Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung März III           Band März III           Anhang März III

30. März


XXX MARTII.

SANCTI QVI III KALENDAS APRILIS COLVNTVR.

Ioad Propheta in Palæstina.
Sanctus Secundus Martyr Astæ in Italia.
S. Quirinus Tribunus, Martyr Romanus, Nouesij in Germania.
S. Regulus Episcopus, Siluanectis in Gallia.
S. Dominicus, Martyr Thessalonicæ in Macedonia.
S. Philopolus, Martyr Thessalonicæ in Macedonia.
S. Achaicus, Martyr Thessalonicæ in Macedonia.
S. Palatinus, Martyr Thessalonicæ in Macedonia.
S. Victor, Martyr.
S. Marcellinus, Martyr.
S. Satullus, Martyr.
S. Cruses, Martyr.
S. Agathonia, Martyr.
S. Aquilina Virgo, Martyr.
S. Saturninus, Martyr.
S. Eubalia Virgo, Martyr.
S. Philippolus, Martyr.
S. Datiuus, Martyr.
Sanctus Pastor.
S. Eubule mater S. Pantaleonis Nicomediæ.
Sancti triginta & octo Martyres in Cappadocia.
Sancti Constantinopolitani Martyres sub Macedonio hæresiarcha.
S. Ioannes in Puteo eremita in Armenia.
S. Ioannes Climacus Abbas sancti Montis-Sina.
S. Zosimus Episcopus Syracusanus in Sicilia.
S. Clinius monachus Casinensis apud Aquinum in Italia.
S. Patto Episcopus Verdensis in Saxonia inferiore.
S. Veronus, Lembecæ & Montibus Hannoniæ.
B. Dodo de Hascha Ordinis Præmonstratensis in Frisia.
B. Moricus Ordinis Cruciferorum & Minorum
B. Petrus Regalatus Ordinis FF. Minorum de Obseruantia Aquileriæ in Castella veteri.
B. Amadæus Dux Subaudiæ, Vercellis in Pedemontio.

PRÆTERMISSI, ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Mochua de Balna in kera regione Conaciæ Tam lactensi Martyrologio notatur hoc die, idem qui Mariano Gormano est Mochua Balla, primo Cronanus appellatus: est autem Balla iuxta Ængußij scholiastem scaturigo fontis, quæ a Benchor vsque in regionem Keram deriuata est, nos vitam dedimus I Ianuarij.
Carolus Abbas Villariensis in Brabantia refertur a Menardo & Bucelino, de eo egimus XXX Ianuarij.
S. Hadelogæ V memoriam agi hoc die, erat notatum in margine ad maiorem Vitam, quam dedimus II Febr.
Attalas Abbas Bobiensis memoratur in Menologio Scotico Dempsteri. Vitam dedimus X Martij.
S. Gregorij Magni ordinatio notatur in Kalēdario Missalis Ambrosiani seculo XVI excuso, de ea egimus XII Martij.
S. Simeon puer de Tridento memoratur apud Molanum & Canisium & in Kalendario Missalis Ambrosiani anno 1560 excusi. Eius Acta dedimus XXIV Martij.
Ioannes Hierosolymorum Patriarcha memoratur in Menæis MSS. Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ & Chifletianis: in alijs, quando de eo inter Prætermissos egimus XXVI Martij.
S. Sosthenes, S. Apollo, S. Cephas, S. Cæsar, S. Epaphroditus, discipuli Domini, repetuntur ab hesterna die in Menæis, nos quando de singulis agi poßit, diximus inter Prætermissos XXIX Martij.
Pastor & Victor seu Victorinus & alij IV Martyres Nicomedienses memorantur in MS. Treuirensi, & a Greueno & Canisio: & solus Pastor Martyr Leodij cultum habet apud Saussaium, vt diximus XXIX Mart.
Iuliana Virgo memoratur in Calendario MS. Breuiarij, vsitati olim ad partes Rheni. Forsan est Iuliana inter Antiochenos Martyres XXIX Martij.
Austasij Abbatis depositio memoratur in Martyrol. Rabani. Est Eustasius Abbas Luxouiensis, cuius Acta dedimus XXIX Martij.
Paulinus, Romulus, Victor. iunguntur Martyribus Thessalonicensibus, primus in MS. S. Cyriaci, & dici videtur alijs Palatinus, at pro Romulo forsan legendum S. Regulus Episcopus Siluanectensis. Victor est variorum Martyrum Antesignanus.
Nicæus Episcopus legitur apud Rabanum, Bedam excusum & Galesinium. De eo agimus infra ad Martyres Thessalonicenses.
Pastor Episcopus Palatinus, Pastor Episcopus Valentinus, Pastor Episcopus Palentinus, Pastor Episcopus Aureliæ depositus. itæ variant auctores: quos infra accurate describimus.
Felicissimus Episcopus Arelatensis adiungitur S. Trophimo decessori a Ghinio in Natalibus Sanctorum Canonicorum cum titulo Sancti, qui etiam ei a Sammarthanis datur. Omittitur a Saussaio in Martyrol. Gallicano.
Colmanus de Lainn-Huachuille iuxta ripā Cassainlinn in Vltonia:
Tola Episcopus de Disert Tola, cognomento Deuotus, in Tamlactensi dictus
Liberius Leth-dumhensis, Fergussius, Ferdachrichus, Fiachna, Gobanus, Tamlactensi Martyrologio pariter & Mariano Gormano nominantur: agitque de primo, secundo & quarto Colganus: sed nihil certi expedit, quo cultum probet: ex his postremum conatur Dunensem Episcopum probare, qui anno DLXXXIII obierit. Tamlactense Martyrologium prioribus addit duos Colmanos, & Cronanum, quasi a supra nominatis diuersos.
Claudius Episcopus Altissiodorensis, fundator Academiæ Parisiensis, vt Sanctus refertur a Thoma Dempstero in Menologio Scotorum hoc die, vti etiam XX Martij, & a Camerario V Martij, quibus diebus inter Prætermissos de illo egimus.
Rainaldus ex monacho Amandino Ordinis S. Benedicti in agro Tornacensi, factus sectator S. Bernardi, in Claraualle vixit ac sancte mortuus est, multis cælestibus visionibus honoratus, quem Chrysostomus Henriquez & Bucelinus ad hunc diem titulo Beati exornant. Eius laudes & sanctam vitam inseruit Annalibus Cisterciensibus Angelus Manrique ad annum MCXLVII, MCLV & MCLXII, quo eum ad æternam felicitatem migrasse censet, neque vlla alicuius Ecclesiasticæ venerationis indicia profert. Acceperamus iam pridem quædam eius Acta, excerpta ex Narratione de Initio Cisterciensis Ordinis, M. Richardo de S. Laurentio Pœnitentiario Rotomagensi tributa, & ex codice MS. Abbatiæ de Flines transcripta: quæ eadem extant apud Manrique, sed sub nomine Auctoris Exordij Ordinis. Saussaius in Martyrol. Gallic. eumdem inter Pios recenset.
Rogerus Abbas Bellalandiæ in Anglia refertur cum titulo Beati ab Henriquez & Bucelino, nulla addita ratione huius rei.
Bruno monachus Ordinis Cisterciensis, Capellanus sanctimonialium S. Antonij Parisijs, inde missus in Græciam, mortuus an. 1227, a morte miraculis clarus, refertur a Cantipratano lib. 2 Apum. cap. 8, & cum titulo Beati ad hunc diem a Menardo & Bucelino.
Ioanna Ord. Seruitarum Tertiaria Florentiæ an. 1368.
Maria Clementij Clarissa Coletana Alenzonij an. 1530.
Maria Margareta ex Ord. S. Dominici Albæ in Liguria an. 1589. Beatæ dicuntur in sacro Gynæceo Arturi du Monstier: de quibus possumus intelligere, quod ad lectorem præfatur, appellationem Beatæ nequaquam a se in stricta & propria acceptione vsurpari, fundata in approbatione Ecclesiastica, quæ deferuit ad cultum & inuocationem: necdum tamen possumus intelligere, vnde post definitionem Pontificiam ei licuerit aliter quam proprie vsurpare hunc titulum: itaque nec ex Martyrologio eiusdem Franciscano Beati nobis dicentur.
Moricus siue Mauritius S. Francisci discipulus.
Gratianus B. Ægidij Aßisinatis socius.
Apollonius Aquilanus anno 1526 vita functus.
Felix Virgo, rerum contemplatione cælestium & caritate humilitateq; excellens, decessit anno MDLIII, laudata a Bonsignorio Cacciaguerra, & Bosio de signis Ecclesiæ tomo 1 lib. 12, cap. 22, & tomo 2 lib. 15 cap. 2. Eam Arturus du Monstier inscripsit Gynæceo sacro, & sua propria auctoritate, vti remur, Beatæ titulo honorauit.
Noyola Virgo & Martyr honoratur in Ecclesia oppidi de Pontinis Venetensis diœcesis in Britannia Armorica, vbi pretiosum eius corpus condigna veneratione habetur. Ita Saussaius in Appendice, quod diem eius natalem ignoraret, ex Alberto etiam in Appendice, quam Vitam non potuerit assequi. Eam in Gynæceo sacro retulit Arturus du monstier hoc die, sed forsan, vt solet, ex proprio beneplacito. De singulis certiora expectamus. Deest in proprio Sanctorum diœcesis anno MDCXXX excuso.
S. Achacij siue Acharij memoria celebratur in MSS. Romano Card. Barberini, & Coloniensi Carmelitarum, & aliquibus excusis. Is est S. Acacius Episcopus Meletinensis, & colitur a Græcis XXXI Martij.
Guido Abbas Pomposianus memoratur in MS. Kalendario, Ord. Benedictini. Natalis eius est XXXI Martij.
S. Mamertinus Abbas monasterij S. Germani Autissiodori, refertur hoc die a Petro de Natalibus, Greueno, VVitfordo, Maurolyco, Felicio, Canisio, VVione, Dorganio, Menardo, Bucelino, Saussaio. Nos cum antiquis MSS. Martyrologijs eius Acta dabimus XX April.
S. Tychicus Apostolorum discipulus apud Paphum, memoratur apud Bedam excusum & Galesinium, videtur positus III Kalend. Aprilis, loco III Kalendas Maij, quando alij de eo agunt XXIX Aprilis.
S. Agapius, S. Secundidus, Episcopi, S. Æmilianus miles, S. Tertulla, S. Antonia, Virgines, mulier cum geminis Martyres Cyrthæ in Numidia, referuntur in Breuiario Burgensi & apud Bedam excusum & Galesinium, & Virgines in Menologio Laherij. Videntur & hi ex III Kalendas Maij, translati ad III Kalendas Aprilis. Agemus cum alijs de his Sanctis XXIX Aprilis.
S. Pastor Episcopus, & socij XXIV, Martyres Alexandriæ igne cōbusti, referuntur hoc die a Greueno & Canisio: in antiquis MSS. XXX Aprilis.
S. Maxentia vidua Tridenti, mater SS. Vigilij Episcopi, Claudiani & Magoriani, memoratur hoc die a Molano, Canisio, Ferrario, & alijs: ab alijs cum Ecclesia Tridentina XXX Aprilis.
B. Ioachim Abbas auctor Florensis Ordinis in Calabria, mortuus Sabbato sitientes, anno (vt euidenter probari ex publicis Instrumentis potest) 1202 ad hunc diem haud dubie pertinebat, itaque ex antiquis membranis haberi testatur Gregorius Laurus consentitq; vitæ scriptor Iacobus Græcus Syllaneus: sed quoniam tomi huius nimium excrescentis moles non admittit, tam prolixum commentarium, quantum ante ac post Vitæ miraculorumque historiam necessarium iudicauimus parauimusque; differimus ipsum in mensem Maium, quando factam esse solennem corporis ad monasterium Florense translationem, & annuo cultu ibidem præ die obitus deinceps honoratam, persuademur auctoritate Chrysostomi Henriquez, diem eidem in Menologio Gisterciensi tribuentis XIX Maij.
S. Ferreoli Presbyteri, S. Ferrutij Diaconi, Martyrum Vesontione translatio memoratur a Ferrario, citato Breuiario Vesontionensi, & a Saussaio. Natalis eorum agitur XVI Iunij.
Olaui Regis Norwegiæ & Martyris, memoria adscripta est Adoni MS. Natalis eius celebratur XXIX Iulij.
Regulus Abbas, qui aliquas reliquias S. Andreæ Apostoli in Scotiam detulit, occasione S. Reguli Siluanectensis, memoratur in Breuiario Aberdonensi. At Camerarius & Dempsterus citatis alijs referunt XVII Octob.
Maritha Virgo Coloniæ ad Gradus, memoratur in MS. Florario. Non est eius memoria hoc die in Fastis Agrippinensibus Gelenij: videtur esse Vrsulana, licet in Catalogis Hermanni Crombachij non referatur: quod inquiri poterit ad diem XXI Octobr.
S. Edmundi apud Orientales Anglos Regis & Martyris Translatio in basilica S. Mariæ Virginis. Ita MS. Martyrol. Vsuardi olim in Anglia auctum, & Romæ in bibliotheca Ducis Altempsij adseruatum. Dies eius natalis est XX Nouemb.

DE S. IOAD PROPHETA IN PALÆSTINA.

[Commentarius]

Ioad Propheta in Palæstina (S.)

[1] Prophetamhunc in omnibus pene fastis celebrant Græci, & primo Menologium MS. Græcum iussu Imperatoris Basilij Porphyrogeniti collectum ista habet: Memoria sancti Prophetæ Ioad. Cum Ieroboam seruus Roboami filij Salomonis cum tribubus decem defecisset a tribubus Iudæ & Beniamin, [Encomium ex Menologio Basilij Imp.] ac reiecto Deo vero fecisset vitulos aureos, eosque cum vniuerso populo suo adoraret, vt Deos suos; missus est hic Propheta, vt eum ex parte Dei reprehenderet. Venit igitur & reprehendit. Ieroboam vero extendit manum, vt eum verberaret, sed conspexit eam aridam: & mox pœnitentia ductus rogauit Prophetam, vt sanaret eam. Quod cum fecisset adhortatus est, vt panem comederet, sed non potuit ad id inducere, quia erat illud a Deo inhibitum. Reuertenti vero occurrit ei aliquis pseudo-propheta, & coëgit eum ingredi in domum suam, & panem comedere. Propter quam transgressionem occurrens ei leo in via occidit eum: quod vbi sciuit pseudo-propheta, venit & acceptas corporis eius reliquias sepeliuit.

[2] [& Sirleti,] Eiusdem Prophetæ memoria est in Menologio a Cardinali Sirleto translato, & in Menæis magnis excusis, & in Vitis Sanctorum a Maximo Cytherorum Episcopo editis, & sequenti die in MSS. Menæis, [Menæis,] quæ apud Petrum Franciscum Chifletium Diuione adseruantur, quo die etiam in MS. Synaxario Parisiensi collegij Claromontani Societatis Iesu sequens elogium habetur: [31 Martij, in Synaxario MS.] Memoria iusti Prophetæ Ioad. Hic fuit ex Samaria, quem leo percussit & occidit, quo tempore reprehendit Ieroboamum ob vitulos. Præceperat enim illi Deus, vt abiret, eumque reprehenderet, & neque panem comederet, neque aquam biberet, sed celeriter rediret. Abijt ergo inuenitque Ieroboamum sacrificantem: compellauit illum in virtute Domini & ait: Altare: hæc dicit Dominus: Ecce filius nascetur domui Iuda, Iosias nomine, & immolabit super te Sacerdotes excelsorum. Et extendit Ieroboam manum, vt apprehenderent eum, & exaruit manus eius. Obsecrante vero Ieroboamo & preces fundente Propheta, reuersa est manus eius sicut prius fuerat. Cum autem regrederetur Propheta, inductus persuasione falsi Prophetæ, comedit cum illo panem. Quare propter inobedientiam permisit Deus eum prosterni & interfici a fero leone, non tamen deuorari. Sepultus vero est in Bethel, & iuxta eum pseudo-propheta, qui eum deceperat. Hæc ibi.

[3] Qui a Græcis Ioad appellatur, a Iosepho Iadon, a S. Hieronymo in 2 Paralip. cap. 10 Iaddo, ab Hugone, [varia eius nomina.] Lyrano, alijsque apud Cornelium a Lapide in caput 13 libri 3 Regum Addo vocatur, ab alijs etiam Ioam, Ioël & Semeiam dici ibidem legitur. In sacra Scriptura sæpius dicitur vir Dei & venisse de Iuda in sermone Domini in Bethel. Hinc eum esse ex Samaria progenitum, videtur glossema auctoris huius Synaxarij. Alter autem dicitur in Scriptura fefellisse eum, at nusquam pseudo-propheta, [corpus eius vt Sancti asseruatum.] sed simpliciter Propheta appellatur, & verbum Domini ad hunc Prophetam factum est. Hinc Ioad credidit Prophetam eum esse veracem, non mendacem. Vnde ob leue hoc peccatum a leone occisum esse, sed corpus eius, vt viri Sancti ab eodem leone integrum intactumq; seruatum fuisse asserunt S. Augustinus, Eucherius, Angelomus, Caietanus, Salianus, Serarius alijq; & cum ijs a se citatis Cornelius a Lapide.

DE SANCTO SECVNDO MARTYRE ASTÆ IN ITALIA,

ANNO CXIX.

Commentarius praeuius.

Secundus Martyr Astæ in Italia (S.)

§ I S. Secundi Acta, nobilitas, cultus sacer.

[1] Astavrbs Episcopalis Liguriæ mediterraneæ ad Tanarum fluuium, a vetustate, diuitijs, populi frequentia ac splendore ædificiorum laudata, sui quondam iuris rempublicam constituisse dicitur, nunc sub proprij Comitatus titulo cum varijs subiectis oppidis subest Serenißimis Sabaudiæ ac Pedemontij Principibus. Ex veteri traditione affirmant Astenses, [Asta vrbs Italiæ,] fundamenta Christianæ religionis in sua ciuitate iecisse seculo Christi primo S. Syrum Episcopum Ticinensem, eiusque administrum, & in Episcopatu successorem S. Iuuentium, [fide Christiana seculo 1 imbuta,] de quibus ad huius diem natalem VIII Februarij egimus, seorsim de S. Syro acturi ad IX Decembris. Horum autem Episcoporum labore & industria adeo creditur Christiana adoleuisse religio, vt breui tempore magna ciuitatis pars eam amplexata fuerit, sed secuta sub Traiano Imperatore persecutione, [sub Traiano varios Martyres habuit,] progressum prohibuerunt minæ, terrores atque exquisita tormenta, quibus occisi creduntur ij, quorum corpora marmoreis in monumentis eodem in loco, quo S. Secundi Lipsana, recondita & asseruata fuerunt, & communem cum eo venerationem & cultum etiamnum habent. Passus est S. Secundus sub Hadriano Imperatore, quem Traiani decessoris sui persecutionem propagauisse, [& sub Hadriano S. Secundum.] & in plurimos Martyres sæuijsse latius deduximus XV Februarij ad Vitam SS. Faustini & Iouitæ, quorum prior S. Secundum baptizauit.

[2] Acta paßionis S. Secundi varia nacti sumus hactenus inedita, ex his præcipua sunt, quæ ipsi habemus in peruetusto codice ante annos facile septingentos exarato, [Acta martyrij dantur ex varijs MSS.] in quo etiamnum extant Acta Sanctorum, ac potißimum Martyrum vltra centum, sed prioribus folijs euulsis desunt viginti ac duo: sub finem & quasi extra ordinem collocantur Acta SS. Marcelli Cabilonensis vrbis Episcopi, & S. Desiderij Lingonensis, ac SS. Speusippi, Eleusippi & Melesippi ibidē (vt volunt) passorū, vt in ea Galliæ parte videatur olim codex conscriptus. Eadem S. Secundi Acta habemus descripta ex peruetusto itidem codice Imperialis Monasterij S. Maximini prope Treuirim. Reperimus etiam Romæ in bibliotheca Vaticana codicem numero 5771 signatum, ex quo Acta S. Secundi descripsimus eadem, sed quæ a capite tertio incipiebant. Alia Acta S. Secundi ex peruetustis membranis ecclesiæ Astensis descripta submisit nobis vir eruditus Philippus Malabayla Congregationis reformatæ S. Bernardi Ordinis Cisterciensis olim Generalis, [alia sunt interpolata,] patria Astensis & rerum Ecclesiasticarum valde peritus. Verum hisce Actis varia inserta sunt, quæ in alijs MSS. desunt, & minus probantur: ex his nonnulla in Notationes nostras reiecimus, potißimum ad Caput tertium; nonnulla, quæ sub initium habebantur, edidimus XV Februarij ad Vitam SS. Faustini & Iouitæ pag. 820. Alia nobis S. Secundi Acta ex codice MS. Carthusiæ Gamnicensis descripta, [aut contracta,] submisit Ioannes Gamansius, sed quæ prorsus eadem ediderant Iacobus a Voragine, & Claudius a Rota: alia MSS. habemus in Lectiones, quæ ad Matutinum recitari solebant, distributa. Sed fuerunt ea omnia ex maioribus Actis contracta: cuiusmodi etiam sunt, quæ a Petro de Natalibus edita lib. 4. Catalogi cap. 12 leguntur, sed non absque pluribus mendis.

[3] In MSS. Actis Astensibus dicitur Secundus ciuis Astensis, miles strenuus atque Comes Palatinus, genere præclarus, dignitate diuitijs ac moribus adornatus. Verum in alijs Actis solum appellatur, quidam illustris in ciuitate Astensi, [an S. Secundus ex gente Vettia prognatus?] nomine Secundus. Interim Malabayla in suis ad nos mißis Actis annotauit ista: Licet quanam gente fuerit hic Sanctus, in ipsius non tradatur Actis, vt tamen credamus, ex vna gentis Vettiæ familia, quæ Secundi cognomen adsciuerat, eum ortum, suadet marmor, quod etiamnum Astæ super ianuam domus Macciolorum visitur cum hac inscriptione. Concordiæ Coll. Fab. Astens. M. Vettivs Secvndvs in memoriam Vettiæ civitatis soror. Nec vero refert, quod in Actis hic Sanctus nominetur dumtaxat Secundus: nam Romani, & qui eorum instituta ac mores imitabantur (quod faciebant Astenses, vtpote Romana ciuitate donati) etiamsi tribus nominibus, vti res ipsa docet, appellari consueuissent: nimirum prænomine, quo eiusdem familiæ personæ inter se discernebantur; nomine, quo vna gens ab alia, & cognomine, quo eiusdem gentis variæ propagines aut rami. Hæc tamen omnia non nisi in inscriptionibus epistolarum alijsue solennioribus nomenclaturis adhibebantur. Nam extra eas vno horum tantum vnusquisque appellari solebat, prout ipsis vel parentibus libuisset, vel alia ratione in consuetudinem venisset, vt videre licet in gentis Pliniæ familia, Secunda item cognominata: e qua licet vterque Plinius diceretur Caius Plinius Secundus; senior tamen Plinij nomine, iunior Secundi cognomine designari consueuerant, vt videre est in epistolis a Traiano & alijs ad hunc scriptis. Fuisse autem Vettiam gentem nobilem, vti dicitur hic Sanctus, argumento sit primo: Magistratus Præfecti fabrorum, quem hic Vettius obtinebat: deinde ab eo exædificatum ac denominatum castrum, etiā nunc vulgo Vettia dictū, & ab ea gente possessum vsque ad annum MCCXXVIII, prout publicis perspicuum fit documentis. Hæc Malabayla; ex cuius familia fuerunt Episcopi Astenses seculo XIV Baldracius, & huius ex fratre nepos Ioannes, & seculo XVI Vasinus: vt vel in gratiam Astensium, & familiæ Malabaylæ placuerit ista interserere, ac iudicium penes lectorem relinquere.

[4] Diem martyrij S. Secundi referunt constanter omnia Acta, fuisse III Kalendas Aprilis. Addit Malabayla consentire omnes codices, [martyrio affectus 30 Martij,] nec non antiquas Lectiones Officio huius Sancti insertas, ac firmissimam apud Astenses traditionem, & propterea constanter die XXX Martij illius festum celebrari. Eadem confirmat Constantinus Felicius, qui in suo Martyrologio eum primo loco celebrat, [quo colitur Astæ,] asseritque in ciuitate Astensi esse festum solenne, vt de Patrono suo: reliqua fere desumpta sunt ex Maurolyco, qui ista habet: Apud ciuitatem Astensem sub Hadriano Imperatore, & Sapritio Præfecto S. Secundi Martyris militis a S. Calocero in vinculis instructi, [& inscriptus fastis sacris,] qui Martianum Episcopum Astensem (imo Dertonensem) & Martyrem sepelierat. Hermannus Greuen in Auctario Vsuardi, & Canisius in Martyrologio Germanico ista tradunt: Ciuitate Astensi B. Secundi militis & Martyris tempore Adriani Imperatoris: qui post picem cum resina liquata super caput & in os eius fusam, capitis obtruncatione martyriū complens ab Angelis est sepultus. Eumdem S. Secundum Martyrem ciuitatis Astensis celebrant Martyrologia MSS. Pragense Ecclesiæ Cathedralis, [etiam MSS.] Treuirense monasterij S. Maximini, & Vltraiectinum cœnobij Carthusiani, item Bellinus in Martyrologio secundum morem Romanæ curiæ anno MCCCCXCVIII excuso, & cum eo Molanus in Additionibus ad Vsuardum. At Christophorus Phrislebius longiore encomio exornat: & aliquam addit Orationem: verum cum proprijs Antiphonis ac Hymnis ad Laudes & Vesperas accepimus duas Orationes, quarum alteram, vt deuotioni legentium satisfiat, addimus: est autem huiusmodi: Deus, qui sancti ac beatissimi Martyris tui hunc diem roseo passionis suæ sanguine & niueo candore decorasti: præsta, quæsumus, vt, sicut eum in honore tuo supplices exoramus; ita eius meritis te largiente, veniam peccatorum nostrorū consequi mereamur. Per Dominum nostrum &c.

[5] Galesinius ab hac die disceßit ac collocat primo ad diem XIX Martij: Apud Astenses S. Secundi Episcopi, [Galesinio 19 & 29 Martij,] qui primus eam ciuitatem Euangelij doctrinis instituit: de quo item infra. Dein XXIX Martij ista habet: In vrbe Astensi S. Secundi Martyris, de quo item supra. Is a B. Calocero fidei Christianæ initijs instructus, ab S. Iouita baptizatus, & in pietatis officijs versatus, pro fidei studio, Sapritij Præfecti iussu, pice & resina feruenti in capite perfusus, demum gladio percussus, cælesti corona donatur. En, quem supra Episcopum dixerat, postea solum Martytem appellat. In Notis ad XXIX Martij ait, de S. Secundo traditum esse ab Vsuardo, Canisio & Annalibus Bergomensibus. Verum pro Vsuardo substituendus est Molanus in Auctario Vsuardi: sed tam hic quam Canisius & Philippus Bergomas tradunt passum esse tertio Kalendas Aprilis siue XXX Martij, vt σφάλμα aliquod memoriæ censendum sit, quod pridie retulerit. Secutus est Baronius in Martyrol. Rom. citatque Petrum de Natalibus, qui interim refert ad III Kalendas Aprilis. Opponit Malabayla, ab his Acta S. Secundi non fuisse visa aut non bene perpensa.

[6] Dominicus de Rouere Episcopus Astensis, in testimonio de cultu S. Secundi infra dando, ista num. 6 tradit: [aliqua eius solennitas feria 5 post Octauam Paschæ,] Cuius festum etsi indictum sit penultima Martij, quod cadit sæpe tempore Quadragesimali (imo & in hebdomade Maiore) translatum tamen est, & a Clero & a populo simul solenniter obseruatum fuit, & obseruatur feria V post octauam Paschatis singulis annis: a Clero vero fit & obseruatur etiam ipsa die penultima Martij. Ista autem feria V est aliquis in populo triumphus, proposito præmio velocius agitantibus equos: quæ feria quinta incidit anno Christi MDCVI in diem VI Aprilis, quem ideo eius natalem credidit Ferrarius, qui tunc parabat Catalogum Sanctorum Italiæ, in quo longum eius encomium dedit ex Vita MS. Sed quam non bene perpensam diceret Malabayla, [varia menda Ferrarij correcta.] cum addat Ferrarius, eam aliqua censura indigere, forsan quod III Kalendas Aprilis passus tradatur aut habuerit inserta ab Astensibus varia, quæ in nostris codicibus peruetustis non reperiuntur. Præterea idem Ferrarius ad XXIX Martij retulit S. Secundum, & Brixiensem Martyrem facit. Verum neque ipsos Brixienses agnoscere talem suum Martyrem, testis est Bernardinus Faynus in Cælo Brixianæ Ecclesiæ anno MDCLVIII in lucem edito, qui ad calcem operis tradit in ecclesia S. Afræ coli S. Secundum Astensem Martyrem: videnturq; aliquæ eius ibi Reliquiæ adseruari. Demum idem Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum ad XXX Martij collocat Translationem S. Secundi, quæ Gregorio XIII Pontifice Maximo contigit. Verum, vt Historia Translationis infra danda habet, ea facta est V Idus Aprilis, Dominica secunda post Pascha anno Christi MDLXXXI: vt non repetam tot antiquos fastos, qui ad illum XXX Martij, eius natalem aßignant, quos Ferrarius neglexit: qui vt vnum errorem suum propugnaret, quamplurimos commisit.

[7] Cultum S. Secundi semper XXX Martij, die eius natali habitum, confirmat miraculum in Guidone ex Comitibus Valpergæ, creato anno MCCXCII Episcopo Astensi, [Cultus diei 30 miraculo probatus.] factum. Hic, inquit Vghellus, cum quandoque æger pedibus lecto teneretur, instante die trigesima Martij, qua S. Secundus præcipuus Astensium Patronus martyrio fuerat coronatus, grauiter angi cœpit, quod Episcopalibus functionibus eius diei celebritatem augere non valeret. Hinc ad beatissimam Virginem & ad ipsum S. Secundum conuersus, vt sibi præsto esse dignarentur, rogauit. In sequenti igitur nocte, eodem S. Secundo Angelorumq; cœtu stipata illi sese visendam præbuit beata Virgo, & curatis tibiarum plagis incolumem reddidit.

[8] Aliud num hic indicandum, an potius silentio premendum dubitauimus, propter nonnullos Hispanos, qui hunc sibi Secundum assumunt, [an sit aliquis S. Secundus Astæ in Hispania Martyr?] quod olim in Hispania Bœtica fuerit aliqua ciuitas Asta dicta, a Ptolomæo & Plinio memorata, hodie Messa de Asta appellata, inter oppida Tribugenam & Xerez de la Frontera sita. Deerat Tamaio Salazar in suo Martyrologio Hispanico Sanctus, quem proponeret ad diem XXIX Martij: & ecce Chronica noua condita habuit sub nomine Dextri, Iuliani Petri & Maximi, in quibus huius Martyris Secundi mentio celebratur. Additur & nomen Tanagri fluuij seu Tanari prope Astam Italicam versus Padum defluentis, sedis alias Hispanis vocatus Lethem dicitur: quidni & Padus alias Eridanus appellatus, vti & Burmia seu Bormia in Actis S. Secundi memorati ibidem repertantur cū vrbibus Mediolano, Dertona, & Albingano ac socijs Martyribus Calocero, Marciano, Faustino & Iouita? Cetera, quæ apud Tamaium & alios ab eo citatos leguntur, conferri poterunt cum ijs, quæ hic damus, & sapienter relinquetur Astensibus Italis suus S. Secundus: ac meliora erunt conquirenda monumenta, vt alius confirmetur pro Asta Hispanica S. Secundus Martyr.

§ II Annus martyrij. Sepultura. Translationes, oblationes, templa.

[9] Tempusmartyrij S. Secundi aßignat Galesinius annum CXXXIV Augurio & Sergiano Coss. forsan ij sunt, [S. Secundus est interemptus non anno 134,] quos alij Augarinum & Seuerianum appellant & rectius ad annum CXXXII collocant. sed quare ita statuat Galesinius, silet. Certe vt in die obitus aßignando ita in alijs circumstantijs adiungendis parum considerate scripsit, dum Astam non longe a Nouaria distantem facit, cum plures eæq; magis illustres vrbes sint viciniores, vt sunt Vercellæ, Taurinum, Casalum, Dertona, Alexandria, Alba aliæque: Baptizatum ait S. Secundum a S. Iouita, cum Acta omnia tradant id a S. Faustino Presbytero factum. Aberat in Ægypto Hadrianus, & inde in Syriam profectus est, dum supranominati essent Consules. Ast anno CXIX ipso Hadriano Cæsare III, [sed anno 119.] & Iunio Rustico Coss. S. Secundum fuisse coronatum, ostendimus XV Februarij ad Vitam SS. Faustini & Iouitæ § II, atque Hadrianum Imperatorem præcedenti atque illo anno Brixiæ ac Mediolani extitisse, ac Sapritium constituisse Vicarium Antiochi Præfecti Alpium Cottiarum; quæ ibidem legi possunt.

[10] Custodiam corporis S. Secundi post gloriosum eius martyrium suscepisse Angelos, ex Actis constat: at quo loco fuerit tunc sepulturæ traditum, non liquet. Malabayla arbitratur non fuisse in illo, [Corpus adseruatum in ecclesia Cathedrali S. Mariæ,] quo occisus fuerat, loco corpus conditum: quod is neci facinorosorum hominum destinatus, minus decenter tantum thesaurum recondidisset. Scimus ex diplomate Caroli Craßi Imperatoris signato anno Christi DCCCLXXXIV, [seculo 9,] & ab Vghello in Iosepho XIV, Episcopo Astensi edito, thesaurum sanctæ Astensis Ecclesiæ igne crematum fuisse, in quo varia Instrumenta chartarum eodem igne combusta sunt: super quo summis precibus exoratus est Imperator, quatenus pro amore Dei & remedio animæ suæ seu coniugis & prolis, nec non pro debita veneratione eiusdem ecclesiæ, quæ constructa est in honore S. Mariæ semper Virginis & S. Secundi, vbi eius humatum corpus quiescit, omnia variarum Instrumenta chartarum eiusdem ecclesiæ confirmare dignaretur. Dicti Iosephi Episcopi decessores fuerunt Carolus & Alduinus, quando sub Carolo anno Christi DCCCLXXVI, variæ posseßiones donatæ fuerunt Sacerdotibus, qui erant custodes beati corporis S. Secundi in ciuitate Astensi, & sub Aldaino anno DCCCLXXX restitutio facta est plurium bonorum ad ecclesiam S. Secundi pertinentium. Postmodum Otto II Imperator anno DCCCCLXII, [& 10,] confirmauit priuilegia ecclesiæ sanctæ Dei Genitricis & Virginis Mariæ Astensis Episcopij atque B. Secundi, vbi eius sacrum corpus digne ac reuerenter humatum quiescit. Idem Otto Imperator in diplomate anno DCCCCLXIX signato, appellat ecclesiam in honorē sanctæ Dei Genitricis semper Virginis dicatam, vbi sacratissimū corpus S. Secundi humatum quiescit… & considerans eiusdem Dei Genitricis semper Virginis Mariæ sanctique Secundi Martyris implorandam assidue opem, præceptum fieri iussit, eamque mox ecclesiam Sedem Episcopi appellat, vbi & collocat castrum sanctæ Dei Genitricis, sanctique Secundi prænominatæ Sedis.

[11] Hactenus ea diplomata, ex quibus constat corpus S. Secundi ad memorata tempora in ecclesia Cathedrali B. Mariæ depositum fuisse. [translatum ad templum S. Secundi,] Erat interim ecclesia alia sub inuocatione S. Secundi, tamquam specialis Patroni huius vrbis constructa, & forsan supra ad annum DCCCLXXX memorata, in quam deinde corpus S. Secundi translatum fuit: sed quo id tempore factum sit non liquet: nam quæ citatur clausula diplomatis sub Hugone Rege anno DCCCCXXXVIII conceßi, videtur a posteris interpolata, & ita apud Vghellum legitur: Actum in suburbio ciuitatis Astensis, non multum longe ab Ecclesia S. Secundi, vbi eius sacrum corpus quiescit. Si integrum diploma extaret, forsan plura apparerent mendæ intrusa. De corpore S. Secundi adhuc anno DCCCCLXIX, in ecclesia Cathedrali S. Mariæ quiescente, ex accurato Ottonis II Imperatoris diplomate manifestum redditur. Extat diploma Henrici III Imperatoris concessum anno MXLI, in qua absque mentione S. Secundi priuilegia concessa sacrosanctæ Astensi Ecclesiæ, in honorem sanctæ Virginis Mariæ dicatæ, confirmantur: vt vel inde colligere liceat, corpus S. Secundi ex ea ecclesia ante illud tempus translatum fuisse.

[12] Præfuit Ecclesiæ Astensi Episcopus XXXVI Guidottus siue Guidettus, sub quo, inquit Vghellus, cum fama vulgaretur S. Secundi Martyris, [corpus varijs ostensum anno 1213,] Astensium præcipui Patroni, corpus Venetijs esse; aliqui ex Canonicis Ecclesiæ eiusdem Sancti, nimirum Alardus Præpositus, Michaël, Blandus Scarampus, Gullielmus de Nouarra, Albertus de Cathena, Conradus de Platea, & Magister Artesius inuestigare decreuerunt, num forte aliqua fraude sublatum fuisset: id quod sunt executi modo in Acto publico his verbis descripto. Anno Domini MCCXII, Indict. XV, die Martis VII Kalendas Aprilis, prædicti Domini Canonici turre confracta duo monumenta marmorea, & in medio eorum vnū plumbeum inuenientes, ibidem illud, quod est plumbeum primo aperuerunt, ita quod sanctum corpus a vertice vsq; ad pedes inspexerunt integrū & viderunt. Videntes igitur & in Domino exultantes reclauserunt monumentum, sicut erat prius, & postmodum aliud, quod est a dextro latere aperientes, in eo aliud corpus integrum inuenerunt: tertio vero monumento clauso remanente, cum illud aperire non possent; turrem exultantibus animis reclauserunt. Facto autem mane mulieres, inuento cæmento adhuc recenti, clamabant, dicentes: Quod exinde sanctum corpus extractum fuerat, & furatum. Vnde tota ciuitate conturbata pariter & commota, venerabilis Pater Episcopus Guidottus cum fratribus suis & Potestate ciuitatis, Aimerico de Cremona nuncupato, multisq; alijs ad ecclesiam præfatam accedens, aperto foramine, quod dicti Canonici de nocte fecerant in turre suprascripta, corpora Sanctorum, sicut prædiximus, inuenit in ea: & ea tam Clericis quam laicis compluribus euidenter ostendit. Vnde recluso foramine ac firmato, omnes vna voce pro inuentis corporibus laudes reddiderunt altissimo Creatori: cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen. Hactenus illud diploma, quod infra in Historia Inuentionis corporis allegatur, & dicitur hæc inspectio facta anno MCCXIII, Indictione I, quæ melius cum die Martis & XXVI Martij conueniunt, scilicet cyclo Solis XVIII littera Dominicali F. De S. Secundo, cuius corpus Venetijs colitur, Infra post vltimam Translationem Secundi Astensis, agimus.

[13] Accreuit sequentibus seculis pia erga S. Secundum deuotio. Hinc Ioannes Montisferrati Marchio cum XVIII Martij anno MCCCLXXXIV e vita decederet, ob singularem, qua in S. Secundum affectus erat, [varia dona oblata ecclesiæ S. Secundi.] pietatem, delegit sibi in illius ecclesia sepulturam, & plura ei donaria legauit. Egregiæ etiam dona ecclesiæ S. Secundi largitus est Carolus Borbonius Aurelianensis Dux, cum circa annum MCCCCL solenni ritu Astam esset ingressus. At Gaspar Caprius creatus anno MDL Episcopus Astensis, ecclesiæ S. Secundi donauit brachiū S. Mauritij thecæ argēteæ inclusum: Quæ omnia ex eodem Vghello collegimus, ex quo & illud addimus miraculum: Cum anno MDXXXV, die S. Iacobo Apostolo sacro, Sacerdos in altari S. Secundi Sacrum faceret; vbi ad fractionem sacratissimæ hostiæ deuenit: quo loco antea vna pars hostiæ alteri cohærebat, primo vtraque madida apparuit; deinde sanguinem stillauit, ita vt aliquæ in calicem ipsum, aliquæ super patenam guttæ deciderent, & digiti celebrantis eo imbuerentur. Rei miraculo attonitus circumstans populus, ipsa cunctatione ac tremore, qui celebrantem corripuerat, ad intuēdum excitatur. [in altari S. Secundi hostia consecrata sanguinem stillat.] Ipso vero Sacerdote cum ceteris ad orationem conuerso, redditus fuit sacris speciebus pristinus color, nec vltra vestigia sanguinis in calice aut patena seu digitis apparuere. Hoc vero miraculo per Italiam vulgato, Paulus III indulgentiam concessit ijs omnibus, qui die statuenda ab Episcopo, contriti ac confessi ante ipsum S. Secundi altare certas preces effunderent.

[14] Baronius in Notis ad Martyrol. Romanū asserit ad se delata fuisse ab Ecclesia Astensi authentica scripta de manifestatione & trāslatione S. Secundi Martyris. [Historia manifestationis corporis datur ex MSS.] Ea nos Romæ descripsimus reperta in bibliotheca Patrum Congregationis Oratorij Vallicellana, inserta codici Patris Gallonij littera L signato. Eadem habemus ex MS. Astensi a Philippo Malabayla nobis missa, imo & reperta inter chartas nobis donatas a Ferdinando Vghello, qui in Scipione Damiano LI Episcopo Astensi eadem in compendium contracta tradit. Facta fuit ea corporis manifestatio anno MCCCCLXXI die XXX Augusti, [cum testimonio Episcopi.] quem deinceps Ecclesia Astensis solenni memoria celebrauit. Huic historiæ subiungitur testimonium Dominici de Ruuiere Episcopi Astensis anno MDLXXX datum de antiquo cultu & miraculis S. Secundi ad obtinendam facultatem eleuandi & transferendi corpus S. Secundi: qua a Gregorio XIII obtenta, facta est solennis translatio anno MDLXXXI Dominica secunda post Pascha V Idus Maij. [& historia Translationis duplicis.] Nos dictum testimonium damus ex memorato codice Vallicellano & historiam Translationis ex MS. Astensi a Malabayla communicato, & cum relatione Vghelli collato, ac concludimus cum nouißima Translatione ac corporis depositione, facta Kalendis Iunij annu MDXCVII.

[15] Præter duo templa, quæ hoc tempore sunt in Astensi vrbe huic S. Secundo dicata, & infra in Historia Translationis memorata, [templum S. Secundi Quadrigēti,] tertium refertur ab Vghello in Bruningo XVIII Episcopo & statuitur illud Quadrigenti esse, in qua S. Secundi ecclesia anno DCCCCXXXVIII quiescebat corpus S. Dalmatij: & in quadam commutatione tunc facta subscribebant Bruningus Episcopus Astensis, Custos & tres Canonici ecclesiæ SS. Secundi & Dalmatij Quadrigenti. Colitur S. Dalmatius V Decembris. In ecclesiæ Dertonensis antiquis Kalendarijs notabatur Officium de S. Secundo sub ritu duplicis, [Reliquiæ Dertonæ.] & in Synodo Dertonensi anno MDXCV habita inter sacras reliquias Cathedralis ecclesiæ scriptum legitur, De ossibus S. Secundi Martyris.

ACTA MARTYRII Ex IV codicibus MSS.

Secundus Martyr Astæ in Italia (S.)

BHL Number: 7562, 7563, 7564

EX MSS.

CAPVT I.
S. Secundi conuersio ad fidem. Iter Asta Dertonam & Mediolanum: eius hic Baptismus.

[1] In diebus illis a, erat quidam nomine Sapricius, valde b Paganus. Hic militabat in palatio Primiscrinius Candidatorum. Hunc ordinauit Adrianus Imperator vices gerere Antiochi. Cui sic præcepit: Mittimus te ad c Alpes Cottias vices gerere d Antiochi, [S. Secundus instruitur in fide a S. Calocero] ita vt quoscumque Christianos inueneris, gladio animaduertas. Qui cum ingressus fuisset in ciuitatem Astensem, erat ibi quidam illustris, nomine Secundus, qui magnopere idola venerabatur. Hic multa a S. e Calocero didicerat, quia ad eum frequenter in custodiam veniebat. Qui cum audisset in ciuitatem ingressum fuisset Sapricium, ad salutandum eum perrexit, & dixit ei: Frater carissime Saprici, quid mali homo ille fecit, qui in custodia detinetur? Sapricius dixit: Deos nostros, quos Imperator cum grandi veneratione adorat, iste suadet viros & mulieres, vt eos pro nihilo respuant: nam reperi in Terdonensi f ciuitate esse Christianum nomine Marcianum, [addicit se comitem Sapricio:] illuc proficisci volo. Cui Secūdus dixit: Si dignum ducis proficiscor simul: quia mihi valde est necessarium veniendi vobiscum quia valde iam desiderio fidei ducebatur vt per S. Marciani cōfessionē perfectus ad suam ciuitatem veniret. Sapiricius dixit: Ego plurimum deprecor solatium vestrum. Regressus est Secundus ad domum suam, & cum inuenisset opportunitatem, ingressus est ad Calocerum in carcerem, & sic eum alloquitur: Calocere, ora pro me Deum tuum, [confirmatur in fide a S. Calocero] qui est cælis, vt possim videre gloriam eius. Calocerus dixit: Secunde, tu vade, & Dominus cæli tecum sit, & sic, vt speras, accipies baptismum Christi & venies in ciuitatem tuam & percipies coronam martyrij. Tunc Secundus osculatus est manus beati Caloceri, dicens: Modo merui manus tuas osculari. Cum autem regressus fuero, merear pacem tuam percipere. Cui valefacto, abijt Secundus in domum suam.

[2] g Misit autem ad eum Sapricius, vt cum eodem Terdonensem ciuitatem, sicut rogauerat, pergeret. Cum vero profectus fuisset Secundus cum Sapricio foris ciuitatem, aduenit columba & sedit super caput Secundi. Cui dixit Sapricius: Vide signū Deorum cælestium, [proficiscens honoratur a columba,] quomodo te diligunt: istas h aues cælorum ad te visitandum dirigunt. Secundus dixit: Hæc visitatio non est terrena, sed de cælo. Cum vero peruenisset ad Tanagrum fluuium, vidit Secundus Angelum a longe super aquam ambulare & dicere: Secunde, fidem habeto, & sic ambulabis super cultores idolorum. Conuersus ad eum Sapricius dixit: Frater Secunde, qualem vocem ad te Deorum nostrorum audio concessam. Secundus dixit: Ambulemus ad desideria cordis nostri. Cumque venissent ad i Buriniam flumen, steterunt Angeli in medium fluminis, [& iterato Angelorum alloquio] dicentes ad Secundum: Credis in Deum, aut adhuc dubitas? Secundus dixit: Credo veritatem passionis eius. Sapricius dixit ad Secundum: Quid est quod audio? Secundus dixit; vocem (quidem) audis: sed vultum loquentis videre non potes.

[3] Cum autem ingrederentur in ciuitatem Terdonensem, occurrit ei Beatus Martinianus k ad portam ciuitatis & dixit: Intra Secunde viam veritatis, accipies enim palmam fidei. l Sapricius dixit: Quis est iste homo, [Dertonæ agit cum S. Marciano,] qui nobis talia loquitur, quasi de somno? Secundus respondit: Tibi quidem somnium videtur esse, mea vero admonitio est, & confortatio. Sapricius dixit: Quid facimus, quomodo possumus inuenire istos contemptores legum inuictissimorum Principum? Tunc dixit ei Secundus: Rogo Frater Saprici, vt des mihi vehicula publica vsque Mediolanum, ad gloriosum Principem nostrum. Sapricius dixit: Vade frater carissime, m reconciliare in conspectu Principis nostri. [proficiscitur Mediolanū:] Tunc acceptis vehiculis Secundus abijt cum duobus seruis suis: cumque intrasset Mediolanum, quasi hora circiter n sexta, cœpit semetipsum cruciare, qualiter ad sanctos Dei Martyres perueniret. Et ecce Angelus Domini apparuit ei, dicēs: Secunde, vade foris ciuitatem in dexteram partem muri, & ego adducam ad te Faustinum & Iouitam. Audiens hæc Secundus Angeli verba, gaudio repletus est magno, & perrexit ad locum, Angelus vero Domini abijt ad carcerem, & dixit: Faustine & Iouita Fratres & Consortes nostri, [ab Angelo adducitur ad SS. Faustinum & Iouitam] venite mecum, quia venit ad vos vir sapiens, vt accipiat baptismum Christi: est enim eruditus valde a Calocero. Faustinus & Iouita dixerunt: Gratias ibi agimus Domine, quia visitasti nos, & misisti ad nos salutem tui serui Caloceri. Tunc surrexerunt cum Angelo ad locum, vbi erat Secundus: qui videns eos a longe, proiecit se in terram ante conspectum eorum, dicens: Redimite animam meam de manu inferni, vt liber peruenire possim ad Regem cælorum. Faustinus dixit: Domine Deus respice super fidem famuli tui, vt perueniat ad desiderium suum.

[4] Et cum hæc verba orationis facta fuissent: ecce subito apparuit tamquam Columna nubis emittens aquam. [baptizatur in aqua nubis;] Tunc dixit Angelus Domini: Ecce aquam Faustine quam desiderabas. Videns itaque Faustinus, quia Dei præceptum adesset, quod Secundus venisset, apprehendit Secundum, & posuit eum sub aquam fluentem, dicens; In nomine Patris & Filij & Spiritus sancti baptizo te. Et eleuans eum de fonte consignauit. [reficitur sacra Eucharistia.] o Tunc tradidit ei Corpus & Sanguinem Domini, dicens: Vade, sustine, & accipe palmam iustitiæ in ciuitate tua. Et data ei pace dixerunt: Audiamus de te bonum cursum consummationis fidei tuæ, & dederunt ei denuo pacem dicentes: Corpus commixtum in Sāguine Domini porta ad fratres nostros, Calocerum & Marcianum, p teque per fontem Domini renouatum esse sciant.

[Annotata]

a De ijs, quæ in MS. Astensi adiecta erant, supra egimus, & quæfere omnia edidimus ad Vitam SS. Faustini & Iouitæ 15 Februarij pag. 820.

b In Vita eorumdem SS. cuius partem ex Mombritio edidimus num. 13 legitur: [Sapritius.] valde in legem nostram durus, & reliqua ad 4 lineas eadem sunt. Malabayla putat Astensem fuisse ex familia Cossembrada, quæ castrum Cossembradi extruxerat: quod etiam tradit Vghellus in Bonifacio 39 Episcopo Astensi.

c Alpium Cottiarum meminerunt Tabulæ Itinerariæ, de quibus ad priora Acta SS. Faustini & Iouitæ egimus in Notis ad c. 3 littera d pag. 812

d Antiochus Alpium Cottiarum Rector, & Antiochus Præses dicitur in eisdem Actu. [Anticchus.] In MS. Astensi dicitur nutu diuino tunc crudeli morte vitam finiuisse. Ast in Vita 3 SS. Faustini & Iouitæ dicitur iussus cum Imperatore proficisci, quod multo probabilius redditur, quod eius vices gereret Sapritius.

e In MS. Astensi dicitur S. Secundus a Calocero ad alloquiam inuitatus per custodes carceris; ac dem magis conuenit dictus codex Astensis cum alijs duobus.

f [Dertona.] Terdona, vulgo Tortona, antiquis Dertona, nota in Liguria Mediolanēsis ditionis vrbs Episcopalis Consule dicta 6. Martij ad Vitam S. Marciani.

g [Tanarus.] Tanagrus, alijs Tanaras, vulgo Tanaro, in Apennino siue Alpibus maritimis ortus, & Stura amne auctus & præterlapsus haud procul ab Alba, Asta & Alexandria vrbibus, dein in Padum influit.

h MS. S. Maxim. auiculas ad te visitandum.

i

Burmia, vulgo Bormia, infra Alexandriam in Tanarum tabitur.

k In MS. Astensi additur, Angeli præcepto de carcere exiens.

l Additur ibidem: Perge Mediolanum, ibique inuenies præclarissimos Christi ministros Faustinum & Iouitam, a quibus baptizatus ad me venies: iam enim tempus instat, vt per varia tormenta perueniam ad Christum: siquidem cum redibis, accipiam martyrium, sicut mihi dixit Angelus Domini.

m Idem MS. rememora me.

n Id est sub meridiem, vt tum Itali horas disponebant.

o In MSS. nostro & Astensi hæc interponuntur: [Eucharistia.] Et ecce columba in ore suo attulit Corpus & Sanguinem Domini, & posuit super manus Faustini dicens: Panis viuus, qui de cælo descendit dare vitam mundo huic.

p MS. Astense: quos per fontem martyrij renouandos esse scimus.

CAPVT II
Reditus S. Secundi Dertonam ad S. Marcianum huius martyrium.

[5] Facta oratione, fecit vale, & ascendit vehicula, in quibus venerat eodem die. Cumque venisset ad ripam fluminis Padi, cœpit contristari corde. Et ecce Angelus Domini iterum apparuit ei, dicēs: [Ab Angelo trans Padum vectus,] Quid dubitas? Secundus dixit: Video me teneri a flumine, & quomodo trāseam tribulor. Cui Angelus dixit: Adscende vehiculum tuum, & veni, sequere me. Factū est antem, a vt subito sedēs Angelus super equum, apprehendit frænum de equo Secūdi. Pueris vero dixit Secundus: Expectate hic donec luceat, & sequimini me. Secundus vero abijt cum Angelo ambulans super aquam quousque transierunt. Dixit autem Angelus ad Secundum: Crastina die Marcianus accipiet coronam Martyrij: tu vero vade & sepeli eum, quia per ipsum ad Martyrij coronam peruenies secundum desiderium tuum. Respondit Secundus & dixit: [de nocte ducitur Dertonam porta vrbis vltro aperta,] Rogo te in cōspectu Domini, vt eum in corpore inuenire possim. Angelus Dixit: Secunde, prius venies in ciuitatem quam Marcianus vadat ad passionem. Secundus vero audiens hoc, repletus est gaudio magno. Angelus autem Domini deduxit B. Secundum per totam noctem vsquequo peruenisset ad ciuitatem Terdonensem: erat enim prope media nox. Secundus dixit: Quomodo possumus ingredi in ciuitatem? Angelus dixit: Vide, Secunde, fidem tuam, ecce modo aperientur tibi portæ ciuitatis, & ducam te ad Marcianum, vt videas eum antequam ad passionem ducatur. Secūdus dixit: Obsecro vt facias secundum verbum tuum. Tunc Angelus dixit: Secunde, veni sequere me. Et ingressi sunt ciuitatem.

[6] Tunc dixit Secundus: Perduc me vsque Marcianum, vt eum salutem & tradam ei transmissa Faustini & Iouitæ. Tunc Angelus duxit eum ad locum vbi B. Marcianus erat in custodia. Cum vero ingressi fuissent carcerem, salutauerunt B. Marcianum dicentes: Gaude & lætare sapiens, & cultor Dei. [fert sacram Eucharistiā S. Marciano,] Secundus dixit: Ecce quod tibi Dominus transmisit mittētibus Faustino & Iouita. Accipiens vero Marcianus Corpus & Sanguinem Domini, sumpsit sibi dicens: Corpus & Sanguis Domini b custodiat animā meam in vitam æternam. Amen. Et osculatus est eum dicēs: Pacem meam portabis fratri Calocero: & gaudentes pariter psallebant cum Angelo vsque ad lucem. Facta autem oratione exierunt de carcere Marciani, & dix erunt ei: Hodie luctabis cum diabolo & accipies palmam iustitiæ. Cui Secundus dixit: Sed memor esto mei, cum ingressus fueris ante conspectum Domini. [commendat se S. Marciano.] Et cum hæc dixisset abijt cum Angelo vsque ad Ecclesiam Domini, vbi dixit Angelus Domini ad Secūdum: Vere tibi dico, quia c fidem tuam Dominus elegit, in istos enim tres dies exies de fallacia huius mundi. Sed vade modo vt videas Martianum dimicantem contra artes diaboli. Tunc Secundus dixit: Adiutorium vestrum deprecor: [& Angelo ductori.] vt diabolum vincam. Cui iterum Angelus dixit: Vade in nomine Domini Iesu securus, accipies enim petitionem tuā. Quo audito, gaudio repletus est magno, abijtque in domum suam.

[7] Factum est autem in crastinum quasi d hora prima, sedit Sapricius a tēplo Iouis, & iussit adduci B. Marcianum. [S. Marcianus idola contemnit] Cumque venisset ante eum: Sapricius dixit: Marciane, ex qua progenie es tu, aut qualem Deum colis? Marcianus dixit: Vis scire: ego enim ab infantia mea, Deum qui est in cælis cum omni timore adoro. Nam idola dæmonum tamquam lutum platearum e semper duxi, & qui eis obaudiūt, tamquam stercus terræ respui. Sapricius dixit: Scitote me missum ad inuictissimo Principe propter vestram perfidiam, vt sacrificetis, aut gladio pereatis. Marcianus dixit: Gladius te percutiat, [torquetur ardentibus massis ferreis ventri impositu:] cuius plaga numquam potest curari. Sapricius dixit ad ministros: Afferte massas ferri de fornace, & ponite super ventrem eius, vt discoquantur intestina eius, & putrefaciant ipsum. Ministri autem attulerunt massas ferri & posuerunt super ventrem eius, sicut Sapricius iusserat, & exibat de corpore eius sumus tamquam odoris multorum pigmentorum flagrantis. Martianus autem clamabat: Nihil est quod mihi facis, non enim sentio pœnas, quas mihi adhibes. Sapricius dixit: Erigite eum a terra, vt videam qualiter est f coctus venter eius: Tūc ministri erigentes eum a terra mirabantur: & massæ g cadebant & ministros vulnerabant, ita vt se nullo modo mouere possent. Stabat autem B. Martianus illæsus præsente populo, [manet illæsus.] aspiciens in cælum, & dicens: Domine libera animam meam a labijs iniquis, & a lingua dolosa. Sic stabat sanctus Martyr gaudens, quasi nihil perpessus fuisset. Erat enim totus nitidus & nulla penitus in eo apparuit macula, ita vt omnes mirarentur adstantes.

[8] Sapricius dixit: Quid dicis Marciane? accede, veni & sacrifica, vt viuere possis. Marcianus dixit: Confundat te Deus meus, cui ego seruio h in spiritu meo. [constans in fidei Christi] Sapricius dixit: Tu si seruires Deo Ioui, multū te veneraremur. Marcianus dixit: Tu quē dicis Deum Iouem, in inferno crematur in stridore dentium, vbi est tibi locus paratus. Sapricius dixit: Aut sacrifica, aut faciam te gladio puniri: & dabo per te alijs metum. Marcianus dixit: Ego sacrificabo Deo meo hostiam laudis, & circumdabo altare eius cum omnibus Sanctis eius, [ducitur extra vrbem] qui seruiunt ei. Sapricius ira repletus ait: Tollite contemptorem foris ciuitatem, & auferte caput eius: ego enim mundabo istam prouinciam, de contemptoribus legum. Tunc ablatus est Marcianus & ductus est foris murum, qui sic Dominum deprecabatur: Tu Domine, seruabis me, & custodies animam meam ab inimicis meis. [capite plexus sepelitur a S. Secundo.] Et subito facta est vox ad eum de cælo, dicens: Marciane veni ad præparatam tibi habitationem. Tunc Marcianus posuit genua sua & spiculator amputauit caput eius. Secundus vero misit & rapuit corpus eius, & cum omni studio eum sepeliuit. i

[Annotata]

a MS. Astense, Vt Angelus ascendit vehiculum, apprehendit &c.

b Idem MS. & nostrum, sit mecum in vitam æternam.

c MS. Astense: per fidem tuam Dominus te elegit vt infra tres dies exeas de fallacia

d Hora ista transmontanis est septima matutina.

e MS. Astense. spreui.

f Idem attactus,

g MS. S. Maxim. scandebant MS. Astense condebant.

h Idem Astense, ex toto corde meo.

i Addebantur in MS. Astensi ista: sub die sexto Calendas Aprilis. Fudit igitur beatissimus Marcianus Episcopus sanguinem suum pro Christi nomine & adeptus est coronam martyrij. Colunt Dertonenses S. Mærcianum ad diem 6 Martij, vti tunc ad eius Acta diximus, quæ hinc desumenda, & iam dicta proijs videntur adiecta, quia ibidem finiunt Acta S. Marciani.

CAPVT III.
Tormenta S. Secundo Dertonæ inflicta. Iter ductu Angelico Astam.

[9] aNvntiatum est Sapricio, quod Secūdus Marcianum sepelisset. Sapricius vero non credebat, [S. Secundus renuit accedere ad Sapricium,] quousque misit domesticum suum ad domum eius, vt ad eum venire dignaretur. Cui sic mandauit Secundus: Quomodo ad te possum venire, qui manus plenas habes sanguine Iusti? Domesticus hæc verba renuntiauit Sapricio. Qui denuo misit ad eum Consiliarium suum, dicens: Quid pateris; qui talia mihi mādas? veni ad me: referam tibi qualem Marciano dederim sententiam. Secundus autem dixit ad illum qui missus fuerat: Vade: dic illi: Pœna quam tu intulisti Marciano, apud eum est corona iustitiæ: tu vero vide qualiter euadere possis. Consiliarius vero omnia Sapricio retulit, quæ a Secundo audierat. Tunc Sapricius cōmotus est valde & remisit ad Secundum tertio & dixit: Non ignoras quia sacra præcepta sunt vt omnes contemptores legum ferro puniantur? Tu vero, quantum video, [custoditur in domo sua.] particeps es omnium qui contemnunt leges Dominorum nostrorum, & iussit eum in domo sua custodiri, vt a nullo sciretur, vsque in alia die.

[10] Surgens prima luce Sapricius, iussit ad se adduci Secundum, vt eum priuate audiret. Ingressus est igitur B. Secundus ad Sapricium: cui sic ait: Secunde, [coram Sapricio fidem Christi profitetur.] non legisti de contemptoribus legum quid sit præceptum? B. Secundus dixit: Ego legi sacrilegia vestra, per quæ effunditis sanguinem innocētem: sed b manus de cælo hæc videns, dabit iram suam super incredulitatem vestram. Sapricius dixit: Modo in quantum video, Christianum te profiteris. Secundus dixit: Vere dico & spondeo me esse Christianum. Sapricius dixit: Quantum video malam mortem desideras propter istud nomen. c Secundus dixit: Mors, quam tu mihi promittis, tibi debetur. Sapricius dixit: Secunde, audi me & recede ab hac vanitate. Secundus dixit: Ista vanitas in me perseueret. Sapricius dixit: Prius quam publicetur accede & sacrifica, & eris inter nos clarus & possidens diuitias tuas. S. Secūdus dixit: Saprici, Diuitiæ mundi huius nihil sunt apud Deum: tu vero recede a me, quoniam ego seruio Deo meo ex toto corde meo.

[11] Tunc Sapricius valde iratus, iussit expoliari vt eum perturbaret. Qui cum staret nudus ante Sapricium, dixit: Audi me, Saprici, [spoliatus vestibus,] quia modo videbis confusionem tuam. Et conuersus ad Dominum dixit: Domine, qui fecisti cælum & terram & mare, fac signum vt videat Sapricius vt confundatur. Et subito Angelus Domini apparuit, & dixit ei: Accipe, Secunde, vestem hanc Domini, quia de paradiso Dei transmissa est tibi; & hoc tibi signum, quia peccatores non videbunt eam: [aliam ab Angelo accipit:] Sapricio vero parata est mors quam euadere non potest: tu bene sustine propter nomen Domini quæcumque passus fueris. Hæc cum dixisset Angelus, discessit ab eo. Sapricius audiebat quidem vocem: sed aspectum videre non meruit.

[12] Tunc iratus Sapricius iussit eum in eculeo suspendi & torqueri donec brachia eius disiungerentur. Sanctus vero Secundus clamabat: [dire in eculeo tortus,] Exaudi orationem meam Domine, auribus percipe verba oris mei: quoniam alieni insurrexerunt aduersum me, & fortes quæsierunt animam meam, & non proposuerunt Deum ante conspectum suum. Ecce enim Deus adiuuat me, & Dominus susceptor est animæ meæ. Sapricius dixit: Vide quanta in te est perfidia, vt videas corpus tuum esse disiunctum, teque morti vicinum esse conspicias, sed nescio quem Deum inuocas. Secundus dixit: Saprici quanta S. Marciano fecisti, & pro nihilo duxit te: ecce & nunc mea brachia disiungi fecisti, [mox sanus restituitur,] & nunc vides me sanum a Domino omni corpore redditum, ad confusionem tuam & patris tui diaboli. Erat autem stans B. Secundus liber ab omni tormento. Tunc Sapricius videns, quod B. Secundus confidenter Dominum inuocaret, [fustibus cæsus nihil sentit:] iussit eum fustibus cædi: cumque cæderetur Secundus, sic clamabat: Saprici quare tantam insaniam pateris circa seruos Dei? Nihil est, quod mihi facis: nec aliquid in corpore meo sentio, quia Dominus mihi adiutor est. Ministri autem cædentes eum, defecerunt: sanctus vero Martyr nihil sentiebat.

[13] Tunc ait Sapricius ad ministros, dicens: Tollite eum & recludite vsque mane, [includitur carceri,] vt in isto satietur anima mea. Ministri vero tulerunt B. Secundum, & miserunt eum in custodiam. Vbi cum peruenisset, facta est in carcere lux præclara fulgens. Et ecce Angelus Domini venit ad eum, dicens: Surge Secunde, & succinge lumbos tuos, [ab Angelo Astam ducitur:] & veni, ducam te ad Creatorem tuum. Tunc B. Secundus dixit: Altissimo Deo gratias refero. d Cumque exisset vna cum Angelo foras carcere, assumpsit eum Angelus secum & posuit, vbi erat B. Calocerus & e Saluator cum eo. Videns in custodia autem eum B. Secundus, proiecit se in terram & adorauit, [a Christo apparente confortatur.] dicens: Domine libera animam meam de isto seculo: vt inimicus in me non habeat potestatem. Tunc ait Saluator: Noli timere Secunde, quoniam ego sum Dominus Deus tuus, qui eripiam te de manu Sapricij, & faciam vt cum Calocero coronam accipias. f Tunc benedixit eos & ascendit in cælum. Erat autem Secundus gaudens cum Calocero in carcere.

[Annotata]

a Hinc incipiunt Acta S. Secundi in codice Vaticano 5771.

b Ita MSS. 3, at MS. Astense: Deus maguus.

c Ita MS. Vatican at nostrum & S. Max. iustum nomen.

d In MS. Astensi hæc ita explicantur: Et sic Angelus, illæso & clauso carcere, eduxit eum ex ciuitate Dertonensi, perduxitque eum in ciuitatem Astensem: & hora vespertula introduxit eum in Turrim-Rubeam, in qua erat Saluator cum B. Calocero.

e Addit Malabayla hæc in suis Notis (ex monumentis ecclesiæ Turris-Rubeæ dein adiectæ) Saluatorem sui vestigium pedis in marmore impressum reliquisse, [Vestigium pedis Christi,] quod etiamnum visitur, & scaturiginem in vno carceris angulo aquæ, in al tero cælestis liquoris eduxisse, in suorum Martyrum refocillationem ac solatium: postremam infirmis salutarem perseuerasse, donec loci custodes gratis distribuere, quod gratis accipiebant, negare cœperunt: vtriusque autem scaturiginis orificia adhuc permanentia, [scaturigines.] eisdem monumentis adstipulari cernuntur. Hæc ille.

f Quæ hic proferimus melius desunt in tribus antiquioribus MSS. & in codicem Astensem a posteris intrusa videntur his verbis: Et his dictis, dans eis pacem, benedixit eos, & dimisit cum Angelo gaudentes. Ipse autem Dominus Iesus Christus exiuit ad Apostolos suos: quos reliquerat in quodam campo extra ciuitatem, iuxta fluuium Burburis: in quo campo Christus discenderat cum Apostolis, [An designata tunc ecclesia Apostolorum,] pro designanda ibidem ecclesia sub nomine Apostolorum. Nam in eodem campo adhærenti cuidam ponti, super fluuium Burburis, quidam bonus vir cum bobus arabat die quarto Calendas Aprilis. Qui cum boucs vrgeret; nec se mouere possent; stupefactus est. Et aspiciens, apparuit ei lux sole splendidior. In quam diligenter inspiciens. Christum descendentem de cælo cum multitudine Angelorum & Apostolorum choro vidit. Qui cum descendisset in campo, campum ipsum dedit Apostolis, dicens: In hoc loco, vestrorum nominum honor & gloria vigebit, & in eo multos seruos meos congregabo: vt in honore vestro; regna cælestia mereantur accipere. Quibus dictis, iuit Saluator ad turrim supradictam, in qua Calocerus tenebatur in carcere: & ad quam Angelus adduxit B. Secundum: vt supradictum est. Apostoli vero in campo remanserunt, ordinaturi ecclesiam. Rusticus autem, qui in campo arabat, de visione quasi per horam stupefactus est. Tandem ad se rediens, procidit ad pedes Apostolorum, interrogans eos: Quinam essent, & vnde: & quare venissent, & quinam esset ille, qui tantum præclarior apparuerat. Cui Apostoli responderunt: Apostoli Christi sumus, & quem præclarum vidisti, ipse est Christus Filius Dei viui: qui descendit propter dilectos suos Martyres Calocerum & Secundum: qui in Turri-Rubea detinentur in carcere vinculati: etiam pro cunctis fidelibus sibi in hoc loco per futura tempora seruituris. Dixerunt etiam se deinceps, propter reuerentiam exhibendam ipsi loco & eius seruitoribus, fore prouisores & custodes ciuium Astensium, & eorum qui Domino in eodem loco deuote seruirent. Postmodum eidem aratori præceperunt: vt visionem deuote omnibus publicaret. Et vt procuraret, quod in eodem loco fabricaretur ecclesia, sicut beatus Petrus ipsius Ecclesiæ fundamenta designauit. Christus autem rediens a carcere, postquam benedixerat Martyres suos Calocerum & Secundum, venit ad Apostolos suos: & cum eis ascendit in cælum. Hæc in Actis illis, quibus pro Appendice hæc adscripta annotat Malabayla: Dein vulgata visione aratori facta, multi cum deuotione cœperunt ad locum ipsum confluere & laudes immensas referre Creatori. [a Liberio Papa constructa?] Et post temporum curricula illic fuit Constantinus Imperator, & venit de Roma Liberius Papa, ad cuius notitiam peruenerat visio supradicta, & construi curauit monasterium in Saluatoris & Apostolorum honorem: vbi præfecit idem Pontifex quemdam religiosum virum, nomine Ioannem, in Abbatem, quem de Roma secum duxerat. Qui Liberius suis litteris, visitantibus eam ecclesiam die XV Iulij concessit pro qualibet vice, tertiæ partis, & si eo anno mori contingeret, omnium peccatorum plenariam remissionem Addit Malabayla peruenisse ad suas manus Bullam Iulij II datam anno 1511, quo eædem Indulgentiæ confirmantur: eique Bullæ tenorem litterarum Liberij ita inseri, vt appareat eas tunc extitisse. Inter cetera autem hunc Pontificem affirmare, se ex fide dignis relationibus Constantini Imperatoris accepisse, euidentissima signa a sanctis Apostolis apud eamdem ecclesiam fuisse ostensa. Floruit Constantinus Magnus fere ducentis annis post tempora Hadriani Imperatoris, & Martyrium S. Secundi. Dein post obitum Constantini elapsi erant anni XV, antequam S. Liberius crearetur Pontifex, vt ecclesiam ab hoc constructam non potuerit Constantinus videre. At Iulium III anno 1553, 23 Nouemb. Indulgentias a Liberio Papa concessas transtulisse ad ecclesiam S. Mariæ-Nouæ, tradit Vghellus de Episcopis Astensibus pag. 574. Sed esto venerint eo, de quo apud antiquos scriptores nullum vestigium est, Constantinus & Liberius, non inde sequitur contigisse primam designationem templi tempore S. Secundi, ducentis & pluribus annis antequam construeretur.

CAPVT IV
Tormenta Astæ illata. Martyrium. Sepultura.

[14] Factum est autem mane, misit Sapricius ministros ad carcerem, vt Secundum adducerent. Venerunt & inuenerunt signatum carcerem sicut dimiserant, [Non inuento S. Secundo in carcere,] & aperuerunt: & intus neminem inuenerunt. Timentes vero valde fugerunt in templum Iouis. Renuntiatur Sapricio, quod ministri fugissent in templum Iouis propter Secundum: quoniam non inuenissent eum. Sapricius vero hoc audito, misit ad eos, dicens: Per Deos immortales, quia non opus est eis timere: Venite & ambulemus ad Astensem ciuitatem, quia habeo illic in custodia, per quem omnes faciam timere, & redire ad venerationem Deorum nostrorum. Tunc ministri venerunt ad Prætorium: & videns eos, Sapricius dixit: Quare timebatis? An nescitis, quia multos peruasit ars magica, [discedit Astam Sapricius:] qui deseruerunt Deos nostros, & conuerterunt se ad eum, qui in ligno pependit? Cumque ascendisset equum, ait ad officium suum: Sequimini me: nam grandi erat furore commotus.

[15] Cum ergo venisset in ciuitatem Astensem, iussit secretarium sibi parari, & adduci B. Calocerum. [sistuntur illi SS. Secundus & Calocerus,] Ministri vero cum peruenissent ad castrum, vt Calocerum adducerent; inuenerunt cum eo S. Secundum. Qui cum magna festinatione renuntiauerunt Sapricio, dicentes: Secundum esse in carcere cum Calocero. Hoc audito, Sapricius iussit ambos adduci. Cumque starent ante conspectum Sapricij, Sapricius dixit: Secunde & Calocere, vere sciunt Dij nostri, vos suos esse contemptores: ideo non vos faciunt singulos mori: modo vero aut sacrificate aut certe simul moriemini. Secundus dixit: Ego sum seruus Domini mei Iesu Christi, qui mihi hoc præstat, vt mortem istius seculi non timeam. Nam certum tibi dico, Saprici, quia in pectore nostro nihil poteris præualere. Sapricius dixit: Sacrificate, vt possitis indulgentiam consequi. Calocerus dixit: Sacrificamus Deo nostro, & adoramus, vbique nomen sanctum eius, quia suauis est laudatio eius. Sapricius dixit: Dicis Deum esse, quem nemo vidit, nam hi sunt Dij, quos nos columus, & omni hora videntur, & quæ ab eis postulata fuerint, ea hora præstantur. [irrident Deos:] Secundus dixit: Qualem stultitiā in te video, Saprici, vt tu coæqualem facias Deum tuis lapideis & ligneis, qui veterascunt, & cadunt in terram, & immutantur. Nam certe homo pauper, cum viderit Deum suum putrefactum, facit de ipso focum, & postmodum cogitat, vt faciat eum nouum. Nos autem Dominum nostrum Iesum Christum adoramus, qui est ab initio Deus verus, & erit sine fine.

[16] Audiens hæc Sapricius, iussit ministris, vt remitterent picem & mitterent supra resinam. Sapricius dixit ad sanctos Martyres: Calocere & Secunde, priusquam vobis adhibeantur tormenta, quæ sunt præparata, consentite mihi & sacrificate, & liberi eritis a pœna. Calocerus dixit: Non nos videbis in aliquo contristari. [perfusi pice & resina feruente,] Tu vero vade retro: quia non valebis seruos Dei lædere. Sapricius dixit: Afferte, vt videant præparata sibi tormenta. Attulerunt ministri ollas cum pice & resina. Tunc iussit Sapricius super capita eorum fundi. Cumque ministri funderent, resiliebat ab eis, & Sanctos Dei penitus non tangebat. Iterum fecit afferri liquamen feruens, [& ea bibentes non læduntur:] & in os eorum mitti præcepit. Cumque ministri funderent, delectabantur & exultabant gaudio magno, dicentes: Quam dulcia faucibus nostris eloquia tua Domine. Calocerus vero dixit ad populum circumstantem: Fratres videtene vos seducat Sapricius per pœnas, quas nobis infert; nam omnino non sentimus eius cruciamenta: vos vero respicite ad Creatorem vestrum, & conuertimini ad eum, & adorate eum, qui est in cælis, qui fecit vos, & nolite adorare Deos lapideos & ligneos, in quibus non est salus. [auellitur a S. Calocere Secundus,] Audiens hoc Sapricius, iussit S. Calocerum fustigari, & in carcerem recipi; Beatum vero Secundum capitalem iussit subire sententiam. Qui Secundus apprehendit Calocerum, & osculatus est eum præsente Sapricio & populo. Quod videns Sapricius, furore commotus dedit Calocero sententiam, vt ipse mox a Albingano finem mortis acciperet. Tunc exierunt foris muros ciuitatis, & eleuantes oculos ad cælum dixerunt: Domine fac cum seruis tuis misericordiam, & præsta, vt ante conspectum tuum videamus Faustinum & Iouitam, sed & fratrem nostrum Marcianum. Et fecerunt sibi vale.

[17] Quo facto, abijt Secundus cum spiculatore, ad locum, [capite plectitur 30 Martij,] vbi posuit genua sua in terra, & Dominum deprecabatur, dicens: Domine suscipe spiritum meū, vt merear in conspectu tuo gratiam inuenire. Et ablatum est caput eius a spiculatore, sub die tertio Kalendas Aprilis. Et ecce factus est sonitus b multorum psallentium, sed & luminaria magna videbantur. Cum autem populus Paganorū videret tanta mirabilia fieri in eo loco, vbi B. Secundus fuerat decollatus, c volebant illuc omnes ire & videre, [ab Angelis sepelitur.] sed non poterant propter Angelos Dei, vsque quo sepelierunt Secundum & ascenderunt in cælos. Videntes autem populi magnificabant Deum excelsum, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

[Annotata]

a Albinganum, antiquis Albingaunum, vulgo Albenga vrbs littoralis ad mare Ligusticum inter Genuam cui subest & Nicæam, [Albingaunum.] vbi S. Calocerus passus est 18 Aprilis.

b Addit MS. Astense Angelorum.

c Est hæc clausula in MSS. Vaticano, Antuerp. & Astensi. Sed in S. Maximini ita legitur. Volebat populus illuc properare sed non poterat: quia custodia Angelorum diuinitus erat

Ibi tradita, quo vsque sepulturæ traderetur corpus eius, regnante Domino nostro Iesu Christo, cui est honor &c. In lectione vltima antiqui Officij Ecclesiastici ista leguntur: [Sepultura.] Cum B. Secundus decollatus fuisset, ecce Angeli Domini corpus eius tulerunt, & ipsum cum laudibus & canticis sepulturæ tradiderunt.

HISTORIA MANIFESTATIONIS
Reliquiarum S. Secundi.
Ex III codicibus MSS. & Vghello.

Secundus Martyr Astæ in Italia (S.)

BHL Number: 7567

EX MSS.

[1] Ab a antiquissimis temporibus in ciuitate Astensi viri Catholici in honorem illustris militis ac gloriosi Martyris Secundi basilicam fabricarunt: quæ varijs b priuilegijs Romanorum Pontificum & Imperatorum, [In templo S. Secundi corpus eius adseruatur,] intuitu eiusdem in eadem quiescentis sacri pignoris, est munita, & vsque ad hanc diem Venerabilium Canonicorum cœtu collegiata cernitur, in diuino cultu laudabiliter perseuerans, ac ab ipso glorioso milite Secundo per antonomasiam ecclesia de Sancto publice ac vulgariter ab incolis ac ciuibus nominatur. In huius item sacri templi medio subterranea crypta testudinea cernitur lapideis columnis ex more antiquissimo sustentari: duo quoque altaria ibidem extare, quorum alterum, inter columnas medias situm, murorum ambitum retro ab vtroque cornu prætensum habet, in modum camerulæ vndique circumclusæ absque vllo aditu seu magno seu paruo, ex more videlicet, quo etiam Ecclesiæ Vrbis Romanæ intra huiusmodi cryptas SS. Martyrum Reliquias continere noscuntur inclusas, altaribus sacris desuper erectis: sic in hoc, inquam, sarcophago sanctum quiescit militis corpus. Verum cum ex lapsu temporis dubitari cœpisset a multis, quanam in parte eiusdem sacri templi gloriosi Martyris sanctum quiesceret corpus; vanus rumor exoriri cœpit in vrbe non iam ibidem, sed Venetijs idem corpus haberi. [quod ob dubium aliquorum indagari placuit,] Inter quas obnubilationes & faciles oblocutiones etsi a multis pie crederetur, ibidem conditum teneri, cupide tamen affectans Reuerendissimus eiusdem ciuitatis Episcopus, Scipio de Damianis nuncupatus, ad solam Dei & gloriosi Martyris laudem veritatem clarius in lucem splendescere, cum Præposito eiusdem Ecclesiæ & Canonicis aliquando pertractare cœpit, si quo modo sanctum corpus inueniri posset: adijciens, si quando contingeret ex indicijs aliquid huiusmodi apparere, id ipsum protinus eidem Antistiti significarent.

[2] Cum super huiusmodi perquisitione vt premittitur contulissent, & forte viderentur remissi, [anno 1471, post lapsum lapidis ex muro crypta] omnipotens Deus huic rei voluit dare initium. Nam cum die Mercurij XXVIII mensis Augusti MCCCCLXXI, in qua festum S. Augustini Episcopi & Conf. occurrit, hora tarda c Scholarius dictæ ecclesiæ ex more eamdem visitaret ecclesiam, & ad dictam cryptam lustraturus, si quis in ea se occultasset animo aliquid furandi, prout aliquando factum fuit, peruenisset; sensit casum lapidis ac calcis ex muro, quo circumcluditur monumentum plumbeum, in quo quiescit eiusdem Sancti corpus, & alia duo sepulcra marmorea d. Quem casum Scholarius illico nuntiauit præfato Præposito, qui in crastinū scilicet in festo Decollationis S. Ioannis Baptistæ id nuntiauit memorato Antistiti, qui & ipse in crastinum, scilicet die penultima Augusti, in qua fuit festum SS. Felicis & Adaucti, proposuit Missam celebrare & per prædictas & alias personas etiam celebrandum indixit de Spiritu sancto: [30 Augusti, reperta 3 mausolea] & sic demum ad dictam perquisitionem per eos nulla persona adhibita ventum fuit, aduesperascente scilicet iam die. Vnde luminaribus iam accensis eamdem cryptam reuerenter ingressi, & foramine vnde lapis exciderat latius perfosso, clarissime viderunt prædicta mausolea tria ordine prædicto ibidem existere. Horum itaque medianum, videlicet plumbeum ac tribus liminibus ferreis constrictum & arctatum, ab ea ipsius parte, qua Aquilonem respicit, [in medio reperitur corpus S. Secundi cum capite.] cum instrumentis ferreis constrictum & accinctum, tentari Præsul iussit & aperiri. Verum, quia ex eodem latere obuiante priore monumento angustia foraminis nequiuit delatari; ad id commode efficiendum, tandem hinc inde exploratum inito consilio: ac visa quadam craticula ferrea, a parte Orientali eiusdem cryptæ & ecclesiæ a summo testudinis & deorsum terrætenus muris eiusdem camerulæ infixa, & insuper visa historia eiusdem sancti Martyris in eodem muro ab antiquo depicta, indixit præfatus Antistes eiusdem ecclesiæ Canonicis, quatenus ipsa eadem nocte, sublata craticula, parietem effoderent, quo liberius capsam plumbeam medianam inspicere liceret. Quo facto & eidem Præsuli significato, in ipsa nocte veniens iterato ad locum præfatus Antistites, clarissime perspexit, Reliquias totius sacri corporis iam vinculis resolutas, ad longum prostratas, in mausoleo plumbeo ex longo iacere, cum capite videlicet; non iam quidem vnito cum corpore supinato, sed tamquam a corpore truncato ac rursum erecto, prout a principio conditum fuerat.

[3] Ad hæc omnia sic intempestæ noctis silentio cautius & securius perscrutanda, [foribus templi bis vltro apertis,] dum iussum fuisset portas ecclesiæ seris obfirmari, mox inuentæ sunt apertæ: quibus iterum ex præcepto clausis, paullo post, irascentibus qui aderant cum memorato Præsule Canonicis aduersus Scholarium, compertum est nullo etiam faciente huiusmodi apertionem etiam secundo contigisse. Ex ciuibus quoque vnus præcipuus, eiusdem Sancti valde deuotus, vir vtique probus ac fide dignus, nobilis Gabriel Bulla, eadem ipsa hora veniens a loco Curta-Comatij ad quamdam eius domum ciuitati propinquam, [& luminibus supra eius pinnaculo visis.] vidit luminaria magna super eiusdem ecclesiæ pinnaculo, adeo fulgentia, quod sibi ad iter suum peragendum claritatem præberent.

[4] Quibus pro tunc ordine gestis, prouidens memoratus Antistes pro sua prudentia maturius in crastinum deliberandum, quid in facto superesset agendum: [fit magnus accursus hominum,] ordinat eiusdem cryptæ omnem præcludi adytum, ne venientibus ex laicis, qui diebus singulis eamdem cryptam vel scrinium pro veneratione Sancti visitare consueuerant, admiratione rei, vt præmittitur, gestæ populus commoueretur. At in clausura hac laborantibus operarijs & necdum opere finito, adsunt ex laicis mane, qui ab ingressu eiusdem cryptæ prohiberi minime valuerunt. Hinc mox rumor insonuit ac inualuit in populo, corpus sanctum ac gloriosum, quod esse apud Venetos iuxta præmissum errorem ferebatur, nouissime patefactum suæ ciuitati manifestari voluisse: [claudi & varij sanantur.] quo ipso mane Sabbati vndique diuulgato atque ineffabiliter diffamato, concurrere ciues & incolæ, & nedum ciues quin etiam & ab ipso die singulis diebus de suburbijs, ac successiue iugiter de vicinis ciuitatibus & oppidis ac curtibus, [adducentes] fractos atque plagatos, etiam iacentes in grabatis & oculis debilitatos alijsque varijs membris infectos, nec non & dæmoniacos ac morbo epileptico laborantes; [magna omnium lætitia:] ex quibus magna pars (etiam eorum, qui nulla arte se sustinebant, nisi quantum alieno adminiculo vel baculo vtebantur) per se mox ambulare cœperunt, relinquentes baculos in dicta ecclesia in testimonium adeptæ sanitatis: qui etsi non omnes, eo quod præ turba fieri non potuisset, multi tamen ex eis scripto fuere commendati per tabellarios publicos, etiam testibus adhibitis, eo stylo & ordine quo infra subijcientur. Inter hæc, dum omnia sic diuulgantur, plebs vniuersa iubilat, exultat ac lætatur, & ad singula fere miracula Clerus tympana pulsat, & Præses memoratus ad ipsius Sancti ecclesiam se transfert, Dominica proxima mysterij solennia celebraturus: ibidemque in platea pro foribus ecclesiæ, nullatenus valente infinita populi multitudine intra ambitum templi contineri, ad honorem eiusdem Sancti sermonem præcepit haberi: indicans præterea & in crastinum processionem solenniter faciendam; in qua multo plures vtriusque sexus affuerunt.

[5] [ex annalibus scitur sarcophagum adhuc fuisse apertum an. 1213] Sane ad maiorem clarificationem & indubitatam sacri pignoris, iam non dicam inuentionem, sed verius manifestationem, post multa coruscantia miracula, allati sunt a ciuibus ad præfatum Antistitem codices annales: ex quibus compertum est euidenter, tam per scripturas Syndicorum ciuitatis, qui tunc temporis erant, quam & aliorum virorum honorabilium, qui notatu digna suo tempore scripto commendabant, idem sarcophagum dictæ cryptæ subterraneæ alias fuisse apertum per Canonicos, & alios ex ciuibus ad hoc specialiter assumptos ac electos: cum scilicet dubitaretur non iam de corpore, an ibi reconditum esset, sed an integrum haberetur vel ne: & quemadmodum attestati sunt omnes illi, comperto Sancti corpore, foramen camerulæ obturantes, in integrum denuo restituerunt, hæc secreto agentes in noctis silentio, currente e anno MCCXIII Indict. 1, die Martis, VII Kalendas Aprilis, [an tum orta suspicio corporis ablati?] Episcopatum tunc regente bonæ memoriæ Reuerendissimo Guidetto. At in crastinum deuotæ illæ mulieres, quæ singulis diebus ex more locum ipsum præ veneratione Sancti visitare consueuerant, videntes nouam muri reparationem, suspicatæ corpus gloriosi Martyris ac militis furto sublatum, huiusmodi clamoribus totam ciuitatem commouerunt: & hinc præterea rumor ille vanus asserentium corpus S. Secundi apud Venetos extare verosimiliter potuit exoriri: eumdem errorem facile colorante & roborante quod & apud Venetos alterius S. Secundi, non quidem militis & Martyris, sed verius Episcopi & Confessoris, in quodam monasterio sanctimonialium exstare perhibeatur, iuxta laudabile ac probabile multorum testimonium, ac per maxime Venerabilis cuiusdam Sacerdotis nunc in Asta degentis, qui in eodem monasterio plerumque in diuinis deseruiendo fuit conuersatus: ad quod verificandum adiiciebat caput illius S. Secundi non esse decollatum a corpore, prout huius S. Secundi militis decollatum fuisse apparet, & ita quoque sancta confitetur Ecclesia per suam sanctam sacram historiam.

[6] Redeuntes autem vnde digressi sumus, adeo ex illo mulierum clamore dubitatio inualuit in populo, [miracula anno 1471] quod coactus fuerit sub multorum ciuium testimonio memorato, qui tunc erat Reuerendissimus ciuitatis Episcopus Guidetto, adstantibus sibi fratribus suis Canonicis, ac Potestate ciuitatis, Aymerio de Cremona nuncupato, idem sarcophagum iterato aperire, & quemadmodum corpus B. Secundi adhuc ibidem extaret fidem populo clarissimam facere, f eo vt prædixi ordine serioso, quo in dictis libris & annalibus exhibitus latius continetur. Miracula vero seu curationes in hac manifestatione sancti corporis, anno MCCCCLXXI diuinitus facta, quas a dicta die XXX Augusti ad XXII Nouembris eiusdem anni Notarijs in Acta referre licuit, breuitatis caussa ex eisdem Actis hic summatim referimus. Tres pro mortuis habiti vitam; cæci nouem, quorum aliqui altero, plerique vtroque oculo capti, visum; claudi tres gressum, muti duo loquelam, surdus auditum, fatuus sanam mentem, quinque attracti vnusque contractus liberum membrorum vsum; quinque qui inueteratis fistulis, quatuor qui epilepsia, duo qui hydropisi, duo item qui lepra, vnus qui cancro, vnus qui paralysi, duo qui podagra, tres qui dysenteria, quinque qui hernia, tres qui scrofulis, tres item qui calculo, duo qui tabida febri laborabant; vnus denique a catarrho pene suffocatus, derepente ac præter omnem vim naturalem, incolumitatem perceperunt. Hæc omnia operante illo cælesti sponso Ecclesiæ militantis gloriosissimo, qui se plerumque fingit sponsæ, stare ad tempus, quasi retro absconditum post parietem, ac remotum & inuisibilem; aliquando vero, sicut hac nostra tempestate, dignatur eidem misericorditer in suis sanctis sodalibus ac militibus, quasi per fenestras quasdam & cancellos, benignus ac mirabilis apparere, dando iuxta Prophetam virtutem & fortitudinem plebi suæ. Benedictus Deus in secula seculorum. Amen. g

[7] h In huius vero manifestationis ac miraculorum, quæ tunc sunt facta, [festum 30 Augusti.] memoriam, indictum fuit festum ab Ecclesia Astensi quotannis celebrandum ipso die XXX Augusti cum hac sequenti oratione. Omnipotens & misericors Deus, qui, cum nouis quotidie miraculis tuæ potentiæ documentum præstas, tamdiu nobis reconditum B. Secundi corpus diuina reuelatione, Astensi inprimis populo, deinde ceteris vndique confluentibus, [Oratio] innotescere voluisti; exaudi nos propitius & concede, vt, qui huius incogitati Sancti iucunda manifestatione nos lætificare dignatus es, illius apud te continuis adiuuemur precibus, & a pestifero morbo te miserante præseruemur. Per Dominum nostrum &c.

[Annotata]

a In MS. Gallonij præponebatur quasi prologus, sed ab aliquo alio adiunctus, cum commendatione Ioannis de Voragine, quasi Vitam & passionem S. Secundi primus ac præcipuus auctor scripsisset.

b De his supra egimus.

c Vghello, Ecclesiæ Scopolanus, qui Romæ mansionarius.

d Additur in MS. Astensi. Quo, scilicet lapide, suo loco reposito, vbi exire e crypta rursum voluit, alios lapides sua sponte ibidem decidere sensit. Imo in Historia eleuationis mox danda dicitur: tertio volens exire, vidit & audiuit multo plures lateres cadentes.

e Legebatur perperam Indict. 2. vt supra Ind. 15. cum anno 1212, vide ibidem dicta.

f Hic desinit aliquod nostrum MS. cui tunc miracula debuerunt subiungi.

g Hæc dantur ex MS. Astensi, & Vghello in dicto Scipione Episcopo

h Sequentia sunt solum in dicto MS. Astensi.

DE ELEVATIONE CORPORIS
Instrumentum Episcopale.

Secundus Martyr Astæ in Italia (S.)

EX MSS.

[1] Dominicus de Ruuiere, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Episcopus Astensis & Comes, ad futuram rei gestæ memoriam. a Pastorale nostrum decet officium, vt quæ in domo Domini sunt recte gubernentur & conseruentur, & quæ incommoda aut indecora temporis iniuria sæpe fiunt, [Vt debitus sacris Reliquiis honos seruetur,] ea commodiora & perpolita magis ad Dei gloriam restituantur. Hinc est quod multa corpora Sanctorum in pace sepulta sunt: sed vetustas atque indiscreta loca corporum prædictorum destructionem, ad Reliquiarum etiam fere cōsummationem, accelerant. Nos vero diuino alloquio admoniti vt laudemus Deum in Sanctis eius, eorum corpora, inter cetera quæ in domo Domini sunt, ab omni iniuria custodienda dignum fore semper arbitrati sumus; ne forte dicant Gentes, Posuerunt morticina seruorum tuorum escas volatibus cæli, & carnes Sanctorum tuorum bestijs terræ. Cum itaque in ecclesia Collegiata S. Secundi de Mercato nuncupata, in hac ciuitate, ab immemorabili æuo & citra a pijs Christi fidelibus veneratum sit & veneretur corpus S. Secundi Martyris & Patroni eiusdem ciuitatis, in loco subterraneo testudinato sub pauimento chori existens; proposuimus & nos illud, vt decet, venerari, quod pluries fecimus. Verum viso & considerato extrinsecus loco ipso b [in quo periculum est] ne vetustas atque vigens humiditas id hactenus potuerit & possit, vt capsa plumbea, in qua corpus ipsum conseruatur & simul corpus ipsum damnum patiatur vel in frusta disiungatur; cupientes quod sic componatur corpus ipsum [vt possit] decentius in posterum custodiri & venerari, [vult Episcopus locum depositi corporis S Secundi examinari:] saniore etiam si opus fuerit adhibita structura; de reipsa cum dilectis nobis in Christo Reuerendis filijs, Præposito & Capitulo dictæ ecclesiæ, habito per nos colloquio, deliberate in hanc vnam descendimus sententiam, vt locus ipse subterraneus loculusque, in quo reconditum & hactenus conseruatum est corpus ipsum, atque omnia alia circum existentia circumspicerentur, & taliter demum prouideretur, quod decentius & honoratius in futurum ad Dei omnipotentis gloriam & S. Secundi decus conseruetur.

[2] Quare votum commune hoc amplectentes & animo sæpe volutantes, illud maximo affectu exequi decreuimus. Et quoniam res sancta sancte pertractanda est, Deo nobis fauente, diē festo S. Matthæi Apostoli & Euangelistæ XXI Septembris c feria IV Quatuor-temporum circa horam XXII, secretiori modo possibili, clausa vndique ecclesia, [21 Septemb.] & ad nos in sacristia dictæ ecclesiæ pro huiusmodi caussa accersitis Magnificis & Reuerendis Iulio Pelleta Præposito, Guilielmo de Ruuere Cantore, Gabriele Lupo, Ioanne Angelo Tursano, Alberto de Ancellis, Augustino Lombardo & Georgio de Zabaldanis ex Canonicis, [conuocatis viris præcipuis,] nec non Venerabilibus Franceschino de Massarijs, Augustino & Hilario de Altarijs ex Cappellanis dictæ ecclesiæ, & nobiscum vltra eos existentibus Magnificis & Reuerendis Paulo de Ruuere I. V. Doctore, Iacobo Andrea etiam de Ruuere Canonico & Venerabili Ioanne Andrea de Bona ex Capellanis ecclesiæ nostræ Cathedralis, & Ioanne de Berrono ac Ioanne de Ardella Capellanis nostris & Reu. Fr. Gaspare Bugato Ord. Prædicatorum, omnibus Sacerdotibus: adhibitis etiam nobiscum alijs personis secularibus, pro opportuno seruitio necessarijs, & facto per nos super ea re pertractanda & exequenda breui sermone: ipsi omnes Sacerdotes, prædicto Regulari excepto, [in solenni processione] de ordine nostro induerunt superpellicium superposita stola, nos vero assumpsimus & induimus vestimenta Pontificalia: & dato cuique intorticio ceræ albæ accenso, Cruce erecta iuimus processionaliter locum ipsum subterraneum versus. Postquam applicuimus ostium existens iuxta altare superius S. Secundi, quod erat claui reseratum, facta ibi oratione congrua, fuit de nostro mandato apertum istud ostium, [ad loculum descendit.] & inchoatis Litanijs descendimus per scalas ab eo latere existentes, & easdem alternatim dicendo introiuimus locum ipsum subterraneum pauimento ornatum: & applicuimus locum, vbi reconditum est corpus ipsum: & Litanijs ibi genubus flexis recitatis ad finem factaque etiam oratione, fuit etiam de ordine nostro reseratum ostiolum, ad medium muri a pauimento ad testudinem constructi, quo reclusus erat loculus dicti corporis, cardinibus accommodatum & claue reseratum: quo aperto, inuenta est cratis ferrea muro vndiq; inserta, & intrinsecus concauitas, velut est armarium, capiens tres loculos, medium scilicet plumbeum, in quo conseruatum est corpus prædictū, alios vero hinc inde lapideos.

[3] [reperit corrasum cum foramine,] Deinde tot luminum splendore accuratius loculum ipsum plumbeum circumspicientes, inuenimus eum non sine animi nostri mœrore præ vetustate & humiditate, vt iam dubitabamus, in parte nobis prius obuia a latere sinistro apud cratem ipsam corrosione & vetustate plumbi apertum vltra palmam manus: & vt intelleximus per foramen illud intromittebantur pro tempore a Sacristis & custodibus eius loci coronæ, per pios Christianos allatæ baculis appensæ, vt eo modo gloriosum corpus tangerent. Quod quidem foramen eam ob rem indecens ac indecorum esse, [& operimēto disiuncto,] atque occasionem & ipsum corpus disiungendi & ossa conterendi præbens, aperte cognouimus. Capsæ itidem operimentum ab ipsa patte sinistra superiori disiunctum & apertum atq; concauum introrsū pendens, & demum totā capsam conquassationem minantem perspeximus. Qua de recratem ipsam amouendam fore censuimus, & manibus nostris accepto malleo cœpimus murū circa cratem deuastare ad illius euulsionem & amotionem: & cum capsa ipsa sit longa & alta satis, locusque arctus adeo vt sit impossibile commode introspicere, ipsius capsæ extractionem pro faciliori visitatione habenda Magistro Antonio de Piantanuda Mediolanensi cœmentario incolæ, & Magistro Ioanni Secundo de Cortellarijs fabro ferrareo, ciui Astensi commisimus: [ac muro disiecto,] qui ambo adhibitis suis instrumentis ad opera sua & aliorum laicorum ad id assumptorum necessarijs, processerunt ad leuationem eiusdem cratis & extractionem capsæ; nobis interim, cum prædictis Sacerdotibus genibus flexis ante locum ipsum constitutis, recitantibus alternatim septem Psalmos Pœnitentiales. Crate autem remota & euulsa capsa, quæ erat zonis ferreis circumdata, facta etiam particulari oratione & ipsis zonis abiectis & operimento capsæ amoto, inuenta sunt ibi ossa diuersa integra & caput integrum; [essa & caput S. Secundi, inuenta recondit in capsa lignea.] & iuxta aperturam seu foramen, de quo supra dictum est, fragmenta & puluis aliorum ossium. Et reuerenter deosculatum est caput per nos & alios prænominatos Sacerdotes & ceteros laicos ibi existentes, & inde ossa ipsa collegimus, & ea cum capite recōdidimus in capsam ligneam, quam in eo loco dimisimus, seruanda donec fuerit aliter & honoratius prouisum: & dimissa ibi lampade accensa, recessimus in nomine Domini, reserato ostio, apud altare D. Secundi, de quo supra.

[4] Cum autem postea & nuper in ipsa ecclesia mutatus & reuolutus sit chorus, [vt dicti Corporis translatio fiat,] intra tamen priorem & veterem locum, atque nouiter constructum altare ad medium dicti loci chori; fuit nobis per dictum Reuerendum Capitulum requisita dicti corporis & ossium translatio in eodem loco subterraneo, non tamen procul a priori loco: ita vt collocetur sub ipso altari nouo, adhibitis saniore structura & loculo opportunis, quod arbitrati sunt posse fieri per impetrationem ad S. D. N. Papam, etiam cum erogatione particulæ thesauri sanctæ Matris Ecclesiæ obtinenda, & Christi fidelibus corpus ipsum vti est deuote visitantibus vel ad locum ipsum se transferentibus, iuxta dicti Summi Pontificis dispensationem, impertienda, & cum facultate ipsum corpus ab ipso loco extrahendi & per ciuitatem deferendi ad maius popularis deuotionis incitamentum. Nos vero ipsi translationi, prius tamen summo Pontifice consulto, pro saniore & perpetua conseruatione ipsarum reliquiarum, quæ nobis necessaria videtur, [ex præscripto Romano,] libenter annuimus. Vnde prædictum Reuerendum Capitulum pro hac re, vt nobis relatum est, suis agentibus & procuratoribus in Vrbe degentibus scripsit: a quibus responsum habuisse dictum fuit, quod facile res hæc ad optatum finem perduceretur, si prius fieret fides de veritate & realitate corporis hic, vt supra dictum est, existentis.

