; alterum Chrysobergem dictum sub exitum eiusdem) sed Romanum Pontificem incunctanter credat his designari, vt cognomen Itali non tam patriæ quam patriarchatus indicium sit. Nec alius videtur posse intelligi quam Nicolaus I, qui anno DCCCLVIII sedere incipiens, Ecclesiam vniuersalem summus Pontifex rexit vsque ad XIII Nouembris anni DCCCLXVII: nam qui secundus illius nominis fuit, integris pene duobus seculis post hunc electus est, anno MLIX, eiusq; tempora in adulti & confirmati schismatis nequitiam incidere, [non secundo,] Constantinopolitano Patriarcha titulum Vniuersalis arrogante sibi, & ab vnitate cum Romana Ecclesia non tantum subiectas sibi Prouincias, sed Orientem quoque atque Occidentem, id est, Minoris Asiæ Græciæque Episcopos Constantinopolitano subiectos Imperio, abducente; occasione hæreseos de Spiritus sancti proceßione primum quidem a Photio excitatæ, deinde vero identidem resuscitatæ, vt religionis titulo disceßionis faciendæ pruritus obtegeretur. Quo factum est, vt per hæc dißidia, crescente etiam inter Græcos Latinorum odio, tota in præceps ierit ijs in partibus Ecclesia, quæ Romanum Pontificem non tantum vt Catholicæ Ecclesiæ caput, sed etiam vt Patriarcham suum specialis subiectionis titulo agnoscebant. [sed primo;]

[3] At sub primi illius Nicolai Pontificatu, quamuis per institutionem sacrilegā Photij, intrusi in locum Ignatij contra ecclesiastica iura depositi, labefactari cœperit Orientalis Ecclesiæ pietas; integra tamen adhuc erant, tum apud Episcoporū plerosq; tum maxime apud Monachos, & eos qui ex monastico ordine virtutem seueriorem profeßi, assumpti fuerant ad regimen Ecclesiarum: quorum nomine scripsit Stylianus Neocæsareæ Euphratesinæ prouinciæ Episcopus ad Stephanum Papam in hæc verba: Photius autem Sacerdotes Domini, symmistas nostros renitentes, multis plagis affectos ad se pertraxit: ego vero meique consortes Episcopi Presbyteri, Diaconi, iuxtaque mecum omnes Orientis & Occidentis cœnobiorum Præsides, vitæque monasticæ & quietæ cultores, quorum numerus prope innumerus fuit, ope Dei integri intactique permansimus, penitusque nos ab eius societate seiunximus, nec antea nec postea communione illius inquinatos. Ex hoc igitur tam forti propugnatorum veritatis exercitu vacantibus Ecclesijs Pastores deligi curabat Nicolaus, [& Episcopatus diuturnitas.] eaque occasione contigit ordinari Paulum, Petrum requiri. Quamdiu autem post hac Paulus vixerit, non audemus diuinare: prolixi temporis eius fuisse Episcopatum persuadet quod dicitur, diu post cum fratre moratus Petrus quietam tenuisse vitam, vsque dum vel inuitus etiam ipse ad Episcopatum eueheretur. Nihil igitur abs re facturi videmur, si anno Christi DCCCLXXX floruisse dicamus Paulum, ac forte vltra DCCCXC viuendo peruenisse.

DE S. CERYCO SIVE CYRICO IN APRO CASTELLO THRACIÆ.

[Commentarius]

Cerycus sive Cyricus in Apro castello Thraciæ (S.)

Incerti auctoris ad Theophanis Chronologiam appendix τὸν Απρον nominat, καςρον καὶ αυτὸ: quod ipsum quoque est Thraciæ castrum (de Rhædesto namque castro antea egerat) & regionis illius populationem describens, primo Leonis Armeni anno per Bulgaros factam, illud cum alijs pluribus castris euersum & incensum asserit. Eadem fortasse vastatione perierunt omnia, quæ de hoc Sancto extabant monumenta: interim memoria eius tam in excusis Menæis quam MSS remansit sub hac formula: τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ ὅσιος Κήρυκος, siue (vt est in Chiffletiano) Κυρικος, ἐν τῷ Ἄπρῳ: hoc autem ei accinitur distichon.

Εγὼ Πατὴρ, Κήρυκε, καὶ τεθνηκότα
Κἄν καρδίᾳ φέρειν σε, κἄν γλόττῃ θέλω.

Ego, Pater Ceryce, defunctum quoque
Te ferre corde, ferre te lingua volo.

