Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung März I           Band März I           Anhang März I

2. März


II MARTII.

SANCTI QVI VI NONAS MARTII COLVNTVR.

Sancti Martyres Romani sub Alexandro Imperatore passi.
S. Nestor, Martyr, Pergæ in Pamphylia.
S. Tribimius, Martyr, Pergæ in Pamphylia.
S. Iouinus, Martyr, Romæ via latina.
S. Basileus, Martyr, Romæ via latina.
S. Quintus Thaumaturgus, in Æolide.
S. Lucius, siue Lucas, Episcopus, Martyr, Cæsareæ in Cappadocia.
S. Absalon, Martyr, Cæsareæ in Cappadocia.
S. Lorgius, siue Georgius, Martyr, Cæsareæ in Cappadocia.
S. Herolus, Martyr, Cæsareæ in Cappadocia.
S. Primitiuus, Martyr, Cæsareæ in Cappadocia.
S. Ianuarius, Martyr, Cæsareæ in Cappadocia.
S. Paulus, Martyr, in Portu Romano.
S. Heraclius, Martyr, in Portu Romano.
S. Secundilla, siue Secundola, Martyr, in Portu Romano.
S. Ianuaria, Martyr, in Portu Romano.
S. Luciosa, Martyr, in Portu Romano.
S. Simplicius, Pontifex Romanus,
S. Ioaua, seu Iouinus, Leonij in Britannia Armorica.
SS. Martyres plurimi a Langobardis in Italia occisi.
S. Ceadda, Episcopus Merciorum & Lindisfarorum, Lichfeldiæ in Anglia.
S. Willeicus, Presbyter, Discipulus S. Suiberti Episcopi, Cæsaris-werdæ ad Rhenum.
S. Lucas Casalius, Abbas Agyræus in Sicilia.
B. Carolus Bonus, Comes Flandriæ, Martyr.

PRÆTERMISSI, ET IN ALIOS DIES REIECTI

Sancta Macra Virgo inscripta est peruetusto MS. Remensi, ecclesiæ SS. Timothei & Apollinaris, item MS. Martyrol. Pragensi. Eadem Martyr Remis celebratur in Martyrol. Gallicano Saussaij, in sacro Gynæceo Arturi a Monasterio, & Menologio Virginum Lahierij nostri. Vitam dedimus VI Ianuarij.
S. Parmenas vnus ex septem Diaconis. Menologium Græcorum a Canisio editum, Apostolus vnus ex septuaginta. Græci in magnis Menæis. Nos cum Latinis de eo egimus XXIII Ianuarij.
S. Sauiniani Martyris translatio Cretas. Martyrol. MS. Colon. Carmelitarum. Est S. Sabinianus, cuius corpus non Cretas, sed Trecas translatum diximus § 2 ad eius Vitam XXIX Ianuarij,
S. Ioannes Theristes monachus ordinis S. Basilij apud Stylum in Calabria, adscriptus hoc die Catalogo Sanctorum Italiæ apud Ferrarium, cuius elogium dedimus & discußimus die eius natali. XXIV Februarij.
S. Auertanus Ordinis Carmelitarum relatus in Ordine officiorum Hispaniæ. Vitam dedimus XXV Februarij.
S. Porphyrius Episcopus Gazæ, memoratur in Menologio Basilij Porphyrogeniti, & alio ab Henrico Canisio edito, aliisque MSS. Græcis. Vitam eius edidimus XXVI Februarij
Macarius & Rufinus Martyres antiquum MS. Casinense. Suspicamur illos esse, quos retulimus XXVIII Februarij.
S. Antonina Christi Martyr in vrbe Nicæa inscripta est hoc die quatuor diuersis Menologiis MSS. Græcis, vti diximus I Martij
Hermes & Adrianus Martyres. antiquum MS. Casinense. Videntur Maßilienses esse, de quibus egimus I Martij.
S. Donati Martyris IX Lect. celebris memoria in Breuiario Muzarabico, siue S. Isidori. Nullus occurrit in aliis fastis hoc die Donatus: aliunde forsan huc translatus. Inter Martyres Afros, qui & Hispaniæ attribuuntur, colitur S. Donatus Carthagine passus I Martij.
Est alius inter Afros, qui & Hispaniæ tribuitur, III Martij.
S. Dauid Episcopus Meneuensis refertur in Menologio Scotorum Camerarij. Vitam eius dedimus I Martij.
S. Albinus Ep. Andegauensis colitur hoc die apud Canonicos Regulares S. Saluatoris, hesterno die veneratione S. Herculani Episcopi Perusini impedito. Inscriptus etiam est S. Albinus Martyrologio Germanico Canisij. Vitam dedimus I Martij.
Æreneus inter Martyres refertur in Martyrol. S. Hieronymi Parisiis edito ex MS. Corbeiensi, & in altero Corbeiensi MS. ex priore contracto: pro quo in Martyrol. Lucensi & altero MS. S. Hieronymi, & quam plurimis MSS. legitur Cæsareæ in Cappadocia, vt ad Martyres huius vrbis dictum.
Eustahius Martyr inscriptus est Kalendario Coptico siue Arabico, nobis ignotus.
Leporius Episcopus Confessor inscriptus Auctario Vsuardi ab Hermanno Greuen, & Leporius Episcopus adiunctus S. Lucio Episcopo infra hoc die, vbi diximus videri illum ab aliis dici Herolium, Heraclium &c.
S. Finianus aliquis in notis ad Vitam S. Barachij XIV Februarij cum S. Vltano nominatus, in textu per obliuionem a Colgano omissus. ibidem dicitur non esse celebris ille Cluainerardensis Abbas, sed vel S. Finnianus de Magbile, qui floruit circa annum DXC, vel aliquis alius ex iis qui in Tamlactenti Marianiq; Martyrologiis referuntur ad II vel X Martij, aut alium aliquem diem: de quibus cum ille neutro die quidquam, exspectamus numquid certius alij menses sint allaturi.
Conallus & hoc sequenti die relatus in Mariani & Tamlactensi Martyrologiis, iidemne vel diuersi sint aut inter se, aut cum aliis, de quibus Colganus ad XVIII & XXVIII huius mensis, itemque cum aliis eiusdem nominis pluribus alias recursuris, non est vnde poßimus discernere, nedum de cultu eorum statuere aliquid.
Mantanus simpliciter relatus in Tamlactensi aliisque, a Mariano Gormano Presbyter appellatur: Cathaldus autem Maguir ait, teste Colgano, eum hoc die coli in loco Blanis dicto: quæ probabile faciunt diuersum hunc esse a S. Patricij discipulo Diacono in Actis cognominato, cuius ille ecclesiam desolandam profanandamque prædixit. Non est tamen cur de alterutro, simus solliciti, quamdiu nihil certius adfertur de cultu.
Tedgnæ & Monendabbis Abbatum in Hibernia meminit in suis ad Vsuardum additionibus Hermannus Greuen. Teugnæ Florarium MS. SS. quem facile quispiam crediderit esse Fergnam Abbatem Hiensem infra nominandum: sed in re obscura, atque exiguæ innixa auctoritati, non libet diuinare: satis est ea nomina Hibernis esse ignota, vt de iis nos tacere poßimus.
Cuanus, cognomento Mansuetus, siue Placidus, in notis ad Vitam S. Cuannæ IV Febr. dicitur a Colgano mortuus hoc die anno DCCXLIII, ex Tamlactensi, vt apparet, & Gormani Martyrologiis: de quo cum nihil ad hunc diem ipsemet tradat, nec nobis plura dicere suppetit.
Lugadius Presbyter nomen inter sanctos habet hoc die in Tamlactensi, & Mariani Gormani Hagiologiis: quem esse Tulchani filium in Vita S. Columbæ ab Adamnano honoratum titulo hominis sancti, dum ei S. Columbæ transitum & gloriam reuelatam scribit, Colganus ex eo sequi putat, quod alij eiusdem nominis sancti ab Historicis Hibernicis memorati, loci, cultus & parentelæ circumstantiis demonstrentur aliis diebus esse colendi: quæ consequentia nobis tam clara non est, quam quod Lugadius Tulchani filius diuersus ab alio Lugadio sit Hiensi monacho, & ad varia negotia magistri sui Columbæ legato: & quamuis clara consequentia foret, necdum tamen satis constaret de cultu.
Fergna Britannicus Episcopus, & Abbas Hiæ S. Columbæ Killæ, refertur hoc die inter Sanctos in Martyrologiis Mariani Gormani & Tamlactensi: ex iisq; a Colgano, qui ipsius S. Columbæ non modo successorem, quartumque Archicœnobij illius moderatorem facit per annos XXI; sed & cognatum fuisse probabile existimat, & anno DCXXII exceßisse e viuis: ex quibus non satis nobis de cultu liquet: multo autem minus an hic ille Virgnous, siue Fergnouus sit, cuius mentionem non vno loco in Vita S. Columbæ Adamnanus facit, itidem Hiensis Abbas: apud quem tamen nihil est, ex quo colligi poßit prædictum Virgnoum ibi aliquando vel Abbatem fuisse, vel Sanctorum ritu honoratum.
S. Eraddus Archiepiscopus Eboracensis prius monachus in Anglia. Kalendarium MS. Sanctorum Ordinis S. Benedicti, monasterij S. Saluatoris. Videtur esse S. Ceadda Episcopus, de quo hoc die agimus & hunc locum examinamus.
Guilermus Anglicus Sacerdos refertur a Petro de Natalibus & aliis recentioribus istum secutis: de eo agimus hoc die ad Vitam S. VVilleici Sacerdotis, a quo non videtur alius constituendus.
Herfridi & Coronati Abbatum aliquæ particulæ reliquiarum Pontisaræ adseruantur in sacello regio & collegiato S. Melloni Episcopi Rotomagensis: vt Catalogus reliquiarum excusus indicat, in quo hisce Abbatibus adscriptus II dies Martij. Forsan nomina fuere corrupta, & Hermanfridi & Conradi, aut Cronani legendum aut simile quid. Omittimus dum maior lux accedat, quam coram apud Pontisarenses nancisci non potuimus.
Stephanus e monacho Cisterciensi monasterij Aluastrensis, creatus primus Archiepiscopus Vpsalensis in Suecia, anno MCLXXXV plenus operibus bonis in Domino feliciter obdormiuit. Ita Ioannes Magnus lib. 2 de Vitis Pontificum Vpsalensium: quo citato referunt eum ad hunc II diem Martij Chrysostomus Henriquez in Menologio Cisterciensi, & hūc secutus Bucelinus in Menologio Benedictino & Beatum compellant: imo Philippus Seguinus & Barnabas de Montalbo Sanctum nuncupant, & vt Sanctum coli. Omittit eum in Vire Aquilonia Ioannes Vastonius. Nec est inscriptus Catalogo Sanctorum aut Beatorum Ordinis Cisterciensis Diuione edito, aut a Miræo congesto.
Arnulphus XIX Abbas Villariensis in Brabantia, anno MCCLXXVI, VI Nonas Martij ex hac Vita migrauit. Eum suis Martyrologiis vt Beatum inscripserunt Henriquez, Menardus, Bucelinus, Saussaius: hic tamen ad Pios ablegat: vt virum venerabilem memorant Fisen in Floribus Leodiensibus, Raißius in Auctario Molani ad Natales Sanctorum Belgij, Miræus in Chronico Cisterciensi, aliique.
Andreas monachus in Riuosicco Cisterciensium cœnobio in Hispania, inscriptus est Menologio Henriquez & Bucelini, & omisso nomine in Calendario Diuione excuso & dicitur is esse, cuius felicem obitum describit Cæsarius l. 7 Historiæ c. 51 & ex eo alij. Omissus est a Tamaio Salazario in Martyrologio Hispanico.
Bonus Abbas Casæ-Dei, illustris contra Albigensium errones concionator, hoc die refertur inter Pios viros in Martyrologio Gallicano Saussaij, qui de eo iterum sequenti die agit.
Dermitius Mulronius Martyr in Hibernia ex Ordine Minorum inscriptus Martyrol. Franciscano: omissus in Martio Colgani.
Bona-Gratia Auenione, Galterius in Piceno, Petrus in Etruria, Gonsaluus in Lusitania, Paulus a Leuanto in Piceno, Ioannes a Fabriano in Marchia Ancoritana, Ordinis Minorum, inscripti Martyrologio Frāciscano Arturi a Monasterio, & ab eo Beati appellati, quod indicasse, sufficiat. Meminit Bonæ-Gratiæ, vt viri illustris, in Bononia perlustrata Masinus.
Beatrix Hermosilla, Virgo Tertiaria Ordinis S. Francisci, Pinciis in Castella celebris, inscripta eidem Martyrol. Franciscano & Gynecæo Arturi a Monasterio. Eius ossa miraculis illustria Pincianos venerari, & sanctam Abbatissam appellare tradit Haroldus in epitome Annalium Minorum ad annum 1463 num. 20, ceterum ab titulo Beatæ abstinet. Laherius in Menologio Virginum Beatrici iungit Elizabetham & Catharinam Virgines, ex eodem S. Francisci Ordine. Nihil de his duabus hoc die Arturus, qui 37 Catharinas, & 24 Elizabethas in suo Martyrologio recenset.
S. Antigonus, S. Felix referuntur hoc die, prior in MS. Martyrol. S. Cyriaci, alter in MS. antiquo S. Maximini paruo: in pluribus sequenti die III Martij.
Iulianus Martyr iungitur in antiquo MS. Casinensi, aliis Martyribus qui ad XXVIII Februarij & I Martij spectant, ita & hic aliunde adiunctus videtur. Forsan Iulianus scriptus, qui aliis Iulius est, & refertur III Martij.
S. Winwaloëus in Gandauo. MSS. Vltraiectinum S. Mariæ, & Treuirense S. Martini, & Hermannus Greuen in auctario Vsuardi. Colitur III Martij.
S. Lucius Episcopus via Appia, inscriptus Martyrologio MS. Aquisgranensi. Colitur IV Martij.
Annofledis Virgo Benedictina, inscripta Cynecæo Arturi a Monasterio & Sancta appellata: eius pius obitus describitur in Vita S. Burgundoforæ, vti dicemus ad III Aprilis.
Ægidius Assisias laicus, Ordinis Minorum ac tertius socius S. Francisci, inscriptus MS. Florario Sanctorum, Additionibus Hermanni Greuen ad Vsuardum, Martyrologio Germanico Canisij. Alij de eo agunt cum Martyrologio Franciscano die S. Georgij, quo mortuus est XXIII Aprilis.
S. Tauranni Martyris. Ita Greuen in auctario ad Vsuardum. Additur in Florario; ac primi Carnotensis vrbis in Gallia Episcopi. Hic est S. Caraunus Martyr: an Episcopus alibi discutietur. Colitur enim potißimum XXVIII Maij.
S. Theodorus Episcopus in Cypro, sub Licinio Imp. grauissima passus, postea in pace mortuus, refertur a Græcis in Menæis & Anthologio, & a Molano: in Martyrologio Romano cum Menologio Græcorum VI Maij.
S. Margareta Virgo post relatos Martyres Cæsareæ in Cappadocia passos addebatur in antiquo MS. Martyrol. S. Maximini. Numerantur inter Vrsulanas Martyres variæ Margaretæ, quarum alicuius potest Translatio hoc die contigisse, aut certe memoria olim facta S. Margaritæ, quæ colitur XX Iulij.
Mera Virgo & Martyr apud Lectorenses in Vasconia, hoc die passa traditur in Supplemento Saussaij, Gynæceo Arturi a Monasterio, & Menologio Virginum Laherij. In territorio Lectorensi, vbi dicatam ædem & oppidulum habet, colitur potißimum, quando cum pluribus eam referemus, XX Iulij.
S. Quiriaci Martyris nomen legitur in Kalendario præfixo Vsuardo MS. quod penes nos est in folio pergameno exaratum. In quo Kalendario solum XII nomina per totum Martium annotantur. At quis hic Quiriacus non constat, cum pro eo etiam Cyriacus legatur. Sex Martyres nomine Cyriacos dedimus mense Ianuario & Februario septem. At forsan S. Quiriacus est Augustæ Vindelicorum cum aliis passus XII Augusti.
S. Euthalia Virgo gladio occisa. Græci in Menæis & apud Cytheræum. de qua pluribus iterum agunt, & cum iis Martyrol. Romanum XXVII Augusti.
Pelagius I Papa obiit, aut vt alij, sepultus est VI Nonas Martij, siue II die Martij. Ita antiqua monumenta Vaticanæ Basilicæ a Manlio collecta, Liber Pontificalis, Anastasius bibliothecarius & Vitæ Pontificum sub Luitprandi nomine editæ, Octauius Pancirolus in Thesauris absconditis Vrbis Romæ, regione 3 ecclesia 5 de Sanctis Apostolis, tradit illam quintam ecclesiam esse, quam Anastasius bibliothecarius in Vitis Pontificum appellat Apostolorum Philippi & Iacobi; quæ dum initiaretur mortuus est Pelagius. Hinc ait Pancirolus memoriam eius ibidem adhuc fieri in diuino Officio, at qualis illa sit, non explicat. Ceterū nulli plane Martyrologio, cum quamplurima habeamus & manu exarata & typis cusa, nomen eius hoc die reperimus insertum. Maurolycus & ex eo Felicius die XXVII Augusti, relato S. Pelagio Martyre sub Numeriano, addunt: Huc redigenda est memoria Pelagij Papæ primi … & Pelagij secundi & neutrum Sanctum compellant. Interim citatis Maurolyco & Felicio Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum, Romæ, inquit, S. Pelagij Papæ primi. Ad eumdem diem etiam refert Petrus de Natalibus, & Sanctum in titulo appellat. Indicat etiam in Notis Ferrarius ad illum diem, Canonicos Regulares officio eum Ecclesiastico colere. Habemus varia officia ad vsum Canonicorum Regularium excusa, in quibus non reperimus eius mentionem. Quare cum nec Baronius nec Ciaconius, neque in suis ad hunc additionibus Victorellus aut Vghellus Sanctis adscriptum dicant, malumus cum dictis auctoribus differre vltimam nostram resolutionem in XXVII Augusti.
aut cum Hermanno Greuen & Petro Canisio in XXVIII Augusti.
S. Optati Episcopi Autissiodorensis translatio. Galesinius & Saussaius. Natalis eius celebris est ad diem XXXI Augusti.
B. Sanctuccia Eugubina, Ordinis S. Benedicti, congregationis S. Sperandij, a Ludouico Iacobillo tom. 1 de SS. Vmbriæ refertur hoc die, diciturq; fuisse Ordinis Seruorum B. Mariæ Virginis. At quidam scriptores illius Ordinis eius non meminerunt, alij satis obscure. Ipse Iacobillus to. 2 eam Ordini Benedictino asserit: & mortuam quidem esse fatetur die II Martij Romæ in monasterio S. Annæ, sed festum a sanctimonialibus illius congregationis recoli die VIII Septembris.
S. Abundij, S. Abundantij Martyrum translatio. MSS. additiones carthusiæ Bruxellensis. Coluntur hi Martyres XVI Septemb.
S. Eustochij nomen inscriptum est Kalendario MS. Carmelitico. Videtur S. Eustochium Virgo esse, quæ colitur XXVIII Septemb.
S. Andronicus, S. Athanasia Martyres sine gladio, Græce ἄξιφοι, commorientes referuntur in magnis Menæis, qui iidem sunt iterum in iisdem Menæis & Martyrologio Romano, quando de iis agendumerit, IX Octobr.
S. Benedictæ, S. Felicitatis Martyrum translatio. Martyrol. MS. S. Gudilæ Bruxellis. Videntur esse Martyres Vrsulanæ e quarum Sodalitio seruatur corpus S. Benedictæ in Abbatia Viconiensi apud Valentianas in Hannonia, & S. Felicitatis in monasterio Marchianensi ad Scarpum flumen. Sunt & alibi corpora SS. Benedictæ & Felicitatis ex eisdem Vrsulanis. Si quid certi occurrat, poterit ad harum diem natalem indicari XXI Octob.
S. Theodoretus Presbyter Antiochiæ sub Iuliano passus memoratur in Menologiis MSS. Basilij Porphyrogeniti, & Cardinalis Barberini, & in alio bibliothecæ Ambrosianæ, signato O num. 148, sed Episcopus dicitur. Aliis Theodorus est. Ast in Latinis Martyrologiis refertur XXIII Octobris.
S. Troadius & Socij Martyres, Decio imperante passi. Græci in magnis Menæis hoc die, & iterum Troadius VI Maij. Videtur is esse, cui agonizanti S. Gregorius Thaumaturgus in spiritu adfuit, & ad subeundum martyrium roberauit: qui in Martyrologio Romano colitur, quando & de socijs agi poterit, XXVIII Decemb.

DE SS. MARTYRIBVS ROMANIS SVB ALEXANDRO IMPERATORE PASSIS,

SVB ALEXANDRO IMP.

Sylloge historica.

Martyres Romani sub Alexandro Imperatore passi (SS.)

[1] Marcus Aurelius Seuerus Alexander anno Christi CCXXI ab Antonino Ælagabalo Imperatore patrueli suo adoptatus ac Cæsar appellatus est, eiq; anno sequente VI Idus Martij occiso succeßit: Princeps pace belloque præstans, qui Christi cultui deditus, cum diuinos ei honores habere ac templum condere per Senatum minime licuisset, eum in larario veneratus est. Verum cum eos in consilium adhiberet, qui vt iuris peritißimi, ita Christianis iniquißimi erant, plurimorum Martyrum cædes extiterunt, [Non sunt hi Martyres simul cum SS. Iouino & Basileo passi.] quorum sacra memoria ad hunc II Martij fastis Ecclesiasticis adscripta est. Ita vetus Romanum Martyrologium a Rosweido editum: VI Nonas Martij, Romæ Iouini & Basilei. Et plurimorum Martyrum sub Alexandro capitali sententia damnatorum, Quo fere modo hi Martyres in Martyrologiis post SS. Iouinum & Basileum referuntur: vt videri possent simul sub Alexandro paßi: & Acta S. Stephani I Papæ, ad II Augusti illustranda, habent sacra corpora XII Clericorum S. Stephani, sub Valeriano & Galieno martyrio coronatorum, sepulta esse iuxta corpora SS. Iouini & Basilei: vt ante alios interempti necessario fuerint. Verum cum in illis Actis nulla sociorum Martyrum mentio fiat, & antiqua Martyrologia eos etiam sub Valeriano & Galieno passos tradant, de illis mox seorsim agemus.

[2] Vsuardus in codicibus manu exaratis & prælo cusis, Notkerus, Bellinus, Maurolycus, Canisius, item Martyrologia MSS. Vltraiectinum S. Mariæ, Bruxellense S. Gudilæ, excusa Coloniæ & Lubecæ anno 1490 ista habent: Item Romæ Martyrum plurimorum, [Capite plexi sub Alexandro,] quos diu cruciatos Imperator Alexander capitali sententia in extremo damnauit: vbi clare a SS. Iouino & Basileo seiunguntur. Interponitur etiam apud Bedam excusum memoria S. Simplicij Papæ, de quo infra agemus. Ceterum cum Bedæ elogio consentit Ado his verbis: Eodem die Martyrum plurimorum sub Alexandro Imperatore passorum, quos diu cruciatos impius Alexander capitali sententia in extremo damnauit. Quæ hac verborum phrasi in MS. Martyrol. Treuirensi ita exponuntur: Ipso die plurimorum Martyrum quos Alexander Imperator diu cruciatos Romæ decollari fecit. In MS. Coloniensi, quod apud Carmelitas adseruatur, ita legitur. Item Romæ Sanctorum plurimorum sub Alexandro Imperatore decollatorum. Hisce vltimis fere consentit Viola Sanctorum, Hagenoæ anno 1508 excusa.

[3] In Romano Martyrologio hodierno cum nouo additamento ita legitur: Item Romæ plurimorum sanctorum Martyrum, [& Vlpiano Præfecto,] qui sub Alexandro Imperatore & Vlpiano Præfecto, diu cruciati, ad extremum capitali sententia damnati sunt. Dein in Notis dicitur nomen Vlpiani Præfecti additum esse ex vet. manuscript. Sed quod illud sit non indicatur. Deest horum Martyrum, imo & Iouini ac Basilei, memoria in MS. Martyrol. S. Cyriaci, & multis aliis antiquis. At meminit Vlpiani in Notationibus Galesinius, asserens ex infestissimis hostibus fidei Christianæ, qui consilio Alexandri Imp. aderant, potissimum fuisse Domitium Vlpianum Iurisconsultorum coryphæum, & Præfectum prætorio, vetera impiorum tyrannorum Neronis, Domitiani & aliorum de Christianis exterminandis rescripta tradidisse Proconsulibus, [Christianis infestissimo.] in prouincias cum imperio profecturis, vt ex iis suum in hoc genere officium æstimarent. Quamobrem factum esse, vt illius etiam tempore & Romæ & in prouinciis multa Christianorum millia pro Christi gloria dimicando cæderentur; & vbique terror, supplicia, cruciamenta, carceres, catastæ, equulei, vngulæ & omnia omnium tormentorum genera, vt in aliis acerbissimarum persecutionum temporibus, contra Christianos adhiberentur. Inter hos Martyres claruit S. Martina Virgo, cuius Acta dedimus ad ipsas Kalendas Ianuarij, ac monuimus post caput I litt. a, alios, quæcumque ab Alexandro in iis facta memorantur, Domitio Vlpiano tribuere. Plurima obseruat Baronius in Notis ad easdem Kalendas Ianuarij litt. g.

[4] Galesinius horum Sanctorum martyrium sub Alexandro Cæsare scribit contigisse, his verbis: Romæ Sanctorum Martyrum quamplurimorum, quos primum diu varie cruciatos tandem damnari Alexander Cæsar iussit. [quo tempore passi?] Addit in Notationibus martyrio coronatos Grato & Seleuco Coss. Is est supra memoratus annus CCXXI, cum errore annorum tredecim a Galesinio reiectus in annum CCXXXIV. In MS. Florario post relatum verbis Vsuardi elogium, additur anno salutis CCXXIV, persecutionis quintæ anno XX. Cœpit ea persecutio sub L. Septimio Seuero anno CCII, vnde illius annus XX conuenit in dictum annum CCXXI, quo Cæsar erat Alexander creatus, qui interim in omnibus pene Martyrologiis Imperator appellatur. Ita enim scribit in Catalogo Sanctorum Italiæ Ferrarius: Plurimi hac die Romæ Alexandro Imperatore passi sunt: quorum numerus haud sciri potuit. Hi propter fidem Christi comprehensi, ac diu vt fidem abnegarent, cruciati: tandem capitalem sententiam exceperunt.

DE SANCTIS MARTYRIBVS NESTORE ET TRIBIMIO PERGÆ IN PAMPHYLIA.

AN. CCLI

[Commentarius]

Nestor, Martyr, Pergæ in Pamphylia (S.)
Tribimius, Martyr, Pergæ in Pamphylia (S.)

[1] Perge Pamphyliæ secundæ metropolis & Præsidum sub Imperatoribus Romanis Sedes, multorum est illustrium Martyrum victoria nobilitata. Ad hanc vrbem in persecutione Decij Imperatoris abductus S. Nestor Episcopus Magydensis post alia tormenta in crucem actus, [Hi Martyres passi sub decio,] coronam martyrij adeptus est, vti eius Acta ad XXVI Februarij a nobis edita declarant. In his dicitur Decij scelestissimum edictum propositum sub Præside Pollione, [(an & Pollione præside)] qui tenebat ipsam prouinciam, qui non recrastinans misit equites, qui percurrerent, etiam regale præceptum taxans, vt si alicubi essent Christiani, ad edendum immolata idolis cogerentur. Hæc ibi. At Pollio a Græcis Publius appellatur, forsan Publius Pollio dictus: quo edictum Decij exequente arbitramur sanctos hos Martyres Nestorem & Tribimium, siue Tribimæum, in regione Cibyratarum ab eius satellitibus repertos, [Perge in regione Cibyratarū,] in Pergensi etiam vrbe, glorioso certamine Martyres coronatos. De Cibyratis, & Cibyra vrbe, agit Strabo lib. 13 Geographiæ, & iterum lib. 14 vbi Cibyratas minores Pamphyliæ adscribit. In menæis dicitur χώρατῶν κιβυρραιωτῶν,aut κιβοιρραιωτῶν, aut κυραιωτῶν: eorumque vrbs Perge statuitur.

[2] [relati ad I Martij] In Menæis MSS. Cryptæ Ferratæ, ad diem primum Martij horum Martyrum cultus ita statuitur: Ἄθλησις τῶν ἁγίων Μαρτύρων Νέςορος καὶ Τριβιμίου. Certamen Sanctorum Martyrum Nestoris & Tribimij. Menologium Græcorum iussu Basilij iunioris Imperatoris ante septingentos circiter annos conscriptum hoc de iis elogium addit ad eumdem primum Martij: Sub imperio impiissimi Decij, sancti Martyres Nestor & Tribimæus, [in Menologio Basilij Imper.] ex vrbe Perge regionis Ciboerræotarum, eo quod Christiani essent, & Christum libere audacterque prædicarent, apud Præsidem prouinciæ delati sunt. Hic confestim missa militum multitudine adduci eos ligatos iussit, & coram tribunali suo sisti, omniaque tormentorum instrumenta in conspectu illorum constitui. Verum intuens illos & suas minas contemnere, & Christum elata voce confiteri, præcepit vestibus spoliari, aridis neruis boum crudeliter verberari, dein suspensos cremari, donec interiora illorum apparerent. Quibus peractis dum cognoscit illos erga Dominum nostrum Iesum Christum mentem animumque detinere immutabilem, ab equuleo depositos tradidit lictoribus, a quibus pretiosa illorum capita cultris abscissa sunt, atque ita læte consummantes martyrium Christus Dominus excepit.

[3] In Menæis Græcorum excusis, vti & manu exaratis quæ Diuione apud Petrum Franciscum Chifletium adseruantur, memoratur primo Martij Nestorius gladio Martyr & hi duo ad secundum diem Martij referuntur: [ad 2 Martij] quibus consentit Maximus Cytheræus ἐν βίοις ἁγίων. In Menæis hi versus præponuntur: [in Menæis MSS. & excusis.]

τράχηλον Νέςορος πλήξας τῷ ξίφει,
Πληγὴν ὀμοίαν ἐν τρίβει Τριβιμίῳ
Νέςορα δ᾽οὔκ ἔλαθε συντμηθέντα δευτερίῃ ἥλιξ

Qui gladio ceruicem Nestoris percussit,
Is similem ictum impegit Tribimio.
Nestorem concisum non latuit coȩtaneus simili secum morte secundus.

Memoria Sanctorum Martyrum Nestoris & tribimij. Exorti hi fuerunt in regione quidem Cyræotarum, vrbe vero Perge. At Decio impio regnante, ab idololatris traditi sunt Præsidi regionis, quod Christum prædicarent. Vestibus ergo exuti, neruis bubulis verberati sunt. Dein cum in equuleo essent suspensi, membra eorum tamdiu verberata sunt, donec viscera paterent. Postremo dum a sententia Christianæ fidei non possent deduci, cultro capita eorum sunt abscissa. Eadem leguntur, sed ad primum diem Martij, in MS. Synaxario Parisiensi Collegij nostri Claromontani.

DE SANCTIS MARTYRIBVS IOVINO ET BASILEO ROMÆ VIA LATINA,

CIRCA ANNVM CCLVIII.

Synopsis historica.

Iouinus, Martyr, Romæ via latina (S.)
Basileus, Martyr, Romæ via latina (S.)

[1] Celeberrimam apud primos Christianos extitisse Viam Latinam indicant Acta S. Ioannis Apostoli & Euangelistæ, qui in ea prope Vrbis portam, etiam Latinam dictam, ex feruentis olei dolio, in quod iussu Domitiani Imperatoris iniectus fuerat, [Romæ via Latina] diuina virtute illæsus exiuit. In hac Via secundo ab Vrbe lapide situm est per antiquum S. Tertullini cœmeterium: de quo legenda Romæ subterranea Aringhi l. 4 c. 5. De S. Tertullino antiqua Acta S. Stephani I Papæ, cum insigni mentione SS. Iouini & Basilei, ista habent: Factum est vt Valerianus & Gallienus nefandissimi persecutores, studio delendæ religionis Christianorum summopere quærerent B. Stephanum Romæ vrbis Episcopum, vt eum vel eius Clericos detentos diuersis pœnis afficerent, atque mortis traderent exterminiis … Vnde factum est vt Clericos duodecim reperissent … quos statim sine audientia capitibus fecit truncari: [deposita corpora SS. Iouini & Basilei:] qui decollati sunt in Via Latina iuxta formam aquæductus. Quorum corpora collegit Tertullinus, licet adhuc Gentilis, & posuit iuxta corpora SS. Iouini & Basilei in Via Latina easdem Kalendas Augusti. Ast dies septima Kalendas Augusti iam ante aßignata fuerat martyrio SS. Symphronij, Olympij, Theoduli & Exuperiæ, qui eadem Via Latina ignibus combusti, referuntur Fastis antiquis Ecclesiasticis ad illum diem adscripti, vti ad Kalendas Augusti XII Clerici S. Stephani, dein hic Pontifex occisus postridie Kalendas, qui ante Tertullinum baptizarat, ac dein hac ipsa Latina Via milliario ab vrbe secundo decollatum in eodem loco in crypta arenaria sepeliuerat secundo Kalendas Augusti, de quibus accuratius agendum erit ad dies horum Sanctorum natales, ac forsan probabimus sententiam repertam in antiquo Martyrologio MS. Vltraiectino Ecclesiæ S. Mariæ, in Anglia olim conscripto: in quo dies XXVII Iulij sic incipit: Via Latina sanctorum Martyrum Boni Presbyteri, Fausti, Mauri cum aliis septem (imo nouem) qui in Actis S. Stephani Papæ describuntur. Ita eodem die Hermannus Greuen in additionibus ad Vsuardum, & Canisius in Martyrol. Germanico habent: Item iuxta quosdam Passio Boni Presbyteri, Fausti & aliorum decem ex Clero B. Stephani Papæ: atque ita Acta optime cohærent, si VI Kalendas eiusdem Augusti, legatur.

[2] Hæc occasione Actorum S. Stephani Papæ dicta sufficiant, quod in eis mentio fiat SS. Iouini & Basilei Martyrum, quibus sacer est hic secundus Martij dies, [coluntur 2 Martij,] quo vetus Martyrologium a Rosweydo editum ista habet: VI Nonas Martij Romæ Iouini & Basilei. qui Martyres nominantur in MS. Martyrologio Treuirensi S. Martini ac prior Lobinus scribitur, qui alibi etiam Bouinus & Iobinus appellatur. Iouinianus in Floro MS. pro supplemento Bedæ. Eosdem Viæ Latinæ adscribunt MSS. Leodiense, Vallicellanum, Vaticanum archiuij S. Petri, & Treuirense. Dacherianum alios addit sub Alexandro passos. At Beda excusus, Vsuardus, & Ado in codicibus excusis & MSS. plerisque, Notkerus, Bellinus, Maurolycus aliique elogium paruum eisdem verbis proferunt, quod & in Martyrologio hodierno Romano ita legitur: Romæ Via Latina sanctorum Martyrum Iouini & Basilei, [passi sub Galieno & Valoriano:] qui passi sunt sub Galieno & Valeriano Imperatoribus: circa annum Christi CCLVIII, vti ex dictis alibi constat.

[3] Galesinius, Canisius & Ferrarius de Sanctis Italiæ addunt securi percussos, palmam martyrij tulisse. Citat Galesinius in Annotationibus Bedam, Vsuardum, Adonem, in quibus ea non habentur: [an securi seu gladio percussi:] allegat etiam MS. sed quale illud non exprimit. Petrus de Natalibus citandus erat, qui ista lib. 3 Catalogi cap. 169 tradit: Iouinus & Basileus Martyres Romæ via Latina passi sunt sub Valeriano & Galieno Imperatoribus: qui per gladium palmam martyrij perceperunt VI Nonas Martij, vt ait Ado. Verum, vt diximus, in huius codicibus variis neque manu exaratis, neque typo editis, vlla mentio fit gladij aut securis, aut alterius tormenti, quo mors illis gloriosa sit illata.

[4] Aringhus loco supra citato asserit ex cœmeterio S. Tertullini, huius sanctissimi viri corpus vna cum aliquot eorumdem Martyrum corporibus ad B. Praxedis ecclesiam a Paschale Papa primo translatum fuisse: nonnulla inde vna cum B. Eugeniæ corpore in sanctorum ecclesiam a Stephano Papa VI delata: nonnulla item in sacra B. Laurentij æde, quæ Damasi dicitur, fidelium venerationi recolenda iugiter, deposita esse. Ea singula confirmat Octauius Pancirolus in Thesauris absconditis Vrbis Romæ, & regione 2 ecclesia 42 recenset XII martyres Clericos S. Stephani, quorum corporum partes in ecclesia S. Praxedis adseruantur, aliquorum partes in aliis duobus templis depositæ sunt: & regione 3 ecclesia 5, quæ est sanctorum Apostolorum, scribit plurimas ibidem Sanctorum reliquias esse, aut altaribus inclusas, aut sub cancellis ferreis in media ecclesia conseruatas: ibidemq; singulorum nomina in appensa tabella legi, interq; eos esse SS. Iouini & Basilei, qui imperantibus Valeriano & Gallieno martyrium passi coluntur 2 Martij. [Eorum reliquiæ sunt in ecclesia sanctorum. Apostolorū.] Iterum regione 12, ecclesia 3, quæ dicitur S. Laurentij in Damaso, refert sub maiori altari adseruari magnam partem reliquiarum SS. Fausti & Iouini; at sub altari SS. Michaëlis & Andreæ, alias partes reliquiarum SS. Boni & Mauri. [& S. Iouini etiam in S. Laurentij in Damaso.] Sunt autem hi duo cum S. Fausto ex supra memoratis Clericis S. Stephani Papæ, quorum corpora iuxta SS. Iouinum & Basileum fuerunt sepulta: ac S. Iouinum socium S. Basilei hic intelligi monuerat supra regione 3 ecclesia 5 idem Pancirolus. Annotat etiam Ferrarius supra citatus corpus S. Iouini in basilica S. Laurentij in Damaso adseruari: ita inscriptiones & tabellas indicare: quæ de corporis parte intelligenda esse ex Pancirolo constat.

[5] Masinus in Bononia perlustrata ad hunc secundum Martij bis meminit S. Basilei Martyris, [caput S. Basilei Bononiæ,] quod eius sacrum caput adseruetur in ecclesia S. Francisci, & quod corpus S. Basilei dono Gregorij XV Pontificis obtentum, ad templum S. Iosephi, a primaria Mercatus confraternitate cognominatum, [& corpus, sed forsan alterius S, Basilei,] delatum sit, & sacra ibidem cum veneratione ab anno MDCXXIII conseruetur. Verum ipsum diploma donationis Gregorij Papæ inspiciendum esset, ac quantum de re non perspecta coniectare licet, alium Basileum Martyrem ab hoc socio S. Iouini suspicamur repertum iri. At si Patres Franciscani iam pridem sacrum caput S. Basilei possederint, veri multo similius apparet eos illud obtinere potuisse a Patribus Franciscanis Romanis, qui itidem, vt Bononiæ Conuentuales, basilicam sanctorum Apostolorum, in qua reliquias SS. Iouini & Basilei adseruatas diximus, dono Pij II Pontificis ab anno MCCCCLXII habuerunt. [vti & Genuæ,] Eodem plane modo Sanctimoniales Genuenses monasterij S. Andreæ hunc diem consecratum habent ad honorem S. Basilei Martyris, cuius & ipsæ corpus poßident: sed necessario alterius Basilei. [& in monasterio S. Antonij.] In archimonasterio S. Antonij diœcesis Viennensis in Gallia officio duplici celebratur festum S. Basilei Martyris hoc die, ob sacras corporis illius reliquias, quas inter alia Sanctorum corpora ibidem venerati fuimus.

DE S. QVINTO THAVMATVRGO IN ÆOLIDE.

CIRCA ANNVM CCLXXXIII

[Commentarius]

Quintus Thaumaturgus, in Æolide (S.)

[1] Græci sæpius in fastis suis huius Sancti viri meminere. Nam ad VI Maij in Menologio a Canisio edito ista traduntur: Eodem die S. Quinti miraculorum effectoris. [Colitur S. Quinctus 6 & 2 Maij,] Quæ in magnis Menæis ita efferuntur: τῇ ἀυτῇ ἡμερᾳ ἁγίου Κοίντου τοῦ Θαυματουργοῦ. At XII Maij in eisdem Menæis ista habentur: Και ἄθλησις τοῦ ἁγίου Μάρτυρος Κοίντου τοῦ Θαυματουργοῦ. Et certamen sancti Martyris Quinti Thaumaturgi. Quæ ad hunc diem leguntur in Menologio Græcorum Basilij iunioris Imperatoris. Quod autem hic sanctus Martyr iure Thaumaturgus sit appellatus, ostendunt mira sub eius martyrium prodigia facta, [& potissimum 2 Martij.] quæ ad hunc etiam diem in subiecto encomio referuntur. Videntur Acta eius fusius descripta adhuc latere, aut forsan intercidisse. De eo ergo ista ex Menæis excusis & MSS. Parisiensibus, Mediolanensibus & Chifletianis damus.

[2] Memoria sancti Martyris Quinti Thaumaturgi. Natus hic est in Phrygia, [pauperes misericorditer subleuat:] & ad pietatem informatus. Ad Æolidem vero regionem se contulit, vbi omnem egentibus misericordiam exhibuit. Temporibus porro Aureliani Imperatoris dum illum Rufus Prætor, vt idolis sacrificia offerat, [a dæmone obsessum liberat:] vrget, a dæmone is obsessus est, sed preces Sancto fundente sanatus. Quare ob beneficium sibi præstitum, donis eum remuneratum dimisit. Rursum qui in idolorum templo versabantur, exorto terræ motu, quo & templum & quæ in eo idola erant, prostrata, arrepta fuga Sanctū dereliquerunt. Cum autem post terræ motum essent quadraginta dies elapsi, [e crurum confractione subito sanatur:] præturam loci suscepit Clearchus, vir præstigiis dæmonum & superstitione idolorum fascinatus, qui Sancti crura confringi iussit: sed hæc statim virtute Christi in integrum sunt restituta, ac sana effecta. Post hanc crurum contritionem, decem subsecutis annis omnem regionem circumiuit, & omnia morborum infirmitatumque genera curauit, [miraculis clarus moritur] pauperibusque opem variam attulit, atque ita ad Dominum emigrauit.

[3] Hæc Menæa: quæ eadem, leguntur apud Maximum Cytheræum ἐν βίοις ἁγιων. Nisi quod locum agonis in excusis Menæis deprauatum τὸν νεολίδα κώμην nouo mendo νεοχίδα scripserit Maximus, quem Parisiense MS. rectus exhibet τὸν ἀιολίδα. Est enimuero minoris Asiæ regio Æolis, inter Ioniam Mysiamq; amplißimum portum circumiens, Lydiæq; ad Orientem contermina: quam tu quia κώμην legis, caue vicum vnum villamue existimes: nam, vt Etymologici auctor, οὐχ πόλις, inquit, κώμη ἀλλὰ μείζων ἀγροικία, ἤτοι, τὸ μέγιςον χωρίον. κώμη non est vrbs, sed territorium maius, atque vt plurimum regio. Sic pagum & Latini olim, & hodie pays Franci latiori accipiunt significatu. Quid autem si pro κώμη legendum sit κύμη, quæ antiquißima Æoliæ ciuitas? vnde Italicæ Cumæ adeptæ nomen, ab Æolibus fundatæ, & Sibyllæ Cumanæ antro vatidicisq; responsis notissimæ. Atque sic legendum esset ἀιολίδα κύμην.

[4] Ceterum Aurelianus, sub quo primum Quintus & Christianæ fidei profeßione & prodigiis clarus extitit, ab anno CCLXX ad CCLXXV Imperij Romani habenas rexit: ipsum ideo gloriosum athletam, quia post varia sub eo circa an. CCLXXII, [circa an. 283] quando nona in Christianos instaurata persecutio est, exantlata tormenta superstes decem annis vixit, demum circa annum CCLXXXII, aut potius sequentem, in cælos migrasse arbitramur.

[5] Ioannes Tamaius Salazar in suo Martyrologio Hispanico adiunxit S. Quintum aliis quindecim Martyribus, quos statuit Eboræ in Carpetanis Hispaniæ, [non in Hispania in crucem actus,] in persecutione Maximiani post multa supplicia tolerata, crucemq; adeo ipsam, e vita migrasse. Verum quia illos quindecim Martyres in plures classes distinguimus, quorum alij in Africa, alij in Cappadocia paßi sint; ab illis Quintum in Æolide mortuum separamus.

DE SANCTIS MARTYRIBVS LVCIO EPISCOPO, SIVE LVCA, ABSALONE, LORGIO, SIVE GEORGIO, HEROLO, PRIMITIVO, IANVARIO, CÆSAREÆ IN CAPPADOCIA,

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Lucius, sive Lucas, Episcopus, Martyr, Cæsareæ in Cappadocia (S.)
Absalon, Martyr, Cæsareæ in Cappadocia (S.)
Lorgius, sive Georgius, Martyr, Cæsareæ in Cappadocia (S.)
Herolus, Martyr, Cæsareæ in Cappadocia (S.)
Primitiuus, Martyr, Cæsareæ in Cappadocia (S.)
Ianuarius, Martyr, Cæsareæ in Cappadocia (S.)

§ I Antiqua Martyrologia discussa. Numerus Martyrum stabilitus.

[1] Tres priores Sancti, nullo apposito loco, referuntur hoc die in MSS. Martyrologiis Vsuardi auctis ad vsum Ecclesiæ Cluniacensis, Bruxellensis, Aquicinctinæ & quæ adseruātur Romæ apud Vghellum ac Patres Congregationis Oratorij, [Martyres tres in XI Martyrologiis:] Coloniæ etiam apud Carmelitas: item in Martyrologiis excusis sub nomine eiusdem Vsuardi Lubecæ anno 1475, Bellini secundum morem Ecclesiæ Romanæ, Maurolyci, Felicij, Canisij & Molani in priore editione: quibus assentitur Petrus de Natalibus lib. 11 Catalogi cap. 130 num. 83 his verbis: Lucius Episcopus, Absalon & Largus Martyrio coronati sunt VI Nonas Martij. Ex his Lucius etiam Lucas dicitur, ac Præsul asseritur, Absalon, aliis Absalonius, Absolonius, Absolonus & Absolimus appellatur. At Largus pluribus Lorgius, aliis Georgius & Largius est. Iidem coniunguntur in Martyrol. Romano, [in Romano adscripti Cæsareæ Cappadociæ:] & locus martyrij indicatur his verbis: Cæsareæ in Cappadocia, sanctorum Martyrum Lucij Episcopi, Absalonis & Lorgij. vbi annotat Baronius, apud Bedam legi Lucam pro Lucio, ponique seorsim socios, nominibusque eorum deprauatis, sed vt sic ponerentur, vetusta exemplaria monuisse. Tamaius Salazar hos separat, & Hispanos facit (quod § sequenti examinabitur) ac grauißime inuehitur in Baronium, quod, neglecto Beda, exemplaria MSS. secutus fuerit. Nos ergo, vt aliquod huic controuersiæ lumen adferamus, reliqua Martyrologia conferemus.

[2] Martyrologium MS. Bedæ vacat, & Florus nihil de his Sanctis profert: sed Martyrologium sub nomine Bedæ excusum ista habet: [qui & quot referantur in variis Bedæ exemplaribus,] In Cæsarea Cappadociæ Lucæ Episcopi. In portu Romæ, Pauli, Secondolæ Ianuariæ. Et Sanctorum Lorgi, Hergli & Absaloni. In MS. Richebergensi additur in fine Martyris. Ob hanc Bedæ vulgati auctoritatem in secunda & tertia editione Molanus ista adiunxit cum his præpositis litteris r Item Lucij Episcopi b in Cæsarea Cappadociæ. Et sanctorum Martyrum r Absaloni & * Lorgij b & Heracli. Per litteram b intelligit Bedam, ex quo adiunxit Cæsaream ac dein Heraclum; per litteram r indicat Martyrologium secundum morem Ecclesiæ Romanæ, quod emendauit Magister Bellinus de Padua, vti explicat in epistola ad Lectorem. Alia habemus antiqua MSS. Martyrologia sub Bedæ nomine, quæ prorsus inter se differunt. In Centulensi, siue monasterij S. Richarij, secundum Bedam ista solum continentur. Cæsarea Cappadociæ SS. Lucij, Primitiui & Secundolæ Martyrum. In Martyrologio Ven. Bedæ Presbyteri, quod Leodij ad S. Lambertum adseruatur, ista habentur: Item Geroli & Lucij Episcopi. In MS. Aquisgranensi, itidem Bedæ Presbyteri inscripto, plura continentur: Natalis S. Luci Episcopi via Appia ad Sem. Sixtum Natalis SS. Georgij, Heracli, Absoloni, Pauli, Ianuarij. In Cæsarea Cappadociæ Lucæ Episcopi, Primitiui, Secundolæ. Ex his prior Lucius est Papa Romanus, qui IV Nonas Martij colitur. Aliud MS. adseruatur Tornaci ad S. Martinum prætitulatum nominibus Eusebij, Hieronymi & Bedæ Presbyteri, in quo hæc leguntur: In Cæsarea Cappadociæ, Natalis Lucæ Episcopi, Ianuarij & Primitiui. Eodem die in portu Romano in cœmeterio Pauli, Natalis Secundolæ & Ianuariæ Virginum. In MSS. Casinensi & Altempsiano etiam sub nomine Bedæ: In Cæsarea Cappadociæ Lucæ Episcopi & Primitiui. Romæ, Pauli & Ianuarij. In Vaticano MS. archiuij S. Petri sub nomine Bedæ, additur Marini. In aliis duobus MSS. sub nomine Bedæ nulla horum omnium mentio est. De Romanis Martyribus sequenti titulo agemus.

[3] In Martyrologio S. Hieronymi Parisiis excuso ista leguntur. VI Nonas Martij. Iorgi, Herculi, Absolomi, Ærenæi, Lucij, Primitiui, Secundulæ, Ianuariæ, Luciosæ. In MS. Corbeiensi quatuor primi ita exprimuntur: Iorgij, Herocli, Absalonij, Ærenei. In altero MS. S. Hieronymi, quod ante mille fere annos exaratum apud nos est, ista sub variis distinctionibus habentur: Heroli, Georgi, Absoloni. Cæsarea Cappadociæ Luci Episcopi, Primitiui. Romæ Secundulæ, Ianuariæ. [& aliis XIX Martyrologiis:] Eadem distinctio est in Lucensi etiam sub nomine S. Hieronymi, sed prima nomina Lorgij & Herolij scribuntur. Rabanus ista habet: Natiuitas SS. Iorgi, Hergli, Absaloni. In Cæsarea Cappadociæ Lucæ Episcopi, Primitiui, & in portu Romano Pauli, Secundolæ, Ianuariæ. In quibus vrbs Cæsarea, pro qua supra perperam legitur Ærenæi nomen. Hæ classes aliter ordinantur in MS. S. Maximini. In Cæsarea Cappadociæ, Lucæ Episcopi, Primitiui, Secundulæ, Ianuariæ. Eodem die Georgij, Herolij, Absolomi… In portu Romano Pauli. In MS. S. Cyriaci, quo plurimum vsus Baronius, sic legitur: In Cæsarea Cappadociæ, Lucæ Episcopi, Primitiui. Romæ Pauli Ianuarij… tiæ Antigoni Ianuarij. Spectat Antigonus ad sequentem diem, vbi cum Ianuario aliisque Martyribus colitur. Eadem vsque ad Paulum sunt in MS. Reginæ Sueciæ. In antiquo MS. Richenouiensi ita iunguntur: In Cæsarea Cappadocia Lucij Episcopi & Romæ Primitiui, Erolij, Georgij, Absoloni, Secundolæ, Ianuarij. At maior transpositio est in MS. Labbeano Heroli. Romæ Luci Episcopi, Pauli, Georgij, Ianuariæ, Absaloni, Primitiuæ. Hæc in MS. Augustano ita traduntur: Heroni Mart. Luci Episcopi, Pauli, Georgij, Ianuarij, Absalonis. Vnicus ordo est in MS. Coloniensi S. Mariæ ad Gradus: In Cæsarea S. Lucij Episcopi, Primitiui, Ianuarij. Iidem in MS. Lætiensi ita leguntur. In Cæsarea Cappadociæ S. Lucæ & SS. Ianuarij & Primitiui. In MSS. Vltraiectino S. Mariæ & Treuirensi S. Martini Lucius Episcopus Cæsareæ adscribitur, sed Confessor habetur in posteriori, vti & in Greueni Auctario ad Vsuardum. In MS. Florario alter Episcopus additur: Sanctorum Episcoporum Lucij & Leporij, & SS. Absolucij & Lorgij. Vbi sicuti pro Absalone Absolucius statuitur, ita qui Leporius scribitur, videtur aliis dici Herolius, Gerolus, Heraclius &c. At Greuen, hac forsan arrepta occasione, seorsim S Leporium Episcopum & Confessorem, sicut & Lucium, scripsit, & reliquos Romæ tribuit his verbis: Romæ SS. Georgij, Eracli, Absalonij, Pauli, Ianuarij, Primitiui, Secundolæ. Galesinius ita in tres classes diuidit: In portu Romano sanctorum Martyrum Pauli, Heraclij, Secundolæ & Ianuariæ … Eodem die sanctorum Martyrum Absalonis, Hergli & Largi. Cæsareæ S. Lucæ Episcopi. MS. Pragense, nullo addito loco, hæc habet. Lucæ Episcopi, Primitiui, Secundini, Ianuariæ, Gregorij, Erolij, Pauli. In paruo, sed perantiquo, S. Maximini: Natalis S. Georgij Mart. Pauli, Felicis. De S. Felice vti ante memorato Antigono, agemus proximo die.

[4] Verum, dum hæc Martyrologia cura ac solicitudine tanta discutienda lectori proponuntur, veremur ne nimia multitudine attentio eius obruatur: [Sunt ergo Lucius, seu Lucas Ep.] quare paucis colligenda, quæ de singulis dispensa sunt. Ac primo S. Lucium, siue Lucam (nam variant scriptores) fuisse Episcopum ac Cæsareæ in Cappadocia passum esse viginti testimoniis certum atque indubitatum redditur. [Primitiuus] Dein adiungendum illi S. Primitiuum persuadent tredecim illustriora Martyrologia, duplex S. Hieronymi, Casinense, Altempsianum, Vaticanum, Tornacense, Centulense, S. Cyriaci, Aquisgranense, Lætiense, S. Maximini, Coloniense ad Gradus & B. Rabani. Adde quatuor in quibus locus Martyrij non exprimitur, aut vrbs Roma non apte interponitur, & sunt alterum S. Hieronymi, Pragēse, Richenouiense & Parisiense, in quo perperam Primitiua scribitur. [Ianuarius,] De tertio Martyre S. Ianuario aliquod dubium suboritur, quod inter Martyres Romanos Ianuaria colatur. Verum cum hæc in Tornacensi reperiatur, & alius tamen Ianuarius iungatur SS. Lucio & Primitiuo, eum non posse temere separari arbitramur, cum ille hisce etiam adiungatur in Coloniensi ad Gradus & Lætiensi, ac bis referatur in MS. S. Cyriaci nisi pro eorum altero Ianuaria statuatur, & alter cum Antigono ad sequentem diem sit referendus.

[5] At prima a Tamaio Salazario mota controuersia augescit, cum asserat S. Lucium Episcopum, Primitiuam & alios Christianos Cæsareæ in Cappadocia per cruenta agonum supplicia Martyres effectos; & tamen ab iis separat Absalonem, Largum, Heraclium, quos in Hispania passos cōtendit. Ab his antiquißima Martyrologia Lucense & alterum sub nomine S. Hieronymi, his verbis incipere diximus: Largi Herolij aut Heroli, [Absalon, Lorgius, siue Georgius, & Herolus.] Georgi, Absoloni, Cæsarea Cappadociæ Lucij Episcopi, Primitiui. Hos eosdem sanctos Martyres in eodē Martyrologio referri XXIV Februarij ibidem in Catalogo Prætermissorum monuimus. Ad quem diem ista in Lucensi & Parisiensi habentur: In Cæsarea Cappadociæ Natalis SS. Heruli, Lucij, Sergij; Romæ Absolonas. In MS. altero post Lucij legitur, Georgij, Absalonis. En dies natalis horum Martyrum, quorum sacra corpora forsan hoc die, qui septinus est a priori, cum reliquiis SS. Primitiui & Ianuarij, honorifice a Christianis sepulta sunt, ac dies depositionis, vt sæpius factum fuisse alibi monuimus, sacræ eorum memoriæ dicatus. Præterea cum illud Martyrologium singulos fere dies a loco martyrij auspicetur, aliquam verborum transpositionem agnoscimus, atque ita legendum arbitramur: Cæsareæ Cappadociæ Lucij Episcopi, Heroli, Georgij, Absoloni, Primitiui. Aut certe hos Martyres isto ordine coniungi debere ex Richenaugiensi colligimus, vbi voce Romæ transposita ita legendum. In Cæsarea Cappadociæ Lucij Episcopi, Primitiui, Erolij, Georgij, Absaloni. Romæ Secundolæ, Ianuariæ. Ex MS. Aquisgranensi ad XXIV Februarij ista hic repetimus: In Cæsarea Cappadociæ, Natalis SS. Herodij, Lucij, Sergij. Romæ Absalonas. Natalis Primitiui & Pauli. De SS. Primitiuo & Paulo in Portu Romano paßis ibidem actum est, & ostensum Absalonem iungendum Cæsareensibus: vti etiam in Notkeri Martyrologio vbi ista habentur: Itē Romæ Absalonis. In Cæsarea Cappadociæ Heroli, Lucij & Sergij Martyrum. vbi vox Roma Primitiuo & Paulo omißis adiungenda, & S. Absalon reliquis Athletis restituendus. Ad eumdem Februarij diem Herodius & Lucius referuntur apud Greuen in Auctario Vsuardi. At qui ibidem Herodius dicitur, aliis Herolus, Herculus, Herolius, Erolius, Heroclus, Herglus, Hergules, Heraclus, Gerolus & Leporius dicitur: a quo alius Heraclius Martyribus Romanis adiungendus est. Et Sergius hic scriptus aliis Georgius, Lorgius, Iorgius, Largius & Largus est: Absalon, vt supra monuimus, etiam Absolonius, Absolonus, imo & Absolucius scribitur.

[Annotatum]

* al. Largi

§ II An S. Lucius in Hispania fuerit Episcopus? An ibidem alij ex his Martyribus occisi?

[6] Tamaius Salazar in suo Martyrologio Hispanico gloriatur quod præclarum Hispaniarum ignorationibus splendorem & lucem attraxerint Dextri, Maximi, Luitprandi & Iuliani opera. Et tomo 5 Martyrologij ad XVI Octobris, occasione Dedicationis Cathedralis ecclesiæ Mindoniensis in Gallæcia, refert a pag. 565 Episcopos Britonienses & Mindonienses, & duos primos Præsules Britonienses, quos ait hactenus a nullo Catalogis insertos fuisse, adstruit his verbis: I S. Aristobolus, [An Britoniæ in Gallæcia Episcopi S. Aristobulus pater SS. Iacobi & Ioannis Apostolorum,] qui & Zebedæus huius nominis I, Episcopus Brotonensis I, pater S. Iacobi Hispaniarum Apostoli, qui martyrio coronatus est die XV Martij anno Domini LXII. Ad quem diem celebrant Græci in Menologio & Magnis Menæis S. Aristobulum, sed fratrem S. Barnabæ, ex LXXII discipulis Christi, & Episcopum Britanniæ, Græcos imitati alij, & ex nuper assertis Hispaniarum scriptoribus Iulianus Archidiaconus, & Heleca Episcopus Cæsaraugustanus: quos toto cælo aberrare asserit Tamaius, dum fratrem S. Barnabæ, ex LXXII Christi discipulis aut Britanniæ Episcopum scribunt: at laudat eosdem, sequiturque asserentes Aristobulum, cognomento Zebedæum & patrem SS. Iacobi & Ioannis Apostolorum. Sed hæc ad dictum XV Martij discutiuntur. Progreditur Tamaius in dicto Episcoporum Britoniensium Catalogo. II S. Lucius huius nominis I, Episcopus Britoniensis II, [& S. Lucius,] discipulus & familiaris S. Aristoboli, cui successit in Sede, qui Cæsaream Cappadociæ pergens, ibidem pro fide patitur die II Martij anno Domini LXVI. Hæc ibi. Ast hoc II Martij ista longiora Acta coaceruauit: Lucius, vt creditur, cum Aristobulo, [ab illo instructus,] patre SS. Iacobi Hispaniarum Apostoli & Ioannis, cum Iosepho & aliis fidelibus, vt Hispanicæ operam daret conuersioni, Nostras deuenit. In huius pietatis penso decertans, de mandato Aristobuli, Sedem iam Britoniensem moderantis, vicinos populos sic instruxit in fide, sic in se omnium ora conuertit, vt, sublato per martyrium Aristobulo Magistro, in eius locum suffectus, Britoniensis Ecclesiæ infula indutus, ouium suarum in fide constantiam viriliter contineret. Ast cum Cæsaream Cappadociæ grauium negotiorum caussa compulsus proficisceretur, illuc deueniens, Ecclesiam Cæsareensem funesta persecutionis procella sic impetitam inuenit, vt vix fidelium vnus inueniretur, qui a Neronis gladio eximeretur innocuus. Vrbem ingreditur Antistes, vbi Christi asseclas pro timore fugitiuos, pia caritate collegit, instruxit, [postea Cæsareæ occisus?] confortauit & ad martyrij coronam, despectis cruciatuum rigoribus, inclinauit. Efficacia Præsulis monita cognouere Pagani, & ad Præsidem coëuntes, Lucij exercitia demonstrant, quorum delatione compulsus Iudex, Episcopum, Primitiuum & ceteros Christianos in carceris trudi præcepit ergastulum. Quos quia a fide dimouere non valuit, per cruenta agonum supplicia Martyres effectos ad vitam transmisit æternam VI Nonas Martij, anno LXVI, imperante Nerone.

[7] Hæc Tamaius Salazar, cum ante notasset Martyrologos, qui, spretis vetustatis scaturiginibus, per lacunas continuo ambulant. Ipsas erga eius scaturigines adeamus, quas vnicas & solas ostendit Fragmenta, siue Aduersaria sub nomine Luitprandi, siue Eutrandi nuper collecta: ex quibus hæc describo num. 67 & 68 in Madritensi editione aut num. 75 & 76 in Antuerpiensi: In Asturibus Hispaniæ, vrbe Britonia, sanctorum Martyrum Gorgonij, [Fundamentum huius sententiæ discutitur,] Firmi, Antonij & Agapis Virginis, natorum in Nicæa Bithyniæ, casu ad Hispaniam delatorum, in persecutione Decij, qui decimo Martij per varios & terribiles cruciatus palmam martyrij tandem consecuti sunt. Hæc priore numero continentur, arrepta ex Martyrologio Galesinij occasione, in quo hi quatuor Nicææ paßi traduntur. Agimus de SS. Gorgono & Firmo cum Martyrologio Romano ad XI Martij & hunc locum Aduersariorum discutimus. Ab his separamus S. Agapam Virginem, non Nicææ sed Antrochiæ cum S. Mariana, siue Marina passam; secuti Bedam, Rabanum, Notkerum, Greuenum, & quamplurima illustriora Martyrologia MSS. Atq; adeo quæ Baronio obijcit Tamaius, videri fortaßis cuipiam possint, in eum retorquenda. S. Antonium ab alijs ibidem separamus. At posteriore numero ista huc spectantia leguntur: Lucius, vel Lucas, Episcopus Britoniensis in Hispania, petens Cæsaream Cappadociæ (nescitur caussa) cum socijs passus est sub persecutione Neronis, coliturque memoria eius & Britoniæ, vt in propria Sede, & Cæsareæ Cappadociæ. Hæc vnica vetustatis scaturigo. Sed vnde cum S. Aristobulo eum in Hispanias venisse probatur? Vnde antiquus eius apud Britonienses cultus asseritur: cum primus eum Catalogo Episcoporum inseruerit Tamaius? Dedimus de S. Lucio antiqua Martyrologia circiter quadraginta absque vlla Britoniæ mentione, quam ob nuper excogitata Fragmenta aut Aduersaria Luitprandi non audemus Cæsareensi Martyri & Episcopo Lucio tribuere, cum ipse Tamaius asserat ad dictum diem XVI Octobr. perperam Luitprandum in Aduersarijs num. 78 affirmare S. Martinum Sueuorum Apostolum fuisse Episcopum Britoniensem. [& ex proprijs principijs euertitur.] At XX Martij, quo die S. Martinus colitur Tamaius pag. 329 monet Lectorem, ne glossematis vanitate in Luitprandi Aduersarijs, num. 78 a D. Laurentio Ramirez editis, nitatur, credens B. Martinum fuisse Episcopum Britoniensem, post Dumiensem, & denique Braccarensem, vt ipsum sic glossema mentitur … quia nullus ex nostris tale quid dixit. Sed edidit Madriti in eisdem Luitprandi Fragmentis num. 70 D. Thomas Tamaio de Vargas. Vnde ergo mendax glossema ibi potius quam hic in S. Lucio agnoscitur, cum nullus ex scriptoribus, ne quidem Hispanicis, eum Catalogo Episcoporum Britoniensium, ipso Tamaio Salazario attestante, inseruerit? De primis Episcopis Britoniensibus tempore Gothorum Regum, ac vrbe a Saracenis destructa & Sede dein Mindonium translata, egimus 1. Martij ad Vitam S. Rodesindi Episcopi Dumiensis § 3, ostendimusque Dumienses Episcopos a Britoniensibus & Mindoniensibus semper alios extitisse.

[8] Præterea quia SS. Absalon, siue Absalonius, Lorgius aut Georgius aut Largus, & Herolus siue Heraclius, in Martyrologijs excusis Bedæ, Galesinij & alijs separatim a S. Lucio Episcopo & Martyre collocati absque loco Martyrij legebantur, ijs consarcinator Chronici, [Alij tres Martyres Hispaniæ attributi ex Chronico Dextri.] quod sub Flauij Dextri nomine prodijt, locum in Hispania aßignauit ad annum Chr. 300 num. 6. his verbis: Austrobrigæ in Hispania eodem tempore sancti Martyres pro Christo necati (hi sunt necati illis iugati) Absolonius, Heraclius & Largus. Rudericus Carus verba parenthesi inclusa vult expungi. Biuarius hos eosdem asserit a nobis iam relatos, eosdemq; Hispanico suo Martyrologio inscripsit Tamaius Salazarius, ac per verba parenthesi inclusa intelligit genus martyrij, quo horum Martyrum viua corpora putidis cadaueribus alligata fuerint, dum hoc immanissimo cruciatu tabescentes, e corporum carcere redimiti laureas in cælo commeruerunt æternas. Ceterum in qua vrbe (nam plures Austrobrigas Carus, Biuarius & Tamaius aßignant) sancti hi Martyres coronati sint, nullus audet aßignare.

DE SANCTIS MARTYRIBVS PAVLO, HERACLIO, SECVNDILLA, SIVE SECVNDOLA, IANVARIA, LVCIOSA, IN PORTV ROMANO.

Sylloge historica.

Paulus, Martyr, in Portu Romano (S.)
Heraclius, Martyr, in Portu Romano (S.)
Secundilla, sive Secundola, Martyr, in Portu Romano (S.)
Ianuaria, Martyr, in Portu Romano (S.)
Luciosa, Martyr, in Portu Romano (S.)

[1] Retulimus ad diem XXIV Februarij sanctos Martyres Paulum & Primitiuum, siue Primitiuam, in Portu Romano in odium fidei Christianæ interemptos, & ciuitatem illam Episcopalem, olim nobilißimis ædificijs celebrem, atque etiamnum Cardinalitia dignitate ornatam, [Aliqui Martyres in Portu Romano 24 Febru.] descripsimus. Dubitauimus etiam num saltem S. Paulus, si non etiam Heraclius esset ad hunc secundum diem Martij amandandus, sicuti ad eum reiecimus Cæsareenses in Cappadocia Martyres, SS. Lucium, Absalonem, Georgium, seu Lorgium & Herolum, de quibus hoc die titulo præcedenti egimus, & præcipua Martyrologia cum horum Portuensium Sanctorum mentione attulimus, ac sub finem addiximus, si alij dictis certiora repererint, eaque suggesserint, ea nos ad hunc diem esse prolaturos. Antiquißimum MS. Martyrologium S. Hieronymi diem XXIV Februarij ita auspicatur: Romæ in Portu natale Pauli & Primitiui. In Lucensi & Parisiensi omittitur Paulus. Ijdem Martyres Romæ adscripti, omisso Portu, relati tuncfuere ex MSS. Richenouiensi & Aquisgranensi, & Additionibus Greueni ad Vsuardum. Solus Primitiuus Romæ passus tradebatur ex MSS. Tornacensi & Lætiensi, at Primitiua scripta in MS. S. Cyriaci, & Primitiua in Matryrologio Romano & Parisiensi S. Hieronymi.

[2] In dicto MS. Martyrologio S. Hieronymi ad hunc diem ista solum habentur: Romæ Secundulæ Ianuariæ. In Lucensi & Parisiensi omittitur vocabulum Romæ & in hoc additur Luciosæ. In Richenouiensi est Ianuarij, [2 Martij SS. Secundula, Ianuaria, Luciosa:] & vox Romæ per errorem interseritur Martyribus Cæsareensibus. In MS. Adone, nunc Reginæ Sueciæ Christinæ, olim Ecclesiæ Telonensis, ista habentur: Item eodem die SS. Secundolæ & Ianuariæ. Iis Paulus adiungitur in pluribus Martyrologijs. MS. Reginæ Sueciæ: Romæ Pauli. MSS. Casinense & Altempsianum: Romæ Pauli, Ianuarij. Beda excusus & MS. Richebergense: In Portu Romanæ, Pauli, Secundolæ, Ianuariæ. Correctius Rabanus: In Portu Romano, Pauli, Secundolæ, Ianuariæ, [Paulus,] Tornacense MS. Eodem die in portu Romano in cæmeterio, Pauli natalis (at transponendum, Natalis Pauli) Secundolæ & Ianuariæ Virginum. MS. S. Maximini. In Portu Romano Pauli, at Martyribus Cæsareensibus adijciuntur Secundula & Ianuaria. Iisdem adiecta Secundola in MSS. Centulensi & Aquisgranensi: in hoc alijs etiam adduntur Paulus & Ianuarius, qui etiam in MS. S. Cyriaci Romæ adscripti leguntur, & Ianuaria reponenda. Ita pro Secundola in MS. Pragensi Secundinus legitur, sed perperam & adduntur Ianuaria & Paulus, alijs etiam immisti.

[3] [Heraclius.] Quartum apponit Galesinius: In Portu Romano sanctorum Martyrum Pauli, Heraclij, Secundolæ & Ianuariæ. Molanus in prima editione illos ita refert: In portu Romano Secundolæ, Ianuariæ, & SS. Pauli & Heracli. Quæ eadem habet Canisius. At Molanus in posterioribus editionibus tres priores refert, ad alios Martyres amandato Heraclo, quem tamen Paulo olim iunxisse videtur VVandelbertus hoc versu:

Senis mox Nonis Heraclus Paulusque coluntur.

Eosdem duos refert Ado MS. S. Laurentij prope Leodium. Quatuor inscripti sunt Martyrologio Romano his verbis: In Portu Romano sanctorum Martyrum Pauli, [omnes inscripti Martyrol. Rom.] Heraclij, Secundillæ & Ianuariæ. Ex his Secundilla, alijs Secundola, aut Secundula dicitur. Hermannus Greuen in Additionibus ad Vsuardum plures miscet: Romæ, inquit, SS. Gregorij, Eracli, Absalonij, Pauli, Ianuarij, Primitiui, Secundolæ. De eisdem etiam agit Ferrarius in Catalogo generali, ac de fœminis Arturus de Monasterio in sacro Gynæceo. Additur Luciosa ex Martyrologio S. Hieronymi Parisijs excuso.

[4] Tamaius Salazar in suo Martyrologio Hispanico ista proponit: Cæsaraugustæ in Hispania depositio S. Pauli Martyris, qui cum Heraclio & alijs socijs Martyribus in Portu Romano agonem consummauit. [An S. Pauli iam memorati corpus sit Cæsaraugusta?] Cuius sacra pignora Hispaniam delata & in cœnobium Fratrum SS. Trinitatis Excalceatorum reposita, ibidem honorifice coluntur & seruantur. Hæc Tamaius, qui mox in Notis Heraclium expunctum cupit, & Augustobrigam amandat, & S. Paulum socium SS. Secundillæ & Ianuariæ Martyrum statuit. Addit dein Acta Instrumentalia per Illustrissimum ac Reuerendissimum D. Iulium Rospillosi Episcopum Tarsensem, in Hispaniarum regnis Nuntium Apostolicum, in receptione, traditione & distributione sacrorum Corporum, quæ XII missa erant, confecta. Dicuntur in ijs ea Corpora ex cœmeterio Calisti via Appia & ex cœmeterio Priscillæ via Salaria extracta. Sed ad libitum suspicamur hunc diem II Februarij venerationi Sancti huius Pauli electum, quod hoc die S. Paulus in Portu Romano Martyr colatur.

DE S. SIMPLICIO PONTIFICE ROMANO

ANNO CCCCLXXXIII

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Simplicius, Pontifex Romanus (S.)

§ I Elogia MSS. Propugnata Ecclesia contra Imperatores & Episcopos CP. Varia gesta circa Episcopos Italiæ & Hispaniæ.

[1] Inter præclara monumenta, quæ Illustrissimus Lucas Holstenius, Canonicus S. Petri & bibliothecæ Vaticanæ Præfectus, a se collecta, ac prælo parata moriens commendauit Eminentißimo Cardinali Barberino, fuit Catalogus Romanorum Pontificum, [Elogia S. Simplicij] erutus ex antiquissimis membranis Palatinis Vaticanæ bibliothecæ, contentus in Codice XLIV siue XX armario ante Pœnitentiales Psalmos Dauidis: ac de S. Simplicio ista continentur: [ex MS. Vaticano,] Simplicius natione Tiburtinus ex patre Castino sedit annos XV, mensem I, dies VIII. Hic constituit vt ad S. Petrum & S. Paulum Sanctumque Laurentium Presbyteri manerent, propter pœnitentes & baptismum. Hic ordinauit Episcopos XXXVII, Presbyteros LVIII, Diaconos IX. Hæc ibi, vbi nomen S. Petri a nobis insertum est, quod præ vetustate non poterat legi. Alium Catalogum Pontificum reperimus Romæ in peruetusto codice MS. Reginæ Sueciæ signato numero 58. [& MS. Reginæ Sueciæ.] In hoc Pontifices cum suis elogijs referuntur vsque ad Bonifacium II siue annum DXXX, ac deinde aliquorum sequentium Pontificum nuda nomina ac tempora, quibus sederunt, recensentur vsque ad S. Gregorium Magnum. De S. Simplicio ista ibi leguntur: Simplicius natione Tiburtinus, ex patre Castino, sedit annos XV, mensem I, dies VI. Hic constituit ad S. Petrum, & ad S. Paulum, & ad S. Laurentium hebdomadas, vt Presbyteri manerent propter baptismum & pœnitentiam, petentibus de regione prima ad S. Paulum, de regione tertia ad S. Laurentium, de regione VII ad S. Petrum. Sub huius Episcopatu venit relatio de Græcia ab Acacio, qui fuit Episcopus Constantinopolitanus, & adfirmabat Petro Alexandrino Eutychiano hæretico, facta petitione ab Acacio venit. Tunc fuit Ecclesia exequens. Tunc Simplicius Præsul damnauit Petrum Alexandrinum, de quo Acacius innumerabilia crimina adfirmabat. Eodem tempore rescripsit Timotheus Catholicus & Acacius dicentes: quia vero in mortem Proterij Catholici Petrum esse mixtum. Tunc Simplicius Præsul dissimulans, numquam scripsit Acacio, sed damnauit Petrum. Hic fecit ordinationes per mensem Decembr. III, Presbyteros LVII, Diaconos XI, Episcopos per loca XXXII. Sepultus est ad B. Petrum V Nonas Martij & cessauit Episcopatus dies V. Hæc latius deducta sunt apud Anastasium Bibliothecarium in libro de Vita Pontificum Romanorum sæpius excuso. Nos singula ex his alijsq; auctoribus recensemus.

[2] S. Simplicium fuisse natione Tiburtinum, siue Tibure in Latio, [S. Simplicius Tiburtinus,] quod Virgilius lib. 7 Æneidos versu 670 superbum cognominauit, patre Castino prognatum omnes asserunt: Ciacconius de Vitis Pontificum suggerit pro Castino, alias Castorem legi, quod necdum reperimus. Quæ ante Pontificatum geßit latent. Apud Ioannem Stellam Venetum, qui etiam Vitas Pontificum collegit, dicitur a iuuentute sua non modo simplex, sed & rectissimus ac timens Deum fuisse. De tempore, quoad dignitatem Pontificiam assumptus est, ita scribit Marcellinus Comes in Chronico: Indictione V Puseo & Ioanne Coss. Leo Imperator Anthemium Patricium Romam misit, [creatur Papa anno 467.] Imperatoremque constituit. Romanæ Ecclesiæ Simplicius XLV Pontifex creatus vixit annos XV. Præfuerunt dicti Consules anno Christi CCCCLXVII, quo itidem Indictio V notabatur, & Leo XI anno moderabatur Imperium Orientale. Addit Idacius Episcopus in Chronico, Arthemium fratrem Procopij a Leone Augusto de Constantinopoli cum Marcellino alijsque Comitibus, viris electis, [tempore Anthemij Imperatoris,] & cum ingenti multitudine exercitus copiosi ad Italiam directum, octauo milliario de Roma Augustum appellatum mense Augusto, pro quo pridie Idus Aprilis habet Anonymus Cuspiniani. In hoc comitatu vna in Vrbem ingreßi sunt Macedoniani hæretici: quare (vt scribit, Gelasius anno CCCCXCII creatus Papa, in epistola XIII ad Dardaniæ Episcopos) Papa Hilarus Anthemium Imperatorem, [post S. Hilarum,] cum Philotheus Macedonianus, eius familiaritate suffultus, diuersarum conciliabula noua sectarum in Vrbem vellet inducere; apud B. Petrum Apostolum palam, ne id fieret, clara voce constrinxit, intantum, vt non ea facienda cum interpositione iuramenti, idem promitteret Imperator. Verum quia Hilarus Papa non diu perstitit in vita, difficillimæ huius rei executio mansit penes successorem S. Simplicium. Deceßisse Hilarum IV Idus Septembris antiqua Martyrologia indicant: in quibus dicta die inter Sanctos sacra eius memoria inscripta est. [10 Septembris defunctum;] In nonnullis fastis dies eius natalis ad XX aut XXI Februarij refertur, apud Panuinium vero statuitur obijsse VI Calendas Augusti: quæ plenius ad Vitam eius X Septembris erunt explicanda. Cum igitur post obitum S. Hilari sedes vacasset dies decem, creatus est XX die Septembris S. Simplicius: cui, inquit Baronius in Annalibus ad dictum annum, inuigilandum fuit, tum domi, tum foris. In Vrbe enim sub Græco Imperatore haud satis tuto consistere videbatur Catholica fides. In Oriente vero serpebat sicut cancer, sæpe curatum, numquam sanatum, Eutychianæ hæresis apostema. Ad quam hæresim vt via sterneretur; Leo Imperator (verba sunt Baronij) quod obtinere non valuit a Leone Romano Pontifice, nec ab Hilaro successore, a Simplicio Papa impetrare sategit; vt rata haberentur decreta ab Episcopis Synodi Chalcedonensis, quæ pertinebant ad priuilegia Constantinopolitanæ Ecclesiæ. Verum & ipse Simplicius vehementius restitit, [resistit Leoni Imperatori priuilegia pro Ecclesia CP. petenti,] obstititque eius conatui, misso ad hoc Probo Episcopo Canusino Legato Constantinopolim. Quæ omnia in citata Gelasij epistola ad Dardaniæ Episcopos leguntur; & hæc de S. Simplicio inseruntur: Ea nihilominus etiam sub sanctȩ memoriȩ Papa Simplicio Legatum Sedis Apostolicæ sanctæ memoriæ Probum Canusinæ vrbis Episcopum, Leone Principe tunc petente, præsentem docuisse nullatenus posse tentari: neque his prorsus præbuisse consensum. Atque ideo non ciuitatis cuiuslibet respiciant qualitatem, sed modum dispensationis Ecclesiasticæ, paterna traditione firmatum, conuenienter obseruent. Sed hæc ad tempora Acacij Episcopi Constantinopolitani referenda sunt: qui anno CCCCLXXI creatus, fastu & temerario conatu affectauit primatum, cuius stultæ præsumptioni, vt ex allatis Gelasij verbis patet, fortiter restitit Simplicius Papa.

[3] Mortuo dein Leone Imperatore anno CCCCLXXIV, mense Ianuario, succeßit Leo iunior Zenonis & Ariadnæ filius, a Leone ante obitum Cæsar renuntiatus: qui mox mense Februario patrem Zenonem manu propria coronatum constituit Augustum, qui solus, filio eodem adhuc anno vita functo imperauit vsque ad annum CCCCLXXVI, quando in exilium pulso Zenone, Basiliscus regnauit in Eutychianam inductus hæresin: qui dum male parto Imperio per tyrannidem abutitur, Zeno, postquam XX menses eiectus fuerat, Imperium recuperauit anno CCCCLXXVII. [vti & Basilisco ac Zenoni Imp.] Tunc Acacius, licet sub Leone Imperatore repulsus fuisset, pro Primatu suo iterum certamem restaurauit: sed eius conatibus fortiter aduersatos esse S. Simplicium eiusque successorem Felicem Papam, tradit ante citatus Gelasius: qui cum de nouis conciliabulis diuersarum sectarum in Vrbem a Philotheo inuehendis egisset, ista addit: Sanctæ memoriæ nihilominus Papa Simplicius & post eum sanctæ memoriæ Papa Felix, non solum Basiliscum tyrannum, sed etiam Imperatorem Zenonem pro ijsdem ipsis excessibus auctoritate libera sæpe increpasse noscuntur; flectique potuisset, nisi Constantinopolitani Præsulis accenderetur instinctu: qui particeps externæ communicationis effectus, necessario, in quod ceciderat, iam fouebat, malens in suæ præuaricationis obstinatione persistere, quam curādus ad salubria remeare, sicut ipse rerum probauit euentus.

[4] Dum ista in Oriente geruntur, Imperium Occidentale desitum est Basilisco & Armato Coss. Indictione XIV anno Christi CCCCLXXVI, postquam illud intra triennium administrarunt Olybrius Anthemij supra memorati successor, Glycerius, Iulius Nepos, [in Italia grassantibus barbaris,] ac tandem Momyllus, qui & Augustulus appellatus, ab Odcacre Turcilingorum Rege, qui cum Scyris & Herulis auxiliaribus Italiam occupauit, in Campaniam relegatus. De Rege Odoacre egimus sæpius, potißimum ad Vitam S. Seuerini Noricorum Apostoli, & S. Epiphanij Ticinensis Episcopi VIII & XXI Ianuarij. [ipse sedulo inuigilat Ecclesiæ:] Verum quod ad S. Simplicium spectat, est consideranda indefessa solicitudo veri Pastoris, in auertendis vndique periculis, cum nullus penitus Catholicus Rex alicui saltem exiguæ prouinciæ dominaretur. Italiam namque occuparat dictus Odoacer Rex Arianus: Gallia misere scissa erat inter Gothos & Burgundiones etiam Ariana hæresi infectos, & Francos adhuc Gentiles. Africa ingemiscebat sub persecutione Genserici Ariani itidem tyranni. In Orientali Imperio dominabantur aut Zeno, aut eo aliquandiu pulso Basiliscus, hic aperta, iste simulata perfidia hæreticus Eutychianus. Hispaniæ denique sub iugo Gothorum aliorumque Arianorum Principum misere tractabantur. Interim ad omnes circumquaque constitutos Catholicos extendebatur vigilantißimum S. Simplicij Papæ studium: certe prima epistola, qua Zenoni Hispalensi in Hispania Episcopo commisit vices sedis Apostolicæ in omnibus Hispaniarum Ecclesijs, extat verbis quidem breuis, sed vero spiritu Dei plena, quam hic repeto & est eiusmodi: Dilectissimo Fratri Zenoni Simplicius. [Zenonem Episc. Hispalensem Vicarium suum per Hispanias constituit:] Plurimorum relatu cognouimus, dilectionem tuam feruore Spiritus sancti ita te Ecclesiæ gubernatorem existere, vt naufragij detrimenta, Deo auctore non sentiat. Talibus itaque gloriantes indicijs, congruum duximus, vicaria Sedis nostræ te auctoritate fulciri. Cuius vigore munitus, Apostolicæ institutionis decreta, vel sanctorum terminos Patrum, nullo modo transcendi permittas: quoniam digna honoris remuneratione cumulandus est, per quem in his regionibus diuinus crescere innotuit cultus. Deus te incolumem custodiat, Frater carissime. Hæc ibi: neq; dubitandum est, quin similem habuerit solicitudinem erga alias per vniuersum Christianum orbē constitutas Ecclesias: quamuis hæc per eius epistolas, quas vt plurimum perijsse ex supra indicata epistola S. Gelasij colligimus, non poßit manifeste probari.

[5] Quæ tertio loco collocatur S. Simplicij epistola, ad Florentium, Equitium & Seuerum Episcopos, [Episc. Aufiniensi abroga ius ordinandi & administrationē redituum:] indicat ius ordinandi Gaudentio Episcopo Aufiniensis Ecclesiæ penitus abrogatum, ac proximo Episcopo delegatum, eique administrationem redituum Ecclesiasticorum prorsus interdictam: quod illicitas ordinationes habuisset, & reditus Ecclesiæ male diuisisset: additurque præceptum de oblationibus more Ecclesiæ consueto ita partiendis, vt Episcopus ex his vnam tantum portionem accipiat, vnam itidem Clerus inter se pro singulorum meritis diuidat, duæ vero in ecclesiæ fabricam & in pauperes ac peregrinos erogentur. Data traditur hæc epistola XIII aut XIV Kalend. Decembrium post Consulatum Leonis Augusti. Annus is est CCCCLXXV. Est Aufina siue Aufinum oppidum Italiæ in Vestinis, a quo oppidani apud Plinium lib. 3 Historiæ cap. 12 Aufinates dicuntur, hodieque vulgo dicitur Ofena, in Aprutio vlteriore, inter Aquilam, Populium & Pinnam situm: de quo videndus Cluuerius lib. 2 Italiæ antiquæ cap. 12.

[6] Inter duas iam indicatas epistolas interponitur secundo loco, quam scripsit Ioanni Rauennati Episcopo, [Rauennatem Ep. increpat ob ordinatum Mutinensem Episc.] quem acriter increpat, quod Gregorium quemdam, tametsi reluctantem, ordinasset Episcopum Mutinensem, minaturque seueriori se in eum sententia vsurum fuisse, nisi caußis ijs esset retractus, quas Proiectus Episcopus præsens adferebat. Data legitur III Kalend. Iunij Seuerino viro clarissimo Consule. Ferdinandus Vghellus tomo 2 Italiæ sacræ in Mutinensibus Episcopis tradit, hanc Gregorij ordinationem anno Christi CCCCLXXVII factam. Verum paßim asseritur illum annum caruisse Consulibus. Inscriptus est dictus Episcopus Rauennas Martyrologio Romano ad XII Ianuarij, quo die Acta eius dedimus ex Hieronymo Rubeo, & annotauimus littera P videri posse in hac epistolā restituendum, Seuero V. CL. Cos. qui anno CCCCLXX cum Iordane Consul fuit, quod sequentes aliquot epistolæ ante Consulatum Seuerini, qui incidit in annum CCCCLXXXII, fuerint conscriptæ: ad quem tamen annum ordinationem illam retulit Baronius.

§ II Gesta S. Simplicij in defensionem fidei contra Timotheum Ælurum, Petrum Fullonem, Petrum Mongum & Acacium.

[7] Inter Patriarchas Ecclesiarum Orientalium ante S. Simplicij Pontificatum fuerat apud Alexandrinos S. Proterius, cuius gesta dedimus XXVIII Februarij, ac necem eius late § III deduximus. Contra S. Proterium a concitatis per nocturnas præstigias monachis electus est Timotheus Ælurus, [Timotheo Æluro interfectore S. Protorij pulso,] atque inter sicarios ordinatus, mox Concilium Chalcedonense inuerecunde anathematizauit, & facta in ecclesiam irruptione, S. Proterium, qui ad baptisterium confugerat, crudeliter ipse fere suis manibus interemit; dein corpus mandauit in partes scindi, atque igni comburendum tradi, ac cineres in ventos dispergi: & quia necdum eius vesaniæ erat satisfactum, cœpit sæuire in orthodoxos Episcopos & Clericos, eosq; & ipsum S. Proterium diro anathemate damnauit, ac nomen huius e Diptychis erasit: imo & sedem Pontificalem eius combußit, persecutus etiam eius propinquos: ausus denique fulmine anathematis ferire Pontificem Romanum, ac Patriarchas Constantinopolitanum & Antiochenum. [ordinatur Episcopus Alexandrinus Timotheus Salophaciolus orthodoxus:] Quare tandem sententia Episcoporum Timotheus Ælurus tyrannus habetur, indignus Pontificatu, Simoniacus, adulter Ecclesiæ, patricida. Iussu ergo Leonis Imperatoris relegatur Gangram, & quia turbas illic mouere cœperat, Chersonam qui locus est in Ponto abditus. Tunc in huius locum Episcopus Alexandriæ ordinatus est alius Timotheus, cognomento Leucus, siue Salophaciolus, vir, teste Theophane, de rebus fidei recte sentiens, & ob morum probitatem omnibus carus. Liberatus in Breuiario de caussa Nestoriana & Eutychiana cap. 16 tradit hunc Timotheum Catholicorum Episcopum quiete sine seditione vixisse, donec Basiliscus arriperet tyrannidem. Sunt hæc tempore Pontificatus S. Simplicij.

[8] Tunc, addit Liberatus, cum Basiliscus tenuisset Imperium scripsit vniuerso orbi sanctionem suam, quam appellauit Encyclicam contra Chalcedonense Concilium. Tunc enim Basilisco reddente Episcopatum Timotheo Æluro, [a Basilisco restituitur Ælurus, & Antiochiæ Petrus Fullo, hæretici:] & hæreticis sedibus suis restitutis, fugit Timotheus Catholicus in Canopi castellum & in monasterio latuit. Quibus plane congrua scribit Theophanes his verbis: Basiliscus Zenoidæ coniugis verbis maxime impulsus, rectæ fidei bellum indicit. Quare Timotheum Ælurum promulgato edicto reuocauit ab exilio, ac Petrum Fullonem in Acœmetorum monasterio latitantem Sedi restituit. Inuaserat Sedem Antiochenam concitata contra Martyrium Episcopum multitudine Petrus Fullo, atque additis ad Trisagium istis vocibus, Qui passus es pro nobis, instaurarat hæresim Theopaschitarum. Verum agente S. Gennadio Episcopo Constantinopolitano, a Leone Imperatore damnatus exilio, in dicto Acœmetorum monasterio Constantinopoli latuerat. At quæ postea indicat Theophanes facta, sunt ista: Ælurum imperiali diplomate munitum, & Synodi decretis infensum Basiliscus Alexandriam transmisit, & Antiochiam Petrum Fullonem, animis vtriusque ad veritatem exasperatis & eius suasu corroboratis … Æluro Alexandriam aduentanti partium eius studiosi succlamabant: Hostes tuos cibasti, o Papa. Ille vicissim respondebat: Ita est, cibaui. Hoc pacto impius ille execrationes in Chalcedonensem Synodum coniecit. Petrus autem Fullo Antiochiæ thronum inuadens se ad anathemata & tumultus excitandos conuertit. Basiliscus edicto in publicum lato Chalcedonensem Synodum eliminauit & Acacium Constantinopolitanum idem iussit exequi: [assensum Acacij CP. impedientibus Clero & monachis:] verum totius ciuitatis, mulierum etiam ac puerorum, conferta plebs aduersus Basiliscum concurrens in Ecclesiam, scelus prohibuit … Cleri etiam & monachorum Constantinopolitanorum agmine, pro Chalcedonensi Synodo decertante, territus Acacius, in vnam cum eis ire sententiam dissimulans, ea de caussa aduersus Basiliscum & Zenonem ex Ecclesiæ suggestu perorauit. Hæc & alia, quæ omisimus, Theophanes. Auctor Breuiculi historiæ Eutychianistarum a Sirmondo editi, qui Romæ sub S. Simplicio vixit, ita hæc narrat: Cum Basiliscus occupasset imperium, damnare cœpit Chalcedonensem Synodum, & Catholicos persequi. Tunc denique Timotheus ille damnatus accepta libertate venit Constantinopolim, & damnatos hæreticos suis locis reddidit. Vadit Alexandriam: fugit Timotheus Catholicus, & in monasterio latet. Petrus ille se iterum iunxit Timotheo, cum quo fuerat ante damnatus. Hæc auctor coæuus.

[9] Neque hic stetit Cleri & monachorum Constantinopoli degentium in veræ fidei defensionem ardens studium, sed litteris Romam mißis vniuersam hanc machinationem S. Simplicio Papæ indicauit: qui in suo ad illos responso epistolam suam ita incipit: Per filium nostrum, laudabilem virum Epiphanium, [ab his admonitus S. Simplicius,] litteris vestræ dilectionis serius quam voluistis acceptis, magno sumus dolore permoti, quod illic intra Ecclesiam Dei scandalorum recidiua nascuntur incendia, vbi toties auctoritate Apostolicæ Sedis, & sententia Synodi vniuersalis, extincta sunt. Cui namque in toto terrarum orbe cum peruersitate dogmatum nefandorum Nestorij, Eutychetis Dioscorique damnatio, cui Timothei rursus Alexandrinæ Ecclesiæ peruasoris non est nota deïectio? Dein laudata eorum fidei constantia, imo & commendata, concludit his verbis epistolam: Ad Christianissimum quoque Principem, vel ad Fratrem & Coëpiscopum nostrum Acacium competentia simul scripta direximus: cuius accusandum silentium non putamus, quia scientes fidem probatissimi Sacerdotis, certum tenemus, suum non esse quod tacuit. Vt autem plenius dilectio vestra cognoscat nostrarum, quas ad Christianissimum Principem misimus, seriem litterarum, exemplaria internuntio, quem misistis, redeunte, direximus. In illa ad Zenonem Imperatorem epistola ista habet: [apud Zenonem restitutum per litteras agit vt pellantur:] Sicut in meam notitiam feruentium pro fide Catholica detulerunt scripta monachorum, comperi Timotheum parricidam … Alexandrinæ vrbis Ecclesiam, quam Sacerdotali prius sanguine cruentauit, ipsum denuo nunc cruentum depulsione legitimi peruasisse Pontificis &c. Proponit dein Zenoni exempla Leonis & Marciani Imperatorum imitanda, & quæ ad illos consulta direxit S. Leo Papa: ac demum ita perorat: Ante omnia quæso, vt B. Marci Sedes (Alexandrinam loquor Ecclesiam) a cruentissimi prædonis incubatione liberata, Catholico reformetur Antistiti, libertatemque suam pariter recipiat & quietem. At vero impius parricida, qui diuinis simul est reus legibus & humanis, reductus eodem, quo iure fuerat ante detrusus, ab innocentium nece retrahatur animarum. Alias duas in hac re S. Simplicius scripsit epistolas Acacio; ac priore hortatur vt omni conatu obsistat Timotheo Æluro, ne Concilium habeatur vniuersale, quod ille apud Imperatorem agebat, Alexandria ideo Constantinopolim profectus: posteriore laudat Acacium, quod eidem Æluro nulla patuerit ecclesia Constantinopoli: hortaturque eumdem, vt Imperatorem moneat ne Chalcedonensis Concilij statuta violari permittat. Huius epistolæ nulla adest subscriptio: tres aliæ simul missæ sunt, ac traduntur datæ III, IV & V Idus Ianu. (forsan Iun. legendum) Basilisco Augusto Cons. Baronius loco Augusti Cons. arbitratur legendum & Armati Coss. & refert ad annum CCCCLXXVI, & consequenter asserit a Zenone, necdum expulso reuocatos & Sedibus restitutos Timotheum Ælurum & Petrum Fullonem. Verum cum id a Basilisco tyranno factum fuisse clare indicent auctor Breuiculi historiæ Eutychianistarum coæuus, [anno 477] Liberatus & Theophanes, arbitramur retinendum Consulatum Basilisci Augusti, quem videtur geßisse anno CCCCLXXVII. Sed cum illi ablatum Imperium isto adhuc anno fuisset etiam honore Consulatus destitutus est, & scriptum deinde post Cōsulatum Basilisci & Armati: vti fecit S. Simplicius in altera ad Zenonem Imperatorem epistola, scripta VIII Idus Octobris, quando hic ad fasces Imperij reuersus, scripta ad S. Simplicium epistola, orthodoxæ fidei Catholicæ profeßionem integerrimam edidit. Ac tunc, quod ante dißimularat, gratulatur Zenoni de recuperato Imperio, hortaturque, vt reiecto Æluro legitimum Episcopum Sedi Alexandrinæ restituat, & Leonis ac Chalcedonensis Concilij decreta curet obseruari. [Romæ in Concilio damnat Ælurum.] Interim teste Synodico coëgit Simplicius Romanum concilium, in quo damnatis Eutijche, Dioscoro, Timotheo Æluro, sancta Chalchedonensis confirmata. Ita Philippus Labbe in Synopsi Conciliorum, quæ ab eo recensita cum maximo additamento nunc eduntur: addit que Timotheum Ælurum in impia Synodo Chalcedonense concilium condemnauisse, teste Synodici auctore. Quod sub Basilisco contigit.

[10] Quæ dein a Zenone Imperatore circa duos a Basilisco tyranno restitutos Episcopos acta sunt, ita narrat Theophanes: [Pulso Fulloni succedit Stephanus:] Petrum Fullonem, vt qui Basilisco fauerat, Zeno habuit exosum. Orientalis itaque Synodi decreto dignitate motus est, & in eius locum Ioannes ordinatus. Hic quoque post menses tres eijcitur, ac demum successor eius Stephanus vir pietate spectabilis Antiochiæ promouetur Episcopus. Petrus autem Pityos relegatus, custodes eludit, & ad S. Theodorum Euchaitarum tutelarem profugit. In his Timotheus Ælurus moritur, & in eius locum Petrus Mongus, ( Μόγγος Græcis) inducitur, vir nequam & veritatis aduersarius, olim depositionis pœna mulctatus. Hic ab vno Episcopo, eoque pariter deposito consecratur: hunc Dei zelo moti monachi quidam adorti, sex tantum & triginta dies Pontificatus honorem assecutum deturbant, & iterato Timotheum Salophaciolum virum throno dignum restituunt. Auctor Breuiculi historiæ Eutychianistarum hæc ita narrat: Redit Zeno ad regnum, Basiliscus opprimitur. Mittitur Alexandriam, vt pulso peruasore Timotheo, [Æluro mortuo, ac Petro Mongo hæretico eiecto,] Timotheus Catholicus redderetur Ecclesiæ: sed Timotheo damnato morte præuento, Petrus consors ipsius, ab vno hæretico Alexandrinus Episcopus ordinatur: quem nihilominus deijci iussit Christianissimus Imperator, sicut Acacij Constantinopolitani litteris continetur. Sunt hæ excusæ ante IX epistolam S. Simplicij, [gratulatur S. Simplicius restitutum Timotheum Catholicum:] qua respondet Acacio, & gratulatur Timotheum Catholicum Alexandrinæ Ecclesiæ fuisse restitutum. Sed quæ subsequuta sunt, idem Auctor in Breuiculo ita prosequitur: Cum plurimi seu Clerici, seu monachi, seu secularis vitæ homines, ad communionem Catholici Episcopi Timothei nollent penitus conuenire, diuersis Sacris terruit vniuersos clementissimus Imperator. Scripsit ad Papam Simplicium Timotheus (dicens Petrum olim in diaconio esse mandatum, nunc etiam Christiana societate semotum, mandans per Esaiam Episcopum) rogans vt scriberetur Imperatori de Petro, [vrget vt Fullo in exilium deportetur.] qui latebat in Alexandrina ciuitate, & insidiabatur Ecclesiæ, vt ad longinquū deportaretur exilium. Per ferme triennium sanctæ memoriæ Papa Simplicius non desijt scribendo ad Acacium Episcopum, vt ageret cum Imperatore, & fieret de Petro, quod Timotheus Episcopus postulabat. Scriptum est etiam Principi, sed numquam inde rescriptum est. Epistola S. Simplicij hac super re ad Zenonem extat numero XII, data X Kal. Nouemb. Illo V. C. Consule, proinde anno Christi CCCCLXXVIII. Ad Acacium vero datæ sunt X, XI & XIII, & hæc quidem XVL Kalend. Nouemb. eodem Illo Consule.

[11] Antiochena Ecclesia non potuit diu optata requie frui: de qua ista tradit Theophanes: Stephano Antiochiæ Episcopo fatis functo, [Stephano Antiocheno mortuo,] Stephanum alterum Zenonis Imperatoris iussu in eius locum ordinauerunt: quem fidei perduelles pro sua in Petrum Fullonem propensione, in amentiæ subsidium furorem armantes, [succedit alter Stephanus mox Martyr:] in sancti Martyris Barlaam baptisterio, acutis calamis perfossum & necatum, in Orontem fluuium proiecerunt. Inscriptus est hic Martyr Stephanus Martyrologio Romano ad XXV Aprilis. Zeno porro (ita pergit Theophanus) facinus attentatum vlturus, Acacio Constantinopolitano Præsuli, vt Antiochiæ crearet Episcopum, mandauit: [Calandionis successoris ordinationem approbat S. Simplicius.] Quod factum, vt auctoritate Pontificis Romani approbaretur, epistolas hac de re ad S. Simplicium miserunt ambo, Zeno Imperator & Acacius Episcopus. Vtrique respondit Papa, & electionem Episcopi Antiocheni in gratiam Imperatoris approbat, cum amore quietis sancte & religiose fuerit peracta. Data scribitur X Kalendas Iulias post Consulatum Illi V. CL. siue anno CCCCLXXIX. At quis tunc electus fuerit, non indicatur in Litteris Apostolicis. Baronius ad dictum annum num. XII ordinatum tradit Stephanum Iuniorem, quasi Stephanus Senior fuisset occisus: quo in pace mortuo τοῦ κοιμη θέντος, Theophanus asserit Stephanum iuniorem ordinatum, ac dein necatum, & ab Acacio Calandionem consecratum. Eodem modo apud Euagrium lib. 3, Historiæ Ecclesiasticæ cap. 3 dicitur Stephano extincto Calandio illius Sedis clauum suscepisse, qui omnes qui ipsum adibant induxit, vt cum Timotheo tum litteris Basilisci, generatim ad omnes scriptis, anathema indicerent. Hæc Euagrius apud quem dictus Timotheus Ælurus iam ante extinctus. Reliqua ad Vitam S. Stephani erunt accuratius examinanda.

