Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung März I           Band März I           Anhang März I

3. März


III MARTII.

SANCTI QVI V NONAS MARTII COLVNTVR.

Sanctus Marinus miles, Martyr Cæsareȩ in Palæstina.
S. Asterius Senator, Martyr Cæsareȩ in Palæstina.
S. Florianus, Martyr in Africa.
S. Felix, Martyr in Africa.
S. Castus, Martyr in Africa.
S. Luciolus, Martyr in Africa.
S. Iustus, Martyr in Africa.
S. Fortunatus, Martyr in Africa.
Alij XL, Martyres in Africa.
S. Martia, Martyr.
S. Martianus, Martyr.
S. Hierotes, Martyr.
S. Antigonus, Martyr.
S. Ianuarius, Martyr.
S. Tutella, Martyr.
S. Gabianus, Martyr.
S. Quiriulus, Martyr.
S. Marinus, Martyr.
S. Felix, Martyr.
S. Donatus, Martyr.
S. Fortunus, Martyr.
S. Helbianus, Martyr.
S. Gagus, Martyr.
S. Paulus, Martyr.
S. Gaiosa, Martyr.
S. Gallosa, Martyr.
S. Gallus, Martyr.
S. Lupicinus, Martyr.
S. Gaiola, Martyr in Africa.
S. Felix, Martyr in Africa.
S. Emeritus, siue Emeterus, Martyr in Africa.
S. Celedonius, Martyr in Africa.
S. Felix II, Martyr in Africa.
S. Sauinianus, Martyr in Africa.
S. Felix III, Martyr in Africa.
S. Iulius, Martyr in Africa.
S. Felix IV, Martyr in Africa.
S. Marinus, Martyr in Africa.
S. Donata, Martyr in Africa.
S. Nicephorus, Martyr in Africa.
S. Carissimus, Martyr in Africa.
S. Claudianus, Martyr in Africa.
S. Papias, Martyr in Africa.
S. Luciola, Martyr in Africa.
S. Sabianus, vel Sabiniana, Martyr in Africa.
S. Iunula, Martyr in Africa.
S. Asterius, Martyr in Africa.
S. Phocius. Martyr in Africa.
S. Georgius, Martyr in Africa.
S. Isicus, Martyr in Africa.
S. Sisinnius, Martyr in Africa.
S. Castus, Martyr in Africa.
S. Basilius, Martyr in Africa.
S. Solus, Martyr in Africa.
S. Artilaus, Martyr in Africa.
S. Antonius, Martyr in Africa.
S. Cyricus, Martyr in Africa.
S. Euticus, Martyr in Africa.
S. Gorgonius, Martyr in Africa.
S. Asclipius, Martyr in Africa.
S. Frunimius, Martyr in Africa.
S. Zosimus, Martyr in Africa.
S. Emetherius, Martyr Calagurri in Hispania.
S. Celedonius, Martyr Calagurri in Hispania.
S. Eutropius, Martyr Cappadox, Amaseæ in Ponto.
S. Cleonicus, Martyr Cappadox, Amaseæ in Ponto.
S. Basiliscus, Martyr Cappadox, Comanæ in Ponto.
S. Zeno, apud Græcos.
S. Zoilus, apud Græcos.
S. Piamun Virgo in Ægypto.
S. Camilla, Virgo Deo deuota, in diœcesi Autissiodorensi in Gallia.
S. Emeterius, siue Matinus, agricola Martyr in Catalania.
S. Winwaloëus, Abbas Landeueneci in Britannia Armorica.
S. Titianus, Episcopus Brixiensis in Italia.
S. Caluppanus, Presbyter, reclusus in Gallia.
S. Arthellais, Virgo Beneuenti in Italia.
S. Anselmus, Abbas Nantulanus in Italia.
S. Cunegundis Imperatrix, Virgo, Coniux, vidua, ac sanctimonialis Benedictina.
S. Gervinus, Abbas Centulensis in Pontiuo.
B. Fredericus Abbas Horti B. Mariæ in Frisia, Ordinis Præmonstratensis.
B. Petrus Hieremias, Ordinis Prædicatorum Panormi in Sicilia.

PRÆTERMISSI, ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sanctæ Macræ Virginis Martyris Translatio. MS. Florar. VVandetb. Ado MS. De ea egimus VI Ianu.
S. Leo, Martyr Archiepiscopus Rotomagensis, S. Geruasius Martyr, illius fratres, inscripti Martyrol.
S. Philippus Confessor, Gallicano Saussaij & primus etiam in Catalogo Generali Ferrarij. De iis actum I Martij.
Quintus refertur in Martyrol. Hispan. Tamaij Salazarij adiunctus aliis quindecim Martyribus, quos ipse secutus Pseudo-Dextrum Hispaniæ coniunxit; alij cum Martyrol. Romano in duas classes separant. Nos priores Afros, posteriores Cappadoces fuisse ostendimus, nullo alibi ad hunc diem reperto vestigio huius Quinti, quem arbitramur natum in Phrygia, & sub Aureliano in Æolide multis cruciatibus affectum, coli, vt diximus, II Martij.
S. Simplicius Papa inscriptus hoc die MS. Adoni Scriuerij, & Simplex Confessor MS. Aquisgranensi, quem eumdem arbitramur. Eius Acta dedimus II Martij.
S. Ceddæ Episcopi Merciorum & Lindisfarorum Translatio refertur in Menologio Scotico Dempsteri. De ea egimus ad illius Vitam II Martij.
Eufenissa Regina inscripta est Auctario Hermanni Greuen ad Vsuardum, alibi ignota. Forsan ex S. Vrsulæ fuit comitatu, in quo dicuntur variæ Euphemiæ, Euphrasiæ, Euphrodiæ, Euphroniæ, Euphrosynæ & Essentiæ fuisse.
Eusebius Episcopus inscriptus est Calendario MS. Belgico. At quis ille ex pluribus huius nominis, non liquet.
Maximus Martyr legitur in libello precum Ingolstadij edito, & hic ignotus est.
Theodosij Imperatoris nomen inscriptum est secundo Kalendario Coptico, a Seldeno edito in libro 3 de Synedriis veterum Hebræorum. At quis sit ille Theodosius non indicatur. Dein ipsum Kalendarium est a Iacobitis factum.
Domnonis Martyris Calari in Sardinia nomen inscriptum Catalogo generali Sanctorum Ferrarij, additurq; corpus inuentum cū inscriptione. Duos Domnones repertos ait Dionysius Bonfant in Triumphis Sanctorum Sardiniæ lib. 9. cap. 9 & 17. Prioris inscriptio est: Hic iacet bonæ memoriæ Domno, qui bixit annis IIII… XIIII. Posterioris est ista, B. M. Domnus, qui bixit … requiebi … Decemb. Hinc certiora monumenta requirimus.
Conna Virgo a Mariano Gormano nominata hoc die: alibi ne nomen quidem nisi pro viris acceptum reperitur & tum sæpius Cuanna scribitur.
Killenus de Inisdomle, Mochua de Cluaindobtha, Fachtna de Cre-big, Modemocus, in Tamlactensi Martyrologio & Mariano Gormano nominantur primi monasterium in finibus Momoniæ esse dicit Colganus: subdulit atq; an Killenus ipse non sit ille Eremita, cuius castitas laudatur in Vita S. Brigidæ, primo loco a nobis edita num. 71. Alterius Killeni locus nec nominatus quidem est hactenus, ipsius alioqui & Modemoci nomen inuenitur inter discipulos S. Barrij relatum in eius Vita danda ad XXV Sept. sed quis nos securos faciet aut eosdem esse, aut cultu ecclesiastico vnquam fuisse honoratos? Tertij nec nomen nec locum vspiam adhuc legimus.
Conchradius ex solis Tamlactensi & Gormani Martyrologiis vt Sanctus innotuit: Episcopum etiam Gormanus facit: in Vita S. Kierani Sagriensis V Martij nu. 9 Osrigensem Regulum hoc nomine leges, & eximiam ab alieno thoro violando continentiam miraberis: Non tamen certa inde duci coniectura potest, eum deinde inter Sanctos relatum.
Erelechus in iisdem Martyrologiis est: nec nomen multum abludit ab Erlachij Presbyteri nomine, quem ecclesiæ de Rathmudain in Balriedia regendæ admotum esse a S. Patricio ex Vitæ Tripartitæ num. 209 scimus: inter Sanctos relatum, etsi Colganus hoc die asserat, nuspiam docemur.
Failenna quædam Hiberniensis fæmina a Colgano ad hunc diem in Sanctorum albo recensetur, quod in Genealogicis quibusdam rhapsodiis memoretur, & sit alioquin ecclesia, quæ Kill-failen, quasi Cella Failennæ, quæ proinde illi dicata videatur. Imo & Virginem ipse appellat nullo citato auctore: in vita & post mortem claruisse miraculis tradit, & multas ad hunc vsque diem fieri ad eius sepulchrum peregrinationes & populorum concursus. Sed cum huius rei nullum idoneum citet auctorem, & ipsum sæpe deprehenderimus etiam in patria sua hospitem esse, licet vir alioquin esset religiosißimus; absque eius ac totius gentis Hibernicæ iniuria licere nobis putamus, vt & hanc & alios ceteris extra Hiberniam populis ignotos ipsorum Sanctos omittamus, donec certiora de iis proferantur. Hanc porro Failennam circa annum DC vixisse coniicit.
Sacer, siue Mosacer, aut Mosacra, Abbas in Hibernia fuisse traditur a Ioanne Colgano: qui licet Acta illius nulla promat, neque distincte tempus, quo vixit, valeat aßignare; Sanctum tamen fuisse contendit: quia tria rexit monasteria, in quibus cultu Diuis debito celebretur, iuxta sex diuersa domestica Martyrologia, vt scribit: neque tamen hæc ipsa Martyrologia profert: quam ergo vult iis fidem haberi a nobis aut vniuersa Ecclesia?
Kele-Christus, Christicola, siue Christianus, Episcopus fuisse in Hibernia dicitur apud eumdem Colganum, atque a bono consilio cognomentum tulisse. Cur Sanctis annumeret caussa est, præter domestica Martyrologia, quod oratorium quoddam extruxerit a posteritate Kill-Chele-Chriost appellatum, siue cellam Christicolæ. Non quoties vox Cella seu Kil præposita est cuipiam nomini, inde sequitur, id nomen esse Sancti, qui illic colatur. Alioquin Kildaria siue, Cella quercus, indicaret quercum illam, siue Darium, aut Dariam, Sanctum fuisse, Erat id monasterium Ad quercum a S. Brigida Virgine ædificatum, vbi etiamnum Kildaria vel Kildara ciuitas extat in Lagenia.
Diaconus Reat, nisi in iam dictis auctoribus legeretur, nullum, quod quidem sciamus nomen haberet: suspicatur Colganus vnum ex tribus Dechnanis, id est, Diaconis, esse Patricij ex sorore nepotibus, de quibus in Tripartita num. 200. Sed cur ita suspicetur aliam afferre non potest caussam; quam quod hic & Diaconus Nenn, quem ex XXV Aprilis eodem trahit, peregrina Hibernis nomina præferant.
Hieronymus Suessanus Eremita Camaldulensis, Eremi Ruchensis in agro Patauino fundator, & Societatis a Paulo Iustiniano institutæ, dictæ dein Montis-coronæ, egregius propagator; vir magnæ auctoritatis & humilitatis, recusata (quam Paulus IV offerebat) Cardinalitia dignitate, redux ad suos in ipso Montis-coronæ ascensu spiritum Deo reddidit, anno MDLVI, mense Martio, Feria IV Cinerum sepultus in capitulo Montis-coronæ: Vitam eius li. 4. Historiæ Romualdinæ anno MDLXXXVII impressæ, describit Lucas Hispanus; non sine commemoratione mirabilium aliquot eius mortem secutorum. Eumdem celebrat inter Ordinis Camaldulensis Beatos Syluanus Raßius, Vitam ex Luca Italice reddens: sed nullum profert argumentum, vnde constet Beati titulum, quo alij auctores abstinent, aut alium cultum publicum eidem deferri aliquo Ecclesiæ Romanæ indulto.
Gerlo, siue Serlo, Abbas Glocestriæ, memoratur a Menardo & Bucelino in Martyrologiis Benedictinis, & Beatus appellatur. Laudatur a Malmesburiensi lib. 5 de Gestis Regum Anglorum, & lib. 4 de Pontificibus Anglis, & in Monastico Anglicano pag. 110, vbi dicitur quinto Nonas Martij anno 1104 e vita exceßisse, nullo Beati titulo addito: omissus etiam in Martyrologio Anglicano.
Ionas Ogmundus primus Episcopus Holensis in Islandia insula e regione Norwegiæ mortuus anno MCXXI: cuius reliquias in cœmiterio olim conditas refodi curauit Branderus quartus eius Sedis Episcopus, eique in Sanctorum numerum relato, diem tertium Martij mensis sacrum dicauit. Ita his fere verbis Arngrimus Ionas Islandus lib. 1 Rerum Islandicarum pag. 109. Sed quoniam homini a Catholica fide auerso fidere non licet, solum hoc indicare voluimus, dum certiora monumenta proferentur.
Bonus Abbas Casæ-Dei Ordinis Cisterciensis in Gallia, multis ad Albigenses conuertendos exantlatis laboribus eluxit. Relatus hoc die ab Henriquez & Bucelino in Menologiis Beatorum eiusdem ordinis & Beatus appellatus: quo titulo abstinet Saussaius in Martyrologio Gallicano, qui eum Viris piis annumerat.
Elisabeth Eboræ in Lusitania monialis S. Benedicti de Castris ordinis Cisterciensis, memoratur in Menologiis Henriquez & Bucelini, & Gynæceo Arturi a Monasterio cum titulo Beatæ. At Cardosus in Hagiologio Lusitanico inter illustres pietate fæminas recenset, vti & Ludouicus dos Anjos in Horto Lusitaniæ num. 141: Quibus magis fidendum.
Petrus, Ioannes, socij Apameæ in Gallia ab hæreticis occisi, Benedictus laicus Florentiæ, Thomas a Randano in Calabria, Ioannes a S. Michaële Alphonsus Alcannizes in India Occidētali, Marinus laicus Capucinus Romæ, Agnes Clarissa Assisij, inscripti Martyrologio Franciscano Arturi a Monasterio, atque iterum Agnes eiusdem scriptoris Gynæceo: quos omnes, etiam qui superiore seculo mortui sunt, Beatos appellat. Hic eorum nomina honoris caußa recensere nobis ideo fas esse duximus.
Helena, Flora, Tudenses equæstu meretricio a B. Philippo Benitio Ordinis Seruitarum Generali conuersæ, in monasterio S. Catharinæ apud Suinates in Porcaria ditione vitam sancte finiuerunt circa annum MCCCX, hoc III Martij. Ita post alios a se citatos Iacobillus de Sanctis Vmbriæ, qui Beatas nuncupat.
B. Owinus, ex Maiore-Domus S. Etheldredæ Reginæ monachus Lestingensis in Anglia, relatus ad hunc diem ab Edouardo Maihew, Menardo & Bucelino. De eo cum aliis agimus. VI Martij.
Rupertus Abbas Tuitiensis e regione Coloniæ, refertur hoc die a Molano aliisque, a pluribus sequenti, quo mortuus traditur, IV Martij.
S. Patto Episcopus Verdensis in Saxonia inferiore refertur hoc die a Gelenio in Menologio Coloniensi, iterum ab illo & pluribus aliis, quando de eo agemus, XXX Mart.
Rodulphus & Grundolfus monachi Fuldenses ab Hungaris martyrizati dicuntur in MS. Kalendario Benedictino. De priore (cui alter adiungetur, si certiora monumenta acquiramus) agunt Martyrologi Benedictini XVIII Aprilis.
S. Indaletius vnus e septem viris (qui Roma ab Apostolis ad prædicandum Dei verbum in Hispanias ablegati memorantur in Martyrologio Romano ad XV Maij) colitur hoc die in Ecclesia Almeriensi, vti docemur in Ordine vulgato recitandi diuinum Officium. In Martyrologio Hispanico tum Ecclesia Burgensi & aliis, XXX Aprilis.
Iacobus Iustus refertur in MS. paruo, sed valde antiquo, Martyrologio S. Maximini. Solet id cognomen attribui S. Iacobo Apostolo fratri Domini, qui colitur I Maij.
Candidus Confessor, S. Peregrini Confessoris famulus, vulgo Blancus dictus, in Apennini iugo requiescit. Ita Dempsterus in Menologio Scotico, & ex eo Ferrarius, qui asserit Lucam inter & Mutinam consedisse, quod de Peregrino scripserat Dempsterus: de quo æque intricata quæstio, examinanda, fortaßis ad diem, quo hunc illi referunt, XVI Maij.
Godefridus Confessarius Sanctimonialium in Camera B. Mariæ prope Bruxellas, Ordinis Cisterciensis. Kalendarium Ordinis Diuione anno MDCXVII excusum. Alij eum referunt XXII Augusti.
Alanus, natione Aquitanus, Farfæ in agro Sabino monachus, dein Abbas sextus, refertur a Saussaio in Supplemento Martyrologij Gallicani, atque a Bucelino in Menol. Benedect. Silent alij, præsertim Itali. Haud procul Roma distat illud monasterium: cuius Abbas I & Fundator, aut certe instaurator fuit S. Thomas, cuius Vitam habemus in XII Lectiones distinctam: cui, si quid interea certi de Alano nanciscamur, adiungi is poterit X Septemb.
S. Andreæ Apostoli, S. Lucæ Euangelistæ, Translatio Constantinopolim sub Constantio facta, dicitur a Theodoro Lectore V Nonas Martij: in Martyrologio Romano & aliis VII Idus Maij. De iis mentio fieri poterit, cum de S. Regulo Abbate agemus XXX Martij.
vel ad diem festum S. Lucæ XVIII Octobr.
aut potius S. Andreæ XXX Nouemb.
S. Theodoreti Martyris ac Presbyteri Antiocheni memoria. Ita Græci in Menæis & apud Maximum Cytheræum. Est is in persecutione Iuliani apostatæ passus, aliis Theodorus dictus, & colitur potißimū XXIII Octob.
S. Winochus Abbas in cœnobio Monasteriolo, refertur in Martyrologio MS. Bruxellensi. Vixit S. Winocus in Flandria Occidentali, in prædio sui iuris VVormholto, vbi monasteriolo extructo Abbas præfuit, vti dicetur ad eius Vitam VI Nouembris.
Christina Virgo Benedictina in Anglia. Laherius noster in magno Menologio Virginum Gallice edito. At Camerario dicitur Christiana Virgo, soror S. Margaretæ Scotorum Reginæ: quam Dempsterus, & hunc secutus Ferrarius, referunt ad VII Septembris. Citatur ab vtroque Martyrologium Anglicanum; in cuius priore editione refertur V Decembris, sequiturq; iterum Ferrarius. Verum in posteriore editione eiusdem Martyrologij (an ex certiore fundamento tunc examinabitur) die XXIV Nouembris.
S. Annonis Archiepiscopi Coloniensis ordinatio hoc die facta est, & annotata in MS. Florario, Martyrologio Coloniensi anno MCCCCLXXX excuso, Auctario Greueni ad Vsuardum itemq; a Canisio, Ferrario, Saussaio, Gelenio indicata. Dies eius Natalis est IV Decembris.

DE SANCTIS MARTYRIBVS MARINO MILITE, ET ASTERIO SENATORE, CÆSAREÆ IN PALÆSTINA,

CIRCA AN. CCLX.

Commentarius præuius.

Marinus miles, Martyr Cæsareȩ in Palæstina (S.)
Asterius Senator, Martyr Cæsareȩ in Palæstina (S.)

[1] Grauißima per vniuersum Imperium Romanum grassante persecutione, imperantibus Valeriano & Gallieno; non defuit vltio diuina, qua permissum est illud fœde lacerari a Gothis, Burgundis, Marcomanis, Scythis & Persis: ab his Valeriano capto & in seruitutem redacto (verba sunt Eusebij lib. 7 Histor. Eccl. cap. 13) filius eius Gallienus solus Imperium obtinens, [Pace Christianis data a Gallieno, hi Martyres occiduntur:] moderatius se gessit: missisque edictis persecutionem aduersus Christianos commotam sedauit: vtque Antistites huius religionis deinceps secure munus suum obirent, rescripto præcepit. Annus tum Christi labebatur sexagesimus supra ducentesimum. Pace hac cunctis vbique Ecclesiis reddita, Marinum apud Cæsaream Palæstinæ martyrio consummatum esse scribit cap. 15 idem Eusebius, postea huius vrbis Episcopus: scilicet, vt aduertit Baronius ad an. 262 num. 78, primis administrationis Gallieni temporibus, cum nondum fortasse in omnia loca pro Christianis scripta atque promulgata essent edicta: aut certe, vt olim Traianus statuerat, per hæc edicta Christiani delati puniri poterant, non conquiri. Prosequitur illo capite Eusebius narrationem martyrij S. Marini, [Acta eorū ex Eusebio.] & dein cap. 16 & 17 virtutem S. Asterij, quem Astyrium appellat: quæ ex Eusebio descripta refert Nicephorus Callistus lib. 6 Hist. Eccl. cap. 13 & 14. [S. Asterius colitur a Græcis 7 Augusti] Quo omisso damus Eusebij relationem Latine redditam ab Henrico Valesio.

[2] Martyrium S. Asterij prætereunt hi auctores, quod Græci, (apud quos miramur neglectum esse S. Marini cultum) celebrant VII Augusti his verbis: Τῇ αὐτῇ ἡμέρα ὅσιος Αςέριοσ συγκλητικὸς ξίφει τελειοῦται.

Τράχηλον Αςέριος ἐκκοπεὶς ξίφει,
Χοροῖς ἀθλητῶν οἷον ἀςὴρ ἐμπρέπει.

Eodem die S. Asterius Senator gladio interimitur.

Asterius collo gladij ictu percusso,
Choris Athletarū, tāquam stella, decorus interest.

Agit de eodem Asterio ad eumdem diem Maximus Cytheræus ἐν βίοις ἁγίων, & Menæa MSS. Chifletij nostri.

[3] Hoc martyrij genus S. Asterio Senatori illatum innuit Ruffinus lib. 7 Historiæ Eccles. cap. 13, dum dicit honorem, quem Martyri Marino capite plexo Asterius detulit, [ambo a Latinis 3 Martij:] continuo ipsum Martyrem assecutum esse. Ruffinum sequuntur posteriores in Martyrologiis Latinis. Ita Vsuardus, eumque secutus Bellinus his verbis, in hodierno Martyrologio Romano retentis: Cæsareæ in Palæstina sanctorum Martyrum Marini militis & Asterij Senatoris in persecutione Valeriani: quorum prior accusatus a commilitonibus, quod esset Christianus, & interrogatus a Iudice, cum Christianum se esse voce clarissima testaretur, martyrij coronam capitis abscissione suscepit: cumque Asterius corpus Martyris capite truncatum, subiectis humeris & substrata veste qua induebatur, exciperet; honorem quem Martyri detulit, continuo ipse Martyr excepit. Similia habent Ado, Notkerus, Maurolycus & alij. Pauciora sunt in Beda excuso: ac sola nomina in nonnullis MSS. VVandelbertus

— — — Marinus
Asteriusque micant effuso sanguine clari.

Galesinius ad ipsas Kalendas Martias eos refert.

[4] Tamaius Salazar S. Marinum inscripsit Martyrol. Hispanico: nam Militem Hispanum ait Cæsareæ Palæstinæ in præsidio a Romanis detentum, [etiam in Martyrol. Hispan.] martyrij coronam suscepisse: quod in Dextri Chronico ad an. Ch. 268 num. 6 ista legantur: S. Marinus, Hispanus natione, patitur Cæsareæ Mauritanæ. Fatetur Tamaius ita legi in Chronicis editis a Calderon, Biuario & Caro, sed mendum arguit, reponendumque Cæsareæ Palæstinæ: ac coniectat Gallæcum fuisse. Sed similia non merentur Lectori proponi. Ex codicibus Martyrologij S. Hieronymi duos damus hoc die Marinos, & alterum quidem in Africa passum, & in Indice Martyrologij eiusdem Parisiis excusi, alij IX Marini habentur, vt, licet integra foret huic Chronico fides, tamen nihil certi ex istis verbis posset statui.

ACTA MARTYRII
Ex Histor. Eccl. Eusebij lib. 7.

Marinus miles, Martyr Cæsareȩ in Palæstina (S.)
Asterius Senator, Martyr Cæsareȩ in Palæstina (S.)

[1] Pace cunctis vbique Ecclesiis reddita, apud Cæsaream Palæstinæ Marinus quidam a militari dignitate decoratus, ad hæc splendore generis atque opibus clarus, ob confessionem Christi capite truncatus est hac de caussa: Honor quidam est b vitis apud Romanos, quam qui adepti sunt, Centuriones dicuntur. [S. Marinus præ dignitate Centurionis,] Hic locus cum vacaret, Marinus ordine gradus sui ad eam promotionem vocabatur. Verum cum honore illo iam iam potiturus esset; quidam ad tribunal accedens, Marinum accusare cœpit, asserens illi quidem, vtpote Christiano homini, & Imperatoribus sacrificare renuenti, Romanam dignitatem capessere, legibus non licere; sibi vero gradum illum competere. Ea re commotus Iudex, c Achæus nomine, primum quidem Marinum interrogauit, cuiusnam esset sententiæ. Cognito deinde, quod Christianum se esse constantissime profiteretur, trium horarum spatium ad deliberandum ei concessit. Proinde cum ex prætorio egressus esset, d Theotecnus ciuitatis Episcopus ad illum accedens, & sermocinando longius eum abstrahens, [incitante Episcopo,] prehensa manu ad ecclesiam perducit. Cumque interius ad ipsum altare eum statuisset, reducta tantisper eius e chlamyde, gladium illi, quo præcinctus erat, ostendens, mox sacrorum Euangeliorum codicem ex aduerso locat, iubens vt ex duobus vtrum mallet, eligeret. [eligit pro Christo martyriū.] Marinus nihil cunctatus, protensa dextera codicem cum apprehendisset; his eum verbis Theotecnus compellauit: Adhære igitur, adhære Deo: eiusque virtute roboratus, consequere quod elegisti. Vade in pace. Post hæc regredientem illum ab ecclesia præco pro foribus prætorij euocare cœpit. Iam enim præstitutum tempus effluxerat. Admotus igitur tribunali, cum maiorem quam antea alacritatem fidei ostendisset, statim inde, ita vt erat, ad supplicium abductus, martyrio coronatus est.

[2] Tunc & Astyrius ob religiosam fiduciam ac libertatem celeberrimum nomen est consecutus: [S. Asterius eum sepelit:] vir ex Romanæ vrbis Senatoribus, Imperatoribus vnice carus, & cum ob splendorem generis, tum propter diuitias omnibus notus. Qui cum supradicti Martyris supplicio interesset, humeris suis impositum cadauer candida ac pretiosa amictus veste baiulauit: & magnifico cultu ornatum, decenti tradidit sepulturæ. f De hoc viro innumera quoque alia referuntur ab eiusdem familiaribus, qui ad nostram vsque ætatem superstites vixerunt.

[3] Inter quæ huiusmodi est miraculum. Apud Cæsaream g Philippi, quam Phœnices Poneada nominant, ad pedes Panij montis, h fontes visuntur, ex quibus profluit Iordanis. In hos festo quodam die i victimam coniici solitam esse aiunt: [præstigias dæmonis,] quæ mirabili quadam dæmonis operatione nusquam postea compareret: eamque rem a spectantibus pro illustri miraculo haberi consueuisse. Quodam igitur tempore cum Astyrius his forte cȩremoniis interesset, cunctosque admiratione rei perculsos videret; primum quidem cæcitatem vulgi miseratus est; [oratione abigit.] deinde oculis in cælum sublatis, supremum omnium Deum per Iesum Christum obtestatus est, vt dæmonem illum, populi seductorem constringeret, & a decipiendis posthac mortalibus abstinere eum iuberet. Peracta precatione, repente victimam fontibus supernatasse aiunt; atque ita miraculum ipsis prorsus intercidisse, nullo deinceps circa hunc locum prodigio viso.

[Annotata]

a Militiam cohortalem, non armatam siue Castrensem, intelligi colligit Valesius e mentione Iudicis & fori ac iudiciorum, & quod caussam non dixerit Marinus. Græce τῶν ἐν ςρατείαις ἀξιώμασι τετιμημὲνων.

b Ita S. Marcellus Centurio Legionis Traianæ Tingi in Mauritania, vt Acta eius fidelissima habent ad 30 Octob. eum nollet die natali Imperatoris sacrificare, abiecit vitē & arma, [vitis Centurionum.] inter alia dicens: Si talis est conditio militantium, vt diis & Imperatoribus sacra facere compellantur, ecce proiicio vitem & cingulum, renuntio signis, & militare recuso. Plura de vite non addo, cum passim omnes historici Romani & Poëtæ eam Centurionibus tribuant.

c Græce Ἀχαῖος οὗτοσ ἦν. Christophorsonus vertit. Achiuus hic erat genere.

d Theotecnum Episcopum ad suam vsque ætatem superfuisse scribit Eusebius cap. 14.

e Græce της χλανίδος quæ vestis militaris. Sed της χλαμύδος legit Valesius, quod chlamys & balteus insignia essent militantium.

f Hic adiecit Ruffinus: Honorem, quem Martyri detulit, continuo ipse Martyr assequitur.

g Philippus Iturææ & Trachonitidis, (quarum regionum metropolis Cæsarea erat) Tetrarcha, frater Herodis Tetrarchæ Galilææ, in honorem Tiberij Cæsaris, [Cæsareæ Philippi.] & ad celebrandam nominis sui æternitatem, eam Cæsaream Philippi nominari voluit. Syris ante Dan, & Græco-Phœnicibus Paneas dicebatur, subinde etiam Cæsaræa Paneæ, aut Paneadis nuncupata.

h Fontes duo potissimum, Ior & Dan, quibus in eumdem amnem confluentibus, Iordanis appellatur. [Iordanis fontes.]

i Ethnici victimas proiicere solebant in fontes ac puteos. HincS. Augustinum consulebat Publicola, si licet bibere de fonte vel puteo, si aliquid de sacrificio missum sit. Vide Epistolam 153.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRIS FLORIANO, FELICE, CASTO, LVCIOLO, IVSTO, FORTVNATO, ET ALIIS XL.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Florianus, Martyr in Africa (S.)
Felix, Martyr in Africa (S.)
Castus, Martyr in Africa (S.)
Luciolus, Martyr in Africa (S.)
Iustus, Martyr in Africa (S.)
Fortunatus, Martyr in Africa (S.)
Alii XL, Martyres in Africa

[1] Plurimi hoc die in variis Martyrologiis proponuntur athletæ, qui effuso pro fide Christiana sanguine, coronam martyrij adepti sunt. Quo omnes loco haud facile certi quidquam affirmari potest. Martyrologium S. Hieronymi, quod charactere Anglo-Britannico ante mille annos exaratum apud nos habemus, ita hunc diem auspicatur: [Martyres Afri habiti in antiquis Martyrologiis:] V Nonas Martij. In Africa Floriani, Felicis, Casti, Lucioli, Iusti, Fortunati & aliorum XL. cum quo numero videtur finiri prior claßis, licet alia nomina Martyrum nullo aßignato loco subiungantur, forsan in alia aut vrbe aut persecutione, sed in Africa etiam interemptorum. In Martyrol. MS. Richenouiensi, siue Augiæ-diuitis, valde antiquo, illæ ita leguntur: In Africa Floriani, Felicis, Casti, Fortunati & aliorum XL. Lucioli, Iusti: qui duo ante Fortunatum supra positi sunt. Deinde in vtroq; Marcia sequitur. MS. Tornacense S. Martini, sub nomine Eusebij, Hieronymi & Bedæ, tres indicat: In Africa Natale SS. Fortunati, Felicis & Iusti. Omisso etiam numero, qui in alio MS. ad Martyres XLV augetur adiunctis variis Sanctis, de quibus insequentibus claßibus agitur: iungiturq; Iustus memoratus.

[2] Omißa palæstra martyrij Africana, & adiuncto numero, quamplurimis Martyrologiis inscripti sunt, [in aliis relati, omisso loco:] vt Lucensi S. Hieronymi: V Nonas Martij: Felicis, Lucioli, Iusti, Fortunati. qui etiam leguntur apud Rabanum, addito Floriano & sequentibus, quod etiam fit in Martyrol. S. Hieronymi Parisiis excuso: sed in hoc Luciola additur, vti & in alio Corbeiensi MS. in quo iidem quatuor leguntur. Beda excusus habet: Et natale SS. Felicis, Lucioli, Fortunati. Dein Marciam aliosque nouem nominat, & inter hos Florianum. In Bedæ MS. exemplari nullus hoc die signatur Sanctus. Silet etiam de his & sequentibus Martyribus Bellinus, cuius Martyrologium appellat vetus Romanum Baronius, qui citato Beda excuso inseruit hodierno Romano, Felicem, Luciolum, Fortunatum, Marciam & socios. De hac sociisque mox agemus. In MS. S. Cyriaci, quo plurimum se adiutum fatetur Baronius, ista habentur: V Non. Martij, Felicis, Iusti Fortunati Mart. Iidem, sed primo loco relato Fortunato, sunt in MS. Lætiensi, & aliis martyribus præpositi in MSS. Romano archiuij S. Petri, Casinensi & Altempsiano; aut illis immisti in MS. Pragensi. In MS. Aquisgranensi nomina sunt Felicis, Lucioli, Casti, Iusti, Fortunati, Floriani: desiderantur solum XL innominati, nec Africæ mentio est. Apud Greuenum in Auctario Vsuardi deest Iustus, reliqui dantur. In Adone MS. Reginæ Sueciæ continentur Felix, & Luciolus, quibus in alio MS. eiusdem Reginæ additur Fortunatus, qui solus ex hisce Martyribus est in MS. Barbeririano. In MS. Augustano sunt aliis immisti Felix, Lucianus, aliis Luciolus, Castus, Iulius, Fortunatus. quo omisso reliqui in Labbeano MS. extant. In MS. Leodiensi S. Lamberti Felix & Fortunatus. At Felix & Luciolus in Calendario S. Hieronymi apud Florentinum.

[3] Hactenus antiqua monumenta, in quibus præter Africam nullus designatur martyrij locus. [Romæ a Galesinio adscripti.] Interim Galesinius citato in Notationibus Beda & MS. omnes ex Beda refert, & Romæ adscribit, infelix sæpe in suis coniecturis. Galesinium sequitur Canisius in posteriore editione. Masinus in Bononia perlustrata ad hunc diem commemorat SS. Florianum & Fortunatum Martyres, [an Reliquiæ Bononiæ?] asserens prioris Reliquias asseruari in ecclesia S. Francisci; posterioris in templis S. Iacobi Maioris & S. Stephani. Forsan Reliquiæ hæ ex aliquo Romano cœmeterio Bononiam translatæ sunt, & ob Galesinij auctoritatem, ad hunc diem cœptæ honorari.

[4] De hisce Martyribus ista sufficerent, nisi Hispani sibi illos attribuerent, aliosq; infra recensendos. Antonius de Quintanadueñas de Sanctis Toletanis parte 3 pag. 440, Talaueræ, antiquis Elboræ, [Quo fundamento hi aliiq; Hispaniæ attributi?] siue Eburæ, diœceseos Toletænæ, varios Sanctos adscribit, qui hoc III Martij coluntur: ij sunt, Felix, Luciolus, Fortunatus, Marcia, Herodes, Antigonus, Ianuarius, Tutella, Gabianus, Quiriulus, Cleonicus, Eutropius, & Basiliscus. Iidem adscripti sunt Martyrologio Hispanico Tamaij Salazar, additique post Quiriulum, alter Felix, Florianus & Donatus, qui cum præcedentibus leguntur omnes eodem hoc ordine in Vsuardo excuso, quem ambo allegant, quasi cum nullus indicatur locus, iniicere iis manum quilibet iure poßit. Basilisco subiungitur a Tamajo Quinctus, in Phrygia sub Aureliano passus, de quo II Martij actum. Altera probatio sumitur ex Martyrologio Romano, cuius verba cum dicto Quintanadueñas hic repetimus: Eodem die passio Sanctorum, Felicis, Lucioli, Fortunati, Marciæ & Sociorum. Item Sanctorum militum Cleonici, Eutropij & Basilisci, qui in persecutione Maximiani sub Asclepiade Præside crucis supplicio feliciter triumpharunt. Et rursus reticetur locus vbi Martyres lauream promeriti sunt. Insertus is est nuper excuso Chronico Dextri, ad annum Christi CCC & persecutionem Diocletiani, his verbis: In hac acerbissima persecutione Eburæ in Carpetanis sancti Christi Martyres Felix, Luciolus, Fortunatus & Eusebius, qui Præside Hispaniæ Asclepiade crucifixi sunt. En fundamentum totius controuersiæ. Non exprimitur locus in Beda excuso & Marttyrol. Romano, ergo ad hos quatuor referendi tredecim ab Antonio de Quintanadueñas & octodecim a Tamajo Salazar iam Eboræ in Carpetanis adscripti. Baronius duas Martyrum classes Martyrol. Romano inseruit, priorem ex Beda, posteriorem ex Menologio Græcorum: quas auctor Chronici Dextri, vt illi interpretantur, in vnicam conflauit. De Græcis infra agemus, quos genere Cappadoces, Amaseæ in Ponto passos, affirmant Menæa, Anthologium aliaque Græcorum monumenta. At quorsum non retinetur S. Eusebius Martyr in Chronico Dextri laudatus? Qua auctoritate eius locum occupant Cleonicus, Eutropius, Basiliscus. Respondet Tamaius Salazar: Hactenus Hispanos agnouit nemo, cognouere Beda, Galesinius, Menologium Græcum, & Romanum Martyrologium. Quo auspice Galesinius Romæ passos commentet, nec ipse profert, nec vetustiora Martyrologia conscribunt: ex quo nec Baronius, nec Philippus Ferrarius illos inter Martyres Romæ passos consignant, quia huius Auctoris figmenta passim respuunt … Hinc venit explodenda Galesinij sententia & Flau. Dextri amplexanda. Sed huius sententia quam habeat auctoritatem ex supradictis constat, maxime si viginti aut plura antiqua Martyrologia a nobis iam prolata, & alia infra proferenda, recta trutina examinentur. Acta etiam horum Martyrum satis longa, licet breue compendium appellet, describit Tamaius. In his, Felix ciuis Eborensis in Carpetania fidem Catholicam profitetur, socios XV igne caritatis adsciscit: omnes in funesta Diocletiani & Maximiani persecutione, aduentante Eboram Asclepiade Præside, comprehenduntur, crucibus affixi, martyrio coronantur.

[5] Georgius Cardosus Hagiologio Lusitano inscripsit ad hunc diem SS. Felicem, Luciolum, [aut etiam Lusitaniæ?] & Eusebium cum aliis generosis & fortibus Athletis, qui sub Diocletiano & Maximiano, præside Asclepo, Eboræ in Lusitania cruci affixi, coronam martyrij obtinuerunt. In Commentario profert verba Flau. Dextri, Martyrologij Romani, & Galesinij ac Menologij Græcorum, adeoque insinuat septemdecim in iis relatos intelligi, interque illos S. Eusebium ab aliis neglectum, dein multus est in disceptatione de Ebora vrbe, quam negat Talaueram dici posse: de hac re plurimum disputant Petrus Mantuanus in Animaduersionibus ad Historiam Ioannis Marianæ, & contra hunc Thomas Tamayo in Vindiciis Marianis.

DE SANCTIS MARTYRIBVS MARTIA, MARTIANO, HIEROTE, ANTIGONO, IANVARIO, TVTELLA, GABIANO, QVIRIVLO, MARINO, FELICE, DONATO, FORTVNO, HELBIANO, GAGO, PAVLO, GAIOSA, GALLOSA, GALLO, LVPICINO,

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Martia, Martyr (S.)
Martianus, Martyr (S.)
Hierotes, Martyr (S.)
Antigonus, Martyr (S.)
Ianuarius, Martyr (S.)
Tutella, Martyr (S.)
Gabianus, Martyr (S.)
Quiriulus, Martyr (S.)
Marinus, Martyr (S.)
Felix, Martyr (S.)
Donatus, Martyr (S.)
Fortunus, Martyr (S.)
Helbianus, Martyr (S.)
Gagus, Martyr (S.)
Paulus, Martyr (S.)
Gaiosa, Martyr (S.)
Gallosa, Martyr (S.)
Gallus, Martyr (S.)
Lupicinus, Martyr (S.)

[1] Priorem Martyrum Afrorum classem cum XL Sanctis anonymis conclusimus, quod hic numerus soleat aliis Sanctis proprio nomine propositis sub finem adiici: post quos in eodem Martyrologio S. Hieronymi ante mille sere annos charactere Anglo-Britannico exarato, [Classis altera Martyrum in antiquis fastis:] ista adduntur, nullo loco alioue verbo interposito: Marciæ, Herotis, Quirilli, Maurini, Donati, Furtuni, Hebiani, Gagi, Paulæ, Gaiosæ, Gallæ. In Martyrol. Lucensi multo plures statuuntur, quorum manipulum ducere S. Marciam aduertit Florentinus, & ita excudit: Marciæ, Hierotis, Antigoni, Ianuari, Tutellæ, Gabiani, Quiri, Iuli, Marini, item Felicis, Florini, Donati, Fortuni, Helbiani, Gagi, Paulæ, Gaiosæ, Gallæ. In editione Parisiensi præponitur nomen Martiani, tum Marciæ, Hierotis &c. & loco Florini dicitur Floriani, quem omittimus cum altero Felice, quia in præcedenti classe collocantur. Sub finem ista habentur: Paulæ, Gaiosæ, Gallosæ, Gallæ, Lupicini. Quartum S. Hieronymi Martyrologium habet Iulius Henricus Blumius V. CL. quod consentit cum Lucensi, omißis Martiano, Gallosa & Lupicino. Aliqua horum Martyrum nomina leguntur in Beda excuso: Martiæ, Herodis, Antigonij, Ianuarij, Tutellæ, Gabiani, Quiriuli, item Felicis, Floriani, Rogati. In MS. Richebergensi loco Herodis scribitur Horotis, reliqua non discrepant. Apud Rabanum ita exprimuntur: Marciæ, Herotis, Antigonij, Ianuarij, Tultellæ, Gabiani, Quiriuli, Marini, item Felicis, Floriani, Donati. Ex iis, quæ in Additionibus Vsuardi apud Greuenum leguntur nomina, huc spectant: Donati, Paulæ, Iulij, Marciæ, Hierotis, Antigoni, Ianuarij, Tutilæ, Gabiani, Quirioli. In MS. Aquisgranensi: Martiæ, Iherotis, Antigoni, Ianuari, Tutillæ, Gabiani, Quitilli, Marini, Felicis, Donati. In Richenouiensi. Martiæ, Hierolij, Antigoni, Ianuarij, Gabiani, Quirilli. MSS. Casinense & Altempsianum habent: Martiæ, Antigoni, Ianuarij, Marini. Eadem, dempto Marino, leguntur in Romano archiuij S. Petri. MS. Barberianinum: Antigoni, Marini, Gabiani. MS. Pragense: Donati, Paulæ. At solus Antigonius in MS. Leodiensi S. Lamberti. Ei Ianuarius iungitur in MS. S. Cyriaci, sed ad diem præcedentem. In alio MS. sunt Donatus & Ianuarius. At Martiæ & sociorum hoc die memoria recolitur in Martyrologio Romano. At Marinus cum Asterio in Calendario antiqui Breuiarij. Sed Asterius ad sequentem classem spectat.

[2] En horum Martyrum cultus ex decem & octo illustribus Martyrologiis propositus, sed cum aliqua lectionis diuersitate: ita Martiæ & Mareiæ scribitur: [nomina varie scripta.] & Hierotis, Hierolij, Iherotis, Herotis, Horotis & Herodis: Antigonij & Antigoni: Tutellæ, Tultellæ, Tutillæ, & Tutilæ: Quiriuli, Quirioli, Quirilli Quitilli, & diuisis nominibus Quiri & Iulij: estq; infra inter alios Iulius. Item Marini & Maurini: a quo seorsim alius miles Marinus refertur. pro Donato apud Bedam Rogatus legitur. Demum Fortuni & Furtuni, vti Helbiani, Belbiani & Hebiani. In vnico Martyrologio sunt Martianus, Gallosa & Lupicinus.

[3] Palaestra martyrij nusquam exprimitur, nec audemus temere præcedentibus adiungere in Africa paßis, [An passi in Africa?] vbi & sequentes paßi memorantur. Quid si aut alio Africæ loco, aut diuersis sub Imperatoribus interempti sint? Fauet ei coniectur æhisce immistus Florianus, qui Afrorum Martyrum antesignanus habetur. Galesinius eumque secutus Canisius, quos simul ex vtraque classe repererant in Beda excuso, [perperam videntur Romæ aut Eboræ tribui.] Romæ adscripserunt, in locum Rogati restituto Donato, vti apud alios legitur. Hanc coniecturam Galesinij supra reiecimus ad Martyres Afros, quibus diximus hos potius esse adiungendos. Multo minus hi Eboræ Carpetanorum aut Eboræ Lusitanorum attribuendi, cum in Chronico Flauij Dexteri, quo vtuntur fundamento, ne vel vnus horum memoretur.

[4] Prodierunt eiusdem cum Dextri Chronico auctoritatis, Aduersaria & Chronicon sub nomine Iuliani Petri Archipresbyteri S. Iustæ, [Ex his Marcia fingitur soror Traiani Imperatoris,] & num. 78 in Aduersariis ista traduntur: Marcia Matidia, soror Imperatoris Traiani, Virgo sanctissima, passa est in persecutione Antonini Pij Romæ cum aliis sociis III Martij. Fuit Hispana, nec præter vnam hanc, habuit aliam sororem Traianus. Ob quæ verba Antonius de Quintanadueñas libro de Sanctis vrbis & diœcesis Hispalensis pag. 231 & seqq. contendit de Marcia hic Matidia cognominata, & vnica sorore Traiani Imperatoris, eiusque sociis hoc die agi in Martyrologio Romano, & cum Galesinio Romæ martyrium subiisse. Verum idem Quintanadueñas in libro de Sanctis Toletani, XIV annis post priorem illum excuso, eamdem Martiam & socios cum supra relatis Martyribus Afris adscribit Talaueræ, siue Eboræ Carpetanorum; vtrobique allegans Martyrologium Romanum & Galesimum, tunc secutus Chronicon Dextri, vti modo Aduersaria Iuliani Petri. Miramur non duas Martias Martyres inuectas in Martyrologium Hispanicum, cum contra Tamaius Salazar non modica animaduersione in Quintanadueñas inuehatur, deceptum asserens ex glossemate inter opera Iuliani efficto: cuius verba merum commentum sapiant. [ex aduersariis Iuliani Petri,] Item in Menologio & Martyrologio nullam notari Virginitatis prærogatiuam, ergo a fide Martyrologiorum deuiare. Martiam nullam fuisse Traiani Sororem, nec Christianam, nec Virginem: respuenda ergo, quæcumque alias doctissimus Pater de Martia Mattiada scriptitauit. Hæc Tamaius Salazar, qui vtinam & ipse patiatur modestum verbum contra suam Martiam sociosque, nullo prorsus iure Hispaniæ adscriptos, cum nulla in dictis Martyrologiis fiat mentio Eboræ Carpetanorum, aut Asclepiadis in Hispaniis Præsidis, esse efficta glossemata & mera commenta: & deuiari a fide Martyrologiorum. Interim Quintanadueñas conatur suam sententiam stabilire ex eisdem Aduersariis Iuliani, in quibus num. 75 ista habentur: Matidia Augusta Imperatoris Cæsaris Traiani soror, discipula S. Clementis, accepit corpus S. Onesimi, [discipula S. Clementis.] a Tertullo Præfecto Romæ perempti, & arca argentea clausit. Acta S. Onesimi discipuli S. Pauli a nobis collecta dedimus ad diem XVI Februarij, ostendimusque Acta illa, quæ ex Græcis translata extant apud Lipomanum & Surium, esse S. Onesimi alterius Puteolis tertio Christi seculo martyrium paßi, & hunc fuisse Magistrum SS. Alphij, Philadelphi & Cyrini, in Sicilia sub Præside Tertullo lauream martyrij consecutorum: huiusque Præsidis nomen, vt in re confusa fieri solet, a discipulis ad Magistrum Onesimum, & ab hoc ad alterum seniorem, ac magis illustrem Onesimum videri translatum. Præterea diximus num. 16 Matidiam Augustam fuisse ex sorore Marciana neptem Traiani, matrem Matidiæ Augustæ, Adriani Imperatoris vxoris. Demum vnius Iuliani auctoritati parum fidendum esse innuimus, quod vel hinc maxime confirmatur.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRIS GAIOLA, FELICE, EMERITO SIVE EMETERO, CELEDONIO, ITEM FELICE, SAVINIANO, ITEM FELICE, IVLIO, ALIO FELICE, MARINO, DONATA, NICEPHORO, CARISSIMO, CLAVDIANO, PAPIA, LVCIOLA, SABIANO, VEL SABINIANA, IVNVLA, ASTERIO, PHOTIO, GEORGIO, ISICO, SISINNIO, CASTO, BASILIO, SOLO, ARTILAO, ANTONIO, CYRICO, EVTICO, GORGONIO, ASCLIPIO, FRVNIMIO, ET ZOSIMO,

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Gaiola, Martyr in Africa (S.)
Felix, Martyr in Africa (S.)
Emeritus, sive Emeterus, Martyr in Africa (S.)
Celedonius, Martyr in Africa (S.)
Felix II, Martyr in Africa (S.)
Sauinianus, Martyr in Africa (S.)
Felix III, Martyr in Africa (S.)
Iulius, Martyr in Africa (S.)
Felix IV, Martyr in Africa (S.)
Marinus, Martyr in Africa (S.)
Donata, Martyr in Africa (S.)
Nicephorus, Martyr in Africa (S.)
Carissimus, Martyr in Africa (S.)
Claudianus, Martyr in Africa (S.)
Papias, Martyr in Africa (S.)
Luciola, Martyr in Africa (S.)
Sabianus, vel Sabiniana, Martyr in Africa (S.)
Iunula, Martyr in Africa (S.)
Asterius, Martyr in Africa (S.)
Phocius, Martyr in Africa (S.)
Georgius, Martyr in Africa (S.)
Isicus, Martyr in Africa (S.)
Sisinnius, Martyr in Africa (S.)
Castus, Martyr in Africa (S.)
Basilius, Martyr in Africa (S.)
Solus, Martyr in Africa (S.)
Artilaus, Martyr in Africa (S.)
Antonius, Martyr in Africa (S.)
Cyricus, Martyr in Africa (S.)
Euticus, Martyr in Africa (S.)
Gorgonius, Martyr in Africa (S.)
Asclipius, Martyr in Africa (S.)
Frunimius, Martyr in Africa (S.)
Zosimus, Martyr in Africa (S.)

[1] Tertia hæc cohors militum Christi procedit, prioribus duabus multo numerosior: quam præsatum Martyrologium S. Hieronymi, quod nos charactere antiquo ante mille fere annos habemus exaratum, ita repræsentat: In Africa Caiolæ, Felicis, [Martyres Afri in Martyrol. S. Hieronymi,] Emeteri, Celedonij, Felicis, Sabiniani, Calagori, Meteri, item Celedoni, Iuli, Felicis, Marini, Donatæ, Nicephori, Carissimi, Claudiani, Papiæ, Luciolæ, Felicis, Sabiani, Iunulæ, Foui, Asterij, Georgi, Sisinni, Basilij, Artilai, Isici, Cirici, Eutici, Gorgoni, Antoni, Frunimi, Asclipi, Casti, Soli. Ijdem sed ordine subinde variato, & nominibus nonnullis aliter scriptis, in Lucensi Martyrologio eiusdem S. Hieronymi ita collocantur: In Africa Gaiolæ, Felicis, Emeteri, Celedonij, item Felicis, Sauiniani, Galogori, item Emeteri, Felicis, item Celedoni, item Iuli, Felicis, Marini, Donatæ, Nicefori, Carissimi, Claudiani, Papiæ, Luciolæ, Saliani, Iunulæ, Astri, Focij, Georgi, Isici, Sisinni, Casti, Basili, Soli, Artilai, Antonij, Cirici, Eutici, Gorgoni, Asclipi, Frunimi. Recensentur ijdem in Martyrologio S. Hieronymi edito Parisijs, ita expreßi: In Africa Gaiolæ, Felicis, Emeritæ, Cellidoni, item Felicis, Sauiniani, Galogori, item Emeriti, item Felicis, item Ecæledoni, item Iuli, Felicis, Marini, Donatæ, Nicephori, Carissimi, Claudiani, Papiæ, Luciolæ, Sabinianæ, Iunolæ, Asterij, Phocij, Georgij, Isici, Sisinnij, Casti, Basilisoli, Artilai, Antonij, Cijrici, Eutici, Gorgonij, Asclipij, Frunimij, Zosimi. Hactenus tres codices Martyrologij S. Hieronymi, in quorum duobus vltimis post duos primos, Gaiolam scilicet & Felicem, interponebantur istæ duæ voces, depositio reliquorum, quas cum priore MS. omisimus, cum quid illis significetur non satis capiamus. Cum MS. Lucensi fere conuenit, quod in Germania reperit Henricus Iulius Blumius V. CL.

[2] In alijs Martyrologijs nonnulli ex his Martyribus assignantur: nam MS. Martyrol. Reginæ Sueciæ: [& alijs:] In Africa Gaioli. MS. Centulense, siue S. Richarij: In Africa SS. Gaioli, Felicis, Nicephori, Claudiani. MS. Pragense, Gaiolæ, Felicis. MS. Labbeanum: Gaiolæ, Iulij, Casti, Soli. MS. Augustanum: Gaiuli, Emeterij, Iulij, Casti. Aquisgranense MS. Gaioli, Iulij, Casti. Apud Greuenum additur Soli. Hactenus antiquiora Martyrologia: e quibus hæc diuersitas vocabulorum aduertenda. Gaiola etiam dicitur Caiola: Gaiolus & Gaiulus: Emeterus bis positus, [nomina varie expressa.] Hemeterus, Meterus, Emeterius, Emeritus & Emerita: Celedonius, Celedonus, Cellidonus & Ecælidonus: Sabinianus, Sauinianus & Sabianianus, Sabianus, Sabiniana: Galogorus & Calogorus: Phocius, Focius, & Fouus. Item Nomina Basili & Soli conflata in vnum Basilisoli, vitio amanuensium. Coluntur hoc die SS. Emeterius & Cheledonius Martyres Calagurri in Hispania: qui ne forsan sint hic relati, tres in titulo omisimus.

[3] Galesinius vnum hoc encomio celebrat: In Africa S. Lucij Episcopi & Martyris, [Lucius an Episcopus?] qui Valeriano Imperatore pro Christi gloria necatus, insigniter coronatur. Ferrarius in Catalogo describit Galesinium, qui illius Lucij non meminit in Notationibus: hinc quorsum in silentio aliorum eum Episcopum dicat & Valeriano Imperatore passum, non liquet. Referuntur hoc itidem die Marinus & Asterius Cæsareæ in Palæstina coronati, forsitan ad hunc diem relati, quo coluntur eiusdem nominis Martyres Afri, [Alij Martyres eiusdem nominis.] quod illorum dies natalis ignotus foret, nullam diei mentionem faciente Eusebio, qui de illis agit. Græci Asterium colunt VII Augusti; nusquam quod sciamus, Marinum: & in Martyrologio S. Hieronymi inter vtrumque septem alij Martyres interponuntur, quod monuisse sufficit.

DE SS. EMETHERIO & CELEDONIO MARTYRIBVS CALAGVRI IN HISPANIA

Commentarius præuius.

Emetherius, Martyr Calagurri in Hispania (S.)
Celedonius, Martyr Calagurri in Hispania (S.)

[1] Calaguris, antiqua Vasconum vrbs, a Tito Liuio, Iulio Cæsare, Valerio Maximo, Plinio, alijsque memorata, Paulino ad Ausonium montana dicta, sita in monte ad Iberi amnis radices, Fibularia quoque appellata. [hi Martyres cæsi,] Altera quippe a Plinio statuitur Calaguris prope Oscam vrbem inter Nascicos populos, Nascica, seu Iulia Nascica, in antiquis nummis cognominata, cuius hodie ne vestigia quidem superesse traduntur. Prior etiamnum vrbs celebris ab antiquis temporibus Sede Episcopali exornata, nostro æuo Calahorra nuncupata, & Castellæ veteris regno attributa. Fidißimos ciues Calaguritanos agnouerunt Romani & laudarunt, at digniorem ibidem fidelitatem Deo præstiterunt duo fratres Emetherius & Celedonius, [coluntur 3 Martij.] e militibus Cæsareanis illustres Christi Martyres: quorum venerationi dies III Martij est sacratus.

[2] Acta martyrij ab auctoribus coæuis consignata scripto fuerunt: [Acta primigenia rabie tyrannorum abolita:] quæ rabie ac vi tyrannorum perijsse deplorat Aurelius Prudentius Clemens, cuius diligentiæ debemus omnem horum Martyrum notitiam. Edidit hic inter alia, circa annum CCCC elaborata, illustre poëma περὶ ςεφάνων inscriptum, in quo XIV hymnis celebrat coronas illustrium Martyrum, ac primum hymnum inscribit hisce Martyribus Emeterio & Celedonio Calagurritanis: [alia a Prudentio scripta,] quem cum MSS. collatum primo loco damus. Fuisse Prudentium natione Hispanum ortu Calaguritanum, tradit Athanasius Lobera in Historia Legionensi cap. 25. Et ipse Prudentius in hoc hymno illam vrbem nostrum oppidum appellat, ac primo loco horum Martyrum certamen proponit, quibus subdit laudes S. Laurentij Hispani Archileuitæ, S. Eulaliæ Virginis Lusitanæ, decem & octo Martyrum Cæsaraugustanorum, S. Vincentij Cæsaraugustani, SS. Fructuosi Episcopi Tarraconensis, Augurij & Eulogij Diaconorum.

[3] Prudentio subiungimus illustre horum Martyrum encomium a S. Gregorio, [compendiū ex Gregorio Turon.] Episcopo Turonensi libro 1 de Gloria Martyrum cap. 93 insertum: vbi dicta sua probat allatis aliquot versibus ex hymno illo Prudentij. Tertio loco damus aliqua Acta soluta oratione conscripta, quæ reperimus in antiquo MS. codice bibliothecæ illustris monasterij S. Maximini prope Treuirim: [alia ex MSS.] Quæ eadem Acta edidit ad hunc diem in Martyrologio Hispanico Tamaius Salazar e tribus MSS. codicibus Toletano Montis-Sion, Segobiensi & Asturicensi. Magna eorumdem Actorum pars extat in Breuiario Burgensi edito anno MDII, & in octo distribuitur lectiones, vnica de Euangelio cum huius expositione interiecta. Quarto loco damus aliud Vitæ Martyrum horum compendium, quod Romæ descripsimus in bibliotheca Patrum Congregationis Oratorij ex MSS. libris a P. Antonio Gallonio collectis, [& alio MS.] qui annotarat submissum esse ex Ecclesiasticis tabulis Ecclesiæ Burgensis Castellæ veteris.

[4] Antiquam horum Martyrum apud Calagurritanos venerationem indicat ante memoratus Prudentius in Hymno de Sanctis hisce Martyribus, quo etiam olim vsam fuisse Ecclesiam Gothicam, asserit Tamaius Salazar patere ex Breuiario Isidoriano. additque S. Isidorum in Benedictione Officij SS. Emeterij & Celidonij in Breuiario hanc Orationem tradidisse. Omnipotens Deus, ad quem beatissimi Emetherius & Celidonius Martyres ob confessionis fideique signaculum, [De ijs oratio S. Isidori in Ecclesia Gothica:] orarium atque annulum cælis subuehenda miserunt, conseruet vos vtroque munere gratiarum. Amen. Vt per vos & fidei & confessionis virtute pollentes, æterni cælestis patriæ habeamini ciues, quorum hodie geminum festum celebratis ouantes. Amen. Quo sicut alumna plebs de eorum gemina susceptione corporum gratulatur, sic tota Ecclesia eorum se tueri ac defendi patrocinijs gratuletur. Amen. Hanc eamdem Benedictionem inscripsit suo Commentario ad Dextri Chronicon pag. 314 Franciscus Biuarius, admirans horum Martyrum nomina non fuisse huic Chronico adscripta, [& cultus apud Muzarabes,] imo suspicans transcribentium incuria omissa. Eorumdem venerationem repræsentant Missale mixtum, dictum Muzarabum, item Breuiarium, cum illo secundum regulam B. Isidori, excusa Toleti anno MD, & MDII, & MDLI. In Breuiario Eborensi excuso anno MDXLVIII extant IX Lectiones de eorum Vita. [aliosq;.]

[5] Non minus horum Martyrum veneratio inscripta est alijs fastis Ecclesiasticis. Certe quæ extant sub nomine S. Hieronymi Martyrologia antiquißima, [Memoria in Martyrol. S. Hieronymi,] etiam horum nomina habent, sed aliorum Martyrum nominibus immista, addita voce Calogori, seu Galogori, velut alicuius Sancti, quem ita Indici adscripsit Lucas Dacherius ad Martyrologium S. Hieronymi a se Parisijs editum: in quo Martyribus Afris, Gaiolæ & Felici adduntur Emeritæ, Cellidoni & alijs duobus interpositis, Galogori item Emeriti & alio interposito item Ecæledoni: verum tres vltimi in codice antiquo ante mille fere annos conscripto, melius coniunguntur: Calagori Meteri, Celedoni, ast Emeriti correctius etiam legitur in MS. Lucensi eiusdem S. Hieronymi, quos ex classe Martyrum Afrorum ibidem expunximus. Apud verum Bedam vacat hic dies, quem suppleuit Florus his verbis: SS. Emytherij & Cheledonij & Calaguiri Mart. quod in Martyrologio a Rosweido ita emendatur apud Calogurrim Martyrio coronatorum. In MS. Augustano miscetur alijs Martyribus Emeterius, [& alijs:] ac dein additur: Natalis SS. Eucherij & Celedoni. At correctius exprimuntur in MSS. Romanis, altero Archiuij S. Petri, altero bibliothecæ Vaticanæ; vti & in MSS. Casinensi, Parisiensi & Treuirensi: Eodem die natalis SS. Emetherij & Celedonij. Additur in vltimo in Hispania, in altero Calcu corrupte pro Calagurri. De his alijsq; hos versus fecit VVandelbertus.

Quinas Magra pio Nonas defendit amore,
His & Emitherius, Chelidonius atque Marinus
Asteriusque micant effuso sanguine clari.

[6] Alia Martyrologia consentiunt cum Actis tertio & quarto loco dandis. ita Vsuardus: [Vsuardi] Eodem die natalis SS. Emitherij & Celedonij, qui primum apud Legionensem Galliciæ ciuitatem milites, exurgente persecutionis procella, pro confessione nominis Christi plurimis afflicti tormentis, Calagurrim vsque perducti, atque ibi martyrio coronati sunt. [Adonis, Notkeri &c.] Apud Adonem, Notkerum & Bedam excusum adduntur verba Gregorij Turonensis de annulo & orario in cælos euectis, infra danda, & supra in Benedictione S. Isidori indicata. Vsuardo consentit Martyrologium Romanum: & verbis magis immutatis Maurolycus. Festum illorum solenni cultu apud monachos Legerienses Kalendis Martijs peragi infra dicemus, quo die Galesinius, Calagurij in Hispania, inquit, sanctorum Martyrum Hemiterij & Chelidonij: quorum præclarum certamen, sempiternæ gloriæ consecratum, singulari hymno a Prudentio celebratur. Iterum hoc III Martij: Calagurij Senatorum, Hemiterij & Chalendonij, quorum supra Kalendis item commemoratio facta est. Vbi vox Senatorum redundat. Ita in Hagiologio Franco-Galliæ Philippi Labbei vocantur Cantherius & Celedonius, sicuti etiam in Martyrologio MS. Abbatiæ Gollionæ pro Legionensi Galleciæ vrbe legitur Lingonensis Galliæ ciuitas: ceterum cum Vsuardo conuenit, e quo & corrigi debet. Tamaius Salazar hoc eos elogio honorat in Martyrologio Hispanico: [Martyrol. Hispan.] Apud Calagurrim Hispaniæ SS. Emetherij & Celedonij Martyrum, qui Beatorum Marcelli & Nonnæ filij cum essent, & Traianicæ legionis milites, apud Legionem vrbem, cuius erant ciues & municipes, pro fide & Christi nomine comprehensi, & cruciatibus afflicti, post Calagurrim Fibulariam adlati, tandem cælestes milites sunt laureola victoriæ martyrio sublimati. Hæc ibi.

