Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung März III           Band März III           Anhang März III

31. März


XXXI MARTII.

SANCTI QVI PRIDIE KALENDAS APRILIS COLVNTVR.

Amos Propheta, Thecue in Palæstina
S. Balbina Virgo Romæ.
S. Acacius Episcopus, Confessor Melitenæ in Armenia.
S. Theophilus, Martyr apud Græcos.
Socij. Martyres apud Græcos.
S. Athenæus, Martyr apud Græcos.
S. Anesus, Martyr in Africa.
S. Felix, Martyr in Africa.
S. Portus, Martyr in Africa.
S. Abda, Martyr in Africa.
S. Cornelia, Martyr in Africa.
S. Valeria, Martyr in Africa.
S. Menander Martyr apud Græcos.
S. Beniamin Diaconus Martyr in Perside.
S. Renouatus Episcopus Emeritensis in Hispania.
S. Mauricilius Archiepiscopus Mediolanensis.
S. Guido Abbas Pomposianus Ordinis S. Benedicti, Spiræ in Germania.
B. Daniel Mercator Venetijs in Murano Insula apud monachos Camaldulenses.

PRÆTERMISSI, ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sabina Virgo refertur a Felicio & in Kalendario Salisburiensi. Videtur Trecis esse mortua, cuius Acta dedimus XXIX Ian.
Rainerius Abbas Confessor cum titulo Beati reperitur in aliquo Kalendario Autisiodorensi. De eo egimus inter Prætermissos XXVIII Februarij.
S. Wandregisili, S. Vulfranni, S. Ansberti, Translatio a S. Babino Episcopo apud cœnobium Fontanellensium in ecclesia S. Petri. Ita MS. Romanum Ducis Altempsij in Anglia aut Normannia conscriptum. Consentiunt cum Chronico Fontanellensi plures fasti sacri: quibus Episcopus Baynus scribitur. De ea Translatione egimus ad Vitam S. Ansberti, IX Februarij.
accuratius ad S. Vulfranni Acta, XX Martij.
iterum acturi ad diem natalē S. VVandregisili, XXII Iulij.
S. Abibus Martyr Hermopoli in Ægypto, citato Menologio quodam Græcorum, quod non vidimus, refertur in Catalogo generali Ferrarij. Est hic alijs Sabinus dictus & colitur XIII Martij.
S. Romani monachi natalis memoratur in MSS. vetustis Martyrologijs, Romano Cardinalis Barberini, Atrebatensi Ecclesiæ Cathedralis, & Tornacensi monasterij S. Martini. In MS. Kalendario Benedictino monasterij S. Saluatoris dicitur S. Benedictus monachus, de quo Gregorius in lib. 3 Dialogorum. At Bucelinus ista habet: Eodem die S. Benedicti monachi Campani, de quo Andreas Bambergensis, nec præter nomen quidquam prodidit. Verum Bucelinus non satis sui memor S. Benedictum monachum in Campania ex S. Gregorij Dialogis cum Martyrol. Rom. celebrarat XXIII Mar.
S. Stephani Thaumaturgi memoriam celebrant Græci in MSS. Menæis Ambrosianis, & MS. Synario Parisiensi: de eo egimus XXVI Martij.
Regulus Episcopus & Confessor, memoratur in MS. Martyrol. Pragensi, in MS. Kalendario Ecclesiæ Aquileiensis cum Officio trium Lectionum, & in Kalendario MS. Breuiarij ad partes Rheni vsitati. Acta eius dedimus XXX Martij.
S. Patto Episcopus Verdensis, memoratur in Menologio Scotico Dempsteri. Acta eius dedimus XXX Martij.
B. Regalatus de Obseruantia S. Francisci memoratur hoc die ab Arturo du Monstier in Martyrol. Franciscano, quo eum obijsse scripsit Marietta. Verum die præcedenti mortuus est, & nos eius Vitam damus XXX Martij.
Mananienus & Marianus Martyres, notati a Carthusianis Bruxellensibus ad Greuenum, in antiquioribus Fastis necdum reperti. Mariani plures Martyres sunt.
Amos seu Amonas Abbas in deserto Thebaidos, occasione Amos Prophetæ, qui hoc die colitur, ei adiungitur a Petro de Natalibus lib. 4 cap. 17, & huius exemplo a Greueno, VVitfordo, Maurolyco, Felicio, Canisio, Ferrario. Nos de eo egimus, quo die Græci S. Amonam colunt XXVI Ianuarij.
Amonius Abbas Nitriæ, cum fratribus Eusebio & Euthymio vixit, S. Ioanni Chrysostomo familiaris, refertur occasione Amos Prophetæ, qui hoc die colitur, a Petro de Natalibus lib. 4 cap. 18, quem sequuntur VVitfordus, Greuenus, Maurolycus, Felicius, Canisius. Verum quia eos Origenis fuligine infectos censet S. Hieronymus, omittimus eorum elogia.
Arialdus Leuita & monachus, sub finem adscriptus legitur MS. Martyrologio Casinensi, & quidem in recto casu, cum reliqui Sancti proferantur in genitiuo. Deest etiam in MS. Altempsiano, quod paßim cum isto conuenit. Hinc arbitramur fuisse illustrem virum, qui cum opinione sanctitatis ex hac vita migrarit.
Machabæus Abbas monasterij SS. Petri & Pauli Ardmachæ, S. Imari successor, vt quidem Colganus existimat, qui elogium eius hac die colligens, ait ex Cathaldo Maguir, ipsum proprio nomine Gildam; adiectititio, Mochaibeo, id est, famulum Mochai (quod ei singulariter esset deuotus) nuncupatū. Obijt MCXXXIV, seruus seruatoris nostri fidelissimus appellatus ab Annalibus, & a Mariano Gormano hoc suo in cælis natali Sanctis annumeratus.
Mella SS. Cannechi atque Tigernachi mater, in extructo ab hoc secundo monasterio Abbatissæ munus geßisse creditur a Colgano; eiq; nomen Doire-melle reliquisse; ad marginem lacus, vulgo Lochmelge dicti, in finibus inferioris Breffinniæ; mortuamque existimat ante annum DCCLXXXVII, ante quem compilatum est Martyrologium Tamlactense, quod eius facit hac die mentionem.
Tethadius senior Mur-Mugensis hodie notatur in Martyrologijs Hibernicis, sicut & Colmanus de Camachado. Loca alias ignota. Ex vocis etymo conijcit Colganus hunc quidem Cammagh ecclesiam in Conatia esse (hoc enim similiter forat campum procuruum) istum vero Magh-murthemne regionis Conalliæ Murthemnensis in Vltonia: in qua Fethacius filius Corbmaci tria monasteria, Lugmagense, Slanense, & Damliegense rexit, Sanctusq; ab Annalibus nuncupatus obijt DCCLXXIV, quibus accedit
Foilanus filius Aidi, quem idem Colganus S. Failenum esse credit, Aidi Damanij filium, etiam 4 Iunij nominandum: hos autem præter morem a se proferri ait implendo huic diei, cum alias in suo opere constitutum haberet de nullo Sancto ex proposito agere, de quo, præter nudam memoriam diei Natalis, aut loci cultus a Martyrologijs obseruatum, non reperiret plura, eius pios labores, miracula aliqua, tempus quo floruit, genus, munia quæ exercuit, ab alijs memorari: quod si in aliqua Præfationis suæ parte vel aliquo conspicuo loco Lectorem monere curasset, non fuissemus toties in Februario mense silentium ipsius interpretati obliuionem alibi dictorum, aut Martyrologijs suis non multum fidentis animi indicium: non tamen ideo minus inter prætermissos retulissemus eos, quos sola ista Martyrologia Sanctis accensent, ob rationes sæpe a nobis indicatas.
Ioannes XXIII Abbas Casini cum titulo Sancti memoratur a VVione, Dorganio, Ferrario, Bucelino. Elogium eius habet Petrus Diaconus de Ortu & Vita Iustorum sacri cœnobij Casinensis, ac virum sanctissimum ac religiosissimum fuisse ait. Leo Ostiensis lib. 1 Chronici Casinensis cap. 56 & 57, eius Acta prosequitur, indicans eum pridie Kalend. Aprilis obijsse anno 934, & apud Capuanum monasterium decenter depositum, dicitq; religiosis valde & honestis moribus præditum fuisse. Menardus prudenter eum omisit in Martyrologio suo Benedictino.
Guido ex eremita Fundator & Canonicus cœnobij Viconiensis in Hannonia Ordinis Præmonstratensis, mortuus est apud Iouinum Burgundiæ anno MCXLVII, & hoc die cum titulo Beati inscriptus est Natalibus Sanct. Ord. Præmonstr. editis a Chrysostomo Vander Sterren, & vt talis refertur a Ioanne le Paige lib. 2 Bibliothecæ Præmonstrat. pag. 475. Vitam eius late prosequitur Adrianus Dauid Religiosus Viconiensis in sacro thesauro Reliquiarum Viconiensium, edito an. MDCXXXIV, qui Guidonem solum Venerabilem appellat: quem etiam inter Pios recenset Saussaius.
Agnes a Brana, a S. Norberto velata, sanctimonialis Ordinis Præmonstratensis, cum titulo Beatæ, memoratur ab Arturo du Monstier in sacro Gynæceo. Vitam eius edidit Ioannes le Paige lib. 2 Bibliothecæ Præmonstratensis pag. 480, & seq. ac Beatam appellat: & Ioannes Rinaldus in Lilijs Galliæ sanctæ par. 1 cap. 2 etiam Sanctæ titulo honorat. At Saussaius in Martyrol. Gallic. & Gelenius in Fastis Agrippinensibus seorsim inter Venerabiles & Pios recensent: mortua dicitur anno MCXLIX.
Gozeuinus V Abbas Cisterciensis mortuus est hoc die anno MCLV, & ab Henriquez, Bucelino, alijsque compellatur Beatus. Saussaius, quod mirum est, ne quidem nomen eius inter Pios recenset: optat Manriquez in Annal. Cister. ad annum dictum 1155 cap. 1 num. 2. Monumenta aliqua eius extare.
Ludouicus ex illustri familia de Ara, monachus Heisterbacensis Ordinis Cisterciensis, sancte vita peracta obijt anno MCCXX, cum titulo Beati relatus ab Henriquez & Bucelino in suis Menologijs: at venerabilis solum appellatur a Gelenio in Fastis Agrippinensibus.
Lauduinus Carthusianus, S. Brunonis primus in Carthusia maiori successor, cum titulo Sancti Martyris refertur ab Andrea Saussayo in Supplemento Martyrologij Gallicani: quia ad S. Brunonem euocatus in Calabriam, & a Gilbertinis interceptus, Rauennæ obijt carceralibus confectus ærumnis: sed neque apud Carthusianos cultum vllum habet in monasterio S. Andreæ Rauennæ vbi sepultus est, neque ibi quidquam de eo sciri testatur accuratißimus Rauennensium antiquitatum scrutator Hieronymus Fabri parte 1 Sacrarum memoriarum Rauenn. pag. 115.
Paulus, Spoletinus a patria, a Marchia vero dictus quia Minister Prouincialis Marchiæ a S. Francisco constitutus, Maceratæ in Piceno miraculis clarus, obijsse anno MCCXLI traditur, & Beatus appellatur ab Arturo du Monstier in Martyrol. Franc. & a Iacobillo de Sanctis Vmbriæ, qui addit in Conuentu Spoletino videri eius imaginem cum hac inscriptione B. Paulus Spoletinus inter primos sui Ordinis Prædicator insignis: at quo tempore & qua id auctoritate sit factum, non additur.
Syluester Senensis in Tuscia, Bernardus a Foro-Sempronio, Franciscus de Villabar in Mexico, Angelus Astensis Capucinus Genuæ, Franciscus Mugnoz in diœc. Palentina, Blasius a Canetta in regno Valentino, Maria Manuelis vidua in Bœtica, ex Ordine S. Francisci. Ab Arturo memorati hoc die necdum vllū, quod scimus, habent Ecclesiasticum cultum.
Pina a Pisis, tertiaria Dominicana, quod insigni sanctitate excelluerit Beata appellatur ab Arturo du Monstier in Gynæceo sacro. Mentio eiusdem fit in Indiculo Beatorum Ordinis Prædicatorum, post calcem Martyrologij Ordinis addito, cum Præfatione, quod Sanctorum Catalogo Apostolicæ Sedis auctoritate non sint adscripti.
S. Adrianus, S. Caidocus, viri Apostolici ex Hibernia ad Morinos profecti, referuntur a Colgano, quia in his mensem finire placuit, fassus in Martyrologio Angl. & Catalogo referri, quando de ijs iterum agendum erit I Aprilis.
S. Hugo Episcopus Gratianopolitanus, memoratur a VVitfordo in Martyrologio Anglice edito. Dies eius natalis est I Aprilis.
Maria Ægyptiaca colitur Officio IX Lectionum in Breuiario secundum Regulam B. Isidori dicto Mozarabes, Toleti iussu Francisci Ximenez Archiepiscopi anno MDII excuso: ab alijs colitur 11 Aprilis.
Sapientia Sanctimonialis & Priorissa in Monte-Cornelij, Leodij inter alias Virgines S. Iulianam sanctissimis informauit moribus, ac Beata appellatur ab Henriquez, Bucelino, Laherio, Monsterio. At Bartholomæus Fisen in Floribus Ecclesiæ Leodiensis retulit eam parte 2 Paralipomenon inter eos, quorum dies natalis ignoratur, & a Beatæ titulo abstinet. De ea in Vita S. Iulianæ agetur V Aprilis.
S. Hoyldis Virgo vna cum S. Manehilda sorore Deo consecrata, refertur cum longo elogio a Saussaio in Martyrologio Gallicano, quem secuti Bucelinus in Menologio Benedictino, Arturus a Monstier in Gynæceo sacro, Laherius in Menologio Virginum. Verum vltimus dies Martij est sumptus pro vltimo die Aprilis, quo colitur, potißimum in monasterio S. Hoyldis Ordinis Cisterciensis fæminarum in diœcesi Tullensi; vulgo Sainte Houx. Vitam eius nacti sumus dandam XXX Aprilis.
S. Apollinaris Abbas Diuione, memoratur a Ferrario, ex Kalendario Ecclesiæ Diuionensis. Nos varia Kalendaria ibidem descripsimus absque eius mentione, neque vllis Fastis reperimus inscriptum. Est in Catalogo Abbatum Diuionensiū S. Benigni apud Sammarthanos Abbas VIII Apollinaris, cuius aiunt depositionem Kalendis Maij celebrari. Si ergo Acta & venerationis argumenta assequamur, illa dabimus I Maij.
S. Abdas siue Audas, Episcopus & Martyr in Perside, cum socijs celebratur a Græcis in Menologio Græco Basilij Imp. & alio Sirleti, in Synaxario & Menæis. In Martyrologio Romano XVI Maij.
S. Adelmi Episcopi in Anglia Translatio est inscripta MS. Vsuardo monasteriorum Aquicinctini & Marchianensis, Martyrologio Anglic. duplicis editionis, Trophæis Benedictinis Anglorum Maihew, Ferrario, alijsque. De ea agetur ad Vitam XXV Maij.
S. Felix Papa & Martyr, inscriptus est Martyrologijs Bellini, Maurolyci, Felicij, Molani & Canisij. Colitur potissimum XXX Maij.
S. P. Hypatij Episcopi memoria refertur in MS. Kalendario Coptico. Quia locus deest: non ita facile inter varios eiusdem nominis Sanctos, quis hic sit, iudicari potest. Aliquis eisdem paucis verbis celebratur in Menæis & Synaxario I Iunij.
S. Agilolphus Archiepiscopus Coloniensis & Martyr, memoratur in varijs Martyrologijs MSS. sub nomine Vsuardi auctis, apud Greuenum, Canisium, Ferrarium, & Molanum primæ editionis. Verum Ecclesia Coloniensis, in antiquis etiam Breuiarijs & Martyrologijs suis celebrat eius festum IX Iulij.
S. Stephanus Thaumaturgus hoc die notatur in Menæis Ambrosianis, in Typico Hierosolymitano die XVIII: credimus Sabaitam esse S. Ioannis Damasceni nepotem, cuius Acta dabimus XIII Iulij.
SS. Ioannes & Benignus monachi in Lotharingia, memorantur a Ferrario ex monumentis cœnobij Mediani a Menardo, Saussaio, Bucelino XXXI Iulij.
S. Hormisdas Martyr in Perside, memoratur in Martyrologio Gallice edito. In Romano VIII Augusti.
B. Iustinianus monachus & Martyr, refertur a Bucelino in Menol. Bened. citatis Trophæis Sanctorum Angliæ Eduardi Maihew: verum in his neq; hoc die, neq; vllo alio, si fides eius indicibus habenda, saltem non, quo celebratur in vtraque editione Martyrol. Anglic. XXIII Augusti.
S. Audoëni Archiepiscopi Rotomagensis Translatio refertur a Galesinio, Saussaio, Ferrario: dies natalis est XXIV Aug.
S. Reginæ Martyris corporis humatio apud Flauiniacum monasterium, facta hoc die aut præcedenti (nam dubia verba sunt) memoratur ex monumentis Flauiniacensibus apud Philippum Labbe tomo 1. Nouæ bibliothecæ librorum manuscriptorum pag. 272. Dies eius natalis est VII Septemb.
S. Cornelij Papæ Translatio apud Compendium in Francia, memoratur in additionibus Carthusianorum Bruxellensium ad Greuenum: dies natalis est XIV Sept.
B. Vulfandus Episcopus Bituricensis, qui in S. Laurentij æde sepultus, suæ beatitudinis permulta prodidit lumina, memoratur his verbis a Saussaio inter Pios. Auctor Patriarchij Biturciensis, a Philippo Labbe inter monumenta Aquitanica editi cap. 48, Vitam eius paucis exponit & Sanctum censet, sed mortuum ait anno 875 die II Octobris.
Godefridus, ex monacho Benedictino S. Pantaleonis Coloniæ, monachus Cisterciensis Villarij in Brabantia, refertur hoc die a Menardo & Bucelino: at maiore cum elogio a Bucelino & Chrysostomo, item a Rayssio in Natalibus Sanct. Belgij, & Gelenio in Fastis Agrippinensibus II Octobris.
Lauduinus socius S. Brunonis, atque ab eo Prior maioris Carthusiæ constitutus, a schismaticis carceri mancipatus, & in eo mortuus, refertur hoc die a Saussaio in Supplemento Martyrol. Gall. & titulo Sancti honoratur. Apud Hermannum Greuenum Carthusianum Coloniensem in Auctario ad Vsuardum secunda editione, & in MSS. Additionibus Carthusianorum Tornacensium ad priorem editionem, honoratur titulo Beatæ memoriæ, quem eidem tribuit Canisius, Beatum appellat Ferrarius. Nos in ipsa Carthusia de hisce Prioribus, quod ijs titulus Beati a varijs tribuatur, solicite inquisiuimus, num aliquibus cultus Ecclesiasticus detur, & intelleximus non fieri. De Lauduino plurima dicentur ad Vitam S. Brunonis VI Octobris.
Catulla matrona Parisijs, refertur a Greueno in Auctario Molani, eumque secuto Canisio, qui titulo Sanctæ honorat: item citato Canisio a Ferrario, qui Virginem appellat, addens se nihil apud alios de ea legisse. Saussaius in Supplemento Martyrol. Gall. hanc coniecturam adiecit. In agro Parisiensi S. Cattulæ matronæ, quæ S. Dionysium & socios sepeliuit. Secuti dein Laherius in Menologio Virginum, & Arturus du Monstier in Gynæceo sacro. Cum dies hic non sit certo eius venerationi sacer, maluimus differre, vt vna cum Actis S. Dionisij res eius gestæ discutiantur IX Octobris.
Daria, mater S. Vrsulæ a pluribus habita, refertur hoc die a Camerario in Menologio Scotico. Poterit de ea agi ad Acta filiæ XXI Octobris.
S. Hypatius Gangrensis in Paphlagonia Episcopus, ab hæreticis, dum a Synodo Nicæna 1 rediret interfectus, refertur in Menologio Sirleti & Menæis Græcorum, a Galesinio etiam & Molano, cui tamen dicitur Ancyranus Episcopus. Græci iterum in Menæis & Synaxario eum colunt XV Nouembris, & in Menologio Basilij Imp. & Sirleti & Latini in Martyrol. Rom. XIV Nouemb.
Fagundi Martyris passio, memoratur in peruetusto MS. Kalendario S. Maximini. Videtur esse S. Facundus cum Primitiuo passus in Gallæcia XXVII Nouemb.
S. Ambrosij Episcopi depositio, memoratur hoc die in Martyrologijs Rabani & Bedæ excusi & MS. Florario. De eo agemus VII Decembris.
S. Autbertus Episcopus, memoratur in MS. Martyrologio Coloniensis Carmeli. Videtur esse Cameracensis, qui colitur XIII Decembris.

DE S. AMOS PROPHETA THECVE IN PALÆSTINA.

[Commentarius]

Amos Propheta, Thecue in Palæstina (S.)