[12] Eodem anno, quo ista circa Sedem Antiochenam sunt peracta, obijsse Alexandriæ Timotheum Salophaciolum scribit Theophanes: [Timotheo Alexandrino mortuo,] in cuius locum Ioannes Tabennesiotes, vir litterarum gnarus & rectorum dogmatum strenuus propugnator, Presbyter & Oeconomus Alexandrinorum Ecclesiæ, fuit promotus. Verum postmodum, studiosi partium Petri Mongi largitionibus atque imposturis Zenoni, [eligitur Ioannes Tabennesiotes:] vt Ioannem Tabennesiotem Episcopum, quasi præter eius mentem consecratum, expelleret Alexandria, Petrum vero Mongum ab Euchaïtarum locis Alexandriam reuocaret, suaserunt. Tum vero Henoticon, pacis nimirum sanctionem, ab Acacio Constantinopolitano, prout affirmant nonnulli, dictatum, Zeno tulit, & per omnes prouincias promulgauit. [reclamante Zenone Imperatore,] Mongum vero priusquam rediret Alexandriam, cum Simplicio Romano Pontifice & Acacio iussit Zeno communionem habere. Hinc vt Mongum acciperent, eijcerent vero Ioannem, Acacius ad Alexandrinos scripsit. Ioannes Petri aduentu comperto, Clero licet & populo pro eo animas ponere paratis, ac ne discederet deprecantibus; mala, quæ Petrus foret commissurus, secum reputans, prudenter & citra tumultum vrbe dilapsus est. Hæc Theophanes: cui consentiens auctor Breuiculi ista scribit: Cum Ioannes de consuetudine maiorum ad Apostolicam Sedem Synodica per Isidorum Presbyterum & Petrum Diaconum scripta misisset, superueniente Vranio subadiuua, & Ioannem iam Episcopum Sacra Principis deferente, ab Episcopatus illius confirmatione Papa suspensus est. Et quia in ijsdem Sacris de restituendo Petro, quem ipse damnauit, fecerat mentionem, hæc pars omnino est abnegata: vnde videtur clementissimus Imperator offensus. Quæ demum S. Simplicius epistola XVII ad Acacium data Idibus Iulijs Seuerino V. C. Cons. anno Christi CCCCLXXXII clarius explicat his verbis:

[13] Nuper ab Ægyptia Synodo, quæ & numero plurima, & fidei Catholicæ esset communione suffulta, atque ab ipso omni propemodum Clero Alexandrinæ Sedis ad nos ex more relatio missa patefecit, [illum S. Simplicius in communionem accepturus,] sanctæ memoriæ Fratrem quemdam & Coëpiscopum nostrum obijsse Timotheum, inque eius vicem, consona fidelium voluntate Ioannem, cui ad Sacerdotium constare crederentur omnia, subrogatum, vt nihil omnino restare videbatur, nisi vt Deo gratias agentibus nobis atque gaudentibus, vt sine strepitu, quod Catholicus in defuncti ministerium successisset Antistes, Apostolicæ quoque moderationis assensu votiuam sumeret firmitatem; cum ecce secundum consuetudinem mihi talia disponenti, tranquillissimi Principis scripta sunt reddita, quibus memoratum, [impeditur ab Imperatore:] tamquam periurij reum, quod Fraternitati quoque tuæ non esse diceretur incognitum, Sacerdotio perhiberet indignum. Illico retraxi pedem, & meam reuocaui super eius confirmatione sententiam, ne quid contra tantum ac tale testimonium prȩpropere fecisse iudicarer. Sed illud me non mediocriter facit attonitum, [conqueritur ei substiti Petrū Mongum hæreticum,] quod eisdem litteris suis Petrum, qui hæreticorum socius dudum extitisse probetur & princeps, (quod conscientiam dilectionis tuæ meminimus non latere, instructionesque ipsas, quibus fuerit confutatus, nosse confidimus, quemque etiam dubium non sit adhuc extra communionem durare Catholicam, sæpeque nos de eodem ex illa vrbe pellendo scripsisse sit certum) ad præfatæ Ecclesiæ regimen promouendum: eumque promittat rectæ fidei definitionibus conuenire, a cuius vtique, sicut superius dixi, consortio tam degit extraneus, quam eius communione discretus est: ad quam si nunc redire contendit, nisi per satisfactionem Christianis regulis competentem non potest introire: ac proinde non ad fastigium Sacerdotalis dignitatis accedere, sed medelæ, quæ post pœnitudinem præbenda est, consequenter aptari: animæ suæ cupiens reconciliatus auxilium, non gradum summi honoris affectans, qui diu conuincitur fuisse peruersus: ne per speciem remeantis non remedium sinceræ saluationis inquirat, sed facultatem propagande prauitatis inueniat. Quo facto non hunc magis ab errore detrahimus, quam perniciem fidelibus irrogamus, eoq; modo Chalcedonensis Synodi statuta violantes, aditum sæua copulatione grassandi in Ecclesiam lupis rapacibus aperimus. Hæc S. Simplicius de Petro Mongo in dicta epistola, quam Gelasius Papa repetiit, in fragmento epistolæ a Sirmondo cum memorato Breuiculo edito.

[14] Aliam eodem die epistolam ad eumdem Acacium scripsit S. Simplicius in qua ista scribit: Necessario fratris & Coëpiscopi nostri Calendionis Sacerdotium gremio Apostolicæ Sedis amplexi, in consortium nostrum per gratiam Christi Dei nostri tantæ vrbis Antistitem collegij vnione numeramus. [& Antiochiæ loco Calandionis] Miramur autem nihil nos de statu Alexandrinæ Ecclesiæ te instruente didicisse: quem nunc ita habere se comperimus, vt improbi per occasionem obitus sanctæ memoriæ Timothei Alexandrini eamdem Ecclesiam conentur habere captiuam. Vnde agendum est dilectioni tuæ cum clementissimo Principe, ne conuellatur sub eius Imperio, quod tyranni Basilisci temporibus potuit haberi. [Petrū Fullonem hæveticum:] quando scilicet Petrus Fullo, vt supra diximus, inuaserat Sedem Antiochenam. Hic iterum amoto Calendione ad illam promotus, & Henotico Zenonis subscripsit, & Synodales litteras ad Petrum Mongum Alexandrinum Episcopum scripsit, teste Gelasio Papa in supra citata epistola ad Episcopos Dardaniæ.

[15] Demum perbreues & aculeatas litteras ad eumdem Acacium misit S. Simplicius VIII Idus Nouemb. eodem Seuerino Consule, conatusq; illum est aduersus hæreticos excitare: sed frustra. Nam, vti bene Auctor sæpius indicatus Breuiculi scribit, [frustra admonet Acacium,] cum sanctæ memoriæ Papæ Simplicij nihil totiens ad Acacium directa, propter Alexandrinæ Ecclesiæ quietem & Catholicæ fidei integritatem, scripta proficerent, superuenit idem Sanctus Ioannes Episcopus Alexandrinus: qui, sicut decebat, ab Apostolica Sede susceptus est. Nam & priores eius similiter Romanæ Ecclesiæ tempore persecutionis suffugium poposcerunt. Huius aduentus plenius vniuersa patefecit. Cui dum Acacij scripta legeremus, quæ de Petro Fullone & Ioanne Antiochenis miserat, [vtrique hæretico adhærētem:] excessus Acacij etiam in hac caussa grauissimos deprehendit. Illo enim tempore, quo de Petro Mongo Alexandrino damnato retulerat, non longe etiam post de Petro Fullone & Ioanne scripserat… Hunc Petrus ordinarat Apamenis Episcopum: a quibus non receptus, venit Antiochiam, & Petrum Episcopatus sui auctorem depulit, & inuasit eius Ecclesiam. Hic est ille Petrus Antiochenus, inquit Gelasius in 2 fragmento apud Sirmondum, quem nec per pœnitentiam ad communionem Catholicam recipi etiam a Sede Apostolica poposcit Acacius. Scilicet, vt ante dixerat, Alexandrino Petro communicauit Acacius. Sed donec aduixit Antiochenus Petrus, qui vtique post Acacianum cum Petro Alexandrino fœdus initum defunctus ostenditur, numquam Antiocheno Petro Alexandrinus Petrus communicare desiit. Quod Catholicorum continet relatio Sacerdotum, ceterorumque in Catholica fide durantium, nec conscientiam latere potest totius Orientis. Quæ deinceps acta sunt, contra tres Orientis Episcopos, & Zenonem Imperatorem, & huius Henoticon, diximus XXV Februarij in Vita S. Felicis III, qui S. Simplicio anno CCCCLXXXIII vita functo succeßit: imo ad vtrumque spectant; quæ tradit Liberatus cap. 18 his verbis: Dum per quinque annos sæpius fuisset admonitus Acacius, vt de statu Alexandrinæ Ecclesiæ sancti Papæ solicitudinem releuaret, nihil vnquam respondere dignatus est.

§ III Gesta S. Simplicij in Vrbe Romana. Obitus. Cultus sacer.

[16] Inter vniuersalem omnium Ecclesiarum solicitudinem cura singulari intendit S. Simplicius vrbi suæ Romanæ: in qua varia ab eo gesta enarrat Anastasius Bibliothecarius, ac primo omnium ista habet: [Romæ dedicat varias basilicas.] Hic dedicauit basilicam S. Stephani in Cœlio monte in Vrbe Roma, & basilicam B. Andreæ Apostoli iuxta basilicam S. Mariæ, & aliam basilicam S. Stephani iuxta basilicam S. Laurentij, & aliam basilicam intra Vrbem iuxta Palatium Licinianum beatæ Martyris Bibianæ, vbi corpus eius requiescit: Fuisse in Cœlio monte derelictum aliquod Gentilium templum, quod fornice nouo inducto, aliisque ornamentis additis in basilicam S. Stephani Simplicius conuertit, e Pompeio Vgonio discimus. [S. Stephani in monte Cœlio,] Stationes in hac basilica duas constituit S. Gregorius Magnus, scilicet XXVI Decemb. in festo S. Stephani, & inter stationes Quadragesimales; quæ feria sexta post Dominicam Paßionis habetur. In eadem basilica habuit Gregorius Homiliam 4 in Euangelia; & titulo Presbyteri Cardinalis exornauit: in qua etiam tempore Theodori Papæ recondita fuisse corpora sanctorum Martyrum Primi & Feliciani, & dona ab hoc Pontifice oblata tradit idem Anastasius, & plenius dicendum die illorum natali IX Iunij. De secunda basilica ista habet Platina: Basilicam dedicat Andreæ Apostoli non longe a templo S. Mariæ Maioris; in qua adhuc vestigia quædam antiquitatis apparent, [S. Andreæ prope S. Mariam maiorem,] quæ persæpe flendo etiam inspexi ob incuriam eorum, quibus ipsa templa, iam ruinam minantia, commissa sunt. Hoc autem in templo hæc carmina legisse memini musiuo opere descripta.

Hæc tibi mens valide decreuit prædia, Christe,
      Cui testator opes detulit ille suas:
Simpliciusque Papa sacris cælestibus aptans,
      Effecit vere muneris esse tui:
Ne quod Apostolici deessent lumina nobis,
      Martyris Andreæ nomine composuit.
Vtitur hæc hæres titulis Ecclesia iustis,
      Succedensque domo mystica iura locat.
Plebs deuota veni, perque hæc commercia disce,
      Terreno censu regna superna peti.

Ciaconius tradit hanc S. Andreæ basilicam a S. Simplicio etiam conditam fuisse, & hodie cerni coniunctam ædi S. Antonij. Quarta basilica (nam de tertia nihil occurrit indicandum) etiamnum in præsens extat, quam Vrbanus octauus instaurauit, SS. Bibianæ, [S. Bibianæ] Demetriæ & Dafrosæ corporibus in ea repertis & sub ara maxima collocatis, vti in Breuiario Romano in Lectionibus de S. Bibiana ad II Decemb. legimus. Colitur S. Dafrosa mater S. Bibianæ IV Ianuarij, & huius soror Demetria XXI Iunij.

[17] Anastasius secundo loco enarrat ista a S. Simplicio Romæ præstita: Hic constituit ad S. Petrum Apostolum, & ad S. Paulum Apostolum, & ad S. Laurentium Martyrem hebdomadam, vt Presbyteri manerent ibi propter pœnitentes & baptismum. [Hebdomadarios propter baptismum & pœnitentiā statuit.] Regionem tertiam ad S. Laurentium, regionem primam ad S. Paulum, regionem sextam vel septimam ad S. Petrum. At supra ex MS. Reginæ Sueciæ edidimus, Presbyteros manere propter baptismum & pœnitentiam, petentibus de regione prima ad S. Paulum, de regione tertia ad S. Laurentium, de regione VII ad S. Petrum. Vbi aduertit Baronius hebdomadarios huiusmodi fuisse, quod ob ingruentem populum vicissim succedere deberent: quæ aliaq; apud ipsum legi possunt. Tertium beneficium Romanis præstitum enarrat Anastasius eiuscemodi: Hic fecit in Ecclesia Romana scyphum aureum pensantem libras quinque. [dona aurea & argentea dat ecclesiis:] Canthara argentea ad B. Petrum Apostolum sexdecim, pensantia singula libras duodecim. Additurque quartum Ecclesiæ vniuersæ præstitum, & ita indicatur: Hic fecit ordinationes tres per mensem Decembrem & Februarium, Presbyteros quinquaginta nouem, [confert Ordines,] Diaconos vndecim, Episcopos per diuersa loca septem & triginta. In MS. Reginæ Sueciæ dicitur fecisse ordinationes per mens. Decemb. III, Presbyteros LVII, Diaconos XI, Episcopos per diuersa loca LXXXII. Quem numerum fere habet Platina.

[18] Sepultus denique dicitur in basilica S. Petri Apostoli VI Nonas Martij, [sepultus in S. Petri; reliquiæ Tibure: Cultus sacer 2 Martij] & cessauit Episcopatus dies sex. Sacras eius reliquias Tiburi haberi, ibique solennitatem natalem agi annotat Baronius ad Martyrologium Romanum ad hunc II Martij, vbi ita refertur: Romæ S. Simplicij Papæ & Confessoris. Quæ sere eadem leguntur in Martyrologiis antiquis MSS. Vltraiectino S. Mariæ, alioq;, quod in Carmelo Coloniensi adseruatur. In MSS. Leodiensi S. Lamberti sub nomine Bedæ & Bruxellensi S. Gudilæ additur: Qui sedit annis XV. Cuius tamen loco in MS. Treuirensi S. Paulini legitur, Qui Acacium Episcopum Constantinopolitanum & Petrum Alexandrinum Eutychianos damnauit. Deest nomen eius in melioribus exemplaribus Bedæ, & Vsuardi. In Beda excuso ista leguntur: Et Simplicij Papæ, qui sedit annos quindecim. Hic Acacium Constantinopolitanum Episcopum & Petrum Alexandrinum Episcopum Eutychianos damnauit. Eadem habentur in Adone MS. Lobiensi, Leodiensi S. Laurentij & alio codice Reginæ Sueciæ, item excuso per Mosandrum, quæ Rosweidus in Appendicem transtulit. In nonnullis MSS. sub nomine Vsuardi additur: Qui etiam statuit, vt nullus Pontifex successorem sibi constituat. In MS. Florario adiicitur. Obiisse anno salutis CCCCLXXXV ac sepultum in Vaticano iuxta corpus B. Petri Apostoli. Galesinius eum prædicat, quod Pontificiis virtutibus & scriptis Ecclesiam illustrarit. Maurolycus longiori hoc, & fere ex Platina desumpto, encomio exornat: Item Simplicij Papæ, qui Vrbem in quinque Ecclesias distinxit, scilicet SS. Petri, Pauli, Ioannis, Laurentij, & S. Mariæ maioris: & redditus Ecclesiastici vnam partem Episcopo, alteram fabricæ, tertiam pauperibus, postremam Clericis deberi declarauit. In MS. Pragensi ipsis Kalendis Martiis refertur, & encomiis supra relatis adiungitur: [1 & 3 Martij.] Hic etiam constituit, vt nullus Clericus a laico inuestituras recipiat. In elogio supra ex Codice Reginæ Sueciæ desumpto dicitur V Nonas Martij sepultus, quo die in antiquo MS. Martyrologio Aquisgranensi legitur nomen Simplicis Confessoris, quod de S. Simplicio arbitramur dictum. Aliqua etiam commemoratio S. Simplicij habita in Ecclesia Vltraiectina & Bruxellensi, vti colligitur ex propriis earū antiquis Breuiariis. [an os brachij in Morauia:] In Lipsanographia Viennæ Austriæ ac Brunæ vrbis Morauiæ, dicitur Brunæ in templo Societatis Iesv adseruari os brachij S. Simplicij Papæ, sed Martyris. Vnde num huius Pontificis & Confessoris haberi poßit, dubium relinquimus.

DE S. IOAVA SEV IOVINO LEONII IN BRITANNIA ARMORICA.

Sæc. VI

[Praefatio]

Ioaua, seu Iouinus, Leonij in Britannia Armorica (S.)

[1] Qvem S. Pauli Episcopi Leonensis Acta, ad diem XII danda, Iohæuium appellant, eius Vitam ex antiquo Ecclesiæ Leonensis Legendario aliisq; MSS. proferens hoc die Albertus le Grand, [Non videtur ante S. Paulū diu mortuus S. Ioaua,] in volumine de Sanctis Britanniæ Armoricæ Ioauam seu Iouinum vocari, alias rectius Ioauam scribit: & circa annum DLIV mortuum statuit, atque Episcopum Leonensem dicit a S. Paulo constitutum, quadraginta antequam is e viuis excederet annis. Ex quo numero annos quidem viginti & vnum necessario detrahendos indicabimus in prolegomenis ad Vitam S. Paulinum. 5. Dubitamus tamen an vel de nouemdecim reliquis liceat Alberto credere. Acta enim prædicta post narratam S. Iohæuij, & Tirnomalli consecrationem, qui singuli anno tantum vno tenuerint Episcopatum, subiungunt: quo defuncto vir venerabilis paruo tempore, suo rursum inseruiuit officio: sed deficientibus viribus iterum quemdam ex suis, Cetomerinum nomine, vt pro se ministraret, ordinauit. Albertus autem, cum hunc consecratum dicit anno DLXVI, non paruum sane tempus, sed integros vndecim annos inter Cetomerinum * Iohæuium ac Tirnomallum interiicit.

[2] Ac ne de episcopali quidem Ioauæ aliorumque duorum ordinatione satis constat. Rhedonensis enim Ecclesia, [nec Episcopus fuisse:] quæ S. Golueni festum VIII Iulij recolit, ipsum dicit immediate suffectum S. Paulo: cui non video cur magis credi non debeat quam Actis S. Pauli tanto tempore post eius mortem scriptis: maxime cum illa de Episcopali consecratione non clare loquantur, & satis commode videantur excusari vicaria Episcopatus administratione in ipsos translata a Paulo: quod occasionem dare potuit, vt Episcopis viderentur adnumerandi, qui solum Vicarij fuerant Pauli viuentis: [sed vicarius S. Pauli.] ergo cum horum, velut Episcoporum, nulla vspiam fiat mentio; & apud Claudium Robertum, ac Sammarthanos fratres in Catalogis Episcoporum nomina eorum omnino prætereantur; Ioauam non sumus ausi Episcopum scribere: contenti titulo Sancti: quem præter prædictum Legendarium probare videntur Ecclesiæ duæ eius nomine insignitæ in diœcesi Leonensi, [eius cultus,] altera pagi Ker-iouen ad maris Britannici littus septem leucis Francicis ab vrbe expreßi in geographicis tabulis, altera longius a mari recedentis vici Leonio Brestam euntibus transeundi (cui S. Iouan nomen in chartis, sed in descriptione beneficiorum Franciæ S. Iahona) quam secundam ecclesiam suspicaremur sacri corporis deposito istic primum tumulato super exstructam, si fundamentum vllum appareret dicendi, quod sacra lipsana trahentes bestiæ fluuium cum eo transuadarint. Quidquid eius sit, corpus deinde Leonium translatum esse dicitur, eoq; magis miramur nullum eius Ecclesiæ Breuiarium citari, vnde constet eum Ecclesiastico officio istic coli.

[3] Parochia de Brasparz, cui Presbyter Ioaua præfuit, [& parochia Brasparz.] vndecim circiter leucis a S. Pauli oppido Leonensi abest versus meridiem, ad caput riuuli, qui hic Faouius nominatur infra oppidum Faouiense, vulgo le Fou, influentis in sinum Brestanum: a quo oppido ipsaque Bresta pari vtrimque fere leucarum plus quam trium interuallo abfuit S. Mariæ de Doulas abbatia, cuius hic commemorantur exordia, & Lanteuenecensi oppido trans Orientalem sinus Brestanipartem, obiicitur. Miraculum draconis abducti, & alia, quæ in his partibus narrantur gesta a S. Paulo, prorsus absunt abillius Actis: & fortaßis perperam huc translati dracones sunt, occasione illius, quem primo suo aduentu ex insula Batha exterminasse Paulus scribitur, [Acta vnde?] absque vlla mentione ductæ ab eius baculo etymologiæ. Ipsum legendarij antiqui contextum dare hic solum mallemus, non dubitantes, quin multa Albertus infarserit partim ex sua chronologia; partim ex eo quem citat Iuone, qui ante duo circiter secula de Episcopis Leonensibus scripserit. Quia tamen sincerius habemus nihil, hanc qualemcumque ex Alberto Vitam damus a Ioanne Colgano latine redditam; paucis quæ cum Gallico minus conueniebant mutatis. Ex hac porro Vita desumptæ videntur Lectiones, quas eiusdem Sancti festo, post reformationem Breuiarij, iuxta Pij V subsequentiumq; Pontificum decreta, Ecclesia Leonensis recitat post secundi Nocturni Psalmos, cum propria per reliquum Officium Oratione.

VITA
ex Lectionibus Breuiar. Leonen.

Ioaua, seu Iouinus, Leonij in Britannia Armorica (S.)

Lect. IV

Ioëuinus sanctissimi Patris nostri Pauli ex sorore nepos, in Hibernia natus, ad eum puer in Britanniam maiorem missus est instituendus; eoque magistro ita in litterarum studiis profecit, vt in Philosophicis ac Theologicis breui consummatus videretur. Deinde cum paterno iussu in Patriam remigrasset, [Spreta seculi vanitate,] in id vnum pater intendebat, eum vt honesto matrimonio traderet; conuenienti propterea famulitio stipatum secularibus pompis studiose instituebat, quas inuitus primoribus tantum labris delibabat. Mundi fugientis voluptates generosa mente despiciens iuuenis, arctioris vitæ institutum tacitus Deo inspirante meditatur. Hinc, Paulum auunculum suum cum duodecim sociis ad Ossam insulam, in Leonensi territorio sitam transmeasse, in eaque sedem sibi delegisse, certis vbi nuntiis docetur, proximo portu soluens mari se committit, [fit monachus:] ad eam traiecturus. At vento vsus aduersante, alio diuinitus delata naui, ad solum Cornubiense (non procula Brestiensi tractu) appulsus & proximam vrbem ingressus, Iudulum Abbatem obuiam habuit, a quo & humaniter exceptus, & in monachum libenter cooptatus fuit.

Lect V

Post annum probationis exactum & vota monasticæ professionis nuncupata, [a S. Paulo Leon. Sacerdos consecratus,] Ioëuinus cum sui Abbatis benedictione in Leoniam ad S. Paulum venit, qui eum in suo monasterio apud Bazam insulam exercitatum aliquot annos, sua tandem manu in Sacerdotem factus Episcopus ordinauit. Eum postmodum ad suum Abbatem remisit, vt in quo primum cœnobio sese Christo specialius deuinxerat, in eo sacrificij incruenti primitias eidem offerret. Tum cuiusdam ecclesiæ Parochialis in diœcesi Cornubiensi cura suscepta, [parochiam sibi cōmissam excolit.] populum suæ vigilantiæ commissum aggressus est indefesso labore excolendum, eumque maximam partem, qua minis qua suasionibus & exemplis, a gentilis superstitionis cœcitate erutum asseruit in lucem inconcussæ veritatis. Quæ, cum sancto Pastori, sicut omnium admirationem, sic omnium amorem deberent conciliare; potenti cuidam inprimis viro tam implicabile aduersus Ioëuinum, aliosque Abbates & Religiosos odium subministrarunt, vt de vna eorum internecione diu noctuque cogitaret.

Lect. VI

Quod vt impie furcifer perficiat, sacros illos mystas vnum in locum aliquando congregatos, [vnde, occisis sociis,] magna cum satellitum turba aggreditur: effractis portis in ecclesiam irrumpit, populoque inde fugato, Tadecum tremenda altaris mysteria celebrantem, & Iudulum fugientem, sanctissimos Abbates, ipse propria manu trucidat; dum ceteri sicarij reliquos plerosque monachos iugulant: vno pene gladium declinante Ioëuino, qui fratribus parentaret. [Leonium redit:] Cum itaque non posset eo loco quiete consistere, in Leoniam reuersus, & a S. Paulo Ecclesiæ Cathedralis Canonicis annumeratus, ad fastigium tandem Episcopalis dignitatis ipso resignante fuit assumptus, & a S. Samsone Dolensi tunc Archiepiscopo, [& a Cornubiēsibus reuocatus moritur:] consecratus. Quo in munere vix annum exegerat, cum a populo Cornubiensi veniam rogatus, eoque impertiendæ benedictionis gratia profectus, ad æterna inde præmia feliciter euolauit circa annum Domini quingentesimum quinquagesimum quartum. [corpus in destinato diuinitus] Corpus eius Pontificalibus indutum, & plaustro nouo, (pro extrema morientis voluntate) impositum, alligata iumenta, eum in locum Agnensis territorij solo Deo duce, deportarunt, [loco tumulatur.] vbi nunc ecclesia est, eius nomine & patrocinio insignis.

ORATIO.

Deus qui es Sanctorum tuorum splendor mirabilis, quique hunc diem beati Ioëuini Confessoris tui atque Pontificis depositione consecrasti: Concede nos, quæsumus, de eius natalitio semper gaudere, vt apud tuam misericordiam exemplis eius protegamur & meritis. Per dominum nostrum &c.

VITA
scripta ab Alberto le Grand,
Latine reddita a Ioan: Colgano.

Ioaua, seu Iouinus, Leonij in Britannia Armorica (S.)

Avctore alb. le Grand.

[1] Sanctus Iaoua, siue Iouinus, natione Hibernus fuit, & auunculus Principis Tinidori, parentis S. Tenenani a erat illi mater soror germana S. Pauli Aureliani primi Leonensium Episcopi: [Iaouæ patria,] ad quem audiendum missus a matre Ioaua in insulam Britanniæ, ita studiis tempus suum impendit diligenter, vt paucis annis Philosophus ac Theologus euaserit omnibus numeris absolutus. Expleto cursu reuocatus a parentibus in patriam, morem gessit, & petita a S. Paulo auunculo suo facultate, rediuit ad patrem: qui doctrinam illius & mores admiratus, totus in hoc incubuit; vt honesto matrimonio iungeretur. Ergo eum pretiosis vestiuit ornamentis, adiunxit ei comitatum & seruos, [studia in Britannia,] iussit frequentare nobilium consortia, & se mundo aspectabilem reddere: sed amore diuino præuentus hic sanctus iuuenis, ab eiusmodi vanitatibus totus abhorrebat; & quamuis, ne parentes dolore afficeret, mundanum se simularet, statuerat tamen omnia relinquere, & Christum sequi religionis statum amplexurus.

[2] Interea litteras accepit ex maiori Britannia, quibus intellexit S. Paulum auunculum suum cum duodecim Presbyteris transmisisse mare, & Ouessanam insulam Armoricæ Britanniæ habitationis gratia appulisse. [monachatus in Aremorica,] Igitur statuit quamprimum eo se conferre, deserta patria & parentibus: iubet in proximo littore omnia apparari, & mane quodam ambulationem simulans exit cum seruis duobus, & conscensa naui Ouessanam insulam versus soluit. Vix erat in conspectu insula, cum exorta tempestate ex Ouessano portu eiecti, in ignota maria ad b Faouij fluminis continentem euadunt. Illic S. Iudulo Abbati obuiantes, & ab eo comiter salutati excipiuntur; qui vt intellexit corum nomen, patriam & consilium, iussit eos in nauem regredi, & ad monasterium suum Landteuenecanum eos deduxit. Vbi cum S. Iaoua aliquo tempore habitasset, dimissis seruis religionis habitum petiuit, & a S. Iudulo accepit.

[3] Expleto probationis tempore, reperturus S. Paulum auunculum suum, Leonium profectus est: qui gauisus nepotem tali sub veste intueri, [Parœcia de Brasparz.] aliquot eum annis penes se detinuit, sacros ei contulit Ordines, & iam Sacerdotem initiatum ad monasterium Landteuenecanum, c inibi celebraturum remisit. Illic Iudulus Abbas, cum Parœcia Brasparzi Rectore indigeret, S. Iaouam ad hoc munus delegit, qui & illud admisit, & se idoneum ei reddidit. Initio quidem multas ibi difficultates inuenit, doctrinæ Christianæ subditos ignaros, & plenum superstitionibus paganismum, qui per vniuersam adhuc Cornoualliam grassabatur. Verum S. Iaoua verbo, exemplo, minis & precibus tantum effecit, vt in rectam viam eos reduxerit, & depulsis prauis erroribus, diuinæ gratiæ eos reddiderit consortes.

[4] Incolebat ea tempestate arcem d Kerar-Roue in Cornouallia Aristagnus, vir in primis Christianus & magnȩ nobilitatis. Huic nepos erat ex sorore Faouij Topareha, homo tam Religioni infensus, quam auunculus fautor. Sed ante alios execrabatur quam maxime poterat S. Iaouam, [Faouij Dominus] quod ille indies alios atque alios ex vicinis ipsius & subditis ad veram fidem concionibus suis reuocaret. Dissimulabat hic tum quidem impium suum animum vlciscendi, nihilo tamen segnius commodæ opportunitati studebat. Inter hæc monitus monasteriorum Cornoualliæ Præsides haud longe a toparchiæ suæ finibus & terminis cœtum coëgisse de negotiis particularibus, atque inter alios imprimis Thadecum ac Iudulum Abbates, vna cum S. Iaoua conuenisse; nactus tandem occasionem, sub falsa specie religionis, manum armatorum colligit, & educit in campum.

[5] [SS. Thadecum & Iudulum mactat.] Peruenerat ad monasterium illud, quo sancti Præsules confluxerant, cum effractis templi adytis populum fugat, & Thadecum Abbatem rei diuinæ intentum ad hæc verba; Nobis quoque peccatoribus, ante aras interficit, ceteris in reliquum monachorum chorum promiscue sæuientibus Neque fugientibus parcitum: nam & Iudulum Landteneuecum versus fuga lapsum Faouij Toparcha rubicundo adhuc mucrone ad caput transadigit, Deo suorum protectore S. Iaouam ad maiora reseruante: qui vbi cursu citato in parœciam suam Brasparz euasit, mœstus ob cædem optimi sui parentis S. Iuduli, ipsius cæsorumque monachorum sacratis manibus iusta persoluit.

[6] [immissam in vltionē feram,] Sed in tempore adfuit vindex suorum & vltor Deus: nam furibundus ille Faouij Toparcha, vix sitim suam tot innocentum sanguine extinxerat, cum valida dæmonum legione possessus suæ impietatis pœnas dedit, adeo vt ex furore in rabiem versus, ægre cohiberi, ægre domum reduci posset. Neque hoc satis: quippe draconi magis quam pisci simile ex mari monstrum prosiliit, & Faouij tantas strages edidit, vt nec hominibus nec iumentis parceret: adeo vt breui solitudo inducta sit, deserti agri, bona, fortunæ; omnibus vltricem Domini manum agnoscentibus. De consilio ergo Primorum illius oppidi Legati Leonium ad S. Paulum mittuntur, qui tunc in monasterio Ker-paol sanctitatis fama clarebat, vt subueniret calamitate oppressis, afflictos consolaretur.

[7] Tactus hic commiseratione Antistes iubet eos bono animo esse, [extincturus Paulus Leon.] apparare sese ad pœnitentiam, venturum se propediem vt rei medeatur. Legatis igitur sic a se dimissis, accingit se ad iter cum comitibus aliquot monachis. Iam præteribant e Plougaranam parœciam, & in locum qui hodieque Mouster-Paul, id est Monasterium Pauli dicitur, orationis gratia de via secesserant. Tum eleganti forma iuuenis ante oculos S. Pauli resplenduit, monuitque pergeret intrepide cœptum iter prosequi, futurum vt optatis omnia responderent. Subinde de profectione S. Pauli auunculi sui Faouium versus certior factus Iaoua obuiam ei processit, & ad Coatgarzum reperit: vbi præmissis cum impartita salute vtrimque amplexibus, cum sitim S. Paulus notasset, [fontem elicit;] ad orationem conuersus, de cælo exauditus est. Nam S. Iaoua iussu auunculi vix aridam scipione percusserat, cum suauissimi liquoris scaturigo e terra prosiliit, qui & eos refecit, laudes supremo fontium Domino decantantes.

[8] Iam Faouium attigerant, cum innumera multitudo incolarum e campestribus in oppidum confluit: quos vt intuitus est S. Paulus, [peracto sacrificio] de religionis Christianæ præstantia ad eos sermonem habuit, quem in hæc verba finiuit: Atque adeo, vt quæ vobis a me hactenus dicta sunt verissima esse cognoscere possitis, si peccatorum pœnitentia ducimini, si vestris superstitionibus abrenuntiatis, in nomine Iesu Christi ac Domini nostri, quem vobis annuntio, a furiali ista bellua vos extemplo liberos esse iubeo. Vix finierat, cum vnanimus clamor pœnitentiam cum illius oratione excepit. [draconem alligat;] Iubet igitur S. Paulus altare ad sacrificium per S. Iaouam apparari, & peracta re diuina, plenus Deo, templum egressus draconem voce compellat, & innoxium adesse iubet. Mora nulla; adest monstrum execrabile, ore patulo ardentibus oculis & in orbem sese rotantibus, prosternit se illico ad sacros viri pedes: hic illius collo stolam alligat, scipionem suum terræ infigere nepoti suo præcipit, cui & draconem affigit, non renitentem, non dimouentem se loco; sed iam quasi cicurem & mansuefactum.

[9] Exinde Faouij Toparcham inuisit, qui a cæde Tadeci & Iuduli Abbatum a maligno possessus miserandum in modum torquebatur; muniit eum Cruce, [tyrannum conuersum baptizat,] dæmonem expellit & sanat, tum salutaribus eum fidei præceptis instituit, & a S. Iaoua baptizatur, assistente ei in omnibus S. Paulo, & proprium ipsi suum nomen imponente. Hoc exemplo cum tota illius familia permoti subditi paganismo eiurato, aquis lustrati sunt. Ipsa Domina, mater f Toparchæ recens conuersi, vix sui compos cursorem quamprimum expedit in Kerarrouiam ad Aristagnum fratrem, qui ei hæc fausta nuntiet, nepotem conuersum, & a dæmone liberum esse. Hoc nuntio exhilaratus Comes Aristagnus duos e nobilibus suis ad S. Paulum & S. Iaouam ablegat, rogatum vti se inuisere ne grauentur: quod & illi præstiterunt, & nobilibus istis comitati eo quam primum sunt profecti.

[10] Audito eorum aduentu Princeps Aristagnus, magna suorum stipatus caterua eis occurrit, [iubetque Daoulanū cœnobium condere.] & humanissime inuentos excepit, eis insuper Toparchæ nepotis sui nomine pollicitus est, in expiationem SS. Iuduli & Tadeci Abbatum profusi sanguinis, conditurum eum monasterium eo ipso in loco, quo S. Iudulus occisus erat: curaturum præterea vt ad sempiternam rei memoriam, duobus illis Martyribus consecraretur, & Mouster Daouz-gloas, hoc est Monasterium duorum vulnerum nuncuparetur; amplissimis etiam redditibus additis ad sustentationem monachorum inibi collocandorum. Neque auunculi sui pacto Faouij Toparcha refragatus est, sed curam operis S. Iaouæ demandauit: qui illam non promptius accepit, quam strenue gessit. Monasterium paucis annis elaboratum, & a Reuerendissimo Cornoualliæ Episcopo consecratum est,quo etiam in templo S. Iaoua primus Abbas inauguratus fuit. Modo Abbatia vocatur Deiparæ Daoulanȩ, in diœcesi Cornoualliæ Canonicorum Regularium S. Augustini. g

[11] Rebus Faouiensibus ita compositis, S. Paulus Leonium repetiit ducto secum dracone: cumque iam in siluulam peruenisset, quæ est inter h Lan-paol & Guicmiliaw parœcias, [& draconē cum catulo secum abducit.] duo ab incolis Faouij ad eum submissi occurrere, nuntiantque nihil actum, nisi cum dracone nouum catulum exterminaret; qui recenter ortus pares vicinis minaretur calamitates. Soluto igitur dracone ei præcepit catulum ad se adducat, nemini noceat. Paret draco & (mirum dictu) catellum ad sancti viri pedes sistit in silua, quæ hodieque ad posterorum memoriam Gaotar sarpant, id est, Nemus serpentis nuncupatur. Exinde vtroque illo serpente ad primarium suum monasterium insulæ Baaz adducto, secreto in loco eos stipiti alligauit: vbi nemini nocentes & pabulo destituti sensim emortui sunt, ac in mare proiecti. Porro ad recordationem tanti miraculi, insula illa Britannice dicta est Enes-Baaz, hoc est, insula baculi, sita e regione i pagi de Roscow.

[12] Ceterum monasterio Daoulano absoluto, S. Iaoua cœtum haud paruum religiosorum eo congregauit, quibuscum exemplarem & omnino perfectam vitam degebat. Sed inuidit generis humani hostis cacodæmon, [Iaoua fit Abbas Daoulanus,] qui crebris sancti viri & aliorum concionibus se finibus illis exterminari indigne ferens, adeo grauem S. Iaouæ prouinciam istam reddidit; vt omnis quietis ac patientiæ expers Brasparzano se rectoratu abdicare compulsus sit, & Tusurano Aristagni filio Daoulanæ abbatiæ curam relinquere: quem cum in modo regendi suam parœciam & monasterium instruxisset, petita a suis venia Leonium se recepit. Dici non potest quantum gauisus sit ad aduentum nepotis S. Paulus. Illo igitur ad præmium vsus est vt coadiutore, illum in Ecclesia Cathedrali Canonicum creauit, illi denique iam senio confectus & solitudinis amans Episcopatum resignauit.

[13] [dein Episcopus Leonen.] Sed prius rogati Canonici ferre sententiam, tulerunt, & in Leonensem Episcopum Iaouam receperunt. Ergo Dolum profectus Iaoua consecratus fuit a S. Sampsone Archiepiscopo Dolano & Britanniæ k Metropolitano. Inter hæc S. Paulo in monasterio Baaz vitam solitariam ducente, Iaoua S. Kenanum ad se accersiit, quem & Sacerdotem & Canonicum constituit, ac deinde parœciam de Plou-kernaw l ei administrandam dedit, magno fructu consecuto. Dum S. Iaoua suum Episcopatum gubernat diligenter, Cornoualli, qui eum deprauatis suis moribus priori officio defungi compulerant, illius absentiam grauiter tulerunt: nam ex quo eos deseruit, tanta per tres annos fames fuit subsecuta, vt e remotioribus partibus Britanniæ annonam conquirere sint coacti. Notarunt hanc tantam plagam ortam esse ex ingratitudine nupera erga S. Iaouam: [Brasparzanos a sterilitate liberat,] igitur nonnullos ad eum deputant Ocismorum Leonium versus, rogatum eorum nomine, vti ignosceret, & dignaretur insuper eos inuisere, dataque benedictione eis bene precari. S. Iaoua iniuriarum omni recordatione deposita, ex consilio S. Pauli eos inuisit, & vel solo suo aduentu penuria alimentorum liberauit: quippe vix preces fuderat hic sanctus vir, cum reuirescente terra & arboribus, abundantia rerum omnium consecuta est.

[14] Ad extremum tot ad Dei gloriam exantlatis laboribus, [ac pie mortuus] in Presbyteratu Brazparzano valida febri correptus, intra paucos dies viribus omnibus destitutus est. Tertio ante mortem die, lethalis illius ægritudo S. Paulo in monasterio ad insulā Baaz; vti & S. Kenano in Plou-Kerneaw, reuelata est. Kenanus confestim adit S. Paulum, a quo illico mittitur Braazparzam, opem laturus sancto Antistiti in extremis, & funus illius adornaturus. Huius ex aduentu mire S. Iaoua consolatus est, & ab eo munitus omnibus Ecclesiæ Sacramētis benedixit assistentibus: præcepit insuper corpus suum nouæ lecticæ imponi, ac in translatione eiusdem vbi bestiæ subsisterent, sepeliri. Post hæc erectis in cælum cum mente manibus animam suo Creatori reddidit secunda Martij, anno circiter DLIV. Huius lotum corpus & Pontificalibus ornamentis indutum, nouæ lecticæ, vti præceperat, impositum fuit, & bestiarum licentiæ, qua deuehere vellent, permissum. Igitur hæ magnum iter Brazparzanum tenuerunt, [templo honoratur:] vsque dum in Porz-arr-chraz subsistentes, tanto cum fragore lectica agitata est, vt rupta putaretur. Sed bestiæ ad quingentos passus progredientes amplo in loco conuulsam tumbam reddiderunt, vbi nomini ipsius erectum fuit templum augustissimum, in quo conditus est. Huius sancti viri Reliquiæ postmodum Leonium sunt translatæ, & in templo Cathedrali asseruatæ, cuius diœcesim annum & septuaginta m dies gubernauit.

[15] Ecclesia Leonensis S. Ioauæ, siue Iouini, festum celebrat secunda Martij, [Acta vnde accepta] Legendarium ipsius Cathedralis antiquum nouem lectiones continet, vnde quæ scripsimus magna ex parte sunt desumpta, sed in primis ex peruetusto quodam MS. mihi communicato a piæ memoriæ Domino Kerscao Kerigonualensi Vincentio le Grand, mense Maio anni MDCXXIII, in quo continentur gesta Episcoporum Leonensium, edita in lucem a nobili ac discreto Domino Iuone le Grand Canonico S. Pauli Leonij, Rectore Plou-neuenterensi, n Ducis Francisci II Eleëmosynario & Consiliario ordinario, anno MCCCCLXXII.

[Annotata]

a Colitur in Britannia S. Tenenanus 16 Iulij, Episcopus Leonensis post S. Goluenum, vt vult Albertus. [S. Tenenanus Brestani portus]

b Brestanus portus totius Europæ, vt Brietius noster in parallelis vtriusque Geographiæ, capacissimus, duobus vastis sinubus procurrit in continentem, quorum ad Boream vnus secundum Brestum oppidum; alter ad Orientem versus Faouiense municipium panditur, nomenque sortitur a riuulo istic sese exonerante.

c Antiquissima diœceseos Corisopitensis abbatia de qua agimusad Vitam S. VVinvvaloëi 3 Martij.

d Vix gemina leuca distat Leonio parœcia, Ker-ar. nominata in tabulis.

e Distat ab vrbe Leonensi leucis quatuor versus Brestum euntibus.

f Colgani interpres precipiti oscitantia vxorem etiam conuersam reddidit: simili festinatione num 4 Faouiensis Toparchæ auus scribitur, qui auunculus, fuit Aristagnus: quod nomen compositione Græcum, optimum castumq; significat; fictum proinde videtur ab aliquo sciolo.

g Scribere hoc ex sui temporis certa notitia Albertum existimo, ex eoq; colligo eos qui omniū totius Galliæ Ecclesiarū catalogos confecere Poullie dictos, multa monasteria, & parœcias omisisse intactas.

h Medio inter Faouium & Leonium itinere vici duo, in tabulis perperam Lem-pol & Guimillia scripti.

i Est hic Leonensi vrbi pro portu, teste Argentræo.

k Eam se dignitatem tenuisse Dolensis Ecclesia iactat vsque ad seculum 12. Nam an. 1144 Godefridum Rufum Capuanam in Italia Cathedram ambientem Hugoni Turonensi vetera suæ Ecclesiæ iura cessisse. Et fuit certe Dolensibus etiam post cum Turonensibus aliquamdiu controuersia; quæ demum 1199 penitus extincta: sic tamen, vt sequentis seculi anno pariter 99, prærogatiua specialis honoris inter suffraganeos Turonensi subditos Dolensi adiudicata sit a Bonifacio VIII, ob memoriam Archiepiscopalis dignitatis, quæ olim in Ecclesia Dolensi fuisse dignoscitur,

l In Catalogo Beneficiorum Franciæ Rectoratus Grouannecanus huic municipio attribuitur. Quis autem S. Kenanus sit huic parœciæ præfectus, disputat Colganus fuse in Notis ad hanc Vitam: & postquam multis conatus est suadere S. Kenanum, qui in Britanniacolitur 5 Nouembris, cognomento Caledoc, eumdem esse qui Damliagensis in Hibernia; tandem concludit, [S. Kenanus.] eum qui hic nominatur alium huius nominis Abbatem videri, qui in Hibernicis martyrologiis inuenitur 25 Februarij: quasi necesse sit in iis inueniri omnes Hibernos extra Hiberniam Sanctos, quod puto quam longissime abesse a vero. An autem Alberti Chronologia tam certa sit, vt propter eam pro certo haberi debeat hunc ab illo esse diuersum suo tempore examinabimus.

m Nihil de his 70 diebus in Actis S. Pauli reperitur.

n Gallice Duc François II: imperitus interpres verterat Ducis Franciæ vndecimi. Hic autem Franciscus II, postremus Ducum Britanniæ fuit: quo e viuis sublato an 1488, Ducatus iste, per nuptias Annæ Francisci primogenitæ cum Carolo VIII Rege christianissimo, coronæ Francicæ accessit an. 1491.

DE PLVRIMIS SS. MARTYRIBVS IN ITALIA PER LANGOBARDOS OCCISIS,

CIRCA ANNVM DLXXIX.

Commentarius præuius.

Martyres plurimi a Langobardis in Italia occisi (SS.)

[1] Langobardorum ex Pannonia egressorum in Italiam irruptionem, ac sæuitiam immanem in sacros homines, in templa ac cœnobia, sepulchra etiam & corpora Sanctorum late deduximus IX Februarij ante Vitam S. Sabini Episcopi § 9 pag. 318 & sequente. At Langobardos dictos a longa barda, id est, securi vel hasta, [Martyres a Langobardis occisi,] qua in bellis vtebantur, probauimus XIV Februarij ad Vitam 2 S. Antonini Abbatis Surrentini pag. 796. De Martyribus ab hisce Longobardis in odium fidei Catholicæ occisis ista leguntur in hodierno Martyrologio Romano: In Campania commemoratio sanctorum octoginta Martyrū, qui cum nollent carnes immolatas comedere, nec caput capræ adorare, a Longobardis sæuissime cæsi sunt. Historiam martyrij describit S. Gregorius Magnus lib. 3 Dialog. cap. 27 & 28, [partim 40 rustici,] & ipsos Martyres in duas classes diuidit: quarum priorem constituunt quadraginta rustici recusantes carnes immolatas comedere. In posteriore classe fuit maxima multitudo ex captiuis renuens caput capræ adorare. Hos solos refert Petrus de Natalibus lib. 3 Catalogi cap. 167, asseritq; passos esse VI Nonas Martij: [partim plurimi ex captiuis 400,] de quibus ad hunc diem in Auctario Vsuardi ista scribit Hermannus Greuen: Item Martyrum plurimorum e numero quadringentorum: de quibus refert Gregorius 3 Dial. cap. 28, quod cum a Longobardis vrgerentur adorare caput capræ diabolo consecratum, maxima eorum multitudo renuens interfecta est ab ipsis. Quæ eadem leguntur apud Molanum in additionibus ad Vsuardum anno 1568 editis. De eisdem ista Maurolycus, Eodem die, inquit, Quadringentorum fere Martyrum, a Longobardis Italiam vastantibus interfectorum, vt refert Gregorius. Similia habent Constantius Felicius & Richardus VVitfordus in suis Martyrologiis, ab illo Italice, ab isto Anglice olim editis. Ita eosdem quadringentos fere Martyres appellat Petrus de Natalibus. Et codex noster antiquus MS. horum S. Gregorij Dialogorum habet quadringentos fere captiuos fuisse, ex quibus maxima multitudo interfecta est. At contra in exemplaribus excusis & a Gillotio, Pamelio alijsq; Editis legitur quadraginta fere captiuos fuisse, voce quadringentos in marginem pro varia lectione reiecta, ac tandem in editione Sixti V. plane omißa. Horum ob auctoritatem ita Galesinius habet: Hoc ipso die Sanctorum Quadraginta Martyrum, [aut saltem 40.] qui a Longobardis impulsi, vt caput capræ colerent, id obfirmato animo maxime detestantes, contrucidati sunt. Baronius hisce quadraginta adiungens e priore classe alios quadraginta rusticos, vniuersim octoginta cæsos censet. Verum S. Gregorius in secunda classe fere quadraginta, vel, vt alij, quadringentos captiuos tradit, & exijs solum maximam multitudinem, non omnes, gladijs interemptos esse. Tituli capitum apud Gregorium hi sunt, prioris: De quadraginta rusticis, qui pro eo quod carnes comedere immolatitias noluerint, a Longobardis occisi sunt, at posterioris capitis hic est: De multitudine captiuorum, qui pro eo, quod caput capræ adorare noluerunt, occisi sunt. An ex voce multitudo, quæ dein maxima dicitur, si conferatur cum numero quadraginta rusticorum, priori capite relato, non potius innuat captiuos fere quadringentos fuisse, quam necdum quadraginta, aliorum iudicio proponimus.

[2] Annum cædis supputat Baronius in notis fuisse quingentesimum septuagesimum nonum. Affirmat enim, inquit, S. Gregorius hos passos esse ante annos ferme quindecim pertingentes ad tempus, [circa an. 579] quo hæc scribebat in suis Dialogis, cum videlicet ageret in Pontificatu annos quatuor, quod constat ex lib. 4 Dialog. cap. 36, vbi agens de pestilentia, quæ primo sui Pontificatus anno contigit, ante triennium ab eo tempore contigisse testatur. Si igitur a prædicto anno DLXXIX vsque ad quartum annum Gregorij Pontificatus enumeres interlapsos illos annos quindecim, dicto tempore eos martyrium consummasse comperies. Hæc in Notis Baronius, qui Annalibus ad eumdem annum 579 num. 9 & sequentibus inseruit hanc ex dictis Dialogis cædem dictorum Martyrum, & num. 12 de Langobardis ista addit: Quod autē spectat ad huiusmodi aliquot Longobardorum idololatriam, qua caput capræ immolantes venerarentur; est eiusdem Gregorij Papæ querela ad Reginam Francorum Brunichildem de quibusdam licet Christianis, in eodem tamen errore perseuerantibus. Sed audi eius verba: Hoc quoque pariter hortamur, vt ceteros subiectos vestros sub disciplinæ debeatis moderatione restringere, vt idolis non immolent, cultores arborum non existant, animalium capitibus sacrificia sacrilega non exhibeant: quia peruenit ad nos, quod multi Christianorum & ad ecclesias occurrant, & quod dici nefas est, a culturis dæmonum non discedant. Hæc Gregorius & ex eo Baronius. Agit de eisdem Martyribus in Catalogo Sanctorum Italiæ Ferrarius, ac miratur, vnde Martyrologium Romanum hos in Campania passos acceperit, cum S. Gregorius citato loco nullam Campaniæ mentionem faciat. Securius VVitfordus alijque in Italia passos tradunt.

ACTA MARTYRII.
Ex lib. III Dialog. S. Gregorij.

Martyres plurimi a Langobardis in Italia occisi (SS.)

Nostris modo temporibus vrbes quoque & secularis vitæ personas, de quibus nihil cælestis gloriæ præsumi posse videbatur, oborta occasione contigit ad coronas martyrij peruenisse. [cap. 26] [cap. 27] Nam ante hos fere annos quindecim, sicut hi testantur, qui interesse potuerunt, quadraginta rustici a Langobardis capti, carnes immolatitias comedere compellebantur. [Rustici 40 renuentes] Qui cum valde resisterent, & contingere cibum sacrilegum nollent; cœpere Langobardi, [carnes immolatas edere,] qui eos tenuerant, nisi immolata comederent, eis mortem minari. At illi æternam potius, quam præsentem vitā ac transitoriam diligentes, * fideliter perstiterunt atque in sua constantia simul omnes occisi sunt. Quid itaque isti, nisi veritatis Martyres fuerunt, [gladijs occiduntur:] qui ne vetitum comedendo, Conditorem suum offenderent, elegerunt gladijs vitam finire.

Eodem quoque tempore dum fere * quadringentos captiuos alios Langobardi tenuissent, more suo immolauerunt caput capræ diabolo: hoc ei, currentes per circuitum, & nefando carmine dedicantes. [cap. 28] Cumque illud ipsi prius submissis ceruicibus adorarent; [plurimi nolentes caput capræ adorare,] eos quoque, quos ceperant, hoc adorare pariter compellebant. Sed ex eisdem captiuis maxima multitudo magis eligens moriendo ad vitam immortalem tendere, quam orando vitam mortalem tenere; obtemperare iussis sacrilegis noluerunt, & ceruicem, quam semper Creatori flexerant, creaturæ inclinare contempserunt. Vnde factum est, vt hostes, qui eos ceperant, graui iracundia accensi, cunctos gladijs interficerent, [gladijs interfecti.] quos in errore suo participes non haberent. Quid ergo mirum, si erumpente persecutionis tempore illi Martyres esse potuissent; qui in ipsa quoque pace Ecclesiæ, semetipsos semper affligendo, angustam martyrij tenuerunt viam; quando irruente persecutionis articulo hi etiam meruerunt martyrij palmas accipere, qui in pace Ecclesiæ latas huius seculi vias sequi videbantur. Nec tamen hoc, quod de eisdem electis viris dicimus, de cunctis iam quasi in regulam tenemus. Nam cum persecutionis apertæ tempus irruit, sicut plerique subire martyrium possunt, qui esse in pace Ecclesiæ despicabiles videntur; ita nonnumquam in * dubietatis formidinem corruunt, qui prius in pace Ecclesiæ fortiter stare credebantur. Sed eos, de quibus prædiximus fieri Martyres potuisse, [Martyres facti in pace Ecclesiæ.] fidenter fatemur; quia hoc iam ex eorum fine collegimus. Cadere enim nec in aperta persecutione poterant hi, de quibus constat, quia vsque ad finem vitæ in occulta animi virtute perstiterunt.

[Annotata]

* al. firmiter

* al. quadraginta

* al. debilitatis

DE S. CEADDA EPISCOPO MERCIORVM ET LINDISFARORVM, LICHFELDIÆ IN ANGLIA,

ANNO DCLXXII

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Ceadda, Episcopus Merciorum & Lindisfarorum, Lichfeldiæ in Anglia (S.)

§ I Merciæ regnum: Sedes Episcopalis. S. Ceaddæ Vita scripta; veneratio sacra.

[1] Mercia in Heptarchia Anglo-Saxonica latissimum regnum fuit septemdecim hodiernæ Angliæ prouincias, quas Henricus Spelmannus ante Concilia antiqua Britanniæ & Guillelmus Cambdenus in sua Britannia enumerant, [Mercia amplun in Anglia regnum;] complexa, a Mearc dictione Anglicana e sensu Cambdeni appellata est, quod ea limitem significet, vti passim Marcæ vox apud alias nationes fuit vsitata. At caussa appellationis iungitur quod sex alia huius heptarchiæ regna huic Merciæ collimitarint. Neque solum illa, sed ipsa etiam VVallia, antiquis fere Cambria, illi contigua fuit: ac præterea vbi modo Lincolnia prouincia est, tunc Lindisfarorum præcipua portio, adiacet ad Orientem Oceano Germanico, & Cestria cum sua VVirthala chersoneso inter fluuios Deuam & VVerseiam attingit ad Occidentem mare Hibernicum.

[2] Venerabilis Beda in fine Historiæ Ecclesiasticæ gentis Anglorum, præponit cum quadam recapitulatione statum gentis Anglorum, [in eo Sedes Episcopales seculo 8] qualis erat anno DCCXXXI, & hi in regno Mercia nominantur Episcopi, Merciorum Alduinus; & eis populis, qui vltra amnem Sabrinam ad Occidentem habitant, Walstodus; prouinciæ Huicciorum Wilfridus; prouinciæ Lindisfarorum Cymbertus. Ex his Walstodus fuit Herefordensis quartus Episcopus, [Herefordensis, VVigorniensis,] vti & Wilfridus Wigorniensis. Vtraque Sedes statuitur cœpta anno DCLXXX, cum S. Ceadda iam ab VIII annis e viuis excessisset, & num hæ ditiones fuerint ab eo administratæ non adeo liquet. At Lindisfarorum seu Lindissi prouinciæ primus datus est anno DCLXXVIII Eadhedus Episcopus sub Rege Nordanhymbrorum Egfrido, cui tunc ea prouincia suberat. Verum cum ab Ethelredo Rege illa Mercijs esset recuperata, [Lindisfarorum,] Episcopus Eadhedus discessit ad Riponense monasterium in agro Eboracensi situm, & Æhellwinus constitutus est Episcopus Lindisfarorum, cuius Sedes diu fuit in Oxoniensi Comitatu, in vrbecula Dorcestra, ad confluentiam Tamæ & Isis fluuiorum, e quibus Tamesis exortus suo nomine celebris est. Tandem sub Guilielmo Conquæstore denuo Sedes Lincolniæ constituta fuit. Alduinus vero Merciorum a Beda relatus, biennio post, scilicet anno DCCXXXVII, defunctus est, & pro eo Hwicca & Tocca Mercijs & Middelanglis sunt consecrati Antistites. [Merciorum] Ita Simeon Dunelmensis de Gestis Regum Anglorum: apud quem ad annum DCCLXIV ista habentur: Episcopus Merciorum gentis, nomine Tocca, defunctus est, & Eadberht pro eo ordinatus est Episcopus. Sedes horum Episcoporum fuit Legecestria, etiamnum Comitatus ab ea denominati caput. Sed ea Sedes sub Edgaro Rege fuit Episcopatui Lindisfarorum coniuncta: vti tradit Malmesburiensis lib. 4 de Gestis Pontificum Anglorum. Beda infra num. 5 ait S. Ceaddam suscepisse Episcopatum gentis Merciorum simul & Lindisfarorum, at num. 15 paullo distinctius tradit, in huius locum ordinatum Winfridum, qui sicut prædecessores eius, prouincijs Merciorum & Mediterraneorum Anglorum & Lindisfarorum Episcopatus officio præesset. Qui hic Mediterranei Angli appellantur, supra Middelangli dicti sunt, [Middelanglorum,] & vixerunt in Comitatibus eidem Episcopo subiectis, Staffordiensi, Darbiensi, Cestrensi, ac parte VVarwicensis & Salopiensis.

[3] Sedes Episcopalis in dicto Staffordiensi Comitatu fuit Lichfeldia siue Licisfelda, appellata quasi cadauerum campus, quod plurimi istic Christiani sub Diocletiano sint martyrio affecti, quorum memoriæ dicatus est dies II Ianuarij, [quorum vrbs Episcopalis Lichfeldia,] vti ad illum diximus. Hoc in loco, inquit Cambdenus in Cornauijs, Oswius Nordanhumbrorum Rex, Paganis Mercijs deuictis, anno mundi redempti sexcētesimo quinquagesimo sexto ad veram Christi religionem propagandam templum condidit, & Diumam primum Episcopum ordinauit, vt ibidem scilicet Sedem haberet. Nam, vt asserit Beda lib. 3 dictæ Historiæ cap. 21, a Finano Episcopo ordinatus est Diuma Episcopus Mediterraneorum Anglorum simul & Merciorum. Paucitas enim Sacerdotum cogebat vnum Episcopum duobus populis præfici. Imo & tribus si populus Lindisfarorum, addatur. Diuma defuncto suscepit Episcopatum Ceollach, [cuius primi Episcopi,] eoque ad monasterium, quod in insula Hy est, reuerso, succeßit Trumherus. At rebellantibus dein aduersus Oswium Regem Ducibus Merciorum, leuatus in Regem est Vulfherus, Christianæ fidei maximus propugnator: quo regnante fuerunt Episcopi, dictus Trumherus, tum Iaruman & iam memorati S. Ceadda & Winfridus. De Mercia & Rege Vulfhero plura a nobis dicta sunt XIII Februarij ad Vitam S. Ermenildæ Reginæ vxoris Vulfheri, qui, vt ibidem diximus, in quodam diplomate se Regem scribit Merciorum, Mediterraneorum Anglorum, & Australium regnorum. Beda lib. 3 cap. 24 Treanta fluuio discernit Aquilonares Mercios, quos Oswius Rex Nordanhumbrorum suo regno adiunxerat, & Australes Mercios, quibus imperabat Vulpherus: apud quos dein VVigorniensis Cathedra constituta est. Vulpheri frater Merwala Rex imperabat Occidentalibus Mercijs trans Sabrinam fluuium, quibus postmodum datus Herefordensis Episcopus. De Merwala & eius regno consule dicta ad Vitam S. Milburgæ Virginis istius filiæ XXIII Februarij. Cum successu temporis plures in ijs prouincijs essent Episcopi constituti, [subinde vrbs Archiepiscopalis dicta:] ob suam antiquitatem eminuit præ reliquis Sedes Lichfeldensis, etiam subinde Archiepiscopalis habita, Pallio ab Hadriano primo Pontifice Romano ad Eardulphum Episcopum misso, eique subiecti erant omnes regni Merciorum & Orientalium Anglorum Episcopi: quæ tamen dignitas non potuit in suo vigore consistere. Ceterum, vt scribit Malmesburiensis loco iam indicato, erat Licetfeld villa exigua longe a frequentia vrbium: nemorosa circa regio, riuulus aquæ propterfluit. Ecclesia angusto situ erat, antiquorum virorum mediocritatem & abstinentiam præferens… Ibi sanctissimus Cedda & sedit & obijt. Quibus etiam relatis addit Cambdenus: Inter Episcopos celeberrimus fuit Ceadda, ob sanctitatem diuis adscriptus, & aliquot interpositis, Cum Synodo anno MLXXV prohiberentur Sedes Episcopales in villis obscuris delitescere, Petrus Episcopus Licedfeldensis Cestriam suam Sedem transtulit, [templum in honorem S. Ceaddæ ibi extructum:] Robertus vero de Limseio eius successor eamdem ad Conuentriam remouit. Paullo post Rogerius Clinton Lichfeldiam reduxit, & elegantissimum templum anno Christi MCXLVIII in B. Mariæ & S. Ceaddæ honorem inchoauit, castrumque restaurauit.

[4] Vitam S. Ceaddæ damus ex Historia Ecclesiastica gentia Anglorum quam venerabilis Beda, auctor fere coæuus, accurate scripsit, extractam; [Vita eius ex Beda collecta:] & Notationibus e reliquis postmodum secutis scriptoribus elucidatam. In ea Beda post Episcopatus feliciter administratos & Eboracensem, & hos dein regni Merciorum, tradit pium huius Sancti obitum, testimonia de vita cum omni perfectione traducta, corporis translationem & miracula eius meritis diuinitus patrata.

[5] Obijsse S. Ceaddam sexto die Nonarum Martiarum traditur infra num. 13. qui dies postmodum eius venerationi est dicatus: [Nomen in Martyrologijs MSS.] vti fidem faciunt varia Martyrologia & manu exarata & typis excusa. Habemus valde antiquum, ante sexcentos forsan annos conscriptum, Bedæ nomen præferens: in quo ista verba leguntur: Ipso die S. Ceddæ Episcopi. Eadem habentur in MSS. Bruxellensi Ecclesiæ S. Gudilæ, Marchianensi & Coloniensi, quod in monasterio Carmelitano adseruatur. Ast in MS. Gemmeticensi in Normannia ita habetur: In Britannia depositio S. Ceaddæ Episcopi. Florarium MS. ista refert: In Anglia S. Ceddæ Licifeldensis Episcopi & Confessoris. Hermannus Greuen ante ducentos fere annos illud elogium inscripsit Auctario suo ad Vsuardum: [& excusis:] In Anglia B. Ceaddæ Episcopi gentis Merciorum & Lindisfarorum: cuius virtutes Beda libro 3 & 4 Historiæ Ecclesiasticæ gentis Anglorum commemorans, inter alia virtutum merita, timoris Domini plenum, & nouissimorum suorum assidue memorem prædicat. Habent sua etiam elogia auctor Martyrologij Coloniensis anno MCCCCXC excusi, Molanus ad Vsuardum, Canisius, Felicius, Galesinius in suis tabulis sacrorum fastorum. In hodierno Martyrologio Romano ita legitur: In Anglia S. Ceaddæ Episcopi Merciorum & Lindisfarorum: cuius præclaras virtutes Beda commemorat.

[6] Inscriptus S. Ceadda est Martyrologijs Anglicanis, quorum aliud est Richardi VVitfordi Londini anno MDXXVI impressum, [veneratio apud Anglos,] aliud Ioannis VVilsoni nostro seculo cusum ac recusum. In noua legenda Sanctorum Angliæ, olim a Ioanne Capgrauio collecta, inserta etiam ex Beda est Vita S. Ceaddæ. Extat antiquo charactere editum, non indicato loco aut tempore impreßionis, Breuiarium secundum vsum Ecclesiæ Sarum: in quo Officium de S. Ceadda continetur cum proprijs antiphonis, responsorijs ac nouem lectionibus ex Beda desumptis ac varie exornatis. Extat eiusdem Vita ex Beda contracta in Breuiario Aberdonensi ad vsum Ecclesiarum Scoticarum. Illo citato inscripsit Scotico Menologio eius memoriam Thomas Dempsterus his verbis: [Scotos,] Eboraci in Anglia Ceddæ Archiepiscopi, qui prius Orientalium Anglorū Episcopus Leichfeldiæ steterat. En quam multa in paucis verbis menda: Administrarat primo Eboracensem Ecclesiam, ac postmodum vixit Episcopus, non Orientalium Anglorum, sed Merciorum & Lindisfarorum, ac mortuus est non Eboraci, sed Lichfeldiæ in Comitatu Staffordensi. At III Martij idem Dempsterus ista tradit: Reliquiæ Ceddæ in Scotiam illatæ, & in Dundrain religiose collocatæ. Indicatur Adami Regij, aut nescio quod aliud Kalendarium. An hæc caussa venerationis apud Scotos, num potius quod magna par, Scotiæ tempore S. Ceaddæ subesset Regibus Anglorum Nordanhymbrorum: in quo regno natum infra dicemus. Inter Sanctos Hiberniæ censet eumdem Ceaddam Ioannes Colganus, [Hibernos.] quod tempore suæ adolescentiæ desiderio perfectioris vitæ & bonarum litterarum dicatur infra num. 12 se in Hiberniam contulisse.

§ II S. Ceaddæ fratres, patria, vita monastica, nomen in fastis Benedictinis.

[7] Aliqua hic seiungimus paucis excutienda de loco natali, educatione, [S. Ceaddæ fratres 3] ac vita monastica: ac primo Beda lib. 3 Historiæ cap. 23 ista tradit: Quatuor siquidem germani fratres, Cedd & Cymbil, & Ceulin & Ceadda (quod raro inuenitur) omnes Sacerdotes Domini fuere præclari, & duo ex eis etiam summi Sacerdotij gradu functi sunt: [S. Ceddus Episcopus,] Primus scilicet & reliquis senior Cedd siue Ceddus, & vltimus, siue iunior, de quo agimus, Ceadda alijs etiam Cedda dictus, ambo Sanctorum Catalogo adscripti: S. Ceddus ad VII Ianuarij, quo die eius Acta ex Beda etiam dedimus. Fuit autem S. Ceddus ex primis viris Apostolicis, qui Middelenglos, siue Mediterraneos Anglos, quibus Penda, seu Peada, filius Pendan Regis Merciorum imperabat, ad fidem Christi conuerterunt. At postea ab Oswio Rege Nordanhymbrorum missus Ceddus ad Sigbertum Regem Orientalium Saxonum, multos ex eius subditis conuertit, factus eorum Episcopus & vrbis Londinensis post aduentum Anglorum secundus. Huic S. Ceddo Rex Deirorum Edilwaldus, [extruxit monasteriū Lestingaheu] filius S. Oswaldi Regis, dedit locum & posseßiones pro monasterio, quod extruxit nomine Lestingaheu, in Ducatus Eboracensis parte Boreali, in confinijs territoriorum Rydalensis & Pickeringani, quod vltimum adiacet Oceano Germanico. Agitur de illo monasterio in Monastico Anglicano pagina 62 & sequenti, & ex Historia MS. Ioannis Tinemuthensis sub finem additur: Hunc locum frater suus Thimbel, supra ex Beda Cymbil, rexit post eum, [Cymbil ibi Abbas,] & tempore mortalitatis ibidem sepultus est. Imo rexit fratre S. Ceddo existente apud Orientales Saxones in sua diœcesi: quin teste Beda, S. Ceddus ad ipsum monasterium tempore mortalitatis adueniens, tactus ibidem infirmitate corporis, obiuit anno DCLXIV aut sequente. At tertius frater Ceulin Presbyter, [Ceulin Presbyter Regis Edilvvaldi.] vir æque Deo deuotus, Edilwaldo Regi ac familiæ ipsius verbum & Sacramenta fidei ministrare solebat. At quartus fratrum S. Ceadda, prioribus fratribus mortuis, factus est Abbas dicti monasterij Lestingaheu: in quo post administratum Episcopatum Eboracensem, iussuque S. Theodori Archiepiscopi Cantuariensis relictum, iterum quietam vitam egit, donec ad Episcopatum Merciorum & Lindisfarorum assumptus est.

[8] His positis, arbitramur hos quatuor fratres ex regno Nordanhymbrorum fuisse oriundos. [nati in regno Nordanhymbrorum:] Certe S. Ceddus cum apud Orientales Saxones cum socio Presbytero multam Domino Ecclesiam congregasset, contigit quodam tempore eumdem Cedd domum redire, ac peruenire ad Ecclesiam Lindisfarnensem, propter colloquium Finani Episcopi: qui vbi prosperatum ei opus Euangelij comperit, fecit eum Episcopum in gente Orientalium Saxonum, vocatis ad se in ministerium ordinationis alijs duobus Episcopis. Ita Beda dicto libro 3 cap. 23, qui dein ista addit: Solebat vir Domini Cedd, cum apud Orientales Saxones Episcopatus officio fungeretur, sæpius etiam suam, id est, Nordhumbrorum prouinciam, exhortandi gratia reuisere. En domus S. Ceddi & Ecclesia Lindisfarnensis coniuncta, & iterum sua & Nordhumbrorum prouincia. Erat in regno Berniciorum hodiernus Comitatus Northumbriæ, cui adiacet versus Scotiam in Oceano Germanico parua insula Lindisfarna, vulgo iam Holy-iland, id est, sancta insula, a plurimorum istic Sanctorum habitatione dicta. Ibi S. Finanus Episcopus degebat, cuius Vitam dedimus XVII Februarij, vbi de ea insula egimus, accuratius acturi ad Vitam S. Cuthberti, itidem Episcopi Lindisfarnensis, dandam ad diem XX Martij. Erat autem S. Finanus, qui, cum Pendam Regem cum suis Comitibus & militibus baptizasset, misit S. Ceddum cum alijs ad populum eius conuertendum. Præterea cum in regno Deirorum dictum monasterium Lestinghem fecisset, religiosis moribus iuxta ritum Lindisfarnensium, vbi educatus fuerat, instituit.

[9] Hæc de loco natali horum quatuor fratrum (nam omnium eadem ratio videtur) dicta sufficiant. [in monasterio Lindisfarnensi instituti,] Educatus senior dicitur in dicta insula & monasterio Lindisfarnensi, quidni & alij fratres, ergo sub disciplina S. Aidani Episcopi, qui ex monasterio Scottorum (quod fundatorem suum in insula Hy agnoscit sanctißimum virum Columbam) cum monachis alijs eo venit, a S. Oswaldo Rege euocatus; ac secundum regulam monasticam a dicto Columba præscriptam cum illis vixit, & alios viuere docuit. Præfuit autem Episcopus Ecclesiæ Lindisfarnensi ab anno DCXXXIV, vsque ad XXXI Augusti, quo viuere desijt anno DCLI, successorem nactus dictum S. Finanum. Erat etiam S. Ceadda, vt infra in Vita asserit Beda num. 2, discipulus Aidani, ijsdemq; actibus ac moribus, [sub S. Aidano,] iuxta exemplum eius ac fratris sui Ceddi, suos instituere curauit auditores: quibus num. 8 commendat eadem instituta disciplinæ militaris, quæ vel ab ipso didicissent, aut in ipso vidissent: & num. 5 dicuntur instituta ab ipso regularis vitæ vestigia permanere in monasterio ab eo in prouincia Lindissi constructo. S. Finano anno DCLXI mortuo, succeßit S. Colmanus, cum quo S. VVilfridus necdum Episcopus disputans ista obiecit apud Bedam lib. 3 cap. 35. [secundum regulam S. Columbæ Abbatis:] De Patre vestro Columba & sequacibus eius, quorum sanctitatem vos imitari & Regulam ac præcepta cælestibus signis confirmata sequi perhibetis, respondere possum &c. Fuisse autem apud hos Scotos, siue Hibernos, quatuor diuersas Regulas tradit Vsserius libro de Britannicarum Ecclesiarum Primordijs cap. 17 pag. 919, earumque primam Columbækilli appellari, etiam in Anglia obseruatam. Ab ea disputatione reuersus S. Ceddus, vt idem ait Beda cap. 26, relictis Scottorum vestigijs, ad suam Sedem redijt, vtpote agnita obseruatione Catholici Paschæ. De ea controuersia egimus ad Vitam S. Colmani XVIII Februarij, § 2 & 3.

[10] Edouardus Maihew in Trophæis Congregationis Anglicanæ Ordinis S. Benedicti, [an ab anno 664 regula S. Benedicti assumpta?] in elogio S. Ceaddæ ad hunc diem 2 Martij, arbitratur illum, saltem post celebrem illam inter S. Wilfridum & Colmanum collationem, S. Benedicti regulam amplexum: ita omnes consentire. Verum hactenus ex omnibus necdum vnicum scimus, qui in ea collatione de regula S. Benedicti amplectenda actum fuisse scribat. Forsan innuitur Vita S. VVilfridi, a Malmesburiensi lib. 3 de Gestis Pontificum Anglorum edita, quasi pro omnibus sufficiens testimonium præbere videatur, dum is rogatus, vt priuatus mallet sub quiete degere, respondit: Nihil æque ad cumulum infamiæ homini, quam si sua se damnaret voce: se primum fuisse, qui verum Pascha in Northanimbria Scotis eiectis docuerit, qui cantus Ecclesiasticos antiphonatim instituerit, qui sanctissimi Benedicti regulam a monachis obseruari iusserit: pro quibus omnibus nunc senem & septuaginta fere annorum Pontificem hoc in munere recipere, vt cogatur seipsum scripto damnare. En septuaginta & amplius anni elapsi post supra nominatam collationem, [S. Ceadda tunc necdum videtur admisisse ritum Romanum Paschæ:] de qua sub initium dicti libri ista scribit idem Malmesburiensis: Colmanno per Wilfridum de Pascha erroneo in dicta collatione conuicto, idem Wilfridus ad Episcopatum Eboracensem electus, ab Alfrido Rege, Oswij Regis filio, Galliam consecrandus missus est. Quo vltra mare moras nectente, Oswius Rex præuentus cōsiliis Quartadecimanorū (qui vocabantur ita, quia Pascha in decima quarta Luna cum Iudæis celebrabant) Ceddam virum sanctissimum, tamen contra regulas, intrusit tribunali Eboracensi. En necdum verum Pascha, etiamsi illud S. VVilfridus docuisset, sequebantur. Dein, quod ad cantum Ecclesiasticum antiphonatim institutum spectat, a Beda lib. 4 cap. 2 docemur, tempore Theodori Archiepiscopi Cantuarensis sonos cantandi in Ecclesia, quos eatenus in Cantia tantum nouerant, per omnes Anglorum Ecclesias cœpisse discere: primumque excepto Iacobo cantandi Magistrum Nordanhumbrorum ecclesijs Heddi cognomento Stephanum fuisse, [post eius obitum Cantus Ecclesiasticus mutatus,] inuitatum de Cantia a reuerendissimo viro Wilfrido, qui primus inter Episcopos, qui de Anglorū gente essent, Catholicum viuendi morem Ecclesijs Anglorum tradere didicit. Hæc ibi. Cum autem Pitsæus alijque tradant Heddium Stephanum claruisse regnante in Northumbria Osrico, anno salutis restauratæ DCCXX, & hortante Acca Hagustaldensi Episcopo, soluta oratione polite scripsisse librum vnum de Vita S. Wilfridi Episcopi (quem Malmesburiensis asserit magno verborum agmine exaratum, se in compendium coarctasse) necesse est eum vltimis Theodori Cantuariensis Archiepiscopi annis, saltem post annum DCLXXX, e monasterio Cantuariensi, virum iam celebri fama notum, venisse ad S. VVilfridum. Denique quod huc potißimum spectat, asserit Wilfridus se sanctissimi Benedicti regulam obseruari iussisse. Imo cum post obitum S. Cuthberti, anno DCLXXXVII defuncti, præesset Ecclesiæ etiam Lindisfarnensi integro anno, [& induci cœpta regula S. Benedicti.] voluit forsan eamdem regulam a Lindisfarnensibus monachis obseruari: vt vel ideo scripserit Beda in Cuthberti Vita num. 61 tanta Ecclesiam illam tentationis aura concussam, vt plures e Fratribus loco magis cedere, quam talibus vellent interesse periculis. De regularis vitæ institutis ibidem a S. Cuthberto præscriptis; ad huius Vitam agemus XX Martij. At procul ista distant a temporibus S. Ceaddæ anno DCLXXII vita functi: quem diximus vixisse secundum exemplum & regulam Magistri sui S. Aidani, & suis eadem instituta commendasse.

[11] His non obstantibus, summopere laudamus SS. Ceddum, Ceaddam, Aidanum, Finanum, Cuthbertum aliosque eiusmodi, fastis sacris Benedictinorum inscribi, eorum venerationem simul & imitationem proponi: cum illa monasteria sequentibus temporibus vna cum suis proprijs institutis susceperint regulam S. Benedicti in quamplurimis rebus obseruandam. Verum S. Ceaddam non tantum Martyrologijs suis, [SS. Ceaddam & Ceddum Benedictinis adscribit Trithemius,] sed etiam Ordini adscribunt Benedictino. Præiuit Trithemius, & tamquam Bedām numquam legisset; S. Ceaddam & fratrem eius S. Ceddum duos ex singulis conficit, dum de illis in suo tractatu de Viris illustribus Ordinis S. Benedicti agit; & de Ceadda lib. 3 cap. 117 & libro 4 cap. 59. Priore libro vocat Abbatem Lestigahensem, posteriore Lentesgenū: priore appellat Archiepiscopum Lindisfarorum & gentis Merciorum, qui dicendus erat Episcopus; posteriore Archiepiscopum Eboracensem, & fratrem Ceddi Episcopi Lindisfarnensis. Denique claruisse ait priore loco anno DCLXXX, posteriore anno DCLXXV, [cum pluribus mendis:] cum certo ex Beda constet eum anno DCLXXII obijsse. De S. Ceddo agit idem Trithemius bis libro 4, scilicet cap. 66 & 110. priore loco ex Abbate Lestingensi creat Archiepiscopum Londoniensem: posteriore vero ex monacho facit Episcopum Ecclesiæ Lindesfarnensis, & fratrem S. Ceaddæ Archiepiscopi Eboracensis. Denique claruisse ait priore loco anno Domini DCLXXX, posteriore anno DCLXX, qui circa annum scilicet DCLXIV, mortuus fuerat. At Lindesfarnensis non fuit Episcopus aut Abbas, sed monachus, ac postea Episcopus Saxonum Orientalium, seu Londinensis, extruxit monasterium Lestingense in agro Eboracensi, vt supra dictum est. Sed num Trithemius Lindisfaros, quorum Episcopus erat S. Ceadda, sciuerit distinctos a Lindisfarnensibus, plane dubitamus: fuerunt hi in Comitatu Northumbriæ ac regno Berniciorum, illi potißimum in Comitatu Lincolniensi ac regno Merciorum. [qualia sunt in diplomate Egfridi Regis.] Inter scriptores X historiæ Anglicanæ Londini anno MDCLII excusæ, extat post Dunelmensem historiam columna LVII Donatio Egfridi Regis Nordanhimbrorū facta S. Cuthberto, sed, vti ad huius Vitam ostendemus, insertis pluribus mendis plane corrupta, diciturque signata anno DCLXXXV, cui finguntur subscripsisse Cedd Orientalium Saxonum Episcopus, & Ceadda Licefeldensis Episcopus. Subscribit etiam Sexulphus Merciorum Episcopus: is erat Licefeldensis, ante quem post obitum S. Ceaddæ sederat ibidem VVinfridus. Eodem modo Londinensis Episcopus tunc erat Erkenwaldus successor VVinæ post obitum S. Ceddi constituti. An simili forsan diplomate deceptus fuerit Trithemius, an propriæ illius oscitantiæ menda sint adscribenda, inquirant alij. Nobis sufficit errores, vt euitentur, indicasse.

[12] Ex Martyrologis Benedictinis primus est Arnoldus VVion, [S. Ceadda inscriptus Martyrologijs, VVionis,] qui ad hunc II Martij diem elogium S. Ceaddæ fere ex Molano describit, & in Notationibus, citato Trithemio, indicat ex monacho & Abbate cœnobij Lestingahensis factum esse Episcopum Lichefeldensem Nordanhumbrorum: quem Episcopatum tertio sui regiminis anno deserens ad monasterium suum redijt, [non absque mendis,] in quo obijt circa annum Domini DCXC. Hæc VVion, non absque pluribus mendis, vt loca Bedæ, quæ accurate citat, & ex quibus Vitam damus, non videatur legisse, aut saltem examinasse: alias euitasset enorme mendum annorum XVIII in obitu eius aßignando, cum vt supra diximus, constet ex Beda, eum anno DCLXXII defunctum esse. Præterea relicto Archiepiscopatu Londinensi, cuius VVion non meminit, reuersus est ad suum monasterium Lestingahense, non vero Lichefeldiam, vbi mortuus est, vrbem non regni Nordanhymbrorum, sed Merciorum, & quidem Middelanglorum in Comitatu Staffordiæ. Addi potest, cum Molanus eumque secutus VVion tradant in elogio eum fuisse Episcopum Merciorum & Lindisfarnorum, loco Lindisfarorum, videri eos Episcopatum Lindisfarnensem in Northumbria intellexisse. VVionis elogium describit Menardus, & in Obseruationibus de eo silet. [& aliorū.] Paucis eum retulit Dorganius, at pluribus Bucelinus, & tamen Archiepiscopatum Eboracensem omittit, Lindisfanorum, loco Lindisfarorum, Episcopum facit, & tandem vnicum Harpsfeldium citat, apud quem tamen non legerat aut monachum Benedictinum fuisse, aut Lichefeldensis Episcopatus institutorem. Agit Harpsfeldius de S. Ceadda seculo 7, tum cap. 28 inter Archiepiscopos Eboracenses, tum potißimum cap. 22 inter Episcopos regni Merciorum.

VITA EX S. BEDA
lib. 3. cap. 28. & lib. 4. cap. 2. & 3.

Ceadda, Episcopus Merciorum & Lindisfarorum, Lichfeldiæ in Anglia (S.)

BHL Number: 0000

CAPVT I.
S. Ceaddæ cura monasterij Lestingensis, Archiepiscopatus Eboracensis,

[1] Interea a Rex Alchfrid b misit c Wilfridum Presbyterum ad d Regem Galliarum, qui eum sibi suisque consecrari faceret Episcopum. At ille misit illum ordinandum ad e Agilbertum, qui relicta Britannia, Parisiacæ ciuitatis factus erat Episcopus, [S. VVilfrido moram trahente in Gallia,] & consecratus est magno cum honore ab ipso, conuenientibus plurimis Episcopis in vico regio, qui vocatur, in f Compendio. Quo adhuc in transmarinis partibus post ordinationem demorante, imitatus industriam filij g Rex Oswi, misit Cantiam virum sanctum, modestum moribus, Scripturarum lectione sufficienter instructum, [S. Ceadda virtute & doctrina clarus,] & ea quæ agenda in Scripturis didicerat, operibus solerter exequentem: qui Eboracensis Ecclesiæ ordinaretur Episcopus. Erat autem Presbyter, vocabulo Ceadda, frater reuerendissimi Antistitis h Ceddi, cuius sæpius meminimus, & Abbas monasterij illius, quod vocatur i Lestingaheu. Misitque Rex cum eo Presbyterum suum, [Abbas Lestingensis,] vocabulo Eadhedum, qui postea regnante k Egfrido, l Rypensis Ecclesiæ Præsul factus est. Verum illi Cantiam peruenientes, inuenerunt Archiepiscopum m Deusdedit iam migrasse de seculo, & necdum alium pro eo constitutum fuisse Pontificem. Vnde diuerterunt ad prouinciam occidentalium Saxonum, [constituendus Archiepiscopus Eboracēsis.] vbi erat n Wini Episcopus: & ab illo est vir præfatus consecratus Antistes, assumptis in societatem ordinationis duobus de Britonum gente Episcopis, qui Dominicum o Paschæ diem, vt sæpius dictum est, [consecratur a S. VVino & 2 Britonibus Epp.] secus morem canonicum a quarta decima vsque ad vicesimamprimam Lunam celebrant. Non enim erat tunc vllus, excepto illo Wini, in tota Britannia canonice ordinatus Episcopus.

[2] Consecratus ergo in Episcopatum Ceadda, maximam mox cœpit Ecclesiasticæ veritati & castitati curam impendere, humilitati, continentiæ, lectioni operam dare: [exercet zelum Episcopalem:] oppida, rura, casas, vicos, castella, propter euangelizandum non equitando, sed Apostolorum more pedibus incedendo peragrare. Erat enim discipulus p Aidani, iisdemque actibus ac moribus, iuxta exemplum eius ac fratris sui Ceddi, suos instituere curauit auditores.

[Annotata]

a De Rege Alcfrido eiusq; regno agemus 6 Martij ad Vitam SS. Kineburgæ & Kinesvvithæ.

b Annum 664 huius missionis indicant VVigorniensis, VVestmonasteriensis aliiq;.

c S. Wilfridus coniunctus amicitiis Alfredi Regis, inquit Beda lib. 5 cap. 20, adeius iussionem Presbyter ordinatu est ab Agilberto Episcopo Geuissorum, id est Occidentalium Saxonum.

d Est hic Chlotharius III, cuius regno alibi annos XIV vindicauimus, ab anno 662 ad annum 676.

e De Agilberto, eiusq; Episcopatu apud Anglos, & dein Parisiensi, & hac Ceaddæ missione accurate inquisiuimus lib. 4 Diatribæ nostræ de 3 Dagobertis Regibus Francorum cap. 2.

f Compendium, quasi Epitomen Parisiorum dictum volunt pulcherrimum oppidum in ditione Valesiana.

g Ita Capgrauius legit Rex Osvvij, non Regis Osvvij vti perperam excusum in Beda. Annum 664 assignat Chronologus Anglo-Saxonicus, & VVigorniensis, qui iussu Regis Osvvij id factum tradit.

h Nomina Ceadda & Ceddi sæpe confunduntur de S. Ceddo egimus 7 Ianuarij.

i De Lestingensis monasterij situ & extructione supra egimus.

k Successit Osvvio pater anno 679, a Pictis interfectus an. 685.

l Ioannes Bromton, in suo Chronico. Tunc etiam Eatheld in Lindisfarorum prouincia, quam nuperrime Rex Egfridus superato Wulfhero obtinuerat, Episcopus ordinatur, & hunc primum eadem prouincia proprium Episcopum habuit … Eathedum de Lindeseya reuersum, eo quod Ethelredus Merciæ prouinciam recepisset, Ripensi Ecclesiæ præfecit.

m S. Deusdedit mortuus est anno dicto 664, pridie Iduum Iuliarum, vt hunc diem indicant Beda lib. 4 cap. 1 VVigorniensis aliiq;.

n In locum Agilberti reuersi in Gallias ordinatus Episcopus, VVintoniæ degebat.

o De hac controuersia de Paschate celebrando pluribus actum ad Vitam S. Colmani Episcopi Lindisfarnensis: occasione disputationis coram Rege Osvvio habita anno 664: vbi cum Scotis erat S. Cedda frater S. Ceaddæ. Beda lib. 3 cap. 25.

p Colitur S. Aidanus 31 Augusti, de eo supra actum.

CAPVT II.
Episcopatus Lichfeldensis apud Mercios. Obitus.

[3] Itaque a Theodorus perlustrans vniuersa (fuerat is Theodorus Romæ a Vitaliano Pontifice ordinatus Episcopus, [iussu S. Theodori Archiep. Cantuariēsis relinquit Episcopatum.] & missus in Britanniam) ordinabat locis opportunis Episcopos, & ea, quæ minus perfecta reperit, his quoque iuuantibus corrigebat. In quibus & Ceaddam Episcopum cum argueret non fuisse rite consecratum, respondens ipse voce humillima, dixit: Si me, inquit, nosti episcopatum non rite suscepisse, libenter ab officio discedo: quippe qui neque me vnquam hoc esse dignum arbitrabar: sed obedientiæ caussa iussus subire hoc, quamuis indignus, consensi. At ille audiens humilitatem responsionis eius, dixit non eum episcopatum dimittere debere: sed ipse ordinationem eius denuo Catholica ratione consummauit.

[4] Eo tempore prouinciæ Merciorum Rex b Vulfhere præfuit: qui cum mortuo c Iarumanno, sibi suisque a Theodoro Episcopum dari peteret, [quiescit in monasterio,] non eis nouum voluit ordinare Episcopum; sed postulauit a Rege Oswio, vt illis Episcopus Ceadda daretur: qui tunc in monasterio suo, quod est in Lestingaheu, quietam vitam agebat, Wilfrido administrante episcopatum Eboracensis Ecclesiæ, necnon & omnium d Nordan-Humbrorum, sed & Pictorum, quousque rex Oswi imperium protendere poterat. [S. VVilfrido administrante Episcopatū Eboracensem:] Et quia moris erat eidem reuerendissimo Antistiti opus Euangelij magis ambulando per loca, quam equitando perficere: iussit eum Theodorus, vbicumque longius iter instaret, equitare, multumque renitentem studio & amore pij laboris, ipse eum manu sua leuauit in equum: quia nimirum sanctum virum esse comperit, atque equo vehi, quo esset necesse, compulit.

[5] Susceptum itaque episcopatum gentis Merciorum simul & e Lindisfarorum, Ceadda iuxta exempla patrum antiquorum, [fit Episcopus Merciorū & Lindisfarorum:] in magna vitæ perfectione administrare curauit. Cui etiam Rex Vulfhere donauit terram quinquaginta familiarum ad construendum monasterium in loco, qui dicitur f Adbeuarnæ id est, ad nemus, in prouincia Lindissi. In quo vsque hodie instituta ab ipso regularis vitæ vestigia permanent. [monasteriū extruit: residet Lichfeldiæ:] Habuit autem Sedem Episcopalem in loco, qui vocatur Liecidfelth, in quo & defunctus ac sepultus est: vbi vsque hodie sequentium quoque prouinciæ illius Episcoporum Sedes est. Fecerat vero sibi mansionem non longe ab ecclesia remotiorem, in qua secretius cum paucis, id est, septem siue octo Fratribus, quoties a labore & ministerio verbi vacabat, orare ac legere solebat.

[6] Qui cum in illa prouincia g duobus annis ac dimidio Ecclesiam gloriosissime rexisset, affuit superno dispensante iudicio tempus, de quo loquitur Ecclesiastes. [Eccles. 3.] Quia tempus mittendi lapides, & tempus colligendi. Superuenit namque clades diuinitus missa, quæ per mortem carnis viuos Ecclesiæ lapides de terrenis sedibus ad ædificium cæleste transferret. [instante morte est solus cum S. Ovvino,] Cumque plurimis de Ecclesia eiusdem reuerendissimi Antistitis de carne subtractis, veniret hora ipsius, vt transiret de hoc mundo ad Dominum, contigit die quadam, vt in præfata mansione forte ipse cum vno tantum Fratre, cui vocabulum erat h Owinus, commoraretur, ceteris eius sociis pro caussa opportuna ad Ecclesiam reuersis. [ex Præfecto aulæ regiæ, monacho sancto:] Erat autem idem Owinus magni meriti monachus, & pura intentione supernæ retributionis mundum derelinquens, dignusque per omnia, cui Dominus specialiter sua reuelaret arcana, dignus, cui fidem narranti audientes accommodarent. Venerat enim cum Regina i Edildride de prouincia Orientalium Anglorum, eratque primus ministrorum, & princeps domus eius. Qui cum crescente fidei feruore, seculo abrenunciare disponeret, non hoc segniter fecit: sed adeo se mundi rebus exuit, vt relictis omnibus, quæ habebat, simplici tantum habitu indutus, & securim & asciam in manu ferens, veniret ad monasterium eiusdem reuerendissimi Patris, quod vocatur Lestingen. Non enim ad otium, vt quidam, sed ad laborem se monasterium intrare signabat, quod ipsum etiam facto monstrauit. Nam quo minus sufficiebat meditationi Scripturarum, eo amplius operi manuum studium impendebat. Denique cum Episcopo in præfata mansione pro suæ reuerentia deuotionis inter Fratres habitus, cum illi intus lectioni vacabant, ipse foris, quæ opus esse videbat, operabatur.

[7] Qui cum die quadam tale aliquid foris ageret, digressis ad ecclesiam sociis, vt dicere cœperam, & Episcopus solus in oratorio loci lectioni vel orationi operam daret; audiuit repente, vt postea referebat, vocem suauissimam cantantium atque lætantium, de cælo ad terras vsque descendere. Quam videlicet vocem ab Euro-austro, id est, ab alto brumalis exortus, primo se audisse dicebat, ac deinde paullatim eam sibi appropinquare, donec ad tectum vsque oratorij, in quo erat Episcopus, [cælesti cantico euocatur ad cælum:] perueniret: quod ingressa, totum impleuit, atque in gyro circumdedit. At ille dum solicitus in ea, quæ audiebat, animum intenderet, audiuit denuo, transacto quasi dimidio horæ spatio ascendere de tecto eiusdem oratorij idem lætitiæ canticum, & ipsa, qua venerat, via ad cælos cum ineffabili dulcedine reuerti.

[8] Qui cum aliquantum horæ quasi attonitus maneret, & quid hæc essent, solerti animo scrutaretur, aperuit Episcopus fenestram oratorij, & sonitum manu faciens, vt sæpius consueuit, si quis foris esset, ad se intrare præcepit. Introiuit ille concitus; cui dixit Antistes: Vade cito ad ecclesiam, & hos septē Fratres huc venire facito, tu quoque simul adesto. Qui cum venissent, [aduocatis monachis pia monita tradit:] primo admonuit eos, vt virtutem dilectionis & pacis adinuicem & ad omnes fideles seruarent: instituta quoque disciplinæ regularis, quæ vel ab ipso didicissent & in ipso vidissent, vel in Patrum præcedentium factis siue dictis inuenissent, indefessa instantia sequerentur. Deinde subiunxit diem sui obitus iam proxime instare. Namque hospes, inquit, ille amabilis, qui Fratres nostros visitare solebat, ad me quoque hodie venire, hocque de seculo euocare dignatus est: propter quod reuertentes ad ecclesiam, dicite Fratribus, [commēdat exitum orationibus & bonis operibus:] vt meum exitum Domino precibus commendent, & suum quoque exitum, cuius hora incerta est, vigiliis, orationibus, bonis operibus præuenire meminerint.

[9] Cumque hæc & huiuscemodi plura loqueretur, atque illi, percepta eius benedictione, iam multum tristes existerent; rediit ipse solus, qui carmen cæleste audierat, & prosternens se in terram, ait: Obsecro, Pater, licetne aliquid interrogare? Interroga, inquit, quæ vis. At ille: Obsecro, inquit, dicas, quod erat canticum illud lætantium, quod audiui, venientium de cælis super oratorium hoc, & post tempus redeuntium ad cælos. Respondit ille: Si voces carminis audisti, & cælestes superuenire cœtus cognouisti, præcipio tibi in nomine Domini, ne hoc cuiquam ante meum obitum dicas. [sub secreto diem obitus prædicit:] Reuera autem Angelorum fuere spiritus, qui me ad cælestia, quæ semper amabam ac desiderabam, præmia vocare venerunt & post dies septem se redituros ac me secum adducturos esse promiserunt. Quod quidem ita, vt ei prædictum erat, opere completum est. Nam confestim languore corporis tactus est, & hoc per dies ingrauescente, septimo, vt promissum ei fuerat, die, postquam obitum suum Dominici corporis & sanguinis perceptione muniuit, soluta ab ergastulo corporis anima sancta, [Eucharistia munitus obito] ducentibus, vt credi fas est, Angelis comitibus, æterna gaudia petiuit.

[Annotata]

a S. Theodorus Archiepiscopus Cantuariensis ordinatus est VII Kalend. April. anno 668, Dominica. Beda lib. 4 cap. 1. defunctus anno 690. Idem lib. 5 cap. 8. inscriptus Martyrol. Romano ad 19 Septemb.

b Wulfherus regnauit ab anno 657 vsque ad an. 675. Eius fidem Catholicam & virtutes prædicauimus ad Vitam S. Ermenildæ vxoris 13 Februarij. Eorum filia S. Wereburga colitur 3 Februarij.

c Iarumnani obitus refertur passim in annum 669.

d Post discessum S. Colmani a suo Episcopatu Lindisfarnensi, nemo successerat.

e De Merciis & Lindisfaris supra actum.

f Ita editio vltima Cantabrigiensis, vbi & in MS. alio dicitur Adbariue in priore editione Etbearut. An Barrovv ad Oceanum Germanicum inter Anclam & Humbrum fluuios.

g Scilicet a mense circiter Septembri anni 669 ad 2 diem Martij anni 672.

h De S. Ovvino agimus infra 4 Martij.

i S. Edildreda filia Annæ Regis Orientalium Anglorum, nupta Egfrido Regi Nordanhumbrorum, virginitatem seruauit: colitur 23 Iunij.

CAPVT III.
Virtutes S. Ceaddæ. Miracula.

[10] Non autem mirum, si idem mortis, vel potius diem Domini lætus aspexit, quem semper, vsque dum viueret, sollicitus expectare curauit. Namq; inter plura continentiæ, humilitatis, doctrinæ, orationis, voluntariæ paupertatis, & ceterarum virtutum merita, intantum erat timori Domini subditus, intantum nouissimorum suorum in omnibus operibus suis memor, vt sicut mihi quidam Frater de his, [Etimore Dei & iudicij extremi,] qui me in Scripturis erudiebant, & erat in monasterio ac magisterio illius educatus, vocabulo a Trumberthus, referre solebat, si forte legente eo vel aliud quid agente, repente flatus venti maior assurgeret, continuo misericordiam Domini inuocaret, & eam generi humano propitiari rogaret. [in quacūque tempestate orat solicitus:] Si autem violentior aura insisteret, iam clauso codice, procideret in faciem, atque obnoxius orationi incumberet. At si procella fortior aut nimbus perurgeret, vel esset coruscatio, ac tonitrua terras & aëra terrerent, tunc veniens ad ecclesiam, solicitus orationibus ac psalmis, donec serenitas aëris rediret, fixa mente vacaret.

[11] Cumque interrogaretur a suis, quare hoc faceret, respondebat: Non legistis, quia intonuit de cælo Dominus, & Altissimus dedit vocem suam: Misit sagittas suas, & dissipauit eos, fulgura multiplicauit, & conturbauit eos? [Psal. 17] [& caussas timoris explicat:] Mouet enim aëra Dominus, ventos excitat, iaculatur fulgura, de cælo intonat, vt terrigenas ad timendum se suscitet, vt corda eorum in memoriam futuri iudicij reuocet, vt superbiam eorum dissipet, & conturbet audaciam, reducto ad mentem tremendo illo tempore, quando ipse, cælis ac terris ardentibus, venturus est in nubibus cum potestate magna ac maiestate ad iudicandos viuos ac mortuos. Propter quod, [& agenda præscribit:] inquit, oportet nos admonitioni eius cælesti debito cum timore & amore respondere: vt quoties aëre commoto, manum quasi ad feriendum minitans erexerit, nec adhuc tamen percutit, mox eius imploremus misericordiam, & discussis penetralibus cordis nostri, atque expurgatis vitiorum ruderibus, soliciti, ne vnquam percuti mereamur, agamus.

[12] Conuenit autem reuelationi & relationi præfati Fratris de obitu huius Antistitis, etiam sermo reuerendissimi Patris b Egberti, de quo supra diximus, qui dudum cum eodem Ceadda adolescente, & ipse adolescens in Hibernia monachicam in orationibus & continentia ac meditatione diuinarum Scripturarum vitam sedulus agebat. [a S. Ceddo fratre apparente inducitur in cælum:] Sed illo postmodum in patriam reuerso, ipse peregrinus pro Domino vsque ad finem vitæ permansit. Cum ergo veniret ad eum longo post tempore gratia visitationis de Britannia vir sanctissimus & continentissimus, vocabulo Higbald, qui erat Abbas in prouincia Lindissi, &, vt Sanctos decebat, de vita Patrum priorum sermonem facerent, atque hanc æmulari gauderent, interuenit mentio reuerendissimi Antistitis Ceadda, dixitque Egbert: Scio hominem in hac insula adhuc carne manentem, qui cum vir ille de mundo transiret, vidit animam Ceaddi fratris ipsius, cum agmine Angelorum descendere de cælo, & assumpta secum anima eius, ad cælestia regna redire. Quod vtrum de se, an de alio aliquo diceret, nobis remanet incertum.

[13] [sepelitur: transfertur:] Obiit autem Ceadda sexto die Nonarum Martiarum, & sepultus est quidem primo iuxta ecclesiam S. Mariæ: sed postmodum ibidem constructa ecclesia beatissimi Principis Apostolorum Petri in eamdem sunt eius ossa translata: in quo vtroque loco, ad indicium virtutis illius, solent crebra sanitatum miracula operari. Denique nuper phreneticus quidam, dum per cuncta errando discurreret, deuenit ibi vespere, nescientibus siue non curantibus loci custodibus: [miraculis claret:] & ibi tota nocte requiescens, mane sanato sensu egressus, mirantibus & gaudentibus cunctis, quod ibi sanitatem, Domino largiente, consecutus esset, ostendit.

[14] Est autem locus sepulcri tumba lignea, in modum domunculæ facta, coopertus, habens foramen in pariete, per quod solent hi, [etiam per pulueres sepulchri patratis.] qui caussa deuotionis illo adueniunt, manum suam immittere ac partem pulueris inde assumere: quam cum in aquas miserint, atque has infirmantibus iumentis siue hominibus gustandas dederint, mox infirmitatis ablata molestia, ad cupitæ sospitatis gaudia redeunt.

[15] In cuius locum ordinauit Theodorus Winfridum, virum bonum & modestum, qui, sicut prædecessores eius, prouinciis Merciorum & mediterraneorum Anglorum & Lindisfarorum episcopatus officio præesset: in quibus cunctis Wulfhere, [succedit VVinfridus sub eo Diaconus.] qui adhuc supererat, sceptrum regni tenebat. Erat autem Winfridus de Clero eius, cui ipse successerat, Antistitis, & diaconatus officio sub eo non pauco tempore fungebatur.