[7] Nonnulla hic relata indigent aliqua inquisitione. Fuerunt hi Sancti etiam a Prudentio fratres habiti, & milites Cæsaris vexilla secuti. Eosdem Legionarios fuisse milites fama prodit in Actis MSS. Additur in Actis Breuiarij Eborensis, Ex ea legione, in qua eorum pater Centurio erat S. Marcellus Martyr: quem ex Centurionibus legionis Traianæ fuisse habent antiqua Acta huius ad XXX Octobris, etiam edita a Baronio in Annal. Eccl. ad an. 298. Quibus relatis addit hic num. 9. Porro eiusdem Marcelli triumphi fuerunt quoque participes illius filij numero XII, Claudius, Lupercus, Victorius, Facundus, [non videntur patre S. Marcello Centurione ac Martyre progeniti] Primitiuus, Hemeterius, Chelidonius, Faustus, Ianuarius, Martialis, Seruandus & Germanus, qui omnes pro Christi confessione idem subeuntes certamen, eadem quoque sunt corona martyrij insigniti. Hæc ibi Baronius. Ad Acta horum duorum Martyrum margini adscribit Tamaius Salazar addi in MS. Asturicensi eos esse fratres SS. Facundi & Primitiui. Coluntur hi XXVII Nouembris, ad quem diem horum Acta ex quinque diuersis MSS. edidit idem Tamaius absque vlla mentione S. Marcelli parentis, præmittitque se illa adnectere vt filiationem S. Marcelli Centurionis incertam agnoscat eruditus. Ac tandem suam dissertationem concludit, asserendo eorum certamen consignari debere ad tempora Antonini Pij Imperatoris. Eodem modo Ambrosius Morales, citatus a Baronio ad XXVII Nouembris, ostendit ex ipsorum Actis sub Marco Aurelio Antonino passos, nec filios esse potuisse S. Marcelli Centurionis. Huic subscribit Martinus de Roa de Sanctis Cordubensibus, neque admittit SS. Faustum, Ianuarium, Martialem haberi filios S. Marcelli Centurionis: nullam enim huius rei memoriam fieri in antiquis Sanctoralijs aut Breuiarijs. Ast horum Martyrum Acta infra num. 4 habent, neminem alium illius temporis Martyrem inueniri. Auctor videlicet illorum, facta tanta inquisitione, nesciuit vel famam esse de patre & decem fratribus Martyribus: imo non credidit in atrocißima per Hispaniam persecutione illos martyrio affectos esse: [neque in persecutione Diocletiani occisi.] ac consequenter, quod in vltimis Actis legitur, ortum, natale solum & tempus Martyrij penitus obliteratum incompertumque esse. Traduntur in vrbe Legionensi militasse: non tamen ciues & municipes fuisse. Coli eos ibidem etiamnum officio Ecclesiastico sub ritu duplici, vti & in Burgensi diœcesi, asseritur in Ordine recitandi diuinum officium. Non tamen Legione tormenta vlla passos fatetur Morales lib. 10 cap. 21, & alij post eum: [coluntur solenni ritu Legione.] sed cum audissent Calagurri lanienam Christianorum exerceri, sua sponte, ardore incensos subeundi martyrij eo conceßisse.

[8] Agunt de eisdem Sanctis plurimi Scriptores Hispani, citati a Tamaio Salazar, quos plerosque habemus & legimus: [De ijs varij agunt:] nonnullos vt S. Eulogium, Marineum Siculum aliosque in Notis allegamus: de aliquibus infra acturi in tractatu de Translatione corporum. Quam scripsit historiam horum Martyrum Saluator Fons, necdum vidimus.

ACTA MARTYRII
auctore Aurelio Prudentio: hymn. Peristeph.

Emetherius, Martyr Calagurri in Hispania (S.)
Celedonius, Martyr Calagurri in Hispania (S.)

BHL Number: 2532

[1]

Scripta sunt cælo duorum Martyrum vocabula:[Horum Martyrum nomina in cælo scripta:]
Aureis, quæ Christus illic annotauit, litteris
Sanguinis notis & idem scripta terris tradidit.
Pollet hoc felix per orbem terra Ibera stemmate.
Hic locus dignus tenendis ossibus visus Deo:
Qui beatorum pudicus esset hospes corporum:
Hic calentes hausit vndas cæde tinctus duplici. [corpora in Hispania clarent miraculis:]
Illitas cruore sancto nunc arenas incolæ
Confrequentant, obsecrantes voce, votis, munere.
Exteri nec non & orbis huc colonus aduenit,
Fama nam terras in omnes præcucurrit proditrix.
Hic Patronos esse mundi quos precantes ambiant.
Nemo puras hic rogando frustra congessit preces.
Lætus hinc tersis reuertit supplicator fletibus,
Omne quod iustum poposcit, impetratum sentiens.

[2]

Tanta pro nostris periclis cura suffragantium est:
Non sinant inane vt vllus voce murmur fuderit.
Audiunt, statimque ad aurem Regis æterni ferunt.[ipsi Christū orant,]
Inde larga fonte ab ipso dona terris influunt:
Supplicum caussas petitis quæ medelis irrigant.
Nil suis bonus negauit Christus vnquam testibus;
Testibus, quos nec catenæ, dira nec mors terruit,
Vnicum Deum fateri sanguinis dispendio: [huic cari ob Martyrium.]
Sanguinis sed tale damnum lux rependit longior.
Hoc genus mortis decorum est: hoc probis dignum viris,
Membra morbis exedenda, texta venis languidis,
Hostico donare ferro, morte & hostem vincere.
Pulchra res, ictum sub ense persecutoris pati:
Nobilis per vulnus amplum porta iustis panditur.
Lota mens in fonte rubro sede cordis exilit.

[3]

Nec rudem crudi laboris ante vitam duxerant
Milites: quos ad perenne cingulum Christus vocat.[præ militia seculi,]
Sueta virtus bello & armis, militat sacrariis.
Cæsaris vexilla linquunt, eligunt signum Crucis.
Proque ventosis draconum, quos gerebant, palliis,
Præferunt insigne lignum, quod draconem subdidit.
Vile censent, expeditis ferre dextris spicula,[Crucis vexillum eligunt:]
Machinis murum ferire, castra fossis cingere,
Impias manus cruentis inquinare stragibus.

[4]

Forte tunc atrox secundos Israëlis posteros
Ductor aulæ mundialis ire ad aram iusserat,
Idolis litare nigris, esse Christi defugas.[idolis litare renuunt:]
Liberam succincta ferro pestis vrgebat fidem.
Illa virgas & secures, & bisculcas vngulas
Vltro fortis expetebat, Christi amore interrita.
Carcer illigata duris colla boiis impedit.
Barbaras forum per omne tortor exercet manus. [tormentis contemptis,]
Veritas crimen putatur, vox fidelis plectitur.
Tunc & ense cæsa virtus triste percussit solum,
Et rogis ingesta mœstis ore flammas sorbuit.
Dulce tunc iustis cremari, dulce ferrum perpeti.

[5]

Hic duorum cara fratrum conualescunt pectora;
Fida quos per omne tempus iunxerat sodalitas. [manent interriti:]
Stant parati ferre quicquid sors tulisset vltima:
Seu foret præbenda ceruix ad bipennem publicam,
Verberum post vim crepantum, post catastas igneas;
Siue pardis offerendum pectus aut leonibus. [Christi amore feruentes:]
Nosne Christo procreati, Mammonæ dicabimur,
Et Dei formam gerentes, seruiemus seculo?
Absit, vt cælestis ignis se tenebris misceat.
Sit satis, quod capta primo vita sub chirographo,
Debitum persoluit omne, functa rebus Cæsaris.
Tempus est Deo rependi, quicquid est proprium Dei.
Ite signorum Magistri, & vos Tribuni assistite:
Aureos auferte torques, sauciorum præmia.
Clara nos hinc Angelorum iam vocant stipendia.
Christus illic candidatis præsidet cohortibus,
Et throno regnans ab alto, damnat infames deos,
Vosque qui ridenda vobis monstra diuos fingitis.

[6]

Hæc loquentes, obruuntur mille pœnis Martyres.
Nexibus manus vtrasque flexus inuoluit rigor, [Atrocia tolerant tormenta.]
Et chalybs attrita colla grauibus ambit circulis.
O vetustatis silentis obsoleta obliuio!
Inuidentur ista nobis: fama & ipsa extinguitur.
Chartulas blasphemus olim nam satelles abstulit:
Ne tenacibus libellis erudita secula, [Acta eorum a tortoribus abolita.]
Ordinem, tempus, modumque passionis proditum
Dulcibus linguis per aures posterorum spargerent.
Hoc tamen solum vetusta subtrahunt silentia,
Iugibus longum catenis an capillum pauerint,
Quo viros dolore tortor, quaue pœna ornauerit.

[7]

[Vnius annulus, alterius orarium, in cælos euehuntur.] Illa laus occulta non est, nec senescit tempore,
Missa quod sursum per auras euolarunt munera,
Quæ viam patere cæli præmicando ostenderent.
Illius fidem figurans, nube fertur annulus:
Hic sui dat pignus oris (vt ferunt) orarium.
Quæ superno rapta flatu lucis intrant intimum:
Per poli liquentis axem fulgor auri absconditur.
Ac diu visum sequacem textilis candor fugit.
Subuehuntur vsque in astra, nec videntur amplius.

[8]

[ipsi gladio perempti,] Vidit hoc conuentus adstans, ipse vidit carnifex,
Et manum repressit hærens, ac stupore oppalluit:
Sed tamen peregit ictum ne periret gloria.
Iamne credis bruta quondam Vasconum Gentilitas,
Quam sacrum crudelis error immolarit sanguinem? [ad Deum eunt:]
Credis in Deum relatos hostiarum spiritus?

[9]

Cerne, quam palam feroces hic domantur dæmones, [ad reliquias eorum torquentur dæmones:]
Qui lupino capta rictu deuorant præcordia,
Strangulant mentes & ipsas, seque miscent sensibus.
Tunc suo iam plenus hoste sistitur furens homo,
Spumeas efflans saliuas, cruda torquens lumina,
Expiandus quæstione non suorum criminum.
Audias, nec tortor adstat, eiulatus flebiles.
Scinditur per flagra corpus, nec flagellum cernitur.
Crescit & suspensus ipse vinculis latentibus.
His modis spurcum latronē Martyrum virtus quatit: [energumini curantur:]
Hæc coërcet, torquet, vrit, hæc catenas incutit.
Prædo vexatus relictis se medullis exuit.
Linquit illæsam rapinam, faucibus siccis fugit:
Vngue ab imo vsque ad capillum salua reddit omnia.
Confitens ardere sese, nam gehennæ est incola.

[10]

[& alij ægri sanantur:] Quid loquar purgata longis alba morbis corpora,
Algidus cum decolores horror artus concutit?
Hic tumor vultum relinquit, hic color verus redit.
Hoc bonum Saluator ipse, quo fruamur, præstitit,
Martyrum cum membra nostro consecrauit oppido, [lætantur Hispani,]
Sospitant quæ nunc colonos, quos Iberus alluit.
State nunc hymnistæ matres pro receptis paruulis;
Coniugum salute læta vox maritarum strepat: [eorumq; festum celebrant:]
Sit dies hæc festa nobis, sit sacratum gaudium.

ELOGIVM
per S. GREGOR. TVRONEN.

Emetherius, Martyr Calagurri in Hispania (S.)
Celedonius, Martyr Calagurri in Hispania (S.)

[Ægri eorum ope sanantur:] Calagurris vrbs Hispaniæ Hemeterium Chelidoniumque Martyres gestat, quæ sæpe ab eorum virtute miracula cernendo, diuersarum ægritudinum medicamina capit. Hi etenim Martyres a persecutore comprehensi, atque ad supplicium rapti, dum diuersis pœnis afficerentur, ob diuini nominis confessionem, excepta vltimæ damnationis sententia, deducuntur ad decollandum. [annulus & orarium in cælum euehuntur.] Cumque eorum capita lictor incideret, miraculum populis magnum apparuit. Nam vnius annulus, orariumque alterius, nube susceptum est, & in cælis euectum viderunt. Hæc omnes qui aderant, vsquequo acies oculorum intendere potuit, fulgorem scilicet auri, candoremque lintei, suspectu sequebantur attoniti. Præbet huius rei testimonium Aurelius Clemens in libro Coronarum his versibus, dicens:

Illa laus occulta non est, nec senescit tempore,
Missa quod sursum per auras euolarunt munera.
Quæ viam patere cæli præmicando ostenderent.
Illius fidem figurans, nube fertur annulus:
Hic sui dat pignus oris, vt ferunt orarium:
Quæ superno rapta flatu lucis intrant intimum.
Per poli liquentis axem fulgor auri absconditur,
Ac diu visum sequacem textilis candor fugit:
Subuehuntur vsque in astra, nec videntur amplius.

ACTA ALIA
ex varijs MSS.

Emetherius, Martyr Calagurri in Hispania (S.)
Celedonius, Martyr Calagurri in Hispania (S.)

BHL Number: 2533

Ex MSS.

[1] Et si priscarum antiquitatem passionum, quibus sunt beati Martyres Emetherius & Celedonius consecrati, gestorumque fidem velamen obliteratæ obliuionis obducat; tamen, quia insigne viuax meritorum, ipso suo silentio proclamandum; nec debet latere nec potest, in auctorum vicem laus celebrata succedat: quæ, etsi mensuram cælestis gloriæ sui dignitate non implet, contra inuidam tamen illorum temporum taciturnitatem annuum munus votis solennibus expleat. Quod, quia innumeris exemplis de comprobata eorum dignatione præsumptum est, vt officia obsequentis inciperent, quod laudantis merita æquare non possent; famulatus iste non in verbis æstimandus est, sed in votis. [Prologus auctoris.] Maior est enim, quodammodo impossibilitatis effectus, quia cessat in amore iudicium, & verecundiæ suæ prodiga semper est, ac profusa dilectio: quæ posse non cogitat, dum velle compensat. a Pro plenitudine conatus habeatur, & sit ausum fuisse perfectio, dum asserentis infirmitas latet sub materia dignitatum: & quod non potest laudans assequi, non sibi veretur adscribi, ac sic sermonem securus aggreditur, qui ipsius sermonis magnitudine, quam prædicaturus est, excusatur. Nec sic omnis historiæ series inuidam aboleuit obliuionem: sed per ætatis ordinem reuirescens famæ viuax portio b pullulauit, vt facile possit intelligi exinde quod proditur, quam sit magnificum quod celatur. Exequendus est igitur ordo rumoris & laudis admiranda narratio: vt quod c in habitu sermo non implet, in veritate fabula subministret.

[2] Legionarios fuisse milites Emetherium & Celedonium fama est, atque ibidem secularibus primum stipendijs militasse, d vbi nunc signat e oppidum appellatio antiqua castrorum. Et cum f adhuc Gallæcia cum Tarraconensi prouincia sociata, Hispaniæ Citerioris haberetur, feralis clangor g classici gentilis intonuit, qui obseruantiam nominis Christiani rabida persecutione vexaret. [Milites Legionensi in vrbe,] Ecce hic nos fama destituit, & pressa insignium factorum gloria conticescit: sed ipsa sibi decepta probatur obliuio, dum credentium pectoribus fides inserit, quod audientium auribus taciturnitas abnegauit. Seu igitur anteactæ vitæ operibus proditi, quia Principi omniū Deo etiam in castris secularibus militarunt, siue repentino sancti Spiritus ardore succensi, positis armis mundi, ad hoc prælium cucurrerunt; in vtroque felices, in vtroque gloriosi: qui aut Dominum a principio sunt secuti, aut a Deo quo insperata præmia mererentur, sunt h electi. Sed vnde hunc fuisse passionis locum, [fidem Christi profitentur:] cum ab hoc Legionensis ciuitas longis distet spatijs, suspicamur? Attractosne huc credamus, an sponte venisse? Coniecturam sensus in vtrumque mittamus, vt vbique præclarum & sublime cernamus insigne. Pone hinc procellam persecutionis, in fidei naufragia tumescentis: ad desiderium florentis palmæ perlati sunt, rumoribus excitati. Inter primas vtique dignitates regnorum cælestium sunt ponendi, qui ad passionem venerunt non quæsiti. Excellentis voti est inter tormenta prosilire, vbi non est crimen latuisse.

[3] Sic, credo i alter alterum affatus est: Diu est, frater carissime, [sese inuicem ad martyrium ad hortantur:] quod in his vanis huius seculi stipendijs militamus, vbi missio tantum otiosa breuissimo caduci temporis fine conclusa est. Sequamur ergo nunc veri Regis signa victricia. Ecce nunc imminet bellum fidei, in quo inest occasio nobis augendi ordinem militandi. Veteranos mundi tirocinium cæleste suscipiat: reiectis mortalibus telis, sumat arma diuina, quæ in conflictibus non pauescant, nec infirmis mucronibus infracta dissoluantur. Fortius continuo nos sentiemus esse munitos; cum k signiferi nominis elata vexilla in hostem, qui a nobis vincendus est, inferentur. Firmet pectus intrepidum contexta opere fidei lorica virtutum: operiat vulnerum loca opposita spei custode impenetrabili fiducia. Attollant conum galeæ adhærentis inuicem caritatis erecta fastigia: feriat vbique hostem missilibus suis vibrata confessio. Hæc sunt munimina sempiterna, hæc vere dilapsa de cælo, prauo interpretata errore gentilitatis, ancilia. Et hæc quidem dicente vno; quid tam diu adhoc cunctaretur, sese alius increpauit, hæc referens: Mene dubitas, frater, summis rebus adhibere consortem? Sic tibi anteacta societate sum cognitus, vt ad cælestem gloriam videar persuadendus? Quin imo disruptis fabulis, probemus hoc factis, & l latentem fidei hostem, vbicumque fuerit, inquiramus. Ardeat animus iter aggredi. Lentæ etenim quodammodo credulitatis est exhiberi.

[4] Sed quia eos hactenus sponte huc aduenisse tractauimus, non existimemus attractos. Vnde in castris secularibus militantes non idonei visi sunt esse Martyrio, nisi prioris vitæ proderentur exemplo. Et quidem vltimam sententiæ sortem, ibidem potuerant excipere comprehensi; nisi propter constantiam passionis, longioribus supplicijs putassent eos posse superari. Apparent eorum virtutum præclara tamdiu merita, quibus tam differuntur extrema: quotiens, credo, per tantos circuitus ciuitatum, sæuiente circa eos persecutione, sunt recursa tormenta, iteratæ vulnerum viæ, & in augmentum doloris sæpius dilata sententia, vt repararet insaniam carnificum obductio cicatricum. m Quotiens, grauius institit torquere parcendo, sanitas indulta supplicijs, vt in cruciatibus excresceret, [crudelia tormenta passi,] quod in cruciatione cessaret? Quanta tormentorum genera excogitauit carnifex & ingeniosa crudelitas, vt in corpore totiens lacerato, locum pœnæ nouitas inueniret? Quotiens ergo flammis vngulæ, quotiens vngulis flammæ successere, vt & illæ hiantes cruorum vias excluderent, & ista præustas vulnerū notas resecarent? Vno modo possumus cuncta inuenire, quod nihil non a sæuiente mali patitur, qui tam diu confitens reseruatur. Illud quo loco ponendum est, quod temporis illius nemo Martyr alius inuenitur? Quantum tunc credimus ad iram persecutoris adiectum, quod hi tantum, cunctis Deum negantibus, confitentur? Quantis in eos furoris stimulis Gentilitas incumbit, in quibus putauit pertinaciam quod resistunt? Non per multos crudelitas spargitur, nec intentio plurimorum pœnis satiata lāssatur. Duo sustinent quidquid populis præparatum est. Nemo potest maiori vi quæstionis incumbere, quam qui vinci se a paucis existimat non debere. Quas fuisse credimus inter hæc tanta supplicia constantissimorum Martyrum voces; quæ cælestium signa virtutum, cum tractos per carceres, per tam prolixa tempora, non custodiæ squallor afficeret, non macies deponeret, non pallor fædaret, non dolor sensus affligeret, sed interrita facies & decora, [cælitus creduntur confortati.] cassam rabidi furoris insaniam inter exquisita membrorum tormenta irrideret? Quotiens inter vrgentes minas ex fiducia confitentium, vox cælestis adhortationis audita est? Quotiens adhibentibus lictoribus faces, ignis testificans vim lucis diuinæ exclaruit?

[5] Intelligi sine dubio potest, quanta mirabilia illa tempestate sint facta, quorum prodi in posterum gesta Gentilis expauit inuidia. Reor quippe secrete ad socios suos Iudicem illius temporis sic esse locutum Audite satellites mei: Vidimus ipsi ineffanda miracula; & quamuis credere nolimus, horruimus. Accepimus auribus nostris constantium linguarum contumeliosa conuicia. [Acta Martyrij comburuntur:] Adspeximus fortiores fuisse tortos tortoribus, & quamuis edictis Principum nostrorum in eorum tormenta ferremur, cum publico tamen crudelitatis rubore cessauimus. Lucremur saltem irrisionem temporis post futuri. Nulla hoc ætas legat, volumina nulla conseruent, ne Christiana fides tali vnquam armetur exemplo nec Dei sui gloriam tam clara virtute magnificent. Habeat aliquod persecutio nostra lucrum, si hæc acta consumat incendium.

[6] Quid tibi prodet malitia tua stulta & vecors gentilitas? Noluisti nos scire quod credimus. Manet incorrupta fides sensuum, etsi memoria chartarum est sepulta: Deum qui cœpit nosse, scit cuncta semper potuisse. Illud sane quod post datam sententiam capitalem, visus vulgi plaudentis excepit, subtrahere fraus inimica non valuit. Ferunt namque ad consummandæ victoriæ locum euntes præuia futuri muneris ad cælum signa misisse: [Annulus & orarium in cælo euecta, tempore cædis.] ab vno n orarium, ab alio annulum obsequenti ætheri datum fuisse: victoriæque munera non iuxta specierū stigmata æstimata vilitate, prȩcelsa Domini & sedes flatu portante suscepit, arrhabonis gemini præmissa fercula libenter amplexa; vnum quod esset fidei signum, aliud fauoris indicium. Quæ in conspectu omnium circumstantium volubili aëris motu suscepta, tamdiu cunctis mirantibus in sublime subleuata sunt, donec penitus humanis visibus non apparerent.

[7] Saluete Christi milites, saluete par nobile: & hæc honoris debiti festa solenni lætitia chorus cælestis inuisitet Hanc ergo diem o Getulus exul celebrare numquam votis strenuis impediret, si aut consortijs hominum non esset destituta solitudo, aut quod solitudine peius est, circumfusa barbaries. Hoc est quod sæuus auferre non potuit inimicus, quod sacrorum titulos corporum & adorandi sanguinis impressa vestigia, hic vbi se vicisse arbitratus est, consecrauit. Et quidem hæc omnia luculentis aliorum sermonibus adornanda sacrosancti Dei testes eloquentissimis hominum oribus inspirassent; nisi quamlibet humilem oblationem parui muneris reseruassent obsequijs sacerdotis; auxiliante Deo Patre cum Iesu Christo, Filio suo, qui viuit & regnat in vnitate Spiritus sancti per omnia secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a MS. S. Maximini, professio.

b Idem populauit.

c Tamaius, inhibitus.

d Addit MS. Asturic. fratres SS. Facundi & Primitiui, qua de re supra quæsitum.

e Legionem vrbem indicat, nunc regni caput, quo Regum Sedes Oueto translata. De eius vrbis antiquitate agit Lobera cap. 1 Historiæ Legionensis.

f Fertur tempore Hadriani Imp. Tarraconensis prouincia, vtpote amplior, distincta in Tarraconensem, Carthaginiensem & Gallæciam: sub hac autem continebatur præter alia, regio Legionensis, quæ deinde Regni titulo ornata.

g MS. Asturic. erroris.

h MS. Segob. vocati.

i MSS. Asturic. & Segobiensis: Emeterius Celedonium fratrem suum.

k Tamaius, signiferæ Crucis.

l Citat hunc locum S. Eulogius Cordubensis lib. 1 Memorialis SS. cap. 14, ita scribens: Sic nimirum beati Martyres Emeterius & Celedonius, [Acta hæc citata a S. Eulogio:] cum tradere pro Domino animas anhelarent, tali sese inuicem ad passionem astantes hortatu impellunt: Feriat vbique hostem missilibus suis vibrata confessio, & latentem fidei inimicum, vbicumque fuerit, inquiramus. L. Marineus Siculus eadem citat, & ab S. Gregorio scripta hæc Acta censet. Stylus repugnat Sunt tamen antiquissima, vt recte animaduertit Ambrosius Moralis ad citatum S. Eulogij locum, istaq; addit: Et olim profecto sancta Toletana Ecclesia hanc ipsam historiam in Matutinis legere consueuerat, [Lecta in officio Diuino.] & nonnullæ hodie per Hispaniam legunt.

m Ita repræsentare vetusti codicis scripturam libuit, consulto sæpius iteratam hic a Librario: quod argumentū est, ex primo scriptore haustum, qui Stylum suum condecorare ea elegantia voluerit veteribus Grammaticis in eo vocabulo, vti & quod correspondet totiens, vnice probata & vsurpata; secus atque in alijs numeralibus aduerbijs, quæ sine n efferuntur, vt decies, centies, millies.

n Orarij varia significatio est: subinde vestis linea Episcopalis, quam vulgo rocquertum vocant, indicatur: vt in Vita S. Fulgentij 1 Ianuarij cap. 18 num. 38 videri potest. S. Gregorius lib. 6 cap. 191 pro communi veste linea vsurpat. Sæpius pro linteo, quod ori admonetur, accipitur. Ita S. Ambrosius de fide resurrectionis: Et facies eius (Lazari) orario colligata erat. Et hoc potissimum modo hic accipi videtur.

o Apud Tamaium hæc taliter efferuntur ex MSS. Hispanicis: Hanc ergo diem Getulos insulsis ritibus seruientes, celebrare numquam votis annuis aliquid impediret: Si aut consortio hominum non esset destituta solitudo, aut, quod solitudine peins est, circumfusa barbaries. Retinemus lectionem codicis S. Maximini, cuius hic esse sensus videtur; Si apud remotos Africæ terræ homines, nullius certi loci inquilinos, sed semper vagos, quasiq; suis in sedibus exules vel percepta visu hæc essent, vel rumore audita, nihil obstaturum, quin eorum memoria anniuersarijs cæremonijs plausibusq; celebraretur. Siue rem esse eiusmodi, quæ permouere quantumuis incultas gentes queat. Neque enim per Getulos intelligi posse videntur, qui ferali iugo pressam multis seculis Hispaniam tenuerunt Mauri, sponte exules, id est, alienis incubantes. Nam antiquiora eorum in Hispaniam irruptione, quæ anno 714 contigit esse Acta hæc videntur: neque vlla, quo tempore Mauri dominabantur, illic fuisse ita hominum consortijs destituta solitudo, quæ aliquam harum rerum notitiam ad eos peruenire non pateretur; cum præsertim plurimi inter eos habitarent in prouincijs plerisq; Christiani, vti, & ipse S. Eulogius, qui hæc acta in suis scriptis citauit.

ALIVD COMPENDIVM
Ex Ecclesiæ Burgensis, Castellæ-veteris Metropolis, Ecclesiasticis Tabulis.

Emetherius, Martyr Calagurri in Hispania (S.)
Celedonius, Martyr Calagurri in Hispania (S.)

BHL Number: 0000

Nostrorum nonnulla incuria, sed Ethnicorum summo scelere & malitia factum est, vt Emitherij & Celedonij fratrum, Martyrum præstantissimorum, ortus nataleque solum, [Cur pauca de his nota.] tum etiam tempus Martyrij, generaque tormentorum (quæ memoria, a patribus in filios deriuata, tenet fuisse atrocissima) penitus oblitterata incompertaq; sint. Quippe Consulem illum, a quo martyrio sunt affecti, cōstantiam eorum miraculaque admiratum, constat ad consilium retulisse, pertinere ad deorum suorum maiestatem, vt Martyrum tam insignium præconia stupendaq; miracula perpetuo a silentio obruerentur, ne contemptis Gentilium simulacris, Christus vbique prædicaretur & ab omnibus Christus veneraretur.

Quare paucula nobis vestigia supersunt, quæ pij Scriptores memoriæ postea tradiderunt: [Fuerunt Legione milites:] Legionarios scilicet fuisse milites Emitherium & Celedonium, atque in Hispania sub Consule Romano stipendia fecisse, coniectura percipitur: quin etiam Legionem Hispaniæ vrbem, b a legione, in qua hi Martyres militarunt, nomen traxisse: vt, quæ longam ibi mansionem habuerit, principium & veluti seminarium dederit vrbi. Quamuis sint, qui dicant a Leouigildo Gothorum Rege nomen inditum fuisse.

Illud etiam non potuit hominum e memoria excidere: mutuis cohortationibus sanctos Martyres se animasse (nam vtriusque exstat oratio) ad deferendam Romanorum militiam, Christiq; victricia signa sequenda. [Calegurij torti,] Ceterum postquam se Christianos esse professi sunt, atque Calagurium ciuitatem deportati, cum multis diebus sint in vinculis detenti, quibus tormentis fuerint excruciati, quibus miraculis Consulem ipsosque tortores attonitos reddiderint, maxima Consulis solertia cautum & curatum est, ne in vulgus prodiret. Sed improborum malitia occultare non valuit, [capite plexi,] quod in eorum martyrio admiratione maxima celebratur. Nam cum ad supplicium traherentur, capite mox plectendi sancti Martyres signa non vtique vulgaria dedere, quo illis esset truncatis capitibus demigrandum. Alter enim annulum proiecit, alter orarium, [secutis signis,] quæ manibus eorum elapsa tanta sunt velocitate siue a vento siue a nube correpta sursumque delata, vt videntibus cunctis cælos momento temporis penetrauerint, quorum corpora Calaguriæ, [sepulti:] Capita c vero in oppido de Sant Ander Collegiata Ecclesia Burgensis diœcesis, [capitibus Santanderum delatis.] summa hominum veneratione sepulta iacent.

[Annotata]

a Hanc esse antiquam consuetudinem variorum Tyrannorum, vt gloriosa athletarum Christi in perferendis quamplurimis tormentis constantia celaretur, sæpissime lector in hoc opere nostro reperiet. Apud Hispanos hunc etiam vsum fuisse Acta S. Vincentij Martyris, XXII Ianuarij ex pluribus codicibus MSS. a nobis edita, clare indicant: in cuius exordio hæc leguntur: Probabile satis est ad gloriam Vincentij Martyris, quod descriptis passionis ipsius gestis titulum inuidit inimicus. Vnde reddimus fide plena relationem gestorum, quæ litterarum apicibus annotari Iudex non immerito noluit, quia victum se erubescebat audiri.

b Lobera libro de magnitudine Ecclesiæ & vrbis Legionensis cap. 1 erudite de origine huius vrbis disserit, ac resoluit antiquam ibi vrbem fuisse, Sublanciam nomine, atque ex eius ruina sub Traiano Imperatore nouam a legione Romana excitatam, [vrbs Legio.] ac Legionem dictam: aliquos etiam, vt hic dicitur, nomen a Leouigildo Rege Gothorum inditum, asserere.

c Thomas de Trugillo hæc ita exponit: Capita miraculose inuenta sunt longo post temporis interuallo in quadam abbatia in Montanis. Certum enim esse putatur, quod periculose illuc peruenerunt per mare: [Corpora Martyrum traduntur prope Arenatum fl. condita,] & aliqua etiam monumenta testantur, quod oppidum illud vocatur Portus beati & gloriosi Emetherij. Eadem leguntur in Flore Sanctorum Alphonsi de Villegas, itemq; apud Padillam, Garibayum, Loberam, Mariettam, & alios.

DE RELIQVIIS ET MIRACVLIS SS. EMETHERII & CELEDONII,
Commentarius historicus.

Emetherius, Martyr Calagurri in Hispania (S.)
Celedonius, Martyr Calagurri in Hispania (S.)

§ I Variæ Depositiones & Translationes corporum.

[1] [dein translata ad ædem Cathedralem,] Tamaius Salazar ad III Martij asserit esse perpetuam, licet piam, contentionem circa locum sepulchri seu depositionis sacrorum pignorum sanctorum Martyrum Emetherij & Celedonij: ac primo annotat in Legendarijs MSS. Asturicensi & Segobiensi legi, post agonem consummatum in ciuitate Calagurria, [vbi solenniter coluntur 3 Martij:] circa torrentem, qui dicitur Arenatum, vbi capitalem sententiam subierunt, fuisse eorum corpora sepulta. Addit Lobera cap. 25 historiæ Legionensis, tempore persecutionis Gentilium occultata: ac fluuium Arenatum hodie adhuc appellari Arnedo, eique adiectam ditionem dici Vallem de Arnedo: e cuius nomine duo ibidem oppida Arnedo & Arnedillo Etymon traxisse creduntur. Inter hæc aliud interiectum Herce dicitur, e quo se oriundum profitetur Lobera: qui addit cessante persecutione, sacra illa corpora fuisse detecta & publice manifestata. [an etiam 31 Augusti:] Conseruari modo in ecclesia Cathedrali vrbis Calagurritanæ, ac totius diœcesis, seu vicinæ ditionis, præcipuos Patronos haberi, eorumque intercessione & meritis Diuinam Majestatem magna & valde frequentia operari miracula. Festum eorum celebrari in omnibus Hispaniæ Ecclesijs, & in hac Calagurritana cum tanta solennitate & omnis generis lætitia, vt non putetur dies ille aut cultu vllius Sancti superari, aut accessu paucorum Sanctorum adæquari. In Ordine recitandidiuinū officium pro anno XXXVI & XLVII huius seculi præscribitur pro Calagurritanis sub ritu duplici primæ claßis sine octaua ad III Martij, [delata subinde ad Legeriense monasterium,] nulla facta eorum mentione ad XXXI Augusti, quo die Catalogo generali Sanctorum illos inscripsit Ferrarius, ex Tabulis, vt ait, Ecclesiæ Calagurritanæ, quȩ illos hac die vti præcipuos Patronos summo honore prosequitur. Forsan per Tabulas Calagurritanas intelligendus Marietta, qui lib. 2 de Sanctis Hispaniæ cap. 25 illud scripsit ideo fieri, quod III dies Martij ordinarie in tempus cadat Quadragesimale. Eodem illo XXXI die Augusti recitari de illis diuinum officium tradit Gonzalez Dauila tomo 2 Theatri Ecclesiastici pag. 336, [Quomodo eorum capita delata ad oppidum Santander.] imo & corpora horum Martyrum Calaguri in Ecclesia Cathedrali adseruari: ad quam eorum facta fortaßis illo XXXI Augusti solennis aliqua Translatio.

[2] Illustre in diœcesi Pampelonensi extat monasterium Legeriense, quod aliorum supra septuaginta habetur caput monasteriorum Ordinis Benedictini, de quo latißime agit Antonius Yepes centuria 4 Chronici Benedictini ad annum Christi 840, & hanc a Priore loci sibi missam chartam ex archiuo depromptam edit: Ad gloriam omnipotentis Dei & honorem sanctorum Martyrum Emetherij & Celedonij, quorum sacra corpora in venerabili monasterio Legerensi longo tempore fuere deposita, quibus temporibus successis ad propriam sui martyrij Calagurritanam vrbem translatis, nihilominus portio magna reliquiarum ipsorum ibidem continetur: Additur ex relatione eiusdem Prioris, [relata Calagurrim,] multa horum Martyrum ossa adseruari in antiquissima arca, cui litteris Gothicis inauratis titulus hic inscriptus: Emeterii et Celedonii. Ac festum horum celebrari Kalendis Martijs in isto monasterio summa solennitate, qua solent maiora festa eiusdem Ordinis. Facta ibidem fuit quædam donatio ab illustri Domina Sancia Fortunione, [detentis aliquot ossibus:] Æra Hispanica MCXVII, in cuius publico instrumento ista habentur: In honore sancti Saluatoris, duodecim Apostolorum, & S. Martialis Episcopi, in honore S. Virili Abbatis & SS. Emeterij & Celedonij … quorum reliquiæ reconditæ sunt in Legerensi &c. Reliqua latent, qua scilicet occasione, & quibus annis hæc sacra corpora aut ad dictum Legeriense monasterium delata fuerint, aut ibidem adseruata, aut demum Calagurim reportata.

[3] Prudentius, Gregorius Turonensis, & qui Acta Martyrij eorum scripserunt, suis singuli temporibus hæc pignora Calaguri adscribunt. Successere Maurorum persecutiones: & hi diu tenuerunt Calagurim: quam illis eripuit anno MXLV Rex Nauarræ Garcias VI, propitio Dei numine, [Calagurris Mauris erepta an. 1045 a Garcia VI,] ac patrocinio tum S. Æmiliani Presbyteri Turiasonensis, qui illo tempore, vt Dauila tradit, visus oppugnasse Mauros; tum Martyrum Emetherij & Celedonij, quod Rex optaret recuperare campos, arenas ac flumen sanguine horum athletarum irrigata, & expugnare illam vrbem, in cuius ecclesia Cathedrali, ab horum Martyrij temporibus constituta, deposita essent illorum corpora, quæ fuerant & etiamnum erant pro fidißimo illius præsidio. Illorum ergo fretus patrocinio Rex Garcias hoc III Martij, die hisce Martyribus sacrato, illud feliciter peregit, [die SS. Emetherij & Celedonij:] ipsamq; Mauris vrbem ereptam Christi cultui restituit. Quæ in Vita horum Martyrum tradit Ioannes Basilius Sanctorius, inserta primæ parti Hagiographiæ, Bilbai excusæ anno 1585.

[4] Ecclesia Cathedralis huius vrbis consecrata est ad honorem Deiparæ Virginis in cælos assumptæ: atque eius primarium sacellum dicatum est hisce sanctis Martyribus, quorum Corpora in illo ad publicam populi venerationem adseruantur. Aliquæ eorumdem Martyrum Reliquiæ delatæ sunt ad Ecclesiam S. Ioannis Baptistæ de Triuin̄o ab Aznaro Episcopo Calagurritano, cum illam anno Christi MCCLI, [aliquæ reliquiæ in ecclesia S. Ioannis de Triuino.] secunda Dominica Iulij, quæ tum in diem IX huius mensis conueniebat, solenni ritu consecraret. Horum capita dici esse in oppido Santander, supra retulimus.

[5] Ast in Catalaniam sacra horum lipsana fuisse translata contendunt Vincentius Antonius Domeneccus de SS. Catalaniæ & Saluator Pons in particulari de Vita, [An hæc corpora translata in Catalaniā] Miraculis & Translatione horum Martyrum commentario, quem quia necdum obtinuimus, Acta Translationis, quæ ex hisce auctoribus a Tamaio Salazar ad XIX Octobris referuntur, huc transcribimus. Sic ergo habet:

[6] Cum corpora Sanctorum Emetherij & Celedonij Martyrum, apud Calagurrim Fibulariam Hispaniæ passorum, in oppidum antiquis temporibus nomine Sallers, translata fuissent, [ad oppidum Sallers?] & ibidem per aliquot secula honorifice requiescerent; D. Ioannes Raymundus de Cardona, Comes Cardonensis, & Regis Martini Aragonum Admirallus, inter cetera pacta & conditiones, quibus Comitatum Sallersensem D. Raymundo de Pinos in feudum concesserat, illa solennior & necessaria fuit, quod eadem sacra sanctorum Martyrum pignora, in ecclesia Sallersensi diu custodita, [hinc Cardonam delatæ aliquæ eorum reliquiæ,] traderet; vt in ecclesiam Cardonensem quamprimum transferentur. Quæ cum vltro citroque res inter oppidanos vtriusque oppidi ageretur, tandem conuentio Procerum, a singulis accolis confirmata est. Hinc vt Translatio suum sortiretur effectum, Comes Cardonensis diem solenniter publicari præcepit, [19 Octobris 1399] quo in vrbe Cardonensi recipienda essent pignora. Igitur ad diem consignatum, scilicet XIX Octobris, anno Domini MCCCXCIX, ipse Comes Ioannes cum filio suo Raymundo & fratre Hugone, aliisque equitibus & Dynastis, vna cum omni vrbis Cardonensis vniuersitate vtriusque sexus & Comitissa & filia Ioanna, quatuorque sororibus Admiralli seu classis Præfecti, [solenni pōpa:] cum omni familia, Clero & populo comparuere: & solenni processione instituta, cui Berengarius de Torrigues Abbas monasterij S. Mariæ Serratexensis præsidebat, adstantibus monachis eiusdem cœnobij, nec non venerabilibus Canonicis Regularibus monasterij S. Vincentij Ordinis S. Augustini Cardonensis cum eius Abbate Francisco Besora, ad ecclesiam Sallersensem peruenere: & susceptis sanctis corporibus Martyrum in propria cum tripudiis & omni genere musicorum ad Cardonensem ecclesiam repedantes, in eadem sacra pignora collocarunt. Posthæc aliquo tempore transacto, Excellentissimi Duces in eadem ecclesia capellam sub ara maiori magnificentissimam extruere decernentes, [depositæ in proprio sacello:] illam adinstar S. Eulaliæ Barcinonensis perfici curarunt, vbi intra argenteam thecam, [thecæ argenteæ inclusæ:] quam D. Francisca Manrique, Ferdinandi Ducis primi vxor, affabre factam donauit, hodie Sanctorum Martyrum corpora requiescunt. Quibus Deus insignia quotidie concedit beneficia, vt eorum intercessione accolis misericordiam impartiatur.

[7] Hactenus Translationis narratio apud Tamaium Salazar, qui credit tantum aliquam exuuiarum partem apud Cardonenses custodiri. Quid si vero suspicetur quispiam aliorum esse fortaßis ossa Martyrum, vel in ipsa Catalania pro fide Christi occisorum? [an ea forsan aliorū Sāctorum?] Ita ad hunc diem de alio S. Emetherio agimus, & in Martyrologio Lucensi S. Hieronymi duo collocantur Emeterij & Celedonij. In editione Parisiensi appellantur Emerita & Emeritus, nec non Celledonus & Ecæledonus. In eodem illo Martyrologio Emeritæ septem, & quatuor Emeriti reperiuntur. Sed nulla satis legitima coniectura, absque solidis litterarum monumentis, excogitari potest, quæ ad labefactandam religiosorum populorum longo seculorum fluxu firmatam pietatem valere possit. Quod in vtramque partem dictum esto. Addemus nonnulla, quæ ad has Catalanicas Martyrum reliquias, aut eorum inuocatione facta miracula memorantur ab Antonio Vincentio Domenecco.

§ II Miracula ex Hispanico Ant. Vinc. Domenecci.

[8] [Sanctis inuocatis quidam periculose lapsus e ponte liberatur:] Anno millesimo quingentesimo septuagesimo octauo, cum Vincentius Monclus, Cardonensis textor, Liuzana veniens, transiret pontem S. Marci, qui infra Gironellam occurrit; accidit, vt mulus quo vehebatur, pedem inter lapides duos impeditum sentiens, super vectorem suum per pontis loricam deorsum prolapsum caderet & ipse: sed dum per exiguum temporis spatium ambo cohærentes pendent ex dicta lorica, ad præsentaneæ mortis euidens discrimen, recordatus miser Sanctorum Martyrum, eosdem inuocare cœpit. Qui continuo iuuenili forma apparentes, vnus quidem eorum iumenti caudam & coxendicem sessoris apprehendit; alter huius brachium, illius aurem manibus arripuit, & vtroque in pedes supra pontem erecto, disparuerunt.

[9] [pro mortuo habitus subito sanatur:] Anno millesimo quingentesimo nonagesimo secundo, Fr. Ioannes Pedrolo Carmelita, dum Cardonæ conciones haberet, in stuporem quemdam mentis cum delirio inciderat, eoque deuenerat, vt depositus esset a medicis, iamq; qui curabant ægrum, inhumandum supra feretrum collocassent: cum auditur ab administris SS. Celidonium & Emitherium identidem inuocans, qui eidem mox annuente Deo, visibiles adstitere, perfectȩq; sanitati miraculose restituerūt.

[10] Anno millesimo quingentesimo septuagesimo secundo Georgius Aimericus, Ostaletorum Dominus, [sterili coniugio impetrata proles:] cum vxore sua quicum vltra decennium sterilis vixerat, ad honorem Sanctorum istorum totidem ceræ libras offerendas promisit, quot proles sibi concedenda appenderet: neque elapsus annus est, quin, nata sibi filia, voti reus, eodem se exsolueret.

[11] Annum ætatis decimum quintum agebat Ioannes Salauert, [in agone constitutus sibi restituitur.] vt ipse postmodum mercator Cardonensis de se narrabat, quando in vesaniam prolapsus est, quæ ad extrema ipsum deduxit a suis iam parentibus depositum. Inuocauit ipse beatos hosce Martyres, & continuo iuuenili specie, equestri habitu spectandos eidem se præbuerunt, eumque curarunt anno eiusdem seculi sexagesimo sexto.

[12] Equiti cuidam Barcinonensi, Semmanatensi Domino, brachium pessime affectum gangræna inflammabatur: [cuiusdam brachiū a gangræna,] adeo vt iam decretum medicis esset postero die mane illud rescindere. Qua denuntiatione afflictum admodum domestica famula accedit, monetque vt Sanctos Cardonenses inuocet. Paret ille monenti: & ecce conspicui visibiliter Martyres brachium eius tangunt, saluumque relinquunt.

[13] Quædam Sanahuyensis oppidi inquilina septimum annum laborabat ex tibia, [alterius tibia ab vlceribus curatur.] duobus tribusue locis vlcere abscessuue perforata: vouit Martyribus donarium aliquod, statimq; leuamen mali, & integram exinde consecuta est sanitatem.

[14] [reliquias auferre Episcopus miraculo prohibetur.] Anno millesimo quingentesimo octogesimo primo, vigesima quinta Aprilis, D. Hugo de Moncada Vrgelitanus Episcopus, Cardonam visitans, petiit obtinuitq; a Maiori Consule ex reliquiis Sanctorum particulam aliquam, & aperta eum in finem arca impetrauit. Hinc in populo murmur, & mox seditio manifesta aduersus Consulem: qui cum intentatæ morti subduxisset sese, itum ad Episcopum est; eodemque momento temporis ingens grando vineas camposque operuit, neque cessauit prius, quam reliquias Episcopus restitueret. Obseruatum autem deinde a multis fide dignis est, quod vitibus tum maxime florentibus pampinisque tenerrimis nihil damni illatum a grandine fuerit.

[15] [Aduersus grandinem eædem certum accolis perfugium præbent.] Et vero sæpe alias per annum, quoties ingruente fulgurum, tonitrui & grandinis tempestate, spem fere salutis omnem periisse sibi existimant incolæ; processionem ad sacellum Sanctorum instituunt quotquot sunt in ea Ecclesia Clerici, accensosque cereos aræ maiori imponunt; vbi cantato hymno cum antiphona subiungunt eorumdem Sanctorum laudes, quas illico optata tranquillitas sequitur. Nonnumquam etiam ipsa se mouere corpora intra arcam audiuntur in signum cessaturæ mox tempestatis. Alias per noctem tempestuosam luminaria quædam in modum coronæ igneæ supra reliquias sacras conspiciuntur descendere, & quasi cum iisdem strepitum quemdam facientibus cælum expiare. Est quoque, cum illæ ipsæ faculæ manibus capitibusque eorum, qui consuetis exorcismis aduersus minantes exitium nubes vtuntur, Sacerdotum, aut campanili turris videntur insidere: eoque viso, cessantibus tempestatis signum dare campanis, eædem in lætitiæ gratiæque obtentæ significationem diuersa a priori ratione pulsantur.

DE SANCTIS MARTYRIBVS CAPPADOCIBVS EVTROPIO, CLEONICO ET BASILISCO AMASEÆ ET COMANÆ IN PONTO

CIRCA AN. CCCVIII.

Commentarius præuius.

Eutropius, Martyr Cappadox, Amaseæ in Ponto (S.)
Cleonicus, Martyr Cappadox, Amaseæ in Ponto (S.)
Basiliscus, Martyr Cappadox, Comanæ in Ponto (S.)

§ I Cultus horum Martyrum die III Martij.

[1] Diximus VII Februarij duos in Ponto extitisse illustres Martyres Theodoros, quorum alter Dux exercitus, Heracleæ sub Licinio passus, illo die colitur; alter Græcis ἀθλοφόρος θεόδωρος τήρων, [Hi Martyres S. Theodori Tironis cognati & commilitones,] victoriosus Theodorus Tiro dictus, Amaseæ in Ponto martyrij palmam adeptus. Hunc XVII Februarij colunt Græci, quo die Acta apud Metaphrasten occisum testantur; at Latini eius festum, etiam in Breuiario Romano, celebrant IX Nouembris. Huius S. Theodori Tironis fuerunt commilitones & cognati, Græce συςρατιῶται καὶ συγγενεῖς, sancti Martyres Eutropius, Cleonicus & Basiliscus: quos Græci solenni officio Ecclesiastico venerantur hoc III Martij in excusis & variis MSS. Menæis; & Anthologio Græco iussu Clementis VIII excuso, atque apud Maximum Episcopum Cytheræum ἐν βίοις ἁγίων. Ex illis horum Martyrum encomium Latine translatum damus.

[2] Memoria sanctorum Martyrum Eutropij, Cleonici & Basilisci. Erant hi temporibus Maximiani commilitones & cognati sancti Martyris Theodori Tironis, [Cappadoces,] ex Cappadocum regione oriundi. Adducti coram Asclepiodoto Præside plurimis verberibus excipiuntur. S. Eutropij os, [verberibus multati,] quod Præsidem reprehendisset, tamdiu plagis oppletum est, dum tortores ob continuam tormentorum carnificinam lassi deficerent. At Martyres, [a S. Theodoro sanati:] apparente eis Domino & glorioso Martyre Theodoro, sani effecti sunt. Hoc igitur miraculo patrato, multi ad fidem Christi sunt conuersi, qui gladio vitam finiuerunt. Præses vero, tormenti genere mutato, conatus est blanditiis S. Cleonicum a fide Christi auertere, modo ingentibus promissis factis, modo muneribus obtrusis. Verum non ideo Sanctus Martyr vlla mollitie fractus est, sed multo etiam magis incitatus, [precibus deiecto idolo,] & Præsidis irrisit dementiam, & ludibrio impotentiam idolorum exposuit, dum ipsis sacrificia factitantibus, ipse sculptum Dianæ simulachrum precibus deiecit. [in pice & bitumine illæsi:] Ergo feruentem picem, & bitumen in tribus lebetibus ebulliens, super Martyres effuderunt: sed his saluis & illæsis, ministri & exactores conflagrarunt. Postremo Cleonicus & Eutropius in Crucem acti, [duo in crucem acti,] vitam consummarunt: at S. Basiliscus in custodiam datus, post aliquod tempus & ipse vita functus est.

[3] Græci in Menæis ode 6 S. Basiliscum capite plexum canunt his verbis: Ναός σου τὴν καρδίαν λαξεύσας, ἀνέτρεψας ἄγαλμα πλάνης. συμφλέξας ςέφος ξίφει Μάρτυς, ἐδέξω, ἐκτμηθείς σου κεφαλὴν Βασίλισκε ἀοίδιμε. [S. Basiliscus capite plexus:] O gloriose Basilisce, dum templa Deorum euertisti, cor tuum poliuisti; dum simulachrum erroris combussisti, capite tuo abscisso Martyr gladio coronam accepisti. Reliqua de S. Basilisco § sequenti. In Odis multæ allusiones fiunt ad nomina singulorum, & societatem trium Martyrum. [laudati a Græcis,] Eutropius χρηςὸς τοὺς τρόπους, & τροπαιοφόρος, benignis moribus & trophæi deportator appellatur: Cleonicus κλέος της νίκης, & ἐυκλεῆ νίκην ἔχων, quod laudem victoriæ, & gloriosam victoriam obtinuerit. Basiliscus βὰσιλικῶς ἑλληνικὴν τρέψας πολυθείαν, quod regia quasi potestate expulerit plurimorum Deorum apud Græcos inductam venerationem. Præterea omnes τρισάριθμοι Μάρτυρες, & της Τριάδος ἰσάριθμοι Μάρτυρες, tres numero Martyres, numero sanctissimæ Trinitati comparandi Martyres dicuntur. [ob trinum numerum:] Ita τριάδα τὴν σεπτὴν τριὰς τῶν Μαρτύρων ἐνόπιον πολλοῦ ὡμολόγησε δήμου. Venerandam Trinitatem hæc Martyrum trinitas coram multo confessa est populo. Quin & Canon, cuius initiales litteræ in sequenti Ode prima exprimuntur, hoc Iambico versu instar Inuitatorij præponitur:

Τριῶν Ἀθλητῶν συμφρόνων μέλπω πόνους

Trium Athletarum consentientium cano certamina.

[4] In Menologio MS. Basilij Iunioris Imperatoris, eadem, quæ in Menæis, sed paullo contractius, leguntur: In Menologio a Canisio edito hoc encomium habetur: Sanctorum Martyrum Cleonici, Eutropij, & Basilissi, qui, [inscripti Menologio,] cum Maximiano Imperatore militarent, delati, quod essent Christiani, sub Asclepiade Præside, post multa tormenta & crucem ipsam, Martyres effecti, migrarunt in cælum. At Præses Asclepiadus, Græcis in Menæis, Anthologio & apud Cytheræum est Ἀσκληπιωδότης, infra in Latinis Actis Asclepiodotus, potius Asclepiodotes appellandus. Nomine omisso Gasinius ex Græcis, vt asserit, tabulis ita scribit: In Græcia Sanctorum Eutropij, Cleonici, Basilici & sociorum Martyrum. [& Latinis fastis:] Molanus item ex Græcis: Die tertia, sanctorum Martyrum Eutropij & comitatus ipsius, Cleonici & Basilisci. Hodiernæ tabulæ Martyrologij Romani ex Menologio: Item sanctorum militum Cleonici, Eutropij & Basilisci, qui in persecutione Maximiani sub Asclepiade Præside crucis supplicio feliciter triumpharunt. At S. Basiliscum, abscisso Comanæ capite, euolasse in cælum infra constabit. Meminit eorumdem Martyrum & Asiæ adscribit Baronius ad an. 305 num. 16 & an. 311 num. 19.

[5] Tamaius Salazar in Martyrologio Hispanico asserit hos Martyres hactenus a nemine Hispanos agnitos fuisse: eos ipse Hispaniæ vindicat, cum Martyribus Afris, qui supra relati: Eboræ, inquit, in Carpetanis Hispaniæ, [perperam cum Afris Martyribus adscripti Hispaniæ.] SS. Felicis, Lucioli, Fortunati, Herodis, Antigonij, Ianuarij, Tertulæ, Gabiani, Quiriuli, Felicis, Floriani, Donati, Cleonici, Eutropij Basilisci & Quincti, qui in persecutione Maximiani sub Asclepiade Præside tormenta & ipsam crucem passi, Martyres Christi migrarunt in cælum. Hæc Tamaius, amplexus errorem Pseudo-Dextri, qui repertos hos Martyres hodierno Martyrologio Romano absque martyrij loco inscriptos, alicui vrbi Hispaniarum iam ignotæ adscripsit, & qui ibidem in duas classes separabantur, vni eidemque Præsidi subiecit ad annum 300 apud Biuarium, aut ad 301 apud Rudericum Carum, vbi ista leguntur: In hac acerbissima persecutio-Eburæ in Carpetanis sancti Christi Martyres Felix, Luciolus, Fortunatus & Eusebius, qui Præside Hispaniæ Asclepiade crucifixi sunt. Quibus verbis citatis addit Tamaius: Et licet isthic Dexter aliquorum nomina reticeat Martyrum, omnia apud Græcos & Latinos ore pleno descripta reperies. Verum accurata diligentia facta, plures Martyrum classes confecimus, atque ex iis, qui a Latinis referuntur, ostendimus aliquos eorum in Africa passos. Quinctus ab Tamaio adiunctus, hoc die ab alio nemine relatus, videtur is esse, qui supra 2 Martij colitur, in Phrygia post varios sub Aureliano Imperatore cruciatus toleratos, vita functus. De Ebora Carpetanorum multa congerit Tamaius, quam iam Talaueram appellari post Marianam & alios statuit.

§ II Iterata S. Basilisci veneratio XXII Maij. Vitæ compendium e Menologio & Menæis.

[6] Synaxarium MS. Claromontanum Societatis Iesic Parisiis ad III diem Martij supra relatum e Menæis elogium continet, indicato sub finem die XXII Maij, quo S. Basiliscus Martyr obiit: ad quem diem nomen eius variis Kalendariis Græcorum, etiam apud Genebrardum, inscriptum est, [S. Basilisci veneratio 22 Maij.] & ex iis a Molano additum Auctario Vsuardi. Plura habet Galesinius, ex monumentis Græcis, vti annotat: In Græcia, inquit, S. Basilisci Martyris, qui multiplici egregiaque concertatione nobilis, quam in eadem Maximiana persecutione fortiter sustinuit; denique datis pro Christo Domino ceruicibus, ad præmium euolat in cælum, Eadem, sed paullo contractius, leguntur in Martyrologio Germanico Canisij. In Martyrologio hodierno Romano varia martyrij adiuncta ita indicantur: [etiam in Martyrol. Rom.] Comanæ in Ponto, S. Basilisci Martyris, qui sub Maximiano Imperatore & Agrippa Præside, ferreas crepidas ignitis clauis confixas calceatus, multaque alia passus, demum capite obtruncatus, & in flumen proiectus, martyrij gloriam consecutus est. Quæ fere eadem refert Baronius in Annalibus Eccl. an. 304 num. 58. Num tamen, vti idem Baronius ad Martyrologium annotat, hic Martyr Basiliscus fuerit Episcopus Comanæ vrbis, infra melius discutietur, ac reiicietur, dum Græcorum dederimus Menologium & Menæa: atque in illo quidem hoc encomium habetur.

[7] Die XXII Maij, Sancti Martyris Basilisci sub Maximiano Imperatore, [Vitæ compendium e Menologio.] ex regione Amaseæ. Hic propter Christi confessionem detentus ab Agrippa Præside, indutusque crepidas ferreas ignitis clauis confixas, iussus est impelli per viam, quæ ducit ad Comanos. Cumque in itinere venissent ad locum quemdam, vbi erat mulier, nomine Troiana, S. Basiliscum vinctis post terga manibus in platano arida ligarunt, quam Sanctus ille, missis ad Deum precibus, viridem reddidit, fontemque e terra subito scaturire fecit. Quod videntes milites, cum muliere in Christum crediderunt. Cum vero ad vrbem Comanorum venisset, neque persuaderi posset vt sacrificaret, Deum rite precatus, ignem e cælo elicuit, qui Apollinis templum & idolum combussit. Quare accensus Præses obtruncari iussit Martyrem Basiliscum, & in flumen demergi: itaque martyrij coronam assecutus est in laudem & gloriam Dei nostri, Amen.

[8] Hæc Menologium. [aliud e Menæis variis.] Aliud & illustrius elogium exbibetur in Menæis Græcis excusis & manu exaratis, quæ reperimus in duplici codice Ambrosiano, Chifletiano, Taurinensi, Claromontano: his consentit Anthologium Græcum excusum, & βίοι ἁγίων a Maximo Cytheræo editi, & his vbique fere verbis. Certamen S. Basilisci Martyris. Temporibus Maximiani hic erat in regione Chumialorum territorij Amaseæ, [S. Basiliscus e carcere Amaseæ,] consobrinus Magni Martyris S. Theodori Tironis. Antea quoque cum SS. Eutropio & Cleonico, qui S. Theodori commilitones erant, certamen subierat. Verum illis pro Christo martyrium consummantibus, detentus ipse fuit in carcere, flagrans desiderio perficiendi certaminis cursum, illudque Deum deprecabatur: [a Christo præmonitus,] qui eum diuina sua dignatus est apparitione, præcepitque vt ad suos domesticos accederet: Comanæ eum dein martyrium subiturum addicens. Inter milites ergo ad ædes suas profectus, matrem & fratres salutauit, & ad perseuerandum in suscepta Christi fide adhortatus est. Ibidem tunc per missos ab Agrippa præside milites comprehensus est, & vinculis adstrictus, [Comanam ducitur:] calceis ferreis ob insertos clauorum aculeos horrentibus indutus, Comanam versus recta via propellebatur. Sed cum ad vicum Dacnorum peruenissent, a fœmina, Traiana nomine, hospitio excepti sunt: vbi S. Basiliscus ad aridam platanum vinctis post tergum manibus est religatus, qui mox precibus ad Deum fusis, effecit, vt mortua platanus refloresceret, [miraculis claret:] densasque frondium comas diffunderet; ibidemque, vbi Sanctus stabat, fons e terræ gremio scaturiret. Quo milites viso prodigio, vna cum hospita, testantur se fidem Christi amplecti, vinculisque virum sanctum expediunt. Vbi vero Comanam vrbem ingressi fuerunt, accessit ad Præsidem Sanctus, a quo ad sacrificandum idolis non potuit adduci. Verum eius precibus ignis e cælo delapsus est, quo fanum idolorum & simulacrum Apollinis conflagrarunt. Quare in rabiem actus Præses, [capite plectitur.] actutum caput Martyris demeti, & corpus in flumen abiici imperat. Ita Sanctus ad laudem gloriamque Dei nostri martyrij palmam obtinuit.

[9] Hactenus Græci in Menologio & variis Menæis illustre exhibent certaminis S. Basilisci testimonium, ex maioribus Actis decerptum: quæ hactenus non potuimus assequi, pro vt ea fuerunt Græce primitus exarata: aliqua olim in linguam Latinam translata descripsimus ex codicibus MSS. vetustißimi monasterij S. Maximini prope Treuirim. [Vita scriptæ ab oculato teste] Auctor huius Vitæ nomen suum prodit num. II his verbis: Comitabatur Christus cum Martyre suo, sicut & ipse Basiliscus postea mihi Eusignio retulerat. Subinde Assignius scribitur. Fuit is totius rei oculatus testis. nam cum illo, vt scribit nu. 5, abiit voluntarius Eusignius, qui erat scriba a memoriis. & num. 14 omnia in prima persona numeri pluralis refert, cum appropinquassemus ciuitati, audiebamus … nobis gustantibus, vt non ieiuni ingrederemur … intrantibus nobis & interrogantibus, audiuimus, & num. 18 vidimus nos, quibus concessum est videre terribile mysterium. & num. 19. ne corpus proiiceretur in flumen rogauimus spiculatorem: dedimus ei triginta aureos, & dedit nobis… nos abscondimus, sepeliuimus, & seminauimus legumen… requieuimus. & tandem laudes Constantini Magni deprædicat sub quo Vitam illam scripsit. [Eusignio, dein forte Martyre.] Videtur auctor esse S. Eusignius Martyr, qui cum Constantini Magni fidem, sub quo militauerat, Iuliano apostatæ exprobraret, ab eodem, annum agens centesimum decimum, iussus est capite cædi: vti his verbis honoratur ad V Augusti in Martyrologio Romano: quibus consentiunt Acta Græca, quæ in tribus peruetustis codicibus reperimus, & suo tempore sumus in lucem daturi.

§ III Apparitio S. Chrysostomo facta num huic Martyri Basilisco adscribenda? Tempus martyrij.

[10] Intricata est hæc controuersia, quia S. Basiliscus Comanensis Episcopus, sub Maximiano cum Luciano Antiochiæ Presbytero, Nicomediæ passus, [S. Basiliscus S. Chrysostomo apparens dicitur Episcopus a Palladio.] Comanæ S. Ioanni Chrysostomo narratur apparuisse, dicens: Confide frater Ioannes, cras enim simul erimus: vti allatis verbis legitur in huius Vita, a Palladio eius discipulo scripta. Quæ a Georgio Archiepiscopo Alexandriæ in eiusdem Vita ita memorantur: [Georgio,] Adstitit illius loci Martyr: nomen erat ei Basiliscus, qui quidem Episcopus fuerat Comanorum, in Nicomedia, imperante Maximiano, vna cum Luciano in Bithymia Presbytero Antiochiæ passus. Is ait: Vide animo sis præsenti, frater Ioannes. Cras enim vna erimus. Similia leguntur in Vita S. Chrysostomi ex codice Patauino ab Henrico Sauilio sub nomine auctoris anonymi edita cap. 122. Metaphrastes dubius hæret, dum in eiusdem Chrysostomi Vita scribit: Cum esset prope Cumanos, & diuersati essent in martyrio Basilisci (quem aiunt quidem fuisse Episcopum, [ambigue a Metaphraste,] tempore autem Maximiani in ciuitate Nicomediæ subiissë certamen martyrij & vicisse & corona fuisse redimitum) & apparens in somnis Basiliscus, Bono animo esto, inquit, o frater, & lætare, ambos enim coniunget dies crastinus. Græce verba parenthesi inclusa ita incipiunt: Ἐπίσκοπον δὲ αὐτόν φασι μὲν γενέσθαι &c. Nulla fit mentio S. Luciani Presbyteri Antiochiæ paßi cum eo Nicomediæ. Huius Acta dedimus VII Ianuarij, sed vicißim absque mentione socij Basilisci.

[11] Nullam etiam huius Episcopi Basilisci Nicomediæ paßi memoriam hactenus assequi potuimus in vllis fastis Ecclesiasticis Latinis aut Græcis: adeoq; veremur, ne locus ille fuerit corruptus, & emendandus ex Oratione Encomiastica Leonis Imperatoris de S. Chrysostomo, in qua ista leguntur: Οὔπω τῇ Κομάνῃ προσήγγισεν ὁι περὶ τὸν ἅγιον, καὶ ἰδοὺ ἀυτῷ νυκτὸς Βασιλίσκος καὶ Λουκιανὸς οἱ Μάρτυρες φαίνονται [solū Martyr a Leone Imp.] Θάρσει, λέγοντες χαρᾶς ἀνεκλαλήτῳ ἀγαλλιάματι ἀδελφὲ Ιωαννη. Αὕριον γὰρ ἅμα ἐσόμεθα. Nondum ad vrbem Comanam accesserant, qui cum Sancto erant, quādo ipsi nocte apparuerunt Basiliscus & Lucianus Martyres, dicentes inexplicabili gaudij exultatione: Confide, frater Ioannes: cras enim simul erimus. [Sozomeno,] Sozomenus lib. 8 Hist. Eccl. cap. 28 eadem confirmat. Aiunt illum, inquit, in itinere præuidisse diem, qua moriturus esset, apparente sibi Basilisco Martyre in Comanis Armeniæ. Quæ inde descripta in Historia tripartita lib. 10 cap. 18 leguntur. Theodoretus lib. 5 cap. 34. [Socrate,] Vbi venit Comana, inquit, ad vitam immortalem & cuiusque expertem molestiæ migrauit. Corpus autem, quod tot præclara certamina confecerat, prope sepulchrum Basilisci Martyris (id enim sanctus Martyr per somnium mandauerat) conditum est. Palladius asserit etiam corpusculum vna cum Basilisco in eadem ecclesia conditum. Georgius eodem modo ait depositum vna cum iam dicto Martyre in æde illi consecrata. Quæ eadem apud Metaphrasten & Anonymum scriptorem supra indicatum referuntur cap. 124. Habemus Acta S. Chrysostomi olim a variis Latinis collecta absque vlla mentione Episcopalis dignitatis S. Basilisci, aut martyrij in ciuitate Nicomedia eidem illati. [& variis Latinis.] Horum alia accepimus Neapoli descripta ex antiquo codice Capuano, ex quibus ista proferimus: Priusquam ad locum destinatum exilij perueniret, ex intolerabili ardore solis, capitis passionem inuenit: qua ingrauescente, in loco qui Comanis dicitur, die, qua sibi per S. Basiliscum Martyrem fuerat reuelatum, dormiuit in Domino. Alia Acta ex codice MS. antiquißimi monasterij S. Maximini prope Treuirim ista habent: Aiunt Ioannem, cum exilio duceretur, per visionem agnouisse diem, qua moriturus esset, ostensam sibi a Basilisco Martyre in Cumanis. Tertius codex MS. pertinuit olim ad Ecclesiam Vltraiectinam S. Saluatoris, in quo eadem istis verbis indicantur: Cum Ioannes duceretur exilio, per visionem cognouit diem qua moriturus erat, ostensam sibi a Basilisco martyre &c.

