Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung März III           Band März III           Anhang März III

28. März


XXVIII MARTII

SANCTI QVI V KALENDAS APRILIS COLVNTVR.

Sanctus Priscus, Martyr Cæsareæ in Palæstina.
S. Malchus, Martyr Cæsareæ in Palæstina.
S. Alexander, Martyr Cæsareæ in Palæstina.
S. Rogatus, Martyr Cæsareæ
S. Alexander, Martyr Cæsareæ
S. Dorotheus, Martyr Cæsareæ
S. Audacta, Martyr Cæsareæ
S. Maria, Martyr Cæsareæ
S. Modestus, Martyr Cæsareæ
S. Dagolaphus, Martyr Cæsareæ
S. Castor siue Castorius, Martyr Tarsi in Cilicia.
S. Dorotheus, Martyr Tarsi in Cilicia.
S. Menelampus, Martyr Tarsi in Cilicia.
SS. XIII aut XVI, Martyres in Africa.
S. Hesychius Presbyter Hierosolymitanus.
S. Sixtus III Pontifex Romanus.
S. Spes Abbas apud Nursiam in Italia.
S. Gunthramnus Rex Francorum Cabilone in Burgundia.
S. Hilarion Iunior Abbas Pelecetes apud Græcos.
S. Conon siue Conus monachus Ordinis S. Basilij, Nesi in Sicilia.
Ven. Maria de Mailliaco, Domina de Seilleyo-Guilielmi, Virgo & Vidua Turonibus in Gallia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sancti Rusticiani Episcopi Brixiensis inuentio hoc die memoratur a Galesinio & Ferrario. De eo egimus die eius natali V Ianuarij.
S. Marcellus Papa memoratur in Breuiario Mozarabico, anno MDII excuso, in quo præscribitur Officium IX Lectionum. Vitam dedimus XVI Ianuarij.
S. Bathildis Reginæ Francorum Translatio celebratur a Saussaio, Menardo, Bucelino. De hac egimus ad Vitam eius XXVI Ianuarij.
S. Dorothea Virgo & Martyr, celebratur in Adone MS. Leodiensi S. Laurentij, Florario MS. Enchiridio Salisburgensi, forsan ob S. Dorotheum hoc die relatum inter Martyres Cæsareenses & Tarsenses. In nonnullis additamentis Carthusianorum Bruxellensibus dicitur Translatio S. Dorotheæ Virginis & Martyris, cuius natalem celebrauimus VI Februarij.
S. Asterius Senator, memoratur in MS. Florario: ast Marcus Asterius & Senator apud Nicolaū monachū, tamquam socij SS. Prisci, Malchi & Alexandri, vt infra ad horum Acta dicitur. Sunt vero alij Marinus & Asterius Senator, de quibus egimus III Martij.
S. Syluanus Martyr, ob corpus vel notabiles reliquias ad Archicœnobium S. Antonij in Gallia translatas, ibidem colitur Officio duplici, de quo & alijs ibidem collectis viginti septem egimus XIII Martij.
S. Matrona ancilla cuiusdam Iudææ, Martyr Thessalonicæ celebratur in Menologio Basilij Porphyrogeniti, Menæis MSS. Cryptæ Ferratæ & in Menologio Gallico Laherij. Vitam dedimus XV Martij.
Iosephus ab Arimathia, qui Christum deposuit de cruce refertur hoc die a Maurolyco & Felicio, ab aliquibus pridie. Acta eius dedimus XVII Martij.
Thomæ Patriarchæ festum notatur in Coptico Kalendario Seldeni. Forsan intelligitur Constantinopolitanus: de quo egimus XX Martij.
S. Benedicti Abbatis inuentio recolitur a VVione, Dorganio, Bucelino. De ea egimus ad huius Vitam XXI Martij.
SS. Baronti & Desiderij inuentio & translatio refertur a VVione, Dorganio, Menardo, Bucelino & Ferrario. Acta illorum dedimus XXV Martij.
S. Stephanus Thaumaturgus memoratur in Anthologio nouo, item in Calendario Genebrardi & a Molano in Additionibus ad Vsuardum. De eo egimus XXVI Mar.
S. Felix Episcopus Treuirensis memoratur a Greueno in Additionibus Vsuardi. Eius Acta dedimus XXVI Mar.
Resurrectio Christi Domini memoratur a Maurolyco, Felicio & alijs. De ea egimus XXVII Martij.
SS. Rogatus & Successus Martyres in Africa, relati a Rabano, Beda excuso, Galesinio & in Martyrol. Rom. De ijs & alijs eorum socijs actum est XXVII Martij.
Philetus, Lydia, Macedo, Theoprepius, Cronides, Amphilochius, Martyres, referuntur hoc die in MSS. Menæis bibliothecæ Ambrosianæ & Ducis Sabaudiæ, item apud Galesinium, & Tamaium Salazar, qui Hispanos facit. De ijs egimus XXVII Martij.
Ioannes obediens monachus memoratur a VVitfordo in Martyrologio Anglice edito. Est Ioannes eremita relatus XXVII Martij.
Pollux Martyr a Galesinio adiungitur hoc die S. Castori, Tarsi passo vna cum Adaucto: sed alijs Audacta inter Martyres Cæsareenses infra refertur. Veremur ne ex oscitantia aut inscitia alicuius (de malitia absit suspicio) fuerit Pollux Castori additus.
S. Rogata Virgo refertur a Greueno & Canisio: est hodie a nobis relatus Rogatus Martyr Cæsariensis, & præcedenti die alius in Africa passus, & in alijs MSS. etiam Rogata, qui Rogatus est, iungitur his Martyribus, vti vtroque die dictum.
Sillanus, Conallus Episcopus, Carnechus Episcopus, Cassanus de Imduail, in Hibernico Tamlactensi Martyrol. nominantur hoc die. Primum tacitum Colganus prætermittit, de Conallo & Carnecho varia congerit, quæ an hic nominatis congruant non liquet: legitimum certe cultum non satis probant. Postremo aptare conatur ea quæ in Vita Patriciana Tripartita leguntur de illo, quem S. Patricius ecclesiæ de Domnach-mor in mag-echnach præfecit, ibique in magna veneratione posteris futurum prædixit: cuius vt cultus eo loco satis testatus sit, non est tamen vnde dicamus, illum hoc die occurrere: multo minus Cassanum eumdem esse cum S. Caßido magistro S. Senani Iniscathensis, VI Martij in eius Actis commemorato.
Ganinus a Danis sub annum 800 martyrio affectus, & miraculis post clarus, in Maia insula & vicinis regionibus celebris, memoratur a Camerario in Menol. Scotico, nemine citato: neque reperimus nomen apud Scotos aut Anglos magis obuios: ideoque inter Prætermissos collocamus.
Mini Regis, Gregorij, Pronati, aliorum XII, memoria in Tamlachtensi MS. reperitur, sed nudis hisce nominibus: vnde in eorum notitiam non facile venitur.
Haymo Episcopus Halberstadensis in Germania cum titulo Beati memoratur a Dorganio, Menardo, Bucelino: ab hoc citatur Browerus, qui lib. I Antiquitatum Fuldensium cap. 13, eum collocat inter Fuldenses doctrina & pietate præstantes, & ex Chronico MS. tradit mortuum esse non 28 Martij, sed pridie, seu VI Kalend. Aprilis anno DCCCLIII.
Eilbertus Comes Prizerius & Fundator cœnobij Walciodorensis mortuus anno DCCCCLIII Fleruci, a S. Forannano Walciodorum delatus, cum titulo Beati memoratur ab Arnoldo Raißio in Auctario ad Natales Sanctorum Belgij Ioannis Molani, excuso anno MDCXXVI. Raißium secuti Fisen in Floribus Leodiensibus, & Bucelinus in Menologio Benedictino. In silentio sexcentorum annorum, licet tot Fasti sint conscripti & aucti, arbitramur titulum Beati ex particulari affectu attributum. De eo in Vita B. Maccallini Abbatis XXI Ianuarij egimus, iterum acturi XXX Aprilis ad Vitam S. Forannani.
Goderannus Episcopus Santonensis, prius monachus & discipulus B. Hugonis Abbatis Cluniacensis, memoratur cum titulo Sancti in Kalendario MS. Ordinis S. Benedicti, non antiquo. Sammarthani & alij ne quidem Beatum appellant, & dicunt obijsse VIII Idus Augusti. Bucelinus eum retulit cum titulo Sancti III Idus Augusti. Saussaius ne quidem inter Pios recenset. Laudatur in Vita S. Hugonis 29 Aprilis illustranda.
Milada seu Mlada Bolesla, Ducis Bohemiæ filia refertur a VVione lib. 4 Ligni Vitæ cap. 28, inter Sanctas Benedictinas Regum filias, non indicato die obitus. Hanc Arthurus a Munstier in Gynæceo sacro cum titulo Sanctæ hoc die retulit: Dubrauius lib. 6 Hist. Bohemicæ appellat virginitate & religione conspicuam. Æneas Siluius in Hist. Bohemica cap. 16 ab eruditione laudat: Pontanus in Bohemia pia lib. 4 Beatam appellat. Ceterum si venerationem aliquam Ecclesiasticam haberet, diem hi indicassent, neque omisissent suis Martyrologijs inscribere Benedictini, maxime qui vltimo in Germania scripsit: qui dum in Germania sacra agit de S. Georgij monasterio ab ea Pragæ constructo, Beatam etiam appellat, & magna cum opinione sanctitatis ad cælos euolasse ait.
Beatorum Abbatum monachorum & Conuersorum Villariensium commemoratio inscripta est Menologijs Henriquez & Bucelini. Nos de ijs sæpius saltem inter Prætermissos agimus.
Agnes de Chastillon sanctimonialis Bellopratensis Ordinis Cisterciensis, cum opinione sanctitatis mortua Tornaci, refertur cum titulo Beatæ ab Henriquez, Bucelino & Arturo du Munstier in sacro Gynæceo. Illustria encomia habent Raißius in Auctario ad Natales Belgij & Laherius in Menologio Virginum, qui suos libros scripserunt Duaci & Insulis, ac solum venerabilem appellant.
Henricus I Abbas Veteris-campi Ordinis Cisterciensis in diœcesi Coloniensi, hoc die mortuus anno MCXXXVII, refertur a Gelenio in Fastis Agrippinensibus & solum Venerabilis appellatur. De dicto monasterio egimus XI Februarij ad Vitam S. Adolphi Episcopi Osnabrugensis.
Ekbertus Abbas Schonaugiensis in diœcesi Wormatiensi hoc die obijt anno MCLXIII, doctrina & pietate venerabilis: refertur a Saussaio in Supplemento, Gelenio in Fastis Agrippinensibus, a Menardo etiam & Bucelino, & quod mirum absque Beati titulo.
Venturinus Bergomensis Ord. Prædicat. sanctitate, prædicatione & miraculis refulsit: ita indiculus virorum insignium istius Ordinis, Martyrologio Romano subiunctus, absque titulo Beati: quo paßim eum ornant Seraphinus Raizzius, Michaël Pius, alijq; & imprimis coæuus Vitæ scriptor: quam ex Ambrosij Taëgij codicibus transcripsimus, & Io. Ant. Flaminius apud Leandrum Albertum mutato stylo abbreuiauit: dignam sane, quæ lucem videat: sed huic operi non prius inserendam quam vel a Sede Apostolica Beati titulus ei nouiter conferatur; vel constet Smyrnæ, vbi anno MCCCXLVI hoc die sancte obijt, passagij contra Turcas prædicator & Comes, congruum tali appellationi cultum eidem a fidelibus fuisse delatum, dum eam adhuc Vrbem Latini tenerent.
Ioannes Gayet, Iulianus Formont, Franciscus Legionensis, ex Ordine S. Francisci Beati dicuntur ab Arturo. Horum postremus Mexici sub annum 1558 sepultus in Conuentu Franciscanorum, primus fuit ecclesiæ Tlaxcallensis in Angelorum ciuitate Archidiaconus, & cum desiderio suscipiendi habitus pientißime mortuus est. Iulianus sub an. 1533 meruit, vt in sepulcro magis Angelus quam homo scriberetur. Primum egregij martyrij laurea decorauit: cum enim Lugdunensi conuentui Guardianus præesset, captaque ab Hugonottis vrbe neq; sacrū D. Bonauenturæ caput sacrilegis prodere, neq; fidei Catholicæ vellet abnuntiare, post ingentes triū mensiū ærumnas in Ararim est præcipitatus.
S. Pastor, S. Victor, Martyres in Nicæa referuntur in MS. Florario, at melius SS. Pastor & Victorinus in Nicomedia statuuntur in MS. Marchianensi: coluntur XXIX Martij.
Marcus Episcopus Arethusius, Cyrillus Diaconus, celebrantur hoc die in Menologio Basilij Imperatoris & Marcus etiam in Synaxario Parisiensi: ab alijs Græcis & varijs Latinis XXIX Martij.
S. Acatius Martyr inscriptus est MS. Kalendario S. Maximini. Est S. Acacius Confessor & Episcopus Melitinensis ac colitur XXXI Martij.
S. Maria Ægyptiaca inscripta est Calendario Breuiarij Moguntini: at colitur II Aprilis.
Herodion ex septuaginta Christi discipulis, Episcopus nouarum Patrarum, refertur in Menologio Basilij Imp. & Sirleti ac Menæis Græcis, item a Galesinio, Canisio, Ferrario. Verum iterum in eisdem Menæis, Menologio, ac Martyrol. Romano VIII Aprilis.
S. Waldetrudis depositio in castro-Monte memoratur a Molano in Additionibus Vsuardi primæ editionis, quem descripsere Canisius & Ferrarius. Colitur IX Aprilis.
Stephanus Abbas Cisterciensis refertur a Saussaio, Henriquez & Bucelino. In Martyrol. Rom. XVII Aprilis.
Kortyla, Episcopus Verdæ in Germania, refertur a Ferrario, citato Martyrologio Anglico, in quo non habetur: Scoticum Dempsteri voluit dicere, in quo habetur. Fuit sextus Episcopus Verdensis & Scotus habetur, neque aliud scitur. De eo aliqua dicentur XXX Aprilis.
S. Fremundi monachi & Martyris in Anglia eleuatio, facta a S. Birino Episcopo, celebratur in Martyrologio Anglicano & monastico VVionis, Dorganij, Menardi & Bucelini, vti etiam in Catalogo generali Ferrarij. Dies eius natalis est XI Maij.
B. Ioanna Regiensis Ordinis Carmelitani refertur ab Arturo du Monstier in Gynæceo sacro. At Daniel a Virgine Maria in Vinea Carmeli Belgice edita scribit eius festum in vrbe solenniter celebrari IX Iunij.
Walaferus Archi episcopus Duffelensis, alias Dunelmiensis in Scotia, qui S. Rumoldum instruxit in scientijs, refertur in nonnullis MSS. additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Greuenum. Silent de eo Menologia Dempsteri & Camerarij. Poterit de eo agi ad Vitam S. Rumoldi I Iulij.
S. Mariæ Magdalenæ memoria fit in MSS. Treuirensi S. Maximini & Tamlachtensi in Hibernia. Festum eius agitur XXII Iulij.
Nicodemus, qui cum S. Iosepho ab Arimathia Christum de cruce deposuit memoratur a Maurolyco & Felicio, at pridie ab aliquot alijs. Si alius apud antiquos non reperiatur natalis, eius Acta vna cum Inuentione tradentur III Augusti.
S. Memmia, S. Iuliana, Virgines & Martyres via Ostiensi sepultæ, & in Actis S. Marcelli Papæ relatæ memorantur in Menologio Virginum Laherij, & S. Memmia a Ferrario in Catalogo generali, & Arturo du Monstier in sacro Gynæceo, qui duo ambas referunt XV Nouemb. at nos cum antiquis Martyrologijs S. Hieronymi & aliorum statuimus de ijs agere VIII Augusti.
S. Thaisis quondam meretricis Translatio refertur in MS. Carthusiæ Bruxellensi. Natalis celebratur VIII Octobris.
S. Euergisli Episcopi Coloniensis Translatio hoc die refertur in MS. Florario, ac primo loco in Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excuso, Natalis appellatur in MS. Coloniensi S. Mariæ ad Gradus: eiusdem memoria celebratur in alijs Fastis. At Breuiaria antiqua Coloniensia, Tungrensia, Traiectensia, Leodiensia Officio Ecclesiastico venerantur XXIV Octobr.
B. Ebregisi XXIV Episcopi Traiectensis festiuitas V Nonas, imo Kalend. Aprilis, a quibusdam IX Kalend. Nouemb. recolitur. Ita Ægidius Aureæ-vallis monachus apud Chapeauillum tomo I pag. 67. Refertur etiam in Calendario Leodiensi & Florario MS. Verum cum ex nominis vicinitate Acta S. Ebregisi a gestis S. Euergisli non satis distinguantur, simul de vtroque agemus XXIV Octobris.
Alfreda Virgo Benedictina in Anglia memoratur vt Sancta in Menologio Virginum Laherij, nihil de ea in Martyrologio Anglicano aut apud Alfordum. A Bucelino aliqua adfertur Offæ Merciorum Regis filia XXX Decemb.

DE SS. PRISCO, MALCHO, ALEXANDRO, MARTYRIBVS CÆSAREÆ IN PALÆSTINA.

CIRCA AN. CCLIX.

[Commentarius]

Priscus, Martyr Cæsareæ in Palæstina (S.)
Malchus, Martyr Cæsareæ in Palæstina (S.)
Alexander, Martyr Cæsareæ in Palæstina (S.)
[1] Illustreshos Christi Athletas Priscum, Malchum & Alexandrum, Cæsareæ in Palæstina coronatos, celebrant hoc XXVIII Martij, multa Martyrologia, quorum aliqua manu antiqua scripta adseruantur Romæ in ecclesia Vaticana S. Petri, in bibliotheca Cardinalis Barberini, & Vallicellana Congregationis Oratorij. Celebrat etiam eosdem qui in MS. Diuionensi Martyrologium Bedæ suppleuit. [Horum Martyrum cultus sacer:] Additur persecutio Valeriani in MSS. Treuirensi S. Pauli, & Coloniensi apud Carmelitas adseruato: in alio Coloniensi S. Mariæ ad Gradus dicuntur etiam bestijs traditi: in alio Reginæ Sueciæ ab eisdem bestijs deuorati. In alijs Martyrologijs longa encomia proferuntur: ex his idem plane est, quod apud Adonem, Notkerum, Bedam excusum (nam genuinus vacat) & in Martyrologio Romano legitur his verbis: Cæsareæ in Palæstina sanctorum Martyrum Prisci, Malchi & Alexandri, qui in persecutione Valeriani cum in suburbano agello supradictæ ciuitatis habitarent, atque in ea cælestes martyrij proponerentur coronæ; diuino fidei calore succensi, vltro Iudicem adeuntes, cur tantum in sanguinem piorum desæuiret obiurgant. Quos ille continuo pro Christi nomine bestijs tradidit deuorandos. Eadem paucis omißis aut mutatis leguntur apud Vsuardum, Bellinum, Maurolycum, Galesinium, Canisium aliosque.

[2] Septimam in Christianos persecutionem commouit Decius Imperator, quo sublato, eamdem carnificinam prosecuti sunt Gallus & Volusianus: [tempus martyrij:] in quorum locum vti successerunt Valerianus eiusque filius Gallienus, ita persecutionem in Christianos instaurarunt, potißimum anno quarto Imperij, Christi CCLVII, in qua persecutione paßi sunt Romæ Stephanus Papa, eiusque successor Sixtus II cum S. Laurentio alijsque, Carthagine Cyprianus, alij alibi. De his tribus ista tradit Eusebius lib. 7 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 12.

[3] Porro in hac Valeriani persecutione tres viri post insignem Christi confessionem apud Cæsaream Palæstinæ ad bestias damnati, [elogium ea Eusebio,] diuino martyrio coronati sunt. Horum vnus dicebatur Priscus, alter Malchus, tertius autem Alexander. Qui cum in agro degerent, primum quidem seipsos insimulasse dicuntur tamquam ignauos ac desides, quod cum occasio ipsa cælesti amore flagrantibus præmia distribueret, ipsi cessarent, nec coronam martyrij præriperent. Inito deinde inter se consilio, Cæsaream profecti, Iudicem ipsum adorti sunt, eamque quam diximus sententiam exceperunt. Eusebium sequitur Nicephorus lib. 6 cap. II, & paßim recentiores. [an S. Prisci reliquiæ sint Bononiæ?] Masinus in Bononia perlustrata asserit ad hunc diem aliquas S. Prisci Martyris reliquias ad venerationem in ecclesia S. Ioannis in Monte eiusque sanctuario maiore adseruari. Sed quod huius in Palæstina coronati Prisci sint, absque maiore probatione nequimus affirmare. Galesinius etiam XVIII Ianuarij de hisce Martyribus agit, his verbis: [relati 18 Ianuar.] Cæsareæ in Palæstina SS. Prisci, Malchi & Alexandri Martyrum. Ij Valeriano Augusto, æternæ vitæ studio accensi, cælesti & diuino martyrio summa constantiæ laude decorantur. In Notis obseruat pro Malcho etiam Marcum legi: ast hoc die tradit a Nicolao monacho socios addi Marcum, Asterium & Senatorem. Verum pro his opinamur legi debere Marinum & Asterium Senatorem, [socij alibi iuncti.] quos in eadem vrbe Cæsarea Palæstinæ in Valeriani etiam persecutione passos celebrauimus die III Martij. In Florario MS. ad hunc XXVIII Martij ista habentur: Apud Hostiam Asterij Senatoris anno Salutis CCLXXI. Demum pro Malcho non solum Marcus, sed etiam Matthæus, & Melchius in MSS. legitur. VVandelbertus hoc versu eos celebrat:

Quinta Priscus, Alexander, Malchusque coluntur.

DE SANCTIS MARTYRIBVS CÆSAREENSIBVS ROGATO, ALEXANDRO, DOROTHEO, AVDACTA, MARIA, MODESTO, ET DAGOLAPHO.

[Commentarius]

Rogatus, Martyr Cæsareæ (S.)
Alexander, Martyr Cæsareæ (S.)
Dorotheus, Martyr Cæsareæ (S.)
Audacta, Martyr Cæsareæ (S.)
Maria, Martyr Cæsareæ (S.)
Modestus, Martyr Cæsareæ (S.)
Dagolaphus, Martyr Cæsareæ (S.)

Hanc Martyrum classem proferimus ex antiquioribus Martyrologijs, quorum primum censeri potest, quod a S. Hieronymo conscriptum variæ apographa exhibent, & nostrum quod habemus ante mille fere annos exaratum, ista habet: V Kalend. Aprilis apud Cæsaream ciuitatem Rogati, Alexandri, Dorothei, Audatæ, ac Martyre Tarsensi interposito. [IV primi in varijs Martyrol. Maria,] Item Cesār Mariæ. Ast apographa Lucense & Blumianum eiusdem S. Hieronymi ista tradunt: In Cæsarea Rogati, Alexandri, Dorothei, Audactæ. Quæ eadem leguntur in MS. Casinensi. In Martyrologio S. Hieronymi Parisijs excuso additur Modesti nomen. [Modestus,] In MS. Reginæ Sueciæ ab Holstenio laudato, solum tres indicantur: In Cæsarea natalis SS. Rogati, Alexandri, Dorothei. Tres etiam referuntur in MSS. Barberiniano & S. Cyriaci. In Cæsarea Rogati, Dorothei, & Audactæ. At duo priores solum in MS. Atrebatensi. MSS. Tornacense S. Martini & Lætiense eosdem duos ita nominant: In Cæsarea natalis SS. Rogati & Dorothei cum alijs decem. Forsan pro his alij sedecim referunt, sed in Africa passos. At nullo loco indicato, MSS. Augustanum & Labbeanum referunt nomina Rogati, Audacti, Castoris seu Castori, Alexandri, Dorothei. Tria priora nomina etiam leguntur in MS. Aquisgranensi: ast Audacti & Castoris etiam apud Greuenum. Ex his Castor seu Castorius est Martyr Tarsensis. MS. Treuirense S. Maximini aliam vrbem substituit: In Nicomedia Rogati, Castoli, Dorothei, Cæciliæ, Alexandri. Vbi veremur Cæciliæ positum, quod Castor Tarsi in Cilicia sit coronatus. Alia palæstra substituitur in MSS. Richenouiensi in Sueuia & Rhinouiensi in Heluetia: In Africa Rogatæ, Successi & Dorothei, & in Cæsarea Mariæ. Sunt Rogatus & Successus Martyres Afri etiam ab alijs hoc die relati, de quibus egimus die præcedenti. Greuenus in Additionibus Vsuardi & Canisius referunt etiam Rogatam Virginem. Rabanus in suo Martyrologio ista habet: In Cæsarea Mare. Depositio S. Dagolaphi. [Dagolaphus,] Vbi pro Mare cum Martyrologijs S. Hieronymi, Richenouiensi & Rhinouiensi & Tamlachtensi substituimus Mariæ. Quod sub nomine Bedæ extat Martyrologium, sub finem ista profert: In Cæsarea S. Dagalassi, in MS. Richebergensi, Dagalapphi Martyris. Vbi hæremus, num forsan nomen ex alijs corruptum, num potius alijs iungendum, quod cum hac præmonitione facimus. Relinquimus etiam Alexandrum, licet socium SS. Prisci & Malchi iam dederimus Alexandrum, quod sciamus frequentißimum antiquis temporibus nomen illud fuisse: & commilitones & numero & nominibus sint diuersi. Denique quæ sit Cæsarea, vbi hi paßi sunt, non exprimitur: cum alij sint Cæsareæ in Palæstina coronati.

S. Rogati aliquas Bononiæ in ecclesia S. Francisci esse reliquias, tradit ad hunc diem Masinus in Bononia perlustrata, [S. Rogati reliquiæ Bononiæ.] forsan quod Rogatus Afer referatur hoc die in Martyrol. Rom. quem diximus ab alijs celebrari XXVII huius mensis.

DE S. CASTORE SEV CASTORIO, DOROTHEO ET MENELAMPO, MARTYRIBVS TARSI IN CILICIA.

[Commentarius]

Castor siue Castorius, Martyr Tarsi in Cilicia (S.)
Dorotheus, Martyr Tarsi in Cilicia (S.)
Menelampus, Martyr Tarsi in Cilicia (S.)

Tarsus, notißima Ciliciæ primæ metropolis, plurimos habuit pro fide Christi Martyres, quos sæpius toto hoc opere recensemus: at quot ei hoc die XXVIII Martij debeamus tribuere, non æque facile dijudicatur. In apographo triplici Martyrologij S. Hieronymi, scilicet Lucensi Blumiano & nostro vnicus solum datur his verbis: In Tarso Ciliciæ Castori. Quæ eadem eguntur in MS. Barberiniano valde antiquo: [Castor seu Castorius,] vti & in MSS. Richenouiensi & altero Reginæ Sueciæ ab Holstenio æstimato; sed in hoc scribitur natalis Castoris, in altero Castorij. In Martyrologio Hieronymiano Parisijs excuso ita legitur: In Tarso Ciliciæ Castorij, Menelampi: sed huius socij nulla in alijs MSS. reperitur mentio. [Menelampus,] Alius ei iungitur socius ab Vsuardo in omnibus paßim eius exemplaribus: & consentit cum Maurolyco, Galesinio, Canisio alijsque Martyrologium Romanum his verbis: Tarsi in Cilicia sanctorum Martyrum Castoris & Dorothei: [Dorotheus,] in MS. Altempsiano adiungitur nomen Adauctæ, sed hoc absque dubio ad Martyres Cæsareenses spectat, inter quos etiam est Dorotheus. Galesinius plures adiungit. Tarsi in Cilicia, inquit, beatorum Martyrum Adaucti, Dorothei, Castoris, Pollucis, & sociorum. In Notis addit se ex codice scripto accepisse: Castoris, ex Vsuardo. Baronius etiam citat præter Vsuardum vetera manu-scripta. Opponit Franciscus Maria Florentinius in Notationibus ad Martyrol. S. Hieronymi, sæpe hæc Baronij manuscripta esse ex Galesinio, qui nactus corruptos codices, [an alij socij?] Adauctum & Dorotheum Cæsarienses Martyres Tarsenses facit cum Castore, Polluce & socijs. Non admittimus Pollucem cum socijs, neque Adauctum siue Adauctam: sed ob auctoritatem Vsuardi & Martyrologij Romani, non ita videtur reijci posse Dorotheus, vti neque Menelampus in Martyrologio Hieronymiano Parisijs excuso adiunctus: [scrupulus de hisce,] vtrumque cum hoc scrupulo adiungimus, vt poßit a quolibet auelli aut admitti, prout meliora & antiquiora nactus fuerit manuscripta. Casinense charactere Longobardico coniungit SS. Priscum, Castorem & Dorotheum Martyres, ex quibus S. Priscum esse socium SS. Malchi & Alexandri non dubitamus. Bellinus socium Castoris facit Theodorum loco Dorothei.

DE SANCTIS XIII AVT XVI MARTYRIBVS IN AFRICA PASSIS.

[Commentarius]

XIII aut XVI, Martyres in Africa (SS.)

Hos Martyres anonymos in varijs codicibus, sed non eodem numero, legimus: de quibus vetustißimum nostrum apographum S. Hieronymi ista sub finem huius diei habet: Et in Africa aliorum XIII, scilicet Martyrum. In Martyrologio Rabani sub finem ista leguntur, Et in Africa aliorum XVI. Quæ inde translata ad Martyrol. sub nomine Bedæ excusum: in cuius tamen codice MS. Albergensi notantur XVII. In MS. Tamlachtensi post Martyres suis nominibus expressos & alij XII statuuntur: at solum decem indicantur in MSS. Tornacensi S. Martini & Lætiensi, vti supra insinuauimus. Aliud quod de eis dicamus non est, donec magis clara notitia alicunde affulgeat.

DE SANCTO HESYCHIO PRESBYTERO HIEROSOLYMITANO.

ANNO CCCCXXXIV

[Commentarius]

Hesychius Presbyter Hierosolymitanus (S.)

[1] Illustredoctrinæ & pietatis magni Ecclesiæ Catholicæ Doctoris Hesychij testimonium proferimus ex Menologio Græcorum, iussu Basilij Porphyrogeniti Imperatoris seculo Christi decimo conscripto: quod ita ad XXVIII Martij ibidem continetur: Memoria sancti Patris nostri Hesychij. Sanctus Pater noster Hesychius Hierosolymis quidem & natus fuit & educatus; [Cultus & elogium in Menologio Basilij Imp.] omnem vero Scripturam in suprema perfectione meditatus est, & scientia quæ ad Deum spectat, locupletatus. Quapropter & Hierosolymis secessit, & monachus factus vitam in eremo duxit, accedens ad sanctos, qui ibidem commorabantur, Patres, vt ab vnoquoque addisceret colligeretque, velut laboriosa apis, virtutum flores. Cum vero fieri non posset vt tam eminens virtus lateret; vi quadam adactus ab Archiepiscopo Hierosolymitano, in Presbyterum est ordinatus. In sacro Christi sepulcro alijsq; locis, in quibus pro salute nostra Dominus noster Iesus Christi sanctam passionem sustinuit, permanens, exhausit fontes omnis scientiæ & sapientiæ: vnde & omnem Scripturam interpretatus est ac perspicue explicauit, atque ad multorum vtilitatem proposuit: qua de caussa in ore omnium celeberrimus fuit & admirandus. Qui cum Deo in omni perfectione seruijsset, læte moriens ad eum accurrit. Hæc in dicto Menologio.

[2] Tempus, quo S. Hesychius floruit, indicat Cyrillus monachus monasterij S. Euthymij, fidelißimus auctor in Vita S. Euthymij, a nobis ad XX Ianuarij illustrata, in qua num. 42 ista traduntur: Hierosolymitanus Patriarcha cum S. Passarionem, [adest in dedicatione templi S. Euthymij anno 429.] qui tunc erat Chorepiscopus, & Hesychium accepisset Presbyterum, accedit ad Lauram, & templum quod est illic, dedicat, cum natus esset Euthymius duos & quinquaginta annos. Diaconos quoque ordinat Domitianum & Domnum, cum in Presbyterorum sortem venissent Ioannes & Cyrion. Propter hæc Magnus gaudebat Euthymius & animi tranquillitate plenam habebat animam & maxime quod Passarionem cum Patriarcha, & diuinum Hesychium, qui in reliquo eorum, qui se exercebant, choro erant insignes, in Laura degentes cerneret. Sed Sanctus quidem Passarion, cum nondum septimum mensem ab illo tempore transegisset, e viuis excedit in profunda senectute. Hactenus Cyrillus, qui num. 3 scribit S. Euthymium natum esse quarto Consulatu Gratiani anno Christi CCCLXXVII, proinde templum Lauræ, cum annos natus esset duos & quinquaginta, dedicatum est anno CCCCXXIX, quo tempore & magnam ætatem habuit S. Hesychius. Nam sub obitum Theophili Alexandrini, ad nonum Consulatum Honorij, Theodosij autem quintum siue annum Christi CCCCXII, Theophanes eum ita celebrat: Eo tempore Theophili Alexandrini Episcopi dormitio & diuini Cyrilli atque Hesychij Presbyteri promotio audita est, [anno 412 ob doctrinam celebris,] & cœpto altero anno (nam XV Octobris Theophilus e vita disceßit) ita pergit Theophanes: Hoc anno Theophilus Alexandriæ Episcopus excessit e viuis & in eius locum Cyrillus eius nepos suffectus est. Hoc eodem anno Hesychius Hierosolymitanus Presbyter litterarum doctrina florebat, Græce ἤνθει ταῖς διδασκαλίαις, quasi omni genere doctrinæ excelluisset, Anastasio in Historia dicitur doctrinis effloruisse. Iterum apud Theophanem ad annum Theodosij XXVI, Christi CCCCXXXIII & sequentem ista leguntur: Eodem anno Hesychius Presbyter Hierosolymitanus vltimum diē obijt, [mortuus anno 434.] & B. Melania magnæ Melaniæ neptis in religiosarum virtutum exercitijs & perfectione vitæ Hierosolymis requieuit. Colitur S. Melania XXXI Decembris, quo die e vita exceßit, & quidem Dominica, scilicet anno CCCCXXXIII, cyclo Solis XXII littera Dominicali A. At si S. Hechysius vltimum diem habuerit XXVIII Martij, annus illi aßignandus CCCCXXXIV, & sic ex computu Græco ambo eodem obierunt anno.

[3] Ioannes Trithemius de Scriptoribus Ecclesiasticis & Sixtus Senensis lib. 4 Bibliothecæ sanctæ, S. Hesychium tradunt virum in diuinis Scripturis eruditissimum, [an S. Gregorij Nazianzeni discipulus?] fuisse quondam S. Gregorij Nazianzeni auditorem ac discipulum, & huius exemplo in diuinos libros multa explanationum scripsisse opuscula, & tam in nouum quam antiquum Testamentum varia lucubrasse volumina. Post S. Gregorij Nazianzeni obitum vixit S. Hesychius annos circiter quinque & quadraginta, vt, si antiquorum testimonia adessent, hunc illius discipulum fuisse facile concederemus; [sacram Scripturam exposuit,] eum omnem Scripturam interpretatum esse affirmat e Menologio datum elogium. Verum ex omnibus hisce lucubrationibus, fatetur Trithemius se tantum legisse opus insigne & magnæ quantitatis, quod scripsit ad Eutychianum venerabilem Diaconum in Leuiticum libro vno, imo, vt Sixtus emendauit, [& potissimum Leniticum,] libris septem. Rabanus Maurus in Prologo suo in Leuiticum ad Freculphum Episcopum Lexouiensem scribit, se hunc librum reperisse a venerabili Presbytero Hierosolymorum Hesychio satis plene expositum, ex quo ipsum Rabanum multa collegisse præfatur auctor Glossæ ordinariæ in Leuiticum. Strabus etiam Rabani discipulus in præfatione suæ epitomes in Leuiticum appellat Esychium Hierosolymorum Presbyterum, fidei integrum & veritate suffultum: Auctor etiam se Presbyterum appellat, ac multis locis se Hierosolymis scripsisse indicat. Interpres interim cum de Hieronymi versione mentionem reperit, de suo addidit illas voces nostram editionem seu translationem. Extant eiusdem S. Hesychij Presbyteri Hierosolymorum varia encomia seu Vitæ Sanctorum, [edidit varias homilias de Christo & Sanctis,] & ex his recenfentur a Leone Allatio in libro de Simeonum scriptis, quæ composuit Εἰς τὴν ὑπαπαντὴν τοῦ Κυρίου, in Occursum Domini, de S. Michaële, de SS. Petro & Paulo Apostolis, de S. Andrea Apostolo, de Quatriduano Lazaro, & S. Procopio Martyre, eorumque exordia Græca indicat. Franciscus Combefis in sua Bibliotheca concionatoria edidit Homilias duas in Annuntiationem Deiparæ Virginis Mariæ, aliam in Resurrectionem Domini nostri Iesu Christi: item de Iacobo fratre Domini, & de S. Andrea Apostolo, quæ apud Photium in laudem S. Thomæ perperam scripta dicitur.

[4] Edidimus & nos tomo secundo huius mensis ad diem XV Martij encomion S. Longini Centurionis duorumq; Sociorum, & ab hoc eodem S. Hesychio scriptū arbitramur, [etiam de S. Longino Centurione:] quod sub finem num. 16 pag. 389 ista legantur: Ego Hesychius Presbyter Hierosolymorum multum soliciteque scrutatus, vix demum nec absque magno labore potui inuenire aliquid de S. Longino Centurione, qui ad Crucem Christi dixit; Vere filius Dei erat iste. Inueni autem martyrium eius in libello conscriptum in bibliotheca sanctæ Resurrectionis, & ipsius confessionem cum elogio composui. Hæc ibi: quæ vel ideo voluimus repetere, vt accurata eius diligentia obseruatione digna innotescat, Eiusdem S. Hesychij est sermo compendiosus animæ perutilis ad Theodulum de temperantia & virtute, [alios tractatus asceticos] hoc est ἀντιῤῥητικὰ καὶ ἐυκτικὰ, siue de ratione luctandi atque orandi, continens capita ascetica in duas centurias distributa: extatque seorsim & insertus Bibliothecæ Patrum. Demum aliqua Historia Ecclesiastica a S. Hesychio conscripta est: cuius illustre fragmentum extat in Concilio Oecumenico Constantinopolitano II anno Christi DLIII habito: in quo Theodori Mopsuesteni, [& historiam Ecclesiasticam.] Nestorianæ hæreseos primi incentoris, blasphemiæ reijciuntur: quod itidem faciunt Cyrillus, Rabbula, Proclus, alijque qui cum S. Hesychio vixerunt, & in dicto Concilio allegantur.

DE SANCTO SIXTO III PONTIFICE ROMANO

AN. CCCCXL

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Sixtus III Pontifex Romanus (S.)

§ I Hæresis Pelagiana & Nestoriana oppugnatæ.

[1] SanctusSixtus natione Romanus ex patre Sixto, vixit eo tempore Presbyter sanctæ Romanæ Ecclesiæ, quo hæc varijs agitata motibus, cum hæreticis, potißimum Pelagio & Nestorio, [S. Sixtus Presbyter,] conflixit. Pelagius aduersus gratiam Christi pestilentißimum dogma conceperat, quod Cælestius eius discipulus in Africa prædicans, anno CCCCXII Carthagine damnatus est. Horum discipuli Pelagiani more suo mentientes iactabant se doctrinæ suæ habere fautorem & patronum hunc S. Sixtum tunc Presbyterum: [a S. Augustino laudatus,] ad quam calumniam diluendam opportunæ forent eius ad viros eruditos quaquauersum missæ epistolæ. Verum cum hæ non extent, luculentus debet nobis testis esse S. Augustinus in epistolis duabus, ex Africa Romam ad S. Sixtum mißis, quæ inter eius epistolas extant nu. 104 & 105, [ob zelum & scripta contra Pelagianos,] & in priori hæc leguntur: Domino venerabili & in Christi caritate suscipiendo, sancto fratri & Compresbytero Sixto, Augustinus in Domino salutem: Ex quo Hipponem litteræ benignitatis tuæ venerunt… hæc prima eademque gratissima rescribendi occurrit occasio… Quæ nos quanta lætitia perfuderint, quid homo nitatur, quod non potest eloqui, nec teipsum satis nosse arbitror: sed nobis crede, quantum boni feceris, talia nobis scripta mittendo. Sicut enim tu testis es animi tui, ita nos nostri, quemadmodum sit affectus illarum sinceritate luculentissima litterarum. Si enim breuissimam epistolam tuam, quam de hac ipsa re ad beatissimum senem Aurelium per Leonem Acoluthum direxisti, [frustra de eius patrocinio exultantes,] exultanti alacritate descripsimus, & quibus poteramus magno studio legebamus; vbi nobis exposuisti, quid de illo perniciosissimo dogmate vel quid contra de gratia Dei, quam pusillis magnisque largitur, cui est illud inimicissimum, sentias: quanta nos putas ista tua prolixiora scripta vel exultatione legisse vel cura vt legantur quibus valuimus alijs obtulisse, atque adhuc quibus valemus offerre? Quid enim gratius legi vel audiri potest, quam gratiæ Dei tam pura defensio aduersus inimicos eius, ex ore eius, qui eorumdem inimicorum magni momenti patronus ante iactabatur? &c.

[2] In altera epistola longam ei inscripsit contra Pelagianos dissertationem, vel ideo magis incitatus, quod S. Sixtus omnium primus in eosdem palam inclamauerit anathema. Verba S. Augustini aliqua, quæ sub initium habentur, damus, & sunt eiusmodi: In epistola, quam per fratrem nostrum Albinum Acoluthum misi, [quibus primus anathema pronuntiauit.] prolixiorem me missurum esse promisi per sanctum Fratrem & Conpresbyterum nostrum Firmum, qui nobis litteras attulit sinceritatis tuæ, plenas fidei tuæ, quæ nobis tantum gaudium contulerunt, quantum magis possumus habere quam dicere. Quod enim fatendum est caritati tuæ, tristes eramus nimis, cum fama iactaret inimicis gratiæ Christi te fauere: sed vt hæc tristitia de cordibus nostris tergeretur, primo te priorem anathema eis in populo frequentissimo pronuntiasse eadem fama non tacuit. Deinde cum litteris Apostolicæ Sedis de illorum damnatione ad Africam missis tuæ quoque litteræ ad venerabilem senem Aurelium consecutæ sunt, quæ tametsi breues erant, tuum tamen vigorem aduersus eorum errorem satis indicabant. Nunc vero cum apertius & latius, quid de illo dogmate contraque sentires, in litteris tuis fides ipsa nobiscum Romanæ Ecclesiæ loqueretur… non solum illud omne tristitiæ nubilum fugit de cordibus nostris, sed etiam tantum ibi lætitiæ lumen effulsit, vt nihil egisse in nobis videretur ille mœror & timor, nisi successurorum ampliorem fragrantiam gaudiorum. Itaque te, Frater carissime, quamuis non videamus nos oculis carnis, animo tamen in fide Christi, in gratia Christi, in membris Christi tenemus, amplectimur, osculamur. Hæc aliaque plura S. Augustinus de studijs ac laboribus a S. Sixto in defensionem orthodoxæ religionis contra Pelagianos susceptis.

[3] [creatus Papa anno 432] Interim mortuo sub finem anni CCCCXVIII Zosimo, successerunt Bonifacius, & huic S. Cælestinus, sub quo creatus est Episcopus Constantinopolitanus anno CCCCXXVIII Nestorius: qui subinde nouam inuexit hæresim, asserens Christum duplici constare persona, ac sanctißimam Virginem Mariam haud esse Dei matrem adstruens, sed hominis tantummodo Christi. Condemnata dein ea hæresis est in Concilio Oecumenico, Ephesi anno CCCCXXXI habito, & Nestorio e Sede pulso Maximianus Episcopus subrogatur. At mortuo S. Cælestino, Romanæ Ecclesiæ Sixtus ordinatus est Episcopus Indictione XV. Valerio & Aëtio Coss. Ita in Chronico Marcellinus, eique consentit Prosper. Annus is erat CCCCXXXII. Gennadius Presbyter Maßiliensis, qui sub finem dicti seculi quinti floruit, libro de Scriptoribus Ecclesiasticis cap. 54 de SS. Cælestino & Sixto Pontificibus ista habet: [contra Nostorianam hæresim scribit:] Cælestinus vrbis Romæ Episcopus, decreta Synodi aduersum supradictum Nestorium dictauit, habitum volumen describens ad Orientis & Occidentis Ecclesias dedit, confirmans duabus in Christo manentibus perfecte naturis, vnam filij Dei credendam esse personam. Huic enim sententiæ supradictus Nestor ostensus est esse contrarius. Similiter etiam Xystus successor Cælestini pro eadem re & ad ipsum Nestorium & ad Orientis Episcopos aduersus errorem eius succidendum sententias direxit. Degebat Nestorius in monasterio S. Euprepij apud Antiochiam. Vbi ergo S. Sixtus summus Ecclesiæ Pastor a Deo constitutus est, non despexit morbosam ouem Nestorium, si forte in monastica quiete ad meliorem frugem mentis posset reduci, [Nestorium monet:] qui frequentia populi Constantinopoliani vallatus aberrarat. At contra Nestorius eiusque asseclæ ad calumnias & mendacia conuersi, in vulgus sparserunt Sixtum Nestorij condemnationem improbasse, initamque S. Cyrilli Episcopi Alexandrini cum Ioanne Episcopo Antiocheno concordiam infenso animo tulisse: de qua concordia legi debet S. Cyrilli epistola ad Dynatum Nicopolis veteris Epiri Episcopum tomo 5 cap. 16, & inde a nobis edita XXVIII Ianuarij in Vita S. Cyrilli § XI, vbi sub finem communionem restitutam esse ait, quando Ioannes Antiochenus Synodo subscripsit, ceterique cum eo Nestorij doctrinam anathematizarunt, & ipsum pro deposito habuerunt, & Maximiani Episcopi Constantinopolitani ordinationem approbarunt.

[4] Quam vero lætus fuerit S. Sixtus ob hanc concordiam initam, & quantopere execratus eam fuerit Nestorius, constat ex ipsius Sixti epistolis ad S. Cyrillum & Ioannem mißis, [ob concordiam initam inter S. Cyrillum Alexandrinum & Ioannem Antiochenum Episcopos gaudet.] quæ extant in tomis Conciliorum, & Annalibus Ecclesiasticis Baronij ad annum CCCCXXXIII quo ambæ datæ sunt XV Kalend. Octobris Theodosio XIV & Maximo Consulibus. Ex secunda epistola allegat nonnulla Vincentius Lirinensis aduersus hæreses cap. vlt. ex qua nos pauca hic inserimus, sic ergo exorditur: Sixtus Ioanni Episcopo Antiocheno. Si Ecclesiastici corporis gloriam, si eius integritatem dilectio tua considerare dignetur; profecto lætitiæ nostræ non quæret interpretem. Ipsæ namque euidentissimæ res loquuntur, mœrorem nostrum repentino sancti Fratris nostri Cyrilli in gaudium sermone conuersum: tantum hanc ergo solicitudinem nostram nos euasisse delectat, postquam reo nostræ fidei tua fuit sanitas pœnitudo: nunc se vere exulem, nunc se sentit eiectum. Abundant ei in deserto spinæ, quia deest ei vua, quam colligat: hos habet fructus, qui erga vineam Domini nostram noluit exercere culturam. Credo ad dilectionem tuam rerum cursus & ordo peruenerit, qualiter ei voluimus nostra admonitione succurrere: retinuimus in præceps euntem, qui erat blasphemiarum pondere in profunda mergendus. Si negotij qualitatem iusta lance pensemus, nulli non videbitur Nestorius sero damnatus, cui non profuerit debitus sermo præteritus. Fruamur nunc præsentibus bonis, nec diu hæreamus in tristibus, quibus Dominus gaudere concessit. Hæc ibi. Erat Nestorius ex monasterio S. Euprepij, quod multos ibi erroris sui contagione afflaret, in Oasim solitudinem Lybiæ amandatus, vbi postmodum vermicante lingua miserabilem vitæ sortitus est exitum.

[5] At Vincentius Lirinensis supra citatus asserit se dictis suis adijcere geminam Sedis Apostolicæ auctoritatem, [laudatur a Vincentio Lirinensi.] vnam scilicet sancti Papæ Sixti, qui nunc, vt ait, Romanam Ecclesiam venerabundus illustrat: alteram prædecessoris sui, beatæ memoriæ Papæ Cælestini, quem hic quoque interponere, necessarium iudicauimus. Ait itaque Papa Sixtus in epistola, quam de caussa Nestorij Antiocheno misit Episcopo. Ergo, inquit, quia, sicut ait Apostolus, fides vna est, quæ euidenter obtinuit, dicenda credamus & tenenda dicamus. Tandem illa, quæ tenenda & credenda prosequitur, & ait: Nihil vltra liceat nouitati, quia nihil addi conuenit vetustati. Perspicua maiorum fides & credulitas nulla cœni permixtione turbetur. Hæc sufficiant vt quilibet intelligat, quantum S. Sixtus laborarit, vt recta fides vbique terrarum intacta conseruaretur, Pelagij Nestorijque hæreses profligarentur, Ioannes Antiochenus alijque Orientis Episcopi, ab Ecclesia schismate diuisi, vnitati & communioni restituerentur, ac demum decreta Ephesini Concilij vbique recipererentur, ac debito cum vigore permanerent.

§ II Calumnia depulsa. S. Petrus Chrysologus ob reuelationem constitutus a S. Sixto Episcopus. Subdoli Pelagiani profligati.

[6] Nonhic stetit malitia aduersariorum contra S. Sixtum, qui turpi ab ijs exagitatus est calumnia, [Turpem calumniam passus] quasi quamdam fæminam Deo consecratam constuprasset. Historiam rei gestæ breuiter exponit Anastasius Bibliothecarius libro de Vitis Pontificum in Sixto tertio, & ista tradit: Hic post annum primum & menses octo a quodam Basso incriminatus accusatusque est. Eodem tempore audiens hoc Valentinianus Augustus iussit Concilium sanctæ Synodi congregari, & facto conuentu cum magna examinatione iudicio Synodico purgatus a quinquaginta sex Episcopis & condemnatus Bassus a Synodo, [in Concilio purgatur,] ita tamen vt ad vltimum diem viaticum ei non negaretur propter humanitatem pietatis Ecclesiæ. Hoc audiens Valentinianus Augustus cum matre sua Placida Augusta, furore sancto commoti, proscriptione Bassum condemnauerunt, & omnia prædia facultatum eius Ecclesiæ Catholicæ sociauerunt. Qui Bassus nutu diuinitatis intra tres menses defunctus moritur: cuius corpus Sixtus Episcopus cum linteaminibus & aromatibus manibus suis tractans recondensque sepeliuit ad B. Petrum Apostolum in cubiculo parentum eius. Acta dicti Concilij extant ex triplici editione, sed quæ nimia antiquitate corrupta ac deprauata censet Baronius anno 433 num. 31 qui nu. 37 addit, Aniciorum sacram ædem & in ea sepulturam eorum fuisse post apsidem basilicæ S. Petri: Bassum etiam Anicium fuisse, & ante duos annos cum Antiocho Consulatum gessisse.

[7] Illustre sanctitatis & diuinæ in Ecclesia administranda aßistentiæ testimonium exhibet electio S. Petri Chrysologi in Episcopum Rauennatem: [electionem Episcopi Rauennatis,] quam post alios Dominicus Mita in huius Vita operibus præfixa ita recenset: Accidit vt elato ad Creatorem Ioanne huius nominis primo… Prouinciales Episcopi pro consueta temporum illorum Metropolitani Antistitis electione Rauennam diuerterent: quos inter & adfuit S. Cornelius cum suo Diacono Petro: vbi post varias frequentesque populi ac Cleri in comitijs dissensiones, Vnus tandem ex Rauennatibus deligitur, qui properanter ad Vrbem cum Legatis Rauennatibus & S. Cornelio Episcopo, diuino afflatu comitem itineris sanctum Leuitam Petrum ducente, ad Canonicā Summi Pontificis confirmationem obtinendā contendit. [monitus a SS. Petro & Apollinare.] Clauum Ecclesiasticæ nauis tenebat tū S. Sixtus huius nominis III, cui per quietem Apostolus Petrus & Martyr Apollinaris medium inter sese venerabilem adolescentem habentes, oblati sunt: quem vt in Archiepiscopum Rauennatem, quocumque postposito crearet, Pontifici edixerunt. Sixtus diuina reuelatione cōmonefactus cum postera die Rauennates Pontificiam aulam ingressos sibi adstare videret, reiecto primum ab eis electo, inde ad se omnes, [irritam facit:] qui illic essent, accedere iussit. Ceterum cum inter Rauennates præmonstratam iuuenis speciem, animo alte impressam, nondum esset conspicatus, Cornelio Episcopo iussit vti & suos in conspectum proferret: quod vbi factum est vix dum Pontifex Maximus venerabilem Petrum Cornelij Diaconum intuitus est, [S. Petrum Chrysologum sibi diuinitus ostensum] cum ipsum esse, qui cælitus sibi demonstratus fuerat, agnouit & læto animo cunctis audientibus dixit: Hunc quidem diuina prouidentia electum Rauennatensi Ecclesiæ Archiepiscopum præficimus, non alium. Ceterum Pontificis inopinata sententia non leuiter & animos Rauennatum perculit, quod, ciue ipsorum reiecto, contra auitum morem exterus eligeretur; & Petri graui pondere concussit visceraque turbauit, quod onus Angelicis humeris formidandum extemplo summa auctoritate sibi imponi conspiceret. Quare ab Rauennatum querelis mutuata excusationis opportunitate, cum alioquin ex reuerentia & humilitate sibi ius magnæ contradictionis non esset, ad pedes Pontificis Maximi prouolutus, supplex precabatur, maximum huiusmodi munus, valde a sua mente & conditione alienum, vt auerteret. Quapropter Beatissimus Sixtus, ad pacandos Rauennatum animos & vires humilis Petri subleuandas, rem omnem cælitus præmonstratam satis luculenter aperit, validisque rationibus vtrisque suadet, Diuinæ vt acquiescant voluntati. Tantumque Pontificis vel auctoritas vel sacra eloquentia potuit, vt Petrus, licet inuitus & tremefactus, Pontificium Rauennatis Ecclesiæ munus, [idque persuadet huic & Rauennatibus.] Diuinæ voluntatis significatione & Apostolica institutione delatum, vlterius respuere non sit ausus… Rauennates vero Petrum, cælitus miro modo indicatum, nouum Antistitem venerabundi susceperunt, & consalutatum summo in honore quasi Angelum Dei iugiter habuerunt. Hæc ibi. Colitur S. Petrus Chrysologus 2 Decembris: qui in sermone 165 plurimum laudat atque patrem spiritualem agnoscit supra indicatum Cornelium Episcopum Imolensem seu Foro-Corneliensem, quem Vghellus tomo 2 Italiæ sacræ titulo Sancti etiam honorat: cuius nomen necdum reperimus fastis sacris inscriptum.

[8] Extat Reiense seu Regiense Concilium in ditione Subalpina Galliarnm habitum XXIX Nouembris, Theodosio Augusto XVII & Festo Consulibus anno CCCXXXIX, in quo Patres ademerunt Episcopis ob hæresim depositis spem recipiendi Sedes suas: quibus præclare S. Sixtum Papam prælusisse ita laudat ad dictum annum Prosper in Chronico his verbis: Hac tempestate Iulianus * Eclanensis, iactantissimus Pelagiani erroris assertor, quem dudum amissi Episcopatus intemperans cupido exagitabat, multimoda arte fallendi correctionis speciem præferens, molitus est in communionem Ecclesiæ irrepere. Sed his insidijs Xystus Papa Diaconi Leonis hortatu vigilanter occurrens, [Iulianum aliosq; occultos Pelagianos insectatur,] nullum aditum pestiferis conatibus patere permisit: & ita omnes Catholicos de reiectione fallacis bestiæ gaudere fecit, quasi tunc primum superbissimam hæresim Apostolicus gladius detruncauisset. Scripsit Prosper contra Collatorem de Gratia Dei & libero arbitrio in defensionem S. Augustini, & zelum S. Sixti tum Pontificis Romani laudat his verbis: Confidimus Domini protectione præstandum, vt quod operatus est in Innocentio, Zosimo, Bonefacio, Cælestino, S. Sixti decessoribus, operetur & in Sixto: & in custodia Dominici gregis hæc sit pars gloriæ huic reseruata Pastori, vt sicut illi lupos abegere manifestos; ita hic depellat occultos: illos auribus suis doctissimi Senis (nempe S. Augustini in epistola 101 ad Sixtum mißa) insonante sermone: [elim ita a S. Augustino edoctus.] quo collaborantem secum hortatus est dicens: Sunt enim quidam iustissime damnati, qui impietates adhuc liberius defendendas putant: & sunt qui occultius penetrant domos, & quod in aperto clamare iam metuunt, in secreto seminare non quiescunt: sunt autem qui omnino siluerunt, magno timore compressi, sed adhuc corde retinentes, quod ore iam proferre non audent; qui tamen esse possunt Fratribus ex priore ipsius dogmatis defensione notissimi. Proinde alij seuerius cohibendi, alij vigilantius vestigandi, alij tractandi quidem lenius, sed non segnius sunt docendi; vt si non timentur ne prodant, non tamen negligantur ne pereant. Hæc sunt, quæ S. Augustinus S. Sixto Presbytero scripserat, quæ Prosper repetit, vt illum tunc Pontificem ad occultos Pelagianos insectandos incitet inflammetque.

[Annotatum]

* al. Atellanensis

§ III Basilicæ erectæ & ditatæ. Obitus: cultus sacer.

[9] Paulusde Angelis Abbas, illustri opere libris duodecim distincto vulgauit descriptionem & delineationem basilicæ S. Mariæ Maioris a Liberio Papa fundatæ, [Basilicam S. Mariæ Maioris amplificat] ac lib. 5 cap. 9 agit de ijs, qui hanc basilicam postmodum fabricis exornarunt: asseritque omnes fere auctores velle S. Mariæ Maioris basilicam, post Liberij constructionem, denuo a S. Sixto ædificatam & auctam esse: illo præsertim innixos quod supra maius altare legitur: XISTVS EPISCOPVS PLEBI DEI. Addit versus musiuos supra portam maiorem intra ecclesiam iam exolescentes & fere consumptos sic legi: VIRGO MARIA TIBI XISTVS NOVAT. Verum id initium est carminis sequentis in Germania reperti.

Virgo Maria tibi Xistus noua tecta dicauit,
      Digna salutifero munera ventre tuo.
Tu genitrix ignara viri, te denique fœta
      Visceribus saluis edita nostra salus.
Ecce tui testes vteri sibi præmia portant,
      Sub pedibusque iacet passio cuique sua:
Ferrum, flamma, feræ, fluuius, sæuumque venenum
      Tot tamen has mortes vna corona manet.

