Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung März III           Band März III           Anhang März III

29. März


XXIX MARTII.

SANCTI QVI IV KALENDAS APRILIS COLVNTVR.

Sanctus Eustasius Episcopus Neapolitanus.
S. Liminius Martyr Claromonte in Gallia.
S. Pastor, Martyr Nicomediæ in Bythynia.
S. Victorinus seu Victor, Martyr Nicomediæ in Bythynia.
S. Saturninus, Martyr Nicomediæ in Bythynia.
S. Dola, Martyr Nicomediæ in Bythynia.
S. Iuliana, aut Iulianus, Martyr Nicomediæ in Bythynia.
IV socij, Martyres Nicomediæ in Bythynia.
S. Theodorus Presbyter, Martyr Antiochiæ.
S. Poentalis, Martyr Antiochiæ.
S. Iulianus, Martyr Antiochiæ.
S. Achatia, Martyr Antiochiæ.
S. Ionas, Frater, Monachus, Martyr in Perside.
S. Barachius, Frater, Monachus, Martyr in Perside.
S. Marcus Arethusiorum Episcopus, Confessor, in Syria sub Iuliano,
S. Cyrillus Diac. & Mart. in Syria sub Iuliano,
Alij, in Syria sub Iuliano,
S. Marcus Athen. Erem. in Lybia.
S. Armogastes Comes, Martyr in Africa.
S. Archinimus Masculinus, siue Mascula archimimus, Martyr in Africa.
S. Saturus Procurator regius, Martyr in Africa.
S. Gundlæus, Regulus Cambriæ Australis in Britannia.
S. Eustasius Abbas Luxouiensis Ordinis S. Columbani.
S. Eustathius Episcopus Ciensis, Confessor in Bithynia.
S. Bertholdus primus Prior Generalis Ordinis Fratrum B. Mariæ Virginis in Monte Carmelo.
S. Guilielmus Episcopus Pictauorum in Gallia.
S. Ludolphus Martyr Episcopus Raceburgensis in Germania Ordinis Præmonstratensis.

PRÆTERMISSI, ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Baldredus Confessor in Scotia memoratur in Menologio Scotico Dauidis Camerarij, Martyrologio Anglicano & Ferrarij Catalogo generali. Eumdem arbitramur esse, qui alijs Baltherus dicitur, & colitur VI Martij.
S. Gregorij Magni memoria inscripta est additionibus Greueni ad Vsuardum: ordinatio appellatur in MSS. Aquisgranensi, Atrebatensi, Bruxellensi & Florario, & apud Saussaium, vt latius explicatur ad eius Vitam XII Martij.
S. Ioannis Abbatis Pennatensis festum agi hoc die scribit Trithemius lib. 3 de Viris illustribus Ord. S. Benedicti cap. 283, & auctor MS. Calendarij Ord. S. Benedicti. Est hic Abbas Paranensis de quo egimus XIX Martij.
S. Liberius, S. Teucrus, S. Medicius, S. Iulia, memorantur in MS. Tamlachtensi, num sint loco quatuor, anonymorum adiungendi Martyribus Nicomediensibus infra relati, num Antiochenis, ibidem inquirimus.
S. Castor, S. Eusebius, S. Eusebius alius, S. Eunuculus, S. Saturninus, Martyres Nicomediæ leguntur in antiquo MS. monasterij S. Maximini. Agimus de his infra ad classem Nicomediensiū Martyrum, cuius primus est Pastor, forsan hic Castor, & sunt 4 anonymi, pro quibus num hi possunt substitui dubitamus, quod sæpe ex alijs diebus translati, in dicto Martyrologio coniungantur.
Felix Modica, Hispali Romam profecta, ob fidem & virginitatem Martyrium passa, inscripta est Menologio Virginum Laherij & Luitprandi Aduersarijs, in quibus num. 208 dicitur passa martyrium citato codice fide digno sed absque die martyrij, quem Laherius pro suo arbitratu sumpsit. Non sunt illa Aduersaria apud nos fide tali digna vt audeamus Felicem hanc referre, quam necdum in Martyrologio quidem Hispanico reperimus.
Fulactachus, filius Bricky, Tamlactensi; Episcopus de Cluain-eraird, Mariano Gormano.
Aidanus de Doire Bruchaisse Maclubnanus Liaich vtrique auctori nominati.
Fergussius filius Ennij de Inis-caoin in lacu Ernensi solius Tamlact. Martyrol. testimonio; Sanctis hodiernis adscribuntur. Colganus solius primi hoc die meminit; eumq; diuersum esse docens a S. Fularto, S. Patricij discipulo pro nominis tamen affinitate, huc refert; fassus incompertum sibi diem cultus: quemadmodum incompertum nobis est, an, quos Annales Hibernici distingunt Fulartachos, Eremitam vnum, Episcopum alterum, recte hic coniungat Colganus: itemque an ille siue vnus, seu plures ecclesiasticum cultum obtinuerit in loco Disert Fulartaich nuncupato, qui est in regione Hi-falgiæ.
S. Lassara eximiæ sanctimoniæ virgo insigniter laudatur in Vitis S. Kierani Cluanensis 9 Sept. & S. Finniani 12 Decembris proferendis: vnde & locum habet in Hibernicis Martyrologijs hoc die: sed de cultu ecclesiastico eidem in aliqua ecclesia delato non satis liquet.
Ethnea & Sodeluia Virgines sanctæ apud Surdum S. Columbæ in Lagenia cultum suum habere dicuntur a Colgano hoc die itemque 2 & 15 Ianuarij: quod cum aliunde non probetur quam ex Hibernicis Martyrologijs, malumus tantisper abstinere dum alicunde proferantur Acta, aut certiora cultus proferantur indicia: interim quæ de ipsis noscuntur hactenus apud Colganum videre licebit.
Rachnarius, alijs Rachnacarius, & Rachanas refertur infra in Vita S. Eustasij Abbatis num. 9. Hic ex eius discipulo primum Episcopus Augustodunensis, dein Basileensis dicitur factus. Constantinus Ghinius in Natalibus Sanctorum Canonicorum eum hoc die cum titulo Sancti commemorat: & Ferrarius citato Canisio, in cuius neutra editione eius mentio celebratur: quare putamus Ghinium voluisse citare. Nulla huius mentio in Martyrologio Basileensi anno MDLXXXIV edito: & absque titulo Sancti aut Beati refertur in Basilea sacra anno MDCLVIII excusa.
Stephanus Papa X, dictus IX, hoc die Florentiæ anno MLVIII mortuus est, plurimis teste Sigonio lib. 9 de regno Italiæ, sanctitatis miraculis clarus. Belga erat patre Gothilone seu Gozilone Magno, Comite seu Marchione Antuerpiensi, anno MVIII, postmodum Duce Lotharingiæ vtriusque, natus, Archidiaconus Leodiensis in Italiam abductus, ac post legationem Constantinopolitanam & Græcos ad officium reductos factus est monachus ac dein Abbas Casinensis & Cardinalis titulo S. Chrysogoni, ac tandem Papa declaratus, intra menses octo, quibus solum sedit, multa præclara geßit. Hermannus Greuen eum nullo addito titulo retuli in additionibus ad Vsuardum, secutus Canisius & sanctum Papam appellat. Molanus in Natal. Sanct. Belgij, Miræus in Fastis belgicis, Menardus Bucelinus & Ferrarius Beatum vocant. Fisen in Floribus Ecclesiæ Leodiensis Vitam deducit sed abstinet a titulo Beati, quem etiam non tribuunt Romani aut Florentini, apud quos mortuus est.
Victor Abbas refertur a Carthusianis Bruxellensibus in MSS. additionibus ad Greuenum. At cuius loci aut Ordinis fuerit, non indicatur. Refertur hoc die Victor Martyr, an is perperam Abbas scriptus?
Petrus de Honestis Abbas fundati a se cœnobij Portuensis Clericorum in diœcesi Rauennate mortuus anno 1119, siue hoc die siue 28 Iunij, vt Pennottus habet parte 2 cap. 47, qui eum Beatum appellat, vti & Balinghem in Calendario Mariano & post illos Hieronymus de Fabris. At Ghinius in Natalibus Sanctorum Canonicorum solum Venerabilem vocat. Iacobus Mosander in Appendice seu tomo 7 operum Surij, ex Hieronymo Rubeo aliquod compendium refert eique titulum piæ memoriæ tribuit. De eo egimus XXIII Februarij § III ante Vitam B. Petri Damiani ab eo non satis distincti.
Macoualla Abbas nullo addito loco refertur in MS. Florario, Martyrologijs Coloniæ & Lubecæ anno MCCCCXC excusis & apud Greuenum. Maiorem lucem desideramus.
Martinus Papa IV corpus suum Minoritico in habitu Aßisium ad sepulturam deserri mandauit, sed impedientibus Perusinis apud ipsos in æde Cathedrali conditum, & post aliquot annos repertum integrum, miraculis etiam claruisse dicitur. Beatus tamen non agnoscitur ab Ecclesia, vti nec alij ex ordine S. Francisci quos in suo Martyrologio habet ad hunc diem Arturus.
Donatus: cuius aliqua translatio Neapoli facta scribitur an. 1388 hac die: aliud de Vita & morte eius vel præsenti cultu nihil profertur.
Didacus Gismanius prope Gades mortuus an. 1568.
Ioannes Beluiso Placentiæ in Hispania an. 1575.
Franciscus Saccensis Capuccinus Panormi an. 1575.
Antonius de Valdarno, Pisis defunctus anno 1481.
Antonius Moreni in diœcesi Palentina anno 1691,
Magdalena Soror Francisci Britanniæ Ducis an. 1462. quibus omnibus inter prætermissos ob caussas sæpe dictas relatis, addatur ex Gynecæo eiusdem Arturi
Armenia a Sauuto regulam S. Francisci de Paula, Panormi professa mortuaque anno 1580.
Hugo ex Decano Ecclesiæ Cameracensis, ne ad Episcopatum promoueretur, factus est monachus Valcellensis Ordinis Cisterciensis: in cuius morte beatissima ex innumerabilium Angelorum præsentia tanta dulcedo creditur resultasse, vt omnibus, qui præsentes erant, singularis gratia videretur infundi. Hæc aliaque Cantipratanus lib. 1 de Apibus cap. 20. Dictus Hugo refertur hoc die ab Henriquez & Bucelino in Menologio, & a Raißio in Auctario ad Molanum de Natalibus Sanct. Belgij, qui Beatum compellant. Cantipratanus Venerabilem dixit. Saussaius inter Pios recenset.
Walterus Conuersus monasterij Villariensis in Brabantia Ordinis Cisterciensis laudatur in Chronico Villariensi: & refertur cum titulo Beati ab Henriquez & Bucelino.
S. Quirinus Tribunus, Martyr Romæ memoratur in MS. Treuirensi S. Martini. Acta eius damus XXX Mart.
S. Secundus Martyr Astensis in Italia memoratur Galesinio & in hodierno Martyrol. Rom. pro quo substituitur S. Secundus Martyr Brixiæ a Ferrario in Catalogo Sanctorum Italiæ & in Catalogo generali, & S. Secundus Martyr Astensis in Hispania a Tamaio Salazar: quem vnum Astensem in Italia Martyrem arbitramur coronatum XXX Martij.
SS. Regulus & Nicenus referuntur hoc die in Martyrol. Casinensi quorum primus est Episcopus Siluanectis mortuus, alter Nicæus Episcopus dictus est, de quo nonnulla discutimus post Martyres Thessalonicensis. Ambos ergo referimus ad XXX Martij.
S. Domninus, S. Victor, S. Balbina Virgo, Thessalonicæ egregie coronati. Ita Galesinius citato MS. Spectant hi ad tres dies & tria loca. Ex his Victor, alijs Victorinus Martyr Nicomediensis hoc die refertur. Domninus Thessalonicensis die sequenti XXX Martij.
S. Balbina Virgo Romana, sed an Martyr, non liquet XXXI Martij.
S. Acacius, aliquibus Achatius & Achartius, Episcopus Meletinensis in Armenia & Confessor memoratur a Rabano, Beda excuso, Molano, Canisio, Ferrario & in nonnullis MSS. Colitur XXXI Martij.
S. Hugo Episcopus Gratianopolitanus citatis huius Ecclesiæ tabulis refertur a Ferrario. Ab alijs cum Martyrol. Romano I Aprilis.
S. Maria Ægyptiaca memoratur hoc die a Felicio. Ab alijs II Aprilis.
S. Tertulla, S. Antonia, Virgines, alia habens duos germanos, Martyres referuntur in MS. Florario: In Martyrologio Romano & alijs XXIX Aprilis.
S. Roberti Abbatis Translatio memoratur in additionibus MSS. Carthusiæ Bruxellensis ad Greuenum. An S. Robertus Molismensis, qui & Cisterciensis Ordinis fundator? Colitur hic XXIX Aprilis.
S. Gregorius Nazianzenus Episcopus memoratur in MSS. Martyrol. Treuirensibus S. Martini & S. Maximini. Dies illi sacer est IX Maij.
S. Torpes Martyr Pisæ sub Nerone cum longo encomio refertur a Rabano, eiusque memoria est apud Notkerum. De eo agemus XVII Maij.
Guericus Senonensis Episcopus & Confessor memoratur in MS. Florario, Eius & Ebbonis, cuius is auunculus dicitur, commemoratio habetur XX Martij, vbi diximus si certius de Guerici cultu accipiamus, nos ad Vitam S. Ebbonis etiam de illo acturos XXVII Augusti.
S. Materni Episcopi Reliquiarū Translatio Leodium refertur in MS. Adone Leodiensi monasterij S. Laurentij & in MS. Florario. Colitur is XIV Septemb.
S. Sophia Virgo & Martyr Romæ, inscripta est Martyrol. MS. Carmeli Coloniensis, & MS. Florario, item Martyrologijs Coloniæ & Lubecæ anno MCCCCXC excusis. Auctario Greueni ad Vsuardum & Martyrol. German. Canisij. Dubium nobis est, quia in antiquioribus fastis non reperitur, num vox Virgo loco viduæ sit intrusa, & sit mater SS. Fidei, Spei & Caritatis: quod poterit examinari ad huius Vitam XXX Septemb.
Fridiburga per S. Gallum Abbatem liberata a dæmonio, & spretis nuptijs regijs facta Abbatissa monasterij S. Petri Treuiris, inscripta est Gynæceo sacro Arturi a Monstier cum titulo Sanctæ. Necdum legimus eam vllis Fastis sacris adscriptam. Si alius non occurrat dies multa de eius nuptijs dubia erunt discutienda ad Vitam S. Galli XVI Octobris.
Simplicij, Constantini, Abbatum, Carolomanni Regis, inuentio corporum in monte Casino memoratur hoc die a VVione, Dorganio, Menardo, Bucelino in Fastis monasticis & Ferrario. Ex his referuntur Carlomannus XVII Augusti.
���Constantinus, XVII Octobris.
���Simplicius XXII Octobris,
S. Aprippinus Episcopus Neapolitanus memoratur in MSS. additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Greuenum. Dies eius natalis est IX Nouemb.
S. Columbanus Abbas refertur hoc die in MS. Adone cœnobij Leodiensis ad S. Laurentium & alio, vti in Calendario MS. Breuiarij S. VValdetrudis. Colitur hoc die S. Eustasius Abbas discipulus S. Columbani: vnde videtur nomen magistri pro discipuli nomine Martyrologijs insertum. Colitur autem S. Columbanus XXI Nouemb.
S. Sosthenes, S. Apollo, S. Cephas, S. Cæsar, S. Epaphroditus discipuli Domini memorantur hoc & sequenti die in Menæis excusis: iterum apud Græcos de his agitur VII, VIII & IX Decembris. & S. Epaphroditus apud Latinos, quando de alijs varia diximus XXII Martij.
���Colitur etiam S. Sosthenes XXVIII Nouemb.
���Colitur etiam S. Apollo XXII Iulij.
Hor eremita multum laudatur a Ruffino lib. 2 de Vitis Patrum cap. 12 & a S. Hieronymo in epistola ad Ctesiphontem. Origenista habitus est, sed num in ea hæresi obierit non constat. Memoratur hoc die in MS. Florario, Martyrologijs Coloniæ & Lubecæ anno MCCCCXC excusis, Auctario Greueni ad Vsuardum, Viola Sanctorum & VVitsordi Martyrol. Anglice edito. Nos seponimus iudicium, iterum acturi de eo cum Græcis Menæis ad VII Augusti.
���& cum Maurolyco & alijs XII Nouemb.
���aut cum Coptis XXVIII Nouēmb.
Cæcilia, olim Clara Gegeberga dicta, filia S. Romarici Abbatis, & ipsa Abbatissa Montis-Romarici, sancte defuncta refertur a Menardo in Appendice 2 quod diem natalem non habuerit perspectum. Eam Arturus a Monstier ad hunc diem retulit, sed more suos vt remur ex beneplacito. Si propius dies natalis non occurrat, cultusque & veneratio probetur, poterit referri cum S. Romarico parente VIII Decemb.

DE SANCTO EVSTASIO EPISCOPO NEAPOLITANO

SECVLO II AVT III

[Commentarius]

Eustasius Episcopus Neapolitanus (S.)

Necius Carafa Archiepiscopus Neapolitanus & S. R. E. Cardinalis curauit typis excudi anno MDCXIX Catalogum Sanctorum, de quibus Neapoli & per totam diœcesim ab omnibus Ecclesiasticis celebrari mandat Officium diuinum, & ad XXIX Martij ista præcipiuntur: S. Eustasius Episcopus Neapolitanus. [Officium ecclesiasticum:] Duplex. Omnia de Communi Confessoris Pontificis, & Missa fit sine Credo. Additur dein pro Notitia dicti Sancti alio charactere: Ioannes Diaconus in Chronico Episcoporum Neapolitanorum de hoc sancto Episcopo sic scribit: Eustasius septimus Episcopus Neapolitanus in altari Dei Genitricis semperque Virginis Mariæ, [corpus translatum,] quæ dicitur Cosmedin, populis deuote exequentibus conditus est atque translatus. Sacra eius ossa nouissime reperta sunt atque recondita sub eodem altari S. Mariæ Cosmedin, quæ alio nomine dicitur Portæ-nouæ: vigetque in ea ecclesia cultus huius sancti Præsulis. Hæc ibi. Cæsar Engenius Caracciolus in Neapoli sacra anno MDXXXIII excusa agens de ecclesia S. Mariæ de Porta-noua tradit pag. 50 has sacras reliquias S. Eustasij Episcopi Neapolitani sub altari maiore in tumba marmorea adseruari, [depositum sub altari maiore:] repertas & recognitas ad petitionem Ioannis Simonis Moccia, magna deuotione erga hunc S. Eustasium affecti: qui vel ideo ad huius honorē suis expensis curauit fieri caput aliquod argenteum, [pars cranij in capite argenteo:] affabre elaboratum atque ornatum, atque in ea collocari partem cranij illius, vt maiori cum veneratione a Neapolitanis posset coli & honorari. Hæc Caracciolus. Scripsit dein de Episcopis & Archiepiscopis Neapolitanis Bartholomæus Chioccarellus, additque, marmoreæ & antiquæ vrnæ, in qua S. Eustasij repositum est sacrum corpus, [inscriptio antiqua:] appositam hanc inscriptionem: Hic reqviescit corpvs s. evstasii confessoris. Ceterum Acta temporum iniuria excidisse: ac nihil ad nostram notitiam de eius vita ac gestis peruenisse. Demum Ferdinandus Vghellus tomo 6 Italiæ sacræ anno MDCLIX scribit S. Eustasium Agrippino successisse septimum Neapolitanum Episcopum, circa annum Christi CLXXX, & hanc ecclesiam præclaris virtutibus exornauisse: ossa autem sacra B. Eustasij a Clericis Regularibus S. Pauli, quos Barnabitas vocant, in loco, vbi olim condita fuerant, esse reperta anno Domini MDCXVI, die XVI Kalendas Decembris. Solui autem XXIX Martij potissimum solenne officium, & cum ob temporis vetustatem & scriptorum inopiam natalis eius dies ignoretur, ideo hoc die, [cultus 29 Martij:] quo etiam Diui Eustasij Abbatis Luxouiensis natalitia celebrantur, ideo ea nominis solitudine, apposite huc relatum esse. Quod deinde varijs exemplis probat Vghellus, & paßim patet ex hoc nostro opere: ita ad diem XV Martij tres Sanctæ proferuntur Matronæ dictæ. Successores S. Eustasij statuuntur S. Euphebius & S. Marcianus, quorum ille colitur XXIII Martij, iste XXX Octobris. Hisce succeßit Zosimus seu Cosmus qui sub Constantino Magno Imperatore floruit. [tempus Sedis.] Quæ vel ideo indicauimus, vt videat lector de annis, quibus præfuit Ecclesiæ Neapolitanæ S. Eustasius, nihil certi constare.

DE S. LIMINEO MARTYRE CLAROMONTE IN GALLIA.

CIRCA ANNVM CCLV

[Commentarius]

Liminius Martyr Claromonte in Gallia (S.)

[1] AndreasSaussaius ab hoc Martyre auspicatur hunc XXIX Martij in suo Martyrologio Gallicano his verbis: Claromonte Aruernorum S. Liminij Martyris, qui fidei incredibili ardore accensus, a Chroco Alemannorum Duce impio, Gallias inuadente, [S. Liminius Martyr sub Chroco Alemanno,] exquisitissimis impetitus supplicijs, a Christi confessione nulla vi potuit auelli: sed in pio proposito constanter permanens, nobile martyrij certamen veritatis extrema testificatione confecit. Cuius sacratissimum corpus in basilica S. Venerandi sepultum, magno sane splendore decoratur: [sepultus in ecclesia S. Venerandi,] gloriosi autem capitis pignore sacratissimo illustrata gloriatur asceterioli Thureti ecclesia, quæ festa eius solennia hodie peragit. Idem Saussaius ad diem XIII Maij ista habet: Aruernis translatio capitis S. Liminij Martyris in Prioratu Thureti. In eadem irruptione Chroci Aruernis etiam passus est S. Anatholianus, cuius Acta dedimus VI Februarij, [caput in Prioratu Thureti.] vbi late hanc Chroci tyrannidem deduximus, factamque diximus circa annum Christi CCLV, quæ omnia cum spectent etiam ad S. Liminium, ibidem videri possunt. De Chroco agit Gregorius Turonensis lib. 1 Historiæ Francorum cap. 32, & dein cap. 34 ista habet: Iuxta hanc vrbem Aruernorum Liminius Anatoliusque Martyres requiescunt. Idem Gregorius de Gloria Confessorum cap. 30 & sequentibus agit de varijs Sanctis Aruernis, & cap. 35 & duobus sequentibus de Basilica S. Venerandi apud eosdem Aruernos, dein cap. 36 inter alia sic scribit: [martyrij historia olim scripta.] In hac basilica S. Venerandi, & beatus Martyr Liminius est sepultus: cuius agonis historia cum ab incolis teneatur, nullus tamen ei cultus venerationis impenditur. Quæ inde descripta refert Molanus in Appendice ad Vsuardum, quod diem eius natalem ignorarit. Latet hactenus illa tunc notißima agonis seu martyrij historia.

[2] Ioannes Sauaro Aruerniæ Præses cum Originibus Claramontanis eruit ex antiquis MSS. libros duos de Sanctis, [an alius ab eo S. Linguinus,] ecclesijs & monasterijs Claramontanis & suis. Notis illustrauit, &c. 20 describitur ecclesia S. Venerandi his verbis: In ecclesia S. Venerandi altare S. Iuliani & S. Basilicæ Antiochenæ, altare S. Quintini & S. Dionysij, altare S. Mariæ vbi S. Verandus & S. Linguinus, & S. Nepotianus & S. Auitus & S. Clara & alij sex millia ducentorum in corpore quiescunt, quorum nomina Deus scit. Hæc ibi ad quæ obseruat Sauaro de S. Linguino in vetere tabula S. Illidij, cuius ecclesia proxima est huic S. Venerandi, ista legi: S. Linguinus Confessor, & pluribus agit de S. Liminio Sauaro, de quo ibidem altum est silentium, & loca Gregorij Turonensis ac Molani a nobis citata indicat, & ex MS. Collectario S. Illidij indicat hoc die festum & XIII Maij Translationem celebrari: & dein subiungit: quia in rebus, quæ ad religionem spectant, nihil temere tentandum est, secundum vindicias Ecclesiæ S. Venerandi hic appingi S. Liminium Martyrem, non expungi S. Linguinum Confessorem. Interim huius diem natalem, nusquam indicat: [relatus ad 24 Martij.] quem Saussaius retulit ad diem XXIV Martij: ad quem diem, quia a Sauarone dubij facti sumus, maluimus omnia ad hunc reijcere: & cum illo asserimus nihil temere tentandum. Hinc cum Gregorio Turonensi S. Liminium proponimus, & num idem aliusue statuendus sit S. Linguinus, nolumus diuinare.

DE SANCTIS MARTYRIBVS NICOMEDIENSIBVS PASTORE, VICTORINO SEV VICTORE, SATVRNINO, DOLA, IVLIANA, SEV IVLIANO ET IV SOCIIS.

[Commentarius]

Pastor, Martyr Nicomediæ in Bythynia (S.)
Victorinus seu Victor, Martyr Nicomediæ in Bythynia (S.)
Saturninus, Martyr Nicomediæ in Bythynia (S.)
Dola, Martyr Nicomediæ in Bythynia (S.)
Iuliana, aut Iulianus, Martyr Nicomediæ in Bythynia (S.)
IV socii, Martyres Nicomediæ in Bythynia (SS.)

Dvæ classes Martyrum hoc die proponuntur in antiquioribus Martyrologijs: harum altera passa est Nicomediæ in Bithynia, [Martyres IX] altera Antiochiæ in Syria. Priorem classem constituunt nouem athletæ, de quibus in MS. Treuirensi S. Martini ista habemus: [Pastor,] In Nicomedia S. Pastoris Martyris & aliorū VIII. Ex his alter profertur in MS. Reginæ Sueciæ ob Holstenio laudato: [Victorinus,] Nicomediæ natale SS. Pastoris, Victurini & aliorum VII. Ijdem duo exprimuntur apud Vsuardum absque socijs, sed non indicato numero adduntur in hodierno Martyrol. Rom. [seu Victor,] In MS. Leodiensi S. Lamberti appellantur Pastor & Victor & tribuuntur Nicææ: in Lætiensi solus Victor legitur & Nicomediæ passus. Hisce tertius additur in Tornacensi S. Martini & Atrebatensi: [Saturninus,] In Nicomedia natalis SS. Pastoris & Victoris & S. Saturnini. Ijdem ita efferuntur in Kalendario præfixo MS. libro S. Isidori de Officijs Ecclesiasticis, Romæ in bibliotheca Vallicellana adseruato: In Nicomedia Pastoris, Victoris, Saturni. At rectius Saturnini legitur in MSS. Vaticano S. Petri, Corbeiensi & S. Cyriaci, sed in hoc Antiochiæ tribuuntur, quæ alterius claßis ibidem omissæ palæstra fuit. At Saturnino non indicato, alius substituitur in MSS. Casinensi, [Iulianus,] Pleschianensi & Vaticano: Nicomedia Pastoris, Victorini, Iuliani. Notkerus dictos quatuor exprimit: In Nicomedia Pastoris, Victorini, Saturnini, Iuliani. In MSS. Barberiniano & Pragensi additur & aliorum trium. In MS. Augustano S. Vdalrici quatuor nomina exprimuntur, Pastoris, Victoris, Doli, Iulianæ. [seu Iuliana,] In Parisiensi vero Labbæi & Aquisgranensi, Pastoris, Victurini, [Dola,] Dolæ, Iulianæ. In MS. Hieronymiano nostro & Richenouiensi ista habentur; Nicomediæ Pastoris, Victorini, Saturnini, Dolæ, Iulianæ & aliorum IV: pro his VII leguntur in MS, Rhinouiensi: [& IV anonymi.] sed solum quatuor referuntur in alijs apographis S. Hieronymi, Lucensi, Blumiano & Corbeiensi Parisijs excuso: sed in his tribus abest nomen Dolæ: quod in Tamlachtensi & sex indicatis reperitur: quo etiam nomine omisso, reliqua sunt in Martyrologijs Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excusis, item apud Molanum, Galesinium & Canisium. In MS. Bruxellensi Victor & Victorinus vt diuersi exprimuntur, [Reliquia S. Pastoris Bononiæ.] vti apud Greuenum Iulianus & Iuliana. Bononiæ tres partes satis notabiles ossium S. Pastoris Martyris in ecclesia S. Francisci adseruari annotat ad hunc diem Masinus in Bononia perlustrata, sed an huius Nicomediensis non liquet. Aliqui ex hisce Martyribus ad alios dies translati sunt. Ita MS. Bruxellense S Gudilæ ad XII Ianuarij: [cultus 12 Ianuarij] In ciuitate Nicomedia passio SS. Pastoris & Victoris. At Pastor & Victorinus Martyres Nicomediæ referuntur die XXVII Martij in MSS. Atrebatensi, Tornacensi, [27, 28 & 30 Martij] Lætiensi, Aquicinctino, & alijs. Et iterum XXVIII eiusde Martij Pastor & Victor cum socijs IV & Pastor ac Victorinus referuntur in MS. Marchianensi & Florario. Deniq; XXX Martij depositio Pastoris & Victoris, alijs Victorini, & aliorū quatuor celebratur in MS. Treuirensi S. Martini a Greueno & Canisio. Quo eodem die S. Pastorem Martyrem Leodij in aliqua veneratione esse scribit Saussaius. Pro quatuor anonymis miscentur Liberius, Teucrus, Medicius & Iulia in MS. Tamlachtensi, sed num loco illorum collocandi, non satis liquet ex solis nominibus, [& pro 4 anonymis substituendi alij ex Tamlachtensi] quæ omnia in sequenti classe referemus. Forsan maiore ratione substituendi forent sequentes, in vetusto MS. S. Maximini ita relati: Nicomedia, Castoris, Eusebij, Eunuculi, Saturnini, vbi loco Castoris videtur Pastoris legendum: Iuliana Virgo refertur in Kalendario præfixo MS. Breuiario, cuius vsus fuit circa partes Rheni, [aut ex Maximiano MS.] quam huc referendam arbitramur.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ANTIOCHENIS THEODORO, PRESBYT. POENTALE, IVLIANO ET ACHATIA.