[12] Quibus omnibus perpensis, arbitramur, S. Basilisco Martyri, [videtur esse S. Basiliscus de quo agimus.] de quo agimus, ecclesiam dedicatam Comanis fuisse, prope eius sacrum corpus sepultum S. Chrysostomum, imo huic illum apparuisse, aut solum, vt plerique habent, aut certe cum S. Luciano Martyre, vt supra ex Oratione encomiastica Leonis Imperatoris dictum est. In Palladij narratione veremur inesse σφάλμα aliquod a Gregorio Alexandrino descriptum, quod nulla vspiam relati Nicomedia ad Cumanos corporis S. Basilisci Episcopi extet memoria, nullum illius in vllis fastis, vt diximus, reperiatur indicium.

[13] Tempus martyrij S. Basilisci clare indicatur in ipsis Actis, regnante Maximiano & Maximino, quod idem traditur in Actis S. Theodori Tyronis, cum quo in carcere detentus fuit. [Passi hi Martyres circa an. 307 aut seq.] Est is Galerius Maximianus Armentarius Imperium anno Christi CCCIV adeptus, cum illo deposito Diocletianus & Maximianus Herculius vitam priuatam assumpsissent. Armentarij ex sorore nepos Galerius Maximinus cum Seuero Cæsar creatus anno CCCV aut sequenti præfuit Imperio Orientali. vnde mox sequentibus annis primo Theodorus Tiro, dein Eutropius & Cleonicus, Amaseæ, dein Basiliscus Comanæ martyrij palma coronati in cælos migrarunt.

VITA S. BASILISCI MART.
auctore Eusignio, forte dein Mart.
ex MS. codice S. Maximini.

Eutropius, Martyr Cappadox, Amaseæ in Ponto (S.)
Cleonicus, Martyr Cappadox, Amaseæ in Ponto (S.)
Basiliscus, Martyr Cappadox, Comanæ in Ponto (S.)

BHL Number: 1021

Avctore Evsignio, Ex MSS.

CAPVT I.
S. Basilisci, post necem sociorum, mora in carcere: accessus ad matrem & consanguineos. pænæ ei inflictæ.

[1] In illo tempore; regnante Maximiano & Maximino tyrannis, missus est successor Asclepiodoti alius Præses, nomine Agrippas, vt cogeret omnes Christianos idolis sacrificare; [Occisis SS. Eutropio & Cleonico,] nolentes autem diuersis suppliciis morti traderet. Beatus vero Basiliscus comprehensus tenebatur in carcere: contristatus vero cum lacrymis orabat dicens: Domine Iesu Christe, memento mei, [S. Basiliscus in carcere detentus,] & ne obliuiscaris me in finem: sed etiam meam vocationem palam facies, vt non separer ab illis sanctis viris, qui mecum comprehensi fuerunt, & ante me passi fuerunt & coronati. Et visus est ei Dominus Iesus, & dixit: Memor sum tui, & non obliuiscar: & nomen tuum in primis scriptum est cum his, qui tecum fuerunt. Tu autem noli tristari quasi posterior: multos enim præcedis, & nomen tuum nominari faciam in omni terra. Sed vade valefacere matri tuæ & fratribus tuis & cognatis: & cum reuersus fueris, statim martyrij palmam cum corona accipies, & in commune requiesces. Sed ne verearis, neque metuas tormenta quæ tibi apponuntur, quia ego tecum sum: neque terrores eorum formides, quia non poterunt aduersum te insidiæ hominum.

[2] Exurgens autem B. Basiliscus, repletus gaudio orabat, & videbat apertas ianuas carceris. Mane autem facto rogabat eos, qui eum custodiebant milites, & Clauicularium, dicens eis: Date mihi inducias quatuor diebus, vt vadam & valefaciam parentibus meis, [impetrata facultate,] qui sunt in vico Cumialis: & iterum reuersus occurram ad verum patrem meum Iesum Christum. Milites vero & Clauicularius dixerunt: Viuit Dominus Deus tuus, cui tu deseruis indesinenter, quia nisi timeremus Præsidem qui iam venturus est, forsitan semel te dimitteremus. S. Basiliscus dixit. Semel dimitti nolo: sed, vt dixi, vt vadam & valefaciam parentibus meis: quia præcepit mihi Dominus meus, vt hoc faciam. Milites autem dixerunt. Timemus, ne, posteaquam te dimiserimus, cito requiratur a nobis præsentia tua: ecce enim & Præses nunc expectatur venturus: [cum militibus abit ad matrem & consanguineos:] qui enim notati vincti sunt omnes in scrinio conscripti sunt. S. Basiliscus dixit: Voluntas Dei est, vt vadam vsque ad vicum meum: si ergo placet, vt ex vobis aliquis veniat nobiscum, vt pariter reuertamur. Voluntati autem Dei adquieuerunt milites, abire cum ipso vsque ad vicum cœperunt. Surgentes vero diluculo perrexerunt vsque ad vicum eius: & occurrerunt eis parentes eius, & mater ipsius cum magno gaudio. Manserunt autem milites in domo eius in lȩtitia cum eo & fratribus eius & matre dei famulis.

[3] Altera die S. Basiliscus vocauit omnes parentes suos & amicos & vicinos, & locutus est eis multa, quæ ad salutem animæ pertinebant, & de doctrina Christi, quia per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Christi: plurima vero docens consolatus est eos, & valefaciens eis, dicebat: Dilectissimi fratres & patres & filij in Domino, permanete in fide Domini nostri Iesu Christi, & ab eo penitus ne discedatis: nihil enim est seculum istud, neque ea, quæ in eo sunt; [eos ad constantiam in fide adhortatur:] quia omnia ista sicut vmbra prætereunt: Dominus autem manet in æternum. Obsecro itaque vos orate pro me, quia me iam non videbitis in æternum, dulcissimi patres & matres, fratres & sorores & filij, vt perfecte adimpleam martyrium meum, [petit preces,] sicut & sanctus Theodorus & Eutropius & Cleonicus: qui mecum comprehensi fuerunt. Et cum hæc dixisset, fletus abomnibus magnus factus est, & dixerunt ad eum: Cum bonum cursum tuum consummaueris, [easq; vt pro ipsis in cælo fundat, rogatur:] ora pro nobis ad Dominum, & pro omni genere Christianorum: vt non iam amplius ab his tyrannis persequatur fides Catholica, sed quiescat postmodum impiorum gentilium sacrificium & immolatio dæmonum, & impleatur omnis terra gloria Christi.

[4] Et hæc illis rogantibus, ipse cum militibus, qui secum venerant, [iussu Præsidis Agrippæ frustra in carcere quæsitus:] redire festinabat ad ciuitatem. Præses vero Agrippas ingrediebatur in ciuitatem Amaseam, & vocauit omnes priores ciuitatis: & cum venissent ad eum, introiuit cum eis in theatrum, & in eum locum, qui dicitut Petason, & in Serapion, qui iuxta est: & sacrificabat dijs eorum. In crastinum vero sedens pro tribunali, quærebat de eis qui erant in vinculis. Audiuit autem a quibusdam de S. Basilisco, & requirebat a scriniarijs, si adnotatus esset in scrinio aliquis vinctus, nomine Basiliscus: & cum eum adnotatum inuenissent in scrinio, quærebat eum sollicite. Defensor vero ciuitatis venit ad carcerem & quærebat Basiliscum vinctum: & cum non inuenisset eū, alligauit custodem, & adduxit eum ad Præsidem: & interrogauit eum Præses, & corripuit dicens: Quomodo vinctum infugasti, maxime inimicum deorum & inobedientem præceptis Imperatorum? Respondens Clauicularius dixit: Secunda dies est hodie, ex quo perrexit cum militibus vsq; ad vicum suum. Præses vero iratus furore, ait ad Clauicularium: Caput tuum sub gladio erit, si non repræsentaueris illum aduersarium deorum & contumeliosum. At ille dixit: In die quarto restituam illum.

[5] Fide iussor accessit ei Defensor ciuitatis & misit Præses cum Clauiculario quemdam Magistrianum virum ferocissimum cum militibus, & ait Præses ad Magistrianum: [Magistriano cum militibus, ad se misso,] Nunc cognoscam te virum virtutis esse aduersus fugitiuum & vinctum, maxime quia & blasphemus deorum est & contumeliosus. Correptum eum adduc in Comanam cum illis alijs vinctis: ecce ego proficiscor in ciuitatem Comanam. Magistrianus vero valefaciens Præsidi Agrippæ abijt, & iussit fieri caligas æreas, & fixit in illis clauos plurimos longiores: & acceptis militibus & Clauiculario, & ferramenta grauiora portantes in asinis abierunt in vicum Cumialis ad S. Basiliscum: & Præses cum Officio suo abijt in Comanam, ibi expectans eos. Euntes autem in vicum Cumiales Magistrianus & Clauicularius cū militibus: [& Eusignio scribæ occurrit:] abijt autem & voluntarius Eusignius, qui erat scriba a memorijs. Et cum volebat proficiscere B. Basiliscus de vico suo, & abire in Amaseam, comprehenderunt eum & alligauerunt duabus catenis & collaria imposuerunt circa collum eius, & calciauerunt eum æreis calceamentis & intrauerunt claui vsque ad ossa pedum perforantes, [induitur calceis æreis cum insertis clauis:] & effluebat sanguis de pedibus eius sicut aqua propter calceamenta, quibus confixus erat; & profectus est.

[6] Cædebant autem eum valde, ita vt sanguis eius effunderetur duodecim pedibus: [dire verberatur:] & omnes vicini flentes sequebantur eum. Mater vero eius dicebat ad eum: Fili mi dulcissime, Christum quem dilexisti, ipse sit tibi auxiliator in hoc agone tentationis. [a matre corroboratur:] Paruum quidem tempus habet in hac vita tua conuersatio, sed sempiterna est vita tua in futuro: amara pericula nunc sustines, sed æternam promereberis coronam: diluuium tormentorum super te effusum est, sed impassibilis permanebis: homines mali te persequuntur super terram, sed Angeli pacis te suscipient: tamquam latronem te iudicant, sed ille latro, qui cum Christo crucifixus est, suscipiet te in Paradisum. Imperatores corrupti & mortales in suis carnificibus te mortificant, sed Deus sempiternus te viuificat cum militia Angelorum. Fili mi dulcissime, in via mandatorum, quam ambulas, nostri memoriam facias. Et cum hæc dixisset mater eius, orans pro eo, reuersa est. Sanctus vero Basiliscus cum se commendasset matri suæ & fratribus (habebat enim tres fratres) & omnibus parentibus & vicinis, valefaciens rogabat eos reuerti ad sua. Lacrymantibus autem omnibus pro tali tormento, [valedicit matri, fratribus, aliisq;:] dicebat S. Basiliscus: Nolite flere, sed magis orate, vt det mihi Deus victoriam in hoc certamine, vt possim vincere tentationes & insidias diaboli & crudelitatem iudicum aduersum me. Et cum hæc dixisset, osculabatur omnes, & rogabat eos, vt reuerterentur, dicens: Quia iterum videbimus alterutrum in die resurrectionis in vita æterna. Et ita lacrymantibus eis & nolentibus reuerti, ait B. Basiliscus: Quid facitis plorantes & conturbantes cor meum? Vtinam præstaretur mihi multotiens pro Domino nostro Iesu Christo mori! Rogo vos, reuertimini & orate pro me. Et non adquiescenti populo discedere ab eo, [suadet ijs vt ad sua recedant.] Magistrianus dixit ad eos: Per gloriam Imperatorum, si non recesseritis, vinctos vos omnes ad Præsidem perducam. Populus vero neque per hoc edictum recedere volebat. Et cum descendisset de asino quo sedebat Magistrianus, cœpit cum militibus percutere eos qui sequebantur, & vix tandem fecit populum discedere ab eo.

CAPVT II.
Iter S. Basilisci versus Comanam. Miracula patrata. Conuersiones variorum.

[7] Post discessum vero populi S. Basiliscus viriliter sufferebat dolores clauorum, [Inter dolores psallit:] & cœpit psallere dicens: Si consistant aduersum me castra, non timebit cor meum, Christe, quia tu mecum es. Et iterum: Dominus mihi adiutor est, & ego insultabo inimicis meis. Et iterum: Domine saluum me fac de ore leonis. Et iterum orauit dicens: Domine Iesu Christe, dignum me fac perficere cursum meum, sicut & hi, qui ante me fuerunt tenti & perfecti inuenti sunt. Magistrianus vero & hi qui cum eo erant, videntes eum ambulantem super confixos clauos, mirabantur. Erat enim Dominus mitigans eum a doloribus, & tamquam in rore Paradisi deambulabat solutus: & præcedens in via, orabat & psallebat dicens: Viam veritatis elegi: iudicia tua non sum oblitus: viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum: in via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus diuitijs: in mandatis tuis exercebor, & considerabo vias tuas: testimonia tua, Domine, fidelia, & domui tuæ decet sanctitas, Domine.

[8] Cum hæc psalleret B. Basiliscus, peruenerunt in vicum, qui dicitur a Dacozarum. Voluit enim Magistrianus cum his, qui cum eo erant, modicum requiescere: quia cauma esset & hora meridiana. Domina vero vici illius ibi erat, nomine Troiana, vidua Gentilis & festinabat vicum suū muro circumdare: & cum cognouisset de Magistriano & eis qui cum ipso erant, misit & rogauit eos in prandium: erant viri quatuordecim præter scribam, qui erat cum B. Basilisco: & cum introissent viri in domum Troianæ, vt pranderent, ligauerunt S. Basilicum in ligno platani arido fixo in terra, ligatis retrorsum manibus eius, & ligatus cœpit psallere. [platano aridæ alligatus,] Populus vero multus astabat ei virorum & mulierum & paruulorum, volentes tangere Martyrem Christi: & videntes sanguinem decurrere de pedibus eius, & quia in arido ligno ligatus esset in caumate, condolebant ei. Magistrianus cum his qui cum eo erant militibus in domo Troianæ epulabantur in delicijs, cibis & potu pretiosoque vino in frigido triclinio. [sanguine vndequaque fluente,] Iustus autem Basiliscus confixus clauis, qui inerant in calceamentis eius, & cæsus flagellis, sanguinis eius riuus decurrebat in terram: ipse autem orabat dicens: Domine visita me, sicut Ioseph in lacu, [orat Deum:] sicut Hieremiam in luto cœni, sicut Danielem in lacu Leonum, sicut tres pueros in camino ignis Chaldæorum, sicut Susannam a falsis presbyteris, sicut Petrum de carcere vinctum catenis, sicut Theclam de amphiteatro, & sicut omnes qui te in veritate glorificant; ita & in me indigno & humili seruo tuo ostende tua mirabilia, ad laudem & gloriam nominis tui, Domine Deus meus Iesu Christe.

[9] Cum hæc orasset S. Basiliscus, populi se ipsos conculcabant, vt eum tangerent. Et subito factus est terræ motus magnus, [& facto terræmotu,] ita vt comouerentur fundamenta terræ, & sonus subterraneus factus est, & tremuerunt virtutes cælorum & omnia elementa terræ a facie gloriæ Domini. Et exaudiuit Dominus orationem beati Martyris sui Basilisci, [voce diuina animatus,] & facta est ad eum vox de cælo dicens: Omnia quæ orata sunt, exaudita sunt: noli timere; quia ego tecum sum. Et statim æreæ caligȩ, [sanatur:] tamquam cera a facie ignis, liquefactȩ sunt a pedibus eius, & soluta sunt vincula eius & omne corpus eius: & illud aridum lignum, ad quod ligatus fuerat, [& platano in arborem viridem mutata.] subito factum est arbor magna densis folijs & expansis ramis. Hæc cum vidisset B. Basiliscus, cœpit orare dicens: Domine Iesu Christe, qui es ante secula Dei Verbum, & Filius in Patre inuestigabilis & inenarrabilis: quia dignatus es descendere in terras & homo fieri; [gratias Deo agit:] vt nos redimeres ab antiquo tyranno diabolo, & a malignis operibus eius: qui nos exaltasti, illum vero humiliasti & conculcasti, & in profundum abyssi condemnasti; nos autem viuificasti: quo ore te glorificem; quibus labijs & linguis te confitear & hymnum tibi dicam, Christe, & tua magnalia annuntiem, quæ nunc in me seruum tuum ostendere dignatus es, sicut & in Sanctos tuos Eutropium & Cleonicum, cum b flagellaremur in columnis coram Asclepiodote Præside. Nunc autem Domine, qui sum ego indignus, quia dignatus es in me tuam ostendere misericordiam? Terra enim te videns contremuit.

[10] Magistrianus vero & hi qui cum eo epulabantur, facto terræmotu surrexerunt de accubitu præ magno timore, [trementibus aduersarijs,] relictoque prandio trementes venerunt, vbi S. Basiliscus ligatus fuerat ad aridum lignum, quod fronduerat, & arbor magna facta fuerat. Sanctus vero Basiliscus cum in æstu ligatus fuisset sub ligno arido, cum esset hora meridiana orauit Deum: vt aridum lignum viride faceret & obumbraret eum ab æstu caumatis. Et Dominus exaudiuit orationem eius, [& Christianis Deū glorificantibus,] & in ictu oculi, facta est arbor magna. Populi vero, qui aderant, videntes hoc mirabile signum, Deum glorificabant omnes Christiani. Quidam vero incredibiles phantasiam esse putabant: alij vero maleficia dicebant esse. In his vero mirabilibus maiora mirabilia sequebantur. [fons exoritur:] Vbi Sanctus Martyr stetit, & sanguis eius sub pedibus eius effusus est in terram, fons aquæ viuæ manauit statim, qui est vsque nunc ipse fons aquæ: & multi infirmi & patientes a spiritibus inmundis, cum fideliter ex eodem fonte biberint, sanantur. Multi etiam populi videntes tam mirabile signum crediderunt in Dominum Iesum Christum, [sanantur energumeni,] dicentes: quia hic homo Dei est, & a Deo huc missus est, vt loca nostra sanctificet. [paralyticus,] Adduxerunt autem & paralyticum in grabato & cum tetigisset Iustum, statim sanatus est & tollens grabatum suum, abijt in domū suam glorificans Deum: & leprosos adduxerunt, [leprosi,] & cum eum tetigissent, confestim a lepra mundati sunt: & hydropicum adduxerunt, & statim vt eum tetigit, sanatus est: [febricantes:] & calores & frigores habentes adduxerunt ad eum, & omnes sanati sunt: & alios multos infirmos adduxerunt ad eum, & sanabantur, & credentes Christum glorificabant: gaudium enim magnum factum est in vico illo. Et cum vidisset Troiana, [conuertitur Troiana cum familia:] Domina vici illius, signa, quæ facta fuissent per Christi Martyrem Basiliscum, credidit Domino vna cum filio suo Troiano & cum omni domo sua, & baptizati sunt omnes in nomine Patris & Filij & Spiritus sancti, & omnes lætabantur. Gaudebat autem & Eusignius scriba in his mirabilibus signis.

[11] [honoratur Martyr a bobus:] Magnus vero grex boum media nocte venit de montibus cum alijs iumentis, & incuruantes genua adorauerunt Iustum, sua voce Deum laudantes. Compunctus est autem & Magistrianus in his mirabilibus, quæ facta sunt: & erat pœnitens in his, quæ gesserat in Christi Martyrem cum militibus qui cum eo erant. Mane vero diluculo exurgens Magistrianus dixit ad Sanctum blando sermone: Si placet, Domine Basilisce, ambulemus, ne forte & nos periclitemur. Ait S. Basiliscus: Ambulemus. Et egredientibus illis de vico, omnes viri sequebantur eum, [Christo comite progreditur.] & rogabat eos Sanctus reseruari: & quidam ex eis reuersi sunt, quidam autem sequebantur. Cum peruenissent ad pontem fluminis c Ireos, & tam magnum ædificium pontis contremuit in aduentu Christi, (inuisibiliter enim comitabatur Christus cum Martyre suo, sicut & ipse Basiliscus postea mihi Eusignio retulerat) & cum motus fuisset pons, stetit Sanctus in oratione & valefaciens populo, rogabat eos omnes reuerti ad sua: & cœpit iterum psallere transiens ad loca Varismorum. In omni vero excelsiori loco genua flectens orabat, dicens: In omni loco dominationis eius, benedic anima mea Domino.

[12] Cum introissent in vicum, qui dicitur Saon, volebant cibum gustare. Hortabantur autem & S. Basiliscum gustare panem. At ille non acquiescebat, [renuit panem gustare,] dicens: Pascit me Dominus meus Iesus Christus. At illi dixerunt ad eum: Manduca homo, ne fame moriaris: & nos perimus pro te, si te non perduxerimus ad Præsidem: ecce iam tres dies sunt, [triduo ieiunus:] ex quo gustare nihil voluisti in hoc grauissimo æstu. At ille ait: Repletus sum ego immortali cibo, & non capiam mortalem cibum. Vos nutrit panis terrenus, me autem verbum Dei cæleste: vos lætificat vinum, me autem gratia Spiritus sancti: vos satiant carnes, me autem oratio ad Deum: vos autem confirmat virtus corporis, me autem gratiarum actio Christi: vobis aurum ministrat, mihi autem Christus filius Dei: vos vestes pulchræ & diuersæ ornant, me autem frequens ieiunium: vos exultatis in risu, ego in orationibus: vos expectatis temporalem Regem vestrum videre, ego autem sacrificium Angelorum: vos Regem mortalem diligitis, ego autem Regem æternum Christum: vos legem corruptibilis Regis custoditis, ego autem cælestis Dei mei legem amplector: vos expectatis honorem in terra, ego vero in cælo: vos expectatis laudem ab hominibus, ego autem laudem in resurrectione iusti iudicij, vbi dicturus est Dominus: Venite benedicti Patris mei, possidete præparatum vobis regnum a constitutione mundi.

[13] [non vult vehi:] Cum hæc dixisset S. Basiliscus, iussit Magistrianus sternere animalia, & super vnum asinum sedere S. Basiliscum. At ille non adquieuit, dicens: Me repausat Dominus Iesus Christus. Ait Magistrianus: tres dies ieiunus ambulas, sede modicum. At ille ait: Omnem requiem & refrigerium præstat mihi Spiritus sanctus. Vespere autem cum peruenissent ad quemdam vicum, rogabat eum Magistrianus, vt gustaret aliquid: & non adquieuit; sed illis cœnantibus, ille tota nocte psallebat & orabat: erant enim & Angeli cum eo hymnum dicentes.

[Annotata]

a [psallit noctu cum Angelis:] In Menæis dicitur χωρίον Δακνῶν, vel Δακων. Vicus vel regio, Dacnorum aut Dacorum.

b Apparente S. Theodoro Martyre sani effecti dicuntur supra in Menæis relatis num. 2.

c Iris illustris Cappadociæ & Pontifluuius exoneratur in Pontum Euxinum: huic adiacent Amasea & Comana, e quibus de locis interpositis iudicari potest: quæ testis oculatus accurate describit.

CAPVT III.
Comanæ apud Præsidem acta. Deiectum idolum & templum Apollinis.

[14] Mane autem facto ibant ad ciuitatem Comanam. Hora vero quarta, cum adpropinquasfemus ciuitati, audiebamus a multis, quemadmodum Præses pœnabat eos, qui nolebant idolis sacrificare. Dominus autem visus est Basilisco, & ait ad eum: Confide, [Comanam venit:] & noli timere minas eorum, qui sine lege sunt: quia ego tecum sum. Nobis autem gustantibus, vt non ieiuni ingrederemur ciuitatem, ille orabat. Intrantibus vero nobis ciuitatem & interrogantibus, vbi esset Præses; audiuimus quia in templo dijs sacrificat cum omni populo ciuitatis. Abijt ergo Magistrianus in templum Apollinis, & inuenit ibi omnem populum ciuitatis: & ingressus nuntiauit Præsidi aduenisse Basiliscum. Audiens autem Præses gauisus est. Retulit autem ei & de signis, quæ per eum Dominus in via venienti fecerat, sed non credidit Præses, dicens esse maleficia, & eos quidem milites, qui cum eo fuerunt, soluit de accusatione: Sanctum autem Basiliscum iussit introduci in templum Apollinis, vt sacrificaret, dicens: Quod si noluerit, [ducitur in templum Apollinis:] cito eum morte amarissima periturum. Exierunt ergo milites & percutiebant eum, dicentes: Intra in templum: iussit te Præses sacrificare, vt viuas: quod si nolueris, diuersis pœnis cruciatus peribis. Cogita ergo in temetipso, vt non pereas, sine caussa credens inuisibili Deo. S. Basiliscus dixit: [minas spernit imperterritus,] Ego cogitaui, quia Dominus meus per signa & mirabilia sua semper videtur ab his, qui credunt in eum, quia est Deus, quia omnia creauit, & præter eum Deus alius non est: & visitat eos qui digni sunt & electi: & si ego tacebo, hi, qui mecum fuerunt, non tacebunt de his mirabilibus signis, quæ viderunt in via venientibus nobis. Milites vero, qui cum eo fuerant, exposuerunt eis, [veniam petentibus Magistriano & militibus:] dicentes: Vere mirabilia signa & virtutes Dei vidimus, quæ non sunt in magica arte facta: & Magistrianus affirmabat, hoc ita factum fuisse: &. Si nostro, inquit, periculo non susciperemus te, Domine Basilisce, videntes talia signa, redderemus te. Domine, precor te, indulge mihi, quia ignorans mala tibi feci. Similiter & milites, qui eum adduxerant, rogabant, vt eis indulgeret, & oraret pro eis.

[15] Hæc illis rogantibus, exierunt milites de templo, dicentes: Vocat Præses Basiliscum, vt sacrificet. Et introductus est gaudens & hilari vultu. Et ait ad eum Præses: Tu es Basiliscus? At ille ait: Ego sum. Præses dixit: [Præsidi respondet de sacrificio veri Dei:] Quid ergo dicis? Non sacrificas dijs? Basiliscus dixit: Et quis tibi dixit, quia non sacrifico? ego meo Deo sacrifico sacrificium laudis. Præses vero non intellexit, quo tenore dixerat, & gauisus est, dicens: Gratia dijs, tantummodo cui volueris sacrifica. Sanctus vero Basiliscus dixit: Ego meo Deo immolo & sacrifico. Ait Præses: Dixi tibi, Cui volueris, tantummodo sacrifica. Sanctus vero Basiliscus appropinquans simulachro, dixit: Quod nomen est Deo vestro? At illi dixerunt: Apollo. S. Basiliscus ait: Bene dixistis, quia Apollo vocatur: a perdet enim in se credentes, quia Deus vocatur qui non est. Ego noui eum, qui vere Deus est æternus & verus, qui se diligentes ex toto corde glorificat: ipsi sacrificabo sacrificum laudis. Sed attendite omnes in sacrificium meum, quia volo prius orare. Et cœpit dicere: [preces fundit,] Deus, qui solus verax es cum vnigenito Filio tuo & Spiritu sancto; qui es Dominus cæli & terræ: qui es inuisibilis, incomprehensibilis, quem nemo describere neque concludere potest: qui es benignus & bonus & personam hominis non accipis; qui produxisti ea, quæ non erant tamquam quæ essent, & nos, cum in tenebris essemus illuminasti nos, & dedisti nobis scientiam tuæ deitatis. Tu es auxiliator omnium in te credentium. Deus, qui solus sanctus & in Sanctis habitas, & in me humilem ostende tuam benignitatem, & confirma precem serui tui, qua te deprecor per gratiam tuam: qui extendisti cælum sicut pellem, & firmasti eum immobilem tuo præcepto, & ornasti eum claritate stellarum, & splendore solis & lunæ & horis dierum: qui formasti eum sicut cameram & statuisti terminum sempiternum, & lunam posuisti in cursum temporum, & significasti ei horas & dies & menses: qui terram fundasti tuo præcepto, vt habitaret homo super eam, & dedisti ei terminum sempiternum, & diuersis floribus eam ornasti & arboribus: qui mare fundasti, & conclusisti illud tuo præcepto, & dedisti viam in eo; & plasmasti hominem proprijs sanctis manibus tuis ad tuam imaginem, & dedisti ei sapientiam & intellectum, & inspirasti in faciem eius spiritū vitæ. Domine qui omnem mundum creasti, qui ab Adam vsque nunc, & post hoc vsque in secula seculorum custodis diligentes te, & glorificas timentes te, qui auferes peccata & transferes iniquitates. Domine Iesu Christe, exaudi orationem serui tui, & adesto mihi in hac hora, & concussum idolum & mutum & surdum & cæcum & sine sensu, contere, confringe & dissolue manu factum: & ostende Gentilium oculis insipientium, quem colunt, & cui sacrificant vt Deo, & quare sinis Domine, inimicos tuos, vt te ad iracundiam prouocent, & non eos doces veritatem tuam. Quare fremuerunt gentes & populi meditati sunt inania, & principes eorum congregantur aduersus Sanctos tuos? aspice, Domine, & ne sileas, quia te decet omnis honor & gloria & magnificentia, Patri & Filio & Spiritui sancto in secula seculorum. Amen.

[16] [trementibus hostibus conterit idolum Apollinis,] Et cum dixisset Amen, statim terræmotus factus est magnus, & continuo tam immane idolum cadens, vt puluis contritum est. Hæc cum vidisset Præses, fugit foras, & omnes qui aderant pauefacti fugerunt. Remansit autem solus Basiliscus in templo, ita psallens: Exurgat Deus & dissipentur inimici eius, & fugiant qui oderunt eum a facie eius: sicut deficit fumus, deficiant, sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant idolorum cultores. Et iussit Præses educere foras S. Basiliscum, & stridens aduersus eum dixit: Inimice deorum, quare aliter professus, & aliter egisti? Vt sacrificares Deo nostro, depositum contriuisti. Et dum furore repletus aduersus iustum cogitaret tormenta, ille orabat dicens: Domine ne elongaueris auxilium tuum, sed ad adiuuandum me festina. Et conuersus dixit ad Præsidem: Qui deum vestrum contriuit, ecce comburet & templum eius. Et necdum Basiliscus sermonem compleuerat, cecidit ignis de cælo, [& eius templum comburit:] & consumpsit templum Apollinis vsque ad fundamentum. Præses cum fugisset longius, iussit vocari Basiliscum, & dicit ad eum: Multa carmina didicisti Basilisce: magnum Deum nostrum depositum comminuisti, & templum eius igni combussisti. S. Basiliscus dixit: Qualis est Deus tuus, si ego eum comminui, & templum eius igni combussi? si potest, vindicet se de me, & adiuuet se ipsum sicut Deus.

[Annotatum]

a Allusio ad etymon nominis, ἀπολλύω siue ἀπόλλυμι, perdo & destruo.

CAPVT IV.
S. Basilisci constantia, martyrium, sepultura, miracula. Laus Constantini Magni Imperatoris.

[17] Præses dixit: Benigni sunt dij nostri, & nihil mali faciunt aduersarijs suis. S. Basiliscus dixit: O cæcitas hominum! Dæmones quomodo possunt esse benigni, [Deos sperauit:] vt aliquod bonum facerent, cum sint maligni; qui & vos vere secum in infernum demergunt, qui eos diligitis & adoratis? Præses dixit: Ergo dij nostri dæmones tibi esse videntur? S. Basiliscus dixit: Et valde amarissimi dæmones sunt idola vestra. Præses dixit: Sacrifica, vt te dimittam: si autem nolueris, cito te tradam morti amarissimæ. Sanctus dixit: Ego idolis non sacrifico insensatis & formis dæmonum: sed sacrifico sacrificium laudis Deo sempiterno. Præses dixit: Sacrifica dijs, vt te non tradam morti amarissimæ. S. Basiliscus dixit: Bestia siluestris, canis lambens sanguinem, [ijs sacrificare renuit:] luxuriose Aprippa, forma diaboli, species dæmonum, crudelis sine lege, quid me detines? [adiudicatur morti:] Festino enim bonum cursum meum perficere. Præses hæc cum audisset, iratus est valde, & iussit eum decollari, dicens: Si hunc præcepero amplius torqueri, amplius me ad iniuriam prouocabit, & aduersus me concitabit turbas. Duxerunt ergo S. Basiliscum foras ciuitatem, in locum qui dicitur Dioscorum, & decollauerunt eum. Multus enim populus producebat eum. [capite plectitur;] Præses vero iussit proijci corpus eius in flumine, dicens: Quia si cognouero aliquem tollentem corpus eius, tormentis eum afficiam, & substantia eius infiscabitur.

[18] Orante autem S. Basilisco & decollato, vidimus nos, [anima visa duci ab Angelis in cælos,] quibus concessum fuit videre, terribile mysterium. Venerat enim multitudo Angelorum & Archangelorum accipere animam eius; & Dominus Iesus Christus stans in firmamento cæli dixit: Veni, Basilisce, ingredere in regna cælorum, [& a Christo admitti:] in choros iustorum, vbi sunt & hi, qui tecum comprehensi sunt propter me in martyrium. Et omnes nos, qui vidimus hoc mysterium, & audiuimus hanc vocem Domini, cadentes in faciem, adorauimus Dominum, gratias agentes, qui nos dignos fecit videre hoc mysterium.

[19] Corpus autem sancti Prisco spiculatore portante, vt eum in flumine proijceret, [corpus, ne submergatur, redimitur:] rogauimus eum, vt expectaret modicum, & dedimus ei occulte & socijs eius triginta aureos, & dixit socijs suis: Abite vos & ego proiecto eo in fluuio coniungar vobis. At illi credentes ei abierunt, & Priscus dedit nobis totum corpus S. Basilisci, dicens: Nemo sciat, vt non ego pericliter vna vobiscum. [ad sepulcrum legumina vna nocte crescunt:] Et eo discedente, nos accepto corpore sancti Martyris abscondimus, & per noctem duximus eum in agrum aratum, & ibi eum sepeliuimus, & seminauimus super eum legumen. In ipsa vero nocte per virtutem germinauit legumen, & alia die floruit & fructificauit. Viris autem sitientibus, qui foderunt fossam beati Martyris, & inuocantibus dominum precibus S. Basilisci, factum est, vt daret eis aquam ad bibendum, & statim iuxta vbi sepultus est, fons aquæ emanauit, & bibentes requieuimus, [fons emanat,] glorificantes Deum. Et vsque nunc aqua multa egreditur de fonte illo ad laudem & gloriam Dei, & Christi Martyris Basilisci: & sanitas fit infirmorum his, [fiunt miracula:] qui fideliter ex ea biberint.

[20] Missus est & spiritus malignus in Præsidem Agrippam, & quærebat corpus B. Basilisci, dicens: Quia si tetigero corpus eius, saluabor a malis, [Præses a diabolo correptus.] quæ me opprimunt. Et nemo ausus est dicere, quia saluum est corpus eius; & quidam dixerunt ei. Iussisti eum in fluuium proijci, & nunc quomodo quæris quem fluuius pertraxit? Abijt ergo ipse Agrippa ad flumen, [accepta gutta sanguinis liberatur:] vbi decollatus fuerat S. Basiliscus, & cum inuenisset modicam guttam sanguinis eius, colligens manibus suis simul cum puluere missum in a orinale, præcinxit corpus suum, & statim mundatus est a dæmone, [& fit Christianus:] & credidit Domino nostro Iesu Christo Regi seculorum.

[21] Passus est autem S. Basiliscus sub die b duodecimo Kalendarum Augusti. Defuncti sunt autem & impijssimi Imperatores Maximianus & Maximinus & omnis generatio eorum, [mortuis Gentilibus Imperatoribus,] & qui cum eis persecutores Christianorum fuerunt & idolorum cultores. Secundum voluntatem autem Dei placidam, & precibus sanctorum Martyrum, surrexit Imperator iustus, verax, pius, benignus, Deo amabilis, Christianus, nomine Constantinus: qui & templa Gentilium soluit, [succedit Constantinus,] & simulacra eorum igne combussit, & conculcauit sacrificia eorum, & effudit libamina: sacerdotes eorum sapientiam docuit, diuinos eorum conuertit ad scientiam; persecutores eorum emendauit, veneficos amouit, flebiles confortauit, stultos edocuit sapere, subditos dæmonijs liberos fecit, [multis virtutibus præditus.] Christum odientes Christo amabiles fecit, eos, qui inconditi erant, Deo subditos fecit, captiuos redemit, tristes lætificauit, plangentes gaudere fecit, perpetuum bellum mundi pacificauit, dæmones persecutus est, infideles sub iugum Christi subdidit, omnem mundum altaribus ornauit, Christianorum Dei cognitionem prædicauit, suo Imperio ecclesias fabricauit: quod autem maius est omnium, factus est & famulus Christi, in directione cordis & sinceritate, qui a solo Rege Regum inter Christianos primus Constantinus coronatus est, iustus, pius, verax, qui post correptum Gentilium errorem etiam & hæreses compescuit, & silere fecit: & repleta est terra gloria Christi. Sacerdotes vero confirmati in omni loco, Deum Patrem & Filium & Spiritum sanctum glorificant in secula seculorum. Amen.

[Annotata]

a Orale, siue Orarium videtur alibi dici: vt sit fascia aut stola, qua præcingebatur.

b Nullum adhuc vidimus Martyrologium, quod eo die, nimirum 21 Iulij S. Basilisci meminerit.

DE SS. ZENONE ET ZOILO, APVD GRÆCOS.

[Commentarius]

Zeno, apud Græcos (S.)
Zoilus, apud Græcos (S.)

[1] Græci in magnis Menæis excusis & manu exaratis, & apud Maximum Episcopum Cytheræum ἐν βίοις ἁγίων celebrant III Martij hos duos Sanctos tenui hoc encomio: Eodem die SS. Zenon & Zoilus in pace obdormiuerunt. [SS. Zenon & Zoilus in pace mortui.] In Menæis adduntur hi versus:

Ζωῆς λύσις Ζήνωνι καὶ τῴ Ζωίλῳ
Ζοῆς ὑπῆρχε κρείττονος παραιτία.

Vitæ solutio Zoilo Zenonique
Melioris acquisitio extitit vitæ.

Reliqua desunt siue quæ ad locum & tempus, vbi & quando vixerint, spectant; siue qua virtutum exercitatione vitam æternam promeriti sint; siue denique quibus clari miraculis, fastis sacris fuerint adscripti.

[2] Dedimus in Ianuario duos Zenones & quinque in Februario, sed Martyres, qui huc non possunt transferri. Alium celebrauimus X Februarij Zenonem monachum iuxta Antiochiam Syriæ, [Zenones Sancti plures:] eiusque res gestas ex Philotheo Theodoreti retulimus, monuimusque a Radero nostro tradi, eumdem videri iterum hoc die in Menæis referri, nullo tamen prolato, cur ita sentiat, argumento. Verum alij illustres Zenones extiterunt. Ita lib. 3 de Vitis Patrum a Ruffino Aquileiensi refertur nu. 7 Zeno, qui gulosam furtiui cucumeris cogitationem graui tormentorum experientia superauit, idque in Palæstinam proficiscens. [alius Zeno in Vitis Patrum laudatus:] Quod generosum facinus iterum refertur lib. 4 de Vitis Patrum libello 4 num. 17. cuius libri interpres Pelagius fuit: apud quem iterum lib. 10 num. 22 Zeno fratribus exponit illud Iobi, Nec cælum mundum esse in conspectu Dei. [Iob. 1. 5] Qui forsan cum præcedente idem est: sed an is qui in Syria vixit, & vitia manifestanda & virtutes celandas docuit apud eundem Ruffinum num. 111 & Paschasium lib. 7 de Vitis Patrum cap. 12 num. 4. idem quoq; censendus? Apud Pelagium libel. 8 num. 5 Abbas Zeno discipulus Abbatis Siluani monet humilia sectanda. At Siluanum vixisse in monte Sina tradunt memorati Ruffinus lib. 3 num. 46 & Pelagius libel. 10 num. 69 & libel. 11 num. 28. Verum libel. 14 num. 5 dicitur habuisse discipulum in Scithi, nomine Marcum, & huius aliorumque cellas visitasse, & libel. 18 num. 15 dicitur voluisse pergere in Syriam, vbi forsan & discipulos, interque eos Zenonem, habuit. Ita & Zeno dicitur apud Ruffinum nu. 210 cum in Scithi esset & apud Pelagium libel. 18 num. 7 cum moraretur in Scithi, phantasma oratione explorasse. Quæ omnia de vno eodemque Zenone videntur posse exponi. Sed an illi discipulus sociusue Zoilus fuerit, qua ratione assequemur, [Varij Zoili.] cum non omnia sint in Vitis Patrum scripta? Ibi apud Pelagium lib. 15 num. 9 Zoilus quidam refertur discipulus S. Arsenij, cuius alibi nullam reperimus mentionem, inter tam varia de S. Arsenio relata. Alium iuniorem Zoilum Rectorem Alexandriæ laudat Ioannes Moschus in Prato spirituali, seu lib. 10 de Vitis Patrum cap. 171. Leontius Episcopus in Vita S. Ioannis Eleemonis, XXIII Ianuarij edita, meminit cap. 7 Zoili, cui S. Petrus Teleonarius fuerat venditus.

DE S. PIAMVN VIRGINE DEO DEVOTA IN ÆGYPTO.

[Commentarius]

Piamun Virgo in Ægypto (S.)

[1] Græci in Menæis magnis & in Maximi Episcopi Cytheræi βίοις ἁγίων celebrant ad diem tertium Martij Natalem huius Virginis istis verbis: Eodem die S. Piamum Virgo in pace obdormiuit. [S. Piamun Virgo,] Eam celebrat Laherius noster in Menologio Virginum IX Martij. Vita extat in Historia Lausiaca Palladij Helenopolitani Episcopi cap. 37 sub hoc titulo, De Amma Piamun. Est autem Hesychio Ἀμμὰ, μήτηρ, τρόφος. Amma, mater, nutrix. At Palladius cap. 42 ait Ammas dici matres spiritales. Quod igitur Abbas inter monachos, hoc Amma inter Virgines sacratas. In Heraclidis Paradiso cap. 18 extant eadem Acta cum hoc titulo Vita Piamonis Virginis. [seu Piamon,] At Græce apud Palladium, Περὶ Πιαμοῦν παρθένου, & ista referuntur.

[2] Fuit quædam Virgo Piamun, quæ annos vitæ suæ vixit cum matre propria, sola cum sola vespere comedens, & linum nens. Hæc dignata est gratia prædictionis futurorum inter homines. Accidit aliquando in Ægypto, [donatur gratia prophetiæ:] cum Nilus ascenderet, vt vicus vicum inuaderet: pugnant enim pro aquarum diuisione, adeo vt sequantur cædes & sauciationes. Potentior ergo vicus eius vicum inuadit, & venit virorum multitudo cum lanceis & clauis, vt eius vicum exscinderet. Adstitit autem huic Beatæ Angelus reuelans eorum inuasionem, & accersitis vici Presbyteris, eis dicit: Exite, & ex hoc vico occurrite eis, qui veniunt contra vos, ne vos quoque vna cum vico pereatis, & rogate eos, vt desistant ab insidijs aduersus vos paratis. Territi autem Presbyteri ei ad pedes procumbunt, eam rogantes & dicentes: Nos non audemus eis ire obuiam: scimus enim eorum temulentiam & petulantiam. Sed si facis misericordiam in nos & in totum vicum & in domum tuam, ipsa eis egredere obuiam, illosque pacatos auerte. Illa autem cum non assensa esset, venit in suam domunculam: stetit tota nocte orans & genu minime flectens, sed rogans, dicendo: Domine, qui iudicas terram, [precibus tota nocte fusis,] cui nihil placet quod est iniustum, cum hæc ad te venerit oratio, virtus tua eos sistat immobiles tamquam columnam, vbicumq; eos deprehenderit. Cum hæc sancta Virgo sic orasset, tale quid accidit. Hostes circa horam primam a tribus milliaribus, in loco fixi tamquam columna, [hostes immobiles reddit.] labefactari non poterant. Illis quoque reuelatum est, quod seruæ Christi Piamun intercessionibus factum est eis impedimentum: ijque ad vicum mittentes, pacem petierunt, dicentes: Agite Deo gratias & precibus Piamun, quæ nos impedierunt, ne magnum vobis malum inferremus.

DE S. CAMILLA VIRGINE DEVOTA IN DIOECESI AVTISIODORENSI,

AN. CCCCXXXVII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Camilla, Virgo Deo deuota, in diœcesi Autissiodorensi in Gallia (S.)

[1] Avtisiodorum vrbs est prouinciæ Lugdunensis tertiæ siue Senoniæ, in Gallia, ad Icaunam sita amnem, antiqua & clara, tum alijs ornamentis, tum Indigetum Diuorum multitudine: quorum duo celeberrimi, S. Peregrinus a quo est religionis Christianæ mysterijs imbuta, & throno Episcopali ornata; & S. Germanus, cuius non ea modo ciuitas, [S. Camilla S. Germani Ep. Antisiod. discipula,] sed & Gallia vniuersa, ipsaq; Italia, & toto submota orbe Britannia, doctrina sunt ac miraculis illustratæ. Huius, præter complures Antistites virosq; alios Numinis cultui dicatos, discipulæ fuerunt, ipsius hortatu ad studium tuendæ virginitatis colendæq; pietatis excitatæ, S. Genouefa Parisiorum Tutelaris, SS. Magnentia, Palladia, Camilla, Maxima, Porcaria. De prima fuse egimus ad diem III Ianuarij; ceteræ alijs diebus coluntur, Camilla III Martij.

[2] Georgius Viola in S. Germani, quam nuper Gallico sermone edidit, Vita, cap. 21 scribit, tum alias, cum is Rauennam ad Valentinianum III Imperatorem matremque eius Placidiam e Gallia venisset, ipsius concionibus ac monitis, [ad eum venit Rauennam,] ita studio virtutis inflammatas, vt spretis vitæ mortalis delicijs, Deo virginitatem vouerint, atque in omnem reliquam ætatem illibatam seruarint; tum fama diuinæ eius facundiæ & sanctæ eruditionis, qua omnes ad virtutem informabat, excitas quasdam, e remotis etiam locis Rauennam aduolasse. Harum e numero fuisse ait claras genere Virginis Magnantiam, (ita enim vocat, alij Magnentiam) Camillam, Palladiam, Porcariam, [cum 4 sororibus,] quæ inde a Tyrrheno mari, atque vrbe Centumcellis venerint, eiq; deinceps etiam mortuo adhæserint. Eas autem videtur existimare, (vti & Vita MS. S. Magnentiæ, quam idem nobis donauit) solum pij propositi societate, non etiam sanguinis propinquitate inter se coniunctas fuisse.

[3] In ea Vita hæc referuntur: Diuulgatur passim per Italos Pastoris languor, [vbi ægrotanti seruierunt,] & crescit in omnibus non infimus mœror. Hinc inde omnes ad eius obsequium confluunt, Pastores cum gregibus. B. Magnantia indissolubilis pedissequa, cum præfatis Virginibus, custodiebat membra ægra beati Præsulis inter tot populorum agmina. Fatetur Viola, ab nonnullis historicis, quatuor hisce Virginibus iungi S. Maximam, diciq; omnes ijsdem parentibus genitas. Hericus certe Autisiodorensis monachus, qui ante annos fere DCCC Miracula S. Germani libris duobus, atque heroico carmine, sex alijs libris Vitam eiusdem sancti Præsulis complexus est, libro 1 Miraculorum cap. 21 (vt quidem distinxit, qui Novæ Bibliothecæ librorum MSS. tomo 1 ea edidit Philippus Labbeus noster: in nostro MS. nec eadem in capita distributio est, nec tituli sectionibus ijdem additi) is ergo Hericus, quinq; illas proposito Virgines, natu Germanas ait fuisse, & hæc de illis tradit:

[4] Crediderim sane nonnullos a Rauenna, sanctitatis eius expertissimos, cum sacra gleba corporis peregrinationem sibi vltroneam indixisse, [& funus in Galliam prosecutæ sunt:] ac per hoc infatigatis animis, quamquam esset via longior, funus venerabile prosecutos. In quibus & ex quibus quinque fuerunt famosissimæ, proposito Virgines, natu germanæ, quarum nomina vel merita celebrem in nostra prouincia ex longo obtinuere memoriam. Harum tres his vocabulis, Magnentia, Palladia atque Camilla, vt singulæ ipso in itinere diuinitus euocatæ, diem clausere nouissimum, in publico aggere nobilem accepere sepulturam, ecclesijs superstructis, earumque sanctitati dedicatis: quæ hodieque, ob miraculorum euidentiam, & famosissimæ constant, & ingenti populorum studio frequentantur. Duarum quibus sacri tumulationē corporis est videre concessum, altera, cui Maximæ vocabulum fuit, circa eamdem basilicam condi promeruit, quam tamen postmodum ambitus fabricæ maioris inclusit: altera Porcaria dicta, nono fere ab vrbe milliario, in ecclesia suis clara meritis, requiescit.

[5] Hactenus Hericus, cuius narratio clare videtur innuere, tres priores ipso in itinere, huius fortaßis molestia atque immodicis caloribus, [Magnentia, Palladia, Camilla in via mortuæ,] extinctas, priusquam Autisiodorum esset sacrum funus illatum. Nam si S. Magnentia, vt vult Viola, in Moruennico tractu ad XXVI Nouembris, quo eius celebratur festum, substitit; & ceteræ eo ordine quo referuntur, & quibus coluntur diebus, post eam mortuæ sunt; dicendum erit S. Palladiam, quæ secundo loco memoratur, (cum eius ad VIII Octobris anniuersaria celebritas agatur) annum integrum moratam in ipso fere termino viæ: S. Camillam adhuc propius vrbem Autisiodorum annum vnum, menses quinque, & quod excurrit: cum V Nonas Martij eius recolatur memoria. Cui vero id probabile videatur, sorores duas Maximam & Porcariam, ijs ægritudine correptis, properasse tamen in vrbem, neque curasse, vt ad illam quoque sorores infirmæ deportarentur, aut si ita protrita erat valetudo, vt ne lectica quidem vehi eo possent, saltem ijs omne solatium opemque attulisse toto, quo superstites fuerunt, spatio temporis? Quare ex hisce argumentis, & Herici narratione, confici probabiliter videtur, viribus ex viæ labore defectas, cum non longe abessent Autisiodoro, Magnentia nempe milliaribus XV, Palladia quatuor, Camilla paucioribus, vita exceßisse, atque a sororibus, accolarum auxilio adiutis, [& sepulta,] opere tumultuario sepultas primum, dein fortaßis curatos ab ijs singularum tumulos; cum prius essent S. Germani funus in vrbem & ad sepulturam prosecutæ: sic, vt ante XX diem Septembris, tres illæ diuersis diebus & locis obierunt. Nam, vt idem scribit Hericus, ex pridie Kalend. Augusti, die qua Confessor eximius, sarcina leuatus carnis, [ante 21 Septemb.] cælestibus est insinuatus sacrarijs, tertius & quinquagesimus voluebatur dies, cum sacri thesaurus corporis propriæ refusus vrbi, solenni obsequio populorum excipitur, atque intra principalis, cui sederat, [quo Autisiodorum illatum corpus S. Germani,] ecclesiæ ambitum collocatur. Ibi per decem continuos dies ingentibus officiorum impensis excolitur, donec omnibus, quæ ad ius sepulchri pertinent officiosissime apparatis, non parua humani generis congesta multitudine, vt virum decebat apostolicum, sepulturæ traderetur. Agitur Autisiodori anniuersaria depositionis eius celebritas Kalendis Octobris, & per septem dies consequenter. [1 Oct. depositum.]

[6] Cur tamen trium illarum Virginum alijs mensibus ac diebus, quam quibus probauimus videri deceßisse, anniuersaria agatur memoria, nos latet. Translatio forsan aliqua, vel alius quispiam euentus ansam præbuerit. Et Sanctæ quidem Magnentiæ agitur natalis festiuitas XXVI Nouembris, in diœcesi Augustodunensi: eius tamen memoria celebrior habetur Feria tertia Pentecostes, concurrentibus ad eius sepulchrum ipsamet die peregrinis. S. Palladia, vt patet ex Breuiario Autisiodorensi, VIII Octobris colitur: quo eodem die quia S. Porcariæ Senonensis Virginis & Martyris natalis celebratur, & huius quoque S. Porcariæ Virginis memoria consignatur. S. Maximam, quamdiu eius natalem ignorabimus, cuipiam sororum iungemus. [S. Camillæ colitur 3 Martij,] S. Camillæ Virginis fit Autisiodori memoria III Martij, vt ex eius Ecclesiæ Breuiario liquet. Sepulta fuit in pago, qui Gallice Escouliues, siue Ecouliues appellatur, vbi ecclesia ad honorem eius ædificata, ac multis diuinitus illustrata miraculis est. Sed corpus sancte huius Virginis, vti & S. Palladiæ in pago ab ea dicto S. Palaye, a Caluinistis combustum.

[7] Annus, quo tres illæ sorores e vita migrarunt, videtur Christi CCCCXXXVII fuisse, vt plenius ad S. Germani Vitam probabimus. Nam cum hic Rauennam venit, regebat (vt in eius Vita paucis post illius mortem annis scripsit Constantius) regebat, inquam, [mortua cum 2 sororibus an. 437.] Romanum imperium Placidia Regim cum filio Valentiniano iam iuuene. Natus hic erat, vt habet Prosperi Chronicona Labbæo editum, Honorio XII & Theodosio VIII Coss. VI Non. Iulias, anno nimirum CCCCXVIII, sic vt anno, quem diximus, CCCCXXXVII, ætatis suæ XIX expleuerit annum: quo eodem, vt idem Prosperi Chronicon refert, Aëtio II & Sigisuulto Coss. ad Theodosium Principem Constantinopolim profectus est, filiamque eius in matrimonium accepit. Sed hæc alibi plenius. Non meminit harum Virginum Hieronymus Rubeus in libris historiarum Rauennatium, ac ne ipse quidem in Martyrol. Gallicano diligentißimus Andreas Saussaius.

DE S. EMETERIO AGRICOLA, SIVE S. MATINO, AVT S. MADI, MARTYRE IN TRACTV BARCINONENSI,

CIRCITER AN. CDLXXX.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Emeterius, sive Matinus, agricola Martyr in Catalania (S.)

[1] Præter Calagurritanos Martyres Emeterium & Celedonium, de quibus antea actum; & eos, quorum Cardonæ in Catalonia religiose pignora asseruantur, siue diuersi ab illis sint, siue ijdem; præterque alios eiusdem nominis Sanctos, varijs permistos Martyrum turmis, nullo satis veterum actorum indicio ab Calagurritanis eos secernente, nisi quod prisci Martyrologiorum collectores alijs eos pugilum Christi claßibus inseruerunt; præter eos, inquam, quocumque seu discrimine seiunctos, seu nexu deuinctos, patriæ, certaminis, temporis, certo saltem religionis; alius memoratur Emeterius, [S. Emeterius Mart. cum S. Seuero Ep. Barcin.] qui cum S. Seuero Episcopo Barcinonensi martyrij est coronam adeptus.

[2] Colitur autem Seuerus VI Nouembris, & traditur ab nonnullis, vt Thoma Trugillo in Thesauro Concionatorum, & Alphonso de Villegas in Flore Sanctorum, Diocletiani persecutione, sub Præside Daciano martyrium fecisse. Ioannes Tamayus Salazar in Martyrol. Hispan. duos statuit Seueros Barcinonenses Episcopos, [an duo Seueri?] ambos VI Nouembris palma martyrij donatos; vnum anno CCLXXXV, alterum anno CCCLII. Et hactenus quidem ignoratum fuisse priorem a Catalanis, sed cognitum Castellanis: nempe postquam in auras prodijt hypobolimæum Dextri Chronicon, quod qui fabricati sunt, cum S. Seuerum legissent interfectum ab Daciano, quem meminissent ex alijs Diuorum actis, Diocletiano Imperatori truculentæ aduersus Christianos feritatis in Hispanijs administrum & satellitem extitisse; patratam ab eo S. Seueri cædem ad VI Nouemb. CCLXXXV, quo secundus inchoabatur imperij Diocletiani annus, retulere. At quia audiebant vulgo dici, ab Arianis Seuerum Barcinonensem Antistitem trucidatum, id secundo Constantij in Occidente imperantis anno, Christi CCCLII, in illo Chronico adscripserunt: nam si ad Eurici Regis VVisegothi tempora reiecissent, videbant id cum Dextri ætate non congruere.

[3] Vnicum ceteri Præsulem Barcinonensem Seuerum agnouerunt; etiam qui (quamuis vitiose) ab Daciano cæsum crediderunt. [probabilius vnicus,] Vnicum exhibent veteres Catalogi. Et quidem ab Hieronymo Paullo ante CC ferme annos conscriptus, hoc eum ornat elogio: S. Seuerus, qui a Gothis clauo infixo in capite occisus est: [qui condendis Legitus Gothicis adfuit:] fuitque vnus ex LXX Episcopis, qui condiderunt Leges Gothicas. Quod hic auctor de Legibus Gothicis habet, confirmat Franciscus Diagus, diligens cumprimis scriptor, lib. 1 historiæ Comitum Barcinonensium cap. 14. Nam paßim receptam apud Hispanos esse opinionem, vnum e LXX Episcopis, qui Leges condiderunt, fuisse S. Seuerum: id antiquißimo charactere in membrana Sancti tumulo imposita scriptum; id in veteri Breuiario Ecclesiæ Barcinonensis legi. [circa finem sec. 5 sub Eurico Rege,] Et certe sub Eurico Leges datæ Gothis. Ita S. Isidorus in Chronico ante Æram DXXII, siue annum CCCCLXXXIV Christi, Sub hoc Rege, inquit, Eurico nimirum, Gothi Legum instituta in scriptis habere cœperunt: nam antea tantum moribus & consuetudine tenebantur. Eadem Lucas Tudensis, & alij.

[4] Qui porro ijs sanciendis Legibus adfuisse Seuerum scribunt, [a quo occisus,] ij quoque illius iussu interfectum fatentur. Quanto autem Arianæ Sectæ studio incensus esset Euricus, ostendit B. Ennodius Ep. Ticinensis in S. Epiphanij decessoris sui Vita, quam XXI Ianuarij dedimus. in qua cap. 7 num. 32, ita scribit: Quem ille iam compererat iugiter per Sacerdotes suos polluta habere conuiuia. [quippe crudelissimo hæretico,] Et S. Sidonius Apollinaris ep. 6 lib. 7, Tantum, vt ferunt, inquit, ori, tantum pectori suo Catholici mentio nominis acet, vt ambigas, ampliusne suæ gentis, an suæ sectæ teneat principatum. S. Gregorius Turon. lib. 2 historiæ Franc. cap. 25 ista de eo habet: Truncabat passim peruersitati suæ non consentientes: Clericos carceribus subigebat: Sacerdotes vero, alios dabat exilio, alios gladio trucidabat. Plura de eius aduersus orthodoxos persecutione congeßimus I Martij ad S. Simplicij Archiep. Bituric. Vitam § 1.

[5] Qua igitur ratione, inquies, Episcoporum vsus est in ijs sanciendis Legibus consilio? Quia nimirum prudentia & eruditione præstantes norat, tantoque maiorem auctoritatem, [quamuis ob doctrinam Seuerum antea magni æstimasset:] sore Legibus suis, quarum auctores fuisse grauißimos Antistites constaret. Et solent etiam a recta Fide alieni Reges ac Principes, quandoque homines orthodoxos, quorum sapientiæ celebre sit nomen, sibi adsciscere, vt Caßiodorum Theodoricus Amalus Ostrogothorum in Italia Rex, & Leonem ab Ennodio Sidonioq; laudatum hic ipse Euricus. Nec tamen consequens est, qui eo loco apud eum fuisset sanctißimus Antistes Seuerus, ab eo interfectum non esse. Neq; enim constantior fuisse barbari huius & impij VVisigothi erga Seuerum amor videtur, quam erga Boëtium Symmachumque Ostrogothi illius Theodorici fuerit, quos summis prius a se honoribus ornatos, perside postea interemit.

[6] [secedit Barcinone:] Sed de S. Seuero plenius agemus ad VI Nouembris, quo die, circiter annum CDLXXX ob Catholicæ fidei defensionem trucidatus est, cumq; eo Emeterius agricola. Nam cum didicisset (seu spiritu prophetiæ, vt censet Diagus, seu publica fama, quod verisimilius) aduentare Barcinonem Eurici satellites, vt sibi necem inferrent; (Christi mandato obsecutus, quo Apostolos iussit, si aduersus ipsos persecutio in quapiam ciuitate oreretur, in aliam fugere) quo ipse se populo suo reseruaret, cui sentiebat quam adhuc esset necessarius, ab vrbe discessit, locum milliaribus aliquot inde distantem, [sed curat se indicari lictoribus,] cui nomen Castrum Octauianum, petiturus. Eo in itinere in Emeterium incidit, cuius erat propter viam exiguum mapale, cui adiacentis agelli cultura pauperem vitam tolerabat. Hunc vt Seuerus fabas serentem vidit, salutem ei impertitur, [per Emeterium a quo satæ fabæ, illico excrescunt & florescunt:] indicatq; quorsum tendat, & monet, vt si qui paullo post transituri lictores, de Seuero Episcopo percunctentur; libere edicat, reperturos eum in Castro Octauiano: transisse enim illac cum fabas, quas cernerent, seminaret. Eæ autem momento ita excreuerunt, vt flores emitterent. Haud multum processit horæ, cum adsunt lictores, & de Episcopo sciscitantur. Respondit, vt erat iussus, isthac transisse cum fabas sereret, quas videbant, locumq; indicauit, vbi eum essent reperturi. Illi hominem arbitrati ipsis illudere, cum ceteroquin Catholicum esse deprehendissent, vinctum pertrahunt ad locum vbi Antistes erat, & huic quoque inijciunt manus: [ambo capiuntur, torquentur. occidūtur:] ac deinde ambos immaniter plumbatis cædunt. Quibus cruciatibus cum Sanctorum neutiquam labefactari constantiam animaduerterent tortores, Emeterio ceruices amputant, Antistitis capiti ingentē clauum infigunt, ac lento, sed atroci, supplicio vitam extorquent.

[7] Catholici accolæ corpora amborum collecta, in propinqua ædicula tumularunt; siue in exiguo sacello castelli, [transferuntur postea Barcinonem,] seu pagi aut oppidi, Octauiani, vt scribit Diagus: quo destructo sacello, & Seueri exuuias & Emeterij in ecclesiam monasterij S. Cucuphatis, quod in eodem castello extat, idem Scriptor translatas testatur circiter annum MCCXXVI; [saltem S. Seuerus:] ac demum anno MCCCCV Barcinonem die III Augusti. Domeneccus solius meminit corporis S. Seueri ad S. Cucuphatis monasterium deportati. S. Emeterij vbi modo sit, ignorari ait: credibile tamen videri, ad S. Cucuphatis deuectum, aut certe vbi primum in ædicula, loco martyrij vicina tumulatus sit, etiamnum iacere.

[8] Est non longe ab S. Cucuphatis cœnobio ecclesia parochialis, [colitur hic solenniter in pago San Madi, sub nomine Matini,] quæ Sanctum hunc Emeterium tutelarem veneratur die III Martij insigni celebritate. Pagus San Madin appellatur, ex eius nomine: atque in oratione quæ tam in Mißa quam Officio diuino recitatur, B. Martinus dicitur: in authenticis eiusdem Ecclesiæ actis ante CCC annos confectis, Emeterius est, in alijs S. Madir, vulgo S. Madi: quæ postrema duo vocabula ipse corrupta esse censet. Nescio an non contrarium suspicari liceat, [quod sorte genuinum:] cum in sacris ab antiquo Matinus vocetur, illud genuinum eius nomen fuisse; sed cum id in Martyrologijs homines mediocriter eruditi ad diem III Martij non reperirent, existimasse Emeterium esse, qui in Hispania eo die coronatus martyrio, paßim in sacris fastis narraretur. Noui olim Senatorem Regium, virum grauem & pium, qui cum Maillardus vocaretur, consuluit hominem religiosum & in Sanctorum actis vtcumque versatum, quo die Sanctus ille tutelaris suus coleretur. Respondit ille, die XIX Ianuarij coli. Inspexit is Martyrologij Romani tabulas, nec dubitauit quin qui in ijs legeretur S. Marius Martyr, in Maillardum esset errore vulgari mutatus, & ipse deinceps Marij sibi nomen sumpsit, ac filium postea sibi natum Marium dici voluit pro Malardo. Colitur quidem eo die S. Malardus, siue Malehardus, Carnotensis in Gallia Episcopus, quamuis Martyrologio Romano inscriptus non sit.

[9] Illud quoque de S. Matino, siue Emeterio agricola, tradit Domenecius; [eius acta in vetusto altari loci:] in altari peruetusto ipsius ecclesiæ pictam tabulam spectari, quæ eum fabas serentem repræsentat, ac S. Seuerum Episcopum benedictionem impertientem: in alia parte eiusdem altaris fabæ florentes visuntur, ipseq; S. Emeterius, [non videtur conuersus a S. Seuero in itinere.] seu Matinus, ab lictoribus circumdatus. Nobis autem nequaquam probatur quod tradit Thomas de Trugillo, Emeterium a S. Seuero in ipso itinere ad Christi fidem conuersum. Aliud persuadent quæ de eo iam retulimus.

[10] [fabæ alibi pro reliquijs seruatæ:] In monasterio S. Cucuphatis inter Sanctorum reliquias, asseruantur fabæ duæ crassæ & nigræ, quæ existimantur ex ijs esse, quas Sanctus seminauit: aut fortaßis in ipsius agello multis postea temporibus satæ, & ob illius memoriam reuerenter asseruatæ. Tradit Diagus ad agellum, [fons, vbi ea satæ.] vbi celebres illæ fabæ creuerunt, fontem extare & ædiculam, antiqui miraculi mnemosynon.