Beda de temporum ratione ista habet: Anno CCCCXXXII Sixtus Romæ Episcopus. Fecit basilicam Mariæ matris Domini, quæ ab antiquis Liberij cognominabatur. Onuphrius Panuinius lib. de VII Vrbis Ecclesijs pag. 235 hæc sic explicat: Eam basilicam (ob miraculum niuis a Ioanne Patricio extructam, & a Liberio Papa dedicatam) forte minus capacem restituit, & maxime, vt nunc cernimus, amplificauit Sixtus tertius Papa: qui anno Salutis CCCCXXXII creatus est Magni Leonis prædecessor, elegantissimisque veteris & noui Testamenti musiuis figuris in fenestrarum interstitijs totam miro opere condecorauit. Hadrianus Papa in epistola ad Carolum Magnum Imperatorem eamdem constructionem illi attribuit his verbis: Successor Cælestini Sixtus Papa fecit basilicam sanctæ Dei Genitricis Mariæ, cognomento Maiorem, quæ ad Præsepe dicitur. Eadem confirmat Anastasius, additque donationes rerum immobilium & mobilium a S. Sixto huic ecclesiæ concessas, & sunt eiusmodi:

[10] Hic fecit basilicam S. Mariæ, quæ ab antiquis Liberij cognominabatur iuxta macellum Liuiæ, [res ei immobiles & mobiles plurimas donat:] vbi & obtulit hæc: altare argenteum purissimum, pensans libras trecentas; patenas argenteas tres, pensantes libros sexaginta; lamas argenteas quatuor, pensantes libras sexaginta: scyphum aureum purissimum, pensantem libras quinquaginta; scyphos argenteos quinque, pensantes libras quinquaginta; calices ministeriales argenteos decem, pensantes singulos libras octo; aquæmaniles argenteos, pensantes singulos libras octo; coronam faram ante altare argenteum, pensantē libras triginta; coronas argenteas farales triginta quatuor, pensantes libras decem; candelabra argentea quatuor, pensantia libras viginti; thymiateriū argenteum, pensans libras quinque; canthara cerostata aurochalca viginti quatuor, pensantia libras quindecim; possessionem Scauritanam in territorio Gacitano, præstantem omnia inibi cum adiacentibus adtiguis ad solidos trecentos & trimisium; possessionem Marmoratam in territorio Prænestino, præstantem solidos centum quinquaginta duos; possessionem Celeris in territorio Afilano, præstantem solidos centum & vndecim & trimisium; domum Palmati intra Vrbem iuxta inibi basilicam cum balneo & pistrino, præstantem solidos centum quinquaginta quatuor; ceruum argenteum in fonte fundentem aquam, pensantem libras triginta; omnia vasa baptismi sacrata argentea, libras quindecim; cœnacula regia gradorum adhærentium basilicæ, vel quidquid videtur esse intrinsecus. Hæc ibi. Testatur Nicolaus IV Papa apud Paulum de Angelis concessas Indulgentias vnius anni & quadraginta dierum a felicis recordationis Sixto Tertio in die consecrationis basilicæ S. Mariæ Maioris de Vrbe: [indulgentias in dedicatione concessisse dicitur.] quod nobis merito suspectum est: qui nouimus Indulgentiæ nomen seculo dumtaxat XII cœpisse vsurpari, vtcumque res ipsa vetus fuerit.

[11] Non stetit sola pietas S. Sixti in basilica S. Mariæ exornanda, sed ad alias basilicas extensa est incitato in collationem Valentiniano Imperatore: quæ omnia ita idem Anastasius indicat: [Dona confert ecclesijs S. Petri,] Hic ornauit de argento Confessionem B. Petri Apostoli, quæ habet libras quingentas. Huius supplicatione obtulit Valentinianus Augustus imaginem auream cum duodecim portis, & Saluatorem in gemmis pretiosissimis ornatum, super confessionem B. Petri Apostoli. Fecit autem Valentinianus ex rogatu Sixti Episcopi fastigium argenteum in basilica Constantiniana, quod a barbaris sublatum fuerat, quod pensabat libras quingentas & vndecim. [Constantinianæ,] Huius temporibus fecit Valentinianus Augustus Confessionem B. Pauli Apostoli ex argento purissimo, [S. Pauli,] quæ habet libras ducentas. Item fecit Sixtus Episcopus confessionem B. Laurentij Martyris cum columnis porphyreticis: & ornauit transennam & altare & confessionem sancti Martyris Laurentij de argento purissimo. Fecit altare pensans libras quinquaginta, cancellos argenteos supra Platonias porphyreticas pensantes libras trecentas, [S. Laurentij extra muros.] absidam supra cancellos cum statua B. Laurentij Martyris argentea, pensantem libras ducentas. Et hæc de basilica S. Laurentij extra muros in agro Verano a Constantino Imperatore constructa, debere intelligi tradit Panuinius supra citatus cap. 6, vt sequentia de ecclesia S. Laurentij quæ in Lucina dicitur & sunt ista: Fecit autem & basilicam B. Laurentio, [S. Laurentij in Lucina:] quod & Valentinianus Augustus concessit, vbi & obtulit dona hæc: Patenas argenteas tres, pensantes libras quindecim; scyphos argenteos quatuor, pensantes libras octo; scyphum aureum ornatum de margaritis, pensantem libras decem; calices argenteos ministeriales duodecim, pensantes libras duas; Aquæmaniles argenteos, pensantes libras octo; ministerium ad baptismum vel pœnitentiam ex argento, pensans libras quinque; concham aurochalcam, pensantem libras viginti; coronas argenteas farales triginta, pensantes libras sex; pharacanthara argentea tria, pensantia singula libras triginta: cantharas cerostatas in gremio basilicæ æreas, viginti quatuor, faras æreas viginti vnam.

[12] Hic fecit in basilica Constantiniana ornamentum super fontem, [ecclesiam Constantinianam versibus exornat;] quod ante ibi non erat, id est, epistylia marmorea & columnas porphyreticas erexit: quas Constantinus Augustus congregatas dimisit, & iussit vt erigerentur: quas & versibus exornauit: qui, teste Baronio ad annum 440 num. 5 sic se habent in octangulari opere, binis in singulis epistylijs exaratis.

Gens sacranda polis hic semine nascitur almo,
      Quam fœcundatis Spiritus edit aquis.
Virgineo fœtu genitrix Ecclesia natos,
      Quos spirante Deo concipit, amne parit.
Cælorum regnum sperate hoc fonte renati:
      Non recipit felix vita semel genitos.
Fons hic est vitæ, qui totum diluit orbem,
      Sumens de Christi vulnere principium.
Mergere peccator, sacro purgande fluento;
      Quem veterem accipiet, proferet vnda nouum.
Insons esse volens, isto mundare lauacro,
      Seu patrio premeris crimine seu proprio.
Nulla renascentum est distantia, quos facit vnum
      Vnus fons, vnus Spiritus vna fides.
Nec numerus quemquam scelerū, nec forma suorū
      Terreat. Hoc natus flumine, sanctus eris.

[13] Hactenus Sixti versus, in quibus, vt bene aduertit Baronius, etiam aduersus tunc pullulantem hæresim Pelagianam Catholica elucet assertio de originali peccato, quod illa negabat. Sed ad Anastasium reuertamur, [Nomina Episcoporum & Martyrum colligit:] vt reliqua S. Sixti opera ab eo indicata conspiciamus. Ita ergo pergit, Hic fecit platoniam in cœmeterio Calixti, via Appia, vbi nomina Episcoporum & Martyrum scripsit commemorans. Hic fecit ordinationem in vrbe Roma per mensem Decembrem Presbyteros viginti octo, Diaconos duodecim, Episcopos per diuersa loca quinquaginta duos. Qui etiam sepultus est via Tiburtina iuxta corpus B. Laurentij quinto Kalendas Aprilis. [moritur 28 Martij.] Cessauit Episcopatus eius dies viginti duos. Hæc ibi. Annus erat CCCCXL, quo seceßit S. Leo Magnus, cuius Acta, Deo propitio, daturi sumus XI Aprilis.

[14] Ad dictum diem V Kalendas Aprilis seu XXVIII Martij memoriam S. Sixti Papæ Romæ celebrant Martyrologia MSS. Florentina Magni Ducis eiusq; Consiliarij Caroli Strozzi, [memoria in sacris fastis.] & aliud Ecclesiæ Romano-Gallicæ a Luca Dacherio communicatum, & cum ijs hodiernum Martyrologium Roman. MS. Vaticanum, numero 5949 signatum, quod fuit olim Ecclesiæ Beneuentanæ, & MS. Leodiense cum Beda excuso ista habent: Sixti Papæ qui sedit Romæ annis octo. Additur apud Adonem & Notkerum: Hic criminatorem suum, Bassum nomine, nutu diuino mortuū, manibus suis cū linteaminibus & aromatibus tractans, sepeliuit apud B. Petrum. At loco huius elogij ista in MS. Bruxellensi S. Gudilæ leguntur: Qui constituit vt nullus in parochia alterius ordinare præsumat. Vtrumque encomium coniungitur in MSS. Albergensi, Leidensi, Vltraiectino & alijs. In MS. Florario ista habentur: Romæ via Tiburtina depositio B. Sixti Papæ & Confessoris, huius nominis Tertij. Hic ædificauit ecclesiam B. Mariæ Maioris, quæ dicitur ad Præsepe: & multas alias basilicas auro argentoque decorauit & multa pauperibus distribuit. Omittimus recentiora Martyrologia plurima hoc loco commemorare.

DE SANCTO SPE ABBATE APVD NVRSIAM IN ITALIA.

AN. DXIII

[Praefatio]

Spes Abbas apud Nursiam in Italia (S.)

[1] InterSanctos tutelares urbis & diœcesis Nursianæ in Vmbria S. Spes Abbas censetur, cuius imago ibidem visitur in aula quadraginta Conseruatorum Nursianorum cum hac ad pedes inscriptione S. Spes de Nursia Abbas. [S. Spei tutela, imago,] Est autem depictus in habitu monastico nigrocum vultu senili, gerens in capite mitram & pedum in manu Abbatiale. Similis etiam imago cernitur in monasterio Eutychiano, versus Boream quinque aut sex millibus passuum Nursia dißito, quod primitus a dicto Spe Abbate conditum traditur: [altare,] vbi corpus eius cum debita veneratione sepultum iacuit in ecclesia subterranea sub altari eidem Sancto dicato. Cum vero succedentibus temporibus noua ibidem constructa esset ecclesia, corpus S. Spei ex priori loco eleuatum est & marmoreo inclusum mausoleo, ac sub altari maiore collocatum. At sacrum caput tunc exemptum, [translatio reliquiarum,] cum alijs huius monasterij reliquijs digno cum honore ac veneratione asseruatur. Festum huius translationis celebratur ibidem Officio Ecclesiastico sub ritu duplici, ac lectiones propriæ, quæ ad Matutinum recitantur, sunt Romæ a sacra Congregatione rituum anno MDCII approbatæ. [Officium Ecclesiasticum] Est Abbatia hæc S. Eutychij hoc tempore commendata ac fere alicui e Cardinalibus, sub cuius iurisdictione in ea degunt Prior & tres Canonici Seculares. At pluribus ante seculis viguit in ea ordo regulaque S. Benedicti: ante cuius natiuitatem dictum monasterium a S. Spe Abbate constructum fuisse circa annum Christi CCCCLXXI tradit Iacobillus de Sanctis & Reliquijs Vmbriæ, [monasteriū extructum an. 471.] ex quo hactenus relata contraximus. Vixit S. Spes Abbas post constructum monasterium annos XLV, ex quibus integros quadraginta cæcus fuit, mortuus secundum præscriptum Iacobilli calculum anno DXVII. Cui cum aliquis ex discipulis fere decem annis præfuisset, [obitus an. 517.] succeßit S. Eutychius Abbas circa annum DXXVI, sed hæc accuratius poterunt discuti die XXIII Maij, quo S. Eutychij Abbatis nomen est sacris fastis inscriptum. De S. Spe Abbate ad XXVIII Martij ista habentur in Martyrologio Romano: [nomen in fastis sacris.] Apud Nursiam S. Spei Abbatis, miræ patientiæ viri, cuius anima cum ex hac vita migraret, in columbæ specie a cunctis Fratribus visa est in cælum ascendere. Quæ fere eadem leguntur in monasticis Martyrologijs VVionis, Dorganij & Menardi. De aliquo S. Speo Confessore egimus XXVIII Ianuarij ob aliquas eius reliquias, [Vitæ epitome a S. Gregorio scripta.] quæ Aquisgrano Hartesburgum, & eo exciso, ad quoddam vicinum cœnobium fuerunt delatæ. Sed illum cum hoc S. Spe Abbate eumdem esse, nequiuimus iudicare. Insignes S. Spei huius virtutes scripsit S. Gregorius Papa lib. 4 Dialogorum cap. 10, quas ex eo paßim alij descripserunt & nos hic damus.

VITÆ EPITOME
Ex lib. IV Dialog S. Gregorij cap. X.

Spes Abbas apud Nursiam in Italia (S.)

[1] [Extruit monasterium:]Adhuc in monasterio positus, cuiusdam valde venerabilis viri relatione cognoui quod dico. Aiebat enim quia venerabilis Pater, nomine Spes, monasterium construxit in loco, cui vocabulum a Cample est, qui sexti ferme milliarij interiacenti spatio a vetusta Nursiæ vrbe disiungitur.

[2] Hunc omnipotens & misericors Deus ab æterno verbere flagellando protexit, [cæcitatem 40 annorū] eique dispensationis suæ maximam securitatem seruauit & gratiam, quantumque eum prius flagellando diligeret, postmodum perfecte sanando monstrauit. b Eius namque oculos per quadraginta annorum spatium continuæ cæcitatis tenebris pressit, nullum ei lumen vel extremæ visionis aperiens. Sed quia nemo in verbere illius gratia se destituente substitit, & nisi idem misericors Pater, qui pœnam irrogat, patientiam præstat; mox per impatientiam peccatum nobis ipsa auget correptio peccatorum, fitque modo miserabili, vt culpa nostra, vnde sperare debuit terminum, inde sumat augmentum: idcirco nostra Deus infirma conspiciens, flagellis suis custodiam permiscet, atque in percussione sua electis filijs nunc misericorditer iustus est, [patienter tolerat:] vt sint quibus postea debeat iuste misereri. Vnde venerabilem senem dum exterioribus tenebris premeret, interna numquam luce destituit. Qui cum flagello fatigaretur corporis, habebat per sancti Spiritus custodiam consolationem cordis. Cum vero iam anni quadragesimi fuisset in cæcitate tempus expletum, [recepto visu, visitat cœnobia:] ei Dominus lumen reddidit, & vicinum suum obitum denuntiauit, atque vt monasterijs circumquaque constructis verbum vitæ prædicaret, admonuit: quatenus corporis recepto lumine, visitatis in circuitu Fratribus cordis lumen aperiret. Qui statim iussis obtemperans, Fratrum cœnobia circuiuit, mandata vitæ quæ agendo didicerat, prædicauit.

[4] Quintodecimo igitur die ad monasterium suum peracta prædicatione reuersus est, [sumpta Eucharistia moritur,] ibique Fratribus conuocatis adstans in medio, Sacramentum Dominici Corporis & Sanguinis sumpsit, moxque cum eis mysticos Psalmorum cantus exorsus est: qui illis psallentibus, orationi intentus animam reddidit. Omnes vero Fratres qui aderant, ex ore eius exisse columbam viderunt, quæ mox aperto tecto oratorij egressa, aspicientibus Fratribus penetrauit cælum. [columba ex ore euolante.] Cuius idcirco animam in columbæ specie apparuisse credendum est, vt omnipotens Deus ex hac ipsa specie ostenderet, quam simplici corde ei vir ille seruisset.

[Annotata]

a Iacobillus ait Italice Campi appellari situm in valle Castoriana: ac plura circumquaque ab eo fuisse monæsteria extructa, & nominatim aliquod in loco Campora dicto, vbi ecclesia visitur S. Spei Abbati dicata.

b Cum iam quinque annos rexisset dictum monasterium, vt asserit Iacobillus.

DE SANCTO GVNTHRAMNO REGE FRANCORVM CABILLONE IN BVRGVNDIA.

AN. DXCIII

Commentarius præuius.

Gunthramnus Rex Francorum Cabilone in Burgundia (S.)

§ I Cultus sacer: Res eius gestæ conscriptæ; tempus regni.

[1] Cabilo, Cabillonum, Cauillonum, antiqua Galliæ Celticæ vrbs, ab Æduis populis inhabitata, ac prouinciæ primæ Lugdunensi adscripta fuit, amœno ac fertili solo sita ad ripam Araris fluuij, posteris teste Marcellino libro XV Sauconnæ dicti, [Cabilone S. Guntramni depositio:] vnde Francis hoc tempore Chálons sur Saóne appellatur. Pulsis Romanis primo paruit Burgundis, tum post hos deuictos Francis, & diuisione regni Chlotharij primi inter quatuor filios facta, cum regno Aurelianensi & fere tota Burgundia obtigit S. Gunthramno, qui ibidem vitam sancte finiuit, præcipuis fastis sacris adscriptus. Habemus quatuor apographa antiqui Martyrologij S. Hieronymi, sub finem subinde appositis sanctorum nominibus aucta: [cultus sacer:] in horum vnico apographo, quod ante mille fere annos charactere. Anglo-Saxonico est exaratum, nulla Guntramni mentio fit, cuius nomen alijs tribus appositum est hoc modo: Cauillono depositio Gunthrami, seu Guntheranni Regis. Eadem leguntur in MSS. Romano Cardinalis Barberini, Augustano S. Vdalrici, Aquisgranensi Ecclesiæ primariæ, Parisiensibus, alio nobis a Labbeo nostro, alio a Dacherio Benedictino monacho communicato, Remensi SS. Timothei & Apollinaris, Lætiensi etiam, Corbeiensi, & Tornacensi S. Martini, in quo primo loco nominatur. In Richenouiensi nomen depositionis omittitur: huius loco obitus legitur in MS. codice Reginæ Sueciæ, ab Holstenio laudato. Maiore encomio celebrauit eum Vsuardus. Apud vrbem Cabilonensium, inquit, depositio S. Guntramni Regis, qui ita se spiritualibus actionibus mancipauit, vt relictis seculi pompis thesauros suos ecclesijs & pauperibus erogaret. Ado & Notkerus interponunt, Regis Francorum, viri religiosi. Similia paßim leguntur in alijs Martyrologijs, vt Bedæ excusi (nam genuinus vacat) Bellini, Maurolyci, Felicij, Galesinij, Canisij, & cum his omnibus eum celebrat Martyrol. Romanum. VVandelbertus & ipse scriptor antiquus hoc eum versu depingit:

Hanc quoque Gunthramnus Magnus Rex optimus ornat.

[2] Saussayus longum de eo encomium profert, quod ex eo damus: Cabilone in Æduis S. Gunthramni Francorum Regis pientissimi, [elogium ex Saussaio,] qui in summo rerum culmine sic actiones suas ad legis Dei præscriptum disposuit, vt perfectæ pietatis & iustitiæ typum sanctissimis suis moribus populo sibi subdito exhibuerit. Hic zelo diuini honoris intensissimo flagrans, ecclesias multas construxit, censuque & ornatu copioso ditauit & decorauit. Dignitatis ac disciplinæ Ecclesiasticæ vindex accerrimus, pauperum amator munificus, thesauros ingentes in eorum solatium & religionis augmentum profusis caritatis visceribus erogauit. Ad auertenda diuinæ iræ flagella, ieiunia, vigilias, rogationes indici curauit. Totus ipse pietatis officijs deditus, Dei furorem, populi peccatis excitatum, mentis puræ famulatu non semel deliniuit: ipseque aliquando appellatus a sicario, dum ad altare deuote communicaturus oraret, diuinitus seruatus est illæsus. Cuius meritis hoc etiam diuina bonitas addidit, vt gratia miraculorum insignis fieret: dum attactu fimbriæ ipsius vestimenti puer a febre quartana sanatus est: ac per eius nominis inuocationem diabolicæ præstigiæ solutæ sunt laruæque sæpius fugatæ. Cum igitur ad eam sanctitatem peruenisset, quæ illum Deo amabilem, mundo admirabilem reddiderat, religiosissimus Rex terrena fastidiens, cælestiaque toto affectu appetens, tandem carne solutus, sanctissimum spiritum ad palatia superna, cum Christo perpetim regnaturum, excessu placido transmisit. In ecclesia S. Marcelli, quam in suburbio Cabilonensi sumptuoso opere construxerat, vt supremo edixerat voto, sepultus est, in qua optatam supplicibus dudum præstitit opitulationem. Hæc Saussaius.

[3] Acta S. Gunthramni Regis descripsit S. Gregorius Episcopus Turonensis, [Res gestæ eduntur ex Historia S. Gregorij Turonensis.] in pluribus oculatus testis, & inseruit Historiæ Frācorum libris decem a se cōpositis: ex quorum septem vltimis præcipua, e quibus eius virtutes agnoscūtur, damus excerpta. Proximus post S. Gregorium Turonensem scriptor Historiæ Francorum Fredegarius, quem seculo Christi septimo floruisse alibi demonstrauimus, [& Chronico Fredegarij] suppeditat nobis aliqua in Appendice relata de virtutibus & obitu S. Gunthramni. Aimoinus, qui post annum Christi millesimum scripsit, ne quidem audiendus videtur, dum laudes Gunthramni Regis indicat, quod omnem Dagoberti aut aliorum Regum luxuriam ad hunc transferat. [Aimoinus eum iniuste culpat.] Infra in Notis verba eius damus, vt opposita magis confutentur. Amauit iuuenis ancillam, nomine Venerandam, ex qua filium suscepit. Habuit dein Marcatrudem, &, hac mortua, Austrigildem legitimas vxores: & hac anno 581 vita functa, duodecim adhuc annos vixit in continentia & viduitate, licet proprijs filijs vt hæredibus careret, & Regina moriente quinquaginta annos si attigerit, non multum superauit. Duas etiam suas filias habuit Deo sacratas puellas, quæ hanc in domo parentis continentiam didicerunt.

[4] Quo Christi anno S. Gunthramnus fuerit progenitus nusquam proditur, vt de tota eius ætate nihil certi poßit decerni. At certißimum habemus annum, quo pater Chlotharius e vita deceßit, & ipse ac fratres eius cœperunt regnare. Certe Marius in Chronico, [Anni regni stabiliti:] Anno XX, inquit, post Consulatum Basilij Indictione IX (is est annus Christi DLXI) Chlothacarius Rex mortuus est, & diuiserunt regnum eius filij ipsius, id est, Charibertus, Guntegramnus, Hilpericus & Sigebertus. Hanc Regum horum, eorumque successorum Childeberti & Chlotharij, qui adhuc cum S. Gunthramno regnarunt, Chronologiam accurate stabilimus I Februarij ad Vitam S. Sigeberti pag. 218 & sequente, ac primo confirmamus ex ferijs hebdomadæ, dein ex cyclo Paschali, denique ex eclipsibus lunæ & solis: quæ cum paßim hoc tempore admittantur, nolumus hic repetere. De anno autem quo mortuus S. Gunthrammus, abeuntibus in diuersa nonnullis, opus foret hic demonstrare pluribus, fuisse Christianæ Æræ DXCIII, nisi in præliminari ad hunc tomum exegesi id abunde factum esset: eo itaque lectorem remittimus, & ad alia quæ magis viri sanctitatem declarant transitum facimus; solum addimus ex Fredegario sepultum esse in ecclesia S. Marcelli in monasterio, quod ipse construxerat, vbi & nos anno MDCLXII illius caput, supra maiorem aram honorifice asseruatum, venerati sumus.

§ II Monasteria Diuionense S. Benigni & Cabilonense S. Marcelli dotata: illud etiam extructum. Donationes in Synodo probatæ.

[5] Illustriaregiæ pietatis monumenta cognoscuntur in ditandis monasterijs Diuionensi S. Benigni & Cabilonensi S. Marcelli, de quibus vetus Chronicon Abbatiæ S. Benigni a Dacherio tomo I Spicilegij, pag. 370 ista tradit: Gunthramnus Rex Francorum, [S. Gunthranus dotat monasteriū Diuionense S. Benigni,] cum iam anno vigesimo tertio regnum Burgundiæ feliciter regeret (is erat annus Christi DLXXXIII) videns sibi liberos non superesse, cœpit thesauros suos in eleemosynis pauperum distribuere, monasteria & loca sancta ex ipsis thesauris ditare: inter quæ ecclesiam huius Patroni nostri, scilicet Martyris Benigni, donis optimis extulit. Ipse denique Domnus Gunthramnus, præ excellentissimus Rex, dedit S. Benigno vicum, qui est in prospectu monasterij, tunc magnæ amplitudinis, vocatum Elariacum cū omnibus appendicijs suis, super Oscaram fluuium situm: & omnia, quæ nunc vsque ad possessionem pertinent huius loci, a ponte Diuionis vsque Floriacum villam, contulit memoratus Princeps sancto Martyri Benigno: in Bisico scilicet, in villa Colonicas dicta, in Plomberias, in Siliniaco, in * Scantico, in Villari, in Campaniaco, in * Lentennaco, in Girone, in Corcellus, in Flauiniaco, in Prunido, in Iussiaco, in Matriniaco, in Barbiriaco. His & alijs locis mansa, vestita & absa, cum mancipijs plurimis vtriusque sexus, terris cultis & incultis, vineis, siluis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, ingreditijs, exijs & regressis, omnibus rebus exquisitis & inquirendis, totum ad integrum memoria dignus Rex Gunthramnus contulit Deo & S. Benigno ad victum monachorum, Deo in hoc loco deseruientium, vt pro se ac sequentium Regum salute & peccatorum remissione, regnique totius statu Diuinam exorent clementiam monachi in isto loco degentes. [præscribit regulā monachorum Agaunensiū:] Insuper etiam instituit vt ad similitudinem monasterij sanctorum Agaunēsium diu noctuque diuinum in hac ecclesia persolueretur Officium. Vt hæc institutio per succedentia tempora non tepesceret, vel monasticus ordo deperiret, cōstituit, vt Abbates illius loci, Rectores & Prouisores in hac domo essent, vt vna cōgregatio, vnusque vtrobique seruaretur ordo. Similiter instituit de loco S. Marcelli, vbi ipse Rex corpore quiescit, quem thesauris & pecunijs, possessionibus etiā multis ditauit, operibusq; miris & ædificijs decorauit. Hæc in dicto Chronico apud Dacheriū: eorum prior pars etiam edita est a Chifletio in Historia Abbatiæ Tornodorensis pag. 67. De monasterio S. Benigni sæpius egimus, & nuper ad XV Martij, quo die colitur S. Tranquillus Abbas secundus, aliquot ante hanc nouam dotationem annis defunctus. Extructum hoc monasterium fuit circa annum DXXXV, quando illi Abbas datus S. Eustadius: de quo in Appendice ad diem III Ianuarij actum est. Coluntur S. Benignus Martyr ipsis Kalendis Nouembris, S. Marcellus Martyr IV Septembris, at sancti Agaunenses, qui sunt Martyres Thebæi, Mauritius eiusq; socij, XXII Septembris. De antiquo monasterio Agaunensi legenda Acta S. Seuerini Abbatis XI Februarij. De eodem monasterio a B. Sigismundo Rege innouato egimus V Februarij ad Vitam S. Auiti Episcopi Viennensis § IV. At S. Sigismundus Rex colitur Kalendis Maij. Regula monasterij Agaunensis seu Tarnatensis edita est a Luca Holstenio tomo 2 Codicis Regularium, pag. 179 & sequentibus.

[6] Ad construendum monasterium S. Marcelli, omnia disposuit Gunthramnus Rex, de quibus hoc eius diploma ex Cartulario eiusdem editum est, a Philippo Labbe in Miscellaneis curiosis cap. 2 § 2. [pro huius constructione singula a quibus confici debeant, mandat.] Diuina disponente gratia, seruus seruorum Domini Guntramnus Rex, regnante Deo vniuersis sanctæ Matris Ecclesiæ filijs salutem Quoniam culpis exigentibus tum ob immoderatam Principum ingluuiem, tum ob negligentiam Prælatorum & incuriam, cælestibus fundatas obsequijs ecclesias, heu, pessumdari dolens video, indeque doleo, nec me cunctis pro velle efficacem sentio: vnam saltem, ne ad Dominicam arcam manu vacua redeam, pretiosissimi videlicet Martyris Marcelli Cabilonēsis, quam ei Deo donante construximus basilicam, & solidioribus ditare prædijs & ordinationibus munire & officijs disponimus. Censemus ergo regalique auctoritate roboramus, vt ibi manentes serui hospitale construant, solarium vero cum caminata illi de Gergeiaco & de Alciaco faciant: illi autem de Mercureis & de Canopis lobiam ædificent, de Floriaco quoque introitus ecclesiæ & secretarij atque thesauri, monachi ibidem demorantes, operatores mittant; illi de Vermiaco ad claustri introitum præparandum dirigantur. Porticum S. Petri illi de Rofiaco dimidiam: illi de Berineis & de Topariaco & de Blaico dimidiam partem: cellariū illi de Areo & de Ogniaco & de Liliaco construāt: qui vero Frenis & Lingis habitant, refectorium faciāt, & de Scociolis, & de Oriengijs, & de Aquis cetera peragant necessaria. Hæc autem sic disponimus, vt quicumque ea turbauerint, de vitæ libro deleantur. Amen.

[Annotata]

* al. Sconsio

* al. Lanterinaco.

§ III Concilia iussu S. Gunthramni habita. Huius præceptio de obseruando Dominico die.

[7] [Omnes donationes in Synodo Valentina confirmantur.] Synodusanno DLXXXIV, Indictione II, die X Kalendas Iunij habita, his verbis Guntramni Regis, vxoris & filiarum pias donationes confirmat. Cum in vrbe Valentina, iuxta imperium gloriosissimi Gunthramni Regis, nostra mediocritas pro diuersis pauperum querimonijs conuenisset, id primo auctore Deo decreuimus sanciēdum, quod pro salute Regis & animæ suæ saluatione vel religionis statu censuimus opportunū. Id est, vt quia prædictus Rex per virum illustrem Asclepiodotum Referendarium datis ad sanctam Synodum epistolis suis iniunxit, vt quodcumque tam ipse, quam bonæ memoriæ iugalis sua Austrechildis Regina, vel filiæ eorum Deo sacratæ puellæ, id est bonæ memoriæ Clodebergis vel Clodehildis, locis sanctis contulissent aut adhuc conferre decreuerint, auctoritate Apostolica deberet sancta Synodus præsenti titulo manuum suarum subscriptione firmare. Et quia tam laudabili deuotioni non solum Sacerdotalem sed etiam Diuinam credimus posse conniuentiam cōspirare; idcirco præsenti constitutione vnanimi consensu, Deo medio, Synodus sancta decreuit, vt si quod basilicæ S. Marcelli vel S. Symphoriani, vel quibuscūque locis vel seruientibus Deo per quascumque auctoritates vel scripturarum epistolas præfatus Domnus Rex, vel supra nuncupata iugalis sua & filiæ eorum, siue in ministerio altariorum siue in quibuscumque speciebus, quæ ad diuinum cultum pertinere noscuntur, contulisse vel adhuc conferre voluerint, neque Episcopi locorum, neque potestas regia quocūque tempore successura, de eorum voluntate quidquā minorare aut auferre præsumat. Quod si quis hoc quocumque tempore temerare aut auferre præsumpserit, veluti necator pauperum anathemate iudicij diuini plectatur, & veluti sacrilegij perpetrator, criminis sui reus, supplicij æterni teneatur obnoxius. Huic constitutioni subscripserunt. Episcopi, Sapaudus Arelatensis, Priscus Lugdunensis, Euantius Viennensis, Isicius Gratianopolitanus, Ragnoaldus Valentinus, Trapidius Arausicus, Eusebius Matiscensis, Flauius Cabilonensis, Pappus Aptensis, Vrbicus Regensis, Aridius Vappicensis, Artemius Vasensis, Martianus Tarantasiensis, Pologronius Sigestaricensis, Eusebius Tricastinus, Cariatto Genauensis, Boëtius Carpentoratensis. Ex his Episcopis Sapaudum Arelatensem & Euantium Viennensem XI anno regni Childeberti, id est, anno Christi DLXXXVI e vita exceßisse, testatur Gregorius Turonensis libro 8 cap. 39, vt mirum sit a quibusdam hanc Synodum Valentinam ad annum DLXXXIX differri.

[8] Plura alia Consilia Episcoporum, iussu S. Gunthramni habita sunt, [iubet etiam haberi Concilia Matiscone,] cum illustri testimonio pietatis eius & zeli erga religionem Catholicam & functiones Ecclesiasticas: nonnulla horum Conciliorum sufficienter a S. Gregorio Turonensi in Actis attinguntur; alia habentur tomo primo Conciliorum Galliæ, & reliquis tomis Conciliorum dein inserta: ex his est Matisconense primum cum hac Præfatione: Cum ex euocatione gloriosissimi Domni Gunthramni Regis tam pro causis publicis, quam pro necessitatibus pauperum in vrbe Matiscensi nostra mediocritas conuenisset; primo in loco visum nobis est, vt in nomine Domini non tam noua quam prisca Patrum statuta sancientes, id ipsum cōstituamus, quod titulis præsentibus in canonibus legitur insertum. Ac dein post Canones nouemdecim constitutos, ac subscriptiones vnius & viginti Episcoporum indicatur Synodus facta anno XXI regni Domni nostri Gunthramni Regis Kalend. Nouemb. Indictione XV. anno scilicet Christi DLXXXII. [Lugduni,] At mense Maio anni sequentis habita est Lugdunensis Synodus octo Episcoporum & duodecim Missorum ab alijs Episcopis: a quibus canones sex præscripti extant. At iussu Regis Gunthramni iterum Matiscone anno DLXXXV congregati fuerunt Episcopi tres & quadraginta, [Matiscone iterum] præter octodecim Missos aliorum Episcoporum, ac tres Episcopos, qui tum non habebant Sedes. Pauca ex præfatione proferimus: Residentibus Prisco, Euantio, Prætextato, Bertechranno, Artemio, Sulpitio, Metropolitanis Episcopis cū omnibus Consacerdotibus eorū, Priscus Episcopus Patriarcha dixit: Gratias agimus Domino Deo nostro, Fratres & Consacerdotes mei, qui nos in hac die cōgregās alterna nos fecit sospitate gaudere. Ceteri Episcopi Metropolitani responderunt: Gaudemus, Frater sanctissime, quod omnes Episcopi, qui in regno gloriosi Domini Gunthramni Regis Episcopali honore funguntur, in vno se conspiciunt coadunati Cōcilio. Propterea indesinenter omnes nos orare oportet, vt Dei omnipotentis maiestas & Regis nostri incolumitatem solita pietate cōseruet, & nos omnes, qui membra sumus vno sub nostro capite Christo coadunati, illa nos operari concedat, quæ serenitati ac maiestati eius rite cōplaceant. Decreuerunt autem Canones viginti, inter quos primus est, De intermisso diei Dominicæ cultu restituendo: ob cuius potißimum obseruationem post hāc Synodum habitam edita est a Rege Gunthramno ad Episcopos & Iudices regni sui hæc præceptio.

[9] Gunthramnus Rex Francorum omnibus Pontificibus ac vniuersis Sacerdotibus & cunctis Iudicibus in regione Nostra constitutis. [Præceptio Regis ad Episcopos & Iudices] Per hoc supernæ maiestatis Auctorem, cuius vniuersa reguntur imperio, placari credimus, si in populo nostro iustitiæ iura seruamus: & ille pius Pater & Dominus, qui humanæ fragilitatis substantiam suo semper adiuuare consueuit auxilio, melius dignabitur cunctorum necessitatibus quæ sunt opportuna concedere, quos cognoscit præceptorum suorum monita custodire. Dum pro regni ergo nostri stabilitate & saluatione regionis, vel populi solicitudine attetius pertractaremus; agnouimus infra regni nostri spatia vniuersa scelera, quæ canonibus & legibus pro diuino timore puniri consueuerant, [vt ira Deo auertatur.] suadente aduersario boni operis perpetrari: & ex hoc procul dubio indignatione cælesti per diuersas seculi tēpestates, homines ac pecora aut morbo consumi censentur aut gladio, dum diuina iudicia non timentur: atque ita fit, vt admittendo illicita per ignorantiam multi depereant, & non solum præsentem vitam celerius cogantur amittere, sed & inferni supplicia sustinere. Ad vos ergo, sacrosancti Pontifices, quibus diuina clementia potestatis paternæ concessit officium, [monet Episcopos officij sui:] in primis nostræ serenitatis sermo dirigitur, sperantis quod ita populum vobis prouidentia diuina commissum, frequenti prædicatione studeatis corrigere & pastorali studio gubernare, quatenus dū vniuersi diligendo iustitiam conuersatione præcipua cum omni honestate studuerint viuere melius, cuncta rerum aduersitate remota, cælesti beneficio concedatur tranquillitas temporum & congrua saluatio populorum. Et licet absque nostra admonitione ad vos specialiter prædicandi caussa pertineat; attamen reliquorum peccatis vos omnino credimus esse participes, si filiorum vestrorum culpas non assidua obiurgatione corrigitis, sed silentio præteritis. Nam nec nos, quibus facultatem regnandi superni Regis commisit auctoritas, irā eius euadere possumus, si de subiecto populo solicitudinem non habemus.

[10] Idcirco huius decreti ac definitionis generalis vigore decernimus, vt in omnibus diebus Dominicis, in quibus sanctæ Resurrectionis mysterium veneramur, vel in quibuscumque reliquis solennitatibus, [Commendat obseruationē diei Dominicæ & festorum.] quando ex more ad veneranda templorum oracula vniuersa plebis coniunctio deuotionis cōgregatur studio; præter victum, quem præparari conuenit, ab omni corporali opere suspendantur, nec vlla caussarum præcipue iurgia moueantur: sed vos, Apostolici Pontifices, iungentes vobiscum Consacerdotes vestros, & filios seniores Ecclesiæ ac Iudices locorum, quoscūque agnoscitis quod vitæ qualitas honesta commendat, ita vniuersam populi multitudinem constanti vel Deo placita iugiter prædicatione corrigite, vt & bene viuentes mysticus adhortationis sermo mulceat, & excedentes ad viam recti itineris correctio pastoralis adducat: quatenus omnes vnanimi deliberatione laudabiliter studeant viuere, vel æquitatem & iustitiam conseruare: qualiter ab omni peccatorum fæce liberos suos sancta suscipiat Ecclesia Christianos. [addicit legalem per Iudices pœnam:] Enimuero quicumque Sacerdotum aut secularium intentione mortifera perdurantes, crebrius admoniti emendare neglexerint, alios canonica seueritas corrigat, alios legalis pœna percellat: quoniam nec innocentes potest reddere collata securitas liberos, nisi culparum probatio punierit criminosos: nec minor est pietas proteruos conterere, quam releuare compressos. Cōuenit ergo, vt iustitiæ & æquitatis in omnibus vigore seruato, distringat legalis vltio Iudicum, quos non corrigit canonica prædicatio Sacerdotum: quo fiat vt dum præterita resecantur scelera, nullus audeat perpetrare futura: & ita vniuersos excedentes pro disciplinæ tenore seruando correctionis fræna constringant, vt in vniuersa regione nostra pacis & concordiæ iura proficiant. Cuncti itaque Iudices iusta, sicut Deo placet, studeant dare iudicia. Nam non dubium est, quod acrius illos condemnabit sententia nostri iudicij, [requirit iudiciorum æquitatem.] a quibus non tenetur æquitas iudicandi. Non vicarios aut quoscumque de latere suo per regionem sibi commissam instituere vel destinare præsumant: qui, quod absit, malis operibus consentiendo, venalitatem exerceant aut iniqua quibuscumque spolia inferre præsumant. Clericorum transgressiones cum, aduersario instigante, contigerint, quatenus illis pro diuino amore reuerentia maior impenditur, tantum conuenit vt acrius resecentur: quoniam si sancti Pastores aut instituti Iudices, quod nefas est, subiectorum suorum scelera potius occultare quam resecare tentauerint, se ex hoc amplius reos esse vel noxios non ignorant. Cuncta ergo, quæ huius edicti tenore decreuimus, perpetualiter volumus custodiri: quia in sancta Synodo Matisconensi hæc omnia, sicut nostis, studuimus definire, quæ præsenti auctoritate vulgamus. Subscriptio Domni Gunthramni Regis. Perrunas. Data sub die Idus Nouem. anno XXIV regni suprascripti Regis.

RES GESTÆ A S. GVNTRAMNO.
Ex Historia Ecclesiastica Gregorij Turonensis.

Gunthramnus Rex Francorum Cabilone in Burgundia (S.)

EX HIST. GREG. TVR.

PARS I.
Genus Regium. Regnum ei datum: Vxores & liberi.

LIB. IV

CAP. III

[1] Chlotharius Rex de diuersis mulieribus septem filios habuit, id est, de Ingunde Guntharium, Childericum, Charibertū, Gunthramnum, Sigebertum & Chlotsindam filiam, [Regio genere natis,] de Aregunde vero sorore Ingundis Chilpericum, de Chunsena habuit Chramnum… Guntharius vero, Chramnus atque Childericus viuente patre, mortui sunt… Alboinus quoq; Rex Longobardorum Chlorsindam filiam Regis accepit.

CAP. XXI

[2] Rex vero Chlotarius anno quinquagesimo primo regni sui cū multis muneribus limina B. Martini expetijt, [Chlotarium patrem Cōpendij mortuum] & aduenies Turonos ad sepulcrum antedicti Antistis, cunctas actiones, quas fortasse negligēter egerat, replicans, orauit cum grandi gemitu, vt pro suis culpis beatus Confessor Domini misericordiam exoraret, & ea quæ irrationabiliter commiserat, [Suessionis cū fratribus sepelit:] suo obtentu dilueret. Exin regressus, quinquagesimo a primo regni sui anno, dum in Cotia silua venationem exerceret, a febre corripitur, & exinde Compendium villam redijt: in qua cum grauiter vexaretur a febre, aiebat, Vuah, quid putatis; qualis est ille Rex cœlestis, qui sic tam magnos Reges interficit: in hoc enim tædio positus, spiritum exhalauit. Quem quatuor filij sui cum magno honore Suessionas deferentes, in basilica B. Medardi sepelierunt.

CAP. XXII

[3] Chilpericus vero post patris funera, thesauros, qui in villa Brannaco erant congregati, accepit, & Francos vtiliores petijt, ipsosque muneribus mollitos sibi subdidit, Et mox Parisius ingreditur, sedemque Childeberti Regis occupat. Sed non diu hoc ei licuit possidere: nā cōiuncti fratres eius, eum exinde expulerunt, & sic inter se hi quatuor, id est Charibertus, Gunthramnus, Chilpericus, atque Sigebertus, b diuisionem legitimam faciunt: [obtinet regnum Burgundionum,] deditque sors Chariberto regnum Childeberti, sedemque habere Parisijs: Gunthramno vero regnum Chlodomeris, ac tenere sedem Aurelianensem: Chilperico vero, regnum Chlotharij patris eius, cathedramque Suessionas habere: Sigeberto quoque regnum Theodorici, sedemque habere c Mettensem.

CAP. XXV

[4] Gunthramnus autem Rex bonus, primo Venerandam cuiusdam suorum ancillam, pro concubina thoro subiunxit, [gignit ex tribus mulieribus 4 filios,] de qua Gundobaldum filium suscepit. Postea vero Marcatrudem filiam Magnarij in d matrimonium accepit: Gundobaldum vero filium suum Aurelianis transmisit. Æmula autem Marcatrudis post habitum filium, in huius mortem grassatur: & transmissum (vt aiunt) venenum in potum ei dari curauit. Quo mortuo, [ex quibus mox, 2 obierunt:] ipsa iudicio Dei filium suum quem habebat perdidit, & odium Regis incurrit, dimissaque ab eodem, non multo post tempore mortua est. Post quam Rex e Austrigildem, cognomento Bobilam, accepit, de qua iterum duos filios habuit, quorum senior Chlotharius, iunior Chlodomeris dicebatur.

CAP. XXVI

[5] Porro Charibertus Rex decessit: cuius post obitum Theodogildis vna Reginarum eius, nuntios ad Gunthramnum Regem dirigit, se vltro offerens matrimonio eius. Quibus Rex hoc reddidit in responsis: Accedere ad me ei non pigeat cum thesauris suis: [Chariberti defuncti theauros accipit:] ego enim accipiam eam, faciamque magnam in populis, vt scilicet maiore mecum honore quam cum germano meo, qui nuper defunctus est, potiatur. At illa gauisa, collectis omnibus, ad eum profecta est. Quod cernens Rex ait: Rectius est enim, vt hi thesauri penes me habeantur, [eius vxorem monasterio includit:] quam apud hanc quæ indigne germani mei thorum adiuit. Tunc ablatis multis, paucis relictis, Arelatensi eam monasterio destinauit.

CAP. XXX

CAP. XL

CAP. XLII

[6] Sigibertus vero Rex Arelatensem vrbem capere cupiens, Aruernos commoueri præcepit. Erat enim tunc Firminus Comes vrbis illius, qui cum ipsis in capite abijt: [exercitum Sigeberti inuadentis Arelatem profligat:] sed & de alia parte Adouarius cum exercitu aduenit, ingressique vrbem Arelatensem, sacramenta pro parte Sigiberti Regis exegerunt. Quod cum Gunthramnus Rex comperisset, Celsum Patritium cum exercitu illuc dirigit: qui abiens Auennicam vrbem abstulit. Accedens autem Arelatem & vallans eam, impugnare exercitum Sigiberti, qui intra muros continebatur, cœpit: tunc illi egressi foras bellum parant, sed superati ab exercitu Celsi, fugam ineunt, venientesque ad vrbem, portas reperiunt obseratas. Qui nudati a rebus, ab equis destituti, non sine grandi contumelia patriæ restituti sunt: Firmino tamen & Adouario discedendi via indulta est. Multi ibi tunc viri ex Aruernis, non solum torrentis impetu rapti, [huic Auenionem restituit:] verum etiam gladiorū ictibus sunt prostrati. Ac sic Gunthramnus Rex recepta vrbe illa, iuxta consuetudinē bonitatis suæ, Auennicā ditionibus fratris sui restituit. Post mortem Chariberti, cum Chilpericus Turonos ac Pictauos peruasisset, quæ Sigiberto Regi per pactum in partem venerant, coniunctus Rex ipse cum Gunthramno fratre suo, Mummolum eligunt, qui has vrbes ad verum Dominum reuocare deberet. Qui Turonos veniens, sugato exinde Chlodoueo Chilperici filio, [vti Turones & Pictauos:] exactis a populo ad partem Regis Sigiberti sacramentis, Pictauos accessit. Sed Basilius ac Siagrius Pictaui ciues, collecta multitudine, resistere voluerunt: quos de diuersis partibus circumdatos oppressit, obruit, interemit, & sic Pictauos accedens, sacramenta exegit. Cum autē contentio inter Chilpericum & Sigibertū Reges verteretur, Gunthramnus Rex apud f Parisius omnes Episcopos regni sui congregat, vt inter vtrosque quid veritas haberet edicerent. [per Episcopos cupit contenciones sopiri.] Sed vt bellum ciuile in maiore pernicitate cresceret, eos audire peccatis facientibus distulerunt.

CAP. XXVII

[7] Gunthramnus vero duos g Magnacharij quondam filios gladio interemit, pro eo quod in Austrigildem Reginam eiusque sobolem multa detestabilia atque execranda proferrent: [occisis 2 filijs Magnacharij amittit proprios filios:] facultatesque eorum fisco suo redegit. Ipse quoque h duos filios suos subito morbo oppressos perdidit: de quorum funere valde contristatus est, eo quod orbatus absque liberis remansisset. Post hæc Gunthramnus Rex ad Childebertum nepotem suum legatos mittit, pacem petens, ac deprecans eum videre. Tunc ille cum proceribus suis ad eum venit: qui ad pontem quem Petræum vocant, coniuncti sunt, [Childebertū ad se vocat:] consalutantes atque inuicem osculantes se, Gunthramnus Rex ait: Euenit impulsu peccatorum meorum, vt absque liberis remanerem: & ideo peto, [in filium adoptat.] vt hic nepos meus mihi sit filius. Et imponens eum super cathedram suam, cunctum ei regnum tradidit dicens: Vna nos parma protegat, vnaque hasta defendat. Quod si filios habuero, te nihilominus tamquam vnum ex his reputabo, vt illa cum meis, tecumque permaneat caritas, quam tibi hodie ego polliceor teste Deo. Proceres vero Childeberti similiter pro eodem polliciti sunt. Et manducantes simul atque bibentes, dignisque se muneribus honorantes, pacifici discesserunt, ad Chilpericum Regem legationem mittentes, vt redderet quod de eorum regno minuerat: quod si differret, campum præpararet ad bellum. Quod ille despiciens, apud Suessionas atque Parisius, circos ædificare præcepit, eos populis spectaculum præbens. i

C. XXXIII

[8] Anno nono Childeberti Regis partem Massiliæ Gunthramnus Rex ipsi nepoti suo refudit. Chilpericus, Nero nostri temporis & Herodes, [datur Childeberto pars Massiliæ,] ad villam Calensem, quæ distat ab vrbe Parisiaca quasi centum stadijs, accedit: ibique venationes exercet. Quadam vero die regressus de venatione, iam subobscura nocte, dum de equo susciperetur, [Chilpericus occiditur.] & vnam manum super scapulam pueri retineret; adueniens quidam, eum cultro percutit sub ascellam, iteratoque ictu ventrem eius perforat. Statimque profluente copia sanguinis, tam per os quam per aditum vulneris, iniquum fudit spiritum.

[Annotata]

a Imo quinquagesimo secundo anno legi debere alibi diximus.

b Marius: Regnum filij diuiserunt Indictione IX, anno post Consulatum Basilij XX, is est annus Christi 561, & primus regni filiorum a Fredegario numeratur, quem a Gregorio Turonensi ad sequentem 562 differri supra ostendimus.

c Hinc regnum Mettensc dictum, post Austrasianum alij Remensem intruserunt, etiam in MSS.

d Ex hac relatione damnandus Aimoinus, dum lib. 3 cap. 3 ista scribit: Gunthramnus quatuor filios ex diuersis habuit concubinis, quarum nomina recensere supersedi; maxime cum nec ei legitimo fuerint copulatæ coniugio & eo adhuc superstite cum suscepta prole terminum sint sortitæ vitæ.

e Austregildis Regina obijt mense Septembri, Indictione XIV anno 2 Cons. Tiberij Constantini Augusti: propter cuius transitum interfecti sunt duo medici Nicolaus & Donatus. Ita Marius. Annus is erat 581, cum illa annos ætatis haberet 32, vti in eius Epitaphio legitur apud Chesnæum tomo 1 pag. 517.

f Est Synodus Parisiensis 4, anno 573 habita, in qua Episcopi palam professi sunt pro caussis publicis priuatorumque querelis se congregatos fuisse.

g Magnacarium Ducem Francorum mortuum esse anno 565 constat ex Mario.

h Mortuos esse hos filios anno 577, Indict. 10 tradit Marios, ac seniorem Chlotharium annum ætatis egisse decimum, & Chlodomerem solum quartum scimus ex Epitaphijs illorum apud Chesnæum pag. 518.

i Leadoualdus infra num. 72 dicitur Baiocassinus Episcopus.

PARS II
Fredegundis Regina & Chlotharius filiolus defensi. Vrbes Chariberti occupatæ. Pauperes adiuti.

LIB. VII

CAP. V

[9] Fredegundis Regina accepto consilio legatos ad Gunthramnum Regem mittit, dicens: Veniat Dominus meus & suscipiat regnum fratris sui. Est, inquit, mihi infans paruulus, [A Fredegunde vidua inuitatus Parisios venit S. Gunthramnus:] quem in eius vlnis ponere desiderans, meipsam eius humilio ditioni. Comperto autem Gunthramnus Rex de fratris excessu, amarissime fleuit. Moderato quoque planctu, commoto exercitu, Parisius dirigit. Sed Childebertus Rex nepos eius legatos ad Gunthramnum Regem dirigit, dicens: Scio, pijssime pater, non latere pietatem tuam, qualiter vtrumq; vsque præsens tempus pars oppresserit inimica, vt nullus de rebus sibi debitis possit inuenire iustitiam: idcirco supplex nunc deprecor, vt placita, quæ inter nos post patris mei obitum sunt innexa, custodiantur. Tunc Gunthramnus Rex legatis illius ait: O miseri & semper perfidi, nihil in vobis verum habentes, neque in promissis permanentes: ecce omnibus quæ mihi polliciti estis relictis, [Childeberte legatos arguit perfidia] cum Chilperico Rege nouam pactionem scripsistis, vt me a regno depulso, ciuitates meas inter se diuiderent. Ecce pactiones ipsas, ecce manus vestræ subscriptiones, quibus hanc conniuentiam confirmastis: & qua nunc fronte quæritis, vt nepotem meum Childebertum suscipere debeam, quem mihi vestra peruersitate voluistis facere inimicum? Cui legati dixerunt. Si tantum mentem iracundia cepit, vt nihil nepoti tuo de his quæ pollicitus es indulgeas, vel illa quæ de regno Chariberti debentur auferre desiste. Quibus ille ait, Ecce pactiones quæ inter nos factæ sunt, vt quisquis sine fratris voluntate Parisios vrbem ingrederetur, amitteret partem suam, essetque a Polioctus martyr cum Hilario atque Martino Confessoribus iudex ac retributor eius. Post hæc ingressus est in eam germanus meus Sigibertus, qui iudicio Dei interiens, amisit partem suam: similiter & Chilpericus gessit. Per has ergo transgressiones, amiserunt partes suas: ideoque quia illi iuxta Dei iudicium & maledictiones pactionum defecerunt, omne regnum Chariberti cum thesauris eius, meis ditionibus, lege opitulante, subijciam: nec exinde alicui quidquam nisi spontanea voluntate indulgeam. Absistite igitur vos semper mendaces ac perfidi, & hæc Regi vestro referte.

CAP. VII

[10] Quibus discedentibus, legati iterum Childeberti ad antedictum Regem veniunt, Fredegundem Reginam requirentes atque dicentes: Redde homicidam, quæ b amitam meam suggillauit, quæ patrem interfecit, & patruum: quæ ipsos quoque consobrinos meos gladio interemit. At ille: In placito, inquit, quod habemus, cuncta decernimus, tractantes quid oporteat fieri. [Fredegundem protegit:] Nam Fredegundem patrocinio suo fouebat, ipsamque sæpius ad conuiuium euocans promittebat se ei fieri maximū defensorem. Quadam vero die dum pariter ad mensam epularentur, Regina consurgens, & vale dicens, a Rege detinebatur dicente sibi: Adhuc aliquid cibi sume. Cui illa: Indulge, inquit, deprecor, Domine mi, quia iuxta consuetudinem mulierum contigit mihi, vt pro conceptu consurgam. Hæc ille audiens obstupuit, sciens quartum esse mensem ex quo alium ediderat filium: tamen permisit eam consurgere. Priores quoque de regno Chilperici, vt erat Ansoaldus & reliqui, ad filium eius qui erat quatuor mensium se collegerunt, quem Chlotharium vocitauerunt, exigentes sacramenta per ciuitates, quæ ad Chilpericum prius aspexerant, vt scilicet fideles esse debeant Gunthramno Regi, [& Chlotharium eius filium:] ac nepoti suo Chlotario. Gunthramnus vero Rex omnia, quæ fideles Regis Chilperici non recte diuersis abstulerant iustitia intercedente restituit. Multa & ipse ecclesijs conferens, [benefacit ecclesijs & pauperibus:] testamenta quoque defunctorum, qui ecclesias hæredes instituerant & ab Chilperico compressa fuerant, restaurauit, multis se benignum exhibens, ac multa pauperibus tribuens.

CAP. VIII

[11] Sed quia non erat fidus ab omnibus inter quos venerat, armis se muniuit, nec vmquam ad ecclesiam aut reliqua loca, quo ire delectabat, sine grandi pergebat custodia. [fidelitatem a subditis exigit:] Vnde factum est, vt quadam die Dominica, postquam Diaconus silentium populis vt Missæ auscultarentur, indixit, Rex conuersus ad popopulum diceret: Adiuro vos, o viri cum mulieribus qui adestis, vt mihi fidem inuiolatam seruare dignemini, nec me vt fratres meos nuper fecistis, interimatis: liceatque mihi vel tribus annis nepotes meos, qui mihi adoptiui facti sunt filij, enutrire, ne forte contingat, quod diuinitas æterna non patiatur, vt cum illis paruulis me defuncto, simul pereatis, cum de genere nostro robustus non fuerit qui defenset. Hæc eo dicente, omnis populus orationem pro Rege fudit ad Dominum.

CAP. XII

CAP. XVI

CAP. XVII

[12] Igitur Gunthramnus Rex, Comites suos ad comprehendendas ciuitates, quas quondam Sigibertus de regno Chariberti fratris sui acceperat, direxit, vt exigentes sacramenta, [Vrbes Chariberti subigit:] suis eas ditionibus subiugarent. Turonici vero atque Pictaui ad Childebertum Sigiberti filium transire voluerunt. Sed Turonici legationem mittunt, dicentes, melius sibi esse ad tempus Gunthramno Regi subdi, quam cuncta incendio aut ferro vastari. Pictaui quoque, sacramenta Gunthramno Regi dederunt, non longo tempore ea custodientes. Prætextatum c vero Episcopum ægre Fredegundis suscepit, quem ciues Rotomagenses post excessum Regis de exilio expetentes, cum grandi lætitia & laude ciuitati suæ restituerunt. [S. Prætextatum Episc. Rotomagensem restituit ex iudicio Episcoporum] Post reditum vero suum ad vrbem Parisiacam aduenit, ac se Guntramno Regi repræsentauit, exorans vt caussam suam diligenter exquireret. Adserebat enim Regina eum non debere recipi, qui fuisset per iudicium quadraginta quinque Episcoporum a Sacerdotali officio segregatus. Cumque Rex pro hac caussa Synodum excitare vellet, Ragnemodus huius vrbis Episcopus pro omnibus responsum reddidit, dicens: Scitote ei pœnitentiam indictam a Sacerdotibus, non tamen eum prorsus ab Episcopatu remotum. Et sic a Rege susceptus, atque conuiuio eius adscitus, ad vrbem suam regressus est. Promotus vero, qui in Dunensi castro ordinante Sigiberto Rege Episcopus fuerat institutus, & post mortem Regis amotus fuerat eo quod castrum illud esset diœcesis Carnotenæ, [vti Promotū Episc. ad quietaus vitam redigit:] contra quem ita iudicium latum fuerat vt Presbyterij tantum officio fungeretur; accessit ad Regem, deprecans vt ordinationem Episcopatus in antedicto castro reciperet. Sed obsistente Pappolo Carnotenæ vrbis Episcopo, ac dicente, quia diœcesis meæ est, ostendente præsertim iudicio Episcoporum, nihil aliud potuit obtinere cum Rege, nisi vt ea quæ sub ipsius castri termino propria habebat, reciperet, in quibus cum genitrice adhuc superstite moraretur.