[5] Quapropter idem Capitulum nobis humiliter supplicauit, [informationem omniū sumit.] vt informationes sumamus a personis antiquioribus fide dignis ciuibus Astensibus, de & super veritate & realitate dicti corporis, quod ab omnibus fidelibus in dicta ecclesia veneratum fuit & de præsenti veneratur etiā a tanto tempore & citra, quod nō extat hominum memoria in contrarium. Item quod viguerunt & vigent miracula per dicti Sancti intercessionem, vota & oblationes: quod festum eius solenniter celebratur a Clero & populo simul: & quod ab vniuersis tentum fuit & reputatū, ac tenetur & reputatur indubitanter, quod corpus ipsum est vsque modo in dicta ecclesia & in præfato loco præmisso atque in loculo plumbeo conseruatum: & quod ibi & in ecclesia ad altare S. Secundo intitulatum confluunt Christi fideles, ex deuotione & votis ipsum Sanctum venerantes: quodque præmissa omnia fuerunt & sunt vera, notoria, manifesta; etiam cum additione solitarum clausularum, & plus & minus & sic vel aliter, prout testes dixerint; & inde de præmissis & testium dictis testimoniales opportunas sibi in forma per nos concedi vellemus. Nos vero qui iusta petentium vota benigno fauore prosequimur, ad nos propterea vocatis & coram nobis constitutis Magnificis & Reuerendis Guilielmo de Ruuere ætatis ann. LXX in circa, nunc Cantore; & Alberto de Ancellis annorum XL ex Canonicis dictæ Ecclesiæ Collegiatæ prænominatis; nec non Illustri Domino Anselmo de Asinarijs ann. LXXII, [adhibitis iuratis testibus,] Magistro Domino Octauiano Cacherano ann. LXXVI, Nobili Petro Boano ætatis LXVI, & Domino Ioanne Anglo Ruscono ætatis LXII annorum, vt sic omnes respectiue dixerunt, & coram demonstrat aspectus omnibus ciuibus dictæ ciuitatis, requisitis pro summarijs informationibus sumendis (quas & sumpsimus, prout infra) qui medio iuramento ad sancta Dei Euangelia per eos & eorum quemlibet vnum post alium ad nostri delationem tactis scripturis, dixerunt & deposuerunt, verum fuisse & esse: videlicet quod semper, a tempore eorum memoriæ & citra, viderunt, & ab eorum parentibus & ab alijs antiquis ciuibus dici audierunt, & sic teneri & reputari tam ab ipsis ciuibus & suis antiquis quam ab innumeris personis aliorum locorum circumuicinorum, tam dominij & Comitatus Astensis quam extra eamdem ciuitatem, [asserit ibi esse S. Secundi corpus.] maxime in Vigilia & festo S. Secundi Martyris confluentium, conuersantibus & existentibus intellexerunt: sicuti corpus dicti S. Secundi veneratum fuit & veneratur in eadem ecclesia Collegiata S. Secundi, de Mercato nuncupata, a Christi fidelibus vtriusque sexus & cuiusuis status, gradus & qualitatis: & cuius Sancti & pro illius veneratione extat altare antiquum in eadem ecclesia, [altare,] & super ea imago illius in forma hominis integra & ornata, [imagines,] cum alijs imaginibus similiter integris aliorum Sanctorum hinc inde: ad quod altare in dicti S. Secundi honorem & venerationem offerri viderunt, præsertim diebus Vigiliæ & festi eiusdem, multas & infinitas pene oblationes ceræ, [fieri oblationes,] prout intortitios, imagines integras, medias scilicet e medio corpore ad caput, brachia, capita, & tibias ac etiam pecunias a particularibus personis & pariter a societatibus illuc tunc venientibus.

[6] [quotannis celebrari festum in populo, vt de Patrono,] Cuius festum etsi indictum sit penultima Martij, quod cadit sæpe tempore Quadragesimali, tamen translatum est, & a Clero & populo simul solenniter obseruatum fuit & obseruatur feria V post Octauam Paschatis singulis annis: a Clero vero sit & obseruatur etiam ipsa die penultima Martij. Dixerunt etiam quod alias fiebant vigiliæ in prædicta ecclesia per personas vtriusq; sexus nocte ante dictum festum feria V, quæ tamen nunc & a pluribus annis & citra prohibitæ sunt: ipsaque die festi translati per Magnificos Dominos Prætorem & Decuriones ciuitatis, hora Missæ maioris, vltra iam dictas oblationes offertur in honorem Sancti prædicti, qui pro Patrono & Protectore huius ciuitatis semper habitus fuit & habetur, [offerri 2 brauia,] d brauium velluti Cremesini cum insignijs Serenissimi Ducis Sabaudiæ, Comitis Astensis & communitatis & aliorum Officialium, & alterum brauium similis velluti pro solennitate festi intra populum, cum similibus insignijs: quod cum fausto plausu totius populi & externorum ad hoc festum conuenientium exponitur ad currendum & dandum ei qui equum velocioris cursus exhibet. Quæ ambo brauia idem Serenissimus Dux tradere solitus est, prout & solebant, & tradi ac offerri viderunt omnes, præter dictum D. Albertum, per antecessores Principes in eodem Comitatu præfatæ communitati & per communitatem offerri & exponi effectiue ad præmissos effectus. Præterea dixerunt, quod retro ipsum altare & a latere Euangelij exstat ostium, quo descenditur ad locum inferius & subterraneum per aliquot scalarum gradus, & itur in locum ipsum testudinatū, quod capit dimedium chori dictæ ecclesiæ: vbi & intra murum ibidem constructum, fuit ab immemorabili æuo & citra tentum, & tenetur palam & publice ab ipsis & ab omnibus ciuibus, [& ad locum subterraneū, vbi corpus est, fieri maximum concursum hominum,] quod corpus ipsum reconditum & reseruatum sit: locusque ipse est ad modum capellæ constructus, clausus vndique, excepta parte ante ostiolum, muro appensum & ante cratem ferream existens, quibus impeditur ingressus & tactus laicorum: & quod ipsi omnes ibi multoties fuere, concurrentibus alijs quamplurimis & infinitis tam ciuibus quam externis, in dictis diebus Vigiliæ & Festi, pro venerando corpore & venia impetranda ad dicti Sancti intercessionem: sed quod præ multitudine personarū non poterant diu residere, sed circuito loco exibant per alterum ostium supramentionatum, in alio latere obuium; in quo loco & ante cratem ferream prædictam (ex qua apparebat locus concauus vsque ad ipsum murum) eo tempore tenebantur multa luminaria in venerationem dicti Corporis. Item quod relata fuerunt quamplurima miracula, ad intercessionem dicti Sancti sic ex voto inuocati impetrata: [anathemata offerentium:] ex quibus votis multæ visæ sunt per eos & alios permultos præsentationes & oblationes diuersarum imaginum ceræ, vt supra dictum est: & adhuc vlterius videtur caput magnum cum parte dorsi & pectoris ad imaginem Diui Secundi argenteam: & quod adeo est in veneratione ipse Sanctus in hac ciuitate, quod ipsa ecclesia Collegiata vulgariter & populariter nominatur Sancti, nullo nomine adiecto, nisi quod per excellentiam intelligitur ecclesia S. Secundi: & quod de præmissis omnibus & singulis est publica vox & fama.

[8] In specie vero vltra præmissa, prædicti R. D. Guilielmus Cantor, D. Octauianus Cacheranus, & D. Petrus Bouanus dixerunt etiam verum esse, quod iam multis e annis elapsis, dum venisset ad expugnationē huius ciuitatis quidam Colonellus Imperialis, [vrbem ab hostibus liberatam fuisse auxilio S. Secundi inuocati:] nominatus Fabricius Maranaldus, cum potenti exercitu & machinis tormentarijs pro ipsa debellanda & capienda, non poterant ciues eius viribus tunc resistere, cum ciuitas esset improuisa: vnde, vt communiter tunc dicebatur, tenebatur & tentum fuit, inuocatum fuisse in sui protectionem & auxilium dictum S. Secundum: & quod propterea tentū fuit pro certo, quod ipsius orationibus & precibus fuerit miraculose operatū, quod exercitus ipse, post factam demolitionem mœnium cum dictis machinis tormentarijs ita vt possent inimici intrare absque impedimento vel oppositione, repente recessit & aufugit, nemine prosequente, sed sola voce in aëre desuper exercitum audita perterriti, quæ vox hoc significabat, videlicet f indietro, indietro, quod ipse D. Petrus dixit tunc intellexisse ab vno Capitaneo dicti exercitus, capto per ciues dum vellet ingredi dictā demolitionem, qui nominabatur Priamus Inuiciatus de Alexandria, qui id tunc palam & ipsam vocem audiuisset proferri: & quod nisi territi ea voce facile intrauissent præfati milites ciuitatem, non valentibus ciuibus obsistere, ipseque & prædicti DD. Guilielmus & Octauianus dixerunt, id ab alijs palam relatum fuisse.

[9] Idem D. Octauianus addidit quod vidit corpus ipsum D. Secundi positum in capsa plumbea, existente intra duos loculos marmoreos, in quibus dictum est ab antiquo exstare duo corpora aliorum Sanctorum, [corpus ante annos 60 fuisse ostensum,] & qui tres loculi, videlicet marmorei & plumbeus extant in dicto loco subterraneo, ipsumque corpus se vidisse semel iam LX annis elapsis, dum tunc viueret R. D. Bartholomæus Cacheranus eius patruus, Præpositus in dicta ecclesia: & quod capsa ipsa plumbea aperiebatur, eleuato operimento in parte versus pedes cum lignis ad modum serarum & versus caput, illo remanente super capsam: quam demonstrationem dixit fuisse factam maxima cum veneratione, adhibitis multis luminaribus, & quod pauci & non nisi personæ alicuius gradus introibant locum ipsum visuri corpus præfatum: quodque tunc vidit cum dicto corpore caput adhuc cum capellis, qui sibi videbantur flaui, & quod eidem capiti deficiebat solummodo extremitas nasi, quia in reliquo demonstrabat superficialem pellem. Et prædictus Illustris. Dominus Anselmus, qui exercuit per multos annos in hac ciuitate officium Thesaurarij, nomine Serenissimi Ducis nostri (quod officium exinde a pluribus annis elapsis & citra exercuit & exercet Illustris Dominus Carolus eius filius) ait, [ex liberali fundatione Ducum Sabaudiæ cantari feria 4 Missam de S. Secundo,] quod eo tempore quotannis super reditus cameræ ex ordine dicti Serenissimi Ducis continuo soluit dicta duo brauia, & ea dedit communitati ad effectus præmissos, exbursauitque Reuerendo Capitulo dictæ Ecclesiæ etiam quotannis eleemosynam, quæ scutorum X auri dari solita erat nomine dicti Serenissimi Ducis pro Missa, quæ singula IV feria solenniter celebratur ad altare prædictum S. Secundi, ex ipsius Serenissimi Ducis & antecessorum suorum deuotione: fuisse id etiam continuatum & continuatur.

[10] Dicit vlterius audiuisse & intellexisse se a quodam Ioanne Antonio eius patre, qui, vt hic dixit, obijt octogenarius, [ex lapsu laterum e muro,] quod certo tempore fuit incognitus locus, vbi particulariter fuisset collocatum corpus ipsum; vnde occurrit quod dum in eodem loco subterraneo ex antiqua consuetudine, ea intentione quod posset illic esse, licet occulte, teneretur lampas accensa, quidam Presbyter, qui eiusdem lampadis curam habebat, ea accommodata voluit exire locum, & tūc audiuit laterem seu mattonem a muro cadere, & reuersus ad locum, ipsum laterem suo priori loco accommodauit; & volens secundo discedere & exire, audiuit & vidit duos alios lateres cadentes, & rediens, eos pariter accommodauit; sed volens tertio exire, vidit & audiuit multo plures lateres cadētes, ex qua re cœpit mirari & insimul pauere, ne fieret ruina ecclesiæ: & exiens locum ipsum, ea de re admonuit Reuerendos Canonicos ecclesiæ præfatæ, qui & ipsi voluerunt videre cadentes lateres & mattones; & simili admiratione moti, adiuerunt Reuerendissimum tunc Episcopum ex nobili familia de g Damianis, in ciuitate residentem: & data eidem super hoc notitia idem Reuerendissimus Episcopus cum Clero se transtulit ad ipsum locum. Dicitque etiam dictus eius pater, [repertam capsam corporis cum chirographo,] quod ibi visa est capsa plumbea & inuentum fuit chirographum in membrana scriptum, & quod legebatur ibi, videlicet in capsa, esse corpus S. Secundi: & quam capsam ipse D. Anselmus dixit, se vidisse bis vel ter diuersis temporibus, dum illuc iuisset pro veneratione dicti Sancti, prout & alij ibant & iuerunt, vt iam dictum est: sed quod non vidit corpus. Et pariter idem R. D. Guilielmus dixit, quod tempore, quo Rex Francorum tenebat hanc ciuitatem & Comitatum, vidit multoties nobiles Gallos venire ad ipsum corpus venerandum: & quod ipse vidit pluries dictam capsam plumbeam, in qua dictum fuit dictum corpus reseruari in dicto loco, tam tempore Felicis Recordationis Reuerendissimi Scipionis Rotarij, quam Reuerendissimi Gasparis Capris Episcoporum Astensium prædecessorum nostrorū: & semel, XL annis elapsis, vidisse in ea capsa plumbea caput & ossa: ipseque & dictus Reuerendus Albertus, quod singula IV feria cuiuslibet hebdomadæ, dato particulari signo campanæ maioris, cantatur ad altare superius dicti Sancti in dicta ecclesia Missa pro deuotione Serenissimi Ducis, cuius occasione datur quotannis eleemosyna decem scutorum auri per Dominum Thesaurarium Astensem Reuerendo Capitulo: quodque tempore festiuitatis dicti Sancti & per Octauam fit in dicta ecclesia & in Cathedrali, prout & nos scimus, officium duplex de Patrono ciuitatis, [& fieri Officium ritu duplici per totam diœcesim:] quod etiam celebratur & obseruatur in tota nostra diœcesi. Et dixit Reuerendus Dominus Albertus, quod Reuerendus Dominus de Ancellis eius patruus tunc Canonicus in dicta ecclesia fuit eiusdem Sacrista & custos loci prædicti, vbi extat capsa plumbea per XX annos, quo tempore & post eius mortem per triennium, quo, vt dixit, fuit etiam sacrista & custos, prout fuerat dictus eius patruus, & dixit, vidisse quater aut septies in ipsa capsa plumbea, vt supra dictum est, inter duos loculos marmoreos existente, ossa corporis & caput cum mandidibula inferiori manbulæ superiori vnita, & cum dentibus; & quod vidit dictum eius patruum in dicto loco ex deuotione vel ex voto alicuius sacrificium Missæ pluries celebrantem: & quod ipsemet deponens similiter ibi celebrauit super altare portatile.

[11] [de his testimonia adferri certa.] Demum prædicti omnes aiunt, quod præmissa per eos respectiue dicta & deposita, singula singulis congrue & debite referendo, fuerunt & sunt vera, notoria & manifesta in hac ciuitate: caussas scientiæ reddentes, etiam interrogati, quia viderunt, dici audiuerunt, intellexerunt & fecerunt, vt supra respectiue dictum est, testimoniales propterea de prædictis, tam per nos quam coram nobis gestis, quam per testes prædictos dictis & testificatis, & quod dicti Illustris Dominus Anselmus ac Magnificus Dominus Octauianus & Dominus Petrus fuerunt & sint ex Decurionibus ciuitatis ac Nobilis Ioannes Angelus, ciuis, prout prædicti, & quod omnes superius nominati sunt bonarum vocis, conditionis & famæ, sic requisitas duximus concedendas, & concedimus per præsentes datas & actas in ciuitate Asta in nostro Palatio Episcopali die VII Decembris MDLXXX Pontificatus Sanctissimi in Christo Patris & Domini Nostri Gregorij diuina prouidentia Papæ XIII anno IX. h

A. Monellus.

[Annotata]

a Hæc reperimus in MS, Romano Gallonij.

b Verba parenthesi inclusa adiunximus, quod similia deessent.

c Scilicet anno bissextili 1580, vt infra dicitur cyclo Solis 21 litteris Dominicalibus C B.

d Id est præmium panni serici ex colore rubeo. Consule Gloriam posthumam B. Ambrosij Senensis 20 Martij num. 43.

e [Asta obsessa an. 1528,] Fere 52 annis: nam anno 1528 cum Asta a Francisco I Francorum Rege esset remissa Carolo V Imperatori in manibus Marchionis Vasti, eiq; nobilitas fidelitatem iuraret, Franciscus Maranaldus, aliis Maramaldus subito cum suis copijs Astam obsedit 7 Nouemb. vt prædam pro emerito longi temporis stipendio militibus concedendi ansam arriperet: vti ista ex Catalogo Astensi Vghellus in Ferdinando Serono Episcopo narrat.

f Vox Italica significans retrorsum, siue recede. Quo momento temporis, [S. Secundus apparet,] inquit ex dicto Catalogo Vghellus, pueris puellisque ac nonnullis etiam adultis sese spectandum præbuit vir armis niuei candoris indutus equoque albo insidens, stans e regione dirupti muri: quem S. Secundum fuisse ciues rati, illius intercessioni prodigiosam ciuitatis liberationem acceptam ferentes, [templum erectum.] ecclesiæ Beatæ Virgini ac S. Secundo eodem loco ædificandæ votum nuncuparunt: quæ S. Maria de Victoria fuit appellata. Contigit ea liberatio octauo die obsidionis.

g Hic est Scipio Damianus, sub quo anno 1471 die 28 Augusti hunc lapsum laterum contigisse diximus.

h Sequebatur duplex Breue Apostolicum Gregorij XIII, priore facultatem concedit Episcopo Astensi corpus S. Secundi ex dicta capella sub nouum altare debito cum honore & ceremonijs transferendi, [Facultas Gregorij 13.] & plenariam indulgentiam donat omnibus, qui processioni propterea instituendæ interfuerint confessi ac sacra Eucharistia refecti, & deuore in ecclesia orauerint pro Christianorum Principum concordia &c. datum XX Ianuarij MDLXXXI. Altero Breui. dato eodem anno X Februarij easdem indulgentias concedit pro die festi ad proximum decennium. Et dein ista addebantur, omnia extracta esse per Notarium publicum Ioannem Gay ex ipsis originalibus, ab Episcopo Dominico propriæ manus subscriptione & sigillo munitis.

HISTORIA ELEVATIONIS
Reliquiarum S. Secundi.
Ex MS. Astensi & Vghello.

Secundus Martyr Astæ in Italia (S.)

EX MSS.

[1] Qvamquam vero tot tantoque tempore continuatis miraculis iā sublata videbatur occasio ambigendi, [Vt incommoda circa corpus S. Secundi tollantur,] num in illo sacrophago corpus sanctissimi Astensium Patroni quiesceret, duplex tamen illius custodes incesserat cura: vna erat, quod ea pauimenti pars, cui sarcophagum ipsum subest, per ecclesiam incedentibus libera pateat: sicque omnium pedibus conculcabatur locus, ad quem nō nisi flexis genibus esset accedendum. Altera, quod cum, vt Principibus viris locum visitantibus piæ curiositati satisfieret, capsa plumbea, in qua erat corpus ipsum S. Secundi a superiori parte aperta fuisset, idem corpus indies quod humiliori consisteret loco, dissolui apparuerat. Erat tum Astensis Episcopus Frater Dominicus a Ruvere ex Ordine Prædicatorum: qui, vt primo incommodo occurreret, odeum ipsius ecclesiæ ab antiqua ad recentem formam reuocari curauit: [altare maius supra sarcophagum statuitur:] ita scilicet vt maius altare in capite ipsius odei antea statutum, in ipsius ingressu collocaretur; sedibus Canonicorum retro ipsum translatis. Qua ratione euenit, vt altare ipsum maius, eam ipsam pauimenti partem, quæ sarcophagum subiectum habebat, occuparet.

[2] Alteri vero incommodo vt remedium ferret, in ipso sarcophago altare erigendum, ac super ipsum capsam plumbeam, duasque alias marmoreas aliorum Sanctorum Reliquias continentes, [accepta facultate a Greg. XIII,] reponendas censuit. Ante tamen quam hanc Sacrarum Reliquiarum eleuationem aggrederetur, vt omnia ex ordine fierent, Summum Pontificem Gregorium XIII consuluit: transmissis simul publicis documentis, quibus de veritate omnium ipsarum Reliquiarum plenissime constabat. Et Gregorius annuens, Indulgentiam plenariam præterea ijs omnibus concessit, qui peccatis confessione expiatis, & sacra Communione refecti, solenni supplicationi, occasione ipsius eleuationis fiendæ interessent, vel ecclesiam ipsam eo die visitarent. Ad a V Idus Aprilis supplicatione ipsa indicta, præcedenti die, Episcopus, adiunctis sibi vrbis Gubernatore & præcipuis quibusque ex Clero & ciuibus, cryptam ingreditur: [sarcophagus eleuatur:] reseratoque sarcophago, capsam plumbeam e medio marmorearum deduci, & patenti loco exponi mandat: remoto deinde operculo, deprehendunt, ossa sacri corporis, quæ in manifestatione supra relata, [corpus extractum] adhuc pelle contecta cernebantur, tum pelle & carnibus ita detecta, vt vix sibi inuicem hæreant: b caput etiam, in quo alicubi cæsaries subflaua apparebat, capillis omnino nudatum: inferioremque mandibulam superiori tunc cohærentem, omnino disiunctam.

[3] Sequenti die, quæ Dominica erat, maiori qua potuit fieri solennitate, [nouæ capsæ imponitur:] & incredibili populorum exterorum frequentia, sacrum corpus nouæ inclusum capsæ, Canonicorum humeris elatum, primo ad ecclesiam Cathedralem processionaliter defertur, vbi Episcopus sacri Corporis costam eiusdem Cathedralis Canonicis consignat, inter alias reliquias reponendam. [datur Ecclesiæ Cathedrali costa,] Inde ad ecclesiam S. Secundi de Turre-Rubea, in qua cum S. Calocero carcere detentum Saluator eum inuiserat, processum, ac ibi idem Episcopus religiosis, ipsam ecclesiam incolentibus, ex c Ordine Seruorum B. Mariæ digitum eiusdem Sancti, [S. Secundi de Turre-Rubea digitus,] pari conditione tradidit. Demum ad eam, vnde elatum fuerat, reportatur: ac super ara maxima, quo pietati populorum satisfieret, tunc quidem deponitur. Sequenti vero die super altari, in ipsa crypta infra sarcophagum altius substructo collocatur, in medio earumdem capsarum marmorearum: cum antea ex scripturarum variarum monumentis, [corpus reponitur,] & dictis iuratorum testium, ætate, dignitate ac auctoritate præstantium, pro explorato habitum fuisset, corpora his duobus capsis occlusa, pro reliquijs Sanctorum semper fuisse habita: ijsque communem cum S. Secundi corpore fuisse venerationem & cultum, [iuxta alias reliquias.] qui siue nouenis orationibus circa ipsum sarcophagum siue luminarium oblationibus siue quauis alia ratione ibidem exhibebatur. d Capsis vero ipsis propius inuicem admotis lapis impositus ita inscriptus: HIC REQVIESCVNT CORPORA SANCTORVM.

[Annotata]

a Erat secunda post Pascha Dominica anno 1581 cyclo Lunæ 5, Solis 22, & littera Dominicali A, quo Pascha celebratum est 26 Martij.

b Vghellus tradit, in parte cranij adhuc conspectam pellem cum capillis subrusis.

c Fuit Ordini Seruorum B Mariæ ea ecclesia tradita anno 1528, sub Augustino Triuultio Episco & S. R. E. Cardinali. Ita Vghellus.

d Sequentia sunt ex Vghello.

TRANSLATIO CORPORIS Sancti Secundi Martyris.

Secundus Martyr Astæ in Italia (S.)

Qva ratione corpus S. Secundi ex eadem crypta, in locum, vbi nunc quiescit, fuerit delatum breuiter explicamus. Huius ecclesiæ adeo demissum & humectum erat pauimentum, vt non mediocri esset incommodo orationis gratia illam ingredientibus. Cum igitur necessarium videretur, istud ingesta materia eleuare, indeque difficilior in cryptam euasurus esset descensus, ne proinde sacrum corpus consueto priuaretur cultu, illius in altare maius eiusdem ecclesiæ transferendi, consilium initur. Quod cum Serenissimi Duces Carolus Emanuel & Catharina Austriaca probassent, vt ipsam translationem celebriorem redderent,simulque suæ pietati in sanctum Martyrem satisfacerent, totius ditionis nobilitate inuitata, & per suum Legatum a Clemente VIII Indulgentia plenaria, ab ijs, qui processioni interessent, consequenda, impetrata, Astam se conferunt. Die igitur prima Iunij, quæ erat a Dominica commemorationi sacratissimi mysterij Deificæ Trinitatis sacra, solemni ritu a Ioanne Stephano Agatia Astensi Episcopo celebrata Missa, solemnissima processione, assistentibus eisdem Serenissimis Ducibus, eosque prosequentibus vniuersa Nobilitate, ac infinita propemodum populorum, vndequaque aduentantium, multitudine, sacrum corpus argentea capsa recens fabrefacta inclusum, per totam vrbem defertur: ac in eamdē ecclesiam reportatum, intra aram maximam ita occluditur, vt per patentia quædam spatia in ipso altari relicta, aliaque in eadem capsa crystallo obducta, sacræ Reliquiæ conspici possent b. Qua ratione simul prouisum, vt plena fides fieret, nequaquam huius sancti Martyris esse corpus illud alterius S. Secundi, licet patria item Astensis, quod in insula prope Venetias, ab eo S. Secundi dicta, asseruatur & ostentatur.

[Annotata]

a Annus erat 1597, quo cyclo Lunæ 2, Solis 10 littera Dominicali E. Pascha fuit celebratum 6 Aprilis, Pentecoste 25 Maij, quo die mensis scribit Vghellus in S. Secundo IV Episcopo Astensi contigisse hanc Translationem.

b Addit Vghellus, caput in argentea theca inclusum in sacrario spectari.

De S. Secundo, cuius corpus Venetijs adseruatur.

Secundus Martyr Astæ in Italia (S.)

[1] Hisita accurate deductis de corpore S. Secundi Martyris Astensis, non acquieuimus quin Venetijs omnia nancisceremur, quæ ibidem de S. Secundi corporis translatione ac miraculis extarent. Qua in re fidelem operam nobis præstitit R. P. Geminianus, Ganzerla, Præpositus Domus-Professæ Societatis Iesu, & quæ subiungimus ipsemet sua manu ex membrana descripsit, ac nobis transmisit XXX Septembris anni MDCLXVII. Miracula S. Secundi Martyris, quæ apud sanctimoniales sanctorum Cosmæ & Damiani, per R. P. Vic. F. Dom. D. Vrceis Prædicatorem anno D. MDCVIII, reperta cum prius obscura essent, luci edita, huiusmodi ordine illustrata fuerunt.

[2] Cum nauigium Venetijs duceretur, vt corpus almi huius sancti Martyris, [Corpus diuinitus in insula S. Erasmi detinetur,] in ecclesia diui Hieremiæ Prophetæ, Veneti conderent, nec vmquam possent nautæ ob nimiam tempestatem, obstrepentibus vndiq; fluctibus ac flante contrario vento, Vrbem attingere, relicta in eius potestate cymba, illico ad ripam huius insulæ, quæ S. Erasmi appellabatur, miraculose applicuit. Cum hoc non nisi diuinitus euenisse omnes faterentur, & capsam plumbeam, in qua corpus Athletæ Secundi vehebatur, [aqua contra morbos salutifera exiliente,] super nudam terram in loco iuxta ecclesiam, vbi paruus puteus his vsque temporibus videtur, nautæ insisterent, aqua protinus ex illo arido & sicco puteo, quæ ab ægrotis, quouis morbo atque languore laborantibus, hausta sanitatē donaret, exiliuit.

[3] Miles quidam nobilitate equestri ex vrbe Astensi illustris, [digitus pedis Asiam delatus,] cum agnosceret S. Martyris corpus Venetijs clam delatum fuisse, eam vrbem petens, tumulum sciscitatus digitum de pede Martyris abstulit, & secum ad patriam reuersus detulit; [corpori Venetijs alligatus reperitur.] sed cum statuisset ob eius acquisitionē solemnia facere, digito non inuento Venetias iterum remeans, ad pedem Martyris ligatum inuenit & pœnituit. Puer annorum quatuor, cum verba proferre & loqui omnino non posset, [Sanantur mutus,] iussus a matre membra huius sancti Martyris lingua tangere, sermonem edidit. Alter Astensis, cum adolescentem filium a medicis derelictum, & morti propinquum sciret, [& moribundus,] maximo dolore tactus Venetias ad Martyris tumulum iturus venit, ac illamet die puerum sanum incolumemque recepit.

[4] [parturientes adiuuantur,] Nobilis quædā Matrona in partibus Galliæ cum filium naturæ innexum haberet, nec omnino parere eum posset, a mercatoribus Venetis reliquiam aliquā Sanctorum, si secum ferrent petens, de veste aut clamyde militis huius partem illi porrigentes, puerū viuum, vt vestem tetigisset, in lucē illico edidit. Eademmet candelas Venetijs ad corpus Martyris tangendum misit, quæ in Gallijs delatæ his vsque temporibus apud prægnantes & parturientes in venerationem habentur.

[5] Nautæ, cum in mari fluctibus intumescentibus maximo terrore quaterentur, [sedatur tempestas:] demisso per filū bombyce aut candela, quæ ossa huius Martyris tetigissent, sæpe acquiescente freto ac cessante procella & valido vento, liberati fuerunt. Æquore etiam circa insulam insultante ac densa caligine viam prætereuntibus prohibente, [etiam luce e tumulo apparente,] ita vt cymbam ad destinatum locum dirigere nequaquam possent, visa a nautis in summitate tumuli luce, de turbine & caliginoso itinere in insulam recepti, pericula sæpe atque iterum euaserunt. [grauis morbus curatur.] Mulier totum annum graui morbo detenta, cum e lecto nullo humano auxilio resilire posset, ad Martyris huius tumulum vouens, illico sanitatem sensit, ac templum sequenti die in columis visitauit.

[6] Ferdinandus Vghellus inter Episcopos Astenses quartum statuit S. Secundum, quem volunt cum ipse ex hac vita migrasset, [An corpus S. Secundi Episcopi sit Venetijs.] in Astensi ecclesia sepultum, deinde Venetias delatum, in insula, quæ ex eius nomine S. Secundi vocatur, honorifice asseruari. Hæc Vghellus: at Ferrarius in Indice ad Catalogum Sanctorum Italiæ ista habet: Secundus Martyr & Patronus Ameriæ I Iunij. Corpus Venetijs in propria ecclesia vel Ameriæ in propria ecclesia. Interim idem Ferrarius in Notis ad elogium S. Secundi prima Iunij indicat tradi corpus S. Secundi in ecclesia Eugubina modo asseruari, quod etiam asserit Iacobillus in Indice Reliquiarum diœcesis Eugubinæ post tomum 3 de Sanctis Vmbriæ.

DE S. QVIRINO TRIBVNO MARTYRE ROMANO NOVESII IN GERMANIA,

ANNO CXXX.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Quirinus Tribunus, Martyr Romanus, Nouesii in Germania (S.)

§ I Tempus martyrij: cultus sacer.

[1] AportaRomana, olim Capena, nunc S. Sebastiani ob proximam eiusdem ecclesiam nuncupata, portenditur celebris via Appia, olim ab Appio Claudio, vt refert Liuius decad. 1. lib. 9, munita, ac Capuam vsque deducta, [Via Appia,] ac dein a Iulio Cæsare Brundusium vsque extensa, atque a Vespasiano, Nerua ac Traiano varijs monumentis instaurata. In hac fuerunt varia antiquorum Christianorum cœmeteria extructa; vti, secundum Onuphrium in Indiculo de Cœmeterijs, lapide primo euntibus per diuerticulum sinistrorsum est cœmeterium Prætextati sancti Presbyteri; [in cœmeterio Prætextati,] in quo corpus S. Quirini Tribuni a Christianis sepultum est, [sepultus S. Quirinus] cum is sub Hadriano Imperatore & Aureliano Comite esset martyrio coronatus anno Christi CXXX, eodem scilicet, quo postmodum eamdem martyrij palmam obtinuit S. Alexander Papa, [anno 130,] a quo fuit ad fidem Christi conuersus, & sacro baptismo initiatus. Ex cuius Actis, ad III Maij e varijs MSS. dandis, seligimus ea, quæ ad S. Quirinum spectant, & hic lectori proponimus.

[2] Romæ S. Quirini Tribuni, referunt MSS. Barberinianum, Casinense & Diuionense. [memoratus in Martyrol.] In MSS. Vaticano ecclesiæ S. Petri & Vallicellano Congregationis Oratorij ista leguntur: Romæ via Appia passio S. Quirini Tribuni & Martyris, additur in MS. Coloniensi S. Mariæ ad Gradus, patris S. Balbinæ: de qua agemus die sequenti. At corrigenda MSS. Centulense & Leodiense S. Lamberti, in quibus additur sub Traiano Imperatore, cum factum sit sub Adriano eius successore, [passus sub Adriano Imperatore,] a quo continuata persecutio a Traiano inchoata. Maiora elogia habent Vsuardus, Ado & Notkerus, sed non absque næuo: cum prior scribat sub Aureliano Imperatore, qui solum Comes vtriusque militiæ erat, alij duo sub Traiano passum tradant: reliqua sunt ex Actis mox dandis. [& Aureliano Comite,] Secuti paßim recentiores Bellinus, Maurolycus, Felicius, Canisius, Galesinius, sed hic errorem duplicat, dum ei Traiano Imperatore, & Valeriani Iudicis iussu caput abscissum tradit. Correcta ea menda sunt in hodierno Martyrologio Romano: vbi ista leguntur: Romæ via Appia passio B. Quirini Tribuni, qui a S. Alexandro Papa, quem habebat in custodia, cum omni domo sua baptizatus est, & sub Hadriano Imperatore traditus Aureliano Iudici, cum in confessione fidei persisteret, post linguæ abscissionem, eculei suspensionem, manuum ac pedum detruncationem, agonem martyrij gladio consummauit. Longa elogia habent Vincentius Bellouacensis lib. 10 cap. 33, S. Antoninus par. 1 tit. 7 capitulo 5, Petrus de Natalibus lib. 4 Catalogi cap. 14, Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, Franciscus Haræus, Dubletius, Arnoldus Mandt Decanus Capituli Nußiensis, vbi corpus S. Quirini iam pridem quiescit, Gazetus, & paßim alij: quibus omißis ipsa Acta antiqua damus.

[3] [an lingua accipitri exhibita?] Quod extat Martyrologium anno MCCCCXC Coloniæ & Lubecæ excusum, aliqua quæ in Actis non leguntur immiscet: scilicet Aurelianum Comitem iussisse linguam eius abscindi, & accipitri exhiberi, qui eam sumere renuit: deinde iussisse ei manus & pedes detruncari & canibus proijci, qui nec tangere eos voluerunt. Quod cernens Aurelianus iussit exhiberi sex paria boum, & illi ad locum, vbi vir sanctus decollaretur, traxerunt. Arnoldus Mandt annotat ad hoc a se citatum Martyrologium, in perueteri pictura chori Canonissarum nobilium ecclesiæ S. Quirini Nouesij repræsentari linguam accipitri exhibitam, & asserere Magistros S. Quirini (sic appellantur Nouesij, qui curam habent infirmorum, quos species fistularum, vulgo S. Quirini gratia, affligit) hanc ob caussam sine periculo graui & cruciatu non licere vesci volatili vel ouo, quamdiu sub cura est quis Magistri, & a dicto morbo per merita S. Quirini cupit liberari. [An tractus ad locum supplicij a bobus aut equis?] Idem annotat dici fuisse depictum in tabulis illis veteribus, per hæreticos confractis & exustis, quomodo sex paria boum traxerint corpus S. Quirini ad locum supplicij: sed picturam templi, quæ nunc superest, præseferre equos; coniecturam esse, forte ab experientia natam, hanc ob caussam ex omnibus animantibus solos equos dicto morbo corripi, qui etiam remedijs idoneis, non secus ac homines curari solent. Hæc Arnoldus Mandt.

[4] Memoratur S. Quirinus Tribunus ac Martyr Romæ XXIX Martij in MS. Martyrol. Treuirensi S. Martini: [Relatus 29 Martij, & 30 Aprilis.] at XXX Aprilis in Beda excuso, desumpto elogio ex Adone, quod seculo XI aut XII factum est, postquam corpus S. Quirini Nouesium, vt infra dicetur, fuisset translatum. Bedam sequitur Galesinius.

§ II Acta conuersionis & martyrij, ex varijs MSS. de Vita S. Alexandri Papæ.

[5] Dvm Hermes Præfectus haberetur in vinculis apud Quirinum Tribunum, dicit ei Tribunus: Quæ ratio est, vt vir illustris vice sacra iudicans, [S. Quirinus agit cum S. Hermete de caduca & æterna vita,] non solum ad istam iniuriam redigi velis; verum etiam Præfecturæ carens honore, his vinculis tamquam priuatum onerari te æquanimiter feras? S. Hermes dixit: Ego Præfecturam non perdidi, sed mutaui. Nam dignitas terrena a terrenis tollitur ac mutatur: dignitas vero cælestis, æterna sublimitate subsistit: Dicit ei Quirinus: Miror te prudentem virum ad tantum stultitiæ deuenisse, vt credas te extra istam vitam aliquid habiturum: postquam cineres humani corporis ita ad nihilum rediguntur, vt nec ipsa subsistant. Hermes dixit: Et ego ante hos annos hæc irridebam, & istam carnalem vitam veram esse dicebam. Dicit ei Quirinus: Fac me probare, vt si ita est, sicut tu credidisti, & ego credam. S. Hermes dixit: Sanctus Papa Alexander, qui habetur in vinculis, hic me docuit. Audiens hæc Quirinus, maledicere cœpit Alexandro, dicens: Domine vir illustris Hermes, recipe Præfecturam tuam: redi ad mentem tuam: [& de S. Alexandro Papa.] recipe patrimonium tuum: recipe familiam tuam, tuæque domus ornatum. Ad hoc enim misit me Dominus meus Aurelianus vtriusque militiæ; vt si sacrificare volueris, Præfecturam tuam recipias: vt etiam te de his vindices, qui inimicitias contra te habentes, insultant casibus tuis. Hermes dixit: Non me permisisti loqui tibi, quod vt loquerer, tu voluisti. Dicit ei Quirinus: Ego te interrogaui, dicens: Fac me probare iuste te credidisse, & tu mihi hominem magum, quem ego in vinculis habeo, nominasti, & in carceris ima reclusum: & ideo mox, vt mihi nomen scelerati hominis nominasti, per quem deceptus es, iam te audire non potui. Video enim te sicut rusticanum, quasi a Samardaco inductum, qui & te & se decepit, homo miserrimis in vinculis & in tenebris constitutus, & forsitan flammis pro suis sceleribus vrendus. Sed si quid potest, liberet te simul & se. Hermes dixit: Domino meo Iesu Christo in cruce posito, Iudæi insultando dicebant. Si quid potest, descendat de cruce & credimus ei. Ille autem, si cor eorum non exhorruisset plenum squalore persidiæ, & vidisset vere velle credere, sine dubio descendisset.

[6] Quirinus dixit: Si verum dicis, ego vado ad eum, [S. Alexandrum grauibus vinculis onerat,] & dico illi: Si vis, vt credam te verum Dei præconem esse, & verum esse Deum, quem colis; aut certe ad Hermem venias aut Hermes ad te, & omnia quæ mihi dixerit credam. Hermes dixit: Fiat. Dicit ei Quirinus: Ego vadam modo & super eum vincula triplicabo & custodes, & dicam illi, vt eum apud te inueniam cœnandi hora. Et si hoc potuerit per totam noctem facere, credam quod me poterit edocere. Cumque isset & hoc dixisset Tribunus Alexandro, & triplicasset vincula cum custodibus, primo nocturno silentio affuit puer … & apprehendens manum eius, duxit ad fenestram, quæ erat clausa: & quasi ostium, aperuit eam, & perduxit eum ad Hermem in domum Quirini intra cubiculum clausum. [& reperit ab Angelo ductum ad S. Hermetem:] Et veniens post Quirinus aperuit & inueniens eos simul extensis manibus orantes, & faculam videns ardentem exterritus est. Cumque viderent eum illi amentem effectum, dixerunt ei: Quoniam ex fide hanc definitionem habuisti in corde tuo, vt si nos, qui fuimus separati corporibus, animo tamen eramus coniuncti, corporaliter sociatos videres, crederes: ecce vidisti, crede. Sed ne putes quod nostræ euasionis caussa nos tibi a vinculis absolutos ostendimus: iterum mane inuenies nos sicut vinxisti: quia tuæ magis liberationis caussa factum est, vt credas Christum Filium Dei verum Deum esse, qui exaudiuit credentes in se: [vrgetur ad fidem amplectendam:] & quidquid ab eo fueris deprecatus, accipies. Dicit ei Quirinus: Potuerunt hoc facere magicæ artes. Respondit ei Hermes: Numquid nostra voluntate prorupimus carceres? Sed ideo quia tu dixisti te crediturum, si nos in vnum videres: ecce vides nos, quos triplicibus custodibus mancipasti: crede. Nam ipse Dominus Iesus Christus beneficiorum se manifestauit indicijs, dum illuminaret cæcos, mundaret leprosos, curaret paralyticos, effugaret dæmonia, mortuos suscitaret.

[7] Audiens hæc Quirinus dixit: Lucretur animam meam Christus per vos hoc modo: Habeo filiā adultam, [vult S. Balbinam filiā agram ad carcerem adduceret] & volo eam viro dare: cuius aspectum quidem pulchritudo decorat, sed struma circumdat. Hanc vos saluam facite, & conferam ei omnia, & vobiscum Christum confitebor. Dicit ei S. Alexander: Vade, vade, & adduc eam in carcerem ad me cito: & tolle boiam de collo meo, & impone ei: & fac simul manere eam cum boia, & mane inuenies eam saluam. Dicit ei Quirinus: Et tu cum hic sis in domo mea, quomodo te inueniam in carcere? Respondit Alexander: Festinanter vade: quoniam qui me huc adduxit, priusquam tu illuc venias, reduci me illuc faciet. Hæc cum dixisset, egressus est, & cœpit velle apertum dimittere locum, vbi clausum tenebat Hermem. Dicit ei S. Alexander Papa & S. Hermes: Claude more solito. Et cum nollet, coëgerunt illum, & clausit. Et cum sibi valedicerent orantes, ecce infantulus ille cum facula aperuit ei fenestram, dicens: Sequere me. Intra vnum horæ punctum reuocauit eum in carcerem, eique vincula reposuit, & abscessit. Post vnam vero horam venit ad custodes quatuor viros Quirinus, [reperit S. Alexandrum reductum ianuis clausis:] quos ante in ima carceris posuerat. Et cum inuenisset eos vigilantes, & claustra omnia integra atque signata, sicut dimiserat, aperiens vidit S. Alexandrum, ad cuius pedes procidens cœpit clamare, dicens: Peto, Domine, vt ores pro me, ne veniat ira Dei super me: cuius tu es Episcopus. Cui respondit S. Alexander: Deus meus non vult perire quemquam: sed conuertit peccantes. Nam cum in cruce positus esset pro crucifigentibus se orauit. Tunc prosternens se Quirinus dixit: Vt iussisti, ecce filia mea ancilla tua.

[8] Dicit ei S. Alexander: Quot sunt in isto carcere clausæ personæ? At ille ait: Prope viginti. [adducit SS. Euentium & Theodulum:] Et dixit ei S. Alexander. Require si sunt hic aliqui pro nomine Christi clausi. Et cum requisisset, inuenit ac renuntiauit ei, dicens: Est hic Euentius Presbyter senex, & Theodolus, quem dicunt de Oriente * Presbyterum venisse. Dicit ei S. Alexander: Vade cursim, & cum honore adduc eos ad me: Tamen dum vadis & venis, tolle boiam de collo meo & indue eam filiæ tuæ. Statim tollens ei omnia vincula Quirinus, osculare cœpit pedes S. Alexandri, dicens: Tuis manibus impone eam. At vbi imposuit, vrgere cœpit Alexander Quirinum, vt iret… Veniens autem pater … inuenit filiam suam sanam & cœpit clamare, dicens: [videt filiam sanatam:] Exi hinc de ista custodia, Domine Alexander: ne forte, dum hic tricas, veniat ignis de cælo & consumat me.

[9] Dixit ei S. Alexander: Si vis mihi præstare beneficium, suade omnibus, qui sunt in carcere baptizari, [adducit omnes captiuos,] vt fiant Christiani. Respondit Quirinus: Vos Christiani sancti estis: horum autem quidam exfractores sunt: alij adulteri & malefici ac diuersorum criminum rei. Dicit ei S. Alexander: Pro peccatoribus Dei Filius de cælo descendit ad terras, & de Virgine natus vocat omnes ad indulgentiam. Noli dubitare, fac omnes ad me venire. Tunc Quirinus dixit omnibus clara voce: Quicumque vult fieri Christianus, veniat ad me: & cum baptizatus fuerit, vadat liber quocumque voluerit. Cumque venissent omnes ad S. Alexandrum, aperuit Deus os eius & dixit: [cum ijs & familia sua baptizatur:] Filioli audite me & credite… Cumque vniuersi credidissent & catechumenos eos fecisset, post simul, etiam Quirinus cum filia sua Balbina & omni domo sua baptizati sunt: omnibusque, qui simul erant in custodia baptizatis, apertus est carcer & cœpit esse quasi ecclesia.

[10] Tunc abijt Commentariensis ad Aurelianum, dixitque ei vniuersa, quæ gesta sunt. Vnde iratus iussit adduci Quirinum, & dixit ei: Ego te, quasi filium dilexi: tu autem irrisisti me deceptus ab Alexandro. [enocatus ad Aurelianum fidem profitetur,] Dixit ei Quirinus: Ego Christianus factus sum: vis occidere? vis fustigare? vis incidere? aliud non ero. Nam omnes, qui erant in carcere feci fieri Christianos, & dimisi eos, & noluerunt vsquam ire. Sanctum autem Alexandrum Papam & virum illustrem Hermem rogaui, vt abscederent & noluerunt, ibique sunt omnes in carcere, dicentes: Si pro criminibus nostris mori habuimus ac perire, quanto magis pro Christi nomine debemus animas nostras offerre? Ego vero rogaui eos, vt exirent omnes, qui baptizati sunt, & vestibus candidis nouisque vestiui, quia & hoc exigit religio Christiana: sed ad martyrium omnes vsque nuuc parati stant ad necem suam, sicut esuriens pardus ad epulas. Iam quod tibi placet, incipe facere. [post abscissā linguam,] Tunc fecit ei linguam abscidi, dicens: Linguam tuam aufero: quia non timuisti tua mihi pandere secreta, & tacentem te iubebo torqueri in eculeo. Quirinus dixit: Miser & infelix libera animam tuam: ne æternæ pœnæ te suscipiant. [manus & pedes, decollatur.] Diu vero tortus in eculeo iussit ei manus ac pedes abscindi & sic eū decollari & proijci canibus. Corpus autem eius Christiani sepelierunt in via Appia in cœmeterio Prætextati.

[Annotatum]

* al. Diaconum

§ III Corpus S. Quirini Nouesium translatum. Honor illi exhibitus. Miracula.

[11] Nouesium aliquibus Nussia, antiqua & præclara ciuitas est sub iurisdictione Archiepiscopi & Electoris Coloniensis, [Nouesium corpus translatum,] haud procul a sinistra ripa Rheni, ad amnem Erpiam, infra Coloniam, a qua quadraginta circiter millibus passuum distat. Templum ibidem primarium habet illustre collegium Canonicorum, & est S. Quirino Martyri sacrum, cuius ideo meminit Gelenius in Fastis Agrippinensibus ad XXX Martij. Verum latius ad diem XXX Aprilis, translationi sacri corporis sacrum, quo die MS. Martyrol. Bruxellense S. Gudilæ ista tradit: [30 Aprilis,] Romæ via Appia eleuatio S. Quirini Martyris, cuius passio III Kalend. Aprilis celebratur. In Florario MS. hæc leguntur: In territorio Coloniensi ad Nussiam oppidum translatio S. Quirini Tribuni & Martyris. Martyrologium antiquum Coloniense, anno MCCCCXC excusum, primo loco hæc refert: Nussiæ super littus Rheni territorio Coloniensi translatio S. Quirini Tribuni & Martyris: cuius venerabile corpus nobilis ac religiosa Domina Gepa Abbatissa, a Summo Pontifice postulatum, de Roma ad ciuitatem suam Nussiam transtulit, & in suum monasterium honorifice collocauit. Eadem dicto anno Lubecæ in Doctrinali Clericorum excusa sunt, & referuntur a Greueno in Auctario Vsuardi, & Canisio in Martyrologio Germanico. Molanus in suis Additionibus ad Vsuardum ista scribit: Romæ S. Quirini Tribuni & Martyris. Huius Deo dilecti & pretiosi Martyris passio licet tertio Kalendas Aprilis facta sit, hic tamen festiue recolitur, quando sacræ Reliquiæ corporis eius ab vrbe Roma ad ciuitatem Nussiensem supra Rhenum translatæ sunt.

[12] Hanc donationem Gepæ Abbatissæ factam fuisse a Leone IX Pontifice Romano, [anno 1050, a Gepa Abbatissa monasterij,] anno Christi ML, tradit Arnoldus Mandt Decanus Capituli Nußiensis, in Historia martyrij, translationis & eleuationis S. Quirini, idiomate Germanico Coloniæ anno MDCXIX excusa. Addit Gelenius in Fastis Agrippinensibus ad diem XXX Aprilis, Gepam putari Leonis IX sororem extitisse, quod alij paßim non admittunt. Gabriel Bucelinus in sua Germania sacra scribit dictum monasterium Nußiæ centum annis serius, [Nouesij constructi non an. 1150,] quam hæc sacræ Reliquiæ ibi conditæ forent, fuisse constructum, sed more suo neminem dicti sui auctorem citat. Verum Nouesij, ad cornu Euangelij altaris summi, in huius monasterij ecclesia pendet tabula cum hac inscriptione, quam inde accepimus, & edidit VVernerus Teschenmacherius parte 2 Annalium Cliuiæ, his verbis: Anno Christi DCCCLV Indictione III, Euerhardus Comes Cliuensis, & Bertha vxor eius nobilis matrona, [sed anno 855,] Ludouici Bauariæ Ducis filia, nec non Luthardus Comes Cliuensis & Berengerus Episcopus Tullensis eorumdem filij, constituerunt duas congregationes Ecclesiarum, vnam in Wischel Canonicorū, & alteram Nouesij Canonissarum sub Gunthero Archiepiscopo Coloniensi, & Lothario Romanorum Imperatore, Caroli Magni ex Ludouico Pio nepote. In memorata historia Germanica memorantur ab Arnoldo Mandt honores a Deo, Angelis, Sanctis, ac hominibus exhibiti S. Quirino: quorum priores in eius conuersione, martyrio, sepultura ac cælesti coronatione narrantur præstiti: alij spectant ad Translationem & hic referendi.

[13] Cum ergo, inquit, a Leone IX Pontifice Maximo sacras S. Quirini reliquias Gepa Abbatissa accepisset, [ibi ad honorem S. Quirini facta solennis exceptio,] ac summo animi gaudio Nouesium transferret, occurrit ei in triumpho & iubilo Nouesiensis Clerus, Senatus populusque, partim procul ab vrbe, partim in ipsis portis, partim denique in plateis & ipsa ecclesia. Statutum dein omnium consensu, vt tam dies eius natalis XXX Martij, quam potissimum XXX Aprilis, quo illa Translatio est peracta, cum omni solennitate quotannis celebraretur, & S. Quirinus in peculiarem vrbis Protectorem ac Patronum assumeretur. [& annuæ celebritas:] Erecta igitur illi sunt templa, altaria, imagines, ac præcipua etiam vrbis ecclesia, mutato nomine, eidem S. Quirino dicata est atque ab eo hactenus nuncupatur. [templa & altaria erecta:] Accessit innumera peregrinorum vndequaque confluentium multitudo, & multiplex diuitum anathematum oblatio. Nec defuerunt diuina beneficia eius patrocinio impetrata, morbi varij sublati, [peregrinatio,] & potissimum vulnera, vlceraque seu fistulæ, inde S. Quirini gratia dicta: in quem effectum etiam hoc tempore post reliquias dissipatas, mausoleo, [miracula:] in quo fuerunt adseruatæ, aqua infunditur, quæ longe lateque expetitur contra morbos varios & maxime contra eum, quem S. Quirini gratiam appellari diximus. Est autem maxime celebris peregrinatio ad XXX Aprilis, quando & aqua in maxima copia exportatur.

[14] Est etiam magni pretij lipsanotheca facta ex solido argento varie inaurato, [lipsanotheca argentea:] ac pulchris statuis siue imaginibus exornata, quæ in publicis processionibus, aut quoties ad diuinam misericordiam implorandum iudicatur vtile, a præcipuis vrbis Optimatibus circumfertur. Insignia præterea, [insignia Abbatiæ & vrbis:] non solum Abbatiæ sed etiam ipsius vrbis, in sigillis publicis præsentant effigiem S. Quirini; quæ item pecuniæ, quæ ibidem cuditur, impressa, late per alias regiones notitiam huius Sancti circumfert: quin & porta, per quam ad Rhenum itur, a S. Quirino suam sortita est nomenclaturam. Dum in solenni inauguratione in vrbem inducitur Archiepiscopus & Elector Coloniensis, [porta vrbis,] vt supremus loci Dominus, aut etiam Domina Abbatissa, is triumphus peragitur a porta Deiparæ Virginis ad ecclesiam, altare & reliquias S. Quirini. [solennis inauguratio Principis,] Idem fit in solenni exceptione alicuius Cæsaris, Regis aut horum Legati. Ita anno MCCCCLXXV, cum, post longam obsessionem a Duce Burgundiæ factam, [& Frederici Imp.] Imperator Fredericus vrbem liberasset, ipse post Legatos Pontificios, ac suos Cæsareos Consiliarios dicto modo solennem ingressum fecit. Quo tempore illi, [S. Quirini equites & famuli;] qui in dicta obsessione strenuam operam contulerant, a Cæsare creati sunt equites S. Quirini, quo etiam pacto ipsi Nouesienses tunc famuli seu serui S. Quirini fuerunt appellati. Erecta ibidem olim fuit inter ciues Confraternitas S. Quirini, [Confraternitas,] sed anno MDCXVI ea innouata fuit, ac varijs priuilegijs, indulgentijs ac gratijs dotata, cui præcipui etiam e Clero ac nobilitate inscribi voluerunt: quin & nomen S. Quirini in sacro baptismo suis infantibus imponunt. [nomen in baptismo datum,] Hactenus Arnoldus Mandt.

[15] Habemus antiquam Legendam, Coloniæ anno MCCCCLXXXV Germanice excusam, in qua late conuersio & martyrium S. Quirini deducitur, ac deinde ista subduntur: Fuit postmodum corpus S. Quirini a quadam Abbatissa translatum in quamdam prope Rhenum vrbem, [monachus morbo fistulæ vexatus,] Nouesium dictam, vbi multis claret miraculis. Contigit quodam tempore, cum in aliquo monasterio Ordinis S. Benedicti monachus e morbo fistulæ, qui etiam S. Quirini gratia appellatur, æger diu maneret, vt supplex a suo Abbate facultatem peteret peregrinandi ad S. Quirinum. Cui Abbas respondit, non licere monachis peregrinationes assumere, ideoque se illi negare similem veniam. Verum monachus iterum iterumque instabat apud Abbatem, [negata venia peregrinandi,] vt hanc sibi licentiam indulgeret: sed hæc ei absolute negabatur. Cum interim dictus fistulæ morbus accresceret, profectus est Nouesium absque licentia sui Abbatis, & apud reliquias S. Quirini plenam assecutus sanitatem, cum gaudio ad suum monasterium reuertebatur: [veniens Nouesium sanatur:] quando illi Abbas ingressum in monasterium negabat, addens se non posse credere, S. Quirinum esse Sanctum aut Martyrem Christi, qui contra regulam Christi inobedienti monacho sanitatem conferat. Hoc beneficium a Deo non esse, quo corpori sanitas, animæ interitus adfertur. Si Quirinus vere sit Sanctus, reddat mihi monachum in eo statu, quo e monasterio discessit. Quo dicto, inuasit monachum morbus pristinus, a quo fuerat liberatus. Cumque illud esset Abbati nuntiatum, [relabitur:] Nunc, inquiebat, plane credo Quirinum esse sanctum & Martyrem Christi, ac permittebat monachum ingredi monasterium. Postero autem die adhortabatur omnes monachos, vt pro ægro Fratre vellent orare: [& fusis precibus iterum sanatur.] ac fusis precibus, perfectam æger assecutus est sanitatem. In quo facto tria obseruanda miracula: primo S. Quirinum conferre sanitatem monacho eique non obedienti, deinde eumdem propter peccatum contra obedientiam patratam, castigare inflicto priore morbo; deniq; post fusas a reliquis monachis pro eo preces, pristinam restitui sanitatem. Hactenus auctor dictæ Legendæ: quæ etiam habentur in codice de Vitis Sanctorum, Coloniæ anno MCCCCLXXXIII, & biennio post Louanij excuso.

[16] Famianus Strada de Bello Belgico incipit librum octauum decadis secundæ a Nouesiana expeditione, narratq; quo die Diui Quirini festum solenni mercatu Nouesij celebrabatur, [In festo S. Quirini vrbs a Caluinianis capta,] Comitem Meursæ, multis suorum militum, mercatorum habitu in vrbem inductis, ac certum ad tubæ signum ijs, qui foris opperiebantur admonitis, portarum custodes aggressum esse, ciuiumque paucis ad defensionem accinctis vrbem cepisse, & quæstu non minore trecentis florenum millibus direptam, in Truchsianorum manus tradidisse, imposito ad eius regimē valido cum præsidio Friderico Cloëto. Euocatus ab Ernesto Bauaro Imperij Septemuiro Coloniensi Alexander Farnesius Princeps Parmensis, cum exercitu properauit Nouesium, [a Farnesio recuperata:] & a Kalendis Iulij anni MDLXXXVI obsidere cœpit, ac sub finem eiusdem mensis vi intercepta vrbs est ac direpta, ac suborto incendio prostrata adeo, vt vix de quatuor Nouesij partibus, tribus incendio laceris aut solo tenus depositis, vna superesset. Quam tamen partem peculiari Cælitum ope voracibus flammis superstitem fuisse creditum est. [in incendio pars vrbis liberata ob reliquias S. Quirini:] Siquidem ea in domo, ad quam ignis, cetera populatus, primum substitit, repertum est S. Quirini corpus, quod pridem hæreticorum impietati subtractum, Catholicus ciuis apud se religiose conseruabat: intellectumque est, inde finem incendio factum, illustrique documento venerabundi elementi monstratum esse Sanctorum cultum, in ea præsertim vrbe, cuius excidium a sacrarū violatione Reliquiarum prouenisse, multis non inconsiderate persuasum est. Farnesius in suis ad Regem Catholicū litteris agnouit in illo incendio occultam Dei manum, vnde factum sit, vt, qua in vrbe paucis ante mensibus Diui Quirini corpus, exterarum quoque gentium peregrinationibus celebre, barbaro Caluinianorum tripudio combustum erat, ea demum vrbs, Deo Sanctorum iniurias vlciscente, incendio inexpiabili plecteretur. Hæc aliaque Strada. Pendet modo in æde S. Quirini Nouesij ad cornu epistolæ altaris summi aliquod monumentū: in quo ista leguntur: Reliquijs Diui Quirini anno MDLXXXV, [hæ decenter cistæ inclusæ.] die Iouis, IX Maij barbarico Caluinistarum furore in terram proiectis, bonam illarum partem incola quidam Nouesianus eodem die collectam Abbatissæ & Capitulo tradidit. Fuit ea Abbatissæ, teste Arnoldo Mandt, reuerenda ac nobilißima Domina Elisabetha Dobbe, quæ nouam lipsanothecam in bona forma ac proportione confici curauit: in qua a dicto ciue collectæ Reliquiæ, facta prius debita inquisitione, fuerunt depositæ.

§ IV Variæ S. Quirini Reliquiæ & veneratio in Germania, Belgio & Italia.

[17] Variæalibi Ecclesiæ aliquas S. Quirini obtinuerunt reliquias, [Reliquiæ Coloniæ in ecclesia S. Pantaleonis,] ac potißimum Colonienses, quarum meminit Ægidius Gelenius lib. 3 de Coloniæ Agrippinensis Magnitudine, ac primo dum syntagmate 12 de Abbatiali Ecclesia SS. Pantaleonis, Cosmæ & Damiani atque Quirini Martyrum agit, § 3 enumerat sacras eius reliquias, & num. 8 collocat hermam continentem partem cranij S. Quirini & eiusdem mandibulam cum dente & digitum eiusdem. Consignata est transportatio SS. Quirini & Pantaleonis Martyrum in MS. Martyrologio Coloniensi ecclesiæ Collegiatæ S. Mariæ ad Gradus ad diem V Februarij; ast die sequenti memoratur a Gelenio in Fastis, Translatio reliquiarum Pantaleonis & Quirini Martyrum Coloniæ. [S. Albani,] Altera ibidem ecclesia potest censeri parochialis S. Albani, in qua est hierotheca argentea continens duo S. Quintini ossicula, multum a pijs venerata, vt ea his verbis indicantur a Gelenio syntag. 20 § 2 num. 6. Eodem modo in ecclesia Collegiata S. Gereonis, parochiali S. Lupi, vti & Patrum Prædicatorum, & sanctimonialium B. Mariæ in Bethlehem tertij Ordinis S. Francisci, sunt aliquæ reliquiæ de S. Quirino, [& 5 alijs.] quæ in ecclesia Societatis Iesu sunt magnitudinis digitalis: vti ea omnia leguntur apud dictū Gelenium. Breuiarium antiquum Coloniense anno MCCCCXCVIII excusum, præscribit cultum S. Quirini Martyris ad diem XXX Aprilis, ac multas rubricas continet, si occursus foret cum die Dominica, Sabbato aut Ascensione Domini; atque hanc addit Orationem: Deus qui victoriæ palmam B. Quirino Martyri tuo dedisti, [Oratio in Breuiario Coloniensi,] da nobis eius intercessione mundi mala vincere, & ad tuæ visionis promissa semper gaudia festinare. Per Dominum &c. Eadem Oratio in posteriorum editionum Breuiarijs continetur.

[18] Haud procul Colonia, duodecim circiter passuum millibus, distat illustrißimum ac potentißimum Siburgense cœnobium Ordinis S. Benedicti, [veneratio Siburgi,] a S. Annone Archiepiscopo Coloniensi circa annum MLX conditum; in quo videtur ferme ab exordio suæ fundationis viguisse cultus & veneratio S. Quirini: quæ præscribitur in antiquo Missali Ecclesiæ Siburgensis, conscripto expensis Fr. Geroldi anno Incarnationis Dominicæ MCLXXXI, & hactenus perseuerat ad diem XXX Aprilis. Dependent ab hoc monasterio variæ Præposituræ, quarum aliqua in pago Millen, haud procul Sittardio in Occidentali prope Mosam fluuium Ducatu Iuliacensi: [in Præpositura Millen,] cuius loci origo a Iacobo Kritzradt Societatis Iesu Sacerdote, qui diu Sittardi vixit, ita est nobis perscriptæ: Comites de Loën, Dominos arcis Millensis, olim aduocasse Siburgenses, & locū, [ibi eius sacellum,] e suo fundo & bonis allodialibus omnino liberis, fundasse pro tribus personis: primum sacellum paruum fuisse S. Quirino sacrum: pagum nullum vicinum, nisi domos pauculas remotiores: paullatim frequenti peregrinatione populi ex ipsa vsque Hollandia, locum in maiorem fabricam pio Comitum Loënensium zelo excreuisse, [reliquiæ:] & inde pagum Millen ab arce dictum exurrexisse: adseruari autem scapulam S. Quirini: item dictum Missale antiquum Siburgo a Domino Cortenbach Præposito eo delatum esse. Aliud item ibidem esse Missale pergamenum, multo, vt apparet, antiquius: in huius initio scriptum esse charactere Germanico: Festum S. Quirini in Millen tenendum est vltima die Aprilis. Est in dicto Missali proprium de S. Quirino sacrum cum hac sequentia.

[19]

Summo laudes Creatori voce corde puriori
      Creatura personet. [sequentia ex antiquo Missali,]
Qui prædestinatos vocat, & vocatos fide locat
      In cælesti curia.
Ab hoc ergo vir diuinus præelectus est Quirinus
      Ante mundi tempora.
E re nomen est sortitus eidem quod diuinitus
      Christi confert gratia.
Nam curator est Quirinus pietatis magnæ sinus,
      Hunc dū quærit Peregrinus, fide sanus prosilit.
Omnem morbum & dolorem fugat sedat ob ardorem
      Sacrosanctum & honorem Christianæ fidei.
Corde credit confitetur ore Sanctus & ridetur
      Prauis ab hominibus.
Inde lingua dum priuatur sine lingua laudem fatur,
      Creatori iubilans.
Hinc suspensus flagris fractus & in partes est redactus,
      Diadema vitæ nactus, membris cæsus omnibus.
Sic politus lapis viuus, miserationis riuus
      Ad salutē nunc procliuus est ægrotis omnibus.
Bibant ergo fide plena de tam puri fontis vena,
      Quo morborū hos catena suis linquat meritis:
Vt per ipsum restituti præoptatæ iam saluti,
      Digna Deo delibuti iubilent præconia.
Martyr Dei pretiose, nos commenda studiose
      Christi Regis gratiæ.
Vt a morbo peccatorum & a plagis vitiorum
      Absoluamur propere.

Est sequentia alia item cum Notis.

Laus iocunda Christo detur & Quirinus cōmendetur
      Cum Balbina filia, [alia,]
Huius strumas dum curauit Alexander declarauit
      Christi mirabilia.
Per quod signum baptizantur & in fide roborantur
      Paganorum millia.
Pater gaudens lacrymatur & a Papa baptizatur
      Vna cum familia,
Quem Princeps Aurelianus trucidauit, vir insanus,
      Promptus ad flagitia.
Lingua, manus, pedes ei amputantur, eculei
      Patitur supplicia;
Post tormenta decollatur, & a Christo declaratur
      Martyris potentia.
Ægris opem dat cælestem, dum fistulæ fugat pestem
      Cunctaque nocentia.
Te precetur Martyr iste, per quem tanta facis Christe
      Potenter miracula.
Vt felici secum vita fruamur per infinita
      Seculorum secula.

Præscribitur & hæc prima ante Epistolam Oratio. Deus Rex æternæ, [Oratio,] cuius honori nobilis & gloriosus Martyr Quirinus per martyrij militiam nobiliter militauit: da vt, qui venerabilem eius sanctissimæ Passionis memoriam recolimus, per ipsius merita sub tui timoris & amoris imperio tibi iugiter militemus. Per Dominū. Sunt denique ibidem picturæ tam antiquæ, vt vix appareant intra sesquiseculum elaboratæ. [picturæ antiquæ.] Vna continet peregrinantium multitudinem, altera feretrum cum imagine S. Quirini, qui in vtraque pingitur hinc linguam, inde manus amittens, deinde equis raptatus.

[20] Alia est eiusdem monasterij Siburgensis Præpositura in oppido Tolpiaco seu Zulpico, ad quam eius loci Præpositus Dominus ab Horrich transtulit sub annum MDCXXX, [Tolpiaci reliquiæ,] mandibulam S. Quirini ibidem Patroni, magno ciuium applausu exceptam, hodieque venerabilem: vbi quotannis aqua integri putei exhausta consecratur ac benedicitur, indeque passim equi circumiacentium locorum potantur, cum notabili præsidio valetudinis bonæ, vt ex ore dicti Præpositi nobis indicauit dictus Iacobus Kritzradt litteris XV Iunij anno MDCLXVI scriptis. In antiquo Missali Ecclesiæ Moguntinæ, [veneratio Moguntiæ,] excuso anno MCCCCXCIII, præscribitur sacrum de S. Quirino ad diem XXX Aprilis cum proprijs orationibus, in quibus Quirinus Episcopus & Martyr appellatur. Verum in Breuiario Moguntino, biennio serius impresso, relicto errore de Episcopatu, ita recitatur Oratio: Omnipotens sempiterne Deus, maiestatem tuam suppliciter exoramus, vt B. Quirini Martyris tui meritis adiuti: æternæ felicitatis gaudia adipisci mereamur. In Kalendarijs duorum Breuiariorum MSS. quæ ad eumdem tractum Rheni vsum olim habuerunt, indicatur veneratio S. Quirini ad XXX diem & Martij & Aprilis.

[21] In Belgio varijs locis in magna æstimatione sunt beneficia ac miracula S. Quirini, [& in Belgio Parci iuxta Louanium,] & nominatim in celebri Ordinis Præmonstratensis Abbatia Parcensi prope Louanium, in qua vrbe ipsius Abbatis cura extat excusa Belgice historia Vitæ & Translationis Nouesium ac miraculorū: sub finem autem ista adduntur: Cum diuersi Belgæ Nouesiū peregrinati, fuissent per intercessionem S. Quirini ibidem a varijs tumoribus, inflationibus alijsque miserijs liberati, sacra S. Quirini memoria in varijs Belgij locis erecta fuit, inter quæ eminuit Abbatia Parcensis prope Louanium, in qua magna multitudo ægrorum sanata est per inuocationem sancti Martyris Quirini, & vsum aquæ ad honorem eiusdem Sancti benedictæ. Ad quā venerationem promouendam multi Episcopi ac S. R. E. Cardinales varias Indulgentias concesserunt confluentibus ad dictam Abbatiam Parcensem, vt ibidem S. Quirinum honorarent. Sanctissimus etiam Pontifex Romanus Vrbanus VIII, vt innouaret cultum S. Quirini, indulsit Indulgentiam plenariam omnibus Christianis, qui vere pœnitentes peccata sua confessi ac sacra Eucharistia refecti, vltimo die Aprilis aut prima die Maij inuiserint sacras S. Quirini reliquias eiusue memoriam in ecclesia Parcensi, atque ibidem more solito orationes ad Deum fuderint pro pace inter Christianos Principes, extirpatione hæreseos & exaltatione sanctæ Matris nostra Ecclesiæ. Arnoldus Rayssius in Hierogazophylacio Belgico agens de Parco Ordinis Præmonstratensis iuxta Louanium, asserit ibidem asseruari de reliquijs S. Quirini Martyris, cuius est apud Parcenses solennissima visitatio pridie Kalendas Maias & Kalendis ipsis Maijs ex occasione miraculorum frequentius editorum, [reliquiæ ibidem,] maxime duri auditus, tibiarum infectarum. &c. Obseruat idem Rayßius medietatem brachij S. Quirini Martyris adseruari in Rutilensi Carthusia ad ripam prope oppidum Siricium, os cubitale S. Quirini in monasterio Insulensi Fratrum Minoritarum S. Francisci, quædam ossa S. Quirini in Ecclesia Collegiata Tungrensi, [& Rutilæ,] ac demum os S. Quirini Martyris in Floreffiensi Præmonstratensium cœnobio. [Insulis,] Sed num omnes huius S. Quirini reliquiæ sint, nescimus dijudicare.

[22] [Tungris, Floressia:] S. Quirinus colitur in pago Hoochle diœcesis Brugensis miliario a Rousselaer continuo peregrinantium concursu per annum, sed præcipue eius festo, die vltimo Aprilis ac tota Nouena, in qua quotidie Missa ex antiqua fundatione canitur. Sodalitas in honorem Sancti ante plus centum & plures annos instituta. [Cultus in Hoochle.] Sacellum eius templo antiquitate par est. Ex Artesia, Lotharingia omnibusque Flandriæ partibus eo concurritur, vt ab vlceribus (in collo præsertim, quod dicunt vlcus S. Quirini) vel a quocumque morbi genere liberentur. Iuuenis Ostendanus claudus hic recepit gressum prima peregrinationis die, vt fulcra relicta testantur, & recens viuentium memoria. Domina item Lotharinga ex tibia alias incurabili sanatam se donis litterisque amplissimis significauit. Magnus in Anglia Dominus, ob sanitatem ope S. Quirini recuperatam, ornamenta ex aureo panno Diacono, Subdiacono & Sacrificanti voto misit olim, vt eadem ab hæreticis præseruata fidem faciunt. Ita hæc a Rosweido descripta in eius schedis inuenimus. In Bruxellensi etiam districtu, ad eam quæ Gandauum ducit viam, [& prope Bruxellas,] Bruxellis egresso post vnius leucæ iter emensum occurrit a dextris viculus, S. Quirini sacellum dictus, & frequenti Bruxellensium ciuium accolarumq; peregrinatione, ipso imprimis die festo, notißimus, ob similes similium curationū gratias ibidem solitas impetrari ad Reliquias & inuocationem eiusdem Sancti. [Reliquiæ Bononiæ,]

[23] Masinus etiam in Bononia perlustrata tradit ad diem XXX Martij, aliquas S. Quirini Martyris reliquias in veneratione haberi in ecclesia S. Martini Maioris & S. Thomæ de Mercato. His scriptis, [& Romæ in ecclesia S. Balbinæ.] inuenimus in Historia Stationum Romæ edita a Pompeio Vgonio in ecclesia S. Balbinæ filiæ e traditione antiqua credi esse corpora S. Balbinæ & S. Quirini & aliorum quinque incognitorum: at silet de hisce reliquijs Octauius Pancirolus in Thesauro abscondito Vrbis regione 9 ecclesia 25. Forsan aliqua ibi adseruata ossa fuerunt. De hac ecclesia ad Vitam S. Balbinæ agimus.

DE S. REGVLO EPISCOPO SILVANECTIS IN GALLIA.

Commentarius præuius.

Regulus Episcopus, Siluanectis in Gallia (S.)

§. I. Cultus sacer: Acta varia.

[1] Siluanectæ siue Siluanectum, vrbs Galliæ est in hodierno Valesio ad fluuium Nonnettum, qui inde, prope regium secessum Chantilliacum, [Primi Episcopi Siluanectenses.] in stagnum Gouiacum delapsus, dein in Oesiam influit. Huius vrbis primus Episcopus, atque Ecclesiæ Siluanectensis fundator, censetur S. Regulus: cuius successores numerantur Nicenus, Mansuetus, Venustus, Tanitus, Iocundus, Protitus, Modestus, quorum solum nomina proferuntur, ac dein nonus Episcopus statuitur Liuanius, qui Concilio Aurelianensi I circa annum DIX interfuit: vt vel inde de tempore quo S. Regulus vixerit, non poßimus iudicare.

[2] Antiquißima S. Reguli memoria est in MS. Martyrologio Ecclesiæ Atrebatensis his verbis ad III Kalend. Aprilis. [S. Reguli cultus sacer] Depositio S. Reguli Episcopi & Confessoris. Præponitur vox Siluanectis in MSS. Tornacensi S. Martini & Lætiensi. In plerisque & optimæ fidei MSS. codicibus Vsuardi & editis a Greueno, [in antiquis Martyrologijs 30 Martij] Molano alijsque & apud Bellinum, ista leguntur: Apud castrum Siluanectensium depositio S. Reguli Episcopi & Confessoris. Quæ tamen verba in MS. Vsuardo, Parisijs ad S. Germanum adseruato, apparent expuncta, & ad IX Kalend. Aprilis, vt mox dicemus, translata. In MS. Leodiensi S. Lamberti & alio nostro sub nomine Bedæ, item MS. Adone Ecclesiæ Morinorum, & monasterij S. Laurentij apud Leodienses, ac MS. Reginæ Sueciæ apud Fuldenses olim conscripto, ista leguntur: Apud castrum Siluanectensium depositio S. Reguli Episcopi & Confessoris primi ciuitatis ipsius. At loco vltimorum verborum dicitur Reguli eiusdem loci Episcopi in quinque MSS. nostris sub nomine Vsuardi, & in MS. Florario ac Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno MCCCCXC excuso. In MS. Centulensi seu S. Richarij ista leguntur: In Francia ciuitate Siluanectis S. Reguli Episcopi & Cōfessoris. Et hæc sunt antiquiora Martyrologia, quæ de S. Regulo ad XXX Martij agunt. At XXIII Aprilis ista leguntur in ante citato MS. Martyrol. Atrebatensi: [& 23 Aprilis:] Ipso die S. Reguli Episcopi & Confessoris. In MS. Vsuardo monasterij S. Germani Parisijs (in quo ad XXX Martij eius memoriam expunctam diximus) XXIII Aprilis ista habentur: Castro Siluanectis S. Reguli Episcopi & Confessoris. Quæ eadem leguntur in MSS. Vltraiectino & altero nostro sub nomine Bedæ, vti iam diximus. His porro Martyrologijs antiquioribus, cultum ac venerationem Ecclesiasticam confirmantibus adstipulatur ecclesia S. Reguli in vrbe Siluanectensi constructa a Roberto Rege, [ecclesia illi di ata.] qui initio cum Hugone Capeto patre suo, dein post eius obitum regnauit vsque ad annum MXXXI, quo mortuus est die Martis XX Iulij.

[3] Acta S. Reguli varia nacti sumus, eaque duplicia damus hactenus inedita: [Acta duplicia ex MSS. dantur.] priora eaque breuiora, imo antiquiora ac sinceriora, ex peruetusto codice ecclesiæ Cathedralis S, Audomari in ipsa vrbe ab hoc Sancto Audomaropoli dicta. Posteriora Acta reperimus in varijs codicibus MSS. Ex his vberiora sunt quæ descripsimus Parisijs in bibliotheca monasterij S. Germani: sed, quod dolemus, erat hic codex sub finem mutilus, ac nonnulla vix poterant amplius legi. Verum eadem apud Siluanectenses integra extant, quæ accepimus cum hac præfatiuncula: Ioannes Picardus Bellouacus ad S. Victoris Patisiensis Canonicus Regularis Catholico & pio lectori S. D. P. Vitam S. Reguli, quam hactenus decurtatam vidisti apud Petrum Equilinum, integram lege; simulque bene precare manibus Nicolai Castellani Siluanectensis, qui dum ageret Canonicum in eiusdem Reguli templo, nihil habuit antiquius, quam vt emendate descripta perueniret in tuas manus omniumque Θεοφίλων. Robertus Francorum Rex excitauerat Siluanecti memoriam eiusdem Sancti templo magnifico. Nicolaus noster vt Reguli pietas continuo κατοικεῖ ἐν ναοῖς οὐ χειροποιήτοις celebretur & colatur. Responde votis eius. Hæc Picardus cuius industria edita sunt opera S. Anselmi Episcopi, & historia Anglicana Guillelmi Neubrigensis. Eadem Acta, solum vsque ad numerum XXIV deducta, habemus ex MSS. codicibus Rubeæ-vallis Canonicorum Regularium prope Bruxellas, & monasterij Longi-Pontis Ordinis Cisterciensis in diœcesi Sueßionensititem ex collectione Vitarum Sanctorum, quam pro supplemento ad Laurentium Surium cœperat comparare Petrus Louuetus, cuius calamo extat Historia vrbis Bellouacensis. Eadem est nobis missa anno MDCLXVI a Ludouico Nicqueto Bibliothecario monasterij Cælestinorum Sueßionensium, sed vtraque hæc vltima Vita desinit ad numerum XIX cum obitu & sepultura S. Reguli: & est isto modo inserta Speculo historiali Vincentij Episcopi Bellouacensis libro 16 cap. 27 & quinque sequentibus & reperitur, sed magis contracta, in MS. Vltraiectino S. Saluatoris, [eorum compendia,] cum nonnulla circa patriam diuersitate, vt infra dicetur. Alia compendia extant apud Petrum de Natalibus lib. 4 Catalogi cap. 15, S. Antoninum par. 1. historiarum tit. 6 capitulo 28 num. 2 & Ioninum Mombritum.

[4] Misit ad nos anno MDCLIV Franciscus Boulartius, tunc Aßistens Reuerendißimi Generalis Canonicorum Regularium, [alia Acta edita ex MS. Arelatensi,] nunc illorum ipse Generalis, misit inquam libellum editum a Carolo Iaulnaio Decano & Canonico Ecclesiæ S. Reguli sub titulo pugnæ veritatis cum superbia: in quo libello est Vita seu Actus beatissimi Reguli Episcopi & Confessoris, Patroni vrbis ac totius diœcesis Siluanectensis ex Legendario Ecclesiæ Arelatensis. Deducitur ea Vita vsque ad S. Reguli obitum & sepulturam, & differt a præcedenti varia amplificatione & verborum potius quam rerum nouarum periphrasi: [sed verbis potissimum amplificata,] interim dicitur eam venerabilis Deoque amabilis Cælestinus, ex nobili Hibernorum prouincia exortus, diuina inspiratione spiritaliter dictare conatus esse, ob gloriosissimi Regis iussionem Chlodouei, qui sanctorum Confessorum Christi Remigij & Vedasti exhortatione piaque prædicatione baptizatus, & ad Dei fidele seruitium est conuersus. Ille enim cum desiderio fuisset excitatus, aliquid particulatim de præfati sanctissimi Confessoris reliquijs accipere, Deo reuelante, super sarcophagum eius duabus tabulis lapideis vitam eius inscriptam inuenit, & ad agnitionem omnium infamari præcepit. Hæc ibi. Agitur infra num. 21 de accessu Regis Chlodouei ad corpus S. Reguli, cum magno silentio vitæ tabulis lapideis inscriptæ, sed dicitur Rex, multorum relatu, natiuam eius patriam & miraculorum magnitudinem percepisse. Ignotus etiam la: et Cælestinus Hibernus, ne quidem memoratus a Iacobo VVaræo in libro de Scriptoribus Hiberniæ, [omittuntur] Iacobo Vsserio alijsque quos licuit videre rerum Hibernicarum scriptores. Nostro iudicio videtur ea Vita post alia Acta edita, imo ex ijs amplificata, ideoque a nobis omittitur.

[5] Quo etiam tempore & a quibus auctoribus scripta sint ea Acta quæ damus, [longiroa Acta videntur scripta seculo 10,] non satis liquet. In fine longiorum Actorum refertur miraculum de Iuditha, filia Caroli Calui Regis Francorum sanata: & hic cognominatur Imperator, licet plurimis post illud miraculum elapsis annis ad illam dignitatem peruenerit. Hinc videtur huic etiam attribui posse, quod duobus immediate præcedentibus miraculis apponitur: scilicet maiorum solertia scriptis derelictum, & quod antiquorum deuotio posterorum notitiæ dereliquit, vt ea num. 26 & 27 leguntur. Scripta ergo ea Acta arbitramur seculo Christi decimo, aut sequente, tempore Hugonis Capeti aut filij Roberti, qui ecclesiam S. Regulo construxit: quæ etiamnum continet collegium quatuordecim Canonicorum cum suo Decano. Auctorem horum Actorum censet Nicolaus Belfortius, in monasterio S. Ioannis de Vineis apud Sueßiones Canonicus Regularis, esse aliquem Siluanectensem: qui post exustam Sancti huius ecclesiam, eius Vitam reparauit ex chartis, quæ incendio superfuerunt aut aliunde conquiri potuerunt. Vti ea ipsis Actis adscripta habemus. Ipsos autem libros cum ecclesia infelici & repentino casu ignis voracis consumptos fuisse, Acta infra num. 20 testantur. Hinc etiam Guilielmus Fabricus adscripserat, dicta Acta referenda ad secundam classem potißimum quæ capite primo narrantur, [neque omnimode certa,] quæ nō sufficienti certitudine fulciuntur, & probabilibus solum, vt ijs sentiebant temporibus, inuitantur relationibus: quod sequenti paragrapho magis apparebit, dum Acta sociorum, quibuscum in illis dicitur in Gallias venisse, indicabimus.

[6] Martyrologia a varijs præcedenti seculo edita continent elogia ex hisce Actis fere desumpta: & quod Maurolycus confecit, ista habet: Apud ciuitatem Siluanectensium S. Reguli Confessoris, [exiis elogia sumpta in aliquot excusis Martyrologijs.] qui Ioannis Apostoli apud Ephesum discipulus fuerat; inde a Dionysio Parisiensi Episcopo Arelatensis Præsul factus, idolo Martis sub uerso, Christum & Apostolos nuntiauit. Similia habent Felicius & Galesinius. At Martyrologium Vsuardi Parisijs auctū & anno MDXXXVI, editum ad diem XXIII Aprilis hæc tradit: Apud Siluanectis vrbem depositio almi Reguli, Confessoris Christi atque Præsulis: qui Nicenis Græciæ ortus, a B. Ioanne Euangelista est doctus. Postea simul cum S. Dionysio primo Romam, deinde Arelatum veniens, ibi est ordinatus Episcopus. Post cuius martyrium iam dictam Siluanectensem vrbem adiens, plurimis in eodem loco virtutum signis vsque hodie venerandus refulget. Eadem leguntur apud Greuenum & Canisium. Plura congerit Saussaius in Martyrol. Gallicano.

§. II Tempus missionis in Gallias. Varij eius socij sub Diocletiano passi.

[7] Fvisse S. Regulum Episcopum Arelatensem Acta longiora habent, [Habetur Episcopus Arelatensis & successor S. Trophimi,] & cum ijs hodiernum Martyrol. Rom. his verbis: In Castro Siluanectensi depositio S. Reguli Episcopi Arelatensis. Accedit traditio Ecclesiæ Arelatensis, in qua hoc die sub ritu Officij duplicis colitur: ac dicitur in Lectionibus, quæ ad Matutinum recitantur, secundus post Trophimum rexisse Ecclesiam Arelatensem. His positis difficultas crescit recte iudicandi de tempore quo S. Regulus floruit. Nam, vti legimus apud Gregorium Turonensem lib. 1 Histor. Franc. cap. 28, [sub Decio eo missi,] Decij Imperatoris tempore septem viri Episcopi ordinati, ad prædicandum in Gallias missi sunt… Turonicis Gatianus Episcopus, Arelatensibus Trophimus Episcopus, Narbonæ Paulus Episcopus, Tolosæ Saturninus Episcopus, Parisiacis Dionysius Episcopus, Aruernis Stremonius Episcopus, Lemouicinis Martialis eust destinatus. Ex his S. Paulus Episcopus Narbonensis colitur XXII Martij: ad quem § 2 attulimus iudicium Francisci Bosqueti, viri in antiquitate Ecclesiæ Gallicanæ longe peritißmi, atque ideo ab Alexandro VII Pontifice Maximo in pretio habiti, & a Lodouensi Episcopatu ad Monspeliensem anno MDCLV translati: quod quia hoc tomo pag. 372 continetur, lectorem eo remittimus, & ad eius Historiam Ecclesiæ Gallicanæ, vbi & occasio indicatur, quare tam Paulus quam Trophimus crediti fuerint discipuli S. Pauli: quibus relatis asserit Bosquetus lib. 1 cap. 36 & vltimo multos contra sentire & ad posteriora secula eos referre, fretos Seueri Sulpitij & Gregorij Turonensis auctoritate, quam dein explicat. [& in pace mortui,] Trophimum recenset Gregorius inter illos, qui in summa sanctitate viuentes, post acquisitos Ecclesiæ populos ac fidem Christi per omnia dilatatam, felici confessione migrarunt.

[8] Datis ergo prædicationi S. Trophimi triginta aut pluribus annis, eique ad præmium laboris euocato succeßit S. Regulus, quem varijs alijs viris Apostolicis adiungit auctor Vitæ S. Quintini Martyris, [& venisse tempore Diocletiani,] quam ex peruetusto codice Regalis Ecclesiæ eiusdem Martyris edidit Claudius Heremæus in Augusta Viromanduorum, eius que Regesto veterum chartarum pag. 1, vbi ista habentur: Temporibus Diocletiani & Maximiani Imperatorum multi Christianorum grauissimam persecutionem patiebātur propter fidem Domini nostri Iesu Christi & spem regni æterni… Hac itaque tempestate beatissimus Quintinus & sanctissimus Lucianus Roma egressi, Domino ducente, in Gallias venerunt. [cum SS. Quintino, Luciano,] Fertur etiam, sed & libelli eorum certaminum testantur, cum eis SS. Crispinum & Crispinianum, Ruffinum, Valerium, Marcellum, Eugenium Victoricum, Fuscianum, Piatonem atque Regulum pariter aduenisse: Passus dein dicitur S. Quintinus sub Rictiouaro, ab Imperatore Maximiano in Gallijs Præfecto constituto. His consentiunt Acta martyrij SS. Fusciani, Victorici atque Gentiani, quæ ex vetustis MSS. Bertiniano, Abbauillæo alijsque danda sunt ad diem XI Decembris, ex quibus ista excerpimus: Præcauens Diocletianus ne se principante deorum cultura deficeret, [Fusciano & Victorico] præfecturam Galliæ Rictiouaro tradidit, eique in Christianos grauiter sæuire præcepit… Eo tempore sancti viri Fuscianus & Victoricus cum alijs simili sanctitate præditis aggregati, videlicet SS. Quintino & Luciano, Crispino & Crispiniano, Piatone atque Regulo, Marcello & Eugenio, Rufino & Valerio, ab vrbe Roma progredientes, veloci cursu feruentique animo, pro victoria Christi dimicare parati, vt bellatores egregij armis fidei roborati, ad vrbem Parisius intra fines Galliæ sitam Christo duce peruenerunt: ibique diuina illucescente gratia nominatim elegerunt, in quibus diuisi prædicarent locis. Igitur cultores Dei Fuscianus & Victoricus Taruanensem vrbem gressu celerrimo petierunt: Sanctus vero Quintinus diuino fultus oraculo, Ambianensium vrbi laudabili extitit prædicator: & sacer Domini cultor Lucianus Belluacensium aggressus fines, ardenti animo diuina eloquia populo prædicabat. Beatus autem Regulus cum ad vrbem Siluanectensium peruenisset, adstitit ei intantum gratia diuina, vt confestim gentilem populum ab idolorum cultura ad fidem Catholicam reuocaret: diuinoque sibi munere tribuente, Pontificali in Sede subleuatus, in vrbe eadem pastorale suscepit regimen. Per quos Sanctos tanta Dominus dignatus est operari miracula, vt eorum prædicatio signis subsequentibus probaretur esse sequenda. Denique reddebatur lumen cæcis, auditus surdis, loquela mutis, & membris, paralysi morbo officiali organo destitutis, reparabatur robur propriæ virtutis. Ieiunijs quippe crebris & orationibus assiduis & vigiliarum exhibitionibus ita instabant, vt diebus atque noctibus a Dei laudibus non cessarent.

[9] Hæc ibi: quibus consonant Acta SS. Crispini & Crispiniani, ex pluribus vetustis MSS. ad diem XXV Octobris danda cum hoc exordio: Cum sub Maximiano & Diocletiano, [Crispino & Crispiniano,] qui simul Imperio potiti eadem potestate nisi sunt Christi expugnare Ecclesiam, persecutio sæua in orbe vniuerso perstre peret; Quintinus, Lucianus & Eugenius Romæ claris orti natalibus in Gallias prædicaturi venerunt. Qui sancti laboris cursum martyrio coronantes, triumphatores insignes migrauerunt ad Dominum. Quos secuti eadem fidei deuotione, paresque natalium nobilitate Crispinus & Crispinianus, Suessionem ciuitatem hospitam suæ peregrinationis elegerunt. … Audiens hæc Maximianus impius ad persequendum eos Rictiouarum direxit. Ijdem Martyres in hodierno Martyrol. Rom. dicuntur in persecutione Diocletiani sub Rictiouaro Præside gladio trucidati. Qui proxime S. Regulo in citatis supra Actis iungitur Piatus seu Piato, [Piato,] in Actis MSS. sic dicit: Gratias tibi ago, Domine Iesu Christe, Redemptor mundi, qui me ad titulum dignitatis tuæ vocare dignatus es, & beatissimorum Martyrum tuorum Dionysij, Quintini, Luciani, Crispini & Crispiniani vel aliorum multorum, qui passi sunt propter nomen tuum consortem efficere. Dignare ergo, Domine Iesu Christe, in eorum me numero computare & regni tui hæredem fieri sempiternum. His ita dictis … aduenerunt impij persecutores, qui a nequissimo fuerāt Maximiano directi. Tunc illico apprehendentes Sanctum Dei & socios suos coram B. Piatonis obtutibus gladio puniri eos fecerūt… Tunc vnus ex militibus euaginato gladio parata iam sancta ceruice pretiosum caput abscidit. Demum S. Paschasius Radbertus Abbas Corbeiensis, Paßionem SS. Rufini & Valerij a se collectam ita exorditur: Impetantibus Diocletiano & Maximiano Augustis, [Rufino & Valerio,] persecutionis procella Christi Ecclesijs est excitata… Hac tempestate insignes viri, & fidei constantia morumque sanctitate præclari, Quinctinus, Victoricus & Fuscianus, Rufinus & Valerius, Crispinus & Crispinianus, cum ceteris suorum socijs Romanæ vrbis oriundi, Belgicæ secundæ populis, gentili adhuc superstitione detentis, verba vitæ prædicantes, eos a iugo dæmonum ad Christi libertatem vocabant. Qui doctrina mirabiles, virtutibus illustres, tamquam lætissima sidera Gallias illustrabant. Hæc ibi, vbi inter ceteros socios S. Regulum intelligi debere scimus, ex Actis S. Quintini, atque SS. Victorici & Fusciani iam allatis.

[10] En S. Regulum in tam illustribus monumentis notatum vixisse tempore Diocletiani & Maximiani: [& seculo 4 mortuus?] & cum in Actis dicatur diœcesim obiuisse, parochias visitasse frequentes conciones etiam in latißimo campo habuisse, ac post annos Episcopatus sui quadraginta e vita exceßisse, quidni ad tempora Constantini dicatur superfuisse? quod tamen potius erudito lectori malumus proponere, quam mordicus contra aliter sentientes tueri. De S. Regulo eiusque socijs iam allegatis ista habet Bosquetus lib. 4 cap. 5. Hac eadem Maximiani persecutione sub Præsidibus Rictio Varo, Crispino & Daciano Christiani testimonium fidei vita sua reddiderunt. Ex his plures vel iam mota a Diocletiano Romæ persecutione vel prioribus sub Principibus profligatæ in Gallijs fidei caussa venerant. Hi Quintinus, Regulus, Valerius, Ruffinus, Eugenius, Lucianus, Crispinus, Crispinianus, Piaton & alij simul Roma missi dicuntur: quorum aliqui priscorum Galliæ Episcoporum socij in aliquibus veteribus Actis fuisse leguntur: adeo historica veritas in incerto & obscuro latuit. Hæc Bosquetus, qui dein de Martyribus tunc passis agit.

VITA
Ex codice MS. Audomarensi.

Regulus Episcopus, Siluanectis in Gallia (S.)

BHL Number: 7106

EX MSS.

[1] [S. Regulus e Græcia Romam venit,] Beatissimus igitur egregiusq; Christi athleta Regulus, a Argolica deriuatus & exortus nobiliter prosapia, vt in antiquissimis reperimus pittacijs & chartis, largifluo diuinæ gratiæ perfusus rore, Romam ob accensum cælitus amorem Apostolorum Petri & Pauli, tandem adijt, sociatus venerabilium Collegarum b Dionysij, Rustici, Eleutherij & Eugenij ceterorumque contubernio. Quorum autem honorabile collegium sanctissimus B. Petri Apostoli successor Clemens libenter hilariterque amplectens, [& cum S. Dionysio & sociis missus in Gallias] Deo retulit confestim imo pectore condignas submissa terratenus ceruice gratias, qui tam decoras & nitidas ad fulciendam nascentis Ecclesiæ originem columnas vere immobiles elegerat. Tantam ergo sanctæ societatis fraternitatem diuinitus sibi directam, Clemens clara suscipiens mente cum communi vnius consensus vnanimitate, data prædicandi auctoritatiua potestate, ad Galliarum spineta, quia amplius gentilitatis diræ errorem cognouit scaturire, [Parisios adijt.] fidei Christianæ ardore succensus, gratulabundus direxit, Hi vero Sancti Dei concito gressu, diuini semina verbi fideliter spargendo, & Deo inspirante, baptismaliter germinando, ad Galliarum pedetentim peruenere regiones, scilicet ad vrbem Parisiacam primitus, quæ tunc temporis ex Regum palatijs & frugum copijs atque vineis vberrimis amœnior colebatur. Quas particulatim altrinsecus diuisas vnusquisque suam sibi deputatam sitibundo corde adijt prouinciam. Vnde contigit, Deo ducente, vt sacratissimus Antistes Regulus ad Siluanectensium properasset mœnia: qui paullatim continua prædicationis instantia erroneos de sæuissimi fauce seductoris, [Siluanectum excolendum suscipit.] viam summæ veritatis pandendo, rapuit. Quos cum laude triumphi, tam precum suarum munitos instantia quam sacri baptismatis piatos vnda, æterno Regi Deo vere munus acceptabile cum odore cælestis obtulit suauitatis. Pro horum itaque ereptione de sulfureo proditionis baratro, æternam sine defectu rutilantem coronam stolatus Domino remunerante, percepit.

[2] Postquam ergo diuina annuente gratia ob multorum salutem in c Francigenorum peruenit regiones, ne tanta lampadis rutilantis lucerna sub tenebroso abscondita lateret modio, [conuertit plurimos, etiam optimates:] fama sanctissimi Præsulis passim discurrente, cœperunt finitimi & incolæ terræ illius ad tanti Patris conuolare sitientes aspectum, & mellifluam dulcisonæ prædicationis doctrinam auido corde audire, & paullatim Diabolicam abhorrere culturam, atque repertam Euangelicæ institutionis veridicam sermocinationem ad baptismi gratiam hilariter, non solum vulgarium cœtus hominum, verum etiam nobilium de d Regali aula pariter descendentes concurrete. Inter quorum etiam beneuolum studium ob propriam corporum sospitatem etiā cœcorum, claudorum, mutorum, surdorum, [sanat ægros.] ceterorumque debilium, & diuersæ pestis clade laborantium non modica venit multitudo, credens nō ficto corde, quod velut audientium spiritaliter illuminabat pectora, nihilominus fusis ad Deum precibus eorum salubriter redintegraret corpora, & pristinæ sanitati redditi, Deo vberius debita redderent obsequia. Cumque cum alacritate mentis propulso natiuæ incredulitatis frigore, iamque summæ fidei sole feruenter in illorum cordibus radiante, ad illius sanctitatis Christo Duce concurrerent suffragium, mox per sanctæ prædicationis solertiam vegetati, animarum simulque corporum optatam receperunt sanitatem. Hic oculorum perspicuam claritatem in puncto temporis recipiens, altisonas illuminatori Deo contulit laudes: [cæcum,] alius pedum velocitate lætatus, æque magnificas saltando reddidit iubilationes: [claudum] alius vero ob pedorem aurium glutinosum potenter a Deo reseratum protinus non modicas exultanter obtulit grates: [surdum:] alius autem varijs punitus morborum ærumnis, dicto citius mirabiliter se piatum repentino visu respiciens, altiuola merito exposuit cantica eidem Domino, qui talem sibi elegit Antistitem, per quem talia geruntur prodigia.

[3] Huius nimirum doctrina verborum, est illuminatio virorum & prædicationis iugitas est populi sanctitas, & diabolicæ fraudis captiuitas. [omni virtutum genere excellit,] Fuit enim insignis moribus, scripturaque & pictura insinuante, corporis quantitate decenter compositus, staturæ proceritate formosus, & per gratiam quæ abundabat vbertim in labijs illius, scienter colimus illum doctiloquum. Corpore castus, mente deuotus, fidei feruore non tepidus, spei certitudine fultus, caritatis ardore sedulus, propriæ conuersationis dignitate astutus, & omnium virtutum vbertate conspicuus: non de crastino cogitans, sed Dei amorem metumque præ oculis iugiter habens, omnibus abundans profuit, nemini vel verbo nocuit. Vt verus Dei cultor bonorū omniū sanctissimus extitit propagator, ecclesiarum Dei optimus fundator & per dignam Apostolorum successionem Clericorum Domino in choro psallentium præcipuus ordinator: [omnium saluti studet:] natiuæ Græcorum linguæ Latinæque nihilominus peritissimus Doctor, secundum Apostolū omnibus omnia factus est, vt omnes lucrifaceret: aliorum salutem suum deputauit emolumentum, ideo nobilium, mediocrium & plebialium accessui pio amore dilectionis pietatis gremium aperiens, omnes pro meritorum qualitate lætanter recepit, quibus manum consilij & baculum solaminis benigniter porrexit. [1 Cor. 9, 22]

[4] [a S. Dionysio Episcopus creatus,] Beatus itaque Areopagita Dionysius a Paulo inuictissimo Apostolo primum Pontificali infulatus nitore, post a S. Clemente Gallijs destinatus, Parisius residens, [Siluanectum directus,] sanctum ac gloriosum eodem honore summi Præsulatus decoratum Regulum, ad Siluanectense castrum libenter dirigens, e Lucianum vero cum suis complicibus Sacerdotali politum Ordine Bellouacum misit. Qui Deo protegente sibi commissas particulatim parochias quam citius in Dei omnia regentis agnitione pariter conuerterunt. Vnde populus Belloacensis pagi iam in fide Christi perfectissime solidatus, per idoneos deprecatus est nuntios Sanctum continuis precibus Regulum, quatenus suum Athletam Episcopali sublimaret auctoritate. [S. Lucianum Episcopum ordinaturus, Bellouacum petit.] Qui protinus tantæ electionis congaudens nuntio, gressu concito ire non tricauit. Sed heu, proh dolor! oborta clam seditione Procerum, inuidia stimulante, quorum fortitudinem præfatus Lucianus cū f Lucio instantia sanctæ prædicationis in Dei animare studebat seruitio, tota in Sanctos grassata [perfidia], felici tandem cruore perfusos peremit. [sed eo per martyrium coronato,] Illico missus ecce alius ex plebe Christicola ad Beatum directus Regulum, teterrimum ferens nuntium, quem obuiam habuit in villa Canaan, quæ sita est super fluuium Isaræ, dicens: Noli pater, noli vexari, quia Pastor noster pro ouibus sibi delegatis martyrium passus, migrauit ad Dominum. Hanc autem ferocem passionem Regulus vt comperit completam toto confestim adnisu cordis Deo retulit gratias, dicens: Gratias tibi ago, Domine Iesu Christe, Pastor egregie, qui de collegio fratrum nostrorum, hunc per passionis acerbitatem in regno tuo feliciter laureatum assumpsisti.

[5] Ad hoc publicum lamentum ecce tota ruit ferme Belloacensis parochia, [Bellouacenses confortat:] fama velociter discurrente, tanto carens Pastore, congruam postulando consolationem. Quos omnes beatissimus Regulus verbo salutis sapienter cōfortauit. Inter quos, haud mora, cæcus diuturni expers luminis, opem suæ sanctitatis flebiliter deposcens, aduenit: cuius miserabilem cæcitatem intuens vir sanctus, ingemuit dixitque: Domine, Domine, qui mirabiliter creasti hominem, & mirabilius redemisti, [cæcum illuminat,] qui oculos cæci ad te clamantis per omnipotentiam tuæ Deitatis deifice reformasti, pristinum in eo reforma decorem: vt iste præsens discat populus, quia tu es Deus deorum, faciens prodigia in cælo & in terra. Cumque omnes ad huius sanctæ orationis lacrymosam petitionem respondissent, Amen; dicto citius, ingrediente die, fecit Dominus discedere noctem. Populus siquidem repentini miraculi roboratus subsidio, [ecclesia in loco miraculi erecta.] ob huius testimonium illuminationis eodem in loco auida constructione plantauit ecclesiam, quæ hodietenus in filijs Deo dilectis florendo germinat.