[Annotata]

a Trumbrecht & Tumberht aliis.

b Colitur S. Egbertus, etiam Martyrologio Romano & aliis inscriptus ad 24 Aprilis. De eo ante egerat Beda lib. 3 cap. 4 & 27. & dein agit lib. 5 cap. 10 & 23 & 24, vbi ait eum obiisse anno 729 ipso die Paschæ: quod festum more Romano procurarat in insula Hy & aliis locis celebrari.

DE S. WILLEICO PRESBYTERO DISCIPVLO S. SVIBERTI EP. CÆSARIS-WERDÆ AD RHENVM.

CIRCA AN. DCCXXVI.

[Commentarius]

Willeicus, Presbyter, Discipulus S. Suiberti Episcopi, Cæsaris-werdæ ad Rhenum (S.)

EX VARIIS.

§ I VVilleici patria, institutum.

[1] Oppidum est in ditione Archiepiscopi Coloniensis ad Germanicam Rheni ripam, eiusdem brachio fluminis ab Orientali latere præcinctum, quod nunc Cæsaris-insula, vulgo Keysers-weerd dicitur, olim Insula S. Suiberti, [Cæsaris insulæ cœnobium a S. Suiberto fundatum,] apud Bedam ipsius Suiberti supparem, lib. 5 historiæ Ecclesiast. gentis Anglor. cap. 12, In littore: quo de loco actum prolixe Kalendis Martij ad Vitam eiusdem S. Suiberti, cui eum Pippinus potentißimus Francorum Dux donauit, ibique ipse monasterium ædificauit, & in hoc post multos in Christi proseminanda religione exanthlatos labores, fato pie perfunctus est, multisq; diuinitus honoratus miraculis.

[2] [rexit S. VVilleicus, eius discipulus,] Eius disciplina ad sanctimoniæ absolutionem conformatus traditur Willeicus Presbyter, qui ei in illius monasterij præfectura succeßit, coliturque VI Nonas Martij, altero post Magistrum die. Ad eum diem in plurimis Martyrologiis, ante duo circiter secula, paulloue prius exaratis, consecrata eius memoria est. [inscriptus Martyrologiis ad 2 Mart.] Horum nonnulla Vsuardi prætitulata nomine sunt, atque paucula hæc de eo prædicant: Apud Werdam natale S. Willeici Confessoris, Presbyteri S. Suiberti. Consimilia legūtur in Martyrologio Coloniæ anno ⅭⅠƆCCCCXC excuso, & Hermanni Greuen Carthusiani auctario ad Vsuardum edito XXV post annis, vti & Ioannis Molani; ac Germanico Petri Canisij. MS. Florarium ab Canonico regulari anonymo concinnatum, ista addit: de ordine Regurium. Id quatenus probabile sit disquisitum est ad Vitam S. Suiberti. Florario consentit Constantinus Ghinius in Natalib. SS. Canonicorum. At Benedictini eum suo ordini vendicant. [Canonicus an monachus?] Ita Trithemius de viris illustrib. Ord. S. Benedicti lib. 3 cap. 167, qui Willicum appellat vti & Franciscus Haræus. Eum quoque inter Benedictinos numerant Arnoldus VVion lib. 3 Ligni vitæ, Hugo Menardus, Benedictus Dorganius, Gabriel Bucelinus, MS. Kalendarium Sanctorum eiusdem ordinis. Retulimus antea, vt S. VVillebrordus vita monastica ad labores Apostolicos eruditus, Traiecti Clericos instituerat, qui canonica norma vitam agerent, Epternaci monachos; ita S. Ludgerum, in illo Traiectensi Clericorum monasterio doctrina & pietate imbutum, necnon in Casinensium ascetarum conuictu monasticas exercitationes condocefactum, nullo tamen ad eam seruandam Regulam voto obligatum; Mimigerneforde in pago Sudergoe, Domino honestum construxisse monasterium, sub regula Canonica Christo famulantium; VVerthinæ vero in pago Ripuariorum cœnobium fundasse monachorum; vtroque in opere S. VVillebrordi secutum exemplum, in alterutro S. Suiberti, qui in Anglia & Hibernia monachus fuisse videatur; an VVerdæ tamen monachos, an canonice viuentes Clericos collegerit, in ambiguo sit. Atque inde statuendum, monachus an Canonicus fuerit S. Willeicus.

[3] [an Anglus,] Quæri & illud potest, qua hic gente oriundus fuerit. Ioannes VVilsonus in Martyrol. Anglicano, ex Anglia cum Suiberto venisse affirmat, quod alios quoque neuimus opinari: sed cum viginti ac duobus annis, quibus in colenda Christi vinea desudauit Suibertus, haud paucos neophytos ad eximiam virtutem erudierit, fortaßis ex iis aliquos insigni præditos indole permouit, vt ipsum preßius imitarentur, ac Dei amplificandæ gloriæ sese penitus addicerent. [an aliunde conuersus?] Nam hoc vnice spectare solitos homines apostolicos in confesso est, vt non solum fidem persuadere, quibuscum agerent hominibus conarentur, sed & si quos ei quod diximus muneri idoneos reperissent, ad id subeundum eos sollicite informarent. Ita S. Gregorium sibi S. Bonifacius comitem iunxit, ita Gregorius Marchelmum, vt S. Ludgerus in Gregorij Vita testatur, vbi eumdem Bonifacium, siue VVinfridum, scribit per XIII annos tribus in Fresonia locis, antequam Gregorium discipulum comitemq; adscisceret, habitasse: quorum secundus, inquit, vocatur Attingohem, iuxta amnem Fechta, vbi habitauit annis tribus: quo in loco primum cœpit habere discipulum nomine Gembertum. Neque enim verisimile est, non plures ab eo fidei doctrina imbutos; sed primum Gembertum innuit sanctioris propositi adiutorem factum. Quod autem scripserat VVilsonus in prima Martyrologij sui editione anno ⅭⅠƆⅠƆCVIII; id prætermisit in secunda, quam anno ⅭⅠƆⅠƆCXL concinnauit. At recenset eum in Tropæis Congregationis Anglicanæ S. Benedicti, [Anglum quidā Angli faciunt;] Remis anno ⅭⅠƆⅠƆCXXV publicatis, Edouardus Maihew, contexto ex Marcellini supposititiis narrationibus elogio; & qui Flores celebrium Sanctorum Angliæ, Scotiæ, Hiberniæ, Anglice composuit ediditque Duaci anno ⅭⅠƆⅠƆCXXXII Hieronymus Porterus Presbyter & monachus Benedictinus.

[4] [alij id dissimulant.] Splendide quoque ante illos S. VVilleici prædicauit laudes Ioannes Molanus in Natalibus Sanctorum Belgij, & in Fastis Belgicis Aubertus Miræus: qui tamen patriæ illius non meminerunt, vti neque Andreas Saussaius, qui de eo in Martyrologio Gallicano ista scribit: Vltraiecti depositio S. Willeici Presbyteri, Beatique Suitberti, Frisonum & Batauorum Apostoli, præcipui symmystæ & cooperatoris. Qui instituto illic recens Canonicorum collegio cooptatus, sanctitatis & doctrinæ suæ splendore, cœtum hunc sacerdotalem admodum illustrauit: ciuibus in Christi lege neophytis eximia pietatis documenta & exempla præstitit. Deinde Verdense monasterium, quod ipse S. Suidbertus, sumptibus Pippini Principis, extruxerat, religiosissime rexit: vbi vsque ad finem vitæ in summa sanctitate perseuerans, ex hac labili luce ad verum & æternum lumen, magno cum meritorum cumulo profectus est. Quod Vltraiecto tribuit S. VVilleici depositionem id eo facit, quod illic primo Canonicum fuisse, vt a Pseudomarcellino traditum, existimauit: alioquin VVerdæ, vt mox dicemus, eius asseruantur Reliquiæ, ibiq; deceßisse videtur.

[5] [an Vltraiecti institutus?] Traiecti an habitarit, ambigi potest: nam siue Anglus fuerit, & cum S. Suiberto iam in Episcopum consecrato cis mare venerit, siue illi sese adiunxerit, Francorum, Belgarumue, aut aliorum etiam neophytorum ortus sanguine; non satis liquet Traiecti fuisse institutum illud litterarum & sanctitatis gymnasium atque Clericorum collegium, priusquam ad Boructuarios abiret S. Suibertus, quem Beda scribit, accepto Episcopatu de Britannia regressum, anno DCXCIII, non multo post ad gentem Boructuariorum secessisse: … sed expugnatis non longo post tempore Boructuariis a gente antiquorum Saxonum, dispersos quolibet hos qui verbum receperant; ipsumque Antistitem cum quibusdam (an etiam Boructuariorum, qui Francis Ripuariis propinqui erant?) Pippinum petiisse, locum in insula Rheni impetrasse, in eaque monasterium construxisse atque ibique vitæ reliquum exegisse. Michaël Alfordus in Annalib. Ecclesiæ Anglo-Saxonicæ eius meminit ac discipulum S. Suiberti fuisse ait, non tamen diserte Anglum appellat, sed in Indice SS. Angliæ ita de eo scribit: Willeicus Abbas, fuit Suiberti discipulus, & in Euangelica prædicatione cooperator: defuncto Suiberto, Werdensi monasterio laudabiliter præfuit: moritur Sanctus: in Fastis Belgicis legitur ad 2 Martij, & aliquando etiam in nostris eodem die: nunc, nescio cur, excidit. De eo agit idem variis locis tomi secundi.

[6] [an e primis S. VVillebrordi sociis?] Refert eum Ioannes Colganus in Vitis SS. Hiberniæ ad eumdem secundum Martij diem, aitque in Hibernia educatum, & in hanc messem cum SS. VVillebrordo, ac Suiberto, & IX aliis missum a S. Ecberto; licet Anglo-Saxonem non inficietur. Illius meminit quoque VVillebrordus Boschartius, de primis Frisiæ Apostolis dissertat. 115, vbi post alia plura ita scribit: Vnde aut quo tempore Traiectum aduenerit, quot annis in ea diœcesi prædicauerit, est plane tenebris sepultum. In Martyrologio Vsuardi interpolato, quod ad Kalendas Martij citauimus ab annis CCXL manu VVydonis Crentzelin exaratum, hæc de eo leguntur: [VVillerricus alibi vocatur] Apud Werdam oppidum S. Willerrici, Presbyteri & Confessoris, Cappellani S. Suitberti. Alibi videtur Willielmus appellatus. Equilinus certe Episcopus lib. 3 Catalogi cap. 170 ita scribit: Guilielmus Anglicus Sacerdos, vir caritatiuus, sanctitate vitæ pollens, & officij sui prosecutor strenuus, tempore Henrici III Imp. plenus sanctitate migrauit ad Christum VI Nonas Martij. Ad cuius sepulchrum tempore mortis eius cæci illuminati sunt, claudi erecti, & alij plures a diuersis infirmitatibus liberati: vnde & corpus eius a multis peregrinantibus visitatur, pergentibus ad ipsum deuotionis caussa. Ita ille, & Vincentium citat, in quo necdum illum reperimus Guilielmum, siue Willielmum, nec in vllo scriptore Anglicano, præterquam Richardo VVitfordo in Martyrologio Anglicano, qui S. VVilleicum, vti & Equilinus, omittit. Vtrumque memorant. Willeicum & Willielmum, Hermannus Greuen, Canisius, Ghinius: & duo quidem posteriores ab Equilino hausisse se ostendunt. Qui eumdem esse VVilleicum & VVillielmum existimant; non aiunt tamen sub Henrico Imperatore obiisse, nedum vt Ghinius habet, anno 630.

[7] [7 Martij relatus.] Ad Nonas Martij, in Martyrol. Coloniæ excuso anno MXDI, atque in Hermanni Greuen, an. MDXV ibidem edito ad Vsuardum auctario, refertur iterum S. VVilleicus his verbis: In territorio Montensi, oppido imperiali quod Werda dicitur, super littus Rheni natale S. Willeyci Confessoris, Presbyteri S. Switberti Episcopi. At ab vtroque antea ad VI Nonas Willericus appellatus est.

§ II S. VVilleici benefacta. Reliquiæ.

[8] Non vacat singulatim conquirere, inque lucem ponere, quæ ab S. VVilleico pie & sancte gesta, quando nullus ea stylo persecutus est scriptor certus ac plane dignus fide. Nam qui se S. Marcellinum, seu verius S. Marchelmum, mentitus, [incerta quæ de eo scribit Pseudomarcellinus] dum sanctißimi Episcopi Suiberti historiam contexere se profitetur, plurima aggeßit, quæ claris grauißimorum auctorum testimoniis refellerentur, sic vt ea etiam quæ non ita perspicue falsa esse constet, vel ideo tamē suspecta fraudis sint quia nulla solidi testis auctoritate fulta, probabilitatis habeant nihil. Quis igitur quæ de S. Willeico aliisq; eiusdem Suiberti comitibus prædicat, solida esse ac certa credet? Amplectimur reuerenter, vt maiorum traditione acceptum, non tamen satis illius assertione firmatum, quod apud eum cap. 15 legitur, cum aliis aliquot gloriosis Presbyteris & prædicatoribus, Suiberto duce, fideliter in vinea Domini laborasse, ac multos mortales ab idolorum vesania ad Christi perduxisse fidem. Sed quod ait isthæc in Westphalia & inferiori Saxonia esse facta, superius in Suiberto ostensum est, neque Westphaliæ neque inferioris Saxoniæ vsitata tunc fuisse nomina, neque Minimigardum dictum locum, in quo nunc VVestphaliæ ciuitas Monasterium, sed Miminigardum Mimigrodum, Mimigerneforde. Illic si cæcum S. Suibertus misso ad eum baculo, ac dein signo Crucis munitum, illuminauit, quod cap. 17 Marcellinus ille narrat; nihil est caussæ cur negemus quod factum affirmat, baculum potuisse a S. VVilleico ad eum afferri. Pari ratione censeri credibile posset, quod cap. 24 tradit adfuisse S. Suiberto deuotum Willeicum suum Capellanum, quando Hungerum, Petrum dictum, carruca onusta lapidibus oppressum, reuocauit ad vitam.

[9] At neutiquam probari potest, quod cap. 25 narrat, anno DCCXIV, misso a Plectrude Ioppiliam ad Pippinum ægrotantem Suiberto, [quædam falsa] retentum Coloniæ apud eam pium Willeicum Presbyterum, caussa deuotionis & consolationis, quia erat felix Willeicus Euangelicus Sacerdos. Nam quomodo potest Plectrudis Coloniæ apud se detinuisse VVilleicum, quæ ipsa eo tempore marito aderat, vt supra declaratum, & cum eo, proq; eo, piarum donationum tabulas signabat? quomodo tunc Suibertum misisse, qui anno præcedenti e vita excesserat? Omitto alia fuse in Suiberto pertractata.

[10] Quæ cap. 26 congerit sancti eiusdem Presbyteri Willeici encomia, quia sunt & maiorum traditioni, consentanea, & communia plerisq; viris apostolicis, lubentes approbamus. Quod tamen dicatur primus Canonicus Conuentus nouellæ Traiectensis Ecclesiæ fuisse, superiori § diximus non omnino firmum ac ratum videri; ne quidem si non primus, sed primo dicatur illic Canonicus fuisse: Reliqua sunt hæc: [probabilia quæ de eius egregijs virtutibus,] S. Willeicus Presbyter … vas virtutum, pura intentione, spe supernæ retributionis derelinquens mundum, Christo sincero corde seruire studuit. Ipse enim ab adolescentia sua cum S. Suiberto in Orationibus & continentia ac meditationibus diuinarum Scripturarum, vitam felicem sedulus agebat. Ipse nihil huius mundi quærere, nihil amare curabat. In diuinis Scripturis sufficienter a S. Suiberto instructus, Latina lingua & Germana eruditus fuit. Erat enim eloquentissimus & mansuetissimus, iræ & auaritiæ victor, superbiæ & vanæ gloriæ contemptor, pauperū & infirmorum consolator. Ipse erga inopum prouisionem non solum pietate mentis, sed etiam studij labore sollicitus fuit. Multos etiam gentiles in diuersis prouincijs, sua saluberrima prædicatione, a veneno idololatriæ ad dulcorem fidei Christi perduxit.

[11] In monasterio vero Werdensi factus Præpositus sub S. Suiberto, [& zelo animarum in regimine:] abstinentiæ & continentiæ ceterarumque virtutum omnibus Fratribus exemplum dabat. Plures etiam & auctoritate magisterij & exemplo suæ actionis regularem instituebat ad vitam. Nec solum ipsi monasterio regularis vitæ monita simul & exempla præbebat, sed & vulgus circumpositum longe lateque a stulta idololatricæ vitæ consuetudine, ad Christi & cælestium gaudiorum curabat conuertere amorem. Subnectit deinde narrationem sanati precatione & triplici benedictione Gotebaldi inter Colonienses primarij, rogante vt eum visitaret Plectrude. Hoc vero nobis non admodum credibile videtur, nisi probetur, id post Pippini Ducis obitum contigisse, [quando mortuus?] quando se Coloniam Plectrudis recepit. Asserit demum idem auctor S. VVilleicum decem annis post decessum S. Suiberti, monasterio VVerdensi præfuisse, mortuumq; tandem esse anno DCCXXVII, quod non congruit cum annalibus Francorum a coætaneo conscriptis, in quibus asseritur S. Suibertus anno DCCXIII obijsse, vti ad eius Vitam retulimus: vnde consequens foret, S. VVilleicum anno DCCXXIII mortuum esse. Hoc probabiliter asserere licet, illum eo tempore deceßisse, quo regnum Francorum Regesq; ipsos Carolus Martellus gubernabat.

[12] Quæ porro illi veneratio iam olim impensa sit, colligere ex sepulchri honorificentia licet. Hanc exposuit epistola quadam Ioannes Gelenius Vicarius Generalis archidiœcesis Coloniensis, [reliquæ eius anno 1626 inspectæ,] quam epistolam audisse videor typis esse vulgatam, licet non viderim; sed hæc mihi ex illa ab amico communicata sunt. Cum ergo Ferdinandi Bauari Archiepiscopi Coloniensis mandato tumbam argenteam S. Suiberti anno MDCXXVI inspexisset, reperit in eadem S. VVilleici ossa. Sic enim ait: Interior hæc tumba erat diuisa in medio, [ante annos 400 thecæ argenteæ inclusæ,] & in vna parte continebat corpus S. Suiberti. Erat autem adiecta lamina plumbea, in qua notabatur, Anno MCCLXIV sub Vrbano IV, Sancti Lipsana isti cistæ inclusa fuisse. Ab altera parte continebatur S. Willeicus, socius S. Suiberti & primus Præpositus Insulanus. [vti & S. Suiberti Ep.] Caput non inueni: id enim ab anno MCCLXIV credo translatum Dusseldorpium: ibi enim habetur. Sindon autem alteri rubeæ similis reperiebatur. Ossa S. Willeici erant itidē versicolori sindoni inuoluta, & apposita lamina plumbea eumdem annum, qui in altera lamina erat, indicabat. Supra cistam, ex ea parte, qua erat corpus S. Suiberti, scriptum erat vncialibus litteris Svibertvs, ex altera Willeicvs. Hæc Ioannes Gelenius.

[13] At diu post annum illic indicatum translatæ sunt Reliquiæ aliquæ S. VVilleici Dusseldorpium. Extat enim diploma Frederici Sarwerdani tertij eo nomine Archiepiscopi Coloniensis, qui anno MCCCLXX electus traditur, [aliquæ anno 403 datæ Ecclesiæ Dusseldorpiensi,] atque archidiœcesim annis XLIIII administrasse. Illud diploma ita habet: Fridericus D. G. Sanctæ Coloniensis Ecclesiæ Archiepiscopus, S. R. I. per Italiam Archicancellarius, Sedis Apostolicæ Legatus, dilecto nobis in Christo Decano & Capitulo Ecclesiæ Werdensis, nostræ Diœcesis, Deuotis nostris, salutem in Domino. Vt capsam Reliquiarum vestræ Ecclesiæ, in qua de SS. Suiberti & Wallaici Martyrum ossibus membra inclusa dicuntur, per Presbyteros idoneos, adhibitis solennitatibus debitis, aperire, ac corpus B. Wallaici, si ibi est, Illustris Wilhelmi Ducis, consanguinei & fidelis nostri carissimi instantia, ad Ecclesiam Coloniensis diœcesis Dusseldorp, propter maiores laudis & honoris reuerentias in præfata ecclesia sibi exhibendas, in magna decentia transferre & eidem ministrare licite valeatis; [annuente Archiep. Colonien.] dum tamen liber vestrorum Decani & Capituli prædictorum consensus ad id accesserit; nostram auctoritatem, in quantum de iure possumus, præsentibus impartimur. Datum Fritstrein, Anno Domini MCCCCIII die X mensis Iulij. Hæc ibi. Non tamen Martyres fuerunt, quamuis multa sint in Euangelij semente spargenda perpeßi: quo an respexerit, qui Archiepiscopo ab epistolis erat, an incuria aberrarit, non quæro.

[14] Fefellit sua quoque Ioannem Gelenium coniectura, credentem caput S. VVilleici anno MCCLXIV Dusseldorpium translatum. Nam si illic ex eo tempore fuisset, qui conuenisset vt CXL post annis VVilhelmus Montensium Dux suæ Dusseldorpiensi Ecclesiæ aliquas Diui eiusdem reliquias deposceret? Ægidius Gelenius Episcopus Aureliopolitanus, Ioannis Germanus, [aliquæ ædi S. Margaritæ Coloniæ.] in Fastis Coloniensibus ad diem II Martij, hoc generatim indicat, S. VVilleici reliquias in Insula-Cæsaris & Dusseldorpij potissimum reconditas esse: notabiles etiam partes Coloniæ in sacello S. Margaritæ. Antea vero syntagmate 130 in quo de illo sacello siue ecclesia agit, § 2 hieroth. 5 ait in brachio dextro, auro illito, notabile os S. Willeici Presbyteri socij S. Suiberti asseruari.

DE S. LVCA CASALIO ABBATE AGYRÆO IN SICILIA,

Commentarius præuius.

Lucas Casalius, Abbas Agyræus in Sicilia (S.)

[1] Lvcam Casalium cultu Ecclesiastico venerantur ciues Nicosini & Agyræi in Sicilia: illi quia eum in sua ciuitate natum arbitrantur; hi quia monasterij S. Philippi Abbatem habuerunt, miraculis clarum cælo transcripserunt, & sacrum corpus hactenus adseruarunt. Est Nicosia, [S. Lucas ortus Nicosiæ,] siue Nicosinum, oppidum populosum & ingens in mediterranea ditione Vallis Nemorensis, seu Demonæ, quod Lombardi & Galli, teste Fazello de rebus Siculis lib. 10 prioris decadis, cum Comite Rogerio in Siciliam aduecti, promiscue inhabitarunt, eiusque incolæ etiamnum vtriusque nationis sermone, etsi corrupte, vtuntur. Non procul a Nicosia antiquißimæ vrbis vestigia esse, [siue Herbitæ:] vicinos populos attestari, asserit Octauius Caietanus ad Vitam huius Sancti, & credi ex antiquæ istius vrbis lapidibus Nicosiam esse ædificatam, illamque fuisse Herbitam, a Cicerone, Plinio, Diodoro Siculo, Ptolemæo alijsque auctoribus memoratam, quam patriam fuisse S. Lucæ affirmant ad huius imaginem appositi antiqui versus, qui ne quidem integri legi possunt:

Ciuibus exultant vrbes, magis Herbita Sancto
      Luca Casali patria clara suo.
Fratribus elusus … prædicat orbus
      Facto fine, Amen, res noua, saxa tonant.

Idem Caietanus quia infra in Actis dicitur Nicosiæ natus, in Martyrologio Siculo ad hunc diem ista tradit: In Nicosia S. Lucæ Abbatis, [2 Martij colitur,] cognomento Casalij, Ordinis S. Benedicti, & coli addit ex Sedis Apostolicæ concessu. Caietani Martyrologium describit Menardus in suo Martyrologio Benedictino. Rocchus Pirrus lib. 3 Siciliæ sacræ notitia prima etiam indicat celebriorem esse eius diem festum II Martij apud suos Nicosienses Pontificio permissu. [ecclesia illi erecta:] Acta infra danda addunt ecclesiā a Nicosiensibus Diuo Lucæ ciui suo constitutam, quo loco inclamantibus saxis concionem habuerat.

[2] Alia in eodem tractu Siciliæ haud adeo procul ab Herbita antiqua & Nicosia hodierna dißita vrbs Agyrium in sublimi admodum atque acuto colle vallis Neetinæ: cuius Cicero, Ptolemæus, alijque antiqui meminerunt. Stephano de Vrbibus scribitur Ἀγύρηνα: [Agyrij Abbas monasterij S. Philippi:] vnde vulgare nunc vocabulum Agirone deriuatum videtur: Argyrium infra in Actis dicitur S. Lucas perductus, ad monasterium S. Philippi. Est, inquit Fazellus libro 10 iam citato Agyræ templum Diui Philippi, miraculorum frequentia celeberrimum, & confluxu hominum adeo notum, vt vel ipsi vrbi ex eo Diui Philippi nomen vulgo inoleuerit. Fuit S. Philippus, vt tabulæ Martyrologij Romani attestantur ad XII Maij, a Romano Pontifice ad eam insulam missus, & magnam illius partem ad Christum conuertit. Reliqua de tempore mißionis S. Philippi ad eius Acta discutienda erunt. Corpus S. Lucæ in eadem cum S. Philippo Presbytero arca seruari infra in Actis legimus. At Caietanus, Pirrus, alijq; alterum Philippum Diaconum Panormi natum prioris discipulum referunt, cui forsan S. Lucæ adiunctum fuit corpus. Certe si Pirro credendum, in cella superiore inuenta fuerunt corpora BB. Philippi iunioris Diaconi, Eusebij monachi atque Lucæ Abbatis: quæ a XXV Iulij anni MDXCVI nobiliori in loco venerationi exponi cœperunt: [in eo corpus anno 1596 eleuatum:] Quo eodem anno XXI Ianuarij in cella inferiore inopinate inuentum est sacrum corpus S. Philippi & anno XVII huius seculi die XV Iulij argenteæ arcæ solenni ritu inclusum. Hæc Pirrus, qui dein compendium Vitæ S. Lucæ proponens, ea narrat, quæ ad S. Leonem Lucam, cuius Acta Kalendis Martij dedimus, fere omnia spectant: vt sunt Leo & Theotistis parentes, annus professionis monasticæ octogesimus, ætatis centesimus, successor Abbas Theodorus constitutus, eiq; datus in adiutorium Euthymius.

[3] Vitam S. Lucæ dicitur infra scripsisse monachus, vir nominis sui, Bonus: [Vita scripta:] sed illam non arbitramur hactenus repertam. Caietanus quod damus Vitæ compendium, edidit ex libris Nicosiensibus manu exaratis, sed barbara, inquit, dictione scriptum, eam ob caussam paullulum a se concinnatum. Gabriel Bucelinus in Menologio Benedictino aliud Vitæ compendium proponit, cui inseruit elogium S. Leonis Lucæ Abbatis Mulensis, & illud idem, quod Kalendis Martij ex Lectionibus e Græco translatis edidimus ex Ferrario, arbitratus vnum eumdemq; virum fuisse, [ea mire a Bucelino confusa cū Actis S. Leonis Lucæ:] & hunc S. Lucam Abbatem Agyrij in monasterio S. Philippi mortuum, & illum S. Leonem Lucam in Calabria citeriore vita functum: cuius corpus in ciuitatem Montem-Leonem postmodum translatum, hactenus adseruatur: vti Agyrij in suo monasterio venerationi exposita sunt sacra ossa huius sancti Abbatis Lucæ. De ijs ita incipit Bucelinus: In Nicosia S. Lucæ Abbatis, scilicet de quo hic agimus. Leo qui & Lucas (nempe in Calabria Abbas) cognomento Casalius, prior in Sicilia Abbas. Corilione in Sicilia Christianis & honestis parentibus natus &c. quæ cum XXVI lineis huc non spectant, ex dicti S. Leonis Lucæ Vita descripta, aut certe pie deducta, vt sunt ista verba: Fuit magno omnibus ad se concurrentibus solatio, neminemque a se tristem dimisit. Narratis dein miraculis S. Leonis Lucæ, ad hunc sanctum Abbatem redit ab istis verbis: Peruenit ad decrepitam ætatem, cæcus denique ex suffusione oculorum effectus, &c vsque ad illa verba: Pater sancte, ora pro nobis, quæ mox dantur in Vita S. Lucæ Abbatis in Sicilia. At sequentia: Cum annum ætatis ageret centesimum vsque ad ista verba: odoris fragantia cellam replente, hinc ad S. Leonem Lucam in Calabriam amandanda sunt. Dein hæc leguntur: Relatus est a Papa in Sanctorum numerum, cuius honori Nicosienses in loco Amen Ecclesiam condiderunt: quæ ex supra dictis huc pertinere est certum: ast ad S. Leonem Lucam sequentia spectant: Eiusque memoria in vrbe Montis-Leonis, & vniuersa Miletensi diœcesi, sed & Corilione inprimis celebris habetur. En quanta rerum confusio, pro qua confirmanda ista se habere subijcit Bucelinus, ex monum. Siculis Marchesij, Const. Caiet. Octauij Caiet. Philip. Ferrar. Hugone Menardo & Annal. Benedict. Mag. & hos quidem Bucelini Annales omittimus, ne tædio lector obruatur: Verba Menardi & Ferrarij in Catalogo generali vtrumque distinguentium & præcedenti & hoc die dedimus, vti iam citatas Lectiones e Græco versas, & ab eodem Ferrario in Catalogo Sanctorum Italiæ editas, sed quæ sunt de solo S. Leone-Luca. Octauius Caietanus præter Ideam de sanctis Siculis a se vulgatam, pararat duos tomos nuper a Petro Salerno editos; quos frater Octauij Constantinus Caietanus diu apud se detinuerat. Constantini Abbatis subditus & in studijs socius fuit Marchesius, & scriptorum illius multorum hæres, quæ post huius mortem obtinuit Bucelinus, ac forsan inter illa Vitam S. Lucæ ex libris Octauij descriptam, quod hic credatur Ordinis S. Benedicti fuisse, & S. Leo Lucas ad monachos S. Basilij pertinere.

[4] Quo æuo, quoue Principe claruerit S. Lucas, dolet Octauius Caietanus, neque ex Vitæ scriptore erui, [tempus quo vixit incertum;] neque alia via exploratum haberi a se potuisse. Quid si in ciuitate Herbita necdum destructa ante incursionem Saracenorum vixerit? tum commodius cum S. Eusebio monacho nactus sepulturam eamdem esset, eisdem fere temporibus regularem S. Basilij disciplinam professus, vt de Eusebio supra citatus Pirrus monet. Quia vero Acta in oppido Nicosia ortum tradunt; & S. Lucam in senectute Nicosiam perductum, vt propinquos & affines suos consolaretur, arbitratur Octauius Caietanus eum post conditam Rogerio Comite Nicosiam vixisse, si tamen tunc condita sit, cum Fasellus solum dicat, Lombardos & Gallos cum Comite Rogerio in Siciliam aduectos promiscue inhabitasse. Quidni Chronicon Benedictinum MS. circa annum MCCCCLXXXIII exaratum apud eumdem Octauium tomo 2 pag 32 censendum de hoc Sancto agere, his verbis? S. Lucas Abbas monasterij S. Philippi de Agyrio, positi in Sicilia, admirandæ sanctitatis vir Kalend. Martij secundum Vsuardum (aut certe Vsuardi Martyrologium ibidem auctum) cælos petijt: forsan postridie Kalend. Martij scriptum. Hunc sanctum Abbatem Lucam refert idem Octauius in Indice Chronico ad annum DCCC. Hæc de tempore, vnde æque dubium manet, cui sit ordini adscribendus. Rocchus Pirrus Abbas Netinus loco sæpius citato de Agyrio ista scribit: [vti cuius Ordinis fuerit.] Templum illud in forma Crucis exædificatum a Belisario, ac D. Philippo dicatum, iam collapsum restauratur nouis ædificijs, ac monasterio monachorum Basiliensium augetur: Contra Octauius a temporibus Comitis Rogerij arbitratur monasterium illud inhabitatum a monachis Benedictinis: quibus, si maiorem huic historiæ lucem affundant, gratias habebunt posteri.

VITA
Ex MSS. eruta ab Octauio Caietano & stylo cultiore edita.

Lucas Casalius, Abbas Agyræus in Sicilia (S.)

BHL Number: 4979

[1] Lvcas cognomento Casalius in oppido Nicosia ortus est: [S. Lucas Casalius Nicosiæ natus:] a prima ætate, litteris operam dedit, institutus apud venerabilem virum monasterio S. Philippi Agyræorum præfectum; qui tunc temporis in Nicosino suburbio, cui S. Michaëli nomen, morabatur. Decimum annum agens ab eodem magistro ad monasterium S. Philippi Agyrium perductus est: [Agyrij monachus,] vbi Deo se mancipare percupiens, monasticum habitum sumpsit.

[2] Adolescens non nisi virtutibus summis promeritus omnium voluntatem, [Sacerdos virtutibus; & miraculis splendescit:] Deoque ac monachis placens, inter Presbyteros adscriptus est. In Sacerdote ij mores & animi pietas exsplenduerunt, vt ad eum proinde vniuersi, atque ad Patrem accurrerent: quos non sermonibus modo solatus, sed signis opitulatus dimisit: nec quemquam ab se tristem abire passus est.

[3] Ex eo factum, vt non alius adeo volentibus omnibus maximeque procurantibus, transierit ad monasterij præfecturam: sed enim defuncto Abbate, monachorum suffragijs studijsque flagrantibus, qui succederet in locum eius, Lucas delectus est. [monasterij præfecturā inuitus suscipit:] Ipse vnus præ sua modestia reluctari, & reclamare, dignum eo honore non esse se. Igitur demandatā dignitatem eo pertinaciter abnuente, cœtus ille monachorum rem ad Summum Pontificem detulit: cuius voluntati Lucas obtemperans, [fit cæcus:] monasterij Præfecturam vel inuitus suscepit: eam dum administrat magna cum laude, ex suffusione luminibus orbatus est, vt sancti Abbatis virtutes malo cœcitatis a Deo probarentur.

[4] Die quodam redibat e Nicosia Lucas, quo perductus fuerat, vt propinquos & affines suos consolaretur. [Nicosiam abit:] Forte in via monachos itineris comites cupido incessit deridendi senis. Egressi oppido, [a monachis deceptus,] propter fontem consistunt: verba per deridiculum cœco dant, persuadentque multitudinem oppidanorum sequi, pertractam desiderio audiendi Abbatem concionantem: proin ascenderet proximum tumulum, & auidos verbi vitæ populos pasceret. Facile obedit pius vir: at Deus illusum se præferens eo illuso, [concionatur nemine præsente,] qui Vicarium munus gereret, vno eodemque facinore monachorum licentiam coarguit, & serui sui Lucæ sanctitatem demonstrauit.

[5] Is enim ad circumstantem populum, vt sibi persuasum fuerat, concionatus, [Saxis respōdentibus Amen:] posteaquam finem loquendi fecit, orationem sueta formula concludens, Per omnia secula seculorum, saxa circum omnia respondere, Amen, Amen. Voce adeo terribili exterriti monachi conciderunt: mox flexis genibus, proclamauere: Pater sancte, precare Deum pro nobis, in quem peccauimus, deridentes te. Orantibus veniam benigne respondit: Condonet vobis, filij, Deus.

[6] Mulis dein inscensis iter ingressi, vbi ad monasterium Agyræorum monachi peruenere, vltro miraculum, [redit Agyrium:] quod acciderat, vulgauere, Deum senisque sanctimoniam attollentes: quin adeo se ad frugem correxere, vt quoties sermonem cum Abbate instituerent, proloqui solerent, Pater sancte, ora pro nobis.

[7] [senex moritur.] Migrauit ad Dominum Lucas in senectute bona, VI Nonas Martij, in monasterio S. Philippi Agyræorum. Vbi corpus eius seruatur in eadem cum S. Philippo Presbytero arca. In sanctorum numerum a Summo Pontifice relatus est, efflagitante oppido Agyrio. Scripsit B. Lucæ Vitam monachus, vir nominis sui, Bonus, sed Nicosienses honestare patriam ac ciuem volentes, ecclesiam, quo loco concionem habuerat, inclamantibus saxis, Diuo Lucæ constituerunt, quæ prodigium posteris prædicaret, ad Dei gloriam, qui regnat per secula.

DE B. CAROLO BONO, COMITE FLANDRIÆ, MARTYRE,

ANNO MCXXVII

Commentarius præuius.

Carolus Bonus, Comes Flandriæ, Martyr (B.)

§ I Vita B. Caroli ab auctoribus coæuis alijsque scripta. Nomen Martyrologijs inscriptum. Ossa eleuata.

[1] Brugis celeberrima Flandrorum vrbe, anno MCXXVII, die II Martij occubuit Martyr B. Carolus Bonus, nobilißimæ illius prouinciæ Marchio, seu Comes, ab aliquot seditiosis hominibus in templo S. Donatiani interemptus: cuius mox virtutem Diuina clementia, [B. Caroluo occisus est tempore Simonis Episcopi Tornacensis,] patratis ad eius corpus miraculis, eminentiorem orbi ostendit: vnde plerique Principes Flandriæ in vindictam sceleratißimæ necis quamprimum aduolarunt. Suberant in regimine Ecclesiastico ditiones Flandriæ eo tempore potißimum Episcopis Tornacensi & Taruanensi. Horum prior, qui simul Episcopus erat Nouiomensis, appellabatur Simon filius Hugonis Magni, fratris Philippi I Francorum Regis: eratque Simonis patruelis Ludouicus VI, Grossus dictus, qui tunc Francis imperitabat, eodem auo Henrico I Rege prognatus. Apud Galbertum infra in Vita B. Caroli, num. 38 dicitur Simon Episcopus vxoris Caroli Boni frater, [fratris vxoris illius;] scilicet Vterinus. Nam mater eius Adelada siue Aleidis, mortuo Tarsi in Cilicia XVIII Octobris anno MCII Hugone Magno priore marito, iterum nupta est Rainaldo Comiti Claro-montano, eiq; peperit Margaretam, dein a Carolo Bono in vxorem acceptam. Familia regia Caroli Boni infra in Actis explicatur.

[2] Alter Episcopus, qui Ecclesiæ Taruanensi præerat, erat B. Ioannes, [& B. Ioannis Episcopi Morinorū:] vir eximia & sanctitate & doctrina clarus, anno MCXXX, die XXVII Ianuarij mortali hac carne exutus: cuius illustria Acta ab auctore coæuo conscripta ad illum diem edidimus. Huius beati Episcopi mandato, Comitis Caroli genus, vitam, necem & vindictam magno cum iudicio scripsit Gualterus eiusdem Ecclesiæ Taruanensis Canonicus, ac dignitate, vt post ipsa Acta in Codicibus antiquis legitur, Archidiaconus, & ipsi B. Carolo ante familiaris. In MS. Chronico vniuersali Theodorici Pauli Gorcomiensis dicitur Walterus Presbyter Brugensis. [huius iussu est Vita scripta a Gualtero Archidiacono,] Asserit ipse infra in Vita num. 29 se ex mandato Caroli Comitis Ipram euocatum, ipsi tertio Kalendas Martij, id est, triduo ante necem, adfuisse: & num. 40 narrat, quæ eodem die colloquens cum Comite, ab ipso de affectu & desiderio Martyrij acceperat. Quia tamen Brugis non adfuerat, cum sanctus Comes occideretur, num. 45 Deum testatur se quæ de morte eius & miraculis retulit, [ex certa notitia,] viri religiosi Domini Heliæ Brugensis Decani, Frumoldi Furnensis Præpositi, & aliorum Clericorum & Laicorum, qui se ea vidisse affirmabant, cognouisse testimonio. Et num. 56 asserit se cognouisse ex relatione Clerici, asciti a Bertulpho Præposito, cum Ipras abiret. Et num. 70 ait testatos esse sibi sciscitanti plerosque, qui adfuerunt, viros veraces & religiosos, quorum vnum, Absalonem scilicet S. Amandi Abbatem, pro suæ sanctitatis merito nominari dignum censuit. Prosecutus est illa, quæ vti in fine ante Epilogum scribit, infra duos fere post mortem Comitis menses consummata sunt. Videtur plane Gualterus proximis post obitum mensibus Vitam hanc a se conscriptam in lucem edidisse. [paucis post necem mensibus,] Meminit frequenter Guilielmi Iprensis, patre Philippo Comite prognati, filio Roberti Frisij, quem num. 73 solum tradit a Ludouico Rege Galliarum & Guilielmo Nordmanno in Comitem Flandriæ assumpto, commendatum fuisse Castellano Insulæ custodiendum, quod factum fuit XXVII Aprilis; at silentio premit eumdem Guilielmum circa IX Septembris Brugas captiuum fuisse abductum, vt scribit Galbertus in altera Vita num. 131. Damus hanc Vitam ex peruetustis codicibus manuscriptis Brugensis Ecclesiæ Cathedralis S. Donatiani & Abbatiæ Dunensis, & alio MS. nostro, contulimusque cum ea, [editur ex MSS.] quam anno MDCXV Parisijs ex bibliotheca S. Mariæ Igniacensis edidit, sed tacito nomine, Iacobus Sirmundus: cui interim eam editionem adscribunt Philippus Alegambe in Bibliotheca Societatis Iesu, Valerius Andreas in Bibliotheca Belgica, Autbertus Miræus in Fastis Belgicis, Antonius Sanderus de Sanctis Flandriæ, alijque. Extat eadem Vita in Hagiologio MS. bibliothecæ Rubeæ-Vallis Canonicorum Regularium prope Bruxellas, & in codice MS. Tornacensi monasterij S. Martini.

[3] Alteram B. Caroli Vitam conscripsit Galbertus Brugensis, & vrbis suæ publicus Notarius, & in plerisque testis oculatus: quem summa diligentia omnia coram obseruasse colligimus ex ijs, [alia Vita est scripta a Galberto Notario Brugensi,] quæ num. 59 scribit his verbis: Inter tot noctium pericula & tot dierum certamina, cum locum scribendi ego Galbertus non haberem, summam rerum in tabulis notaui, donec aliqua noctis vel diei expectata pace, ordinarem secundum rerum euentum descriptionem præsentem, & secundum quod videtis & legitis, in arcto positus fidelibus transcripsi: neque quid singuli agerent præ confusione & infinitatione notaui: [teste oculato,] sed hoc solum intenta mente notaui, quod in obsidione communi edicto & facto ad pugnam & eius caussam congestum est: atque ad hoc quasi me inuitum, vt scripturæ commendarem, coëgi. Magna eo tempore valuisse apud Comites auctoritate similes Notarios, constat exijs, quæ in hac Vita num. 31 & sequentibus narrantur de Fromaldo Notario: quem dein anno MCXXX inter illustriores viros subscripsisse Theoderici Alsatij donationi monasterio Quercetano factæ indicat diploma a Miræo in Notitia Ecclesiarum Belgij cap. 139 publicatum. Damus hanc Vitam ex antiquißimo Codice MS. quem aut ipsius Galberti tempore aut non diu post exaratum habemus, [extat in varijs MSS.] contulimusque cum duplici MS. Brugensi. Alium MS. codicem habuit Andreas Chesnæus, ex quo plurima allegat in Historia genealogica familiarum Gisnensis, Ardrensis, Gandensis & Calceacensis, a se anno MDCXXXI edita. Habuit dein eumdem codicem Oliuerius Vredius ac sæpius in Genealogia Comitum Flandriæ eo vsus est, & modo adseruatur Ipris apud huius generum Ioannem Baptistam Bonart, vrbis illius Syndicum: ex quo curaui loca nonnulla conferri. Est eadem Vita olim Gallice translata, cuius codicem manuscriptum se in sua bibliotheca habere testatur Petrus Scriuerius in Principibus Hollandiæ æri incisis & commentarijs antiquorum auctorum illustratis, [etiam Gallice translata,] & nonnulla pagina XLII transcribit, ex Galberti Brugensis, inquit, oculati testis fide, qui Caroli Boni vitam & cædem peculiari libello fideliter exequitur. Quod tamen eum arbitretur Gallica lingua scripsisse, minus probamus, cum nitor linguæ, qui in parte ab illo transcripta elucet, non videatur fuisse istius seculi, maxime apud externos Flandros. Dein codices antiquißimi & quam plurimi sunt idiomate Latino, quo eum scripsisse non dubitamus, vti illo tempore Acta publica solebant a Notarijs conscribi. Deducitur hæc historia, vt num. 25 dicitur, per distinctiones dierum & gestorum, quæ in ipsis facta sunt diebus, [vsque ad mortem Guilielmi Nordmanni deducta:] vsque ad vindictam subnotatam in fine opusculi. Ob quæ verba possent videri postea ab auctore adiecta esse, quæ de defectione Flandrorum a Guillielmo Nordmanno Comite, & electione Theoderici Alsatij & varijs vtrimque bellis gestis vsque ad obitum Guilielmi narrantur: quæ nos, cum ad B. Carolum non adeo spectent, mallemus omittere, si typis excusa alibi extarent. Verum cum aliqua inde excerpta, ab Andrea Chesnæo & Oliuerio Vredio allegentur, & nos etiam infra aliqua proferamus, vt recta familiæ Stratensium notitia habeatur, integram damus, vt plenam lector rei gestæ scientiam hauriat.

[4] Florebat eodem tempore cum Carolo Comite Sugerius, Abbas S. Dionysij prope Parisios creatus anno MCXXIII, [compendiū Vitæ ex Sugerio] vita functus anno MCLII. Huius calamo habemus exarata Acta Ludouici Großi Francorum Regis, quibus interserit Compendium rerum in nece B. Caroli eiusq; vindicta gestarum editum eisdem fere verbis in Auctario Aimoini lib. 5 cap. 51 quod infra alijs iam indicatis Actis maioribus præponimus. Habemus præterea antiquum Rhythmum, [Rhythmus antiquus in MSS.] quo Lamentatio de morte Caroli Comitis eiusque vindicta continetur: quem in peruetusto codice reperit memoratus ante Iacobus Sirmundus, descripsit, ac Parisijs Antuerpiam anno MDCXXXIV transmisit. Sunt etiam aliquot epitaphia olim de B. Carolo facta, & a Iacobo Meiero lib. 4 Annalium Flandriæ excusa.

[5] Vitam & Martyrium S. Canuti Regis Daniæ paucis post mortem eius annis descripsit Ælnothus monachus Cantuariensis, [Alia Vita cuiusdam anonymi Hafniæ edita:] quam Hafniæ sub initium huius seculi excusam, iterum accurate correctam notationibus suis illustrauit, ediditque etiam Hafniæ anno MDCXXXI Ioannes Meursius. Huic S. Canuti Vitæ in codice MS. adiuncta fuit Passio S. Caroli Comitis Flandriæ, dicti Canuti filij, & bis etiam cum illa excusa, Auctor illius anonymus est, & forsan Danus, certe familiarum Gallicarum, Flandricarum & etiam Anglicanarum non satis gnarus. Ea scriptoris menda non obseruauit Meursius, vir in antiquitate Græca magis eruditus, quam in harum regionum historijs, vti de rebus Danicis alias obseruauimus. Ceterum illa Acta, ne moles excrescat, omittimus, cum curiosus Lector excusa poßit perlegere.

[6] [Compendia in Chronicis MSS. Ioannis Iperij:] Vixit ante trecentos annos Ioannes Iperius Abbas Bertinianus in vrbe Audomaropolitana, qui studio delectatus historico conscripsit Chronicon sui monasterij, quod apud nos manu exaratum habemus. Hic capitulo 41 parte 2 agit de vita & nece B. Caroli, ac nonnulla suo monasterio præstita beneficia addit ab alijs non indicata: [& monasterij Brugensis S. Andreæ:] quæ reliquis omißis ad priorem Vitam annotamus, vti etiam quæ narrantur aliter in Chronico MS. monasterij S. Andreæ apud Brugenses. Arnoldus Bostius Carmelita Gandensis, qui a ducentis annis inter Belgas eruditos habebatur, [Bostij testimonium,] libro de Patronatu beatißimæ Dei Genitricis semperq; Virginis Mariæ de Monte-Carmeli cap. 7 appellat Carolum Martyrem, Canuti Danorum Regis Martyrisque filium, scutum iustorum, malorum gladium, qui tirocinij sui primitias in Hierosolyma, noui & veteris Testamenti matre nostræque salutis officina tutanda, Iesu Christo consecrauit.

[7] Auctor MS. Florarij Sanctorum, medium inter alios Sanctos memorat Comitem Carolum cum hoc elogio: In Flandria apud oppidum Brugas depositio B. Caroli Martyris Flandrorum Comitis, [Elogium in Florario Sanctorum.] filij B. Kanuti Martyris, inclyti Regis Daciæ, patris pauperum & Ecclesiarum protectoris deuotissimi: qui circa annum salutis millesimum centesimum & vicesimum septimū, anno principatus sui octauo, in ecclesia S. Donatiani coram altari S. Mariæ Psalmum quinquagesimum, tribus prioribus Pœnitentialium dictis, recitans, eleemosynasque pauperibus tribuens, manu seruorum suorum propter iustitiam occiditur; Christo, quod acceptus ei fuerit, compluribus statim signis innotescente. Eumdem celebrant Hermannus Greuen & Ioannes Molanus in suis ad Vsuardum additionibus. Galesinius in suo Martyrologio Romano ista habet: Burgis (imo Brugis) S. Caroli Martyris. [& variis Martyrologiis.] Hic Canuti Regis Martyris filius, non minori gloria martyrij coronam accepit. Petrus Canisius Martyrologio lingua Germanica edito inscripsit his verbis: Item beata memoria sancti Martyris Caroli, Comitis Flandriæ, qui Brugis in æde Cathedrali apud S. Donatianum quiescit. Saussaius in Martyrologio Gallicano inter alios huius regionis Sanctos eumdem refert his verbis: Brugis in Flandria, tum sub metropoli Remensi, S. Caroli, cognomento Boni, prouinciæ huius Comitis & Martyris, filij S. Canuti Daniæ Regis, itidemque Martyris gloriosi. Attexitur dein compendium vitæ & necis: & Basilica S. Domitiani dicitur, quæ est S. Donatiani Episcopi Remensis: alia quæ infra reiiciemus, adduntur ex citato Meiero & Molano in Indiculo Sanctorum Belgij, & Natalibus eorumdem Sanctorum. Celebrant eumdem Miræus in fastis Belgicis, Balduinus VVillotius in Hagiologio Belgico, Antonius de Balinghem in Fastis Marianis, aliique.

[8] Sacra eiusdem ossa, inquit Miræus, e tumulo leuata, in sacrario Canonicorum Cathedralis Ecclesiæ S. Donatiani religiose adseruantur. [Ossa e tumulo leuata,] Fuit vir procera admodum statura, nouem scilicet pedes longus: cui longitudini corporis membra & ossa, quæ hodie magna cum admiratione ibidem spectantur, respondebant. Addit Molanus: Eodem die in sacrario sermo de eius meritis habetur, & reliquiæ populo exhibentur. Ex vulnerato cranio sæpius bibunt febricitantes. Ad locum deiectionis supra summum altare erecta est a maioribus crux cum quatuor clauis in memoriam eius: quomodo passim in viis cruces erigi solent in memoriam cæsorum erectæ. Hæc Molanus. Carolus Philippus de Rodoan IV Episcopus Brugensium, zelo deuotionis & pij affectus, quem habebat ad ossa Illustrissimi quondam Comitis Caroli Boni ante altare sacelli B. Mariæ Virginis in ambitu supra chorum, vbi certa capellania sanctissimæ Trinitatis fundata est, crudeliter interfecti, [exornata & sacello inclusa:] decreuit cum consensu, Dominorum de Capitulo honeste exornari facere capsulam dicta ossa continentem rubro holoserico, & transferri ac collocari supra altare prædicti sacelli suis etiam sumptibus occludendi & ornandi. Domini de capitulo habita desuper deliberatione in prædictum capsulæ ornatum & sacelli occlusionem, eiusdemque capsulæ (occlusione sacelli prius facta) translationem condescenderunt die XXIII Februarij anno MDCVI. At postea dicti Domini de Capitulo, ad propositionem & instantem requisitionem eiusdem Reuerendissimi Episcopi, [Missa de SS. Trinitate] ob varias caussas allegatas animos eorum mouentes, ordinarunt I die Martij anno MDCX, quod cras & imposterum in memoriam quondam Flandriæ Comitis Caroli Boni iniuste occisi, Missa solennis de sanctissima Trinitate celebretur, prout celebrata fuit. Sunt hæc allegatis verbis Registro Actorum Capitularium eiusdem Ecclesiæ Brugensis inscripta, quorum extractum etiam a D. Matino Secretario subsignatum nobis procurauit Archidiaconus Brugensis, D. Arnoldus Crabeels Iuris vtriusque & sacræ Theologiæ Licentiatus. Ne vlla etiam nobis deesset rerum gestarum & scriptarum notitia, ipsi Brugas profecti coram singula obseruauimus; & sacra ossa B. Caroli in sacrario Canonicorum Cathedralis Ecclesiæ S. Donatiani veneratisumus.

§ II Fabella de nece B. Caroli in Annalibus vernaculis Flandrorum reperta, & posteriorum scriptorum historiis inserta.

[9] Qvæ hactenus expendimus circa auctores, qui vitam & necem B. Caroli, & vindictam de sceleratis homicidis sumptam, descripserunt, eiusmodi sunt, vt vix vlla poßint solidiora de quocumque Sancto sperari. [Contra certitudinē antiquorū scriptorum] Nam litteris tradiderunt vt plurimum ea, quibus interfuerunt ipsi, quæq; geri viderunt, aut certe narrarunt, quæ ab iis acceperant, qui suis ista oculis fuerant contemplati. Dein varij auctores distinctis procul locis sua quique Acta, ignari aliorum scriptionis exararunt, vtpote Taruanæ Gualterus Archidiaconus, Brugis Galbertus Notarius, Parisiis Sugerius Abbas S. Dionysij: quibus consentiunt auctores rhythmi antiqui & epitaphiorum, Chronologus monasterij S. Andreæ, Iperius Abbas Bertinianus, & in nece B. Caroli anonymus Danus. Addi potest Ioannes Brando Flander Ordinis Cisterciensis, ac sacræ Theologiæ Doctor, in Dunensi refugio Brugis anno MCCCCXXVIII vita functus, qui in Chronodromo MS. plane consentit. Extat opus illud tribus tomis Louanij in Collegio Atrebatensi nitidißime in pergameno exaratum. Aliud extat Chronicon MS. in Collegio Louaniensi Societatis Iesu de Comitibus Flandriæ, vsque ad Ludouicum Malanum siue annum MCCCLXXX, quod conuenit. Omitto Robertum Gaguinum, Nicolaum Gilles, aliosque rerum Francicarum antiquiores scriptores, in hac controuersia consentientes. Præterea in nostris Annotationibus contulimus particularium perfonarum actiones cum plerisque historicis coæuis, qui res tunc temporis in Belgio, Gallia, Germania, Dania, Anglia, Italia & procul dißita Palæstina gestas, scripto posteris reliquerunt: ad quod plurimum iuuerunt antiqua diplomata Regum, Principum, Episcoporum, & potißimum Comitum Flandriæ progenitorum B. Caroli, eiusue postmodum successorum, vt veritas vndequaque appareat stabilita.

[10] Interim hisce omnibus neglectis conflatum est ex contrariis diuersisq; atque inter se repugnantibus studiis monstrum, quod quasi diuinum oraculum apud quamplurimos, [fabulæ obtrundūtur in Annalibus plebeis Flandriarum,] etiam viros non ineruditos, susceptum est, & Flandriæ Chronicis insertum. Extat simile Chronicon idiomate vulgari Belgico typis Antuerpiensibus anno MDXXXI excusum: cuius priorem partem ad annum vsque MCDLXXXVIII deductam reperimus Brugis manu exaratam in codice sub finem aliquot foliis mutilo. Quæ vero in hisce Chronicis de nece B. Caroli leguntur, eadem seorsim circumferuntur, [Formula proclamationis,] atque etiam nunc singulis annis Brugis pro foribus templi leguntur, inflatis prius sex cornibus a Dominis totidem prædiorum rerumue clientelarium denuntiationi huic obnoxiarum: vti ea leguntur in commentario Iani Lernutij de natura & cultu Caroli, Comitis, [& commētario Lernutij:] nec non de cæde ipsius & vindicta in percussores mox secuta. Fuit Lernutius viris litterarum humaniorum amantibus annumeratus, quem Iusti Lipsij indiuiduum socium Galliæ, Italiæ & Germaniæ academias atque antiquitates lustrasse, tradit post alios Valerius Andreas in Bibliotheca Belgica: sed fallitur, dum libellum de Caroli Boni Vita ab eo conscripta credidit Parisiis editum: quem filius eius Iacobus Lernutius a se auctum curauit post mortem parentis Brugis anno MDCXXI excudi, præfatus se excussa patris papyracea suppellectile, eum multum incorrecte & festinanter exaratum reperisse, ideoque se limam adhibuisse, interpolasse, nec non quædam adiecisse, quæ rei congruere censuerat. Ob quæ verba arbitramur, seniorem Lernutium ista in iuuentute composuisse, cum ne vel vnum ex supra allegatis auctoribus legisset, quorum nusquam etiam meminit; ac dein nactum horum notitiam, illum commentarium abiecisse deformem & necdum adhibita vltima lima impolitum, imo viro erudito indignum, vt istis fabellis nomen apponeretur. Marginibus adscripti leguntur Terentius, Salustius, Cicero, Apuleius, Cuiacius ob verba formulasque loquendi insertas, sed non absque iuuenilis animi nota.

[11] B. Carolus vix susceperat gubernacula Flandriæ regenda, quando Clementia mater Comitis Balduini defuncti, tunc Duci Louaniensi nupta, [sub initium Comitatus B Caroli fingitur deleta Aldenarda] variis sibi adiunctis Principibus, conata fuit eum a regimine deiicere, Hinc exortum, inquit Lernutius, bellum atrox… Cum Aldenardum resisteret mulieri, & dominantis imperium agnoscere nollet, inuasit violenter oppidum Neruiorum vetus, & militibus in prædam concessit, interfectis ferro ciuibus ad vnum, a caluo, vt dicitur, ad caluum, & domibus igne funditus absumptis. Sunt tamen ex rerum nostrarum scriptoribus nonnulli, qui mitius actum cum vrbe & ciuibus narrent, velintque punitos rebellium primos, ciuitate incolumi, bonisque incolentium saluis. Quidquid horum est, fides sit penes auctores. Ego Annales, quos vidi vernaculos secutus sum, nec iudicium interpono in re controuersa. Hæc Lernutius, qui ex eisdem Annalibus vernaculis ita progreditur: Ad facinus tam crudele hortatores fuerunt & adiutores Comes Montanus & fani S. Pauli Comes, cum Hesdinio Comite … qui præter Aldenardæ exitium plura mala Flandriæ intulerunt. Hæc ibi, sed iudicio suo non interposito fidē relinquit penes auctores, scilicet istius Chronici vernaculi Flandricarum rerum & nonnullorum, quos mitius actū esse cum vrbe & ciuibus narrare dixit, visus indicare Meierum & Marchantium, quos postmodum allegat, & de quibus infra latius agemus. Silet de his Marchantius. Verba Meieri sunt ista: [cum ciuibus mitius actum asserit Meierus.] Aldenardam inuasit Clementia atque incendit, ibique ciues quosdam vltimo affecisse fertur supplicio. Ita mitius explicat Chronicon Meierus, in quo solum occisos esse ciues legitur. adiunxit Lernutius, ad vnum, a caluo ad caluum. vt hoc posset vti adagio. At nos plane nihil actum tunc fuisse circa Aldenardam arbitramur: sed quæ post necem B. Caroli contigerunt, huc non recte esse translata. Gualterus Archidiaconus, qui tunc viuebat, infra cap. 3 Vitæ B. Caroli accurate describit tumultus bellicos a dicta Clementia excitatos, nulla huius excidij Aldenardensis facta mentione. At post necem B. Caroli in Aldenarda Comes de Montibus se & suos introductos munierat, ad inuadendum regnum Flandriarum, quod sibi iure cognationis iustius pertinebat. [at solum post necem B. Caroli] Mox circa XVII Aprilis Balduinus ex Alst & Razo cum grauissimo Gendensium exercitu obsederunt castrum Oldenarda. Tunc Comes de Montibus cum burgensibus eiusdem loci & militiæ impetu irruit super Gendenses & conuersus in fugam, alios interemit, alios vulneribus infecit & multos cepit. Maior quidem fugientium pars submersa est fluctibus ipsis, qui nauibus deuecti, obsidionem præordinauerant. Dein sub initium Maij Ludouicus Rex ibat versus Oldenardam, vbi Comes ex Montibus infestauerat terram nostram, [incensum suburbiū.] ibatque per Gandauum. Sed & Comes noster Guillielmus Normannus præcesserat Regem, & incenderat manu violenta suburbium vsque ad turrim lapideam: & plures igitur, qui suffugerant, in ecclesiam illius loci, concremati sunt ad trecentos, vt aiunt. Quarto Nonas Maij, feria quarta, Rex absque Comite rediit Brudgas. Tertio Nonas Maij, feria quinta, circa meridiem Comes rediit. Ita Galbertus, qui tunc Brugis degebat, infra in Vita num. 108, 114 & 122. En ipsum in illud vsque tempus suburbium intactum & integrum permanserat: quod tunc non a Comite Montensi, sed Guilielmo Nordmanno, creato Flandriæ Comite, combustum est. Interim Meierus ausus est hæc scribere: Montensis hostiliter in Flandros reuersus, Aldenardam per iram incendit, vbi in principe æde permulti exusti feruntur mortales. Verum in ecclesia suburbij concremati erant. Hæc dicta sint occasione Lernutij adhærentis vernaculis Annalibus.

[12] Oliuerius Vredius Brugensis, strenuus indagator antiquitatis rerum Belgicarum, ac potißimum Flandricarum; quarum cognitionem & veritatem e Principum diplomatibus & scriptoribus coæuis eruere ac stabilire conabatur: is prælo parabat commentarium de primis Comitibus Flandriæ vsque ad Carolum Danum, [explosa Forestariorū fabella ab iis vt vera asseritur:] explosa Forestariorum fabella: vti titulus iste expressus est in Bibliotheca Belgica Valerij Andreæ. At morte præuentus eum tractatum non vulgauit, aut forsan non absoluit. Interim recte explosam volebat Forestariorum fabellam: quam interim vt principium omnis veritatis proponunt Annales vernaculi & cum hisce Meierus & Marchantius. An voluerit Vredius Actis B. Caroli commentarium illum concludere an potius illa excludere, hactenus assequi non licuit. Certe vbi quæ de B. Carolo illis Annalibus inseruntur, accuratius legisset & cum coæuis scriptoribus contulisset, vt ineptißimam fabellam etiam explosisset; potißimum illa, quæ de sancti Comitis cæde, & huius occasione, [fabella derebus B. Caroli] ac vindicta de parricidis sumpta tam in illis Annalibus leguntur, quam in proclamatione anniuersaria apud Brugenses publice fieri solita. Fabellæ huius exornatæ originem plane arbitramur referri debere in cœmedias vernaculas, quæ vulgo Rhetoricorum Romanciæ appellabantur, solebantq; proposito brauio in publico vrbium accursu exhiberi. [e Romāciis seu comœdiis composita seculo 15.] Tempus dicti dramatis aßignamus seculum Christi decimum quintum, quando Brugensis vrbs præ reliquis Belgij ciuitatibus celeberrimum habebatur emporium, ac septemdecim numerabat regnorum ac nationum tribus, quæ ædes hic suas ac collegia habere solebant. Ex his suam scenam in hac comœdia habuerunt Hanseatici, quos Lernutius lucripetam gentem Oosterlingarum appellat, qui centum & pluribus post necem B. Caroli elapsis annis cœperunt coire, interim quasi ex Septemtrione magnam frumenti copiam nauibus aduexissent, in theatrum inducti, emptores habuisse finguntur Bertulphum Præpositum eiusq; fratrem Lambertum. [accurrentibus tunc ad Emporium Brugense Haseaticis:] Suberant societates hæ siue respublicæ Hanseaticæ quatuor celeberrimis vrbibus, Lubecæ, Coloniæ, Brunsuicæ & Dantisco. Sub Lubeca censebantur Hamburgum, Rostochium, VVismaria, Stralsunda, Luneburgum, Stetinum, aliæq; his vicinæ ciuitates, inter quas primum mercatorium fœdus cœpit seculo duodecimo, ac potißimum circa annum Christi LX aut LXX supra millesimum & ducentesimum & dein confœderatarum inter se ciuitatum corpus aliquod firmatum est circa annum Christi MCCCXII, nisi potius integri corporis primum membrum appelletur: cui postea circa annum MCCCLXIV secundum membrum metropolis Coloniensis adiuctum asserit Ioannes Isaacius Pontanus lib. 8 rerum Danicarum pag. 494. Hæc fere tempora sunt, quo vrbs Brugensis paullatim excrescebat in Flandriarum emporium, quando cum singulis nationibus Mercuriale, vt vocant, fœdus iniit, & pacta concepit: quod factum esse cum Hanseaticis ciuitatibus anno MCCCXCII tradit Sanderus lib. 1 Rerum Brugensium cap. 2. Elapsi tunc erant a cæde B. Caroli anni ducenti quinquaginta quinque: & proximo fere sequenti seculo XV permansit apud Brugenses ea mercimoniorum affluentia: quod tempus aßignatæ comediæ supra tribuimus: [ignota adhuc eo seculo apud scriptores:] quo tamen seculo non reperio, vllum floruisse historicum, qui vel vnicum mendum ex hac fabella decerpsit.

[13] Vixit seculo decimo sexto Paulus Æmilius patria Veronensis, Parisiis Canonicus S. Mariæ, mortuus anno MDXXIX. [descripta seculo 16 a Paulo Æmilio,] Hic res gestas Francorum laudato a pluribus commentario complexus, lib. 5 in Ludouico VI, Crasso dicto, infandam B. Caroli necem inseruit, & dictam fabellam e vernaculis Annalibus Flandrorum decerptam in compendium redegit: veniam vel ideo apud lectorem obtenturus, quod Gualterum Archidiaconum, & Galbertam Notarium, præcipuos Vitæ B. Caroli scriptores non viderat, credebatq; Flandricos Annales præ Sugerio & Continuatore Aimoini sequendos. Paulo Æmilio aliquanto iunior est Iacobus Meierus, Flander, [Meiero,] ex agro Belliolano oriundus, mortuus anno MDLII, & Brugis ad S. Donatianum sepultus. Hic lib. 4 Annalium Flandriæ asserit de vita & morte huius Caroli scripsisse quemdam Walterum monachum ad Ioannem Morinorum Episcopum, sed multo melius ac fusius Galbertum Brugensem: sed fallitur dum VValterum monachum facit, quem Ecclesiæ Teruanensis Archidiaconum alij statuunt, & a quo magno iudicio Vitam hanc fuisse scriptam diximus. Ceterum non possumus satis mirari, quod hisce auctoribus paßim neglectis, adhæserit suis Annalibus vernaculis Meierus, in quem videtur quadrare censura, quam ipse lib. 17 sub finem anni MCDLXXIII tulit de Roberto Gaguino, scilicet commentarios eos, quos prouinciali scriptos lingua secutus est, ineptos prorsus esse & multis locis falsos. Forsan acriorem merentur hi Flandrorum Annales vernaculi in hac B. Caroli historia censuram, [Oudegerstio, Marchantio, aliisq;.] cum continuata appareat fabella. Interim Meierum sequuntur Petrus Oudegerstius, in Annalibus Flandriæ Gallice typis Plantinianis anno MDLXXI editis, Iacobus Marchantius in Flandria libris quatuor Commentariorum descripta, & eisdem typis anno MDXCVI vulgata. Ioannes Georgius Canonicus Brugensis in Vita Flandrica B. Caroli. Antonius Sanderus in Flandria illustrata nuper splendidis tomis vulgata, aliiq; similes, qui absque nulla rerum discußione, quascumque fabellas miscent: ex quibus pauculas proferemus.

§ III Fabella eadem de nece B. Caroli vlterius discussa.

[14] Gvalterus & Galbertus describunt famem & inediam, quæ duobus ante necem B. Caroli annis grassabatur in Flandria, & commendant singularem eiusdem Comitis erga pauperes liberalitatem. Ab hac publica fame incipit fabulosa comœdia, seu formula proclamationis, ac primo statuitur Comitis Eleemosynarius quidam Tammardus nomine, [fingitur Tāmardus Comitis Eleemosynarius,] diciturque cum ipso Comite eodem die interemptus: adeoq; esset Themardus Castellanus Brugburgensis, cuius & duorum filiorum Gualteri & Gilleberti necem describunt Gualterus num. 42 & Galbertus num. 26 & seqq. Verum ex iis, quæ mox subiunguntur, apparet hunc Themardum Castellanum Brugburgensem, & Thancmarum de Straten (de cuius familia infra agemus) in vnum eumdemq; hominem conflatum fuisse in dicta formula proclamationis, in Annalibus vernaculis Flandrorum; quos sequuntur Paulus Æmilius, Oudegerstius, Lernutius: at Meierus recte ab Themardo Brugburgensi alium statuit Tagmarum & ipsum tamen Comitis eleemonem: [e duobus hominibus conflatus,] a quo titulo abstinent antiqui. Occasio videtur data a Gualtero, dum num. 25 tradit eum in eleemosynis, pauperibus & præcipue monachis expendendis, magnum studium habuisse. Hac scena peracta introducuntur in theatrum Bertulphus Præpositus eiusq; frater Lambertus & Stratij cognominantur (quod infra perperam illis attributum nomen demonstrabimus) & ab ante indicatis Hanseaticis siue Oosterlinganis mercatoribus frumenta nauibus e Septemtrione aduecta coëmunt. [frumētum a traditoribus coaceruatum] Decimas item omnes ad vicina monasteria pertinentes comparant, in horrea auehunt, & granaria aceruatim stipant. Tunc Comes egenorum lacrymis excitatus sanxit, [vi surreptum vendidisse:] vt Tammardus frumenti vim ingentem in eorum horreis inuentam, partim iusto pretio venderet, partim, si egeni forent, gratis metiretur, relicta illis ad viuendum sufficiente portione: pecuniam item e frumento vendito collectam, cum illi plane indignati accipere nollent, iußit in pauperes distribui. Est hæc plane plausibilis scena, ab omnibus recentioribus, etiam Meiero, Marchantio, Sandero exhibita: cuius nulla apud antiquos scriptores reperitur mentio. Ob indicatam ante inediam pretium panis a Carolo Comite imminutum & potationes prohibitas tradit Gualterus, imo prohibitam cocturam cereuisiæ, pretium vino impositum, & vt legumina sererentur, præceptum fuisse laudat Galbertus: nulla Bertulpho Præposito eiusue familiæ inusta coaceruati frumenti ignominia, cum alias odij caussas accurate ambo inquirant, imo scelera omnia & Bertulphi Præpositi & Erembaldi patris detegant: quæ infra luce clarius patebunt.

[15] Ira odioque accensis Bertulpho, eiusque fratre Lamberto, filius huius Burchardus, [ab his villa illius occupata,] seu Borsiardus iniuriam vindicaturus, ex consilio patrui, partem villæ Tammardi aduersarij occupat, terminis ante ad agros dispartiendos recte dispositis, per fraudem ad loca sibi commoda ac opportuna translatis. At nescena hæc nimium ieiuna spectatoribus appareret, inducuntur villani, iussu Boscardi matura omnia cerasa ex pomario Tammardi collecta auferre furto conantes. Occurrunt famuli Tammardi, resistunt audacter, [furto ablata cerasa] pugnis & impetunt & repelluntur, cerasis vi ereptis & ad Bertulphum deportatis: ob victoriam delatam applauditur. Querela a Tammardo ad Principem delata, citatur cum Burchardo filio Lambertus ad tribunal: sed hi contumaces non comparent: iubent per suos fores Tammardi perfringi, [& poma,] poma ex arboribus decuti & furto auferri. Verum Burchardi serui dum fructus colligunt alienos, a clientibus Tammardi impetu in illos facto grauiter læduntur, & curru reuecti sunt domum. At eorum heri cladem hanc vindicaturi ad rus Tammartianum properant, [arx destructa, auunculus & filia occisi.] & arbores a stirpe cædi imperant, arcemque funditus destrui: quo facinore perpetrato ferro interficiunt auunculum Tammardi, & huius filiam prægnantem. Crimen delatum ad Principem, & quæstione excußa reus pronuntiatus Burchardus, & damnum omne resarciendum. Omitto reliqua huius scenæ, quæ in formula citata proclamationis, & dictis Annalibus vernaculis, & apud Lernutium legi possunt. Vnum sufficit monuisse nihil horum ab antiquis vitæ scriptoribus tradi, imo Tangmarum in monumentis monasterij S. Andreæ, quæ infra referemus, dici succeßione prolis caruisse etiam tempore Roberti Hierosolymitani: ideoque ad monasterium illud extruendum voluisse posseßiones suas conferre.

[16] Ioannes Iperius, vt pietatem B. Caroli erga Ecclesiasticos & religiosos viros comprobet, narrat Abbatem Bertinianum festo Epiphaniæ ad Comitem acceßisse, & de oppreßione a milite quodam illata fuisse conquestum. Et hæc materia exornandæ comœdiæ apta est visa. Comes ergo Carolus, vt fert Belgica eius diei celebrandi consuetudo, Rex per lusum creatus, in omnem lætitiam hilaritatemque effusus, inter epulas & pocula variis inuitatis, officia magistratusque iocando distribuit. [Abbas Bertinianus ab iis oppressus:] Deposita ab Abbate querela, oppressor fingitur Lambertus cum Borchardo filio. Euocatus Bertulphus Præpositus aduolat gaudens, qui se splendide illi conuiuio interfuturum speraret. At repetita ab Abbate querela, acriter obiurgatur, grauiter cum fratre mulctandus, nisi prompte Abbati eiusque cœnobio satisfieret. Quæ omnia cum aliis ante citatis prosequitur pluribus Paulus Æmilius.

[17] His gestis traditur conspiratio de Comite interimendo Ipris facta, [conspiratio contra Comitem Ipris facta,] in eamq; præter consanguineos induci finguntur octo Canonici Iprenses, & necis pratrandæ opportunus statuitur dies Veneris, quo per singulas septimanas recurrente Comes solo cereuisiæ potu & panis vsu esuriem arcere solitus, cilicio indutus & vestitus cubaret, pedibus nudis, talari veste amictus, marsupio ad latus dependente, templum adiret, ibidem moraturus, dum sacra omnia essent peracta, & hora prandij euocaret. Martis die, Bacchanalium vltimo, quiq; illo anno Februarium clausisset, Brugas Comes reuersus, [& occisus 3 Martij feria 6 post diem Cinerum.] cum sequente feria sexta, quæ Martij mensis tertia fuerit dies, absque vllo comitatu in templo oraret, a Burchardo fuisset interfectus. Quam illa solerter atque ingeniose apparent excogitata, tam aliena a veritate sunt. Comes Ipras euocauit Barones suos, ad tertium Kalendas Martij, qui tunc in primam Quadragesimæ Dominicam incidebat, ac postridie ex eorum sententia munitionem Burchardi deiici iußit, ac Brugas reuersus est. Kalendis Martij superbæ legationi Præpositi respondit, & restitutionem vrsit. In necem eius conspirarunt nocte sequenti sicarij, ac mane die II Martij feria quarta post primam Dominicam Quadragesimæ in templo mactatus est. Ita Gualterus Archidiaconus, qui tunc Ipras euocatus a Comite, potuit quæ acta sunt, scire, & pluribus Galbertus Notarius, qui Brugis oculis suis omnia spectabat. Paulus Æmilius ipso sacrorum Cinerum die mactatum scribit. Meierus in die aßignando secutus est Galbertum Notarium. Sed dum Robertum & Lambertum fratres Bertulphi iam ante vita functos, conspirationis reos facit, plurimum aberrat; vti infra ostendetur. Idem Meierus triduo post necem elapso tradit corpus Comitis in æde D. Christophori apud forum honorifice sepultum fuisse. [& corpus triduo post in æde S. Christophori sepultum.] Verum illo die, qui erat quartus Martij, corpus nobile in solario ecclesiæ B. Donatiani transportatum est, & clausum in sepulchro pro necessitate illius temporis constructo. Ita Galbertus num. 41. At XIV Aprilis occupato solario inuentum est in eo corpus B. Caroli, ad cuius caput stabat cereus ardens, quem posuerant in honorem Domini sui traditores illi. Ita iterum Galbertus num. 105: at num. 119 asserit idem Galbertus, X Kalendas Maij feria sexta, præteritis iam septem hebdomadis primæ eius sepulturæ, sepulchrum Comitis destructum esse in solario, & corpus ipsius inde venerabiliter sublatum … ac Rege comitante ab Episcopo & tribus Abbatibus in ecclesiam S. Christophori fuisse delatum. Maluit Meierus sequi recentiorum narratiunculas, quam oculatum testem Galbertum Brugensem, quem tamen pronuntiarat multo melius ac fusius scripsisse.

[18] Comœdia hactenus proposita in luctuosam mutata est tragœdiam, & vindicta de sicariis cœpta sumi. Omnia in formula proclamationis, Annalibus Flandriæ, Commentariis Pauli Æmilij & Lernutij, mendis & erroribus oppleta sunt, quorum varios Meierus aliique descripsere: nolumus iis inhærere ne tædium Lectori adferatur. Qui veritati a Gualtero, Galberto aliisque propositæ nolunt acquiescere, conferant ipsi, quæ de singulis proferuntur: [Lamberto iam ante defuncto supplicium affingitur.] nos nonnulla in Notationibus attingemus: pauca hic obseruamus. Lamberto fratri Præpositi ac patri Burchardi, iam ante vita functo plurima tribuuntur quæ a fratre eius Desiderio Hacheto Castellano tunc Brugensi, de quo plerique tacent, fuerant peracta. Interim silentio noctis dicitur e turri Donatiana euasisse, at detectus comprehensusq;, in scamno lanionis collocatus, post manus cruraque truncata ac ferramenta candentia illorum fistulis immissa in patibulo suspensus, auibus pabulum futurus: vti ex Annalibus Flandricis etiam retulit Meierus. Galbertus num. 80 de quodam Lamberto Archei agit, qui fuga etiam elapsus; captus & in custodia detentus dicitur. Quæ forsan huic Lamberto tributa sunt, cum supplicio illato militi Georgio, traditotorum maximo, qui cum Borsiardo Lamberti filio occiderat Comitem. qui post vtrasque manus truncatas, gladio percussus & per pedes in cloacarium proiectus est submersusque. vti ea Galbertus habet num. 51. At quidquid sit de occasione erroris, nulla tunc superstitis Lamberti Nappin mentio fit in vllo antiquo scriptore.

[19] Simile huic figmentum assumitur in vindicta de reis & sceleratis homicidis sumpta. In vernaculis Annalibus Flandriæ, in Formula proclamationis, in Commentario Lernutij aliorumque omnia circa dictam vindictam præclare peracta attribuuntur Guilielmo Iprensi seu Loano, [Fabellæ variæ de Guilielmo Iprensi.] filio Philippi Comitis, fratris Roberti Hierosolymitani: cui præ B. Carolo ius erat succedendi in Comitatum Flandriæ, nisi illegitimo thoro natus fuisset, vti infra clare constabit. Hic ergo fingitur audita nece B. Caroli mox Brugas aduolasse ac sæpius rediuisse, facinoris patrati & ordinem & caussas inuestigasse, milites euocasse, arx seu burgum vt obsideretur præcepisse, [non præfuit obsidioni burgi Brugensis:] nouum magistratum creasse, supplicium de Lamberto capto aliisq; reis sumendum præscripsisse, ac tandem cum rem Flandricam tamquam verus successor per septimanas nouem gubernasset, quarta vice Brugas venisse, exposuisseque Regi Ludouico, quot & quibus modis supplicium de complicibus necis B. Caroli sumpsisset. Quæ aliaque figmenta in dictis Annalibus vernaculis & Lernutianis commentariis legi possunt. At contra cum XVI Martij, duabus a cæde B. Caroli elapsis hebdomadis, apud Principes obsidionis sparsum fuisset, Guilielmum Iprensem Comitatu a Rege donatum, [sed de proditione notatus,] indigne ferebant. Coniurabant ergo & fide sese taxabant, numquam sub illo, Comite Flandriæ manente, sese militaturos. Nam omnibus suspectus erat, & notatus in traditionem Domini consulis. ita Galbertus num. 57. sciebant etenim VI Martij Godescalcum Thaihals ab Ipra internuntium ad Præpositum aliosque proditionis complices Brugas venisse, & a Guilielmo ex Ipra intimo amico salutem & amicitiam atque in omnibus promptissimum auxilium, quantum in se est, aperte demandasse: cetera vero, quæ pudor palam referre, introductum in cameram, [complicibus auxiliū addixit] denudasse: vnde tota domus fiduciam in Guilielmo habebat, & Comitem eum vocabat & assumebat. In quo sapientes notabant traditionis conscium Guilielmum, qui traditores in maturitate sceleris sui sic salutasset, & cum tota potentia sua ipsis auxilium promptissimum fide & scripto & securitate obtulisset, vt illa refert num. 44 Galbertus. Addit Gualterus num. 64 Guilielmum mox vt Comitis mortem audiuit, eadem die sibi Comitatum vendicasse, [loca varia occupauit.] Ariam oppidum munitissimum occupasse, S. Venantium, Casletum, Bellulam, Ipram, Bergensem quoque & Furnensem terram sibi subegisse. Cum interim videret proditores ab aliis Flandriæ optimatibus arcte obsideri, & ipse Guilielmus se iis aduersarium simulauit. Cum Isaacus Præpositi ex sorore nepos captus esset & Teroana Ariam abduceretur, expectabat eumdem Guilielmum, credens per illum euadere se posse, [suspicionē amoturus, curat interfici Isaacum,] eo quod traditionis conscius fuisset. At postquam venerat, Comes ille, dissimulans conscientiam suam ream fuisse, præcepit Isaacum suspendi. quod contigit XXIII Martij. vti idem Galbertus habet num. 80 & 127. Quin & ipse Præpositus, qui pro Guilielmo curarat breuia & notationes de redditibus conseruari, extremo supplicio afficiendus, ab eo interrogatus, quinam adhuc latenter nocentes & culpabiles in morte Caroli Comitis forent, respondit coram vniuersis æque illum ac se nouisse. [& Bertulphum Præpositum.] Tunc furore arreptus Guilielmus ille præcepit illum interfici. Quæ nu. 93 apud eumdem Galbertum leguntur.

[20] Interim Guilielmus Normannus & a Rege oblatus, & ab optimatibus assumptus erat in Comitem Flandriæ: sed quod a Guilielmo Iprensi despectui haberetur, Rex ægre tulit superbiam & contemptum adulterini Comitis Iprensis, vti ab eodem num. 90 traditur. [detinetur captiuus Brugis & Insulis.] Hinc Ipra a Rege obsessa est & intercepta, ac reliqua Flandria subacta, & Guilielmus Ipris Insulas abductus, vbi a die XXVI Aprilis in captiuitate detentus fuit, vsque ad IX circiter Septembris, quo Brugas abductus est & in suprema camera inclusus, appositis vigilibus & custodibus, qui illum cautissime obseruarunt. Iterum VIII Octobris Brugis abductus est Insulas & commendatus Castellano illius loci. Ita Galbertus num. 121, & 131 & 135. Hæ fuerunt primæ vices, quibus post necem B. Caroli Brugas ingressus fuit. Meierus de Guilielmo ista scribit. ad eumdem annum MCXXVII. Guilielmus Iprensis iuratus in Normanni verba, depositoque Regentis nomine, custodia educitur, ceterum contra fidem Normanno præstitam, ad Stephanum Anglorum Regem transfugit, statimque cum ampla Anglorum manu mari reuersus, Sclusam petit, [dum fingitur cū Anglis occupasse Sclusas.] in agrosque circumiectos populabundus incurrit, incertum patriæ an Normanno grauior hostis. Vnde hæc somnia Meierus hauserit, non reperimus. Annales vernaculi habent capta Ipra Guilielmum hunc Audomaropoli detentum captiuum, at precibus optimatum liberatum: dein in Angliam profectum, & apud Regem de iniuria sibi illata conquestum: ab eo Comitatu Cantij donatum circiter XXIV annos resedisse. Fuisse Guilielmum in Anglia, ac pro Stephano Rege militasse circa annum MCXL ex Chronicis Normanniæ, Huntindoniensi, & donatione Bertiniano monasterio facta, apud Vredium in Genealogia Comitum pag. 147 constat. Sed agitur hic de anno MCXXVII, quo eum Brugis & potißimum Insulis in custodia detentum diximus.

[21] [anno 1128 liberatur e carcere,] Imo anno sequente MCXXVIII, cum magna pars Flandriæ ad Theodericum Alsatium defecisset, Guilielmus Iprensis (vti XXVII Martij Brugis scitum est) a captiuatione productus, Cortracum venit, vt consilio & viribus suis & suorum iuuaret Guilielmum Normannum. Ita Galbertus num. 152. Verum Guilielmo Comite e vulnere XXVII Iulij defuncto, pacificam accepit totius Flandriæ possessionem Theodoricus Alsatius, relicto Guilielmo Iprensi pristino Loënsi dominio: qui XXII Augusti eiusdem anni litteris Theoderici, quibus consuetudines Audomarenses confirmantur, subscripsit, [sub Theoderico recipit possessiones,] Willelmus de Lo, & quidem ante Iwanum de Gandauo & Danielem de Tenremunda, per quos potißimum euocatus Theodericus Comitatum acceperat. Litteras illas vulgauit Chesnæus lib. 4 Probationum familiæ Gandensis pag. 208. Miræus etiam in Notitia Ecclesiarum Belgij cap. 141 profert litteras eiusdem Comitis Theoderici, quibus anno MCXXX confirmauit prædia Loënsi monasterio concessa, [mortuus anno 1162. Robertus eius filius.] coram testibus Willelmo filio Philippi Comitis aliisque. Est is Guilielmus Iprensis seu Loënsis, quem asserit Meierus fatalem diem in cœnobio Loano obiisse IX Calendas Februarias anni MCLXXII, eiusque sepulchrum fuisse suo tempore apertum, ac pedes cruraque iacuisse adhuc integra multo quam cuiusquam tum viuentis maiora. Hæc ibi. Robertus Willelmi filius de Lo memoratur in Philippi Alsatij diplomate, quod ex archiuio Abbatiæ Furnensis edidit citatus Vredius pag. 148. Hinc etiam patet aberrare plurimum Paulum Æmilium, Meierum aliosque, dum omnes in perpetuum posseßiones ademptas iis tradunt, qui quocumque modo in necem B. Caroli conspirassent. Quod in sequentibus vt plane inane commentum refelletur. De gestis Guilielmi Iprensis in Anglia & eius Consulatu Cantij legi possunt Chronica Normanniæ & Angliæ.

§ IV Cædes B. Caroli ab Erembaldinis patrata: perperam Stratianæ familiæ tributa.

[22] Dvm totam hanc seriem variorum scriptorum de vita & nece B. Caroli Boni prælo apparamus, & singula quæque suis Notationibus illustramus; admiratione defixi stetimus magna, quod nonnulli ex recentioribus rerum Flandricarum scriptoribus, qui hæc ipsa se legisse innuunt, reos infandi homicidij tanti Principis acclamarent Stratenses seu Stratianos, [Stratiana familia] dicerentq; præpotentem apud Brugenses hanc Stratensium familiam tunc floruisse: cum nullus antiquorum scriptorum, si eorum monumenta accurate legantur, vel minimam ista scribendi dederit occasionem. Erat Stratiana prope Brugas progenies, [B. Carolo Comiti grata:] eaque illustris & Carolo Comiti grata, cui vicinum vrbi Stratenum Dominium prope abbatiam S. Andreæ, quæ ex illo decerpta est, nomen peperit. Huic odio inueterato infesta atque inimica erat altera eaque admodum potens familia, [a qua diuersa Erēbaldina,] quam a suo genitore, vt mox patebit, Erembaldinam appellamus. Dißidia crescebant in aliquod intestinum bellum. Stratena domus ab Erembaldinis oppugnata & vastata fuit, & violata Comitis auctoritas. Euocatis ad iudicium ferendum Optimatibus Flandriæ, [rea necis B. Caroli.] declarati Stratenses insontes, Erembaldini rei, eorumq; aliqua domus deiecta. Quo facto Erembaldini in iram furoremq; acti, B. Carolum, tamquam Stratianorum protectorem, crudeliter mactarunt. Hoc posito vtramque familiam aggredimur continua rerum oppositione distinguere.

[23] Homicidas hosce quos Erembaldinos appellamus, scribit Abbas Sugerius, [Erat Erēbaldus de fœce seruilis conditionis.] infra num. 39 fuisse genere humiles, & de fœce conditionis seruilis: eosque de seruili conditione secundum suæ cognationis lineas fuisse, & ideo eos omnibus modis se a seruitute Comitis, qui ipsos suæ seruituti vendicabat, enixos subtrahere tradit Galbertus num. 12. Addit Gualterus num. 24 hanc primam visam fuisse interfectionis occasionem: hinc namque eos grauissima contra Comitem cœpisse exercere odia. Ex hac ergo seruilis conditionis fœce erat Erembaldus, a quo reliqui prognati. Galbertus num. 113 asserit Erembaldum de Furnis natum, [Furnis natus,] venisse Brugas, & factum Boldranni Castellani in Brugis hominem & militem, & sæpe adulterio abusum vxore Domini sui Castellani: illamque adulteram promisisse adultero suo Vicecomitatum, [homicidio & adulterio] si vir eius cito moreretur: vnde adulterum semper Domino suo machinatum mortem, in imperata a Comite expeditione facto noctis silentio in profundum Scaldis præcipitasse: reuersum ergo adulteram suam duxisse vxorem, & facultatibus domini sui emisse Vicecomitatum. Hæc Galbertus. [factus Castellanus Brugensis sub Balduino Insulēsi,] Vicecomitatus appellatur ipsa Castellani dignitas. Ast indicata expeditio Comitis, fuit Balduini Pij siue Insulensis, proaui B. Caroli Boni, qui in societatem belli a Godefrido Magno Lotharingiæ Mosellanæ Duce attractus, arma contra Henricum III Imperatorē sumpsit, & in Imperiali ripa Scaldis Einhamam arcem diruit, castrumque Gandense diu obsessum occupauit, & Cameracum Antuerpiamq; vrbes a se occupatas per pacem factam Henrico Cæsari restituit: vti illa leguntur apud Iacobum Meierum lib. 3. Annalium Flandriæ ad annos MXLVI, & ML. At Sigebertus bellum illud exorditur anno MXLVII eique per Victorem Papam anno MLVII finem impositum tradit: scribitque Balduinum Hagionensium Comitatum inuasisse, Hoium oppidum incendisse, Andouerpum obsedisse; contra vero Henricum Cæsarem, Balduino fugiente, Scaldim transiisse, & multos Flandrensium Primates intra vrbem Tornacum obsessos cepisse. E quibus tempus Baldranni Castellani Brugensis in Scaldim proiecti, & Erembaldi in eius locum suffecti satis superque ostenditur: penes quem eiusque posteros ea Castellani dignitas per annos octoginta māsit.

[24] Miræus libro 2 Donationum Belgicarum cap. 25 & in Notitia Ecclesiarum Belgij cap. 98 edidit donationem eiusdem Comitis Balduini Insulensis factam anno MLXVII, [cum ipso viuebat Athelardus de Stratis.] Indictione V monachis Bergensibus ad S. VVinocum: cui post Comitem Balduinum, eiusque coniugem Adelam, ac filios Balduinum & Robertum aliosq;, subscripserunt Erembaldus Castellanus de Brugis, Erkenbertus Præpositus, aliiq; multi, quorum nomina omisit Miræus. At Sanderus in Flandria illustrata, ac ditione Franconatus pag. 292 asserit hisce temporibus Stratianorum familiam potentem & opulentam fuisse, & memorari in litteris Balduini Insulensis ad annum MLXVII, de quibus egimus, Athelardum de Stratis cum Abbone de Rodanburch. Aliud Miræus in eadem Notitia cap. 112 profert diploma Roberti Hierosolymitani, quo Rainerum Præpositum Ecclesiæ S. Donatiani creat perpetuum Flandriæ Cancellarium anno MLXXXIX, cui post Rainerum Præpositum, & plures Canonicos aliosque subscripserunt Erembaldus Castellanus Brugensis & Rodbertus filius eius: item Athelardus de Stratis. Meierus sub initium libri 4 recenset præcipuos optimates, qui hisce temporibus floruerunt: inter quos leguntur Erenboldus Castellanus Brugensis, Albo, qui supra Abbo, Rodenburgensis, Adelardus Stratensis. En familiam Erembaldinam a Stratiana plane diuersam; & vtrāque magna apud Flandros existimatione florentem.

[25] Fuerunt Erembaldo quinque filij, memoratus ante Rodbertus seu Robertus ab obitu patris Castellanus Brugensis, [Erembaldi 5 filij,] Lambertus Nappin, qui duo primogeniti statuuntur, & ante necem B. Caroli defuncti; Bertulphus Præpositus S. Donatiani; Desiderius Haket etiam, vt infra ostendetur, Castellanus Brugensis; & Welfricus, siue Wlfricus, aut Guelricus cognomento Cnop. En varia cognomina Haket, Nappin, Cnop ab antiquis indicata, at nusquam de Straten aut quid simile innuitur: quod cognomen cum dominio permansit apud posteros Athelardi de Straten, [cū quibus vixit Thancmarus de Straten, aliiq; huius familiæ,] & fuerunt Thagmarus, siue Thancmarus, qui nō habuit liberos, tum Berenuoldus, aut certe alij anonymi, ex quibus fuerunt prognati nepotes Thagmari, de quibus infra agitur. Cum Robertus Hierosolymitanus in Terra sancta militaret, facto voto abbatiam S. Andreæ extrui per vxorem iußit in fundo de Betferkerca; ad illud illustre opus fuerat a Tagmaro de Straten, ante incitatus; qui etiam plurima bona eisdem monachis donauit; secundarius fundator habitus, vti ex antiquis huius monasterij monumentis ipsi descripsimus. Extat in Notitia Miræi cap. 125 diploma Baldrici Episcopi Nouiomensis & Tornacensis, quo anno MCV Indictione VIII condonauit altari de Betferkerca ius libertatis, ea conditione, quod monachi inibi constituantur. [Erembaldi filij Robertus Castellanus & Bertulphus Præpositus Brugis] Subsignarunt inter alios Berthulphus Præpositus, Robertus Castellanus, & Lambertus Nappin, tres fratres Erembaldo patre prognati. Item memoratus Tagmarus de Stratis. Quo artificio Bertulphus factus Præpositus fuerit, explicat Galbertus num. 92 his verbis: Poterat reminisci Bertulphus, quomodo violenter intrusus & viuenti Præposito Ledberto, viro honesto & propter Deum omnia patienti, superpositus, iniuste & contra Deum in templo Dei prælationem vsurpasset &c. At Robertus Castellanus Brugensis apud Sanderum lib. 1 Rerum Brugensium cap, 7 signat litteras Balduini (imo Balderici) Nouiomensis ac Tornacensis Episcopi, quibus ad annum MXCVI altare de Oostburch cum capella ipsum respiciente, sita in Isendica, datur Blandiniensibus. Verum quia Baldericus, Radbodone anno MXCVIII vita functo, creatus est Episcopus, in aßignato anno mendum est. Iterum apud Sanderum: Alius, imo idem, Robertus Castellanus Brugensis ad annum MCIX signat litteras Roberti Hierosolymitani donationis cuiusdam factæ cœnobio Formisellensi. Idem anno MCI confirmat priuilegia Ecclesiæ S. Donatiani. An recte? Meierus ad illum annum asserit priuilegia isti Ecclesiæ a Roberto Comite donata subsignasse Erembaldum Castellanum Brugensem cum Roberto filio, Athelardum Stratensem, aliosq;. Galbertus num. 113 inter filios Erembaldi statuit Robertum post ipsum quoque Castellanum secundo loco, [nepos VValterus Castellanus,] & dein post ipsum Robertum asserit filium eius Walterum, Castellanum tertio Vicecomitatus loco hæredem successisse. Andreas Chesnæus lib. 2 Probationum ad Historiam Genealogicam familiæ Gandensis & Gisnensis pag. 67 edidit partem litterarum Balduini Securis Flandriarum Comitis, quibus permutationem villæ d' Oosterseele ab Ecclesia S. Bertini pro alijs bonis factam confirmat anno MCXIII. Huic Donationi subscripsit inter alios Walterus Castellanus Brugensis.

[26] Verum eo admodum iuuene mortuo succeßit patruus eius Desiderius Haket, [dein Desiderius Haket, filius Erembaldi.] filius Erembaldi, ac frater Bertulphi Præpositi. Hic litteris eiusdem Balduini pro Ecclesia Formeselensi apud memoratum Chesnæum pag. 188 subscribit anno MCXV Haket Castellanus Brugensis: vti alijs litteris in fauorem eiusdem Ecclesiæ Formeselensis apud Chesnæum pag. 68 anno MCXVII Indict. X Hachet Castellanus Brugensis. Idem Chesnæus lib. 2 Probationum ad Historiam Genealogicam familiæ Bethuniensis pag. 19 edidit litteras Caroli Comitis, quibus anno MCXXII, confirmat priuilegia a decessoribus suis concessa Vuluerico Abbati S. Bauonis Gandensis Ecclesiæ, vbi inter testes est Haket Castellanus de Brugis. Et sunt hæc solius Haketi. Idem Comes Carolus Bonus, eiusque Buticularius, seu pincerna, VValterus cum Conone fratre dotant Aldenburgensem Abbatiam, & diplomati ea super re XVI Kal. Augusti anno MCXIX Indictione XII signato subscripserunt Bertulfus Brugensis Præpositus, [ab his Stratiani alij,] Desiderius Haket Castellanus, & Lambertus Nappin tres fratres ac filij Erembaldi: item Thancmarus de Straten & Berenuoldus de Straten. Consule Miræi Notitiam cap. 168. Dicto Berenuoldo nati videntur Walterus de Straten & duo fratres eius, paßim Thagmari nepotes dicti, quod patre horum mortuo cum ipso degerent in dominio suo de Straten, vti ex sequentibus constabit. Mortuo etiam Lamberto Nappin supererant filij, Burchardus, siue Borziardus, aut etiam apud Anonymum Danum Fromoldus cognomento Borchardus, & Robertus, eidem Anonymo Lambinus Morunnater dictus. Ex Roberto, dein Castellano nati sunt Walterus, quem Castellanum in iuuentute extinctum diximus, & Albertus, ac dein ex secunda coniuge Robertus paßim Puer dictus. Huic dominium fuit in Rauenscot in agro Brugensi in defensionem valde præmunitum, vt testatur Galbertus nu. 47. At Borziardus domum, quam muniuit, habuit haud procul Straten, aut forte in dominio Dominorum de Straten. Hinc odia, lites, & bellicæ irruptiones inter vtramque familiam cœperunt, [lites inter vtramque familiam:] & quia, vt ait Galbertus num. 15, Thancmari de Straten iustæ parti Comes fauebat; Berthulphus Præpositus vniuersos milites pretio, potentia & petitione acciuit in auxilium nepotum suorum contra Thangmarum, & quidem quingentos milites armigeros & pedites infinitos induxit, ferramenta & secures iussit deferri &c. In hac oppugnatione domicilij Thangmari occubuit teste Galberto num. 26 Robertus frater Borziardi, quem occisum suspicabantur ab Henrico de Locris, milite pro Dominis de Straten. Quid actum sit de Alberto, quem tertium Bertulphi nepotem memorat idem Galbertus num. 11 nusquam indicatur e vt videatur etiam occubuisse, dum cum copiosa & valida manu collecta (verba sunt Gualteri num. 28) omnem fere incursant circa regionem, domos infringunt, mobilia quæque diripiunt, pauperes expoliant, quosdam suspendunt, plerosque in ferro trucidant: & hæc absente in Francia Comite Carolo, qui Ipras reuersus, [Stratianes fauet B. Carolus,] e sententia Optimatum Flandriæ munitionem Borziardi curat euerti, incendi & funditus destrui. Intercessores pro Borziardo admittit Brugas reuersus; nouam ei domum, sed alibi extruendam addicit, procul a Stratena posseßione: eo quod, vti asserit B. Carolus apud Galbertum num. 16, vsque tunc iuxta Thancmarum manens, numquam nisi lites & seditiones cum rapina & cæde ageret. E quibus magna vtriusque familiæ potentia colligi potest.

[27] His peractis conspirant in necem Caroli Comitis sex principes factionis, [ideo ab Erembaldinis occisus:] quibus præerat suo consilio Bertulphus Præpositus, erantque Guelricus siue Wlfricus frater Præpositi, & huius duo nepotes Burchardus seu Burziardus, filius Lamberti Nappin, & Robertus puer, filius Roberti Castellani, sed satis inuitus ab alijs attractus, tum Isaac Præpositi consanguineus, Guilielmus Virouiacensis & Ingrasnus Esnensis. Ita cum Galberto Gualterus num. 34. Meierus tres adiungit factionis principes Robertum & Lambertum Nappin fratres Bertulphi, sed iam ante vita functos, & Guilielmum Lamberti filium, verum hunc ob altum antiquorum scriptorum silentium non arbitramur vnquam in rerum natura extitisse; & solum in fabulosis Flandrica scriptis lingua annalibus procreatum. Interempto die II Martij B. Carolo Comite manu impijßimi Borziardi, [domiciliæ Stratiana euersa.] eodem die, inquit Galbertus num 35, excursum fecerunt traditores illi in hostes suos, scilicet contra Thangmarum & suos apud Stratem, & repererunt oppida eorum vacua & curtes vacuas. Nam audito scelere, quod factum est in morte Comitis, timuerunt sibi, maxime quod defensorem suum perdidissent … Tunc traditores illi inuadentes tam oppidum quam curtem Thangmari, omnia arma & suppellectilem intro diripientes simul cum maxima rapina pecudum & vestium rusticorum villæ illius, atque sic rapina exercitata per totum diem in vespera redierunt. Hæc Galbertus testis oculatus asserit gesta in Straten, non, vt Meierus, in Orscampo, siue Oostcampo, procul inde prope nouam fossam Gandensem.

§ V Gesta vtriusque familiæ Erembaldinæ & Stratianæ post necem B. Caroli.