CAP. XVIII

CAP. XIX

[13] Commorante vero Rege apud vrbem Parisiacam, venit quidam pauper, dicens: Audi Rex verba oris mei. [insidias sibi strui intelligit:] Noueris enim quia Faraulfus cubicularius quondam fratris tui, quærit te interficere. Audiui enim consilium eius, vt eunte te matutina oratione ad Ecclesiam, aut cultro appeteret, aut hasta transfoderet. Obstupefactus autem Rex, misit vocari eum. Quo negante de his, Rex metuens, armis se valde muniuit; nec penitus ad loca sancta vel alio, nisi vallatus armatis atque custodibus procedebat. Faraulfus autem non post multum tempus mortuus est. Cum autem clamor fieret magnus aduersus eos, qui potentes cum Rege fuerant Chilperico, [ablata restitui mandat] scilicet quod abstulissent vel villas vel res reliquas de rebus alienis, omnia quæ iniuste ablata fuerant, Rex reddi præcepit. Fredegundem quoque Reginam ad villam Rothoialensem, quæ in Rotomagensi termino sita est, abire præcepit. Secutique sunt eam omnes meliores natu regni Chilperici Regis: [Fredegundē ablegat:] ibique relinquentes eam cum d Melanio Episcopo, qui de Rotomago submotus fuerat, ad filium eius se transtulerunt, promittentes quod ab eis studiosissime nutriretur.

CA. XXXIII

[14] Posthæc Gunthramnus Rex arcersiri nepo tem suum Childebertum iubet, & data in manu Regis Childeberti hasta, ait: [Childebertum hæredem statuit:] Hoc est indicium quod tibi omne regnum meum tradidi. Ex hoc nunc vade, & omnes ciuitates meas tamquam tuas proprias sub tui iuris dominationem subijce. Nihil enim, facientibus peccatis, de stirpe mea remansit, nisi tu tantum qui mei fratris es filius. Tu enim hæres in omni regno meo succede, ceteris exhæredibus factis. Tunc relictis omnibus, assumpto seorsum puero clam locutus est, prius obtestans diligentissime ne secreta collocutio vlli hominum panderetur. Tunc indicauit ei, quos in consilio haberet aut sperneret a colloquio: quibus se crederet, quos vitaret, [dat priuata monita:] quos honoraret muneribus, quos ab honore depelleret. Deinde cum ad conuiuium conuenissent, cohortabatur Gunthramnus Rex omnem exercitum, dicens: Videte, o viri, quia filius Childebertus iam vir magnus effectus est: videte & cauete, ne eum pro paruulo habeatis. Relinquite nunc peruersitates atque præsumptiones quas exercetis, [commendat exercitui,] quia Rex est, cui vos nunc deseruire debetis. Hæc & his similia locutus, per triduum epulantes atque iocundantes, multisque muneribus locupletantes, cum pace discesserunt. Tunc ei reddidit Rex Gunthramnus omnia, [eique benefacit:] quæ pater eius Sigibertus habuerat.

CAP. XL.

[15] Leudegisilus Dux cum thesauris omnibus Gundobaldi, ad Regem venit: quos postea Rex pauperibus & ecclesijs erogauit. Adprehensa vero vxore Mummoli, [thesauros dat pauperibus & ecclesijs:] inquirere Rex cœpit, quid thesauri, quos ij congregauerant, deuenissent. Sed illa cognoscens virum suum interfectum fuisse, & omnem iactantiam eorum prorsus in terram corruisse, omnia pandit, dixitq; multum adhuc apud vrbem Auinionensem auri atque argenti esse, quæ ad Regis notitiam non venissent. Statimque misit Rex viros, qui hæc deferre deberent cum vno puero, quem valde creditum Mummolus habens, hæc ei commendauerat. Abeuntes autem acceperunt omnia, quæ in vrbe relicta fuerant. Ferunt autem ducenta & quinquaginta talenta argenti fuisse: auri vero amplius quam triginta. Sed hæc, vt ferunt, de reperto antiquo thesauro abstulit. Quod Rex diuisum cum Childeberto Rege nepote suo, [aliquam partem Childeberto.] partem suam maxime pauperibus est largitus: mulieri nihil amplius quam ea quæ de parentibus habuerat, relinquens.

[Annotata]

a S. Polioctus, alijs Polieuctus Martyr Melitenæ, colitur XIII Februarij, vbi varia eius Acta dedimus, & periuros in eius templo ostendimus punitos esse.

b Intelliguntur Gailesuinda soror Brunichildis, adeoq; matertera Childerici, tum huius pater Sigebertus, patruus Chilpericus, & huius filij Meroueus & Chlodoueus illius consobrini, seu potius fratrueles.

c Colitur S. Prætextatus 24 Febru. ad quam diem omnia examinauimus.

d Melanius siue Melantius, eiecto S. Prætextato, Sedem inuaserat.

PARS III
S. Gunthramni pietas, eleëmosynæ, reuerentia erga Episcopos Aureliæ exhibita, & Parisijs erga nepotes mortuos.

LIB. VIII

CAP. I

[16] Igitur Gunthramnus Rex anno XXIV regni sui de Cabillono progressus, Niuernensem vrbem aggreditur. Inuitatus enim Parisios veniebat, vt Chilperici filium, quem iam Chlotharium vocitabat, a sacro regenerationis fonte deberet excipere. Digressus vero a Niuerno ad Aurelianensem vrbem venit, magnum se tunc ciuibus suis præbens: nam per domos eorum inuitatus abibat, [Ab Aurelia nensibus excipitur lætissimis acclamationibus:] & prandia data libabat, multum ab his muneratus, muneraque ipsis proflua benignitate largitus est. Sed cum ad vrbem Aurelianensem venisset, erat ea die solennitas B. Martini, id est, IV Nonas mensis quinti: processitque in obuiam eius immensa populi turba cum signis atque vexillis, canentes laudes. Et hinc lingua Syrorum, hinc Latinorum, hinc etiam ipsorum Iudæorum in diuersis laudibus varie concrepabat, dicens: Viuat Rex, regnumque eius in populis annis innumeris dilatetur. Iudæi vero qui in his laudibus videbantur esse participes, dicebant: Omnes gentes te adorent, tibique genuflectant, atque tibi sint subditæ. Vnde factum est, vt celebratis Missis, cum Rex ad conuiuium resideret, diceret: Væ genti Iudaicæ, [Iudæis non fauet:] malæ & perfidæ, ac subdolo semper sensu viuenti. Ob hoc enim mihi, inquit, hodie laudes adulatorias acclamabat, vt me cunctæ gentes quasi Dominum adorarent, vt Synagogam eorum, quæ dudum a Christianis diruta est, iuberem ope publica subleuari: quod inhibente Domino numquam ero facturus. O Regem admirabili prudentia clarum. Sic intellexit dolositatem hæreticorum, vt ei penitus non valerent subripere, quæ erant postmodum suggesturi. Iam enim, mediante epulo Rex locutus est Sacerdotibus qui aderant, dicens: Rogo, vt in domo mea, crastina die vestram promerear benedictionem, [Episcopos riueretur:] fiatque mihi salus in ingressu vestro, vt ex hoc saluus fiam, cum super me humilem vestrarum benedictionum verba defluxerint. Hæc eo dicente, omnes gratias agentes epulo expleto surreximus.

CAP. II.

CAP. III

[17] Mane autem facto, dum Rex loca Sanctorum orationis gratia visitaret, ad metatum nostrum aduenit: erat enim ibi basilica a S. Auiti Abbatis, [loca sancta obit:] cuius in libro miraculorum meminimus. Surrexi gauisus, fateor, ad occursum eius, & data oratione deprecor, vt in mansione mea eulogias B. Martini dignaretur accipere. Quod ille non respuens, benigno animo ingressus, [Gregorium Episc. Turonensem inuisit:] hausto poculo, admonitis nobis, ad conuiuium lætus abscessit. Tunc ablutis Rex manibus, accepta a Sacerdotibus benedictione, ad mensam resedit læto vultu & hilari facie, quasi nihil de contemptu suo fuisset effatus. Interea iam medio prandij peracto, iubet Rex vt Diaconum nostrum, qui ante diem ad Missas Psalmum responsorium dixerat, canere iuberem. Quo canente, iubet iterum mihi, [inter prandendum mandat sibi Psalmos cantari.] vt omnes Sacerdotes qui aderant, per meam commonitionem datis ex officio suo singulis Clericis, coram Rege iuberentur cantare. Per me enim sæcundum Regis imperium admoniti, quisque vt potuit in Regis præsentia Psalmum responsorium decantauit. Cum autem fercula proferrentur, dixit Rex; Argentum omne quod cernitis, Mummoli illius periuri fuit: sed nunc, gratia Domini tribuente, in nostram dominationem translatum est: nam quindecim ex eo catinos, vt istum maiorem cernitis, iam concidi, & non exinde amplius quam hunc & alium de centum septuaginta libris reseruaui. Et quid amplius quam ad opus quotidianum necesse est me retinere? Non ego, quod peius est, [thesauros distribuit pauperibus & ecclesijs:] alium filium præter Childebertum habeo, cui satis sit de thesauris quos ei pater reliquit, & quæ iam de huius miserrimi rebus, quæ Auenione inuentæ sunt, transmittere curaui. Reliqua vero pauperum & ecclesiarum erunt necessitatibus tribuenda. b

CAP. IV

[18] Vnum vos tantummodo, Sacerdotes Domini, deprecor, vt pro filio meo Childeberto Domini misericordiam exoretis. Est enim vir sapiens atque vtilis, vt de multorum annorum æuo vix ita cautus homo reperiri possit ac strenuus. Quia si hunc Deus his Gallijs concedere dignabitur, fortassis spes erit de eodem gentem nostram, quæ valde exinanita est, posse consurgere. [petit preces pro Childeberto:] Quod fieri iuxta eius misericordiam non diffido, eo quod tale fuerit pueri natiuitatis præsagium. Nam in die sancto Pasche stante fratre meo Sigiberto in ecclesia, procedente Diacono cum sancto Euangeliorum libro, nuntius Regi aduenit, vnaque vox fuit pronuntiantis lectionem Euangelicam, ac nuntij dicentis: Filius natus est tibi: vnde factum est vt omnis populus in vtraque annuntiatione proclamaret pariter: Gloria Deo omnipotenti. Sed baptisinum in die sancto Pentecostes accepit, & Rex nihilominus in die sancto Dominicæ Natiuitatis est eleuatus. Vnde si oratio vestra prosequitur, poterit hic Domino annuente regnare. Hæc Rege dicente, omnes orationem fuderunt ad Dominum, vt vtrumque Regem eius misericordia conseruaret. Adiecitque Rex: Verum mater eius Brunichildis me minatur interimere: sed nihil mihi ex hoc formidinis est: Dominus enim qui me eripuit de manibus inimicorum meorum, & de huius insidijs liberabit me.

CAP. VI

CAP. VII

[19] Rex igitur in crastinum in venationem progressus est: quo redeunte, Garacharius Comes Burdegalensis atque Bladastes a nobis repræsentati sunt: [Comitem Burdegalensem aliumq;:] qui in basilica S. Martini confugium fecerant, pro eo quod Gundobaldo coniuncti fuissent. Nam cum prius pro his deprecatus, nihil obtinere potuissem, hæc in sequenti locutus sum: Audiat, o Rex, potestas tua: ecce a Domino meo in legatione ad te directus sum, [ob honorem S. Martini] sed quid renuntiabo ei qui me misit, cum nihil mihi responsi reddere velis? At ille obstupefactus ait: Et quis est Domïnus tuus, qui te misit? Cui ego subridens, B. Martinus, inquio, misit me. Tunc ille iussit sibi repræsentari viros: sed cum in eius conspectu venissent, multas eis perfidias ac periuria exprobrauit, [in gratiam suscipit,] vocans eos sæpius Vulpes ingeniosas: sed restituit eos gratiæ suæ, reddens quæ illis ablata fuerant. Adueniente quoque die Dominico, Rex ecclesiam ad spectanda Missarum solennia petit: fratres vero Consacerdotesque qui aderant, locum Palladio Episcopo ad agenda festa præbuerunt. Quo incipiente prophetiam, Rex interrogat, quis esset? Cumque Palladium Episcopum initiasse pronuntiassent, statim commotus Rex ait. Qui mihi semper infidelis & perfidus fuit, ille nunc sacrata verba prædicabit? [ægre fert Missam celebrari ab Episc. Santonico, olim hoste,] Egrediar prorsus ab hac ecclesia, ne inimicum meum audiam prædicantem: & hæc dicens, egredi cœpit ecclesiam. Tunc conturbati Sacerdotes de fratris humilitate, dixerunt Regi: Vidimus enim eum conuiuio tuo adesse, ac de eius manu te benedictionem accipere: & cur eum nunc Rex aspernatur? Si enim scissemus tibi exosum, declinassemus vtique ad alium, [sed intercedentibus Episcopis acquiescit:] qui hæc agere debuisset. Nunc si permittis, celebret quæ cœpit: in posterum autem si aliquid opposueris, canonicæ sanctionis censura finiatur: iam enim Palladius Episcopus in sacrarium cum grandi humilitate discesserat. Tunc Rex iussit eum reuocari, & sic quæ agere cœporat, expediuit.

CAP. IX

[20] Post hæc Rex Parisios venit, & coram omnibus loqui cœpit, dicens: Germanus meus Chilpericus moriens dicitur filium reliquisse: cuius nutritores matre deprecante petierunt, vt eum de sancto lauacro in Dominici Natalis solennitate deberem excipere: [de Chlotharij natalibus dubius,] & non venerunt. Rogauerunt deinceps vt ad sanctum Pascha baptizaretur: sed nec tunc allatus est infans. Deprecati sunt autem tertio, vt ad festiuitatem S. Ioannis exhiberetur: sed nec tunc venit. Mouerunt itaq; me per tempus sterile de loco vbi habitabam; veni igitur, & ecce absconditur, nec ostenditur mihi puer: vnde quantum intelligo nihil est quod promittitur, sed, vt credo alicuius ex leudibus nostris sit filius: nam si de stirpe nostra fuisset, ad me vtique fuisset deportatus. Ideoque noueritis, quia a me non suscipitur, nisi certa de eo cognoscam indicia. Hæc audiens Fredegundis Regina, [fit certior:] coniunctis Prioribus regni sui, id est, tribus Episcopis & trecentis viris optimis, sacramenta dederunt hunc a Chilperico Rege generatum fuisse: & sic suspicio ab animis Regis ablata est.

CAP. X

[21] Denique cum interitum Merouei atque Chlodouei sæpius lamentaretur, nesciretque vbi eos, postquam interfecerant, [Chlodoueum & Meroueum filios Chilperici curat honeste sepeliri:] proiecissent, venit ad Regem homo qui diceret: Si mihi contrarium in posterum non habetur, indicabo in quo loco Chlodouei cadauer sit positum. Iurauit Rex nihil ei molestum fieri, sed potius muneribus ampliari. Tunc ille, Veritatem, inquit, me loqui, o Rex, ipsa ratio quæ acta est comprobabit. Nam quando Chlodoueus interfectus est, ac sub stillicidio oratorij cuiusdam sepultus, metuens Regina, ne aliquando inuentus cum honore sepeliretur, iussit eum in alueum Matronæ fluminis proijci. Tunc intra capsum, quod opere meo ad capiendorum piscium necessitatem præparaueram, reperi. Sed cum ignorarem quisnam esset, a cæsarie prolixa cognoui Chlodoueum esse: apprehensumque in humeris ad littus detuli, ibique eum cespite superposito tumulaui. Ecce saluatis artubus quod volueris effice. Quod cum Rex comperisset, confingens se ad venationem procedere, detectoque tumulo reperit corpusculum integrum & inlæsum; vna tantum pars capillorum quæ subter fuerat iam defluxerat: alia vero cum ipsis crinium flagellis intacta durabat: cognitumque est, hunc esse quem Rex intento animo requirebat. Conuocato igitur Episcopo ciuitatis cum Clero & populo ac cereorum innumerabilium ornatu, ad basilicam S. Vincentij detulit tumulandum, non minus plangeus nepotes mortuos, quam cum vidit filios proprios iam sepultos. Post hæc misit Pappolum Carnotenæ vrbis Episcopum, qui Merouei cadauer requirens, iuxta Chlodouei tumulum sepeliuit.

CAP. XII

CAP. XIII

CAP. XX

[22] Cum Rex maxima intentione Theodorum Episcopum iterum persequi conaretur, & Massilia iam in Childeberti Regis dominationem reuocata fuisset, [Theodorum Episc. Massiliensem detinet] ad discutiendas causas Ratharius illuc quasi Dux a parte Regis Childeberti dirigitur. Sed postposita actione, quæ ei a Rege iniuncta fuerat, Episcopum vallat, fideiussores requirit, & ad præsentiam Regis Gunthramni direxit, vt scilicet ad Synodum, quæ Matiscone futura erat, quasi ab Episcopis damnandus adesset. Theodorus vero Episcopus a Gunthramno Rege detentus est: sed nihil ei Rex nocuit. [nec nocet] Igitur legatos ad nepotem suum Childebertum Rex dirigit, qui morabatur tunc ad castrum Confluentis, quod ob hoc nomen accepit, pro eo quod Mosella Rhenusque amnes pariter confluentes in eodem loco iungantur. Et quia placitum fuerat, vt Trecas Campaniæ vrbem de vtroque regno coniungerent, Sacerdotibusque de regno Childeberti congruum non fuit, Felix legatus salutatione præmissa ostensis litteris ait: Patruus tuus, o Rex, diligenter interrogat, quis te ab hac promissione retraxit, vt Sacerdotes regni vestri ad Concilium, quod simul decreueratis, venire differrent: an forsitan mali homines aliquam inter vos discordiæ radicem faciunt pullulare? Tunc vocato secretius Felice legato, Childebertus Rex rogauit, dicens: [intercedente Childeberto:] Deprecor Dominum & patrem meum, vt Theodoro Episcopo nihil iniuriæ inferat: quod si fecerit, confestim inter nos scandalum germinabit, erimusque discordia impediente disiuncti, qui debemus amorem tuendo esse pacifici. Acceptoque & de alijs causis responso, legatus discessit. Interim dies placiti aduenit, & Episcopi ex iussu Regis Gunthramni apud Matescensem vrbem collecti sunt. [in Synodo Matisconensi] His diebus Gunthramnus Rex grauiter ægrotauit, ita vt putaretur a quibusdam non posse prorsus euadere: quod credo prouidentia Dei fuisset: cogitabat enim multos Episcoporum exilio detrudere. [remittit.] Theodorus itaque Episcopus, ad vrbem suam regressus, fauente omni populo cum laude susceptus est.

[Annotata]

a Hic est S. Auitus Abbas Miciacensis in agro Carnotensi, cuius corpus in solium Aurelianense translatum est, vbi & Childebertus S. Gunthramni patruus in eius memoriam extruxit ecclesiam. Colitur 17 Iunij.

b Ea erat Ingundis Regis filia, Chariberti soror quæ S. Hermenigildum maritum ad fidem Catholicam conuertit.

PARS IV
Inimicitæ & bella cum Leuigildo & Reccaredo Regibus Gothorum. Acta cum Childeberto Rege eiusque filijs.

CA. XXVIII

[23] a Ingundis a viro cum Imperatoris exercitu derelicta, dum ad ipsum Principem cum filio paruulo duceretur, in Africa defuncta est & sepulta. [menigildum occisum Leuigildo bellā indicit,] Leuuichildus vero Herminichildum filium suum, quem ante dicta mulier habuit, morti tradidit. Quibus de causis commotus Gunthramnus Rex, exercitum in Hispanias destinat, dicens: Prius Septimaniam prouinciam ditioni nostræ subdite, quæ Gallijs est propinqua. Indignum est, vt horrendorum Gothorum terminus vsque in Gallias sit extensus. [in Septimaniam mittit exercitum,] Tunc commoto omni exercitu regni sui, illuc dirigit. Gentes vero quæ vltra Ararim Rhodanumque & Sequanam commanebant, cum Burgundionibus iunctæ, Ararica Rhodaniticaque littora, tam de fructibus quam de pecoribus valde depopulati sunt. Multa homicidia, incendia, prædasque in regione propria facientes, sed & ecclesias denudantes, Clericos ipsos cum Sacerdotibus ac reliquo populo ad ipsas sacratas Deo aras interimentes, [sed ob impia scelera] vsque ad vrbem Nemausum processerunt. Similiter & Biturici, Sanctonici cum Petragoricis, Engolismensibus, & reliquarum vrbium populo, qui tunc ad ante dicti Regis imperium pertinebant, vsque ad Carcasonam vrbem deuecti, similia mala gesserunt. Sed cum ad vrbem accessissent, reseratis sponte ab habitatoribus portis, nullo resistente ingressi, nescio quo cum Carcasonensibus scandalo commoti, vrbem egressi sunt. Tunc Terentiolus, Comes quondam vrbis Lemouicinæ, lapide de muro proiecto percussus, occubuit, cuius caput truncatum est ad vindictam aduersariorum, & vrbi delatum est. Ex hoc omnis populus timore perterritus, [punitum & cæsum] ad propria regredi destinans, vniuersa reliquit, quæ vel per viam ceperat, vel quæ secum adduxerat. Sed & Gothi per occultas insidias multos de his spoliatis interemerunt: exinde in Tholosanorum manus incidentes, quibus dum pergerent multa intulerant mala, spoliati ac cæsi vix propria contingere potuerunt. Hi vero qui Nemausum aggressi fuerant, deuastantes vniuersa regionis, succensis domibus, incensis segetibus, discissis oliuetis, vinetisque succisis, nihil inclusis nocere potentes ad alias vrbes progressi sunt. Erant enim valde munitæ, & de cibis ac reliquis necessarijs ad plene refertæ, & horum vrbana depopulantes, vrbes minus irrumpere valuerunt. Tunc & Nicetius dux cum Aruernis in hac expeditione commotus, cum reliquis vrbes adsedit. Sed cum minus valeret, ad castrum quoddam peruenit: dataque fide, sponte inclusi reserantes portas, eos creduli tamquam pacificos susceperunt. Illi vero ingressi, postposito sacramento, præsidia cuncta diripiunt, animas in captiuitatem subdentes. Tunc accepto consilio vnusquisque ad propria est regressus: tantaque per viam scelera, homicidia, prædas, direptiones per regionem propriam gesserunt, vt ea vsquequaque memorari perlongum sit. Verumtamen quia segetes prouinciæ igni ab ijsdem succensas dicimus, fame atque inedia pereuntes, per viam relinquebantur exanimes, nonnulli in fluminibus demersi, [& 5 millibus amissis reuersum,] plerique in seditionibus interempti sunt. Ferebant enim amplius quam quinque millia in his stragibus fuisse peremptos. Sed non eos qui remanserant, coërcebat aliorum interitus. Tunc & Aruernæ regionis ecclesiæ, quæ viæ publicæ propinquæ erant, a ministerijs denudatæ sunt. Nec fuit terminus male faciendi, nisi cum ad propria singuli peruenerunt.

[24] Quibus reuersis, magna Gunthramnum Regem amaritudo cordis obsedit. [sancte ingemiscit:] Duces vero supradicti exercitus ad basilicam S. Symphoriani Martyris expetierunt. Veniente itaque Rege ad eius solennitatem, repræsentati sunt sub conditione audientiæ in postmodum futuræ. Postea vero quatuor conuocatis Episcopis, necnon & maioribus natu laicorum, duces discutere cœpit, dicens: Qualiter nos hoc tempore victoriam obtinere possumus, qui ea quæ patres nostri consecuti sunt, non custodimus. Illi vero ecclesias ædificantes, in Deum spem omnem ponentes, Martyres honorantes, Sacerdotes venerantes, victorias obtinuerunt, gentesque aduersas, diuino opitulante adiutorio, in ense & parma sæpius subdiderunt. Nos vero non solum Deum non metuimus; verum etiam sacra eius vastamus, ministros interficimus, ipsa quoque Sanctorum pignora in ridiculo discerpimus ac vastamus. Non enim potest obtineri victoria, vbi talia perpetrantur. Ideo manus nostræ sunt inualidæ, ensis tepescit, nec clypeus nos, vt erat solitus, defendit ac protegit. Ergo si hoc meæ culpæ adscribitur, iam id Deus capiti meo restituat. Certe si vos regalia iussa contemnitis, & ea quæ præcipio implere differtis, [de remedio consultat:] iam debet securis capiti vestro submergi. Erit enim documentum omni exercitui, cum vnus de prioribus fuerit interfectus: verumtamen iam experiri debemus quid agi oporteat. Si quis iustitiam sequi destinat, iam sequatur: si quis contemnit, iam vltio publica ceruici eius immineat. Satius est enim, vt pauci contumaces pereant, quam ira Dei super omnem regionem dependeat innoxiam. Hæc Rege dicente, responderunt Duces: Bonitatis tuæ magnanimitas, Rex optime, narrari facile non potest: qui timor tibi in Deum sit, qui amor in Ecclesias, quæ reuerentia in Sacerdotes, quæ pietas in pauperes, quæue dispensatio in egenos: sed quia omnia, quæ gloria vestra profert, recta veraque esse censentur, quid faciemus, quod populus omnis in vitium est dilapsus, omnemque hominem agere quæ sunt iniqua delectat? Nullus Regem metuit, nullus Ducem, nullus Comitem reueretur: & si fortassis alicui ista displicent, & ea pro longæuitate vitæ vestræ emendare conatur, statim seditio in populo, statim tumultus exoritur, & intantum vnusquisque contra Seniorem sæua intentione grassatur, vt vix se credat euadere, si tandem silere nequiuerit. Ad hæc Rex ait, Si quis sequitur iustitiam, viuat: si quis legem mandatumque nostrum respuit, iam pereat: ne nos diutius hoc blasphemium prosequatur.

C. XXXVII

CAP. XLV

LIB. IX

CAP. I

[25] Post hæc Childeberto Regi filius natus est, qui a b Magnerico Treuerorum Episcopo de sacro fonte susceptus, Theodebertus est vocitatus: de quo tantum gaudium Gunthramnus Rex habuit, [Lætatur ob natū Theodebertum filium Childeberti,] vt statim legatos dirigens, multa ei munera transmitteret, dicens: Per hunc enim Deus erigere Francorum regnū propria maiestatis suæ pietate dignabitur, si huic pater, aut ipse vixerit patri. Anno deniq; c vndecimo Regni Childeberti Regis, legati iterum de Hispanijs venerunt, [Gothicam pacem non admittit,] pacem petentes: sed nihil certi obtinentes, regressi sunt. Cum autem legati de Hispanijs crebro ad Regem Gunthramnum venirent, & nullius pacis gratiam obtinere potuissent, sed magis inimicitia pullularet; Rex Gunthramnus Albigensem vrbem nepoti suo Childeberto reddidit. Post mortem Leuuieldi Hispanorum Regis, Richaredus filius eius fœdus inijt cum Goisintha, relicta patris sui, eamque vt matrem suscepit. Hæc enim erat mater Brunichildis Reginæ, matris Childeberti iunioris. [ne quidem cū Recaredo:] Richaredus vero de alia vxore erat filius Leuuieldi: denique cum nouerca habito consilio, legatos ad Gunthramnum Regem atque Childebertum dirigit, dicens: Pacem habete nobiscum, & ineamus fœdus, vt adiuti præsidio vestro, cum necessitas poposcerit, simili nos conditione intercedente caritate muniamus. Venientes vero Legati qui ad Gunthramnum Regem directi erant, apud Matascense oppidum iussi sunt residere: ibique transmissis viris Rex caussas cogno uit, sed recipere noluit verba eorum: vnde talis postmodum inter eos inimicitia pullulauit, vt ad ciuitates Septimaniæ nullum de regno eius transire permitterent. Hi vero qui ad Childebertum Regem venerunt, cum caritate recepti sunt, datisque muneribus accepta pace cum muneribus sunt regressi.

CAP. III

CAP. IV

[26] Interea aduenit festiuitas S. Marcelli, quæ apud Vrbem Cabillonensem d mense septimo celebratur, & Gunthramnus Rex adfuit: verum vbi peractis solennibus ad sacrosanctum altarium communicandi gratia accessisset, [liberatur a sicario,] venit quidam quasi aliquid suggesturus. Qui dum properat contra Regem, culter ei de manu delabitur. Apprehensoque repente, alium cultrum euaginatum in manu eius reperiunt. Nec mora, eductus a basilica sancta, vinctus & tormentis addictus, confitetur se emissum ad interficiendum Regem, dicens: Sic enim tractauit qui me misit: quia cognouit Rex multorum in se odia aggregata, & suspectus ne percutiatur, omnino se a suis vallari præcipit, nec reperitur aditus qualiter ad eum cum gladijs possit accedere, nisi in ecclesia, in qua securus & nihil metuens stare dignoscitur, transuerberetur. Sed & his de quibus locutus fuit apprehensis, multis interemptis, hunc verberatum plagis dimisit viuum, quia nefas putauit, si is qui ab ecclesia eductus fuerat, truncaretur. Eo anno Childeberto Regi alius filius natus est, [Nascitur ei Theodoricus pronepos] quem Veranus Cabellonensis Episcopus suscipiens a lauacro, Theoderici nomen posuit. Erat enim eo tempore ipse Pontifex e magnis virtutibus præditus, ita vt plerumque infirmis signum Crucis imponens, statim sanitati, tribuente Domino, restauraret.

CAP. IX

[27] Post hæc Rauchingus coniunctus cum Prioribus regni Chlotharij filij Chilperici, confingens se quasi tractaturum de pace, [conspirationem in necem Childeberti] vt inter terminum vtriusque regni nulla intentio aut direptio gereretur, consilium habuerunt, vt scilicet interfecto Childeberto Rege, Rauchingus cum Theodoberto seniore eius filio, regnum Campaniæ teneret: Vrsio vero ac Berthefredus, iuniore filio nuper genito, qui Theodericus cognominatur, ad se suscepto, & excluso Gunthramno Rege, reliquum regni teneret; multa etiam contra Brunichildem Reginam frementes, vt eam in contumeliam redigerent, sicut prius fecerant in viduitate sua. Rauchingus ergo summa elatus potentia, & vt ita dicam ad ipsius regalis sceptri se iactans gloriam peruenire, iter præparat ad Childebertum Regem accedendi, vt consilium quod inierat posset explere. Sed pietas Domini hæc verba in aures Gunthramni Regis prius imposuit. [mire intelligit eiq; indicat:] Qui missis nuntijs clam ad Childebertum Regem, omnes ei molitiones has in notitiam posuit, dicens: Accelera velociter, vt videamur a nobis: sunt enim caussæ quæ agi debeant. At ille diligenter inquirens quæ ei nuntiata fuerant, veraque esse cognoscens, arcessiri Rauchingum iussit.

CAP. X

CAP. XI

[28] Iterum misit Gunthramnus Rex ad nepotem suum Childebertum, [excipit Childebertum cum suis,] dicens: Moræ omnes abscedant, & veni vt te videam: est enim certæ necessitatis caussa, tam pro vitæ nostræ commodo, quam pro vtilitatibus publicis, vt videamur a nobis. Hæc ille audiens, adsumpta matre cum sorore & coniuge, ad occursum patrui destinat. Rex vero Gunthramnus cum nepote suo ac Reginis, [pactiones conscribi curat & lætum dimittit:] pacem firmauit, datis sibi inuicem muneribus, ac stabilitis caussis publicis, epulati sunt pariter. Laudabat enim Dominum Gunthramnus Rex, dicens, Refero tibi maximas gratias, omnipotens Deus, qui mihi præstitisti vt videre merear filios de filio meo Childeberto: vnde non me puto vsquequaque a tua maiestate relictum, qui mihi hæc præstitisti, vt videam filios filij mei. Tunc Dynamium & Lupum Ducem redditos Rex Childebertus recepit, Cadurcum Brunichildi Reginæ refudit. Et sic cum pace & gaudio iterum atque iterum Deo gratias agentes, conscriptis pactionibus se remunerantes & osculantes, regressus est vnusquisque ad ciuitatem suam.

CAP. XV

CAP. XVI

[29] Igitur eo tempore in Hispania Richaredus Rex compunctus miseratione diuina, [Reccaredum ad fidem Catholicam conuersum] conuocatis Episcopis religionis suæ ait: Cur inter vos & Sacerdotes illos, qui se Catholicos dicunt, iugiter scandalum propagatur, & cum illi per fidem suam signa multa ostendant, vos nihil tale agere potestis? qua de re conuenite quæso simul, & discussis vtriusque partis credulitatibus, quæ vera sunt cognoscamus: & tunc intelligens veritatem Richaredus, postposita altercatione, se Catholicæ legi subdidit, & accepto signaculo beatæ Crucis cum chrismatis vnctione, credidit Iesum Christum Filium Dei æqualem cum Spiritu sancto regnantem in secula seculorum. Amen. Post hæc Richaredus legationem ad Gunthramnum atque ad Childebertum direxit pacis gratia, vt scilicet sicut in fide se asserebat vnum, ita & caritate se præstaret vnitum. [& pacem petentem ob cædem S. Hermenigildi non admittit.] Sed a Gunthramno Rege repulsi sunt dicente, Qualem mihi fidem promittere possunt, aut quemadmodum a me credi debent, qui neptem meam Ingundem in captiuitatem tradiderunt, & per eorum insidias, & vir eius interfectus est, & ipsa in peregrinatione defuncta? Non recipio ergo legationem Richaredi, donec me Deus vlcisci iubeat de his inimicis.

[Annotata]

a Ingundis Sigeberti Regis filia, Chariberti soror, S. Hermenigildum maritum ad fidem Catholicam conuertit.

b S. Magnericus colitur 25 Iulij.

c Is est annus 586.

d Die 4 Septembris.

e De virtutibus & miraculis S. Verani habemus varia Acta, illustranda ad XI Nouemb.

PARS V
Pacta S. Gunthramni cum Childeberto. Alia præclare gesta.

CAP. XX

[30] Anno a XIII Regis Childeberti, cum ad occursum eius vsque Metensem vrbem properassemus, iussi sumus ad Gunthramnum Regem in legationem accedere: quem apud vrbem Cabilonensem reperimus, [Excipit Legatum Childeberti S. Gregorium Turonensem] dicentes: Salutem vberrimam mittit ibi gloriosissimus nepos tuus Childebertus, o inclyte Rex, immensas referens gratias pietati tuæ, quod a te iugiter commonetur, vt ea agat quæ & Deo placeant, & tibi sint accepta, & populo congrua. De his vero quæ locuti simul fuistis, omnia implere promittit, nec quidquam se de pactionibus quæ inter vos conscriptæ sunt, irrumpere pollicetur. Et Rex ad hæc ait: Non similiter ego gratias ago, quod taliter irrumpitur quod mihi promissum est. Pars mea de vrbe Siluanectensi non redditur: homines quos pro vtilitate mea, quia mihi infensi erant, migrare volui, non permiserunt: & quomodo dicetis, quod nihil de pactionibus scriptis transcendere vult dulcissimus nepos meus? Et nos adhæc: Nihil vult contra pactiones agere illas, sed omnia implere promittit, ita vt de præsenti, si ad diuisionem Siluanectensem vis mittere, nec tardetur; statim enim recipies tuum. [mandat pactionem relegi.] De hominibus vero quos dicis, nomina scripta tradentur, & omnia quæ promissa sunt implebuntur. Hæc nobis loquentibus, pactionem ipsam relegi Rex coram adstantibus iubet.

[31] Cum in Christi nomine præcellentissimi Domini Gunthramnus & Childebertus Reges, & gloriosissima Domina Brunchildis Regina, b Andelaum caritatis studio conuenissent, vt omnia quæ vndecumque inter ipsos scandalum poterant generare, pleniori consilio definirent; id inter eos mediantibus Sacerdotibus atque Proceribus, Deo medio, caritatis studio sedit, complacuit, atque conuenit, vt quamdiu eos Deus omnipotens in præsenti seculo superesse voluerit, fidem & caritatem puram & simplicem sibi debeant conseruare. [Quæ ipse ex regno Parisiensi Chariberti debebat habere;] Similiter quia Dominus Gunthramnus iuxta pactionem, quam cum bonæ memoriæ Domino Sigeberto inierat, integram portionem, quæ est de regno Chariberti, illis fuerat consecutus, sibi diceret in integrum redhiberi; & pars Domni Childeberti, ea quæ pater suus possederat, ad se vellet ex omnibus reuocare: id inter ipsos constat fixa deliberatione finitum, vt in illam tertiam portionem de Parisiensi ciuitate cum terminis & populo suo, quæ ad Domnum Sigebertum de regno Chariberti conscripta pactione peruenerat, cum castellis Duno & Vindocino, & quidquid de pago Stampensi, vel Carnoteno in peruio illo antefatus Rex cum terminis & populo suo perceperat, in iure & dominatione Domni Gunthramni, cum eo quod superstite Domno Sigiberto de regno Chariberti antea tenuit, debeant perpetualiter permanere: pari conditione ciuitates Meldonenses, & duas portiones de Siluanectis, Turonos, Pictauos, Abrincatas, c Vicum Iuliensem cum Consorannis, Lapurdo & Albige Domnus Childebertus Rex cum terminis a præsenti die suæ vindicet potestati. Ea igitur conditione seruata, vt quem Deus de ipsis Regibus superstitem esse præceperit, regnum illiusd, qui absque filijs de præsentis seculi luce migrauerit, ad se integritatem iure perpetuo debeat reuocare, & posteris suis, Domino auxiliante, relinquere. Illud specialiter placuit per omnia inuiolabiliter conseruari, vt quidquid Dominus Gunthramnus Rex filiæ suæ e Chlothieldi cōtulit, aut adhuc, [& filiæ suæ Chlothieldi possit dare] Deo propitiante, contulerit, in omnibus rebus atque corporibus, tam in ciuitatibus quam agris vel redditibus, in iure & dominatione ipsius debeant permanere: & si quid de agris fiscalibus vel speciebus atque præsidio pro arbitrij sui voluntate facere, aut quidquam conferre voluerit, in perpetuo, auxiliante Domino, conseruetur, neque a quocumque vllo vnquam tempore conuellatur, & sub tuitione ac defensione Domni Childeberti, cum his omnibus quæ ipsam transitus genitoris sui inuenerit possidentem, sub omni honore & dignitate secura debeat possidere.

[32] Pari conditione repromittit Domnus Gunthramnus Rex, [addicit, si Childebertus moriatur, protectionem filiorum, genitricis, sororis, vxoris:] vt si (vt habet humana fragilitas, quod Diuina pietas non permittat, nec ille videre desiderat) contigerit Domnum Childebertum, eo superstite, de hac luce migrare, filios suos Theodobertum & Theodoricum Regem, vel si adhuc alios ipsi Deus dare voluerit, vt pius pater sub sua tuitione & defensione recipiat, ita vt regnum patris eorum sub omni soliditate possideant: & genitricem Domni Childeberti, Domnam Brunichildem Reginam, vel filiam eius Chlodosuindam, germanam Domni Childeberti Regis, quamdiu intra regionem Francorum fuerit, vel eius Reginam Faileubam, tanquam sororem bonā, & filias in sua tuitione & defensione, spiritali dilectione recipiat, & sub omni honore & dignitate cum omnibus rebus earum, cum ciuitatibus, agris, reditibus, vel cunctis titulis, & omni corpore facultatis, tam quod præsenti videntur tēpore possidere, quam quod adhuc Christo Præsule iuste potuerint augmentare, sub omni securitate & quiete possideant: vt si quid de agris fiscalibus vel speciebus atque præsidio pro arbitrij sui voluntate facere, aut cuiquam conferre voluerint, fixa stabilitate in perpetuo conseruetur, nec a quibuscumque voluntas illarum vllo tempore conuellatur. De ciuitatibus vero, hoc est Burdegala, Lemouica, Cadurco, Bernarno & Begorra (quas Gailesuindam germanam Domnæ Brunichildis, tam in dote, quam in f morganegiba, hoc est, matutinali dono, in Frāciam venientem, certum est adquisisse: quas etiam per iudicium gloriosissimi Domni Gunthramni Regis, vel Francorum, superstitibus Chilperico & Sigeberto Regibus, Domna Brunichildis noscitur acquisisse) ita conuenit, vt Carducam ciuitatem cum terminis & cuncto populo suo, Domna Brunichildis de præsenti in sua proprietate percipiat: reliquas vero ciuitates ex hac conditione superius nominatas Domnus Gunthramnus, dum aduiuit, possideat, ita vt quandoque post eius transitum, in dominationem Domnæ Brunichildis hæredumque suorum cum omni soliditate, Deo propitio, reuertantur. Nec superstite Domno Gunthramno, neque a Domna Brunichilde, neque a filio suo Childeberto Rege filijsque suis, quolibet ingenio, vel tempore repertantur. Simili modo conuenit, vt Siluanectum Domnus Childebertus in integritate teneat, & quātum tertia Domni Gunthramni exinde debita competit, de tertia Domni Childeberti, quæ est in g Rossontensi, Domni Gunthramni partibus compensetur.

[33] Similiter conuenit, vt secundum pactiones inter Domnum Gunthramnum & bonæ memoriæ Domnum Sigibertum initas, leudes, illi, [vtque rata sint iura clientum,] qui Domno Gunthramno post transitum Domni Chlotharij sacramenta primitus præbuerunt, & si postea conuincuntur se in parte alia tradidisse de locis vbi commanere videntur, conuenit vt debeant remoueri. Similiter & qui post transitum Domni Chlotharij conuincuntur Domno Sigiberto sacramenta primitus præbuisse, & se in aliam partem transtulerunt, modo simili remoueantur. [dona ecclesijs vel alijs facta,] Similiter quidquid antefati Reges ecclesijs aut fidelibus suis contulerint, aut adhuc conferre cum iustitia, Deo propitiante, voluerint, stabiliter conseruetur, & quidquid vnicuique fidelium in vtriusque regno per legem & iustitiam redhibetur, nullum ei præiudicium patiatur, sed liceat res debitas possidere atque recipere. Et si aliquid cuicunque per interregna sine culpa sublatum est, audientia habita restauretur. Et de eo quod per munificentias præcedentium Regum vnusquisque vsque ad trāsitum gloriosæ memoriæ Domini Chlotharij Regis possedit, cū securitate possideat: & quod exinde fidelibus personis ablatum est, de præsenti recipiat. Et quia inter præfatos Reges pura & simplex est in Dei nomine concordia illigata, conuenit vt in vtroque regno vtriusque fidelibus, tam pro causis publicis quam priuatis, quicumque voluerit ambulare, peruium nullis temporibus denegetur. Similiter conuenit, vt nullus alterius leudes nec solicitet, nec venientes excipiat: [pœnæ transgredientibus statuta:] quod si forsitan pro aliqua amissione partem alteram crediderit expetendam, iuxta qualitatem culpæ excusati reddantur. Hoc etiam huic addi placuit pactioni, vt si qua pars præsentia statuta sub quacumque calliditate, tempore quocumque transcenderit, omnia beneficia tam repromissa quam in præsenti collata amittat, & illi proficiat, qui inuiolabiliter omnia suprascripta seruauerit; & sit de sacramentorum obligatione in omnibus absoluta. His itaque omnibus definitis, iurant partes per Dei omnipotentis nomen & inseparabilem Trinitatem, vel diuina omnia, ac tremendum diem iudicij, se omnia quæ superius scripta sunt absque vllo dolo malo vel fraudis ingenio inuiolabiliter seruaturos. Facta pactio sub die quarto Calendis Decembris anno h vicesimo sexto regni Domni Gunthramni Regis, Domni Childeberti vero duodecimo anno.

[34] Lectis igitur pactionibus, ait Rex, Iudicio Dei feriar, si de his quidquam transcendero quæ hic continentur. Et conuersus ad Felicem, qui tunc nobiscum legatus aduenerat, ait: Dic, o Felix, [explicat suam cum Fredegunde amicitiam:] iam enim plenissime connexuisti amicitias inter sororem meam Brunichildem, & inimicam Dei & hominum, Fredegundem. Quo negante, ego dixi: Non dubitet Rex, quia illæ amicitiæ inter easdem custodiuntur, quæ ante i hos annos plurimos sunt ligatæ: nam certe scias, quia odium, quod inter illas olim statutum est, adhuc pullulat, non arescit. Vtinam tu, o Rex gloriosissime, minus cum ea caritatē haberes. Nam, vt sæpe cognouimus, dignius eius legationem quam nostram excipis. Et ille Scias inquit, Sacerdos Dei, quia sic eius legationem suscipio, vt caritatem nepotis mei Childeberti Regis non omittam. Nam ibi amicitias ligare nō possum, de qua sæpius processerunt, [permittit nuptias Chlodosuindæ cum Reccaredo Rege:] qui mihi vitam præsentem auferrent. Hæc eo dicente, Felix ait: Peruenisse ad gloriam vestram credo, quod Richaredus legationem ad nepotem vestrum direxit, quæ neptem vestram Chlodosuindam filiam fratris vestri ei in matrimonium postularet: sed ille absque vestro consilio nihil exinde promittere voluit. Rex ait: Non est optimum ei, vt illuc neptis mea ambulet, vbi soror sua est interfecta: sed nec illud rationabiliter complacet, vt non vlciscatur mors neptis meæ Ingundis. Felix respondet, Multum se exinde excusare volunt, aut sacramentis, aut quibuslibet alijs conditionibus iusseritis: tantum vos consensum præbete, vt ei Chlodosuinda, sicut postulat, desponsetur, Rex ait: Si enim nepos meus implet, quæ in pactionibus conscribi voluit, & ego de his facio voluntatem eius. Promittentibus nobis eum omnia impleturum, adiecit Felix: Deprecatur etiam pietatem vestram, vt ei solatium contra Longobardos tribuatis, qualiter expulsi de Italia, pars illa quam genitor suus vendicauit viuens, [negat exercitum in Italiam mittere;] ad eum reuertatur, reliqua vero pars per vestrum suumque solatium Imperatoris ditionibus restituatur. Respondit Rex, Nō inquit, possum in Italiam exercitum meum dirigere, vt vltro eos morti tradam: grauissima enim lues Italiam nunc deuastat.

[35] Et ego: Indicastis etiam nepoti vestro, vt omnes regni sui Episcopi in vnum cōuenirent, quia multa sunt quæ debeant indagari: [petit in Synodo] sed iuxta consuetudinem canonum, placebat gloriosissimo nepoti vestro, vt vnusquisque Metropolitanus cum Prouincialibus suis coniungeretur: & tunc quæ irrationabiliter in regione propria fiebant, sanctione sacerdotali emendarentur. Quæ enim causa extat, vt in vnum tanta multitudo cōueniat? Ecclesiæ fides periculo vllo non quatitur: hæresis noua non surgit. Quæ erit ista necessitas, vt tanti debeant in vnum coniungi Domini Sacerdotes? Et ille, Sunt multa, inquit, quæ debeant discerni, quæ iniuste gesta sunt tam de incestis, quam de ipsis quæ inter nos aguntur caussis. Sed præcipue illa Dei caussa extat omnibus maior, [iudicari de cæde S. Prætextati, & de lasciua vita Sacerdotum corrigenda:] vt inquirere debeatis, cur Prætextatus Episcopus gladio in ecclesia fuerit interemptus. Sed & de ijs, qui pro luxuria accusantur, debet esse discussio, vt aut victi sanctione Sacerdotali debeant emendari, aut certe si innocentes inueniuntur, publice error criminis auferatur. Tunc iussit, vt in Kalendis mensis quarti hæc Synodus prolongaretur. Et ijs dictis, ad ecclesiam processimus: erat enim dies illa Dominicæ Resurrectionis solennitas. Dictis igitur Missis, conuiuio nos adsciuit, quod fuit non minus oneratum in ferculis, quam lætitia opulentum. Semper enim Rex de Deo, [in prandio de rebus sacris loquitur:] de ædificatione ecclesiarum, de defensione pauperum sermonem habens: ridebat interdum spiritali ioco delectans: addens etiam vnde & nos aliquid lætitiæ frueremur. Dicebat enim & hæc verba: Vtinam mihi nepos meus promissa custodiat, omnia enim quæ habeo, eius sunt: tamen si eum scandalizat illud, quod legatos Chlotarij nepotis mei suscipio, [& hæreditate rerum suarum.] numquid demens sum, vt nō possim temperare inter eos, ne scandalum propagetur? Noui enim id magis incidere quam in longius promulgare: dabo enim Chlothario, si eum nepotem meum esse cognouero, aut duas aut tres in parte aliqua ciuitates: vt nec hic videatur exhæredari de regno meo, nec huic inquietudinem præparent quæ isti reliquero. Hæc & alia locutus, dulci nos adfectu fouens, ac muneribus, nerans, discedere iubet, mandans vt ea semper Childeberto Regi insinuētur, quæ vitæ eius commoda fient.

[Annotata]

a Is est annus 588

b Andelaum, aliquibus Andelouium, vulgo Andelot in agro Bassiniaco & Lingonico. quæ ditio tunc sub Burgundis erat. Apud Fredegarium cap. 38 exercitus Lingonis dirigitur per Andelaum, Nesio castro capto, Tullum.

c Vicus Iuliensis in Vasconia ad fluuium Adurum, vnde nunc Adurus, vulgo Aire, etiamnum vrbs Episcopalis.

d Censerannum vulgo vrbs S. Lucerij eiusdem Vasconiæ Episcopalis, vbi etiam Lapurdum in Comitatu Bigorrensi, Reliquæ vrbes satis notæ sunt.

e Chlodoberga sorore mortua, hæc restabat Deo sacrata puella.

f Morganogiba, seu Morgengeba sæpius in Legibus antiquis reperitur est donatio nuptialis. fieri solita ante conuiuium matutino tempore: ex voce Teutonica Morgan mane seu matutinum tempus, & gab seu gaue donum.

g Videtur Rosnaij iam dici inter Matronam & Albam fluuios Campaniæ.

h Is est annus Christi 587

i Anni 588.

PARS VI
Illustres Regis virtutes & miracula: Chlotharius de fonte suscipitur.

CAP. XXI

[36] Ipse autem Rex, vt sæpe diximus, in eleemosynis magnus, in vigilijs atque ieiunijs promptus erat: [Rex deditus eleemosynis vigiliis, ieiuniis:] nam tunc ferebatur Massilia a lue inguinaria valde vastari; & hunc morbum vsque ad Lugdunensem vicum, Octauum nomine, fuisse celeriter propalatum. Sed Rex, acsi bonus Sacerdos, prouidens remedia quibus cicatrices peccatoris vulgi mederentur, iussit omnem populum ad ecclesiam conuenire, & rogationes summa cum deuotione celebrari & nihil aliud in vsu vescendi nisi panem hordeaceum cum aqua munda assumi, vigilijsque adesse instanter omnes iubet: quod eo tempore ita gestum est. Per triduum enim ipsius eleemosynis largius solito præcurrentibus, [ea suis prscribit,] ita de cuncto populo formidabat, vt iam tunc nō Rex tantum, sed etiam Sacerdos Domini putaretur; totam spem suam in Domini miserationem tranfundens, & in ipso iactans cogitationes quæ ei superueniebant, a quo eas effectui tradi tota fidei integritate putabat. Nam celebre tunc a fidelibus ferebatur, quod mulier quædā, cuius filius quartano typo grauabatur & in strato anxius decubabat, accessit inter turbas populi vsque ad tergum Regis, [claret miraculis:] abruptisque clam regalis indumenti fimbrijs, in aquam posuit, filioque bibendum dedit: statimque restincta febre sanatus est. Quod non habetur a me dubium, cum ego ipse sæpius laruas, energia famulante, nomen eius inuocantes audierim, ac criminum propriorum gesta, virtute ipsius discernente, fateri.

CAP. XXVII

[37] Amalo quoque Dux, dum coniugem in aliam villam pro exercenda vtilitate dirigit, in amorem puellulæ cuiusdam ingenuæ ruit; & facta nocte crapulatus a vino, misit pueros, vt detrahētes puellulam, [puellam quæ Ducem, ne stuprum pateretur, occcidit,] eam thoro eius adscirent. Illa quoque repugnante, & violenter in eius mansionem deducta, dum eam alapis cædunt, sanguinis vnda ex narium meatibus decurrente perfunditur. Vnde factum est, vt ipse quoque stratus Ducis antedicti hoc riuo cruentaretur, quam & ipse pugnis, colaphis, alijsque ictibus verberatam in vlnam suscepit, & statim oppressus somno dormire cœpit. At illa extensa manu trans caput viri gladium reperit: quo euaginato, caput Ducis, velut Iudith Holofernis, ictu virili librauit. Illo quoque voces emittente, concurrunt famuli: quam cum interficere vellent, exclamauit ille, dicens, Ne faciatis quæso: ego enim peccaui, qui vim castitati inferre conatus sum. Nam, hæc quæ pudicitiam studuit conseruare, omnino non pereat. Hæc dicens, spiritum exhalauit. Cumque super eum familia cuncta lamentaretur, adiutorio Dei eruta puella domum egreditur, [contra amicos Ducis defendit:] & per noctem Cabillonensem vrbem adijt, quæ est sita ab eo loco quasi millia XXXV: ibique basilicam S. Marcelli ingressa, Regis prostrata pedibus, cuncta quæ pertulerat pandit. Tunc Rex misericordissimus non solum ei vitam donauit, verum etiam præceptionem tribui iussit, vt in verbo suo posita, a nullo vnquam parentum defuncti illius in aliquo molestiam pateretur. Verum tamen hoc Deo præstante cognouimus, quod puellæ castitas non est ab ereptore sæuo vllatenus violata.

CA. XXVIII

[38] Brunichildis quoque Regina iussit fabricari ex auro ac gemmis miræ magnitudinis clypeum, ipsumque cum duabus pateris ligneis, quas vulgo Bacchinon vocant, eisdemque similiter ex gemmis fabricatis auro, in Hispaniam regi mittit: in qua Ebregisilum, qui sæpe ad ipsam Regionem legationis gratia accesserat, [delatum, quasi munera ferret Gundobaldi filijs,] direxit. Quo abeunte, nuntiatum est Regi Gunthramno, dicente quodam, quia Brunichildis Regina ad filios Gundobaldi munera dirigit. Quod Rex audiens, iussit custodias arduas per vias regni sui fieri, ita vt nullus penitus præterire possit, qui non discuteretur. Inquirebant etiam in hominum vel vestimentis vel calciamentis aut in reliquis rebus, si occulte litteræ portarentur. Ebregisilus vero Parisius accedens cum his speciebus, ab Ebrachario Duce comprehensus, ad Gunthramnum deducitur: dixitque ei Rex, Non sufficit, o infelicissime hominum, quod impudico consilio Ballomerem illum, quem Gundobaldum vocitatis, ad coniugium arcessistis, quem manus mea subegit, qui voluit ditioni suæ regni nostri superare potentiam: & nunc filijs eius munera mittitis, vt ipsos iterum in Gallias prouocetis ad iugulandum? [grauiter arguit:] Ideoque non accedes quo volueris, sed morte morieris: quia contraria est legatio tua genti nostræ. Illo quoque recusante, non se his verbis esse communem, sed potius ad Richaredum, qui Chlodosuindam sororem Childeberti Regis sponsare debuerat, [infontem repertum dimittit.] hæc munera mitti: credidit Rex loquenti, & dimisit eum, abijtque in itinere, quo directus fuit cum ipsis muneribus.

CAP. XXIX

[39] Interea Childebertus Rex exercitum commouet, & Italiam, ad debellandam Longobardorum gentem, cum eisdem pergere parat. Sed Longobardi his auditis legatos cum muneribus mittunt, dicentes: Sit amicitia inter nos, & non pereamus, ac dissoluamus certum ditioni tuæ tributum: ac vbicumque necessarium contra inimicos fuerit, ferre auxilium non pigebit. Hæc Childebertus Rex audiens, ad Gunthramnum Regem legatos dirigit: [Suadet Childeberto pacem cum Longobardis.] qui ea quæ ab his offerebantur, in eius auribus intimarent. Sed ille non obuius de hac conniuentia, consilium ad confirmandam pacem præbuit. Childebertus vero Rex iussit exercitum in loco residere: misitque legatos ad Longobardos, vt si hæc quæ promiserant confirmarent, exercitus reuerteretur ad propria: sed minime est impletum. a Aptacharius Longobardorum Rex legationem ad Gunthramnum Regem cum huiuscemodi verbis direxit: Nos, pijssime Rex, subiecti atque fideles vobis gentique vestræ, sicut patribus vestris, fuimus & esse desideramus: nec discedimus a sacramento quod prædecessores nostri vestris prædecessoribus iurauerunt. Nunc autem desistite a persecutione nostra, & sit pax nobis & concordia, vt vbi necessarium fuerit contra inimicos auxilium præbeamus, vt vestra scilicet nostraque gente saluata, ac nos pacificos cognoscentes, terreantur magis aduersarij, qui in circuitu obstrepunt de amicitia, quam de nostra discordia gratulentur. Pacifice hæc Gunthramnus Rex verba suscepit, misitque eos ad nepotem suum Childebertum Regem.

CAP. XXX

[40] Post hæc Fredegundis legatos ad Gunthramnum Regem mittit, dicens: Proficiscatur Dominus meus Rex vsque Parisius, & arcersito filio meo nepote suo, [Parisios ad baptismum Chlotharij accedit:] iubeat eum baptismatis gratia consecrari: ipsumque de sancto lauacro exceptum, tamquam alumnum proprium habere dignetur. Hæc audiens Rex, commotis Episcopis, id est b Ætherio Lugdunensi, c Siagrio Augustidunensi, Flauioque Cabilonensi, & reliquis quos voluit, Parisius accedere iubet, indicans se postmodum secuturum. Fuerunt etiam ad hoc placitum multi de regno eius, tam domestici quam Comites, ad præparanda regalis expensæ necessaria. Rex autem deliberatione acta, vt ad hæc deberet accedere, pedum est dolore prohibitus. Postquam autem conualuit, accessit Parisius: exinde ad Rotoialensem villam ipsius vrbis properans, euocato puero iussit baptisterium præparari in vico d Nemptodoro. Dum autem hæc agerentur, legati Childeberti Regis accesserunt ad eum, dicentes: Non enim ista nuper nepoti tuo, Childeberto pollicitus eras, vt cum inimicis eius amicitias colligares? Sed inquantum cernimus, nihil de promissione tua custodis: sed potius quæ promiseras prætermittis: & puerum istum in vrbis Parisiacæ cathedra Regem statuis. Iudicabit enim Deus, quia non reminisceris quæ vltro pollicitus es. Hæc ijs dicentibus, Rex ait, [legatis Childeberti obsistentibus satisfacit:] Promissionem quam in nepotem meum Childebertum Regem statutam habeo, non omitto. Nam illum non oportet scandalizari, si consobrinum eius, filium fratris mei, de sancto suscipiam lauacro: quia hanc petitionem nullus Christianorum debet abnuere: eamque ego, vt Deus manifessime nouit, non calliditate aliqua, sed in simplicitate puri cordis agere cupio, quia offensam diuinitatis incurrere formido. Non est enim humilitas genti nostræ, si hic a me excipiatur. Si enim Domini proprios famulos de sacro fonte suscipiunt, cur & mihi non liceat propinquum parentem excipere, ac filium facere per baptismi gratiam spiritalem? Abscedite nunc & nuntiate Domino vestro: pactionem quam tecum pepigi, custodire cupio illibatam, quam si tuæ conditionis noxa non omiserit, a me prorsus omitti nequibit. Et hæc dicens legatis discedentibus, Rex accedens ad lauacrum sanctum, obtulit puerum ad baptizandum. [& Clotharium de fonte suscipit.] Quem excipiens, Chlotharium vocitati voluit, dicens. Crescat puer, & huius sit nominis executor, ac tali potentia polleat, sicut ille quondam, cuius nomen indeptus est. Quo mysterio celebrato, inuitatum ad epulum paruulum multis muneribus onerauit. Similiter & Rex ab eodem inuitatus plerisque donis refertus abscessit, & ad Cabilonensem vrbem redire statuit.