[11] Quod autem quidam aiunt, cum iisdem SS. Emeterio ac Seuero Episcopo, quatuor Clericos martyrium subijsse, [Cum eo & S. Seuero an occisi 4 Clerici?] censet Domenecius ex apocrypha quadam S. Seueri historia depromptum, nec vllis fide dignis monumentis probari. Cui scriptori accurato & Sancto libenter fidem habemus.

DE S. WINWALOEO ABBATE LANDEVENECI IN BRITANNIA ARMORICA,

Secvlo VI.

Commentarius præuius.

Winwaloëus, Abbas Landeueneci in Britannia Armorica (S.)

§ I Vita S. VVinvvaloëi a pluribus scripta. eius ætas.

[1] Landeuenecum siue Landenechum, vetustißimum in inferiore Britannia Armorica monasterium, visitur in interiore portu Brestio, quem portum nonnulli commodißimum & capacißimum totius Europæ existimant, e regione Bresti emporij versus Corisopitum, inque huius diœcesi illud monasterium continetur, [S. VVinvvaloëi nomen varie scriptū.] ac celebri cultu veneratur suum fundatorem ac primum Abbatem S. Winwaloëum, qui alijs Guingaloëus, Winnaualoëus, Winwalocus, Winnualocus, Vinnauinlocus, Wingalocus, Wingalotus, Wynolatus, imo Winebaldus, & alio nomine, vt Molanus & Vsserius tradunt, Galnutius appellatur.

[2] Acta huius Sancti varia extant & typis cusa, & e varijs codicibus MSS. eruta. [Vita triplex excusa; Sed hic omissa:] Laurentius Surius ex vetustis MSS. sed mutato stylo, & quidem aliquot locis paraphrastics edidit Acta valde illustria, & paßim ab alijs laudata & descripta. His similia sunt in antiquo Breuiario Corisopitensi, in nouem Lectiones ad Matutinum recitari solitas distincta, plurimum contracta, & tamen nonnullis aliunde insertis diuersa. Tertia Acta legi possunt apud Ioannem Capgrauium in Noua Legenda Sanctorum Angliæ anno MDXVI Londini excusa. [datur triplex ex MSS.] Quibus omißis, damus hactenus inedita, ac primo loco ex codice MS. cœnobij Canonicorum-Regularium Rubeæ-Vallis in Brabantia prope Bruxellas. Conueniunt hæc Acta maxime cum ijs, quæ a Surio iam diximus vulgata. Secundo loco eduntur, quæ in codicibus vetustis monasterij Marchianensis ad Scarpum fluuium, & Monstrolij in Abbatia S. Saluij adseruantur, conscripta vt per modum exhortationis in solennitate S. VVinwaloëi legerentur, quæ constitueramus omittere, sed quia satis breuia, & suam habent eruditionem propriam, noluimus ea lectorem fraudare. Tertio loco edimus nobis e Britannia Armorica submissa a Iacobo Bernardo Societatis Iesu Sacerdote, quem ante aliquamdiu in Belgio commorantem nouimus. Hæc a scriptoribus Britanniæ Armoricæ citantur, ac videntur in ipso Landeuenecano monasterio conscripta. Quæ hisce Actis additur Appendix, scriptoris imprudentis commentum esse infra constabit. Quarto loco censeri possent, quæ curauimus describi ex codice MS. Vltraiectino S. Saluatoris, [aliæ MSS. omissæ.] ex alijs & potißimum ex Capgrauio contracta, quæ omittimus. Alia extant in MSS. Officijs proprijs monasterij Blandiniensis, in quibus Prologus est de Imitatione Sanctorum, ac tum sequitur pars Vitæ ex ijs contractæ, quæ primo loco damus ex MS. codice Rubeæ-Vallis. Extant etiam aliqua Acta MSS. in monasterio Aquicinctino; vti & in Bibliotheca Cottoniana Londinensi, quæ Vsserius de Britannicarum Ecclesiarum Primordijs cap. 12 pag. 421 asserit a vetere scriptore Armoricano composita: ex ijs mox aliqua dabimus. Malebrancus etiam lib. 2 de Morinis cap. 3 aliquas membranas de Vita eius extare Monstrolij asserit, de quibus § sequenti agemus.

[3] Quo autem tempore vixerit S. VVinwaloëus, non leuis controuersia est. In Actis primo loco mox edendis, & a Surio editis, duo solummodo temporum characteres indicantur. [S. VVinvvaloëus a S. Patricio apparente edocetur,] Quorum primus etiam continetur in Vita II & III & in Breuiario Corisopitensi, scilicet cum S. VVinwaloëus adhuc iuuenis sub Magistro siue Abbate Budoco, vt in posterioribus Actis appellatur, viueret, claruisse S. Patricium, Ecclesiæ Christi summum decus, & totius Hiberniæ splendidum lumen, suauissimo odore sanctitatis vbiq; resperso: & S. Winwaloëum cupiuisse ad eum ire, vt moralia suæ conuersationi ex eius sanctissima sumeret institutione. Verum a S. Patricio sibi apparente edoctum fuisse, quæ sibi facienda forent. Dein S. VVinwaloëum, acceptis XI discipulis, seceßisse in insulam, ac post triennij moram venisse Landeuenecum, ac cœpisse fundamenta illius monasterij moliri. De eadem apparitione S. Patricij agit in huius Vita Iocelinus. Mortuus est S. Patricius anno CCCCLXXVI, & ab anno CCCCLVIII maxime floruit, quo Ardmachanam Ecclesiam & metropolim inchoauit: a cuius dedicatione annuatim Synodos habere incepit: vt hæc apparitio videatur post dictum tempus contigisse, & quidem circa annum CCCCLXXV, [circa an. 475.] vti infra ex ætate S. VVinwaloëi eruetur.

[4] Alter character in priore Vita & apud Surium legitur huiusmodi sub finem, Obijt quinto Nonas Martij, hebdomada prima Quadragesimalis ieiunij, [mortuus seculo 6] quarta Sabbathi hora. Quo posito, vt dies tertius Martij in Sabbatum incidat, necessario requiritur littera Dominicalis G. Secundo vt dies tertius Martij cum Sabbato conueniat in primum hebdomadam Quadragesimæ, necesse est, vt initium Quadragesimæ, seu dies Cinerum, inciderit in diem XXVIII Februarij, ac Pascha in XV Aprilis: quod sæculo quinto contigit anno XXIII & XXXIV post CCCC, non deinceps toto illo seculo. Sed anno DVII cyclo Solis XII, & Lunæ XIV, dein anno DXVIII cyclo Solis XXIII & Lunæ VI, iterum anno DXXIX cyclo Solis XII, Lunæ IV. Hinc cum ex ijs, quæ mox dicemus, natus videatur S. VVinwaloëus circa annum CCCCLV, obitus in aliquem ex dictis annis potuit incidisse; ipseque quinquagenario aut sexagenario, aut septuagenario maior e vita exceßisse. In Vita II dicitur senex & plenus dierum obijsse. In Vitam III ex MS. Britannico, & illā quæ extat in Bibliotheca Cottoniana, arbitramur errorem irrepsisse, cum dicitur obijsse V Nonas Martij, feria quarta hebdomadæ primæ Quadragesimalis ieiunij, cum potius dixisset primo die Quadragesimalis ieiunij. Inde tamen Vsserius obitum eius opinatur referendum ad annum DIV, quando Pascha incidit in XVIII Aprilis. Sed esto feria quarta intelligatur post primam Dominicam Quadragesimæ, etiam anni morti S. VVinwaloëi aßignandi forent, aut DX, aut DXXI, aut deniq; DXXXII, quibus Pascha celebratum est XI Aprilis, ac dies Cinerum XXIV Februarij.

[5] Tertius character e discessu genitoris S. VVinwaloëi ex Britannia insula in Armoricas partes desumi potest: [post aduentum Patris in Armoricam:] nam eum factum esse ob pestis late grassantis luem, & vim irrumpentium hostium, legitur infra in III Vita ex MS. Britannico, & clarius explicatur in Vita MS. quæ in Bibliotheca Cottoniana habetur veteris scriptoris Armoricani, ex cuius præfatione Vsserius ista edidit: Britannorum soboles ad istam deuecta est citra mare Britannicam terram, [natus circa an. 455.] tempore, quo gens Barbara (dudum aspera in armis, moribus indiscreta) Saxonum maternum possedit cespitem. Tunc se cara soboles in istum conclusit sinum, quo loco magnis laboribus fessa ad horam consedit sine bello quieta: Hæc ibi. Gens illa barbara Saxonum circa annum CCCCL cœpit præualere in Britannia, eamq; sibi subijcere; vt vel tum vel proximis certe post annis videatur Fracanus consobrinus Cotonij Regis Britannici disceßisse in Armoricam, & dein natus S. VVinwaloëus, forsan circa annum CCCCLV. Eginhardus in Annalibus de Gestis Caroli Magni occasione exercitus, quem Carolus anno DCCLXXXVI in Britanniam Cismarinam mittere constituerat, addit: Nam cum ab Anglis & Saxonibus Britannia insula fuisset inuasa, [a quo tempore illa Britannia dicta?] magna pars incolarum eius mare traijciens, in vltimis Galliæ finibus Venetorum & Coriosolitarum regiones occupauit. Est autem Coriosolitarum vrbs Corisopitum, in cuius diœcesi iam diximus Landeuenecum monasterium S. VVinwaloëi extitisse. Ipsos autem Britannos eam regionem a se occupatam Letauiam appellasse tradit auctor antiquus cap. 3 Vitæ S. Gildæ Sapientis Abbatis, a nobis ad XXIX Ianuarij illustratæ: Est autem Letauia dicta a Britannico Llyda, quod littus significat. At postmodum a nouis incolis est Britannia dicta. Ita Poëta Saxonicus dum ea, quæ ex Eginhardo attulimus, explicasset, ista addidit:

Fluctibus Oceani, quæ proxima viderat arua
Detinuit, quibus in terris huc vsque moratur,
Indicium patriæ solo dans nomine priscæ.

In fragmento historico ex vetusta membrana Floriacensis cœnobij a Petro Pithoeo edito dicuntur pag. 412 partis 2, Britanni a Britannica insula a Saxonibus pulsi eamdem regionem, quam modo incolunt, sibi vendicantes, appellauisse a sua gente Britanniam, quæ prius Cornu-Galliæ dicebatur. Ex hoc nomine Episcopus Corisopitanus etiamnum Episcopus Cornu-galliæ, vulgo de Cornoaille, dicitur. At qui tum in Britannia degebat Cotonius Fracani consobrinus, potuit esse ex maioribus alicuius e quinque Regibus, ad quos scripsit S. Gildas librum de excidio Britanniæ: de his egimus § 1 ante Vitam S. Gildæ.

[6] Alius character accedere deberet a Rege, quem S. VVinwaloëus, vltro ad se venientem excepit, & pijs monitis instruxit; si aliqua certa notitia de illo haberi posset. [excepit in suo monasterio Landeuenecensi Gradlonum Regem,] Acta priora nostra & quæ a Surio edita sunt, nomen silent. In secunda Vita nominatur Gradlonus, in Breuiario Corisopitensi Grallonus Rex Cornubiæ, in tertia Vita ex MS. Britannico, Gradlonus Rex occiduorum Cornubiensium. In Appendice ad hanc Vitam ista congesta sunt: Mira Gradloni dona S. Guingalo ëo recensentur, quæ in ipsum idem Rex contulit: infinitas enim tribus donauit & villas, tum pro anima sua, tum pro anima sui amantissimi filij Riueleni, post quem obiuit, proque suis alijs. Hepunon filius Riuelen & Ruantis dedit ecclesiam S. Guingaloëo. Factū in castello Monsteriolo die Dominico in claustro S. Guingaloëi. Tres filij Catnagli, olim raptores, per virtutem S. Guingaloëi conuersi, nunc inter cælites viuunt, & ideo tradiderunt hæreditatem suam Sancto in æternam hæreditatem. Ego Gradlonus Rex hoc affirmo. De his raptoribus conuersis infra in Vita agitur num. 18. Sed pergit collector: Anno DCCCC Incarnationis Domini Alanus Dux Britonum dedit monasteriū S. Medardi Abbati Ioanni S. Guingaloëi, & terram quatuor milliarium in longitudine, duorum in latitudine. Deinde sub nouo titulo, De his qui colloquio Sancti frui meruerunt, ista sic traduntur: Ego Gradlonus Rex veni vsque Lantequennec ad S. Guingaloëum anno Domini CCCC Indictione X Concurrente VII, festique Paschalis VIII Kalendas Aprilis … Et hæc excerpta ex donarijs collatis S. Guingaloëo. At quo tandem seculo excerpta? Quingentis annis distat donatio Alani Ducis ab anno illo intruso CCCC, cuius scribendi ratio a Christo nato trecentis ab inde annis solum in Gallijs incepit. Dein anno CCCC bissextili, cyclo Lunæ II, Solis XVII, litteris Dominicalibus A G, [circa annum 490.] Pascha fuit celebratum ipsis Kalendis Aprilis. Quidni potius re bene pensata scripsit annum CCCCXC, quando Concurrente VII festum Paschale incidit in VIII Kalend. Aprilis, cyclo Lunæ XVI, Solis XXIII, littera Dominicali G, Indictione XIII, circa quod tempus Gradlonum Regem Occiduorum Cornubiorum vixisse plane arbitramur.

[7] Interim similibus narratiunculis historici Britanniæ Armoricæ Bertrandus Argentreus, Petrus Baudus, Albertus le Grand inuoluunt omnem Chronotaxin. [Narratiunculæ scriptorum aliquorum reiectæ.] Albertus in Catalogo Regum & Ducum Britanniæ statuit Fracanum patrem S. Winwaloëi fuisse Cancellarium Regis Conani Meriadeci, anno CCCLXXXVIII vita functi, & constitutum Gubernatorem Leonensem. Sed quia Conanus ex Britannia venerat, quidni post annum CCCCL, vt ex dictis patet? Conano Regi substituitur Grallonus, & sub eo Cancellarius memoratus ante S. Gildas Sapiens Abbas Ruijensis: ac dicitur Grallonus anno CCCCV mortuus, ac sepultus in monasterio Landeueneco a se fundato. At qualis est ista rerum ac temporum perturbatio! Nam, vt clare demonstrauimus ad Vitam S. Gildæ natus hic est anno CCCCXCIII, & librum de excidio Britanniæ scripsit anno DXLIII, & socius fuit in studijs S. Sampsonis, quem etiam isto seculo sexto floruisse mox dicemus. Interim in Breuiario Ecclesiæ Nannetensis dicitur Grallon, qui toti prouinciæ Armoricæ imperabat, monasterium in insula Ruiensi ipsi Gildæ & suis extruxisse. Quasi plures per duo fere secula Reges fuissent Grallones. Profertur etiam epitaphium Regis Grallonis, quasi sepulchro eius in abbatia Landeuenecensi appensum: quod commentum esse Bertrandi Argentræi asserit Robertus Denyaldus, in Rollone Normanno-Britannico cap. 5, vbi Argentræum appellat imprudentem historicum, impostorem & corijphæum mendaciorum. Sed omißis conuicijs, hoc scimus historias istorum Britonum in illa antiquitate temporum exiguam fidem promereri, vbi cum ceteris historijs non consentiunt. Similia sunt, quæ de S. Martino Turonensi & S. Corentino Corisopitensi Episcopis apud illos leguntur, quasi hi cum S. VVinwaloëo sub finem seculi IV vixissent: quorum cum in nullis Actis S. VVinwaloëi mentio fiat, ea vt mera commenta reijcimus.

§ II Veneratio S. VVinvvaloëi. Translatio reliquiarum Gandauum & Monstrolium. Alius iunior VVinvvaloëus.

[8] Cvltus sacer S. VVinwaloëi ex dictis varijs Actis satis constat, [Inscriptus Martyrologijs 2 & 3 Martij.] & licet in ijs omnibus dicatur quinto Nonas Martij obijsse, tamem pridie siue II die Martij inscriptus est Martyrologijs MSS. satis antiquis, Vltraiectino Ecclesiæ S. Mariæ & Treuirensi S. Martini, his verbis: In Gandauo Winnuualoëi, seu Vinnowaloci, Confessoris. Gandauo adscribitur, quod ad monasterium Blandinium eius corpus feratur delatum; vt mox dicetur. At III Martij, & melius, inscriptus est vetustißimo Martyrologio MS. Centulensi, siue S. Richarij, his verbis: In Britannia minore depositio S. Wingaloci Abbatis. Molanus in Auctario Vsuardi: In Blandinio Winwaloci Abbatis, & pluribus idem Molanus in Natalibus Sanctorum Belgij, Miræus in fastis Belgicis, Galesinius, Felicius, Canisius & alij. Item auctor Martyrologij Anglicani, & pluribus Andreas Saussaius in Martyrologio Gallicano. Ab Hermanno Greuen in Auctario Vsuardi ad hunc & præcedentem diem refertur.

[9] Infra in Vita III ex MS. Britannico lib. 2 num. 9 dicitur Ludouicus Imperator anno DCCCXVIII in Britanniæ prouincia castra fixisse, [Landeueneco Benedictinis tradito anno 818,] & mandata Matinonoco Abbati monasterij Landewinoch direxisse, vt nempe regulam S. Benedicti sequerentur, possibilem & laude dignam, dequæ tonsura pariter iuxta taxarum modum cum Ecclesia concordarent. additurque: Hoc eodem anno prædicto cœpta est seruari in eodem monasterio regula S. Benedicti. De Britannia Armorica dicto anno DCCCXVIII a Ludouico Pio subacta, agunt Eginhardus in Annalibus, & auctor Vitæ huius coæuus: qui ad annum præcedentem DCCCXVII ista scribit: Constituit idem Imperator Benedictum Abbatem & cum eo monachos strenuæ vitæ per omnia, qui per omnia monasteria monachorum euntes redeuntesque, vniformem traderent cunctis monasterijs tam viris quam sanctimonialibus fœminis viuendi secundum regulam S. Benedicti incommutabilem morem. Hæc ibi, quæ latius exposuimus XII Februarij ad Vitam S. Benedicti Abbatis Anianæ & Indæ, quem huic reformationi præposuit Ludouicus Imperator. Videntur autem hi monachi eo vsque seruasse antiquam viuendi rationem, quam ex Britannia attulerant. Interim Benedictini postquam monasteria illa suo Ordini acquisiuerunt, videntur simul obligationem accepisse venerandi priores Sanctos, qui in illis monasterijs publicum habebant cultum. Hinc VVion in Martyrologio monastico ista hoc die tradit: Gandaui in cœnobio Blandiniensi S. Winwaloci Abbatis Britanni admirandæ sanctitatis. [ab his colitur.] Secuti Menardus, Dorganius & pluribus Bucelinus: qui iterum ex Andrea Bambergensi sub nomine S. Winolati Abbatis eum refert. Ita & Kalendarium MS. Benedictinum: Eodem die S. Winolati Abbatis & monachi Cluniacensis. An Tauracensis legendum, vbi iunior VVinwaloëus monachus, de quo infra? Acta apud varios in vnum conflata esse mox ostendemus. Winebaldus Abbas dicitur in MS. Florario. Ghinius eumdem recenset in Natalibus Sanctorum Canonicorum.

[10] In III Vita ex MS. Britannico dicitur Translatio eius de minori æde ad maiorem ecclesiam facta IV Kalend. Maij: [Translatus ad ædem nouam 28 Aprilis,] quo die celebratur eius solennitas, ne Quadragesimæ tempus impediatur. Erat prior ecclesia lignea ab ipso Sancto fabricata: cuius nunc ossa, inquit auctor II Vitæ, cum magno honore deportata, in maiori ecclesia continentur. Celebritas huius Translationis indicatur XXVIII Aprilis in memorato Martyrologio MS. Centulensi his verbis: Ipso die Translatio S. Wingaloci Abbatis. Agitur eodem die eius memoria in antiquo MS. nostro sub nomine Bedæ. At postmodum, vt tradit Molanus in Natalibus Sanctorum Belgij, ad III Martij occasione persecutionis Nordmannicæ, quæ etiam inter Britannos sæuijt, Reliquiæ corporis in Gallias sunt auectæ, [& ob deprædationem Normannorum Gandauū.] & postmodum translatæ Gandauum, ad S. Petri monasterium, quod est in monte Blandinio. Vnde Kalendis Augusti annue legitur: In Blandinio Translatio S. Winwaloëi Abbatis. Hæc Molanus. Eodem modo Miræus in Fastis Belgicis, Eius lipsana, ait, sæuientibus per Britanniam Normannis, primum in Galliam, & inde Gandauum ad Blandiniense S. Petri cœnobium sunt auecta: cuius Translationis ibidem quotannis fit commemoratio. Et Saussaius narrata vita eius & morte, addit: Cuius sacrum corpus discipulorum ministerio honorifice sepultum, deinde ob miracula, quibus micabat, e terra leuatum, atque ea, qua decebat, veneratione habitum: postea deprædantibus Galliam Normannis, primum in interiorem Galliam, demum in Belgium transuectum, Gandaui in Blandiniensi S. Petri cœnobio summo honore reconditum est: vbi eiusdem festiua est memoria Kalendis Augusti, quo die postrema hæc translatio contigit. [1 Augusti] Iterum I die Augusti celebratur hæc Translatio a Saussaio, Molano in Auctario Vsuardi, Canisio, & alijs: vti etiam supra Gandauo eum adscriptum vidimus in antiquis MSS. Martyrologijs Vltraiectino & Treuirensi. Ipsi etiam monachi Blandinienses officio duplici cum XII Lectionibus ad Matutinum colunt III Martij Winwaloëum, eiusque ad Kalendas Augusti commemorationem faciunt in Vesperis vtrisque. Hinc nouo titulo ad easdem Kalendas suis Martyrologijs inscripserunt Benedictini, VVion, Menardus, Dorganius, Bucelinus. In Monastico Anglicano pag. 6 dicitur de S Winwaloco vnum os de brachio eiusdem olim adseruatum esse in Glastoniensi cœnobio.

[11] [Acta a Malebrano citata alicuius VVinvvaloëi.] In hunc locum reiecimus ea, quæ diximus a Iacobo Malebranco, citatis Surio & Membranis MSS. Monstroliensibus, de S. VVinwaloëo proferri: ac primo hunc Sanctum in Britannia maiore vixisse, dum a S. Patricio apparente instructus est, tum acceptis a Magistro quodam Hiberno XI discipulis, in modica Angliæ insula vitam anachoreticam egisse, ac tandem Oceano viam præbente in Britanniam Armoricam venisse, vbi dein Ethbinus, magni Sampsonis Episcopi domicilio prius vsus, & a S. Similiano Abbate monasticis indutus, se ei iunxit in Tauraco monasterio, in quo S. VVinwaloëus ætate in graue senium inclinante, obijt anno CCCCLXXXII, sepultus apud Tauracum, quod monasterium a Francis Britanniam minorem euaslantibus, excisum, saluo VVinwaloëi tumulo. Ethbinum vero in Nectensi Hiberniæ silua dein vixisse ac mortuum esse. His alijsque relatis, de corpore vtriusq; Monstrolium translato, ista addit: Etsi discreta mari fuerint vtriusq; aliquanto tempore domicilia; tamen eorum, [cuius corpus est Monstrolij,] quibus vna pœne mens ac pietas inerat, voluit Deus iterum coalescere pignora: dum enim Hiberniam expilarent hostes, Ethbinus transmarino iunctus est Winwaloëi cumulo, atque iterum Britannia minore Normannorum incendijs conflagrante, Monasteriolum translata est vna duorum sandapila, vt munitum insigniter in rupe oppidum ab hostium iniurijs tutam daret. Perstant illic eorum corpora in hodiernum diem in lignea theca, argento diuite obducta. Ostentant insuper eiusdem S. Winwaloëi casulam, albam, stolam, [& ecclesia illi dicata:] nec non templum eius nomini dicatum religiose colitur. S. Waloy Gallice efferunt. Meminerunt Annales Flandrici Winwaloëi in Blandinio etiam aliquamdiu adseruati. Et hæc ad acuendos peregrinantium animos dicta sint. Hæc Malebrancus, qui se peregrinantium ducem præbet. Est S. VVinwaloëus, de quo nos hic agimus, natus in Britannia Armorica, neque ex ea vnquam exiuisse scitur: eique adhærent insulæ plurimæ, in quarum aliqua triennio vixit, ante sub Budoco exercitationibus sacris excultus, postmodum vsque ad obitum in monasterio Landeueneco a se extructo Abbas vixit, cuius corpus Gandauum fuisse delatum ante ex varijs dictum est.

[12] Ob Malebranci confusionem inciderat scrupulus, num forsan dandus VVinwaloëus Monstroliensibus, Wenialus Sacerdos, foret seu Guenoilus in Historiæ Franciæ fragmento ab Francisco Duchesne relatus, tomo 3 Scriptorum Historiæ Francicæ, edito ex MSS. Codicibus Loiseliano, & altero monasterij Parisini S. Maglorij, ad cuius ecclesiam ob deuastationem Normannorum hæ Sanctorum reliquiæ e Britannia & alijs locis exportatæ recensentur pag. 344, [an is VVenialus, seu Guenailus?] & digno cum honore ibi collocatæ. Corpus videlicet B. Sampsonis Dolensis Archipræsulis, Maglorij eiusdem Archipræsulis, Machuti Episcopi, Senatoris Episcopi, Leonorij Episcopi, Weniali Sacerdotis: Reliquiæ Vriomagli & Corentini, Leutherni Episcopi, Leuiani Episcopi, Ciferiani Episcopi: Partes Corporum pretiosorum Melorij & Tremori, [huius & aliorum reliquiæ Parisios delatæ:] Wiungantoni Abbatis, Scophili Abbatis: Pars corporum Paterni & Scabilionis: Dens S. Budoci… Pace in tota Gallia & Normannia vigente & florente, quidam eorum, qui de Britannijs Parisius aduenerant, nutu, vt credimus, diuino sumptis secum Sanctorum corporibus, quæ illuc secum detulerant, almi videlicet Sampsonis & B. Leonorij nec non & S. Guenaili, aliorumque quorumdam Sanctorum, quidam eorum patriam repedare, [& ablatæ:] quidam ad alia Galliæ loca migrare disposuerunt. Quod cum Duci nuntiatum fuisset, licet ægre tulisset, vim tamen eis nolens inferre, retentis quibusdam membris Sanctorum, abire permisit. Qui recedentes alij Corboilam castrum, alij Bellum-montem expetierunt, vbi & quieuerunt: alij etiam ad alia Galliæ loca abierunt. Sancti vero corporis Sampsonis procuratores, quia in Britanniam redire volebant, maxima parte ipsius corporis retenta, & alia cum capite concessa, remeare concessit. Hæc ibi. Est autem Dux memoratus Hugo Capetus, dein anno DCCCCLXXXVII in Regem Francorum assumptus. His dictis conferantur, quæ a Malebranco narrantur lib. 6 de Morinis cap. 22. In Morinis, inquit, Monasteriolum, seu Monstrolium, huiusmodi thesauris locuples admodum euasit. Iam pridem e Britannis Armoricis corpora SS. Corentini Coriosopitensis Episcopi (de quo ad annum CCCLXXXVIII egimus) & Conogani ibidem etiam ad annum DCLXXXVI Præsulis, exceperat, nec non S. Maclouij capsam, quatuor ossa maxima cum eiusdem capite continentem. Ex ijsdem etiam Armoricis prodijt alia sandapila obducta argento, corpora SS. Winwaloëi & Ethbini Præsulum complectens. En in vtraque relatione memorantur reliquiæ SS. Corentini & Machuti, siue Maclouij Episcoporum. Non tamen corpus S. Weniali, siue Guenaili potest censeri Monstrolium translatum, cum illud habeatur in oppido Corboilo territorij Damsiensis in ecclesia illi dicata. Colitur ibi III Nouembris & S. Ethbinus XIX Octobris, ad quem diem edidit Surius huius Vitam, sed stylo paßim elimato, quam habemus e duobus MSS. illibatam.

[13] In hac Vita dicitur patre mortuo, cum esset quindecim annorum, [VVinvvaloëus socius S. Ethbini,] a matre ductus ad S. Sampsonem Dolensem Episcopum, qui illam dato sacro velamine, Deo dicauit, & filium Ethbinum, coma capitis rasa, in Clericum asciuit: qui mansit cum B. Sampsone aliquot diebus, imo, vt apud Capgrauium legitur, aliquot annis; quem addit Le Grand, ab illo consecratum Diaconum. Dein, vt Acta MSS. habent, [sub S. Similiano Abbate in Tauraco monasterio,] cuncta reliquit, & ad S. Similianum Abbatem peruenit, monachilemque habitum de eius manu accepit in monasterio, qui Tauracus nuncupabatur. Addit le Grand, monasterium hoc in diœcesi Dolensi situm fuisse. In eodem monasterio (vt Acta MSS. habent) habitabat Winwaloëus Sacerdos & monachus, magnæ sanctitatis vir, qui beatum ad se coniungens virum, vidit eminus eum superna gratia illustratum, vt pater filium diligebat. Consuetudo autem erat B. Winwaloëi ecclesiam, quæ sita erat a monasterio milliario vno, visitare, & inibi hostias iussu Abbatis offerre. In huius visitationis consuetudine secum sociauit Ethbinum, iuuenem præclarum, Diaconum magnum vt Sacerdos dignus Diacono sustentaretur iusto. [vsque ad vastationē huius per Francos,] Quibus dein Christus in specie leprosi apparuit: quo relato additur: Dehinc ad monasterium reuertentes nemini innotuerunt, sed in cœpta orationis consuetudine vsque ad vastationem ipsius templi perstiterunt. Superuenientes autem Franci vastauerunt ipsum templum & totam Britanniam. Tunc B. Ethbinus in Hiberniam fugiens, in silua, quæ Nectensis dicitur, vt pauper peregrinus tugurium fecit, & in honore S. Siluani Martyris ecclesiam fabricauit, in quo assidue vt bonus seruus Domino suo militauit. Hæc ibi. Nullo verbo addito, quo indicatur quid actum sit de VVinwaloëo post deuastatum monasterium Tauracum a Francis, qui sæpius exercitus suos in hanc Britanniam eduxerunt. Albertus le Grand annum huic vastationi aßignat DXCIX, scilicet ducentis annis serius, quam ipse constituerat S. VVinwaloëum, qui hoc die colitur, incepisse monasteriū Landeuenecanum. Verum dicto anno DXCIX non viuebat Childebertus II, sub quo illud bellum scribit gestum, triennio ante vita functus. Gregorius Turonensis, qui tum viuebat, [circa annum 565,] scribit lib. 5 historiæ Francorum cap. 3 anno III Childeberti, & XVII Chilperici & Gunthramni, qui est Christi DLXIV, bellum contra Britannos cœptum, & cap. 30 asserit anno sequenti Doppolenum Ducem contra Britannos deiectum, & loca aliqua Britanniæ ferro incendioque oppressisse. Fuit dein continuatum aut resumptum idem bellum, vt ad ista tempora videatur monasterium Tauracum vastatum. Congruit ætas S. Sampsonis Episcopi Dolensis, maxime si is anno DLVII subscripsit Concilio III Parisiensi. Colitur is XXVIII Iulij, quando plurima de eo controuersa erunt discutienda: nonnulla attigimus IX Februarij ad Vitam S. Teliaui Episcopi Landauensis.

[14] Alius ergo si fides istis Actis detur hic S. Ethbini socius a S. VVinwaloëo Abbate, de quo nunc agimus, [a priore VVinvvaloëo diuersus,] distinctus scilicet tempore, quo vixit loco, vbi vitam egit, Abbate etiam & socio, sub quo & quicum monachus fuit. Quibus non ponderatis temere in vnam congesti sunt apud Ioannem Capgrauiū in Legendi Sanctorum Angliæ & in Vita MS. Vltraiectina, dum apparitio Christi sub specie leprosi S. VVinwaloëo Abbati Landeuenecano applicatur, imo apud Capgrauiū etiam Tauraci dicitur obijsse. Eadem in Appendice Vitæ ex MS. Britannico assuta sunt, vbi tamen pars rerum gestarum S. Ethbini applicatur cuidam S. Idiuneto, alibi plane ignoto. [inscriptus Martyrologio ad 27 Nouemb.] In MS. Kalendario Ordinis S. Benedicti ad XXIII Nouembris ista leguntur. S. Wingaloti monachi & discipuli S. Similiani Abbatis in monasterio Thaurocanensi. Quæ de iuniore VVinwaloëo socio S. Ethbini intelligenda sunt. De eodem agit Trithemius lib. 3 de Viris illustribus Ordinis S. Benedicti cap. 43 his verbis: Wingualocus Sacerdos, [a Tritthemio relatus.] monachus & discipulus B. Similiani Abbatis in monasterio Caurocanensi, de quo iam diximus, vir sanctissimæ conuersationis: Dominum Iesum in forma pauperis leprosi videre meruit, cuius dum nares ore suo contingeret, quem suscepisset, protinus agnouit, a quo audire dignus fuit: Non me erubuisti, serue meus in miserijs meis; nec ego te erubescam in regno patris mei. Hæreditas tua mecum est. Claruit anno Domini DLXXX. Dein cap. sequenti agit de S. Ethbino monacho, quem tradit præfati Wingualoci Sacerdotis ministrum fuisse & claruisse anno DCX. At cap. 41 & 42 ante egerat de S. Sampsone Episcopo & S. Similiano Abbate Cauracensis monasterij, additque vtrumque claruisse anno DC. Quæ omnia indicant ibi actum de iuniore VVinwaloëo, socio S. Ethbini in monasterio Tauraco, quod Cauracum, Thaurocanum & Caurocanum appellatur. Colitur S. Similianus Abbas XVI Iunij.

§ III Alia monumenta de S. VVinvvaloëo transmissa Monstrolio.

[15] His prælo paratis accepimus varia documenta Monstrolio nobis anno MDCLXIV & sequente submissa a V. C. Iacobo de Boues, Ecclesiæ Parochialis S. VVinwaloëi Monstrolij Pastore & ecclesiæ collegiatæ S. Firmini Martyris in eadem vrbe Canonico: qui ad duo instrumenta de Translatione corporis S. VVinwaloëi adscripsit ea plane authentica esse, prompta ex libro immunitatum abbatiæ S. Saluij. Horum alterum continetur folio 200 his verbis: Quoniam sæpe seruit memoria rerum gestarum; & omnium recordatio præteritorum, labentibus longi temporis spatijs, a mentibus hominum decidit; idcirco ego Samuicus, [Corpus S. VVinvvaloëi Monstrolium delatum,] ecclesiæ B. Wingualoei de Monsterolo humilis minister, prouidens, ne quis forte prauo consilio seductus, quod suum non esset, sibi vsurpare præsumeret, notitiæ futurorum, chartam istam legentium & audientium, declarare curaui, qualiter B. Wingualoëi corpus a quodam Episcopo, nomine Clemente, & quodam Abbate, [a quibus?] nomine Benedicto, & quibusdam alijs monachis, Clericis & laicis, pro terrore Normannorum, terram minoris Britanniæ vastantium, fugientibus, & in maiorem Britanniam deferre volentibus; vtpote qui eius famulatui prorsus dediti erant, apud Monsterolum allatum est: quem Helgoldus, qui tunc Comes erat, [ab Helgoldo susceptum,] honorabiliter suscipiens, honorabilius detinuit &c. Actum est hoc in cœnobio S. Wingualoëi apud castrum Monsteriolum anno Dominicæ Incarnationis millesimo, Indictione VIII (imo XIII) regnante vero Rege Roberto anno III. Signum Alulfi Comitis, qui hanc chartam fieri iussit, & manu propria signauit. Signum Ramerici Abbatis & multorum. In alio instrumento ista huc spectantia leguntur: In nomine sanctæ & indiuiduæ Trinitatis. Ego Henricus Dei gratia Francorum Rex, cum primitiuæ virtutis, scilicet caritatis, fructus inter reliquas virtutes emineat … Inculcamus præterea, corroborando ea, quæ a primis fundatoribus loci sunt collata, scilicet ab Helgodo Comite, qui S. Wingualoëum, nuper a partibus Britanniæ propter metum piratarum deportatum, hospitio cum liberalitate & munificentia, [tempore Ludouici Balbi.] tempore Ludouici Imperatoris filij Caroli Calui, suscipiens, dedit illi inprimis &c. Est hic Ludouicus Balbus Rex, non vt alij etiam appellant, Imperator, sed, vt videtur legendum, filius Imperatoris Caroli Calui: cui anno DCCCLXXVII mortuo, filius Ludouicus Rex coronatus, tertio ab obitu patris anno perijt, Christi DCCCLXXIX. Vnde de tempore acceptarum reliquiarum constat.

[16] Ex archiuio eiusdem monasterij submissum nobis sequens instrumentum de innouata capsa reliquiarum, his verbis: Vniuersis præsentes litteras inspecturis Petrus Dei & sanctæ Sedis Apostolicæ gratia Ambianensis Episcopus salutem in Domino sempiternam & præsentibus dare fidem. [in thecam nouam translatum] Notum facimus, quod nos in ecclesia monasterij S. Saluij de Monsterolo ordinis S. Benedicti nostræ diœcesis, visitationis officium exercentes, inter cetera vidimus & palpauimus corpus S. Winwaloëi Confessoris & Abbatis ab antiquissimis temporibus repositum in quadam theca, quæ propter antiquitatem multum demoliebatur. Quare etiam ad supplicationem & requestam venerabilis Patris Guillelmi Abbatis & religiosorum dicti monasterij S. Saluij ac etiam in præsentia aliorum, tam Cleri quam populi eiusdem villæ, ob hoc in multitudine copiosa coram nobis comparente, assistenteq; fere omni plebe dictæ villæ, solenniter & honorifice ac deuote post celebrationem Missæ per nos celebratæ, idem corpus B. Winwaloëi a dicta veteri theca in nouam thecam nemoseam, honestam & notabilem, seposuimus & includi fecimus realiter: [cum antiqua inscriptione,] in qua quidem vetere theca erant schedulæ de antiqua scriptura scriptæ, verba sequentia continentes: Reliqviæ S. Winwaloei Confessoris et Abbatis. Et his peractis venerabilis & religiosus vir Magister Petrus Legier, in sacra Pagina Professor, Ordinis Fratrum Eremitarum S. Augustini conuentus Ambianensis, & nuper Prouincialis dicti Ordinis prouinciæ Franciæ, verbum Domini proposuit, vitam, virtutes & merita ipsius Sancti narrando & clamando ad laudem Dei & recommendationem eiusdem Sancti, totiusque curiæ cælestis, quod omnibus & singulis, quorum interest, tenore præsentium certificamus, & in huius rei testimonium fecimus præsentes litteras fieri, ac sigillo nostro cum signo manuali Magistri Petri du Mas, nostræ Ambianensis Ecclesiæ Canonici, nostri Secretarij subscripti roborari. Datum & actum in loco prædicto, anno ab Incarnatione Domini MCCCCXC, (imo MCCCCXCV) die XIV mensis Maij, [anno 1495.] Pontificatus sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri, Domini Alexandri diuina prouidentia Papæ sexti anno III. Præsentibus venerabilibus Patribus, Guillelmo de la Passure dicti monasterij S. Saluij, Adriano S. Iudoci supra mare, nostræ diœcesis, dicti ordinis S. Benedicti, Ioanne de Alonquiller diœcesis Morinensis, Ordinis Cisterciensis Abbatibus, Iaquelina de Pardieu monasterij S. Austrebertæ dicti loci de Monsterolo, dicti Ordinis S. Benedicti Abbatissa, & multorum aliorum.

[17] [Reliquia aliquæ in ecclesia parochiali:] Extat aliqua S. VVinwaloëi pars oßium in ecclesia parochiali sub eius nomine Monstrolij dicata; ex qua parte, cum ea ex veteri theca esset extracta, vt in nouam insereretur, aliqua inde a supra memorato Pastore D. Iacobo de Boues excerpta est particula, & Antuerpiam ad nos transmissa. Aliud munusculum sacrum adiunxit Reu. Dominus Placidus du Pire monasterij S. Saluij Sacerdos ac Thesaurarius seu Reliquiarum Custos, scilicet particulam casulæ S. VVinwaloëi: [particula eius & casulæ Antuerpiam transmissa,] cuius formam depictam adiunxerunt, secundum quam more antiquo instar tunicæ rotundæ apparet: Et de qua illud indicatur mirandum, quod, quamuis per tot secula & parum caute seruata quot annis die III Martij toti mundo deosculanda proponatur, & frequentißime manibus contrectetur, monstranda aduentantibus peregrinis; tamen viuido & claro adhuc colore, qualis in vnionibus apparet, persistat adeo nitida & integra, vt nullam contraxerit maculam, ne in ea quidem parte, [nitor Casulæ] in quam oscula defigi solent, & nullam passasit scissuram, nisi vnam atque alteram in parte anteriore, quæ vix tamen percipi oculis queat. Cum casula adseruatur Alba, [& Albæ,] ex lino goßipino contexta, qua in sacrificio Missæ vsus fuisse S. VVinwaloëus ex antiqua traditione creditur. Est ea Alba, qua parte sub axillas vtrimque descendit, rugata siue striata: in qua & illud mirandum est, quod tot seculis totiesque palpata, monstrata, tractata, humido in loco cum casula custodita, numquam mundata, honeste munda perseueret & incorrupta. Fuisse S. VVinwaloëum statura procerum, tum sacra eius ossa tum dictæ Albæ amplitudo ostendit: & huius quidē Casulæq; longitudinē transmissa ad nos mensura commonstrat. Picturæ & statuæ antiquißimæ S. VVinwaloëum repræsentant pedum Abbatiale sinistra tenentem, dextera tintinnabulum, infraq; hoc pisces, veluti ad illius sonitum ex aquis exilientes. Ea adhuc Campanula S. Winwaloëi, vti paßim appellatur, [Campanula S. VVinvvaloëi.] populis in veneratione est, quam ea magnitudine, figura & ferreo colore ad nigredinem vergente, prout ibi habetur, depictam inde accepimus, vti & memoratam ante a Casulam, & ipsius S. VVinwaloëi effigiem.

[18] Officium Ecclesiasticum tertio celebratur Monstrolij de S. VVinwaloëo, primo hoc III Martij in depositione eiusdem, [festum tertio celebratur:] secundo die XXVIII Aprilis in Translatione ad nouam ædem Landeuenecanam, de qua supra egimus, denique tertia Dominica mensis Iulij in Repositione, quando sub ritu magni duplicis peragitur solenne officium, & sunt omnes antiphonæ & responsoria propria in veteri membranaceo Antiphonario, quæ etiam inde descripta accepimus: vti & Lectiones octo, quæ ad Matutinum in Octaua eiusdem Sancti recitari solebant, ex veteribus MSS. ad nos transmissæ sunt, cum alijs partibus ex varijs Actis laceris collectæ. Quæ omnia fidem magnam conciliant, vt inducamur in illam opinionem, quod corpus S. VVinwaloëi sit olim translatum Monstrolium, [quomodo lis cum Blandiniensibus componenda.] ibique etiamnum adseruetur, & aliquæ huius solum reliquiæ sint Gandauum deportatæ: quod infra ad XX Martij de S. Vulfranno Archiepiscopo Senonensi dicendum erit. Si tamen de secundo VVinwaloëo Vita S. Ethbini accipi poßit, alterutrius corpus Gandauum olim translatum fuisse tuto videtur dici posse.

VITA
EX MS. RVBEÆ-VALLIS.

Winwaloëus, Abbas Landeueneci in Britannia Armorica (S.)

BHL Number: 8961

Ex MSS.

PROLOGVS.

[1] Laudem Dei dicturi, Psalmistæ exemplo labia nostra ab eo petimus aperiri: siquidem magnalia per B. Winwaloëum magnifice patrata cupimus commendare: sed hoc non facultatis humanæ, sed virtutis est diuinæ. Quæ enim humanæ scientiæ explicare poterit vrbanitas, [Auctor gratiam Spiritus sancti implorat.] quæ per eum operata est diuinitas? Nam infirmitas scientiæ humanæ tanta vincitur materie. Sed dum misera fragilitas & ignorantia humana desipit, quod Dei virtus & sapientia sapit; Spiritus sapientiæ & intellectus exorandus est, vt, quod per Sanctum suum propria peregit virtus, per nos suis dignetur reuelare fidelibus.

CAPVT I
Ortus, studia, miracula in adolescentia patrata.

[2] Est regnum sub occiduo mundi climate valde opulentum, Britannia claro nomine nuncupatum. Hic a illis diebus enituit vir venerabilis, & celebri vbique gentium præconio laudum merito extollendus, nomine Winwaloëus: [S. VVinvvaloëus Britannus, e regia stirpe,] qui regia stirpe nobilitatis venam trahens, iustis ante Deum & Christicolæ fidei parentibus claruit exortus: quem in tenera iam ætatula mundi lenocinia declinantem, atque soli Deo spiritum trahentem, ad scholam diuinæ seruitutis inflammauerat ardor desiderij cœlestis: vnde & carnis suæ parentes assiduis vrgere cœpit precibus, vt sacrarum litterarum studijs informandus, [diuinis scientijs imbui petit:] cuidam Dei famulo destinari mereretur. Pater autem abnuere, & seculari eum dulcedine potius studuit armare. Tunc piæ indolis puer Deo, cui totus semper anhelabat, sese deuouens, eius super hoc auxilium erat attentius expetens: quem orantem Dominus exaudiuit, & sanctæ petitionis eius affectum taliter perduxit in effectum. Quadam igitur die illustri eius genitori libuit tendere, vbi sciebat greges suos in pascuis vireta decerpere. Cumque eo peruentum est, ecce super eum ibi manus Domini. Nam subito super eum horribili fragore cælum intonuit, subito nimius coruscationum splendor ita eum circumfulsit, vt terribili horrore & stupore perculsus, terram appeteret semiuiuus. Tanta itaque conclusus angustia, intellexit a Deo filium deposci, [territo minis cælestibus patre,] quem ipse mundi nexibus studuit irretiri, & subito exclamauit: Domine Rex omnipotens, cuius iusto arbitrio nemini bonum est resistere; scio quod pro filio, quem tibi deuotum, mundo destinandum statui, huic subiaceo vltioni: ecce eum tibi deuoueo, tuum tibi reconsigno, insuper & priores natu vtrosque eius germanos tuæ militiæ fideliter transcribo. Sicque factum est, [impetrat facultatem:] vt quod prius de vno saltem non passus est fieri, hoc postmodum de tribus pariter agendum deuoto eius sederet pectori.

[3] Euoluto deinde septem dierum spatio, diuino imperio & caro sobolis satisfacturus arbitrio, ad quemdam Dei virum, qui fundamentum fidei & columna tunc videbatur Ecclesiæ, cum filio cælestibus studijs informando ire perrexit. Quibus iter agentibus, de repente mundus ita tempestatum turbine permotus est, vt serenitatem diei nocturnis quodammodo tenebris mutatam mirareris. Cumque senem super his queritantem pauor nimius corriperet, Winwaloëus infans securo & exultanti animo dixit ei: Ne verearis, dulcissime pater. Num difficile est ei, qui cuncta de nihilo creauit, cælum sideribus depinxit, [precibus tempestatem sedat:] qui terram flore vestiuit, & mari terminum posuit, hunc quoque aëris turbinem in tranquillitatem deducere? Ergo quia omnia possibilia credenti, fideliter ab eo petamus, & lucebit nobis lux gratiæ eius. Cumq; oratum est, ita per Dei gratiam subitanea tempestas tranquillitate, ita nox horrida fugata est serenitate, vt nec aliqua nubecula cæli faciem obfuscaret. Quod videntes itineris comites, deuotissime grates referebant & laudes. Tandem igitur ad quem tendebant b virum sanctum, Deo comitante, perueniunt. Sermo inter senes oritur, & de his quæ in via contigerant, tractatus producitur. Magnus ille Dei famulus admiratur, [traditur Magistro erudiendus] & dulcis infans in medium adduci iubetur: adductus autem totus terræ prosternitur, & Deus in tanto Patre regnans adoratur. Venerabilis ergo Pater per spiritum in puero Dei gratiam pollere tacitus contemplatus, patrem eius alloquitur dicens: Hic filius tuus ætatem moribus transcendens, quem plurimis ad æternam salutem profuturum Dei gratia portendit: hunc tu quidem ætate puerum, ego vero mente conspicio virum perfectum. His namque & huiusmodi a sancto viro in laudem pueri prolatis, pater in Domino lætitiam cordis transfudit: qui viri Dei benedictione roboratus, atque gratia Dei comitatus, relicto sub iugo Christi & magisterio sancti Spiritus filio, lætus & exultans ad propria est reuersus. Venerabilis autem puer pro carnali spiritualem amplectens parentem, sub eo non tantum litterarum, sed & scholam aggressus est virtutum: vbi Dei repletus gratia, scilicet vnius diei radio, [facilis in addiscendo:] cunctas per ordinem alphabeti tam figuras quam voces viuaci ingenio & capaci cordis clausula comprehendit, factumque est, vt in ipsis adolescentiæ annis scriba doctus vniuersum Ecclesiasticæ bibliothecæ penetraret arcanum.

[4] Eadem quoque tempestate eidem Patri spirituali cordi erat, quemdam orandi gratia visitare locum. Relinquitur in monasterio puer Domini Winwaloëus cum discipulis a Magistro proficiscente Deo commissis, atque ob lubricæ ætatis naufragium pia admonitione in Christo, quasi in portu, stabilitis. Quibus, vt teneræ ætatis moris est, paternas penitus monitiones neglectui habentibus, & die quadam puerili Iudo indulgendo per campestria discurrentibus, vnus eorum casu accidente crurifragio mulctatus est. Oritur subinde in conuentu metus mœrore permixtus: metus quidem pro neglecto Magistri absentis imperio, mœror autem pro fraterni interitus periculo. Inter hæc adest pius Pater Winwaloëus, manuque silentium indicens, ait: Mei fratres & patres, ne turbemini, sed toto corde ad Deum conuertimini, vt salutem, quam mœror inutilis recusat, orationis virtus obtineat. Neque enim ambiguum, quod vnius membri fractura restaurari poterit eius medela, cuius potestate intra matris viscera compaginata noscuntur singula membra. Hac cunctis astantibus commonitione compunctis, & fusa ad Deum oratione intentis, ipse solus leuatis in cælum oculis & manibus, his diuinam clementiam interpellat precibus: Domine Iesu Christe, [precibus & signo Crucis crus confractum sanat:] qui fractum ligno concupiscentiæ mundum vitalis ligni remedio restaurasti, in quo etiam æternæ salutis gustum te esurientibus, propinasti; Domine, qui cæcis visum, claudis gressum, mancis manus, leprosis munditiam dedisti, ipsos quoque mortuos ad superos reuocasti, miserere precum, quas fundimus, vt tua inuisibili medela huic fratri nostro salus redonetur pristina. Dein signo Crucifixi filij Dei loco plagæ vndique consignato, dexteram eius apprehendit, & clara voce dixit: In nomine Domini nostri Iesu Christi surge, & Deo gratias age. Ad hanc vocem ita mox incolumis surrexit, vt nec indicium alicuius læsuræ loco relinqueretur: cumque hoc signum humilitatis gratia occultari deprecaretur, Dei hoc majestas in sole posuit, & omnibus splendere concessit.

[5] Erat autem huic Christi tirunculo ingens compassio & animi deiectio super inopia pauperum, & stipem publicam mendicantium. Crebro enim ex intimis præcordiorum suspirijs super eos flotum cordis fundebat cum lacrymis: cumque deessent eulogiæ corporeo vsui erogandæ, consolationem eis animarum, mellita cælestis oraculi impendebat dulcedine. Hoc autem solito ex more frequentante, quidam, vnde proficere debuit, liuoris peste contabuit, & Sanctum Dei conuicijs lacerare non timuit. Ipse vero patientiæ virtute insignis, pro conuicijs benedictionem dedit & gratias resoluit. Tunc ex inspiratione diuina ex Actibus Apostolorum memoriæ occurrit, quomodo B. Petrus mendicantem claudū non auro, non argento, sed Dei virtute, & gressus soliditate lætificauit. [Act. 3] Et securus de Deo, cæcum de medio languentium seorsum duxit, & Dominum sic exorauit: Iesu fili Dauid, aperi, quæso, oculos hos tenebris obsitos, vt mendicus iste insignia magnalium tuorum intuens, te in creaturis tuis gloriosum magnificet gaudens: Tunc pijs manibus vtrosq; [cæco visum donat:] in fronte orbes oculorum tangens, & sputo oris inungens, clara voce dixit: Apostolica te sententia alloquor: Argentum & aurum non est mihi, quod autem habeo, hoc tibi do: in nomine Domini nostri Iesu Christi aperiantur oculi isti: qui dicto citius patuerunt, & lumen cæli clara luce viderunt, non sine admiratione multorum, Deo Sanctum suum mirificanti pio affectu coniubilantium.

[6] Accedant adhuc noua & stupenda miracula, vt Deo gratiarum actio & Sancto eius crescat honor & gloria. Erat huic athletæ Dei soror vnica adhuc in domo parentum virgo & puella tenerrima: hanc die quadam puerili ludo cum coætaneis puellis insistentem vnus domesticorum anserum inuadens, gemmeū virginalis oculi humorem niuea ex fronte abreptum, absorbuit: quam illico dirus dolor cœpit vexare, & ad mortem inclementer fatigare. Parentes vero eius nullam penitus consolationem admittentes, eam quasi extinctam, erant deflentes. Compassus super his pijssimus Deus per Angelum suum Winwaloëo per visum innotuit, & mœrorem parentum & sororis de amisso lumine periculum. [sorori suæ oculum euulsum restituit,] Alitem elegantis eminentiæ signo monstrauit, oculum cælesti tutela incolumem visceribus eius reconditum. Dixit insuper & modum medelæ diligenter instruxit. Ex diuino edicto ire iubetur, & vt Virgini sanitas, & parentibus redonaretur iucunditas. Nec mora iuxta imperium Domini nocte consurgens, Dei gratia comite, ad suos venit: quos, vt dictum est, tristes quidem reperit, sed lætos reliquit. Ergo domesticorum alitum grege in vnum collecto, ex signo, quod accepit ab Angelo, reum, de quo sermo habetur, recognouit, & eum sibi seorsum elegit. Mox ferro adhibito diuisus & euisceratus est: & apertis intestinis, ecce offert se oculus Dei virtute non solum illæsus, sed totus gemmea claritate perlucidus: quem famulus Dei cum gratiarum actione sumens loculo suo mirantibus cunctis, recondidit, & faciem sororis virginis pristino decori restituit: alitem vero ac si in nullo læsum gregi suo redonauit sanum. Quis illic ad laudem Dei non obstupuit? Adimpletis tandem omnibus pro quibus, Deo per Angelum iubente, aduenit, parentibus suis valedicens, ad locum dilectæ habitationis angelico comitatu reuersus est.

[Annotata]

a Circa annum 455, vt supra dictum, vbi & de patre & familia regia actum.

b Budocus infra in alia Vita dicitur.

CAPVT II
Instructio aliorum. Miracula. Monita a S. Patricio apparente data. Vita in insula peracta.

[7] Coeperat interea inclytus tiro discipulos habere, & eis sacrarum litterarum clausa aperire. Quadam autem die, quibusdam ex more quæstionibus enodatis, vnus auditorum sese in parte seorsum collocato, quæ explicata sunt a magistro viuaci secum reuoluere cœpit ingenio. Interea labore victus, [Docet alios,] grato sopori solutos artus commendat, & fessam mentem somni vapore releuat, & ecce serpens proprio emersus latibulo, venenato morsu dormientem in pede percutit, & lethale virus, cubili receptus, in vulnere relinquit. Cœpit illico venenum per membra serpere, atque subitaneum interitum membris tumescentibus minitari. Cumque somno solutus, veneno autem ligatus, euigilaret; intellexit, nisi cælestis opitularetur medela, horam iam sibi instare vltimam. Quid ageret, qui tantæ incommoditatis euentum penitus ignorabat? Tandem salubre nactus consilium, plenus fide Winwaloëum præceptorem suum adijt, sibiq; a Domino viuendi spatium pijs eius precibus concedi cum magno eiulatu expetit. Quem solo cubantem cælestis medicus extensa manu in pedes subrigens, ad locum, [Crucis signo serpentem perimit,] in quo serpentis morsum passus est, Christo duce, peruenit: vbi famulus Domini sese in oratione prosternens a Deo gratiam & virtutem promeruit, qua & percutientem perimeret & percussum sanaret. Tunc voce magna serpentem inclamitans, suo eum conspectui adesse præcepit: & ecce mox affuit squamis horridus, & trisulcis linguis ictum minitans ferientis. Athleta autem Dei dextera in eum porrecta, Crucem Domini leuat, & signum vitale in eius interitum vibrat. Tali per manum viri Dei cuspide perfossus, illico crepuit, & alios lædendi finem fecit. [& oleo benedicto pellit venenum:] Tunc S. Winwaloëus aqua oleo sua benedictione consecrato permixta, confisum sibi ægrum potauit, & tamquam vitali haustu in eo omne venenum extinxit. Videres membra extenuari, pristina specie decorari, & ampliori incolumitate foueri. Dein vir sanctus a patre suo, ceterisque fidelibus exoratus, Deo oratione fusa, obtinere meruit, vt postea nil vnquam serpentini generis in eadem regione visum sit. Etsi quando aliunde, vel ob experientiam eorum, quæ dicuntur, fuerit delatum, quasi tridente confossum mox flatum exhalat pestiferum. Pro his omnibus sit honor immortali Deo, qui pro nobis mortalis factus, talia operatur per mortales in salutem mortalium.

[8] Sequuntur Dei mirabilia diuinæ laudi calamo assignanda. Quidam erat pastorum excubias agens super gregem suum: quo intempestæ noctis silentio subitaneo aëris turbine & caligine, tonitruum quoque & fulminum coruscatione pariter incumbente, propemodum exanimi effecto, oues passim disperguntur, & lupi circa eum in modum coronæ hinc & illinc conglobantur: qui redeunte iam serenitate in se reuersus, circumstans sibi luporum agmen exhorruit, & magna voce exclamauit: Winwaloëe famule Dei, [inuocatus ab opilione circumcincto lupis,] in tanto periculo nunc adesto mihi. Nec-dum vox siluit, & ecce visus est adesse, nec non ad lucis vsque crepusculum bestias in sanguinem pauperis sitibundas, leui virga tamquam bacillo, abigere: quibus sola Dei virtute fatigatis, pastor grege, nulla passus dispendia, [apparens liberat,] in vnum collecto, & custodiæ signato, monasterium expetijt, in quo idem Winwaloëus nocte eadem celebribus in laude Dei pernoctabat vigilijs. Qui cum tanta beneficia enarraret, vir sanctus humanum cauens fauorem, super hoc silentium ei indixit, & se in cellulæ abscondito reclusit. Pastor vero gratias omnipotenti Deo debitas persoluens, [& eodem tempore fuit in monasterio:] quæ in se per Sanctum suum operari dignatus est, cunctis erat lucide pandens. In hoc miraculo valde est mirandum, & prudentium intelligentiæ relinquendum, quomodo idem & vnus, & in agro & in monasterio vna & eadem visus est hora. Soli itaque Deo, & cui ipse reuelare voluerit, hoc notum credimus, qui quodcumque bonitati suæ placuerit, sicut omnipotentiæ suæ videtur, omnipotens est efficere.

[9] Nec silentio prætereundum, quomodo ad superos reuocauerit defunctum. Moris est seculari pompæ diuersa ludorum genera spectaculo proponere. Vnde eisdem contigit diebus patrem S. Winwaloëi cum Duce eiusdem regni diem statuisse aptum, in quo pro plausu mortalium, equi eorum campestri cursu emissi, in emenso sibi spatio se inuicem certarent præcurrere. Itaque dies vtrimque condictus venit, & ecce ad spectaculum tota ciuitas ruit. Producitur grandis equorum equitumque apparatus, in campis patentibus diligenter instructus. Clara pubes equis saliendo inuehitur, & signo dato fræni laxantur: equi volant, & omnes licet plausu & fauore prosequentes, de prouentu victoriæ dubitant. Tandem equum patris B. Winwaloëi, ceteros omnes præcurrentem, prosper in prima fronte aleret successus, nisi iuuenem, scilicet ascensorem eius, ætatis flore & nobilitatis titulo gratissimum, subitaneo casu præriperet interitus. Nam impetum discurrentis ferre non præualens, inter acutissimas petras lapsus interijt: & versum est gaudium in luctum; iterum Deo ordinante, in gaudium commutandum. Flebant parentes, [mortuum ad vitam reuorat:] membra conquassa humeris tollentes, & ad exequias funereas præparantes: & ecce quasi a Deo missus ex improuiso adest B. Winwaloëus; compatitur lugentibus, condescendit mœrentibus, sed de sua præsentia spem & consolationem concipientibus. Quorum fidem vt vidit, defunctum dextera tangens, dixit: Adolescens, resuscitat te dominus Iesus Christus, qui te non existentem creauit, & pio cruore redemit. Ad hanc vocem quasi de graui somno excitatus, non solum rediuiuus, sed & ita incolumis surrexit & validus, vt membra, compage sua ex casu asperrimo soluta, nulli penitus subiacerent dolori. Cœperunt omnes, qui aderant, magnas omnipotenti Deo laudes intonare, magnasque gratias referre, qui per S. Winwaloëum tam celebri & stupendo miraculo gaudium suscitauit populo suo.

[10] Claruit his diebus a S. Patricius, Ecclesiæ Christi summum decus, & totius Hiberniæ splendidum sidus: [ad S. Patricium proponens peregrinari,] cuius suauissimo virtutum odore vbiq; resperso, famulus Domini Winwaloëus admodum refectus, omni eum auiditate cupiebat adire, vt moralia suæ conuersationi ex eius sanctissima sumeret institutione. Hæc eo cogitante, ecce idem S. Patricius adest ei in visione, vultu Angelicus, caput aureo diademate coronatus, [ab eo apparente inuisitur:] & eum nomine dixit: Ecce ego Patricius, quem adire es cupidus: ne ergo mei gratia tot maria transmeares, tot terrarum spatia casso labore peragrares, misit me communis omnium Deus, vt voti tui compos, & meo satieris aspectu, & perfruaris affatu. Quem blando sermone consolans, & non se, sed Christum suis vbique præsentem, quasi præceptorem vitæ, amplecti persuadens, eum militiæ spiritualis ducem futurum prædixit, [edocetur, quæ sibi facienda sint:] & quod ad hoc proficeret, salubri consilio instruxit: a Magistro quoque suo diuini famulatus comministros expetere, & cum eis alium manendi locum persuasit exquirere.

[11] Sublata tandem cum somno tam iucunda visione, cellam mox adijt, [accipit a Magistro suo XI discipulos:] in qua monasterij Pater diuinæ meditationi atque contemplationi operam dabat. Cui cum visionis arcanum humili panderet relatu, senex hilaris effectus, Diuina, ait, visitatione & reuelatione glorificatus es, fili. Nec quidquam moratus, ac si cælitus mandatum suscepisset, vndecim ei delegauit discipulos, in exercitio operis Dei promptissimos: quos deosculans, & inter amplexus lacrymas fundens, valedixit, & benedictionem dans super eis, dixit: Valete filij carissimi, & Deum itineris vestri ducem habere mereamini: cumque participes eritis regni Dei, mei precor coram Christo recordemini.

[12] Recessit igitur B. Winwaloëus gradiendi quidem itineris nescius, [degit triennio in Theopia insula:] erigendȩ autem ad Deum fiduciæ non ignarus: cuius ductu appulsus insulæ, b Theopia nomine, triennio in ea cum socijs anachoritico rigore conuersatus est. Sed quoniam eumdem locum, tam pro atrocissimo tempestatum turbine, quam etiam sterilitatis suæ incommodo, humanæ inhabitationi indignum ducebat, pro aptiori Deo preces fundebat: & quia soli Deo spem suam commiserat, locus ei cælitus prouisus, Deo reuelante, trans mare est designatus: [mare virga percutiens, pedibus siccis cum suis transit.] ad quem cum subuectu nauigij fragilis natura egeret, transuehi prohibebatur. Sed adest fiducia diuinæ innixa pietati: vnde & insigni veteris Testamenti miraculo, quo Deus diuiso mari Rubro voluit glorificari, ipse quoque meruit a Deo honorari. Oratione ergo præmissa ait vir Dei Fratribus: Confortamini carissimi, & fidei firmitate fundati, sicut me videritis, sequentes me dexteram tenete, ita quisq; vestrum præcedentis se dexteram teneat, & præeuntis vestigium vestigio lambat. Cumq; inuocaret nomen Domini, pastorali virga mare percussit, & peruium reddidit. Igitur iuxta condictum viri dextris in inuicem consertis, ipso in fronte gradiente, mare siccis pertransiuit pedibus, aquis hinc atque illinc seruorum Christi imperio patentibus, & vice murorum in cælum se erigentibus. Gradientes vero per medium sicci maris Domino benedicebant, & hymnum trium puerorum deuota mente decantabant: o laudabilem Deum in hac operatione virtutum!

[Annotata]

a Circa annum 475, vt supra probatum.

b In altera Vita Topepigia haud procul Landeueneco; in tertia Topspigia dicitur, & sita circa Cornubiorum confinium.

CAPVT III
Exercitatio sacra: miracula: obitus.

[13] Sanctus itaque Winwaloëus hospitem terram salutando ingressus, pro inuento præparato cælitus sibi loculo, magno delectabatur gaudio. Erat autem grata amœnitate iocundus, florum varietate adornatus, germinum & fructuum vbertate profluus: quem castris Dominicis dedicatum, egressa ab ore viri Dei auctoritas secundo sexui penitus inaccessum effecerat: [Virga terram designans, fontem elicit:] vbi, cum pro aquarum laborarent penuria, vir sanctus erectis in cælum oculis & manibus, Deo precem obtulit. Deinde virga, qua mare scidit, terræ puluerem designauit, sicque fontem patentibus venis limpidissimum produxit.