[Commentarius]

Theodorus Presbyter, Martyr Antiochiæ (S.)
Poentalis, Martyr Antiochiæ (S.)
Iulianus, Martyr Antiochiæ (S.)
Achatia, Martyr Antiochiæ (S.)

[1] Alterahæc claßis, sed aliquanto minor, est Martyrum Antiochenorum, ex quibus primus subinde Theodolus scribitur aut Theodericus, paßim Theodorus. Seorsim Theodolus Presbyter memoratur in MS. Martyrol. Pragensi. [Theodorus Presbyter] At Pastor & Theodolus referuntur in MS. Kalendario Hieronymiano Lucensi, sed Pastor est Antesignanus Martyrum Nicomediensium, de quibus iam egimus. Theodericus Martyr inscriptus est Kalendario Missalis Mediolanensis S. Ambrosij anno MDL excuso. Accuratius addito loco ista habentur in MSS. Romano Cardinalis Barberini, Tornacensi S. Martini, & Lætiensi S. Lamberti: Antiochiæ S. Theodori Presbyteri & Iuliani. MSS. Augustanum S. Vdalrici & Labbeanum: [Iulianus,] Antiochiæ Theodori, Saturnini, Poentalis, alibi Achaciæ.

[Poentalis,] At Saturninus spectat ad Nicomedienses, ab ijs huc in vtroque Martyrologio translatus. MS. Romanum Ducis Altempsij ista tradit: [an Achatia separanda,] In Antiochia Theodori Presbyteri, Iulianæ & Acaciæ. Martyrologium Hieronymianum in apographo Lucensi ita habet: In Antiochia Theodori Presbyteri, Poentalis, Iuliani, Acaciæ. Consentiunt alia in tribus prioribus: ast in Blumiano Achatiæ, in Corbeiensi Parisijs excuso Achaci, in nostro peruetusto, alibi Achaiæ legitur: quam, dicta controuersia de voce alibi indicata, cum alijs hic relinquimus. In MS. Tamlachtensi ista nomina proponuntur, Pastoris, Liberij, Victorini, Saturnini, Teucri, Medicij, Dolæ, Iuliæ, Iulianæ, Iuliani & aliorum CCXLVI. Achatiæ. Ex his spectant ad priorem classem Nicomediensium, Pastor, Victorinus, Saturninus, [an. 246 addendi.] Dola, Iuliana. Ast huc spectant Achatia & Iulianus: sed an illis iungendi socij CCXLVI sint, non satis liquet. De S. Acacio, alijs Achatio & Achartio, qui a varijs hoc die refertur, & est Episcopus Meletinensis in Armenia & Confessor, agemus XXXI Martij.

DE SS. IONA ET BARACHISIO MONACHIS, MARTYRIBVS IN PERSIDE.

ANNO CCCXXVI

[Praefatio]

Ionas, Frater, Monachus, Martyr in Perside (S.)
Barachius, Frater, Monachus, Martyr in Perside (S.)

[1] Cvmsub Constantino Magno Imperatore Christiano, Ecclesia Christi tutißima pace frueretur, fides Christiana per totum Persarum regnum magno incremento augebatur: [In persecutione sub Sapore Rege excitata] quod ægre ferentes Iudæi ac plurimi Persarum, Christianos apud Saporem Regem criminati sunt: vnde horrenda persecutione commota plurimi pro Christo martyrij corona fuere decorati. Imo in præcipuis vrbibus, nobilißimi quique ad decem & octo millia cruciatibus horrendis, [plurimi Martyres coronantur,] & ab humana penitus alienis natura Martyres fuere consummati. Quibus auditis sacratißimus Imperator Constantinus, vt Christianorum sanguini fundendo parceret & a tanta crudelitate abstineret, per litteras additis etiam precibus, Saporem est adhortatus, sed duram Regis mentem flectere non valuit: vt ea omnia Theophanes in Chronographia ad annum Constantini XXI, [frustra se interponente Constantino Magno,] Christi CCCXXV aut sequentem accurate describit. In hac persecutione paßi sunt ad diem XXIX Martij SS. Ionas & Barahisius fratres: quorum illustre certamen ac trophæum exarauit eleganti stylo Esaias Adami filius, Eques Regis Persarum, qui omnia, quæ in hoc rertamine contigerunt, audiuit & perspexit. Acta illa Græce extant in celeberrima bibliotheca illustrißimi Dominij Venetorum, [Horum Acta scripsit Esaias testis occulatus.] in qua ipsi ea reperimus, & nobis describi curauimus: quæ etiam inde desumpta habuit Aloysius Lippomanus, ac per Petrum Franciscum Zinum Latinitate donata edidit tomo VII Vitarum sanctorum Patrum, & ex eo Laurentius Surius ad hunc XXIX Martij: quæ & hic ex illis ipsis damus.

[2] Ex hisce Actis formatum illustre compendium continetur in Menologio Græco, iussu Basilij Porphyrogeniti Imperatoris seculo Christi decimo confecto: [Eorum compendium in Menologio Basilij Imp.] in quo & tempus martyrij & monachatus horum Athletarum additur, & sic Latine redditur: die XXIX Martij certamen SS. Ionæ & Barachisij. Florebant hi monachi sub Imperio Constantini Magni atque inde discesserunt in regnum Persicum, & cum ibidem reperirent nouem sanctos Martyres carceri inclusos, eos ad fortiter pro Christo certandum animarunt. Qua de caussa comprehensi & ipsi sunt & ad Principes Persarum adducti: qui & plurimis institerunt modis, vt eos cogerent fidem Christi negare: sed frustraneo conatu. Primus ergo Ionas vinculis constringitur secundum legem Persarum: solent enim Persæ, si aliquem verberibus excepturi sint, illum in terram deponere, eiusque manus ac pedes vinculis alicui ligno adstringere. Ita hic Martyr, vinctus instar lapidis immotus plagas accepit, dum asperis virgis exciperetur: quem ita inuentum proiecerunt foras & glaciei concretæ per totam noctem exposuerunt: digitos deinde manuum pedumque abscindunt, ac corpus reliquum in cochlea compressum, serra medium secarunt, atque in lacum proiecerunt, & sic Ionas martyrium consummauit. At Barachisius nudus per spinas tractus, & in cochleam coniectus, cum bulliens pix in eius guttur esset effusa, martyrium compleuit.

[3] [& aliis Menæis.] Hæc dictum Menologium Basilij Imperatoris, quæ satis antiqua monumenta confirmant: ex quibus extractum maius elogium continetur in magnis Græcorum Menæis & apud Maximum Episcopum Cytherorum. In Menologio Cardinalis Sirleti ad XXVII Martij, quo nouē alij Martyres, ab hisce duobus ad martyrium animati, fuerunt coronati, hæc pauca referuntur: Eodem die Martyres Ionas & Barechisius securi percutiuntur. Verum non videtur huius Menologij auctor antiqua Acta ab Elia conscripta habuisse: post quæ a Lipomano edita hoc eis elogium formauit Galesinius: In Persia beatorum Martyrum Ionæ & Barachisij, [apud Galesinium etiam] qui fortissimi Dei milites, Saporij Regis, rei Christianæ hostis, iussu, omni cruciatuum genere torti, præclaro & fidei & virtutis Christianæ exemplo dato, stolam lucis induti, sempiterna perfruuntur gloria. Accuratius præcipua singulis illata tormenta paucis indicantur in Martyrologio Romano his verbis: [& in Marrolog. Rom.] In Persia sanctorum Martyrum Ionæ & Barachisij sub Sapore Rege Persarum, quorum Ionas pressus in cochlea, confractis ossibus, medius dissectus est: alter oppletis faucibus pice ardenti suffocatus. Eosdem celebrant Felicius, Molanus, Canisius & alij. Baronius meminit etiam horum Martyrum in Annalibus ad annum CCCXLIV, sed tum Constantius imperabat, patre Constantino iam septem annis vita functo, sub quo hosce sub initium persecutionis martyrio coronatos tradunt cum Menologio Basilij Imperatoris Menæa Græca, & Esaias in Actis satis innuit.

ACTA MARTYRII
Auctore Esaia Equite Regis Persarum.
ex MS. Græco Veneto, a Lipomano edita.

Ionas, Frater, Monachus, Martyr in Perside (S.)
Barachius, Frater, Monachus, Martyr in Perside (S.)

AVCT. ESAIA COÆVO

CAPVT I.
Persecutio mota. Nouem Martyres animati: hi duo comprehensi.

[1] Saborius Persarum Rex, XVIII anno regni sui aduersus Ecclesias Christi, [Indicta persecutione SS. Ionas & Barachisius habitationē deserunt:] & eos, a quibus Deus omnipotens colebatur, persecutionem exercuit: iussit enim Magis vt sancta Christi templa diruerent & Christianorum monasteria incenderent: præterea imperauit, vt Christiani conquirerentur, inuentique cogerentur dijs sacrificare: & qui parerent, magnis afficerentur honoribus; qui vero parere recusarent, varijs tormentis & supplicijs grauissimis excruciarentur. Eo tempore erant in regione Persarum, in quodam vico, qui vocatur Iasa, duo fratres Ionas & Barachisius, viri iustitia fideque pleni, qui magna cum reuerentia mandata Domini obseruabant. Hi Sancti, audita Christianorum persecutione, mansionem suam reliquerunt, & ad eum locum, vbi impij magi Christianos omnes acerbissime excruciabant, profecti sunt.

[2] Cum autem essent in vico, qui dicitur Bardiaboch, & ad carcerem, [Bardiabochi confirmant incarceratos Christianos] in quo Christiani inclusi tenebantur, accessissent, orarunt carceris custodem, vt sibi ad Christianos damnatos ingredi permitteret. Cumque ingressi essent, nouem inuenerunt viros condemnatos, qui impij Regis Saborij decretis aduersabantur. Cum igitur SS. Ionas & Barachisius vidissent eos in cruciatibus, & salutassent, cœperunt illos cohortari ac dicere: Fratres ac Patres, nihil timeamus: sed in nomine Crucifixi certamen vnum sustineamus, vt coronam assequamur sempiternam: quemadmodum & fratres patresque nostri martyrio ipsam quoque sunt assecuti. Hac SS. Ionæ Barachisijque oratione illi magis adhuc confirmati, se mutuo cohortabantur, & gratiæ, vt ita dicam, oleo se vicissim ad patientiam & tormentorum atque martyrij perfectionem vngebant & corroborabant. Sanctorum autem Martyrum, qui in carcere vincti erant, nomina hæc sunt: Zanitas, Lazarus, Marothas, Nerses, Elias, Mares, Abibus, Sembeethes & Sabbas. [nouem, dein Martyres effectos.] Hi pro Christi nomine cum multos cruciatus pertulissent, & in ipso martyrij certamine vitæ cursum præclare confecissent; firmam fidem seruantes, incorrupta atque immortali martyrij corona magna cum laude redimiti, in cælum ad Angelorum choros aduolarunt.

[3] [deferuntur, quod Christani essent & alios cōfortassent:] Post autem quidam magi SS. Ionam & Barachisium apud tres magorum principes, Masdrath & Seroth & Maarnesem, a quibus Sancti damnati fuerant, accusarunt, quod neque immolarent, nec Regis mandatis obedirent, nec solem & ignem & aquam adorare vellent: quodque nouem illi Martyres eorum sermonibus adducti, Regijs decretis non obtemperassent.

[4] Tunc magorum Principes indignatione pleni, eos ad se adduci iusserunt, atque ita allocuti sunt: Adiuramus vos per nostrum Regem Regum Saborium, vt vere nobis ad ea, de quibus fueritis interrogati, [ad Principes Magorum adducti ostendunt Deo magis quam hominibus obediendum.] respondeatis: Paretisne Regis voluntati, & obeditis decretis eius, & adoratis solem & ignem & aquam, vt iubet ipse Rex, an non? Responderunt SS. Ionas & Barachisius: Loquemur vobis: vos autem ita nos audite, vt Principes & Regis Persarum Iudices decet. Vos enim delegit Iudices, & omne iudicium suum in manibus vestris collocauit, vt iuste iudicetis. Nonne debetis, præclari Iudices, magis quam terrenum Regem timere eum, qui vobis sapientiam & intelligentiam dedit, & Deum, qui cæli & terræ atque omnium spirituum imperium habet, agnoscere: quique temporum distinguit varietates, atque omnia moderatur, & vobis prudentiam largitus est, vt iudicetis eos, qui in carne sunt similes vobis? Adiuramus igitur vos, vt vere syncereque dicatis nobis, quem Deum abnegare debeamus: cælestemne, an terrenum? æternum, an caducum? Nos enim credimus in Deum, qui fecit cælum & terram: non autem mortali homini credimus. Neque enim debemus homini credere, qui exiguo viuit temporis spatio, & moritur, ac sepelitur, quemadmodum nos, & in aliorum hominum numero ponitur.

CAPVT II
Singuli seorsim quæstioni subiecti, & varia tormenta passi;

[5] His auditis, magorum Principes vehementer indignati, atque impio furore pleni, [S. Ionas seorsim examinatur,] quod Rex ipsorum contumelia esset affectus a Sanctis, qui mortalem eum assererent, virgas asperas e malis punicis atque spinosas afferri iusserunt, vt cæderentur. Sed imperarunt prius, vt separarentur, quo neuter posset, quid ab altero dictum esset, intelligere, atque ita in Christi certamine confirmari. Tum Masdrath & Seroth & Maarneses, tres magorum Principes considentes, vt de Sanctis quæstionem haberent, iracunde iusserunt, vt S. Ionas solus adduceretur. Quo quidem adducto: Quid tibi, inquiunt, faciendum sit, despice, Si deos veneraris & adoras, solique & igni & aquæ sacrificas, & quæ a Rege Regum Saborio iussa sunt, perficis, liber cum honore dimitteris: alioqui te acerbissimis tormentis & supplicijs grauissimis afficiemus. Neque vero putes nos tibi esse inimicos: ipsi enim tibi nihil mali faciemus, nisi tute saluti tuæ male consulueris. Respondit S. Ionas: Istius, inquiens, ego salutis non egeo propter Iesu Christi vitam: præterit enim nec vnquam permanet. Quamobrem numquam negabo Dominum meū Iesum Christum viuentem in secula, quoniam ipse est spes omnium Christianorum nec confunduntur qui sperant in eum: sic enim nobis pollicitus est: [respondet se a Christo iudice nullis tormentis dimouendum.] Amen, amen, inquiens, dico vobis, quisquis me negauerit coram filijs hominum, & ego negabo eum coram Patre meo qui in cælis est & coram sanctis Angelis. Veniet enim in nubibus cæli in gloria Patris sui & Angelorum atque Archangelorum: iamque paratus est vt vnicuique homini reddat secundum opera ipsius. [Matth. 10] Quæ cum ita sint, facite in me quod vobis mandatum est: neque enim putetis, nos domum Dei relicturos, aut ab eo vllis terroribus defecturos, qui nobis concessit, vt sanctæ domui eius seruiremus, & nobis dixit: Vos estis lux mundi. Et rursum: Vos, inquit, estis sal terræ: quod si sal euanuerit, in quo salientur ea quæ salienda sunt? [Matth. 5.] Quare si, vt suadetis, vestro Regi Regum obtemperemus, & iussa eius faciamus, non solum negabimus Dominum nostrum; sed caussa erimus vt vos omnes illum negetis, & perniciem omnibus afferemus.

[6] Hæc cum audiuissent magorum Principes, ira concitati, [atrociter flagellatur:] iusserunt, vt lege Persica vinciretur. Traiecta igitur virga inter manus & crura, iners humi iacebat vir sanctus tanquam lapis: ministri autem eum virgis e malo punica spinosis verberabant, nec prius destiterunt, quam eius lacerata sunt latera. Ipse vero dum vapularet, [laudat Deum:] non repugnabat, sed Deum laudans, dicebat: Gloria tibi, Deus Patrum nostrorum, Abraham, Isaac & Iacob, qui eduxisti nos ex hoc mundo, & dignatus es nos ad amorem & fidem sanctam tuam adducere: nam per fidem Abraham iusti cognouimus fidem sanctam tuam, cum tamen pauca pro multis patiamur. Et nunc, Domine, da nobis patientiam, vt perficiamus omnia, quæ nobis spiritus sanctus tuus præcepit: qui & canticum nouum cecinit per os Patris nostri Dauid. [Psal. 26] Fac nos dignos, qui faciamus ea quæ dicit: ait enim: Vnam petij a Domino, hanc requiram, id est, vt semper sim tecum, Domine. Hoc mihi, Deus, quod expecto quotidie, per martyrium elargire. [& idola contemnit:] Hæc S. Ionas cum dixisset magna voce magorum Principibus: Ego, inquit, a Rege vestro peccatore, & omnibus amicis eius quicumque sint (sunt enim omnes Satanæ Principes) discedo, & omnes ipsos abnego: & a sole ac luna & stellis atque igne & aqua, quos esse deos asseritis, alienus sum, nec vllo modo illos adoro: sed credo in Patrem & Filium & Spiritum sanctum, veram Trinitatem, quæ seruat mundum vniuersum, fecitque deos etiam vestros, quos nobis per vim adorandos censetis.

[7] Hæc audientes magorum Principes, iusserunt vt pes eius funiculo vinciretur, [exponitur algoribus:] atque ita in pruinam & glaciem extraheretur, ibique totam noctem iaceret, (erat enim hyems) obseruareturque, quid frigoris caussa faceret. Ministri fecerunt imperata, & illuc eum vsque ad sequentem diem reliquerunt.

[8] Iniqui Iudices rursum considentes in tribunali, S. Barachisium adduci imperarunt. [interim S. Barachisius euocatus,] Quo adducto & coram ipsis consistente, Quid agis, inquiunt, Barachisi? Immolasne, & Solem atque Ignem & Aquam adoras & veneraris; quemadmodum & frater tuus Ionas, mutato consilio, fecit: an tormentorum certamen vis in corpore tuo suscipere? Respondit S. Barachisius: Quemadmodum frater meus adorauit, sic ego adoro & veneror & colo. [negat S. Ionā defecisse,] Vos de ipso falsum retulistis: nam veritas non permisit, vt id faceret. Quis enim mentem eius excæcare potuisset, vt relicto eo a quo ipse creatus est, adoraret ea, quæ creata sunt vt hominibus seruiant? Si adoranda essent, non seruirent hominibus, sed homines illis inseruirent: dedecus enim esset igni, si nobis seruili ordine deseruiret. Nunc autem videmus homines non solum diuites, verum etiam pauperes, non bonos tantum sed & malos, ignis vti seruitio. Cum igitur ignis constitutus sit seruus noster ab eo qui fecit illum, iniquum est, velle vos cogere, vt ignem adoremus, [ostendit non ignem sed Deum creatorē ignis & vniuersi adorandum:] quem Deus ad humanos vsus creauit; & abnegemus ipsum Deum, qui fecit cælum & terram & mare & omnia quæ in eis sunt. Æquum est potius vt gloria & adoratio atque omnis honor a Regibus & Principibus & Ducibus & omnia spiritu tribuatur ei, a quo & sublimia & profunda facta sunt: cuius arcana consilia nemo potest comprehendere, neque valet ad sublimitatem gloriæ eius peruenire, cum tamen auxilio ipsius egeant omnes filij hominum. Ipse enim alit omnes, nullius indiget, omnia moderatur: illud tantum a nobis requirit, vt nomen Domini cognoscamus, nec sinamus nos figmentis & erroribus decipi. [Exod. 20., Deut. 5] Sic enim iubet: Ne feceritis vobis idola, nec adoraueritis opera manuum vestrarum, nec vllam aliam rem procreatam: quoniam ego sum Dominus Deus vester, qui a principio sum, & sine fine permaneo, & non est alius Deus præter me, & gloriam meam alteri non dabo, neque virtutes meas sculptilibus neque honorem meum idolis: ego occido & vitam præbeo, & non est qui manus meas possit effugere. [Esa. 42., Deut. 32]

[9] Tunc irati magorum Principes, cœperunt eos admirari & ipsorum constantiam, ac dicere: [ne alij idololatræ resipiscant,] Ne iudicemus illos hoc tempore, ne qui eorum qui pij sunt, & solem & ignem & aquam adorant, auditis eorum sermonibus, a religione nostra deficiant, & immolare recusent: noctu potius illos audiamus, cum omnes dormiunt & conquiescunt, ne quis cognoscat, [noctu examinatur:] quæ ab ipsis dicuntur aut quæ fiunt a nobis. Tunc igitur iudicium intermiserunt. Nocte autem, cum magna esset quies, considentes, iusserunt S. Barachisium adduci, & magno cum silentio eum audiebant. Cumque multa vltro citroque dicerentur, & in ea disputatione S. Barachisius, diuina sapientia munitus, victor existeret: indignati, iusserunt duas glebas æneas ardentissimas sub axillas ipsius admoueri, & dixerunt ei: Per Regis Regum Saborij coronam, abijce alteram e glebis in terram, vt intelligamus, te Deum tuum abnegasse. Respondit S. Barachisius: [glebas æneas ardentes lub axillis detinet:] Ministri Satanæ & Principes scelerati, per salutem Dei mei & interitum Satanæ patris vestri, non timeo Regem vestrum, & neutram glebarum in terram abijciam, sed vtramque propter nomen Christi perferam. Quin etiam vos adiuro per viuentem Deum, [& plura optat pati:] vt ad hunc cruciatum maiores alios, si quos habetis, adiungatis. Quis enim ad bellum proficiscitur, & in prælium ingreditur, qui non promptus sit mortem oppetere, vt magnam gloriam & præmia multa & locum Principis a Rege consequatur?

[10] Hæc cum a S.Barachisio dicerentur, ingenti dementia victi magorum Principes, [in carcere suspenditur vno pede.] iusserunt plumbum liquefieri, & in palpebras eius & nares conijci: rursumque liquefieri plumbum iusserunt, & in fauces eius & aures infundi, ne audire loquive posset. Post autem ministris illum tradiderunt, dicentes: Abducite eum in carcerem, ibique vno pede suspensum includite.

CAPVT III
Generosa mors vtriusque inter dira tormenta. Corpora ablata. Acta conscripta.

[11] Tvnc imperarunt, vt B. Ionas iterum ad conspectum suum adduceretur. Quo quidem adducto, [S. Ionas noctem in glacie expertus iucundissimam ob memoriam Crucis Christi:] Quomodo, inquiunt, se habet corpus tuum? & quomodo noctem illam totam glaciei ac frigori expositus transegisti? Respondens B. Ionas, Nullam, inquit, mihi credite, Regij Principes, Deus meus, in quo animus meus conquiescit, noctem vnquam mihi æque tranquillam largitus est, ex quo me peperit mater mea: nec memini vnquam, ex quo scire potui quid sensus sit, vllam omnino noctem ita mihi quiescenti suauem extitisse: consolatio enim mihi præsto fuit ex sancto illo ligno, cui affixus fuit Dominus meus Iesus Christus.

[12] [negat fratrem defecisse:] His auditis, iniqui magorum Principes dixerunt: Atqui frater tuus Barachisius Deum tuum abnegauit: & tu adhuc in sententia permanes obstinate? Respondit S. Ionas: Scio, inquiens, & ego, fratrem meum abnegasse diabolum & omnes angelos eius, seque perfecte Christo Domino addixisse. Nonne, dixerunt, magorum Principes, [ostendit potius moriendum, quam a fide Christi discedendum esse:] magis expedit tibi, vt a Deo tuo deficias, quam vt vitam amittas? Respondit S. Ionas: O cæci & stulti, quomodo vos esse prudentes iactitatis? Expendite, quæso, pro vestra prudentia veritatem. Non potest homo, qui triticum habet in horreo reconditum & seruat illud, quamuis & imbres & niues, & fulmina & reliquæ aëris iniuriæ vigeant, sibi temperare quin ipsum triticum sumat, & manibus suis in terram iaciat, seminans in nomine Domini: sperat enim ex semine exiguo se messis tempore, Christo fauente, aream repleturum. Quod si triticum in horreo suo reliquerit, & non seminauerit, deficiet & crescere non poterit. Idem in hominibus licet considerare: si quis in hoc mundo pro nomine Domini nostri Iesu Christi animam suam perdiderit, in nouo mundo, cum venerit ad hominum filios renouandos, eos, qui in ipsum credunt & voluntatem eius faciunt, renouabit in lumine suo, quod numquam præterit neque dissoluitur: eos vero, qui præcepta ipsius mandataque negligunt, in ignem conijciet, qui numquam extinguitur: neque enim carbones habet ignis ipsorum, vt scriptum est, nec lucem habet eorum flamma.

[13] Hæc ille cum dixisset, diu magorum Principes obmutuerunt, [comparat tormenta cum conuiuio:] sermonem ipsius admirati. Postea vero dixerunt ei: Ne erres, Iona, neque Scripturas sequaris: multos enim Scripturæ decipiunt. Respondit B. Ionas: &, Recte, inquit, dixistis, scripturas decipere: decipiunt enim Scripturæ Græcorum: nec aliud magis homines decipit, quam vita mundi huius: quisquis autem Christi gustat afflictionem, is numquam fallitur. Quemadmodum enim cum diues aliquis amicos ad conuiuium vocat, illi, relictis proprijs ædibus, accedunt, sciunt enim se ad lætitiam inuitari: cum autem discubuerint ac vinum degustarint, si suaue sit, gaudent & largius bibunt, nec postquam ebrij facti sunt domum reuerti possunt, sed eorum domestici apprehendunt illos, domumque deducunt; postridie autem mane, cum iam vinum edormierint, & crapulam exhalarint, valde lætantur, quod apud domesticos suos sint: sic & Christi serui, cum se a Principibus in carcerem vocari sentiunt, se ad certamina & tormenta ire non ignorant: cum igitur accesserint & biberint & cruciatibus atque amore Christi ebrij euaserint, nec familiæ nec liberorum amplius nec famæ recordantur, nec aurum aut argentum aut quidquam aliud curant; sed Reges & Principes aspernantur, & Regem vnum expectant magnum Christum: cuius nos milites sumus, in secula seculorum permanentis, cuiusque regnum non præterit, sed manet in æternum.

[14] His auditis, iusserunt magorum Principes, vt S. Ionæ, [generose fert abscindi digitos manuū ac pedum:] tamquam plura quam opus esset locuto, digiti manuum ac pedum præciderentur. Quod quidem ministri cum effecissent, amputatos digitos in conspectu ipsius proijcientes, dixerunt: Ecce nunc quomodo digitos tuos in terra disseminauimus: expecta igitur, & cum messis tempus aduenerit, aderunt tibi multi digiti. Respondit S. Ionas: Ego digitorum & manuum non egeo multitudine: Deus, a quo factus sum, mea, in ea renouatione, quam in nobis est effecturus, ipse renouabit.

[15] Audientes hæc magorum Principes, iracundia pleni, iusserunt picem in magno vase liquefieri, & caput eius a ministris abradi, tum ipsum Sanctum in saccum ita conijci vt caput extaret. Fecerunt iniqui ministri quod fuerat imperatum, [in ardenti pice illæsus manet,] & sancti viri cutem capitis ac linguam in vas pice plenum immiserunt: deinde totum etiam ipsum Sanctum in picem in medio vasis vehementissime æstuantis coniecerunt. Verum S. Iona in vas coniecto, statim tota pix e vase defluxit, ita vt eum non attingeret, nec vlla in parte læderet.

[16] [in cochlea confractus, per medium dissecatur: in lacum proijcitur.] Rem mirabilem ac nouam admirati homines impij, & videntes virum sanctum nullum ex tanto tormento damnum accepisse, cochleam afferri iusserunt, & in ea Sanctum poni vehementerque comprimi ac dissecari. Fecerunt ministri imperata, ipsumque in cochlea compresserunt, & omnia illius ossa confregerunt, deinde ipsum medium dissecuerunt. Cum autem dissectus esset, imperarunt impij magorum Principes, vt corpus eius in lacum profundissimum conijcerent ac diligenter obseruarent. Atque ita factum est.