[Annotata]

a Autharus dicitur Paulo Diacono & Aimoino. Annus labebatur 15 Childeberti, ac Christi 590.

b Ætherium in Litanijs peculiaribus Ecclesiæ Lugdunensis inter alios Sanctos solitum iam olim tamquam Sanctum inuocari scribit Rainaudus in Indiculo Sanctorum Lugdunensium: quem consule.

c S. Siagrius colitur 27 Augusti.

d Alijs Nemetodoro, in qua parochia, septem ferme millibus Parisijs distante, nata est S. Genouefa: vti vtraque huius Vita habet ad III Ianuarij.

APPENDIX
Ex Chronico Fredegarij.

Gunthramnus Rex Francorum Cabilone in Burgundia (S.)

EX HIST. GREG. TVR

[1] Gvnthramnus Rex Francorum cum iam annos a XXIII, Burgundiæ regnum bonitate plenus feliciter regebat, cum Sacerdotibus vtique Sacerdotis instar se ostendebat, & cum leudis erat aptissimus, eleemosynam pauperibus large tribuens, tantæ prosperitatis regnum tenuit, vt omnes etiam vicinæ gentes amplissimas de ipso laudes canerēt. Anno b XXIV, [Gunthramnus ob bonitatem a vicinis gentibus laudatur:] regni sui diuino amore ecclesiam B. Marcelli (vbi ipse pretiosus requiescit in corpore, in suburbano Cabillonensi, sed tamen in Sequano est territorium) mirifice & solerter ædificari iussit, ibique monachis congregatis monasterium condidit, ipsamque Ecclesiam rebus plurimis ditauit. Synodum XL. Episcoporum fieri præcepit, [ecclesiam & monasterium S. Marcelli construit:] & adinstar institutionis monasterij Sanctorum Agaunensium (quod temporibus Sigismundi Regis ab Auito & ceteris Episcopis, ipso Principe iubente, fuerat confirmatum) huius Synodi coniunctione monasterij S. Marcelli Gunthramnus institutionem firmandam curauit. Hoc anno Gundobaldus cum solatio Mummoli & Desiderij mense Nouembri partem regni Gunthramni præsumpsit inuadere, & ciuitates euertere. Gunthramnus Leudigildum Comitemstabuli, & Ægilanem Patricium cum exercitu contra ipsos direxit. Gundoaldus terga vertens, Combanem ciuitatem latebras dedit, & inde de rupe ab Osone Duce præcipitatus interijt.

[2] [debellat Gundobaldum:] Cumque Gunthramno perlatum fuisset, eo quod frater suus Chilpericus esset interfectus, festinans perrexit Parisios, ibique Fredegundem cum filio Chilperici Chlothario ad se venire præcepit, quem in Riolo villa baptizari iubet & eum de sancto lauacro excipiens in regnum patris firmauit. [Clotharium de sacro fonte excipit:] Anno XXII regni Gunthramni Mummolus Senouiæ iussu Gunthramni interficitur, vxorem eius Synodiam vna cum omnibus thesauris eius Domnolus domesticus & Valdamarus Camerarius Gunthramno præsentant. Anno XXVI regni sui exercitus Gunthramni Hispanias ingreditur, [Mummolum curat interfici.] sed loci infirmitate grauatus, protinus ad propria reuertitur. Anno XXVII, eiusdem regni Leugisistus a Gunthramno Patricius partibus Prouinciæ ordinatur, [milites contra Gothos mittit.] quod filius Childeberti Regis Theodobertus natus fuisset nuntiatur. Eo anno nimia inundatio fluminum in Burgundia fuit, vt eorum terminos nimium transcenderent. [Siagrium mittit Constātinopolim:] Ipsoque anno Siagrius Comes Constantinopolim iussu Gunthramni in legatione pergit, ibique fraude patricius ordinatur. Cœpta quidem, sed ad perfectionem hæc fraus non peruenit. Anno XXVIII, regni Domni Gunthramni alius filius Childeberti, nomine Theodoricus natus nuntiatur. Gunthramnus cum Childeberto pacem firmat dum Andelaum coniunxit. Inibi mater & soror, & coniunx Childeberti regis pariter fuerunt, [cum Childeberto pacem firmat:] ibique speciali conuenientia inter Domnum Gunthramnum & Childebertum fuit conuentum, vt regnum Gunthramni post eius discessum Childebertus assumeret.

[3] Anno XXIX. Gunthramni exercitus in Hispaniam eiusdē iussu dirigitur, sed negligentia Bosonis, qui caput exercitus fuit, grauiter a Gotthis exercitus ille trucidatur. [pugnat insoliciter contra Gothos,] Anno XXXII, regni Gunthramni, ita a mane vsque ad mediam diem sol minoratus est, vt tertia pars ex ipso vix appareret. Anno XXXIII. regni Gunthramni V. Kal. April. ipse Rex moritur, [post eclipsim solis moritur 28 Martij.] sepultus est in ecclesia sancti Marcelli, in monasterio quod ipse construxerat. c

[Annotata]

a Annus indicatur 593, quo S. Gunthramnus viduus tertio anno viuebat

b Anno 594. reliqua de hoc monasterio supra relata sunt.

c Quæ hic per modum alterius Appendicis possent addi de S. Gunthramno a sepra mundato per S. Sorum eremitam. Legi poterunt in huius Vita a nobis edita I Februarij cap. 3 pag. 201, & a Philippo Labbe inserta tomo 2 Nouæ bibliothecæ pag 667 & seqq. Sed quia auctor huius, Vitæ, vt tum præmonuimus, aliquot seculis iunior est, non omnem habet rerum narratarum certitudinem.

DE S. HILARIONE IVNIORE ABBATE MONASTERII PELECETES, APVD GRÆCOS.

[Commentarius]

Hilarion Iunior Abbas Pelecetes apud Græcos (S.)

[1] Siqualem Vitæ suæ scriptorem habuit magnus Hilarion, ille tota Palestina imo orbe vniuerso notißimus, XXI Octobris recolendus, talem etiam nacta fuisset huius iunioris spectatißima sanctitas; [A S. Iosepho Hymnogr. celebratus,] quis, quando, vbi & quomodo vixerit, quantis miraculis meruerit præcipuum diei huius apud Græcos cultum, palam cunctis foret: nunc obscuras quasdam sequi cogimur vmbras, in ecclesiastici Officij odis descriptas a S. Iosepho Hymnographo, illo qui XV Iulij colitur S. Theodori Studitæ frater, & cum eodem virtutibus doctrina, & insigni claruit confeßione intra seculi IX annos XX ac XXXI, cuiq; familiare fuisse fertur ecclesiasticis, quos pangebit, cantionibus acrosticha innectere, illaque nominis sui additamento sub finem quodam modo sigillare: quod non æque de altero Iosepho, annis quadraginta circiter iuniore, ac fere extemporali Poëta, intelligi posse credit Simon VVagnereckius noster in Ptolegomenis ad Marianam Græcorum pietatem num. 22: vnde colligas Hilarionem saltem haud diu post annum DCCC vixisse, aut ne ad hunc quidem peruenisse.

[2] Vt autem ex dictis odis exiguum sumatur ad historiam subsidium, [proprium apud Græcos officium habet:] magnum tamen ex ijsdem momentum habebimus probandæ virtutis supra communem modum euectæ, & venerationis hac de caussæ eidem ab hominibus delatæ: cuius vt hoc die primæ, præter dictum officium, alterum habemus argumentum ex illo metrici Kalendarij, vnicum quouis die Sanctum memorantis, versu

Ογδοάτῃ Ἱλαρίωνα κιχήσατο εἰκάδι πότμος

Viceno octauo mors Hilariona prehendit.

[3] Addit ei quidem Hierosolymitanum Typicum (vt illud Venetijs excusum mensis Martij festa exhibet) neque addit tantum, [videtur elogium excidisse,] sed præponit etiam S. Stephanum Thaumaturgum: verum per errorem huc ex præcedenti die relatum opinamur; hoc autem die solum Hilarionem fuisse nominandum, de quo solo est totus Officij canon, auctore, vt diximus, S. Iosepho: præter quem aliquod eius elogium aliquando in Menæis extitisse suspicamur ex disticho, eiusmodi elogijs præmitti solito: sed suspicamur tantum: ipsum autem huiusmodi est:

Δοὺς Ἱλαρίων γῇ τὸ γῆθεν σαρκίον
Γῆν μακαρίων ᾤκησε τὴν μακαρίαν

Terrestre terræ corpus Hilarion dedit,
Terras beatas incolens Beatorum

[4] Quod autem hoc loco excidit elogium ipsum illud esse videtur quod die IV Maij tam in excusis Menæis quam Synaxarijs MSS, Claromontano & Mazariniano Parisijs, [& cum titulo Thaumaturgi] Ambrosianis varijs Mediolani, & Taurinensi nec non in Chiffletiano atque ex eo quod in Cryptæ ferratæ monasterio est Basilij Imperatoris, inuenitur sub cognomine Thaumaturgi sed ita vt in duobus postremis Hilarij nomen pro Hilarione legatur: quod etiam fit in versibus præfixis elogio Chiffletiano MS iam citato, qui sunt tales.

Ἔγνω τὸν Ἱλάριον ἵλαρον φύσει
Ὁς θαυματουργεῖ καὶ ταφῳ τεθειμένος.

Hilaris Hilarium nosco naturæ virum,
Etiam in sepulcro mira qui positus patrat.

Hic a puero crucem Domini attollens in humeros, crucifixum ducem secutus est, [translatum esse ad 4 Maij] & carnis appetitus subijciens spiritui, multam a Deo accepit gratiam ad curandas quaslibet infirmitates & dæmones effugandos. Etenim in arctissima cellula ipsum se concludens, extraque omnem tumultum positus & velut insensibilis absque passionibus effulgens, diuinum Sacerdotij charisma suscepit. Multis autem annis in tali vitæ austeritate perseuerans, omnibus admirabilis effectus est propter infinita sua miracula. Brutis namq; imperitauit sata vastantibus, grandinis plagam stitit, procurrentem fluuium instar Elisæi diuisit, arentem sanauit manum, cæco visum concessit claudorum atque debilium bases correxit, & alia plurima patrauit miracula, ad gloriam veri Dei nostri, & sic pretiosam anima suam suo tradidit Creatori. Quæ ex mox adferendis odis constabit in eum, de quo hic agimus, tam apte quadrare, vt aliud nihil poßit deesse videri, quam vt cum Menæis excusis & MSS. Synaxarijs addatur quod eidem nomini sub titulo τοῦ νέου Iunioris additur, [Monasterium quoque Pelecetæ:] ἡγούμενος τῆς μόνης τῆς πελεκητῆς Hegumenus monasterijs Pelecetæ, sed non vbique eodem die: nam quod Menæa & MS. Basilianum Cryptæ Ferratæ, Chiffletianum item & Ambrosiana duo habent XVIII Martij, id in Synaxario Claromontano XXVII, in Taurinensi XXIX, in Mazariniano etiam XXX reperitur. In Menologio quod Sirletus e Græco vertit ediditq; Canisius. Pelacetæ monasterium scribitur hoc præsenti die.

[5] Hoc porro Pelecetæ monasterium, Noui huius Hilarionis (quem ab altero Dalmatarum Hegumeno sexta Iulij colendo & similiter cognominato distinguas oportet) monasterium, [videtur in Asia minori fuisse,] inquam Pelecetæ (Latine Dolatoris redderemus) arbitramur in Asia fuisse, & quidē haud procul ab Hellesponto: hoc autem indicatur ijs quæ ex S. Stephani Confessoris Vita ad 12 diem Ianuarij protulimus, agentes de XXXVIII Monachis sub Constantino Copronymo, quos Lachanodracon quidam, Asiam cum imperio obtinens, ex pio illo monasterio quod Peleceta nuncupatur, abstractos, ad extremos Ephesi fines relegauit, & in veteris balnei fornice occlusos extinxit, incenso monasterio, & ceteris inquilinis crudeliter vexatis, quorum vnum se fuisse S. Theosterictus commemorat, relatus a nobis XVII Martij. Simili in caußa sed non simili tempore vexatum hunc de quo agimus S. Hilarionem ex proferendis mox Officij ecclesiastici odis videbimus, in quibus expreßis verbis dicitur, quod Dei honorans imaginem inter persecutione, Martyrem se exhibuerit: [& ipse sub iconomachis vixisse Confessor.] an autem simili tempore talia sustinuerit non ausim dicere. Cetera quæ dici de eo nunc possunt, quiuis auditis lectisque tam odis quam antiphonis intelliget: ex quibus primum Antiphonas (ἤχους Græci dicunt) hic verbotenus reddimus.

Antiph. I. Vitam immaculatam, tolerantiam, mansuetudinem, caritatem non fictam, [ἦχοι de eodem ex Menæis] abstinentiam immodicam, stationem peruigilem, compunctionem diuinam, fidem & spem firmam, in eadem cum reliquis passibilitate possidens, Pater, sicut Angelus vixisti, solo super terram corpore commorans, Beate Hilarion, legate animarum nostrarum ad Deum. II. Terrestris Angelus & cælestis homo existens, vir sancte, possedisti fontem compunctionis, commiserationis flumen, pelagus miraculorum: & fideiussor factus pro peccatoribus, & tamquam oliua vere Deo fructifera oleo laborum tuorum exhilaras facies fideliter te laudantium, o Beate Hilarion. III. Mens tua diuinis illustrata notionibus, corporearum passionum cælitus obtinuit principatum, & ab infimis hisce impermixtos ferens characteres, expressit in seipsa diuinam pulchritudinem: itaque cooperante Spiritu sancto, totus summo in gradu deiformis apparuit, Pater noster Hilarion, gloria monachorum. IV. Vitam tuā beatissimam consecrasti Christo, effectus vere optimus eius Sacerdos, o Sanctissime: quapropter post millenos labores & sudores in tabernacula immaterialia gaudens translatus es, & nunc deriuas in nos fluenta curationum.

Hæc ibi, nunc S. Iosephum audiamus & simul huic operi intexamus exemplum sacrarum apud Græcos odarum, [Græcarum odarum forma,] quarum nobis toties facienda est mentio. Quas tu caue ne metricis poëtarum legibus adstrictas putes: cantiones sunt, non carmina; modulos autem ad quos aptatæ sunt indicant notarum vulgo in ecclesia cantionum initialia verba, singulis odis præfigi solita in Menæis, quæ nihil attinet Latine hic reddere. Ita enim se habent atque si nouo alicui hymno, ijs aptando modulis quibus notißimus hymnus, Veni creator spiritus concini solet, præfigerentur ipsa hæc verba, solius toni significatiua; citra quem pronuntiatæ Odæ istæ cum nihil a soluta differant oratione, nos quoque Latine eas dabimus pene verbotenus, [quam quoad acrostichi leges imitamur Latine:] quantum permittet Acrostichorum lex, certis litteris initialibus adstringens singularum stropharum initia: hanc enim hic volumus imitari, nec omittere Deiparæ inuocatorias strophas, quibus Græci concludunt odas singulas, quemadmodum Latina Ecclesia hymnos suos omnes per Sanctißimæ Triados appellationem terminat: nam & hæ ad Acrostichon constituendum faciunt; quod in præsenti festiuitate huiusmodi ponitur vna cum ipsius auctoris nomine.

Σοῦ τοὺς ἱλαροὺς ἀινέσω τρόπους, Πάτερ. ΙΩΣΗΦ.

quod totidem litteris Latine sic reddi potest.

Cantabo mores nunc tuos hilares, Pater. Iosep.

Ὠδὴ ά. Εν βυθῷ κατέςρωσεποτὲ.

Compatiens ac mitis exercitatione effectus, & spiritu commiserationis vere hilaris atque comis; [in his laudatur S. Hilarion] tua me intercessione dignare, Hilarion, vt in cordis hilaritate nunc tibi hymnos canam.

Ab infantia sanctificatus, Pater, tuamque tollens crucem secutus es Christum, & corporis passiones abstinentia assidua atque oratione extenuans, magna earumdem tranquillitate fuisti exornatus.

Nutibus diuinis vsquequaque obediens, [a pietate,] iugum eius leuissimum subiuisti, Hilarion Sancte; & grauissimum peccati onus abijciens, o Beatissime, sanctimoniam assumpsisti.������AD DEIPARAM

Tuum filium Deumque deprecans meorum peccatorum vincula disrumpe, o Castissima, & tyrannice mihi dominantem iniquitatem, semper Virgo prosterne, vt saluatus te æternum laudem, o inculpatissima.

Ὠδη β᾽ iuxta Officij Græci ritum aliunde quam ex Menæis accipienda, in ijsdem non solet annotari: suspicamur ex Pentecostario seu vt Latine loquimur Ordinario de tempore accipi solere, ideoque nullam illius rationem in Acrosticho haberi.

Ὠδὴ γ᾽. Εξήνθησεν ἔρημος.

[ab exercitatione monastica,] Ad instar solis resplendens tua vita, o Sancte, coruscis radijs monachorum illustrauit choros, & dæmonum tenebras effugauit.

Bene hilaris corde & humilis spiritu extitisti, o Sancte, & diuina plenus caritate affabilitatem perpetuam tenuisti.

Oculis vbertim stillantibus extinxisti prunas peccatorum: & sicut ante finem ita & post mortem deducis accurrentibus pelagus sanitatū.������AD DEIP.

Medere animæ meæ vulneribus, obsecro, & mentis motiones guberna ad eius voluntatem, qui ex te caro factus est, Virgo purissima.

Ὠδὴ δ᾽. Ελήλυθας ἐκ παρθένου.

Oculo irretorto contemplaturus Dei increatam pulcritudinem & radijs ab ea procedentibus illustrandus, [a Scripturarum sciontia] nobiles in corde tuo disposuisti ascensus & alas menti addidisti.

Recludens diuinorum eloquiorum arcana, scientiam ex ijs, Pater, diuinam hausisti, & benigne tradidisti cunctis ad te venientibus, Hilarion.

Exhilarabas corda appropinquantium tibi, tuorum verborum suauitate: faciens enim ipse quidquid docebas, susceptibilem in commiserationis affectu sermonem habebas, o Beate������AD DEIP.

Statuit Dominus heram te dominamque vniuersosorum, Immaculata: ex tuo enim vtero carnem assumpsit, creaturam suam, redempturus Dominator.

Ὠδὴ έ. Μεσίτης Θεοῦ.

Nuptialem tibi tuis ex laboribus vestem contexens, Sancte, induisti illam, [a carnis maceratione,] & simul tenebrarum principem æterna amicisti confusione.

Voluptates carnis continentia extinxisti & mentis hilaritatem, Pater, per cælestem gratiam suscepisti: omne morborum genus in hominibus sanans.

Nunquam non sublatæ ad Deum manus tuæ, cacodæmonis impietatem destruxerunt, Pater, & omni infirmanti præstiterunt sanitatem.������AD DEIP.

Cunctorum facta & robur fidelium & firmamentum Sanctorum, o Intemerata, per te namque omnibus optima quæque obtigerunt, & terrarum incolæ ascendunt in cælos.

Ὠδὴ ς᾽. Ἐν ἀβύσσω πταισμάτων.

[a varietate virtutum,] Toti mortificatus mundo, Hilarion, nunc resuscitatus ad cælestia viuis, & viuifica sanitatum semper exundas virtute.

Vitij purus, Pater beatissime, mitis, sincerus, affabilis, sanctus, ad compunctionem facilis & spiritu hilaris, semper extitisti.

Ornatus affectu misericordiæ, & illo qui a pauperum dilectione est decore comptus, o admirabilis Hilarion, germanus Dei seruus apparuisti.

Sanctitas vitæ quanta quamque irreprehensibilis tibi fuit! quam honesti & gratiosi mores! quam tremenda sunt, quotidie quæ patras, prodigia, o Admirabilis!������AD DEIP.

Hilariter beatificamus Deiparum in generationes generationum; velut thalamum Dei intemeratum, thronum igniformem cuncta gubernantis.

Ὠδὴ ζ. Αντιθεον πρόςαγμα.

[a victorijs contra dæmonem] Incorporeum draconem romphæa certaminum tuorum lauciasti & penitus deleuisti, vnde brauij loco donum accepisti miraculorum, ad sanandas animorum & corporum grauissimas infirmitates.

Lenis instar roris fuit sermo tuus, o Beate, pellens ardorem anxietatis ijs qui te, Pater noster, adeunt cum fide, & qui tuis moribus illuminantur, o Sancte.

Affectuum dominam mentem effecisti, & velut triumphabundus Sanctus palam obtinuiste regnum: [& suas passiones,] aliegenas nationes exterminasti, o Sapiens, egistique in fugam exitiales dæmonum passiones.

Rudium venti tentationum non concusserunt pectoris tui turrim, o Sancte: fundata enim erat supra petram dominicæ dilectionis, qua suffultus multis fuisti diuinum firmamentum.������AD TRINIT.

Excelsa Trinitas hymnis te laudo, in Personis inconfusam & indiuiduam, in natura vnitatem incomprehensibilem; vnum Deum Dominum vniuersorum, Patrem, Filium, & Spiritum sanctum.������AD DEIP.

Symbolis te eminus præfigurabat prophetici spiritus gratia quondam; montem pinguem & sanctum, portam salutarem, librum nouissimum & arcam te cognominans, o Immaculata.

Ὠδὴ ή. Κάμινος ποτὲ πυρὸς ἐν Βαβυλῶνι.

[a cælesti quam nunc obtinet gloria,] Præterlabentis vitæ gloriam & temporalem requiem derelinquens, Pater, nunquam amittendum decus & delicias minime fugaces accepisti in cælis, vbi nunc exclamas: Omnia opera Domini benedicite Domino.

Agens omnem in luctu vitam, beatitudine dignus effectus es & consolatione ea qua perfruuntur Sancti; & nunc in terra mansuetorum gaudens fixisti tabernaculum, velut prudens & sapiens, o Beate.

Tua mors ante Deum pretiosa apparuit, Pater sanctissime: ipsius enim honorasti imaginem, [a confessione] & tyrannorum persecutiones sustinuisti, Beate, atque in hoc Martyr es declaratus.

Euidenter resoluisti mœrorem piscantium & impleuisti venationem, qua prius fuerant frustrati, Pater, Deo tuas orationes exaudiente, o Sacerdos sacratissime.������AD DEIP.

Resera mihi portas pœnitentiæ, Deo Carissima, abluens passionum sordes & peccatorum maculas sæpe labenti, & continuo impingenti, ac Deum offendenti, o Immaculata.

Ὠδὴ θ᾽. Ἀνάρχου γεννήτορος ἡός.

In tuo sepulcro scaturiunt sanitates, mananteque ex eo spiritus gratia siccantur imbres passionū, [& miralis,] & pulso erroris spiritu omnium corda illuminantur, Hilarion sancte, qui te fideliter beatum prædicāt.

Odoris suauitatem piorum cunctorum animis pectoribusque afflasti, velut suaueolens malum: & sicut rosa seu fragrans lilium effloruisti in prato monasticæ exercitationis, o Hilarion inclyte, te laudantium patrone.

Sinceram mentem & vitam venerabilem, fidem veram & spem ac caritatem habuisti, affectum compassionis, eleemosynæ largitatem, humilitatem & mores non fictos, Hilarion gloriose, ornamentum monachorum.

Exorta est hodie velut sol commemoratio tua, Pater, tuorum laborum iubare & miraculorum radijs vere illuminans corda piorum: [ipsaque festo huius lætitia] nunc omnium in illa te fideliter collaudantium tu quoque recordare.������AD DEIP.

Proferimus tibi vocem Gabrielis lætantes, & AVE dicimus domus Omnipotentis: AVE gloria Sanctorum, AVE salus omnium, per quam diuinitatis participes efficimur, o semper virgo Dei Mater.

Hactenus ille: satis intelligendum cunctis relinquens, non modo in omni virtutum genere præcellentem, in ijsque potissimum quæ monachum exornant, fuisse eximium; sed in vita ac morte egregijs coruscasse miraculis, ex quibus vnum in piscatorum frustra fatigatorum gratiam patratum attingitur, cetera terminis generalibus inuoluuntur. Similiter indicatur prodigiosas quorumuis morborū curationes ab sepulcro Hilarionis referri solitas: tempus denique quo vixit Iconomachorū pollutum hæresi fuisse, non obscure significatur in ode VIII coniungente Dominicæ imaginis mentionem cum tribulatiotionibus Hilarioni illatis per tyrannos Ecclesiæ persecutores.

DE S. CONONE SEV CONO MONACHO ORDINIS S. BASILII NESI IN SICILIA.

ANNO MCCXXXVI

>

[Praefatio]

Conon siue Conus monachus Ordinis S. Basilii, Nesi in Sicilia (S.)

Nesus siue Nasus oppidum Siciliæ in diœcesi Pactensi ac latere insulæ Boreali versus mare Tyrrhenum, in edito colle situm, aliquibus Naxus scribitur, sed hæc olim celebris vrbs ad mare Ionium in ora Siciliæ Orientali fuit a Dionysio tyranno diruta. In dicto oppido Neso natus est S. Conon, [S. Cononis templum,] aliquibus Conus: cuius corpus primum in sacrario S. Michaelis Archangeli humatum, in eo multos annos seruatum fuisse constans fama est, donec in paternis ædibus, quæ e sacrarij latere, in quibus natus altusque, Cononi templum a memori posteritate statutum est, quod supra speluncam situm, in qua eius Reliquiæ summa veneratione seruantur: quo loco non minus gloriose ac vitam finierat, [reliquiæ, cultus sacer] eximijs ciuium officijs colitur V Kalendas Aprilis, quo die ad Christum commigrauit, & Kalendis Septembris, quibus post mortem miraculorum initium fecit: sed in ecclesia Panormitana eius Reliquiæ III Nonas Iunij honorantur. Vti dictis verbis illa testatur Octauius Caietanus in Animaduersionibus ad Vitam S. Cononis. Idem in Martyrologio Siculo ad hunc XXVIII Martij, ista habet: In oppido Neso S. Cononis monachi ex Ordine S. Basilij. [28 Martij,] Franciscus Maurolycus ista tradit: Apud Naxum siue Nesum Siciliæ oppidum S. Cononis, Basiliani monachi, abstinentia & sanctitate clari, tempestate Rogerij secundi anno Salutis MCCXXXVI. Quæ eadem leguntur apud Molanum in additionibus ad Vsuardum & Felicium. Ferrarius eius meminit in Catalogo generali, & cum longiori encomio in Catalogo Sanctorum Italiæ. [1 Septemb.] At Kalendis Septembris ista habet dictus Caietanus. In Neso solennitas S. Cononis monachi, quod eo die miraculorum eius initium fuit. Caietanum sequitur Ferrarius, sed in Notis ait floruisse circa annum Salutis MCXC sub Tancredo, quem ad hunc diem dixerat floruisse circa an. MCCXXXVI. Iterum III Iunij Panormo S. Conum Abbatem adscribit, [3 Iunij.] dubitatq; in Notis an hic idem cum Cono seu Conone monacho Ordinis S. Basilij, qui Nasij colitur, cum Acta non viderit: At Caietanus, qui Panormi vixit, & omnia discussit, asserit falli Ferrarium, & vnum eumdemque esse Cononem, & ab aliquibus Abbatem dici.

Vitam S. Cononis scripsit primum Græce Anonymus monachus, quam Latinitate donauit Franciscus Maurolycus, & tomo II Vitarum Sanctorum Siculorum inseruit memoratus Caietanus, sed dictione paullulum concinnata, vt ait in Notis, [Vita.] additque ex eadem ceteros sua hausisse & auxisse, eosque esse Iulianum Montefuscum ex familia Fratrum Minorum Obseruantium S. Francisci, Iosephum de S. Iuliano Nesitanum Ordinis Cappucinorum, Ioannem Aragonam, & Iacobum Muccionium Nesitanum Societatis nostræ Presbyterum. Ex quibus Caietanus desumpsit aliquot miracula, quæ Vitæ subtexuit & nos ex illo damus.

VITA
Auctore monacho Basiliano, Ex Græcis codicibus versa.

Conon siue Conus monachus Ordinis S. Basilii, Nesi in Sicilia (S.)

[1] Conon a patre milite ac nobili genitus, apud Nesum oppidū natus est b Rogerio Siciliæ Rege: [Nobili genere natus,] adolescens cum illud ex Euangelijs audiret, Qui amat patrem aut matrem plusquam me, non est me dignus: eo dicto permotus, monasticum habitum Diui Basilij suscepit. [Matth. 37, 38.] Precibus in æde S. Michaëlis dum vacat, peregrinationem instituere statuit ad Hierosolymitanam vrbem, [habitum S. Basilij suscipit:] & adiacentia loca, Christi Domini vestigijs consecrata. Quo tempore Hierosolymis morabatur, cum serpentem vidisset ad religiosi cuiusdam guttur, vocemque excepisset, Astringe, & suffoca; statim hominem adit, monetque, ostento quod sibi factum erat enarrato. Ille incusat se, multam pecuniam congessisse confessiones audiendo. [Hierosolymis] Hic Conon verba illa Ex Euangelijs recitans: Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, vbi ærugo & tinea demolitur, virum impulit persuasitque, vt quantum pecuniæ contraxerat gratisque acceperat, [emendat auarum Sacerdotem:] pauperibus gratis daret. [Matth. 6, 19] In Siciliam exinde Conon regressus, cum parentes vita functos reperisset, patrimonium omne in egentes distribuit: & memor ipse diuini effati, In sudore vultus tui vesceris pane tuo, agrorum cultu viuebat; vnaque fructibus, quos percepisset, pauperes sustentabat. [Gen. 3, 19]

[2] Interea puella quædam ex impuro adolescente prægnans, [falso a puella prægnante accusatus,] tormentis adacta a parentibus, instinctore dæmone, crimen in Cononem innoxium insciumque contulit: quem accusatum Præfectus oppidi flagellis cædi iubet. Lictoribus Cononem spoliantibus, cum vermis e cingulo ferreo decidisset (sub eo enim putrefacta caro verminauerat) inclinans se delapsum vermem resumpsit, & in locum, vnde deciderat reddidit. Interrogantibus, quid egisset: Carnem meam, respondit, in locum restitui suum. Quo illi viso, asperam vitæ Cononis rationem contemplati, rem ad Præfectum detulere: qui Cononem in cellam suam remisit, ac mulier, quæ Dei virum criminata fuerat, arrepta a dæmone, clamitabat: [hanc a dæmone arreptam liberat:] Non nisi per Cononem liberari posse: sed ob contumeliam torqueri se, quam in Cononem falso reiecisset. Igitur ad Cononem adducta, ab eo liberata est. Præfecti Nesitanorum filius, [apoplexiam tollit:] apoplexia insaniaque correptus ad Cononem delatus, curatusque ab eo est, palmari verme ex aure eius educto. Parentes Cononem statim conuenere, eique gratias egere.

[3] Ceterum cum Cononis labores remunerare præmijs vellet Deus, misit Angelum suum, [ab Angelo in cælum fertur,] qui visitans in cella Cononem, spiritum eius in cælum sustulit. Quo defuncto, campanæ in oppido Neso, nemine impellente, vi sua sonitum edebant. Exterriti prodigio oppidani, ad Cononem de re consulturi, accurrunt: iam demortuum inuenere: [campanis sonantibus,] sed ex demortuo suauissimus odor afflabatur. In eius manibus tabella erat, inscriptis precibus, quibus Conon Nesi liberationem a quouis furore ac tyrannide a Deo efflagitabat: [protectionem Nesi suscipit.] vt qui dolore aurium conflictati opem eius inuocarent, sanarentur: qui eius ecclesiam & reliquias viserent, a dominatu dæmonis in hac vita & in futuro seculo liberarentur. Obijt anno Domini c millesimo ducentesimo tricesimo sexto, quinto Kalend. Aprilis.

[Annotata]

a Aduertit Caietanus, plerosque oppidanorum memorare S. Cononis patrem ex familia Nauicita, matrem ex Sanctapacia fuisse: quod plane reijcit, [Santapacia familia.] quod ex Aragonia seu Catalonia solum in Siciliam anno 1387 in Siciliam venerint primus Hugo Santapacius, filijque Hughettus & Calceranus in insulam cum Martino Rege traiecerint, atque ob res præclare in bello gestas oppidis Butera, Licodia, Vizinio, Aquila & Leontino lacu donati fuerint. Ex his Santapacia propagata ante annos quadraginta & amplius interijt.

b Rogerius coronam Panormi suscepit 15 Maij 1129, mortuus anno 1152, vel vt alij anno 1154.

c Hinc liquet octogenario maiorem obijsse, etiamsi sub finem vitæ Rogerij Regis fuerit natus.

MIRACVLA
A Caietano ex varijs collecta.

Conon siue Conus monachus Ordinis S. Basilii, Nesi in Sicilia (S.)

[1] Svsanna Cardona Princeps fæmina, Collisani Comitissa, & Nesi Domina, Neapoli ægro corpore detinebatur: [Nesi Domina graui morbo correpta,] annus erat millesimus quingentesimus decimus quartus a partu Virginis; quo Messanam in Siciliam nauigauit rerum domesticarum, an mutandi cæli cupidine? Hic nullum morbo leuamentum, quin illam indies grauior fatigabat. Per id temporis Conon fama miraculorum clarus, per Siciliam canebatur: quibus Susanna in spem erecta valetudinis recuperandæ, votis pro incolumitate nuncupatis, in Nesum contendit ad sepulcrum B. Cononis: sed viarum labor adeo morbi vim auxerat, vt posteaquam in oppidum peruenit, nec egredi domo mulier quiuerit, visendæ Cononis ædi. Breui de salute eius a medicis desperatum est. At Susanna quamquam inualida viribus, in Deum valebat spe. Igitur gnara periculi, eoque flagrantius ad assistentes versa, orabat, vt quia suos per dolores diuini hominis reliquias coram venerari non permittebatur, sicut studium & officium erat, eas deferendas ad se, quo decebat cultu, cōtenderent: daretur hoc morienti solatium: nec dedignaturum Cononem tecti eius angustias. Statim nobilissimæ fæminæ datum, quod expetebat eiusque pietas promerebatur. Sacrum caput allatum est, insigni cum comitatu prælucentibus facibus: quod vt visum, [allato capit: S. Cononis,] erupit ægra in luctum; osculaque inter & lacrymas mira cum fiducia Cononem allocuta, Fer opem miseræ, inquit, iuua periclitantem: solare spem clientis valida, qua apud Deum potes, intercessione. [subito sanatur:] Mirum dictu visuque! repente recreata est, lætaque valetudine surrexit. Manent adhuc pretiosarum vestium reliquiæ, opulentiam Comitissæ pietatemque ostentantes, quibus B. Cononis ædem beneficij memor exornauit.

[2] Ceterum beatissimi viri Cononis miraculorum immensa est series: [Patria a peste præseruatur:] ea seligam, quibus Nesitani Patronum suum æstiment ac venerentur tutelarem oppidi, periculorum patriæ expulsorem, cuius patrocinio peste, belloque ac fame liberata est. Etenim quo anno (fuit is millesimus quingentesimus decimus octauus) Siciliam fœda lues afflixit, Neso intacto, integra fere oppida vrbesque depopulata est. Sed ingens metus Nesitanos incesserat ob propinquitatem locorum malo ardescentium: cum honestæ mulieri pro patria oranti visus est per noctem Conon, eamq; ita adlocutus: Abijceret metum: patriam a pestilentia liberam, Dei munere, certo vulgaret: læta ad ciues & cumulata gaudio perferret, atque oraculum alios in annos, quibus per Siciliam grassata pestis, verum fuit.

[3] Digna memoratu præliatoris egregij decora. Hispanorum Gallorumque validissima inter se bella in Europa ardebant, [in Turcarū inuasione:] æque exitiosa victis atque victoribus & prauo exemplo Orientis viribus aucta, Solimano tyranno in fœdus ascito a Francisco Rege Galliarum. Annus millesimus quingentesimus quadragesimus a quartus graui vulnere Italiam afflixit: nam Solimani classis, firmatis cum Gallo conditionibus, Constantinopoli soluit aduersus Carolum V b Imperatorem, Hispaniarum & Siciliæ Regem, Præfecto Ariadeno mortalium sæuissimo: qui littora Italiæ, vrbesque & insulas Tyrrheni maris deuastaret. Ariadenus igitur, perfidus transfuga, fretum classe valida ingressus, Rhegium excindit: oram dein Italiæ præteruectus, & spatia maris Tolonem vsque, c Nicæam expugnat, vrbem Narbonis. Reuertens maritima Neapolitanorum populatus est, inde in Insulas iram vertit, Hischiam diripit, Liparam Kal. Iunijs anno millesimo quingentesimo quadragesimo quinto per deditionem, an dolum capit: ex ea triginta triremes expeditæ, in Siciliam missæ, Pactim incendere: ad proximum d Agathyrsum mox nauigatum, effusoque milite, itum est Nesum. Iam muros Turcæ subierant, assultabantque portæ, expugnationem audentes: cum mutatis repente animis in fugam se dant, [Nesus obsessa] per saltus siluasque ingenti terrore perculsi præcipitesque. Vt metus venit in barbaros, [subito dimittitur,] virtus redijt in oppidanos. Panduntur illico obsessis portæ, qui impetu quodam diuinoque instinctu flagrantes, in terga barbarorum incurrunt: insecuti palantes cædere, imbre glandium obruere, trudere in littus turbidos pauentesque, donec puppes retentarent. Caussa hostium fugæ oppidanis in obscuro erat. Postquam depulso hoste, lætantes regressi sunt, ex transfugis captiuisque cognouere, Turcas ipsa in porta, quam moliebantur, insidentem monachum vidisse, atro habitu, specie terribili, ore minaci, ac vexillum luce plurima collucens manu tenentem: territos viri aspectu, quasi fulminibus impetitos exterminatosque. [apparente in porta S. Conone:] Miraculum vestemque & vultum reputantibus, B. Cononem confecisse compertum est: illum ex obsessis terrorem in oppugnatores vertisse; illum insedisse muris, patriæ defendendæ.

[4] Extremum miraculum molior. Nesitani improspero vsi sunt anno millesimo quingentesimo septuagesimo primo. [caritas annonæ,] Auxerat eorum curas præmatura hiems, imbribus continuis adeoque sæuis, vt in oppidum comportari frumenta non possent: mare etiam aduerso sidere ventisque tumescebat. Igitur oppidum fame vrgebatur, terra marique tempestatibus obsesso clausoque. Iam ciues, quod extremum in rebus, opem a Cælestibus petere, adire templa, orare Cononem, patriæ columen & subsidium aduersus pericula poscere: & quidem maturius quam sperassent subuentum est, probatumque quantum preces illorum apud Cononem & Cononis apud Deum valerent. Extemplo Conon cælo delabitur ad Thermas Himerenses, horreum nobile Siciliæ ad Tyrrhenum mare: hic parata nauis frumento onusta Pactim iter destinauerat, ventosque & mare opperiebatur. Conon nauarchum comiter alloquitur: [excitatis a S. Conone nautis,] hanc sibi gratiam redderet, Agathyrsum adnauigaret. Ille diuersus animi, modo eximiam viri speciem sermonemque reuereri (nam erat visu iuxta & auditu venerabilis) modo mari irato terreri: demum agendi cautus pauidusque maris, nauigationem intempestam incusat: nec se ventis & fluctibus per temeritatem obiecturum, vndarum ludibrium, prædam piscium. At ex ore Cononis melle dulcior fluebat oratio: nauarchum permulcet, absterso metu: bonum habere animum iubet, nauemq; expedire: frumenta quo iusserat comportaret, nec sæua tempestatum expauesceret: cessurum prospere iter: prospere nauiganti semet affuturū. Hic euanuit, simulque intrauit meticulosum animum nauiculatoris amor parendi, & firmitudo aduersum pericula: secutus etiam nautarum ardor. Igitur soluta nauis a littore (nam metus fuit ne remorando cælum asperarent) haud sine Cælitum subsidio, nauigatione celerrima Agathyrsum tenuit. Nec perinde nauigationis celeritas, quam obiecta rursum visa nautas obstupefecere: [remouetur.] etenim Conon appulsæ ad littus naui sponte oblatus, alloquitur: O viri, vt res habet? Lætine, & alacres? gratias Deo agite. His dictis vbi nautarum gaudia cumulauit, ex oculis ablatus est. Nesitani vero Patroni sui subsidio recreati, Deum laudarunt, gratantesque decora Cononis extulerunt.

[Annotata]

a Quæ hic referuntur ad annum 1544 & sequentem, ab alijs relata sunt ad annum & 1543 & 1544.

b Barbarossa Rex Algeriæ.

c Nicæa vrbs, non arx, expugnata fuit.

d Agathyrnum & Agathyrna alijs, [Agathyrnum.] vrbs ab antiquis plurimum laudata: creditur ex eius ruinis extructum oppidum S. Marci, illudq; hic intelligi videtur.

DE VENERABILI VIDVA AC VIRGINE MARIA DE MAILLIACO DOMINA DE SEILLEYO-GVILIELMI, TVRONIBVS IN GALLIA.

AN. CHR. MCCCCXIV

[Praefatio]

Ven. Maria de Mailliaco, Domina de Seilleyo-Guilielmi, Virgo & Vidua Turonibus in Gallia (S.)

[1] PrænobiliDominorum Malliacensium stirpe apud Turonenses orta Maria, parisq; nobilitatis iuueni Roberto Domino de Seilleyo-Guilielmi apud Cenomannos desponsata, vtroque promiscue nomine dicta est cum viueret, annis omnino quinquaginta duobus marito superstes, [Sancta & Beata a varijs etiam olim dicta,] post mortem vero apud Ordinis Franciscani scriptores æui posterioris, Gonzagam, VVaddinghum, aliosque maritali dumtaxat insignitur titulo. Sed neque hic, neque prior a natalibus ductus tanti nobis est, quanti egregiæ sanctitatis laus, constanti ad hæc vsque tempora posterorum celebrata testimonio, propter quam non tantum Beata paßim nuncupatur populo Turonensi, sed etiam in libro obituali, qui est in choro Fratrum Minorum, prætitulatur & scribitur, Nobilis Domina, sancta Maria de Mallye, sepulta in habitu. Vtraque appellatione, Beatæ ac sanctæ (quamuis tanti temporis præscriptione poßit alterutra sustineri, saluo Vrbani VIII de huiusmodi edicto) abstinendum tamen nobis esse putamus, donec Apostolicæ Sedis auctoritate fuerit restricta ad eam acceptionem, quæ ijsdem titulis nunc paßim subesse concipitur: satisq; habemus operi nostro Mariā inserere ratione venerationis eius, quæ imagini sacrisque Reliquijs eius publice Turonibus exhibetur a tempore, excedente memoriam vnius seculi Vrbaniana lege definiti, cui proinde nihil voluit Pontifex derogatum quo minus perpetua deinceps esset.

[2] Et primum quidem imago Mariæ in ecclesia dictorum Fratrum publice cernitur ornata diademate, quali Beatorum dumtaxat capita ornare est licitum: [imaginem habet in tēplo diademate cincta:] ipsaque non nullis occasionibus etiam in maiori altari collocatur: quemadmodum in eo collocatam vidit ac veneratus est R. P. Guilielmus Quirini Societatis nostræ, cum ad dictum acceßisset Conuentum, quæsiturus quo fundamento eam sui Ordinis Beatis hoc die, quo obijt, adnumerasset Arturus a Monasterio, tam in Martyrologio Fransciscano quam in Gynæceo sacro. Huius imaginis ectypa duo esse dicebantur, alterum in Cænomannica vrbe, alterum apud vnum ex Reginæ eleemosynarijs, de quibus aliud quod addamus non occurrit. Corporis ante altare maius veneratio iam inde ab obitu eius tanta fuit in vulgo, vt illius Conuentus Guardianus, [corpus in magna veneratione habitum] idemque ipsius Mariæ Confessarius, & ad instruendum legitimæ processum ad Canonizationem informatiuum, Conuentus Turonensis nomine Procurator, Fr. Martinus a Bosco-Gualteri in sua ad Iacobum Hungariæ, Hierusalem & Sicilia Regem nuncupatoria epistola dicat; illud a diuersarum regionum populis cum cura peruigili visitari, & innumeris miraculis ibidem de die in in diem coruscans, ab omnibus cum debita reuerentia venerari. Hanc autem reuerentiam ad vsque Caluinistarum in sacra omnia debacchantium infelicia tempora perdurasse in populo, argumentum euidentißimum est venerabilis tumuli violatio, manibus eorumdem sacrilegorum peracta, qui Diui Martini aliorumque Turonensium Sanctorum lipsana eatenus religiosißime asseruata, ignibus concremarunt dißiparuntq;.

[3] Pari enim violentia grassatos in Mariæ sepulcrum hagiomachos illos, [refossum & dissipatum ab Hugonottis:] non tantum communi fama Turonenses sciunt: sed ante annos non plus quam viginti suis oculis cognouit Guardianus loci, cum iußisset tumulum aperiri, & studiose humum egeri, ad eximenda venerabilia ossa, decentius deinceps & religiosius asseruanda: quippe qui præter vertebras aliquas ossaque minutiora (quæ scilicet non admodum curiose scrutantium hæreticorum rabiem latere potuerant) & capitis integumentum muliere, non absque miraculo per duo secula incorruptum sub humo, nihil repererit. His ergo, vere iam reliquijs corporis sic vsus est Guardianus, vt particulas nonnullas in sepulcro dimiserit, ne illud prorsus vacuum venerarentur fideles, eidem pie visitando assueti: cetera autem in capsulam ligneam, [cuius reliquiæ quædā honorifice dein eleuatæ sunt,] rubeo pictam colore & virgis aureis variegatam transtulit: quam deinde sublimem in media templi naue collocauit intra armarium, excauato ad hunc finem parieti insertum: pileolo vero illi quem diximus asseruando, propterea quod febricitantibus & Cephalalgicis multorum experientia salutaris expetatur a multis, laborantium capitibus imponendum, fidelium aliquot personarum pietas pyxidem argenteam curauit fabricandam, quæ in altari quoque non raro exponitur publicæ venerationis ergo.

[4] Porro venerabilis istius viduæ, & quod est amplius etiam virginis, velut quæ ex tertio ordine Minorum fuerit, [Miraculis clarescentis.] meminit Arturus in libris præcitatis: Gonzaga autem parte 3, ex eoq; VVaddinghus ad annum 1288, de ipsa sic loquuntur. Anno MCCCCXIII V Kal. Aprilis obdormiuit in Domino pia & sancta Domina Maria de Silly, in habitu nostri instituti ibi tumulata, e regione maioris altaris, multis in hunc vsque hodiernum diē clara miraculis: vt patet in eius legenda. Hanc Latine Galliceq; excusam fuisse anno 1644 Andegauis testatur Arturus: nos vtraque lingua accepimus Turonibus, [Vitam Latine Confessarius scripsit,] prædicto Guillielmo Quirini curante. Et Gallicam quidem, vt est reperta in MS. apud Patres Cordigeros, fecisse scribebatur P. P. le Heurt: qui antiquioris Latinæ tenorem ipsaq; propemodum verba secutus, refert inter alia, eius Confessarium scripto signatum reliquisse, id quod habemus num. 7 de tribus orphanis a Mariæ sponso domum adductis ex ore Dominæ Mariæ audiuisse: & in processu num. 27 testatur Ioannes Tennegotti, Canonicus Turonensis S. Martini, se pluries sollicitasse dictū Fr. Martinum quod talia suis scriptis cōmendaret. Latina a Patribus Minimis, (nescio an impressam an manu scriptā seruantibus) petenda fuit, quā adscriptus ad calcem annus MDVII indicat tunc exceptam ex originali fuisse: ipsam autem aliquammulto post mortem tēpore esse compositam colligitur ex clausula illa finali, & vsque in hodiernum diem pene infinitis clarens signis, virtutibus & miraculis.

[5] Crediderim Confessarij consilium fuisse, vt quæ prinatim de Maria nouerat, [suppleturus quæ deerant in Processu,] & ipsi Processui informatiuo inserere non potuerat, vtpote Procurator in caußa constitutus (quem non debere testem admitti statuitur c. Romana. de Procuratoribus. in 6. l. fin. ff. de Testibus) hac scriptione suppleret, & aliorum tale quid postulantium votis faceret satis: quo factum sit vt vix parce admodum attigerit ea quæ in dicto processu legi poterāt a iuratis Testibus confirmata, præsertim miracula; itaq; reliquerit locum ei qui ex vtrisque plenam vitæ Historiam vellet ordinate digerere: cui rei, dum hæc scribimus, vacare dicitur P. Canaye ex nostra Societate Sacerdos Rotomagi. Nam qui Gallicam quam diximus Vitam, ex qua Latinam subinde illustramus, composuit auctor, [aliquamdiu deperdito,] hæc verba relata num. 29 Vitæ, Huius rei testes supersunt quasi innumerabiles, sit dilatat. Huiusmodi curationum examen generale factum fuit ex debita informatione per Magistrum Petrū de Bruyere Notarium Apostolicum, post decessum ipsius bonæ Dominæ: in quo plurimæ personæ nobiles ac fide dignæ testesq; irrefragabiles auditi fuerunt, deposueruntque, prout in conscientia nouerant, vidisse & audiuisse de admirabilibus factis & dictis huius Beatæ Dominæ: quēadmodum continetur in dicto examine per iniuriam temporum nunc amisso.

[6] Illorum scilicet temporum, quibus omnem sacræ antiquitatis in Gallia vniuersa memoriam conati sunt abolere rabidi Hugonettæ: [ac postmodū reperto,] prouidit tamē Deus vt per varias distractum manus præclarißimum monumentum, vel ipsum primum originale vel autenticum paris auctoritatis & antiquitatis ecgraphum, perueniret in manus viri nobis amicissimi & eiusmodi chartarum conseruandarum studiosißimi D. VVion d'Herouual: apud quem cum eumdem se Parisijs legisse scriberet Arturus in Gynæceo, misimus continuo vt haberemus, sed vnum dumtaxat quaternum accepimus, qui forte dicto Domino non venerat in manus, cum, vt scribit, quidquid de hac Domina habebat traderet amicorum suorum intimo piæ memoriæ P. Vignier Presbytero Oratorij: quæ proinde nunc essent requirenda apud eius fratrem & hæredem vnicum D. Vignier, pro Rege Christianißimo Gubernatorem de Richelieu. Interim exemplar aliud inuenerunt & P. Guilielmo Quirini transcribendum tradiderunt Franciscani Turonenses: cuius fidelitatem ex tam vetusto & publici tabellionis manu, vt apparebat, scripto fragmento licuit æstimare.

[7] Cœptum est autem hoc examen de licentia & permissu Reuerendissimi in Christo Patris ac Domini D. Amelij, [qui statim a morte formari cœptus:] permissione Diuina Archiepiscopi Turonēsis (qui vtique ipsius Mariæ proximus consanguineus fuit & probabiliter ex fratre nepos, vt ad num. 22 Vitæ lit. c obseruamus) anno MCCCCXIV, die XI Aprilis, diebus post defunctæ mortem quindecim. Licet enim anno XIII seculi dicatur mortua, id intelligendum est more Francorum eius temporis, annos a Paschate numerantium, quod tunc in diem VIII Aprilis cadebat: idq; euidenter patet ex ipso contextu Processus, tum alibi tum num. 14, vbi dicitur a teste, XXVII Iulij audita, quod dicta Domina migrauit ab hoc seculo die Mercurij ante Dominicam Palmarū, videlicet XXVIII mensis Martij nouissime præteriti. Vltimum autem testimonium exceptum est anno MCCCCXV die XX Maij, [& anno sequenti absotus est,] cum vtique iam e viuis abijsset Amelius (quippe cuius successor Iacobus Gelu IV Decembris immediate prægreßi inueniatur præstitisse Regi sacramentum fidelitatis) cum item Iacobus Borbonius, & ipse consanguinitate proxima Mariæ coniunctus (cuius vt solum Marchiæ Comitis nomine institutus hac in caussa Procurator Ioannes de Ponteleuio processum formari flagitauerat) Ioannæ Neapolitanæ Reginæ secundis nuptijs iunctus, eadem vel dißimulante vel etiam præter pronubilia pacta indulgente, Regem se Hungariæ, Hierusalem atque Siciliæ scriberet ipse, & ab alijs se scribi permitteret, vt fit in epistola nuncupatoria, qua conclusus iam Processus ad ipsum mittitur, in Curia Romana porro vrgendus.

[8] Verum mutata breui optimi Principis fortuna non siuit vt commendatæ sibi caussæ attendere magnopere aut vac aret ipsi aut vacuo auctoritas idonea adesset: [Regique Neapol. consanguineo commendatus,] quippe qui anno MCCCCXVII a sua vxore in custodiam datus, indeque sequenti elapsus anno, in Franciam profugit, vbi mundanæ vanitatis pertæsus S. Francisci habitum Vesontione sumpsit, atque in ea humilitate paupertateque securior lætiorque quam in Regno, vixit vsque ad annum MCCCCXXXVIII, mortuus octo annis prius quam moreretur B. Coleta, iuxta cuius corpus (siquidem eam ante se mori contingeret) vt corpus suum conderetur cauerat testamento, quod triennio ante obitum scribi iusserat, summatimque exponitur a Sanmartanis lib. 24 Hist. Genealog. cap. 9. Huius ergo infelicitate & Archiepiscopi morte talibus præsidijs destituta caussa quæ poterant a tam coniunctis sperari, [effectu caruit.] & in difficillima diuisæ per schisma Ecclesiæ tempora incidens, successum non habuit; vti nec eius, quam iam nominauimus, B. Coletæ: non tamen propterea desierunt fideles, vel hanc vel Mariam venerari vt Beatam, quorum consuetudini, velut vniuersalis Ecclesiæ silentio approbatæ, libenter nos conformamus.

VITA
auctore Fr. Martino de Bosco-Gualteri, ipsius Vener. Dominæ Confessario & FF. Minorum Turon. Guardiano.

Ven. Maria de Mailliaco, Domina de Seilleyo-Guilielmi, Virgo & Vidua Turonibus in Gallia (S.)

BHL Number: 5515

AVCT. FR. MARTINO CONFESS.

CAPVT I
Mariæ in prima ætate & coniugio virginali virtutes egregiæ.

[1] Anno Domini millesimo trecentesimo trigesimo primo mensis Aprilis die decimo quarto, [Illustri prosapia nata,] in Rupe-S. Quintini a Turonensis diœcesis, nata fuit quædam puella nobilis, quæ in baptismo Ioāna, ex Cōfirmatione Maria vocabatur. Pater eius Hardouynus Dominus de Mailliaco, mater vero Ioanna de Monte-Bassonis, quondam filia b Mariæ de Dreux. Hæc enim puella, superna illustrata gratia, [futuræ pietatis,] mūdum spreuit cum flore suo. Nam cum esset sex annorum, quasi suæ prænuntia sanctitatis, cum puellis sibi coæuis flores colligens, illos non sibi sed imaginibus Sanctorum repræsentabat; sertaque rosarum, quæ sibi afferebantur, imagini Virginis gloriosæ benigne offerebat. Aliquando inter coæuas puellas iocosis occupationibus intenta, [& voluntariæ paupertatis præfert indicia,] suas vestes pretiosas & delicatas deponens, pauperum filiarum tunicas induebat. Quod admirans domicella, pro suo seruitio & regimine deputata, sæpissime dicebat: Hæc filia non præfigurat se futuram esse reginā. Hæc & similia sub puerilibus annis frequenter faciebat, vt merito suæ futuræ paupertatis tamquam certa indicia censerentur.

[2] In hac ætate litteris imbuitur, & breui tempore tantum profecit, quod intra decennium libros in vulgari scriptos disertissime legeret & distincte, [litteras edocta, non nisi pia legit:] & vanos codices fugiēs, pro solatio legebat sanctos libros. Quam rem parentes eius moleste ferebant, & ad vana mundi gaudia trahebant, carpentes eam: neque solum duris verbis, sed etiam comminationibus quamplurimis sæpius affligebant. Illa autem fiduciam habens in Domino, horis furtiuis quibus poterat orationibus vacans, Virgini gloriosæ instanter supplicabat, [orationi addictissima an. æt. 12] vt filiū suum benedictū sibi propitium & misericordem & placabilem faceret. Cum autem esset annorum vndecim, in natiuitate Christi, cum agerentur Missarum solennia, cumque flexis genibus adoraret deuote, supra seipsam eleuata, diuina consolatione repletur non modica, sed inæstimabili atque inenarrabili. Nam caro & spiritus concorditer ferebātur in Deum; & carnis tædio iam remoto, [diuinis consolationibus fruitur] omnia corporis membra sine rebellione siue fatigatione spiritui seruiebant: grandis enim & mirabilis fuit ista diuina consolatio, & prolixe durauit. Non multo post more solito orationi intenta, consolationem diuinam promeruit, quasi primæ consimilem, sed parum breuiorem. In tempore illo in somnis apparuit ei Dei genitrix Virgo, tenens filium suum Iesum Christum, & in dextera sua habēs thuribulum de guttis pretiosi sanguinis Christi filij sui [quo ipsam] incensare videbatur. Nec propter hoc in gloria elata est humana, [& imbuitur amore Passionis Christi.] sed dulcorem suauissimum diuinæ Passionis degustans, in dilectione Iesu Christi se sensit perfectius esse firmatam. Et vt cordi suo Passionis Dominicæ memoria infigeretur, imaginē Crucifixi in pergameno depictam, inter pectus & tunicam absconditam, & aliquando in manibus eleuatam, deportabat.

[3] Elapso tempore modico, graui infirmitate corripitur, cui nullo medicorum auxilio poterat subueniri: [Voto ad S. Iacobum facto miraculose sanatur:] sed a matre pro ea ad S. Iacobum voto emisso, quam credebant in breui morituram, mox integræ reddita est sanitati. Quod videns medicus famosissimus, Magister Nicolaus Chesne, cunctis audientibus dixit: Hæc filia aliquid boni fecit, vel faciet in futurum. Et bene a Spiritu sancto dicit, In futurum: quod nos oculis nostris nunc cernimus esse completum. Resumptis corporis viribus, patre suo iam defuncto, ad imitanda Christi vestigia se aptauit. [mortuo patre,] Mitis enim & humilis atque patiens effecta est supra humanū modum. Nam cum ab ancillis irrideretur verbis contumeliosis, omnia tolerans propter Christum, vt surda pertransibat. De auditione verbi Dei solicita, de auditis non immemor, quod ardentis ingenij & viuacis memoriæ esset, omnia in armoriolo sui condebat pectoris. Mater sua Confessorem de Ordine Minorum in domicilio proprio tenebat assidue, qui dictā puellam, [ex diligenti verbi Dei auditione] Domino cooperante, in suo sancto proposito per media Scripturæ frequenter roborabat: & quod esset litteratus & probus, etiam requisitus post refectionem corporalem, quasi omni die in aula Dominæ, coram viris & mulieribus de sacra Scriptura aliquid recitabat: & Maria puella ob reuerentiam verbi Dei ad terram sedebat, audiendo verbum illius; non obliuiosa facta, sed factrix operis: [mire proficit in pietate:] ideo beata in facto suo erit. Hæc enim in flore suæ iuuentutis, ieiunijs, vigilijs, orationibus & obsecrationibus intendens, in hymnis & confessionibus glorificabat Dominum, inculpatam se custodiens ab hoc seculo.