Vltimum hunc Martij diem exordimur a vita & nece S. Amos, qui tertius inter Prophetas minores collocatur. Ipse initio suæ prophetiæ locum & tempus, vbi & quando vixit, præclare indicat. Verba Amos, inquit, qui fuit in pastoribus de Thecue, [Thecua patria S. Amos:] quæ vidit super Israël in diebus Oziæ Regis Iuda, & in diebus Ieroboam filij Ioas Regis Israël ante duos annos terræmotus. Fuit Thecua quondam vrbs seu castrum tribus Iudæ in monte situm, a Roboamo Salomonis filio reædificatum & munitum, vt regnum suum contra hostes stabiliret. Media inter Hierosolymam & Thecuam fuit vrbs Bethlehemitica, vtrimque sex millibus passuum distans. Thecuæ autem fuerat Amos humili loco prognatus, qui pastorem se armentarium vocat, vellicantem sycomoros, & a Domino vocatum, cum sequeretur greges. [cap. 7. v. 14 & v. 15.] Hæc de conditione & patria Prophetæ Amos a Deo assumpti ante duos annos terræmotus: quem asserit Salianus fuisse anno XXV Osiæ Regis Iuda & XL Ieroboami secundi Regis Israël, [tempus vitæ:] anno mundi post ter millesimū ducētesimo quinquagesimo, ante Christum natum octingentesimo tertio. Prophetauit isto & sequente anno contra Syros, Philistæos, [prophetia:] Tyrios, Idumæos, Ammonitas, Moabitas, ac potißimum contra Israëlitas, & horum vrbem Samariam. Hinc orta persecutio contra eum, plagæ illatæ, ac tandem ex vulnere obitus. De hoc Epiphanius libro de vita & interitu Prophetarum ista scribit: Amos Propheta e Thecue … ab Amasia Sacerdote Bethel iugiter vapulans, [cædes eius relata ex Epiphanio,] insidijs & conuitio notatus est, postremo vero filius Amasiæ fuste eum secundum tempora feriendo occidit. Ceterum adhuc spirans in patriam terram profectus, & inibi fato functus cum maioribus suis vna sepultus est. Isidorus etiam de Patribus veteris Testamenti ista tradit: Fuit Amos vnus de numero pastorum, [Isidoro,] quem Dominus ablatum misit ad populos Israël, præcipiens ei, vt Samariam pergeret, & ibi quæ ventura erant prophetaret. Quem Amasias * Sacerdos frequenter plagis affecit, & nouissime Ozias filius eius vecte per tempora transfixo, crudeli morte necauit: tamen semiuiuus euectus in terram suam, post aliquot dies dolore nimio vulneris, animam cunctantem efflauit, sepultusque est cum patribus suis. Similia etiam habent Dorotheus in Synopsi, Petrus de Natalibus lib. 4 cap. 16. Græci in Menæis ad diem XV Iunij, [Græci celebrant 15 Iunij.] at Latini eum celebrant XXXI Martij, cum Martyrologio Romano, in quo ista leguntur: Thecue in Palæstina S. Amos Prophetæ, quem Amasias Sacerdos frequenter plagis afflixit, & filius eius Ozias vecte per tempora transfixit: qui postea semiuiuus in patriam deuectus, ibidem expirauit, sepultusque est cum patribus suis. [Latini 31 Martij.] Celebratur eiusdem memoria paßim in Martyrologijs MSS. & excusis, apud Vsuardum, Bellinum, Maurolycum, Felicium, Galesinium, Canisium aliosque. Sed hinc inde menda miscentur, dum aut Amos pater Isaiæ habetur, aut Amasias & Ozias Reges traduntur: quæ menda apud Salianum & Interpretes sacræ Scripturæ ad nauseam vsque repetuntur ac refelluntur.

[Annotatum]

* alijs perperam Rex.

DE SANCTA BALBINA VIRGINE ROMÆ,

AN. CXXX.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Balbina Virgo Romæ (S.)

BHL Number: 3855

EX MSS.

§ I Cultus sacer. Res gestæ, ex Actis S. Alexandri Papæ extractæ.

[1] Dedimusdie proxime elapso Acta conuersionis & martyrij S. Quirini Tribuni Romani, eaque excerpsimus ex Vita antiqua S. Alexandri Pontificis Romani, adiunximusq; varia de translatione corporis S. Quirini Nouesium, eiusque ibi & alijs in locis veneratione. Huius Quirini filia est S. Balbina, [S. Balbinæ filiæ S. Quirini cultus sacer,] cum parente suo ad fidem Christi conuersa & aqua baptismali tincta, ac demum in via Appia ac cœmeterio Prætextati sepulta: quod & S. Balbinæ dicitur, ob ecclesiam illi a S. Marco Papa ibidem extructam. Consule Romam subterraneam Aringhi lib. 3 cap. 27. Habet S. Balbina suam hoc die venerationem, ac primum Florus, aut quisquis genuinum Martyrologium Bedæ, quod vacat, olim suppleuit, ista habet: Romæ S. Balbinæ Virginis. Quæ eodem modo leguntur in MSS. Vallicellano Congregationis Oratorij Romæ, Leodiensi S. Lamberti, & Coloniensi Carmelitarum. Addunt filiam fuisse Quirini Martyris. MSS. Vaticanum S. Petri, Barberinianum, Coloniense S. Mariæ ad Gradus, & aliquod Reginæ Sueciæ olim Fuldæ conscriptum. Apud Vsuardum ista leguntur: Romæ S. Balbinæ Virginis, filiæ Quirini Martyris, quæ post deuictum seculi huius cursum sepelitur via Appia iuxta patrem suum. In Martyrologio hodierno Romano interponitur fuisse a S. Alexandro Papa baptizatam. Plura adduntur apud Adonem, Notkerum & auctorem martyrologij sub nomine Bedæ editi & paßim apud recentiores, [Acta ex Vita S. Alexandri Papæ.] Maurolycum, Galesinium, Felicium, aliosque, sed ea ex Actis S. Alexandri sunt desumpta: ex quibus hæc pauca damus.

[2] Audiens hæc ab Alexandro probata. Quirinus dixit: Lucretur animam vestram Christus per vos hoc modo: [E struma deformis,] Habeo filiam adultam, & volo eam viro dare: cuius adspectum quidem pulchritudo decorat, sed struma circumdat. Hanc vos saluam facite & conferam ei omnia, & vobiscum Christum confitebor. Dicit ei Alexander: Vade, vade, & adduc eam in carcerem ad me cito: & tolle boiam de collo meo, & impone illi: & fac simul manere illam cum boia, & mane illam inuenies saluam … Post vnam horam venit Quirinus … tunc prosternens se dixit: Vt iussisti, ecce filia mea: Dicit ei S. Alexander: Tolle boiam de collo meo, [S. Alexandri vinculis cincta,] & indue eam filiæ tuæ. Statim tollens ei vincula omnia Quirinus, osculari cœpit pedes S. Alexandri, dicens: Tuis manibus impone eam. At vbi imposuit vrgere cœpit Alexander Quirinum, vt iret. Qui dum vadit ecce puer subito cum facula apparuit & venit ad puellam, dicens ei: Salua esto, [& inuitata ab Angelo ad virginitatem sanatur:] & in virginitate tua permane, & ego te faciam videre Sponsum tuum, qui pro amore tuo sanguinem suum fudit. Hæc cum dixisset, abscessit. Veniens autem pater puellæ Quirinus inuenit filiam suam sanam … Post simul etiam Quirinus cum filia sua Balbina, & omni domo sua baptizati sunt. At Martyre Christi Quirino occiso, filia eius Balbina in sancta virginitate permansit. Cui sæpe osculanti boiam, per quam saluata fuerat, dixit S. Alexander: Desine hanc boiam osculari: sed potius require Domini mei Petri vincula & ea osculare. Tunc data sibi opera cum studio ac desiderio magno peruenit ad illa S. Balbina, deditque ea Theodoræ religiosæ fæminæ, sorori S. Hermetis Præfecti vrbis.

[3] Hactenus Acta S. Alexandri Papæ in pluribus MSS. sed quæ habemus ex peruetusto codice S. Audomari, hæc vltima latius exponunt his verbis: [inuenit vincula S. Petri,] Balbinæ sæpe osculanti boiam, per quam saluata fuerat, dixit S. Alexander: Desine hanc boiam osculari: sed si vis osculari vincula & boiam, catenas require S. Petri Apostoli. Tunc operam dedit Balbina inquirendi: & peruenit ad eas, & cum inuenisset gratias cœpit agere Domino Iesu Christo, quod reperisset vincula B. Petri Apostoli: & prosternens se in orationem, dixit: Benedictum nomen tuum, omnipotens Deus, quod per famulum tuum Alexandrum mihi ancillæ tuæ thesaurum spiritualem manifestasti. Et cœpit ea vincula cum tremore nimio deosculari, & gratias agere Regi cælorum. [donat ea S. Theodoræ sorori S. Hermetis,] Audiens hæc Theodora illustrissima fæmina cœpit rogare eam, vt sibi ea derelinqueret. Tunc concessit B. Balbina, tradiditque vincula supradictæ Theodoræ illustrissimæ fæminæ, sorori S. Hermetis Præfecti. Seruari hæc vincula in ecclesia S. Petri ad vincula tradunt Pompeius Vgonis ad Vitam S. Balbinæ, [petit preces S. Alexandri,] & Octauius Pancirolius agens de dicta ecclesia, arbitratus a S. Siluestro ibi deposita, sed additur in dicto MS. Tunc beatissima Balbina, cum fiducia reuertens ad carcerem ad B. Alexandrum Papam & eius socios, cœpit eorum adhærere vestigijs & orare, vt pro ea Dominum deprecarentur. & suis eam eloquijs confirmarent. Eodem tempore ira repletus Aurelianus impijssimus, missis militibus iussit omnes Christianos, qui erant in carcere baptizati, [comitatur Martyres dum submerguntur.] duci ad mare, & in nauiculam vetustam imponi, & in altum deduci & illic omnibus manum ad manū ligatis, saxis in collo suspensis, ita ipsam nauiculam vetustam, quassatam & perforatam mergi in profundum: cum quibus & Virgo Christi perrexit glorificans Deum. Hæc in dicto MS. quæ etiam leguntur in codice Vitarum Sanctorum, excuso Coloniæ anno MCCCCLXXXIII, ac biennio post Louanij. Vltima etiam extant apud Surium sed mutato ab eo stylo.

§ II Ecclesiæ & Reliquiæ S. Balbinæ.

[4] AntiquamRomæ apud montem Auentinum fuisse Ecclesiam S. Balbinæ, [Ecclesia S. Balbinæ Romæ,] præter supra indicatam extra Vrbis mœnia sitam, constat ex Concilio Romano anno DXCV Indict. XIII sub S. Gregorio Magno, cui subscripserunt tres Presbyteri S. Balbinæ, Petrus, Placitus, & Antonius, vti tradit S. Gregorius lib. 4 Regesti epist. 45. In hac ecclesia ad S. Balbinam statio annotatur in Missali Romano feria tertia post Dominicam secundam Quadragesimæ. Demum inter Titulos Presbyterorum, qui nunc Cardinalibus tribuuntur, & olim a Siluestro instituti creduntur, est ecclesia S. Balbinæ annexa basilicæ S. Pauli, vti post alios docet Iacobus Cochellius in Notitia Cardinalatus cap. 6. Pius IV Pontifex dedit hanc ecclesiam Capitulo Ecclesiæ Vaticanæ S. Petri, vt ad huius beneplacitum pastoralis cura alicui traderetur, ac tandem Fratribus Eremitis S. Augustini ea concessa est. Vti docent Pompeius Vgonius in Historia Stationum pag. 130, & Octauius Pancirolus in Thesauro abscondito Vrbis regione 9 ecclesia 25.

[5] Supra memoratus Vgonius asserit antiquam traditionem esse, [an corpus ibidem?] quod in ecclesia S. Balbinæ asseruetur corpus eiusdem S. Balbinæ Virginis, item corpus S. Quirini & quinque corpora Sanctorum incognitorum: & sub altari esse confessionem cum fenestella, per quam accenditur lumen ad honorem Sanctorum corporum, quæ ibidem requiescunt. De corpore S. Quirini in Germaniam delato, ad eius Vitam egimus. Adseruari aliquas reliquias S. Balbinæ Virginis Bononiæ in magno sanctuario ecclesiæ S. Dominici scribit ad hunc diem Masinus in Bononia perlustrata. At Raißius tradit: S. Balbinæ Virginis & Martyris caput esse Insulis apud Carmelitas Excalceatos, & cranium capitis Gerardi Montibus in monasterio S. Adriani. Verum occasione huius S. Balbinæ videtur varijs Virginibus & Martyribus, [Variæ SS. Balbinæ inter Vrsulanas,] maxime Vrsulanis, impositum nomen eius. Hinc ex Reuelatione S. Elizabethæ & B. Hermanni recenset Hermannus Crombrachius in Historia Vrsulana pag. 648, Balbinas Virgines quatuor, & ex Titulis sepulchralibus & Indicibus Ecclesiarum septem Balbinas; ex his Regina ad S. Maximinum, Regina Matrona Trudonopoli, Consocia S. Vrsulæ ad Albas Dominas, aliæ ad S. Vrsulam, ad S. Pantaleonem, ad S. Gertrudem, vbi caput S. Balbinæ Virginis, & denique, quæ Magdeburgi colebatur. Interim Gelenius in Fastis Coloniensibus ista habet ad XXXI Martij: S. Balbinæ Virginis, cuius magna pars capitis Coloniæ apud Patres Conuentuales Ordinis S. Francisci & potiores reliquiæ in basilica S. Pantaleonis. [aliquæ reliquiæ huius Balbinæ creditæ Coloniæ esse,] Idem lib. 3 syntagmate 42 §. 3 in Thesauro sacro dictorum Patrum Conuentualium asserit num. 8, esse partem magnam capitis S. Balbinæ, filiæ S. Quirini, inclusam argenteæ statuæ: & syntag. 12 num. 3 ait, ad S. Pantaleonem, censeri hierotheca IX, capsam complectentem ossa S. Balbinæ: sed quæ forsan a Crombrachio Vrsulana creditur. In ecclesia Metropolitana, hierotheca sexta continet aliquas reliquias S. Cæciliæ & S. Balbinæ Virginis, & variorum Martyrum Romanorum.

[6] Egimus ad Vitam S. Quirini § 4 de Siburgensi haud procul Colonia monasterio, & Præpositura Millensi prope oppidum agri Iuliacensis Sittardium, [cultus eius Siburgi & in Millen:] quibus in locis, vti S. Quirini patris ita & S. Balbinæ filiæ cultus ac veneratio, & ea in antiquo ibidem citato Missali legitur Oratio. Gloriosam B. Balbinæ festiuitatem, concede nos, Domine Deus, ita digne celebrare, quatenus per hanc in æterna mereamur lætitia feliciter exultare. Arbitrantur Millenses se caput dictæ Balbinæ poßidere: de qua ex ore nobilißimi viri ac Domini Præpositi Iacobi Meinardi ab Horrich sequentia scripsit nobis an. 1665 Colonia Iacobus Kritzradt Societatis Iesu Sacerdos: [vbi caput S. Balbinæ,] scilicet cū Præpositus ex familia Scheiffartia sub annum MDCXX aut præcedentem esset ex Millen abiturus, sumpsisse secum bona fide & innocenti caput S. Balbinæ ad arcem familiæ in Niderpleis prope Siburgum, & ad sacellum domesticum eidem Sanctæ vel S. Quirino consecratum, eo quod soror eius caput illud vnionibus & gemmis exornasset: [quo ablato cerei pro sacro in eius altari extinguuntur,] verum ex illo tempore in altari S. Balbinæ Millensi numquam potuisse celebrari sacrum cereis ardentibus, ac diu obseruatum vix accendi quin mox extinguantur, flamma in aurā & ventum euanescente: tandem inquilinos summis precibus institisse apud Abbatem Siburgensem, tum ex familia Kolffia, vt caput sanctæ suæ Patronæ reciperent: quod is fecit misso Capitaneo, nomine de Beer, ex præsidio Hispanico, quod ibi erat, cum ducentis partim militibus, partim inquilinis Millensibus: demum sacro capite ad suum locum relato mox sacrificia Missæ ardentibus cereis, vt ante, fuisse celebrata & adhuc celebrari. [eo restituto ardent.] Hæc Colonia dictus Iacobus Kritzradt oblato etiam testimonio cum sigillo & subscriptione dicti Præpositi ab Horrich, qui Coloniæ elegit aulam Siburgensem pro loco quietis & mortis: vbi fere octogenarius apoplexia mortuus est die S. Bartholomæi anno MDCLXVI.

§. III S. Balbina ab aliquibus Martyr habita.

[7] InGermania S. Balbina, filia S. Quirini, a varijs creditur Martyr obijsse, [In Germania Martyr etiam habetur,] atque ita colitur Siburgi & alijs in locis. Quod etiam insertum secundæ editioni Martyrologij Germanici a Canisio. In MSS. Actis S. Hermetis, dicitur B. Balbina deducenda ad martyrium, commisisse S. Petri catenas B. Theodoræ religiosissimæ fæminæ, sorori S. Hermetis. Aliqua etiam Acta martyrij S. Balbinæ Virginis extant in Paßionali MS. Bodecensis cœnobij Canonicorum Regularium S. Augustini, diœcesis Paderbonensis, quæ inde descripta misit nobis Ioannes Gamansius noster, quæ hic proponimus beneuolo Lectori, vt de veritate rei ipse iudicet: omißa tamen prima parte, quæ ad S. Hermetem spectat.

[8] Cum S. Hermes iussu Aureliani Comitis in carcerem clam decollatus fuisset; [quasi comprehensa ab Aureliano,] B. Theodora vna cum S. Balbina Virgine rapuit corpus eius, & sepelierunt illud in prædio ipsius S. Hermetis Martyris. Quod audiens Aurelianus tyrānus iussit ambas Virgines comprehendere, & in vincula mittere. Altera autem die misit & vocauit B. Balbinam, Virginem Christi gloriosam, & dixit ad eam: Quomodo vocaris? Quæ respondit: Balbina vocor. Aurelianus dixit: Quem Deum adoras? S. Balbina respondit: Christum Filium Dei viui, qui creauit cælum & terram, mare & omnia, quæ in eis sunt. Aurelianus dixit, Cuius filia es? B. Balbina respondit: [& interrogata explicasset occasionem conuersionis,] Ego sum filia Tribuni Quirini, quem nuper martyrizari præcepisti propter nomen Domini mei Iesu Christi. Aurelianus dixit, Scis, quare martyrizatus est pater tuus Quirinus: expone nunc mihi caussam passionis eius. Tunc B. Balbina exposuit Aureliano caussam omnem passionis patris sui, & dixit: Putas, Aureliane, quod terrore perterrita, non audeam præ timore & pudore reuelare agonem patris mei? non enim pudorem habeo, sed gaudium de passione & triumpho patris mei. Ego cum essem nimio dolore circumdata, ita vt collum meum & totum caput struma fœdissima ambiret, [dum a struma liberata est:] pater meus Quirinus abiens ad B. Alexandrum, rogauit eū dicens: Domine Pater, ecce filia mea magna infirmitate laborat, quod si sanaueris eam, erit sub tua custodia omnibus diebus vitæ suæ: sed & ego baptizabor cum omni domo mea, & credemus Domino Deo tuo. Tunc B. Alexander accipiens catenam, cum qua ligatus fuerat in carcere, posuit eam circa collum & caput meum, & dixit: Domine Iesu Christe, pro cuius amore vincula ista sustineo in hoc carcere, ne despicias preces meas, sed libera ancillam tuam Balbinam a dolore & vexatione strumæ, vt baptizetur ipsa, cum omni domo patris suis. Facta ergo oratione ad Dominum a beato Papa Alexandro, Christi gratia largiente statim ita sana effecta sum, acsi numquam colli vel capitis dolorem sensissem. Quid plura? baptizata sum mox ego & pater meus Quirinus & mater mea Exuperia, [exprobrasset illi martyriū illatum patri Quirino,] & omnis familia domus illorum: quos omnes tu miser & crudelissime carnifex requisitos interfici iussisti propter nomen Domini mei Iesu Christi. Illi dederunt nomina sua in cælum, ego vero misera & orphana adhuc seruata sum supra terram, lugens quotidie ac deflens, quod non mereor eos per martyrij palmam sequi. Sed postea mansi bene consolata cum beatissima Virgine Theodora, cuius etiam fratrem Hermem, Præfectum vrbis Romæ nobilissimum tu in vincula misisti, [& S. Hermeti:] & clam in carcere decollari iussisti. Post quorum omnium felicissimum agonem, ego me ipsam non inuita, sed sponte ad pœnas & tormenta exhibeo; sciens quantocius liberandam a Domino meo Iesu Christo de cunctis pœnis & passionibus vel doloribus carnis, quoscumque mihi in nomine eius irrogaueris.

[9] Cui Aurelianus dixit: Cessa iam ab insania tua: ne peiora tu patiaris, quam illi: quorum pœnas & tormenta nec non & indignam mortem pro gloria tibi computasti. Ideo enim iussi te commemorare martyriū illorum, [contempsisset cultum deorum,] vt quasi pœnis perterrita, exhorresceres sequi vestigia eorum. Tu vero quasi rebellis & insana sponte perire festinas, sed & ego dignam tibi pœnam recompensabo pro meritis: illi enim subito & sine mora passi sunt, tu vero quia caussa perditionis eorū & occasio totius mali extitisti, mala morte morieris, nisi citius reuertaris ad culturam deorum nostrorum. Tunc S. Balbina, Christi virgo deuota, Spiritu sancto repleta, dixit: Quare miserrime omnium hominum, cogis fideles Christianos a cultura veri Dei recedere, & ea quæ nihil sunt colere. Aurelianus dixit: Ea quæ coluerunt patres nostri & nos colere debemus; non ea quæ nouiter a vobis inuenta sunt. S. Balbina respondit: Patres tui errauerunt, & idola atque simulacra gentium adorauerunt, & ideo male disperierunt. Sed & tu miser & impie tyranne, citius peribis a facie terræ, qui cogis homines Creatorem suum deserere & idola muta ac surda adorare. [& Iouis:] Aurelianus dixit: Quis est Creator alius nisi deus Iouis, quem colimus nos Romani & adoramus? Respondit B. Balbina & dixit: Deus tuus Iouis fornicator & adulter fuit pessimus. Hunc tu qua ratione Deum dicas ignoro. Deus enim iusta ratione sāctus & verus est, & ab omni pollutione innocens & mundus dicendus est atque credendus: quem quicumque digne coluerit saluabitur, qui vero indigne & negligenter, partem cum eo non habebit. Tu vero qui penitus aduersaris ei, & colentes eum occidis & punis, quomodo a facie eius subsistes? Ipse nempe Rex & Deus omnium Christus, cum venerit ad iudicandum viuos & mortuos & omne seculum per ignem, tunc certe non solum terram sed etiam cælum commouebit, [inculcasset extremum iudicium:] vt deleat impios & sceleratos de terra viuentium: cuius aduentus sicut fulgur erit terribilis, & vt tempestas currus eius, sicut dicit Propheta in Psalmo, Ignis in conspectu eius exardescet & in circuitu eius tempestas valida: & in alio loco de eodem igne iudiciali idem Propheta testatur, dicens: Ignis ante ipsum præcedet & inflammabit in circuitu inimicos eius. Et si vis audire de te ipso & tui consimilibus, idem Propheta aperte manifestat dicens: Pereant peccatores a facie Dei cæli, & sicut fluit cera a facie ignis, ita peribunt peccatores a facie Dei cæli. Item si vis audire de iustis & sanctis hominibus & beatis Martyribus, quos inique & sine caussa punis, atque punire disponis, Propheta dicit in eodem psalmo de eis: Iusti epulentur & exultent in conspectu Dei & delectentur in lætitia iniusti & iniqui in æternum punientur & semen impiorum peribit. Et merito: nam diabolus ita obcæcauit corda eorum & vestra, vt non cognoscatis Creatorem & Saluatorem vestrum: quem si cognosceretis & crederetis, libenti animo & deuotissimo studio coleretis & adoraretis eum: deos vero, qui in manu factis idolis & simulacris habitant, contemneretis & respueretis penitus atque contereretis.