[17] Sancto igitur Iona martyrij coronam assecuto, iusserunt rursum ad quæstionem S. Barachisium adduci: [S. Barachisius constans in pœnis,] atque ita eum allocuti sunt: Parce membris tuis, Barachisi, & noli intempestiue teipsum perdere. Respondit eis vir sanctus: Neque ego, inquiens, meipsum formaui neque perdam. Dominus, a quo factus sum, me virtute sua renouabit eripietque me e manibus vestris, & e manibus Principis vestri nequissimi: qui opificem suum Deum non agnoscit, sed diaboli voluntatem defendit studetque perficere. Hæc cum a Sancto dicta essent, duo ex magorum Principibus Masdrath & Seroth ad Maarnensem conuersi: Nos, inquiunt, Regem Regum Saborium afficimus ignominia. Isti enim errore suo confisi, neminem verentur. [spinis & arundinibus comprimitur:] Ita locuti, ardentes ira vultus suos ad B. Barachisium conuerterunt, iusseruntque ipsum in spinas conijci, deinde arundines afferri findique medias & sancti viri carni admoueri, tum funiculo tenui ipsum circumuinciri atque comprimi, donec arundines in carnem penetrarent: post autem imperarunt, vt arundines extraherentur, [& membris in cochlea confractis, & pice ardente in fauces coniecta moritur.] vt eius carnes dilacerarent. Sic igitur fecerunt ministri, & carnes ipsius dilaniarunt. Tunc in cochleam, in qua sanctus Ionas sectus fuerat, inijci iusserunt impij, atque ibi omnia ossa eius perfringi: quæ cum essent confracta, magorum Principes ministris imperarunt, vt in fauces ipsius picem ardentem conijcerent: atque ita B. Barachisius animam reddidit, & ad sanctorum Martyrum numerum asscriptus est.

[18] [Abdissotas corpora IX Martyrum emit.] Cum autem vir quidam pietate insignis, nomine Abdissotas, SS. Ionam & Barachisium martyrio coronatos intellexisset, accessit, & Sanctorum tabernacula quingentis miliarisijs Daricis & tribus vestimentis sericis emit ab ijs a quibus seruabantur. Neque vero sola SS. Ionæ & Barachisij corpora mercatus est, sed illorum etiam qui ante ipsos martyrium pertulerant. Iurauit autem emptor, neminem e Principibus resciturum, custodes Sanctorum corpora vendidisse: dixitque se illorum, qui martyrio essent affecti, veterem amicum esse. Custodes enim iusiurandum exegerant; veriti, ne, si res ad Principum aures peruenisset, in aliquod periculum inciderent.

[19] [Hi Martyres Orant pro hominibus,] Sanctorum qui martyrij palmam tulerunt, nomina hæc sunt, vt superius diximus, Ionas & Barachisius, Zanitas, Lazarus, Marothas, Merses, Elias, Mares, Abibus, Sembeethes & Sabbas. Vndecim hi pugiles, gloriosique Martyres, ad finem vsque pro Christo decertarunt, passique sunt se varijs cruciatuum generibus torqueri, vt in Christi fide constantes apparerent, & præclarum virtutis specimen & exemplum ac formam posteris relinquerent. Hi sancti beatissimi & Christi milites inuicti, strenue pro Duce suo pugnantes, & victoriam de Christi hostibus reportantes, stolam lucis induti sunt, & incorruptam ab ipso gloriæ coronam obtinuerunt, [IX occisi die 27, duo 29 Martij.] & nos omnes eorum precibus & supplicationibus apud Deum adiuuamur. Interfecti sunt nouem ex ijs Christi Martyribus VI Calend. Aprilis, reliqui autem duo IV. Calend. eiusdem mensis.

[20] Hanc autem sanctorum Martyrum historiam conscripsit Esaias Adami filius, qui cum Eques esset Regis Persarum Saborij, & cum magorum Principibus, [Esaias oculatus testis hæc scripsit.] vt auditor tantum & spectator eorum quæ fiebant, interesset, atque ita omnia quæ in hoc certamine contigerunt ab initio ad finem vsque audisset ac perspexisset; ea ad omnium ædificationem atque vtilitatem & salutem litterarum monumentis mandauit, vt talem pro Christo virtutem omnes studeāt imitari: cui gloria & imperium in secula seculorū, Amen.

DE S. MARCO CONFESSORE ARETHVSIORVM EPISCOPO, S. CYRILLO DIACONO ET MARTYRE, ALIISQVE IN SYRIA SVB IVLIANO.

ANNO CCCLXII

Synopsis historica.

Marcus Arethusiorum Episcopus, Confessor, in Syria sub Iuliano (S.)
Cyrillus Diac. & Mart. in Syria sub Iuliano, (S.)
Alii, in Syria sub Iuliano (SS.)

§ I. Cædium multitudo: & tormentorum tum sacris virginibus a Gazæis, tum S. Marco ab Arethusijs, illatorum immanitas.

[1] Vtprimum meritæ mortis supplicium ab vltore Deo retulit Iulianus, respirare vbique cœpit Christiana res sub Iouiani Imperio: [in Iulianum inuectus Nazianzenus,] sed communis ecclesijs omnibus lætitia intimiori sensu Orientales affecit, quibus potißimum affligendis incubuerat. Florebat tunc eloquentiæ imprimis laude Gregorius, is qui deinde Sasimorum Episcopus, ab administrata aliquamdiu Nazianzi Ecclesia notiore appellatione Nazianzenus cognominatus est. Hic in publica gratulatione fidelium altissime se efferens, acerrimis duabus inuectiuis omnem Apostatæ vitam, studia, vitia, imprimis autem exercitam eius nutu permissiue a Gentilibus in Christianos immanitatem, exposuit atque exagitauit; & veluti blasphemum Philisthæum suo occisurus gladio, in illis conscribendis effudit infinitam quamdam externæ & profanæ disciplinæ copiam, [magna eloquentiæ vi] vtpote liberalium artium studio atque professione non ita pridem defunctus: atque vt in illa ætate (non intra pueriles annos constituta, vt nugatur Camerarius) acer inprimis ac vehemens καὶ πυρὸς μενὸς πνέων; vt Homericis verbis vtar. Ita Nazianzeni illustrator Iacobus Billius in synopsi, suo & Eliæ Cretensis commentario præfixa post epistolam ad lectorem: in qua auctoris sui nomen contra obtrectatorem eius Camerarium egregie defendit, demōstrauitq; plusquam quadraginta quatuor annos habuisse, cum in Iulianum recens mortuum inuectus, & ab illius vafritie transiens ad crudelitatē illius, hanc ita proposuit detestandā, vt pariter noscendā admirandamq; reliquerit posteris eorū in quos ipsa se exeruit fortitudinem, ita loquens:

[2] [infectatur eius crudelitatem:] Quamquam ea mente esset [Iulianus] ac vafritie multa vteretur; nequaquam ad extremum vsque permansit in sententia, Martyrij scilicet decus Christianis subtrahendi, nec palam in eos persecutionem exercendi: verum quemadmodum Æthnæum ignem narrant Æthnæ radicibus abscondi, ab ima parte exundantem; ac vi retentum atque compressum prius quidem horrendum quemdam sonum edere, fumumque propinqui mali indicem vertice suo euomere; deinde vero suis finibus æstu vehementi extrusum, ac supra foramina sua se effundentem, finitimas quasque terræ partes incredibili illo & horribili fluxu peruastare: eodem quoque modo illum reperire licet, aliquantisper quidem & seipsum & sophisticum suum decretum in potestate tenentem, atque per fraudes rebus nostris incommodantem; cum autem redundantior fuit ira, premere ac dissimulare non posse peruersitatem animi; sed aduersus pium diuinumque nostrum agmen nuda & aperta impietate grassari.

[3] Vt enim edicta ea præteream, quæ aduersus ædes sacras tum publice proponebantur, [sub quo diris modis vexati fideles,] tum priuatim explebantur, & votiuorum donorum ac pecuniarum expilationem, non magis ab impietate quam ab auaritia manantem; vt taceam Sacerdotes & subditos, qui pro his rebus acerbissime torquebantur; vt colūnas cruoris plenas sileam, horum manibus atq; complexu, dum virgis conciderentur, per orbem cinctas; vt etiam sagittarios discurrentes per regiones & vrbes, ipso qui hæc imperabat acriores & crudeliores: vt, inquam, hæc omnia prætermittam; eccui tandem Alexandrinorum ignota crudelitas est, [Alexandriæ ecclesia cædibus polluta,] qui præter multa alia, quæ aduersus nos designarunt, temporis licentia immoderate abutentes (plebs vtique etiam alias seditiosa & furiosa) hunc quoque impietatibus suis cumulum addidisse referuntur, vt sacrosanctum templum nostrum duplici cruore, hoc est, victimarum & hominum implerent; idque perpetrasse ductu atque auspicijs cuiusdam Imperatorij philosophi Pythiodori, ab his tantum rebus nominis famam consecuti.

[4] Eccui Heliopolitarum incursio incognita est? eccui Gazæorum effrænis audacia? [Gazæ Virgines sacræ nudatæ ac discissæ:] Eccui Arethusiorum furor, qui cum prius obscuri atque ignobiles essent, ab eo tempore perquam etiam noti & celebres fuerunt: nec enim præclara dumtaxat actio celebritatem hominibus parit, sed etiam improbitas prauorum hominum gloriam superans. Illi siquidem (vt vnum ex multis commemorem, quod etiam atheis horrorem incutere posset) virgines castas & mundo superiores, quæque vix vnquam viris in conspectum venerant, in medium productas vestibusque nudatas, vt per aspectum contumeliam prius inferrent, ac postea proscissas atque dissectas (o Christe! quomodo tuam illius temporis patientiam feram?) partim proprijs etiam dentibus comminutas edisse, atque vt eorum execrandum decebat furorem crudis hepatibus sese ingurgitasse feruntur, ac cibo illo defuncti communem & vsitatum admisisse: partim palpitantibus adhuc visceribus suillum pabulum inseruisse, ferocissimisq; porcis immissis hoc spectaculum obiecisse, vt simul cum hordeo carnes laniari atque exedi perspicerent; mixtum alimentum atque tum primum conspectum & auditum: quo sane is solū dæmones suos alere merebatur, qui horum scelerum architectus erat…

[5] Iam vero illud eximij viri Marci & Arethusiorum, quis tam ab orbe nostro remotus est vt ignoret, ac recordando narrationem non anteuertat? Hic cum insigni illo Constantio imperante, [Arethusiæ Marcus ob euersum tēplum exosus ciuibus,] pro ea potestate, quæ tum Christianis concessa erat, domicilium quoddam dæmonum euertisset, ac multos Christianos a gentili errore ad salutem, non minus ob vitæ splendorem quam ob dicendi facultatem ac doctrinam, traduxisset, iampridē odio Arethusijs erat, vel potius Arethusiorum impijssimo cuique & dæmonum amātissimo. Posteaquam autem mutatis Christianorum rebus Gentilium res tumere cœperunt; temporis potentiam haudquaquam effugit: multitudo quippe etiamsi in præsens impetus cupiditatesque suas coërceat, quemadmodum ignis in materia latens aut amnis repressus, oblata tamen occasione accēdi atque erumpere consueuit.

[6] Quo circa cum populum aduersum se concitatum, nec moderati quidquam vel cogitantem vel cōminantem cerneret, primum consciscendæ fugæ consilium init, [sed sponte in eorum veniens potestatem,] non tam ignauia fractus quam præcepto illo permotus, quo e ciuitate in ciuitatem fugere & persecutoribus cedere iubemur. Neque enim Christianos, quātumuis fortes & singulari tolerantia præditos, sui tantum rationem habere oportet, sed persecutoribus quoque consulere vt ne, quantum in ipsis est, ad hostile periculum aliquid ex seipsis conferant. At postquam multos sua caussa duci, multos etiam ob persequentium crudelitatem in animæ periculo versari intellexit, minime sustinuit negligere alios ob cautionem suam periclitantes. Proinde præstantissimum maximeque philosophicum consilium capiens, ex fuga redit, seque vltro plebis arbitrio tradit, atque aduersus temporis acerbitatem velut aciem instruit.

[7] Hic vero quid accerbitatis aberat? quid non atrocissimū excogitabatur? cum scilicet ex ijs, qui illi imminebant alij aliud quidpiam ad vnius mali concentum afferrent, [ab omni ætate, sexu, conditione vexatus,] nec si nulla alia re saltem huius viri constantia mouerentur; quin potius hoc quoque nomine vehementius incandescerent, quod illius reditum atque præsentiam non tam fortitudinem aduersus pericula quam sui contemptum interpretarentur. Ducebatur itaque senex Sacerdos, athleta voluntarius, per mediā ciuitatem, omnibus, præterquā persecutoribus & carnificibus, tum ob ætatem venerabilis tum ob vitæ probitatem venerabilior. Ducebatur porro ab omnibus cuiuslibet ætatis, cōditionis ac fortunæ, omnibus æque vrgentibus, viris ac fæminis, adolescentibus & senibus, tam qui publica negotia administrabant quam qui honoribus ac dignitatibus præditi non erant: atque hoc vnum certamen cunctis propositum erat, vt furoris aduersus senem immanitate sese inuicem superarent; omnibusq; pietatis pars esse censebatur. quamplurimis eum malis afficere, pugilemque senem aduersus totam ciuitatem pugnātem debellare.

[8] Raptabatur per plateas, protrudebatur per cloacas, crinibus & quauis alia corporis parte (admixta nempæ crudelitati contumelia) trahebatur ab ijs, [& tortus,] qui in Mithræ sacris huiusmodi supplicijs iuste cruciantur. A pueris ad pueros pendulus remittebatur, cultris pennarijs generosum illud corpus excipientes atque hanc tragœdiam instar ludi habentes. Tormentis etiam tibiæ illius ad ipsa vsque ossa comprimebantur, lineis filis, & quidem tenuissimis atque firmissimis, aures amputabantur: denique sporta in altum sublatus melleque & adipe vndique perfusus, ab apibus & vespis meridiano tempore pungebatur; ardentissimo sole lucente, atque huic quidem carnes colliquante, illis autem beatarum illarum carnium (neque enim dixerim miserarum) esum gratiorem efficiente. Hic enimuero (vt hoc quoque litteris mandem) senex ille idemque ad certamina iuuenis (nam ne tormentis quidem animi hilaritatem reliquerat, [molle inungitur ab æstu & muscu conficiendus:] verum ex ipsis etiam cruciatibus delicias capiebat) celebratum illud & memorabile dixisse fertur; nimirum signum illud sibi placere, quod in sublimi se perspiceret, illos contra abiectos atque humi sitos. Vsque adeo superior erat ijs a quibus tenebatur, adeoque a doloribus & molestijs remotus, ac si alienis periculis interesset, suppliciumque suum pompam non calamitatem esse duceret.

[9] Et quidem quem tandem hæc non mouissent, etiam exigua lenitate & humanitate præditorum? [cum nec vno quidem nūmo] sed hoc illis per tempus & Imperatoris cupiditatem, tum a populis tum ab vrbibus & præfectis crudelitatem exposcentis, minime licuit. Hæc autem firmus senex & constans pertulit, vt ne nummum quidem aureum vnum proijceret tortoribus: ex quo perspicue intelligi potest eum pietatis caussa cruciatus tolerasse. Nam quamdiu Arethusij, grauissima templi æstimatione facta, totam auri summam poscebant, aut ipsum templum iubebant reficere, videri poterat ille idcirco magis obsistere, quod iussa exequi non posset, quam quod pietatis studio duceretur. Posteaquam autem tolerantia sua eos paullatim vicit, ex æstimatione aliquid semper detrahentes, eoque tandem rem adduxit, vt perquam exiguum esset quod ab eo postulabatur idque persoluere facillime posset; parique certamine inter se contenderent, illi vt vincerent, hic ne vinceretur; hoc est, illi vt vel tantillum pecuniæ acciperent, [vellet redimere vexationem,] hic ne quid omnino numeraret (quāuis alioqui multi essent, qui, partim pietate ducti partim inuicta atque inexpugnabili fortitudine eius commoti, ampliorem etiam summam parati essent erogare) tum vero liquido declaratum est, eum non pro pecunijs sed pro pietate certamen inijsse.

[10] Necdum illud adieci, hunc ex ijs vnum fuisse, qui sceleratum illius & execrandum, cum genus ipsius totum periclitaretur, seruarant furtimque subduxerant… Ob id enimuero is qui tum Hyparchi munere fungebatur, quamquam religione Gentilis, [donec senilis constantia vicit rabiem Paganorum.] multiplicem hominis huius cruciatum non ferens, illud ad Imperatorem fidenter & libere dixisse memoratur: Non nos pudet, Imperator, vsque adeo Christianis omnibus inferiores esse, vt ne senem quidem vnicum superare potuerimus, per omnia tormētorum genera raptatum? & quem vincere haud magnum nec honorificum est, an non extremæ calamitatis est ab eo victos recessisse? Ita ijsdem rebus hinc Hyparchi erubescebant, hinc Imperatores gloriabantur. Atque Arethusiorum quidem facinus ad hunc modum se habuit, vt iam parua sit Echeti & Phalaridis crudelitas, si cum illorum sæuitia & immanitate conferatur, vel eius potius quo auctore & impulsore hæc committebantur: siquidem seminis sunt germina, & venti naufragia.

[11] Alia autē qualia, quæso, quamq; grauia? Tacebo Orontē & nocturnos mortuos, quos hic cū Imperatore occultabat, [Quam multi Antiochiæ occisi,] cadauerum aceruis compressus atque obscure necem afferens. Prætermittam etiam cōcauas & semotissimas aulæ partes, quæque etiam in lacubus & puteis & fossis latebant mysteria dissectorum, non modo puerorum & virginum ad animarum euocationem & diuinationem ac sacrificia minime legitima; sed eorum etiam qui pietatis caussa in periculum vocabantur. Condonemus ista, si placet, vtpote quorum ipsummet etiā pudebat. Quæ autem in Cæsareenses nostros patrauit, magnanimos illos ac pietatis studio feruentes ita exagitans atque per contumeliam vexans, [quantum Cæsareæ passi fideles?] fortasse ne obijcere quidem æquum fuerit: etenim ob Fortunam melioris fortunæ tempore infortunio affectam, iusta indignatione commotus ad hanc vltionem progressus videbatur, quandoquidem iniustitiæ dominanti nonnihil concedendum est.

[12] At vero quis est nescius, cum promiscua plebs furenter in Christianos impetum fecisset, atque ingenti cæde perpetrata plura etiam comminaretur: gentis Præfectum (quoniam media via incedens inter tēpus & leges, [Gazeorum Prefectus multatur exilio,] vt tempori putabat seruiendum, ita leges quoque mediocriter verebatur, multisque Christianorum abductis, in nonnullos etiam gentilium animaduerterat) orta postea accusatione ductum esse ad Imperatorē, ac summa cum ignominia iudicium subijsse. Cumque se legibus, ex quarum præscripto sibi iudicandi prouincia commissa fuerat, tueretur, nihil propius factum esse quam vt ad mortem traheretur: ad extremum autem Imperatoris clementia exilio dūtaxat esse multatum, Quid enim mali, inquiebat iustus iudex & minime Christianos persequens, si manus vna gentilis decem Galilæos interfecit? Hæc vero an non perspicua crudelitas? an non persecutionis edictum, & quidē ijs quæ publice proponuntur multo expressus & formidabilius? [quia vindicabat innocentium cades.] Nā quid interest periculumne Christianis palam edicas atq; promulges, an te Christianorum persecutoribus delectari præteferas, magnique criminis loco ducas moderatione quadam erga eos vti? Cæsariensi Præfecto accidisse hoc postremum crederemus, nisi Sozomenus manifeste hæc de eo referret, qui Gazæ gerebat magistratum.

§ II SS. Virginum laniena, S. Cyrilli martyrium: omnium & imprimis S. Marci cultus apud Græcos.

[13] ExNazianzeno alijsue temporis istius scriptoribus hausit Theodoretus quæcumque narrat lib. 3 histor. eccles. cap. 6 & Sozomenus lib. 5. cap. 9 vnde & in egregio S. Marci certamine describendo pluribus sese extendunt: [Quid alij de S. Marco scripserint.] addit autem Theodoretus, quod gentiles illius constantia tandem euicti, eum dimiserint & mutata sententia ad rationem vitæ penitus contrariam traducti sint: siquidem ex eius ore veram pietatem postea didicerunt. Idem asserit sed paucioribus verbis Sozomenus, ijsque Menæorum textus consentit: Theophanes in circumstantijs nonnullis variat, & velut præsenti Iuliano imputat, quod horrenda tormenta Arethusæ exercuerit in Christianos, inter quos etiam Marcum sanctissimum Monachum, qui, cum exercitus e medio tolleret Constantij genus, Iulianum absconderat seruaueratque. Huius viuentis viscera … cetera lacuna inuoluit. Interpres suspicatus mortem per tormenta illatam, ζῶντὸς adhuc spirantis vertit.

[14] Idem Theophanes, vbi & Theodoretus, exercitam erga sacras Virgines crudelitatem etiam ad Sacerdotes extendit, & Ascalonitis communem fuisse cum Gazæis scribens, Gazæ vero, [nonnulli Gazæ & Ascalone etiam in Presbyteros sæuitum scribūt:] inquit, atque Ascalone Presbyteros & Virgines Deo in perpetuum sacratas interemerunt, & eorum aperta viscera complentes hordeo, porcis abiecerunt discerpenda. At Sozomenus Heliopolitas infandæ barbariei auctores faciens, rem aliter exponit, & ex speciali ac proprio ipsis virginitatis odio sic egisse existimato. Hic siquidem post explicatam fuse Alexandrinorum aduersus Georgium pseudo-episcopum, & Gazæorum aduersus Eusebium, Nestabum atque Zenonem fratres, & Martyres VIII Septembris recolendos, immanitatem, de S. Marco Virginibusq dicturus, ita scribit: Sed qui Heliopolim ad Libanum sitam, & Arethusam Syriæ incolunt, hos crudelitate longe superasse videntur: nam isti Virgines sacras (incredibile quidem dictu, nisi quidam eorum qui eodem tempore vixerunt, idem ipsum narrassent) quæ a populo cōspici minime solent, in loco publico veste nudatas, [Sozomenus Heliopolitis tribuit lanienam Virginum,] tū ad commune omnium qui eas intueri volebant spectaculum, tum ad ipsarum contumeliam consistere cogebant: atque vt primum eo quo libitum erat modo eis insultarant, ad extremum illarum capillum tōdebant. Quin etiam eas dissecabant bifariam, & ad illarum intestina deuoranda porcos prouocabant, viscerum extremitate cōsueto illis alimento operta, quo porci non tam facile ea internoscerent, sed consuetum alimentum necessario appetentes, carnes etiam humanas discerperent. Ad hanc quidem contra sacratas Virgines crudelitatem, vti conijcio, Heliopolitani adacti sunt, ex eo quod vetitum ipsis fuerat, ne virgines suas, sicut patrius mos ante tulerat, [ex odio castitatis patratā:] homini fortuito occurrenti prius stuprandas traderent, quam cum viris quibus desponsæ erant congrederentur. Nam Constantinus fano Veneris Heliopoli diruto, primus apud eos ecclesiam ædificauerat, legeque prohibuerat ne consueta stupra admitterent.

[15] Elias Cretensis in commentario super prolatam S. Gregorij orationem, eosdem Heliopolitas infamat carnificina trium, quos Gazæ occisos alij scribunt, fratrum. [ijdem discerpti a se Cyrilli] Illud certius ex Theodoreto, Cyrilli Diaconi crudelem necem ipsis imputādam esse: ita enim scribit, & consentientem sibi habet Theophanem: scelus ab illis gentilibus, in Phœnicia patratum, quis est, quæso, qui sine lacrymis possit commemorare? Nam Heliopoli, quæ est vrbs Libano finitima, execrabiles isti gentiles, recordati facinoris Cyrilli Diaconi, [viscera comedunt:] qui regnante Cōstantino diuino quodam zelo accensus, multa simulacra quæ in ea vrbe colebantur confregerat, non modo eum interfecerunt, verum etiam dissecto ventre iecur eius degustare non sunt veriti. Ast Deum omnia contemplantem hoc celare non potuerunt, sed debitas sui maleficij, pœnas ei dederunt: nam quotquot illius sceleris labe inquinati sunt, primum amiserunt dentes, qui pariter omnes ad vnum excidebant, deinde linguas perdiderunt, quæ putredine tabefactæ ex ore effluebant, [& diuinitu puniuntur.] postremo oculis orbati sunt, quorum calamitatibus veræ pietatis vis clare prædicata est. Breuius Theophanes: Cyrillum Diaconum, quod sub beatæ memoriæ Constantino euertisset idola, Heliopolitæ in Phœnicia leto multarunt, & ex eius iecore struxerunt epulum. Qui porro Diaconum sciderat, & ex eius delibarat iecore, hæc deinceps est perpessus: linguam tabo euomuit, & expuit dentes, oculisq; tandem excæcatus ac miserandum in modum cruciatus vitam finiuit. vbi fortaßis pro artilo qui, rectius legeretur ὅςις quicumque: vt non vnius sed omnium consceleratorum fuisse pœnam istam etiam ex Theophane poßit constare.

[16] Superfluum nunc foret Menæorum quoque verba, nihil ab his discrepantia sensu, attexere velle: satis est dicere ea in plerisq; MSS. Synaxarijs eadem reperiri de Marco, [Marcus tormentis superstes Aretbusios conuentis] Cyrillo, Virginibus sanctis, & principio quidem S. Marci zelum sub Constantini imperio in euertendis aris aut templo idololatrico commendari; deinde vero in MS. Menologio Basiliano Cryptæ-ferratæ elogium eius terminari his verbis: Vt vero eum viderunt insuperabilem, conuersis animis ab eo excruciando cessauerunt, & deinceps magistrum habuerunt: pro magno miraculo æstimantes ipsius constantiam, & indulgentiam postulantes: deinde superviuens & gregem reliquo vitæ tempore præclare gubernans, extremo in senio requieuit: quo spectat istud distichon elogio præfixum.

Ἐπαγρυπνήσας πρῶτα πολλᾶις ἀικείαις,
Ὕπνωσε Μάρκος θεῖον ἐιρήνης ὕπνεν.

Inter cruentas peruigil primum plagas,
Pacis soporem Marcus æternæ capit.

[17] Græcum porro huius diei Officium primum locum sic relinquit S. Marco, Cyrillo, & alijs plurimis, [& cum socijs primo loco colitur apud Græcos,] eodem tempore simili in caussa paßis, vt in Typico quidem soli nominentur; in Menæis vero primum quidem de ipsis, deinde de SS. Martyribus Iona & Barachisio ponantur ἦχοι seu Antiphonæ: post quas simili ordine sequuntur compositæ de vtrisque Odæ. Ex quibus illæ quidem quæ de S. Marco totæ sunt, auctorem quemdam habent Georgium: eum fortasse, qui in Synaxarijs MSS. Ambrosiano & Claromontano ad diem XXX Decembris adscriptus sanctis, [odis a Georgio compositis] Episcopus Nicomediensis καὶ ποιήτης τῶν κανόνων nominatur: de quo plura sciemus cum prodierit Leonis Allatij syntagma de Melodis Græcorum, quod promittit in dissertatione de eorumdem libris, Ecclesiæ Græcæ Hymnographos septuaginta & vnum enumerans. In his autem odis hoc peculiare est, & ab alijs aliorum auctorū diuersum, quod omnes exordium sumant a diuini numinis inuocatione; commune autem cum ceteris, quod in Deiparæ laude terminentur singulæ. [egregie laudatus.] Illustria vero sunt quæ S. Marco tribuuntur elogia; cum dicitur splendida Ecclesiæ Christi lucerna, Purus Dei minister, in prato spirituali fidei Christianæ restitutus & auctus: Collega Martyrum Ducem habens Christum, peruigili mentis oculo super gregem intentus illæsum eum custodisse; erroris, idololatriæ, atheismi capita deiecisse; ac veritatem hominibus prædicasse.

§ III Ab hæreticorum partibus seiunctum fuisse S. Marcum quando pro Christi religione est passus.

[18] Qvæcum ita sint, & totius ecclesiæ Græcæ consensu vt Sanctus predicetur colaturq; Marcus Arethusiorum Episcopus, [S. marci cultus etiam Latinæ Ecclesiæ probatur:] recte Molanus in suis ad Vsuardum additionibus memortam eius, æque ac Cyrilli Diaconi & aliorum qui sub Iuliano tyranno certauerunt, inseruit martyrologio; recte etiam Galesinius hunc, vt e tota illa persecutione inter Syros præcipuum, solum inscripsit Martyrologio suo, quod ad vsum Romanæ Ecclesiæ concinnauit & Gregorio XIII obtulit, cum prolixo elogio a Græcis accepto. Quin etiam Gregorij successor Clemens VIII anno 1598 approbauit, & choro interesse impeditis Græcis indulsit vsum Anthologij noui seu Breuiarij ab Arcudio ex Menæis maioribus collecti, & a nonnullis Episcopis alijsque ecclesiasticis in vtraque lingua peritis recogniti, in quo solius Marci elogium recitandum proponitur, Quapropter non tantum Græcæ sed Latinæ quoque Ecclesiæ probatus censeri debet illius cultus.