[4] Post annos c duodecim, parentibus & propinquis de suo coniugio tractantibus, ad aures eius peruenit, [curante auo suo materno] sed prudenter dissimulans propositum suum de virginitate seruanda, precibus humillimis Domino commendabat, Virginis gloriosæ & omnium Sanctorum auxilium implorando. Nec propter hoc siluit eius auus Bartholomæus, Dominus de Monte-Basonis, qui filam præ ceteris cariorem habebat: & cum esset probus & deuotus, cum Dei auxilio tantum effecit, quod dicta Maria Dominum Robertum de d Silleyo in sponsum elegit. [desponsatus D. Roberto de Silleyo,] Nec mirum si illum accepit, cum quo fuerat nutrita ab infantia, pro quo adhuc balbutiens supplicauerat Virgini gloriosæ, quem etiam Dominus liberauerat a periculo submersionis in stagno ad preces dictæ puellæ, quem etiam dicta Maria custodem suæ virginitatis fore antea prænouerat, sicut sibi fuerat a Deo reuelatum. Dies autem desponsationis suæ in facie Ecclesiæ, non fuit lætitiæ sed mœroris: quia auus suus mortuus est illa die, & qui de coniugio præ ceteris fuerat solicitus, præuentus morte, sponsalia videre non potuit.

[5] Nocte illa, in qua suscepit cum suo sponso secreta cubiculi silentia, [quem ad seruandam pariter virginitatem inducit;] Sanctorum & Sanctarum vitas & exempla & miracula incepit deuote recitare: & factum est, Domino cooperante ipsamque dirigente, vt ambo relictis nuptiarum copulationibus, spretaque liberorum propagine, Sponso, qui in cælis est, perpetim se disposuerint applicare. In nouitate enim sui coniugij hectica, phthisica & hydropica efficitur, & diu languens, non de terra, sed de cælo sanitatem postulabat; & potius Dei virtute, qui vulnerat & medetur, sanata est. Sed ne patientiæ virtus in ea fieret otiosa, materia exercēdæ virtutis ei de nouo accidit. In quodam bello cum Rege Francorum Ioanne eius sponsus atrociter vulneratur, quo vulnere tribus annis claudus & impotens extitit; [aduersis varijs exercetur:] & post captionem dicti Regis in e Pictauia contra Vice-comitem de Bellomonte dura guerra excitatur, de qua multa mala exorta sunt. Nam castrum de Silleyo furtiue capitur, & terra Domini circumquaque deuastatur, & quod præ ceteris dolendum est, de terra dicti Domini quadraginta sex homines feodales & nobiles occisi sunt.

[6] Captiuato in Angliam Rege Francorum Ioanne, Anglici Franciam f inuaserunt; ciuitates, villas, castra, oppida, [sponso suo ab Anglis capto] ecclesias, monasteria & alia loca sancta deuastantes, ad sua fortalitia multos captiuos deduxerunt. Robertum namque Dominum de Silleyo in castro g de Grauella captiuum detinentes, pro sua liberatione zonas de auro & argēto & margaritas pretiosas & equos magnos, vsque ad valorem trium millium florenorum, exigebant. Maria autem eius sponsa, amaro animo & corde tristis, a parentibus & notis consilium & auxilium petebat: sed propter nimiam eius dilationem sponsus eius in carcere arctissimo retruditur, & per Capitaneum Robinum h Quenelle de morte sua iuratur, omnia victualia sibi negando. Nouem diebus nihil gustauit præter vrinam propriam: [libertatem precibus obtinet,] sed ad preces deuotæ suæ sponsæ Mariæ, beata Dei genitrix Virgo ipsum visitauit consolando, & liberauit a carcere: & sic de manibus inimicorum ereptus, gaudēs & incolumis ad propria remeauit. In illis diebus quadam vice, cum oraret, apparuit sibi Christus, viuus cruci affixus; [Mundi contemptu donata diuinitus] qui manu dextera e cruce demissa oculum eius sinistrum tetigit & clausit cum digitis, cordi suo efficaciter imprimens contemptum mundanorum. Nec mysterio vacat apparitio dicta: nam pro Christo pauperem & mendicam se fecit in hoc mundo, sicut euentus rei post multos annos patenter declarauit.

[7] Post aduersitates supradictas Dominus Robertus & Maria eius sponsa laudabiliter viuentes, totis viribus diligebant Dominum, [vna cum sponso vacat operibus caritatis,] mandata eius seruantes, & de facultatibus suis largas eleemosynas pauperibus erogare cœperunt, & omni petenti manum porrigebant adiutricem. Refertur enim in patria illa, quod die quadam tanta fuit pauperum multitudo, quod panes qui parati erant & amplius in decuplo non sufficerent eis, dato quod vnusquisque modicum quid acciperet: sed antiqua Dei renouantur miracula, quod omnes pauperes fuerunt satiati, & prouisio domus remansit. Pupillos & viduas in tribulatione eorū visitabant cum affectu: nam ore Dominæ Mariæ audiui, quod suus sponsus tres orphanos derelictos & ignotos & coæuos, vt statura & facies protendebant, in biuio reperit insperate, sub qualibet assella vnum, & tertium in manibus ad castrum suum deferens, & gaudium faciens suæ sponsæ, illos sibi præsentauit: [erga orphanos & captiuos exercendis,] & Maria sancta illos gaudenter suscepit, & nutriuit quasi mater, quamdiu vixerunt in hoc mundo. Vir autem nobilis suæ captiuitatis non immemor, omnibus afflictis & captiuis pius erat, redemptionem soluens pro multis: &, vt refertur, ne quidam captiuus pauperculus ab Anglis necaretur, quadraginta libras Turonicas pro eo gratis persoluit & sine spe futuræ mercedit. De talibus operibus lætabatur Maria, gratias referens Creatori, qui sua larga bonitate sponso tam fideli eam sociare voluerat.

[8] Miles iste, genere & moribus tam præclarus, meritis & virtutibus adornatus, [Vidua ex sponsi ædibus pellitur,] obijt anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo secundo: sepultus in Collegio B. Mariæ de Silleyo, cuius fama laudabilis manet vsque in hodiernum diem. Expletis huius Domini obsequijs Maria eius sponsa de castro suo eiecta est, bonis omnibus sponsi sui penitus denudata: quam vna ex ancillis suis in quodam tugurio recollegit: & mappam non habens, super quam panem suum comederet honeste, vnam ab ancilla mutuauit. Sed eam recepit ancilla nimis cito cum rigore: & Maria, tamquam humilis, illam restituit patienter & benigne, non tamen sine rubore.

[Annotata]

a Leucis circiter 8 ad Euronotum Turonibus distans iuxta Indresium fluuium.

b Andreas du Chesne in gene alogica huius domus historia hanc nusquam agnoscit, insinuat tamen Mariæ Borboniæ, Ioanni II Drocarum Duci nuptæ, eique ab anno 1258 ad 1274 superstiti, præter Robertum IV, qui patri successit & Yolantam Dammartinij Comitissam, a quibusdam filiam Mariam tribui: quorum opinio hinc confirmatur, & ipse errasse conuincetur etiam ex quodam Roberti prædicti contractu, cuius exemplar exhibet in Probat. pag. 278: vbi hic fratrum & sororum in plurali meminit: quidni ergo harum vna Maria fuerit Bartholomeo de Monte Basonis nupta: Est autem Mons-basonis, Ducatus titulo nunc illustris, Turonibus ad meridiem trans Indrum interuallo leucarum trium.

c Auctor vitæ Gallicæ sedecim annorum tunc fuisse dicit: & credibile est saltem non ante eam ætatem nuptui traditam, etsi iam a quatuor annis potuerit agi cœpisse de illo matrimonio.

d Vulgo Sille le Guillaume, inter cognominem siluam & Sartæ fluminis originem honestum in Cœnomannis oppidum, leucis circiter 10 distans ab Vrbe, & Decanatus a se dicti caput.

e Prælium Pictauiense describit Froissardus vol. 1 cap. 162. & seqq. factum anno 1356 19 Sept. in hoc læsum esse Robertum & captum Regem Franciæ, habet Vita Gallica: durauit autem captiuitas Regis vsque dum de pace conuenit inter Anglos & Francos anno 1360 24 Octob.

f Caletum appulsi cum classe & exercitu anno 1359 30 Octob.

g Vita Gallica le Chasteau de Guernelle. Tabula geographica Cœnomanniæ, Greuelle collocat in finibus Britanniæ, 24 circiter leucis Francicis a Seilleyo.

h Eadem Gallica Quenouille.

CAPVT II
Quibus virtutum exercitijs viduitatem suam Maria ornauerit.

[9] Transactis paucis diebus sui luctus, cum esset annorum triginta vel circa, [Reuersa Mailliacum ad matrem] ad matrem suam reuersa est ad castrum de a Mailliaco, & cum illa se occupauit in omni opere bono, ab illaque didicit modum & artem conficiendi b vnguenta: sed tamen ab oratione spiritum non relaxabat. Ecclesiam S. Petri, prope castrum situatam, [a S. Yuone visitatur,] orationis caussa intrabat frequentissime: & quadam vice, cum oraret in ea, affuit c B. Yuo de Britannia, apparens illi in vestitu candido, aitque illi, si velis relinquere mundum, de præsenti senties gaudia cæli: & apprehensis brachijs eius eleuauit eam a terra, & in raptu illo habuit de gaudijs paradisi experientiam non modicam. Cum esset adhuc iuuenis & probata bonitate, [respuit secundas nuptias:] nobiles plurimi & potentes in seculo eam pro cōiugio requirebant, matre non contradicente: & frater suus ad suum castrū de d Mailliaco eam duxit, credens præ ceteris mentem eius ad coniugium inclinare. Sed Maria, alio amatore Christo Iesu iam præuenta, caduca mundi respuens, fugiens carnis opera, blandis verbis sui fratris nullatenus acquieuit.

[10] [Turones migrat,] Inuenta autem opportunitate ad Turonensem ciuitatem se transtulit, deuotis operibus ibidem vacatura: & ne ab Horis Canonicis occupatio friuola ipsam retardare valeret, prope S. Martinum suam fecit habere māsionem. Nocturno siquidem tempore, ipsa eunte ad ecclesiam siue denuo domum suam reuertente, ne pedes offenderet, quædam lux mirabilis, a Deo sibi parata, sæpissime ante illā hinc & inde præibat. In ecclesia prædicta capellam B. Annæ pro oratorio elegit. Die quadam cum meditaretur de Dei bonitate, [& mire ad Dei amorem incensa] essetque solicita qualiter ad apicem diuinæ dilectionis pertingere atque igne sancti Spiritus inflammari valeret, dum super his Deum exoraret attente, mox cecidit super eam globus igneus, cuius calor inæstimabilis per omnia eius membra se mirabiliter diffundebat. Sentiens igitur in se virtutem Dei magnam, manum suam misit ad fortia: nam cū Martha Christo in suis pauperibus ministrare studuit, nec tamen minus intentam se cum Maria dulcedini verbi Dei præbuit. Certe in ciuitate & extra sine intermissione prædicationibus deuote assistebat, [ministrat pro animarum salute occupatis,] humi sedens humiliter ad pedes prædicantium. Occupatis in studio pro salute animarum de suis facultatibus victualia ministrabat: & quos ex complexione debiles cognoscebat, electuaria, confecturas, & alia congrua restaurationi naturæ eis liberali caritate conficiebat: & quibus non poterat, maximum porrigebat affectum.

[11] Nam pro ijs orabat cum feruore spiritus, & frequenter dicebat: [pro prædicaturis efficaciter orat:] Pone, Domine, verba tua in ore ipsorum prout promisisti, dicens: Dabitur vobis in illa hora quod loquamini. Idcirco quamplurimi de efficaci virtute orationum eius confidentes, sermones insperatos de vespera ad diem sequentem, nocte sola intermedia, faciliter acceptabant. Nempe Turonensis Religiosus quidam in vigilia sanctæ Crucis ad instantiam Gatianæ sanctæ-Crucis Pictauiensis Abbatissæ, in festo crastino sequenti prædicare promisit; hoc sibi suggerente etiam Maria sancta: cuius precibus se virtuosus Frater ille sæpius commendauerat humillime; tantaque ac tali fultus auxilio ita de Cruce laudabiliter prædicauit, quod omnes audientes mirabantur & glorificabant Dominum. Mira res! qui antea improuisus & modicæ litteraturæ credebatur, repente ad preces huius Sanctæ scientia illustratur non modica. Quantum sit Deo acceptum pro euangelizantibus regnum Dei orare, Dominus hoc exemplo dignatus est demonstrare. Orabat namque Maria sancta nocte quadam pro vno Religioso, in breui prædicaturo D. N. Iesu Christi passionem: in ipso autem feruore deuotionis, nulli sopori dedita, vidit D. N. Iesum Christum cruci affixum, quem Frater ille inter brachia stricte amplectebatur & deuote. O quam dignus, quam nobilis labor ille, pro quo Iesus Christus D. N. a seruo se amplecti patitur tam benigne!

[12] Hæc mulier sancta panem suum otiosa non comedit: [vacat operibus misericordiæ corporalis:] certe a mane vsque ad vesperam diuinis seruitijs vacans vix aut raro ecclesiam dimittebat, nisi prius per custodem ecclesiæ fuisset infestata: & cum ad suum regrederetur locellum, pauperes & inopes, quos per viam euagari cernebat, inuitabat ad prandiū: debiles autem & infirmos per manus sustentans, vsque ad domum ducebat, aquam eis infundens pro manibus abluendis. Et cum cibū sumerent, ipsa, velut Martha, ministrabat, non solum vt serui & ancillæ suis dominis seruiunt, sed humilians se coram eis vsque ad terram etiam genibus flexis, ipsosque pauperes dominos suos appellabat: & vt despectior fieret in oculis suis, fragmenta & micas panum, quæ remanserunt de mensa pauperum, pluries pro sua refectione reseruabat. Prægnantes pauperculas recipiebat in domo sua, & infantes carum de sacro fonte leuabat, ipsisque mulieribus in puerperio decūbentibus curiose seruiebat.

[13] Inter ceteros pauperes vnus, statura magnus, capillos habens protensos, & barbam prolixam, [Angelum inter pauperes excipit,] pulcher aspectu, domum suam ingressus est: qui vndique respiciens stans coram ipsa, nullum verbum protulit. Illa autem admirans & timens de fraude maligna, ait illi: si Christianus estis, signa Christiani facito. Audito verbo, ille manu eleuata valide signo Crucis consignauit semetipsum, & accepta refectione domum egressus amplius non comparuit. Egressa autem Domina stans & circumspiciens neminem vidit: a vicinis autem requirens quo abijsset homo ille, ipsi omnino se nescire fatebantur: & Domina sancta ad domum suam reuersa est, nec propter hoc pauperes deseruit: sed abiectos eligens, ad leprosos se conuertit, domos illorum non vacuis manibus frequenter visitando. Et vice quadam ad leprosos veniens, vnum inter ipsos reperit præ ceteris horribilem, [leprosum ab omnibus desertum curat,] quia morbo inualescente ab vlceribus quidam fœtor exibat quasi intolerabilis & cunctis horrendus valde. Ideo pauper ille in dumis inter vepres, in paruo tugurio collocatus, iacebat, ab alijs leprosis separatus. Cui Maria humanissime seruiebat, ministrans ei necessaria omni die: & ille, quasi matri suæ, omnes miserias & dolores atque angustias cordis sui familiariter detegebat & secure: & inter cetera dixit ei: Quia ventrem habeo clausum, mea infirmitas durius aggrauatur. Quo audito illa parauit vnguentum, & de illo posuit in volis manuum eius: & in breui mollificato ventre eius & aperto, exierunt vermes quasi innumerabiles, & statim conualescere cœpit: finaliter leprosus ille sanatus est, & integræ redditus sanitati. Illa autem de curatione huius leprosi sæpissime gratias Deo referebat.

[14] Hæc Domina tam nobilis, non solum in seruitutem pauperum semetipsam redigebat, [corpus pœnitentiis macerat,] sed etiam dura pœnitentia castigabat corpus suum: nam cingulum ferreum duplici ordine dentibus communitum, & desuper cilicium de pilis equorum contextum ad nudam carnem portabat, ieiunans feria secunda & quarta & Sabbato: & feria sexta ob reuerentiam Passionis de modico pane bruno & aqua frigida valide contenta erat. Ieiunia Ecclesiæ non omittens, vnam Quadragesimam ad honorem Virginis gloriosæ, & aliam ad honorem Angelorum, & tertiam ad laudem & gloriam natiuitatis D. N. Iesu Christi ieiunabat: dd & vigilias omnium Apostolorum & Euangelistarum & plurimorum aliorum Sanctorum abstinentia consimili deuote obseruabat. Post hæc Maria, ancilla Christi humilis & deuota, non tædio aut labore fatigata, sed ægritudine valida iam concussa, in grabato iacuit: fuitque tanta infirmitatis grauitas, [ad mortem ægra] vt loquela & lumine oculorum iam amissis, de sola sepultura ageretur. Ipsa vero ad intra meditando aiebat: Domine Fili vnigenite, Iesu Christe, qui corpus assumens humanum de Virgine nasci dignatus es, qui pannis inuolui & in præsepio inter duo animalia reclinari voluisti, qui discipulos paupertatem Euangelicam verbo & exemplo docuisti, & tenuisti vsque ad mortem, [impetrat ne moriatur priusquam cunctis se abdicarit:] nudus pendens in cruce pro nobis peccatoribus; non me permittas exire ex hoc mundo, temporali dominio & terrenis possessionibus oneratam. Hæc tacite cogitans in corde suo, mox solutum est vinculum linguæ eius & visum recepit, statimque carnes cuniculi petijt sibi dari, & sumpto cibo confortata est & pristinæ reddita sanitati.

[15] Huius gratiæ tam mirabilis non ingrata, suique desiderij bene memor, [castitatis voto se obstringit,] ad Christum perfectius imitandum se toto mentis conamine disposuit, atque ad præsentiam Reuerendi Patris Archiepiscopi Turonensis, Domini e Simonis Renulphi, accessit, castitatemque obseruare toto tempore vitæ suæ vouit in manibus suis solenniter & promisit. Vt autem redderet Altissimo vota sua, omnia castitati aduersantia euitabat, molliciem lecti reiecit, straminibus duris contenta, consortia mundanorum fugiens, vanos conuentus curiososque aspectus omnino declinando; tantaque potus & cibi parcitate carnis motus sensuales refrænabat, vt omnibus horis, nocte & die, in prosperis & in in aduersis temperantiæ virtus imperturbabilis in ea cerneretur. [piæ lectioni intendit.] Et ne tempus sibi creditum inane difflueret, in Biblia, quam Maria de Britannia quondam f Siciliæ Regina sibi accommodauerat sua benigna caritate, & in Legendis Sanctorum & in alijs sacris libris legebat sæpissime.

[16] Sed quia audierat, quod lectio instruit, oratio autem mundificat animam, [iubente Deipara vestem commutat:] ideo pro maiori temporis parte crationi vacabat. Die quadam cum oraret, apparuit ei Dei genitrix Virgo, & familiari colloquio dixit ei vt vestes magis humiles assumeret, & modum & figuram habitus assumendi demonstrando, sua mundissima manu faciem eius tetigit, & sic oratione mundata Deo & Virgini gloriosæ acceptabilis fuit, & ab ore ipsius Virginis instrui meruit & doceri. Iussioni sibi factæ obedire non distulit: protinus vestes mutauit, & pro Christo, qui semetipsum humiliauit formam serui accipiens, habitum humilem & despectum reuerenter assumpsit, sicut in visione fuerat sibi demonstratum, & taliter a mundanis distinctum, vt a multis ipsam intuentibus eremita crederetur: vnde derisores plurimi suis vanis clamoribus eremitissam frequenter appellabant. Ast illa ad verba non attendens, quotidie reuoluebat in animo, quid faceret, quo proximos suos ad laudem & honorem gloriosæ Virginis excitaret. Finaliter pro quiete sui cordis tres imagines in sculptura ad figuram Virginis fieri curauit: [tres imagines B. V. curat in ecclesijs collocandas:] vnam posuit in choro Canonicorum S. Martini Turonensis in parte superiori: aliam in exitu chori ad Occidentem, super altare g Pigrorum vulgariter nuncupatum, & istam imaginem Virginem de dulci consolatione appellari voluit & rogauit: tertiam vero imaginem ad capellam eremitorij B. Mariæ de Plancha-vallium per quemdam virum deuotum fecit humiliter deportari: portitor namque & ipsa nudis pedibus incedebant, fossata aquis repleta, vias lutosas, spinas & tribulos non considerantes, velut nauis in mari leniter pertransibant, vt merito volasse non incessisse viderentur.

[17] [impacto indorsum lapide desperate læsa,] Regressa Turones talentum sibi commissum ampliare studuit: sed antiquus ille serpens, qui bonis operibus inuidens non quiescit, semper & vbique insidiabatur ei. Certe die vna, cum oraret in ecclesia B. Martini coram altari Passionis, affuit ecce sathan iuxta eam: nam quædam mulier demens & furiosa lapidem maximum assumpsit excessiui ponderis, quem proiecit crudeliter, diabolo suggerente, supra dorsum ipsius adorantis. Sic percussa, repente insensibilis effecta, quasi per vnam horam ab omnibus qui aderant mortua credebatur: per sibi deuotas ad suum deportatur hospitium, & per chirurgicum expertissimum, a Regina Siciliæ Maria sibi transmissum, diligenti cura & animo h beneuolo solerter visitatur: Sed virtute renum confracta, ossium compagine dissoluta iam repertis, huiusmodi læsuram irremediabilem & incurabilem omnino asseruit. Sed quod natura non potuit, neque ars chirurgica restituit, ille, qui omnia potest, sua virtute mirabili integre restaurauit & sanauit perfecte: in breui ita erecta incedens, [miraculose conualescit,] acsi per antea nulliter læsa fuisset. Verumtamen cælesti Medico permittente, vt veritas miraculi perpetuo claresceret, vsque ad mortem spina sui dorsi tortuosa remansit, & in loco percussuræ tanta erat concauitas, vt ouum gallinæ facile in ea collocari valeret. Sed proprer hoc sua statura gracilis & erecta, suam agilitatem priorem non amisit, sicut qui viderunt & palpauerunt testimonium perhibent veritati.

[Annotata]

a Abest tribus leucis Turonibus trans Ligerim Occidentem versus.

b Addit Vita Gallica sanandis vulneribus alijsque morbis.

c Colitur 19 Maij.

d Vita Gallica castrum de Mayet vocat: quod licet non exhibeant tabulæ, ordo tamen narrationis postulat, vt diuersus ab habitatione matris locus intelligatur.

dd Addit eadem Gallica: nouem dies ante Pentecosten & tredecim ante festum Sanctorum omnium.

e Sammarthani ab anno 1363 vltra annum 1372 sedisse docent & Synodum Prouincialem celebrasse anno Episcopatus 2. In vita Gallica nihilominus vocatur Messire Arnoul: vt idem forte Turonensibus Arnulphi aut Renulphi nomen sit.

f Ludouico scilicet Andegauensi, qui se Siciliæ Regem dicebat, nupta an. 1360, quo anno 1385 vita functo obtinuit a Clemente VII Antipapa eiusdem regni gubernationem nomine filij sui minorennis: sed nomine tenus, cum regnum illud iam Aragonij reipsa tenerent, Vrbano VI vero Papa eisdem suffragante.

g Sunt hi VII Dormientes de quibus ex Gregorio Turon. agendum ad diem 4 Nouembris: Vita Gallica addit mutato nomine dictum altare Trium Mariarum.

h Eius de tota hac re depositio infra habetur num. 63 in Processis.

CAPVT III
Extrema Mariæ paupertas, & mendicato quæsita ac crebro mutata habitatio.

[18] A corde suo auelli non potuit desiderium sanctum de paupertate Euangelica seruanda. [S. Quintin castrum natale ac dotale] Nam a principio suæ viduitatis dotem & deputatam hæreditatem sui sponsi defuncti gratis dimisit ac libere, ac sine spe futuræ mercedis rehabendæ. Non multo post ad augmentum diuini cultus, Sanctorum vestigia insectando qui temporalibus bonis ecclesias muniuerunt, & posteris bonum relinquens exemplum, domicilium suum de Rupe-S. Quintini ecclesiæ de Ligeto a Carthusiensis Ordinis donauit ac dimisit, dominium ac possessionem loci illius, [transcribit Carthusiensibus,] cum pertinentijs & dependentijs, per litteras authenticas in Religiosos dictæ domus plenarie transferendo, & valde lætabatur propter amorem D. N. Iesu Christi hospitio illo penitus denudari, in quo nuda egressa fuerat ab vtero matris suæ. Quid plura? vt ancilla Christi perfecte fieret, non solum matrem suam, fratrem & & sororem germanos, [seque omni proprietate ac iure exuit] sed etiam quæ in hoc mundo possidebat reliquit propter Deum. Vere in præsentia fratris sui, cum suas hæreditates paternas dimitteret, vnus Militum de genere paterno dixit ei: Non satis est præsentia relinquere nisi etiam futuras successiones abneget. At illa: Qui mihi dedit gratiam dimittendi hæc præsentia bona caduca, auferet sua larga bonitate a corde meo voluntatem appetendi talia de cetero.

[19] [Turonibus habitat in conducto;] His dictis, de castro patris sui defuncti, in quo nutrita fuerat delicate, opprobriosa & abiecta egressa est. & quia omnes amici eius spreuerunt eam, versus Turones iter arripuit, suosque gressus dirigens in viam Euangelij pacis, fluuium cum baculo voluntariæ paupertatis transiuit, non tristis, sed iucunda, quia more Apostolico sequebatur Dominum Iesum Christum Redemptorem. Sic vere pauper & vere mendica effecta, deinceps domum vel hospitium per locatum siue conductum habere non valuit: nam frigescente caritate abundauit iniquitas, & æmuli eius, diabolo procurante, cum suo hospite locuti sunt: qui lucro intendens, [vnde expulsa] omnis miserationis oblitus, eam eiecit de domo satis dure, in qua remanserat annos multos honeste & deuote. Sic igitur a curis mundalibus expedita ecclesias visitabat vt cœperat, loca Sanctorum visitans, vt Indulgentias consequeretur. Inter vesperas & solis occasum adhuc ieiuna, pro suo victu petebat eleemosynam sibi dari humiliter, non a diuitibus, sed ab egenis mendicantibus ostiatim; promittens, quando placeret Deo eis in caussa simili subuenire. Noti sui & ciues alij contra ipsam portas claudebant & ostia, asserendo quod timore parentum eam in suis hospitijs recipere non auderent: & sic non habens diuersorium vbi caput reclinaret, sub fenestra ruinosi [ædificij], [fortuito solum tecto vtitur,] vbi porci & canes aliquando iacuerant, se pluries secrete collocabat, assidue orans pro salute populi: & dispositioni diuinæ semetipsam deuote commendando, in omnibus his patiens & modesta, benigna & humilis apparuit; non afflicta sed hilaris, vt in sua facie legebatur.

[20] Vir autem ille, qui dolo & fraude fugauerat eam a domo, [donec hospes suus punitus diuinitus] in qua recepta fuerat aliquando satis grate, a Deo percussus, niger efficitur sicut saccus cilicinus, & vexatus a dæmone clamore terrifico vociferabat se in futurum damnandum nisi Domina de Silleyo ei subuenire dignaretur. Maria hæc audiens, iniuriæ immemor, miserum illum desperatum visitauit curiose, blandis verbis, sacris exhortationibus, prece deuota præambula, eius salutem sitiens ad pœnitentiam induxit vt potuit. Finaliter armis pœnitentiæ præmunitus, migrauit de seculo, nigredine remanente: vt cunctis pateat, quantum sit dura & aspera vltio diuina illis, qui Sanctis suis iniuriam inferunt & grauamen. Denuo reuocatur pauper Domina ad pristinum hospitium, [iamq; moriturus iubet denuo recipi,] de quo fugata fuerat indiscrete: cuius humili consortio adiunxit se quædam monialis de b Bello-monte, cui nomen erat Ioanna, religiosa, fidelis & deuota: fuitque sibi obsequiosa multum, & de portione seu prouisione a suo percepta monasterio penuriam nobilis Dominæ sustentabat ex parte. [vbi ei sociam se iungit Ioanna Monialis.] Et necesse erat quod socia tam dulci muniretur, quod in his diebus pauci visitabant eam: nam in die sancto Paschæ dicto Completorio nihil in domo sua receperat ad vescendum, & licet in ciuitate tunc quamplurimi epulis abundarent, nullus tamen inuentus est qui suæ indigentiæ quidpiam esset memor.

[21] [Meretricibus conuertendis] De cibo corporali minime solicita & zelo animarum iam accensa, flammas intimæ caritatis intra pectus amplius cohibere non potuit: sed per vicos & plateas mulieres impudicas de manibus iuuenum arripiens, ipsas feruenti animo durissime increpabat; suorumque criminum grauitatem & horrorem sempiternum verbis penetrantibus declarando, plures de illis corde compunctæ in lacrymas prorumpebant, prioris vitæ opera dimittentes. Domina vero gratias referens Creatori ad Pœnitentiarium illas per manum ducebat sine mora. Inter ceteras vnam, Isabellam nomine quam iuuenis in vxorem accepit, & Biturigas illam duxit ad morandum: sed ista tantæ gratiæ non immemor, semel quolibet anno Turones veniebat, vt illam videret & veneraretur, [vtilem nauat operam.] tamquam matrem & dominam. Aliam peccatricem in lecto morientem reperit & sine copia Sacerdotis, quæ vsu linguæ priuata iam vermes eiecerat per secessum. Sed de cuius salute tam animæ quam corporis timebatur, ad preces huius Dominæ de faucibus mortis reuocatur ad vitam, & confestim clamauit: Balneum, balneum. Et pectus suum percutiens alta voce dicebat: Istam conscientiam purgabo plenissime, Deo dante. Sic Domina Maria, more boni pastoris solicita, oues errantes & perditas proprijs humeris ad gregem Dominicum reportabat.

[22] Huius deuotæ fæminæ patientia nullatenus frangebatur, sed in aduersis & prosperis lætitiam prætendebat consimilem, vt patebit in exemplis inferius annotandis. Dominus Ioannes Hyemis, [Confessario & socia mortuis,] qui suam confessionem audiebat assidue, & Religiosa de Bello-monte Ioanna, eius socia, quorum grato auxilio contra euentus varios dulciter fouebatur, quasi eodem tempore migrauerunt de hoc seculo: sed de salute animarum non dubia, eorum mortem deflere non potuit, sed lætabatur valde. Ne autem solitaria & absque solatio remaneret, Deo sibi propitio, [ad hospitale diuertit inter ancillas ministratura:] in hospitali S. Martini cum ancillis recipitur, & tamquam vna illarum pauperibus & infirmis humiliter seruiebat. Ibi erat languidus vnus, qui racemos appetebat: illa habens denarium solum, ad quadriuium cucurrit sine mora: & dum racemos emeret vt ancilla, Dominus de Malliaco c frater suus germanus a longe cognouit eam, sed auersa facie, ne ipsa eum agnosceret, cum sua comitiua vlterius pertransijt. Humilis Domina, [despicitur a fratre suo.] Deo cara, se despectam conspiciens, inæstimabili gaudio repleta, illi gratias referebat, qui pro salute humani generis fieri voluit opprobrium hominum & abiectio plebis: atque ad hospitale re liens, infirmanti racemos obtulit, & facti sunt ei vtilis medicina: nam aperto ventre lectum fœdauit, & mulieres illius hospitij offendit non modicum.

[23] [Inde etiam pulsa incipit pernoctare in templis:] Hoc motu ancillæ ignobiles sua æmulatione ancillam Christi de hospitio foras miserunt, solatio destitutam: & quo abiret nescia, valdeque perplexa fuit: post se autem audiuit quamdam vocem dicentem sibi: O carissima filia, vis tu elongare te a me? Illa autem de voce non dubitans, & de cælesti præsidio iam confisa, deinceps in ecclesijs tutissime pernoctabat. In S. Simplicio Turonensi die ac nocte longam moram protrahebat, orando, legendo, & in factis Christi iugiter ac Sanctorum meditando. Et factum est in sero noctis Parasceuen præcedentis, Euangeliorum assumpto codice vt Passionem D. N. Iesu Christi recitaret, dicens: [ante parasceuen Passionem legens] Egressus est Iesus cum discipulis suis trans torrentem Cedron vbi erat hortus: rapta fuit in spiritu, & iuxta paradisum voluptatis ad extra se esse belle sciebat, cacumina arborum aspiciens: & vocem Domini audiuit, pro sua culpa durissime increpantis. Vox illa magnifica & mirabilis, dominatiua & terribilis apparebat. Grauitatem culpæ Adæ, & eiectionem eius de paradiso, & sequelas peccati, & damna illata humano generi luculenter aspexit: diluuium & caussas agnouit: tantaque fuit mens eius reuelatione diuina illustrata, vt magnalia Dei, quæ in veteri & nouo Testamento continentur, [rapitur in extasim.] clare videret & etiam certitudinaliter agnosceret. In aurora ad seipsam reuersa, suum reperit aspectum directe fixum super his vocabulis, Egressus est Iesus cum discipulis trans torrentem Cedron vbi erat hortus, & quæ cœperat perlegit, vsque dum compleuit.

[24] [Recepta apud Moniales Bellimontis,] In illo tempore aliquas euitabat personas, sicut ei præceperat Dei genitrix Virgo, pia cautela fugiens ipsarum consortia: sed indignanter færentes, molestias, contumelias, & obliquas persecutiones concitauerunt aduersus eam. Illa autem vt malitiæ locum daret, egressa de ciuitate ad monasterium de Bello-monte se transtulit, aliquantum moratura. Et factum est dum semel oraret, apparuerunt ei beata Virgo & Angelus Gabriel, Annuntiationis Dominicæ mysterium iterantes coram ipsa: audiuit enim Aue prolatum ab Angelo, & Mariæ gratum responsum; modoque mirabili, calorem maximum in corpore, feruorem deuotionis in spiritu sentiens, magna & miranda Incarnationis diuinæ sacramenta cognoscebat. Hæc autem visio mirabilis & diuina, valde prolixa fuit, [Annuntiationis Dominicæ visione consolatur.] & taliter occupauerat mentem eius, vt de loco mouere aut alia cogitare nesciebat nec poterat. De visione tam iucunda & tam enarrabili lætabatur valde: sed pietas viscerosa prouocabat eam ad fletum non modicum. Lacrymas vero ab oculis eius erumpentes nec abstergere nec restringere valebat vllo modo. Cernens Abbatissa d pauperem Dominam cum tanta amaritudine lacrymantem, fluxumque lacrymarum mirabilem considerans, commota pietate nobili Dominæ lacrymosæ capitegium contulit, vt faciem & oculos abstergeret. Disparente visione, pacata mente, hilarata corde remansit; apparentibus sibi Iesu Christo & Maria matre: qui pluries hic & alibi consolati sunt eam.

[25] A monasterio egressa elongauit se, fugiens ciuitatem vt maneret in solitudine, [Recedit ad capellam S. Valeriani,] & fluuium Ligeris transiens, ad capellam S. Valeriani de Campo-caprarij vsque peruenit, mansitque ibidem non paucis diebus: & quidquid mundanæ conuersationis in illo domicilio aut alibi contraxerat, nocte dieque lacrymis & orationibus expiare conabatur. Cum autem esuriret, ab indigenis prope capellam commorantibus, qui ab infantia nouerant ipsam, non erubescebat eleemosynam petere, neque etiam oblatam recipere. Nam gardiator porcorum & vxor illius, qui soli remanserant in domicilio dicto, [ibiq; inter rusticos mendicato viuit.] aliquoties vocabant eam ad manducandum cum eis: minus tamen curiales se monstrantes, in despectiori loco mensæ illam sedere faciebant. Famulus equorum, qui olim portabant currum Dominæ matris suæ, modo consimili recepit eam in domum suam. Videns autem humilis Domina, se inter seruos & ancillas progenitorum suorum minimam reputari, constanter & iucunde glorificabat illum, qui semetipsum exinaniuit formam serui accipiens.

[26] In illo tempore perrexit ad eremum de Plancha-vallium, ibique diu manens arctissimum vitam duxit, [In eremo de Plancha vallium infirmata] panem hordeaceum & pyra siluarum comedens, aqua paludosa sitis suæ temperabat ardorem. Debilis facta nimis & potum vini sitiens, nullus fuit qui suæ penuriæ subueniret: sed quod humana compassio non potuit aut noluit, pietas adimpleuit Creatoris. Nam aqua insipida, ori suo iam propinqua, mox in vinum conuertitur purissimum: quo facto, vigorosa efficitur dono Dei, & Turones reuertendo ambulauit in fortitudine illius potus mirabilis, [confirmatur, aqua in vinum versa.] vsque ad locum B. Mariæ diuitis (illic enim toto mentis affectu manere cupiebat) & residens in ecclesia ieiunium quadragenarium ad Angelorum honorem more solito inchoauit & impleuit. Appropinquante festo gloriosissimi Principis Michaëlis, in cuius capella gratis hospitata iacebat, dicti loci gubernatores ipsam expellere satagebant. [Turonibus e S. Michaelis sacello recedere iussam] Angustiæ vndique illi erant, quod suam eiectionem cognoscebat propinquam, & nullum habebat refugium, neque sciebat nisi solum Deum, qui est refugium pauperum, adiutor & virtus in tribulationibus. In altercatione mentis posita, audiuit quamdam vocem de cælo dicentem sibi, Veni ad tabernaculum Corporis Christi. Ad quod protinus accessit reuerenter & deuote: Christus vero personaliter nocte illa bis apparuit sibi, confortans eam. Visitatio illa fuit tam mirabilis & tam iucunda, quod verbo & scripto explicari non potuit: [Christus in Eucharistia, solatur.] sed ne tanto beneficio ingrata remaneret, die sequenti aduocauit Minores, qui in dicta ecclesia missam cum nota ad eius intentionem celebrarent. Cernens Domina Deo cara se ad egressum compulsam, ipsis Fratribus supplicauit, quod amore Christi ipsam vt pauperem in aliquo tuguriolo sui conuentus recolligere dignarentur: [Recipitur apud Minoritas.] qui, Ministro Prouinciali annuente, piæ petitioni præbuerunt assensum.

[Annotata]

a Addit Vita Gallica, territorij Lochensis: vnde colligitur hic significari Carthusiam illam, quæ a dicto S. Quintini loco sesquileuca distans inter Indresium & Indrum fluuios notatur in tabulis.

b Describitur a Sammarthanis hoc Ordinis Benedictini monasterium in ipsis suburbijs vrbis Turonensis.

c Hic esse videtur patri cognominis Harduinus, cuius & Ioannæ Bauzaiæ filius Amelius Archiepiscopatum Turonensem gessit ab anno 1394 & non diu ante mortem suam potestatem fecit conficiendi processum Informatiuum infra dandum.

d Ratio temporum exigit, vt hæc fuerit eius vel amita vel ex prædicto fratre neptu Ioanno de Maille, quam Sammarthani docent ab anno 1371 ad 1390 rexisse monasterium.

CAPVT IV.
Exercitia pietatis, æstimatio apud Magnates: futura præuisa, loca sacra ornata.

[27] Sanctæ vitæ eius fama diuulgata & conuersatione irreprehensibili a multis iam agnita, [Filium Duce Andegaude sacro fonte suscipit,] Ludouicus Dux Andegauiæ & Maria de Britannia eius sponsa, pia deuotione afficiebantur ad ipsam, intantum quod filium a ex ipsis progenitum iussu Ducis de sacro fonte ipsa leuauit: fuitque de salute filioli multum solicita. A cunabulis & ante annos pueriles, cum adhuc esset minime doli capax, vt fidelis matrina coram ipso verba sancta sæpissime recitabat. Quodam sero, dum ipsa loqueretur de gloria Sanctorum & gaudijs paradisi, [puero pietatē instillat,] infans nobilis præ gaudio pedibus palpitabat & plaudebat manibus: vna ex mulieribus dixit ei: Domine, tempus est accedendi ad lectum. At ille [quæsiuit ex matrina] quid magis vellet, dormire an esse in paradiso? At illa: Mallem essem in paradiso. Tunc ille ait: Per dormire non habetur paradisus. Sic Maria, Christi fidelis ancilla, per verba melliflua sui filioli exterius commonebat auditum, interius aderat Spiritus sanctus, tangens & edocens paruulum.

[28] Quinquagesimo quinto ætatis suæ b anno, subsidio propinquorum & parentum destituta, [Eleemosynis victitat.] possessionibus terrenis iam diu denudata, in conuentu Minorum Turonensium recipitur, sicut optauerat, moratura: & vana vanis relinquens, sigillum suum proprium, quo antea vtebatur, in aliud commutauit, armis Christi figuratum & signis Dominicæ Passionis consignatum. Sic inter mendicos residens & locata, de eleemosynis fidelium viuebat vt mendica: & si aliqua sibi mitterentur cibaria delicata, illa distribuebat infirmis & antiquis, prægnantibus & languidis. Pane bruno, herbis crudis, & alijs insipidis vescebatur. [orationi frequenti vacat,] Omnibus Horis Canonicis nocturnis & diurnis assistebat: in festis autem solennibus vigilabat in ecclesia coram Corpore Christi, assidue vacans orationi deuotæ: & corpusculo fatigato, super gradu lapideo c maioris altaris, post recessum Fratrum, modicum dormiebat. In oratione prostrata ponebat os suum in puluere: in Confessione terram mittens super caput, de terra signum Crucis faciebat in fronte: & semper genibus flexis ad nudum super humum. Et tam longo tempore hoc fecit, quod poplites eius in camelorum duritiem conuersi viderentur, sicut aliquibus sibi familiarius innotuit, dum vice quadam necessitate compulsa, pedes eius & tibiæ humiliter lauarentur. Communicando prædictum modum seruabat. Ante sumptionem Corporis Christi ex nimia carnis maceratione pallida & quasi mortua videbatur, & forte ex filiali timore: sed assumpto Christi Corpore, velut rosa in Maio, [deuotissime communicat,] eius facies rubescebat: nam accensa ex amore diuino, tunc ex oculis eius erumpebant lacrymæ, tunc carmina dulcissima & cantica inaudita cum laudibus proferebat, sicut ex multis quaternis manu sua conscriptis pluribus notum fuit, & multi oculata fide hoc pluries inspexerunt.

[29] [pauperibus infirmis ministrat,] Miserationis solitæ non oblita infirmitates pauperum, quæ aspicientibus horrorem incutiebant, & plagas vlcerosas leprosorum in se mira compassione retorquens, nihil agere se putabat, nisi eis ex totis viribus in tali necessitate subueniret. Proinde in campis & in hortis & siluis herbas medicinales diuersas colligens, vnguenta conficiebat, resinam, ceram, & oleum, & liquores alios, ad hoc proprios & vtiles, humiliret mendicabat inter illos, quos in Dei timore positos certa experientia agnoscebat. Huiusmodi vnguentis tantam virtutem contulit Deus, vt sani fierent qui de illis vngebantur. Huius rei testes supersunt quasi innumerabiles. Hæc mulier tam famosa non solum verbo verum etiam sua prece deuota reducere deuios nitebatur. [duorum Nouitiorum fugam sistit precando,] Ipsa in conuentu Minorum Turonensium commorante, duo Nouitij Ordinis, fugientes de claustro, egressi sunt indiscrete habitu non dimisso: quod audiens deuota Domina prostrata in terram pro ipsis adorauit. Tantæque virtutis & efficaciæ fuit eius deprecario, vt iuuenes illi miseri, tota die in littore ambulantes, velut occursu Angelico perterriti vt pecudes, multis coram ipsis riuulum d S. Annæ transeuntibus, vltra progredi nequiuerunt. Ad vesperam reuertentes, occurrit illis Domina, ob cuius reuerentiam benigne a Fratribus recepti sunt.

[30] Alio quoque tempore, appropinquante festo S. Ioannis Baptistæ, cuius natiuitas gloriosa iam antea in visione per speciem mirabilem suis oculis fuerat præsentata, [Regno Franciæ euentura diuinitus edocta] egressa est de ciuitate ex monitu Angelico; non in curribus aut equis sicut sua nobilitas requirebat, sed cum baculo paupertatis sacculum portans ad collum, vt mulier paupercula, aduena & peregrina: & duos Religiosos de Ordine Minorum secum ducens, ad eremitorium S. Mariæ de Planca-vallium caussa deuotionis accessit: & ibi post multarum instantiam precum spiritu prophetico illustrata, plurima in Regnum Franciæ ventura luculenter aspexit, suisque familiaribus prædixit, Regem Franciæ Turones venturum, portam per quam intraret nominando. Transactis pluribus annis e Regi Turones venienti occurrit totus populus & collegia cum crucibus ad portam Orientalem, [cum ipso Rege aliquoties agit:] non ad illam quam Maria affirmauerat. Rex vero ciuitati propinquus subito mutat propositum, & per campos transiliens ad portam occidentalem iter arripuit, & per illam intrauit sicut Spiritus sanctus per os Mariæ ancillæ suæ prædixerat. Vrgente conscientia opportunitates quærebat vt Regi nota fieret, quæ a Deo acceperat non tacendo. Aurelianensi f Duce mediante, in castro regio Turonensi cum Rege locuta est secreto & prolixe. Triennio completo iterum accessum habuit ad Regem in ecclesia Cælestinorum Parisijs: & alia vice in domo regia g, de S. Paulo nuncupata, prolixiorem sermonem cum Rege habuit. Quæ autem dixerit illa, Rex post Deum solus nouit.

[31] Sed verum est quod vnam particulam de scypho B. Martini Turonensis, quam a h Maiori-monasterio sibi datam acceperat, deuote Regi obtulit, humiliter supplicando quatenus in capella sui palatij cum alijs Reliquijs honeste poneretur. [donat ei aliquid ex Reliquijs S. Martini:] Et quia de honore gloriosissimi Antistitis multum fuit solicita, voluntas Dei fuit, vt illud quod feruenter petierat, iussu regio in breui cōpleretur: & hoc vidit oculis proprijs, de quo sæpissime gratias retulit Trinitati. Opus simile fecerat antea, quando Reliquias S. Ioannis Baptistæ & S. Protomartyris Stephani in vasis de auro & argento, lapidibus pretiosis adornatis, voluit honorifice collocare. Fauente sibi deuotorum auxilio, non solum supradictas Reliquias; sed alias plurimorum Sanctorum, Apostolorum, [alias Reliquias ornandas curat.] Martyrum, Confessorum & Virginum, in vasis argenteis honeste inuolui procurauit. Sed quod præ ceteris magis est commendandum, ad laudem & gloriam Dominicæ Passionis, cruces multas de argento, in superficie deauratas, fecit fieri, & in qualibet recludi modicum de ligno Crucis Iesu Christi, a nobilibus sibi deuotis sua prece humili procurato. Ecclesiæ i quibus datæ sunt cruces testimonium perhibent veritati.

[32] Post hæc igitur ad memoriam reuocemus vas illud, ad memoriam Corporis Christi reuelatione diuina fabricatum, ac ex donis fidelium sumptuose adornatum, in quo vase Hostia salutaris reuerenter collocatur in festo Sacramenti, [item tabernaculum Corporis Christi,] & per Fratres processionaliter deportatur ipso die: quod deuota Domina, Christi amantissima, annuatim & perpetuo decreuit faciendum. Insuper, ad decorem diuini cultus, vestes sericas & aureas a nobilibus, Domino inspirante, exigebat; & inde paramenta pro altaribus, [& restaurationē sacelli in Plancha-vallium:] sacra indumenta, & alia honestati ecclesiæ congrua & decentia disponebat, & sua manu consuebat sæpissime: illa distribuens ecclesijs egentibus, vnicuique prout spiritus sibi suggerebat. Certe non solum ecclesias ornamentis decorare, verum etiam ruinosas resarcire cupiebat. Nam capellam B. Virginis de Planca-vallium, præ nimia vetustate ruinæ extremæ iam propinquam, integre renouauit fundamentaliter, & parietes ex cœmento & lapidibus quos ferrum non tetigit componendo, portas vero & fenestras ex lapidibus quadratis ædificari voluit & perfici: & tectum ligneum iam corruptum in lapideum commutauit, quod k ardesias vocant.

[33] Ab illo edocta interim, qui altare nostrum nominatur, [ac septem altarium erectionem.] ad gloriam Trinitatis & Dominicæ Passionis memoriam, cupiens etiam vexilla Christi Regis a fidelibus venerari, tria construxit altaria, lapideo tabulatu, & in fundamentis primos lapides situauit. De natiuitate Domini sæpe memorati, ob reuerentiam Protomartyris Stephani, & Yuonis Confessoris almi l tria denuo altaria fieri procurauit. Et quia septenario numero vniuersitas figuratur, ad honorem Sanctorum omnium altare septimum inchoauit & perfecit, ipsumque varijs coloribus & picturis quamplurimis decorauit: in cuius fundamentis flexis genibus triangularem lapidem collocauit, mystice designando & ore proprio dicendo: Ille est trinus & vnus, qui cunctos condidit Sanctos, & est mirabilis in Sanctis suis, & benedictus & laudabilis & gloriosus in secula.

[Annotata]

a Duos horum filios ex historijs nouimus; Ludouicum, qui patri successit in titulis regnorum Siciliæ & Hierusalem, & Carolum Principem Tarentinum: vter horum, an alius aliquis in puerili ætate præmortuus hic signetur, non diuinamus.

b Christi 1386.

c Vita Gallica notat, ipso fere loco illam deinde sepultam esse.

d Eadem non riuulum, sed Pontem S. Annæ dicit: & vtrumque videtur in vsu esse, quandoquidem nomen habeat vterque a quodam S. Annæ seu monasterio seu hospitali, ædificato super ipsum pontem & riuulum, qui Carum Ligeri iungens suburbia Turonensia, de la Riche siue Diuitis nuncupata, ad Occidentem claudunt, vt videre est in descriptione vrbium orbis terrarum Georgij Braun.

e Sammarthani huius ingressus meminerunt in Archiepiscopis Turon ita loquentes de Amelio. Regem Carolum VI solenniter Turonis aduentantem excipit an. 1395, prout exscriptum e veteri regesto. Vitæ Gallicæ auctor in eo lapsus est, quod ingressum hunc prædictum asserat velut in breui futurum.

f Fuit is Ludouicus, Regis Caroli prænominati frater; magnis ab eodem Statibus & hoc inprimis nobili titulo auctus a fratre: vt videre est apud Sammarthanos in Hist. genealog. Franciæ lib. 15 part. 1 cap. 2.

g Vita Gallica appellat logis de Tournelles prez de S. Paul, Domum Turnellorum prope S. Paulum: vt videatur hic intelligi caput Comitatus sibi cognominis in Artesia.

h De hoc monasterio, S. Martini ascesi inclyto trans Ligerim, actum a nobis est in Comment. ante Acta S. Patricij 17 Martij & alibi in hoc opere sæpius.

i Nominantur eæ infra in processu num. 18, 24 & alibi.

k Gallice ardoises: fiuntq; ex lapide ceruleo, in tenues lamellas seu scandalas fissili, magna copia ad Mosam in Belgio: & ea Scotia etiam aduehuntur.

l Tria memorata altaria sola numerat Vita Gallica, & quidem vt in ædicula Plancha-vallium erecta.

CAPVT V.
Meditatio passionis, Contemptus humani patientia, efficacia exempli & precum, maxime apud miseros desperatos.

[34] [Meditanda Christi passioni iugiter intenta,] In operibus istis occupata exterius, non minus ardebat sua caritas interius, Deum enim in omnibus & super omnia diligebat. Plagæ Christi & mors salutifera; crux sancta, decorata pretioso sanguine filij summi Regis; sputa, claui, lancea, liuor, caro rubea, acetum & spongia & corona spinea, fel, arundo, ante oculos suæ mentis assidue versabantur: & in pergameno hæc omnia depingi fecit, a vt ceteros excitaret ad memoriam Passionis. Euangelium illud, Egressus est Dominus trans torrentem Cedron, in quo passio D. N. Iesu Christi memoratur, ore proprio quotidie legebat: tempore vero grauis infirmitatis alius legebat coram ipsa, quæ in suspirijs suis & gemitibus mortem Christi plangebat. Angustias & dolores sui proprij corporis, dulcores appellabat & dicebat sæpissime, Quinque vulnera Dei sint medicina mei. Certe a iuuentute sua vsque ad senectutem & senium Christi mors & passio gloriosa erat præsens suæ menti. [caput suum spina transfigit.] Verum in tempore illo quo Euangelicæ paupertati se aptauit omnimode, in hebdomada b Passionis cum de anxia morte Christi & corona spinea memor esset, nimia compassione percussa & aliquid pati cupiens pro Christo, quandam spinam longam & acutam suo infixit capiti inter carnem & testam: & feria quinta maioris hebdomadis sequentis coram oculis suis spina illa cecidit. Mira res! tam longo tempore in capite remanens, carni molestiam non intulit, & exiens de corpore cicatricem non reliquit.

[35] Pretiosa mors Sanctorum fixa erat iugiter suo cordi: [Vitas Sanctorum studio. e legit:] exempla namque eorum atque miracula suæ memoriæ seriose commendabat, & de quacumque re interrogata fuisset, in responsione de Vita Sanctorū aliquid ad propositum allegabat. Certe in ore suo Dei sermo viuus & efficax audientes ædificabat non modicum, sed taliter quod abnegantes secularia desideria, sobrie atque pie viuebant in hoc seculo; & vestes pretiosas deponentes plures de illis, religionem ingressi sunt. In illo tempore, quo ancilla Christi Parisius residebat pro Indulgentia consequenda, regalis palatij capellam frequentando, [patienter tolerat sui contemptum in sacello regio] in qua vexilla Redemptoris a fidelibus adorantur; affuit quidam iuuenis ex regali sequentia, qui statum eius aspiciens, generositatem non cognoscens, propter humilem habitum quem gerebat, spreuit eam valde verbis contumeliosis, asserens eam incendio fore dignam. Humilis Domina & benigna, immemor iniuriæ, sed Passionis Dominicæ bene memor, exemplo Christi pro iniuriante orauit; & de verbis non offensa, pro iniuria flexis genibus omnipotenti Deo gratias egit. Lacrymante eius ancilla, superuenit Miles vnus, qui more nobilium pauperem Dominam reuerenter salutauit, derisorem illum impium feruenter increpando. c

[36] [& in accessu ad Reginam:] Eodem tempore iussu Regis concitata, se debito præparauit, sicut decet Sanctos Dei, vt Reginam salutaret in domo sua, & pro ingressu hospitij cum portario pacifice locuta est, Ille autem eius verba contempsit & personam; & sicut illa sibi erat ignota, ita etiam inutilis videbatur: propterea fugauit eam cum baculo percutiens: & replicasset pluries, sed per quemdam a Deo missum repressa fuit crudelitas ianitoris. Introducta interius & rigore ianitoris iam agnito, interrogatur Maria si quid mali sensisset: quæ respondit: Neque viri austeritas me terruit, neque ictus baculi molestiam intulit: dulciter enim me protexit Dominus Iesus Christus. Inuenit autem gratiam cum Regina & mansit apud eam diebus septem. Nec otiose defluxerunt dies illi, quia probatissima illius conuersatio, eloquia eius & verba igne diuino flammantia, corda multorum taliter concusserunt, [apud eam fructuose moratur diebus septem.] vt in breui dimitterent vanitates multas & insanias falsas. In illis diebus nobiles & potentes illam sotularium acutiam longissimam, quam d poulainiam vocabant, penitus contempserunt: inter quos Miles quidam, Reginaldus nomine, tibia & pede protensis, illam a sotularibus suis amputari permisit, voluit & præcepit: & hoc in domo Reginæ, vt ceteris inposterum transiret in exemplum.

[37] Omnes indecenter loquentes de Virgine gloriosa vel de Sanctis, [blasphemos solita reprehendere] aut de pretioso Sanguine Iesu Christi, tamquam ingratos Redemptori, anxie deplorabat: & tales, quasi blasphemos ac deuios, arguendo, obsecrando, increpando, reducere conabatur. Multi ad verbum illius pœnitebant, percutientes pectora sua: alij autem reddebant mala pro bonis, & odium pro dilectione sua. Turonis pro tali eam quidam robustus iuuenis ad terram proiecit, & pedibus calcauit: de casu autem illo diu ægrotauit. Solicitata vero per multos ad vindictam demeritam repetendam, dixit: [iniuriam ideo illatam renuit vindicare.] Vindicatio est malignis caussa perditionis: & protinus de misericordia Dei & patientia Christi miranda verba narrauit, asserens quod iniuriæ aduersitatesque patienter susceptæ pro Christo, vtiles sunt & valde proficiunt ad salutem. Ex quadam excessiua caritate infusa, diuinitus, procedebat feruens zelus salutis animarum, [Verbis efficax] non modicus sed mirandus, quod viscerosa pietate proximorum defectus quasi proprios deplorabat: quos vero adeo longinquos aut de salute propria desperatos cognoscebat, illos sacris eloquijs & verbis blandis demulcens inducebat ad compunctionem, eis promittens veniam si vere pœniterent, confessione debita non omissa.

[38] [zelotypam desperantem] Vt de his reddantur exempla: Turonis mulier quædam, spiritu zelotypiæ cruciata, virum suum molestabat omni die, affligendoque nimium semetipsam, corde anxiato nimis, concepit dolorem & peperit iniquitatem: quare desperationis vitium detestandum incurrit, & horride Sacramenta Ecclesiæ vilipendens, ore blasphemo in crucem Domini spuebat turpissime. Hæc audiens Domina Maria, domum desperatæ fæminæ ingressa est, voce dulci & humili, more Apostolico, dicens: Pax D. N. Iesu Christi huic domui: & prona in terram cum oraret, cognouit miseram illam iam esse morti proximam. [reducit ad pœnitentiam:] Exurgens ab oratione aqua benedicta locum aspersit, & domum, & infirmam obstinatam: virtute vero diuina effugato dæmone, mox fæmina desperata, quæ deceptione maligni pactum salutis amiserat, lumen fidei adspiciens, Creatorem suum humiliter agnouit, Crucem adorauit deuote, corde contrito Ecclesiæ Sacramenta reuerenter suscepit; cœtu præsenti præ gaudio lacrymante: & non multo post, armis pœnitentiæ præmunita, precibus dictæ Mariæ migrauit ad Dominum.