[10] Dicit ei impijssimus Aurelianus: Vnde tibi tanta verborū eloquentia aut quis docuit te hæc omnia? [edocta a Christo & Spiritu sancto,] S. Balbina respondit: Christus filius Dei & Spiritus oris eius: sic enim scriptum est de eo in Euangelio eius, quod docuerit discipulos suos, dicens, Cum stabitis, ante Reges & Præsides, nolite præmeditari, qualiter respondeatis, aut quid dicatis: [respondisset] dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non vos estis qui loquimini: sed spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. Dicit ei impijssimus Aurelianus tyrannus: Ergo si Spiritus sanctus est, qui loquitur ex te; faciam te scortari, vt fugiat a te Spiritus sanctus. S. Balbina respondit: Ego credo & spero imo pro certo scio, quia Spiritus sanctus non separabitur a me propter vllam carnis passionem: nempe cor meum ita cōfixum est timori eius & amori, vt nulla pollutione possit maculari. [non timere se lupanar,] Quin potius a te & tui similibus fugiet, imo nullam communicationem habebit Spiritus sanctus, iuxta quod in libro. Sapientiæ scriptum est, Spiritus sanctus effugiet fictum, & non inhabitabit in corpore subdito peccatis. Sed quid ego diutius ad te depromo sacramenta verborum, quæ non proderunt tibi audita, nisi forte vt eo magis torquearis, quanto regnū Christi, quod persequeris, crescere vides, sentis & audis. Dicit ei Aurelianus: Desine iam a superfluitate verborum tuorum, & adora deam Dianam, quæ tuam eloquentiam sua condiet sapientia, vt ad sanitatē sensus tui possis peruenire, alioquin faciam te interfici, quia dedecus est mihi diutius cum tenera puella verbosari. Respondit ei B. Balbina, Aureliane tyranne, tu desine stulte contra, Creatorem tuum garrire: cessa vel adhuc tandem post multorum Christianorum necem ab errore tuo, credens in dominum Iesum Christum, & confitere crimina tua, si forte possis saluari. Quod si non feceris, [neque vlla tormenta:] scito pro certo quia prope est interitus tuus, vt in æternum pereas propter sanguinem multorum Martyrum, quem innocēter effudisti: me autem pro certo scias, propter multitudinem tormentorum tuorum a Christi fide nullatenus recessuram.

[11] Tunc indignatus Aurelianus post multa genera tormentorum atque pœnarum dedit aduersus eam sententiam mortis, dicens, [martyrio coronata esset] Interficiatur Balbina eloquens, ne seducat populum Romanum post errorem suum, & producatur Theodora nobilis, si forte consentiat nobis & viuat. Interfecta itaque B. Balbina, producta est Theodora de custodia, & exhibita est ante conspectum Aureliani tyranni. Cui dixit impius tyrannus: Vbi sunt thesauri fratris tui Hermetis Præfecti? Ostende eos & sacrifica, [dein S. Theodora,] ne forte post varia tormenta interficiaris, sicut Balbina. Respondit S. Theodora & dixit: Thesauros, quos habuimus ego & frater meus, pauperibus & peregrinis pro Christi amore dispendimus, ego vero nihil iam residuum habens præter corpus, quod cernis, etiam illud pro nomine eius libentissime impendo: verumtamen dico tibi, Aureliane tyranne, [& vtraque seorsum sepulta.] quod si corpus meum membratim discerpi iubeas, numquam sacrificabo idolis tuis. Indignatus itaque Aurelianus, iussit & illam flagellis cæsam gladio interfici sub die Kalend. April. cuius corpus sepultum est a Christianis iuxta fratrem suum Hermen, Præfectum vrbis Romæ, gloriosum Martyrem ac nobilem, via Salaria non longe ab vrbe Romæ in prædio eiusdem. Corpus vero B. Balbinæ Virginis & Martyris sepultum est a fidelibus & religiosis viris iuxta patrem suum & matrem via Appia in cæmeterio Prætextati, ad laudem & gloriam domini nostri Iesu Christi, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

[12] Coluntur S. Theodora Martyr I Aprilis, S. Hermes XXVIII Augusti: prioris sepultura describitur eisdem verbis, quibus hic indicata est. Aliqua Acta MSS. S. Hermetis habemus ex Paßionali, Bodecensi in quibus vxor eius dicitur Exuperia, [Exuperia mater S. Balbriæ.] vti hic vxor S. Quirini. Est alia S. Exuperia vxor S. Olympij in gestis S. Stephani Papæ 2 Augusti: qui coniuges martyrio affecti, coluntur XXVI Iulij: præter quam non reperimus hactenus Exuperiam vllis Græcæ vel Latinæ Ecclesiæ Fastis adscriptam.

DE S. ACACIO EPISC. CONFESSORE MELITENÆ IN ARMENIA MINORE.

SEC. III

[Praefatio]

Acacius Episcopus, Confessor Melitenæ in Armenia (S.)

[1] Melitene, siue Melitine, vrbs Armeniæ minoris primaria, varios habuit, eosque illustres Sanctos: ex his colitur X Ianuarij S. Domitianus, ibidem sub finem sexti seculi Episcopus: ad cuius Vitam varia dictæ vrbis notitia adducitur. Alius est S. Polyeuctus celebris Martyr, ibidem sub Valeriano & Gallieno Imperatoribus passus. Hisce senior est S. Acacius, ibidem sub Imperatore Decio Episcopus & gloriosus Confessor, quem Græci varijs diebus celebrant, [cultus sacer 31 Martij.] ac potißimum XXXI Martij, ad quem diem iste versiculus eum maxima in veneratione fuisse indicat apud Græcos.

Πρώτῃ Ἀκακίῳ βιότου πέρας ἐν τριακοςῇ

Trigesima prima Acacius finem adeptus est vitæ.

Hos versus eidem accinunt Græci in suis Menæis.

Ἀκακίῳ θνήσκοντι τῷ γῆς Αγγέλῳ
Χώραν ἐτοιμάζουσιν Ἀγγελοι πόλου.

Morienti Acacio, qui fuit terræ Angelus,
Polum incolentes Angeli locum parant.

[2] Elogium sequens habetur in Menæis excusis & apud Maximum Cytherorum Episcopum. [Elogium in Menæis excusis,] Cum temporibus Decij Imperatoris Acacius in fide Christiana hominibus impertienda strenue allaboraret, comprehensus est, & ad Marcianum Consulem deductus; rogatusque de ijs, quæ doceret, exposuit totam de nostra in Deum fide doctrinam, Paganorumque nugas & commenta refutauit. Quare & tormenta pertulit & in carcerem traditus fuit. Sed cum Marciano videretur referri debere de hoc viro sancto ad Imperatorem Decium, ad eum summa quæstionis habitæ capita perscripsit. Tūc iussu Decij de carcere emissus, stigmata ob Christi cōfessionem in corpore suo accepta circumferens, multos ad Christi fidem conuertit, & miraculorum doctrinæque gloria clarus, in pace conquieuit. Eadem, sed aliquanto latius, leguntur XXIX Martij in Menologio Basilij Imperatoris iussu seculo Christi decimo conscripto. Similia reperimus ad XXXI Martij in bibliotheca Ambrosiana in Menæis MSS. quorum alia signata sunt numero 378 & littera N, [& varijs MSS.] alia numero 148 & littera O, & ijs consentiunt Menæa, quæ Diuione apud Chifletium nostrum adseruantur. Eodem die celebrant Copti & Orientales Certamen S. Acacij Episcopi Melitensis, quem hunc esse arbitramur.

[3] Alter dies S. Acacio dicatus, est XVII Aprilis, ad quē in Meneis MSS. Taurinensibus Ducis Sabaudiæ ista reperta descripsimus. [cultus 17 Aprilis] Μνήμη τοῦ ἐν ἁγίοις Πατρὸς ἡμων Ἀκακίου Ἀρχιεπισκόπου Μελητινῆς τοῦ θαυματούργου. Memoria sancti Patris nostri Acacij, Archiepiscopi Meletinæ; cognomento Thaumaturgi. Quo etiam die in paruo Græcorum Menologio a Genebrardo Latine reddito, ista leguntur: Symeon Persa Episcopus & Acacius Melitinæ Episcopus. Quæ eadem ad dictum diem leguntur in Anthologio nouo Græcorum, sed in elogio adiuncto Acta solius Simeonis celebrantur. Horum Græcorum exemplo memoratur idem Acacius Meletinæ Episcopus a Molano in auctario Vsuardi & a Ferrario in Catalogo generali.

[4] Tertius dies celebris inuentione reliquiarum S. Acacij Episcopi Melitinæ est XV Septembris in Menæis excusis & apud Maximum Cytheræum, item in Menologio Cardinalis Sirleti: quo die in Menæis adduntur hi versus. [inuentio riliquiarum 10 Septemb.]

Τιμῶντες ἡμεῖς εὕρεσιν τοῦ λειψάνου
Εὕροιμεν, Ἀκάκιε, τῶν κακῶν λύσιν.

Inuentionem nos colentes corporis,
Finem inuenire fac malorum, Acacie.

[5] Hæc Græci de S. Acacio Episcopo Meletinensi, sed an omnia vni eidemque tribuenda sint, non æque liquet. [Alius Acacius iunior, Episcopus Melitenensis, laudatus a Cyrillo monacho.] Est S. Euthymius Abbas natus Melitenæ & educatus: in cuius Vita a nobis XX Ianuarij edita sub nomine Cyrilli de alio Acacio ista habentur nu. 6. Procedente tempore, cum iam Euthymius excessisset ex infantia, litterarum Magistris eum tradit Episcopus. Illi autem erant Acacius & Synodius, qui propter nobilitatem & prudentiam & moderationem clari erant in choro Lectorum, & in diuinis Scripturis recte exercitati, & neque externam neglexerant eruditionē; qui post multa propter Christum suscepta certamina, Melitenensis Ecclesiæ administrationi seorsum & suo tempore ambo præficiuntur: quorum multarū rerum gestarum præclaris narrationibus in hodiernum vsque diem iucundissime recreatur ciuitas Melitenensis, vt quæ & Ecclesiæ præfecturæ & animarum curæ vere conueniant. Cum dein Acacius esset Episcopus, exposuit S. Euthymio iam memoratus Synodius, vti nu. 54 prosequitur dicta Vita, exposuit, inquam, de Cyrillo Alexandrino & Acacio Melitenæo, [celebris in Synodo Ephesina,] quemadmodum acrem & vehementem zelum ostenderent pro fide orthodoxa: & quod œcumenica Synodus esset mox Ephesi congreganda aduersus illum impium Nestorium. His ergo sic dictis a Synodio, animo lætatus est Euthymius, cum talia audiuisset de Acacio, ad quem ventitabat cum esset puer, & a quo fuit institutus in litteris. Eius dein zelus in Synodo egregie eluxit, maxime in concione spiritu plena coram Patribus habita, in qua breui affore pacem vaticinatus, omnes reuiuiscere, sumere animos, erigere languentes vires, [an. Sanctus?] est hortatus: vnde etiam a Baronio in Annalibus ad annum 431 eius sanctitas valde commendatur. An hic ad diem XVII Aprilis Thaumaturgus cognominetur, vti senior Acacius, hoc die Confessor, non audemus resoluere.

[6] Notitiam S. Acacij prioris Episcopi iam olim ad Latinos delatā fuisse scimus ex Actis disputationis eius cū Marciano, [Acta disputationis S. Acacij,] quæ supra in Menæis indicantur, & latius deducta olim ex Græco sermone fuerūt translata, & hic subiungimus ex Ionino Mombritio & quatuor vetustis codicibus, videlicet monasteriorum S. Maximini prope Treuirim, S. Huberti in Arduenna, & duobus Vltraiectinis; quorū alius est Ecclesiæ Collegiatæ S. Saluatoris, alius ibidem monasterij Carthusiani: & sæpius Achatius scribitur. Dicūtur hæc facta quarto Kalendas Aprilis: [dantur ex MSS. Latinis] quo die sic inscriptus est Martyrol. Rabani, Eodē die Passio S. Achatij: quæ inde translata sunt in Bedam excusum; sed Achartius dicitur: & Beda citato a Molano in Auctario Vsuardi primæ editionis, [cultus 29 Martij,] & a Canisio in Martyrolog. Germanic. & hisce allegatis a Ferrario in Catalogo generali, sed perperam Germaniæ adscribitur. Ex Actis quæ Molanus asseruit extare, aliqua in MS. Florario leguntur his verbis: [cum longo elogio] S. Achatij, qui tempore Decij Imperatoris scutum quoddam & refugium erat Antiochenæ regionis. MS. Carthusiæ Vltraiectinæ Achacij Episcopi & Confessoris. Illustre compendium additum antiqua manu Adoni MS. Leodiensi monasterij S. Laurentij est eiusmodi: Item S. Achatij, qui tempore Decij Imperatoris scutum quoddam & refugium erat Antiochenæ regionis, [ex MS. Leodiensi] qui adductus ad Martianum Præsidem maximam altercationem rationabilium verborum cum ipso intantum habuit, vt ipse Præses suis obiectionibus non valeret sufficere eius responsionibus: nec iterum suis responsis posset obuiare obiectis illius. Itaque victus mutua verborum contentione, recipi eum iussit in carcere, & Imperatori, cuncta, quæ inter se conseruerant verba, innotuit, vt eius nutu, quid de eo agi deberet, decerneretur. Lectis autem omnibus gestis, Decius Imperator altercationem tam crebræ responsionis admirans, in risum versus est: & Marciano quidem mox præfecturam Pamphiliæ dedit; Achatium vero vehementer admirans, æstimationi propriæ & legi suæ reddidit. Hæc ad XXIX Martij, at pridie Passio S. Acatij Mart. inscripta est MS. Kalendario vetusto S. Maximini. At XXX Martij in MS. Barberiniano ista habentur: Alibi passio Acacij Martyris. MS. Carmeli Coloniensis; Ipso die B. Acharij Confessoris. At melius in Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno MCCCCXC excuso, & apud Greuenum in Auctario Vsuardi legitur Episcopi & Confessoris, sed etiam Acharij loco Acacij scribitur.

ACTA DISPVTATIONIS
Ex IV codicibus MSS. & Mombritio.

Acacius Episcopus, Confessor Melitenæ in Armenia (S.)

BHL Number: 0025

[1] a Qvotiescumque seruorum Dei gloriosa facta memorantur, [Ad Marcianum adductus] illi referimus gratias, qui & patientem tuetur in pœna, & victorem coronat in b gloria. Marcianus itaque Consularis, a Decio Imperatore prouectus, Christianæ legis inimicus, quemdam Christianum, nomine Acacium adduci iussit, quem scutum quoddam & refugium Antiochiæ c religionis audierat, & eo introducto ad se, ait: Debes amare Principes nostros, [negat se posse sacrificare dijs,] homo Romanis legibus viuens. Respondit Acacius: Et cui magis cordi est vel a quo sic diligitur Imperator quemadmodum ab hominibus Christianis? In primis enim assidua pro eo & iugis fit oratio, d vt prolixum æuum in hac luce conficiat, iusta populos potestate moderetur, & pacatum maxime imperij fui tempus accipiat. Deinde pro salute militum, pro statu e mundi & orbis. Marcianus ait: Hæc & ipse collaudo, sed, vt obsequiuum tuum plenius Imperator agnoscat, sacrificium illi solue nobiscum. Acacius dixit: Ego Deum meum, qui est verus & magnus, pro salute Regis obtestor: sacrificium vero nec ille exigere, nec nos debemus soluere. Quis enim homini vota persoluat? Marcianus dixit: Responde cui deorum precem fundis, vt ipsi & nos vota soluamus. Acacius dixit: Opto te scire quod prosit, & Deum verum agnoscere. [qui vnum verum Deum colat,] Marcianus ait: Nomen eius mihi enuntia. Acacius dixit: Deus Abraham. Deus Isaac, Deus Iacob. Marcianus ait: Deorum ista sunt nomina? Acacius respondit: Nō isti, sed qui locutus est istis ille est Deus verus, illum timere debemus. Marcianus ait: Quis est iste? Respondit Acacius: Altissimus Adonai, sedens super Cherubin & Seraphin. Marcianus ait: Quid est Seraphin? Respondit Acacius: Altissimi Dei minister, & excelsæ sedis Antistes. Marcianus ait: Quæ te f philosophiæ disputatio vana decepit? Sperne inuisibilia: potius deos quos aspicis recognosce. Respondit Acius: Qui sunt illi dij, quibus sacrificare me præcipis? Marcianus ait: Apollini seruatori nostro, pestilentiæ & famis depulsori, per quem omnis mundus seruatur & regitur. Respondit Acacius: Illi sacrificare me præcipis, qui cum Neptuno aliquando seruiuit, qui pecora aliena seruauit? an Æsculapio fulminato? an adulteræ Veneri & portentis cæteris sacrificium impendam? Ergone eos adorabo quos dedignor imitari? quos accuso, quos horreo, quos contemno? quorum facta nunc siquis admittat, [Gentilium Deos vt homines scelestos abominetur:] seueritatem non poterit vestræ legis effugere, & modo in alijs colitis quod in alijs vindicatis? Marcianus ait: Christianorum consuetudo est multa in Deos nostros maledicta confingere, propterea te venire mecum ad Iunonem Iouemque præcipio, vt simul celebrantes dulce conuiuium, numinibus quæ sunt digna reddamus. Respondit Acacius: Quomodo hic sacrificabo illi, cuius sepulcrum constat esse in Creta? Numquid surrexit a mortuis? Marcianus ait: Aut sacrifica aut morere. Respondit Acacius? Hoc & Dalmatæ faciunt, latrocinandi arte callentes, vbi angustias terrarum & secreta itineris loca obsederint ad nocendum, [negat etiam ad id cogiso nisi iniustæ posse:] venantes singulos transeuntes: & si quisquam viator illuc pedem tulerit, hac pactione constringitur, vt aut pecuniam relinquat aut vitam. Nemo itaque ibi quid sit rationis interrogat, sed quid possit ille qui cogit. Similis est sententia, qua aut iniusta impleri præcipis, aut minaris exitium: nihil formido, nihil timeo. Ius publicum punit scortatorem, adulterum, furem, corruptorem sexus virilis, maleficum & homicidam: horum si reus sum, ante vocem tuam meipsum condemno. Iam vero pro hoc quod Deum, qui est verus, colo, ducor ad pœnam: non legis, sed iudicis voluntate compellor. Ideo Propheta clamat interminans, Non est qui g exquirat Deum omnes declinauerunt simul inutiles facti sunt. Ideo purgare te non potes: scriptum est enim, Omnis in quo iudicat sic & iudicabitur. Et iterum: vt iudicas sic iudicaberis, & vt facis, sic & erit tibi. Marcianus ait: Ego non iussus sum iudicare sed cogere: vnde si contempseris, certus esto de pœna. Respondit Acacius: Et mihi præceptum est ne quando Deum meum negem. Si tu seruis homini fragili atque carnali, cito ab hoc seculo recessuro, quem mox a vermibus scis edendum; quanto magis ego potentissimo Deo debeo obedire, h cuius virtute firmata sunt omnia, quæ constant in seculo, & cuius illud dictum est, Qui me negauerit coram hominibus, & ego denegabo cum coram patre meo qui est in cælis, cum venero in gloria & virtute iudicare viuos & mortuos. Marcianus ait: Quod discere semper optabam, repente confessus es, errorem scilicet vestræ persuasionis & legis. Habet ergo, vt dicis filium Deus? Respondet Acacius: Habet. Marcianus dixit: Quis est filius Dei? Respondit Acacius: [exponit quomodo Filium habeat Deus] Verbum veritatis & gratiæ. Marcianus dixit: Hoc habet nomen? Respondit Acacius: Non de nomine interrogaueras, sed de ipsa filij potestate. Marcianus ait: Nomen explana? Respondit Acacius: Iesus Christus vocatur. Marcianus dixit: Dic ex qua vxore conceptus est? Acacius respondit: Non hominis more Deus filium ex muliebri coitu genuit, sed Adam primum dextera sua faciente formauit. Nam absit, vt tu maiestati diuinæ contactum puellæ mortalis conuenisse affirmes: luto primi illius hominis membra composuit, & vbi integram iam compleuerat effigiem, animam & spiritum concessit. Sic & filius Dei Verbum veritatis ex Dei corde processit, & ideo scriptum est: Eructauit cor meum verbum bonum. Marcianus ait: Corporalis ergo Deus est? Acacius dixit: Ipse solus agnoscit, nos vero non agnoscimus inuisibilem formam, sed virtutem potentiamque veneramur. Marcianus ait: Si in corpore non est, etiam cordis ignarus est, nam sensus non potest esse sine membris. Acacius respondit: Non in his membris sapientia nascitur, sed a Deo datur: quid ergo pertinet corpus ad sensum? [renuit alios defectionem suadere.] Marcianus ait: Catafrigas aspice homines religionis antiquæ ad mea sacra conuersos, i reliquisse quod fuerant & nobiscum dijs vota persoluere & tu similiter parere festina. Omnes Catholicæ religionis & legis collige Christianos, & cum his religionem nostri Imperatoris imitare. Veniat recum totus populus qui ex tuo pendet arbitrio. Respondit Acacius: Illi omnes non meo nutu sed Dei præcepto reguntur. Audiunt itaq; me, si iusta persuadeam: si vero peruersa & nocitura, contemnunt. Marcianus ait: Omnium mihi trade nomina. Acacius respondit: Nomina eorum cælesti libro iudita & diuinis sunt paginis annotata, quomodo ergo oculi mortales aspicient quod mortalis & inuisibilis Dei virtus annotauit? Marcianus ait: Vbi sunt magi, socij artis tuæ, vel doctores huius artificiosæ fallaciæ? Respondit Acacius: Nos a Deo meruimus omnia & meremur: sectam vero magicæ artis horremus. k Marcianus ait: Ideo magi estis, quia nouum nescio quod religionis genus inducitis. Acacius respondit: Illos destruimus quos vos primum facitis & a vobis factos ipsi timetis: deficerent enim dij vobis, si aut artifex saxo, aut saxum non abundaret artifici. Timemus vero nos illum, non quem fabricauimus, sed a quo fabricati sumus. Qui nos creauit vt Dominus, amauit vt pater, & ab æterna morte quasi bonus l patronus eripuit. Marcianus ait: Da nomina, ne pœnæ ipse succumbas. Respondit Acacius: Ante tribunal ipse adsisto, & nomen inquiris? An speras quod multos valeas vincere, quē ipse solus m extinguo? Si cordi tibi nomina sunt, Acacius dicor, & si proprium nomen meum exploras, vocor n Agathosangelus [& socij mei] Piso Troianorum Episcopus & Menander Presbyter. Fac iā quod placet. Marcianus ait: Recipieris in carcerem vt Imperator gesta cognoscat & ex eius nutu quid de te agi debeat, decernatur. Lectis itaque omnibus gestis, Decius Imperator altercationem tam o crebræ responsionis admirans, versus est in risum, & Marciano quidem mox præfecturam Pamphiliæ dedit, Acacium vero vehementer admirans, æstimationi propriæ & legi suæ reddidit. Acta sunt hæc a Marciano Consulari sub Imperatore Decio p quarto Kalendas Aprilis q.