[19] Itaque mirari libet, quomodo Cardinalis Baronius, cum relato Cyrilli martyrio Marcum prætermißisset, indicaretq; in suis ad hunc diem annotationibus Cyrillo a Græcis Marcum Arethusium coniungi, [Quamuis enim adhæserit Arrianis] seueriori censura voluerit eū perstringere dixeritque: At Romana Ecclesia non recipit Marcum illum inter Sanctos, quem constat Arianum fuisse & Arianorum Antesignanum. Fatemur ingenue necdum videre nos, quo indicio Romana Ecclesia indicauerit hunc a se non recipi: quod autem aliquando eorum sectatus sit partes, qui inter Arianos & Athanasij sectatores medij, vocem consubstantialis velut nouam & discordiæ caussam reticendam censebant, & Filium tamen per omnia Patri similem confitentes, Semiarriani nominantur ab Epiphanio hæresi 73 nolumus diffiteri. Sed vt eæ fidei formulæ, quibus subscripsisse Marcum habemus ex Epiphanio, prorsus fuerunt fidei orthodoxæ conformes, & in quibus præter vocem consubstantialis nihil requireres: sic nec hoc quidem certū est, an in cōciliabulo Sirmiēsi quidquā senserit Marcus ab orthodoxa proseßione diuersum. [& Semiarianis,] Quam enim post damnatum communiter cum Catholicis Photinum primam fidei confeßionem ediderunt Arriani a Marco Arethusio conscriptam, subscriptam vero a Liberio Papa, ea, vt apud Socratem lib. 2. cap. 25 recitatur, rursum Catholica est, nisi quod inter anathematismos, postea forte interpolatos, vnus sit: si quis cum audiat, Dominum Patrem & Dominum filium, & Dominum Patrem & Dominum filium dixerit, [non tamen constat hæresim docuisse] & cum dicat, Dominus ex Domino, duos Deos asseruerit, anathema esto: non enim filium in eodem gradu cum Patre locamus, sed Patri subiectum facimus: Quam enim est obscurus huius anathematismi sensus, tam est nobis suspecta fides adiunctæ rationis, nihil ad blasphemiam de duobus dijs, quæ sola damnari videtur, facientis, vt propterea intrusa videri poßit ab Ariano aliquo.

[20] Edita ibidem deinde Latine est & postea in Græcum conuersa altera fidei formula in qua de voce consubstantialis silentiū indicitur, & Pater maior, Filius minor pronuntiatur, cui Hosius coactus est per tormenta subscribere. Verum qui asserunt huius interpretem fuisse Marcum, ne illi Socratem frustra pro sua opinione allegat: ita enim loquitur: Isti Episcopi ad tempus Sirmij commorati, alia Acta sanciuere: nam vetera sua de fide decreta condemnare, nouasque fidei formulas condere cœperunt: [nequidem in Synodo Sirmiensi:] vnam quam Marcus Arethusæ Episcopus Græco sermone conscripsit, duas autem alias Latino sermone, quæ nec verbis nec compositione ac sensu vel ipsæ secum vel cum illa, quam Græce Arethusius scripserat, congruerunt. Alteram tamen earum, quæ Latine conscriptæ erant, formulæ illi a Marco Græce editæ hic subiungam, alteram alibi intexam intelligedum enim est vtramque in Græcum sermonem conuersam fuisse. Fidei formula a Marco conscripta ista quidem est. Credimus &c. Ecce nullum in his verbum de interpretatione facta a Marco: non tamen audemus asserere eum fortiorem Hosio tunc fuisse, aut palam se abiunxisse ab Arianis: cum satis in præsentiarum nobis sit declarasse, non ita manifestam tunc fuisse impietatem, vt non posset pietatis & concordiæ specie viros etiam pios & alioqui sanctos fallere: qui deinde successu temporis melius edocti veritatem, prorsus ab hæreticis sequestrauerunt sese, quemadmodum in S. Cyrillo die XVIII Martij vidimus.

[21] At nullū, inquit Baronius, habemus testimoniū quod ad Catholicā Ecclesiā reuersus sit Marcus hic; imo contrariū videtur potius: nam in Cōcilio Antiocheno, post interitum Iuliani habito temporibus Iouiani Augusti, [& tandem ad Catholicos palam trausijsse probatur:] in quo Arrianorum antesignani more suo cum Principe mutantes fidem cantarunt palinodiam, nulla prorsus de Marco Arethusio mentio habetur in illa serie Episcoporū quam recenset Socrates lib. 3 cap. 21 & Sosomenus lib. 6. cap. 4 Sed, si ij, qui Meletio recens a suis partibus ad fidem τοῦ ὁμοουσίου traducto in Antiochena Synodo acceßisse memorantur, omnes fuerint Acaciani, id est, plene Ariani, vti reuera fuisse eos auctores citati dicunt; qui potuit inter illos esse Marcus, pro eo tempore recensitus ab Epiphanio inter Semiarianos, hostes tunc Arianorum prorsus manifestos? [quia inter neutros hæreticos deinde nominatur,] Quando autem nec inter hos quidem nominatur in libello, quem Iouiano obtulit Basilius cum socijs, postulans vt qui Filium Patri dissimilem asseuerabant, ij ab Ecclesia eijcerentur, ipsiq; in eorum sufficerentur loca, Nonne hoc satis argumento erit, vt etiam a Semiarianorum cœtu tunc temporis seiunctus fuisse Marcus, ac prorsus & manifeste Catholicus existimetur? maxime cum decrepita ætas a contentionis studio eum remoueret, & egregia confeßio suis Arethusijs probata inflammaret, ad eiusdem Christi prædicationem vnice procurandam.

[22] Verum nihil est opus coniecturis, pro euidenti orthodoxiæ testimonio sufficit Marco Nazianzeni auctoritas, vnum illum ex omnibus eligentis, [& tam egregie laudatur a Nazianzeno,] quem in exemplum Christianæ fortitudinis, toto crudelitatis idololatricæ ingenio oppugnatæ, proponeret atque laudaret: qua sane non dicemus deceptos nonnullos; quasi sanctus ille ecclesiæ Doctor, & Catholicæ fidei aduersus Arianos propugnator accerimus, nihil pensi habuerit Orthodoxine an secus essent quos laudaret, modo ex ijs essent quos Christi odio Iulianus, & ex eius voto Gentiles, fuerant persecuti. Id enim aliquam veri speciem haberet, si multa citra delectum exempla protulisset, & inter Gazenses fratres, Theodoretum Antiochenum, Heliopolitanū Cyrillum, aliosque huius generis Catholicos Martyres, etiam legeretur vel Patrophilus scythopolita, cuius reliquias terra erutas partitim hinc & inde disiecerunt, [non promiscue quosuis Christianos a Iuliano vēxatos cōmemoranter] caluariā vero contumeliose suspendentes ludificati sunt gentiles, vel Georgius Alexandrinus de repente per vim abreptus occisusq;, cuius cadauer ludibrijs per impietatem afficiēdum ac per omnes ciuitatis vicos traducendum imposuerunt camelo, & bestiarum tandem mortuarum ossibus admixtum consumpserunt igne, & in ventum disperserunt reliquias, vt describit Theophanes.

[23] Hos inquam certo hæreticos, vel similes alios, si pariter commemorasset laudassetq; Gregorius, cum ijs quos dixi alijsq; Christianis, esset quidem aliquis huic exceptioni locus, appareret tamen inter vtrosque discrimen ingens: nam hæreticis illis vel mortuis illata dumtaxat contumelia fuit, vel si mortem etiam pertulerunt, [sed vnum hunc ex omnibus proferente,] ita subito furore eis hæc illata est, vt non fuerit in eorum arbitrio vellent nec ne pro Christiani nominis profeßione pati. At Marci, quemadmodum accurate expendit ipse Nazianzenus, verum & vndequaque manifestum Martyrium fuit: qui & vltro in persequentium manus se dedit, pro fratrum caritate; & tam constanter tormenta sustinuit, vt cum posset, nec nummo quidem vnico ab ijs se voluerit liberare. Laudauit quidem etiam Constantium Nazianzenus, & quasi in cælum Iuliani comparatione efferre est visus: sed vt ei caussa fuit hæreticum Imperatorem excusandi in eo quod præpostero magis concordiæ zelo quam orthodoxorum odio peccarat, Arianorum deceptus fraudibus, interim Christiani nominis studiosißimus propugnator, a quo euectus ad Imperium Iulianus dißimillimum ei se præbuerat; sic nulla potest verosimilis fingi ratio, ob quam vel idem Nazianzenus voluisset, in Ariana vel Semiariana hæresi pertinacem senem solum in materiam laudationis assumere; vel Deus tantum animi robur in veræ pietatis caussa homini etiam tum hæretico elargiri.

[24] Atque ob hæc maturius considerata existimamus Baronium suam de Marco mutasse sententiam tom. 4 Annalium ad an. 362 num. 153, vbi cum illius descripsisset certamen, [quare etiam a Baronio Orthodoxus fuisse creditur.] & indicasset eum antehac manifeste stetisse a partibus Arianis etiam post palinodiam recantatam in Nicæno Concilio (quod tamen nescimus quo dicatur fundamento; cum in ijs quæ de Concilio Nicæno habemus, neque inter Arij asseclas Marcus nominetur, neque inter eos qui post Hosium fidei Nicænæ subscripsere Episcopos) Ceterum, inquit, quod omnes Historici, cum eius egregiam in patiendo constantiam narrant, hominem pietate insignem prædicent; sed & (quod plurimi æstimari debet) ipse Gregorius Nazianzenus eum appellet virum eximium ac sacrosanctum senem; par est credere illum post tantam dogmatum conflictationem sese ad castra fidelium Orthodoxorum ab hæreticis deficientem transtulisse. Quibus satis reuocata censeri debet censura, quam contra Marcum tulerat in præcitatis annotationibus idem Baronius: vt mirum non sit, si ea non obstante Ferrarius Marcum inseruerit suo Catologo Sanctorum generali: quod ante ipsum imo & ante Baronium, fecerant Canisius in Martyrologio Germanico & in Kalendario historico Felicius.

DE S. MARCO ATHENIENSI EREMITA IN LYBIA.

SEC. IV

[Praefatio]

Marcus Athen. Erem. in Lybia (S.)

[1] PostMarci Arethusij sanctitatem & cultum ex Græcorum fide & Nazianzeni auctoritate vindicatum, alium Marcum proferimus: qui, quo ille tempore egregia confeßione fidem pietatemque Christianam illustrauit in Syria, [Huius Sancti Acta] cunctis pro egregiæ fortitudinis exemplo admirando palam venerabilis; eodem & ipse deserta Libyæ secretus incoluit, soli Deo & Angelis notus, vsque dum extremo in senio, annis triginta centesimum supergresso, Abbati Serapioni innotuit eo tantum fine, vt quemadmodum S. Pauli Antonius, sic ipse huius beati Anachoretæ funus curaret, & ignotam eatenus illius Vitam manifestaret mundo. Atque vtinam quam certis auctoribus habemus Magni Antonij de S. Paulo narrationem, tam etiam clare cognosceremus, tum quis Serapion ille fuerit, tum quinam Fratres, qui talia ab eius ore excepta scripsere. Nunc consentienti duorum MSS. testimonio tota huius historiæ fides nitatur necesse est: quorum vnum S. Basilij Iunioris Vitam nobis dedit XXVI Martij productam, [in duplici MS reperta,] fuitque inter Græcos Cardinalis Mazarini codices, alterum extat Diuione in bibliotheca Amplißimi D. Consiliarij le Mare, quod descripsimus, & post titulum habet consuetam benedictionis petendæ formulam, ἔυλογησον Πάτερ: quod nobis argumento fuit eiusmodi historiam, non tantum pro vera admissam apud Græcos fuisse, sed etiam in ecclesia publice prælegi solitam tamquam Sancti.

[2] [licet forte ad Maium spectent,] Varia Synaxaria MSS vt Ambrosianū, Chiffletianum, Parisiense PP. Prædicatorū & Mazarinianū S. Marcum Eremitā habent, hæc ad XX, illa ad XXII Maij, & in Chiffletiano quoque post consuetæ commemorationis formulam τῇ αυ τῇ ἡμέρᾳ ἅγιος Μάρκος ἐρημήτης ἐν εἰρήνῃ τιλειοῦται Eadē dies S. Marcus eremita in pace quieuit: post hanc, inquam formulam additur distichon

Δίδωσι Μάρκῳ τῆς Ἐδὲμ κῆπον μέγαν,
κῆπον ἕυρων εἰς τάφην Χριςὸς πάλαι.

Qui reperit hortum Christus in sepulturam.
Hortum ille Marco tradidit voluptatis.

Verum cum in Vitis Patrum plures huius nominis eremitæ aut monachi ab eximia commendentur sanctitate, [huc tamen referuntur.] non audemus præsumere potius Atheniensem istum quam ex istis aliquem his versibus celebrari, etsi mentio Paradisi ijs inserta, nonnullum fundamentum videri poßit habere in ijs, quæ sibi diuinitus esse monstrata Marcus Atheniensis significauit Abbati Serapioni. Quapropter, ne quid confusionis nascatur ex horum Actorum ad vnum e prædictis Maij diebus relatione: maluimus ipsa hoc loco inserere post alium eiusdem nominis, &, vt infra ostendemus, temporis Sanctum: si forte interim aliorum iudicijs postquam hæc viderint intellectis, certius aliquid ad istum mensem definire poßimus.

[3] Titulus porro vtriusque MS. vnde hæc Acta dantur talis est: [Eius commoratio in Libyæmonte,] Vita & conuersatio S. Patris nostri Marci Atheniensis, qui vixit in monte Thraces, quæ est versus interiorem Æthiopiam supra gentem Chettæorū. Chettæam villam Ptolomæus collocat ad mare mediterraneū intra 55 & 56 latitudinis gradū: atque adeo quinq; gradibus id est, 300 passuū millibus Alexandria distat ipsa maritimo itinere. Vt nihil sit mirū si terrestri itinere ituro Serapioni indicatum sit, triginta dierum interuallum esse Alexandria ad montem, quem incolebat Marcus, quemque hodie Barcam dictum ex situ locorum colligimus. Auctor fortasse Βάρκη ceu Βράκη scripsit, quod transcribentium inspitia in Θράκη mutauerit, notam scilicet in Europa Thraciæ regionem pro ignoto barbaricæ telluris vocabulo supponentium, vt sæpe alias solet contingere: similiter & pro interiori Æthiopia longißime dissita, libenter intelligeremus Lybiam interiorem quam proxime desertum Barca respicit; appellantibus Æthiopiæ nomine fortaßis Ægyptijs, quidquid vltra notam sibi familiarius Lybiam, versus mediterranea longius a mari procedit.

Quem autem nos montem Barcam dicimus, qua proximus Chettæos respicit, Asiphus appellatur a Ptolomæo: Barcæ autem nunc nomen suum debet, [qui nunc mons & desertum Barca dicitur:] quidquid a Chersoneso magna ad Alexandrina vsque confinia tenditur desertæ regionis, Marmaricam, Libyamque complectentis, longitudine leucarum 450, a mari vero vsque in Numidiam per leucas plusquam 60 patentis: quæ tota Arabice Schart Barca, desertum tempestatis, vel Ceyrat Barca, via tempestatis dicitur, quod ex Barbaria in Ægyptum euntibus transeunda, obnoxia sit ventis, arenas haud aliter in inaquosis illis terris quam fluctus in mari voluentibus. Sunt tamen qui antiquius nomen esse putant & a Barce Cyrenaicæ regionis oppido, vnde montes illi initium capiunt, dictum putent, istic vbi Barcitas Ptolomæus (qui Barcæi Virgilio esse videntur) collocauit: quod non absimile vero est; quandoquidem Cyrenaicæ nomen acceptum latius ad Nilum vsque Melas & Strabo extendant.

[notitia accepta per Ab. Serapionem,] Ad Serapionem quod attinet, fuit is interioris Deserti (quæ Magni Antonij postrema habitatio fuit, tridui itinere Aphrodito distans, vt ostendimus XVII Ianuarij in Commentario num. 7) fuit, inquam, interioris deserti habitator, cum de Marco referret; & ibidem fortaßis etiam magister illius Ioannes habitauit, vnus probabiliter ex S. Antonij discipulis. Et enim illius cella distabat Alexandria duodecim dierum interuallo, modicis itineribus emetiendo: quod tamen Serapion quinque diebus se emensum dicit ἐκ τῆς πολλῆς ὀπτασίας, propter crebram visionem, id est (vt mihi quidem videtur) experientiam viæ eo ducentis, vel celestes monitus quibus diu noctuque iter illud deproperare iubebatur. Nisi forte placeat Reinoldi Dehnij coniectura, suspicantis pro ὀπτασίαςlegendum fuisse ἐλασίας, quæ vox profectionem significat magnis citatisque itineribus susceptam, etiam adhibito equorum adminiculo; hic autem multam festinationem apta esset significare.

[2] [qui videtur deinde apud Arsinoum] Ceterum an Ioannis illius fiat aliqua in Vitis Patrum mentio, difficile est inter tot synonymos diuinare: promptius est suspicari, Serapionem illius discipulum, cuius tanta auctoritas esse potuit, vt ab eo narrata quamuis mirabilia pro indubitatis haberentur, illum esse quem postea Ruffinus, aut potius auctor libri Euagrius cap. 18 reperisse se scribit, in regione Arsinoite multorum monasteriorum Patrem, sub cuius cura plura & diuersa monasteria quasi decem millium habebantur monachorum: qui omnes ex proprijs laboribus, quos præcipue messis tempore mercede manuum conquirebant, partem plurimam ad supradictum Patrem conferentes, in vsus pauperum destinabant. Certe non abludunt tempora, siquidem ea persecutio, cuius vt sub discessum suum vigentis meminit Marcus post annos XCVII, [circa annum 400 floruisse.] extremarum aliqua intelligatur: nam Constantini principia, inter quæ cessare persecutiones cœperunt, inciderunt in principium seculi IV, sub cuius finem Euagrius & Rufinus floruerunt.

VITA
ex MS Græco Diuionensi.

Marcus Athen. Erem. in Lybia (S.)

EX MS. GRÆCO

CAPVT I.
Reuelatur Abbati Serapioni locus & mors instans Sancti: quem ille quærens tandem inuenit. Prima vtriusque congressio.

[1] Narrauit nobis Abbas Serapion in eremo interiori Ægypti, [Apud Ab. Ioannem monitus in somnis Serapion] sic dicens: Cum dormirem aliquando, vidi in somnis ad Abbatem Ioannem, magnum illū senem, venisse duos Ascetas, qui benedictione eius accepta, dicebant ad inuicem: Estne hic Abbas Serapion? Et vnus alteri respondit: Est: surgamus vt eius quoque benedictione fruamur. Quibus Ioannes Abbas, inquit, Modo ex eremo huc appulit, & oppido lassus est: sinite eum tantisper quiescere. Dicunt illi ad ipsum: Quantum temporis est ex quo resides in hac eremo, & non iuisti ad Abbatem Marcum, qui degit in monte Æthiopiæ, Thraces dicto? in omnibus enim Ascetis eremi non est alius ipsi similis: quippe qui senex sit annorum centum & triginta, & totis nonaginta quinque annis hominem nullum viderit: intra dies autem quadraginta venient sancti Patres, qui sunt in terra viuentium, & ipsum ad se accipient.

[2] Hæc ijs loquentibus euigilaui: & ecce nemo aderat Abbati Ioanni, [ad quarendum Sanctū discedit;] ad quem accedens ego narraui quæ videram per somnium. Ille vero mihi dixit: Diuina est visio: vbinam est mons Thraces? Respondi ego: Ora pro me, Pater: & oratione facta osculatus sum eum, & profectus Alexandriam propter crebram visionem perueni eo post dies quinque, quamuis alias dierum duodecim iter reputetur. Ingressus autem in ciuitatem, interrogaui quemdam mercatorem ex ijs qui optime vias norunt, & dixi: Proculne abest mons Thraces in Æthiopia? Respondit ille, Omnino procul, Abba mi. Cui rursum ego, Quanta, inquam, illa distantia est? Vt existimo Pater, reponit ille, dierum viginti, [& viam eo ducentem Alexandriæ edoctus,] versus partes per quas ingredimur Æthiopiam, circa mare magnum gentis Chettæorum. Ego porro iterum ei dixi, Mihi autem quantum temporis necessarium credis? volo enim eo proficisci. Et respondit mercator: Si quidem per mare iter futurum est, haud multis opus est: sin terra, triginta dies necessarios puta.

[3] Tunc aquam misi in lagenam, & commendaui meipsum Deo, [per solitudinem iter instituit:] progressusque per illam horrendam solitudinem diebus viginti, neq; bestiam neque auem vllam vidi, neque aliud quidpiam, propterea quod nihil istic esset ad refocillationem animalium: quia non pluuia, non ros omnino vllus ibidem descendit, neque aliquid quod comedi possit adest. Post dies autem viginti defecit mihi aqua quam ferebam, & cœpi periclitari in via, cum neque porro possem proficisci neque retro abire, præterquam quod vererer Dei præcepto inobediens fieri. Recubui igitur in terram velut mortuus, ardore sitis retentus; & ecce Fratres, quos in visione conspexeram venientes ad Abbatem Ioannem, iuxta me steterunt dixeruntque: [in quo e siti periclitans cælitus corroboratur.] Surge & nobiscum vade. Confortatus autem in virtute Domini atq; assurgens, vidi vnum eorū oculos in terram defigere, qui conuersus ad me, Vin', inquit, aquam sumere? Cui ego: Vt iubes, Pater. Monstrauit ergo mihi radicem a gummi proiectam, & dixit mihi: Accipe & comede ex radice ista, & ambula in virtute Domini. Cumque paullulum comedissem humectatus sum, tamquam si in aqua essem volutatus, & refocillatus est spiritus meus, quasi nihil mihi vnquam defuisset. Illi vero monstrata mihi via, qua peruenturus essem ad Sanctum, dixerunt: Nil cuncteris, & statim euanuerunt ab oculis meis.

[4] Alijs igitur septem diebus per illam solitudinem progressus sum, & sic in montem ipsum perueni: [De eius aduentu S. Marcus admonitus] adscendi autem vsque in cacumen eius, nihil reperiens in toto illo monte, qui tam altus erat vt cælum ipsum videretur contingere. Porro vt perueni in verticem eius, circumspexi, & ecce in summitate eius magnum erat b mare: perambulaui autem hac & illac montem per dies septem. Sub noctem vero vidi Angelos Dei descendentes ad Sanctum & dicentes ei: Beatus es, Abba Marce, & bene se habet anima tua: ecce adduximus ad te Abbatem Serapionem, quem desiderauit videre spiritus tuus: vide eum & lætare. Talia audiens atque conterritus profectus sum ad illam visionem, & perueni in sanctam speluncam in qua erat Beatus, & ostio appropinquans, audiui eum ex diniuis Scripturis versus huiusmodi pronuntiantem: Quia mille anni in conspectu tuo, Domine, sicut dies hesterna quæ præterijt, & reliqua eiusdem Psalmi. [Ps. 89, 4]

[5] Deinde dixit: Beata est anima tua, Marce, quia non est contaminata neque inquinata in hoc seculo nequam: beatum corpus tuum, [auditur Deum benedicere,] quia non est inebriatum in concupiscentijs cogitationum peruersarum: beati oculi tui, quia non potuit eos seducere diabolus ad videndas formas alienas: beatæ aures tuæ, quia non audiuerunt muliebres mundi huius stulti sirenes: beatæ manus tuæ, quæ non attigerunt neque possederunt quidquam humanarum rerum; neque nares tuas perflauit odor diaboli, neque pedes ambulauerunt vias ducentes ad mortem: non sunt supplantati gressus tui; [seque ad egressum animare:] sed anima tua impleta est pabulo spirituali, & corpus tuum sanctificatum est illustratione Angelica. Et rursum dixit: Benedic anima mea Domino, & noli obliuisci omnes retributiones eius. Quare tristis es anima mea: ne timeas: non enim detineberis in custodia infernali, neque dæmones vllatenus poterunt accusare te: quia non est in te reatus peccatorum: sed audi Dauidem dicentem in psalmo: Immittet Angelus Domini in circuitu timentium eum vt saluos faciat: audi etiam in Euangelio Saluatorem: Beatus ille seruus, qui fecerit voluntatem Domini sui. [Ps 33, 8., Luc. 12, 43]

[6] Hæc & alia plura ex diuinis Scripturis prolocutus, egressus est ad ostium speluncæ; [deinde excipit Serapionem,] vbi miserandū in modum plorans, vocauit me dixitque. In pace Christi adueneris, Abba Serapion: accede ad me, fili. Cumque accessissem, amplexus est me lacrymans & dicens: Ecce odor filij mei Serapionis, odor filij spiritualis. Pro labore quem sumpsisti vt hanc canitiem videres, Dominus meus Iesus Christus mercedem tibi reddet in die iudicij, in qua reuelabuntur secreta hominum: quia tantum laborem non es grauatus subire. Anni sunt, fili, nonaginta quinque, a quo non vidi hominum, nisi te hodie, [eique narrat se istic vixisse annis 95:] quem desideraui a tempore multo. His dictis ex mandato eius sedimus, & cœpi ipsum interrogare de irreprehensibili conuersatione ipsius. Ipse autem sermonem suscipiens rursum sic locutus est.

[7] Ecce fili, anni sunt nonaginta quinque, quibus in hac parua specu viuo, neque vidi auem aut bestiam vllam, [ex quibus 30 egerit in maxima angustia,] neque humani cibi gustaui quidquam, aut vestimento indutus sum. Triginta autem annis hic fui in magnis angustijs & difficultatibus ex fame, siti & nuditate: magis autem ex insidijs dæmonum. Comedi cœnū ex fonte & aquam ex mari bibi: & annos viginti transegi nudus in maxima pressura: quia dæmones millies inter se iurarunt suffocandum me in mari mergere. Sæpius raptauerunt me vsque ad infimas partes montis, ita vt neque in pelle neque in carne quidquam integrum mihi relinqueretur, clamantes & dicentes, Egredere e terra nostra: ab origine mundi nemo alius huc ingressus est, & tu quomodo præsumpsisti huc accedere?

[8] Postquam autem perseuerassem cum multa patientia annis triginta in fame & siti, [post quos a Deo cœperit visitari:] in nuditate & conflictibus dæmonum, superuenit in me virtus Dei & illius nutu immutatæ mihi sunt corporeæ proprietates, pilique per corpus totum excreuere, vsque dum ex ipsis eidem fieret velamentum. Esca autem spiritualis indeficienter mihi ferebatur, Angelique descendebant ad me. Et conspexi fili, gaudium regni cælorum, sanctarumque animarum commorationes: vidi repromissionem beatitudinis paratam facientibus bona: vidi paradisum Dei: vidi lignum scientiæ ex quo comederunt primi nostri parentes Adam & Eua. vidi Enoch & Eliam in terra viuentes: nihil denique est, fili, quod postulatus Deus mihi non ostenderit. Talia cum dixisset Sanctus, [narrat etiā quomodo eo venerit:] aio ad eum: Dic mihi, Pater, quomodo huc venisti? At ille narrationem de seipso exordiens, Ego, inquit, fili, Athenis natus, in doctrina Philosophorum instructus sum: mortuis autem parentibus meis, dixi intra meipsum: Ego quoque mortalis sum, sicut patres mei: mundus vero quid mihi proderit? Confestim igitur exui vestimenta mea, & conieci me super tabula in mare, & perueni in hunc montem.

[9] Ita eo narrante exorta est dies, & vidi corpus eius vniuersum obtectum pilis instar feræ, [quærit quis mundi status sit,] atque expaui & terrefactus contremui: quia in eo nullam prorsus hominis formam videbam: quem proinde haud aliter cognoscere poteram quam quod sermo humanus ex illius ore progrediebatur. Vt ergo vidit quod pauerem: Ne terrearis, inquit, fili, ex conspectu corporis huius: est enim corruptibile ex corruptibili desumptum. Rursumque me interrogauit, dicens: Consistitne etiamnum mundus & floret, prout olim solebat? Respondi ego: Etiam, Pater: per Christi gratiam, plus etiam quam super prima tempora exultant. Ille vero: Vigetne adhuc idololatria & persecutio? Non, inquam, Pater, sed propter preces tuas cessat persecutio: neque palam exercetur idololatria. Quo audito, gauisus est gaudio magno senex.

[10] [& miratur defectum miraculorum.] Iterum quæsiuit ex me, essentne Sancti aliqui in mundo hodie, facientes signa atque prodigia, quemadmodum dixit in Euangelio Christus: si habuerit quis fidem sicut granum sinapis & dixerit monti huic, transi hinc & mittere in mare, fiet ei. [Mat. 17, 19.] Statimque ad hæc verba sublatus est mons, in quo eramus, & ibat in mare. Respiciens autem & videns ipsum progredientem, percussit manu faciem suam, inquiens, Quid tibi est, o mons? numquid tibi dixi vt tollerere? sta in loco tuo. Et subito stetit, loquente Sancto, mons in loco suo. Ego vero talia videns humi cecidi præ timore: & apprehendens me manu sua Sanctus subleuauit, dicens, Numquam eiusmodi aliquid vidisti in vita tua? Cui ego: Non sane. Ipse vero suspirans lacrymatus est & dixit: Væ terræ: quia Christiani nomine dumtaxat sunt, operibus minime. Benedictus Deus qui adduxit me in locum hunc, vt non morerer in propria patria mea & sepelirer in terra polluta multis peccatis.