[28] Acceßit dein in defensionem Erembaldinorum, fratrum & nepotum suorum Desiderius Haket Castellanus Brugensis, quo duce suburbia a ciuibus munita fuisse tradit Galbertus num. 46. Contra eos arma sumpsit Geruasius Camerarius S. Caroli, [Erembaldini obsessi.] & VII Martij obsedit oppidum Rauenschot in defensionem traditorum valde præmunitum, & VIII Martij Roberto puero, cuius oppidum erat, frustra contra obsidentes excurrente, destructum est Rauenschot igne & armis, & iuxta Brugas domus Wlfrici Cnop fratris Præpositi, qui mortem Comitis iurauerat, combusta est. Ita Galbertus num. 47 & 48, qui dein tradit Geruasium intra suburbium susceptum IX Martij, traditores intra castrum obsedisse, quod Brugenses expugnarunt XIX Martij, vti dein inferius S. Donatiani templum. Tunc teste Galberto num. 74, nepotes Thancmari de Straten in domo Præpositi præfixerunt signa sua superbe & gloriose & potenter, & quidquid intus repererunt, quasi proprium possidebant, frumenta & vinum quod obtinuerant apud rus suum in Straten emiserunt. Verum ciues vas vini truncarunt, portas suburbij clauserunt, vt nemo aufugeret: [domus Bertulphi a Stratianis occupata,] clamantes Thancmarum & nepotes eius iure suspendi debere, eo quod eorum caussa Comes occisus, & Præpositus & eius nepotes obsessi, & plures de ipsorum familia interfecti & morte turpissima damnati fuissent. Et obsessi Castellanus Haket & Robertus puer alijque ex turri altiore annuebant brachijs & manibus obsecrantes, vt inimicos illos perderent, quorum caussa grauissimum nefas perpetratum: qui ita arroganter in domum Præpositi conscenderant, signa victricia affixerant, cum eo tempore, quo castrum expugnatum, dormirent domi & in rure suo, scilicet in Straten, quo sub tutela Principum abducti fuerunt. Captus XXIII Martij Isaac consanguineus Præpositi & suspensus. At XXX Martij Guilielmus Nordmannus declaratus est Comes Flandriæ, [varij varie puniti.] a quo in locum Desiderij Haket (qui Kalendis Aprilis e turri euasit & latuit Liswegæ apud generem suū) constitutus est II Aprilis Castellanus Brugensis Geruasius. Dein XI Aprilis Bertulphus Præpositus Ipris suspensus, & XIV eiusdem mensis occupatum est solarium templi S. Donatiani, eiusque turris dedita die XIX, & sumptum supplicium V Maij, quando VVlfricus frater Præpositi alijque XXVII complices e turri deiecti perierunt. Bursiardus dein suspensus est, & Robertus puer Casleti capite plexus.

[29] Anno sequente MCXXVIII assumpto in Comitem Theodorico Alsatio paullatim defecerunt Flandri a Guilielmo Nordmanno: [Theoderico Alsatio adhærent Brugenses,] cui adhæserunt Stratenses, etiam contra Brugenses, qui XXVI Martij pro excepto Theoderico excursum fecerunt ante domum Thancmari. At postridie summo mane Thancmarus & nepotes ipsius domum & mansiones proprias in Straten combusserunt, [Guilielmo Normanno Stratiani,] quia si hoc non fecissent, Daniel & Iuan cum suo Theodorico fecissent, vti ea testatur Galbertus num. 151 & sequente. Ast XI Aprilis nepotes Thancmari cucurrerunt super Brugenses apud Harenas, euocantes ciues ad militias faciendas: & XXIII Aprilis nepotes Thancmari incenderunt domum Fromoldi iunioris in Berenhem, & XII Iunij incenderunt domum vicinā castro Brugensi. At Castellanus Brugensis Geruasius occurrens, [captus VValterus Stratianus.] cepit Walterum nepotem Thancmari, per quem occasio & caussa seditionis & pugnæ totius originem habuit inter Borsiardum traditorem Comitis Caroli & Thancmarum. Ciues vero Brugenses manus præ gaudio complosas conferebant, quod captus esset Walterus, qui caput & principium fuit totius mali terræ nostræ, pro cuius dolis Carolus Consul traditus est, non quod ipse tradidisset, sed hostes suos Borsiardum & suos ad tradendum compulisset. Ita Galbertus num. 174 addens se hæc dicere secundum sensum vulgi, & secundum furorem animi illorum, qui modo captiuum Walterum præfatum suspendere (voluissent) aut nouo & inaudito mortis fine dissipassent, si Comes permisisset. Dein XI Iulij vt e vulnere conualesceret VValterus e captiuitate educitur, [Duo fratres Stratiani obsides dati.] factis obsidibus duobus fratribus, quos XXV die eiusdem Iulij liberauit VValterus in captiuitatem reductus, vt plenius Galbertus narrat: e cuius verbis secundum sensum & furorem vulgi, Walterus de Straten, caput & principium totius mali proclamatus, videtur perperam principibus factionis Erembaldinorum annumeratus, & occasionem dedisse hos appellandi Stratenses aut Stratianos.

[30] Mortuo ex vulnere adhuc eodem mense Iulio Guilielmo Normanno, pacificam Flandriæ posseßionem accepit Theodericus Alsatius, [Sub Theoderico Comite Thancmarus de Straten,] a Regibus etiam Franciæ & Angliæ approbatam: qui anno II Comitatus, Christi MCXXIX, confirmauit donationes monasterio Aldenburgensi factas: quibus cum alijs subscripsit Thancmarus de Straten, qui eodem modo subsignauit litteras donationum eiusdem Theoderici Comitis pro Abbatia Quercetana anno MCXXX. Videndus Miræus in Notitia Ecclesiarum Belgij cap. 139 & 168. Erat Thancmarus, siue Tachmarus, vir potentia & diuitijs clarus, qui successione prolis carens, bonorum suorum Christum constituit hæredem, ea conferens monasterio S. Andreæ: cuius deuotio intantum creuit, vt ibidem monachatum professus, [dein monachus S. Andreæ,] laudabiliter vixerit & sancte mortuus sit: vti ea ex relatione Henrici Zypæi dicti monasterij S. Andreæ Abbatis describit Sanderus in citata Flandria illustrata pag. 292. Ex quibus constat hunc Tangmarum alium recte a nobis constitui a Themardo Castellano Brugburgensi cum B. Carolo occiso. Apud eumdem Sanderum litteris dicti Theoderici Alsatij postmodum subscripsit Riquardus vander Straten, [alij Toparchæ de Straten.] alter forsan fratrum VValteri vander Straten, de quibus supra egimus. Alius etiam Richardus Dominus vander Straten anno MCCXXX vixisse traditur. Addit Sanderus toparchiam de Straten postmodum pertinuisse ad Costerios, Dudezelios, Halmalios, Ghistellanos. At Brugis didicimus nunc spectare ad Principem Chimacensem & Comitem Middelburgensem.

[31] Hæc de familia Stratiana dicta sufficiant: aliqua solum restant de Erembaldina seu proditrice dicenda. Paulus Æmilius asserit nulli coniuratorum temperatum nec noxiorum modo morte piacula cæsi Comitis expetita, [Figmentū de Erembaldina proditorum familia excisa:] sed quicumque aliqua necessitudine eos contingebant, atque adeo paullo notiores aut ferro pulsos, aut metu voluntarium sibi exilium longinqumque consciuisse, finitimis eos detestantibus, execrantibusque. Meierus addit apud quosdam memoriæ proditum, partem horum parricidarum patria extorres peruenisse in Hiberniam, permissuque Regis Angli, quamdam ibi coluisse insulam, nomine Gerinam, ibique in tantam excreuisse gentem, vt ipsi aliquando Regi ausi sint rebellare. In Flandria diruta fuere funditus eorum ædificia, adempta in perpetuum restituendi potestate. Agri possessionesque vniuersæ grauissimis damnatæ tributis, execrata damnataque in æternum progenies. Hæc Meierus, alijque eum secuti: quæ nobis plane improbantur, vti constat ex supra dictis de Guilielmo Iprensi filio Philippi Comitis, [Haket Castellanus, frater Præpositi,] sed res clarißima fiet in Desiderio Haketto Castellano Brugensi, fratre Bertulphi Præpositi, & patruo Burchardi seu Bursiardi. Hic mox, atque B. Carolus fuerat interemptus, in eius domum cum suis ad eam obtinendam conscendit, & fratrum nepotumque, atque aliorum coniuratorum protectionem tutelamq; suscepit: dein claues omnes B. Caroli de domo, de scrinijs & cistis, quæ in domo erant, cum alijs violenter extorsit, & in suam potestatem redegit. Quæ primo die facta narrat Galbertus num. 26 & 36. Cum alijs dein intra burgum inclusus obsessusq; in tanto aliorum odio fuit, vt quidam ex curte eius nomine Robertus, cursor & seruiens eius interceptus, fuerit in medio fori occisus & in paludes attractus. Admitti etenim ab Aldenburgensibus in nouum Comitem non potuit Guilielmus Normannus, quin promitteret & ipse & Rex, Haket Castellanum & reliquos traditores numquam deinceps hæredes fore in Comitatu Flandriæ, quæ apud eumdem Galbertum num. 51 & 89 leguntur. Impetrata interim ab obseßis fuit alloquij facultas: in qua perorauit Haketus pro omnium liberatione, reis efflagitans perpetuum exilium, sibi vero, Bertulpho Præposito, & Roberto puero, quos secum innocentes volebat, plenam securamq; libertatem. Respondit nomine multitudinis obsidentis VValterus miles, at nemine excepto omnes reos probauit: [reliquis proditoribus annismeratus,] Itaque deinceps, subiungebat, fidem & hominia, quæ hactenus vobis seruauimus, exfestucamus, damnamus, abijcimus. Finita responsione omnes arreptis festucis, exfestucauerunt illorum obsequium, hominium, fidem & securitatem. Ita Galbertus num. 64 & 65. At Kalendis Aprilis, vti asserit num. 86, feria sexta in die Parasceuæ Castellanus Haket a turri euasit solus, & transiuit apud Liswega, & ibi latuit cum filia sua, quam ibidem duxerat olim Miles magni generis & diuitiarum plenus. Expectabat enim ille fugitiuus, quid deinceps ageret. [e turri fugit:] Postridie in Sabbato sancto Paschæ in huius locum constitutus est Geruasius Castellanus in castro Brugensi.

[32] Memoratus Miles vocabatur Walterus Crommelin, siue Clomlijn: qui contra Guilielmum Normannum primus suppetias attulit Brugensibus teste Galberto num. 149 qui & gener Haket & filius Robertus superstites tempore Theoderici Alsatij fuerunt, & pacificam rerum suarum possessionem detinuerunt. Cuius rei illustria duo testimonia exhibet Andreas Chesnæus in Probationibus ad librum 2 Historiæ Genealogicæ familiarum Gandensis & Gisnensis. Hic cum pagina 70 protulisset litteras Theoderici Alsatij, quibus posseßiones Abbatiæ Gandensis S. Petri confirmauit, ista pag. 71 subiungit: [sub Theoderico Comite detinet rerum suarum possessionem,] Litteræ aliæ Theoderici Comitis Flandriæ, quibus curat sopire & penitus decidere, præsentibus præcipuis Baronibus suis, querelam inter Abbatem S. Petri & Haketum quondam Castellanum Brugensem, super eo quod intra ambitum parochiæ, quæ dicitur Liffinga, præfata Ecclesia ex antiquo Bercænas super littus maris possidet, quibus per maris alluuionem noua quædam terra conglutinata est & concreta. Hæc acta sunt sub sigillo & signo prædicti Comitis Theoderici. Testes Iuanus de Alost, Daniel de Tenremunda, Gerardus de Oldenarde, Wenemarus Castellanus Gandensis, Balduinus de Belle, Euerardus de Gant, Christianus de Gistella. Actum Brugis anno Verbi incarnati MCXXXIII. Hæc ibi. Ex nominatis Baronibus Iuanus de Alst, Daniel de Tenremunda & Castellanus Gandensis, cum suo singuli milite obsederant a X & XI Martij burgum Brugense, & cum alijs exfestucauerant Haketi Castellani aliorumque obsequium, hominium, fidem & securitatem, & modo ijdē Barones querelam de certa posseßione Haketi sopiunt & decidunt cum Comite suo Theoderico. Qualia de Haketi filio & genero adduntur apud eumdem Chesnæum eadem pag. 71 his verbis: [vti & Robertus eius filius, & VValterus Crommelin gener:] Litteræ eiusdem Theoderici Comitis Flandriæ, quibus sopit querelam, quæ erat inter Giselbertum Abbatem S. Petri Gandensis & Robertum filium Haketti quondam Castellani Brugensis & Walterum Crommelin generum eius super terra in Testrep & decima de Groede. Signum Theoderici Comitis, S. Iwani de Alost, S. Danielis de Tenremonde, S. Gerardi de Aldenarde, S. Rasonis Buttellarij, S. Theoderici Camerarij, S. Michaëlis Constabularij, S. Wenemari Castellani Gandensis, S. Ghisleberti Castellani de Berghes, S. Balduini Castellani de Lens, S. Walteri de Niuella, S. Balduini de Belle, S. Geruasij de Ythelhem, S. Euerardi de Gandt, S. Walteri Crommelin. Actum hoc Brugis Verbi incarnati anno MCXXXIII Indict. XI regnante Rege Ludowico in Francia, Theoderico principante in Flandria anno sui principatus VI. Hæc ibi. In memorata superius donatione eiusdem Comitis Theoderici anno MCXXX Abbatiæ Quercetanæ, subsignauit idem Haketti gener Walterus Clomlijn.

[33] Plura omittimus congerere, cum ex his satis colligamus sub Theoderico Comite factam fuisse άμνηςείαν, siue oblitterationem iniuriarum & præteritorum in perpetuum obliuionem: [Fabulosa formula proclamationis omittenda.] neque execratam damnatamq; in æternum mansisse eam progeniem, vti ex fabulosa formula proclamationis, quæ præforibus templi legitur, conati fuere probare Meierus, Marchantius, Lernutius; & hic quidem, quod die Veneris fingeretur Comes occisus, refert eam execrationem solitam fieri prima ac secunda die Veneris mensis Martij. At quia ex Gualtero & Galberto alijsq; antiquis scriptoribus B. Carolum die secundo Martij & feria quarta interemptū fuisse certo constabat, damnatio sexto Nonas Martij cœpta diuulgari, & si Meiero credatur, ad tubæ cantum, at per cornicinem execrari progeniem scripsit Marchantius. Quæ omnia viso hoc scripto melius omittentur, cum Deus prima Veritas tot confartis mendacijs non honoretur.

§ VI Series Castellanorum vrbis Brugensis & Præpositorum S. Donatiani, ad hanc historiam spectans, recte ordinata.

[34] Qvia posteriores scriptores nullam fere notitiam habuerunt Castellanorum & Præpositorum Brugensium, [Castellani tunc Brugenses,] de quibus iam egimus, eorum repeto catalogum: & fuerunt Castellani Boldrannus sub Balduino Insulensi circa annum ML. Erembaldus per annos quadraginta & plures, Robertus eius filius, tum Walterus dicto Roberto natus, Desiderius Hakettus Erembaldi etiam filius, quo deposito Geruasius Camerarius B. Caroli, & hoc defuncto Radulfus, qui & Geruasius de Praet subscripserunt anno MCXLIII litteris Theoderici Comitis pro Ecclesia S. Mariæ Trunchinensis. An hic secundus Geruasius fuerit prioris filius, num potius posterioribus occasionem aberrandi dederit dum illum de Praet cognominant, relinquimus alijs excutiendum. Degebat inter viuos eodem tempore Geruasius de Ythelhem iam ante relatus. Sandero Castellanus Geruasius, de Brugis cognominatur, quod etiam non admittimus. Nam idem Sanderus lib. 1 rerum Brugensium cap. 7 dum antiquos Castellanos Brugenses proponit, magnam inscitiam seriei ostendit: [alibi inepte relati,] Boldrannum ignorauit, Robertum præponit Erembaldo, & iterum tamquam alium subiungit, imo filium fuisse Erembaldi non prodit: vti ne que huius filium statuit VValterum, cui recte subiungit Haket, sed quis fuerit siletur: sed peßime illo submoto ad annum MCXX statuitur Arnulfus de Nielles vel Castellanus vel Castellanorum Brugensium affinis, memoratus in litteris Manassis Comitis Gisnensis & Emmæ vxoris. Litteras illas edidit Chesnæus in ante indicatis Probationibus pag. 39 sed Arnulpho alijsque testibus omißis. At mox pag. 40 & 41 inter testes profertur Arnulphus, siue Ernulphus, de Nieles ad annum MCXX & MCXXVIII, nulla prorsus addita aut dignitate Castellani aut affinitate cum Castellanis. Verum excluso Arnulpho fuisse Brugensium Castellanum Desiderium Hakettum ab anno MCXV ad annum MCXXVII ex supradictis certißimum est: cui tunc deposito succeßit Geruasius, & huic defuncto Radulfus.

[35] Indicauimus etiam Ecclesiæ Donatianæ Præpositos Erkenbertum, Rainerum, Ledbertum & Bertulphum: in cuius locum infra apud Galbertum num. 120 substituitur Rodgerus, anno MCLVII mortuus, vti ipsi in choro S. Donatiani in sepulchrali lapide legimus. Interim Sanderus lib. 2 Rerum Brugensium cap. 1 & ex eo Sammærthani tomo 2 Galliæ Christianæ in Episcopis Brugensibus ineptam seriem, licet accurate collecta dicatur, proponunt, [vti & series Præpositorum Brugensium.] & omisso Ledberto adhuc octo enumerant: & sunt hi: Erkenbertus, Rainarius, Bertulfus, Guido Cancellarius Bertulphus, Rodgerus, Arnulphus Stratensis, Rogerius. Ex his vnus idemque est qui alijs interpositis vt diuersi nominantur Bertulfus, & littera vna mutata Bertulphus ac Arnulphus Stratensis, quando Carolus Bonus fuit trucidatus: item vnicus est Rodgerus & Rogerius, perperam distincti: & vltimi obitus non debuit referri in annum MCXLVII, cum decem annis serius mortuum fuisse inscriptio sepulchralis indicet. Interponitur Guido Cancellarius, quia subsignauit fundationi Roberti Hierosolymitani factæ anno MCV Abbatiæ S. Andreæ. Verum non videntur litteras fundationis legisse, quas subsignasse Bertulphum Præpositum cum duobus fratribus supra diximus. Hugo Cancellarius de Rogia, Subscripsit ad annum MCXXX donationi monasterio Aldenburgensi factæ, non tamen ideo inter Præpositos Brugenses numerandus, etiamsi nullus Præpositus reperiatur dictam donationem subsignasse, quæ videri potest apud Miræum in Notitia Ecclesiarum Belgij cap. 139.

§ VII Cædes B. Caroli, ex Actis Ludouici Grossi Regis Francorum; auctore Suggerio Abbate.

[36] Egregie factum, quo nobilius ab adolescentia sua vsque ad vitæ limitem nullum perpetrauit, vitando fastidium, cum multa egeat, breui narratione memorare non quomodo, sed quid fecerit, significantes proposuimus. Famosus Comes vir potentissimus Carolus, [S. Carolus virtutibus ornatus,] de amita Domini Regis Ludouici, Danorum Regis filius, cum successisset iure consanguinitatis fortissimo Comiti Balduino Hierosolymitani Roberti filio; Flandriæ terram valde populosam tam strenue quam diligenter administrabat: Ecclesiæ Dei illustris defensor, elëemosynarum liberalitate conspicuus, iustitiæ tutor insignis. [a suis, ob superbiam a se castigatis,] Qui cum debitor honoris adepti, potentes quosdam, genere humiles, opibus elatos, dominio eius lineam consanguinitatis absentare superbe innitentes (erant enim de fæce conditionis seruilis) iudicio curiæ conuenienter satis repeteret; ipsi, videlicet Brugensis ecclesiæ Præpositus & sui, viri superbissimi, & famosi proditores, crudelissime ei insidiabantur. Cum igitur quadam die Brugas venisset, summo mane ecclesiæ Dei assistens, pauimento prostratus, librum orationum manu tenens orabat: cum subito Buchardus quidam, nepos Præpositi præfati, satelles truculentus, cum alijs de eadem sceleratissima radice, & alijs traditionis pessimæ complicibus oranti, imo Deo loquenti tacite retro cedit, & caute gladio euaginato collum terræ prostratum Comitis suauissime tangens, vt paullulum erectum ferientis gladio se inopinate dirigeret, [in templo occiditur,] ensem ei applicans, vno ictu impius pium, seruus Dominum sceleratissime detruncat. Qui autem astabant necis impiæ cooperatores, sanguinem eius sitientes, tamquam canes in relicta cadauera debacchantes, innocentem laniare gaudebant: summopere gloriantes, quod opere complere potuerant, quem conceperant dolorem, & quam pepererant iniquitatem. Et apponentes iniquitatem super iniquitatem, vtpote malitia sua excæcati, quoscumque Castellanos, quoscumque nobiliores Comitis Barones, [cum nonnullis ex comitatu,] siue in eadem ecclesia, siue extra in castro offendere poterant, infelicissimo miseræ mortis genere imparatos, nec confessos trucidabant. Quibus tamen prodesse valde arbitramur, quod pro fidelitate Domini sui taliter mactati in ecclesia orantes sunt reperti, cum scriptum sit: Vbite inuenero, ibi te iudicabo. [Ezech. 24 14.]

Comitem vero truces in ipsa ecclesia tumulantes (ne honorifice extra deplangeretur & sepeliretur, & pro gloriosa vita, [contra impios proditores,] & gloriosiore morte deuotus populus in eius vltionem incitaretur) ecclesiam ipsam speluncam latronum statuentes, tam ipsam quam Comitis domum ecclesiæ inhærentem muniuerunt, & quibuscumque paratis victualium alimentis, & seipsos exinde protegere, & terram sibi allicere summa superbia deliberant. Tanti igitur & tam scelerati horrore facti attoniti, qui his non assenserant, Flandriæ Barones lacrymabiles exequias persoluentes, notam proditionis euitant, dum hoc Domino Regi Ludouico, nec ei tantum, [a Baronibus Flandriæ: inuocatur Rex Franciæ:] sed fama volante per vniuersum orbem denuntiant. Rex autem, & amore iustitæ & consanguinitatis affectu, in vltionem tantæ proditionis excitatus; nec Regis Anglici, nec Comitis Theobaldi guerra detentus, Flandriam animosus intrat, vt nequissimos atrocissime perdat, toto animi & operis nisu exæstuat. Comitem Flandriæ Guillelmum Normannum, filium Roberti Hierosolymitani Normanniæ Comitis (ad eum enim iure consanguinitatis spectabat) constituit. Vt autem Brugas descendit, non veritus terræ barbariem, nec fœdam proditoriæ consanguinitatis lineam, ipsos proditores in ecclesia, & turre obsessos coarctat; victualia præter sua, [illos obsidet.] quæ diuino nutu eorum etiam vsui importuna repugnabant, prohibet. Vt autem fame, peste & gladio aliquantisper eos contriuit, ecclesiam relinquentes, turrim tantum, vt eos turris retineret, retinuerunt.

[37] Iam ergo de vita eis desperantibus, cum iam in luctum verteretur cythara eorum, & organum eorum in vocem flentium, nequissimus Buchardus sociorum consensu fuga lapsus, terram exire volens, [Supplicio afficiuntur Burchardus occiso Comitis,] nec valens, sola iniquitate propria prohibente, in firmitate cuiusdam amici & familiaris reuersus, interceptus Regis imperio, exquisito miseræ mortis genere, alta rota superligatus, coruorum, & alitum rapacitati expositus, desuper oculis defossus, & tota facie dilaceratus, inferiorum sagittis & lanceis & iaculis millies perforatus, miserrime interfectus, in cloacam proiectus est. Bertoldus vero caput iniquitatis cum similiter effugere decreuisset, cum huc illucque satis licenter deambulasset, sola superbia reuersus, (dicebat enim: Quis ego, aut quid ego sum?) etiam capitur, [Bertulsus Præpositus,] & Regis arbitrio expositus, merita & miserrima morte est damnatus. Furcis enim cum cane suspensus, quoties canis percutiebatur, in eum iram retorquens, totam faciem eius masticando deuorabat: aliquando etiam, quod horribile dictu est, stercorabat. sicque miseram vitam, miserior miserrimo, morte perpetua terminauit. Quos autem in turre incluserat, multis angustijs ad deditionem cogens, sigillatim vnum post alium coram suis fractis ceruicibus deiecit. [alij e turre deiecti,] Quemdam etiam eorum, Isaac nomine, timore mortis in monasterio quodam tonsoratum, demonachatum patibulo affixit. Potitus itaque Brugensi victoria Rex cum suis, Ipram peroptimum castrum contra Guillelmum Bastardum proditionis fautorem, vt & in eum vlciscatur, accelerat. Brugenses tam minis, [Guilielmus Iprensis e possessionibus deiectus.] quam blanditijs, directis ad eos nuntijs, allicit. Dumque Guillelmus cum trecentis militibus ei obuiat, altera pars regalis exercitus in eum irruit, altera ex obliquo alia porta castellum audacter occupat, eoque retento Guillelmum a tota Flandria exhæredatum exterminat. Et quia proditione ad possidendam Flandriam aspirauerat, merito in tota Flandria nihil obtinuit. His ergo, & diuersis vltionum modis, & sanguinis multi effusione lota & quasi rebaptizata Flandria, Guillelmo Normanno Comite constituto, Rex in Franciam, Deo auxiliante, victor remeauit.

[38] Dicitur amita Ludouici Regis, mater B. Caroli Adela, soror vterina Berthæ filiæ Florentij primi Comitis Hollandiæ, quæ nupta Philippo I Regi Francorum, [Mater B. Caroli quomodo amita Ludouici Regis.] peperit illi dictum Ludouicum. At Gertrudis mater Berthæ mortuo primo suo marito Florentio Comite, iterum nupta fuit Roberto Frisoni, ex qua hic genuit Robertum iuniorem Hierosolymitanum, Adelam matrem B. Caroli & Gertrudem matrem Theoderici Alsatij, dein Comitis Flandriæ. Ceterum quæ de cane adduntur in supplicio Bertulphi, ita narrat Galbertus num. 94. Iprensium turba furens in mortem Præpositi canis viscera contorserat circa collum eius, & os canis ad os eius iam vitalem spiritum expirantis opposuerunt, æquiparantes cani ipsum & facta ipsius.

VITA
auctore Gualtero Archidiacono Ecclesiæ Morinorum.
Ex III MS. codicibus & editione Iacobi Sirmundi.

Carolus Bonus, Comes Flandriæ, Martyr (B.)

BHL Number: 1573

Avctore Gvaltero Archidiacono.

PROLOGVS.

Domino suo & Patri merito sanctitatis, totius reuerentia deuotionis excolendo a Ioanni sanctæ Taruanensis Ecclesiæ Episcopo, frater Gvaltervs, dignationis eius inutilis seruus, debitum omnimodæ subiectionis obsequium.

[1] Præcepit humilitati meæ auctoritas reuerenda paternitatis vestræ, vt, quia his nostris temporibus horrenda nimis a nefandis hominibus in partibus istis perpetrata sunt crimina, vniuerso mundo execrabilia; & in vltionem eorumdem formidanda multum diuinæ iustitiæ eminuerunt iudicia, pro eorum immanitate æquissima retributionis lance ponderata: & hæc omnia quantum præteritis generationibus inaudita, tantum præsentibus mirabiliora, sicut gesta sunt, cuncta stylo percurram, & ad notitiam posterorum scribendo transmittam. Quæ omnia ideo scribi, [Vita scripta ad amorem Dei bonis, timorē malis ingerendum:] & scripto futuris temporibus manifestanda seruari, decreuit prouidentia vestra, vt eis lectis vel auditis, & boni, tanta superni Iudicis æquitate considerata, in amorem ipsius ardentius excrescant; & mali, tam terribili diuinæ vltionis iudicio cognito, per timorem ipsius a sua se prauitate compescant. Accessit etiam vestræ iussioni, Domini Goscelini Decani & fratrum nostrorum amica mihi & omni cum honore semper suscipienda petitio: cui in cunctis Deo placitis obtemperare feruente opto desiderio. Vestræ igitur sanctitatis auctorite & fraterna cogente caritate, aggrediar (ipso qui linguas infantium facit disertas adiuuante, ac meæ ariditatem linguæ rore suæ gratiæ irrigante & irrigando fœcundante) quod iniungitis agere: virtute magis fretus obedientiæ, quam eius, quam nondum adeo, vt id audere debeam assequutus sum, litteralis scientiȩ.

[2] Conabor autem, quia etiam sic placet vobis, omni næuo falsitatis & vulgaris incerto opinionis euitato; simplici tamen, vt potero, quæ acta sunt narratione referre: quatenus & superfluis verborum phaleris, & rhetoricorum ornamentis colorum exquirendis minus intentus, fastidiosam sic caueam prolixitatem, vt nec nimiæ breuitati studens, earum, quas vel ipse vidi, vel virorum veracium testimonio indubitanter cognoui, rerum lectoris cognitioni dumtaxat necessariam occultare inueniar veritatem. b Et, vt facilius elucescat omne quod dicitur, totam sequentis seriem Opusculi, [inserta ad claritatem capita.] compendiosis comprehensam titulis, numeris singulorum paginæ præfixis, disposui designare: quo videlicet lectori cæca quodammodo pagina tædium nequaquam pariat, & ad inueniendum quod quæritur expeditior aditus pateat. Quod si singula naturali non perstrinxero ordine, lectorem precor nequaquam id moueat: sed & posteriora cum se intulerint, opportune aliquando anticipando præmittere, & priora liceat ordine artificiali quandoque recapitulando subiungere: dum tamen, vbi exegerit ratio, satis appareat, quid quo gestum sit tempore.

[Annotata]

a Mortuum esse B. Ioannem anno 1130, 27 Ianuarij, necdum triennio a cæde S. Caroli elapso, diximus supra § 1.

b Hæc periodus in editione 3 Suriana vltro omissa est: nos capitum titulos huic præfationi subiunctos indicamus, ac postea more nostro distinguimus, ipsis tamen auctoris capitibus margini adscriptis.


INDEX CAPITVM.

De tempore & loco mortis Caroli. Cap. I.
De martyrio patris eius, & morte fratris eius, & primordiis virtutum Caroli. II.
Memoria probitatis Roberti iunioris. III.
De reuersione eius ab Hierusalem & morte. IV.
De prouectu filij eius Balduini. V.
De defectu eiusdem & sepultura. VI.
De substitutione Caroli. VII.
De tempestate guerrarum oborta. VIII.
De eadem auxilio Dei sedata. IX.
De mansuetudine eius, & aliorum elatione. X.
Qualem se correptoribus & subditis exhibuit, & pauperibus. XI.
De seueritate eius erga superbos ac barbaros, & sagacitate in caussis. XII.
De peruersorum malitia aduersus eum excitata. XIII.
De Præposito Brugensi, & domesticis eius. XIV.
De calumnia seruilitatis. XV.
De inimicitiis Burchardi & Tangmari. XVI.
De conditione treugarum & infractione earum. XVII.
De querela Tangmari & contumelia Præpositalium. XVIII.
De rapina Præpositalium absente Comite. XIX.
De reuersione Comitis & vindictæ deliberatione. XX.
De destructione munitionis Burchardi. XXI.
De legatis a Præposito ad Comitem missis pro Burchardo. XXII.
De furore Præpositi, & suorum, & nequitia legatorum. XXIII.
De coniuratione eorum, & quod Comiti non potuit persuaderi. XXIV.
De eleemosyna Comitis, & oratione, ac interfectione. XXV.
Comparatio sceleris perfidorum & sceleris Iudæorum. XXVI.
Commendatio martyrij Comitis. XXVII.
De morte Castellani & filiorum eius & Gualteri. XXVIII.
Præpositales corpus eius alibi decernunt tumulari. XXIX.
De contracto sanato. XXX.
De populi veneratione & Præpositi obduratione. XXXI.
De sepultura corporis eius. XXXII.
De obsidione Brugensium. XXXIII.
De fuga Isaac & latebra eius. XXXIV.
De vulgatione eius, & monachatu, & captione, & interitu. XXXV.
De obsidione aucta, & munitione irrupta. XXXVI.
De effugio Præpositi & latibulis ipsius. XXXVII.
De proditione eius & morte XXXVIII.
De pugna Guidonis & amborum irrisione. XXXIX.
De fuga Burchardi, & miraculo in naui. XL.
De proditione ipsius. XLI.
De comprehensione eius & patibulo & morte. XLII.
De perturbatione post mortem Comitis & pace. XLIII.
De aduentu Regis & ordinatione Comitatus. XLIV.
De impedimentis regiæ dispositioni obuiantibus, & Comitis processibus. XLV.
Brugensium deditio, & miraculum in alimentis, & Ecclesiæ purgatio. XLVI.
De miraculo in corpore Comitis ostenso, & eo tumulato. XLVII.
De expeditione regali, & traditione Yprensi. XLVIII.
Guillelmus capitur, Ypra incenditur, Flandria subigitur. XLIX.
De supplicio dedititiorum Brugensium. L.
De improbitate Ingrasni, & fuga. LI.
De Guillelmo Virouiacensi, & fuga eius. LII.
Conclusio libelli. LIII.

PARS I
Acta B. Caroli in iuuentute sub Flandriæ Comitibus Roberto Frisio, & Roberto iuniore: iter Hierosolymitanum.

Cap. I.

[3] Anno itaque Verbi Incarnati MCXXVII, Indictione V, [Carolus Comes 2 Martij anno 1127 occisus,] sexto Nonas Martij, terræ nostræ pace sublata, quiete turbata, deleta honestate, extincta omni fere felicitate mortalium; guerrarum, laborum, turpitudinum, & totius infelicitatis detestabile cœpit exordium. Eodem enim ipsius anni die, in vnius vita multorum vitæ periclitatæ: & ex vnius indebita morte, multorum iusto Dei iudicio mortes debitæ terribili quadam generatione sunt propagatæ. [Ps. 108.14] Tunc namq; secundum Prophetam in memoriam rediit iniquitas patrū nostrorum in conspectu Domini, & antiqua peccata nostra noua cœperunt vltione feriri: vt, in cuius manu post Deum hactenus constiterat salus populi; eo de medio sublato, manifeste daretur intelligi, quod diuini iam in publicum prodiret censura iudicij, quæ prius latuerat in occulto præscientiæ Dei. Ipso enim die in plurimorum perniciem execrabili quorumdā scelere interfectus est Brugis in ecclesia S. Donatiani Carolus Comes Flandriæ, filius a Canuti Martyris, Regis quondam b Daciæ, & Adelæ Reginæ; quam postea duxit vxorē Rogerius Dux Apuliæ. [filius S. Canuti Regis Daniæ:] Vt autem interfectionis eius occasionem, & cælestis vindictæ animaduersionem, in mortis eius auctores terribiliter exertam, euidentius possimus ostendere, narratiunculæ nostræ exordium paullo superius libet repetere.

Cap. II.

[4] Pater ergo ipsius Rex prædictus, postquam suorum perfidia, [quo occiso] in ea, ad quam timore mortis confugerat, c occisus est ecclesia, Domino per eum operante signa & prodigia, [fertur ad auum, Robertum Frisonem, Comitem Flandriæ,] inter Martyres computatus apud Dacos, ex tunc & hactenus in magna veneratione est habitus. Regina vero cum hoc filio suo paruulo ad patrem suum d Robertum, strenuissimum e Marchionem, f Roberti quondam Francorum Regis ex filia g Adela nepotem, cognomento h Frisonem, & matrem nobilissimam Gertrudem clara i Saxonum stirpe progenitam, [a matre Adela,] in Flandriam reuersa; ibique aliquanto tempore morata, memorato Duci k Rogerio a parentibus est nuptum data. Cui & filium nomine l Guillelmum peperit, qui patri defuncto in Ducatum successit, & honorem acceptum, [dein nupta Rogerio Duci Apuliæ,] morum ingenuitate ac strenuitate, multipliciter nobilitauit. Sed audito vnici sui germani exitu, primum quidem inconsolabiliter dolere, deinde etiam ipse cœpit letaliter languere. Qui vt se periclitari cognouit, m Salernitarum Archiepiscopum & Troianum Episcopum aduocauit, [ab huius filio donatæ Sedi Apostolicæ] atque quod antea, dum incolumis esset, fecerat, eorum quoque testimonio desiderans confirmari, quidquid mobilium vel immobilium in terra possidere videbatur, beato Apostolorum Principi Petro, eiusque Vicario sanctissimo Papæ n Honorio, ex cuius ore sacro hoc ipsum frequenter audiui, iure perpetuo possidendum delegauit, ac deinde in confessione Domini ab hac luce o migrauit.

[5] Hic autem noster Carolus annis pueritiæ transactis adultus, postquam militiæ cingulum accepit, p Hierusalem sanctam, sepulcrum Dominicum visitaturus, deuotus adiuit; [iuuenis militat in Terra sancta:] ibique aduersum Paganos fidei nostræ inimicos arma ferens, Christo Domino aliquanto tempore strenue militauit, & ei, cui præ omnibus seruiendum esse prudenter aduertebat, suorum primitias laborum & actuum dedicauit: mox diuina ordinante dispositione, ad auunculum suum Robertum q iuniorem Marchionem, in Flandriam reuertitur, & ab illo eo, [redit in Flandriā:] quo talem iuuenem decebat, honore suscipitur.

Cap. III.

[6] Cuius gloriosi Principis quia mentionem nunc incidenter fecimus, operæ pretium videtur esse, vt quædam eius virtutum insignia vel breuiter commemoremus. Hic est enim Robertus ille Comes inclytus, [ad consobrinum Robertum Comitem,] superioris Roberti Frisonis filius, qui audito illo sancti & omnium Sanctorum memoria recolendi r Claremontensis Concilij decreto; de venerabili scilicet Dominicæ Passionis & Resurrectionis loco a Paganorum manibus eruendo, & Christianæ fidei vindicando; continuo vxorem & liberos, postremo cuncta quæ in mundo possidebat, Christi Domini seruitio postponenda, Euangelice doctus iudicauit, & Crucis eius in humeris baiulando insignia, ac ipsius etiam corporalia qua poterat sequendo vestigia, illud Apostolicæ Sedis mandatum tota fidei adimplere constantia, cum s aliis quos eadem inspirauerat gratia, alacriter properauit. In qua expeditione, & vrbium terræ illius, [virum strenuum in expugnatione Antiochiæ & Hierusalē:] præsertim t Antiochiæ & sanctæ u Hierusalem expugnatione, innumera fortitudinis & probitatis suæ præclara dedit indicia: quorum nonnulla illa, quæ de gestis Francorum Hierusalem pro Christo expugnantium scripta est, comprehendit historia. Ex qua ad laudem eius hoc solum hic satis est commemorari, quod ob inuincibilem animi constantiam ab ipsis quoque Arabibus ac Turcis x Georgij filius scribitur appellatus.

Cap. IV.

[7] Igitur incredulis nationibus manu Domini valida debellatis, & in sancta ciuitate Arnulfo Patriarchatus honore, Godefrido Duce regni diademate sublimatis, y Domino prosperante in propria remeauit, & terram suam reliquo vitæ suæ tempore magna insignis modestia feliciter gubernauit.

[Annotata]

a Colitur S. Canutus Rex Daniæ Martyr, 10 Iulij, quo occisus est: ad quem diem varia eius Acta dabimus. [S. Canutus senior, & iunior,] Ex huius S. Canuti fratre Erico Bono, itidem Rege Daniæ, natus est S. Canutus Lavvardus Rex Obotritorum & Dux Slesvvicensis, occisus 7 Ianuarij, quo die eius gesta illustrauimus.

b Daciam pro Dania passim scripsere omnes istius temporis auctores. Petrus Abbas Cellensis lib. 8 ep. 19, [Dacia pro Dania.] quæ est ad Archiepiscopum Lundensem: Vestra Dacia remota est a nostra Francia, & mox: Species illi vna & in Dacia & in Francia.

c Anno Christi 1086, in ciuitate Ottonia, siue Othensia, in ecclesia S. Albani Martyris Britanni; cui 22 Iunij sacer est.

d Inuasit Robertus Comitatum anno 1072, de cuius genealogia & erepto vi Comitatu plura a Galberto proferuntur, [Robertus] num. 109 & seq.

e [Marchio Flandriæ.] Comites Flandriæ, olim Marchiones dicebantur, quod limitem regni Franciæ occiduæ protegerent.

f Hic est Robertus filius Hugonis Capeti, cui anno 997 defuncto successit & vixit vsque ad annum 1031.

g [Adela vxor Balduini Pij.] Adela nupta est Balduino Pio, siue Insulensi anno 1027, & eo mortuo Sanctimonialis facta vixit in monasterio Messinensi prope Ipras a se fundato, ibidem anno 1079 defuncta. Ab hac auia suamater S. Caroli appellata est Adela.

h Friso, seu Frisius cognominatur, quod præter Hollandiam eo tempore adhuc sub nomine Frisiæ continerentur Zelandia, [Robertus cur dictus Friso aut Frisius] & huic vicina ditio quatuor Ambactorum, nunc Flandriæ adiuncta, quæ loca a patre suo acceperat, huic a Cæsare Henrico anno 1057 data: vti tradit ad eum annum Meierus. Galbertus num. 110 Robertum Consulem aquaticum ideo appellat. [& Aquaticus.]

i Viduam Florentij I Comitis Hollandiæ duxit anno 1063, & tutor priuigni sui Theodorici factus, Hollandis Frisiisq; præfuit, [Gertrudis vxor] vt vel ideo aliis videatur cognomen Frisij acquisiuisse. Dicitur Gertrudis filia Hermanni, siue Heymanni, Ducis Saxonum, quem Ægidius a Leodio Aureæ vallis monachus Bernardum appellat. Mortua est Gertrudis anno 1113, Furnis sepulta.

k Rogerius filius Roberti Guiscardi Nordmanni, felici expeditione contra Saracenos notissimi. [Rogerius Dux Apuliæ.] Roberti obitum refert Baronius ad annum 1085, alij citius, serius Parisius. At dicto anno 1085 mense Octobri præfuisse Rogerium indicat oblatio facta Ecclesiæ Salernitanæ S. Sophiæ apud Vghellum tomo 7 Italiæ sacræ in S. Alphano Archiepiscopo Salernitano. Mortuum esse Rogerium anno IIII tradit ex Petro Diacono Baronius num. 15.

l Guilielmus Dux Apuliæ & Calabriæ creatus a Paschale II & Gelasio II. Consulendus Baronius ad annum 1114 & 1118.

m Is est Romualdus ordinatus an. 1121 mense Septembri, mortuus an. 1136 21 Ianuarij: de quo plura Vghellus.

n Honorius II consecratus anno 1124 21 Decemb. mortuus 1130 16 Februarij. Hinc discat Lector, quare Papa Rogerio Siciliæ Comiti initio negarit titulum Ducis Apuliæ.

o 26 Iulij eodem anno 1127, quo S. Carolus erat occisus. Consule Falconem Beneuentanum in suo Chronico.

p Postquam hæc anno 1099, intercepta fuit: hinc illi, Comiti postea constituto, regnum Hierosolymitanum oblatum tradit Galbertus num. 9.

q [Robertus iunior,] Iunior dictus, quia cum patre 17 circiter annos rexit Flandriam, ast hoc anno 1094 mortuo, solus præfuit.

r Habitum id concilium est anno 1095 mense Nouembri, instigante B. Petro Eremita.

s [iter in Terram sanctam:] Primus a Guilielmo Tyrio lib. 1 cap. 17 refertur Hugo Magnus, frater Philippi Regis Francorum, secundus Robertus Comes Flandrensium … octauus Godefridus Dux Bullonius. Roberti iter describitur lib. 2 cap. 16 & deinceps. vti etiam apud Tudebudam aliosq; huius expeditionis scriptores.

t Capta est Antiochia an. 1098, 3 Iunij, cuius muros inter primos ascendisse Dominum Flandrensium Comitem & D. Tancredum, [Antiochia capta,] quorum doctrina ceteri regebantur, scribit Tyrius lib. 1 cap. 21.

u Expugnata est Hierosolyma an. 1099, 15 Iulij, feria 6. hora 9. Tyrius lib. 8 cap. 18. [& Hierosolyma.] Ingressi sane statim post Ducem Godefridum sunt Flandrensium Comes & Dux Normannorum. Hinc Robertus Hierosolymitanus cognominatur.

x Tudebodus lib. 4 refert pugnam cum Turcis initam, præeuntibus Duce Godefrido. & Flandrensi Comite Rotberto & Hugone Magno, quando illis e cælo ductores fuerunt SS. Georgius, Theodorus & Demetrius, [Robertus cur S. Georgij filius?] & territi Turci ceperunt fugam vt vel hinc potuit dici ab his S. Georgij filius; quod etiam notatur in MS. Chronico monasterij S. Andreæ ab ipso fundati.

y Tyrius lib. 9 cap. 13. His ita gestis Deo amabiles, Deoque deuoti Principes, Domini Normānoruam & Flandrensium Comites, consummato feliciter assumptæ sibi peregrinationis itinerario ad propria redire disponunt.

PARS II
A Balduino Comite, Flandriæ oblata B. Carolo: eiusque susceptio.

Cap. V.

[8] [Roberto Meldis mortuo,] Post prælibatam autem Caroli nostri susceptionem breui tempore euoluto, in Francia apud vrbem Meldorum paucis diebus a ægrotans obiit, & in monasterio B. Vedasti, ciuitate Atrebatum magno cum luctu vniuersorum sepultus, filium suum, quem ex nobilissima coniuge sua b Clementia susceperat, [relictus Balduinus filius hæres:] Balduinum adolescentulum hæredem reliquit. Qui non multo post a Rege c Ludouico muneris militaris, & paternæ hæreditatis donum adeptus, Domini Caroli præcipue consiliis vsus, & institutionibus instructus, ad tantam fortitudinis & strenuitatis eminentiam in breui excreuit, vt omnibus probitatem eius attendentibus appareret mirabilis, & finitimis quibusque non solum Comitibus ac Ducibus, sed ipsis quoque Regibus omnino fieret formidabilis. Cuius sicut virtus supra modum ætatis eius subitaneis incrementis enituit; sic occulta Dei dispositione cœptis eius obuiante, diu durare non potuit. Eo enim tempore d Guillelmum exhæredatum, filium scilicet e Roberti Comitis, filij Guillelmi Regis Anglorum, cognomento Pileati (quem videlicet Robertum ex Mathilde Regina præfati Roberti Frisonis germana, [conatur recuperare Normanniam pro suo consanguineo:] sicut & fratres eius Guillelmum & Henricum genuerat, quemque idem frater eius Henricus Rex Anglorum captiuum tenebat) ipsum, inquam, Guillelmum adolescentem in sui tutelam patrocinij susceperat, & armis eius militaribus instruxerat. Et, quia ei hæreditatem suam Normanniam, patruo ipsius, qui eam post patris ipsius captionem obtinuerat, totis renitente viribus restituere proposuerat, grauibus eam & crebris incursionibus infestabat. Cuius iam partem magnam cum oppidis & munitionibus sibi subegerat: reliquam fere omnem, ipso Rege Henrico nec armorum fortitudine, nec opum amplitudine defendere valente, gladij sui timore mirum in modum contremiscere cogebat. [Prou. 21. 30] Sed vere, vt ait Propheta, Non est fortitudo, non est consilium contra Deum: vere solus potens est, qui omnium potentiam quando vult, & quomodo vult, adnihilare potens est.

Cap. VI.

[9] Cum enim tanta ageret, & multo maiora disponeret, scuto ipsius, vt aiunt, ictu aduersi cuiusdam militis fronti eius eliso, & ex ipsa illisione modico in eo, quo salutiferum Crucis signum imprimi consueuerat, loco, tumore oborto, totum illud tantæ potestatis, quod quasi in montem magnum tam cito excreuerat, culmen citius detumuit, [læditur:] & sicut fumus ad modicum parens euanuit. Nam medicorum cura quotidie in peius proficiente ægrotare cœpit, & tandem in villa f Rosilaria monachatus habitum summa cum deuotione, humilique supplicatione adeptus, cum illo, quo circiter decem mensibus fatigatus fuerat languore, anno Domini MCXIX XV. Kal. Iulij vita defecit, [anno 1119 moritur:] & ad g monasterium S. Bertini delatus, cum immenso omnium Procerum terræ fletu & miserabili planctu, ante altare sanctæ Crucis tertiodecimo Kal. eiusdem mensis sepulturam accepit.

Cap. VII.

[10] Verumtamen, quamuis matre sua cum quibusdam aliis assentientibus ob amorem h Guillelmi filij Comitis i Philippi, filij prælibati Roberti Frisonis (qui neptem ipsius Comitissæ vxorem k duxerat, [postposito Guillelmo Iprensi,] quemque ipsa filio succedere maxime optabat) plurimum renitente, antequam ab hac luce migraret, hunc virum gloriosum, de quo agere proposueramus, Carolum, [Carolus substituitur Flandriæ Comes] cuius probitatem prius & industriam in multis sæpe probauerat, sibi ipse l instituerat, eique rerum omnium summam regendam ac disponendam tradiderat: cui etiam prius nobilem puellam Margaretam, m Rainaldi Comiti Claremontensis filiam, [(ante ducta vxore)] matrimonio copulauerat, & n Comitatum Ambianensem cum castello o Incrensi donauerat. Quæ omnia non tam illius iuuenis, quam superni Iudicis æstimauerim gesta ordinatione: qui iuuenilis animi & maturis consiliis minus idonei voluntatem, quo voluit, occulta sua inclinauit inspiratione. Scriptum quippe est, Cor Regis in manu Domini, & quo voluerit inclinat illud. [mira Dei prouidētia.] Nisi enim hæc ita fieri Diuini decretum arbitrij ordinasset, nequaquam apud illum talem animum vnius dilectio, trium & hoc matris & consobrini ac consobrinæ amori præponderasset. [Prou. 21. 1] Quod etiam consequentium signis euentuum euidentissime declaratum est. Nam quis, rogo, tantos bellicarum fluctus procellarum, contra eum enormiter exaltatos, tanta velocitate deiecit, nisi qui huius hominis ministerio ad tempus tranquillitati prouidere voluit eorum quos fecit? Vnde Psalmista, Statuit procellam eius in auram & siluerunt fluctus eius. [Ps. 106. 29]

[Annotata]

a Prudenter auctor dissimulat necis tanti viri occasionem, scilicet quod in bello Normannico, de quo mox agitur aduersus Anglos dimicans, ad vrbem Meldensem ad Matronam fluuium ex equo lapsus, oppressusq; tertio post die decesserit. [Robertus quando mortuus.] Annum mortis 1111 arbitratur Meierus, at diploma anno sequenti 1112 ab eo signatum ostendit Oliuerius Vredius de Sigillis Comitum Flandriæ pag. 9 eoq; annoobiisse statuit: quo adhuc anno Balduinus filius signauit diploma pro monasterio Alciacensi in Artesia apud Miræum in Notitia Ecclesiarum Belgij cap. 128.

b Clementia erat filia Guilielmi & soror Stephani Principum Burgundiæ, soror item Guidonis Archiepiscopi Viennensis, anno 1119 creati Pontificis Romani, assumpto Calisti II nomine.

c [Clementia vxor.] Hic est Ludouicus VI, Grossus cognominatus, Balduini consobrinus, natus matre Bertha, sorore vterina iam dicti Roberti Hierosolymitani & matris Caroli Comitis Franciæ ab anno 1108 ad 1137. [Ludouicus Grossus.]

d Hic est Guilielmus Normannus, qui a cæde S. Caroli factus est Comes Flandriæ.

e Robertus secundogenitus Guilielmi Conquestoris Regis Angliæ, 6 Septembris anni 1087 mortui, ab eo Normanniam obtinuit, [Robertus filius Guilielmi Conquestoris.] & vna cum Comite Flandriæ & aliis Antiochiam & Hierosolymam expugnauit: interim fratre seniore Guillielmo Rufo Rege Angliæ absque liberis 2 Augusti anno 1100 vita functo, regnum Angliæ inuasit fratrum vltimus Henricus I, festo Assumptionis B. Mariæ coronatus: quo adhuc anno Robertus in Normanniam reuersus, regnum Angliæ, sibi vti seniori debitum, frustra repetiit, & anno 1106 in prælio victus & captus est, & sequenti anno oculis priuatus, miseri anno 1134 extinctus. Quæ apud Matthæum Parisium alios leguntur.

f [Rosilaria.] Oppidum satis amœnum Flandriæ in ditione Iprensi versus Brugas, aliquibus Rollarium dictum, Carolo Caluo Roslar in terra Menapiorum. Flandris Rousselare, Gallis Roullers.

g In vrbe Audomarensi situm.

h In altera Vita Wilhelmus Iprensis dicitur, & ipse in diplomatis apud Vredium in Genealogia Flandrica pag. 147 se Wilhelmum de Ipra, & Wilhelmum filium Philippi Comitis appellat, a Sugerio aliisq; bastardus, spurius & nothus cognominatur. Mater ignobilis, [Guillelmus Iprensis.] quæ lanas carpere, dum viueret, non cessaret dicitur a Galberto num. 77. Quæ si Marchantius legisset, non tanto conatu dixisset legitimo eum matrimonio prognatum fuisse.

i Hic passim Philippus Comes Iprensis aut Loënsis dicitur, & Lo ipse vicum suæ possessionis appellat apud Vredium in Probationibus ad Genealogiam Flandricam pag. 146. [Philippus Iprensis aut Loënsis.] Est Loa in agro Furnensi, vbi illustris Abbatia, cui varia ab eo donata indicat diploma eius apud Miræum in Notitia Ecclesiarum Belgij cap. 114.

k De filio Roberto Loënsi ex eo matrimonio prognato egimus supra.

l Hinc illo adhuc viuo anno 1117 subscribit Carolus consanguineus & successor Comitis Balduini. Ita Vredius in Sigillis Comitum Flandriæ pag. 10.

m Rainaldus natus est patre Hugone Comite Claromontensi, & matre Margarita, [Rainaldus socer B. Caroli.] cui sorores sex fuerunt: ex his Felicia nupta Sanctio Regi Aragoniæ, Adelada mater Bartholomæi Episcopi Laudunensis, adiutoris S. Norberti, in fundanda Ecclesia & cœnobio Præmonstratensi. De hac stirpe ex historia MS. restaurationis Ecclesiæ Laudunensis agit Andreas Chesnæus lib. 2 Genealogiæ familiæ Castellionensis cap. 6. pag. 18 in Probationibus, vbi Carolus præclarus ille Flandrensium Comes appellatur.

n Fuerant ante Comites Ambianenses Ingelramnus eiusq; filius Thomas, [Ambianū.] Codiciacenses dicti. Sed quod hic ob sceleratam vitam esset a Ludouico Rege deiectus, odio exacerbatus in B. Carolum semper fuit, vt infra dicitur.

o Castrum Encres a Balduino Comite donatum fuisse Carolo Consobrino suo anno 1115, legimus in Auctario ad Chronicon nostrum MS. Sigeberti Gemblacensis ad annum 1164 deducto. [Incra.] Est Incra, siue Encra in eadem cum Ambiano Picardia versus Artesiam ad amnem cognominem, qui prope Corbeiam Sommonæ miscetur, Albretti nomen nuper inditum in odium Itali Conehini, qui inde Marchionis titulum habuerat.

PARS III
B. Caroli animus generosus, in malos seuerus in bonos & miseros beneuolus, maxime tempore famis.

Cap. VIII

[11] Et enim, postquam eo, quo præmissum est ordine, istius gubernacula terræ regenda suscepit, continuo Clementia Comitissa, prætaxatam ob caussam cæca stimulata inuidia, Louaniensi a Duci, quorundam etiam Procerum terræ sibi suffragante perfidia, [Bello impetitur a Duce Louaniensi,] matrimonij fœdere se sociauit: & pactum concordiæ, quod inter Carolum & eam filius eius Marchio Balduinus in vltimis agens composuerat, dissipauit: ac marito sibi cum b Comite Montensi annuente, & Rege Franciæ Ludouico, occulte tamen, vt a multis putatum est, [Comite Montensi, Rege Franciæ,] cœptis eius fauente, de finibus Flandriæ, cuius circiter duodecim oppida tunc ipsa tenebat, eum expellere parauit.c Hugo quoque Comes S. Pauli, cognomento Campus-auenæ, hac suæ malitiæ exercendæ opportunitate perspecta, [& Comite S. Pauli:] antiqua & inueterata prius contra eum odia renouare, & partes sibi terræ contiguas incursare, & tam incendiis quam rapinis vehementius solito cœpit more suo omnia deuastare.

Cap. IX.

[12] His ergo omnibus in exterminium eius vnanimiter conspirantibus, [Diuina protectione victor,] & sæuos guerrarum tumultus circumquaque in perniciem nostræ gentis excitantibus; ipse, qui occulto suæ virtutis iudicio dissipat consilia gentium, reprobat autem cogitationes potentum, & reprobat consilia Principum, prospexit de excelso sancto suo: [Ps. 72. 10] Dominus de cælo in terram aspexit, vt audiret gemitus compeditorum, & solueret filios interemptorum. Fideli namque suo Carolo, & contra eos bellandi imperterritam confidentiam, & vniuersos debellandi insuperabilem propitius concessit potentiam. Omnis enim ille bellorum circumfrementium strepitus, quanta suscitatus fuerat superbiæ feritate, tanta in breui repressus est victoriæ celeritate. Mirabiles siquidem elationes maris, mirabilis in altis Dominus. [Psal 92. 6.] Neque enim tam mirandum arbitror, [cogit aduersarios pacem petere:] quod tantorum motus Principum, & eos pertinacissime insurgentes in breui represserit, quam quod vniuersis illis, absque omni fere sanguinis effusione, summum sui terrorem incusserit; in tantum vt post qualescumque pacis conditiones ab eo impetratas, nullus eorum rebellionem vel semel reparare, aut id de se suspicandi tenuissimam dare occasionem ausus fuerit.

[13] Comitissa itaque, & infelicius iam Ducissa, inopinatis viri successibus pressa, pacem ab illo petere, [oppida 4 recipit:] & quatuor oppidorum suorum, scilicet d Dichesmudam, & e Bergium, f Ariam, & S. Venantium ei g guerpire coacta est. Et quæ prius per guerram disposuerat aliena iniuste obtinere, suis magna ex parte amissis, reliquo contenta didicit pace gaudere. Ipse tamen ei, sicut omnibus fidem integram conseruauit, & cum omni honore eam deinceps & humanitate tractauit.

[14] Hugone vero in sua proteruia perseuerante, S. Pauli castrum postmodum sibi traditum destruxit, [castrum S. Pauli destruit:] & munitiones omnes in planitiem redegit, & ipsum in posterum quietius degere, & agriculturæ, quam prius circumquaque debacchando inhibuerat, operam dare inuitum coëgit. Sed postea, vt dicunt, necessitate in voluntatem commutata, hic ipsum visus est libenter amplecti, & quamdiu idem Princeps aduixit, commodius arbitratus est pacis securitate gratulari, quam rapinarum & incendiorum iacturis turbare & turbari.

[15] h Gualterum quoque Hesdinij Comitem, consueta fatuitate & vecordia, [Comitem Hesdinij pellit:] etiam ipsum rebellionem parare, & cum Hugone conspirare deprehensum, non solum castro, sed & patria expulit, & alium ei i successorem statuit. Verum, vltimo vitæ suæ anno eius misertus, redditus aliquos competentes ei concessit, ad sustentationem necessariam victus. Comitem quoque Montensem, & Thomam Comitem k Codiciacensem, partes nostras pro viribus inquietare consuetos, tanta strenuitate perdomuit, [Comites Montensem & Codiciacensem domat:] vt non tantum ab iniuriis aliis inferendis temperarent, sed & sibi fortuitu illatas, vellent nollent, quieti tolerarent. Sic ergo vniuersa perturbatione guerrarum auxilio Dei sedata, in conspectu eius siluit terra.

Cap. X.

[16] Qua pacis tranquillitate potitus, qualem se quantumque exhibuerit, verbis explicare nequaquam sufficio. Deo namque deuotus, cunctis seruis eius, [reuerēs erga viros Ecclesiasticos & Religiosos,] Ecclesiarum videlicet Prælatis, & quibuslibet l Religiosis, omni se humilitate substernebat, & eorum mādatis reuerenter obediens, correptiones, quibus eum pro loco & tempore redarguendum arbitrabantur, patienter & humiliter sustinebat, [ab iis se admoneri permittit:] & emendationem in posterum & cautelam tota cum mansuetudine promittebat. Quod idcirco in eius moribus magis nobis laudabile videtur, quia hoc in aliis non solum huius mundi, verum etiam Ecclesiasticæ dignitatis primoribus, raro & difficile inuenitur. Quorum plerique postquam alicuius vel modicæ fuerint potestatis culmen adepti, & a subiectis quibuslibet inceperint honorari, naturalis mox conditionis & propriæ fragilitatis obliti, & quasi quodam fastigio vanitatis elati, ceteros despiciunt, quos naturæ sibi ordine æquales minime recognoscunt. Sapientiores se & probiores omnibus credunt, quos dignitatis sorte præcedunt. Qui dum mundi voluptatibus dediti, vitiorum sordibus inquinantur; & superbiæ tumoribus inflati, inaniter eleuantur; reprehensionibus quorumlibet corrigi omnino dedignantur: quibus etiam frequenter asperantur magis quam emendantur. Sicque, dum nec Deum nec homines metuunt, velut equi effrenes in vitia per præceps ruunt. Et vt qui in sordibus sunt, secundum Scripturam, amplius sordescant, tremendo omnipotentis agitur iudicio, vt non solum eis, quæ reprimat, desit correptio, sed & plerumque, quæ vitia nutriat, adsit adulatio: dum videlicet subditi, quæ ab ipsis perperam aguntur, non solum non reprehendunt; verum etiam, vt laudetur peccator in desideriis animæ suæ, laudant sæpe placendi studio, quæ rectitudinis zelo vituperare debuerunt. [Apoc. 22. 11] Vnde & Ezechieli dictum est, Linguam tuam adhærescere faciam palato tuo, & eris mutus, nec quasi vir obiurgans, quia domus exasperans es. [Ezech. 3. 26] Et per Prophetam: Popule meus qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt. [Esai. 3. 11]

Cap. XI

[17] Verum hic noster Marchio venerabilis Carolus suis correptoribus manfuetum se & humilem exhibebat, & frequenter etiam gratias agebat; [eorum se precibus commendat:] & vt auxilium ei diuinum, quomodo id quod dicebant operaretur, suis precibus impetrarent, deuota supplicatione petebat. In quo nimirum non tam hominibus quam Deo, cuius ipsi legatione funguntur, se obtemperare ac deferre arbitrabatur: sciens & prudenter aduertens, quod ipsius ore Veritatis in Euangelio dictum est: Qui vos audit, me audit; & qui vos recipit, me recipit. [Luc. 11. 16] Ecclesias etiam & suæ potestatis homines, secundum prauam aliorum Principum consuetudinem, exactionibus quibuslibet non solum non grauabat, [exactiones minuit:] sed publicis omnium vtilitatibus intente prouidendo multipliciter releuabat, omnibusque in commune pij more patris sollicite prouidebat.

[18] Quod sane vel per hoc probari potest, quia cum illis m duobus annis ante mortem ipsius præteritis, terræ sterilitas & messium raritas magnam alimentorum penuriam induxisset; [ob sterilitatem redditus agricolis condonat:] ipse agricolis suorum reddituum, vnde ipse viuere & familiam suam alere debebat, magnam partem misericorditer condonauit: & non tantum superfluas, sed & plerumque necessarias ceruisiarum confectiones & potationes prorsus ad tempus interdicendo, & parcitatis modum immoderatis imponendo, [potationes interdicit:] necessariam vniuersis vitæ sustentationem paterna solicitudine prudenter procreauit. Decreuit etiam, vt quicumq; venalem faceret panem non vnum, vt fieri solebat, sed duos quamlibet paruos singulis nummis distraheret, [pretium panis minuit:] vt pauperi cuiuis nummum forte non habenti, vel obolo emendi facultas suppeteret.

[19] Quid, oro, faceret de maximis, qui tanto pere prouidebat de minimis? Tempore quo, quia multos esse videbat egenos, per singulas curtes suas, quas multas habebat, eos deputauit centenos, & de suo quotidianam eis stipem administrari imperauit. Præterea in quacumque vrbe, oppido, vel villa esset, innumeri quotidie ad eum confluebant: quibus ille alimenta, nummos, [stipem pauperibus erogat:] & vestimenta propriis præcipue manibus distribuebat: adeo vt apud Ypram vno die septem millia octingentos panes eum erogasse, ipsorum qui affuerunt memoria prodiderit. Neminem enim frustratum a se recedere patiebatur, [etiam proprias vestes donat:] vestesque etiam, quibus pretiosis admodum vtebatur, sibi detractas eis frequenter largiebatur. Audierat enim Euangelicum illud, Beati misericordes quoniam ipsi misericordiam consequentur. [Matth. 5. 7 & 25. 40] Et illud: Quod vni ex minimis meis fecistis mihi fecistis. Quorum miseriis ita afficiebatur, vt, cum eos in aliquo vexari vel affligi videret, ex totis eis visceribus condoleret, implens & ipse pro modo suo quod Apostolus ait de seipso: Quis infirmatur, & ego non infirmor? quis scandalizatur, & ego non vror? [2. Cor. 11. 29] Ne autem in his omnibus quasi de tanta liberalitatis excellentia pro singularitate notabilis censeretur, alios quoque ad ipsum pietatis opus non solum exemplo, [alios excitat ad idem præstandū.] sed etiam exhortationis verbo crebro inuitabat. Aiebat enim tantam regni Dei comparandi opportunitatem piis fidelium mentibus prorsus nequaquam esse negligendam: sed ideo ad præsens in benedictione seminandum, vt de benedictione in futuro metant vitam æternam.

[Annotata]

a Est is Godefridus Barbatus, seu Iunior, Comes Louaniensis, cui Henricus IV Imperator, Henrico Limburgensi ob rebellionem capto & exauctorato, Ducatum Brabantiæ & inferioris Lotharingiæ itemque Marchionatum Antuerpiensem anno 1116 donarat. Mortuus is est anno 1140 & Affligemij sepultus, relictis ex Ida priore coniuge quinque liberis.

b [Godefridus Dux Brabantiæ.] Erat tunc Comes Montensis, siue Hannoniæ, Balduinus III, Balduino Hierosolymitano & Ida natus, cui debebatur Flandria, vt nepoti Balduini VI, Comitis Flandriæ.

c Hugo Candauena in prædicto MS. Auctario Sigeberti, e castro Encres anno 1115 pulsus, quod datum B. Carolo diximus, [Hugo Comes S. Pauli.] cum anno 1117 Flandriam rapinis & incendijs vastaret, obsedit castrum S. Pauli Balduinus Comes, sed Eustathio Comite Boloniæ mediante reconciliatus est. Post obitum B. Caroli subscripsit diplomati, quo Guilielmus Nordmannus Audomaropoli 17 Aprilis susceptus (vt Galbertus tradit 107) consuetudines vrbis approbauit apud Chesnæum in Genealogia familiæ Bethuniensis lib. 2 Probationum pag. 21. Apud Galbertum num. 154 adhæret Theoderico contra Normannum 30 Martij anni 1128. At teste Anselmo Gemblacensi in Chronico, anno 1131 oppidum & ecclesiam S Richarij in pago Pontiuo combussit. Interim quod Campus-Auenæ aut Candauena cognominetur, Ianus Lernutius in Vita B. Caroli scribit, rumorem ad eum peruenisse ex Hannonia, in arce Auenniana plurimos prædones sedem fixisse sub Hugone Comite arcis hærede, quam arcem D. Pauli vulgo nuncupabant &c. Est Auenna, siue Auesna, oppidum Hannoniæ in confinibus Picardiæ, sed quid ad B. Carolum, cum nihil dominij haberet in Hannonia? Agitur hic de Fano S. Pauli, Artesiæilli tunc subiectæ oppido, quod Atrebato octo milliaribus, sex Audomaropoli distat.

d Dichesmuda, Dicasmuda & Dicimuda, nunc passim Dixmuda, Ipras inter & Neoportum.

e Bargium alijs & Bragium, vulgo Berga S. Winoci, nota prope Dunkercam ciuitas.

f Aria munitissimum Artesiæ oppidum haud procul Lisa fluuio, cui in Flandria vicina adiacet Fanum S. Venantij.

g [Guerpire.] Guerpire, seu Werpire, e Teutonica voce Werpen, id est, proijcere deriuatum, quod iactu festucæ ius dominiumq; transferretur & abdicaretur: ita terra feodalis legitime vendita & guerpita dicitur in miraculis B. Bertiliæ a nobis in Addendis ad 3 Ianuarij editis. Vide plura apud Vossium de Vitijs sermonis lib. 2 cap. 23.

h Hesdinum, siue Hesdinium, antiquum hodiernæ Artesiæ oppidum, suos olim habuit Comites. Ex his anno 1065 Walterus Comes, (forsan huius auus) subscripsit diplomati Comitis Gisnensis apud Chesnæu n in hac familia. Dein Ingelramus, siue Ingelramnus, [Comitatus Hesdioij.] Comes Hesdiniensis Ecclesiam monasterij Alciacensis a barbaris destructam anno 1072 restaurauit, & anno 1079 ratificauit donationes huic monasterio factas. Hunc auunculum Gualteri asserit Balduinus Comes Flandriæ in diplomate anno 1112 signato, redditque ei terram suam, vt sæpius rebellasse videatur.

i Anselmus Comes de Hesdino memorato ante pro Audomarensibus diplomati Guilielmi Normanni anno 1127 subscripsit, forsan expulso Gualtero substitutus.

k Codiciacum, seu Cociacum, vulgo Coucij, in agro Laudunensi,olim pertinuit ad Archiepiscopos Remenses a Rege Chlodoueo donatum S. Remigio: in hoc Thomas a Ludouico Grosso obsidendus, [Cociacensis Comes.] ad mortem sauciatus, Regique præsentatus, Laudunum deportatus, spiritum reterrimum, diuinæ expers Eucharistiæ, exhalauit, homo perditissimus, Deo & hominibus infestus, qui nec Clero timore Ecclesiasticæ vltionis, nec populo aliqua humanitate pepercit, omnia trucidans, omnia vastans. Quæ aliaq; eius scelera describunt Sugerius & Guido Abbas Nogentinus tractatu de nece Galdrici Episcopi Laudunensis.

l Iperius capitulo 41 parte 2 ista huc referenda tradit: Erga Deum & viros ecclesiasticos ac Religiosos sic fuit humilis & deuotus, vt sæpe rogaret eos, [Pietas Comitis erga Ecclesiasticos & Religiosos.] quod eum tempore & loco de suis defectibus reprehenderent, & pro eo Deum exorarent. In curia sua Religiosorum, & Ecclesiarum caussas primo semper expediri fecit, dicens: Quod hi, qui seruitio Dei inuigilant, non deberent in curia Principum teneri. Vnde semel contigit, vel hunc Ioannem Abbatem ingredi curiam Comitis in die Epiphaniæ, cui Comes ait: Domine Abbas, quis pro vobis hodie cantat magnam Missam hac sancta solennitate in Ecclesia vestra? Abbas inquit: Domine sunt in monasterio centum monachi, vnde poterit ab aliquo probo viro celebrari. Et Comes: Debebatis in tanto festo in Collegio vestro cum psallentibus psallere, & cum prandentibus epulari, & monachos vestros recreare, qui in Dei seruitio laborauerunt: nam ad hoc parentes nostri vobis redditus assignauerunt. Domine, ait Abbas, necessitas me cogit, nam miles quidam nos opprimit. Respondit Comes: Suffecisset hoc mihi per chartam, vel nuntium intimari; nam meum est defendere, & vestrum pro me Deum exorate. Et vocato milite, dixit ei: Per fidem quam teneor Balduini Prædecessoris mei, aio: Si plus de hoc audiero, faciam te bulliri, sicut ille fecit militem viduam deprædantem. Sic miles destitit, & Abbas redijt consolatus.

m Anselmus Gemblatensis ad annum 1125. Hiems asperrima sex hebdomadibus continua & valde noxia. Fames valida vbique, multis vti iusque sexus pereuntibus.

PARS IV
Occasio odij in B. Carolum concitati.

Cap. XII

[20] Verum, vt secundum eumdem Apostolum omnibus omnia fieret, sicut humilibus mansuetus, sic superbis apparebat seuerus; illos videlicet agnina lenitate demulcens, istos leonina seueritate deterrens. [1 Cor. 9. 22] [Seuerus in superbos,] Quorum etiam illas, quibus pauperes opprimere consueuerant, calumnias iniustas, tanta rigoris districtione coërcebat, vt & secundum Prophetam egenos de manu peccatorum liberaret, & prauorum malitiam, [oppressores pauperum,] ne supra modum sæuiret, refrænaret: vt, quam non temperabat amor iustitiæ, saltem reprimeret timor vindictæ. [Psal. 81. 4.] Barbarorum autem, maritimas Flandriarum partes inhabitantium, indomitam ante id temporis feritatem, [& barbaros rixatones:] humanum, posthabito Dei timore, assuetam crudeliter fundere sanguinem, mira seueritate coërcuit. Signa quoque, quibus in sublime leuatis ad pugnas in id confœderatos accersirent, quæque ob insaniam nimirum bellandi furentium a Bacchas lingua illa vocare solebant, prorsus erigi vetuit. Ab vniuersis autem earenus aut amabatur aut timebatur, vt in tanta efferæ multitudine gentis vix aliquis inueniretur, qui statutis eius, publicam ob vtilitatem promulgatis, vel in minimo contraire tutum arbitraretur.

[21] Veritatis autem & iustitiæ quantus æmulator fuerit, hinc colligi potest, quod in promissis implendis efficacem, [sagax in caussis diiudicandis;] & in caussarum meritis indagandis omnino se studebat exhibere sagacem. Nec ei in hoc deerat gratia Dei, qua instruente, quæcumque tractanda essent negotia, mirabili subtilitatis acumine examinabat: & iniquitatem deprehendens & reprehendens, æquitatem vero exaltans & defendens, iustitiam in cunctis pro viribus exaltabat. [primo Clericis & Religiosis vult satisfieri:] In quibus omnibus hunc ordinem sæpius obseruabat, vt, si quando Clerici vel monachi religiosi necessitate aliqua cogente, in curia eius caussas agere haberent, eorum ante alia & querelas audiret, & caussas terminaret, & sic demum ad alia se tractanda conuerteret. Indignum namque prorsus & incongruum iudicabat, vt qui lectioni vacare debent vel orationi, curiæ vel huiusmodi negotiorum immorentur actioni, iuxta quod Apostolus ait: Nemo militans Deo, implicat se secularibus negotiis. [2. Tim. 2. 4]

Cap. XIII

[22] Cum ergo his & aliis multis vir inclytus polleret virtutibus, quibus enumerandis vel explicandis non sufficit omne quod dicimus; bonis eius studiis quanto amplius boni delectabantur, tanto magis mali torquebantur: [Odium incurrit malorum,] quippe cum eius probitate, eorum quibus inuidebant, vitam muniri; & suos viderent & dolerent conatus impediri. Et quia in aliorum perniciē nequitia eorum, timoris ipsius catenis impedita, non permittebatur pro voluntate grassari; eius sibi videbantur salute periclitari: & quidquid alienis videbant accrescere, suis commodis arbitrabantur deperire. Quibus nimirum cupiditatis incentiuis, & rapacitatis aculeis incitati, prius quidem inuidere, deinde occulta aduersus eum odia exercere, & sic demum detractionibus linguas laxantes, iusti vitam caninis dentibus lacerare cœpere. In quo nimirum patrum suorum Iudæorum rite sequebantur vestigia, qui Dominum Saluatorem eadem persequi probantur malitia, quam tanto ante commemorauit Propheta, dicens in eorum persona: Circumueniamus iustum, quoniam inutilis est nobis, & contrarius operibus nostris. [Sap. 2. 12.]

Cap. XIV.

[23] Erat illis temporibus Præpositus quidam Brugensis, Bertulfus nomine, [Bertulphi Præpositi,] Archicapellanus & Cancellarius totius Flandrensis curiæ: qui cum immensas, arridente sibi seculo, congregasset diuitias (quippe qui & ex paterna hæreditate, & Principum, Caroli scilicet & antecessorum eius, liberalitate, possessiones haberet amplissimas) ne quid temporalis ei deesse videretur prosperitatis; propinquorum, [ob rerum nimiam abundantiam,] amicorum & hominum suorum, quos innumerabiles habebat turba magna sibi obediente, culmen adeptus est maximæ potestatis. Quibus omnibus nimium exaturatus, in superbiam miser est eleuatus. Quod profecto, vt fidenter arbitror, gratia Dei protegente, ei nequaquam contigisset; si bona Dei creatura, ad viaticum hac in valle lacrymarum nobis concessa, humiliter vti, non autem ordine peruerso, frui ac delectari voluisset. Exstirpa, bone agricola, spinas de terra cordis mei, vt in eo, si non centesimum vel sexagesimum aut vt minus tricenum, afferat fructum semen verbi tui. Exaudi me cum illo sapiente tuo deprecante te: Tantum victui meo tribue necessaria. [Prou. 30. 8] [Genes. 28. 20.] Et sicut optat Patriarcha Iacob, panem ad edendum, & vestimentum quo operiar. Cum autem, vt ad propositum redeam, omnibus istius mundi bonis floreret lucis huius filius, [typho superbiæ inflati,] diuitiarum affluentia potentiam, potentia vero parturiuit ei & peperit superbiam. Qua elatus ceteros despiciebat, & tumore nimio inflatus iam sese non capiebat. Et quia, qualis paterfamilias, [nepotum & domesticorum eius:] tales sunt & domestici eius; nepotes & domestici eius, quos nimis carnaliter contra suam salutem infelix nutriebat & diligebat, dum prodiret quasi ex adipe iniquitas eorum, eadem qua ipse peste laborare cœperunt.

Cap. XV

[24] Accidit autem, vt quidam miles nobilis aduersus alium nobilem in curia Comitis de b treugarum infractione c placitaret, & ille, nota ei seruilis conditionis obiecta, eo quod consanguineam illius Præpositi, quæ ancilla Comitis esse diceretur, vxorem duxisset, respondere vt libero refutaret. [arrepta nota seruilitatis quasi per calumniam obiecta consanguineæ:] Quamobrem omnis illa Præpositi cognatio etiam intolerabili aduersus Comitem Carolum & militem illum exarsit ira. In omnes enim hæc redundare videbatur calumnia. Caussa ergo hæc diu quidem ventilata, sed tandem tali est ratione terminata, vt illa, quæ notata fuerat matrona, duodecima d nobilium manu libertatem suam personaliter assensu Comitis euendicaret, & querela Comitis in reliquam illam parentelam salua maneret. Huius ergo calumniæ talis suspensio Domino Carolo prima fuisse visa est interfectionis occasio. Hinc namque grauissima contra eum cœperunt exercere odia.

Cap. XVI

[25] Serpens itaque ille antiquus, & humani generis inimicus, hanc suæ malitiæ exercendæ opportunitatem speculatus, medium se malignantibus & superbientibus statim ingessit; & quia in ipsorum mentibus, qui se Regem gloriatur super vniuersos filios superbiæ, sui thronum regni collocauit; alium eis, quo sæpius irretirentur & deiicerentur, laqueum callidus præparauit. Quidam enim e Burchardus nepos Præpositi illius, filius videlicet Lamberti fratris eius, [inter Burchardum nepotem Præpositi & Thancmarum post exortas inimicitias,] homo nimis elatus, & in oculis suis magnus aduersus Thancmarum vicinum suum (qui in eleemosynis pauperibus & præcipue monachis expendendis, magnum, vt ferebatur, studium habebat) & nepotem eius Gualterum, graues, licet minimis ex caussis ortas, exercebat inimicitias, & ex vtraque parte cædes hominum faciebant non minimas. Sed cultor Dei Carolus treugarum conditiones ab eis sæpe pro potestate sibi a Domino commissa exigebat, & ad pacem etiam inuitos crebro compellebat: [pacem conciliat:] in eorum studens numero inueniri, quibus promittitur ipsa Veritate dicente: Beati pacifici, quoniam filij Dei vocabuntur. [Matth. 5. 9]

Capvt XVII

[26] Verum Præpositus & sui, qui sibi validiores & superbiores videbantur, ad tutelam alterius partis eum intendere suspicabantur: & quia male sibi conscij liuore mentis interius torquebantur, quod ad communem vtilitatem facere laborabat, ad suam depressionem fieri querebantur. Itaque inuidia stimulante incitati, ira sæuiente exasperati & superbia inflante elati, [ob hostilem irruptionem in alium factam,] Thagmarum inopinatum, & gratia treugarum nihil aduersi formidantem, ex improuiso, fœdere pacis destructo, inuadunt, & curte inferius irrupta, in superiorem eum munitionem anxie satis confugere compellunt, virgulta succidunt, & cuncta in inferioribus reperta dissipant, demoliuntur, & pessumdant. Qua iniuria Thagmarus accepta, querelam Comiti non iniustam depromit, [maleuolos in ius euocat:] damnum sibi non sine contemptu illius illatum, seque grauiter periclitatum exponit. Illi vero a Comite die & loco determinato in caussam vocati, contemptum contemptui superaddere, quam vel per responsalem suam absentiam excusare, elegerunt.

Capvt XVIII

[27] Quam quidem iniuriam vir prudens patienter dissimulauit, & eos interim expectare, & ad correctionem tanti excessus leniter adhuc inuitare deliberauit. Qui cum postea Brugis Præpositum super omnibus his familiariter conuenisset, [contemptū dissimulat:] & modeste satis, vt ei moris erat, corripuisset, & ille tam ex sua quam suorum parte omnem emendationem in crastinum spopondisset, [admonet:] nihilominus neglexit, & nec ipse venit nec eos ad satisfactionem adduxit. Sed Comes iterum & iterum prouocatus, licet in despectum sui omnia fieri non dubitaret, [patienter emendationem expectat:] æquanimiter ferens, etiam tunc in contumaces iustam depromere vindictam dissimulauit, & emendationem iterum longanimiter expectauit.

[Annotata]

a Baccha etiamnum lingua Belgica bake dicitur, & est specula, pharus signum vel vas littorale, [Baccha.] pro nocturno nauium accessu.

b Treugæ, induciæ seu fides temporaria hosti data, a Græcis posterioribus τρὲβα, [Treugæ.] & τρεύα dicta. Germanis treuvve, fides.

c Placitare, id est disceptare, litigare, iudicio experiri. Ita Vossius lib. 4 de Vitijs sermonum cap. 16, [Placitare.] vbi hunc locum adducit.

d De vtriusque familiæ controuersia actum est § 4 & 5.

e Hinc arreptam occasionem fingendi Eleemosynarium B. Caroli fuisse supra dictum est.

PARS V
Publica latrocinia e consilio Baronum a B. Carolo compressa.

Capvt XIX

[28] Sed hæc frustra. Etenim patientia ipsius abutentes, & eius occasione in reliquum sibi impunitatem promittentes, in deterius superbia impellente prolapsi sunt, [Aduersarijs superbia tumescentibus,] & quos oportuerat priores erratus pœnitendo emendare, & iustam Domini sui iram vel sero satisfaciendo placare, culpas magis culpis accumulare, & excessus excessibus audacter statuunt exaggerare. Nam captata, cum in Franciam forte perrexisset, Comitis absentia (omnibus enim iniquitatis operariis semper grauis erat, & quasi carcer quidam intolerabilis, eius præsentia) copiosam congregant & validam militum manum, [& collecta militum manu vastantibus omnia,] & omnem fere incursantes circa regionem, domosque infringentes, & mobilia quæque diripientes, pauperes expoliant, & quosdam suspendunt, plerosque in ferro trucidant. Quod quia præteritis temporibus fieri nequaquam consueuerat, cunctis intolerabile nimis & crudele apparebat. Ab antiquo enim & Comitibus terræ nostræ statutum, & hactenus quasi pro lege est obseruatum, vt quantacumque inter quoslibet homines guerra emergeret, nemo in Flandria quidquam prædari, vel aliquem capere aut expoliare præsumeret.

Cap. XX

[29] Igitur reuerendus tutor patriæ reuersus, tantorum criminum atrocitate comperta, grauiter indoluit: & quia in sancta pace, videlicet infra Septuagesimam, hæc gesta fuerant, [conuocat Ipras Barones:] non tam suam quam Dei iniuriam, vt dignum erat, vltum ire statuit. Verum quia quonam modo id vindicari oporteret gestiebat, Barones suos, vt tertio Kal. Martij Ypram (vbi & ego ex eius mandato, pro alio tamen negotio, præsens fui) conuenirent, & quid opus esset facto ex sententia definirent, inuitauit, & vniuersa eo quo facta fuerant ordine in auribus eorum explicauit; & ne se solus vindicare videretur, eorum de omnibus consilium flagitauit. Nec defuerunt, qui se a Brugensibus inique spoliatos, verberibusque & contumeliis affectos deplorarent, & iustitiam ignominiæ lacrymosis questibus implorarent. Vbi diuersis diuersa dicentibus, tandem in hoc omnium conuenit sententia, vt Comes ipse partes illas præsentialiter visitaret, [ex eorum sententia,] & quæ gesta fuerant, visu & auditu certius exploraret; & sic pro modo culpæ modum temperaret vindictæ. Qui licet malignas eorum aduersum se machinationes nequaquam penitus ignoraret: præsertim cum prædictus Burchardus iampridem dixisse accusaretur. Si quis Comitem occideret, quis eum vindicaret? ire tamen decreuit, & milites non paucos secum ire præcepit.

Cap. XXI

[30] Cum quibus in crastinum profectus, cum domos euersas, res omnes direptas & dispersas vidisset, [cum ijs domos euersas lustrat;] & ne minima quidem vitæ subsidia pauperibus relicta cognosceret, hinc miserorum lacrymis, inde ingenitæ sibi misericordiæ compassione permotus, alte ingemuit, & ex imis viscerum medullis longa trahens suspiria, lacrymisque suffusus obortis mirabiliter doluit. Et primum quidem munitionem ipsius Burchardi, [munitionē Burchardi deijcit:] quam iuxta habebat, quasi tanti mali seminarium & radicem incendit, euertit, & funditus destruxit, ac deinde tam de his quam de aliis diligentius tractaturus Brugas eadem die, heu! numquam reuersurus, [Brugas redit:] perrexit. Sequenti die, scilicet Kalendas Martij, eo ibidem morante, & causas singulorum cum æquitate more suo examinante, dies in vesperam declinauit, & sol tam peruersas prauorum hominum mentes veritatis lumine destitutas ostendens, [1 Martij res gestas examinat.] eas quas suis radiis illustrare consueuerat, mundi partes relinquens, illis spiritualem, his autem corporalem lucem subduxit, & filiis tenebrarum opera tenebrarum faciendi opportunitatem optatam induxit: Qui enim male agit, odit lucem.

Capvt XXII

[31] Tunc, vt ferunt, Præpositus a Guidonem de Stenfordo, & alios paucos qui familiares Comitis videbantur, sibi asciuit, eisque legationem suam iniungens, ad aulam eius quasi veniam pro nepotibus suis petituros misit. Et illi quidem quod iussi fuerant exequentes, Comitem statim adierunt, & huiusmodi apud eum, sicut aiunt, non tam pacem quam querelam deposuerunt: Sufficiat, inquiunt, Domine, magnanimitati vestræ, Burchardi pœna & ignominia iram vestram vos hactenus exaturare, [Superba legationi Præpositi] sufficiat vobis receptaculum eius ad ipsius & totius generis sui iniuriam vos incendisse. Iam vestræ motus iracundiæ aduersus eum frustra excitatos compescite, & iuueni afflicto iam parcentes, & nimiis contumeliis lacessito nunc saltem sero ignoscite. Iam nunc, si placet; apud vos misericordiæ locum inueniat, quem pœna indebite illata satis superque contristat & cruciat. Sed & circa genus ipsius odij vestri & iræ impetus refrænate, & quos grauiter offendistis vel nunc sera satisfactione placate.

[32] [respondet:] His responsum perpaucis ita reddidit Heros: Quid est quod me motibus meis tantopere asseritis indulsisse, & Burchardo vestro immerito iniurias contumeliosas intulisse? Quid enim dignum tantis Burchardi excessibus rependi, si vnam domunculam eius, ipso nondum punito, incendi? Nonne multo magis iustitia exigebat, [restitutionem vrget:] eum quæ abstulit pauperibus ex integro restituere, & tantorum criminum in carne propria pœnas luere? Quæ ergo iniuste rapuit, iuste restituat, & conditionem sui generis agnoscat, & sic misericordiam, quam quærit, inueniat. Nam qua ratione poterit indulgentiam obtinere, & rapinam pauperum retinere?

Capvt XXIII.

[33] His Præposito perlatis, quamuis hac Comitis allegatione nihil iustius dici valeret, vtpote quæ & Legis & Euangelij mandatis congrueret; ille tamen, cum veritati debuisset ac rationi acquiescere, cæcata mente magis cœpit insanire, & suis motibus nimium exasperatus, & diabolico spiritu inflammatus, dira immurmurans, & graues minas spirans, stimulos suis currentibus & arma sæuientibus ministrauit, & quos refrænare debuerat, [maligne & fraudulenter responsum deferentibus legatis.] suæ aculeis iracundiæ amplius incitauit. Auxit quoque furorem dementium, & dementiam furentium, quod præfati Legati non sinceriter egerunt, sed verba Comitis deprauantes & superbos iuuenum animos deterius exacerbantes, dixerunt quod nunquam misericordiam a Comite consequerentur, nisi seruos eius se esse omnes profiterentur.

[Annotatum]

a Steenuordia, antiquis Stenasforda & Stenasuordt, celebre in Casletana ditione municipium: [Steenuordia.] huius toparcha Wido seu Guido, subscripsit litteris B. Caroli Comitis pro monasterio Loënsi anno 1123 in Notitia Miræi cap. 134. Vxor Guidonis dicitur infra num. 49 soror Isaaci consanguinei Bertulphi Præpositi: at neptis huius appellatur a Galberto num. 94. Vt videantur Isaacus & hæc Guidonis vxor nati matre, Præpositi sorore.

PARS VI
B. Caroli vltima pia opera. Cædes illata.

Capvt XXIV.

[34] Illi ergo ex stultis iam insani, Præposito cum Legatis illis, vt qui totum faciebat ac si nihil facere videretur, corporaliter amoto, pestiferum consilium mox inierunt, [In necem eius] & de morte Domini sui detestabili scelere tractare cœperunt. Diabolo autem consilia eorū aspirando præueniente & cooperando prosequente ac instigando prouehente, [conspirantibus sicarijs,] in hanc tandem iniquitatis sententiam sex principes factionis eorum, videlicet Guelricus frater Præpositi, præfatus Burchardus, & alterius fratris eius Roberti filius a Robertus, Guillelmus quoque Virouiacensis, & b Ingrasnus Esnensis, & Isaac Præpositi consanguineus c conspirant, vt Comitem quam citius potuerint occidant, & idipsum perficiendum, & donec perficiatur celandum, fidei, ne dicam perfidiæ, pactione coniurant.

[35] Et hæc quidem in nocte sunt gesta, vt puta non lucis, sed tenebrarum opera. Quæ omnia licet in occulto factitarentur, latere tamen non potuerunt. Nam rumusculis quorumdam delatum, [de periculo monitus, non credit,] & ipsi quod de periculo eius ageretur est nuntiatum. Illi autem vt hæc crederet nequaquam potuit persuaderi. Quippe quem conscientia sua non solum perperam hac in caussa quidquam gessisse non accusabat, verum etiam de rectitudinis opere veraciter iustificabat. Quod nimirum iusto & occulto Dei iudicio actum fuisse facile crediderim: [Dei mira prouidentia:] quatenus eius meritis, nostris peccatis, eorum quoque criminibus nefandis exigentibus, illi palma, nobis tristitia, & illis perfidis iusta acceleraretur vindicta. Sic enim, vt credi pie fas est, & illum requie optata donari, & nos, quo indigni eramus, defensore & protectore orbari, & illos nefarios condigna oportuit pœna multari. O mira in omnibus omnipotentis Dei dispensatio!

Capvt XXV.

[36] Nocte itaque illa exacta, cum gloriosus Princeps paullo diutius solito in stratu suo gemuisset, surrexit, manus lauit, & sic ad opus misericordiæ more solito deuotus properauit. Sic quippe vitam suam ordinauerat, vt omnibus diebus operum suorum initia Domino dedicaret: [mane pauperibus dat eleemosynas,] vt scilicet antequam ad ecclesiam procederet, eleemosynam propriis manibus pauperibus dispensaret. Quod etiam ob ingentem in Christum deuotionem nudis consueuerat pedibus celebrare, ita vt neminem in hoc pietatis officio sibi pateretur ministrare: [nudis pedibus:] sed singula fercula singulis deferens, singillatim singulorum manus summa osculabatur veneratione. Huic quoque religiosæ consuetudinis cumulo nuper adiecerat, vt omni die quinque pauperes nouis vestimentis indueret, & calceamentis. [vestit 5 pauperes:] Quo eleemosynæ sacrificio super sacræ aram fidei humiliter oblato, seipsum mox victimam placationis superimpensurus ad ecclesiam, [solus abit ad superiorem partem ecclesiæ S. Donatiani:] nullis comitatus militibus (quippe per hospitia & oratoria vbiq; dispersis) procedit, & coram altari sanctæ Dei Genitricis Mariæ, quod in superiore parte ecclesiæ S. Donatiani constitutum erat, in orationem se prostrauit. In quo loco cum genua frequenter flectendo diutius oraret, [Psalmos pœnitentiales legens,] ac semetipsum attentius Domino commendaret, tandem pronum se in pauimento proiecit, & septem Pœnitentiales Psalmos pro suorum ablutione peccatorum, libello suo apposito, supplex decantare incepit.

[37] Interim autem Clero, Capellanis eius videlicet, Horas diei Primam & Tertiam more Ecclesiastico canente, cum oratione Dominica iam dicta illi preces Tertiæ, & ille quinquagesimum Psalmum, & ipsum quartum pœnitentialem, tribus iam dictis, recitaret (nam ita orare consueuerat, [cingitur a sicarijs:] vt a circumstantibus audiri valeret) magister fraudis, & ductor sceleris Burchardus, sex sibi spatariis ex clientela Præpositi & sua adiunctis, lateri eius retro improuisus astitit, & nudo eum gladio, vt caput feriendum porrigeret, prius leniter tetigit. Qui cum faciem eleuato capite ad eum conuerteret, frontem illam reuerentissimam, [mactatur] superborum deiectricem, humilium erectricem, furibundus valido ictu percussit, [pluribus ictibus acceptis in capite,] & cerebrum eius in pauimentum excussit; complicibus quoque eius in hoc ipsum perpetrandum concurrentibus, & eum vnanimiter, nequidquam tamen, cum primus ad mortem eius suffecisset ictus, ferientibus, pluribus caput eius vulneribus conciderunt, [& brachio dextro fere amputato,] & brachium eius dextrum cum manu, qua eadem hora pauperi mulieri eleemosynam petenti nummum vel potius nummos porrexerat, & alios petituris porrigendos tenebat, fere amputauerunt.

Capvt XXVI.

[38] Sed iam libet stylum a narrationis serie parumper declinare, & enormitatem tanti facinoris, ac facinorosorum illorum crudelissimam immanitatem pro modo nostro vel tenuiter considerare. O nefandissime Burcharde, quid fecisti? o insanissime Bertulfe, [impudenda perfidia illorum] quid consensisti? O omnes sceleratissimi huius criminis complices & ministri, quid disposuistis, quid egistis, quid peregistis? Quem, quare, quando, vbi, & quomodo occidistis? Certe Dominum vestrum, certe pro sua iustitia, certe in Quadragesima, certe in ecclesia, & hoc certe sine aliqua reuerentia. Comparetur igitur si placet facinus vestrum facinori patrum vestrorum detestabilium Iudæorum. [Iudæorum malitiam superante:] Illi nempe Dominum suum non tam manibus quam lingua extra portam ciuitatis occiderunt; quem tamen Dominum suum esse nequaquam cognouerunt. Si enim, vt Apostolus ait, cognouissent, numquam Deum gloriæ crucifixissent. [1 Cor. 2. 8] Vos autem, quem Dominum vestrum esse sine dubio cognouistis, in loco sancto, in tempore sancto, & lingua & manibus occidere non horruistis. Igitur scelus patrum vestrorum vestro scelere non solum adæquastis, sed etiam, si dici fas est, superastis. Vnde timendum vobis, & valde timendum est, ne quos supergressi videmini in culpa, illis quoque grauius cruciemini in pœna. Quorum etiam exemplo locum & gentem congrue perdidistis, quæ ne perderetis, tantum piaculum committere non timuistis. Et hæc quidem, nisi digne pœnitueritis, initia sunt dolorum.

Capvt XXVII.

[39] Sed iam ab his tristibus conuertamur, & de Caroli nostri exitu felici, quæ læta sunt, & omni gaudio recolenda intueamur. Quem profecto si diligenti cum discretione attendimus, [Martyr censetur,] cum Martyribus eum nonnihil habere commune, vt salua eorum reuerentia loquamur, non absurde perpendimus. Nam vt scriptum est, Martyrem non tam facit pœna, quam caussa. [August. in Psal. 34] Sed huius rogo, vt ita dicam, martyrij, quæ fuit caussa nisi iustitia? Qui enim ideo occisus est, quia a rectitudine non declinabat æquitatis, [pro iustitia occisia:] pro testimonio vtique occisus est veritatis.

[40] Et vt noueris eum hoc mortis periculum sibi ab illis flagitiosissimis iam olim intentatum nequaquam prorsus ignorasse, & tamen iustæ confidentia caussæ non declinasse, in conuentu Procerum Ypræ tertio Kal. Martij, [& ibenter se ita mori velle prædixerat,] sicut prædictum est, congregatorū, cum de hoc pessimo Burchardi proposito mentio facta fuisset, audi quod de bonæ thesauro conscientiæ margaritum (iustus quippe vt leo confidit) protulerit. Ego, inquit, ibo, & Deo protectore securus ibo. Vbi etsi me forte occidi contigerit, pro iustitia certe occumbere non tam periculosum quam gloriosum erit. De vindicta vero Deus prouidebit. Vt autem conijcere possis hoc ipsum eum non transeunter vel leuiter, sed prudenter dixisse, accipe quod ipse ab eo accepi. Cum siquidem eodem die ad vesperam Præpositus Clericorum Regularium, in eodem loco commorantium, minas quorumdam secularium sibi, [& ad similem mortem alios animarat:] superbia ipsorum impellente, intentas mihi exposuisset, meque quid super his facere deberet consuluisset; communi consilio ad eum, vtpote defensorem humilium, rem ipsam detulimus: & huiusmodi ab ore, imo vt post patuit, per os de corde eius responsum accepimus: Quascumque, inquit, vobis minas intentent, certus sum quia quamdiu vixero, in nullo vos lædere præsument. Quod etsi contingeret vos occidi pro veritate, quid hac, quæso, gloriosius morte? Quid enim martyrio excellentius in gloria? Quod procul dubio, quantum ego coniicio, non dixisset, nisi martyrij amore flagraret.

[41] Vidisti igitur quæ fuerit caussa mortis eius: nunc vide si placet, [ante peccata confessus,] quod fuerit opus eius. Vtique peccata sua iampridem confessus fuerat, & pro eis tunc pœnitentiam agebat. Orationi eadem hora, vt dictum est, incumbebat, quam etiam eleemosyna acceptabiliorem Domino faciebat. [eleemosynis & sanguinis effusione purgatus.] Sed & si de terrenis contagiis aliquæ ei maculæ adhæserunt, sanguinis effusione & mortis amaritudine credibile est quod deleri potuerunt. Igitur interfectores eius sibi quidem mortis foueam effoderunt, sed eum per portam mortis ad vitæ ianuam introduxerunt, illum mortalitatis tunica exuerunt, & se confusione sua sicut diploide induerunt.

[Annotata]

a Virouiacum ad Legiam, seu Lisam fluuium municipium inter Menenas & Cortracum. [Virouiacum.] Subsignarunt dictus supra Wido de Steinfort & Willelmus de Werui litteris B. Caroli Comitis pro Abbatia Marchianensi datis anno 1125 Indict. 3 & Concurr 3 apudChesnæum de familia Bethuniensi lib. 2 Probationum pag. 20.

b Essena est prætorium prope Dixmudam, illustratum a Sandero in Franconatu pag. 326. cuius toparcha Ingrasnus ab Iperio. Ingesramus de ossines dicitur. [Essena.] Infra num. 75 dicitur eius patruus Theodoricus Discamudensis vir potens. Donationi Abbatiæ S. Andreæ anno 1105 subscripsit Theodericus de Esne, forsan huius pater.

c Hæc conspiratio facta Ipris in festo S. Vincentij 22 Ianuarij fingitur in Chronico vernaculo Flandriæ, in formula proclamationis & apud Lernutium, & princeps conspirationis habetur Bertulphi Præpositi frater Lambertus iam ante vita functus: vti supra de hoc & alijs adiunctis actum.

PARS VII
B. Caroli fautores occisi. Corpus feretro illatum. Miracula, veneratio, sepultura.

Capvt XXVIII

[42] Hac namque cæde peracta, sanguinem adhuc sitientes Themardum a Brugburgensem Castellanum, qui forte prope aderat, [Themardus Castellanus Brugburgensis vulneratur:] ceteris diffugientibus inuaserunt, & multis vulneribus confoderunt. Quo facto continuo, quos supra memorauimus, coniurati singuli cum suis satellitibus affuerunt, & vniuersam villam, quæ instar ciuitatis frequens erat & ampla, nemine resistente perscrutantes, reliquos morti iampridem ab eis destinatos, circumquaque persequi studuerunt. Quorum duos, præfati videlicet Castellani filios, Gualterum adhuc in hospitio remorantem, & heu! frustra fortiter repugnantem, [duobus filijs eius occisis.] & Gillebertum extra villam habitu mutato cum Castellano b Curtriacensi effugere conantem, crudeliter interemerunt: & sic demum ad perquirendum c Gualterum Dapiserum, quem elapsum fuga timebant, redierunt. Sed cum Castellanum confessionem Sacerdoti fecisse, & Corporis ac Sanguinis Domini mysteria percepisse, & necdum obisse cognouissent, in ecclesia ad eum rursus concurrerunt, & per pedes eum arripientes, ac per confragosam graduum inæqualitatem impetuose trahentes, [crudeliter interimitur:] caput eius singulis illisum gradibus confregerunt, & sic eum ante ipsius fores ecclesiæ pertrahentes, palpitantem adhuc in extremis, iterata cæde eius spiritum eiecerunt. Gualterum autem cum diu quæsitum non inuenirent, & de inuentione eius iam desperarent, quidam puer eum dicitur prodidisse, & latibulum, [vti & Gualterus de Locris.] quod eum in tanta necessitate opportune satis occultabat, persecutoribus ostendisse. Qui vt se proditum sensit, veloci cursu protinus fugam iniit, & vsque ad altare S. Donatiani currendo anxius peruenit, & velo, quod altari oppansum erat, se quantum potuit operuit. Quo in loco ministri diaboli persecuti arripuerunt, & confessionis faciendæ, quam solam petebat, sibi facultate superbe negata, de ecclesia extrahentes occiderunt.

Capvt XXIX

[43] Corpus itaque Domini Caroli, ministris eius passim latentibus, ac præ timore mortis nusquam apparere audentibus, cum non esset qui sepeliret, in eo quo interfectus est loco, aliquamdiu iacuit, [Corpus S. Caroli defertur in chorum,] sed tandē Clericorum inferius est delatus obsequio, & in chori positus medio, tristi mœrentium frequentabatur officio. Rari tamen erant, qui eum manifeste lugerent, vel qui aliqua super morte eius tristitiæ signa ostendere aut doloris auderent. Tantus erat metus perfidorum, qui etiam decreto decreuerant eum ibi nullatenus esse tumulandum, ne eius monumentum ad posteritatis eorum appareret opprobrium. Quo audito, d Arnulfus Abbas monasterij Blandiniensis sequenti die velociter affuit, [ne Gandauum transferatur,] & eum in monasterio suo sepeliendum deportare voluit. Quod cum Præpositus cum suis libenter concessisset, & Abba feretrum composuisset, continuo spiritu Dei excitati tam Clerici quā laici, resistendi audaciam sumpserunt, [obstat Clerus populusq; Brugensis.] & vehementer ne fieret, contradicere, & cum armis etiam violenter eis in faciem obsistere & improperare cœperunt. Si nobis, inquiunt, Dominum nostrum ne viueret abstulistis, numquid & mortuum auferre debetis? Qui ergo fecistis ne haberemus viuum, sinite habere vel defunctum. Confidimus enim, quia, quem viuum habuimus patronum & protectorem, interfectum etiam Martyrem multo magis habere poterimus fidelem apud Deum intercessorem. Quid plura? Tandem Præpositalibus & Abbati præualuerunt, & corpus Domini sui in superiora ecclesiæ tumulandum reportauerunt. Qua hora populi fide feruente, & venerabilis Caroli, vt vere credi decet, merito exigente, quod diuina operata est clementia miraculum, non silebo.