[6] [diœcesim lustrat:] Præterea rumore digni Præsulatus crescente, Apostolorum vicem tenens, Catholico dogmate pollens, oppida, rura, casas, vicos, castella peragrans, populo passim trahente, vtpote rudibus propinator noua propinans pocula, fauo mellis dulciora, digne ac reuerenter Christi Ecclesiam adhuc primitiuam & nutabundam regendo amplificauit: curiosa solicitus indagine, ne lupus insidians oues Christi simpliciter viuentes maligniter deciperet, [ecclesias dedicat:] propriam circuiuit ob fidei ruditatem non semel in anno parochiam: verba Dei per corda neophytorum seminando, ecclesias aptis in locis ædificando, easdem Episcopaliter dedicando, gregem Christi sancto chrismate baptismaliter ablutum augendo. Tandem peruenit ad quoddam oppidum publico vocabulo g Rulliacum, vbi non modicum habuit sibi obuium cælicolæ plebis exercitum: qui vnanimi intentione ad mellifluam currebat doctrinam, [Rulliaci] pristinæ prædicationis non immemor, sed sitienti anhelitu cateruatim auribus erectis fluenta Euangelicæ doctrinæ haurire affectabat. [ob populi concursum] Vt autem pius Pastor Regulus, regulari fultus auctoritate, populi confluentiam ferme innumerabilem conspexerat, illico altisonas Deo rerum Creatori lacrymis perfusus retulit gratias: per cuius in terram inspirationem plebs diuino rore madida diabolum execrabiliter abhorrebat, & Dominum pariter Redemptorem quærebat. Quid plura? Amplæ illius ecclesiæ parietes tam præcipuam non valentes recipere concionem, [in spatioso campo docet:] reperto ab almiuolis sibi famulantibus. Clericis consilio, in spatioso situ miræ amplitudinis cathedram iussit iuxta lacum ponere Pontificalem, (qui inibi adhuc hyemali imbre congestus, in sese aliquando vibrantibus vndis reuertitur) ideo vt astanti vallatus vndique populo Christum spargere quiuisset & promptius, ne vllus diuini panis refectione carens, ad propria ieiunus remeasset.

[7] Interea cum iam diuinus propagator ob amorem æterni Regis officium regiminis sibi commissum pleniter exerceret, & diuturnum dulciter traheret sermonem; [ranis silentium indicit,] illa gloriosa dies priscorum cursum secuta dierum, vespertinam, Phœbo ad Oceanum descendente, adijt horam. Cum ecce repentino sonitu, vt mos est æstiuo tempore, ranarum illius lacus exorsa est inarticulata garrulitas: quæ naturæ proprietatem non ignoranter sequentes, diuersarum vocum emiserunt huc illucq; natando confusionem: propter astantem enim in gyro populum non amiserunt strepitum, vt virtus Dei in omnibus præpotens clarius præmineret. Beatus vero Regulus, Antistes pretiosissimus, non tulit hanc tædiosam ranuncularū inquietudinem: & ne forte astantium aures sonitus enormitas obstrueret, [vni permissa facultate coaxandi.] graui ad eas vultu retrorsum respiciens, præcepit, vt insolitum perpetim haberent silentium, dicens: Silete, silete omnes, nisi solummodo vna vestrarum ob huius testimonium mandati. Quæ protinus tanti Patris parentes iussioni silenter quieuerunt, & adhuc miro modo illarum posteritas matrum obedientiam imitans, silendo reticet excepta solummodo vna, quæ alijs ludentibus cantus sui proprietatem vt iocula rix administrat. O Deus vere per omnia elementa benedictus, qui tuos magnifico munere clientulos honorifice ditas, quorum imperijs etiam barbaries & insensualis creatura obedienter paret: quia nihil difficile & impossibile est in te fidentibus & tuam credentibus sinceriter omnipotentiam: qui dixisti: Omnia possibilia sunt credenti. [Mar. 9, 22] Ecce per tot annorum spatiosa volumina, ranarum barbaries tuo silenter obedit Pontifici, quæ huc vsque sua ora habent magno silentio frænata. Merito vt quidam Metrocanorius in suo pompauit poëmate, dicens:

Subditur omnis imperijs natura suis.
Nempe, Creatori (cuius quæcumque videntur,
Seu quæcumq; latent, & rerum marchina sermo est)
Omne suum famulatur opus.

[8] Populus autem præfatus duplici roboratus suffragio, videlicet fructifero vbertim sanctæ prædicationis satiatus sermone, vel viso nimirum insolito miraculo, in fide Christi solidatus, sua tondens pectora reuersus est ad propria. Rexerat igitur vir Dei orthodoxus, & ambidexter Ecclesiam, per multorum curricula annorum peruigil, [miraculis clarus obit 30 Martij,] admonendo seniores & exhortando ætate coæquales, increpando iuniores, & signorum prodigia, Deo operante tamquam rudibus & fide vacillantibus secundum Apostolum ostendendo. Quia signa infidelibus sunt, non fidelibus, sed Deo in cor dante, infidelitati quam citius imposuit metam: Illorū etenim miraculorum mira prodigia, tunc temporis meritis Beati Reguli Christi Pontificis mirabiliter perpetrata, nullius differti Oratoris calamo plane comprehendi valebit. Discessit autem III Kal. Aprilis, regnante Deo & Domino nostro Iesu Christo.

[Annotata]

a An pro Argolica sit legendum Gallica dubitari potest. Romanus in Actis sociorum habetur.

b De hac sociorum coniunctione ac missione supra egimus, vbi alij cum Eugenio assignantur.

c Erant iam pridem a Francis eæ Galliarum regiones occupatæ & appellatæ cum auctor scriberet, non vero quando S. Regulus vixit.

d Est phrasis tempore scriptoris vsitata, qua illustres nobiles indicantur.

e Acta S. Luciani & sociorum duplicia dedimus 8 Ianuarij, & supra eius aduentum tradi tempore Diocletiani.

f Imo Lucianus ante baptismum vocabatur Lucius: & socij vocabantur Maximianus & Iulianus.

g Rulliacum vulgo Rullij nouem circiter millibus passuum distans Siluanectis.

VITA ALIA
Ex pluribus codicibus MSS.

Regulus Episcopus, Siluanectis in Gallia (S.)

BHL Number: 7107

EX MSS.

CAPVT I
Incerta narratio patriæ, conuersionis & missionis. Episcopatus eius Arelatensis.

[1] [S. Regulus traditur baptizatus esse a S. Ioanne Euangelista:] Post sacratissimum Dominicæ Ascensionis venerandumque triumphum, cum ad declarandam Christianæ religionis fidem per diuersas terrarum partes sancti Apostoli dispersi fuissent, & B. Ioannes Euangelista per Iudæam vicinasque prouincias verbum Dei instanti prædicatione doceret, multorumque infidelium cæcitatem eius sancta illustraret doctrina; accidit, vt quidam iuuenis, cuius actus, cælesti annuente gratia, fidelium notitiæ tradere disposuimus, a ex Græcorum finibus nobili prosapia exortus, nomine Regulus, inter confluentium turbas ad eius mellifluam cum summa deuotione curreret prædicationem: ibique Euangelicæ fluenta doctrinæ non segni percipiens aure, natiuæ tandem incredulitatis propulso frigore, diuinique luminis illustratus calore, per eumdem Apostolum, diuina cooperante gratia, baptismatis vnda regenerari meruit: quique vt Apostolicis liberius posset adhærere vestigijs diuinisque sedulus assistere prædicationibus, ad patriam redijt, illud Euangelicum in pectoris arca maxime deferens: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quæ habes, [& bonis suis in pauperes distributis,] & da pauperibus, & veni, sequere me. Mox vero fidelis auditor, quod deuota susceperat mente, operis exhibitione implere non distulit. Paterna namque prædia, possessiones, cunctamque rei familiaris supellectilem (his enim innumerabili copia affluebat) celeriter distrahens, eorum pretium manibus indigentium sagaciter tradidit: atque cunctis adhuc nouus tiro Christi diabolicis renuntians pompis, ab huius naufragio mundi gaudens nudus euasit: sicque pro voto rebus compositis, curarumque secularium deposito onere, ad Magistri documenta libera redijt mente. Tunc beatus Ioannes hoc audito, gratiarum Deo reddidit actiones, tantam in eo tamque celerem admirans perfectionem, atque illum diuinorum voluminum doctrinis & exemplis breui sub tempore edoctum, (quem enim cælestis illustrauerat gratia, nulla ad discendum poterat tetrahere mora) confestim ad Clericatus prouexit gradum. Adepto igitur religionis huius honore, [ad Clericatus assumptus gradum] præeuntis Magistri vestigia digna conuersatione & actibus sequi cupiens, ipsius quotidianis informabatur exemplis. Intantum ergo B. Reguli deuotæ seruitutis obsequium Apostolicæ dilectionis meruit gratiam, quasi intra familiaritatis eius sinum collocatus, ceteris secretius eius sancto sæpius frueresur alloquio. Prædixerat enim illi diuino tactus Spiritu, quod non effusione sanguinis, nec tortoris verberibus afflictus, ac carnis vinculis solueretur: sed diuturna felix pace, plenus dierum Confessor, migraret ad Dominum.

[2] Interea dum B. Ioannis sanctissima prædicatione fides Catholica illis in partibus secundis augmentaretur successibus, & dæmonum culturis iam pene totus renuntiaret populus: Domitianus Cæsar, [S. Ioanne a Domitiano in Pathmos relegato,] qui huius fidei nomen delere cupiens, multos iam Christianæ religionis cultores per diuersa supplicia transmiserat ad Superos, audiens famam B. Ioannis, & quod per illum multa fierent prodigia, multitudoque innurabilis populi, abdicatis idolis, in diuinis lætaretur obsequijs, missis apparitoribus in b Pathmos relegatum, fieri exulem constituit. Tunc B. Regulus tanti Patroni destitutus solatio, continuis faciem pro eius absentia lacrymis rigans, & sine intermissione orationi incumbens, vt propositi sui votis gratuita miseratione annueret, & a mundanæ deceptionis errore gressus eius auerteret, Dominum iugiter precabatur. Cum itaque diuinæ contemplationis amore succensus, orationi, vt diximus, operam daret, quorumdam relatione fidelium comperit Areopagitam Dionysium, Athenis cum plurimis eiusdem ciuitatis incolis a B. Apostolo Paulo Christianæ fidei sacramentis imbutum, [creditur ad S. Dionysium Areopagitam accessisse,] & sacræ regenerationis vnda perfusum: vnde nimia exultatione gauisus, immensas omnipotenti Deo retulit gratias, qui generi humano, a iugo diabolicæ seruitutis erepto, diuinitatis suæ notitiam aperire dignatus est. Moxque patrios fines, siue cunctam propriæ cognationis lineam, æternæ retributionis spe deserens, B. Dionysij felici cupiens iungi consortio, gradu concito Athenas venit. Iam enim macarius Dionysius, multorum societate fidelium comitatus, Apostoli Pauli Doctoris sui vestigia Romam vsque prosecutus fuerat. Audiens hoc beatus Regulus, non peracti labore itineris fractus, nec imminentis longioris tædio territus, iam immensis pelagi fluctibus euectus, tandem Romæ cum prædictis Sanctis a beatissimo c Clemente, qui tunc temporis Apostolicæ dignitatis in Cathedra residebat, omni cum honore susceptus est. [& cum eo Romæ a S. Clemente Papa exceptus,] Cum autem horum Sanctorum conuentus Apostolicis informaretur quotidie sanctionibus, & maximum apud illum familiaritatis obtineret locum, inter plurima diuinæ exhortationis colloquia, quadam die congregatis coram se Clemens Papa, sic cœpit: Viri Fratres & filij, Dominus Iesus Christus ante mundi constitutionem ex Patre genitus, nostris nunc temporibus ex virginali vtero natus hominem assumpsit: qui peractis passionis & resurrectionis necnon ascensionis suæ Sacramentis, sanctorum Apostolorum mentes Paracliti infusione edocuit, vt omnium gentium linguis loquerentur magnalia Dei: illi vero per orbem dispersi non solum verbis & miraculis, verum etiam proprij effusione sanguinis plantauerunt ecclesiam Dei. Peracto vero laboris sui cursu, nobis discipulis suis illorum vicem credentes, in vinea Domini Sabaoth operari, fructumq; in tempore opportuno Deo reddere præceperunt. Quapropter fratres & commilitones, quia vos ad perficiendum Dominicum opus vnanimi intentione paratos video, non est bonum, vt relictis rebus diuinis inertiam sectemini & otium: cum secundum sententiam Dominicam: Messis quidem multa est, operarij autem pauci. Videtis quidem mundum pene adhuc totum antiquis erroribus implicitum, maxime Occidentis partes, quas ex diuino iussu fraternitatis vestræ sanctissimo labori committo excolendas. Cum huic Apostolicæ iussioni vnius voluntate assensus annuentes assurgerent, [in Gallias missus:] S. Clemens B. Dionysium Pontificalis honore dignitatis sublimauit, potestatemque ligandi & soluendi, quam a beato Petro susceperat illi suisque successoribus æterno conferens dono abeundi licentiam dedit.

[3] Tunc hi sancti viri Apostolica benedictione roborati, [Arelatum venisse,] ac sancti Spiritus amore succensi, Dominici fideles agricolæ ruris, barbaricis pectoribus verbum Dei inserentes, Arelatensem venerunt ad vrbem. Illuc enim quamplurimi ex diuersis partibus negotiatores venerant (erat enim ibi portus multis abundans commercijs) quorum quidam d Apostolorum prædicationem audierant, & huius rei gratia prædictis Sanctis humanitatis officia præbuerunt. Tantam namque gratiam Sanctis suis largitus est Dominus, vt eorum prædicationi plebs Arelatensis nullo modo resisteret, sed Euangeliū Christi deuotis suscipiens mentibus Conditorem omnium fideliter adoraret. [ibidem constitutus Episcopus:] Erat enim maxime venerabile templum, quo Martis statua ab omnibus colebatur, quam B. Dionysius nullo hominum labore, sed Diuini nominis inuocatione confregit: & eliminatis cunctis spurcitijs ad regenerandum populum Dei baptisterium fieri præcepit. Ipsum vero templum, sub veneratione beatorum Apostolorum Petri & Pauli ecclesiam consecrauit. Videns autem illius regionis populum idololatriæ sacrificijs inseruire, per diuersas prouincias ministros suos diuidens; benedixit eos dicens: Sicut fuit Dominus cum Dominis meis Apostolis, ita sit vobiscum in æternum, & dans pacem omnibus, & per singulos dilectionis [diuidens osculum] deflens abire permisit. Sanctum vero Regulum Pontificali benedictione decoratum Arelatensi Ecclesiæ præesse constituit. Ipse vero cum SS. Rustico & Eleutherio fines Galliæ penetrans, Parisios venit, vbi multis afflicti tormentis laboris sui palmam capitali sententia susceperunt.

[4] Accidit autem vt ipsa interfectionis ipsorum die beatissimus Præsul Regulus Arelatensi populo, [Intellecto diuinitus martyrio S. Dionysij & sociorum,] iam ex more ecclesiam frequentanti, publicam Missam celebraret; Dominica oratione iam dicta, & Apostolorum nominibus recitatis adiunxit. Et beatis Martyribus Dionysio Rustico & Eleutherio: quo audito paullulum stupefactus secum mirari cœpit, cur præter solitum hoc dixerat: & ecce apparuerunt tres columbæ super altaris Crucem residentes, horum Martyrum nomina pectoribus sanguine habentes inscripta: quas beatus Præsul diligenter intuitus, B. Dionysium & socios eius per coronam martyrij cælos ascendisse per Spiritum sanctum cognouit: mox autem columbæ ab oculis eius elapsæ sunt. Expleta autem Dominici Corporis consecratione, paucis secum quos voluit retentis, ceteros recedere fecit: quibus visionem quam viderat, & quod B. Dionysius & socij eius palmam martyrij suscepissent, amarissime flens narrauit: Heu me, dicens, infelicem, qui inter tales gloriosæ mortis honore donatos finem vitæ inuenire non merui: [& dato Arelatensibus Episcopo Felicissimo, Parisios abit:] quam libenter corpus hoc neci traderem, vt tantorum virorum societate non carerem. Tunc vocato quodam Felicissimo Episcopo, qui a B. Clemente Papa illuc forte tunc venerat, plebem sibi traditam illius custodiæ delegauit. Ipse vero iter arripiens, paucis comitatus, Sanctorum prosecutus vestigia, Parisios venit.

[5] Tunc diligenti inuestigatione, secreta autem, sanctorum Martyrum requirens corpora locumque interfectionis ipsorum, tandem ad vicum Catulliacum peruenit: & a quadam matrona nomine Catulla, [excipitur hospitio a Catulla Christiana,] quæ ibi morabatur, hospitium sibi præstari caritatis gratia expetijt. Ipsa ergo an Christianus esset requirere cœpit: fuerat enim a Dionysio Crucis signo præsignata. Quo se esse Christianum respondente, addit ipsa: Dic, quæso, ex consortio sanctorum Martyrum Dionysij & sociorum eius fuisti? Ipse vero horum nomina audiens, obortis perfusus lacrymis, se esse confessus est. Vt autem B. Regulus Catullam Dei esse famulam ex collocutione cognouit, [genus martyrij illorum intelligit.] prædictorum Sanctorum & suæ peregrinationis replicans textum, veridica relatione per ordinem ei cuncta retulit: ipsa vero illi & aduentum Martyrum, & pœnarum atrocitatem, & quo passionis genere meritam peruenerint ad coronam, omni cum deuotione aperuit. Nocte siquidem insequenti (nondum enim persecutionis procella quieuerat) Sanctum ad sepulcra Martyrum duxit, quo fidelium manibus furtim non condigno repositi honore fuerant: quorum nomina & passionis modum, [lapidi inscribit,] quantum lapis superpositus capere potuit, beatus Præsul posteris dereliquit. Per tres autem dies cupiens diuinis instrui disciplinis ipsa Catulla, S. Regulum secum detinuit. Tertio autem transacto die, Fescenninus horum Sanctorum interfector, audita Imperatoris sui e Domitiani morte, confusus Romam redijt. Tunc Catulla discessione tyranni non parum læta, [basilicam illis dedicat.] super Sanctorum corpora basilicam ædificauit ligneam, pro tempore satis honestam, quam sanctus Præsul in honore ipsorum Martyrum consecrauit.

[Annotata]

a MS. Vltraiectinum, ex Francorum finibus nobili ortus prosapia. Vita excusa: ex nobilissima Argolici generis prosapia ortus, anno 13 regnante Claudio, Incarnationis Dominicæ 50 Verum annus 13 Claudij conuenit in annum Christi 53 & secundum Baronium in annum 55.

b Id factum traditur anno Imperij eius 14 Christi 94.

c Sedit S. Clemens ab anno 91 ad 100, mortuus 23 Nouemb.

d Scilicet, Pausum anno Neronis 5, Christi 58 in Hispanias iuisse, & in transitu S. Trophimum Arelatensium Episcopum instituisse volunt.

e Interfectus est Domitianus 18 Septemb. anni 96.

CAPVT II
Siluanectenses exculti. Præses & alij baptizati. Energumeni & captiui liberati.

[6] [In Lauira villa idolum Mercurij signo Crucis deijcit:] Beatus vero Regulus pro hospitalitatis officio Catullæ gratias referens, ad Siluanectensium vrbem ire disposuit: nondum enim salutis verbum susceperant, sed dæmonum cultibus dediti, paternæ consuetudinis detinebantur erroribus. Cum autem iter inceptum faceret, in villa, quam dicunt Lauiram, inuenit non paruam hominum multitudinem, idolo Mercurij sacrificij victimas offerentem. Quod videns athleta ingemuit, & populo idololatriæ cultui dedito condolens, ad orationis confugium redijt: & præmisso sanctæ Crucis vexillo, cunctis astantibus pastorali simulacrum percussit baculo: mox diuino numine, [altare B. Mariæ consecrat:] & Præsulis intercessione communitum est idolum & quasi in puluerem redactum. Ipsa autem rustica manus, diuinæ cedens virtuti, nullam aduersus eum, vt mos est eorum, seditionem excitauit: sed iussioni obediens Præsulis, sacro baptismate purificari non renuit. In loco vero, vbi idolum confregit, in honorem beatæ Dei Genitricis dedicatum altare statuit a.

[7] Erat autem in ciuitate Siluanectensi matrona quædam, nomine Callicia, prædictæ Catullæ consanguinea: quæ beati viri famam audiens, & quod per illum multæ fiebant virtutes, ad prædictam villam, quo sanctus Præsul pro baptizando populo & diuinarum ordinatione rerum per triduum moram fecerat, occurrit; vt quantocyus ad ciuitatem properaret, & vnicum sibi redderet filium, [Siluanecti energumenū liberat] quem humani generis inuaserat inimicus, lacrymabile implorans oratione. Beatus Præsul vt erat nulli pietate secundus, mulieris cōdolens lacrymis, valedicēs populo, perrexit ad vrbem. At vbi Callicia duce, vbi puer torquebatur, ingressus est domum, maligni spiritus malitia motus, Cur, inquit, nequissime, creaturam Dei iniusta retines peruasione? Cur tibi tormenta ingeris? Cur æterni incendij tibi ignem accendis? Cumque hæc & huiuscemodi proclamaret, orationem Dominicam & Symbolū incepit super caput pueri. [dæmone in formam vespertilionis fugiente.] Mox vero dæmon hac oratione territus, diuinoque verbere tortus, in vespertilionem mutatus, egreditur: & quia immundissimus sordidum induerat animal, immundum non immerito quærere voluit hospitium, Asinum, quo sanctus Præsul longi laborem itineris fessus leuare solebat, cernentibus cunctis qui aderant, cum assumpti corporis forma ingredi voluit. Sed qui quondam, quod natura negauerat, asinum humanis coëgit vti loquelis, hunc S. Reguli meritis salutis vexillum, quod numquā nouerat, [& per asinū signo Crucis repulso,] componere docuit. Nā pede Crucis signum figurat, & quasi Deum adiutorem sibi inuocaret, erecto in cælum capite plus solito rudere cœpit: sed diuina potentia sancti Præsulis asinum ad iniquo hospite liberauit.

[8] Tunc beatus Præsul populo, qui huic spectaculo aderat (multi enim audito sancti viri aduentu conuenerant) verbum vitæ his verbis propinare cœpit: Videtis fratres, quam segnes & tardi corde estis ad confitendum Dominum Iesum Christum, [habita ad populum cōcione,] qui pro vestra redemptione per vterum Virginis in hunc mundum venit, & pro vobis crucifigi, mori & resurgere voluit. Iam enim, vt ita dicam, animalia Deum loquūtur, & sanctæ Crucis signum, quod fidelibus & fide renatis contra antiqui hostis insidias concessum est, iam a brutis animalibus, vt in præsentiarum cernitis, pro liberatione sui, admirabili dispositione Dei assumitur. Quapropter fratres, quos Deus imaginis suæ honore sublimauit, & præter cetera animalia rationis capaces esse voluit, bonum est vt Dei notitiam suscipientes in Dominum Iesum Christum, abdicata dæmonum cultura, credatis: vt per sacri baptismatis regenerationem emundati, [plurimos baptizat,] a morte perpetua eripi, & æternæ vitæ gaudia adipisci mereamini. Cumque his & huiuscemodi verbis populo satisfaceret, maxima illorum pars, quorum Deus cor tetigit, confitentes peccata sua, vt sine dilatione baptizarentur, petierunt. Tunc B. Regulus puerum, a quo dæmonium eiecerat, cum maxima populi multitudine sanctificationis vnda regenerauit. Quod videntes templorum Pontifices, inuidiæ facibus accensi, [cum inuidia Sacrificulorum:] vt a finibus suis Deorum suorum hostis exterminaretur, Quintiliano vrbis Præfecto suadere cœperunt. Tunc Præfectus contemptu Deorum suorum motus, ira dictante, respondit: Ite & dijs nostris ex more libaminum victimas diluculo præparate: vbi superueniens, illum, populo nouum dogma inferentem, ad sacrificandum cogam: quod si noluerit, diuersis cruciatibus afflictum meritæ neci tradam.

[9] Cum autem B. Regulus baptizata immensa populi parte ab hospitium, quod sibi Callicia parauerat, iam morte imminente rediret, veniens ante ostiū carceris in ipso vrbis introitu, [Christianos, captiuos foribus carceris vltro apertis liberat.] inuenit quosdam Christianos prædicti carceris ergastulo nexos: qui beati viri transitum audientes, vt eos respiceret, immensis vocibus clamare cœperunt: ad quorum voces subsistens, an Christiani essent requirere cœpit. Illi se a B. Dionysio sub Sanctæ Trinitatis nomine baptizatos, & post huius nominis confessionem a Præfecto relegatos voce clara responderunt. Tunc athleta Dei non territus insani Consularis sæuitia, Non est, inquit, bonum, eos, quos diuina clementia spiritalibus dæmonum vinculis absoluit, materialibus hominum nexibus teneri. Hæc autem dicens, pastorali virga virtute Diuina ostium carceris aperuit, nexosque ergastulo abire permisit. Tunc custos carceris quod viderat concite Præfecto nuntiauit: quem nimio furore succensum, & ad perquirendum Sanctum Dei iam insurgentem, vxor eius, quæ fuerat a B. Dionysio prædicata, detinuit, & blandis persuasionibus ab incepto desistere fecit.

[10] Beatus autem Regulus consuetam capiens cœnam, & cum suis discipulis per totam noctem in Dei laudibus perseuerans, pro populi conuersione Deum precabatur. Interea Præfecto inani & peruigili intentione de ne Præsulis pertractanti, Christo vero solita pietate fidelis sui salutem disponente, iam maxima noctis transacta parte apparuit S. Dionysius cum suis duobus socijs in visu, dicens: [Præfecto vrbis a S. Dionysio & socijs apparentibus incitato ad fidem Christi amplectedam,] Quintiliane, Dominus Iesus Christus vniuersorum Conditor, cuius nos seruos fideli professione fatemur, huc salutis tuæ caussa nos misit: vt relicto dæmonum cultu, ad eū conuertaris, & postposita tyrānicæ dominationis præfectura, Christianæ religionis amodo fidelis cultor efficiaris: summo vero mane fratrem nostrum perquire Regulum, a quo indulgentiam petens, quidquid dixerit sine contradictione perficias. Peracta visione ad se reuersus Præses, quæ viderat coniugi suæ per ordinem retulit, & Sanctorum imagines euidenti relatione significauit. Illa autem dixit: Noueris esse, carissime, eos qui tibi locuti sunt B. Dionysium & socios eius, qui a Præside Fescennino Parisijs martyrij palmam susceperunt: vnde bonum est & salutare, vt, sicut diuinitus tibi per eosdem Sanctos reuelatum est, virum Dei pacifice, non vt disposueras, perquiras, [simulacra plurima deorum deijcit:] vt quidquid præceperit facias, ne omnipotentis Christianorum Dei iram incurras. Beatus vero Regulus facto mane ingressus est templum, quo Præfectus sacrificium parari iusserat, quod intra muros sitū ciuitatis magno venerabatur cultu: erat enim miræ compositionis & ornatus, in quo inerāt quamplurima dæmonum diuersi generis simulacra, quæ cuncta diuini nominis inuocatione athleta Dei, imo Deus per illum, in momento subuertit. Tunc Sacerdotes, qui iussis insistebant sacrificijs, deorum suorum interitum considerantes, cum magno vlulatu discurrebant, pectora sua impie tundentes, & numquam tantum scelus in seculo fuisse proclamantes, [a sacrificulis ad necem petitus] Præfecti domū ingressi dicebant: Cur, maledicte, Deorum sanctuaria destrui permittis? Cur Imperatoris leges euertentem, infelix Præses, non punis? viuus debet incendi Regulus, qui sacrilega manu Deos nostros vrbis protectores tangere non timuit.

[11] Cum talia indiscreto prosequerentur luctu, quidam ex maioribus populi, qui ob hoc illuc conuenerat, vt Iudicis animum ab insana Sacerdotum proclamatione auerterent, (verbum enim vitæ iam per virum Dei susceperant) dixerunt: Quoniam, [eumdem Præfectum a maioribus populi iam Christianis de vera religione monitum,] iustissime Præses, ad hoc huius officij in cathedra resides, vt in tractandis negotijs iustitiæ tramitem teneas, & in discutiendis caussis discretionis moderamine vtaris; non est bonum vt horum iniustæ accusationis querimoniam aduersus Sanctum Dei temere suscipias: donec discussa veritate, quis horum potius credi debeat, agnoscas. Sed vt certa ratione cognouimus, & vt ipse, si veritati repugnare nolueris, addiscere poteris, ipse sanctus Præsul verum Deum & omnipotentem annuntiat, & quod verbis prædicat euidentissimis miraculorū testimonijs affirmat. Igitur quia nostri Sacerdotes illius prædicationi & documentis nulla vera ratione resistere valent, & nostra numina inuocatione nominis Dei sui potenter, vt videmus, conterit; iustum nobis videtur, vt abiectis mendacijs assecuremini veritatis auditu. Cumque hac ratione Iudici populus satisfaceret, & ad diuinæ religionis cultum eius animum inclinaret: ille diuinæ visionis non immemor, cum coniuge & familia ad vitum Dei se contulit, & ad pedes eius procidens, indulgentiam pro ignorantia sua, fusis lacrymis postulauit. [ad se veniētem excipit,] Cumque vidisset beatus Regulus totius vrbis multitudinem cū suo Præside omni cum deuotione confluentem, exultauit, & publica voce benedixit Domino Iesu Christo, qui humano generi ostium misericordiæ suæ aperiens, sui nominis agnitionem ostendere dignabatur. [& post triduanum ieiunium & prædicationem] Et cum deprecaretur eum populus, vt sine dilatione sanctificationis vnda renouaretur; Iustum est, inquit, filij, vt saltem per triduum ieiunij maceratione afflicti diuinam misericordiam imploretis, vt ad sacri baptismatis gratiam digni peruenire mereamini. Per illud ergo triduum B. Regulus sine intermissione populo verbum vitæ euangelizans, quæ ad ædificationem animarum pertinebant, euidentissime aperuit. [erecto S. Mariæ altari baptizat cū alijs,] Tertia vero indicti ieiunij die, templum, in quo simulacra deposuerat, aggregato populo ecclesiam dedicauit, & altare ibi in honore Dei genitricis & Virginis Mariæ consecratum statuit. Posthæc Comitem cum coniuge, Sacerdotes etiam & populum vtriusque conditionis & sexus, tam per se quam per discipulos, in Sanctæ Trinitatis nomine baptizauit.

[12] Cum autem requireret a populo, in quo loco nouam pro sepeliendis corporibus sepulturam faceret, quorumdam nūtio comperit locum esse ante portam ciuitatis ad hoc habilem, [in suburbio deijcit simulacra,] vbi plurima exercebātur negotia. Erant enim ibi deorum simulacra, Sacerdotum mensæ sacrificij victimas vendentium, atque diuersi tormenti genera, quibus sacrificare nolentes grauiter afficiebantur. Quod cum videret beatus Præsul, ibi adhuc haberi officinas dæmonum ignorans, præcepit continuo omnia destrui, & simulacra ad puluerem redigi. [ecclesiam in honorem SS. Petri & Pauli dedicat, & publicam sepulturam statuit.] Quo facto ecclesiam beatorum Apostolorum Petri & Pauli nomine ædificari, & publicam Christianorum sepulturam ibi fieri instituit. Sic omnibus rite compositis, cœpit honor Dei a populo exaltari, ecclesiarum cultus quotidiano vsu augmentari: Sanctus vero Præsul Regulus immensis laudibus extolli, ac deuotio Christianæ fidei ab omnibus amari. Erat enim ipse venerabilis Præsul virtutum donis ornatus, canis capitis & morum maturitate decorus, cōtinentiæ honore Angelicus, contemptu mundi sublimis, iustitiæ meritis gloriosus: illustrabat siquidem illum cælestis sapientia, simplicitatis gemmis ornata, & iustum vitæ tramitem tenens, diuinæ protectionis gubernaculo defensus, naufragium male blandientis mūdi gaudens euasit: populus vero sub tanto Præsule in Dei laudibus, & veneratione sanctarum ecclesiarum perseuerās, benedicebat quotidie Domino Iesu Christo, qui cum Patre & sancto Spiritu viuit & regnat Deus per omnia secula seculorum: Amen.

[Annotatum]

a Additur in Vita excusa, Et baptizauit eos ibi numero CXLV & mensis ibi diebus VII.

CAPVT III
Fons elicitus, cæcus illuminatus: ranis silentium indictum. Obitus S. Luciani & S. Reguli.

a

[13] Qvia in præcedentis narratione sermonis, qualiter hic sanctus & venerabilis Præsul Regulus a Græcorum finibus huc, vbi sacratissimum eius corpus veneratur, [Prologus auctoris ad narrationem miraculorū:] Saluatoris annuente clementia peruenit, & quomodo immensum huius patriæ populum ab ipsis dæmoniaci cultus fæcibus ad agnitionē Creatoris suis exhortationibus, diuina maxime cooperante gratia, extulerit, pro modulo nostro, & prout veritatis se ordo habet, prædiximus: nunc ad miraculorum eius insignia merito prædicanda venientes, quæ per illum Diuina in populo operari voluit pietas, licet gestorum ipsius cuncta perstringere humano impossibile sit stylo, omnium deuotioni tradere fideli descriptione optamus. Et quoniam ad illius solemnitatis diem debita veneratione colendum, maximas populorum turbas ipsius depositionis commemoratio celeberrima congregat; tunc omnium mentibus fidei & religionis maior augmentabitur deuotio, cum sancti & venerabilis Præsulis signorum prolata fuerit magnitudo. Et quāuis pene nullus, qui tanti viri existat imitator, inueniatur, tamen cunctos diuina clementia eius sancta intercessione faciet sanctiores.

[14] Cum igitur ipse Præsul, iam in fide solidata plebe, quadam die cum multitudine ciuiū in quodam nō longe ab vrbe resideret biuio, & cælestis haustum fontis, vt consuetudinis eius erat, affluenti copiose propinaret populo; quidam ex primoribus populi, b qui forte illuc multus conuenerat, inter ipsa diuinæ allocutionis mysteria dixerunt: Domine Pater, quam amœnus esset iste locus ad recreandum vrbis huius populum, & maxime peregrinos, vel quoslibet viatores alicuius labore itineris fatigatos, si fontem aquæ viuæ hic haberemus: [Precibus fontem elicit:] quem tua nobis aperiri intercessione, quod te posse credimus, hæc omnis multitudo precatur. Tunc sanctus Præsul diuinæ virtuti nil esse impossibile certus, super hoc Dominum deprecari admonuit: vt qui quondam sitienti populo aquas de petra admirabili potentia, nunc ipsorum petitionem nō spernens, ad declarādum sui nominis potestatem, fontem viuum seruis suis produceret, quem petebant. Tunc multitudine orationi incumbente, ipso in loco vbi sanctus Dei effusis procubuit lacrymis, repentina effusione fons nouus gratissimas euomuit aquas: qui auctoris sui adhuc nomen retinens, iugi cursu fluuiū facit. Quod videns populus tanti nouitate miraculi gauisus, immensas Deo omnipotenti retulit gratias, qui eum per B. Regulum spiritalis prius fontis poculo recreatos, nunc materialis [aquæ] gratissimo potu reficere dignabatur.

[15] Cumque iam multimodis virtutum fulgeret vir sanctus studijs, famaque eius per diuersa regionis spatia, superna operante gratia, celebri diffunderetur cursu (neque enim tantæ ciuitatis sublimitas transeū te contemptu rerum, quasi supra mōtis ædificata verticem, [accipit vndique affluxū hominum etiam nobilium,] totque virtutum propugnaculis, atque diuinæ intuitu contemplationis, quasi altitudine turrium munita, abscondi poterat) cœperunt finitimi & vicinarum vrbium incolæ ad eiusdem prædicationis currere doctrinam, non solum popularis manus, & vulgarium cœtus, verum illustres & secularis potentiæ quamplurimi. Tantam enim dulcisonæ prædicationis & gratissimæ affabilitatis gratiam promeruit, vt quicumque eius sancto fruebatur alloquio, quasi cum Patre beneuolentiæ se loqui putaret, & sanctis eius exhortationibus animum subdens, [singulari ipse virtutum splendore fulgens.] tanti Patris imperijs resistere summum nefas crederet. Erat enim laudabili conuersatione præcipuus, animi sinceritate purus: nulla lætitiæ temporalis vbertas illum extollere, nec tristitiæ acerbitas potuit aliquo modo superare. Nam quidquid humanitatis fidelium largitione susceperat, egētibus miseratione dignissima conferebat. Omnibus enim veræ dilectionis amore pietatis gremium aperiēs, omnes pro meritorum qualitate gratanter honorans, cunctis benignitatem consilij, & baculum consolationis paterno præbebat affectu.

[16] Cum ergo sanctus Præsul his & huiusmodi delectaretur obsequijs, [Bellouacum abiens vt S. Lucianum crearet Episcopum,] populus Beluacensis iam per c B. Lucianum in fide Christi solidatus, deuotissime ipsum per idoneos deprecatus est legatos, quatenus præfatum Lucianum, illorum prædicatorem, a B. Dionysio Sacerdotij honore donatum, illuc vsque veniens Pontificali sublimaret auctoritate: qui protinus tantæ legationi, atque fratris congaudens promotioni, diem quo illuc venturus esset legatis prædixit. [intelligit eū martyrio cōsecratum:] Cum autem quodam die cum quibusdam suis Clericis institutum arriperet iter, in Chanaa villa super Isaræ fluuium legatum Beluacensis plebis obuium habuit: qui videns B. Regulum ad prædictam ordinationem euntem, amarissime deflens cum magno eiulatu dixit: Ne graueris, sancte Præsul; ne longius abeas: quia Pastor noster pro ouibus sibi delegatis per passionis acerbitatem finem vitæ huius inuenire meruit. [docet accurrentes fidei mysteria] Quo audito, Sāctus Dei obortis perfusus lacrymis, gratias egit Deo omnipotēti, qui hunc etiam de collegio suo fratrumque suorum ad coronam martyrij assumere sibi voluit. Cumque populus illius loci aduentum S. Reguli comperisset, conuenit non parua multitudo super Isaram habitantium, deprecans cælestis institutionis ab eo Sacramenta aperiri, & infirmis suis diuina miseratione opem salutis conferri. [& ægros sanat:] Quibus vir Dei ineffabilis gratia pietatis repletus duplex vt petierant, Deo cooperante, remedium contulit: nam & ipsis ecclesiasticæ fluenta doctrinæ copiose propinauit, & inualidis varijsque infirmitatibus deditis cælestis manum medicaminis porrexit.

[17] Inter quos etiam cæcus quidam amicorum deducitur manibus, qui diuturna ægritudine infelix officium amiserat oculorum: qui ante viri Dei conspectum admissus, vt sibi manum imponeret, & communis decorem luminis sua miseratione ostenderet, suppliciter deposcebat. [cæcum illuminat:] Qui huius miseriæ pietatis affectu condolens, de Dei omnipotentia certus, huiusmodi orationem fudisse fertur: Domine Iesu Christe, qui cuncta cum Patre creasti, hominem quoque proprij effusione sanguinis ineffabiliter homo factus, redemisti, quique oculis cæci nati per immensam diuinitatis tuæ potentiam videndi officium contulisti, respice etiam nunc ad huius imaginis tuæ supplicem precem: & pristini decoris formam, quam corporea amisit ægritudine, benignitatis tuæ more ad laudem nominis tui in eo restitue: vt cognoscat hæc omnis multitudo, in tuo nomine congregata, quia tu es verus & omnipotens Deus faciens prodigia, & fiducialius cōfiteatur nomini sancto tuo, qui viuis & gloriaris Deus per omnia secula seculorum. Cumque omnes qui aderant lacrymarum responsione ingeminarent: Amen. aperti sunt oculi eius, [ecclesia in loco miraculi parrati postea erecta,] & videns claro lumine astantem populum, cœpit confiteri publica voce, & benedicere Dominum Iesum Christum. Populus siquidem repētini gratia miraculi in fide Christi roboratus, nihilominus gratias agens cum summa iubilatione in Creatoris sui laudibus diutius proclamauit. Quo facto, in eodem loco, ob facti miraculi memoriam, iussu sancti Præsulis, populus deuotionis studio ædificauit ecclesiam: vbi ab incolis hodietenus supplicatur Deus & colitur.

[18] Cum ergo sanctus Præsul iam ordinatis ecclesiasticis rebus, & ecclesijs congruis per vicos ædificatis, pastorali solicitudine ex more parochiam peragraret, vt si in officijs diuinis & ecclesiasticis cultibus aliquid negligentius fieret, [parochias visitat:] fidelis Dei cultor cognosceret; contigit vt, quadam die, ad vicum Ruliacum eiusdem deuotionis gratia & studio religionis accedens, non modicam Christicolæ plebis inuenerit multitudinem: quæ intentione vnanimi euangelicæ fluenta sitiens doctrinæ, Præsulem de ædificatione animarū sibi verbum facere poposcit. Quorum votis non segnis diuini verbi propagator acquiescens, [frequentes conciones habet,] Catholicæ instituta fidei & ecclesiasticæ obseruationis leges, vt erat in his quotidiano edoctus vsu, aperire cœpit. Accidit autem, vt tantam affluentis concionem plebis ecclesiæ paries capere non potuerit. Mox præsentium consilio, vt liberius tāta multitudo foris exclusa loquentis verba perciperet, cathedram Pontificalem extra ecclesiā sub dio parari præcepit. Cum autem diuinis diutius insisteret verbis, & ad vesperum vsque sermonis protraheret textum; ecce quædam garrulitas ranarum, cōfuso & tædioso sonitu ex more vociferantium, abs lacu, qui forte ibi hiemali imbri maior solito congestus fuerat, exorta est. Cumque sibi loquenti hanc inquietudinem obesse, [impedientibus ranis indicit silentiū:] & multitudinis aures inordinatis obstrui vocibus sensisset; tanto motus tædio, continuo præcepit, vt ipsæ & omnis ipsarum posteritas frænis perpetui tenerentur silentij, præter vnam quæ ceteris damnatis solitæ vocis semper vteretur officio: quod sancti Præsulis imperium nulla seculorum vetustate consumptum, sicut prius iusserat, adhuc ibi videres obseruatum. Ecce quomodo Creatori omne suum famulatur opus: nihil enim creaturarum diuinis aliquo modo repugnare præsumit nutibus, sed cuncta naturali seruato ordine sibi diuinitus concesso etiam seruorum Dei, nedum ipsius Creatoris, subijciuntur imperijs. Solus enim homo, quem Conditor imaginis suæ forma inter cetera animalia ad laudem sui nominis sublimauit, & suæ diuinitatis notitiā humano modo contulit, incedēs aduersus mandata Dei sui ea diabolicæ fraudis errore deceptus trāsgreditur. Erubescat igitur se per hoc homo, & tantæ transgressionis pœnitudine ductus, deuotæ seruitutis oculos ad suum opificem attollens, suggestiones dæmonum iniquas postponat, vt sibi debitam cælestis patriæ hæreditatem consequi mereatur.

[19] Cumque B. Regulus, compositis ad votum ecclesiasticis rebus, populoque peruigili exhortationi in fide Christi confirmato, plurimis prædicationum floribus pollens, tam Deo quam hominibus, [post annos Episcopatm 40 moritur:] rationabilibus tamen, placeret; inter innumera & sæpe publicata eius sanctitatis insignia, inuictus miles Christi temporum longæuitate defessus, meritis prouectus & annis, elegit fluctus mundi huius deserere, & ad cælestis patriæ portum feliciter peruenire. Completis igitur in regimine ouilis Dei annis quadraginta, d tertio Kalend. Aprilis, carnis vinculis absolutus, migrauit ad superos, Sanctorum agminum conciuis factus. Ad tanti obsequium funeris innumerabilis concio plebis tota quoque ciuitas tanto deserta Patrono, [sepelitur in ecclesia SS. Petri & Pauli,] ex vicinis vero vrbibus Episcopi quamplures confluxerunt: erat enim ipsis de triumphali gloria eius publica exultatio, de corporali vero morte non modica tristitia & confusio. Tum fidelis conuentus Ecclesiastici Ordinis & concurrentis plebis cum vario apparatu funeris sepelierunt eum ad Orientalem partem ciuitatis in ecclesia SS. Petri & Pauli, quam ipse Præsul sanctus in honore ipsorum consecrauit, vbi diuinæ pietatis gratia meritorum illius dignitatem multiplici miraculorum genere ad laudem sui nominis patefecit. [claret miraculis,] Ibi enim cæcis amissa sæpe reddita sunt lumina, varijs infirmitatibus deditis salus optata, ab obsessis etiam corporibus, propulsa sunt dæmonia, poscentibus cæleste suffragium salutaria conferuntur dona, præstante Domino nostro Iesu Christo, qui viuit & regnat per æterna secula, Amen. e

[20] Ad cuius siquidem sacratissimi corporis tumulum, quanta miraculorum prodigia post eius humationem declarata fuerint, nec sermone explicari, nec mentibus potest humanis retineri. [sed incendio ecclesiæ & chartarum oblitteratis:] Sicut enim fidelium relatione priscorum deuotorum studio Deum timentium suscepimus, quamplura huius Confessoris Christi Reguli ob posterorum ædificationem maiorum solertia diuinis indidit libris, quæ post custodum negligentia, inhabitantiumque maxime peccatis promerentibus, cum ipsa satis honestæ compositionis ecclesia, omnique ipsius supellectili, infelici & repentino casu ignis vorax cōsumsit. Ex his siquidem quæ modernis nostrisque temporibus per eum diuina pietas operari voluit, quorum quædam hoc retinentur in volumine, fidelium capacitas mentium multa per eum prodigia fuisse operata per tot annorum lustra colligere nouit. Sanctorum enim Apostolorum contemporalis, & S. Ioannis Euangelistæ, sicut prædidiximus, extitit discipulus. Quod ergo de tanti Præsulis laudibus dæmonis inuida incensio dempserat, sanctarum fides mētium spiritali calamo eius sanctis præconijs restituat; quia antiquiorum virtutum suarum insignia nostræ relatio paruitatis iam dicto præualente casu præterijt, necessarium duximus etiam ea, quæ nostris claruere temporibus diuinæ inserere lectioni.

[Annotata]

a Hic in MS. Rubræ-Vallis pro titulo legitur: Secunda pars.

b Vita excusa addit, Maurinus nomine.

c Omittuntur in Vita excusa ista de S. Luciano.

d Ita MSS. Petri Lobeti, Vltraiectinum, Vincentius Bellouacensis & Petrus de Natalibus cum plerisque Martyrologijs At nono Kalend. maij, habent MSS. Parisiense, Siluanectænse, & Rubeæ Vallis, & Vita excusa cum nonnullis Martyrologijs.

e Finiunt MSS. Loueti, Suessionense & Vltraiectinum cum Vita excusa & alijs, vt supra monuimus.

CAPVT IV
Corpus S. Reguli coram Chlodoueo Rege ostensum. Ceruorum pietas. Cæcus & contractus sanati.

[21] Tempore, quo Clodoueus Francorum Rex, iam sacris initiatus mysterijs, [Chlodoueo I Regi Francorum] agebat in sceptris, diuinique igne succensus amoris, singula regni sui Sanctorum cœnobia deuotionis studio peragraret, accidit vt celebri populi rumore, ad huius beatissimi Præsulis limina cum quibusdam huius prouinciæ Præsulibus oraturus adueniret. Cumque multorum relatu natiuam eius patriā & miraculorum magnitudinem percepisset; continuo sanctissimum eius corpus nimia antiquitate tumulatum sublimare cum digno honore constituit, sibique aliquid de membris illius dari humili cum deuotione poposcit. Quod Præsules qui aderant, maxime autem Episcopus ipsius vrbis, iusta ratione refutantes, indignum fore de tanti viri corpore aliquid inconsulte demere, seque sacrilegium commissuros, si Sanctum Dei in aliquo membro debilitarent, [ostenditur corpus diuino odore perfusum:] Sanctorum Patrum exemplis ostenderunt; postremo vel vnum de huius dentibus Rex sibi denegari magnū nefas proclamauit. Tunc Præsules regiæ petitioni satisfacere cupientes, ad effodiendum beati viri corpus conuenerunt: quo reperto, Rex cum Pontificibus & Optimatibus suis immenso diuino odore perfusi, flexis genibus Deo gratias reddiderunt, quod sācti Præsulis sui corpus eorum temporibus reuelatum ostenderit. Tum Præsul eiusdem vrbis, Pontificum consilio & instantis petitione Regis coactus, dentem a maxilla Sancti sumptis forcipibus cum magno tremore abstraxit. [e dente extracto & huic dando sanguis effluit:] Mox miro modo & prius inaudito miraculo dentem exanimi corporis, viuentis more, vnda recentis prosecuta est sanguinis: quem mirabilis Deus ad laudem fidelis sui producere voluit, vt qui putredine carnis ossium nuditate nobis apparebat consimilis, sanctissimis eius meritis viuens crederetur in cælis.

[22] Quod videns præfatus Rex, tanti stupore miraculi attonitus, inconsulte & non cum debito honore dentem suscipiens, ecclesiam egressus est: cumque ciuitatem ingredi vellet, nullum introcundi aditum, gyrando sæpius vrbis murum, [ingressus in vrbem negatur,] inuenire valuit: videbatur enim sibi suisque fidelibus diuino numine cæcatis quod portarum introitus cōtinuus efficeretur murus. Tunc Rex non parum pauefactus constitit, vocatisque Principibus satis admirans, dixit: Quis tam cito huius vrbis foramina saxis concludere valuit? Nonne his mœnibus apertis portis paullo ante egressi sumus? Cumque talia secum loqueretur, Præsules ceterique Principes Regi intimare cœperunt, propter vim quam sancto intulerat corpori hoc sibi accidisse, & debere ipsum dentem loco suo cum honore restituere ipsum vero locum decentius ædificatum donis regijs ob inuentionem tanti Patroni extollere, [dum dens restituatur:] & non ante vrbem ingredi fas esse persuasere. Continuo præfatus Princeps ad se reuersus, fidelium persuasioni annuens, ad sepulcrum eius, illatæ iniuriæ pœnitudine ductus, redijt, & locum ipsum in hunc modum honorare decreuit. Primum ipsam ecclesiam proprijs ex sumptibus a fundamento decenter construi, [noua ecclesia construitur,] sepulcrum vero S. Reguli auro fabricari præcepit: Bucianum siquidem vicum super a Maternam fluuium cum omnibus suis appendicijs potestati Ecclesiæ delegauit. [& regia dona offeruntur.] Ipsum vero dentem auro gemmisque decoratum sancto corpori restituit: vasa quoque aurea & argentea quamplurima, & vestimenta auro-texta diuersi ornamenti generis ministerio ecclesiæ contulit. His rite iussis & delegatis Præpositis, qui hoc negotium diligenti maturarent studio, ad ciuitatem redijt, portasque eius more solito, diuina dispensatione apertas, offendit.

[23] Quoddam etiam sancti Pontificis laudibus addere operæ pretium duximus, quod ab ipsis humationis eius diebus, singulis annis, depositionis eius festo ad nostrum vsque tempus mira Dei dispositio permanere voluit, nouum scilicet miraculum, & nulli, vt audiuimus, Sanctorum ante concessum. Nam cum innumerabilis concursus populi ad tantæ gaudium festiuitatis annuo more eius diem celebraturus, [cerui cum hinnulis ad festum annuum accurrunt,] vndique conflueret, cerui vtriusque sexus cum suis hinnulis, quinetiam capreoli, nullo violentiæ genere coacti, sed diuino solo nutu, depositis indomitæ feritatis gibbis, per ipsos concurrentis cuneos plebis ad sepulcrum vsque sanctis Præsulis lento gradu conueniebant, ibique pauimento prostrati, Missarum solennia præstolantes, ad tanti obsequium Sacerdotis, confluentis animos vulgi præsentia sui excitabant. Quis enim tā insani capitis illam desereret solennitatem, quam cōcelebrare perciperet indomitam ferarum turbam? Peractis igitur diuini Officij solennijs populoque recedente, egrediebantur pariter, generis sui contubernio iungi, naturæque suæ voluptatibus satisfacere properantes. Ecce quomodo Diuina clementia Sanctorum corpora crebris diuersisque mirificat prodigijs: & non solum rationabilium veneratione animalium, verum etiam ratione carentium innumeris, vt in præsenti miraculo, magnificat obsequijs b.

[24] Quia sancti Pontificis præconijs immorari cœpimus, quoddam etiam non præterire æquum duximus, quod & sibi ad laudis incrementum, nobis quoque ad salutem proficiet animarum. Idcirco siquidem [multi instinctu] sancti Spiritus actus suos recitari hominumque memoriæ committi lætantur, [Siluanectensis seruitio S. Reguli se voto astringit,] nō quod inanis gloriæ vitio detineantur impliciti, ne crebra suorum mentio operum pro meritorum qualitatibus in cælesti regno ordinatis, potioris honorem sedis acquirat; sed vt nos ipsorum miracula recitantes, peractæ Ordinem vitæ suæ cognoscere, illorumque vestigijs inhærentes, cælesti iungi consortio valeamus. Quidam ex præfatæ vrbis incolis videns sancti Præsulis Reguli sepulcrum innumeris decorari miraculis, & condigno haberi honore venerationis, mundanis renuntiare actibus, & secularis sarcinam deponere cupiditatis, ipsiusque Ecclesiæ vtilitatibus ad finem vsq; vitæ deseruire, gratuitæ professionis vinculo constrictus elegit. Post multum vero temporis, humani generis totiusque bonitatis hostis, [ad secularia negotia regressus,] præfatæ professionis perseuerantiam protrahi atque virum in diuinis lætari obsequijs dolens, calliditatis suæ retia tetendit sanctisque eius gressibus offendicula posuit: ad vltimum vero sanctum votum obliuisci coëgit, & mundanis actibus, quibus prius renuntiauerat, ab Ecclesiæ finibus exturbatum reddidit. Cum autem quadam die Ecclesiasticis solutus obsequijs, [fit cæcus] erga secularia delectaretur negotia, corporea cœcitate percussus est. Iam enim diuini intuitum perdiderat luminis, quia nisi prius interioris hominis oculus inimici iaculis læderetur, nullo modo infelix caduca præponeret æternis, nec immemor fieret pristinæ promissionis. Tandem congressionis huius pœnitudine ductus, maxime autem priuatione luminis coactus, ad sancti Præsulis suffragium manibus deducitur amicorum: vbi diutius se digna pati mirabiliter proclamans, [ope S. Reguli illuminatur:] & infideli commisso veniam diuturnis lacrymis postulans, tandem sancti Præsulis intercessione suscipere meruit, quod iniqua callidi hostis suggestione amisit. Tunc siquidem vtriusque hominis recreatus lumine, Creatori omnium gratiarum reddidit actiones, seque S. Reguli obsequijs perenniter reformans, si deinceps vlla dæmonis tentatione perpetrata committeret, [iterum se obsequio S. Reguli obstringit:] æternis se dignum tenebris iudicauit. Vouere siquidem Deo quæ iusta sunt debemus, & oblata fideliter persoluere. Multo satius est enim non vouere, quam vota aliquo genere negligentiæ postponere. Nullo autem voto superno Iudici placere potius poterimus, quam carnalium mortificatione voluptatum, quia gratum Deo sacrificium est spiritus contribulatus.

[25] Tantam namque gratiam beatus Confessor præcipuis suis meritis apud Dominum promeruit, vt non solum vicinis & indigenis ex multis incommodis & variæ desperatione ægritudinis patrocinij sui leuamine moderetur, [iuuantur varij externi.] verum externi & ceterarum incolæ prouinciarum qualibet corporis imbecillitate grauati, diuinæ iussionis admonitione ad huius sancti Præsulis suffragium deferebantur, vnde optatæ incolumitatis salute donati, ad propria repedebant, gratiarum Deo tantoque Sacerdoti reddita actione. Quorum quidam, Autissiodorensis pagi incola, qui totius pene corporis, maxime pedum, [Autissiodorensis misere contractus,] officio destitutus, ægrotatione iugi multo tempore decubuerat infelix; dum quotidie solitis faciem rigaret lacrymis, & Creatoris sui clementiam pro suæ debilitatis reformatione lacrymabili precum instantia deploraret: vt beatissimi Reguli celebre nomen audiuit, & quod per illum Deus multas operabatur virtutes, vulgi relatione percepit; mox tanti itineris necessarijs præparatis, parentum ducatu ad sæpefati Præsulis limina cum certa recuperandæ salutis spe sine dilatione æger deducitur, eorumq; manibus ante altare eius velut lapidea forma deponitur. Tunc eiusdem Ecclesiæ Præsul, conuocata populi multitudine, [ad altare eius delatus,] pro languido preces fundere admonuit: vt qui alienis ex finibus acquirendæ incolumitatis gratia tanti Patroni solatium quæsierat, eius sanctissimis meritis ad laudem sui nominis optatæ redderetur saluti. Mox Pontifice cum populo orationi cum lacrymis ante sancti Sacerdotis mausolæum incumbente, cælestis munificentia medicaminis eorum petitioni nō defuit, [Episcopo & alijs orantibus,] sed neruorum diutina & accidentiua conglutinatio diuini inunctione olei non sine cruoris effusione cœpit protrahi, & ad congruum statum reformari. Tunc qui ante, vt diximus, aliorum ferebatur adminiculis, [sanatur:] diuina propitiante clementia & S. Præsulis subuenientibus meritis, insolito more firmis constitit pedibus, & diu desiderata salute recreatus, omnipotenti Deo Sanctoque Regulo condignas agens gratias, altare ipsius pro posse delatis honorauit muneribus, atque singulis annis quantum vitali frueretur aura, [quotannis ex voto gratias acturus redit.] sanctum eius locum se visitaturum hilari voto spopondit. Sic stabili gradu ecclesia egressus iter arripuit, & cunctis suscepta beneficia & sancti Præsulis magnificentiam publica voce prædicans, ad propria redijt, atq; multos ad requirendum eius locum ostensa sui corporis reformatione inuitauit.

[Annotata]

a Ita MSS. alijs Matrona, notissimus Galliæ fluiuus, qui supra Parisios immiscetur Sequanæ.

b Hic finit MS. Rubeæ-Vallis, apposita solum clausula infra num. 29 relata.

CAPVT V
Sanantur alij ægri & filia Caroli Calui quasi moribunda.

[26] Cvm his & huiuscemodi quamplurimis virtutum prodigijs B. Reguli corpus exanime superna magnificauerit gratia, procul dubio patet, [Gloria cælestis Sanctu collata ex miraculis cognoscitur.] cuius meriti viuens apud Dominum extiterit, quem post exhalationem spiritus tanto insignire miraculorum honore dignatus est. Quanto putas splendore Sanctorum animæ in cælesti refulgent gloria, vbi immensa diuinæ visionis iocunditate replentur, & cælestis collocutionis epulis ineffabiliter pascuntur; dum sancta eorum cadauera, in terræ sinu posita, tantis diuinitus decorantur miraculis, & immensis ampliantur muneribus? Ne ergo de tanti Sacerdotis miraculis, quæ festo eius die confluenti populo reuelare, Deo volente, decreuimus, fraudem faceremus; quoddam præcedenti pene simile, maiorum solertia scriptis derelictum, nostro addendum operi æquum duximus. [Alius ex Vastinensi agro vtroq; pede contractus,] Quidam in Vastinensi pago officio gressus destitutus, vtrorumque pedum mira contractione detinebatur a puero. Cum autem in hac debilitate plurima lustra temporum transiret, tantæque ægritudini vicem dolens, Plasmatoris sui solatium continuis pene deprecaretur lacrymis, diuinæ relatione pietatis admoneri meruit, sicut ipso referente didicimus, vt, si tam diuturna imbecillitate vlterius carere vellet, ad S. Reguli limina, vbi sepultum illius corpus habebatur, [ex reuelatione sibi facta,] oraturus properaret, ibique integræ se reddendum incolumitati confideret. Qui optatæ fidem accommodans visioni, præparatis sumptibus cum nimia alacritate mentis, ad sæpefati sepulcrum propinquorum comitante turba perducitur. Ibi orationibus incubans, [ad sepulcrū S. Reguli delatus,] & peruigiles humiliato spiritu noctes ducens, tandem sancti Sacerdotis suffragantibus meritis, supernæ nutu propitiationis adiutus, totius corporis redintegratione, dū quadam die eiusdem Ecclesiæ Præsul Missarum solennia ageret, coram ipso mausolæo prostratus solo, [inter Missarum solennia sanatur.] meruit releuari. Tunc populus, qui diuinis intererat mysterijs, videns tantam gratiam in debili celebratam, cum magno plausu & iubilatione omnipotentem Dominum benedixit, qui fidelis sui sacratissimum corpus per tot diuersa prodigia magnificare dignabatur. Ille autem, qui cum tædio & laboris vexatione amicorumque solatio delatus fuerat, debitas Intercessori suo gratias reddens, cum mira corporis agilitate redijt, & tanti Sacerdotis famam publica voce quibus potuit fideliter reuelauit.

[27] Aliud siquidem post hoc miraculum, antiquorum deuotio posterorum notitiæ dereliquit, quod nullatenus silentio tegendum arbitrati sumus, ne textus ordinem negligentiæ cultro recideremus. [Puella Siluanectensis gressu carens,] Erat quædam puella non longe ab ecclesiæ atrio S. Reguli adulta, rebus paupercula, sed, vt post patuit, fide ac deuotione ditissima. Hæc humani generis gressu consulto more carens, genibus & cubitis, vt paralytica, infelici & miserabili vehebatur vsu, fideliumque affluenti, alebatur humanitate, sicut indigena, non manuum labore: & licet corporeis præualente ægritudine destitueretur officijs, animum eius tamen a diuinis laudibus nullus incommoditatis casus, nullaue corporis imbecillitas aliquo modo auertere valuit, sed semper ecclesiam frequentans, limina corporeo tractu, non pedum deambulatione terens, [valde pia,] consuetis Canonicorum intererat officijs, Dominumque iugiter pro tantæ debilitatis recreatione effusis precabatur lacrymis. Cum autem quodam festo die, populo ad ecclesiam properante, miserabili eundi modo hæc debilis cum eis properaret, & candelam, quam secum detulerat, coram sancti corporis præsentia officio deuotionis accenderet; mox diuino Numine & sancto Præsule adminiculante, [accensa ad sepulcrum candela,] solutis neruorum vinculis, ante altare se erigens, solidis constitit cruribus, ac sic deinceps propitiatione diuina permansit incolumis. Quod videns populus, repentini admiratione miraculi attonitus, vocibus in sublime eleuatis, in laudes prorupit Omnipotentis, qui per fidelis sui merita, [subito sanatur.] petentium votis gratuitis subuenire dignabatur beneficijs. Ipsa vero perfectæ reddita saluti, sicut inceperat, Ecclesiasticis mancipata obsequijs, vsque ad finem vitæ incontaminata permanens, gratias Deo pro reparatione sui reddere non distulit.

[28] a Iudith siquidem Imperatoris Caroli filia continuis vexabatur febribus, & intolerabili violentia æstus intantum defatigata extiterat, [Iudith filia Caroli Calui, in continuis febribus monita a S. Regulo,] vt nec cruribus erigi, neque a strato exurgere sine alterius leuamine valeret. Dum autem iam sublata viuendi spe, calore pene destitueretur vitæ, nihilque in ea parentum præsentia aliud, quam exitum præstolaretur spiritus: accidit quadam nocte (dum in palatio recubans, quasi a corpore continuo egressura, a matre custodiretur) optato depressa sopore, vidit in somnis, quasi se ante beatorum Apostolorum Petri & Pauli altare existere, vbi sacratissimum B. Reguli corpus humatum habetur, ibique præfatum sanctum Pontificem astare, sibique sanctæ Crucis signum cum his verbis imponere: Summo mane, filia, huc ante sanctorum Apostolorum altare matura venias, ibique diuina propitiante gratia, diu desideratæ saluti te reddendam confidas. Tunc puella ad se reuersa, omnia quæ viderat sibi astantibus, debili licet voce, retulit. Quod pater eius audiens, diuina non parum gauisus visione, ad prædictum locum, vt illa petierat, hilari animo deduci eam iussit. Cumque ante sanctorum Apostolorum altare deferentium manibus deponeretur; cœpit vt potuit suffragium ipsorum sanctique Præsulis, solo prostrata, deposcere, sibique opem diuinæ salutis eorum interuentu implorare. Et cum omnes, qui aderant regiæ prolis lacrymis nimiæq; imbecillitati condolentes, superni medicamen auxilij lacrymabiliter implorarent (multi enim ex latere Regis & populari manu conuenerant) mox puella diuini vnctione numinis salubriter perfusa, & spiritalis congestione antidoti recreata, sanctorum Apostolorum meritis & gloriosi Sacerdotis subueniente suffragio, non solum ab imminentium vi febrium liberari; [ad reliquias eius subito sanatur.] verum perfectæ saluti continuo reddi meruit; & velut nihil passa esset incommodi, firmis exiliens gressibus, extensis ad cælum manibus, Creatori omnium gratias retulit: qui per interuentum & reuelationem sanctissimi Pontificis Reguli, ab ipsis etiam mortis liminibus non suis meritis, sed superna gratia, ipsam reuocauerit, & ad perfectam incolumitatem, vt in præsentiarum cernebatur, sub momento adduxerit. Tunc innumerabilis affluentis concio plebis super hoc repentino miraculo, in tanta virgine celebrato, nimium gauisa, diuini magnificentiam Numinis vnanimi exultatione benedixit, qui fidelis sui venerabile corpus tot miraculorum prodigijs mirificare dignabatur. [Carolus Caluus lætus plurimas possessiones ecclesia dedit:] Quod cum Imperator celeri & exultanti relatione suorum didicisset, ineffabili gaudio repleus, concito gressu ecclesiam sæpefati Confessoris adijt, ibique filiam suam, quam prius mortis in confinio vltimo palpitante spiritu reliquerat, pristinæ saluti restitutam reperit, atque immensis laudibus in Domino cum suis Optimatibus exultare cœpit: & ne ingratus diuinis existeret muneribus, ipsum locum plurimis terrarum beneficijs regia largitione ampliauit, quæ adhuc sub eiusdem ecclesiæ dominio diuina protectione existunt. Regina denique Ermentrudis pro filiæ reparatione materno exhilarata affectu, [mater Regina varia ornamenta obtulit.] optimis pallijs & diuersis fæmineis apparatibus ecclesiam munerauit. Altari siquidem S. Reguli, cuius beneficio vnicam receperat filiam, magni pallium pretij auro textum attribuit. Multi etiam ex his, qui conuenerant, congratulantes Regi, diuersa munera pro modulo suo Ecclesiæ contulerunt. Indicare nullo modo valemus, quantus in palatio pro hac regiæ prolis redintegratione fletus fuerit cum gaudio, quantumq; laus tanti Sacerdotis vbique excreuerit pro præsenti miraculo.

[29] Multis siquidem & innumeris miraculorum prodigijs huius beati Præsulis venerabile corpus cælestis magnificauit potentia, & adhuc nostris temporibus, [Epilogus.] diuina operante gratia, singulis concrescunt diebus: quæ relationis nostræ intentio præterire voluit, ne tanti magnitudo operis tædium ingereret, neue diei spatium nimia prolixitas lectionis consumeret. Huius ergo indesinenter sanctitatem Præsulis profusis exoremus precibus, vt nobis obtineat suis sanctis intercessionibus: sicque temporalibus concedat frui bonis, vt per hæc nullo modo careamus æternis: impetret etiam ipsius interuentio sanctissima generaliter cunctis optata pacis tempora, quæ iusti in cælesti patria consequantur æterna; per Christum Dominum nostrum: cui est honor & imperium cum patre & sancto Spiritu per omnia secula seculorum. Amen.

[Annotatum]

a Hæc est Iuditha, quæ primio nupsit Ethelvvolso Regi Occidentalium Saxonum in Britannia, eoque mortuo, Ethelbaldo priuigno, sed repudiata, facta est vxor Balduini Ferrei Comitis Flandria.

DE SS. DOMNINO, PHILOPOLO, ACHAICO, PALATINO THESSALONICÆ IN MACEDONIA.

[Commentarius]

Dominicus, Martyr Thessalonicæ in Macedonia (S.)
Philopolus, Martyr Thessalonicæ in Macedonia (S.)
Achaicus, Martyr Thessalonicæ in Macedonia (S.)
Palatinus, Martyr Thessalonicæ in Macedonia (S.)

[1] Notaest vrbs Macedoniæ Thessalonica, de qua nonnulla diximus ad Vitam S. Matronæ ancillæ, ibidem martyrij palma coronatæ XV Martij. Eadem in vrbe hoc XXX Martij pro fide Christi paßi sunt quantuor athletæ, a quibus hunc diem auspicatur Martyrologium S. Hieronymi his verbis: [Memoria in antiquis Martyrol.] III Kal. Aprilis. In Thessalonica ciuitate Domnini, Philopoli, Achaici, Palatini. Ita apographum nostrum peruetustum, & consentiunt alia tria, cum aliqua tamen diuersitate in duobus nominibus exarandis. Nam Acaci legitur in alijs, vt, Philopholi, & Philippopoli. Notkerus omnia, vt scribuntur in primo nostro apographo, dedit: MSS. Richenouiense in Sueuia & Rhinouiense in Heluetia, ita hæc nomina exprimunt: Thessalonica ciuitate Domnini, Philopoli, Acaci & Palatini. In Labbæano MS. scribitur Filipoli, in Augustano Filopoli, & Agaci. In MS. Barberiniano Philophili, in MS. Reginæ Sueciæ ab Holstenio laudato, Philippi & Acati, in reliquis consentiunt. Vsuardus in duplici MS. Parisiensi S. Germani, vbi vixit, omisso Palatino, tres alios ita celebrat: Thessalonicæ natalis SS. Domnini, Filopoli, & Achaici. Quæ eadem in MS. Vltraiectino leguntur: at loco omisso, ea sic leguntur apud Rabanum: Natale Domnini Philippopoli & Iacaici. MS. Romanum Ducis Altempsij: Thessalonicæ SS. Domnini, Philopij & Achaici. Ast Achaico omisso, hi tres enumerantur in MS. Treuirensi S. Maximini. In Thessalonica Domnini, Phylopoli, Palatini. In MS. Vaticano ecclesiæ S. Petri duo referuntur: In Thessalonica ciuitate Domnini, Palatini. Quæ etiam leguntur in Casinensi codice vno, verum in altero memoria celebratur Domnini & Agasij. In MS. S. Cyriaci ista habentur: In Thessalonica SS. Domnini, Paulini, Eulaliæ Virginis, de qua mox agemus: at nomen Paulini loco Palatini videtur intrusum. In MSS. Atrebatensi & Tornacensi coniungitur Natale S. Eulaliæ Virginis & Palatini. In MS. Aquisgranensi mentio fit Domini, Filipoli, Eulaliæ Virginis & aliorum plurimorū DCI. At numerus minor adiungitur in MS. Treuirensi S. Martini: In Thessalonica Domnini Martyris & aliorum XII. In MS. Leodiensi S. Lamberti Domnino socius datur Romulus, qui in MS. Adone S. Laurentij prope Leodium apponitur sequentibus Martyribus: & forsan est S. Regulus Episcopus, qui hoc die colitur.

[2] Inter Martyres sequentis claßis Antesignanus est Victor, qui cum Domnino celebratur hoc versu a VVandelberto: [Seiungendus S. Victor.]

Tertia Domnino, comite & Victore, refulget.

Hinc Victor in MSS. varijs sub nomine Vsuardi, & alijs, apud Bellinum etiam, Maurolycum, Greuenum, Molanum adiungitur Domnino. De quibus ista leguntur in hodierno Martyrologio Romano: Thessalonicæ natalis sanctorum Martyrum Domnini, Victoris & sociorum. Allegat Baronius in Notis Vsuardum. Verum in genuino eius codice non Victor, sed Philopolus & Achaicus Domnino iunguntur.

[3] Addit ibidem Baronius: De Domnino Thessalonicensi, de quo hic agitur, [An idem Domninus colatur 1 Octobris,] Græci habent ad Kalendas Octobris in Menologio, vbi eius Acta summatim complexa narrantur: passumque ferunt in persecutione Maximiani Imperatoris. Verum vt alius refertur in dicto Martyrologio Romano ad Kalendas Octobris, citatis iterum Græcis in Menologio: quod ibidem plenius examinabitur: interim damus eius elogium ex Menologio iussu Basilij Imperatoris edito: Domninus Martyr sanctus, Thessalonicensis Christianus, singulari erga Deum pietate & cultu, cum Maximianus Imperator Thessalonicæ ædificationi operam daret, cognitus Christianus esse, [huius elogium.] corripitur, & illius tribunali sistitur: cui Maximianus vehementi accensus ira, Audes, inquit, me etiam præsente, Christianum teipsum profiteri, Deosq; nostros auersatus, alium Deum colere? Quare si saluti tuæ consultum velis, sacrifica Dijs. Sed cum Domninus vnum se Deum cognoscere illique soli cultum, reliquis omnibus opinione tantum, non autem re Dijs contemptis, exhibere velle, respondisset; iussit Imperator militibus, vt flagris illius corpus lacerarent: cui adhuc in fide erga Christum perseueranti, extra vrbem abducto, brachia & crura confracta sunt. Sanctus vero post contusa membra nullo interim sumpto cibo, tantis malis & cruciatibus septem adhuc dies superstes, semperq; ad extremum vsque gratias agens, spiritum Deo reddidit. Similia habentur in Menæis Græcis & Synaxario, ac Menologio Sirleti a Baronio citato, sed aliquanto contractiora.

[4] Nicæus Episcopus refertur in tribus Martyrologijs, ac primo Rabanus ad hunc diem ista habet: III Calendas, [An iungendus Nicæus Episcopus?] Natale Domni, Philippopoli & Iacaici, & depositio Austasij Abbatis & Nicæi Episcopi. Ex his Austasius, alijs Eustasius, Abbas Luxouiensis est, pridie relatus. Et tres primi sunt Domninus, Philopolus, Achaicus: quibus Nicæus magis coniungitur apud Bedam excusum, sub finem his verbis: Et natale Domni, Philipponij & Lacatij, & Nicæi Episcopi. Galesinius etiam, postquam cum Beda excuso retulisset SS. Agapium, Secundinum aliosque in Numidia passos, subnectit quasi horum socij essent, nomina Nicei Episcopi, Domni, Philipponij, & Lacatij. Nos dubij de hoc Nicæo, eum, vt reperimus, alijs subnectimus, quocumque loco vixerit: omittimus tamen in titulo, veriti ne Nicænæ vrbis aliquis Sanctus fuerit. Nudum nomen Nicenij pridie legitur in MS. Casinensi charactere Longobardico, & adiungitur Regulo, qui etiam ad hunc diem spectat.

DE SANCTIS MARTYRIBVS VICTORE, MARCELLINO, SATVLLO, CRVSE, AGATHONIA, AQVILINA VIRGINE, SATVRNINO, EVLALIA VIRGINE, PHILIPPOLO, DATIVO.

[Commentarius]

Victor, Martyr (S.)
Marcellinus, Martyr (S.)
Satullus, Martyr (S.)
Cruses, Martyr (S.)
Agathonia, Martyr (S.)
Aquilina Virgo, Martyr (S.)
Saturninus, Martyr (S.)
Eubalia Virgo, Martyr (S.)
Philippolus, Martyr (S.)
Datiuus, Martyr (S.)

[1] Esthæc altera claßis Martyrum, sed nulli loco attributa, & forsan eorum, qui varijs in locis hoc die paßi sunt. Martyrologium S. Hieronymi in apographo Lucensi ista habet: III Kal. Aprilis. In Thessalonica ciuitate Domnini, Philopholi, Acaci, [Nomina in antiquis Martyrologijs:] Palatini, de quibus egimus. Et alibi Victoris, Marcellini, Satulli, Crusis, Agathoniæ, Aquilinæ Virginis, Saturnini, Eulaliæ Virginis, Philippoli. In apographo Blumiano loco Crusis, legitur Orusis. In Corbeiensi Parisijs excuso, loco Aquilinæ & Philippoli scribitur Aquilæ & Philippopoli, additurque Datiui & Pastoris. de Pastore seorsim agemus: Datiuum hisce adiunctum relinquimus. In MS. nostro peruetusto, omißa vitio librariorum priore parte cum quatuor Sanctis, hæc solum habentur: Agadoniæ, Aquilinæ Virginis, Saturnini, Eulaliæ Virginis, Philipuli. Quatuor ex hisce memorantur in MSS. Romano Cardinalis Barberini, & Treuirensi S. Maximini: Et alibi Victoris, Marcellini, Saturnini & Eulaliæ Virginis. Ijdem referuntur in Pragensi MS præponiturque nomen Philofoli, sed num hic ad præcedentem, an vero ad hanc classem spectet, dubitamus. Tres celebrantur in MSS. Richenouiensi & Casinensi: Item alibi Victoris Marcellini, Eulaliæ Virginis. In vetusto MS. Reginæ Sueciæ, ex quo potißimum Animaduersiones in Martyrol. Rom. collegit Holstenius, ista habentur: Et alibi Victoris, Marcellini cum alijs VII, tot enim absque Datiuo, qui in vnico MS. proditur, paßim numerantur. In Augustano & Labbeano duo ita leguntur: Alibi Victoris, Eulaliæ Virginis. At solius Victoris mentio fit in MSS. Rhinouiensi, Aquileiensi & Treuirensi S. Martini, sed in vltimo additur, & aliorum quatuor.

[2] In peruetusto S. Maximini proponitur, Passio Eulaliæ Virginis, Aquilinæ Virginis, Pastoris & aliorum. [Eulalia seorsim in pluribus:] MS. Altempsianum: Eodem die SS. Ascescamæ & Eulaliæ. An pro Aquilinæ & Eulaliæ? Memoratur etiam Eulalia Virgo in MS. S. Cyriaci a Baronio plurimum laudato & in MSS. Leodiensi S. Lamberti, Bruxellensi S. Gudilæ, Tornacensi S. Martini, Atrebatensi, & MS. Florario. In MS. Tamlachtensi ista nomina congeruntur: Victoris, Marcellini, Lini, Satuli, Crusis, Agathoniæ, Eulaliæ, Eufemiæ, Aquilinæ, Saturnini. Deest Philopoli, [an iungendi Linus, Euphemia aut Romulus?] nisi pro hac & præcedente classe sint ista nomina Pillo & Plī pro Sanctis posita. Nomen Lini ex voce Marcellini videtur truncatum: & Eufemiæ repetitum pro Eulalia. Si tamen in alijs MSS. addi reperiantur, per nos licebit: vti & nomen S. Romuli adiunctum hac ratione in MS. Adone S. Laurentij prope Leodium: in quo ista leguntur: Item Eulaliæ Virginis, Domnini, Victoris, Romuli. Ex his Domninus ad præcedentem classem spectat, eique iungi Romulum in MS. Leodiensi S. Lamberti ibidem diximus; & dubitamus num eius loco S. Regulus Episcopus sit ponendus, [an socij 601?] de quo seorsim agimus. Canisius in Martyrologio Germanico celebrat S. Eulaliam Virginem cum sexcentis & vno. Quæ eadem leguntur apud Greuenum in Auctario Vsuardi, & in vetusto MS. Aquisgranensi, cui nomen Victoris subiungitur, & Filipoli vtrique præponitur.

[3] Duo Martyres Antesignani in hac & præcedenti classe sunt SS. Domninus & Victor: quos VVandelbertus, vt sæpe alibi facit, vno eodemq; versu celebrat:

Tertia Domnino, [an S. Victor, socius Domnini?] comite & Victore, refulget.

Victorem Comitem Domnini censemus non in loco passionis, sed die venerationis. Hinc tamen assumpta occasio Victoris iungendi Martyribus Thessalonicensibus, vt supra monuimus. In MS. Florario legitur Victoris Regis & Confessoris, pro quo legendum censemus Victoris, de quo egimus, Reguli Episcopi & Confessoris, de quo mox agemus.

[4] Passum esse hoc die S. Secundum in vrbe Astensi supra diximus, [an S. Eulalia passa sit in vrbe Astensi.] cuius vrbis ecclesia dicitur apud Vghellum tomo 4 Italiæ sacræ pag. 473 & 474, inter alios sanctos Martyres velut primitias, sponso suo Christo obtulisse S. Eulaliam Virginem & Martyrem, cuius corpus ad ecclesiam S. Mariæ-Nouæ deferri mandauisset Iulius III Papa anno MDLIII. Huius alibi non reperimus vllam mentionem, vt vel ideo aliqua iniecta sit suspicio, num forte hæc S. Eulalia, ex viginti Martyrologijs adducta, sit Astæ martyrij laurea coronata; quod ipsis Astensibus pro vlteriori examine proponimus. Habemus in ecclesia Domus Professæ Societatis nostræ Antuerpiæ aliquas S. Eulaliæ reliquias Roma acceptas, quam cum alijs Sanctis, quorū etiā aliquas sacras exuuias habemus, veneramur die XXVIII Febr.

DE SANCTO PASTORE.

[Commentarius]

Pastor (S.)

[1] Memoria S. Pastoris est ad hunc diem inscripta præcipuis Martyrologijs, sed magna cum varietate: ac primo in perantiquo codice S. Maximini immiscetur alijs supra datis Martyribus his verbis: [S. Pastor annumeratus alijs Martyribus,] Passio Eulaliæ Virginis, Aquili Virginis, Pastoris & aliorum. Sunt Eulalia & Aquilina relatæ cum Victore & alijs sex suis nominibus expreßis, quibus decimus adiungitur Pastor in Martyrologio S. Hieronymi Parisijs excuso. In MS. Adone Brixinensi olim Tolonensis Ecclesiæ in Prouincia, dein Reginæ Sueciæ, & seculo Christi XII exarato, ista sub finem leguntur: [aut socius S. Aureliani,] Item SS. Aureliani & Pastoris. In peruetusto nostro codice S. Hieronymi post Martyres supra relatos ista duo verba sic adduntur: Auriliā Pastoris. De cuius sensu controuerti potest. In MSS. Augustano S. Vdalrici & Parisiensi Labbæi, ista habentur: Depositio Pastoris, in MS. Richenaugiensi præponitur Aurelianis. In MS. Blumiano, quod est S. Hieronymi, additū est Auriliani ciuitate depositio Pastoris. Quæ eadem, sed Aurelianis scripto, [dicitur Aurelianis depositus,] leguntur in Lucensi apographo S. Hieronymi & MS. Reginæ Sueciæ ab Holstenio laudato. Notkerus adijcit titulum Sancti. Et hæc sunt antiquiora Martyrologia.

[2] Alij dignitatem conferunt. Ita Bellinus: Aureliani Pastoris Episcopi. Molanus, Canisius & Maurolycus Aurelianis scribunt. Apud Mosandrum tomo 7 Surij & Rosweidum in Appendice Adonis ista habentur: [Episcopus,] Aurelia ciuitate S. Pastoris Episcopi depositio. In hodierno Martyrol. Rom. ita legitur: Aureliani in Gallia S. Pastoris Episcopi. Carolus Sausseyus Aurelianus, & Ecclesiæ Aurelianensis Decanus, Doctor Sorbonicus lib. 2 Annalium Ecclesiæ Aurelianensis cap. 53 ista habet: De S. Pastore Episcopo, quem memorat Martyrologium Ramanum, non habemus, quo tempore vixerit, hæremusque an aliquando fuerit eius nominis aliquis Episcopus Aurelianensis, cum nulli catalogo inueniatur inscriptus. Non etiam post hos Annales excusos Pastorem hunc Ioannes Chenu, Claudius Robertus aut Sanmarthani inserere ausi sunt suis Episcoporum Aurelianensium catalogis. Galesinius Episcopum & Confessorem compellat, quod addito hoc elogio facit etiam Andreas Saussaius in Martyrologio Gallicano. [& Confessor,] Eodem die, inquit, Aurelijs S. Pastoris Episcopi & Confessoris, qui ibidem, post cursus religiose exacti consummationem, hominem exuens, ad supernorum ciuium consortium immortalisque vitæ delicium pertransiuit. Quod dictum de omni & quolibet Sancto censeri potest.

[3] Petrus de Natalibus in catalogo Sanctorum, quem anno MCCCLXXI perfecit, [alijs Episcopus Palatinus,] lib. 11, cap. 130 num. 103 & 104 ista habet: Doninus & Victor Martyres, Thessalonicæ martyrio coronantur III Kalendas Aprilis. Pastor Episcopus Palatinus eodem die Aureliani claruit. Dedimus supra duos ordines Martyrum, quorum prioris antesignanus est S. Domninus, posterioris S. Victor, S. Domnino Thessalonicæ coronato adiunguntur socij Philopolus, Achaicus & Palatinus, & quidem Palatini memoria habetur in quindecim Martyrologijs. [an ob S. Palatinum Martyrem?] Victori alibi passo adiunguntur alij octo, imo ab aliquibus Pastor, vt supra diximus, additur. Memoratum ergo Palatinum suspicamur cum Francisco Maria Florentino ad Martyrol. S. Hieronymi a Thessalonicensibus Martyribus abductum, adiunctumque S. Pastori a Petro de Natalibus, nec dubitamus; quin ita legerit in aliquot MSS. Martyrologijs. Certe hæc verba, Aurelianis S. Pastoris Episcopi Palatini, reperimus in plurimis MSS. sub nomine Vsuardi vti & in MSS. Florario Sanctorum. His addi possunt Martyrologium Coloniæ & Lubecæ anno MCCCCXC excusum & auctarium Greueni ad Vsuardum, in quibus Confessor compellatur. MS. Bruxellense S. Gudilæ ista habet: Aurelianis ciuitate S. Pastoris Archipræsulis Palatini. Supra memoratus Carolus Sausseyus, [an habendum Chorepiscopus?] conijcit a Petro de Natalibus vocari Episcopum Palatinum, id est, curialem aut Chorepiscopum, qui diem suum obierit Aurelianis, non tamen Episcopus Aurelianensis. Constantinus Ghinius hoc illi elogium concinnauit in Natalibus Sanctorum Canonicorum: Aurelianis S. Pastoris Episcopi & Confessoris, qui & Palatinus extitit Antistes, & Aurelianis in Christo requieuit.

[4] [an alius ab hoc Pastor Leodij colatur?] Andreas Saussaius exorditur hoc die suum Martyrologium his verbis: Leodij S. Pastoris Martyris. Nullum vspiam reperimus vestigium huius Pastoris, habemus varia Breuiaria & Missalia Ecclesiæ Leodiensis, eorumque aliqua valde antiqua, sed absque mentione dicti Pastoris. Excusum Gallice aliquod Martyrologium Romanum Leodij anno MDCXXIV, cui adiuncti alio charactere Sancti Belgij, editū a Balduino VVillotio, item Hagiologium Belgicū anno MDCLVIII, sed vbique magnum silentium est huius Pastoris: cuius forsan nomen in aliquo MS. Martyrologio, quod Leodij reperitur, fuit citatum, & credendum est agi de S. Pastore, quem iam retulimus, aut de S. Pastore Martyre Nicomediensi, quem aliorum octo athletarum Ducem celebrauimus XXIX Martij: quos etiam hoc die referunt cum MS. Treuirensi S. Martini, Greuenus & Canisius.

[5] Aliam hic controuersiam mouent Hispani, quasi ex Hispania in Gallias exul venisset. [an fuerit Episcopus Valentinus?] Argumentum desumitur ex Chronico, quod sub nomine Iuliani, Petri Archipresbyteri S. Iustæ confictum prodijt, in quo num. 250 ita habetur: Pastor Episcopus Valentinus, scriptor nobilis, Aurelianis exul moritur. Franciscus Biuarius in suo ad M. Maximum commentario pag. 358 contendit apud Petrum de Natalibus debere legi Episcopum Valentinum, non Palatinum. Verum Palatinum legimus in quindecim MSS. Martyrologijs ac nonnullis excusis: nusquam Valentinum. Arguit Biuarius syllabum Valentinorum Præsulum, quod ex eo magnus profecto Pater exciderit, qui ante hæc eam Sedem illustrauerat, quem vt postliminio restituat, facem a Iuliano accensam præbet: sed quæ tenebras conferat, non depellat. Deerant Tamaio Salazario Sancti pro suo Martyrologio Hispanico ad XXIX & XXX Martij: quare aliunde erant arcessendi, ad diem priorem S. Secundus Astensis in Italia Martyr, ad hunc diem S. Pastor: e quo corrigit mendum, quod codici Iuliani Petri impresso irrepsit, & corripit Biuarium, qui Iuliani errore nescatus, S. Pastorem etiam Valentinum, & perperam, facit Episcopum. Vt ergo propius accedat ad Petrum de Natalibus, asserit S. Pastorem, Episcopum Palentinum fuisse: [aut Palentinus in Hispania?] atque ita commentum esse Hieronymum Romanum de la Higuera in Martyrologio Hispanico necdum edito. Scimus hunc totis viribus incubuisse in proferendis ac propugnandis libris Fl. Lucij Dextri, Luit prandi, & Iuliani Petri, ac proinde eius auctoritas cum illis libris cessat. Genzalez Dauila tomo 2 Theatri Ecclesiastici vtriusque regni Castellani edidit Episcopos Palentinos, sed nullum huius Pastoris vestigium reperit, alias non omissurus, qui primum omnium ex Fl. Dextri Chronico protrudit.

DE SANCTA EVBVLE MATRE S. PANTALEONIS NICOMEDIÆ.

SECVL. III

[Commentarius]

Eubule mater S. Pantaleonis Nicomediæ (S.)

Græci in Magnis Menæis & apud Maximum Episcopum Cytherorum ista legunt: Eodem die Sancta Eubule mater S. Pantaleemonis in pace quieuit. In Menæis additur hoc distychon. [S. Eubules cultus apud Græcos.]

Ἐν οὐρανοῖς σύνεςιν ἀθλητῇ τέκνῳ
Ἀθλητομήτωρ καλλίτεκνος Εὐβούλη.

Cum prole sancto Martyre, Eubule sacra,
Amœna mater, Martyri in cælis adest.

Eadem celebratur in Menæis MSS. quæ Diuione apud Chifletium adseruantur: Qui a Græcis Pantaleëmon appellatur, Latinis est Pantaleon, illustris Medicus & Martyr, cui dies XXVII Iulij sacer. In huius Vita Græca a Lipomano edita de S. Eubule matre, [encomium in Actis S. Pantaleonis.] ista sub initium habentur. Cum idolorum caligo diffusa esset per totum orbem terræ, quando Maximianus tenebat sceptra Romani Imperij, tunc cognitus fuit Nicomediæ admirabilis, & magnus inter Martyres Pantaleëmon. Ex ea enim sui generis ducebat originem. Vocabatur quidem Pantaleon; erat autem filius Eustorgij, opibus quidem insignis, impietate autem clarioris. Erat enim deditus superstitioni Gentilium, & ardenti zelo in eam erat incensus. Erat vero illi mater fidelis, quæ quod ad religionem attinet, cum marito pugnabat ex diametro: & bene affecta erat Eubula (id enim erat ei nomen) in res Christianorum. Cum a tali ergo matre & magistra bonus educaretur filius, corporali simul & spiritali eius priuatur nutrimento, lege mortis & communis naturæ imperfectam & immaturam agens ætatem, cum parum, pro dolor! esset vsus materna illa curatione.

Quia autem S. Pantaleon iam virilem ætatem assecutus, sub Maximiano martyrium subijt; [tempus obitus.] colligimus iam pridem ante eius Imperium in pace vitam finiuisse.

DE SANCTIS TRIGINTA ET OCTO MARTYRIBVS IN CAPPADOCIA.

[Commentarius]

Triginta & octo Martyres in Cappadocia (SS.)

[1] MenologiumMS. Græcum, iussu Basilij Porphyrogeniti Imperatoris seculo Christi decimo conscriptum, hos nobis Martyres exhibet ad diem XXX Martij hoc encomio: [Encomium ex Menologio Basilij Imperat.] In imperio impij Diocletiani militabant sancti hi triginta & octo Martyres in regione Cappadocum: qui cum gloriosam quadraginta Christi Martyrum pugnam intellexissent, quomodo deuicto diabolo ob præclarum certamen essent coronati; & ipsi zelo accensi, proiectis coram Præside armis, magna voce Christum verum Deum & seipsos in veritate eius seruos esse sunt confessi. Mox ergo comprehensi, vestibus suis nudati, adeoque in carne sua varijs virgis sunt excoriati, vt vix apparerent humanam adhuc continere speciem: deinde absque vlla de illis cura habita in carcerem proiecti: neque diu postea, inde extracti foras, manibus post tergum reuinctis, ac capitibus ob alligatas boias aggrauatis, ad Præsidem adducti sunt: [& 31 Martij in MS. Synaxario] & quod sancto suo proposito generose inhærerent, & ad gloriosam pro Christo mortem anhelarent, mandato Præsidis sunt capite plexi. In MS. Synaxario Parisiensi collegij Claromontani Societatis Iesu refertur XXXI Martij certamen horum triginta & octo Martyrum.

[2] Cappadociæ olim adscriptam fuisse vrbem Sebastiam, ab alijs metropolim Armeniæ minoris habitam, [tempus & locus martyrij.] docuimus die III Februarij ad Vitam S. Blasij Episcopi Sebasteni, & die X Martij tradidimus varia Acta quadraginta Martyrum, qui illustre pro Christo certamen in hac vrbe compleuere sub Lysia Duce & Agricolao Præside Licinij Imperatoris, a quo persecutio Diocletiani fuit continuata. Hinc arbitramur in eadem persecutione sub eodem Præside hos Martyres fuisse coronatos: quorum Acta necdum potuimus assequi.

DE SS. CONSTANTINOPOLITANIS MARTYRIBVS SVB MACEDONIO HÆRESIARCHA.

AN. CCCLI

[Commentarius]

Constantinopolitani Martyres sub Macedonio hæresiarcha (SS.)

[1] TabulæMartyrologij Romani hos Martyres ita referunt: Constantinopoli commemoratio sanctorum plurimorum Martyrum Catholicæ communionis, [Cultus sacer] quos Constantij tempore Macedonius hæresiarcha inauditis tormentorum generibus cruciatos occidit: nam inter cetera fidelium mulierum vbera inter labia arcarum compressa dissecuit, & candenti ferro combussit. Acta S. Pauli Archiepiscopi Constantinopolitani, ad diem VII Iunij illustranda, [Acta Martyrum ex Vita S. Pauli Archiepiscopi] ita horum Martyrum certamen exponunt: Cum Magnentius inuasisset tyrannidem, & interemisset Constantem Imperatorem Occidentis; rursus Arianæ insaniæ procella orbis terrarum conturbabat Ecclesias, & rursus fugit Athanasius, eiusque Sedem arripit Gregorius, & Paulus pietatis defensor relegatur Cucusum Armeniæ, quo in loco per laqueum consummatur martyrio, impijs noctu irruentibus. Constantinopoli eius loco introducitur impius Macedonius, & extruduntur Pastores ex alijs Ecclesijs: eas vero rursus inuadunt lupi, & gentium in Christianos crudelitatem contendit obscurare insania Macedonij. Et vniuersus quidem Oriens malis affligebatur, præcipue autem Constantinopolis… eratque malum quod non potest explicari, non solum procedens vsque ad Pontifices & Sacerdotes, sed etiam fæminas & pueros, qui Macedonij repellebant communionem, occupans. Nam vbera quidem fæminarum, o insaniam! partim quidem in arcarum tegumenta iniecta & compressa excindebantur, partim autem ferro; & alia in alios grauia excogitabantur supplicia. Nam quæ vel a Deo alienos Gentiles aduersus communem naturam excogitare impediebat pudor, ea tunc facere impijs venit in mentem. Hactenus Acta S. Pauli Archiepiscopi: quibus similia scribit Socrates lib. 2 Hist. Eccl. cap. 12. [ex hictoria Socratis lib. 2 cap. 12] Cum Paulus præter expectationem & ecclesia pariter & ciuitate eiectus esset, & cum celeritate abductus; Philippus Præfectus Imperatoris ex balneo publico ad ecclesiam maturat. Cum illo, quasi composito factum fuisset, aderat Macedonius, inque rheda pariter assidens, omnium vndique oculis ostenditur. Militum manus cum gladijs eos stipat: inde multitudinis animis terror iniectus est. Omnes itaque ad ecclesias confluunt, & tam illi, qui fidem Consubstantialis, quam qui Arij dogma tutabantur, ad ecclesiam ire contendunt. Simul ac Præfectus vna cum Macedonio ecclesiæ appropinquabat, ingens certe metus tum multitudinem, tum milites etiam ipsos perculit. Nam quoniam tanta aderat turba, vt nullus transitus Præfecto Macedonium deducenti pateret; milites multitudinem violenter trudere cœperunt. Atque cum ita multitudo coarctata esset, vt præ angustia loci secedere non posset: milites illam ex aduerso se illis opposuisse, & suapte sponte transitum Præfecto interclusisse arbitrati, districtis gladijs in eam impetum facere, acriterque ad pugnam incumbere cœperunt. Circiter tria millia hominum & centum quinquaginta occubuisse feruntur, quorum alij a militibus trucidati, alij a multitudine oppressi interierunt. Macedonius vero post tam præclara facta, perinde acsi nihil fecisset mali, sed istorum scelerum integer & innocens fuisset; arbitrio potius Præpositi, quam Canone Ecclesiastico, in sede Episcopali collocatur. Ad hunc modum igitur Macedonius & Ariani per tantam hominum cædem ad Ecclesiæ gubernationem ascenderunt. [& cap. 30] Hæc Socrates, qui cap. 30 de eodem Macedonio & sub eo occisis Martyribus illa addit:

[3] Cum Episcopatum acquisiuisset, eos qui ipsius opinionem sequi in animum non inducerent, infinitis fere affecit incommodis… Multi viri pietate eximij prehensi, tormentisque propterea grauiter afflicti, quod cum illo communicare recusauerāt. Quin etiam isti, postquam tormenta illis inflixerant, per vim mysteria cum ipsis participare coegerunt: nam illorum ora lingua distendunt, mysteriaque ingerunt. Qui autem hunc cruciatum subibant, ipsum alijs tormentis multo putauerunt acerbiorem: mulieres porro & pueros abripiunt, mysteriorumque cum illis participes fieri compellunt. Quod si renueret quisquam, aut illis contradiceret; statim verberibus cæsus fuit, & post verbera in vincula & carcerem coniectus, coactusque alia acerba cruciamentorum genera sustinere: ex quibus vnum & alterum, quo sæuitia & crudelitas tum Macedonij tum aliorum, qui id temporis fuerunt propter eam rem nobilitati, apud omnes liquido constet, in medio ponam. Vbera mulierum, mysteria cum illis participare renuentium, inter arcularum labra intrusa ferris absciderunt. Easdem item partes alijs mulieribus partim ferro candente, partim ouis in igne quam maxime fieri poterat calefactis exusserunt: Nouum hoc quidem cruciatus genus, etiam apud ipsos Gentiles non aliquando auditum, isti qui se Christianos profitebantur excogitarunt.

[4] Hactenus Socrates: similia habet Sozomenus, ex quo ista libro 4 cap. 2 huc spectant: [& Sozomeno] Vbi Paulus in exilium missus est, Macedonius Ecclesia Constantinopolitana occupata… dicitur Pauli fautores varijs affecisse incommodis, ac primum ecclesijs eos exturbasse; deinde vim illis ideo intulisse vt cum ipso communicarent: vnde factum est, vt multi verberibus grauiter cæsi perirent, postremo alios fortunis, vrbe alios priuasse, alios in fronte notis ab ipso compunctos fuisse, vt præ ceteris insignes essent. [& Suida.] Suidas etiam Macedonium pluribus malis aperte Christianos affecisse tradit.

[5] Elogio Martyrologij Romani supra relati apposite insertum est, Martyres Catholicæ communionis; [Nouatiani hæretici exclusi.] eo quod etiam Nouatiani hæretici, quoniam & ipsi sanctißimæ Trinitatis in distinctione Personarum consubstantialem Deitatem profiterentur, ab eodem Macedonio grauia paßi essent: vti obseruauit Baronius in Notis ad hunc diem, vbi etiam e Socrate indicat ad ter mille centum quinquaginta factione Macedonij necatos fuisse, & in Annalibus latius hæc deducit ad annum CCCLI, quo potißimum contigerunt. [tempus martyrij,] Brautius Episcopus Sarsinæ hos Martyres istis distichis veneratur in Martyrologio Poëtico:

Vrbs regalis agit multorum festa, nefanda
      Præsulis hæretici qui cecidere manu.
Fæmineas mammas arcarum tegmine pressas
      Ignitis hastis vssit & execuit.

DE S. IOANNE IN PVTEO EREMITA IN ARMENIA.

[Praefatio]

Ioannes in Puteo eremita in Armenia (S.)

[1] ActaGræca huius Sancti reperimus in bibliotheca Vaticana in codice numero 1660 signato cum hoc titulo, [Vita e Græco a Sirleto versa.] Βίος Ἰωὰννου μοναχοῦ. Eamdem obtinuimus Latine redditam a Cardinali Sirleto, & in codice 6187 in eadem bibliotheca adseruatam: vtramque & Græcam & Latinam inde descriptam contulimus, & ad hunc diem edimus, quo Græci in Magnis Menæis & apud Maximum Cytherorum Episcopum eius memoriam celebrant his verbis: τοῦ ὁσίου Πατρὸς ἡμῶν Ἰωάννου τοῦ ἐν τῷ φρέατι. Memoria sancti Patris nostri Ioannis, [cultus apud Græcos.] qui in puteo vixit. In Græcorum Menologio ab eodem Cardinale Sirleto Latine reddito, quo plurimum vsus est Baronius in Martyrologio concinnando, ista leguntur: Et Sancti Patris Ioannis ex Puteo: In MSS. Menæis, quæ apud Petrum Franciscum Chifletium Societatis Iesu Diuione adseruantur, longum ex dictis Actis encomium descriptum fuit, sed ob folium extractum non integrum potuit haberi, saltem Ecclesiarum vsum in eo colendo inde colligimus.

[2] Vitam hanc, vti a Chrysio eremita ex ore ipsius Ioannis moribundi excepta fuit, ita illo dictante conscripsit Clericus, [tempus & locus.] sed forsan more Græcorum cum aliqua rerum amplificatione. Vixit Ioannes sub tempore persecutionis contra Christianos, at nomen Imperatoris non exprimitur. In ea persecutione delituit aliquamdiu cum matre vidua in vrbe Cybistro. ἐν Κυβίςρῳ τῆ πόλει. A Ptolemæo lib. 5 Geographiæ cap. 7 Κύβιςρα collocatur in Armenia minore in Præfectura Cataoniæ, & sæpius memoratur a Strabone lib. 12, cuius item vrbis Episcopus Timotheus subscripsit Concilio Nicæno primo.