[Annotata]

a Spinæ genus, quam Plinius lib. 13 cap. 9 Ægyptiam cognominat, alij Acaciam spinam dicunt: ex qua nascitur gummi, Arabicum vulgo appellatum, & olum gummi nomine simpliciter accepto a Medicis intelligi solitum.

b Orientalibus æque ac septentrionalibus commune est maiores lacus Maria nuncupare: hos autem ne in summis quidem montibus mirabitur se legere, qui in monte Cinisio, Italiam Galliamque disterminante, viderit similem eumq; amplissimum, in quo naumachiam aliquando exhibitam referunt transeunti illac Henrico IV, nauibus in ipso monte fabricatis.

CAPVT II
Sumpta cœna narrat Marcus vitæ suæ ordinem: & post extrema mandata ac preces moritur: sepelitur a Serapione: hic autem in suum locum-miraculo restituitur.

[11] Cvm autem vespera facta esset, dixit: Frater Serapion, numquid non tempus est vt gratiarum actionem & caritatem consuetam faciamus? [Sūpta cœna diuinitus apparata] Ego autem non respondi ei verbum. Qui continuo surgens, & manus in cælum eleuans recitauit Psalmum, Dominus regit me & nihil mihi deerit &c. Tunc conuersus sursum voce magna dixit: Præpara mensam, fili: & ait ad me: ingrediamur fili & suscipiamus cibum quem Deus misit nobis. Ego vero admiratus obstupui, quia vsque id nihil videram in spelunca. Ingressis autem nobis, vidi mensam & duas sellas positas & panem recentem, delicatum & candidum instar niuis aut floris formosi; & duos pisces coctos, [& benedicta,] & lagana pulcherrima, & oliuas & dactylos, & salem & poculum plenum aqua dulcissima ac super mel suaui. Recumbentibus itaque nobis dixit Sanctus: Benedic, Abba Serapion. Ast ego: Ignosce, Pater, & statim dixit senex: Domine, benedic. Et ecce velut dexteram manum explicatam vidimus e cælo accedere ad mensam atque formare signum Crucis.

[12] Dum autem comedissemus, dixit Sanctus: Aufer hinc, fili: & subito ablata est mensa illa: [narrat Marcus ita se refici solitum,] ego vero in omni vita mea nō gustaui cibum aut potum istiusmodi, quemadmodum illos, siue quoad speciem siue quoad suauitatem. Tunc dixit mihi Sanctus: Vidisti, Frater, quantum diligat Deus seruos suos, quotidie namque vnus piscis mittebatur mihi, & hodie propter te missi sunt duo. Sic consueuit mihi Deus escam, fili, & potum mittere spiritualem. Triginta annis fui in loco hoc, & non inueni vel radicem herbæ: famem & sitim sustinuit anima mea: comedebam cœnum terræ esuriens, & bibebam aquam ex mari amaram: viuebam autem excalceatus & nudus, donec exuerentur pelle sua membra mea præ frigore, & carnes meas vrebat sol, [post superatas annorum 30 tentationes.] & iacebam in terra sicut mortuus. Dæmones vero oppugnabant me, iugiter circumvallantes & affligentes velut a Deo derelictum sibi, per annos triginta, ita conflictantem cum fame & siti ac nuditate, cum violentia diurni æstus & frigoris nocturni; cum interim neque auem neque animal vllum viderem in hoc monte. Anni porro nonaginta quinq; sunt, quod hic versor: neque viderunt oculi mei aliquod creatorum a Deo animantium totis triginta annis, nisi dæmones tantum.

[13] Peractis autem annis triginta, quibus inter hæc pericula vixi, [& quoad corpus mire immutatum fuisse:] imperauit corpori meo Deus, & enati sunt pili, operueruntq; omnia membra mea. Ex illa autem hora vsque nunc neque dæmones potuerunt oppugnare me vel mihi appropinquare, neque fames aut sitis, frigus aut æstus præualuerunt mihi: ac ne omnino quidem infirmatus sum vnquam: hodie vero impleta est mensura vitæ meæ, teque misit Deus vt sanctis tuis manibus sepelias humile corpus meum. Postquam hæc dixisset, eadem ipsa die circa vesperam post sumptum cibum, ait ad me: Frater Serapion, ignosce mihi adhuc modicum, [ex quo discessurus] & in hac nocte excessus mei vigilemus. Facientes autem horam primam compleuimus omnes Dauidicos psalmos, deinde mihi dixit: Quando sepelies corpus meum, pone illud in hac spelunca in pace Christi, & obstruens lapidibus os speluncæ discede, neque omnino hic remaneas.

[14] Incipiens autem flere cum lacrymis & mœsto eiulatu dixi ei: [consolatur Serapionem,] Pater ora vt tecum suscipiar quocumque iueris: neque enim scio quo iturus sim, vel quomodo huc peruenerim. Sanctus vero respondit mihi: In die lætitiæ meæ noli flere: Deus enim deducet te, & hinc te auferens lætum seruabit: non eadem autem qua huc venisti via, hinc quoque discedes, o Frater Serapion. Nunc porro, Fili mi, magna mihi est dies hæc super omnes dies vitæ meæ. Hodie dimittet anima mea hoc passibile corpus, & abibit quietura in tabernaculis vitæ: [& magno in lumine] hodie transferar in locum destinatæ mihi quietis. Quæ vbi dixit, impleta est spelunca lumine supra solem splendidiore, & toto illo vastissimo monte diffusa est aromatum fragrantia, apprehendensque manum meam Sanctus ita fari cœpit:

[15] [valedicit corpori,] Vale spelunca, in qua Deo placere studui cum corpore meo, quod me viuente habitauit in te, & rursum hic manebit vsque in diem resurrectionis. Et tu corpus, laborum fatigationumque & necessitatum domus, vale: tibi, Domine, corpus meum commendo: propter te enim sustinuit famem ac sitim, frigus atque æstum: tu indue illud vestimento gloriæ in tremenda die aduentus tui. Valete oculi mei, quos extenuauerunt nocturnæ vigiliæ, & nunc ad somnum compositi requiescite. Valete pedes mei, quos in oratione totis noctibus persistens fatigaui. Valete Ascetæ habitantes in cauernis montium; [Ecclesiæ vniuersæ fidelium,] valete vincti qui propter regnum Dei affligimini: valete exules & non habentes consolatorem. Valete monasteria, valete Lauræ, vale fidelis Ecclesia, reconciliatrix peccatorum. Valete Sacerdotes Domini, Dei & hominum mediatores: valete filij Ecclesiæ, placentes Christo per sanctum baptisma: valete qui peregrinos vt Christum recipitis, amici Dei & hospitales. Valete Reges & Principes, qui erga pauperes estis misericordes: valete humiles ieiunatores, & agonistæ inter labores indefessi: valete orationum studiosi & in sanctis ecclesijs peruigilantes. Valete monachi, vale terra, & omnes habitantes in ea in pace Christi & dilectione eius valete.

[16] [& Serapioni, cui de corpore suo præcipit:] Quibus sic dictis, conuersus Sanctus me osculatus est, &, Tu vale, ait, Frater Serapion: Christus, a quo retributionem sperans laborem hunc suscepisti, ipse tibi reddat mercedem fatigationis tuæ in die aduentus sui. Rursumque mihi dixit: Adiuro te per Christum filium Dei, ne quidquam ex hoc humili corpore meo vsque ad pilum vnicum accipias, neque operimentum vestis alicuius inducas ei: sed pili quibus illud amiciuit Dominus, sint ipsi in sepulturam: neque hic permaneas hodie. Post quæ, cum ad ista Sancti verba flerem, facta est vox de cælo dicens: Adducite mihi factorem iustitiæ, perfectum Christianum & fidelem seruum. Veni, fili mi Marce: veni, requiesce in regione lætitiæ ac vitæ spiritualis. Statimque Sanctus ad me, Flectamus, inquit, genua, Frater: genuflexus autem audiui vocem dicentis ad alterum, [hic animam eius in cælum ferri videt.] Extende brachia tua: & hæc audiens surrexi a genuflexione, suspiciensque vidi animam Sancti portari ab Angelis, & indutam stola candida efferri in cælos, & reuelatum est ei velamentum illorum. Vidi etiam phalanges dæmonum, quia stabant fraudulenti illi, velut infinita & sine numero agmina, in aere retinentes animas volentium pertransire: sed illico aspexi velut dexteram manum extentam de cælo, & suscipientem spiritum eius: neque amplius ipsum conspicari potui.

[17] Erat autem hora sexta noctis, quando vidi hæc, & totam illam in oratione transigens vsque mane, [& tumulato cadauere] ac supra corpus defuncti complens consuetam hymnodiam, sustuli illud & composui intra speluncam, obstructoque illius ostio descendi de monte, orans atque obsecrans Deum, vt adiutor mihi esset in remetienda terribili illa eremo. Porro circa occasum solis, ecce duo Fratres illi, [regrediens e monte] qui apparuerant apud Abbatem Ioannem, adfuerunt dicentes mihi: Vere, Frater, sepeliuisti hominem hodie, cuius dignus non erat hic mundus. Surge autem & ambulemus per noctem: est enim frigidior nunc aër: per diem vere non poteris ambulare propter calorem solis. Ego vero consurgens fui cum illis vsque mane. Tunc autem dixerunt mihi: Vade in pace & ora pro nobis.

[18] Modicum illi recesserant: & ecce inueni me stantem in ostio ecclesiæ Abbatis Ioannis, [subito se reperit apud Ab. Ioannem,] & obstupefactus glorificaui Deū voce magna, & recordatus sum verbi quod dixit mihi Sanctus: Non eadem qua huc venisti via hinc quoq; discedes: ideoque credidi quod inuisibili translatione per preces S. Marc ifidelis Dei serui deportatus essem eo vbi fueram prius: & magnificaui misericordias optimi & clementissimi Dei, quibus erga me vsus est indignum famulum suum, propter orationes famuli sui Marci. [eiq; refert quæ viderat:] Audiens autem Abbas Ioannes vocem meam, egressus dixit: In pace cum Deo adueneris Abba Serapion. Ego vero ingrediens in ecclesiam narraui ei cuncta quæ facta erant: & glorificauimus omnes Deum.

[19] Tunc dixit mihi Abbas Ioannes: Vere, Frater, iste fuit perfectus Christianus & nomine & opere: nos autem nomine quidem Christiani sumus, [& pariter Deum in Sancto suo laudant.] sed operibus nequaquam. Verum amator hominum & misericors Deus, qui suscepit famulum suum Marcum in æterna cælorum tabernacula, ipse protegat nos & sanctam Ecclesiam suam sub alis gratiæ suæ, contra omnia diaboli scandala: quia semper & indesinenter manet diabolus, sicut leo rugiens, contra nos monachos. Attamen Deus optimus, Deus benignus & misericors, qui nostrum peccatorum pœnitentiam suscipit, deducat nos in sancta voluntate sua, vt misericordiam nanciscamur in die iudicij, vna cum S. P. N. Abbate Marco, ab Athenis egresso; intercedente & deprecante immaculata Deipara cum omnibus Sanctis, quotquot a seculo placuerunt Christo: quem decet honor & potestas, cum ingenito ipsius Patre & sanctissimo, optimo atque viuifico Spiritu, nunc & semper & in secula seculorum. Amen.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRIS ARMOGASTE COMITE, ARCHINIMO MASCVLINO, ET SATVRO PROCVRATORE REGIO,

CIRCA AN. CCCLX

[Praefatio]

Armogastes Comes, Martyr in Africa (S.)
Archinimus Masculinus, siue Mascula archimimus, Martyr in Africa (S.)
Saturus Procurator regius, Martyr in Africa (S.)

[1] VictorVticensis seu Vitensis in Africa Episcopus, optime meritus est de quamplurimis Sanctis, quorum gloriosa certamina, pro fide orthodoxa in persecutione VVandalica sub Geyserico & Hunerico Regibus Arianis suscepta, [Acta dantur ex Victore Vticensi:] libris tribus descripsit auctor coæuus: vt qui sexagesimo anno, postquam VVandali in Africam fuerant transgreßi, sub Zenone Imperatore circa annum Christi CCCCLXXXVII historiam suam contexuit. Qui sub finem libri primi depingit trophæum horum trium Christi Confessorum, quorum hoc die Ecclesia Catholica memoriam celebrat; atque imprimis Martyrologium MS. Diuionense ista habet: Apud Africam Confessorum Armogasti, Archinimi, & Satyri, Quæ eadem leguntur in MSS. Vallicellano, Treuirensi S. Paulini, & sanctorum Confessorum epitheto honorantur. In MS. Leodiensi S. Lamberti nomen secundi, [cultus sacer in Martyrologijs antiquis.] scribitur Arginimi, in MSS. Vaticano S. Petri, Bruxellensi S. Gudilæ, Centulensi S. Richarij & MS. Florario Archimini. Quo omisso illa habentur in MS. Casinensi. Natale sanctorum Confessorum Hermogasti, Satyri. Prioris nomen Armogastis scribitur in MSS. Leodiensi & Treuirensi citatis, & paßim apud alios, qui longiore eos exornant elogio. Ex his Ado ista habet: In Africa sanctorum Confessorum Armogastis, Archinimi & Satyri: qui tempore Wandalicæ persecutionis sub Geiserico Rege Ariano, [cum essent lucidissima membra Ecclesiæ, & prauitatem Arianorum libertate Catholica frequenter arguerent] pro confessione veritatis multa & grauia perpessi supplicia atque opprobria, cursum gloriosi certaminis impleuerunt. Eadem leguntur apud Notkerum, qui Archimimum scribit, & auctorem Martyrologij sub nomine Bedæ editi, ac paucis omißis, quæ parenthesi inclusimus, apud Vsuardum, Bellinum & alios, & ad IV diem Decembris in varijs MSS. Martyrologijs. In hodierno Romano ista leguntur: In Africa sanctorum Confessorum, Armogastis Comitis, [& Martyrol Romano] Masculæ Archimini, & Saturi Regiæ domus Procuratoris, qui tempore Wandalicæ persecutionis sub Genserico Rege Ariano, pro confessione veritatis multa & grauia perpessi supplicia atque opprobria, cursum gloriosi certaminis impleuerunt.

[2] Baronius multum solicitus de S. Mascula, in nullo antiquiore Martyrologio aut Calendario reperto, ista annotat: Alia lectio ex vetusto Victoris exemplari sic habet: [Vera lectio S. Archinimi,] Archimimi Masculani, quasi ex Mascula ciuitate nobilissima in Africa, & prouincia Numidia. Quæ lectio magis arridet Molano in Annotat. ad Vsuardum secundæ editionis. Probarem eamdem, si persuadere mihi aliquis posset, Archimimum fuisse aliquando nomen proprium Christiani alicuius. Nam si scenici & histriones & alij id generis non admittebantur ad sacrum baptisma, nisi prius ea ludrica exercitia abdicassent; quomodo insignis obscœnitatis nomen cum baptismo non ablutum fuisset atque mutatum. Hæc aliaque Baronius, qui non satis aduertit ad verba Molani, qui asserit Codices Victoris mendose habere quemdam Archimimum, nomine Masculam. Veram lectionem eamque Martyrologijs consentaneam esse in peruetusta & prima editione cap. 13. Quemdam Archiminum nomine Masculinum, hoc est ex Mascula ciuitate. En haberi Archiminum tradit, non Archimimum. Habemus nos historiam Victoris, editam Coloniæ anno MDXXXVII apud Eucharium, in qua pagina XXV ita legitur: Sed nec quemdam Archinimum nomine Masculinum prætereo. Quæ eodem modo leguntur apud Victorem inter Monumenta Sanctorum Patrum Orthodoxographa, Basileæ anno MDLXIX excusa. Et est hæc lectio maxime consentanea Martyrologijs. Certe Archinimus legitur apud Vsuardum, & Adonem, idque in præcipuis & antiquißimis codicibus MSS, etiam in Vsuardo MS. nostro, qui fuit olim Augustini Hunnæi, quo vsus est potißimum Molanus in editionibus suis; vt mirum sit apud eum legi non Ahrchinimus sed Archiminus: quo tamen modo scribitur in nonnullis MSS. Bellinus in suo Martyrologio secundum vsum curiæ Romanæ habet Archinimus. Margarinus de la Bigne in Bibliotheca Patrum Parisijs anno MDLXXV excusa primus edidit Quemdam Archimimum, nomine Masculam: quem Molanus in secunda editione Vsuardi anni MDLXXXIII reprehendit. Interim ita legitur in alijs editionibus bibliothecæ Patrum, & in Annalibus Ecclesiasticis Baronij ad annum CCCCLVI, quam lectionem etiam seruat Petrus Franciscus Chifletius in sua huius Victoris editione.

VITÆ EPITOME
Ex libro 1 Historiæ Victoris Vticensis.

Armogastes Comes, Martyr in Africa (S.)
Archinimus Masculinus, siue Mascula archimimus, Martyr in Africa (S.)
Saturus Procurator regius, Martyr in Africa (S.)

BHL Number: 0000

EX VICTORE VTIC.

[1] Alibi, sicut Thunazudæ contigit, Galibus vico Ammoniæ, vel alijs in locis, [S. Armogastes dira tormenta passus,] tempore quo Sacramenta Dei populo porrigebantur, introeuntes (Ariani) maximo furore, Corpus Christi & Sanguinem pauimentis sparserunt, & illud pollutis pedibus calcauerunt. Ipse enim Geisericus præceperat, ita persuadentibus Episcopis suis, vt intra aulam suam filiorumque suorum non nisi Ariani per diuersa ministeria ponerentur. Inter alios ventum est tunc ad Armogastem nostrum: cuius cum diu ac sæpius tibias torquendo tinnientibus constringerent chordis, & frontem, in qua Christus vexillum suæ fixerat Crucis, rugatā magis quam aratam discindentes atque rugientes ostenderent; nerui, vt fila aranearum, Sancto cælum respiciente, crepabant. At vbi tortores neruicas chordas disruptas esse viderunt, allatis crebro fortioribus chordis atque canabinis, illo nihil aliud nisi Christi nomen inuocante, illa omnia vanescebant. Sed & capite deorsum dum ad vnum penderet pedem, dormire quasi super lectum plumis stratum omnibus videbatur. Quem cum Theodoricus Regis filius, qui eius Dominus erat, pœnis non valentibus, [condemnatur ad scrobes fodiendas & custodiam vaccarum:] capite truncari iussisset, a suo prohibetur Iocundo Presbytero, dicente sibi: Poteris eum diuersis afflictionibus interficere: nam si gladio peremeris, incipient eum Romani Martyrem prædicare. Tunc Theodoricus in Byzacenam prouinciam ad fodiendas eum condemnat scrobes. Postea quasi ad maius opprobrium haud procul Carthagine, vbi ab omnibus videretur, pastorem eum præcepit esse vaccarum.

[2] Inter hæc, Domino reuelante, cum dormitionis suæ proximum cerneret diem, [pie moritur,] aduocat quemdam Felicem venerabilem Christianum, Procuratorem domus filij Regis, qui Armogastem vt Apostolum venerabatur, dicitque illi: Tempus meæ resolutionis aduenit: obsecro te per fidem, quam vtrique tenemus, vt sub hac siliquæ arbore me sepelire digneris, redditurus Domino nostro nisi feceris rationem, non quod ille curaret, vbi aut qualiter suum sepeliretur corpus: sed vt illud demonstraretur, quod seruo suo reuelauerat Deus. Respondit Felix, & dicit: Absit a nobis, Confessor venerabilis: sed sepeliam te in vna basilicarum cum triumpho & gratia, quam mereris. Cui B. Armogastes: Non, sed quod dixi facturus es. Ille timens Dei hominem contristare, veraciter quod iusserat promisit esse facturum. [sepelitur sub ilice in marmorea tumba,] Statim intra paucissimos dies bonæ confessionis Comes de hac vita migrauit. Festinauit Felix sibi delegatum sub arbore fodere sepulcrum: cui cum intertextæ radices & soliditas aridæ telluris moram facerent, & labore angeretur, quod tardius sancti membra corporis humarentur, tandem abscissis radicibus, multo altius terram cauans, conspicit sarcophagum splendidissimi marmoris præparatum, qualem forte nullus omnino habuit Regum.

[3] Sed nec quemdam, Archinimum nomine, Masculinum debeo præterire: qui cum multis insidijs premeretur, [S. Archinimus] vt Catholicam omitteret fidem; ipse eum Rex postea blandiēdo affatibus secularibus inuitabat, promittens multis eum diuitijs cumulandum, si voluntati eius auditum facilem commodasset. [sub gladio minantis occidere, fortis Confessor manet:] Qui cum fortis atque inuictus maneret, iubet eum sententiam subire capitalem: ita tamen callidus occulte præcipiens, vt si in illa hora vibrantis gladij pertimesceret ictum, magis eum occideret, ne Martyrem gloriosum fecisset. Si autem fortem in confessione conspiceret, a gladio temperaret. Sed ille, vt columna immobilis Christo solidante fortis effectus, Confessor reuertitur gloriosus: etsi Martyrem inuidus hostis noluit facere, Confessorem tamen nostrum non valuit violare.

[4] Nouimus & alium ea tempestate, nomine Saturum. Qui cum lucidum esset membrum Ecclesiæ Christi, [S. Saturus amittit omnia bona,] & prauitatem Arianorum libertate Catholica frequenter argueret (fuit hic Procurator domus Hunerici) conuenitur, accusante Mariuado quodā Diacono, quem Hunericus infaustus singulariter honorabat, vt fieret Saturus Arianus. Promittuntur honores & diuitiæ multæ, si faceret: præparantur supplicia dira, si nollet. Hac optione proposita, vt si regalibus iussis non obediret, primo facta discussione, & ante amissa domo vel substantia, distractis omnibus mancipijs ac filijs, vxor eius, ipso præsente, camelario in coniugium traderetur. Quod ille plenus Deo, magis vt velociter prouenisset, impios prouocabat. Ob quam caussam vxor eius inducias visa est ab his, qui exequebantur, nesciente marito, petisse. Accedit ad maritum alia Eua, consilio magistrata serpentis. Sed ille Adam non fuit, qui illecebrosa vetitæ arboris poma contingeret: quia non indigens, sed Saturus vocabatur, saturatus ab vbertate domus Dei, & torrente deliciarum eius potatus. Aduenit mulier ad locum, vbi maritus singularis orabat, [vxorem tentantem fortiter reijcit:] conscissis vestibus crineque soluto, secum comitantibus filijs, vnamque infantulam, quæ tunc lactabatur, manibus gestans, quæ nescientis proijcitur ad pedes mariti. Etiam ipsa suis genua complectitur vlnis, sibilans vociferatione draconis: Miserere mei, dulcissime, simul & tui: miserere communibus liberis, quos conspicis ipse. Non subiaceant conditioni seruili, quos claros prosapia reddidit generis nostri. Non subijciar ego indigno & turpi coniugio, viuente marito, quæ mihi semper inter coæuas plaudebam de Saturo meo. Cognoscit Deus, quia inuitus facturus es hoc, quod forte voluntarie aliquanti fecerunt. Cui ille Iob Sancti voce respondit: Tamquam vna ex insipientibus mulieribus loqueris. Formidarem mulier, si sola esset huius vitæ amara dulcedo. Artificio coniunx diaboli ministraris: si diligeres maritum, numquam ad secundam mortem attraheres proprium virum. Distrahant filios, separent vxorem, auferant substantiam: mei Domini ego securus de promissis verba tenebo: Si quis non dimiserit vxorem, filios, agros aut domum, meus non poterit esse discipulus. Quid vltra? Discedente muliere cum filijs refutata, [& fidem seruat.] confortatur Saturus ad coronam, discutitur, expoliatur, pœnis conteritur, mendicus dimittitur. Interdicitur ei prodeundi accessus: totum ei tulerunt, stolam tamen baptismatis auferre non potuerunt.

DE S. GVNDLEO REGVLO CAMBRIÆ AVSTRALIS IN BRITANNIA.

CIRCA ANNVM D.

[Praefatio]

Gundlæus, Regulus Cambriæ Australis in Britannia (S.)

[1] Alfordusin Annalibus Ecclesiæ Britannicæ ad annum quingentesimum conqueritur, & haud immerito, auctores aliquos Vitæ Sanctorum apud Capgrauium, in quærendo vndiq; & consarcinando, quam in seligendo excernendoque diligentiores fuisse, & sine delectu multa miscuisse, quæ facta diligenti rerum collatione, distingui melius possent & vero deberent. Nullis autem difficilius correctio adhibetur, quam Britonibus, antiquis Cambriæ aut VValliæ incolis, [In Actis Sanctorum VValliæ controuersa.] quod desint meliores scriptores, quorum lectione possent emendari. Obseruare hoc licet, inquit idem Alfordus, in Cadoci Vita, vbi simplicior narratio & viri sanctitatem, & actorum eius certitudinem magis illustrasset. Duo huius nominis statuuntur, senior Cadocus, alio nomine Sophias, Episcopus Beneuentanus ac Martyr, de quo egimus XXIV Ianuarij, alter iunior creditur filius esse S. Gundlei, de quo hic agitur, & Abbas Namcarbanensis vixisse, & in Cambria apud Ordouices defunctus. Interim in Actis Cadoci Episcopi statuitur prioris parens S. Gundleus. Falsum posse subesse fatemur, vt monuimus ea de re lectorem, nihil tamen in re dubia definimus. Est autem Namcarbana siue Lhancaruana in prouincia Australis VValliæ Glomorgania, ad Sabrinianum mare siue æstuarium tribus passuum millibus a Cowbrigia vrbe dißita: vbi & Landaua Sedes Episcopalis, vnde S. Dubricius Episcopus aduocatus morienti adstitit. Vita functus hic traditur circa annum DXXII, quod IV Nouembris ad eius Vitam erit examinandum.

[2] In hac ergo VValliæ siue Cambriæ Australis parte S. Gundleum Regulum aut aliquem Dynastam extitisse arbitramur & claruisse circa annum quingentesimum. [S. Gundleus Regulus.] Vxor eius Gladusa siue Gladus dicitur primogenita inter decem filias Brachani Reguli siue Principis, cuius aliæ sorores notæ, sunt Melaris mater S. Dauidis Episcopi Meneuensis, cuius Acta dedimus Kalendis Martij, tum S. Almedha defuncta Kalendis Augusti & potißimum S. Keyna, in cuius Actis ad IV Nouembris illustrandis illa habentur. Fuerunt eidem decem fratres, quorum primogenitus statuitur S. Canocus, de quo egimus inter Prætermissos die XIII Martij.

[3] [Nomen in Martyrologijs.] Mortuum esse S. Gundleum IV Kalendas Aprilis Acta indicant: quo die Richardus VVitfordus in Martyrologio Anglicano Londini Anglice anno MDXXIV excuso, ista scribit: In Anglia S. Gundlei Regis Australis partis Anglorum & filij Regis, cui multum cupido spiritualis profectus atque perfectionis Angelus apparuit, eumque misit ad locum & montem eius desiderio opportunum, vt omnipotenti Deo deseruiret. Quapropter continuo corona & regno in filium translato, inibi templum condidit, ac sanctam vitam pluribus miraculis illustrem duxit. De eodem agit VVilsonus in Martyrologio Anglicano posterioris editionis, plura congerens ex Vita, [Vita scripta] quam damus ex codice MS. cœnobij Rubeæ-Vallis Canonicorum Regularium prope Bruxellas, collatam cum edita a Ioanne Capgrauio, quam Ioanni Tinmuthensi adscribit Iacobus Vsserus de Britannicarum Ecclesiarum primordijs pag. 464.

VITA
Ex MS. Rubeæ-Vallis & Capgrauio.

Gundlæus, Regulus Cambriæ Australis in Britannia (S.)

BHL Number: 3702

[1] Sanctus Gundleus filius Regis Australium Britonum extitit: & post mortem patris, regno in septem partes diuiso, sex eius fratres portiones suas acceperunt, [Monitu Angeli sua relinquit:] & ipsi quasi seniori in omnibus parebant. Gundleus vero ex vxore sua Gladusa filium Cadocum genuit, virum sanctum & Deo placentem. Cum enim nocte quadam in thalamo sopirentur, vox Angelica illos alloquitur, dicens: Rex cælestis, Rector terrestrium, huc me misit: vt conuertamini ex toto corde vestro ad suum ministerium: vos vocat & inuitat: vos elegit & redemit, ascendens in patibulum. Ostendam vobis rectum tramitem, quem tenere debetis ad hæreditatem Dei: erigite mentes vestras, & pro caducis ne contemnatis animas. Circa ripam fluminis est quidam monticulus, & vbi stare videbitur bos candidus, ibi erit locus tuæ habitationis.

[2] Mane autem surgens regale palatium deseruit: & regno Cadoco filio suo commendato, ad monticulum sibi ab Angelo nuntiatum peruenit. [ecclesiam extruit:] Et inuento boue candido ecclesiam construxit, & ibi in magna abstinentia & sanctimonia vitæ viuere cœpit. Vtebatur autem cilicio, & pane hordeaceo, & cinere in tertia parte admixto: [in magna abstinentia viuit:] aquamque potare consueuit. Nocte vero media surgens in aquam frigidam se immersit, & nihil de alieno sumens, proprio labore vitam duxit. Sanctus autē Cadocus filius eius, Abbas Namcarbanensis effectus, ipsum sæpe visitans confortabat, asserens non inchoantibus coronam esse promissam, sed perseuerantibus in bono. [fontem elicit:] Gundleus autem pro ariditate monticuli orationes ad Deum fundens, & aridam terram baculi cuspide tangens, fontem in eodem loco perlucidum & iugiter decurrentem manare fecit.