Capvt XXX

[44] Puer erat a cunabulis neruis claudus contractis, qui non solum non incedere, sed nec etiam vllo pacto a terra se valebat erigere. Persona quidem modica, sed occasione miseriæ suæ plurimis satis nota. Nam & in eleemosyna e monachorum S. Andreæ Brugensis circiter octo annis commoratus, & eorum fuerat beneficijs sustentatus. [misere contractu:] Cui cum Prior loci instrumentum quoddam fecisset, quo adiutus non tam ambulare quam reptare valeret, qualitercumque se promouere paulatim cœpit, & Brugas vsque hoc modo perueniens, in domo Reingeri f Telonearij aliquandiu mansit. g Hic ergo cum illa hora iuxta illud venerabile corpus adesset, & sub eius feretro supplex, & optatæ munus sanitatis deuote mendicans, procubuisset, subito nerui illi diu contracti, virtute prorsus diuina laxari, & membra illa debilia erigi, & in vsum ambulandi firmari ac solidari cœperunt: [sub feretro procumbēs,] sicque gratia Dei, & merito viri sancti, plenæ sanitati ad integrum restitutus est, vt nullæ antiquæ debilitatis reliquiæ in eo residerent. [subito sanatur.] Itaque qui debilis & tristis aduenerat, sanus & gaudens, & Deo gratias agens recessit. Et quia hoc in frequentia gestum fuit, latere profecto non potuit.

Capvt XXXI.

[45] Igitur qui præsentes fuerunt, & tam euidenti miraculo gloriam Martyris cognouerunt, tantæ largitori gratiæ Domino immensas in iubilo laudes reddiderunt. Videres itaque continuo innumerabiles promiscui sexus, diuersæ ætatis viros & mulieres, certatim vndique occurrentes, [Sanguis & pili respersi cum veneratione colliguntur:] sanguinem eius linteis reuerenter extergere, & ferramentis etiam de pauimento abradere, pilos capitis eius vel barbæ gladiis furentium laceratos cum veneratione colligere, & hæc omnia ad tutelam sui in posterum seruanda omni cum diligentia & deuotione recondere. Nec frustra. Nam & pileus eius a quodam reseruatus multa febricitantibus per Dei gratiam affirmatur sanitatis, fide præueniente, [pileo febris pellitur:] contulisse beneficia. Ne quis vero incredulus calumnietur me hæc omnia commentari, & loqui ex proprio, Deum testor, quia, quæ de morte eius & miraculis retuli, viri religiosi Domni Heliæ Brugensis Decani, h Frumoldi Furnensis Præpositi, & aliorum Clericorum & laicorum, qui se ea vidisse affirmabant, cognoui testimonio. Verum primo illo patrato miraculo cum fideles gratulantes admirarentur, & admirantes gratularentur, & campanæ in laudem Dei pulsarentur, Bertulfus quidnam sibi vellet strepitus ille dicitur inquisisse. Qui, cum res vt contigerat exposita fuisset, non solum credere vel pœnitere recusauit, sed ad subsannandum & deridendum conuersus, etiam ianuas ecclesiæ, ne populus deuotus confluere posset, obserari imperauit.

Capvt XXXII.

[46] Et hæc quidem cum sexto Nonas Martij, quarta feria interfectus fuisset, quinta feria, vt prælibauimus, gesta sunt. Itaque timore Præpositi, Cleri & plebis repressa est confluentia, & Domini Caroli sepultura vsque in sextam feriam protelata. Quo die sane pauci ex hominibus eius & clientibus conuenerunt, & in illo quo occisus fuerat loco, [sepelitur:] sarcophago ex lapidibus & cæmento super pauimentum composito, in eo illum sepelierunt. Porro Sacerdotes & Clerici, quia id in loco homicidiis & humano sanguine polluto fieri ratio & auctoritas non sinebat, [exequiis in alia ecclesia celebratis:] in alia ecclesia eum i Missarum & orationum solemniis Domino commendauerunt.

[Annotata]

a Brugburgum seu Burburgum, Flandriæ Octidentalis prope Grauelingam oppidum. [Brugburgum.] De familia huius Castellani pluribus agitur in Historia MS. Gisnensium, ex qua plurima excusa apud Chesnæum lib. 4 Probationum. Subscripsit Themardus, subinde Theuardus Castellanus de Brocburgh diplomatis B Caroli signatis anno 1119, 1121 & 1125. vti & subinde filij eius Walterus & Gillebertus cum ipso occisi, & Henricus qui superfuit, a Galberto num. 150 relatus successor patris Brocburgensis Castellanus. Interim hunc cum Tangmaro vnum eumdemq; haberi supra correximus. In editione Parisiensi editum erat Thangmarus Brugensis,

b Cortracum, seu Curtriacum, illustris Flandriæ ad Lisam fluuium ciuitas: [Cortracū.] eius Castellanus Galterus subscripsit diplomati Balduini Comitis anno 1115, & Rodgerus litteris Theoderici anno 1145.

c Walterus de Locris dicitur Galberto: subscripsit donationi factæ Ecclesiæ Furnensi S. Nicolai anno 1120, & monasterio S. VVinoci anno 1121. Est duplex Lokera, [Lokera.] alia in VVasia ad Durmam fluuium, alia in territorio Iprensi versus Belliolum, quæ vt propior Furnis & Bergæ S. VVinoci, & in propria Flandria sita, hic intelligitur.

d Fuit Arnulphus, aliquibus Arnoldus, Abbas ab anno 1117 ad annum 1132. Cum Castellano Gandensi missus fuerat Aquisgranum, & Lothario Imperatori adfuerat festo Epiphaniæ huius anni 1127 eiq; nuntiarat B. Carolum Comitem paratum ad omnem ei exhibendam subiectionem. Ita Anselmus Gemblacensis. [Arnulphus Abbas Blādiniensis.]

e Chronicon MS. monasterij S. Andreæ cap. 5 ista sic exponit: Anno XIX fundationis monasterij nostri, tempore venerabilis P. Alardi secundi Prioris nostri, aduenit ad portam monasterij nostri pro eleemosyna quidam puer a cunabulis neruis adeo contractus, vt non solum non incedere, [Pauper misere contractus,] sed nec a terra sese valebat eleuare: cuius miseriæ paupertatique Prior noster Alardus, in pauperes clementissimus, condolens, eum intra monasterium duxit, ac per octo annos de victu & vestitu abundanter prouidit.

f Lernutius ex suis fabulosis Annalibus contractum appellat Rogekinum Telonarium. Meierus ait, adolescentem, Rogerium nomine, apportatum esse ab Rengero Telone.

g Idem MS. Chronicon addit: Et interim crebras a præfato Comite Carolo eleemosynas accepit. At cum mortis iniquissimæ fama vndique peruolaret, amarissimas hic claudus, ob tam clementissimi patroni amissionem & mortem iniquam, effudit lacrymas, atque vrgente affectu ecclesiam B. Donatiani, in qua facinus illud nefandissimum perpetratum fuerat, adiit: atque eo, quo valuit modo gradus conscendit, & beati Comitis & Martyris corpus ibidem solum derelictum, [linit sanguine mēbra] ac suo sanguine infectum reperit. Qui longa ex imo pectore diutissime trahens suspiria, cælum gemitibus ob tam grande piaculum replere non destitit, & tandem ob defuncti amorem cuncta membra sua debilitate emortua ipsius sanguine liniuit: non quod aliquam spem haberet, vt ipse postmodum fatebatur, adipiscendæ sanitatis; sed solummodo hoc egit ex pio amoris affectu, quem habuerat erga eum, qui sibi tanta bona fecisset. Sed omnipotens Deus volens demonstrare, cuius apud se meriti esset, qui defunctus plangebatur, subito integerrimæ redditus est sospitati is, qui sibi id fieri nec suspicari quidem potuisset: ita vt relictis ibidem instrumentis, [& subito sanatur,] suis velut caprea de gradibus desiliret pedibus, ac per totam vrbem, in qua ob suam singularem miseriam notissimus erat, discurrens, cunctis sese integerrimæ sanitati redditum demonstraret.

h Fromoldus Præpositus Furnensis subscripsit donationi factæ cœnobio Formeselensi prope Ipras anno 1117 & Ecclesiæ Furnensi S. Nicolai anno 1120.

i Ecclesiam S. Petri extra muros scribit Galbertus num. 42.

PARS VIII
Vindicta de impiis malefactoribus. tres illorum occisi.

[47] Præpositus autem & sui, dum quasi aduersario suo deiecto exultant, & de regno sibi comparando, [Sicarij exultant,] ac si non sit qui contradicat, tractant & cogitant; tremendo diuinæ districtionis iudicio quæ sibi vindicta præparetur, ignorant. Illis nempe gaudentibus de sanguine, & thesaurorum eius, quos inuaserant, direptione, iustus Iudex & æquissimus Retributor occulte disponit de vltione. O ineffabilis bonitas & iustitia Dei! Persecutores suos impios Iudæos vsque ad a quadragesimum secundum annum post passionem suam, [sed breui gaudio:] hoc pœnitentiæ spatio eis misericorditer indulto expectauit. Sed quia illi, non attendentes quod patientia Dei ad pœnitentiam eos inuitaret, thesaurizantes sibi iram in die iræ pœnitere neglexerunt, horrendis suppliciis eodem anno interierunt. His autem Iusti persecutoribus tempus iuste abbreuiauit, & vsque ad octauum diem vltionem vix protelauit. Illi enim quia primitiua in eis nutriebatur, diutius, vt credo, fuerunt misericorditer tolerandi: hi autem, quia prouecta iam Ecclesia in eis, & per eos scandalizabatur, citius extiterunt iuste iudicandi.

Capvt XXXIII.

[48] Nam ecce octauo die, quasi Domino Carolo in sui vindictam quodammodo resurgente, b Geruasius vicinus eorum, vir honestus & probus, congregato suorum circiter triginta equitum numero, [Obsidētur:] castrum Brugense inuasit, & illis resistere, quippe timore Dei super eos irruente, non audentibus intrauit, & eos in interiorem munitionem refugere coëgit. Quod nimirum virtute diuina factum non dubitauerim: cum illi & numero & viribus & munitione plurimum præstarent. Verum manus Domini paucorum fidelium confortabat, & multorum infidelium vires & animos effæminabat. Sed & Brugensium corda municipum ita superna immutauit gratia, vt non solum iniustæ dominorum suorum parti non fauerent, vel auxilium fauentes præberent, quinimo eorum consortium penitus abhorrerent, & eos continuo in munitione qua confugerant, Geruasio iuncti obsiderent. c Duo autem eorum, qui necis Domini Caroli cooperatores extiterant, [duo capti interficiuntur:] intercepti & comprehensi in conspectu aliorum, in pœnam nimirum & confusionem eorum, diuersis suppliciis improbrosis, vt dignum erat, tormentati, & sic tandem sunt necati, ac partim in cloacas, vbi a Dominis suis de muris prospectantibus videri possent, iactati.

Capvt XXXIV.

[49] Porro Isaac vnus de coniuratis, homo potens & diues, cum paullo remotus in loco multum munito habitaret, [Isaac fuga elabitur:] & illa hora in ecclesia B. Mariæ iniuste & irreuerenter ingressus fuisset, (nam qui ecclesiam non timuerat superbe violare, ecclesiæ introitum debuisset humiliter vitare) ab obsidione hoc euentu forte interclusus, & nec ad modicum quidem domui suæ disponens, vitæ quippe suæ consulere cupiens, fuga protinus est elapsus. Cuius domum frater eius Desiderius, qui contra suos se Geruasio in vltionem sanguinis iusti coniunxerat, [domo eius a fratre incensa,] mox irrupit, & omnem munitionem eius propriis manibus incendio tradidit. Qui ipsum quoque Isaac si in ea reperisset, haud dubium quin eum ob vindictam tanti criminis interfecisset. Vide quantum inspiratum eis fuerit odium iniquitatis, quod etiam naturalis vincebat affectum pietatis. In eo enim, qui se complicem fecerat tam nefandæ immanitatis, nec Geruasius propinquitatis, nec Desiderius necessitudinem attēdebat germanitatis. Ille vero diurnis vbi audebat latitans, & nocturnis horis qua poterat fugitans, ad domum sororis suæ, quam præmemoratus Guido de Stenfordo vxorem habebat, deuenit, & eius conductu vsque ad d monasterium S. Ioannis Teruanensis in monte nostræ ciuitati imminente constructum profugit. [latet apud sororem: fugit ad Teruanense monasterium:] Nam quia monachus fieri diuino vel humano coactus timore volebat, monachum quemdam e Einhamensem, qui ipsum ei habitum donaret, ibidem operiri proposuerat, sed latere non potuit.

Capvt XXXV.

[50] Fama quoque volante delatum, & per totam vrbem confestim est diuulgatum, quod in monasterio S. Ioannis laterent, qui Patrem patriæ Carolum occidissent. f Arnulfus ergo filius Eustachij Aduocati, volens & ipse sanguinem Comitis vindicare, in cuius vltionem iam orbem ipsum audiebat conspirare, nocte imminente apparitores suos eo dirigit, qui Abbatiam circumquaque tota nocte custodiant, ne qui latebant in tenebris vsquā effugere valeant. [habitu monastico induitur:] Isaac autem vbi insidias sibi paratas esse cognouit, ad Dominum Abbatem g Folquinum tremebundus confugit, & vt optatum sibi monachi habitum ipse concederet, humili supplicatione & importuna satis tandem obtinuit. Verumtamen Arnulfus sequenti die cum suis monasterium adiit, [exuitur captus:] & illum eductum & ex ipsius confessione deprehensum, continuo veste monachali exspoliari, & nudum ac discalceatum reuinctis post tergum manibus ad ciuitatem cum tumultu protrahi præcepit. Vbi dum, ne qua monachatus in eo vestigia remanerent, capilli capitis eius omnes penitus abrasi fuissent, ciuibus vtriusque sexus & diuersæ ætatis vndique circumstantibus, &, Perfidus & traditor statim suspendatur, vel viuus incendatur, vociferantibus; sed & ipso Arnulfo hoc idem adimplere totis viribus annitente, tandem pater eius cum matre obstitit, & vt viuus aliquandiu seruaretur, [adseruatur:] filio inuito extorsit. Quod etiam diuinitus factum fuisse credibile est: quatenus præuaricator, & labore pœnæ præsentis, & timore mortis imminentis diutius torqueretur, & velut impœnitens æternis, vel pœnitens purgatoriis tormentis interim cruciaretur.

[51] Diebus igitur aliquot euolutis Dominus Guillelmus Philippi Comitis filius, cuius superius mentionem fecimus, qui iam post mortem Comitis magnam terræ huius partem occupauerat, Teruannam venit, & eumdem Isaac sibi reddi ab vxore Aduocati, [traditur Guilielmo Iprensi:] (nam ipse cum filio suo tunc aberat,) impetrauit. Quem fune collo eius illigato, Ariam secum duci, & in h audientia totius populi scelera sua confitentem, [Ariæ suspenditur.] seseque omni supplicio dignum adiudicantem tertiodecimo Kalendas Aprilis i suspendi fecit.

[Annotata]

a Censentur hi anni a Consulatu duorum Geminorum, vsque ad annum 2 Vespasiani, vt solebant multi numerare.

b Geruasius Camerarius subscripsit anno 1123 litteris B. Caroli pro monasterio Gandensi S. Petri.

c Scilicet Burchardi & miles Georgius & seruus Fromaldus, vt Galbertus num. 51. Occisus etiam ibidem refertur Robertus cursor Castellani Haket eodem die 9 Martij.

d Monasterium S. Ioannis a Theoderico Rege Francorum in expiationem necis S. Leodegarij extructum creditur. Deleta vrbe migrarunt monachi Belliolum, inde postea Ipras, [monasteriū S. Ioannis Teruanēse.] vbi etiamnum monasterium S. Ioannis appellatur.

e Einhamum ad Scaldim fluuium prope Aldenardam monasterium est, cuius Abbas Gislebertus subscripsit diplomati B. Caroli anno 1122. [Einhamū.]

f Lernutius cum suis Annalibus & formula proclamationis loco Arnulfi statuit equitem Hermannum ab Heysdino. Pater Arnulfi Eustachius subscripsit litteris B. Caroli apud Ariam anno 1125.

g Diplomati B. Ioannis Morinorum Episcopi subscripsit anno 1122 Ingebertus Abbas S Ioannis, cui Folquinus successit.

h Lernutius ait Isaacum tormentis adactum, libere pœnæ exemptum fuisse confessum, [figmentum de Isaaco,] a se eo die quo Comes occisus est, manu sua plusquam XXV Senatores & Principis administros trucidatos & dein classiarios coniurationis auctores recenset. Quæ ex formula proclamationis & fabulosis Annalibus proferuntur.

i Idem Lernutius cum suis asserit caudæ equi feri alligatum nudum, & ad exitum cuiuscumque plateæ virgis cæsum, [& eius supplicio.] in foro manus & pedes amputatos, & sic ad furcam vectum, & præciso capite affixum patibulo sub axillis loro adstrictum. Hoc figmentum non ausus proserre Meierus, ait post varios cruciatus patibulo suffixum.

PARS IX
Supplicium sumptum de Bertulpho Præposito & Guidone de Stenfordo.

Capvt XXXVI.

[52] Obsidione autem præfata, sicut dictum est, per Geruasium & Desiderium Brugis inchoata, a Balduinus Gandensis & b Daniel Tenremundensis ab Oriente, c Gualterus Lilariensis, d Riquardus Walnensis, & e Theodoricus Discamudensis ab Occidente, [Alij arcte ab exercita obsessi,] exercitu collecto, eidem se obsidioni adiunxerunt, & inde se non discessuros, donec homicidas illos caperent & punirent, iureiurando confirmauerunt. Paucis itaque diebus exactis, & assultibus aliquibus factis, die quodam murum ab Australi parte ascendentes, & sese intus audacter proiicientes, perfidos illos violenter aggressi sunt, & eos omnes intra ecclesiam S. Donatiani, quam fœda prius cæde contaminauerant, [fugiunt in ecclesiam S. Donatiani:] fugere compulerunt. Digne sane pro meritis. Conueniebat namque in eo potissimum loco, quem in contemptum Dei & Sanctorum eius non fuerant crudeliter infanare reueriti, diuturnæ tædio obsidionis, vigiliarum & famis incommoditates & sitis, & assiduos imminentis timores mortis pœnaliter tolerare cogerentur inuiti.

Capvt XXXVII.

[53] Verum pridie quam hoc contingeret, illis intrinsecus inclusis, & aliis forinsecus obsidentibus, incertum vtrum negligentia obsidentium vel industria (aiunt enim, quod & certius est, [Bertulphus elabitur:] f quosdam eorum corruptos fuisse pecunia) Præposito effugiendi permissa est copia. Nam de fastigio muri ad terram fune demissus, & g quorumdam auxilio ab obsidione latenter eductus, noctibus ambulando, & diebus delitescendo, ad domum Alardi h Warnestunensis, qui neptem illius Agantrudem, castri, quod dicitur S. Audomari, quondam Castellanam, habebat vxorem, miser iam & miserandus confugit. Quo in loco cum per tres fere septimanas iam delituisset, [fugit VVarnestunum:] & præsentia eius rumusculis quibusdam dubiis, & incerta vulgi opinione diffamari cœpisset, iam eum vlterius inibi retinere non audentes, singulis noctibus eum per diuersa loca transmittebant, vt vel sic fugam eius celarent, quam deprehendi multopere metuebant.

[54] Diebus igitur Paschæ peractis, octaua videlicet Dominicæ Resurrectionis die, præfato Domno Guillelmo Ypræ forte tunc constituto, [a Guilielmo Iprensi quæritur:] huius occultationis fama innotuit. Qui vt audiuit, protinus exiliuit, equum ascendit, & eumdem Præpositum perquirere magno cum strepitu & festinatione intendit. Domum itaque Alardi, & omnia eius latibula, necnon & domum filiæ eius, in qua proxima nocte præterita miser ille quieuisse asserebatur, scrutati, cum quem quærebant non inuenissent, [domibus incēsis vbi fuerat,] vehementer sunt irati, & primum quidem vtramque domum illam, quasi pestiferi præsentia viri contaminatæ, & ob hoc igne purgandæ fuissent, incendunt, & deinde filiam eius præfatam in crastino, [protectoris filia comprehensa,] nisi Præpositus redderetur, membris debilitandam comprehendunt. Vnde & idem Domnus Guillelmus hominium Alardi guerpiuit, & eo i diffiduciato, totum feodum eius k saisiuit, & de filiæ eius dehonestatione, [& bonis eius fisco addictis,] conditione qua supra diximus, fide & sacramento securitatem fecit, & sic inde recessit.

Capvt XXXVIII

[55] Re itaque in arcto posita, quid facto opus esset Alardus & sui tractare cœperunt: & cum hinc filiæ suæ non parcendum, [proditur:] inde Præposito ipsius detrimento nihil sentirent salutis conferendum; tandem Præpositum decreuerunt reddere, vt sic salutem lucrarentur vel filiæ suæ. Vt ergo quod ipse fecisse accusabatur, iuste perpeti cogeretur; de domo, in qua eum retruserant cuiusdam mulierculæ ministerio eum educi & sic his, [educitur e latibulo:] qui ad eum capiendum præparati fuerant, tradi fecerunt. Igitur ad castrum Warnestunense eadem nocte perductus, & ibi vsque ad lucem seruatus est. Vbi & Presbyterum ad se vocari postulauit, & peccatorum suorum pœnitentiam agens, confessionem Deo & illi in conspectu omnium fecit, [confitetur Sacerdoti peccata:] & solo prostratus, & pectus pugnis percutiens, indulgentiam sibi a Domino tribui supplex orauit.

[56] Die autem facto, cum iam Ypram equo pergere, ab his, qui eum ceperant, moneretur; equitare quidem omnino recusauit, sed nudis pedibus, cum tamen gelu esset, [nudis pedibus Ipras abit] incedere maluit. Et cum iter arripuisset, quemdam de Clericis, cuius hæc ipsa relatione cognouimus, sibi acciuit, & hymnum Ambrosianum, Te Deum laudamus, cum ipso antiphonatim decantare cœpit. [orans, & psallens:] Quo dicto, Horas B. Mariæ, eadem supplicationis deuotione cantando compleuit, & sic ad psalmodiam conuersus, secum ipse cum silentio attente psallere studuit. Yprensibus igitur obuiis eum suscipientibus, [irridetur ab Iprensibus:] & Ypram ducentibus, passimque pugnis, virgis, lapidibus, & marinorum piscium, qui illis in partibus grandes admodum capiuntur, capitibus cædentibus, omnique genere contumeliarum afficientibus, semper in patientia, ne dicam quod quidam, duritia & silentio perseuerabat, & fere vsque ad ipsam mortem psalmos indesinenter ruminabat. In l patibulo igitur collo & brachiis suspensus, & multa ferientium cæde mactatus, [suspēditur:] tali ad vltimum exitu est exanimatus. De quo hic silendum non censeo, quod quamdiu in prosperitate fuit, huiusmodi contumelias & irrisiones plurimum abhorruit. Nam quibusdam ipsius familiaribus referentibus certo cognoui, quod sæpe, cum de Passione salutifera Domini nostri Iesu Christi communis sermo inter domesticos incidenter haberetur, & patientia eius ab aliis prædicaretur, [non solitus irrisiones ferre.] dicere consueuit: Mirum cur Dominus talia pati voluerit. Certe si mihi huiusmodi m garciones taliter insultarent, iniurias meas, præsertim si opus esset, impigre vindicarem, & illudenti mihi saltem sputaculum in faciem iactarem. Vide quod quæ intolerabilia maxime solebat iudicare, ea ipsa ad augmentum miseriæ suæ coactus est tolerare.

Capvt XXXIX.

[57] Eadem autem hora Domnus Guillelmus Ypra egreditur, & ad caussam Guidonis de Stenfordo. qui nuper eodem crimine, [Guido de Stenfordo] quod videlicet in mortem Comitis consilium & assensum præbuisset pulsatus fuerat, examinandam proficiscitur. [in monomachia] Qui videlicet Guido dum contra impetitorem suum Hermannum, cognomento Ferreum, monomachiam hac pro caussa inisset, & primo quidem congressu, & secundo superior in pugna fuisset, & eumdem Hermannum armorum nimio pondere onustum, ipse æque graui armatus lorica & galea, terræ prostratum, & proprij corporis & tanti oneris ruina depressisset, virtute confortatus, ac si nullum sentiret pondus, Hermannus surrexit, & eum qui, vt dictum est, secundo superior fuerat, versa vice subiiciens ad confessionem patrati sceleris vrgere cœpit. Quid plura? [scelus suum coactus fatetur:] Diuino tandem iudicio victus, & de crimine quo impetebatur conuictus, & sic demum supplicio mortis est addictus. Quod cum apud n Riningas factum fuisset, continuo eum comprehenderunt, [in eodem patibulo suspēditur:] & Ypram pertrahentes iuxta miserabilem illum Præpositum in eodem patibulo ipsum quoque iam miserrimum eodem die tertio Idus Aprilis o suspenderunt.

[58] Dum aliquandiu pependissent, & fœtore sui aërem corrumpere incepissent, burgenses iterum consilium inierunt, & eos p extra villam eiiciendos, & ibi diligentius reponendos esse decernunt. [Cadauera rotæ imposita,] Neque enim a tormentis vel mortuorum & irrisionibus abstinere poterant, quorum perfidia tali Patre & Domino se orbatos esse plangebant. Itaque arborem excelsam erexerunt, & rota plaustri desuper imposita, coriis boum quo diutius seruari possent insutos, super. eam illos inuicem coniunctos, [furtim ablatæ] & quasi mutuo complexu colligatos, sedere fecerunt. Verum paucis diebus euolutis, cadauera eorum furtim inde sublata & q tumulata sunt. O tremenda nimirum diuinæ districtionis iudicia! Quis enim suspicaretur vnquam, vt de Guidone taceam, Brugensem Præpositum, huius quidem seculi filium splendidissimum, & omnibus istius mundi diuitiis affluentissimum, & post Comitem solum fere totius terræ huius potentissimum, ad tantam vnquam miseriam esse deuenturum, vt nec inhoneste viuere, nec honeste saltem ei liceret hanc vitam finire? Sed qui potentes deponit de sede, & alta a longe cognoscit, ac discretissimo æquitatis suæ iudicio secundum opera sua singulis retribuit, ipse eorum celsitudinem deiicere, & potentiam ad nihilum redigere, quando & quomodo voluit, singulariter potens fuit.

[Annotata]

a Antiquissima hæc familia Gandensis integro opere illustratur a Chesnæo. & lib. 4 agit de proauo huius Rodulpho, auo & patre Balduino, vti & ipse dictus, cognomento Luscus & Barbatus. Omnes hi fuerunt Comites Alostani. Galbertus num. 53 & 54 asserit fratrem huius Balduini Ivvanum cum Castellano Gandensi accessisse 10 Martij, [Familia Gandauensis,] postridie 4 alios hic memoratos. & num. 136 ait Balduinum 24 Octobris huius anni mortuum esse. Meierus tradit anno 1125 obiisse Balduinum Gandensem, eique successisse Iuuanum fratrem eius Interim inter eos, qui Brugas venerunt obsessum particidas, numerat Balduinum Gandensem, ac dein sub finem anni 1127 addit: Eodem anno Balduinus Gandensis, Optimatium Flandricorum multo clarissimus, mundanis omnibus salutem dixit rebus, religioni in totum sese addixit, obiitque postea in cœnobio Affligemiensi. at Galbertus ait eum monachialem habitum accepisse, cum suprema vita spiraret.

b [Teneremūda.] Est Teneramunda ciuitas ad Teneræ ac Scaldis fluminum confluentes Gandauum inter & Antuerpiam. Porro Daniel huius Dominus, ex dicta Gandensi familia prognatus, cuius proauus Reingotus de Gandauo erat frater Rodulphi, quem etiam proauum Balduini & Ivvani diximus.

c Lilarium Artesiæ oppidum haud procul Aria. Eius Dominus Gualterus a Galberto dicitur Comitis Butelgir, [Lilarium.] id est, œconomus seu Pincerna. Idem cum Balduino, Ivvano & Daniele iam nominatis subscripsit litteris Guilielmi Normanni pro Audomarensibus ante citatis.

d Galberto dicitur Riquardus ex Woldman, cuius filiam duxerat nepos Thangmari de Straten.

e Theodericus patruus erat Ingrasni, qui in necem conspirarat.

f Galbertus num. 70 ait dicto Waltero Butelgir, siue Lilariensi, datas 400 marcas, aliis pecuniam datam tradit nu. 136.

g Idem num. 76 asserit datum conductorem, militem astutum, fratrem Fulconis Canonici Brugensis.

h Warnestunum, seu Wastena, ad Legiam fluuium inter Cominium & Armenterium. Consentit Galbertus n. 76 & Warnestum appellat, Annales vernaculi Watene habent, & Lernutius Watenum. Sed id Casletum inter & Audomarum est.

i Diffiduciare est inimicitias aut hostilitatem inducere. Sunt vsi ea voce Iuo Carnotensis, [Diffiduciare.] Matthæus Parisius, Thomas VValsingamus citati a Vossio de Vitiis linguæ pag. 679.

k [Saisire.] Malmesburiensis de gestis Pontificum Angliæ lib. 1. Rex episcopatum saisiuit, id est inuasit, manum iniecit, & passim alij.

l [Figmentū de morte Bertulphi.] Ex Annalibus vernaculis & formula proclamationis ista scripsit crediditq; Lernutius. Per noctem auectus Ipra in siluam fuit miliari distantem ab vrbe, corio exenterati bouis insutus, & viuus inter deserta ab infelici arbore pependit, die quarto inuentus est exanimis. Maluit Meierus Gualterum sequi, quod is ex ore Clerici, qui Bertulpho id roganti adfuerat, descripserit.

m [Garciones.] Vox Gallica Garson adolescentem significat: hinc garciones sæpius habuimus.

n [Reningels.] Reninga in agro Iprensi vulgo Reningels: de eo egimus 2 Februarij ad Vitam S. Adalbaldi Ducis § 3. Diplomati Theoderici Comitis pro Loënsi monasterio subscripsit anno 1130 Lambertus de Rinenghelles cum Anselmo & Baldevvino fratre suo. Miræus cap. 130. MS. nostrum habet hic Rinningas.

o Lernutius ex dictis fabellis ait Guidonem & decem cum eo Canonicos S. Martini, [Fabella de supplicio Guidonis.] quia interfuerant consiliis a Guilielmo Loio ex merito punitos, Guidonem capitis damnatum, iussumque interfici, Canonicos in carcerem compactos, pane & aqua traxisse vitam in pœdore & mœrore atri specus, sine spe vllā lucis videndæ: ex his in latomiis Episcopalibus, quinque apud Tornacum, totidem Teerenburgi detentos. Quod merum commentum est.

p Ergo ab initio non suspensus fuit Bertulphus extra vrbem, vt, fabella indicat.

q In monasterio de Formisele. Iperius, at Lernutius in templo S. Martini.

PARS X
Supplicium inflictum Burchardo occisori B. Caroli.

Cap. XL.

[59] Porro Burchardus ille, quem primum Marchionis venerabilis Caroli caput percussisse commemorauimus, cum multas sustinuisset angustias obsessus, [Burchardus occisor S. Caroli fugit,] humano quidem ad modicum vsus auxilio fugit; sed diuino cœptis eius obuiante consilio, effugere minime valuit. Nam, sicut post ex eius claruit confessione, de turre illa egressus, primum quidem aliquamdiu a latuit, [latet:] ac deinde nocturno tempore sociis quibusdam itineris, quos sibi fideles non dubitabat, secum assumptis, fugam iniit; consultius arbitratus longinquas petere regiones, [externas regiones petiturus,] vt incognitus apud extraneos securius se occultaret, & egenam ac miseram vitam sic saltem protrahendo qualitercumque protelaret. Cum igitur ad b aquam quamdam, quam nauigio eum transire oportebat, deuenisset, nauiculam in ripa præparatam inuenit, & iam eam ascendit. Quam cum vt in vlteriorem dirigeret ripam, [flumen ne quit transire, nauicula immobili facta,] a terra repellere tentaret, illa occulto diuinæ virtutis pondere pressa immobilis stetit, & loco moueri non potuit. Quod vt sensit, totis cœpit viribus vti, & vt eam a ripa seduceret, quanto potuit conamine niti. Cumque diu luctatus nihil prorsus profecisset, socios aduocat, & ad auxilium sibi ferendum inuitat. [etiam pluribus admotis:] Quibus statim cum admiratione accurrentibus, & ad illam vnam modicam nauiculam promouendam, omnes quas habebant vires impendentibus, illa nihilominus velut murus immobilis perseuerat, quippe quam vis diuina omnino immobilem faciebat. O detestandam Burchardi dementiam! Burchardus sceleris sui immanitatem paruipendit & negligit, quam lignum insensibile execratur & refugit. Nauicula modica robustorum validis impulsibus virorum resistit, quæ vnius manu pueri facile moueri & circumduci consueuit. Verum hæc tua, Christe, sunt opera, qui errantes ad viam veritatis conuertis, & superbientes ad gratiam humilitatis inflectis: qui ne in æternum damnes, plerumque temporaliter punis. Tu enim nunc per nauiculæ immobilitatem hunc virum iniquum, vt suam nequitiam recognosceret, & tuam iustitiam expauesceret, monuisti; qui olim per asinæ loquelam Prophetæ Balaam insipientiam corripuisti.

[60] Miser itaque ille hoc tandem miraculo compunctus, & ad cor quandoque reuersus, nauigium deseruit, & in terram se prosternens, [agnoscit punitionem diuinam:] & reum pectus pugno percutiens, ac vbertim lacrymas fundens, reatus sui pœnitudinem multo cum gemitu gerere cœpit. Prius namque eum huius peccati numquam pœnituerat. Cumque post lamentum nauiculam iterum mouere tentasset, & eam vt prius immobilem vidisset, voluntate Dei certius iam comperta, cœpit desperare de temporali salute sua, [redit ad latibulum.] & confestim tristis & mœrens consueta repetiuit latibula.

Cap. XLI.

[61] Cum autem diuersis in locis diebus non paucis iam latuisset, & iuxta c Insulam in quoddam tugurium ductu cuiusdam serui sui casu diuertisset, seruum eumdem itineris sui ducem ad domum Bernardi auunculi sui, vt panem sibi, quo famelicam animam refocillaret, peteret (esuriebat enim) transmisit. [mittit famulum ad panem cōparandum,] Et ille quidem quod iubebat exequi cupiens, mandato eius libenter obediuit, & ad eamdem perueniens domum, ad opus domini sui, vt puta hominis deliciis assueti, delicatum panem petiuit. Sed miro Omnipotentis iudicio, qui domini sui quærebat salutem, inuenit mortem, & esurienti conferre cupiens quibus egebat alimenta, reo præparauit quæ meruerat tormenta. Hac etenim occasione præfato Bernardo dominum suum, simpliciter tamen, [proditur Bernardo auunculo.] quamuis per alias personas prodidit: cui, vt puta auunculo, nepotem suum nequaquam occultandum credidit. Iusto autem Dei agebatur examine, vt qui Dominum suum occidere non fuerat veritus, ipsum quoque occidendum suus proderet dominum seruus. d Bernardus vero Hugoni fratri suo hoc idem protinus nuntiauit. [& dein huius fratribus;] Hugo ergo communicato cum fratribus suis consilio, licet nepotem suum seruare magis, si tamen auderet, quam prodere maluisset, e Insulano tamen Castellano & burgensibus Burchardum se nuntiauit inuenisse, & cito venirent, ac tanti criminis reum vltione, [tum Insulano Castellano.] quam dignam arbitrarentur, punirent, mandauit. Cui profecto si parcere voluisset, haud dubium quin & ipse magnum salutis suæ periculum incurrisset.

Capvt XLII.

[62] Insulani vero mandato Hugonis audito, cum magno protinus tumultu perrexerunt, & Burchardum comprehensum Insulam duxerunt, [captus Insulam ducitur:] & in foro ei patibulum parauerunt. Verum ille æternæ formidine damnationis, vt timeret excitatus, & supernæ intuitu miserationis vt speraret animatus, [culpam vltro fassus,] seipsum districte admodum accusare, & cunctis dignum suppliciis cœpit publice inclamare. Denique manum suam dexteram, quæ in effusione sanguinis iusti cruentum exhibuerat ministerium, ob pœnam tanti criminis abluendam, & indulgentiam promerendam abscidi flagitauit. Cum autem nemo esset qui hoc faceret, [petit sibi manū amputari:] ipse sibi saltem eam amputandi facultatem postulauit concedi. Verum vtrumque sibi denegari consentiens, iterum ad sui accusationem, & supernæ miserationis inuocationem conuersus est. Reatum ergo suum manifeste confitendo & plangendo, & diuinæ respectum misericordiæ implorando, ac ad hoc ipsum fiducialius sperandum misericordias antiquis peccatoribus exhibitas commemorando, omnium viscera assistentium ad pietatem & miserationem commouit, & ad lacrymarum effusionem vniuersos pene lugubri sua lamentatione coëgit, [omnes ad commiserationem mouet:] & vt per temporales carnis molestias æternas euaderet pœnas, modis quibus potuit sategit. Itaque membra sua ipse tormentis sponte aptauit, & f rotæ radiis intricatus, & in excelso stipite exaltatus, in eadem deuotione, confessione & supplicatione ab hora diei nona, [in rota lenta morte perit.] vsque ad crepusculum diei sequentis, perseuerans expirauit. g.

[Annotata]

a Lernutius ex Annalibus vernaculis & formula proclamationis: Boscardus Brugis in monasterium Quercetanum fugit cum famulis aliquot: [Burchardi latebra, conficta.] ibi in cubiculo Canonici Regularis quatuor diebus delituerunt, tecti albæ vestis iniectu, tonsura grandi insigniri se curarunt, tamquam si monachi essent, ad præscriptum viuentes, eiusmodi schemate sperantes Brabantiam, & euadere persequentem Nemesin. Quæ Meierus, sed omissis sociis, descripsit. Fides sit penes eos.

b Lisam vocat Iperius, at Scaldim Meierus, & quidem prope Antuerpiam Lernutius.

c Insulæ primaria vrbs Gallo-Flandriæ intelligitur.

d Lernutius ex consuetis fabellis rem ita adornat: In vrbe Risela tres habuit auunculos Hugonem Alevvenij Toparcham, [accessus ad Insulanos,] Bernardum Dominum Robaisium, Oliuerium Baudeuennij potentem. Cum venit ad illos, pransuri simul conuenerant, vtque aduentus sui aliquam rationem prætexeret honestam, dixit se Cyprum cogitare, quo domicilium in ea insula sibi & sedem figat. Antequam abiret in oras tam remotas, venisse se valedicturum propinquis, petiitque certam pecuniæ summam, qua numerata iter illud longinquum perficere posset. Hæc ibi.

e Is erat Rogerius, qui sequenti mense Castellanus Insulis, & Robertus filius eius subscripserunt litteris supra memoratis Guilielmi Nordmanni pro Audomarensibus.

f Lernutius fabellas consuetas ita proponit: Rotæ radiis insertus, totum corpus melle ac fauis perlitus sedit stipite in excelso, [& genus mortis.] impotens mouere membra. Super ipsum densi ex luco clathri arcendis coruis positi, aliisque carniuoris volucribus, ne discerperetur eorum rostris, sed aculeis morsibusque pateret muscarum, apium & crabronum qui cutem carnemque viuentis exederent, lancinantes eum minutatim ad intima ossa Durauit tormentum per sex dies & amplius. Maluit his fabellis reiectis, Gualterum describere Meierus.

g Addit Lernutius: Vnus ex seruorum familiaribus Euerardus, audiens herum iam rapi ad pœnas, [Euerardi mors] eripuit se fuga in Ardennam siluam ibique in puteum cecidit lapfu non fortuito, & mersus est. Hæc ibi ex Annalibus vernaculis, quæ aliter narrat Meierus. Seruus autem eius Euerardus, accepta Casleti a nominibus domini sui pecunia, fugit in Arduennam, vbi in flumen quoddam ex equo præcipatus interiit. Silent antiquiores.

PARS XI
De successore B. Caroli in Comitatu Flandriæ variæ concertationes. Guilielmus Normannus constitutus.

Capvt XLIII.

[63] Sed iam dignum est, vt articulum ad superiora tempora conuertamus, & ea, quæ prius quidem gesta, [In cæde S. Caroli lugent boni,] sed a nobis hactenus sunt prætermissa, referamus. Neque enim quæcumque eodem tempore contigerunt, eodem etiam tempore dici potuerunt. Interfecto igitur Brugis, vt dictum est, Marchione, fama mali tanti confestim circumquaque diffunditur, & ipsa eadem die vsque ad triginta fere leugas extenditur. Vbique ergo luctus, vbique gemitus & dolor ingens Clericorum, monachorum, rusticorum, pauperum, postremo omnium in pace & tranquillitate degere, & æquitatem seruare & seruari cupientium. Raptores autem quilibet & iniqui, vtpo te vinculis quibus tenebantur diruptis soluti, [mali rapinis omnia implent:] (magis enim, sicut etiam tunc euidenter patuit, Caroli refrænati fuerant timore quam Dei,) vniuersa turbare, mercatores quosque & viatores rebus suis expoliare, & ipsos plerumque ligare & incarcerare cœperunt. Tanta namque fuit peruersorum hominum rabies & nequitia, vt nec sancti temporis (nam Quadragesima erat) eos cohibere valeret reuerentia.

[64] Verum omnipotentis Dei subueniente clementia, in breui repressa est eorum dementia. Præfatus enim Guillelmus Domini Caroli consobrinus, [Guilielmus Iprensis varia loca Flandriæ occupat:] mox vt mortem Comitis nuntio deferente cognouit, eadem die sibi Comitatum, frustra tamen, vendicauit, & Ariam oppidum munitissimum occupauit, & oppidanos omnes sibi fidelitatem iurare fecit. Cumque & S. Venantium, Casletum, Bellulam, Ypram, Bergensem quoque & Furnensem terram pari modo sibi subegisset, [raptores reprimit:] motus raptorum in finibus illis cito repressit, & pacem seruari mandauit. Ceteri quoque Barones terræ inuicem collocuti, Deo inspirante, paci consenserunt, & singuli partes suas defensare studuerunt.

Capvt XLIV.

[65] Porro magnificus Rex Francorum Ludouicus, audito quod consobrinus suus Carolus interiisset & Guillelmus honorem sibi indebitum, [a Rege Francorum deponitur:] præsertim ipso non assentiente, inuasisset, & grauiter tulit, & tam illum ea, quam vsurpauerat, dignitate priuare, quam amici mortem desiderans vindicare, ad vrbem Atrebatum circa mediam Quadragesimam venit. Quo etiam Guillelmum iuuenem, [Guilielmus Normānus.] dictum Normanniæ Comitem, a patruo suo Henrico Anglorum Rege, sicut initio huius opusculi commemorauimus, impie exhæredatum, qui Reginæ a sororem nuper duxerat vxorem, venire mandauit. In qua vrbe cum diebus ferme quindecim commorati fuissent, & plures, qui sibi Comitatum terræ nostræ competere assererent b Arnulfus scilicet nepos Domini Caroli, Balduinus Montensis, & præfati Guillelmi, qui iam partem terræ nostræ prælibatam violenter tenebat, [aliis reiectis,] nuntij frequentes hoc ipsum expetentes ad Regem venissent; tandem Regina, Dei, vt arbitror, occulta, sed tamen iusta dispositione præualuit, [Regina fauente, Comes Flādriæ constituitur:] & animis Procerum quorumdam multo ingenio ad sibi consentiendum inclinatis, sororio suo Normanno Comiti, decimo Kalendas Aprilis, Comitatus dominium obtinuit.

Cap. XLV

[66] Cuius potentiam c patruus eius ad fui detrimentum veritus, crescere, eam totis visceribus & artibus quibus poterat contendit imminuere. d Nepotem ergo suum Stephanum Blesensem, [frustra obnitente Henrico Rege Angliæ,] e Boloniæ & f Moritonij Comitem, transmittens, & per ipsum & alios partis suæ legatos multa tribuens, & plura promittens, multorum animos potentium sollicitat, Flandriam suam hæreditatem esse, & ex parte Roberti Casletensis auunculi sui sibi iure competere affirmat, & his modis in suum eos fauorem conciliat, ac g Ducem Louaniæ socerum suum, & Montensem Comitem, & Thomam Codiciacensem, [& alios cōcitante,] necnon & sæpedictum Guillelmum, sibi confœderat. Hos omnes & eorum auxiliarios regiæ voluntati & ordinationi contraire, & profectus noui Comitis modis omnibus impedire hortatur & instigat; non tam vt ipse Flandriam, quod forsitan fieri posse iam desperabat, obtineat; quam vt vires Comitis, quas sibi periculosas suspicabatur, eneruet & destruat.

[67] Rex autem cum Comite Atrebatum ciuitate post aliquantum tempus egressus, primo Insulam, deinde Gandauum & Brugas, [occupat Insulam, Gādauū, Brugas,] ægre tum (nam vbique fere Anglici fautores plurimum impediebant) recepit, & obsidionem sua præsentia roborauit. Vnde Comes post Pascha reuersus per Insulam & Betuniam, vsque ad vrbem nostram Taruennam peruenit, & ibi cum magno Cleri & populi gaudio susceptus biduo mansit. Postea cum castrum, quod dicitur S. Audomari, [Audomaropolim,] Castellano & burgensibus eum gratanter, h conditionibus tamen quibusdam promissis, suscipientibus obtinuisset, & ibi paucis diebus moram fecisset, iterum Taruannam transiens Insulam reuertitur.

[Annotata]

a Ea erat Ioanna soror Adelaidis vxoris Ludouici Regis, de qua agit Vitalis Ordericus lib. 12 Historiæ Ecclesiasticæ fol. 884.

b Arnoldus Galberto dicitur: natus is erat in Dania ex sorore B. Caroli, [Arnoldus Danus.] siue ea Ingerta fuerit, siue Cæcilia; de quarum matrimoniis agit Pontanus lib. 5 Rerum Danicarum fol. 198 & seq.

c Henricus I Rex Angliæ, qui patrem Guilielmi, vt supra dictum, detinebat captiuum.

d Natus est Stephanus, postea Rex Angliæ matre Adela sorore Henrici Regis, & patre Stephano Comite Blesensi.

e Bolonia, siue Bononia vrbs Galliæ Belgicæ ad mare Britannicum, cuius Comitatum Stephanus acceperat ob ductam in vxorem Mathildem, [Comitatus Bononiæ,] vnicam filiam & hæredem Eustathij Comitis Boloniensis.

f Moretonium castrum inexpugnabile in confinio Britanniæ & Neustriæ. [& Moretonij.] Ita Rigordus in gestis Philippi Augusti. Huius Comitatum, capto eius loci Comite, dono Henrici Regis acceperat Stephanus teste Ordorico lib. 11 fol. 811. Neustria ibi pro Normannia eius parte accipitur.

g Godefridum Barbatum, cuius filiam Aleidem duxerat vxorem Henricus Rex.

h Chesnæus in Probationibus ad lib. 2 familiæ genealogicæ Bethuniensis pag. 20 allegat partem litterarum, quibus Guilielmus Comes ait: [Audomarenses fideles.] Petitioni burgensium S. Audomari contraire nolens, pro eo maxime, quia meam de Consulatu Flandensi petitionem libenti animo receperunt, & quia honestius & fidelius ceteris Flandrensibus erga me semper se habuerunt; leges seu consuetudines subscriptas perpetuo eis iure concedo, & rate permanere præcipio … Actum anno MCXXVII, XVIII Kalend. Maij, feria V die festo SS. Tiburtij & Valeriani. Subsignarunt Osto Castellanus eiusdem vrbis, & Guilielmus filius. item Stephanus Comes Boloniæ, & alij quam plurimi a nobis hactenus citati.

PARS XII
Ecclesia Brugensis reconciliata. Corpus B. Caroli repositum. Miracula. Flandria pacata.

Capvt XLVI.

[68] Interea Rex Robertum reliquosque illos homicidas Brugenses, de turri, in quam confugerant, egredi, [Brugis reliqui sicarij se dedunt:] & sese dedere coëgerat, & in carcerem & vincula vniuersos retruserat. Quorum narratione innotuit miraculum quod narro. Ex quo enim in eadem ecclesiæ turri obsessi morati sunt, nullo alimentorum, quorum non modicam illuc copiam contulerant, sicut nec si terram gustarent, sapore delectati sunt: sed postquam sese dedentes exierunt, [amissum gustum recuperant:] continuo quem tanto tempore perdiderant gustum receperunt. Cum enim Roberto sitienti de eodem, quo ibi inclusus bibere consueuerat, vino propinassent; optimum eius saporem laudauit, seque ab ipsius initio obsidionis de bono vino non bibisse iurauit. Nesciebat quippe quod de hoc ipso quo solebat bibisset. Quod cum ei indicatum fuisset, opus Dei in suorum castigatione peccatorum recognouit, & diuinam cum ceteris bonitatem collaudauit.

[69] Rex vero ecclesiam S. Donatiani non solum sanguinis effusione, [ecclesia S. Donatiani purgatur:] verum etiam eorum execrabili & immunda habitatione multipliciter pollutam, cunctis inde spurcitiis eliminatis purgari, corpusque venerabile, quod ibi negligentius, quam decebat, tumulatum fuerat, in aliam a ecclesiam præcepit deportari, quatenus funus eius ibi diligentius curaretur, & deinde congruo sibi honore in ecclesia rursus humaretur. Quod & factum est.

Capvt XLVII.

[70] Verum quid ibi miraculi diuina ostenderit dignatio, non videtur prætereundum silentio. Testati sunt enim mihi sciscitanti plerique qui affuerunt, viri veraces & religiosi, [Corpus S. Caroli] quorum vnum, Domnum scilicet Absalonem b S. Amandi Abbatem, pro suæ sanctitatis merito dignum est hic nominari; [post 53 dies] quod, cum venerabile illud corpus, eo, in quo illud ante c quinquaginta tres dies repositum fuerat, [incorruptū, absque fœtore,] monumentodirupto, detexissent, ad gloriam Dei & Martyris sancti ostendendam, in tantum a corruptione alienum inuentum est, vt nec tenuissima quidem modici fœtoris nebula exinde ascenderet, quæ nares circumstantium, siue idem funus contrectantium & curantium, vel in minimo aliquatenus offenderet. Verumtamen cum, quantum diximus iam tempus in monumento haberet, [tractabile,] sic erat vulneribus crudis & omnino recentibus tractabile, ac si eodem die interfectus fuisset. Tanta quoque suauissimi odoris fragrantia totum illum locum diuinitus infudit & impleuit, [suauissimū spirat odorem:] vt nulli fore dubium videretur, quod Deus fidelem suum glorificare voluerit. A Domino factum est istud, & est mirabile in oculis nostris. Quod nimirum eo amplius mirabile iudicatur, quod humanorum cadaueribus corporum vix aliquid aliud fœtidius æstimamus.

[71] Ecclesia igitur Domini d Simonis Tornacensis Episcopi ministerio, qui in hoc ipsum a Rege de Francia fuerat accersitus, more Ecclesiastico reconciliata. [ecclesia reconciliata,] Sed & memoratum corpus summa reportatur Cleri & populi deuotione & reuerentia, [reuerenter reponitur.] & septimo Kalendas Maij in ecclesia media tumulatur, in extremo examine resurrecturus in gloria.

Capvt XLVIII.

[72] e Quibus omnibus solenniter, & eo quo dignum erat, honore adimpletis, Rex cum exercitu, quem congregare poterat, Ypram contendit, & sequenti die, sexto videlicet Kalendas Maij, Comite sibi ex condicto cum exercitu ex parte alia impigre occurrente, [Ipra obsidetur.] circa horam diei sextam illuc vsque peruenit. Porro sæpe memoratus Guillelmus Philippi filius, regiæ maiestatis celsitudinem minus quam oporteret reueritus, extra oppidum ei, multorum & fortium quos sibi confœderauerat virorum & armis fretus & animis, audacter occurrit; & contra vniuersum illum exercitum acerrime dimicare cœpit. Sed ille fortiter se agere arbitratus, dum hostibus obstinatissime repugnat, dum in aduersos aciem dirigit & instaurat, quæ sibi infelicitatis temporalis & aduersitatis fouea præparata sit, miser ignorat. Etenim iampridem aliqui burgenses, qui sacramentis ei non semel tantum, [proditione aliquot ciuium] sed frequenter fidelitatem fecerant, cum quibusdam aliis hominibus ipsius de proditione eius conspirauerant, legatos inde ad Regem direxerant, seque ei portas aperturos, & Guillelmum tradituros iurauerant. Væ mundo ab scandalis! imo, væ Flandriæ a proditionibus! Mirandum, nec minus miserandum, quod terra infelix, cui Domino suo per proditionem orbari contigerat, non aliter quam per proditionem alium acquirere valebat. Et hanc quidem pauci Yprensium disposuerant faciendam. Iudicauerant namque commodius regiæ voluntati parere, quam imperiis Guillelmi, & sibi suspectæ potestati subiacere. Neque ideo, vt ferunt, quod ipsius personam in aliquo culparent: sed quorumdam affinium eius dominium intemperantius futurum formidarent.

Capvt XLIX.

[73] Itaque cum ab hora diei sexta vsque ad nonam vtrimque diuersis concursibus ab Aquilonali parte & Orientali pugnatum fuisset, vexillo, quod in signum futuræ proditionis super summum ecclesiæ S. Petri fastigium ex proposito constituerant aduersæ partis cuneos accersierunt, [intercipitur:] & porta meridiana aperta eos in oppidum susceperunt. Quibus protinus totam villam percursantibus, & rapinis ac incendiis vniuersa vastantibus, Guillelmus destitutum se tum demum præsentiens, quod solum superesse videbat, fugam arripuit: sed fuga sera fuit. Fugientem enim eum Daniel Tenremundensis consecutus comprehendit, & armis exutum Comiti Guillelmo captiuum reddidit. Ypra igitur eodem die a porta Septemtrionali vsque ad portam australem spoliata, [incenditur:] & incensa ac multitudine militum innumerabili comprehensa, Rex & Comes Messinas monasterium adeunt, Guillelmum captum secum adducunt. Quem cum postera die Castellano Insulȩ custodiendum commendassent, Ariam perrexerunt. & ea in deditione recepta, Casletum, & reliquam illam interiorem Flandriam facillime subegerunt: & sic tandem ad vlciscendam honorandi Caroli mortem Brugas iterum redierunt.

[Annotata]

a S. Christophori ecclesiam in foro scribit Galbertus num. 119.

b [Absalō Abbas S. Amandi.] Absalon Abbas subscripsit litteris Theoderici Comitis, quibus anno 1135 confirmauit res Marchianensis monasterij. De S. Amando & hac Abbatia late egimas 6 Februarij, quo colitur.

c præteritis iam septem hebdomadis, inquit Galbertus, die scilicet 22 Aprilis. Errorem Lernutij, Meieri cum suis vernaculis Annalibus & formula proclamationis supra indicauimus.

d De Simone Episcopo fratre vterino vxeris B. Caroli supra § 1 actum.

e In Annalibus vernaculis Flandriæ sequentia de Ipra intercepta, & Guilielmo capto silentur: vtpote cui tributa sunt omnia, quæ hactenus præclare gesta. vti supra § 3 diximus.

PARS XIII
Reliqui complices cædis S. Caroli puniti. duo fuga elapsi.

Cap. L.

[74] Fratrem quoque Præpositi Guelricum, quem in mortem eius coniurasse supra memorauimus, [Guelricus & 28 complices cædis S. Caroli e turri præcipitantur:] cum aliis fere viginti octo dedititiis e carcere productis, a de excelsa turri præcipitare fecerunt: sicque homicidæ illi condignis tantæ iniquitati cruciatibus interierunt. Qui quamuis non omnes consilio vel facto peccauerant æqualiter; iniquitati tamen consentiendo, & iniquis auxilium ferendo, paribus quodammodo iniquitatis nexibus se omnes obligauerant. Et ideo, quorum non abhorruerant iungi consortio, eorumdem non immerito sunt puniti supplicio. Robertum autem, quem & ipsum ex coniuratis fuisse supra ostendimus, quique itidem eo quod a populo vehementer diligeretur, & modis quibusdam excusabilior ceteris videretur, tute satis puniri posse non æstimabatur, [Robertus capite plectitur.] secum abducere decreuerunt. Quem cum Casletum vsque perduxissent, & ille reatus sui multam pœnitudinem gereret, extra oppidum eum capitis abscissione animaduerti fecerunt.

Cap. LI.

[75] Dum ea geruntur Ingrasnus Esnensis vnus ex prænominatis coniuratoribus, [Ingrasnus initio audax,] qui patrui sui Theoderici Discamudensis præsidio fretus, vsque in id temporis excusationes in peccatis excusauerat, & perfidiæ suæ tenebris obcæcatus, ipsius Regis aspectibus & Comitis impudenter se ingerere non erubuerat, & si quis eum super hoc crimine impetere auderet, viriliter sese defensurum iactauerat, diffidere cœpit: & primum quidem apud suos aliquamdiu se latendo continuit, [fugit in exteras regiones.] ac deinde opportunitatem temporis nactus, omnibus postpositis suæ saluti consulere gestiens, e patria profugit, & in terra nostra vsque in hæc tempora, me scilicet hæc scribente, nusquam vltra comparuit. b

Cap. LII.

[76] At Guillelmus Virouiacensis, & ipse, sicut aliorum claruit confessione, [Guillelmus Virouiacēsis] coniuratorum vnus, quem nimirum aliis attentus, & finis ipsius expectatione suspensus, intactum fere reliqueram, iniquitatem suam nequaquam tamdiu occultare valuit. Sed quod in occulto perpetrauerat, [a eæde S. Caroli Virouiacum redit:] indiciis continuo manifestis apparuit. Statim enim post Comitis occisionem & thesauri eius direptionem Virouiacum regressus, non minimam inde secum attulit partem. Verum hoc suæ nequitiæ fructu in longum lætari permissus non est. Cum enim de aduersario deiecto tripudiaret, & de damnis alienis insolenter exultaret, repentinus eum pauor inuasit, & territum de Flandriæ finibus exturbauit. Audito namque quod frater suus c Lambertus, qui tantum, vt ex fine monomachiæ, quam inde in curia sæpe fati Guillelmi inierat, claruit, innocens erat, [timore arreptus vltro fugit:] super morte Comitis impeteretur; & quod ipse ab eodem Guillelmo, cui iam per surreptionem hominium fecerat, diffiduciaretur, timere cœpit. Et primum quidem ad defensionem se parauit, sed in crastino reæ tantum stimulis conscientiæ eum exagitantibus, cum nemo eum adhuc persequeretur, vxore & paucis suorum, rebusque, quas euehere poterat, secum assumptis, sexto post mortem Comitis die fugæ se credidit. [Prou. 28] Fugit nempe, vt Scriptura dicit, impius nemine persequente.

[77] Castellanus autem Curtriacensis, qui antea ei extiterat inimicus, statim vt fugam eius audiuit, armata multorum militum manu munitus, [Virouiaco incenso,] Virouiacum contendit; & omnibus, quæ ipsius fuerant, mobilibus direptis, munitionem totam euertit, & nemine resistente, in tantum vt nec stipes in loco remaneret, incendit. Ipse vero cum iuxta Tornacum ad villam quamdam deuenisset, Tornacensibus eum insectantibus, & comprehendere ac punire tentantibus, [vxore relicta in via fugit:] vxore, & maiore suorum parte, rebusque fere omnibus amissis, vix equum nactus euasit, & in partes d Neruiorum, duobus tantum sociis contentus secessit. Vbi monasterium quoddam monachorum adiit: [habitum monasticæ accipit:] & timore magis, vt postea patuit, humano quam diuino compunctus, monachatus tonsuram habitumque præsumpsit. Postea vero occasione vxoris, sine consensu cuius hoc fecisse asserebatur, paucis euolutis diebus monachatum deseruit, & ad seculum, [mox abiicit, & arma repetit:] & ad arma derelicta sine retractatione mox rediit. In quo quidem facto satis euidenter declarauit, illud Religionis propositum quam fictus arripuerit. Si enim vinculum vxoris vinculum compellebat solui Religionis, eis quibus tanto abusus fuerat tempore cur non abstinuit armis? Numquid & hoc lex coniugij cogebat? Nequaquam. Nam si vere eum suorum reatuum pœniteret, armis relictis, vxori, cum tantum illa maritale debitum exigeret, adhærere, & in sudore sui vultus pane suo vesci, districto fatigatus ieiunio debuisset. Nunc autem, vt multorum relatione comperimus, iram Dei non solum pœnitendo non curat placare, sed corde obstinato excusationes in peccatis excusare, & Deum magis irritans quam placans, peccatis peccata non veretur augmentare. Timendum est igitur ei, & pro eo etiam nobis, ne quia tardat conuerti ad Dominum, subito veniat ira Dei, & in tempore vindictæ disperdat eum. Forsitan & ideo ibi tamdiu aliis inuitis seruatur, vt, si tempore sibi indulto non pœnituerit, & dono misericordiæ Dei superbe abusus fuerit, iusto Dei iudicio grauius in fine feriatur. e Quod etiam de præfato Ingrasno non absurde sentiri potest. Et hæc quidem omnia infra duos fere post mortem Comitis menses consummata sunt.

[Annotata]

a Quod factum est 5 Maij, & late describitur a Galberto teste oculato num. 123.

b De eo Lernutius ex Annalibus Flandriæ: Ingelramus Eeseneus abierat porro in Germaniam, [Ingrasni mors.] & habitabat Moguntiæ ad Rhenum: quo in oppido controuersia incidit ei cum ciue quodam, cui inter altercandum vulnus inflixit lethale, nam mors subsecuta est. Ob facinus ad Prætorem tractus, saccoque inclusus, & in flumen proiectus obiit, fato criminibus suis debito. Hæc ibi, quæ credidit & descripsit Meierus, fides sit penes illos.

c Forsan Lambertus ex Reddenburch, de quo similia narrantur cuius filius VValterus numeratur a Galberto num. 70 inter capita eorum, qui obsessi detinebantur in turre S. Donatiani.

d Neruios hos bene a Tornacensibus distingui, & in Hannonia constitui debere, vti hic fit, alias docuimus.

e Meierus & Marchantius tradunt Gulielmum Virouiacensem fugatum a Præfecto Cortracensi ex Virouiaco, [interitus Guilielmi Virouiacēsis & vxoris,] captum tandem esse in Germania, atque apud Argentinam longis cruciatibus confectum: vxorem eius Tornaci viuam defossam. Fides sit penes auctores.

EPILOGVS

[78] Ecce voluntati vestræ, reuerende Pater, imo iussioni, ac Fratrum meorum piæ petitioni, prout valui, parui: & materiam mei modum ingenij pariter & eloquij, vt in ipso apparet effectu, tantopere transcendentem vel contingere præsumens, multorum me reprehensioni simul & irrisioni exposui. Etenim stultus dum non loquitur, plerumque sapiens esse creditur. Silentium nempe eius non tam putatur sensus inopia, quam humilitatis custodia. Vnde & ego si omnino siluissem, sapiens quidem putari potuissem: sed non eo amplius sapiens fuissem. Nunc autem, quia imperitiam meam scribendo prodidi, sapientes, in quorum manus hæc forte peruenerint, indignabuntur mihi: & alij quidem calumniabuntur insipientem, alij subsannabunt præsumptorem, alij idiotam iudicabunt, nonnulli quoque stultum merito inclamabunt. Quid ergo erit, Pater sancte, quod me tanta rerum euidentia conuictum poterit excusare? Possum equidem obedientiæ, vestra mihi auctoritate impositæ, non incongruam caussam obtendere: sed commodius arbitror calumnias huiusmodi a etiamsi quo modo possem euadere, quam insipientiam meam pertinaciter excusando, tanto meorum cumulo peccatorum etiam fallaciam addere, fructumq; mihi humilitatis adimere, & in fastum me vanitatis inaniter extollere. Vtilius enim est mihi, vt sciar insipiens, quod sum, quam vt æstimer sapiens, quod non sum. Illud namque non infructuosum humili timorem, istud vero ruinosum superbo parere poterit, quod absit, tumorem. Quem cum omnibus aliis vitiorum sordibus propitius a me dignetur auertere, qui omnem omnino superbiam sua damnauit humilitate, Amen.

[Annotatum]

a Videtur deesse tolerare aut aliquid simile.

ALIA VITA
auctore Galberto Notario
ex aliquot MSS.

Carolus Bonus, Comes Flandriæ, Martyr (B.)

BHL Number: 1574

Avctore Galberto Ex MSS.

PROLOGVS.

[1] Cvm inter regnorum Principes quos circa nos cognouimus, summum gloriæ ac laudis sibi adscribendi studium per militiæ facinora enituisset; & eisdem affectus consimilis ad bene regendum inesset; minoris potentiæ & famæ principabatur Imperator Romanorum a Henricus, qui, cum annos plures sedisset, sine hærede diem obijt. Minoris quoque famæ ac virium b Rex Anglorum sine liberis degebat in regno, quam Comes Carolus Flandriarum Marchio, naturalis noster Dominus & Princeps; qui quod militiæ fama, & generis nobilitatus regio sanguine septennis in Comitatu Pater & aduocatus ecclesiarum Dei præerat, [Gesta magni Principis simplici stylo describuntur] erga pauperes largus, inter Proceres suos iucundus ac honestus, aduersus hostes crudelis & cautus, qui etiam sine hærede a suis, imo nefandissimis seruis, traditus & occisus pro iustitia occubuit. Tanti quidem Principis mortem descripturus, non elaboraui eloquentiæ ornatum, seu diuersorum colorum distinguere modos, sed rerum veritatem solummodo exequi, quæ quamquam stylo arido, tamen memoriæ fidelium scribendo commendaui peregrinum mortis ipsius euentum. [ab auctore inter pericula malorum exposito:] Neque equidem locū & temporis opportunitatem, cum animum in hoc opere intenderem, habebam: quandoquidē noster locus eodem tempore solicitabatur metu & angustia, adeo vt sine aliorum exceptione tam Clerus quam populus indifferenti periclitabatur occasu & rerum suarum & vitæ. Igitur inter tot aduersa & angustissimos locorum fines, cœpi mentem fluctuantem, & quasi in Euripo iactatam compescere, & iuxta scribendi modum cohibere. In qua animi mei exactione vna caritatis scintillula, suo igne fota, & exercitata, omnes virtutes spirituales cordis funditus igniuit, & subsequenter hominem meum, quem aforis timor possederat, scribendi quadam libertate donauit.

[2] Super hoc igitur mentis studio, quod in tam arcto positus c vestro & omnium fidelium auditui in communi commendaui, si quis quidquam obgarrire & detrahere contendat, non multum curo. [cui veritas cordi est.] Securum enim me facit quod veritatem omnibus apertam, qui mecum eodem percellebantur periculo, loquor, & eam posteris nostris memorandam commendo. Rogo ergo & moneo, si cui huius styli ariditas, & huius opusculi exiguus manipulus ad manus venerit, non derideat & contemnat: sed noua admiratione, quæ scripta sunt & Dei ordinatione congesta, nostro solummodo tempore admiretur, & discat potestates terrenas non despicere vel morti tradere, quas credendum est Deo ordinante nobis esse præpositas; vnde Apostolus: Omnis anima omni potestati subiecta sit, siue Regi tamquam præcellenti, siue Ducibus tamquam a Deo missis; tanquam enim non est similatiuum, sed confirmatiuum: tanquam vero dicitur in Scriptura sancta pro eo quod vere est: sicut est ibi, tamquam sponsus, hoc est vere sponsus. [1 Petri 2. 13] Non quidem promeruerant homicidæ & potatores & scortatores & omnium vitiorum serui nostræ terræ vt præesset eis bonus Princeps, religiosus & potens, catholicus, post Deum pauperum sustentator, ecclesiarum Dei aduocatus, patriæ defensor, & talis in quo terreni imperij reliqua potestas bene regendi formam & Deo seruiendi materiam assumeret. Videns ergo diabolus ecclesiæ & fidei Christianæ profectum, sicut subsequenter audituri estis, commouit terræ, hoc est, ecclesiæ Dei stabilitatem, & conturbauit eam dolis, traditionibus & effusione innocentium sanguinis.

[Annotata]

a Intelligitur Henricus V, Vltraiecti anno 1125 mortuus, a Callisto II Papa olim excommunicatus.

b Henricus I Rex Angliæ, de quo actum supra cap. 2.

c Videtur ciues Brugenses alloqui.

CAPVT I. Illustria in Comitatis gesta B. Caroli. Imperium Romanum & regnum Hierosolymitanum oblatum.

[3] Karolus itaque filius a Cnutionis Regis Datiæ, & matre oriundus quæ terræ Flandrensis Comitum de sanguine processerat: [Carolus in Flandria educatus,] ea affinitate cognationis a puero in patria nostra altus est vsque ad virile robur corporis & animi. Postquam vero militiæ titulis armatus est, egregium facinus in hostes arripuit, [a Balduino, Comite Flandriæ constituitur successor:] famam bonam & gloriam sui nominis penes regnorum potentes obtinuit. Quem quidem per plures annos in Principē peroptauerant Proceres nostri, si forte sic euenire potuisset. Igitur Comes Balduinus adolescens fortissimus moriendo nepoti suo Karolo regnum simul & Principibus contradidit, & sub fidei securitate commendauit.

[4] Cœpit vtique maioris consilij prudentia pius Comes de pacis reformatione disponere, leges & iura regni reuocare, ita vt paullatim pacis statu vndecumque collecto, in quarto sui comitatus anno, per illum omnia florerent, omnia riderent, omnia iustitiæ & pacis securitate & multiplici iucunditate fruerentur. Tandem videns gratiam pacis omnibus iucundam, [in pace ditionem suā collocat:] indixit per terminos regni, vt sub quiete & securitate absque armorum vsu communiter degerent, quicumque aut in foro aut infra castra manerent & conuersarentur: alioquin ipsis plecterentur armis, quæ ferrent. Sub hac ergo obseruantia arcus & sagittæ & subsequenter omnia arma post posita sunt in forinsecis locis, sicut & in pacificis. Qua pacis gratia legibus & iustitijs sese regebant homines, omnia ingeniorum & studiorum argumenta ad placita componentes: vt in virtute & eloquentia rhetorices vnusquisque se defensaret, cum impetitus fuisset: vel cum hostem impeteret qua colorum varietate oratorie fucarum deciperet. Tunc vero habuit rhetorica sua exercitia & per industriam & per naturam: [controuersias legibus dirimi statuit:] erant enim multi illiterati, quibus natura ipsa eloquentiæ modos & rationabiles prȩstiterat coniecturandi, & argumentandi vias, quibus nullatenus illi, qui disciplinati erant & docti artem rhetoricam, obuiare vel auertere poterant. Sed quia iterum suis fallacijs minus cautis fideles & oues Christi in placitis illi conuenerunt, Deus, qui omnia ab alto speculatur, corripere fallaces suos non despexit; vt quibus eloquentiæ bonum præstiterat ad salutem, ipsis per flagella insinuaret, quia eo bono vsi sunt ad propriam perditionem.

[5] Immisit ergo Dominus flagella famis, & postmodum mortalitatis, omnibus qui in regno degebant nostro, [post solis eclipsin] sed prius terrore signorum reuocare dignabatur ad pœnitendum, quos pronos præuiderat ad malum. Anno ab incarnatione Domini milleno centeno vicesimo quarto, in Augusto mense vniuersis terrarum habitatoribus in corpore solari, circa nonam horam diei apparuit b eclipsis, & luminis non naturalis defectus, ita vt solis orbis orientalis obfuscatus, paullatim reliquis partibus ingereret nebulas alienas, non simul tamen totum solem obfuscantes, sed in parte: & tamen eadem nebula totum pererrauit solis circulum, pertransiens ab oriente vsque ad occidentem tantummodo in circulo solaris essentiæ: vnde qui statum pacis & placitorum iniurias notabant, futuræ famis & mortis periculum minabantur vniuersis. Cumque, neque sic correcti sunt homines, tam Domini quam serui, venit repentinæ famis inedia, & subsequenter mortalitatis c irruerunt flagella. Vnde in Psalmo, & vocauit famem super terram, & omne firmamentum panis concurrit. [Psal. 104. 16] Qua tempestate non poterat solito more sese quisque cibo & potu sustentare, sed contra morē tantum panis insumpsit epulator semel in prandio, [hominibus fame & inedia laborantibus,] quantum ante hoc tempus famis in diuersis diebus sumere consueuerat, atque sic per insolentiam est gurgitatus, & omnes naturales receptaculorum meatus distenti nimietate repletionis cibi & potus, natura languebat. Cruditate quoque & indigestione, tabescebant homines, & adhuc fame laborabant, donec spiritum exhalarent vltimum. Multi quoque inflati sunt, quibus cibus & potus fastidiebat; quibus tamen vtique abundabant. Quo tempore famis, in media Quadragesima, etiam homines terræ nostræ, circa Gandauum & d Legionem & Scaldum fluuios commorantes, carnes comederunt, eo quod panis eis prorsus defecisset: quidam vero ipso itinere cum transitum facerent ad ciuitates & castra, in quibus panem sibi compararent, nondum semiperfecto transitu suffocati fame perierunt: circa villas & curtes diuitum, & castra seu munitiones, pauperes cum ad elemosynas misero gressu deuoluti venissent, mendicando mortui sunt. Mirabile dictu nulli in terra nostra manserat naturalis color, [& in via fame percuntibus,] sed talis pallor affinis & proprius mortis inerat vniuersis. Languebant similiter sani & ægri, quia qui sanus erat in compositione corporis, æger effectus est, [succurrit:] visa miseria morientis.

[6] Neque sic quidem correcti sunt impij, qui eodem tempore, sicut aiunt, in piissimi Comitis Karoli mortem conspirauerant. At Comes egregius satagebat omnibus modis, pauperes sustentare, eleemosynas largiri in castris & in locis suis, & præsens ipse & per ministros suos. [pauperes sustentat:] Eadem tempestate centum pauperes in Brugis omni die sustentabat, singulis illorum vnum panem admodum grandem tribuens, ab ante Quadragesimam prædictā vsq; in nouas eiusdem anni meffes. Similiter in aliis castris suis idem disposuerat. [legumina seri præcipit:] Eodem anno edixerat Dominus Comes quod, quicumque duas mensuras terræ seminarent tempore sementis alteram mensuram terræ seminarent faba & pisa, eo quod hoc genus leguminis citius & tempestiuius fructum proferret, vnde pauperes citius sustentari potuissent, si famis miseria atque inedia eo anno non cessaret. Similiter per omnem Comitatum suum præceperat, per hoc in futuro consulens pauperibus quantum poterat: illos etiam ex Gandauo turpiter redarguit, [interdicit cocturam cereuisia: ] qui passi sunt ante ostium domus suæ mori pauperes fame, quos pauisse poterant. Ceruisiam quoque interdixit confici, vt eo leuius & melius abundarent pauperes, si a ceruisia conficienda cessarent tempore famis ciues & incolæ terræ. Nam ex auena panes fieri iussit, vt saltem in pane & aqua vitam continuarent pauperes. [disponit de pretio vini:] Vini quartā sex pro nummis vendi præcepit, & non carius, ideo vt cessarent negotiatores ab abundantia & emptione vini, & merces suas commutarent pro necessitate famis, pro victualibus alijs, quibus leuius abundarent & facilius pauperes sustentarent. A propria mensa sibi quidem substraxit quotidie victum, [sibi victum subtrahit;] vnde centum pauperes & tredecim sustentabantur: indumenta insuper noua, scilicet e camisiam, tunicam, pelles, cappam, braccas, caligas, f subtulares, a principio illius Quadragesimæ & deuoti ieiunij sui, in quo statim traditus in Domino obdormiuit, [vestit quotidie pauperem:] quotidie vni pauperum erogauit vsque ad diem quem obijt in Christo: atque dispensatione tali & misericordi erogatione in pauperes peracta, [pecuniam erogat:] sic ibat ad ecclesiam, vbi in oratione decumbens psallebat Deo psalmos, ibique audito ex more sacro denarios pauperibus distribuit sic Domino prostratus.

[7] Cumque in Comitatu suo Flandriarum Marchio Carolus pacis & gloriæ decore degeret, g Henricus Imperator Romanus diem obijt, [Henrico Rom. Imperatore mortuo,] & desolatum est regnum Imperij illius & sine hærede exhȩredatum. Igitur sapientiores in Clero & populo regni Romanorum & Teutonicorum satagebant omnibus modis, quem sibi ad Imperium regni prouiderent, virum nobilem tam genere quam moribus. Igitur circumspectis terrarum & regnorum Principibus, considerate inierunt consilium, quatenus illi sapientiores & potentiores in regno, Legatos idoneos, scilicet Cancellarium Archiepiscopi h Coloniensis ciuitatis, & cum eo Comitem i Godefridum solenniter transmitterent ad Consulem Flandriarum Carolum pium, [missa legatione,] ex parte totius Cleri & ex parte totius populi regni & Imperij Teutonicorum expostulantes & obsecrantes potentiam & pietatem ipsius, vt Imperij honores & dignitates regias cum suis facultatibus pro sola caritate assumeret. Omnes enim meliores tam in Clero quam in populo eligendum sibi eum iustissimo desiderio expectabant, [in Imperatorem expetitur:] vt si Deo donante ad ipsos dignaretur adscendere, coronatione & Imperij exaltatione vnanimiter sublimarent, ac Regem illum lege prædecessorum Catholicorum Imperatorum constituerent.

[8] Cumque legationem & expostulationem audisset Carolus Comes, consilium cum nobilibus & Paribus suæ terræ subijt, quid super hoc ageret. At illi, qui ipsum iusto amore, & dilectionis virtute dilexerant, [dissuadentibus bonis contra maleuolos,] & vt patrem venerabantur, cœperunt dolere, & discessum eius deflere, & ruinam patriæ grauem fore, si forte eam desereret. Tandem illi traditores pessimi, qui vitæ ipsius inimicabantur, consuluerunt ei, vt regnum & eius honores præriperet inter Teutonicos, persuadentes ei quantæ gloriæ & quantæ famæ sibi foret Regem Romanorum esse. Laborabant miseri illi, qua astutia, quibus dolis carerent eo, quem postmodum, dum amouere non poterant viuentem tradiderunt, pro lege Dei & hominum cum ipsis decertantem. [remanet in Flandria:] Remansit itaq; in Comitatu suo Carolus Comes pro expostulatione suorum dilectorum, pacem & salutem patriæ, quantum in se erat, omnibus demandans & constituens, catholicus, bonus, religiosus, cultor Dei, [pacem cum omnibus habet:] hominumque rector prouidus. Qui cum secularis militiæ facinora acturus foret, non habebat hostes circa terram suam, siue in marchijs, siue in confinijs & terminis suis: quia timebant eum, aut pacis & dilectionis fœdere coniuncti, potius munera & donaria in inuicem transmiserant, sed certamina militiæ secularis pro honore terræ suæ, & pro exercitio militum suorum apud aliquem Comitum vel Principum Normanniæ vel Franciæ, aliquando vero vltra regnum Franciæ arripuit, illicque cum ducentis equitibus tornationes exercuit: qua in re famam suam, & Comitatus sui potentiam ac gloriā sublimauit. [ludos equestres exercet:] Quidquid ergo leuitatis huius culpa deliquit, eleemosynarum multiplici redemptione apud Deum emendauit.

[9] Huius quoque vitæ tempore contigit k Regem Hierosolymorum in captiuitatem Saracenorum cucurrisse, [Rege Hierosolymorum a Saracenis capto,] & desolata sedebat ciuitas Hierusalem absq; Rege suo: quem, sicut didicimus, Christiani nominis milites, qui militiæ Christianæ ibidem studuerant, odio habebant, eo quod tenax & parcus fuisset Rex ille captus, nec bene rexisset populum Dei. Inierunt ergo consilium, & communi consensu litteras direxerunt Comiti Carolo, vt adscendens Hierosolymam, regnum Iudȩæ assumeret, & in loco & in sancta ciuitate imperij catholici coronam dignitatemque regiam possideret. Noluit igitur, super hoc accepto fidelium suorum consilio, [rogatus non ad nitcit regnum.] deserere patriam Flandriarum, quam vita comite bene recturus foret, & satis melius quam adhuc rexisset, nisi traditores illi pessimi pleni dæmonio, Dominum & patrem plenum spiritu pietatis & consilij & fortitudinis enecassent. Proh dolor, quod tantum virum ab ecclesia Dei tollerent, de quo Regē Ecclesiæ & populus Orientalis Imperij & Hierosolymorum ciuitas sancta simul cum populo Christianorum peroptauerat & dispesuerat, simulque expostulauerat constituere.

[Annotata]

a Cnut, Cnuto aut Canutus, promiscue Reges Daniæ appellati: horum pater B. Caroli S. Canutus eius nominis quartus fuit.

b Eclipsin hanc inter alios Astronomos annotauit Sethus Caluisius ab Anglicis scriptoribus obseruatam contigisse 17 Augusti, [Eclipsis anni 1125.] eamq; accurate describit.

c Anno 1125, biennio ante obitum B. Caroli, vti indicat Gualterus.

d Legio, alijs Legia & Lisa, Gandaui Scaldi immiscetur.

e Camisia pro indusio vsurpata olim in Lege Salica tit. 6, & apud Fortunatum lib. 1 Vitæ S. Radegundis. Vnde postea in lingua hodierna Francica, [Camisia,] quæ illis temporibus necdum erat, vox chemise exorta. Forte olim Cama, vti iam Hispanis, in vsu fuit apud Gothos & antiquos Germanos pro lecto, [& Cama,] & Camisia dicta sit vestis, in qua dormitur.

f Subtulares in antiquis codicibus. an Subtalares substituendum, vt sint calcei, [Subtulares.] quasi sub talis. In Vita S. Gudilæ 8 Ianuarij num. 8 subtalares legitur, vbi Garneueltius subtulares arbitratur restituendum: sed mutata solum vocali facile voces istæ possunt confundi.

g [Henricus V Imp.] Henricus V anno 1125 feria quinta in Pentecoste Vltraiecti vitam cum regno amisit. Anselmus Gemblacensis in Chronico. Bidus post aliqui obijsse asserunt.

h Coloniensis Archiepiscopus erat Fredericus, ab anno circiter 1100 aut paullo citius, vsque ad annum 1131, qui Lotharium Saxonem 23 Septemb. huius anni 1125 Imperatorem Aquisgrani coronauit. [Fredericus Archiep. Coloniensis.] Ab illo S. Norbertum sacris Ordinibus initiatum fuisse tradit Anonymus coæuus in huius Vita.

i Comes Godefridus videtur esse Namurcensis, frater S. Alberti Episcopi Leodiensis, [Godefridus Comes Namurcensis.] quem cum dictus Fredericus Archiepiscopus Coloniensis contra intrusum Alexandrum constituisset, Godefridus Comes armis defendit.

k Balduinus filius Comitis de Reitesta, Balduino fratre Godefridi Bullonij anno 1118 mortuo, [Balduinus Rex Hierosolym.] factus est Rex Hierosolymitanus, dein anno 1123 captus, at non diu post liberatus. Scriptores expeditionis Terræ sanctæ hunc satis laudant, vt videantur hic ex fama publica de rebus procul a Flandria gestis nonnulla relata.

CAPVT II. Odij in S. Carolum concitati occasio.

[10] Deficiunt quidem mihi vires animæ, & eius memoria simulque maior vis in anima, scilicet ratio ad laudandum bonum Consulem Carolum: cuius meritis impares omnes estis vos terrarum Principes, minus potentes, imperiti, indiscreti, incompositi moribus. Nam talis erat Comes Carolus in fine vitæ apud religiosos filios Ecclesiæ, qualis in meritis suis præcellebat rectores & plures Philosophos fidei Christianæ: & quamuis olim peecator & criminosus fuerit, in fine vitæ bonæ ex pœnitentiæ fructu omnia cooperabantur ei in bonum & salutem animæ perpetuam. Vnde & ille ait, dicique beatus, ante obitum nemo supremaq; funera debet. [Ouid Metam. 3. 136] Et Apostolus: Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti. [Rom. 8. 28] [Vir tantus a suis subditis occiditur;] In sacro loco igitur, & in sacris orationibus, & in sacra cordis deuotione, & in sacro Quadragenarij tempore, & in sacra eleemosynarum largitione, a & ante sacrum altare, & inter sacras reliquias S. Donatiani Archiepiscopi Remorum & b B. Basilij Magni & S. Maximi trium mortuorum suscitatoris, canes immundi, dæmonio pleni, serui Dominum suum iugulauerunt. Nemo quippe ita est absurdus, ita hebes, ita stolidus, qui non adiudicaret traditores illos pœnis infimis & inauditis; qui inaudita traditione Dominum suum, ipsi serui, qui obseruasse debuerant, disperdiderunt. Igitur mirandum erat & singulariter memorandum, quod & multos viderimus Imperatores, Reges, Duces, ac Consulares viros, nullum vidimus vel audiuimus adhuc, quem ita deceret fuisse dominum ac patrem, aduocatum ecclesiarum Dei, sicut ipsum condecuit. Sciebat enim esse Dominus, pater, aduocatus, pius, mitis, exorabilis, [ab omnibus vbique amatus & laudatus:] ad honorem Dei & decorem ecclesiæ idoneus, quod vere satis probabile est, quia post mortem tanti viri protestati sunt super ipsius meritis omnes, & amici & inimici, extranei & vicini, nobiles & ignobiles, & cuiuscumque terræ habitatores, qui saltem egregiam famam de ipso audierant, quanti meriti foret credendus apud Deum & homines, qui propter iustitiam Dei exequendam, & propter salutem eorum quos regebat, more christiani Rectoris occubuit. Quem homines suæ pacis super illum magnificantes supplantationes tradiderunt, vt in Psalmo, Etenim homo pacis meæ, qui edebat panes meos, magnificauit super me supplantationes. [Psal 40. 10]

[11] Postquam igitur clementia Dei flagella subtraxerat, & molestiam temporis prorsus remotam frustrauerat, [reducta annonæ abundantia,] cœpit suæ dignationis copiam terris commodare, & iussit vegetabilitate frugum horrea repleri, vino & ceteris victualijs mundum redundare, & quadam amœnitate temporum, iussu diuino tota terra refloruit. Volens itaque Comes pius iterum reuocare honestatem regni, perquisiuit, [de hominibus liberis & seruis tractat.] qui fuissent de pertinentia sua proprij, qui serui, qui liberi in regno. Dum placitorum negotia agebantur, sæpe Comes præsens aderat, audiens de disceptatione libertatis secularis & conditione seruorum, scilicet quod in magnis negotiis & generalibus caussis liberi responsa non dignabuntur reddere seruis. Quos quidem Comes de pertinentia sua perquirere poterat; sibi vindicare laborabat. Vnus Præpositus Bertulfus Brugensis, & frater eius Castellanus in Brugis, cum nepotibus suis Bordsiardo, c Roberto, d Alberto, & ceteris de illa cognatione præcipuis, elaborabat omni astutia & ingenio, quomodo a seruitute & pertinentia Comitis sese absentaret & subterfugeret: nam & ipsi de Comitis pertinentia erant conditione seruili.

[12] Accepto tandem consilio Præpositus ille neptes suas nubiles, quas educauerat in domo sua, militibus liberis in coniugium tradidit; vt quasi occasione illa nubendi, ad libertatem secularem quodammodo accederent ipse & sui. Sed contigit quod miles, qui neptem Præpositi duxerat in vxorem, [occasione seruilis conditionis ob iectæ Bertulfo Præposito, eiusq; familiæ;] ad singulare bellum alium quemdam in præsentia Comitis appellaret militem, qui secundum suæ cognationis propagationem liber erat: at appellatus indignationis sibi repulsa viliter respondit: scilicet se non fuisse de seruili conditione imo liberæ dignitatis, secundum lineas sui generis propagatum, & ob hoc ad bellum singulare non se fore parem appellanti congressurum. Quicumque enim secundum ius Comitis ancillam liber in vxorem duxisset, postquam annuatim eam obtinuisset, non erat liber: sed eiusdem conditionis erat effectus, cuius & vxor eius. Indoluit ergo miles ille, qui propter vxorem suam libertatem amiserat, per quam liberiorem se fore crediderat, cum eam accepisset. Indoluit ergo Præpositus & sui: & ideo enitebantur omnibus modis se subtrahere a seruitute Comitis. Igitur cum veritatis indicio, & seniorum regni relatu, Comes intellexisset, quod sibi sine cunctatione pertinuissent, conabatur ipsos suæ seruituti vendicare: & tamen quia Præpositus & cognati eius a Comitis prædecessoribus, vsque ad hoc tempus de seruili conditione non interpellatus nec pulsatus fuit, [eos suæ seruituti vendicat:] quasi sopitum & multis temporibus neglectum foret, omnium obliuioni tradebatur, nisi in prædicta belli appellatione, ad recordationis veritatem reuocatum fuisset.

[13] Ceterum Præpositus cum tota nepotum successione post Comitem in regno potentior, & fama atque religione gloriosior, se liberum fuisse & cognationis tam antecessores quam successores suos confirmabat, [contemnitur a Præposito tamquam ab illo ad Comitatum promotus,] & quadam superstitione & arrogantia sic se contendebat. A Comitis igitur mancipatione & pertinentia se & suos subtrahere consilio & potentia laborabat, & ideo sæpe improperabat Comiti sic: Iste Carolus de Dacia numquam ad Comitatum conscendisset, si ego voluissem. Nunc ergo, cum per me sit Comes effectus, non recordatur quod bene sibi fecerim, imo laborat prorsus me cum toto genere meo retorquere in seruum, perquirens a senioribus vtrum simus eius serui: sed quærat quantum velit, nos semper erimus & sumus liberi, & non est homo super terram qui possit nos constituere seruos. Frustra tamen iactanter loquebatur: nam Consul præcautus detractationem Præpositi & suorum intellexerat & fraudem simul, & traditionem audierat. Quandoquidem defensionis suæ effectum habere non poterat Præpositus & sui, quin libertate sibi vsurpata carerent; maluit ipse cum tota nepotum successione perire quam seruitute Comitis mancipari. [& ad necem vsque odio habetur:] Peruerso tandem & nefandi consilij dolo cœperunt de morte piissimi Consulis seorsum tractare, & tandem locum & oportunitatem occidendi illum prætendere.

[14] Lætus ergo Præpositus erat, quod lites & seditiones ortas inter nepotes suos & Thancmarum, cuius parti iustæ Comes fauebat, occasiones haberet tradendi Comitem: nam vniuersos milites prouinciæ nostræ tum pretio tum potentia tum petitione acciuerat in auxilium nepotum suorum contra Thancmarum. [exortis litibus inter Tangmarum & nepotes Præpositi,] Quem quidem obsedit circumquaque in loco, quo se vallauerat, & tandem collecta manu inuasit validissime obsessos, & claustra portarum confringens detruncauit pomeria & sepes inimicorum suorum. Absens tamen, & quasi nihil fecisset, consilio & dolo omnia fecit, omnem beneuolentiam aforis prætendebat: & inimicis dicebat, sese dolere quod nepotes sui tot lites, tot homicidia peragerent, quos quidem ad omnia nefaria animauerat. In congressione ergo prædicta vtrimque ceciderunt eo die plurimi vulnerati & mortui. Quod cum intellexisset Præpositus quod iam congressio fieret, ipsemet descendit ad carpentarios, qui in claustro fratrum operabantur & iussit ferramenta eorum scilicet secures illuc deferri, quibus detruncarent turrem & pomeria & domos inimicorum suorum. [ad rapinas & homicidia,] Misit ergo per singulas domos in suburbio ad colligendas secures, quæ illuc citissime delatæ sunt. Cumque in nocte redissent nepotes eius cum quingentis militibus armigeris & peditibus infinitis, induxit eos in claustrum & fratrum refectorium: in quo refecit vniuersos, diuerso ciborum & potuum apparatu, & super hoc lætus & gloriosus erat. Cumque assidue sic affligeret inimicos, & maximam in eis expensam faceret, qui nepotes suos iuuarent; cœperunt primo armigeri, postea milites deprædari rusticos, adeo vt pecudes & armenta villicorum raperent & deuorarent. Quidquid in suum vsum possederant ruftici, hoc nepotes Præpositi violenter rapiebant & suorum sumptui deputabant. Sed a principio regni nullus Comitum perpessus est rapinam fieri in regno, eo quod maxima mors & pugna inde contigisset.

[15] [Ipris rogatus a rusticis patrocinium,] Audierunt ergo rustici Comitem venisse apud Ipram, ad quem nocte & clanculo vsque ad ducentos transierunt, pedibusque ipsius conuoluti obsecrantes paternum & consuetum ab eo auxilium, vt res ipsorum reddi iuberet, scilicet pecudes & armenta, vestes & argentum, insuper omnem ceteram supellectilem domuum suarum, [inito consilio,] quæ omnia rapuissent nepotes Præpositi, & illi qui in expeditionem illius obsidionis cum illis & nocte & die pugnassent. Quas proclamorum conquestiones Comes grauiter ferens, conuocauit Consiliatores suos & plures etiam, qui de cognatione Præpositi fuere, perquirens ab eis qua vindicta & quo rigore iustitiæ hoc facinus iustificaret. At illi consilium dederunt, [curat euerti domum Borsiardi Ducis raptorum.] vt sine dilatione domum Borsiardi incendio destrueret, eo quod rapinam in rusticos Comitis exercuisset: atque ideo maxime consiliati sunt domum præfatam destrui, quæ quamdiu staret, tamdiu lites & rapinas Borsiardus insuper & homicidia perageret, & sic viciniam illam prorsus vastaret. Descendit ergo super hoc consultus Consul, & incendit domum & funditus mansionem eius destruxit. Tunc ille Borsiardus & Præpositus & ipsorum complices vltra modum indoluerunt; tum quia Comes in hoc facto videbatur consensum & auxilium præstitisse inimicis eorum; tum quia Comes quotidie ipsos de seruili conditione pulsaret, & ad sibi mancipandos omni modo laboraret.

[16] [venit Brugas,] Sicque domo conflagrata, Comes Brugas adscendit. Concessa igitur domo cum consedisset venerunt ad eum, qui familiares erant ei & præcautum reddiderunt dicentes; quod nepotes Præpositi eum traderent, eo quod iam occasionem aptam prætenderent a conflagratione domus præfatæ, quamquam, [admittit intercessores:] etsi hoc non fecisset Comes, non minus tamen ab illis traderetur. Postquam vero Comes cœnauerat, adscenderunt coram eo intercessores ex parte Præpositi & nepotum ipsius, qui exorarent Comitem vt indignationem suam ab eis auerteret, & sub amicitia sua miseratus eos reciperet. At Consul omnia iusta se cum illis acturum, & misericorditer etiam respondit, [aliam domum Borsiardo extruere promittit, si rapinis abstineatur.] si lites & rapinas postponere deinceps voluissent, & meliorem domum insuper restituere Borsiardo se debere promisit. In loco tamen, in quo domus combusta est, iurabat, se Comitatum obtinente, amplius Borsiardū nullam possessionem obtenturum, eo quod vsque tunc iuxta Tancmarum manens, numquam nisi lites & seditiones in hostes & in ciues cum rapina & cæde ageret. Qui vero intercessores fuere partim conscij traditionis, non multum super recōciliandis vexabant Comitem, & quando propinatum ibant ministri, rogabant Comitem, vt de vino meliore afferri iuberet. Quod cum ebibissent, sicut potores solent, rogabant semel sibi propinari, & abundanter adhuc, vt posteriore licentia & vltima a Consule accepta, quasi dormitum abirent: & iussu Comitis abundanter propinatum est omnibus illis qui aderant, donec accepta licentia vltima ipsi abiissent.

[Annotata]

a Seruantur etiam nunc reliquiæ horum Sanctorum Brugis in summa veneratione & argenteis mausoleis aut capitibus inclusæ, [Reliquiæ S. Donatiani] quas ipsi ibidem non absque admiratione eximij splendoris intuiti sumus. S. Donatianus est vrbis & diœcesis totius Patronus, eiq; templum Cathedrale sacratum. Festus illi dies etiam in populo est VII Octobris, quando de Translatione eius corporis agemus.

b S. Basilij pars magna spinæ dorsi, vt nobis dictum, adseruatur. At S. Maximi duæ costæ, [SS. Basilij & Maximi.] crus, duo ossa brachij, & quinque ossa digitorum. Ita Sanderus lib. 2 Brugarum. Colitur S. Maximus 27 Nouemb. S. Basilius 14 Iunij.

c Robertus frater Borsiardi, infra num. 26 dicitur in velitatione occisus.

d Albertus in Vita per Anonymum Danum dicitur filius Roberti Castellani, ergo Borsiardi & dicti Roberti patruelis. De eo nulla amplius mentio fit.

CAPVT III. Conspiratio nocturna in cædem S. Caroli. Huius enorme scelus ponderatum.

[17] a Igitur Isaac & Borsiardus & Willelmus ex Werui, Ingrannus & eorum complices, accepto assensu a Præposito, quod nec necessitate diuinæ ordinationis per liberam voluntatem quidem facturi erant, [In necem eius conspirant varij,] accelerabant: nam statim hi, qui mediatores & intercessores erant inter Comitem & nepotes Præpositi, concessa domo eiusdem Præpositi denunciauerunt responsum Comitis; scilicet quod nullam gratiam potuissent acquirere aut nepotibus aut eorum fautoribus prædictis, [in domo Præpositi curam ianuæ habentis] sed hoc solum cum eis ageret, quod iustitiæ districtione censura Primatum terræ constituisset. Tunc Præpositus & sui nepotes intro camerā abeuntes, accitis quos voluissent, custodiente ipso Præposito cameræ ianuam, dederunt dexteras in inuicem, vt traderent Consulem, & ad hoc facinus aduocauerunt b Robertum puerum, conuenientes illum, vt daret dexteram, id idem simul cum ipsis peracturus, quod & ipsi peractum irent, pro quo & dexteras in inuicem contradidissent. At puer nobilis animi virtute præcautus animaduertebat graue fore, pro quo ipsum vrgerent: restitit nolens ignoranter in taxationem illorum subduci, nisi præsciret quid rerum acturos sese confirmassent, [& impedientis egressum nolenti conspirare,] & cum adhuc cogerent illum, subtrahens se exire ianuam festinabat. Sed Isaac & Willelmus & ceteri proclamabant Præposito, qui tunc ianitor erat, ne Robertum exire permitteret, donec iussu ipsius coactus, quod ab eo postulassent, perageret. Statim Præpositi blanditiis & minis iuuenis circumuentus rediit & dedit sub eorum conditione dexteram, ignarus quidem, quid cum illis acturus foret, & statim confirmatus cum traditoribus requisiuit quid fecisset. At illi: Comes iste Carolus laborat omnibus modis ad destructionem nostram, & vt in seruos sibi nos vindicet, festinat: cuius traditionem iam coniurauimus: & debes amodo nobiscum eamdem traditionem tam consilio quam opere peragere.

[18] Igitur territus puer & totus in lacrymas fusus, ait: [quodā fortiter id detestante,] Absit a nobis vt dominum nostrum tradamus & patriæ consulem. Imo reuera, si non desistitis ego vadam & aperte traditionem vestram Comiti & vniuersis eloquar, nec super hoc pacto consilium vel auxilium, volente Deo, vnquam præstabo. At illum fugientem ab eis, [coniurationem dissimulant:] violenter retinuerunt, dicentes: Audi amice, quasi serio facturi essemus præfatam traditionem, iam eam intimauimus: vt per hoc probaremus, vtrum in aliquo graui facto nobiscum velis permanere. Est quidem aliud quiddam, quod adhuc tibi celauimus, caussa cuius obligatus es nobis fide & taxatione, quod in futuro dicemus: & quasi in risum conuersi, dissimulabant traditionem. Descendit vtique in locum suum vnusquisque illorum, exeuntes a camera. c Isaac cum tandem domum venisset, quasi dormitum ibat (expectabat enim silentium noctis) & mox conscenso equo rediit in castrum, descendens in hospitium Borsiardi & euocans eum ceterosque quos voluit, seorsum descenderunt in aliud hospitium, [discedunt:] scilicet Walteri militis. Et cum introissent, [Aliud hospitium eligunt:] ignem prorsus qui in domo erat extinxerunt, ne forte per ignem accensum innotesceret expergefactis in domo, qui essent, & quid negotij contra morem illa noctis tempestate agerent. Securi igitur in tenebris consiliabantur traditionem fieri statim in mane, eligentes de familia Borsiardi animosiores & audaces ad hoc facinus, & spondebant eis diuitias multas. Militibus vero qui interficerent Comitem d marcas quatuor, [militibus occisuris Comitem promittunt quatuor marcas, seruis duas.] & seruientibus qui idem agerent marcas duas obtulerunt, & confirmauerunt sese nequissima rerum taxatione. Reuersus est itaque Isaac in domum suam circa crepusculum diei, post quam suo consilio ceteros animauerat & promptos ordinauerat in tantum scelus.

[19] Igitur cum dies obuenisset obscura valde & nebulosa, ita vt hastæ longitudine nullus a se discernere posset rem aliquam, clanculo seruos aliquot misit Borsiardus in curtem Comitis, præcauere exitum eius ad ecclesiam. Surrexerat quidem Comes multo mane, & distribuerat pauperibus, sicut consueuerat, [Comes mane eleemosynas distribuit,] in propria domo, & sic ad ecclesiam ibat. Sed sicut referebant Capellani eius, nocte cum in lectum se composuisset ad dormiendum, quadam vigilantiæ solicitudine laborabat, mente quidem confusa & turbata, ita vt multiplici rerum meditatione pulsatus, [nocte turbatus,] modo in altero cubans latere, modo residens in stratu totus languidus sibi ipsi videretur. Cumque in itinere versus ecclesiam B. Donatiani processisset, [ingreditur ecclesiam S. Donatiani:] serui qui eius exitum præcauebant recurrentes, denuntiauerunt traditoribus Consulem in solarium ecclesiæ conscendisse cum paucis. Tunc ille furibundus Borsiardus & milites & seruientes eius, simul acceptis gladiis nudis sub palliis, persequebantur Comitem in eodem solario: diuidentes se in duas partes, ita vt ex vtraque via solarij nullus eorum aufugeret quos tradere voluissent: [accedentibus sicariis,] & ecce Comitem prostratum suo more iuxta altare in humili scabello viderunt, vbi Deo psalmos decantabat & orationes deuotus, [psallit, & dat eleemosynas:] simul & pauperibus denarios erogabat.