[39] Turonis vir quidam, nomine e Theueninus, dæmonum fraude seductis, [alium qui inedia mortem accersierat,] ad necandū seipsum multis modis ac diuersis pluries attentauit; sed repressus per amicos, implere non potuit tantum malum. Ob hoc indignatione commotus ac repletus cordis amaritudine, cibum deinceps gustare non voluit, vt accelerans morem suam immolaret seipsum dæmonijs. Tandem esurie debilis factus nimis, querulose clamabat: Damnatus sum & damnatus ero: ignem inferni iam video. Dæmones ad me venite, & me miserum tollite vobiscum. Istum desperatum visitauit Maria, nec dimisit eum vsque ad mortem, & dum salutis monita illi daret, tacens audiebat verba illius, & a clamore cessabat. Ipsa paullulum absente, suos clamores iterans aiebat: Reuertimini, dæmones, reuertimini ad me: obligatum vestrum relinquere non debetis. Cernens Maria quod vexatio dæmonum tam horrenda cunctos assistentes maxime perturbabat, illum miserum ad ecclesiam B. Mariæ Diuitis transportari poposcit: [iussum portari in templum,] ibi enim a cunctis venientibus aspergebatur aqua benedicta. Mox dimissis clamoribus, quædam vox raucissima audita est, Grauor nimis, & grauatis me valde: statimq; submissa voce, suggerente diabolo, Deū negabat & Sanctos, Virginem autem gloriosam negare non valebat. Fidelis Maria, de salute ouiculæ desperatæ solicita, sine intermissione orabat: cuius preces exaudiuit Dominus omnipotens celeriter & benigne. Quare subito miser ille, qui perditus credebatur, & præ nimijs clamoribus raucuerat, voce magna clamauit & iucunda: Video imaginem Virginis gloriosæ: & protinus dixit: Confessionem, confessionem peto: confiteri volo: Curatum meum, Dominum… f Clancherij in Confessorem eligo. Reuera tanta fuit illius contritio, vt confessione publica peccata sua reuelaret; nec erubescebat detegere grauiora. Expletis ergo in ecclesia mysterijs & vallatus armis pœnitentiæ, viam vniuersæ carnis feliciter ingressus est. Sed ne de salute huius hominis aliquid ambiguum oriretur, voluit Dominus signa misericordiæ suæ ostendere in defunctum: nam facies eius & corpus, quæ antea, vt coruus, nigra erant, subito in colorem albissimum sunt conuersa, & de carne eius quidam splendor inassuetus emanabat: mirabanturque omnes & dicebant; Antiquum g Theophili miraculum est modo renouatum.

[40] Propter nimiam caritatem qua proximos diligebat, feruenti desiderio salutem illorum sitiens, ad Confessionem integram pure & integre faciendam viros & mulieres inducebat deuote: [ad confessionem faciendam plures iuuat.] sed ne timore humano seu verecundia aut delicti grauitate valerent impediri, ad Romanam curiam pro ipsis destinabat, vt triennia vel h quinquennia pro ipsis impetraret, de eleemosynis ei datis satisfaciens singulis, vt decebat. Huius Dominæ caritas magis ac magis incessanter crescebat: nam pro egenis excommunicatis eleemosynam humiliter petebat, vt pro illis & ecclesiæ & creditoribus satisfaceret: & tales per latam sententiam exules in regionem longinquam, ad consortium fidelium reducere conabatur, ipsos cupiens suffragiorum Ecclesiæ fieri participes & consortes, auida & solicita de animarum salute præ nimia caritate. Certe zelo fidei accensa i, diuinos & sacrilegos ceterosque maleficos feruentiori animo confutabat, erroresque ipsorum per viros litteratos in prædicatione publica faciebat reprobari, [Ariolorum & sagarum conuersioni studet.] & insuper huiusmodi errorum vitio inquinatos ad pœnitentiam dulci exhortatione vocabat, fideli confessione præambula. Plerique audientes verba sua, propter vitæ ipsius sanctitatem, dimissis erroribus pœnitebant. Turonis tunc fuit quædam vetula, sortilega & rebellis, nomine Philomena, quæ pijs monitis huius Dominæ obtemperare nolebat. Vocato Lectore Minorum dicit Domina Maria: Hæc fæmina si ecclesiam intrauerit, non egredietur foras nisi prius pœnitens fuerit & confessa. Et ita cōtigit: nam k intrando ecclesiam ista venefica Crucifixum inspexit, & mox ingemuit, dicens: Volo confiteri. Et facta confessione Lectori protinus herbas & pulueres, characteres & cetera, quæ sortilegijs applicare decreuerat, despexit & proiecit; relinquensque ciuitatem, Andegauis finiuit dies suos l.

[Annotata]

a Addit Vita Gallica & cum hac forma (videlicet imagine Instrumentorum passionis in manibus) ordinarie depingitur.

b MS. Pentecostes: quod sphalma scribentis indubie fuit: auctor Gallicus dicit spinam infixam fuisse die Iouis sancto, & excidisse in hebdomade Pentecostes: ita locum hunc corrigendum ratus.

c Vita Gallica hic inserit quid ei acciderit meditanti lapidationem S. Stephani, quod vide infra num. 46.

d Eiusmodi acuminatos calceos videre est in picturis Principum istius temporis, nomen a pullis gallinaceis sumptum est, quorum vngulæ acutissimæ sunt.

e Videtur diminutiuum esse ex nomine Stephani.

f Vita Gallica Eschancher.

g Colitur 4 Februarij, vbi totam eius historiam illustratam vide.

h Vita Gallica, vertit Confessionalia, & addit, quæ tunc magis ordinarie tradebantur quam postea fieri consueuerit, vnde suspicamur eiusmodi litteras continuisse facultatem cuiuis approbato de peccatis reseruatis confitendi, idq; vel cum indulgentia tot annorum ex pœnitentia alias iniungenda, vel cum limitatione eiusdem pœnitentiæ, alias ad plures annos imponendæ.

i Pro Ariolo vsus hac voce Martialis est lib. 3 epigr. 71, & etiam nunc passim Franci vtuntur.

k Addit Vita Gallica transeundo per plateam Selleriæ: quæ duarum platearum totam Turonensem vrbem secundum longitudinem intersecantium minor est, & mœnijs meridionalis lateris propior: in cuius fere medio notatur Cordigerorum templum & monasterium.

l Eadem, distinctius & prolixius hæc narrans, sic concludit: Et decernens multa deinceps ab hoc inimico tolerare, iuit in Grez, vbi austeram pœnitentiam fecit, mendicato viuens, & bono vitæ exemplo reparans scandalum, quod ante conuersionem suam multis dederat. Notatur autem in tabulis ad Meduanæ Oudonisq; confluentiam Grez oppidum, tribus fere leucis Andegauo dissitum.

CAPVT VI
Auxilium captiuis, reis, parturientibus, infantibus impensum: pia Mariæ mors.

[41] Hæc Domina tam probata, viduarum leges obseruans, in carceribus detentos visitabat deuote, [Misericors erga captiuos,] & quasi mater consolabatur eos, victui necessaria sedulo ministrando. Capillos eorum propria manu tondebat, & ne tædio frangerentur Vitas Sanctorum & exempla proborum ipsis audientibus frequenter recitabat, vt ad tolerantiam passionum illos fortius animaret: spe certa eis promittens Dei misericordiam in proximo affuturam & liberationem a carcere, si propositum corrigendi mores & vitam & perseuerandi in bonum cum Deo recte firmarent. Et vere ad preces eius ostia carcerum diuina virtute pluries aperta sunt, & captiui liberabantur illæsi. [omnium solutionem impetrat a Rege:] Hæc Maria Deo dilecta, captiuorum gemitus dolenter considerans, Regi Francorum Karolo, Turonis tunc residenti, humiliter supplicauit, pro amore Saluatoris qui vincula mortis soluit, relaxare dignaretur sua grata clementia incarceratos quos tenebat, & propter aduentum suum iucundum eos redderet integræ libertati. Rex benignus, de fama sancta & bonitate dictæ Mariæ non dubius, suis precibus humillimis assensum præbuit gratissimum, omnes captiuos, criminosos & mortis reos suæ dispositioni committendo, & cito post in fine Ianuarij versus Parisios iter suum arripuit Rex prædictus. Sed quod ipse donauerat egregie, [ministrisq; cunctantibus,] serui sui & subditi minuere nitebantur. Maria vero ad partes Pictauiæ se contulit, de captiuis non immemor, assidue orans pro ipsis. Cuius preces Dominus exaudiuit, & in die sancto Pentecostes portas carcerum patenter aperuit, & captiui ad ecclesiam B. Martini libere confugiebant & secure. [carcerem miraculo aperit.] Tantaque fuit eorum securitas, vt vnus de ipsis reuersus sit ad carcerem, vt librum suum recuperaret, in quo Horas Beatæ Virginis quotidie recitabat: & denuo ad socios reuersus est ad locum S. Martini: & sic Regis propositum & Mariæ desiderium Princeps Regum terræ sua insuperabili virtute perfecit.

[42] Ante oculos mentis huius bonæ Mariæ sæpissime versabantur ista verba, [Supplicio afficiendis varijs vitam impetrat,] Tamquam ouis ad occisionem ductus est. Et illud: Erue eos, qui ducuntur ad mortem. Propterea innata sibi erat quædam pietas viscerosa erga eos, qui ad mortem confusibilem ducebantur: plurimos enim sua prece a patibulo reduci procurauit. Turonis, Sabbato ante Ramos palmarum, iuuenis quidam ad suspendium vehebatur, cui obuiauit Maria, cum exiret de ecclesia B. Mariæ-Diuitis: quam iuuenis aspiciens, sedens in curru ligatus, dixit: Domina de Seileyo pro me orare velitis. Quæ protinus quadam pietate confossa intrinsecus, mox ad ecclesiam reuersa est, & orauit pro ipso tam feruenter, quod executores iustitiæ scalas proprias inuenire non valebant; [& vni quidem non sine miraculo.] quod minus breues non sufficerent, & longiores frangebantur. Inter ipsos fuit altercatio nimia & prolixa, & interim ad basim patibuli, vt bestia indomita, cum camo alligatus fuerat pauper iuuenis. Verumtamen ad solis occasum ad carcerem denuo reducitur vinculatus. In die vero Palmarum, & in hebdomade sancta Maria tantum fecit cum Dominis Canonicis & Iudicibus S. Martini, vt mors tam confusibilis misero illi fuerit penitus indulta & dimissa.

[43] Hæc Domina, sequendo vestigia matris D. N. Iesu Christi, sedulitatem prægnantibus exhibere studuit, [Prægnantibus opitulatur,] & partus facilitatem suis deuotis precibus pro multis apud Deum procurauit, sicut mulieres assertiue retulerunt. Inter quas Illustrissima Domina Maria de Britannia, a Alenzonij Ducissa, gratiam faciliter pariendi meritis dictæ Dominæ se habuisse recognouit. Abortiuos & paruulos sine baptismo decedentes plangebat dolorose, [abortiuis vitam ad baptismum obtinet,] quod sciebat eos beatificam visionem perpetuo amisisse: & quia non lætabatur in perditione morientium sed plorabat, voluit eam Deus aliquantulum super his consolari. Turonis cum filius cuiusdam nobili præpotentis ad baptismum portaretur, ad cuius consortium Domina Maria fuerat inuitata, dum ad ecclesiam peruenisset sub velamine cortinarum, a domicellis fuit infans deuolutus: & cum nullam supra fontes daret vocem vel gemitum, nec dedisset per antea, intellexit Maria illum esse mortuum: quæ res a corde eius auelli non potuit. Tunc infremuit spiritu, ingemuit, & orauit: & dum oraret, baptizatus fuit puer ille viuus, & redditus est illustri matri suæ, & vixit annis multis. Andegauiæ mulier quædam prægnans ex doloribus mortua iacebat in domo sua, non euacuato fœtu. Ad lacrymabile funus fuit vocata Maria, quæ vnum Militem secum duxit, Inhelum de Aluagorio nominatum, qui suadente Maria defunctam aperuit in latere. Infante ab vtero extracto, lauit eum Maria, vt moris est, & mundauit: & aqua recenti accepta baptizauit eum: qui protinus signa vitæ ostendit quia motu proprio ad modum crucis supra pectus brachia cancellauit, & assistentibus ille viuus apparuit, qui ipsismet per antea mortuus videbatur: & parum post expirauit. Lætabantur amici de salute paruuli, propterea planctum matris defunctæ facilius tolerabant.

[44] Hæc Maria infantes innocentes & sugentes vbera pio amore diligebat, & quasi amore materno eis compati videbatur. [& puero desperate languenti sanitatem.] Die Veneris sancto in ecclesia Minorum Turonis vir quidam & vxor eius proprium filium, panniculis inuolutum, in extremis laborantem dictæ Mariæ obtulerunt, supplicantes deuote, quod pro salute pueri orare dignaretur. Humilis Domina dulciter infantem respexit & tetigit caput eius erigendo: qui statim in eam intendens cum applausu iucundo, quia loqui nesciebat, ei ridere incepit, & sanus reportatus est ad domum, de qua exierat, qui parum antea mortis singultus patenter emittebat.

[45] Ista Maria semper fuit omnium bonorum exhortatrix operum beneuola: nam tempore schismatis nequissimi b & nimis diuturni, pro vnione & pace Ecclesiæ Christianorum, in collegijs, in monasterijs, & locis Religiosis, [curat preces indici tempore schismatis:] orationes, obsecrationes, suffragia & processiones fieri procurabat, cunctum populum excitando ad orandum pro prædictis. Vtrumque sexū, omnem ætatem suis verbis sanctissimis in viam salutis feruenter dirigebat, & taliter pueros induxerat ad laudandum Creatorem, quod vndecumque ipsa veniret, occurrebant ipsi plaudentes manibus & dicentes, Laudetur Dominus Deus noster, & flectebant genua. Infantes vero balbutientes, [docet pueros vt passim dicant, laudetur Deus,] adhuc nescientes ad plenum verba formare, videntes eam a longe, fari gestiebant & clamabant Loue, loue. Certe nemo tam auidus erat quam ipsa laudis Factoris: propterea non tantum homines, verum etiam auiculas & ratione carentes ad laudes inuitabat Creatoris. Cum quadam vice maneret in oratorio Beatæ Virginis de Plancha-vallium, pica vna oblata sibi fuit: & statim Maria, cupiens quæ Dei sunt, alloqui eam cœpit, dicens: Laudetur Deus. Et sæpius replicando, [idem docet picam cicurem.] auicula illa mouebat caput suū loquentem aspiciens, sequebaturque eam hinc inde, atque suo garritu nitebatur proferre verba dicta. Mira res! pica illa cum alijs auiculis alternatis vicibus volabat per siluam & denuo reuertebatur ad Dominam. Ecce quam varijs modis prouocabat Maria fideles ad laudes Conditoris.

[46] [S. Stephani lapidationem meditans,] Huius sanctæ mulieris eloquia magnis ac mediocribus & minimis complacebant, & meditatio cordis eius in conspectu Domini semper. Cum enim in meditatione sua exardesceret ignis, ante oculos suæ mentis gloriosa passio & pretiosa mors Sanctorum quotidie versabatur: ideo martyrij desiderio inæstimabiliter feruescebat. Contigit autem vna die cum de lapidatione Protomartyris Stephani memor esset, velletque modo simili, si suo complaceret Creatori suam vitam finire, subito affuerunt lapidatores inuisi, [inuisibili manu lapidata, fit particeps pœnæ:] qui eam ictibus innumeris tamdiu vexauerunt, quod præ dolore nimio sudores emittebat pro sanguine, & quasi deficere videbatur. Hoc fuit in ecclesia S. Iacobi in villa, quæ c Castrum-Herauldi nuncupatur. Merito ergo deberet gaudere cum Sanctis, & particeps esse gloriæ, quæ dum viueret, toto mentis affectu cupiebat ipsorum Sanctorum socia esse contumeliæ.

[47] Anno autem Incarnationis Dominicæ d millesimo quadringentesimo decimo tertio, [feliciter mortuæ corpus senile,] vigesima octaua mensis Martij, die Mercurij, inter primam & secundam horam post meridiem, V Kalendas Apriles, ante Ramos palmarum, post festum Annuntiationis Dominicæ; insignis Domina, operibus bonis & innumeris referta, post labores & huius miseræ vitæ sudores, calcato ac deuicto tenebrarum principe, cum virginali imo triumphali laurea, ad Christum feliciter migrauit, ab ipso recipiens mercedem æternam quam semper optauerat, & pro qua tam viriliter contra inimicum dimicauerat, semper felicis victoriæ conscia contra quoscumque euentus tentaminum: & egressa anima a corpore, inuenta est in ea corda gracilis, multum spisse nodata, qua erat multum spisse præcincta: & signa & vestigia cordæ nodosæ apparebant in carne rubea & concauata.

[48] [reformatur acsi iuuenculæ puella fuisset,] Sed statim post corpus dictæ Dominæ quasi in iuuenili ætate fuit per Deum mirabiliter reductum, & signa sanctitatis, quasi futuræ resurrectionis & renouationis iuuentutis, in ea apparebant. Et videbatur dictum corpus suum mundum, album velut alabastrum atque ebur, & quod esset simile corpori vnius puellæ iuuenculæ: & omnia membra erant reformata ad mensuram iuuentutis sine aliqua superfluitate aut deformitate: & claustrum virgineum integrum, incorruptum atque intactum repertum est. Et omnes, qui hanc defunctam viderunt, mirabantur dicentes, maximum esse miraculum, quod mulier octoginta duorum annorum in statura, forma & apparentia vnius virginis iuuenculæ appareret: maxime cum in sua vita esset pœnitentijs macerata, & consumpta carnibus: vt a pluribus fide dignis testibus, qui hoc viderunt & palpauerunt attestatum est e. Tamen non est mirum quod virgo integra reperta sit, cui tanta gratia a Domino collata est, quod sponsum testem, imo custodem suæ virginitatis desponsauerat. Iouis autem sequenti post meridiem in habitu S. Claræ fuit sepulta in ecclesia Fratrum Minorum Turonis, [tumulatur in habitu S. Claræ.] coram maiori altari dictæ ecclesiæ: in qua ecclesia moram gesserat quasi assiduam, a quinquagesimo quinto ætatis suæ anno vsque ad octogesimum secundum f & extremum vitæ suæ annum, & vsque in hodiernum diem pene infinitis clarens virtutibus, signis & miraculis coruscat ad laudem D. N. Iesu Christi: cui laus & gloria, cum Patre & Spiritu sancto & tota cælesti & triumphanti curia, per æterna secula. Amen.

[Annotata]

a Hæc Ioannis V Britanniæ Ducis filia, Ioanni I Alenzonij Duci nupsisse legitur an. 1396, eius litteras videat lector in processu num. 19.

b Ab anno 1378, quo Contra Vrbanum VI creatus est Antipapa Clemens, cui & successoribus Antipapis fere adhæsit Gallia, vsque ad 1449, quo Felix V Pontificatui renuntiauit.

c Oppidum in Pictauia, Ducali nunc titulo insigne supra Vigennam fluuium, in confinijs Turonensis Ducatus, 12 fere leucis Turonibus distans.

d Hodierno vsu 1414, cum Passcha esset 8 Aprilis.

e Infra in processu num. 76 & 82.

f Minus 17 diebus exactum, vt habet Vita Gallica.

PROCESSVS INFORMATIVVS
pro Canonizatione
D. MARIÆ DE MAILLYE,
Ex MS. Conuentus FF. Minorum Turonen.

Ven. Maria de Mailliaco, Domina de Seilleyo-Guilielmi, Virgo & Vidua Turonibus in Gallia (S.)

BHL Number: 5514

EX MS. NOTARIALI.

EPISTOLA NVNCVPATORIA.

Serenissimo & potentissimo Principi ac orthodoxæ fidei Catholicæ Zelatori Domino Iacobo, [Guardianus & conuentus Turon.] Dei gratia Hungariæ, Hierusalem & Siciliæ Regnorum Regi; humiles & deuoti religiosi ac oratores vestri Gardianus & Conuentus Fratrum Minorum Turonis salutem, cum omni humilitate, reuerentia, obedientia & honore.

[1] Etsi gloriosus Deus cunctos eius ministros glorificet, altis decoret honoribus, [Iacobo Hungariæ &c. Regi offert,] & cælestis efficiat beatitudinis possessores: illos tamen, vt dignis digna rependat, potioribus attollit insignijs dignitatum, & præmiorum vberiori retributione prosequitur, quos digniores agnoscit, & commendat ingentior excellentia meritorum. Sic & alma mater Ecclesia, eius sacra vestigia prosequens, exemplo ducta laudabili, vniuersos in regnis cælestibus constitutos, studijs honorare solicitis, & sonoris efferre præconijs solet & consueuit. Et idcirco ad Regiæ Dignitatis vestræ gesta & mirabilia, quæ ipse Dominus Deus omnipotens pro & ad preces felicis memoriæ Dominæ Mariæ de Mailliaco dignatus est operari, anhelamus memoriam reducere pro viribus, vt pro dignis eius meritis, eiusdem vestræ Dignitatis gratia mediante & bona prosecutione, in catalogo sanctarum Virginum annumerari valeat & adscribi.

[2] Ipse enim Dominus omnipotens Iesus Christus ipsius Mariæ interuentionibus, [miracula Ven. Mariæ,] precibus & meritis (vt hic inferius interseritur, & per depositiones fide dignorum luculenter perpendere poterit Nobilitas vestra) leprosos curauit, claudis gressum, surdis auditum, mutis loquelam præbuit, aliosque Christi fideles varijs languoribus laborantes pristinæ sanitati restituit. Quippe quanti fuerit meriti eadem Domina Maria in eius obitu ostensum est; quæ viuens in carne cilicio induta, cibarijs durissimis cibata, artus vigilijs & orationibus fatigatos in straminibus & cilicio reclinabat: In eius vero sacro transitu vultus & corpus eius intantum renituerunt, vt carne purissima sicut iuuencula quindecim annorum monstraretur. Vnde, vt pie credimus, speramus & confidimus, illi gregi sanctissimo nunc sociatur, [multipliciter a Deo glorificatæ,] qui semper Agnum sine macula comitatur. O quam mirabilis & quam laudandus in seruis suis Dominus Iesus Christus, pius noster ac propitius consolator! qui, vt pie creditur & speratur, dictam suam seruitricem Mariam de Mailliaco, non solum secum super alta cæli sidera voluit collocare, sed ipsam iam glorificatam in cælis, adeo in terris placuit honorare, vt eius fama longe lateq; multipliciter diffundatur, & eius venerabile corpus, existens in domo seu ecclesia nostra in vrbe Turonica, a diuersarum regionum populis cum cura peruigili visitetur, & innumeris miraculis de die in diem ibidem interuenientibus coruscans, ab omnibus cum debita reuerentia veneretur.

[3] Cum igitur de vera & sincera dilectione, deuotione & arfectione, quas in vita & post mortem, [ipsiusq; consanguinea,] tam consanguinitatis quam deuotionis affectu, erga illam venerandam Dominam gessistis & indesinenter geritis, fuerimus & simus certiorati, ad Regiæ Sublimitatis vestræ Serenitatem, vt Dominus noster summus Pontifex commissionem & commissarios ad partes, pro & ad inquirendum & examinandum testes vtriusque sexus de & super gestis & miraculis, quæ Dominus Deus omnipotens ad ipsius Dominæ preces dignatus est operari, ipsa Serenitate interueniente & partes suas interponente, concedere dignetur, recurrendi sumpsimus audaciam. Quas ob res eidem Serenitati, nobis vtique metuendæ, deuotissime cordisque intimis affectibus humiliter supplicamus, [vt canonizationem illius per hæc solicitet.] quatenus ad præmissa aciem vestræ benignitatis extendere, præfato Domino nostro summo Pontifici depositiones testium infrascriptorum ad suam Sanctitatem mouendam ostendere, & illi, prout decet & expedit, supplicare dignemini: vt commissionem & commissarios pie concedere velit & dignetur, quatenus ipsa Domina Maria in grege seu catalogo sanctarum Virginum (quod profecto digne meruit) aggregari valeat & inscribi. Vt per hæc & alia bona, quæ in hac vita transitoria pro dicta Domina ipsa Regia Sublimitas, Domino cooperante, procurabit, meritis & precibus eiusdem gratiam & vitam valeat promererī sempiternam, quam vobis concedere dignetur ille Dei filius, qui est in secula benedictus. Amen.

CAPVT I
Summarium eorum, quæ Procuratores ad hanc caussam delecti probare intendunt.

[4] Anno Domini millesimo quadringentesimo decimo quarto, die vndecima mensis Aprilis, [Procuratores duo coram Notario,] Ioannes de Ponte-leuio, Procurator & procuratorio nomine Excellentissimi Potentissimique Domini, Domini Iacobi de Bourbonis Comitis de Marchia: Illustris & religiosus & honestus vir Frater Martinus de Bosco-Galteri, Custos seu Gardianus Fratrum Minorum Turonis, tam pro se quam procuratorio nomine dictorum Minorum: in præsentia Ioannis Golin, Ioannis Charrestier, & Radulphi Morio ac plurium aliorum: mihi Notario publico exposuerunt, quod bonæ memoriæ defuncta Maria de Mailliaco nuper ab hoc seculo migrauerat: [rogant audiri testes de vita & miraculis Ven. Mariæ,] eius corpus in ecclesia dictorum Minorum reuerenter traditum fuerat Ecclesiasticæ sepulturæ, & quod pro tam ipsa defuncta quam ea viuente (cuius vita ab omnibus comprobatur & est nota) Dominus Deus omnipotens mirabiliter operatus fuerat, & ad eius preces & supplicationes miracula quamplurima facere dignatus erat: quæ miracula ipsi Procuratores desiderabant in notionem publicam deduci. Et propterea me Petrum de Brueria, tamquam Notarium publicum, instanter requisierunt, quatenus omnes testes super factis & mirabilibus, quæ Deus operatus fuit ad supplicationem, preces, & requestam dictæ defunctæ in vita sua, & dignatur operari post mortem, examinarem ac interrogarem ac eorum attestationes in scriptis redigerem in testium fide dignorum præsentia; vt Dominū nostrum Summum Pontificem informare possent & inde procederent vt eis videretur expedire.

[5] Intendit probare prouidus vir Ioannes de Ponte-leuie, alias Iohanchim, Burgensis Turon. Procurator Illustrissimi ac Potentis Domini. [ex mandato Iacobi Comitis Marchiæ] D. Iacobi de Bourbonio, Comitis de Marchia, qui pio & caritatiuo ductus proposito, mira gestorum, quæ Dominus Deus noster omnipotens Iesus Christus interuētu precaminum D. Mariæ de Mailliaco, in vita & post mortem operari dignatus est, ne per negligentiā scribendi deleantur, sed in Christi fidelium notitiam deducantur tot quot per testes fide dignos & eorum depositiones poterunt reperiri in formam publicam & authenticam, de licentia & permissu Reuerendissimi in Christo Patris ac Domini, D. Amelij permissione diuina Archiepiscopi Turon. Venerabiliumque & circumspectorum virorum Dominorum Decani, [& permissu Amelij Archiep. Turon.] Thesaurarij & Capituli ecclesiæ Beatissimi Martini, ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis, & aliorum Ordinariorum, redigi facere proposuit; & super hoc Sanctissimum Dominum nostrum Papam scriptis authenticis certificare, vt ad informationem huiusmodi reficiendam & auctoritate sua faciendam suas litteras commissionis ad partes benigniter concedere velit & dignetur, iuxta omnes & singulos articulos infrascriptos.

[6] Et primo quod dicta Domina nobilibus sumpsit ortum parentibus, fuitque ab infantia diuinitus inspirata: quia cum esset sex annorum vitam contemplatiuam ducere cœpit & in ea permanere stabiliuit: [secundum articulos 10 infrascriptos.] prout iugiter & indefesse vsque ad obitum eius permansit.

II Item & quod Domino de Seilleyo, eius sponso a carnis vinculis absoluto, eadem Domina, tunc tricesima annorum existente, eamdem vitam contemplatiuam continuando, & Deo viduitatis suæ propositum dedicando, verba inania & otiosa a se penitus abdicauit, & corpus suum vigilijs & orationibus ab illo tempore vsque ad diem sui transitus macerauit.

III Item quod ipsa Domina, Doctrinam Euangelicam insequendo, licet Baronias, castra ac prædia grandia & notabilia iure hæreditario sibi pertinuissent, & ea possedisset; nihilominus Deo totaliter se dedicans, omnia quæ possidebat reliquit, & iugū paupertatis assumpsit, singulis diebus ecclesias & alia sancta Dei loca reparando & reædificando, quæ iocalibus, muneribus & Reliquijs pretiosissimis decorauit.

IV Item & quod D. N. Iesus Christus ad supplicationem & preces dictæ Dominæ, ea adhuc in viuis agente, surdis auditum, mutis loquelam, cæcis visum, claudis gressum restituit, aliosque impotentes & varijs languoribus & infirmitatibus detentos liberauit & sanauit, ceteros a dæmonibus & spiritibus immundis vexatos, dementes & stultos sanitati restituendo.

V Item & quod ipse Dominus omnipotens, ad eiusdem supplicationes & preces, mortuos suscitauit, prægnantes mulieres absque dolore & tristitia a partubus suis liberauit & pristinæ sanitati restituit.

VI Item & quod Dominus omnipotens, ad eius preces res deperditas, ipsius Dominæ inuocantibus auxilium pluribus personis, restaurauit, probis præmia præstando.

VII Item & quod ipsa Domina, dum in cellula seu oratorio suo, Deum more solito exorando, ab ipso Deo & gloriosa Virgine Maria pluries iteratisque vicibus diē noctuque extitit visitata, & per longitudinem duorum cubitorum ab Angelis pluries sursum eleuata & erecta.

VIII Item & quod, dum ageret in humanis, nonnulli, postquam ab hoc seculo migrauerunt eidē Dominæ, ipsa in humanis agente, se apparuerunt: aliquibus dicentibus & gratiarum actiones referentibus, quod ipsius precaminum interuentu saluati essent; alijs eidem supplicantibus, vt pro eorum salute Deum precaretur deuotius.

IX Item & quod D. N. Iesus Christus cum B. Maria Magdalene & B. Stephano & Ioanne Baptista aliquantis vicibus eidem apparuerunt & eam concomitauerunt.

X Item & quod, cum ageret in humanis, propter pœnitentiam & corporis macerationem in corpore suo erat adeo diminuta, quod non habebat nisi pelles & ossa, & quasi in eius membris penitus dissoluta: sed postquam spiritum Deo reddidit, vultus & corpus eius adeo renituerunt, vt carne purissima cunctis adstantibus ostensa sit.

CAPVT II
Examen trium testium primo productorum.

[7] Qva sic facta requisitione, ego Notarius infrascriptus, votis & requestis dictorum Procuratorum annuens, venerabilem virū & discretum, Dominum Guidonem Gurandi, [Guido Gurandi 12 Apr.] Presbyterum Ecclesiæ Collegiatæ S. Petri-puellarum Turon. Canonicum, per eosdem Procuratores coram me productum, super I, II & III & ceteris articulis diligenter interrogaui, videlicet anno prædicto die XII mensis Aprilis. Qui quidem D. Guido diligenter interrogatus per suum iuramentum deponit, quod pluries & quasi singulis diebus visitabat & visitare consueuerat defunctam Isabellem, relictam defuncti Martini de S. Petro, Burgensem Turon. Vtique Deo deuotam, quæ temporibus vitæ suæ, prout potuerat, dictam Dominā defunctā Mariā de Mailliaco sæpius frequētauerat & frequētabat & multū eam dilexerat: quodq; die Mercurij post a Iudica me, post decantationē magnæ Missæ in dicta ecclesia S. Petri-puellarum, iste testis adiuit in domum dictæ Isabellis eius commatris, quam reperit in lecto ægrotantem: [testatur quod Mariæ Mortem Isabellæ eius familiari nuntiani,] & quod post aliqua verba consolatoria, quæ solent dici ægrotis & infirmis, iste testis inquit dictæ Isabelli Commatri suæ, quod deprecaretur Deū pro dicta defuncta Maria de Seilleyo, & quod migrauerat ab hoc seculo. Sed tunc ipsa Isabellis, quasi in extasi posita, nullū dedit responsum: & postmodicum interuallum inquit: Certe, compater, nō possem dolere de morte ipsius Dominæ [addens] quod Deus haberet animam eius, & propterea non fleret. Et tunc iste testis abhinc discessit.

[8] Postmodum vero, die videlicet Iouis inde sequenti, facto & completo seruitio in dicta ecclesia S. Petri-puellarum, iste testis iterum iuit ad domū dictæ Isabellis commatris suæ, [ipsam de salute eius certam iuuenerit,] pro eam consolando in infirmitate sua: & cameram dictæ Isabellis eo ingresso, cum dictam Isabellem de infirmitate sua & qualiter se haberet interrogaret, ipsa Isabellis dixit ipsi testi, quod nocte proxima & immediate transacta audiuerat vnam melodiam cantus, cui organa vel alia instrumenta quæcumque non possent adæquari: & quod propter modulamina & dulcedinem cantus carminis quod audiuerat, [ob Angelicū cantum prima post obitum nocte auditum:] erat totaliter gauisa & in corpore consolata: & quod bene sciebat & firmiter credebat, sperabat & confidebat, quod erant Angeli qui deportabant animam dictæ defunctæ D. Mariæ in paradisum: & quod bene sciebat quod dicta defuncta Domina nolebat quod de morte ipsius tristitiam haberet. Et vlterius quod bene sciebat & certa erat, vt dicebat, quod modicum viueret post dictam Dominam, & quod breui erat ab hoc seculo migratura. Et tūc ille testis interrogauit dictam Isabellem, qualiter & quomodo ista verba proferebat, & quod forte illa quæ dixerat potuerant sibi apparuisse per somnium, & quod forsitan dormiebat. Et tūc ipsa Isabellis respondit quod in tota nocte non soporauerat seu dormiuerat.

[9] Interrogatus vtrum dicta Isabellis diu post mortem dictæ Dominæ vixerit necne, [quæ & dixerit se breui secuturam:] dixit quod dūtaxat vixit per octo dies post mortem dictæ Dominæ: quia ipsa Domina migrauit ad Christum die Mercurij prædicta, vt præfertur; & dicta Isabellis obijt inter diē Iouis cœnæ Domini & diem Veneris sanctam circa mediam noctem. Nec plus deponit super omnibus articulis diligenter inquisitus, nisi quod credat dictam Dominam esse Deo sanctificatam, & in consortio supernorum ciuium aggregatam. Actum in claustro ecclesiæ B. Martini Turon. videlicet in domo habitationis mei Notarij publici infrascripti, præsentibus Radulpho Morio Veneten. & Ioāne Chancellet Turon. diœcesis, Clericis, Notarijs publicis testibus ad præmissa vocatis specialiter & rogatis.

[10] Colinus Richardi, Clericus, parochianus S. Stephani Turon. ætatis L annorum vel circa, [Colinus Richardi 25 Iulij testatur,] testis receptus, iuratus & examinatus die XXV mensis Iulij anno MCCCCXIV, super articulis omnibus & singulis diligenter inquisitus, deponit per suum iuramentum, quod sunt duodecim anni elapsi vel circiter, D. Petrus Sedac, Presbyter, actor, constituerit eumdem Colinum procuratorem ad regendam, gubernandam & prosequendam caussam suam coram Officiali Turonensi contra D. Ioānem Iamnin, Rectorem b B. Georgij super Carum Turon. diœcesis, reum. Qui siquidem actor pro tuitione & defensione suæ caussæ tradiderat ipsi testi vnam scedulam obligatoriam de sex scutis, scriptam manu propria dicti rei, qualiter ipse reus tenebatur eidem actori in summa sex scutorum, mentionem facientem: quamque ipse testis coram D. Officiali prædicto ad intentionem dicti actoris produxerat & exhibuerat inter acta. Et quod venerabilis vir Magister Ioannes Dallee erat aduocatus & consiliarius dicti actoris in huiusmodi caussa. [quod filius suus duodennis,] Iste testis per defunctum puerum, Richardum filium suum, ætatis XII annorum, bonæ indolis, quique dictam Dominā de Seilleyo, dum ageret in humanis, multum diligebat, misit Domino Magistro Ioanni Dallee certos processus in huiusmodi caussa habitos, pro ipsis visitandis, vna cum scedula antedicta.

[11] Sed ipse iuuenis ad domum dicti Magistri Ioannis progrediendo, [amissa scedula obligatoria quam patri ferebat,] non præcauens de dicta scedula, seruauit processus, & nō dictam scedulam: quod eiusmodi scedula cecidit de manibus suis, eo ignorante, in via c publica, videlicet inter portas SS. Stephani & Vincentij Turon. Qui iuuenis tradidit dictos processus dicto Mag. Ioanni Dallee, credens quod similiter prædictam scedulam tradidisset, processibus prædictis inuolutam: sed dum dictus iuuenis reuersus fuisset pro perquirendo dictos processus in domo D. Mag. Ioannis Dallee, & ipsis habitis eos reportauisset ad dictum testem; idem testis petijt a dicto iuuene vbi erat scedula præfata. Et tunc ipse iuuenis respondit, quod eam dimiserat penes D. Mag. Ioannem Dallee. Et incontinenti ipse iuuenis cucurrit in domum dicti D. Mag. Ioannis Dallee [quæsiturus] vtrum haberet dictam scedulam nec ne. A quo Magistro Ioanne petijt huiusmodi scedulam. Et cum ipse iuuenis ab eodem Magistro Ioanne, quod non haberet dictā scedulam responsum obtinuisset; [recurrerit trepidus ad Mariam] pauefactus & exterritus, præ timore non fuit ausus ad domum istius testis, patris sui, accedere: sed recto tramite ad domum dictæ Dominæ de Seilleyo progrediens, coram dicta Domina fleuit amare, sibi explicando quod amiserat vnam scedulam obligatoriam, & quod non esset ausus ad domum istius testis, patris sui, reuerti, nisi dictā scedulam recuperare posset. Continuo ipsa Domina dixit prædicto iuueni, Amice mi, non dubitetis quod dictam scedulam recuperabitis. [quæ cum orasset,] Et his dictis ipsa Domina se prostrauit in oratione & rogauit Deum pro dicto iuuene.

[12] Deinde vero crastina die, postquam dictus iuuenis scedulam prædictam amiserat, quædam Domina venit ad domum istius testis, [relata est postridie scedula,] tristis siquidem de amissione dictæ scedulæ, cum sibi oportuisset reddere summam in dicta scedula contentam: & tradidit, dicens quod transiuerat per manus puerorum & eam recuperauerat, sed nesciebat quid erat, totaliter stupefacta quare non fuerat per dictos pueros lacerata. Et tum dicta vxor istius testis [misit] quæsitum propere istum testem, qui erat tunc in Curia Turon. vbi caussas clientulorum suorum expediebat: qui testis venit protinus ad domum suum, & reperit dictam bonam Dominam cum vxore sua, quæ dictam scedulam inspiciebant: & procidens cepit dictam, sedulam: & cognouit quod erat illa scedula, quam petebat: vnde lætatus fuit corde & animo, & gratias retulit Deo, dicto iuueni filio suo immittendo, vt adiret erga dictam Dominam, vt de recuperatione scedulæ quam amiserat, eidem humillimas gratiarum actiones referret. Qui celeriter adiens, cum eidem gratiarum actiones referret idem iuuenis; ipsa Domina respondit, [& cum magno gaudio agnita ac recepta.] quod gratiarum actiones ad eam non pertinebant, sed ad Deū omnipotentem, & se ad terram prostrauit Deo gratias referendo. Nec plus deponit, nisi quod firmiter sperat & credit dictos articulos veritatem continere, ipsamque Dominam esse apud Deum sanctificatam: prout clare apparere potest per miracula, quæ ipse Dominus Deus ad ipsius Dominæ preces fecit temporibus retroactis & facit quotidie. Acta fuerunt hæc in domo habitationis meæ prædesignata, præsentibus Ioāne Charrestier, Radulpho Morio & Ioāne Chancelet, Clericis, Turonis commorantibus, testibus ad præmissa vocatis specialiter & rogatis.

[13] Ysabellis la Iaudee vxor prouidi viri Iaude Burgensis Turon. ætatis XXXV annorum vel circa, [Ysabella 27 Iulij testatur] testis recepta, iurata & examinata die XXVII mensis Iulij, super dictis articulis diligenter inquisita, deponit per suum iuramentum, quod pluries audiuit referri & publice profiteri a pluribus personis notabilibus, quod defuncta D. Maria de Mailliaco Domina de Seilleyo erat Deo sanctificata, propter vitam quam gerebat in terris, vtique sanctam, honestam & Deo acceptabilem: quodque ad eius preces D. N. Iesus Christus in personis plurimorum, de quorum nominibus non recordaretur, mirabiliter operari dignatus fuerat. Et quod dum defunctus Dominus Dux Aurelianensis fecit transitum per villam Turon. pro eundo apud Burgum in Vasconia, d illa testis perhorrescebat plurimum e dangerium & austeritatem gentiū armorum, in comitiua dicti Domini Ducis existentium: [domum suā Mariæ commendatam immunem fuisse a milite:] & ne quis hospitaretur in domo sua, illorum videlicet armatorum quorum violentiam metuebat, se recōmendauit dictæ Dominæ, & post recommendationem nullus se hospitauit in domo sua, non obstante quod dictus Dominus Dux fuisset hospitatus in domo Regis Siciliæ, prope domum istius testis. Insuper deponit quod ostia vicinorum suorum per dictos armatos fuerunt totaliter fracta, & quod omnes vicinæ venerunt ad refugium in domum suam.

[14] Insuper deponit per suum iuramentum quod dicta Domina migrauit ab hoc seculo die Mercurij ante Dominicam Ramorum palmarum, [seq; spectasse corpus defunctæ.] videlicet XXVIII mensis Martij nouissime præteriti, vna hora post meridiem: quæ dum ageret in humanis carnem suam ieiunijs, orationibus & pœnitentia quasi mortificauerat. Et quod, dum ista testis accessit, & locum vbi erat corpus dictæ Dominæ adhuc sepeliendum intrauit, reperit illud bene mortificatum, intantum quod non erant nisi pelles & ossa tantum. Sed modico interuallo, quasi vno momento, inspiciendo dictum corpus, [iuuenili formæ restitutū.] vidit quod vultus, manus, brachia, fœmora & tibiæ mutata fuerant, quasi essent vnius puellæ decem & octo annorum: & quod totaliter caro eius fuerat vt ei videbatur demutata in illam similitudinem, & in illa semper permansit vsquequo fuit inhumata. Vnde quidam Simonetus, istius testis famulus, quem secum duxerat, dixit isti testi, quæ iuuit ad sepeliendum dictum corpus, postquam corpus fuerat ordinatum pro inhumando, quod balsamo & alijs vnguentis pretiosissimis idem corpus fuerat inunctum: licet nulla vnguenta ipsi corpori fuerint adhibita. Et, vt videtur isti testi, vultus, manus & pedes corporis ipsius Dominæ, postquam fuit ordinatum pro sepeliendo, assimilabantur marmori albo seu alabastro, peroptime polito & ordinato. Nec plus deponit diligenter requisita, nisi quod credit articulos prædictos veritatem continere; ipsamque Dominam esse apud Deum gloriosam & sanctificatam. Actum in domo habitationis Ioannis Iehanchin Procuratoris prædicti, præsentibus ibidem Radulpho Morio, Clerico Venetensis diœcesis, Notario publico, & Ioanna la Quarree relicta defuncti Guilielmi Regnault, testibus, ad id vocatis specialiter & rogatis.

[Annotata]

a Id est post Dominicam Passionis, ita nominatam ab initialibus verbis Introitus ad Missam: cuius locutionis in Actis publicis vsitatæ exempla frequentia occurrunt in Actis B. Caroli Boni per Galbertum Notarium 2 Martij.

b Exhibent huius nominis vicum tabulæ versus Blesensia confinia, non tamen in ipsa fluminis Cari ripa.

c Ea videlicet quæ a Selleria nomen habet: apparet autem, ab Orientali vrbis parte (in qua est templum S. Stephani & ab eo tunc nomen habēs porta, quæ deinde instar arcis magnifice educta Nouæ nomen accepit) in partem vrbis occiduam in qua commorabantur Capitulares S. Martini, eumdum fuisse puero, proindeq; transeundum conuentum Cordigerorum, in quo diuersabatur Maria.

d Anno 1406. Vide Engerannum Monstreletum narrantem vol, 1. cap. 28 & 36 irritam Burgensis vrbis obsidionem, & cædem ipsius Ludouici Aurelianensis a Burgundis patratam Parisijs, anno sequenti die 23 Nouembris.

e Idest periculum, Francis Dangier.

CAPVT III
Depositio vnius e Canonicis S. Martini super articulos singulos.

[15] Venerabilis & discretus vir Mag. Ioānes Tennegotti, in vtroque Iure Licentiatus, [Ioānes Tennegotti Canon. testatur V. Augusti,] Canonicus ecclesiæ B. Martini Turon. ætatis LV annorum vel circa, testis productus & examinatus die quinta mensis Augusti, super I & II articulis diligenter inquisitus, dicit & deponit super suum iuramentum, quod sunt a triginta anni vel circiter, ipse erat studens in ciuitate Andegauensi in facultate Iuris ciuilis, & fouebat domicilium suum prope Minores Andegauenses, quorum, inter alios Religiosos, frequentationem plurimum diligebat, [quod Mariā ante ante annos 30 nouerit Andegauis.] & inibi frequentius conuersabatur. Viditque illis temporibus, quod dicta Domina de Seilleyo conuersabatur & habebat suā mansionem in domo dictorum Minorum: etiam eo tempore. Domina de b Meduana Comitissa Touarij, tunc in eadem domo Minorum suā moram trahebat. Ipsaque Domina de Seilleyo potissime fauore dictæ Dominæ de Meduana dicto tēpore in domo prædicta sistebat, & vt semper orationibus & precibus apud Deum ipsam Dominam de Meduana inuitaret, vt ipsi testi videtur: cum ab eo tēpore & citra fuisset & esset iugiter contemplatiua, vitamque sanctam & contemplatiuam indefesse duxisset: prout hoc est notorium & manifestum, & experientia quoscumque intueri volentes docebat & docuit gestu & habitu ipsius. [fama sanctitatis celebrē,] Dicitque vlterius quod ipsa Domina de Seilleyo die noctuque vigilijs & orationibus & precibus Deo inseruiebat, ieiunijsque & pœnitentijs corpus suum macerabat.

[16] Interrogatus qualiter hoc scit & de hoc deponere possit, [in operibus caritatis precipuam,] dicit quod habebat vicinos & amicos compatriotas, in domo dictorum Minorum prædictæ Dominæ de Meduaua seruientes, & quotidie videntes & percipientes vitam contemplatiuam dictæ Dominæ de Seilleyo: & qualiter se habebat in operibus caritatis erga pauperes & debiles: quos sæpius in eleemosynarijs & leprosarijs visitabat, circa eos huiusmodi opera caritatis deuotissime exercendo: quodque proprium patrimonium venditioni exponebat, & quæ inde recipiebat, in ornamentis ecclesiæ partem expendebat, & aliam pauperibus erogabat. Qui vicini sui omnia hæc sibi referebant, & similiter Fratres dicti loci, cum quibus habebat magnam notitiam. Quæ præmissa [dicit fuisse] satis notoria in villa & ciuitate Andegauensi & circa id locorum: quia cultus diuinus multum vigebat in illo loco, propter præsentiam dictarum Dominarum: vnde deuotio populi multum augebatur, habitantesque dictæ ciuitatis Andegauensis, vtpote scholares, burgenses & alij vtriusque sexus, sæpius in illo loco quam alibi pro diuinis confluebant.

[17] Insuper deponit quod ex tunc sciuit, prout erat notorium & manifestum, [primæ nobilitatis proceribus affinem & consanguineam,] quod ipsa Domina nobilissimis sumpserat ortum parentibus. Qualiter hoc scit? dicit quod dicta Domina quondam D. Roberti, Domini de Seilleyo-Guilielmi, vtique magni Baronis, sanctæ vitæ & contemplatiuæ dum ageret in humanis, famati, tenti & reputati, extitit consors & spōsa. Et, vt fertur, constante eorum matrimonio, insuper vitam contemplatiuam duxerunt, caste, iuste & pie viuendo: & quod esset de illustri genere didicit a prædictis suis vicinis nobilibus: specialiter & præsertim per nobilem & potentem Dominum, D. Inhellum Andegauorum Militem, & eius liberos & alios plures. Nuperque vidit, postquam fuit Canonicus dictæ ecclesiæ B. Martini & resedit in eadem, quod Reges & Principes, Duces & Barones, qui veniebant caussa deuotionis visitare limina B. Martini, dictæ Dominæ magnum honorem exhibebant, & more nobiliū ad osculum recipiebant, vt Rex Siciliæ, Comes de Marchia & plures alij, qui eam parentem & consanguineam vocabant: prout hoc est satis notorium apud bonos & graues. Eratque amita Domini de Mailliaco & alterius maiorum Baronum de Turonia.

[18] Super III articulo diligenter inquisitus, reputat & adstruit huiusmodi articulum fore & esse notorium: cum plures ecclesias & sancta loca nobilissimis iocalibus & pretiosissimis Reliquijs ditauisset, [quod plures ecclesias ornarit:] prout cuique intuenti apparere potest, præcipue ecclesiæ Minorum Turon. iocalia plurima & Reliquias pretiosissimas ad Dei laudem & honorem donauit, & eas ditissime auro & argento & lapidibus pretiosis adornauit. Et similiter Turonensi B. Martini & Turonensi B. Mariæ Diuitis ecclesijs cruces argenteas deauratas, ligno sanctæ Crucis adornatas, respectiue condonauit ad Dei laudem, gloriam & honorem: ac capellam B. Mariæ de Plancha-vallium Turon. diœcesis in honore Virginis Mariæ reædificari fecit, ipsasque ecclesias imaginibus & alijs honestis & decentibus, de bonis & eleemosynis a Deo sibi collatis, decorauit: prout ipsum testem, vt asserit, experientia docuit.

[19] Super IV & V articulis diligenter inquisitus, dicit quod credit contenta in articulis verosimiliter fore vera, propter famam iustam, [quod viderit litteras Comitissæ Alenzoniæ testantis,] sanctamque ipsius Dominæ conuersationem, & deuotionem, quam Christi fideles indistincte apud ipsam habuerunt. Vlteriusque deponit, quod vidit, tenuit, legit & palpauit quasdam litteras in papiro, manu propria nobilis & potentis Dominæ, D. Comitissæ de Alenzonio, vt prima facie apparebat, scriptas; cum approbatæ fuissent in fine per tabellionem authenticum Curiæ seu Castellaniæ de Argentonio, vocatum Colinum Ceruain, cuius ipse testis notitiam habebat: in quibus inseruntur multa mirabilia, vt ex tenore eiusmodi litterarum elici potest. Refert enim ipsa Domina per litteras prædictas, [de reo per Mariam a furca liberato,] quod quidam malefactor per iustitiam dicti loci vltimo supplicio fuerat damnatus, & quod præparatorijs factis pro ipso laqueo suspendendo, ipsa Domina mandauit prædicto suspendendo, vt dictæ Dominæ de Seilleyo deuote se commendaret: quod fecit: & incontinenti, voto per eum facto, Balliuus & alij Officiales discesserunt, & ipsum malefactorem subito dimiserunt, finaliterque idem malefactor, cum gratia Domini Comitis, supplicium & carceres euasit.

[20] Item refert eisdem litteris, quod ipsa grauiter ægrotante & vexata, [de ipsiusmet Comitissæ partu soluto,] & pro eo quod fructus seu posthumus in aluo erat transuersus, & ante tempus pariendi per duos menses vel circiter in ventre suo motus, vnde plus sperabatur de morte ipsius quam de vita: sed quod fuit recordata de dicta Domina de Seilleyo, cui se cum fructu seu bb posthumo suo deuote per votum vouit, & se suppliciter recommendauit. Incontinentique faciliter parturijt & quasi sine dolore: & ipsa a partu enixa se sanam & incolumem reperit; quod contigit die crastina post transitum dictæ Dominæ. [de eiusdem maxilla & oculo] Item refert in dictis litteris quod habebat vnam maxillam infirmam & tumoratam, & etiam alia vice oculum grauiter deterioratum & infirmum intantum vt de ipso parum videre poterat: recordata quod penes se haberet certum vnguentum, manibus proprijs dictæ Dominæ de Seilleyo confectum, eo vnguento, in honorem dictæ Dominæ de Seilleyo, maxillam suam & oculum successiue liniuit, [nec non oculis filij eius sanatis:] & in continenti in oculo & maxilla sanitatem recepit. Item de filio suo c primogenito, qui tener in oculis erat, & rheumate seu aqua descendēte a cerebro oculi sui caligabantur, fueratque per longum tempus in ista infirmitate, nec poterat sanari: sed ipsa Domina de Alenzonio, Dominam prædictam de Seilleyo rememorans, vnguento prædicto oculos dicti sui liberi liniuit, & in continenti sanitatem recuperauit.

[21] Item refert quod quidam fuit incarceratus carceribus de d Argentonio & detentus per dimidium annum, qui e prisonarius auditum, visum & loquelam perdidit: quem dicta Domina de Alenzonio visitatum adiuit, [de auditu, visu, loquela redditu captiuo cuidā,] & ipsum incarceratum per signa persuasit, vt se recommendaret Deo & dictæ Dominæ de Seilleyo: qui etiam, vt per signa exteriora apparere poterat, Deo & dictæ Dominæ de Seilleyo se recommendauit. In continenti vero ipsa Domina vnguento prædicto eumdem reclusum circumcirca guttur perunxit, & eo instanti visum, auditum & loquelam recuperauit. Finaliter refert quod f combinauit cuidam iuuenculæ, cuius maritus multum erat zelotypus, proficiscendo peregrinationem B. Mariæ de Monte-forti, [de zelotypia ad eius inuocationem abstersa.] valde tristi & quasi desperatæ, eo quod maritus eius insidiabatur cuidam alij, cuius zelum habebat, pro eum interficiendo. Quam iuuenculam dictæ Dominæ de Seilleyo cōmendauit, & eam prout potuit confortauit: & in continenti dictus maritus venit, qui bonum vultum dictæ iuuenculæ vxori suæ fecit, & post de bono in melius tractauit, & se inuicem pacifice habuerunt, absque dissensione, odio & rancore, prout boni coniuges facere consueuerunt & debent.

[22] [Huius depositionis certitudo,] Quæ præmissa credit vero similiter vera fore, propter ea quæ præmisit de dicta Domina de Seilleyo: tum etiam quod [fuisset] Rector Ecclesiæ Parochialis in istis partibus, in qua per aliquod tempus resedit & potissime in vltima Quadragesima, tum quod per aliqua tempora fuit officialis g Sagiensis: tum denique [quia] de origine dictam Dominam de Alenzonio ac ipsius vitam ac mores, tam experientia quam fide dignorum testimonio & relatu, nouit: cuius vita, mores & conuersatio ab omnibus de ea notitiam habentibus plurimum comprobantur. Reddens rationem dicti sui, vidit & audiuit, eo in partibus existente in Quadragesima prædicta vltima, & a pluribus fide dignis didicit, quod dicta Domina de Alenzonio cum filio suo primogenito, modo & forma quibus supra dictum est, ab infirmitatibus prædictis receperunt sanitatem: nec dictus filius aliter curari potuerat, quamquam per longa tempora in manibus medicorum extitisset, [gratitudo Comitissæ erga defunctam.] qui nullum suffragium attulerunt. Vnde dicta Domina Comissa, volens dictæ Dominæ de Seilleyo de tantis beneficijs reddere laudes & gratiarum actiones, vnum cereum notabilem, armis suis ornatum, ad sepulcrum dictæ Dominæ destinauit, & inibi in memoriam prædictorum reponi fecit, prout nunc adhuc est. Et credit firmiter iste testis, quod ipsa Domina de Alenzonio dictum cereum libentius attulisset, & proprijs manibus super huiusmodi sepulcrum reposuisset, si peregrinandi seu accedendi liberum arbitrium habuisset.

[23] Super VI articulo diligenter inquisitus credit articulum continere veritatem, [Idem testatur quod Francisco cuidam subducta littera] ex & pro eo quod a quodam Francisco, viro deuoto, Lucionensis diœcesis oriundo, referri audiuit, quod pridem fuerant ipsi Francisco plura paria litterarum, magni ponderis magnumque effectum continentium, ad deportandum in diuersis locis, partibus & personis, sibi per Pratres Guilliemum Teste-d'oye & Henricum Ordinis Minorum, Confessorem Sororis Nicolæ Abbatissæ Bisontinensis Ordinis S. Claræ, pro deferendo pluribus Fratribus dicti Ordinis diœcesium Pictauiensis & Lucionensis tradita; quæ malitiose subtracta fuerant ab eodem, per quemdam Guillielmum de tertio Ordine S. Francisci, tunc Turonibus in capella omnium Sanctorum commorantem, cum quo fuit hospitatus tribus vel quatuor diebus, circa festum B Martini hyemale. Et cum vellet recedere, petijt a dicto Guillielmo litteras quas apud eum deposuerat: qui reddere malitiose denegauit. Vnde nesciens alias prouidere, habuit recursum ad dictam Dominam de Seilleyo, [postquam pro eo Maria orarat,] & fidem firmamque spem gerens, quod per ipsius Dominæ preces & monita litteras sic deperditas posset & valeret recuperare; accessit ad eamdem, & qualiter de litteris sic deperditis contingatur, sibi seriatim enarrauit. Et protinus dicta Domina in oratione se prostrauit, pro dicto Francisco, vt deperdita recuperaret, Deum deprecando. Facta quo que oratione sua dixit ipsi Francisco, quod de perditis non doleret, cum amissa pro certo recuperaret. Continuo postquam surrexit ab oratione, voluntas Dei fuit vt cito occurreret sibi homo ille, qui prædictas litteras fraudulenter detinebat, & in capella B. Mariæ in dicta ecclesia Fratrum Minorum cum eo locuta fuit verbis hortatorijs & monitis caritatiuis, [præter spem fuerint restitutæ.] vt ipsas litteras quas occultabat restitueret. Et postquam dicta Domina locata fuit cum dicto Guillielmo, dixit dicto Francisco, quod abiret cum dicto Guillielmo: quod & fecit. Sed cum ambo per magnum vicum Turonensem incederent, ipse Guillielmus finxit se infirmum esse: & vlterius procedentes vsque ad domum arcam suā aperuit, in qua sciebat litteras non esse: & candelam fecit accendi, vt fraudes suas valeret palliare: qua accensa litteræ repertæ sunt.

[24] Super VII articulo diligenter inquisitus dixit & deponit, [quod Passioni pie deuota] quod dicta Domina de Seilleyo dum ageret in humanis, in Passione D. N. Iesu Christi & mysterio sanctæ Crucis cor suum plurimum habebat, vt isti testi tunc temporis videbatur. Ipsaque Domina ipsi testi de his quæ sibi contigerant in secreto libenter reuelabat, non ad eius ostentationem, sed ad Dei omnipotentis laudem & gloriam & honorem, istum testem exhortando vt sub silentio teneret & laudes Deo referret ac pro ipsa Deum exoraret. Et inter alia cum perscrutaretur ab isto teste, qualiter Sacerdos magnam Missam celebrans ad maius altare B. Martini accederet, [particulam sanctæ Crucis] narrauit isti, quod dudum sibi Deus ministrauerat certam portionem de ligno sanctæ Crucis: vnde tunc proposuerat huiusmodi lignum in duabus petijs diuidere, & proponere proportionaliter in duabus crucibus argēteis deauratis, quas fabricari fecerat, videlicet pro ecclesia B. Martini vnam & aliam pro ecclesia B. Francisci Turon. Crucibus igitur factis ac fabricatis ac penes se habitis, [diuidi in duas iusserit, indeq; manarit, sanguis,] vt proposuerat, illā portionem ligni sanctæ Crucis prædictam diuidere voluit, in præsentia videlicet Fratris Guillermi Gourmeri, tunc Lectoris Minorum Turon. sibi multum familiaris. Et cum huiusmodi portionem ligni cum vno paruulo cultello per dictum Gourmeri diuidi faceret super altare S. Francisci in dicta ecclesia Minorum Turon. continuo exiuit sanguis: quem colligit & in vtraque cruce cum ipso ligno inuolutum reposuit, & postmodum dictas Cruces vtrique ecclesiarum prædictarum, cum ea reuerentia & deuotione qua potuit, repræsentauit; requirens Dominos Capitulum dictæ Ecclesiæ B. Martini, vt quoties Sacerdos accederet ad altare pro magna Missa celebranda, huiusmodi crucem in manibus in memoriam Passionis deportaret: quod præfati Domini Capitulum sibi libentius concesserunt, & ita fieri tunc ordinauerunt. Vnde ipsa Domina præmissa rememorans, vtrum sanguis prædictus, alias cum ligno sanctæ Crucis inibi repositus, [quem curauit argenteis crucibus includi:] pro nunc adesset in eadem; dixit ad istum testem eum flagitando, quatenus de hoc inquireret, prout & pluries istum testem super hoc deprecata fuit: sed iste testis respondit dictæ Dominæ, quod de talibus ad ipsum minus attinebat, cum non esset Procurator fabricæ, nec curam iocalium dictæ ecclesiæ gessisset: sed quod libenter de hoc se inquireret.