VITA.
Ex MS. Græco Vaticano Interprete Guillielmo Sirleto S. R. E. Cardinali.

Ioannes in Puteo eremita in Armenia (S.)

EX MSS.

CAPVT I
S. Ioannis iuuentus, fuga in puteum: cibi diuinitus procurati.

[1] Fvit fæmina quædam Christi studiosa, quo tempore Christianæ religionis prædicatio diffundebatur. [S. Ioannes in persecutione cum matre delitescit:] Mulieri nomen erat Iulia, quæ multas opes habebat, & geminam prolem: alter Ioannes, altera Themistia vocabatur. Tempore illo surrexerit quidam nomine Pompeianus, qui ab Imperatore edictum accepit, vt, si aliquos inueniret, qui in Christum crederent, eos varijs pœnis cruciaret. Hoc edictum cum audisset beata illa mulier Iulia in vrbem Cybistrum aduentare, in paruam quamdam domum secessit: ibique cum liberis suis manebat, pietatis leges eos instruens. Cum vero vnus eorum, cui nomen erat Ioannes, tertium decimum annum ageret, clam matre sua hora quadam constituta solebat ad templum accedere, & preces consuetas ad Deum mittere. Quem precantem cum homo quidam inuenisset, interrogauit, [clam matre ad templum abit:] Age, inquit, dic puer, e quo genere tu es, qui solus Deum precari consueuisti. Cui Ioannes, Filius, inquit, sum mulieris viduæ cuius est & puella quædam: qui in parua domo delitescimus. Ego vero clam matre mea constituta hora ad ecclesiam venio, neque quemquam inuenio cum quo Deum ipsum laudem: Christiani enim metuentes secesserunt. Ego vero qui puer sum Principum edicta non metuo, sed illum cælestem Regem magis timeo, qui in die illo reddet mihi brauium immortale atque æternum. [a viro ignoto persuadetur eremum petere.] Cui homo ille: Et quænam inquit, o puer necessitas tibi est in ætate ista istis difficultatibus resistere? si vis contrarias potentias superare, vade in eremum, & ab hominibus te ipsum separans, esto illic Deum timens, & deges vt vnus aliquis e numero Angelorum. Hæc enim vita vana est, & ad breue tempus manens, imperium etiam ipsum vt vmbra præterit, principatus tanquam fumus euanescit: Væ autem homini illi qui animam suam perdiderit. Hæc cum Ioannes audiuisset, animo compunctus est & viro illi dixit: Ecquidnam faciam? nam matris & sororis meæ misereor, quoniam adhuc infans est, materque nostra multum insumpsit vt litteras edisceremus, ne res nostræ male perirent. Tum ille, satius, inquit, tibi est quæ in cælis sunt non amittere. Cui Ioannes, Ibo, inquit, & matri meæ salutem dicam, atque ita exibo, ne forte pro me ingemiscat, existimans suas leges a me contemptas: quod si mihi bene precata fuerit, hoc velut viatico quodam accepto discedam.

[2] Propere igitur in dictam paruam domum accessit, cui mater: [a matre facultatem discedendi impetrat:] Vbinam, inquit, puer fuisti, & animum meum tristitia repleuisti, quæ contemptis patris vestri facultatibus vos ipsos occultaui ne in * Pontiani illius corruptoris manus deueniretis? An vis te ipsum manifestum facere, & dolorem senectuti meæ afferre? Cui Ioannes, Profectus, inquit, sum in templum Domini, & quemdam condiscipulorum meorum inueni, qui me illic detinere voluit. Ego vero illi dixi: nisi prius venissem, & matri meæ rem significassem, me id facere non posse: illi autem promisi me ad cognitionem tuam id relaturum. Tu igitur prius mihi bene preceris, & postea da, quæso, veniam vt illuc ire possim, vbi si diutius moratus fuero, tu in pace viuas. Tum illa, Vade, inquit, fili, in pace, & Deus meus sit ante faciem tuam. Tunc Ioannes, [eremum petit Angelo duce:] cum Matri & sorori salutem dixisset, easque osculatus fuisset, exijt, ac statim in terram quamdam desertam migrauit. Illum autem gradientem cum Angelus inuenisset. Quonam, inquit, vadis, o puer? Locum, inquit ille, quæro vt requiescam. Ostendit igitur illi Angelus, quo iturus esset. Atque ille iter vnius diei confecit, & puteum inuenit, ac Deum precatus deorsum aspexit, & signo Crucis cum se muniuisset, ita precatus est: Tu qui Ionam e ventre ceti tertio die eduxisti, [recitatis precibus,] & Danielem e lacu leonum, ac Ieremiam e cœno, Iosephum denique castitatis amatorem e puteo eductum, Ægypti Præsidem constituisti; tu, inquam, Domine, & nunc in puteum hunc venias, & ego meipsum in eum immittam, ope nominis tui nihil læsus: hicque locus sit mihi domicilium: tu vero me nutrias: neque vnquam hinc ascendero, quoad omnes vitæ meæ dies confecero, quos mihi in terra transigendos esse, tu Domine, constituisti. Cumque preces ipsas ad extremam clausulam, [se in puteum 20 cubitorū inijcit:] quæ est, Amen, produxisset, seipsum in puteum iniecit sanusque descendit, & Angelus Domini ipsum excepit. Erat autem putei altitudo viginti cubiti: eo in loco ille sedebat & Dei gloriam laudabat.

[3] [40 diebus ieiunus manet:] Vbi quadraginta dies perfecit, neque panem edens, neque aquam bibens, venit Angelus ad Ægyptium quemdam hominem cibum illi afferens, item alius Angelus post ipsum, qui & ipse similiter cibum habebat. Angelus autem ille venit ad Ægyptium eius periculū faciens. Audiuit autem alterum illum Angelū sic dicentem. Surge Pharmute: & affer cibum Ioanni: [a Pharmute, accepto ab Angelo cibo,] sunt enim quadraginta dies, quibus ille neque panem comedit, neque aquam bibit, neque genuflexit, neque manus contraxit, sed intentus Dominum precatur; ac propterea quod infans ille est, non sum iussus ei cibum afferre, sed feci vt per te panis illi detur, ne forte ipse efferatur & diabolus eum tentet. Cum vero cibum ei dederis, ipsum in doctrina Domini confirmes. Hæc omnia diabolus audiuit: & clamans, Veni inquit, ego existimans magnum aliquem virum esse hunc Pharmutem appellatum, & negotium mihi & certamen futurum, si decipere illum vellem. [aiabolo obseruante,] Nunc vero quisnam iste est, quem si voluero, velut folium a vento agitatur, ita ipsum quatiam. Sed quid faciam, quod ipsi etiam pueri contra me bellum gerunt? Sed quamdiu tener est iste puer, varijs meis artibus ipsum decipiam: nam si cœperit assuescere ab otio atque ignauia liber esse, non amplius ipsum abstrahere potero. Pharmutes vero cum cibum ab Angelo accepisset, Ioannem adijt, ac Deum precatus, Ioannes, inquit, [inuisitur:] serue Dei, quem Deus ipse visit, propter animi tui tollerantiam misit tibi cibum vt valens sis. Accipe igitur quæ a Deo tibi missa sunt. Respondit illi Ioannes: Si Dominus mihi cibum dare voluisset, huc ad me misisset: sed non noscit me Deus, itaque neque cibum ad me misit. Cui Pharmutius, Ego, inquit, sum Ægyptius ille, ad quem antea venisti in speluncam. Benedic, inquit, Ioannes, Domino, & ita da mihi cibum. Tunc ille hymnum dixit vsque ad Amen. [porrectum cibum Angelo subministrante comedit:] Accepit autem Angelus panem, & sub figura Ægyptij hominis eum Ioanni dedit. At Ioannes cum cibum sumpsisset, valentior fuit, dixitque: Abi serue Dei, sede in spelunca, Dei gloriam celebrans, & in precibus tuis esto memor mei: viuit enim Dominus qui non dereliquit animam meam, non amplius de manu alicuius hominis cibū sumam, quamdiu spiritus meus in me fuerit, nisi Dominus ipse me visat, & cibum mihi mittat: non enim ascendam ex hoc lacu, neque homini alicui occurram, neque humanarum rerum memor fuero: sed hic locus mihi viuo domus erit, mortuo sepulcrum: reliqua vero quæ ad me pertinent curet Deus.

[4] Tunc Pharmutes illi dixit: Audi fili, & patientiam serua, [confirmatur contra diabolicas tentationes.] nequando a diabolo tenteris: est enim huic militiæ aduersarius, singulis diebus nos impugnat, & segnitiem ac prauas cogitationes nobis suggerit, hoc est vitæ consuetudinem, pecuniarum abundantiam, matris misericordiam, sororis desiderium, seruorum beneuolentiam, generis præclara facinora, æqualium iucunditatem in mentem nobis reuocans: quibus cogitationibus mens ipsa suffocatur, & cor obdurescit, homo denique ipse sterilis efficitur, rursus subrepit, & lacrymas immittit, iniustasque cogitationes, solicitudinem videlicet & mundi alienationem, desertorum locorum viam, vitæ requiem, mortis exitum; quibus omnibus mentem ipsam interimit, & simplicium hominum corda circumuenit. Tu vero in omnibus his sobrius esto, in pace manens a Domino custoditus. Hæc ille. Cui Ioannes: Obtestor, inquit, te per gloriam Domini, cum Deus ipse recordatus fuerit tui, & cibum miserit, ne illum ad me afferas.

[Annotatum]

* an, Pompeiani, vt supra?

CAPVT II
Tentationes dæmonum superatæ. Felix obitus.

[5] Diabolus sequebatur, & in speluncam adijt, habens figuram vnius serui ex eorum numero, [A diabolo instar serui materni Phermutem adeunte:] qui matri Ioannis aderant. Cumque Pharmutem salutasset, flens ad eius pedes se abiecit, & dixit: Precor, Dei vir, si perfecte ab huius vitæ calamitatibus secessisti, omnia nosti matris viscera ac misericordiam, fratrum desiderium agnoscis, seruorum consuetudinem, pecuniarum copiam, generis splendorem, ac bonam fortunam: ita igitur, miserere mei, o sancte Dei vir, vt & ipse multa perpessus. Hæc cum Pharmutes audiret, neque tentationem esse cognosceret, cœpit ab eo inquirere, num militaris homo esset, vel seruus, qui ab acerbo aliquo Domino discessisset; an ingenuus aliquis a potente viro tyrannidem passus? Diabolus vero ita exorsus: Habebam inquit, Dominum hominem religiosum, & Dominam ipsam etiam religiosam. Mortuus est Dominus noster, cum adhuc esset iuuenis, reliquitq; religiosam heram nostram cum duobus filijs: [quæritur:] quorum alter, qui erat Dominus meus & bonorum hæres, a nobis secessit, neque scimus quid illi acciderit; num spiritus eum seduxerit, an ferarum præda factus sit. Quoniam vero hera nostra benignæ mentis est, idcirco vbicum que audierit esse virum aliquem religiosum & Dei obseruantem, laboriose ad illum adire solita est. Nunc vero accessit vir quidam religiosus tibi similis, & hera nostra illum peruestigauit: qui dixit, filium, quem ipsa quærebat, vltra Iordanem a se visum: quo autem loco se ipsum collocarit, nequaquam scire. Multis igitur cum lacrymis ac precibus hera mea misit me, vt eum exquiram, ad ad quem etiam & epistolam scripsit: eius nomen est Ioannes, qui annum prope quintum decimum agit. Nunc igitur Deus ipse propter preces Dominæ meæ dux mihi fuit, fecitque vt te virum Deo dignum inuenirem, qui mihi significare poteris, quonam abierit Dominus meus.

[6] Eius lacrymas cum Pharmutes vidisset, misericordia commotus, [a Pharmute decepto] dixit: Mane hic & cras illum tibi indicabo, aut ille seipsum indicabit. Mansit autem illic diabolus, ac per totam noctem Ægyptius ille cogitationibus multis opprimebatur, neque preces finire poterat, sed curis & solicitudinibus totus occupabatur. Postero die bene diluculo diabolus ad Ægyptij pedes se abiecit, qui eum continuit & e loco illo eduxit nondum finitis precibus, & ad puteum in quo erat Ioannes adduxit. Cœpit igitur Ægyptius Ioanni hæc dicere: Quæcumque homo ipse fecerit, si eos a quibus genitus est non coluerit, inutilia illi sunt, neque fructum aliquem percipiens ex hac vita discedet, [suadetur regredi ad matrem:] laboresque omnes, quos in iuuentute sua pertulerit, pro nihilo habebuntur. Itane miseram matrem tuam dereliquisti, vt tua caussa ingemiscat? an non quæcumque bona a te hoc in loco acquiruntur, illic maternarum lacrymarum caussa euertuntur? Sed audi me, & abi, & matrem tuam cura, ac patris tui facultates pauperibus distribue, & tunc huc veni; ecce & puerum cum litteris ad te misit. Tunc Ioannes Pharmutæ dixit: Tantos labores passus, quid est quod non eum agnouisti, qui cogitationes tuas oppressit mentemque auertit, & sensus tuos captiuos fecit, teque a diuinis precibus excussit. Hac in re licebat agnoscere istum ipsum, quem dicis, bonum non esse; [eum seueris monitis emendat:] quod cum huc venisset, non dedisti gloriam Domino, sed insipienter me vocasti. Signa teipsum Cruce, cape scutum fidei, recupera mentem, cogita quid locutus fueris, & abi; & in spelunca tua sedens te ipsum collige, ne aliquo modo aduersus te iste se iactet. Tunc Pharmutes illius consilio acquiescens & animum adhibens, seque ipsum perturbatum videns, in faciem cecidit, & clamans, Fili, inquit, Ioannes, ipse pro me Deum precare, vt in mei notitiam redeam, ne aliquo modo post multos labores peream: existimabam me iniqui illius dæmonis fallaciam effugisse. Tunc Ioannes dixit: Domine, qui scrutaris renes & probas cor; da vt resipiscat qui nominis tui caussa multum laborauit, & aduersarium nostrum confusum a nobis remoue.

[7] Tunc diabolus Ioanni dixit: Quantum afflixisti matrem tuam & nos? [& frustra interloquente dæmone,] En adduxi seruum Dei ad te, & non audiuisti: ego ab eo & misera mater tua me reuertente magis affligetur: scio enim ego eius animum id non passurum. Nullum ei responsum Ioannes dedit, sed Ægyptio dixit: Reuertere, & quantum te ipsum a iuuentute tua humiliasti tantum te ipsum humilia, ne aliquo modo spiritalem cibum amittas. [ad speluncā remittit:] Tunc Ægyptius recedens: O Ioannes, inquit, ego multos labores passus sum, & grauiter cecidi: pro me igitur eum precare. Ioannes autem dixit: Domine, da vt margarita tua non pereat, quoniam homo hic multū laborauit, & mihi, quomodo te agnoscere possem, ostendit. Tunc Ægyptius recessit flens, dolens, ac dicens: O Diabole quantum certasti, o quantum me decepisti, sed me pro ludo habens illusisti, & infans puer te deuicit. Nunc vero & ipse senex tibi certamen nouum proponam, & actiones tuas superabo. Existimasti per me ipsum illi puero afferre interitum, qui Domini seruus est, seque ipsum detexit, & me in viam reuocauit.

[8] Post hæc diabolus temporis interuallo eum reliquit, & ad turbam se contulit, [oppugnatur a diabolo in persona matris,] atque e longinquo cœpit ita clamare, vt si esset mater illius pueri: O fili, quantum laborem passa sum, vt te educarem? quot litteras te docui multum auida, ac ne vos ipsos perderem, mecum vna in cella conclusi? quomodo non misertus es mei? saltem miserere sororis tuæ. Itane in hac mea senectute te ipso desertam me fluctuare passus es? me, inquam, viduam sine filijs, & ab omnibus destitutam? An oblitus es quod mammas meas suxeris? an non viscera mea te commouerunt? non sororis tuæ imploratio, non familiæ consuetudo, non æqualium congressio, non denique patris tui res? Sed ita amens factus, es ad solitudinem profectus? Idem diabolus matris illius speciem præseferens prope puteum accessit, ac clamans dicebat: Fili mi Ioannes, tangat te mei vetulæ & matris tuæ misericordia, quæ multum tui caussa laboraui. Miserere sororis tuæ miseræ, quæ te vt patrem vocabat. Recordare patris tui bona, & ex ebrietate mali dæmonis resipisce. O qualem prauum spiritum habes! o spiritus praue & maligne, qua in re molesta tibi fui, vt tam fortiter contra me ageres, vt filium a me diuelleres? Eodem modo sororis speciem præseferens, ita clamans dicebat: Miserere mei quæ sum patre orbata, & ab omni ope destituta, cumque neminem habeam, [sororis,] ab omnibus affligor. Hæc ille dicebat, & dæmones qui cum illo erant tamquam serui hæc adiungebant: Væ nobis, quoniam sine Domino sumus. Ascende quæsumus, & nostrum & heræ nostræ miserere, [& seruorum:] bonaque tua recupera, & eas curatoribus committe, gubernatoresque illis præficias, & eleemosynam da pauperibus, & his qui e seruis tuis seniores sunt legata constitue: cumque hæc bene egeris, istuc reuertere. Sin minus nos omnes sume, & tecum deorsum habe, vt & nos tecum vna moriamur.

[9] [iterum matris indignantis ob responsum non datum:] His omnibus ita dictis nullum responsum Ioannes reddebat, sed Dei gloriam celebrabat. Vt vero Diabolus ipse vidit nihil sibi ab eo responsum esse, vnde illum decipere posset; cœpit dicere: Mihi non respondes fili? an lacrymæ meæ te non flectunt, neque miseræ senectutis meæ misereris? cum sciam nihil publice me versatam fuisse? & nunc vt agrestem aliquam feram solitudinem totam peragraui. Saltem voce tua me dignare, o fili. Cum hæc multum vociferans diceret, omnes dæmones vociferabantur, ita vt vlulatus & lamentatio magna fieret. Ille autem adhuc matris speciem præseferens cum in puteum incubuisset, vociferans, aiebat: Sinite vt me ipsam deorsum iaciam, vt delicata ipsius membra videam fame tam corrupta. Cum vero spatium temporis dedisset, existimans aliquid ab eo responsum iri, neque vllum datum esset; deinceps omnibus ad se vocatis dicebat: Agite, afferte mihi funes, vt singuli singulos dimittamus. Cumque id parari cœptum esset, tunc vnus e dæmonibus, Cum, inquit, vos omnes descenderitis, me quis dimittere poterit? Iratus autem Diabolus aduersus illum, quoniam eius consilium detexit: Non amplius, inquit, nobiscum ille sit, sed abeat & humanis carnibus vescatur. [mordetur a diabolo in specie draconis in puteū dilapso:] Tunc prauus spiritus clamauit: O Ioannes miserere mei, & libera me ab hoc Principe. Vt igitur eius cogitationes redarguit draco factus est, & dentibus stridens seipsum deorsum immisit, & Ioannem complexus est, eiusque carnes comedere ac membra truncare, rursumq; sub oculos eius eructare videbatur: neque tamen illum a precibus auertere poterat. Vt igitur multum temporis præterijt, ne que illum aproposito auertere potuit; tunc vociferans, Væ mihi, inquit, quod vnum cupiens lucrifacere, mundum amisi. Sinam igitur hunc, & in alios abibo, eosque ad me attraham, ne aliquo modo regia domus mea inanis reddatur. Tunc Ioannes cum eum superasset, iureiurando illum obtestatus est, ne amplius in eum locum veniret, [sed ipse cogit illum iurare quod non sit illuc rediturus,] neq; in alium, qui illic habitare vellet. Cumque vt ille volebat, dæmon iurasset futurum vt vbicumque eius nomen audisset, numquam in eum locum ingressurus esset, sed tam longe iturus quam cælum a terra distat; ita eum dimisit.

[10] Vixit autem Ioannes in puteo illo annos decem, ac tēpus aduenit, [annis 10 ibi moratus, inuisitur a Chrysio] quo ille ex hac vita migraturus esset: egoque Chrysius cum essem in silua Baratensiū, qui triginta annos in ea terra versatus sum, ab Angelo in eam solitudinem adductus fui, vt sepulturam Ioanni darem. Itaque in puteum illum delatus sum, meque Ioannes amplexus ita affatus est: Multum gaudium ex tua præsentia, O Chrysi, mihi allatum est, quippe qui a puero, multa certamina pertulisti. Ac Deum precatus, iureiurando illum astrinxi, vt institutionem suam ab adolescentia nuntiaret atque ipse cuncta hæc enarrauit. Tribus autem diebus illic fui, [ei vitam suam narrat:] terraque ipsa e profundo sursum elata est, nosque vicissim vidimus, atque eum salutaui. Cumque lapis quidam illic ad puteum positus esset, ac mihi ipse præcepisset vt super os lapidem illum ponerem, me salutauit, & spiritum reddidit. [mortuus ab eo sepelitur,] Ego vero lapidem posui sicut mihi præceperat, meisque vnguibus terram effodi, & pallio meo imposui, & ad os putei congessi. Statim autem illic palma quædam magna exorta est, [palma mox crescit:] quæ fructibus plena erat. Id cum vidissem, Dei gloriam celebraui: quod laborum mercedem retribuit, ac rursus a nube ad eum locum perductus sum, vbi antea degebam, virumque pium ac Clericum accersiui & eum rogaui vt hæc scriberet ad earum animarum recreationem, [Vita conscribitur.] qui spem in Deo habent & Sancti viri memoria gratiaque, quam præbet Deus timentibus se, cui gloria in secula seculorum. Amen.

DE S. IOANNE CLIMACO ABBATE SANCTI MONTIS-SINA,

SVB FINEM SEC. VI

[Praefatio]

Ioannes Climacus Abbas sancti Montis-Sina (S.)

[1] Sanctushic Abbas varijs cognominibus compellatur, ex quibus præcipuum est Climaci, quo ob librum triginta capitibus, [S. Ioannes vnde dictus Climacus] quibus tamquam gradibus seu scalis ad perfectionis religiosæ culmen ascenditur, a se conscriptum ita paßim nuncupatur. Græcis enim κλίμαξ τοῦ παραδίσου, id est, scala Paradisi inscribitur. Occasionem videtur præbuisse Abbas Raithuni cœnobij, qui eum ad librum hunc conscribendum per epistolam, in qua scalæ Iacobo Patriarchæ ostensæ ex capite XXVIII Geneseos mentionem facit, acerrime exhortatus est. Cardinalis Baronius in Notis Martyrol. Rom. ad hunc diem testatur, diuinam quamdam effigiem animæ illius clarissime in hisce scriptis perspici. Quia vero varia illius eruditio paßim in hoc sacro & religioso opere elucet, cognomento Scholasticus appellatur. Sæpe etiam Ioannes Sinaita vel Abbas sancti Montis-Sina vocatur, [Scholasticus & Abbas Sinaita.] vbi seculo Christi sexto floruit, & tandem plenus dierum & virtutum XXX Martij ad cælestem Paradisum ascendit, quo die Græci in Menologio iussu Basilij Porphyrogenitis Imperatoris, seculo decimo collecto, ista commemorant.

[2] [Elogium ex Menol. Basilij Imper.] Memoria sancti Patris nostti Ioannis Climaci. Sanctus Pater noster Ioannes Climacus, cum sextum decimum annum ageret, ascendit in montem Sina, & seipsum Deo sanctissimum sacrificium obtulit, & post decimum nonum inde annum se solitudini tradidit in loco, cui Tholas nomen fuit, quinto lapide a basilica monasterij remoto. Quadraginta annos exegit in amore desiderioque seruiendi Deo; ieiunijs, fletibus & orationibus animum ditans: somno tamen indulsit, ne insomnio & peruigilio mentis statim corrumperet. Hunc in modum cum se in omni virtutis genere exercuisset, & omnes monachos, qui in monte illo Deo militabant, longe in virtute superasset; maximis donis & contemplationibus rerum diuinarum a Deo illustratus est: multos sermones ad animarum vtilitatem conscripsit, & librum composuit Scalam cognominatum, quod ordine recto ascensum virtutum tradat, ac tandem vitam hanc finiuit. Hactenus Menologium Basilij Imperatoris, [& alijs Menæis] cui plane consentit nouum Anthologion Antonij Arcudij, a Clemente Papa VIII anno MDXCVIII approbatum. Longiora encomia recitantur in Menæis excusis & manu exaratis, vti etiam in sæpius laudato MS. Synaxario Parisiensi collegij Claromontani Societatis Iesu. Verum ea omittimus, quod ex Vita mox danda sint excerpta, & a nostro Matthæo Radero Græco-Latine ante opera S. Ioannis Climaci edita, vti etiam duo cantica ex pluribus odis & hymnis ad horas Canonicas ex Menæis recitari solitis. Græcorum exemplo eumdem cum Martyrologio Romano retulerunt in suis Fastis Molanus, [ac fastis Latinis.] Canisius, Felicius, ac S. Ioannem Climacum Abbatem in monte-Sina celebrant.

[3] Vitæ aliquod compendium, vt libro eius præfigeretur, mox ab eiusdem obitu scripsit Daniel monachus Raythunus, cum huius Abbas Ioannes adhuc viueret, [Vita a Daniele monacho coæuo scripta,] cuius rogatu Scalam Paradisi S. Ioannes Climacus conscripserat. De Raithu vicino monasterio versus Rubrum-mare egimus XIV Ianuarij, quo die coluntur XLIII Martyres & huius cœnobij monachi. Vita hæc sæpius cum Scala Paradisi fuit edita, & seorsim a Surio ad hunc diem. Mattheus Raderus ex varijs MSS. edidit Græco-Latinam, nos eamdem descripsimus ex MS. codicibus antiquis Florentinis Magni Ducis Etruriæ, qui adseruantur in bibliotheca Medicea pluteo 7 num. 17 & 20, & contulimus cum translatione Raderi. Additur Appendix, ex coæuis auctoribus subiuncta, apud eumdem Raderum.

[4] Trithemius aliqua de Ioanne Climaco scripsit in libro de Scriptoribus Ecclesiasticis, sed non absque varijs mendis: quæ corrigit Raderus. [tempus obitus.] Inter alia scribit eum claruisse circa annum CCCXLVI, regnantibus Constantino, Constantio & Constante filij Constantini Magni. Verum multo iunior est, atq;, vt bene aduerterunt Baronius ad Martyrol. Rom. & Bellarminus de Scriptoribus Ecclesiasticis, floruit post tēpora Iustiniani Imp. & S. Sabæ Abbatis: quorum hic mortuus est anno DXXXI, Iustinianus vero anno DLXV. Philippus Labbe de Scriptoribus Ecclesiasticis S. Ioannem Climacum scribit obijsse circa annum DLXXX, quod verosimile nobis est, aut saltem sub finem istius seculi.

VITA
Auctore Daniele monacho coæuo.

Ioannes Climacus Abbas sancti Montis-Sina (S.)

AVCTORE DANIELE MONAC.

PROLOGVS.
Daniel monachus Raithunus in Vitam Abbatis Ioannis, cognomento Scholastici.

a

[1] b Optime sane rem expendit Ioannes, cum cælestem nobis scalam, quæ, [Vita scripta vt præponatur Scalæ Paradisi.] pro modo ætatis Christi, trigesimum annum cum baptizaretur agentis, triginta contineret gradus, exædificauit: cuius iusta Domini ætate comprehensa vere iusti & innocentes reperiemur: ad quam, qui nondum aspirauit, infans adhuc est, & omnium æstimatione imperfectus deprehendetur. Nos vere operæ pretium facturi videbimur, si viri huius sapientissimi vitam, resque gestas libro præfixerimus, vt illius labores sudoresque contemplati, factis quoque fidem non abrogemus.

[Annotata]

a Ita ob eruditionem apud Latinos Scholastici appellati, Prudentius, Ambrosius, Hilarius, Beda, & inter Canonicos vni alicui, doctissimo plerumque, [Scholastici.] Scholastici nomen imponitur, & apud Græcos quamplurimi hoc nomine ob eruditionem exornati referuntur a Radero, in Isagoge ad Climacum cap. 2.

b Hic Prologus est in MS. Florentino, apud Raderum legitur post syllabum capitum, ante initum Scalæ Paradisi.

Vita compendio conscripta Abbatis Ioannis, Abbatis sancti Montis-Sina, cognomento Scholastici, viri vere Sancti.

a

CAPVT I.
Institutio, vita monastica & solitaria, virtutum exercitatio.

[2] Qvæ patria nobilisue ciuitas Heroëm hunc progenuerit, & ante susceptam, vt ita loquar, religiosæ vitæ palæstram educarit, [Patria prima ignoratur,] pro certo & explorato non habeo dicere. Quis vero Diuum omni dignum admiratione nunc teneat locus, epulisque & delicijs exceptum immortalibus pascat, minime ignoro. Est enim ille nunc in illa regia, [vltima est cælum,] de qua vocalissima cicada (Paulus) canit, cum in hæc verba exclamat, Quorum conuersatio in cælis est: vbi sensu ab omni contagione corporis libero, sola mente & intelligentia inexplebili modo summa cum voluptate inexhausti boni pulchritudine fruitur, inundatur & exsatiatur: digna sudoribus præmia, [laborum corona.] laborumque dolores omnes sedantium munera adeptus, & in sortem ibi hæreditatis, regni, inquam, cælestis admissus, vnus iam ex illis, semperque deinceps futurus cum illis, quorum pes stetit in via recta.

[3] Quomodo autem corpore olim septus, ad mentes illas purus adspirarit, nunc quam potero clarissime exponam. [Anno ætatis 16 venit ad Montem-Sina,] Primum, ergo cum in flore æui perbeatus ille sextum iam decimum ætatis annum agitaret, ingenij vero præstantia solertiaque millesimum attigisse videri posset, seipsum magno Pontifici Deo sincerum & voluntarium sacrificium obtulit, quando corpus quidem in hunc Sinæum, animum vero in cælestem montem intulit, captata reor ex ipso loci aspectu occasione, qua sibi suo commodo viam ad cælestem illum montem superandum communiret. Ita per fugam seculi complexus est decoram modestiam, [monachus in omni submissione viuit,] tamquam antistitam spiritualium adolescentularum, virtutum, inquam, magistram, omni loquendi obloquendiue contumacia & impudentia resecta: optimoque consilio statim in ipso religiosæ disciplinæ ingressu profligauit penitus fallacem sensum sibi placentis atque fidentis animi: atque peritissimo spiritus magistro submisit ceruicem, confidens tuta sic via transmissurum se profundum pelagus vitiorum. Porro ita se in religiosa communique Fratrum vita gessit, acsi infans ratione careret, nihilque vellet, quod luberet, perinde acsi naturam ipsam animi penitus exuisset. Sed quod longe maiore dignum est admiratione, [litterarum scientia bene instructus:] cum prius omnibus litterarum disciplinis esset initiatus; cælesti tamen simplicitate postea imbutus, per submissionem animi, rarissimum illum sapientiæ applausum fastumque proscripsit & eliminauit.

[4] Iam vigesimum annum exorsus, cum præmisso ad cælestem Imperatorem suo b Præside, tamquam legato & patrono, [anno ætatis 20 secedis Tholam,] ipse quoque cum copijs & apparatu bellico, propugnaculis hostium subruendis opportuno, in stadium vitæ quietæ & solitariæ magni illius Magistri sui precibus armatus ingreditur: locoque, cui Tholas nomen, certamini ad quintum ab æde sacra lapidem, delecto, quadraginta ipsos annos inibi cælestis amoris flamma succensus, [40 annis ibi degit:] adeoque semper ardens æstuansque, impigre traduxit. Enimuero cui tanta dicendi vis fandiue copia sit, vt ingentes illos labores illic exantlatos, vllo orationis applausu assequi, ne dicam digne exornare possit. Et vero quo pacto, quod clam omnibus in occulto solitudinis silentio ab illo gestum est, in publicum proferetur? Licebit tamē velut ex libatis quibusdam frugum primitijs omnes sanctissimi viri sanctissimas opes & virtutes animi præcipere & æstimare.

[5] In mensa nihil reijciebat, quod a vitæ religiosæ instituto legibusque abhorrebat: [parcus in cibo,] sed cibum ita modice sobrieque sumpsit, vt gustare potius quam edere videretur. Atque ita vt existimo, per sobrietatem quidem, [voluptatis sensum comprimit:] fracto cornu superbiam; sed breuitate prandij & cœnæ, dominam voluptatem multis exitiosam elisit, cum per egestatem exclamaret, Tace, obmutesce. Per solitudinem vero fugamque hominum, incendium huius fornacis extinxit, adeoque sopiuit, vt in cinerem demum redigeretur. Auaritiam porro, quam Paulus idolorum cultum appellat, [benignus in miseros;] benignitate in miseros & rerum domi necessariarum inopia generosus iste heros generoso animo declinauit. Desidiam quoque, quotidianam animæ mortem & defectionem ac paralysim, [alienus a desidia:] meditatione mortis & vltimorum tamquam stimulo compunxit & excitauit. Telam etiam seu nexum cupiditatum omniumque vitiositatum, [cupiditatibus,] & quæ sub sensum cadunt affectionum vincula, luctu religioso dissoluit. Tyrannicum præterea furoris impetum iam ante obedientiæ telo mactauit. [ira,] Hirudinem vero popularis auræ gloriæque, aranearum ingenio simillimam, raro in publicum progressu rarioreque sermone exanimauit. [inani gloria.] Quid de palma ab octauo superbiæ vitio per hunc mysten reportata dicam? Quid de summa cordis munditia, quam hic nouus per obedientiam c Beseliel inchoauit, sed Hierusalem illius cælestis Imperator sua præsentia consummauit: sine qua numquam sator ille sartorque scelerum diabolus, cum sua eiusdem sortis & formæ legione & tribu, expugnabitur prosterneturque.

[6] At quo loco præsentis coronæ collocabo diadema Herois nostri, [Solus in antro,] ex continuarū lacrymarū gemmis multiplicatis concinnatū? Rem in paucis hodie deprehendā, cuius tamē etiamnum officina secreta extat ad extremum montis pedem sita; antrum, inquam, perangustum, tantum a communibus cum ipsius, tum aliorum domicilijs remotum, quantum satis est ad aures gloriæ vanæ captatrices arcendas & excludendas. Cum interim ille proximus cælo, gemitibus, suspirijs, [gemitus precesq; fundit:] votis astra feriret: vti solent ingemiscere ij, qui vel ensibus lancinantur, vel cauteribus vstulantur, vel quibus oculi expunguntur. Somno tantum indulsit, quantum solum ad tuendum mentis statum, ne per æternas vigilias corrumpatur, [breui somno indulget post longas preces.] sufficit. Priusquam concederet cubitum, plurimas fundebat preces, libellosque componebat, qua re otium & desidiam penitus profligabat. Porro per omnem vitæ cursum assidue precabatur, immensoque in Deum amore ferebatur, quo die nocteque tamquam in speculo per animi purissimi castimoniam sibi repræsentando nulla satietate expleri velle, imo vt verius dicam, nec posse videbatur.

[Annotata]

a Apud Raderum additur: a Daniele monacho viro venerando & virtute conspicuo e cœnobio Raitheno, quod alterius glossema est: ipse quis sit, in Prologo, modeste indicauit.

b Martyrius appellatur infra in Appendice.

c Beseleel tabernaculum Deo, in quo habitaret & responsa daret, per patientiam ædificauit: ita & Climacus, cum corpus expurgatis sordibus emaculasset, & animam omnibus virtutibus excoluisset, seipsum Spiritus sancti templum splendidissimum exhibuit: vti hic annotauit Scholiastes Græcus, ex quo hæc aliaq; profert Raderus, quem consule.

CAPVT II.
Auxilia diuina alijs præstita. Regimen monasterij. Sanctus obitus.

[7] Hvius exemplo studioque incensus Moses quidam, solitudinis & silentij cultor, [Mosem in discipulum admittit:] vehementer laborabat, vt in disciplinam & contubernium eius veramque sapientiam discipulus admitteretur. Ad quam rem impetrandam, cum ad eum seniores, vt patronos, allegasset, precibus illorum compulsus, Mosen in vitæ societatem & tirocinium recepit. Itaque cum aliquando vsuuenisset, vt magnus ille Pater discipulo imperaret, vberem vt glebam certo quodam loco ad horti oluscula alenda & colenda deferret, Moses vbi ad destinatum sibi locum peruenit, imperium sui magistri cœpit impigre exequi. Imminebat iam meridies, & sol altissimus ingenti ardoris æstu omnia incenderat: Sextilis enim erat vltimus mensium in æstate. Hic cum Moses æstum declinans sub immane saxum secessisset, sopitus aliquantum conquieuit. Enimuero Dominus, [& diuinitus monitus,] qui suos sibi supplices clientes nullo patitur grauiore casu premi, periculum pro more suo anteuertit & auertit. Nam cum Ioannes, magnus ille Pater, in suo latibulo sibi Deoque per contemplationem vacaret, & ipse tantum pauxillum conniueret, aspicit virum humana specie augustiorem, a quo, exprobrato excussoque somno, compellari visus: Itane, Ioannes, tu securus hic stertis; & Moses vita periclitatur. [eum periculo mortū eximit:] Exilijt Ioannes repente & pro tirone suo arma precum assumpsit. Sub vesperam deinde reuertentem percunctatur, rectene omnia? An triste aliquid & inexpectatum malum inciderit? Immane saxum, inquit Moses, sub quod meridiatum successeram, dormitantem minimo minus oppressisset, nisi visus abs te repente vocari, e cauea prosilijssem. At Ioannes vere humilis hic reticere, nihilque eorum quæ viderat aperire; tacitis tantum vocibus animi votisque ardentibus amore, Numinis bonitatem grata mente celebrabat.

[8] Erat vero & forma virtutum & latentium morborum medicus, vt ex Isaaco quodam constat, qui grauissima corporis seu carnis tyrannide oppressus, [Isaacum a tyrannide carnis liberat:] peneque in desperationem abiectus, ad magnum hunc virum curriculo contendit, bellumque domesticum lacrymis & singultibus interpolatum, exposuit: cuius fidem admiratus multo magis admirandus ipse: Age, inquit, amice, ad vota simul ambo confugiamus. Ergo precabundos oracula promissorum sunt mox insecuta, quæ vt non per fraudem edita, sed vera rataq; ostenderet Deus, abiecti adhuc in faciem afflictique serui sui voluntatem cœpit facere, vt ostenderet non fallere Dauidem. Impurissimus quippe draco efficacissimarum precum flagris retusus, se in fugam coniecit. Æger autem ab animo, vbi se curatum sensit, magnopere obstupuit, lætusque Deo Ioannem exauditum honoranti, & Ioanni honorato laudes gratiarum persoluit.

[9] Sed fuere, qui inuidiæ œstro perciti, garrulum nugatoremque appellitarent: [garrulus ab inuidis habitus,] quos ille factis ipsis & exemplis refutando, ostendebat omnibus, omnia se posse in Christo, omnibus vires sufficiente. Itaque per totius anni spatium tam altum siluit, vt ipsi illius calumniatores supplices ad illum quæstum rogatumque adirent, ne vellet perennem vtilitatis fontem obturare, [integro anno silet:] omniumque salutem suo silentio in discrimen vocare. Cessit illico votis illorum, vt qui neque repugnare quidem sciret, rursumque priorem vitæ morem est ingressus. [constituitur Abbas.] Vnde omnes in omnibus eius virtutem admirati, tamquam alterum quemdam Moysen ad cœnobij præfecturam vi pertraxerunt, faciemque magisterij super candelabrum collocarunt. Neque sane spem ille minime malorum iudicum, a quibus ad illum dignitatis gradum erat prouectus, fefellit. Nam & montem Dei ipse accessit, inaccessamque nebulam ingressus, scalæq; cælestis gradibus admotus, scriptam Dei digito legem accepit, Deique verbo os aperuit, & spiritum attraxit, deque bono thesauro cordis sui verbum bonum eructauit.

[10] Tandem ad præsentis vitæ metam deducendis suis religiosis Israëlitis peruenit, vna dumtaxat in re Moysi dissimilis, [sancte moritur,] quod Ioannes in cæleste illud Hierusalem omnino ascendit, Moyses, nescio quo modo, etiam terrestre non attigerit. Sanctitatem porro illius plurimi, qui spiritu verborum illius afflati salutem consecuti sunt, testantur. Testatur optimus nouusque a Dauid, sapientiam huius sapientis & salutem adeptus. Testatur denique præclarus noster & venerandus Præses b Ioannes, [virtutes eius varij deprædicant.] a quo pro ouili suo exoratus, e möte Sina nouus hic Dei spectator per animum intelligentiamque descendit, nobisque & ipse dictatas a Deo tabulas, quæ litteris exterius agendi, interius vero contemplandi præcepta complectuntur, exhibuit. c Ita paucis plurima exprimere conatus sum, haud ignarus eloquentiæ candidatis, maxime probari in narratione breuitatem.

[Annotata]

a Arbitratur Raderus Isaacum supra laudatum hic intelligi.

b Hic Abbas Ioannes hortatu suo impetrauit Scalam Paradisi, missa epistola, quæ operibus præmittitur, in qua S. Ioannem Climacum appellat virum excellentissimum. Cælitum æmulum, Patrem Patrum, præstantissimum Doctorem &c.

c Hic finit codex Florentinus, & dein additur Prologus cum syllabo capitum Scalæ Paradisi, ab eodem, vt videtur, Daniele propositus, & legi potest apud Raderum.

APPENDIX
Auctore monacho Sinaita Synchrono.

Ioannes Climacus Abbas sancti Montis-Sina (S.)

Cvm olim Abbas Martyrius Præses Ioannis ad magnum a Anastasium venisset, Anastasius intuitus Ioannem, compellato Martyrio, Dic, inquit, Martyri, [Adhuc iuuenis prædicitur Abbas futurus a Magno Anastasio,] vnde hic filius? Quis illum in monachum totondit. Tunc inquit Martyrius: Seruus tuus, o Pater, ego attondi illum. Et Anastasius, Papæ! inquit, Abba Martyri, quis dixerit, quod tu Antistitem Montis-Sina attonderis? Nec Anastasij vaticinium inane fuit: nam post quadraginta annos Ioannes creatus est Præses noster & Abbas. Alio rursum tempore Martyrius Abbas, Præfectus illius, cum Ioanne suo profectus est ad magnum illum virum b Ioannem Sabaïtem, qui in Guddæ solitudine degebat: quos cum Sabaītes senex vidisset, [& Ioanne Sabaïta,] illico cōsurrexit, & aqua pedes non Martyrij sed Ioannis Climaci lauit, manu etiam osculo delibata: [orbis Sidus a Strategio Abbate:] Martyrij autem pedes non abluit. Quærente autem c Stephano discipulo Sabaïtæ, quid ita fecisset; Crede mihi, fili, inquit Sabaïtes, Ego quis ille religiosus filius sit nescio: ego enim Antistitem Montis-Sina excepi, eiusque vestigia ablui. Quin & Abbas d Strategius ipso die, quo Ioannes Climacus, cum annum ætatis vigesimum ageret, in monachum attonsus est, prædixit, ingens illum orbis olim sidus futurum.

Itaque simul atque nostri cœnobij Præses creatus est, sexcenti hospites aduenerunt: qui cum ad cibum capiēdum accubuissent; [Abbas creatus excipit 600 peregrinos,] vidit ipse quemdam quasi dispensatorem syndone in Hebræorum morem vestitum, qui vndique circumcursabat, & cum imperio præcipiebat, nunc cocis & œconomis, nunc promis condis & cellarijs, alijsque cœnobij ministris. Post emissos ergo peregrinos, cum e famuli quoque ad mensam adsedissent, quæsitus est ille sedulus dispensator, [adiuuante homine ignoto & postea disparente.] qui omnia circumcursando & imperitando administrarat, vt & ipse accumberet: sed quantumuis diligenter inuestigatus, nullus tamen amplius inueniri potuit. Tum Dei seruus venerandus Pater noster Ioannes dicit nobis: Mittite quærere ipsum: [forsan Moyse legislatore,] nihil enim alienum fecit Dominus Moysi, quando suo in loco ministerium obijt f.

Ingens in Palæstinæ partibus siccitas erat, & aquæ cælestes vehementer exoptabantur. [precibus pluuiam impetrat:] Rogatus ergo ab accolis & vicinis incolis, statim a Deo precibus copiosum imbrem impetrauit. Nec hoc præter fidem: voluntatem enim timentium se faciet Dominus, & deprecationem eorum exaudiet.

Sciendum Ioanni Climaco fuisse germanum fratrem g Georgium, quem sibi viuo successorem destinauit, vt cœnobium Montis-Sina suo loco cum Abbatis potestate administraret: [fratri suo Abbati moriens prædicit mortem.] quod ipse studio eremi & solitudinis, quam sibi ab initio sponsam duxerat, amore teneretur. Cum ergo nouus noster Moyses & religiosissimus Antistes Ioannes morituriens ad Dominum proficisceretur; Georgius Abbas germanus ipsius, vt dixi, frater adstabat & lacrymabundus, En, inquit, Domine mi, me neglecto, abis? Ego precabar vt tu me præmitteres, neque enim sine te possum hāc sacram tuam familiam gubernare: & ecce infelix ego te præmitto. Cui Ioannes Abbas, Non est quod tristeris & affligaris, si qua mihi spes & fiducia in Deo, non patiar vt annū hunc absoluas, quin me sequaris. Quod & factum est. Intra decimum enim annū & ipse Georgius ad Dominum profectus est.

[Annotata]

a [S. Anastasius Sinaïta.] Forsan hic est S. Anastasius Sinaïta, postmodum circa annum 561 creatus Episcopus Antiochenus, inscriptus Martyrol. Rom. ad 21 Aprilis.

b Raderus in Isagoge ad Scalam Paradisi cap 1 sentit Ioannem monachum e cœnobio S. Sabæ Vitam S. Barlaam & Iosaphat scripsisse, idque probat ex MSS. Hedelburgensi, & Augustano in Germania, [Ioannes Sabaïta.]

& ex MS. regiæ bibliothecæ Scoriaci in Hispania. Sed num is sit Ioannes Sabaita hic memoratus, non audemus resoluere.

c Stephani Abbatis monasterij S. Sabæ meminit Moschus in Prato spirituali cap. 53 & 580.

d Est etiam quidam Strategius Abbas monasterij S. Theodosij memoratus a Moscho cap. 103.

e Hinc amplitudo monasterij colligitur.

f Sequentia quasi non forent ab eodem scripta, separantur apud Raderum.

g Meminit & Moschus alicuius Georgij Abbatis in Monte-Sina,

DE SANCTO ZOSIMO EPISCOPO SYRACVSANO IN SICILIA.

CIRCA DCLX

Commentarius præuius.

Zosimus Episcopus Syracusanus in Sicilia (S.)

[1] Syracusæ vrbs Siciliæ antiqua, præclaris præcipuorum Græcorum Latinorumque scriptorum laudibus est exornata, cuius Ecclesia, teste Leone X Pontifice Maximo in Breui, anno MDXVII ad Syracusanos misso, [Syracusanæ Ecclesiæ antiquæ primus Episcopus S. Marcianus.] secunda post Antiochenam Christo dicata asseritur, quando S. Marcianus a S. Petro Antiochiæ Episcopus ordinatus, Syracusas ad Christi Euangelium prædicandum est directus. Colitur hic XIV Iunij: in cuius laudem extat illustre encomium, e MS. codice bibliothecæ Vaticanæ erutum, ac Latine redditum a Iacobo Sirmundo, atque ab Octauio Caietano Syracusano inter Vitas Sanctorum Siculorum vulgatum. In hoc encomio auctor antiquus, qui seculo Christi octauo floruit, excurrit in laudem S. Theodosij, qui itidem Episcopus Syracusanus vixit circa annum DCC, coliturque XVIII Maij, quem excitatum ait exemplo S. Marciani & S. Zosimi, de quo nunc agere statuimus, quasi hi duo præcipui apud Syracusanos extitissent Episcopi. Theodosius, inquit, per id tempus sanctissimus Syracusanorum Antistes, summæ sanctitatis ac iustitiæ laude, [in huius Actis laudatur eximie S. Zosimus,] huius Sedis thronum obtinebat, prædecessoris sui Marciani vestigia insecutus: neque huius tantummodo, verum etiam Zosimi benignissimi, qui Ecclesiasticum gregem pulcherrime gubernauit, eleemosynisque & orationibus, continentia multa & vigilijs vitam suam exornauit: atque, [vt Angelus habitus.] vt vno verbo dicam, Apostolorum Angelorumque æmulus ita vixit, vt carnis expers Angelus in corpore videretur: cuius ipsi precibus, vtinam supremo retributionis die misericordiam ab iusto Iudice consequamur.

[2] Hæc ille encomiastes, quo alius antiquior & ipsi S. Zosimi ætati satis propinquus eumdem laudauit, recitatis in eius festo ad conuentum Syracusanum præcipuis Actis: quæ hactenus, vti is dixit scripsitque, Græco sermone non reperiuntur, sed fuerunt olim Latine reddita, [Eius Vita Græce scripta,] quæ ex MS. codice Ecclesiæ Beneuentanæ habuit Philippus Ferrarius, atque inde excerptum compendium edidit ad hunc XXX Martij in Catalogo Sanctorum Italiæ. Aliud exemplar ex MSS. codicibus Ecclesiæ Bouinæ accepit memoratus Caietanus, [olim Latine reddita,] & dictione paullulum perpolita edidit inter Vitas Sanctorum Siculorum, & nos inde hic damus. Addit is se item habuisse S. Zosimi Vitam, in lectiones distributam ex duobus libris Syracusanis manu exaratis, altero Andreæ Curtopaßi Canonici Ecclesiæ Syracusanæ, altero Iosephi Madrensij Iurisconsulti, sed vtramque mancam fuisse & decurtatam: ceterum omnes ex Græcis fontibus translatas ex ipso stylo & phrasi & multis vocabulis, quæ Latinus interpres retinuit, cognosci. Ex his leguntur Salomō trinomius, Sanctus in Sanctis Faustus & Zosimus, Theodorus ter beatissimus Papa Romanus, Fortunatus Deo amabilis Diaconus, Papa Marcus, pro Pater, Archisacerdotium &c. Quin & num. 15 dicitur Abbatem Paulum allocutus Romano sermone, præter patrium morem & communem vsum Græce loquendi. Auctorem huius Vitæ ipsi S. Zosimo sere coæuum fuisse varia indicant: ita numer. 4. ait gratias agendas Deo, quoniam nostris quidem temporibus, [auctore fere coæuo,] tametsi nobis immeritis, licuit Patre Zosimo frui, & statim in Prologo vt & in Epilogo senes alloquitur, vt testes oculatos, virtutes & sanctitatem admirantes, & memoratu digna miracula commemorantes. Fatetur etiam se accepisse quæ num. 8. referuntur, a S. Elia successore; quæ num. 14 a Ioanne Diacono eius & Notario; [sed hactenus anonymo:] quæ num. 16 a Mauro, promptuaria eius curante; quæ demum numer. 22 a Fortunato itidem eius Diacono. Nomen auctoris nusquam exprimitur, neque is fuit S. Helias successor, vti Ferrarius opinatus est, quia quæ ab Helia narrante acceperat auctor, inseruisse eum diximus.

[3] Quo præcise tempore vixerit aut ex hac vita migrarit, non indicatur; duo tamen characteres in aliquam notitiā adducunt, [tempus vitæ colligitur ex Pontificatu Theodori,] primus est Theodorus Papa, a quo dicitur Episcopus creatus. Præfuit is Ecclesiæ a XXV Nouembris anni DCXLI vsque ad XIV Maij anni DCXLIX. Vt autem fuerit ordinatus aliquo ex vltimis Theodori annis, videtur exigere alter character ex præsentia Constantini Imperatoris, quem sex vltimis vitæ annis, moram traxisse, in Sicilia ac potißimum Syracusis tradit Theophanes, ad annum regni eius XXVII, quo ibidem in balneo occisus est, & anno regni eius asserit Constantem relicta Constantinopoli Syracusas venisse, qui fuit annus Christi DCLXI. Quia autem S. Zosimus annos decem & tres peregit in suo Episcopatu, [an etiam ex mora Constantis Imp. Syracusis peracta?] ex dicto computu vixisset ad annum DCLXII, mortuus siue XXI Ianuarij siue hoc XXX Martij, ac creatus fuisset labente anno DCXLVIII. Et quia nonagenarius vita functus est S. Zosimus: natus foret circa annum DLXXI, & Abbas creatus circa annum DCVIII. Quia vero Syracusis fuit Episcopus Georgius anno DCLXVIII ad quem eo anno datæ sunt litteræ Vitaliani Papæ, & quia inter S. Zosimum & Georgium sedit S. Elias imo & Theodorus, si tabulis fidendum, in quibus Petrus decessor est omissus: forsan citius mors S. Zosimi esset statuenda, ac dicendum ex visitatione Eupraxij Cubicularij Imperatoris non satis colligi præsentiam Imperatoris, sed sufficere si Eupraxius Cubicularius missus fuerit, vt fiscales Principis reditus in Sicilia procuraret. Nam asserit Caietanus in exemplari ita scriptum esse: [an Cubicularius eius, eo missus Procurator, egerit cum S. Zosimo?] Eupraxius quidam Cubicularius Domini Imperatoris, cubiculorum Imperialium dispensationem exercens Syracusanorum ciuitatis cum vniuersa insula, egressus a conspectu regalis potestatis &c. At quod ea in textu omissa sint, non probo. Statuit ergo Caietanus S. Zosimum anno DCLVI e viuis deceßisse. In dubio prænotauimus eum circa annum DCLX mortuum, siue sint anni duo tresue auferendi aut adijciendi.

[4] Sacram venerationem non ad plurimos post eius obitum annos fuisse dilatam, [Sacer cultus datus nō die post obitum:] ipsa Acta sub initium & finem produnt, at quis illi dies natalis fuerit, non indicatur. Græci potißimum eum celebrant XXI Ianuarij, ad quem diem in Menologio Basilij Porphyrogeniti Imperatoris ista leguntur: Zosimus in Sanctorum numerum relatus, in Sicilia Christianis parentibus, non copiosis quidem illis & diuitibus, sed mediocribus certe præditis opibus, [elogium ad 21 Ianuarij ex Menol. Basilij Imp.] in villa monasterio S. Luciæ Virginis proxima natus est, donoque S. Luciæ datus, in eodem monasterio altus & educatus, atque eiusdem Virginis pretiosi sepulcri Prosmonarius factus. Qui si quando parentes inuisebat, nullā illi moram faciendam putabant, quin statim post mutuam salutationem ad monasterij septa rediret, quod eum oportere ibi esse dicerent, vbi etiam ab ipsis dicatus erat. Triginta autem annos natus cum eiusdem monasterij Præfectus renuntiaretur, nō multo post a Theodoro Papa Romano, Syracusarū Episcopus creatus, officio suo populū sibi creditum de æterna vita, de iudicio deque remuneratione assidue docendo diligenter gubernauit, deinde vita perfunctus est annos quinquaginta natus. Hæc ibi quæ ex Vita mox danda, sed alibi manca & deformata reperta, non sine mendis sunt dicerpta. Annos natus fuit non quinquaginta seu πεντήκοντα, sed nonaginta siue ἐννενήκοντα; [Menæis Græcis,] qui error facillime apud Græcos committitur, dum singuli hi anni littera vnica, neque multum dißimili exprimuntur. Idem mendum est in Menæis excusis; in quibus parentes illi tribuuntur ἐν ἀυταρκείᾳ βιοῦντες, quibus erāt sufficiētia ad viuendū bona. Anni quadraginta in præfectura monasterij peracti vbique silentio obteguntur. In MS. Synaxario Parisiensi Collegij Claromontani breuius elogium efformatur his verbis: Memoria sancti Patris nostri Zosimi, Episcopi Syracusani in insula Sicilia. Hic parentibus natus est Christianis: apud quos cum adolesceret, [& MS. Synaxario] appositus est custos sepulcri S. Luciæ. Successu vero temporis cum virtutum cumulo adornaretur, Episcopalem suscepit dignitatem, a Theodoro Pontifice Romano collatam: ac tandem propter inhabitantem Spiritus sancti gratiam illustria patrauit miracula, & sic in pace ad Deum migrauit.

[5] Græci in Menologio Cardinalis Sirleti & Menæis excusis ad hunc XXX Martij ista pauca habent: [ab alijs refertur ad 30 Martij.] Item sancti Patris nostri Zosimi Episcopi Syracusarum. Hoc exemplo in Notis allegato refertur in Martyrol. Rom. Syracusis S. Zosimi Episcopi & Confessoris. Relatum etiam a Caietano in Martyrol. Siculo, a Ghinio in Natalibus Sanctorum Canonicorum, & a Bucelino in Menologio Benedictino. Eamdem venerationem augent hymni sacri, responsaria & antiphonæ, quæ in eius solennitate cantari solebant, & a Caietano in suis Animaduersionibus edita, ex quibus nonnulla in Notis allegamus. In secundis Vesperis ad Magnificat hæc Antiphona solebat recitari. Aue Pater & Pastor optime, [contrapestem inuocatur,] nostra salus & vita Zosime, præsta nobis medelam animæ, fuga pestem & morbos adime, & qui plausu laudis vberrime te attollunt, a malis exime.

[6] Pirrus in Notitia Ecclesiæ Syracusanæ pag. 137 tradit S. Zosimum fontem, in quo infantes sacro baptismate abluerentur, [fons baptismalis datus.] templo S. Ioannis Baptistæ extra mœnia in arce Maniacis dedisse, vti Græca ostendit inscriptio, quæ Latine redditur: Donarium sacri baptismatis Zosimi Dei donum. Addit ad hæc tempora adhuc fontem istum aquæ benedictæ vsui inseruire.

VITA
Auctore Siculo coæuo.
Ex MSS. Cod Ecclesiæ Bouinensis, edita ab Octauio Caietano.

Zosimus Episcopus Syracusanus in Sicilia (S.)

BHL Number: 9026

EX MSS.

PROLOGVS.

[1] Illustris hodie cælestique splendore mirabilis, nec ceteris posthabendus, adest festus dies: [In festo S. Zosimi] exultemus & lætemur in eo; idque, vt par est, in Domino: rectos enim decet collaudatio. Quoniam igitur festissimus illuxit dies, ea volumus afferre in præsentia, quæ sanctum reficiant expleantque studium vestrum; [selecta & potiora proponuntur:] præsertim cum diuinis cautum sit legibus, Sanctorum memorijs vt communicemus; est enim dicendi materia nostræque narrationis argumentum, Pater noster sanctissimus Zosimus. Accedam igitur sermonem habiturus sane iucundum; suaue quippe est Sancti ipsius nominis agitare memoriam. Quapropter ex plurimis pauca deligens, ipsius præclara facinora, quam breuissime potero, proponam. Quid enim non pudeat, cum impiorum actus vitasque descriptas, imo vero sæpe confictas tanto studio & labore ab Ethnicis scriptoribus ad illorum suique memoriam videamus, si pia Sanctorum & præclara facinora obliuioni tradiderimus? Decidentibus enim omnibus & morte interceptis, qui sanctissimam, Zosimi vitam, vel signa præ oculis habuere, futurū erat profecto, nisi fuissent literis consignatæ, [ne memoria cum obitu senum pereat:] vt nos tantarum thesaurus & copia virtutum lateret: & vos, quorum ætas est grandior, quique adeo miraculorum a sancto viro editorum retinere aliquid memoria potestis, ea præteribatis, virtutes videlicet hominis dumtaxat sanctitatemque mirantes, ac pro magno habentes. Et sane multo maiora sunt virtutum opera, quam ea, quæ sint supra naturam admirabilia: præclara siquidem virtutis actio suadet incredulis, immemores ad memoriam, tardosque deducit ad scientiæ semitam: proinde laudabiles præcedentium Sanctorum actus memoriæ tradendos curauere, qui ante nos fuerunt.

[2] Sed oportet, dilectissimi Fratres, quandoad festum hunc celebremque diem conuenistis, vt sancti viri opem ardēter imploremus, vt nobis ipse suis precibus vires animumque sufficiat ad dicendum, [patrocium implorādum S. Zosimi,] vt laudum ipsius commemoratio nobis vtilitati sit ac saluti. Et quidem memoria iustorum cum laudibus, quas in vnum hunc conferre non immerito licet, propterea quod omnes ipse participauit Sanctorum virtutes; [qui virtutes Sanctorum complexus,] quibus vt viuens præditus fuit, ita mortuus immortali cum Sanctis vita perfruitur: Deo enim viuunt, ex ipsius præscripto qui viuunt, & oblectamenta vitæ huius aspernantur, & ieiunijs vigilijsque corpus atterunt ac domant veluti mentis inimicum; [corpus attriuit:] nimirum vt efferuescentis vim appetitus euincant, itaque Deum ad misericordiam inclinent humilitate commotum. Nihil enim profecto potius Deum conciliat, quam corpori, Dei vnius caussa, inflictæ pœnæ: quin & idem quoque pijs euincitur hominum lacrymis: dixit enim e Fratribus quidam, sed & suadent lacrymæ Deo; atque adeo (dicere liceat) vim faciunt. Atque in hoc genere mirum est, quam pauci sese constanter exercuerint: recte enim illud, Multi sunt vocati, propter naturæ communionem scilicet, pauci vero electi, propter cōstantiam. [Matth. 20. 16.]

[3] Quamquam enim Deus ad salutem necessaria conferat omnibus omnia, præcipitque communiter, [annumerandus Sanctis ante legem] mandata vt curent; alius tamen alio accuratius ea cōficit. Id quod iam inde a principijs nascentis orbis, ac deinceps præstitere Deo carissimi homines: vt Abel Protomartyr Deo dilectus, Enoch transsatus adhuc viuens, Noë solus dignus, qui in diluuio seruaretur, Abraham peregrinari a Deo iussus paterno solo relicto, Isaac Deo oblatus a patre, Iacob vna cum duodecim Patriarchis, Moses Legislator, Aaron Sacerdos, [& post legem,] Iesu Naue ductor populi Dei, Iudices Israel, Samuel Leuita a Deo electus, Dauid ex humili loco euectus ad regnum, Salomon a Trinomius, Helias in igneo curru raptus, Helisæus miraculorum potens, Prophetæ quique captiuitatem præiuere quique subsecuti sunt, Præcursor salutaris & veri lucerna luminis, [Apostolis, Doctoribus, Martyribus,] sancti Apostoli & Christi discipuli & Euangelistæ, Pastores & Doctores, necnon & ceteri Christi testes martyrio consummati. Atque his quidem omnibus videtur adnumerandus Pater noster Zosimus; quamquam ex his proximus alijs fuit, alios bonorum operum passibus procurrens assecutus est; nonnullos vero virtutibus etiam anteiuit: atque horum quidem mansuetudinem tranquillitatemque, illorum vero hospitalitatem atque constantiam sectatus; quorumdam plurima, aliorum omnia imitatus, in vnam quamdam virtutis imaginem cuncta composuit, suam ex multis vitam instituens. Hunc igitur sanctissimum vobis Patrem sermone quodammodo picturus cum sim, vt eius saltem vmbra fruamini, primum enixe ipsum deprecemur, [inuocatur a scriptore.] vt summo quasi digito auxilij sui gratiæ stillam labijs meis infundere dignetur, vt recreatus confirmatusque, imperitiam abigam, & aliqua de multis referre dignus inueniar. Formidine quippe, fateor, vel maxime teneor, ne forte tantæ victus materiæ mole succumbam. Ita, cum digne nequeam, det veniam pro sua misericordia clemens hic Pater, qui, tametsi imperitum rudemque, nostrum certe animum videt studiosum sui: neque vero Rhetoricorum desiderat verborum affluentiam, quoniam ipse sibi laus est & prædicatio sufficiens. Iam igitur, Deo duce, narrationem auspicemur.

[Annotatum]

a Caietanus asserit, tribus diuersis nominibus appellari præfixis titulis in tres libros suos Prouerbia, Ecclesiasten & Cantica Canticorum. Lege Origenis Præfationem in hæc Cantica.

CAPVT I
S. Zosimi ortus & educatio. Vita monastica & custodia sepulcri S. Luciæ.

[4] Parentibus natus est Zosimus terrenis quidem bonis affluentibus, sed in ijs, [Diuitibus pijsq; parentibus] quæ ad pietatem Deumque spectant, multo locupletioribus: eorum cura, sine auaritiæ sordibus tamen, erat propriæ possessionis, quæ non longe distabat a a monasterio quodam eruditissimorum virorum, sanctæ semperque Virginis Luciæ nomini dedicato, cuius in ditionem (adeo a fluxarum rerum amore abhorrebant) sua dederant omnia. His atque alijs huiuscemodi pietatis actibus intenti defixique, [singulari Dei prouidentia natus,] multa prece filium ex animi sententia vel Dei potius prouidentia suscipere meruerunt, sanctissimum hunc miraculisque clarissimum Patrem nostrum Zosimum. Neque hoc sane immerito, sed diuino potius cōsilio, sortitus est nomen: quod b enim Attice Zosimus, Latine Vitalis est: [Zosimus appellatus,] nam quod illi Zoen, nos Vitam dicimus: & in Christo quidem vere viuit, in cælesti ciuitate constitutus, Angelorum ciuis, vitamque mortalibus, Deo fauente, impertitur dignus deprecator. Alijs enim, quæ satis sint ad vitæ præsentis vsum, bona largitur: quorumdam morbos ægritudinesque dissoluit; alios autem vitæ suæ ac virtutum exemplis erudiens, prouocat ad imitationem. At potest quidem ipse siti pietatis accensos, velut Ismaëlem in solitudine reficere: & iam pene expirantes atque adeo extinctos, sui spiritus igni afflatos in vitam reuocare. Itaque gratiæ sunt agendæ immortali Deo, quoniam nostris quidem temporibus, tametsi nobis immeritis, licuit Patre Zosimo frui, rerum admirabilium ac salutis auctore maximo. Qui in domo parentum quamquam secularium, non negligenter tamen neque remisse, vt plerumque assolet, enutritus est; sed quasi munus Deo futurum, cura præcipua.

[5] c Septennis deinde in prædictum monasterium a iustis parentibus, vt olim Samuel cooptatur; offerturque sanctæ Martyri semperque Virgini Luciæ, [septennis in monasterio D. Luciæ offertur:] idque diuina, vt credimus, prouidentia: cum eamdem & ipse, quam illa vixit, vitam sit æmulatus, inextinctam ad exitum vsque vitæ seruans virginitatis lampada. Audet quidem & excelsius aliquid sermo: nam quemadmodum Virginem Virgini, dilectoque discipulo Dominus in cruce commendauit, quatenus quæ supra naturam sunt, ostendens, Deus cognoscatur, & quæ secundum naturam sunt, [& Virgo ipse S. Luciæ Virgini commendatur:] custodiens honoretur; ita & Virginem Luciam Zosimo Virgini commendauit: oportet enim similia similibus custodiantur. Id quod vel ex eo patebit, quod sequitur.

[6] Sanctus enim Zosimus cum ætate tum virtutibus inter Sanctos proficiens, custos; pretiosi loculi sanctæ Virginis Luciæ constituitur a d S. Fausto Abbate ipsius monasterij, [custos eius sepulcri constituitur:] cuius vt vitam moresque est imitatus, ita dignus, qui illi succederet, habitus est: alias autem indigne digno succedit antecessori, qui sanctis discordat illius moribus, vt aduersarius potius quam successor sit appellandus: similia namque similibus conueniunt; dissimilia vero ruinam sibi ipsa perniciemque pariunt. Iniunctum ergo a Fausto munus dum obit puer, parentum desiderio stimulatus (id quod sanctissimus e Elias, qui mox Zosimo Diaconus in sancto & incruento altari ministrauit, quique sacrum eius Sacerdotium post eum sortitus est, referebat, accepisse se ab ipso venerabili Zosimo) parentum, [desiderio parentum abscedit:] inquam, desiderio stimulatus, fugiens e monasterio ad eos venit: qui cum essent filium intuiti, attoniti, quid hoc esset, taciti cogitabant: cumque culpam subito deprehendissent, arguentes, comminantes, blandientes, [reducitur:] volentem, nolentemque, sed volentem potius, illum ad monasterium reduxerunt.

[7] Monasterio iam restitutus, cum sopori se noctu dedisset, [per S. Luciam apparentem] ecce tibi sonitus quidam ad valuas honorabilis loculi factus est: egressaque sancta Martyr, arguebat puerum, interminabatur, iamque illum quasi crudelibus varijsque flagellis cædere volebat, vt ex ipsius furibundo corporis motu videbatur; nisi alia quædam mulier præsto fuisset, purpureo habitu venerabilis, vultus iucunditate gratissima, [a transfugiis absterretur.] quæ Martyrem a flagris prohibens, Zosimi quasi nomine promittebat, nihil eum posthac tale commissurum, aut vlterius a monasterio recessurum: ipso autem stabilitatem illius verbis attestante, abijt mulier euanuitque. Hic ille horribili exterritus viso, numquam deinceps ea qua solebat fiducia, sacrosancto ausus est accedere tumulo: sed Virgini tamen, simplici, sincero fidentique animo seruiebat: [eidem inseruit cum magna animi moderatione in virginitate & reliquis virtutibus.] itaque moderabatur animum ac temperabat, vt quædam in moribus quasi harmonia appareret. Quod sane studium licet omnes nutriat foueatque virtutes, præcipue tamen quasi parens est virginitatis: quam quia sedulo Zosimus atque omni contentione sectatus est, omnibus in virtute ac sanctitate præfertur Abbatibus præcedentibus præsentibusque & monachis in eo monasterio commorantibus.

[8] Nec vero tanta virtus diuino testimonio caruit. Idem enim sanctissimus Elias Episcopus de sancto Patre nostro Zosimo cum verba faceret, Audiui, inquit, a sancto & venerabili viro f Ioanne Episcopo, cum adhuc in viuis esset, rem sane mirabilem. [Domninam Patricam ob iniustitiam punitam] Accessit aliquando ad eum Patricia quædam, nomine Domnina, pro quadam possessione, indecens, indigna, temerario fastu, eumque contristauit. Qui autem Reges increpat, dicens, Nolite tangere Christos meos, & in Prophetis meis nolite malignari; Patriciam languoris plaga dissoluit, temerarijsque quammultis illius exemplo documentum dedit. [1. Par. 16, 22] Sæuo autem oppressa languore mulier, ad sanctam Martyrem Luciam confugit, [ad S. Luciam confugientem,] manifesti ignara periculi, minusque perpendens, iniquis sancta non prodesse, sed obesse potius. Itaque auctum est temerariæ fæminæ malum: quæ fastu quodam secularis dignitatis accedens, ad venerabilem procidit ipsius Martyris tumulum, quasi curanda. Sonitu deinde facto, [iussu huius apparentis expulsurus,] vidit Martyrem Zosimus (solebat enim iuxta ipsius tumulum requiescere) exeuntem, alapisque quasi cædentem miseræ Domninæ faciem, dicentemque hinc agite fœtidam hanc impudentemque mulierem quantocyus proijcite. Hæc vbi vidit acceptiq; exurgens, obsequentibus ei famulis, Tollite hinc, ait, Dominam vestram. Illi vero accedentes, [mortuam reperit.] Dominam suam iam mortuam repererunt, efferentesque sepelierunt. Quæ cum ita sint, quis non confitcatur eximiam quamdam familiaritatem castitatis merito apud diuam Martyrem obtinuisse Zosimum, qui eius præsentia tam frequens per visum, in corpore adhuc degens mortalisque, frui potuerit? Aut quis virginitatis virtutem non admiretur, & ad Dei gloriam imitetur? Virginitas enim prima diuinitatis est virtus, primum diuinitatis insigne.

[Annotata]

a Caietanus censet monasterium hoc extitisse, vbi S. Luciæ sepulcrum vetus, saxo incisum visitur & cernitur in hanc vsque diem. Rocchus Pirrus in Eutychio 2 ait illud monasterium nostra ætate esse Franciscanorum reformatorum ab Obseruantia. Colitur S. Lucia 13 Decemb.

b Glossema Latini interpretis arbitratur Caietanus.

c

Sequentia in Responsorijs primi Nocturni ita exponuntur:

Vt ætatis suæ puer vtitur septennio,
Ad exemplum Samuelis diuino præsagio,
Hunc parentum pia mente obtulit deuotio
Templi celebris Luciæ Virginis obsequio,
Huius Sanctæ zelans florem illibati corporis,
Dum aspirat ad decorem purpurati pectoris,
Est adeptus hunc fulgorem cumulandi decoris.
Sanctus Faustus Pater ædis & adiutrix dextera,
Æmulanti sanctos actus & Sanctorum corpora,
Sacræ Martyris commisit pretiosa funera,
Per virtutem Dei Patris mundo salutifera.

d Colitur S. Faustus Abbas Syracusis 6 Septemb.

e S. Elias Episcopus colitur 26 Augusti.

f Huius S. Ioannis multæ laudes a S. Gregorio Magno, quicum vixit, proferuntur. Colitur 23 Octob.

CAPVT II
S. Zosimus Abbas, Sacerdos, dein Episcopus ordinatur.

[9] Tanta insignitus a virtute S. Zosimus exegit in eo monasterio annos triginta, singulis subditus, [Post annos 30 vitæ monasticæ,] cautus in omnibus, ad omne opus bonum paratus, fortis constansque, in egestate diues, mansuetum se præstans omnibus: impiger ad id ministerium, in sancto vitæ proposito permanens integre constanterque. His ille dum studet ceterisque virtutibus, atque ad maiora procedit in singulos dies, [Fausto Abbate mortuo,] S. Faustus Abbas obdormiuit in Domino, annis auctus atque virtutibus, appositusque est patribus suis. Interea pendebant animis monachi, cuinam curam crederent monasterij. Cupiditate ducti quidam munerum, alijs alij rationibus contendentes, dignitatem sibi vendicare tentabant: iniquum videlicet opus, & inane, cum Dei decretum auertere possit nemo. Omnes tamen, vno Zosimo, quippe quem nihili facerent, ad ecclesiæ loculique sanctæ Virginis Luciæ custodiam relicto, communi consilio B. Ioannem adeunt; [a Ioanne Episcopo successorem electuro,] sub quo, vti diximus, misera Domnina luit superbiæ pœnam, virum sanctitate venerabilem, futurarum rerum scientia, vt iam patebit, ornatum. Quos vt vidit Episcopus, Reliquum, inquit, non habet vestrum monasterium aliquem? Nullum, aiunt illi, venerabilis Pater. At ille, Videte, an alius præterea sit aliquis. Tum ij: Non est, [Zosimus euocatur domi relictus,] Domine Pater, nisi ostiarius templi custos: hunc si forte quæris, vocatus veniet. Extemplo igitur iussus adduci adest, & ab Episcopo accipitur honorificentissime: ceterorum autem tantus mentibus incessit stupor, vt non dicam vocem, sed cor hebetauerit eiusmodi euentus. Tunc illum, nulla interposita mora, Abbatem creat, [& Abbas creatur:] monachisque dat prudentem dispensatorem ac ductorem optimum. Omnibus autem Fratribus rem admirantibus, ex ijs quidam, Vere, ait, Pater, in te hodie illud impletum est Scripturæ dictum: Super quem requiescet spiritus meus, nisi super humilem & trementem sermones meos? [Isa. 6 6, 2]

[10] Non multis autem interiectis diebus a Sanctissimo Ioanne, cuius sæpe mentiorem fecimus, aduocatus, Presbyter est ordinatus sanctæ Ecclesiæ semper Virginis & gloriosæ Dei Genitricis Mariæ. [& Presbyter ordinatur:] Quem ergo in admirationem non adducat tam facilis ipsius maturusque progressus, quo de virtute in virtutem, nullo interiecto moræ obice, procedens, ad altiora semper beato cursu properauit. Nimirum hunc sanctus ac venerabilis Ioannes Episcopus, quasi magnus ille Præcursor Ioannes Baptista, [40 annis præest magna discretione,] ea qua pollebat futurorum scientia designabat magnum futurum ac præclarum virum. Namque annis quadraginta, quibus monasterio præfuit, adeo in omnibus moderate se gessit, vt nec bonis odiosus, nec remissus malis videretur: & creditur quidem, neque præcedentem quempiam, neque subsequentem habuisse in eo monasterio similem: quod dum augere studet, Fratres clementer quasi pater erudiens, discretionis virtute præ ceteris insignitus, ad excellentem summi Sacerdotij sedem subito, Deo volente, promouetur. Cuius rei derepente fama percrebuit: quoniam super candelabrum, idest Pontificatus altitudinem, extollendus, non iam sibi vni aut paucis Fratribus, sed omnibus notus, exemplo cunctis præesse ac prælucere debebat.

[11] Igitur Petro quodam b sancto Episcopo vita functo, [expetitur Episcopus Syracusanus a pijs & bonis,] Ductorem Zosimum & Pastorem sibi plebs instanter petebat. Cumque Clerus & populus, alius alium petentes, dissiderent; vnum tamen illum habuere, quem Dei prouidentia vocabat. Et quidem ex Clero plebeque, quicumque iam secundum interiorem incedebant & sentiebant hominem, S. Zosimum vocitabant Patrem; eaque sententia petebatur Episcopus. Sed quoniam oportebat non sine labore ac sudore ædificari Ecclesiam, quam Christus pretio quæsierat sanguinis sui, sicque futurum Ecclesiæ Pastorem erudiri; tentatus quidem ille est, sed veritas extitit, Dei virtus euicit. Populus igitur Clerusque diuersa sentiebant: alij taciturnitatem hominis eruditionemque laudantes, probabant: alij contra quasi abiectum humilemque pro nihilo habentes, improbabant. Zosimum quidam, [Venerio ab alijs præposito:] alij Venerium Episcopum conclamabant. Recusabat ille; contra hic clamosus ac tyrannicus ingerebat sese: alter veritate, pretio nixus alter: illi lex, & bona gloria potior; hic exlex & inanis gloriæ cupidus erat.

[12] [Romam cum eo abit:] Quid plura? Romam vterque cedit: adeunt & partes: sed famulum suum, qui nouerat Deus Zosimum elegit. Is ergo de veritatis sententia, sub c Theodoro ter beatissimo Papa Romano Episcopus creatus est. Nec vero prætereundum videtur, quod sæpe de eo dicere memorabilis Elias consueuerat; adeo scilicet moribus fuisse mitem, quietis amantem, [a Theodoro Papa Episcopus ordinatur:] & humilitate supra omnes excellentem, vt nullo modo voluerit impositum suscipere Sacerdotium; magnumque inde sibi dispendium fore, lacrymis fateretur, si ex ignoto notus, ex humili magnus existimaretur. Cumque, [ex humilitate refugiens illam dignitatem,] inquit idem Elias, vel maxime formidarem, ne Papam adiens, dignitatem recusaret omnino; illum conuenio, atque, Oro te, inquam, obsecroque per omnipotentem Deum ac S. Petrum, venerabilis Pater, [ab S Elia inducitur ne ei renuntiet.] ne præsenti te subtrahas ordinationi, a Dei fortassis voluntate dissidens: neque alij cuipiam destinatum tibi Sacerdotium cedas, tuaque nos præsentia destituas atque orbes. Hæc, atque his similia dicenti mihi acquieuit, promisitque se non reluctaturum, sed diuinæ voluntati, quæ cuncta quo vult ducit, vnde vult abducit, obediturum. Itaque suscepit onus: Pontificemque suum, veluti patrem, agnoscentes Clerus populusque Syracusanus, vbique gaudebant omnes & exultabant.

[Annotata]

a De his virtutibus eius ista habentur in Antiphonis 2 Nocturni.

Cibus ei verbum Dei, potus est oratio,
Strati cura, mens est pura, tegimen dilectio.
Carnis fluxum stringit… zona continentiæ.
       … ne ruinam ferat pudicitiæ.
Mundum spernit & secernit mentem ab illecebris,
Tuba clangit & vas frangit Gedeon in tenebris,
Lux apparet & sic claret dux triumphi celebris.

b Arbitratur Caietanus hoc loco vocem Sanctvs minime titulum esse dignitatis, sed elogium vitæ videri, ceterum dolet acta & memoriam eius perijsse. Sed nec Pirrus eum in Catalogo Episcoporum scripsit.

c Sedit Theodorus Papa ab anno 641 ad 649.

CAPVT III.
Acta in Episcopatu. Virtutes: eleemosynæ: templum innouatum. Auersio a Iudæis.

[13] Videre tunc erat (quod sacræ vaticinatæ sunt litteræ) vnum ouile & pastorem vnum, a excelsum operibus, æstimatione sua despectum atque contemptum, modestum, beneuolum, virilem, quietum moribus, specie Angelicum, hospitalem, humanum, iustitiæ studiosum, [Omnibus virtutibus excellit:] quique gregem suum salubribus lætisque cælestis doctrinæ pascuis diligentissime pasceret. [Ioan. 10, 16] Nam de iracundia, si quando sermonem instituisset, dicere solitus erat, quantum a serenitate tempestas, tantum a lenitate distat iracundia. Quare amabilis potius per lenitatem esto, quam per iracundiam formidabilis. De morte autem disputans, [lenitatem commendat:] eam dicebat ijs pro lucro esse, qui ex virtutis præscripto viuerent, vtpote laboris requiem vinculorumque solutionem: pessimum vero exitum contingere malitiam diligentibus insipienterque viuentibus, [mortem bonorum & malorum inculcat:] vt qui esset pœnæ principium. Hæc & plura huius generis memoratu digna cum disputaret ad eos, qui confluebant, misericordiam semper anteponabat, eam vt studiosius colerent, subinde monens, adhibitis ad hoc identidem aptis e Scriptura sententijs; vt, Misericordia exaltat iudicium, &, [misericordiam laudat.] Misericordiam volo & non sacrificium.

[14] Hæc diligentissime disputans, suam cuique medicinam prudens afferebat: nec dictis facta dissentiebant. [Matt. 9. 13] Narrabat enim beatissimus Ioannes Diaconus eius & Notarius, ad Episcopum adijsse quemdam aliquādo, [daturus petenti eleemosynam,] qui stipē rogaret. Tunc me ille, inquit Ioannes, largiri egeno iubet nummos duos. Cum autem, vnde erogaretur, nō esse, dicerem; Perge, ait misertus inopiæ, vende penulam tuā: duosque, quos iussi, nummos pauperi dato, nouam autem tunc penulam emeram. [vestem publice exuens vt vendatur,] Ad hæc ego cum admurmurarem; incensus ille, Sume, inquit, meā hanc penulam: vendito. Iamq; exuere penulam publice cœperat, cum per idem tempus, egresso me, [aurum oblatum accipit:] nummos vt misero darem, b iuuenis quidam aduenit, ad Episcopi pedes accidit, aurum offert plurimum. Redeuntem deinde me acriter increpauit Episcopus, vt qui pusillo abiectoque fuissem animo, minusque in Dei benignitate confidissem. Quare nihil vnquam deinceps ausus sum ab eo dissidere.

[15] Hæc Ioannes. Paulus autem Abbas, qui æqualis illi fuit, [operari vocat virtutes exercere,] & in virtute versatus, Cum, inquit, in Episcopium ad eum accederem aliquando, accepturus aliquid, quod egentibus distribuerem; tunc ille ad me, Romano sermone, Pater Paule, quid operatus es hodie? Virtutis opus videlicet intelligebat: hoc enim ipse dumtaxat opus agnoscebat. Cui ego, Ecquid operari tandem potui, cum nihil habuerim ad operandum? Quid tu, te nihil habuisse ais, inquit Zosimus? ergo non oras? [orare & eleemosynas dare.] an vero nescis, quia qui petit, accipit, & qui quærit inuenit, & pulsanti aperitur? Tum exurgens, tribuit mihi quod distribuerem; adiecitque; Cape iam, Pater Paule, & operis tui curam habeto.

[16] Sed & illam ceteris virtutibus addiderat: neque enim ab alio quopiam, nedum a parentibus aut ministris, [famulantiū ministeria refugit:] volebat sibi ministrari, qui manus pedesque, & cetera [membra] suscepisset a natura in seruitium sui. Nam turpe esse dicebat, siquis valenti sanoque ministrasset: nam qui valeret, contra Dei prouidentiam faceret, a qua cum oculos, manus, pedes valentes accepisset ad regimen sui, ministerium tamen appeteret alienum. Itaque, vt c Papa Maurus referebat, vir ab ineunte ætate probe eruditus, quique Episcopi promptuaria curabat, & Episcopi cubiculum frequentabat, eique propter constantiam erat amabilior; cum solus ageret aliquando Zosimus, somnoque pressus multum infestaretur a muscis, [ne quidem muscas a se abigi permittit.] condolens Maurus, arrepto flabello muscas abigebat importunas: cum subito expergefactus, Maurum videt, molesteque rem ferens, illum increpat, ne tu iam id facias, inquiens; alioqui tibi omnis ad me negabitur aditus: sed sedens meditare psalterium.

[17] [omnes Christianæ disciplinæ præceptis instituit.] Iam vero Clericos Zosimus laicosque, diuites æque ac pauperes, ita curabat, vt proprium ad quemque appositumque sermonem haberet. Ille vero præcipue monebat omnes, futura vt attenderent ac prouiderent, tumultus fugerent, afflictorum communicarent ærumnis, turbulentis imperarent animi motibus, linguas retinerent, obtemperarent Præpositis eosque sibi conciliarent, seniores venerarentur, abstinerent iureiurando, disciplinam arcte accurateque tuerentur, sapientiam scrutarentur absconditam in cordibus sapientum, Sanctorum memoriam inprimis colerent, quod iustum est iudicarent, mortalia ne cuperent, operam darent actionibus virtutis, quæ scilicet ipsa incorruptibile bonum sit & immortale: seruorum misererentur, sibi ab ebrietate temperarent; beneuoli in omnes essent, se ipsi negligerent: hisce vt artibus animi salutem consequerentur.

[18] Atque his ille alijsque præceptis Clericos erudiens laicosque, illud inprimis curabat, nequid prætermitteret aut verbi aut operis inexplicatum. [Deiparæ templum exornat dedicatq;:] Ita sese ad gloriosum sanctæ & venerandæ Dominæ nostræ, Dei Genitricis semperque Virginis Mariæ templum exornandum lætus accinxit: vbi incruentam hostiam offerebat, precesque fundebat ad Deum super Cleri populique delictis & orbis terrarum salute. Quoniam vero cogitata deducebat in opus; templum omnibus insignitum ornamentis, ad gloriam & laudem Dei & Saluatoris nostri Iesu Christi, octogesimo secundo ætatis suæ anno, Episcopatus quinto, renouauit ac celeberrime dedicauit, omnibus ea de re gaudentibus & exultantibus.

[19] Quod cum Hebræi quidam aduenæ animaduertissent, suam & ipsi ædificare Synagogam voluerunt: sed male sibi a beato Præsule Zosimo metuebant. Cumque intelligerent sibi eius rei non fieri potestatem, [virum Principem, Synagogā Hebræis extrui flagitantem acribus verbis absterret.] per subornatas pecunijs, corruptasque personas rem se obtenturos, sed frustra, sperabant. Nam Princeps quidam Syracusanus aliquando muneribus & largitione corruptus, hanc ipsam ob caussam Episcopum adiens, Pater, inquit, est, quod ego postulem a sanctitate tua: ne me contemnito filium tuum: neque enim inutile affero postulatum. Haud ego te contemnam, fili, ait Zosimus; si, quod expediat nec factu difficile sit, postulas. Rogat ille, peregrinis in ea ciuitate Hebræis permittat, suam vt Synagogam dudum a Vandalis euersam, ædificent. Commotus animo Episcopus, Nonne, ait, qui te oderunt, Domine, oderam illos, & super inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos; & inimici facti sunt mihi. Mox paullulum cum obticuisset: ad hominem conuersus, ait: Quid te illis morem gerere oportebat, a quibus nunc contumelia Christus afficitur? Id enimuero Zosimus numquam concedet. Magnus ex his repente Principem incessit timor & admiratio, quod ipsi succensuisset is, quem lenem semper facilemque fuisset expertus; quodque ita decreuisset. Quare iam tum ille, ac deinceps a Synagoga Hebræisque auertit animum, quorum tamen antea fautor ac propugnator fuerat. d

[Annotata]

a

In Responsorijs 2 Nocturni ita eius virtutes exprimuntur.

Quanto gradu dignitatis eminet præcelsior,
Tanto nutu caritatis cunctis est humilior,
Quo interno mens affectu affluebat purior,
Gestu, verbo & aspectu effulgebat gratior.

b In Hymno: vir ignotus in momento offert auri copiam: qui Ferrario videtur Angelus fuisse.

c Papa Græcis, est Latinis pater, & sic honoris est nomen, quod Clericis dabatur.

d Irruptio aliqua indicatur a VVandalis Africam oppositam detinentibus facta.

CAPVT IV
Morbus, obitus, Miracula S. Zosimi.

[20] Sed & illud hic præter cetera referam, vnde perspici possit ab omnibus eius sanctitas. [Ægrotus super tegete decumbit laceraque veste se tegit:] Eupraxius quidam Domini nostri a Imperatoris Cubicularius multa de præclaris Zosimi virtutibus, admirandisque actionibus audiens, adduci minus poterat dictis vt fidem haberet. Nemo est, inquiens, hoc tempore, in quo Deus acquiescat: omnes enim defecimus, & vexati sumus a tribulatione malorum & dolore. Cum autem accepisset aliquando vita mirabilem Zosimum morbo implicitum teneri, ad eum subito profectus est: inuenitque in grabato iacentem, b tegete dumtaxat substrata, scrutisque tectum, planeque inutilibus vestimentis. Tunc Eupraxium Zosimus cum multa monuisset, quæ ad salutem animæ pertinerent: permotus ille ter maximi Patris nostri Zosimi doctrina, patientia, sanctitate: Oportet, inquit, Pater, morbi effœtæque ætatis caussa, stratum tibi molle substerni, vt corpus aliquantulum requiescat languore confectum. At vero ægrotus, non assuetum se huiusmodi delicijs esse dixit, magisque, si contra consuetudinem fecisset, pœnam quam voluptatem esse capturum. [pictam vestem stragulasq; missas, vendi iubet & pretium in pauperes expendi] Precibus autem vrgente Cubiculario, vt tandem acquiesceret, acquieuit Sanctus: in eo enim erat obedientia virtutum omnium maxima. Stragulæ igitur afferuntur: quarum variam elegantemque texturam admiratus Zosimus, sterni quidem eas passus est, ibique discubuit aliquantulum: mox vero aduocatis ministris, Ite, ait, stragulas hasce vestes venales proponite; vt habeatis quod hospitibus impertiamini. Parent illi seduloque mandata conficiunt. Paucis vero post diebus eum reuisurus adest Cubicularius; vidensque cubantem in storea, permoleste tulit, non stragulæ quidem dispendio commotus, sed illius misertus, & morbo & senectute grauati. Mœrenti autem & condolenti Zosimus ait: Iucundissime, crede fili, super hoc stramine requiesco. Eius ergo exploratam habens voluntatem Eupraxius obticuit, precesque vrgere destitit. Inde posuit ad pedes eius, quæ indigentibus erogarentur.

[21] Ita venerabilis eius laudabilisque vita virtutum vbique diffundens radios, [actis in Episcopatu annis 13 sancte moritur] multos prouocauit exemplo. Cumque annos decem & tres erudisset suos, sancteque instituisset, migrauit ad Dominum gloriosus, spiritu tamen a nobis minime disiunctus. Igitur febricula correptus, instantemque præsentiens mortem, sanctissimum Archidiaconum Eliam hortatus, summum Sacerdotem & Syracusani populi Præsulem pronuntiauit, id enim diuinitus edoctus cognouerat: itaque in manus Domini tradidit spiritum. Vita functum omnes cum prædicto Cubiculario quasi proprium parentem multis amarisque lacrymis prosequebantur, [cum luctu omnium,] tantique Pastoris desiderio cruciabantur: omnino quasi suo quisque priuatus bono deflebat; virgines castitatis propugnatorem, nouitij confirmatorem, fortes quasi manuductorem, diuites bonum dispensatorem, nutritorem pauperes, Sacerdotes doctorem, monachi sanctitatis magistrum desiderabant: omnesque consecti lacrymis, consolationi præcluserant aditum.

[22] Conuenerat autem populus frequentissimus, Zosimumque contingere quisque contendebat, [lineo panno, quo corpus abstersum, tecta mulier, a fluxu sanguinis liberatur:] cum Philotheus quidam vere Deo amabilis, quod ipsius fides ostendit, populi defensor, eo ipso tempore interfuit, petijtque ardentissime constantissimeque a Fortunato quodam Deo amabili Diacono (qui & ista narrauit) aliquid sibi daret e S. Zosimi vestibus. Dedit ille lineum pannum, quo sancti viri corpus absterserat. Accepto Philotheus munere, domum abijt lætissimus vxorique iamdiu fluxu sanguinis laboranti sacrum pannum superponit, quæ repente conualuit: gratiasque, vt par erat, coniuges cum familia persoluerunt salutis auctori Deo, qui gloriosus est in Sancti suis.

[23] Iam vero viri mulieresque omnes, seniores iunioresque, [attactu loculi sanantur multi] clerusque & populus, sacrum feretrum multis cum lacrymis confusisque vocibus prosecuti destinato tandem in loco collocarunt, vbi mirum est, quā multos Deus sanitati restituerit, qui pretiosum loculum contigissent.

[24] Nam Theotegnus quidam nauclerus, cui filius erat vnigena, iam inde ab ortu claudus, eum vna cum vxore ad Sanctum adducens, Sancte Zosime, inquit, [nominatim vnus a natiuitate claudus,] pro tua in omnes, qui ad te confugiunt, misericordia, nos respice: sana claudicantem filium nostrū, recto tandem tua opera incedat gradu; vt admirabilē in te gloriosumque Deum prædicemus. Post hæc puerum ad tumbam locant. Vix pauci præterierant dies, cum sanum filium & incolumem recepere, immortales S. Zosimo secundum Deum gratias agentes.

[25] Eamdem quoque benignitatem sensit Theodora quædam, genere Alexandrina, [oleo lachnorum ante loculum pendentium oculos vn gens, eos sanos accipit:] quæ cum grauiter ex oculis laboraret, desperassetque de salute, cumque medici ferrum & acerba medicamenta, tamquam malo necessaria, vna voce pronuntiarent; grauitatem illam remediorum vehementer extimescens, ad S. Zosimi sepulcrum confugit, non dubia, sed certa spe fore vt eius virtute plene conualesceret. Oculos ergo quotidie perungebat oleo lychnorum ante sacrum loculum pendentium. Itaque voti compos facta planeque curata est.

[26] Sed adeste vos iam, quotquot estes testis oculati; sanctaque illius ac memoratu digna miracula commemorantes, nobis communicate: quæ fateor, [Epilogus ad oculatos testes:] vel me latuere, vel enarrare, vtpote prolixiora, non potui: ea namque referre omnia & admirari, longioris est orationis, neque virium profecto nostrarum. Nos enim pauca de multis percurrentes, quæque tradita nobis memoria tenebamus, nostro vestroque studio morem gerentes, huc contulimus, multa his, qui viderunt ipsi, relinquentes. Iam ipsum nunc imploremus, Seruatori Christo vti supplicet, [inuocatio S. Zosimi.] delicta condonet nobis benignissimus Deus, quem decet omnis gloria, honor & imperium in secula seculorum. Amen.

[Annotata]

a Constans Imperator intelligitur, qui teste Theophane, sex vltimis vitæ suæ annis Syracusis vixit: quo etiam transferri voluit Imperatricem ac tres filios, sed obstiterunt Constantinopolitani vna cum Andrea Cubiculario, in cuius locum forsan substitutus est Eupraxius.

b Immutauit hæc Caietanus, qui fatetur interpretem antiquum varia Græca vocabula detinuisse, & in exemplari MS. ita fuisse: Inuenit eum grabato recubantem, psiathon tautum habentem substratum & scissuras penitus inutilium vestimentorum. Et dein infra. Post dies paucos veniens Cubicularius, inuenit super solitum psiathon cubantem. S. Euphrosyna Virgo, cuius Vitam dedimus XI Febr. dicitur in psiathio dormiuisse. In Vita S. Ioannis Eleemosynarij 23 Ianuarij, ista scribit Leontius num. 34. Quanti sunt modo, qui psiathum habentes subtus dimidium & supra dimidium, & non possunt extendere pedes suos, & dormiunt vt glomus trementes. Vbi varia de psiatho annotauimus. Glossa vetus. Psiathos, teges, terratoria, matta territoria, quod in terra sternebatur.

DE SANCTO CLINIO MONACHO CASINENSI APVD AQVINVM.

[Commentarius]

Clinius monachus Casinensis apud Aquinum in Italia (S.)

[1] Sanctosduos hoc mense Martio inscripsit Martyrologio Romano Baronius, ex instructione Flaminij Philonardi Episcopi Aquinatis & S. R. E. Cardinalis, viri, vt appellat, optimi & eruditi. Horum alter est Petrus Hispanus eremita, [Nomen in Martyrol. Rom.] qui Babuci in Hernicis colitur XI Martij, ad quem diem huius Acta dedimus, & nonnulla de Philonardorum familia sumus præfati. Alter ad hunc XXX Martij inscriptus est his verbis: Apud Aquinum S. Clinij Confessoris: annotatque Baronius, de eo antiqua monumenta Ecclesiæ Aquinatis, sibi communicata a R. D. Flaminio Philonardo, eius Sedis Episcopo. Nos dicta monumenta hactenus habere nequiuimus: deplorat etiam Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ se Acta ab Episcopo Aquinate dudum flagitata, habere non potuisse: aliqua tamen ex monumentis Ecclesiæ Aquinatis accepta edidit, quæ ex eo damus, & sunt eiusmodi:

[2] [Vitæ epitome.] Clinius seu Clinus, natione Græcus, factus monachus Casinensis, vitæ sanctitate & miraculis claruit. Is Ecclesiæ Forestanæ (cui titulus est S. Petri inter Pontem-curuum & arcem Gulielminam, vulgus locum S. Petro della Foresta nominat) Præpositus, cum ibi aliquot annos Deo inseruisset, tandem cumulatus meritis, obdormiuit in Domino. Eius corpus in memorata ecclesia in marmoreo sarcophago conditum pie asseruatur & colitur: est enim eius loci Patronus. Hæc Ferrarius, quem describit Bucelinus in Menologio Benedictino. Quo tempore floruerit, non indicatur. De Aquino egimus VII Martij ante Vitam S. Thomæ Aquin. § 2.

DE S. PATTONE EPISCOPO VERDENSI IN SAXONIA INFERIORE.

SECVLO IX

[Commentarius]

Patto Episcopus Verdensis in Saxonia inferiore (S.)

[1] Internouos, quos domitis Saxonibus erexit Carolus Magnus Imperator Episcopatus, aliquis datus est vrbi Verdæ ad fluuium Aleram, qui non procul inde in Visurgim labitur. Primus Episcopus fuit S. Suibertus, cui sacer est dies XXX Aprilis. Hermannus Crombach Societatis nostræ Sacerdos, [Verdensis primus Episcopus S. Suibertus,] ac libris varijs editis clarus, habet penes se Chronicon Verdense, ex archiuio loci acceptum, quod ita incipit: Anno Incarnationis Domini DCCLXXXVI fundata est & instituta Sedes Cathedralis huius Ecclesiæ Verdensis a glorioso D. Carolo Magno, anno regni sui XIX, præsidente sanctæ Romanæ Ecclesiæ Adriano Papa I, Moguntinæ Ecclesiæ Lullone, & subdita est ciuitas & commissa beato viro Suiberto huius loci primo Episcopo… Præfuit Sedi Verdensi viginti & vno annis: Cælitum auxit numerum anno DCCCVII. [mortuus anno 807,] II Episcopus S. Patto Scotus, Abbas Amarbanarum Ecclesiæ.

[2] Hæc in Chronico Verdensi, quibus ista subiungimus ex Alberto Krantzio lib. 1 Metropolis cap. 21 & 22. Erat primo Suiberto Verdensi Episcopo proximus successor Patto, [ei succedit S. Patto Scotus,] natione Scotus, Abbas pridem Amarbaricensis in sua prouincia, pro Christo peregrinatus. Cum audisset Saxoniam, iam diu contumacem Christo & eius Euangelio, nunc armis coactam a Carolo, vt auscultaret veræ religioni Catholicæq; veritati: cumque versaretur in prouincia, & verbum Dei strenue Gentibus prædicaret, delectatus eius zelo Magnus Carolus, Ecclesiæ Verdensi præfici iussit Pontificem. De rebus autem eius gestis nihil nobis traditum est ab eius memoriæ scriptoribus. Quocirca diuinare non possumus, nisi quod pro certo & indubitato accipimus, virum fuisse sanctitate præcipuum, qui zelo Dei, transito mari, se in aperta vitæ pericula proiecerit, quæ terra marique ei fuerant subeunda. Tanco tertius eius Ecclesiæ Pontifex, cum prædecessor eius tertio Kalendas Aprilis ad Superos concessisset (hoc enim solum ex omnibus inuenimus annotatum) successit in ecclesia ministerio Pontificali, [mortuus 30 Martij.] Scotus & ipse natione, & eiusdem in prouincia monasterij Abbas Amarbaricensis, vtroque loco Pattoni succedens.

[3] Hæc Krantzius: qui cap. 29 ista addit: Erat & hic Harruch octauus Episcopus Scotus, & Abbas Amarbacensis. … Hoc annotauit Annalis, Reliquias huius Episcopi & Domini Pattonis, secundi ex ordine Episcopi, [Reliquiæ translatæ, miracula patrata.] relatas esse cum Dalmatica Tanconis ad Ecclesiam Ferdensem, & in medio monasterio non in vno loco, sed segregatim positas: ad quorum tumbas virtutes multæ visæ sunt de infirmis. Res, inquit, antiqua est & quasi abolita, & ideo anni Dominicæ Incarnationis non sunt ascripti. Verba posui anna is ad fidem. Quod dicitur allatas Reliquias in ecclesiam, ostendit alibi vixisse & esse mortuos, quam in ecclesia Verdensi, forte in Konende, qui primus erat locus institutæ ecclesiæ parochialis. Longe enim ea diœcesis procurrit in Orientem, per terram ditionis Luneburgensis, vsque in Marchiam Brandeburgensem. Hæc omnia Krantzius. In MS. Catalogo Episcoporum Verdensium dicuntur sub Harwicho a Summo Pontifice canonizati S. Tango & S. Patto, [Canonizatio traditur facta.] miraculis clari.