[3] Appropinquante autem termino vitæ suæ misit ad Dubricium Laudanensem Episcopum & filium suum Cadocum, vt eum visitare dignaretur. [a morte miraculis claret.] Qui cum eum confortasset, & eius animam sacra Communione munisset; migrauit ad Dominum quarto Kalendas Aprilis. Et sepulto honorifice corpore eius, turba Angelorum visitando circa locum sepulturæ eius visa est; & ægroti eius suffragium implorantes, ab omni languore curati, Deum in Sancto suo glorificabant.

[4] [Piratæ ob ecclesiam eius spoliatam submerguntur:] Griffinus autem Rex Venedociæ, a finibus Britanniæ per Regem Guilielmum seniorem expulsus, & timens insidias, ad Orcades nauigauit insulas, & congregatis viginti quatuor nauibus rediens prædas multas egit. Cuius serui ecclesiam S. Gundlei infringentes, quidquid in ea pretiosum repertum est, rapuerunt. Et dum ad Orcades insulas redire vellent, videbant virum terribilem die ac nocte equitantem & persequentem illos. Et quanto remiges diligentius nauem regebant; tanto magis maris vndæ retrudebant per transuersum. Vnaquæque prora ruebat in alterā, & tota classis præter naues duas exigentibus demeritis subuersa est. Rex autem Griffinus rapinæ conscius non erat: sed cum suis socijs piratarum aduentum expectabat in littore. Qui postea Regi Guillielmo pacificatus, mirabilia, quæ viderat, cunctis enarrauit.

[5] Tempore S. Edwardi Regis a Haraldus Comes Wallensibus offensus, cum exercitu veniens, [casei vi ablati fiunt sanguinei:] vbique combussit, & vastauit, nulliq; parcens, totū rapuit quod inuenit. Quidam autem Ecclesiam S. Gundlei sera fracta intrantes, omnia reperta rapuerunt. Cumque casei rapti inciderentur, intrinsecus sanguinei apparuerunt. Stupefactus ergo exercitus, omnia quæ rapuerant, vna cum oblationibus multis restituit.

[6] Fur quidam quadam nocte ecclesiam B. Gundlei intrans, calicem & vestes sacras auferens, [fur nequit aufugere.] ad sua redire cœpit. In itinere autem videbat mare sibi obuium fluctuans & supereminens contra vultum suum. Interim tandem reuertebatur ex visa marina occupatione, donec remearet ad limina ecclesiæ, & in ecclesiam intrans vsque mane ibi permansit; & comprehensus, per Episcopum Laudanensem a morte temporali liberatur.

[Annotatum]

a Colitur S. Eduardus Rex Confessor V Ianuarij, ad cuius Vitam in notis ad cap. 5 egimus ex Houedeno & Ingulfo de pecunia ab Haroldo Comite congesta, quam Rex curauit pauperibus restitui.

DE S. EVSTASIO ABBATE LVXOVIENSI, ORDINIS S. COLVMBANI,

ANNO DCXXV.

Commentarius præuius.

Eustasius Abbas Luxouiensis Ordinis S. Columbani (S.)

[1] LvxouiumOrdinis Columbaniani archimonasterium, in Vosago monte & Sequanorum & Leucorum confinio, siue, vt modo loquimur, in Comitatu Burgundiæ vicinum hodiernæ Lotharingiæ, anno DLXXX cœptū est a S. Columbano Ordinis Patriarcha extrui: qui inde discedens anno DCXII versus Italiam, habuit proximos successores Abbates S. Eustasium, de quo hoc die agimus, & S. VVandelbertum, qui isti anno DCXXV vita functo subrogatus per annos quadraginta præfuit, [Luxouium excultum a SS. Columbano, Eustasio, & alijs:] mortuus II Maij anni DCLXV. At S. Columbanus, extructo Bobij in Italia monasterio, ad meliorem & æternam vitam migrauit XXI Nouembris anno DCXIV, cui successerunt S. Attala, cuius Vitam dedimus X Martij, tum S. Bertulphus, cui XIX dies Augusti sacer est, postea Bobolenus & forsan Ionas, Vitarum vt mox dicetur, variorum Sanctorum scriptor. Sub his Abbatibus instituta plurima huius Ordinis monasteria per Gallias, Germanias, Belgium & Italiam. Nam, vt in Vita S. Frodeberti Abbatis legitur VIII Ianuarij, erat eo tempore prænominatum Luxouiense cœnobium in Gallicis regionibus pene singulare, tam in religionis apice, quam etiam in perfectione doctrinæ. Qua ex caussa plurimi, quibus in vtramuis partem proficiendi feruor inerat, ad eumdem locum certantibus studijs vndique confluebant, qui postea inde discedentes secundum Regulam S. Columbani per varias regiones illustria monasteria erexerunt. [& varia eius exemplo erecta monasteria,] Certe Lutra in Comitatu Burgundiæ monasterium, conditorem habuit S. Deicolum. Sueui etiam & Heluetij exculti a S. Gallo, gloriantur etiamnum se habere præclarum huius cœnobium. Fuerunt ambo discipuli S. Columbani sub ipso Luxouij cum S. Eustasio instructi. Vitam S. Deicoli dedimus XVIII Ianuarij, de S. Gallo agendum XVI Octobris. Quo tēpore Abbas Luxouio præerat S. Eustasius, plurima eiusdem Ordinis extructa fuerunt monasteria, quorū præcipua in Actis infra & adiectis Notationibus describuntur. Fuerunt dein S. VVandelberti illustres discipuli, viri sancti & variorum monasteriorum fundatores: ex his floruerunt supranominatus S. Frodobertus apud Trecenses in Campania, S. Theofridus apud Corbeienses in Picardia, S. Germanus apud Rauracos in ditione Basileensi, cui suam originem debet Abbatia Grandisvallensis, vulgo Munsterthal dicta. Acta horum Sanctorum dedimus, Frodoberti VIII Ianuarij, Theofridi XXVI eiusdem mensis, & S. Germani XXI Februarij. De pluribus alijs toto hoc opere acturi. Regulam S. Columbani ex collectione, a S. Benedicto Abbate Anianensi tempore Ludouici Pij Imperatoris facta, edidit Lucas Holstenius: ex qua infra in Vita nonnulla loca proferuntur.

[2] Acta SS. Columbani, Eustasij, Attalæ, Bertulphi Abbatum, & S. Burgundoforæ, de qua infra in Actis sæpius agitur, [Regula ijs præscripta.] scripsit Ionas, qui Bobij sub Attala, Bertulpho & Boboleno vixit monachus, & forsan huic, quia Abbas appellatur, succeßit, natione non Hibernus, sed Italus Segusij, vulgo Susæ, ad radices Alpium & montis Cinisi natus: vti accurate singula probantur X Martij ad Vitam S. Attalæ, & infra in his Actis confirmantur. Esse ea perperam S. Bedæ attributa & huius operibus inserta ad eamdē Vitam S. Attalæ ostendimus. Alia reperit Surius in codicibus manu exaratis, quæ ipse plerisq; locis stylo mutato edidit: & nos primogenia phrasi damus ex MSS. Bertiniano & Treuirensi S. Maximini, quæ etiam ex MS. Vltraiectino S. Saluatoris habemus, sed paßim contracta. Sunt hæc Acta bipartita, quorum præfatio seu pars prior est ducentis aut pluribus post ætatem Ionæ annis non absque varijs mendis collecta, aut certe ex Vita S. Columbani desumpta: vti ex Notationibus adiunctis liquido constat. Altera pars seu Vita in tria capita a nobis distincta, ab ipso Iona post Vitam SS. Columbani & Attalæ descripta est. Qui vltimam Surij editionem procurauit, retinuit priorem partem ab ipso Surio ante in lucem prolatam, at loco Vitæ ab Iona descriptæ, edidit illam, quæ apud Bedam reperiebatur, sed etiam olim in alium stylum deformata. Quæ lectori iudicauimus indicanda.

[3] Corpus S. Eustasij asseruatur VVargauillæ in Lotharingia, in Abbatia sanctimonialium Ordinis S. Benedicti in diœcesi Metensi, [Corpus VVargauillæ.] prope Dieuzam oppidum aquis salarijs percelebre. Est autem ad reliquias S. Eustasij magnus aduentantium confluxus, quod huius Sancti virtus eniteat in expellendis dæmonibus ab energumenorum corporibus & amentibus sanandis: & solennis eius, vt præcipui Patroni, veneratio religioso cultu ibidem habetur.

[4] Nomen S. Eustasij Abbatis inscriptum est varijs antiquis MSS. Martyrologijs, quorum aliqua addunt eum discipulum S. Columbani fuisse. Ado Episcopus Viennensis hoc eum elogio honorat & primo loco: [Cultus sacer,] Depositio S. Eustasij Abbatis, discipuli S. Columbani, qui Pater ferme sexcentorum extitit monachorum, & vitæ sanctitate conspicuus, etiam miraculis claruit. Eadem leguntur in Beda excuso & varijs MSS. sub nomine Bedæ, licet in genuino Beda nulla eius mentio fiat, vti neque in Vsuardo MS. S. Germani de Patris. Interim in alijs, ijsque antiquißimis codicibus Vsuardi, eadem habentur, eademque leguntur in Vsuardo ab Greueno, Molano & alijs edito. In nonnullis codicibus loco sexcentorum dicitur ducentorum Pater monachorum. Vtrumque sub dubio allegatur in MS. Florario. Notkerus Adoni consentit, addito Burgundiæ nomine, vti alibi Luxouij monasterij, pro quo Bellinus in vtraque editione perperam habet Lugdunensis monasterij, & Petrus de Natalibus lib. 4 cap. 11 Limaciensis monasterij. Galesinius priora habet, sed parum mutata phrasi & contractius Maurolycus. Felicius & Canisius pauca alia ex Actis addunt. Adonis verba repetuntur in hodierno Martyrologio Romano. Longiora encomia proferunt Saussaius in Martyrologio Gallicano, Matthæus Raderus tomo 2 Bauariæ Sanctæ, Miræus in Fastis Belgicis & Burgundicis, Vincentius Bellouacensis lib. 23 Speculi Historialis cap. 20.

[5] Quia Luxouiense monasterium, vt obseruant Sanmarthani, [etiam apud Benedictinos.] relicta Regula S. Columbani, post aliquot a sua fundatione secula, ad Ordinem S. Benedicti translatum est, inter suos paßim S. Eustasium annumerant Benedictini cum Trithemio lib. 3 de Viris illustribus Ordinis S. Benedicti cap. 70. Monasticis etiam suis Martyrologijs inscripserunt ad hunc diem VVion, Menardus, Dorganius, Bucelinus, & ad XI Octobris, auctor Kalendarij Sanctorum Ordinis S. Benedicti, secutus Petrum de Natalibus, qui iterum, ratus alium esse, lib. 9 cap. 2 asserit V Idus Octobris obijsse. Dempsterus ad hunc diem in Martyrologio Scotico ista habet: Luxouij Eustasij Abbatis, qui e Scotia S. Columbanum secutus, in Burgundia beato fine quieuit. At Burgundum fuisse S. Eustasium mox ex Actis constabit. Concludimus hunc Commentarium cum disticho hoc VVandelberti:

Eustasius quarta virtutis laude coruscat,
Abba Columbano nituit qui rite Magistro.

VITÆ PRÆFATIO
Auctore anonymo ex MSS.

Eustasius Abbas Luxouiensis Ordinis S. Columbani (S.)

BHL Number: 2774

AVCT. IONA COÆVO

[1] a Scripturus vitam S. Eustasij Abbatis Luxouiensis monasterij, habitatorem eius inuoco Spiritum sanctum, vt, qui illi virtutes largitus est, mihi ad narrandas eas sermonem tribuat, vt facta dictis exæquentur. Sub b Mauritio & Fogasio Imperatoribus, quo tempore Romanæ Ecclesiæ LXXII c Honorius Pontifex clarus habebatur, nec non & d Clotharius, Hilperici filius, strenue Francos regebat. Per idem vero temporis fuerunt religiosissimi viri, discipuli almi Patris Columbani, [S. Columbani discipulus,] e Athala & Eustasius, quorum primus Bobiensis, secundus Luxouiensis cœnobij eius successores extiterant, qui magistri instituta suis alumnis seruanda tradiderunt. In principio narrationis nostræ exemplum bonorum omniū sumamus Eustasium, in quem sufficit religiosas ac Deo deuotas mentes ad virtutum culmen erigere, [ei succedit Abbas Luxouiensis:] & ad perfectionis fastigia concitare. Cumque ergo venerabilis Columbanus f vigesimo anno post incolatū eremi Luxouium reliquisset, in supradicto cœnobio venerandus Eustasius g Pater suffectus est. Huius post magistrum virtutes claræ fulserunt ex Burgundionum genere, h nobilis natione, [origine Burgundio.] sed nobilior sanctitate, per vestigia Magistri secutus. Ad cuius famam plebs vndique cœpit concurrere, & se cultui religionis dicare: ita vt non parua congregatione monachorum adunata, illic etiam cum i sexcentis ferme monachis conuersare videretur in Dei laudibus, vno regulæ spiritu, superna inspiratione commoti ad laudem omnipotentis Dei, pium exhibentes famulatum. [virtutibus exornatus,] Ipse autem venerabilis Pater erat multæ abstinentiæ & multarum vigiliarum, cui quotidiano ieiunio maceratum corpus erat, & orandi assiduitas magna die ac nocte. Erat etiam in illo solicitudo omnium ecclesiarum, interueniendi etiam magna assiduitas & constantia. In rebus etiam diuinis implendis fortissimus: solicitus vero in peregrinis & pauperibus, [moderatus erga delinquentes:] erat enim gaudens cum gaudentibus, & flens cum flentibus. Siquidem quotiescumque illi aliquis ob percipiendam pœnitentiam lapsus suos confessus esset, ita flebat, vt & illum flere compelleret. Caussas autem criminum, quas illi confitebantur, nulli nisi Domino soli, apud quem intercedebat, loquebatur, bonum relinquens exemplum posteris Sacerdotibus, vt intercessores magis apud Deum sint, quam accusatores apud homines. Nam & secundum Apostolum circa huiusmodi hominem conformanda caritas est, quia ipse sui accusator est, nec expectat accusatorem, sed præuenit, vt confitendo suum abluat delictum. [2 Corint. 2] Humiliet etiam animam suam, sicut Dauid sanctus, qui postquam audiuit a Propheta, Dimissum est peccatum tuum; humilior factus est in emendatione peccati, ita vt cinerem sicut panem manducaret, & potum suum cum fletu misceret. [2 Reg. 12] Erat itaq; iam dictus vir temperatus in omnibus, in discretione præcipuus: redundabat amor, & timor in subditis, redolebat doctrina discipulis, labentia cuncta eius animo subter erant. Nullus iuxta eum vel mœrore tenebatur, neque nimia lætitia extollebatur. Nec operam declinabat scribendi propria manu libros, nisi cum aliqua infirmitate corpus eius detineretur. Erat autem ei consueta exhortatio, vel prædicatio ad condiscipulos suos, vt meminerint Sāctorum Patrum, [suos adhortatur ad virtutem:] qui per mortificationem carnis & contemptum præsentis vitæ regna cælorum adepti sunt. Quapropter Fratres mei, inquit, optimum inistis certamen: magis ac magis satagite, vt per bona opera certam vestram vocationem & electionem faciatis. Monachorum autem opus illud est præcipuum, vt orationem puram offerant Deo, nihil habentes in cōscientia reprehensibile sicut Dominus dixit in Euangelio: Cum steteritis ad orationem, remittite Fratribus vestris si quid habetis contra eos ex cordibus vestri: nisi enim remiseritis fratribus vestris, nec vobis remittet Pater vester qui in cælis est. [Matth. 11] Interea memoratus Chlotharius, viri Dei Columbani prophetiæ effectum in se fuisse impletum cernens, venerabilem Eustasium, qui eius in loco Luxouiense monasterium regebat, [a Chlothario Rege mittitur ad S. Columbanum.] ad se venire imperat: quem pio affamine rogat, vt sibi cum supplemēto publico legationem fungere curet; sociosque, quos vellet, nobillum virorum haberet, qui sui vadimonij arbitri essent, post B. Columbanum pergerent, quocumque reperissent in loco, eleganti suasu ad se venire hortarentur. Perrexit itaque venerabilis discipulus, Magistri vestigia prosecutus. Qui cum ad eum venisset, Clotharij verba depromit. Viso ergo Eustasio B. Columbanus gauisus recepti muneris aditu gratulatur: retentumque penes se tantisper, hortatur vt sui laboris reminisceretur, cohortem Fratrum disciplinæ habenis erudiret, multorumque collegio Christi plebem adunaret, suisque institutis educaret. Dimissum post hæc ad Clotharium remeare iubet, talibusque responsis regias mulcere imperat aures, se retro repedare nullatenus ratum duceret, tantummodo posceret, vt sodales suos, qui Luxouium incolebant regali adminiculo ac præsidio foueret, litteras castigationum affamine plenas Regi dirigit. Quod gratissimum munus Rex velut pignus fœderis viri Dei ouans recepit. Nec eius petitioni obliuionis noxam præponit, omni præsidio supradictum monasterium munire studet, annuis censibus ditat, terminos vndique prout voluntas venerabilis Eustasij erat, auget, omnique conatu ad auxiliū inibi habitantium ob viri Dei amorem intendit. k

[Annotata]

a Hæc eisdem verbis, mutato solum nomine, dicta sunt a S. Hieronymo in Prolego ad Vitam S. Hilarionis 2. Octobris.

b Imperarunt Mauritius ab anno 582, occisus 27 Nouembris feria 3 anno 602 cum iam Phocas, hic Fogasius in MS. Vltraiectino Segaso, cepisset Imperium, interfectus anno 610.

c Honorius LXXII Pontifex consecratus die Dominica 7 Nouemb anno 622, [Honorius Papa.] mortuus 13 Octobris anni 635. Quam procul ista distant a temporibus Mauritij & Phocæ! Apud Surium substitutus Gregorius omisso numero Pontificum. Sedit is ab anno 590, vita functus 604.

d [Chlotharius Rex.] Chlotharius patri suo Chilperico Regi Suessionensi successit anno 584, at quod huc spectat, factus monarcha Francorum & Rex Burgundionum anno 613. cum nec Mauritius aut Phocas nec S. Gregorius viueret.

e S. Attala, vt ex eius Vita per Ionam X Martij data constat, non venit ad S. Columbanum tēpore S Gregorij Papæ neq: [S. Attala.] Mauritij Imperatoris neque forte Phocæ. Certe hæc sunt imperite composita

f Hæc verba habentur in Vita S. Columbani, verum eo tempore vt addit Ionas, venerabilis vir, qui postea in eodem monasterio Pater extitit, [Mietius Ep. Lingon.] Eustasius, discipulus & minister sancti viri, violenter auellitur, intendente super eum Mietio auunculo eius, qui Lingonicæ Ecclesiæ Pontifex erat. Annus tunc erat 610, vt ex subiuncta prædictione de successione Chlotharij liquet.

g Imo biennio post anno 612 post necem Theodeberti Regis.

h In Vita S. VValerici Abbatis, dicitur B. Eustachius & generis

& morum nobilitate venerabilis.

i In eadem Vita dicitur S. Columbanus Luxouij moratus, ducentorum & viginti plus minus monachorum Pater. [monachi Luxiuij quot.] In Vita S. Deicoli Abbatis Lutrensis 18 Ianuarij num, 9 dicuntur sub S Columbano trecenteni & eo amplius monachi fuisse. Sexcenti sub S. Eustasio in supra relatis Martyrologijs etiam referuntur.

k Sequentia omnia verbotenus continentur in fine Vitæ S. Columbani.

VITA.
Auctore Iona coæuo ex MSS.

Eustasius Abbas Luxouiensis Ordinis S. Columbani (S.)

BHL Number: 2773

AVCTORE IONA

CAPVT I
SS. Burgundofora, Salaberga, & Agilius sanati. Euangelium varijs prædicatum.

[1] Igitur venerabilis Eustasius, reuersus, vt a supra diximus, a B. Columbano ab Italia, [S. Eustasius adit Chagnericum,] paterno affectu & æquo iure subditas monachorum recepit cateruas. Euenit, vt pro communi necessitate ad Regem Chlotharium pergeret, qui eo tempore in vltimis Galliæ finibus, Oceano mari vicinis, inhabitabat. Fuit ergo aperti itineris via per saltū pagumq; b Brigeuim; peruentumque est ad quamdam villam c Chagnerici, quo dudum nomine Magister paulisper amouerat villæ vocabulum, cum antea villa d Pipinusi diceretur, distans ab vrbe Melodorum circiter millibus duobus. Ibi tunc e Chagnericus cum coniuge sua, Leodegunda nomine, Christiana & sanæ mentis fæmina, morabatur. Huius filium f Chagnaldum, cuius superius fecimus mentionem, secum habebat. Viso itaque Eustasio, [eiusq; filiam S. Burgundoforam Deo dicato.] Chagnericus miro gaudio recepit eum, eratque simul cum patre & matre eorum filia g Burgundofora, quam, vt superius diximus, B. Columbanus Domino sacrauerat. Quam pater cum iam desponsasset, dolore oculorum percussa, [cæcam & ægram, quod coacta esset desponsata,] & febrium igne succēsa est, vt vix h ab his reddi crederetur. Hāc in extremis anhelitibus positam videns Eustasius, patrem increpat, dicens suæ noxæ esse, quod hæc tantis vreretur pœnis, qui viri Dei interdictum violare vellet. At ille dissimulans, Vtinam, inquit, sospitati redderetur & diuinis obsequiis, non se talibus votis obstare debere ait.

[2] Accedens itaque ad stratum puellæ, sciscitabatur, si suæ fuerit assertionis, quod contra B. Columbani interdictum post vota cælestia rursus iteraret terrena. Adest puella, [desiderantem Deo adhærere,] detestaturque se talibus votis numquam paruisse, vt terrenis commutarētur: sed paratam fuisse beati viri parere præconio: seque ait præterita vidisse nocte similem figura virum, qua ipse esset, qui oculorum suorum lumen redderet, vocemque simul audisse dicentem: Quodcumque hic vir tibi dixerit, fac, & sanaberis. Infer ergo, Pater, auribus meis, inquit, quæ mihi sint custodienda, & tuis orationibus pelle dolorem a Domino illatum. Prostratus itaque humo cum lacrymis venerandus vir, Dominum postulabat, vt pollicitum munus infunderet: surgensque Crucem super oculos exprimit, [sanat:] & manu oculos palpitando Domini auxilium adesse deplorat. Protinus auxilium Domini secutum est, lumen redditur, febrium ignis fugatur: redditamque sospitati, matri commendat, donec a Chlothario Rege, quo iter arripuerat rediens, religiosis eam vestibus subdat.

[3] Cum autem pater cerneret sospitati suam filiam redditam, [iterum nenubat, fugo elapsam,] sponso tradi decernit pollicitatione pristina, cæcam obliuionis foueam illi inferens. Quo puella comperto, quæsiuit vnius sodalis consilium, cum qua fugam inire queat Cumque illa assensum præbuisset, felici fuga clam arrepta, elapsæ ad basilicam S. Petri Apostolorum Principis peruenerunt. Quo comperto, pater post eas furens nuntios dirigit, puerisque iubet, vt apprehēsam filiam crudeliter perimant. Pergentes pueri sinibus ecclesiæ puellam receptam reperiunt, paulisperque morati, vt ira genitoris frangatur, comminātur puellæ mortis periculum. At illa, [mori paratā, liberat: habitu monastico indui curat.] Si, inquit, mortem me formidare putatis, in hoc ecclesiæ pauimento probate. Ob talem etenim causam ouans mortem recipio pro eo, qui pro me nō dedignatus est mori. Nec mora: Eustasius remeauit, puellam a custodia liberat, patrem terribiliter increpat, religionis vestem per Pōtificem vrbis illius, i Gimdaaldum nomine, illi induit, sacratamque salutaribus monitis imbuit k monasterium Christi Virginum supra paternū solū inter fluuios Mugam & Albam ædificat, fratresque qui ædificandi curam habebant deputat, scilicet germanū puellæ Chagnaldum & Waldebertum. Sed quæ eius postea facta fuerint l, si vita comes fuerit, prosequi nitemur.

[4] Reuersus ergo venerabilis vir Eustasius ad Luxouium, Magistri præceptum implere parat: vt gētes quæ vicinæ erant, fidei pabulo alerentur. Progressus ergo m Warascos prædicat. Quorum alij idololatriæ cultibus dediti, alij n Photini vel Bonosi errore maculati erant. [Christum annunciat VVaræscis & Baioarijs,] Hos ad fidem conuertens, ad Boios qui nunc o Baioarij vocantur tetendit, eosque multo labore imbutos, fideique lineamento correctos plurimos eorum ad fidem conuertit. Vbi cum aliquantisper moratus fuisset, dimisit ibi sagaces viros, qui cœpti laboris in studio deseruirent: ipse vero ad Luxouium remeare studebat.

[5] Cum ergo iter caperet, venit ad quemdam virum nomine p Gundeonum, qui eo tempore ad villam, quam Mosam vocant ob amnem in loco fluentem, morabatur. Is ergo cum vidisset Eustasium, velut gratissimum munus, ouans in domum suam recepit. Ingressus ergo Eustasius domum, [S. Salabergā cæcam oleo sacro illuminat,] præmissa benedictione poscit, vt liberos, quos habeat, repræsentet. Ille obediens duos bonæ indolis liberos præsentauit. Est, inquit, S. Eustasius tibi adhuc proles. Ille fatetur præter vnam filiam luminibus orbatam, nomine r Salabergam se amplius non habere. Quam cum vidisset, sciscitatus est, vtrum iuuenilibus animis ad cultum diuini timoris aspiraret. Quæ affata, vt tenera & verita ætas, ait se paratam esse sacris præconijs obtemperare. Dedit ergo illi operam, duos per dies ieiunio corpus cōficere, mentem fide armare: & tunc super oculos benedictionis oleum effudit, [dein Christo dicatam:] meruitque tandem per interuentum S. Eustasij cæcitas lumen habere. Redintegrauit ergo diuina pietas interuentu famuli sui ita luminis damna, vt hæc, quæ lumen receperat, post diuina munera vberius ad cultum timoris Dei aspicaret. Quæ vero adhuc superest & diuinis obsequijs dedita, non solum quoque suæ vtilitati, sed & alijs præuidet opportuna.

[6] Qui cum progressus inde cœptum iter perageret, quemdam Fratrem, [Agilum febre liberat,] s Agilum nomine, qui modo Resbacenscis cœnobij Præsul existit, vehemens febriū ignis corripit. Quem Eustasius attigit, interuentuque orationis sanauit, ac pristinæ salutē sospitatis reddidit.

[7] Deinde peruenit ad supradictum cœnobium, & ibi tam plebem interius quam vicinos populos ad Christianum vigorem excitare studet, [externos & monachos instruit,] multosque eorum ad pœnitentiæ medicamenta pertraxit. Fuit namque eius studium, vt multos sua facundia erudiret. Nam multi eorum postea ecclesiarum Præsules extiterunt, quorum hæc nomina sunt: [multos ex his dein Episcopos.] Chagnoaldus t Lugduno Clauato Episcopus, u Acharius Veromandorum & Nouiomensis ac Tornacensis Episcopus, Rachnarius x Augustudini & Basiliæ Episcopus, Audomarus y Bononiæ Taroanensis oppidi Episcopus fuit.