[25] [quod de curando altari S. Stephani in ecclesia S. Martini] Item in penultima Quadragesima ipsa Domina grauiter ægrotauit, intantum quod isto teste præsente extremam Vnctionem habuit ac recepit per ministerium Fr. Martini de Bosco Galteri eius Confessoris, de licentia Curati h S. Vincentij Turon. nec tunc erat spes quin transiret ab hoc mundo: & quod modico interuallo, antequam huiusmodi vnctionem reciperet, vocauit istum testem (omnibus alijs tunc inibi existentibus seorsum & ad partem dictæ Dominæ retractis) & dolenter isti testi retulit ea quæ sequuntur, videlicet quod diu erat ipsa Domina de Seilleyo semper gerens deuotionem ad beatissimum Stephanum. Cumque esset in ecclesia B. Martini, prope altare sanctæ Crucis iuxta i pilleare vbi nunc est altare S. Stephani, audiuit vnam vocem sibi dicentem: Dic Dominis huius ecclesiæ quod construant vnum altare in honorem B. Stephani ad vnum de pillearijs huius ecclesiæ. Et inde reuelauit hoc defunctis tunc Dominis Cantori & Subdecano dictæ ecclesiæ: qui factum in Capitulo alijs Dominis dictæ ecclesiæ narrauerunt, & inde altare construi fecerunt, quod diu fuit absque imaginibus & pictura.

[26] Postmodum vero cum oraret quadam alia vice ante dictum altare, [diuinitus monitam se Maria narrarit,] apparuit sibi quidam iuuenis facie valde pulcherrimus, in manu sua tenens vnam scedulam, in qua scriptum erat magnis litteris illud nomen, CHRISTVS: in quo nomine distincte videbat legebatque & inspiciebat omnia quæ factura erat ob reuerentiā S. Stephani, in dicta ecclesia B. Martini & in ecclesia Fr. Minorum. Et quod consequenter ipsa Domina super dicta materia locuta fuerat cum pluribus particularibus de Dominis dictæ ecclesiæ B Martini: sed res nondum habuerat effectum. Vnde dolebat ipsa Domina, & remorsum in conscientia habebat, propterea supplicauit ipsi testi & alijs prænominatis de Blabayo & Roberti, quod si ab hac infirmitate decederet, interim procurarent quod imago prædicta fieret & apponeretur ad ipsum altare, ad honorem Dei & B. Stephani. Item dixit, quod alias sibi narrauerat, [ob eamq; pietatem a vitæ periculo liberata] quod quadam vice dum oraret ante dictum altare B. Stephani, erat quoddam rastellum, Gallice ratteau, aptum ad reponendum cereos circumcirca corpora defunctorum Canonicorum ecclesiæ B. Martini, vtique magnum & ponderosum, appodiatum contra pilleare recte existens ante dictum altare. Hoc cecidit supra dictam Dominam orantem, & eam quasi penitus fregit in corpore, & lacerauit intantum quod quasi coacta erat expirare. Sed gratia Dei cooperante, dictum rastellum in loco suo fuit erectum, & de ictu prædicto inde nullum sensit dolorem: quinimo sana & incolumis discessit ab eodem: ex quo ictu chlamys ipsius Dominæ fuit lacerata a scapulis vsque ad pedes.

[27] Postmodum vero ipsa Domina ab huiusmodi infirmitate conualuit: & cupiens pro viribus Dei, [illud tandem perfecerit,] & S. Stephani voluntatem adimplere, ad præsentiam Dominorum Canonicorum dictæ ecclesiæ in Capitulo existentium, ipso teste cum ipsis præsente & capitulante, accessit, & prout melius potuit, non in totum huiusmodi visiones detegendo, eos cum caritate & omni humilitate suppliciter flagitauit, vt ad Dei & B. Stephani laudem, gloriam & honorem, vnam imaginem ipsius Sancti fieri & ordinari facerent. Qui Domini de Capitulo votis eiusdem Dominæ annuentes, imaginem B. Stephani, ad modum qualiter lapidatus fuit, in sculptura in altari inibi depingi & ordinari varijs coloribus fecerunt, prout cuique intueri volenti potest apparere. Quibus actis miraculose, [& fundandam ibidem sacellaniam obtinuerit.] vt pie credit ipse testis, Domina Isabellis de Clissonio, Domina de Ramefort, de bonis a Deo sibi collatis, ad huiuscemodi altare vnam Capellaniam dotauit & fundauit, & eam Calice, Missali & alijs ornamentis necessarijs decorauit. Cui capellaniæ fit seruitium singulis hebdomadis de tribus Missis: ac propter honorem B. Stephani & in memoriam dictæ Dominæ in huiusmodi loco plurimi suum inuocant auxilium & iuuamen. Quibus attentissime consideratis credit articulum VII huiuscemodi veritatem continere: dicitque quod ipsa Domina alia quamplurima miracula familiariter sibi reuelauit, quæ memoriæ minime commendauit, ex & pro eo quod minus dignum se reputabat, & quod etiam credebat quod per magis dictæ Dominæ familiares in scriptis redigerentur; cum pluries solicitasset dictum Fr. Martinum, quod talia scriptis suis commendaret.

[28] [item, quod in suis morbis valde ædificaret accedentes,] Dicit insuper prædictus testis, qui in facultate Theologiæ diu studuit, quod præfata Domina in diuina lege mirabiliter instructa & exercitata sibi videbatur. Dicit vltra quod pluries vidit dictam Dominam varijs infirmitatibus laborantem, in quibus plurimum se consolabatur: adeo quod assistentes & superuenientes spiritu & corpore mirabiliter recreabat, secundum quod legitur de Apostolo & B. Laurentio & alijs, qui in suis infirmitatibus gloriabantur. Demum & finaliter deponit quod multi de longinquis partibus, propter deuotionem quam gerebant ad dictam Dominam dum ageret in humanis, caussa deuotionis ad eam confluebant. [qui multi erant ex varijs regionibus:] Viditque & cognouit plures de partibus Normanniæ, Andegauiæ, Britanniæ & Bituriæ, quorum notitiam habebat, qui ea de caussa Turones venerint vt eam viderent, potissimum propter famam suæ sanctæ conuersationis & laudabilis vitæ. [Dicit etiam] quod non solum in regno Franciæ nomen, fama & conuersatio ipsius Dominæ viguerunt, imo per plurima loca & regna: & quod clare constet quod fama eius per aliena regna diuulgata fuit. Nam scit ille testis, quod Rex Cypriæ dictæ Dominæ humiliter scripsit, quod haberet ipsum & suum regnum in suis precibus commendatum, quod pestilentia locustarum quasi penitus fuerat deuastatum.

[29] Dicit insuper quod in personam ipsius testis, tempore diuisionis multa pericula proprij corporis, [quodque per eam beneficia varia & sanitatem consecutum se credat.] amicorum & bonorum suorum contigerant. Etiam in vltima. Quadragesima adeo fuit infirmus graui infirmitate, quod verosimiliter credebatur & sperabatur plus de morte quam de vita: sed quod confidebat & confidit semper de dicta Domina, quæ semper ipsum habuit & habebat recommendatissimum, cuique firmam spem & fiduciā gerebat. Creditq; firmiter quod intercessionibus, precibus & meritis dictæ Dominæ ab huiusmodi aduersitatibus extitit liberatus: cum ipsa Domina Missas pro conualescentia istius testis fecisset celebrari, & in extremis memoriam habuisset de eodem, prout nouit & sciuit per illos, qui cum Domina prædicta sæpius conuersabantur. Actum in domo habitationis dicti Magistri Ioannis Tennegot, præsentibus ibidem discretis viris Ægidio de Mondo Presbytero & Radulpho Morio Clerico, testibus ad præmissa vocatis specialiter & rogatis.

[30] Religiosus vir Fr. Franciscus Bigoys, Lucionensis diœcesis oriundus, Ordinis Minorum, testis productus & iuratus & examinatus die septima mensis Augusti, [Alter testis de curata litterarum restitutione.] super omnibus articulis diligenter inquisitus, dixit & deponit per suum iuramentum quod pridem fuerant sibi plura paria litterarum magni ponderis magnumque effectum continentium ad deportandum in diuersis locis… &c. vt supra num. 23. Et insuper deponit, quod dictas litteras numquam recuperare potuisset, nisi dictæ Dominæ precum interuentu, præfati Guilielmi fraudis malignitate considerata. Et hoc est quod deponit dictus Franciscus: tamen credit præmissa fuisse miraculose facta. Actum in domo canoniali Magistri Ioannis Tennegotti, testis suprascripti, præsentibus ibidem discretis viris Ægidio de Mondo Presbytero & Radulpho Morio Notario publico, testibus ad præmissa, vocatis specialiter & rogatis.

[Annotata]

a Circa annum 1384.

b Vulgo Mayenne, præterlabentem fluuium sibi cognominem habens, nunc titulo Ducali insignis vrbs in Cenomanis.

bb Pro Embryone id accipi certum est: neque enim proles, de qua extant litteræ datæ vltimo die Iunij huius anni, posthuma fuit patri, anno dumtaxat sequenti die 25 Octobris in prælio Azincartensi cæsi. Videtur autem hæc proles fuisse Maria Alenzonia, quæ mortua est, bimula vt scribunt Sammarthani historiæ Genealog. lib. 21 cap. 5.

c Eorum scilicet qui tunc in viuis erant, ambo patris nomine Ioannes dicti, annoque 1409 & 1412 nati: neque enim putamus hic agi de illo, qui Petrus dictus anno 1407 in lucem venit, sequenti mox anno mortuus. Ab Ioanne autem primogenito, quem diximus, Ducum Alenzoniorum stirps propagata, in eiusdem per Renatum filium nepote Carolo extincta est an. 1525.

d Locus non exprimitur in litteris, vti nec aliæ explicationis caussa hic additæ voces primogeniti ac posthumi (de quibus iam actum) in ijsdem inueniuntur: videtur autem Argentanium legendum, in ipso Normanniæ Meditullio oppidum ad Ornam fluuium: hic enim perpetuo habitasse hanc Comitissam vel inde colligas, quod omnia eius puerperia huic loco attribuant Sammarthani, & in ecclesia de Silly propinqua sepultos esse constet liberos in infantia præmortuos.

e Francis prison carcer est, prise captio, pris captus.

f Fortasse obuiauit vel conuiauit: nisi hac ratione exprimatar gallicismus quo iondre dicitur pro sociare se, vel comitem iungere.

g Videtur esse locus Sassy dictus in tabulis, trium dumtaxat leucarum interuallo ab Argentanio distans.

h Videtur hæc ecclesia notari in tabula huius vrbis ex aduerso ipsius monasterij.

i Alibi Pilaria quoque dici reperias columnas ac pilas ædificiorum.

CAPVT IV
Alterius Canonici depositio de vita & miraculis Dominæ de Seilleyo.

[31] Venerabilis & circumspectus vir Magister Ioannes Roberti, [Ioannes Roberti Canon testatur 12 Aug.] Canonicus ecclesiæ B. Martini Turon. ætatis EX annorum vel circa, testis productus, iuratus & examinatus die XII mensis Augusti, super I & II articulis diligenter inquisitus, deponit per suum iuramentum de contentis in dictis articulis, quod dicta Domina de Seilleyo erat nobili genere procreata & extracta, &, vt credit, a Deo inspirata: cum tempore quo vitam gerebat in humanis, fuisset & esset multum contemplatiua, vitamque sanctam & contemplatiuam duxisset: & etiam a tempore quo notitiam habuit ab eadem vsque ad diem obitus sui: cum qua a prædicto tempore, [de eximia sanctitatis fama etiam extra regnū,] videlicet a duodecim annis citra, pluries conuersatus fuit. Et quod eam iustam, sanctam, & Deo placabilem, & sine reprehensione nouit: cum visitaret pauperes & debiles in eleemosynarijs & leprosarijs, opera caritatis in eosdem pauperes & debiles exercendo, ecclesias & alia sancta loca deuotissime visitando: & multa alia sancta opera exercebat, [quæ esset] longum enarrare per singula: prout hæc vidit & audiuit, famaque publica laborat de ipsa & eius sancta conuersatione, per totum regnum Franciæ & extra.

[32] Interrogatus quomodo hoc scit, quod fama ipsius Dominæ diuulgabatur extra regnum; [quam confirmat litteris Regis Cypri,] dicit quod a pluribus, de diuersis partibus venientibus auxilium dictæ Dominæ implorare: & præsertim per litteras Domini Regis Cypriæ illustris, qui (sunt circiter duo anni elapsi) scripsit dictæ Dominæ litteras, manu propria scriptas, prout ex litteris apparere poterat: cum ipse Rex per litteras suas testificaretur, quod erant manu sua scriptæ. Quibus in effectum cauebatur, quod ipse Rex recommendabat se, cum Regina sua vxore ac toto ipsius regno, precibus ipsius Dominæ tamquam Deo carissimæ. Inter cetera per dictas litteras explicando, quod omnes fructus vel quasi, dicti sui regni per locustas fuerant deuastati & consumpti, intantum quod regnicolæ vnde viuerent non habebant: & ob defectum & raritatem fructuum eiusmodi, sic, vti dictum est, consumptorum, oportebat regnicolas extra regnum mendicare & victualia perquirere. Etiam pestis in ipso regno, in hominibus vtriusque sexus & animalibus brutis mirabiliter vigebat, propterea precibus & orationibus dictæ Dominæ, vt Dominum omnipotentem pro ipso, Regina, & patria orare & manum suam pacificare dignaretur se recommendabat, & sequitur tenor litterarum harum Regis Cypriæ sub hac forma a.

[33] Carissimæ meæ & bene dilectæ Dominæ de Sylly Ianus Rex Cypri &c. qui omni tempore se commendat tuis bonis orationibus. [qui sanctimoniam eius collaudans]

Humillima & obediens Seruiciabilis Dei,

oro dulcem Iesum vt epistola mea te possit reperire saluam & incolumem & in ipsius gratia, quemadmodum humile cor tuum desiderat. Et vero ille sanus, diues & potens est, qui animam suam nouit esse in via paradisi, qui se pauperem bonorum huius mundi sentit, qui se videt a Creatore suo saluatum & custoditum. Quæ res licet impossibiles sint nobis, qui sumus omnino simplices & peccatrices creaturæ, quia nec ætatem nec virtutem nec possibilitatem habemus acquirendis tantis bonis quanta producit Dei amor, nisi ipse per gratiam suam ea donet: possibiles tamen sunt mediante bono amore, quem bonorum omnium aggregatione perfectus largitur creaturæ suæ, quem satis videre possumus, quando dignatur carnem humanam assumere & inter nos miseros peccatores versari, docens nos viam salutis nostræ, tolerans mortem & passionem, effundens super terram sanguinem suum pro nobis redimendis, itaque abluendis aqua pretiosa lateris suis a peccato, in quo eramus & per quod morti seruiebamus. Cum igitur, humillima & obediens Seruiciabilis Dei, ex relatu dilectissimæ meæ coniugis b Reginæ, vtcumque didicissem bonam vitam tuam, [eius precibus commendat se suosque,] decreui scribere tibi, laudando Deum, qui tam benigne erga creaturas suas agit cum eas ad tantam extollit gloriam quanta est gratiam eius habere. Equidem peculiari afficior lætitia eumdem orans, vt in ipsa te conseruet semper, proficientem de bono in melius, teque videre faciat gratiosam suam c faciem in die iudicij. Itaque instantissime obsecro, vt ego & dicta coniunx mea commendati tibi simus, quando oras Deum, vtque nos quantumuis indignos, recommendes sanctæ ipsius gratiæ vna cum vniuerso populo Cypri, qui patimur & passuri sumus mala maxima, nisi remedium Deus ponat. Etenim post bella, pestilentiam & famem, [& regnum a locustis vastatum,] tanta nobis superuenit locustarum multitudo, deuorans & destruens substantiā nostram, vt necessitas nobis incumbat vitæ subsidia aliunde quærere. Credo sane, quod Deus nos amet, ideoque nos castigare velit, non secundum maxima peccata nostra, sed secundum misericordiam suam: hæc ipsa tamen tibi nota facio, vt exaudibiles orationes tuæ possint Dei voluntatem erga nos inflectere in omni clementia, vt nos non iudicet secundum magna mala nostra, sed secundum magnum amorem & misericordiam quam erga suas creaturas habet. Aliud, humillima & obediens Seruiciabilis Dei in præsentiarum nō occurrit quod scribam, nisi vt me commendem tuis pijs orationibus, obsecrans dulcem Iesum Christum, vt te in sua tutela habeat, tibique concedat gaudium in gloria paradisi. Scriptum manu propria die XXVI Septembris.

[34] Vlterius deponit, quod eisdem tempore & die dicta Domina Regina se recommendando precibus & orationibus dictæ Dominæ de Seilleyo, [item ex litteris Reginæ vnguentum eius poscentis.] etiam scripsit eidem, quod vnguentum suum, manibus dictæ Dominæ compositum, quod dum recessit a partibus Franciæ secum detulerat, erat totaliter in pijs operibus consumptum & pluribus profuerat ad sanitatem: ipsam Dominam rogando, quatenus de eiusmodi vnguento sibi transmittere vellet. Interrogatus qualiter hoc scit vt de hoc deponere possit, dicit quod quia ambas litteras vidit, palpauit & legi audiuit. Interrogatus quo idiomate erant scriptæ dictæ litteræ; dicit quod in bono Gallico erant scriptæ: subiungendo quod dicta Regina Dominum Regem sponsum suum ipsam & regnum Cypriæ prædictum cum regnicolis, suffragijs dictæ Dominæ recommendabat.

[35] Super III articulo diligenter requisitus, dicit, quod credit contenta in dicto articulo fore vera. [Idem testatur de voluntaria Mariæ paupertate,] Interrogatus caussam quare, dicit, quod patrimonium suum, vt Deo melius & deuotius seruiret, reliquerat: & dicit se istud scire, quod ipsa Domina mendicabat, vitamque pauperem gerebat in humanis, pluresque Christi fideles singulis diebus eleemosynam sibi faciebant, & de bonis suis pro victu sibi erogabant: quarum eleemosynarum, antequam comederet, retenta minori parte pro sustentatione sui, totum residuum pauperibus distribuebat, corpusque suum ieiunijs, vigilijs & alijs, vt perpendere poterat ex aspectu, plurimum macerabat. Deponit insuper quod ipsa Domina ecclesias & alia sancta Dei loca iocalibus, muneribus & Reliquijs pretiosissimis adornauit. [pœnitentiæ rigore,] Interrogatus qualiter hoc sciret & de hoc deponere possit; dicit, quod ipsa Domina donauit ecclesiæ B. Martini prædictæ vnam crucem pulcherrimam argenteam deauratam, [erga loca sacra liberalitate,] in qua sunt plures Reliquiæ, videlicet de ligno sanctæ Crucis, & plurium aliarum Reliquiarum: quam crucem vidit & tenuit pluries. Etiam donauit plura iocalia ecclesiæ Fratrum Minorum Turon. (in quibus reposuit plures Reliquias) sane notabilia & multum pulchre adornata: quæ iocalia etiam tenuit, vidit & palpauit. Etiam pluribus alijs ecclesijs & locis sanctis multa bona fecit, prout referri audiuit.

[36] [miraculis,] Super IV, V & VI articulis diligenter inquisitus, dicit, quod credit ipsos articulos continere veritatem, propter famam & sanctitatem dictæ Dominæ: audiuitque referri a pluribus personis, quod Deus omnipotens pro dicta Domina multa operatus fuerat miracula, de quibus non recordatur. Et quod inter cetera audiuit narrari vnum miraculum a defuncto Domino Hugone de Cosnaco, quondam Legum Doctore, [& leproso sanato.] Præposito de Blalayo & Canonico dum viueret ecclesiæ S. Martini, vti viro prouido vitæ laudabilis & honestæ conuersationis & sine reprehensione: qui narrauit ipsi testi, & nominauit locum, vbi Dominus Iesus Christus ad preces dictæ Dominæ solo osculo leprosum sanauit seu sanitati restituit. Nihil plus de contentis in dictis articulis deponendo, quod de præsenti alias non recordatur.

[37] Super VII articulo diligenter inquisitus, dicit se nihil scire nisi ex auditu. [aspectu Calitum,] Interrogatus a quibus didicit, dicit, quod audiuit ab illis, qui nouerunt secreta dictæ Dominæ: videlicet Fr. Martino de Bosco-Galteri Guardiano Minorum Turon. ipsius Dominæ Confessore, & aliquibus alijs, qui cum prædicta Domina, cum ageret in humanis, conuersationem habuerunt.

[38] Super VIII articulo dicit se nihil scire nisi de auditu, quod aliqui sibi retulerunt, [& animarum fideliū.] quod defuncta Theophania de Stella, quondam dictæ Dominæ pedissequa, post spatium quatuor mensium, postquam de hoc mundo migrauerat, dictæ Dominæ apparuerat in spiritu, & gratiarum actiones sibi retulerat, eo quia precum interuentu ipsius Dominæ fuerat saluata. Simili modo deponit audiuisse a pluribus defunctam Dominam de Mongeron post eius obitum ipsi Dominæ apparuisse, & eidem suppliciter flagitasse, vt pro eius salute Dominum exoraret: & post modicum tempus iterum & denuo apparuerat dictæ Dominæ, & sibi regratiata fuerat, cum ipsius Dominæ precum interuentu saluata fuerat.

[39] Super IX & ceteris articulis diligenter inquisitus, [Item quod an. 1411 coram ipso & alijs duobus,] deponit quod anno Domini MCCCCX die cœnæ Domini, & post Pascha d & satis prope festum Paschæ anno MCCCCXI, dicta Domina grauiter infirmabatur, intantum quod credebat migrare ab hoc seculo, & propterea suis amicis peculiaribus, quæ sibi contigerant volebat notificare. Et propterea venerabilis vir, & discretus Mag. Ioannes Tennegoti, in vtroque Iure Licentiatus & Canonicus dictæ ecclesiæ B. Martini, qui eam visitauerat, dixit illi testi, quod si defunctus Dominus Præpositus de Blalayo, tunc agens in humanis, iste testis ac ipse Mag. Ioannes adirent ipsam visitare, forte plura de secretis suis detegeret. Et tunc iste testis & alij duo prænominati se congregauerunt & crastinam diem ipsius diei ad visitandam dictam Dominam captauerunt: qui simul adiuerunt: & ipsis cameram, vbi infirmabatur, introgressis, dum starent coram dicta Domina, tunc in grabato infirma existente, [infirmam visitantibus narrarit,] ipsa Domina, post relationem gratiarum actionum de eorum visitatione, cum omni humilitate retulit prænominatis Dominis, quod quadam nocte, de qua non recordabatur ipse testis, narrauit eis quasdam visiones & gratias & bona diuinitus sibi facta: inter quas circa tempora illa, quibus renuntiauerat omnibus terrenis possessionibus, cum timore & reuerentia Dei pectus suum percutiendo, reputans se indignam tantis beneficijs, quæ ad laudem, gloriam & honorem omnipotentis Dei attribuendo explicare proponebat, eos deuotissime exhortando, quatenus de huiusmodi beneficijs dignas Deo laudes referrent.

[40] Dicebat enim quod in eleemosynaria ecclesiæ B. Martini, in qua iacebat illis diebus, vna nocte apparuerunt sibi B. Ioannes Baptista & B. Stephanus Protomartyr iacentes super terram, excitauitque eos humiliter ad leuandum. Quibus eleuatis in aëre B. Ioannes Baptista fecit sibi sermonem de contemptu mundi, [quomodo diuinitus monita] & postmodum ab oculis eius euanuerunt. Et aliquibus diebus interpositis, venit ad ecclesiam Fratrum Minorum Turon. & petijt a F. Martino de Bosco-Galteri, vtrum in dicta ecclesia Fratrum Minorum essent aliquæ Reliquiæ. Et cum ipse Fr. Martinus sibi responderet quod sic; in continenti ostendit sibi aliquas Reliquias BB. Ioannis Baptistæ & Stephani, indecenter reconditas in sacristia, [requiri fecerit reliquias SS. Ioannis Bapt. & Stephani, apud Minores Turon.] infra quoddam altare ligneum. Quæ reliquiæ minus decenter, vt dictum est, repositæ, vt credebat firmiter, miraculose repertæ fuerant: ex quarum inuentione læta fuerat & iucunda. Et credit ille testis, quod inuentio huiusmodi Reliquiarum fuit miraculosa & respondens visioni prædictæ.

[41] Narrauit isti testi & alijs prædictis, quod circa tempora prædicta dicta Domina adiuit castrum de Seilleyo Cœnomanēsis diœcesis: & cum fuisset in eodem castro introgressa, [& alias eorumdem inuenerit in castro de Seilleyo,] requisiuit Dominum tunc de Seilleyo, eiusque matrem & vxorem tunc ibi existentes, vt reliquias quas penes se habebant sibi ostendere vellent: quod denegarunt, fingentes esse in ciuitate Cœnomanensi, quodque temporibus retroactis, quibus fuerat ad dictum castrum pro consimili caussa, similem responsionem fecerant: sed hac tertia vice dixit prænominatis Dominæ matri & vxori, quod sibi ostenderent Reliquias, & nihil peteret ex eisdem. Et tunc apportauerunt dictas Reliquias & posuerūt supra maius altare ecclesiæ Collegiatæ B. Mariæ de Seilleyo: inter quas inuenti sunt duo dentes B. Ioannis Baptistæ & de ossibus B. Stephani Protomartyris. Cōfessor suus erat absens seorsim ecclesiæ in quodam prato, quem misit quæsitū vt videret Reliquias, sperans quod aliquid de ipsis peteret, quod non fecit: & sic clausis scrinijs fuerunt ad castrum reportate, [quarum partem postulare vetita, vltro acceperit.] & dicta Domina remansit in ecclesia. Et subito Domina mater Domini de Seilleyo & filius suus fecerunt Reliquias reportari, & reposuerunt vt prius supra dictum altare. Et tunc dixit mater filio suo: Desidero multum quod amita vestra habeat vnum de dentibus S. Ioannis Baptistæ & vnam particulam de ossibus S. Stephani Protomartyris: & filius respondit, quod etiam hoc optabat. Et tunc tradiderunt sibi vnum dentem B. Ioannis & vnam particulam de ossibus B. Stephani Protomartyris: quas Reliquias gaudenter & humiliter flexis genibus recepit. e

[42] Item ipsa Domina etiam narrauit & dictis Dominis pariter congregatis reuelauit, [item a Regina Siciliæ duos dentes S. Stephani.] quod versus defunctam Dominam Mariam Reginam Siciliæ se transtulerat: quæ Domina Regina de Reliquijs S. Stephani videlicet duos dentes sibi contulit & donauit vna cum f cloquearibus crystallinis, ad faciendum vnum vasculum pro dentibus prædictis honorifice reponēdis, feceratque fieri vnam imaginem B. Stephani argenteam deauratam, tenentem in manu dextra dictum vasculū, de bonis per Christi fideles sibi in eleemosynam donatis: quam imaginem vna cum Reliquijs prædictis Sacristæ Minorum Andegauensium tradidit custodiendum. [quibus argenteam statuam fecerit:] Et dum ipsa Domina de Seilleyo proposuisset abscedere a villa & ciuitate Andegauensi pro veniendo Turones, vna die Sabbati g ante festum natiuitatis B. Ioannis Baptistæ anno Domini MCCCLXXXVIII, Domina de la Hunaudaye quadrigam suam seu currum cum equis & conductorem suum accommodauit: [sed in regressu Turonas ipsas cum alijs quibusdam reculis] & in suo discessu imaginem B. Stephani prædictam & vasculum prædictum separauit, ne motu currus seu quadrigæ corrumperetur, quos in duobus scrinijs paruis, vna cum certis petijs auri & argenti ac annulis, h perbis & lapidibus pretiosis, vna cum quadam bursa serica cum nodulis argenteis deauratis & vna pecia de cilicio i Domini Caroli de Blesis intra reposuit: quæ scrinia in quadam k pochia seu bissaco Fr. Martini Confessoris sui prædicti, in qua erat Collectarium dicti Fr. Martini, cum modico panis & casei, posuit.

[43] Et postmodum ipsa Domina quadrigam seu currum illum ascendit: ipseque Fr. Martinus dictam pochiam, cum Reliquijs prædictis iniectis in eadem, [in peram cōfessarij repositas,] prope dictam Dominam collocauit. Et his peractis discessit dicta Domina tendens versus Turones: & facto transitu per portum l de Sorgijs, dum quadriga seu currus cum equis conduceretur per prata de Belle-poulle, ad motum quadrigæ seu currus dicta pochia cecidit in pratis prædictis, dicta Domina & alijs cum ea assistentibus penitus ignorantibus. Et quadrigauit dictus conductor seu quadrigam conduxit ad quamdam m hostellariam supra n leuatam ad o rectum monasterij p S. Mauri super Ligerim ex alio latere fluuij Ligeris existentem. Et cum illa Domina, [excidisse e curru: pro quibus cum orasset,] inter alia quæ ierant in dicta quadriga seu curru, dictam pochiā non reperiret, valde fuit perplexa, dictusque Fr. Martinus non minimum corde tristis. Et continuo dicta Domina se in oratione prostrauit: & oratione completa, ipsa Domina dixit Fr. Martino, quod non ita doleret, & quod Dominus per suam misericordiam ipsos confortaret. Et postmodum Dominica sequenti ipsa Domina voluit transfretare dictum fluuiū Ligeris, & visitare dictum monasterium S. Mauri; quod & fecit, & in eodem monasterio dictum Fr. Martinū Missam celebrare præcepit.

[44] Missæ solennijs expletis, [ipsisque] ad locum vbi hospitata erat [Domina] in sero reuersis, paullo post duo Religiosi Ordinis Minorum prædicti, q Bitturis ad Capitulum generale Minorum progredientes, percipientes ad currum extra domum existentem quod dicta Domina inibi erat hospitata, [nuntium aduenisse de ijsdem repertis,] dictæ Dominæ notificauerūt, quod Reliquiæ S. Stephani, quas amiserat, nō erant perditæ, & quod Sacrista Minorum Andegauensium penes se habebat: vnde ipsa Domina protinus Deo omnipotenti laudes & gratiarum actiones reddidit. Cumque dictus Confessor dictæ Dominæ diceret quod Andegauum reuerti volebat pro recuperando huiusmodi Reliquias; ipsa Domina respondit ei, quod sine ipsa non pergeret, & quod secum Andegauum reuerteretur. Quæ Domina cum dicto Confessore suo Andegauum regressi fuerunt, & ecclesiam Fratrum Minorum intrauerunt. Cumque introgrederentur, Sacristam dictorum Minorum eis obuiam habuerunt, qui Dominæ & Confessori prædictis, inquit, quod non dolerent, quod Reliquiæ B. Stephani inuentæ fuerant: quas quidam Aduocatus Curiæ secularis ad dictam ecclesiam Minorum apportauerat, & quod dictæ Dominæ sanas & integras restitueret.

[45] Dicta Domina & Confessor prædictum Sacristam sollicite requirentes, eisdem explicaret, qualiter Reliquiæ prædictæ fuerant recuperatæ: [& ad Sacristam Minorū Andeg. relatis,] qui siquidem Sacrista respondit, quod quidam Aduocatus fori secularis huiusmodi Reliquias in capella de Credonio super altare in dicta ecclesia Minorum occulte & secrete posuerat, sperans quod reperirentur per aliquem Minorum. Quibus relictis super dictum altare ad domum suam progrediendo, excitatus adeo fuit in spiritu quod coactus fuit ad dictam ecclesiam remeare, cogitans in se quod huiusmodi Reliquiæ possent deperdi, & melius esset si manu propria dicto Sacristæ traderet. Quo ad ecclesiam regresso, inuenit dictas Reliquias super altare prædictum, modo quo posuerat; quas suscepit & dicto Sacristæ tradidit & porrexit sibi, prædicendo quod eiusmodi Reliquias ecclesiæ Minorum condo nabat. Et cum id sacrista perpendisset quod erant Reliquiæ B. Stephani, quas alias in sua custodia habuerat; petijt a dicto Aduocato, vbi esset imago argenti S. Stephani, qui tenebat huiusmodi Reliquias in manu sua, & dixit quod huiusmodi Reliquiæ essent dictæ Dominæ de Seilleyo. Tunc dictus Aduocatus pauefactus & exterritus fuit, dicens quod illam imaginem non habebat nec viderat.

[46] Et tunc dicta Domina de Seilleyo, his compertis, ad domum dicti Aduocati nuntium destinauit, eum rogaturum vt veniret locutum cum dicta Domina: [eoque indicio recepta fuisse etiam reliqua,] sed illa hora non erat in domo sua, quinimo extra villam Andegauensem ad r Braynum prope Andardum vbi tenebat placitum seu s assisias: & fuit nuntio responsum, quod veniret in vesperis, prout venit, in domum suā. Horaque vesperarum ipsa Domina versus dictum Aduocatum iterum nuntiū transmisit: qui siquidem Aduocatus ad Dominæ mandatum venit ad ecclesiam Minorum prædictorum, vbi tunc erat. Cumque eumdem Aduocatū solicite requireret, vt residuum ceterarum rerū, quas penes se habebat, restitueret, & modum qualiter repererat enarrare vellet, prius per ipsum Confessorem descriptione facta dictorum bonorum, dicto Aduocato per ordinem; ipse Aduocatus narrauit modum inuentionis rerum prædictarum. Videlicet quod equitando per campos seu t prateriam de Belle pouille prope Andegauum repererat duo scrinia parua, quibus res quæ sequuntur erāt iniectæ, videlicet vasculum cum Reliquijs; vna bursa pulcra auro intexta, vna petia auri pro deaurando, cum certis annulis, perlis, lapidibus pretiosis, & quoddam aliud reliquiare: sed quod duabus parentibus suis donauerat bursam & scrinia prædicta: dictam vero peciam & annulos ac perlas [reddidit] ac bursam pro bursa restituit.

[47] Cumque dictus Confessor a dicto Aduocato [quæsiuisset] vbi esset pochia sua, cum quodam u Collectario, pane & caseo [intra] ipsam pochiam iniectis; ipse Aduocatus huiusmodi pochiam inuenisse denegauit. [tum pariter amissæ.] Et tunc quasi subito venit quidam mercator, qui pochiam prædictam, eo contextu quod loquerentur de eadem, reddidit cum iniectis, & dicto Confessori tradidit dicens, quod prope portum de Sorgijs, cum se retraheret in partem pro corporis sanitate, retro vnum dumum repererat: & quod nautæ transeuntes x ripariam d' Authion euntes & redeuntes sibi dicerent, quod erat dictæ Dominæ de Seilleyo; & quod pridie gentes suæ in pratis & circa portum huiusmodi perquirebant: quodque si restitueret, bene ageret: quod fecit vt dictum est. Vnde dicta Domina toto corde læta fuit & iucunda: credens iste testis firmiter, quod præmissa miraculose & ad preces & supplicationes dictæ Dominæ per Deum omnipotētem facta extiterunt. Actum in galleria ecclesiæ B. Martini Turon. præsentibus discretis viris Petro des Aubuis, Presbytero Vicario dictæ ecclesiæ, & Radulpho Morio Clerico notario publico, testibus ad præmissa vocatis specialiter & rogatis.

[Annotata]

a Sed gallico idiomate, cui fere verbotenus institimus eas in Latinum transferentes.

b Carlotæ Borboniæ, trium (quæ Iacobo Borbonio, huius processus formandi auctori sorores fuere) natu minimæ, Iano Regi desponsæ per procuratorem Meloduni anno 1409 2 Aug. & in Cyprū abductæ anno 1411.

c Idiotismo Gallico nunc inusitato, legebatur chair, quod carnem quidem significat, ibi tamen pro facie accipitur: quomodo etiā Hispanis cara vultus est.

d Cadens in diem 13 April. & more Gallico annum 1411 inchoans.

e Vide dicta ad cap. 2. Vitæ lit. f. Defuncta est autem ann. 1404 Andegaui.

f Id est turriculis siue obeliscis pyramidalibus: nam a Teutonico Clok campana, Clochier francis dicitur cāpanaria turris: quod his in Latinam detorquetur formam,

g 20 Iunij, cum essent litteræ Dominicales E D, & festum S. Ioannis caderet in seriam 4.

h Ita gemmæ dicuntur in omnibus linguis, aliquid cum Teutonica commune habentibus: a forma & similitudine baccarum, & pyrorum quæ peere dicuntur.

i Huius. anno 1364 festo B. Michaëlis die cæsi, virtutes & miracula, excerpta ex Processu informatiuo ad canonizationem, qui MS. in Vaticana bibliotheca extat, seruamus ad finem mensis Septembris.

k Id est pera seu mantica, Francis poche ou bissac vel besace. Philibertus Monet in suo Francicæ ac Latinæ linguæ Inuentario, a duplici fundo Bis-saccum dictum innuit: verius fortasse diceretur ex veteri Francica seu Teutonica totam esse vocem, vt Bissac sic saccus escarius, vel bid-sac saccus mendicatorius: nam solis pauperioribus, diurnum victum labore vel mendicato quæsitum in pera ferentibus, bissacus conuenit.

l Duabus Andegauo leucis ad Autionis fluminis ostium super Ligerim situm; vbi traiecto flumine planum deinceps vsque in Turoniam iter per prata est.

m Francis host hospes, hostel hospitium, sed fere proprio vnius Principis aut familiæ vsui deputatum; hostellerie pandochium publicum dicitur.

n Id est aggerem: ita enim Papirius Massonus in descriptione Galliæ per flumina, vt autem nullum damnum vel incommodum adferat (Ligeris scilicet) necesse est ipsum aggeribus cōtineri, de quibus agitur lib. 4. Capitularium Caroli Magni, notanturq; in margine les leuees du Loyre, Leuatæ Ligeris.

o Ad dexteram, Francis a droit: respectu scilicet Turonensium sic infra nu. 50 rectum dicitur dexteri lateri vulnus.

p Alias Glannosoliense, vetutissimum Benedictini Ordinis in Gallijs: de quo satis actum ad Vitam S. Mauri 15 Ianuarij.

q Vulgo Bourges en Berry; proindeq; per Turoniam rectum iter habentes. Capituli autem huius generalis nusquam meminit VVadinghus; quia schismatis tempore celebratum ab ijs qui se dicebant de obedientia Clementis, non fuit pro legitimo habitum, forte nec cognitum a VVadingho: interim fortassis dum alij Trāsmontani vero Pontifici adhærentes Capitulū generale celebrabant Coloniæ 1392, post simile Capitulum a Cismontanis Mantuæ coactum anno 1390.

r Oppidum ad confluentiam Couæsnonis & Authionis, cui vicinum adiacet alterum in tabulis Andori dictum.

s Id est consessum iudicialem, ab assire, assidere.

t Francis pre pratum, & hinc prairie

u Nunc vsitatiori vocabulo Diurnale Horarum canonicarum dicitur.

x Id est fluuium, Francis riuiere, a ripis quibus continetur dictum.

CAPVT V.
Depositio de varijs Christi & Sanctorum apparitionibus Mariæ factis, & cuidam familiariter reuelatis.

[48] Venerabilis vir Petrus des Aubuys, Presbyter Vicarius in ecclesia B. Martini Turon. ætatis XXXVIII annorum vel circa, testis productus, [Alius 16 Aug. testatur eadem de litteris Regis Cypri.] iuratus & examinatus die XVI mensis Augusti super I & II articulo per suū iuramentū de contentis in dictis articulis dixit quod dicta Domina de Seilleyo erat nobili genere procreata & extracta & vt credit a Deo inspirata &c. prorsus ijsdem verbis per omnia quibus excepta est prioris testis depositio, nisi quod spatium annorum quibus testis Dominā de Seilleyo nouerat, dicat ipse testis fuisse ab infantia sua, videlicet a triginta annis: quodque cum ea a tempore prædicto, videlicet a nouem annis citra & vltra pluries conuersatus fuit. Litteræ autem Regis Cypri non inseruntur denuo huic depositioni, sed ad præcedentem se refert hic testis per hæc verba: prout in litteris dicti Regis Cypriæ Illustrissimi in depositione Venerabilis viri Magistri Ioannis Roberti immediate præscripti insertis de transscriptis plenius continetur. Super III articulo eadem etiam hic testis quæ prior respondit.

[49] super IV, V, VI articulis interrogatus deponit per suum iuramentum, [item quod Maria migrare ex Sacello S. Michaelis compulsa,] quod credit contenta in dictis articulis fore vera, propter sanctam & contemplatiuam vitam dictæ Dominæ & ipsius bonam famā, de qua supra deposuit: & dicit se istud scire, quod dicta Domina sibi pluries reuelauit, quod anno Domini MCCCLXXXVI circa festum B. Michaëlis in Monte Gargano & diu per ante elegerat hospitari ob reuerentiam Virginis Mariæ in ecclesia B. Mariæ Diuitis Turon. in capella B. Michaëlis: & inibi singulis diebus pernoctabat: & interim per Capellanos dictæ ecclesiæ fuit molestata, vt alibi pro pernoctando acciperet mansionem. Sicque adueniente Vigilia dicti festi B. Michaelis, prædicti Capellani ipsam Dominam vt vacuaret dictam capellam, propter peregrinationem populi, qui die dicti festi inibi affluere consueuerat, compulerunt. Vnde contigit quod in nocte ipsius vigiliæ, cum esset perplexa quid faceret, [a Deo fuerit visitata:] ad orandum se conuertit. Et tunc orando columba alba descendit super caput eius, quæ cum rostro circuibat faciem suam: vnde in tristitia sua plurimum fuit confortata Postmodum quasi eodem contextu & hora audiuit vocem cælitus sibi emissam, sic sibi dicentem: Venite ad tabernaculum Corporis Domini nostri. Et continuo ipsa surgens accessit ante tabernaculum, vbi Corpus Christi repositum erat: [& ad tabernaculū Eucharist, inuitata] & ibi orauit & per totam noctem stetit, vsquequo misit quæsitum Fr. Martinum de Bosco-Galteri Confessorem suum: qui in eodem festo coram ipsa Domina Missam celebrauit, & post de licentia Curati sui Corpus Dominicum ministrauit.

[50] Insuper deponit quod circa annum MCCCLXXXV ipsa Domina, cum non haberet vbi posset reclinare caput suum, [quod alias Christum in cruce pendētem viderit,] venit ad eleemosynariam B. Martini Turon. & ibi se hospitauit. Et cum quadam nocte post primum somnum surrexit ad orandum, & esset ad terram prostrata, & cogitaret in Passione D. N. Iesu Christi, se reperit supra humanitatem D. N. Iesu Christi: & vidit vulnera in manibus & pedibus totūque corpus plagis laceratum, & in ea habitudine qua D. N. Iesus Christus erat dum penderet in cruce. Et quasi subito se ad rectum vulnus lateris: & paulo post vidit ipsum D. N. Iesum Christum stantem coram ipsa in eo statu & habitu, prout cum hominibus conuersabatur in terris: & dixit dictæ Dominæ certa verba, quæ Domina isti testi non detexit: & postmodum ipse D. N. Iesus Christus ab oculis eius euanuit. [& Annuntiationis mysterium,] Vlterius deponit iste testis quod ipsa Domina sibi narrauit, quod quadam die Annuntiationis B. Mariæ Virginis ad monasterium de Bello-monte prope Turones se transtulit, & coram imagine B. Mariæ in capite ecclesiæ dicti monasterij in orationem se prostrauit; & cum oraret vidit Virginem gloriosam Mariam & Angelum Gabrielem eam salutātem, & totum modum salutationis Angelicæ & responsionis Virginis Mariæ. Vnde in tanta contemplatione intrauit, quod imbribus lacrymarum irrigata fuit: Dominaque tunc Abbatissa dicti monasterij eamdem Dominam lacrymantem perpendens, vnum a capitegium ad detergēdas lacrymas suas sibi tradidit, & capitegium exinde totum fuit madefactum.

[51] Item deponit ille testis quod dicta Domina sibi dixit & reuelauit, quod circa & ante festum Purificationis B. Mariæ Virginis, [quod circa Præsentationis festum ægra valde] anno quo dictum fuit MCCCLXXXIX, ipsa Domina grauiter fuit infirmata, intantum quod membris suis iuuare se non posset: vnde in vigilia dicti festi Purificationis, propter deuotionem quam gerebat ad B. Virginem Mariam, afficiebatur plurimum interesse Vesperis: sed adeo debilis & impotens erat ex illa infirmitate, quod non poterat desuper straminibus quibus iacebat se erigere. Et quod taliter qualiter surrexerat de stratu prædicto, & gradiendo vsque ad fenestras cameræ suæ, respicientes ecclesiam Minorum, se transtulit; & ibi audiuit Vesperas, non valens ex post reuerti ad stratum suum nisi cum adiutorio dicti Confessoris sui: qui eam vsque ad stratum suum portauit & dimisit in eodem. Et postmodum dictus Confessor post Completoriū visitauit eam, [& diuinitus sanata.] & post Matutinum: & demum cum ipsa Confessor ipsam Dominam in aurora visitaret, ipsa Domina inuitauit eumdem Confessorem ad dicendum Te Deum laudamus. Qui Confessor votis Dominæ annuens & ipsa Domina flexis genibus, Te Deum laudamus submissa voce pariter dixerunt. Quo dicto, ipse Confessor dictam Dominam pariter requisiuit, vt vellet sibi reuelare caussam huius laudis. Et tunc ipsa Domina dixit eidem Confessori, quod D. N. Iesus Christus sibi apparuerat, & vnguentum supra caput suum effuderat, vnde sanitatem recuperauerat, & propterea ipsi Deo laudes reddiderat. Et quod ex post, dicta die Purificationis, sana & incolumis in processione cum Minoritis nudis pedibus interfuerat: in qua processione vidit gloriosam Virginem Mariā, [Christum a matre offerri conspexerit,] filium suum inter brachia in processione baiulantem. Et processione finita, magna Missa durāte, vidit qualiter Virgo Maria præsentabat filium suum in templo, & obtulit: & postmodum ipsa Domina de Seilleyo reperit paruulum Iesum Christum inter brachia sua.

[52] Deponit insuper quod ipsa Domina isti testi reuelauit (de die & anno non recolit) quod fuit ducta deuotione ire apud b Lochas diœcesis Turon. pro visitando c zonam B. Mariæ Virginis, quæ conseruatur in ecclesia Collegiata B. Mariæ de Lochis. [dein Lochis zonam B. Virginis,] Et cū applicuisset Lochas se hospitauit in domo Fratrum Minorum extra villam: & cum pernoctaret in dicta ecclesia orando, fuit sibi dicta zona in visione ostensa, eamque vidit & visitauit. Et die noctis illius illucescente ad dictam ecclesiam B. Mariæ perrexit, & dictam zonam sibi ostendi fecit: quam cum vidisset, recordata fuit qualiter in nocte præcedenti fuerat sibi ostensa, & quod illa quam viderat erat similis illi quæ sibi ostendebatur in dicta ecclesia B. Mariæ: vnde ipsa Domina laudes & gratiam actiones Deo reddidit.

[53] Subsequenter deponit quod dicta Domina sibi reuelauit (de anno & die non recordatur) quod ipsa Domina in anno MCCCXCIII deuotione ducta, [& in Nouovico sepulcrū Domini:] vna cum Confessore suo prædicto, viam peregrinationis de d Nouo-vico S. Sepulcri Bituricensis diœcesis carpsit, gerens singulare desiderium visitandi sepulcri dicti loci, quod erat extructum ad exemplar sancti sepulcri Hierosolymitani. Cumque applicata & dictam ecclesiam de Nouo-vico introgressa fuisset, requisiuit humiliter ædituos seu custodes dicti sepulcri, vt illud sibi ostenderent. Sed quod viderent eam pauperem, & indumentis minus bene adornatam, requisitionem suam exaudire denegarunt. Et cum ipsa Domina, quod videret huiusmodi sepulcrum, non posset impetrare; requisiuit dictos custodes vt amore Dei in ecclesia dicti sepulcri pernoctare permitteretur, quod difficulter fuit sibi concessum. [ipsumq; crucifixum,] Et postquam ab eisdem custodibus vt pernoctaret in ecclesia obtinuit, cum deuote more solito apud Deum orationes suas faceret, dictum sepulcrum, in ea forma prout est in dicta ecclesia, fuit sibi ostensum. Et paulo post, cum de tanta visione ac gratia, quam sibi Deus contulerat, vt dictum sepulcrum videre mereretur, Deo altissimo gratiarum actiones redderet, in continenti & quasi subito vidit sibi afferri D. N. Iesum Christum in Cruce pendentem acsi esset in humanitate. Et cum afferretur dicebat deferentibus, quod sibi non offerrent, sed quod ad altare deferrent: sed nihilominus deferentes deposuerunt illum coram ipsa, fuitque D. N, [& Fr. Bonencontrum sancte mortuum:] Iesus Christus in cruce fixus coram ipsa per magnum spatium. Continuo vero post visionem huiusmodi apparuit ipsi Dominæ quidam venerandus Religiosus Ordinis Minorum, dum ageret in humanis, sanctitate & vniuersa morum honestate conspicuus, nuncupatus cognomine e Bonne-encontre: qui quasi subito coram eadem Domina se comparuit, & ipsam Dominam sic allocutus est dicens: si qua sint quæ pro vobis erga Deum facere valeam, libenter adimplebo. Cumque ipsa Domina eum interrogaret quis esset; respondit quod ipse erat Fr. Bonne-en-contre dicti Ordinis Minorum: quo dato responso, incontinenti ipsa Domina eum cognouit & tunc disparuit.

[54] Item deponit iste testis, quod ipsa Domina sibi narrauit (sunt circa tres anni elapsi, vt sibi videtur) quod eo tempore grauiter ægra fuerat graui infirmitate, [item Christū in Missa fluentem sanguine,] adeo quod sibi ipsi subuenire non posset. Cumque vna dierum ea ægrotante, Missa celebraretur in camera vbi infirmabatur, oraretque Deum, vt calicem suum bibere mereretur; reperit os suum sanguine plenum. Et continuo Sacerdos Missam celebrans, qui processerat vsque ad eleuationem Corporis Christi, cum leuaret ipsum Corpus Dominicum, ipsa Domina vidit eumdem D. N. Iesum Christum, in effigie vnius paruuli infantis, e diuersis partibus corporis sanguinem emittentis, in latere, manibus & pedibus vulnerati, intantum quod sanguis in magna copia fluebat. Per quæ dicta Domina perpendit suam orationem fuisse exauditam. Item deponit, quod per dictam Dominam fuit sibi reuelatum, quod ipsa Domina in anno XCII, circa festum f Corporis Christi, cum dicto Confessore suo desiderans visitare limina g B. Radegundis, Pictauis adiuit: [eiusq; vestigium Pictauis,] & cum intrasset ecclesiam in monasterio h sanctæ Crucis Pictauiensis, vbi est sanctum vestigium pedis Christi, gratia humilitatis reputans se indignam appropinquare vestigium prædictū, prostrauit se in oratione in parte inferiori dictæ ecclesiæ longe ab eodem vestigio. Sed sic orando subito fuit deportata vsque ad locum vestigij supradicti; & inibi vidit pedem Christi vulnerati, [& S. Radegundis gloriam,] viditque faciem incensam, quæ a pede vsque ad verticem inflammata ardebat: vlteriusque vidit vnam scalam erectam, per quam S. Radegundis ascendebat in cælum, & per hoc intelligebat, quod S. Radegundis per gradus humilitatis ascenderat in cælum.

[55] [item SS. Martinum & Gatianū,] Item deponit ab ipsa Domina audiuisse, quod ipsa Domina erat in ecclesia Turonensi, vbi requiescit corpus S. Gatiani, die festo eiusdem in Maio: horaque decantationis magnæ Missæ, dum oraret super capsellas Sanctorum ibi quiescentium, apparuerunt sibi beatissimi Confessores Gatianus & Martinus, indumentis & alijs insignijs Pontificalibus adornati cum mitris, & super scapulas gemmæ & lapides pretiosi in magna copia refulgebant. Et per hoc dabatur sibi intelligi, quod magna & miranda sunt istorum Sanctorum merita. Item deponit iste testis, quod ipsa Domina etiam sibi reuelauit, quod die sancto Pentecostes anni MCCCLXXXVII, cum ipsa Domina esset in i virgulto suo inter ecclesiam Fratrum Minorum, [B. Virginem & S. Franciscum:] & cameram suam, & oraret; apparuerunt sibi Beatissima Virgo Maria & Beatissimus Franciscus in aëre, ambo orantes pro salute populi: visioque ipsius B. Francisci per quadraginta dies sibi perdurauit, quibus diebus eum Beatissimum incessanter videbat.

[56] Deponit vlterius quod ipsa Domina isti testi narrauit, quod ipsa Domina anno MCCCCX, in festo B. Georgij, [rursum B. Virginem orantem,] iacebat in stratu suo grauiter infirma, in capella, videlicet B. Mariæ de Plancha-vallium Turonensis diœcesis, quam ipsa Domina reædificare volebat. Beata Virgo Maria apparuit, & transeundo, dixit eidem Dominæ his verbis: Festina te ad orandum. Et cum acceleraret ad orandum, vidit in aëre beatissimam Virginem Mariam, prædictum iam filiū suum orantem: & tunc exclamauit & dixit: O gloriosa Domina Virgo Maria, vos non expectatis, sed semper estis prima ad orandum. Item deponit, quod ipsa Domina sibi reuelauit, [item alias cum tantum sexennis esset:] quod dum erat ætatis sex annorum, & esset cum defuncta Ioanna de Monte-Basonis matre sua, de nocte, cum esset in excessu mentis, apparuit sibi beatissima Virgo Maria, quæ sibi dabat incensum & eam thurificabat: per quod intelligebat, quod incensum erat compositum ex guttis Sanguinis Christi. Et eo tempore habuit cor fixum in passione Christi.

[57] Item deponit quod præfata Domina sibi reuelauit, quod Domina k de Baussayo penes se habebat vnum de capitibus vndecim millium Virginum, [quod cognouerit caput ex societate S. Vrsulæ esse viri:] quod quidam Episcopus Ordinis Fratrum Prædicatorum sibi donauerat, & quod fecerat reponi in vno vasculo de argento: desiderabatque ipsa Domina de Baussayo, quod dicta Domina præsens esset, dum dictum caput præsentaretur ecclesiæ Fratrum Minorum de Loduno Pictauiensis diœcesis, cui donare disposuerat. Propterea miserat quæsitum prædictam Dominam de Seilleyo: quæ ad mandatum Dominæ de Baussayo cum dicto suo Confessore adiuit. Cumque pernoctaret dicta Domina de Seilleyo in capella castri dicti loci de Baussayo, caputque sanctum prædictum super altare capellæ positum esset; ipsa Domina de Seilleyo orante, caput prædictum ex altari assumptum dictæ Dominæ Mariæ præsentatum fuit: quod caput osculata est solito more, & inde apparuit sibi quidam iuuenis, qui flexo genu coram ipsa osculata est eam. Et inde intellexit, quod caput prædictū erat vnius viri: sed nomen ipsius non quæsiuit, nec etiam fuit sibi reuelatum.

[58] [quod in spiritu pedes Domini cum M. Magdalena lauerit:] Insuper deponit idem testis quod ipsa Domina de Seilleyo reuelauit, quod die festo B. Mariæ Magdalenes Collegium Turonense consueuit adire processionaliter ad quamdam capellam fundatam sub nomine & vocabulo B. Mariæ Magdalenes: in qua processione dicta Domina fuit, & cum magna Missa per dictos de Collegio solenniter celebraretur, in eadem capella ipsa Domina in oratione prostrata, vidit D. N. Iesum Christum, sicut in domo Pharisæi, recumbentem; & Maria Magdalena tenebat illum per vnū pedem, & ipsa alium pedem tenebat cum magna lacrymarum effusione. Expletisque Missarum solennijs, postquam dicta processio recessit, ipsa Domina in dicta capella remansit, perque dictum Confessorem suum vnam Missam celebrari fecit, qui Corpus Christi sibi ministrauit. Et deinceps, a dicta capella recedens ad ecclesiam Turonensem veniendo, visio D. N. Iesu Christi, vsque in dicta ecclesia Turonensi, non recessit ab eadem, & ante sepulcrum Domini in dicta ecclesia disparuit.

[59] Item deponit iste testis, quod dicta Domina sibi narrauit, quod tempore, quo manebat in cœmeterio S. Clementis Turonensi, [quod dæmonem sub specie eremitæ latentem detexerit:] erat quidam eremita in villa Turonensi, qui multum desiderabat colloquium habere cum Domina: sed quia instinctu diuino sciebat ipsum fuisse & esse falsum pseudo-hypocritam, quamuis a pluribus rogaretur ipsa vt loqueretur cum eodem, & assereretur a pluribus bonum & iustum esse coram Deo; noluit & constanter recusauit cum eodem eremita colloquium habere. Inde contigit quod ipse eremita in crepusculo noctis accessit ad ostium dictæ Dominæ, quæ iam l retracta erat in domum suam: & dicebat idem eremita his verbis videlicet, quod Deus est diabolus, & quod Deus haberet animam suam & diabolus corpus. Et tunc dicta Domina exiuit & increpauit ipsum eremitam, quare talia verba proferebat, videlicet quare dicebat, quod Deus erat diabolus. Et quoad animam & corpus, dicta Domina respondit, qui haberet animam, haberet corpus. Et tunc cum ipse eremita ostenderet dictæ Dominæ tunicam suam, & diceret quod diabolus eam lacerauerat; constitit ipsi Dominæ, quod erat diabolus: & tunc apparuerunt cornua in capite eius, & amplius non comparuit.