[Annotata]

a Tres priores lineæ desunt in vtroque MSS. Vltraiectino.

b MS. S. Huberti & Mombritius gloriam.

c Mombrit. religionis.

d Hic finis precum deest in aliquibus MSS.

e Mombrit. orbis terrarum.

f Vltraiect. S. Saluat. prophetiæ,

g Mombrit. faciat bonum.

h Mombr. & MSS. aliqua: cuius virtus in secula.

i MS. S. Maximini, reliquere quod fecerant.

k MS. Vltraiect. Carthusianorum inuenimus.

l MS. S. Max. pastor.

m Idem, vinco.

n MS. Vltraiect. S. Saluatoris: Agathangelus & Pisotraianus. MS. Carthus. Agangelus & Piso Traianus.

o MS. S. Maxim. celebris.

p Mombr. tertio Kalend.

q Quod postea multos ad fidem Christi conuerrerit & miraculorum doctrinæ gloria clarius quieuerit in pace, supra ex Menæis diximus.

DE S. THEOPHILO ET SOCIIS, ITEM SANCTO ATHENÆO, MARTYRIBVS APVD GRÆCOS.

[Commentarius]

Theophilus, & socii, Martyres apud Græcos (S.)
Athenæus, Martyr apud Græcos (S.)

[1] Vltimumhunc Martij diem auspicatur ab his Martyribus antiquū MS. Græcum Synaxarion Parisiense collegij Claromontani Societatis Iesu, sed hæc pauca solum de ijs tradit: [Memoria S Theophili & sociorum] Μηνὶ τῴ αὐτῷ, λά᾽. Ἀθλησις τοῦ ἁγίου μάρτυρος Θεοφίλου καὶ των σὺν αὐτῷ. Eodem mense die XXXI. Certamen sancti Martyris Theophili & sociorum eius. Reperimus in bibliotheca Ambrosiana Mediolani aliqua Menæa, littera O & numero 148 signata, & alia Parisijs in bibliotheca Cardinalis Mazarini, quæ celebrant eumdem sanctum Martyrem Theophilum cum socijs, & locum, tempus, genusque martyrij silent: vnde difficultas oritur diiudicandi, num alia aliqua & maiore forsan solennitate colatur: quod facta cum alijs eiusdem nominis Sanctis collatione, quia nequiuimus assequi, hic eum cum socijs detinemus.

[2] Adiungitur in dicto codice Ambrosianæ bibliothecæ S. Athenæus hisce verbis: [& S. Athenæi.] Μνήμη τοῦ ἁγίου Θεοφίλου καὶ τῶν σὺν αὐτῷ καὶ Ἀθηναίου καὶ Βενιαμῖν. De hoc in Perside passo seorsim agimus. S. Athenæum cum alijs hic ponimus, quod omnium palæstra martyrij ignoretur.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRIS ANESO, FELICE, DIODOLO, PORTO, ABDA, CORNELIA ET VALERIA.

[Commentarius]

Anesus, Martyr in Africa (S.)
Felix, Martyr in Africa (S.)
Portus, Martyr in Africa (S.)
Abda, Martyr in Africa (S.)
Cornelia, Martyr in Africa (S.)
Valeria, Martyr in Africa (S.)

[1] AntiquumMartyrologium S. Hieronymi in apographo Lucensi & Blumiano hos Martyres ita recēset: In Africa Natalis SS. Anesi, [Memoria horum Martyrum in antiquis fastis sacris:] Felicis, Diodoli, Porti, Abdæ, Corneliæ & Valeriæ. Consentit MS. nostrum vetustū etiam S. Hieronymi, sed ex duobus nominibus Porti & Abdæ fit vnicum Portidæ, vti etiam in Martyrologio eiusdem S. Hieronymi Parisijs excuso, vbi etiam S. Diodolus abest, & reliqui referuntur ad diem XXX Martij. Interim in MS. Richenouiensi, quod sæpe cum nostro apographo S. Hieronymi conuenit, ita habes. In Africa Anesi, Felicis, Diodoli, Porti, Abdæ, Corneliæ, Valeriæ, Eadem leguntur in MSS. Rhinouiensi, Labbeano, & Augustano, in hoc tamen Portæ, Aptæ legitur. In MS. Barberiniano & Treuirensi S. Maximini ordine immutato ita habetur; In Africa natalis SS. Anesi, Felicis, Diodoli, Corneliæ & Valeriæ, Porti & Abdæ. In MS. Vsuardo, Romæ apud Ferdinandum Vghellum a nobis reperto iste ordo adseruatur: In Africa SS. Diodoli, Anesi, Felicis, Corneliæ, Valeriæ, Porti & Abdæ. Quæ eodem modo leguntur in Florario MS. & apud Greuenum in Additionibus ad Vsuardum. De ijs ista habet Notkerus: In Africa SS. Anesij, Felicis, Dioduli, Proti, Cornelij & Valeriæ cum socijs eorum. In MS. codice Carmeli Coloniensis ista leguntur: In Africa SS. Dredoli, Anesij, Felicis, Porti, Corneliæ, Valeriæ & Abdæ. MS. Lætiense. [An Cornelia Virgo?] In Africa natalis SS. Felicis, Anesij, Diodoli, & S. Corneliæ Virginis. De hac ita habet MS. Atrebatense: In Antiochia natalis talis S. Romani monachi, & S. Corneliæ Virginis. Quæ eadē leguntur in MS. Tornacensi S. Martini, in quo dein additur: In Africa natalis SS. Felicis, Anesij, Diodoli. Colitur S. Romanus monachus IX Februarij, absque mentione S. Corneliæ. Vetustum etiam MS. Reginæ Sueciæ ita illos proponit: In Africa natalis SS. Anesij, Felicis cum alijs quinque: & recte: nam vniuersim cum Porto & Abda sunt septem. Holstenius in Animaduersis ad Martyrolog. Rom. perperam præter Anesium, Felicem & Corneliam voluit alios quinque addi, cum Corneliæ nomen non exprimatur, sed inter quinque ænonymos necessario comprehedatur. MS. S. Cyriaci tres profert: In Africa Felicis, Diodoli, Corneliæ. MS. paruum S. Maximini alios tres suggerit: In Africa Anesij Felicis, Valeriæ & aliorum. Casinense MS. Natalis sanctorum Martyrum Diodoli, Anesij, Felicis, Castoris & Dorothei. Verum hi duo celebrantur XXVIII Martij Tarsi in Cicilia passi. Duos solum commemorat VVandelbertus hoc versu.

Diodolus pridie emicat Anesusque Beati.

Eosdem duos enumerat Vsuardus: In Africa SS. Diodoli, & Anesi. MS. Pragense addit cum alijs quinque, quorum nomina dein indicantur Felicis, Corneliæ, Valeriæ, Portæ, Abdæ. Aliquorum nomina male exprimuntur in nonnullis MSS. ita Aquisgranense: Denesi, Felicis, Diodoli, Abdonis. Leodiense S. Lamberti: In Africa natalis SS. Anesi, Felicis, Corneli, Diobolis. Ado monasterij S. Laurentij: Item Diodoli, Anesi, Felicis, Cornelij Martyrum. Petrus de Natalibus eosdem lib. 11 num. 105 ita refert: Diodolus, Anesius, Felix, Cornelia & Valeria Portus & Abdas passi sunt II Kalend. Aprilis. Maurolycus eum paßim describit, sed hic Porcium & Abdiam formauit, at Felicius Portium & Aldiam.

[2] Bellinus loco Diodoli scripsit Theodolum: vtrumque coniunxit Galesinius & Dionysium addidit. I Africa, inquit, sanctorum Martyrum Anesij, Diodoli, Cornelij, Abdæ, Theoduli, Dionysij & aliorum. [an iungendi Theodulus & Dionysius?] In Notis citat Bedam & Vsuardum, sed inde solum habuit Diodolum & Anesium. Fatetur ergo socios alios se adiunxisse quorum nomina accepit a codice manuscripto & a Victore item. Est hic Victor Vticensis paßim ab eo allegatus, dum de Martyribus Afris agit, quasi essent in persecutione VVandalica paßi. Verum ante illud tempus fuit Martyrologium S. Hieronymi exaratum: ad quod obseruat Franciscus Maria Florentinus, Galesinium vsum fuisse codice MS. non bonæ fidei. Omittimus ergo Dionysium & Theodulum vt diuersum a Diodolo. In hodierno Martyrologio Romano ista leguntur: In Africa sanctorū Martyrum Theoduli, Anesij, Felicis, Corneliæ & sociorum. Addit in Notis Baronius: Vsuardus mendose legit Diodolum. Beda agit tantum de Anesio: de his etiam Wandelbertus: adstipulāturq; vetera manuscripta: vtiq; non Galesinio sed Vsuardo scribenti Diodolum: vti etiam MS. S. Cyriaci toties a Baronio laudatum. Certe Theodulus vt alius a Diodolo intrusus est a Galesinio, arrepta forsan occasione aberrandi, quod loco Diodoli apud Vsuardum reperti, in Martyrologio Bellini esset scriptum Theodoli. Dein alia est verborum notio, cum δόλος sit Latinis fraus, dolus, at δοῦλος seruus.

[3] Rabanus ad hunc diem ista habet: II Kalendas. In Africa, natale Anisi & depositio Ambrosij Episcopi & Natale VII Virginum quorum nomina Deus scit. [& VII Virgines.] Quæ inde ad Bedam excusum translata sunt: in quibus videtur depositio Ambrosij perperam inserta, ac natale VII Virginum, ac certe VII Martyrum, ex quibus aliquæ Virgines habentur. S. Corneliam ob aliquas eius reliquias in Britanniam Armoricam translatas ita refert Saussaius: [S. Corneliæ reliquæ Maclouij.] Apud Maclouium S. Corneliæ Virginis, quæ hodie in Africa coronata, sacrorum pignorum deuota distractione, natalem illic consecuta est celebrem.

DE S. MENANDRO MARTYRE APVD GRÆCOS.

[Commentarius]

Menander Martyr apud Græcos (S.)

[1] PræclarumMS. Synaxarium Græcum, quod pertinet ad collegium Claromontanum Societatis Iesu Parisijs, ad hunc vltimum diem Martij inter alios Sanctos exhibet S. Menandrum: quem eumdem S. Menandrum Martyrem refert aliud antiquum MS. Græcum, quod ipsi in monasterio Cryptæ Ferratæ in territorio Romano descripsimus. Circumspeximus num forte alijs diebus hic Sanctus coleretur, & reperimus in eodem Synaxario & alijs Menæis ad XIX Maij Menandrum adiunctum S. Patricio Episcopo Prusæ & alijs Sanctis qui in Menologio Sirleti & Martyrol. Rom. coluntur XVIII Aprilis. Verum cum S. Menander hic absque socijs referatur, potius diuersum arbitramur; multo minus eumdem putamus in Fastis Latinis referri, qualem dedimus XXIII Februarij Afrum Martyrem cum XII socijs suis nominibus expreßis & alijs anonymis XXV. Alium Menandrum inter Martyres Romanos exhibent antiqua Martyrologia ad Kalendas Augusti, de quo ad illum diem plura licebit quærere.

DE S. BENIAMINO DIACONO MARTYRE IN PERSIDE.

SECVLO V

[Commentarius]

Beniamin Diaconus Martyr in Perside (S.)

[1] Celebrisest S. Beniamini vna & Abdæ Episcopi memoria apud Græcos: quos hoc die solos nobis proponit Basilius Porphyrogenitus Imperator in Menologio iussu suo collecto & vulgato, & hoc habet elogium: Memoria sanctorum Martyrum Abdæ Episcopi & Beniamini Diaconi. [Elogium ex Menol. Basiltj Imp.] Theodosio iuniore imperante, florebat Abdas in Perside: qui postquam templum igni dedicatum euertit, comprehensus est, & ad Regem adductus. Hic primo quidem magna cum lenitate eum adhortatus est, vt templum reædificaret. Quod cum is fieri non posse dixisset, misso mandato omnes Christianorum ecclesias Rex destruxit: & hac occasione initium datum est persecutionis contra Christianos: in qua robur omne fidelium varijs tormentis ablatum est. Præ reliquis primum sacratissimus Abdas gladio interemptus est: dein per annos integros triginta, multi gloriosos se Martyres declararunt: ex his erant viri valde diuites, qui post varia tormenta capite plexi sunt. Tunc etiam Beniamin Diaconus suscepit viginti acutas arundines inter vngues infixas, aliam per membrum genitale immissam, & virgā crassam ac nodosam per imam sedem intrusam: atque ita beatum spiritum suum exhalauit. Eadem aliquanto magis dilatata leguntur in MS. Græco Synaxario Parisiensi collegij Claromontani Societatis Iesu; [& apud alios Græcos] multo fusiora in varijs Menæis editis & manu exaratis. In Menologio Græco Cardinalis hæc pauca leguntur: Eodem die SS. Abdæ Episcopi & Beniamin Diaconi & sociorum, qui apud Persidem martyrij coronam acceperunt. In Martyrol. Romano ista leguntur: In Perside S. Beniamin Diaconi, [& in Martyrol Rem.] qui cum verbum Dei non desisteret prædicare, sub Isdegerde Rege vnguibus acutis confixus, & spinosa sude per aluum transmissa, martyrium consummauit. Ad quem locum annotat ista Baronius. Græci de eodem hac die in Menologio, celebrantque simul natalem Sancti Abdæ Episcopi & sociorum Persarum: Verum Abdas siue Audas cum varijs socijs in dicto Martyrologio celebratur XVI Maij.

[2] Persecutionem in Christianos in Perside desæuijsse Theodosio IX & Constantio III Coss. [Tempus motæ persecutionis.] Scribit Marcellinus in Chronico. Is erat annus Christi CCCCXX. Theodoretus mox proferendus asserit cōcitatā per idē tempus, quo Theodotus Patriarcha succeßit Alexandro Antiochiæ, quod VIII Ianuarij, in Vita S. Attici Patriarchæ Constantinopolitani, factum fuisse indicato anno CCCCXX ostendimus. In Vita S. Euthymij Abbatis, XX Ianuarij a nobis elucidata, cap. 4 dicitur ea persecutio aduersus Christianos Magis mota sub finem Regis Isdegerdis, scilicet cum is senio morbisque langueret, & fuit post eius mortem a Varadane filio atrociter propagata: quem ideo persecutionis auctorem scripserunt Socrates lib. 7 cap. 18, [Acta martyrij ex Theodoreto.] & Nicephorus lib. 14 cap. 19, & sub eo S. Beniaminum passum fuisse arbitramur. De eo sequentia habet Theodoretus libro 5 Histor. Ecclesiast. cap. 38.

[3] Beniamin quoque Diaconum Rex in vincula coniecerat: [S. Beniamin e carcere liberatus,] biennioque elapso Romanorum legatus; qui alijs de caussis venerat, cum de Diacono cognouisset, liberationem eius a Rege petijt. Rex a Beniamin promitti iussit, nulli Magorum se doctrinam Christianam expositurum. Et legatus quidem iussis obsecuturum Beniamin recepit. At Beniamin Legati suasionibus auditis, Fieri, inquit, non potest, vt lumen quod accepi, non impertiam. Quanto enim supplicio dignum sit talentum abscondere, sacrorum Euangeliorum historia docet. Sed horum omnium tunc ignarus Rex, vinculis solui Diaconum imperat. Ille vero quod antea solebat facere perstitit, [fidem Christi prædicat:] in tenebris ignorantiæ detentos eripiens, & ad intelligentiæ lucem adducens. Anno transacto, cum indicata Regi fuissent quæ agebat, sisti iusso abnegare præcepit, quem adorabat. Et ille Regem percunctatus, quonam supplicio dignum ducat eum, qui deserto ipsius regno, alterum anteponat, cum is morte respondisset extremoque supplicio; tum vir sapientissimus, Qua ergo pœna, inquit; non merito plectatur is, [Regi facti sui dat rationem:] qui factorem & creatorem deserens, atque vnum ex conseruis Deum statuens, cultum, qui illi debetur, huic exhibeat? Tali oratione Rex offensus, viginti arundines præacutas manuum eius pedumque vnguibus infigi iussit. Et quia pro ludo cruciatum hunc habere illum videbat, aliam rursus acutam arundinem verendis infixit, [puncturis acerbis immoritur.] quæ identidem retracta vel impulsa dolores ineffabiles incutiebat. Post hoc supplicium impius & immanis crassum stipitem cum hærentibus ramis per imam sedem adigi iussit: atque ita generosus athleta spiritum exhalauit. Hæc Theodoretus, quæ ex eo potißimum descripta habet Nicephorus lib. 14 Hist. Eccl. cap. 20.

DE SANCTO RENOVATO EPISCOPO EMERITENSI IN HISPANIA.

CIRCA AN. DCXXXIII.

[Praefatio]

Renouatus Episcopus Emeritensis in Hispania (S.)

[1] Emerita, vulgo Merida, ciuitas Hispaniæ ad Anam fluuium, olim tempore Romanorū & Gothorū celebris ac splendida fuit, ac Sede Episcopali exornata: de cuius nonnullis viris venerabilibus, ac potißimum quinque Episcopis, virtute miraculorum ac sanctitate vitæ eminentibus, [Vita scripta a Paulo Diacono Emeritensi:] librum edidit Paulus Diaconus Emeritensis, a se inscriptum de vita & miraculis Patrum Emeritensium: quem diu desideratum curauit typis Antuerpiensibus anno MDCXXXVIII, excudi Thomas Tamaio de Vargas ac eruditis notis illustrauit. Præfatur idem Paulus Diaconus, se narrare quæ audiuerat ab eo, quem e corpore mirabiliter egressum, & ad ætherea regna peruenisse non dubitat. Concludit autem librum cum rebus gestis S. Renouati Episcopi & miraculis ad sepulcrum huius & aliorum Episcoporum patratis: nec videtur auctor diu post hunc Episcopum floruisse.

[2] Desunt antiqua Martyrologia, quæ de hisce Sanctis agunt, [cultus sacer:] quorum vices supplet dictus Paulus Diaconus. Fuisse tamen S. Renouato diem festum in Ecclesia Palentina hac XXXI Martij testatur Hieronymus Romanus de la Higuera in Martyrologio Hispanico necdum vulgato, sed relato in Martyrologio Hispanico Ioannis Tamaio Salazar, qui eum hoc elogio exornat: Pridie Kalend. Aprilis. Emeritæ Augustæ in Vettonia Natalis S. Renouati, ipsius vrbis Episcopi, cuius illustria in omnium virtutum generibus opera, cuius inclyta in commissi Pastoralis officij oneribus & honoribus acta, & in hoc seculo sanctitatis titulos compararunt, & in illo æterno glorificationis munera promeruerunt. Eumdem inter Sanctos Pontifices & Confessores Hispaniæ refert Ioannes Marietta lib. 5 Historiæ Ecclesiasticæ Sanctorum Hispaniæ cap. 42, & Elogium ex Paulo Diacono tradit, eumque sæpius titulo Sancti exornat. Idem præstat Barnabas Morenus de Vargas lib. 3 Historiæ Emeritensis cap. 15 & sequentibus. Eumdem laudat Ambrosius Morales lib. 12, Chronici Generalis Hispaniæ cap. 22, Franciscus de Padilla centuria 7 Historiæ Ecclesiasticæ Hispaniæ cap. 17, & plures alij.

[3] Tamaius Salazar Vitam S. Renouati habet ex Paulo Diacono & post ista verba, superni regni aulam … introire meruit, hæc tamquam eiusdem Pauli verba adiungit: [tempus mortis:] Pridie Kalendas Aprilis anno Domini DCXXXIII, regnante in Hispania Suintila Gothorum Rege, Pontificatum maximum obtinente Honorio. Eumdem obitus illius annum aßignat Morenus, citato Paulo Diacono. Verum ea ab alijs intrusa melius desunt in editione Antuerpiensi: quamuis non diffiteamur eum forsan dicto anno vita functum fuisse.

[4] Ambrosius Morales lib. 10 cap. 10, inuentionem reliquiarum in templo S. Eulaliæ tradit contigisse tempore Regum Catholicorum Ferdinandi & Isabellæ: [Reliquiæ inuentæ,] quando in aliqua concauitate parietis prope maius altare reperta fuit cista, in qua erant capita & ossa duodecim aut quatuordecim Sanctorum: ac dignatus est Dominus Deus commonstrare eas esse reliquias Sanctorum, tum propter suauissimum odorem, qui ex illa cista promanans repleuit totam ecclesiam & omnes præsentes exhilarauit, & ad laudes Deo dicendas excitauit, tum propter miracula mox ibi pratata, dum aliqui cæci visum, & satis multi ægri sanitatem recuperarunt. Depositæ igitur sunt omnes hæ reliquiæ cum magna veneratione in arca deaurata in istum finem confecta, quæ in sacello maiore postmodum est collocata. [cum veneratione depositæ,] Hæc Morales. Morenus lib. 3 cap. 15 censet esse reliquias Sanctorum Martyrum Germani, Iuliæ, Lucretiæ, Victoris, Stecatij & Antinogenis, quorum memoria Martyrologio Romano est inserta, tum quinque Archiepiscoporum S. Pauli, S. Fidelis, S. Mausonæ, S. Innocentij & S. Renouati, quorum Acta Paulus Diaconus illustrat, tum aliorum trium: additque Morenus hoc tam certum, tam verum, & tam bonæ traditionis esse, vt non licitum sit de eo dubium moueri.