[4] Antonius Monchiacenus Demochares (cuius auctoritate sæpe vtitur Baronius in suis ad Martyrol. Rom. notationibus) in Catalogo Episcoporum Verdensium, [Sanctus habitus,] inter octo primos Episcopos, qui a multis Sancti habentur, eo titulo honorat solum SS. Pattonem, Tanconem & Harruchum, Scotos & ante Abbates Amarbaricenses siue Amaricenses. At Gaspar Bruschius de Germaniæ Episcopis inter hos octo Episcopos primos Verdenses, soli Pattoni tribuit Sancti titulum. Interim in cultu præeminet S. Suibertus primus Episcopus, ad cuius diem natalem in Officijs proprijs Sanctorum Ecclesiæ & diœcesis Osnabrugensis iussu Francisci Guilielmi Ecclesiarum Osnabrugensis, Ratisbonensis, Mindensis ac Verdensis Episcopi, ac dein S. R. E. Cardinalis editis, in lectione IV ad Matutinum ista leguntur: Vbi Suibertus plenus dierum tandem migrauit ad Dominum, relinquens suum collegam S. Tanconem (imo secundum alios S. Pattonem) in Sede Episcopali successorem. Quorum corpora, vt & sex aliorum Sanctorum illius Ecclesiæ Pontificum, [corpus eleuatum,] anno Christi millesimo sexcentesimo trigesimo, sexto Idus Martij, Franciscus Guilielmus Verdensis Episcopus, cum templum illud Cathedrale in meliorem formam redigere pararet, inuenta, in alium locum transtulit. Verum quia ea ciuitas cum subiecto agro pacis concludendæ caußa tradi debuit Suecis, feruntur illorum Sanctorum Antistitum sacra lipsana alio translata, vbi ritu Catholico colerentur.

[5] Ægidius Gelenius in Fastis Agrippinensibus ad diem III Martij ista habet: S. Pattonis Scoti, qui a Carolo Magno Verdensi Ecclesiæ Episcopus est datus. [Fastis varijt adscriptum nomen.] Iterum hoc XXX Martij: Item S. Pattonis secundi Episcopi Verdensis. At quia Scotus dicitur, controuersia exoritur inter hodiernos Scotos & Hibernos, & singuli eum suæ patriæ vindicant. Fitzimon & Colganus Hiberniæ, & substituere conatur Colganus Armachanense monasterium. Contra hodiernæ Scotiæ adscribitur a Leslæo lib. 4 Scotiæ in Fergusio III Rege, a Camerario ad hunc diem, & Dempstero ad sequentem, & in Historia Eccles. gentis Scotorum, vbi affingit illi Commentarium in Pentateuchum Moysis. Refertur etiam hoc die in Martyrol. Anglicano & Ferrarij Catalogo generali. Demum quia Abbas in Scotia traditur fuisse, eumdem celebrant VVion, Dorganius, Menardus, Bucelinus: quasi tunc omnes monachi & Abbates etiam in Scotia & Hibernia fuissent Benedictini, quod non facile probari potest.

DE SANCTO VERONO LEMBECÆ ET MONTIBVS HANNONIÆ.

SECVLO IX

[Praefatio]

Veronus, Lembecæ & Montibus Hannoniæ (S.)

[1] Qvæde S. Verono sciri possunt, ea potißimum collegit Olbertus, qui apud Harigerum Abbatem Laubiensem litteris & monastica disciplina iuuenis imbutus, ac Parisios studiorum caußa missus, Fulberti Carnotensis fuit auditor: at Laubium reuersus, publicam monachorum scholam tenuit, in qua Burchardum discipulum habuit: qui, vt asserit Sigebertus Gemblacensis in Chronico factus anno MVIII Wormatiensium Episcopus, magnum Canonum volumen edidit, [Miracula & translationes scripsit Olbertus Abb. Gemblacensis,] collaborante sibi in hoc Magistro Olberto Abbate, viro vndecumque doctissimo. Est autem Olbertus Abbas Gemblacensis ordinatus anno MXII, vt idem Sigebertus testatur, vir moribus, religione, gemina scientia, bonis doctisque viris aut conterendus aut præferendus. Eodem anno creditur facta Translatio corporis S. Veroni Lambeca Montes Hannoniæ, cum qua historiam de rebus gestis huius Sancti finit Olbertus, quam circa illud tempus conscripsit, rogatus a Raginero Comite Hannoniæ & huius nominis quarto. Factus deinde etiam Olbertus Abbas primus monasterij S. Iacobi apud Leodienses, ibidem pridie Idus Iulij anno MXLVIII e vita deceßit. Historiam hanc de S. Verono ab eo conscriptam edidit, notis a se illustratam anno MDCXXXVI Georgius Galopinus monasterij in Cella S. Gisleni monachus, vsus codice MS. suæ bibliothecæ, alioque exemplari in ecclesia S. VValdetrudis apud Montenses adseruato apud sacras eius reliquias: [edidit Galopinus,] quarum tamen pars in Ecclesia Lembecana cum summa veneratione exponi solet. Inscripsit Galopinus hanc suam lucubrationem Guillelmo Richardotio Comiti de Gamarage & liberæ ciuitatis de Lembeck: cuius largam munificentiam & liberalitatem erga B. Veroni sacram ædem laudat, quod eam exquisitis donarijs pretiosaque ornamentorum supellectili decorare dignatus sit: eaque ex re indigenas & peregrinos, patrocinij eiusdem impetrandi gratia eo confluentes, ad flagrantiorem pietatem & cultum alliciat & accendat. Est autem Lembeca sita in confinijs Brabantiæ & Hannoniæ, de cuius ditionis iure grauem discordiam fuisse anno MCLXXXII inter Balduinum Comitem Hannoniæ & Godefridum Louaniensem scribit Molanus in Natalibus Sanctorum Belgij post elogium S. Veroni a se editum. Fuit dictus Godefridus, eius nominis III Dux Brabantiæ, in Cunis vulgo nuncupatus, pater S. Alberti Episcopi Leodiensis & Martyris. At Balduinus cognomento Magnanimus eius nominis IV, Comes Hannoniæ, mortuus est anno MCXCV, relicto filio Balduino Flandriæ & Hannoniæ Comite, ac postmodum Imperatore Constantinopolitano.

[2] Extat in codice MS. Rubeæ-Vallis prope Bruxellas in prima parte Hagiologij Brabantinorum, [Acta SS. Veroni & Veronæ,] Vita Sanctorum geminorum Veronis & Veronæ de stirpe Karolidarum progenitorum. Quam eamdem sub nomine S. Veronæ habemus descriptam ex apographo Pastoris Bertemiensis parochiæ, inter quam & Lefdaliam est sacellum S. Veronæ, quæ & basilica S. Crucis appellatur. In his Actis dicuntur progeniti a Ludouico Rege Germaniæ, fratre Caroli Calui, & varia minus authentica inseruntur. Vitam illam olim misit Autbertus Miræus Moguntiam ad Nicolaum Serarium, quod S. Verona tradatur Moguntiæ suo & posterorum æuo, ob liberatam a malo igne ciuitatem, plurimum innotuisse. Verum respondit dictus Serarius, rerum Moguntinarum scriptor, numquam sibi alijsue viris Moguntiæ eruditis aliquid auditum fuisse adeoque minus probari. Olbertus quidem fatetur eum temporibus Nordmannorum vixisse, sed addit genealogiam & vitam ignorari. [parum probabilia omittuntur:] Nos ergo alia Acta seponimus, vsque ad XXIX Augusti, quo S. Verona colitur, quam vix audemus sororem S. Veroni appellare defectu sufficientis probationis, licet id fiat in Lectionibus, quæ ad Matutinum recitantur apud Montenses in ecclesia Collegiata S. VValdetrudis, prout eas exhibent Officia propria, anno MDCXXV concinnata. Habemus antiquum Breuiarium in pergameno exaratum eiusdem S. VValdetrudis Ecclesiæ, in quo vti in officijs proprijs excusis solenni ritu colitur, [Lectiones Montibus recitari solitæ,] & XXXI Ianuarij ob inuentionem corporis, & hoc XXX Martij die eius natali, & lectiones sex in dicto MS. Breuiario de muto & surdo sanato, verbis Olberti referuntur, vti ea num. 8 habentur. Sunt ibidem Antiphonæ ad Laudes & Vesperas & Responsoria, sed ex eisdem Actis desumpta, absque vlla sororis aut Germaniæ aut parentum mentione: & hæc additur Oratio. Propitiare, quæsumus, [eum Antiphonis & Responsorijs,] Domine, nobis indignis famulis tuis per S. Veroni Confessoris tui merita gloriosa, vt eius pia intercessione ab omnibus semper muniamur aduersis. Per Dominum &c.

[3] Memoria S. Veroni inscripta est MS. Florario ad XXX Martij his verbis: [memoria in varijs fastis:] Apud Lembekam, in confinio Brabantiæ & Hannoniæ, depositio S. Veroni Confessoris de stirpe Carolidarum, cuius propalatio pridie Kalendas Februarij: quo die translatio seu propalatio corporis S. Veroni Confessoris memoratur in eodem Florario. Idem hoc die memoratur a Greueno & Molano in Auctario Vsuardi, Canisio, Ferrario, Gelenio, VVillotio alijsq; & pluribus a Molano in Natalibus Sanctorum Belgij, Miræo in Fastis Belgicis, Saussaio in Martyrol. Gallicano, Bucelino in Menolog. Benedictino, quorum duo vltimi faciunt nepotem Ludouici Pij, qui, relictis seculi pompis, monasterio a se extructo se inclusit, vbi egregijs effulgens virtutibus, æternæ beatitudinis munera consecutus est. Cuius corpus cum corpore S. Veronæ sororis, & eiusdem propositi religiosi consortis Lembeca primo sepultū, postea ad Montes Hannoniæ translatū est. Hæc ipsi & forsan primi: an nuda coniectura, num aliqua reuelatione edocti, inquirant alij.

[4] Arnoldus Rayssius in Hierogazophylacio pag. 456 asserit Montibus Hannoniæ in nobili collegiata ecclesia Dominarum Canonissarum S. Waldetrudis sacrū corpus S. Veroni depositum adseruari in theca quæ ex ære affabre confecto est conflata, [reliquiæ Montibus,] & pag. 263 ait, Lambecæ haberi portionem aliquam reliquiarum S. Veroni, [Lambecæ,] quæ in capsa feria secunda Pentecostes defertur Tubeccam. Et sunt, teste Galopino, sinciput, brachium & aliquot ossa. Denique pag. 281, inter reliquias Lætiensis monasterij recenset Rayßius aliquas de S. Verono: de quo in Annalibus Hannoniæ, [Lætijs.] Gallice anno MDXXXI excusis, volumine 2 fol. 78, & sequenti varia habentur, sed ex Olberto contracta: quæ & nos Latine scripta adseruamus.

HISTORIA INVENTIONIS Miraculorum & Translationis. Auctore Olberto Abbate Gemblacensi.

Veronus, Lembecæ & Montibus Hannoniæ (S.)

BHL Number: 8550

AVCTORE OLBERTO ABBATE.

PROLOGVS.
Comiti Raginero, Comitum nobilissimo: Olbertus Gemblacensium, nomine non merito Abbas, deuotæ orationis & fidelis seruitutis munificentias.

Gaudeo, Comitum nobilissime, super beneuolentia tua, quæ lucet in te diuinitus accensa: [Hæc iussu Ragineri Comitis scripta sunt.] ætatem enim transiens moribus, & curarum seculi fortiter excutiens pondus, quæ sunt Ecclesiasticæ religionis amplecteris deuotus. Bona, mi Dilecte, tua intentio, quæ intendit malum vincendum in bono: ideoque iussionis tuæ sarcinam recusare non audeo, qua precando præcipis, vt miracula S. Veroni commendem scripto. Ad quod faciendum, non me scientiæ præsumptio, sed impulit huiusmodi trepidatio. Timui peccatum esse tot Domini beneficia silentio subtegere, & timui præceptorum tuorum contemptor existere. Quæ, Lector quilibet examinans iuste, ne irascatur mihi (precor) dum inuenerit bona descripta male. Hæc enim, etsi aliud non possunt esse, sapientibus hæc quandoque melius scripturis, vel memoriæ nutrimenta poterunt esse. Vale Comitum venerabillime a.

[Annotatum]

a Seque batur Capitum Index, quem hic subijcimus, & illorum loco numeros damus.
CAP 1 Qvibus causis contigit vitam S. Veroni non haberi.
2 De admonitione S. Veroni, & visione Presbyteri Humberti.
3 Quomodo & nomen Sancti & dies natalis eius inuentus sit.

4 De muliere cæca cum candela illuminata.
5 De sex mulieribus candelas apportantibus.
6 De quatuor mulieribus cæcis.
7 De contracto, natiuitate S. Ioannis, erecto.
8 De muto & surdo curato.
9 De quodam contracto, nomine Engramno.
10 De languido diuinitus sanato.
11 De cuiusdam ancilla a paralysi curata.
12 De cæca post Euangelium illuminata.
13 De insana sanitati restituta.
14 De homine in pede a paralysi curato.
15 De cera in terram mutata.
16 De clerico a capitis dolore sanato.
17 De homine a dolore tibiæ curato.
18 De muliere, cuius manui adhæserant herbæ.
19 De muliere a paralysi curata.
20 De Comite Ratbodo a febribus liberato.
21 De translatione Corporis S. Veroni.

CAPVT I.
Inuenti corporis S. Veroni occasio & modus.

[1] Creator & Redemptor generis humani dolens diabolica fraude ad inferos retrahi, quos cum mortis triumpho reuocauerat ad ardua cæli, moderamine dispositionis suæ inenarrabili, oleum lenitatis & vinum aduersitatis mundo quotidie infundit ægrotanti. Nunc pro qualitate vitæ ipsum lætis exhilarat, [Belgica afflicta erat,] nunc tristibus mœstificat. Inde est, quod in figura huius regulæ, manna dulcedinis cum virga asperitatis in arca testamenti Moysen iussit ponere. Vnde qui Galliam, Belgicam & Germanicā, diabolico instinctu ab eius vijs sæpe aberrantem & contra se recalcitrantem, frequenter afflixit, & in conculcationem exterorum fieri permisit; suæ animaduersionis sententiam in hoc mundo voluit illi infligere: vt viri sancti, quasi aurum purgati, [per Hunnorum & VVandalorū incursus,] splendorem caperent lucis perpetuæ; & iniusti, vt fœnum tectorum arefacti, incendia subirent mortis æternæ. Hoc afflictionis flagellum exercuit per a Hunnos & Wandalos, non tantum ad internecionem hominum, sed & ad destructionem multarum ciuitatum, iusto iudicio missos. Qui propter scelera, in Deum & in Sanctos eius irremediabiliter commissa, pene totam Galliam subuerterunt, vrbesque eius a seculo famosissimas solo strauerunt: annales temporum, vitasque cælestium virorum combusserunt igni, notitiasque multorum subtraxerunt orbi. Vnde nunc maximarum vrbium ruinas tantum cernimus, & vix nomina in memoria habemus: miracula Sanctorum sentimus, quorum ortus & vitas soli Deo notas esse credimus. Nec longa interiecta temporum mora, iterum gens Gallica, Domini piissima abutens patientia, qua ad pœnitentiam ipsorum prouocabat corda, pro cicatricibus scelerum vltra modum incretis, [tum per intestina bella Francorum,] iterum ferrum sustinuit diuinæ animaduersionis. Nam post ciuilia & intestina seditionum b bella, inter Rainfredum & Carolum Pipini ex Alpaïde filium habita (quibus sanctarum ecclesiarum & sanctorum virorum venerabilia abolita sunt monumenta) gens ab Aquilone aduolans c Normannica sæpedictæ Galliæ efferaliter inuasit finitima, [& irruptiones Normanorum:] subruit vrbes & villas, populata est congregationes & ecclesias: latitabant Sancti in quibus poterant diuerticulis inglorij, sepeliebantur sine titulo monumenti. Sic quondam Assyrij, Domini permittente iustitia, Hierosolymorum exciderunt mœnia: sic Regum & iustorum multa dissipauerunt memorialia, quæ se non habere, sancta nunc tristatur Ecclesia. [4 Reg. 25,] Inter prædictas itaque Galliæ tempestates, multi sanctissimi effloruerunt viri, quorum in conspectu Domini vita & mors pretiosa exstitit, quos antiquitas pigra nobis (vt dignum fuerat) litteris nō commendauit, aut commendationem occasio inuidiæ subripuit. His (vt conijci datur) temporibus vir extitit sanctus, Veronus ex nomine vocitatus: cuius genealogiam & vitam, quia occasio quælibet inuidendo sustulit, [quando vixit S. Veronus,] miraculis specialibus ipsum nobis Dominus commendauit; vt si taceat littera, clamet ipse per miracula, ad tumulum eius mirabiliter ostensa. Nec ratum esse ducimus silentio præterire, quæ eius meritis voluit Dominus miracula ostendere, [cuius vita ignoratur.] ne & ipsi taciturnitatis & socordiæ inueniamur rei, qui in antecessoribus has imputamus crimini.

[2] Igitur cum diuina disponente prouidentia, [Tempore S. Henrici Imp.] Austrasiorum regnum percepisset d Henricus Ottonis tertij successor consanguineus, diuersis cœpit e Lotharingia perichtari cladibus. Attenuauit eam f fames angustissima, attriuit eam Principum contentio valida, insurrexerunt in eam extremi hominum g Morini, h Balduino principante, [& Balduini Barbati, Com Flandriæ.] qui Valentianas ditioni subdiderunt suæ. Sed Dominus humanæ miseriæ inspector benignissimus, pietatis suæ ianuam illi aperuit, & aliquantæ consolationis remedia tribuit. In pago denique i Brechbatensi (quem fere totum vastauerant Nordmanni) villa est non modica supra k Sammam fluuium posita, a collimitaneis Lembeca vocitata. [S. Veronus apparet Humberto Presb.] In huius ecclesia Beatus diu iacuerat Veronus, miraculis quidem coruscans pluribus, sed pro vitæ meritis non honorifice tractatus. Hic anno Incarnationis Dominicæ millesimo quarto manifestare se dignatus est hoc modo. Erat ibidem Presbyter, Humbertus nomine, secundum modernorum hominum vitam non spernendus: huic crebro apparens per visum, tandem illi monumenti sui designauit locum, iussitque vt alijs faceret notum: sed ille non facile credulus, obedientiæ aurem non accommodauit concitus. Iterum iterumque replicauit Sanctus monitionem, [ostendit sepulcrum suū,] sed obstinatio eius obdurauerat mentem. Tandem dum nocte Dominica solus in ipsa pernoctaret ecclesia, & orationum continuaret suspiria; orans Deum, vt Sancti sui certius ostenderet indicia, visione corripitur intoleranda: nam quasi luce fulguris tota coruscauit ecclesia, vt videretur sibi cælitus succensa. Quædam etiam cista (vulgo l butica dicta) quantitate magnitudinis ampla, quæ supra beati viri tumbam stabat annonæ plena, nullo visibiliter manum apponente, [a quo cista vltro amouetur.] longe exilijt a tumba. Obstupuit Presbyter ex m oramate, & voce faucibus hærente, omnes inhorruerunt comæ. Facto diluculo, ciues ecclesiæ ingressi sunt limina, inuenientes Presbyterum vix viuere, voce nondum tota recepta. Mirantur & tantæ capacitatis cistam a statione hesterna longe remotam, & alias sine sui detrimento locatam. Sciscitantibus caussas indefesse, Presbyter omnia refert ex ordine: replicat quas sæpe visiones, & quas antea occuluerat sancti viri illationes. Cœperunt deinde tumulum venerari, quem antea parui pendebant pedibus calcari.

[3] [Ob bellicos motus,] Interea inualescentibus Lotharingiæ tumultibus (de quibus supra pauca perstrinximus) præfatus Rex Henricus, multo suorum exercitu comitatus, ad compescendos quorumdam incompositos motus, ipsam Lotharingiam est ingressus. In quorum aduentu populi timentes sancti viri corpus male tractandum esse, aggerem terræ effoderunt de tumuli superficie, vt expeditius & facilius (si necessitas ingrueret) ad loca tutiora possent efferre. [sepulcro effosso,] Aderat Presbyter prædictus (cui in visione idem prædixerat Sanctus, quod infra sui sepulcri septa, nomen suum & depositionis diem esset inuenturus) rem tacitus considerabat, promissique effectum desiderabat. Qui diligentius intuens sepulcri interiora, laterculum iacere vidit iuxta beati viri ossa, in quo sculptum reperit, [nomen S. Veroni & dies natalis inuenitur.] Veronum dictum fuisse, & tertio Calendas Aprilis ab hoc seculo migrasse, Dominique propitiante clementia (qui Sanctos suos inenarrabili semper magnificat gloria) Regis n exercitus per illa non transiuit loca: ideoque ibidem immota sancti viri remanserunt ossa. Vulgatur fama vbique, & miracula a Domino per eum facta in populi continuantur ore. Fit concursus diuersorū, & maxime aliqua infirmitate detentorum.

[Annotata]

a VVandali irruperunt anno 406, Hunni sub Attila Rege anno 451.

b Contigerunt ea bella anno 717.

c Seculo potissimum nono ab anno circiter 840, ad 912, quo Rollo baptizatus est.

d Hic est S. Henricus qui imperauit ab anno 1001 ad 1024. ipse & Otto III habuerunt proauos Henricum Aucupem & B. Mathildem, quæ colitur 14 Martij, vbi hanc genealogiam deduximus pag. 357.

e Hæc est Lotharingia inferior, quæ complectitur Brabantiam, Hannoniam, Namurcum &c.

f Sigebertus ad an. 1006. Fames & mortalitas iam grauiter per totum orbem inualuit, vt tædio sepelientium, viui adhuc spiritum trahentes, obruerentur cum mortuis.

g Hic Flandri per aliquem contemptum indicantur, quorum ditio Occidentalis fuit inhabitata a Morinis, quibus iungebātur Menapij.

h Sigebertus ad dictum an. 1006. Castrum Valentianas; sitū in Marcha, seu limite. Franciæ Lotharingiæ, quod Balduinus Barbatus Comes Flandrensium iuuaserat, Imp. Henricus obsidet concurrentibus ad auxilium eius Rotberto Rege

Francorum, & Richardo Comite Nortmanorum.

i Brechbatum, Brachbatum, Brachbantium, nunc Brabantia, sed cum limitibus plane distinctis. Nam Brechbatum occupabat ditiones inter Schaldim Hainam, Sennam & Rupelam fluuios, nunc eius partes Flandriæ & Hannoniæ attribuuntur,

k Imo Sennam, vt alij appellant, supra Sannegiam oppidum exortus, Lembecam, Hallas & Bruxellas præterfluit.

l Butica, perperam hutica excusum. Papias Obba, genus vasi. butica. Ioannes Laudiensis in Vitā B. Petri Damiani 23 Febru. num. 23. Vir Dei buttem vini repositam apud quamdam suam capellam habuerit.

m Ὅραμα, Græcis adspectus, visio Hinc idem Latinis est, Perperam excusum erat aromate.

n Scilicet anno 1007, quando Henricus Imp. ab obsidione Valentianensi contra Balduinum profectus, castrum Gandauum inuasit. ita Sigebertus.

CAPVT II
Sanati cæci, mutus & surdus, contracti. Alia beneficia præstita.

[4] Erat in villa, a Felluyo dicta, quædam puellula, ab ipsis cunabulis oculorum lumine priuata, quæ quorumdam manibus ad eius sepulcrum adducta (ferens quæ pro posse suo parauerat candelæ opsonia) ante sancti viri sepulcrum longa trahebat suspiria. [Cæca puella visum accipit] Tūc ab eius precibus non auertit aurem, qui ex corde fideli petentibus eam semper accommodat facilem: reddidit oculorum eius orbibus luminis aciem, quam petebat, Veronum ingeminans per noctem perque diem: sed & candelam, quam in manibus tenebat, sine totius ignis fomite diuinitus accensam, vidit radios flammiuomos euomere. Vno eodemque momento Dominus Sanctum suum duplici glorificauit signo. Exoritur in ecclesia clamor ingens populi, [candela vltro accensa,] qui a diuersis partibus collocatus aderat ibi. Nam tertia dies erat Rogationum, in qua pene tota villa conuenerat ad Missæ obsequium, tundentesque pectora pugnis, dant laudes Deo in excelsis, qui semper est mirabilis in sanctis suis. Locant fundamenta maioris ecclesiæ, quæ congrua videretur tanti viri meritis: a multis impenditur subsidium quærentibus beati viri patrocinium. Famaque ficti verique tenace hac & illac discurrente, nuntiantur hæc b Erluino, tunc Pontifici Cameracensis Cathedræ; [Erluinus Cameracen. Episcopus agnoscit miracula patrari,] qui diligenter inuestigans rei rationem, comperit non esse (quam putabat) phantasticam delusionem, sed Domini in Sancto suo magnificam maiestatem. Dum hæc diuinis disponuntur auspicijs,

Annuus exactis completur mensibus orbis.

Augmentabatur quotidie deuotio populorum, incrementa sumens ex frequentatione miraculorum.

[5] Venit & vir quidam a Villa, c Culica vocata, quem Rangarium vocabat cognatio propria, nec a contubernio suorum solus, sed collegio sex mulierum candelas portantium comitatus. [6 candela vltro accenduntur:] Ingrediuntur ecclesiæ limina deuote, procidunt ad sepulcrum prædicti Sancti deuotissime; & dum orationum continuant suspiria, quatiente singultu vix explicantes verba, cernunt candelas, in manibus tentas, flammas emittere diuinitus missas. Contemplantur se mutuo, lætanturque singuli se habere quod mirantur in alio: nec opus fuit circumstantibus talia indicare, quoniam hæc eadem timido conspexerant lumine. Talibus vir Sāctus enituit signis in ipsis Calendis Aprilis.

[6] Est in prædicto pago Brechbatensi villa a præfata Lembeca non longe semota, dicta a maioribus d Mafla, in qua mulieres erant bis binæ, varijs ex casibus oculorum luce fraudatæ. [4 cæcæ illuminantur:] Hæ auditis sancti viri miraculis, condicunt se adire præsentiam eius pietatis: manibusq; propinquorum directæ, tumulum eius cæcata feriunt fronte, sic iterantes in oratione:

O Verone Pater, quo non est dulcior alter,
Decute nocturnas extinctis vultibus vmbras,
Et frontis cæcas fac elucere fenestras.

Hæc dum crebro replicāt, & sepulcrum lacrymis sanguineis irrorant, gaudent frontibus lumen redisse, quod lacrymosa expetierant prece. Adnuntiant cum gaudio circumstantibus diem suis illuxisse frontibus. Aderat enim plebs non parua, quippe quæ ab opere vacabat in Pentecoste sancta; redditisq; Deo laudum præconijs, nullo ducente, redeunt proprijs hæc nuntiaturæ domesticis.

[7] Interea Natiuitas superuenit S. Ioannis Baptistæ, in qua multos constat gaudere. Conuenerunt multi diuersis sedibus orti ad tumulum sæpedicti Veroni, maximeq; corporum imbecillitate grauati. [sanantur contractus miserrime,] Aduectus est & quidā pauperculus, iam defunctis membris, parum viuus, nodisque laxata mole solutis pene mortuus: cuius coxis marcidæ adhæserant tibiæ, neruique membrorum emarcuerant in toto fere corpore. Qui dum ad sepulcrum eius excubaret diutius, misericordiam eius assiduis acclamans fletibus, medicinæ diuinæ suscepit effectus. Nam cum iam sol vergeret ad occasum, & vespertina synaxis in ecclesia eadem conuocasset populum, cœperunt tibiæ a coxis diuelli, cœpit & sanguis per membra diu marcida refundi, & membra singula per loca propria subrigi: dolore pene intolerabili ille adstrictus, clamores dabat sonoros & gemitus. Quibus plebs circumstans aduocata, circumstetit visu stupefacta: percutiensque pectora pugnis, humefacta lacrymis, Deus miserere, ingeminat vocibus continuis. Miratur hominem longum, quem antea doluerat omnibus membris sic contractum: laudat Dominum, amplectitur pietatis vlnis sepulcrū tantis signis coruscum. Sed si cui videtur hoc incredulum, ab Ascerico veritatis capere potest indicium, qui semper antea eleemosynis fouerat illum, in cuius obsequio ipse adhuc manet cernuus, ex nomine Thietledus appellatus.

[8] Iam sol feruidus Leonem igne perurebat, & Augusti Kalendas populis inuexerat, in qua die (sicut notum est multis) solennitas celebratur, qua S. Petrus de manu Herodis ereptus fuisse diuinitus dicitur. [mutus & surdus.] In huius solennitatis nocte, tale Dominus per Sanctū suum dignatus est miraculum ostendere. Aduenerat illuc a partibus Hasbanij homo dolendus, quorumdam sensuum officijs mutilatus: nam nec sonum, licet grandisonum, hauriebat per conceptacula aurium, nec sermonem quemlibet explicare poterat per linguæ plectrum. Is nocte prætitulata cum Presbytero pernoctauit in ecclesia, longa in gemitibus a pectore trahens suspiria. Cumque noctis medio ad cælum subrigeret lumina lacrymis perfusa, auiculas duas volitare vidit infra ecclesiæ adita, quarum vna sic ei appropiauit, vt manibus illam capere posset: quam etiam attrectans manibus, diuinæ virtutis corripitur nutibus, linguæque vinculo diuinitus soluto, Deus miserere, exclamat clamore altisono. Experrectus Presbyter tanto clamore, accurrit ad eum summa cum festinatione; interrogat si clamorem tantum emiserit, & sermunculum auditum si expresserit. Ille auditu reformatus audiens Presbyterum, Ego, inquit, ego auditum explicui sermunculum, ego S. Veroni meritis diuinum sensi medicamentum: receptis organis, modulos loquelæ possum attemperare; reseratis aurium claustris, voces omnes excipere. Orto die, pridie mutus, in Dei exsultat laudibus, & superuenientes nouis salutat vocibus. Hunc e Fratres nostri modo congratulantur esse sanum, quem diu antea cognouerant (vt prædiximus) fuisse infirmum.

[9] Dum geruntur diuinitus talia, odor horum etiam longe posita occupauit loca. Quæ dum audisset quidam omnibus membris contractus, nomine Engramnus, in partibus Sambræ fluminis circummanentium eleemosynis sustentatus, [alius contractus,] ad sæpe dicti Sancti tumulum votis suspirabat omnibus. Qui gestatoriæ sellæ & quorumdam fretus subuectione, sacratissimam solennitatem Paschæ in diu desiderata ecclesia S. Veroni meruit celebrare. Vbi cum inter assiduas orationes longa traheret suspiria, Veronumque ingeminans in cælum sæpe subrigeret lumina, diu optatæ sanitatis recepit commercia. Nam cum, mediante Paschali solennitate, cum alijs multis Missarum solennia audisset deuotus, & Euangelium eiusdem diei attentis excepisset auribus, diuinæ pietatis sensit munus. Perlecto quippe Euangelio diu corrugati cœperunt nerui distendi, & ossa male distorta dirigi. Cœpit in angustia positus incompositos emittere gemitus, Veronumque clamosis continuare vocibus: factoque præ admiratione silentio, omnes qui aderant intenti in eum ora tenebant, pectoraque pugnis tundentes, lacrymis ora rigabant: Deique prosequente clementia, hominem mirantur adstare longum, quem in globi speciem modo doluerant conglobatum. Laudant Deum in excelsis, & B. Veronum magnis attollunt præconijs. [sex annis ob morbum lecto affixus,]

[10] Erat etiam in pago Brechbatensi, castello f Marcha dicto, homo quidam nomine Otgerus per sex continuos annos ægritudine pene intolerabili lecto (vt ita dicam) sepultus. Qui a multis audiens Sanctum sæpedictum tantis coruscare miraculis, & quosdam ipse videns redijsse ab eius sepulcro corporibus diuinitus curatis, a domesticis suis hoc maxime cœpit exigere, vt ipsum illuc curarent inferre. Parent domestici, deponentes eum ante diu desideratam tumbam Kalendis Augusti. Continuat ille orationum munia, quatiente singultu vix valens precantia explicare verba: peruenitque ad aures Domini clamor eius, cuius amore venerat meritis sublatus. Nec mora; cœperunt ventris eius turbari interiora, quæ longæ passionis eius erant receptacula; & quasi potione diuinitus hausta, cœpit euomere propriæ passionis incentiua; statimque post vomitum toto corpore sanus a lecto surrexit, Deoque laudes cum alijs lætus reddidit.

[11] Erat etiam in villa, vulgo g Ascia dicta, homo quidam, Abbo nomine dictus, temporalium rerum affluentia propemodum præditus: [ancilla paralytica,] cui erat ancilla sibi satis cara, sed morbo paralyfi non mediocriter grauata. Hanc cum alijs domus suæ familiaribus ducens secum Natiuitatis S. Ioannis Baptistæ, die non sine donis sæpedicti Sancti visitauit tumulum. Vbi cum aliquantas innecterent moras, & orationum ingeminarent excubias, muliercula, quæ corpore ferme toto aduenerat emortua, sanitatis desiderata diuinitus recepit munia: & quæ extraneis modo aduecta fuerat vlnis, aliena respuens, proprijs lætatur ire posse membris, manusque nouiter reformatas cum luminibus tendēs ad sidera, Domino eiusque Sancto noua laudum persoluit cantica. Lætatur Pater-familias cum domesticis, lætusque cum lætissima domibus redditur proprijs. [hæc sanata immobilis manet.] Anni vero solaris reuoluto circulo, cum iam Phœbi radijs graue Cancri sidus diem Natiuitatis S. Ioannis restitueret mundo: prædictus pater-familias ad prædictam tumbam cum prædicto redijt mancipio; perfectisque, pro quibus aduenerat, orationibus, ab ecclesia egredi disposuit, eadem ancilla comitatus. Sed iter exire volentis ancillæ impediuit omnipotentia supernæ iustitiæ: nam pedibus sic terræ adhæsit, vt, quamuis a multis, ab ea diuelli nullo modo posset. Arbitratur dominus hoc magis fieri ex simulatione redire nolentis ancillæ, quam respectu diuinæ iustitiæ: instat verbis, instat & flagris: trahit solus, trahit & multis adiutus: sed (sicut ait diuinum eloquium, Non est ratio, non est consilium contra Dominum) in se tandem regressus, pœnituit eum in seruitium proprium illam mancipasse, [donec S. Veroni seruitio tradatur,] quam ad sibi seruiendum S. Veronus a morti proxima liberauerat infirmitate. [Prouerb. 21.] Tradidit ergo illam S. Verono, vt eius tantum semper vacaret seruitio: quo facto tam facile a terra pedes sunt diuulsi, acsi vix leuiter adhæsissent illi.

[12] His ita se habentibus, & Domino Sanctum suum tot clarificante miraculorum luminibus, [cæca visum recepit:] cœperunt affluere multi varijs infirmitatibus oppressi. Mulier etiam erat in villa, Wesclar nuncupata, Alwera dicta, quæ diu desiderauerat S. Veroni inuisere limina, sed effectum consequi non poterat voluntas longo tempore concepta. Nam visus carebat officio, sine quo viam rectam solus dirigere potest nemo, & se ducentium præ nimia paupertate carebat adminiculo. Sed videndi desiderio prouocata, cœpit Lembecam tēdere sola, per inuia & aspera, male aberrans a via, & gregum pastoribus tandem ducatum pie præbentibus, peruenit ad diu desideratum corpus: vbi fundit gemitus & preces, & ab extincta fronte largos lacrymarū emittit fontes, orans Deum precibus continuis, vt Sancti sui meritis tenebras excutiat ab orbibus eius extinctis. Nec diu remorata est pietas diuina, quæ se ex corde sincero petentibus in nullo fit lōginqua. Nā cum Missæ deuota cum alijs audiret officium, & Euāgelij deuotius auscultaret eloquium, diuinæ pietatis percepit remedium: perlecto quippe Euangelio, diuinitus visus donata est dono. Cœpit circumstantes vultu quoque sibi ignotos aperte videre, & circumcirca posita perspicacissimo intuitu penetrate: exclamat cunctis voce lætissima, S. Veroni meritis se visus recepisse officia. Sic Dominus in tribulatione singulariter positæ suum contulit subsidium, cui conserui, præ nimia paupertate, omne denegabant solatium.

[Annotata]

a Felluy apud Niuellam annotat Galopinus.

b Erluinus sedit ab anno 996 ad 1011 aut 1012. Huic Comitatum Cameracensem donauit S. Henricus anno 1007.

c Culica in itinere, quo Niuella Namurcum itur.

d Maffla haud procula monasterio Gemblacensi.

e Monachi Gemblacenses Olberti Abbatis ac scriptoris subditi.

f Marcha prope Niuellam, inquit Galopinus.

g Ascia seu Asca municipium inter Bruxellas & Alostum,

CAPVT III
Varij ægri sanati. Corpus Montes Hannoniæ translatum.

[13] Erat nihilominus in pago Brechbatensi villa, Somaco vocitata, quædam muliercula, [Sanantur phrenetica.] Ollendis nomine dicta, quæ passionibus quibusdam ingruētibus ita rationis sensu erat alienata, vt non plus humanitatis videretur in ea restitisse nisi forma. Rationis humanæ non habebat moderamina, & penitus phrenetica vel energumena, efferebatur quocumque impellebat insania. Hæc a parentibus sibi valde compatientibus ad sepulcrum S. Veroni adducitur, eiusque pietati cum vocibus lacrymosis commendatur; & vt coniecturam ex consequentibus capimus, indoluit Sanctus Dei, hominem ferinos tantum habere sensus. Nam cum ibidē detineretur paucis diebus, mentis intelligentiā sibi restituit sanctis precibus: & cui etiam cognati pridem formidabant appropinquare, huic etiam extranei familiaritatis communionem magni ducunt impendere: sicque sensu recepto ad suos redijt sana, quæ venerat horribili infirmitate perdita.

[14] In pago quoque Brechatensi, villa castello Gislengin continua, [& claudus altero pede:] homo erat Saruguardus nomine, cui pes exaruerat paralytica infirmitate, qui ad eiusdem pedis similitudinem ex cera effigiens pedem, cum tali dono ad S. Veroni (quo potuit modo) peruenit sedem. Vbi cum aliquamdiu lacrymosis intentus orationibus, & abstinentijs se excrucians iugibus, diuinæ misericordiæ remedium accepit cælitus; cœpit pes diu emortuus reuiuiscere, & sanguinem ignotum per neruos arefactos recipere: cœpit homo terram ignotam passibus signare, baculumque sustentationis abijciens, vtrique pedi æqualiter inniti: vtroque pede ad propria redijt concitus, qui aduenerant claudicando tardus.

[15] Hinc a partibus Flandrensium homo quidam orandi gratia Niuigellam venit, [cera e voto non oblata] votoque perfecto per S. Veronum ad sua rediturum esse promisit: vbi ceram denario emptam recondidit in pera, promittens eam se oblaturum in S. Veroni ecclesia. Sed (diabolo humanæ salutis persecutore sæuissimo suggerente) votum paruipendens, ceram intulit domui propriæ, vt in alios vsus eam posset insumere: [in terram mutatur:] domumque ingrediens a pera ceram disposuit abstrahere, reconditurus eam vnde reciperet necessitatis tempore: sed cum diligenter intueretur eam, inuenit in terram transformatam. Obstupuit, vox faucibus hæsit, sudorque salsus membra humectauit, & pugnis percutiens pectus, exhorruit quod gesserat facinus, gressuque citissimo ad sepulcrū sæpedicti S. Veroni venit: confitensq; voti falsiloquium quod fecit, ostendit cunctis in terræ speciem esse mutatā, quam S. Verono male subtraxerat ceram, cordisque dolore tactus intrinsecus, pœnitentiæ lacrymas effudit cum gemitibus. Tandem lacrymarum rore (vt speramus) purgatus, terram, ad comprobandum sancti viri miraculum, ibidem deserens, ad domum propriam est reuersus.

[16] In portu quoque eorumdem Flandrensium, nomine Gandauo, [curantur dolor capitis,] quidam Clericus erat, qui capitis dolore non paruo tempore irremediabiliter laborabat. Hic audiens a multis multa S. Veroni miracula, destinauit ad eius peruenire limina: quartaque feria Maioris hebdomadæ (ouæ est ante Cœnam Domini) cum oblationibus, quas habere potuit, ad diu desideratum sepulcrum peruenit Sancti. Vbi ieiunijs & vigiliarum orationibus mactans se per triduum, nocte Resurrectionis Dominicæ, sanitatis accepit remedium: ipseque Clericum a cephaleæ morbo ipsa nocte dignatus est curare, qui eadem infernum spolians, suos a tenebrarum claustris voluit educere, & paradisi gaudijs restituere.

[17] Accumulat etiam Dominus gaudia gaudijs, & qui Sanctos suos ea ipsa nocte a mortuis resurgens, [mormis tumor tibiæ,] duplicibus animæ & corporis magnificauit coronis, Sanctum suum Veronum inedicibilibus honorificauit miraculis. Nam cum supradicto Clerico quidam venerat laicus, nomine Heribertus, ab eisdem adueniens partibus quibus & Clericus: cui tibiarum altera vsque adeo intumuerat, inualescente morbi insania, vt si aliquando (quod tamen raro) a terra vellet eleuare, toto adnisu corporis, præ nimio diu anxiaretur pondere: cui parti emortuæ, compaginatæ partes reliquæ, cum inutili cruciabantur sanitate. Sed quia diuersos diuersis languoribus grauatos per sæpedicti Sancti merita audierat curatos, præsumpsit ab eo salutem sperare, a quo nullum audierat voto suo frustratum redijsse. Itaque nocte sanctissima supra memorata deuotionis suæ cerea componens luminaria, ante Sancti præsentiam vt manuum lucernis ita & cordis pernoctauit obsequijs. Lucifer autem ille ab inferni emergens caligine, nescius tenebrarum diffidentiæ, sed sperantium in se congratulans fidei lucifluæ, qui nocte eadem tenebris cum suo principe destructis, lumen sibi lucentis irradiabat cordis, propter Sancti sui celebritatem, iam dicti viri & manus & fidei lampadem dignatus est inspicere. Nam subito eius tumores, laxa cute, cœperunt subsidere, & veluti res aliqua vento quo intumuit remissa, exinanita peste, super os nudum cutis flaccida remeare. Ita prius ille miserandus, nunc iam S. Veroni precibus per Domini miserationem mirandus, qui in aduentu sustentando inutile pondus tibiæ vix cum diutino labore adtraxerat, in reditu super eam toto corpore libere roboratus, ad propria cum impatienti tarditatis sospitate remeat.

[18] Sic Dominus militis sui merito, nocte suæ Resurrectionis mortalibus propalato, [herbas die festo colligens punitur, eis manui adhærentibus,] in die quoque eamdem noctem subsequente (quæ in cælis & in terris dies est gloriæ) noluit eum apud homines inglorium remanere. Nam ipsa die ad eius sedem populosis confluentibus turbis, tam pro lætitia diu desideratæ solennitatis, quam pro spectaculo mirificatæ in infirmitatibus virtutis, quædam illuc puella a portu, Brosella dicto, aduenerat, quam huiusmodi pestis inuaserat. Die quadam ferianda, quando nulli seruilia fas est exequi negotia, quædam sibi collegerat olera: quæ dum collectim stringens decerpit, manui suæ mox inhæsisse stuper & ingemit, acsi ei insultantes (quas illicite insumebat) herbæ, his verbis eam in Creatorem suum factæ arguerent iniuriæ: Quia in tui Domini solennitate (cui subdi debueras) ex eius iussu sponte noluisti vacare, vel modo inuita ex nostia molestia, quas decuit subdere, discas torpere. Certe quoniam eius reuerentiæ spreto cultu, nostro abuteris famulatu, quæ debuimus famulari, versa vice permittimur dominari. Quod tamen ei, non solum pro illicita perpetratione, sed & pro S. Veroni glorificatione, sicut exitu docetur, accidisse creditur. Tali ergo peruasa peste coram Sancto adstans, populo spectante, & confitetur offensam & precatur veniam. [apud S. Veronum liberatur.] Nec frustratur a Deo voti sui adoptione, quæ apud eum in prece tantum placatorem iræ & mediatorem assumpsit clementiæ. Nam ei, præfato scilicet Sancto Dei, dum manum prætendit, sperans & petens ab eo curari, subito quasi Sancto manu manui medente, strictura digitorum dissiliente, diu in peccati loculo moratæ ceciderunt herbulæ, & quam prius Deum inhonorantem inhonorarant, nunc honorantē honorant. Mox puella in sanitate sua Sancti meritum experta, populum compulit in laudem, quem prius promouit in dolorem.

[19] Qua, quo dictum est modo, sanata, & ad partes suas reuersa, [curatur manus arida] in eisdem partibus alia erat muliercula, cuius arida torpentem damnarat dextera partem: nam sanguine emarcente paralysis angebatur peste. Sed audita Sancti huius opinione, & tam vicinæ suæ, supra videlicet prælibatæ, quam aliorum infirmorum curatione fidem captans ab alijs, spem quoque suæ concipit salutis: paratoque munere pauperculo, sed diuite voto, octauis Paschæ sæpedicto se præsentat loco. Qua die fronte lacrymosa, clamore gemebundo, prece importuna Sancti exposcit auxilia: statim pietas Regum Regis, militem suum carum in omnibus glorificantis, per eius digna merita mulieris exaudit precamina: missoque cælitus medicamine (imperio scilicet, quo solo æthera curuauit, sola nexuit, æquora fudit) gelidam recalescere palmam præcipit. Nec mora, a rigore frigoris soluta, laxatur in caloris salutiferi munia. Curata ergo mulier laudat Creatorem Deum, clamans adstantibus, Magnificate Domine mecum & exaltemus nomen eius in multis, quæ per Sanctos suos facit, mirabilibus. Gratias tandem pro posse suo, vt reddidit Deo eiusque Sancto, de sospitate gratulabunda redijt ad propria.

[20] His ita Sancti meritis mirabiliter gestis, quotquot cuiuscumque modi morbo adueniunt grauati, [& febris ardens Comitis Ratbodi] celeri per eum restituuntur sanitati. Quemdam denique Comitem, a Ratbodum nomine dictum, febris anhela vexabat, cuius sub gelidis vita periculis ardebat, alternusque calor frigus lethale coquebat: qui eadem, quam præscripsimus, hebdomada, ad Sancti se contulit limina, vbi tam cruciatus se obsidente morbi sui æstu, quam spontaneo mactatus gemitu, piam Sancti aurem ad suam inflexit precem. Quid plura? Postquam tantum Patronum meretur, quid de eius salute ambigitur? Igitur vt peruenit petitio eius ad Sanctum, & Sancti ad Dominum, igneus ardor abijt, totisque extincta medullis fonte latentis aquæ violentia flamæ cecidit. Sic qui quotidianis febribus laborabat antea, nec raras sensit postea. Hæc autem fuit causa, Lector beneuole, qua & infirmantium & locorum, a quibus venerint, [Cur auctor nomina infirmantium & locorum hic scripserit.] nomina curaui subscribere: [quia] Pharisæorum sequaces quosdam non dubitaui esse, qui quædam benefacta, aut omnino non esse, aut in malam partem semper, inuidendo, curant inuertere, & membra non dissidentia a capite diabolo, quorum deberent miracula honore venerari maximo, quærunt deterere ore venenato. Ideoque, vt facile horum repellatur cauillatio, singula Sancti huius miracula propriorum nominum firmaui titulo. Hisque breuiter (vt omnibus alijs) transcursis, stylum nostrum (licet male acutum) reflectamus ad narrationis textum.

[21] Igitur cum, voluentibus annis, diabolus pacis statum disturbaret, & prælia & seditiones inter Principes Lotharingiæ male seminaret; contigit eiusdem instinctu & Brechbatensium partes intolerabiles tolerare seditionum oppressiones: & intantum diaboli suggestione furor excreuerat seditiosorum, [Transfertur corpus Montes Hannoniæ] vt nec manus temperarent ab ipsis adytis sanctarum ecclesiarum. Quæ mente pertractans Comes Raginerus, Ragineri itidem Comitis filius, Roberto Regi Francorum, ex b sorore nepos dilectus; cœpit mente prouida timere, ne sæpedictus S. Veronus a Domino sic magnificatus in conculcationem fieret tam rabidorum insaniæ. (Nam villa Lembeca, in qua eius tumba erat, munitionis nulla habebat obstacula, & sæuientibus erat peruia) timebatque Domini inenarrabile iudicium, qui ad damnationis suæ cumulum, etiam Sanctos suos tradit impijs ad conculcandum, vt omnia percurrant flagitia, omnia passuri supplicia. Igitur consilio a sapientibus sumpto, deliberauit supradictum Sanctum inferre monasterio, quod præsentia S. Waldetrudis honoratum, situm est in monte Castri-loco. Accitis itaque sibi Clericis scientia & religione eruditis & alijs in quibus nouerat feruere cultum religionis; pedibus in maximo frigore discalceatis & vestibus tantum laneis retentis, decimo quinto Calendas Februarij c ingressus est humillimis humilior ecclesiæ limina, in qua iacebant S. Veroni ossa: quæ summa tractans veneratione, pallijs honorifice posita, [ad Collegium nobile S. VValirudis,] ad montem Castri-locum studuit ferre. Quibus appropiantibus occurrit processio Clericorum, sanctimonialium & laicorum, laudes Domini deuota mente acclamantium. Exultant in aduentu tanti Patris, collaudant Deum in mirabilibus gestis. Alter alterum honoribus & munificentijs quærit præuenire, & pectora pugnis tundentes, collaudant Deum humili deuotione. Sic Sanctus Domini Veronus in monasterio locatur honorifice, quo ad laudem sui miraculis eum illustrat pietas Deitatis æternæ, regnans ac moderans omnia per infinita seculorum secula. Amen.

[Annotata]

a Floruit tunc Ratbodus Comes Namurcensis, memoratus a Baldrico lib. 3 Chronici Camerac. cap. 5, quem hic intelligi putat Galopinus.

b Natus erat matre Hadvviga filia Hugonis Capeti Regis Francorum.

c Anno 1012 censet Galopinus.

DE B. DODONE DE HASCHA ORDINIS PRÆMONSTRATENSIS IN FRISIA.

ANNO MCCXXXI

[Praefatio]

Dodo de Hascha Ordinis Præmonstratensis in Frisia (B.)

[1] Vltraiectumvrbs ampla & potens illustria continet templa, e quibus eminent Cathedrale S. Martini & Collegiatum S. Saluatoris quod & S. Bonifacij dicebatur. Fuerunt huius Ecclesiæ Canonici olim diligentes & soliciti vt Sanctorum quorumcumque Acta consequerentur, [Vita datur ex MS. Vltraiectino:] quorum pleraque contraxerunt, ita rati ea suo vsui fore aptiora. Nos horum plurima ex codicibus MSS. habemus extracta, & inter alia est Vita S. Dodonis de Hascha, hoc Sancti titulo ibidem a trecentis fere annis insignita. Extat eadem Vita in codice MS. Carthusiæ Coloniensis ex qua eam obtinuit Georgius Coluenerius in Academia Duacena sacræ Theologiæ Doctor, a quo illam nactus Hyacinthus Choquetius, [collata cum alia:] edidit, sed stylo limato, in libello de Sanctis Belgij Ordinis Prædicatorum cap. 26, atque auctorem anonymum agnoscit. Nos eam cum hac collatam damus. Ioannes le Paige lib. 2 Bibliothecæ Ordinis Præmonstratensis pag. 532 hunc titulum præfigit, Vita B. Dodonis cœnobij Horti S. Mariæ Canonici, deinde apud Backefeen & Hascam eremitæ, ex ea quæ extat manuscripta in bibliothecis Carthusiæ Coloniensis & Georgij Coluerij Duacensis Vniuersitatis Cancellarij, & quæ est apud Cantipratanum lib. 2 de Apibus cap. 1 par. 15, Martinum Hamconium & Abbatem vander Sterre in Hagiologio & Natalibus eruta. Eamdem Vitam inseruit Historiæ Ecclesiasticæ Belgicæ ad annum MCCXXXI Dionysius Mudzart Ordinis Præmonstratensis. [memoria apud scriptores.] Meminerunt eiusdem Rosweidus in Historia Ecclesiastica Belgica, Gerardus van Herdegom lib. 1 Diuæ Virginis Candidæ, & Tutelaris Ordinis Præmonstratensis pag. 105, Mauritius du Prein Annalibus Breuibus Ordinis Præmonstratensis, Petrus de VVaghenare de Personis Ordinis Præmonstratensis sanctitate illustribus pag. 206 alijque.

[2] Loca tria conuersatione B. Dodonis in Frisia Occidentali illustrantur: [Loca conuersationis Hortus B. Mariæ,] horum primus est monasterium Horti B. Mariæ, vulgo Mariægardum dictum, duabus leucis versus Oceanum a Leouardia metropoli extructum anno MCLXIII a Frederico Abbate: cuius Acta illustrauimus ad diem III Martij. Quintus huius monasterij Abbas fuit vir sanctißimus Siardus, cuius sacræ reliquiæ in magna veneratione habentur partim in Abbatia Brabantiæ Tungerloa partim in Abbatia S. Foilliani apud Rhodium, Hannoniæ oppidum. Huius Vitam ad XIII Nouembris illustrabimus, scriptam ab eius successore Sibrando VI Abbate: [Baccauena,] qui refert eum fundasse allodium prope Trentam situm in mirica & imposuisse nomen Curiæ S. Mariæ in Baccafeen. Addit Sibrandrus Leo, Siluanos huius viri amore ob sanctitatis opinionem captos, latissimos agros in Baccafeen vltro illi obtulisse: quo profectus nouam capellam, Mariæ-curiam nominatam, instituit. Hic fuit secunda residentia B. Dodonis, ibidem vitam eremiticam exercentis. Est Baccauena sita in tertia parte Frisiæ, Siluana Siluestri dicta, in ditiuncula Opsterlandia, [& Hascha,] contigua agro Groningano & Drentiano. Tertia & vltima eius statio fuit Hascha in eadem Frisiæ Siluestris parte, versus VVestergoam & oppidum Snecam, vbi & noua Hascha, antiqua Hascha & Conuentus Hascha & ditiuncula Haschelandia appellatur, & ipse nomen Dodonis de Hascha traxit.

[3] [mortuus 30 Martij,] Mortuus ibidem est anno MCCXXXI, Dominica post Annuntiationem B. Mariæ, quæ illo anno incidit in Octauam Paschæ siue Dominicam in Albis, & diem XXX Martij, quando cyclo Lunæ XVI, Solis VIII & littera Dominicali E festum Paschæ celebratum est XXIII Martij. Ad dictum XXX Martij ista in Natalibus Sanctorum Ordin. Præmonst. habet Abbas vander Sterre: [inscriptus fastis.] Apud Hascam in Frisia Natalis B. Dodonis eremitæ & Confessoris Ordinis Præmonstratensis: qui in Mariani-Horti cœnobio candidi Ordinis factus Canonicus, & B. P. Siardi egregius discipulus, eius postmodum assensu solitariam vitam miro pœnitentiæ rigore instituit. Cuius sanctæ conuersationis fama latæ innotuit, & præter complura miracula, quibus a Deo illustratus fuit, etiam sacra quinque Christi stigmata mirabiliter sibi impressa habuit. [Officio Ecclesiastico colitur:] Officio Ecclesiastico & quidem sub ritu duplici celebrari hoc die eius festum apud Hispanos in Ordine Præmonstratensi legitur in Ordine recitandi Officium diuinum, Madriti anno MDCXXXVI & MDCXLVI excuso. Saussaius in Martyrolog. Gallic. hoc eum elogio inter Pios exornat: Obijt ipsomet die in Traiectensi diœcesi piæ memoriæ Dodo, Canonicus Horti S. Mariæ Ordinis Præmonstratensis, qui prædicatione sedula, quam insignis pietas commendabat, tantum in sua Frisonum gente profecit, vt eam a ferocitate sua plurimum mitigaret, moribusque Christianis exornaret. Vixit olim B. Dodo sub Episcopis Traiecti inferioris siue Vltraiectinæ ditionis, at modo, forent loca indicata sub Leowardensibus Episcopis, si fides orthodoxa in Frisia vigeret. Martinus Hamcomius in Frisia seu de Viris rebusque Frisiæ illustribus pag. 80 in secunda editione ista de fructu prædicationis eius habet: [encomium Hamcomij]

Quin Bacafænensi Dodo pius egit eremo
Mira, fugans morbos & dæmones vsq; proteruos:
Hic magna in siluis operans confinibus Haschæ,
Tetrum illum extinxit diuino numine morem,
Quo nullum occisum terræ mandare solebant
Frisij, in auctorem ni mors prius vlta fuisset,
Aut fratrem aut aliquos auctori sanguine iunctos,

[4] [& Cantipratani,] Allegatur in margine Thomas Cantipratanus, qui in editione a Georgio Coluenerio adornata ista scribit: Vidi & alium eiusdem Ordinis virum beatum, valde longæua ætate prouectum, Dodonem nomine, Frisonem natione: qui prædicatione sedula tantum in sua Frisonum gente profecit vt eam a ferocitate sua plurimum mitigaret. Ab antiquissimo enim tempore in consuetudinem immanissimam hæc habebant Frisones, quod occiso homine vnius congregationis, ab altera occisum corpus non sepeliebatur a suis, sed suspensum in loculo seruabatur & desiccabatur in domo, quousque ex cognatione contraria in vindictam occisi, plures vel saltem vnum aduersa cognatio pro morte vicaria trucidaret: & tunc primum mortuum suum sepulturæ debitæ cum magna solennitate tradebant. Hunc crudelissimum & inauditum morem dictus Frater in illa gente remouit, & ad mitiorem statum crebra exhortatione promouit. [nisi hoc de alio Dodone intelligendum.] Hæc ibi. Habuit Coluenerius quatuor exemplaria manufcripta & tria excusa, asseritque hoc exemplum de B. Dodone omissum, se restituisse ex MS. Cameracensi monasterij sancti Sepulcri. Hinc quia præcedit exemplum de Fr. Ægidio Prædicatore Gandauensi, & quia B Dodo dicitur eiusdem Ordinis arbitratus est Coluenerius eum aliū esse a B. Dodone eremita siue illo quem Præmonstratenses celebrant. Verum cum ex vnico exemplari illud elogium proferatur, facile potest non suo loco constitutum esse aut alia forsan elogia desunt. Quidni autem desit elogium B. Siardi, qui vno solum ante B. Dodonem anno mortuus est, cui huius Vita potuisset subijci ac dici ipse eiusdem ordinis. Choquetius, cum multa pro suo Ordine dixisset, quæ ex iam dictis fere corruunt, relinquit in re obscura iudicium penes alios, neque nos fitne a Cantipratano memoratus, cum hoc de quo hic agimus, vnus idemque, definire possumus.

VITA
Ex MS. Vltraiectino S. Saluatoris.

Dodo de Hascha Ordinis Præmonstratensis in Frisia (B.)

BHL Number: 2206

EX MS.

[1] Cvm Dodo adhuc esset secularis in domo patris sui, [A iuuentute addictus ptetati & virtutibus] fuit homo bonæ conscientiæ, valde caritatiuus erga proximos, pius circa pauperes, multum frequentabat ecclesiam, orauit, ieiunauit, & fuit subditus parentibus suis, & in omnibus operibus Dei strenuus. Patre mortuo coactus est ab amicis non volens ad matrimonium cōtrahendum: [matrimoniū contrahit coactus:] post annos paucos applicuit se religioni, fugiens seculum, sicut Loth Sodomam. Copulauit se Fratribus de Horto S. Mariæ cum vxore sua & matre, ibidem seruiens Deo die ac nocte in timore ac reuerentia. Post hæc cupiens secretiorem locum, vbi solus soli Deo melius & perfectius seruiret, rogauit Abbatem, [cum vxore & Matre fit religiosus:] vt transmitteret eum ad aliquem locum, vt sequestratus a turba, commodius Deo seruiret. Vnde missus est Baccauene, locum sic nominatum, ibique construxit ei cellulam, [solitudinem petit:] in qua multis annis solitariam duxit vitam: ibi enim multas & diuersas infestationes a malignis spiritibus sustinuit die ac nocte.

[2] Quadam vice exiens de cellula sua per paruum ostiolum in ecclesiam, vt oraret; [infestatur a dæmonibus:] completa oratione dum rediret, inuenit ostium clausum, nec poterat habere introitum. Tandem cum violentia iniecit se contra ostium, & sic patuit introitus, & audiuit malignos spiritus cum magno clamore & cachinno fugientes, qui præcluserant ei introitum. Quædam matrona obsessa a dæmone, venit ad eum, vt interpellaret pro ea ad Dominum Deum, vt eijcetet dæmonem ab ea, vnde multum vexabatur: sed cum non poterat, post multas adiurationes, respondit spiritus malus: Nec tu, nec aliquis de mundo eijciet me de isto vase immundo, sed manebo in ea vsque ad tres dies ante diem emigrationis suæ: a quod sic factum est. Ista dæmoniaca plura prædixit ei, quæ postea subsecuta sunt: [venit Hascham.] dixitque ei quod recessurus erat de loco illo, ad locum istum Haschæ, quod & factum est.

[3] Asperam vitam ducebat ibi in victu & vestitu & in lecto duro: carnem suam domabat ieiunando, [austere viuit:] vigilando, scopando, in genuflexionibus & tunsionibus, in fletu & planctu irremissibili, gemendo & orando pro se & vniuersa sancta Ecclesia Dei. Singulis diebus vno contentus cibo, alternis in piscibus & cereuisia, alternis in pane & aqua: sexta feria nil comedit. [in cibo,] Vestitus eius fuit talis: primo cingebant carnem circuli septem ferrei circa latera sua, duo circa brachia, desuper erat cilicium, [vestitu,] postmodum lorica ferrea induebatur, ad vltimum laneas duas habuit tunicas & desuper scapulare, & sic de die & nocte sine mutatorijs permanebat. Lectus durus fuit sine mollitie puluinaris: nam videlicet mattam pro strato habuit, [lecto,] ad caput lignum concauum, & in illa concauitate, vestem suppositam capiti suo cum cussino, exemplo Domini nostri Iesu Christi, qui pannis inuolutus positus est in præsepio. [vigilijs orationibus & genufleionibus:] Media nocte semper consuetus est surgere ad Matutinas, & postmodum sine vlla requie protraxit noctem ad tempus Missarum, orando, disciplinando corpus, & in genuflexionibus diuersimodis. Quinque centenas genuflexiones singulis diebus & noctibus & sæpius plures faciebat. Genua eius ad modum cameli indurata fuerunt, &, quia verus Dei cultor fuit, ideo Dominus per eum multa miracula fecit.

[4] Prædictus frater Dodo ex reuelatione diuina ad prædictum locum de Hascha nominatum venit, cum adhuc esset incultus & nulla esset ibi structura præter modicum sanctuarium: [Imago Crucifixi ei loquitur:] in quo stabant duæ imagines inueteratæ, vna Crucifixi, & altera B. Mariæ Virginis. Deinde quadam vice consistens coram Crucifixo, cum vocatus a socijs abscedere vellet, audiuit vocem quasi de imagine Crucis sonantem: Quare sic acceleras? Nam diutius in isto loco es permansurus. Item quidam obsessus prædixit ei cum adhuc in cella reclusus fuisset in Baccauena, quod de loco illo ad istum esset transiturus. Item cum adhuc esset ibi in Vigilia omnium Sanctorum & in Vigilia Natiuitatis Domini, aqua in mensa sua facto signo Crucis mutata est in saporem vini dulcissimi.

[5] Postea multis annis expletis, vocatus est ad locū istum Hascha a quodam magno & nominato Clerico piæ memoriæ Domino Wibrando de Hascha. [aqua in vinum conuertitur:] Venit ergo huc circa festum B. Andreæ, cum esset gelu vnius noctis, & pertransiuit omnia fossata in glacie illius noctis, ita vt omnes qui audierunt mirarētur. Mox crescebat tantum in virtutibus, [glacies vnius noctu fert transeuntē:] vt fama sanctitatis eius diuulgaretur per vniuersam terrā, & cœperunt ad eum confluere infirmi diuersis infirmitatibus grauati, [pelluntur variæ infirmitates:] e quibus plurimos curabat.

[6] Puella quædam adducta est ante eum habens morbum caducum, quæ precibus eius sanata est. Quidam Clericus de remotis partibus venit ad eum tumenti cute, [morbus caducus,] ita vt ex omni parte corporis sui videretur quasi leprosus: [lepra,] qui per eum sanatus est. Filia Pippridi Sacerdotis de b Gersloote, paralytica, precibus eius restituta est sanitati. Quidam ægrotus de c Westermeer oblatus est ei ligatus manus & pedes: [paralysis,] qui nimia infirmitate deuictus, quasi amens & insanus, per imaginem B. Virginis & suas continuas orationes est sanatus: [amentia,] vt qui ligatus ad eum in naui venerat, in redeundo ipsemet nauem regeret; qui mox, vt domum veniebat, vaccam albam & præelectam prædicto Fratri in honorem Dei & beatæ Virginis remisit. Alter quidam de eisdem terminis simili morbo laborabat, qui per intercessionem B. Virginis & orationes ipsius similiter est curatus: qui Deo & viro Dei gratias agens in honorem B. Virginis vaccam remisit.

[7] In nocte Resurrectionis Domini, post mediam noctem, dum Frater Dodo tolleret Crucem, sicut habet consuetudo Ecclesiæ, [Crux vltro e terra leuatur] & deportaret circa ecclesiam extrinsecus; cum venisset ad Orientalem partem cœmeterij, vidit crucem ascendentem de terra, & paullulum procedere in alium locum, & mox euanuit ab oculis suis. Hoc interim viderunt plures, qui tunc cum eo erant. Alio tempore eamdem visionem viderunt duæ mulieres quasi in eodem loco.

[8] Anno igitur Domini MCCXXXI. Frater Dodo homo bonæ conuersationis & approbatæ vitæ, [Moritur oppressus ruina tecti,] Dominica post Annuntiationem B. Mariæ Virginis, ex ruina maceriæ veteris structuræ oppressus, mortuus est: qui antea vitam monasticam & solitariam in eodem loco ad quinquennium duxerat, seruiens Deo & beatæ Virgini die ac nocte, maxima afflictione sui corporis, & sic quasi martyrizatus a Deo & cum Deo vitam finiuit. Cum igitur de ruina sanctuarij lapidibus oppressus fuisset & mortuus, [vulnera Christi in corpore eius post mortem expressa.] inuenerunt vulnera aperta in manibus & pedibus, & in dextro latere suo, ad modum quinque vulnerum Domini, quæ forte ad compatiendum Crucifixo multis annis portauit, vt vere dicere posset cum Paulo: Ego stigmata Domini mei Iesu Christi in corpore meo porto. Hoc autem ante diem mortis suæ nullus sciuit, nisi solus Deus, qui omnia noscit.

[9] Ipso mortuo Dominus Wibrandus de Hascha bonæ memoriæ, [Fundatio in Hascha.] coadunauit sibi duos Clericos cum familijs eorum, Dominum Siricum & Dominum Sifridum, & paucos laicos: qui omnes vnanimiter renuntiantes seculo, se & sua Deo primitias offerentes, fundauerunt locum istum, scilicet Hascha, ad seruiendum Deo & B. Mariæ & omnibus Sanctis in secula seculorum. Amen.

[Annotata]

a Choquetius edidit, quod factum citius est.

b Est Gersloote pagus, in vicina ditiuncula Anguirdensi: male a Choquetio dicitur Herslote.

c Est Westermeer ab altera parte Haschæ, vnde & amnis ad eam ducitur. Item a Choquetio Mestermeer perperam scribitur.

DE BEATO MORICO ORDINIS CRVCIFERORVM ET MINORVM

ANNO MCCXXXVI

[Commentarius]

Moricus Ordinis Cruciferorum & Minorum (B.)

[1] PhilippusFerrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ anno MDCXIII excuso, ad hunc XXX Martij refert inter alios Sanctos elogium B. Morici Ordinis Cruciferorum & Minorum, [Celebratur officio Ecclesiastico] annotatque eum Fratres Cruciferos officio Ecclesiastico hoc die celebrare sed nescit an de Sedis Apostolicæ cōcessione. Interim in Catalogo generali anno MDCXXV edito, eumdem iterum celebrat his verbis: Apud Assisium B. Morici Ordinis Minorum. [Sanctus & Beatus compellatur:] Siluester Marulus seu Maurolycus libro 1 Oceani omnium Religionum pag. 48 describit Originem Crucigerorum, & pag. 51 enumerat varios eiusdem Ordinis Sanctos, & his annumerat Sanctum Morichum, qui diuinitus motus ob miraculum, quod in sua persona operatus est Seraphicus Franciscus, habitum eius Ordinis assumpsit. Nicolaus Brautius Episcopus Sarsinæ, in Martyrologio Poëtico de S. Morico Ordinis Crucigerorum & Minorum ista canit:

Crucifer ægrotans, sanatus, claustra Minorum
      Intrat, & ex illis astra Beatus adit.

Iterum de austeritate & longitudine vitæ eiusdem Sancti Morici ista addit:

Interula ferri strictus, dumtaxat in herbis
      Robustam vitam duxit, obitque senex.

[2] Franciscus Gonzaga parte prima Ordinis Seraphicæ Religionis inter Beatos, quos ibi enumerat, ista habet: Beatus Moricus Paruulus ac socius B. P. Francisci, qui labore graui laborans in xenodochio Parietensi prope Assisium, primo Cruciferorum Ordinem professus, deinde sola tunica contentus, pauperem vitam duxit: obijt in Vrbe veteri, inibique iacet. At S. Bonauentura in Vita S. Francisci plura suggerit his verbis: Eo tempore religiosus quidam de Ordine Cruciferorum, Moricus nomine, in hospitali quodam prope Assisium languore tam graui tamque prolixo laborans, [a S. Francisco sanatus,] vt iam morti foret adiudicatus a medicis, viro Dei supplex factus, per nuntium postulabat instanter, vt pro se ad Dominum intercedere dignaretur. Cui beatus Pater benigne assentiens, oratione præmissa, panis micas accepit, & cum oleo accepto de lampade, quæ coram Virginis ardebat altari, commiscens, quasi quoddam electuarium per manus Fratrum infirmanti transmisit, dicens: Medicinam hanc fratri nostro deferte Morico, qua ipsum Christi virtus non solum plenæ sanitati restituet, verum etiam robustum bellatorem effectum aciei nostræ perseueranter adiunget. Statim autem, vt antidotum illud sancti Spiritus adinuentione confectū æger homo gustauit, sanus exurgens, tantum mentis & corporis a Deo vigorem obtinuit, vt paullo post viri sancti religionem ingressus, [ei adiungitur:] & vnica tantum operiretur tunicula, sub qua longo tempore loricam portabat ad carnem; & crudis dumtaxat cibarijs, herbis vel leguminibus fructibusq; [austere viuit:] contentus, per plura temporum lustra nec panem gustaret nec vinū, fortis tamen & incolumis perseuerans.

[3] Hæc S. Bonauentura, quæ inde eisdem verbis descripsit Toßinianus lib. 1 cap. 4, sequuntur etiam Marcus Vlysiponensis, VVadingus, Ferrarius & paßim alij. Bartholomæus Pisanus lib. 1 Conformitatum fructu 8 par. 2 tradit inter S. Franciscum & Moricum istud habitum colloquium. Huic Fratri Morico, [disceptat de cibo in Natiuitate Christi:] inquit, dum Natiuitas Christi esset die Veneris, & de carnibus comedendis esset quæstio, & Frater Moricus diceret, quod non essent comedendæ propter diem Veneris, (& hoc fuit ante confirmationem secundæ Regulæ) B. Franciscus dixit: Peccas, Frater Morice, diem Veneris vocans diem, quo natus est puer Iesus nobis. Volo enim, quod & parietes tali die comedant carnes si fieri potest, vel deforis liniantur. Hæc ibi. Arturus a Monstier in prima editione Martyrol. Franciscani retulerat ad XXVII Augusti, postea in secunda editione memoriam eius celebrauit etiam hoc XXX Martij his verbis: Vrbe-veteri Beati Morici Confessoris, Seraphici Patris S. Francisci discipuli, qui mira abstinentia & vitæ austeritate insigniter refulsit. [traditur Assisij natus,] Ludouicus Iacobillus de Sanctis Vmbriæ varia de eo inquirit, asseritq; patria fuisse Aßisinatem: ita legi in pluribus Chronicis MSS. tradiq; a Marco Vlysiponensi, Felice, Binio & alijs: neque aliter secundum statuta huius Vrbis potuisse admitti ad dictum Hospitale, quod S. Saluatoris de Parietibus cognominatum ait, ac nunc dici Leprosorum. [paruus fuisse,] Præterea B. Moricum ait Paruum seu Paruulum vocatum, & Philippum aliū S. Francisci discipulum Longum a propria cuiusque statura. Discipulum B. Morici fuisse Ambrosium a Maßa, de cuius vita & miraculis e mandato Gregorij IX fuisse authenticam inquisitionem factam ait. [magister Ambrosij a Massa,] Denique B. Moricum vltimis vitæ annis resedisse in conuentu Vrbeuetano, [mortuus an. 1236.] ibidemque sanctitate vitæ & miraculorum virtute clarum ad cælestem patriam migrasse XXX Martij anno MCCXXXVI.

DE B. PETRO REGALATO ORDINIS FF. MINORVM DE OBSERVANTIA AQVILERIÆ IN CASTELLA-VETERI.

ANNO MCCCCLVI

[Praefatio]

Petrus Regalatus Ordinis FF. Minorum de Obseruantia Aquileriæ in Castella veteri (B.)

[1] CastellæVeteris nobile oppidum Arandæ est, a Durio, cuius Boreali ripæ incumbit, sortita cognomen, & æquali ferme leucarum circiter duodecim spatio ad quamcumq; orbis plagam se vertant incolæ, præcipuam vnam istius regni vrbem prospiciens, atque ob Ortu Vxamam siue Osmam, ab Austro Segobiam, [Iuxta Arandam Durij,] Pinciam siue Vallisoletum ad Occasum, ad Boream denique Aucam siue Burgos habens. Arandæ huic Durianæ propinquus adiacet Aquileriæ vicus, & vico FF. Minorum monasterium, eorum qui nunc ab Obseruantia nomen habent; prius autem quam Obseruantibus se iungerent, [Aquileriensis conuentus,] solo Minorum S. Francisci nomine noti, supra Obseruantiam Regulæ eiusdem Sancti, maiorem etiam vitæ austeritatem ab Seraphico Patre extremo commendatam testamento, susceperant tenendam, vitam propemodum eremiticam ducentes; quam nunc quoque ducunt quotquot ibi & in alijs conuentibus, ad arbitrariam longioris breuiorisue temporis recollectionem designatis, degunt.

[2] Horum regimen post F. Petrum Villacrecium, tam arctæ disciplinæ & Hispanis ignotæ eatenus suscitatorem primum, magistri morte vacuum suscepit cum Vicarij titulo eiusdem Villacrecij discipulus lectißimus, [Vicarium habuit hunc Beatum:] B. Petrus Regalatus: de cuius Vita, virtutibus, miraculis ne esset nobis laborandum effecit Fr. Antonius Daza, Prouincialis Minister per prouinciam Conceptionis, ex Villacrecianis & Santoyanis adunatæ, idemque Ordinis sui generalis Chronograghus; qui anno MDCXXVII, Vallisoletanis typis Ioannis Laßi de las Peñas vulgauit de hisce rebus libelium Hispanico idiomate, inscripsitq; Excellentias Vrbis Vallisoletanæ. Hunc ergo libellum, omißis præambulis, [cuius vitam a Daza Hispanice,] Vallisoletum Petri patriam proprie attinentibus, Latinum fecisse satis habuimus: quandoquidem eo contenti fuere deputati a Sede Apostolica Iudices & Commissarij ad receptionem testium & miraculorum. Certe Auditores Rotæ, examinatis Proceßibus suum de Canonizando Petro iudicium anno MDCXXX referentes ad Vrbanum Papam VIII, aliam nullam Vitam in testimonium adducunt, quam hanc.

[3] [ex MSS authenticis collectam,] Est autem collecta ex antiquioribus MSS. & publicis documentis, in Aquileriensi archiuio asseruatis: in quibus etiam est duplex huius Beati Vita, altera auctore Fr. Andrea a Costa, prolixior; breuior fortaßis altera, auctore Fr. Hieronymo Roman ex Ordine S. Augustini, vtroq; ipsius Beati coæuo: quas proinde Vitas, & potißimum primam voluissemus simplici illo & antiquo stylo scriptam habere, si tanto locorum interuallo credidissemus citra maximam incertiq; successus molestiam peti ex, illo conuentu potuisse. Ibidem etiam seruatur authenticus miraculorum liber, dignus & ipse, qui verbotenus requiratur, nisi Hispanico vti & prædictæ Vitæ sermone conscriptus leuius desiderium sui faceret. Vitæ autem a nobis dandæ partem eam Relationis Romanæ subiungimus, [damus cum parte Relationis Romanæ,] quam ad probandum legitimum & antiquum cultum magis conducere videbamus: nam soli Franciscano Arturi du Monstier Martyrologio non satis tuto nos posse credere sæpe didicimus ipsi & Lectorem admonuimus. Nunc autem talibus nixi fundamentis non dubitamus ex eo proferre elogium, quod hisce verbis conceptum legitur:

[4] Aquilariæ, non longe ab Aranda Duriana, Osmanæ diœcesis oppido, B. Petri a Regalada Confessoris: qui vnus ex præcipuis Fundatoribus Regularis Obseruantiæ apud Hispanos existens, tot virtutibus atque meritis illuxit, vt & viuus spiritu prophetico, & mortuus miraculis prope innumeris illustratus sit.

[5] [& ad 30 Martij spectare demonstramus.] Hæc ille, & merito: sed ad vltimum diem Martij: in quo, Mariettam hist. Eccles. Sanctorum Hispaniæ lib. 17 cap. 21 citanti atque sequenti; & alios, qui trigesimum diem scripsere, in suis annotationibus erroris arguenti, non possumus assentiri. Vt enim taceamus Vitam MS. cuius potior esse debet auctoritas, & alia, quæ Deza allegat inferius argumenta; ipse sui erroris index est Marietta, quando anno MCCCCLVI diem Martis ad vltimum Martij refert, qui non potuit fuisse nisi penultimus cum littera Dominicali C Cyclo solis 9, lunæ 13 Pascha caderet in XXVIII Martij. Ex quo patet tum Mariettæ & Arturi refutatio, tum intellectus antiquæ Inscriptionis anno XXXVI, post mortem B. Petri sepulcro eius incisæ, cum dicit, quod laboribus carnis finem dedit die 2 Resurrectionis Domini MCCCCLVI anno: patet, inquam, secundum diem ab ipso Paschate exclusiue numerandum, fuisse feriam tertiā Paschalem, diem scilicet Martis, prout expreße dicitur in miraculis num. 75.

VITA
Ex Hispanico P. F. Antonij Daza.

Petrus Regalatus Ordinis FF. Minorum de Obseruantia Aquileriæ in Castella veteri (B.)

EX. HISP. ANT. DAZA

CAPVT I.
Patria & natales B. Petri: reformationis & Conuentus Aguileriani exordia sub Petro Villacrecio.

[1] Beati nostri patriam parentesque expressit F. Lopez de Salazar & Salinis, monasteriorum Custodiæ S. Mariæ Fundator, [Ex nobilibus parentibus natus,] illiusque per annos quinquaginta socius & amicus, apologiam quamdam Regio Consilio offerendam his verbis concludens: Maiori cum rigore Sanctus Villa-creciensis instituit me sanctumque socium meum Fr. Petrum de Costanilla, filium Petri Regalati & Dominæ Mariæ de Costanilla, incolarum vrbis Vallisoletanæ. Quæ eadem confirmantur ex MS. Vita, qualis vna cum præcitata apologia asseruatur in conuentu Aguileriano, simplici exarata stylo, vt illius æui ferebat genius per Fr. Andream a Costa, hoc exordio. Sanctus Frater Petrus Regalatus, qui etiam de Costanilla & Vallisoletanus cognominatur, filius legitimus extitit Petri Regalati, ex nobili & antiqua Regalatorum familia, & Dominæ Mariæ de Costanilla: quorum tam Christiani mores atque virtutes fuere, [ab ijs partim Regalatus partim de Costanilla nuncupatur,] tanta in eleemosynis erogandis largitas, vt, cum fortunis temporalibus abundarent, earum non domini sed procuratores & dispensatores viderentur. Patria his Vallisoletum fuit, patres, aui & antecessores omnes ex antiquis Christianis, iam inde ab inducta primum in Hispanias Catholica fide, indubitata propagine ducti &c.

[2] Similia legi possunt in antiquo vno MS. sumpto ex concordi viginti trium testium depositione, die XV Septembris anno MDLXII: [a patria autem Vallisoletanus:] qui omnes ex senioribus Castri-mochi fuere, & septuagesimum vel octogesimum ætatis annum supergressi singuli. Denique in antiqua tabula sepulcro ipsius Beati appensa: testatur enim eadem, habeturque pro certo, natum ipsum esse in platea Costanillæ dicta, in domo, cui nunc Octauæ nomen; renatum autem per sacrum baptisma in parochia S. Saluatoris. Fuit ipsi ex eisdem parentibus soror Isabella nuncupata: quæ in prædicto Castri-mochi oppido Bacalaurio Orejoni nupsit, eique tres filios & filias totidem peperit, ex quibus honorata in hunc vsque diem posteritas remanet. Ipsum quidem Petrum alij Regalatum, alij de Costanilla nuncupant: sed ipse ex humili religiosarum familiarum vsu a sola patria nominari contentus, non alium se quam Vallisoletanum dixit: vt constat ex Instrumento appellationis cuiusdam ad Nicolaum Papam V anno MDLIII factæ, & seruatæ in præfati conuentus archiuio: nec aliter appellatum inuenio in Prælatorum eius temporis, quotquot ipsius meminere, Bullis.

[3] Quin & historia Ioannis II Regis sic de Petro loquitur: [a Matre vt dua pie educatus,] Florebat temporibus his Fr. Petrus Vallisoletanus, filius Regalatæ: qui dicitur miracula multa in vita & post mortem patrasse. Dicitur autem Regalatæ filius, quia nomen hoc a mortuo præmature marito retinuit vidua mater pueri, qui vix per ætatem nosse patrem potuit, eoq; educationem omnem matri vni debet. Obtinuit tamen vsus eo mortuo, vt simpliciter paterno cognomine Regalatus diceretur: quod perpetuo fuit obseruatum ab ijs, qui informationes pro eius beatificatione collectas digesserunt. Puerum cum pia mater, frequenti Sacramentorum assueta vsui, secum duceret ad S. Francisci conuentum, [habitum suscipit Franciscanum.] adinstar Samuelis offerendum Domino, mens ipsi iniecta cælitus est, vt ibidem habitum postularet, obtineretque & expletis probationibus profiteretur, ætatis suæ anno decimo quarto, quod tunc adhuc Canones permittebant.

[4] Ibi dum agit & in spiritu egregie proficit Petrus, noua lux mundo oriri cœpit per eos, qui Pontificijs dispensationibus extinctam Franciscanæ regulæ obseruantiam in vsum reducere, [Villacrecius Obseruantia restituenda cupidus,] & Euangelicæ perfectionis summam tenendam sibi proposuere, recipientes sese ad solitudines & syluas, procul a conuentibus, a quibus exclusa paupertas erat: quos Basileënse Concilium sumpto ex re nomine Obseruantes nuncupauit. Horum in Hispania primus suscitator fuit beatus Pater F. Petrus de Villacreces, germanus Domni Ioannis de Villacreces Burgensis Episcopi, ortu vt ferunt Vallisoletanus, ibidemque (nisi coniectura fallit) Ordinem Franciscanum professus, vir doctrina & sanctitate eximius, eoque nomine Regibus Principibusque carissimus. Qui cum primigeniam S. Francisci paupertatem citra dispensationes vllas cuperet obseruatam, primum in seipso expressit quod optabat perfectum videre in alijs, atque ex suorum Superiorum licentia recepit se in speluncam quamdam, ab hominum vsu semotam inter montes, iuxta vicum, [speluncam annis 20 solitarius incolit,] qui S. Petri de Arlanza nomen habet, in territorio Couarruuiensis oppidi.

[5] Hic annos omnino viginti egit, rarum pœnitentiæ & abstinentiæ factus exemplum, [deinde Salsetanum eremitorium,] & assiduis precibus lacrymisque Ordinis reformationem a Deo postulans: egrediens autem prorsus alius quam intrauerat, & hominis nihil nisi formam retinens exteriorem, cetera spiritus, & incredibili desiderio æstuans communicandi cum Fratribus thesauros incomparabiles, quos in eo recessu se inuenisse & retexisse gaudebat, studiose requisiuit locum in quo, aggregatis etiam alijs, eremiticam vitam conuentuali iungeret & Obseruantiam regularem in sua originali puritate fundaret. Obtulit ergo se illi opportune eremitorium Dominæ nostræ Salcedonæ inter Pennalueranum & Tendiliense oppidum, in pago Alcarriæ, recens fundatum per quosdam Equites S. Ioannis; qui diuinitus inspirati locum libenter cessere Villacrecio, de Magistri Generalis licentia suam reformationem exorsuro. Nescitur quanto tempore istic vixerit vir sanctus: constat dumtaxat, quod Patres conuentuales Toletani eremitoriū hoc Custodiæ Toletanæ adiunxerint, siue iam desertū a Petro siue illa ipsa de caussa deserendum.

[6] Verum non destituit famulum suum Deus, neque tam sanctos eius conatus successu frustratus est, [tum locum cælesti luce prope Aguileriam notatum,] sed alium ei locum prouidit iuxta Aguilleriam, oppidū inter Arandam & Roam diœcesis Vxamensis, istic vbi ante paucos dies incolæ plurima per noctem luminaria & ignes cælestes viderant, & aream frutetis plenam repurgari incendio æstimantes, rem habuere pro miraculo indicioque, quod occulto alicui fini locum istū destinaret Deus. Ad Episcopum igitur retulerunt, qui præuio examine rem certam comperiens, sumptibus suis eremitorium ædificauit ipso in loco, quem cælestes splendores illustrando signauerant, vbi & extructa deinde ecclesia fuit, & nunc est sacellum insignis reliquiarij Ducum de Penaranda. Tum Clericum vitæ exemplaris sanctæq; [ab Vxamensi Episcopo obtinet,] conuersationis ibidem collocauit Episcopus, addens & socium, qui sacrificanti ministraret. Protinus ad aures P. Villacrecij allapsa est noui miraculi fama: qui cum vidisset, quam apta esset solitudo loci proposito suo, petijt illum ab Episcopo, suo, vt ferunt, consanguineo, nec difficulter impetrauit habendum.

[7] Interim dum hoc negotium tractat, ante initam eremi possessionem, ad S. Francisci Vallisoletanum conuentum cum socio appulit, [& Vallisoleti socium Regalatum nactus,] & admirationi omnibus fuit: quibus nouus erat Fratrum Minorum aspectus, discalceatorum & pauperrime amictorum, quales a S. Francisci temporibus numquam viderant. Maior inter Fratres spectaculi huius fructus extitit: nec enim in ijs deerant, quibus solum deficiebat exemplū vt in opus reducerent sanctæ paupertatis amorem, quem vna cum regulæ cognitione pectoribus illorum Deus infuderat. Qualis cum esset vel maxime Petrus Regalatus, recens tunc vota religiosa professus, & cōsideraret quantam in se suscepisset obligationem filijs S. Francisci adscriptus; postquam modum viuendi, quem Villacrecius tenebat, ex alijs didicit, & quod facultatem haberet a Generali socios sibi, qui vltro se offerrent, adlegendi in ea, quæ fundaturus erat eremitoria; excepit illum velut Angelum de cælo ad suam salutem destinatum, multisque cum lacrymis humillime postulauit in ipsius disciplinam admitti.

[8] Annuit vir sanctus pijs iuuenis pijssimi votis, & secum eum ad eremitorium Aguilerianum duxit, exspectatus a duobus illis bonis eremitis: [eremitas istic repertos habitu donat,] qui continuo ei obedientiam deferentes, ordinis habitum de manibus illius suscepere, interque eas deinde vota professi sunt. Ea res an sic ex composito gesta sit, nulla est historia, quæ referat: hoc scimus, Villacrecium, relicto istic cum duobus nouitijs iam dictis Petro, ad Episcopum reuertisse, eique, vt gesta erant omnia retulisse: qui mire approbauit factum, ipsoq; ad suam eremum remisso amplificauit aliquantum habitationis locum, vt posset duodecim Fratribus, arcto contentis spatio, esse idoneus: neque enim plures vt essent quam duodecim in eremitorijs, quæ fundabat, voluit Villacrecius. Qui & ipso in choro aptari cellulas ternas iussit, sepulcris quam cubiculis similiores, in quibus commorarentur ij, quibus desideriū morandi tam prope ad locum sanctum angustias illas optabiles reddidisset.

[9] Factum id anno millesimo quadringentesimo quarto: retento quod primum ex miraculo luminarium positum fuerat nomine ecclesiæ, [an. 1404,] vt Domus Dei diceretur; præualuit tamen apud vulgus Aguileriani appellatio, sumpta ab ipso iuxta quē erat vico. Ecclesia autē cōsecrata ab Episcopo fuit multo post, anno scilicet millesimo quadringentesimo trigesimo septimo, auspicatissima S. Francisci die, ad preces S. Regalati, tunc eremitoriorum Vicarij. Fuit igitur hæc Dei domus ab ipso sui exordio theatrum occultum tam seueræ pœnitentiæ & exordium tam sanctæ reformationis, ad quam aggregandi erant homines pedibus nudi, sed magis affectu ab omni specie mundana alieni; calcaturi terram Sanctorum corporibus plenam: in quæ cum incidissent ij, qui sepeliendis religiosis humum egerebant, integra ea ac suaueolentia reperere: sed regesta humo iterum operuere, ne res vulgata exciret multitudinem, quieti Fratrum incommodaturam.

[10] Hic S. Regalatus veterem Adamum exuens, nouum induit Franciscum; [vbi & Regalatus an. æt. 15 obseruantiam profitetur,] dimissis calceis habituq; conuentuali, sacco paupere contentus: hic nouam inter manus benedicti sui Magistri fecit Professionē: hic Sacerdos ordinatus primum obtulit sacrificium: hic ætate creuit & sanctitate: hic denique vitæ mortalis dies felici exitu terminauit. Ex quibus grauissime errasse cognoscitur Gonzaga parte 1 pag. 9 asserens, conuentum Salcetanum fundatum a S. Regalato & B. Villacrecio: quandoquidem ille cum huic socius Aguileriam iuit, anno vt dictum seculi decimi quinti quarto, recens erat professus, nec nisi quartumdecimum annum ætatis egressus. Gonzaga autem ipsemet fatetur & probari potest ex chronicis Ordinis, Salcedanum conuentum erectum esse, anno millesimo trecentesimo sexagesimo sexto, vtique viginti quatuor annis prius, quam Regalatus nasceretur.

[11] In hac porro Dei domo (neque enim vanum hoc ei nomen fuit) multi deinceps viri sanctitate ac religione illustres floruere: in quibus post ipsos Fundatores primo loco dici meretur beatus Frater Lopez de Salazar & Salinis, [& postea vixere multi sanctitate,] cuius in hoc libro fit mentio aliqua, qui fuit Fundator Custodiæ S. Mariæ Minorum, quæ nunc est sancta Burgensis prouincia, & discipulus B. Villacrecij ac S. Regalati socius, vir doctissimus, reformationis zelator insignis, moribus tam sanctus, qualem ipsum sua declarat Vita ab auctoribus varijs scripta. Nihilo huic inferior fuit Fr. Alfonsus Vallisoletanus, immediatus successor S. Regalati in vicariatu, cui & sanguine coniunctus erat, & virtute simillimus. Fr. Antonius de Aguileria & Fr. Ioannes de Castro inter primos huius conuentus Vicarios nomen quoque non postremum merentur, vti & Fr. Philippus de Santander S. Regalati coæuus, multæ orationis ac pœnitentiæ vir: Fr. Antonius de Cornaga eiusdem temporis, & Fr. Andreas a Costa, qui Vitam S. Regalati scripsit, prout illa manu exarata seruatur in archiuio conuentus, quem notum est fuisse religiosum eximiæ sanctimoniæ, Theologum præterea & Grammaticum insignem & Apostolici zeli concionatorem: qui vt præterea scripto prodesset alijs, Casus conscientiæ in Summam redegit.

[12] [ac dignitate eximij.] Ad eiusdem conuentus commendationem facit, quod Hispaniæ Reges insignes ad sua obsequia viros ex eo eduxerint, eique Guardiani præfuerint homines multis titulis laudandi: videlicet Fr. Bonauentura de Santiuañes, suppar virtute fundatoribus primis: qui fuit dein Commissarius Generalis per Hispaniam, & Dominæ Annæ Hispaniarum Reginæ, Philippo II iunctæ Confessarius: Fr. Andreas de Soto, itidem Confessarius Serenissimæ Hispaniarum Infantæ & Belgij Principis, ibidemque in Belgio Commissarius Ordinis Generalis. Fr. Franciscus Barrosus, multæ orationis & pœnitentiæ religiosus, tantæque abstinentiæ, vt ad ætatem annorum circiter septuaginta non nisi pane, aqua & pauculis crudis herbis, idque semel in die dumtaxat, vesceretur; magna sanctitatis opinione post se relicta mortuus in conuentu S. Francisci Vlmetensi. Fr. Andreas Velascus Commissarius Generalis Indiarum, Serenissimorum Infantium & Principis Hispaniæ Confessarius. Fr. Franciscus Ramirez, qui postquam prouincias multas nudis pedibus Visitator obiuit magno cum fructu exempli, hanc denique prouinciam cum titulo Prouincialis gubernauit. Ac denique is, qui hodie viuit Fr. Franciscus Fernandez, Dominæ Annæ Austriacæ Galliarum Reginæ Confessarius. Ceteros qui eumdem conuentum suarum virtutum exemplis, humum corporum suorum ditauerunt exuuijs, missos facio: quia longum foret enumerare vniuersos.

CAPVT II.
Eremitorij Abroxani fundatio: Regulæ obseruantia: constitutiones scriptæ.

[13] [Abroxanum eremitorium an. 1415 fundatur,] Vndecim annis in Aguileriano eremitorio cōmoratus cum benedicto suo Magistro S. Regalatus, orationis & contemplationis assiduitate Angelos, humilitate & pœnitentiæ rigore Seraphicum Patrem Franciscum imitans, anno MCCCCXV, egressus inde cum eodem suo magistro est ad fundandum eremitorium Abroxanum, in quodam horto Didaci Villacrecij, consanguinei, vt credere licet, ipsius Beati, cui ipsum donauit, propter eas, quas ei se agnoscere fatetur obligationes, atque vt ipse & Fratres eius pro se orarent, ea conditione, vt condito istic oratorio & alijs congruis ædificijs, nec ipse Villacrecius, nec Superiores aut Fratres alij, locum vendere vel alienare vlla omnino ratione possint. Si vero, quod auertat Deus, vel ipsi Fratres locum deserant aliquando, vel alio quouis casu ipse a potestate Fratrum eorumdem abducatur, administrationem eius apud Consilium Lagunense tantisper voluit residere, donec ipsi Fratres eodem vellent possentque redire, nulla cuiquam facultate relicta alterius religionis inducēdæ. Quæ omnia dicto anno transacta signataque Lagunæ sunt coram Didaco Perez Notario.

[14] Primorum huius loci incolarum fuit paupertas tanta, [in summa paupertate,] vt cum cantandis Sacris liber de esset, diceret religiosis suis Villacrecius, Missam, si canere non possent, plorarent, velut extorres a patria. Deficiente autem oleo quod coram sanctissimo Sacramento lucem daret: Luceat, inquiebat, ibidē paupertas, præ quouis balsamo suauiter fragrans. Huius sancti conuentus ecclesia cum cōsecraretur, [& Scala cæli dicitur:] nomen Scalæ cæli obtinuit, expressurum officium institutumque ibidem commorantium, vt quemadmodum in mystica Patriarchæ Iacobi scala erant ascendentes & descendentes Angeli, sic numquam hic desint qui per cōtemplationem adscendant in cælum, & per caritatem descendant in terrā ad proximorum vtilitatem salutemque curandam. Multa de hoc loco & viris sanctis ibidem sepultis dicenda nobis procul dubio forent, nisi anno MDCXXIV die VIII Aprilis, Feria II Paschatis, duabus ante mediam noctem horis, Dei occulto iudicio vna cum Regio Palatio adiuncto arsisset cōuentus, [idem 1624 consumptum incendio,] incendio tam vehementi, vt ipsæ petræ abirent in cineres: quarum tamen minor iactura fuit. quam plurium magni momenti manuscriptorum chartarumque, quas istic vt ab omni periculo securissimo loco depositas reliqueram, cum ex obedientiæ præcepto Romam abirem.

[15] Afflixit hic casus omnem circumcirca regionem, & vndiq; magno numero cuiusuis ætatis, sexus, conditionis homines accurrebant in auxilium, si quis ei locus fuisset, pertinaci vento flammas exasperante: quæ cum cuncta victrices tenerent, [solo Ven. Sacramento & imagine B. Misaluis,] ad sanctissimum tamen Sacramentū & immaculatæ Conceptionis imaginem, quamuis nouies in sacellum irrupissent, peruadere tamen numquam potuerunt, ac ne parietes quidem sacræ ædis nigrore inficere. Atque hic admirabilis eluxit omnium erga afflictos affectus, certatim collatis eleemosynis, quibus intra biennium nouus a fundamentis conuentus erigeretur, ipso præ ceteris Rege sex ducatorum millia tribuente. Nempe antecessorum suorum sequebatur exempla, qui huic loco pie addicti fuerunt iam inde a tempore Caroli V gloriosissimi Imperatoris, [regia liberalitate restauratur:] soliti per sanctioris hebdomadæ ferias huc se recipere, vbi, ne incommodaret trāquillitati religiosorum, magnificum e latere conuentus palatium extruxerat. Idem refrænare volens nimiam quorumdam Mexici conquisitorum cupiditatem, in nouam Hispaniam ablegauit cum titulo Protectoris Indorum huius conuentus Guardianum, qui postea ibidem Archiepiscopus factus, ex vita abijt sanctimoniæ fama & miraculis clarus.

[16] Eodem in conuentu multis annis subditus atque Superior vixit F. Bernardinus de Areualo, Theologus & diuini verbi præco eximius, sed vsque adeo studiosus humilitatis, vt Archiepiscopatui Toletano renuntians, [Floruerunt ibi mulis viri illustres] multas e cælo mereretur delicias, ad quarum plenam fruitionem transijt ex Valliso letano S. Francisci conuentu. Non fuit ipso doctrina vel sanctitate minor Alphonsus de Spina, auctor libri cui titulus, Fortalitium fidei, etiam ipse prodigiosis operibus diuinitus nobilitatus, & concionandi efficacia mirabilis. Ibidem vixere Fr. Ioannes Merinus, cui sacrificanti plus semel Angeli ministrauere. Fr. Ioannes de Calahorra, miraculorum faciēdorum gratiam magno orationis feruore & afflictandi corporis studio meritus. Fr. Didacus Enriquez, Admirantij Castellani filius & cognatus proximus Ferdinandi Catholici. Ibidem humilitate & paupertate resplenduit Fr. Bartholomæus de Cabrera, germanus frater Comitissæ Modicensis, Admirantio Domino Ludouico nuptæ.

[17] Guardiani, qui hunc conuentum illustrauere præcipue, sunt, Fr. Garzias de Castello, beati Fratris Bernardini de Areualo socius, magnæ vir orationis, doctrinæ & meriti, Fr. Franciscus de Herrera, [& illius cōuentus Guardiani fuere] auctor Manualis supra regulam Minorum; Fr. Ioannes Enriquez, proximus consanguineus Admirantij Castellæ, multis reuelationibus dignatus in vita, & pridie quam moreretur de salute sua certior diuino admonitu redditus, non sine miraculorum per ipsum patratorum fama & laude Calaguritani Episcopatus abdicati; Fr. Andreas ab Ecclesia, serenissimarum Infantium filiarū Philippi II Regis Confessarius; Fr. Petrus a Castro, in hodiernum diem superstes in Belgio Serenissimæ Archiduci ibidem a Confessionibus; Fr. Sebastianus de Salazar, huius prouinciæ Minister Prouincialis, quem tribus post suam electionem mensibus anno MDCXXIII sustulit Deus e conuentu S. Francisci Soriano, citra purgatorij experientiam abiturum in cælos, vti fide digna reuelatione innotuit. Ex Fratribus laicis ibidem commoratis miraculis claruere, Fr. Ioānes de Campo & Fr. Laurentius, nec non Fr. Ioannes Baptista, vir extaticus, & continuæ contemplationis exercitio semper absorptus, nisi cum præcepto obedientiæ iubebatur ad suos redire sensus. [item quidam sancti laici] Quin etiam diebus aliquot ibidē hospitati sunt illustres duo Martyres, alter Cayri in Ægypto, alter in Iaponia, [& Martyres.] FF. Ioannes de Zuazo & Franciscus della Parilla, ex hoc loco ingressi in stadium gloriosi certaminis.

[18] Sed reuertamur ad sanctos Fundatores, quibus parum visum fuit dictos duos conuentus fundasse, [Abit ad Concilium Constant. Villacrecius,] in tanta sanctitate & obseruantia præscriptæ per regulam paupertatis, nisi eisdem prospicerent de legibus, per quas ea salua stabilisque maneret. Itaque Villacrecius, quamuis senio & pœnitentijs fractus, relicto Abroxi S. Regalato, ad Concilium Constantiense abijt, vbi cum extincto schismate, quod annis quadraginta vexarat Ecclesiam, creatus esset Martinus V, die III Nouembris anni MCCCCXVII, duas ab eo Bullas retulit, stabiliendæ reformationi suæ in eremitorijs Aguilerano & Abroxano opportunas: quibus præcipitur, vt in dictis eremitorijs obseruentur Constitutiones, quas fecit S. Franciscus pro conuentu S. Mariæ Angelorum prope Assisium (quod est præcipuum totius reformationis punctum) per quarum obseruantiam, vt notarunt Episcopi Portuensis, Mantuanus & Senogalliensis, præcipue distingui suos voluit Villacrecius a ceteris Ordinis Franciscani Fratribus; summa autem omnium reducitur ad paupertatem ædificiorum, recollectionē & silentium Fratrum perpetuum, nec non abstinentiam a carnibus, prout plenius refertur lib. 2 Conformitatum fructu 18.

[19] Eædem bullæ continent quod dicta duo eremitoria habere possint ecclesiam, campanas & officinas, æque ac ceteri Ordinis conuentus; quod in singulis solum duodecim Fratres commorari possint (ita enim B. Villacrecius statuit, [& eremitoriorum duorum impetrat confirtionem:] sed ipso mortuo S. Regalatus obtinuit vt hac in parte dispensaretur) quod ijdem Fratres reclusi in suis cellis viuere debeant solitarij, neque inde egredi aut locum mutare possint, nisi magnæ & euidentis vtilitatis alicuius caussa: quod nemo reclusoria eorum ingredi possit, etsi eiusdem Ordinis Frater, præter Ministrum Generalem, Prouincialem, aut eorum socios, ipsosque locorum Dominos: quod facultas egrediendi e cella aut in eam aliquem admittendi concedi non debeat nisi iustissima ex caussa, & a maiori conuentus parte approbata: quod ipsæ domus & Fratres in ijs manentes gaudeāt omnibus priuilegijs Ordinis eodem iure quo cōuentus alij: quod deniq; post mortē P. Villacrecij Aguileriani eremitæ vna cū alijs tribus Abroxanis eligere possint alium Superiorem, qui ipsos regat cum titulo Vicarij, eademque auctoritate, supra suos illos Fratres, quæ Ministris Prouincialibus competit in Prouincijs suis. Domus autem Aguilariana semper censeri & esse debeat Vicariæ totius caput.