[20] Et sciendum quam nobilem virum & egregium Consularem tradiderunt serui impiissimi & inhumani. [occiditur,] Meliores & potentiores qui a principio sanctæ Ecclesiæ, siue in Francia, siue in Flandria, siue in Datia, siue tandem sub Romano imperio floruissent, progenitores eius fuerunt, [nobilissimis maioribus exortus:] de quorum traduce Comes pius nostro tempore concretus & in virum perfectum a puero educatus, numquam paternos & regios excessit nobiles mores & naturales vitæ honestates. Cumque ante comitatum multa insignia & egregia fecisset, arripuit sanctæ peregrinationis viam Hierosolymorum, atque maris profunda transnauigando, [profectus iuuenis Hierosolymam contra fidei hostes:] tandem post multa pericula & vulnera pro amore Christi sæpe perpessa, voto peroptato & lætissimo, in Hierusalem adscendit, vbi etiam contra hostes Christianæ fidei strenue dimicauit, & sic, veneranter adorato Domini sepulchro, repatriauit. In qua peregrinationis necessitate & angustia didicit pius Domini vernaculus, sicut in Comitatu sedens sæpe retulit, quanta egestate pauperes laborarent, qua superbia diuites extollerentur, & tandem quota totus mundus miseria concuteretur: vnde condescendere solebat egentibus, & fortis fieri in aduersis, non eleuari in prosperis, & sicut Psalmista docet: Honor regentis iudicium diligit; iudicio Principum & virorum prudentum Comitatum regebat. [Ps. 98. 4]

[21] Cumque tam gloriosi Principis martyrium vita suscepisset, terrarum vniuersi habitatores infamia traditionis ipsius perculsi, nimis indoluerunt, & mirabile dictu, occiso Consule in castro Burgensi in mane vnius diei scilicet feriæ quartæ fama impiæ mortis eius in Londonia ciuitate, [cædes postridie scitur Lōdini & Lauduni.] quæ est in Anglia terra, secundo die postea circa primam diei perculit ciues, & circa vesperam eiusdem secundæ diei e Laudunenses turbauit, qui in Francia a nobis longe remoti sunt. Sicut didicimus per scholares nostros, qui eodem tempore Lauduni studuerunt, sic etiam per negotiatores nostros intelleximus, qui eodem die Londoniæ mercaturæ intenti fuere. Interualla ergo, vel temporum vel locorum prædictorum nec equo, nec nauigio quis quam transiisse tam velociter poterat.

[22] Ad hoc quoque traditionis facinus peragendum, dispensatum est a Deo, vt audaces & præsumptuosi de sanguine prȩdecessorum Præpositi Bertulfi relinquerentur, ceteris morte præuentis; qui potentes in patria dum viuerent, fuerunt personæ graues, & diuitiis affluebant, sed prædictus Præpositus in Clero seueritate grauissima degebat & non modice superbus. [Præpositus in Clerum seuerus, & superbus,] Nam sui moris erat cum in præsentiam eius aliquis accessisset, quem optime nouisset, vt superbia animi sui dissimulante, ex indignatione iuxta se sedentes interrogaret, quisnam esset: at tunc primum si placuisset ei, accitum salutaret. Cum vero alicui præbendulam vendidisset canonicam, nulla electione canonica imo violenter illi inuestituram dedit. Non enim aliquis Canonicorum suorum audebat vel tacite ipsum redarguere velaperte. In prædicto Fratrum loco ecclesiæ B. Donatiani Canonici valde religiosi & perfecte litterati olim, scilicet in principio Præposituræ huius arrogantissimi Prælati, [melioribus Canonicis mortuis elatus,] fuerunt, qui eius superbiam reprimentes, consilio & doctrina Catholica constrictum tenebant, ne quid inhonestum in ecclesia præsumeret. Postquam vero in Domino obdormierunt, relictus sibi ille Præpositus, ad quidquid sibi videbatur, & quo eum impetus arrogantiæ impulit, ferebatur. Siquidem cum esset caput sui generis, nepotes suos ad modum enutritos, & tandem militia præcinctos omnibus in patria præferre studuit, [nepotes suos omnibus præserre studet:] & vt fama eorumdem vbicumque innotesceret, laborauit: vnde ad lites & seditiones cognatos suos armauit, hostes eis quos impugnarent opposuit, vt sic fama per vniuersos volaret, scilicet quantæ potentiæ ac virium ipse & nepotes eius fuissent, cui nullus in regno resisteret vel præualeret. Tandem de seruorum conditione pulsatus in prȩsentia Comitis, & simul a Comite ad hoc elaborante, vt probaret eum cum tota successione seruum fuisse, [& se suosq; a seruili nota liberaturus,] sugillatus, sicut prædictum est; satagebat qua fuga & qua astutia sese seruituti opponeret, & qua virtute libertatem vsurpatam conseruaret. Et cum aliter obstinatus non posset, traditionem, quam diu detrectauerat, [in necem Comitis collaborat] tam inter suos quam inter regni Pares nefando exitu consummauit per se & per suos.

[23] Sed piissimus Deus iterum suos reuocare dignatus est per terrorem signorum: nam circa viciniam nostram in fossatis aquæ cruentæ apparuerunt in signum futuræ cædis, [Ante cædē cruentæ aquæ apparentes,] per quod a suo scelere euocari poterant, si indurato cordis zelo non conspirassent in tradendo Comitem. Insuper sæpius conferebant, si Comitem interficerent, [& alia satis poterant absterrere:] quis eum vindicaret; & quamuis ignorarent quid dicerent, Quis? infinitum nomen, infinitos, & qui sub certo numero non adscriberentur, notauit; quandoquidem Rex Franciæ cum graui exercitu & simul Principes terræ nostræ cum infinita multitudine, ad vindicandam Consulis piissimi mortem, conuenerunt. Sed adhuc nondum huius fati miseria deuoluta est ad finem: quin de die in diem non desinant vindicare præfatam Comitis mortem, in omnes suspectos & reos & vbicumque profugos & exules.

[24] Nos itaque terræ Flandriarum incolæ, qui Consulis & magni Principis mortem deflemus, vitæ eius memores obsecramus, monemus & rogamus, vt audita vera & certa descriptione & vitæ & mortis ipsius, quicumque audiueritis, deposcatis animæ eius vitæ æternæ gloriam & beatitudinem cum Sanctis perennem. [Scriptoris præmonitio de sequentibus.] In hac passionis subscriptione consequenter inueniet lector distinctiones dierum & gestorum, quȩ in ipsis facta sunt diebus, vsque ad vindictam subnotatam in fine opusculi, quam solus Deus exercuit in Principes terræ, quos ab hoc seculo mortis districtione exterminauit, quorum confilio & auxilio traditio incepta est & ad finem vsque perducta.

[Annotata]

a Vt narratio præcedentis & huius capitis plane congruit cum iis quæ Gualtero imo & Sugerio descripta retulimus, ita toto cælo discrepant ab iis, quæ in Annalibus vernaculis Flandriæ, in Formula proclamationis Brugensis, & in Commentario Lernutij congesta sunt. Nonnulla in Commentario præuio attigimus.

b Robertus puer, filius Roberti Castellani, fratris Bertulphi Præpositi. An cognomen illi patriq; Puer, seu Belgice Kindt, datum, [Robertus Puer] quo agnomine variæ familiæ appellantur? Neutrius mentio fit in dictis Annalibus aliisq; fabellis. Contra Meiero cum filio etiam patrem Robertum; sed ante 12 aut plures annos mortuum, vt ex supra dictis constat.

c Lernutius hanc conspirationem Ipris factam ait die S. Vincentij 22 Ianuarij, & hæc ex fabulosis Annalibus.

d Quomodo marca debeat æstimari, non facile statui potest. Matthæus Parisius in Historia ad annum 1235 asserit computari quamlibet marcam 13 solidis & 4 sterlingis. [Marca.] Sed varia apud singulas gentes videtur æstimatio fuisse.

e Laudunum in Picardia superiore ad confinia Campaniæ est: dicitur etiam Lugdunum Clauatum vulgo Laon. Procul inde ad confluentiam Araris & Rodani est emporium nobilissimum Lugdunum. [Laudunū.]

CAPVT IV.
Cædes S. Caroli & quatuor aliorum. Aliquorum fuga aut captiuitas.

[25] Anno milleno centeno vicesimo septimo, a sexto Nonas Martij, secundo die scilicet post introitum mensis eiusdem, præteritis duobus diebus de secunda hebdomade Quadragesimæ, [Anno 1127 2 Martij, feria 4 hebdomadæ 2 Quadragesimæ,] feria quarta subsequenter lucescente, b Concurrente quinto, epacta sexta, circa mane; dum pius Comes Brugis in ecclesia B. Donatiani, Remorum quondam Archipræsulis, in oratione decumberet, vt matutinalem Missam audiret; ex pia consuetudine eleemosynarum suarum largitiones pauperibus erogabat, [inter preces & eleemosynas,] fixis oculis ad legendos Psalmos & manu dextra porrecta ad largitiones eleemosynarum: plures enim denarios Capellanus suus, qui hoc procurabat officium, Comiti apposuerat, quos in orationis actione pauperibus distribuebat. Primæ horæ quoque obsequium finitum erat, & de Tertia hora responsum finitum, quando Pater noster oratum est, quando Comes more suo officiose & aperte legendo orabat, tunc tandem post tot consilia & iuramenta & securitates inter se factas, primum in corde homicidæ & traditores pessimi Comitem deuote orantem & eleemosynas dantem, [occiditur Comes in templo,] Diuinæ maiestati suppliciter prostratum, gladiis confossum & sæpius transuerberatum, mortuum dimisere: sic sui sanguinis riuulis a peccatis abluto, & in operibus bonis vitæ cursu terminato, martyrum palma Deus Comitem donauit. In supremo ergo articulo vitæ & mortis accessu, vultum dignissime atque regales ad cælum manus inter tot verbera, ictus gladiatorum, quantum potuit, conuerterat, sicque suum Domino vniuersorum spiritum tradidit, & seipsum Deo obtulit sacrificium matutinum. Iacebat quidem corpus cruentum tanti viri & Principis solum, sine veneratione suorum & debita reuerentia seruorum. Vnde quicumque euentum eius mortis audierunt, miserandum funus lacrymis executi, tantum Principem illo martyrij fine functum Deo commendauerunt defletum. [Themardus Burburgēsis Castellanus tamquā occisus relinquitur:]

[26] Occiderunt quoque Castellanum ex Brudburch, prius ad mortem vulneratum, postea per pedes a solario, in quod conscenderat Comes & ipse, viliter detractum, in ianuis ecclesiæ foras gladiis dismembrabant. Hic tamen Castellanus confessionem peccatorum suorum Presbyteris ecclesiæ ipsius confessus, Corpori & Sanguini Christi communicatus est more Christiano. Nam statim occiso Comite, gladiatores illi, relicta Comitis gleba, & ad mortem Castellano isto reducto in solario, excursum fecerunt in hostes illos qui erant præsentes de curia Comitis, vt eos vagantes in castro interficerent, sicut vellent. Henricum militem quendam, quem suspectum habebat Borsiardus de morte fratris sui nomine Roberti, [duo seruātur a Castellano Haket:] fugabant in domum Comitis. Qui prostratus est pedibus Castellani c haket, qui & ipse in eandem, domum cum suis conscenderat ad eam obtinendam, suscepitque Henricum & simul cum eo fratrem Walteri ex Locris, & ab inuadentibus illos vitæ conseruauit.

[27] Ipso momento proditi sunt eisdem gladiatoribus duo filij Castellani ex Brudburch, interim in solario ecclesiæ peccata sua Sacerdotibus confitentes: quorum scilicet filiorum militia bene apud omnes & simul eorum conuersatio commendabatur. [interimuntur duo filij Themardi,] Walterus & Giselbertus dicti sunt, fratres genere, militia pares, elegantioris formæ nobilitate digni vt ab omnibus amarentur qui eos agnouissent. Qui mox audita cæde in Comitem & patrem, suffugere satagebant: sed illos apud d Harenas in exitu suburbij persequebantur equo excurrentes post illos traditores pessimi. Quorum alterum fratrem, Eric nomine, nefarius miles, vnus quidem illorum qui Comitem tradiderant, ab equo, quo insidens fugeret, deiecit, & deiectum simul cum persecutoribus interfecit. Alterum quoque fratrem, in ostio hospitij sui in fugam profilientem, ex opposito ei occursitantes gladiis traiecerunt. Quem vnus ciuium nostrorum, nomine Lambetrus Berakin, cadentem securi sua quasi lignum aliquod detruncauit: sicque illos fratres occisos beatitudini sanctæ, quæ in supercælesti vita est, transmiserūt.

[28] Ceterum Riquardum ex e Woldman illius oppidi virum potentem (cuius filiam nepos duxerat Thancmari, [fuga seruātur Riquardus ex VVoldman,] contra quem lites & seditiones hactenus Præpositus & nepotes eius exercitauerant) per leugam vnam persequebantur fugientem, qui cum suis militibus ad Comitis curiam ascenderat, sicut plures Principum qui eodem die sese præparabant ad curiam ituros. In qua persecutione frustrati proditores, redierunt vsque in castrum, in quod Clerus & populus loci nostri confluxerant, & attoniti quidem pro euentu rerum vagabantur. Qui vero in Comitis amicitia prius, scilicet dum viueret, constiterant, timebant proculdubio & ad horam latitantes ab aspectu illorum traditorum declinabant. [alij de curia,] Qui vero de curia Comitis ab amicitia eius pendebant, in fugam celeriter conuersi, interim dum tumultuabat populus, fugerūt. Geruasius Camerarius Comitis, [Geruasius Camerarius,] quem priorem ad vindicandum Domini sui mortem dextera Dei armauit, interim versus Flandrenses cognatos suos equo aufugit. Ioannes quidam seruiens Comitis, qui cameram obseruare consueuerat, [Ioannes famulus Ipris Comitis mortem diuulgans,] & quem præ seruis dilexerat Comes, fugit a mane equo currendo per deuia vsque in meridiem, & eo tempore meridiei peruenit in Ipram, diuulgans ibidem mortem Comitis & suorum. Quo tempore negotiatores omnium circa Flandriam regnorum ad Ipram confluxerant in Cathedra S. Petri, vbi forum & nundinæ vniuersales feriabantur: qui sub pace & tutela piissimi Comitis securi negotiabantur. Eodem tempore ex Longobardorum regno mercatores descenderant ad idem forum, apud quos Comes argenteam f kannam emerat marcis viginti vna, quæ miro opere fabricata, suis spectatoribus potum, quem in se continebat, furabatur. In cuius fori confluxu, cum fama vniuersos de diuersis locis percelleret, accinctis rebus suis, & die & nocte fugerunt, secum infamiam nostræ terræ ferentes & vbicumque diuulgantes. [ex nūdinis mox dilapsis negotiatoribus:]

[29] Planxit ergo illum Consulem pacis, & honoris omnis homo, quicumque vel famam eius audierat. Sed in castro nostro, in quo occisus iacebat Dominus noster & pater piissimus Carolus, nullus audebat aperte deflere euentum mortis eius: quasi ignotum, suum inspicientes Dominum & quasi peregrinum, suum videntes patrem, dolores & suspiria sine lacrymis reprimebant: quos tamen dolores tanto grauius intus tolerabant, quanto sibi per lacrymas, & eiulatus mederi non audebant. [Quæritur ad necem Gualterus de Locris:] Nam nepotes Præpositi & ille sceleratissimus hominum Borsiardus cum complicibus suis, statim post fugam inimicorum suorum in castrum reuersus, Walterum ex Locris requirebant sui milites & ipse, quem maxime oderant. Nam de consilio Comitis fuit, & nociuus eis in omnibus, qui instigauerat ad hoc Comitem, vt in seruos sibi subiugaret totam illam cognationem Præpositi. At idem Walterus quoque permotus angustia, se in organistro, scilicet in domicilio quodam organorum ecclesiæ in eodem solario, [latet in domicilio organorum:] quo occisus iacebat Consul, occultauerat ab eo tempore, quo interficiebatur Comes, vsque ad reuersionem nefandorum illorum in castrum, scilicet quando post fugatos hostes suos circa meridiem redierunt. Irruerunt igitur per ianuas intra templum, & discursitantes nudis gladiis & adhuc cruentis, clamore maximo & armorum fragore circa scrinia & subsellia Fratrum ecclesiæ requirebant, Walterum ex nomine vociferantes, [Themardus occiditur:] & inuenerunt Castellanum ex Brudburch, quem in solario vulnerauerant ad mortem, adhuc spirantem. Hunc per pedes abstractum, tunc tandem in ianuis ecclesiæ occiderunt. Cuius annulum Abbatissa ex g Auriniaco ab eo in solario dum spiraret eo dante susceperat, quatenus deferret vxori suæ in signum suæ mortis & in signum omnium eorum, quæ per Abbatissam demandasset vxori & liberis, quorum mortem ipse nisi post mortem suam ignorabat.

[30] Interea per loca & intra & extra ecclesiam requirebatur Walterus ex Locris. Vnus vero ex custodibus templi occultauerat illum, cui & ipse pallium dimiserat. Sed de loco in quo latuit, [præ timore excurrit Gualterus in templū:] dum strepitum armorum audiret, & se ex nomine vociferatum; angustia mortis confusus, putans in ecclesia melius saluari, excurrit, & deorsum ab alta testudine scholarum saltans, inter medios inimicos fugit, vsque infra chorum templi, magno & miserando clamore interpellans Deum & Sanctos. Quem ad manus persecuti sunt ille miser Borsiardus & h Isaac, [comprehenditur:] seruus & camerarius simul & homo Comitis Caroli, furentes in sacro loco extractis gladiis & horribiliter cruentatis. Erant quippe valde furibundi & ferocissimi vultus, grandes in statura & torui & tales quos sine terrore aspicere nemo poterat. Borsiardus igitur crine capitis arreptum, & vibrato gladio se extenderat ad percutiendum, & nullo interuallo differre hoc voluit, eo quod tam optatum hostem in manus teneret. Tamen Clericorum interuentu distulit eius mortem, donec sicut ipsum arripuerat, educeret ab ecclesia. At ille captiuus & mortis securus, ibat clamitans: Miserere mei Deus. Cui illi responderunt: Talem tibi rependere debemus misericordiam, qualem erga nos promeruisti: & a se propulso cum in curte castri eduxissent, illum seruis suis interficiendum proiecerunt. [interficitur:] At serui quam citissime morti tradiderunt gladiis & fustibus & clauis & lapidibus obrutum.

[31] Interim recurrentes in sanctuarium circa altare requirebant si quis latitaret, quem interficiendum præiudicassent, & seruientes intro miserunt qui requirerent illud. Erant in priore sanctuario latitantes iuxta altare Balduinus Capellanus & Sacerdos, & Godebertus Comitis Clericus, qui solo timore angustiati, sic permanserunt considentes ad altare. [Inuenti in sanctuariis de domo Comitis,] In secundo vero sanctuario subterfugerant Odgerus Clericus & Fromaldus iunior Notarius, & ceteris de curia familiarior Comiti Carolo, & idcirco magis suspectus erat Præposito & suis nepotibus, [Balduinus Capellanus, Godebertus,] simulque cum illis Arnoldus Camerarius Comitis latuit. Nam Odgerus, & Arnoldus sub tapete vno sese cooperuerant, & Fromoldus subtus palmarum manipulos latibulum sibi composuerat, [& Odgerus Clerici,] atque sic mortem expectabant. Tunc serui, qui intromissi erant, perquirentes & reuoluentes omnes cortinas, pallia, libros, tapeta & palmas, [Fromoldus Notarius,] quas in ramis palmarum annuatim fratres detulerant, inuenerunt primo Odgerum & Arnoldum, fratrem quoque Walteri ex Locris Eustachium Clericum inuenerant prius cum Balduino & Godeberto sedentem, [Arnoldus Camerarius,] ignorantes quis esset. Perquirentibus seruis illis spoponderant, qui inuenti erant pecuniam se daturos postea, [Eustachius Clericus:] si per eos celarentur.

[32] Cumque tandem redissent in chorum ad Borsiardum & Isaac & ceteros, hi qui intromissi erant adiurauerunt illos, vt accusarent si quos reperissent, & facta reuelatione, commotus est Isaac vehementissime in Fromoldum iuniorem furore repentino & graui, ita vt iuraret Deum & Sanctos, vitam eius non posse redimi auro tantæ quantitatis quantæ ipsum templum fuisset. [Fromoldus in odio maiore est:] Omnium quoque furorem in Fromoldum illum conuertit clamando: neminem magis Præposito & nepotibus suis apud Comitem detraxisse. Tunc discussis foribus irruperat statim Isaac, & arripuit Fromoldum cominus, & educere disposuit. Quem cum vidisset, non credebat se ab Isaac capi, sed per illum a morte redimi, [vitam supplex petit:] & ait: Amice mi Isaac, te obsecro per eamdem quæ hactenus fuit inter nos amicitiam, obserua vitam meam & liberis meis, scilicet tuis nepotibus, perme conseruatum conseruatum consule, ne forte me occiso, ipsi fiant sine tutore. At ille respondit: Illam habiturus es veniam, quam detrahendo apud Comitem nobis promeruisti. Interim quidam Sacerdotum seorsum venit ad Fromoldum, [confitetur Sacerdoti peccata:] consulens ei, vt confessione peccatorū suorum Deo & sibi profiteretur. Quod cum fecisset, extraxit annulum aureum a digito suo, vitæ desperans, & per Sacerdotem mandauit eum filiæ suæ. Interim consiliabatur Isaac cum Borsiardo, quid melius faceret, vtrum ibidem occideret, an vitæ adhuc reseruaret, donec extorquerent ab eo omnem Comitis thesaurum simul & ab Arnoldo Camerario, quem præsentem captiuauerant.

[33] Interea Canonici loci illius cucurrerunt ad Auunculum illius Fromoldi iunioris consulentes ei, vt Præpositum conueniret pro vita nepotis sui, [intercedente auunculo a Canonicis incitato,] quem infra mortis actionem positum viderant, cuius mortem Isaac adiurasset. Tunc ille senior properando ad Præpositum in domum ipsius conscendit cum fratribus ecclesiæ, prouolutus pedibus eius rogans, & obsecrans, vt nepotis sui vitam defensaret. At ille tandem misit nuntium, qui interdiceret nepotibus suis, ne Fromoldum iuniorem læderent. At illi audito nuntio remandauerunt, hoc non posse fieri, etsi præsens adesset. Quo relatu audito, interim senior ille procidit ad genua Præpositi, expostulando vt ipsemet descenderet ad saluandum illum, & ibat quidem non celeri gressu, sed nimis tardo, vtpote ille qui parum de illo curaret, [cum aliis a Præposito custodiendus suscipitur:] quem valde suspectum habebat. Tandem peruenit in sanctuarium, in quo nihil sanctum, sed omnia peruersa agebantur. Rogatu ergo Clericorum in suum ducatum suscepit omnes ibidem captos; sub hac conditione tamen, vt quando Isaac & nepotes eius requirerent commendatos sibi, ipse Præpositus redderet captiuos illos.

[34] Reuersus est ergo Præpositus & in suum ducatum commendatos, in cameram domus suæ induxit, obseruauitque illos cautissime, aitq; Fromoldo, quem captum abduxerat: Scias Fromolde, te in proximo pascha præposituram meam non possessurum, sicut sperabas: neque hoc apud te promerueram, [obiurgatur,] vt sic detraheres mihi, & ille se innocenter egisse iurabat. Verum tamen fuit, quod nullus de curia Comiti ita familiaris esset cum viueret, neque ita carus sicut præfatus Fromoldus. [vtpote summe carus Comiti:] Nam domum regali ædificio funditus post combustionem sui reædificauit meliori & decentiori compositione, quam vnquam constitisset prius. Comparatione quoque illius, nulla æstimabatur in mundo melior vel vtilior. Igitur cum intus clausi & obserati in captiuitatem custodirentur, habuerunt saltem locum & tempus deflendi Consulem pium, non Dominum, sed patrem, & in familiaritate sibi ipsis parem, misericordem, humilem, mansuetum, diuitibus & pauperibus in regno vtilem. [luget cum aliis,] Loqui ergo ad inuicem captiui illi non poterant præ dolore, nisi suspirijs & singultibus, quos a profunda tristitia mentis trahebant. Miserandū facinus in quo non licuit seruis cum Domino & patre suo mori; sed ad maiorem miseriam post ipsum viuere, cum quo egregia & honestissima morte erga Deum & erga homines a seculo melius transissent, quam cum dolore mortis Domini sui viuerent, & sub alio præsidente Consule, quod absit, traditores florere viderent. [absque solatio accedentium.] Et dum in hoc mentis languore consternarentur, nullus amicorū audebat vel latenter accedere illis, qui consolationis verba faceret, imo si quis accessit, a vita desolabatur.

[Annotata]

a Neglecto hoc accurato calculo, in Annalibus vernaculis, Formula proclamationis & Lernutij scripto, dicitur occisus die 3 Martij, feria 6 post diem Cinerum. Paulus Æmilius alijq; ipso Cinerum die: sed non indigent refutatione.

b Loco septem Concurrentium assumptæ sunt 7 litteræ Alphabeti scilicet F, E, D, C, B, A, G. ergo Concurrente quinto erat littera Dominicalis B. Consuli potest Petauius de Doctrina temporum lib. 6 cap. 28.

c Nulla Haketti mentio est in dictis Annalibus alijsque, sed eius loco substituitur Lambertus pater Borsiardi; sed iam ante vita functus.

d Harenæ locus vulgo iam forum diei Veneris appellatur.

e Woldman, siue Woman, pagus circa Dixmudam.

f Kanna vox Belgis & Germanis notissima, [Kanna.] idem quod Latinis & Græcis, Cantharus, poculum infra num. 100 argentarium vas vinarium dicitur.

g Auriniacum monasterium Flandriæ occidentalis, iterum num. 66 refertur.

h Hoc fundamentum commenti aliorum est, quod 25 Senatores aut Principis ministros sua manu occidisset: verba Lernutij supra dedimus.

CAPVT V.
Sepultura B. Caroli & aliorum. Miraculum claudi sanati. Direptiones bonorum.

[35] Inter hæc cadauera occisorum, scilicet Castellani & Walteri ex Locris, e castro efferebantur, [Cadauera 4 occisorū efferuntur,] & simul nauibus imposita sunt Castellanus & dilectissimi filij eius & deuehebantur ad proprias & domus & castra. Præpositus vero in domo sua cum Canonicis suis deambulabat, excusans se verbis quantum potuit, [Præposito se excusante,] quia nihil huius traditionis prænouisset. Eodem die excursū fecerunt traditores illi in hostes suos, [excurrentibus sicarijs,] scilicet contra Thangmarum & suos apud a Straten, & repererunt oppida eorum vacua & curtes desertas. Nam audito scelere quod factum est in morte Comitis, timuerunt sibi maxime, [fit fuga circumquaque,] eo quod defensorem suum perdidissent; & si forte obsidione angustiati includerentur a traditoribus, nullus foret ipsis adiutor, cum tandem intellexissent omnes regni Pares in tradendo assensum præstitisse. Credebant enim multo grauiora pericula in futuro & sibi & toti regno imminere, nihil possessiones suas curantes, sed hoc solum reputantes, si vitam propriam conseruarent, atque ad tutiora loca fugerunt. [diripiuntur bona Tangmari,] Tunc traditores illi inuadentes tam oppidum quam curtem Thangmari, omnia arma & supellectilem intro diripientes simul cum maxima rapina pecudum & vestium rusticorum villæ illius, atq; sic rapina exercitata per totum diem in vespera redierunt. Et non solummodo isti circa viciniam nostram rapinam fecerunt, [Mercatores Ipras euntes spoliantur:] sed plures qui traditionem præsciuerant, statim præcurrentes ad transitus mercatorum, qui ad forum in Ipra feriatum ibant, ipsos simul cum oneribus suis rapuerunt. Audita quoque mortis traditione, Willelmus ex Ipra obtinere Comitatum se credidit deinceps, [Guillelmus Iprensis sperat Comitatum:] & vniuersos negotiatores cuiuscumque loci fuissent, securitatem & fidelitatem sibi & suis iurare coëgit, quos in foro capere potuisset. alioquin a se recedere non permisit, [iuramentā exigit:] sed tam diu captiuauit donec omnia, & securitates sibi peregissent & hoc totum fecit consilio Præpositi & traditorum nepotum ipsius.

[36] Iam eodem decliuo ad vesperam die, ex communi consilio Præpositi & nepotum eius & complicum suorum, claues de thesauro Comitis a Fromoldo iuniore, quem captiuum tenebant, requirebant, & similiter claues omnes de domo, [claues thesaurorum Comitis extorquentur:] siue de scrinijs & cistis, quæ in domo erant, violenter extorserunt. Quas quidem Borsiardus & Castellanus Haket & Walterus filius Lamberti ex Reddenburch in suam potestatem susceperunt.

[37] De corpore quidem Comitis (animæ cuius commendationem Sacerdotes eo tempore fecerant, quando & Castellanū eius Christo communicabant, latenter tamen) nihil interim actum est: [Corpus cruentatū iacens,] quia corpus eius adhuc in ipsa occisionis positione cruentum & solum iacebat. Tractabant ergo Fratres ecclesiæ sollicite quid inde agerent, & quas sibi exequias præpararent, cum in eadem ecclesia diuinum officium nullus auderet vel latenter agere, in qua tanta cædes & facinus factum fuisse constabat. Tandem accepta licentia a Præposito, [licentia Præpositi linteo inuolutum, feretro imponitur:] ex consensu Fratrum, Fromoldus senior, linteo corpus nobile inuolutum, in medio chori in feretro positum, debita veneratione composuit, appositisque cereis quatuor, sicut mos noster est, accurate de cetero solicitabatur. Quod funus mulieres solæ circumsedentes pia lamentatione per illum diem & subsecutam noctem vigilanter obseruabant. Interea traditores illi inierunt consilium cum Præposito & Castellano suo, [a mulieribus custoditur:] qua astutia corpus Comitis asportaretur, ne opprobrium ipsis moueret sempiternum corpus, [e consilio inito vt Gandauū transferatur, mittitur ad Abbatem Blādiniensem.] quod in præsentia eorum fuisset humatum: & habito callide consilio, miserunt propter Abbatem in Gandauum, qui Comitis corpus a loco nostro auferret, & in Gandauum translatum humaret: & sic clausus est ille dies plenus doloris & miseriarum, in quo materia totius mali & perturbationis regnorum circa nos factæ & maximæ futuræ emerserat.

[38] Nocte vero subsequente iussit Præpositus ecclesiam vndique armis & vigiliis præmuniri solarium & turrim templi; [Præpositus iubet templum armis muniri:] in quæ loca si forte a ciuibus insultus fieret, sese reciperent ipse & sui. Et introierunt illa nocte milites ex præcepto Præpositi in solarium ecclesiæ armati, præmunientes turrim & exitus eius continuis vigiliis, timentes impetum, & incursum ciuium fore contra se die sequenti & deinceps. [timet impetum populi:] Dominica post mortem Consulis Prȩpositus transmisit Episcopo nostro Simoni Nouiomensis Sedis salutem. Lator ergo litterarum Radulfus b monachus S. Trudonis erat, [mittit ad Episcopum Tornacensem vt reconcilietur ecclesia:] in quibus obsecrabat Episcopum illum vt Deo reconciliaret ecclesiam, in qua Comes traditus eo ignorante iaceret. Obtulit quoq; excusationis suæ argumenta, quibus canonice innocentiam suam coram vniuerso Clero & populo probaret. Igitur lator ille captus & ab iumento lactatus, non peruenit ad Episcopum. Quod audiens Præpositus valde timuit sibi. Feria quarta, & quinta Præpositus mandauit per quēdam garcionem Waltero ex c Frorerdeflo, vt per fidem quam sibi & nepotibus suis dederat adiuratus, in auxilium sibi cum potentia sua festinaret: & transmisit ei quadringentas marcas argenti. [petit auxilia militam frustra:] At ille accepta pecunia simulabat se venturum, & numquam venit, nisi vt ei & suis nepotibus noceret. Episcopus vero Simon qui d frater erat vxoris Comitis Caroli, persequebatur ecclesiam Brudgensis castelli, gladioque anathematis sacrilegos & traditores illos percussit; [anathemate percussi ab Episcopo sicarij.] & ne quis fidelium in eorum conspirationem & auxilium declinaret prorsus prohibuit: sin vero, sub anathemate omnes adiutores eorum in malo præfato damnauit.

[39] Quinto Nonas Martij Feria quinta e Abbas, ille, pro quo transmiserant in Gandauo, [3 Martij ab Abbate Gandensi ne corpus astute auferatur,] tota nocte equitando summo mane venit in castrum ad Præpositum & nepotes suos, expostulans Comitis corpus, sicut ei spoponderant. Exiuerat ergo Præpositus, & conuocatis Castellano & nepotibus ipsius, qui Comitem tradiderant, consilium habebat cum eis, qua astutia sine tumultu Abbas auferret corpus. [impediunt primo pauperes,] Statim vero pauperes, qui eleemosinas expectabant pro anima Comitis distribuendas a Præposito (qui citius consilium intellexerant, eo quod præter pauperes nullus ciuium cum eis vellet ire, vel eos amplius frequentare) ceperunt diffamare quod idcirco Abbas venisset subdole & consilio traditorum, vt asportaret funus. [deprecantes,] Fecerat is parari feretrum, in quod ponendum erat corpus, & equis transferendum. Interea pauperes insequebantur Præpositum, quocumque ibat clamantes: Domine, ne fiat vnquam, vt patris nostri, & tam gloriosi Martyris gleba a loco nostro auferatur: quia si hoc fuerit, locus & ædificia eius sine miseratione posthac destruentur. Aliquid enim pietatis & miserationis habebunt hostes & persecutores, qui superuenient huic castro, ne prorsus destruant ecclesiam, in qua fuerit corpus beati Consulis venerabiliter sepultum. Et exiuit rumor maximus inter ciues de auferendo corpore. Festinabat quidem Præpositus & Abbas ille, antequam rumor excitaretur in vrbe, & fecit feretrum nouum & nuperrime factum ad ablationem funeris vsque ad ostium ecclesiæ afferri. Introierant quidem milites, qui illud feretrum, quod in medio chori stabat, cum Consule subleuarent, & in alterum feretrum, quod ad ostium stabat, transponerent.

[40] Tunc Canonici loci eius accurrentes, violenter reposuerunt feretrum; chori, dicentes se prius audire a Præposito qua de caussa hoc iussisset. [tum Canonici, & Clerici,] Et exierunt in castrum vbi stabat Præpositus & nepotes sui, & simul maxima ciuium turba cum eis, qui audierant rumorem tollendi corporis, & loquebatur vnus seniorum coram omni populo. Domine Præposite, si iuste volebatis egisse, [sese audacter opponentes,] non sine Fratrum consensu & consilio dedissetis tam pretiosum Martyrem, tantum regni rectorem, tantū ecclesiæ nostræ thesaurum, quem nobis diuina misericordia & dispensatio concessit Martyrem. Nulla ergo ratio est quare debeat a nobis auferri, inter quos maxime & nutritus & conuersatus est, & inter quos Deo ordinante pro iustitia traditus est, imo si auferatur timemus destructionem & loci & ecclesiæ. Ipso enim interueniente parcet Deus nobis & miserebitur nostri; ne forte ablato eo a nobis, sine omni miseratione Deus vindicet traditionem inter nos factam. At Præpositus & traditores in indignationem conuersi iusserant tolli corpus. Igitur clamore magno irruerunt Fratres Ecclesiæ ad fores templi, [& vi resistentes,] vociferantes non se dimissuros corpus pijssimi Caroli Consulis & Martyris, quamdiu viuerent; quin potius ibidem morerentur, quam permitterent auferri. Tunc quidem poteras vidisse Clericos armatos tabulis & scabellis & candelabris & omnibus vtensilibus ecclesiæ, quibus repugnare poterant. Loco ergo tubæ campanas pulsabant, & sic euocauerant omnes ciues loci: qui cum rem intellexissent, armati accurrentes, extractis gladiis circuierunt feretrum Comitis, parati ad resistendum, [ciues pulsu campanæ euocati & armati gladiis.] si quis auferre moliretur.

[41] Cumque tumultus fieret & intra & extra ecclesiam, voluit diuina misericordia sedare filios suos ab insania & strepitu armorum. Nam cum subtus feretrum debiles & claudi iacerent, in ipso tumultu claudus, [Claudo ad funus sanato,] cui pes ad nates cohæserat, cœpit clamare & benedicere Deum, qui naturalem eundi motum pro meritis pij Comitis reddiderat sibi in conspectu omnium astantium. Igitur fama illius miraculi sedauit vniuersos. At Præpositus & Castellanus & traditores illi conscenderant in domum Comitis timentes tumultum, & mandabant ciuibus, quod contra velle eorum nihil agerent de tollendo corpore. Reuersus est ergo Abbas ille, lætus quod euasisset. Præpositus vero ibat & redibat consulens cum traditoribus & disponens quid acturi essent secundum rei euentum. Et continuo Fratres ecclesiæ requirebant artifices & operarios, qui scirent pro articulo temporisque necessitate speluncam sepeliendi Comitem construere in loco illo, [paratur spelunca,] quo martyrij palmam assumpserat. Et ad hoc faciendum festinabant modis super hoc exquisitis, ne forte per aliquem dolum surriperetur eis corpus adhuc inhumatum & adhuc magis habile ad tollendum. Clausus est ergo ille dies plenus turbationum & dolositatis pro auferenda gleba miserandi funeris.

[42] Quarto Nonas eiusdem mensis, sexta feria, Canonici & Præpositus ad explendas de more funeris exequias, [4 Martij celebrantur exequiæ in ecclesia S. Petri extra muros:] & sepulcro iam præparato, in ecclesia S. Petri extra muros conuenerunt, vbi Missa fidelium defunctorum pro anima pij Comitis est celebrata; vbi admodum pauci præter Canonicos offerebant. Nam de curia nullus obtulit, nisi Balduinus Capellanus, Odgerus iunior & Godebertus clerici Comitis. Redierunt postea & Præpositus & fratres in ecclesiam, B. Donatiani vbi funus aderat, & intromissis pauperibus in ecclesiam Fromoldus senior dispersit denarios per manus tamen Præpositi omnibus, [in ecclesia S. Donatiani sparguntur pecuniæ:] qui volebant recipere, egentibus pro salute animæ Caroli pij Consulis. Quod quidem non sine lacrymis ille senior Fromoldus feci: imo plures impendit pietatis lacrymas quam denarios. Quippe maximus pauperum erat conuentus, qui eleemosynas susceperunt. Distributione vero eleemosynarum consummata, corpus nobile in solario transportatum est, & præsens iuxta monumentum consistens Præpositus, [deflet Præpositus Comitem:] deflebat tunc tandem Consulem, quem rationis ductu recognouit patrem fuisse vniuersæ regionis Flandriarum, & talem illum planxit, qualem quidem recognoscere obstinato animo indignabatur: [sepelitur corpus.] & clausus est in sepulcro pro necessitate illius temporis constructo; & si non sicut decebat, tamen consequente opere & artificio infra positus claudebatur. Nimirum anima eius, martyrij purgata pœnis, suorum meritorum præmia possidet penes ipsum, qui sibi hoc ordine seculo mori dispensauit, & viuere in Comitatu superno cum ipso Deo ac Domino, cui imperium, laus, honor & gloria per infinita secula seculorum. Amen.

[Annotata]

a De Strateno loco, & progenie actum supra § 4.

b S. Trudonis monasterium, fuit olim in vico de Oedeghem, vbi nunc sanctimoniales degunt: [Quercetū monasterium.] inde in vrbem ad locum, Quercetum dictum, est translatum, vbi etiamnum Abbatia Canonicorum Regularium extat Miræus lib. 1 Donationum Belgicarum cap. 51 exhibet litteras donationis huic monasterio anno 1130 a Theoderico Comite facta. S. Trudo loci huius Patronus colitur 23 Nouemb.

c MS. Brugense, Forerdeslo. Videtur esse Vlaerslo, prope Dixmudam.

d Frater vterinus, vti supra explicatum.

e Lernutius ex suis narrationibus asserit Præsulem S. Petri, siue Blandiniensem, cum aliis Nobilibus corpus inforum ad ædem S. Christophori transtulisse & sepeliuisse: ac dein proditores obsedisse.

CAPVT VI.
Insolentia proditorum accrescens, cœpta reprimi a Geruasio Camerario Comitis.

[43] Tertio Nonas Martij sabbato dimissus est Fromoldus iunior a captiuitate, [Die 5 Martij liberatur Fromoldus e carcere:] circa diei illius vesperam. Atque hoc factum est maximo labore intercessorum pro eo apud Præpositum eiusque nepotes. Dimiserunt tandem sub conditione tali, quatenus infra octo dies post exitum a captione proximos, aut eis reconciliaretur nefariis, in quorum manus inciderat, aut patriam abiuraturus deinceps exularet. Descendit quidem in domum suam cum amicis & familia sua: quæ super quam dici possit dolore & timore mortis fatigata erat pro illo & pro seipsa. Nam priusquam captus est, seruientes eius nusquam prodire ausi sunt, quin se statim persequendos fore crederent, quia de eius familia erant. Epulabatur igitur cum amicis suis & familia, reputans pro certo se patriam abiuraturum, prius quam in captiuitatem traditorum reuersurum, qui Dominum suum præ ceteris se diligentem, & quem ipse præ seipso fere diligebat, tradiderant. In eorum ergo amicitia antequam se vnquam componeret, exilium perpetuum sibi delegisset. Grauissimum enim est viro cum inimico concordem esse, & contra naturam, cum omnis creatura sibi inimica, si possit, effugiat. Cum vtique cœnasset, disposuit domui & rebus suis, & licentia a singulis accepta, frumentum, caseos & carnes seruientibus distribuit ad se sustentandos per tempus, in spe habens, quod adhuc omnia, quæ modo præ necessitate relinqueret & præ dilectione piissimi Consulis, dispensante Deo gaudens & securus possideret. [vltro in exilium discedit,] Et abscessit cum socero suo extra castrum & extra suburbium, in quo hactenus habitauerat: quem quidem amici eius & planctu & lacrymis Deo commendatum, quantum liceret, persequebantur. Eadem tempestate illi præfati traditores obstinatissimi in omne nefas, excursum agebant in hostes Thancmarum & suos, vbi vilissimam repulsam passi, cum timore & verecundia in castrum redierunt.

[44] Priore die ante Nonas primi mensis Dominica, [die 6 Martij Guilielmus Iprēsis addicit auxiliā Præposito, & sicariis] Godescalc Thaihals ab Ipra internuntius ad Præpositum Brugas venit in hæc verba: Dominus meus & intimus amicus vester a Willelmus ex Ipra salutem & amicitiam, atque in omnibus promptissimum auxilium, quantum in se est, vobis & vestris aperte demandat. Cetera vero, quæ pudor erat palam referre, postquam omnes ei applausissent, introductus in cameram denudauit Præposito & Willelmo ex Werui & Borsiardo & eis quos intro ad se asciuerant paucos, vnde tota domus læta deinceps fiduciam obtinebat in Willelmo, adeo vt Comitem eum vocaret & assumeret. [ab iis in Comitem assumitur] In quo mandationis occulto sapientes & qui coniecturas componebant, notabant traditionis nota Willelmum, qui traditores loci nostri in maturitate sceleris sui salutasset, & cum tota potentia sua ipsis auxilium promptissimum fide & scripto & securitate obtulisset. Cum ergo reuersus est nuntius, captiuati sunt mercatores Flandriæ, de quocumque loco apud forum conuenissent in Ipra, & constricti vt in Willelmo fidem, securitatem & hominia facerent, & sic in Comitem sibi assumerēt. Quod quidem consilio Præpositi & suorum factum erat, sperantes se sic frustra b tradidisse pium Comitem Carolum: & quidem in Consulatum sublimatus fuisset Willelmus eodem tempore, si statim Brugas descendisset ad faciendam vindictam Domini sui & nepotis traditi Consulis. Sed quia non sic erat a Domino dispositum, necesse erat Diuinam sequi ordinationem tam Principes alios quam populum terræ, & vnanimes omnes fieri ad vlciscendam mortem Consulis piissimi. Adhuc suburbani nostri loci aperte introierunt ad consilia Dominorum illorum, Præpositi scilicet & Castellani & nepotum suorum nefandorum, & secreta consiliorum suorum perquirebant, vt sic astute rescitis eorumdem dolis & machinationibus cautiores in posterum forent. Quo tempore non cessabat Præpositus & sui consulere & circumuenire quoscumque, [& omnibus commendatur.] vt sibi fauerent, dando & promittendo plurima. Nam mandauit Willelmo Comitatum se donaturum, & ideo hominia & securitates exhortatus est illum ab omnibus accipere Flandrensibus, quos aut vi aut pretio cogere potuisset. Transmandauit Furnensibus Præpositus, qui in eius amicitia steterant, vt securos & homines sese Willelmo constituerent.

[45] Mandauit quoque Episcopo Nouiomensi litteras, quibus excusationem suam obtulit, quod in traditione Comitis nihil conscius fuisset consilio vel facto: quin & summa dilectione filiis ecclesiæ sibi scilicet & Canonicis suis consulendo succurreret, [Præpositus scribit Episcopis Nouiomensi,] reconciliando ecclesiæ loca, & ad celebranda diuina officia sui pontificatus auctoritate & præsentia ipse celeriter aduentaret. Sub eodem tenore litteras direxit Episcopo Morinorum Ioanni. [& Taruanensi:] Apud c Kerseca Roberto, qui neptem ipsius Præpositi duxerat, mandauit, vt domum & loca sua firmissime præmuniret, donec constituisset Willelmum Iprensem in Comitem. Erat autem ille Robertus miles liber, antequam vxorem accepisset neptem Præpositi, [& a variis subsidia petit:] sed postquam annuatim illam tenuisset, secundum legem Comitum Flandriæ, seruili conditione ad Comitem pertinebat: vnde conflictus inter Comitem Carolum pium, & Præpositum & suos de seruitute & libertate exortus est pernitiosissimus. Mandauitque idem pro Flandrensibus illis, qui circa mare sibi vicini manerent, vt cum sua potentia, sibi & nepotibus suis in auxilium venirent, si forte in regno & Comitatu aliquis ad vindicandum insurgeret.

[46] Præcepit potenter ciuibus nostris, vt loca suburbij circumsepirent fossatis & sepibus, quatenus contra quoscumque sese defenderent. [muniuntur suburbia a ciuibus:] Consepserant tempore eodem suburbium ciues quidem, sed prorsus alia intentione, quam ipsis & consultum & imperatum fuisset, sicut postmodum fuit manifestum. Igitur sepes & ligna Comitis occisi & Fromoldi iunioris (qui proscriptione suarum rerum exilium suum expectabat) extra suburbium, & insuper vniuersa quæ ad opus sepiendi vtilia sibi videbantur, Castellano duce, diripiebant ciues, & fabricabantur ad defensionem communem turres & propugnacula & exitus contra hostes. In quo ergo perficiendo omnes festinabant, tam Clerus quam populus. Itaque nulla fuit requies nocte in vigilando & die operando, donec consummato opere circumsepiendi suburbium, custodes ordinarent ad singulas portas & turres & propugnacula, quatenus nemo exiret nisi cognitus, & nemo intromitteretur nisi ciuis.

[47] [7 Martij] Nonas Martij feria secunda, diuinæ vltionis gladios euaginauit contra inimicos ecclesiæ suæ Deus, [Geruasius vindex primus necis Comitis] & commouit cor cuiusdam militis Geruasij in exercendam vindictam acrius & celerius, quam eo tempore æstimabatur, & sic collecta ira sua, cum tota potentiæ manu miles ille sæuiebat contra sceleratos illos, qui optimum Principem pium & iustum in seruitio Dei ad venerationem sui & Sanctorum suorum prostratum humiliter, in sacro tempore Quadragesimæ, & in sacro loco, & in sacra oratione Dominum suum pessimi serui tradiderunt morti, intra quos tutum se semper fore crediderat. [ante eius Camerarius,] Geruasius igitur, qui familiaris erat & fidelis Domino suo piissimo Carolo, vtpote qui Camerarius eius extiterat, & ad eius consilia & dispositiones secreto & aperte accesserat, pro morte carissimi sui Domini dolens & iratus, cum peditum exercitu truculento & militum corona & armorum densitate succinctus, circumuallauit se contra hostes Dei, & accurrens obsedit oppidum, quod in defensionem traditorum stabat præmunitum valde, nomine d Rauenschot: [Obsidet oppidum Rauenschot,] quod quidem & ex loci difficultate & ex ipsa munitione inuincibile fuit & inaccessibile: & accepit prædam magnam in pecudibus Castri illius & vicinorum. Nam eodem tempore securi degebant vniuersi, qui ad illos sceleratos pertinuissent, credentes neminem in toto mundo vel velle vel posse insurgere contra Dominos suos, eo quod tantæ audaciæ facinus illi miseri in Dominum suum Comitem peregissent. Excæcauerat enim illos Deus, ita vt nihil rationis & consilij obtinerent, sed præcipitati in omne malum ira & furore debriati, timore & pauore errarent, tam illi qui tradiderant Comitem, quam omnes qui in eorum auxilio manerent. Quandoquidem securos se crediderant, [consternatis defensoribus,] & omnes in regno vel inferiores se vel amicos putabant, non erant præcauti de incursione aliquorum contra se: & ideo cum Geruasius incursum ageret apud Rauenschot, maximam prædam exercuit. At illi, qui obsessi fuere, ex inopinato incursu intercepti valde attoniti, eo maxime quod pauci fuissent, qui contra tot millia se defensarent, desperantes vitæ suæ, sese statim reddiderunt Geruasio, ea conditione vt sua vita, & membris saluis abirent. Irruerunt itaque expulsis illis, equites & pedites qui obsederant oppidum, & vastabant quæcumque intro repererant. At illi qui sese reddiderant in obsidione, homines scilicet traditorum, [intercipit:] aufugi nocte vsque ad nos fugerunt, narrantes euentum rei Præposito & suis: vnde deinceps timore timuerunt assidue, statum mentis mutantes ab illa superbia & tumiditate, qua vsque ad hoc tempus feroces & sine modo & sine humilitate paruerant. [frustra suppetiis missis.] Robertus puer, cuius oppidum destruendum igne & ferro fuerat in breui spatio, conabatur cum paucis excurrere contra obsidentes, sed cum tantam multitudinem præsciuisset, omisit incursum. Quanto ergo timore & dolore laborarent traditores illi, & econtra quanto gaudio exultarent præter eosdem omnes alij, supersedere longum erat, eo quod pari intentione Deum ipsum incepisse vindictam omni ex parte intellexissent.

[48] Octauo idus Martij Feria III Rauenschot oppidum conflagratum est, & destructum igne & armis, [Rauenschot oppido destructo 8 Martij] & iuxta Brugas domus e Wlfrici Cnop fratris Præpositi, qui mortem Comitis iurauerat, combusta est. Proinde accessum fecit Geruasius cum potentia sua versus castrum, in quo sese præmunierant traditores, [parat accessum ad castrum,] circumiens excursus, & præueniens transitus illorum circa suburbium castri. Burgenses igitur nostri, audito quod Deus vindictam tam cito incepisset, in sola conscientia gaudebant, numquam ausi aperte congratulari vindicantibus propter traditores, qui adhuc securi & potenter inter illos ibant & reuertebantur. [a Brugensibus tacite gaudentibus,] Seorsim vero gratias Deo referebant, qui misericordiæ suæ oculis dignabatur reuisere fideles suos in loco horroris & confusionis, qui & exterminare festinabat homicidas pessimos, qui hactenus flagellauerant populum Domini rapina, incendijs, vulneribus, omnismodi perturbationibus. Summiserunt autem secretos internuntios ad Geruasium & suos, componentes de fide & amicitia & fidissima securitate in inuicem. [inuitatur ad suburbium,] Insuper coniurauerunt vindictam Comitis sui, & vt die subsequenti intromitterent exercitum Geruasij ad se infra suburbium, & reciperent eos sicut fratres intra munitiones suas. [facto vtrimque fidelitatis iuramento.] Audita ergo Legatione Geruasius & sui, quam lætiore & iustiore animo susceperunt internuntiorum verba non potero explicare, scientes dispensatum a Deo fuisse, quidquid in vindicando agerent, Coniurauerunt equidem Geruasius & sui cum internuntijs ciuium nostrorum, & compositi sunt sub eodem sacramento fidei & securitatis, in vindicando Dominum suum & æquissimum Consulem terræ nostræ. Hoc totum latebat traditores illos, & plurimos ciuium nostrorum prorsus, præter paucos sapientiores loci, qui seorsum & nocte composuerunt huiusmodi consilium salubre vniuersis.

[Annotata]

a In Annalibus vernaculis & Formula proclamationis, vnus & fere solus sua auctoritate contra proditores: quam recte, hinc & ex sequentibus constat.

b Id est, impune.

c [Kerseca.] Kerseka, etiam Kaseka legitur. Quid si Kemseca in VVasia ditione? Huius Toparcha Hugo de Kemseca memoratur in litteris Philippi Alsatij Comitis ad annum 1166 apud Sanderum in VVasia. Suggessit non nemo forsan legendum Kacskercka, vel Kacsikinskercka, nomen pagi circa Dixmudam, natura loci ad quamlibet munitionem apti.

d [Rauenscot.] Est Rauenscot in agro Brugensi, seu Franconatu prope Liuiam fluuium e regione Ekeloi. Verum videtur hic locus vrbi Brugensi vicinior fuisse, & iam igne & armis destructus defuisse.

e Huius Wlfrici Cnop nulla etiam mentio fit in Annalibus citatis aut formula promulgationis.

CAPVT VII Obsidio castri Brugensis cœpta. Copiæ militares adiunctæ. De aliquot proditoribus captis supplicium sumptum.

[49] Septimo idus Martij die quarta, quando octaua dies illius illuxerat beati Consulis, qui ad veram octauam e terris transmigrauerat; Geruasius ex condicto a ciuibus nostris infra suburbium susceptus est, [Geruasius 9 Martij accedit ad suburbium:] apud Harenas versus occidentem castri, quod illis traditoribus maximus occasus erat futurus. Sed ante hoc per domorum incendia terruerat eodem die Borsiardum & Robertum puerum & complices eorum, qui visis domorum conflagrationibus vndique exiuerant a castro, vt perspicerent incensores illos, si forte inuadere possent. Namque orientem versus castri, tres domus altiores incensæ vibrantibus flammas ventis ardebant, [territos ob incendium aduersarios] & ad spectandum ciues simul cum Borsiardo & militibus suis, ignorantes compositionem factam inter Burgenses & Geruasium, excursitabant & eorum pars plurima armata manu cum nefariis illis. Isaac quoque, qui viuente Carolo pio Consule Camerarius & de consilio & familiaritate Comitis extiterat, qui caput traditionis erat, in excursu cum militibus suis ferebatur equo. Tandem cum sibi ad inuicem approximassent ex vtraque parte milites, traditores videntes se non posse continere contra tantum exercitum, [inuadit:] eo quod paucissimi essent, conuertebantur in fugam. At persecutores illorum extentis cursibus insecuti vsque in castrum profugos reddiderunt. [ingressus suburbium] Cum tandem in suburbium deuenissent, Borsiardus & sui ante domum Desiderij fratris Isaac restiterant paullisper, [fugientes persequitur:] consilium perquirentes quid iam agerent. Interim Geruasius violenter persequens illos, venit occidentem versus ad portas suburbij & ibi fide data & accepta a ciuibus, irruit infra cum validissima manu. Adhuc ciues quiete solita in domibus suis substiterant. Nam circa vesperam erat & consederant ciues plurimi ad prandium, quibus non erat nota hæc actio.

[50] Cum igitur traditores illi consulerent sibi & de fuga sua starent perturbati, minus prospiciunt irruere persecutores suos per plateas, qui hastis & lanceis, sagittis & vniuersis armis impetebant illos. [adiunctis ciuibus,] Porro tumultus maximus & armorum fragor & clamorum tonitrua omnes conturbauerant ciues, qui ad arma ruentes parabant se; alij vt defenderent locum & suburbium contra Geruasium, qui prorsus ignorauerant pactum: alij quibus res fuerat nota irruerunt cū Geruasio totis viribus & fugabant illos traditores fugientes in castrum. Cumque inter ciues res est manifestata de compositione & fide & iuramento Geruasij ad ipsos; tunc primum simul irruerunt per pontem castri super illos, qui in parte sceleratorum e castro ad pugnam resistebant. In alio quodam ponte, [pugnatur acerrime:] qui versus domum Præpositi dirigebatur, magnus conflictus pugnæ fuit, in quo cominus pugnabant lanceis & gladijs. In tertio vero ponte, qui in orientali parte iacebat a castro & vsque ad portas castri se tenebat, fortissimus congressus fiebat, adeo vt non tolerantes pugnæ acerbitatem, illi, qui intro stabant frangerent pontem, & portas super se clauderent. Vbicumque ergo ciues accessum habuerant ad castrenses, [traditores intra castrum detinentur obsessi:] fortissime pugnatum est, quoad vsque illi non poterant sustinere, eo quod intercepti & a ciuibus traditi essent, vellent nollent quidem, agitati sunt infra castrum miseri illi, quorum magna pars vulnerata est, & simul exanimati metu & dolore, atque lassitudine pugnæ defatigati.

[51] Interim Isaac in principio incursus Geruasij in suburbium fugiens a loco, in quo consiliabantur, [fugit Isaac:] recepit se in domum suam fortem satis. Et cum pontem transisset, qui iacebat a suburbio ad domum ipsius, disiecit pontem & fregit, ne quis persequeretur eum fugientem. Qua tempestate interceptus est Georgius miles traditorum maximus, [capitur Georgius miles traditorum maximus,] qui & ipse simul cum Borsiardo occiderat Comitem, quem Desiderius miles, frater Isaac traditoris, equo deiecit & ei vtrasque manus truncauit. Hic Desiderius quamuis frater traditoris fuisset, a non tamen conscius traditionis fuerat. Fugerat truncatis manibus in locum ille miserrimus Georgius, in quo se sperabat latere, [vtraq; manu obscissa,] sed statim accusatus cuidam Waltero militi Geruasij extrahitur. Nam sedens in equo miles ille præcepit cuidam iuueni gladiatori ferocissimo, vt occideret. [occiditur:] At ille irruens in Georgium, percussit gladio & deiecit eum in terram: deinde per pedes in cloacarium proiectum submergi ex malo merito suo gladiator ille coëgit. Interceptus erat & quidam ex curte Castellani Haket, [vti & Robertus cursor:] nomine Robertus, cursor & seruiens eius & occisus in medio fori in paludes trahebatur. Interceptus est quoque quidam nefandissimus seruorum Borsiardi Fromaldus nomine, qui fugiens latuerat inter duas culcitras, indutus superpellicium mulieris, quo se dissimularet. At inde retractus, [Fromaldus seruus Borsiardi suspenditur:] ductus est in medium fori, inspectantibus vniuersis, suspensus est, fuste transfixo per suffragines & crura capite deiecto deorsum, ita vt verecundiora aduerterentur versus castrum ad dedecus & ignominiam illorum traditorum, qui obsessi stabant ad b lobium Comitis & ad propugnacula, inspectantes hoc fieri sibi ipsis in opprobium. Non interim cessabant c trahere sagittas ad inuicem & iacere lapides & contorquere iacula a muris.

[52] Tandem clauso die, noctis tempore metus & vigiliæ vtrobique agebantur & insidiabantur sibi, si quisquam se furaretur, vt fugeret ab obsessis, vel aliquis latenter per muros illaberetur ad obsessos in eorum auxilium. Proinde per omne tempus obsidionis vtrobique vigiliæ & insidiæ agebantur. [noctibus singulis acrius decertatur.] Sæpissime vero inuasionem fecerunt, obsessi singulis noctibus obsidentibus fortissimo congressu, & acrius pugnatum est nocte quam die, eo quod ob turpe facinus sese in die non auderent manifestare obsessi, qui quoquo modo celari & euadere posse sperabant, vt, si forte euaderent, nemo de eis crimen traditionis suspicaretur, & ideo in nocte pugnabant tanto acrius, quanto se crediderant per Principes obsidionis, qui eis assensum annuerant, forte postmodum exire & a crimine faciliter purgari. At Principes non curabant quid obsessis promitterent, & quota iuramenta facerent, solummodo vt pecuniam & thesaurum boni Comitis ab eis extorquerent. Et iure quidem sic fecerunt accipientes ab obsessis thesaurum Comitis & insuper donaria multa, quandoquidem nulla fides & iuramenta nulla illis debebant obseruari, qui legitimum & naturalem Dominum suum impiissimi serui tradiderant. Et nimirum ab inimicis suis fidem & iuramenta, quæ nulla illis debebant, quærebant sibi salubriter obseruari, qui Domino suo & patri totius Comitatus mortem intulerant. Iustius ergo ij, qui Consulem dilexerunt, etiam in morte, qui & ad vindictam conuenerant & ibi sustinuerunt metus, vigilias, vulnera, aggressus & omnia quæ in obsidione perpeti solent aduersa; iustius, inquam, obtinuissent castrum & thesaurum & comitialia post Domini sui mortem, quam traditores pessimi, qui vtrumque & locum & diuitias loci destruxerant. Huiusmodi ratione sæpe colloquebantur sibi obsidentes & obsessi. At obsessi solam in responsalibus suis excusationem traditionis prætendebant.

[53] Sexto Idus Martij, feria quinta ad obsidendum accucurrit d Castellanus ex Ghendt cum sua potentia & frater Baldeuini ex Alst, [10 Martij accedunt Gandenses & Alostani.] nomine Iwan. Nocte igitur præterita eiusdem feriæ quintæ, quia Isaac se conscium sceleris sciebat & damnabat (vrgebat enim eum timor mortis) cū solo armigero suo aufugit, simul & vxor eius & serui & pedissequæ vniuersaque familia ipsius, [Isaaci fuga elapsi,] & vbi contigit eos manere in tam arcto noctis aufugio, latuerunt: domum quidem & curtem & maiorem supellectilem & reliquas res, quas hactenus potenter & libere possederant, desertas & sine consilio in prædam hostibus reliquerunt. Quo audito summo mane Castellanus ex Gendt, & Iwan cum multitudine obsidionis irruerant, [ædes spoliāt & incendunt:] diripientes omnia, quæ vsui suo ad asportandum inuenerant. Tandem faculis igneis tectis suppositis e incenderunt domus & curtes & quæcumque igne consumi poterant ibidem reperta. Quæ quam citissime omnia conflatione & ventorum fomentis, & insania tempestatis ignis destructa sunt, & omnium admiratione testificatum est, scilicet nihil tanti ædificij & lignorum tam celerem passum fuisse adnihilationem.

[54] [II Martij Daniel & alij Magnates adiunguntur,] Quinto idus Martij feria sexta, Daniel vnus de Paribus regni, qui ante traditionem Comitis in amicitia alte fuerat cum Præposito & nepotibus eius, accelerauit ad obsidionem, simul & Riquardus ex Woldman, Theodoricus Castellanus Dikasmutis oppidi, Walterus f Butelgir Comitis. Vnusquisque itaque istorum Principum cum tota sua potentia venerat ad vindicandam mortem Comitis & Domini sui. Qui quidem omnes postquam conuenerant, cum ciuibus nostris, accitis quoque omnibus in obsidione Primatibus, coniurauerunt, antequam permitterentur introgredi in suburbium, sese inuiolabiliter obseruare loca & possessiones suburbij ad salutem & profectum ciuium nostrorum: deinde vno animo impetuque aduersarios & homicidas impijssimos aggredi, [& sibi inuicem fidelitatem iurant:] expugnare & Deo volente euincere, & nulli reorum parcere ad vitam, nec aliquo suo ingenio educere & saluare reos, sed disperdere & communi Procerum iudicio agere ad honorem regni & ad salutem habitantium in eo, simul confirmauerunt: saluis quidem rebus ciuiū & suis, & salua omnium re, qui in obsidione laborarent pro morte Consulis vindicanda.

[55] [22 Martij] Quarto idus Martij Sabbato, edictum exijt a Principibus, vt castrum ex omni parte, qua accessum haberent, inuaderent omnes, qui in obsidione consedissent: & quidem circa meridiem armauerant se milites simul cum ciuibus, & circuibant impetentes igne portas castri. [Posticum iuxta domum Præpositi incenditur:] In quo aggressu posticum, quod iuxta domum Præpositi stabat, incenderunt. Ceterum cum maiores portas castri inuaderent, subducta fœni & stipularum arida congerie, & accito milite, qui ignē stipulis ingereret, abintus castrum lapidibus, sudibus, lanceis, sagittis obruti sunt hi, qui aggrediebantur: ita vt quasi molaribus petris a propugnaculis deiectis innumeri læsi & conquassati, galeas & scuta, vix a portarum testudine, sub qua latitabant vt incendia administrarent, cum salute vitæ aufugerent. Quemcumque igitur persequebatur lapis ab alto deiectus, quantæcumque fuisset virtutis & virium, [multis ex obsidentibus grauiter læsis,] passus est sui ruinam grauissimam, ita vt totus prostratus & confractus, moribundus & exanimis caderet. Qua infestatione armiger vnus aforis sagitta traiectus cor expirauit. Tumultus & clamor vtrimque grandis, [aut mortuis,] & grauissimus congressus fuit, stridor quoque armorum & fragor in altiori aëris repercutiebatur concauitate. Inferebatur tandem pugna vespertino tempore: & cum nihil præter mortem & damnum obtinuissent aforis, subtraxerunt se a muris & propugnaculis castri, & collecta multitudinis suæ parte, de futuro noctis periculo solicitabantur, [disceditur ab inuasione:] de quo aggressu obsessi magis & magis animati sunt, eo quod inuasores suos, tot ruinis & vulneribus infectos, a muris propulsos vidissent.

[Annotata]

a Laudatur etiam a Gualtero Desiderius: inusta tamen illi aliqua nota infra num. 73 e verbis Roberti Pueri. At num. 137 dicitur mortuus 17 Decemb. & conscius coniurationis.

b [Lobium,] Lobium est extans pars domus vltra murum aut parietem infra tectum.

c Id est, iaculari, phrasi Gallica. Ita & cap. 8 nu. 61.

d Sigerus Castellanus Gandensis litteris donationum B. Caroli subsignauit.

e Gualterus num. 49 tradit domum Isaaci a proprio fratre Desiderio incensam, scilicet adiuto ab his militibus in eius tutelam aduocatis.

f Butelgir Belgis Butelier, Francis Boutilier, vox a butone seu buttono deducta. [Butelgir.] Apud Anastasium bibliothecarium Leo III Papa fecit buttonem argenteum cum canistro suo. Hinc Butica & Buticula, vti etiam Butellarius & Buticularius, qua voce Hincmarus alijq; sunt vsi & significatur œconomus, promus-condus, seu pincerna, vt mox patebit.

CAPVT VIII. Vires obsidentium auctæ. Accessus Comitissæ Hollandiæ. Reliquiæ e templo delatæ. Castrum ab obsessis munitum.

[56] [die 13 Dominica quies datur:] Tertio idus Martij Dominica sub specie pacis vtrobique obseruabatur. Priore die ante Idus Martij feria secunda & feria tertia postea conuenerunt Burgenses ex Ghend, & auidissima turba prædonum simul cum ipsis ex circa sibi adiacentibus villis ad obsidendum. [14 & 15 Martij,] Nam pro ipsis mandauerat Castellanus ipsorum, vt collecta virtute & communione sua, [Gandenses & ijs vicini,] armati & ad pugnandum insultum facerent ad castrum singulariter & per se, vtpote viri gloriosi in certamine & pugnæ habentes scientiam demoliendi obsessos. Cumque sese singulariter in obsidione insultum facturos audissent, [maxima multitudine congregati,] associauerunt sibi vniuersos sagittarios & ingeniosos operum artifices & audaces raptores, homicidas, latrones & quoscumque præsumptores in omne belli nefas, atque triginta plaustra onerauerunt armis; pedes & equo accurebant, sperantes se obtenturos maximam pecuniam, [soli tentant expugnare castrum:] si forte se sibi redderent obsessi. Erat quippe validus & infinitus exercitus eorum. Qui cum iuxta portas suburbij accessissent, violenter ingredi ausi sunt: sed in faciem restitit eis omnis obsidionis, quæ intro occurrebat, multitudo, & pene pugnatum fuisset vndique, nisi quod sapientiores sese composuissent in vtraque acie. Nam datis dextris & acceptis, fide & sacramento iuramenti sese taxabant, quatenus eadem intentione eisdemque armis, & eodem consilio in obsidione cum ipsis iungerentur, saluo loco & rebus nostrorum ciuium, atque vernaculos & sagaces in pugna secum tantum retinerent, alios vero retrorsum remandarent. Ingressi sunt ergo cum maxima multitudine Gendenses illi & compleuerunt locum circa castrum. Deinde parauerunt operatores & artifices eorum scalas, quibus muros conscenderent. Eodem tempore reuersus est a Razo Butelgir a S. Ægidio, & venit iustissime dolens pro morte Domini sui Consulis cum sua potentia ad obsidionem.

[57] Septimo decimo die ante Kalendas Aprilis, feria quarta b Cum sanctificatus, [16 Martij accedit Comitissa Hollanuiæ cum filio,] in nocte S. Gertrudis, c Comitissa Hollandensis ad obsidionem accessit cum filio suo, & multa multitudine cum ipsa. Sperabat enim omnes obsidionis Principes electuros filium eius in Comitem, eo quod illud ei ciues nostri & plures Principum suggessissent. [huic expetens Comitatum,] Habebat quippe magnas gratias eis Comitissa, & laborabat omnium Procerum animos conuertere in amicitiam sui, dando & promittendo multa. Qua die Froolsus & Bolduuinus ex Somerenghē milites quasi a Willelmo Iprensi se venisse simulabant, denunciantes Principibus obsidionis Regem Franciæ dedisse Comitatum ipsi Willelmo Iprensi, & super hoc vniuersos sollicitos reddidit, qui filium Comitissæ præfatæ eligendum spoponderant. Astute ergo huiusmodi mendacium & simulate milites illi pro veritate annunciauerunt, [quem alij fingunt a Rege Franciæ collatum Guilielmo Iprensi,] vt ea astutia differrent concessionem Principum obsidionis de suscipiendo filio prædictæ Comitissæ in Comitem. Quo audito, Principes indigne ferebant, si forte verum fuisset Willelmum Iprensem Comitatu a Rege donatum. Coniurabant ergo & fide sese taxabant, numquam sub illo Comite Flandriæ manente, sese militaturos: [suspecto de traditione.] nam omnibus suspectus erat & notatus in traditionem Domini Consulis.

[58] Sexto decimo Kalendas Aprilis feria quinta, Canonici S. Donatiani in meridionali parte castri per scalas muros conscenderunt, [17 Martij Canonici per scalas dimittunt reliquias Sanctorum,] in qua parte scrinia, & feretra Sanctorum & reliquiarum suarum emiserunt, accepta Principum super hoc licentia & consensu, transtuleruntque in ecclesiam B. Christophori, quæ in medio fori consita est, [ornamenta templi,] cortinas & aulearia quoq; tapeta, cappas palliatas & sericas, vestes sacras, & librorum aggerem & vtensilia templi, & cetera quæ de pertinentia ecclesiæ erant, [& libros rationum Comitis,] elata sunt. De redditibus Comitis breuia & notationes, quæ Præpositus sibi & suo conseruauerat Willelmo Iprensi, quia fortunam suam prorsus mutatam vidit, interuentu Fromoldi senioris efferri perpessus est, sicut omnia Sanctorum scrinia & armamenta templi inuitus permisit auferri. Stabat igitur ecclesia S. Donatiani sola & deserta tandem relicta traditoribus, qui in ea scortum haberent & cloacaria sua, & coquinas, & furnos; & omnia immunda immundi agerent. [corpore B. Caroli relicto.] Iacebat quoque ipse pijssimus & Dei seruus Carolus Comes solus adhuc in loco, quo martyrium susceperat, relictus suis traditoribus. Igitur postquam elata sunt omnia, quæ permissa sunt efferri, Canonici flentes, & sine consueta veneratione portabant reliquias Sanctorum in dolore & suspirijs & planctu. Nullusque præter Clerum, & paucos in efferendo ea sacra permissus est ad muros ecclesiæ: vtrobique enim stabant armati præcauentes sibi, & inter tot arma tamen Sanctos venerati sunt, pacem & viamen latoribus Sanctorum offerendo. Extranea fuit quædam & rara valde talis processio, in qua Algerus Camerarius Præpositi cappam iuxta morem Clerici indutus, [Algerus Præpositi Camerarius habitu clericali euadit.] Crucem ferebat. Nam cum vitæ desperaret, tali dissimulatione euasit. Indoluerunt ergo omnes boni & vniuersi ciuium de tali rerum euentu: læti quidem quod reliquias Sanctorum obtinuissent, quæ in prædam inimicis & raptoribus loci relictæ in Ecclesia fuissent, si remansissent, sicut cum captione castri & inuasione ecclesiæ postmodum apparuit.

[59] Et notandum quod in tanto tumultu rerum & tot domorum incendijs, quæ per ignitas sagittas nocte tectis suburbiorum iniecerant ab intus, & etiam latrunculi exterius, vt sibi aliquid furarentur & inter tot noctium pericula & tot dierum certamina, [Vitæ scriptor, omnia quotidie annotat & describit.] cum locum scribendi ego Galbertus non haberem, summam rerum in tabulis notaui, donec aliqua noctis vel diei expectata pace, ordinarem secundum rerum euentum descriptionem præsentem, & sic secundum quod videtis & legitis, in arcto positus fidelibus transcripsi: neque quid singuli agerent præ confusione & infinitatione notaui, sed hoc solum intenta mente notaui, quod in obsidione communi edicto & facto ad pugnam & eius caussam congestum est, atque ad hoc quasi me inuitum, vt scripturæ commendarem, coëgi.

[60] [Scalarum structura.] Scalæ igitur structura talis erat. Primum latior scala cum suis clauiculis fabricata est, iuxta altitudinem murorum castri. A dextris & a sinistris vero conseptæ sunt virgæ tenacissimæ ad modum parietis. In fronte vero scalæ consimilis paries consertus est, super quam scalam altera scala strictior & longior simili opere constructa super imposita est iacendo, vt post erectionem scalæ maioris minor scala infra murum laberetur, atque parietes dextrorsum & sinistrorsum & in fronte consepti, in defensionem ascendentium vndique starent.

[61] Hic non est prætereundum, quod plures inclusi fuerant intra castrum, [Plures obsessis,] qui in morte Comitis rei non fuere opere vel consensu, sed vel intercepti erant simul cum reis, eo die quo clausi sunt infra muros primum. Itemque plures erant, [casu adiuncti,] qui sponte introierant simul cum sceleratis, qui licet in opere & materiali occisione non adfuissent, assentiebantur tamen reis. Itemque plures & in prima & subsequentibus obsidionis ingressi erant diebus caussa pretij & lucri. [aut spe lucri,] Inter quos immanis & in sagittando sagax & velox tirunculus vnus, nomine d Benkin, aderat. Hic circumibat muros pugnando, modo hac modo illac discurrens, [eminebant quidam alter in iaculando,] quandoque solus ipse videbatur fuisse plures, qui tot ab intro vulneribus inficeret, & numquam cessaret. Cumque ipse ad obsidentes traheret, tractus ipsius discernebatur ab omnibus, quia vel percuteret graui vulnere nudos, vel iactata sagitta, quos persequebatur armatos sine vulnere contunsos, stupefactos in fugam vertebat. Affuit etiam cum reis illis miles Weriot, qui a tempore iuuentæ suæ fur & latro manserat, hic stragem maximam inter extra muros insultum facientes fecerat in obruendo & deijciendo lapides, [alter deijciendo lapides:] qui sola manu sinistra vtebantur. Ad hæc vero nefanda infinitus erat reorum & coadiutorum infra muros numerus, die ac nocte vigilijs, pugna, insultibus, labore quoque diuerso desudantium. Nam portas castri terræ & lapidum & fimorum comportationibus introrsum humauerant ab imo vsque ad summum: [portæ fimo, terra, lapidibus obfirmatæ,] ne exustione & incendio portarum facto ad eos forte ingrederentur aforis. Vtique appositis ignibus in parte orientis, portæ grandes pene perustæ fuerant, ita vt foramen maximum patuisset, nisi prædicta materiarum mole obserassent. Tandem cum intrinsecus exitus portarum lapidibus & terræ aggeribus obruissent, [pontes destructi:] aforis destruxerant vtrobique pontes, tam obsessi quam obsidentes, qui ad castrum directi olim fuerant, & ita nullus aditus relictus est inimicis, vel exitus obsessis.

[62] [receptaculæ interiora firmata:] Igitur cum securos fecissent se obsessi in exitibus suis, instabant obstruere fores templi ad meridiem & fores domus Comitis, quæ exibant in castrum, foresque quæ a claustro se porrexerant in castrum: vt si aliquo suo infortunio curtem Comitis perdidissent, sese reciperent in domum Comitis & in domum Præpositi, simulque in refectorium & claustrum Fratrum & infra ecclesiam. Stabat autem ecclesia B. Donatiani ædificata in e rotundum & altum, contecta fictitio opere, ollis & lateribus cacuminata. Nam olim tegumen ecclesiæ lignorum compositione astruebatur & eleuata materia campanarij in altitudinem artificiosum opus eadem susceperat basilica. [ecclesiæ tectum ex ollis & lateribus,] Vnde de honestatis suæ fulgore præeminebat, velut regni sedes, & in medio patriæ securitate & pace, iure & legibus vndique terræ partibus salutem & iustitiam demandans. Quippe ignis dispendio, omnis lignorum materies consumpta est olim, & ideo contra ignis molestiam lapideum & tale opus confinxerant ex ollis & lateribus, quod elementum igneum exurere non potuisset. In parte quoque eiusdem templi occidentem versus, [turris biceps,] turris fortissima in eadem templi essentia altiore statura eminebat, in supremis diuidens se in duas turres acutiores. Murus quidem circumcinxerat & domum Præpositi & dormitorium Fratrum & claustrum & pariter omne illud castrum, atque ille murus, quem tandem obtinere sibi præsumpserant, propugnaculis & circumcursu ad extra pugnandum altior & fortior stabat. [murus castri magis munitur:] Et quamquam in se murus fortis, & ascensoria firma fuissent, elaborabant nocte & die sese tutiores intrinsecus reddere, qui pugnaturos se fore contra vniuersum mundum amodo intellexerant.

[Annotata]

a Hic est Razo de Gauera, qui plurimis diplomatis B. Caroli & successorum Comitum subscripsit, [Razo de Gauera.] etiam subinde Razo Butellarius, & Razo pincerna. Est Gauera in agro Alostano.

b Hoc est initium Missæ Feria 4 post Dominicam 4 Quadragesimæ. quæ feria 10 anno in noctem, vt hic dicitur, siue vigiliam Sanctæ Gertrudis incidit. id est, 16 Martij.

c Hæc est Petronilla, Ducis Saxoniæ filia, nupta Florentio 2, Comiti Hollandiæ, cognomento Crasso, quo in flore ætatis anno 1122 mortuo, [Petronilla Comitissa Hollandiæ.] hæc vidua pro filio suo Diederico 6, regimen Comitatus sibi crediti, tutorio nomine, strenue ac supra sexum administrauit. A morte in monasterio Reinsburgensi a se constructo, honorifice anno 1144 sepulta. Silet Meierus de accessu huius Comitissæ: de quo errore reprehenditur a Scriuerio.

d Infra num. 117 & 119 Coterellus cognominatur, vbi de eius fuga & supplicio agitur.

e Cum scilicet posterior pars templi necdum esset adiuncta.

CAPVT IX. Colloquia inter partes de compositione irrita Interceptum castrum. Fuga obsessorum in templum.

[63] Tvnc tandem reminisci poterant prouerbij sui: Si interfecerimus Carolum, quis vindicaturus veniet illum? Et vere infiniti erant, & eorum ad vindicandum venientium incertus hominum præter Deum numerus erat, & ideo, Quis, nomen interrogatiuum & infinitum in prouerbio eorum vim rectam & plenam obtinuit. Et sciendum quia milites illi strenui intus quidem cum reis fuere, quibus semper animus exeundi vel extra a muro cadendi & labendi erat promptior, si forte locum habuissent; eo quod communiter sub nota traditorum adscriberentur, quicumque obsessi sunt cum reis. [Obsidionis duces] Quo rescito Principes obsidionis, collectis Consiliariis & optimatibus maioris prudentiæ, accesserunt ad muros, & vsi sunt colloquio cum omnibus intro obsessis. Iusserunt igitur sibi ad spectaculum murorum euocari illos obsessos, [obsessis, non reis, dant licentiam exeundi:] qui rei non fuerant, & obtulerunt eis licentiam & potestatem, si vellent, exeundi ab obsessis, salua vita & membris eorum, quorum quidem aperta foret innocentia. Ceterum præter reos, si aliqui exire vellent & probare innocentiam suam secundum iudicium Principum, eadem libertate exirent. Reis vero nulla dispensatione subueniretur, qui tantum facinus, & ante hoc inauditum perfecerat crimen, imo inaudito plecterentur exterminio, & ante hoc inaudita moriendi acerbitate. Igitur secundum edictum & pactum huiusmodi exierunt perplures, [quibus egressis,] quia eorum erat aperta innocentia, aut parati fuerunt, quibus minus credebatur, probare innocentiam.

[64] Tandem Præpositus vultu tristiore & omisso maiestatis suæ rigore & superbia, [& dato alloquio aliis] mente consternatus accessit ad colloquium, & frater eius Castellanus Haket vsi sunt humili ratione in verbis huiusmodi. Responsalis quidem Præpositi & omnium obsessorum erat Castellanns Haket, qui solus pro omnibus loquebatur, & respondit ita Principibus: Domini & amici nostri, qui nostri miserentur, [frater Præpositi Castellanus Haket perorat:] si aliter nobis accidisset aliquo vestigio dilectionis antiquæ, debent pietatis officia erga nos exhibere, quantum poterunt, saluo honore suo & facultate. Rogamus ergo vos & obsecramus, Principes terræ huius, & mementote quantæ dilectionis bona consecuti fueritis a nobis: miseremini nostri, qui mortem Domini Comitis vobiscum conquerimur, deflemus, reos damnamus, & prorsus expelleremus a nobis, nisi quod nostri sanguinis propinquitatem inuiti quidem seruamus in ipsis. Tamen obsecramus potentiam vestram, audite nos super nepotes nostros, quos reos dicitis: [reis petit exilium;] vt liceat eis per vos exeundi obtinere libertatem iam a castro, & deinde, instituta eis pœna pro tam immani facinore ab Episcopo & magistratibus, abeant in exilium perpetuum, vt sic quoquo modo in cilicio & pœnitentia Deo mereantur reconciliari, quem grauiter offenderunt. Nos vero, ego & Præpositus, [se, Præpositum & Robertum innocentes declarat,] & Robertus puer cum hominibus nostris parati sumus secundum vniuersi generis iudicium satisfacere omnibus, quod innocentes sumus ab opere & consensu traditionis, & super hoc innocentiam nostram probare omnimodo parati sumus, si quis sub cælo hominum dignetur suscipere probationis nostræ argumenta. Dominus meus Præpositus coram vniuerso Clero suæ innocentiæ probationem quantumcumque grauem se facturum offert, [paratos ad quamuis probationē:] eo quod conscientiam suam mundam testetur. Requirimus iterum a vobis, vt salua vita & membris suis permittatis nepotibus reis & in traditione notatis habere in exilium eundi libertatem, & nobis veræ probationis sententia purgari, militibus secundum ius seculare, Clericis secundum scripta Diuina examinari liceat. Quod si fieri abominaueritis, volumus melius sic obsessi simul cum reis viuere, quam ad vos exire & turpiter mori.

[65] Cumque complesset orationem Castellanus Haket, exorsus est quidam militum obsidionis, nomine Walterus, respondere prædictis: Nullius beneficij memores esse vestri, [Respondet VValterus miles,] nulliusque dilectionis antiquæ vestigia iure obseruare deinceps debemus, qui Dominum Comitem traditum, a nobis sicut dignum fuit tumulandum & deflendum, violenter seclusistis, simulque cum reis participastis thesaurum regni, & regalem aulam ipsius iniuste possidetis, impiissimi traditores Domini vestri, ad quos amodo nihil pertinet de regno & Comitatu. [& reos probat:] Omnia enim tam vitam propriam quam rem extrinsecam iniuste possidetis, quoniam quidem sine fide, sine lege vos fecistis: & idcirco omnes Christiani nominis professores contra vos armastis, quoniam Principem terræ huius pro iustitia Dei & hominum tradidistis in sacro Quadragenario, in sacro loco, in sacris orationibus Deo prostratum. Itaque deinceps fidem & hominia, quæ hactenus vobis seruauimus, a exfestucamus, damnamus, abiicimus. Aderat huic collocutioni totius obsidionis multitudo, qui statim finita responsione ista, arreptis festucis exfestucauerunt illorum obsessorum hominium, [re infecta vtrimque receditur:] fidem, & securitatem, & separati sunt ab inuicem colloquentes sibi animo irato & obstinato, vtrobique hinc ad expugnandum, illinc ad resistendum.

[66] Eodem die ab armigeris Abbatissæ Auriniacensis cœnobij audiuimus euentum Isaac, qui eadem nocte, qua fugerat, cum se credidisset venisse Gandauum, [Isaac fugit Steenvoordam, inde Teruanam, ibi monachū induit:] venerat iuxta Ipram. Fugit ergo inde vsque in Steenvordam villam Widonis b generi sui, vbi accepto consilio, nocte Teruanniam descendit, & latenter & furtim monachicum habitum assumpsit. Ceterum rumor & requirentia vniuersorum persequebatur fugientem, vt nullatenus lateret, quin statim veritatem rescirent. Igitur Aduocati Teruanniæ c filius, cum Isaac resciret, irruit in claustrum Fratrum, & reperit in cuculla latentem in ecclesia, & quasi Psalmos ruminantem. Cumque captum eduxisset Isaac, virgis & vinculis coactum & flagellatum constrinxit: & ita extorsit ab eo, [captus,] vt reos in Comitis traditione proderet. Et respondit confitens de se, [complices indicat.] & aliis nominatim reis, superaddens plures fuisse, qui conscij sceleris & administratores fuissent reorum, tradentium actualiter Comitem, scilicet gladio materiali. Subiunxit quoque de coniuratione proditionis suæ cum Borsiardo & Willelmo ex Werui, Ingranno de Esna & Roberto Puero, Wlfrico fratre Præpositi & paucis simul annumeratis homicidis pessimis. Et retulerunt aliqui dixisse Isaac, in suffossione vnius quercus in pomerio, domui suæ adiuncto, pecuniam radicitus abscondisse, quam milites loci nostri perscrutando & circumquaque fodiendo vsque in viscera terræ ibant frustrati.

[67] [Die 18 Martij,] Quinto decimo die ante Kalendas Aprilis, sexta feria, adductæ sunt scalæ aduersus muros & impetebant vtrobique sese sagittis & lapidibus. Illi vero, qui scalas adduxere, [Scalæ maiores magna mole ad adscensum apparantur,] clypeis defensi & loricas induti progrediebantur. Multi equidem consequebantur ad spectandum, quomodo erigerentur ad muros scalæ, eo quod ex viredine & humiditate graues essent, & ponderis magni, in altitudinem habentes circa mensuras sexaginta pedum hominis, & in latitudinem pedum duodecim scala inferior, & scala superior admodum strictior, sed longior parumper extitit. Cumque trahebantur scalæ, iuuabat manus, vox & clamor trahentium, & resonabant clamores in aëre altiori. Tunc Gendenses armata manu protegebant illos clypeis qui scalas traherent. Nam audito & viso tractu, obsessi super muros ascenderunt, & ad propugnacula prodibant, obruentes lapidum infinitos iactus & sagittarum densitatem contra scalarum attrectatores. Ceterum animosi iuuenes & audaces, appositis paruulis scalis, [alij minoribus scalis ascendentes] quas decem homines solebant ferre, volentes præuenire insultum maiorum scalarum, ascenderunt ad murum vnus post alium: sed cum aliquis in summitatem ascensum & super murum intentaret; illi qui ab intus latitabant, insidiantes ascensoribus, hastis & conto & telis deiecerunt hærentem in scala; [ab obsessis deiiciūtur:] ita vt nullus tam audax, tam velox amplius foret, qui auderet ingredi ad obsessos per scalas minores. Interim murum perforare satagebant cæmentariorum malleis & vniuersis ferramentis alij, & magnam partem muri auellentes frustrati recesserunt. Sed cum trahentium multitudo prope muros conscendisset, [alij in muro perforādo laborāt:] & acrius vtrimque pugnaretur in obruendo moles lapidum ab intus, densæ noctis tenebrȩ prohibebant vtrosque a pugna, & multa læsione accepta Gendenses expectabant diem crastinum, quando vniuersa simul cum ipsis obsidio, violenter erectis maioribus scalis, ingrederentur ad obsessos.

[68] Quarto decimo Kalendas Aprilis, Sabbato, cum lucescente mane obsessi in diuersa vexati parte castri, [Martij 19,] post pugnas quotidianas membra dedissent quieti; & cum paulisper securiores forent, quod hesterno die egregie pugnassent contra forinsecos Gendenses, (namque ea securitate vigiles murorum præconato die introierant in domum Comitis ad ignem tepefacere se propter asperitatem frigoris & ventorum, [dormientibus obsessis, aut ad ignē consistentibus,] in vacuum relicta curte castri) ciues nostri in meridionali parte, qua Sanctorum reliquiæ elatæ fuerant, intro conscenderunt per subtiles scalas & latrices, quas solus homo ferret. Intus quippe sine sonitu, & clamore sese collegerunt in magnas acies & præmunitas ad pugnandum. [ascendunt murū Brugenses,] Statimque ordinabant minores inter se ituros ad portas maiores, vt terræ & simul lapidum congeriem sustollerent a portis & introitum facerent extra consistentibus vniuersis, qui hoc factum adhuc ignorabant. Portam quoque vnam castri in parte occidentis repererant clausam firmiter claui & sera ferrea, nullaque terræ & lapidum obiectione obrutam: quam ideo liberam obseruauerant, vt per illam reciperent & emitterent quos vellent traditores illi. [& porta vi aperta,] Quam statim ipso accessu gladiis & securibus nostri Burgenses aperuerant, & circa concitato clamore & strepitu armorum, intrinsecus in tumultum & concursum conturbauerunt exercitum in circuitu castri. [ingrediuntur alij:] Igitur irruerat grauissima obsidionis manus intra castra; alij vt pugnarent: alij vt raperent, quæcumque infra reperirent: alij vt intra ecclesiam ingressi corpus B. Comitis Caroli obtinentes Gandauum transferrent.

[69] Tunc traditores illi, qui in domo Comitis graui sopore soluti iacebant, [obsessi alii se dedunt:] terrore & clamore infinito expergefacti, ignari rerum euentus, discurrebant visum, quidnam clamorum caussa foret. Et cum rerum pericula sibi imminere cognouissent, prosilientes ad arma instabant præ foribus expectantes congressum. Quidam ex ipsis in ingressu ciuium nostrorum inter castrum intercepti sunt ad vnam portarum, milites quidem plures, quibus custodia earundem portarum deputata fuerat in parte orientis, qui cum introgressis ciuibus tumultum subeuntes, cum nihil vlterius possent, sese reddiderunt misericordiæ & pietati captiuantium. [alij e muro dilapsi fugiunt, vno extincto:] Quidam vero eorum diffidentes vitæ suæ, si a ciuibus caperentur, a muris dilapsi sunt, vnus quorum in labendo præcipitatus Giselbertus miles expirauit. Quem cum mulierculæ traxissent in domum, & exequias sibi præpararent, d Castellanus Theodoricus & sui rescitum mortuum illum caudæ equi copulatum, per omnes plateas suburbij tractum, tandem in cloacarium in medio fori proiectum deturbauit. Igitur cum ciues intellexissent illos velle resistere præ foribus in domo Comitis, conscensis gradibus, quibus itum est ad easdem fores, [intercepta domo Comitis,] securibus & gladiis detruncabant ianuas, & introgressi ad obsessos, fugabant eos per mediam domum eamdem vsque ad transitum, quo transire consueuerat Comes de domo sua in ecclesiam B. Donatiani. In hoc ergo transitu, qui arcuatus erat, & ex lapidibus constructus, congressus maximus fuit: vbi ciues cominus gladiis tantummodo pugnabant, eo quod obsessi vlterius fugere aspernarentur. Satis vires & animos suos tentantes, vtrimque stabant immobiles, sicut ipse murus; [alij pugnātes] donec collecta manu ciues non pugnando, sed ruendo in obsessos, in fugam conuerterent ipsos, scilicet Borsiardum, qui immanis & iracundus, ferox & imperterritus, robore corporeo validior, restitit ciuibus semper in faciem, multos vulnerans, sternens, [cum Borsiardo] & ictu malleatorio gladij sui attonitos plurimos deiiciens. Simulque fugabant Robertum Puerum, in quem nemo manum mittere volebat, eo quod audissent de eo, [& Roberto Puero.] quod innocens traditionis diceretur: atque imo magis, quod omnibus in regno & ante traditionem & post dilectior permanserat, fugere ille nobilis neglexerat: sed rogatu amicorum secutus est fugientes, & nisi caussa ipsius fuisset, ibidem Borsiardum & suos milites, simulque omnes reos traditionis comprehendissent. Cumque sese traditores infra templum recepissent, [recipiunt se in templū:] non vlterius persecuti sunt eos ciues; sed ad prædam & spolia reuersi sunt, discurrentes per domum Comitis & domum Præpositi & dormitorium Fratrum & claustrum. Consimiliter fecerunt vniuersi qui in obsidione aderant, sperantes thesaurum Comitis se forte obtenturos, & supellectilem domorum infra muros positarum. [spoliatur domus Comitis,] Et quidem in domo Comitis culcitras plures, tapeta, linteamina, scyphos, caldaria, catenas, ferrea claustra, vincula, compedes, neruos, boias, manicas, vniuersæ captiuitatis adminicula ferrea, & fores ferreas thesauri Comitis, & plumbeos ductus aquarum, qui a tectis aquas deduxerant, diripiebant, sine aliqua culpa credentes se rapere potuisse. In domo Præpositi etiam lectos, [Præpositi,] scrinia, sedilia, vestes, vasa & vniuersam supellectilem eius rapuerunt. In cellario tam Comitis quam Præpositi & Fratrum quoque cellario, frumentorum & carnium & vini & ceruisiorum copiam, quantam rapuerint in infinitum, relinquo. In dormitorio Fratrum, [Canonicorum.] quod vestibus pretiosis & caris stratum stabat, tam magnam rapinam exercuerunt, vt non cessarent a tempore ingressus in castrum vsque in noctem ire & redire ad asportandum.

[Annotata]

a Exfestucare, abdicare ius, possessionem, aut dominium, virgæ aut festucæ arreptione, [Exfestucare.] vt mox dicitur, & traditione siue abiectione, vt diximus 6. Februarij ad Acta B. Hildegundis pag. 920.

b Imo sororij, quia vt infra num. 94 dicitur, Wido duxerat vxorem, sororem Isaaci, neptem Præpositi. Consentit Gualterus num. 49.

c Arnulfus filius Eustachij. ita Gualterus num. 50.

d Supra num. 54 dicitur Castellanus Dixmudanus.

CAPVT X. Fuga Præpositi. Obsidentium dissidia. Templum inferius captum. Turris ab obsessis detenta, cum solario templi.

[70] Obsessis ergo nihil præter solum templum relictum est, & absque eis quæ in templo secum comportauerant victualibus, scilicet vino & carnibus farina, caseis, leguminibus & ceteris necessariis vitæ. Hic prætereundum non est, qui erant capita inter obsessos, scilicet Castellanus Haket, Borsiardus, Robertus puer, Walterus filius Lamberti in Reddenburg, Wlfricus Cnop. [Præpositus Bertulphus data pecunia elapsus,] Nam Præpositus Bertulfus tertia nocte, id est, nocte diei Iouis ante captionem castri, data pecunia Waltero Butelgir vsque ad quadringentas marcas de subtus lobium suum funibus appensus elapsus est solus, melius confidens illi Galtero, quam vlli homini super terram, qui tamen ipsum transductum in desertum locum, scilicet a Mor, solum reliquit expositum inimicis suis & derelictum fugæ: [& ductus in locum Mor:] cum tamen in loco illo sibi ignoto, nesciret quo fugeret, & quem fugeret. Igitur obsessi in templo conscensa turre molares lapides obruebant super vagantes in castris, [obsessi e turri templi] & prædam vniuersæ supellectilis ferentibus grauem iniecerunt casum, vbi plures obruti letaliter perierunt. Sagittas statim direxerant contra fenestras turris victores castri, vt non posset in turri quisquam caput per fenestras emergere, cui non iniicerentur mille sagittæ, mille fundarum iactus, ita vt tota turris sagittis inhærentibus hirsuta staret. Cumque nihil super hoc proficerent vtrimque, obsessi flammas iniecerant in tectum scholarum, quod templo adiacuerat; per hoc volentes domum Præpositi exurere, cui idem tectum vicinum fuit. At in illo facto frustrati, deorsum in pauimentum templi, & in choro, & in sanctuario interiore discursitantes, armati & præcauti solicitabantur, [& pauimēto resistunt:] ne auderet aliquis per fenestras introgredi ad ipsos, aut per ianuas ecclesiæ violenter irrumpere.

[71] Summo igitur mane vnus ex Gendensium turba iuuenis per scalam ascendens ad capitalem sanctuarij ecclesiæ fenestram, [Gandenses præmisso iuuene,] gladio & conto perfringens opus vitreum & ferreum, illapsusque audaciter aperuit scrinium vnum sanctuarij, vt prædam quæreret. Inclinus quoque reuoluere cœperat, & manum hac & illac deducere, cum ianua scrinij grauis, & in casum præceps percuteret furem & prædonem illum, & reiecit a se emortuum: [sed extincto,] Sed isdem mortuus plumarum congerie contectus, diu ibidem iacuerat: nam maximus plumarum cumulus in sanctuario iacebat. Interea dum diu a Gendensibus expectaretur ille iuuenis, & non rediret, volebant violenter conscendere per fenestram. Nam iuuenem illum præmiserant velut audacissimum, per quem tentarent ingressum templi, & sic Comitis corpus obtinere crediderant: contra quos nostri ciues armis occurrebant, nec vnquam perpessi sunt Gendenses vel etiam loqui coram se de auferendo Comitis corpore. [conantur irruere vt corpus B. Caroli auferant,] Valde & supra quam mihi credat aliquis, indignati sunt ciues nostri, quod aliquis hominum a loco nostro corpus auferre moliretur. Contendentibus illis exerebant gladios ad inuicem, & factus est tumultus & concursus vniuersorum ad pugnam. Ceterum obsessi tunc quantum poterant, infestabant victores, quorum sapientiores audito tumultu, [graui ideo contentione orta inter illos & Brugenses:] & de victoria & lite, scilicet quod Gendenses contenderent se iure corpus Comitis secum apud Gandauum transferre debere, eo quod suis scalarum instrumentis perterruissent obsessos, & coëgissent eos fugere a castro; & quod nostri ciues econtra assererent nihil valuisse instrumenta eorum, nihil aliud in obsidione fecisse, quam furari, & sumptum grauem facere in loco nostro, dirimendo lites sedabant tumultum dicentes: Nolite contendere, sed potius simul expectemus quoadusque Deus nobis & regno contradiderit Comitem bonum & legitimum; cuius & Principum regni & Episcopi nostri & totius Cleri consiliis de corpore fiat dispensatio.

[72] Atque in hunc modum pacificati, instituerunt inuasores templi viros armatos & audaces ad inuasionem. [irrumpunt in templū,] Collecto ergo robore, impetuose introierunt & irruperunt ad ianuam templi versus claustrum, & fugauerunt obsessos a pauimentis inferius vsque in solarium, in quo impie & fraudulenter tradiderant dignissimum terræ Consulem, simulque cum Domino suo serui arctati sunt, quamquam sine velle ipsorum cum Domino suo Consule clausi forent. Tunc tandem Gendenses in sanctuarium ingressi, requirebant iuuenem illum, quem in mane præmiserant per capitalem sanctuarij fenestram, & repererunt in plumis conquassatum & mortuum, quem alij mentiebantur occisum a Borsiardo, cum illaberetur incaute in templum. Neque enim describere locus est quantus iactus fuisset lapidum a solario super victores pauimentorum templi, & quot obruti, conquassati, telis & sagittis vulnerati; [fœde deformatum:] ita vt totus chorus templi plenus iaceret cumulo lapidum, & nusquam pauimentum appareret. Parietes & vitreæ fenestræ in circuitu, & status simu!, & sedes Fratrum deiectæ sunt; & ita totum erat confusum & dirutum, vt nulla in templo: facies sancta & integra maneret; sed turpi & informi deformitate horribilior staret quolibet carcere. Nam in solario obsessi præparauerant sibi propugnacula ex scriniis & tabulis altarium & formis & scamnis & cetera supellectile templi, & colligauerant ea funibus campanarum. Campanas quoque in frusta, & plumbum, quo antiquitus contecta erat ecclesia, diuiserunt, cum eo obruentes alios. Infra enim ecclesiam, scilicet in choro, pugnabatur acerrime: sed a turri, & a ianuis turris tanta strages facta est, vt non sufficiat mihi describere, neque percussorum & vulneratorum multitudinem prosequi.

[73] Igitur domum Comitis superiorem obtinuit Geruasius miles & Camerarius atque Consiliarius Comitum regni cum fortitudine magna, [signa suæ erigunt;] & iussit affigi signa sua in summa arce domus. [Geruasius in domo Comitis superiore,] Namque ex inuidia obsessorum hoc factum est, qui statim primo die obsidionis, etiam in die qua Dominum suum serui impij tradiderant, signa contra inimicos ferebant. Vnde Willelmus ille Iprensis signa, quasi Dominus & terræ Consul, ferebat contra quosdam, qui sibi redditus Consulares soluere denegauerant, [(vti ante traditores variis in locis fecerant)] quia illum Consulem fore aspernati sunt. Traditores quidem illi die primo obsidionis nihil humiliter agentes, quia Principes regni sibi conscios in scelere suo & securos in eadem fide & amicitia crediderant cum ipsis, signa sua in suprema arce cameræ Comitis & in summitate turris ecclesiæ, & in minoribus tribus, & in Lobio Præpositi, simul in exitu portarum superbe præfixerant; vt per hoc appareret ipsos fuisse Dominos, qui expectarent regni Proceres, amicos & conscios suos, per quorum potentiam obsidionem destruerent, & inultum maneret quod Consulem tradidissent. Desiderius frater Isaac obtinuit inferiorem domum Comitis cum ciuibus nostris, [Desiderius in domo inferiore] & fixerat signum suum in Lobio Comitis maiore. Quem cum transeuntem Robertus Puer in castro vidisset a turri, improperabat taliter: O Desideri, non es memor, quod tu hactenus nobis consuluisti tradere Dominum Consulem: [reus traditionis acclamatus:] fidem super hoc & securitatem tradidisti, & nunc viso infortunio nostro gaudes & persequeris nos. O vtinam liceret mihi exire: ad singulare bellum te euocarem. Deum testor, quod tu magis sis traditor quam nos, eo quod olim Dominum, modo nos tradidisti. Quod improperium non sine omnium nota tulit.