[5] Translatæ autem sunt sacræ reliquiæ ad latus Euangelij iuxta dictum altare: ibique prædicta arca imposita est duabus columellis lapideis, [iuxta altare in ornato Reliquiario.] regula ferrea inter se deuinctis. Crescente deinde populari veneratione, extructum est eodem in loco publicis priuatisque eleemosynis tabernaculum siue reliquiarium inauratum, & per varia loculamenta distinctum, quibus singulis sericea vela & vitreæ capsulæ aptatæ sunt: & omnes maiori vna valua clauduntur, tribus seris firmanda, quarum claues penes Vicarium istius Ecclesiæ Curatum, Gubernatorem & Rectorem pro tempore existentes seruantur: intra vitreas autem, quas diximus, capsulas spectantur seorsim caluariæ ossaque maiora, & magis integra: cetera vero intra arcam sunt, quæ summa in parte reliquiarij locata, suas etiam ipsa tres claues habet.

[6] Facta est porro Translatio ista cum maxima solennitate, sacris operante & pompam processionalem sequente D. Francisco de Nauarra, [Festum trāslationis Dom. 4 Quadrag.] Pacis-augustæ Episcopo, ad hoc inuitato per Magistratus, & assistente Gubernatore D. Gastone de Peralta, Marchione de Falces, anno MDLVI: eiusque annua memoria recolitur ipsa, quo facta est die, quarta scilicet Dominica Quadragesimæ: quando Reliquiarium aperitur, & quatuor locelli vitrei processionaliter circumferendi per templum educuntur. Ostenduntur etiam eædem reliquiæ reuelatæ in festis SS. Eulaliæ, Seruandi & Germani; itemque in festo Corporis Christi, ad excitandam supplicantium deuotionem, deportantur a Presbyteris sacerdotaliter vestitis.

[7] Denique meo rogatu & consentiente Magistratu, ipsam maiorem arcam nouissime aperuit Licentiatus Don Didacus de Albear Cerecedo, [Postrema inspectio anno 1632.] Religiosus Ordinis S. Iacobi, & Prouisor huius ciuitatis, Vicarius & Curatus dictæ ecclesiæ. Ego vero ad illam inspiciendam ascendens, vidi plenam ossibus & caluarijs: quarum vna integra erat, ceteræ in multas diffractæ partes, & his permixta ossicula minora, velut puerorum aut puellarum, candida omnia & velo operta sericeo, ac suauem odorem redolentia: qui odor etiam ad omnes circumstantes peruenit, permansitque diu post clausam arcam in manibus Prouisoris & Clericorum, qui sacra pignora contrectarant. Aderant cum hæc fierent anno MDCXXXII, die XXIV Martij, D. Andreas Criado de Castella, Eques Ordinis S. Iacobi, Gubernator vrbis; & D. Alfonsus Messias de Prado, Eques eiusdem Ordinis, atque D. Ferdinandus de Toleto & Zapata, Rectores & Commissarij a ciuitate ad hunc actum deputati, alijque Equites ac viri nobiles. Deinde confectæ sunt claues nouæ: quarum vna Prouisori data est tamquam Curato ecclesiæ, secunda Gubernatori, tertia mihi tamquam Rectori ad hunc finem designato. Hæc Morenus.

VITA
Auctore Paulo, Diacono Emeritensi.

Renouatus Episcopus Emeritensis in Hispania (S.)

BHL Number: 2530

[1] Fverunt pleriq; idonei viri ante non satis plurimos annos clementia diuina in prouincia Lusitaniæ, qui a mente ferunt gestum Saluatoris nostri miraculum: [Abbas Caulianæ,] dum in monasterio, cui Cauliana vocabulum est, quod Emerita vrbe haud procul situm ferme millibus octo distat, Reuerendissimus vir piæ memoriæ b Renouatus Abbas præesset, post quæ etiam Emeritensi vrbi Pontifex extitit mirificus, atque sagaci solicitudine, vtpote vir perspicax, & nimium acris ingenij, [sedulo monachos regit:] multumque in omni disciplina ac timore Domini strenuissimus. [Hic dum] cunctos illic commorantes monachos sedulo per bonam conuersationem, & sancti operis exempla ad supernam patriam prouocaret, cunctusque grex pastorem præeuntem arctis semitis callibusque prosequerentur cælicis, lupus vorax vnam ei toto adnixu conatus est ore mordaci laniare ouiculam. Ita dumtaxat, vt omni cœtu sanctæ congregationis in Domini laudibus persistente, atque regulari tramite in timore Domini degente; quidam monachus ab eorum discrepans sanctissimis moribus, [monachum gulæ & furto deditum,] gastrimargiæ & ebrietati inæstimabiliter incumbens, c ei semetipsum contradidit: deinde ad maiorē declinans d contemptū, furari, quæcumque potuisset reperire, cœpit. Quem dum prædictus vir sæpius blande moneret, nec facile coërcere valeret, [blande,] iterum iterumque verborum obiurgare increpationibus studuit: sed eum nec sic ab illecebrosa edacitatis delectatione, [tum seuere monet:] atque furti rapacitatisque intentione cassauit. Hunc ergo flagris verberare, parcimonijs afficere, ergastulisque tradi præcepit: sed ille nihilominus in pristinis perdurans piaculis, [sed nec flagris emendat:] non solum a flagitijs minime cessabat; sed diebus quotidianis semetipsum polluens, antris Auerni tartareis mancipare magis magisque festinabat.

[2] Cumque eum videret tantopere pessimæ intentionis pergere viam, vt nec tot vicibus increpatus, nec toties verberatus, emendari voluisset; [relinquit eum suæ libertati:] tactus dolore cordis intrinsecus, dimisit eum abire secundum desideria cordis eius; ac præcepit his, qui præerant promptuarijs monasterij, vt quacumque hora vellet ingredi, quæcumque in cellarijs optima, quæcumque dulcia reperiret, eum vsque ad vomitum nullus edere aut bibere prohiberet: etiam, [ingrediendi promptuaria,] si aliquid asportare & abscindere ex more vellet, liberam potestatem haberet: vt plenius dignosceretur, postquam gulæ aut ventri satisfecisset, quidnam postmodum esset acturus. Ille vero iuxta præceptum claustra reserata aperiens, opulentissimi (vt fertur) monasterij cellaria opima clam penetrauit, obsitus eminus custodibus tamē circumquaq; callida dissimulatione cernentibus, ignorante illo, ac præstolantibus quidnā ageret. [vorandi, potandi,] Quæcumque [autem] dulcia & suauia esu potuque reperisset, eo vsque passim vorabat bibebatque, quousque mente perdita vix ambulare valebat; posthæc fercula diuersa furtim surripiens, etiam vascula vinaria, quæ vsitato nomine e guillones, aut f flascones appellant, auferebat, [auferendi,] & in horto contiguo monasterij inter arbusta frondosa aut arundineta condensa in loco abditissimo occultabat. Tum deinde cibo iam nimio crapulatus, temulentiaque poculorum satiatus, sibimet accubitum sternebat, & apponens, quæ furauerat, quamuis iam non delectaretur & nimium onusto ventre ructaret, tamen adhuc edere & bibere cupiebat: [dormiendi.] sed dum grauato perquam aluo lingeret potius quam manducaret, illico occurrente somnio obdormiebat; tum deinde venientes canes quæcumq; portauerat, comedebant. Custodes itaque e regione intuentes, vascula quæ detulerat, dormiente illo, ad cellaria reuocabant. Dumque hæc multa per temporum spatia peragerentur, & nullus eum aliquando iam emendari crederet, hoc exemplo Pastor & Saluator bonus de ore leonis eum abstraxit. Accidit namque, vt die quadam, more solito, [Curat per pueros inculcari iudiciū Dei,] primo diluculo de cellario temulentus exiret; quem vt viderunt ebrium pueri paruuli (qui sub pædagogorum disciplina in scholis litteris studebant) hac protinus voce exclamauerunt: Considera iudicium terribile Domini, considera tremendi examinis metuendam sententiam; considera formidandam atque horrendam eius iudicij vltricem seueritatem; considera etiam annos ætatis tuæ, & sic tandem mores commuta in melius, & vel vno die ante mortem tuam corrige vitam tuam: quia nobis infantibus, quæ tu agis non licet agere, [& mortem vicinam.] quanto magis tibi, qui iam ætate plenus esse cerneris.

[3] Cumque hoc audiret, pudore nimio coopertus erubuit, [Hic tandem compunctus,] statimque compunctus est, & eiulatu magno flens cum lacrymis eleuans oculos suos ad cælum, dixit: Domine Iesu Christe, Saluator animarum, qui non vis mortem peccatoris, sed vt reuertatur ab iniquitate, & viuat; te precor, vt corrigas me, & auferas istud ignominiosum opprobrium de facie mea; aut certe, [cupit mori:] si tibi placet, iam tolle me de hac miserabili vita, vt amplius improperium faciei meæ non audiam. Quem statim Diuina pietas exaudire non distulit; sed de præsenti in eodem loco dolore percutiens, vi febrium æstuare fecit. Nimirum dexteræ Excelsi immutatio intantum eum commutauit in melius, vt abhorrens omnes carnales delicias, flagranti animo pœnitentiæ remedium mox appeteret, [pœnitentiam petit,] Corporis videlicet Cruorisque Dominici Sacramentum desideraret. Sed dum antefatus almus Pater putaret eum phrenetica aut improba mente id flagitare, pœnitentiam plenariam dare distulit, sed tantumdem ei viaticam gratiam impertiuit, ac tribus diebus totidemque noctibus lacrymis & confessione mirifica satisfecit. Tertio posthæc die demigratus e corpore, & valefaciens cunctis Fratribus, [intelligit peccata sibi dimissa:] sic ait: Cognoscite, quod omnia delicta mihi dimissa sunt, & ecce præ foribus sanctissimi Apostoli Petrus & Paulus, necnon & beatissimus Laurentius Archidiaconus & Martyr, cum innumerabili turba candidatorum me expectant, cum quibus ad Dominum pergere debeam: [moritur:] & hæc dicens migrauit e corpore. Post quindecim vero aut eo amplius annos memorabilis amnis Anas nimium excrescens ripasque aluei sui supergradiens, [post 15 annos cum vestibus incorruptus reperitur.] fluenta liquoris late aspersit, & ruinas ædium per villulas vicinas littori suo multas fecit; similiter & Caulinianensis monasterij cellas euertit: quas dum monachi restaurare voluissent; contigit, vt dum fundamenta construunt in cellula, qua supradictus iacebat, ipsum sepulcrum aperirent. Sed mox inde nectareus odor erupit: ipse vero integer & incorruptus repertus est, acsi hora eadem fuisset humatus, vt nec vestimenta eius, nec capilli ex aliqua parte cernerentur fuisse corrupti.

[4] Post discessum namque supradicti sanctissimi ac venerabilis Massonæ Episcopi subrogatur vir summæ humilitatis ac simplicitatis, [Post Massonam creati Episcopi S. Innocentius,] Innocentius nomine, cuius meritum nominis indicauit vocabulum, innocens vtique & simplex, neminem iudicans, neminem condemnans, nemini nocens, innocuus semper, & pius cunctis suæ vitæ temporibus extitit. Qui & eodem tempore, quo ordinatus est (vt fertur) in ordine Diaconorum vltimus habebatur: tantæ denique sanctitatis, tantæ compunctionis fuisse perhibetur, vt quoties pluuia deerat, & æstu nimio terra longa siccitate exarebat, [pluuiam precibus impetrat,] collecti in vnum ciues loci illius cum eodem per basilicas Sanctorum precibus Dominum exorantes pergebant; repente vero, quoties cum eo procedebant, pluuia cælitus largiflua tribuebatur, quæ plenissime terram satiare potuisset. Vnde non dubium erat, quod eius lacrymæ ex tam humili simplicique mente editæ, apud omnipotentem Dominū, non solum hæc, verum etiam potiora ijs obtinere potuissent.

[5] Quo etiam defuncto, Renouatus Sacerdotij culmen cunctis virtutibus decoratus non immerito promeruit: [tum S. Renouatus,] vir denique natione Gothus, generoso stemmate procreatus, familiæ splendore conspicuus: erat enim procerus corpore, forma perspicuus, statura decorus, [excellens venustate corporis,] obtutu gratus, venusto vultu, decora facie, nimiumque admirabilis aspectu: sed quamuis extrorsus habitus sui gloria esset decoratus, introrsus pulcrior habebatur, lumine sancti Spiritus illustratus. Multis nimirum artium disciplinis existebat eruditus, multisque virtutum varijs generibus: erat enim egregius in omnibus operibus suis, æquissimus, iustissimus, [eruditione & virtutibus,] nimiumque acris ingenij, & in omnibus disciplinis ecclesiasticis vehementer instructus, atque in diuinis voluminibus perquam exercitatus. Hic dum multis virtutibus coruscaret, [ac similes post se relinquens discipulos,] sacra doctrina nonnullos discipulos erudiens, sanctissimoque exemplo vitæ suæ instituens, prudentia videlicet, sanctitate, patientia, mansuetudine, misericordia, plurimos tales, qualis extitit, lumine iustitiæ sequendique dogmatis prædicatione effecit; cuius doctrina hactenus rutilat ac refulget Ecclesia, vt sol & luna. Dein, cum per plurimos annos irreprehensibiliter rexisset Ecclesiam, Angelicis cœtibus [animam] copulaturus, omnibusque cælestibus partium supernarum legionibus coniuncturus, [ad Christum migrat:] mirabiliter artubus resolutis e corpore egrediens, superni regni aulam cum Christo semper mansurus, & sine fine regnaturus, introire meruit g.

[6] Horum igitur supradictorum Sanctorum corpora in vna eademque cellula haud procul ab altari sanctissimæ Virginis h Eulaliæ honorifice tumulata quiescunt: [sepelitur prope altare S. Eulaliæ, cum alijs Episcopis,] ad quorum denique veneranda sepulcra tantam Christus quotidie confert copiosæ caritatis gratiam, vt quacumque fuerit quispiam ægritudine conuexatus, quocumque fuerit etiam languore afflictus, statim vt diuinum Numen illic toto corde depoposcerit, omnes a se morbos discussos omnesque maculas pulsas diuinitus sentiens, [ac miraculis claret.] hilaris sanusque ad cupitam per Dei gratiam perueniat sanitatem. Quantitatem scilicet miraculorum obituumque simul Christi militum, impeditus, vt potuit, sermo enarrauit; qui quamlibet ex colore nimio peritis imperite displiceat, omissa pompa verborum humiliter sentientes credentesque nobilitat, & quoddam emolumentum bonæ mercedis legentibus audientibusque accumulat. Ego autem humilissimus omnium a fastidiosis lectoribus precor, vt legant prius huius codicis opuscula, & postea despiciant; ne videantur non ex iudicio, sed ex odio præsumere & ignorata damnare. Illud tamen manifessime cognoscant, me amore Christi & dilectione sanctissimæ Eulaliæ impulsum, vt scriberem, manifesta retulisse, vera proculdubio veraciter exposuisse. Vni in Trinitate Domino semper manenti, regnantique perenniter gloria, honor, fortitudo, gratiarum actio, virtus, potestas, & benedictio nunc & semper & in secula seculorum. Amen.

[Annotata]

a Excusum erat clementer, quod correximus.

b Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano tomo 1 pag. 154 recenset sui Ordinis, Caulanianum monasterium, ex quo prodijt S. Renouatus Archiepiscopus Emeritensis. De quo agit tom. 2 pag 327, additq; inter Augustinianos monachos recenseri a Ludouico de Angelis & Cornelio Lancilotto, & sequitur Philippus Elssius in Encomiastico Augustiniano pag. 601. Morenus supra citatus Ordini Benedictino adscribit Caulianum monasterium & S. Renouatum. Fuerunt sub alijs regulis tunc plurima monasteria, vt alibi sæpius dictum, neque vlli iam dictorum Ordinum ab antiquis scriptoribus attribuitur.

c In excuso erat semetipsum contra dedit.

d Ibidem Intentum.

e Guillo, Gillo, Gello in Glossario Camberonensi MS. vas fictile. Consule Onomasticon Rosvveydi ad Vitas Patrum.

f Flasco vini in Vita S. Benedicti Abb. Anianæ 12 Februarij, num. 28 litt. 1, vbi diximus indicari, lagenam, vas figlinum aut vitreum vino conseruando idoneum.

g Hic interposuisse Tamaium Salazar diem & annum obitus, supra diximus.

h Colitur hæc, S. Eulalia 10 Decembris: de ea egimus ad Vitam S. Eulalia Virginis & Martyris Barcinonsis 12 Februarij.

DE SANCTO MAVRICILIO ARCHIEPISCOPO MEDIOLANENSI.

CIRCA AN. DCLXX

[Commentarius]

Mauricilius Archiepiscopus Mediolanensis (S.)

[1] IosephusRipamontius cum parte prima Historiarum Ecclesiæ Mediolanensis libro VIII late res gestas & obitum S. Ioannis Boni, Archiepiscopi Mediolanensis, deduxisset, hæc pauca sub finem dicti libri de tribus successoribus tradit: Sequitur Bonum Antoninus Fontana, hunc deinde Mauricillus, Mauricillum Ampelius, omnes æui breuis Episcopi, nec alia re noti, præterquam fama sanctitatis & vigilantiæ. Habent dicti Archiepiscopi suam apud Insubres venerationem, Ioannes Bonus die X Ianuarij, [Cultus sacer:] Antoninus XXXI Octobris, Ampelius VIII Iulij, & Mauricilius XXXI Martij: quo die S. Mauricilius Episcopus Mediolanensis & Confessor proponitur in Kalendario Missalis Ambrosiani, anno MDLX excusi. Deest interim in Martyrologio Petri Galesinij, qui Protonotarius Apostolicus pro Illustrißimo Archiepiscopo subscripsit Tabulæ Archiepiscoporum ex decreto Concilij prouincialis quarti editæ anno MDLXXXIV, in qua ista leguntur: S. Mauricilius maximarum virtutum nomine illustris, [elogium:] a Clero summa consensione Archiepiscopus electus, & a Pontifice confirmatus sedit menses quatuor magna cum testificatione sanctitatis suæ. Obijt in Domino pridie Kalendas Aprilis, sepultus in ecclesia S. Satyri Sunt eadem excusa inter Acta Synodalia S. Caroli Borromæi parte 2 pag. 840; & similia referuntur a Ioanne de Deis, & Francisco Besutio de Archiepiscopis Mediolanensibus, item a Ferrario in Catalogo Sanctorum Italiæ, qui eumdem retulit etiam in Catalogo generali.

[2] Circa tempus Sedis nihil certi statui potest quia de S. Ioanne Bono rationem temporis accuratam iniri non posse diximus die X Ianuarij: [tempus Sedis:] huius Successor S. Antoninus consecratus est in festo Natiuitatis S. Ioannis Baptistæ, ac sedit tres quatuorue annos, ita variāt auctores: cui subrogatus S. Mauricilius traditur suam confirmationem obtinuisse ab Adeodato Papa aut huius successore Domno. At Bessutius statuit sedisse imo & mortuum esse anno DCLXVII, quando præerat Ecclesiæ S. Vitalianus Papa, quod nobis non improbatur: quia diximus videri S. Ioannem Bonum circa annum DCLIX e viuis deceßisse.

[3] Corpus S. Mauricilij etiamnum adseruari in templo S. Satyri fratris S. Ambrosij tradit Paulus Morigius in Sanctuario Mediolanensi pag. 54 & sequentibus, [corpus in ecclesia S. Satyri.] & ista verba ex bibliotheca Vaticana allegat: Aspertus creatus Archiepiscopus ecclesiam in honorem S. Satyri fratris Diui Ambrosij extruxit, & in ea collocauit corpus S. Mauricilij Archiepiscopi. Ripamontius lib. 9 pag. 600 asserit Anspertum Archiepiscopum posuisse templa, quæ manent adhuc, Diuo Satyro ac Diuo Siluestro. Creatus Aspertus siue Anspertus traditur anno DCCCLXX, atque annos XIII sedisse.

DE S. GVIDONE ABBATE POMPOSIANO ORDINIS S. BENEDICTI, SPIRÆ IN GERMANIA.

AN. MXXVI

Commentarius præuius.

Guido Abbas Pomposianus Ordinis S. Benedicti, Spiræ in Germania (S.)

§ I Pomposa monasterium amatum a B. Petro Damiano Guidonis sanctitas. Vitæ variæ scriptæ.