[14] Eodem tempore nocte quadam oratorium ingressus, more sibi insigni, sanctis pernoctabat orationibus. At hostis callidus super eius digna Deo deuotione zelo ductus, ei æque peruigil studuit esse infensus: vnde in horrendum se monstrum transformans, quasdam ei minas atque horrores erat intentans. Erat enim totus quasi fuligineus, nunc volucrū, nunc serpentum, nunc vero bestiarum, marinorumq; animantium in se figuras suscipiens: [dæmonem varijs formis apparentem fugat:] interdum ad nubes se erigens, interdum vero in puluerem sese deijciens. Cernens, vero militem Christi tot phantasijs non cedere, sed amplius in proposito persistere, conuicijs eum detestandis conatus est subuertere. Beato autem Winwaloëo psallente, eique cum victoriosissimo Dominicæ agoniæ vexillo Scripturarum testimonia opponente, velut vmbra tenuis disparuit, & indicem fœditatis suæ fœtorem grauissimum reliquit. Sic sæpius fraudes eius delusit, & palmam victoriæ Christo Regi assignauit.

[15] His ergo miraculis pauca de qualitate & austeritate conuersationis eius libet interserere, vt audientes ædificationem habeant ex eorum consideratione. Erat namque hic venerabilis Pater aspectu angelicus, [omnibus virtutibus exornatus, erga seipsum, proximos & Deum:] sermone nitidus, in opere Dei indeficiens, mente & corpore integer, ingenio clarus, consilio magnus, fide Catholicus, spe patientissimus, caritate Dei & proximi perfectus, orationibus die noctuque intentus. A vicesimo ætatis suæ anno numquam in ecclesia vsque ad diem obitus sui sedere visus est: numquam vana lætitia solutus, aut tristitia deiectus: omnibus semper affabilis, in cunctis erga omnes beneuolus: in terra quidem corpore, mente vero in cælestibus est conuersatus. Quando psallebat, [in oratione,] aut extensis in cælum manibus, aut flexis in terra genibus, aut vno in loco fixus atq; immobilis psallebat. Dicto psalterio centena per diem, centena æque per noctē genuflexione Deo satisfaciebat. Pro laneo, [vestitu,] aut lineo indumento, caprinis vsus est pellibus: pro plumis aut lectisternijs, arboreis vtebatur corticibus. Sedes eius mollis erat arena, lapillis permixta. [victu;] Panis, quo vescebatur quotidie æqui ponderis, erat quidē hordeaceus cineriq; permixtus, pulmentum ex farinula hordeacea & modico olere ei fiebat. Sabbato & Dominico, pisce vescebatur & caseo. Quadragesimæ diebus bis in septimana edebat: vinum vero & omne genus poculi inebriantis venenū reputabat. Ergo de qualitate conuersationis eius sufficiant hæc pauca de pluribus.

[16] Confluebant sane ad eum vndique cæci, surdi, claudi, [plurimos ægros sanat:] leprosi, paralytici, diuersisque languoribus vexati: & omnes ad propria Deo medente, incolumes sunt reuersi. Iam nomen eius in omni Brittannorum imperio enituit: iam tamquam Angelus ab omnibus honorari cœpit. a Rex quoque prouinciæ auditis de eo tot miraculorum, tot piorum meritorum insignibus, deposito diademate & purpura, eius se humili cultu præsentauit obtutibus: ad quem regali reuerentia accedens eius præsentiæ toto prosternitur corpore, [Regem vltro accedentem excipit & pijs monitis instruit:] & vt precibus suis a Deo iuuari mereretur, supplex deprecatur. Quem vir sanctus de terra leuans, & familiarissimo colloquio congrediens, cœpit de contemptu mundi, de appetitu quoque cælestis regni suadere: quomodo etiam tam se quam omne regnum suum Christi regno dedicaret, edocuit: quomodo temporali imperio æternum & cæleste mercarerur, diligenter instruxit. His atque huiusmodi vitalibus monitis Rex exhilaratus, & sacerdotali benedictione roboratus, quasi totus in virum alium mutatus, palatio est receptus.

[17] Loquamur adhuc magnalia Dei per B. Winwaloëum patrata in digito Dei. Erat materfamilias in vicinia, graui languore ad mortem vsque fatigata, cuius filius in monasterio ipsius viri Dei instituebatur magisterio: qui materna compulsus pietate, sua eam releuare studuit visitatione. Iturus autem benedictam a Magistro aquam accepit, & fiducialiter quasi ad ægrotam accessit. [aqua benedicta discipulo tradita defunctā ad vitam reuocat.] Sed ipsa iam mortua ad loca pœnarum est deducta, sicut viro sancto orationibus intento, diuina innotuit reuelatio. Circumstetere autem cadauer exanime amici flentes, & exequias funereas præparantes. Puer autem veniens & iam defunctam adhuc sperans viuentem, aqua eam sanctificata aspersit, & clara voce dixit: Sanet te noster Dominus Iesus Christus, in cuius nomine Magister meus tot sanitatum remedia operatur circa languentes. Ad hanc vocem quasi de somno excitata surrexit, & tamquam de labore regressa, maximo sudore perfusa, in lectulo resedit. Mox omnes qui aderant, proni in faciem corruerunt, & Deum tanto miraculo Sanctum suum mirificantem, magnifice laudauerunt. Interrogata autem a suis, quomodo sit reducta, dixit, se dæmonum cuneo vallatam fuisse, manibus quoque ac pedibus ligatam ab eis vsque ad loca pœnarum perductam esse: inter hæc S. Winwaloëum obuiam venisse, & phalangem dæmonum his increpasse verbis: Quænam vobis tanta præsumptio, vt mei iuris famulam vestro subiugaretis dominio? Mox ergo omnes consternati, & hac auctoritate perterriti, viro Dei me reliquerunt, per quem hæc membra rediuiuā me receperunt. Gloria victori mortis, in Winwaloëo suo talibus triumphanti signis & prodigijs.

[18] Tres eidem prouinciæ inerant latrones, omnem circumcirca regionem nocturna præda ac furtis infestantes, qui tanta debacchati sunt dementia, vt etiam locum Sanctis suis a Deo mirifice præuisum, [tres fures, horrea monasterij expilantes,] malignitatis actu ingressi sint: vbi primo intempestæ noctis silentio venientes, horreum monasterij apertum, & tamquam solis luce offendunt perlucidum: vnde & mutuo hortatu sese ad scelus cohortantes, dixere: Forte placet Deo quod agimus: sin alias, quomodo hæc lux nobis radiaret? Quomodo clausa hæc ianua & seris munita sese aperiret vltronea? Quod actum diuinitus certum est, vt occasio oriretur miraculi, quo Deus per Sanctum suum glorificandus erat. Repleuerunt saccos vsque ad summum: ecce hæc omnia diuinitus B. Winwaloëo sunt reuelata, & ab eo Fratribus denuntiata. Quibus orantibus, Dei mox adhæsit vindicta miseris latronibus. [oratione absens immotos reddit,] Nam primus eorum sub fasce laboranti coxa dissoluitur, & pressus onere terræ prosternitur. Secundus instar immobilis simulacri, immotis hæsit vestigijs. Tertium vero subitanea cæcitate inuasum, tenebræ effecere vagabundum. Mane autem facto exeunt Fratres cum venerando Patre, hostes publicos quasi infirmos, aut carceri mancipatos visitare: [corripit & emendat.] quos B. Winwaloëus de tanti sacrilegij anathemate perterrens, sancta quoque increpatione corripiens, & animas ab errore & corpora absoluit ab imminentis periculi anxietate.

[19] His idem quoque diebus cælum vidit apertum, & Angelos descendentes & ascendentes super se: [Videt cælū apertum, & Angelos.] vidit quoque Angelum Dei nimio splendore & odoris suauitate venientem ad se, & amicissima affabilitate de quorundam Fratrum conseruorum suorum felicissima depositione, & veneranda assumptione alloquentem se. Magna equidem sunt hæc & Christi magnalibus perpetim assignanda.

[20] Eodem quoque tempore mater familias quædam nobilissima repentina cæcitate est correpta: quæ vt erat prudentissima, [Matronam cæcam,] pro orbitate sua Deo erat gratias agens, biduanis & triduanis ieiunijs, psalmis & orationibus, eleemosynis quoque & bonis operibus indesinenter insistens. Nec fraudata est tanta deuotio diuinæ mercedis compendio: [pietati & eleemosynis deditam,] ecce enim in somnis cum magna luce astitit ei Angelus Domini, & dixit: Eleemosynæ & preces tuæ diuino conspectui astant, & propitiationem tibi conciliant: vnde diluculo consurgens Winwaloëo Patri te adhibe, & ab eo donaberis cæli lumine. [Angeli monitu ad se missam,] Nec distulit illustris matrona diuino ob audire imperio. Nam reddita terris die, comitatu filiorum, & ampla familiæ frequentia; ad Sanctum Dei peruenit. Cui cum diuinum oraculum panderet, & lumen cæli ab eo expeteret, ait vir sanctus: Fides, quæ in te radiat, cæcitatem hanc depellat. [illuminat:] & tangens dextera geminorum oculorum orbes, dixit: Iesu benignissime, qui cælum ornasti lumine, oculis istis tuo irradia splendore. Exaudiuit eum mox Diuinitas, & sedenti in tenebris reddita est claritas.

[21] En gesta in digito Dei, vt dictum est, gloriose peracta, quibus & Deus in Winwaloëo suo, & Winwaloëus clarificatus est in Deo suo. [ab Angelo præmonitus de hora mortis,] Iam ergo & locus & tempus expostulat Sanctum eius transitum auribus tradere fidelium. Igitur nocte, quæ præcesserat sacratissimum diem transitus eius, ecce Angelus Domini adest in visione, dicens: Euge Winwaloëe serue Dei, quia iam conciuem sibi te omnes expostulant cælicolæ, hodie namque ad Christum migrabis, & emeritus collega nostro contubernio sociaberis. Euigilans autem vir sanctus, collecta in vnum Fratrum caterua, oraculum cæleste innotuit, & horam exitus sui Deo dignis eorum intercessionibus commendauit. Cumque de successore eius in sacro regimine lacrymosis quæstubus requirerent, [designat successorem:] ex ipsis Pastorem eis statuit, eumque cum creditis ouibus summo Pastori designauit. Facta autem iam hora diei tertia, Sacerdotali redimitus infula, cælestis sacrificij viuam immolauit hostiam: vbi communicato cum discipulis Dominicæ pacis osculo, [celebrata Missa,] & Agni Dei viuifico refectus conuiuio, sicut adhuc sacris altaribus astitit, animam nullo carnis dolore tactus, [ad altare moritur,] in manus Creatoris efflauit. Et corpus quidem discipulorum obsequio honorifice tumulum sumpsit, anima vero Angelico subuecta ministerio, aulam cælestis regni penetrauit: vbi corona a Christo collata perfruitur, & in conspectu Dei sine fine lætatur. Obijt sane b quinto Nonas Martij, hebdomada prima Quadragesimalis ieiunij, [3 Martij, primo Sabbato Quadragesimæ.] quarta sabbati hora, qua Christus mundum redimens, affixus est cruci; cui cum Patre & Spiritu sancto gloria, laus, & honor, virtus & potestas, in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Gradlonus Rex occiduorum Cornubiorum, circa annum 490 Vide supra dicta.

b Congruunt hi characteres in annos 507, 518, & 529, quorum aliquo videtur obiisse: De hoc supra actum est.

ALIA VITA
ex MSS. Marchianensi & Monstroliensi.

Winwaloëus, Abbas Landeueneci in Britannia Armorica (S.)

BHL Number: 8962

[1] Ad exponendum vobis, dilectissimi Fratres, huius diei celebritatem, quam nobis venerabilem sancti Winwaloëi merita attestantur, non minimum nobis non solum nostri ingenij paruitas, sed etiam ipsius negotij inusitatio impedimentum exhibuit. Arduum quippe est pauca e pluribus excerpere; & maxime rudiores tam breui sermunculo totum velle complecti, quod vix prolixiori opere a sapientioribus valuit explicari. Sed adiuuantibus vobis in orationibus ad Deum; qui linguas infantium facit disertas, confidimus ab eo nos adiuuari, cuius nos facta studemus explanare.

[2] Aggredimur ergo, Deo duce, sermonis exordium, quomodo istius sanctissimi viri pater, nomine Fracanus, mater vero a Alba, cognomento Trimammis, quia tres b mamillas habuit, cum iam duos filios, Guethnoc & Iacob nomine, [S. VVinvvaloëi parentes & fratres:] natos haberent, etiam tertium sibi dari filium, qui rei familiaris hæreditarius existeret, precibus assiduis exposcebant. Exauditique sunt a Domino, qui confidentium in se preces numquam repellit. Nam mater se concepisse gaudens, indicat marito similiter gauisuro. Qui conceptionis tempore expleto, natum filium claro nomine appellauerunt c Winwaloëum.

[3] Qui mox Dei afflatus Spiritu, vt loqui potuit, diuinis se instrui maluit disciplinis. Sed pater voluntati eius repugnans, dum illum secum retinere cupiebat, diuino territus tonitruo, duos alios cum eo in Dei seruitio immolare coactus est filios. Nec mora: octaua die post illius horroris visionem, [studijs incumbit:] ad quemdam itinerans Doctorem, nomine d Budocum, puerum ei commendauit edocendum. Qui & ipse tunc temporis omnium famosissimus non solum exemplis, sed etiam documentis esse videbatur. Qui cum puerum vultu conspicuum, formula egregium, moribus maturum vidisset, eum secum manere quasi filium adoptauit. Statimque infans discendi intepidus, sub vnius diei articulo cunctas Latinæ linguæ didicit litteras, futurus in reliquo sanctarum bibulus Scripturarum. Processu vero temporis, illo non tam annis quam meritis proficiente, primæua virtutum eius hæc fuerunt insignia.

[4] Nam cum quadam die præfatus Magister quemdam orationis gratia locum adisset, quidam puerorum, dum senis mandatum contemneret, cruris perfracti afflictione cruciatur. [sanat condiscipuli crus fractum:] Statim vero ludentium risus vertitur in luctum: & qui prius absente Magistro saltauerant, metu futuræ correptionis torquentur. Quos cum S. Winwaloëus contristatos videret, vt spem suam in Deo ponerent, exhortatur. Illi autem iussis obedientes, orationi se dederunt. Orationeque completa, S. Winwaloëus signo Crucis locum plagæ consignat, tenensque manum pueri. Surge, inquit, in nomine Domini nostri Iesv Christi. Mox vero sic sanus efficitur puer, ac si nil mali habuisset.

[5] Iterum dum quadam die pauperum doleret inopiam, & ipse vnde eis daret, nihil nisi verbum consolationis haberet; quidam inuidia perculsus transiens subsannando, dixit: [restituit cæco visum,] Quare non eleemosynam egentibus tribuis? Sanctus vero Winwaloëus, nihil ad hæc commotus, cæcum quemdam de medio trahens, ad secretiora loca perduxit. Cumque paullulum orasset, ait: In nomine Domini Iesu Christi surge velociter videns. Ipse vero apertis cito oculis, qui præuio trahente, ducebatur, semetipso gubernante, reuertitur. His auditis senex & discipuli eius gratias egerunt Deo, qui talem S. Winwaloëo contulisset gratiam. Et ob hoc S. Patricij discipulus est appellatus.

[6] Aliud quoque miraculum egisse perhibetur. Nam germana eius soror, nomine Creiruia, adhuc infantula, e oga trahente, fertur oculum perdidisse. Qui ab Angelo admonitus vt sororem suam sanando visitaret; mox vt domum intrauit, [sorori oculum euulsum:] ogarum gregem in vnum redigi præcepit: sanctoque Spiritu monstrante, illam, quæ hoc damnum intulerat, nescientibus indicans, ventriculumque eius aperiens, suæ sororis oculū sanctissimis suis manibus accepit. Deinde mirum in modum, nullis seculis ante nec post auditum, oculum fronti, ventriculum aliti restituens, ambos signo Crucis benedicens, pristinæ reddidit sanitati. Et ex hac vna duæ factæ sunt virtutes.

[7] Nec Tethgonum transierim, qui nuper a serpente in pede vulneratus, nisi diuina virtus ei suppeteret, morte statim imminente defunctus fuisset. [a serpente læsum sanat:] Nam vt se male habere agnouit, ad S. Winwaloëum, vt sui misereretur, exclamauit. Nec mora: aqua cum oleo benedicto ab eo aspersus, veneno, quod per corpus diffusum fuerat, euomito, sanus efficitur; ac si nil mali pateretur. Serpens autem cauerna sua, qua se latuerat, sancti viri adiuratione foras egressus, signo Crucis erecto concrepuit. Nec postea in illo loco visum est tale genus viperarum.

[8] Sub eo itidem tempore res maxima facta est. Nam cum Fracanus pater eius & Rauualus Domnoniæ Dux, equis suis in cursu laxatis, vt scirent quis eorum pernicior fuisset, assisterent; puer quidam, nomine Maël, Conomaëli filius, [mortuum resuscitat:] qui Fracani caballum insedebat, casu mirabili inter acutissimas petras corruens, interijt. Membra vero ipsius passim dilaniata in vnum sagum colligentes, iuncturis proprijs prout poterant, sepulturæ tradenda locauerunt. Cunctis itaq; qui ad spectaculum istud conuenerant, hoc quod acciderat contristatis, Sanctus aduenit Winwaloëus. Tunc Fracanus pater eius, omnesque qui adstabant, lacrymosa voce clamabant: O S. Winwaloëe, si quid potes, adiuua nos, misertus nostri. At ille paullulum eos e medio discedere iubens, tenensq; defuncti dexteram, in conspectu omnium qui aderant, dixit ei: In nomine Domini nostri Iesu Christi surge, At ille statim ad hanc vocem, quasi de graui somno euigilans, resuscitatus surrexit, intuens intuentes. Tunc commixtæ multitudinis clamor, vna omnium vox fuit dicentium, S. Winwaloëum apertissime, vereque Dei esse amicum.

[9] His & alijs manifestis meritis, S. Patricium adire cupiebat. Sed ille per noctis visionem dulcissimo eum affatus alloquio, [a S. Patricio apparente instructus, in insula degit:] cuncta, quæ agere deberet, edocuit. Ille autem omnia per ordinem Magistro indicans, valedicensque ei & Fratribus, valde eius discessione contristatis, iter Domnonicum carpens vna cum vndecim Fratribus sibi adiunctis, ad insulam Topepigiam delatus est, ibique triennio permansit. E regione vero illius insulæ vallis quædam erat nemorosa, siluis, arboribus marique circundata: sed mare intererat quasi duo miliaria habens in transuersum. Triennio igitur ibidem expleto, vna cum Fratribus nimis postulantibus, ad ripam accedens, cuspide baculi sui mare percussit. Statimque mirum in modum mare se diuidens, iter præbuit per se gradientibus. Sanctus ergo Winwaloëus suique simul Fratres mari hinc inde circumdati, [mare siccis pedibus transit:] per profundum siccis pedibus ambulantes, antiquum Moysi canticum decantabant.

[10] Sed cum eos ibidem peruenientes, ille locus habitari delectarer, aqua omnino deerat. Sanctus vero Winwaloëus videns eos propter aquæ penuriam laborasse, [fontem elicit:] flexis genibus orans, baculi sui cuspide terram feriens, aquam non modicam fecit emanare. At Fratres videntes fontem aquis bullientem, gratias egerunt Deo. Antiquus vero humani generis inimicus, totius bonitatis inuidus, in omnigenum se transformans monstrum, [diabolum fugat:] terribiliter sancto viro oranti apparuit; sed ab eodem deuictus, fœtorem suæ ignauiæ derelinquens, cum omni fœditate discessit.

[11] Gradlonus & ipse tunc temporis Rex primum feroci animo regni negotia pertractans, huius sanctissimi viri monitis petijt ædificari. [Gradlonū Regem instruit:] Dehinc mitior factus, venia pro reatu impetrata, huius viri benedictione ditatus, & terrenum pijssime tenuit regnum, & seruorum Dei meruit adipisci consortium.

[12] Quædam matrona, vnius ex discipulis eius nomine f Hrioci mater, fuerat infirmata. Vt hoc audiuit filius, [aqua benedicta mortuam resuscitat:] matrem suam visitare voluit, portansque secum aquam a Magistro benedictam, iam biduo defunctam inuenit. Mox ergo, vt a filio suo ex aqua benedicta fuit aspersa, inuocato S. Winwaloëi nomine, resuscitata est.

[13] Alia quædam fæmina oculorum cæcitatem perpessa, [cæcam illuminat:] omnem substantiam suam in medicos erogauerat. Sed hoc nil proficiente, ab Angelo præmonita, vt S. Winwaloëum inquireret, pristina est sanitati recuperata.

[14] Tres item Cathmagli filij latrocinia passim exercentes, sancti viri horreum inuaserunt, sed hoc non sine vindicta. [tres latrones conuertit:] Nam vnus eorum in naui relictus, sublato orbatur lumine: alter femore fracto sub onere pressus: tertius immobilis stans, a loco nequit moueri. Quos S. Winwaloëus vno sermone sanauit, cælestisque vineæ operarios effecit.

[15] Sed cum euocationis eius e corpore tempus appropinquaret, indicatum est ei ab Angelo in illa nocte suprema, [præmonitue de morte suos adhortatur:] quod crastina die deberet a corpore dissolui & cum Christo esse. Tunc ipse surgens a media nocte vsque ad horam diei tertiam, non cessat suos Fratres diuinis consolari eloquijs; tanto profundius cælestis hauriens fluenta doctrinæ, quanto vicinius Deum visurus in re. Tum vero mœror & luctus omnium, vox vna dicentium: Quare nos Pater deseris, aut cui nos desolatos commendas? Ecce inimicus tamquam leo rugiens, quærit quem deuoret. Quis pastore absente, a luporum morsibus oues defendet imbecilles? Illis ergo eiulantibus, misericordia motus, lacrymasse perhibetur. Hora vero diei tertia appropinquante, sacris vestimentis se induit: celebrataque Missa, data communione omnibus, erectis in cælum manibus dixit: Domine Iesu Christe, Pastor bone, [celebrat Missam:] cuius seruitio a primæua ætate me mancipaui, commendo tibi oues, quas pretioso tuo sanguine redemisti, mihique custodiendas vsque nunc tradidisti, vt ab omnibus callidi hostis insidijs ereptos, aduersus eius machinamenta confortare digneris.

[16] His dictis, stans ante altare duorum monachorum brachijs sustentatus, [moritur 3 Martij:] sanctissimam Iesu Christo tradidit animam. Nam in illa hora, dextera manus Domini per summitatem ecclesiæ immissa desuper pendere visa est, eiusdem videlicet spiritum acceptura. Angelica quoque turba eumdem comitata, [anima a Christo & Angelis in cælum ducitur:] pro tali collega quasi margarita e stercore… subleuata, Dominum collaudans, dulcissima voce persanabat, tantoque minus audiebatur, quanto sublimius eleuabatur ad cælum. Quinto ergo Nonas Martij obijt in pace S. Winwaloëus. Cuius festiuitatem antiquiores Patres vsque in quartam Kalendarum Maiarum differentes, ne Quadragesimale ieiunium violaretur, inter Paschalia festa celebrari saniori consilio decreuerunt. Sepultusque est in ecclesia lignea, quam ipse laudabili opere iusserat fabricari. [corpus transfertur in ecclesiam maiorem:] Cuius nunc ossa cum magno honore deportata, in maiori ecclesia continentur. Sanctus vero Winwaloëus senex & plenus dierum, tam immunis a dolore, quam integer a corruptione, miles Christi inuictus, seculum cum sua spurcitia triumphans, coronam gloriæ de manu Domini meruit accipere.

[17] Hic est S. Winwaloëus, Virgo Dei electus, Sacerdos egregius, Confessor gloriosus, fide Catholicus, spe patientissimus, caritate diffusus, abstinentiæ rigore munitus: columna ecclesiæ, candela ardens vitæ, amator cælestis patriæ, & vltra omnium pene mensuram, [Peroratio.] qui modo & tunc communem ducebant vitam, Dei & proximi amore repletus; Pater eximius monachorum, Virgo inter choros Virginum. Quem g nos habeamus patronum & defensorem, & inter nos & Deum mediatorem, vt per eius exempla gradientes, eius meritis subleuati, ad regna cælestia peruenire valeamus, præstante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto viuit & regnat Deus, per infinita secula seculorum. Amen.

[Annotata]

a Albertusle Grand ait Guen dictam, quod Latine Albam interpretatur.

b Figurata locutione, quia tres filios lactauit: nam illud de tribus mamillis monstrosum & Britonum fabulas redolet.

c Idem interpretatur totum album.

d Supra inter reliquias Parisios delatas memoratur dens S. Budoci, forsan huius.

e Oga sæpius auca, id est, anser, præsertim siluestris, vt diximus in Vita. S. VValstani ex VVilielmo Malmesburiensi 19 Ianuarij cap. 1 pag. 243 & alibi. Italis & Hispanis oca dicitur, Gallis oie, siue oge.

f Alijs Rhiocus appellatur, cuius Acta dedimus 12 Februarij & hunc locum illustrauimus.

g Videntur hæc scripta pro Landeuenecanis monachis ab aliquo eiusdem cœtus.

TERTIA VITA
Auctore Gurdestino monacho
Ex MS. Armorico.

Winwaloëus, Abbas Landeueneci in Britannia Armorica (S.)

BHL Number: 8964
a

Avctore Gvrdestino. Ex MSS.

LIBER I.
Ortus, educatio, vita monastica sub Budoco Abbate. Miracula varia.

[1] bBritannia insula bonis omnibus large abundabat, quamdiu seruiebat Deo: sed eius vniuersæ regioni bonis male vtenti pestis a Deo immissa est. Abundantia rerum caussasuit malorum: ex abundantia enim luxuria ceteraque odibilia Deo vitia in ea enata, extreme creuere. Hæc vero diuinis non inulta diu quieuit propter sua peccata flagellis: [Ob pestem & irruptionem hostilem,] aut enim hostium irruptionibus, aut fame, peste, morbisque est infestata, vindicante Deo. Tandem ob pestis late grassantis luem atque etiam irrumpentium hostium vim, coacti incolæ, ac præcipue quidem nobiles, alienas petiuere terras.

[2] Vir in prædicta insula perillustris Fracanus, Catonij Regis Britannici consobrinus, secundum Abrahæ formam, [e Britannia in Armoricam venit Fracanus:] per id tempus quo grassaretur pestis, exiuit de terra & de cognatione sua, cum geminis suis natis Guethenoco & Iacobo, cum vxore sua quæ Alba dicebatur. Conscensa itaque rate contendit in Armoricam, vbi tunc temporis alta quies vigere putabatur: tandemque transacto ponto Britannico, in portum, qui Brahecus dicitur, fauste appulit hora quasi secunda cum suis. Fundum ibi quemdam siluis dumisque alte circumseptum reperit, qui ex inundatione fluuij: cui nomen Sanguis, locuples est: hunc inhabitare cœpit securus a morbis.

[3] Tertius formam exprimens sanctæ summæque Trinitatis affore Fracano exoptatur filius, quasi omnino parum esset duos tantum habere filios: [ibi nascitur S. VVinvvaloëus:] Fȩmina sentit in vtero fœtum. Adfuit natalis dies, quæ cunctis lucidior diebus, occiduis Armoricis: natus puer appellatus est Guingaloëus: qui succedente tempore, mox vt effari cœpit, ad Dei se laudem mire assuefecit, & iam tenerrimus affectauit esse inter cælibes. Petijt patrem, vt traderetur Magistro cuidam spirituali, a quo in sacris litteris plenius institueretur. Abnuit pater, quia volebat illum florere in seculo. [instrui petit in sacris litteris:] Quadam vero die Fracanus, cum pasceret gregem (erat enim id moris olim, etiam apud nobilissimos) terribili cæli corruscatione & fulgure territus est, conciditque in terram semiuiuus: vbi Christo sibi in luce apparenti orationem habuit, qua se totum, sicut Paulus Apostolus, suosque omnes offerret ex animo, & maxime suum Guingaloëum.

[4] Remeat domum Fracanus, & vxori cuncta refert. Nec mora: [precibus tempestate sedat:] octo post dies cum puero suo Angelicum adijt Magistrum, nomine Budocum; qui & pietate probitateque simul ac litterarum cognitione insignis erat, cui filium suum instituendum committeret. Dum autem irent ad insulam, quæ Laurea dicitur, tempestas exorta est in mari. Pater concussus est metu, filius exultans dixit ad patrem: Pater, vereris? Tum patri aptauit orationem de firma in Deum fide, a qua statim dies, mirante Fracano, illuxit serenissimus.

[5] Peruenerunt igitur feliciter in insulam exoptatam, in qua mox pater prædictum Doctorem aggreditur, [traditur Magistro:] viæ caussam exponens, vt ipsi traderet in manus puerum informandum pijs bonisque scientijs. Paruulum acciri Doctor iubet, qui ad eum accessit, toto prostratus humilisque ad terram corpore. Hunc Doctor iam splendescentem diuino Spiritu cernens animo, sic patrem alloquitur: Puerum, quem mihi commendas, video moribus transcendere ætatem: puerili in forma grandæuum aspicio virum: innocentia, castitate & puritate puerum; ingenij tamen sagacitate, diuina iam solerter sola eruditum sapientia. His peractis pater, accepta a viro Dei benedictione, abijt mane, domumque redijt: cuius abscessu non tristatus est puellulus, qui eo die Latinas omnes litteras legere perdidicit: [addiscit litteras,] tum breui tempore sanctarum eximius factus est sciolus perscitor Scripturarum.

[6] Didicit hic primo bene conuersandi rationem, cuius formam esse putauit viam quærere regiam, qua itur ad Deum: [& pietatē:] quam formam reperire studuit effictam expressamque in Scripturis. Sed non auditor tantum legis factus est, sed & factor. Legebat vel orabat assidue, imo vix est adultus & biduano ac sæpe triduano corpus mactabat ieiunio. [deditus ieiunio:]

[7] Contigit vero vt Pater spiritualis abiret in quemdam locum oraturus, discipulis in insula relictis, vetitisq; ne ludum aliquem immoderationis incurrerent. Luserunt tamen contra Magistri præceptum, & cum per plana leuius discurrerent, vnus ex eis, Deo volente Guingaloëi gloriam reuelare, crus sibi ex lapsu: [crus fractum,] fregit, quem prosecutus est omnium mœror sociorum. Nescientibus autem quid agerent; sed solum quantum esset illud, spernere monita seniorum, suo experimento reputantibus: ecce mox Guingaloëus, mouente sancto Spiritu, socios aspiciens mœrore affectos, orationem, facto silentio, apud eos habet; qua ad Deum orandum exhortatur, [oratione,] & ad fidem in Deo habendam, qui ægroti pueruli membra reficere & instaurare posset. Dum orarent omnes, ipse oculos manusque tollebat ad cælum, statimque completa precatione accessit ad puerum, locumque plagæ Christi Cruce signans, Surge ait, in nomine Iesu Christi: qui continuo audita serui Dei voce, sanus, [& signo Crucis sanat:] quasi nihil mali sustinuisset, effectus, nullius manente surrexit vestigio læsuræ. Tandem vero (vt veram humilitatem sectari ac in Domino Iesu imitari studebat) præcepit Fratribus suis, ne vlli virtutem istam, per Dei gratiam, non per se, patratam, reuelarent: semper enim volebat occultari. Rescijt tamen ipse senior reuersus, & gauisus est hæc opera fieri per manum vnius adolescentis, Deoque cum alumnis suis gratias egit.

[8] Oratione mentali Pater ille spiritualis suos discipulos exercebat, [acquirit gratiam orationis mentalis:] & singulos seorsim orare docebat, sciens, quod alter alterius posset improbitate impediri; sciens item mentalem orationem, quæ fit in abscondito cordis, tacente sono vocis, esse veram ac germanam orationem. Hinc fuit B. Guingaloëo principium, ex quo tandem ad summum singularis ac prope diuinæ meditationis donum prouectus est.

[9] Præcurrente æuum in puero adhuc tenero sophia, & gliscente diuini Spiritus gratia, pauperes, quos reperiebat, corporali cibo, etiam vltra possibilitatem & diuino pabulo nutriebat: erat enim memor illius: Quod vni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. [Matth. 25. 40] Statim enim vbi pauperes clamabant opem poscentes; [misericors erga pauperes:] velox accurrebat puer opem præstiturus: cumq; non esset vnde ipsemet inopiam & mendicitatem corporaliter sustentaret, vberrimis fletibus ipsorum indigentiam deplorabat: spe retributionis æternæ eorum animos subleuabat, commemorans eis Euangelium: Beati eritis qui nunc fletis & esuritis. [Luc. 6. 21] De illo cecinit c Clemens Christi famulus, cum enim non haberet terrestres gazas, præbebat cælestes.

[10] Mirari non debemus, si in tali ætate alios sit ausus Guingaloëus confirmare sermone & informare: ponitur enim exemplum in Daniele puero, [alios instruit:] Spiritu prophetiæ repleto, vt grandæuos licet puer iudicaret presbyteros: & in Hieremia, qui missus est a Deo puer, vt quæcumque mandauerat, loqueretur: & Timotheo dicitur: Nemo adolescentiam tuam contemnat. [1 Tim. 4. 12] Sed tamen nullus præsumat sibi licere in infirmiori ætate publicas aliorum informationes & prædicationes, quia videt eas exercentem puellum. Est enim omnino aliud quod nos de doctrinæ vsu & disciplinæ nouimus, aliud quod de miraculo scimus. De hoc admonet nos Moyses allegorice: Non arabis in primogenitis bouis. [Deut. 15, 19] Aratio in primogenitis bouis est operatio bona in primis nostræ infirmæ ætatis temporibus circa proximum adhibita. Ab hac igitur nobis iunioribus & tenerioribus cessandum est: non est arandum: & vomer linguæ nostræ non audeat terram scindere cordis alieni.

[11] Ad historiam redeamus & cœpta prosequamur. Quadam die cum pasceret pauperes Guingaloëus, largisq; lacrymis eos ad cælestia erigeret; transijt prope quidam Frater ex scholasticis, qui inuidiæ liuore ductus, & in Sanctum Dei erat male animatus; quia talia, qualia faceret, facere ipse non posset: inuidus enim vnde bonus proficit, [inuido irrisori] contabescit. Subsannauit igitur Sanctum increpans, quod tempus deperderet in tam ignobili vulgo pauperum, quos verbulorum pasceret fumo: [modeste respondet:] quasi misericordiam simulans, cuius affectum non haberet in corde. Vocauit miserum, impotentem, vanum, superbum, pauperum delusore, &c. cui Guingaloëus læto ac ridente vultu pro conuicio illato respondit: Benedictus sis, Frater amantissime, quia sicut decebat, conuenientia mihi protulisti testimonia: clausis omnium oculis calamum quassatum laudantium, tui solius bene vereque aperti sunt, qui hæc tam recte diiudicare potuisti. Hæc ad illum, qui furoris inuidiæque plenior, & magis ebrius abscessit. Tum Guingaloëus arripiens quemdam languentem in secretiorem induxit locum, remotum ab arbitris, & cum sic orasset: Domine qui sanasti clamātes ad te, Fili Dauid miserere nostri; sana tu Domine Iesu Christe, oculos huius in te confidentis Fratris. Aperiens oculos eius ipse manibus suis, & in eos spuens, ait: Aurum & argentum non est mihi; quod habeo, hoc tibi do: In nomine Domini Iesv Christi surge videns. [cæcum illuminat:] Surrexit & vidit qui cæcus fuerat, & continuo nullo ducente, recurrit lætus ad portam: senex autem Magister. Fratrum eo accurrens, publico iam rumore ductus, Quis, inquit ad hominem, tibi apperuit oculos? Mendicus eram, ait ille, & cæcus, sperans in medio pauperum aliquid a transeuntibus. Vnus me non videntem attrahens, & putantem me ab eo eleemosynam accepturum, in secretum duxit: cumque pecuniam huius mundi non habere se excusasset, hoc mihi donum dedit melius, lumen oculorum. Senex ait: Quis ille est? Talem, inquit mendicus, non video inter vos. At Senex: Posses eum agnoscere, si adesset inter ceteros? Etiam, inquit, Domine. Iussit igitur senex omnes mox adesse scholasticos. Cumque venit mendicus ad S. Guingaloëum: Iste est, exclamat, qui me sanauit. Magister autem & discipuli pariter ad terram proni, diuino Spiritu incitati, ad huius fere metri similitudinem cecinere vno ore dicentes:

Cantemus Sancto, cantemus Guingaloëo;
      Dulcis per famulum laus resonet Domino.
Alme parens, Fratrum pro tanto tempore custos,
      Fautor vbique tui semper adesto gregis.
Fac placitum proprijs cœtum consistere caulis,
      Hærentem in monitis collige, Sancte, tuis:
Letea stagnantis patiaris flumina auerni
      Quæsumus ne famulos tangere dira tuos.
O lux alma tuis, spes clara, & magna potestas
      Abdis cur nobis velle tuum miseris?
Discipulus Sancti qui constas esse Patrici,
      Christum pro nobis poscere semper habe.
Nobis fit requies per te & substantia Christus:
      Omnes orantes iugiter hoc petimus.
In te certa salus, sit per te reddita virtus,
      Nobis indignis, quamlibet exiguis.

[12] Tum ille se prohibebat a Fratribus adorari: quippe qui se huius indignum muneris iudicaret; remq; totam non suis, [ob nimiam humilitatem erigitur:] sed sociorum meritis & sui Magistri adscriberet. Erat igitur ob id totus dolore cordis compressus interius: quare monuit eum Magister, vt ne nimium animus eius inflecteretur, quia sæpe contingit, vt quæ putatur virtus humilitatis, si multum sit remissa, conuertatur in vitium teporis: tum admonebat operam dare, vt ipsius semita, quasi lux splendens, procederet & cresceret vsq; ad perfectum diem.

[13] Hanc quoque virtutem, quam arbitror non minimam, beatitudini vestræ intimare non negligam. Dum eius soror vnica Chreirbria puellula cum alijs ludebat puellis, anser ei transeunti occurrit, qui se superbe contrahens, oculum eius cum radice abripuit, eruit & absorpsit. Puella pulcherrima nunc sine specie, orbata oculo, fluente profusa cruore, redijt ad parentes: cuius infelicem statum excepit ingens parentum luctus, sciscitantium qui ista contigissent. Nesciebat autem puella, quia concite volarat ales, & ferierat ipsam, vt vix dignosci potuerit. Hæc cum agerent, apparuit Angelus Domini nocte in somnis B. Guingaloëo dicens: [euulsum ab ansere oculum sorori suæ,] Sancte Dei surge, festina, accurre ad parentes. Hodie soror tua vnica, trahente ansere masculo, oculum perdidit, & nesciunt vnde hoc & quam ob caussam: reconditus est enim in ventre anseris. Eam auem aspicies & accipies alijs super eminentem, euisceransque recipies oculum sororis, & sanum in sede pristina collocabis. Tunc seruus Domini certus de verbis Angelicis, ad omnia iussa impiger exijt; [ab Angelo monitus.] peruenit ad parentes mœrore confectos ob filiam pene morientem; doloris caussam inquirit, ac tandem anserum gregem iubet colligi, ceterisque eminentiorem tenuit & euiscerauit; sororisque oculum de eius ventriculo sanum protulit, & in locum, facta Deo gratiarum actione, recollocauit. Ales nullam inde sustulit iniuriam: illæsus quasi a nullo contrectatus, [reponit:] exultans superbe gradiendo, extento collo decantans, adibat socias aues. Gauisi sunt parentes dicentes: Benedictus qui venit in nomine Domini. Ipse autem sine mora recurrit ad suos Guingaloëus.

[14] Discipulus quidam, nomine Tethganus, somno se dedit in agello, quo postea facilius memoriæ mandata, quæ recitarat ante somnum, edisceret. Dormientem serpens e latibulo prorumpens, pupugit in pede letaliter: tum se in latibula recepit. Ille expergefactus totus intumescens veneno, [sanaturus a serpente letaliter læsum,] se contulit ad Magistrum, nesciens caussam mali sui. Guingaloëus vero in tumidis & candescentibus membris veneni vestigium videns, alumnumque quasi exhalantem animam, veneno defluentibus artubus in terram iacentem, eum paterno affectu excepit brachijs: & subridens ludensque, quod hoc malum recepisset dormiens contra vetitum ab eiusmodi generis hoste, eleuansque illum manu, dixit: Veni & ostende quo te loco solicitus corripuit somnus. Ille, licet ægre, ad locum perrexit, & ostendit sancto viro Dei: qui prostratus in terram, lustratisque baculo locis, quamdam reperit fissuram, vbi occulebatur anguis; qua reperta, sic clamat: [Crucis signo serpentem interimit,] Quidquid letiferi seminis in ista latitas ruina, erumpe, perge foras, Iesu Christi edisce virtutem, eiusque Crucis trophæa. Audito Christi nomine illico anguis turgescente collo emersit ex terræ latebris; statimq; emisso per sancti manum Crucis vexillo, interijt. Tum vir Dei aquam petijt, quam oleo miscuit atq; bibendam dedit infirmo: quæ veneni vires debilitauit, [& oleo benedicto pellit venenun:] infirmumque in pristinam restituit valetudinem, ex quo retulerunt Deo gratias. Quo audito, pater Fracanus cucurrit ad Guingaloëum, petijtq; vt numquam serpens nasceretur in Breona regione, quæ antea Laurea dicebatur: quod eius precibus ita factum est. Si deferatur eo anguis, ibi stridet quasi tridente confossus, & se statim expandit moriturum.

[15] Pastor quidam, nomine Guedmonus, sub Duce Quonethetho gregem agens per pascua, excitata subito tempestate aëris crebras coruscationes ferre non valens, [apparens opilioni lupos abigit:] ad terram prostratus iacebat, ouibus dissipatis. Nocte vero cum minuto metu, caput e terra extulit, vidit se septum lupis, in eius perniciem congregatis. Vrgente necessitate Sanctū inuocauit Guingaloëum, qui statim adfuit. Vidit enim eum baculo reijcientem lupos: donec vertente die, pulso terrore, disparuit. tum surgens Pastor recollegit oues dissipatas: quare Sanctum adijt, vt ipsi gratias ageret, & cum omnia ipsi narraret, confusus est Sanctus, nolens illam laudem sibi tribuere.

[16] Die quadam orta est contentio inter Fracanum & Riualum Domnoniæ Ducem caballorum suorum: constituerunt ergo diem ad equorum cursum, in quo velocissimus omnium equus, qui erat Fracani, rectorem suum deiecit in saxa, ex graui allisione mortuum: nomen illi Maglus, Cono-magli filius, nutritoris Fracani. Casus omnibus mœrori fuit: tandem ducendus erat iam ad sepulcrum mortuus. Dicentibus tamen quibusdam fore, [mortuum resuscitat:] vt reuiuisceret, si adesset Christi seruus Guingaloëus; adfuit hic statim, volente numine, vidensque omnes circa mortuum mœrentes: Recedite, inquit, non est enim hic mortuus, sed dormit: demortuiq; dexteram comprehens, Dominus Iesus Christus, ait, qui te, cum non eras, plasmauit, te suscitet; nihil enim est illi impossibile. Surrexit ille continuo, quasi de graui somno excitatus, sibique redditus gratias egit Deo.

[17] Illustrarat omnes Ecclesias Hiberniæ S. Patricius sanctitate sua: voluit itaque S. Guingaloëus currere in odorem vnguentorum eius, atque illi in mentem venit S. Patricij sacra loca visitare. [a S. Patricio apparente] Iamque mane ad Scotos profecturus erat cum mercatoribus, cum apparuit ei nocte vir quidam splendidus & Angelico habitu, quasi coronam capite gestans: Non sit tibi, inquit, tanta cura enatare maria, & tanta terrarum spatia perambulare. Ego adsum ipse Patricius, quem adire cupis, noli vexari; ne quæras in aliena terra, quod habes in propria. Sed vade, quærito locum, in quo stabilitam sedem figas cum socijs, quos tibi conuenientes dabit Magister tuus. [edocetur facienda:] Tibi Armoricæ sufficiet habitatio terræ: vade igitur, & memoria mei, sed, quod plus est, Christi, numquam a tuo corde recedat, vbicumque tandem terrarum viuas cum tuis. Quibus dictis cito ab eius oculis euanuit.

[18] Cubiculum Præceptoris petit Guingaloëus, omnia quæ a se visa erant relaturus: ipsi igitur a se, vt mos erat, humiliter adorato, omnia ex ordine exhibuit. Post vero dixit ipsi senex: Tune iam isto tuo furto es satiatus? Quali, inquit ille, furto? Tum senex: Visendi S. Patricium, te nemini prorsus rem indicante. Ait ille: Sum satiatus: tum senex: Imple diuinum mandatum, [accipit socios,] & quandoquidem ita vellet Deus, dixit, solutis lacrymis, ipsi se daturum socios eosdem quos sibi Deus ipse dedisset discipulos, viros maxime secundum cor suum; vt nunc dicebat plorans: Post vos miser ignoro, quid eligam mori aut viuere? Felix tellus, quæ vos Dei seruos excipiet, infelix quæ, cum vos enutriuit quasi mater, orbatur a vobis: omnesque ante complexatus: Valete, inquit, in mutuis osculis: valete, & pacem habete. In virtutis & pietatis opera vt omnes studiose incumbant, [& facultatem discedendi.] admonet, quæ se docente didicerint: vt ne homines gyrouagos in suam admittant societatem, & qui nihil operis boni nisi per hypocrisim exequantur. Tum demum carissimis socijs & alumnis vale impertit extremum, multis cum lacrymis, precibus, vt, cum regnare aliquis cum Christo cœperit, sui recordetur.

[Annotata]

a Præponebatur Præfatio metrica, quam iudicauimus omittendam: quæ sic incipiebat.

Quam precibus relego Fratrum communibus Aman.
Gurdestinus & albis conor scribere libris &c.

b Distinguebantur singuli libri in parua capita, quorum loco numeros nostro more, & loco titulorum, ne moles excresceret inutiliter, marginales additiones posuimus.

c In hymno, quem de S. VVinvvaloëo fecit, cuius Præfatio extat in Appendice, seu lib. 3. huius auctoris: quam, quia cetera desunt, omittimus.

LIBER II.
Mora triennalis in insula. Landeuenecum monasterium extructum. Vita sancte peracta. Miracula.

[1] Postera igitur die cum socijs vndecim, accepta sic a Magistro benedictione, abijt Guingaloëus, [Discedit cum suis:] ignarus quo se verteret: Dei tamen fretus auxilio, ipsius voluntati arbitrioque cuncta commisit. Ita Beatus perrexit: in itinere vero fouebant sese mutuo & recreabant pijs de Deo colloquijs, imprimis Sanctus socijs studiose commendabat, diaboli cauere astutias, seu dum durus, seu dum mollis, asper aut lentus est, vt in eum vigilantissime pugnent.

[2] Domnonicos per pagos ad Occidentem transiens, & circa Cornubiorum confinium perlustrans, tandem in insula Topspigia cum comitibus suis hospitatus est. Locus erat asperrimus, ad omnem ventum porrectus, nulli humanæ aptus habitationi: [in insula moratur triennio:] illic casulis constructis cum oratorio, hortuloque ad ferenda olera plantato, tribus manserunt annis. Postea vero ob immanitatem procellarum ibi furentium, & vim ventorum omnia fere perturbantium, contristari cœperunt Fratres, quod hic manerent diutius. Ipse autem S. Guingaloëus, ne vagandi vitio culparetur, Fratrum desiderium in alienum migrandi locum lenissime continebat, donec Deo placeret migratio. Erat id moris Sancto eiusque socijs illic cohabitantibus, vt expletis omnibus vniuscuiusque synaxeos horis, Deum orarent, vt vnus ex eis, quem vellet ipse Deus, ab ista misera vita eximeretur; qui vnus pro omnibus suis Fratribus esset apud Deum interpellator in cælis: sed non annuit votis Deus.

[3] Quadam die, cum in montem solitum orationi destinatum, conuenissent, vnde prospiciebatur ipsis locus, qui esset primo longe ad habitationem commodior, in eorum corda accendit fortius desiderium & studium illius: sed eum inter locum & ipsos intererat pelagus, & superior fluuius in pelagus irrumpens: quare flexis genibus solo prouoluti, Christum rogauerunt omnes, vt si eius auctor consilij duxq; viæ esse dignaretur, signum ipsis demonstraret notissimum suȩ voluntatis. Qua habita precatione, ad littus perrexerunt, [siccis pedibus transis mare:] quod cum Sanctus Dei seruus Guingaloëus baculi cuspide pulsasset, comprehenderunt sese inuicem, tenuerunt manu, vno præeunte, & alijs ordine consequentibus: quibus via, per fissum atque hinc & inde recedens mare, sicca patuit libera; fluuio superiore aquas continente, vt sicco pede transirent. Tunc pares Moysi & filijs Israël canticum Deo cecinere, dicentes ad metri similitudinem.

Ore canore canamus summo cantica Christo,
      Pontum qui magnum nos aperire facit.
Omnia nunc Domini Domino benedicite facta,
      Laudibus ex alto continuis canite. &c.

[4] Hymno dicto intrauerunt siluam quamdam ad oram littoris: tum lustrantes vallē, inuenerunt quemdam fundum in medio, armatis vtrimque montibus & saltubus quasi intercisum: ex vna parte mari & fluuio terminatum. Locus erat amœnissimus, ab omni vento intangibilis nisi ab orientali, velut quidam paradisus ad ortum solis conspicuus. Primum per annos singulos in flores & germina prorumpens, [occupat locum monasterio aptum:] vltimo folia amittens, locus a Deo seruis suis destinatus & præparatus, hortus omnigeno florum colore decoratus, sed longe postea illustrior futurus ex pausantium corporum sanctorum dulci fragrantia, quæ præ multitudine numerari vix ab vllo possunt. Huius loci hoc priuilegium fuit, vt ex quo tentus est primum a Sanctis Dei, lege a S. Guingaloëo sancita, fæmineus illum numquam temerarit introitus. Hic ergo sedere cœperunt, vbi se continuo labori dedere Fratres, dum in orationem Guingaloëus eorum rector intentus incumberet.

[5] Cum die quadam fatigarentur Fratres, de eo quod aqua longe petenda esset: erat enim locus siccior, quia arenosus. Eos itaque cum ad aquam misisset omnes Guingaloëus, [fontem producit:] solusq; mansisset, sic orauit: Domine Iesu Christe, qui siccam rupem sitienti populo tuo aquam producere in eremo iussisti; tu qui fons vitæ es, digneris huic paruo monachorum gregi aperire fontem aquæ, vnde in hoc loco sitim possint extinguere. Tum cuspide baculi fontis in circuli modum, vestigium definiuit, vnde mox aqua effusa est largissime. Reuersi Fratres, Deo gratias agunt, mirantes vetera renouari miracula.

[6] Nocte oranti Guingaloëo apparet monstrum informe, horrendum, ingens; imago quædam ferro & fuligine horribiliter confecta, plumis tecta, alis pernicissima, pilosis membris, [diabolum fugat:] sed pilis ferreis: modo oculos centum igneos voluebat, modo vnicum præ fronte ferebat; modo nullum: collum eius in modum longissimæ tiliæ protensum. Monstrum hoc miris artibus nocendi instructum, Sanctum conabatur a prece vel tantillum distrahere: sed illud tota nocte neglexit Sanctus, nihil dicens: demumque in eius figura increpitauit dæmonem, quod ad inferos damnatus, æternumq; detrusus esset ob superbiam suam: qui tandem victus, abiens fœdum exhalauit in cubiculo odorem. Audijt hæc & partim vidit Frater Thethgonus, ceterisque nuntiauit.

[7] a Ab eo anno numquam visus est in ecclesia sedere; tristitia numquam deiectus, nec lætitia solutus: numquam irridens alios, [constans in exercitio virtutum] non iratus vlli, non turbulentus: nihil vnquam arrogantiæ præ se tulit, nihil superbiæ suis moribus vsurpauit, licet excederet alios omni gratiæ dono. Etiam in tali ætate positus, affabilis erat & beneuolus in omnes, aspectu angelicus, sermone nitidus, corpore purus & integer, orationi intensissime addictus. [& oratione:] Ter quotidie quinquagenos Psalmos psallebat, modo in Crucis figuram, modo flexis genibus.

[8] Ex qua die locum suum construere cœpit, numquam indutus est lineo vel laneo indumento: caprinis tantum pellibus tegebatur: in lecto autem plumeo, aut vestibus paleisue strato, [in vestitu, lacto,] numquam ex hac die decubuit: sed ad breuissimum somnum nucum corticibus pro plumis vti consueuit: pro pictis tapetibus arenis cum lapillis delectabatur admixtis: pro capitalibus sericis aut byssinis, duobus subleuabat caput & pedes solidabat lapidibus, hinc & inde suppositis. Quid plura? indumentum noctis ipsi erat idem semper quod fuerat & diei. Panem triticeum non comedit: modico vescebatur pane hordeaceo, cum cinere mixto æquali pondere: [pane cineribus misto,] in Quadragesima autem binis aut ternis ab esu diebus abstinebat; plusque in pane cineris quam hordei ponebat: memor illius, qui cinerem tamquam panem manducabat: pulmentum eius delicatum erat ferculum ex hordeo & oleribus: nulla pinguedine vsus est, carnemque non tetigit: modico etiam caseo sabbatho & Dominico die vtebatur: [& alijs cibis,] paucosque eadem die in memoriam gloriosæ Resurrectionis Christi, pisciculos sumebat. Nonne elucet in Sancto imago vera & germana D. Ioannis Baptistæ?

[9] Nullum vuæ liquorem, nec mellis, nec lactis, nec ceruisiæ sumpsit. Potus eius constabat ex aqua plurima & aliquibus malorum agrestium succis. Nesciebant omnes vsum vini, & hæc b lex diuin isto refulsit monasterio, a quo tempore Gradlonus appellatus Magnus Britanniæ sceptrum tenebat ad annum Ludouici Imperatoris V, [& potus siceræ,] Dominicæ Incarnationis DCCCXVIII. Propter infirmitates Fratrum, qui in tanta austeritate viuere vix possunt, idem Imperator, [qui permansit vsq; ad annum 818] dum in eadem Britanniæ prouincia castra fixisset super fluuium Elegium, iuxta siluam quæ dicitur Brisiaci, hæc c propria manu direxit mandata Matinonoco Abbati monasterij Landewinoch, vt nempe regulam S. Benedicti sequerentur, possibilem & laude dignam: [& accepta regulam S. Benedicti:] deque tonsura pariter iuxta taxatum modum cum ecclesia concordarent, de quibus missam epistolam d subsignauit. Hoc eodem anno prædicto cœpta est seruari in eodem monasterio Regula S. Benedicti.

[10] Peruenit Sancti fama ad Gradlonum Regem occiduorum Cornubiensium, gloriosum victorem e Normannorum, qui post deuictas gentes inimicas, [excipit Gradlonis Regem:] sibi duces subduxerat; captus est studio visendi S. Guingaloëum, ad quem statim profectus est, moxque vt ad eum venit, adorans supplexque salutauit, & pronus in terram ac pauidus, & ipsi quidquid vellet de gazis & diuitijs suis obtulit. Hunc sua manu ex terra subleuatum Sanctus allocutus est, & ad diuitias huius mundi contemnendas, cælestesque quærendas hortatus est, quod ipse pollicitus est se præstiturum.

[11] Dum alij laborarent Fratres, ipse solus orabat Psalmosque canebat: [claret miraculis:] in fine autem cuiusque psalterij centena per dies genuflexa faciebat, totidemque per noctes singulas. Multi tunc temporis ad eum cæci, furdi, leprosi, claudi, paralytici, dæmoniaci, & alia omnia genera infirmitatum ac debilitatum ad eum adducebantur, & curabantur omnia: vnde fama virtutum eius per totam late diffusa est Britanniam.

[12] Nuntiatum est S. Riocho S. Guingaloëi discipulo, matrem suam ægrotare; quod, vt sciuit ipse eam inuisere cupiuit; cuius rei accepit a Patre licentiam: [mortuam aqua a se benedicta per S. Riocum resuscitat:] qui tamen Deo reuelante, nouerat ipsam esse demortuam. Perrexit ille tamen, aqua benedicta a Sancto accepta, & ad matrem accedens, putansq; iuere eam, aspersit aqua illa, & dixit: Dominus Iesus Christus, in cuius nomine Magister meus multas fecit virtutes, te sanare dignetur. Deridebant autem eum omnes, scientes quia mortua esset. At illa surrexit quasi de somno graui, tergens sudorem, superque lectum residens. Ad hæc, qui Sanctum deriserant, prostrati in terram dixerunt: Vere proximus Deo est ille, per cuius inuocationem discipulus eius, licet absentis, fecit hanc virtutem. Narrauitque fæmina nigros quosdam homunculos ipsam ligatam per aspera traxisse itinera, ad asperiora tracturos, nisi Guingaloëi voce territi, eius imperio non valentes repugnare, ipsam dimisissent & huic viro Dei reliquissent. Quæ tandem in corpore collocata, vitam in melius mutauit.

[13] Catmaglo cuidam tres filij erant maligni alienorum raptores: hi putantes omnes thesauros latere apud Sanctum, [fures hordeum ablaturos.] nocte nauigio septum monasterij inuaserunt: ibi repererunt nihil nisi hordeum in horreo. Ijs ingredientibus affulsit lux quasi solis, vnde apud se dixerunt: Si Deo displiceret quod agimus, non præberetur nobis ista lux. Statuerunt igitur hordeo implere sacculos suos, quia nolebant vacui reuerti. Hora erat media noctis: pernoctabat cum suis in basilica S. Guingaloëus, & eos admonuit, vt viderent, ne quid mali circa res monasterij ageretur. Aliqui enim, ait, horreum inuaserunt: sed sinite illos facere, conuertet enim Deus corda illorum, & sic eos iussit orare, [oratione reddit immobiles:] dum miseri res monasterij deprædarentur. Sed eos mox est insecuta Dei vindicantis manus: primus namq; eorum exiens cum hordeo, in terram cecidit fracta coxa: secundus fixis pedibus, vt neque hinc neque inde moueri posset, hæsit in terra quasi lignum plantatum: tertius percussus est cæcitate ad fores monasterij discurrens: quartus in scapha insanus factus est repente, socios, vt venirent, inclamans: illi altum & triste silentium tenebant præ metu & dolore.

[14] Hæc autem Spiritu prophetico narrabat suis Fratribus Sanctus Dei prædictus post horam mediæ noctis primam, verumtamen illius memor: Ego percutiam & sanabo, quamuis renitentibus Fratribus, pro miseris furibus orabat, & volens ipsis in miserabili casu succurrere, festinare cum Fratribus ad eos cœpit, facta oratione. [Deut: 32, 39] Apparente autem per tenebras ipsis latronibus Sancto, [facta increpatione, precibus liberat,] & Fratribus eius, corda dolor occupauit, mortem ipsis solum expectantibus. Sed præter eorum opinionem, caussam periculi sciscitatus & increpans eos, quia melius condecuerat ex Fratrum labore aliquid petere, quam furari, liberauit eos dicens: Qui vos ligauit Iesus Christus, ab hac plaga vos liberet, statimque ab omni plaga corporali soluti sunt, [dimittit cum oneribus & conuertit:] dimissique cum omnibus suis oneribus, moniti, vt si quid velint, imposterum petant: qui omnino sunt ad Deum conuersi.

[15] In eo, vbi erant loco, mori non poterant, licet fierent seniores. Rogato itaque super his S. Guingaloëo transierunt in alium locum ad ortum solis. Multoties a sanctis viris auditum est, se vidisse cælum apertum super illum priorem locum tantum quantum terræ spatium ille occuparet: visos ibi esse Angelos ascendentes & descendentes, auditamque inibi musicam cælestem. Nec solum viuente S. Guingaloëo, sed etiam diu post eius mortem. [ab Angelo monetur de obitu suo & suorum:] In secundo itaque loco quadam nocte oranti S. Guingaloëo apparuit Angelus Domini, prædicens ipsi suum finem beatum aduentare: suisque etiam post illum quos in plagas illas cælestes, quas ipsi aperiebat, ducturus esset: quibus a Sancto læte & cum gaudio perceptis nuntijs, auolauit in cælum Angelus. Ex tunc vero inceperunt assumi a Domino e senioribus Fratribus, qui primi erant; ita vt qui ætate præcellerent, primi semper assumerentur; nec minor ætate maiorem vnquam præcederet: qui ordo diu seruatus est, quousque permutatus est tandem volente Deo, ne in minori ætate positis Fratribus inde desidia nasceretur.

[16] Mater quædam familias, Deo volente, subita cæcitate percussa est, ex quo tamen, quasi munere peculiari gratias Deo agebat: his se tribus consolabatur, ieiunijs biduanis aut triduanis, oratione & eleëmosyna, suas opes in pauperes effundendo. Retribuit ipsi Deus: [cæcam ab Angelo ad se missam, illuminat:] nocte enim dum se sopori dedisset, post vigilias multas, apparuit ei Angelus Domini splendens in luce magna, dicens: Ieiunia, orationes & eleemosynæ tuæ acceptabiles fuerunt coram Domino: exaudita est oratio tua: misericordiam es consecuta. Age ergo, cum prima lux erit, surge ad S. Guingaloëum, & ab eo visum recipies. Surrexit igitur & iuit ad Sanctum primo diluculo, & ipsi narrauit omnia quæ viderat & audierat ab Angelo Domini. Cui Sanctus respondit: Dominus Iesus Christus hoc tibi fide adhibita, præstare potest, tetigitque oculos eius, dicens: Qui istos finxit, curare dignetur. Et aperti sunt oculi eius, ibatque magnificans Deum in sancto eius.

[17] Imminebat B. Guingaloëo extremus vitæ dies, cum apparuit illi Angelus in somnis eum humanissime compellans & suauissime dicens: Guingaloëe, frater venerande, conciuem te exposcunt cælicolæ, dispone igitur domui tuæ, quia cito ex hoc agone & labore liberaberis. Aufugit e conspectu Angelus, [ab Angelo monitus de morte,] qui splendidus sicut sol, roseoque vultu se præbuerat videndum. Retulit hæc Fratribus suis, gaudentibus simul ac flentibus, dicentibusque: Cui nos commendas, amande Pater? Eum, inquit, vobis pastorem eligite, qui ita dulcis quasi mel, [adhortatur suos:] & quasi absynthium amarus fuerit, & dixit: Præparate vos hodie, quia post Missam quasi sexta diei hora abibo ad Iesum meum. Tunc exhortatus est illos nouissimis monitis ad horæ tertiæ signū. Quo audito: Surgite, inquit, oremus, ecce hora quietis serenissimæ seni iam deliranti, appropinquat: ecce panduntur cæli portæ, Christi Iesu micant trophæa, castra fulgent. Nolite ergo, Fratres mei, pacem in mundo quærere: sed pax, quæ Apostolorum corda advnauit & stabiliuit in fidem, vos etiam ipsa consolidet. His dictis, [Missam celebrat:] sacris indutus vestibus celebrat Missam: qua expleta, refectione corporis & Sanguinis Iesu Christi vegetatus, stans ante altare inter duos Fratres, sustentatus hinc & inde, vna cum suis psallens, adstantibus choris Angelicis, [moritur absque dolore:] sanctam Deo reddidit animam V Nonas Martias, Feria IV in prima Quadragesimæ hebdomada, absque vllo dolore. Sepultus est cum reuerentia a Fratribus cum hymnis & canticis. Translatio eius de minori æde ad maiorem ecclesiam facta IV Kal. Maij: quo die celebratur eius solennitas, ne Quadragesimæ tempus impediatur.

[18] f Inter ceteras virtutes tum sancti Patroni, tum beati Christi militis, illud est dictu mirabile: Puer quidam, cum æstate patris sui gregē ageret per pascua, Deo volente, fiunt horrenda tonitrua. Puer ad arborem fugit, quæ tamen percussa fulmine puerum ad terram retrusit. Misere mortuum reperiunt parentes: [mortuum inuocatus resuscitat:] heu quanta miseria patris! quantus matris dolor! quantus fratrum! Puerum subleuantes domum redeunt, ad S. Guingaloëum clamant, vouentes Deo, vt, si per eum eos Dominus visitaret, ei filium in seruum darent. Iam secundo die circa corpus iacuerant, iamq; lassatis membris, vix pedibus consistere poterant; cum ecce tibi primo vena quædam sub gutture defuncti pueri moueri percipitur, quam attrectant calidam. Fit clamor a parentibus, dicentibus: Pius adsit Guingaloëus, nosque diu mœstos faciat medicamine lætos. Puer aperit oculos, & immemor suæ ad arborem oppressuræ & dormitionis, sanus reuiuiscit. Guilelmus Rehuen & sua coniux pro filij sui sanitate dederunt terram in Pen-gilli S. Guingaloëo, omni liberam debito; & de qualibet domo illustre vnum donarium, in festiuitate eiusdem Sancti. g

[19] Atque hic finis eorum, quæ de S. Guingaloëo collegimus breuiter & compendiose, [Vnde auctor hæc acceperit.] ex vetere quodam Manu-scripto codice, qui de eius Vita agit fusius, cuius etiam locutiones quasdam nos hic adhibuimus, descripta autem hæc a me fuerunt & in ordinem congesta, licet tenuiter & ieiune atque adeo male, satis tamen bene, quia ex bono animo & pietate in Sanctum Dei gloriosissimum Guingaloëum a me profecta sunt.