[74] In domo quoque Præpositi nepotes Tancmari, quorum caussa in parte traditio facta est, [nepotes Tāgmari in domo Præpositi,] vt aiunt, præfixerant signa sua superbe & gloriose ac potenter. Quod valde ægre ferebant omnes, & ciues nostri nimis indoluerant, eo quod Præpositus & sui ante tempus traditionis viri essent religiosi, amicabiliter se habentes erga eos, & cum honore omnes tractassent in loco nostro & in regno commanentes. Hi ergo prȩdicti postquam obtinuissent domos & signa affixerant, quidquid intus repererant, quasi proprium possidebant. [cum indignatione ciuium,] Intumuit ergo cor ciuium nostrorum contra nepotes Tancmari, & quærebant occasionem pugnandi & interficiendi illos. Igitur ad vesperam sabbati illius, cum frumenta & vinum, quod obtinuerant in domo Præpositi, apud rus suum emitterent nepotes Tancmari, occurrerunt eis ciues nostri in claustro, & extractis gladiis vas vini truncabant, & concitatus est tumultus infinitus, & clauserunt ciues portas suburbij, vt nemo aufugeret nepotum illorū. [contra hos insurgentium,] At obsessi euocauerant ciues, olim amicos suos, obsecrantes, vt inimicos illos perderent, quorum caussa grauissimum nefas perpetrassent. Nepotes igitur Thancmari in eadem domo Præpositi resistere cum non potuissent ciuibus, quærebant subterfugere. Thancmacus ipse fugiendo peruenerat ad exitum vnius portæ, & quia clausa fuit, cum quæreretur ab eo, quid caussæ fuisset tanti tumultus, mentitus est congressum fieri inter obsessos ac obsidentes. Tandem latuit in domuncula vna, quousque videret quid de nepotibus suis ageretur. Cumque ciues per pontem S. Petri, & per pontem castri armata manu transirent, obuiam eis occurrit Walterus Butelgir & ceteri Principes obsidionis, conatu graui compescentes tumultum. Tot equidem lanceati stabant in foro, vt crederet aliquis superficiem hastarum siluam fuisse densissimam. Nec mirum, cum vniuersi totius regni eodem die, tum pro præda, tum pro vindicta, tum magis pro auferendo Consulis funere, tum pro admiratione omnium, quæ ibidem fiebant, in suburbium confluxerant. [& suspendi debere clamantium:] Clamabant itaque omnes, Thancmarum & nepotes eius iure suspendi debere, eo quod eorum caussa Comes occisus, & Præpositus & eius nepotes obsessi, & plures de ipsorum familia interfecti & turpissima morte damnati fuissent: ideoque non posse eos perpeti, vt parcerent eis, imo turpiori & magis crudeli nece damnarent, qui Dominos suos, Præpositum & fratres simulque eius nepotes, potentiores & nobiliores in Comitatu, fraude, seditione, coëmptione facta, apud Comitem deposuissent. Vix ergo turbatos ciues Principes cohibebant, quia Castellanus Haket & Robertus puer cum amicis & propinquis ipsorum ciuium, in turri altiore stantes, annuebant brachiis & manibus, vt insultum facerent in nepotes Thancmari, qui ita arroganter in domum Præpositi conscenderant, signa victricia affixerant, quasi suis viribus castrum expugnassent: cum eo tempore, quo ciues ingressi sunt violenter in castrum, nepotes Thancmari domi & in rure suo dormirent. Illa tandem conditione sedatus est tumultus, [sub fauore Principum discedunt,] quatenus ipsa hora exirent domum, & signa, quæ affixerant, verecunde tollerent & discederent. At illi cum ductu Principum periculoso sibi recesserunt inde, in tantum diffidentes ciuibus, [relicta domo Præpositi ciuibus & militibus:] vt vnusquisque nepotum Thancmari equo & suo secum ductore insidente abscederet: Et sic relicta est domus sub tutela militum & ciuium nostri loci, & frumentum & vinum dispertitum est inter Principes obsidionis & ciues, quorum viribus victoria illo die consummata est.

[75] Et tandem clausus ille dies sollicitos nimis reddidit super noctis subsequentis temporibus obseruandis, [nocte sequēti arctæ vigiliæ habitæ.] & in curte castri & in claustro Fratrum, simulque in domo Præpositi & refectorio atque Fratrum domitorio. Nam illo vsi sunt consilio obsessi, vt claustri & domorum tecta circa templum flammis destruerent, ne accessum aliquo modo ad ipsos obsidentes haberent. Inde stupefacti custodes noctis solicitudine & metu peruigilabant. Sæpe obsessi clanculo egressi nocturnis horis incusserunt timores custodibus. Ceterum in tam arcto loco turris templi, traditores vigiles suos omni nocte obsidionis tubis & buccinis resonare iusserant & cornu canere, adhuc euadere sperantes, eo quod Principes regni per litteras in turrim sagitta transiectas, amicitiam & auxilium offerrent.

[76] Præpositus vero conductorem habens fratrem Fulconis Canonici Brudgensis, militem subdolum, ex præcepto Walteri Butelgir, [Præpositus fugit in Kaihē, inde Furnas,] nocte prescripta diei Iouis peruectus est equo apud b Kaihem villam eiusdem Walteri & Borsiardi. Cumque parum ibi delituisset, & accusatus fuisset, cum vno comite nocte Furnas ad vxorem suam fugit, & inde iterum, quia latere non poterat in nocte sancta Parasceue, transiuit apud Warnestum, sicut audiuimus eadem nocte, [& nudis pedibus VVastenas:] & fugam institit, & nudis pedibus pœnam peccatorum suorum sponte perpessus ibat, vt tanto peccatori Deus indulgeret, quod contra Consulem pium deliquerat. Satisque probabile fuit, quia postea statim cum captus fuisset, pedum ipsius plantæ excorticatæ apparuerunt, quia in itinere nocturno ad lapides in tantum offenderat pedes, vt sanguis ex eis efflueret. Et vere grauissime vir iste dolebat, qui pridem omnibus imperitabat, diuitiis & honore seculi pollebat, & cum in voluptate floreret, punctum pulicis vt iaculum formidaret; ecce solus, & infra terminos suos exul solus pererrabat. Reuertamur ergo ab excursu isto ad vigilias noctis præfatæ, in qua timores nocturnos cum ad inuicem incuterent sibi tam obsidentes quam obsessi, pertæsi & fatigati vtrimquediem, pro nocte transposuerant ad dormitandum.

[Annotata]

a Mor, aut potius Moer, Belgis est locus palustris & vliginosus. Similis infra notatur num. 89 esse in territorio Ardenburgensi, quo forsan abductus fuit Præpositus.

b Kaihem seu Keiem, infra Dixmudam, haud procul ab Ipra fluuio.

CAPVT XI. B. Carolo successor in Comitatu Flandriæ datus Guillelmus Normannus: alij competitores. Eius de corpore Gandauum transportando insidiæ dispositæ.

[77] [Martij die 20.] Tertio decimo Kalendas Aprilis Dominica, in nocte Benedicti Abbatis, ex Atrebato Rex Franciæ Lodewicus mandauit Principibus & Baronibus obsidionis prȩdictæ salutem, [Ludouicus VI Rex Franciæ Atrebato scribit ad Principes obsidentes:] fidem & auxilium, insuper omnem gratiam pro vindicando nepote suo & Flandriarum æquissimo Consule Carolo, quem iustius decuerat fuisse Regem, quam pessimorum traditorum Comitem. Non habeo quidem ad vos ad præsens transeundi opportunitatem, eo quod festinantius cum paucis huc descenderem, auditum & scitum euentum rei & obsidionis. Non enim sapienter mihi agere visum est in manus traditorum terræ incidere: quoniam, sicut intelleximus, plures sunt adhuc, qui super obsessos dolent, & eorum scelera defendunt, & ad eorum euasionem omni modo laborant. Igitur quia terra conturbata est, & coniurationes iam factæ sunt in personam Willelmi, [agit contra VVillelmū Iprensem, spurium:] vt violenter regnum obtineat, & contra eum omnes fere de ciuitatibus adiurauerint, se nullo modo Willelmum illum in Comitem recepturos, eo quod a spurius sit, natus scilicet ex nobili patre & matre ignobili, quæ lanas carpere, dum viueret ipsa, non cessaret. Volo & præcipio vobis, sine dilatione coram me conuenite, [euocat illos pro electione Comitis,] & communi consilio eligite Comitem vtilem, quem vobis æqualem, & terræ & incolis præesse consenseritis. Nec poterit diu terra sine Consule fore, nisi cum grauiore periculo quam modo immineat.

[78] Cumque perlectæ sunt litteræ coram vniuersis, ecce dum nondum respondissent litteris Regis, vtrum irent an non, superuenit alius nuntius b nepotis Comitis Caroli, [Theodoricus Alsatius litteris expetit sibi debitam Flādriam:] demandans Principibus obsidionis salutem & naturalem erga omnes terræ inhabitatores dilectionis affectum. Certum est vobis omnibus meæ sorti & potestati Regnum Flandriæ post mortem Domini mei Consulis iure cognationis pertinere. Idcirco considerate & caute agere vos volo, super electionem meæ personæ, & præmonitos vos rogo, ne me alienum a regno faciatis, qui iure & ex debito propinquitatis, si mihi remandaueritis, Comes futurus, iustus, pacificus, tractabilis, & vtilitatis communis atque salutis prouisor accurro. Tunc Principes simulque omnes, qui audierant litteras ab Elsatan a nepote Consulis transmissas, fictitias asserentes, nulla animaduersione responsionis agebantur, eo quod respublica laboraret, & Rex e vicino conuentum acceleraret, neque sine longa opera pro eligendo nepote illo se tractare posse præuiderent.

[79] Vtillimum ergo præanticipantes consilium, ex imperio Regis prȩparabant se ituros feria secunda & tertia. Postea tamen ex industria & consilio singulari, Principes conuocatis ciuibus, proruerunt in eadem Dominica ad arma, [insultus fit in obsessos in turri.] & inuaserunt obsessos in turri. Quodque ideo factum est vt perterritos obsessos magis exanimarent & pauidos redderent, quod in discessu subito ad Regem a Principibus facto, non auderent a turri exire vel aufugere. Congressus quidem grauis vtrimque factus est, & adhuc obsessos latebat, cur in Dominica insultum facerent in eos, cum omnes ceteras de præterito tempore Dominicas in pace obseruassent. [21 & 22 Martij itū ad Regem.] Exierunt igitur secunda, & tertia feria apud Atrebatum locutum Regi, ordinatis illis qui turrim nocte ac die armati caute & fideliter, ne quis obsessorum subterfugeret, obseruarent.

[80] [23 Martij Isaac captus est & suspensus:] Decimo Kalendas Aprilis feria quarta, Isaac captus est, & suspensus liberator meus, finitis tribus hebdomadis ab occisione Comitis, ante Annuntiationem S. Mariæ, & ante in Ramis Palmarum c Lambertus Archei a turri elapsus euasit, fugiens apud Michem villam nauicula deuectus. [alius fuga elapsus,] Hic de consilio Borsiardi fuit, & nequiter semper egit consiliando, agendo, & ad omne nefas instigando Dominos suos: idcirco odiosus erat omnibus, qui in obsidione dolos illius audierant. Cumque a tempore obsidionis intra castrum clauderetur, vsque ad tempus quo fugam subiit, ad omne negotium, quod intus agebatur strenuus erat, in sagittando peritissimus, in iaculando hastas & vniuersa tela fortior, qui quidem stragem mortalem fecerat in hostes. Qui cum fugeret, a ciuibus requisitus est diluculo, & per totum illum quo fugerat diem. Nam a turri cum se furaretur, exclamabat eis qui obsederant turrim Borsiardus, quando, & ad quem locum suus consiliarius, & tam familiaris fugisset. Tandem ciues constipauerant villam, [captus,] in qua fugitiuus ille latuit, & a latibulo extractum reduxerunt eum captiuum, & suspendio in foro nostro illum perdidissent, si eo tempore affuissent Primates obsidionis, qui in Atrebato regno consuluerunt. [in custodiā detentus,] Cuidam tandem Gerberto ciui nostro sub fidei securitate commendatus, cuius ille cognatus fuit, qui illum cautelæ custodia in vinculis constrictum vsque ad præsentiam Primorum Comitatus conseruauit, vt illorum iudicio constaret, quicquid fieri percenserent de illo.

[81] Nono Kalendas Aprilis feria quinta, Woltra Cruual retulit nostratibus, [24 Martij] Regem Anglorum cum illo Iprensi Willelmo concordiam laudasse, [figmentum de pecunia a Rege Angliæ transmissa Guilielmo Iprensi;] pecuniam infinitam simul & milites trecentos præstitisse in auxilium, ad obtinendum Comitatum Flandriæ. Quod cum falsum foret, tamen simulata fraude quasi credibile diffamauit. Nam vere constitit, illum Willelmum Iprensem suscepisse de thesauro Comitis Karoli, Anglicæ monetæ quingentas libras per manus nepotum Præpositi Bertolphi; [quā e thesauro Comitis trāsmiserant proditores] qui impiissimi traditores sibi & regno præferre conati sunt eundem Willelmum; qui ab eis quidem pecuniam, consilium & auxilium obtinuerat, & quotidianis litteris missis in inuicem & remissis, mutuas voluntates & conscientiarum secreta loquebantur. A Rege ergo Anglorum mentitus est miles præfatus, Willelmum suscepisse donaria pecuniarum; volens tegere traditiosam conscientiam Willelmi, qui vere a traditoribus submissam pecuniam acceperat, per quam d solidarios compararet, & sic cum virtute, cum Comitatum obtinuisset, traditores suas voluntates consequenter per ipsum consummassent. Nullus vero Primatum obtenturus in regno, voluit aliquid consilij vel internuntij traditorum aperte suscipere, eo quod statim sub nota traditionis conscriberetur. Ideo ille Willelmus tegebat conscientiam suam, & pecuniam a Rege mentitus est sibi fuisse transmissam, quasi nihil commune haberet vel secreti cum traditoribus; qui tamen manifeste ante tempus obsidionis salutem & auxilium litteris signatis mandauerat Præposito & suis. Qua tempestate e Giselbertus, nepos traditorum, Castellanus Bergensis, [Giselbertus fugit Audomarum,] qui sub nota traditionis erat, ad Castellanum S. Audomari subterfugerat, offerens excusationem suam & innocentiam se paratum probare coram Rege & Paribus regni.

[82] Octauo Kalendas Aprilis feria sexta, Annuntiatio Domini, quo etiam die passus est Dominus, celebrata est Sabbato in ramis Palmarum, machinamento & dolis Gendensium actū est, vt per ducatum magni præconis, & Ansboldi militis & ciuium quorumdam nostrorum assensum, simulque ex consensu traditorum, [25 Martij Gandenses conantes dolo auferre corpus Comitis,] nocte huius sabbati transacta, introirent in castrum, & corpus piissimi Comitis per manus traditorum a fenestris solarij eiusdem Gendensis cœnobij Fratres susciperent: & manticis, & saccis collectum transferrent. Expectauerant quidem monachi duo per totum illud tempus opportunitatem furandi corpus. Cum igitur armati circa turrim deambularent illi, qui monachis ducatum præstiterant, vigiles perterriti cornua circumquaque personuerunt, & euocati ciues & obseruatores turris irruerunt contra præconem magnum, & Ansboldum militem, [impediuntur:] & suorum complices, fugantes illos & vulnerantes quosdam timore mortis nimis affectos. Pepigerant vero monachi coadiutoribus suis centum marchas argenti se daturos, si forte per illos glebam Consulis obtinerent. Igitur rescito eo quod furtim & pretio aut quoquo modo alio monachi vellent corpus Consulis auferre, ciues præcauti cum vigilanti turba solicitæ magis sese obseruantiæ dedere.

[83] [27 Martij] Sexto Kalendas Aprilis, Dominica in Ramis Palmarum, conuenerunt Burgenses nostri in agrum, quod suburbio adiacet, intra septas villæ, conuocatis vndecumque Flandrensibus circa nos, coniurauerunt simul super Sanctorum Reliquias, [pro eligendo Comite fidelitatem iurant, Brugenses alijque,] sic: Ego Folpertus Iudex iuro me talem electurum Comitem terræ huius, qui vtiliter recturus est regnum prædecessorum suorum Comitum, iura potenter contra hostes patriæ obtinere poterit: affectuosus & pius in pauperes, Deo deuotus, semitam gradiens rectitudinis, & talis fuerit qui vtilitati communiter patriæ velit & possit prodesse. Consequenter ergo omnes meliores ciuium iurauerunt: ex Isandica Alardus Scabinus cum sua potentia, ex Ostburg Haiolum cum illius loci potestatibus. Ex f Reddenburg Hugo Berlensis, & illius loci fortioribus; ex Lapscura, Ostkerca, Vtkerca, Liswega, Slipen, Gistella, Oldenburg, Lichtervelda, Iadbeca, omnes fortiores & meliores simili sacramento iurauerunt. Eratque multitudo maxima coniurantium in id ipsum.

[84] [30 Martij] Tertio Kalendas Aprilis, feria quarta in succinctione campanarum reuersi sunt ex Atrebato Principes nostri, qui ad Regem exiuerant pro consulendo regno & eligendo Consule secundum consilium Regis Ludewici Franciæ Imperatoris, [reuersi Atrebato Barones,] atque omnium Baronum ipsius & terræ nostræ electionem, & iuxta prudentem & patriæ vtilitati probabilem examinationem, cum tali relatu læti & gaudentes, salutem & fidem ex parte Regis & Baronum denuntiantes nobis & omnibus terræ incolis, atque illis præcipue, qui ad faciendam vindictam pro morte Domini Caroli Consulis assidua obsidione desudauerant. Rex Franciæ Ludouicus omnibus regni filijs bonis salutem & gratiam, [cum litteris Lodouici VI Regis Galliæ,] & cum regali potentia in virtute Dei & fortitudine armorum, inuictissimum suæ præsentiæ subsidium. Quia patriæ ruinam simul cum Comite tradito grauem præuidentes, indoluimus, seueritatis rigore & inaudito ante hoc tempus supplicio vindictam acturi conuenimus: &, vt deinceps terra suo Consule nouiter per nos electo reconcilietur & conualeat, quidquid in subsequenti litterarum serie audieritis, obedite & facite. Igitur Walterus Butelgir litteras protulit Regis signatas coram vniuersis ciuibus nostris, qui confluxerant simul in agrum prædictum, ad auscultandum Regis mandatum: atque viua voce litteris testimonium confirmans ait: [declarant electum in Comitem,] Audite, o ciues nostri, quid consilij & negotij apud Regem & eius Barones actum sit, & prudenti examinatum iudicio. Principes Franciæ & Primi terræ Flandriarum, iussu & consilio Regio, elegerunt vobis & terræ huius Consulem Willelmum puerum, [Guilielmum Normannum:] natum ex Normannia, nobilem quidem genere & hactenus inter vos ab infantulo educatum in puerum, & inde in iuuenem fortem. Quem iuxta omnem consuetudinem bonam consuescere liquet, & qualem vultis talem habiliter flectere poteritis ad omnes bonos mores mansuetum & docilem. Ego quidem elegi ipsum g Robertus Betuniæ, Baldwinus ex Alst & Iwan frater eius, Castellanus ex Insulis & ceteri Barones sublimauerunt illum in Comitatu, fidem, securitatem & hominia ei fecimus secundum omnem modum prædecessorum suorum Comitum Flandriæ. [bona proditorum sibi donata:] Ipse etiam nos pro merito nostri laboris donauit terris & prædijs traditorum, qui secundum Principum omnium iudicia proscriptione damnati sunt, nihilque ipsis rerum vel miserationis præter grauissimam & inexcogitatam adhuc mortem relictum constat. Præcipio ergo & volo ac consulo absque dolo vobis suburbanis simul omnibus qui assistitis, vt suscipiatis nouiter electum Comitem Willelmum & a Rege Comitatu donatum, in Dominum & Consulem vobis. Ceterum & si quid est quod suæ potestatis iure donari poterit, sicut teloneum & census terræ, libenter vobis condonari teloneum volentibus simul & censum mansionum vestrarum infra suburbium, meipso denuntiante ex parte Regis & Comitis noui, condonabit absq; dolo & malo ingenio. Auditis ergo litteris, & voce litterarum latoris, [teloneum & censum alijs condonatum.] ciues procrastinauerunt responsum de receptione seu electione noui Consulis concedenda sibi, vt accitis Flandrensibus cum quibus eligendi sacramenta constituerant simul aut concessionem facerent aut Legationis Regiȩ litteras refutarent, & quia tenuerant diem sermonum longis protractibus, reuersi sunt ciues a loco oratorio ex communi consilio mandantes pro Flandrensibus tota illa nocte, vt electionem in persona noui Consulis factam concederent aut reprobarent.

[Annotata]

a Sugerius Abbas supra bastardum vocat. Corrigendus Marchantius, qui hac eum labe vult purgare.

b Hic est Theodericus Alsatius consobrinus B. Caroli, quod ambo ex duabus Sororibus, ijsque Roberti Frisij filiabus, essent prognati.

c An hinc sabella exorta de Lamberto Nappin patre Borsiardiinter complices recensito in Annalibus vernaculis, Formula proclamationis, Meiero, alijsque?

d Solidarij dicti milites, aut quod ijs solidus pro stipendio daretur, aut certe stipendio solidarentur. Consule Vossium. [Solidarij.]

e Frolulphus Castellanus Bergensis subscripsit litteris B. Caroli anno 1121. Huic successit Giselbertus nepos traditorum.

f Reddenburg, alijs Rodenburgum, nunc Ardenburgum, oppidum Flandriæ versus Zelandiam, vbi sunt Isendica & Ostburgum. [Ardenburgum.] Reliqua loca sunt circumquaque in territorio Brugensi seu Franconatu.

g [Robertus Bethuniensis.] Hic est Robertus IV Crassus cognominatus, cuius illustria Acta referuntur a Chesnæo lib. 2 Familiæ Bethuniensis cap. 4, & in Probationibus a pag. 13 ad pag. 23.

CAPVT XII
Aduentus Guilielmi Comitis cum Rege in Flandriam & Brugas. Iuramenta vtrimque facta.

[85] Pridie Kalendas Aprilis, feria quinta, postquam conuenerant ciues cum Flandrigenis, [Martij vltimo,] ex communi consilio consenserunt, vt in Sabbato sancto Paschæ XX milites, & XII e ciuibus seniores & prudentiores exirent obuiam nuntijs Regis apud Rauenschot oppidum ad colloquium: ibique Gendenses expectarent aduentum nostrorum. Nam ex ciuitatibus Flandriæ & castris Burgenses stabant in eadem securitate & amicitia ad inuicem, vt nihil in electione, nisi communiter, consentirent aut contradicerent. Qua in re Burgenses nostri, non sine Gendensium consilio agebant, qui a latere sibi vicinius assederant. Ibant itaque sicut præordinauerant in eodem Sabbato sancto. Rex quoque, sicut in Atrebato præordinauerat, [Rex Franciæ cum nouo Comite venit Insulas: inde Dinsam.] cum nouiter electo Comite descendit apud Insulas: vbi hominia facta sunt Comiti, sicut in Atrebato. Et inde descendit in villam, nomine a Dinsa, in itinere quo iturus erat in Gandauum. In eadem vero villa expectabat Rex Gendenses, qui reciperent nouum Comitem secundum prȩceptum suum & electionem Primorum terræ. Igitur concorditer actum est inter nostros & Gendenses de receptione noui electi, vt susciperent eum in Consulem & terræ totius Aduocatum.

[86] Kalendis Aprilis feria sexta, in die Parasceuæ Castellanus Haket a turri euasit solus, [1 Aprilis Haket e turri euadit.] & transiuit apud Liswega, & ibi latuit cum filia sua: quam ibidem duxerat olim b miles magni generis & diuitiarum plenus. Expectabat enim ille fugitiuus, quid deinceps ageret. Quarto Nonas Aprilis, in Sabbato sancto Paschæ, quidam ciues nostri & Gendenses, qui a colloquio reuersi sunt, elegerunt Willelmum in Comitem sibi & patriæ, [2 Aprilis] hominia, fidem & securitatem facientes Comiti secundum morem prædecessorum suorum Comitum. Eodem die Geruasius constitutus est Castellanus in castro nostro Brudgensi a Rege & Comite nouo, [Geruasius constituitur Castellanus Brugensis:] cui suum meritum nondum per hoc meritum recompensatum est, cum tot & tanta in obsidione egisset, quæ memoriæ diligenter commendo lectorum. Nam in ipsa hora, qua tradebatur Comes Karolus, ipse flendo & crines vestesque discerpendo, complosis manibus clamabat discurrens in castro hæc: Heu! quod solus vindicare non possum Dominum meum & æquissimum Principem terræ nostræ: quem etiam nullus hominum defensare aut vindicare præsumit: ibiq; principium vindictæ ipse solus Geruasius constituit, & postmodum secum Deo ipso pugnante, feliciter consummauit.

[87] Tertio Nonas Aprilis, Dominica sancta Paschæ in c Theodosiȩ d Virginis, littera Dominica. B. in expectatione suspensus erat & Clerus & populus pro aduentu Regis & Comitis apud nos. [3 Aprilis die Paschatis communicant traditores:] Quo die illi traditores pessimi communicauerunt se Corpori & Sanguini Christi. Nescitur tamen per quem Sacerdotem noc factum fuerit. Eodem die sagittis infestabant in castro transeuntes obsessi & pessimi traditores, nullius fidei & reuerentiæ termino, sub expectatione turpissimæ mortis sibi futuræ vitam continuantes.

[88] Nonas Aprilis feria tertia, e Aqua sapientiæ, In crepusculo noctis, Rex simul cum nouiter electo Consule Willelmo Flandriarum Marchione Bruggas in suburbium nostrum venit, [5 Aprilis Rex cum nouo Comite venit Brugas:] cui obuiam processerant Canonici S. Donatiani, reliquias Sanctorum afferentes & in sollemni processu, regio more Regem & Comitem nouum cum gaudio suscipientes. Octauo idus Aprilis feria quarta, conuenerunt Rex & Comes cum suis & nostris militibus, [6 Aprilis] ciuibus, & Flandrensibus multis in agrum consuetum: in quo serinia & reliquiæ Sanctorum collatæ sunt. Et silentio indicto, lecta est charta libertatis ecclesiæ & priuilegiorum B. Donatiani coram vniuersis in præsentia Regis & Comitis: vt contra ea, [super Reliquias Sanctorum,] quæ priuilegiorum paginis conscripta, & a Catholicis Romanis Pontificibus sancita, & a nemine Catholicorum Regum & Comitum corrupta constiterant, Rex in sua persona, simul & Comes, nullo temerario ausu se opponeret: [Priuilegia Ecclesiæ S. Donatiani,] sed potius regiæ dignitatis prærogatiua veneraretur sancita & suæ potentiæ corroboraret imperio. Libertatem vero eligendi canonice, & sine simonia Præpositum ex concessione Domini Papæ, sicut priuilegij sui inscriptione contentum est, se habere protestati sunt Fratres eiusdem Ecclesiæ, quem quidem Præpositum Rex si præsens afforet canonice & sine simonia electum potestatiue officij sui ministerio & dignitate prælationis sublimaret, & in locum prælationis subrogaret: Quod si Rex non afforet, [& morem eligendi Præpositi,] Comes eiusdem potestatis officio functus, concessionem canonice electi Præpositi, & in locum subrogationis, & in propria persona & suorum faceret secundum prædecessorum suorum Catholicorum Principum morem. [item condonationem telonei & census,] Lecta est quoque chartula conuentionis inter Comitem & ciues nostros factæ de teloneo condonato & censu mansionum eorumdem; quatenus pro pretio electionis & susceptionis personæ noui Consulis, reciperent a Comite libertatem huiuscemodi, ne teloneum aut censum deinceps ipsi aut successores loci nostri, Comiti vel eius successori soluerent; sed perpetua illa libertate donati, sicut in charta conuentionis conscriptum erat, ad confirmandam libertatem eamdem, iuramentum a Rege simul & a Comite expostulatum susciperent: scilicet ne Rex aut Comes amplius per se vel per ministros pro soluendo teloneo & censu, ciues nostros aut ipsorum in loco nostro successores inquietaret; sed bono animo & sine malo ingenio & non subtracto, tam priuilegia Canonicorum quam condonationem teloneorum & census iuuolabiliter conseruaret. Sub hac ergo conditionis compositione iurauerunt Rex & Comes super Sanctorum reliquias in audientia Cleri & populi. Subsequenter quoque ciues iurauerunt fidelitatem Comiti, [iuramento confirmant Rex & Comes:] sicut moris erat, & hominia fecerunt ei & securitates, sicut prius prædecessoribus suis naturalibus Principibus terræ & Dominis. Vt igitur beneuolos sibi Comes ciues nostros redderet, superaddidit eis, [huic fidelitatem iurant ciues,] vt potestatiue & licenter consuetudinarias leges suas de die in diem corrigerent, & in melius commutarent, secundum qualitatem temporis & loci.

[89] Tandem sacramento iusiurandorum confirmatis omnibus, reuersi sunt Rex & Consul in hospitium: vbi delatæ sunt in omnium audientia litteræ huiusmodi ab ijs, qui obsidionem fecerant in Reddenburg, Primatibus: [Priuilegia ab Ardenburgensibus postulata,] Nos quoque huius obsidionis exactores, electum nouum Flandriarum Consulem electuri erimus ex nostra parte, sub hac conditione quidem, vt in consuetas expeditiones, insuper prauas Principum exactiones & telonea noua, quæ doloso consilio Lamberti in Reddenburg nouiter & præter ius consuetudinarium terræ instituta sunt, a nobis & a nostris viciniæ incolis amplius amota, damnes & destruas; & libertatem obtineant rustici nostri exeundi & depascendi pecudes suas super terram, quæ dicitur Mor sine coëmptione praua instituta a Lamberto. Insuper de coëmptione grauissima mansionum in Erdenburg, volumus quoddam medium Regem & Comitem ponere, vt per duodecim nummos tantummodo redimatur vnusquisque nummorum illorum, quos secundum positionem mansionum hactenus sedecim nummis redimebant filij post mortem patrum suorum. Nobisipsis quidem legem statuimus, vt si expeditio ex parte Comitis nostri fuerit indicta, ille, qui excusationem non habuerit legitimam, emendabit Comiti XX solidos. Super ijs omnibus assensum tuum Domine Rex, & concessionem & confirmationem Comitis noui expostulamus, quatenus iuramento confirmet omnia, quæ in hac charta conscripsimus & in audientia omnium promulgata constant. Monemus & obsecramus tam Regis quam Comitis personam & eius omnipotentiam, [cum exclusione hæreditaria proditorū,] vt Bertolphum Præpositum, & eius fratres Vlfricum Cnop, Haket Castellanum, Robertum Puerum, Lambertum ex Reddenburg cum filijs ipsorum, Borsiardum, & reliquos traditores numquam hæredes fore permittant deinceps in Comitatu Flandriæ. [confirmantur:] Cumque perlecta fuisset charta huiusmodi in conspectu vniuersorum, iurauit Comes nouus se confirmare & concedere bono animo, & sine malo ingenio & non subtracto, omnia quæ expostulauerant ab ipso. Ac deinceps per totum reliquum diei tempus, hominia fecerunt Consuli illi, qui feodati fuerant prius a Karolo Comite pijssimo, suscipientes nunc similiter feoda sua & officia & quæcumque obtinuerant ante iure & legitime.

[90] [7 Aprilis] Septimo Idus Aprilis feria quinta, iterum hominia facta sunt Comiti, quæ hoc ordine, suæ fidei & securitatis termino consummata sunt. [varij sub hac formula in clientelam suscepti,] Primum hominia fecerunt ita. Comes requisiuit, si integre vellet homo suus fieri: & ille respondit, Volo, & iunctis manibus amplexatus a manibus Comitis, osculo confœderati sunt. Secundo loco fidem dedit is, qui hominium fecerat prolocutori Comitis in ijs verbis: Spondeo in fide mea me fidelem fore amodo Comiti Willelmo, & sibi hominium integraliter contra omnes obseruaturum fide bona & sine dolo. Idemque super reliquias Sanctorum tertio loco iurauit. Deinde virgula, quam manu Consul tenebat, inuestituras donauit eis omnibus, [Eustachius ex Steenuorda occisus.] qui hoc pacto securitatem & hominium simulque iuramentum fecerant. Eodem die Eustachius ex Stenuordia, in S. Audomaro prius interemptus a ciuibus, & postea in conflagrationem illius domus, qua subfugerat iniectus, in cineres combustus est. Ipse enim sub nota traditionis talem perpeti mortem promeruit. Eadem die in Brugis Comes dedit Baldwino ex Alst quadringentas libras præter viginti, eo quod ipsius viribus & consilio maxime post Regem in Comitatu valuerit. Sexto idus Aprilis feria sexta, [9 Aprilis] similiter hominia facta sunt Comiti. Quinto Idus Aprilis Sabbato, Rex ibat apud Winendala locutum Willelmo illi Iprensi adulterino Comiti, f pro concordia facienda inter ipsum & verum nouumque Comitem. [Guilielmus Iprensis resislit electioni Comitis.] At illi adulterino Comiti indignum fuit supra modum inire concordiam cum vero Flandriarum Consule, vel aliquam pacis compositionem se facturum, quia eum despectui habebat: Rex igitur ægre ferens superbiam & contemptum adulterini Iprensis Comitis, ipsumque dedignatus ad nos vsque reuersus est. Quarto Idus Aprilis Dominica, Comes noster secundum consilium Regis & Principum iturus fuerat apud S. Audomarum, sed quia paucos habebat secum in via in quibus confideret, nocte ad nos rediit.

[Annotata]

a Dinsa, seu Densa, in litteris Theoderici Comitis ad annum 1152 Castrum & villa dicitur, [Dinsa.] ad Lisam fluuium Gandauum inter & Cortracum, cui nunc Marchionatus titulus adhæret.

b Robertus Crommelin, vti supra ex litteris Theoderici Comitis dictum.

c S. Theodosia Virgo Tyria, passa est Cæsareæ in Palæstina, refertur a quamplurimis ad hanc 3 Aprilis, ab aliis pridie.

d In alio nostro apographo quinto: littera, vt videtur V, titulum Virginis indicante, pro numerali accepta.

e Verbis illis incipit isto die Introitus Missæ. Qui modus loquendi sæpius notatur.

f Winendala prope Thoroltum.

CAPVT XIII.
Supplicium sumptum de Bertulpho Præposito & Guidone de Stenfordo. Tumultus ciuium Brugensium sedatus.

[91] [11 Aprilis] Tertio Idus Aprilis feria secunda, Præpositus Bertolphus traditus est in manus illius adulterini Comitis, [Præp. Bertolfus captus, traditur Guilielmo Iprensi:] qui ideo magis studuerat, & labore assiduo perquisierat, quo loco latuisset, vt captiuato eo, & diuulgato quod Præpositum Burdgensem cœpisset, suæ potestatis famam præcipue emendaret, si de eo vindictam fecisset grauem. Nam, sicut præscripsimus, in maturitate traditionis ab Ipra mandauerat eidem Præposito apertam salutationem & suis: in quo famam suam turpissimam & traditiosam reddiderat per omnes regnorum fines. Igitur cum cœpisset eum profugum & exulem in patria, & inter parentes; tamen non satis poterat excogitare quo mortis supplicio perderet, cuius conscius traditionis dicebatur. Et quamuis ille adulterinus calliditatis & astutiæ taliter argumentis videretur probare innocentiam suam; tamen Deus, cui nihil resistit, cuius auctoritate dictum est; Nihil occultum quod non reueletur, hanc inhumanam turpitudinem & tanti Principis sui traditores fidelibus suis manifestauit, damnauit, proscripsit, præcipitauit. [Matth. 10 26] Tantus erat tumultus, clamor & concursus Iprensium, [ab Iprensibus illuditur:] & totius viciniæ circa captiuum vnum hominem, vt non possimus æquiparare eum. Et sicut aiunt saltando, choros ducendo, diuersis applausibus præibant & consequebantur Præpositum, trahentes eum funibus longioribus a dextris eius & sinistris, ita vt ordo trahentium in longum, & ab inuicem in latum procederet: vt sic ab omnibus olim vir ille dignus & potentissimus, verecunde & ignominiose derideretur, nudus prorsus præter braccas, luto & lapidibus obrutus trahebatur. [fere nudus trahitur:] Præter Clerum, & paucos qui dudum religiosum virum cognouerant, nemo miseratus est illum.

[92] At ille tot iniuriis fatigatus, totque opprobriis & tunsionibus læsus, mortis suæ supplicium eminus expectabat, ante cuius mentis faciem poterant ad memoriam merito reduci omnia quæ egerat, si aliquod viuendi spatium turba in eius mortem corruens præstitisset. Poterat quidem reminisci, si debuit, [olim alio deiecto, iniuste promotus,] quomodo violenter intrusus, & viuenti Præposito Ledberto, viro honesto & propter Deum omnia patienti, superpositus iniuste, & contra Deum in templo Dei prælationem vsurpasset, [vitiis insectus,] præbendulas Simoniaca hæresi commutasset, nepotes suos stipendiis Ecclesiæ in omne facinus armasset; & nunc tandem Catholicum & de Regum stirpe progenitum, nobilissimum Principem Carolum, suo aut assensu aut consilio morti tradiderit: qui sicut inter sui supplicij angustias profitebatur, si voluisset, defendisse a traditione poterat. Ante mentis quidem oculos præfixisse poterat quantam in Clero gratiam, quantumque honorem, famam, diuitias, vires, reuerentias, Deus vltro contulisset, [honore & gloria sublimatus,] cuius dispensatricis Dei gratiæ, dum eam quasi propriam & naturalem possidet, penitus non est recordatus. Namque sic fuerat XXXVI annis implicitus omnibus prædictis virtutibus & vitiis, vt nullo modo explicari posse videretur. Si quis velit audire multiplicitatem sui generis & magnitudinem factorum, mirabilem magis pugnam Dei & manum eius, quā contra ipsos destruendos exercuit, credere liquet. Et quamquam locum genealogiæ eius describendæ hic obtinere videar, tamen videor mihi satis operæ inceptæ labore sufficere, & eius descriptionibus supersedere: in qua euentum obsidionis, & non adulterinum exordium generationis Præpositi & suorum proposui me executurum.

[93] Proinde ibat vir, ille olim gloriosus nunc ignominiosus, olim venerabilis nunc turpis, [nunc modeste orat:] immoto vultu & oculis in cælum directis, & nisi fallor Deum miseratorem humanæ conditionis, qua ipse indutus in regno mundi homines regit, inuocabat sine strepitu vocum, sed in secreto mentis sibi inuocauerat semper adiutorem. Tunc vnus persecutorum percusso capite eius fuste, ait: O superbissime hominum, cur indignaris respicere & loqui Principibus & nobis, qui habent potestatem perdendi te. At ille nec respicere curabat eos, & suspensus est in medio fori Iprensium iuxta supplicia furum & latronum in patibulo, & braccas detraxerunt ei, vt illa verecundiora corporis apparerent. [alligatus patibulo,] Nihil turpe vel ignominiosum erat, quod in eius supplicium non inferrent. In quo patibulo brachia in crucem extensa, & manus insertæ sunt, & caput transiectum per foramen eiusdem patibuli, ita vt reliquum corpus viri prædictis suis membris suspensum quasi alienis laqueis suffocatum moreretur. Cumque primo loco suspenderetur, & in ipso instrumento patibuli adhuc vir ille pedum articulis summatim sustentaret corpus, vt saltem sic vitæ miserandæ prolongaret spatium, venit ad eum inter tot millia lapidantium & iacturam facientium ille adulterinus Comes Willelmus, & indixit omnibus silentium, & ait: Dic ergo mihi, o Præposite, [Guilielmū Iprensem, inter rogātem de cōplicibus,] per salutem animæ tuæ, te obtestor, dic, inquam, quæso, qui sunt præter te & Isaac, & præter apertos traditores adhuc latenter nocentes & culpabiles in morte Domini mei Caroli Comitis? Et ille coram vniuersis respondit: Æque tu sicut & ego, nosti. Tunc furore arreptus Willelmus ille præcepit lapides & lutum iacere in Præpositum illum, & interfici. [innuit & ipsum fuisse:] Et ecce qui pro piscibus emendis in foro conuenerant, vncis ferreis, fustibus & sudibus corpus viri dissipabant; [interficitur,] nec in eo instrumenti adminiculo, quo pedum articulis se sustentabat, sinebant diutius sustentari; sed propulso eo a sustentaculo suspendium, & vitæ dispendia sub acerrimæ mortis tenebris inferebant. At ille moriens conquestionem fecit pro traditione, qua ipsum Walterus, miles ex Sarran & homo suus, tradiderat in eamdem mortem, qua iam emoriebatur: qui cum ducatum præstitisse debuit, decepit. Iprensium igitur turba furens in mortem Præpositi, canis viscera contorserat circa collum eius, & os canis ad os eius iam vitalem spiritum expirantis opposuerunt, æquiparantes cani ipsum & facta ipsius.

[94] Eodem tempore Wido miles famosus & fortis, qui de consilio Comitum Flandriæ præcipuus fuerat, [Guido affinis Præpositi,] in eamdem traditionem conspirauerat, eo quod neptem Præpositi vxorem duxisset, scilicet sororem Isaac. Vnde quidam Hermannus Ferreus, miles fortis, statim occiso Carolo Consule in præsentia illius Iprensis adulterini Comitis ad singulare bellum Widonem euocauit, [in conflictu cum Hermanno Ferreo,] quia Dominum suum nequiter tradidisset. At Wido paratum se defendere de superimposita traditione semper fore prosiliuit. Et determinatus est eis dies, quo prædictus Præpositus mortis suæ etiam pertulerat tormenta. Statimque mortuo Præposito, omnes qui affuerant, reuersi sunt ad curtem, in qua bellum indictum fuit inter Hermannum ferreum & Widonem, & pugnatum est acriter ab vtrisque. At Wido deiecerat equo aduersarium suum, & lancea resurgere conantem, quoties voluit, strauit. Tunc aduersator ille propius accursitans, [sæpius victor,] equum Widonis gladio traiiciens euiscerauit. De quo tandem lapsus Wido, extracto gladio impetiuerat aduersarium. Erat quidem occursus alternis ictibus mucronum continuus & acerrimus, donec fatigati pondere & sarcina armorum, vterque reiectis clypeis luctaminis viribus pugnæ victoriam accelerarent. Et cecidit ille Hermannus ferreus in terra prostratus, cui Wido incumbebat maniculis ferreis ora & oculos contundens militis. [Æneidos 1. § 14] At ille prostratus, sicut legitur de Antheo, a frigiditate terræ vires paullatim resumpsit, & callide dum quiesceret Widonem de victoria securum reddidit. Interim manum suauius subducens vsque ad inferiores loricæ oras, in qua parte non fuerat Wido præmunitus, raptum per testiculos, collectis viribus ad puncti vnius momentum, [tandem victus occiditur, & mortuus apud Præpositum suspenditur,] a se propulit: in quo rapticio pulsu, tota de subtus natura corporis rupta, ita prostratus defecit Wido, vt victum & mortuum se fore exclamaret. Tunc Comes volens per omnia famȩ suæ in hoc bello consulere, iussit eumdem Widonem iuxta Præpositum suspendi in eodem patibulo iam mortuum; vt sicut pares fuerant in tradendo, ita pares morerentur in tormento. [corpora rotæ plaustri superponūtur:]

[95] Post hæc vero vtrorumque corpora virorum rotæ plaustri superposita, in malo altissima fixæ, videnda vniuersis transeuntibus proposuerunt, brachiaque mutuis quasi amplexibus ad colla flectentes, imaginem tradendi & consulendi de morte Domini & gloriosi ac piissimi Consulis Caroli, illis iam per tres dies mortuis, insignibant. Venit itaque ad nos, & in præsentia Regis armiger vnus, qui eodem die intererat & viderat vtrosq; [id Brugis nuntiatur cum luctu obsessorum:] suspensos in Ipra, Præpositum & Widonem, adnuncians euentus eorum. Acclamatum est statim illis, qui in turri obsessi sunt, quomodo captus & mortuus fuerit Dominus illorum Præpositus, & quia amodo nihil restaret eis, nisi quod se redderent Regi tractandos secundum quod nequiter egerant. Igitur dolor & anxietas, & luctus & suspiria vexabant miseros illos, & omni spe vitæ destitutos: fortius, quam Principes obsidionis, obsederant eos metus & desperatio.

[96] Eodem die Geruasius iusserat carpentariis turrim ligneam disiungere, [arietes & instrumēta ad muros destruendos conficiuntur.] quæ erecta erat ad inuadendos muros prius, & nunc inutiliter stabat. Cuius trabem fortissimam specialiter separatam ab aliis præparari iusserat, & arietem fieri, quo pertunderetur paries templi. At obsessorum sagittarij sagittas mittendas cum ex percussione neruorum arcubus curuatis intentarent operariis, ab arce turris, in qua degebant, arcus & sagitta imposita, eo ipso tractu quo trahere festinabat, decidit a manibus trahentis. Quod factum inspicientes milites, qui citati præsentes, & oppositi in omni opere artificum astiterant, protegentes illos artificiose operantes machinas rerum, sicut sunt arietes, sues, iactatoria, scalæ & consimilia, quibus muros & lapideas compositiones destruere solent, euentum pessimum fore vaticinati sunt, ex casu arcus & sagittæ obsessorum.

[97] Eodem die ad vesperum grauis tumultus obortus est inter Geruasium & suos, & ciues nostros. Nam ex imperio Regis & præcepto eorum Principum obsidionis, qui cito perditionem obsessorum aclerare tentabant, quique sumptus magnos omni obsidionis tempestate expenderant, [Lex lata ne quis ad colloquium obsessorum accederet:] vigiliis & impugnationibus assidue laborauerant, ex communi, inquam, ipsorum consilio & edicto regio vniuersale decretum confirmatum erat: ne aliquis auderet e tota obsidentium multitudine accedere ad turrim, & loqui obsessis; ne forte intimaretur eis, quo ingenio caperentur. Lex quoque posita est propter transgressores talis, vt si quis contra hoc decretum faceret, in captiuitatem proiiceretur, & communi Principum iudicio plecteretur. Igitur vnus e ciuibus, qui sororem cuiusdam militis obsessi duxerat, clanculo accessit ad turrim, requirens ab illo genero suo vasa & vestes, quas sibi præstiterat: & ille quæ habuit, reddidit vasa. Cum in reditu ciuis ille transiret per forum, [ciuis legem transgrëssus capitur:] miles Geruasij vnus, qui præceptum Regis & Principum & Domini sui susceperat, & potestatem etiam capiendi transgressores præcepti; persecutus est ciuem illum, & tentum violenter captiuumque reduxit secum vsque ad domum Comitis. Continuo tumultus infinitus factus est inter ciues, & prosilientes ad arma, inuaserunt domum Comitis & familiam Geruasij, quæ se ab intus fortiter defendebant. Clamauerunt enim, [tumultus ciuium excitatus,] se numquam velle pati dominium cuiuspiam, imo in sua potestate staret, hoc malefactum corrigere. Cumque diutius tumultuassent, Geruasius in medium eorum protulit hæc verba: Nostis, o ciues & amici mei, quod secundum vestram petitionem & Rex & Comes iam constituerunt me Vicecomitem loci nostri, & secundum Regis & Principum decretum actum est, quod miles meus iam ciuem & vicinum vestrum cœperit decreti transgressorem, meamque personaliter dignitatem contempsistis in hoc facto, domum Comitis & familiam meam inuasistis in ea, & tandem sine ratione, armata manu in præsentia Regis prosiluistis. Nunc ergo, si vultis, Vicecomitatum caussa iniuriæ mihi illatæ omitto, fidem & securitatem inter nos firmatam dissoluo, vt pateat omnibus vobis, quia dominium super vos obtinere non quæro. Si ergo placet, coram Rege sepositis armis conueniamus, vt iudicetur inter nostros & vestros. Cumque finisset orationem, ascenderunt simul coram Rege, [sedatur.] & compositi sunt iterum fide & amicitia ad inuicem sicut prius.

CAPVT XIV.
Obsidio promota. Solarium templi occupatum. Veneratio sepulchri B. Caroli Comitis.

[98] [12 Aprilis Rex designat modum occupandi templum:] Secundo Idus Aprilis feria tertia, Rex in dormitorium Fratrum cum prudentioribus & Consiliariis suis conscendit considerate prænotare, in qua parte ingeniose aggressum præsignarent in templum. Erat namque dormitorij domus adiuncta templo, ita vt ingeniorum instrumenta præpararentur in illa, quibus parietem templi pertunderent & ingrederentur ad obsessos. Namque cum illi miseri inferiora templi obtinere non poterant, gradus quibus in solarium ascenderetur, lignis & lapidibus obstruxerant, vt nullus ascendere vel ipsi descendere possent, tantummodo sese a solario & turribus templi defendere conantes. Inter columnas quippe solarij specula & status suos ex scriniorum aggeribus & cumulis scamnorum prostituerant, [cuius solarium ab obsessis munitum:] e quibus lapides, plumbum & rerum moles deiicerent super inuasores templi. In turri quoque consequenter præ foribus fenestrarum tapeta & culcitras suspenderant, ne funda & a arbalistis forsitan percuterentur intrinsecus, cum turris aforis aggrederetur. In suprema quidem turrium arce stabant fortiores iuuenes obsessorum, qui molares lapides sternerent super discurrentes in curtem castri. Atque sic inordinabiliter in templo Dei ordinatis rebus suis, expectabant mortis suæ finem, nihil reuerentiæ & honoris conferendo beato funeri, quod in solario inter ipsos sepultum iacebat, præter hoc solum quod vix Dominum suum recognoscentes, quem tradiderant, eius ad caput cereum præfigerent, qui assidue in honorem boni Consulis arderet a die obsidionis primo, vsque ad diem quo introgressum est violenter ad ipsos. Nam farinam & legumina circa tumbam Comitis reposuerant, quibus quotidie in vsus suos assumptis vitam continuabant.

[99] [Regis clementiam implorat Robertus Puer,] Cumque Rex & sui studiosius exquirerent, & ptæsignarent locum pertundendi templum, Robertus Puer per vnam fenestrarum templi caput efferens loquebatur militibus Regis, obsecrans eos, vt internuntij eius forent ad Regem, humiliter inquiens omne iudicium Principum terræ & Baronum, Domini sui Regis velle subire, vt in lege ipsorum merito suæ excusationis, aut viuere promereretur, aut supplicio damnationis, si se non excusaret, exterminari. Nec vllus hominum ausus est internuntiorum verba in Regis præsentiam proferre, tam grauiter indignatus est Rex illos traditores vel etiam videre. [eum magna aliorū commiseratione.] Ceterum ciues nostri & milites Regis & vniuersi qui audierant quam humili oratione exorasset iuuenis Dominum Regem, in lacrymas fusi condoluerunt ei, imprecantes pro eo Domini misericordiam.

[100] [13 Aprilis fingitur Borsiardus obijsse, aut euasisse:] Idus Aprilis feria quarta, confinxerant mendacium obsessi de morte Borsiardi, quatenus exorta lite inter Robertum puerum & ipsum, gladio occubuisset traiectus, existimantes per hoc animos Principum a seueritate mitigari, ne tanto furore inuaderent deinceps, sicut prius: & a turri euocabant mortem Borsiardi, quam mendose diffamabant. Alij eum euasisse asserebant. Quo audito Rex percepit obsessos illos iam diffidere sibi, timore & anxietate deficere, constantique animo edixit, vt milites sui se armarent & inuaderent templum. Quod ideo factum est, vt in congressu illo deficientes & lassati, in posterum obsessi illi non valerent toties tot assaltus & inuasiones sustinere, sed magis cedere, & locum victoriæ Christianæ Catholico Regi Ludewico & militibus suis dare. [oppugnantur obsessi.] Erat quidem in obruendo lapides & mittendo iacula, vtrimque grauis aggressus a meridie vsque in vesperam.

[101] Quo die Rex accepit claues a Decano Helia de sanctuario Ecclesiæ B. Christofori, eo quod accusatus ei fuerat thesaurus Comitis Caroli in eodem sanctuario fuisse repositus. [Erant elata inter reliquias Sanctorum vasa argentea,] Et cum introisset Rex, nihil præter Sanctorum reliquias inuenit. Verum quippe fuit cuppam auream cum suo operculo & cannam, scilicet argenteum vas vinarium, Præpositum de rapina Comitis a nepotibus suis quasi pro dono in partitione rapinæ accepisse, & eadem vasa pro salute animæ suæ ad operam ecclesiæ Deo obtulisse. Cum ergo obsidio fieret, & Fratres Reliquias & feretra Sanctorum a castro efferrent, in quodam scrinio illa duo vasa secreto & sub simulatione Reliquiarum sanctarum imposita extulerant pariter cum ceteris reliquijs Sanctorum, atque custodiendum illud scrinium commendauit Decanus præfatus cuidam simplici Presbytero Eggardo in ecclesia Domini Saluatoris, [& deposita in ecclesia sancti Saluatoris,] signatum sub veneratione dignissimarum reliquiarum. Quod quidem scrinium quam deuote ille simplex sacerdos susceperit, & posito eo in sanctuario preces effuderit, atque animȩ suȩ salutem depoposcerit, testantibus compresbyteris eiusdem ecclesiæ manifestum fuit: omniq; nocte candelas, cereos & luminaria & lampades accensas præposuit, non satis se venerari reliquias illas posse credens. Reuera satis Sacerdos ille promeruerat, [postea reddita Comiti nouo,] vt cum nouo Comiti redderentur vasa illa, semel aut plus ex eisdem vasis Presbyter ille bonum vinum bibisset. Hunc igitur thesaurum Rex quærens circumquaque, miserat inuestigatores & insidiatores, qui latenter thesaurum Karoli Comitis recolligerent, nihilque super hoc profecit. Vnde Rex etiam Robertum Puerum secundo die ante discessum suum apud Franciam flagellis cæsum coëgit, vt si quid de thesauro meminisset, quis partem aliquam possideret, Regi intimaret. [ex delatione Roberti virgis cæsi.] Cuius accusatione eodem die Comes nouus & Rex obtinuerunt vasa prædicta, sicut in subsequenti dicturi sumus. Alij obsessorum euocauerunt Borsiardum aufugisse, vt sub illo mendacio parcius impugnarentur.

[102] Decimo octauo Kalendas Maij, feria quinta, aries, [die 14 Aprilis,] qui instrumentum factus est ad pertundendum parietem templi, adductus est in Fratrum dormitorio in eadem septa extrinsecus, iuxta quam intrinsecus corpus boni Consulis sepulturæ commendatum Deo suo iacebat. Statimq; [ariete mirum in modum facto,] artifices arietis ascensoria graditiua erexerant in altum, & ablato pariete ligneo dormitorij, qui propinquior templo steterat, summitatē ascensoriorum ibidem subduxerant: quatenus vsque ad murum & parietem templi gradatim possint armati progredi, quicumque auderent. Nam fenestra in ædificio templi primo, ex ordine antiqui operis illo patuit, quo iam artifices ascensoria direxerant. Sed paulisper inferius temperabant instrumentorum aditus, ita vt subtus fenestram percussiones arietis præordinarent, & pertuso pariete lapideo, eamdem fenestrā quasi pro ostio libere ingressuri obtinerent: erantque gradus latissimi, in quorum fronte decem milites simul in latum ad pugnandum starent. Quibus præordinatis trabem maximam funibus suspensam in eadem parte super gradus illos ad perforandum templum direxerant, & laqueos eidem innexos, & simul armatos iuxta laqueos, quibus trahere retrorsum a templo in altum reductam, & in virtute & fortitudine retractam ad parietem templi percutere callide & argumentose constituerant. Super capita quoque ascendentium tegmina ex virgis inserta trabibus & connexa fuerant, vt, etsi tectum dormitorij aliquo ingenio ab obsessis infringeretur, sub contextura virgarum securi agerent arietis impulsores: & parietes ligneos simul ante se præposuerant ad defensionem sui, ne iaculorum & sagittarum percussionibus ab intrinsecus læderentur. Igitur retro a muro & pariete templi reducto per laqueos ariete, quantum extensis brachijs suspensi possent, vno impetu & vno clamore arietis ruinam & casum valde ponderosum, [paries perfoditur:] virium suarum fortitudine & maximo conatu templo appulere: ex cuius singula percussione maximus lapidum cumulus in terram corruit, donec tota maceries & paries in eo loco, quo contusus est, perforaretur. In capite eius quoque arietis ferramenta solidissima trabem præmunierant, ita vt nullo ingenio offensam aliam pateretur, quam illam, quæ vi molis & roboris sui sibi a se ingereretur. Longus igitur labor tundendi fuit a meridie inceptus, & post vesperam finitus.

[103] Interim obsessi illi præsentientes debilitatem parietis, & perfossionem citius futuram, [obsessis igne coniecto,] quid agerent dubij & inconstantes, tandem intus ardentes composuerant carbones pice & cera & butyro delinitos, quos tecto dormitorij iniecerant. At in momento carbones adhærentes tegulis, flammas vento flante vibrabant, ita vt maximæ flammæ concitatæ, circumquaque tectum corriperent. [& lapidibus,] A superiori itaque turri iaciebant molares lapides super tectum dormitorij, in ea parte qua aries pertundebat templum, vt vtrumq; & ignem iniectum tecto, ne quis extingueret, defenderent, & lapidibus obrutis & de alto præcipitatis super perfossores templi a periculo introitus sese obseruarent. [frustra conantibus impedire:] Tot & tanti lapides obruti non impediebant exactores arietis. Cum igitur super capita sua ignis flammas vibrantes conspexissent milites, vnus ex illis tectum ascendit, & inter tot iactus lapidum & iaculorum ignem vix extinxerat. [foramen obtinetur:] Patuit igitur post tot percussiones arietis foramen maximum in pariete templi, qui citius satis quam credebatur perfossus est, eo quod a tempore antiquæ exarsionis templi, pluuia & inundatione imbrium totum ædificium ecclesiæ quasi putridum staret, quia hactenus sine tecto ligneo nudum fuit. Tunc clamor infinitus eleuatus est extrinsecus, & vniuersi qui & in foribus impugnauerant obsessos, & in choro inferius, & vndique per fenestras & in omni parte, qua accessum poterant sibi præstitisse, rescito eo quod perfossum fuisset templum, acriori animo & cupidissima victoriæ audacia decertarunt, qui quidem omnes a meridie vsque in vesperam constanter vtrimque aggressi sunt, pene deficientes labore pugnæ & armorum ponderositate.

[104] [animi accrescunt obsidentibus,] Sed iam intellecta arietis perfossione, recreati & animositate confortati, quasi iam ad arma proruissent primum, infestare cœperunt obsessos & sine simulatione persequi. At miseri obsessi cum numero fuissent pauci, satis pauciores erant in pugna, qui simul in vno loco pugnandi non habuerant gratiam, sed ad omnes accessus, scilicet in foribus, fenestris, choro, [deficiunt obsessis:] & in eo maxime loco, quem aries iam possederat, incommoda vitæ perpessi iam diuisim vndique repugnantes, ab inimicis suis dispendium & perditionem deinceps suspiciebant. Illi quidem qui in templo contra arietis exactores lapides, sagittas, contos, sudes, & vniuersi generis tela contorserant, timidiores ideo fuerant, quod pauci essent & quod complices illorum diuisim & pene deficientes præ labore diutino, contra tam grauem exercitum pugnarent; insuper armorum egentes, vnde se tuerentur, non haberent: quantum tamen ausi sunt, obsteterunt. At quidem illi exactores arietis & ceteri milites Regis & nostri loci iuuenes armati & audaces, auidique pugnæ, cum ex aduerso inspexissent obsessos, iam animos reuocauerant suos, præ oculis cordis habentes, quam egregie pro patre & patria moriendum foret, & quam honesta victoria vincentibus proposita esset, quamque scelesti & facinorosi fuissent traditores illi, qui de templo Christi speluncam sibi fecissent, & quod magis videbatur, quam auide & cupide propter thesauri & pecuniæ Domini Consulis rapinam irruerent super obsessos ipsi, [irruunt obsidentes in solarium templi,] & idcirco solummodo festinabant. Sed cuiuscumque animi fuissent sine ordine, sine pugna, absque omni respectu armorum sese vno impetu per medium foramen præcipitauerunt, ita vt simul irruentes locum & tempus auferrent obsessis pugnandi, vel aliquos interficiendi. Non enim cessabant ruere, donec sine interruptione quasi pontem seipsos fecissent, & quod mira Dei gratia dispensatum est, sine vitæ suæ periculo mortali ingressi sunt, alij ruendo, alij offendendo, alij intrusi violenter, alij surgere conantes a casu prosternentes, alij sicut solet fieri in tanto tumultu sine ordine irruentes, vocibus & clamoribus, atque cursuum & ruinæ armorumque stridore & fragore, non solum templum, sed omne castrum & viciniam eius replentes introrsum, sicut exterius Deum laudantes & benedicentes pro victoria, qua victores suos honestauit, Regem & suos sublimauit, super omnia maiestatis suæ Deus nomen glorificauit, Ecclesiamq; suam ab inquinatoribus in parte mundauit, & gloriosum illum Martyrem suum Consulemque bonorum tunc primum deflendum pia veneratione & oratione fidelium suorum circumfultum donauit. [venerantur sepulchrum S. Caroli:]

[105] Quod igitur prius non licuit, tunc tandem Fromoldo iuniori licuit, ex longo desiderio & ardenti animo vota Deo pro salute Domini sui Consulis offerre, lacrymis & cordis contritione sacrificium mactare, [maxime Fromuldus:] & gaudio gaudere pro inspectatione loci, in quo Dominus suus humatus quiescebat: & tunc primum exequias præparabat Domino suo, quem per tot dies sepultum, id est, quadraginta quatuor videre non poterat. Neque enim corpus eius, sed solum vidit aforis sepulchrum: optabat quidem, & oris & cordis oratione deprecabatur, vt Deus in die resurrectionis communis inter rectores fideles, & summos suæ præsentis Ecclesiæ Principes, concederet sibi tandem Dominum suum Carolum Principem duplici gloria sublimatum videre, & cum ipso manere & gloria contemplationis Trinitatis sanctæ cum illo perenniter beatificari. Reputauerat igitur pro grandi dono, quod iuxta tumbam Domini sui liceret sibi mortem deflere, casum totius patriæ conqueri, & quem viuentem dilexerat, iam traditum a seruis summa dilectione exequi. Non sine lacrymis quidem hoc faciebat. O Deus! quot eo die tibi vota tuorum fidelium dignabaris suscipere: & quidquid intermissum fuerat in eadem ecclesia culturæ Diuinæ nimirum recompensatum fuit ea hora magnitudine & multiplicitate iustorum votorum. [cereo ardente honoratum ab obsessis,] Stabat itaque cereus ardens ad caput Consulis, quem posuerant in honorem & venerationem Domini sui traditores illi. Postquam ergo irruerant in templum super obsessos, & clamor cōcitatus est fugiendo, [in turrim fugientibus:] retraxerant se tam a pertusione quam a foribus, & a propugnaculis suis pessimi hominum, conscensaque turre ad se defendendos in gradibus resistebant persequentibus. Igitur victores Christianissimi milites Regis Franciæ gradus obstruere & intercludere festinabant, lapidibus & lignis, scrinijs & trabibus & ceteris supplementis, ita vt nullus obsessorum decedere posset in solarium, in quo Consul iacebat. Et ascendens Rex in templum, [Rex plāgit mortem eius:] planxit mortem nepotis sui Caroli: & apposuit custodiam, quæ cautius obseruaret turrim. Alternis ergo vigilijs Regis milites obseruabant turrim cum obsessis. Quidquid igitur inuentum est in solario illo, quod rapi potuit, omnium præda fuit. Tandem Canonici eiusdem templi per scalas a choro in solarium conscendentes, ordinauerunt quosdam de Fratribus, qui singulis noctibus vigilias circa sepulchrum Comitis agerent. Cumque confractis vtensilibus templi nihil in priori statu permansisset, circumspexerunt altaria, [Canonici excubant ad sepulchrum:] & mensas altaris Deo custode permansisse immota, & congaudentes congaudio Fratres, quidquid deinceps obtinuerunt, non iure vel merito, sed pro solo Dei dono obtinuerunt. Conclusit ergo Deus diem illum in conclusionem inimicorum suorum & in victoriam fidelium, exaltando nomen imperij sui in omnes terrarum fines. [obsessi a turri cornibus canunt:] Non tamen desistebant obsessi illi vigilias suas sibi in turre instituere, cornibus canere, & quasi adhuc aliquid hominij obtinuissent, in tam arcto imperiose agere, seipsos non recognoscentes fuisse miserrimos. Dati enim fuerant in reprobum sensum. Quidquid ergo deinceps egerunt, nec Deo, nec hominibus probabile fuit, sed reprobatum & odiosum.

[106] Decimoseptimo Kalendas Maij, feria sexta, [15 Aprilis] conuenerunt Burgenses coram Rege proni in terram & adorauerunt eius dignitatem, [pro libertate Roberti apud Regē intercedunt ciues,] quatenus pro precum & seruitiorum suorum meritis, Robertum puerum exeundi ab obsessis libertate donaret, & eius innocentiæ purgationem legitimam susciperet. At ipse Rex petitiones eorum se facturum assensit, saluo honore & gratia propriæ personæ simulque Principum terræ, sine quorum consilio nihil super eo acturum statuerat. Decimosexto Kalendas Maij Sabbato Castellanus Gandensium cum Arnoldo ex b Grandberga, & collectus Proceribus viciniæ suæ anteuenit, [& 16 Aprilis alij.] Regem obsecrans omni modo pro liberatione Roberti Pueri. Cui Rex ait, nihil cum honore suo posse eis consentire, absque Principum communi consilio. Alioquin contra fidem & iuramentum suum ageret.

[Annotata]

a [Arbalistis.] Arbalistis, quasi arcubalistis, hinc Gallica vox Arbalete, arcus instructus scapo, seu balista.

b [Gerardimontium.] Grandberga, & Grandmontium, voces contractæ, pro Gerardiberga & Gerardimontio, quod est oppidum intra territorium Alostanum In Chronico S. Bauenis dicitur terra Alostensis & Grandimontis. Ita Ioannes van VVaesbergh in Gerardimontio, quod libro singulari descripsit.

CAPVT XV.
Nouus Comes Audomaropoli susceptus. Ius competitorum. Posteritas Balduini Insulensis, Comitis indicata. Familia Bertulphi Præpositi adulterio & homicidio infamis.

[107] [die 17 Aprilis] Decimoquinto Kalendas Maij, Dominica, Surrexit Pastor bonus, nunciatum est Regi Comitem nouum Flandriæ in S. Audomaro cum honore, more prædecessorum Comitum terræ, [nuntiatum de nouo Comite Audomaropoli recepto,] gratanter susceptum. Nam obuiam processerant pueri, arcus & sagittas ferentes, ad occursum Comitis agiles & velociores, turmatim procedentes, quasi per pugnam resistere simulantes, succincti & præparati arcubus intensis & neruis, [primum a pueris,] quibus, si expediret, sagittando inuaderent Comitem & suos. Viso ergo puerorum occursu, Consul & sui, quidnam sibi voluissent, per internuntium requisiuit. Et acclamauerunt Comiti, quatenus feodum, quod a prædecessoribus suis semper pueri nostri obtinuerant, hoc a te obtinere iuris erat nostris, circa nemorum saltus in festis Sanctorum & æstatis tempore licenter vagari, auiculas capere, spiriolos & vulpes sagittare, & huiusmodi puerilia recreando satagere. Hæc ergo licenter egimus hactenus, & volumus eadem a te licentia ludorum nostrorum mores deinceps renouare.[tum a ciuibus,] Proinde succedenter ciues obuiam armata manu processerant, expectantes puerorum suorum reditum, & Comitis noui aduentationem. Igitur Comes Willelmus, qui ætate iuuentæ pubescebat, puerilia vix tempora excedens, iucundo animo ludicra pueris morose concessit, & plausu & adiocatione cum pueris, vexillum & signum puerorum arripiens, iocundabatur. Cui laudes canere, & tripudiorum voces personare cœperant, cum ciues eminus prospicientes viderunt a pueris solenniter Comitem susceptum, & cum plausu & pacis veneratione circumfultum, [dein a Clero,] ad ipsos vsque descendentem. Igitur postquam simul conuenerant & Comes & populus, cum processione Clerus loci eius honori ac gloriæ sublimatione obuiam venit in thure & cereis, sicut mos est in susceptione Comitatum nouiter obtinentium, vocum iubilatione & melodiarum consonantijs personantes, omnibus ciuibus applaudentibus susceperunt, & vsque infra ecclesiam eadem melodiarum suauitate solenniter perduxerunt. [actæ in Ecclesia Deo gratiæ,] Vbi debitum orationis Deo obsequium catholice electus deuote obtulit, simulque pro eo populus & Clerus, vt ipso administrante Comitatum, Deus ita regeret & protegeret, quatenus deinceps pace & salute, & Comiti & Deo sua redderent. [clientela suscepta:] Post susceptionem vero hominia & securitates fecerunt. A Terruannorum vrbe quidem descenderat in S. Audomarum.

[108] Illa quoque tempestate Hugo Campus-Auenæ & Walterus ex Frorerdeflo cum suis apud Ariam castrum insultum fecerant, [Flandria occidentalis cum Aria occupata erat a Guilielmo Iprensi,] vbi Willelmus ille adulterinus Comes Iprensium intus se & suos receperat, & locum & castrum præmunierat. Ipse enim Comitatum arripuerat, violenter obtinuerat Flandriarum castra & munitiones adhuc plures, scilicet Ipram castrū, Formeselam oppidum, Castelum castellum, Furnum castrum, Ariam castrum, & omnem viciniam circa castra prædicta, & Bergas castrum, & cetera. Ipse namque de linea Comitum spurius erat, atque ea affinitate cognationis Comitatum obtinuisse existimauerat. Duos igitur milites præfati Principis deiecerunt, & equos quinque lucrati sunt. Eadem rempestate Baldwinus ex Alst, & Razo cum grauissimo Gendensium exercitu obsederant castrum Oldenarda, [Oldenarda a Comite Montensi; quorum ius expenditur.] in quo Comes de Montibus se & suos introductos præmunierat, ad inuadendum regnum Flandriarum quod sibi iure cognationis iustius pertinebat.

[109] Nam, vt paullo altius retexamus Comitum prædecessorum suorum originem, Baldwinus Comes a Barbatus principium generis subsequentium Comitum fuit: hic vero cum diem obierat, [Balduino Insulensi Comite.] in Insulis humatus est: habuit itaque duos filios post se hæredes terræ Flandrensis, Baldewinum & Robertum. Vtrosque quidem pater, dum viueret, vxores ducere præcepit: & b Baldewinum in Hænau Richildem Comitissam de Montibus accipere in coniugem fecit, [nati Balduinus Montensis,] de qua genuit filios duos vir eius: alter eorum vocatus est Baldewinus, & alter eorum Arnoldus. [Pater Balduini & Arnoldi,] Robertus igitur duxit Gertrudem Comitissam Holdlandensem vxorem, de qua post peractam traditionem genuit Abbatissam Messinis, & c Gertrudem matrem Simonis & Gerardi, quæ quidem Ducissa fuit in Elsatam: [& Robertus Friso, socer Theodorici Ducis Alsatiæ,] Theodericus Dux eam duxerat. Genuit etiam matrem Caroli Comitis Adalam, quæ a primo viro soluta in Salerniam Duci nupsit. Vir quoque eius primus Rex Daciæ Cuuto, a suis traditus, in ecclesia occisus, martyrium, pro iustitia moriendo, [& S. Canuti Regis Daniæ.] cum Sanctis possidet. Cumque ille primus pater Barbatus Baldwinus viueret, filios suos alterum a sinistra & alterum a dextera, quasi duas alas, quibus per omnes terras suas volaret, expanderat. Ipse quoque medium, scilicet Flandriam solus regebat.

[110] Cumque plenus dierum bonorum obijsset, senior filius eius Baldewinus Comes de Montibus cum vxore sua Richilde Comitatum obtinuit Flandriæ. [Balduinus Montensis Comes Flādriæ,] Igitur times, ne aliqua inquietudo vel traditio per fratrem suum Robertum sibi fieri posset & filiis, hominium & securitatem a fratre sibi fieri requisiuit & filijs suis. Cumque super hoc cum Principibus consilio habito vtile fore tam patriæ quam sibi prænosset, arcessito fratre suo Consule d Aquatico Roberto, in Brudgis curiam suam conuocauit, [a fratre Roberto Frisone] simulque Pares & Barones totius sui Comitatus. In quorum omnium præsentia promulgauit huiuscemodi verba: Ego Flandriarum Comes Baldewinus in posterum volens prȩcauere patriæ huic & liberis meis, ne a fratre meo per dolos & traditiones filij mei & incolæ terræ meæ aliquid iniuriæ & exhæredationis patiantur; obsecro & præcipio fratri meo Roberto Comiti Aquarum, vt fidem & securitatem iuret filijs meis post mortem meā, [iuramentā fidelitatis accipit,] vt neque fraude vel subtracto vim & dolum inferat filijs meis post obitum meum; sed in sua & suorum persona fidem filijs meis, scilicet nepotibus suis, iurabit & tenebit, ipso viuente, sicut melius sciri poterit. Et dabo sibi munera & donaria multa sub eadem conditione. Igitur in ecclesia B. Donatiani in Brudgis iuramentum factum est super Sanctorum reliquias infinitas, [supræ reliquias Sanctorum vndecumque allatas.] quas afferri Comes Baldewinus præceperat, in præsentia omnium, qui eo tempore tam Pares quam Principes erant in terra, & acceptis donarijs Consul redijt.

[111] Igitur cum Balduinus vir Richildis in Brugis obiisset, [Illo mortuo] filius eius Arnoldus, cui patria pertinebat, cum mater versus Montes & viciniam matris rediit, circa Casletum & S. Audomarum & illas partes conuersabatur. [Arnoldum hæredem,] Nondum enim iuuenis ille arma acceperat, sed militiæ virtutem arripuerat. Audierat namque Robertus Comes Holdlandensis, patriam relictam nepotibus suis adhuc paruulis ætate, & matrem puerorum simul se a confinio circa Bruggas iacente subtraxisse, habuit occasionem per hoc, & principium opportunitatemque traditionis. [Robertus Friso patruus,] Misit latenter & in dolo ad Principes & maiores viciniæ circa mare, scilicet in Isendica, Ostburg, Reddenburg, & Brugis, & ad Flandrenses marinos, & pretio & sponsionibus confœderauit sibi eos, [solicitatis Flandris per Clericū,] quatenus ipse per illos patriȩ Comitatum obtineret, nepotesque, qui paruuli & inutiles extitissent, propelleret. Habuit quemdam Clericum in familia sua, qui internuntius huius traditionis fidelis fuit. Qui cum toties Bruggas veniret & circa confinia Flandriæ, cœpit rumor diffamari, quod Clericus ille traditionis internuntius esset. Tunc ille subterfugiens alio tempore iterum mandata Domini sui deferens Principibus, simulauerat se fuisse cæcum, & præeunte duce suo, ipse subsequebatur suspensis manibus, & palpitans baculo, sicque peregit corde & oculis cæcus traditionem mortis & cæcitatis. Igitur cum omnium Principum patriæ animos, fidem & securitatem Comes Holdlandiæ obtinuisset, nauibus insidens cum armata manu clanculo tantummodo venit in Flandriam: accitisque omnibus traditoribus clāculo, nocte quadam signum dederunt complicibus suis, vt in loco qui dicitur Clipello, domum incenderent, & illic ad signum flammæ conuenirent. Cumque eodem signo omnes conuenissent, fuit eorum turba multiplex & valida, & abierunt deinceps aperte persequendo puerum Arnoldum, qui eo tempore in Casleto rem ignorans, [persequitur:] degebat cum paucis, qui etiam conscij traditionis puerum Dominum suum exhortabantur, vt cum patruo suo traditore bellum iniret, & quia iuste resisteret ei, victoriam ei promittebant a Deo concedendam. Igitur puer Arnoldus animatus ad bellum cum militibus admodum paucis occurrit, quem in ipso tumultu belli, ipsi serui sui, [quo a suis occiso,] qui eum armauerant & armorum cælaturas prænouerant, quasi extranei & alij essent quam serui, deiecerunt puerum Dominum suum & gladiis e iugulauerunt: traditoque Domino suo, vniuersi, qui in parte pueri pugnauerant, in fugam conuersi, alij interfecti, [ac militibus eius cæsis,] ibidem exspirauerunt: alij lethaliter vulnerati, mortem in paucis vitæ flatibus perpessi sunt. Multi quidem mortui, multi vulnerati, multique capti sunt. Securus ab hoste Comes Robertus cum exercitum suum pererraret; quidam Wlfricus Kabel, qui fidelis adhuc permanserat cum puero, quem interfectum ignorauerat, in virtute & cum potentia sua cœpit Robertum Consulem traditorem illum, [& Audomaropoli intercepta, Comes Flādriæ eligitur:] & coniecit in captiuitatem. Sedato ergo tumultu illius diei, conuenerunt omnes Pares patriæ, & obsederunt vndique Castellanum illum Wlfricum in S. Audomaro, & coëgerunt illum reddere Robertum Comitem: quem cum reddidisset, in Consulem patriæ præstituerunt. Frater igitur Arnoldi traditi pueri, qui superstes remansit, nomine f Baldewinus, hæredes post se reliquit, [Seclusi Balduini fratris Arnoldi nepos Balduinus Montensis Flandriam petit post obitum S. Caroli.] de quorum linea iste puer de Montibus Comes, & miles strenuus, iure patriam obtenturus Flandriarum, nunc audita traditione Consulis Caroli, pro iure hæreditario requirit patriam & hæreditatem suam Flandriam totam. Facit igitur quod potest, & nouo Comiti nostro suum facere parum est, & notandum in hoc facto antiquæ traditionis illud Propheticum: Quoniam Deus iniquitates patrum solet vindictæ seueritate corrigere in tertiam & quartam generationem. [Deut, 5. 9]

[112] Robertus itaque ille, qui nepotem suum tradidit primus numeretur, filius quoque ipsius, Robertus qui in Atrebato iacet, secundus & successione & Comitatu. Post quem filius eius Baldewinus Comes, qui in S. Audomaro iacet, tertius fuit. Post illum vero Comes, optimus omnium Consulum Consul, [Roberto Frisoni successerunt Robertus filius, tum nepotes Balduinus ex filio & S. Carolus ex filia.] terrenæ dignitatis sidus & lumen præcipuum, quartus fuit, in cuius traditione & martyrio Deus antiquæ traditionis terminauit vindictæ correctionem, & pro iustitia patriæ occisum transduxit in requiem Sanctorum, in eodem loco, in quo olim iuratum est. Vtrumque Deus in secunda traditione dispensauit, & antiquæ traditionis vindictam exercuit, & pro iustitia morientem statim inter sanctos Martyres suscepit. Igitur postquam Robertus Comes ille, qui nepotem suum tradiderat, in Consulatu sedisset, traditores Flandriæ, [Robertus Friso suspectos habet Flandros:] qui sibi Comitatum tradiderant, semper suspectos habuit & ad suū consilium nullo modo accedere permisit. Igitur videntes se a Consule suo contemni & despici, seorsum inierunt consilium, vt dolo interficerent Consulem, & fratrem Arnoldi pueri traditi, nomine Baldewinum, in Consulem susciperent, sicut iustum erat, quia iustior hæres Flandriarum erat; iterum sicut olim in desertum locum conuenerunt, tractantes mortem inferendam Domino suo. [plurimos ob cōspirationem detectam] Cumque accepta opportunitate tradendi rediissent, vnus militum, qui intererat traditioni, ad pedes Comitis prouolutus accusauit ceteros nefandæ traditionis illius complices, qui mortem Comitis iurauerant. Igitur ad bellum accusati, [plectit morte vel exilio.] per Consulem euocati & conuicti decollati sunt alij, & alij exilio damnati, plures quippe proscripti. Tandem si dignum esset auditu, quod vere non est, sed admiratione sola scribendum in quarta vel tertia generis linea, Deus vindicauit consequenter in genere traditorum, scilicet antiquam traditionem nouis periculis nouo genere prȩcipitationis.

[113] Paullo superius igitur principium generis Præpositi, & nepotum suorum recognoscere libet. [Boldrānū Castellanū Brudgensē] Boldrannus Castellanus fuit in Brudgis, cuius vxor erat nomine Dedda, vel Duua. Huius Boldranni homo & miles fuit g Erembaldus de Furnis natus. Imperata fuit quædam h expeditio Flandrensibus, & itum est equis & nauibus pro defensione patriæ vsque ad locum periculi & insultus terræ. [Erēbaldus Furnensis miles summe illi carus,] Cum vero nauibus perlaberentur Scaldim fluuium, Boldrannus Castellanus & Erembaldus miles suus, cui præ ceteris confidebat, ceterique plures omnes loricas induti & ad pugnam præparati; venit nox, [adulter cū eius vxore conspirans,] & fixerant anchoram in medio amne, vt diem expectarent. At præfatus ille Erembaldus adulterio abutebatur sæpe vxore Domini sui Castellani. Illa quoque adultera, sicut aiunt, promiserat adultero suo Vicecomitatum, si forte vir eius cito moreretur. Vnde adulter semper Domino suo machinabatur mortem. Facto quoque noctis silentio, [occidit:] dum Castellanus ad mingendum in ora stetisset nauis, ille Erembaldus retro accurrens, longe a naui proiectum Dominum in profundum torrentis aquosi præcipitauit. Hoc vero dormientibus ceteris factum est, & nemo præter adulterum illum sciebat, quo deuenisset Castellanus ille, [gignit ex adultera Bertulphū Præpositum & fratres,] qui absque liberis submersus erat. Reuersus ergo Erembaldus, adulteram suam duxit vxorem, & facultatibus opum Domini sui emit Vicecomitatum. De qua vxore genuit Præpositum Bertulfum, Haket, Wlfricum Cnop, Lambertum Nappin patrem Borsiardi, Robertum quoque Castellanum post ipsum secundo loco, post ipsum Robertum filius eius Walterus Castellanus tertio Vicecomitatus loco hæres successit: post hunc Haket Castellanus fuit, sub cuius tempore Carolus Comes traditus est. In hoc ergo gradu quarto punita est in successores suos antiqua præcipitatio Boldranni noua ista præcipitatione, [in his cædes Boldranni & B. Caroli punitur.] quæ facta est ab propugnaculis cameræ Comitis in Brudgis, & forsitan dispensante Deo punitum est in eis peccatum parentum, sicut in Exodo legitur, vbi ait Dominus ad Moysen in XXXIIII capitulo eiusdem Exodi, vbi leges de vniuersis protulit Deus dicens: Ego sum Dominus Deus tuus fortis zelotes, visitans iniquitatem patrum in filiis, in tertiam & quartam generationem eorum, qui oderunt me.

[114] Reuertamur igitur ad describendum in Oldenarda euentum, [Ad Aldenardam cæduntur Gendenses:] quia Comes de Montibus cum Burgensibus eiusdem loci & militiæ impetu irruit super Gendenses, & conuersos in fugam, alios interemit, alios vulneribus infecit, & multos cœpit. Maior quidem fugientium pars submersa est fluctibus ipsis, qui nauibus deuecti obsidionem præordinauerant. Præualuerant enim Comes & sui circa fines illos. Castrum quoque i Niniue obtinuerat, & satellites suos in eo posuerat acutiores & fortiores. Eodem die in Brugis armiger vnus a turre per funem elapsus est, [Brugis armiger per funem elapsus, capitur.] qui statim captus trahebatur ad carcerem, & in eo intrusus diem suæ perditionis quamuis nolens, expectabat.

[Annotata]

a Hoc Barbati cognomen ab aliis fere tribuitur patri huius Balduino IV, Arnulphi Iunioris filio, & sic diplomati Roberti Regis Francorum anno 1134 additum signum Balduini Comitis Flandriæ, honestæ-barbæ. cui ipso eodem anno mortuo successit filius Balduinus V, pius & Insulanus cognomine, & decessit 1067.

b Balduinus VI Montensis dictus, quia per vxorem Hannoniam obtinuit, mortuus anno 1070, in monasterio Hasnoniensi sepultus, vti & Richildis vxor, mortua anno 1086.

c Gertrudis nupta Theoderico Duci Lotharingiæ superioris, seu Mosellanæ, [Theoderici Alsatij progenies.] filio Gerardi Alsatij genuit Simonem, Theodericum, Gerardum & Henricum: ex his Simon patri anno 1115 mortuo in Lotharingia successit, defunctus anno 1129. Theodericus præfuit Alsatiæ, ac postea Flandriæ. Legendæ Origines Alsatiæ & Lotharingiæ ab Hieronymo Vignier editæ, pag. 112 & seqq. Henricus fuit Episcopus Tullensis.

d Robertus Frisius, dicitur Aquaticus, quia obtinebat insulas Zelandiæ cum vicina hodiernæ Flandriæ parte, [Aquaticus Comes.] quam Quatuor-ambactorum appellant, loca vndequaque inter aquas sita.

e Anno 1072.

f Balduinus Hierosolymitanus dictus ex Ida Henrici IV Imperatoris filia reliquit Balduinum III, qui ex Iolenta Gerardi VVassenbergij filia genuit Balduinum IV, hic puerum dictum.

g De hac familia supra § 3 actum.

h Sub Balduino Pio, siue Insulensi, vti ibidem probatum.

i Niniue aliis Nienhouia, oppidum ad Teneram fluuium in ditione Alostana.

CAPVT XVI.
Deditio obsessorum in turri. Reconciliatio ecclesiæ S. Donatiani. Exequiæ B. Caroli. Ipra intercepta.

[115] [die 19, Apr.] Decimo quarto Kalendas Maij, feria secūda, iterum ciues nostri ad genua Regis deuoluti, deprecabantur pro Roberti liberatione. Indignatus vero Rex despexit eos, qui toties ipsum vexarent. Et iratus iussit seruos suos accelerato ire, & ferramentis turrim succidere. [obsessi timentes ruinam turris conquassatæ,] Statimque ferramentis demoliebantur turrim inferius. Quibus succidentibus obsessos timor mortalis inuasit, ita vt sine modo stupore laborarent, cibus eis & potus fastidiret, omnes sensus hebetarent & languerent. Proinde macerati esurie & siti, cum sufficienter haberent, quo vitam continuarent, euocabant illos, quos foras viderant vagantes in curte castri, qui casum & ruinam turris succisæ iam in parte expectabant, quia vehementi sitis ariditate arescerent, simulque esurie & fame languerent, & mira Dei dispensatione factum est, vt ipsis traditoribus vinum suum acidum & sine sapore iam haustum & potatum fœteret, frumenta & panes putrida saperent, [& miseria coacti, exitū petunt.] & aqua insipida eis nihil prodesset, ita vt gustu & odore putrido fastiditi, fame & siti pene defecissent. Hac igitur egestate coacti, quærebant exeundi a turre licentiam, & abeundi in quemcumque alium locum, quo Principes decernerent ipsos ituros. Succisores igitur turris iam gradus auulserant, & parumper restabat quod in breui succisum, casum & ruinam grauissimam faceret.

[116] Decimo tertio Kalendas Maij, feria tertia, [20 Aprilis eo impetrato,] cum intellexissent turris maiores partes succisas & periculum ruinæ imminere. Namque ad singulas malleorum percussiones in summitate turris senserunt repercussiones & nutationes, & turrem iam quasi trepidantem & contrementem, timore infinito timentes inierunt consilium, vt ante sese Regis potestati redderent, quam oppressi in ruina & casu turris suffocarentur. Euocabat ergo Robertus Puer se & complices suos Regi reddendos, illa tamen conditione, vt ipse Robertus absque carcere teneretur; quamquam & ceteri truderentur in carcerem. Habito ergo Principum super hoc consilio, Rex secundum expostulationem obsessorum concessit exeundi libertatem, eo quod vtillimum erat illos sponte se reddere, & sine periculo mortis obsidentium & turrim succidentium. Exierunt ergo singulus & singulus vsque ad XXVII versus domum Præpositi per fenestram in gradibus turris obliquatam. [exeunt per fenestram,] Ceterum qui corpulentiores erant per funes elapsi sunt a maiori fenestra eiusdem turris. Robertus Puer commendatus est militibus Regis custodiendus in camera Comitis superiore: [in carcerē truduntur:] at ceteri omnes in carcerem detrusi sunt. Voluit tandem pro ciuibus nostris Rex quasi magnum quiddam facere, & commendauit eis Robertum Puerum custodiendum in compede & neruis, ea conditione, vt iudicio Principum postmodum tractandum Regi & Comiti redderent. [Roberto ciuibus relicto:] Ciues vero pro grandi dono sub prædicta conditione susceperunt in custodiam iuuenem adhuc ephebum.

[117] Hic vero notandum, quomodo Deus traditores illos in paucitatem redegerit & genere & loco. Ante hoc facinus quidam fortiores & meliores eiusdem sanguinis prædecessores obierant: [a Deo omnes puniti,] quos ex nomine retexere longum esset. Ad vltimum isti pessimi relicti sunt, per quos dispensatio Dei consummata est, traditio completa, patria desolata, rapina exercitata, manus omnium contra omnes armata. Cum igitur impune fecisse existimassent omnia, quæ traditiose egerant, & nullus hominum auderet vindictam inferre, soli Deo relicta est vindicta: qui statim coarctauit eos, & timore concussit, vt non auderent extra vicum nostri loci prodire, sed magis consiliati sunt, villam & suburbium nostrum sepire & circumfodere, sicut supra memorauimus. Statim die octauo post mortem Consulis, per obsidionem in castro clausi, [clausi ante in castro, ac turri,] deinde cum castrum fuisset inuasum a nostris, in turrim fugati, magis coarctati sunt: deinde in carcerem trusi, in tantum arctati sunt, vt non possent simul omnes sedere, [tunc in angustum carcerem trusi,] nisi tres aut quatuor ad minus stetissent. Tenebræ, calor & fœtor & sudor inficiebat illos, & desperatæ vitæ horror & incertæ mortis futuræ turpitudo. Maximæ eis fuisset pietatis quidem donum indultum, si sic mori licuisset, quomodo fures aut latrones suspendio perierunt. Igitur cum in turri sese præpararent exituros, vnus iuuenum per fenestram altiorem turris, gladio proiecto, prosilire præsumpserat, & sese raptim in cursu animauerat. Quem quidem reatus conscientiæ condemnauerat, fortis animi sui libertatem corpore exequi paratus erat. In ipso ergo raptu, alij eum retinuerunt, & simul cum ipsis in carcerem ire perpessus est. Multi vero ex nostris ciuibus viso periculo iuuenis & miseria captiuorum, flebant, [miserantibus eos ciuibus,] quia sine lacrymis Dominos suos captiuatos ire in carcerem videre non poterant. Exierunt tandem pallidi illi miseri, signa traditionis in facie portantes, liuore & inedia deformiter signati. Tunc quippe in exitu ipsorum concurrentium in turrim infinitus erat numerus, [aliis prædæ inhiantibus.] & omnia quæ ibidem repererant pro præda abstulerunt. Tumultuantibus vero & discurrentibus nostris in turri, Benkin coterellus fune a turre in terram demisso, elapsus est, & latuit, qua potuit; donec per noctem transfugisset apud insulam in mari, quæ dicitur a Wlpem. Quem quidem vnanimiter requirentes, etiam in cloacariis & in immundis locis latuisse illum crediderant. Spe lucri & obtinendi thesaurum Comitis fere omnes, qui in obsidione tunc aderant, in turrim conscendere satagebant. Tunc Geruasius Castellanus milites suos armatos intus posuit, qui tumultuantes & ascendere volentes deinceps prohiberent. Et obtinuit vinum traditorum optimum, [inuēta annona, & supellex.] etiam coctum vinum, quod Consulis erat. b Bacones, caseorum c pisas viginti duas, legumina, farinam triticeam, ferramenta etiam optima, quibus panes excoquerent, omnemque suppellectilem & vasa, quibus vtebantur, optima. Tamen de thesauro Comitis nihil ibidem repertum est.

[118] Duodecimo Kalendas Maij, feria quarta, Rex ibat ad Reddenburg, videre situm loci, & qualiter ille Lambertus se circumuallauerat, [20 Aprilis] qui traditionis nota & crimine culpatus, obsessus erat. Quo die fulgore solis & leuitate aëris Deus mundum circa nos renouauit: quia traditores & templi & ecclesiæ coinquinatores expulerat a sacro loco, [ecclesia S. Donatiani purgatur & reparatur:] concludens eos in carcerem. Huius ergo gratiæ Dei donis lætificati Fratres templi, omnimodis ablutionibus pauimenta & parietes & altaria templi mundando, nihil reliquere quod non abluerent: gradus qui succisi fuerant reædificauerunt, & quasi renouato templo, nouis vtensilibus & reædificationibus locum suum exornauerūt.

[119] Vndecimo Kalendas Maij, feria quinta, consutum est corium ceruinum, in quo corpus Comitis imponeretur, & scrinium quoque fabricatum est, quo imponerent & clauderent.

Decimo Kalendas Maij, feria sexta, præteritis iam septem hebdomadis primæ eius sepulturæ, [22 Aprilis] sepulchrum Comitis destructum est in solario, & corpus ipsius inde cum thymiamate & thure & pigmentis venerabiliter sublatum est. [corpus S. Caroli] Nam Fratres illius ecclesiæ crediderant corpus Comitis iam fœtere, & neminem posse perpeti mortalem fœtorem, eo quod per septem hebdomades a die sepulturæ in solario factæ, in feria sexta primo, vsque in feriam sextam quæ fuit succedenter in X Kalendas Maij, sepulchro commendatum esset. Igitur præordinauerant vt in sublatione corporis a tumulo, [absque fœtore repertum,] incenso igne, iuxta positionē Comitis thymiamata & thus posita in igne concremarent, & ita si quid fœtoris a tumulo spiraret, virtute odoris salutiferi reprimeretur. Cumque sublato lapide nihil fœtoris sensissent, corpus in corium ceruinum inuolutum in medio chori feretro imposuerunt. Rex ergo collecta ciuium & vniuersorum multitudine in templo expectabat, [Rege comitante trāsfertur in ecclesiam S. Christophori:] donec Episcopus & cum ipso Abbates tres ab ecclesia S. Christophori cum omni Clero procedendo cum scriniis SS. Donatiani, Basilij, Maximi, obuiam funeri & Regi in ponte castri occurrerent, & in eamdem S. Christophori ecclesiam cum lacrymis & suspiriis referrent corpus beatum. Ibique Episcopus cum omni Sacerdotum choro celebrauit commendationem & Missam omnium fidelium defunctorum, [celebrātur exequiæ:] pro salute animæ boni Comitis. Eodem die captus est Benkin d coterellus, & in rota malo superinsixa ligatus, [Benkin supplicio afficitur.] disperditionem vitæ perpessus, omnium spectaculum fuit. Apud Harenas quidē illo tormento miserabiliter mori promeruerat.

[120] Nono Kalendas Maij, sabbato, edictum exiit a Rege & Principibus, [24 Aprilis ecclesia S. Saluatoris cōsecratur. 25 Aprilis reconciliatur ecclesia S. Donatiani:] vt apud Ipram & e Stathan expedirent se ciues & præpararent ad obsidendum. Octauo Kalendas Maij, Dominica, consecrata est ecclesia S. Saluatoris in Brudgis. Ignis enim conflagratione exusta erat illa ecclesia, & altaria confracta. Septimo Kalendis Maij, feria secunda, quia ecclesiæ B. Donatiani altaria non fuerant confracta, Episcopus reconciliationem celebrauit ecclesiæ summo mane. Deinde Rex & populus, præcedente Episcopo & Abbatibus & omni Clero loci eius, processit ad ecclesiam S. Christophori, & relato corpore beati Consulis, Domini & Patris nostri Karoli ad ecclesiam B. Donatiani, [refertur corpus: Rodgerus creatur Præpositus:] in medio chori celebriter Deo suo commendatum corpus, tumba decenter clauserunt. Exequiis igitur solenniter completis, Rex & Episcopus introduxerunt in statum prælationis f Rodgerum Præpositum in medio Fratrum eiusdem ecclesiæ. Eodem die Rex & Castellanus noster Geruasius cum magno exercitu versus Statan & Ipram simul cum ciuibus nostris transierunt. Eodem die festum erat Marci Euangelistæ. Et notandum quod tria maxima dona contulit Deus ecclesiæ S. Donatiani illo die: quoniam reconciliari sibi Deus dignatus est ecclesiam illam: corpus boni Consulis in ea custodiri concessit: eidemque ecclesiæ in Præpositum Rodgerum accommodauit.

[121] Sexto Kalendas Maij, feria tertia, Rex & Comes cum graui exercitu obsedit Ipram, & facta est tornatio, & militiæ vtrimque acriter occursus, quando ille adulterinus Comes Willelmus cum trecentis militibus ad vnam portarum pugnaret contra Comitem nouum. Igitur pessimi illi Iprenses, [26 Aprilis Ipra, ciuibus prodentibus, traditur Regi:] sicut seorsum pepigerant cum Rege in alia parte villæ, introduxerunt Regem & eius exercitum infinitum. Et introruentes concitauerunt clamores & incendia domorum ex abrupto. Rapinam quoque exercuerunt, quando ille adulterinus Comes Willelmus obuiam raptoribus occurreret, ignorans traditum fuisse castrum, [Guilielmus Iprensis capitur:] simulque seipsum & suos. Quem igitur comprehendit Rex & Comes, & captiuum apud Insulas traduxerunt custodiendum. Multi quidem post mortem Caroli Consulis ascenderant ad illum, sicut Capellani & ministri & solidarij & serui de familia quotidiana Comitis, eo quod isdem adulterinus Comes Iprensis de linea Comitum progenitus fuisset. Furnenses quoque cum ipso militabant, ea de caussa, [Furnenses subiguntur:] vt si forte perstitisset in Consulatu, inimicos suos disperderent eius viribus & potentia. Sed quia Deus prauorum mentes percutit, in contrarium illis accidit. Nam inimici eorum, audito eo quod Iprensis Willelmus captus fuisset, incursum fecerunt in possessiones & domos & familias hostiles, & igne & ferro demoliti sunt omnem substantiam eorum, quos oderant. Et ita non fuit miseris illis satis, quod capti sunt, quin etiam dispendia rerum suarum domi paterentur. Ergo & militiæ & domi persequebatur Deus traditores illos, qui cum suo Iprensi Consule in mortem Domini & aduocati terræ conspirauerant. Omnia ergo, quæ ille Iprensis Willelmus possederat, Comes noster obtinuit, milites quoque captiuauit, & plures a terra fugauit. Victoriose itaque a nostris eo die actum est, & reuersi sunt cum plausu & rapina maxima.

[Annotata]

a Flandriæ extrema ex aduerso Selandiæ: vix tenuis riuuli interiectu distincta a Cadsandia. [Wlfen ins.]

b Bacones laridum seu caro porcina: Gallice & Anglice bacon. Flandris baecke-speck. [Bacones.]

c Pisa caseorum, certa eorum quantitas. Ita Theodericus Comes inter alias donationes anno 1130 monasterio Quercetano Brugis factas, [Pisæ caseorum,] concedit quatuor pisas caseorum de eleemosynis mensæ suæ.

d Coterelli dicuntur viliores homines, quod in casis & tuguriis degant vnde & cota seu cotta reperitur. [Coterelli.] Rigordus de gestis Philippi Augusti Comes Pictauiensis multitudinem cotarellorum ad castellum Radulphi pro succursu miserat.

e Stathan aliis Staden, tertia itineris hora ab Ipris versus Brugas: cuius prætorium æri incisum exhibet Sanderus in Castellania Iprensi pag 398

f Rodgerus, siue Rogerius, Præpositus Brugensis subscripsit litteris Theoderici Alsatij anno 1130 & 1136. mortuum esse anno 1157. supra probauimus.

CAPVT XVII.
Supplicium sumptum de plurimis reis. Vasa B. Caroli restituta. Noua inquisitio in complices.

[122] Kalendis Maij, Dominica, relatum est nobis in Insulis Borsiardum captum fuisse, & rotæ malo superinfixæ alligatum, [Borsiardus captus necatur.] vixisse diem illum, & subsecutam noctem, & tunc turpi mortis suæ dispendio periisse. Qui equidem promeruerat infinite mori si toties mori potuisset, cum caussa sui sceleris tot post ipsum sint puniti, proscripti, præcipitati, suspensi & decollati, de cuius interitu omnes fideles gratias Deo obtulerunt, qui tantum homicidam ab ecclesia sua exterminare dignatus est. Et bene dispensatum est in transacta temproum molestia, cum amœnitate Maij mensis gratiam pacis & status terræ nostræ Deus restitueret, [die I Maij Rex Aldenardā versus abit,] suspenso Borsiardo & captiuatis suis complicibus. Igitur diuertens se Rex ibat versus Oldenardam, vbi Comes ex Montibus infestauerat terram nostram, ibatque per Gandauum. Sed & Comes noster præcesserat Regem, & incenderat manu violenta a suburbium vsque ad turrim lapideam. Et plures igitur qui suffugerant in ecclesiam illius loci, simul concremati sunt vsque ad trecentos, vt aiunt.

[123] Quarto Nonas Maij, feria quarta, Rex absque Comite rediit Brudgas. Tertio Nonas Maij, feria quinta, [4 Maij redit Brugas; postea Comes 5 Maij,] postea circa meridiem Comes rediit ad nos, quem Fratres ecclesiæ S. Donatiani cum processione susceperunt primitus, vbi oratione & oblatione in altari secundum morem prædecessorum suorum Deo perlata, reuersus in domum Comitis Karoli ipse Comes potenter ascendit, ibique pransus est. Erat tumultus & turba maxima circa & infra castrum expectantium quid de Roberto & captiuis fieret. Igitur Rex de hospitio suo egressus peruenit vsque ad Comitem. Quia vero domus plena fuerat populo & ministris & militibus, descendit Comes in plateam & curtem castri. Et consecuti sunt eum vniuersi, qui in aula constiterant. Cumque vidisset domum vacuam, sicut præordinauerat, fecit fores obserari domus suæ, & assumptis sibi Principibus solis reascendit. Tunc disposuerunt quidem a qua parte traditores illi a turre cameræ deiicerentur. Quo præordinato, misit Rex & Comes spiculatores ad carcerem, qui callide euocarent primum Wlfricum Cnop, [quo die proditores e supremo propugnaculo deiiciuntur,] fratrem Præpositi Bertulphi, & sub dissimulatione, qui missi fuerant mentiebantur carceratis, quod Rex misericorditer acturus foret cum ipsis. Sub illa ergo misericordiæ spe, sine dilatione, e carcere egressi sunt. At non simul egredi captiuos permiserant. Nam primo illum Wlfricum eduxerant, & per intrinsecas vias domus vsque ad propugnacula turris suprema traductum, [VVlfricus Cnop frater Præpositi,] ligatis manibus retro dorsum, & sic mortis suæ principium deorsum prospicientem, spiculatores deiecerunt. At ille miser nihil indutus præter solam camisiam, & solas braccas, decidit in terram toto corpore fractus & destructus, parum vitæ reseruans, qui statim lethaliter expirauit: spectaculum quidem factus & opprobrium sempiternum sui generis, imo totius terræ Flandrensis, a nemine defletus periit. Secundo loco eduxerunt Walterum militem, [VValterus miles,] filium Lamberti ex Reddenburg vsque ad præcipitium, & ligatis manibus illius ante & non retro, ipso momento voluerunt eum præcipitare. At ille rogabat milites Regis qui iuxta stabant caussa Dei, vt spatium sibi Deum orandi præberent: & miserati illum, dimiserunt eum orare. Cumque perorasset, proiectus est iuuenis elegantioris formæ, & in terram decidens suæ mortis periculum insumpsit, & statim expirauit. [Eric miles,] Subductus est quoque miles nomine Eric, & similiter præcipitatus decidit super ascensorium ligneum, & auulsit gradum ascensorij, qui quinque clauis fixus erat. Et mirabile erat, quod de tam alto prȩcipitatus adhuc sedens in terra, signo sanctæ Crucis se signauit. Quem cum mulieres vellent palpare, vnus militum a domo Comitis proiecit inter illas lapidem grandem, & sic prohibuit accessus earum. Non vtique totus intrinsecus poterat longius viuere, cui hoc ipsum quod vixerat post casum, non vita, sed miseria moriendi fuit. [& alij 25.] Vt igitur enumerandi omiserim ordinem, similiter omnes reliqui præcipitati sunt simul XXVIII. Quorum quidam sperabant euadere, quia immunes traditionis extiterant. Sed quia fata eos trahebant, imo diuina vltio coëgit, cum illis, qui traditionis rei fuerant, præcipitati sunt.