Ex quo coniectura fieri poßit istic vel animarum habuisse curam, vel anachoreticæ aut monasticæ vitæ institutorem alijs fuisse. Plura non audemus diuinare: hic dixisse sufficiat Apros pluraliter a Plinio, Ptolomæo, & alijs dici; & ab Orthelio citari Cedrenum, qui cum scriberet, Theodosiopolis vocatus locus fuerit: quod non videtur diuturnum fuisse, cum Apri etiam nunc in omnibus tabulis notentur ad Melanum flumen.

DE SANCTO ADALPRETO EPISCOPO TRIDENTINO ET MARTYRE.

ANNO MCLXXXI

[Commentarius]

Adalpretus Episcopus Tridentinus & Martyr (S.)

[1] PropriumSanctorum Officium ciuitatis & diœcesis Tridentinæ editum est anno MDCXXVII iussu Caroli Madrucij Episcopi Principisque Tridentini & S.R.E. Cardinalis: [Cultus sacer] in cuius Kalendario ad XXVII Martij præscribitur veneratio S. Adalpreti Episcopi & Martyris sub ritu duplici, & totum Officium desumitur de Communi vnius Martyris cum hac oratione: Deus qui nos B. Adalpreti Martyris tui atque Pontificis annua solennitate lætificas &c. Ferrarius in Catalogo generali, citatis Tabulis Ecclesiæ Tridentinæ, ad hunc XXVII Martij recolit S. Adalpretum Episcopum Tridenti & Martyrem.

[2] De Vitis Pontificum Tridentinorum edidit libros duodecim Ianus Pyrrhus Pincius, eosque deduxit ad annum vsque MDXXXIX, quo florebat, ac libro secundo ista de S. Adelpreto tradit: [a Frederico Barbarossa accipit priuilegia] Heberhardum Pontificem vita functum subsecutus est Adelpretus secundus, qui vnde originem duxerit, parum liquet. Hoc tempore Federicus Imperator, cognomento Barbarossa, decreto confirmauit Tridentino Episcopatui, quæ antea Conradus donauerat, & vt eum benignius prosequeretur, Gardam in ripis Benaci oppidum & omnem eius iurisdictionem dono dedit, anno Christiano millesimo centesimo sexagesimo primo. [an. 1161.] Sub id temporis ciuitas Tridentina varijs motibus exagitata est: cui etiam bellum, vt legere est apud nonnullos, indictum est, sed non satis comperta est tantæ perturbationis caussa. Suspicio est ex his quæ postea secuta sunt, Dominos a Castrobarco eo tempore Tridentinos armis infestasse. Tunc enim opibus plurimum poterant: [vt ditiones conseruet] namq; per omnem Lagarinam vallem, & quæ sunt oppida atque arces in vtraque fluminis parte, & alia insuper loca dominatum tenuere, iuribus tamen Ecclesiæ Tridentinæ subiecta. Castrobarcis igitur Tridentinos bello prementibus, Adelpretus iniurijs lacessitus, generosissimos sibi clarorum virorum spiritus imitandos proposuit, & aut labanti patriæ opem ferre aut cum Ecclesia sua viriliter cadere: quamobrem Carlesios, Veronenses, [cum vicinis fœdera init:] multosque alios ex Marchia Taruisana, olim Venetia, & locis finitimis Principes aduersus Castrobarcos solicitauit, cum quibus etiam fœdus percussit: qui data vltro citroque fide, eosdem amicos inimicosque habituros iureiurando mutuo affirmant. Episcopus insuper, vt Veronenses sibi magis deuinciret, fidelioresque aduersus hostes suos haberet; Gardam oppidum, a quo lacus ipse cognominatus est, illis in feudum dedit (ita enim loquuntur qui in legibus versantur) quibus apparebat Adalpretum paratum esse, iura ciuitatis & publicam libertatem magno animo defendere, iniuriasque ab Episcopatu viriliter propulsare. At Castrobarci cum vidissent complures Principis Tridentini caussa in se armatos, grauius indignati, [ex insidiis hasta transfixus obit:] Episcopo insidia struunt. Nusquam enim traditum est de vllo belli apparatu: id tantum inuenimus memoriæ breuiter commendatum, Episcopum ab vno ex Castrobarcis hasta transfixum, in valle Lagarina apud Roboretum oppidum, ex crudeli vulnere vita decessisse. Quo scelere quod Pontificem & feudi Dominum interfecerint, creditum est Castrobarcos, veluti diuino ictos fulmine, ex potentissimo principatu ad ima prolapsos concidisse: Adalpretum vero, qui ad viginti annos præfuerat, fraude interceptum & ab hoste confossum, cum pro patria, pro religione, pro Deo gloriosissime occubuisset, opinio est tam conspicua morte immortalem factum. Qui in templo Diui Vigilij ad portam, quæ in eam vrbis partem ducit, quod Burgum-nouum appellant, [inter Beatos honoratus.] sepultus inter Beatos numeratur ac colitur: quo nomine etiam viuens ob res pie ac fortiter pro religione gestas vocari meruerat, sed Cælitum honor Principi non ante habetur, quam agere inter homines desierit. Post quem Salomon de more electus circa annum MCLXXXI Ecclesiam, fortissimi Præsulis interitu perculsam, suscipit: cui præsertim curæ fuit Dei cultum augere.