[20] His constitutionibus Apostolicis minime cōtenti Sancti illi religiosi, [cui constitutiones addit circa] pro maiori ipsarum firmitate alias concepere sub hoc titulo: Memoriale de officijs actiuis & contemplatiuis Fratrum Minorū, quod posset speculum Religiosorū vocari pro ea doctrina quam continet, cuius hic compendium aliquod attexā, ipsis antiquis verbis simpliciter ex Hispanico redditis, quo melius innotescat seruor religiosorum istius temporis, & spiritus, in quo fundata hæc prouincia est. Primum somno deputamus horas sex intra diem & noctem, [officium diuinum,] Officio autem diuino communi faciēdo horas septem, octo vero in maioribus festis. Ipsum autem vt fiat decentius & melius, habemus Clericos ad hoc ordinatos, vt numquam domo egrediantur, secundum quod S. Franciscus præscripsit. Præterea horam & mediam orationi mentali communiter faciendæ habemus destinatam: quod si aliquis prolixius tempus orando Deo suisque peccatis deplorandis desideret, non deerit ei per Superiorem facultas, quando eam requisitus iudicabit vtilem fore. [supellectilem sacram,] Paramentis ex lana vtimur, secundum temporum diuersitatem colore diuersa, & ex lino albo ac mundo, texto ex eadem materia panno suffultis, absque auro, argento, serico, alioue labore vel ornatu sumptuoso. Neque alia etiam eleemosynæ nomine donata accipimus, ne eo prætextu portam aperiamus opulentiæ in domus nostras ingressuræ.

[21] Ampullas habemus vitreas, thuribula ænea; crucem vero, quam procedentes circumferimus, ex ligno, vt maiorem cum vera Domini nostri cruce similitudinem habeat. [abstinæntiā a carnibus] Calyces ex argento esse volumus, sed paruos, planos, nitidos, nec nisi duos in quauis domo. Abstinentiam a carnibus tenemus perpetuam, vt seruemus constitutionem Capitulorum Generalium Parisijs & Lugduni celebratorum, easque quæ sub Generali Bonauentura sunt conditæ: & vt pressius imitemur S. Franciscum ac primos nostræ religionis Patres, qui non consueuerant carnibus vesci: & ea obseruantia multum nos iuuat tam ad recollectionem internam quam ad externam castitatis & paupertatis custodiam. [& vino,] Non bibimus vinum: non admittimus funera externorum neque aliqua commoda temporalia a defunctis: non triticum vinumue in Augusto ad anni totius necessitates reponimus.

[22] Ieiunamus a festo omnium Sanctorum vsq; ad Pascha: quod si interim pisces Deus submittit Fratribus, dantur ijs Dominica die, Martis & Iouis. Feria sexta per Quadragesimam in pane & aqua ieiunatur: dies vero Lunæ, [ieiunia,] Mercurij & Sabbati in fructibus oleribus & leguminibus. Dominica ieiunium soluimus, singulis panis frustis in cœna. Salsamenta, allia, piper non cadunt in vitam perfectam. Frustum panis qualiscumque ad portam erogati, seu albus ille seu niger, durus aut mollis, siccus vel recens sit, æquo in pretio esse debet Fratri Minori: cibi autem cocti simplices, legumina scilicet & olera: ita vt pro magnis delicijs oleum & halec numerentur. Cibi ordinarij nobis sunt panis, opsonium olerum, haleces siue sardæ, daturque singulis vna aut duæ si suppetant: aut modicum piscis recentis, si Deus submittat: sin minus, habemus patientiam.

[23] Temporibus quibus non ieiunamus, comedimus lac, caseum, oua, singuli vnum vel duo, aliquando etiam tria cum suppetunt. [victum ordinarium,] Ad cœnam nihil infertur quod igni appositum fuerit præter panem & caseum. Potus per æstatem aqua clara est, per hyemem aqua incocta fœniculo. Omnes incedunt nudipedes, induunturque panno rudiori, quali plebecula vtitur, pretio quatuor aut quinque marauedisiorum per vlnam, vt passim Arandæ prostat. Ecclesia deuotioni conciliandæ idonea sit, parua, & benefabricata. Sanctissimum Sacramentum semper in loco pretiosius ornato atque honestiori seruetur. Domus, cellæ, officinæ ex ligno fiant sola securi aptato, absque limbis & celaturis: parietes ex terra & setis struantur, nec nō hortorum maceriæ; quod si adhibeantur lapides, ij rudes sint, argillaque bona non calce aut alia curiosa materia committantur. Atque ita prouidebitur vt domus, [ædium fabricam,] paupertinæ quidem, firmæ tamen sint & frigus arceant, neque opus habeant quotidie Fratres illas reparare, cum dispendio temporis quod esset dandum orationi.

[24] Seruamus clausuram, quam S. Franciscus instituit pro suis eremitorijs & pro conuentu S. Mariæ Angelorum, [clausuram;] prout indulsit nobis per suam bullam Martinus V. Pro obtinenda cordis humilitate, consueuimus culparum confessionem facere quoties egredimur e choro, aut aforis domum ingredimur, & pro delictis suscipere pœnitentiam, sæpius & libenter expoliantes nos ad recipiendam disciplinam. Corrogamus etiam eleemosynas per refectorium, & eo die aliud nihil comedimus quam quod Fratres de sibi superfluo dimiserunt. Neminem ambientem ad prælaturas, conciones, confessiones, vel Ordines sacros admouemus, sed remouemus potius qui talia officia procurare nituntur. [humilitatē,] In accubitu ad mensam omnes sumus æquales, nec maioris minorisue distinctionem ibi nouimus: vti nec in facienda quot noctibus disciplina, colligendis aut ferendis domum lignis, & alijs quibuscumque laboribus. Excipiuntur tamen infirmi & senes, maxime qui ad sexagesimum annum accesserunt: [& infirmorum solatia.] quos loco infirmorum habemus, & cum manifesta est eorum necessitas, excusamus a ieiunijs, & carne ac vino soleisque paupertinis vel sparteis vti permittimus.

CAPVT III
Petri de Santoyo vita & mors: reformationis ab illo inductæ historia.

[25] Erant in sancto conuentu Aguileriano illustres viri Villacrecius & Regalatus, [Petrus de Santoyo] quando Deus alium adduxit ad eos appellatione & virtute vtrique similem, P. Fr. Petrū de Santoyo, qui Regularis Obseruantiæ nomini principium in Hispania dedit. Hi tres Petri petræ fuerunt fundamentales & solidæ, supra quorum firmitatem ac sanctitatem fundauit Deus sanctam prouinciam Conceptionis. Benedictum illum Patrem natum in Santoyo, vno ex nouem oppidis Campanis, tam vehementi impulsu ad se traxit Deus, vt ipso quo Missam primam cantaturus erat die, prius quam ad altare accederet vel amicis inuitatis valediceret, profugerit ad conuentum S. Francisci de Castro Xeriz, vbi sūpto habitu vota dein religiosa professus, cum desideraret integre & citra dispensationes aut reditus seruare regulam S. Francisci, & nocte quadam profundæ incumberet orationi in Vallisoletano conuentu, monitus est reuelatione diuina, vt vitam suam ad puram regulæ obseruantiam reduceret, & ad Ordinis reformationem adiuuaret. Hac igitur inuitatione diuina roboratus eique parere cupiens, [Obseruantiam professus Aguilleriæ] continuo sese ad Aguilerianum conuentum contulit, ibique sub disciplina Villacrecij nouæ obstrictus professioni, eadem rite nuncupata pedibus, & quidem nudis in Terram sanctam profectus est, sancta Hierosolymæ loca multis cum lacrymis obiens.

[25] Errauit igitur hic etiam Gonzaga quando fundandis Salsedano, Aguilerano & Abroxano conuentibus Petrum de Santoyo sociam operam contulisse ait cum B. Villacrecio. [sub Villacrecij disciplina,] Nam vt de S. Regalato dictum est supra, necdum natus erat Petrus de Santoyo, quando annis ante fundatum Aquileriæ conuentum triginta octo, Salsedæ vir beatus residere cœpit: anno autem MCCCCXV, quo Abruxensis notatur fundatio, non fuit Petrus de Santoyo in Hispania, sed anno præcedenti erat ad Concilium Basileense profectus. Quem quidem errorem suum videtur tacitus ipse Gonzaga agnouisse, quando de singulis conuentibus in particulari agens, nuspiam huius Patris meminit. Simili incuria eidem attribuit fundationem Custodiæ S. Mariæ Minorum in prouincia Burgensi, & aliam conuentuum constitutorum in terris Comitis de Haro. Nam, vt non dicam quod ipse nunquam fortassis illic fuerit, constat dictorum conuentuum & custodiæ fundatorem fuisse beatum Fratrem Lopem de Salazar & Salinis, attestante id ipso Gonzaga, vbi agit de conuentu S. Mariæ Minorum in prouincia Burgensi.

[27] Dum Terræ sanctæ loca sacra pie deuotus obit peregrinus noster, [visitat a Terra sancta,] induit eum Dominus eo zelo & feruore spiritus, quanto opus erat ad Ordinis reformationem auspicandam: itaque instructus & desiderio adimplendæ diuinæ voluntatis æstuans, Romam abijt, ibique consilia sua communicauit cum S. Bernardino Senensi: a quo multam lucem & monita admodum vtilia recepit ad intētam reformationem obtinendam: indeque rediens cum bullis & litteris Pontificijs eum in finem impetratis, [Romæ obtinet potestatem reformationis per Hispaniam inducendæ] vt fundare conuentus pauperes & alios iam fundatos reducere posset ad obseruantiam & regulæ puritatem, in Hispaniam venit, & in loco solitario media leuca a natali sibi oppido Santoyo fundauit conuentum Dominæ nostræ de Gratia de Villa-Silos anno MCCCCIX, in tanta paupertate & regularum obseruantia, [& Sontoyano conuentu fundato an. 1409] vt dicat P. F. Lopez, qui isto tempore sacram illi impertiebatur Communionem, quod superaret magistrum suum Villacrecium pœnitentiarum rigore & paupertatis omnimodæ nuditate.

[28] Hoc in loco vir sanctus remansit vsque dum sciuit conuocatum esse Constantiam Concilium: hac enim occasione vtendum sibi ratus, ad optatum finem consequendum eodem abijt, retulitque a Patribus Concilij Bullam in fauorem conuentuum pauperum reformatorū, [nouisque Bullis instructus Constantiæ] cum facultate nouos fundandi & fundatos reformandi, recipiendique nouitios & Fratres vltro reformationem amplexuros. Hac instructus facultate aliquos veterum conuentuum reformare est exorsus, quantumuis maximas ea de caussa difficultates pateretur & omni deinceps vita passus sit: quas omnes sus deque habuit Dei corroboratus amore, & nec hilum quidem deficiens retro, cœptum opus strenue est prosecutus, adiuuantibus eum aliquot viris principibus ecclesiasticis & secularibus, quorum Deus animos & per hos Ioannis II Regis pectus mouit ad fauorem ipsi præstandum: huius autem intercessione impetratæ sunt a Martino V & Eugenio IV. Pontificibus Bullæ, potestatem facientes Petro, qualem antea diximus a Concilio datam, pro regnis ipsius Domini Ioannis.

[29] Iam conuentum Dominæ nostræ Gratiarum de Villa-silos fundatum habebat vir beatus, tunc autem nouarum Bullarum vigore, [plures reformatos conuentus erigit] fundauit alium, Dominæ nostræ de Consolatione nuncupatum, in territorio Caliguritano iuxta pagum de Ripis dictum, in tanta paupertate, quantam præseferunt ad tempora vsque nostra superstites parietes, ex argilla setisque constructi ac calce obliti: vidique ego etiam tecta alicubi rubis spinisque contexta. Eadem in paupertate fundatus ab eodem est conuentus Dominæ nostræ a Spe nuncupatæ Valscopezi, vna circiter leuca distans Medina de Riuo-sicco; & conuentus Dominæ nostræ de Misericordia iuxta oppidum, Paredes de Naua vulgo appellatum. [at veteres reformat] Adhæc reformationem induxit in multos conuentus antiquos: quos inter primus fuit conuentus Vallisoletanus S. Francisci, ex quo regularis obseruantiæ restitutio ad alios complures Hispanicarum & Indiarum prouinciarum conuentus dimanauit. Atque ibi vitæ suæ inter labores maximos actæ dies, æternum quieturus finiuit, receptis inter suas & adstantium copiosas lacrymas Sacramentis, multis etiam miraculis illustratus, ob quæ corpus eius translatum & in lapideo monumento collocatum fuit, [mortuus an. 1431 6 Aprilis.] eminens a terra iuxta altare maius: supra quod monumentum, eiusdem ex lapide secto statua cernitur, cum inscriptione qua indicatur, VI die Aprilis anni MCCCCXXXI ex hac vita migrasse.

[30] Fuerunt autem reformationes illæ duæ, Santoyana & Villacreciensis, [Villacrecianæ & Santoyanæ reformationis differentia] quas imperite confundunt aliqui, admodum diuersæ: Beatus enim Villa-crecius reformationem primum exorsus est in conuentu Salsedano, quæ vltra eum propagata non est, sed extincta, ipso inde migrante & Conuentualibus relinquente locum, quem ipsi vt dictum est Custodiæ Toletanæ aggregauerunt. Deinde altera, vt sic dicam, vice reformationem exorsus est vna cum S. Regalato in conuentu Aguileriano, vnde eam vterque simul Abroxum extendit, ab vtriusque discipulis varijs deinde conuentibus auctam, prout infra videbimus. Beatus autem Pater Fr. Petrus de Santoyo paucis post fundationem Aquilerianam annis suam reformationem inchoauit, quæ exinde dilatata præcipui per totam Hispaniam fructus & præ ceteris durabilis fuit. Eius vero auctorem non Villa-crecium, vt alij volunt, sed hunc benedictum Patrem fuisse euidenter probabunt verba beati Patris Fr. Lopez de Salazar de Salinis, ipsi Santoyo contemporanei & sub Villacrecij discipulatu educati, in ea responsione quam Consilio Regis Henrici IV reposuit, ad articulos quindecim, quos Patres Obseruantes opponebant eremitorijs Villacrecianis. Verba eius ex antiquo Castellani huiusmodi sunt:

[31] Quæritis, Patres, cur non simus sub vestra iurisdictione, & Vicarijs Generalibus aut Prouincialibus Obseruantiæ vestræ: [& vtriusque distinctio ab Obseruantibus] cur item vobiscum non iungamur vocemurque pariter Fratres de Obseruantia. Ad hunc articulum respondeo pluribus de caussis id non fieri. Prima, quia primus reformator in hac Castellæ prouincia fuit, vt nostis, insignis ille Pater ac Magister, Fr. Petrus Villacrecius, virtute & doctrina celeberrimus, idque iungendo claustralem & eremiticam vitam, & fugiendo conuentus in ciuitatibus pagisque ipsis extructos, quamuis ad eos reformandos auctoritatem ipsi Benedictus * XIII amplam dedisset. Idē vero multoties inculcauit sancto Fratri Petro de Costanilla ceterisque discipulis, vt nunquam egrederemur angustias illas in quibus nos dimittebat, neque aggregari nos pateremur Obseruantibus, qui incipiebant efflorescere, annis iam fere quadraginta elapsis. Quinimo ipse Fr. Petrus de Santoyo eadem de caussa per annos multos detrectauit dictis Obseruantibus se coniungere, vsquedum ipsi se illius regimini subiecere, [donec hi se Petro de Santoyo subiecere] adnitentibus Dominis Petro Manriquez, Præside, Domino Guitierre Archiepiscopo, Admirantio seniore & Comite Benauenti. Nunquam vero præsumpsit aliquam exercere iurisdictionem in domos a dicto nostro magistro fundatas. Quare cum ab eo tempore, quo nos ipse Aguileriæ fundauit, non transiuerimus hactenus in iurisdictionem alienam, neque in hoc vnquam consensit qui nos genuit Pater, nec in hunc vsque diem sumpserimus Obseruantium nomen aut illud a vulgo nobis sit attributum; sed simpliciter Fr. Minores S. Francisci ex disciplina Villa-crecij nominemur & simus, quemadmodum vos estis & dicimini FF. Obseruantes fundati per Fr. Petrum de Santoyo, quamuis hic quoque Aguileriæ anno vno sub Villacrecio vixit: ob has, inquam caussas, & quia vobis nos priores sumus, stabiliti antequam vestra obseruantia nasceretur, non conuenit nos transire ad iurisdictionem vestram aut ijs consentire qui volunt ad hoc per vim inducere.

[32] Constat igitur ex dictis diuersas fuisse reformationes quas diximus: sed quia ad vnitatem redactæ sunt ambæ, [ac demum Obseruantes & Villacreciani in vnā prouinciam coaluerunt.] ex ijsque nata est prouincia Santoyana, quam Conceptionis nominant, prima in Ordine sub Obseruantiæ titulo: & quia illius fundatores; quamuis diuersis vijs principium dedere reformationi quæ in Hispania tam insigniter viget, tribus illis pariter attribuitur Obseruantiæ institutio: itaque loquuntur Historici Ordinis, in primis tres Episcopi, Portuensis, Senogalliensis, & Mantuanus: quorū postremus, Franciscus Gonzaga videlicet de origine Seraphicæ religionis parte 1 fol. 10 de Villacretio, Regalato, atque Sanctoyo indiscriminatim loquitur in hunc modum. Hi sunt regularis Obseruantiæ primi apud Hispanos auctores atque egregij fundatores. Deinde fol. 98 texens Catalogum Beatorum sic inquit, B. Petrus a Regalada Hispanus, miræ sanctitatis vir atque regularis Obseruantiæ apud Hispanos auctor, virtutibus insignis sanctissime quieuit: cum de Villacretio solum dicat, quod fuerit prioris magister, de Santoyo, quod Euangelicæ paupertatis zelantissimus.

[Annotatum]

* Petrus de Luna

CAPVT IV
Villacrecij virtutes & obitus: Regalati vicariatus: reformatorum incrementa ac denique vnio, constituta Prouincia Conceptionis.

[33] Raræ pœnitentiæ & abstinentiæ speculum Villacrecius fuit, [Villacrecius virtutibus clarus] totisque viginti annis prius sibi ipsi quam alijs reformandis intentus in ea quam diximus spelunca, magnis deinde animis, zelo, prudentia, ac pietate opus sibi a Deo commissum aggressus, humilitatis semper virtute præluxit. Erat ille quidem cōcionator insignis & in Salmanticensi Academia creatus sacræ Theologiæ Doctor: frequentissime tamen suspirans dolebat, quod istum gradum suscepisset indignus, aiebatque feliciorem se fore, si esset anus paupercula cum caritate & Dei proximique amore quam si totam Augustini & Scoti Theologiam nosset. Quanto, aiebat, magis mihi profuit, modicum illud quod intra cellulæ meæ tenebras plorans didici, quam multum cui studui Salmanticæ, Tolosæ atque Parisijs! Miracula eius, vita & mors gloriosa per S. Regalatum (quantum quidem existimo) compendio scripta sunt, & prologi loco præfixa constitutionibus: quæ quamuis paucissimis verbis sint concepta, sufficientem eximiæ sanctitatis notitiam ingerunt, & ob venerationem auctoris digna sunt, vt ex ipsius illius verbis quam simplicissime Latina fiant.

[34] Hic incipit memoriale officiorum actiuorum & contemplatiuorum FF. Minorum secundum doctrinam beati Patris & famosi Magistri atque vtilissimi prædicatoris, [anno 60 circiter ætatis] Fr. Petri de Villacrecei bonæ memoriæ, primi Reformatoris Ordinis S. Francisci in Prouincia Castellana: qui circiter sexaginta annis in hoc mundo vixit, Deoque in religione perfectissime seruiuit annis plus minus quadraginta sex. Extruxit eremitoria tria, scilicet Salsedanum prope Peñaluer, Domum-Dei iuxta Aguileriam, & Scalam-cæli in horto Abroxano, sanctamque vitam suam absoluit in quodam Capitulo Prouinciali in monasterio S. Francisci de Peñafiel: quo cum sanus & valens ingrederetur, ipso in ostio dixit socijs: Hic est requies mea in seculum seculi. Itaque sub ipsum Capituli habendi exordium infirmatus, prius quam ageret animam recipiens sanctissimum Sacramentum, gratias egit Deo affectu tenerrimo pro magnis multisque beneficijs, quibus in hac vita se cumulatum agnoscebat; & maxime quod illibatam virginitatem seruare sibi concessisset.

[35] Fuit gulæ inimicus acerrimus & perfectus S. Francisci imitator, sequens vestigia eius in rigore abstinentiæ pœnitentiæque, [Christi 1422 mortuus, miraculis claret:] in orationis & contemplationis celsitudine, & eremiticæ ac solitariæ recollectionis studio, in clausuræ & silentij obseruantia, in omnimoda paupertate, humilitate, bonoque exemplo, erudiens discipulos suos ad perfectissimam obedientiam, innocentiam & propriæ voluntatis abnegationem: itaque multos manuduxit ad cælum, quo & ipse spiritum suum transmisit cum absolueretur lectio Capituli anno Domini MCCCCXXII: quem omnes Capituli Patres subsecuti sunt, alta voce, Te Deum laudamus, intonantes. Cœpit autem continuo coruscare miraculis, remansitque membris omnibus tam formosus atque tractabilis, vt pro arbitrio suo quolibet inflecti possent singula. Tali in statu triduum integrum expositum cunctorum venerationi in ecclesia sanctum corpus mansit; vnde cum multi multa referrent beneficia, ingens ad eum spectandum & reliquias, vt possent, auferendas concursus hominum factus est. Inter hos vnus aliquis, ipsam dexteram manum præscindere & auferre satagens, suam sibi vehementi spasmo correptam sensit, & meditatam culpam publice fassus est. In vita quoque varia operatus est supra vires naturæ. Sepultus deinde & collocatus est eminenti ad parietem loco, indeque translatus ad nouum fornicem, calce & lapidibus sectis extructum, vbi sepulcro alabastrino requiescit in pace.

[36] Mortuo B. Villacrecio, congregati sunt vtriusque eremitorij Fratres ad eligendum Patri tam sancto successorem iuxta Bullam Martini V; [eius loco ab Aquielianis & Abroxanis Vicarius Regalatus eligitur:] prudentiamque & virtutes alias sancti Fratris Petri Regalati considerantes, quoniam veluti sol inter stellas ipse inter omnes præfulgebat, Vicarium ipsum sibi elegerunt. Dignum certe se tali electione monstrauit: erat enim pius & clemens erga imbecilles & humiles, fortis & seuerus cōtra rebelles & contumaces, quos magis eo vitio aiebat pœnas commereri quam alio vllo quocumque delicto. Rexit suos optimo exemplo: nunquam iterfaciens nisi pedibus & quidem nudis, ieiunans assidue, conseruans & defendens eremitoria contra eos, qui violenter illa iurisdictioni suæ moliebantur subijcere: eaque de caussa magnas iniurias & persecutiones sustinuit, æquanimitate tanta, vt a Dei spiritu illam esse veraciter appareret. Etenim tam ipsi quam beato magistro eius tantum negotij fuit in duobus quæ fundarant pauperculis eremitorijs tuendis, vt de propaganda disciplina non potuerint efficaciter esse soliciti.

[37] Verum quod per se ipsi non fecerunt in vita, fecere per suos successores post mortem: [qui post huius mortem vehementer aucti] iunctis ad ista duo paullatim alijs alijsque conuentibus, qui simul omnes Aquilerianæ familiæ nomen obtinuere, incremento tanto, vt Pius Papa V Custodiam per se esse iusserit, sub nomine Domus-Dei de Aquileria & Scalæ-cæli de Abroxo, per bullam datam XIV Martij anni MCCCCLXXXI, in archiuio eiusdem Conuentus etiam nunc inueniendam: quod alij compendio efferentes & nominantes Custodiam de Abroxo, occasionem dedere Gonzagæ existimandi Abroxanum conuentum per se titulum obtinuisse Custodiæ, Aquilerianum vero Palentinæ Custodiæ fuisse incorporatum, [Custodiam propriam sibi formant,] vtrumque procul a veritate: duo enim illi conuentus mansere coniuncti, vsque dum Prouinciæ Conceptionis pariter sunt inserti: prout liquet ex varijs Summorum Pontificum Bullis, Generaliumque ac Prouincialium patentibus litteris, nec non ex instrumento concordiæ inter dicta eremitoria & conuentum S. Francisci Vallisoletanum initæ. Etenim iam inde a principio Aquilerianus Abroxano præfuit totique ab hoc nominatæ Custodiæ, quæ hos præterea conuentus sub se habuit, S. Francisci de Aranda, S. Dominici de Silos, Dominæ nostræ del Veinte, S. Bernardini de Herrera, Corporis Christi & S. Francisci de Soria, S. Ludouici de Gormaz, S. Francisci de Almazan, S. Francisci de Atienza, S. Stephani de Gormaz.

[38] Verum pari passu quo conuentuum religiosorumque crescebat numerus, [Santoyani vero etiam Prouinciam] crescebat æmulatio atque discordia inter hanc Custodiam & prouinciam Santoyanam (qui est ordinarius fructus diuisionis, quantumcumque maioris sanctitatis ac reformationis specie palliatæ) donec placuit Deo vt iunctis in vnum conuentibus omnibus, formaretur Prouincia Conceptionis: cui, antequam Santoyani Villacrecianis vnirentur, Custodiæ Cismontanæ nomen fuit, proptetea quod esset cis montes, Castellam veterem & nouam disterminantes; tantum autem & tam felix habuerat incrementum, vt in Constitutionibus quibusdam factis per Capitulum celebratum in conuentu S. Francisci de Ayllon anno MCCCCL hi omnes sub ea numerarentur. S. Francisci Vallisoleti, [conuentuum numero] Palentiæ, Segobiæ, Medinæ-campi, Areuali, Olmedi, Cuellari, Peñafielis; S. Dominici de Silos (quamuis hic postea ex pactis quibusdam cesserit Custodiæ Domus-Dei) & Palenzuelæ, Mariæ gratiarum de villa Silos iuxta villam Santoyi, S. Mariæ de consolatione iuxta Ribas, S. Mariæ de misericordia iuxta Paredes de Naua, S. Mariæ a Spe vallis Escopezi iuxta Riuum-siccum, S. Mariæ de la Hoz iuxta Sepuluedam, S. Mariæ de Yzarosilā in Biscaya iuxta oppidum Bermeo, S. Mariæ de Abaldo iuxta Bilbaum, S. Sebastiani de Barrieta, S. Sebastiani de Ano, S. Mariæ de Hibernalo, S. Andreæ de Muga, Murcia, Lorca, Origuele, Velmonte & S. Mariæ de Murica.

[39] Deinde, post paucos ab constitutionibus illis conscriptis dies & numerum prædictum initum, [& fructu traductæ etiam in alias Prouincias obseruantiæ nominantissimam:] iunxit se huic Custodiæ Custodia S. Mariæ Minorum Burgensis Prouinciæ cum omnibus suis conuentibus, vt patet per Bullam Pij II, datam anno MCCCCLIX die XVII Aprilis, quæ est in Archiuio Vallisoletano. Eiusdē Custodiæ Fratres reformauerunt conuentus S. Francisci de Salmantica, Benauente, Coruña, Zamora, & Cabezza de Alua: tantusque erat numerus reformationem suscipientium, vt cum omnes vna hæc Custodia regere non posset propter locorum distantiam, factæ ex illis sint Custodiæ Obseruantium, & in hunc vsque diem Prouinciæ principales. Post quæ Sixtus IV insignem huius Custodiæ sanctimoniam & conuentuum multitudinem certo relatu cognoscens, illam in titulum Prouinciæ erexit anno MCCCCLXXVII die XIX Nouembris, nomen ei Santoyanæ ponens ad honorem sancti sui Fundatoris, quæ prima omnium earum fuit, quibus ab Obseruantia appellatio est: extatque Originalis Bulla in conuentu prædicto.

[40] Hoc in statu Prouincia illa mansit vsq; ad annū MDXVIII quando die XVI Iulij per Capitulum Lugduni in Francia celebratum coniuncta ei fuit Custodia Domus-Dei de Aguilera & Scalæ cæli de Abroxo, [quæ an. 1518 Villacrecianis adiunctis] vnaque ex vtrisque facta est prouincia sub titulo Conceptionis Dominæ nostræ: qua protegente & incrementum cælitus dante, profecit illa numero & sanctitate Illustrium atque eminentium personarum: quos enim capitibus præcedentibus recensuimus viros laudatissimos omnes fere post factam vnionem extitere, vt huic potissimum eiusmodi fructus debeantur. Instrumentum istius vnionis cum decreto Capituli generalis Lugdunensis, per duos Ministros Generales signato, [facta est Prouincia Conceptionis,] quorum alius Fr. Christophorus de Foro-Liuio fuit iam tunc Cardinalis & officio defungens, alter F. Franciscus de Licheto Ministerium iniens: & aliud Breue Clementis VII, datum anno MDXXV die V Iulij eiusdem vnionis confirmatorium; cum authenticis Instrumentis obedientiæ a prædictis Villacrecianorum domibus Prouinciali Conceptionis delatæ, seruantur in Archiuio S. Francisci Vallisoleti.

[41] Caussas porro quæ B. Villacrecium mouerunt ne istam vnionem vellet, vt modo ignoramus, sic credimus ijs temporibus proprias, iustas quoque fuisse, [magno publico bono,] nunc autem omnino desijsse: quandoquidem experientia doceat, diuinæ bonitatis opus eximium fuisse hanc vnionem, ad vtrisque multa bona communicanda, quibus antea destituebantur: imprimis autem pacem & concordiam rixis & æmulationibus substituendam, eamque tam perfectam, vt sola nunc caritate & studio obseruandæ regulæ maiorisque perfectionis obtinendæ certetur. Quem in finem instituendæ recollectioni designati communiter sunt conuentus Abroxanus, Aguilerianus, Villasilanus, Valdescopezanus & Calaguritanus: & his deinde additi sunt alij tres, [& recollectionis feruore:] videlicet Dominæ nostræ de Conceptione iuxta Villam-albinam, Dominæ nostræ Angelorum iuxta Castrum-mochum, & S. Francisci Lermensis. Hæc autem designatio conuentuum recollectioni destinatorum inuentum plane diuinum fuit ad resuscitandum in Ordine spiritum primorum Patrum & S. Francisci imitationem perfectam.

[42] Qui ad istos conuentus voluntarie secedunt, vt nulla id faciunt necessitate coacti, [ad cuius speciatim exercitium conuentus aliqui delecti] sic magno ardore pœnitentiæ, mortificationis, silentij atque clausuræ exercitijs vacant. Cum autem ætate vel infirmitate prohibentur in eiusmodi vitæ rigore persistere, nulla sua nota remittuntur ad alios huius Prouinciæ conuentus, in quibus disciplina vsquequaque religiosa, sed minus aspera viget; suntque intra ciuitates & pagos, cum alij illi Recollectorum pene intra solitudines sint, atque ita aptiores seruandæ ad litteram regulæ Franciscanæ, iuxta declarationes Nicolai III & Clementis V. Hic igitur perpetua clausura & silentium vigent, nec absque Superioris licentia quisquam alteri loquitur: vestis omnibus ex rudi panno, pedes nudi ligneis suffulti soleis: quaternas horas vno minus quadrante orationi mentali impendunt, [in summo regulæ rigore frequentantur a volentibus.] quæ ab omnibus in vnum collectis fit, & a iunioribus etiam prolixior: ieiunant maiori parte anni, & frequentissime in pane & aqua: per Quadragesimam quotidie sese flagris cædunt, alijs autem temporibus ter in hebdomade: iuniores vero cum suo magistro bis die quouis. Septem plus minus horas Officio diuino deuotissime recitando occupatas habent quotidie. Sacrificiorum nomine nihil recipiūt, sed omnia benefactoribus suis in commune applicant. Nullo discrimine prælati ac subditi tergunt, verrunt, lauant, & quidquid aliud abiectum atque humile inter obsequia conuentus occurrit, communiter obeunt excepto nemine: quæ cum sint obedientiæ & voluntariæ abiectionis opera, multum ad alias virtutes accumulandas conferunt.

CAPVT V.
B. Petri Regalati virtutes, miraculis in vita patratis declaratæ.

[43] Virtutes & miracula Sanctorum linguæ sunt, quibus latentem intrinsecus sanctimoniam Deus manifestat mundo: [B. Regalati virtutes raræ,.] quæ autem per hunc Sanctum operatur tam multa tamque prodigiosa sunt, vt vel hoc ipso satis appareat velle Dominū, vt pro huius serui sui canonizatione Sedes Apostolica exoretur. Par virtutum eiusdem splendor est, & quidem iam inde a prima pueritia efflorescentium: a teneris enim vnguiculis diuinæ deditus seruituti, virginem se semper conseruauit: raptus & extases patiebatur frequenter: nec raro accidit vt in oratione positum viderint alij sublatum in aëra, tantoq; splendore circumfusum, vt qui eminus hunc intuebantur, ardere Abroxanum conuentum crederent accurrerentque, reprimendo incendio manus operamque commodaturi. Idem ei in conuentu Aguileriano accidit, eoque accurrere plus semel, distantis ad mediam leucam oppidi, quod Gumiel de Mercado dicitur, incolæ, ardere omnia Aguileriæ rati. His accedebat frequentium & copiosarum lacrymarum donum, quibus abstergendis paratum in manica semper circumgestabat panniculum.

[44] Paupertati, mortificationi & humilitati addictissimus vixit semper: [nouem Quadragesimarum obseruantia,] etiam in vltima senectute pedibus nudis incedens: infirmus vero pauperrimis vtebatur soleis, quæ hodieque cum alijs eius reliquijs asseruantur. Multis annis, nouem S. Francisci ieiunia (Quadragesimas dicunt) obseruauit; primum a festo omnium Sanctorum vsque ad natiuitatem Domini, ex præscripto regulæ in honorem tanti mysterij; alterum a secundo Natalitiorum festorum die vsque ad festum Epiphaniæ. Tertium Benedictorum dicitur, propterea quod illud obseruaturis a die Epiphaniæ per subsequentes quadraginta dies ad exemplum D. N. Iesu Christi, suam benedictionem S. Franciscus impertierit. Quartum toti Ecclesiæ commune est, a feria quarta Cinerum vsque ad Pascha. Quintum a tertio Paschali festo vsque ad Pentecosten aduenturo Spiritui sancto animū præparaturis seruit. Sextum a tertio huius festiuitatis die in honorem SS. Apostolorū Petri & Pauli, vsque ad eorum festum ducitur. Ex hinc vsque ad Assumptionem Dominæ nostræ sequitur septimum in honorem sanctissimæ Virginis obseruandum: cui post quinque dies, Augusti XX succedit octauum vsque ad festum S. Michaelis Archangeli, omnibus Angelis honorandis institutum: & a postero dicti iam festi die vsque ad omnium Sanctorum solennitatem, postremum illis pariter venerandis dicatum. Quibus adde multos per annum dies, quos sibi in pane & aqua ducendos vir sanctus peculiari deuotione præscripserat: ordinario victu, pane & leguminibus vtens, piscibus raro, vino nunquam, cum quidem sanus erat. Cœna sibi in perpetuum interdixerat præterquam Dominico die, quando in illius reuerentiam gemina panis buccella soluebat ieiunium.

[45] [constantia inter persecutiones,] Nec defuit huic Sancto, quæ adeo placet Deo, malorum tolerantia, de quibus ad eorum auctores ita Fr. Lopez scripsit: Aduersitates, impulsiones, tentationes, condemnationes, molestias & iniurias quas antecessores vestri totis quadraginta annis intentarunt sancto, qui me educauit, magistro, & socio meo Fr. Petro de Castanilla, viro bono ac sancto; mihique & pauperibus hisce domibus: tum ea quæ vestris tempribus contra nos estis machinati, ipsimet probe nostis. In his omnibus vnicum hoc solatium habemus, quod cunctis breui moriendum cum sit, Deus, S. Franciscus, & veritas numquam morientur. Ex his alijsque verbis, passim per Generalium & Prouincialium litteras ad ipsum Sanctum directas & in Aguileriano Archiuio asseruatas colligendis in eumdem sensum, satis cognoscitur numquam a talibus immunem fuisse Sanctum, quamdiu sua illa duo eremitoria Vicarius rexit. Antiquus liber de vita eius manuscriptus asserit persecutiones multas & graues pari semper cum patientia tolerasse. Ad miracula transeo.

[46] Palentinam Ecclesiam Domnus Sancius de Rojas Episcopus regebat, is qui deinde Archiepiscopus Toletanus fuit: [Regalatus contractum sanat,] huic consobrinus erat Didacus Gometius de Sandoual, difformis & a natiuitate cōtractus, vsque adeo vt fulcris duobus innixus vti ad se monendum cogeretur, cibum autem sumere non nisi aliena manu posset; eo quod manus suæ incuruæ atque scabiosæ, prorsus sibi inutiles essent. Videns igitur Episcopus quam magna per famulum suum operaretur Deus, decreuit consobrinum deducere ad ipsum. Iussit autem Sanctus vt peccata confessus infirmus sacram sumeret Communionem, quam ipse etiam eidem contulit, postquam ita volentē sacramentaliter absoluisset. Finito autem sub quo hæc fuerunt acta sacrificio, erupit infirmo toto ex corpore sudor frigidus, doloribus intensissimis comitatus, qui mortuo simillimum effecere: sed breui virtus Altissimi patuit: mox enim præsentibus cunctis dimisit fulcra, & sanus consurgens seque non capiens præ lætitia, saltus dabat exultabundus. Episcopus vero Deo ac Sancto eius gratias retulit, & pro ea qua erga hunc afficiebatur deuotione, habitum eius petijt, obtentumq; reposuit cōseruandum in maioratu familiæ Deniensis. Fuit tam celebre hoc miraculum, vt in duabus informationibus legatur approbatum & Domina Isabella Regina Catholica voluerit insculpi alabastrino sepulcro, ad quod sacrum eius corpus translatum fuit.

[47] Ex Aguileria Abroxum commeanti eidem sancto Patri aliud haud minus memorabile accidit, [Ordinis sub candidato sepulto habitum miraculo datum nouit] quod fidem, spem & propheticum eius spiritum toti plebi demonstrauit in loco, cui Quintanillæ inferioris nomen. Hic eum adijt iuuenis quidam habitum postulans humiliter ac deuote, sic vt motus Sanctus in reditum suum vota eius differens, iuberet interim Fratrem se putaret, ab illo ipso momento temporis Ordini & obedientiæ suæ adscriptum. Redux autem mortuum esse iuuenem intellexit, & ait illius consanguineis: Frater Ordinis mei iste est. At illi: Esse voluit, habitum tamen induit nunquam. Quibus Sanctus, gnarus quam Deo placita eius voluntas fuisset, Aperite sepulcrum illius, inquit, & indutum habitu reperietis. Iuerunt, aperuerunt, & pro sepulcrali linteo, in quo recens inuolutum humauerant, vestem repererunt Franciscanam, pariterque & bonæ voluntatis gratiam, & eius, qui mentis oculis in abdita terræ penetrabat, sanctitatem demirati sunt.

[48] [hora vna leucas 14 decurrit] Virtutes Theologicas quo in gradu possederit etiam sequentibus declaratur exemplis. Erat vtriusque simul eremitorij Vicarius, & quamuis pro sua senectute facilem habuisset excusationem si ex vno in alterum locum proficiscens vili iumento vteretur ad iter, noluit tamen certa fide nixus, quod si sua ex parte faceret quidquid poterat ad implendum officij sibi incumbentis ministerium, vires Deus necessarias suppeteret: itaque contigit frequenter, vt aliqua sexta feria post dimissum Capitulum mane discedens Aguileria, eodem antemeridiano tempore intra vnius horæ spatium Abroxi adesset ad Capitulum ibidem similiter conuocandum, tantillo spatio ieiunus & excalceatus, emensus iter leucarum quatuordecim. [a furente tauro illæsus dimittitur:] Alias canistro onustus Abroxo Vallisoletum abiuit, cum forte taurilia agerentur, & taurorum vnus ex arena erumpens, plenusque rabie quam infixæ vndique hastæ stimulabant, fugam cepit per viam qua Sanctus veniebat, & iam impacturus erat cornua, cum hic in cælum oculos sustulit, & quem manu gestabat scipionem leniter in ceruicem tauri inclinans: Abi, inquit, bucule: ipsoque verbo stetit ille, recedensque ad latus transijt, nulla ipsi aut socio eius noxa illata.

[49] Tantum Deo in suis necessitatibus confidebat benedictus hic Pater, [Durium pallio instratum traijcit:] vt si quod opus pietatis se offerret in vicinis Abroxo vicis trans Durium flumen, deficiente nauigio, aquas pallio suo insterneret, illudque Cruce signatum conscendens expeditius quam alias traijceretur, rectum semper cursum tenente pallio, nec ab aquis quantumcumque vehementer in fluctus subsilientibus humectato. Et hoc tota illa regione notissimum fuit, seruaturque memoria fideli incolarū, ab ijs qui viderunt ipsi ad posteros propagata. Spes præmij quod Deus seruis suis promisit robustum eum reddidit, ad tantum pœnitentiarum rigorem tantosque labores quantos sustinuit a principio reformationis susceptæ, vsque ad felicem obitum suum per annos omnino quinquaginta & sex.

[50] In caritate, quæ omnium virtutum summa est, adeo feruens fuit tantoque Dei & proximi amore semper incensus, quantum ostendunt pietatis opera pro Dei amore impensa proximo, quem vbicumque reperisset auxilij indigum, effundebat continuo misericordiæ viscera, [pauperibus magnam caritatem impendit,] eiusque leuabat calamitatem. Ergo si fors infirmum pauperem offenderat in via, sublatum inde abducebat in conuentum, pedesque ei suis abluebat manibus & osculis premebat affectu tenerrimo, velut, qui Deo ipsi ministraret. Leprosis plurimum compatiebatur & eorum plagas osculabatur; quandoque etiam saniem lambens, eaque ratione varijs sanitatem impertiens.

[51] Quin etiam iam senex, infirmus & morti propinquus, confecit nudipes quadraginta quatuor leucarum iter, [mira Fr. Lopio communicat,] iens rediensq; ex Aguileria in S. Antonij supra Ficonedam, vt Fr. Lopio de Salazar & Salinas quædam monita daret: quæ ipsiusmet iam animam agentis verbis, ad eorum, quæ fundauerat monasteriorum Fratres Sororesque dictatis, hic credidi exprimenda: Notifico vobis omnibus, filij filiæque, & pro certo declaro, quod sanctus ille vir, socius meus, Fr. Petrus de Costanilla, reuelauit mihi in hac ipsa cella tales tamque terribiles res ad stuporem & confirmationem meam, quas antea nesciebam, vt magnus mihi dolor sit eas in hoc testamento meo nō posse referre, propter nimiam confusionem in aliquos adhuc viuentes deriuandam, si ipsas manifestarem. Firmiter autem vobis asseuero, [ad eius & aliorum confirmationem:] quod cum adhuc viueret, ante mortem venerit ipsemet in hanc cellam, mecumque tractarit de rebus eiusmodi spiritualibus, animarum & religionis bono perquam necessarijs: interque eas denuo commemorauit illud ipsum, quod antea reuelauerat ad meam vestramque confirmationem; vt ne abeamus retro in paupertate & humilitate, sed proficiamus in virtutibus, ipso illo arctæ abstinentiæ profundæque humiliationis pasti cibo, quo ego & ipse enutriti sumus. Et paullo inferius ad monachas sic loquitur: Credite mihi, Filiæ, impossibile est, vt in talibus familiaritatibus fugiatis paratas vobis insidias, quantumcumque densi parietes medient. Qua de re expressissime monuit me Sanctus, iubens vt caueretis familiaritatem cum certa persona quadam & alijs ei similibus. Quæ verba magis apparitionem miraculosam quam visitationem communem significare videntur.

[52] Manifestauit autem Deus, quam grata esset maiestati eius illa Sancti propensa erga pauperes caritas, qua in eorum sinum quidquid poterat effundebat. [panis & carnis frustra pauperi deferens,] Nempe cum portarium ageret in Abroxano conuentu, anus quædam pauper & vidua, ex loco qui Laguna dicitur eodem accedens, ab ipso cum tribus liberis sustentabatur. Itaque cum die quadam officiales aliqui in conuentu prandissent, vescentes carnibus, ipse vaccinæ coctæ partes aliquot cum pane refectorij raptim collegit in sinum, ad portamq; abijt spoliis istis exhilaraturus misellam. Sed ecce obuiam habet Vicarium, auditque ab eo, Fr. Petre, multum occupatus videris: quid istuc est quod portas? Ille turbatus aliquantulum (sciebat enim intentos in se omnium esse oculos, propterea quod exhaurire conuentum diceretur) Rosas, inquit, hic fero aliquas pro paupercula multam necessitatem patiente. [pro ijs rosas exhibet deprehensus.] Atqui non erat tunc rosarum tempus. Ergo coram Fratribus adstantibus Vicarius ait, Retege illas: videre enim cupio. Hic confusione & verecundia plenus sinum pandit, & præcepto obediens, Eccum illas, inquit: & subito in rosas candidas panis frustra, in rubeas carnē versam vident, tam ipse Vicarius quam qui aderant ceteri. Vicarius autem tam recentes eas se videre miratus, & id quod erat suspicatus: Vade, reposuit, Pater in nomine Domini, & illas expectanti trade: neque illas tantum, sed quidquid aliud visum fuerit: ad hoc enim nobis communicatur a Deo.

CAPVT VI.
Spiritus propheticus & mors B. Regalati: eam secuta sanitatum aliquot beneficia.

[53] Spiritum hic Sanctus habuit diuinitus illuminatum & dono claruit prophetiæ, [Submersa mulieris corpus adueni absens cognoscit,] cuius specimen casus sequentes dabunt, pauci ex multis. Quadam nocte intentus cum Fratribus psalmodiæ Matutinali in conuentu Abroxano, intellexit a Deo, secundo Durio, qui hortum conuentus alluit, descendere corpus mulieris, vt vulgo putabatur, voluntario exitio per desperationem extinctæ; sed cuius anima Deo gratissima esset: qui proinde corpus quoque Ecclesiastica volebat sepultura donatum. Quare finitis Matutinis cōuocauit Fratres; & ministros, sacris vestibus indui ac Crucem cum aqua lustrali ferre iussos, duxit ad ripam; eductamque ex aquis honorifice sepeliuit. [& illud sepultura dignum esse:] Episcopus Portuensis existimat saluatam hanc mulierem fuisse, quia postquam in aquam desilierat facti pœnitens ingenti ac vera contritione hoc & alia omnia crimina sua prius quam suffocaretur expiauit. F. Hieronymus Roman, is qui de Republica mundana librum vulgauit, in quodam tractatu manuscripto de Vita huius Sancti misso ad conuentum Aguileranum, suspicatur eam pro castitare tuenda præcipitatam.

[54] [deficientes in prandium cibos,] In eodem conuentu cum Vicarium ageret Regalatus, & signum datum esset conueniendi ad mensam, accessit ad Sanctum præfectus refectorij, eique indicauit, neque panem neque aliud quidpiam, quod pransuris apponeretur, domi esse. Respondit ille: Quoniam iam datum erat signum, obedirent Fratres: fore enim vt prouideret Deus. Dictum factum: iam consuetæ benedictionis recitabatur formula, [diuinitus impetrat:] cum dato ad ostium signo abit portarius, mulamque panibus alijsque opsonijs onustam reperit, ignarus quis eam adduxisset: nihil autem moratus tulit ad refectorium quidquid erat, indeque reuertens, vt mulæ quoque pabulum suum daret, nec ipsam nec vllum eius vestigium reperit: quapropter imputatus miraculo successus est.

[55] Anno MCCCCLVI, sub initium Quadragesimæ Sanctus noster in morbum incidit: [Cortunicem optanti,] qua in postrema ægritudine multis prodigijs honoratus fuit. Patiebatur molestissimum ciborum fastidium, ideoque interrogatus a medico num alicuius rei appetentia videretur tangi: Corturnicem, inquit, si adesset comederem. Abit medicus, & ante portam conuentus in equum suum conscensurus coturnicem videt, adeo lassam fatigatamque ab insequente accipitre, [vna vltro se capiendam prebet:] vt nullo negotio capere eam potuerit, eamque lætissimus ad Sanctum infirmum attulerit. Ille vero manu apprehensam blande demulcens, & plumas multum vexatas componens: Auicula, inquit, suauissima: Deus te ab vnguibus inimici eruit, & meis nunc manibus moriere? Minime vero: vade & lauda eum, qui creauit & liberauit te; itaque proiectam in aërem permisit auolare.

[56] [Viatico munitus,] Sentiens interim instare mortem, sanctissimum Eucharistiæ Sacramentum incredibili cum affectu pietatis suscepit, multisque cum lacrymis delictorum & erratorum veniam subditos suos precatus, eosdem orauit, vt sibi sepeliendo pauperem vestem locumque concederent pro Dei amore. Volebant consequenter eum extrema Vnctione munire: verum ipse, cui futura vt præsentia erant, expectari Episcopum Palentinum iussit, quem ad hoc supremum officium sibi præstandum Deus excitarat: quod diuinitus præmonitum ipse Episcopi aduentus declarauit. Hunc sunt qui Sancium de Roias fuisse volunt; [inungitur ab Episcopo Palentino,] sed constat ipsum anno MCCCCXXII excessisse e viuis: quare dicendum est, id fecisse Dominum Petrum de Castella, Regis Petri nepotem. Dignam autem prophetiam hanc censuit Regina Isabella, quam sepulcro eius curaret incidendam: itaque nunc ibi visitur, recepta Vnctione coram Episcopo in corona Fratrum ac Filiorum suorum animam reddens Creatori, cum sublatis in cælum oculis extremum illud eloqueretur, In manus tuas Domine commendo spiritum meum. [& mortuus 30 Martij,] Dies erat non postremus Martij, secundum Ordinis nostri chronica: sed trigesimus, quemadmodum Vita ipsa antiqua manuscripta & Episcopus Mantuanus Gonzaga testantur, idque confirmatur ab antiqua scriptura de miraculis eius. Mortuus est autem sexagesimo sexto circiter ætatis suæ anno, & communi Fratrum sepultura in conuentu Aguileriano tumulatus.

[57] Ex miraculis post mortem eius factis, qualia ad canonizationem alicuius merito requiruntur, [mox clarescere miraculu cœpit,] non quidem primum, sed dignum primo loco commemorari, inuenitur in informatione legitime sumpta. Accidit vt ad conuentum accedens mendicus, cum iam nihil portario esset reliquum, eleemosynam peteret; illo igitur negante quidquam suppetere, recta abijt ad sepulcrum mendicus, & coram eo prostratus in genua, O vir, inquit, sancte, siquidem tu viueres hodie, non ego hinc absque solatio dimissus fame morerer. Rem miram! aperitur sepulcrum, ex eoque manum extendens Sanctus panem porrexit indigenti: qui eo accepto continuo præco facti miraculi apud omnes fuit. Cetera quæ ad illius inuocationem facta sunt prodigia tanto sunt numero, [e quibus approbata 46.] vt intra sex primos ab obitu menses ad centum viginti octo verificata sint per eos, qui ad sepulcrum venere gratias reddituri: ex quibus quadraginta sex rite examinata approbataque seruantur in Archiuio conuentus Aguileriani, vt ex informationibus iam dictis constat, & sunt sequentia.

[58] Proximo post Sancti obitum Iouis die, qui idem primus Aprilis fuit, [1 Apr. sanatur claudus,] Catharina Sanchez de Soto, membrorum debilitatem solita axillaribus fulcris sustinere ad gressum, & magnos insuper dolores patiens, in loco, qui Fuente lesendo dicitur, vt audijt multitudinem miraculorum, quæ ipso mortis die fieri cœpta iam spargebat fama; ipsius inuocauit merita, dimissisque cruculis sanam se reperit: quare postea ad sepulcrum venit actura gratias, & examinata res, ita prorsus, vt dixerat, comperta est se habere. Cum autem maximus esset eorum numerus, [14 ex aperto sepulcro suauis exhalat odor.] qui aliquid reliquiarum ipsius postulabant, importunis precibus fatigatus Vicarius, qui iam amplius nil habebat, quod largiri vellet, mediæ noctis silentio iussit quam secretissime aperiri sepulcrum, terramque illius cum aliquot habitus mortualis frustis ad se afferri. Quod dum Fratres tentant, prohibiti sunt porro terram egerere, ob incredibilis odoris fragrantiam inde emanantem, qui eis religionem iniecit, si pergerent, nisi Vicario de re tota admonito: sed & hic in cella sua eumdem percipiens suauissimum odorem, prius quam moneretur accurrit, & ex ipso corpore illum procedere iudicauit. Accidit autem hoc decimo quarto post mortem illius die, mensis vero decimo tertio.

[59] Per idem tempus, in loco, qui nuncupatur Gumiel de Ysau, contacta peste & iam inuncta atq; deposita iacebat Agnes, [conualescit moribunda ex peste:] filia Francisci Gonzalez chirurgi, ibidem inquilini: quæ aliam omnem spem sublatam videns, rogauit patrem, vt ad se ferret fasciam, qua paucos ante dies vsus fuerat, Sancto Aguileriano venam secans: quam vt supra se posuit, subito loquelam amisit, interimque multo sudore prorumpente sana paullo post velut a morte resurrexit. Ioanna cæca, filia Ferdinandi Gonzalez, [alia ex lateris dolore deposita.] Roæ inquilina, ex dolore lateris loquelam amiserat, & a cunctis iacebat deposita; quando pars aliqua vestimentorum Sancti applicata ei fuit: simulque loquendi & videndi facultatem recipiens, etiam dolorem lateris depulsum, & molestissimum singultum sublatum gratulata sibi est, omni ex parte sana.

[60] Garcias Alphonsus, filius Bartholomæi Alphonsi, incola Turris crematæ, septem mensibus infirmus non vno morbo iacuit, & iam audiendi ac loquendi amiserat potestatem. [1 Apr sanatur 7 mensium infirmus,] Perlatus autem a parentibus Aguileriam est Aprili mense, non multo post obitum Sancti tempore: cuius sepulcrum visitans totus conualuit, & domum rediens vltimo die mensis, ab effusis obuiam incolis multa cum gratulatione est susceptus. Sabbato eodemq; primo mensis Maij die, ad sepulcrum Sancti accessit Martinus Ventosiliæ incola, [alius 22 annis æger 1 Maij,] post annos viginti duos exactos inter dolores grauissimos: quibus se prorsus liberum sensit in ipso ecclesiæ Aguilerianæ ingressu, cum Sancti meritis se commendasset. Secundo die eiusdem mensis ex territorio Sepuluedæ Petrus Martinez, Toroyuelæ indigena, [2 Maij 8 annorum debilitas.] ab octo annis debilis venit, & oratione facta, suas ad sepulcrum furcillas dimisit.

[61] Quinto dicti mensis die, in Vigilia Ascensionis, eodem venit Atenzanus Clericus, [5 Clericus Atenzanus,] Petrus Garcias nomine, valde infirmus plenusq; doloribus: qui noctem illam in oratione ante sepulcrum ducens, mane facto, suscepit supra se habitum Sancti, & simul integram sanitatem, atque furcillam, qua vtebatur ad gressum fulciendum, ibidem reliquit. [27 Maij duo claudi,] Dies Iouis vigesimus septimus eiusdem factus est duplici miraculo memorabilis in Didaco Ruyz ex Peñaluer per decem, & Benedicto Sanchez ex S. Mariæ de Riaza per tres annos claudis: qui ad dictum sepulcrum recuperauere sanitatem. Die Martis, primo mensis Iunij, magna populi multitudo ad visitandum sepulcrum confluxit, [1 Iunij quatuor alij,] ex eaque miraculose sanati sunt Catharina Sanchez, vxor Ioannis Fernandij Moreni, manus vnius vsu priuata per decennium; & Andreas Fernandes; Leonora vxor Petri Garciæ, atque Maria vxor Ruderici Sanchez, omnes Tutellensis ad Durium pagi indigenæ, omnes claudi; & sanitatem retulere.

[62] [2 die puer elephantia si extinctus,] Secundo mensis & Mercurij die, ad conuentum Aguilerianum Alfonsus de Costina venit, ex oppido Villa-Muriel dicto, cum filio Ruderico, sexenni puero: qui festo Corporis Christi ibidem existens in ecclesia, gestusque incompositos varios coram venerabili Sacramento exercens, cecidit ex gradibus altaris tanto impetu, vt sublata loquela haberetur pro mortuo. Tum cœpit ei conuolui stomachus, & violenter per os euacuari totus: ita sublatus est in domum paternam, magno cum dolore Alfonsi, qui eadem in ætate alium filium simili casu amiserat. Ne quid autem intentatum relinqueret, votum vouit de ferendo ad sepulcrum Sancti filio, cum pari ceræ pondere si conualesceret. Ille vero non modo non conualuit, sed statim a paterno voto factus frigidior glacie, [facto per patrem voto suscitatur,] expirauit die Iouis ad vesperam. Mox obtecta mortuo facies est, adhibitiq; e Confratribus ad hoc destinatis duo sunt, qui defuncto aduigilarent. Postero die apparatæ exsequiæ fuerunt, sed ijs non eguit puer, secunda post ortum solis hora subito viuus sanusque assurgens per merita gloriosi illius Sancti, cui ipsum suus commendauerat pater, qui non distulit votum cum filio adimplere.

[63] Eodem die mulieres duæ aduenerunt ex oppido Cuellar, altera Catharina Martinez nomine, [3 die sanantur clauda,] vxor Ioannis Lopez a sex annis clauda; altera Petri Velasquez Notarij coniux, quartana febri per triennium vexata: eo quod vtraque, [& febricitans,] ipso quo Sancti sepulcrum se visitaturas vouerant die, sanitatem recuperasset. Die Veneris quartoque eiusdem mensis, eodem appulit Michael de Monte, Francus: [4 claudus,] qui ab annis viginti claudus ibidem se gradiendi facultatem recuperasse, probauit expedito per ipsam ecclesiam cursu. Tunc quoque Ioannes de Aguileria, Berlangæ incola, [& manus confracta.] cui ante sexennium lapso ex turri manus sine remedio confracta manebat, cum oraret ad sepulcrum, digitos sibi extendi sensit: quibus continuo gladium, quod antea non potuerat, e vagina educens, gyrabat illum lacrymans præ gaudio, & testes miraculi voces edens.

CAPVT VII.
Reliqua miracula B. Regalati legitime excepta probataque.

[64] Alphonsus Fernandez Arandensis Clericus, Sabbato in quintum mensis Iunij diem incidente, [5 Iunij curatur paralyticus,] ad sepulcrum venit, curationem quærens paralysi suæ, quæ totum corpus ei octauum mensem reddebat inutile: eamdemque inter duodecimam & primam horam Meridianam recepisse se sentiens, exclamare continuo præ lætitia cœpit, se Dei & Sancti gratia persanatum, & relicta istic furcilla per ecclesiæ gradus multoties ascendit descenditq; ne cui dubium de miraculo esset. Exhinc proximo & Dominico die venit Ioanna vxor Lopij de Salzedo, [6 tibiæ vlcerosæ vulnera:] incolæ Pineti de Yuso dicti: quæ cum inueteratas in tibia per annos tres gestaret plagas, ingentesque ex ijs pateretur cruciatus, ita fuit ad sepulcrum sanata, vt prius quam pedem efferret ab ecclesia, non tantum sublatos dolores, sed etiam consolidatas plagas lætaretur. Die Mercurij & nono Iunij, [9 pedibus æger:] quidam ex Peñafiel eques, Ioannes de Cuellar nomine, ante sepulcrum orans sanum se sensit a doloribus, quibus male affectos habebat pedes: & qui claudus aduenerat, dimissa istic furcilla expeditus cucurrit per ecclesiam, & in scamna quedam ascendens atque descendens, & identidem præ lætitia subsiliens ac terram pedibus ijs percutiens, qui prius omnem fugiebant attactum.

[65] Decimo quarto & Lunæ die, quatuor ad sepulcrum viri sancti facta miracula sunt coram multis testibus in Informatione nominatis atque iuratis: [14 sanantur contracta,] primum quodque plus ceteris admirabilitatis habuit, ostendit Deus in Ioanna Garcia, filia Marij Diez, Palentina; cui paralysis os fœde distorserat, & magnos in brachio tibiaque dolores cumulabat, manum vero sic contraxerat, vt a primo morbi die numquam potuerit aperiri. Huius afflictissima mater, quia irrita erant remedia omnia, cum de miraculis per intercessionem sancti viri factis inaudisset, sua ad ipsum conuertit vota, filiamque ad sepulcrum adducendam promisit ad nouemdialem illius cultum: quod dum faciunt mater & filia, huic reddita sanitas ex integro est, actisq; Deo gratijs Palentiam rediuerunt. Verum non diuturna hæc illis lætitia fuit, domum enim suam ingressæ eadem infirmitas redijt: & recordata mater non fuisse completam, vt vouerat, nouenam; festina reuertit, & perfecto voto nihil simile doluit. Eodemque die ex varijs infirmitatibus miraculosam sanitatem obtinuerunt Ioannes de Media-villa, [& infirmi quatuor,] ex Tudela ad Durium; Marina, vxor Ioannis Zapatero, ex Pinel de Suso; Maria Aluarez, vxor Didaci Labrador; & Ioannes filius Petri Dominguez, ex oppido Tiedra.

[66] Octauo die post, vigesimo primo scilicet mensis, Ioannes de Tome, [21 quidam totius corporis,] Italus ex statu Mediolanensi, arthritim ab ipsa pueritia passus, & extremis quinque annis acutissimorum dolorum assultus tam vehementes sustinens, vt concidens in terrā spumas ore eiectaret, quinis senisque nonnumquam per diem vnum vicibus; adhæc dexteri brachij priuatus vsu & arentem gestans manum, cum tot simul malis nullum inueniret remedium, & miracula per intercessionem Sancti patrata intelligeret, ad eius sepulcrum ex voto venit ceream offerens imaginem; & antequam templo egrederetur plenam recepit sanitatem. [alia brachij vsum recipit.] Eodem die Catharina, filia Petri Martini ex Roa, visitans sepulcrum Sancti, sanata est a quinquennali infirmitate, & dextri brachij vsum recepit.

[67] Sabbato vigesimo sexto Iunij, duo magna miracula operatus est Deus, in duarum mulierum fauorem idem sepulcrum visitantium; [26 Iunij sanantur mulieres duæ,] quarum vna Maria Ramos, vxor Roderici Alfonsi ex Turre-cremata, deliquia & multas infirmitates patiebatur cum ciborum fastidio tanto, vt toto triduo vix vnam subinde buccellam comederet; doloribus autem tam vehementibus, vt omnem sensuum vsum non raro amitteret, & multū per nares exijceret sanguinem. Hæc postquam Sancto se commendasset, in ipsa ecclesia tale incurrit deliquium, vt ab omnibus ibi præsentibus crederetur mortua: sed mediam post horam non ad suos modo sensus, sed ad integram redijt sanitatem. Altera Ioanna, filia Ioannis Herrador, indidem oriunda, adeo deformiter contracta, vt brachijs in tergum versis digitisque adunctis atque distortis neque comedere per se neque aliud necessariæ rei agere posset, coram pluribus adstantibus ibidem perfectissime curata est.

[68] Tribus miraculis Sanctus Aguilerianus claruit die vigesimo octauo Iunij. [28 puella diabolicis spectris infestata,] Primum cuidam puellæ accidit, Mariæ de Oliuera nomine, filiæ Petri Aluarez Equitis & Dominæ Mariæ de Oliuera, indigenarum Fuentaluillæ del Pinar dictæ, quæ territorij Cuellariensis vicus est. Hanc cum sana atque robusta esset, primo die Lunæ in Quadragesima inuaserat pectoris dolor tantus, vt ei retinendæ viri septem ægre sufficerent. Per duodecim dies durauit hoc malum, & tunc quidem cessauit: verum post duos menses multo vehementius quam antea redijt, omniumque sensuum priuabatur vsu, quibus vtcumque reddita, dicebat apparere sibi mulierem nigris indutam, cuius faciem videre nequiret, sed plenos pretiosis annulis digitos; hortantis secum vt iret, magnasque diuitias & honores promittentis. Quas pollicitationes cum reijceret puella, licet ignara quis eas offerret: breui apparuit dæmonem esse, qui misellam reliquit mutam, surdam, cæcam deformiterque contractam. Ad eius ergo sepulcrum, cuius miracula iam antea fama vulgante cognouerat, ire proposuit, statimque melius habere se sensit, & loquela recuperata rogauit parentes suos, vt Aguileriam duceretur. [ad sepulcrum Beati cum suis proficiscens,] Non potuit dæmon hæc audire & quiescere: ergo Sancto inuidens rursum se spectabilem puellæ exhibet, vetatque ne ad illum Fratrem eat, qui nihili sit & nihil possit: quod si eat, minatur omnes suffocandos in flumine, deiectos e ponte per quem transitum haberent. Verum hoc nihil formidans, respondit plus Deum quam diabolum posse, qualem cum ipse se declararet, iret sane in malam rem, nam se, vellet aut nollet ipse, Aguileriam ituram. Ex eo autem tempore diabolum non vidit, nisi cum venerunt ad locum Luganillæ dictum, [liberatur,] vbi rursum apparens mutam puellam & ambabus manibus contractam efficit; itaque mansit illa vsque dum ad Durij ripam, vbi Naua de Roa appellatur, peruenerunt, ibidem a dæmone submergendi, si Deus permitteret: sed hoc & Sancto eius protegente, Aguileriam incolumes aduenerunt, neque amplius visus puellæ dæmon est, omnium eius infirmitatum caussa.

[69] Eodem die ad tumulum Sancti venit Toribia Sanchez, filia Ferdinandi Sanchez ex Castro mocho, [illuminatur cæca,] vtroque oculo cæca: huic vt positus supra caput est Sancti ipsius habitus, grauiter ex oculis dolere cœpit: sed dolor simul cum veste sublatus, bene videntem sanamque reliquit. [surda auditum recipit,] Tertium huius eiusdem diei miraculum experta est Sancia Hernandez, vxor Alfonsi Hernandez ex oppido Roa: quæ duobus annis infirma & prorsus surda multisque cruciata doloribus, sanitatem ad Sancti sepulcrum accepit integerrimam. Post hæc mensis Iulij die decimo sexto, feria sexta, [16 Iulij rectificantur distorta brachia,] eodem aduenit Catharina Martinez, vxor Gomesij Nunnij de la Figuera, oppidi Ayllon inquilina, filium quemdam suum adducens brachiorum vsu priuatum: qui ad contactum prædictæ vestis continuo illa extendit, quæ contorta erant, & ab hac alijsque, quas patiebatur infirmitatibus plene liber remansit.

[70] Octauo Augusti die in Dominicam incidente adfuit Catharina, filia Ioannis de Portillo notarij & ciuis Cuillariensis, a natiuitate contracta, & brachijs tam languida, [item 8 Aug.] vt nullo sibi vsui essent; æque ac manus recuruis in vncos digitis ad omnia inidoneæ; vt monstro quam homini similior non aliter quam reptando se moueret, quoties erat mutandus locus: & ab omnibus hisce malis apparuit libera, visitando sepulcrum sæpe dictum. Eodem venit, anathema ex cera afferens, quidam Archiepiscopi Toletani famulus, Ludouicus de Xaramillo nomine, [& mula infirma curatur:] Yeuenensis origine: votū soluens, quo se in itinere obligarat, cum sua ipsum mula destitueret, infirmitate correpta: a qua mox vt factum est votum sanata fuerat, suffecitque in quinquaginta leucarum iter, terdenas & quaterdenas leucas quotidie conficiens.

[71] Vigesimo die Augusti, feria sexta, sanati ad Sancti sepulcrum sunt Ioannes Hernandez de Madrigal, ex Yuan-Romano vico territorij Areualensis oriundus, [20 Aug. fanantur varij,] totus incuruus atque cōtractus; Vxor Ioannis de Madrigal, ex eiusdem nominis oppido, octo mensibus contracta & affixa lecto; & Maria Gonzalez, multis annis contracta etiam ipsa. Eodem die ad sepulcrum accessit Petrus de la Calleja, filius martini de la Calleja, Harensis indigena, propter continuas febres aliasque infirmitates desperatus a medicis. Huic cum tali in articulo particulam terræ a sepulcro Sancti acceptam super caput posuissent, materque infirmi se pro filio deuouisset quod nudis pedibus Aguileriā iret, ibique mortualem offerret sindonem si is conualesceret; subito conualuit, & valetudinem tam miraculosam Sancti meritis omnes adscripserunt. [7 Sept. contractæ duæ,] In peruigilio autem festiuitatis Marianæ, quæ in Septembri recolitur, die Martij & mensis iam dicti septimo, mulier ex quodam Medinæ campestris vico Braojos dicto venit, Ioanna Perez nomine, vxor Petri Hernandez, vigesimum annum brachijs capta & cruribus contracta, cum aliorum manibus esset ad sepulcrum apportata, suis inde pedibus sana reuertit, & præ gaudio, crebro scalarum ante ecclesiam descensu ascensuque, miraculum confirmauit, admirantibus qui aderant. Eadē patiens, alia ex eodem loco mulier, eodem modo & die, similiter sibi est restituta.

[72] Sequenti Dominico die & duodecimo mensis, voluit Deus vt ex multis ad Sancti sepulcrum collectis vna præcipue illius visitatione consolaretur. [Mulieri cuius filium sanarat sanctus] In continuam periculosamque febrim inciderat Ioannes Lopez Burgensis Canonicus, filius Roderici de Villaviridi & Isabellæ Rodriguez de Murcia, eiusdem ciuitatis: mater autem, cum filio mortem metueret, commendauit eum Sancto Aguileriano: & subito illi, qui eatenus ingēti ciborum fastidio laborarat, comedendi apperitus venit, seque ab omni febre liberum sensit. Ea res piæ mulieris deuotionem erga Sanctum vsque adeo auxit, vt in omnibus suis necessitatibus ad eum recurreret, & vero etiam auxilium reportaret. Accidit igitur vt Medinæ-campi existenti & claudæ, vehemens febris cum ingenti in brachio sinistro cruciatu superueniret: quo in statu visa est sibi de nocte experrecta videre Sanctū in cubiculum ingredi, in comitatu duorum eiusdem Ordinis religiosorum; tantusque fuit apparentis splendor, [apparens Sept. sanitatem restituit,] vt in loco alias obscuro distinctissime cognouerit eius, quem antea numquam viderat, vultum, staturam, habitum atque incessum. Rogans vero num ipse esset Pater Aguilerianus, audiuit quod esset. Qui media circiter hora ibidem moratus, manu tandem sua humerum eius tetigit, & notabiliter alleuiatam relinquēs disparuit. Tum illa continuo proposuit ad sepulcrum accedere venerabunda, & inde pedibus suis absque crucularum fulcris sanissima reuertit.

[73] Eodem die ex Turri-equitum, Segouiensis territorij vico, Catharina de Velasco aduenit, annum decimum capta manibus & pedibus clauda: sanata vero ad sepulcrum est, imposita super eam Sancti veste. Die autem decimoquarto Decembris feria tertia, Frāciscus filius Martini Figuerij, ex Gumiele de Ysau oriundi, [aliam item contractam sanat] infelici lapsu extinctus est: ad patrem autem relatus mortuus, pari doloris atque mœroris impetu raptum coëgit in has voces positis humi genibus exclamare, quas omnes qui aderunt audiuerunt: O Sancte in monasterio Aguileriano requiescens, [14 Dec. mortuum suscitat.] redde mihi viuum hunc filium, & ego hinc vsque ad sepulcrum tuum flexis prorepam genibus. Quodvt dixit, redijt in vitam puer, & num quid ei doleret rogatus; Nihil omnino, inquit: quare pater vt vouerat sic Aguileriam adrepsit.

CAPVT VIII
Miracula alia, sed pleraque extra iuris formam excepta.

[74] Non sustinebant vlterius Fratres inquietudinem, quam populi ad sepulcrum accurrentis & miraculorum ibidem patratorum frequentia adferebat. [Mense Aprili anni 1456 notantur sanati] Itaque postquam, ea quæ retulimus miracula quadraginta sex, secundum iuris formam excipere curassent, pertæsi laboriosæ inquisitionis, ea deinceps omissa, satis habuere, quæ nuntiabantur, excipere in libro, istum in finem penes Sacristam asseruato: sed nec hoc diu perseuarunt facere: nam post sex menses, nihil amplius curauerunt referre in scripta. Quæ autem sic notata sunt, ea ex libro prædicto quāta possum breuitate transcribo. Ex his sequentia consignata sunt Aprili mense anni MCCCCLVI.

[75] Eodem die, quo ex hac vita Sanctus gloriosus migrauit, in Turrim-crematam venit quidam Rodericus de Rabe nomine, qui tunc in Aguileriano cōuentu fuerat multaque vt in viri beati morte contigerant, [Puer febricitans,] admirantibus narrauit. Audiuit ea Simon de Mazuelo, Condemuñi incola, & filij sui recordatus, quē iam inde a septem mensibus continua febri laborantem domi reliquerat, vouit interius ipsum, si conualesceret, ad sepulcrum Sancti apportare. Post hæc sequenti die domum versus iter instituit; quo cum venisset, & de filio qui se haberet interrogasset, responsum est febribus fuisse liberum a vespera diei Martis; nunc autem sic valere acsi nunquam ægrotasset. Cognouit ergo pater, ipsum illum diem horamque fuisse quo Sanctum pro filio inuocarat, seque agnoscens reum voti, nihil moratus est cum filio venire Aguileriam ad illud exoluendum.

[76] Ferdinandus Garcia, Fontis-besendi incola, filium habuit grauibus infirmum febribus, ex quibus & vultus & caro eius immodice tumuerant, [alius pro mortuo habitus,] & trium horarum spatio mortuus credebatur: sed cum vouisset pater pro resuscitatione pueri profectionem ad sepulcrum, redijt puero spiritus, & allatus ad monasterium est a patre, gratanter quod contigerat referente. Mulier quædam Antonia nomine, Villaluæ commorans, nullum infirmo filio remedium inueniens efficax, multis frustra tentatis, dixit: Commendo te Deo & S. Francisco & Sancto illius Fratri de Aguileria. [tertius contractus,] Noctem deinde vnam in sacello ipsius traducens orando, mane reperit filium persanatum, solutasque tibias quas antea incuruas contractasque habebat. In Castello de Raij-Diaz puella erat manuum vsu capta & muta iam inde ab annis quatuor; quæ neq; os claudere, neque linguam mouere, [& muta,] neque saliuam poterat continere ne sibi per mentum in pectus deflueret. Mater autem eius, auditis quæ de Sancto plurima memorabantur miraculis, ad sepulcrum eius deduxit filiam, ibique tota nocte remansit. Mane facto filia mouere linguam & saliuam cœpit deglutire, domum vero sic rediens ad mediam leucam promouerat iter, cū & os claudere & loqui potuit: quare religioni sibi duxit mater non illico regredi ad conuentum, agendis Deo Sanctoque eius gratijs & facto publicando.

[77] Michael Bermeio, Ynerensis vici in territorio Caracenæ indigena, visum & ambulandi facultatem ad sepulcrum Sancti plene sanatus accepit, [cæcus & claudus,] & suas ibi furcillas dimisit. Portillensis mulier octiduum totum conatu irrito laborans in puerperio, tacta viri sancti corda, quæ in Abroxano seruatur conuentu, cōtinuo fœtum enixa est & sana fuit. [adiutæ puerperæ duæ] Idem beneficium accepit vxor Hernandi Vasquez notarij Coruniensis, triginta ipsos dies cum ijsdem parrus doloribus conflictata. Andreas Gomez Aguilerianus, a natiuitate infirmus; Petrus Beltran villæ Guzmani incola, febrim continuam patiens cum capitis dolore; [infirmi tres.] & Ferdinandus Martines Santynaniensis, ab annis quinque multos in contracto misereque incutuo corpore dolores patiens, visitauerunt Sancti sepulcrum & sani domum rediuerunt.

[78] Mense Maio anni eiusdem Ioannes de la Parra, Sinogensis, ex lapsu loquelam perdidit, & chartam atque atramentum poscens, scripto mandauit vt se Aquileriam portarent ad Sanctum, & duos ex amicis nominauit testamenti sui curatores: [Mense Maio inueniuntur sanati mutus,] scribere autem nil vltra valuit, omnium mox sensuum vsu priuatus. Delatus ergo quo voluerat est, & ipsius Sancti indutus habitu, continuo se sanum reperit cœpitque clamare, Gloria Patri & filio & Spiritui sancto: quia sanus sum meritis benedicti huius Patris, idque coram multis ad eius sepulcrum peruigilantibus. Garcias de Roa, Vxamensis Episcopi famulus, a vulneribus in quadam rixa cultro inflictis, ad idem sepulcrum consanuit: sentiens autem manum, quam habebat, vehementer sauciam quodammodo aduri, [& cultro læsus,] dissoluit fascias, & conclusas plagas digitumque, cui succisi erant nerui, probe reperit consolidatum: quod miraculū, vna cum sequenti, legitima attestatione firmatum reperitur.

[78] Eodem die sanatus est Martinus Ruyz de Turegano, Ninouerensis in diœcesi Segobiensi Curatus, qui ab annis quinq; ex subita cōsternatione subleuationem cordis & crurū tremorem tantum patiebatur, [item Sacerdos ad sacra impotens,] vt Missæ sacrificium non posset celebrare. Multum ille pecuniæ in medicos insumpserat, quos vt inueniret, plusquam leucarum quingentarum iter circumiens fecerat, nec remedium inuenit, vsque dum die decimoquinto mensis Maij vouit, ad Sancti sepulcrum se iturum: mox autem vt vouit, sanus fuit, & crastino eodemque Dominico ad altare stetit. Mulier ante annos quindecim furiosa, per vim ad ecclesiam Aguilerianam adducta, statim atque habitu vim sancti contacta est ad mentem sanam rediens, confiteri de suis peccatis voluit apud vnum ex Fratribus. [mulieres amentes duæ] Alia mulier ex Turri-gabinda de scalis lapsa spectrū nigrum atque horribile vidit, eoq; viso mente excidit, clamans exinde vociferansque a dæmonibus se de rupe in rupem raptari per montes & valles: itaque ab omni cognitione familiarium alienata est, vt nec maritum quidem suum dignosceret. Hic vero Sancto Aguileriano commendatam ad sepulcrum eius duxit, & mente sanam reduxit domum.

[79] Domina, Ioanna. vxor Michaelis Sanchez; & Berengaria Aluarez, vxor Ioannis Salmanticensis, cruribus infirmæ; [plures claudi,] & Padillana mulier clauda, aliaque ex Ayllonensi oppido insuper curua, & Domina Maria vxor Alfonsi Ferdinandez Pinedensis, cum Ioanne Alfonso de Hortezuela Berlangani territorij vico, ac filius Petri Braui Tureganensis, cum Ioanne Ramirez ex Pinel de Yuso, alijque nonnulli, claudi omnes, & quidem ex multis annis aliqui, sepulcrum Sancti visitantes, expeditam gradiendi facultatem impetrarunt. Vallisoletanus mercator, Andreas nomine, filius Petri Hernandez, tactu alicuius reliquiæ huius Sancti conualuit a febri continua & lateris dolore. Eodem remedio conualuerunt Ioanna de Castrillejo, [& febricitantes,] filia Calesi de Castrillejo, quinquennio surda; Ioanna Lopez Horensis, duplici laborans quartana; Maria vxor Sancij Gonzalez indidem oriundi, quæ quinto ab imprægnatione mense tantam emiserat copiā sanguinis vt morti proxima iudicaretur; & filia Didaci Lopez Notarij Vallisoletani, peste & febri vehementi ægrotans, ac denique Vallisoletanus mercator pleuritidem ac febrim patiēs: & quidem ad sepulcrum Sancti omnes.

[80] Mense Iunio anni prædicti ista insuper scripto excepta sunt. Petrus filius Andreæ Gonzalez ex Mota-tauri, surdus & mutus a natiuitate, [In Iunio similiter sanati claudi varij,] aurium & linguæ usum ad idem sepulcrum accepit. Petrus filius Teresiæ & Ioannis Gonzalez, sextum annum claudus contractus & incuruus; Ioannes de Gonzalo ex eodem loco paralyticus; Petrus Gonzalez, ex Medinacampi, claudus; Clericus Ercēsis veneno infectus; puer Diustensis vno pede claudicans: Didacus Quiroga in S. Dominici de calciata natus, triennium leprosus; vir ex Hinojosa de la Sierra, debilis pedibus; Michael Sāchez ex villa S. Dominici leprosus & claudus; Clericus quidam Prejanensis, ab octo annis debilitatus; & filia Alfonsi Claudi Bañensis, digitum vnum toti brachio æqualem habens cum multis alijs infirmitatibus; ac denique Ioannes Fernandez de la Sierra, suffultus cruculis ob membrorum debilitatem, sepulcrum Sancti visitantes, omnes sanitatem obtinuere.

[81] Ioanni Alfonso de Ayladis filius fuit, qui ad extremum deuenit articulum, triduum nihil comedēs, & linguæ destitutus vsu: [& diuersimode infirmi.] vouit pater cum illo visitare Sancti sepulcrum & certum ceræ pondus adferrre, ac mox vt optarat, conualuit puer. Tibia Licentiati Andreæ Lopez Burgensis, peste contacta & morti erat adiudicata, sic vt de funere curando iam ageretur: sed patre pro ea votum de sepulcro insimul visitando nūcupante, illico conualuit. Filia Mariæ de Tortoles, ex S. Petri de Yedra, ex moro quadam cadens, caput sic allisit, vt in hiantem scissuram digitus intromitti posset; & hæc ad matris votum conualuit: sed in memoriam facti, vestigium plagæ semper conseruauit. Burgensis mulier ab annis sex ita exulceratam habens mamillarum vnam, vt pugnum capere posset exesa caro, sanata fuit applicata sibi Sancti veste, eodemque remedio alia quædam debilis conualuit.

[82] Mense Iulio anni eiusdem, Catharina, filia Afonsi Pan-y-agua Motensis, quintum annum debilis; puella quædam Yanguana, oculo vno cæca; [Itemque mense Iulio,] Stephanus Fernādez ex Medina-campi, vigesimum annum præter crurū debilitatem multos in corpore dolores patiens; & alius eiusdem loci incola ipsius comes; Ioannes Rodriquez, vno pede claudus; filius Ferdinandi Azofrani, propemodum cæcus; Michael Perez, Clericus Ceruefanus, vno latere claudicans, pedibusque ac manibus sic affectus arthritide vt toto biennio eis vtinō posset; Ægidius de Cantalapiedra, octo annis debilis & cruculis gressum fulciens; mulier Taurensis, vxor Roderici de Grado, item debilis; Petrus Rodriguez Pozuelanus, surdus & quotidie alienationem a sensibus patiens ex occulta infirmitate; & Marcus Fernandus de Cuellar Portillensis, quartana febri biennio laborans, sanitatis beneficium ad sepulcrum Sancti consequi meruerunt.

[83] Mense Septembri anni eiusdem, Martini Garciæ Vltnetani filia, quæ lecto debilis decumbebat; Andreas Fernandes Cornejo indidem oriundus, [& Septembri.] mācus & debilis; Arandensis mulier, famula prætoris Curielensis, mamillam male affectam habens; filius Ioannis de Morales Aguileriani, sublata comedendi facultate marcescens; & alij tres pueri eiusdem oppidi, scilicet filius Antonij de Couarruuias febricitans, as duo filij Antonij Gomez diuersimode infirmi: item Franciscus Curielensis notarius, vno pede debilis; duæ mulieres & viri totidem, manibus capti; Catharina Gutierrez, vidua Tudolensis, cæca; suarum infirmitatum remedium ad sepulcrum Sancti inuenere.

[84] Filius Petri Carpinteri Gumielensis, rupto brachij osse; & religiosus quidam, Fr. Marcus nomine, multos in tibia dolores patiens; atque Isabella Fernandez Portillensis, surda & cum cruciatu lateris magno accrementum quoddam periculosum gestans, inuocato Sancti eiusdem auxilio opem sensere. Domina Catharina in Fonte-lesendo præcipuæ dignitatis matrona, vtrisque tibijs ita debilis, vt nisi cum dolore maximo & adhibito furcillarum sustentaculo gressum promouere non posset; cum audisset miraculorum multitudinem quæ Deus per Sanctum suum operabatur, ei se deuote commendauit, tantumque breui vigorem sensit, vt intra triduum posset absque furcillis incedere; sepulcrum autem illius visitans, ipsas in perpetuum sana dimiserit.

CAPVT IX
Corporis incorrupti in marmoreum mausolæum translatio.

[85] Annis omnino triginta sex in illo suo humili sepulcro iacuit S. Regalati corpus, [Corporis incorrupti translatio solennis] infinitis a Deo interim miraculis honestatum, visitatum a Regibus Prælatisque & populis, turmatim accurrentibus. Et vero fuerunt tempora, quibus etiam Reges ad eiusmodi communium miseriarum azylum cogebantur recurrere. Cum enim Rex Ferdinandus Granatensem vrbem recepisset a Mauris, Regina Isabella ipso illic relicto Aquileriam excurrit, curatura sacri corporis translationem: quæ solennissimo ritu peracta est, & insigni per illos campos processione instructa, concurrente hominum multitudine innumerabili, Episcopisq; & Prælatis vicinis cum Clero, monachisq; cum crucibus & insignibus suis. Res ad decimum quintum Maij anni MCCCCXCII acta est, [an. 1492 35 Maij coram Regina] & sanctum corpus collocatum in capella maiori ad latus Euangelij: vbi nunc sublime conspicitur in alabastrino sepulcro, quod de mandato Reginæ, Comitissa de Haro fabricandum curauit, multa eius miracula, Sanctumque radiante cinctum diademate repræsentans: ex tunc enim vocari Sanctus & splendore illo circumfusus exprimi pictoribus cœperat: nisi potius huius rei principium ad ipsum mortis diem referimus, quando ad eum vota cœperunt fieri & anathemata deferri.

[86] Eductum ex humido in quo iacuerat loco corpus, [quæ rescissam dexteram] ad stuporem omnium integrum incorruptumptumque apparuit; neque hoc tantum, sed etiam molle ac flexile & cælesti odore fragrans, qui per totum monasterium agrosque vicinos se diffudit. Mota tanta rerum admirabilitate Regina, & Regi marito specimen huius prodigij exhibere volens, iussit manum vnam abscindi, [ad Regem defert.] ex qua ipsoque brachio recentissimus, velut ex viuo corpore, sanguis fluxit ad tempus aliquod; qui linteis pannisque exceptus est, ad prodigij huius memoriam in conuentu Aguileriano relictis & reuerenter conseruatis, vna cum duobus digitis medijs: qui etiam nunc seruantur integri, certe non ita consumpti, quin optime distinguantur ossa, carnes, nerui, pelliculæ. Creuit hisce miraculis non solum deuotio vulgi, sed etiam Regum Principumque ecclesiasticorum & secularium: e quibus Archiepiscopi & Episcopi aliquod, nec non Apostolici Nuntij duo, Aranda, vbi Regi ægrotanti aderant, Aguileriam excurrerunt sacrum corpus adoraturi. [Philippus III ipsum visit] Ac deinde Rex Philippus III bonæ memoriæ & Regina Margarita Austriaca eius vxor, cum filio nunc Rege Philippo IV, illud visitaturi sæpius Aguileriam venerunt.

[87] [cuius filio Philippi IV a medicis deposito] Annus agebatur MDCX quādo Arendensi in oppido idem Dominus noster Rex Philippus IV periculosa decumbebat ex febri, tum adhuc Hispaniarum Princeps: eoque res deducta erat, nihil vel proficientibus medicorum remedijs vel Sanctorum quæ adducebantur vndique reliquijs adiuuantibus, vt Doctor Valle, regius Archiatrus, duobus Proceribus, de valetudine Principis requirentibus, secreto dixerit ipsum mori. Hac occasione missi sunt nobiles duo Aguileriam, petituri sacros Regalati digitos, quasi talem in vsum istos ibi Regina Isabella reliquisset. Exposuerunt illi quod ferebant mandatum Fr. Petro de Borgia Guardiano, ab recitato Matutino officio ex choro venienti; [per digitos B. Regalati Aquileria allatos] qui continuo in viam se cum reliquijs dedit: mane autem postero Arandam aduenienti, & in partem quam Princeps tenebat ingresso, sub ortum solis occurrit Comitissa de Altamira, nutrix Principis, dicens: Iam nunc, Pater Guardiane, reliquiarum tuarum experimur virtutem, pro ratione ingentis desiderij quo illas Princeps expectauit. Etenim qui multis diebus nullum capere somnum potuit, illo ipso momento temporis, quo huc intrasti, obdormiuit. Itaque commoretur hic Paternitas tua, vsque dum experrecto admouere liceat S. Regalati efficaces digitos: prout deinde, magna cum ipsius Principis lætitia, & recuperandæ sanitatis fiducia factum est.

[88] Sub hæc ingressus medicus, is qui præterito die actum esse de Principis vita dixerat, [sanitas reddita] cum tentasset arteriæ pulsum, Benedictus, inquit, Deus, tam enim manifesto in melius res commutata est, vt dicere possimus resuscitatum esse Principem. Exinde bis quotidie admotæ infirmo sunt reliquiæ sacræ, donec omni ex parte sanus atque incolumis Princeps per Sancti Patris merita est repertus. Cui beneficio gratum se volens exhibere Rex pater, [mouit Regem ad supplicandum pro Canonizatione.] Paulo Papæ V & S. R. E. Cardinalibus Burghesio, Pamphilio atque Landfranco nec non suo in Vrbe Romana Oratori scripsit epistolas, quibus Beatificationem solennem postulabat. Sed quia suæ sibi paupertatis conscius Ordo non audebat pio Regis desiderio obsequi, manserunt illæ litteræ in archiuio conuentus, velut pignora regiæ voluntatis, vsque dum ipsam Maiestas diuina moueat optatum negotium efficaciter aggredi, neque prius desistere quam sanctum suum benefactorem Cælestium catalogo adscriptum videat.

RELATIO PRO CANONIZATIONE
per Auditores Rotæ AD. S. D. N VRBANVM VIII.

Petrus Regalatus Ordinis FF. Minorum de Obseruantia Aquileriæ in Castella veteri (B.)

PER AVDIT. ROTÆ R.

[Prologus]

[1] Ecclesia, Pater beatissime, quam in sororem & sponsam secundis sibi nuptijs elegit Deus, hortus est, sed conclusus; [Proponitur caussa,] fontes habet, sed signatos: ne scilicet furtiua voluptatum blandimenta, aut venenosa impuritatis contagia sese ingerant. Hausit hortus iste e Franciscanæ Religionis fonte tamdiu fœcundos latices, quousæue prima sinceritatis puritatisque retinuit signacula, quæ Seraphicus ille Parens in ipsius orificio posuerat aduersus peccatum. Sed vbi superioribus seculis humanæ fragilitas naturæ fontem hunc aquæ viuæ non consignatum vel custoditum reliquit, cisternasque sibi fodit dissipatas, quæ aquas continere non valent; ecce fons turbatus pede & vena corrupta est, conuersaque in sanguinē flumina eius & imbres, ne hortus Ecclesiæ biberet. Non diutius tamē hortus iste Franciscanū sitiuit ad fontem, quando eum reuocatis antiquæ disciplinæ laticibus nonnullorum repleuit pietas, quos inter seruus Dei Fr. Petrus Regalatus apud Hispanos fontis eiusdem flumina deriuauit foras, & in plateis diuisit aquas pristinæ restitutas puritati ab omniq; sordium fermento emundatas atque sanatas; vt in eis non esset vltra mors neque sterilitas, sed viuerent omnia ad quæ torrens iste, in fonte prioris sapientiæ redundans, veniret. Hunc igitur de horto Ecclesiæ, quem tu rite claudis reserasque, Pater Beatissime, optime meritum tuos sistimus ad pedes; vt quemadmodum ille sitienti effudit aquas Ecclesiæ, & anhelantem afflictamque diuinæ sponsæ animam suauissimo potu repleuit, sic fiat ipse tanquam hortus irriguus, & sicut fons aquæ non deficientis in gloria militantis Ecclesiæ. Id enim iure merito insignis adeo viri sanctitas deposcit, [in tres partes distincta:] quæ non tam virtutum ornamentis quam miraculorum splendoribus elucescit, vt manifeste constat ex serie relationis istius, quam ad tria potissimum capita reuocabimus. Agemus enim in primo de Virtutibus, quæ sunt in canonizando omnino necessariæ, cum in illis excellentia vitæ ac totius sanctitatis fundamentum consistat. In secundo ea deducemus argumenta, quæ ad eiusdem sanctitatis probationem maxime conferunt, nempe famam ipsius sanctitatis; sepulcri, reliquiarumq; venerationem; ac tandem miracula in promouendo ad Canonizationem pariter necessaria… In tertio autem, & vltimo agemus de validitate Processuum, ac legitimo testium examine.

[2] [Prima hic omittitur:] Nos primam relationis partem omittimus: quippe quæ nihil addatijs, quæ in vita ordine magis historico iam deducta vidimus, quam Theologicum examen & citationes testium, quales in omnibus huiusmodi relationibus paßim licebit legere: quæ, vt nunc habet Curiæ Romanæ stylus, breuiter de virtutibus in genere præfari aliquid, ordine deinde ad virtutes tres Theologicas atque ad quatuor Cardinales procedere iubet, dona denique spiritus sancti subiungens, si qua fuerunt in eo de quo agitur Dei seruo illustria, vt in Regalato fuisse prophetiæ donum satis manet ex dictis in Vita, nec hic otiose repetendis, manifestum. Ad secundam autem relationis suæ partem hoc modo Rotæ auditores procedunt.

§ I De fama communique opinione sanctitatis, & veneratione sepulcri ac reliquiarum Regalati.

[3] Hactenus, Pater Beatissime, Regalati sanctimoniam singulari virtutum fide comprobauimus, nunc ea subijciemus argumenta, quæ ad generalem sanctitatis ipsius probationem maxime conferunt; [in secunda probatur sanctitatis fama] famam nempe, communemque sanctitatis opinionem, quæ sicuti viuentem Regalatum fuerat comitata, sic defunctum maioribus etiam incrementis prosecuta est… Hanc igitur famam communemque sanctitatis opinionem luculenter deprehendimus, tam ex testibus in processu examinatis, quam ex ijs quæ extra processum apud scriptores & historicos habentur. Et quantum attinet ad testes, ex illorum depositionibus constat, seruum Dei Regalatum emenso feliciter humanæ vitæ spatio, post suscepta Ecclesiæ Sacramenta in Aquileriano conuentu sanctissime in Domino quieuisse, [ex depositione testium turatorum:] & ob famam sanctitatis ipsius in vniuerso populo excitatam, omnes qui illuc ex diuersis partibus confluxerant quæsiuisse aliquid de eius vestimentis pro reliquijs ancupari. Quæ quidem fama communisque opinio constanti perpetuitate in illis regionibus durauit, ita vt nunquam similis erga alium Sanctum visa fuerit deuotio Fidelium, vt deponit testis secundus & comprobat tertius, dicens Seruum Dei Regalatum Sanctum fuisse reputatum & nunc esse, & tamquam Beatum & Sanctum hodie etiam ab omnibus fidelibus venerari. Nec solum in ciuitate Oxomensi, sed in vniuerso etiam regno Castellæ alijsque adiacentibus prouincijs, apud omnes vtriusque sexus fideles, tam ecclesiasticos quam omnium statuum ordinumque seculares quoscumque, hic Seruus Dei communiter, palam & publice, tam viuens quam defunctus, centum & octoginta annorum circiter continua successione, reputatus est & nunc reputatur virturibus omnibus ornatissimus; insuperque in maxima sanctitatis opinione habitus fuit hodieque habetur. Quæ quidem fama remanet abunde probata, cum testes de uniuersi populi opinione deponant, licet ad istum effectum sufficeret depositio de maiori parte populi … Et quamuis isti testes, prout etiam alij omnes, in toto examinis decursu plerumque deponant de auditu a fide dignis & a maioribus, qui referebant id se a suis antiquioribus audiuisse, & coniunctim de librorum scripturarumque inspectione atque lectura, simulque de traditionibus antiquis, de certo, publico, notorio, ac de publica & indubitata voce communique reputatione; attamen, cum versemur in antiquis viuentiumque memoriam longe excedentibus, nempe vltra centū & quinquaginta annos ab obitu huius serui Dei, bene probant: cum gesta antiqua probentur per testes de publica voce & fama deponentes… Quod vero attinet ad scriptores & historicos, quibus standum esse… passim in alijs Sanctorum Relationibus firmatum fuit, quando versamur in facto antiquo, [ex historicerum consensu,] & huiusmodi scriptoribus atque historicis fuit ab antiquo fides adhibita; cum hinc euidenter pateat huiusmodi sanctitatis famam, non solis hominum mentibus animisque contentam, in membranis etiam domicilium, vel immortalitatis duratione perennius vel gloriæ incrementis amplius, sibi comparasse; ideo omissis ijs, qui ex professo Vitam Regalati scripserunt (nempe Fr. Antonio Daza & alijs, qui penes præfatum conuentum Aquileriæ manuscripti asseruantur) hic aliorum sanctitatem Regalati testantium subnectemus verba, ad Latinum tamen sermonem translata, quibus credi posse censuimus, tum quia versamur in antiquis, tum etiam quia ipsorum qualitas sufficientem illis fidem conciliat, maxime cum eorum auctoritas adminiculatiue solum adhibeatur.

[4] Ex Fr. Marco de Lisbona Episcopo Portuensi in Chronicis Fratrum Minorum, [nominatim Marci Vlisippon.] Lib. 1 Cap. X. Fr. Petrus Regalatus seu Vallisoletanus magistrum habuit Fr. Petrum de Villacreces; orationi potissimum atque contemplationi, a prima vsque inuenta virturi deditus, vacauit; aliquoties in domo Aquileriæ, cui præsidebat, & in conuentu Tribuli quatuordecim leucarum spatio distante, eodem mane Capitulum habuit. Spiritu prophetiæ potitus, nocte quadam dum in choro Tribuli horis matutinis interesset, præfocatam mulierem per flumen Duriam descendere cognouit, & vna cum Fratribus ad flumen accedens, eam educi, & in loco sacro humari mandauit, iustisque persolutis significauit, eam priusquam præfocaretur peccatorum pœnituisse, acceptamque a Deo fuisse pœnitentiam. Per Quintanilliæ oppidum transiens, in reditu admissurum se spopondit quemdam, Religionis habitum auide exposcentem; sed rediens cum defunctum hominem inuenisset, aperiri iussit sepulcrum, asserens, mortuum sibi deberi, apertoque sepulcro eumdem Religiosorum habitu indutum inuenerunt, quem secularibus indutum vestimentis humauerant. Idem Lib. III. Cap. LXI. In Conuentu Aquileriæ ab hac vita migrauit ad Dominum Fr. Petrus Regalatus die Martis, anno MCCCCLVI. Quam fuerit accepta Deo vita illius, maxima testantur miracula, quinto ab obitu illius mense subsecuta; quorum plurima manu publici Tabellionis descripta, & authenticis testibus approbata sunt; quæ documenta in præfato conuentu asseruantur. Valetudini restituit mancos ac debilitatos quadraginta sex, in vltimo vitæ termino constitutos sex, binos surdos simul ac mutos; cœcos quinque, tres paralyticos, duos morbo comitiali laborantes, surdos quatuor distortos tres; geminos a lepra, vnum a podagra, alium a febri ethica absoluit; [miracula Regalati enumerantis,] tres ruina compressos sanauit; manuum capitisque tremorem a tribus abstulit; tribus ægre parientibus opem tulit; quatuor a quartana, quinque a crurium brachiorumque ægritudine, duas mulieres a pectoris infirmitate vindicauit. Vnam manu mancam ac mutam, alteram energumenam aliam dementem; duos homines a renum languore, binos infantes ab innata deformitate; & quatuordecim alios varios varijs a morbis liberauit. Quāplurima alia patrauit miracula, quæ non fuerunt descripta. Sed quarto decimo ad obitu illius die res mira admodum euenit, vt publico penes eumdem Conuentum documento constat. Vicarius eiusdem Conuentus Aquileriæ, vt seruo Dei deuotis satisfaceret, duobus Fratribus iussit, vt sepulcrum illius aperirent, & nonnullas tam ex habitu quam e corpore reliquias desumerent: & cum terram educere incepissent, suauissimum senserunt odorem, qui eo magis augebatur, quo sanctum ad corpus accedebant. Vicarius autem a Fratribus accersitus, vt pretiosum odorem perciperet, se iam a cubiculo vsque præsensisse illum asseruit, & duo illi Fratres multis etiam ab illinc diebus eamdem sensere fragrantiam. Vicarius vero, cum reliquias in cubiculum proprium detulisset, propter odoris vim magnam a somno arcebatur. Cum autem sanctum istud corpus de mandato Isabellæ Reginæ Catholicæ translatum fuisset in sepulcrum affabre admodum elaboratum, in quo adhuc quiescit, repertum est omnino integrum atque incorruptum: & tunc cum iussu præfatæ Reginæ quatuor digiti fuissent a dicto corpore amputati, manauit sanguis adeo recens eoque colore, acsi viuo prodijsset e corpore. Ex quibus digitis vnum Regina habuit, alter repositus est in loco in quo corpus erat antea reconditum, duo alij in sacrario Aquileriæ remanserunt; quorum alter fuit postea delatus ad S. Franciscum Matritanum, & in sacrario oltenditur.

[6] Ex libro inscripto Speculum Minorum, seu Firmamentum trium Ordinum, [quorumdam antiquiorum,] par. 1. fol. 32. Alij Viri præcellentes scientia & sanctitate floruerunt eodem tempore, vtpote B. mem. F. Petrus de Regalata, qui innumeris miraculis claruit in vita & post mortem. Familiæ Domus-Dei specialis Pater, patronus, & ædificator extitit, & in eadem Domo-Dei honorifice est tumulatus. Ex Chronicis Regis D. Ioannis II. Castellæ, Cap. XXXII fol. 330. Fr. Petrus de Villacreces fuit magnus concionator, probatæque admodum vitæ; illum subsecutus est B. Petrus Vallisoletanus, qui tam viuens quam defunctus fertur magna patrasse miracula, quorum aliquibus interfuit Inricus Manriquez Episcopus Iacensis, postea Archiepiscopus Seguntinus, Prælatus admodum insignis & fide dignus. Ex Chronicis manuscriptis Mariani Florentini penes Bibliothecam Fratrum Minorum strictioris Obseruantiæ, ad S. Isidorum in Vrbe. Fr. Petrus de Regalada scientia, & sanctitate floruit isto etiam tempore (MCCCCL) in dicta prouincia Conceptionis, qui innumeris miraculis claruit in vita & post mortem. Familiæ Domus-Dei specialis Pater, patronus & ædificator extitit, & in eadem Domo-Dei honorifice est tumulatus. Ex Fratre Petro Rodulfo Toßinianensi in Historia Seraphica, Lib. II tit. de Regulari Obseruantia nouæ Familiæ apud exteras nationes, fol. 154 a tergo Adiutusque est P. F. Petrus Villacrecius opera subsidiaria F. Petri a Regalada Pinciani, non ab eo & nomine & re ipsa dissimilis; ambo spiritu Dei pleni. Ex Petro de Salazar in Chronicis prouinciæ Castellæ, Ordinis S. Francisci, Lib. III. Cap. XII. fol. 157. Fratri Petro de Villacreces pariter fuerunt socij, eumdemque plurimum in reformatione Obseruantiæ coadiuuarunt Fr. Petrus de Regalada, & Fr. Petrus de Santoyo, sanctitate & virtutibus insignes.