[Annotata]

a In titulo præponuntur ista: Vita eius a 21 anno ad eam ætatem, qua rexit monachos.

b Post Vitam secundam in MS. Monstroliensi adiungebatur: Regula data a S. Winvvaloëo per multa tempora refulsit in illo monasterio, id est ab illo tempore, quo Gradlonus, quem appellant Magnum, Britanniæ tenebat sceptrum, vsque ad annum Ludouici Regis Pijssimi Augusti Imperij quintum, Dominicæ autem Incarnationis 818.

c Epistola Ludouici Imperatoris in MS. Monstroliensi integra continetur his verbis: In nomine Domini Dei & Saluatoris nostri Iesu Christi, Ludouicus diuina ordinante prouidentia, [Epistola Ludouici Pij Imper.] Imperator Augustus omnibus Episcopis & vniuerso ordini Ecclesiastico Britanniæ consistenti. Notum sit, quia dum Macmonicus Abbas ex monasterio Landovvinnoch nostram adisset præsentiam, & illum siue de conuersatione monachorum illarum partium, siue de tonsione interrogassemus, & ad liquidum nobis, qualiter hæc forent, patefecisset; cognoscentes, quia ab Scotis, siue de conuersatione, siue de tonsione capitum accepissent, dum ordo totius sanctæ Apostolicæ atque Romanæ Ecclesiæ aliter se habere dignoscitur; placuit nobis, vt siue de vita siue etiam de tonsura, cum vniuersali Ecclesia, Deo dispensante nobis commissa, [de regula S. Benedicti.] con cordarent, & ideo iussimus, vt & iuxta regulam S. Benedicti Patris viuerent, quia possibilis & laude digna est; & de tonsura capitis iuxta tam medicam cum sancta Romana Ecclesia, quia per orbem terrarum dilatata est, concordent vnitatem, & eumdem viuendi morem, iuxta quod in sancti atque eximij Patris Benedicti regula scriptum est, in hoc monasterio prædicto teneant, & in subiectis etiam ceteris, qui nostrum plenissimum iussum exequi maluerint.

d Apponebatur signum Eudouici Imperatoris ex litteris nominis more illius æui formatum, proui passim in libris varijs extat.

e Videntur hæc dicta de inuasione maritima Normannorum piratarum.

f Sequentia ex Appendice desumpta sunt.

g Sequebantur Præfatio, hymnia Clemente monacho compositi, tum nonnulla de S. Ethbino iunioris VVinvvaloëi socio, & Idumeto perperam ab hoc distincto, dein de donarijs oblatis præcipue per Gradlonum, demum de nonnullis, qui eius alloquio fruiti sunt: de quibus nonnulla supra in Commentario præuio diximus.

DE S. TITIANO EPISCOPO BRIXIENSI IN ITALIA.

CIRCA ANNVM DXXVI.

[Commentarius]

Titianus, Episcopus Brixiensis in Italia (S.)

[1] Inter Sanctos Brixiæ vrbis Episcopos colitur S. Titianus, ad hunc III Martij, inscriptus Martyrologio Romano his verbis: Brixiæ S. Titiani Episcopi & Confessoris. Quæ eadem in suo Martyrologio habet Galesinius. [S. Titianus colitur 3 Martij,] At Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ hoc eum elogio exornat: Titianus Germanus natione, doctrina sanctitateque conspicuus, ex Diacono Episcopus Brixiensis XV, Siricio Papa creatur, S. Vigilio subrogatus, humilitate & caritate ac pietate inter ceteras virtutes effulsit. Nam pauperibus, quorum viginti quatuor quotidie alebat, pedes abluere proprijs manibus haud dedignabatur: sacras ædes refecit, & muneribus exornauit. [miraculis clarus:] Miraculis viuens ac post mortem claruit. In quibus illud silendum non est, quod vrbis Brixiensis Præfectum hydropicum sanauit. Cum nobilis fæmina ad eius preces filium concepisset & peperisset, isq; quod illa haud votum persoluisset, defunctus esset; sancti Episcopi intercessione ad vitam reuocatur. Diem sui obitus multo ante prædixit. Cum autem e vita excessisset, cuidam Abbatissæ apparens, quo loco honestiore recondi vellet, exposuit. Cuius corpus in ecclesia S. Cosmæ quiescit. Hæc Ferrarius ex monumentis Ecclesiæ Brixiensis & Annalibus eiusdem vrbis. In Martyrologio Ecclesiæ Brixiensis ista habentur: Brixiæ S. Titiani Episcopi & Confessoris, qui tantæ sanctitatis extitit, vt omnes qui habebant infirmos, eos ad B. Titianum ducebant. At ille singulis manus imponens, eis Dei gratia, sanitatem tribuebat. Eius corpus habetur in ecclesia SS. Cosmæ & Damiani.

[2] Decessor eius S. Vigilius colitur XXVI Septembris, quem asserit Ferdinandus Vghellus tomo 4 Italiæ sacræ in Episcopis Brixiensibus, fuisse huius Ecclesiæ Episcopum XVII, & doctrina ac sanctitate floruisse anno DIV, [sedit circa an. 526] & S. Titianum natione Germanum, Episcopum XVIII, hanc Ecclesiam anno DXXVI administrasse. Consentiunt tempora antecessorum & successorum, e quibus S. Paulinus proximus successor colitur IV Martij, & S. Gaudentius II Episcopus XV, die VII eiusdem Martij: ad quos dies ratio temporis stabilietur. At dicto anno DXXVI S. Ioannes I Papa carceris maceratione sub Theodorico, Arianæ sectæ Rege, vitam finiuit: inter quem & memoratum a Ferrario Siricium, anno CCCXCVIII vita functum, sederunt alij tredecim Summi Pontifices. Quod etiam Vghellus S. Titianum statuat XVIII Episcopum, non continuo probamus, ob ea quæ diximus XV Februarij ad Vitam SS. Faustini & Iouitæ Martyrum pag. 808 num. 15: non videri scilicet S. Antigium Episcopum, [an. 18 Episcopus dicendus?] cuius corpus eo e Gallijs tempore Normannorum delatum fuit, inter Episcopos Brixienses censendum esse, licet Sextus in Catalogo Vghelli collocetur.

[3] Ioannes Franciscus Florentinius in Indice chronologico Antistitum Brixianorum, statuit anno DXI S. Titianum Germanum Episcopum. Quidni ad annum supra indicatum DXXVI vixerit? Sed pergit: [translatus anno 1302.] Eius reliquias Berardus Episcopus ab antiquo templo S. Cosmæ, quod Cathedrali erat adstructum, in nouum anno MCCCII transtulit, aræq; maiori inclusit: eas inde anno MDV Paulus Zane Episcopus in cellam, quæ ad læuam est, nobilissimæ arcæ indidit. Celebratur V Nonas Martij, & ad annum MCCCII ista habet: Berardus Madius … Eremitanos S. Augustini in vrbem accepit, templum SS. Cosmæ & Damiani cum monasterio construxit, translato eo S. Titiani corpore & sacris Virginibus, quæ ad ecclesiam maiorem habitabant. Quæ eadem in Berardo Madio, verbis parum mutatis, descripsit Vghellus. Ast in elogio S. Titiani, priora ita immutauit: Eius sacra ossa ex ecclesia S. Cosmæ Bernardus Episcopus transtulit in nouam Cathedralem anno MCCCII, Paulusque deinde Zane in maiori altari conclusit anno MDV. Interim indicarat ante Ecclesiam Cathedralem Deiparæ Virgini in cælum assumptæ sacratam, antiquæ architecturæ esse, sed elegantiæ venustatisque eximiæ.

[4] Agit de eodem S. Titiano Elias Capreolus lib. 3 Historiæ Brixiensis, in quo illud probari non potest, quod tradat eum a S. Philastrio Episcopo, [non fuit S. Philastrij alumnia.] qui circa annum CCCXC e vita exceßit, educatum & Diaconum creatum. Vnde Ferrarius hausit eum Siricio Papa Episcopum consecratum, quod refutatum est. Rampertus Episcopus in sermone de Translatione S. Philastrij, a Surio ad XVIII Iulij edito, meminit S. Titiani, eumque a dicto Philastrio nonum constituit. In additionibus Carthusianorum Bruxellensium ad XXIX Maij legitur, S. Titiani Episcopi. Sed de quo intelligendum non ædditur. Coluntur S. Titianus Episcopus Opiterginus XVI Ianuarij & S. Titianus Episcopus Laudensis IV Maij.

DE S. CALVPPANO PRESBYTERO RECLVSO IN GALLIA.

ANNO DLXXVI.

[Praefatio]

Caluppanus, Presbyter, reclusus in Gallia (S.)

[1] Sanctus Gregorius Episcopus Turonensis in libro de Vitis Patrum cap. II, & libro 5 Historiæ Francorum cap. 91, quam habemus de rebus gestis S. Caluppani Reclusi notitiam, suggeßit omnem: [S. Caluppani Vita scripta,] quam asserit se nactum esse aut proprijs suis oculis, aut ex relatione, siue ipsius S. Caluppani, siue S. Auiti Episcopi Claromontani, qui huic diaconatus & presbyterij gradum contulit, vtpote in cuius diœcesi apud Aruernos vitam solitariam egit. Est memoria dicti S. Auiti inscripta fastis sacris ad diem XX Septembris.

[2] Tempus vitæ S. Caluppani indicat Gregorius in Historia Francor. his verbis: Eodem quoque anno (scilicet, [tempus obitus,] vt ante dixerat, quo mortuo Sigeberto Childebertus filius eius regnare cœpit) & Caluppa reclausus obijt. Hic autem ab adolescentia sua semper religiosus fuit, & apud monasterium Melitense termini Aruerni conuersus, in magna se humilitate Fratribus præbuit, sicut in libro Vitæ eius scripsimus. Iam annus primus regni Childeberti Regis Austrasiorum, sub quo erant Aruerni, & tunc post mortem Chariberti Regis Parisiorum etiam Turonenses, [& totius vitæ:] conuenit in annum Æræ vulgaris DLXXVI. Natus ergo est S. Caluppanus circa annum DXXVII, quem asserit Gregorius anno ætatis quinquagesimo cursum vitæ consummasse.

[3] Diem obitus non expreßit Gregorius, ex quo Vitam S. Caluppani ad hunc III Martij retulerunt Surius, & Gallice Renatus Benedictus, [veneratio:] Hispanice Ioannes Basilius Sanctorius, & ex ijs paßim alij. Fastis sacris ad eum diem inscripserunt Molanus in prima editione Vsuardi a se aucti, Ferrarius in Catalogo SS. qui non sunt in Martyrologio Romano, & longißimo encomio Saussaius in Martyrologio Gallicano.

[4] Tacite præterijt etiam Gregorius, cuius instituti fuerit monasterium Meletense apud Aruernos, cum iuuenis in illo vixit S. Caluppanus, circa annum forsan DXLIII, quo S. Benedictus ex hac vita migrauit: ante cuius tempora erant quam plurima per Gallias monasteria, [monachatus.] vt sæpius diximus. Certe Turones ad sepulturam S. Martini anno CCCXCVII concurrisse ad duo millia monachorum testis est Seuerus illius discipulus in epistola ad Bessulam. Interim Ordini Benedictino Caluppanum adscribunt VVion, Menardus, Dorganius, Bucelinus, elogio ex Turonensi desumpto: quo etiam citato agit de eo Baronius in Annalibus Ecclesiasticis ad annum DLXXIX quando eum arbitratus est e vita exceßisse. Benedictus Gononus Vitam eamdem edidit lib. 2 de Vitis Patrum Occidentis pagina 73.

VITA
auctore S. Gregorio Turonensi.

Caluppanus, Presbyter, reclusus in Gallia (S.)

BHL Number: 1535

[1] Semper paupertas seculi regna reserat cæli, atque vtentes se non modo præparat polo, verum etiam glorificatos miraculis, illustres esse declarat in mundo. Quo fit, vt dum illa ergastularis constrictionis reuinctio paradisi ianuam patefacit, anima Angelicis choris inserta, in requie sempiterna persultet: sicut nunc de B. Caluppano recluso, quod verum cognouimus, [S. Caluppanus degit in monasterio Meletensi,] prorsus silere nequimus. Hic autem ab ineunte ætate semper religionis Ecclesiasticæ bonum quæsiuit & reperit, & apud monasterium Meletense termini Aruerni conuersatus, in magna humilitate se Fratribus præbuit. [in humilitate & abstinentia:] Erat etenim summæ abstinentiæ, ita vt ab inedia nimium attritus, quotidianam cum reliquis Fratribus operam explere nequiret. Vnde, vt mos est monachorum, magnum improperium inferebant, dicente sibi præsertim Præposito: Qui non deliberat laborare, indigne postulat manducare.

[2] Dum autem ille assidue vteretur his exprobrationum verbis, vallem haud procul a monasterio conspicatur: de cuius medio lapis, [passus opprobria secedit in lapidis scissuram,] natura præbente, consurgens, prouehitur in excelsum, quasi quingentis aut eo amplius pedibus, nullam penitus habens cum reliquis montibus circumpositis coniunctionem. Cuius vallis medium fluuius alluit, qui hunc montem placide contingens dilabitur. In huius ergo lapidis scissuram, quod priscis quondam propter transitum hostium receptaculum fuit, eremita sanctus ingreditur, & exciso lapide, habitacula statuit, in quæ nunc per scalam valde difficilem scanditur. Locus etenim ille tam difficilis est ad incedendum, vt etiam feris bestijs illuc accedere sit labor.

[3] In hoc loco oratorium paruulum fecit: cui oranti, vt ipse nobis cum lacrymis referre erat solitus, [serpentes & 2 dracones a diabolo immissos,] serpentes super caput eius sæpius decidebant, & inuoluentes se circa collum eius, non minimum ei inferebant horrorem. Sed quia diabolus ad speciem callidi serpentis habetur, non ambigitut eius has fuisse immissionis insidias. Nam cum ille ad hæc perstaret immobilis, nec moueretur minorum anguium ictibus, quodam die duo dracones immensæ magnitudinis ad eum ingressi, adstiterunt prope: quorum vnus (vt arbitror) ipse dux tentationis validior altero erat, qui recto pectore os suum contra os beati quasi aliquid mussitaturus, erexit. At ille timore perterritus, tamquam æneus valde diriguit, nullumque penitus membrum mouere poterat, neq; manum eleuare, vt signum beatæ Crucis opponeret.

[4] Cumque ambo diutissime in silentio constitissent, venit in mentem Sancto per spiritum, [oratione Dominica & signo Crucis improperans fugat,] vt orationem Dominicam, etsi labia mouere non poterat, vel corde clamaret. Quam dum tacitus pronunciat, cœperunt paulatim membra eius, quæ inimici fuerant arte reuincta, dissolui: & sentiens se manum dexteram habere iam liberam, ori signum beatæ Crucis imponit, rursumque conuersus ad hydram, pingit iterum Crucem Christi aduersus eam, dicens: Tune ille es, qui protoplastum de paradisi habitaculo proiecisti, qui germani dexteram parricidio cruentasti, qui Pharaonem, vt populum Dei persequeretur, armasti, qui ad extremum ipsum Hebræum populum, vt inuidia succendente persequeretur Dominum, excitasti? Discede a seruis Dei, a quibus sæpius superatus, discessisti confusus. Tu es enim in Cain proiectus, in Esau supplantatus, in Golia prostratus, in Iuda traditore suspensus, & in ipsa illa Dominicæ virtutis Cruce cum potestatibus & dominationibus tuis triumphatus atq: contritus es. Abde nunc, inimice, caput, & humiliare sub signaculo Crucis diuinæ: quia non est tibi portio cum seruis Dei, quorum est hæreditas regnum Christi. Hæc & huiusmodi Sancto dicente, Crucemque per singula faciente, draco huius vexilli virtute confusus, vicissim se humilians terræ subditur. Sed dum hæc agerentur, ille alius circa pedes & tibias Sancti in insidijs voluebatur. Cumque hunc pedibus suis circumfusum sanctus Eremita videret, orationem faciens, eum abire iussit, dicens: Vade retro, satana: [tetro fœtore relicto:] nihil mihi in nomine Christi mei poteris vltra nocere. At ille vsque ad limen cellulæ egressus, sonum validum per inferiorem partem emisit, & tanto cellulam fœtore repleuit, vt nihil aliud, quam diabolus credi posset: nec vltra coram Sancto aut serpens aut draco comparuit.

[5] [semper aut legit aut orat:] Erat autem assiduus in opere Dei, nec vacabat ad aliud, nisi aut legeret, aut aliquid oraret. Etiam cum parumper cibi caperet, semper orabat. Sumebat interdum piscem de flumine, raro quidem: sed cum voluisset, opitulante Domino, confestim aderat. Cibum panis non aliunde sumebat, nisi qui de monasterio mittebatur. [oblatos cibos dat pauperibus:] Si quis vero deuotorum panes detulisset aut vinum, id in cibos deputabatur egentium: illorum tamen, qui ab eo aut signum salutare susciperent, aut refectione foueri soliti essent, illud Domini recolens, quod in Euangelio de turbis, quas a diuersorum morborum contagio sanauerat, dixit: Dimittere eos ieiunos nolo, ne deficiant in via. [Matth. 15.]

[6] Sed nec illud beneficium occuli debere arbitror, quod ei in loco illo diuina pietas est largita. [aquam diuinitus accipit:] Nam cum a profundo vallis illius, quasi stadia decem aqua deferretur, orauit Dominum, vt ei in ipso cellulæ suæ habitaculo fontis venam ostenderet. Et non defuit virtus illa cælestis, quæ quondam sitientibus populis aquas produxit e silice. Statim igitur ad huius orationem gutta laticis caute prorumpens, cœpit solum stillis frequentibus irrigare. At ille munere cælesti congaudens, concauum in lapide paruulum in modum cisternæ faciens, quod tenebat quasi condia duo, lymphas diuinitus sibi indultas suscipiebat: de quibus tantum ei ministrabatur per dies singulos, quantum ipsi pueroque sufficeret, qui ei minister fuerat datus.

[7] Accessimus autem & nos ad locum cum B. Auito Episcopo, & ex omnibus, quæ narrauimus, quædam ab ipso relata cognouimus, [Diaconus & Sacerdos a S. Auito consecratus, morbos pellit:] quædam oculis propriis inspeximus. A memorato autem Pontifice diaconatus ac presbyterij sortitus est gradum, & multa populo, diuersis vexato morbis, remedia contulit. Nulli tamen cellulam egressus se præbuit contemplandum, sed tantum per fenestellam extendens manum, salutare signaculum imponebat. Et si a quoquam visitatus fuisset, ad hanc accedens speculam, orationem colloquiumque præbebat. Denique in hac religione cursum vitæ consummans, quinquagesimo, vt opinor, [quinquagenarius obit:] æui anno migrauit ad Dominum.

DE S. ARTHELLAIDE VIRGINE BENEVENTI IN ITALIA.

CIRCA ANNVM DLXX.

[Praefatio]

Arthellais, Virgo Beneuenti in Italia (S.)

[1] Beneuentum antiquißima Hirpinorum ciuitas, Ducum olim Langobardorum Sede illustrata, nobilitatem suam natali variorum Sanctorum auxit: ex his varios mensibus Ianuario & Februario dedimus: & die III Martij traditur ibidem obijsse diem extremum S. Arthellais Virgo: cuius nomen festumque inscriptum esse antiquo MS. Martyrologio bibliothecæ Beneuentanæ signato numero 178 testatur Marius de Vipera Archidiaconus Beneuentanus in Chronologia Episcoporum Ecclesiæ suæ: [Nomen inscriptum fastis sacris:] reperimus & nos in bibliotheca Vaticana codicem charactere Langobardico, signatum num. 5949, eratque nostro iudicio aliqua collectio Martyrologij ex Vsuardo, Adone alijsque auctoribus pro Ecclesia Beneuentana facta ante annos necdum quingentos, cum non solum S. Romualdi, sed etiam S. Thomæ Cantuariensis mentio fiat, ac Sancti Beneuentani fere primo loco commemorantur. In illo codice ad III Martij ista leguntur: Beneuenti S. Arthellays Virginis. In MSS. monasterij Casinensis & Ducis Altempsiani Martyrologijs antiquis, & in auctario MS. Carthusiæ Bruxellensis ad Vsuardum & Hermannum Greuen eadem traduntur: Arthellais Virginis in Beneuento. Quæ citatis tabulis Beneuentanis scribit etiam Ferrarius in Catal. gener. SS. & in sua Topographia ad Martyrologium Romanum. Ferrarium describit Arturus a Monasterio in sacro Gynæceo.

[2] Acta damus duplicia, vtraque ab auctore anonymo conscripta: [Vita scripta:] priora communicarat Antonius Alpherius Canonicus Beneuentanus Ioanni Baptistæ Mario Romano S. Angeli in foro piscium Canonico, qui ea nobis pro sua singulari humanitate describenda commodauit: posteriora ediderunt Marius de Vipera in Catalogo Sanctorum Ecclesiæ Beneuentanæ, & Philippus Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ; hic asserit ea edi ex quodam vetere MS. Beneuentano ad Iul. Ant. Cardinalem Sanseuerinum, qui de Sanctis regni Neapolitani scribere cœperat, transmisso: Vipera annotat se habere ex codice MS. bibliothecæ Beneuentanæ de Gestis Sanctorum par. 1 pag. 88 signato numero 168: & in fine de cultu S. Arthellaidis & Translatione corporis tradit aliqua, quæ desunt apud Ferrarium. Hunc sequitur Franciscus Laherius in magno menologio Virginum Gallice edito.

[3] Idem Vipera in Chronologia Episcoporum Beneuentanorum in S. Zenone, siue Zosimo, istud huius S. Arthellaidis elogium habet: [elogium ex Mario Vipera,] Iustiniano mortuo, & assumpto ad Imperium Iustino, Ioanne Papa III, anno Domini DLXIII B. Arthellais Lucij Proconsulis & Arthusȩ filia, Constantinopoli Beneuentum ad Narsetem patruum se contulit. Fuit ipsa in magna sanctitatis opinione, vixit annos XVI, menses III, dies VIII, & obdormiuit in Domino in ecclesia S. Lucæ prope portam Rufinam sita, accepto ibidem sanctissimo Eucharistiæ Sacramento: vbi & sepulta fuit, cuius vitæ & mortis sanctitatem multa, quæ consecuta sunt, miracula comprobarunt: ex cuius corporis depositione transiuit dicta ecclesia in cultum & nomen Virginis, eiusque festum die III Martij, Beneuenti colitur. Hæc Vipera: qui allegat Martyrologium MS. supra citatum, ex quo num omnia hæc descripserit, non assequimur. In ijs nonnulla σφάλματα sunt, [discussum.] vt de obitu Iustiniani Imperatoris, qui incidit in mensem Nouembrem anni DLXV, Indictione XIV iam currente, vti obseruat Theophanes. At supra aßignato anno erat Iustinus a Iustiniano constitutus Curopalates, siue palatij sui supremus Curator. In Actis caussa discessus S. Arthellaidis Constantinopoli indicatur, quod eam sibi mandarit mitti Iustinianus, forsan, vt alicui e regia domo in matrimonio collocaret, in quod ne consentire cogeretur, fugam arripuit. Florebat eisdem temporibus Narses eius patruus, qui Totila Rege Gothorum prælio victo & occiso, Romam recuperarat anno Christi DLIII. Intricati sunt anni vitæ etiam in Actis; quasi annos XVI, menses III & dies VIII vniuersim vixerit, & iterum quasi totidem & annos & menses & dies Beneuenti absoluerit, vbi mendum amanuensium est, aliquando ex alio codice MS. corrigendum.

VITA
Ex MS. Beneuentano.

Arthellais, Virgo Beneuenti in Italia (S.)

BHL Number: 0719

Ex MSS.

[1] Imperante Iustiniano Imperatore, Narsus eunuchus & Cubicularius ordinatus est Patricius, & constitutus in Italia, cui præfuit temporibus Iustiniani & Iustini nepotis eius. In illis igitur temporibus, erat quidam homo in ciuitate Constantinopolitana Proconsul, nomine Lucius, & vxor eius nominabatur Anthusa, habebatque filiam pulcherrimam, nomine Arthelays, quam multi homines videntes, [S. Arthellais ab Imperatore expetita ob pulchritudinem,] admirabantur pulchritudinem eius. Videntes autem eam ministri Imperatoris, accusauerunt illam apud Imperatorem, dicentes: Numquam vidimus in tota terra talem puellam in pulchritudine & aspectu, qualem hodie vidimus in domo Lucij Proconsulis. Audiens hoc Imperator, gaudio est repletus, & misit nuncium Lucio Proconsuli occulte, vt mandaret ei filiam suam. Ille autem Lucius noluit eam illi mandare: sed abijt, & vocauit vxorem suam, & dixit ei: Quid facimus de filia nostra Arthelays? Venit enim mihi nuntius ex parte Iustiniani Imperatoris, vt mitterem eam sibi. Audiens hæc mater eius, cœpit flere & dicere; Heu me, filia mea dulcissima: quis te accusauit impio Imperatori Iustiniano? Quid faciam de te, lumen oculorum meorum? Cumque audiuisset Imperator, quod nollet eam sibi dare, misit triginta armatos, vt comprehenderent eam. Lucius autem vt hoc audiuit, abscondit filiam suam, vt nullus posset eam inuenire.

[2] Dixit autem B. Arthelais matri suæ: Ego, mater, do tibi consilium, quomodo faciamus. Sicut ego accepi a patre meo, habet in Beneuentana ciuitate fratrem suum, qui ordinatus est Patricius, & ipse regnat in tota Italia: si ipse dederit mihi tres eunuchos, vadam ad illum: & sic potero conseruare virginitatem meam. Audientes autem pater & mater hoc consilium, [acceptis eunuchis tribus,] placuit eis, & misit seruos suos, & fecit venire ad se tres eunuchos homines suos, quibus hæc dixit: Audite, fratres & amici mei, volo vt pergatis ad Beneuentanam ciuitatem cum Arthelays filia mea ad Dominum meum Narsum Patricium, & ego honorabo vos magno honore. Cui respondentes dixerunt: Sicut iussisti, ita faciemus: fiat voluntas Dei & vestra. Et cum talem responsionem fecissent eunuchi, gauisus est Lucius cum vxore sua, & dedit eis aurum & argentum quasi libras centum, & vestimenta, & dixit ad eos: Tollite & portate vobis munera, vt possitis viuere vsque dum veneritis ad fratrem meum Narsum Patricium. Et pater & mater osculati sunt filiam suam Arthelays, [discedit Constantinopoli:] & eunuchos, & dixerunt ad eos: Ite in pace & Dominus sit vobiscum in itinere vestro, & Angelus Domini bonus comitetur vobiscum ad dirigendos pedes vestros in viam pacis & salutis, vt cum gaudio perueniatis ad limina sanctæ Dei Genitricis Mariæ. Et cum hoc dixissent, responderunt, Amen, & abierunt.

[3] Perrexit autem pater cum ipsis media nocte, cum quadringentis armatis propter metum Iustiniani Imperatoris, & venit cum eis vsque ad ciuitatem a Bulonam, & reuersus est pater eius flendo in domum suam. [Bulonam deducitur a patre:] Factum est autem in illis diebus, nuntiatum est Imperatori Iustiniano, quod Lucius infugasset filiam suam. Tunc iussit militibus suis, vt, vbicumque inuenissent Lucium, statim amputarent caput eius. Audiens hæc Lucius, fugit exinde, & abscondit se per triginta dies in domo Iustini, Imperatoris nepotis, & non inuenit eum Imperator.

[4] Cum autem venisset beata Arthelays iuxta ciuitatem Bulonam, inuenerunt illam ibi latrones, qui & interrogauerunt eam, dicentes: [detinetur a atronibus captiua:] Vnde es tu? Beata vero Arthelays non respondit eis verbum, & statim apprehendentes portauerunt eam ad domum suam, & miserunt eam in carcerem. Eunuchi vero videntes beatam Arthelays comprehensam, relicta ea omnes fugerunt, & venerunt ad ecclesiam B. Eulaliæ, in qua precabantur Dominum nostrum Iesum Christum, vt redderet eis Dominam suam. Veniente autem die Dominico, conuenerunt plures pauperes ante ianuam ecclesiæ, cæci, claudi, & debiles, quibus eunuchi dederunt de pretio Beatæ Arthelays: inter quos apparuit in specie pauperis Dominus noster Iesus Christus, & ipse accipiens de pretio Beatæ Arthelays, [apparente Christo,] dixit Eunuchis: Quod vni ex minimis fratribus meis fecistis, mihi fecistis. Igitur post septimum diem latrones, qui miserant Beatam Arthelays in carcerem, dixerunt intra se: Eamus ad eam, & comprehendentes illam ducamus ad lupanar, [& latronibus diuinitus interemptis,] vt, quicumque eam inuenerit, illudat ei. Cumque egressi fuissent de domibus suis, vt prædictum scelus perficerent, arrepti a dæmonio, mortui sunt: & misit Dominus Angelum suum, & interfecit carcerarium cum omnibus suis, [ab Angelo liberatur:] & dirupit portas carceris, & duxit eam foras.

[5] Quæ cum inuenisset Eunuchos suos, osculata est eos: & cum gaudio magno profecti sunt per mare, & peruenerunt ad ciuitatem b Sipontinam, laudantes & benedicentes Dominum. [Sipontum venit:] Interea erat quidam ibi, qui dixit beatæ Virgini: Rogo te, Domina, vt facias mihi auxilium de pretio tuo: quoniam facturus sum quoddam opus in c ecclesia S. Michaëlis, quæ sita est in monte Gargano. Cui dixit beata Virgo: Ego per memetipsam illuc veniam. [offert dona S. Michaëli in monte Gargano:] Cum igitur venisset ad aulam B. Michaëlis, prosternens se super terram, cum lacrymis orauit, & post orationem obtulit de thesauro suo super altare S. Michaëlis, & pro opere ipsius ecclesiæ dedit triginta aureos: & exiens inde, reuersa est Sipontum.

[6] Quadam autem nocte dum dormiret Narsus Patricius, apparuit ei senior quidam, & dixit ei: Surge Patricie, [a Narsete patruo inuisitur:] exi obuiam filiæ fratris tui Lucij, quæ fugit a facie Iustiniani Imperatoris. Cumque euigilasset a somno, & narrasset, quæ in visione viderat, ecce nuntius a Beata Arthelays missus, dicens ei: Exi, Domine, obuiam filiæ fratris tui Lucij Proconsulis, quæ venit huc ad te. Hoc audiens Narsus Patricius gauisus est, & surgens cum multo comitatu equitum venit Sipontum, & inuenit eam intra ecclesiam B. Marci Euangelistæ, & osculati sunt ambo in caritate Christi, & præparantes se venerunt gaudentes in ciuitatem d Luceriam, & manserunt ibi tribus diebus: [educitur Luceriam,] in qua Deus operatus est multa mirabilia meritis & orationibus Beatæ Arthelays. Inde discedentes appropinquauerunt Beneuentum. [& Beneuentum:]

[7] Cumque audijssent viri & mulieres ciuitatis aduentum Beatȩ Arthelays, cum hymnis & laudibus exierunt obuiam ei, & sic honorifice suscepta est. [vbi honorifice excipitur:] Post hæc discalceatis pedibus intrauit cum multo comitatu per portam, quæ dicitur Aurea, & venit orando Deum vsque ad ecclesiam beatæ Virginis Mariæ per mediam ciuitatem. Cumque ibi venisset, fecerunt sonare omnes campanas eiusdem ecclesiæ: Clerici vero suscipientes eam cum hymnis & laudibus, ingressi sunt ecclesiam beatæ Virginis Mariæ: & prosternens se ante altare orauit, & post orationem obtulit super ipsum altare sexaginta aureos, [sacram Eucharistiam sumit:] & celebrauerunt Missam in honorem Domini & S. Iacobi Apostoli (nam eo die solennitas eius colebatur) & sancta Virgo & homines sui participati sunt Corpore & Sanguine Christi.

[8] His ita transactis, redierunt ad propria, & multa miracula in prædicta ciuitate operatus est Deus meritis Beatæ Arthelays. [claret miraculis:] Beata autem Arthelays ambulans de virtute in virtutem, cœpit ieiunare omni die, exceptis Dominicis diebus, & sine intermissione semper orare: ad horam vero refectionis comedebat quidquid ferebatur ei a Narso Patricio. Fuerunt anni vitæ eius a natiuitate sua vsque ad obitum suum sexdecim, & menses tres & dies octo. e

[9] Post sexdecim autem annos, & menses tres, & dies octo, quibus deguit Beneuenti, [ægra sumit viaticum:] correpta est a febre, & omnes mulieres ciuitatis a maiori vsque ad minorem lamentabantur eam, flentes super sanctitatem & pulchritudinem eius, & fecit se portari iuxta ecclesiam B. Lucæ, & Sacerdos obtulit sacrificium Deo: quo oblato, muniuit se Corpore & Sanguine Christi, & obdormiuit in Domino, [moritur: sepelitur.] & est sepelitum corpus eius in eadem ecclesia iuxta murum prædictæ ecclesiæ, quæ est ad portam Rufinam a parte Orientis.

[Annotata]

a Bulona vrbs Dalmatiæ maritima, Stephano de vrbibus Βουλίνη, Ptolomæo lib. 2 cap. 17 Βουλούα, vbi annotatur alijs dici Bulina & Butua: nunc Budua vocatur, ditioni Venetæ subiecta. Fuit inde in Apuliam breuis per mare Adriaticum traiectio.

b Sipontum vrbs olim Apuliæ Dauniæ maritima cui præfuit hoc 6 seculo S. Laurentius Episcopus, cuius varia Acta dedimus 7 Februarij.

c In quanta veneratione tunc fuerit hæc ecclesia, traditur in Actis dicti S. Laurentij Episcopi Sipontini.

d Luceria in eadem Apulia Daunia, inter Sipontum & Beneuentum.

e Mendum hic esse amanuensium supra notauimus.

ALIA VITA
Ex MSS. edita a Mario de Vipera & Ferrario.

Arthellais, Virgo Beneuenti in Italia (S.)

BHL Number: 0720

[1] Arthellais Virgo nobilis Constantinopolitana, Lucij Proconsulis & Arthusæ filia, [Amore virginitatis seruandæ fugit:] a Iustiniano Imperatore ob egregiam formam, contra parentum & suam ipsius Virginis, quæ Christo virginitatem vouerat, voluntatem expetita; clam cum aliquot eunuchis in Italiam ad Narsetem Patricium, qui tunc temporis Beneuenti agebat, mittitur.

[2] Sed in itinere in latrones incidit, qui illam carceri inclusam, ob eius pulchritudinem prostituere decreuerant. [e manibus latronum eripitur:] Sed ad eius & eunuchorum preces Deo porrectas, vt e manibus illorum illa eriperetur, post elargitam pauperibus eleëmosynam, latrones a dæmone arrepti perierunt. Arthellais autem ab Angelo e carcere educta, cum eunuchis iter prosequitur, & Sipuntum appulit, [venit Sipuntum:] vbi templum Diui Michaëlis Archangeli deuota inuisit, & dona dedit.

[3] Interim Narsetes de neptis aduentu certior factus, Sipuntum venit, illamque multo cum comitatu Luceriam primum (vbi mira aliquot Deus meritis huius sanctȩ Virginis operatus est) deinde Beneuentum, [educitur Luceriam,] tota ciuitate occurrente, [& Beneuētum:] deduxit. Per portam, quæ Aurea dicitur, ingrediens, ad ecclesiam Dei Genitricis Arthellais primum pergens, multas illi pecunias elargita est: ac post sacra Missæ mysteria, sancta communione refecta, in domum patrui diuertit.

[4] Vixit autem Beneuenti aliquot annos, multis virtutibus coruscans & miraculis, [clara miraculis moritur.] orationibus assidue & quotidianis ieiunijs intenta. Demum breui febre correpta, ad cælestem sponsum, omnibus eius mortem lugentibus, euolauit V Nonas Martij a in æde S. Lucæ prope portam Ruffinam sepulta. Ob cuius corporis depositionem transiuit dicta ecclesia in nomen & cultum eiusdem Virginis. Deinde eius corpus b in Cathedralem translatum est.

[Annotata]

a In MS. Ferrarij concluditur his verbis: in æde S. Lucæ sepulta, reliqua desunt.

b Vipera addit, Officio Ecclesiastico sub ritu duplici ibidem coli.

DE S. ANSELMO ABBATE NONANTVLANO IN ITALIA,

ANNO DCCCIII.

Synopsis historica.

Anselmus, Abbas Nantulanus in Italia (S.)

[1] Carolus Sigonius lib. 3 de Regno Italiæ ista in Aistulfo Rege Longobardorum scribit: Eodem anno, DCCL Anselmus Dux Foroiuliensis, Giseltrudæ vxoris Aistulsi frater, studio religionis incensus, monasterium cum Xenodochio apud Fananum, [S. Anselmus extruit monasteria Fananum cum Xenodochio,] montanum Mutinensis diœcesis locum, extruxit, atque ibi multorum monachorum Abbas præfuit. Est Fananum exiguum oppidum prouinciæ Frinianæ, Duci Mutinensi subiectæ, a Mutina vrbe versus Meridiem XX millibus passuum aut paullo amplius dißitum. At Sigonius ad annum DCCLII ista adiungit: Anselmus Abbas Fanani alterum Mutinensibus in campis locum trans Scultemnam amnem, nomine Nonantulæ, legit, eumque monachorum manibus, [& Nonantulanum:] asperis sentibus perpurgatum, altero ibi condito monasterio decorauit. Inde ipsius Regis permissu, Romam profectus, sacram a Pontifice cucullam baculumque accepit, & S. Siluestri corpus impetratum eo deportauit. Id monasterium magnis post Regum muneribus ac possessionibus auctum, monachorum supra mille multitudine, prædiorum numero ac iurium amplitudine, inter omnia Italiæ fuit clarissimum. Ab eodem Anselmo hospitium in via Æmilia est constructum, [item Xenodochium S. Ambrosij:] longe a monasterio, ad excipiendos eos, quibus ad se iter flectere non esset commodum, idque D. Ambrosij nomini consecratum. Hæc Sigonius, qui similia habet libro 1 de Episcopis Bononiensibus ad dictum annum DCCLII, additque ossa S. Siluestri, permittente Stephano Pontifice, fuisse deportata. Sedit Stephanus Papa III a XXX Martij dicti anni DCCLII vsque ad XXVI Aprilis anni DCCLVII. Est autem Nonantula hoc tempore muris firmißimis cincta, a Mutina vrbe septem circiter millibus passuum distans, trans Scultemnam fluuium, nunc Panarum dictum, in confinijs ditionis Bononiensis, cuius subinde dominio fuit subdita.

[2] In Chronico MS. Nonantulani cœnobij, continentur Abbates vsque ad annum MXXXV, quos magna cum diligentia fuisse ab ipso scriptore annotatos tradit Arnoldus VVion in Martyrologio monastico ad hunc III diem Martij, & Catalogum Abbatum exhibet: ex quo duos priores transcribo, de quibus ista habet: Anno Christi DCCLIV S. Anselmus Abbas primus rexit annos quinquaginta, obijt V Nonas Martij anno DCCCIV. [factus Abbas Nonantulanus anno 754.] Petrus rexit annos XVII, obijt IV Kalend. Iunij &c. Hinc hoc eum elogio exornat VVion: Nonantulæ monasterio in agro Mutinensi, natalis S. Anselmi primi illius cœnobij Abbatis, cuius vita virtutibus plena refulsit. Eadem sed contractius habent Dorganius & Menardus. At VVion annotat, cœnobium ab ipso in honorem sanctissimæ Virginis Matris, & S. Benedicti anno DCCXLIX fundatum, in quo succedente tempore ob morum integritatem & vitæ sanctitatem Abbas electus, Pater fuit MCXLIV monachorum, exceptis paruulis, obijtque eodem in cœnobio anno Christi DCCCIV, regiminis sui anno L, die Veneris sancto: cuius sacrum corpus in altari summo eiusdem Ecclesiæ quiescit. Hæc VVion ex Vita, quam asserit ibidem in sacristia asseruari. [mortuus anno 803.] Verum annus obitus statuendus videtur DCCCIII, quando cyclo Lunæ VI & Solis XXVIII, ac littera Dominicali A, Pascha fuit celebratum XVI Aprilis, ac dies Cinerum ipsis Kalendis Martijs, adeoque primo die Veneris sanctæ Quadragesimæ e vita disceßisset S. Anselmus Abbas. Bucelinus absque vlla reflexione, asserit eum obijsse III Martij, anno DCCCIV, ipso die Parasceues sacro. An Pascha ergo celebratum die V Martij? Dein anno bissextili DCCCIV, cyclo Lunæ VII, Solis I litteris Dominicalibus G F, Pascha incidit in XXXI Martij, & dies III eiusdem Martij in III Dominicam Quadragesimæ.

[3] Cardinalis Baronius in Annalibus Ecclesiasticis ad annum DCCLII num. XV ista scribit: Anselmus frater vxoris eius, Aistulphi Regis, religione insignis est habitus, quippe qui hoc ipso anno Nonantulam nobile monasterium in agro Mutinensi construxit in honorem Apostolorum, quod & amplissimis reditibus auxit: [quibus Sanctis dedicarit Nonantulam?] quo etiam Roma acceptas S. Siluestri venerandas reliquias transtulit: ita Sigebertus hoc anno & alij. Ipsum autem monasticam vitam esse professum & in Abbatem promotum ducentis monachis præfuisse Ricobaldus affirmat. En monasterium in honorem Apostolorum constructum, quod in honorem Virginis Matris & S. Benedicti fundatum asserit VVion: Abbas etiam dicitur ducentis monachis præfuisse, quos ad mille, centum quadraginta quatuor enumerat VVion exceptis paruulis: hos tirones siue nouitios explicat Bucelinus. Quæ apud Sigebertum de reliquijs S. Siluestri dicuntur legi, [quot monachos sub se habuerit?] censet Miræus ab alijs adiecta: ea in antiquo MS. codice nostro, qui olim fuit Abrahami Ortelij, eodem charactere, quo reliqua, ita leguntur: Anselmus vir illustris, cuius soror erat Haistulfi Regis vxor, [reliquias S. Siluestri Roma accepit:] transfert corpus S. Siluestri Papæ ad cœnobium Nonantulam a se fundatum. Hæc ibi. At Baronius pro corpore acceptas sacras reliquias tradit, quod suo tempore erit examinandum.

[4] Meminit eiusdem Ferrarius in Catalogo generali, & in Catalogo Sanctorum Italiæ, vbi ex monumentis & chronico cœnobij Nonantulani, hanc vitæ epitomen tradit: Anselmus Foroiuliensis Dux, Astulphi Regis Longobardorum propinquus, bello clarus, [laudatur a Ferrario,] cum diu & strenue, pro regno Longobardico laborasset; rerum humanarum pertæsus, ac Deo seruiendi cupidus, cœnobium præclarum Nonantulæ ab vrbe Mutinensi V. M. P. distans ædificauit, multis illi prædijs attributis: in quo, habitu seculari deposito, vitam monasticam sic egit & professus est, vt Abbas eiusdem & plurimorum monachorum Pater creatus fuerit: quo in regimine haud minorem laudem, quam cum Dux esset, consecutus est. Erat in pauperes summa benignitate præditus: Xenodochium, in quo pauperes & peregrini hospitio exciperentur, factus Abbas construxit. Cum multos annos Nonantulano cœnobio sancte præfuisset, ægrotans breui, cum monachis benedixisset, inter illorum manus ac inter de rebus diuinis ad animæ salutem spectantibus loquendum, expirauit, circa annum salutis DCCXL. Hæc Ferrarius, qui in Annotatione nouas sibi creat difficultates his verbis: [frustra de tempore vitæ mota quæstione:] Maxima circa tempus quo Anselmus Abbas vixit & defunctus est, inter Benedictinos scriptores est dissensio. Auctor enim Ligni vitæ illum anno DCCCCXCIX monachum effectum & anno MXXXV migrasse scribit: Auctor vero Historiæ monasticæ circa annum DCCXL, quod, si Anselmus Astulphi Regis cognatus fuit, probabilius est. Neutrum admittimus, ac primo quis sit Auctor Historiæ monasticæ per μετονομίαν, explicandum foret. Auctor Ligni vitæ est Arnoldus VVion, qui ipsemet ex tabulis monasterij Nonantulani, ea quæ tradit, se excerpsisse asserit, neq; ad millesimum Christi annum confugit, sed Abbatem statuit creatum anno DCCLIV, vti eius verba supra allata indicant: eaque confirmat lib. 4 cap. 36 sub titulo de Ducibus Fori-Iulij ita scribens: S. Anselmus Dux cœnobio Nonātulano, in diœcesi Mutinensi anno Christi DCCLII constructo, ibidem, Ducatu relicto, Abbas præfuit, Sanctorum albo adscriptus, cuius festiuitas recolitur III Martij. Consentit supra allegatus Sigonius.

[5] Idem Ferrarius in Catalogo generali mouet quæstionem de S. Anselmi Ducatu, num hic Foro-juliensis, an Foro-liuiensis fuerit. Est Forum-Liuij Romandiolæ, olim Flaminiæ, vrbs celebris Cæsenam inter & Fauentiam: cuius sæpe meminit Blondus Flauius Foroliuiensis in Italia illustrata, & in Historia ab inclinato Romano Imperio. [fuit Dux, non Foro-Liuiensis,] Edidit etiam nuper Historiam vrbis Foroliuiensis Paulus Bonolius: qua cum Historia Rauennate Hieronymi Rubei alijsque historicis collata, non apparet, quomodo potuerit Foroliuiensis Dux fuisse, cum vrbs illa & sub Pentapoli fuerit, & vna ex septem ciuitatibus Exarchatus numeretur, quibus vsque ad annum DCCLI aut sequentem præfuit Eutychius Exarchus, quo tum in Græciam aufugiente, Exarchatum occupauit Aistulfus Rex, sed iam tum Fananum monasterium S. Anselmus extruxerat, & inde animum adiecit ad Nonantulanum fundandum. Deinde nulli ab auctoribus notantur fuisse Duces Foroliuienses: at Foroiulienses Duces sub Regibus Langobardis fuerunt, quos enumerat Leander Albertus in descriptione Italiæ, in regione XVIII, quæ est ipsum Forum-Iulij, lata prouincia, [sed Foro-Iuliensis:] ditionis potißimum Venetæ, inter mare Adriaticum & Carniolam prouinciam Germaniæ, quæ cum Comitatu Goritiæ subest Archiducibus Austriacis. Ex his Ducibus Foro-iuliensibus Pemmon, ob Callistum Patriarcham Aquileiensem in carcerem coniectum, a Luitprando Rege ac patre Aistulphi Ducatu spoliatus est, in eiusque locum filius eius Rachifius constitutus, quem e Duce Foro-iuliensi factum esse Regem Langobardorum anno DCCXLV tradunt cum Blondo paßim alij: cui arbitramur succeßisse S. Anselmum, & exemplo Rachisij Regis (qui tradito Aistulpho fratri regno, Casinense monasterium petijt) vitam monasticam suscepisse, cui tunc Irprandus in Ducatu Foro-iuliensi dicendus est successisse.

[6] Leander Albertus in Regione XIV, quæ est Romanula, de S. Anselmo ista habet ab alijs non indicata: [an fundarit monasterium Patauinum S. Iustinæ?] Anselmus post insignes maximasque præfecturas militares seculum detestatus, Ducem se mille centum & septem religioni deuotis viris præbuit, domibus monachorum multis, inter quas Nonentulana, itemque splendida illa D. Iustinæ apud Patauinos, circa annum DCCLXXX a Christo nato annum conditis, itemque maximis dotibus fundorum redituumque locupletatis. Hæc Leander. Sed mirum est ista de S. Iustinæ monasterio a scriptoribus Patauinis Bernardino Scardeonio, Sertorio, Vrsatio, alijsque, qui de eo monasterio agunt, non indicari. Multis litteris inquisiuimus Acta S. Anselmi, quæ apud Abbatem ibidem adseruari, est nobis indicatum. Si adhuc obtineamus, in Appendicem huius tomi referemus.

DE S. CVNIGVNDE IMPERATRICE, VIRGINE, CONIVGE, VIDVA, DEMVM SANCTIMOMIALI BENEDICTINA, CONFVGIÆ ET BAMBERGÆ IN GERMANIA,

CIRCA ANNVM MXL.

Commentarius præuius.

Cunegundis Imperatrix, Virgo, Coniux, vidua, ac sanctimonialis Benedictina (S.)

BHL Number: 3816

§ I Cultus sacer varijs diebus assignatus. Reliquiæ sacræ.

[1] Bamberga, prioribus seculis Babenberga, vrbs Franconiæ illustris est, in meditullio Germaniæ sita, a S. Henrico Imperatore, eiusque coniuge S. Cunigunde (quibus, dum viuerent, in delicijs erat) magnificis templis & monasterijs adaucta, & Sede exornata Episcopali: quæ dein a Clemente II Pontifice Romano, [Bamberga a SS. Henrico & Cunegunde exornata;] qui ante secundus huius vrbis Episcopus extiterat, ab omni iurisdictione Archiepiscopali exempta fuit, & Sedi Apostolicæ immediate subiecta. At nihil tantopere amplißima huius vrbis docora compleuit, quam concessum dictorum Sanctorum patrocinium & facta sacratissimarum illorum exuuiarum ibidem depositio: augent hos honores tum frequentia ad illas patrata miracula, tum cultus & veneratio sacra a Sede Apostolica indulta. Erunt illa potissimum ad diem XIV Iulij explicanda, quo S. Henricus relicto terræ Imperio, ad cæleste regnum migrauit. Aliqua interim, quæ seorsim ad S. Cunigundem spectant, hoc III Martij, quo & ipsa vitam hanc mortalem cum æterna & immortali commutauit, exponi debent.

[2] Est Martyrologium Vsuardi pro Ecclesijs Germanicis olim Auctum, [huius natalis fastis sacris inscriptus 3 Martij.] quale nobis missum MS. ante quadringentos circiter annos exaratum, quod inter libros Nicolai Scheldij Hagenoij adseruatum fuit. In illo post SS. Marinum & Asterium ista leguntur. Eodem die Chunegundis Imperatricis: ac dein subijcitur natalis SS. Emeterij & Cheledonij Martyrum, de quibus iam egimus. In Florario MS. additur: & Virginis, quæ claruit anno salutis MIII. De eius ætate & anno mortis infra agemus. Floruit ante ducentos annos Hermannus Greuen, anno MCCCCLXXX vita functus, qui in additionibus suis ad Vsuardum ita scribit: Cunegundis Virginis & Imperatricis, filiæ Palatini Comitis Rheni. Hæc cum viro suo S. Henrico, huius nominis Imperatore primo, in virginitate Christo seruiens, plena operibus bonis, quieuit in pace. In Martyrologio Coloniensi anno MCCCCXC excuso ista referuntur: Eodem die S. Kunegundis Imperatricis, quæ fuit filia Palatini Comitis Rheni, & copulata S. Henrico Imperatori, qui ambo Virgines fuerunt, & virginitatem vsque ad finem vitæ seruauerunt, & in ciuitate Babenburgensi pariter sepulti requiescunt. De patre eius Siffrido Comite infra inquiremus. Martyrologium Ecclesiæ Basileensis hæc habet: Bambergæ S. Cunegundis Augustæ, quæ corporis integritate, caritate in pauperes, & monastica obseruantia fuit insignis. Huius festum in diœcesi Basileensi peragitur V Idus Septembris, vti infra dicetur. Eamdem suis elogijs exornant Felicius, Galesinius, qui magnitudinem miraculorum extollit, Molanus ad Vsuardum, Canisius in Martyrologio Germanico, ac tandem Martyrologium Romanum hodiernum: cui illud ipsius elogium insertum est. Bambergæ S. Chunegundis Augustæ, quæ Henrico primo Imperatori nupta, cum virginitatem ipso annuente, seruasset, bonorum operum meritis cumulata, sancto fine quieuit, & post mortem miraculis claruit. Fastis eam Coloniensibus adscripsit Gelenius, Belgicis Miræus: hic patre Comite ad Mosellam natam tradit: ille ditiones Colonienses huius præsentia asserit illustratas.

[3] Mortua est S. Kunigundis in monasterio Confugia, vbi sanctimonialis facta, [etiam monasticis,] in habitu Ordinis S. Benedicti per annos XV vixit. Situm illud fuit apud Cassellas in Haßia, & pertinuit ad diœcesin Paderbornensem & inspectionem huius Episcopi, vti Browerus noster in scholijs ad Vitam S. Meinwerci num. 69 clare demonstrat. Hinc Ioannes Trithemius recte illam Ordini suo adscripsit lib. 3 de viris illustribus Benedictinis cap. 259. Nomen etiam insertum Martyrologio MS. monasterij S. Saluatoris: Obitus S. Kunegundis Imperatricis & Virginis: hæc in Bamberga requiescit. Adscripserunt etiam Martyrologijs Monasticis VVion, Menardus, Dorganius, Bucelinus, hic maiore elogio e vita desumpto, priores Romanum Martyrologium describunt: cui male adiunxit hoc exordium VVion, Bambergæ in monasterio Confugiensi, quod extra diœcesin Bambergensem situm diximus.

[4] Eamdem venerationem confirmat antiquum Officium, quod olim ad diem III Martij in varijs Ecclesijs recitari & decantari solebat: [& varijs Breuiarijs.] in quo non solum Lectiones sex ad Matutinum propriæ aßignantur, sed antiphonæ etiam omnes, hymni & responsoria eiusdem gesta repræsentant. Illud Officium ex antiquis Breuiarijs cum Vita eiusdem excusum est Bruxellis anno MCCCCLXXXIV. Simile reperitur in Breuiario Passauiensi anni MDV, & Bambergensi anno MDLXXV recuso. At quæ hoc seculo excusa sunt Officia propria Ecclesiarum Ratisponensis, Salisburgensis, Frisingensis, Eistettensis, Viennensis, Passauiensis, aliarumque, præscribunt omnia de communi Virginum recitari oportere, præter duas aut tres Lectiones secundi Nocturni ex Vita desumptas. Oratio item in aliquibus ex Officio de Communi Virginum præscripta est, in alijs propria præfixa.

[5] Alter dies venerationi eiusdem Imperatricis sacer est nonus Septembris: ad quem in Beda excuso, vtpote a posteris sub eius nomine vulgato, [Translatio 9 Septemb.] ista leguntur: Eodem die S. Kunegundis Virginis. Martyrologium Coloniense supra relatum ita refert: In Babenberga ciuitate Translatio B. Cunegundis Virginis. A Greueno additur & Imperatricis. Similia habentur in Florario MS. & Martyrologio Germanico Canisij. In MS. Calendario Benedictino S. Saluatoris dicitur: postea fuisse Sanctimonialis Confugiensis monasterij. VVion repererat nomen in Calendario Saltzburgensi, inseruitq; suo Martyrologio his verbis: Saltzburgi S. Cuneburgis Virginis. At celebriorem cultum eius apud Basileenses fuisse indicat huius Ecclesiæ Martyrologium, quod ita incipit: Quinto Idus Septembris in diœcesi Basileensi S. Kunegundis Virginis Augustæ, quæ Henrico primo Imperatori nupta, Christo seruiens, virginalem castitatem perpetuo coluit: cuius rei laude florens & bonorum meritis cumulata, quieuit in Domino, miraculis etiam post mortem sanctitatem eius testantibus clara. Bambergæ eius festum V Nonas Martij peragitur. Sed & illo IX die Septembris, Officio solenni cultus eius Bambergæ peragitur, Lectionibus sex cum antiphonis & responsorijs ex eiusdem Vita efformatis. Eiusdem B. Kunegundis translatio ad XXII Maij aßignatur in quibusdam MSS. additionibus ad Hermannum Greuen. [& 22 Maij:]

[6] Tertia solennitas aßignatur in Florario MS. ad diem XXIX Martij his verbis: [Canonizatio 29 Martij,] Canonizatio S. Cunegundis Imperatricis & Virginis. Refertur itidem in Breuiario Bambergensi cum hac rubrica: In Canonizatione S. Kunegundis, in primis Vesperis post preces & orationem de ferijs, dicitur Antiphona, versus & oratio, quæ aßignantur, vti iterum in Matutinis, siue Laudibus. Si hoc festum in diem Palmarum aut in hebdomadam sanctam euenerit, anticipetur in feriam competentem ante Palmarum. Si in festo, hebdomada aut Octaua Paschæ occurrerit, aliæ præscribuntur rubricæ. In Vita Bruxellis olim excusa dicitur festum Canonizationis celebrari IX Septembris, quod iam ostendimus Translationis esse. Bulla Canonizationis signata est III Nonas Aprilis, qui fuit quintus dies post peractam eam solennitatem. Quo die non reperimus memoriam eius vlli Martyrologio insertam. Quarta solennitas est Bambergæ Kalendis Augusti ob primum miraculum ab illa isto die patratum infra in Vita num. 17 relatum: [memoria 1 Augusti.] ob quod in Officio de S. Petro Apostolo ad Vincula, aßignatur in Breuiario Commemoratio de S. Kunegunde cum propria Antiphona & Oratione. Pulsantur etiam magnæ campanæ, & alia extraordinaria ornamenta proferuntur. Quo die S. Kunegundis meminerunt Maurolycus & Felicius, & vtroque citato VVion, sed dubius, num vera sint quæ ab illis referuntur. Molanus etiam 2 Maij S. Cunigundis Virginis in Erschel meminit, quam Vrsulanam esse arbitratur Gamansius noster.

[7] Impressus olimfuit catalogus Bambergensium Reliquiarum, in cuius classe prima est S. Cunigundis Imperatricis triplex pallium, toga & cingulum. [Reliquiæ Bambergæ,] In classe VI seruatur chirotheca scypho inclusa (quam radio solis adhæsisse infra num. 13 Acta habent) & annulus, quo fuit desponsata. In classe IX visuntur eius caput, brachium & manus. In classe X capsa est grandis exaggerata & obserata cum epigrapho: In hoc argenteo sarcophago sunt reliquiæ S. Cunigundis. Fuimus & ipsi Bambergæ anno MDCLX & thesaurum Ecclesiæ Cathedralis vidimus XIV Septembris, in eoque ex argento inaurato pulcherrimam statuam S. Cunigundis, repræsentantem corporis partem dimidiam, cuius pectori caput sanctæ Imperatricis erat inclusum. Inter reliquias quæ in Lusitaniam translatæ sunt & in ecclesia Domus professæ Societatis Iesv Vlysipone depositæ, [Vlyssipone,] aliquæ dicuntur esse S. Kunegundæ Augustæ Virginis, vti diximus ad XXV Ianuarij inter Sanctos prætermissos & in alios dies reiectos pag. 612. At brachium S. Kunegundis adseruari Viennæ in Austria indicat Lipsanographia ædis Cathedralis inde nobis missa. Coloniæ Agrippinæ in thesauro sacrarum reliquiarum, [Viennæ,] [Coloniæ,] quæ in sacello SS. VVillebrordi & Bonifacij Collegij Batauici venerationi publicæ exponuntur, reperiri quasdam S. Cunegundæ Imperatricis, refert Gelenius in sua Colonia pag. 616. [Andeci.] Monasterium item Andecense in sancto Monte apud Bauaros reliquias Cunegundis habet: quarum catalogum edidit Beierlinck in Theatro orbis sub titulo Reliquiæ.

§ II Acta varia S. Cunigundis.

[8] Cvm a ducentis circiter annis ars typographica orbi vniuerso innotuisset, reperti varij, qui Vitas Sanctorum ex antiquis codicibus MSS. extractas, aut seorsim vulgarent, aut in vnum corpus collectas curarent excudi. [Vita edita anno 1483, & 1485.] Ita in Italia Boninus Mombritius Mediolanensis duo ingentia volumina de Vitis Sanctorum edidit, non subiecto anno impreßionis, quod postmodum e communi praxi obseruatum. Repertus etiam illis temporibus in Germania inferiore, qui Vitas Sanctorum simili modo colligeret ederetque: quod opus primo Coloniæ anno MCCCCLXXXIII vulgatum est, ac biennio post Louanij, appellatumque est Legenda noua, a Molano secunda pars Legendæ. In hac folio XXXV extat Vita S. Kunigundis Imperatricis: [& postea a Surio:] quam inde desumptam edidit, postea Laurentius Surius tomo 2 de Vitis Sanctorum ad hunc diem III Martij: asseritque eam Vitam grauiter & fideliter conscriptam, tametsi auctor nomen suppresserit suum: aut fortassis librariorum incuria illud interciderit. Auctor num. 6 operæ pretium duxit, [a quo & quando scripta?] vt illi, S. Cunegundi, officium non subtraheret oris, cuius prouidentia quotidie alimenta perciperet corporis: innuens se aut in aliquo ab ea extructo cœnobio monachum esse, aut in Ecclesia Bambergensi Canonicum fortaßis, aut certe Sacerdotem, alteriusue gradus Clericum. Tempus etiam, quo hæc sit scripta Vita, ibidem indicatur, scilicet, cum de vita & virtutibus S. Henrici, & miraculis post transitum ipsius factis, satis ac digne scripta sancta recepisset Ecclesia, cum ab Eugenio Papa III esset idem Henricus anno MCLII Sanctorum Catalogo, solenni Canonizatione, adscriptus. Imo si ab eodem auctore fuerint miracula conscripta, quæ num. 17 referuntur, post annum MCLXXXIX, quo illa facta dicuntur, necessario floruisse eum constat: ac finis huius Vitæ in dicta editione in illo numero constituitur. Inserta est eadem Vita Breuiario Bambergensi, partim ad IX Septembris, partim ad hunc III Martij: at nihil in ijs de istis miraculis profertur, sed cum funere & sepultura, finis imponitur, vti etiam in MS. Blaburensi: quæ tamen in MS D. Baunach, de quo infra habentur, ex quibus varias Lectiones nobis submisit Gamansius noster.

[9] Quemadmodum in Ecclesia Romana viget pia consuetudo, vt festis S. Petri Apostoli fiat commemoratio S. Pauli Apostoli, ac vicißim in huius festis illius recolatur memoria; [alibi edita anno 1484] ita in Ecclesia Bambergensi non separantur hi sanctißimi coniuges Henricus & Cunigundis, nec de vno eorum aliquod festum celebratur absque alterius implorato suffragio. Hoc forsan intuitu simul excusa sunt Acta SS. Henrici & Cunegundis, dein ex hisce Actis Lectiones in horum festis recitandæ, postea reliquum officium cum propria Mißa aßignatur: denique adduntur epitaphia, & epigrammata de hisce Sanctis, pro quorum inuocatione subduntur variæ orationes. Habemus eiusmodi libellum Bruxellis anno MCCCCLXXXIV excusum, ex quo, quæ istius auctoris mens fuerit, indicabunt huc translata verba prologi, qui sic incipit:

Quandoquidem Deum laudare iubemur in Sanctis suis, [cum hoc prologo:] qui sat vnquam a nobis laudari non sufficit; nempe magnus Dominus & laudabilis nimis, & magnitudinis eius non est finis: Sanctorum autem merita virtutesque dilucidare, ad ipsius, vtique Sancti Sanctorum, vergit laudem, honorem & gloriam. Hinc Confessorum decus gloriosum, Christianissimus Imperator S. Henricus, suaque coniux Virgo nobilissima S. Kunegundis, condignis licet laudum præconijs in antiqua quadam de vitis & gestis ipsorum olim edita Legenda sufficienter efferri videantur; quia tamen plerosque modernis temporibus amore flagrantissimo & præcordiorum suspiriosis desiderijs circa dictorum venerationem Sanctorum admodum affici consideraui; sedulis aliquorum impulsus efflagitationibus assentiens, prædictam Legendam stylo veraci ab antiquo congestam, non quidem ex integro permutare, sed in plerisque locis suis, ex illis dumtaxat, quæ sparsim in diuersis Chronicis huic operi accommoda reperire potui, hinc inde aliquid ei adijcere; atque pro tantæ materiæ dignitate, inculto licet sermone, veraci tamen sententia, parumper eam adaugere vtile duxi. Verum quia non noua cudere, sed antiqua proposuerim confirmare, eisque noua adijcere, congruum fuit hic breuem hunc prologum de nouo præponere. Hæc ibi. Inserta hæc potißimum spectant ad Vitam S. Henrici, cuius primum caput proponit eius genealogiam, deductam ab Ottone, Duce Saxoniæ patre Henrici Aucupis Regis Germaniæ, & huius filij statuuntur Otto primus Imperator & Henricus, a quibus prognati Otto II Imperator & Henricus Dux Bauariæ, inter se fratrueles: horum filij Otto III Imperator, & S. Henricus e Duce Bauariæ post istius obitum Imperator. Quæ indicasse hic sufficit, exactius ad XIV Iulij examinanda. At Vita S. Cunegundis eadem, quam in supra citata Legenda editam diximus, paucissimis hinc inde verbis immutatis, integra recusa est. Quæ dein adiunguntur, nos infra seorsim per modum Appendicis addere voluimus.

[10] [alia reperta in MSS.] Rebdorfium in diœcesi Eistettensi haud procul ab ipsa vrbe, monasterium Canonicorum Regularium S. Augustini fundatum est anno MCLXVI, in quo bibliotheca est antiquis monumentis referta: ex qua descriptam habemus Vitam S. Cunegundis, quam ex illa bibliotheca vulgauit Iacobus Gretserus in Diuis Bambergensibus, [edita a Gretsero:] Typis Sartorianis Ingolstadij anno MDCXI excusis. Eadem, priore reiecta, inserta est tertiæ editioni Surianæ. Eam etiam reperit Ioannes Gamansius noster in monasterio Budecensi Canonicorum Regularium in VVestphalia in MS. Passionali mensis Martij, & ex ijs Lectiones varias transmisit. Desunt in hac collectione epistola S. Cunegundis ad Confugienses Sanctimoniales, & prologus ad miracula post eius obitum patrata. At contra describuntur in ante citatis editionibus omissa miracula, quæ a num. 18 vsque ad finem enarrantur. Quis hanc Vitam conscripserit, an vnus idemque, an potius priorem Vitam additis vltimis miraculis, ac nonnullis vt diximus, omissis, aliquis more suo ordinarit, nobis haud liquet. [a quo & quando collecta:] Conscripsit Martinus Hoffmannus Annales Bambergenses, eosq; necdum editos habuit Gretserus, qui in illis hunc fœtum Nonnosio monacho tribui ait. Mentio fit infra num. 26 Innocentij III Papæ, vnde liquet auctorem istum post annum MCC floruisse.

[11] Alius vetus codex MS. de Vita S. Cunegundis extat Bambergæ, ex quo ad dictum Gretserum apographum misit Fredericus Fornerus Vicarius Bambergensis, vir editis quam pluribus libris clarus. Fatetur Gretserus exemplar codicis Rebdorfensis ex hoc Bambergensi apographo a se auctum esse, & non vno loco suppletum: [miracula addita:] & in Notationibus suis edidit inde varia Miracula, quæ & nos alteri Vitæ subiungimus, collata cum MS. R. D. Ioannis Baunach Decani ad S. Stephanum Bambergæ, ex quo supplentur nonnullæ lacunæ. Cœptum maxime agi de sanctißimæ Chunigundis Canonizatione apud Cælestinum III Papam. Verum cum is anno MCXCVIII, nocte, quæ diem VI Idus Ianuarij præceßit, vita functus esset, successor eius Innocentius III eam Catalogo Sanctarum adscripsit III Kalendas Aprilis, pontificatus sui anno III, [Bulla Canonizationis.] Christi MCC. ac Bullam huius Canonizationis signatam III Nonas Aprilis, in Bambergensibus Annalibus MSS. repertam, edidit Gretserus in suis Paralipomenis ad Vitam S. Henrici & S. Kunegundis, & nos ex illo eamdem damus collatam cum MS. Bambergensi Fratrum Minorum.