[Annotata]

a In Vita S. Columbani, cui annectebantur Vitæ SS. Attalæ & Eustasij.

b MSS. Vltraiect & Bertin. & Vita apud Bedam Briegium, vulgo Comitatus Bria.

c An Changy, ad matronam fluuium supra Meldas, hic Melodorum dictum.

d MS. Vltraiect. Pipinnusicum, alibi Pipiscum & Pipimisium

e [Chagnericus,] In Vita S. Colombani: Chagnericus vir nobilis, Theodeberti Regis conuiua, vir sapiens, & consilijs regijs gratus, & nobilitatis sapientia vallatus.

f [Chagnoaldus.] Chagnoaldus, qui minister viri Dei Columbani in officio Clericatus puer a patre Deo deuotus quondā fuerat. Ita auctor Vitæ S. Faronis fratris eius, Episcopi Meldensis 28 Octobris.

g Colitur S. Burgundofora 3 Aprilis, cuius Vitam scripsit idem Ionas, [S. Burgundefora.] quam infra adolescentiæ annos benedicens Columbanus, Domino vouit, vt in huius Vita idem Ionas.

h Surius & MS. Bertin. Superis reddi, quid si ab his libera legendum.

i In Vita S. Faronis dicitur Gundobaldus vrbis Meldensis Antistes. [Gundoaldus Ep. Melden.] Subscripsit Gundoaldus Meldensis Concilio Remensi sub Sonnatio Archiepiscopo anno 624 aut sequente.

k Eboriacum olim dictum, nunc S. Faræ siue Burgundoforæ monasterium, Huius Sanctæ testamentum, factum anno 5. Dagoberti Regis. Christi 633 ediderunt Sammarthani tomo 4 Gallia Christianæ.

l Additur in MSS citatis & apud Surium Qui ei postea successit, vt regulam doceant, decreuit. Fuit S. VValdebertus seu VValbertus successor S. Eustasij, & præfuit per annos 40, [S. VValdebertus Ab.] & decessit 2 Maij. Interim Auctor Vitæ S. Faronis ita scripsit: Waldebertus, qui successor felix istius Gundoaldi, hac in vrbe claruit: Quæ ad huius Vitam erunt accuratius examinanda, quia alius etiam VValbertus Comes Arkensis cum illo vnus idemq; habetur. Non etiam dicitur frater S. Burgundoforæ, quod passim alij adiunxerunt.

m In Vita S. Salabergæ hæc omnia etiam narrantur & dicuntur Warasci partem Sequanorum prouinciæ & Duuij omnis fluenta ex vtraque ripa incoluisse. [Marasci.] Est caput Sequanorum Vesontio, ad Duuium seu Dubim fluuium.

n Seculo Christi 4 vixerunt Photinus, satis notus, & Bonosus Episcopus Naisitanus in Dacia, qui Pauli Samosateni hæresin amplexi, [Bonosi hæresis.] docuerunt Christum tantum adoptione esse filium Dei Contra has hæreses plurimum decertauit S. Auitus Episcopus Viennensis sub antiquis Regibus Burgundionum, Vti dictum 5 Februarij ad eius Vitam § 3.

o In MSS. dicuntur etiam Bicarij, vti in Vita S. Salabergæ forsan culpa amanuensium

p In eadem Vita hæc narrantur, diciturq; Gundoinus, vir illustrissimus, opibus & diuitijs opulentus, famaque secundū seculi dignitatem præclarus ex aulicis regijs: [Gundoinus.] qui eo tempore manebat apud villam, Mosam nomine, ob amnem eo defluentem. An iam Mosomum? De hoc egimus ad Vitam S. Victoris Martyris 9 Februarij

r Colitur Salaberga, in MSS. etiam Saldaberga dicta, 20 Septembris: cuius cæcitas depulsa etiam in eius Vita habetur.

s Colitur 30 Augusti S. Agilus, siue Agilius, [S. Agilus] primus Abbas Resbacensis in Brugensi saltu ad Matronam fluuium, in cuius Vita MS. hæc late describuntur. Huic successit S Philibertus dein primus Abbas Gemeticensis: colitur 20 Augusti.

t

Lugdunum-Clauatum dicitur communi vocabulo Laudunum Interfuit memoratus supra Chagnoaldus indicato ante Concilio Remensi. Apud Surium solum est Lugdunum vnde perpeperam Lugdunensis Archiepiscopus creditus. [Landunum.] Colitur 6 Septembr.

u S. Aicharius est fastis sacris inscriptus ad 27 Nouembris. Quia Sedes e Veromanduis translata est Nouiomum, [S. Aicharius] eoque diu vnita Ecclesia Tornacensis, hinc triplex Sedes ei tribuitur.

x Rachanariuscreditur Augustoduno migrasse Basileam.

y S. Audomarus colitur 9 Septemb.

CAPVT II.
Calumniæ Ordini ab Agrestino impostore illatæ, a S. Eustasio refutatæ.

[8] Cvmque iam haberetur ab omnibus gratus, vt nullus se B. Columbanum perdidisse gemeret, [Omnibus gratus,] qui eius doctrinis imbutus fuisset, præsertim cum cernerent in discipulo Magistri instituta manere, atque cum esset ab hominibus honoratus, & omnium Frācorum Procerum honore fulciretur; exarsit more solito liuidus aduersus Sanctorum famam a chelydrus, excitatque sinibus matris nouum Cain, fratrum inimicum, qui zelo velit eum extinguere, vel etiam nouum proditorem, qui Magistri dicta scinderet & collidendo solida ad fragiles turbarum aures, fragilē mentem accommodaret. Exhortatur namque vnum e subditis, b Agrestinum nomine, qui quondam Theoderici Regis Notarius fuit, [patitur calumnias Agrestini,] & quadam compunctione cordis tactus, omnia quæ possederat relinquens, & ad Luxouium veniens, se & sua omnia supradicto Patri tradiderat. Quæ vt cuncta replicem, vel per religionis speciem in monasterio gestarat, post c commutationem, postulat vt gentium esse prædicator permitteretur. Quem vir sanctus diu obiurgans increpat, [hic ex notario Regis monachus,] illum se non debere ad tale opus idoneum, rudem adhuc in religione, deputare: & illum dignum ac omnibus ecclesiasticis d phaleramētis decoratum esse diceret qui ad tale opus censeatur. [vt Gentium fieret prædicator,] Ieremias etenim Domini electione præmissus, se dignum denegat, dicens: A, a, a, Domine Deus, ecce ego puer, & nescio loqui. [Ierem. 1] Moyses electus a Domino, se tardum lingua testatur. [Exod. 3] His dictis cum nihil proficeret, quem tenere non potuit, ire sinit. Qui cum ad Baioaricos tendens veniret, ibi paullulum moratus est, & nullum fructum exercens, velut alta platanus, garrula verborum folia tremulas quatit ad aures, [discedit in Bauariam:] dum fructuum copiam nescit.

[9] Deinde vero ad Aquileiam pertransijt. e Aquileienses etenim desciscunt a communione Sedis Apostolicæ (de qua Dominus in Euangelio ad beatum Apostolorum Principem Petrum loquitur: [Aquileiæ] Tu es Petrus, & super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam & portæ inferi non præualebunt aduersus eam) ob trium Capitulorum dissensionem, [schismaticis adhæret:] ex qua discordiæ in longum incrementa manarunt: quod præsenti operi non est inserendum. [Matth. 16] Itaque veniens ad Aquileiam, socius statim schismatis effectus, Romanæ Sedis a communione seiunctus ac diuisus est, totius orbis communionem, quicumque Romanæ Sedi iungerentur, damnans, & in sola Aquileia orthodoxam fidem retineri docens. [conatur peruertere S. Attalam epistola] Quo schismate imbutus, epistolam venenosam increpationibus plenam ad B. Attalam per Aureum, Adaluualdi Regis Longobardorum Notarium, dirigit. Quam B. f Attala perlectam ridiculo habitam mihi tradidit seruandam: quamque per multorum annorum spatia abditam habui, & postea mea negligentia perdidi; nec alius vtique quilibet eam, sed ipse proprio stylo scripserat. Directa itaque ad B. Attilam tali epistola, [& S. Eustasium alioquio:] ipse ad Luxouium properat, Eustasium schismatis aculeis tentat, si sanam mentem sua vesania corrumpere queat. Quo venerandus vir comperto, diu paternis affaminibus errantem monet: sed postquam salutaribus monitis mentem peste corruptam & salubri antidoto curare nequiuisset; a suo ac suorum collegio illum segregauit.

[10] Refutatus ergo ab Eustasio, se huc illucque demergit, [oppugnat regulam S. Columbani.] vt nonnullos huius assentationis fautores facere queat. Sed cum nihil eius imperitia facere quiuisset, B. Columbani religionem offendit, aduersus Regulam eius liuido dente garriens, ac velut venenosa sus grunniens, per quos potuit, parilitatis suæ similes, murmur excitauit, annuente sibi Abbelino g Geneuensis vrbis Episcopo, qui consanguinitate sibi proximus fuerat: Is itaque vicinos vndique Episcopos sibi iungere, ac in Agrestini auxilium omni studio trahere visus est ita, vt Regem Clotharium tentarent, si eorum partis assentator futurus esset. Ille vero sciens & cognitam experimento habens B. Columbani sanctitatem & discipulorum doctrinam, [& S Eustasij doctrinam:] aduersus sanctam doctrinam grunnientes studet redarguere responsis. Cumque nihil profecisset, statuit vt Synodali examinatione probaretur, non ambigens de B. Eustasij auctoritate & doctrina, quod omnes aduersantes sanctæ Regulæ prudentia & facilitate, administrante Spiritu sancto, superaret. Emanante ergo regali auctoritate, multi Burgundiæ Episcopi in suburbano h Matisconensis vrbis conueniunt: [in Synodo Matisconense discussam:] inter quos maximus residebat hæreticus, qui illam maxime Synodum fieri vrgegebat; i Warnacharius, qui erat Eustasij aduersarius. Sed præualuit Eustasij deprecatio, vt, qui auctor miseræ intentionis & assentator fieri vellet, correptus a Domino per eum omnium vires frangerentur. Prædicto ergo & statuto die, quando aduersus Eustasium altercatio oriretur, ipse morte præuentus interijt. Fractis ergo in eo Agrestianæ partis viribus, turbantur & sciscitantur omnes Agrestinum quæ aduersus Regulam B. Columbani vel venerabilem Eustasium obijceret. At ille trementibus labijs, [futilia obijcit,] & nihil auctoritatis vel elucubrati eloquij habens, ait, superflua quædam & canonicæ institutioni contraria eorum studijs teneri. Cumque illi vrgerent, tandem criminis caussam depromit se suæ Regulæ habere, k cochleam, quam lamberent, crebro Cruce signari; & l in ingressu cuiuslibet domus intra cœnobium, tam introiens quam egrediens, benedictionem postulari. Cumque ille nihil dignum Synodalibus dissertationibus obijceret. Alia inquiunt, ostendat, si habeat, quæ opponat. At ille prorumpit, se scire, Columbanum a ceterorum more discedere, &, ipsa Missarum solennia multiplicatione orationum vel collectarum celebrare, & multa alia superflua: quæ auditores, acsi hæresi tradita, execrari deberent.

[11] Audito autem Eustasius hæreseon nomine se vel suos notari cum Magistro, præuenit, dicens: [a S. Eustasio reiecta,] Vos, o decus Sacerdotij, probare debetis, qui in ecclesijs veritatis ac iustitiæ seminarint disturbia, & qui veritati ac religioni aliena tradant: quidquid enim a norma veri tramitis dissentit, extra corpus Ecclesiæ haberi debet. Vestrum est discernere obiecta, an sint a Scripturarum serie aliena. At ille ait: tuo ore nosse volumus, quod dignum ex hoc in responsis reddas. Ille vero econtra. Nequaquam, inquit, reor contrarium esse religioni, si cochlea, [docente bonum esse Crucis signo muniri:] quam Christianus lambit, vel quodcumque vas aut poculum Crucis signo munitur, cum per signi aduentum Dominici pellitur pestis aduersantis inimici. Introeunte vero monacho cellulam, vel exeunte, benedictione Domini armari ratum duco, iuxta Psalmistæ vocem dicentis: Dominus custodit te ab omni malo, custodiat animam tuam Dominus. Dominus custodiat introitum tuum & exitum tuum & hoc nunc & vsque in sæculum. [Psal. 120] Licet hoc ad vnumquemque Christianum refertur, vt gratia baptismi per fidem in Ecclesia introiens seruetur, & vsque ad finem perseuerantiæ vigore saluetur & tamen de quotidiano motu, siue ingressu vel egressu, vel progressu, vnumquemq; [precesq; multiplicari] Christianū signo Crucis armari vel benedictione sodalium roborari, fas duco. m Multiplicationē vero orationū in sacris Officijs credo proficere omnibus Ecclesijs. Cum enim plus Dominus quæritur, plus inuenitur: & cum vberius oratione pulsatur, vberius misericordiā largitur. Nihil enim plus aliud desudare debemus, quam orationi incumbere. Sic enim a Domino sub Apostolorum numero hortamur: Vigilate & orate, ne intretis in tentationem. [Matth. 26] Sic etiam & Apostolus sine intermissione nos orare rogat: sic omnes Scripturarum sacrarum sententia iubet clamare, vt qui negligit, neglectus & abscissus a Christi membris abijciatur. [1. Thess. 5] Nihil enim tam vtile tamque salubre, quam Creatorem multiplicatione precum & assiduitate orationum pulsare.

[12] His & horum similibus responsis confusus Agrestinus, attulit garrulitatis noxam calumniator, narrans n capitis comam aliter præcidi, alium caracterem exprimi, & ab omnium more dissentire. [ob nouam calumniam ad iudicium Dei prouocatus.] Comperendinanti microloga & friuola o callulanti, Eustasius sagax, vt erat virtute patientiæ coopertus, respondit: In horum, inquit, præsentia Sacerdotum, te ego eius discipulus & successor, cuius tu disciplinam & instituta damnas, ad diuinum iudicium cum eo intra præsentis anni circulum causaturum inuito, vt iusti iudicis examine sentias, cuius famulum tuis detractionibus maculare procuras. His dictis mentes quorumdam qui Agrestinæ partis fautores erant perculit, hortanturque omnes vt pacis nexu corda iungeret, & vt iste præsumptæ temeritatis audaciam tolleret, & ille paterno affectu labentem pijs correptionibus foueret. Ad quod Eustasius: Vestris libens satisfacerem, inquit, precibus, si misera mens duritiam vecordiæ molliret, & correctis cauterio morbis vel antidoto visceribus deiectis, [pacem ficte petit.] redux ad salutifera remeare nitatur. Cogentibus ergo cunctis, Agrestinus simulatam pacem postulat, quod postea actis deprompsit. Eustasius mitis animi, cui virtutum mens conscia, flexus suasu poscentum, pacem tribuit & pacis osculum illi porrexit. Attamen Agrestinus manifestam væsaniam verecundiæ metu retulit, & sic non tamen omnibus a malis abscessit.

[Annotata]

a Chelydrus est e genere serpentum, hic pro diabolo accipitur.

b MS, Vltra. & Surio Agrestius.

c Surius licentiam.

d Idem ornamentis. Sed ea voce vtitur Ionas in Actis S. Attalæ.

e [Tria Capitula.] De schismate Aquileiensium ob defensionem Trium Capitulorum æpius egimus, & potissimum ad Vitam S. Ingenuini Sabionensis Episcopi 6 Februarij.

f Adaldoaldus Agilulpho patri circa anno 614 successit, & duodecim annis regnauit: de quo Paulus Diaconus lib. 4 de Rebus Longobara cap. 43 & 44.

g Male excusum Genuensis, neque erat Genua vrbs Liguriæ in ditione Chlotharij Regis.

h Matisco nota ad Ararim vrbs, Cabilonem inter & Lugdunum.

i Warnacharij nomen eo tempore frequens. Fuit namque VVarnacharius Maior-domus Chlotharij in Burgundia, anno regni 43 Christi 626 mortuus vt scribit Fredegarius cap. 54.

k Ita cap 10 regulæ in Pœnitentiali habetur: Qui non signauerit cochleare; quod lambit, sex percussionibus emendare statuitur.

l Ibidem: Egredi vel ingredi in domum, aut opus facere sine oratione & signo Crucis duodecim plagis.

m S. Bernardus in Vita S. Malachiæ asserit Luxouij succedentibus sibi vicissim choris continuata solennia diuinorum, ita vt ne momentum quidem diei ac noctis vacaret a laudibus.

n De capitis tonsura varia, maxime apud Hibernos, & Northumbrios illius æui monachos sæpius egimus, potissimum 20 Martij ad Vitam S. Cuthberti.

o Callulare effutire e verbo antiquo Longobardico formatum: & adhuc Teutonice dicitur Kallen garrire, [Callulare.] nisi forte legendum sit Caculare a Kakelen, quod iam alibi legimus & in præsenti sensu propijssime Teutonibus vsurpatur.

CAPVT III
Alia maleficia Agrestini. Vindicta huic & adhærentibus illata. Monasteria extructa. S. Eustasij obitus.

[13] Coepit deinde monasteria tentare, & sub specie discipuli pretium proditionis taxare. Ad quemdam namque virum venerabilem a Romaricum veniens, [Agrestinus abducit a regula S. Columbani SS. Romaricum & Amatum:] qui primis nobilitatibus fuerat apud Theudebertum habitus, postque per Columbani exemplum ac per Eustasij prædicationem monitus, ad Luxouium veniens, monachicæ institutioni se subdidit: quo diu sub regulari tenore vitam agente, postea Eustasio annuente, puellarum b monasterium in suo proprio inseruit & regulam Columbani custodiendam indidit. Cumque iam multa religione polleret, ad eum Agrestinus pergit, seseque subditum atque obedientem simulat, simulque c Amatum, quem ibi Eustasius ob imbuendam regulam præfecerat, mollibus sugillationibus tentat. Nam eo tempore quibusdam neglectis, tam Amatus quam Romaricus ab Eustasio obiurgati fuerant. Læsos ergo vt sensit, vt facilius exasperatas mentes suis assertionibus iungeret, stimulauit venenata verba sanas mentes recipere, & in contemptum regulæ Columbani propriam vesaniam propagare. Pro dolor! exitiabile vas ac lethifera imbutione munitum, sanas mentes insania diabolica maculauit. Qui abiectis institutis pristinis, rudibus conati sunt instruere plebem doctrinis. Et educto iuxta Iob d angue manu obstetricante diuina, rursum zelo inuidiæ reducere non metuunt. [Iob. 26, 15]

[14] Deinde ad Burgundoforam iter dirigit, vt eam suis stimulationibus, si valuisset, macularet. [a S. Burgundofora repellitur:] Quem Christi Virgo non fæmineo more, sed viri confudit responsione: Num tu confutator veritatis, inquit, & nouorum introductor argumentorum, ad hoc huc accessisti, vt veneno tuo dulcia mella perfunderes, & vitalia alimenta lethali amaritudine commutares? Hos tu detrahis, quorum ego virtutes semper agnoui, quorum doctrinam salubrem recepi, ex quorum eruditione multos cælestia regna penetrasse comperi? Meminisse te velim Isaiæ dictum: Væ qui dicit malum bonum, & bonum malum, & prorsus ab hac vesania festinus non recedit. [Esai. 5] Confutatur ergo his Christi famulæ responsis, & ad Romaricum vel Amatum repedat, vt cœptam receptionis rugam contrahat.

[15] Nec defuit eis vltio diuina, cum ad hoc iam omnes aspirarent, [ex adhærentibus ei] vt contemptui pristinorū documentorum assentatores forent. Primum enim lupi, rabiei morbo detenti, duos ex his, qui fautores erant huius assertionis, per intempestam noctem intra septa irrumpentes, [duo a lupis deuorati,] morsibus laniarant, atque in prædicta peste derelictos miserabiliter morti tradiderunt. Alium vero, e Plareuum nomine, qui ad hunc discordiæ fomitem vehementer aspirabat, [alius semet suspendit,] dæmonum rabies peruasit atque ignobiliter morti tradidit: nam propria manu ipse laqueo se suspendit. Sed cum hæc vltio nequaquam fuit correctio delinquentium, protinus maior secuta est: nam subito fulgur e cælo elapsum tanto fragore percussit locum, ecclesiam peruagatur, [fulgure 20 occisi,] subuertit tegumenta, plebem vrit, exanimatam scilicet: vt præsens correptio, quæ simplicitate nimia, præueniente calliditate iam permixta ignauiæ, persuasioni assensum præbuerat, monstraret futuram debere fugere iram: mortuique sunt ad præsens plusquam viginti, ac deinde metu perculsos paullatim monstrauit, [præ terrore 50 mortui.] vt tunc ex ea vltione, sicut aiunt, plusquam quinquaginta morerentur, nempe auctore criminis ad pœnitentiam reseruato; vt, si cognosceret & rediret, proculdubio sanitatem reciperet. Nullum etenim Dominus perire desiderat; sed semper, quamuis grauibus delictis obrutum, per pœnitentiæ fomenta redire expectat. [Agrestinus a seruo occiditur] Cumque sibi sæpius pœnitentiæ locum datum non cognouisset, vt Eustasij sententia ad iudicium illum euocantis præualeret, ante triginta dierum circulum, quam vertentis anni meta cōpleretur, a seruo suo, quem ipse redemerat, securi percussus interijt, & occasio criminis dicebatur vxoris permixtio. Quod quamuis multi dicerent & verū asserere velint, tamen nostrum firmare non est. Cuncta etenim iuxta Salomonem adducit Deus iudicio pro omni reatu, siue bonū siue malum. Et Apostolus, dicit: Vniuscuiusque opus quale sit ignis probabit. [Eccle. 12., 1. Cor. 3] A nobis tandem dicendum est, quod iuxta eum hæc sententia diuini iudicij ferire non distulit, vt assentatoribus suis fugere a lacerationibus famulorum Dei monstraret, & ille contumaciæ suæ commissa per meritam vltionem lueret.

[16] Amatus vero ac Romaricus venerabilis, Eustasij f continentiam postulantes recipiunt, atque desidia submota fruuntur. [Amatus & Romaricus conciliantur S. Eustasio:] Abilinus vero vel ceteri Galliarum Episcopi post ad roboranda Columbani instituta aspirant. Quorum multi iam in amore Columbani lumbani secundum eius regulā monasteria cōstruunt, plebes adunant, greges Christi congregant. Inter quos illustris vir tunc g Eligius, qui modo Veromandensis Ecclesiæ Pontifex præest, [secundum regulam S. Columbani construunt monasteria:] de quo, quia superest, modo meo iudicio tacendum est, ne adulationis noxa reprehendar. Iuxta Lemouicensem autem vrbem monasterium nobile Solemniacum nomine construxit, super fluuium Vicennam, distantem a supradicta vrbe millibus quatuor, [S. Eligius Solemniacum:] & alia multa in ijsdem locis cœnobia. Sed & in Parisius puellarum monasterium, quod de regio munere susceperat, [& aliud Parisus,] ædificat, in quo Christi Virginem h Auream præfecit. In Bitoricensi vero vrbe puellarum monasterium ex beati Columbani regula i Berthoara nobilis genere & religione fæmina sanctissima construxit. [Berthoara Bituricense,] In suburbano eiusdem Bitoricensis vrbis vir venerabilis k Theudulfus, cognomento Babolenus, monasteria ex regula Columbani, religione omni pollentia construxit: [S. Babolenus quatuor:] primum in insula super fluuium l Milinandram, vbi religiosorum virorum adunauit cateruam: aliud m Goudiacum nomine, haud procul a fluuiolo Albeto: tertium Christi Virginum loco nuncupato n Carrantonio, supra fluuium iam dictum Milinandram: itemque aliud Christi o Virginum iuxta Niuernense oppidum sub eadem Regula construxit.

[17] Beatus ergo Eustasius, has post victorias, corrigere mentes delinquentium studuit, [S. Eustasius varia erigit monasteria a successore perfecta:] ac sua pace qui remanserant adunare decreuit. Deinde monachorum sub eius obedientia in sæpe fato monasterio quammaxima creuerat turba, vt iam multa monasteria per viciniam construerentur, quæ eius successor p Baldebertus firmauit atque ædificauit. Iamque beatum de hac vita exitum præstolans, ad contemplanda mysticorum præconiorum documenta omni intentione desudat, solique Deo mente intenta preces fundens seipsum erigit. Cumque iam per multorum circulum q annorum in hoc opere intentio vacaret, euenit tempus vocationis, doctusque est sententia iusti iudicis, vt, [ægrotat:] quod minus annorum circuli diuersis afflictionibus peracti purgauerant, paucorum corporis infirmitas dierum sanaret: interrogatusque inter pœnæ incendia per visionem nocturnam, si quadraginta dierum spatio leuiore pœna curari vellet, an triginta feruentiori incendio purgatus, vitam beatam functus, cælos penetraret: respondit ille, melius esse, quamuis duris, breuibus subiacere flagellis, quam leuioribus longius consumi pœnis. Expleuit ergo prouisam atque electam corporis pœnam tricesimo die, omnibus valedicens, tristeque remanentibus promissum depromit, [pie moritur.] suum exitum eamdem esse diem denuntians, viaticoque sumpto, animam cælo r reddidit & suum desiderium superis; sed paternum regnum viuentibus religionisque exemplum dimisit. Ipse autem cum victoriæ parte & ope ætherea penetrauit regna, Duce Christo: cui est virtus & honor per omnia secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Colitur S. Romaricus 8 Decembris, in cuius Vita a Serrario edita & alijs Actis MSS. eadem narrantur.

b Imo sub vno monasterio cœnobiola septem statuit in castro suo Auendunensi in Vosago, & singulis suam ecclesiam, [cœnobium S. Romarici.] quibus addita alia in vertice montis, & altera in rupe S Amati, vnde locus Nouem-Ecclesiæ, postea Mons-Sanctus est appellatus.

c S. Amatus Presbyter colitur 13 Septembris.

d Verba Iobi sunt: Spiritus eius ornauit cælos, & obstetricante

Manu eius, eductus est coluber tortuosus.

e Alij Plareium, Plereium & Plereum scribunt.

f Surius indulgentiam.

g S. Eligius creatus Episcopus anno 646. mortuus anno 665, die 1 Decembris.

h Colitur S. Aurea 4 Octob.

i Aliis Bertuaria, Bertrada, Bertinia. Colitur 4 Nouemb. in ecclesia B. Mariæ de Salis, [S. Berthoara] quæ alias monasterium puellarum fuisse dicitur. De ea agit Philippus Labbe tomo 2 Nouæ bibliothecæ manuscriptorum librorum pag. 364 & 365.

k Aliis Theodolfus; Theodulphus, cognomento Babolenus, extruxit monasteria in suburbano, id est ditione siue agro.

l An Molineuram, quia Molus & Eura ibi fluuij insulam faciunt, in qua Molinus pagus adhuc existit. In MS. Vltraiect. Vulmandra dicitur.

m Goudiacum aliis Gaudiacum & fluuius Albetus Albecia vulgo Auureta dicitur.

n Carentonium, aliis Carentomum & Carocarina, adhuc extat S. Maria dicatum, Congregationis Casalinæ Ordinis S. Benedicti.

o Iam monasterium S. Mariæ dicitur & est etiam Ordinis S. Benedicti.

p Colitur S. Waldebertus 2 Maij.

q In vita S. Salebergæ dicitur vita functus cum curam Fratrum Luxouiensium tribus circiter egisset lustris.

r Anno 625, & successor S. Waldebertus, cum 40 annos prafuisset mortuus est anno 665, 2 Maij.

DE S. EVSTATHIO CONFESSORE EPISCOPO CIENSI IN BITHYNIA.

SVB ICONOCLASTIS

[Commentarius]

Eustathius Episcopus Ciensis, Confessor in Bithynia (S.)

[1] Ciusvrbs Bithyniæ antiqua (quam Prusam & Cium Prusiadem appellatam fuisse tradit Strabo lib. 12) sita est versus Pontum Euxinum. Huius Cij Episcopus Cyrillus interfuit Concilio Nicæno primo: alius ibidem vixit sub iconoclastis S. Eustathius: quem Græci celebrant XXIX Martij, & iterum sequenti die XXX Martij: de quo ad priorem diem in MSS. Græcis, quæ Diuione apud Petrum Franciscum Chifletium adseruantur, ista leguntur: Memoria sancti Patris nostri Eustathij Episcopi Ciensis in Bithynia & Confessoris. [S. Eustathius] Sanctus hic Pater noster & Confessor Eustathius mundum hunc, [monachus,] quasi graue onus, apud semetipsum reijciens, monachus factus est, & iugum Christi super humeros attollens, & mandata eius accurate obseruans, animæ suæ rectam curam habuit, & Deo obtemperans, multa cum obtestatione Sacerdotio initiatus, [Sacerdos,] continuas Deo omnium largitori gratias egit, fide erga Deum multimoda affectus, ac sincera absque vllo fuco erga omnes caritate: ad omnes docendos paratus, alijs compatiens, in seipso humilis ac modestus, ac magno zelo ad quæcumque opera bona feruens. Archiepiscopus vero Ciensis calculo ac sententia diuina constitutus, [Episcopus Ciensis,] longo tempore Ecclesiam Dei gubernauit secundum ordinationem & traditionem sanctorum Apostolorum. Quo tempore cum hæresis contra omnes Ecclesias esset resuscitata; sanctus hic vir diuino quodam igne accensus, ac sacræ Scripturæ meditatione armatus, funda verarum rationum depulit omnes, [hæreses expugnat] qui videbantur furore adusti contra Ecclesiam Dei. Tunc aliquis ex his Theomachis, Imperatori impio tunc regnanti annuntiarunt, quas deberet opponere minas, execrationes, flagellationes. Tandem post alia omnia fustibus eum crudeliter percussum, [tormenta passus,] propter venerationem & honorem sacrarum & venerabilium imaginum, exulem extra Episcopatum eiecerunt. In exilio ergo aliquamdiu persistens, in magna fuit afflictione & penuria pessime habitus, [exul moritur.] sed Deum in fame & siti & nuditate collandans, discessit ad æternas mansiones. Hactenus illa Menæa MSS.

[1] [colitur 29] In Menologio hactenus inedito, olim iussu Basilij Porphyrogeniti Imperatoris, hæc pauca habentur: Memoria etiam sancti Patris nostri Eustathij Episcopi in Bithynia. Quæ omisso nomine Episcopi leguntur in Menæis excusis, addito solum isto disticho

Τὸν πηλὺν ἐκδὺς Ἐυςάθιε παμμάκαρ,
Χριςῷ παρέςης τῷ δί ἠμᾶς πηλίνῳ.

Mortale lutum exutus, Eustathie sacer,
Nunc Christo ades, qui luteus nobis fuit.