[1] Interostia Padi fluminis duo eminent, atque a Polybio lib. 2 solum memorantur: quorum aliud Padi nomen obtinet, dum fluuius, [Prope Padū de Volane] paucis ab Adria vrbe millibus passuum decurrens, in mare Adriaticum effūditur. At supra vrbem Ferrariam alterum Padi brachium semouetur, ac Padus de Volane dicitur, qui postquam Ferrariam alluit, [Pomposæ monasterij] postmodum per ostium Volanes, quod Polybius Olane dixit, in idem mare dilabitur. Ad dextrum latus Padi de Volane est Pomposia, Benedictini Ordinis cœnobium, duobus circiter millibus passuum a dicto Pado de Volane, & sex a mari dißitum, olim, teste Constantino Caietano, celeberrimum, nunc temporum iniurijs inglorium, subest Patribus cœnobij S. Benedicti Ferrariensis: aut certe vt Leander in Romanula scribit, iure Commendationis habetur. Hæc tota circumcirca ditio maritima pertinet ad Ducatum Ferrariensem, [Abbas S. Guido:] quamuis sub Archiepiscopi Rauennatis diœcesi fuerit comprehensa. In hoc monasterio Pomposiano seculo Christi decimo vitam monasticam est auspicatus S. Guido, cum ante ab altero Padi latere triennio apud Martinum eremitam fuisset exercitatus. Abbas postmodum præfuit per annos octo & quadraginta, mortuus anno MXLVI: hic crescente monachorum numero, vti Acta infra habent, nouum construxit monasterium, & anno MXXVI celebrauit dedicationem Ecclesiæ S. Mariæ vti obseruauit Caietanus. [ecclesiam dedicat an. 1026] Ad hoc monasterium B. Petrus Damianus a S. Guidone euocatus biennio in eo docuit: vti S. Ioannes Laudensis illius discipulus in Vita eius, a nobis ad XXIII Februarij elucidata, explicat num. 18 his verbis:

[2] Cum eius opinio iam latius effusa crebresceret, Wido venerabilis Abbas Pomposianus, [aduocat B. Petrum Damianum] vir sanctissimus, suos legatos ad huius Abbatem dirigens, postulauit, quatenus caritate Fratrum eum ad suum monasterium destinaret, secumque aliquam diu remorari permitteret, quo poscentibus Fratribus verbi sacri erogare pabulum debuisset: eiusque pia petitio caritate, quam postulat, Deo disponente, minime frustratur. Illic enim dirigitur, [qui 100 monachos biennio docuit,] vbi caterua Fratrum centenarium numerum ferebatur implere. Cumque ibidem fere biennio retentus, non paruum fructum ex iacto verbi semine fidelis operator Domino tulisset, accepto Abbatis sui mandato, subnexo etiam obedientiæ verbo, quatenus ad se redire debuisset, licet pluribus obstrictus precibus, teneri vltra nequaquam valuit… Peracto igitur cum suis confratribus permissi temporis spatio, iterum eiusdem rei gratia, ob quam Pomposiam ierat, ad S. Vincentij monasterium pergere iubetur. Hæc ibi. Missus Pomposiam B. Petrus Damianus videtur circa annum MXXX, [circa an. 1030.] & superstes fuisse post obitum S. Guidonis annis sex & viginti, mortuus anno MLXXII. Quo is affectu prosecutus fuerit monachos Pomposianos, docet lib. 6 epistolarum, ep. 6, quam quia breuis est & neruosa, lubet apponere, ita ergo scribit.

[3] Religiosissimis & Sanctis viris omnibus, qui Pomposiæ Deo deseruiunt, [cum magna reuerentia ad illos scribit,] Petrus deuotissimæ seruitutis obsequium. Dilectissimi Patres & Domini, qualiter cor meum vestræ caritatis incendio ferueat, quibus circa Pomposiæ monasterium amoris facibus inardescat, nolo scribere, ne fortasse videar adulationibus deseruire. Cuius rei testis est ipsa conscientia; illis etiam non est prorsus occultum, qui mecum possunt frequenter habere colloquium. Vos etiam, dilectissimi, licet corporis habitatione semotum, nolite me extraneum esse decernere: nolite me etiam amicum quemlibet vel qualemcumque socium deputare: [obsequia offert:] sed & nos & totum nostrum conuentum, quasi proprij vestri iuris possessionem esse indubitanter agnoscite, & quidquid vobis placuerit, tamquam vestris subiectis atque domesticis, [petit a morte sua eorum preces.] absque vlla cunctatione iubete. Vnde vos, dilectissimi, lacrymabiliter obsecro, & ad sancta vestigia vestra me prostratus aduoluo, vt pro me seruo vestro semper orare dignemini: & præcipue cum mortuus fuero, quidquid de vestræ congregationis monacho facitis, hoc etiam de me misero facere studeatis. Rogo autem, Domini mei, paruulam benedictionem de manu serui vestri benige suscipite, & non quid, [munus mittit:] sed a quo; non quantum, sed ex quanto proferatur, attendite,

[4] [inscribit illis librum de Perfectione monachorū] Idem Petrus Damianus opusculum XIII de Perfectione monachorum, in quatuor & viginti capita distinctum inscripsit Domino O… venerabili Abbati Pomposiano & sancto Conuentui. An Guidoni legendum, dubitamus. Certe opusculum sextum inscripsit Henrico Archiepiscopo Rauennati, a Leone IX Pontifice Romano, anno MLIII inaugurato, ac Kalendis Ianuarij anni MLXX vita functo: in cuius opusculi cap. 29 illustre testimonium perhibet de sanctitate ac veneratione S. Guidonis. Nostra quippe ætate, inquit, beati virii, [testatur S. Guidonem non diu post obitum legitime Sanctis adscriptum] videlicet Romualdus Camerinensis, Amicus Ramibonensis, Guido Pomposianus, Firmanus Firmensis, & quamplures alij sanctæ conuersationis studio floruerunt: super quorum videlicet veneranda cadauera ex Sacerdotalis concilij auctoritate sacra sunt altaria erecta, vbi nimirum diuina mysteria miraculis exigentibus offeruntur. Idem Petrus Damianus in Vita S. Romualdi, a nobis ad VII Februarij edita, asserit num. 105 post quinquennium a Sancti obitu datam monachis ab Apostolica Sede licentiam, vt supra venerabile corpus eius altare construerent. Baronius ad an. 993 num. 8 ob allegata Petri Damiani verba tradit, concedere licentiam ex Synodali decreto, vt supra corpus defuncti erigeretur altare, hoc ipsum fuisse inter Sanctos annumerare, vt anniuersaria memoria de ijs agi posset. Egimus IX Martij de S. Firmiano seu Firmano, vbi hunc locum exactius explicauimus.

[5] Acta S. Guidonis Abbatis triplicia ex varijs codicibus MSS. nacti sumus: [Vita datur ex MS. Bodecensi] prima descripsit Ioannes Gamansius noster ex Paßionali peruetusio in Bodecensi cœnobio Canonicorum Regularium diœcesis Paderbornensis in VVestphalia adseruato. Auctor huius monachus Pomposianus & forsan eius discipulus fuit, qui num. XI ista habet: Quoniam de viuente nobiscum adhuc loquimur, [auctore monacho Pomposiano coæuo:] quæ viuens egerit, prius est vt dicamus. Et num. 12 Hæc minima sunt ad comparationem eorum, quæ tantum auditu comperimus. Aliam Vitam habuit Laurentius Surius, & vt præfatur, ex vetusto exemplari MS. ab eius quodam æquali, vt apparet, scriptam sed & stylum mutauit & contraxit. Eamdem nobis cum primæuo stylo olim submisit Ioannes Carolus, [alia ex MS. Spirensi:] tunc collegij Societatis nostræ Rector Spiræ. Sed vtraque tam Surianæ, quam nostra est imperfecta, cum multa quæ in vita egit desint, cum eius obitu, ac corporis translationibus. Tertia Vita seu potius compendium est, [compendia extāt in MS. Pomposiano.] quod MS. codice monasterij Pomposiani descriptum & a Constantino Caietano cum suis Animaduersionibus ad Cardinalem Baronium missum, reperimus Romæ in bibliotheca Vallicellana Patrum Congregationis Oratorij in codice O inter Vitas Sanctorum a Gallonio collectas. Huic compendio simile est, quod cultioribus verbis libro quinto historiæ Rauennatium inseruit Hieronymus Rubeus, additque sub finem hoc a tempore obitus eius circumlatum elogium. Norma, decus morum, Doctor Pomposianorum, Guido beatissimus.

[6] Alia vitæ compendia sunt in Breuiarijs Ecclesiæ Spirensis: ex his aliquod habemus iussu Mathiæ Romungi Spirensis Episcopi correctum, & anno MCCCCLXXVIII, [& in Breuiariis Spirensibus,] quo is e vita disceßit, sub Ludouico Helmstadio successore editum: aliud etiam habemus anno MDIX Venetijs excusum, cum dedicatum biennio ante esset Philippo Rosenbergio Episcopo Spirensi, quod itidem recusum habemus Coloniæ cum facultate Eberhardi Episcopi signata anno MDXC. In his vltimis aliqua magis particularia proferuntur de corpore S. Guidonis Spiram translato. Inserunt & varia de S. Guidone encomiæ Gaspar Bruschius, Guilielmus Eisengrenius, & Ioannes Pistorius in suis de Episcopis & rebus Spirensibus commentarijs. Adiunxit Eisengrenius Vitam eius Sapphico carmine descriptam & XXXIV strophis deductam a Theoderico de Dietz Ludimoderatore collegij S. Guidonis Spiræ anno MCLXIX. [Vita carmine scripta.] Carolus Sigonius de Regno Italiæ ad annum Christi MXLVI sanctitatem Guidonis his verbis celebrat: Guido Pomposiæ Abbas, sanctitate per ea tempora clarus, cum accitus ab Henrico Imperatore, [elogium Sigonij,] obuiam illi venisset in oppido S. Domnini mortem oppetijt, atque a sepultura sua miracula plurima edidit, ex quo corpus eius Parmam delatum, summo in honore haberi est cœptum. Hæc Sigonius, quæ accuratius in ipsis Actis habentur. Hermannus Contractus, qui tum florebat, ad annum MXLVII ista tradit. Imperator, cœpto redeundi itinere, [& Hermanni Contracti.] Mantuæ Paschale festum in grauissima decumbens ægritudine commoratur: postea conualescens corpus B. Widonis Pomposæ monasterij Abbatis, in magna sanctitate ante non annum integrum defuncti, plurimis glorificatum miraculis, de Parmensi, vbi sepultum fuit, ciuitate ad vrbem Spiram transferendum, magno secum cum honore de Italia rediens deuexit… & corpus præfati Abbatis in incepta quadam extra vrbem basilica tumulari fecit.

§ II Cultus sacer varijs diebus. Ecclesia S. Guidoni dicata.

[7] Qvodie S. Guido e vita mortali ad immortalem discesserit, inter nonnullos auctores cōtrouertitur: num scilicet id contigerit pridie an postridie Kal. Aprilis. [Cultus sacer die 31 Martij eius natali.] In Actis antiquis auctore monacho Pomposiano, & forsan eius discipulo, dicitur obijsse anno ab Incarnatione Domum MXLVI, pridie Kalendas Aprilis: quæ eadem leguntur in antiquis Breuiarijs Ecclesiæ Spirensis, vel ideo accuratius a nobis recensitis, & sequuntur Surius, eiusq; compendiatore, Haræus, Lippelous, Rosweidus alijq;, item Trithemius lib. 3 de viris illustribus Ordinis S. Benedicti cap. 317, & in Historia Hirsauguiensi ad dictum annum MXLVI. Ei adhærent VVion, Dorganius, Menardus, Bucelinus in suis manasticis Martyrologijs, item supra memoratus Eisengrenius, Molanus in prima editione additionum ad Vsuardum, [non translationis Spiram:] Canisius in Martyrologio Germanico. Ad quem etiam diem de eo agit Ferrarius in Catalogo generali, sed perperam arbitratus agi festum translationis corporis in vrbem Spirensem.

[8] Alij secundum diem Aprilis, seu postridie Kalendas Aprilis, aut IV Nonas Aprilis natalem eius statuunt: [2 Aprilis aliquibus natali,] ita cū tertia Vita facit Hieronymus Rubeus, & testatur Hieronymus de Fabri, in sacris memoriis antiquæ Rauennæ pag. 343 natalem eius in Abbatia Pomposiana & Rauennensi S. Seueri celebrari secunda die Aprilis, ad quam compendium vitæ edidit Ferrarius in Catalogo generali. Quid si dicatur Burgi S. Domnini obijsse XXXI Martij, [an ob corpus Parmæ depositum?] eiusq; corpus Parmam translatum post cæcum illuminatum, ibidem depositum fuisse die secunda Aprilis, atque diem depositionis, vt sæpe alias, pro die obitus & natali habitum esse? Petrus Riccordatus in Historia monastica Italice edita diario 5 pag. 558 tradit eum ad meliorem vitam transijsse quarta die Aprilis, anno MXLVII: vbi male expreßit diem IV Nonas Aprilis, [perperam 4 Aprilis,] & annum translationis Spiram sumpsit tribuitque anno mortis.

[9] Diem translationis corporis in vrbem Spirensem aßignant Breuiaria Spirensiæ IV Nonas Maij: & in ecclesia Spirensi a primis Vesperis facta solum commemoratione de Inuentione S. Crucis (tam in Breuiarijs quam Missalibus, [4 Maij ob corpus Spirā translatum] quale aliquod habemus in pergameno olim scriptum) ista legitur Oratio: Deus Martyrum palma, corona Confessorum, exaudi nos in B. Guidonis, dilecti tui Sacerdotis & Abbatis, festiuitate lætantes, eiusque precibus placatus & meritis, ab omnibus nos absolue peccatis. Per Dominum &c. Memoria huius celebritatis apud Spirenses inscripta est Martyrologio Coloniæ & Lubecæ, anno MCCCCXC excuso, item Auctario Greueni ad Vsuardum, MS. Florario Sanctorum, MS. Indiculo Sanctorum Ordinis S. Benedicti, & MS. Martyrol. Brugensi Guilielmitarum, & alicui collectioni MS. quam apud nos adseruamus. Trithemius supra citatus asserit festum eius celebrari quarto Kalendas Maij, quando corpus eius de Italia fuit ad ciuitatem Spirensem translatum per Henricum Imperatorem, [& per errorē 28 Aprilis.] vbi in ecclesia Collegiata sub eius honore fabricata quiescit. Verum mendum subest & quarto Kalendas Maij, pro quarto Nonas Maij scriptū fuit. Interim VVion, Menardus, Dorganius, Bucelinus, Ferrarius alijque sequuntur Trithemium, errorem eundem in Chronico Hirsaugiensi ad annum MXLVI repetentem, vbi alio mendo vocat S. Guidonem Abbatem Bobiensis monasterij, quod ad Trebiam fluuium a S. Columbano extructum ad Ducatum Mediolanensem spectat. Vtrumque errorem Trithemij descripsit Eisengenius.

[10] De hac translatione in Breuiarijs Spirensibus ista leguntur: Henricus Imperator fecit sacras exuuias Spiram transferri in ecclesiam Collegiatam, quæ tunc a Patrono suo primo, Diuo Ioanne Apostolo & Euāgelista nomen habuit, [ecclesia illi dicata:] nunc vero ob sacratissimarum præsentiam reliquiarum S. Guidonis appellationem obtinuit: vt quemadmodum Conradus Imperator, eius nominis secundus, pro fundamento iaciendo in primi lapidis collocatione felix eidem ecclesiæ dedit initium; ita per filium eius Henricum tertium a venerandis huiusmodi reliquijs, manu sua præsentatis, non indignum sumeret post tantam immutationem cognomentum. Hæc ibi. Obseruant Eisengrenius & Pistorius, in beatissimi huius viri magnifico Mausoleo, in marmore polito & leuato, hæc verba legi: Hic reqviescit corpvs S. Gvidonis Abbatis. Religiosam quoque sacratissimi corporis illationem in templo S. Guidonis Spiræ hisce litteris deprehendi. [inscriptiones.] Henricvs III Romanorvm Imperator, Conradi II Imperatoris filivs, corpvs S. Gvidonis in hanc ædem transtvlit anno MXLVII.

VITA Auctore monacho Pomposiano coæuo. Ex MS. Bodecensi.

Guido Abbas Pomposianus Ordinis S. Benedicti, Spiræ in Germania (S.)

BHL Number: 8876

EX MS.

PROLOGVS.

[1] Beati Guidonis, viri per omnia egregij, vitam scripturi, [Pauca & certiora scribit auctor.] lectorem operis huius monemus, ne inter angustias incomparabilis per omnia viri merita credat comprehensa: sed ex minimis maxima, plurimaque ex paucis conijciens, semina intelligentiæ nos præbuisse legentibus, ædificij magni iecisse fundamina, non perfecisse structuram; virtutumque illius tantum demonstrasse insignia, non virtutes ipsas designasse per singula [recognoscat.] Sed vt de eo cuncta non scribimus, ita cuncta non nouimus; quoniam soli Deo sunt cognita, quo teste solo fecit plurima: fugax enim iactantiæ, virtutum quas per eum Deus operabatur occultator erat. Pauca igitur de illius ortu vel conuersione scribentes, nonnulla vero de conuersatione eius & vita; eorum, quæ post obitum suum miranda perfecit, Parmam & Veronam funeris illiusbaiulas, Spirā quoq; tanti thesauri possessione ditissimā, testes inuocamus. Vt si fides his non adhibetur, vel pauca seu parua ducuntur quæ scribimus, valida videantur & certa quæ tot talibusq; roborantur ex testibus.

CAPVT I
Studia S. Guidonis, vita monastica, dignitas Abbatialis, miracula.

[2] Igitur Beatissimus Guido in suburbanis ortus Rauennæ, [A pijs parentibus educatus in studijs] ab eadem vrbe longe lapide decimo villa Casemarensi, parentibus admodum religiosis nec genere quoque infimis genitus est, Alberto & Marocia: circa quem, veluti primogenitum, intantum parentum cura propensior erat, quantum dilectio potior. Erudiendus itaque liberalibus traditur studijs: in quibus sapientia cum ætate proficiens, a puero dignum in se Deo studuit habitaculum præparare. Præueniebat quippe ætatis profectum sapientiæ studijs, & sacra infantia virum perfectum iam spirabat in minoribus annis. [atque inuitatus ad nuptias] Adolescens vero non suo appetitui sed parentum studio dum seruiret, seculo huic & vestibus pretiosis & cultui deputatus, a parentibus de nuru suscipienda tractatur: quod ab eis dum filio aperitur, his fertur tale dedisse responsum: Duas, inquit, iuuenculas, ex quibus est mihi necessario vna suscipienda coniugio, propositas video: quarum altera & genere altior, & specie pulchrior, prudentia quoque instructior, atque omni simul & morum & vitæ est honestate præstantior: sed quanto augustior merito, tantum quod ad præsens spectat angustior est opibus; quæ quoque (quod satis durum videtur & asperum) non viri legibus se subdendam promittit, [abnuit, problemate obiecto.] sed virum qui in ius transeat vxoris requirit; quodq; grauius apparet & arctius, nisi spernat ea quæ possidet, nulli suos promittit amplexus. Altera vero longe inferior est prosapia & forma, sed affluentior præsentium copia, quæ me renitentem quoque iam suis blanditijs illicit, & inuerecundis amplexibus atque impudicis innectit. Ex his quam potius eligam tuo, pater, committo iudicio. Quid hoc problemate prouidus iuuenis intelligi voluerit, satis, Lector, intelligis: spiritualem videlicet & secularem vitam, inter quas certum est esse tantam diuersitatem, quanta inter propositas sponsas apparet varietas.

[3] Cumque superiorem illam & præstantiorem eligere filio pater præcepisset, [Romæ fit Clericus] illico quasi ex iussione patris, quod dudum ex Euangelico mandato facere statuerat, distractis vestibus pretiosis quibus indui solebat, pretioque earum pauperibus dato, pannosus ac nudus clam nocte Rauennam egressus, Romam rudis peregrinus tendit: ibique Clericatu suscepto, Hierosolymam pergere animo feruente cogitabat; illic, si Christus quem quærebat annueret, Domino militaturus dum viueret. Satisfecisset quoque votis, [relicto jtinere Hierosolymitano,] nisi quid aliud de eo Deo vtilius prouidente, ab hac illum intentione per reuertionem huiusmodi reuocasset. Admonetur denique in somnijs Rauennam redire, atque ibi in vicino sub cuiusdam Martini eremitæ disciplina viuere ac Domino deseruire. Erat autem Martinus ille vir summæ continentiæ, & adeo in moribus vitæ probabilis, vt merito cunctis, ad quos eius notitia vel fama peruenerat, venerabilis haberetur & sanctus. Habitabat autem in insula, [cohabitat Martino eremitæ,] quæ interfluente Pado Pomposiam a se diuisam ab Aquilone considerat. Ad hunc vt Guido peruenit, quid esset a Deo monitus quidue suo sedisset animo, aperuit. Suscepit mox illum gratulabundus senex, & an monachus vellet fieri sciscitans, mox illum per omnia cupere, secumque perpetuo velle habitare cognouit: & cum vellet continuo vestem mutare, in crastinum ex consilio Martini differtur. Illas inducias tirunculus Christi grauiter ferens, moræ impatiens monachicum habitum induit mane, [annis tribus:] prius quam se Martini cōspectibus reddidisset. Super quo facto cum Martinus illum argueret leniter, cur tale quid facere voluisset; respondit, se non vlterius cordis sui desiderium ferre quiuisse. Mansit autem in prædicta insula sub Martini imperio per tres annos beatissimus Guido; & ab eo, quo cœperat, mentis feruore proficiens de virtute in virtutem, continuis successibus ambulabat.

[4] Pomposiense vero cœnobium, satis tunc pauperrimum, ad Martini curam tempore illo pertinebat, [in Pomposiensi monasterio,] cui prouidentia Romani Pontificis illud regendum submiserat: sed Guillelmus Abbas huic ex Martini cōsilio præsidebat. Ab hoc ergo cœnobialis institutionis rudimenta perdiscere [cupientē] Guidonē Martinus Pomposiam transmisit: quē iam triennio cōtinentioris & arctioris eremiticæ vitæ obseruationibus apud se satis sufficienterque instruxerat. Quem Fratres in cœnobio eruditi, [in omnibus officijs exercetur,] ex inculto vestitu ac temporaliū penitus neglectu velut rusticum irridentes, futurum sibi Abbatem illudendo prædicabant. Porro Guilhelmus Abbas strenuus, volens eum in omnibus erudire, prouidenti consilio per singula quæque illius cœnobij officia eūper vices temporū ministrare constituit, quatenus postmodum confidentius doceret, quod enixius didicisset. Sane non post multum temporis idem Martinus, quasi de omnibus eruditum, quæ in cœnobijs geruntur, ne talentum sibi commissum occuleret sub modio, apud Rauennam a cœnobio S. Seueri Guidonem præposuit, [præficitur cœnobio S. Seueri.] in quo regulariter & ipse vixit & subditos viuere docuit. Sed & Guilhelmus Abbas solitariæ vitæ amore succensus per idem tempus eremum petijt, relicto cœnobio; Vicariumq; Fratribus quos relinquebat, Ioannem cognomento Angelum in Abbatem constituit, virum per omnia probatum, & Angelica merito nuncupatione condignum. Ipso quoque migrante ad Dominum, [Creatus Pomposiæ Abbas,] ipse, cuius vitam & caussam narrandam suscepimus, hominibus & Deo dilectus Guido, obnitens quamuis & inuitus, tamen præcipiente Martino, cui a Guidone resisti rationis non erat b, Abbas efficitur; hac sane conditione, vt quandoque sibi liceret dimittere, quod cogebatur admittere. Eodem tempore pater eius imitatus filium, [patrem & fratrem habitu donat,] & frater eius, Gerhardus nomine, æmulatus germanum, relicto seculo, ad Christum conuersi, sub eo in Pomposiensi cœnobio religiose conuersati sunt.