[12] Alium tractatum submisit nominatus ante Ioannes Gamansius descriptum ex duplici codice Bambergensi, scilicet bibliothecæ Cathedralis & Domini Ioannis Baunach: [Sermo MS. de illa omittitur:] Continet is sermonem de S. Cunegunde compositū a quodam Magno aut Magistro Conrado: quem omittimus, quia valde pauca ad rem historicam confert. Sufficit hic eius exordium indicasse: quod est eiusmodi: De throno procedebant fulgura & voces & tonitrua. [Apoc. 2, 5] [Eccli. 21, 29] Sicut scriptum est, os Sapientis est in corde ipsius, cor autem stulti in ore eius. [Eccle. 10, 14] Vnde stultus verba multiplicat, & indecens est in ore stulti parabola. Sapiens autem in principio sermonis accusator est sui &c. [Prou. 18, 17]

[13] E recentioribus plures Vitam S. Cunigundis scripserunt, e quibus hoc breue elogium e Bauaria sancta Raderi nostri hic insero: Chunegundis Mosellana, Sigefridi Metensis Reguli filia, Henrici sancti coniunx, [Elogium ex Bauaria sancta,] desponsum Deo florem virginitatis, apud virum per inuidiam & artes impurissimi hostis cacodæmonis in suspicionem adductum, grauissimo candentium igne vomerum experimento iudicioque exploratum, comprobauit. Verita enim est flamma lædere illam, quæ illæsum Deo viroque torum & pudorem conseruarat. Nec contenta hac pulcherrima virtute, qua Pulcheriam Augustam Marciani vel æquauit vel superauit; ab Imperatoris Henrici obitu, vitta sacra pro corona sumpta, solenni cæremonia sese rebus humanis omnibus abdicauit, Christo que cælesti Imperatori in cœnobio Virginum ab ipsa quondam extructo Babenbergæ, in S. Benedicti familia se totam emancipauit. Cælo adscripta, terris eiusmodi exemplum reliquit, quod omnis posteritas adhuc miratur, nemo in tanto fastigio imitatur. In notis subiunctis citat Arnoldum Wionem, quem errantem secutus, Bambergæ constituit sanctimonialem fuisse, quod factum esse Confugiæ prope Cassellas Haßiæ in diœcesi Paderbornensi, supra diximus. De Sigefrido mox agemus. Colitur S. Pulcheria Augusta X Septemb. Edidimus ad X Februarij de laudibus S. Scholasticæ Virginis encomium Hieronymi Dungershemij, [aliud in Vita S. Scholasticæ editum.] in cuius capite quinto proponuntur illustres S. Scholastica imitatrices, ac primo loco profertur S. Cunegundis Augusta, & compendium vitæ satis prolixum inseritur.

[14] Alium tractatum habemus descriptum ex MS. codice bibliothecæ Bambergensis Patrum Carmelitarum, quam ibidem lustrauimus. [relatio MS. innocentiæ S. Cunigundis omittitur,] Continet is relationem innocentiæ S. Cunigundis per ignem probatæ. Auctor anonymus est, qui videtur pro sua deuotione illam eius innocentiam voluisse debitis laudibus exornare, desumpta materia ex Actis SS. Henrici & Cunegundis ab antiquioribus descriptis: quæ tamen non accurate legit, & sæpius a veritate deflectit: proinde hic eam relationem omittimus, & eius loco damus, quæ Mutius lib. 4 Chronici Germaniæ his verbis narrat: Henricus vxorem suam non attigerat: ipsa vicissim castitatem seruare cupiens, consenserat sponso; ita ambo degebant vitam cælibem. Satan, qui numquam quieuit, neque quiescit, neq; quiescet ante consummationem, suspectam Imperatori reddidit Reginam Kunegundem nomine adulterij, [Ea ex Chronicis relata:] &c. Henricus incusat eam, cur simulet castitatem coram hominibus, grauius iudicium eam manere; Dominum, qui corda & oculos fecit, omnia videre, etiamsi fallat homines. Castissima Virgo pudico & modesto vultu, constanter negat, & se gaudere, inquit, quod Dominum testem habeat, cuius testimonio ipsa contenta sit, &c. Vt autem Henrico hic scrupulus, quem Satan illi iniecerat, eximeretur, conuenit inter eos, vt Regina ambularet super ferrum candens. Quæ postquam inuocauit nomen Domini, vt propter gloriam suam, probaret innocentiam ancillæ suæ; læta, sed modestissima fronte, nudis pedibus, ferrum igne iam iam extractum, & adhuc rubens calcat toties, quoties voluerunt, qui aderant testes miraculi, quod Deus cum Virgine sua ancilla operatus est. Qui scribunt, ex impulsu Sathanæ hoc excogitatum ab Henrico, vt cogeret vxorem suam, quam numquam cognouerat, nec cum illa consuetudinem se habiturum decreuerat, non sequitur, quod illi inferunt (pæne dixerim calumniatores) esse satis indicij Henricum tyrannum potius fuisse, quam sanctum Regem. Cur non cogitant, quibus quantisque tentationibus Sancti Dei a Satana sint tentati, & non raro inducti nonnihil?

Vnde S. Henrico hæc de castißima coniuge suspicio suborta fuerit, tradit Auctor Compilationis Chronologicæ: Auctore diabolo, qui inuidebat eius virginitati, de crimine adulterij vehementer infamata fuit. Callidus namque diabolus transfiguratus est in formam militis speciosi, tribus diebus continuis mane videbatur pluribus exire de thalamo S. Kunegundis. Martinus Hoffmannus in Annalibus Bambergensibus: Ad stabiliendum huius miraculi fidem, eo in loco sacellum ædificatum, & duorum vomerum reliquiæ, [Reliquiæ vomerum.] D. Henrici sarcophago inclusæ ab Episcopo & Clero Babenbergensi, ea, qua decuit, reuerentia in Ecclesia Cathedrali hactenus seruatæ sunt.

§ III Progenies Sigefridi patris S. Cunigundis: huius fratres, consanguinei, affines.

[15] Sanctißimos coniuges Henricum & Cunigundem ex nobilißimo augustorum parentum sanguine procreatos fuisse Acta infra produnt. [S. Cunigundis pater Sigefridus,] De S. Henrico eiusque maioribus Saxonibus inter auctores res minus controuersa est, eiusque maiores supra paucis attigimus. Maior est difficultas in familia S. Cunegundis, quam hic paucis explanamus. Pater eius Sigefridus Comes fuit, qui anno DCCCCLXIII, permutatione facta cum VVikero Abbate S. Maximini prope Treuirim, [I Comes Luxemburgensis factus anno 963,] acquisiuit sibi ac suis castellum Luzilinburch, ab eo dein loco denominatus primus Comes Luzilinburgensis, seu Luxemburgensis. Chartam hanc permutationis ediderunt Miræus in Notitia Ecclesiarum Belgij cap. 61, & Andreas Chesnæus in Historia genealogica familiarum Drocensis, Barrensis, Luxemburgensis, Limburgensis & Pleßiacensis, pag. 4 in Probationibus, vbi deinceps posteros Sigefridi deducit. Fratres habuit Sigefridus Gislebertum & Godefridum, Comites in Arduenna: [frater Comitum in Ardenna,] quorum in dicta charta nomina referuntur: ex Godefrido Comite prognati sunt Adalbero anno DCCCCLXVIII creatus Archiepiscopus Remensis, Henricus & Godefridus Comites, qui carne nobiles & genere potentes, de terra Lothariensium dicuntur, & Godefridus Heinodarios & Ardennenses aggregarat pro obsidione Warchi castelli. [e quibus Duces Lotharingiæ inferioris;] Ita antiqui apud Chesnæum pag. 6. Ex dicto Comite Godefrido recta linea descendunt Duces Lotharingiæ inferioris & Marchiones Antuerpienses, Gothilo Magnus, Godefridus Magnus, Godefridus Gibbosus, quo sine liberis mortuo, succeßit, ex Ida sorore eius genitus, Godefridus Bullonius, dein expugnata Hierosolyma ibidem Rex creatus.

[16] Sed ad Sigefridum redeo, qui ducta Hadeswicha vxore, plures liberos genuit, ex quibus fuerunt filiæ, [mater Hadesvvicha;] hæc Imperatrix S. Cunegundis, & altera Gerardo ex Comitibus Alsatiæ nupta. Ex Gerardi fratre Adelberto Comite Alsatiæ, per rectam lineam masculinam prognati sunt Theodoricus & Philippus Alsatij Comites Flandriæ, [soror nobilissime nupta,] item omnes illi; qui hoc tempore sunt Duces Lotharingiæ in ramos varios distincti. Ex eiusdem Gerardi fratruele Landelino Comite Altemburgensi & Vindonissensi prognati Habspurgici & Austriaci, vsque ad hodiernos Imperatores & Reges Hispaniarum aliosque Archiduces Austriæ, de quibus consulat Lector Origines familiarum Alsatiæ, Lotharingiæ & Austriæ ab Hieronymo Vignerio editas. Fuit denique dicti Gerardi filia Iutta, prima Abbatissa Confugiensis monasterij, quæ inter suas sanctimoniales habuit materteram suam S. Cunigundem: vti infra num. 12 in huius Vita legitur.

[17] At fratres eiusdem S. Cunigundis, & filij Sigefridi & Hardeswichæ sex statuuntur. [fratres Henricus Dux Bauariæ,] Henricus Luxemburgensis anno MIII a S. Henrico creatus Dux Bauariæ, quo in bona senectute anno MXXV defuncto, Conrardus Imperator Ducatum filio eius Henrico contulit: vti ea in Vita S. Meinwerci Episcopi Paderbornensis ab auctore coæuo narrantur cap. 14 & 97 apud Browerum nostrum, & vtroque in loco Henricus dicitur frater Dominæ & Imperatricis Cunigundæ. [Fredericus Comes Luxemburgensis,] Secundus filius Sigefridi est Fredericus Comes Luxemburgensis, a quo succeßiue procreati Gislebertus, Conradus I, Guilielmus & Conradus II Comites Luxemburgenses. Conrado successit Henricus Comes Namurcensis, filius Ermensonis dicti Guilielmi sororis: de quibus agunt memorati Chesnæus & Miræus. Tertius filius Sigefridi est Deodericus, seu Theodericus Episcopus Metensis, quem Sigebertus in Chronico ad annum MIV & MIX appellat fratrem Cunigundis Imperatricis, [Theodericus Ep. Metensis,] & Dithmarus sæpius scribit fratrem fuisse Henrici tunc Ducis Bauariæ, de quo iam egimus. Quartus e filijs Sigefridi Adalbero, siue Athelbero, [Adalbero,] eidem Dithmaro frater Reginæ, Capellanus Luidulfi Archiepiscopi Treuirensis, quem istum Episcopatum petentem S. Henricus reiecit, & vxorem dilectam, ceterosque suimet familiares de Episcopatu eodem impetrando solicitos spreuit. [Gislibertus,] Quintus Gislibertus, eidem Dithmaro egregius iuuenis, frater Reginæ, a Longobardis in seditione Papiensi vulneratus & mortuus. Demum profertur Sigefridus filius, cui Gelbertus Archiepiscopus epistolam 51 scripsit, [Sigefridus.] quem in iuuentute ante patrem suum fuisse mortuum censet Chesnæus, vti alios plures: quia Sigefridus pater & Hadewicha mater in charta donationis factæ anno DCCCCXCIII monasterio S. Maximini, asserunt se illa tradere ob remedium animarum suarum, liberorumque suorum, superstitum videlicet seu defunctorum. Hæc de consanguinitate & affinitate S. Cunigundis satis certa sunt, & nobilißimum augustorum eius parentum sanguinem in Actis indicatum explicant.

[18] Crantzius lib. 4, Saxoniæ cap. 30, Cuspinianus in Historia Imperatorum, Hermannus Greuen & auctor Martyrologij Coloniensis supra citati, & auctor Relationis innocentiæ S. Cunegundis appellant patrem Sigefridum Comitem Palatinum Rheni: [Cur pater Sigefridus dicatur a recentioribus Palatinus Rheni?] nec multum abnuit Andreas Chesnæus, quod Arduenna regio extenderetur ad Rhenum: mauult tamen appellari Palatinum ad Mosellam: & certißimum censet, si Comes Luxemburgensis vocetur. At nostro iudicio videntur hiscriptores, qui trecentis & amplius annis ab illis temporibus abfuerunt, alium iuniorem Sigebertum ab isto non satis distinxisse. Est Lacense, siue de Lacu, non longe ab Andernaco prope Rhenum opulentum monasterium, [num occasione Sigefridi iunioris?] ab Henrico Comite Palatino Rheni, annuente coniuge sua Adelheida, fundatum; de quo agit Marquardus Freherus parte 2 Originum Palatinarum cap. 9, cuius fundationis tenorem, a se in ipso monasterio descriptum, exhibet. Acta sunt illa anno Incarnationis Dominicæ MCXCIII, & constitutionis testes proferuntur Hilbertus Treuirorum Archiepiscopus, Sigefridus priuignus, alijque. Cum autem operi cœpto Henricus immortuus esset, priuignus Sigefridus, itidem Palatinus Rheni id al soluit, cuius scriptum truncatum ibidem exhibetur. Quam fundationem Henricus IV Imperator suis quoque priuilegijs ornauit, in quibus inter alia hæc verba continentur: Post mortem prædicti Comitis Henrici, Sigefridus, qui ei in Comitatu Palatij successit, de patrimonio suo Mylen in Brabantia, Ouerhouen & Geneheiden monasterio ad Lacum dedit. Monet autem Freherus, vt huius Sigefridi, [aut etiam antiquioris?] cuius coniux Gertrudis fuit, distinctio fiat ab alio quodam antiquiore Sigefrido Palatino, quem tradunt arcem nunc dirutam non procul a monasterio Lacensi, quam Hohen-Simmeren appellant, inhabitasse, & anno DCCLIV mortuum fuisse, habuisseque in vxorem Ducissam Brabantiæ, nomine Genouefam, quam consilio & calumnia cuiusdam equitis voluerit igni tradere: verum eam cum puerulo in ingenti silua expositam, & post aliquot menses sine omni humana ope saluam & incolumem repertam, & a Deo in signum innocentiæ conseruatam, caussam siruendæ ædi ad honorem Deiparæ Virginis dedisse, in qua id scriptum Freherus reperit. De hac Genouefa agendum erit ad 2 diem Aprilis, quo fastis aliquibus, vt Sancta, inscripta reperitur.

[19] Hæc de Sigefridis istis Palatinis, occasione quorum potuit Sigefridus pater S. Cunegundis appellatus fuisse Palatinus Rheni, quem Elias Reusnerus in Auctario Βασιλικῶν genealogici pag. 177, [Alia de Sigefrido a recentioribus scripta, & minus probata.] sacri Romani Imperij septemuirum primum inter Electores facit istis verbis: Sigefridus ex Lotharingia Mosellana oriundus, Conradi Sapientis Ducis Franciæ & Lotharingiæ filius, qui Luidgardim Othonis I Imperatoris filiam vxorem habuit, ex filio Othone nepos, primus Electoratum Palatinum tenuisse fertur. Liberi eis dantur D. Cunegunda vxor Henrici II Imp. vita defuncta III Martij anni MXXXIX. Henricus … a sororio Cæsare Augusto Boioariæ Ducatu dotatus, patris in honore septemuirali successor, & Richsa vxor Mieslai II Regis Poloniæ. ac dein per dicti Henrici neptem Irmgardim eiusque filiam Elisabetham deducitur familia hodierna Comitum Palatinorum Rheni & Ducum Bauariæ. Et hæc tamquam indubitata absque vlla probatione asseruntur. Otto I Imperator, pater dictæ Luidgardis, hortatu huius Comitis Sigefridi restituit monachos in Epternacensi monasterio, vt infra potebit, & in suo diplomate vocat venerandum Comitem Sigifridum, fidelem nostrum, non nepotem, aut filiæ suæ filium, non consanguineum, cognatum, aut simili nomine dignum, quod sine dubio fecisset. Similis farinæ sunt, quæ Bertelius mox proferendus assumit, dum Sigefridi genus a Raginero I Comite Hannoniæ per Gislebertum filium Ducem Lotharingiæ vniuersæ, huiusq; filium Ricuinum deducit. Non etiam admittendi absque probatione Paulus Langius, & Glaber monachus Cluniacensis, quorum prior Henricum S. Cunegundis fratrem, facit pronepotem Caroli Magni, a quo plusquam ducentis annis distabat: posterior Sigefridum Ducem Saxonum pronuntiat. Verum hisce non lubet immorari, quia nulla assertioni probandæ adiunguntur argumenta. De dignitate Electorali diu postea instituta, dicentur aliqua XVI Martij ad Vitam S. Heriberti Archiepiscopi Coloniensis.

[20] Ioannes Bertelius in historia Luxemburgensi pag. 24 ita pietatem parentum S. Cunegundis prædicat: [Fuit virtuti & religioni Catholicæ addictus:] Sigefridus iste Comitum Luxemburgensium primus, vir fuit prudentia ac virtute præstantissimus, belli item gerendi peritissimus, simulque Catholicæ religionis cultui singulari animo deditus. In cuius rei euidentiam statim atque in potestatem suam Luxemburgense Castellum accepit, sacellum quoddam sub intemeratæ Dei Genitricis Mariæ patrocinio (quod modo a S. Michaële Archangelo titulum præfert) iuxta idem castellum a fundamentis excitauit… Tempore deinde insequenti Sigefridus Comes, vtpote rebus Ecclesiasticis tuendis, imo & adaugendis, totus deditus, in Aduocatum postulatus est vicini Imperialis monasterij Epternacensis, atque id muneris magna cum laude & omnium applausu ad Ecclesiæ ipsius vtilitatem est executus, [administrator Abbatiæ Epternacensis,] & vt erat veræ & auitæ religionis zelator maximus, aduertens in Epternaco, non monasticæ vitæ professores, sed seculares Canonicos, eosque admodum dissolutis, imo & scandalosis moribus sub æque vitioso Abbate degere, tanto malo remedium inprimis afferre studuit. At contra Gaspar Bruschius in Chronologia monasteriorum Germaniæ, ipsos Aduocatos Comites & Duces loco Abbatum præfuisse memorat, & ex his vltimis Sigefridus Comes successit in Abbatiæ huius administratione. Huius, inquit, [curat illam restitui monachis Benedictinis:] hortatu Otto Imperator anno XXXIV regni sui, Imperij vero XII, hoc est anno Domini DCCCCLXXII Canonicos ex hoc loco expulit, & congregationem monachorum adunauit, Abbatemque eis Raginerum quemdam præfecit. Integrum diploma edidit Miræus in Notitia Ecclesiarum Belgij cap. 65. Id actum apud Magdeburgum in Saxonibus coram omnibus regni Principibus, cum fuissent in hoc loco Canonici annis CXXV. Hæc Bruschius. Ea pluribus a Bertelio referuntur, qui addit partem antiquæ chartæ in archiuio Epternacensis monasterij repertæ, quæ ita sonat: Hæc ego Sigefridus, licet indignus, honore tamen Comitis sublimatus, considerans quod ex regia donatione Abbatiam S. Willebrordi pro beneficio suscepi, eamque per multos annos potestatiue direxi… Acta sunt hæc anno DCCCCXCVII. Reliqua desiderantur, [fundauit confraternitatem Misellorū:] in quibus forsan illustres donationes continentur huie monasterio sub finem vitæ factæ. Suggerit Bertelius ad Sigefridi Comitis commendationem spectare, quod confraternitatem Misellorum, quæ & hodie in Epternaco oppido perdurat, ipse instituerit, & ex proprijs bonis liberaliter dotauerit.

[21] Præ reliquis locis sacris videtur amasse monasterium S. Maximini, vbi & sibi & vxori suæ elegit sepulturam: [Contulit donationes monasterio S Maximini,] & pluribus ante annis obtulit illi illustrem donationem variorum bonorum, quæ post obitum suum in vsum cœnobitarum peruenirent. Diploma huius donationis valde amplum & piissimorum animorum testimonium ediderunt Miræus lib. 1 Diplomatum Belgicorum cap. 25 & citatus supra Chesnæus in Probationibus ad familiam Luxemburgicam pag. 7. Actum anno Dominicæ Incarnationis DCCCCXCIII, Indict. VI. Alia, quæ post suum decessum donata voluit Ecclesiæ Treuirensi S. Petri, [& Ecclesiæ Treuirensi S. Petri.] habentur apud eumdem Chesnæum pag. 5.

§ IV Chronologia vitæ S. Cunigundæ. Varia benefacta.

[22] Apijßimis hisce parentibus nata, educata, & sanctissimis moribus est instructa S. Cunegundis, & forsan etiam matrimonio cum S. Henrico, [S. Cunigundis nupta S. Henrico,] Duce tunc Bauariæ, coniuncta. Nam quibus illi annis mortui sint, aut quo hæc vxor isti data, non liquet. Mortuo Ottone III Imperatore anno MII die XXIII Ianuarij, S. Henricus VIII Idus Iunij in Regem Moguntiæ eligitur, acclamatur, benedicitur & coronatur. [dein an. 1002 in Regem coronato, 6 Iunij,] Celebratis diebus ordinationis suæ, & quibusque venientibus in militiam susceptis, Rex Rhenum iterum transijt cum maxima multitudine per Orientalem Franciam in Alemanniam, vt Herimannus caput, vt ceteri, regiæ Maiestati subderet … Ab Alemannia in Franciam terram vnice sibi dilectam, recessit, & non multis diebus in Francia moratus, in Turingiam iuit: inde procedens, in Saxoniam peruenit … His strenue peractis Regi a Saxonia in regnum Lothariense properanti, Gruonæ occurrit vxor sua, Domina Cunigunda nomine, iam extans, sed re cito Regina futura. [coronatur Paderbornæ in Reginam 10 Augusti:] Inde enim Paderbronam veniens in festo S. Laurentij acclamatur, benedicitur & coronatur, & fit Kunigunda Kuninga, quod Latine interpretari potest Regia, Regina. Ita Adelboldus in Vita S. Henrici. Adde Kunigundam significare Regis fauorem, nam Kuning, seu Kunic, a kunnen posse, ductum nomen Rex est; gund, siue gunst fauor. De cuius coronatione in Vita S. Meinwerci Episcopi Paderbornensis apud Browerum cap. 12 ista leguntur: Eodem anno, nouo Rege Natiuitatem Laurentij in ciuitate Patherburnensi celebrante, Domina Chunigunda, ipsius, vt putabatur, vxor, re autem vera castitatis æmulatione soror, a prædicto Willigiso Maguntiensi Archiepiscopo inibi regiæ consecrationis dominium adinuenit, quod eidem Ecclesiæ in augmentum honoris & profectum magni decoris Dei misericordia prouenit.

[23] At Rethario Episcopo Paderbornensi anno MIX pridie Nonas Martij mortuo, denominante & procurante S. Henrico, Meinwercus in successorem Episcopum Goslariæ coram illo ordinatus est. [instante Regina variæ possessiones conferuntur Ecclesiæ Paderbornensi anno 1009] Continue autem Regi insistens, vt Ecclesiæ sibi commissæ, lamentabiliter incendium passæ, secundum sponsionem, qua eam sibi commiserat, succurreret; Rex misericorditer annuit, & Ecclesiæ præfatæ miseratus paupertatem, multa ei bona, tam in prædijs quam in facultatibus alijs, larga manu & plena caritate, pro Dei amore, dilectique sibi Episcopi assiduo & deuotissimo obsequio, contulit. Sæpius autem in ciuitate Patherbrunnensi commoratus, operum & studiorum eius adiutor & cooperator extitit, fauente & instante per omnia venerabili Chunigunda Regina, cui non minor voluntas, quam facultas in Ecclesijs Dei amplificandis & meliorandis semper fuit. Quæ in eadem Vita num. 17 habentur, vti sequentia num. 24. Anno MXIV expeditionem in Italiam Rex iturus, vt Cæsaris consecrationem a Domino Apostolico perciperet, in castello, quod Gronden dicitur, conuenire Principes mandauit. Episcopus autem Meinwercus cum Rege expeditionem iturus, [& 1014:] Ecclesiæ suæ penuriam, conquestus, itineris expensam labori suo congruam instanter petijt, & interuentu Kunigundæ Reginæ … Berneshusum situm in pago Lisga, in Comitatu Vdonis Comitis, obtinuit … Eadem quoque die, loco & anno, interuentu sæpe numero dictæ & cum omni merito dicendæ Reginæ Kunigundæ … quamdam regiam curtem, Maranga dictam, in pago Marangano, [vti & Ecclesiæ Merseburgensi,] in Comitatu Bernardi Comitis sitam, obtinuit. Dithmarus, qui tunc procurante etiam S. Henrico, Mersepurgensis erat Episcopus constitutus, iter Romanum Regis & Reginæ descripturus, de donis suæ Ecclesiæ oblatis (nec dubitamus, quin interuentu S. Cunegundis) ita sub finem lib. 6. scribit: Henricus etenim Rex Ecclesiam adauxit nostram multis vtilitatibus, inprimis diuino apparatu, & de omnibus curtis, quas in Turingia & Saxonia habuit, duas nobis tradidit familias. Euangelium auro & tabula ornatum eburnea, & calicem aureum atque gemmatum, cum patina & fistula: item Cruces duas & capulas ex argento factas, & magnum calicem ex eodem metallo cum patina simul & fistula dedit. Quidquid in prædijs ab antecessoribus meis neglectum erat, præcepto renonauit. Similia pluribus alijs Ecclesijs præstita fuerunt beneficia.

[24] Idem Dithmarus initio lib. 7 ita coronationem vtriusque Romæ a Bonefacio VIII Papa factam, describit: [Romæ coronantur S. Henricus Imperator & S. Cunegundis Imperatrix:] Die Dominica VI Calendas Martij anni MXIV, Henricus Dei gratia Rex inclytus, a Senatoribus duodecim vallatus, quorum sex rasa barba, alij prolixa, mystice incedebant cum baculis, cum dilecta suimet coniuge Cunegunda ad Ecclesiam S. Petri, Papa expectante, venit: & antequam introduceretur ab eodem interrogatus, si fidelis vellet Romanæ Patronus esse & defensor Ecclesiæ, sibi autem suisque successoribus per omnia fidelis, deuota professione respondit; & tunc ab eodem inunctionem & coronam cum Contectali sua suscepit. Priorem autem coronam super altare Principis Apostolorum suspendi præcepit. Eodem die Papa eis cœnam ad Lateranum fecit copiosam. Hæc ibi. Quæ hoc in itinere varijs in locis sacris, vt Casini, Cluniaci & alibi gesta sunt, quia spectant ad Vitam S. Henrici, neque particularia de S. Cunigunde memorantur, hic omittimus. Proximis annis cum Cæsar Oderam peteret, postquam nostri, inquit Dithmarus, Albim transierunt, [degunt in Saxonia:] Imperatrix & ego cum illa ad Merseburg pergentes, Cȩsaris aduentum in his partibus expectauimus … Et pluribus interpositis, Imperator & Contectalis sua a Gerone Archiepiscopo Magdeburgensi magnis honoratur muneribus: crastinoque inde pergentes, tertia die, id est, Dominica, ad Halberstadi perueniunt: quos ibi Arnulphus Præsul magnifice suscepit, & duas noctes secum habuit. Tertia nocte ad Quidilinburgi profecti, ab Ethelheida venerabili Abbatissa, non minori gloria ornantur. Quarta die monasterium in occidentali monte, vbi sponso cælesti Sanctimoniales monachico habitu seruiunt, ab Arnulpho Antistite, præsente Augusto, [ægrotat Regina Confugiæ in Hassia:] dedicatum est III Kalendas Martij … Regina Cunegundis Francoforde a Cæsare discedens, cum ad locum, qui Capungun dicitur, veniret, infirmatur, & ibi tunc Domino promisit, se ad laudem eius vnum facturum monasterium. Fuit ea occasio fundati monasterij Confugiensis in Haßia prope Cassellas vt supra dictum.

[25] Hæc ante annum MXVIII contigerunt. De Ecclesia Episcopali, huiusque dignitate vrbi Bambergensi procurata, & duobus istic monasterijs extructis infra in Vita agitur: Addere placet, quæ ipsi Bambergæ vidimus in monte S. Michaëlis in templo abbatiali, scilicet dotem, [eius Cruz aurea,] siue Morghengabam a S. Henrico Cunigundi datam: Crucem auream operis Græci antiquissimi, vti ex inscriptionibus atque imaginibus erat cognoscere: item cingulum S. Cunegundis, eiusdemq; ex gemmis coronas duas. Ascendimus etiam ad S. Cunigundis palatium, [cingulum, coronæ duæ,] amœno situ potius quam structura visendum, iamque ruinosum totum: in huius superiori parte lignea supererat adhuc cubiculum ipsius cum hypocausti loco: [cubiculū,] vtrumque tale quod modestissimam de plebe virginem indicaret. Hinc prospectus erat in sacellum exiguum, in quo priuatim sacris adesse consueuerat: [sacellum,] vbi & sedes illius lignea miræ simplicitatis monstrabatur. Ingressi etiam sumus templum S. Stephani, [sedes,] quod est Canonicorum Regularium, ab eadem Imperatrice extructum & dotatum; quod tunc a fundamentis erigebatur elegantissimo opere. Supererant ex veteri structura solæ alæ seu Crucis brachia, vbi in ala dextera ad ingressum lateralem picta erat S. Cunegundis cum lance illa, [picta effigies,] quam Andreas Brunerus lib. 9 Annalium Boiorum ita describit: Adseruata etiam, ait, vsque ad seruile Germanicum bellum crystallina lanx est inter cimelia Montis monachorum, [lanx crystallina,] quam argento grauem eadem Diua in publico destituerit sine custode, vnde operas manupretium ex fide numerasse sibi fama fuit, castigata præsentibus exemplis auaritia, si vel vnius assis auctarium malo vngui adhæsisset. Ornamentis præsidijsque, quibus operis sui æternitati consuluit Henricus, etiam illud insigni indulgentia adiecisse traditur, vt summi Imperij Proceres, quæ Cæsaribus adorandis honoraria impendunt obsequia, ijsdem Babenbergensem Præsulem per Vicarios prosequerentur, idque Augustalis prærogatiuæ quoddam velut instar esset, priuilegium sine dubio nullius exempli, quod posteritas admirata Filum sericum D. Kunegundis appellauit: [& filum sericum:] sed vrbi pro aheneo muro futurum, & pignus perpetuæ serenitatis: Hæc Brunerus.

[26] Ex Vita S. Meinwerci hæc ad S. Cunigundem referenda sunt: Die Kalendarum Martiarum anni MXXI, interuentu Benedicti Papæ, [Beneficia S. Meinvverco præstua,] Cunigundæ Imperatricis Augustæ … Comitatum in Limmedeshusen impetrauit. Hæc pluribus cap. 71, at cap. 77 & seqq, ista traduntur: Episcopus Mein wercus monasterium inchoatum accelerans consummare, sanctuario testudinato Imperatorem in Natiuitate Domini Patherbrunne inuitauit … & ab Imperatore instanter curtem regalem de Eruete exegit … Qui diu multumque renisus, tandem Episcopi perseuerantia, Imperatricis Primatumque coactus instantia, priuilegium protulit, & accedens ad altare, Beatæ Dei Genitrici & perpetuæ Virgini Mariæ, Sanctisque Kiliano & Liborio & astanti Meinwerco Episcopo suisq; successoribus curtem Eruete sitam in pago Westfalen legaliter obtulit. Et cap. 116 hoc de S. Meinwerco epiphonema datur: Taliter vir Dei spe cælestium bonorum animatus, & consilio & auxilio Christianissimi Regis Henrici eiusdem nominis secundi, Imperatoris primi, venerabilisque Cunigundæ Imperatricis in omnibus adiutus & consortatus, monasterium hoc, vbi nouissimam tubam expectare disposuit, monasticæ vitæ amore, maxima deuotione inchoauit &c. Ipse etiam Imperator quamplurima Ecclesijs varijs beneficia præstitit intuitu salutis propriæ & S. Cunegundis. Ita collegium Aquisgranense Canonicorum S. Adelberti anno MXVIII fundans, [& collegio Aquisgranensi:] asserit: Quoniam indubitanter scimus, in conspectu Dei placere Sanctorum loca instituere & sublimare, pro remedio animæ nostræ, coniugisque nostræ dilectæ Cunigundis Imperatricis Augustæ, nec non parentum nostrorum, tum etiam pro confirmando sub diuina protectione regni nostri statu, Ecclesiam in honore S. Adelberti Martyris & Episcopi in monte contermino sedi nostræ Aquensi a nobis fundatam, omni libertate donamus &c.

[27] Demum Sanctis similibus operibus intentus S. Henricus, ad percipiendam immarcessibilem coronam, ab ergastulo carnis a Domino est vocatus. Qui cum cerneret imminere sibi mortis diem, [Virgo intacta permāsit testimonio ipsius S. Henrici morientis:] citatis ad se parentibus & cognatis beatissimæ Imperatricis Cunegundæ, nonnullis etiam regni Primoribus, manu eam apprehensam, illis commendauit huiusmodi verbis memoria dignis: Hanc ecce, inquit, mihi a vobis, imo per Christum, consignatam, ipso Christo Domino nostro & vobis reconsigno Virginem castam. Ita Acta S. Henrici varia tam manu exarata quam hactenus typis edita, [vidua facta anno 1024,] ad diem XIV Iulij illustranda, quo virginitatis florem in cælum extulit anno MXXIV, in Babenbergensi Ecclesia, quam cum episcopio ibi construxerat, sepulturæ traditus: quem Eugenius III Papa in Sanctorum catalogo anno MCLII collocauit: in cuius rescripto super eius Canonizatione ista verba habentur: In thoro etiam legitimo positus (quod paucorum fuisse legitur) integritatem castimoniæ vsque in finem vitæ conseruauit. Reliqua infra ad Acta S. Cunigundis explicantur. Hæc pro mariti S. Henrici æterna salute admodum solicita, animam eius aliorum orationibus perrexit commendare, [sanctimonialis 1025,] ac tandem elapso in luctu & viduitate integro anno, in ipso anniuersario die transitus S. Henrici, deposita regali purpura, habitum monasticum assumpsit in monasterio Confugiensi, & quindecim in sancto proposito superuixit annos: vt infra num. 14 habetur, & conueniunt in ijs annis quindecim omnia Acta tam manu exarata quam typis vulgata. Ergo necessario vixit ad annum vsque MXL. Cum vero asseratur V Nonas Martij ex hac vita decessisse, [moritur anno 1040, aut sequente.] si id dicto anno MXL contigit, defuerunt ad integritatem illius anni menses IV & dies XI. Si anno sequenti MXLI statuatur obijsse, superuixisset præter quindecim annos iam indicatos, menses VII, dies XX. Iudicium lectori permittimus.

[28] Canisius in Martyrologio Germanico assignat solum annos XII in monasterio peractos, & annum mortis asserit MXXXVII. Quo etiam anno tradit Trithemius in Chronico Hirsaugiensi esse mortuam S. Cunegundem, [menda chronica auorum:] quondam Imperatricem, quæ S. Henrico Imperatore mortuo, pro amore omnipotentis Dei mundum contempserat, & in monasterio Confugiensi sanctæ conuersationis habitum suscipiens, cum sanctis Virginibus Christi monialis, & ipsa Virgo vsque ad mortem permansit. Hæc ibi nullis assignatis vitæ monasticæ annis. Ad annum sequentem MXXXVIII ita Marianus Scotus scribit: Conningund Imperatrix obijt V Nonas Martij, & Spiræ sepelitur: vbi secundum mendum est, cum Bambergæ sit sepulta. Magis aberrat Lambertus Schafnaburgensis, dum obitum ad annum MXXXIII refert. Petrus Cratepolius in libello de Sanctis Germaniæ S. Kunegundem noluit omittere, in cuius elogio scribit D. Henricum Imperatorem anno Domini MXXII mortuum esse, & S. Kunegundem inde, relicto mundo, in monasterio Ordinis D. Benedicti, quod ipsa Bambergæ construxit, annis XII Domino Deo in omni pietate & humilitate seruiuisse, vbi plura menda conglomerantur. Hieronymus monachus Camaldulensis in Vita S. Romualdi, quam edidimus ad VII Februarij, hunc ad SS. Henricum & Cunigundem, cum Romam proficiscerentur, euocatum tradit cap. 8, & narrationem istam hoc epiphonemate concludit: [an 40 annis vixerit ab inito matrimonio?] Iste Imperator Henricus & vxor eius Cunegundis ambo Virgines permanserunt, & cælibem vitam in terra ducentes quadraginta annis, in pace quieuerunt, scilicet a matrimonio inito vsque ad obitum S. Cunigundis, quæ vltimo in pace quieuit.

VITA
Ex varijs MSS. & antiquis editionibus.

Cunegundis Imperatrix, Virgo, Coniux, vidua, ac sanctimonialis Benedictina (S.)

BHL Number: 2002, 2006, 2007, 2008

CAPVT I
Acta S. Cunigundis in coniugio. Virginitas seruata. Monasteria extructa.

[1] a Ex præclaro parentum sanguine, & augustæ nobilitatis gradu, duo immarcessibilis gloriæ flores mundo enituerunt, b Sanctus videlicet Henricus, [S. Cunegundis nupta S. Henrico Imperatori.] cognomento Pius, gloriosissimum Romani Imperij decus, eiusque dignissima c contectalis, piæ memoriæ, d Cunegundis Augusta & Imperatrix. Eadem vero beata & Deo dilecta Chunegundis terreno Imperatori e corporaliter, non carnaliter coniuncta, cælesti Regi suam virginitatem consecrauit, quam vsque in finem, casti f coniugis consensu, Deo teste, conseruauit. Quod postmodum diuinitatis testimonium, ne lumen in tenebris lateret, ostendit: dum eam, ad confundendum virginitatis hostem, & obstruendum os mandacia contra Virginem Christi loquentium, [in virginitate viuit:] super ignitos vomeres incedere, & illæsam procedere dedit.

[2] g Qualiter autem id factum sit, ad communem ædificationem prætereundum non est, vt & castimoniæ erudiamur exemplis, & diuinorum secretorum admiratione moueamur, intelligentes, quemadmodum diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Tantis namque ac talibus bonis tentatio deesse non potuit. [inustam dæmone incitante infamiam diluit,] Inuidus enim omnium bonorum diabolus, vbi torum immaculatum sauciare non potuit, zelotypiæ liuore fœdare cogitauit, & eius saltem famam lædere, cui vulnus corruptionis infligere non valuit. h Facta est igitur, auctore diabolo, suspecta criminis, quæ non nouerat maculam corruptionis. Sed, quia crudelis est, qui famam suam negligit, expurgationis gratia, ad vomeres candentes illud sibi iudicium elegit, quod propter duritiam hominum institutum esse cognoscitur. Cumque dilecta Deo ad illud i iudicium velut ouis ad occisionem, [illæsa calcat ignitos vomeres:] duceretur, ingemuit & ait: Domine, Deus creator cæli & terræ, qui probas renes & corda, iudica iudicium meum & eripe me. Te enim testem & iudicem hodie inuoco, quia nec hunc præsentem Henricum, nec aliquem virum carnali commistione vnquam cognoui. k Hoc dicto, stupentibus, & flentibus vniuersis, qui aderant, vomeres candentes nudo vestigio calcauit, & sine adustionis molestia, secura pertransijt. l Ita Deus omnipotens vinculum castæ dilectionis seruauit, innocentiam comprobauit, integritati custodiam humilitatis adhibuit.

[3] In fascibus itaque constituta, continentiæ suæ gloriam sub terreni chlamide imperij satagebat abscondere, vt tanto propensius, quanto efficacius poterat, promoueret, quæ Deo inspirante, nec non adiuuante, ad ipsius laudem cogitabat perficere. Denique post nouellam fœcundissimæ plantationis suæ m Ecclesiam Babenberc, [cooperatur viro in extruendis Ecclesia Bambergensi,] quam cum illo studiosissimo suo cooperatore Henrico in loco Babenbergensi, venustissime, sicut hactenus cernitur, fabricauit sub patrocinio Principis Apostolorum Petri atque S. Georgij Martyris; monasterium sub regula S. Benedicti ad aquilonarem plagam, in honore S. Michaëlis Archangeli, extruxit, non minori studio prædiorum ac diuersorum donarijs ornamentorum. [& 2 monasterijs:] Tertiam demum versus meridiem, sub Ordine Canonicorum, sub titulo S. Stephani Protomartyris, paruo quidem schemate, sed maiori opera, de suo patrimonio Ecclesiam fundauit. Ad quam dedicandam n Benedictum Papam, quem præfatus Deo dignus Henricus Imperator, ad confirmandum Babenbergensem Pontificatum aduocauerat, venire rogauit. Ipsa autem illud Psalmographi secum decantans: Domine dilexi decorem domus tuæ; diuersa eidem Ecclesiæ, iuxta imperialem munificentiam, munera contulit in diuersis Ecclesiæ ornamentis. [Psal. 23. 8] Quæ omnia ipse Dominus Apostolicus, vt semper memoria ipsius fundatricis illic floreat, ne quando o per fraudem, aut violentiam, vel furto inde subtrahantur, dura banni sui innodatione, p septuaginta quoque duorum Episcoporum, qui ibi aderant, auctoritate, ipso die confirmauit.

[4] Item monasterium in honore Saluatoris, & eius victoriosissimæ Crucis, in loco, qui q Confugia dicitur, magnifice construxit, [Confugiense monasterium extruit,] & ancillarum Dei ibidem Deo secundum regulam S. Benedicti seruientium, congregationem decentissime ordinauit. Porro cooperante ei in omnibus imperiali maiestate, idem monasterium omni ornatu decorauit. Ante principale altare r iconam ex auro & lapide pretiosissimo statuit; calices aureos & argenteos, [& varijs donis exornat:] catinos, vrceos, pallas, casulas, vela, cortinas, cappas auro & gemmis pretiosis intextas, & cetera vtensilia, siue vasa ministerij tanto studio & tam sumptuosis impensis eidem Ecclesiæ contulit, vt, quicumque ea intuentur, regiam munificentiam & miram vtriusque, Imperatoris videlicet ac Imperatricis, in Devm deuotionem magnopere mirari non cessent.

[5] Præter has principales suæ fundationis & primarias Ecclesias; quæ Conuentualis Ecclesia, s quæ monasteria illorum donatiuo non gloriantur, aut in prædijs dilatata, aut decorata ornamentis? [cum S. Hērico varias Ecclesias restaurat:] Alias enim antiquitate collapsas, reædificauerunt; quasdam etiam destructas, & ad nihilum redactas, in pristinum, vel in meliorem statum restaurauerunt: & sicuti prudentes Virgines oleum suæ misericordiæ in diuersos effuderunt, vt merito dicere possint, Christi bonus odor sumus in omni loco. [2. Corinth. 2. 15] O coniugium non voluptate, sed bona voluntate copulatum! O sanctum matrimonium, vbi vna fides inuiolatæ castitatis, vbi vnus spiritus misericordiæ ac veritatis; vbi idem velle in virtutibus, idemque nolle in vitijs: vbi nec primus, [ambo sancto consensu viuunt:] nec alter discerni potuit, dum alter, quod primus, voluit: vbi par animus, in multifarijs operum effectibus, pares in duobus ostendit affectus. Quales has nuptias dixerim, nescio. Vnum scio: quia nescit nostra modo regio tales, dum illi propter regnum cælorum se castrantes, nec prolem terrenæ fœcunditatis exspectantes, cœlibem a Deo generationem receperunt: a quorum ore laus Dei numquam deficiet. [Matth. 19. 12] Hæc est generatio quærentium Dominum, quærentium faciem Dei Iacob; qui viuentes in Christo, membra sua mortificantes propter Christum, super terram morientes; modo regnantes cum Christo bona Domini sui vident in regione viuentium.

[Annotata]

a In editione Bruxellensi 1484 & MSS. Blaburensi & D. Baunachi incipit, Ex nobilissimo parentum, magnorum videlicet augustorum sanguine duo &c. In 2 parte Legendæ Coloniæ 1483 & Louanij 1485 editæ, incipit: Ex nobilissimo parentum augustorum, magnorum quoque sanguine duo &c.

b Vtraque editio, & vtrumque MSS. Secundus videlicet Henricus, omissis verbis, cognomento Pius.

c Eadem vtraque: collectalis, alibi conlectalis, ab eodem lecto, quo quia vsi non sunt, ab eodem tecto contectalis melius dicitur, & habetur in MSS, Blabur. & D. Baunach.

d Eadem vtraque cum dictis MSS. Kunegundis Imperatrix, additur in Bruxellensi, Comitis quondam Palatini filia. De familia supra actum.

e Gretserus cum MS. Blabur. copulariter.

f idem, Virginis.

g Quæ num. 2 proferuntur, absunt ab citatis MSS. & editis, sed referuntur in Bruxellensi, in præposita Vita S. Henrici, & inde huc translata, primis solum verbis mutatis: quæ ibi sunt: Quo vero iudicio comprobatum sit eos in omni puritate castitatis se conseruasse, ad communem ædificationem &c.

h In Vita S. Henrici ista interponuntur: Nam ipse callidus hostis, serpens antiquus (qui ex permissione omnipotentis Creatoris hoc retinet ex natura, vt mirabili modo in speciem se, [Dæmon in specie iuuenis.] quamcumque voluerit, transfiguret) solerti ingenio in effigie decori admodum iuuenis cuiusdam apparens, manifeste visus est a plerisque per tres dies continuos ingredi thalamum & egredi eiusdem S. Kunegundis Imperatricis. Facta est igitur &c.

i Eadem Vita, horridum supplicium iudiciumque veritatis.

k Ista ibidem interponuntur: Hoc audiens Imperator Henricus, nimia verecundia ductus, indeliberato animo, leui ictu maxillam eius percussit. Nondum enim in palam venerat, cum virginali castitate suum se seruare coniugium, quod tunc ex huiusmodi verbis Imperatricis cunctis illic præsentibus innotuit, de quo pius Imperator coram omni populo suisque Principibus supra modum erubuit, [vox cælitus audita.] & se de tanto bono proditum esse doluit. Cum ergo beatissima Virgo Kunegundis orationem, quam prædiximus, ad Deum effudisset, elapsa est mox cælitus vox ad eam, dicens: O Kunegundis Virgo intacta, orationem tuam exaudiuit Virgo Maria, & iam nunc te ab omni liberabit infamia. Quo diuinitus roborata Virgo oraculo, confestim omnis confusionis procul timore pulso, vniuersis, qui aderant, stupentibus & fientibus, vomeres &c.

l In eadem iterum interponuntur ista. His igitur visis atque auditis, S. Henricus obstupescens, & mirabilia Dei cernens, statim ad pedes eius, offensæ illatæ veniam postulando, proruit. Cui mox illa benigno vultu & suaui affatu, vt erat tota pietatis ac mansuetudinis plena dulcedine, & amaritudinis felle carens, ignouit celeriter. Ita Deus &c.

m De Episcopatu & Ecclesia Bambergensi & 2 monasterijs agitur in Vita S. Henrici cap. 6 secundum diuisionem Gretseri.

n Hic est Benedictus IV, de cuius aduentu in Germaniam, priuilegijs concessis Ecclesiæ Bambergensi, & litteris ad Eberhardum primum Episcopum, agitur in Vita S. Henrici cap. 23 & seqq.

o In ipsis dicitur, vi, fraude aut iniqua calliditate, aliquid abradere liceat.

p In MS. Passionali Bodecensi quadraginta: at nomina, qui subscripserunt desunt.

q [Confugia monasterium,] Confugia, Dithmarus lib. 7 Chronici Kapungum appellat, incolæ Kafungum vulgo Kaffungen, haud procul Cassellis Hassicis: quod monasterium ex voto S. Cunigundem pecunia propria anno 1018 constituisse asserit Martinus Hoffmannus lib. 1 Annalium Babenbergensium apud Gretserum.

r [Icona.] Icona pro icon vsurpatur a Cæsario lib. 7 cap. 21 & alijs. In antiquis Lectionibus Iconia legitur.

s Hæc in Vita S. Henrici eiusq; diplomatis explicantur.

CAPVT II
Acta in viduitate. Vita monastica.

[6] a Qvoniam de vita & virtutibus pij & sancti Henrici Christianissimi Imperatoris, & miserationibus varijs, quas fecit in domo Domini, de signis quoque & miraculis, [Prologus scriptoris.] quæ post transitum ipsius per eum fecit Deus, satis ac digne scripta sancta recepit Ecclesia: nunc animum pungit, ac in mentem venit, vitam memorandæ Virginis nostræ Cunegundis breuiter explicare, & memoriæ scripto commendare; vt ad exemplum eius se intuentes, quæcumque Virgines, quæcumque vere viduæ, perfectæ vitæ normam arbitrentur conuersationem illius. Indignum enim nobis, sed magis operæ pretium duximus, vt illi officium non subtrahamus oris, cuius prouidentia quotidie alimenta percipimus corporis.

[7] Henrico itaque suo, suæ castitatis patientissimo semper custode, vbi eam suis Virginem, vti traduxerat in Christo, in vltimo spiritu constitutus resignauit, ad cælestia, quæ iugiter suspirabat, gaudia b translato, illa se ad Dominum, [S. Henrico mortuo, Cunegundis vidua, pijs exercitijs insistit:] vt semper, totam contulit: illum suæ castitati, necessitati, saluti adesse, illum suis Ecclesijs; illum filijs, quos ei in Christo aggregauerat, præsentem affore, aduocare vigilijs, orationibus instare, die practicam cum Martha, noctu contemplatiuam cum Maria vitam agere non cessabat. Quanta vero eleëmosynarum largitate, quanta orationis instantia, pro beati coniugis defuncti anima desudauerit, in subscripta pagina, quam ipsa per se, (nam literarum, sicut & aliarum artium, distinguere auro, gemmisque sacras vestes, fuit peritissima) composuit, & conscripsit, quicumque scire voluerit, cognoscere poterit.

[8] c Cunegundis, diuina dispensatione, solo nomine Imperatrix, specialiter dilectæ Congregationi in Confugia, quidquid iustæ conuenit dilectioni. Propriæ aduersitatis sarcinam (veluti æstimo) facilius tolerarem, [sanctimonialibus Confugiæ,] si vestras res saluas, incolumesque existere viderem. Quamuis enim mens procellosis curarum fluctibus vndiq; quatiatur, vestræ tamen recordationis ancora a cordis profunditate non euellitur. Et licet longe remotæ ab oculis sitis, ab animo tamen nusquam receditis. Quis nos separabat a caritate Christi? Casus doloris, an longinquitas remotionis? Quin etiam si amissæ facultatis vsus concederetur, voluntas hæc operis exhibitione comprobaretur. Ipsum tamen modicum, quod adhuc, Deo volente, reliquum tenemus, vestræ commonitioni alienum esse nolumus, vt participatione paruitatis reueletur magnitudo deuotionis. Mater namque, si parum habuerit, parum filijs tribuit. Ecce hæc modici sumptus munuscula ad refectionem vobis mittuntur carnis, vt animam d Senioris, patris vestri, [commendat animā S. Henrici.] continua orationis alimonia reficiatis: quoniam tot iustorum preces vnanimiter continuatæ, apud Deum multum possunt proficere, Iacobo attestante: Multum valet deprecatio iusti assidua. [Iac. 5. 16] Ille etiam, atque etiam iustus Dominus, qui iustitias dilexit, æquitatem supplicationis exaudire non respuit: sed vobis indefessis intercessoribus, supradicti cari memoriam facientibus, salutis dabit præmium quod ipse promittit, dicens: Qui perseuerauerit vsque in finem, hic saluus erit. [Matth. 10. 22] Atque bonum opus in conspectu etiam Dei placitum esse cernitis, si non solum pro illis, qui in hac vita positi, multa vobis bona; sed, pro illis etiam, qui nulla fecerunt, oraueritis. Obsecro ergo, vt eum a cordibus vestris numquam abiiciatis, qui vos tamquam proprias amauit, atque hunc locum vestra seruitute florere voluit. Estote quoque meæ necessitatis memores, semper in hilaritate cordis misericordes, secundum illud Apostoli: Dilectio sine simulatione. [Rom. 12. 9] Nec non vestræ mentes in quamdam mutuæ caritatis soliditatem magis ac magis concrescant, quatenus in die tribulationis clamorem vestrum ipsius aures exaudiant, qui dicit: Vbi duo, vel tres congregati fuerint in nomine meo, in medio eorum sum. [Matth. 18. 20] Quod vos omni modo promereri hortor, eodem præstante, qui cum Patre & Spiritu sancto viuit & regnat per omnia secula seculorum, Amen.

[9] Denique e Cunrado sibi succedente in regno, ipsa curis secularibus, sicut iam diu desiderauerat, exonerata, in ipso anniuersario die transitus S. Henrici, Archiepiscopos cum Episcopis ad dedicationem Confugiensis Ecclesiæ conuocat: [mundo se abdicat:] f vbi inter Missarum solennia, imperiali decentissime omni cultu ornata, ante principale altare, Virgo Deo deuota processit, ibique thesaurum incomparabilem, [offert particulam de ligno sancto Crucis:] ligni Dominici Crucem, paruam quidem in materia, sed maximam in virtute, Deo obtulit. At vbi lectio Euangelij, g in qua supra arborem Crucis ascendens suspicientem se Iesum suscipere, & ab eo benedictionem pusillus meruit accipere, lecta fuit; regalem purpuram exuens, tunicam fusciorem, quam ipsa sibi manibus suis operata fuerat, vestem religionis, data sacerdotali benedictione, [habitum monasticū accipit:] induit. Et multis pro se quidem flentibus, pro illa autem gaudentibus, quæ iam seculum damnasset in vestibus; capillis, qui huc vsque in eodem monasterio pro ipsius seruantur honore, præcisis, imposito sibi ab Episcopis velo, annulo fidei subarrhata, gratulabunda succinuit; Posuit signum in faciem meā, & annulo suo subarrhauit me Dominus meus Iesus Christus.

[10] Ita Christo sponso ipsa sponsa consecrata, dum filiarum suarum se sanctissimo contubernio applicuisset, non vt mater filiabus se præferebat; sed in omnibus seruitijs seruilem se personam ostendebat: ita tamen, vt, cum omnia faceret, [viliora munia obit:] ostentationem fugeret singulorum, ne in præsenti seculo reciperet mercedem suam. Operabatur manibus suis, h (nulli enim in distinguendis auro gemmisque vestibus plurimum aut in stolis, aut in cingulis æstimabatur inferior) sciens scriptum esse: Qui non operatur, non manducet. [2. Thess. 3. 10] Sponso aut orans loquebatur aut psallens. Ad ecclesiæ limina i pæne inuisa, properabat. Nihil seueritate illius iucundius: nihil iucunditate seuerius. Tristis in risu, in tristitia suauis. Breue vitæ spatium æterna memoria compensabat. [addicta orationi,] Idem illi locus orationis & quietis fuit: idem semper habitus: incultum corpus: dum sciret reijciendas delicias corporis, quod paullo post vermibus exarandum sit: semper eam legere, aut legentem audire videres. Multa illi circa contubernales deuotio, frequens decubantium visitatio, [& mutuæ caritati.] solicita pauperum consolatio. Præterea plura eam miracula fecisse credimus; sed (quod k gratiam hominum, & oleum adulationis semper fugeret) esse suppressa: quod tamen incuriæ scriptorum, seu reuolutioni temporum, non defectui deputandum est virtutum. Pauca tamen, quæ in scriptis reperimus, aut veridica sanctimonialium, vbi illa Christo militabat, relatione cognouimus, hic inserere dignum duximus.

[Annotata]

a Videtur initio hinc incepisse Vita S. Cunegundis, cui dein Caput præcedens annexum & sere, ex Vita S. Henrici.

b Anno 1024, die 14 Iulij.

c Deest hæc epistola in MSS. Rebdorfensi & Bodecensi. Est in vtraque antiqua editione, & MSS. Blaburensi & Baunachiano.

d Vti Seniores etiam apud Liuium pro Senatu aut Senatoribus capiuntur, [Senior.] ita hic Senior & passim apud Dithmarum aliosque pro Domino sumitur, & commendatur anima S. Henrici.

e Cunradus Salicus eodem anno 1024 factus est Rex Germaniæ, Imperator anno 1026.

f In MS. Rebdorff. ponebatur, vbi velata est, vbi inter Missarum &c. Quæ tria priora verba melius absunt in vtraque antiqua editione & MSS. Bamberg. alijsque.

g De Zacchæo & arbore Sycomoro ob dedicationem Ecclesiæ.

h Inclusa parenthesi desunt in vtraque antiqua editione, & dictis MSS.

i Ita antiquæ editiones, at MS. Rebdorf. pene tardioribus omnibus approperabat.

k Eædem editiones, gloriam humanam.

CAPVT III
Miracula in vita: mors, sepultura.

[11] Cvm post orationis frequentiam inter lectionis lassitudinem ancilla Christi in lecto, non plumis exstructo, sed cilicio strato, membra sopore grauata remisisset; puella sacrata, quæ de more illi assidebat, sacros codices legens, cum fere ad medium noctis lectionem extenderet, caligantes oculos clausit, lumenque e manibus illius prolapsum paleas corripiens, [Crucis signo incendium extinguit:] sui fragore circumiacentes Sorores excitauit. Clamore ex concursu facto, Virgo Christi de somno excussa, dum colluctantes inter se, & concrepantes flammas circa se aspexit; ad orationis arma se conuertit, & signo Crucis adustionem illam absque omni suarum læsione vestium auertit. Tua sunt hæc, Christe, opera, qui olim Babylonium Regem in suo furore confudisti, & Chaldaicos ignes, vt pueri tui liberarentur illæsi, tua virtute exstinxisti.

[12] Aliud miraculum tam stupendum, quam mirandum hic placuit subscribere, in quo animi illius constantiam, & rigoris seueritatem discere poteris. Habuit secum sororis suæ filiam a Iuttam nomine. Hanc a primis annis educatam, omni disciplina, secularium quoque litterarum scientia instruxerat. Hæc materteram non minus religionis, [neptem creat Abbatissam:] quam dilectionis amore secuta, & consecrata fuit. Quam in omnibus plene instructam, vbi eius in orationibus vigilantiam, in ieiunijs perseuerantiam, & ad omnia patientiam perspexit, omnium assensu & rogatu, primam in ipso cœnobio eam Abbatissam præfecit. Tum Virgo mater filiam suscipiens, iuxta commonitionem sanctam dudum habitam, [pijs monitis instruit:] præcedentium illi Patrum repetens alloquia, monet ob salutis affectum vtilia ac Deo placita sæpe dicere, frequenter audire, solitas religiosi itineris vias non deserere, magis magisque errorum deuia & diabolica calcare figmenta, nullam luci ac tenebris, veritati atque mendacio, turpitudini atque honestati, apud Dei seruos docet esse communionem; solicite cauendum, ne vana sectando, desineret esse templum Dei, & habitatio dæmonum fieret, & dæmonis monumentum; lumina sua in Dei figere adspectum, primam quæ doceret, facere, vt fructum doctrinæ suæ ipsa in cælis, Deo adiuuante, possit inuenire. Hæc & huiusmodi iterum & iterum materno studio ei inculcans, quasi in omnibus iam perfectam, & ipsa magistram venerari cœpit. Illa, vbi immatura libertate potita est, paullatim a rigore suo deficere, molliorem cultum, lautiorem cibum, quæ vitiorum alimenta sunt, [a feruore dilapsam arguit,] desiderare; vltima in choro, prima in conuiuio, puellarum fabulis interesse, ac in omnibus b laxius agere cœpit. Pro huiusmodi leuitatibus, dum eam frequenter Sancta Dei inter se priuatim, publice coram omnibus, secundum Apostoli præcepta, sæpius argueret, obsecraret, increparet, nec illa materteræ velut patrocinio aut familiaritate vane confisa, vllo modo emendaretur; quadam die, dum ipsa cum Conuentu c Crucem (nam dies Dominicus erat) sequitur, Abbatissa defuit. Quam illa inquirens, & epulantem cum coæuis in conclaui reperiens, zelo pietatis armata, cum verbo correptionis dextera maxillam eius percussit; [alapam infligit,] quæ, quasi sigillum quoddam, formam digitorum eius accepit: qua omni tempore vitæ suæ non caruit. De quo nimirum facto constat, [relicto digitorum vestigio:] quia non tantum pro se, sed & pro aliorum emendatione, hoc pertulit, vt huius visio alijs proficeret, & ad melioris vitæ statum a vitijs suis retorqueret.

[13] Forte & istud detractoribus fabulosum & infidelibus incredibile putabitur, quod sanctitatem illius, quam humilitatis gratia ipsa homines latere voluit, muta elementa loquuntur. Denique cum post lectionem Euangelij suo solenni more d sacrificatura accederet ad altare, [chirothecam ad solis radium suspendit:] dexteræ manus suæ chirothecam detrahens, cum nullus, quo reciperet, adesset, a se reiecit; quam radius solis per fenestræ rimulas intrans suscepit, & tamdiu quasi famulando sustinuit, donec illa post sacrificium rediens, eam reciperet. Tale etiam quid in beati viri e Goaris veste aliquando diuina virtute ostensum fuisse legitur: qui dum a sede f Rustici Treuirensis Pontificis despicitur, a summa majestate per maioris luminaris honoratur famulatum. Omnium itaque capax erat meritorum, qui iudicem cunctarum meruit habere virtutum.

[14] Quindecim in sancto proposito superuixit annos, tam humilitatis gratia, quam religionis reuerentia, omnibus admiranda. [in morbo vltimo spiritu alacris,] Tandem pro nimia ciborum abstinentia, orationis & vigiliarum incredibili perseuerantia, cœpit corpore languescere, & ingrauescente morbo, paullatim deficere. Sed dum membra dolore contraherentur exterius, spiritu tamen (nam laus Dei semper in ore eius fuit) confortabatur interius. Vocabat sanctos Angelos, quorum hic vita, illic iam consortio fruitur: Apostolos & Confessores, quorum fidem & confessionem semper tenuit, interpellabat: Virginum Christi in suo exitu inuitabat chorum, [Sanctos inuocat:] quarum æmulatione, in carne dum præter carnem viueret, immaculatum Christo conseruauerat torum: omnium Deo famulantium sibi adesse, sibi occurrere orabat auxilium. [Rom. 8, 28] Vere quod est scriptum; timentibus Deum omnia cooperantur in bonum, in obitu tantæ Virginis vidimus comprobatum. Necdum spiritum exhalauerat, necdum Christo debitam reddiderat animam; Et iam fama volans tanti prænuncia luctus, non tantum sacratas Virgines, aut diuersi Ordinis viros, verum etiam totius vrbis populos ad exequias vnius congregabat. Sonabant psalmi, & totam domum, vbi sanctum corpusculum in medio super illo suo nobili cilicio compositum iacebat, in sublime resonans Letania pro exeunte anima quatiebat. Interim, ex more, regales, tamquam Imperatrici, [pro exequijs regiam pompam reijcit:] non vt pauperculæ debentur Sorori, parantur exequiæ, aurea feretro obtendenda proferuntur velamina. Tum illa pallentes vultus, quos g ante, ac se sponso venienti, lætos exhibuerat, videres ad os retorquere, manu abnuere: Amictus iste, ait, non est meus: auferte hinc: ornatus hic alienus est. His, terreno sponso; istis, cælesti copulata sum; nuda de vtero matris meæ egressa, nuda regrediar illuc: his vilem miseræ carnis materiam inuoluite; & corpusculum meum iuxta tumulum fratris mei ac Domini Henrici Imperatoris, quem me iam vocantem video, in proprio locello reponite. His dictis, in manus Domini spiritum suum commendans, [moritur:] ad suum anima reuolauit auctorem, & in antiquam possessionem diu peregrinata conscendit: terris, matrem communem se amisisse, flentibus: cælis autem conciuem in suum consortium se suscepisse gaudentibus.

[15] Ita demum sacro illo corpore feretro superposito, longo nobilium ordine præeunte, multis hinc inde confluentibus, cum illo sibi semper familiarissimo pauperum contubernio, ad locum Babenberc sepulturæ suæ prædestinatum, felices exequiæ vsque delatæ sunt. [magno accursu Bambergam defertur.] Tum vero relictas vrbes, vacua rura, desolatas ciuitates, vndique concurrere populos videres, matres paruulos suos in brachijs gestantes, infirmos in grabatis iacentes sanitatis gratiam sperare, felicem se credere, si cui aut feretro iungi, vel ab ipso contigisset obumbrari. Tandem in ecclesiam B. Petri Apostoli corpus non sine labore deportatum, triduanas ibi meritis suis ac beneficijs condignas habuit exequias; filij, quos ipsa illic in Christo h adunauerat, de matris pace iam securi, pro se autem soliciti, incessanter psallebant, dum eam sibi ad horam subtractam sine timore amissionis, in spe perpetuæ intercessionis recepisse plaudebant: mater de cælo filiorum prospectans affectum gaudebat. i Ita velatum sacrum corpus, sacris vestibus, diademate Christi capiti superposito, suo loculo in dextro latere, sicut hactenus veneratur, repositum est. k O felix Babenbergensis Ecclesia, recepisti thesaurum, quem amiseras! Procax & malefica lingua detractorum, oculorum testimonio confutata est, dum virginitas eius, rebus approbata, sanctitas clarescentibus signis videtur testificata.