Hæc Pyrrhus Pincius: quibus addimus aliud elogium a Ferdinando Vghello tomo 5 Italiæ sacræ in Episcopis Tridentinis ita editum: S. Adelpertus, qui & Albertus nominatur in pluribus priuilegijs primi Friderici Imperatoris, adlectus fuit anno MCLVIII, Anno vero MCLXI non modo idem Fridericus eidem confirmauit, quidquid aliquando Conradus Imperator Tridentinæ Ecclesiæ indulsisset, sed etiam Gardæ castellum adiecit cum omnibus suis iuribus ad ripam Benaci. Iura suæ Ecclesiæ acerrime defendit. Siquidem cum plura bona a circumuicinis hostibus occupata, iusto conscripto exercitu, isset recuperatum, prope castellum Roboretum proditus, lanceaque transfixus interijt VI Kalend. Aprilis anno MCLXXVIII, [mortuus 27 Martij in ecclesia Cathedrali sepultus.] cum sibi creditam Ecclesiam per viginti annos pie sancteque administrasset. Eius corpus Tridentum relatum in Cathedrali sepelierunt, ipseque numerum Beatorum auxit. Hunc eumdem Albertum subscriptum reperio cuidam priuilegio Friderici Imperatoris Viennensi Ecclesiæ indulto anno MCLVII apud Bibliothecarium Floriacensem, vbi se vocat Albertum, alterique Firmanæ Ecclesiæ concesso, eadem insignitus appellatione, adiecto titulo Imperialis Vicarij Italiæ anno MCLXIV. Imo solum anno MCLX, vt mox constabit.

Hæc Vghellus, qui tomo 2 Italiæ sacræ in Episcopis Firmanis & Bulignano XXIX Episcopo ista refert: [alius ab eo Albertus Episcopus] Ceterum inter hunc Episcopum Bulignanum, Vameriumque Muri-Vallium Marchionem, eiusdem castellione occasione implicita sane lis oborta est anno MCLX, quam cum coram Frederico Imperatore aliquando agitassent, demum per Rufum Albertumque Iudices Cameræ Imperialis, pro tribunali sedente Alberto Tridentino Episcopo Imperatoris Vicario in Ecclesia S. Paterniani Fanensis, in fauorem Episcopi dirempta est. Quod autem indultum scribit Vghellus datum Viennensi Ecclesiæ, refertur in Antiquitatibus sacris & profanis Viennæ sanctæ ac senatoriæ editis a Ioanne a Bosco sub calcem Bibliothecæ Floriacensis, vbi inter testes pag. 88 relatus est Albertus Episcopus Tridentinus & annus indicatur MCLVII dies VI Kalend. Nouemb. cum Indictione V, regnante D. Frederico Romanorum Imperatore gloriosissimo, anno regni eius VI, Imperij vero III Quæ omnia recte conueniunt. Nam anno MCLI, Conrado XV Februarij mortuo suffectus est nepos eius Fredericus IV Martij, coronatus Romæ ab Adriano Papa XVIII Iulij anno ab Incarnatione Domini MCLV.

[ac decessor.] Quibus discußis, arbitramur Catalogos Episcoporum Tridentinorum necdum recte ordinatos esse ac post Heberhardum constituendum esse dictum Albertum, eumque esse qui castellum Stenicum ædificasse traditur, & sex annos Pontificatum geßisse: quos statueremus ab anno LIV vsque ad annum LX supra millesimum & centesimum. Nam qui intruditur Hartwicus Episcopus Ratisponensis, creatus anno MCLV, & vita functus anno MCLXIV, non fuit Episcopus Tridentinus, licet forte eius absentis nomine signarit. Post Albertum sedit S. Adalpretus creatus sub finem anni MCLX aut certe initio sequentis, successorem nactus Salomonem, [S. Adalpretus creatus circa an. 1161] quem circa annum MCLXXXI creatum supra Pincius affirmat. Si tamen constaret hunc anno MCLXXIX Concilio Lateranensi interfuisse, quod apud Vghellum dicitur, & nusquam in Actis reperimus, [& mortuus 1181.] citius & hic ordinatus & S. Adalpretus vita functus fuisset. Qui post Salomonem statuitur Albertus, illum ipsum esse, qui ante S. Adalpretum sedit, arbitramur.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


März III: 28. März




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 27. März

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 27. März

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 11.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.