[5] Crescente igitur religione monachorum & numero, [nouum monasterium condit,] vir in diuinis rebus per omnia strenuus, quod nunc vsque perdurat, construxit monasterium. In cuius constructione Fratribus operantibus, aliquando crates, lapidum ruderibus graues, non sine diabolico instinctu de superioribus muri ruerunt in terram: in quo casu quidam ex operarijs, qui supererant cratibus delapsi ad ima, [operarios e ruina illæsos præstat,] læsionis nil senserunt: quidam vero dum corruentes muro tignisque aliquibus inhærent, sine periculo remanserunt. Sed venerabilis Abbas sicut suis meritis cadentes a læsione protexit, ita pendentes oratione illæsos deposuit. Alio quoque tempore vas ligneum vino plenum super murum minister incaute deposuit; [& vas cum vino:] quod lapsum in terram, ne frange retur vas vel vinum effunderetur, viri sancti obtinuit meritum.

[6] Item quodā tempore ex Fratribus idiota [quidā] nomine Martinus, in cellula a cœnobio milliarijs octo distante dum degeret, defunctus est: [monachum a morte suscitatum,] cuius funeri dum debitum Fratres exhibuissent officium, reuixit qui fuerat defunctus, voceque anxia Patrem monasterij clamitauit. Sed ad præsens non habuit, quem quærebat, quoniam longe a monasterio erat, in quo Abbas Guido manebat. Ductus [ergo] ad monasterium, & ab eo, quem vocauerat, interrogatus vbi fuerit, quid viderit, quidue audierit: Loca, inquit, [deq; visis & auditis interrogatum,] tormentorum in quibus multos mihi notos ac propinquos cognoui: cumque tremens, quæ videbam attenderem, vir quidam stola amictus candidissima apparuit, me confortans, coronam in capite ferens auream, virgamque læua, fauum vero mellis dextera portans, quem mihi comedendum obtulit: porrectum iterum iterumque comedere iussit: hæsitantem ne timerem admonuit. Sciscitanti vero mihi quis esset, Michaelem Archangelum se esse respondit. Cognito quis foret, quem porrigebat fauum accepi & comedi, [data benedictione post triduum moriper mittit,] & ipso iubente ad corpus, quod reliqueram, vt cernitis, redij. Per tres autem dies, quibus post modicum in corpore vixit, illius faui quem comederat dulcedinem in ore persensit: post triduum vero Patris Guidonis benedictione donatus Frater ille, in pace quieuit.

[7] Fuerat autem in eodem monasterio monachus, Bertoldus nomine, qui cum in extremis vitæ huius ageret, [alium in agone a dæmonibus vexatum,] morasque in exeundo ex reprehensibili conscientia sustineret; Domini misericordiam Patre Guidone cum Fratribus implorante, in se qui moriebatur reuersus est, & quid de seipso vidisset referens, Dæmones, inquit, vidi aduersum me in sanientes, vnius delicti caussam (cum nihil in ceteris possent, præsertim cum Christi bonitas omnia pœnitenti & confitenti dimisisset) opponentes. Sciscitantibus igitur Fratribus, quæ qualisue esset culpa facinoris, pro qua se deputatum inferis, diceret; Incantationem, inquit, quondam, dum adhuc seculo vestibus & moribus deseruirem, [precibus adiuuat:] didiceram, quam tamen nec opere exercui; aliquando vero memoriam verborum eius in aliquo tenui: solum est mihi hoc crimen obiectum: vestris vero orationibus, quod ad præsens institit, euasi periculum. Sed ne possit vlterius hoc, quod nec scio vel recolo, delictum opponi; confiteor me & in hoc quoque peccasse, in quo me peccasse non noui: sicque Frater in pace quieuit.

[8] [alium admittit,] Vir quidam, Ioannes nomine, Venetiæ ortus, domum patriamque relinquens, Pomposiam venit: susceptus vero ab Abbate Guidone ac monachus factus, adeo se probabilem exhibuit vita & moribus, vt quanta esset doctrina magistri in gestis clareret discipuli. Etenim iste, de quo loquimur, cum litteras omnino nesciret, Deum plus quam se; proximum vero tamquam seipsum diligens, hoc totum impleuit, [qui caritate Dei & proximi feruens] quod lex continent & prophetæ: abnegans denique semetipsum nihil vmquam præposuit Christo; proximum quoque (si fas est fieri vel credi possibile) plus quam se conuincitur dilexisse; cum nulli vmquam intulerit iniuriam, sæpius vero illatam pertulerit; nec alicuius se permiserit grauari obsequio, cum cuilibet ipse foret semper subsidio; ac his solummodo subueniendo deesset, quibus adesse non posset. Cuius autem sanctitatis vel meriti fuerit, finis eius probauit: [euocatur ab Angelo,] die quippe vna dum resideret in claustro in Ordine Fratrum, vna quoque cum Abbate Guidone, Angelus niue candidior, in specie viri se monstrans, dixit ei: Euge serue bone: veni, & intra in gaudium Domini tui. Qui cum a considentibus cunctis idem quod a se visum & auditum putaret, paullulum substitit: deinde illis tacentibus Patri Guidoni, quid viderit quidue audierit, retulit, dicens: Quid est, inquit, Pater, quod vir iste, quem mecum omnes vidistis, locutus est mihi: Euge serue bone & fidelis, veni, intra in gaudium Domini tui? Cui Pater, Relinquere nos, ait, fili, vis? Et iste non post multum tempus carne solutus migrauit ad Dominum, sumpturus in præmio, quod accepit in merito.

[Annotata]

a Vitam S. Seueri Episcopi Rauennatis, dedimus 1 Februarij, & post miraculum ex Hieronymo Rubeo egimus de hoc monasterio S. Seueri, inter Rauennam & Classem sito. Hieronymus Fabri pag. 339 & seqq. de illo agit, & nihil dicti monasterij præter turrim antiquam extare asserit.

b Circa annum 998.

CAPVT II
Virtutes S. Guidonis, mors, translatio: miracula ante & post obitum.

[9] Abbas igitur Guido, cuius omnis vita a cibis & vitijs simul continentia continua erat, [Abstineri a piscibus ter in hebdomade præcipit,] in altero homines supergrediens, Angelis in altero se comparans, statuerat aliquando, vt in monasterio secunda, quarta, sexta feria Fratres non comederent pisces: hoc statutum cum ipso Abbate, Prioris permissu, die quadam transissent, illico factum culpabile pœna secuta est: porcorum quippe monasterij grex per siluam diffugiens, per dies quindecim inueniri non potuit, donec Abbatis aduentu transgressio correcta est ac culpa correpta. [& delinquētes punit:] Etenim interdictorum vsus abstinentia licitorum deletur, & appetitus carnalis correptione castigatur virgarum: sicque peccatum pœnitentia condonatur, pœnitentia indulgētia muneratur. Quod porci satis demonstrarunt, cum de silua mox, qua fugerant, remearunt.

[10] Habebat vir sanctus hoc diuinitus prouidentiæ donum, [omnibus præditus virtutibus,] vt si prouenirent in monasterio aduersa, non fortuito casui, sed alicuius delicti caussæ, & ob hoc Dei iudicio deputaret, vnde imminens sæpe futurum nonnumquam periculum euadebat. Animi vero fortitudo mentisque robur in eo, quoniam maximum fuerit ex eo dignoscitur, quod nullis vmquam fractus incommodis, nullisue carnis cessit illecebris. Temperantia quoque tanta in eo erat atque modestia, vt aliquibus non insolesceret successibus, ab omnibus vero, quantum est homini possibile, excessibus temperaret. Frugalitatem vero in eo laudare vel continentiam quis digne possit? Cum tanta fuerit, quantam de veteribus Sanctis plus nullus habuerit, si de cibo vel potu dicitur: cum comedens semper esuriret ac bibens sitiret; &, vt aliter dicatur, comedens non comederet, bibens non biberet. Si de paruo peccato agitur, id semper cauebat, ne de se diceretur, Maledicti qui declinant a mandatis Domini. Supponens denique carnem spiritui, spiritum vero diuinæ subijciens virtuti, ex quo Christi militiam professus est non se terrenæ subdidit voluptati. Quam castus & integer corpore & ab his etiam vitijs, quibus minor ætas implicari solet, [immunis fuerit] manifestum est. Iustitiam vero, quæ omnium mater virtutum & caussa est, sic in omnibus assecutus est, vt cunctis prodesse, nulli vmquam voluerit obesse. Prudentia autem intantum præditus fuit, vt quandoque nequiuerit ab alio decipi, nolueritque decipere quemquam. Vir Deo plenus sic vallatus fuit bonarum virtutum studijs, vt veniens princeps mundi huius suæ perfidiæ in eo non inueniret vestigium.

[11] Regebat vir prouidus monasterium suum, subrogatis per temporum vices, [constituit vicarios Abbates pro se,] quos subditis elegerat Abbatibus alijs: quorum primus fuit Vitalis: quo decedente, elegit Petrum: post cuius obitum Theobaldus fuit, post Theobaldum constituitur Leo, post hos omnes, qui admirabilis eiusdem etiam nominis, eligitur Guido. Hi suo quique tempore præfuerunt Fratribus & monasterium gubernarunt; habentes Marthæ officium, soliciti circa frequens ministerium. Porro ille, qui optimam partem elegerat, vna contentus erat; & hanc ne amitteret, inseparabiliter Christi pedibus adhærebat: nunc orando colloquens cum Deo, quæ sua erant Domino referebat: nunc psallendo verbum ex illius ore audiebat. [viuit in siluis,] Habitabat in silua longe a monasterio milliarijs tribus, vt vere de eo dici posset: Et erat cum bestijs siluarum habitatio eius: & cum omni tempore ab his, quæ necessaria sunt corpori abstineret, in diebus tamen duarum Quadragesimarum tanta cibi & potus abstinentia, [corpus macerat:] tanta virgarum cæde ac vigiliarum instantia corpus debile macerabat; vt excepta morte, nihil tormenti amplius posset inferre nolenti persecutor crudelis, quam volenti sibimet inferebat, ipse vere felix vereque Christi fidelis.

[12] Gerhardus quidā, genere Longobardus, quartanis diu febribus fatigatus, Pomposiam venit, [aqua lotionis manuum febres tollit:] reuelatū sibi diuinitus asserens, quod si biberet de aqua, qua manus suas Abbas Guido lauisset, illico sanus fieret. Hoc audiens homo mitis & humilis, & dictum exhorruit & factum inhibuit: sed industria ministri eius, Petri nomine, quod petebat æger bibit, & sanatus est. Quoties eius meritis aqua transierit in vinum, testes sunt monachi, ministrantes ei, sed & laicorum quamplurimi. Gebehardus quoque Archiepiscopus Rauennæ, cum ad mensam vna cum Abbate Guidone sederet, cuppam qua bibebat Abbas ab eo sibi petijt porrigi: [alia in vinum vertitur,] quo renitente, importunitate quadam, quod petebat obtinuit, ac bibens quam esse putabat aquam, inuenit haustum vinum esse, quam ex puteo solito infuderat minister. Post mensam vero arguens ministrū Archiepiscopus, cur non sibi de eodem, quod Abbati, dederit vino optimo; cognouit a ministro vinum optimum sibi, Abbati vero aquam esse infusam; sed eius precibus in vinū versam. Obstupuit Archiepiscopus, & quod a multis audierat experimento probauit & credidit. Huic simile quid cum esset, Rauennæ aliquando accidit: sedenti equidem illi ad mensam miles quidam Fauentinus aduenit. Audierat a multis ille, quia vinum Abbas Guido non biberet: [quod vtrūque sæpe accidit.] superueniens itaque mensæ, cuppam Abbatis non sine quadam temeritate præripuit: hausit vinum, sed aquam minister miscuerat. Sic iam, vt dictum est, non tantum bis, sed sæpius hoc faciebat miraculum. Illud quoque quod de aqua, qua lauerat manus proprias, ægritudines depulerit alienas, sicut supra retulimus, non semel & iterum, sed multoties factum nouimus. Sed multa sunt, quæ nostram notitiam & memoriam fugiunt. Ex paucis quæ scribimus, plura conijcere lectorem supra in præfatione monuimus: si quis vero de illius meritis potiora nosse desiderat, Parmam illū dirigimus: ibi docebitur ab habitatoribus vrbis illius, quanta potuerit ac meruerit viuēs, quanta potuerit & contulerit apud eos etiam defunctus: de quibus nonnulla nos etiam notabimus. Sed quoniam de viuente nobiscum adhuc loquimur, quæ viuens egerit prius est, vt dicamus. Parua dicturi sumus & pro meritis tanti viri vel laude infima satis.

[13] [Lampas vitrea fracta reperitur integra:] Frater, nomine Sergius, custos ecclesiæ, ascenderat tripodam, vt lampades luminibus accendendis aptaret, ex quibus elapsa manibus vna in lapide pauimenti minutatim confracta est. Collegit custos fragmenta & ante altare deposuit, pergens ad Abbatem pœnitentiam acturus pro damno. Venia mox ab Abbate donata, in ecclesiam redijt ac lampadem redintegratam reperit: cuius facti damnum patenter deputatum discipulo, prodigium adscribendum videtur magistro. [alia sæpius innoxie labitur.] De trabibus ecclesiæ ceciderat oleo plena lampas alia, quæ nec læsionem pertulit nec oleum effudit. Eiusmodi casum iam tertio lampas perpessa, incolumis tamen in eadem huc vsque pendet ecclesia. Verum, vt diximus, minima sunt hæc ad comparationem eorum quæ tantum auditu comperimus; quoniam extra monasterium operatus est viro tam magno condigna.

[14] Instabat dies iam, quam summo desiderio sustinebat: [Præuiso obitu suo] cupiebat enim dissolui & cum Christo esse: vidit in somnis huiusmodi reuelationem. Arbor dactylorum a capite eius pullulans in magnæ proceritatis culmen erigebatur onusta pomis; sed cupientium fructus eius sumere contactum confugiens: inclinabat se tamen ad Guidonis manum, & cibum ex se sumere permittebat: ex cuius etiam fructu & Fratribus sibi subditis porrigebat: quo profecto successorem sibi futurum spiritu prophetico præuidebat. Interea lues grauissima monasterium vexabat, quæ de Fratribus circiter triginta ad excessum vsque pertulerat. Insuper illis diebus legatio Imperatoris beatum virum cogebat nuntijs illius occurrere, [nuntiis Imperatoriis occurrens] qui ad Italiam veniebant: quoniam istius consilio omnia Imperatoris mandata implenda erant. Inuitus, vt fertur, iter illud ingressus est, &, quamuis suspenso sermone, non se tamen amplius a Fratribus, quos Pomposiæ relinquebat, videndum prophetico dixit spiritu. [moritur Burgi S. Domnini.] Profectus igitur Sanctus Domini venit Parmam, inde a Burgum: vbi altera die aduentus eius quo venit illuc, cœpit infirmari: die etiam tertia defunctus est.

[15] Reducentibus defuncti corpus Fratribus, qui cum eo erant, [cæcus illuminatur Parmæ] in primo lapide vrbis Parmæ cæcus occurrit: ibi dum paullulum subsisterent funus ferentes, interrogantur a cæco, quid ferant. Abbatis, inquiunt, Pomposiensis corpus ad propria referimus. Audierat cæcus ille de viro illo multa & præcipua: nam fama eius bona Italiam totam repleuerat: ideoque cæcus, Domine Deus, ait: si homo iste illius meriti est, cuius ego audiui; videam oculis meis quod corde iam credidi.

Vidit mox cæcus, clamat pro lumine lætus:
Vere Dei seruus, per quem sum lumen adeptus,
Quem præsens video, fueras, sanctissime Guido.

Stupent Fratres funus ferentes Patris, & licet lætarentur de Domini gratia, [ibiq; sonantibus vltro campanis] tamen timent prodito thesauro quem portant. Exaltat cæcus vocem suam & inhibentibus monachis aërem totum replet clamoribus; & præ magnitudine gaudiorum non se continens, quoscumque transeuntes inuitabat ad laudes. Fit populi illico concursus, & personantibus Ecclesiarum signis sine ministerio hominum, ciuitas vniuersa terrebatur: & comperto quid esset, se tarditatis accusat quisque, si non primus adesset. Diripitur corpus & deflentibus monachis ciues vniuersi tripudiant. [septem mensibus detentum corpus] Quis tunc infirmus Parmam se contulit, & sanitatem non retulit? quis claudus occurrit, & non erectus recurrit? quis cæcus aduenit, & videns non redijt? Mansit autem corpus eius apud Parmam mensibus septem, in quibus dies rara pertransijt, quæ prodigij munus non senserit: habuit enim vnaquæque dies pro quo ageret Domino laudes.

[16] Venit tandem Imperator b Henricus, qui iam diu præstolabatur, [quotidianis claret miraculis,] & conquerentibus monachis aufertur corpus sanctum Parmensibus: deinde Imperatoris iussu Veronam defertur, vbi in ecclesia B. c Zenonis depositum, quod Parmæ contulit etiam Veronæ conferre non distulit. Nam cum ipsa die sui aduentus quemdam curasset infirmum, die altera Zeno Sanctus, quod iam a multis diebus non fecerat, [itemque Veronæ] curauit & alium: sicque certantibus illis per dies plurimos, sine medicorum cura ægrotos suos sanos recepit Verona. Iam vero quid Alpes transeundo, quanta Spiram deuectus miranda perfecerit, [ac Spiræ.] Teutonicis narranda permittimus. Nam quemadmodum multo de eo non scribimus, ita cuncta eius miranda non vidimus, quæ vel in longinquis fecit regionibus vel iactantiam fugiens humanis non prodidit rumoribus.

[17] Rexit autem Pomposiense cœnobium annis quadraginta octo: obijt autem anno ab Incarnatione Domini millesimo quadragesimo sexto pridie Kalendas Aprilis, suæ religionis multos relinquens hæredes: [Præfuit annis 48 mortuus 31 Martij an. 1046.] quos vel in cœnobio cui præerat instituit, vel diuersis monasterijs in Abbates præesse constituit, ad laudem Dei & Saluatoris nostri Iesu Christi: cui cum Patre sanctoque Spiritu manet honor & gloria per infinita secula seculorum. Amen.

[Annotata]

a Burgum S. Domnini, Iulia in territorio Parmensi via Claudia, dicitur in Martyrol. Rom. 9 Octobris, quo S. Domninus Martyr & loci Patronus colitur.

b Iter Henrici Imp. accurate describit Hermannus Contractus ad annum 1046. ac meminit eum Papiæ Synodum celebrasse, inde Placentiam venisse, atque vt hinc circa initium Nouembris Parmam, postea mense Decembri non longe ab vrbe Roma apud Sutriam Synodo interfuit, ac ipsa Natalis Domini die Imperiali benedictione sublimatur.

c Colitur S. Zeno Episcopus. Veronensis & Martyr 12 Aprilis.

ALIA VITA Ex MS. Spirensi.

Guido Abbas Pomposianus Ordinis S. Benedicti, Spiræ in Germania (S.)

BHL Number: 8877

EX MS.

CAPVT I.
Vita S. Guidonis secularis, eremitica, monastica.

[1] Gloriosam S. Guidonis descripturi vitam, [Prope Rauennam natus & educatus:] primo patris ac matris patriæque eius inseramus notitiam: deinde opitulante illo, ad cuius laudem hoc agimus, virtutum eius propalemus insignia, stylo quo possumus. Fuit enim huic venerabili viro pater, Albertus nomine, mater a Merocia, patria vero eius vrbs Rauenna: sed natus est in Casamarensi suburbana præfatæ ciuitatis villa, quam a primæua ætate semper animo vitabat & mundanarum rerum studio Rauennæ vacabat, quod præsago sine spiritu agi non dubitamus, dum huius nominis etymologiam consideramus. Hoc namque significabat tunc in persona puerili, quod postea peregit in ætate iuuenili. Casam-maris enim, id est huius procellosi, ac inquieti mundi habitationem animo & corpore respuit, & cælesti philosophiæ, quæ Christus est, se totum contulit. Deinde factus adolescens mundano ingenio, ac secularis pompæ diuerso ornatu pollens, dum mundus eum vellet suæ cupiditatis amore per diuersa flagitia rapere, & auido gutture in suæ malignitatis ventrem immergere; omnipotentis Dei virtus, per dona Spiritus sanctis menti eius misericorditer infulsit, & a tanto eum præcipitio potenter eduxit.

[2] [mundana cupit deserere:] Igne igitur Spiritus sancti accensus superno desiderio repletus, cœpit terrenis negotijs renuntiare, terrena desideria calcare, quicquid carni blanditur horrere, cælestis vitæ dulcedini hærere. Secularem habitum miro ardore mutare cupiebat: sed sciens parentum suorum consensum ad hoc nullo modo inclinari posse, hoc apud se absconsum tenebat. Dum itaque parentes vellent ei prouidere de coniugali thalamo, & ipse anxius cuperet suum explere desiderium, huiusmodi ænigma composuit, & patri retulit. Duas, [in anigmate exponit patri suum desiderium.] inquit mihi, pater, sponsas exquisiui, quarum vna est potens & nobilissima; altera potentior, ac multum ab ea genere & facultate inferior, me nimis diligit & suis me complexibus iam constringit, totusque labor in eius amorem, nisi tua consilia iudicent, vtiliorem: illa vero nobilior ac potentissima est mihi difficilis ac nimis ardua, & nequit acquiri sine grauis fastidij angustia. Quam ergo vis pater vt eligam? Tunc congaudens ei pater, inquit: Age nunc, fili carissime, nulla pericula vel fastidia segnem reddant, nulli amores te eneruent vel degenerem prodant, nulla dolorum vel dotum magnitudo te ab illo nobilissimo ac potenti thalamo reflectat. Erige animum, suscita ingenium, sume virtutem, operare salutem, collige sensus, proprium corrobora pectus, vt tam præclari connubij thorum attingas, & fortunatus gloriosusque existas. Turpe est enim vt pro parui temporis exercitio tantæ potentiæ careas commodo, & tam generosi complexus priueris gaudio.