Eadem Menæa eumdem eisdem verbis celebrant sequenti die XXX Martij, quando ista in Menologio Sirleti leguntur: [& 30 Martij.] Et Confessoris Eustachij Bithyniæ.

DE SANCTO BERTHOLDO PRIMO PRIORE GENERALI ORDINIS S. MARIÆ DE MONTE CARMELO.

CIRCA AN. MCLXXXVIII

[Commentarius]

Bertholdus primus Prior Generalis Ordinis Fratrum B. Mariæ Virginis in Monte Carmelo (S.)

[1] Intermultiplices ab annis sexcentis de Mahometanis reportatas victorias, lætißimo, excelsißimo & copiosißimo fructu gloriaque completa fuit illa, qua anno Christi millesimo nonagesimo nono Terra-Sancta recuperata est, [Gaudium ob recuperatam Terram Sanctam,] Hierosolyma capta, & potentißimus Babyloniæ Rex Ascolanus debellatus. Sed, pro dolor! non fuit integro seculo gaudium illud continuatum, quin amißa anno millesimo centesimo octogesimo septimo Hierosolyma, amarißimus luctus oppleuerit orbem vbique Christianum, & pientißimorum animos hominum afflixerit dolor lamentatioque: cum viderent Terram Sanctam, tot illustrium heroum certaminibus partam tanto sanguine effuso irrigatam, ac morte plurimorum tam generose tolerata nobilitatam, sub tyrannide Mahometica iterum premi & ingemiscere, neque spem vllam apparere aliquando recuperandi. [secutus luctus ea amissa:] In hoc communi omnium Christianorum mœrore, cuius vel nuda repræsentatio etiamnum animos affiigit, illustre solamen Diuina bonitas præstitit, dum Ordinem S. Mariæ de Monte-Carmelo ex Terra-Sancta cum alijs superstitibus Heroibus voluit in hasce ditiones transferri, & vbique per orbem Christianum dilatari atque in plures etiam Congregationes distingui. [mitigatus ob Carmelitas in Europæm traductos.] Id quanto totius Christianismi fructu factum fuerit, nouit orbis uniuersus, agnoscunt Summi Pontifices in plurimis huic Ordini conceßis litteris Bullisque Apostolicis, & nos etiam conabimur in hoc opere confirmare, dum Acta quam plurimorum Sanctorum huius Ordinis singulis mensibus referimus.

[2] [Harum primus Generalis credisus S. Bertholdus, colitur 29 Martij] Inter hosce viros eminet S. Bertholdus, primus Ordinis in Monte-Carmelo Prior, ad hunc XXIX Martij relatus a Molano in Auctario Vsuardi his verbis: Ipso die S. Bertholdi Confessoris Ordinis Carmeli. Quæ eadem in Martyrologio Germanico Canisij & Catalogo generali Ferrarij leguntur. Eius festum quotannis hoc itidem die Officio Ecclesiastico sub ritu duplici per totum Ordinem Carmelianum celebratur, ac propria hæc de illo recitatur Oratio: Protegat nos, Domine, Sancti Bertholdi Confessoris tui veneranda solennitas, qui sicut Carmelitarum Ordinem omni sanctitate rexit & auxit, ita perpetuam eius protectionem sentiamus. Reliqua omnia dicuntur de Communi. Quod summe dolendum est, nulla extant eius Acta ab auctoribus coæuis aut antiquis conscripta, aut certe, si ea fuerint litteris commendata, infestatione & persecutione Saracenorum perierunt. Ioannes Baptista de Lezana in Annalibus Carmelitarum pluribus locis de eo agit, & ad annum Christi 1187 num. 15. De sanctitate B. Bertholdi, inquit, ex perenni constantique Ordinis nostri traditione, fere ab ipsius Bertholdi æuo quasi per manus recepta, testimonium habetur; additque in Speculo Ordinis, appellari virum religiosum, sanctum & famosum.

[3] Nomen Bertholdi Teutonicum est, & plurimum a Germanis, [An Lemouicensis,] Belgis & Francis vsitatum: ac S. Bertholdum vt Lemouicensem Gallicano Martyrologio ad hunc diem inscripsit Andreas Saussayus. Floruerunt sub finem seculi XV duo Ordinis Carmelitici scriptores, qui itidem Lemouicensem affirmant, scilicet Arnoldus Bostius lib. 6 Speculi historiarum cap. 2 & Palæonydorus lib. 2 Antiquitatum Carmeliticarum cap. 10 aßignantque S. Bertholdo fratrem Haymerum siue Aymerum aut Ademarum Episcopum Podiensem, qui Legatus Apostolicus in Terram-Sanctam profectus, post expugnatam Antiochiam mortuus est anno MXCVIII: [& frater Adamati Ep. Podiensis?] cuius obitum describit Guilielmus Tyrius lib. 7 Rerum in Terra-Sancta gestarum cap. 1. Dein vtrique a Bostio & Palæonydoro parentes tribuuntur Guido de Malaphayda, Lemouicensis natione, & neptis Salomonis seu Solonis Regis Hungariæ, illi anno MXLV nupta: dicunturque ambo. Haymerus & Bertholdus, anno MLXX ad studia Parisiensia missi, & post accepta Theologici Doctoratus insignia reuocati. Verum hanc eorum coniecturam reijcit Lezana ad an. 1061 num. 5 quod Solon iste seu Salomon solum anno MLIII adhuc quinquennis e mandato patris Andreæ fuerit coronatus. Alij ergo, loco Haymeri siue Ademari Episcopi Podiensis, substituunt Haymericum natione Lemouicensem, dein Patriarcham Antiochenum: [An Haymerici Patriarchæ Antiocheni?] nixi auctoritate, vt arbitrantur, S. Cyrilli tertij Generalis Ordinalis Carmelitani, cuius Acta exposuimus VI Martij, tribuuntque eidem tractatum de Progressu & varijs Regulis Ordinis Carmelitani, nuper a Daniele a Virgine Maria eiusdem Ordinis in Belgio Prouinciali, in Vinea Carmeli recusum: cuius præcipuum exemplar extat Parisijs in Collegio Nauarræ anno MCCCCXLVI exaratum.

[4] Secundum hunc ergo tractatum Patriarcha Haymericus fratrem habuit Bertholdum, [ab hoc traditur Prior Carmeli factus,] perfectum Religiosum sanctumque Presbyterum, quem de vnanimi omnium assensu anno Domini MCXXI in primum Priorem instituit, eique curam animarum ceterorum iniunxit. Verum quia dictus Aimericus circa annum MCXXXVII solum creatus est Patriarcha, arbitratur dictus Daniel cum Lezana, loco anni MCXXI (quem tamen fatetur in exemplari Veneto impresso & plerisque manuscriptis legi) debere substitui annum MCXLI. Baronius in Annalibus ea transfert ad annum MCLXXXI, vbi num. XIII ista habet: Ordo Religiosorum Carmelitanorum, qui in Palæstina in ipso Carmelo monte fixere sedes, sub Alexandro Romano Pontifice sumpsit originem, quoto autem anno eius Pontificatus, habetur incertum. Horum autem promotor, propagator & custos fuit ille, qui fungebatur in Oriente legatione Apostolicæ Sedis Haymericus Patriarcha Antiochenus: qui considerans complures ex Occidente, qui venerant vitam eremiticam acturi in Terra-sancta, hinc inde dispersos expositosque barbarorum incursibus, collegit eos in vnum, duxitque in montem Carmelum, Eliæ habitatione egregie olim nobilitatum. Fuere ista principia, ex quibus vt ex parua scaturigine flumen, immensus est auctus cœtus religiosorum virorum. Hæc Baronius, cui satis consentit Bellarminus in sua Chronologia, dum scribit anno MCLXXX Ordinem Carmelitarum ab Alexandro tertio confirmatum esse. In citato etiam tractatu de Progressu Ordinis eadem tempora insinuantur his verbis: Et in hoc monte Carmeli in honore B. Mariæ Virginis Dei Genitricis monasterium ædificari faciebat Patriarcha Haymericus, muro alto circulariter circumdatum: in quo quidem eos includere intendebat: sed priusquam hoc monasterium consummasset, sustulit eum de mundo Deus: quem ad annum Patriarchatus sui quinquagesimum & Christi octogesimum septimum supra millesimum & centesimum superfuisse colligimus ex epistola eo anno scripta ad Regem Angliæ qua subsidiū pro Terra-sancta postulauit. Vltra quod etiam tempus, [mortuus circa an. 1188.] quando Hierosolyma a Mahometanis est capta, S. Bertholdum vixisse opinatur Lezana: ac vidisse animas variorum Christianorum, in odium fidei Christianæ tunc occisosorum, in cælum deferri: vti testatur Ioannes Grossus, Ordinis Carmelitani circa annum MCCCC Prior Generalis, in Viridario Sanctorum Ordinis sui, in hoc de illo conscripto elogio.

[5] [Elogium ex Grosso,] Fuit S. Bertholdus primus Prior Generalis Ordinis, quem Dominus Aymericus Patriarcha Antiochenus, ratione miraculorum quibus claruit in populo, per electionem omnium Fratrum Montis Carmeli, in Priorem Generalem assignauit. Tempore istius sancti viri, multi Fratres in Monte-Carmeli & in alijs locis Terræ-sanctæ propter constantiam fidei Christianæ a Paganis, qui Terram-sanctam inuaserant, interfecti sunt: quorum animas cum corona martyrij ab Angelis in cælum oculis suis conspexit eleuatas. In Monte namque Carmeli, vbi eius corpus quiescit, multis claruit miraculis, duos paralyticos curando, cæcos illuminando, & claudis gressum præstando XXIX die Martij animam cælo intulit. Hæc Grossus, ex quibus VVernerus Roleuinck in Fasciculo temporum ad annum MCLXXXIV ista contraxit: [Roleuincko,] S. Bartholdus Carmeli montis, ab Aymerico Patriarcha Antiocheno in Priorem assignatus, fama celebriori multis innotescit. Hic inter cetera suæ sanctitatis indicia, animas quamplurium Fratrum suorum, quos Saracenorum absumpsit gladius, cum corona martyrij ab Angelis in cælum deferri vidit. Arnoldus Bostius libro de Patrocinio B. Mariæ Virginis cap. 9 ista tradit: [ac Bostio.] Bertholdus natione Gallus, sancti Carmeli Prior officio, vir incredibilis vitæ, miraculis multis viuus & post decessum fulgidus.

DE SANCTO GVILIELMO EPISCOPO PICTAVORVM IN GALLIA.

ANNO MCXCVII.

[Commentarius]

Guilielmus Episcopus Pictauorum in Gallia (S.)

[1] HenricusLudouicus Castanæus de la Rochepozay, vir ortu illustris ac doctrina excellens, rexit Episcopatum Pictauorum ab anno huius seculi XII vsque ad annum MDCLI: [Cultus sacer in Litaniis Pictonicis,] qui inter alia ingenij sui monumenta edidit anno MDCXL Exercitationes in varios Bibliorum libros ingenti volumine, cui sub finem adiecit Litanias Pictonicas a se concinnatas & dispositas notisque illustratas de Sanctis, qui ortu vel incolatu Pictonum oram nobilitarunt. Easdem Litanias & quidem quarta editione auctiores curauit recudi anno MDCXLII, in quibus inter nouem Episcopos Pictauorum vltimus inuocatur S. Guillelmus, reliquis iunior, [Sancti compellatio:] quem inter Diuos relatum esse ob vitæ sanctimoniam testatur Ioannes Beslius in suis de Episcopis Pictauorum commentarijs. Eumdem Sancti titulo honorant Antonius Monchiacenus, Demochares & Ioannes Chenu in Catalogis Episcoporum Pictauiensium. Addit Claudius Robertus eum instar Sancti coli in monasterio S. Cypriani, in quo corpus eius adseruatur. Constantinus Ghinius in Natalibus Sanctorum Canonicorum eum retulit XXIX Iulij his verbis: Pictauis S. Guglielmi III, Episcopi LXIV eiusdem ciuitatis, qui post vitæ huius cursum sancte ac deuote obijt in Domino anno MCXCV. Verum biennio serius obijsse infra constabit & quidem die XXIX Martij, vti liquet ex Martyrologio S. Hilarij de Cella in vrbe Pictauiensi, vbi Canonicus Regularis vixit: vbi ita haberi asserit Beslius. IV Kalendas Aprilis obijt sanctæ memoriæ Guillelmus Temperij, Episcopus & noster Canonicus.

[2] [Temperii cognomen.] Porro cognomen Temperij (verba sunt Castanæi) neutiquam ascitum sed gentilitium esse, deprehenditur ex duabus Nobiliacensis monasterij chartis, quarum altera annum MCXXVI antecedit. His enim Garnerius Temperij seorsim, & Petrus Temperij ac Helias Temperij coniunctim testes inter subscripsere. Hic ergo Guilielmus Temperij, istius nominis tertius, ex Canonico Regulari in Abbatia S. Hilarij de Cella Pictauensi, [Episcopus creatur anno 1184] vt habetur in Kalendario, de Episcopatu prouisus est anno MCLXXXIV. Id constat ex donatione Willelmi Vice-comitis Castri-Eraldi pro ecclesia S. Germani de Pratis, in qua scribitur, Pictauensis Sedis tunc electus Pontifex. Ita Sammarthani in Gallia Christiana. Verba in subscriptione dictæ chartæ ita a Beslio dantur: Anno ab Incarnatione Domini MCLXXXIV Philippo Rege Francorum, Lucio III Pontifice Romano, Willelmo Temperij Pictauensis Sedis tunc electo. Ex his Lucius Papa epistolam decretalem Veronæ datam III Idus Martij ei inscribit pro correctione Abbatis Cypriani: quod factum videtur anno MCLXXXV, quo Lucius est vita functus die XXV Nouembris. Eodem anno scripta est sequens charta, & a Castanæo ex tabulario Chirographorum monasterij Absiæ edita his verbis: Notum sit omnibus præsentibus atque futuris, quod ego Theobaldus filius Theobaudi Chabot pro salute animæ meæ parentumque meorum concessi in eleemosynam Deo ex monachis S. Mariæ Absiæ, in præsentia Abbatis eorum Rainerij, omnes eleemosynas, quas in rure Massigniaci & in tota illa planitie habent de patre meo & de auo meo Siebrando… Hæc eis concessi apud Vlmes in domo Grotelli, anno ab Incarnatione Domini MCLXXXV, [immunitatem Ecclesia progpugnat;] Ricardo Angliæ Henrici filio totius Aquitaniæ Ducatum viriliter tenente, Domino Wilelmo Episcopo Ecclesiam Pictauorum regente, & pro iure eiusdem Ecclesiæ persecutionem viriliter patiente. Hæc ibi. Simile quid ab eo peractum pro Religiosis Sanctissimæ Trinitatis ex alia scheda, in qua ad annum MCXCI vocatur Guillelmus Fortis, indicant Sanmarthani, adduntque: Iste in tuendis Ecclesiæ immunitatibus ac dominijs sedulo laborans, anno Christi MCXCI Otonem filium Ducis Saxoniæ, feudatarium Ecclesiæ suæ pro dynastijs de Siuraio, Insula Iordanis & de Dorato ad hominium clientelare adegit.

[3] Rogerius Houedenus in parte posteriore Annalium sub anno 1197 pag. 771 in Richardo primo ista habet: [moritur anno 1197] Eodem anno obijt Willelmus Pictauensis Episcopus, & quamuis vita eius videretur valde reprehensibilis, tamen post obitum eius claruit in miraculis. Eum dicto anno MCXVII decessisse legitur in chartulario S. Hilarij, & anno sequente vacasse Pontificalem Cathedram post felicem obitum D. Guilielmi Temperij, [sepelitur in ecclesia S. Cypriani.] cuius memoria in benedictione est. Ita Beslius. Iacet in basilica S. Cypriani Pictauensis ad latus Isemberti II Episcopi, in sacello B. Mariæ secus maius altare, vti ex codice Galteri notant Sammarthani. Addit Catanæus Episcopus, [contra sanguinis profluuium inuocatur.] multos creberrime sanguinis profluuio diuexatos, suscepta inueterato ex more ad ipsius monumentum peregrinatione, medelam haud dubie nancisci: & hunc in vsum hanc edidit Orationem. Vota populi tui, Domine, clementer, vt soles, exaudire digneris, dū experimento edoctus, B. Guillelmi Pictauorum Antistitis, ad compescenda sanguis effluuia intercessionem exposcit.

DE S. LVDOLPHO MARTYRE, EPISCOPO RACEBVRGENSI IN GERMANIA ORDINIS PRÆMONSTRATENSIS.

AN. MCCL.

[Commentarius]

Ludolphus Martyr Episcopus Raceburgensis in Germania Ordinis Præmonstratensis (S.)

[1] Raceburgumvrbs Germaniæ Transalbinæ versus mare Balthicum Episcopalis est, inter Lubecam & Lawenburgum, lacui non tam adsita quam inclusa. Cathedram hanc Episcopalem per aliquot secula fere soli Canonici Ordinis Præmonstratensis insederunt, [Raceburgi Episcopi ex Ordine Præmonstratensi] ab anno scilicet MCXLIX, quo B. Euermodus S. Norberti discipulus ad illam Cathedram assumptus est, vsque ad tempora Ioannis Parkentini, sub quo circa initium seculi decimi sexti Canonici seculares mutato habitu introducti sunt. Tempora primorum Episcoporum vsque ad B. Ludolphum indicat in Chronico Albertus Abbas Stadensis, anno MCCXXXII creatus, quos ex eo hic referimus. Anno ergo MCLXXVIII ista habet: Euermodus Episcopus Raceburgensis obijt cui successit Isfridus Præpositus Ierocontinus. [Euermodus, Isfridus,] Acta B. Euermodi illustrauimus ad diem XVII Februarij, de B. Isfrido acturi XV Iunij: de quo ista iterum Albertus ad annum MCCIV. Isfridus Episcopus Raisburgis obijt, cui Philippus successit. Et anno MCCXXV Philippus Raceburgensis Episcopus obijt, [Philippus, Henricus,] cui Heinricus Ecclesiæ eiusdem Præpositus successit. Dein anno MCCXXVIII. Heinricus Racisburgensis Episcopus obijt, cui Lambertus Bremensis Canonicus & Hammaburgensis successit. Hic vnam Missam die Assumptionis B. Mariæ celebrauit, & vnum cœmeterium dedicauit & eodem anno obijt: [Godeschalcus,] cui Godeschalcus eiusdem Ecclesiæ Præpositus successit. Tum anno MCCXXXV. Godescalcus Episcopus Raceburgensis obijt: [Petrus,] cui Petrus eiusdem Ecclesiæ Præpositus successit. Denique anno sequente MCCXXXVI Petrus Raceburgensis Episcopus moritur, [& Ludolphus creatus anno 1236,] cui Ludolfus eiusdem Ecclesiæ Camerarius successit. Hæc Albertus, tum quarto anno Abbas Stadensis, qui de obitu eius silet, cuius annum infra sub finem inquiremus.

[2] Albertus Krantzius Canonicus Hamburgensis lib. 8 Metropolis cap. 8 de B. Ludolpho ista scribit: [pro libertate Ecclesiastica decertans,] Raceburgensis Ecclesia per ea tempora Pontificem habuit insignem virum Ludolphum, cuius tam sunt eximiæ virtutes, vt breui pagella comprehendi non possint. Multum illi ac diuturnum luctamen erat pro Ecclesiæ suæ libertate: stetit vt murus, qui licet tormentis & machinis quateretur, immobilis tamen permansit. Ponenda sunt ad fidem Annalium verba: Ludolphus hic vir perfectus erat & cunctis virtutibus adornatus: qui pro Ecclesia sua in longa persecutione martyrium fecit sub Duce Saxoniæ Alberto, [martyrio coronatur, sub Alberto Duce Saxoniæ:] pro eo quod vineam Naboth, hoc est, Ecclesiam suam, noluit dare in hortum olerum, hoc est, transferri ad vsus profanos, & quod domum Dei, curiam videlicet suam Episcopalem Richaw, noluit fieri speluncam latronum, prout in Passione eius plenius legitur. Vtinam istos Annales & Historiam paßionis seu martyrij eius potuissemus nancisci: Ducem Albertum a Ludolpho vinculo ex communicationis innodatum fuisse scribit homo hæreticus Dauid Chytræus lib. 2 Saxoniæ pag. 64. Curiam Episcopalem factam hoc tempore domicilium Ducum Lauenburgicorum (qui suam progeniem a dicto Alberto per Ioannem filium deducunt) tradit Marianus in Topographia Saxoniæ inferioris pag. 198 [eum VVismariæ a BB. Euermodo & Isfrido confortatus, Officium Ecclesiasticum peregisset:]

[3] Sed in Historia paßionis eius progrediamur: in qua, inquit Krantzius, etiam legitur, quod postquam a nobili viro, Domino Magno polensi Ioanne in nouam suam ciuitatem Wismarium est susceptus, præbente sibi requiem & pacem in eadem, quam in reliqua diœcesi a facie persequentis non haberet, iam viribus totis destitutus, post varia tormentorum genera diem expectans extremum, nocte præcedente Cœnam Domini duo ex Fratribus ad eum venientes, poculum salutis ei dederunt: quo confortatus, viribus receptis, ipso die Cœnæ officium suum deuotissime peregit: & vt pie creditur, duo illi Fratres, qui poculum tradiderunt, antecessores sui Episcopi Euermodus & Isfridus fuere: nam vnde venerint, quo abierint; vidit nemo. Pastor hic bonus animam suam pro ouibus posuit, & pro suo grege mori dignatur. Huius temporibus tanta religiositas, sanctitas, & disciplinæ seueritas in Racesborg seruabatur, quod monasterium hoc tam a Clero quam a populo carcer Ordinis vocaretur. [fundauit monasteriū in Rene] Hic Pontifex monasterium sui Ordinis in Rene, cultum Dei amplificando, industria sua fundauit & de mensa sua Episcopali dotauit. Hæc ibi circa vitam B. Ludolphi. Supra relatus Ioannes Dominus Megalopolitanus seu Meckelburgensis traditur imperitasse ab anno MCCXXXVIII vsque ad annum MCCLX, [oppido Meckelburgensi,] atque ab eo prognati hodierni Duces Meckelburgenses dicuntur. Est autem Rene oppidum huius Ducatus inter Raceburgum & VVismariam, sed priori vrbi vicinius.

[4] Ad Historiam porro Paßionis reuertamur, ex qua Krantzius pergit ista narrare: Inter alia miracula, quæ Dominus per eum post eius mortem operari dignatur, [Ferrum capiti inflictum,] hoc memoratur: Erat vir militari genere Hartuicus de Ritzerow, qui pilum sagittæ diu gestabat in capite, cui ligno effracto ferrū includeretur, vnde doloribus cruciabatur assiduis. Adhibuit chirurgum, qui telum extraheret. Ille bene sperare iussum, pollicitus est ab eo ferrum extrahere. Conuentione facta de pretio, locum aperuit vnde educeret: & vbi magnis afflixit hominem cruciatibus, ferrum aliud quod attulerat in eam speciem qua extractum videretur, clam adduxit, & instituta opera monstrauit velut eductum. Credidit ille & pretium persoluit: nam continuatus dolor noui vulneris molitione factus credebatur. Post adductam cicatricem dolor renouatur & ingrauescit. Ibi se delusum sensit, & humana iam ope & consolatione destitutus ad præsidium Sanctorum confugit, orans, vt quoniam meritis sancti Pontificis Ludolphi multa mirabilia narrarentur impleta, dignaretur illum Dominus interuentione Sancti sui dolore & cruciatibus liberare. Non multo post ferrum vulneris loco propinquauit, [inuocato Ludolpho vltro eminens extrahitur:] adeoque eminuit, vt ipse sua manu educeret. Vir autem iste gratias agens, ac benedicens Deum, qui tanto ipsum periculo & dolore per famulum suum liberasset, Deo ac beatæ Virgini, ac sancto viro Ludolpho solennem oblationem intulit, ornamentum, Missale pretiosum, [dona pretiosa offeruntur.] casulam & Dalmaticam cum subtili… de serico lasurio cum omnibus attinentijs, cum albis, stolis, manipulis, amictu: quæ singula auro, argento, margaritis pretiosis decenter ornabantur, ad laudem & gloriam Dei & sanctissimæ Matris eius ac gloriosi viri Ludolphi Martyris atque Pontificis, quibus in hodiernum diem vtitur Ecclesia. Hæc ibi, vtinam alia miracula extarent, aut iam memoratum cum maiori energia esset explicatum. Demum ista addit Krantzius.

[5] [metra de eo quadrangula.] Extant versiculi tornati artifici manu in laudem huius Pontificis, quæ quoquo pacto legeris, siue per capita versuum deorsum siue per directum sonant idem:

Eosdem reperies versus, si singulorum dictiones primas iunxeris, fit versus primus, inde si secundas singulorum iunxeris fit versus secundus, & si tertius vsque in finem ita deinceps. Hactenus Krantzius. Similia metra, quæ quadrangula ab alijs vocantur, de S. Vicelino Episcopo Altonburgensi, cuius dies natalis incidit in XII Decembris, extant in templo monasterij Bardesholmij prope Kyloniam, & edita sunt a Ioanne Adolpho Cypræo in Annalibus Episcoporum Slesuicensium lib. 2 cap. 5. At relatos supra de B. Ludolpho versus, vti nota dignos, ediderunt Antonius, Demochares in Tabulis Episcoporum Raceburgensium lib. 2 cap. 10 Autbertus Miræus in Chronico Præmonstratensi ad an. 1243, Ioannes le Paige lib. 2 Bibliothecæ Præmonstratensis pag. 580 & alij. Demum Krantzius acturus de successore B. Ludolphi, cap. 18 ista scribit: Raceburgensi Ecclesiæ post Ludolphum præficitur Fridericus, magni decessoris locum accipiens, in quo nisi magnum sedere virum oportuit.

[6] Demochares memoratus sæpius a Baronio ad Martyrol. Rom. in Catalogo Episcoporum Raceburgensium appellat Sanctum Ludolphum Martyrem, [Ludolphus Sanctus & Martyr habitus,] & iterum Diuum Ludolphum Martyrem. Ioannes le Paige nominat Sanctum Ludolphum Raceburgensis Ecclesiæ Episcopum & Martyrem: & de obitu eius ista habet: Vitæ exemplis & doctrinæ præceptis miraculisue clarus ac meritis cumulatus, in vrbe Wismaria apud Obotritos, gloriose martyrij palmam in cælum die XXIX Martij reportauit. [colitur 29 Martij.] Quo die ista leguntur apud Chrysostomum vander Sterrre in Natalibus Sanctorum Ordinis. Præmonstratensis: Wismariæ apud Obotritos S. Ludolphi Episcopi noni Raseburgensis & Martyris, Ordinis Præmonstratensis: qui pro tuenda concreditæ sibi Ecclesiæ libertate, sub Alberto Saxoniæ Duce gloriose decertans, per varia tormentorum genera iam viribus prorsus exhaustus, cum requiem non haberet a facie persequentis, in hac vrbe Creatori suo spiritum resignauit. Cuius vti vita illustribus refulsit sanctitatis exemplis, ita mors in conspectu Domini pretiosa præclaris est nobilitata miraculis. [etiam Officio Ecclesiastico,] Eumdem etiam ab procul dißitis Hispanis Ordinis Præmonstratensis celebrari debere Officio Ecclesiastico sub ritu duplici, præscribitur in Ordine recitandi diuinum Officium Madriti sæpius cuso & recuso.

[7] Huc vsque distulimus inquirere de anno, quo B. Ludolphus coronam martyrij adeptus est, quem hactenus apud antiquos non reperimus. Extant studio Erpoldi Lindebrogij excusi anno MDCIX Scriptores rerum Germanicarum Septemtrionalium, [mortuus Fredericus eius successor anno 1257] atque inter istos incerti Auctoris Annales seu Chronica Sclauica deducta vsque ad annum MCCLXV, in quibus de successore ista verba leguntur ad annum MCCLVII, Fredericus Raceborg Episcopus obijt, cui Olricus successit. Hinc sequitur eum non vixisse vsque ad annum LX istius seculi, ad quem retulit obitum Miræus in Chronico Præmonstratensi. Chytræus & Merianus supra citati obitum eius collocant ad annum MCCL, quem forsan in antiquis Annalibus repererunt. Erat dicto anno cyclus Lunæ XVI, Solis XXVII, littera Dominicali B, quando Pascha incidit in XXVII Martij, [Ludolphus anno 1250 feria 3 Paschatis.] proinde XXIV Martij in Cœna Domini Officium Ecclesiasticū, quod instar miraculi habebatur, deuotißime peregisset, ac dein Feria III Paschatis die XXIX Martij mortuus esset, ex tormentis ei ante inflictis, atque ideo Martyr habitus. Videbatur nobis obesse silentium Alberti Stadensis in Chronico ad annum vsque MCCLVI deductum: verum quiæ Albertus iam tunc ab anno MCCXL relicta Abbatia Ordinem Fratrum Minorum intrarat, ne huic Ordini apud Albertum Ducem Saxoniæ obesset, debuit totam hanc tragædiam silentio inuoluere, non ignarus sat multos fore, qui eam late suis scriptis propalarent.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


März III: 30. März




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 29. März

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 29. März

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 11.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.