[60] Item deponit iste testis per suum iuramentum, quod, sunt circiter sex vel septem anni elapsi, [deniq; quod a Maria sibi apparente ipse sit sanatus.] tempore hiemali circa principium, fuit valde infirmus febribus & passus est istam infirmitatem per tres quartas anni. Deinde successit alia infirmitas longe grauior; & adeo patiebatur, quod sibi videbatur neruos & arterias & venas corrumpere; tantumque dolorem patiebatur, vt crederet mori & amplius non posse viuere Somno leui correptus vidit in somnis dictam Dominam de Seilleyo, secum loquentem ipsumque confortantem. Exinde excitatus a somno sanum & incolumem se reperit: quod factum credit esse miraculum, & Dominæ prædictæ de Seilleyo adhuc viuenti dixit, quod de hoc gratiarum actiones redderet Altissimo. Dixitque insuper iste testis, quod credit firmiter sperat & confidit, quod superius enarrata & per dictam Dominam sibi reuelata sunt vera & veritate fulcita, propter dictæ Dominæ vitam sanctam laudabilem & commendabilem coram Deo & hominibus: cuius fama per totum regnum Franciæ & extra, vt supra deposuit, diffunditur. Actum in claustro dictæ ecclesiæ B. Martini, videlicet in domo habitationis mei Petri de Brueria Notarij infrascripti, præsentibus ibidem Ioanne Garrestier, Radulpho Morio, & Ioanne Chancelet, Clericis, Notarijs publicis, testibus ad hoc vocatis specialiter & rogatis.

[Annotata]

a Quomodo Francice dicitur, couure-chef.

b Vulgo Loches ad Indri ripam meridionalem, quam fuse descripsit Coulon de fluminibus Galliæ parte 1 pag. 317.

c Balinghem in kalendario Mariano ad 31 Augusti meminit eius zonæ, quæ Constantinopoli tempore Arcadij Imperat. deposita deinceps fuit celeberrima: an vero postea pars eius translata in Franciam nusquam legimus: Geldolphus Ryckel in Phylacterio tract. 2 § 20 & 24 partium in Belgium delatarum meminit.

d Vulgo Neuf vy S. Sepulcre ad Bozinam riuum.

e Arturus in Martyr. Franciscano B. Bonocontrum vocat S Francisci socium in Castro Rudolphi vulgo Chasteau-Roux ad Indrum, vix quinis leucis dissito, sepultum an. 1230 & miraculis clarum, eiq; diem tribuit 11 Septembr. Non igitur eum Maria potuit, nisi diuinitus illuminata, vel ex imagine alias visa, cognouisse.

f Quod tunc cadebat in 13 Iunij, cum Pascha fuisset 14 Aprilis.

g Colitur 13 Augusti.

h

Ab eadem S. Fundatum, quæ primam ibi Abbatissam Agnetem sororem suam dicitur constituisse, estq; nunc Ordinis Benedictini.

Fuit hic primus Episcopus Turon. memoria eius in Martyrologijs passim ad 18 Decemb. notatur: Saussayus etiam Reuelationem corporis habet 19 Sept. Corpus paullo post hæc tempora Atrebatum translatum est, propter continua inter Anglos & Francos bella.

i Id est horto vel pomario domestico, quod Francice dicitur verger, a verge, virga, forte quia virgultis sepitur hortus.

k Ioanna filia & hæres Hugonis de Baussay, vxor secundis nuptijs Caroli Artesij Comitis Longeuillani, mortua an. 1402, vt habent Sammarthani in Hist. genalog. lib. 29 cap. 4. Est autem Baussatum in diœcesi Laudunensi, intra vnius leucæ spatium vrbi propinquum ad meridiem.

l Idiotismo Gallico quo dicunt se retirer, pro se recipere, secedere e turba & consortio aliorum.

CAPVT VI.
Tres testes mense Septembri & Nouembri examinati.

[61] Frater Iacobus Huas, Presbyter, Prior Carthusiensium domus Parci in Chargina a Cenomanensis diœcesis, [Prior Carthusianus 12 Sept. testatur] ætatis XLIV annorum vel circa, testis productus, iuratus & examinatus die XII mensis Septembris anno MCCCCXIV, super I, II & III articulo diligenter inquisitus, deponit per suum iuramentum. quod D. Maria, Domina de Seilleyo, de qua in articulis mentio habetur, ex nobilibus ex vtroque latere sumpsit exordium parentibus: quodque ipsa Domina, dum ageret in humanis, fuerat & erat valde deuota, vitamque contemplatiuam ducebat, [de Mariæ vita sancta,] frequentans ecclesias & basilicas Deoq; multum deuote inseruiebat; talemque vitam gerebat in humanis, quod ipsius fama vitaque sancta in regno Franciæ & extra, & præsertim in partibus, vbi degit iste testis, fuit & est diuulgata intantum, quod vita sua omnibus, qui viderunt eam, in bonum cessit exemplum. Iste testis fuit & est plurimum ædificatus apud Deum de ipsius Dominæ conuersatione. Et dixit insuper numquam vidisse personam in sanctitate & perfectione ad ipsam attingentem. Interrogatus qualiter hoc scit & de hoc deponere possit; dicit, quod tempore, quo degebat in Curia Domini Baronis de la b Valle, cuius filium sub disciplina regebat tam in moribus quam in scientia, vidit per dies multos & per plures vices conuersationem dictæ Dominæ: quæ in singulis conuiuijs in prandio & cœna & alijs horis diei congruis & opportunis semper loquebatur de Deo & de eius bonitate, [& vsu sermocinandi de Deo:] proximos & assistentes ædificando, & ipsos exhortando, vt proferrent semper aliquod bonum verbum de Deo & ad eius laudem. Et etiam per familiaria colloquia, quæ frequenter habuit iste testis cum eadem Domina: quodque ipsa Domina doctrinam euangelicam insequendo, possessiones magnas, patrimonia & alia temporalia, quæ possidebat, pro adhærendo Deo dimisit, & Euangelicam tenuit paupertatem.

[62] Supra IV, V, VI, VII, VIII & ceteris articulis diligenter inquisitus, [item de spiritu prophetiæ,] dicit & credit ipsos articulos continere veritatem, propter ipsius Dominæ sanctam vitam, merita & famam miraculorum multorum, quæ Deus operatus fuit ad preces dictæ Dominæ. Insuper credit ipsam esse tanti meriti, quod Deus faceret pro ea multa miracula, & ratio est quia credit ipsam habuisse spiritum prophetiæ. Interrogatus qualiter hoc sciret, dicit quod, sunt decem & octo anni vel circa, ipsa Domina erat in castro de la Valle prædicto, in aula vel camera paramenti: & cum ipse testis loqueretur cum ipsa de pluribus, & propter eius sanctitatem in corde suo coniecturaret quod aliquas visiones & inspirationes habuisset; inter cetera, cum ipsa & iste testis essent ad fenestram respicientem super fluuium Meduanæ; interrogauit ipsam Dominam & petijt ab eadem quid sentiebat de schismate tunc currente, [in præsignando futuro Pontifice.] & de vnione Ecclesiæ quam multum desiderabat iste testis. Cui prædicta Domina respondit, post plura verba & colloquia habita de ista materia, quod esset pax in Ecclesia; & quod primus Summus Pontifex tunc futurus esset Ordinis Fratrum Minorum. Vnde quando felicis recordationis Dominus c Alexander Papa V & vltimus, in apicem summi Apostolatus fuit assumptus, iste testis recordatus fuit verbi, quod dixerat ei dicta Domina de creatione Papæ tunc futuri; præcogitans in semetipso, quod ipsa Domina habebat in se spiritum prophetiæ. Et nihil plus deponit, nisi quod credit firmiter ipsam esse gloriosam in cælo. Actum in domo mei Notarij prædicti, præsentibus Ioanne Charrestier, Radulpho Morio, & Ioanne Chancelet Clericis &c.

[63] Ægidius des Aubuis, in arte chirurgiæ peritus, parochianus de S. Maura diœcesis Turonensis, ætatis LX annorum vel circa, [Chirurgus 18 Nou. auditus testatur] testis iuratus & examinatus in claustris B. Martini Turonensis die XVIII Nouembris anno prædicto MCCCCXIV, deponit per suum iuramentum, quod XXX anni sunt vel circiter præteriti, defuncta Domina Maria d quondam Regina Siciliæ, tunc Turonibus existens, mandauit quæsitum istum testem, & sibi præcepit, vt Dominam Mariā de Mailliaco quondam Dominam de Seilleyo, grauiter & enormiter in renibus quodam saxo ponderoso percussam, visitare adiret; & de operis in arte suæ chirurgiæ pœnis & laboribus intantum satisfaceret, quod bene contentus esset. [quod visitās Mariam, cui spina dorsi fracta erat ab energumena,] Iste vero testis iussionibus & mandatis dictæ Dominæ Reginæ parens libenter & obediens, ad dictam quondam Dominam de Seilleyo, tunc in stratu suo iacentem, accessit, sibi narrando qualiter dicta Domina Regina, vt medicinam suæ infirmitati adhiberet, illum transmiserat, cum esset expertus in arte chirurgiæ. Cui dicta Domina respondit, si iuramentum vellet sibi præstare, quod nulli detegeret secreta sua, libenter sibi ostenderet læsionem suam.

[64] Et cum iste testis ipsi Dominæ pollicitus fuisset cuiquam secreta sua minime reuelare; ipsa Domina incepit narrare ipsi testi, qualiter malum seu læsio quam patiebatur sibi contigerat: & dixit quod vna die illo tempore, cum oraret ante Crucifixum Passionis D. N. Iesu Christi in ecclesia B. Martini Turon. quædam fatua, [inuenerit ferro cinctam,] maligno spiritu vexata, suscepit vnum grossum & ponderosum lapidem, & irruit cum illo lapide in dictam Dominam, & adeo enormiter percussit, quod ictu illius lapidis renes sui fuerāt in transuerso confracti, & adeo enormiter, quod ipsa Domina se iuuare non poterat: vnde ab amicis quibusdam suis intimis & secretissimis a dicta ecclesia vsque in cameram suam extitit deportata. Et his dictis iste testis ad medelam infirmitatis dictæ Dominæ volens procedere, eam discooperuit, vt videret læsionem, quam patiebatur; [& vulnus incurabile,] viditque eam cyclade ferrea stricta prope cutem circumdatam: per quæ apparuit sibi, quod ipsa Domina varijs modis corpus & carnem suam macerabat. Deinde ad vlteriora procedens, renes ipsius Dominæ palpauit, credens medicamentis, Dei auxilio mediante, sanare. Sed reperit palpando & tangendo eiusmodi læsionem, quod renes & stipula fracti erant intantum quod læsio seu fractio erat incurabilis, nec potuisset curari nisi per diuinum miraculum: asserens quod chirurgi tenent & sunt certiorati, quod quoties contingit talem scissuram vel læsionem contingere, præsertim vbi stipula fracta est, non est dare remedium.

[65] [quod paullo post miraculose curatum sit,] Sed postquam ipsam Dominam, prout melius potuit, præparauit, secunda vice, quod reuersus fuit ad eam visitandam, eam sanam & incolumen reperit, cicatrice in dicta læsione seu scissura dumtaxat remanente, in cuius concauitate ouum reponi potuisset. Credens ipse testis, quod non medicinæ iuuamine, sed miraculose contigisset: cum ipsa Domina, vtique sanctæ conuersationis, ac Deo, vt firmiter credit, acceptabilis extitisset: nam magnas & notabiles possessiones temporales, sibi hæreditario iure pertinentes, suum propositum in omni sanctimonia stabiliendo, & euangelicam doctrinam insequendo, reliquerat; sanctamque paupertatem, omnia huius mundi oblectamenta abdicando, amplexata fuerat, vt immarcessibilem æternæ gloriæ coronam obtinere mereretur: quam, vt credit iste testis attenta vitæ ipsius sanctitate, habere promeruit; cum ipsius vitæ sanctæ fama per vniuersum orbem pullulasset.

[66] Insuper deponit, quod dicta Domina de Seilleyo, quodam tempore, [idemq; fracta altas costa accidisse.] de quo non recordatur, erat in quodam loco vocato B. Maria de Plancha-vallium, vbi reædificari faciebat capellam B. Mariæ: & quod ipsa Domina casu progrediendo per nemus, vbi dicta capella situata est, ceciderat ad terram, & cadendo vnam de costis fortuito fregit. Ille testis, mandatus pro medicando dictam Dominam & reparando suam costam, illuc accessit, quam visitauit ad melius quam potuit. Sed vna dumtaxat visitatione facta regressus est ad ipsam pro renouando vnguenta superposita: sed ipsam reperit de costa sua sanam & incolumem. Quod, vt asserit iste testis, fieri non potuit nisi diuino miraculo & Dei auxilio interueniente. Nec plus deponit super omnibus articulis diligenter inquisitus. Actum in domo mei Notarij in claustro prædicto, præsentibus Ioanne Charrestier, Radulpho Morio, Ioanne Chancelet, Clericis &c.

[67] Maria l'Aisnee filia Guillelmi l'Aisne, parochiana sanctæ Crucis Andegauensis, [Mulier Andegau. 20 Nou. testatur] ætatis XL annorum vel circa, testis producta, iurata & examinata die XX Nouembris MCCCCXIV, super I, II, & III articulis diligenter inquisita, deponit per suum iuramentum, quod contenta in dictis articulis, vt pie credit, vera sunt, & scit, prout fama publica laborat & refert, quod D. Maria de Mailliaco, Domina quondam de Seilleyo, nobili prosapia oriunda fuerat, & omnibus vitæ suæ diebus (prout sciuit tam experientia quam fama publica) a suæ floridæ ætatis annis vsque ad transitum, vitam duxit sanctam, Deo placabilem, acceptabilem & contemplatiuam; suum corpus ieiunijs, vigilijs & orationibus diu noctuque sine intermissione exponendo. Quid plura? Licet, vt præfertur, [de sanctitate & paupertate Mariæ,] nobili prosapia extracta fuisset, quampluresque possessiones temporales, videlicet villas, castra, oppida & alia bona temporalia ex proprio patrimonio possidere debuisset: ipsa tamen doctrinā euangelicam insequens, omnia quæ possidebat & quæ contingere sibi potuissent propter Deum reliquit, & a se penitus abdicauit, meliorem partem eligendo, & se Deo omnipotenti & prouidentiæ diuinæ penitus commendando.

[68] Et de vita & sanctitate istius Dominæ dicit, quod in tota patria Andegauensi fuit & adhuc est fama publica; [& quod soror sua in desperato puerperio per ipsam adiuta sit;] & Dominus omnipotens in illis partibus, multa ad preces dictæ Dominæ, dum ageret in viuis, prout a fide dignis referri audiuit, operatus est miracula. Et inter cetera didicit ista testis, a quondā Guilleta l'Aisnee sorore sua germana, sunt circiter septemdecim anni præteriti, quod vxor cuiusdam vocati Oliuerij le Clerc, in villa Andegauensi tunc commorantis in parochia sanctæ Crucis prædicta, cum esset in grauissimo dolore sui partus, brachio egresso non poterat parturire: sicque a mulieribus assistentibus suspensa per pedes, vt fœtus reuerteretur, ab ipsis quasi mortua sperabatur: ideoq; inter dentes mulieris modicum de ligno posuerunt, vt fœtus anhelitu frueretur: & videntes periculum in vtroque vocauerunt Dominam supradictam. Quæ ingressa & videns magnum istud periculum, dixit mulieribus, quod dependerent, & quod paullulum recederent a camera. Quibus egressis clauso ostio orauit Deum multum deuote, & taliter quod mulieres satis prope stantes audirent gemitus & singultus cordis sui: & satis cito mulier, quæ doloribus fatigata, quasi insensibilis effecta erat, peperit filiam, quam dicta Maria ad baptismum deferens nomen ei suum imposuit, & reportauit ad matrem suam. Mater non credebat se adhuc peperisse: & transiuit quasi media pars diei antequam cognosceret & sciret perfecte se peperisse.

[69] Deponit vlterius ista testis per suum iuramentum, quod Ioannes Hurtaut de Ponceyo Andegauensis diœcesis, duas vxores habuerat successiue: [ac filius suus morti proximus,] quibus defunctis istam testem duxit in vxorem. A duabus primis prolem non habuit; de ista autem tertia filium genuit, quem tenerrime dilexit. Marito autem eius & dicta teste in villa e Ponceyo tunc commorantibus, filius eorum, cum esset annorum nouem vel circa, Andegauum ad auum & auiam suos transmissus est, & modico tempore interlapso infirmitatem grauissimam incurrit: quia per quatuordecim septimanas fluxum ventris passus est, & consumptis carnibus suis ad tantam debilitatem peruenit, quod nullo medicorum consilio vel auxilio ei poterat subueniri. Per duas vltimas hebdomadas nihil gustans, nihil nutrimenti accipiens loquelam amisit. Sui f parentes, credentes ipsum in proximo moriturum & de sua vita desperati, [eidem commendatus,] ad quærendam matrem paruuli nuntium transmiserunt; & in aduentu suo videns filium suum, quem tenebat vnicum, inter mortuos magis quam inter viuos deputandum, audita fama sanctitatis Dominæ de Seilleyo, ad ipsam adijt cum clamoribus & lacrymis & sermonibus querulosis: & quasi diffidens de omni auxilio sibi humiliter supplicauit, vt preces ad Deum pro filio fundere dignaretur. Quæ respiciens ipsam afflictam esse & desolatam supra humanum modum, quæsiuit ab ea quare ita enormiter affligebat semetipsam. Ipsa respondit, maritum habeo crudelissimum, qui iurauit numquam mecum de cetero manere, si vnicus filius noster moriatur.

[70] Tunc Domina hortata est eam ad confessionem & ad secum pernoctandum in capella B. Mariæ de Rosa in ecclesia Minorum Andegauensium, [sic vt prædixerat,] dicens quod ante mediam noctem Deus faceret gratiam suā, si vocaret eam, patienter toleraret, &, si sanaret, de tanto beneficio gratias ageret altissimo Creatori. Et ante mediam noctem multas Reliquias Sanctorum, quas ipsa Domina secum habebat, iussit ad paruulum deferri, & supra pectus ipsius deponi: quod & factum est. Mirabile dictu! in media nocte, paruulus (qui ante diu loquelam amiserat, & nihil gustauerat diebus multis, & frigidus erat, nec percipiebat tactum plumæ aqua madefactæ, cum ori suo admoueretur, nec sentiebat) subito locutus est, [sanitatem receperit.] & petijt pomum decoctum sibi dari, & comedit & deinceps valescere cœpit, & adhuc viuit super terram: &, sicut Domina prædixerat, multas molestias dedit matri suæ & dat quotidie. Quæ præmissa in villa Andegauensi pro miraculo deputabantur. Item deponit dicta testis, quod credit firmiter, si dicta Sancta adhuc vitam gessisset in humanis, pestis mortalitatis in dicta villa Andegauensi tam diu non durasset: subiungens quod in hoc mundo temporali par sibi non remansit, vt credebat. Actum in Domo mei Notarij præsentibus discretis viris Ioanne Charrestier, Radulpho Morio, & Ioanne Chancellet, Clericis &c.

[Annotata]

a Sub Decanatu Brullonensi 10 circiter Leucis ab vrbe Cenomannica versus Occidentem.

b Vulgo Laual, supra Meduanam fluuium, Marchionatus titulo nunc insignitum ab vrbe Cenomannica sic distans, vt media vtrimque via Carthusia prædicta notetur in tabulis. Huius loci Domini Guidones passim nuncupati fuere, quorum hic XII intelligitur: quem filio hic indicato priuatum fuisse ex eo colligas, quod solum hæredem habuerit Annam, quam vna cum nomine Guidonis XIII vxorem sumpsit Ioannes Monfortius, vt videre est apud Sammarthanos hist. geneal. lib. 25 vbi agitur de matrimonio Ioannæ vnicæ rursum vtriusque hæredis, cum Ludouico Borbonio Comite Vindocinensi contracto an. 1424.

c Creatus est anno 1409, Fr. Petrus Philaretus antea nuncupatus, sed mensibus dumtaxat 8 sedit. Pax autem Ecclesiæ hic prædicta post annos demum ab eius creatione 30 secuta est.

d Obierat hæc an. 1404 Andegauis.

e Pontes Ceos vocat Papirus Massonius, sunt qui a Cæsare dictos volunt, quibus coniuncti Liger Altioq; trans iacentem in medio insulam insternuntur: ad quorum pontium caput meridionale vicus hic indicatus videturesse collocandus, quamuis nomen subticeant tabulæ

f Id est, consanguinei, qui omnes seu ascendentes seu descenden tes aut collaterales communi nomine Francis dicuntur, les parens.

CAPVT VII.
Regina Siciliæ & aliæ mulieres testes auditæ.

[71] Illustrissima Princeps & Domina a Yolandis, Ierusalem & Siciliæ Regina, [Regina testatur 29 Dec. quod Mariæ semper deuota fuerit,] testis producta, iurata & examinata die Sabbati post festum Natiuitatis Domini, videlicet XXIX mensis Decembris, super I, II & ceteris articulis deponit, quod D. Maria de Mailliaco, dicta de Seilleyo, ex nobili prosapia extitit progenita, & dum ageret in humanis vitæ sanctitate per bona opera renitebat: quodque propter ipsius vitam & sanctam conuersationem ipsa testis, & similiter eius consors & sponsus Dominus Rex Siciliæ, ipsi Dominæ deuotione plurima afficiebantur & intantum quod in omnibus angustijs & aduersitatibus suis, pro sua consolatione ad ipsam Dominam, sperantes eius auxilio crebra consolatione firmiter leuari, recursum habere consueuerant: & quod postmodum, vt sperat dicta Domina Regina, per ipsius D. Mariæ intercessiones & merita fuerat in aduersis prosperata & similiter dictus Dominus Rex.

[72] Rursus ipsa Domina Regina deponit, quod tempore vel anno, quo dicta D. Maria ægrotabat, in infirmitate, qua migrauit ad Dominum Christum, ista Domina Regina graui fuit infirmitate detenta, vocata Gallice b le horion; & adeo grauiter, quod adhibitis pluribus medicamentis, iuuamine medicorum sanari nequiuit. [& ab immedicabili dolore capitis,] Videns [itaque se] conualescere non posse neque somnum recipere, quinimo multum pressam & oppressam fore ex huiusmodi infirmitate, recordata fuit de dicta Domina de Seilleyo, & in corde suo eam requisiuit, vt per intercessiones eius & merita huiusmodi infirmitatem euadere posset. Continuo ipsa Domina Regina soporare cœpit, & dum somnum susciperet, dormiendo, vt sibi videbatur, vidit dictam Dominam de Seilleyo eam confortantem, reposuitque caput suum supra genu dictæ Dominæ: [ab ea sibi in somnis bis apparente,] & quod ipsa Domina cooperuit caput istius Dominæ Reginæ chlamyde sua: & post modicam dormitionem ea euigilata, sensit se alleuiatam. Rursus cogitans in Domina prædicta, eam requisiuit in corde suo, quod pro ea oraret; & iterum somnum capiens soporando dicta Domina, vt sibi videbatur, apparuit & eam confortauit. Cumque caput suum in gremio dictæ Dominæ de Seilleyo reponeret, ipsa Domina chlamyde sua caput istius Dominæ Reginæ cooperuit: Postmodum vero ab huiusmodi dormitione euigilans in meliori statu quam ante fuerat, & quasi sanam se reperit. Et inde conualescendo post paucos dies ab huiusmodi graui infirmitate plenam sanitatem recuperauit: [sit sanata.] quam ipsa Domina Regina intercessionibus & meritis dictæ Dominæ Domino cooperante, credit recuperasse: nec plus deponit inquisita diligenter. Actum Turonibus in domo Domini Regis Siciliæ, præsentibus ibidem Fr. Guilielmo Heraudi Ordinis Cordigerorum, & Radulpho Morio Clerico Notario publico, testibus, ad præmissa vocatis specialiter & rogatis.

[73] Ioanna la Quarree, vxor Guillielmi Arnault, parochiana S. Petri de Valle, Turon. ætatis LX annorum vel circa, testis producta, [Alia mulier 11 Febr. anni sequ. testatur] recepta & examinata die Lunæ XI mensis Februarij anno Domini c MCCCCXIV, super I, II & ceteris articulis deponit, quod sunt quadraginta anni, quod ipsa testis primo cognouit D. Mariam de Mailliaco, quondam Dominam de Seilleyo: & ab illo tempore vitam ducebat pauperem mendicando, licet de patrimonio proprio potuisset vixisse: cum ipsa Domina baronias, castra & prædia grandia & notabilia possedisset: nihilominus se totaliter Deo dedicans, omnia, quæ possidebat, reliquit, & iugum paupertatis assumpsit, singulis diebus ecclesias & alia sancta Dei loca visitando ac ædificando ac iocalibus innumeris & pretiosissimis Reliquijs adornando. Item deponit, quod Deus ad istius Dominæ preces plura miracula fecit: & inter cetera deponit, [de cæca illuminata,] quod Ioanna la Souris cæca fuit per sex hebdomadas & duos dies: quia ex morbo terribili oculi a proprijs locis separati, per neruos suspensi erant, & ossa carnibus nudata in circuitu oculorum apparebant: & post visitationem dictæ Dominæ intra tres dies vidit clare.

[74] Item deponit, quod quidam homo de d villagijs ad dictam Dominam videndam Turones accesserat cum baculis, [claudo curato,] quasi gressu & vnius tibiæ & pedis vsu priuatus: bis Domina visitauit eum cum vnguentis suis, & infra breue homo ille perfecte curatus est, & erecte incessit. Item deponit, quod quædam mulier de villa e Blesensi Turones accesserat, & graui infirmitate detenta a cunctis ipsam videntibus sine remedio in breui moritura iudicabatur: [sanata muliere morti proxima,] quam mulierem dicta Domina bis visitauit & orauit pro ipsa: & de cuius morte dubitabatur, quasi subito curata & sanata fuit: & a multis hoc pro miraculo credebatur. Item deponit, quod quædam nobilis Domicella, [phrenetica sanæ menti reddita,] nomine Maria de Chastiaul, in furiam & phrenesim & dementiam horribilem incurrit, & tam grauem, quod dæmoniaca putabatur: quæ ad visitationem & preces huius Dominæ Mariæ in breui fuit sanata, & ab omnibus suis parentibus, vicinis & notis hoc creditur esse miraculum. Item deponit, quod defuncta Guillemetta la Damelle, quondam vxor Ioannis Burier, ciuis Turon. diu languit in lecto & incurrit amentiam diabolicam, [moribunda desperante ad pœnitentiam adducta,] quod contra Crucem Domini spuebat, & de salute non curans desperata videbatur, & quasi a fide discedens signa futuræ damnationis ostendebat, nullum signum pœnitentiæ ostendens. Domina Maria prædicta visitauit eam, & orauit pro ipsa: & statim pœnitentia ducta in sano & bono proposito [permansit] cum signis perfectæ & veræ contritionis, lamentabiliter implorans gratiam & misericordiam Saluatoris. Et multi affluebant ad videndam ipsam, asserentes, quod ipsa miraculose ad viam salutis esset conuersa & reducta. Et hoc fuit anno Domini MCCCCXIII.

[75] Item deponit & dicit ipsa testis, quod filia sua naturalis, [sterili fœcundata,] nomine Theuenota, quondam vxor Richardi Blondeau, cum quo stetit in matrimonio per nouem annos & amplius, nunc coniux Michaëlis Charbonneau ciuis Turon. cum quo etiam stetit quasi per nouem annos, nec spes erat, quod concipere debuisset aut potuisset, sed quasi sterilitate implicata de ventre suo prolem non expectabat; ad D. Mariam prædictam ex deuotione conuersa ipsa mater & sponsus, per se & per interpositas personas pluries supplicauerunt, vt Deum exoraret deuote, quod ipsa Theuenota concipere mereretur: & anno Domini MCCCCXIII concepit per Dei gratiam: & anno illo circa festum Purificationis filiam peperit sine tristitia aut dolore, in pacochia prædicta S. Petri de Vallo, in qua ipsa Theuenota nata fuit, & moram traxit toto tempore vitæ suæ. Cuncti hoc audientes credunt esse miraculum: cum non audierint mulierem adeo leuiter parturisse. [deq; mortuis eidem apparentibus,] Item dicit & deponit, quod aliquæ personæ defunctæ apparuerunt dictæ D. Mariæ, cum adhuc viueret in humanis, & specialiter Theophania eius ancilla apparuit ei: & ista deponens, hoc habuit a dicta Domina ex coniectura verborum. Etenim dicta Domina Maria dicebat, quod peregrinatio, quam fecerat Theophania ancilla sua ad S. Dionysium in festo B. Mathiæ, multum sibi valuit ad salutem.

[76] Item deponit ista testis, quod ancilla sua, ætatis vndecim annorum vel circa, [& fluxu ventris curato.] nomine Theuenota, tertia decima die post obitum dictæ D. Mariæ de Mailliaco, grauem incurrit infirmitatem, & fluxum ventris patiens, consumpta carnibus, frigida & fœda in omnibus corporis sui membris, clausis oculis, quasi insensibilis effecta fuit, & ab ipsa teste mortua credebatur. Vnde vicinæ suæ Richetæ, vxori Oliuerij Tranchant, & pluribus alijs præsentibus dixit, quod ipsæ irent ad videndam ancillam suam mortuam, quam mater naturalis tamquam mortuam deplorabat. Deinde ipsa testis votum emisit Deo & dictæ D. Mariæ de Mailliaco pro ipsa, vt ad Deum intercedere pro f filia dignaretur: & voto emisso, statim in filia prædicta signa curationis & sanitatis percepit. Item dicit & deponit, [Item testatur de miraculosa corporis renouatione,] quod, dum ipsa D. Maria ageret in humanis, propter pœnitentiam & corporis macerationem, in corpore suo adeo erat diminuta, quod non haberet nisi pelles & ossa, & quasi in omnibus eius membris penitus erat dissoluta: sed egressa anima a corpore, caro eius per Deum renouata futuræ resurrectionis speciem prætendebat. Corpus suum quasi corpus vnius puellæ iuuenculæ apparebat, mundum, album, nitidum; nec aliquod vestigium senectutis in ea remanserat: & quod maius est omnibus, claustrum virgineum, purum, integrum & intactum repertum est: & hoc vidit ipsa testis proprijs oculis, manibus palpauit & tractauit.

[77] Item deponit ista testis, quod circa & ante tempus Natiuitatis Domini nouissime præteritæ, Michael Charbonelli gener suus perdidit, & per quemdam latronem furata fuit in domo sua quædam cassella, cum sexaginta annulis aureis, [rebus amissis per eius inuocationem recuperatis,] ornatis & munitis lapidibus pretiosis & margaritis: quæ omnia commendata sunt Deo & dictæ D. Mariæ, cum deuotione & confidentia & spe recuperandi. Et votis & promissis iam emissis, latro ille, dubitans & formidans detineri vel incarcerari propter furtum per ipsum perpetratum, ecclesiam S. Gentiani Turon. intrauit, caussa libertatis obtinendæ; ibique non coactus, non requisitus, sponte & sua libera voluntate, prædictum furtum coram multis recognouit: & dicta testis credit hoc fuisse miraculum. Insuper deponit ista testis, quod credidit, quod dicta Domina in vita sua erat sancta: & nunc credit firmiter ipsam in cælo esse gloriosam: & hoc refert fama publica & communis. Item dicit dicta testis, quod Domina prædicta, dum viueret, pluries cognouit cogitationes sui cordis: vnde semel accidit, [& secretis cordium ab eadem cognitis.] quod ipsa testis inaniter cogitaret, & in corde suo dicebat: Si ego deflerem peccata mea, sicut aliquæ personæ faciunt, haberem oculos rubeos & turpes, & fœda a multis despecta essem, qui de me derisiones facerent. Et ipsa cogitante, Domina Maria dixit ei: Aliquibus personis videtur, si ipsæ deflerent peccata sua, quod ipsæ haberent oculos rubeos, & turpissimæ hominibus apparerent: & contemptum talem fugientes, amittunt magnum bonum. Tum illa testis, sentiens se confusam, ab illa discessit, cogitans quod suam cogitationem clarissime viderat & perfecte. Actum in domo mei Notarij infrascripti, præsentibus discretis viris Ioanne Charestier, Radulpho Morio, & Ioanne Chancelet, Clericis &c.

[78] Richeta, vxor Oliuerij Tranchant ciuis Turon. parochiana S. Petri de Valle Turon. ætatis XXXVI annorum vel circa, testis producta, [Alia mulier testatur,] iurata & examinata die vndecima mensis Februarij anno Domini MCCCCXIV, super I, II, III, IV & ceteris articulis diligenter inquisita, dicit & deponit per suum iuramentum, quod conuersata fuit cum Domina de Seilleyo per aliqua tempora, vtpote eam associando & aliquoties commorando cum eadem: & quod ipsa Domina sanctitate & magnis virtutibus [fuerit] adornata, Deo Virginique Mariæ diu noctuque inseruiendo, ieiunijs, vigilijs, orationibus, frigiditate, nuditate, & abstinentia permagna corpus & carnem suam macerando: quodque ipsius interuentu precaminum debilibus infirmisque, [de eximia Mariæ dum viueret sanctitate & miraculis:] vt publica fama laborat, D. N. Iesus Christus sanitatem contulit, claudisque gressum, cœcis visum, mutis loquelam, surdis auditum restituit, & alijs varijs languoribus languentibus medicinam præbuit: quodque numquam in ore eius fuit inuentus dolus, quinimo semper pax, Christus, & misericordia inerant. Et insuper, vt a fide dignorum crebris relatibus didicit, ipsa Domina a suæ iuuentutis annis teneris in omni sanctimonia, saltem Domino de Seilleyo quondam sponso suo vita functo, viduitatem suam Deo omnipotenti dedicando, reiectis huius mundi oblectamentis, castris, prædijs, baronijs & omnibus bonis mundi temporalibus renuntiando, permansit; ecclesias reparari fecit, & alias iocalibus & Sanctorum reliquijs decenter & honorifice plurimum decorauit.

[79] Et insuper dicit & deponit quod, sunt quatuor anni vel circiter, [de ancilla defuncta quæ ipsi apparuit,] dicta Domina de Mailliaco habuerat in pedissequam suam quamdam nuncupata Theophaniam la Cheualiere, tunc vita functam: & quadam die ista testis diluculo surrexit a lecto suo, pro eundo ad domum dictæ Dominæ: & cum accessisset, quod valde erat mane, reperit ostium cameræ clausum: & tunc ista testis sedit super gradus dictæ cameræ, & sedendo audiuit vnum iuuenem infantem g, cubatum in vno modico stramine in camera dictæ Dominæ, dicentem ipsi Dominæ, quod audierat dictā defunctam Theophaniam cum ipsa Domina loqui, dicendo quod ad preces dictæ Dominæ saluata erat, & pergebat ad Dominum in paradisum. Et his dictis ipsa Domina dixit dicto infanti vt taceret, & quod nesciebat quid dicebat. Et in continenti dicta Richeta aperto ostio cameræ intrauit, & salutauit dictam Dominam dicendo, quod bene audierat id quod infans prædictus sibi dixerat. Et tunc ipsa Domina, ipsi testi verba sua dirigendo, inquit, [deq; animabus visis exire e purgatorio:] quod gratias & laudes Deo referret de hoc, quod erat. Postmodum illa testis iterum dixit dictæ Dominæ, relatum sibi extitisse, quod ipsa Domina orauerat pro defunctis, audiueratque dici, quod viderat animas a purgatorio exire euntes in paradisum, ipsi Dominæ supplicando, quod sibi diceret si hoc esset verum nec ne. Et tunc dicta Domina sibi respondit, quod pro certo vna die festi omnium Sanctorum, Vesperis Defunctorum inceptis, ipsa Domina intrauerat in tantam contemplationem, Deum altissimum cum gemitibus & ploratibus orando, quod viderat animas exire a purgatorio & ire ad paradisum: & quod ipsæ animæ Deum rogabant pro eadem Domina.

[80] Item dixit & deponit ista testis, quod anno prædicto dicta Domina perrexit in peregrinationem apud B. Mariam de Plancha-vallium Turon. diœcesis, [item quod fracta ex lapsu costa,] ista teste cum pluribus alijs comitante: quæ capella sita est longe ab itinere in vno h bosco, & incessit ad dictam capellam per vnum tramitem seu per vnam viam strictam, per quam dictæ Dominæ pergere non placebat: sed oportuit adire, quod non erat alia semita. Et postquam intrata fuit semitam eiusmodi gradiendo, sensit se posterius pulsatam, & clamauit alta voce, Quis est, qui me pulsat i per retro? Sed nemo videbatur præter assistentes: & in continenti iterum adeo fortiter extitit pulsata, quod cecidit ad terram, vulnerata intantum, quod neque sustinere neque iuuare se poterat. Quam Dominam sic læsam, ista testis & vnus k Cordiger vsque intra capellam prædictam ante imaginem Virginis deportauerunt: coram qua imagine ipsa Domina fecit se ponere genibus flexis prout potuit. Et facta oratione, ista testis & alij assistentes ipsam Dominam super modico fœni & straminis, [post hebdomadas tres per B. Virginem,] quæ ibi repererant, cubauerunt: & adeo grauiter per trium hebdomadarum spatium ex dicta casura ægrota fuit, quod magis sperabatur de morte quam de vita. Postmodum ipsis tribus hebdomadis transactis, cum ista testis vna nocte in dicta capella in vno angulorum eiusdem esset cubata, & post modicam dormitionem se euigilaret; visum fuit sibi, quod in illa capella esset tanta claritas acsi esset hora meridiei, & quod benedicta & gloriosa Virgo Maria stabat ante dictam D. Mariam de Mailliaco. Sed ista testis, pro respiciendo quod erat, oculos aperire non poterat, nec se mouere, & inde reincepit soporare: maneque facto l se euigilans gauisa fuit, dum se recordabatur de visione prædicta, risus emittendo; vnde dicta Domina petijt ab ista teste, ad quod tantos risus emittebat, & vtrum ea nocte bene soporasset. [noctu apparentem sanata fuerit.] Et tunc ista testis visionem suam ipsi Dominæ seriatim enarrauit: quæ Domina respondit hoc fuisse, eo quod in capella B. Mariæ cubata erat. Verumtamen ista testis deponit, quod ea nocte ipsa Domina sanata fuit, quod in mane sana & incolumis surrexit, & Altissimo Virginiq; Mariæ ante altare propter hoc gratias reddidit; dicendo, quod Domina, quæ potest omnia, ab infirmitate sua eam sanauerat. Et in continenti per Confessorem suum & socium eius cantando, Deo altissimo & Virgini Mariæ laudes & gratias reddi fecit, ipsaq; Domina cum eis psallebat. Dixitque vlterius ista testis, quod ipsa læsura seu fractura adeo erat enormis & periculosa, prout medici retulerunt, quod nisi gratia Dei interueniente medicorum iuuamine sanari non potuisset.

[81] Item deponit ista testis per suum iuramentum, quod eo tempore, quo erat cum dicta Domina ad Plancham-vallium, vna die & eius maritus & ipsa cum eo venerunt versus dictam Dominam: & erant in eodem loco dictæ Dominæ Confessor, & vnus alter Cordiger, vocatus Fourrier, cum alijs. [Item quod pane ad prādium deficiente,] Et quia dicta Domina prædicabat & loquebatur de pluribus spiritualibus, non fuerunt recordati quærere panem pro cœna: & quod dum voluerunt cœnare, apposuerunt mappam supra mensam, qua supra posita illa testis dixit, quod deficiebat panis. Et in continenti ipsa & alij perrexerunt penes vicinos manentes prope dictam capellam, pro reperiendo panem ad cœnandum: sed habere non potuerunt. Cumque nuntiassent dictæ Dominæ quod panis deficiebat, tunc dixit prædictis quod respicerent per capellam, [paucula frusta multiplicari fecerit:] si quod residuum panis de prandio reperirent. Et tunc ista testis inuestigando per capellam, duas aut tres paruas pecias panis reperit, quas posuit supra mensam: vnde dicta Domina valde lætata fuit & iucunda, propter m gentes quæ ibidem erant. Et credit testis, quod panis, quem repererat pro duabus personis sufficere non potuisset: sed discumbentes fuerunt repleti seu refecti sufficienter, & de illo pane largiflue & abundanter remansit. Vnde dicta Domina dixit his verbis: Nos timebamus non habere panis sufficientiam: sed laudetur Deus, nos habemus de residuo. Vlterius dixit ista testis, quod in continenti post cœnam in gremio dictæ Dominæ vidit farinam seu florem frumenti; & quod ipsa Domina dixit: Ecce farinam seu florem frumenti ad faciendum panem, si sufficienter non habuissemus. Vnde dicta Domina laudes & gratias Altissimo retulit.

[82] [quodq; mortua fune nodoso cincta,] Item deponit, quod ipsa fuit in transitu D. Mariæ de Mailliaco: & egressa anima a corpore, ipsa testis reperit cordam gracilem multum spisse nodatā, qua erat præcincta dicta D. Maria multum stricte: & signa & vestigia cordæ nodosæ apparebant in carne rubea & concauata. Sed statim post corpus Dominæ quasi iuuenili a tate fuit per Deum mirabiliter redditum, & signa sanctitatis & quasi futuræ resurrectionis & renouationis iuuentutis in ea apparebant. [iuuenili vigori reddita,] Et sibi videbatur, quod dictum corpus esset simile vnius puellæ iuuenculæ, & omnia membra erant reformata & renouata ad mensuram iuuentutis sine aliqua superfluitate aut deformitate. Illa testis dictam defunctam tractans & palpans, reperit, inuenit & cognouit omnia signa virginitatis, & claustrum virgineum integrum, incorruptum & intactum. Et credit ipsa testis hoc esse maximum miraculum, quod mulier LXXXII annorum, in statura, in forma, in apparentia vnius virginis iuuenculæ appareret: [& prorsus virgo sit inuenta.] maxime cum in sua vita esset pœnitentia macerata & consumpta carnibus, sicut proprijs oculis ipsa testis pluries viderat & experta erat: nec plus deponit diligenter inquisita. Acta fuerunt hæc in domo mei Notarij sæpedicti, præsentibus Ioanne Charrestier, Radulpho Morio, Ioanne Chancelet, Clericis &c.

[Annotata]

a Filia Ioannis I Arragoniæ Regis an. 1400 Arelate desponsa Ludouico II Andegauensi, quem curante Matre Maria, superius dicta, Clemens Antipapa Regem coronauerat Auenione an. 1387, septennio postquam ab eodē coronatus fuerat pater suus Ludouicus I.

b Dictionaria omnia vehementiorem ictum capiti aut ceruici impactum interpretantur ex vsu hodierno: sed is metaphoricus esse videtur, & ipsum nomen immediate debere pro hemicraniæ morbo accipi, aut alio simili caput infestante.

c More Gallico scilicet, nam nostro numerandus fuisset an. 1415.

d Ita pagos dicunt Franci, qui vrbes & oppida villas dicere consueuerunt.

e Vulgo Blois ad Ligerim, Turonibus distans leucas circiter 12.

f Id est puella: iuxta Franciæ linguæ vsum, quem & Teutones seruant.

g Quomodo recubans Francice dicitur couche, in participio passiuo. Sic infra dicitur Intrata, quæ intrauit, Francice entree. Item cubare infra actiue ponitur pro reclinare.

h Id est sylua, Francis Bois, a Teutonico Bosch: quam vocem etiam hodierna Italica & Hispanica retinent: vsi eadem Mattheus Paris & Rogerius Houedenus.

i Idiotismus Gallicus par derrier: sic infra num. 85 pro antea dicitur per ante, quia Gallice auparauant.

k Francis Minorita seu Franciscanus Cordellier dicitur a cordella.

l Hic retiproci pronominis vsus, ante verba euigilare, recordari & alia, ex proprietate Francicæ vernaculæ est.

m Id est personas, de quo idiotismo actum in Vita B. Coletæ 6 Martij.

CAPVT VIII.
Depositiones vno post Mariæ mortem anno exceptæ.

[83] Anno a Domini MCCCCXV, die XIV mensis Aprilis, Venerabilis & circumspectus vir Magister Ioannes Dalee, [Iurisperitus 14 April. testatur,] in vtroque Iure Licentiatus, mihi Notario publico vnam scedulam manu sua propria scriptam & signo suo manuali signatam, vt illam inter alias depositiones in scriptis redigerem, tradidit & porrexit, affirmans per suum iuramentum, contenta in eadem fore & esse vera: cuius siquidem scedulæ papyreæ tenor sequitur, & est talis. Quia dignum est beneficia, a Deo impensa interuentu alicuius personæ deuotæ, recolere & rememorari, vt ipse Deus laudetur & glorificetur in Sanctis suis: ego Ioannes Dalee in vtroque Iure Licentiatus, Turonibus commorans, officium Iudicis ordinarij Turoniæ pro Duce licet insufficienter exercens, attestor veridice, quod cum vnicus filius meus masculus, legitimus, mihi carus, Elias Dalee nuncupatus, foret grauissima & lætali infirmitate prægrauatus, [quod filius suus e dysenteria moriturus,] & taliter quod die nocteque absque intermissione ventris fluxu coarctabatur, etiam absque somno & requie: cumque iam assurgere [non posset] sustentamento alieno erectus & reductus in lectulum, gustu penitus amisso, nec nisi solo modicæ aquæ potu debilem spiritum in suo debilitato corpore retinebat: atque ad tantam & talem exinanitionem artuum est deductus, quod pene spiritum exhalabat: & non aderat patris, matris & parentum desolatorum de ipsius pueri conualescentia spes aliqualis, præstolantiū dumtaxat corpus ipsius in promptu prospicere exanime.

[84] Eius vero mater, de obeuntis partus sui crudelitate mœsta vltra quam dici potest, ad solius Dei præsidium præcogitauit adire; [& ab vxore sua Mariæ commendatus,] [speransque] interuentricem sibi apud ipsum existere propter incolumitatem paruuli sui, famosissimam D. Mariam de Mailliaco, quam nouerat Deo exigentibus eius meritis gratam; cucurrit desolata, desperatam vitam nati sui, quinimo speratam mortem nuntiare, & ipsius Dominæ implorare præsidium: qua nondum reperta, hæc lacrymabiliter nuntiauit cuidam Fratrum Minorum Conuentus Turon. vbi degebat. Qui frater dolori & anxietati matris condolens, deque flebili obitu pueri compatiens, ea quæ sibi mater intimauerat dictæ Dominæ Mariæ nuntiare quantocyus curauit. Quæ cum agnouit sibi sic annuntiata, cucurrit velociter ad capellam sanctissimi Confessoris Yuonis, cuius ea die festum in Ecclesia celebrabatur, [ipsa S. Yuonem deprecante,] & ante ipsius Sancti imaginem, & ad altare Missam fecit continuo celebrari, & pro sospitate pueri candelas accensas obtulit deuote, suppliciter Deum & Sanctum exorans, vt puerum prosperum redderet patri & matri, vltra modum desolatis. Dum autem in eleuatione Corporis Christi modica pulsaretur campana, & eius sonitus per matrem in domo satis inde propinqua audiretur, dictus puer per ante in lecto pronus iacens, nihil percipiens, loquens aut aduertens, [& certa diuinitus de obtenta gratia,] protinus respirans, recte loqui cœpit: & cibum expostulans, indui & vestiri poscens, qui antea erat fere exanimis, sanus, lætus & hilaris exsurrexit: & ad mensam cum patre & matre & familiaribus, congratulantibus de tam miranda & subita sanitate pueri, stetit, risit, & exinde sanus permansit, non absque admiratione permaxima, quod Deus ad deprecationem sanctæ mulieris illum, qui tam morti propinquus aderat, restituerat mirandæ sanitati. Cuius pueri sanitatem ex tunc illa præcognoscens, hoc sibi Spiritu sancto reuelante, vt verosimiliter creditur, misit nuntium ad visitandum & consolandum ex parte sua puerum, cibumq; ad eum refocillandum transmisit: [sanitatem recuperarut] & cibo sumpto & viribus resumptis, absq; conductoris alicuius præsidio, adijt ad Dominam, gratiarum actiones redditurus: quem in vlnas læta suscipiens, præsentauit ad altare dicti Sancti. Dictaque venerabilis Domina, sciens diuino præsagio miraculose dictum puerum fore restauratum, respuens in tanto miraculo sibi, imo soli Deo gloriam asserens, districte matri dicti pueri iniunxit, ne diceret euentū hunc quamdiu viueret, seu eidem attribueret super hoc laudem: instructa, vt creditur, adinstar Christi, qui transfigurationem suam vetuit publice nuntiari, donec resurrexisset a mortuis.

[85] Insuper cum dicti pueri [soror] singularem erga eamdem deuotissimam mulierem spem haberet, suorum meritorum experta; [quodq; eadem vxor sua,] & post eius obitum vita sua claresceret miraculis, & cunctorum præconijs diuulgaretur eius inclyta virtus; contigit matrem istius pueri extrema laborare infirmitate: quæ licet plurimorum suasionibus exhortata, vt ad suæ salutem animæ cogitaret, solam corporis sanitatem potius quam animæ salutem exoptabat, medicos corporis iugiter requirens, penitus respuens spirituales animæ medicos. Ex quo ipsius infirmæ filia, cordiali grauedine mœsta, condolens de periculo suæ genitricis, animū aduertit ad dictæ defunctæ præsidium, [in periculo mortis nihil solicita de salute,] suppliciterque ante eius sepulcrum exorauit, quatenus precaretur animum suæ matris adducere ad eius salutem. Quæ mater protinus conuersa & omnium temporalium oblectationum oblita, dumtaxat ad alta cælorum & æterna gaudia suspirans, ex tunc mundana cuncta respuit, spirituales conuocans medicos, & accersitos allocuta est deuote, pœnitentiaque suscepta facinora sua tam priuate quam publice adeo lacrymabiliter agnouit, quod post fidei Christianæ confessionem & cordis contritionem migrauit ad Dominum; [ad eius curam sit per ipsam adducta.] præstante D. N. Iesu Christo, per interuentionem ipsius sanctæ Dominæ. Sic signatum I. Dalee. Præsentibus discretis viris Ioanne Charrestier, & Radulpho Morio, Clericis &c.

[86] Ioannes Metayer, Seruiens regius, commorans apud b Brullon Cœnoman. diœcesis, ætatis XL annorum vel circiter, [Apparitor regius 12 Maij testatur,] super omnibus & singulis articulis prædictis diligenter inquisitus, videlicet die XII Maij anno præsenti MCCCCXV, dicit & deponit per suum iuramentum, quod circa festum omnium Sanctorum vltimo præteritum, durantibus assisijs Domini Regis Turonibus, iste testis veniebat ad huiusmodi assisias pro exercitio sui officij Sergenteriæ: & cum transisset super quemdam pontem ligneum prope locum de la c Mambrolle, quædam parua pochia seu saccus, in qua erant sexaginta solidi a manica sua cecidit in aquam subtus pontem: per quam aquam, quia ibi est iter commune de Turonis Cœnomannm, currus, [quod bursam cum pecunia in aquas lapsam,] quadrigæ & equi crebre quotidie transeunt, vbi dictam pochiam perdidit cum argento, vnde doluit: sed vltra quid facere non potuit. Et abhinc Turones applicuit, factoque suo officio Turonis in assisijs prædictis, redeundo ad patriam per dictum iter remeauit. Postmodum vero ad aliam assisiam, quæ fuit circa festum Purificationis B. Virginis Mariæ Turones redijt, & per illud iter adhuc remeauit: fueruntque post vltimum recessum magnæ & terribiles aquarum inundationes, itaque illa riparia seu aqua, in quam dicta pochia cecidit, creuit vltra modum.

[87] Finaliter iste testis ad tertiam assisiam, quæ nunc tenet, pro dicti officij sui exercitio venit; & cum transiret super pontem prædictum, vbi dictam pochiam perdiderat, recordatus est illius sanctæ Dominæ de Seilleyo, & his verbis vel consimilibus dixit: O Domina de Seilleyo, [inuocata post sex menses D. Maria] si aliquam apud Dominum potestatem habes, supplico tibi, redde mihi saccum cum pecunia mea, quam in hac aqua perdidi, & ego tuum sepulcrum visitabo. Et his dictis, dixit cuidam mercatori Ioanni Blancket, commoranti apud d Martigneyum prope Lauallem, quod intraret aquam & videret si reperire posset dictum saccum. Qui cum intrasset reperit aquam totam lutosam & limosam, excepto quod in medio luti erat munda, vbi reperit vnū album, croceum ærugine, credens esse vnum scutum. Qui se inclinans pro capiendo prædictum album æruginosum, & ponens brachium in aquam, [recuperarit,] dictum saccum cum moneta prædicta reperit, & ipsi testi apportauit. Qui testis summam integram sexaginta solidorum in dicto sacco, aqua modicum consumpto, inuenit: vnde laudes Deo & dictæ sanctæ Dominæ de Seilleyo de tanto mirabili facto retulit: nec plus deponit diligenter inquisitus. Ioannes Brunneau de Poilliaco Cœnoman. diœcesis, [quod & ab ijs, qui adfuerant confirmatur.] die & anno prædictis deposuit per suum iuramentum, quod fuit præsens in inuentione dictæ pecuniæ, & dicit quod eo modo, quo dixit Ioannes Mestayer, casus nec plus nec minus accidit. Etiam Philippus de Lannoy in continenti per suum iuramentum deposuit, quod a dicto Ioanne Blancket narrari atque referri proprijs auribus audiuit, & quod ipse Blancket retulerat sibi eo modo, quo dictus Mestayer supra deposuit. Præsentibus ad hæc venerabilibus viris Magistris Guillielmo de Noua-villa, eleemosynario, Ioanne Couardi ecclesiæ B. Martini Turon. Canonicis, & Guidone Farmeau procuratore regio Turon. testibus ad præmissa vocatis specialiter & rogatis.

[88] Anno MCCCCXV die XX Maij, Religiosus & honestus vir Fr. Martinus de Bosco-Gualteri, [Offeruntur die 20 Maij litteræ Comitisse Alenzoniæ,] Guardianus Fratrum Minorum Turonensium, mihi Notario publico infra & supra scripto, tradidit & porrexit quasdam litteras in papyro scriptas, quarum tenor sequitur, & est talis: In nomine Patris & Filij & Spiritus sancti. Amen. Ad Dei gloriam Pater carissime, volo tibi commemorare quædam miracula, quæ Deus fecit mihi, & alijs per preces bonæ & sanctæ Dominæ Mariæ de Mailliaco Dominæ de Seilleyo. [quibus testatur ad Mariæ inuocationem,] Primo ea adhuc viuente ibam vice quadam ad Dominam nostram de e Monte-forti, & vidi fæminam vnam, quæ venit ad me multum mœsta, mihique dixit, quod suus maritus valde esset zelotypus super ea, idque sine caussa; vellet autem ipsam occidere, sicut & habuerat voluntatem occidendi virum, aduersus quem sua illum melancholia concitabat: & dicebat dictæ vxori suæ, quod numquam ipsam amaret. Quando autem mœstitiam eius vidi, imploraui auxilium dictæ sanctæ Dominæ, rogans eam, vt prædictam fæminam consolaretur. Paucis vero horis post, [emendatum virum zelotypum,] venit maritus ad ipsam, blandeque demulcens, omnem quam habuerat tentationem aperuit, plurimum super ea confusus: & postea tam bonus erga eam fuit, quam vmquam antea imo etiam melior.

[89] Item ea viuente fuit captiuus quidam in carcere & morti adiudicatus erat: [suspendiariū liberatum,] cui mandaui, vt se recommendaret dictæ Dominæ eamque haberet in corde suo. Et quando omnia parata erant, subito Balliuus & omnes alij ministri abiuerunt & dereliquerunt eum: postea autem nuntiatum est venire carrucam, qua duceretur ad patibulum: sed reducta continuo carruca fuit, tam diuque detenta donec gratiam obtinuit, & liberatus fuit per Dei bonitatem & auxilium dictæ Dominæ. Item prole grauida eram, & valde ægrotabam metuebantque mulieres ne infans esset in vtero meo mortuus, & ipsa inde mortem oppeterem: [se ipsam partu periculoso leuatam,] quæ sane admodum ægra & debilis eram, fœtus autem multo maxime. Cum autem cœpi ad pariendum cōniti, & necdum terminus aduenisset, verebar vt in lucem veniret proles: itaque continuo cœpi inuocare auxilium bonæ illius Dominæ, ipso mortis eius die: moxque vt eam inuocaueram omnis ille dolor & cruciatus, quem antea habueram, versus mihi est in spem certamque fiduciam. Paulloq; post inuertit se infans: in ipsoque vrgentiori articulo nullum prorsus dolorem sensi, sed bene postea: infans autem robustus fuit, & baptizatus per Dei gratiam & bonæ illius Dominæ. Et post puerperium plane sanam me reperi.

[90] Item laborabam aliquando ex maxilla multum inflata, nec poteram noctu diuque quiescere: [liberatamq; dolore maxillæ,] accepi vnguentum eius eoque perfricui genam, qua maximus erat dolor, magna cum fiducia, quod per merita bonæ illius Dominæ reciperem sanitatem. Ipsaque hora cessauit ingens ille dolor, sanaque fui a tempore sui obitus vsque in præsens. Alias etiam vehementer laborabam ex oculo, neque lumen vllum videre poteram, illo iugiter stillante: accepi igitur de vnguento bonæ Dominæ, applicuique ad locum doloris, [& oculi,] moxque eodem liberata cœpi intueri lucem, & intra biduum prorsus sana fui. Fuit in carcere captiuus quidā, [captiuo redditum auditum & loquelam,] qui ibi loquelam amittens absque ea annum & dimidium absq; sermone egerat: præterea nec videbat nec audiebat quidpiam. Quem cum vidi bonæ Dominæ commendaui: statimque auditus ipsi redditus est perfectissime. Ego vero accepto vnguento dictæ Dominæ inunxi guttur eius, ipsumque eidem deuoui promittens, quod si per ipsam Deus restitueret misero loquendi facultatē, mitterem eum facturum Nouenam ad tumulum eius. Ipse vir bonus ei se in corde suo commendauit, similiter promittens ire ad tumulum eius, si eum iuuaret ad loquelam recipiendam: quæ mox eidem reddita est. [filio suo oculorum sanitatem.] Post obitum illius filius meus vehementissime laborauit ex oculis, quibus cum ex vnguento prædicto imposuissem aliquid, sequenti mox die totus sanus fuit, neque exinde incommodum vllum, nisi leuissimum, sensit. Hæc ego manu propria scripsi, affirmans res prædictas esse veras: & in testimonium signum meum manuale apposui, meoque sigillo signaui. Sic autem est signata dicta Epistola De par la Contesse d' Alençon & de Perche, Marie.

Sequitur subscriptio notarialis signata vltimo die Iunij MCCCCXIV, ac denique totus processus concluditur attestatione Petri de Brueria Notarij in principio nominati: quas breuitatis caussa omittimus.

[Annotata]

a More Gallico per dies 15 inchoato, cum Pascha fuisset 31 Martij.

b Decanatus a se nominati caput trans Vegrum fluuiolum.

c Vna Turonibus Leuca distat trans fluuiolum Choizillam dictum, qui ibidem ponticulo instratus monstratur in tabulis.

d Collocant ipsum tabulæ medio inter Meduanam & Lauallem itinere, leucarum quinque fere interuallo vtrimque dissitum.

e Oppidum ad Huinnim fluuium in Cenomanis, distans ab vrbe leucis 6 vel 7; & duplo pluribus a confinijs Normanniæ, vnde veniebat dicta Comitissa.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


März III: 29. März




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 28. März

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 28. März

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 11.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.