[6] Ex Fr. Francisco Gonzaga de Origine Seraphincæ Religionis, par. 1. fol. 9. Assecutus (Frater Petrus Villacrecius) deinde hominem sibi per omnia similem, ac omnino secundum cor suum, nempe summæ Religionis virum, Patrem Fr. Petrum a Regalada Pincianum (qui & spiritu prophetico donatus fuit) illum suis moribus ac pijssimis desiderijs informauit, [Francisci Gonzagæ,] eiusque opera summe adiutus, &c. Is igitur tantus Pater, postquam omnia pro facta sibi facultate suauissime disposuisset, neophytum gregem suo successori atque carissimo discipulo, Patri videlicet Petro Pinciano committens, in Minoritico Conuentu, qui Hispanico idiomate Peñafiel nuncupatur, diem vitæ suæ clausit extremum, &c. Idem dicta par. 1. in Catalogo Beatorum Seraphici Ordinis, fol. 99. Beatus Petrus a Regalada Hispanus, miræ sanctitatis vir atque Regularis Obseruantiæ apud Hispanos auctor, virtutibus insignis sanctissime quieuit. Idem in 3 par. Conn. 17. fol. 869. Quemadmodum B. Pater Petrus Villacrecius Pennafelianum, & B. Petrus a Santoyo Pincianum suis funeribus illustres reddunt, ita quoque B. P. Petrus a Regalada (cuius Chronicorum nostri Ordinis auctor tertia sui operis parte meminit, nosque in Castellæ prouincia mentionem fecimus) præsentem conuentum suo obitu summopere commendat. Nam vt primum XXX Martij, anno vero Domini MCCCCLVI diem clausit extremum, miraculis coruscare cœpit. Quadraginta siquidem & sex vtriusque sexus homines omnino contractos, tres paralyticos; duos itidem leprosos, aliosque quamplurimos grauissime febricitantes integræ sospitati restituit: insuper & surdis auditum, & mutis affatum, & cæcis visum, atque claudis rectificationem suis meritis a Deo Opt. Max. omnium bonorum largitore impetrauit. Præterea mortali adhuc carne indutus, dum præcedentis atque præsentis domuum (quarum altera ab altera quadraginta eoque amplius milliarijs distat) Vicarium ageret, ad vtriusque loci Fratres infra horam Capitulum de religioso more habuit, atque sæpius strato supra Duriam flumen palliolo, ex vna in alteram ripam se transtulit. Cuius denique corpus cum per aliquot annos in communi Fratrum sarcophago iacuisset, inde ad alabastrinum sepulcrum, opera Serenissimæ Elisabethæ Hispaniarum Reginæ fabrefactum, translatum extitit: vbi & in maxima veneratione, tum a sæcularibus tum quoque a Fratribus habetur, & innumera fere miracula contigerunt, atque adhuc hodie contingunt.

[7] Ex Petro Gonzalez in Historia Montis Celij B. Virginis de Salyceto, Lib. II Cap. VI. [ac Petri Gonzalez] Humana fragilitas, quamuis vitæ circumscripta limitibus superiorem consecuta agilitatem & cælestium particeps gloriæ, fidem patratis in alienam opem miraculis insinuans, eloquenti sane testimonio aperit, sanctum Fratrem Petrum Regalatum Christi secutum esse vestigia, &c. Et inferius. Quare applausus fideliumque pietas tribus eum a cælo donatum contemplabatur: virtute, qua mancos, claudos atque contractos ad ambulandum restituit, admirabilique vita atque orationibus quibus ægros sanauit: Prophetiæ spiritu, quo futura prospiciebat, prout quando vna cum Fratribus e conuentu Tribuli, post Horas matutinas recitatas, egressus est ad ripam fluminis Duriæ, vt mulieris ex desperatione demersæ corpus exciperet; asserens eam, dum se præcipitem ageret, pœnituisse, ideoque ex diuinæ misericordiæ impulsu sepeliendam &c. Et inferius. Quintanilliæ vero adolescens, cui Regalatus habitum Religionis promiserat, prædefunctus, cura a Regalato tamquam proprius vendicaretur, aperto sepulcro, inuentus est religioso habitu indutus. Et inferius. Tandem, vt omnibus constaret asperitatem, tolerantiam, atque humilitatem Sanctum hunc Angelicæ consortem naturæ in agilitate itinerum fecisse, cum Aquileriæ Vicarium ageret, a Deo tamquam illius minister obtinuit, vt breui interuallo locorum distantiam suppleret, & iniunctum officij debitum impleret, &c. Et inferius. Post felicem vero obitum innumera patrauit miracula, sanans cæcos ac mutos, &, vt inquit Gonzaga, surdis auditum, mutis affatum, cæcis visum, & claudis rectificationem concessit. Hodie sanctum illius corpus conquiescit in alabastrino sepulcro ipsi extructo a Regina Isabella in conuentu Aquileriæ; in quo indies nouis effulget miraculis, ad deuotionis incrementum, Religionis honorem, & diuinæ gloriam Maiestatis. Hactenus illi: vnde negari non potest quin ex præfatis omnibus resultet plena probatio famæ sanctitatis, quam etiam testantur Iudices remissoriales in fine Processu fol. 408. asserentes, Seruum Dei Regalatum communiter haberi pro Sancto.

[8] [ex frequentia visitantium sepulcrum] Post virtutes communemque hominum opinionem, proximum ad Regalati sanctimoniæ probationem præstat nobis argumentum veneratio, qua homines interne conceptam ex virtutibus opinionem sanctitatis exteriori testantur expressione; quæ sane veneratio erga hunc Dei Seruum insignis esse deprehenditur. Siquidem non solum in illius obitu ex diuersis partibus gens plurima ad sanctitatis famam accurrit, sed ad illius etiam gloriosum in terris sepulcrum maximus fidelium numerus assidue confluxit ac confluit, vt illius corpus veneretur, seque eiusdem intercessioni deuote commendet: deponunt testes, qui de visu subdunt, Philippum Tertium Regem Catholicum ac Reginam Margheritam Austriacam, vna cum Archiepiscopo Toletano, Sedis Apostolicæ Nuntio, quamplurimisque alijs Episcopis ac Proceribus dictum sepulcrum visitasse, in quo concordant alij testes decem: quorum vnus subiungit decem annorum spatio prædictos sexies idem sepulcrum visitasse. Quem etiam vniuersi populi concursum, & frequentiam ad dictum sepulcrum comprobant Iudices remissoriales in Processu sol. 408. [& Reliquias venerantium] Nec vanas, aut frustratorias fuisse visitantium commendationes & preces, ostendunt innumera circa idem sepulcrum appensa a fidelibus vota, vt se eorum factos compotes testarentur. Hæc autem veneratio vniformis etiam colligitur in Reliquias huius Serui Dei: omnes enim in illius obitu quærebant aliquid de eius vestimentis pro reliquijs desumere, hodieque fideles ad præfatum sepulcrum confluunt, non solum vt corpus venerentur, sed etiam Reliquias; nempe sanguinem, digitos, cucullum, pallium, calceos, & alia huiusmodi, de quibus in visitatione sepulcri fol. 406. Et deponunt testes, quorum vnus de visu & facto proprio subiungit, eam esse populi in hunc Dei seruum deuotionem, vt fideles ad sepulcri illius visitationem confluentes nolint inde recedere, nisi ipsis eiusdem ostendantur Reliquiæ; quas vt videant ac venerentur, solent multo temporis spatio expectare; prohibetur enim aliquando ne ostendantur, vt in conuentu nascituri tumultus euitentur, &c.

[9] Has vero inter reliquias insignem admirationis obtinent locum præfati digiti, [in quibus Rex ipse:] qui in hanc vsque diem incorrupti integrique asseruantur; necnon cucullus, qui adhuc propria seruatus in integritate, & miri odoris fragrantiam emittens visitur: quarum Reliquiarum contactu fideles passim obtinent gratias quamplures, & nonnulli pristinæ sanitati restituuntur. Quinimo reliquiæ huiusmodi aliquando per Præsidem conuentus Aquileriani ad Philippum Quartum nunc Hispaniarum Regem Catholicum, in Arandæ de Duero oppido tunc graui infirmitate laborantem delatæ illique impositæ, eumdem ad somnum reuocarunt, a quo experrectus, statim in melius progredi cœpit, integreque conualuit; vt eiusdem Serenissimi Regis Maiestas pijssimo testatur affectu, in litteris ad Excellentissimum Comitem de Monterey apud Sanctitatem vestram Oratorem suum transmissis. Nec intra corpus aut Serui Dei reliquias fidelium veneratio contenta est; sed ad illius etiam imagines deuota propagatione processit, non sine insigni conceptæ de sanctitate opinionis argumento… Has vero varijs in locis pictas impressasque conspici & conseruari, deponunt varij, & solitum fuisse seruum Dei Regalatum pingi cum flammis & splendoribus ignis: idque testatur vnus de picturis antiquis & recentibus, cum quo concordant alij tres.

[10] Quæ omnia clarius etiam comprobantur ex serie visitationis sepulcri in Processu a fol. 402, [ex inscriptione sepulcrali] vsque ad fol. 408. in qua Notarius ac Iudices referunt, inuenisse sepulcrum Serui Dei ex alabastro elaboratum, & ad mensuram hominis eleuatum; in cuius cacumine exposita conspiciebatur statua Regalati, & in eius superiori parte legebatur inscriptio in eodem alabastro incisa, continens eiusdem Regalati laudes, indicansque ipsius ossa in eodem sepulcro conquiescere, quod Comitissa de Haro extruxit. Præfatæ vero Inscriptionis tenor in eadem visitatione substantialiter relatus per hæc formalia verba habetur: Iacet ornata caro, fulgent ossa quieta. Perseuerans Christo seruiuit. Mundum ab infantia fugiens, honoresque despexit miserabilis sæculi, Petrus Regalatus Vicarius de Domo-Dei, & Scala-Cæli hic finiuit sub Paupertate Regula S. Francisci; nullum sæculi quærens præmium ob gratiam Christi. Comitissa de Haro adornauit sepulcrum, qui in præmium orat pro ea assidue Christum. Laboribus carnis finem dedit, die 2. Resurrectionis Domini, MCCCCLVI anno. Cui quidem inscriptioni, in antiquo adeo lapide incisæ, plena fides adhibenda est.

[11] Vlterius in eadem visitatione supradicti referunt, in præfato sepulcro incisa esse plura eiusdem Regalati miracula: [& repræsentatione miraculorum,] quæ pariter in tabulis duabus antiquis descripta ac etiam alijs in locis, tam sacelli quam etiam conuentus & ecclesiæ Aquilerianæ, depicta conspiciuntur. Item circa dictum sepulcrum innumera adesse vota, lintea sepulcralia, antiquissima fulcra ac baculos, nec non compositos ex cera pedes, manus, crura, brachia, aliaque huiusmodi illic a fidelibus in recuperatæ valetudinis signum receptarumque Regalati intercessione gratiarum fidem appensa. Imaginem pariter eiusdem serui Dei antiquissimo opere in sacrario dicti conuentus reperiri depictam, diademate splendoribusque caput ornatam (& hoc quidem in signum regni spiritualis, & consecutæ beatitudinis argumentum) & in pœnitentis speciem vultu admodum extenuato expressam; cum inscriptione huiusmodi: Anima mea liquefacta est tamquam cera liquescens in medio ventris mei. [alijsq; monumentis Aquileriæ visendis.] Plures insuper magna veneratione atque otnatu asseruari reliquias eiusdem serui Dei; nempe sudariolum, quo inter meditationes abstergebat lacrymas, & alterum, quod suppositum manantem excepit sanguinem, cum de mandato Reginæ Isabellæ manus a reliquo corpore Regalati amputata est, necnon calceos, cucullum, pallium, ac digitos. Tabulam præterea admodum antiquam, in qua legebatur inscripta quædam Antiphona, Oratio, & Versiculus in laudem Regalati compositus. Ac denique in aperitione capsæ, in qua recondita erant ossa serui Dei, optimum sensisse odorem magnamque fragrantiam, quæ quidem fragrantia odorisque suauitas, ex alijs etiam reliquijs mirabiliter & supra omnem naturæ conditionem manans … insitæ velut diuinitatis est argumentum.

§ II De Miraculis.

[12] Sed transitū faciamus ad miracula, quæ vti magis certam atque indubitatam sanctitatis fidem afferunt, [Item ex multitudine miraculorum] sic iuxta S. R. E. ritum, & sacrorum Canonum sanctiones in promouendis ad Canonizationem requiruntur. In quo quidem articulo, omissis consulto disputationibus, quæ miraculorum essentiam, requisita, operationes, gradus, probationemque respiciunt (de quibus maiores nostri & nos quoque in præcedentibus Sanctorum relationibus disceptauimus) nonnulla subijciemus miracula ex illis, quæ omnipotens & in Sanctis suis mirabilis Deus, Regalato intercedente, operatus est. Innumera enim gloriosum hunc Seruum Dei patrasse miracula colligitur ex testium depositionibus, de quibus in processu; ex historicorum relationibus superius insertis, ac eorum præcipue qui Vitam Regalati scripserunt; ac denique ex tenore supra ponderatæ visitationis, in qua non solum exprimuntur miracula in sepulcro alabastrino antiquo opere incisa (quorum singularis habenda est ratio, vt de inscriptione eiusdem sepulcri iam fuit consideratum) & plura alia referuntur in conuentu atque ecclesia depicta; necnon duabus antiquis tabulis descripta (quæ tabulæ, si necessaria concurrant requisita, solent fidem mereri) sed Notarius testatur in archiuio conuentus Aquileriæ vidisse ac reperiri librum in forma authentica, [a publicis Notarijs descriptorum,] in quo habentur centum & sexdecim miracula, Regalati intercessione operata, ac legali Notariorum manu scripta, illaque postmodum anno MCCCCLVI coram Alphonso Fernandez, Vicario & Iudice Ecclesiastico oppidi de Aranda; ac Ioanne Martinez de sancto Dominico, Rectore Villæ-nouæ; Didaco Diez de Palacios, necnon Ioanne Sanchez de Aranda publicis Notarijs; fuisse auctorizata & approbata; ac tandem anno MDL, coram Petro Alphonso de Alameda Archipresbytero, & eiusdem oppidi de Aranda Iudice Apostolico, & Licentiato Francisco de Villa-Fag Correctore, necnon coram Christophoro Ortunno, Ferdinando Hermoso, & Gregorio de Aranda, regijs Actuarijs & Notarijs Apostolicis, fuisse transumptata, & vtrumque librum, tam originalem quam transumptatum in publica forma reperiri signatum, atque authenticatum, &c. Proponemus igitur primo loco nonnulla ex miraculis, quæ Regalatus viuens Deo operante patrauit; secundo autem loco aliqua ex ijs subnectemus, quæ idem Deus omnipotens defuncti serui sui intercessione operatus est.

[quorum aliqua, omissis alijs, hic referuntur.] Sequuntur miracula sub hisce titulis, quos hic visum excerpere, ne iam satis explicata in Vita, propter solum quod additur Theologicum examen hic repetantur: quale enim hoc & quam maturum sit ex alijs similibus facile cognoscitur. Tituli igitur sic habent:
I Panis ac carnis frusta pauperibus distribuenda in rosas conuertit.
II Orans in extasim rapitur ingentemque diffundit splendorem.
III Defuncto & iam sepulto dat habitum S. Francisci.
IV Vnius horæ spatio 42 milliarium iter absoluit.
V Flumina extenso super vndas pallio transgreditur.
VI Religiosis pane destitutis succurrit.
VII Prædicit aduentum Episcopi Palentini & gibbosum sanat.

Hæc in Vita: exijs, quæ gesta post mortem & probata sunt duo etiam prima omittimus, satis ex Vita & iam dictis noscenda.
I Defunctus pauperi panem porrigit.
II Sanguis recens e Regalati corpore, annis 36 sepulto, emicat.

Reliquorum titulos habes in margine. Est igitur tertium, quod subiungo.

[13] Anna Bertranda incola oppidi de Gomiel de Hizan, [Sanguinis fluxu laborantem mortiq; proximā sanat.] diuturno sanguinis fluxu affecta, post experta varij generis remedia, eo deuenerat, vt iamiam moritura putaretur. Aderant infirmæ nonnulli Franciscanæ familiæ religiosi, qui ex monasterio oppidi de Aquileria aduenerant, vt ei in his, quæ ad animæ salutem pertinent præsto essent. Ad quorum vnum se Anna conuertens, Pater, inquit, velim B. Regalatum pro me roges, ego, si mihi sanitatem ille a Deo impetrauerit, ad sepulcrum eius inuisendum pedibus accedam. Attulerat vnus e præfatis Religiosis cucullum a Regalato gestari solitum, eumque infirmæ admouit: illa vero a fluxu conualuit, pristinamque recepit sanitatem. Ita concludit is, qui per quatuordecim annos bona eiusdem Annæ administrauit, & deponit de visu eiusdem Annæ filia, & alius testis: de publica autem voce & fama deponunt non solum prædicti testes, sed etiam alij quinque ac plures. Huiusmodi vero sanationem miraculosam esse censuimus; [Huius miraculi certitudo.] quia fluxus iste sanguinis, qui ægram passim torserat & sæpius ad extremum vitæ spiritum redegerat, iam factus erat naturaliter adeo insanabilis, vt quāuis plura fuissent adhibita expertaque varij generis remedia, nihilominus illa nihil proficerēt. Accedit insuper medicorum iudicium, qui de salute infirmæ desperauerāt. Quibus tamen non obstantibus ægra adeo conualuit, vt licet per plures annos postea superuixerit, numquam tamen eodem amplius morbo, qui antea ipsi passim erat obuius, laborauerit, vt asserunt ijdem testes. Huic etiam miraculo fidem adstruit, breui tempore & absque vlla medicamentorum applicatione subsecuta sanitas. Cum certum sit vim morbi diuturni naturæ viribus, vel medicorum pharmacis expelli non posse, nisi longo temporis spatio; & sic multo difficilius absque ijsdem medicorum pharmacis (quæ maxime purgatiua morbi istius natura poscere videbatur) sanguinis iste fluxus, ad vitiosam ipsius sanguinis qualitatem referendus. Vnde cum nullo rite operantis naturæ artisue ministerio, sed ad solam cuculli applicationem ægra tam cito atque integre conualuerit, vtique id diuinitus per merita & intercessionem Regalati fatendum est a Deo emanasse; quod comprobant præcedentes infirmæ preces ac votum, necnon cuculli cōtactus; maxime cum omnes testes vno ore asserant sanationem fuisse miraculosam. Neque obstat curationem non fuisse instantaneam, quia non est necesse miraculum fieri in instanti, sed sufficit fieri successiue… Quod tamen intelligi debet, dummodo (vt in casu isto) eo tempore, licet longiusculo, contingat quo ex natura rei contingere non potuisset.

[14] [Vicera incurabilia sanat.] Ioanna Garzia, incola oppidi de Gomiel de Mercado in regno Castellæ, miserandum in morbum incidit, ventre tam fœde exulcerato, vt septem in eo foramina conspicerentur: & hæc pessima erant, perque illa cibi potusque excrementa egerebantur omnia. Adhibita sunt per multos menses varij generis remedia; quibus nihil proficientibus, incurabilem eum morbum medici pronunciarunt. Ioanna hoc in statu constituta, de ope Regalati imploranda cogitare cœpit, ac sepulcrum se illius visitaturam promisit; egreq; impetrata a patre venia equo imposita est, fascijs arctissime circumligata, ne intestina offenderentur. Peruenit ad ecclesiam monasterij de Aquileria, ibique criminibus pœnitentiæ Sacramento deletis sacrosanctaque Eucharistia suscepta, ad Petri sepulcrum se contulit, seque illius intercessioni enixis pro sanitate a Deo obtinenda precibus commendauit. Nec frustra: siquidem illico foraminosa consolidata sunt vlcera, morboque omni depulso pristinæ incolumitati Ioanna restituta est. Factum istud deponit eadem Ioanna Garzia de certa scientia, & de visu mater eiusdem Ioannæ, & consobrina ipsiusmet Ioannæ de publico & notorio; & depictum reperitur inter alia miracula in præfato conuentu Aquileriæ. Sanationem hanc fuisse miraculosam, demonstrat primo qualitas ipsius morbi, qui cum esset diuturnus transitumque fecisset in habitum, difficiliter sanari poterat; vlcera enim, quæ longo tempore durant, difficulter sanari possunt, vt generaliter affirmant Galenus & Auicenna. Quam curationis difficultatem comprobant etiam adhibita in vanum remedia & medicorum assertiones, de quibus deponunt eadem Ioanna & illius mater. Secundo cōprobat instantaneus sanationis modus: vlcera enim fuerunt statim absq; vllo medicamento perfecte conclusa, vt eadem Ioanna asserit, & de visu sequenti die testatur illius mater: vnde miraculum remanet plene probatum ex supra deductis, maxime cum morbus iste non solum instantaneam, sed etiam breuem curationem excluderet. Id vero Regalati tribuendum intercessioni, testantur præcedens infirmæ in seruo Dei cōfidentia illiusque intercessionis inuocatio; cui vt se ægra commendauit, statim se conualuisse cognouit, vt eadem Ioanna deponit.

[15] Franciscus Garzias incola loci de Sutillo in regno Castellæ, cum pessime ex vtroque crure laboraret, adeo vt progredi sine fulcris minime valeret, [Claudum sanat.] ad opem Petri Regalati, cuius fama sanctitatis per eas regiones erat celeberrima, confugit, & equo vectus ad illius sepulcrum contendit; vbi cum per nouem horas (nouenam vocant) intimo cordis affectu ei se commendasset, vt sanitatem sibi a diuina impetraret clementia; repente ab omni crurum infirmitate & claudicatione liberatus est, pedibusque domum reuersus; fulcris ad miraculi memoriam relictis. Factum de visu recensent filia eiusdem Francisci & filius: alius autem quoad morbum & recuperatam sanitatem deponit de visu, quoad modum vero deponit de auditu ab eodem Francisco, & de publica voce & fama deponunt alij testes plures. Hanc quoque sanationem miraculosam demonstrat tum qualitas morbi, tum modus curationis, breuiadeo nouem horarum interuallo absque vllo medicamentorum ministerio obtentæ. Certissimum est enim conuulsionem seu membrorum attractionē, nec facile nec confestim adhibitis etiam medicamentis curari… Vnde cum factum istud naturæ vires facultatemque excedat, referendum procul dubio venit ad dexteram illius, qui virtutem curationum huiusmodi in seipso inchoatam, vt patet apud Matth. c. 11. in dilectos suos passim transfert.

[16] [Puerum submersum resuscitat.] Nouissimis quoque hisce temporibus, anno videlicet salutis MDCXXVII seruum suum Deus præclari miraculi gloria illustrauit. In oppido, cui Gomiel de Mercado vulgo nomen est, fons quidam extat publicus, sancti Petri nuncupatus; ad hunc cum aliquando puerulus triennis, nomine Ioannes, Ioannis Reinosi filius, seu ludendi gratia, vt fieri solet, seu aliquid quidpiam facturus accessisset; in vas, quo aqua fontis excipitur, decidit, ibiq; submersus est. Vbi cum per trium fere horarum spatium (vt ex supputatione temporis, quo domo egressus fuerat, coniectari potuit) iacuisset; puella quædam ad fontem venit aquam de more haustura: quæ tristi spectaculo conterrita, vt puerum agnouit, clamoribus & eiulatu cuncta compleuit. Aduolant vicini. Iacebat misellus sub aqua supinus atque ore aperto, nec facies ab aquarum superficie multum aberat, quæ modico tinctæ sanguine cernebantur. Extractum est itaque corpusculum, & ore deorsum verso, inter manus eorum qui accurrerant aliquamdiu suspensum, vt aqua efflueret. Verum cum ne gutta quidem exiret, nec vlla in eo motus aut vitæ vestigia conspicerentur; cum planctu & lamentationibus quamdam in porticum delatum est. Accidit vt Pater Didacus de Ordonez, Vicarius in monasterio Domus-Dei de Aquileria, præfatum per oppidum ad obeunda munera sibi a monasterij sui Præside commissa transiret: is cum frequentem mulierum turbam tristem & attonitam ad eamdem porticum confluentem videret, quid hoc rei esset ab adstantibus petijt, casumq; edoctus est. Sensit Didacus interius se moueri, vt puero vitam per merita Regalati, de quo in Sanctorum numerum referendo recenter tunc agi cœperat, a diuina postularet clementia: propius que accedens, ægre per confertam multitudinem ad puerum peruenit. Lurdum erat ac frigidum corpusculum; inuersi tumebant oculi, distentus aquarum copia turgebat venter. Auxit lugubris adspectus Didaci misericordiam, speque vehementiori ad vitam puero recuperandam animum eius inflammauit. Accessit, diligenterque tenella membra pertractauit; quæ vbi frigida, rigentia, omni arteriarum pulsu destituta, vitaque omnino spoliata reperit; silentio manuum collisione indicto, ad circumstantes conuersus: Quando, inquit, nullum iam nisi a Deo remedium sperari potest, seruo ipsius Regalato puerum hunc commendemus. His dictis, quotquot aderant vna cum Didaco enixe Deum precati sunt, vt Regalati intercessione ac meritis puero vitam reddere dignaretur; ac promiserunt, si voti compotes fierent, puerum se necnon sindonem qua inuolutus erat ad eiusdem sepulcrum delaturos. Tum Didacus iunctis manibus signum Crucis super puero formans, In nomine Patris, inquit, & Filij, & Spiritus sancti, ad intercessionem & per merita B. Regalati, Deus tibi vitam impertiatur; ac deinde bis pueri aures osculatus, arctissime eum amplexus est. Mirandum dictu! statim puer clamorem edidit, caputque mouens, Didacum intuitus est; postque dimidium horæ quadrantem lætus ac rubicundus, nec vlla læsionis alteriusue incommodi vestigia præseferens, euasit: inque miraculi memoriam habitu S. Francisci indutus, [Huius miraculi, fides indubitata.] ac deinceps Regalatus vulgo dictus est. Hæc deponit idem Fr. Didacus Ordoñez, tam in Processu quam in repetitione illius facta hic in Curia, & concordant Maria Gonzalez de Penillos, quæ prima vidit puerum submersum in fonte, Maria Cassada, quæ puerum extraxit e fonte. Dominicus de Reynoso auus pueri, Maria de Segobia auia, Stephanus Botero patruus magnus pueri, Bartholomæus de Sanctes, comes fratris Didaci Ordoñez, qui omnes deponunt de visu & certa scientia, cum quibus etiam conueniunt sex alij testes. Dubitari non potest, quin puer iste fuerit ad vitam reuocatus miraculose: cum secundum Philosophos a priuatione ad habitum non detur regressus; & secundum Fidei dogmata nisi finis huius mundi aduenerit, humanum genus a somno mortis non euigilabit … Nec visum fuit nobis dubitari posse de obitu pueri istius, cum satis euidentia mortis signa concurrant; Primo, quia vt coniectari potest a tempore, quo recessit a domo, diuturni temporis spatio demersus in fonte permansit… Secundo, quia inuentus est iacens immobilis, sub aqua supinus expansis brachijs, ore aperto, atque aquæ supposito, necnon comperta est aqua sanguine tincta. Tertio, quia postquam e fonte extractus fuit; inuentum est illius corpusculum aquarum copia turgidum, omni spirituum motu destitutum, facieque lurida ac nigricanti, oculisque ad terrorem inflatis, necnon frigidis ac rigentibus membris. Quarto denique, quia testes omnes conueniunt, vt præ ceteris bene explicat idem Fr. Didacus Ordoñez, prædictum puerum absque vlla difficultate fuisse mortuum. Vnde circumscripto etiam resurrectionis ipsius miraculo, quod abunde remanet probatum ex deductis; cum his non obstantibus vix signo Crucis in nomine Sanctissimæ Trinitatis super ipso firmato, puer non solum clamorem ediderit, sed post dimidium horæ quadrantem lætus ac rubicundus, nec vlla læsionis aut alterius incommodi signa præseferens, euaserit; ex hoc solo probatio miraculi resultat, cum naturaliter in corpusculo tam languido non possit dari breuis adeo regressus ad primum statum, quæ enim longo tempore, & vehementioribus affectibus tenuantur corpora, lente reficere oportet.

§. III De validitate Processus, ac legitimo testium examine.

[17] Reliquum est, Pater beatissime, vt postremum faciamus gradum ad tertiam vltimamque huius relationis partem, [Processus Arandæ formatus,] in qua nobis agendum superest de validitate processus, ac legitimo examine testium, ex quibus tum vitæ sanctitatis tum miraculorum deductæ sunt probationes. Et quantum attinet ad Processum auctoritate Apostolica fabricatum in regno Castellæ-veteris, & in oppido de Aranda diœcesis Oxomensis, censuimus de illius validitate dubitari nō posse. Postquam enim Sanctitas vestra, supplicibus totius Ordinis Minorum S. Francisci de Obseruantia libellis benigne inclinata, sacræ Rituum Congregationi huiusmodi caussam commisit, fuerunt in vim præfatæ commissionis per eamdem Sacram Congregationem de anno MDCXXVII expeditæ litteræ remissoriales, directæ Reuerendissimis DD. Episcopis Oxomensi & Vallisoletano, necnon Archidiacono, Decano, & Sacristæ præfatæ Cathedralis Ecclesiæ Oxomēsis, cum facultate vt duo ex illis iuxta præfatam Sanctitatis vestræ commissionē coniunctim procederent. Quæ litteræ Reuerendissimo Domino Martino Manso de Zuniga, [ex vi remisserialium a Papa concessarum,] Episcopo Oxomensi, necnon Doctori Alphonso de Portillo eiusdem Oxomensis Ecclesiæ Thesaurario præsentatæ fuerunt per Fr. Didacum Ordonez, tamquam deputatum in hac caussa a Religione procuratorem, & pro illarum executione instantem, & docentem de legitimo mandato Procuræ a præfatis Indicibus admisso. Nec aliquam facere difficultatem debet, quod Doctor Alphonsus de Portillo enuncietur. Oxomensis Ecclesiæ Thesaurarius, de quo litteræ remissoriales non loquuntur, quæ solum fuerunt directæ Archidiacono, Decano & Sacristæ. Quia aduertendum est, apud Hispanos Sacristam appellari Thesaurarium, cum vocabulum Sacristæ apud eosdem insimi ministerij significationem recipiat; vt testantur Curiales in fide exhibita, & remouet omnem difficultatem alia fides ipsiusmet Episcopi Oxomensis, qui testatur præfatum Doctorem Alphonsum de Portillo esse Sacristam in eadem Ecclesia Oxomensi & Thesaurarium nuncupari, nomenque Thesaurarij & Sacristæ esse vnum & idem.

[18] Cum vero Iudices præfati acceptassent atque aperuissent dictas litteras pro illarum executione deputarunt Notarium ac Nuntium, [seruata plene iuris forma,] qui iurarunt de fideliter exercendo officium. Elegerunt insuper ac deputarunt pro loco loci audientiæ & examinis testium cappellam & oratorium domus Episcopalis, quæ loci deputatio tamquam de substantia iudicij erat necessaria. Pro diebus vero audientiarum deputarunt omnes & singulos dies non feriatos; & pro hora, horam octauam de mane, vsque ad vnde cimam; & ab hora secunda de sero, vsque ad quintam. Et coram ijsdem Iudicibus factus fuit in præfato oppido de Aranda processus iste, qui Procuratore prædicto instante, & præuio Iudicum decreto, necnon deputatione Notarij fuit transumptatus, ac cum originali collationatus per Notarium caussæ & alterum deputatum, qui post subscriptiones & apposita Iudicum sigilla se ipsos subscripserunt, & de fideli collatione atque auscultatione testantur; cum tamen ad effectum, vt Processus iste diceretur esse in forma probanti, sufficeret subscriptio Notarij de illo rogati… Demum vero clausus & sigillatus, cum attestatione a tergo trium publicorum Notariorū circa legalitatem Iudicum, Notarij caussæ & adiuncti, vna cum litteris eorumdem Iudicum remissorialium, fuit præsentatus in Sacra Rituum Congregatione, ac demum instante eodem F. Didaco Ordoñez, vti Procuratore ac mandatum exibente, fuit apertus, & de mandato eiusdē Sacræ Congregationis deputato Interprete, commissum fuit examen super illius recognitione. Qui quidem Interpres debitū præstitit iuramentum de fideliter interpretando: & dictū processum vna cum litteris Iudicum a se fideliter interpretatis, reportauit: & processus iste formiter recognitus, per sex testes, dicentes se habere notam manum, personas, & signa, fuit tandem Rotæ Auditorio per eamdem Sacram Congregationem remissus.

[19] Quantum vero attinet ad testes, censuimus illos fuisse rite ac recte examinatos; [& præuia citatione,] fuerunt enim formiter examinati, ea scilicet diligentia, quæ in huiusmodi grauioribus caussis requiritur … nempe præuia eorumdem inductione facta per Procuratorem, ac citatione seu monitorio per Iudices decreto, & per cursorem siue nuncium contra quemlibet eorum personaliter executo. Quæ quidem citatio seu monitorium tamquam de substantialibus Iudicij erant omnino necessaria. Qui omnes testes formiter iurarunt de veritate dicenda, prout requiritur; [ac iuramento testium,] cum in iuramento depositionis substantia consistat: & singillatim fuerunt examinati, deponentes primo iuxta interrogatoria, deinde super articulis in remissoria contentis … Ex quibus omnibus constat, testes rite ac recte examinatos, cum de iurisdictione Iudicum, qui illos examinarunt, appareat ex litteris remissorialibus, eisdem, vt supra, directis; & de forma per eosdem rite seruata ex testium inductionibus, citationibus, iuramentis, ac depositionibus, primo super Interrogatorijs & deinde super Articulis. Non obstat, quod aliqui ex testibus, sint eiusdem Ordinis, cuius est Regalatus, [omni exceptione maiorum.] ideoque in ipsis videatur cadere suspicio affectionis ad caussam: quia cum de singulari ipsorummet Religiosorū commodo non agatur, pro Religioso & super Religiosi virtute testimonium ferre non prohibentur. Nec replicetur, quod saltem dictus Fr. Didacus, tamquam Procurator in caussa veniat excludendus, ex regula, quod Procurator in caussa quam agitat vel agitauit testis esse non possit pro Domino; quia prædicta regula non obtinet locum, quando, vt in casu isto, cum dicto Procuratoris concurrunt testes idonei. Quod maxime procedit, quando, vt pariter in casu isto, Procurator est bonæ conditionis & famæ. Nam si sollicitator in his terminis a ferendo testimonio non repellitu, multo minus debet repelli Procurator, qui minus testimonium ferre prohibetur quam sollicitator.

[20] Ex quibus firmata tam processus quam examinis testium validitate, [ex quo concluditur posse ad canonizationem proceai.] absoluta quoque remanet tertia & vltima pars huiusmodi Relationis. Vnde cum Regalati virtutes atque miracula, quæ Sanctitatis vestræ oculis subiecimus, satis testentur qualē sibi in cælo gloriam fortunatissimus hic Christi assecla comparauerit; hoc vnum superest, vt eumdem infallibili suæ non errantis vocis oraculo terris æque gloriosum reddat: censemus enim caussam in eo statu esse, vt possit Sanctitas vestra quandocumq; sibi placuerit, ad vlteriora procedere, &c.

Ioannes Baptista Coccinus Rotæ Decanus. Philippus Pirouanus Rotæ Auditor. Clemens Merlinus Rotæ Auditor.

DE BEATO AMEDEO SABAVDIÆ DVCE, VERCELLIS IN PEDEMONTIO.

AN MCCCCLXXII.

[Praefatio]

Amadæus Dux Subaudiæ, Vercellis in Pedemontio (B.)

Plures hoc nomine Principes Sabaudia habuit, Comitum contentos titulo, vsque ad annum Christianæ Æræ MCCCCXIV, quando Sigismundus Imperator, alloquium & consilium requirens Amedei VIII, Ducem ipsum renuntiauit litteris Cameriaci signatis XIX, [Amedei Pacifici,] quas pag. 252 Probationum exhibet Samuel Guichenon post Historiam Genealogicam familiæ Sabaudicæ anno 1660 vulgatam, publico illo documento conuincens erroris eos, qui aliter censuere. Hunc Amedeum, [ex Comite Ducis Sabaudia primi] vero nomine dictum Pacificum, cum rerum humanarum cœpisset fastidium, translatis in Ludouicum filiū prouinciarum regendarum curis, humilem eremitam Deoque & sibi soli vacantem in Ripaliensi recessu, quem anno MCCCCXXX fundarat Augustinianis, vidit & admiratus est orbis; vsque dum Basileensis concilij Patres, exauctorato contra ius fasque Eugenio IV, in Amedei electionem consensere, & anno MCCCCXL sub nomine Felicis Pontificem creauere. Hic eam dignitatem non regnandi libidine sed obsequendi, vt rebatur, [dein ex eremo ad Papatum electi,] neceßitate a se susceptam abunde declarauit, cum Nicolao V, qui fuerat Eugenio mortuo legitime suffectus, eamdem voluntarie ceßit; dignus, quem ad suam reuersum eremum, & Geneuæ anno MCCCCLI VII Ianuarij pientißime mortuum, etiam miraculis Deus illustrauerit.

Non tamen per ipsum, sed per cognominem ipsi ex filio & successore Ludouico nepotem, [nepos B. Amedeus,] Sancti seu Beati cognomentum inter Sabaudorum Principum titulos legi cœpit: quod licet necdum solenne iudicium Ecclesiæ Romanæ approbarit, eodem in Canonem Sanctorum relato; constans tamen subditorum erga sanctißimi Principis sui ossa memoriamque religio, & Pontificum Romanorum consensus tacitus, eum publicis solennibusque Beatorum honoribus iam inde ab obita morte constituit venerandum. Hoc autem ne pluribus hic debeat demonstrari faciunt virtutes & miracula, diligenter collecta per Petrum Franciscum Maletum, [cuius virtutes & miracula dantur ex Maleto,] Canonicum Regularem Congregationis Lateranensis: quem ad ea conscribenda typisque vulganda anno MDCXIII impulit Mauritius, tunc Cardinalis a Sabaudia; idem qui postea anno seculi eiusdem XXI, ad promouendum Canonizationis postulatæ negotium Romam Maletum misit; vt infra videbimus in appendice, accepta ex MS. processu Vercellensi, in supplementum eorum, quæ de sacri corporis eleuatione, [alia quædam ex MS.] translatione ac cultu lector curiosus posset desiderare. Erat autem processus ille, cum ista nobis mitterentur iam absolutus, solaque Episcopi, Commissorialis ea in caußa Iudicis a Sede Apostolica constituti, sententia muniendus, vt vna cum alio simili Taurini confecto Romam portaretur; extremum ad rem conficiendam, vt sperabatur, momentum allaturus.

Ceterum quia Maleti compilatio, quamuis Vitæ præferat titulum, [Acta vitæ ex Samuele Guichenon.] vitæ tamen illius acta nequaquam historico profequitur ordine; sed eatenus tantum ipsa attingit, quatenus ad sanctimoniam virtutum eximiarum signis probandam, id est, ad propositum ipsius scriptioni finem seruire poterant; ideo ex prædicto Samuele Guichenonio, publica decretorum, conuentionum ac fœderum acta diligentißime scrutato, præmittimus chronologicam eius, quam in terris Amedeus duxit, vitæ synopsim: ne multis opus annotationibus sit, ad exerrantem subinde Maleti calamum reuocandum in viam, retegendaque & corrigenda historica menda: quæ attentis Actis per se patescent. Omittimus tamen eorum, qui rebus gestis testes arbitriue aut alias participes interuenere nomina quia eorum prolixa series posset lectorem ad sanctiora festinantem remorari: & ipsa in suo fonte probationibusque ad marginem Historiæ Genealogicæ præfatæ indicatis, atque in secundo operis tomo requirendis, possunt reperiri.

ACTA VITÆ
Ex Gallico Samuelis Guichenon.

Amadæus Dux Subaudiæ, Vercellis in Pedemontio (B.)

EX GVICHENON.

[1] Tvnonij, quod Cabilliacensis Ducatus ad Lemanum lacum caput est & Ripaliensi secessui proximum, [Natus an. 1435.] natus Amedeus, I Februarij anni MCCCCXXXV ipsis in cunis promissus est Yolantæ, [Yolantæ Francicæ spondetur an. 1436,] trienni filiæ Caroli VII Regis & Mariæ Andegauensis, contractu legitime celebrato Turonibus anno MCCCCXXXVI die XVI, & Ripallij a patre atque auo pueri confirmato XXVIII eiusdem mensis die, anno eodem. Huic paullum adultiori parens suus concessisse videtur, vt sese Principem Pedemontij scriberet, itaque promissionem suam signauit anno dicti iam seculi LI Cameriaci XIII Martij, qua Ludouico Delfino, Carlottam sororem Amedei vxorem accipienti, [coniungitur 1452,] sese ipse obstrinxit reciprocæ consanguinitatis intuitu, ad eius obsequia caussamque sustinendam: vbi iam tunc Yolantam non sponsam suam sed coniugem nominans, suspicionem ingerit matrimonium, tanto ante conclusum, iam tum fuisse celebratum: licet consummatum dumtaxat videatur fuisse in Forensis agri vrbe primaria anno sequenti; quando die XXVII Octobris Ludouicus Dux dotales filio terras consignauit, litteris Clippiaci signatis, qui deinde ad intercessionem Regis soceri auxit Amedei redditus per donationem Bressiensis Dominij, firmatam XIII Decembris anni MCCCCLVI.

[2] In Bressiam igitur, iam coniugis sui factam, cum viro transijt Yolanta post Iulium anni MCCCCLVI: [exinde fere commoratus in Bressia,] ibique pariter commorati plerumque sunt, mirum in modum complacente sibi in ea regione Amedeo, propterea quod esset a strepitu aulæ remotior: quamuis Pedemontij Princeps etiam tunc dici perseuerauerit. Est Bressiæ ciuitas primaria Burgus: [mortuo patre regimen init an. 1255.] in hac vna cum Ducissa vxore, mortuo patre Ludouico, iuramentum fidelitatis exegit recepitque a cismontanis subditis, Taurinumque ad transmontanos destinauit, quibus suo nomine idem præstaretur: & mox vltimo Februarij die anni MCCCCLXV Cameriacum mouit, ad conuocatos in diem XXV Martij Ordines Sabaudiæ ac Pedemontij. Hoc in conuentu, auditi sunt hinc Ludouici XI Regis Franciæ inde Philippi Ducis Burgundiæ oratores, contraria sibi inuicē instanter postulantes in caussa Ioannis Ducis Borbonij, cui vt arma inferret a Rege solicitabatur Sabaudus, Burgundo ne faceret deprecante. Ipse autem, licet neutram offensam cuperet, [seque adiungit partibus Regis Francia,] tandem tamen ab Yolanta in partes fratris Regis traductur eatenus est, vt Galeatio Sfortiæ, Patauino Comiti & Ducis Mediolanensis filio, regiarum copiarum Duci, transitum per suas ditiones concederet ad Villæ-francæ in Bauionensi agro obsidionem: eique ex sua aula viros aliquot primarios adderet: qui mox pace inter Regem Burboniumque composita magno vsui Regi fuere eo in prælio, quod contra Carolum Burgundum Carolesij Comitem mense Iulio pugnatum est.

[3] Moritur interim mense Martio anni MCCCCLXVI Franciscus Sfortia Mediolanensis Dux: itaque redire festinans Galeatius, neque satis tutum sibi ratus Sabaudi ditiones palam transire, dissimulauit personæ sed Noualetij in montis Cenitij descensu ab Augustino, [Galeatium in Pedemontio deprehensum dimittit:] Casænouæ in Pedemontio Abbate; & Hugonino Allemano, Arbenti in Beugesia Domino, detentus est: at mox dimissus, improbante suorum factum Amedeo. Circa idem tempus solutus Gallico carcere Philippus Bressiæ Comes, post obligatam quam maxime potuit Regi fidem de ea Duci Amedeo fratri suo seruanda, Augustam prætoriam cum Iano Comite Genuensi, [fratribus hareditariū portionem tribuit:] altero fratre suo, accessit: vbi hæreditatē quique suam sub clientelæ fiduciariæ iuierando suscepere ab Amedeo. Qui deinde continuata in Pedemontium profectione Pignarolium appulit, & ibi die VIII Octobris Taur inensium ciuium priuilegia confirmauit, [in Pædemontium transit an. 1467] ibidemque primo sequentis anni LXVII die coniugi suæ donauit dominium Villæ-Francæ in Pedemontio.

[4] Vt autem Duci optimo nihil erat quam pax & concordia optabilius, sic libenter eidem conciliandæ operam suam cum posset accommodabat: idque vnice studebat vt nouis identidem vinculis propinquos sibi vel sanguine vel ditionibus Principes per amicitiæ fœdera obstringeret. [fœdera sancit cū Burgundia, Duce] Tale fuit quod anno iam dicto die XXV Martij Cabillone per suos legatos inijt cum Philippo Burgundo ac filio eius Carolo, quod deinde IV Aprilis Brugis in Flandria signatum fuisse reperitur. Item cum Calabriæ Duce XXIX mensis Maij, cū Francisco II Britanniæ Duce VI Augusti & cum Carolo Franco Duce Normanniæ die similiter VI Nouembris. [alijsq;] Interim autem coactus fuit arma sumere contra Guilielmum Montis-ferrati Marchionem, [in Mon-ferratensem arma mota] pacta a Ioanne patre conuenta obseruare recusantis: cumque exercitui suo Philippum fratrem præfecisset, hic quidem in hosticum copias mouit; Marchio vero imparem sese videns, ad Galeatium Mediolanensem respexit; qui continuo in subsidium magnis cum copijs venit, itaque commeruit, vt vltro sese alienam in caussam miscenti denuntiarit Amedeus, restitueret Valentiam, Occimianum aliasque arces & oppida, quæ Sabaudicæ domui erepta pater eius Franciscus vsurpauerat. [pace inita deponuntur,] Tandem tamen pax coaluit, post bellum per aliquot menses gestum, & IV mensis Nouembris die inter partes conuenit, vt in eo quo ante bellum erant statu, [& Bona soror Galeatio iungitur.] relinquerentur omnia ex parte Comitis: Galeatius vero restitueret quidquid hoc bello ceperat, & deinde pacis fœdera, quæ pater suus ante annos XII cum Lodouico Duce signauerat, inuiolata seruaret. His firmandis accessere nuptiæ cum Bona Amedei sorore pactæ, & in Ambosiensi castro sequentis anni die IX Maij celebratæ.

[5] Fuit hic annus seculi LXVIII, cum Iacobus & Philippus, [Profectus in Franciam Amedeus honorifice excipitur an. 1468] Bressiensis hic, ille Romontensis Comes, Amedei fratres, & alius frater, Ioannes-Ludouicus Episcopus Gebennensis, contra Ludouicum Franciæ Regem amplexi Burgundi Ducis partes, occasionem Amedeo dedere abeundi in Franciam, vt se expertem fraterni consilij atque in Regis amicitia constantem declararet. Exceptus est in eo itinere honoribus vbique maximis, Meldisque congressus cum Rege missus ab eo Parisios est, vt vicem suam teneret in succendendo publico rogo, sub noctem præuiam festo D. Ioannis Baptistæ. Voluit etiam Rex vt ad eius in vrbem Parisiensem ingressum captiui omnes dimitterētur e carceribus: qui honor solis Regibus consueuit exhiberi. Eiusdem anni VI Augusti sancitum cum Venetis fœdus est, quo mutuæ defensionis caussa se Dux & Respublica obstringebant, vt singuli ex parte sua in armis haberent continuo, pacis quidē tempore quatuor millia equitum, [confœderatur Venetis:] pedites mille quingentos; bello autem conflato, eum numerum duplicarent. Mense autē Octobri Ducis ac Ducissæ nomine missus Mediolanum ad Galeatium est Hugolinus de Monte-falconis Dominus de Flaxieu, deprecaturus ne quid aduersus Sabaudiæ statum moueret, contra quam Regi ac Burgundiæ Duci in sancienda Italiæ pace promiserat.

[6] Crescebat interim infirmitas Ducis, paroxysmorumq; frequentia pene inutilem eū reddebat regimini: itaque ex communi populorum, magistratuum, nobiliumque consensu, [vxori regimē prouinciarū commitit an. 1469.] translatum illud est in Yolantam prudentissimam matronam: eique frater suus Rex Franciæ nouo obstrictus fœdere, per litteras signatas Gauriæ XV Iunij, protectionem quoque & auxilium suum aduersus quoscumque hostes addixit, Ambosia scribens XI Martij anni MCCCCLXIX: sed quoniam plurimū vtebatur Ducissa Antelmo Miolanēsi, Ludouico Grilliacensi & Antonio Orbiacensi Dominis, notæ fidei atque experientiæ viris, nobilibus Sabaudis, Geneuensis, Romontensis & Bressiendis Comites, Ducis fratres, conspirationem clam inierunt de vsurpando regimine statuum Ducis nomine, & suis quiq; in ditionibus militem cœperunt cogere: quod non sic potuerunt occultum habere, [contra hanc, magnis licet fœderibus nixam, an. 1471] quin rem subodorata Ducissa consuleret sibi, primum abducto in castrum Montis-Miliani Duce, deinde auxilium postulando tum a Rege Fratre tum a Burgundiæ Duce, quod hic eidem ampliter addixit per litteras, Vltraiecti signatas XX Februarij anni MCCCCLXXI: quod idē fecit rogatus Galeatius, signauitque Mirabellæ XIII Iulij: sed & Episcopus Geneuensis ipsi & Yolentæ omnem ex sua parte securitatem perfectamque vnionem addixit.

[7] His tamen nihil obstantibus in Sabaudiam cum exercitu & fratre Romontensi Comite irruens Philippus, Cameriacum vsque citra impedimentum peruenit, [arma mouēt fratres Ducis,] diuulgansque aliud nihil a se agi quam vt aula pellerentur fauoritæ, quos vocant, sub muliebri imperio cuncta pro libidine administrantes, vrbem Mōtis-Milliani defensam a nemine vi cœpit expilauitque: deinde castrum ipsum obsedit. [ipsumq; dolo in potestatem suam redigunt,] Interim superueniens Ianus Geneuensis Comes, sub quadam cōcordiæ specie, Duces coegit promittere quod designatos nobiles septem remouerent ab aula, rationem gestorum corā Statibus reddituros. Sed nihil hæc pacta conuenta cohibuerunt conspiratos fratres, quo minus occupato castro Præfectum imponerent Guilielmum de Balma, Intermontij & Montis-maioris Comites captiuos acciperent, [elapsa per fugam Ducissa:] Ducemque in suam potestatem redactum Cameriacum abducerent: non tamen & Ducissam, quæ artificio vim eludens, fuga se recepit in Asperimontis castellum, indeque ad Regem Fratrem Hugolinum Mon-falconium direxit, auxilia postulatum.

[8] Mouit Regem, vt debuit, tam atrox iniuria illata sorori: [quæ obsidione liberata a Francis,] mandauitque continuo vt illius prouinciæ gubernator coactis ex Delfinatu copijs, quantis posset, obsessæ succurreret: & quem penes se habebat Carolum Pedemontij Principem, exercitui præficiens sub Comitis Villariensis magisterio misit in auxilium matris. Sed tenerum hunc florem in ipso rei agēdæ principio per iter mors abstulit improuisa: & solus, quem dixi, Delfinatus Gubernator, iūctis sibi Episcopi Geneuensis copijs, Asperum-montem obsedit, intercepit, Ducissamque liberatam abduxit cum liberis Gratianopolim. Nouis deinde maioribusque copijs ex Frācia submissis, ventum est in conspectum hostium, [& copijs aucta pacem extorquet.] circa Cameriacum, cuius suburbia coniurati insederant: ibique, prius quam veniretur ad manus, mediantibus Bernensium ac Friburgensium legatis & superueniēte paucos intra dies oratore Gallico, pax inita inter partes est, conditionibus illis, quas in ipsis eius instrumentis mense Augusto signatis licebit legere.

[9] [Amedeus in Pedemōtium transit an. 1472] Tum vero pacata Sabaudia Ducibusq; in integrum restitutis, Montes Amedeus transijt, experturus num aëris mutatione quidquam ad leuandam infirmitatem posset proficere: ibique die V Martij Montis-capreoli dominium in Pedemontio condonauit vxori, pro ingentibus eius erga se & subditos suos meritis, vergenteque paullatim in deterius valetudine, [& moritur Vercellis:] mortem Vercellis oppetijt postridie Paschatis, anno MCCCCLXXII, ætatis suæ XXXVII: & sub altaris maioris gradibus in D. Eusebij æde humiliter, sicut mandauerat, sepultus, exequias dumtaxat solennes habuit biennio post, [eius epithaphium:] conuenientibus ad eas præcipuis Sabaudicæ domus Principibus & ecclesiarum Antistitibus: fuerat autem hoc ei positum epitaphium:

[10]

Claudor in hoc tumulo, qui Princeps Imperialis
      Dux Amedeus eram: quem dedit alta domus,
Regis Alexandri Saxonia prole creata;
      Imperij proceres hinc mihi duxit auos.
Sacra dies Paschæ, quarta celebrata Kalendas,
      Dignata est humilem iustificare Ducem.
Exhalat terno, deplangitur ante Kalendas,
      Aprilis mitis prima recondit eum.
Hic pietatis honor, pacis diuinus amator,
      Pauperibusque pater largior ille fuit.
Mille quatercentum cum septuaginta duobus
      Annum pangebant, dum petit ille polum.

[11] Elogia Ducis optimi historici omnes Sabaudi multique exteri texuere: [laudatores,] sed peculiaribus opusculis eum celebrauere Franciscus Ranzo, Petrus Franciscus Maletus, Cardinalis Bellarminus, Stephanus Binettus e Societate Iesu, B. Franciscus Salesius Geneuensis Episcopus, Frater Camillus Balliani ex Ordine S. Dominici Inquisitor Taurinensis, & Franciscus Codrettus ex Ordine S. Francisci de P. Obseruantia. Hactenus Guichenon, [tessera.] breue ex dictis auctoribus contexens sanctitatis Amedei elogium, cuius exerrantem calamum in die mortis cum peruigilio Paschatis coniungendo correximus, ex eoque elogium finiente didicimus electam a B. Amedeo tesseram, quæ representaret sepulcrum cum tribus clauis atque corona spinea & hac epigraphe, Animam hic corpusque deuoui. Congruum sane pietati ipsius lemma: quam plenius descriptam subiungimus ex Maleto, vnice vso (quemadmodū testantur qui legere) manuscriptis prædicti Laurentij Ranzonis. Ceteri autem supra nominati ex incidenti dumtaxat illum laudauere, vt Bellarminus in Principe Christiano alijque in opusculis alijs: ex quibus postremos duos necdum vidimus.

VIRTVTES ET MIRACVLA ex Italico Petri Francisci Maleti, Canonici Regularis Congregat. Lateranensis.

Amadæus Dux Subaudiæ, Vercellis in Pedemontio (B.)

EX ITAL. FRANC. MALETI,

CAPVT I.
B. Amedei pia iuuentus: eximiæ mansuetudinis & fortitudinis laus.

[1] Lvdouicus Dux Sabaudiæ, Amedei Pacifici filius, [Ludouico & Anna Cypria natus 1432] bello ac pace inclytus, anno Christi MCCCCXXXII Annam Iani Cyprij Regis filiam vxorem duxit; quæ viro, anno felicis matrimonij tertio, prima Februarij die, Tunonij peperit primogenitum suum. Eam natiuitatem ingens omnium ordinum lætitia excepit, & boni ominis caussa vocatus puer in baptismo est auito Amedei nomine. Lactenti adhuc sponsa addicta est Yolanta Caroli VII filia, soror Ludouici XI, Regum Francorum; itaque ex ipsis cunis cœpit pacis concordiæque pignus haberi & amari a parentibus, pertæsis molestiarum quas bella discordiæque pariebant. Quæ fuerit pueritia eius, quamuis nemosit qui explicuerit scripto, licet tamen ex ætate consequenti agnoscere: quem enim suo nomine præferebat puer Dei amorē, hunc adultior & exercere ipse & docere alios verbo sategit atque exemplo. Et primum studium multum posuit in orando Deo; nisi eo præuie conciliato per preces, nihil magnæ aut paruæ rei aggrediens; [Dei amorem crebra oratione fouet:] totius diei negotijs Missæ sacrificium præmittens quotidie, ipsamq; orationē crebra ad Deum mentis eleuatione interpolans, siue cū canonicum Horarum pensum persolueret hymnis psalmisq; deuote recitandis, siue cum per hortum solus inambulans, frequenti genuflexione adorabat numen & Christi patientis mysteria recolebat, siue etiam cum peruigiles (quod faciebat frequenter) noctes in precibus duceret. Vt autem ad orandum Deum aptior puriorque accederet, crebra animum expurgabat confessione, opera vtens viri e Franciscano Ordine perquam eruditi ac pij, Magistri Ioannis Fausonis de Mon-devio.

[2] Hæc vt Deo summe faciebant gratum, ita hominibus amabilē reddebat comitas & affabilitas summa, & absque fastu magnificentia, [forma decorus] cum singulari formæ decore; quam conciliabat statura honesta, color floridus, vultus raso semper pilo iuuenilis, frons spatiosa, aures mediocres, oculi nigri ac scintillantes, genæ conuenienter eminentes & mentum ex rotundo quadratum. Angelum dixisses, nisi hominem & humanis infirmitatibus obnoxium indicasset morbus epilepticus: cui cum a teneris esset obnoxius, ipse de eo loquēs, munus esse agnoscebat Dei, paterno sibi amore datum, ne in superbiam efferretur, [epilepsiam patitur:] in tam eminenti fortuna primogenitus, inter eas quæ cōditionem eiusmodi sequuntur aularum adulationes atque blanditias: quin & dicebat se infirmo corpore viciniorē esse Deum, & mali identidem recurrentis insultus pro stimulis sibi esse ad bona opera exercenda.

[3] Interim aduenit annus Christianæ Æræ MCCCCLII ætatis ipsius XVII, quo currente pridem desponsam sibi Yolantam duxit vxorem; nō ardore libidinis sed paternæ obedientiæ studio ductus. Itaque nec disficulter totum sponsæ suæ in se traxit amorem, [ducta vxore Yolanta] nec minus a patre diligebatur ardenter pro suæ obseruantiæ & pietatis merito: cuius intuitu Pedemontij gubernationem ab eodem accepit, sibi commissam cum titulo Locum tenentis generalis, Dominique Bressæ ac Vausij: vt errore eos lapsos appareat, qui existimant patre mortuo, Amedeum præ infirmitate ad regimen inidoneum, statim illud in vxorem transtulisse. Erat enim paroxysmo transeunte mente pariter ac corpore firmus, quod satis ostendit, [fit Pedemontij gubernaror:] pleraque suæ ditionis loca ipse per se obiens frequentius quam alius maiorum suorum vllus; næc raro etiam in exteris regionibus hospes; vt cum Ludouicum patrem & matrem Annā in itinere Aruernico assectatus est, sociam vxorem ducens ad obsequium suorum genitorum: idemque officium eidem præstitit ad S. Claudium proficiscenti: quare nihil caussæ fuit quominus ille dubitaret filio regiminis habenas committere.

[4] Sed tanta amoris ac dignitatis prærogatiua nō potuit non fomitem inuidiæ accendere in animis fratrum, quorum vnus Philippus nomine vsque adeo indulsit impotenti affectui, [Philippum fratrem ob arma in se sumpta captiuum] vt non dubitauerit arma in fratrem, ipso patre inspectante, mouere, eaque insolētia commeritus sit, vt eodem procurante per Franciæ Regem castello Locēsi includeretur captiuus. Verum tantum abest vt ea in re partem haberet Amedeus, Fratrum suorum amantissimus, vt statim a parentis obitu accesserit pro liberando Philippo apud Regem intercessor, conciliandarumque eidem cum Margarita Caroli Ducis Borbonij filia nuptiarum auctor existeret; [liberat & beneficijs cumulat.] Bressam vltro eidem condonans, & dono honorem addens Locum-tenentis generalis. Poterant hæc debebantque sufficere, vt & amari se intelligeret Philippus, & amantem vellet redamare: secunda tamē offensione fraternam indignationem commeritus non tantum illam expertus non est, sed adeo pium erga se Amedeum sensit, vt se dilectissimæ coniugi prælatum quadamtenus potuerit gloriari. [ab eodem obsessus] Etenim datis sibi non contentus honoribus, in ipsam Ducalem aulam administrationemque ambiebat ingressum, nec ferebat Dominum Meolani, Dominum Grilli, aliosque Sabaudos assiduo famulatu assistere Duci. Quare acsi iusta ea foret caussa iniustissimi belli, non dubitauit coacto milite obsidionem ex improuiso admouere castro montis-Milliani, in quod cum vxore se frater receperat.

[5] At hic non armis arma repressit, nec saltem portis hostem mœnijsque arcuit: [eum blando alloquio mitigat:] sed intro ad alloquium inuitauit, & verbis blandis sic emolliuit, vt ruborem incusserit tam insigniter impio, & obfirmatum animum fregerit viceritque: quamuis non æque longanimis Yolata, eo nomine palam a marito dissentiret, & vindictam meditans militem & arma a Rege fratre posceret. Sed & hanc flexit mitissimus coniux, suoque & Christi exemplo docuit offensam remittere. Similem se alijs pluribus præbuit, quos Ducis in victu vestituque modestiam, erga sacra resque diuinas religionem, in pauperes misericordiam aliasque dignissimas Principe virtutes superbo fastidio auersatos, eovsque sua euexit insolentia, vt cōtemnere Amedeum, velut degeneris animi vilisque hominem, [cogitantes de abdicando sibi Ducatu subditos] & cucullo quam purpuræ aptiorem præsumerent, occulteque in eius depressionem abdicationemque cōspirarēt. Quos ille vt a proposito, secretiori via cognito, reuocaret; amicius etiam quam alijs vti illis cœpit, secumque ad Franciæ Regem duxit; ostendens huic ipsos sibi caros esse; illis vero occasionem præbens cognoscendi, quo loco haberetur a Rege: [leniter corrigit:] itaque effecit vt cœpti eos sui pœniteret, muta illa admonitione correctos, &, quas alij fuso sanguine eluendas vix crederent, culpæ alta obliuione sepelirentur.

[6] Neque minus memoria dignum est, quod cum Galeatio Sforza, Mediolanensi Duce, egit. Huius patrem Franciscum domus Sabaudica inimicum professum passa fuerat, [Galeatium Mediolani Ducem] donec aliquam concordiæ rationem Ludouicus Dux inijt, qua conclusa Franciscus moritur, Geleatio in Delfinatu absente: quem cum ad paternarum ditionum possessionem adeundam res ipsa vocaret, neq; iter nisi per Sabaudiam commode posset institui; [hostem & ingratum] ipse sibi conscius, quid commeritus esset, nō paternis tantum sed proprijs etiam aduersus Sabaudū Ducē iniurijs; dissimulata persona, inseruit se famulis Antonij Placentini mercatoris, cum eoque Mediolanum proficiscens, agnitus Noualitij & ab Abbare Casæ-nouæ detentus, ab Vgone Alemano captus est: qui mox ad Amedeum expediuit nuntios, de successu, vt sperabat, gratissimo relaturos. Verum aliter accepit Amedeus, & continuo libertati restitui Galeatium mādauit. Ille vero accepti beneficij immemor, non modo nullam retulit gratiam, sed nec conditiones quidem, quas pactus fuerat pater suus, curauit obseruare. [affinitate iuncta sibi conciliat.] Quare commotior in eum Ducis frater Philippus, armis compescere volebat insolescentem, fecissetque, ni pacis studiosissimus Dux & a sumenda vindicta alienissimus, alia prorsus via se suaque voluisset tueri, Franciæ Regem conciliandæ pacis & arctioris amicitiæ arbitrum deligens, ipsamque sororem suam Bonam vxorem Galeatio iungens.

[7] [similis erga alios mansuetudo:] Quid nunc mansuetudinem eam dicam, qua erga Ioannem Ducem Borbonium vsus est, nonnulla Bressiæ castella nitentem vsurpare: aut ergo Monferratensem Marchionem Guilielmum, cui licet Philippus iustum intulisset bellum, vindicandæ iurisdictionis suæ ab eodem violatæ caussa, Amedeus tamen non modo non probauit factum, sed totam controuersiam arbitrio Galeatij Ducis commisit, vno eodemque consilio honorem affini deferens, & inimici amicitiam extorquens? Nec potuit tanta lenitas pusillo imputari abiectoque animo: cum enim non sua sed Dei caussa & ecclesiæ agebatur, Mosis ac Phinees æmulabatur zelum, nullis impendijs & periculis parcens. Ita cum tristis de capta Constantinopoli nuntius ad eum esset perlatus, [fortitudo contra infideles,] conscribi copias militares armarique magno numero iussit, atque in Peloponesum destinauit, prohibendis barbarorum aduersus Christianos progressibus. Cum vero Pius II bellum Turcicum meditans, conuentum Principum Mantuæ indixisset, inter primos Amedeus eodem profectus est, seque in commune fœdus adscribi voluit, arma, milites, pecuniam promittens anno MCCCCLIX.

[8] Mirabiliter porro eius emicuit magnanimitas, cum Iacobus Cyprij Regis filius nothus, Nicosiæ Episcopus, [& contra Iacobum Cypri inuasorem:] dimissis mitra pedoque pastorali, sceptrum arripuit, iniustamque regni inuasionem armis magis iniustis defensurus, Soldano Ægyptio sacramentum dixit fidelitatis, Dei Christique iniuriam iungens perfidiæ aduersus legitimam regni hæredem Carlottam, Ludouico Sabaudo fratri suo nuptam. Etenim dignos caussa & natalibus suis spiritus induens, totus in sacram ferebatur expeditionem, qua nihil minus agebatur, quam vt regnum istud Christo ac fratri conseruaretur. Talis cum erga suos & Dei inimicos esset, erat etiam in subditis regendis publicisque vitijs corrigendis fortis atque robustus; itaque omnium merebatur amorem, vt tamen eius caussa nihil remitteret de rigore iustitiæ, sæpe Dauidicum illud in ore habens: Deus dissipabit ossa eorum qui hominibus placent, [iustitiæ seruandæ rigor.] confusi sunt nec potuerunt stare, quoniam Deus spreuit eos. Vnum hoc nempe spectare solitus, vt placeret Deo, coniungebat tamen cum persona Principis affectum patris, naucleri vigilantiam, prudentiam medici atque pastoris curam. Et quia summum conseruandi status momentum in concordia Principum reponebat, curauit vt cum Philippo Bono, Burgundiæ Duce, Venetaque Republica fœdus suo nomine sanciretur ad mutuam defensionem.

CAPVT II
B. Amedei erga pauperes comitas & liberalitas, rigor vitæ, liberi, pia mors.

[9] Verum ijs, quæ diximus, negotijs non dabat, sed commodabat dumtaxat animum, quasi alienam a seipso personam inuitus sustinens; cum pauperibus vero sic erat, vt totus in ea occupatione defixus, [Pauperum amantissimus,] nullam aliam habere curam, nullas delicias videretur. His seruiebat ipse accumbentibus ad mensam, sibique paratas inferebat dapes: in horum comitatu esse gaudebat & conspici, nullum reijciens, fastidiens neminem, quantumuis vlcerosus pannosusque videretur. Cumque non deessent, qui tantam Ducis sui humanitatem vilitati imputarent, eoque nomine ipsum etiam redarguere præsumerent atque monere, videret ne infra suam dignitatem nimium ipse se abijceret, suisque contemptui esset propterea; respondebat ipse, Sinite, quæso, neque me frustrare velitis merito, quod talibus misericordiæ Christianæ operibus iuxta doctrinam Euangelicam multum potest accumulari. Consiliarijs vero suis, [milites eos suos vocat] eleemosynarum largitatem restringere cupientibus, cum dicerent ea prodigalitate fieri vt immensa pecuniæ summa expenderetur, quæ reparandis vrbium castellorumque munitionibus, militarium virorum stipendijs, nobilium virorum obsequijs remunerandis fuerat impendenda; ne his neglectis nudus atque inermis remaneret, & hostili cuiuis violentiæ oportunus; respondebat, nullas se munitiones firmiores, nullos fortiores milites, nullos aulicos fideliores nosse quam pauperes, quorum præsidio suas omnes ditiones tutas esse securus existimaret. Itaque pauperes suos appellabat commilitones, detractas corpori suo vestes nonnumquam ijs largiens, & vna quandoque familiariter discumbens ad mensam.

[10] Fuit cum forte a legato quodam extero, num quos haberet venaticos canes interrogatus, ingentem eorum numerum ipsi postridie ostensurum respondit. [& canes venaticos:] Reuersum autem ad horam condictam hominem, cum canes nulli apparerent, in proximum induxit cōclaue, vnde in subiectam aulæ planitiem despectus erat: ibi mensam illi admirabundo oblongam & ciborum omnis generis refertissimam, accumbentesque mendicos ostendit plurimos, Isti, inquiens, amice, canes sunt, quibus in hac vita cælum venor. Ad quæ, dicente inter alia legato. inueniri sæpe homines improbos qui paupertatem simulent, & mendicando quam manibus operando malint viuere: Nolim tam anxie istud ego inquirere, Dux ait: nam si in nostras actiones pari curiositate inquirat Deus, & quotiescumque a recto deflectimus animaduertere vellet, [paupertatem laudat:] non tam larga libetalique manu sua in nos conferret beneficia. Alia autem præter hæc complura in pauperum patrocinium, allegante Duce, eaque variis confirmante Scripturæ locis atque exemplis, interpellans Legatus, Si ea mens esset omnibus Principibus, inquit, ad paupertatem plures quam diuitias aspirarent. Et essent quoque, reposuit Dux, qui saperent & sibi recte consulerent plures. Diuitiarum enim comites plerumque sunt superbia, insolentia, fastus, temeritas, iniustitia & rapinæ: paupertatem vero modestia, sobrietas, iustitia & ceteræ virtutes assectantur,

[11] Hæc ille tunc: nec potest solentio præteriri quid alia vice Vercellis acciderit. [vnius e vulgo querela monitus] Funium conficiendorum faber in conspectu castelli suum faciebat opus, cum Ducis ministri aggressi hominem monebant de soluendo tributo nouiter constituto: ille autem ex desperatione inueniendæ pecuniæ cœpit in blasphemas voces erumpere, clamore tanto vt ipsum Ducem compulerint prospectare per fenestram, & aduocatum ad se interrogare quid pateretur. Exposuit ille egestatem suam, quæ propediem esset futura maior, ablata exigua quam habebat supellectile in solutionem tributi. Dux vero blandis verbis afflictum consolatus, & spem fiduciamque monens in Deo collocatam habere, deprompsit e loculis summam pecuniæ, quam exactoribus traderet requisitus. Qui factus successu ad postulandum animosior, simile subsidium alijs, æque ac ipse soluendo non futuris, poscere aggreditur. Quod minime negligendum sibi ratus Dux, nec supra fortunas suas plebem grauari volens, [mitigari exactiones iubet.] requisiuit e Consiliarijs suis quam iusta esset noui illius tributi caussa: & intelligens eam excusari non posse, propter præsentem exhausti ærarij inopiam; torquem Ordinis, quem nunquam non gestabat e collo, sibi detraxit, iussitque vt redacto in pecuniam pretio instanti prospicerent necessitati, pauperculæ autem plebi parcerent.

[12] Magnificam insuper liberalitatem suam demonstrauit Amedeus erigendis hospitalibus, [Erga pia loca liberalis] quale vnum Confluentiæ cernitur; ecclesijs reparandis, vt cum S. Marci & Carmelitarum templa Vercellis nouo strauit pauimento; monasterijs alieno ære subleuandis, quod Augustæ apud Franciscanos fecit; locupletandis sacrarijs, nominatim S. Eusebij Vercellensis, vbi donatæ ab eo planetæ, [limina Apostolorum semel,] materia & arte pretiosissimæ, seruantur. Hæc autem omnia pietatis opera cumulauit tunc maxime cum peregrinus Romam abijt religionis ergo: eleemosynis enim larga manu per iter & loca sacra effusis non contentus, S. Petri basilicam donauit rarissimis ac pretiosissimis gemmis, quas in suis thesauris potuerat reperire. Cum autem in suo ipse Statu haberet pretiosissimum Sindonis Dominicæ pignus, [sæpe sanctam sindonem visit pedes.] frequens ad eius venerationem accedebat, & quidem pedes, suoque exemplo etiam Yolantam, dulcissimam coniugem, pij laboris trahebat sociam, singulari cum ædificatione fidelium subditorum. Addebat his alias corporis pro Deo macerandi rationes: imprimis autem raram cibi potusque abstinentiam, vt creditus fuerit, hac vna medicina plurimum mitigasse epileptici mali incommoda, quibus alias fuisset cumulandus.

[13] [Domi nihilominus & foris splendidus] In hac tamen rerum delectabilium abstinentia & commodorum corporalium neglectu tanto, non obliuiscebatur dignitatis suæ: sed omnia, quæ Ducalem aulam spectant, ministeria atque stipendia tam splendide numeroseque habebat ordinata, vt nihil summis Principibus etiam in seculari pompa concederet: idque non domi tantum, sed & foris, si quando peregre hospes degeret: vt patuit in primo eius ad Franciæ Regem accessu. Qui volens sororis suæ maritum modis omnibus honorare, suas ei vices commisit inflammando rogo, cui, ad honorem S. Ioannis Baptistæ in Vigilia eius arsuro in foro Parisino, facem subijcere Rex ipse solet, omnibus regni Proceribus stipatus. Quod ita fecit Amedeus, vt magis etiam quam fuerat honoratus a Rege, honorari a Deo mereretur illo in actu, plurimis infirmis, claudisque & debilibus, qui ad festum accurrerant, sanitatem impertiens. Ab aula nihilominus sua superfluum omnem resecabat luxum, nec in ea degere tolerabat, [luxum ab aula superfluum resecat:] qui non sibi persuasissent mores ex virtute componere, exilio etiam multatis ijs, quos Dei nomen blasphemasse cognorat. Tales igitur cum haberet ministros, qui Domini vitam virtutesque sectarentur, facile ei fuit ærarium, quod exhaustum repererat, implere paullatim; Fratribus congrua statui suo subsidia conferre; inuenire tribus sororibus dotem; & tantam insuper pauperum turbam alere, citra vllius nouæ exactionis constitutionem; quin etiam redimere possessiones a suis maioribus oppignoratas.

[14] Erat ergo hominibus pariter & Deo carus, maxime quia ad virtutes prædictas summam iustitiæ suum cuique tribuenti curam addebat. [gignit sex filios] Vt autem ab hominibus laudem, sic a Deo benedictionem referebat multiplicem: cuius pars non minima felix & numerosa soboles fuit ex coniuge, quæ sex mares & fæminas tres viro suo peperit: scilicet Carolum, Claromonte natum anno MCCCCLIII, mortuum Gratianopoli LXXVI: Philibertum, Camberij in lucem editum MCCCCLXV, ex eaque subductum LXXXII; Bernardum, Pignarolij eodem anno MCCCCLXVII natum atque denatum: Ioannem Carolum, cui natalis locus Carignanum fuit anno MCCCCLXVIII, & anno eiusdem seculi XC mors immatura obtigit; Ioannem Ludouicum, qui ad annum ætatis decimum tertium, Christi vero annum MCCCCLXXXV viuendo peruenit; [& filias tres.] & Claudium Galeatium, qui mortuum patrem e cunis ad cælos est comitatus. Filiæ autem fuerunt, Anna, Frederico Regi Neapolitano desponsata; Maria, Philippo Marchioni Auspergensi & Rotelinio nupta; & Ludouica, quæ per post mariti Vgonis Cabillonensis mortem vidua, monasticum institutum amplexa est.

[15] Præcipuus ex his patri dolor & exercendæ monstrandæq; tolerantiæ argumentum fuit is, [Galeatij canibus suos pauperes componit] qui primus nascendo fuerat Carolus, magnæ spei adolescens, & iam tunc cœptus adhiberi rebus nonnullis gerendis: post cuius mortem paucis elapsis mensibus, Ducem affinem visitaturus, Vercellas aduenit Galeatius Mediolanensis, multos in suo comitatu canes adducens: cui saniora monendo facetum excogitauit consilium Amedeus, maiori numero colligi iubens pauperes qui ipsum assectarentur: nisi dicere malimus eos collectos non tam castigandæ affinis Ducis vanitati, quam præparandæ in cælis mansioni, ad quam non multos post dies erat ipse transiturus, ætatis annum agens XXXVII. Huius rei index cometes maximo in fulgore per quatriduum semper seipso maior, visus est populum admonuisse: [testamentum condit] ipse autem vt letali sensit se morbo corripi, mente in Deum eleuata diuinæ se voluntati subiecit; & horam exitus sui circumstantibus signans, primo sepulturæ locum elegit quam posset humillimum, sub gradibus altaris maioris S. Eusebij Vercellensis: eorum scilicet volens pedibus concalcari sub terra, per quorum munus oblatis sacrificijs sperabat supra cælos euehi: deinde Yolantam vxorem liberorum tutricem esse constituit, & susceptis pie Sacramentis extremis coram vxore & filijs atque ministris primarijs administrationis publicæ, supremam suam voluntatem paucis verbis testatam reliquit, Facite, inquiens, iudicium & iustitiam, & diligite pauperes, & Dominus dabit pacem in finibus vestris.

[16] Sic comparatus ad exitum Dux, & humanis omnibus exolutus curis, [& pie mortuus] beatum spiritum reddidit sub auroram diei penultimæ Martij anni MCCCCLXXII, omnibus inopinantibus, vt ait in suis manuscriptis in Sabaudica Ducali bibliotheca repertis Dominicus Machaneus Mediolanensis; qui & asserit, retulisse sibi inter alios verissimos testes virum grauissimum, Magnificum Stephanum Capriscollo quondam Sabaudiæ Generalem, se prædictam stellam admirando continuatis diebus conspexisse: & in Augusta vrbe Taurinorum primaria dum supplicationes agerentur a venerando Antistite Ioanne de Campesio, [Taurini conspicitur in cælo lucens,] triginta millibus hominum, in vestibus albis atque pedibus nudis comitantibus, pro salute mentis & corporis Duci impetranda, circa solem visum esse circulum miræ pulchritudinis [ipsumque Beatum in eo] similem sedenti in throno; qui cum plus conspiceretur plus terræ proximus videbatur: quæ ipsissima verba habentur in chronica Martini, impressa Taurini anno MCCCCLXXVII sub Pontificatu Sixti IV anno VI: vbi etiam dicitur: quod in obitu Ducis hoc signum contigerit. Vt videri possint hæ litaniæ extra ordinem tanto cum feruore institutæ ad primum de periculo mortis Principi imminentis nuntium, signum autem ipsum aiunt quidam visum esse eadem hora & momento quo Amadeus obijt: alij Angelorum cantus addunt & cælestes odores ad corpus perceptos.

[17] Deinde a Ducissa vidua indictæ exequiæ sunt, [exequiæ fiunt.] ad quas tanta hominum accurrit multitudo quanta numquam simul Vercellis visa est. Funus comitabantur Senatores centum & Ducalis aulæ ministri feudatarijque clientes, omnes pulla induti veste, tum pauperum multitudo maxima candidis indumentis amicta; vt notaretur dolori de Ducis morte concepto mixtum gaudium de illius gloria: de qua vt nihil dubitandum esse ostenderent, qui vna cum clero secuti fuerant tres Episcopi, Tarentasiensis, Taurinensis, & Vercellensis, sacrificia sua sic instituere, vt hic de Spiritu sancto caneret primo nonoque die, secundus de Beata, primus in genere pro Defunctis fidelibus.

CAPVT III.
Beneficia sanitatum impetrata varijs, præsertim herniosis, febricitantibus, diarrhœticis atque phreneticis.

[18] His quæ mortem beati Ducis illustrauerant signis mota erga defunctum veneratio popularis, [Galeatij de miraculis Amedei iocus] cœpit continuo potentem e cælis patronum experiri, & crebris miraculis confirmari in ea, quam de Principis sui sanctitate habebat, opinione: cuius testes sunt votiua anathemata infinita Vercellis ad locum sepulturæ appensa. De quibus cum sermo esser ad Galeatium Sforzam, arrepta ioci parum digni occasione, vxori suæ Bonæ dixit, eius fratrem factum esse speciarium & ceropolam. Verum immobilem mox se sua in sede expertus, [castigatur.] culpam indicio vxoris agnouit, eiusque quem irriserat patrocinio inuocato, consuetum corporis motum recuperauit. Porro quædam ex miraculis ad B. Amedei inuocationem patratis præcitatus Dominicus Machanei his verbis refert.

[19] Bugellensis quidam a febre diutina illico sanatus est: [quædam a Machaneo summatim relata.] alius Nouariensis ossiculo in oculum dolore summo incluso; Ruffinus etiam non superstitiosus tridui inedia deficiens, nec a natura remedium comperiens: Ardichinus de S. Germano de surdo factus est audiens, Generosa Antonia ab hydropisi sanata. Bonus Grammaticus insania liberatus: Iacobus Boiera Taurinus vulneribus suis inuocato Amedeo statim statim cicatrices obduxit: Guilielmus Pinarolius podagra liberatus est; Ioannes Ossolanus Taurinus idem obtinuit beneficium, & Bartholomæus Mota fracti brachij integritarem. Nicolaus Vercellensis, custos portæ, equo super illum cadente extemplo vouit, illæsus que remansit. Quæ omnia esse verissima probant vota nuncupata oblataque ad cœnotaphium, in medio chori templi primarij Vercellarum erectum. Et ne singula nomina vtriusque sexus hic scribam, quæ in libellis miraculorum a grauibus viris referuntur; Respublica S. Germani oblato cereo, se ex oppidulo illo Galeatium Sfortiam Mediolani Ducem, ingenti cum exercitu imminentem machinisque bellicis formidabilem, arcuisse testatur.

[20] [Curantur attoniti,] Hæc ille breuiter: cetera prolixius digeruntur per ordinem alphabeticum, quem Italica in lingua habent singula, aut saltem præcipua, humani corporis membra; quem ordinem vt in Latina quoque seruaremus lingua tanti non putauimus esse, vt propterea cuncta vellemus inuertere. Sunt ergo fideli interpretatione sequentia, quæ B. Amedei sanctitatem comprobarunt. Henricus Vinealis Lanarius Eporediensis, membris omnibus stupidus immobilisque, tertium mensem iacebat in lecto: qui vti se Beato deuouit, non solum redire paullatim sibi vigorem sensit, [brachia confracta,] sed mira paucos dies sanus ad sepulcrum venit, seque voto exoluit. Agnesina vxor Vberti Nigri de S. Germano, in quodam rei familiaris opere curando ex sublimi lapsa cubiculo, confractum ex casu brachium habuit: factoque de brachij cerei ad sepulcrum oblatione voto, citra medicinarum vsum & medicorum operam, consolidatam rupturam gauisa est. Agnesina Petri Caualli de S. Germano brachium male affectum ferebat ad omnem actionem inutile: vt autem Beatum inuocauit, & candelam promisit, omni se dolore liberam sensit. Ioannes Bartolinæ de Motta-comitum improuide currens brachium sibi fregit, quod absque alio medicamine consolidari meruit mater, candelam pro filioli longitudine vouens. Ioannes Lia de Monte-crauello, sub carrum quem minabat concidens, retulit brachium a rota supergressa comminutum tribus locis: & recordatus quam promptum a B. Amedeo referrent auxilium inuocantes, ipse quoque ad eum conuertit spem, brachium e cera spondens; illudque mox integrum & paullo post etiam a dolore liberum sensit.

[21] [caput tumens,] Iulius de Mulegio Vercellensis, ex caussa incognita toto capite vultuque sic intumuit vt videre oculis nihil posset, & intolerabiles prorsus pateretur cruciatus. Hic quarto infirmitatis die vota sua ad B. Amedeum conuertit, ceream promittens imaginem, & subito absque medicina vlla resedit tumor, ipseque intra duos dies plene conualuit. Nicolaus, Conestabilis portæ S. Andreæ Vercellensis, e monte reuertens, ita infeliciter ex æquo prolapsus est, vt tota hora sub eo iacuerit, maximo cum periculo ne totus, præsertim in capite, contereretur: [& ex oppressione periclitans,] quod ipse metuens & omni auxilio alieno destitutum se cernens, vouit si inde eriperetur oblaturum sese e cera caput ad sepulcrum Beati cum aliquot candelis: & mox equus assurrexit, ipseque in pedes subsilijt, tam integer acsi lapsus non fuisset.

[21] Ioannes de Nigris ab hernia decennali inuocatione B. Amedei sanatus est intra biduum, nulla prorsus medicina vsus. Ioannes Christophorus Mediolanensis, eamdem infirmitatem secundo iam anno patiens, paris cum sepulcro longitudinis candelam Beato vouit, [item herniosi plures:] & sanitatem intra octiduum recipiens, votum compleuit. Ioannino de Pratolo Vercellensi natus est filius ab ipso matris vtero herniosus: qui cum secundum ætatis expleret annum; puero compatiens pater, trium solidorum candelam promisit, & subito locum infirmitatis inspiciens, eam prorsus sublatam cognouit. Simili voto duarum librarum ceræ Andreinus de Monte-formoso, quamuis quinquagenarius, meruit e vestigio persanari ab inueterata ruptura. Agnesina, vxor Bertoni de Larizata, filijs suis, quinquenni vni, alteri septenni, parem impetrauit gratiam, quatuor solidorum candelam sepulcro offerendam spondens, sic vt sanitas emissum votum in vno quidem subito, in altero paullo post, sequeretur. Dominicus Costa de Carezzana, quinquagesimo suæ ætatis anno carrum incuriose agens, euerso illo, sub ipso iacuit herniamque incurrit: a qua liberatus est sepulcrum Beati circumiens ex voto, candelamque in manu ardentem gestans. Catharina filia Iacobi Rosæ idem se facturam vouit pro filiolo similiter periculose laboranti, eoque ipso illo momento conualescente, votum alacris adimpleuit. Beneuenuta, vxor Iacobi Carezzanæ nati, pro filio ramicoso & octodecim menses febribus afflicto, obligauit se voto candelarum duarum ad sepulcrum ferendarum si ille sanaretur: eius rea voti, illud exoluit. Ruffinus Vulpes, Vercellensis, succurrere volens nepoti suo, sextum mensem hernioso, constituit apud se pro eius salute ceream Beato candelam offerre, & quod petierat consecutus est.

[22] Vxori cuiusdam Antonij Legnanæ dentes sic enormiter vacillabant, [dentes solidati,] vt minimo quouis tactu excutiendi viderentur: votum ille pro vxore vouet, & cereum caput ad sepulcrum promittit, hæc autem dentes solidari mox sensit. Christophorus Vardellus de Chiuasso vxorem ingentibus videns oppressam doloribus, itaque affectam vt extremis munita Sacramentis mortem expectaret in horas, [corporis totius dolores sublati,] promisit Beato Sacrum vnum in gratiarum actionem cum oblatione cerei curandum ad sepulcrum: & mox sanatam esse mulierem testatus est, cum suo sese voto exolueret. Similibus doloribus cruciari matrem videns nec ferens Antonius Raynaldi de Voghera, ceræ libram pro ea deuouit, & subitam impetrauit sanitatem; vt testatus est Gregorius illius frater, emptam Vercellis ceram ad sepulcrum offerens.

[23] Leonardus Bay de Candelo, octauo infirmitatis die linguæ & oculorum vsum amiserat: [loquela moribundis] hic votum interius nuncupauit de visitando Beati sepulcro si sanaretur, & eodem die loquelam recuperauit, eosque qui adueniebant cognoscendi facultatem: & plenæ postea restitutus sanitati, gratias per se acturus venit. Antonius Mondella de Biella, post trium septimanarum infirmitatem velut incurabilis derelictus a medicis, biduo integro absque loquela iacuit, & modico dumtaxat circa cor calore vitæ latentis dabat indicium: sed vxor, suadentibus qui ad animæ auxilium aderant religiosis, submissa in genua, promisit se curaturam, vt sepulcrum Beati visitaret maritus, & Missæ sacrificium eiusdem honori celebrandum cum oblatione candelarum mandaret. Et ecce audiuit insperatum mariti gemitum, [& mutis restituta.] qui velut e profundo experrectus somno ad se redijt, cibum sumpsit & breui conualuit. Catharina Bassini Blasij de Eporedia, duodecimum annum agebat muta: cui compatientes consanguinei, cum pro ea Missam & imaginem ceream offerendam vouissent, subito balbutire cœpit; & aucta paullatim articulandæ vocis facultate, liberam denique expeditamque vt ante linguam habuit. Petrus Zaninus de Piuerone in ætate iuuenili talem incurrit infirmitatem, vt pro humanis vocibus mugitus edere videretur, nec ab vllo pene posset intelligi: qua re afflictus B. Amedeum inuocauit, & quod lingua non poterat corde promisit, imaginem videlicet ceream, si loquelam recuperaret, prout ipso illo die factum est.

[24] [febres depulsæ,] Rufinus Carenci de Stroppiana, circa D. Michaelis festum grauissima inuasus febre, post vnum morbi tolerati mensem eo reductus est, vt triduo toto cibi potusque & loquelæ expers iacuerit. Hunc cum amici sui Beato commendassent, cum voto aliquot cereorum offerendorum, tantum subito vigorem recuperauit, vt eadem qua nil gustarat septimana venire ipse Vercellas potuerit, voti adimplendi gratia. Dominicus, filius quondam Rufini de Colobiano, vouens ceræ libram, auxilio Beati febrim molestissimam a se depulit. Eusebius Bartholomæi de Curino, tertiana febre liberatus est, ipsa hora qua ceream imaginem vouit, prout testatus est eam adferens ad sepulcrum. Agnesina Ioannis de Motta-comitum, die quartanæ febris paroxismum prægrediente, ceream vouit imaginem, itaque cauit ne malum recurreret. Franciscus, filius Francischini Centorij Vercellensis, febriles ardores imminui sibi sensit, mox vt se Beato commendauit, ea mente vt sanatus imaginem offerret ceream; ac demum plene confirmatus voluntatis suæ propositum executus est. Antonius de Nouara, cæmentarius faber, pro duobus filijs, altero tertiana, altero quartana febri laborantibus geminam vouit candelam, & sanos habuit. Simona, vxor Ludouici Furnarij, pro filio continuis febribus afflicto candelam vouit, & ipso die sanum vidit. Anno MDCIX mense Maio, Amedeus de Alexandris Taurinensis, continua febri alijsque infirmitatibus deiectus, admonitus est ab vxore voti, quod ipsa pro eo fecerat si sanaretur, de visitanda Beati imagine in æde S. Dominici & cerea effigie ibidem offerenda: quod vbi ratum habuit maritus, intra duos dies omni febre, dolore & capitis vertigine liberum se miratus, votum mox fideliter impleuit.

[25] Antonius Guinati Legum Doctor, ciuis Geneuensis & Magister sacelli Ducis Mediolanensis, [diarrhœa repressa,] ex febri & diarrhœa laborans, iacebat a medicis desperatus. Pro eo vxor sua vouit visitare Beati sepulcrum Vercellis, offerre ibi tres ceræ libras, & totidem Sacra de Spiritu sancto, de Beata, atque de defunctis curare: & mox subleuatus aliquantulum est æger, sic vt votum ab vxore factum intelligere potuerit & annuendo confirmare: post quod, nullis vlterius medicinis adhibitis, sanari cœpit, & perfectam demum sanitatem a Beato acceptam gratus agnouit. Bartholomæa, vxor Iacobi Ayazza nobilis Vercellensis, filiolum habuit fluxu hepatico per quinque menses attenuatum: eumque deuouit Beato, intendens candelam deferre ad sepulcrum mox ac sanitatem infans recepisset. Et hic quidem illam recepit, sed matre votum adimplere differente, redijt infirmitas; [aut simul cum febri sublata.] & quatuor horas æger pro mortuo iacuit: donec animaduertens pater vxoris suæ culpa id accidere, duplicandam oblationem priorem decreuit, & mox filiolum sanum vidit. Ottina vxor Landfranci Donnæ, Vercellensis, filiolam nutrici traditam eo tempore fluxu ac febri laborare doluit, quo nihil auxilij posset habere a nutrice, quæ etiam ipsa febricitabat: vtramque igitur commendauit Beato, vouens candelam ad sepulcrum, & speratam vtriq; gratiam obtinuit. Catharina, vidua Antonij Caræ de S. Germano, restringendo fluxui multis per menses tres medicinis vsa, auxiliū Beati implorauit; & quod a medicis non potuerat, ab ipso obtinuit, & iutra duos dies exoluit se voto ceræ promissæ. Alia Catharina, Antonij de Cazola vxor, maritum extreme languentem videns, ob iunctas diarrhœæ, stomachi, vomitus, crurum ac brachiorum infirmitates, Missam in honorem Beati cantandam vouit: eodemque die surrexit e lecto sanus, qui moribundus iacuerat.

CAPVT IV
Curantur inuocato Amedeo phrenetici, tibijsque & cruribus male affecti.

[26] Laurentius Furione, Senator Vercellensis, vehementi febri a statu mentis suæ deiectus, [Sanæ menti restituti varij,] biduo toto nihil comedit: Medicis autem nihil in eo curando proficientibus, vxor ad meliorem recurrit opitulatorem, & cum imaginem ceream ad Beati sepulcrum offerendam vouisset, noctu apparuit ipsi infirmo Amedeus, confortans eum & auxilium in loco difficili transeundo promittens. At ille, quasi labore perfunctus ingenti, sudorem sibi vndique erumpentem sensit, seque liberum a morbo esse: quare monitus a coniuge de voto facto, ratum habuit, eique incunctanter satisfecit. Michael Aymonis, Taurinensis, violenta febri in phrenesim actus depositusque a medicis, tantum lucidi interualli obtinuit, quantum inuocando B. Amedeo satis esset, & ternas ceræ libras vouit: ac subito voti reus surrexit e lecto, seque Vercellas transtulit voto satisfacturus. Bonus Furnarij Ludi-magister Vercellensis, noxia curiositate librum quemdam necromanticum legens, dæmonum turba circumdatum se vidit, attonitusque & extra se positus per annos duos amens est creditus: donec Beato suus eum commendauit pater, & sanæ mentis vsum recuperauit infirmus: qui proinde acceptam gratiam Deo & B. Amedeo retulit.

[27] Catharina Reda, Noualitiensis, ambigua de filio amentiane ageretur an a dæmonijs infestaretur, pro salute eius tria Sacra ad Beati sepulcrum dicenda vouit, & mox corporis ac mentis sanitati redditus infirmus est. Christophorus de Brusinengo, videns filium suum Nicolaum duos iam menses insanum exegisse, B. Amedei recordatus est, atque ad sepulcrum eius adducendum a se filium vouit cum cereæ imaginis oblatione: nec toti quatuor dies abiuere, quin sano sensu vteretur infirmus, & octauo die veniret cū patre votumque exolueret. Antonius, filius Martini Quaglia de Castelengo, siue ex dementia siue ex alia ignota caussa nihil apte respondebat interrogatus, nec cibum pro corporis necessitate sufficientem volebat admittere, neque intra neque extra solitæ refectionis horam. Qua in re septem hebdomadis nequidquam lassata mater, ipsum B. Amedeo commendauit: & continuo consolatam se in vtroque vidit, nec multo post perfecte sanus venit cum matre, gratias deuote Beato agens.

[28] Rainerus Signori de Burolo, laterum dolore tanto tactus, [pleuritici sanati,] vt ægre spiritum ducere posset; tres ceræ libras Beato vouit, & voti reus ipso illo momento misit Iacobum filium, qui illud impleret. Elisabetha, vxor Beltrami de Vardello, infirmitate quadam languebat, tribus potissimum corporis partibus infesta; lateri scilicet, mamillæ & pedi, quorum simulacra cerea cum ad sepulcrum Beati ferenda vouisset, ex omnibus cōualuit. Stephanus Vicenti Geneuensis mercator, ad nundinas Vercellenses copiam detulerat pellium, [furtum relatum.] e quibus duodecim furto sublatæ, cum nullo viderentur indicio reperiri posse, voto se obstrinxit in B. Amedei honorem, & postridie mane intellexit, furem fuisse Bertonem quemdam, qui apud cauponem furtum deposuerat, vnde dictus Stephanus res suas absque difficultate recepit.

[29] Primus, qui promissum anathema ad Beati sepulcrum attulit, [Sanantur dolores in tibia,] quidam Aloysius de Biella fuit. Hic vice quadam domum repetens, cum esset in itinere versus Biellam, metueretque ne atrocissimi, quos patiebatur in tibia dolores indies sumerent incrementū, humano destitutus auxilio, cæleste expetijt, dixitque: Amedee, si in Dei gratia discessisti, mihique ab eo impetres tibiæ sanitatem, ego, ad honorem diuinæ Maiestatis & S. Eusebij atque tuum, tibiam e cera offeram, eamque (si mihi id permissum fuerit) ad tumulum tuum appendam. Dixit & expeditum se momento sentiens, alacri gressu suum prosecutus est iter, [crus fere præcisum,] & votum reddens, professus est gratiam quam obtinuerat. Iacobus Bonerius Taurinensis, extra ciuitatem progressus, in quatuor latrones incidit, qui grauiter in pectus saucio pene amputarunt tibiam, sic vt modica tantum ex carne penderet. Postquam autem opem Beati inuocauit, superuenere homines, a quibus in vrbem relatus est curandus; itaque conualuit, vt ne claudicaret quidē ex incisione perfecte solidata: quare beneficium sibi factum gratus commemorauit coram omnibus, qui pariter ad sepulcrum visitandum accesserant.

[30] Dorotheæ, vxori Antonij de Blandrate filia erat, & huic tibia sic male formata, [alij in tibijs curati,] vt os deesse tangentibus videretur: vouit ipsa ceream tibiam, & filia tibiæ firmitatem accepit. Vxor Eusebij Marescalci, Vercellensis, multis diebus ac noctibus somno priuata ob incurabiles in tibia cruciatus, simili voto alleuiata est, & paullo post fuit ex integro sana. Eusebio Cottæ Vltramontano similis tibiæ male affectæ dolor nullam quietis partem noctu diuq; relinquebat, cum ipsa caninis dentibus laniari arrodique videretur: pro quo Petrus socer eius par votum faciens, mox generum vidit obdormiuisse, & breui sanum incolumemq; conspexit. Margareta, vxor Eusebiæ Lainetæ, vt sibi tollerentur quos ex crure patiebatur dolores, promisit sequenti Dominica ad sepulcrum Beati ituram se & circum illud laturam cereum, eius honori accensum: sed cum doloribus e vestigio sublatis etiam voti oblita, mox vt Dominica præterijt, commerita est rursus eosdem experiri; eoque modo suæ admonita negligentiæ, iterauit votum, & pro obtento gratias referens, suum quoque est confessa errorem.

[31] Petrus de Brusinengo, plenæ vir ætatis, totis viginti annis e crure laborauerat & lecto decumbens, [item alij,] nulla potuerat arte iuuari: sed incrementum sumente malo, postremis quatuor annis grauius etiam quam prioribus passus, cum cereo crure candelam vouit offerendam ad sepulcrum si sanaretur, & votum fideliter adimpleuit. Thomas ex burgo Lauezzaro, pauper Vercellensis, nullo apparente mali indicio, occultam gestabat infirmitatem in tibia; cum qua forte in extans lignum incurrens, accedente ad veterem dolorem nouo, spem omnem posuit sanitatis absque magno impendio recuperandæ; cui faciendo quia par non erat, gratis petijt a Beato, & mox accedens ad sepulcrum, obtentam gratiam cerea imagine testatus est. Petrinus Ioannis Cossiæ, natus in S. Germani vico, desperabat tibiæ sanitatem, eo quod caro prorsus marcida atque emortua nullam admitteret medicinam: sed voto cereæ tibiæ offerendæ facto, per Beatum obtinuit quod per homines habere non potuerat.

[32] Antonius Duranti de Candelo, quadraginta duobus diebus affixus lecto, [& alij:] nec commoueri quidem poterat ob intolerabiles in tibia cruciatus: cui cum tota marcesseret caro, desiderabat amputari tibiam, vt reliquum corpus sanum seruaret: sed ab vno filiorum suorum admonitus intercessionem Beati expetere, duos cereos vouit & Missam ad eius honorem curandam: fuitque tam efficax postulantis deuotio, vt mox conuersus ad circumstantes, dixerit: Orate pro me, quia omni malo solutus mihi videor meritis B. Amedei: & reuera fuit, vt testatus est, gratias debitas referens. Ioannes Puelottus de Valesia, Casalis Mon-ferratensis incola, cruris vnius aqua intercute tumescentis malo impediebatur per annos octo, ne libere quo vellet ambularet, non sine auctario dolorum ingentium: quorum grauitatem diutius non ferens, quasdā promisit eleemosynas si intra octiduum sanaretur; & sanatus est. Sed promissi immemor, recidit in priorem infirmitatem, itaque castigatus, ad primum votum aliud addidit de sepulcro cum ardenti candela circumeundo: & mox obdormiscens ipsum Beatum sibi cōspicuum habuit, seq; promissa sanitate solantem. Neque vana illa visio fuit: consanuit enim, & visitato sepulcro, votum complens, profitebatur vsque adeo pedibus firmum se esse, vt Romam vsque iturus sibi videretur.

[33] Martinus dal Corno, ex vico S. Germani, exulcerata e tibia per annos viginti cruentum stillabat humorem, [nec non vl cerosæ tibiæ,] adeoq; fœtentem, vt circumstantibus omnibus esset intolerabilis: sed voto ad Beatum facto de cereo crure curando, sanitatem obtinuit. Gilbertus de Pinerolo duobus annis diligentem medicorum curationem perpessus, spe sanandi cruris, ex quo fœtidus corruptusque sanguis profluebat; post variorum Sanctorum patrocinia nequidquam implorata, tandem ad B. Amedeum se vertit, certa ieiunia aliaque pia opera spondens; & exauditus est. Apparuit enim dormienti Beatus, eique spem sanitatis fecit: qui subito & intolerabili pruritu experrectus, abstulit ex impatientia medicamina, & vnguibus partem affectam scalpens, veteribus plagis nouas addidit, rursumque obdormiuit. Experrectus autem denuo a somno, nec dolorem sensit nec pruritum, & breui prorsus sanum se vidit.