[124] [6 Maij Rex secum ducit Robertū Puerum:] Pridie Nonas Maij, feria sexta, in festo S. Ioannis, quando in dolium missus est, Rex repatriare incipiens, a Brudgis discessit, duxitque secum Robertum puerum captiuum. In exitu ergo iuuenis illius, Burgenses nostri prosequebantur illum oculorum lacrymis & planctu graui, quia multum dilexerant illum. Non enim propter infamiam viri nostri loci ausi sunt ipsum sequi. Qui respiciens fletum & miserationem ciuium, ait: En amici mei, quia vitæ meæ subuenire non poteritis, tandem rogate Deum, vt animæ meæ dignetur misereri. Haud longe abierat a castro, quo pedes militis copulari Rex iusserat de subtus ventrem equi, in quo ascenderat captiuus. Postquam ducatum Comes Regi præbuerat, rediit ad nos in castrū.

[125] Nonis Maij, sabbato. Postea Decanus Helias, reddidit nouo Comiti Kannam argenteam & cuppam auream Karoli Consulis cum operculo aureo, [7 Maij vasa aurea & argētea S. Caroli, a Præposito cōmendata Decano,] quæ Præpositus Bertulfus, cum in fugam se daret, Decano commendauit. Robertus puer Comiti insinuauerat thesaurum istum, antequam a Brudgis discessisset: quia, vt aiunt, per flagella Rex extorsit ab eo, vt insinuaret si quid de thesauro Comitis repositum nouisset. Super hoc multi admirati sunt simplicitatem Decani Heliæ, qui cum cuiusdam quasi sanctitatis rigore hactenus degisset, per susceptionem rapinæ huius nimis declinauit (cum ea auctoritate Dei interdictum sit: immundum ne tetigeris…) qua suæ sanctitatis ac simplicitatis tenorem simulauerat. Namque thesaurum illum inuitus Comiti reddidit, [Comiti redduntur:] per hoc satis ostendens, quantum rapinam illam amauerat. Dicebat quoque Præpositum Bertulfum vasa illa ecclesiæ S. Donatiani pro salute animæ suæ contulisse, per hoc excusare credens innocentiam suam. In hoc quoque omnes aperte cognouimus, quod Præpositus ille in suum vsum vasa Consulis in partitione thesauri susceperat, & non valens secum deferre, cum fugeret, reliquit illam miserrimam rapinam Decano suo.

[126] Licebit subsequenter subfugere de pœnitentia Borsiardi & eorum, qui cum ipso Comitem tradiderant Isaac & aliis. [pœnitet Borsiardū traditionis:] Asserunt quod Borsiardus ille recognosceret peccatum suum, & pro eo doleret & pœniteret, ita vt obsecraret omnes inspectatores patibuli sui, quatenus manus ei truncarent, quibus Dominum suum Carolum occiderat. Et exorauit omnes, vt saltem deprecarentur & expostularent Deum pro salute animæ suæ, cum nullam in vita ista salutem promeruisset. Et Deum omnipotentem, [petit preces aliorum:] quantum sciuit & potuit, sibi propitium fore interpellauit. Ceterum hi qui præcipitati sunt, cum in propugnaculis proni despicerent, signo sanctæ Crucis se signabant, & nomen Christi Iesu inuocando, in ipso adhuc casu ruentes, vociferabantur. Sed quia statim post facinus peractum excommunicati sunt traditores illi, propter rigorem iustitiæ non sunt ante perditionem nec post ab Episcopo absoluti, & ideo in b triuiis & locis campestribus extra cœmiterium sepulti iacent.

[127] Isaac ergo cum inter monachos monachali habitu lateret & præuidisset irruentem in se turbam, ait Abbati: [Isaac se reum fatetur:] Domine mi, si animus mihi esset pugnandi, non sine multorum strage capi me permitterem: sed quia me reum fateor traditionis, omnia mala & ipsam mortem temporalem amplector, vt in hoc præsenti in me puniatur, quod in Dominum meum grauiter peccaui. Accessit ergo filius aduocati Teruanniæ c comprehendens Isaac & in vincula proiecit, donec adulterinus ille Iprensium Comes adueniret & de eo iudicaret. [vinctus ducitur Ariā:] Isaac quoque expectabat eumdem Willelmum, credens per illum euadere se posse, eo quod traditionis conscius fuisset. At postquam venerat Comes ille, dissimulans conscientiam suam ream fuisse, præcepit Isaac suspendi, quia Carolum Comitem tradiderat. Isaac vero in via, qua apud Ariam castrum trahebatur ad suspendium, profitebatur aperte, quia tradiderat Dominum suum. [petit affligi contumelijs:] Et rogabat tumultum populi, vt obruerent ipsum luto & lapidibus & fustibus, nihil satis pœnæ credens sibi potuisse inferri in hac vita, qui tantum facinus perpetrasset. Venerabatur ergo iacturas, ictus, lapides, & omnes punitores suos, & eis gratias egit, quia dignabantur tam grauem peccatorem disperdere. Tandem cum peruenisset ad locum suspendij, [pie præparat se ad mortem,] salutabat stipitem arboris, & laqueos simulque arborem osculabatur, & ipse suo innexuit collo, dicens: In nomine Domini meæ mortis supplicium amplector & precor vos omnes, vt mecum exoretis Deum, quatenus ista mortis acerbitate punitum fiat in me quidquid miser ego in Dominum meum deliqui: [suspenditur.] sicque laqueo subductus, mori turpiter promeruit d.

[128] Bertulfus Præpositus a Deo multa acceperat suæ mortis signa. Nam cum Brudgis custos ecclesiæ in camera langueret, [Præpositus Bertulphus varie præmonitus fuerat,] introiuit Præpositus, vt visitaret illum, statimque confractȩ sunt trabes, qui rectum subrexerant super caput ipsius, ita vt vix euadere a camera se credidisset. Alio quoque tempore trabs magna domus suæ in Brudgis decidit, nec ab homine aut vento impulsa, recte super cathedram & sedilia iuxta posita, vbi Præpositus potenter & imperiose sedere consueuerat. Ipse vero eodem tempore Furnis erat, & funditus confracta sunt omnia, quæcunque in ipsa ruina comprehensa fuerant. Alio quoque tempore cum Præpositus transiret per Ipram iuxta patibulum in foro positum, [etiam somniarat se suspensum in patibulo.] in quo postmodum suspensus est, ait militibus suis. Deus omnipotens, quid est quod hac nocte somniauerim. Vidi ego per somnium quod in hoc eodem patibulo fixus starem: derisitque huiusmodi visionem, & pro nihilo eam reputauit. De ipsius vero pœna & non de pœnitētia quidquam audiuimus. Robertus puer vsque in Casletum ductus, [Robertus Puer capite plexus Casleti.] iussu Regis decollatus est: sed confessus peccata sua, percussori suo condonauit, quod eum morti daturus erat.

[Annotata]

a Quam inepte hæc referantur a Meiero, imo ab eo & Annalibus vernaculis alijsq; transferantur ad initium Comitatus B. Caroli, late supra § 3 deductum est.

b Lernutius ex suis Annalibus asserit, mandato Regis auectos extra vrbem in campos, D. Bauonis & S. Andreæ limitibus adsitos: & suspensos fœdum viatoribus diu spectaculum præbuisse.

c Hæc referenda sunt ad num. 80, vbi paucis agitur de eius supplicio illato 23 Martij.

d Hæc quoque ad cap. 13 spectant, vbi de Præpositi supplicio actum.

CAPVT XVIII
Inquisitio in complices & adiutores traditorum, & raptores pecuniæ B. Caroli. Varij conscij traditionis mortui.

[129] [21 Maij] Dvodecimo Kalendas Iunij, sabbato in vigilia Pentecostes, Eustachius nouiter in Furnis a nouo Consule Flandriæ Castellanus constitutus, Oldgerum olim Camerarium Bertulfi Præpositi secum captiuum Brudgas in præsentia omnium de curia Comitis adduxit, vt ille captiuus insinuaret Comiti, qui de Canonicis vel Laicis obtinuissent a Præposito Bertulpho thesaurum & prædam Caroli Consulis, [accusati varij de pecuniā Comitis per traditores accepta.] siue a nepotibus eiusdem Præpositi. Inculpauit ergo Decanum Heliam pro trecentis marcis, Litteram Canonicum pro ducentis marcis; Robertum custodem ecclesiæ pro culcitris & pallijs & argento, Radulphum magistrum pro sex scyphis argenteis. Robertum filium Lidgardis pro centum marcis argenti. Huiusmodi mendacia confinxerat sibi ille Oldgerus, vt sic gratiam mereretur euasionis suæ obtinere. Simile veri tamen videbatur multis (eo quod ille Decanus Helias iam antea per accusationem Roberti pueri reddidisset cannam argenteam pensæ viginti vnius marcæ & cuppam auream cum aureo eius operculo pensæ auri septem marcarum ipsi Comiti) multum argenti adhuc retinere tam Decanum illum quam quosdam eius Canonicos, sicut postmodum patuit. Nam custos ecclesiæ Robertus, introiens & libere exiens ad traditores illos in omni tempore obsidionis, accepit ab ipsis maximam pecuniam ea conditione vt si traditores illi euasissent, ille Presbyter & custos eis redderet, quæ in custodiam acceperat. Postquam ergo damnati sunt miseri illi, voluit custos ille astute dissimulare pecuniam. Finxit igitur se Hierosolymam iturum, & onerauit tres a palefridos fortes & dimidium & abijt a castro nostro summo mane, & sic asportauit prædam Caroli Comitis offerendam Christo in Hierusalem. Pro huius ergo facto, omnium suspicio retorsa est in Canonicos illos. Eodem die reddidit Littera tres marcas argenti ipsi Comiti, quas detinuerat ex argento Præpositi.

[130] [22 Iunij Comes & alij iurant mutuam fidelitatem:] Vndecimo Kalendas Iunij, Dominica sancta Pentecostes, Comes & Castellanus Geruasius & Walterus ex Frorerdesflo & milites Flandriæ qui aderant, iurauerunt pacem sese pro posse suo conseruaturos per totam terram Flandriarum.

[131] [mense Septembri] Post festum S. Mariæ in Natiuitate, quod est sexto Idus Septembris, Sabbato scilicet, Comes noster fecit secum adduci apud Bruggas Willelmum illum Iprensem, quem in inuasione Ipræ captiuauerat, [Guilielmus Iprensis cū fratre captiuus Brugas adducitur.] & clausit eum in suprema camera castri Bruggensis cum fratre suo b Thiebaldo Sorel: qui cum per sex dies commorati sunt concaptiuati, Thiebaldus commendatus est Euerardo militi cuidam ex Gendt ad custodiendum. Moxque prohibitum est Willelmo illi Iprensi, ne per fenestras foras prospiceret, sed intra domum tantummodo spatiaretur. Appositi sunt etiam vigiles & custodes cum illo, qui cautissime obseruabant illum.

[132] [16 Septemb.] Decimo sexto Kalendas Octobris, feria sexta, in nocte S. Lamberti, ex vnaquaque vicinia circa nos & ex ciuibus Bruggensibus melio res & magis fideles, [facto iuramento, inquiritur in complices & fautores traditorum S. Caroli:] simulque Castellanum Geruasium iurare præcepit Comes pro honore terræ, vt vera assertione profiterentur, quis Carolum Comitem occiderit, vel quis eos interfecerit, qui cum ipso præfato Consule occisi sunt: quis rapinam Comitis & secum occisorum vel hominum & familiæ Comitis rapuerit: quis in auxilium eorum traditorum post mortem Domini totius patriæ se associauerit: vel quis cum impijssimis illis ante obsidionem vel post permanserit: vel quis illos traditores & eorum complices sine licentia Principum, qui castrum & ipsos infra obsederant, eduxerit, & ideo ab eis pecuniam & thesaurum Comitis Caroli acceperit clanculo: quis illos postea detinuerit, & auxilium præstiterit, quos Rex & Comes communi consilio terræ Baronum reos condemnauerant, & proscriptioni decreuerant. Igitur post coniurationem consederunt simul in domo Comitis, [indicantur plurimi.] & accusauerunt apud nos centum vigintiquinque. Et in Reddenburg cum Lamberto, quem traditionis reum notauerant, triginta septem.

[133] Decimo quinto Kalendas Octobris Sabbato, in die S. Lamberti, Comes iturus versus Ipram, requisiuit a Burdgensibus nostris teloneum. At illis ingratus erat Comes, [Comes repetens condonatum teloneum,] ideo quod de redditibus telonei milites sui feodati fuerant a tempore omnium prædecessorum suorum Comitum. Vexabant enim Consulem milites sui, eo quod Burdgensibus condonasset teloneum, quo ipsi hactenus feodi exstiterant. Et illud non posse confirmabant Comitem iuste sine suorum militum assensu condonare, [fit inuisus Brugensibus:] nec iuste ipsos ciues, vt eis condonaret, Consulem expostulasse. Vnde inuidia concitata est inter ciues & inter Comitem militesque suos. Secundum legem ergo obsidionis, quam Principes decreuerant, Comes & sui post accusationem agere studuerunt. Namque lex & decretum tale statutum fuit. Quicunque eduxerit contra assensum Principum obsidionis quemquam de obsessis, quali pœna erat mulctandus eductus, tali tormento damnabitur eductor. Itaque cum multi fuissent de obsessis clanculo & pro pretio educti, iam parentes illorum, qui in obsidendo traditores occisi erant, [agitur contra eos, qui aliquos obsessos liberarant.] flectebant se ad genua Comitis, obsecrantes, vt sibi ad occidendum vel puniendum daret illos, qui clanculo & furtim & traditiose obsessos eduxerant, aut illos seductores a terra eijceret. Sicque constrictus ratione Consul, accusatos ante se præcepit stare, volens ipsos secundum legem obsidionis tractare. At illi responderunt sese non fuisse legitime accusatos, sed caussa inuidiæ & odij, & non caussa veritatis: summopere tamen rogabant Consulem, vt secundum iudicum Scabinorum terræ ipsos tractaret, tam de nota traditionis, quam de cuiusque suspicionis respectu. Plures quidem reconciliati sunt Comiti de accusatis, quos adhuc persequebantur nepotes & filij & cognati eorum, qui in obsidione occisi fuerant, vel quia traditores subduxerant, qui Dominum terræ Carolum, simulque patrem ipsorum tradiderant: sicut fuerant filij Castellani ex Brudburg, qui in præsentia etiam noui Comitis appellare festinabant Euerardum ex Gend, qui obsessos scilicet illos eduxerat caussa pecuniæ, qui patrem & fratres occiderant suos simul cum Comite patriæ. Audito illo, maior pars accusatorum se subtraxit, quos conscientia mordebat propria. Accepit ergo Comes consilium, & conuocatis Baronibus suis decreuit, quatenus illos proscriberet accusatos, qui hominium Carolo Comiti fecerant, & insimul auxilium præbuerant traditoribus obsessi cum ipsis: sed & alios ad satisfactionem susciperet, & alios misericorditer sine iudicio reciperet in gratia sua.

[134] Factum est ergo Dei districto & horribili examine, quod Walterus ex Frorerdeslo, vnus Pariū terræ, [Gualterus ex Frorerdeslo lapsus ex equo abijt,] in quadam militiæ expeditione, ex proprio cursu suo ab equo præcipitatus, totus confractus langueret, & postmodum in paucis diem obierit. Verum quippe fuit illum conscium fuisse traditionis Domini sui & patris vniuersæ terræ Flandrensis. Qui etiam vt certissima securitate cum traditoribus consisteret, adoptiuum quemdam filium sutoris, quem vxor eius sibi mentita est filium fuisse, copulauit coniugio nepti Præpositi Bertulfi. Crediderat enim verum fuisse sibi filium pater, quem olim fraudulēter mater, quasi vxor Walteri præfati, [creditus affinis Præpositi, ob filium, sed supposititiū, datum maritum nepti illius,] peperisse dissimulabat. At infans, quē pepererat, statim in ipso partu obierat. Supposuit ergo filium sutoris, qui circa idem tempus genitus fuerat, & emortuum, quem pepererat, clanculo vxori sutoris submisit, dans ei pecuniam, vt fateretur se peperisse illum emortuum, & viro suo, quod factum erat, celaret. Cumque creuisset ille furatus & adoptiuus filius, & omnes crediderant vere filium fuisse illius Walteri, venit Præpositus & dedit neptem suam, filiam filij fratris sui illi furtiuo filio vxorem, vt firmiter ad omnem fortunam simul per illud coniugium consisterent, audaciores, fortiores, ac potentiores forent. Igitur post mortem ipsius Walteri, profitebatur publice vxor eius puerum illum non esse verum filium suum, sed adoptiuum, quem isdem Walterus apud Burgensem quemdam posuerat in vadimonium pro trecentis libris. Sicque arte Dei delusa est ars Præpositi, qui cum vellet superbe & gloriose per illud coniugium cognationem suam extollere; filio sutoris, Dei arte deceptus, eam copulauit. Nemo vero ausus fuit manum mittere contra Walterum, [traditionis conscius.] quamuis traditionis cōscius fuisset. Erat enim Par terræ illius, alter a Comite. At Deus, cui vindicta relinquebatur, morte languida a fidelium aspectu exterminauit illum.

[135] [8 Octobr.] Octauo Idus Octobris, sabbato ante festum S. Richarij, iussu Comitis abductus est c Willelmus ille Iprensis ad Insulas, [Guilielmus Iprensis Insulas abdiscitur:] & commendatus Castellano illius castri. Timuit ciues nostros, & etiam a terra proscriptos, ne aliquo dolo eijcerent in Brugis a captiuitate Willelmum, & vi irruerent in castrum. Notandum, quod occiso Comite Carolo, Borsiardus & sui sceleris participes, more Paganorum & incantatorum, nocte qua primo sepultus erat Comes Carolus, acceperunt scyphum plenum cereuisiæ & panem, considentes circa sepulchrum, posuerunt potum illum & panem in mensa sepulchri, edentes & bibentes super B. Comitis corpus ea fide, vt nullo modo illum quis vindicaret.

[136] Nono Kalendas Nouembris, Feria secunda, ante festum S. Amandi, Baldewinus ex Alst obijt, [24 Octobr. Baldvvinus ex Alst obijt traditionis malo notatus.] qui vnus etiam Par Parium Flandriæ, Domini sui Caroli traditionis notatus malo, non longe post hac vita potitus expirauit. Leuiori occasione mortis, dum scilicet cornu flaret, & iam vento arteria intrinsecus turgente, totius capitis sui vires ad flandum laborarent, ex abrupto medulla cerebri a naturali loco concussa, erupta est per vulnus antiquitus factum in fronte. Quod cum ventorum & proprij spiritus tumor disruperat, ebullierant medullæ, quæ in cerebro iacuerant, ita vt meatus narium, oculorum & simul gutturis suffocarent: & sic mortuus ense Dei plagas mortales sustinuit. Tandem cum suprema vita spiraret, monachilem habitum accepit, & sic more christiani militis a seculo migrabat. Igitur isti duo præscripti Principes terræ, cum e vicino & interposito interuallo obiissent, omnibus terræ incolis in ore & memoria fuerant, ita vt de subita morte eorum tractarent, quos post mortem Domini Caroli, Deus tam veloci sententia a vita priuauerat, & tam leuis causæ moriendi ipsis occasionem ordinemque disposuerat. Contra morem Christianum quidem in obsidione egerant cum Præposito & alijs, quos a captiuitate eduxerant. Nam accepta pecunia a Præposito & suis, postquam subductos contra Regis & Principum decreta per deuia diuerterant, nudos & solos in locis campestribus dimiserunt, quousq; ipsi vagantes & pererrantes campos & villas, capti sunt, & miserrimȩ mortis exterminio dispersi.

[137] Decimo sexto Kalendas Ianuarij, sabbato, tertia hebdomada finita Aduentus Domini, [17 Decemb.] eodem anno in quatuor temporibus, [moritur Desiderius frater Isaaci, conscius traditionis.] Desiderius frater Isaac illius prædicti traditoris mortuus est, qui traditionis conscius, non promeruit vlterius vitæ felicitate perfrui. A tempore ergo obsidionis nusquam ausus est prodire ad Curiam Comitis, nisi latenter. Nam plures fuerant in Comitatu nostro, qui illum appellassent ad bellum, & reum traditionis conuicissent, si aperte ad Curiam exiisset. Insuper interdictum est a Comite nouo eidem Desiderio, quamquam forte ad Curiam ascenderet, ne sibi propinaret: Nam in Curia vnus ex propinatoribus ipse constiterat.

[Annotata]

a Palefredos, vel Palfredos pro equis accipi indicauimus ad Vitam Caroli Abbatis Villariensis, [Palefredi.] 29 Ianuarij num. 16. De vocis origine disputant Vossius & alij.

b Nulla vspiam Theibaldi huius mentio: forsan solum frater vterinus fuit. [Theibaldus.] Fuit nomen eo tempore satis commune, Nam Tietbaldus de Vitri & Tietbaldus de Vermela signarunt litteras Theoderici Comitis pro monasterio Marchianensi anno 1135, apud Chesnæum lib. 2 Probationum familiæ Bithuniensis pag. 24.

c Meierus eum iam tum fugisse in Angliam & cum copiis Regis intercepisse Slusas scripsit. Quod figmentum hinc optime refelli diximus. Si conferatur cum num. 152, vbi 27 Martij anni sequentis eductus e carcere dicitur.

CAPVT XIX.
Occasio defectionis Flandrorum a Guilielmo Normanno Comite.

[138] [Tumultus in nundinis Insulensibus contra Comitem Augusto elapso:] Idus Augusti retro, itaque in festo sancti Petri in Augusto, habitis nundinis in Insulis, cum Comes voluisset quemdam de seruis suis ibidem in foro capere, & iussisset capi, ciues Insulenses ad arma ruebant, Comitem & suos extra suburbium fugauerunt, alios de curia verberantes, & Northmannos in paludes præcipitantes, plures aliis & aliis affecerunt læsionibus. [plectuntur ciues graui mulcta.] Statimque Comes obsedit Insularum omnia loca, & coëgit ciues sibi reddere marchas argenti mille & quadringentas, si saltem illo modo repacificarentur. Vnde concitata est inuidia maxima inter ciues illos & Comitem, ita vt deinceps sibi suspecti vtrimque starent.

[139] Tertio Nonas Februarij feria sexta post festum Purificationis Matris Domini, [3 Februarij anno 1128 Audomaropolitani contra Comitem insurgunt:] insurrexerunt Burgenses in S. Audomaro contra Comitem, eo quod iniuste volebat Comes præferre illis Castellanum loci illius, qui violenter res & substantiam ciuium illorum diripuerat, & adhuc rapere satagebat: obsedit quoque S. Audomarum cum graui exercitu. At ciues subintroduxerant Arnoldum nepotem Caroli Cōsulis, & hominia ei fecerant & securitates vt, si forte perduraret Comes nouus in iniusta obsidione, [obsidentur:] ad illum Arnoldum se conuerterent. Eadem tempestate nix & glacies & frigus & orientis ventus simul inhorruerant super faciem terræ, & ideo timebant insultum Comitis, reddideruntque pro repacificatione sexcentas marchas argenti. [mulctam soluunt:] Vnde maxima inuidia excitata est inter ciues illos & Comitem, & deinceps facti sunt sibi suspecti.

[140] a Decimo quarto Kalendas Martij, feria quinta ante Septuagesimam, [16 Februarij Gandēses insurgūt contra Castellanum,] insurrexerunt Gendenses contra Castellanum suum, eo quod iniuriose & peruerse semper egisset contra ipsos: qui transtulit se ad Consulem, quem ad repacificandum se & ciues adduxit. Igitur Comes volens opprimere ciues, & eisdem violenter anteponere Castellanum præfatum, [& Comitē:] ibidem per aliquot dies expectabat. Tunc ciues, sicut pepigerant cum Daniele Principe & Iwanno fratre Baldwini, posuerunt Comitem ad rationem: & conuocatis vniuersis in Gandauo, Iuan prolocutor ciuium statutus est, & sic orsus est: Domine Comes si ciues nostros & vestros Burgenses, [proloquente Iuano,] & nos amicos ipsorum iure volueratis tractasse, non aliquas exactiones prauas & infestationes debueratis nobis intulisse, imo ab hostibus defendisse & honeste tractasse. Nunc ergo contra ius & sacramenta, quæ pro vobis iurauimus de condonato teloneo, de confirmanda pace, & de ceteris iustitiis, quæ homines huius terræ obtinuerant a prædecessoribus bonis terræ Consulibus, [accusant hunc iuris pessumdati,] & maxime tempore Domini Caroli, & a vobis, vos in propria persona fregistis, & fidem vestram & nostram, qui in idipsum vobiscum coniurauimus, violastis. Manifestum est quantam violentiam & rapinam in Insulis fecistis, [& violentiæ illatæ:] & quantum ciues in S. Audomaro persecuti sitis iniuste & peruerse. Nunc quoque in Gandauo ciues, si potueritis, male tractabitis. Sed cum sitis Dominus noster & totius terræ Flandriæ, decet vos nobiscum rationabiliter agere, non violenter, non peruerse. Ponatur Curia vestra, si placet, in Ipra, qui locus est in medio terræ vestræ, & conueniant Principes vtrimque nostrique compares, [præscribunt conuentum Ipris pacificum:] ac vniuersi sapientiores in Clero & populo in pace & sine armis, tranquillo animo & bene considerato, sine dolo & malo ingenio, & diiudicent. Si potueritis Comitatum saluo honore terræ deinceps obtinere, volo vt obtineatis. Sin vero tales estis, scilicet exlex, sine tide, dolosus, [alias minantur illi depositionē a Comitatu:] periurus, discedite a Comitatu, & eum nobis relinquite idoneo & legitimo alicui viro commendandum. Nos enim mediatores sumus inter Regem Franciæ & vos, vt sine honore terræ & nostro consilio nihil in Comitatu dignum ageretis. Ecce tam nos fideiussores vestros apud præfatum Regem, quam Burgenses totius pene Flandriæ peruerse tractastis contra fidem & iusiurandum, tam ipsius Regis quam nostri, & subsequenter nostrorum omnium Principum terræ.

[141] Igitur Comes prosiliens exfestucasset Iwannum, si ausus esset præ tumultu ciuium illorum, [Comes prouocat Iuanum ad duellum:] & ait: Volo ergo reiecto hominio, quod mihi fecisti, parem me tibi facere, & sine dilatione bello comprobare in te, quia bene & rationabiliter adhuc per omnia in Comitatu egerim. At Iwan renuit. Et determinauit diem, feria quinta in capite ieiuniorum, octauo Idus Martij, quando pacifice in Ipra conuenirent. Igitur Comes descendit Bruggas, & conuocatis viciniæ illius militibus præcepit, vt ad diem positum secum, & ad ipsum armata manu festinarent: conuocatisque ciuibus in Brudgis, conquestus est eis quam inhoneste ipsum a terra expelleret Iwan & sui, si possent, exorauitque eos vt secum fideliter starent. [armata manu venit Iprai:] At illi annuerunt. Igitur ad diem ascendit Comes manu armata, & impleuit Ipram militibus & b coterellis, præparatis & ad pugnandum accinctis. Ascendit quoque Iwan & Daniel iuxta Ipram, scilicet in Roslara, & præmisit internuntios ad Comitem dicens: Domine Comes, quia dies in sacro ieiuniorum tempore positus est, cum pace & sine dolo & armis, sed rationabiliter venisse debueratis, & non fecistis, [abiuratur a Gandensibus:] imo contra homines nostros pugnaturus præsto estis: mandant vobis Iwan & Daniel & Gendenses, quia dolose ipsos interficere venistis, hominia, quæ inuiolabiliter hactenus vobis seruauerunt, exfestucare per nos non differunt. Et exfestucauerunt ex parte Dominorum suorum internuntij illi, & abierunt.

[142] Ante hoc tempus Iwan & Daniel transmiserant per castra Flandriæ mandantes salutem: Obsides, [in Societatem contra Comitem attrahūtur aliæ ciuitates.] & fideiussores dabimus adinuicem, si vos vultis cum honore viuere in terra, vt si violenter velit Comes irruere super vos vel nos, vndique ad mutuam nostram defensionem concurramus. Annueruntque eis id libentissime se facturos, si cum honore terræ & suo, Comite isto tam peruerso carere possent, qui nulli rei intenderet, nisi quo astu ciues suos persequi potuisset. Et adiunxerunt. Ecce patet quomodo mercatores & vniuersæ terræ Flandriæ negotiatores obsessi sunt caussa Comitis istius, quem vos in Comitatum dignissimi patris Caroli subrogastis: & iam per annum istum consumpsimus substantias nostras, & insuper quidquid in tempore alio sumus lucrati, aut iste Comes abstulit, aut nos infra terram istam clausi & obsessi ab inimicis eius consumpsimus. Videte ergo qua ratione isto careamus raptore & persecutore nostro, saluo tamen honore terræ & vestro. Interim Comes in Ipra insidiabatur Danieli & Iwanno congregans sibi vniuersos terræ milites.

[143] [11 Martij Theodericus Alsatius venit Gandauū:] Quinto Idus Martij, Dominica prima Quadragesimæ, fama vera nos percellebat, quod iuuenis Theodoricus, nepos Caroli Consulis, ex Elsatan venisset in Gandauum, ibique expectaret, donec propulso isto Comite cum suis Normannis, ipse in Consulem susciperetur. Et valde mirandum est, quod Flandria tot Dominos susciperet, & eodem tempore puerum de Montibus, & Arnoldum quem in S. Audomaro subintroduxerant, [plures Principes ad Comitatum Flandriæ adspirant:] & istum qui iam expectat Gandaui, & istum nostrum abusiuum Comitem se recepturum parata foret. Nam istum Normannum Consulem nostrum, Theodericus Castellanus & ipsius cognati & amici, Arnoldum vero illi in S. Audomaro, Comitem de Montibus illi de Atrebato & in confiniis; Theodoricum istum Iwan & Daniel & Gendenses in Comitem assumere festinabant.

[144] Decimo septimo Kalendas Aprilis, feria sexta, ciues Burgensium corruerunt in castrum, inquirentes, si Fromoldus iunior domum Comitis implesset frumento & vino & ceteris victualibus ad opus Comitis Willelmi obseruandam. [16 Martij Brugenses incipiunt se opponere:] Eodem die audito, eo quod Comes veniret in suburbium Brudgis, obuiam ei, si forte venisset, clauserunt portas, nolentes illum deinceps tenere pro Comite.

[145] Sabbato in quatuor temporibus, iam transacta plena prima ieiuniorum hebdomada, in XVI Kalendas Aprilis, [17 Martij coguntur arma parare:] Gertrudis Virginis, Castellanus Geruasius imperauit sese præparare omnes, qui in Vicecomitatum eius habitarent, vt in Toreholt expiditi ad bellum conscenderent feria quarta post Sabbatum præscriptum, ibidem expectantes, donec Comes noster Willelmus ipsos deduceret contra Danielem & Iwan pugnaturos.

[146] Duodecimo Kalendas Aprilis, in Benedicti Abbatis, Castellanus noster Geruasius a Toraholth in Bruggas rediit cum suis, retulitque quod Arnoldus, nepos Caroli Comitis iam secunda vice subinductus erat in S. Audomarum fraudulenter a quibusdam ciuium. [21 Martij intelligunt Audomaropolitanos iterum subactos a Comite:] Quo rescito, Comes Flandriæ Willelmus cum potentia valida ab Ipra accurrit in S. Audomarum, ac in ecclesiam S. Bertini obsessum fugauit, volens incendere ecclesiam: coëgitque, vt Arnoldus ille abiuraret prorsus Flandriam, simulque illi qui cum ipso obsessi fuerant.

[147] Et hoc eodem die reuersus est Comes in Ipram præparans se, vt sequente die inuaderet Iwannum & Danielem cum expeditione imperata in Toraholt. Eodem die, [conspirant cum vicinis:] scilicet feria quarta, ciues nostri, & maritimi Flandrenses nostri coniurauerunt, vt simul deinceps starent pro tuendo honore loci & patriæ.

[148] Decimo Kalendas Aprilis feria sexta, transmissis litteris, illi ex Gend simul Iwan & Daniel dicebant nostris Burgensibus, vt vsque in diem lunæ proximum præuiderent sibi, [23 Martij solicitantur in societatē a Gandensibus:] vtrum deliberarent prorsus permanere cum Gendensibus, & prorsus exfestucare Comitem; an prorsus persisterent cum Consule Willelmo, & contradicerent Gendensibus & ipsorum dominis ac amicis. Vltra præscriptum diem igitur nolebant in ambiguo suspendi cum Brudgensibus.

[149] Nono Kalendas Aprilis Sabbato, Dixit c Rebecca. Audierant Brudgenses quod Comes ex d Alstra satageret descendere Bruggas, [24 Martij opponunt se Comiti,] contradixerunt ei locum & castrum suum. Remandauerunt Comiti per Castellanum Geruasium, vt alias se diuerteret, donec inimicos suos extirpasset a Flandria, & tunc primum redderent ei locum & castrum in Brudgis. Requirebant quoque ab eodem Geruasio Castellano, vt profiteretur ipsis, vtrum deliberasset, an prorsus remanere in fide & securitate eadem cum ipsis, an prorsus ab ipsis cum suo Consule recedere. Eodem die circa vesperam viderunt transitum Comitis apud nos versus Maldenghem, [occludunt ei portas:] statim ad arma prosilientes ciues nostri in exitibus portarum restitissent Comiti in faciem, si ad Brudgas descendisset, & portas vndique clauserunt contra illum. Eodem die Cono frater Walteri mortui ex Frorerdeslo introiuit ad ciues nostros, & in medio fori coram vniuersis iurabat se cum sua potentia deinceps cum ciuibus fideliter persistere. Erantque ciuibus nostris coadiutores milites e Walterus ex Liswega & sui, [accipiunt suppetias:] & illi ex Ostkerca Hugo Snaggaerd & fratres sui.

[Annotata]

a Excerpta ex sequentibus vsque ad finem edita sunt a Chesnæo in Probationibus familiæ Gandensis a pagina 205.

b Coterellis id est, vilioribus hominibus, vt cap. 16 dictum.

c id est Sabbato ante Dominicam 3 Quadragesimæ, quando in Missa loco Epistolæ legitur pars cap. 27 libri Geneseos.

d Alstra, vulgo Alteren, [Alstra,] in agro Gandensi prope dexterum latus nouæ fossa, qua Brugas nauigatur.

e VValterus Crommelin, gener Haketti Castellani.

CAPVT XX.
Electio Theodorici Alsatij in Comitem Flandriæ. Interitus Lamberti Reddenburgij.

[150] Octauo Kalendas Aprilis, in Dominica, in Annuntiationem S. Mariæ, Euangelium legebatur, Omne regnum in se diuisum desolabitur: ad Burdgenses nostros, tam ad Clerum quam ad populum viciniæ nostræ mandarunt Hollandiæ a Comitissa & frater eius Theodoricus b adoptiuus Comes, Gendensium & nostrorum ciuium salutem. [die 25 Martij Brugenses partes Theodorici Alsatij arripiunt:] Quidquid a prædecessoribus nostris Consulibus legitime possidetis, & per me firmius obtinebitis, si quidem me in Comitatum subrogatis. Mercatoribus vestris & totius Flandriæ pacem & liberum negotiandi præbebo transitum, simulque soror mea Comitissa idem præbebit: eatenus tamen, vt obsides demus inuicem recipiendi mea a vobis & liberam præstandi vobis negotiationem. Statim Castellanus Geruasius transiuit ad Comitem in Maldenghem consulens ei, vt versus Ipram ascenderet, quia in Maldenghem quasi obsessus teneretur, si Gendenses in eum excursum forte fecissent. Statimque Brudgenses transmiserunt propter Danielem, vt cum sua potentia ad ipsos in Bruggas descenderet. Interim cum Castellano ex Brudburg c Henrico, Arnoldus, quem in S. Audomaro olim susceperant in Comite, satagebat cum auxilio & consilio regis Angliæ, vt Comitatum Flandriæ obtineret. Itaque terra Flandriæ diuisa est, vt alij adhuc fidem conseruantes & hominia Comiti Willelmo, cum ipso militarent; alij peroptarent Theodoricum, sicut Daniel, & Iwan, & Gendenses, ac Brugenses: alij Arnoldum, sicut illi in S. Audomaro, & vicinia illa: alij Comitem ex Montibus præferendum crederent. Igitur in tanta diuisione desolata est terra.

[151] Septimo Kalendas Aprilis, feria secunda, Castellanus Geruasius noluit cum Brudgensibus nostris deinceps commanere, eo quod Comiti Willelmo contradixissent locum & castrum suum & portas obstruxissent contra eum, & superadoptassent Theodoricum sibi in Consulem. Igitur extra castrum Bruggarum Geruasius mandauit pro melioribus ciuium, & habuit cum eis huiusmodi orationem. [26 Martij cum Castellano Geruasio pacifice agunt:] Quia fidem vnico Domino meo, Comiti Willelmo, adhuc seruo, a quo separari secundum legem seculi non potero saluo honore meo, non potero vobiscum commanendi licentiam habere, qui tantum feceritis Comiti contemptum. Sed quia vos amo, ibo ad Comitem: perorabo pro vobis, quatenus vsque in Dominicam proximam induciet de vobis, ne aliquam inferat molestiam vobis: ita vt si vos Comiti potuero componere, faciam; Sin vero, cautos vos faciam de omni molestia, quam Comes inferet vobis, si eam præscire potero. Vxorem meam, filios & filias & res meas adhuc infra castrum habitantes, precor honeste conseruetis vsque in determinatum diem. Et concesserunt ei omnes ciues nostri fideliter sese obseruaturos. Eodem die Steuen ex d Boulara introiuit ad nos cum circa quadraginta militibus. Excursum fecerunt milites nostri ante domum Thancmari. [admittunt nouos milites: excipiunt Theodoricū Alsatium. 27 Martij comburuntur ædes Thancmari in Straten,] Eodem die Iwan & Daniel Bruggas induxerunt Theodoricum ex Elsatan, vt in Comitem assumeretur. Occurrerant ei ciues nostri applaudentes ei.

[152] e Sexto Kalendas Aprilis, feria tertia, in mane Thancmarus, & nepotes ipsius domum & mansiones proprias in Straten combusserunt, quia si hoc non fecissent, Daniel & Iwan cum suo Theodorico combussissent. Didicimus reuera quod Iwan & Daniel illi Theodorico hominium & securitatem non fecerant adhuc, sed ducendo eum per castra Flandriæ populum & milites commouerent ad eligendum illum in Consulem. Nam sine licentia & assensu Ducis Louaniæ electionem facere Iwan & Daniel non poterant. Sic enim fidem Duci vtrique dederant, ne Theodoricum illum in Consulem eligerent sine consensu Ducis. Eodem die audiuimus, quod Willelmus Iprensis a captiuatione productus, [VVillelmus Iprensis Cortracum detinet pro Guilielmo Normanno,] Cortracū venisset, vt consilio & viribus suis & suorum forte iuuaret Consulem Willelmum, a Bruggis, & a Gandauo propulsum. Quia ergo Iwan & Daniel duo ex Paribus & Principibus Flandriæ a Rege Angliæ donaria plurima susceperant, & plura erant pro expulsione nepotis sui, scilicet nostri Consulis Willelmi, accepturi; nihil absque consilio Regis facere deliberarant, seu absque consilio Ducis Louaniæ, cuius filiam Rex Angliæ & idem Dux daturus erat Arnoldo Nepoti Consulis pijssimi Caroli, [Arnoldum Comitem susceperant Furnenses & alij.] quem eodem tempore Furnenses & Castellanus ex Brodburg in Comitem susceperant; & hoc consilio & auxilio Regis Angliæ. Interrogabant tandem ciues nostri ipsos Iwanum & Danielem: cur ergo istum Theodoricum ad nos vsque perduxistis, si fidem, securitatem, & hominia ei vos priores, & nos secundo loco non fuerimus facturi? Responderunt, quia cum apud Bruggas veniret, nobiscum venit, & nos cum ipso, vt videret situm loci, & tentaret quo animo eum susciperent Brudgenses, & qui cum ipsis stabant amicitia & securitate coniuncti. Quarto Kalendas Aprilis, [29 Martij] Feria quinta, Illi milites ex Ostkercka ex nomine inscriptos pargameno, sese & plures alios transmiserunt Consuli Willelmo in Ipra, [milites accedunt ad Guilielmū Iprensem.] & exfestucauerunt fidem & hominia, quæ olim fecerant ipsi eidem Consuli.

[153] Tertio Kalendas Aprilis, feria sexta, expectabant Brugenses reditum Danielis & Iwani, [30 Martij] qui antea exiuerant suburbium clanculo cum militibus suis. Nam determinauerant ciuibus nostris hunc diem, in quo hominia & securitates facerent Theodorico ex Elsatan, simulque Gendenses & Brudgenses & qui cum ipsis coniurauerant. Hæc ante feriam sextam anno bissextili, in anno præterito erat feria quarta ante diem Paschæ proxima. Eodem die in vespera, reuersi sunt ad nos in Brudgis Iwan & Daniel & Hugo Campus-auenæ. Et relatum est quod Willelmus Iprensis ille captus, [Theodoricus Alsatius eligitur Comes Flandriæ,] libertate donatus fuerit a Consule Willelmo Normannorum. Statim postquam pransi sunt, tam Principes quam populus conuenerunt in exitu castri apud Harenas omnes, ibique elegerunt Theodoricum ex Elsatan in Consulem totius Flandriæ: feceruntque ei hominia Iwan & Daniel in præsentia vniuersorum; lexque data est omnibus, qui pro traditione Comitis Karoli proscripti habebantur, reuertendi in curiam huius nouelli Comitis, &, si auderent, secundum iudicia Principum & feodatorum terræ, [proscriptis data libertate se purgandi;] si miles erat & ad curiam Comitis pertinuisset, excusationem facerent: sin vero secundum iudicia Scabinorum terræ sese quisque notatus purgaret. Superaddita est a Consule, Principibus suis & populo terræ libertas de statu reipublicæ & honore terræ, meliorandi omnia iura & iudicia & mores & consuetudines ipsorum terram inhabitantium. Et notandum quod in anno præterito ista eadem feria reuersi sunt Principes obsidionis ex Atrebato, qui exiuerant a nobis, pro eligendo Consule terræ secundum Regis Lodewici consilium ac præceptum, Iwan & frater eius Baldeuinus ex Alst, Walterus ex Frorerdeslo, & ceteri terræ Compares, [anno elapso post assumptum Guilielmum Normannum.] redeuntes ad nos cum alacri animo denunciauerunt nobis sese cum Rege Franciæ elegisse Willelmum puerum ex Nortmannia libere & legitime in Comitem & Dominum vniuersȩ terrȩ nostræ. Et quod Consule Willelmo cum Baronibus suis considente in Ipra in solario quodam, vt consilium acciperet quid facturus foret contra nouiter electum Theodoricum, Consulem Gendensium & Brudgensium & complicum eorum solummodo, decidit ipsum solarium in terram, & corruerunt simul considentes in eo, ita vt vnus ipsorum pene casu ipso præfocatus expirasset.

[154] [31 Martij iurat fidelitatem, & accipit a Gandensibus & Brugensibus iuramentum.] Pridie Kalendas Aprilis Sabbato. Interim Clerus & populus reuersi sunt apud Harenas, & super feretrum S. Donatiani iurauit Comes, sicut prædiximus, & dati sunt inter Consulem & Clerum & populum obsides, Iwan & Daniel, illa omnia Consulem adimplere, & scienter non fraudare quæ iurauerit. Deinde Gendenses fidelitatem iurabant, & deinde Brudgenses Consuli, & hominia fecerunt. Eodem die Lambertus ex Reddenburg venit Brugas, vt se a traditione excusaret. Kal. Aprilis, Dominica Lætare Hierusalem, in medio Quadragesimæ, [1 Aprilis] Theodoricus susceptus est in Consulem, & cum processione in ecclesia S. Donatiani in Brudgis, [inducitur in templum S. Donatiani & curiam Comitum:] & more prædecessorum suorum Comitum ascendit, & pransus est in aula & domo Comitum, & per totum diem Brudgenses nostri elaborabant pro introducendo Castellano Geruasio, quem fideliter dilexerant. Erant tamen aliqui Brudgensium, homines quidem eiusdem Geruasij, qui nequiter agebant contra; seorsum inito consilio cum quodam Waltero genero Haketti Castellani, quem superponere Geruasio moliebantur.

[155] [2 Aprilis] Quarto Nonas Aprilis, quæ feria in præterito anno erat Sabbatum sanctum Paschæ, modo vero feria secunda, [accipit clientelam Geruasij Castellani,] introiuit Geruasius Castellanus in castrum Bruggarum ad Consulem Theodoricum in multitudine militum suorum & Burgensium, qui fideliter ipsum dilexerant: stansque coram vniuersis ait: Domine Comes Theodorice, si Deus hanc gratiam contulisset nobis & patriæ, vt vos statim post mortem Domini nostri & nepotis vestri Caroli præsentem habuissemus, neminem in Comitatum præter vos suscepissemus. Notum ergo facio omnibus, quod a Consule Willelmo prorsus discesserim; hominium & fidem & securitatem, quam hactenus sibi seruauerim, reiecerim, eo quod Pares terræ & omnis populus illum condemnauerit sine lege, sine fide, sine iustitia Dei & hominum adhuc in terra errantem. Vosque hæredem naturalem & Dominum terræ iustum, cum honore & dilectione susceperint. Volo ergo hominium & fidem vobis facere, sicut Domino naturali terræ, & de cuius conditione nos sumus, officium & feoda, quæ a prædecessoribus vestris hactenus tenui, a vobis recipere volo. Si quis vero Vicecomitatum contra me impetit, ex parte Haketti, qui ante me Castellanus proxime fuit, in præsentia vestra & Parium terræ satisfacturus præsto ero. [& aliorum nobilium.] Sicque finita oratione factus est homo Theodorici Consulis, deinde per reliquum diem fecerunt hominia Consuli, omnes qui feodati fore debuerant in Comitatu, & per reliquos dies deinceps. Statim pacem ipse Consul componere festinabat in omni Comitatu suo inter illos, qui hactenus in inuicem discordias & lites grauesq; pugnas exercuerant.

[156] [6 Aprilis] Octauo Idus Aprilis, feria sexta, Lambertus ex Reddenburg ferro ignito purgabat se in præsentia Comitis Theodorici a traditione & morte Domini Karoli Consulis: Daniel & Iwan non interfuerunt.

[157] Quinto Idus Aprilis, feria secunda, quidam Iprensium venerant coram Consule Theodorico in lobio domus suæ in Brudgis, denuntiantes quod idem Comes in auxilium veniret ciuibus Iprensibus, [interest purgationi Lamberti Reddenburgij: 9 Aprilis excipit legatos Iprenses.] ea conditione, vt si ciues Consulem Willelmum ab Ipra expellerent, statim die altero Comes Theodoricus in auxilium ciuium eorundem intraret ad ipsos.

[158] Quarto Idus Aprilis, feria tertia, Consul Theodoricus cum feodatis suis & Burgensibus Brudgensium excursum fecit versus hostes suos, qui in Oldenburg & Gistella consederant: & quia vndique præmuniti erant fortiter ad resistendum, Comes cum ciuibus in media via redijt. [10 Aprilis Rex Franciæ vult Guilielmū Normannū Comitem manere:] Eodem die misit Rex Franciæ litteras huiusmodi ciuibus nostris: Volo, vt in Dominica Palmarum octo viros discretos a vobis mihi in Atrebato transmittatis, de singulis quidem castris Flandriæ totidem sapientiores euocabo: coram quibus & vniuersis Baronibus meis retractare velim rationabiliter, quid sit quæstionis & pugnæ inter vos & Comitem vestrum Willelmum: & statim laborabo pro pacis conformatione inter vos & ipsum. Si quis de ciuibus non ausit venire ad me, conductum secure præbebo veniendi & redeundi. Statim ciues super remittendis litteris rationis & consilij studium inierunt, dicentes: Quia Rex iurauerat ante susceptionem Willelmi Comitis, [dantur rationes defectionis,] nullam coemptionem vel pretium se velle & debere accipere pro electione Consulis eiusdem; & postmodum mille marcas pro pretio & coëmptione aperte susceperit, periurus est. Item quidquid ciuibus in telonio condonauit, & quidquid super hoc simul cum Rege iurauit se inuiolabiliter conseruaturum, violenter fregit. Et cum obsides dedisset, ipse Comes pro confirmatione omnium eorum, quæ ciuibus condonauerat & dederat, ipsos fefellit obsides. Igitur cum tandem apud Ipram diem nobis determinasset & Paribus terræ, vt se componeret nobiscum, sicut omnes sciunt terræ incolæ, armata manu prædictum castrum anticipauit, vt violenter nobiscum ageret, & ad quidquid vellet, nos constringeret. Itaque sine ratione, sine lege Dei & hominum, nos in terra hac clausit, ne negotiari possemus: imo quidquid hactenus possedimus, sine lucro, sine negotiatione, sine acquisitione rerum consumpsimus. Vnde iustam habemus rationem expellendi illum a terra. Nunc ergo iustiorem terræ hæredem in Consulem nobis elegimus, filium f sororis Consulis Karoli, virum fidelem & prudentem, secundum morem terræ sublimatum, fide & hominio nostro stabilitum, naturam & mores & facta prædecessorum suorum digne imitantem. Notum igitur facimus vniuersis, [& liberæ Flandrorū electionis.] tam Regi quam ipsius Principibus, simulque præsentibus & successoribus nostris, quod nihil pertinet ad Regem Franciæ de electione vel positione Comitis Flandriæ… g sine hærede aut cum hærede obijsse, terræ Compares & ciues proximum Comitatus hæredem eligendi habent potestatem, & in ipso Comitatu sublimandi possident libertatem. Pro iure ergo terrarum, quas in feodum tenuerat a Rege, cum obierit Consul, pro eodem feodo dabit successor Comitis armaturam tantummodo Regi. Nihil vlterius debet Consul terræ Flandriæ Regi Franciæ, neque Rex habet rationem aliquam, vt potestatiue seu per coëmptionem seu per pretium nobis superponat Consulem, aut aliquem præferat. Sed quia Rex & Comites Flandriæ cognationis natura hactenus coniuncti stabant, eo respectu milites & Proceres & ciues Flandriæ assensum Regi præbuerant de eligendo & ponendo illo Willelmo sibi in Consulem. Sed aliud est prorsus quod ex cognatione debetur, aliud vero quod antiqua prædecessorum Flandriæ Consulum traditione ad iustitiæ examinatur instituta.

[159] Tertio Idus Aprilis, feria quarta Leonis Papæ, Nepotes Thancmari cucurrerunt super Brudgenses apud Harenas, [11 Aprilis Rebelles pelluntur:] euocantes & allicientes ciues adhuc impransos & Comitem Theodoricum & suos milites ad militias faciendas. Igitur campanas custodes templorum, & milites lituos pulsantes, fugabant eos procul a Brudgis. Subsequenter vero expeditiores militum nostrorum & ciuium ascenderunt iterum aduersus hostes suos in Gistella, & coëgerunt quosdam, [Gistellani sese subdunt.] vt læti fuissent, si forte liceret eis hominia facere Comiti nostro Theodorico, & super hoc obsides dare, ne vnquam fraudem sibi facerent.

[160] Nono Kalendas Maij feria secunda, Post Dominicā Paschæ, [23 Aprilis Insulenses admittunt Theodoricum.] Comes noster Theodoricus equitabat ad Insulas, & vicinias illas obtinuit. Interim Lambertus ex Wingihina cum paucis militibus excursum fecit contra Bruggas, & simul cum illo nepotes Thancmari, incenderunt domum Fromoldi iunioris notarij Comitis, quæ domus defensabiliter steterat in Berenhem. At Consul Willelmus ad Regem Franciȩ ascenderat eadem tempestate apud Compendium, qui locus est in Francia, quatenus a Rege acciperet consilium & auxilium, quomodo Flandriam obtineret. Episcopo nostro Simoni Nouiomensis Sedis libere reddidit duodecim altaria, [Guilielmus Normannus suppetias a Rege Franciæ petit.] quæ in feodum acceperat, vt aduocatus & defensor staret Ecclesiarum Dei, quæ in Flandria sunt, eo tenore quatenus Episcopus banno & excommunicationis verbo damnaret omnes, quicunque Flandrensis terræ ciues suscepissent Consulem Theodoricum, & ad potentiam Consulatus promouerent, [ab Episcopo Tornacensi statuuntur Ecclesiæ sub interdicto.] atque Comiti Willelmo violenter & sine iudicio superposuissent. Hoc ergo pacto Episcopus misit litteras in Gandauum, & suspendit inibi Ecclesias a diuino officio.

[161] Pridie Kalendas Maij, feria secunda, Lambertus ex Reddenburg, qui sub nota traditionis fuerat, [29 Aprilis Lambertus Reddenburgicus obsidet Ostburgum,] vsque dum satisfecisset Comiti Theodorico per igniti ferri examen, in Ostburc obsederat inimicos suos in validissima manu. Etenim asciuerat sibi ex insulis maris circumquaque homines & amicos cognatosque suos fere tria millia. At contra illum illi ex Reddenburg collegerant & peditum & equitum manum validam. Cum igitur vtrimque accessissent illi ad obsidendum & isti ad liberandum obsessos, interuenit nuntius Comitis Theodorici scilicet Castellanus Geruasius, [absque consensu Comitis,] volens differre bellum, quousque Comitis in præsentia pacificarentur. Sed quia pertinaces fuerant Lambertus & sui ad occidendos obsessos; noluerunt aliquomodo differre, quin obsessos percuterent. Igitur dum insultum tot millia facerent, & obsessi egregie sese defensarent, ex improuiso illi milites ex Reddenburg, qui in auxilium obsessorum in alia domo euentum belli expectauerant, armati equis & pedibus alij & alij, tamen respectu obsidentium pauci, prosiliebant. Statimque strepitum & clamores infinitos in aëra mouentes illi qui prosilierant, [in assultis cæditur.] perterritos & prorsus attonitos reddiderunt obsidionem facientes, in tantum vt fugam inirent, & clypeis & armis abiectis, ad cursitandum in fuga sese succingerent. Tunc illi prius obsessi in armorum virtute egressi, simulque & illi ex Reddenburg a tergo persequentes eos, qui sese fugæ dederant, omnium inimicorum illorum capitales & duces truncabant. Cæterum de peditibus quos voluerunt, enecabant. Sed & vulnerato rum infinitus erat numerus & occisorum liberorum, virorum numerus erat.

[162] In hac ergo pugna notandum, quia Lambertus ille, qui nuper excusauerat se ferro ignito, non tradidisse Carolum Consulem, modo occisus est. Nam quamdiu erga Deum humiliter egit, Deus illi, quod in Domini sui morte egerat, indulsit. Igitur post liberationem igniti examinis, cum isdem Lambertus & sui sine aliquo respectu miserio ordiæ superbe cum tribus millibus paucos obsedisset, & eis obstinatus, quantum in se erat non parceret, nec propter Deum nec propter sacramentum iurandi, quod Comiti Theodorico fecerat, vt nullam in propria vel suorum persona seditionem moueret, voluisset pugnam & stragem obsessorum differre; [iusto Dei iudicio.] merebatur ipse occidi, oblitus misericordiæ Dei & dispensationis, qua eum reseruauerat vitæ, cum omnibus occidendus videretur, si tamen dignos pœnitentiæ fructus, sicut promiserat Deo & Ecclesiæ institisset. Cum enim seruus humiliter agit cum Domino pro suo reatu, Dominus indulget seruo secundum legem pœnitentiæ agenti. Cum vero homo iuste agens, in alium hominem peruerse egerit, & Deus iudex inter vtrosque adsciscitur, fidem iuste agentis Deus iuuat, iniustum hominem a caussa prosternens, & in obstinatione sua confundens. Vnde fit vt in bello alter iniquus prosternatur; in iudicio aquæ vel ferri iniquus pœnitens tamen non cadat. Notandum vero quod isti occisi in Ostburg, primitus consilio & dolis suis Theodoricum Comitem in Gandauo & Brudgis præstituerunt, & Willelmo Comiti supposuerunt. Et quamuis Theodoricus hæres sit naturalis Flandriæ & iustus Comes & pius; Willelmus vero Comes Flandriæ sit inhonestus & ciuium terræ persecutor, tamen non iuste consuluerunt ij, qui nunc miserabiliter iacent occisi, nec a traditione Domini sui poterunt dici innocentes, quorum consilio & violentia doli adhuc Comes Willelmus erat in terra sua Flandrensi.

[Annotata]

a Petronilla, mater Diederici VI, de qua actum cap 8.

b Quod cum sorore pro huius filio ad tempus præesset.

c Henricus filius Themardi cum B. Carolo occisi, qui Constabularius & Castellanus Brocburgensis signauit litteras Theoderici Comitis anno 1151. in Probationibus familiæ Gandensis pag. 203.

d [Boularia.] Boularia prope Gerardimontium, hoc tempore Baronatus complectens sub se 12 pagos. Stephanus de Boulara comitatus fuerat in Terram sanctum Robertum Comitem. Willelmus de Boulaer signauit litteras Iuani de Gand anno 1139 pro monasterio Trunchinensi apud Miræum in Cod. Donat. cap. 94.

e Duxit Ivvan vxorem Laurettam filiam Theoderici anno 1140.

f Imo amitæ. Erant consobrini duarum sororum filij.

g Videtur desiderari. Si eum contigerit aut quid simile.

CAPVT XXI.
Pugnæ & irruptiones bellicæ inter Guillielmum Nordmannum & Theodericum Alsatium,

[163] [2 Maij] Sexto Nonas Maij, in nocte feriæ quartæ, illi, qui in Gandauo in domo Comitis a ciuibus illis adhuc obsessi tenebantur, [Gandaui incendium ei citatur:] eo quod in parte Willelmi Consulis persisterent, exierunt, & platearum domos plurimas incenderunt. Cumque ciues pro ignis destructione laborarent, securibus exciderunt iactatoria ingenia, scilicet a mangunellas, quibus lapideam domum & turrim, in qua degebant obsessi, prosternerent. Eodem die, scilicet quarta feria, Geruasius Castellanus Brudgensis cum militibus obsidere voluit in Wingchina in parte Comitis Willelmi agentes. [ad VVinghinā pugnatur:] At illi strenui milites occurrerunt Geruasio, & ipsum illum vulnerauerunt, & de armigeris duos cœperunt, equos & palefridos lucrati sunt.

[164] Tertio igitur in Nonis Maij, Sabbato reuoluto anno, instabat dies anniuersarius omnium illorum, qui de turri præcipitati erant pro morte Karoli Comitis. Et notandum quod in hac eadem septimana occisi sunt in Ostburch Lambertus filius Ledewif & cum ipso plures, quorum consilio & traditione Theodoricus Flandriæ superpositus violenter est Willelmo Northmannensi. In hac eadem hebdo made satagebat Rex Franciæ in pridie Nonas Maij, Dominica Misericordia Domini, conuocare Archiepiscopos, Episcopos, & omnes synodales personas in Clero & Abbates & discretissimos, tam in Clero quam in populo, Comites & Barones ceterosque Principes, vt ad se in Atrebatum conuenirent, [euocantur in 6 Maij a Rege Franciæ Atrebatū Principes Flandriæ:] habiturus consilium de istis duobus Consulibus, quem eorum cum regia potentia expelleret, aut quem stabiliret. Quo tempore Theodoricus in Insulis & Willelmus errabat in Ipra. Tota vero terra in periculis agitabatur, in rapinis, incendiis, traditionibus, dolis, ita vt nemo discretus viueret securus. Igitur vtrobique expectabant, quod consilium, aut quæ sententia daretur in curia & conuentu tot prudentum & discretorum virorum, & quæ pericula in futuro timerent, cum omnia pericula sibi superuentura timerent. Et notandum quod omnes fere, quibus terra Flandrensis prohibita erat propter traditionem Karoli Consulis, & hoc secundum iudicia Principum & Baronum terræ, hoc tempore reuersi sunt in terram hac simulatione & dolo, vt si quis esset, qui eos auderet interpellare de traditione, ipsi interpellati responderent secundum vel quod miles erat in curia Comitis, vel secundum quod inferioris conditionis coram Scabinis & iudicibus terræ. Igitur adhuc nullus interpellatus est nec respondit.

[165] Et memorandum quod cum iā primo Comes Theodoricus in Insulas conscendisset, [Theodoricus Comes ob maleficium sagæ languet:] quædam incantatrix occurrit illi descēdens in aquam illam, quam Comes transiturus erat per pontem iuxta incarminatricem. At illa conspersit Consulem aquis. Igitur, vt aiunt, Comes Theodoricus languebat in corde & visceribus, ita vt comestionē & potum fastidiret. Cumque milites eius indoluissent super eo, cœperunt incantatricem, & ligatis manibus & pedibus, stipulis & straminibus succensis impositam, combuslerunt. Ab illo ergo tempore vsque in septimum Idus Maij, Cono ex Frorerdeslo in Winendala, & illi qui in Winchina cum Lamberto arma ferebant contra Comitem Theodoricum & suos, non desistebant deprædari villas circa se & rusticos, simulque cum rebus ipsorum violenter auferre. [Brugenses muniunt vrbem:] At Brudgenses fossatis nouis circumdederunt se, vigiliis & insidiis suis & suorum militum sese defensabant. Qua tempestate villa Orscamp deprædata est prorsus a militibus Willelmi Consulis.

[166] [14 Maij pugnant ad VVinchinam:] Pridie Idus Maij, feria secunda, Brudgenses impetebant illos in Winchina, & vulnerati sunt vtrimque plurimi, & mortui quidam. Non tamen oppidum illorum obsessorum destructum est.

[167] In Idibus Maij, feria tertia, Willelmus Comes, collectis militibus suis, inuasit præconem in Orscamp, & fugauit illum in ecclesiam eiusdem ruris, & clausum intus obsedit eum, appositisque ad fores templi ignibus ipsas fores conflagrauit. Interim Burgenses nostri occurrerunt ei armati in Orscamp, & cum perspexissent & Consulem & milites eius & flammas ignium in templo, perterriti fugerunt, [& 15 Maij ad Orscāpum contra Guilielmū Comitem:] & plures capti sunt eodem die. Cum ergo in fugando & in persequendo ciues nostros Comes excurreret, præco ex Orscamp cum paucis e templo prosiliebat, & euasit periculum ignis, & captus est vnus militum, qui in euasione eadem exiuerat a templo: [fugiunt;] Burgenses vero nostri fugerunt timore & pauore perterriti, simulque quia conscij erant sibi, quod eumdem Comitem Willelmum iniuste expulerant & tradiderant: & quidam eorum in furnos campestres latuerunt, de quibus extracti, captiui sunt abducti.

[168] [Rex Franciæ ab obsidione Insulēsi recedit:] Duodecimo Kalendas Iulij, feria secunda, fama retulit ex Lens, Franciæ fugisse ab Insulis, vbi Comitem nostrum Theodoricum obsederat per quatuor dies. Eadem tempestate Gendenses euiscerauerant quamdam incantatricem, & stomachum eius circumferebant circa villam suam.

[169] Quarto Kalendas Iunij, feria tertia, Comes Willelmus, collecta maxima manu militum & peditum, inuasit Bruggas, & vsque in portis & cingulis & infra fossata nostra insultum impetuose & animose inferebat. [29 Maij inuadit Brugas Guillelmus Comes:] Vtrobique alij interfecti, alij perplures sunt vulnerati. Tandem in vespera reuersus est apud b Iadbeca.

[170] Tertio Kalendas Iunij, feria quarta, Comes Willelmus rapuit iterum apud Orscamp rusticos, & milites cum armatis, [30 Maij circūquaque prædatur;] & violenter abduxit apud Winendala & Oldenburg.

[171] Pridie Kalendas Iunij, in die Ascensionis Domini, ex Oldenburg misit quemdam monachum, nomine Basilium, Comes Willelmus præcipiens notario suo Basilio, vt ad se festinaret, eo quod in præsentiam suam berquarij & custodes curtium & reddituum suorum rationem debitorum suorum reddituri venissent. Igitur monachus ille detentus est in Brudgis per Iwannum, & Geruasium Castellanum & Arnoldum nepotem Karoli Consulis, qui priore die a Brudburg venerat Brugas. Eodem tempore Comes Willelmus Oldenburg circumsepiri & fossatis firmari præcepit, [31 Maij Oldenburgū munit.] vbi se & suos recipere ordinauerat. Igitur nemo ruricola circa nos securus erat, sed cum omni supellectile sua, aut ad nemora subterfugerat & latitabat, aut infra Bruggas ascendit, vix ibidem vitæ suæ aut rerum securus.

[172] [10 Iunij Theodoricus Comes venit Brugas:] Quarto Idus Iunij, Dominica sancta, Pentecostes, Comes Theodoricus venit Bruggas, conquisitis circumadiacentiis villarum circa Gandauum, & in maximo gaudio susceptus est a nostris.

[173] Tertio Idus Iunij, feria secunda, milites & latrunculi quidam, qui erant in parte Willelmi Consulis, ex Iadbeca prodibant, & quasi speciem pacis ferrent, cum milite quodam ex nostra parte manente, sermones & salutationes conferebant. Huius ergo equitis nostri domus defensabilis & firmissima stabat: [11 Iunij munitionē vicinam occupat] in quam omnes circummanentes, & plures ex ciuibus Brudgensibus res suas comportauerant, quas ibidem tutius saluarent. Interceperunt ergo equitem illum in curte sua secure vagantem, & traditum vulneribus interfecerunt, & domum, eodem expulso equite, violenter obtinuerunt. Statim Comes Theodoricus lætus cum innumera multitudine aduolans obsedit eos, coëgitque eos obsessos vt sese redderent. Quos tamen saluis membris abire dimisit, & equitem dominumque illius domus bene in propria domo restituit, feria tertia scilicet, pridie Idus Iunij.

[174] Eodem pridie Idus Iunij, audientes milites Consulis Willelmi, qui in Oldenburg, & Iadbeca, & Straten iacuerant, vt insidias pararent nostro Comiti Theodorico & nostris, quod cum tota potentia sua obsidionem Theodoricus fecisset extra in remotis villis a Brudgis, [12 Iunij obsidionem alterius loci omittit, ob incursionem hostilem:] accurrentes circa sexaginta præcursores, incenderunt domum vicinam castro Brugensi, allicere volentes ciues nostros, quos fortassis sic caperent. Magis vero ideo nos impetebant, vt Theodoricum Consulem per ignis fumum & flammas ab obsidione reuocarent. Igitur Castellanus Geruasius cum militibus occurrens ad insultum insidiatorum, cœpit duos milites strenuos, [in hac capitur VValterus nepos Tangmari.] Walterum nepotem Thancmari, per quem occasio & caussa seditionis & pugnæ totius originem habuit inter Borsiardum, illum traditorem Comitis Karoli, & Thancmarum; cœpitque alium cum Waltero militem. Sed isdem Walterus lethaliter vulneratus erat in captione illa. Ciues vero Brudgenses manus præ gaudio complosas conferebant, animi exhilarationem non satis sibi inuicem ostendentes pro tam bono suo successu. Nam tandem post tot mala, post tot prædas & domorum incendia, & post tot homicidia in nostros perpetrata, captus est Walterus ille a nostris, qui c caput & principium fuit totius mali terræ nostræ, pro cuius dolis Carolus Consul traditus est: non quod ipse tradidisset, sed hostes suos Borsiardum & suos ad tradendum compulisset. Hæc quoque dico secundum sensum vulgi & secundum furorem animi illorum, qui modo captiuū Walterum præfatum suspenderent aut nouo & inaudito mortis fine dissipassent, si Comes permisisset. Nam viso igne iuxta Bruggas, Comes Theodoricus iam ab obsidione reuertens, cum tota multitudine accurrit, sed ante accursum ipsius capti sunt illi duo, & ceteri insidiatores retro fugati.

[175] Eodem die Walterus ex d Somerengem & milites & pedites cum eo, [Variæ fiunt velitationes] qui quidem ex nostra parte militabant, apud Haltras capti sunt. Eodem die Daniel & Iwan apud Ruplemunda super Ducem Louaniæ quinquaginta milites ceperunt. Eodem die miserunt Iprenses secreto literas Brudgensibus, [& conspirationes.] quatenus priuatim & in tuto loco aliquos sapientiores nostros & suos vellent conuenire, & de honore Comitatus vtiliter agere.

[176] Quartodecimo & decimotertio Kalendas Iulij, Comes Theodoricus ascenderat cum Comite e Frederico in Gandauum, & collegit sibi infinitum exercitum de Axla & Buchold & Was & confiniis illis: adduxit quoque instrumenta iactatoria, quibus deiiceret domos defensales & oppida inimicorum suorum. Applicuitque cum graui exercitu ad f Tiled, & obsedit domum Folket militis. [Prope Tiletū a Theodorico Comite obsessum] Igitur duodecimo Kalendas Iulij, feria quarta, Brudgenses occurrerunt Comiti cum suo Castellano Geruasio & cum infinita Flandrensium multitudine, qui cum ipsis coniurauerant. Consederunt ergo foris nocte sequente circa domum prædictam. Igitur Comes Willelmus iuxta subsequens exercitum circumspexit, quota foret turba & exercitus qui militem suum obsederant. Nec parum indoluit de iniuria illa, & grassanti arrogantia obsidentium. Elegerat namque Willelmus Comes prius emori, quam tantum opprobrium sui sustinere. Igitur vndecimo Kalendas Iulij, feria quinta, [21 Iunij Guillielmus Comes facta confessione Abbati Oldenburgensi, & votis factis,] & die quarto ante festum S. Ioannis Baptistæ, circa mane, in Oldenburg ab Abbate illius loci, religioso & prudenti viro, pœnitentiam suorum peccatorum deuotus suscepit, & vouit Deo vt deinceps pauperum foret aduocatus & Ecclesiarum Dei. Similiter omnes strenui milites eius vouerunt, circumcisisque crinibus & reiectis vulgaribus indumentis, camisia & lorica, ceteris armis induti sunt, humili voto apud Deum & fortissimo zelo progredientes ad bellum, veneruntque in vertice montis, [adducit exercitum:] qui eminebat iuxta exercitum Theoderici Consulis; ibique præordinabant sese ad bellum.

[177] Fecit ergo Willelmus Comes tres turmas equitum, & obtinuit primam suorum aciem, cuius ipse Dux primum insultum facere se constituit. Ex aduerso itaque Theodoricus Comes similiter ordinauerat acies suas: in quarum vna ipse & Geruasius Castellanus capita erant, in altera Comes Frethericus: [pugnatur vtrimque varia fortuna:] curtatisque hastis vtrimque paullatim sese aggressi sunt in virtute hastæ & gladij, cecideruntque infiniti. Cominus pugnabant, non aliter, quam morti se offerrent, in media arma inimicorum corruebant. Ante quidem sese præiudicauerant mori in bello, quam a Comitatu expelli. In aggressu enim primo Daniel, qui caput erat militiæ Theodorici Consulis, volebat se inferre cuneis Willelmi Consulis, ibique deiectus est Comes Fredericus, & contra illum vinctus Riquartus ex Woldman in priore vinctura: plures quippe & infinitæ fiebant in inuicem vincturæ. Tandem gladijs contendebant.

[178] At pars & cuneus ille, in quo Willelmus Comes pugnabat, deficere incipiens, retro in fugam se conuertit, quam Daniel persequebatur cum suis. [Guilielmus Comes fugiens,] Cumque vtrimque laborarent, illi in fugiendo, illi in persequendo, secunda pars cuneorum Willelmi Consulis, quæ ad insidiandum latebat, [alios temere progressos,] prosiluit in aduersas facies Danielis & suorum: & quia recenti virtute & vnanimi consensu exhortati fuerant & instructi ad bellum, in nullo hæsitantes, hastis & gladijs persecutores illos interruperunt. Tunc Comes Willelmus a fuga velociter resiliens, [ex insidijs inuadit,] sese cum suis recepit, vnoque cursu & animo virili ac robore corporum suorum crudelitati armorum & dispersioni inimicorum insistebat. Igitur vniuersi, qui cum Consule Theodorico pericula belli sibi imminere præuiderant, in diuersa armis disiectis, [& in fugam vertit.] nudique prorsus fugerunt: adeo vt cum Comite suo præter decem milites nulli commanerent. Willelmus quidem Comes & sui loricas proijcientes, leuiores equis insidentes, tunc tandem victoriæ suæ fructum consecuti, hostes alios occiderunt, alios ceperunt.

[179] Circa mediam noctem ad Bruggas redijt Comes Theodoricus: ceterum quo Willelmus Comes redierit, [Brugenses summe lugent,] non audiuimus. Tunc nostri loci coniuges viros suos, filij patres, serui & ancillæ dominos suos perditos deflebant, casum & infortunium belli perquirentes, tota nocte & deinceps fletibus & suspirijs languebant. Summo diluculo igitur cum exirent nostri ad mortuos suos, iterum a militibus Willelmi capti sunt. Tam grauis persecutio & multiplex captiuitas nostrorum nunquam audita est contigisse in nostris partibus ante hoc facinus belli. [captiuos redimunt:] Infinita vero pecunia data est pro captiuatis nostris redimendis Willelmo Comiti & suis, & sic quodammodo iterum terra nostra deprædata. Tandem audientes nostrates, quod Willelmus Comes ante ingressum belli se Deo humiliter subiecisset, pœnitentiæ remedium insumpsisset, crines & superfluas vestes ipse & omnes sui truncassent post belli infortunia sua, [pœnitentiā agunt.] ciues nostri simul cum suo Consule Theodorico crines & vestes circumciderunt, & ipsi quoque Presbyteri nostri ad exemplum inimicorum tandem pœnitentiam prædicauerunt, & post tot damna, spolia & captiuitates in nostros peractas indixerunt ieiunium vniuersale, & ferebant cruces & scrinia Sanctorum in ecclesiam B. Mariæ in Brudgis, ibique excommunicauerunt omnes Sacerdotes Brudgenses ex nomine Willelmum Comitem Northmannum, Thancrannus Decanus, Eggardus, Sigebodo, Heribertus, Fromoldus senior, Theodoricus Presbyteri, feceruntque vouere Consulem Theodoricum coram vniuersis, quod, si aliqui ex Iprensibus sese ad ipsum conuerterent, misericorditer eos susciperet, siue de omni Comitatu, quicunque se conuerterent similiter ad ipsum, non exhæredaret eos.

[180] [24 Iunij] Octauo Kalendas Iulij, Dominica, in die S. Ioannis Baptistæ, in ecclesia B. Mariæ Crucifixus, qui stabat in pauimento ad adorandum fidelibus, per seipsum & Dei virtute a loco, [iteratum Crucifixi portentum.] in quo firmiter fixus steterat, sursum leuatus decidisset in pauimentum, nisi quidam custodum ecclesiæ casum manibus præripuisset. Qui quidem custos iterum solito loco infixit Crucifixum illum, & cum abijsset, iterum sicut primitus, ab infixione leuatur, & ruere cœperat idem Crucifixus. Tunc omnes, qui ad adorandum stabant accurrentes, iterum infixerunt, putantes casum illum euenisse ex incuria infigentis. Sed circumquaque conspectantes, incuriam nullam hoc fecisse probauerunt.

[181] [4 Iulij] Quarto Nonas Iulij Mensis, feria quarta, in translatione Martini Episcopi Turonensis Ecclesiæ, obsedit Comes Willelmus Nortmannensis cum graui exercitu domum magni Præconis in villa Orscamp, adducens instrumenta iactatoria, [Munitio Orscampi, a Guilielmo Comite obsidetur:] magnellam & pyrrira, quibus deijceret domum præfatam. Sed Theodoricus Comes cum ciuibus Brudgensibus & Flandrigenis circa Bruggas & infra fossata & sepes eiusdem domus, simulque Arnoldus Wineth, sese opposuerunt, vtrumque vero exercitum fluuius diuiserat, qui domum illam prædictam Orientem versus muniebat. At ex illa parte in qua Willelmus insultum fecit, domus illa sepibus & fossatis firma fuit. Multi igitur in aggressu belli & pugnæ in inuicem, vtrimque mortui seu vulnerati sunt, sed domus & fossata & sepes eius firmiter perstiterunt. Tandem turrim ex vna & turrim ex altera parte oppositam erexerunt, quibus conscensis acriori modo pugnauerunt. Tunc exercitus Willelmi eo quod ventus ex Occidente duriter perflaret oppositum sibi hostium cuneum, comportari iussit vndecunque fœnum, herbam, tecta domorum, frutecta & omnem materiam, quæ subministraret impletionem fossatorum, vt sic intrarent ad hostes oppositos. At illi de intus ignem pice & vncto veteri & cera leuius ardentem machinæ iniecerunt, & ita igne consumptum est quidquid coniectum fuit. Eiusdem quidem machinæ ardentis fumus ventorum stridore agitatus, in oculos irruit eorum, qui ignem iniecerant ab intrinsecus: hastis & telis & sagittis multi occubuerunt infecti. Sedit igitur Willelmus ille sex dies in obsidione illa: in quibus diebus tot militias, tot tornationes exercitabant milites vtriusque exercitus. Nam cum fluuius profundus esset inter vtrumque hostem, quærebant omni tempore obsidionis milites Willelmi vada & transitus fluuij, quibus transire non differebant, auidi pugnæ & belli, vtpote illi, qui fortiores armis & numerosiores erant multitudine. Sexto ergo die, qui erat septimo Idus Iulij, feria secunda, [9 Iulij deseritur.] circa vesperam, videns Willelmus, quod nihil proficeret in obsidione domus illius, transire iussit milites quadringentos per vada fluuij, & combusserunt domum Ansboldi militis, & domos fratris & sororum eius. Tunc exercitus eius recessit: at nostri fugerunt in Bruggas, & vicini, qui circa nos commanebant, cum omni supellectili sua & pecudibus fugientes, intrauerunt ad nos in Bruggas, tremore & pauore attoniti, noctemque illam insomnem duxerunt. Eadem die monachi S. Trudonis & eorumdem cellula iuxta Orscamp sita, prorsus deprædata est, vt nec libri vel calix sacrificij ibidem remaneret.

[182] Notandum quidem, quod nullus sapientum inter nostros Brudgenses ausus erat vera profiteri de casu & infortunio & fuga nostra. Quicumque enim aliquid veritatis profitebatur, illum traditorem loci nostri & fautorem Willelmi Consulis deturpabant, [Miseria Brugensiū deploratur] mortemque subito minati sunt. Nec mirum, quia Deus obstinabat corda eorum, ne omnem veritatem vellent audire. Tamen cruces & processiones per ecclesias a Clero delatas subsequentes, magis Deum ad iram, quam ad placationem prouocauerunt: quia in obstinatione animi, in malis & in superbia & pugna contra potestatem a Deo ipsis prælatam erexerant. Omni quidem potestati omnis anima debet esse subdita, sicut ait Apostolus. [Rom. 13. 1] Igitur si in loco illo, vnde pessimæ traditiones emerserant, infortunia contingerent, bella, seditiones, homicidia, opprobria sempiterna totius Flandriæ, nonne iure idem locus debetur omnibus malis? Et si Ecclesia Fratrum patitur, quæ in Brudgis est, nonne merito, quia Præpositus eiusdem Ecclesiæ caussam malorum intulit? Et quamuis nemo auderet annuntiare bannum, & anathema Archiepiscopi nostri & Episcopi ceterorumque suffraganeorum Episcoporum eius, audiuimus & cognouimus quidem vere, & nos fuisse merito in banno positos, & in prohibitione Diuini officij, eo quod superposueramus Comitem Comiti, & infinitas mortes per hoc intulimus vniuersis. Presbyteri nostri & Clerus nostri loci præparauerunt sese ad pugnam cum populo & turba, male illius memores quod starent quasi murus pro domo Israël.

[183] [11 Iulij] Quarto Idus Iulij, feria quarta, in Translatione Benedicti Abbatis, Christianus de Gistela, & Fratres Walteri Pennati-mendacij venerunt Bruggas per conductum Danielis. Et posuit Christianus filium suum in obsidem, & fratres præfati duo remanserunt obsides, [obsides relicti pro VValtero de Straten.] pro Waltero fratre suo compediti in domo Comitis, quæ est in Brudgis. Ferebant igitur secum Christianus & milites eius Walterum illum, donec viderent, si aut conualeret aut moreretur, vtpote illum qui vulneratus ad mortem languebat.

[Annotata]

a [Manginellæ.] Beka de Episcopis Traiectensibus in Ioanne II. Applicando manginellas ad quassandum turres. Idem manganas sæpe scribit vti infra num. 181 magnella dicitur.

b Iadbeca hora itineris Aldenburgo distat, vti & Strateno.

c Hinc data occasio scribendi ab Stratensibus occisum esse B Carolum, vt supra dictum.

d [Somerghem.] Somerghen in agro Gandensi tertio ab vrbe milliari. De cuius familiæ antiquitate agit Sanderus lib. 4 Rerum Gandauensium pag. 177, asserit Bernardum & VValterum de Somerghem vixisse sub Philippo Alsatio.

e Fredericus vt frater Theoderici nominatur apud citatum supra Vignerum in Originibus Alsatiæ pag. 115.

f [Tiletum.] Tiletum, in agro Curtracensi oppidum, ciuium Harlebecanorum iure ac priuilegijs a Guilielmo Normanno donatum, vti ex Grammajo tradit Sanderus in Flandria illustrata pag. 427.

CAPVT XXII
Mors Guilielmi Nordmani. Regimen pacificum Theodorici.

[184] [12 Iulij] Qvarto Idus Iulij, feria quinta, Dux Louaniæ obsedit a Alst cum graui exercitu; & venit sibi in auxilium Comes Flandriarum Willelmus cum quadringentis militibus. [Aloftum obsidetur a Duce Louaniensi & Guilielmo Comite.] Interim apud Brudgenses multa mendacia volitabant de negotio obsidionis præfatæ.

[185] Contigit interim quod in Brudgis molendinum aquis inmersum vndique dilapsumq; destrueretur, & aqua, quæ ad plagam meridiei munierat castrum & suburbium Brudgense, in loco, quo molendinum concluserat aquas, elaberetur fere tota. Inde commoti ciues accurrebant, & fimo, lignis, terra aquas effluentes obstruebant. Imputabant igitur suffossionem molendini factam fuisse furtiue ab inimicis suis, eo quod ita post defluxum aquarum, castrum & suburbium ipsorum ad ingressum pateret hostibus. Multi aderant diuinatores & laici & Sacerdotes, qui adulabantur ciuibus nostris, prædicentes eis, quæcumque sciebant ciues voluisse audire. [Brugenses varie fluctuant:] Si quis vero sapiens de negotio obsidionis, aut de loci & ciuium periculis imminentibus verum profitebatur, vilissima repulsa impetitus ab ipsis obmutuit. Adhuc vero languebant ciues nostri in extorquendo pecuniam ab inuicem, [pecuniam pro Theodorico colligunt.] quam Comiti Theodorico transmitterent in expeditionem obsidionis præfatæ. Similiter illi ex Gend laborabant. Erantque in Alst obsessi Iwan & Daniel, & Comes Theodoricus cum forti milite, satisque in bello probato.

[186] Octauo Kalendas Augusti, feria quarta, in die S. Christophori reductus est Walterus Pennatummendacium in captiuitatem in Brudgis; [VValterus reducitur ad captiuitatem:] & redditi sunt obsides, qui pro eo dati & vsque ad id temporis obseruati fuerant.

[187] Sexto Kalendas Augusti, sexta feria, post transfigurationem Domini in monte Thabor, [27 Iulij Guilielmus Comes e vulnere moritur:] dignabatur Dominus suæ præuisionis & nostræ simul persecutionis ponere in hac seditione quodammodo finem, quia Comes Willelmus Northmannus, dum in assultu præfatæ obsidionis se prætulisset hostibus penes castrum Alst, deiectus ab equo, dum sese in pedes recepisset, & manum dexteram ad oras armorum deduceret, quidam peditum ab hostibus prosiliens, lancea eamdem dexteram Consulis in palma perfigens, medium brachij, quod adiunctum manui cohæserat, perfodit & letali vulnere infecit. Quem milites sui collegerunt, vtpote Dominum suum miserando occasu morientem, ac per totum illum diem mortem celando inimicis, sine planctu & eiulatu, voces & clamores dolorum compresserant tanto acriori mentis augustiati confusione. Dux igitur Louaniæ quærere satagebat, vt se & suos componeret cum Comite nostro Theodorico, & totius discordiæ in inuicem habitæ, [pace ad Alostum firmata,] caussas in iudicio Iwan & Danielis & Regis Angliæ commendauit. Concessione ergo compositionis vtrimque laudata, dum rogabat Comitem nostrum Theodoricum, vt ducatum præberet Consuli Willelmo reuertendi cum suis pacifice ab obsidione; cumq; omnem Comes Theodoricus Duci super hoc assensum præstitisset, ait Dux: Ecce, quem in tantum virtus tua persequitur hostem, Willelmus Comes e vulnere lethali expirauit. Igitur prosiluit vnusquisque vtrimq; alius ad deflendum tanti & tam præcipui militis occasum, alius ad excitandum hostes in exultandum, alius ad denuntiandum his qui domi remanserant: vt sibi precauti rerum suarum non nisi vigilanter & præconsiderati agerent. Volitabat enim vndique rumor & fama mortis Principis illius, & qui in fide & securitate eiusdem Consulis decertauerant, ad tutiora loca sese conferebant. [sepelitur.] Tunc cum planctu infinito & clangore excelso corpus militis strenui feretris impositum ad S. Audomarum humandum transtulerunt.

[188] Ceterum Theodoricus Comes inimicos suos persequebatur vbique, & conflagratione ignis eos vastauit, captiuauit, disperdidit, nisi qui gratiam eius ante conflagrationem ipsam, aut pecunia, aut aliter conquisierant. Ascendit igitur Theodoricus Comes apud Ipram quarto Kalendas Augusti, Dominica, [inter varias Flandrorum commotiones,] cum infinito militum auxilio & obtinuit Ipram. Ciues vero Brudgenses & milites & solidarij eorum exierunt, & deprædati sunt villam Rideuorda, & domos combusserunt. Igitur Lambertus ex Rideuorda & Lambertus ex Winchina, aliqui ex b Folketh & Tileth, & plures alij de confinijs nostris, qui in auxilio Consulis Willelmi certauerant, sese in oppido Winendala receperunt. Illi quoq; qui in Ipra ciues in parte constiterant Willelmi, cum c Isaac apud Formesela sese contra Comitem Theodoricum firmauerunt: vbi exercitata est militia maxima. Et notandum, quod cum in tantis periculis Brudgensium locus fuisset, vt ciues nullo consilio sibi posse, nisi a solo Deo, mederi credidissent, [Brugenses agnoscunt beneficium Dei,] & ideo cordis sacrificio Deum placassent, dispensatione solita Deus subuenit ipsis. Nam Consulem Willelmum gladio sui iudicij enecauit, sed illo quippe modo, vt non in propria sed in alienæ pugnæ caussa, scilicet Ducis illius, cuius in auxilio militabat, emoreretur. Proinde nos Brudgenses a morte illius innoxij deputabamur; quoniam quidem nemo e nostris ipsi intulerat mortem, imo eodem tempore, quo functus est a vita, nos timebamus illum procul dubio ad nos obsidendos futurum. Illi etiam ex Ostkercka milites, qui de consilio Comitis Theodorici & nostro pendebant, eadem die qua obijt Consul Willelmus, improperabant nobis, quod traditores fuissemus & recesserunt a nobis. Interea apud Bruggas nuntius venit, qui mortem denuntiaret Willelmi Consulis. Quo audito ciues & omnes nostrates Deo referebant gratias pro tanta liberatione sua & rerum suarum.

[179] Igitur mirabilis dispensatio Dei, quæ hoc modo Principem illum mori dispensauit, vt in Ducis præfati obsidentis Alst auxilio obiret extra Consulatum nostrum. Et quamquam contra nostrum Comitem & nostrates in parte pugnaret, non fuit quidem alicuius alterius caussa illius pugnæ & obsidionis, quam Ducis. [Caussa belli cum Duce Louaniensi inquiritur.] Et licet Willelmus Comes libenter quacumque occasione nostrates impugnaret, & ideo in auxilium Ducis maxime conscendisset, eius pugna aut eius mors ibidem a Deo præfixa, non imputabatur nisi Duci. Ducis enim miles in hoc fuerat, nec ibidem pro Comitatu primo, sed pro salute & honore Ducis velut alius quislibet solidarius, mortuus est. Contendunt aliqui quod nostrates, postquam expulerant Willelmum Consulem, superopposuerunt ei Theodoricum Comitem & eumdem argento & consilio & omni facultate tam consilij quam pecuniæ, vndique confirmatum in castris & omnibus locis, in quibus præuenire poterant, Willelmo illi opposuerunt ad resistendum. Illo enim modo non poterunt innocentes a morte illius probari. Alij dicunt Ducem impetisse Theodoricum quia præsciebat, si ipse Theodoricus forte regnaret & persisteret in Consulatu Flandrensi, multa mala posset in posterum inferre sibi & fortassis a Ducatu expelleret, aut saltem dotem illam, pro qua Comes Theodoricus satagebat Ducem coram Imperatore appellare, violenter auferret. Comes Willelmus pro consimili caussa in prædicta Ducis obsidione impugnabat Comitem Theodoricum, quia sciebat hunc emoliri, quo astu a Consulatu expellere ipsum potuisset: attamen sibi iniuste & traditiose sciebat illum Theodoricum sibi superpositum fuisse: & ideo vtrique poterant rationabiliter & Comes Willelmus pro caussa Ducis & pro propria iniuria ibibem recte occubuisse, & Comes Theodoricus pro dote a Duce expostulata iuste & pro Comitatu oblique tradito, ibidem restitisse Duci & Willelmo Comiti.

[190] Quæratur ergo cum per mortem alterius Deus pacem vellet restituere patriæ, cur magis dispensauit, vt moreretur Willelmus Comes, [Ius ad Comitatum Flandriæ Guilielmo Nordmanno,] qui iustiorem caussam regendi terram obtinuit, & quare non citius mortuus fuit Theodoricus Comes, qui iniuste superpositus videbatur, aut qua iustitia Deus concessit ei Consulatum, qui violenter arripuit dignitatem? Si igitur neuter eorum bene suscepit Comitatum, iure vtrique erat auferendus. Attamen quia iure hæreditario Theodorico Consuli pertinebat Comitatus, iure eum possidet. Et si iniuste videatur arripuisse, tamen quia olim ante electionem illius Willelmi, qui mortuus est, per litteras directas Primatibus Flandriæ requisiuerat, quod sibi pertinebat: quamquam & tunc non sit exauditus ab illis, non minus debebat petere & conquirere hæreditatem suam, quæ iniuste sibi ablata est, & alij iniuste a Rege Franciæ vendita. Igitur post tot controuersias præponimus iustiorem caussam Theodorico Comiti, [& Theodorico Alsatio.] qui non iniuste dicitur superpositus Consuli Willelmo: imo ille Comes mortuus ipsi Theodorico iniustissime superpositus est, & per coëmptionem ex Regis potestate, potestatiue Comes effectus. Igitur illum ex antiqua iustitia Theodoricum vitæ reseruauit & suæ hæreditati restituit: illumque morte a Consulatu remouit, qui quantumcumque potenter viueret, totam terram vastaret, omnesque terræ incolas ad bellum ciuile prouocaret, legesque Dei & hominum confunderet: quem lege districta Deus, viam vniuersæ carnis ingredi non sine malis meritis suis adiudicauit. Nec enim Comes Willelmus de omnibus, quæ in vita possedit, secum post mortem permanere fatebitur inter vmbras, quas ad pœnalia loca præmisit, nisi militiæ laudem: bonus enim in militia dicebatur. Igitur tantam iniuriam, quia nulla potestas humana corrigere aut potuit aut noluit, secundum lineam districti examinis sui Deus correxit. Ideoque in homines Flandriæ iram & flagella indignationis suæ intulit, quia omnium erat in arbitrio positum ante deliberare, præuidere, & discutere, & summa diligentia perquirere; Deumque contrito corde & piæ mentis sacrificio super hoc placare, quem sibi & patriæ Dominum præstituerent, & electum amarent & venerarentur. Quia ergo hoc neglexerunt, eum, quem incaute Dominum susceperunt, tyrannum & vastatorem totiusque mali exactorem perpessi sunt, eumdemque post electionem & susceptionem in Consulatu nullam viam vel mores honestos prædecessorum Comitum, Principes & d baiuli aut consiliarij terræ docuerunt: sed ad prædam & argutas fallacesque caussas instruxerunt, quibus pecunias infinitas super ciues & burgenses terræ conquirerent, & quandoque violenter extorquerent.

[191] Igitur Theodoricus Flandriarum Marchio ab illo mortis Willelmi tempore regnauit, & peragratis castris, scilicet Atrebato, Teruannia, S. Audomaro, [Pacifica Theodoric possessio,] Insulis, Aria, in quibus locis more bonorum prædecessorum suorum venerabiliter susceptus est a Clero & populo, & fide & hominio confirmatus, tandem ad Reges Franciæ & Angliæ ascendit, suscepturus ab ipsis feoda & donaria regalia. Complacuit ergo sibi vtriusque regni scilicet Rex Franciæ & Rex Angliæ super Comite nostro Theodorico, [a Regibus Franciæ & Angliæ probata.] & inuestituras feodorum & beneficiorum, quæ ab ipsis sanctissimus, & pijssimus Comes Karolus obtinuerat, gratanter dederunt.

[Annotata]

a [Alostum.] Alostum Flandriæ Imperialis præcipua ciuitas, Gandauum inter & Bruxellam sita, cum illustri territorio: olim Bracbanto annumerata.

b Folquet domus in Tileto supra num. 176 statuitur.

c Isaac de Formesele subscripsit litteris B. Caroli anno 1121 sæpe citatis.

d Baliui potius legendum, de cuius vocis origine & significato, multa reperies in Glossario Spelmanni.

RHYTHMVS ANTIQVVS
ex MS. Iacobi Sirmundi Soc. Iesu.

Carolus Bonus, Comes Flandriæ, Martyr (B.)

BHL Number: 1576

§ I Lamentatio de morte B. Caroli Comitis Flandriæ.

���Pro dolor! Ducē Flandriæ, Et defensorem Ecclesiæ,
Bonum tutorem patriæ, Et cultorem iustitiæ.
���Traditorum versutia, Impiorum nequitia,
Plena graui inuidia Peremit pro iustitia.
���O infelix Flandria! o crudelis, o impia!
Quæ te cepit dementia? Quæ peruersa nequitia?
���Vt Ducem tuum sperneres, Mortem illius quæreres,
Et laqueos prætenderes, Protectorem perimeres?
���Tu per eum florueras, Et decorem indueras,
Primatum obtinueras, Multis honore præeras.
���Sed quia fornicata es, Præuaricatrix facta es,
Et non audenda ausa es, Præ ceteris spernenda es.
���O infelix! o misera! Crudelis & pestifera!
Cur intulisti vulnera, Patris fundendo viscera?
���Cur hoc scelus perpetrasti, Pacis iura conturbasti,
Iustitiam violasti, Patrem tuum iugulasti?
���Quid vobis deerat, impij Crudelitatis filij,
Tanti sceleris conscij, Timoris Dei nescij?
���Non aurum, vestes, prædia, Non equorum subsidia:
Ergo pro multa copia Perpetratis flagitia.
���O mœrore plena dies, Nostri luctus materies!
Qua finitur nostra quies, Per malignas progenies.
���Omni priuanda lumine, Tetro fuscanda turbine,
Quo patriæ munimine Priuatur & regimine.
���Impudens luge Flandria, Graui digna miseria,
Tibi manent supplicia Mortis inscrutabilia.
���Prius eras præcipua, Modo facta es fatua.
Exigente culpa tua, Strages reddetur mutua.

§ II Lamentatio alia.

���Karole, gemma Comitum, Dux inclyte, flos militum,
Te dolemus immeritum Pertulisse interitum.
���Cuius prudens modestia, Et solers vigilantia,
Solicite pro patria Tuta seruabat omnia.
���Te exhorrebant impij, Amabant pacis filij,
Bonis locus refugij, Malis eras supplicij.
���Te luget dulcis Gallia, Pro te gemit Burgundia,
Et proxima Britannia, Insuper nostra patria.
���Quæ lacrymarum flumine Exuberans sine fine,
Plet vacua regimine, Priuata & munimine.
���O quam bona constantia, Quam constans patientia!
Moritur pro iustitia, Per quem constabat patria.
���Cum esset in Ecclesia, Intentus in psalmodia,
Orans Deum mente pia; Emersit cohors impia.
���Mox exeruntur gladij, Iugulant patrem filij,
Perimuntur innoxij Vna quatuor socij.
���Iunguntur amore pio, Mortis dantur exitio:
Eorum internecio Fit Flandriæ confusio.
���Hic cum duobus filijs Pater truncatur gladijs,
Qui eruti ab impijs Cæli fruuntur gaudijs.
���Mox istorum cognatio Compatiens exitio,
Luget, gemit corde pio, Vt exigit conditio.
���Cesset amodo luere, Studeat preces fundere,
Constat animas quærere, Iuuari precum munere.
���Pia Dei clementia, Cæsos pro tua gratia
Transfer ad cæli gaudia, Vt tecum sint in gloria Amen.

§ III Vindicta de morte eiusdem Comitis.

Descripta morte Consulis, Cunctis inuisa populis,
Lacrymis flenda sedulis, Et inaudita seculis;
Describuntur crudelia Impiorum supplicia,
Quæ pro sua nequitia Pertulerunt in Flandriā.
���Iusta Dei potentia Volens tanta flagitia,
Supplicijs obnoxia Puniri cum iustitia,
Mittit ab Austro indicem, Iustitiæ opificem,
Et nequitiæ vindicem, Qui impijs reddat vicem.
���Venit igitur Franciæ Rex prouisurus patriæ,
Inimicus nequitiæ, Et amicus iustitiæ:
Init grande consilium, Qualiter agmen impium
Puniat, quod dissidium Fecit per homicidium.
���Cum Principibus loquitur, De nefandis conqueritur:
Consilium reuoluitur, Sanum tandem suggeritur:
Hortantur mentem regiam, Vt transeat in Flandriam,
Punitura nefariam Nefandorum nequitiam.
���Rex fretus hoc consilio, Illuc it cum corsortio,
Hos daturus exitio Opere pro nefario,
Hoc audientes noxij Iniquitatis filij,
Quærunt locum refugij, Vim timentes imperij.
���Intrant castrum tutissimū, Ad bellandum aptissimum,
Cor habentes promptissimum Tueri nefas pessimum.
Sed Isaac subtractus est, Monachus simulatus est,
Ouina pelle tectus est, Qui ferox lupus intus est.
���Captus fatetur peccasse, Tantum scelus perpettasse,
Mortem Comitis tractasse, Cum debuit houorasse.
Ore suo conuincitur, Ad tormentum deducitur,
Sic in altum suspenditur, Quod meruit assequitur.
���Intrat ergo Rex Flandriā, Cohortem quærens impiam,
De his per Dei gratiam Expleturus iustitiam.
Venit potestas Regia, Machinis vallat mœnia,
Aggreditur palatia, Quibus latet gens impia.
���Vtrimque bellum geritur, Hostis hostem aggreditur,
Alter mucione cæditur, Alter iaculo figitur.
Istis dat vires caritas, Illis crescit debilitas;
His animum dat æquitas, Illis tollit iniquitas.
���Qui priuati consilio, Desperant de auxilio,
Tanto pro homicidio Dari timent exitio.
Caput huius nequitiæ Nullius dignum veniæ
Per fenestram maceriæ Dimittitur ab acie.
���Dum desperat de venia Cogente conscientia,
Fugit nequam per deuia, Mortis timens exitia.
Huc & illuc progreditur, Fugere mortem nititur,
Sed latere non fruitur, Qui hoc scelere premitur.
���Compertum est Præpositū, Sic latenter expositum
Fugisse, ne interitum Subeat propter meritum.
Passim per terras quæritur, Tandem repertus capitur,
Ad iudicium trahitur, Quod promeruit patitur.
���Tortores tenentes eum, Ponunt in collo laqueum,
Trahitur ad equuleum, Talis pœna decet reum.
In equuleo ponitur, Pugnis, fustibus cæditur,
Sæua flagella patitur, Sic cruciatus moritur.
���Iste postquam mortuus est, Patibulo suspensus est,
Ita tractari dignus est, Qui proditor probatus est.
Redeamus ad alios Iniquitatis filios,
Proditionis conscios, Præ omnibus nefarios.
���Audita fama miseri, De capite sic fieri,
Non cessant intus conqueri, Sic intuentes conteri:
Burgardus mox exponitur, Fugiens errat, capitur,
Captus ad mortem trahitur, Rotæ suspensus moritur.
���Audiens cohors impia, Et hunc pati supplicia,
Desperando de venia, Reddit castelli mœnia.
Intrat castrum Rex inclytus, Et ipsius exercitus,
De Consule solicitus, Currit fundendo gemitus.
���Adducit tradi tumulum, Gemitum promens querulum
Flet, plangit gemmā Consulū, Bene regentem populum.
His expletis doloribus, Et captis proditoribus,
Alligantur compedibus, Mancipandi tortoribus.
���Tractatur de supplicio, Exquiritur confusio,
Placet vultui Regio, Hos mori præcipitio,
Ruunt ab arcis solio, Mortis dantur exitio,
Hoc sunt digni supplicio, Quibus placet proditio.

EPITAPHIA ANTIQVA
a Iacobo Meiero ex MSS. edita.

Carolus Bonus, Comes Flandriæ, Martyr (B.)

I.

Hic pupillorum pater, adiutor viduarum,
      Saluator patriæ, Zelator & Ecclesiarum,
Pax & vita suis, formido & mors inimicis.
      Rebus pace suis vndique compositis,
Flandrorum Consul, Dacorum regia proles,
      Carolus hic obijt, innocuus perijt.
In prece prostratus, Domini mactatus ad aram,
      Fit pro iustitia victima grata Deo.
Qua viuus viguit, defunctus pace quiescat.

II.

Carolus excessit Comes ense doloque suorum,
      Vltio successit, mors dura grauisque reorum.

III repertum in monasterio ad Rhenum haud procul Andernaco.

Per te viuentem tua Flandria, Carole, fulsit
      Fama, pace, bonis, clara, beata, potens.
Te moriente perit pax, fama iacet, bona quisque
      Raptor habet, passim vis sine lege furit.
Militis officium non iudicis euacuauit
      Miles iudexque fortis & æquus eras.
Templa, Deum, viduas, reparando, colendo, cibando,
      Martha, Maria, pius Samaritanus eras.
Armis, lege, minis, hostesque tuosque domabas.
      Corripiens pœna facta, futura metu.
Dona bonis, veniam miseris, pœnam sceleratis,
      Largus, mansuetus, iura tuenda dabas.
Armorum, pacis quia fortiter & sapienter
      Res pertractasti, Cæsare maior eras.
Seruus, iustitia, templum, Martisque secunda
      Cæsar, caussa, locus, lux tibi mortis erant.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


März I: 3. März




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 2. März

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 2. März

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!