[3] His & huiusmodi verbis pater filium monebat, quia carnale coniugium illum affectare credebat. [anhelat ad cælestia] Sed o adoranda virtus Christi! o admiranda immutatio dexteræ Excelsi! quæ cum semper & in cunctis mirabilis habeatur, nostris tamen temporibus in isto præcipue veneranda prædicatur. Quamquam enim ob virginitatis singulare aliarumque virtutum priuilegium, non æquiparemus eum beato Euangelistæ b Ioanni, quem de nuptijs vocatum legimus; tamen hunc tam venerabilem miræque sanctitatis virum alterum Ioannem, si fas est dici, appellare quodammodo possumus. Miro namque modo verba patris animo figens, eiusq; hortatu vires in pectore sumens, tāto nimirum deuotius, quanto & diuinius cœpit illam degenerem, vt fatebatur, sponsam, cuius complexibus iam stringebatur, verbis factisque execrando respuere; & ad præclaras illius generosæ ac potentissimæ nuptias ardentissimo affectu anhelando tendere: id est, mundi gloriam & voluptatem, quam degenerem ac miseram, caducam & inualidam nemo vero sciens ambigit, toto mentis conatu relinquere; & se cælesti sapientiæ & disciplinæ, atque exercitio religionis diuinæ feruenti studio omnifariam coniungere: tantoque æstuabat ardore pro cælestis cultus religione, vt nihil sibi extra eam placeret, nihil in hoc mundo præter ipsam ambiret; & secundum genitoris sui hortamenta, cuncta dura mollia, cuncta aspera leuia, cuncta aduersa videbantur sibi prospera; & reciproca ratione cuncta prospera aduersa, cuncta leuia aspera, cuncta mollia dura. In tali igitur desiderio, [& pro enecurione manet selicitus.] cælesti docebatur magisterio: accepta enim, vt supra diximus, patris iussione sub obtentu carnalis coniugij, non surda aure auscultat vocem iubentis Domini, Qui non renuntiat omnibus, quæ possidet, non potest meus esse discipulus. Sed esto modo. Quid serue Dei agis? quid alumne Spiritus sancti meditaris? quas cogitationes mente reuoluis? dic, quæso, dic vbi sacri pectoris tui consilia recondes? quo te conuertes? quo conscendes? vbi requiesces? Super altitudinem, inquit, de qua mihi per Prophetā dicitur, Sustollam te in superbiam Sanctorum: quatenus superba cuncta, quibus Deus resistit, ac terrena sic conculcando despiciam, & humilia quæ ipse exaltat, ac cælestia anxie appetam; vt cibari merear hereditate electi Iacob, & dilecti pueri Israël, & videre in superna Sion cælorum Dominum nobiscum Emmanuel: vt pasci in montibus atque ædibus Ierusalem, & potari merear in riuis ac fontibus Israel. Quid multa? Hæc tam sancta sui cordis desideria, diu imperfecta esse non patitur, sed comitante Spiritus sancti gratia ita adoritur.

[4] Quadam igitur nocte, quæ celeberrima Rauennæ Christi martyris c Apollinaris solennitate habetur, [Romam clam fugit:] S. Guido exutus pretiosis ac pauperibus erogatis vestibus, sordidis quoque ac vilissimis indutus teguminibus, clam parentibus Rauennam exijt, & mundi dominam caputque orbis Romam abijt. Vbi accepto Clericatus honore, animum induxit properare Hierosolymam, ea intentione vt numquam remearet ad propria. Hæc eo cogitante, reuelatione diuina est commonitus, vt Rauennam vrbem repeteret, seque imperio Martini Eremitæ subiugaret. [fit Clericus redit ad Martinum eremitam:] Hic autem vir Martinus tam sanctæ fuit religionis & abstinentiæ, vt magnæ venerationi haberetur pene omni Italiæ. Ad quem, secundum quod monitus erat, dum peruenisset, suumque ei desiderium patefecisset; suscepit eum sanctus vir cum nimio affectu, & post exhortationum dulcia verba, dixit ei alacri vt semper erat vultu: Vis, fili carissime, habitum suscipere monachicum? Cui ille, Hoc, inquit, Pater sancte, meum semper fuit desiderium. Cœpit autem eumdem venerabilem virum obnixe deprecari, vt festinaret illum absque mora monachare. Timebat enim ne a parentibus exquisitus raperetur, & illecebris mundi iterum seruire cogeretur. Cuius petitionibus vir sanctus non acquieuit, sed inducias vsque mane dedit.

[5] [vestem monasticam induit:] Acceptis autem inducijs in crastinum, quid ageret vas egregium? numquid poterat manere otiosum, & non potius operari aliquid diuinum & prodigiosum? Eia Sancte Spiritus, magister mirifice, artifex efficacissime, ostende opus tuum mirabile, artem tuam ineffabilem, magisterium tuum venerabile: virtutem tuam excita, miracula tua clarifica, thesaurum tuum palifica. Quid putas? [cum illo triennio manet:] Cucullatus a seipso beatissimus Guido præsentatur mane venerabili Martino: a quo interrogatus cur hoc fecisset, respondit, sui pectoris ardorem se nullo modo ferre potuisse. In quo feruore assiduus perstitit, & eidem venerabili viro quoad vixit, totam se in omnibus subdidit, tribus quoque annis eremitice cum eo vixit in quadam insula quam Padus diuidit a Pomposia. Pomposianum autem monasterium, [Pomposiæ degit:] adhuc pauperrimum, sub ipsius Martini cura tum temporis erat, cui tamen Dominus Guilielmus regulariter præsidebat: in quo quāto aderat inopia terreni sumptus, tanto abundabat copia diuini cultus. Ad quem locum vir Domini Martinus beatissimum direxit Guidonem, vt bene disceret regularis tramitis institutionem, & monasticæ religionis perfectionem. Hanc vero quam plene ac perfecte didicerit, [ordinatur Præpositus S. Seueri.] quisquis idem cœnobium, cui postea præfuit, vult inuisere, scire poterit. Monachi vero eiusdem cœnobij simplicem eum ac squallida amictum veste deridebant, futurum tamen sibi Abbatem prædiuinabant. Quem Reuerendissimus vir Guilielmus per omnia officia monasterij per series temporum constituit, inde vero eum in monasterio S. Seueri Præpositum ordinauit, & in omnibus regulariter egit.

[Annotata]

a Surio Martia dicitur.

b Innuit S. Ioannem Euangelistam relicta sponsa ad Christum accessisse. Eum multorum fuisse sensum ostendimus 8 Ianuarij ad Vitam S. Patientis Episcopi Metensis pag. 470.

c Colitur S. Apollinaris 23 Iulij.

CAPVT II
Vita S. Guidonis, Abbatis creati. Miracula.

[6] In illo tempore Dominus Guilielmus in eremum secessit, & alium Abbatem Pomposiæ ordinauit, [Fit Abbas Pomposiæ:] nomine Ioannem, cognomento Angelum, simplicem, rectum & abstinentia mirificum. Eo itaque defuncto, & in pace perpetua locato, atque sicut nominis, ita beatitudinis Angelorum collega effecto, quamuis multum renitens, & se indignum proclamans, gloriosus vir Domini Guido ordinatus est Pomposiæ Abbas, præcipiente Domino Martino, cui iam dudum proposuerat obedire, & in cunctis iussionibus parere. Nullo tamen modo colla supposuit, donec ab ipso licentiam Abbatiam quandoque dimittendi habuit. Post hæc autem pater eius, cuius supra meminimus, [patrem & fratrem sub se accipit monachos:] & frater eius Gerardus nomine, eius imitantes vestigia, seculum reliquerunt, & sub eo regulariter multum strenue conuersantes, Iesu Christo animas redditi sunt. Eo igitur præsidente, & idem monasterium nobiliter regente, aucta regula numeroque monachorum, [nouum monasterium condit:] cœpit nouum, quod permanet, ædificare monasterium: in quo per eum & sub eo quæ patrata sunt & patrantur miracula, nostri styli enarrare non sufficit copia: sed adminiculante illo, qui ora mutorum aperta, & labia infantium facit diserta, verbis simplicibus, vt possumus, ex multis pauca propalabimus.

[7] Dum igitur cœpto operi instaret, Fratribus aliquando supra murum laborantibus crates supra modum grauatæ petrarum aggeribus, [a lapsu illæsos monachos,] inuidia etiam diaboli, absente Patre Guidone, ruerunt. Ex Fratribus autem, quidam cadentes nihil mali senserunt, quidam vero præfixis lignis manibus innitentes penduli in periculo remanserunt: quo cognito venerabilis Pater cito affuit, & sua illos prece illæsos deposuit. Alia vice supra eumdem murum impositum erat vas ligneum vino plenum ad opus laborantium, [& vas cum vino seruat:] quod casu ad terram prolapsum, nec vinum est effusum, nec vas confractum.

[8] Cum eidem quoque insisterent operi, cœperunt graui victus inopia opprimi: sanctissimo vero Patre omnipotentem Deum in hoc obnixe exorante & ab eo auxilium & copiam promittente, [in magna necessitate annonam diuinitus accipit:] quadam die dum nihil eis victus in crastinum remansisset, cœperunt omnes contra eum murmurare, nimisque ei molesti esse. Quos ille patienter ferens tolerabat, & qualiter vel quomodo necessaria emeret cogitabat. Rauennam itaque ad emendum idem ipse dum concitus properat, duas naues non longe a monasterio plenas vino ac frumento ei obuiam Christus præparat: quibus vir Domini inuentis, summæ Trinitati gratias agens lætus redijt, & cum benedictione illius, qui ex quinque panibus quinque millia hominum satiauit, eos diu sufficienterq; reficiens, ne vlterius diffiderent admonuit. Quis tanti viri non miretur bonitatem? Quis non eius veneretur sanctitatem? Vere enim Dominus Iesus memor suæ verissimæ promissionis, qua ait, Quidquid petieritis patrem in nomine meo, dabit vobis; fidem illius coram diffidentibus aperte remunerauit, & famelicos opportune satiauit. [Mar. 6, 23]

[9] Quodam tempore quidam idiota Frater, nomine Martinus, defunctus est apud quamdam ecclesiā infra ipsius insulæ siluam constitutam, [morte resuscitatus monachus narrat visa,] quæ a præfato cœnobio plus minus octo milliaribus distat. Adductus autem ad monasterium, post peracta, vt moris est, defuncti obsequia, post Missarum completa solennia, defunctus reuixit, & voce continua sanctum Patrem adesse deposcit; qui adueniens diligenter exquirit, humiliterque ac trepide rogat, vt enarret quæ vidit. Qui dixit: Loca tormentorum terribilia vidi, & multos ibi meos propinquos & notos cognoui: cumque ea tremens inspicerem, [in altera vita,] apparuit mihi quidam pulcherrimus vir stola candida indutus, ac mirabiliter tiaratus, in vna manu virgam, in altera quasi fauum mellis gestans, quem mihi porrexit atq; comedere iussit: quem ego territus dum renui, iterum iubet, vt comedam, admonetque ne timeam. Cui ego: Quis es Domine? Scias, inquit, me esse Michaëlem Archangelum, atq; ad tuum modo directū solatium. Quod audiens mox pauorem mutaui in securitatem, [post triduum iterum moritur:] totamque illius faui comedi dulcedinem ac suauitatem; quam cum comedissem, iussit me ad corpus redire, triduoque in eo tantum manere. Per triduum ergo, quo superuixit, se illius faui saporem in ore habere dixit: post triduum vero, accepta Patris sanctissimi benedictione, iterum obdormiuit in pace.

[10] Per idem tempus alter Frater, nomine Bertholdus, cum propinquus morti magnam in exeundo ex corpore moram faceret, [item alius narrat in agone mortis visa,] & angustia suæ conscientiæ torqueretur; benignitate Dei & beatissimi Patris Guidonis oratione, ad se reuersus, & a Fratribus, quid in tanto agone vidisset, interrogatus, respondit: Vidi dæmones aduersum me sæuientes, & vnius delicti mihi caussam opponentes. Et Fratres inquirunt, quam? Tunc ille. Vnam solummodo, inquit, incantationem in seculo didiceram, quam non operatus sum, & iam etiam memoria exciderat, hanc solam mihi terribiliter opposuerunt, [accepta benedictione e vita abito] sed virtute Christi atq; oratione sanctissimi Patris Guidonis ac vestra superati tristes recesserunt: moxque vt benedictionem accepit, in pace continuo perpetua quieuit.

[11] Interea dum præfatum monasterium sanctis studijs & exercitijs prænominati Patris succrescens floreret, omnique copia & diuitiarū largitate abundaret; [suis exhortationibus subditos monachos excitat:] monebat ille sanctissimos subiectos dulcibus verbis, & informabat illos virtutum suarum exemplis, diuinisq; eos hortabatur præceptis, dicens cum Psalmographo, Ne diuitijs cor apponerent; cum Apostolo, Ne curam carnis in desiderio facerent; & cum Ieremia, Ne diem hominis concupiscerent. [Psal. 61, 11, Tit. 3, 3] Ille quippe diem hominis concupiscit, cuius animus ad sola carnis oblectamenta inardescit. Ille diem hominis concupiscere probatur, qui cibi potusq; ingluuiem assidue sectatur. Ille diem hominis concupiscit: cuius renes cuiusque cor ad libidinis ac luxuriæ voluptatem, per crapulam & ebrietatem ignescit. His itaque alijsque eius mirabilibus hortamentis se vnusquisque submittebat: vt enim cuncti monstrarent, [hi solum ter in hebdomade piscibus vescuntur.] quod admonitionibus pij Patris de non apponendo cor diuitijs gratanter obtemperarent, cum maxima diuersorum piscium copia abundarent, iussu eius atque communi sponte decreuerunt tribus tantum diebus manducare pisces in hebdomada. Præterea quadam nocte Palmarum lampas quædam ab eminenti loco, [lampas ter e lapsu integra] trabibus scilicet ecclesiæ in pauimentum delapsa, mirabile dictu! nec oleum est effusum, nec ipsa confracta: quod iam ter ibidem est patratum, & ipsum vas adhuc permanet sanum.

[12] Contigit aliquando huic viro venerabili simile quoddam a Iuliani & Basilij. b Heribertus enim Rauennas Archiepiscopus tam graue contra eum exaggerabat odium, vt decretum haberet armatus venire, [in periculo euersionis monasterij afflictiones corporis assumunt:] & Pomposianum destruere cœnobium. Quod vt ad aures viri Dei peruenit, se cum omnibus monachis deuotissime contritoque corde in orationem dedit. Nam a paruo vsque ad maximum, exutis solitis c stamineis, induti sunt asperrimis vestibus & cilicijs, cantantes cū Psalmographo, Dum mihi molesti essent, induebar cilicio. [Psal 34, 13] Per tres autem continuos dies & noctes, ita induti, discalciati, hordeaceo pane solummodo & aqua cōtenti, acriter quotidie in Capitulo, sed sponte verberati sunt: nulla sede nec in ecclesia, nec in refectorio, nec alicubi nisi terra, vsi sunt, vt veraciter cum Propheta dicere possent, Humiliata est in puluere anima nostra, conglutinatus est in terra venter noster. [Psal. 43, 25] Non immemor autem Dominus suæ dulcissimæ promissionis, qua ait per Prophetam, Inuoca me in die tribulationis: eripiam te, vt magnifices me. [Psal. 49, 15] Dum in tali essent constituti tribulatione, tali eos dignatus est consolari visione. Apparens cuidā ex eis beatissima Virgo Maria, candidarum Virginum circumstipata chorea, blando vultu ne timeat hortatur, [a Deipara Virgine confortantur:] taliterque ei congratulando illum affatur: In cœpta intentione permanete filioli, scientes vos in præsentiarum exaudiri. Insuper ex hoc certi estote, quia quamdiu hoc triduanum ieiunium sic a vobis celebrabitur, a nullo visibili vel inuisibili hoste locus iste superabitur. Euigilans autem dum loquendi sibi tempus redijt, ea cuncta per ordinem Patri Guidoni Fratribusq; retulit: quæ vera esse probauit pacis redditæ tempus, adhuc vero variarum rerum similis euentus. Sed o antiqua prodigia! [aduersarius instar Iuliani apostatæ prostratus,] o virtutum insignia! o miracula, priorum Patrum gestis per omnia similia! Oratio Basilij Iulianum apostatam perpetualiter interfecit, Oratio Guidonis Heribertum, in superbiæ cornibus male stantem, bene quandoq; surrecturum cadere fecit. Oratio Basilij peremit Iulianum apostatam; Oratio Heribertum humiliat elatum. Ille a d Mercurio peremptus est corpore; iste a Christo consternatus est mente. Illum strauerunt arma Mercurij; istum humiliarunt arma ieiunij. Illum Deitatem blasphemantem materialis gladius perdidit; istum contra virum Dei superbe agentem lacrymarum profusio humilem reddidit. Re etenim vera dum ad monasterium malignitatis animo, vt diximus, venisset, Fratresque ei omnes, licet eius malitiæ non ignari, obuiam cum timore exissent, & eum honorificentissime, vt mos illorum est, in ecclesiam perduxissent, dum humo oraret prostratus, [pacem firmauit.] Spiritus sancti gladio repente mactatur. Eleuatus enim ab oratione, perfusus ora lacrymis, corde autem & vultu affabilis, sui liuoris euomuit malitiam, & perpetuam firmauit amicitiam. Qua de re omnes non modicum lætati, gratias Deo egerunt e.

[Annotata]

a Intelligitur Iulianus apostata, qui si victor e Perside rediuisset, constituerat S. Basilium Magnum interficere, vt scribit S. Gregorius Nazianzenus oratione 2 in Iulianum.

b Heribertus sedit ab anno 1019 ad 1027.

c Surius, laneis vestibus positis.

d Hic est S. Mercurius miles ac Martyr Cæsareæ in Cappadocia sub Decio: colitur 25 Nouembris.

e Desunt reliqua in MS. codice, supplenda ex priori Vita.

DE BEATO DANIELE VENETIIS APVD CAMALDVLENSES.

ANNO MCCCCXI.

[Commentarius]

Daniel Mercator Venetiis in Murano Insula apud monachos Camaldulenses (B.)

[1] ConcludimusActa Sanctorum Martij cum elogio B. Danielis, cuius sacrum corpus se anno Christi MDCL, Venetijs coram veneratum fuisse testatur Gaspar Bucelinus in Menologio Benedictino, & ista de eo adiungit: Venetijs in monasterio S. Mathiæ de Murano B. Danielis Conuersi. [Elogium ex Bucelino.] Is Germanus, patria de Vngrischgraz, cum mercaturam aliquamdiu Venetijs exercuisset, mire affectus ad prædictum cœnobium, illic denique suscipi rogauit & impetrauit. Legauit sua omnia cœnobio, ipse se totum Christo consecrans. Quem spe pecuniarum frustranea, nocte in cella fures nonnulli repente obruunt strangulantq; anno Christi millesimo quadringentesimo vndecimo. In cuius tumulum dum longo post tempore inferretur Paulus Donatus Patritius Venetus; Danielis corpus repertum est incorruptum, & cælesti rosarum fragrantia redolentissimum, quod vsque hodie magno concursu frequentatur, & cum admiratione spectatur. Hæc Bucelinus, citatis ipsius cœnobij monumentis, & historia Camaldulensi, Augustini Fortunij Florentini, [Acta ex Historia Camaldulensi.] qui lib. 3 cap. 3 multo plura, quæ ad venerationem eius spectant, adducit, & ipse coram dictum corpus incorruptum intuitus & veneratus. At scribit non inter Conuersos Fratres admissum, sed datam, ei licentiam, vt Commisso, habitandi in dicto monasterio S. Mathiæ Murani. Hic ergo cum narrasset restaurationem templi, anno MCCCLXXXIII factam, ista de B. Daniele adiungit.

[2] Per id tempus Daniel Germanus, Vngrispack oriundus, mercaturam Venetijs exercebat. Is frequenter ad cœnobium S. Mathiæ Murani nauigiolo vectus diuertere delectabatur, [Germanus Venetijs mercaturam exercet:] & quasi patrocinium sacratissimæ Domus ac Fratrum susceperat. Captus vero indies magis ac magis decore domus Dei (sicut fuerat semper eximius Dei cultor, & pauperum miserens, & piorum locorum beneuolus) vt in cœnobio sibi habitare liceret, vt Commisso, a Priore & monachis facile impetrauit. Deinde condito testamento vltimo Martij anni millesimi trecentesimi nonagesimi secundi, [habitat in monasterio S. Mathia:] quingentisque aureis cœnobio legatis, supellectilem illuc defert, & in inferiori parte claustri cubiculum sibi instituit. Sed cum redijsset quadam die (vt fertur) a negotiatione sua, arbitrati sunt quidam latrones, quod secum pecunias multas ad S. Mathiæ portasset: quibus se ditari posse existimantes, noctis tempore latenter in eius cubiculum ingrediuntur, [a latronibus occisus,] Danielem capiunt, gulamq; laqueo illi frangunt, & onusti præda discedunt. Mane Danielis interitu comperto, Mathiani Fratres, corpus exanime, exequiarum honoribus præmissis, [sepelitur in claustro Capituli.] in lapideo sepulcro in facie claustri capituli non sine lacrymis condidere, anno millesimo quadringentesimo vndecimo.

[3] Accidit autem longo post tempore, defuncto Paulo Donato, nobilissimo Patricio Veneto, [Corpus incorruptum, & suauiter olens repertum,] sepulcrum aperiri, vt ipsius Pauli cadauer ibi sepeliretur. Ecce autem Danielis corpus intus adest integrum, tamquam vernans rosa, suauiter olens; & in nulla sui parte corruptum. Quod cum & a congregatione, & a tota Venetia (plurimus enim populus spectaculo interfuit, & subinde numerosior magis multitudo per multos dies confluxit) pro miraculo habitum esset; ad insinuandam Danielis vitæ sanctitatem, & quomodo a latronibus, quasi martyrium excepisset; [in ara ei erecta claret miraculis,] venerabile corpus ad templum multo cum honore delatum est: erectaque est B. Danieli ara, vbi coruscantibus miraculis sacrum corpus multa religione populorum vsque ad nouissimam templi amplificationem veneratum fuit. Sed tunc destructa ara, nunc asseruatur venerabile corpus in capsa lignea, & nos quoque, [ligneæ capsa inclusum.] illud sic incorruptum & vidimus & pie coluimus, gratias agentes Deo, qui est mirabilis in Sanctis suis, nihilque ambigimus pro magno munere a nostris Camaldulensibus, possideri ibi thesaurum adeo pretiosum. Hactenus Augustinus Fortunius.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Anhang März III




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 31. März

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 31. März

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!