[34] [aut alias debiles,] Laurentius de Mortigliengo annis octodecim ferebat tibiam supra quam credi potest tumidam, eoque ab incessu prohibitus, cogebatur decumbere: sed cereum ad tibiæ longitudinem vouens, obtentam gratiam professus est. Henrico de Zubiena marcida & exulcerata pars eadem erat, & simili voto sanata est. Item Dorothea vxor Magistri Bartholomæi de Lacu, de remedio tibiæ male affectæ desperans, quia neque tumor neque liuor nec signum aliud deforis apparens caussam latentis mali indicabat. Margarita Topaccia nepti suæ ambulandi facultatem impetrauit, facto voto: & surrexit puella, quæ inutilibus tibijs eatenus decubuerat. Helena, vxor Ioannis Petri Preuostini Vercellensis, nullam in filiola bimula spem videns gradiendi, non absque suspicione maleficij, eo quod magis magisque exsiccarentur tibiæ, prout infans magis proficiebat ætate; vouit quod ipsam diebus nouem ad sepulcrum Beati latura esset, ibique mansura dum Missa solenniter caneretur; & quarto die se exauditam sentiens, nono die suis pedibus ambulantem reduxit.

[35] Bernardinus, Aurifex Vercellensis, vir maturus & prudens, scipione egebat ad promouendum gressum præ diuturna infirmitate: quod cum illi accideret molestissimum, [vel scipionis egentes,] ceream tibiam Beato vouit, eodemque die reiecto fulcro ambulare cœpit, & intra octiduum perfecte sanus votum exoluit. Andreotta vxor quondam Andreæ de Serra-valle, ab labore consueto prohibebatur dolore tibiæ, nullum exterius sui signum dante: hæc cereum Beato portandum vouit, subitoq; dolorem auferri sensit, & intra triduum plene conualuit. Matthæus Molitor Vercellensis, ob tibiam inflatam vlcerosamque æque acsi gangrenam in ea pateretur, dolorem patiebatur & incommodum, non absque scipione valens moliri gressum, exundante sanguine, quoties nitebatur vestigium figere. Cui malo sanando cum nullam spem esse faterentur medici, sacrificio Missæ, quod ad sepulcrum eius per nouem dies curaret celebrandum, interfuturum se vouit, & votum suffultus baculo adimplere cœpit: paullatimque, cum magno stupore suorum, expedite ambulare potuit.

[36] Freilinus de Balocho duobus mensibus tibiam supra quam cogitari potest tumidam habens, ad eius longitudinem vouit candelam, &, vt testatus est, sanus mox fuit. Ioannes Fassina de Casali-volonis, [aut enormiter tumidæ:] alieni ad ambulandum auxilij egens, postquam se Beato commendauit vigorem in tibijs sanitatemque recepit. Idem beneficiū professus est Antonius Bergomas, cum duas ad Beati sepulcrū cādelas ferret, obtinuisse vxori suæ, cui cruris tumentis exesa cutis, & diuturnitas mali magnum dolorem, ac demum gradiendi impotentiam attulerat. Anno denique MDCIX, verno tēpore Francisca Corona Mediolanensis, Taurini habitans, ex quinque septimanarum febre adeo afflictas tibias debilesque habuit, vt ambulare non nisi difficulter posset: hæc cum sacrificio Missæ ad altare sanctissimi Rosarij in ecclesia S. Dominici facto interfuisset, non cessantibus doloribus, conuertit se ad B. Amedei imaginem, eodem in templo miraculis claram, ceream imaginem Missamq; ibidem curandam promittens; & mox sublato dolore, domum reuersa est hilaris, & voto suo postmodum fecit satis.

[37] Petrus Mascarpinus, coagularius Vercellensis, sub chirurgorum carnificina habuit integro anno genu, [genua malo affecta,] quod tribus patens plagis continuo manabat pure: ac tandem videns malum in peius vergere, imaginem ceream ad Beati tumulum offerendam promisit, & mox sanari incipiens, dum votum complet, integre valuit. Ioannes de Ossula, Taurini habitans, gonagra quatuordecim annis excruciatus, aliaq; omnia media inutilia expertus, ad auxilium B. Amedei recurrit, & reiectis medicinis, intra triduum sanitatem retulit; testatus, quod prius quam spem collocaret in Beatum, sæpius desperauerit se conualiturum. Eusebius Arales de S. Germano, [& arthritici duo.] arthritide grauatus & tertium mensem affixus lecto, pia ad Beatum prece cum proposito cereæ imaginis offerendæ meruit extemplo sanitatem, & gratias acturus ad templum accessit. Petrus Franciscus Beluisius Vercellensis, anno MDCV, arthritidem maxime patiebatur in brachio, tantusque erat cruciatus, vt non proficientibus medicinis, amentis instar per vicos plateasque discurreret, vociferans eiulansque, tandemque ad B. Virginem, B. Amedeum atque B. Rochum respexit, vouitque se curaturum eorum imagines depingendas ante domum suam, eo in loco, vbi anno MD Virginis transfixæ & B. Amadei effigies pictæ cernebantur: subitoque sanatus & citra dolorem brachia commouens, fabricari sacellum iussit, eiusq; curam gerens, iuridice testatus est beneficia multa, quæ ibidem Beato deuoti accepere. Stephanus Villata, schrofulis laborans, voto ad eumdem facto, sanatum se asseruit.

CAPVT V
B. Amedei ope ægroti varij, præsertim epileptici, & multi moribundi sanitatem recuperant.

[38] Antonia, vxor Ioannis Petri de Caresana, aqua intercute ad medicorum vsque desperationem tumens, vix inuocauerat feruenter Beatum, [Liberantur hydropica,] cum voto nonnullarum candelarum, quando sanari se sensit, & paucos intra dies cum magna suorum admiratione integræ fuit restituta sanitati. Augustino Sappino Vercellensi filius Andreas fuit, [& energumeni duo,] qui decimo octauo ætatis anno de inquilino dæmone cœpit esse suspectus, adeo inconditis motibus & infrunitis verbis omnium oculos auresque offendebat: pater igitur quatuor ceræ libras ad Beati sepulcrum ferendas vouit, & testatus est, sana deinde mente corporeque fuisse. Margarita filia Boaciæ Vercellensis, ex improuiso in stuporem tantum incidit, vt iudicio priuata & sanguinem spuens rederetur a dæmonibus possessa: sed cum mater ilius ceream vnius libræ imaginem deuouisset, antequam a voto facto dies octo effluerent mentis pariter & corporis sanitatem recuperauit.

[30] Vxor Dominici de Cauaglia, quindecim dies natum filiolum pro deposito habens, [sanantur moribundus puer] quia toto triduo nihil materni lactis acceperat, vouit ex cera capita tria, & verba finientis mamillam cœpit puer sugere ac roborari. Quin etiam Benedictus Iacobi Francisci de Siglia, boui suo, quo ad sustentandam familiam vtebatur, spatulæ emotæ sanitatem obtinuit Beatum inuocans. Margarita Nazarij Vercellensis bouem similiter habens male in gula affectum, [& boues duo,] admonita a filio asseuerante sæpius in somno monitum se, sanandum bouem si Beato commendaretur; paruit suggestioni, & petitæ gratiæ facta compos, cereum librarum quatuor bouem obtulit. Tomena vxor Ioannini Vairari Vltramontani, [totidemque splenetici.] annis duodecim patiens in liene dolores acutissimos, & quartana insuper febri alijsque vexata incommodis, ad Beatum confugit: & ab omni molestia se liberam sensit, vouens imaginem ceream lienis. Eusebius Nazarij Vercellensis similes simili ex caussa annis sex continuis patiebatur cruciatus, & simili voto testatus est redditam sibi esse sanitatem.

[40] [tum epileptici] Catharina vxor Antonij Refini macellarij votum cereæ oblationis in forma manuum fecit pro filio Bertino, adeo grauiter epileptico, vt duodecies imo vigesies vno quandoque die in terram corruens, collum manusque inflatas immobilesque haberet, & a medicis derelictus maneret. Voto autem facto resedit tumor, & morbus euanuit: quare votum vterque deuotus impleuit, testatusque est filius quadriennio post robustus ac vegetus, numquam ex illa hora fuisse isto incommodo tentatum. Bartholomæus Grana Vltra-montanus, imaginem ad sepulcrum ceream obtulit pro filio, qui fuerat eodem morbo liberatus, postquam eum B. Amedeo deuouerat. Catharina, filia Aymoli cauponis, non tantum natam ex se recens filiolam dolebat morbo caduco laborare ter quaterque in die, sed etiam se lactis copia destitui, quæ nutriendæ infanti sufficeret: & vtriusque incommodi remedium tulit per intercessionem Beati. Eadem intercessione filio suo Antonio de Mondella, Vercellis commoranti, sanitatem ab epilepsia impetrauit mater votum pro illo faciens.

[41] [alij,] Facio de Legniana, iuueni Vercellis habitanti, adeo frequens & nullo ordine redibat hoc malum, vt numquam esset a lapsu securus & ineptus itineri faciendo: itaq; cum die quodam insideret equo, prolapsus ex eo in terram saxosam est, itaque grauiter offendit caput, vt exinde se moriturum metueret. Corde igitur, cum ore non posset, commendauit se B. Amedeo, & subito nemine adiuuante surrexit, atque in equum conscendens, feliciter reliquum iter absoluit, numquam deinceps idem expertus. Augustinus Ioannis Petri Blanchini Vercellensis, iam inde a pueritia epilepsiæ obnoxius, sic vt quauis septimana semel iterumue corrueret, voto imaginis cereæ facto liber fuit. Antonius Sella de Andorno, idem matura iam ætate frequentius patiens, simili voto similiter liberatum se testatus est.

[42] Francisco Tizzoni nobili Vercellensi filius epilepticus pestilenti etiam febre laborauit, [atque alij,] pro cuius sanitate cum candelam vouisset, & vtriusque mali impetrasset medelam, cum candela etiam imaginem ceream misit ad tumulum Beati. Donato Bongello Eporediensi, quartum in matrimonio annum agenti, natus erat filius; quem menses octodecim supergressum, nocte quadam inter se & vxorem habens sensit inuisibili manu tolli ex lecto, nec potuit tota domo quamuis studiose quæsitus iuueniri: votum igitur ipse & vxor eius B. Amedeo fecerunt: & mox, nemine qui puerum retulisset conspecto, in lecto repererunt quem quærebant. Cum autem differrent implere votum, epilepticus puer effectus est: qua noua calamitate erroris sui admoniti parentes, denuo priora confirmarunt vota, promittentes filiolum si liberaretur ad Beati sepulcrum a se portandum, vbi sacrum solenne vnum cantandum aliasque priuatas Missas dicendas curarent: & compotes voti facti sunt.

[43] Comina Morgia de Nonsecho, domesticis rebus occupatior cespitauit, [manus inutilēs curatæ,] ceciditque supra manum tam infeliciter, vt eius brachij neruis læsis, debilem manum inutilemque deinceps futuram metueret, nihil proficientibus, quæ per dies quindecim erant adhibita remedijs: quare vnius libræ candelam portaturam se vouit, & intra duos dies sana votum compleuit. Catharinæ Martini Gatti, Vercellensi, erant infirmæ filiæ duæ; hydropica altera, altera de manu amittenda ex medicorum iudicio periclitans: pro his afflicta mater Beatum rogauit; vt vel sanitatem puellis, vel, si ita expediret, mortem ijs citam impetraret a Deo: & voti compos, antequam dies secundus efflueret, alteram sanam habuit, alteram mortuam extulit.

[44] Antonio Mediolanensi pellioni, post grauem infirmitatem spes vitæ nulla erat super, [varijs moribundis seruata vita] & iam extremis munitus erat, quando illius amicus intimus, Petrus Cazzamus Vercellensis, ipsum B. Amedeo commendauit. Nec mora melius cœpit habere æger, adstantes agnoscere, loqui libere, versaque in gaudium domesticorum mœstitia breui sic conualuit, vt cum amico Vercellas venerit, gratias Beato ad eius sepulcrum acturus. Hieronymus Signori de Buronzo filium Ioannem tam graui morbo afflictum habebat, vt omnium sensuum destitutus vsu pro mortuo haberetur a cunctis: cum ecce filio compatiens Elisabetha mater ad B. Amedeum se conuertit, vouitque tantum ceræ quantum filius suus appenderet: quo facto conualuit filius, & ipsa quod vouerat implere curauit. Iacobus Francisci, Sigliaui natus ægritudine exhaustus diuturna, in eo erat statu depositus vt iamiam egressuram animam Deo commendarent Religiosi adstantes. Interim domesticis eius in mentem venit sancti Ducis sui intercessionem poscere, eodemque die notabiliter mutatus morbi status est, ac breui plene integreque sanatus beneficij auctorem gratus agnouit.

[45] Vxori Vbertini Varrotti subito spasmo oppressa filia, cum animā agere crederetur, [item alijs] subito quoq; sibi est restituta, postquam mater Beatum inuocasset. Michael de Cazolo nuntius publicus Vercellensis, dum telam texit, retrorsum e sella in terram cecidit coram vxore: quæ mortuum rata, votum vouit vnius candelæ, & subito maritum vidit erectum in pedes. Augustinus Ruffini de Frango, ex improuiso velut mortuus defecit atque insensibilis mansit: imaginem pro eo vouit mater sua, moxque se mouere cœpit infans, & mamillas sugere. Patientia vxor Antonij Nizzola de Sigliano, secum habens trium mensium filiolum, intercepta est adeo horrenda tempestate, vt ipso illo in loco extincta sint animalia septem; &, prius quam sub tectum peruenire posset, eo erat redactus paruulus, vt mori videretur. Recurrit igitur ad Beatum mater, & eodem momento temporis vigor redijt moribundo, mamillam suxit, & se sanum exhibuit. Margarita, vxor Bartholomæi Auogadri de Quinto, ex solario delapsa, mortua quoque est credita. At ipsa, quem voce non poterat, inuocabat corde B. Amedeum, ceræ libram vouens; & mox, velut nihil passa, surrexit in pedes votumque persoluit.

[46] Ioannes Thomas, filius Pauli Æmilij pellionis Taurinensis, anno MDCIX mense Iulio, [aliisq;,] ætatis suæ anno quinto, continua febri cum symptomatis magnis & periculosis inuasus fuit per dies quindecim: eo in statu derelictus a medicis, & a parentibus commendatus fuit Sanctis varijs, nec hilum subleuatus est; vsque dum Antonia, auia eius materna, Sacrum in honorem B. Amadei in templo S. Dominici celebrandum & imaginem locandam vouit: eodem enim matutino tempore post inuocationem Sacrumque auditum, filiæ generoque indicans deuotionem suam, intellexit puero remissius esse: quare continuo imaginem promissam attulit, [sublati ex oculis dolores,] & quem omnes habebant pro mortuo, sanum integre breui vidit. Iacominus Lignarius Nouariensis anatem venatu cœpit, cuius alam vnam cultro dum truncat, dissecti ossis assula in oculum eius insilijt, dolore tanto, vt eo per dies septemdecim durante, oculum se amisisse crederet: vouit igitur e cera oculum, & mox vltro: noxium frustillum elapsum ex oculo ipsum dolore liberauit. Franciscus Cigna Vercellensis, præ diro oculorum cruciatu nullam noctu diuque quietem capiens, post aliquot hebdomadum tolerantiam ad Beati sepulcrum accessit, ipsumque pie inuocans, priusquam egredi vellet e templo, sanum se sensit, oculumque cereum ibidem gratus appendit.

[47] Alesina, vxor Stephani Vercellensis lignarij, marito, nulla apparente ex caussa per tres menses cæco, visum recuperauit, [cæci illuminati] cum cereum caput Beato vouisset. Augustina, vxor Christophori de Rubbio, inquilini Vercellesis, oculis, quibus præ dolore difficulter videre poterat, simili voto sanitatem recuperauit, orans ad B. Amedei sepulcrum. Elisabethæ, vxori Ioannis de Blanzago commorantis Vercellis, filius ex variolis menses quinque cæcus manserat: itaque caput e cera vouit, & puero paullatim visus redijt. Idem accidit Bartolinæ Fini de Sigliano, ex vno oculo similiter per menses tres nil videnti, cum esset ætate prouectior; nam & ipsa caput cereum vouerat. Catharina quoque Ioannis de Ossolla Casalasca, ex quodam accidenti cæcam in perpetuum futuram se metuens, ceream vouit imaginem, nec diu post plene cōualuit. Alia Catharina, vxor Bartholomæi de Mosso, meruit filiam suam Mariam, & graui oculorum dolore (ex quo alter iam erat inutilis redditus) & cruciatu ex pedis distorsione nato, liberari per oculi pedisque e cera votiua oblationem. Helena de Blandrato, vxor Antonij Caligari, defluente in oculos catharro, difficulter ijs vti poterat; sed mox vt Beati tumulum ex voto circumijt, sanam se sensit.

[48] Durum apostema, sub aurem sinistram collectum, Leonæ vxori Dominici Gazami, [aposthema curatum,] arte sua emolliuerant medici, & in crastinum faciendam sectionem insinuauerant: at illa manum chirurgi verita, B. Amedeum inuocauit, cereum caput vouens, & placide requieuit nocte illa. Sub auroram vero experrecta, & manu tumorem pertentans, cum nullum sentiret, & sibi sanata videretur, propriæ tamen experientiæ non fidens, duas quæ ad ministerium aderant neptes inspicere locum iussit: ipsisque nec vestigium quidem mali vllum inuenientibus, surrexit alacris, & medicorum præuertens aduentum, relictis domi puellis per quas rei successum ipsi discerent, properauit ad ecclesiam gratias relatura pro beneficio. Eodem modo Beatum inuocans Ardicinus Birotta de S. Germano, cum ita surdus esset, vt nisi elata clamantes voce nullos intelligeret, [surdi auditu donati.] recuperauit auditum. Prorsus autem obsurduerat Antonius Lucas de Viuerone, idque a multo tempore: nullis tamen medicamentis adhibitis, sola inuocatione Beati, amissum sensus illius vsum recepit.

[49] Idem contigit Antonio de Fortibus, ciui Vercellensi, post vehementissimam febrem, [sanatus paralyticus.] quæ auditum sustulerat, venienti ad sepulcrum Beati: nam cum ibi certam ceræ quantitatem promittens pro impetranda gratia deuote oraret, priusquam genua ab oratione attolleret, voti compos fuit. Anno MDCIX mense Maio Ioannes Baptista Cassina, Taurinensis in paralysim inciderat, hunc Sacristanus ecclesiæ S. Dominici visitans, hortari cœpit vt votum B. Amedeo faceret: quod ille se facere indicauit manum Fratris stringens, & paullo post releuatum se ac breui etiam sanum sensit, appenditque in gratitudinis argumentum argenteam ad imaginem illius tabellam.

CAPVT VI.
Auxilium grauidis, puerperis, captiuis & aliter miseris a B. Amedeo latum.

[50] Metuebat Bartholomæus de Bergomo, ciuis Vercellensis, [Abortiendi periculum dispellitur,] ne mortuum sibi fœtum pareret vxor, quia appropinquante partus tempore nullum eius motum sentire se prægnans aiebat: itaque tantam Beato ceram vouit quantam appenderet infans, si baptismi capax veniret in lucem: & voti compos (pulcherrimum enim sanumque puellum enixa est mulier) libras ex voto quatuordecim obtulit. Simili in metu post abortiuos quatuor, iam quartū grauida Mariotta vxor Bartholomæi Colobiani, & ceream nati, si viuum pareret, imaginem vouens, votum læta hilarisque persoluit.

[51] [difficile puerperium leuatur] Anno MDCIX, mense Martio, Isabella Biolata, vxor Domini de Sauz, acerrimis toto biduo doloribus fatigata in partu, cum laboraret in extremis, fœtumque ob nimiam matris agitationem extinctum crederent medici, præscripta est potio expulsiua: sed priusquam eam sumeret patiens, & ipsa & Laura Picca ipsius amantissima, votum B. Amedeo fecerunt, merueruntque vt mox ei filius sanus nasceretur. Puerperæ tamen, ætate & complexione tenerrimæ, relicta est febris ex cruciatu tolerato: cui ab eodem Beato petitum remedium est, cum voto Missæ curandæ in æde S. Dominici, hodieque ibidem appensa visitur tabella argentea, omnis quæ petita fuerat gratiæ impetratæ testis.

[52] Catharina Guittiera de Arce Hispana, vxor D. Alphonsi de Rapis gazophylacis Serenissimæ quondam Infantæ Sabaudicæ, [puerpera ægrotæ sanantur,] anno prædicto mense Maio quartum mensem grauida, quia nullum toto triduo motum sentiebat in vtero, sinistrum aliquid suspicata, infantuli effigiem ceream vouit in S. Dominici offerendam; mouenteque se mox conceptu exauditam orationem suam gauisa est. Per Quadragesimam anni eiusdem, ibidem Taurini abortum fecit Iacomina, vxor Ludouici Balbi Taurinensis, exhortanteque ad inuocandum Beatum Confessario, qui ex febri, catharro laterumque doloribus post vanam medicorum curam moribundæ aderat, nouemdialem deuotionem & tabulam in grati animi tesseram vouit, si conualesceret; & exaudita, votum expleuit.

[53] Margarita, vxor Antonij Centorij Vercellensis, biduo in doloribus partus perseuerans, mox vt imaginem ceream vouit, suam & prolis vitam exemit periculo. Luciæ de Erris, post puerperium, dolores triduo continuati omnem sensuum vsum abstulerunt, sed auxilio ei fuit Beatus cum simili mariti Galeazzi voto inuocatus. Diutius ijdem dolores post partum afflixerant Ludouicam, vxorem Archangeli Cernusci, mercatoris Taurinensis anno MDCIX, & febrem continuam generauerant; qua intra tres septimanas adducta mulier ad extremum periculum, admonita est ab accersito ad moribundam Confessario vt ad B. Amedeum recurreret. Paruit illa, & breui conualescens testem beneficij tabellam ad S. Dominici ædem detulit. Ioanninam, Hieronymi Roueri pictoris Taurinensis vxorem, quarto mense grauidam, dolor lateris dies aliquot tenuit, ac demum noctu quadam sic afflixit, vt matri ac proli metuens maritus, recurrendum sibi ad opem cælestem putarit, ceream in D. Dominici templo imaginem promittens; & mox non tantum dolorem lateris, sed & stomachi inueteratum per annos duos malum sublatum esse testata mulier, contracto per maritum debito deuote satisfecit.

[54] Domina Margarita Ducissa Sabaudiæ, iam ferme quadragenaria, agnouit a Beato adiutam se, tum in concipiendo tum in pariendo vnigenitum suum, [Ducissa Sabauda sterilis fœcundatur,] qui modo viuit & regnat, Carolum Emmanuelem: siquidem sterilem eam videns Soror Leona, Conuersa in monasterio Annuntiatæ, votum coram ipsa concepit ad Beatum, vt filium Ducissæ impetraret a Deo: verita autem, vt par esset illa ferendis doloribus puerperij, ipsam se obtulit in partem laboris, si ita Deo videretur, votique per omnia facta est compos. Etenim priusquam Vercellis abiret Ducissa, concepit prolem, eodemque momento temporis, quo filium suum modico cum labore peperit Riuolis, anno MDLXII, nocte diem XII Ianuarij inchoante, atrocissimos cruciatus sēsit Leona; vt opus fuerit ad eius auxiliū Abbatissam & omnes Canonicas surgere. Statim autem, vt allatus est lætissimus de Principe nato nuntius, collataque inter se tempora sunt parientis Ducissæ & patientis Leonæ, agnitum quoque est, quo successu inuocatus Beatus fuisset.

[55] Eodem quo mortuus est B. Amedeus anno, grauissima pestilentia depasta est Pedemontium atque imprimis Gassinense oppidulum: [pestilentia sedatur:] cuius primores audita miraculorum per sanctum Ducem patratorum fama, voto se obstrinxerunt publico de centum librarum cereo Vercellas mittendo & noctis vnius peruigilio: statim autem a nuncupatione voti cessauit lues, & non modo e sanis nullus afflatus est, sed etiam ex vigintiquinque tunc ægrotantibus extinctus nemo, quemadmodum missi Vercellas nuntij retulerunt. Idē beneficium retulere. Montis cranelli incolæ, apud quos multas domos contagio infecerat; admissaque eorum attestatio est, similis ponderis cereum in multo ad hoc destinatorum comitatu offerentium. Atque hæc forsitan eis caussa fuit imaginem B. Amedei pingendi in ecclesia S. Petri Martyris.

[56] Simon de Ponderrano, in Monferratensi Comitatu Presbyter Curatus, neruorum debilitate tanta tenebatur, [curantur Presbyter debilis,] vt pedibus suis nequiret ambulare, iamque triennium durarat infirmitas, & parochiani de alio Presbytero prouideri sibi a Superioribus postularant: cum illi in mentem venit ad Beatum recurrere, & duarum librarum cereum ad sepulcrum eius offerendum vouere: quo facto, satis quoque factum diuinitus est desiderio tum eius tum populi, vt hic agnita in Curione virtute diuina alium pro eo deinceps nollent, ipse functiones suas commode omnes obiret. Ludouicus Blancus de Malansena, [& asthmaticus;] Comitatus Nizzensis in Prouincia vico, simul asperrima febri, puncturaque & respirandi difficultate maxima premi se sentiens, iamque & loquendi & quiescendi & expuendi facultatem sibi deesse, desijt a medicis salutem sperare, & extremis omnibus munitus Sacramentis, omnem in B. Amedeū fiduciam transtulit. Sciens autem quod annuus mortis eius felicisque ad cælum transitus dies iste esset, promisit Missæ sacrificium in S. Dominici Taurinensis curandum: eamque mentem suam, vt potuit, manifestans, mox notabiliter alleuiari se atque intra biduū ita sanum sensit, vt non dubitarit de lecto surgere, imaginemque Beati visitare in ecclesia prænominata.

[57] Laurentius de Curino libertatem e carcere petijt, & imaginem ceream vouens Vercellis appendendam, impetrauit eam ipso illo die, portis reseratis abeundi facultatem captiuo offerentibus. [e carcere liberantur duo,] Cum Galeazzus Mediolanensis contra Iolantam, defuncti Amedei viduam, bellum gereret, captus vt explorator est Ioannes de Crema, Vercellensis inquilinus, & ad capitalem pœnam reseruandus custodiæ traditus. Videbatur esse impossibilis fuga, [quorum vni Beatus apparuit,] quia locus eminēs erat, & cippo inclusus miser a decem viris, vna cum ipso inclusis, obseruabatur: inuocauit nihilominus B. Amedeum, qui apparuit ei, confortans illum, & liberationem proxima nocte promittens. Ecce autem, cum nouo Ducis mandato astricti custodes intentissimas deberent habere vigilias, obdormierunt omnes, delapsæque e manibus vnius eorum claues sunt, & lumen extinctum: captiuus autem vincula, velut si papyracea fuissent, diffringens, claues arripuit, quarum seris immissarum strepitu experrectus quidam cum clamare cœpisset, leui impulsu deiectus in terram est attonitusque obmutuit.

[58] Ioannes autem, reserata videns ostia, ne quærendis scalis tempus perderet, saltu sele deiecit in imū, [ob eumque elapsum mulctatis,] & ad duo milliaria Garlasco discedens, sub quodam palearum cumulo totum diem sequentem latuit; donec fatigatam credens requirentium diligentiam, Vercellas versus iter arripuit; nulloque binis diebus ac noctibus cibo sumpto, sanus tamen vegetusq; peruenit, & prodigiosum suæ euasionis modum publice enuntiauit. Cum autem indignatus Galeazzus Garlascensibus mulctam pecuniariam grandem imposuisset, excusantibus miraculo euasisse captiuum, respondit: [consuluis Galeatij morte.] Si affinis meus ita sanctus est, vt potuerit captiuum meum liberare, non difficulter vos reddet indemnes. Quod ioco dictum serio a Deo acceptum est, & indictam sibi mulctā ferentibus ablegatis in via nuntiatum obijsse Ducem: quare ad suos retulere pecuniam sibi commissam.

[59] Tomena, vxor Vbertini Brusæ de Motta, nec stare nec iacere poterat, [Curantur renum,] intolerabili renum dolore cruciata: quem cum annum vnum esset perpessa, imaginem ad sepulcrum Beati ferendam vouit, & sanitatem recuperauit. Lumbis etiam sic infirmis erat quædam Mariæ Bertonis de Larizate filia, vt iam trimula nec pedibus quidem posset insistere: sed Beato commendata a matre, in momento confirmata fuit. [& stomachi dolores,] Ioannina Ioannis Villani de Biella, stomachi dolore annis duobus cruciata, simili inuocatione sanitatem adepta, candelam, quam vouerat, grata attulit. Ioannes Giafus diœcesis Geneuensis, vxoris suæ infidelitatem non ferens, adeo iniuriam tulit ægre, vt mentem sibi auferendam metueret, nec proderat, mutato domicilio, Vercellas commigrasse: [ac nimius mœror,] quare cereorum aliquot annue offerendorum votum fecit, si solatium hac in afflictione reciperet: nec multo post certa fidelium amicorum relatione didicit, mulierem, in alios commutatam mores, honestissime viuere.

[60] [item hernia,] Bartholomæus Francischinus de Rubbio, in imo ventre percussus petra, adeo grauiter læsus fuit, vt in scrotum intestina diffluerent: & eodem momento quo ceræ libram offerendam promisit, sanitatem integram recuperauit. Simili ex caussa simile incommodum toto decennio patiens Æmilianus Buiz, Lanarius Vercellensis, mox vt idem votū fecit, quod prior, eamdem a Beato obtinuit gratiam. Benedicto Iacobi Francisci de Sigliano, magnos dolores pariebant in ventre dura quædam instar pugni coagula, quæ tactu sentiebantur: qui promissa, deficientibus in auxilium medicinis, imagine cerea, curatus est. [lumbrici,] Vxor Ioannini Erri Vercellensis, Contesina nomine, pro filiolo supplicans, cui corrosa a vermibus viscera febrim attulerant, & bibendi edendique facultatem quatriduo abstulerant, eidem sanitatem impetrauit. Similiter laborantem Ioannem Franciscum Cusanum, triennem puerum, & nullo medicamine sanabilem, domi suæ habens Ioannes Tomas Canella Vercellensis, de visitando Beati sepulcro votum nuncupauit, & intra octiduum sanum vidit, eaque de caussa tabellam beneficij impetrati testem in sacello Vercellensi appendit. Dominicus denique Cauaglia, numquam nisi cum cruciatu & ægre vrinam reddens, [vrina difficilis.] quam medici ferre non poterant opem, a B. Amedeo se recepisse, facto voto, professus est.

CAPVT VII.
Constans traditio de sanctitate B. Amedei in Pedemontio & Sabaudia.

[61] [Popularis traditio,] A miraculis ad alterum transeo argumentum, quo B. Amedei in cælis gloriosi felicitas in hæc vsque tempora manet indubitata in omnibus Pedemontij atque Sabaudiæ vrbibus, oppidis, vicis, quæ longum esset enumerare singula: cum nullus tam humilis locus sit, vbi non vigeat popularis traditio, ab auis proauisque ad nepotes transmissa, quod Amedeus tertius sit Beatus: cuius rei si probatio requiritur alia, quam quæ ex omnium indigenarum incolarumque conscientia petitur, ecce tibi antiphonam & orationem, quæ Vercellis in ecclesia S. Eusebij, necnon apud Scholares S. Nicolai de Tolentino solebant publice recitari.

[62] [habetur ex precum formula Vercellis vsitata.] ANTIPHONA Vexatus in terra corporis ægritudine almus Dux Amedeus tertius, patientiæ & sanctitatis cunctis fuit exemplar, quem credimus frui cælestibus. ℣ Ora pro nobis B. Amedee. ℞ Vt digni efficiamur promissionibus Christi. OREMVS Omnipotens Creator æterne, qui gloriosis precibus B. Amedei Principis & Sabaudiæ Ducis tertij, ad eum confugientes ab epidemia præseruasti & iam percussos sanasti, vinctos a carceribus liberasti, mortuos suscitasti, incendia extinxisti, & alijs [miraculis] vrbem & patriam, quæ tantum dignata est habuisse Principem, per ipsum illuminasti: nos a cunctis peccatis, infirmitate, [malis] temporalibus & æternis præseruare; nec non patientia, humilitate, castitate, fortitudine ac discretione ceterisque virtutibus, ad omnimodam salutem animarum & corporum nostrorum necessarijs donare, ac meritorum sanctissimæ Passionis D. N. Iesu Christi Filij tui, gloriosi tua gratia participes efficere digneris. Per eumdem &c.

[63] Ex antiquis tabellis & codicibus respectiue repertis in ecclesia parochiali loci Aruæ, Ducatus Augustæ Prætoriæ; [hymnoq; in varijs locis appenso,] in hospitali leprosorū loci Conflenti, Archiepiscopatus Tarentasiæ; & in ciuitate Annisiaci, diœcesis Gebennensis apud egregios & pios viros, hymnus etiam hic habetur.

O potens magni Sator alme olympi,
Qui premis sacro releuasque sceptro
Quidquid hoc cælum tegit & profundus
Continet orcus;
Afficis qua nos pietate scæuos?
Qui tuos nobis monitus salubres
Spernimus: sed tu miserando parcis
Cuique petenti.
Vnicum nobis genitum dedisti,
Solueret qui nos miseros, nefandis,
Deditos, noxa, tenebris, parentum,
Sanguine fuso.
[quo miracula B. Amedei laudantur,] Neue morborum validæ phalanges
Seculum nostrum lacerent inerme,
Principem nobis voluisti asylum
Esse perenne.
Cui Dei nomen fuit vsque Amator,
Dux & arcanum voluit triumphum,
Iura conseruans, aluit fidelem,
Pauperiemque.
Loripes, cœcus, varicosus atque
Quisque deceptus genio, suisque
Pressus & secli varijs procellis,
Huc fluat omnis.
Mœror & morbus, labor & dolorque
Cessat in nostro penitus sacello,
Vota consoluunt miseri, precantes
Pectore puro.
Laus tibi grandis, decus & triumphus,
Qui nobis æuum tribuis supernum,
Et preces audis Ducis, & repellis
Vndique morbos.

[& orationibus diuersis,] ℣ Ora pro nobis B. Amedee. ℞. Vt digni efficiamur promissionibus Christi. OREMVS Omnipotens & misericors Deus, qui in te sperantium preces clementer admittis, effunde ob Vnigeniti tui Passionem super nos misericordiam tuam, & præsta, vt intercessione Sanctorum omnium atque B. Amedei precibus, a quibuscumque corporis languoribus & animæ nocumentis expediti, tecum perenne lætari possimus. Per Dominum &c.

[64] ANTIPH. Nunc exultet Sabaudia, cuius Princeps Amedeus, post spreta mundi gaudia collocatur Cælestibus. Tui supplicis populi recordare, Dux beate, vt gloriam paradisi mereamur obtinere. ℣ Ora pro nobis &c. OREMVS. Deus, de cuius munere venit, vt in instabili turbine huius seculi populorum multitudo pacifice & fideliter sub vno pio iustoque Duce ducatur: concede pijs precibus huius beatissimi Ducis nostri ac Confessoris tui Amedei & præsta, vt omnes, qui eius implorant auxilium, liberati ab omnibus infirmitatibus mentis & corporis, ad te ducem, qui recte omnia ducis, feliciter in gloriā perducamur. Per Dominum &c.

[65] Atque hæc de constanti fidelis populi traditioni circa veram certamque Amedei in cælis regnantis beatitatem. [item ex scriptorum consensu,] Eidem Scriptorum omnium & Doctorum seculo illo sequentibusque virorum testimonia consonant. Ex his Donatus Bosius in chronica rerum memorabilium ab ortu mundi, vsque ad annum MCCCCXCII ab excessu B. Amedei vigesimum, ita scripsit. [in quibus Donatus Bosius,] Anno Domini MCCCCLXXII, VII Ianuarij cometa magnus caudicans apparuit, octauo deinde post die alter minor: quorum prior quindecim diebus, alter fere quadraginta visus est. Exeunte mense Martio Dux Sabaudiæ decessit, clarusque miraculis multis inter Sanctos relatus est, relictis duobus paruulis legitimis filijs, quorum qui maior fuerat natu imperio succedit. Petrus Carus ad Alexandrum VI Legatus anno MCCCCXCIII in publico Consistorio verba faciens de Serenissimo Carolo Amedei nepote; Auum, inquit, [Petrus Carus,] habuit, sanctum diuinumque Principem Amedeum, prodigijs miraculisque fulgentem: cui templa & aras deberi vno omnes ore fatentur & prædicant.

[66] [Petrus Leonis,] Petrus Leonis D. Mariæ Scalarum Mediolani Canonicus anno MDXXI, in prædicti Caroli & Beatricis Portugallensis nuptias epithalamium scribens, quærit, quis Amedeum, cuius corpus innumeris in Vercellarum vrbe miraculis effulget, ita ab imperij administratione abduxerit, vt se totum superorum culturæ dederit. [auctor chronicæ Cuniensis MS.] In chronica Cunei MS. ab anno MCXX vsque ad MCCCCLXXXIV ista leguntur. Decessit ab humanis illustrissimus & inclytus Princeps, plenus bonorum operum & deuotissimus Dominus noster Amedeus Dux, in vrbe Vercellensi: cuius corpus in ecclesia S. Eusebij reconditum miraculis coruscat. Simeon Maiolus Astensis Vulturariensis Episcopus, [Simeon Maiolus,] in Centurijs ad Sixtum V pro defensione sacrarum imaginum Romæ impressis anno MDLXXXV, Amedeum ob vitæ sanctitatem inter Diuos relatum prædicat: quod Bernardinus Corius in historia Mediolanensi vsque ad annum MDIII perducta, [Corius,] etiam maximis miraculis tribuit; asserens fuisse honoratum pro Sancto. Dominicus Machaneus Mediolanensis, in quodam libro Italica lingua MS. ad Carolum Ducem, Successit, inquit, Bellicoso Duci B. Amedeus, pacificus & religiosissimus Princeps: [Machaneus,] cuius miracula non præsumo narrare, quia certus sum quod Serenitas vestra illa legerit in libello Francico, qui mihi ab Illustrissima Blanca est commodatus. Tacere tamen nequeo … gratiam, quam cuidam e corporis sui stipatoribus fecit, postquam per aliquot dies Trini e furca pependisset, rupto fune sanum viuumque dimittens. Communitas quoque S. Germani mihi dixit quod statim vt obtulit cereum B. Amedeo, obsidionem loci soluerit Galeatius, nulla externa vi compulsus.

[67] Denique Ioannes Botterus Benensis, in secunda parte de Christianis Principibus, [Io. Botterus] Beati huius Ducis elogium Italice texens, sic ait: Nimium prolixus sim, si velim referre multas gratias & varia miracula ad eius intercessionem facta. Dicere sufficiet, quod eo tempore, quo ego hæc elogia dictabam, Ioannes Stephanus Ferrerus, Episcopus Vercellensis, miserit ad Ducem Carolum Emanuelem librum, continentem centum triginta octo partim gratias partim miracula, ab hoc Sancto facta, extractaque ex archiuio S. Eusebij Vercellensis, magna cum fide & grauitate scripta.

[68] [& alij plures.] Plura huius generis qui volet, legat Philibertum Pingonium in Augusta Taurinorum, & prolixius in Arbore gentilitia Principum Sabaudiæ; Raphaelem Volaterranum, libro 3 Commentariorum Vrbanorum; Iacobinum de S. Georgio, in tractatu de feudis, edito cum adhuc viueret Serenissimus Carolus B. Amedei filius; Georgium Fabricium Chemunicensem, in libro 4 Originum illustrissimæ stirpis Saxoniæ fol. 502. Hieronymum Henningium, in Theatri Genealogici 2 & 3 parte in 4 Monarchia, & in Genealogia Comitum Sabaudiæ, impressa Magdeburgi MDXCVIII; Hectorem Pinctum Lusitanum, in 2 parte Dialogorum, dial. de tranquillitate vitæ cap. 18 sub titulo de sui ipsius fuga & laudibus eleemosynæ; Lambertū vander Burchium, ad D. Mariam Vltraiecti Decanum, in Sabaudorum Ducum Principumque historia; Iacobum Philippum Bergomensem, in supplemento supplementi chronicarum ad annum MCCCCLXII; Hartmannum Scedelium, in Chronico magno impresso Moguntiæ anno MCCCCXCIV: qui omnes cum laude scripserunt de Amedeo, vt Sancto ac Beato & miraculis claro: & quidem hi omnes Latina lingua: nam eos qui vernacule scripsere, Gasparem Bugatum, Ioannem Nicolaum Doglionium, Marcum Guazzum, Hieronymum Bardum, omnes ante seculum hoc florentes, prætereo.

CAPVT VIII.
De imaginibus B. Amedei eum repræsentantibus vt Beatum.

[69] Picturæ B. Amedei, cum radijs seu splendoribus vel diademate expressi, [Tales sunt variæ,] tertium constituunt testimonium illius inter homines creditæ beatitudinis, eoque solidius & efficacius, quod eiusmodi icones in ecclesijs super altari alijsq; pijs locis, orationi vel omnium vel multorum communiter faciendæ destinatis, venerationi fidelium publice expositæ, iam olim extiterint extentque etiam nunc. Tales sunt eæ quæ in æde Carmelitana Vercellis prostant: prima ad ingressum portæ minoris super dexteri lateris columnam vnam, [Vercellis, in S. Eusebij] quæ quam antiqua sit, ipsa declarat inscriptio, quæ supra caput talis est: Beatus Amedeus Dux Sabaudiæ tertius: ad pedes vero huiusmodi: Magister Abraham de Mosso Caligarius fecit fieri anno MCCCCLXXVII die V Iulij. Altera ingredientibus per portam maiorem similiter dextero ex latere sese offert ad columnam, cui pila aquæ lustralis adhæret, eumdem Beati titulum exhibens cum hoc subscripto. Hoc opus fieri fecit Magister Petrus de Mondino anno MCCCCXCIX. Extra ecclesiam vero iam dictam, in sacello eidem nouiter adiuncto sub annum MDCVI, bonus Amedeus Dux visitur expressus vna cum Virgine beata alijsque Sanctis, & ad ipsum proxime affixa sunt anathemata aliquot, in signum gratiæ per eius merita impetratæ. Certe Petrus Franciscus Beluisius, cuius sumptibus accedente aliorum nonnullorum pietate fabrica illa erecta est, iuratus testatur se a grauissima infirmate, B. Amedeo inuocato, fuisse liberatum.

[70] Similis imago depicta fuit in fronte templi, quod a S. Saluatore nomen habet Vercellis, [& alibi] anno MDCIII, curante Petro Gabauone nonagenario sene: & paucæ sunt Vercellis ecclesiæ quæ non habeant talem aliquam huius Beati effigiem, cum ea videatur in templis S. Victoris, Gratiarum, S. Iacobi, S. Agnetis, S. Mariæ Magdalenæ, item extra vrbem in templo S. Lucæ Canonicorum Regularium, in claustro S. Agathæ & in Palatio publico ciuitatis ac loco qui Laninū dicitur. In æde quoque S. Catharinæ ad sinistram altaris picta est aliqua iam inde ab anno MDXXXVI, & appensis anathematis ornata. Et Bartholomæus Larina, postquam filia sua Anna Isabella ab incurabili infirmitate, quam habebat in pede, sanata ex voto est anno MDCVIII, fecit aliam collocari in sacello Dominæ nostræ, quod est in ecclesia S. Marci.

[71] Nunc per Vercellensem diœcesim circumeuntibus picturæ istiusmodi occurrerent plurimæ. [atque per diœcesim plures] Quinti in parochiali S. Filiberti æde, Colobiani in S. Victoris, Lessonæ in S. Laurentij, Gattinari in D. Petri, in parochiali S. Germani, in S. Eusebij Moncrauellensis, ibidemque in ecclesia S. Petri Martyris Patrum Dominicanorum, vbi ad dextrum chori latus sacellum est, & in sacello supra altare tabula, pictos habens Deiparam Virginem, S. Petrum Martyrem atque B. Amedeum cum hac inscriptione: Hoc opus fecit fieri Dominicus de Casa-noua de Monte-capello de anno MCCCCLXXVIII, die V Aprilis. Pezzanæ quoque ex voto publico communitatis ante annos sexaginta posita est vna supra maius altare Curatæ ecclesiæ: & ante annos centum alia Sigliani in æde Parochiali. Quæ autem in Motta-Alciati est in æde SS. Fabiani & Sebastiani, collocata est anno MD: at in S. Mariæ Buzzolinæ tam antiqua est vna, puerum ad pedes genuflexum habens, vt legi amplius inscriptio nequeat: quæ vero Sandigliani in S. Antonij, & Biellæ in S. Dominici est, notam exhibent anni MCCCCLXXXVIII.

[72] Eporediensis ciuitas similem habet imaginem in æde S. Odorico dicata, [item in diœcesi Eporediensi,] supra altare S. Alberti cum eiusmodi titulo, Beatus Amedeus Dux Sabaudiæ. Depictus autē ibi fuit anno MCCCCLXXXVIII, estq; etiam alia pictura supra altare maius ibidem. In Riuarolo vero Eporediensis diœcesis duæ visuntur apud Patres Franciscanos, Augustæ vero in tribunali mensæ Episcopalis huius nostri Beati imago spectatur media inter S. Gratum & S. Iucundum Episcopos, nec non in æde S. Francisci ibidem, atque in suburbijs in æde S. Vrsi. Præ ceteris autem commemoranda venit imago quæ Taurini apud Dominicanos exposita, prostat: cum tot ibi oblationes & anathemata offerantur, [atque Taurini,] tot curentur sacrificia intuitu beneficiorum istic speratorum vel impetratorum. Apud Canonicas item Regulares in æde S. Crucis altare vnum est, habens tabulam ab ipsis monasterij fundatricibus istuc Vercellis deportatam: & Franciscani Taurinenses, ad demonstrandam consuetudinis talis antiquitatem, ostendere possunt eiusmodi picturæ iam pene abolitæ tabulas semicorrosas, olim altari alicui ornando seruientes.

[73] Auiglianæ apud Carthusianos, in æde sanctissimæ Trinitati sacra, [Auigliani,] quotidianis sacrificijs addictum fuit altare ad manum dexteram ingredientibus, habens deuotissimam Crucifixi effigiem, cui hinc S. Hieronymus inde B. Amedeus genuflexi assistunt. Simili vsui quotidie seruiebat altare quod Segusiæ in S. Francisci est, pro ornatu habens imagines SS. Antonij, Sebastiani, [Segusiæ,] Luciæ & B. Amedei. Nec indigna est hoc loco commemorari ea quæ Pinarolij est in aula, [Pinarolij,] quamuis profana, Matthiæ Merlani, testis virtutum B. Amedei hac subscriptione declaratarum: De anno MCCCCLXXII & de mense Februarij, Galeatius Maria Sfortia, Dux Mediolani venit Vercellas, & visitauit B. Amedeum Tertium Ducem Subaudiæ, cui ostendit magnam turbum canum, & ipse ostendit multos pauperes. Ibidem in æde SS. Dominici & Antonij, [Bargæ,] vbi olim altare S. Blasij fuit, & in sacello Sodalium S. Georgij imagines sunt ab annis LXIV honoratæ. Bargensis quoque teræ incolæ; ad pilam secundam sinistri lateris in S. Francisci æde, talem imaginem venerantur.

[74] Riuolenses pene tacitus præteribam, propterea quod ea, quæ a foro ad burgum euntibus transeunda est capella, [Riuoli,] temporum iniurijs propemodum collapsa, imaginem Beati sine honore habeat. Sed quod hic fieri inter ruinas nō potest, abunde compensatur in capella S. Andreæ, quæ ad ius patronatus Comitū Montis-maioris pertinet; siquidem quæ istic est imago, magna omnium veneratione frequentatur, & multa miracula habet circumcirca depicta. [Piozzasci] Sed redeo ad tempora antiquiora, & Piozzasci inuenio in choro S. Petri, iuxta altare maius ad cornu epistolæ, pictum B. Amadeum anno MCCCCLXXIII, die XX Maij. Caraglij vero in æde S. Pauli, sacello S. Bartholomæi, eiusdem Apostoli martyrium visitur in tabula altaris depictum, deforis vero ad cornu Euangelij S. Maurus Abbas, [Caraglij] ad cornu epistolæ B. Amedeus, Dux Sabaudiæ, & hac antiquis litteris expressa epigraphe: Hoc opus fecit fieri Venerabilis Dominus Bartholomæus de Bussanis MCCCCLXXXIX, XXI Augusti. Et in Piensis castelli parochiali ecclesia, S. Stephani de Lirano dicta, eiusdem beati Ducis imago hanc in manu scripturam habet: Facite iudicium & iustitiam &c. auctorque exprimitur: Hoc opus fecit fieri Iacobus Coraschi MCCCCLXXXIX.

[75] Cauoreti in parochiali S. Petri ad Vincula, cum Principibus Apostolorum atque Deipara pictus est B. Amedeus ibidemque hic titulus sacelli legitur ab anno MCCCCLXXXVIII. [Cauoreti,] Hanc capellam fecit fieri Dominus Andreas de Simeonibus ex Dominis Cabuzzeti, Pauaroli & Montis-alti. [Villæ-Francæ] Villæ-francæ in S. Stephani, sub fornice sacelli S. Mauritij, depictum Amedeum adorans quidam de genibus exprimitur, itemque iuuenis simili in actu coram Beato prostratus repræsentatur Altezzani in ecclesia SS. Agathæ atque Liberæ, [Altezzani] & additur: Hoc opus fecit fieri Antonius Guarij. Et in sacello castelli, Missæ faciendæ olim seruienti, imago est, [Casellis,] signata anno MDXII. Casellis in parochiali S. Ioānis, ex sinistro altaris latere imago beati Ducis sculpta visitur: & in parochiali S. Mauritij eadem tribus in sacellis cernitur; Sanctorum scilicet Iosephi, Marthæ atque Sebastiani: quibus antiquitate nihilo inferior est vna in S. Saluarij parochia Gassinensi: [Gassini] cū enim ex coloribus, licet euanidis, liqueat factam in memoriam extinctæ ibidem per inuocationem ipsius pestilentiæ, ausim affirmare positam esse ante annum millesimum quingentesimum.

[76] Mondouienses in picturata chori sui fenestra B. Amedeum expressum habent vna cum S. Antonio Patauino; [Mondouij,] & in S. Francisci Zoccolantium vna cum alijs Sanctis in pictura antiquissima supra altare: qualis etiam in æde Dominæ nostræ eorūdem pariter Zoccolantium olim supra maius altare, nunc in ara Sancti Rosarij cernitur; Morozziorum donum. Sed & pulcherrima est Virginis Deipare pictura in burgulo ibidem, hinc S. Nicolaum Tolentinum, inde B. Amadeū habens: qui & exprimitur in S. Iacobi de Piamfeis intra dictæ ciuitatis pomœria, itemque in pariete exteriori domus Dutiorum inter forum planitiemq Breensem ante omnē ciuium nūc viuentium memoriam. Et quoniam ab ecclesijs ad priuatas ædes sumus trangressi, tacere nolo Petrum Villam, qui supra limen domus, [& per diœcesim,] maiorum suorum pietate, depictum cum radijs tituloque Beati Amadeum ostendit. Ad templa autem Monde-viensis diœcesis regressus, Valderij & Andronij in parochijs, Villæ-nouæ autem in S. Iacobi campestris æde, pulcherrimas B. Amadei inuenio iconas.

[77] Guniensis territorij Castelletum est: ibi inter plurimos Sanctos ad pilas chori pictus Amadeus cernitur, [Castelleti,] & talis legitur ad posterorum memoriam titulus: Capellam hanc & sacristiam contiguam, cœptam per prædecessores egregij Vincentij Tardoni, compleuit ipse egregius Vincentius anno MCCCCLXXXVIII. Morozzi autem in ecclesia S. Mariæ, [Morozzi] ad tertium ab ingressu arcum, ipsa Deipara Virgo pingitur filium gremio fouens; sanctumque Bernardum ex vna, ex altera parte B. Amadeum adstantes habens: ibidemque in choro sic notatur: Hanc ecclesiam depingere fecit Reuerendus sacræ Theologiæ Doctor Fr. Ioannes Fauzzonus, huius Præposituræ Præpositus anno MCCCCLXXXIV: vnde irrefragabile testimonium sumitur, cum dictus Fr. Fauozzoum fuerit ipsius Beati Confessarius. Similiter in alia Morozzensi ecclesia cum alijs Sanctis visitur depictus Beatus.

[78] [Cunij,] Cunij in S. Francisci non solum imago eiusmodi, sed etiam altare Beato eidem erectum olim fuit: quod licet destructum deinde sit, quia columnæ vni adhærens templi ipsius officiebat decori, seruata tamen imago est atque ad chorum translata, indeque Taurinum, vt Carolus Emmanuel Serenissimus Dux antiquitatem eius contemplaretur. Carmaniolæ in S. Augustini, e regione pulpiti, imago est tā distincte expressa, [Carmaniolæ,] vt barba recens rasa cognoscatur: [& Sanigliani,] similisque imago Sanigliani in capella Serenorū ad S. Dominicum visebatur, nec non in domo Frācisci Sereni, Nobilis sexagenarij: qui testatur a patre, post septuagesimum annum mortuo, audiuisse dictam imaginem pictam esse partim ex deuotione partim ex obligatione familiæ suæ erga Beatum, qui ex ipsa vnum de sacro fonte viuens leuauit.

[79] Nunc transitis montibus, videamus etiam in Sabaudia religioso genuflexionum cultu coram suis imaginibus exhibito honoratum Beatum. [item Confleti,] Confletum diœcesis Tarentasiensis locus est, vbi in æde SS. Mariæ Magdalenæ & Lazari circa hunc Beatum expressæ cernuntur sandapilæ quatuor, in signum totidem mortuorum ibidem suscitatorum: tantaque populi istius erga suū Principē deuotio fuit ante vltima bella, vt pauci reperirentur qui non frequenter eius imaginem visitarent recitarentque orationes supra descriptas, [Chamberii] & ibidem in appensis tabellis propositas. Chamberij vero in æde S. Francisci adoratur vna, expressis circumcirca miraculis ornata, intra sacellum SS. Cosmæ & Damiani. [Anicij,] Anicij quoque cum eodem orationū supra propositarum vsu imago frequentabatur, posita in sacello Consolationis ad S. Dominicum: ibidemque a Domina nostra nominatur residentia Benedictinorum, picturatis egregie instructa vitreis, quæ inter alios Sanctos etiam B. Amadeum exhibent: imo authenticis testimonijs constat, in hoc ipso Aniciensi oppido in honorem huius Beati Missam dici solitam fuisse.

[80] Neque tantum in templis sed & in domorum frontibus expressam videre est B. Amadei imaginem: [& Seisselæ.] itaque in Villa-Vginæ Ducatus Sabaudiæ spectatur ipsa inter alios Sanctos ante ædes Domini Martod & alibi frequenter. Vt autem hic finem faciam de imaginibus dicendi, concludo cum ijs, quas in Seisselensi villa temploque S. Augustini indigenæ possident, non solum antiquam vnam in choro, sed etiam alteram in capella, eo magis dignā hic referri, quod circum eam stupenda exprimantur miracula ad inuocationem B. Amedei patrata; circa varios e carceribus eductos & alijs calamitatibus pressos; & sigillatim circa puerū resuscitatum a morte, qui infelici casu lapsus ex alto, in acutum sese palum induerat & expirarat.

APPENDIX EX MSS.

Amadæus Dux Subaudiæ, Vercellis in Pedemontio (B.)

EX INSTR. MSS.

§ I De Eleuatione, Translatione, Sacello B. Amedei.

[81] In nomine D. N. Iesu Christi. Amen. Huius publici instrumenti serie cunctis fiat manifestum, [Carolus Sabaudiæ Dux] quod existens Illustrissimus & Excellentissimus Princeps Dominus Carolus Subaudiæ &c. Dux, & Vercellarum Dominus in ipsa ciuitate Vercellarum, zelo deuotionis ductus, præmonitusque a Venerabilibus Dominis Canonicis Ecclesiæ Vercellēsis & alijs egregijs ciuibus, de multis & memoratu dignis miraculis, quæ Deus omnipotens ad intercessionem (vt pie creditur) recolendæ memoriæ Illustrissimi Domini Amedei, dum viueret Sabaudiæ Ducis, patrui sui, cuius reliquiæ in ipsa ecclesia ante maius altare ipsius requiescebant, patrauerat; [propter miraculorum frequentiam,] ob quæ non leuis opinio sanctitatis ipsius Illustrissimi D. Amedei in ciuitate ipsa & vicinis locis increbuerat, & ad remotissimas etiam partes fuerat peruagata: decreuit ipsas reliquias, quæ sub terra defossæ erant, in alium honestiorem locum reponendas esse, vt si in futurum in numerum Sanctorum, quod pie speratur, fuisset redactus, reliquiæ ipsæ integræ & mundæ inuenirentur.

[82] [consultatione præuia,] Habita igitur cum reuerendis Patribus, Dominis Ioanne Baptista de Aduocatis Valdeugi, Iuris vtriusque Doctore, Canonico Vercellensi, Reuerēdissimique in Christo Patris & Domini D. Augustini Ferrerij, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Episcopi Vercellensis, & Comitis Vicario generali; Bernardino de Aduocatis, Casæ-nouæ Archidiacono, Ioanne de Gromis Archipresbytero, Andrea Ferrerij Præposito alijsque Canonicis dictæ ecclesiæ Cathedralis Vercellensis diligenti consultatione, ad ipsum tumulum, reuerenter accessit, capsamque, in qua exanime corpus iacebat, aperiri fecit; ex qua singula ossa sigillatim extracta fuere (nullum equidem deerat) & per Reuerendum in Christo Patrem Dominum Claudium de Seysello, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Archiepiscopum Taurinensem, ibidem præsentem aliosque dictæ ecclesiæ Sacerdotes, de dicta capsa extracta leuari ac mundari, & in aliam capsam ligneam, [iubet corpus eleuari & in æliam caspā reponi] panno mundo inuolutam, reponi fecit. Quæ quidem capsa noua, de consensu, & ordinatione dictorum Dominorum Vicarij, Archidiaconi, Archipresbyteri, Præpositi & Canonicorum, reposita fuit in thesaurum ipsius ecclesiæ. Vetus vero capsa cum intestinis & alijs, quæ ex dicto cadauere remanserunt, rursus posita fuit in priori loco vnde fuit extracta.

[83] De quibus omnibus & singulis suprascriptis & gestis, tam ipse Illustrissimus Dominus Princeps quā dicti Domini Vicarius, [atque in thesauro collocari,] Archidiaconus, Archipresbyter, Præpositus & Canonici publicum fieri iusserunt Instrumentum per me Notarium infrascriptum. Acta fuerunt hæc Vercellis in ecclesia S. Eusebij sub ann. Domini currente MDXVIII, [anno 1518 Iunij 11.] Indictione VI, die XI mensis Iunij, Pontificatus S. D. N. Leonis Papæ X anno V. Præsentibus ibidem Reuerendissimo in Christo Patre D. Vrbano de Miolano, Electo Valentiæ & perpetuo Cōmendatario Abbatiæ & monasterij S. Stephani citadellæ Vercellarum Ordinis S. Benedicti; Claudio de Belaysone, Barone S. Germani, eiusdem Illustrissimi Principis Consiliario & Cambelano; Francisco de Bosco, Domino Persiaci, Magistro-hospitij; Ludouico Galienij, Domino Breueti, Camerario primario Ducali; & Venerabili religioso, sacræ Theologiæ Professore, Guilielmo Rodulphi, Ordinis Minorum Obseruantiæ Confessore, testibus ad præmissa omnia & singula vocatis, notis, & rogatis.

Et ego Io. Thomas de Ferrarijs, filius quondam Domini Ioannis Augustini, ciuis Vercellarum, publicus auctoritate Imperiali Notarius & Curiæ Episcopalis Vercellensis Secretarius, præmissis omnibus… hic me subscripsi &c.

[84] Hactenus ipsa instrumenti authentici verba: quod sequitur, de Translatione seculo sequenti facta, ea Italico sermone reddendum Latine fuit.

In nomine D. N. Iesu Christi. Amen. Anno a natiuitate eiusdem MDCIX, Indictione VII, [Occasione nouæ Fabricæ,] die XXV Iulij circa primam horam noctis, factum est in ecclesia Cathedrali S. Eusebij & in capella infrascripta, sita ad partem Borealem, quæ olim Capellanis ipsius ecclesiæ pro sacrario fuit; coram admodum Magnificis Dominis Eusebio Dionysio, & Ioanne Augustissimo ex Dominis de Ronsenda, ciuibus & Notarijs collegiatis huius ciuitatis, testibus ad infrascripta rogatis, notis & idoneis. Cum occasione noui chori, extruendi in dicta Cathedrali S. Eusebij, demoliendus necessario esset chorus antiquus, & consequenter etiam inter alia locus, vulgo Thesaurus nūcupatus (in quo cum multo honore ac reuerentia eatenus seruabantur sacræ Reliquiæ, [ex Thesauro] quibus hæc ecclesia ab antiquis temporibus dotata fuit, itemque corpus siue ossa B. Amedei, Sabaudiæ Ducis: quæ simul constituentes verum pretiosissimumque thesaurum, idoneum loco illi nomen dabant) tam dictæ reliquiæ magis ornatæ atque tractabiles, quam ipsum B. Amedei corpus reposita sunt in sacristiam.

[85] Quamuis autem ex illo tempore suscepta fuerit cogitatio de proprio loco conuenienter erigendo sacris illis ossibus, quæ non solum huic ciuitati & diœcesi, [in sacristiā olim translatum] sed etiam multis alijs populis prouincijsque in magna semper veneratione fuerunt, propter grandes frequentesque gratias, quas varijs in locis plurimi diuinitus a se impetratas agnoscunt, dum B. Amedeo sua committentes vota, intercessionem eius fidenter deposcunt; quia tamen feruente fabricæ nouæ opere agebantur sus deque omnia, relictum est corpus venerabile in eadem sacristia, vsque dum maioris securitatis caussa elapsis annis aliquammultis, maioris reuerentiæ & securitatis caussa prouisionaliter collocatum fuit in eodem loco, vbi multo prius repositum fuerat gloriosi Martyris Eusebij corpus, cum intentione illud deinde solenniter transferendi: quod tamen grauissimis caussis impedientibus factum hactenus non est.

[86] Illustrissimus itaque & Reuerendissimus Dominus Stephanus Ferrerus, Dei & Apostolicæ Sedis gratia Vercellensis Episcopus & Comes, interim dum S. Eusebij differtur Translatio, [ne populi pietas diutius impediatur,] minime conuenire existimans particulari suæ erga B. Amedeum deuotioni, quod ossa illius sacra diutius isto in loco velut occultata remanerent; decreuit suo multarumque piarum personarum desiderio facere satis, collocando ea in loco magis conspicuo atque secreto a strepitu fabrilium operarum, vbi quietius expeditiusque eadem houorare possint, atque ad ipsius Beati efficacissimam intercessionem protectionemque, cōtinuis temporibus maximo cum fructu inuocatam, liberius recurrere.

[87] Quare Illustrissimus Episcopus prædictus cōuocari iussit Reuerendum Capitulum admodum Reuerendorum Dominorum Canonicorum & Beneficiatorum Cathedralis prænominatæ: [ann. 1609 25 Iulij in idoneum sacellum trāsfertur,] primaque hora noctis, occlusis ecclesiæ portis, processionaliter se cōtulit ad supra indicatum locum: indeque tolli fecit sacra ossa predicta, sicut erant posita in capsa nucea & obserata, per quatuor digniores Canonicos, videlicet Illustres & admodum Reuerendos Dominos Ludouicum Capellum Archidiaconum, Ioannem Baptistā Gattinaram Archipresbyterum, Filibertum ex Dominis de Buronzo Præpositum, & Ioannem Dominicum Auogadrum Canonicum Sacerdotem, interim dum caneretur Psalmus XXXIII, Benedicam Dominū in omni tempore &c. Portataque est capsa prædicta in sacellum recenter aptatum mundatumque, hac solum de caussa, quod in Boreali ecclesiæ parte sacristiæ vsum Capellanis præbebat; vbi suspensa erat ex albo serico vmbella, sub qua intra nouam ex nuce capsam, multoque maiorem & claui obserandam, prior illa minor, sicut erat clausa, est collocata, opertaque velo bombycino rubro; alba per medium cruce distincto.

[88] Interfuere huic actioni præsentes admodum R. P. Magister Fr. Ambrosius Barbauara, [ab Episcopo Vercell. corā multis testibus.] huius vrbis Inquisitor; Illustriss. & Reuerendiss. Dominus Vespasianus Ayazza, Abbas S. Mariæ de Abundantia; Illustres Domini Bartholomæus Gattinara, Præfectus Collegij doctoralis; Hieronymus Vgacius, Potestas; Alexāder Ayazza, vnus Dominorum Deputatorum; Ioannes Comazzolus, & Ioannes Baptista Tizzone, Sollicitatores huius vrbis; item Illustres Domini Eques Flaminius Auogradrus, Christophorus Salamonius Comes de Serraualle, Marius Olgiatus Aduocatus huius vrbis, Eques Rhadamantus Ayazza, Paulus Bernardinus Alciatus, Ioannes Antonius Niger, ciues & decuriones huius vrbis, cum alijs aliquot eiusdem vrbis præcipuis viris. De quibus omnibus ex mandato Illustrissimi ego Petrus Scaramuzza de Candelo ciuis Vercellensis, Notarius & curiæ Episcopalis Secretarius, scriptum aliena manu instrumentum hoc recepi atque signaui.

[89] Hæc Vercellis: Taurini vero decem vel duodecim annis post, circa MDCXX Christianæ æræ, admodum R. P. Fr. Ioannes Baptista Ferreri ex Ordine Prædicatorum, [Taurini in templo Predicatorum imago Beati] Caroli Emmanuelis Sabaudiæ ducis Confessarius, & postmodum Archiepiscopus Taurinensis creatus, cōsiderans quod imago B. Amedei in sui ordinis templo Taurini ad vnam illius pilam expressa coloribus, iam inde ab annis minimum centum, cuius in Vita superius facta sæpius mentio, tam singulari in honore fidelibus esset multisque quotidie anathematis ornaretur; de ea in sacellum quoddam transferenda consilium inijt, atque reapse dissectam pilæ ipsius partem, quæ Beati imaginem iam dictam sustinebat, citra vllam eius læsionem transferri fecit in sacellum, quod in medio dexteræ nauis lateralis conspicitur; ipso Duce Carolo Emmanuele totaque eius Aula præsente, [e pariete in sacellū translata ann. 1620.] cum hominum multitudine maxima, quorum erga Beatū exinde adeo creuit deuotio, vt quantumuis capax sacellum sit, totum tamen breui tempore anathemata vestiuerint.

[90] Et nunc imago prædicta cooperta manet, solumque die festo ipsius Beati reuelatur inspicienda a populo, sublata tantisper quæ opponi solet argentea statua. [religiose colitur:] Eodem in festo XXX Martij conueniunt processionaliter ad dictam imaginem atque altare omnes Regularium Ordines, parochiæ & confraternitates; & facta oratione, cantant hymnum, Iste Confessor, cum antiphona & oratione de communi Confessoris. Eodem Dux cum omni Aula sua consueuit venire, & solenni sacro de sanctissima Trinitate cantando interesse: quin etiam propositæ ibidem eo die Indulgentiæ sunt ex concessione Pauli V omnibus ecclesiam S. Dominici Taurini visitatibus, tacita tamen (quia nondum rite canonizatus est Amedeus) concessionis illius caussa.

[91] Ita ad nos hoc anno MDCLXVII Franciscus de Malinis Societatis nostræ Rector Taurini, [aliæ images æri inciduntur.] cuius beneficio & hæc & quæ sequuntur instrumenta nactisumus: nec non imagines Beati varias in æs incisas: in quibus præcipua vna & maior ceteris folium implet, exhibetq; Beatum in ducali Ordinis sui habitu ipsum eius collare porrigentem pauperibus: eademque Mauritio Cardinali Sabaudo Romæ dicata amplo cingitur limbo, quem Ordinis Annuntiatæ tesserariæ spiræ, Septenis rosis distinctæ, sic implent, vt patens rosarum singularum orbita illustrem aliquam vitæ actionem complectatur. Aliæ aliter adumbratæ, legenda in Beati Ducis manibus ostendunt extremæ illius voluntatis verba vere aurea, & omnium Christianorum Principum animis imprimenda: Facite iustitiam & iudicium & diligite pauperes, & Dominus dabit pacem in finibus vestris.

§ II Acta pro canonizatione B. Amedei.

[92] CaroliEmmanuelis Sabaudiæ Ducis & Catharinæ Michaelæ Infantis Austriacæ filia, [Maria Sabaud. 3 Ord. S. Francisci,] octauo inter decē proles loco genita, Maria fuit: quæ tertiū S. Francisci amplexa institutum, religiosam vitam diu Bononiæ vixit; inde Romam profecta, extremum ibidem diem sexagenaria obijt anno MDCLVI; Aßisijque in S. Francisci ecclesia, vt viuens statuerat, sepulta est mortua. Hæc dum Romæ ageret, suo & fratrum, Mauritij atque Francisci Thomæ, Principum nomine suscepit Canonizationis negotium, [Romæ in hac caussa Procuratrix] sæpe antea tentatum interruptumque, omni diligentia promouendum. Quid autem eatenus esset in caußa gestū distincte complexa est libello supplici, quem Rotæ Romanæ Præsidi Cardinali oblatum accepimus Taurino: sed absque anni, quo est oblatus, expreßione: quem annum fuisse vnum suspicamur e sex vel octo illis postremis, quos Infanta Maria in viuis habuit. Libellus autem prædictus, omißis hinc inde probationibus, compendio vitæ (quod præmittitur) interiectis, talis est.

[92] Eminentissime & Reuerendissime Domine. Natus est seruus Dei B. Amedeus, a Serenissima prosapia, Sabaudiæ Dux III, [exponit Rota Rom. B. Amedei sanctitatem] in antiquissimo oppido nuncupato la villa di Ternon, ex Ludouico Duce II Sabaudiæ & Anna filia Ianni Regis Cypri, legitimo matrimonio coniunctis, die 1. Februarij anno reparatæ salutis MCCCCXXXV. Sacro deinde baptismatis fonte lustratus pieque a parentibus educatus, in tenera adhuc ætate, pro concilianda pace inter Carolum VII Regem Christianissimum & suum patrem, de anno MCCCCLII, cum Iolanda, ipsius Regis filia, matrimonio iunctus est. [a pueritia] In ipsa tenera ætate futuræ sanctitatis specimen dedit, orationibus ac pietatis operibus incumbendo, Missæ sacrificium quotidie audiendo, Horas canonicas recitando, egenis subueniendo, discordias sedando & similia…

[93] Ad annos autem maturiores perueniens, ex his primordijs ac eminentibus præludijs, benedictiones, [ad annos prouectiores,] quibus seruum Dei dignatus erat, Altissimus cumulauit, & adolescentibus cum ætate virtutum incrementis ijsdemque solide confirmatis, mundana quæque ac caduca despiciens, æterna solum adipisci diligentissime curauit. Catholicæ fidei fuit obseruantissimus, religionis amantissimus: [spectabilem virtutum & pacis studio] pacis & vnitatis inter subditos, inter fratres, inter Principes custos ac promotor diligentissimus. Virtutes omnes colebat, sed insigniter caritatem tam in Deum quam in proximum tanto feruore prosequebatur, vt maiorem partem suorum redituum pauperibus erogaret, ipsos in eorum necessitatibus subleuaret; in infirmitatibus ope, consilio, ac manibus proprijs adiuuaret & inseruiret: [caritate in pauperes,] vestes, torquem auream, & quidquid habebat pro illis alendis & induendis impenderet: ijsque, vti canibus pro venando cælo, vti militibus pro custodiendis præsidijs, stipendia ac præmia diuideret.

[94] Monasteria religiosorum ac religiosarum & alia loca pia seruus Dei restaurauit & de nouo ædificauit, [liberalitate erga loca sancta,] ergaque ea liberalissimus fuit. Infirmitates corporis & maxime morbi comitialis, a quo frequentissime afflictabatur, cum magna animi tranquillitate & constantia sustinuit, a Deoque immissas pro conseruatione humilitatis, his, qui illius miserabantur, respōdere solebat. Peregrinationes ad sacram Sindonem, ad limina Apostolorum, ad alia loca pia incognitus, in habitu humili, pedibus, multoties instituit; aurumque argentum & gemmas pretiosas eorum templis ac ministris largiter elargitus fuit. Persecutiones ab inimicis & ab ipso Philippo Fratre patienter sustinuit, eosque beneficijs & munificentia prosecutus fuit. Obloquentium linguas magnanimiter ferens, [longanimitate,] referentibus, liberas esse dicebat, & sola constantia ac animi magnitudine superabat…

[95] Diffensiones cum Galeatio Sfortia exortas, pacis vinculo seruus Dei pro pace natus, [zelo fidei,] data illi in matrimonium Bona sorore, extinxit. Religiosiori zelo fideles, post Constantini vltimi Græcorum Imperatoris mortem capta ab infidelibus Constantinopoli, auxiliaribus copijs adiuuit. Suadente Pio II, contra Turcas arma, milites & pecunias suppeditauit. Ad debellandam apostasiam Iacobi, naturalis Regis Cypri & Episcopi Nicosiæ, milites coëgit. Aulicos quosque ac ministros Deum timentes domui suæ ac in officijs suis semper adhibebat; ipsis ac omnibus subditis religionem, Dei timorem, Deiparæ ac Sanctorum deuotionem, instillabat, eosque in pietate ac iustitia semper continebat…

[96] Omnipotens autem Deus, ad comprobandas serui sui virtutes & sanctitatem, [& miraculis in vita:] diuersa, etiam in vita, illius meritis & intercessione operabatur miracula. Parisijs enim, accendente ipso nomine Regis lignorum struem pro honore S. Ioannis Baptistæ, multi infirmi ac debiles accurrerunt, qui illico sanitatem a languoribus & infirmitatibus reportarunt. Et cum in vltima ipsius infirmitate, in ciuitate Vercellarum iacentis, supplicationes publicæ pro illius salute in ciuitate Taurini celebrarentur: ipsa hora exitus sui, quasi soli assidens, multis hominum millibus seruus Dei lucidissimus apparuit. Infirmitatis porro ac mortis agonem constantissime sustinuit: [pietate in morte obeunda,] mortem ipsam prædixit, ad eamque se placidissime composuit. Sepulturam sub gradibus ecclesiæ Cathedralis Vercellensis, vt ab omnibus conculcaretur, elegit: sanctissimis Sacramentis se communiuit; Yolandæque vxori, filiorum tutrici ac Poceribus regni, quasi vltimo testamento, illa verba, in suis postea imaginibus descripta inculcauit: FACITE IVDICIVM ET IVSTITIAM ET DILIGITE PAVPERES, ET DOMINVS DABIT PACEM IN FINIBVS VESTRIS. Et tunc fixis in cælum oculis, e terrenis ad cælestia regna migrauit die XXX Martij, anno MCCCCLXXII; cum esset ætatis suæ XXXVII circiter annorum…

[97] [eamque secuta beatitudinis eius fide,] Cum autem fama sanctitatis & miraculorum cum illius morte diuulgata esset, ad ecclesiam Vercellensem Archiepiscopi Taurinensis & Tarentasiæ ac Episcopus Vercellensis & centum Sacerdotes cum ingenti populo conuenerunt, & per nouem dies funus gaudio & lacrymis mixtum celebrarunt; dolentes sane de corporali iactura Principis, at iubilantes de beato ipsius (vt firme credebant) in cælis patrocinio. Missas autem illis diebus, sanctitatis eius fiduciam nacti, partim de Spiritu sancto, partim de Beata Virgine, partim pro defunctis in genere celebrarunt. Pauperes quoque illius funus comitantes, non nigro, vt consueuit fieri, sed albo se vestitu induerunt, & ad illius sepulcrum diuersi infirmi accurrerunt, gratiasque ac beneficia illius intercessione se accepisse profitebantur, atque in signum gratiarum vota, cereos, tabellas & eiusmodi anathemata appendebant.

[98] Augebatur indies fama sanctitatis serui Dei & miracula percrebrescebant: [crebris miraculis,] vnde instante Philiberto Sabaudiæ Duce, serui Dei filio ac immediato successore, Canonici & Capitulum Cathedralis ecclesiæ Vercellensis, capta informatione de præfatis, collegerunt centum quadraginta miracula, ab anno MCCCCLXXII vsque ad annum LXXXII a Deo per intercessionem serui Dei in beneficium ipsum inuocantium facta: & exinde vti Sanctus & amicus Dei cœpit passim & publice inuocari, [imaginum cultu,] coli & honorari; imaginesque eius cum radijs & splendoribus, etiam in ecclesijs & altaribus, pingi & collocari: adeo vt successu temporis in solo Sabaudiæ Ducatu plusquam trecentæ imagines venerationi expositæ reperirentur; & tandem de tolerantia Episcoporum diuersi hymni ac orationes, etiam in Officio diuino ac sacrificio Missæ, in ipsius serui Dei memoriam atque honorem recitabantur. Auctores etiam & scriptores, tam de illo seculo quam sequentibus, scribentes de eo, semper vti de Beato ac Sancto mentionem fecerunt, [scriptorum Beatum vocantium consensu,] ipsius virtutes & miracula celebrarunt, eum Sanctum ac Beatum nuncuparunt. Vnde in articulis de anno MDCXIV sacræ Rotæ pro hac caussa datis enumerantur triginta auctores: inter quos nonnulli etiam Catholicæ ecclesiæ hostes, ab euidentia facti conuicti, huic nostræ veritati adstipulantur: & nihilominus pro diligentiori inuestigatione alij etiam scriptores reperiri possent, præter eos, qui a præfato anno MDCXIV vsque ad nostra tempora scripserunt.

[99] Propter hæc igitur ad corpus & sepulcrum serui Dei in Cathedrali ecclesia Vercellensi magnus semper fuit concursus ciuium & exterorum, etiam Principum; [ciuium & exterorum ad sepulcrum concursu,] & Ecclesiasticorum, etiam Episcoporum & Visitatorum, in quibus S. Carolus Borromæus, qui illud reuerenter veneratus fuit. Et non solum homines singulariter accedebant, sed turmatim etiam ac supplicationibus publice indictis & factis: & hoc pro gratiarum actione de beneficijs a Deo per intercessionem serui Dei obtentis: in quorum signum, sicuti & ad ipsius imagines, multæ & magnæ oblationes erogabantur, [corporis eleuatione & translatione.] ac innumeræ tabellæ aliaque anathemata, vt dicebamus, apponebantur. Succrescente autem magis semper per incrementa temporum deuotione, de anno MDXVIII corpus illius vna cum reliquijs in Sanctuario, vbi Sanctorum reliquiæ asseruabantur, translatum ac repositum fuit, præuia consultatione Prælatorum, Vicarij Episcopalis & aliorum Religiosorum: quod postea de anno MDCIX, auctoritate Episcopi Vercellensis, in sacello recenter instaurato & ornato, vbi hodie quiescit, collocatum fuit.

[100] Tunc temporis pro solenni serui Dei canonizatione præparatoria fieri cœperunt: [Item quod an. 1609 processus informatiui facti sint,] vnde de eodem annno MDCIX per Vicarium Episcopalem Vercellensem factus est processus qui dicitur informatiuus ad perpetuam rei memoriam, super illius vita ac pretiosa morte, super virtutibus & miraculis, & super illius reliquiarum & imaginum veneratione, cum descriptione earumdem imaginum, quæ in varijs locis cum cultu & veneratione asseruabantur, & cum diuersis attestationibus super multis miraculis, non solum antiquis; sed quæ indies operabatur. Et de eodem anno a Vicario etiam Generali Taurinensi factus est similis processus, & diuersi alij per Andream Clarellum Commissarium deputatum, per Episcopum Tarantasiæ, per Episcopum Hyporediæ, per Vicarium generalem Augustæ-pretoriæ, per Episcopum Montis-regalis, per Episcopum Salutiarum, per Vicarium Abbatiæ Pinaroli in diœcesi Aurelianensi, in ciuitate Secusiæ nullius diœcesis, in ciuitate Fossani: & pro coronide, auctoritate etiam serui Dei Francisci de Sales Episcopi Gebennensis.

[101] His in partibus sic dispositis, Serenissimus Princeps Mauritius a Sabaudia, tunc S. R. E. Cardinalis, [& Mauritius Card, Sabaudus pro canonizatione institerit:] nomine etiam Serenissimi illius Patris & totius Cleri ciuitatum & Status ipsius Sabaudiæ, per Petrum Franciscum Malettum, Ordinis Canonicorum Regularium Lateranensium, apud sanctæ memoriæ Paulum V pro serui Dei canonizatione instantiam fecit: qui supplicem libellum ad sacram Congregationem Rituum remisit: & ipsa sacra Congregatio, negotio mature discusso, censuit, si Sanctissimo placeret, posse ad inquisitionem in genere & in specie Apostolica auctoritate deueniri. [ideoque an. 1613 caussā commissam esse Auditoribus Rota,] Ad instantiam igitur præfatorum de anno MDCXIII, caussa ab eodem Paulo V fuit commissa Illustrissimo D. Archiepiscopo Damasceno, sacræ Rotæ locum-tenenti, & Reuerendissimo D. Ioanni Baptistæ Conino, Decano, ac Alphonso Manzaneno de Quiñones, antiquioribus Rotæ Auditoribus, [post quorum litteras remissoriales ad inquisitionem ingenere] per commissionem a sua Sanctitate signatam, & in actis Vincentij Remerij die XI Iulij præsentatam. Qui Domini delegati, recognitis procuræ mandatis, & seruatis alijs de iure seruandis, die XV Ianuarij MDCXIV decreuerunt & relaxauerunt litteras remissoriales pro facienda inquisitione in genere, directas Reuerendissimis Dominis Carolo Broliæ, Archiepiscopo Taurinensi & Iacobo Goriæ, Episcopo Vercellensi, vt quilibet in suo Archiepiscopatu & Episcopatu respectiue inquireret cum facultatibus opportunis.

[102] [& processus exinde factos] Hæ litteræ præfatis iudicibus subdelegatis fuerunt præsentatæ, & ab illis duo processus compilati & conclusi, de mense Maij MDCXV; ac subinde vna cum litteris responsionis ipsius Rotæ transmissi: qui de mense Iunij Rotæ præsentati aperti & recogniti ac successiue ab ipsis Auditoribus visi & discussi sunt, ex illisque de mense Decembri declaratum est, constane de fama sanctitatis ac miraculorum; & proinde satisfactum esse inquisitioni generali, & posse procedi ad inquisitionem in specie. Exhibitis ergo a Procuratore articulis in specie, & datis ex officio ab ipsis Auditoribus, vt tunc moris erat, [datæ sint aliæ ad inquisationem in specie:] interrogatorijs, concessæ fuerunt litteræ remissoriales in specie, eisdem Archiepiscopo Taurinensi & Episcopo Vercellensi directæ, quæ de mense Februarij MDCXVI consignatæ fuerunt Ioanni Antonio Qualia, Presbytero Vercellensi, portitori deputato, qui eas ad partes deferret, & iudicibus prænominatis præsentaret.

[103] Verum cum propter ingruentia bella litteræ illæ executioni non potuerint demandari, [denique nouis iudicibus an. 1621 impetratis,] & interim Archiepiscopus Taurinensis e viuis fuerit sublatus & Episcopus Vercellensis reperiretur ab ecclesia sua absens in Romana Curia: ideo de anno MDCXXI per prænominatum Malettum fuit supplicatum pro noua Iudicum deputatione, & post varias consultationes super istis Iudicibus, tandem sacra Rota Nuntium Apostolicum tunc & modernum Archiepiscopum Taurinensem deputauit, ita vt coniunctim ad executionem litterarum & inquisitionem in specie procederet. Quia vero tunc temporis Archiepiscopus Damascenus, nempe Illustrissimus Sacratus, ad Cardinalatum fuit promotus, ne circa iurisdictionem aliqua oriretur difficultas, a felicis recordationis Gregorio XV Iacobus Caualerius in locum ipsius fuit subrogatus, & litteræ ad partes super huiusmodi subrogatione fuerunt transmissæ: quæ tamen propter ingruentia bella & alia incommoda illarum partium, & propter nouissima Vrbani VIII decreta, executioni non fuerunt demandatæ.

[104] Hodie pro parte Serenissimæ Dominæ Mariæ Sabaudiæ Infantis, tam nomine proprio quam nomine NN. in hac parte Procuratricis specialiter constitutæ, [resumitur per Procura tricem caussa,] instatur pro commissione reassumptionis caussæ: quod æquum ac iustum videtur ac per consequens concedendum. Cum enim tria requirantur pro committenda caussa canonizationis, nempe mandatum procuræ, instantia Principum, & fama sanctitatis ac miraculorum; hæc omnia in præsenti sunt prompta… Quare &c. Hactenus libellus ille supplex: qui ne effectum fortiretur optatum ipsius Procuratricis Serenißimæ morti videtur imputandum, [& huius morte intercisa,] potius quam defectui vllius diligentiæ, quæ in eo negotio adferri potuisset: quod nunc denuo ex Mandato Serenißimi Caroli Emmanuelis II feliciter regnantis resumptum, vrgetur strenue, nouis processibus circa particulares actiones, virtutes & miracula B. Amedei institutis confectisque: quorum primus Vercellensis absolutus mense Augusto anni MDCLXVI (cum de istis quæreremus) sed nondum per Episcopum morbo impeditum, [an. 1666 denuo vrgeri cœpit.] signatus erat: alter vero Taurinensis, proxime ab absolutionem deductus, extremam adhuc manum expectabat: vterque autem intra breue tempus sperabatur Romam mittendus. Addat Deus ad reliquam optimi Principis felicitatem hunc cumulum, vt canonizationem tam diu optatam suis tandem temporibus poßit confectam celebrare.

§ III Acta postremæ visitationis Sacelli ac Reliquiarum B. Amedei.

[105] Anno MDCLXI, XII mensis Februarij, Vercellis in Palatio Episcopali coram Illustrissimo & Reuerendissimo Domino Hieronymo de Ruuere, [Episcopus Vercell. requisitus a Procuratore] Iudice Remissoriali in caussa B. Amedei… comparuit Illustrissimus Comes & Abbas de Cabureto, Procurator in eadem caussa, petens & instans, quatenus dictus Illustris. Episcopus dignaretur accedere ad ecclesiam Cathedralem S. Eusebij & ad sacellum in quo recondita sunt ossa serui Dei Amedei Sabaudiæ Ducis III, ibique visitare dictum sacellum, sepulcrum, tabellas votiuas, donaria & alia facere quæ iuris videbuntur, iustitiamque sibi ministrare & testimoniales… Qui obtulit se paratum facere quæ sui muneris videbuntur, & sic faciendo se transtulit ad dictam ecclesiam Cathedralem, & in eam ingressus, facta prius oratione coram sanctissimo Eucharistiæ Sacramento, [accedit ad sacellum B. Amedei,] & transiens recta via ante altare maius… vidit in principio quintæ nauis, quæ extat a parte dextera ipsius ecclesiæ, sacellum B. Amedeo dicatum, in quod patet ingressus per portam quadratam, quæ habet ostium ligneum, compactum duabus alis, quarum medietas superior habet cancellos ferreos, & altera inferior est tota lignea, clauditurque sera & pessulo ferreo. Habet quoque duas fenestras laterales, quæ sunt munitæ cancellis ferreis ad formam portæ, cum foraminibus adeo latis, vt commode possit ab ijs qui sunt extra videri intra sacellum, & oratio fieri & adorari altare ibi positum.

[106] Supra vero dictam portam extat insigne Domus Sabaudiæ, crux scilicet alta in campo rubeo: [ibique inuenit, super altare imaginem Beati,] & ipsa porta desuper & a lateribus ornata est picturis & foliaminibus cum suis terminis & floribus commixtis fructibus, quæ vulgo dicuntur Festoni. In capite ipsius sacelli reperit altare paratum… quod habet tabernaculum, super impositum duobus gradibus auro ornatis… & super ipsum altare extat icon lignea, in qua est depicta imago hominis recti & imberbis, capillis longis vsque ad aures, capite circumcirca ornato radijs aureis: cuius imaginis facies versa est ad sinistram ipsius sacelli, cum superpellicio duplicato, ad extra brocatum præseferente & extenso vsque ad dimidium crurium, ab intus repræsentante pellem albam, maculatam nigro, cum torque aurea circa collum ornata signis Salomonis, aqua pendet ante pectus imago sanctissimæ Annuntiationis: & est induta thorace viridi cum simbrijs aureis, tenēs in manu dextera virgam seu sceptrum rectum, & sub sinistra tabellam terræ incumbentem; in qua characteribus maiusculis scripta sunt hæc verba, videlicet: FACITE IVDICIVM ET IVSTITIAM: DILIGITE PAVPERES: ET DOMINVS DABIT PACEM IN FINIBVS VESTRIS. B. AMEDÆVS OCTAVVS, DVX SABAVDIÆ TERTIVS. Et habet tibialia nigra cum sotularibus nigris… Interrogati pictores D. Federicus Guatius & Cæsar Laninus quid sentirent de hac imagine; responderunt, medio eorum iuramento, [pictam circa an. 1620,] opus videri cuiusdam Ceridonis, qui circa annum MDCXX floruit, & cuius characterem optime ipsi nouerint, ex multis eius operibus repertis in illa ciuitate locisque vicinis.

[107] Ipsum sacellum est totum ornatum supellectile seu peristromatis sericeis variorum colorum, & super altare adest baldachinum ex eisdem coloribus compactum cum simbrijs sericeis: [altaris supellectilem lampademq; ex dono Mariæ Sabaudæ,] quæ supellex cum baldachino oblata fuerunt a Serenissima Maria Infante a Sabaudia, & missa Bononia Vercellas vna cum lampadario argenteo ponderis librarum trium cum dimidio, a cælo interiori dicti sacelli dependente: sic testante D. Canonico Ioanne Iacobo Raspa, qui medio eius iuramento tactis sanctis Euangelijs deposuit, se de mandato dictæ Serenissimæ Infantis illa obtulisse B. Amedeo. In dicto Sacello hinc inde a lateribus ipsius extant duo deposita, quæ dicuntur esse vnum Caroli, cognomento Boni, alterum vero Serenissimi Ducis Victoris Amedei postremo defuncti.

[108] Adsunt in dicto sacello appensæ circumcirca ad ipsius parietes viginti sex tabellæ, [anathemata argentea plura,] cum plano ex veluto nigro, partim deauratæ & partim nigræ… & continent diuersa vota argentea ponderis librarum trium circiter, repræsentantia plures genuflexos homines, manus, oculos, corda, crura, brachia, pueros in numero centum triginta octo, ante diuersas imagines B. Mariæ Virginis & B. Amedei pariter argenteas. Et a parte dextera ornamēti dictæ iconis extat appensa crux argentea & dens argenteus: quem dentem Dominus Archidiaconus Albertus Montonarius testatur cum iuramento fuisse oblatum a Domino Præposito oppidi Blandrati Status Mediolani, quinque abhinc annis circiter, ob gratiam receptam intercessione dicti B. Amedei, cum grauaretur grauissimo dolore dentium. A parte vero Euangelij dicti altaris extat candelabrum ferreum antiquum, [candelabrum grande pro votiuis cereis,] altitudinis quasi hominis… habens circulos ferreos aliaq; similia ornamenta quasi cera conspersa: ex quo liquido apparet fuisse ipsi superimpositas candelas cereas: & in eo Domini Canonici Cathedralis præsentes, & Domini Paulus de Aduocatis Referendarius, & Iacobus Antonius Dionysius medijs eorum iuramentis testantur, se vidisse tempore eorum recordationis diuersas candelas oblatas & ardentes in honorem dicti B. Amedei, idque quotannis in eiusdem B. Amedei festiuitate.

[109] Et remoto altari ligneo (quod est pictum floribus aureis in campo albo cum simbrijs eiusdem coloris, [capsam sacri corporis.] in cuius medio extat imago B. Amedei) altitudinis vnciarum vndecim visa est capsa lignea, altitudinis a parte anteriori pedis vnius & vnciæ dimidiæ, & a posteriori pedis vnius & vnciarū trium, longitudinis pedū duorum & vnciarum septem cum dimidia, & latitudinis pedis vnius & vnciarū quatuor, armata duabus seris: in qua Domini Referendarius Paulus de Aduocatis & Theseus Raspa medio eorum iuramento testātur, recondita esse sancta ossa B. Amedei: & dictam capsam ligneam esse eamdemmet, de cuius tanslatione a sacristia huius ecclesiæ in hunc ipsum locum prædeposuerunt secuta de anno MDCIX, [In sacristia inuenit] XXV Iulij…

[110] Anno & mense præmissis die vero Martis vigesima quinta Februarij hora XXI, Vercellis in Palatio Episcopali & in aula solitæ audientiæ coram Reuerendissimo & Illustriss. Domino Episcopo Iudice Remissoriali in caussa de qua supra, præsentibus Dominis Subpromotoribus meque Notario & testibus infrascriptis, comparuit Illustrissimus Dominus Abbas de Cabureto, qui reproducendo citationem contra Subpromotores legitime exequi demandatam & executam, petit & instat quatenus Dominatio vestra Illustrissima dignetur accedere ad sacristiam minorem ecclesiæ Cathedralis S. Eusebij, ad effectum visitandi tabellas, vota, donaria & alias quascumque oblationes, in honorem Serui Dei Amedei Sabaudiæ Ducis tertij factas, & in eadem vti pretiosiores asseruatas, aliaque facere quæ iuris erunt & iustitiam sibi ministrari & testimoniales. Et Domini Subpromotores fidei R. D. Marcus Antonius Clerichetus, R. D. Prior, & D. Ioannes Angelus Tosetus protestantur nihil fieri nisi seruatis seruandis, & de nullitate secus agendorum absque eorum interuentu: aliasias &c. Quibus auditis, præfatus Illustrissimus Dominus Episcopus & Iudex Remissorialis transtulit se ad sacristiam minorem ecclesiæ Cathedralis S. Eusebij associatus Subpromotoribus fidei deputatis, Notario & testibus vt supra, ibique visitauit & inspexit locum destinatum ad Sanctorum reliquias conseruandas. Quo aperto reperta fuit tabella votiua, nigra, circumamicta, [opus votiuum ex auro:] cum fundo ligneo, elaborata ornamentis aureis, superimpositis nodis aureis seu signis Salomonis, intermixtis rosis, quibus intexti sunt lapilli pretiosi: cuius tabellæ fundus coopertus est subtili lamina aurea, in qua est sculptus lectus ornatus, in quo iacet homo senex, sedens in ipso lecto manibus iunctis, respiciens ad quamdam imaginem in summitate dictæ tabellæ elaboratam. Ipsa imago est hominis recti inter nubes vsque ad genua, præseferentis hominem iuuenem, capillis longis, cum radijs & splendoribus circa caput, cum torque aurea a collo pendente cui adhæret in medio pectoris imago Annuntationis: subtus vero & in parte inferiori ipsius tabellæ adest sculptum insigne domus Sabaudicæ. Ipsa lamina est latitudinis vnciarum octo & altitudinis vnciarum sex, & ponderis vnciarum vndecim: tota vero tabella est latitudinis vnciarum nouem cum dimidia & altitudinis vnciarum octo.

[111] Interrogati Reuerendi Domini Petrinus Goria Archipresbyter, Franciscus Hieronymus Cagnolus Canonicorū Decanus, & Antonius Beltraffius, [quod interrogati testantur] quænam repræsententur imagine supradescripta; responderunt, prius Dominus Archipresbyter medio eius iuramento… & post D. Canonicus Cagnolus… postremo D. Ioannes Antonius Beltraffius… quod imago sedentis in lecto sit imago quidem Serenissimi Caroli Emmanuelis Sabaudiæ Ducis; & imago in nube posita B. Amedei, pariter Sabaudiæ Ducis: & quod post annum MDCXIV idem Serenissimus Carolus Emmanuel tabellam seu votum aureum supradictum miserit Taurino Vercellas ad altare B. Amedei, [esse Caroli Emman. Ducis Sabaudiæ,] offerendum in gratiarum actionem salutis sibi a Deo restitutæ per intercessionem dicti B. Amedei, post grauem morbum in quem inciderat. Et oblata dicta tabella reposita fuit in hoc loco, vt cautius vti pretiosa, [per B. Amedeum sanati an. 1614] custodiatur, & ne furum rapacitate exportetur; prout de multis argenteis accidit eidem B. Amedeo oblatis.

[112] Item extracta est ab arca lignea, in qua seruantur quamplurima vasa argentea ad ornatum ipsius Cathedralis, [capsam grandem argenteam] capsa argentea longitudinis vnciarum viginti septem, latitudinis vnciarum quatuordecim, altitudinis vnciarum duodecim, cum pedistallo pariter argenteo: quæ varijs figuris & ornamentis circumcirca est elaborata. Supra dictam capsam argenteam adest effigies sculpta pariter argentea, repræsentans B. Amedeum iuuenem altitudinis vnciarum septem, qui habet capillos longos vsque ad aures, [ab eodem oblatam an. 1618] mantum regale & super caput diadema cum radijs: manus sinistra tenet laminam, in qua sunt scripta hæc verba scilicet: FACITE IVDICIVM ET IVSTITIAM: DILIGITE PAVPERES: ET ET DOMINVS DABIT PACEM INFINIBVS VESTRIS. Hinc inde vero a dicta imagine adsunt aliæ quatuor repræsentantes in habitu muliebri quatuor virtutes Cardinales: subtus vero dictam imaginem extat insigne Domus Sabaudicæ sculptum ab vtraque parte. Ante & retro dictam capsam argenteam in scuto argenteo sunt sculpta hæc verba. B. AMADEVS DVX SABAVDIÆ III. Supra scutum continentur dicta verba. A parte anteriori sunt in altero scuto sculpta hæc verba: CVIVS ANIMÆ GLORIAM VITÆ SANCTITAS COMPARAVIT. A parte sinistra dictæ capsæ in scuto argenteo inferiori sunt hæc verba: SOLIS FVLGOR MANIFESTAVIT. In superiori vero hæc verba: ANNO DOMINI MDCXVIII IN VERCELLARVM RESTITVTIONE. A parte dextera ipsius capsæ in parte superiori in alio scuto argenteo sunt hæc verba: RELIQVIAS CAROLVS EMANVEL SABAVDIÆ DVX CVM SERENISSIMIS FILIIS PIE REPONI CVRARVNT. In inferiori vero hæc verba: PONTIFEX MAXIMVS COMPROBAVIT.

[113] [ob restitutas sibi Vercellas,] Interrogatus Dominicus Canonicus Cagnolus, quomodo ibi reperiatur dicta capsa, medio eius iuramento respondit; Ego scio & vidi hanc capsam personaliter oblatam fuisse B. Amedeo, & super eius altare positam a Serenissimo Carolo Emanuele I, post sibi restitutam præsentem ciuitatem Vercellarum ab Hispanis, in gratiarū actione dictæ recuperationis, quam a Deo per intercessionem dicti B. Amedei recognoscebat: & post oblationem remissa fuit Capellanis huius Cathedralis, seruanda ad hoc, vt suo tempore sancta ossa B. Amedei in ea reponantur & decentius seruentur. Quæ oblatio secuta fuit de anno MDCXIX. Dominus Canonicus Ioannes Iacobus Raspa ex post de eodem interrogatus, medio eius iuramento præstito, respondit: Ego annorum sexaginta septem scio, quod quando prima vice præsens ciuitas ab Hispanorum manibus recuperata fuit a quondam Serenissimo Carolo Emanuele, ipsemet Serenissimus Dux de anno MDCXIX obtulit hanc capsam B. Amedeo, & super eius altare reponi iussit, asseuerans se ab omnipotenti Deo restitutionem præsentis ciuitatis recognoscere per intercessionem B. Amedei: iussitque hic reponi, donec sancta ossa in ea reponi possint vt decentius seruentur.

[114] [in eaque aliam capsam ligneā] Ab ipsa vero capsa argentea extracta fuit alia capsa lignea cooperta & intus vestituta veluto rubeo cum ornamento aureo & serico, longitudinis vnciarum sexdecim, latitudinis vnciarum septem, & altitudinis vnciarum quinque: quæ habet duas seras ferreas cum suis clauibus deauratas, & duas manicas ferreas superimpositas capsæ pariter deauratas, ad eam facilius extrahendam e capsa argentea: in qua immediate sunt reponenda prædicta ossa B. Amedei. Ipsa capsa argentea est ponderis librarum centum quadraginta cum dimidia, & habet pedestallum ligneum argento dealbatum & ornatum.

[115] Item in arca vbi asseruatur supellex prædictæ ecclesiæ Cathedralis reperiuntur infrascripta oblata B. Amedeo: videlicet, pallium vnum, [ac denique aliorum Principum Sabaudiæ dona variæ.] cuius fundus est coloris flaui telæ argenteæ, elaboratum floribus ex serico & argento, coloris nigri & cælestis, cum suis ornamentis argenteis & aureis, oblatum a Serenissimis Infantibus Maria & Catharina sororibus a Sabaudia. Item alterum pallium, cuius fundus est confectus ex serico & tela argentea varij coloris, cum suis ornamentis argenteis vulgo appellatis brocato, cum suis fimbrijs circumcirca & lineis argenteis ex transuerso, cum duplici insigni a lateribus Domus Sabaudiæ & Galliæ, oblatum B. Amedeo a Regia Celsitudine Christinæ Francicæ, Sabaudiæ Ducissæ. Vna cum planetis similibus dictis pallijs respectiue, & cum puluino coloris primi pallij.

[116] Et successiue præfatus Illustrissimus Dominus Episcopus mandauit citari Dominos Subpromotores pro die crastina ad interessendum prosecutioni visitationis imaginum in ecclesijs & locis præsentis ciuitatis. Præsentibus ibidem admodum RR. DD. Hieronymo Bosco & Carolo Greggio, eiusdem Illustissimi Domini Episcopi familiaribus. Actum Vercellis vt supra.

[117] [Similis inspectio Imaginum Beati hic omittitur.] Sequebatur similis visitatio imaginum B. Amedei in ecclesijs & locis ciuitatis Vercellensis, simili modo ac ratione instituta; sed hæc Abbati totius negotij Procuratori, ad petitionem prænominati Patris Rectoris, ea quæ in rem nostram facerent decerpenti ex Vercellensi processu, visa sunt sufficere. Et vero abunde sufficiunt, cum cetera accurate Maletus collegerit, quæ non nisi prolixißime haberi ex proceßibus possunt. Quin etiam ab his ipsis excerptis multa punctis signata omisimus, potißimum autem hoc vltimo paragrapho accuratißimas rerum singularum, quæ hic describuntur quoad altitudinem latitudinemque dimensiones, quæ duplo longiorem faciebant narrationem, nec potuissent absque lectoris fastidio per pedes & vncias admuneratas designari.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


März III: 31. März




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 30. März

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 30. März

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 11.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.