[Annotata]

a Ita edit. Coloniensis & Louaniensis antiqua. At MS. Baunach. Vitam, Bruxellensis editio etiam in Lectionibus Vytham, MS. Rebdorff. Vtham. MS. Blabur. Vtam. Hoffmannus Iuditham.

b MS. Bodecense lautius.

c Crucem sequi est processionem comitari, quod Crux præferatur.

d Sacrificatura, id est oblationem tempore sacrificij factura.

e Colitur S. Goar 6 Iulij: a cuius nomine oppidum in diœcesi Treuirensi ad ripam sinistram Rheni visitur. Miraculum hoc legitur in Vita cap. 9 apud Surium.

f Est Rusticus 2 eius nominis Episcopus. Colitur 14 Octob. Late de eo agit Brovverus lib. 6 Annalium Treuirensium.

g Ita editio Bruxell. In MS. Rebd. ante vt sponso venienti, lætos habuerat, visa ad hæc retorquere. At Gretserus omisso habuerat posuit lætos videres ad hos retorquere. In Louan. os retorquere.

h Citatæ editiones antiquæ, aggregauerat, MS. Bamberg. congregauerat.

i In editione Bruxellensi ista, omissis paucis sequentibus, interponuntur: Ostendit autem Diuina potentia per euidens miraculum illic patratum, quam grata suscepta sit in cælis, quæ sic supernis prodigijs honorabatur in terris. Denique, sicut ab incolis loci illius astantibus & præsentibus veridica assertione elatum est posteris; cum tumba S. Henrici aperiretur, [S. Henricus locum cedit S. Cunegundi,] vt corpus istius beatæ Virginis, vti in vita affectuose desiderarat, iuxta fratrem ac Dominum suum S. Henricum collocaretur; res plena miraculi ab omnibus præsentibus cernitur atque auditur. Siquidem aperto mausoleo, confestim vox desuper auditur, dicens: O Virgo, Virgini locum tribue. Mox ergo, cunctis qui aderant contuentibus, S. Henricus Virgo Dei electus, in monumento iacens, in alteram se partem mouit, & vxori suæ, imo Christi Virgini, locum præbuit. [vti S. Seuero vxor & filia.] Simile quoddam contigisse legitur in B. Seuero Archiepiscopo Rauennatio, qui dum post Missarum solennia, populo ab Ecclesia secluso, cum solo ædituo ecclesiæ, sepulchro coniugis suæ atque filiæ adstaret; ipso præcipiente, sese ab inuicem vxor & filia dimouentes in tumulo, locum sibi præparauerunt. At ipse mox viuus in defossum sepulturæ locum introijt, custosque casula eius apprehensa, cum ingenti voce exclamans, ipsum nisus est retinere. Sed illico sarcophagus ori speluncæ per se obuolutus, monumentum clausit, partemque casulæ diuidens, eamdem particulam in manu custodis reliquit. Itaque cum ingenti gaudio & laudum præconijs, multaque reuerentia & deuotione populi, illud sanctum corpus beatæ Virginis, sacris velatum vestibus, diademate Christi supposito, suo loco in dextero latere Ecclesiæ, mariti sui exuuijs reuerenter associatum, iuxta ipsum simul & cum eo, in multo honore temporaliter hic quiescit in terris: quorum vtriusque spiritus Deo vnitus, eius ineffabili visionis dulcedine nunc & in æuūm perfruitur in cælis. O felix Babenbergensis Ecclesia &c. Vitam S. Seueri, eiusque coniugis S. Vincentiæ, & filiæ S. Innocentiæ duplicem dedimus ad Kalendas Februarias, in qua hic relata leguntur.

k Interponuntur in MS. Rebdorffensi ista: Transijt autem anno Dominicæ Incarnationis MIII, Indict. III, V Nonas Martij regnante in æternum, qui est corona Virginum, Christo Domino nostro. Quæ melius absunt ab alijs antiquis editionibus, & sæpius citatis MSS. De anno obitus supra actum, & menda hæc correcta.

CAPVT IV.
Miracula varia. Tres suspensi liberati, totidem mortui resuscitati.

[16] a Christianæ religioni proficiens Ecclesia fidelis (quæ in Euangelio, voce Domini testante, Dei mater & filia per gratiam nominatur; mater, quia sanctæ operationis exemplo filios Domino generat: filia, quia Virginis filio, pro salute mundi incarnato, eruditione sanctorum Patrum quotidie generatur) salutem missam a Domino, cælestis archiatri effectibus medicinæ plenam, tam mentis, quam corporis auribus animaduertat. [Post Patriarchas & Prophetas] Mundanæ machinæ Conditor humano generi per inobedientiam lapso condolens, vt æternæ vitæ fructus facientem nouam plantationem, scilicet primitiuam Ecclesiam insereret; Patriarchas & Prophetas in mundum mittere dignatus est: qui creditum sibi officium, quinque corporis sensibus, sextoque, qui est spiritus Prophetiæ, mysterium Incarnationis Christi, & omnia quæ de ipso annuntianda erant prædicantes, alij asperitate vitæ, [venit Christus,] alij diuersis pœnarum mortibus, ipsi, quem prophetabant, famulatum suum fideliter impleuerunt. Horum limes Christus, æterni Patris consilio pro liberandis hominibus de intemeratæ Virginis vtero processit, vt iam inchoatæ plantationi, missis per orbem Apostolis, atque de suo corpore fuso cruore fabricatam, nouellam superædificaret Ecclesiam; [misit Apostolos dein Martyres, Confessores, & Virgines,] quæ S. Trinitatis fide imbuta, & mundata Baptismi gratia, Martyres, Confessores, & infirmi sexus Virgines, animo tamen constantes, primitias obtulit. Inter quas B. Cunegundis, flos Babenbergensis Ecclesiæ, cum S. Henrico, qui Romanorum Imperium tenuit, sub coniugij specie, immortali sponso castæ virginitatis honore deseruit. Vnde iam eius sanctitatis merita per orbem manifesta declaratione apparent: quia in loco, [& inter hac S. Cunegundem,] vbi sanctum eius corpus quiescit, infirmi, quacumque laborantes ægritudine, sanitatem recipiunt. Vt autem ad omnia testes cautissimi simus, veritatis amatoribus, [miraculis a morte claram:] ætati nostræ succedentibus, de his quæ scribimus, curiose indagantibus, scilicet quo tempore opera curationum præfatæ Imperatricis initium habuerint, largiente Domino, prout possumus, volumus explicare.

[17] Anno Dominicæ incarnationis M C LXXXIX, Indictione II, b Tiemone tertio decimo Babenbergensis Ecclesiæ Episcopo, quarto Pontificatus sui anno; [eius intercessione liberantur] ad Vincula S. Petri, ne de sanctitate præmemoratæ Virginis ambigeremus, signorum experientia certificati sumus. Nam dum solito more populus ad prȩdictum locum orationum & vigiliarum caussa conuenisset, affuit quidam dæmoniacus de villa, [energumenus,] quæ dicitur c Dierrut; qui nec pietatem agnoscens, nec scelus abhorrens, filium suum igne cremauerat. Hic duris funibus adstrictus, ad sepulcrum sanctæ Cunegundis ita mansuescere cœpit, vt furiali morbo absolutus, Deum omnipotentem laudaret, eique, cuius patrocinantibus meritis hæc sibi accidisse cognouit, cum caterua, quæ præsens adstiterat, debitas acclamabat laudes. Igitur dum hæc tam Cleri, [3 contracti,] quam populi solenni deuotione agerentur, d tres contracti, vnus in suburbio de hospitali S. Ægidij, qui magis reptando, quam e scabellis voluebatur; alter de domo Chunradi Maioris Ecclesiæ Præpositi; tertius item de domo Ottonis in eadem Ecclesia Canonici; super sepulcrum beatæ Virginis positi, ab vnius dolore passionis vna erecti sunt manu diuinæ curationis. f

[18] Mulier paralytica, & altera sanctimonialis fȩmina vno pede claudicans; [paralytica, 2 claudi,] & claudus de castro quod dicitur Giet, post momentaneam orationem vix completam, in ipsa nocte curati sunt. Puer, cui tanta membrorum mollities inerat, [2 pueri:] vt pene ossibus carere putaretur; alter de Licendorf macie deformi consumptus; gressum & loquendi officium, quibus omnino caruere, [ischiadica:] receperunt. Puella sciatica de Gisenuelt, necdum tumbæ ingesta sacræ, propter turbam; puer ex contractione neruorum carens officio pedum: puella de g Nuornberc planta pedis sursum recurua, geniculo contracto; [2 claudi:] item, de eodem pago puella manum aridam habens, [aridam manum habens:] inter orationes, & vigilias curati sunt.

[19] Quidam pro equo furtim sublato apud Werram fluuium, in vico qui dicitur Wasegen, suspendio addictus est. Qui in tormento positus, voce qua poterat, B. Chunegundis Virginis aures appellauit: cuius etiam festinatam opem sibi adesse præsensit. Diuina enim virtute, vbi populus abscesserat, vincula manuum dissoluta sunt, [suspensi tres.] & ipse laqueum sibi deponens, in ciuitatem reuersus, cunctis ereptionem sui, dans gloriam Deo, & suæ saluatrici exposuit. Quorum fideli testimonio ad nos vsque delatus, ad censum quinque denariorum a suis parentibus, vt pridem, dum damnaretur, pro ipso deuouerant, inscriptus est. Apud nos quoque non huic dissimile de seruulo quodam, dum illaqueatus ab omnibus mortuus putaretur, signum apparuit. Nam post eiectam vrinam, quod signum mortis in talibus tormentis est, cunctis adstantibus insperatæ saluti ac vitæ restitutus est. Tali modo apud Rottenburc, Imperiale castrum, duo absoluti multorum attestatione vsque ad nos peruenerunt.

[20] Mira, (at nil Deo impossibile) & forsan nostrȩ ætati incredibilia dicturus sum, sed tota Babenbergensium ciuitas huius facti expers non fuit. Mulier de proxima villa Elrin vagientem suum, infra quadraginta dies sine baptismo defunctum, supra tumbam beatæ Virginis non sine spe resurrectionis posuit. [Resuscitantur mortui,] Testor eum, qui est primogenitus mortuorum, qui mortuos suscitat, vbi miserabilis omnibus mater extincti, sanctæ Virginis nomen Chunegundis ingeminando multos fletus effudit; [infans necdum baptizatus,] quem exanimem posuerat, de sepulchro viuum leuauit. Quis se a lacrymis, quis a laudibus contineret? Vna vox omnium, vt frequens turba Sabbato confluxerat; Qualis est hæc? quam sancta? quam Deo cara? quæ claudos currere, cæcos videre, mutos loqui, extincta quoque membra reuiuiscere facit? Beatus venter, qui hanc portauit: benedicta a Domino vbera, quæ hanc lactauerunt; de benedictione iam seculo pereunti tanta gratiarum munera effluxerunt.

[21] Aliud non huic dissimile signum, alio vero euentu in trienni puero, in vico Grunberc celebratum est: qui a mane vsque ad vesperam in limoso lacu suffocatus iacuit, [puer in lacu suffocatus,] vbi a mulieribus sub lini fasciculis repertus & subleuatus, multo eiulantium comitatu, domum vsque delatus est. Illic per noctem lugubres parentibus exequias celebrantibus, vbi mane Sacerdos debitum humanitatis complere astitit; populus qui aderat, qui iam multa de signis B. Chunegundis viderat & audierat, præsentiam illius sibi adesse in multa spe exauditionis rogitabat. Mirum in modum puer annularem digitum mouere cœpit, & stupentibus omnibus, post spatium vnius horæ, sanus surrexit. Huius facti primum ipse Sacerdos sub stola; deinde milites octo sub sacramento, ipso puero in medium locato, cum omni frequentia suæ plebis, testes ad nos venerunt.

[22] [puella in fonte submersa.] Puella septennis in parochia Liuberstat, dum ad fontem incaute hauriret, infelici casu submersa est. Quam, cum ad sua a Crucibus homines fuissent reuersi, (nam dies Rogationum instabant) de fonte exstinctam leuantes, post votum ad memoriam B. Chunegundis factum, quam dudum lamentabantur mortuam, non sine laudibus diuinis viuentem admirabantur. In hac trium resuscitatione mortuorum, cum & alia duo corpora ad inuocationem sanctæ Imperatricis eiusdem, vitæ reddita verissima testium approbatione, ac ipsorum puerorum præsentatione cognouerimus; quis, nisi sancta Trinitas operata videtur, quæ secundum signa, quæ ipsa facit, hæc & his maiora facere postmodum suis promisit?

[Annotata]

a Deest hic prologus in MSS. Rebdorffensi & Bodecensi: est in antiquis editionibus & apographo Bambergensi, & MS. Baunachi, & in his quidem cum nouo isto titulo: Incipit de miraculis S. Kunegundis.

b De Tiemone infra in Bulla Canonizationis agitur.

c Editio Louaniensis Beyrent. Bruxell. & MS. Baunach Beirreut. Grets. in Marg. Beirrut. in Lectionibus Berreut.

d Hæc sequentia latius explicantur in antiquis editionibus & apographo Bambergensi, ex quo infra repetemus cum alijs miraculis.

e Per Scabella intelligi vult Gretserus cruculas manuum, quibus contracti vti solent, sed aliqui etiam vtuntur veris scabellis.

f Hic finit editio Louaniensis. In Bruxellensi adduntur quædam infra seorsim danda.

g Infra Nuremberg dicitur, & hæc miracula aliquanto magis explicantur.

CAPVT V.
Alia miracula. Epilogus auctoris.

[23] Illud quoque clarissimum, clarissimis regni Primoribus coram adstantibus, celebre super muto factum sub oculis omnium, [Sanatur mutus in translatione corporis,] memoriæ hominum tradere non indignum duximus. Nam rem gestam ita per famulam suam Christus clare operari voluit, quod pene nullum latere potuit. a Philippus Rex propter sui confirmationem, interim vero, quod magis fauorem sibi præstare credebat, propter translationem beatæ Virginis, comitia indixerat: mutus quidam seruulus in comitatu probabilium virorum de Pogen conuenerat: quorum vasa, quia & ipsi pœnitentes erant, portabat. Regina ad Ecclesiam processura, cum de more solenniter a Clero suscipitur, confusus interim populorum clamor exoritur, non frustra morituro denique homini, sed laudes cum Christo suo iam viuenti conclamantium. Testor Christum & eius Apostolos, iste, qui prius nullam, vtpote mutus, linguam nouerat, singulis ad interrogata, propria lingua disertus respondebat.

[24] Quid referam de bruto animali, cuius innata sibi rapacitatis ingluuies, dum prædam rapuit, quasi nomen Chunegundis contra se inuocatum sensisset, a suo furore quieuit? Nam lupus dum circa caulas ouium vespertinus naturæ suæ ingenio versatur, paruulum ante fores incaute relictum lustris suis intulit. Aliorum autem, qui territi fuerant per lupum, mater pueri clamore excitata, omnes ciues suos, manibus complosis pectora tundens, multis eiulatibus in dolorem commouit. Omnibus bestiam insequi, quia nox instabat, incassum iudicantibus, mater ad ecclesiam confugiens, signis, velut mortuo, tertio compulsatis, pro conseruatione filij aures Virginis illic pernox appellare non desinebat. [puerulus eripitur ex faucibus lupi:] Mane facto nutricius ille siluæ erumpens, paruulum, quem rapuerat, illæsum reportat, & in sulco, vbi boues pridie arauerant, in pellicula sua diligenter inuolutum collocat; ipse propter sedens custodias obseruat. Vbi vero ruricolas & vomeres iam appropinquare sibi videt, quasi de paruuli quiete securus, mansuetus discedit. Quem illi, vt mos est, clamore persequentes, seruus, qui boues stimulabat, pelles aspiciens, ecce, ait, tegumenta pueri, quem lupus rapuit. Accurrentes, dormientem paruulū intactum, vultu splendidum reperiunt, & non sine multa admiratione hæc considerantes, ciuibus & matri nuntiant. Illa aduolans, & præ gaudio in lacrymas prorumpens, vbi, & quo modo fuisset, inquirit. Ille, iuxta ætatem simpliciter; Canis, ait, ille, qui me asportauit, blande me perlingens in sinu suo compositum, tota nocte dormire fecit.

[25] Ista, quæ modo succincte miracula diximus, & alia plura, quæ vitio prolixitatis transimus, ne more hirudinis lectorem, quem huc vsque studiosum tenuimus, effluendo fastidiosum occidamus, signum in seruulo quasi annorum sedecim diuina operatione factum exponamus. Qui ceteris membris secundum ordinem naturæ bene dispositis, in principali, quod est caput, tanta passione agitabatur, vt sine intermissione parieti, si proximus esset, allideretur; pectus mento tunderet, [seruulus annis 16 misere vexatus,] scapulas tempore verberaret, numquam in eodem statu, vel verba fundens, cibum aut potum vix aliquando sumens, permaneret. Si quando illi dormire contigisset, solo collapsus, modo caput terram, modo cælum pulsare videres: & quod miserabile dictu, dum ab omnibus, propterea quod horribilis visu foret, fugeretur, a singulis videri optabatur. Iste ante fama quam aspectu notus, [frustra Iudæo irridente,] dum ad nos peruenisset, stipem inter domos accipiens, aliquamdiu sustentatus est. Hunc Archisynagogus videns, Si vestra Chunegundis, ad Christianos ait, istum curauerit, me Christo ac fidei vestræ applicare poterit. Sed, quod dicit Apostolus: Iudæi signa quærunt; in hoc Iudæo ostensum est. [1. Cor. 1. 22] Nam patiens tertia Dominicæ Resurrectionis feria, dum super sepulcro salutiferæ Virginis salubri premeretur sopore, [sanatur:] manu inuisibili quadam tactus, inde sanatus, cum summa omnium admiratione ac laude abscessit. Iudæus vero infelix a perfidia sua, æternos passurus ignes, non recessit.

[26] Illud autem in vltimo, quod tamen signorum illius non vltimum fuit, [terra sepulchri in thus & grana mutatur:] subnectam. Quoniam terra circa sepulcrum eius a fidelibus collecta, in speciem lucidissimi thuris, aut etiam mundissimi grani fuit frequenter redacta. Super hoc Innocentius Papa in sermone ad populum in Lateranensi Palatio habito, vitæ illius merita & miraculorum insignia commemorando, subintulit; b Recte, fratres carissimi, puluis ille, quo gleba huius sanctissimæ Virginis debito humanitatis sepulta tegitur, in thus atque granum redigitur, quæ se sub sexu fragili, dum viueret, a licitis continens, ab illicitis abstinens, illibatum Domino holocaustum obtulit, & diues Christo, pauper sibi, pauperes Christi sub diuersi ordinis atque sexus professione quotidie pascit. Merito ergo in catalogo Sanctorum erit adscribenda, quæ vitam Sanctorum semper studuit imitari. Collectam itaque a nobis conscriptam cum officio totius Missæ huic nostro sermoni apposuimus, & Apostolica auctoritate omnibus Ecclesijs in honore tantæ Virginis decantari direximus.

[27] Hæc paucissima de virtutibus & signis Cunegundis sanctissimæ Virginis, prudentissimæ caritati vestræ inter innumerabilia dixisse sufficiat; quæ si quis euolute perstringeret, prius ipsa pagina, quam materia deficeret. O beatam! o prædicandam! quæ regnū mundi & omnem ornatum seculi pro cælesti ornatu despexit: Christum sibi sponsum regio sponso legaliter, non carnaliter copulata delegit: quæ virginitatem suam inter regales thalamos probando, vt infamiæ malum sibi ab inuidis obiectum expurgaret, ignes calcauit: quæ dum prolem morituram non expectauit, eius casta generatio, numquam passura successionis detrimentū durat; quando Ecclesia in filijs suis per eleëmosynas ipsius diuinȩ laudis semper accipit incrementum: quam cum Christo suo, quem amauit, in quo credidit, [multa miracula facta,] quem dilexit, etiam post mortem viuere, signa crebra loquuntur. Ad memoriam eiusdem cæci visum, extincti vitam, muti loquelam, aures obstructæ recipiunt auditum.

Quanta igitur illa fuisse credimus, quæ viuens, nullo teste, dum iactantiam vitat, sola exercuit; cum tanta illam post mortem signa fecisse, sub oculis omnium viderimus? Ad nos ergo signa ista, quæ foris miramur, intus transferamus, vitam nostram & mores corrigamus, vt si Virginis consortium non meremur, post decliuia vitiorum sit nobis præmium per Virginem tantum supplicium euasisse peccatorum.

[28]

Virginis iste docet Chunegundis gesta libellus,
Plura tamen dicenda tacet, dum flumine mergi
Cymba timet: moritur quæ tangit bestia montem.
      Sed, quæ lingua silet, pro Virgine signa loquuntur,
Quæ famam laudis eius tam crebra loquuntur.
Dum cæcis, mutis, claudis optata salutis
Cura venit; dum languor abit, febrisque recedit, [iterate canuntur:]
Vita redit, recipitque cutis conspersa colorem.
Hoc potuit, qui cuncta potest, dare virginitati,
Qui montes transferre valet, dare credulitati.
Nupta viro sub lege viri vult Virgo latere,
Sponsa subarrhata, sponso tamen inuiolata,
Et Christum sub corde virum sibi legit habere.
Seruat Virgo fidem; res claruit igne probata.
Discite coniugium cælebs, vbi nulla voluptas;
Qui sine mistura seruant legalia iura,
Cuncta nihil pensant, quæ mox fuerint ruitura:
Hic in spe fructus mittentes semina luctus,
Gaudia longa metent, agnumque sequentur in albis.

Oramus te, Virgo sanctissima, Imperatrix gloriosissima, [Oratio.] quæ terras misericordiarum tuarum operibus, cælos respersisti virtutum floribus; [Precatio auctoris.] fluctuantibus in mundo tuis assiste, procellas turbinosas aduersantium tuis orationibus propelle, cunctos tibi deuotos, vitijs propulsis, perpetuo tuis fac gaudere beneficijs & meritis, & omnes scribentes, siue fidelium legentes huius textum lectionis, fructu non priuentur suæ partæ deuotionis, Amen.

[Annotata]

a Philippus Frederici Ænobarbi filius, [Philippus Imper.] fratri Henrico VI mortuo successit, Aquisgrani anno 1198 Imperium auspicatus, vixit vsque ad 23 Iunij anni 1208.

b Hæc integre in Bulla Canonizationis referuntur.

MIRACVLA VARIA
ex apographo Bambergensi a Gretsero edita, collata cum MS. Baunachiano.

Cunegundis Imperatrix, Virgo, Coniux, vidua, ac sanctimonialis Benedictina (S.)

BHL Number: 2005

ex MS. Bambergensi.

[1] Igitur, dum hæc cum solennitate Cleri & populi deuotione agerentur; quidam contractus in suburbio de hospitali S. Ægidij adductus, sanitatem postulabat; [Sanantur tres contracti,] & misericorditer exauditus, quod postulauit, obtinuit. Dum signorum fama totum Babebergensem locum respersisset; contractus de domo Conradi Præpositi maioris Ecclesiæ, sanitatem affectans; & quamuis natura in membris eius aberrasset, tamen prout potuit, velocius reptans, venerabili sepulcro se ingessit; vbi a Domino salutem optatam inuenit. Audiens hoc etiam contractus de domo Othonis in eadem Ecclesia Canonici, venit quanto eius ad locum sepulcri, sperans sibi ex beneficio gratiæ, sicut ceteris, subueniri; vbi sine mora subuentum esse in Christo testamur. Iterum vt in prædicta Virgine virtus miræ sanctitatis elucesceret, alius, qui simili morbo membrorum naturali sensu perdito, gressu carebat, adiutoria curationis expetens, celerem sanitatis effectum sentiebat.

[2] Mox omni populo laudes Dei personante, quædam paralytica mulier, incolis prædicti loci haud incognita, [paralytica,] vim superni medicaminis postulans cum lacrymis, optatum inuenit auxilium. Audiens hæc alia fȩmina, vno pede claudicans, quæ secularem habitum lugubri veste mutauerat, tarditate debilitatis quamuis impediretur, [2 claudi,] ingressa est, & spem sanationis, quam ardenti desiderio habebat animo infixam, plenam salutis inueniens, concito cursu ambulabat. Porro dum huius bonæ famæ odorem vicinia degustasset, atque ex diuersis locis confluerent, claudus de castro, quod a Iech dicitur, post momentaneam orationem vix completam, celerrime gratiam percepit.

[3] Item in diœcesi nostra nobilis fæmina, de Castello, quod b Wikenfeld nuncupatur, immoderatum dolorem sustinens, [oppressa magno dore capitis,] quia nullo medicorū remedio curari poterat; se cælesti medico commendans, pristinæ sanitati restituitur. Vt autem curationis magnitudo diffusius Ecclesijs innotescat, quasdam eius infirmitates, ex quibus omni physica ratione desperata fuit, pro ingenio nostro exponere satagimus; a principali corporis parte incipientes. Quia Cephalæam, id est, dolorem capitis, tam vehementer patiebatur, vt pro abiecto peplo, nec subtilissimum filum, nec ipsam cæsariem sustinere posset. Igitur, quia tantus dolor caput ipsius sæpissime tentauit, omnes regiones capitis, videlicet, os, labium, oculi, cilium & lingua, subuersæ sunt, vt vnaquæque illarum stationem suam a natura locatam, contra ipsam naturam permutarit. Talis quoque singultus eam c constrinxit, vt putaretur mortis esse præsagium. [cum paralysi brachij,] Sospitatis inimica paralysis dextrū brachium eius tam debile reddiderat, quod penitus naturali officio carebat: & matricis vitio contra omnē spem salutis torquebatur. De reliquis infirmitatibus eius supersedemus, ne minor de dictis fides habeatur. Sed hoc minime sub silentio transeundum est, quod prædicta fæmina sine gratiarum actione tertia die post susceptam curam, ad domum suam redire disponens; recidente in brachium eius paralysi, donec Deo ac Kunigundi pro beneficijs omnium curarum gratias rependeret, [& relapsum passa:] diutius per inuisibilem febris catenam remanere cogebatur. Accidit autem tale miraculum, quod brachio eius incomparabiliter vexato, & tumbæ superposito, nisi S. Henrici adhibito capite, nulla requies concessa fuit, nec retrahendi manum fuerat sibi concessa facultas: donec accersito, & votis eius annuente fratre ipsius potentissimus omnium Dominus, votiuis precibus placatus, cum integra sanitate liberum ei permisit discessum.

[4] Adfuerunt etiam duo pueri ibi, quorum vni tanta membrorum mollities inerat, [laborans mollitie membrorū.] vt fere ossibus carere putaretur: qui subito consolidatus ambulauit. Alteri vero de Lycendorf tam mira macies corpusculum consumpserat, vt gressu & loquendi vsu a natiuitate vsque ad ætatem, [claudus & mutus:] quæ plantaria dentium dicitur, omnino careret: hic bene vtriusque sanitatem recipiens, gressum recepit & loquebatur.

[5] Puella sciatica de Gisfeld dum pro gratia curationis ad visitandum sanctæ Virginis sepulcrum suspirans anhelaret, [Ischiade laborans,] nec tamen se præ turba ingerere potuisset, subito cælestis gratiæ medicinam recepit. In ciuitate nostra debilis puer, [claudus,] filius cuiusdam vinitoris, ex contractione neruorum carens officio pedum, etiam sanus ibidem efficitur. [2 recuruæ,] De Sezzelach quædam mulier ex infirmitate diutina inclinata, meritis beatæ Imperatricis erigitur. Quædam puella de Burgo, qui dicitur Nurenberg, plantæ pedis sursum recuruæ, & geniculi contracti, [laborans arida manu,] sanationem obtinuit. Alia quoque puella de eodem Burgo habens aridam manum, ad sepulchrum S. Cunigundis orationibus & vigiljs insistens, neruorum, articulorumque flexibilitate diuinitus indulta; [cæca, clauda,] vt a pluribus curatis didicerat, tonsam cæsariem in testimonium sanationis legauit.

[6] In Haldenstat puella visu carens, bis illuminata est: [3 muti,] & alia quædam gressum recepit. Mutus de Stetefeld: mutus de Liechtenfels, & muta de Meingouue, loquelam receperunt. Filia villici in Vorcheim gressum recepit, & manibus paralytica debilitate arefactis, aliquanto resumpto vigore, cibaria ori applicabat. Alia puella de eodem oppido curuitate nimis inclinata, diuini muneris particeps, vt humanam naturam sequeretur, [clauda & paralytica, incuruata.] sursum aspiciens, sine mora erecta est.

[7] Hoc etiam operæ pretium adijcere dignum duximus: quod puluis, [Puluis sepulchri vulneri medetur,] qui caussa curationis de sepulcro sanctissimæ Imperatricis ægrorum manibus euellitur, cum receptione sanitatis, in purum frumentum conuertitur. Equidem, ne hoc contra rerum naturam incredibile putaremus, certæ manifestationis indicio rei veritatem comperimus. Enimuero quidam rusticus cancrenum vulnus ore patiens; tali puluere pro vnguento vtebatur, & adepta sanitate, [in frumentum mutatur,] puluerem in frumenti speciem transmutatum, sub testimonio probabilium virorum ad ecclesiam reportauit. Est, vt iterum inde euidentius certi fieremus, quidam vir de d Beiersdorf; & plures alij de Nurenberg, idem sibi accidisse affirmantes cum iuramento mutatam terræ naturam in veram speciem frumenti ostendentes, ad prænominatum locum detulerunt. Tale mirum adhuc non credentibus, vt dubietas amputaretur; mulier caliginosis oculis cæcutiens, spe sanationis, puluere madidato vtebatur: quem etiam versum in frumenti naturam, & paruum madorem, quem addiderat, cum augmento inuenit: vnde nimis anxia, quid faceret; ad vltimum deliberauit, vt in venalibus rebus lucratiuam gratiam haberet: quæ diuinitus quod factum fuerat, tam diu celauit, donec febrium molestijs occupata, inde sibi dolorem prouenisse conijceret. Porro cum populus ad adorandum in ecclesia conuenisset, mulier inito consilio, memorabile signum, quod acciderat, ostendit; & quia diu celatū habuerat, indulgentiam peccatorū cum lacrymarum effusione quæsiuit.

[8] [Sanantur, aridam manum habens,] Quadam Dominica, dum solennia Missæ agerentur, arida manus cuiusdam pueri vigori restituitur. In Assumptione S. Mariæ, tria signa in quodam puero de e Gundolesheim, filio cuiusdam molendinarij, perpetrata sunt; vt mutus loqueretur, [mutus, surdus & claudus,] auribus eius auditus infunderetur, incessu pedum vteretur. At hoc dictu mirabile negligendum non est; quod in loco nostro Babeberg vxor molendinarij a maligno spiritu vexata, prædictæ Virginis ad tumbam ducebatur; & continuo dæmon egressus filiastram illius intrauit, [dæmoniaca,] iterumque ad ipsam redijt. Non est prætereundum, quod quædam fæmina, iliaca passione laborans, sanitatem se percepisse fatebatur. Dum hæc latius diuulgata fuissent, venit claudus quidam de villa, [iliaca passione, laborans,] quæ dicitur Wertheim: hic Dei misericordia, & fauente S. Cunigunda, cupitam sanitatem recuperabat, & ancilla pedis debilitate baculo innixa, [2 claudi] desideratam opem inuenit. De f Veldin, cæca mulier illuminationis gratiam experiri digna inuenta est. [cæca,]

[9] Quidam claudus de Castil in Baiariæ claustro monachorum, dum ei miraculorum fama innotuisset, [claudus,] venire proposuit, propositum perfecit, valetudinem recepit: sed quia incognitus fuit, & sufficiens testimonium, quoniam ante visus non erat, habere non potuit; inter curatos non recipiebatur: sed plagis affectus, quasi deceptor abibat confusus. Postquam autem ad prædictum claustrum redijt, omnia, quæ sibi euenerant, memorauit: vnde multos leuioris animi in risum conuertit, multos etiam infirmos præmuniuit, quod nulli eorum sine testibus ad Bambergensem locum, gratia curationis audendo venirent. [paralytica,] Paralytica de Gisenwinde, votis humilibus Domino supplicans, &, vt credere fas est, apud Deum & S. Cunegundam, præcedentibus meritis, cedente infirmitate, facta est incolumis. Muta de Sachsendorf, non lingua, sed corde loquendo, postulabat auxilium, [muta,] vt sibi reserata lingua id in ipsa, quod natura in alijs operaretur: & statim cupitum donum impetrauit.

[10] De Stadelhofen quidam officio linguæ priuatus, videns in alijs salutis effectum, intentius corde orabat, vt & ipse in numero curatorum esse mereretur: quod eum orasse dubium non est, quoniam exauditus est. [mutus secundo sanatus,] Quoniam autem in gratiarum actione obmutuit, iterum loquendi gratiam amisit. Mox parentes eius & conuicanei stupefacti, mutum reducunt, & dum essent in itinere, apertum est os eius, & loquebatur. De Michsendorff puer contractus, & fæmina de Holfeld eadem molestia turbata, [2 contracti,] dum ad curandum offeruntur, necessitatibus amborum a Domino & S. Cunigunda subuenitur. [2 cæcæ,] Mulier cæca de Ratelsdorf, & alia quædam de Dieboue, dolentes pro luminis defectu, prostratæ in orationibus, sanctissimæ Imperatricis patrocinio illuminabantur. Quidam mutus de Limpurch, dum in orationibus pernoctasset, [mutus,] factoq; mane, domum redire disponeret, diuina præditus gratia, & factus infirmitatis alienus, recte loquebatur. De Bodenstein mulier insensata, & tremulum caput agitans, populi deuotione pro ea supplicante, [ægra dolore capitis,] ab vtriusque mali penitus incommodo liberatur.

[11] Beata Cunigundis plures suæ sanctitatis testes habere volens, mutam puellam de Abenberg cum misericordia respiciens, [muta,] soluto linguæ vinculo, loquendi officio restituit. De g Neunkirchen clauda puella propitiationis auctricem largis fletibus aggrediens, vt sui misereri dignaretur, [clauda,] intime flagitabat: & aperto sibi benignitatis ostio, preces, quas effuderat, non in vanum effudisse sentiebat: quia infirmitatis notam prorsus amittens, [laborans inflatione manuum,] firmato gressu, vestigia figere cœpit. Ancilla quædam de Vochendorf, ex inflatione manuum dolens, flexis genibus in oratione procubuit: & factum est, vt tumor decresceret, atque in singulos articulos sanitas citissime rediret. Seruulus quidam de Eisch officio linguæ priuatus, non tardam opem inueniens, loquela vsus est: [mutus,] vnde etiam quos in præsenti opere intitulauimus, eum merito socios habere volumus. De Wirzeburgensi loco quædam conuersa debilitate manus molestata, [molestata debilitate manus,] resumpto vigore, læta efficitur: & hæc videntibus iucunditas augetur.

[12] Quidam puer auditu carens, cum sanitatis celeri effectu curatus non per signa, [surdus,] siue per magnum clamorem eloquentibus, imo ad tenuem vocem responsum dedit. Alij duo pueri etiam in alijs infirmitatibus per Virginem prænominatam curati sunt. [2 ægri,] Tam memorandæ rei signum, dum, sicut sol cælum peruolitat, orbem implens vbique crebresceret; inter innumerabiles varijs infirmitatibus oppressos, [claudus,] claudus piæ auxiliatricis interuentu, cælesti medicina erigitur. Quo audito, cæcus illuminari exoptans, inter mille hominum cateruas affluentes aduenit, & sanctæ Virginis patrocinio, in quo confidebat, amissa cæcitate, lumen recipere dignus fuit. [cæcus,] Siquidem huius rei experientiam puella, quæ vnicam manum habebat, sentire volens, pronis affectibus se humiliabat: & cooperantibus votis populorum largiter adiuta, mirabilem sanctitatis efficaciam indulta sanitate sentiebat. [claudus,] Item claudus venerabile sepulcrum gloriosæ Imperatricis diligentius amplexans & lacrymis irrigans, S. Cunigundis auxilio sanitatem recuperauit. [paralyticus.] Itidem paralyticus consumptum naturæ vigorem recipere gestiens, & vocem attollens, medullitus precabatur, vt sanati quo vtebantur gaudio, & ipse vti mereretur: & continuo exauditus, incolumis effectus est.

[Annotata]

a Supra Giet dicitur vbi priora hæc miracula strictius examinantur. In MS. D. Baunach Gieoh.

b Idem MS. Wikerfelt, & correctum Wischenuelt.

c Idem concutiebat, vt præco mortis esse videretur.

d Idem Baierstoff.

e Idem Gundeldesheim.

f Idem Velodin.

g Idem Nuvvenchirchen.

APPENDIX
Ex Vita Bruxellis anno MCCCCLXXXIV excusa.

Cunegundis Imperatrix, Virgo, Coniux, vidua, ac sanctimonialis Benedictina (S.)

BHL Number: 2009

[1] Mvlti quoque alij a diuersis cladibus ibidem sanati sunt: & vsque hodie, si quando poscentium fides curationis medelam requirat, miraculorum suorum gloriam Dominus per Virginis suæ merita nobis ostendere non cessat. Porro miraculum quoddam atque magnificum beneficium, quod omnipotens & misericors Deus, adhuc hodiernis temporibus, eiusdem beatæ Virginis precibus & meritis gloriosis, cuilibet indigenti quotidie præstare dignatur, præsenti paginæ breuiter inseri aptissime congruit. [S. Cunegundis tunica Bambergæ adseruata,] Tunicam namque eiusdem S. Cunegundis Imperatricis reuerenter reconditam prædicta Babenbergensis seruat Ecclesia. Hæc autem tunica tantæ fertur esse virtutis, vt cuilibet mulieri prægnanti, & in partus difficultate Virginis eiusdem patrocinium confidenter imploranti, reuerenter applicita, vel induta, [prodest parturientibus,] confestim conferat leniter pariendi prosperitatem, & ab huiusmodi periculo perfectissime liberet atq; tueatur. Vnde habet consuetudo ciuitatis illius, quod mulieres prægnantes, instante iam partus sui tempore, sicuti moris est, ecclesiam adeuntes; post peccatorum confessionem, sacro se Christi corpore muniant, [ab his contacta aut induta.] & demum ad Virginis sacræ reliquias accedentes, prædictam tunicam cum omni reuerentia deuotioneque contingant vel induant. Quæ quidem tunica, nimirum ob reuerentiam Virginis, gemmis micantibus & perlis innumeris ornatissime constipata, nemini negatur, sed absque vlla personarum acceptione cunctis indigentibus exhibetur postulata.

[2] Festum autem huius beatissimæ Virginis apud diuersos diuersis seruatur temporibus. Quidam enim, [Festum celebratur; Martij,] vti in Basilea, festum natalis eius seruant tertia die mensis Martij: tunc namque, vt prædiximus, ab ergastulo carnis hæc Virgo ad Dominum transmeauit. Quidam vero, sicuti in ciuitate atque diœcesi Babenbergensi, diem illum festiue recolunt, cum eadem venerabilis Virgo canonizata fuit. Occurrit autem ista festiuitas in crastino Natiuitatis S. Mariæ Virginis: [aut 9 Septembris,] tunc enim ab Ecclesia Romana catalogo Sanctorum apposita atque canonizata fuisse perhibetur. Postmodum autem ad maiorem huius sanctissimæ Virginis venerationem, populique ampliorem deuotionem, corpus eius simul cum corpore sui coniugis S. Henrici Imperatoris de terra leuatum, [corpus in altari positum.] & in altari sublimatum est: ibique in capsa aurea gemmis & lapidibus pretiosis adornatum, sicut hactenus a fidelibus honoratur & frequentatur, reconditum est ad laudem Domini nostri Iesu Christi, cui est honor & gloria in secula seculorum, Amen.

Oratio de S. Cunegunde.

Cunegundis Imperatrix, Virgo, Coniux, vidua, ac sanctimonialis Benedictina (S.)

Salue regalis proles dignissima, ingenua & nobilis Imperatrix, S. Chunegundis, Virgo immaculata. Tu es lampas prælucida coniugatorum, speculum viduarum, decus Virginum, religiositatis norma, pietatis quoque, mansuetudinis, humilitatis ac totius vtique honestatis ac disciplinæ Magistra. Tu, denique in omni tua ætate, statu & ordine, pretiosorum more aromatum, totius virtutis & sanctitatis odore fragantissime aromatizans, ipsi Altissimo, qui fons bonitatis & Sanctus Sanctorum est, singulariter & ineffabiliter placuisti adhuc manens in terris. Vnde & abiecta mole corporis, bis duplicibus sertis immarcescibilibus, pro nimirum quadruplicis status perfectione, coniugij scilicet, viduitatis, virginalis castitatis, & sanctæ religionis coronata, ipsi æterno Regi, Dei filio Iesu Christo, sponso Virginum, indissolubili suauissimæ caritatis vinculo non immerito coniungi meruisti in cælis, eiusque ineffabili visionis dulcedine inebriata, nouum illud canticū, solis Virginibus decantandum, in choro Virginum suaui melodia depromere non cessas. Nostri ergo, qui in hac misera vita adhuc multiplici carnis molestia prægrauamur, non obliuiscaris in cælis, quæ pauperum & orphanorum pia semper mater & consolatrix extitisti in terris. Quapropter, o dulcissima Patrona & Aduocata, tuis pijs precibus aures Dilecti tui, Domini nostri, indesinenter pulsare non abnuas, vt in sua misericordia, tuis intercedentibus meritis gloriosis, per viam mandatorum suorum nos dirigat in hac via, & demum cum Sanctis & electis suis ad perfruendum specie claritatis eius coronet in patria, vbi ab omnibus cælestis curiæ ciuibus collaudatur per seculum, Amen. Vers. Specie tua & pulchritudine tua, Intende prospere procede & regna. Collecta.

OREMVS.

Deus qui inter cetera mirabilia opera tua S. Chunegundem Virginem in omni statu præcellenter decore virtutum redimitam, in tantum sublimasti, vt & in matrimonio florem virgineæ castitatis non amitteret, & in viduitate habitu religionis assumpto, per sanctimoniam vitæ nobis exemplar totius sanctitatis reluceret; concede propitius, vt, quam digne laudare cupimus, suis intercedentibus meritis, ad imitandum vitæ eius exempla, pro nostra fragilitate roboremur. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

BVLLA INNOCENTII III DE CANONIZATIONE S. KVNEGVNDIS.
Ex MS. Bambergensi a Gretsero edita.

Cunegundis Imperatrix, Virgo, Coniux, vidua, ac sanctimonialis Benedictina (S.)

ex MS. Bambergensi.

Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei, venerabili Fratri a Theumoni Episcopo, & dilectis filijs Capitulo Babenbergensi, salutem & Apostolicam benedictionem.

[1] Cum secundum Euangelicam veritatem nemo accendat lucernam & ponat illam sub modio, sed super candelabrum, vt omnes, qui in domo sunt, videant; pium pariter est & iustum: vt, quos Deus merito sanctitatis coronat & honorat in cælis; nos venerationis officio laudemus & glorificemus in terris: cum ipse potius laudetur & glorificetur in illis, qui est laudabilis & gloriosus in Sanctis. [Matth. 5. 15] Pietas enim promissionem habet vitæ, quæ nunc est, & futuræ, dicente Domino per Prophetam; Dabo vos cunctis populis in laudem, gloriam & honorem: & per se pollicente; Fulgebunt iusti sicut sol in regno Patris eorum. [Deut. 26. 19] [Matth. 13. 43] Nam, vt suæ virtutis potentiam mirabiliter manifestet, & nostræ salutis caussam misericorditer operetur; fideles suos, quos semper coronat in cælo, frequenter etiam honorat in mundo, ad eorum memorias signa faciens & prodigia: per quæ prauitas confundatur hæretica, & fides Catholica confirmetur. Nos ergo, [Sancti a Deo honorantur miraculis:] Carissimi, quantas possumus, etsi non quantas debemus, omnipotenti Deo gratiarum referimus actiones: qui in diebus nostris, ad confirmationem Catholicæ fidei & confusionem hæreticæ prauitatis, euidenter innouat signa, & miracula potenter immutat, faciens eos coruscare miraculis, qui fidem Catholicam tam corde, quam ore, nec non & opere tenuerint.

[2] Inter quos beatæ memoriæ Kunegundis, Romanorum Imperatrix Augusta, quæ degens olim in mundo, magnis meritis præpollebat; nunc, viuens in cælo, multis coruscat miraculis, vt eius sanctitas certis indicijs comprobetur. Licet enim ad hoc, vt aliquis Sanctus sit apud Deum in Ecclesia triumphante, sola sufficiat finalis perseuerantia, testante Veritate, quæ dicit: Quoniam qui perseuerauerit vsque in finem, hic saluus erit; Et iterum: Esto fidelis vsque ad mortem, & dabo tibi coronam vitæ; ad hoc tamen, vt ipse Sanctus apud homines habeatur in Ecclesia militante, duo sunt necessaria; virtus morum, & virtus signorum, videlicet merita & miracula, vt & hæc, [quæ simul cum virtutibus sanctitatem confirmant:] & illa sibi inuicem contestentur. [Matth. 10. 22] [Apoc. 2. 10] Non enim aut merita sine miraculis, aut miracula sine meritis plene sufficiunt ad perhibendum inter homines testimonium sanctitati: cum interdum angelus satanæ transfiguret se in Angelum lucis: & quidam opera sua faciant, vt ab hominibus videantur. Sed & magi Pharaonis olim signa fecerunt: & Antichristus tandem prodigia operabitur, vt, si fieri posset, in errores etiam inducantur electi. [Exod. 7.] [Matth. 24.] Verum, cum & merita sana præcedunt, & clara succedunt miracula; certum præbent indicium sanctitatis; vt nos ad ipsius venerationem inducant, quem Deus & meritis præcedentibus, & miraculis subsequentibus exhibet venerandum. Quæ duo ex verbis Euangelistæ plenius colliguntur, qui de Apostolis loquens aiebat; Illi autem profecti prædicauerunt vbique, Domino cooperante, & sermonem confirmante sequentibus signis. [Marc. 16. 20]

[3] Sane cum ad audientiam bonæ memoriæ b Cælestini Papæ, prædecessoris mei, [Apud Cælestinum 3 actum de Canonizatione,] merita & miracula præfatæ Imperatricis, vobis referentibus, peruenissent, vt ipse de illis notitiam conciperet certiorem, inquisitionem eorum venerabilibus Fratribus nostris Augustensi & Eistetensi, & bonæ memoriæ Wirtzburgensi Episcopis, & dilectis filijs c Eboracensi, d Lancheimensi, & e Hailsbrunensi Abbatibus per Apostolica scripta commisit: post cuius obitum vsque adeo manifestari cœperunt, & multiplicari miracula, vt ex euidentia pariter & frequentia, sanctitas eius ab omnibus, quasi notoria prædicetur; sicut ex multis testimonialibus literis Episcoporum, Abbatum, Præpositorum & Principum, nec non & aliorum multorum nuper nostro extitit Apostolatui reseratum.

[4] Venientes igitur ad Apostolicam Sedem ex parte vestra, dilecti filij D. Abbas f Michelueldensis, Gundelus Decanus, Cunradus Custos, g Marcus Archidiaconus, h Hermannus Subdiaconus maioris Ecclesiæ vestræ, Lupoldus Diaconus S. Stephani, [missis denuo legatis,] Burchardus Diaconus S. Mariæ, Henricus Presbyter S. Michaëlis, Henricus Subdiaconus S. Mariæ, nobis & fratribus nostris humiliter supplicarunt, vt ex plenitudine potestatis, quam Iesus Christus B. Petro concessit, prænominatam Imperatricem Sanctorum Catalogo dignaremur adscribere, decernentes, eius memoriam inter Sanctos ab vniuersis fidelibus de cetero celebrandam: cum hoc sublime iudicium, ad eum tantum pertineat, qui est B. Petri successor & Vicarius Iesu Christi.

[5] Nos itaque cognoscentes, quod hoc reuera iudicium sublimius est inter cetera iudicia iudicandum, in ipsius examinatione plenariam volumus adhibere cautelam. Et ideo prænominatos iurisiurandi religione constrinximus, vt puram nobis super hoc dicerent veritatem. Qui iurati dixerunt, quod, [facto examine de virtutibus,] sicut ex celebri fama & solenni scriptura nouerunt, B. Kunegundis S. Henrico Imperatori fuit matrimonialiter copulata, sed ab eo non extitit carnaliter cognita. Vnde, cum Dominus Imperator ageret in extremis, Principibus & parentibus inquit de illa: i Qualem mihi eam assignastis, talem vobis eam resigno: Virginem eam dedistis, & Virginem reddo. Suam ergo virginitatem Domino consecrauit, & seruauit intactam: ita quod, cum aliquando, instigante humani generis inimico, suspicio quædam contra ipsam fuisset exorta; ipsa, vt suam innocentiam demonstraret, super ignitos vomeres nudis plantis incessit & processit illæsa.

[6] Item sanctus Imperator Henricus, & hæc Imperatrix egregia Kunegundis de proprijs facultatibus Babenbergensem fundauerunt Ecclesiam & dotauerunt: [beneficijs Ecclesiæ collatis,] quam cum suis omnibus pertinentijs ex feruore deuotionis, quam ad Apostolicam Sedem habebant, B. Petro Apostolorum Principi obtulerunt, annuum ei censum, ad indicium quod Iuris sit Ecclesiæ Romanæ, soluentes. Sed & alia plurima beneficia pijs locis & venerabilibus Ecclesijs contulerunt, Christum sibi facientes hæredem.

[7] Hæc & alia retulere de meritis; de miraculis asserentes, quod eis præsentibus & videntibus, ad memoriam huius Virginis, cæci visum, claudi gressum, muti verbum, [& miraculis,] & surdi recuperauerunt auditum, alijsque languoribus impetiti, frequenter & euidenter plenam consecuti sunt sanitatem: & quod est mirabilis nouitatis & noui miraculi; puluis de tumulo eius assumptus, sæpe conuersus est in frumentum.

[8] Nos ergo de meritis & miraculis eius multis & magnis non solum testimonijs, sed & testibus certiores effecti; cum secundum Prophetam, laudandus sit Deus in Sanctis suis; [peragitur canonizatio:] de Fratrum nostrorum consilio & Pontificum multorum apud Sedem Apostolicam existentium, ipsam beatam Virginem Kunegundim Catalogo Sanctorum adscripsimus, eiusq; memoriam inter Sanctos decreuimus celebrandam. [Psal 150. 1] Quapropter vniuersitatem vestram monemus & hortamur in Domino, per Apostolica scripta mandantes, quatenus, quod nos solenniter & caute statuimus, vos humiliter & deuote seruetis, vt meritis eius & precibus apud misericordissimum iudicem indulgentiam consequamur.

Collectam autem & alias orationes in commemoratione eius dicendas, edidimus, quas in hac pagina duximus subscribendas. Oratio. [præscribuntur orationes.] Omnipotens & misericors, Deus, qui a gloria tua nullum excipis sexum, nullamque conditionem excludis, te suppliciter exoramus; vt, sicut B. Kunegundi Virgini tuæ, post terreni culmen Imperij, cælestis regni solium contulistis: ita meritis eius & precibus, nobis quoque famulis tuis æternæ felicitatis præmia largiaris. Per Dominum. Secreta. Sacrificium laudis tuæ tibi, Domine Deus noster, offerimus, tuam clementiam implorantes, vt per huius Sacramenti virtutem, intercedente B. Kunegunde Virgine tua, nos & a peccatis expedias, & a periculis tuearis. Per Dominum. Complenda. Sacramentum redemptionis humanæ, quod in honore B. Kunegundis obtulimus, tibi nos, Domine, reddat acceptos, vt per hoc, quod & accepimus ipsi de tuo, & suscepisti de nostro, in tui semper vnione viuamus: Qui cum Patre. Datum Laterani, III. Nonas Aprilis, Pontificatus nostri anno tertio.

[Annotata]

a Thiemo & Thimo alijs, creatus Episcopus anno 1192, mortuus anno 1201.

b Cælestinus III creatus anno 1191, vita functus 1198, die 8 Ianuarij.

c Eboracum, siue Ebracum anno 1119 fundatum in diœcesi Herbipolensi, sed vrbi Bambergensi vicinius.

d Lancheimb incolis in diœcesi Bambergensi versus Culmbachium, extrui cœptum anno 1132.

e Heilbrunnen a S. Ottone Episcopo Bambergensi circa annum 1132 cum præcedenti fundatum, medio itinere inter Nurimbergam & Onspachum.

f Michelfelda, siue S. Michaëlis campus, itidem a S. Ottone & Beringero Comite a Sulzbach, extructum circa an. 1119. In Annalibus Bambergensibus appellatur hic Abbas Leopoldus.

g MS. Minorum Bambergen. Marquardus.

h Idem Hartemidus.

i Eadem verba in Actis S. Henrici leguntur cap. 27.

DE S. GERVINO ABBATE CENTVLENSI IN PONTIVO,

AN. MLXXIII.

Commentarius præuius.

Geruinus, Abbas Centulensis in Pontiuo (S.)

[1] Centula oppidum est Pontiui in Belgica secunda cis Somonam amnem, vbi nobile Ordinis Benedictini monasterium ædificatum a S. Richario, vt in huius Vita XXVI Aprilis dicetur, a quo & nomen oppido factum, vt vulgo S. Richarij dicatur, Gallice S. Ricquier. De monasterio autem memorata non pauca XVIII Februarij ad Vitam S. Angilberti, Septimi illius Abbatis. Vicesimus tertius fuit S. Geruinus, Henrici I ac Philippi itidem I Franciæ Regum temporibus, [S. Geruini Abb. Centulensis,] seculo Christi vndecimo. Vitam illius ab Ariulpho eiusdem loci monacho scriptam tradit Ignatius Iosephus a Iesu-Maria Carmelita Discalceatus cap. 99 libri 1 historiæ Ecclesiasticæ vrbis Abbatis-villæ. Ea num vspiam genuina & integra extet, haud scimus: quam hic proferimus, excerpta est ex libro MS. quem Ioannes de Capella Centulensis, anno MCCCCXCII contexuit, inscripsitque Chronicam abbreuiatam super gestis & factis Dominorum & Sanctorum Abbatum huius sacri cœnobij, [Vita ex Chronica Io. Capellaæ:] & sacratissimæ Ecclesiæ Patroni nostri S. Richarij &c. vti plenius diximus in Commentario præuio ad Vitam S. Angilberti § 7 nu. 63 & 64. Insistit præcipue vulgari Chronicæ eiusdem loci, vt eam crebro citat, quam reor vt plurimum Gallico sermone conscriptam, ob verba quædam Gallica subinde inserta: sed & alia peruoluerat, quæ & initio citat, instrumenta publica, litteras, chartas, bullas Apostolicas &c. Fors & Ariulphi scripta: haud admodum tamen accuratus est in temporum ordinanda ratione. De Ariulpho ipso nescio quid suspicer: nec tamen dißimulabo. [an aliqua ab Ariulpho scripta?] Fuit huic S. Geruino suppar alius in Flandria Geruinus, primum in S. VVinoci cœnobio monachus, dein secundus Abbas Aldeburgensis: cuius Vitam Hariulphus eius successor scripsisse traditur, vt ad XVII Aprilis in Molani Natalibus ac Miræi Fastis Belgicis videre est. Sed potuerunt eodem tempore vt duo SS. Geruini, ita & duo extitisse Hariulphi scriptores: nec tamen plane asseueramus diuersos fuisse.

[2] Multa quoque de S. Geruino narrat Iacobus Malbrancus noster to. 2 de Morinis, alijs quibusdam (vt videtur) vsus monumentis: itemq; Ignatius Iosephus historiæ Abbauillanæ iam citatæ cap. 82. Sammarthani quoque to. 4 Galliæ Christianæ in S. Richarij monasterio meminerunt Geruini, & to. 2 in Ambianensi Episcopo Geruino, [idem Geruinus ab alijs scriptoribus laudatus,] vti & Adrianus Morlierius Antiquit. Ambian. lib. 2 qui Gallice Gerin dici testatur, ac virum sanctum vocat. Geruini meminerunt & alij mox citandi.

[3] Eum absolute S. Geruinum appellant Ignatius Iosephus, Claudius Robertus in Gallia Christiana, Sammarthani, [Sanctus appellatus,] Andreas Saussaius in Martyrologio Gallicano Kalendis Martij, vbi hoc eum elogio celebrat: [inscriptus Martyrologijs, 1 Martij,] Eodem die S. Geruini Abbatis Centulæ S. Richerij in tractu Ambianensi, qui Ingeranno ipsius S. Richerij digno encomiastæ sublectus, perdignum se tot sanctorum virorum, qui huic cœnobio præfuerunt, hæredem exhibuit, Christoque fideliter militans, & subditos omni pastorali vigilantia in eius obsequio instruens, ad beatam, quam diu anhelauerat, illius fruitionem, exuta mortalitate properauit. Idem postea Saussaius ad XVII Aprilis, quo die in Martyrologio B. Geruini Aldeburgensis natalem, nostrates Hagiologos secutus, consignarat, in Supplemento Martyrologij Centulensem retulit, [17 April.] his verbis: In Centula S. Richarij, depositio S. Geruini Abbatis, quem tempore Quadragesimæ specialibus virtutum exercitijs occupatum, & omni puritate vitam suam custodientem, Christus ante Pascha vocare ad gaudia cælestia dignatus est. At Sammarthani Centulensem Geruinum tradunt III Martij obijsse, siue V Nonas: quod hac ratiocinatione videtur posse firmari. [3 Martij,]

[4] Die Cinerum suis significauit se habere licentiam a B. Maria transire ad Dominum, ijsque spiritum suum commendauit, peccata palam confessus. Prima septimana Quadragesimæ priuatus est vsu linguæ. Dein quotidie quidam religiosus coram eo Psalterium decantabat. Postea extrema vnctione munitus, loqui denuo cœpit, atque aliquo modo conualuit. [qua obiisse videtur,] Sed cum rursus ingrauescente languore, tendere ad extrema videretur, ante maius altare, vti antea petierat, deportatus, ibi inter suorum preces sancte mortuus est. Quæ vicißitudines videntur spatium non paucorum dierum postulare, atque illa præcipue verba: Quotidie quidam religiosus coram eo Psalterium decantabat, idq; postquam prima septimana Quadragesimȩ priuatus esset vsu linguæ: vt credibile videatur ad finem secundæ septimanæ peruenisse. Malbrancus, nescio quo auctore, ait secunda hebdomade Quadragesimæ deceßisse, & quidem die Dominica: [Dominica 3 Quadrag.] quod de Dominica Reminiscere, quæ hebdomadam secundam sequitur, existimamus accipiendum.

[5] Illa porro Dominica anno MLXXIII incidit in diem III Martij, Pascha in XXXI eiusdem mensis. Atque eo anno idem Malbrancus in tabula Chronologica tomo 2 præfixa, [anno 1073,] obijsse Geruinum scribit, licet cap. 63 libri 8 videatur obitum eius anno MLXXIV locare, vti & Sammarthani. At qui potuit, vt ex Vita iam relatum est, [non 1074,] minimum saltem ad finem primæ hebdomadis Quadragesimæ vixisse, aut etiam, vt nobis videtur, secundæ; tamen ex ipsorum Sammarthanorum sententia V Nonas Martij obijsse, id est, feria II post Dominicam Quinquagesimæ, cum eo anno MLXXIV dies Cinerum fuerit V Martij, Pascha XX Aprilis? Minus etiam cum notis in Vita expreßis congruit, [nec 1071:] quod Claudius Robertus tradit anno MLXXI obijsse, nisi vltra medium Martij mors eius differatur, cum dies Cinerum fuerit IX Martij, Pascha XXIV Aprilis.

[6] Si quis id contendat exponi debere secundum veterem Galliæ morem, quo anni initium a Paschate ducebatur, vt proinde Martius, qui secundum hodiernum calculum anni MLXXII fuisse diceretur, fuerit MLXXI; non poterit is quidem ex positis characteribus refelli, sed multo magis debebit ea ratione explanari, quod cap. 5 Vitæ habetur, Geruinum II electum Abbatem X Kalend. Nouembris anno MLXXI, [quod probatur ex Vita,] anno vero sequenti mortuum esse initio Quadragesimæ auunculum eius S. Geruinum: nam sequens annus secundum illam computandi rationem inchoatus est primum die Paschæ sequenti qui erat VIII Aprilis: atque ita dies secundus Februarij anni sequentis post illum XXIII Octobris, siue X Kal. Nouembris, erit anni nostri MLXXIII, quod nitimur euincere: nam qui quartus ab Octobri illo mensis occurrebat, erat adhuc eiusdem anni MLXXI; qui vero anni MLXXII, tunc erat secundum hodiernum calculum MLXXIII.

[7] Anno eodem videtur Ioannes Capella constituere initium suscepti a Geruino II regiminis. Nam hunc ait, cum Vrbani II Pont. Max. sententia anno MXCVI abbatiam hanc, quam cum Episcopatu Ambianensi detinebat, [& tempore successoris.] iussus esset dimittere, rem tamen varie ad annum extraxisse, conatumq; eam Ecclesiæ Ambianensi subiectam reddere, quam exemptam tenuerat XXIV annis, sicut & sui prædecessores, absque exactione. Recte autem computantur illi XXIV anni a Martio MLXXIII ad initium MXCVII, quando primum intellexere Centulenses latam in Geruinum II sententiam, datamque sibi potestatem eligendi nouum Abbatem.

VITA
ex MSS. Chronicis Centulensib.
Auctore Ioanne Capella.

Geruinus, Abbas Centulensis in Pontiuo (S.)

CAPVT I.
S. Geruini vita monastica, præfectura Centulensis, prædicatio, reliquiæ SS. ornatæ. Ingelramni decessoris epitaphium.

[1] Geruinus XXIII Abbas huius sacri cœnobij Centulensis, & primus hoc nomine, fuit oriundus ex patria Laudunensi. a Primo fuit Canonicus Remensis, magnus orator, [S. Geruinus Canonicus Remis,] & bene litteratus: in iuuentute dimisit canonicatum, & fuit monachus Virduni in Lotharingia: & antequam intraret religionem, [dein Virduni monachus,] possidebat omnem substantiam patris & matris defunctorum: & habebat solam sororem, nomine b Roselinam, quam quidam miles, nomine Haymondus, duxit in vxorem.

[2] Et eo tempore c Richardus erat Abbas Virduni, qui propter mores suos constituit eum d Capellanum suum, & secum duxit e peregrinanter in Ierusalem: & in regressu electus est Abbas XXIII huius cœnobij, [post Abbas Centulensis,] tempore f Guillermi Regis Angliæ & Ducis Normanniæ: & tempore g Leonis Papæ X, qui fecit eum citari & euocari personaliter ad Curiam Romanam, eo quod prædicabat verbum Domini absque licentia & sine auctoritate Apostolica. Et ipso comparente, [Prædicator Apostolicus a Papa institutus,] ab eodem Leone Papa fuit authorizatus prædicare verbum Domini vbilibet terrarum, quia affinis & vicinus erat dicti Papæ, nati de Lotharingia.

[3] Et in regressu reædificauit capellam B. Mariæ in crypta, & secum deportauit infinitas reliquias Sanctorum & Sanctarum Dei, [a quo reliquias accipit,] quorum & quarum nomina hic non describuntur, quia declarantur in Chronica folijs LXXXVI & LXXXVII. Et super maius altare incapsauit LX sanctuaria, ibidem declarata. In dicta crypta versus meridiem incapsare fecit XX Sanctuaria, [iisq; ornat varias capellas & altaria:] ædificauitque in dicta crypta altare S. Richarij, quod ornauit ex XVI Sanctuarijs: & in prædicta crypta in parte Septemtrionali XXVIII sanctuaria. Et dedicare fecit dictam capellam h XIV Kalend. Nouembris. Item dedicare fecit capellam B. Laurentij, iuxta claustrum. Item dedicare fecit capellam BB. i Magdelgesili, k Caidoci & Adriani Confessorum: & ex alio latere capellam B. Margaritæ Virg. & Mart.

[4] [libros procurat:] Item iste Geruinus describere fecit totam librariam, in qua composuit XXXVI volumina librorum sacræ Theologiæ, & aliorum: & cum hoc renouauit omnes libros Ecclesiæ & Legendas Sanctorum & Sanctarum Dei. Et suo tempore l Guido Episcopus Ambianensis, [decessori eius epitaphium ponitur] qui prius fuerat Archidiaconus dictæ Ecclesiæ, & discipulus Ingeranni sui prædecessoris, descripsit super sepulchrum dicti Abbatis versus sequentes:

Quem tegit hic tumulus, sanctissimus Ingerannus,
      Huius cœnobij Pastor & Abba fuit,
Dux gregis, Ecclesiæ m mon .. spes inclyta vitæ;
      Vixit & in mundo mundus & in Domino.

Abba Ingerannus loco huic non paucula nostro
Contulit, hic … scriptis qui cernitur albis, [item aliud,]
Sancti Vincenti, nec non Sancti Benedicti
Ecclesiam struxit, columnis firmisque parauit:
A fundamentis instaurauit Paradisum: [continens eius benefacta,]
Altaris Petri tabulam componere fecit,
Thuribula ex argento etiam conflare gemella:
Euangelij librum, Sancti Vitamque Richari
Ipsius studium mire argento decorauit:
Ipsius atque calix studio præclarus haberi
Cernitur, ad instar sibimet cum laude decenti:
Terras seruauit, peruasas atque redemit,
Sicut Noerias, Gapanas & Brugiacum:
Dum falsos trahit vt paci contraria vincat,
Detractus multis, multa perpessus iniquis,[& aduersa tolerata.]
Quæ supra retuli, nec non quam plura pepegi.
Actum sic vt sit Diuina scientia nouit.
Excedunt libri numerum, quos ipse nouauit:
Insuper excedunt numerum quos ipse refecit.
Talibus atque alijs cælestis præmia regni,
Vt spes est, meruit, Lector, quos posse manemus.
Vltimus ipsius fuit hic finis studiorum:
Ecclesiam Sanctæ refecit moriendo Mariæ,
Cuius apud Dominum nobis suffragia prosint.
Et plurima alia descripsit in prosa idem Dominus Episcopus
ex transitu sui magistri Domini Ingeranni.

[Annotata]

a Guilielmo patre, matre Renulda, inquit Malbrancus lib. 8 cap. 58.

b Malbraneus Rotselinam vocat, Haymoni prænobili dynastæ nuptam: alteram vero sororem natu minorem (duas enim fuisse) ad sanctimonialium cœtum a fratre pellectam, priusquam ipsemonde hus fieret.

c Celeberrimus fuit Richardus Abbas monasterij S. Vitoni (in suburbio Virdunensi olim, [Richardus Ab. Virdun.] nunc arce) ac plurium aliorum: quem VVassenburgius scribit præfuisse illi monasterio annos 42, obiisse 14 Iunij 1047, alij 1046. De eo fortassis ad illum diem fusius agemus, cum sit quibusdam recentiorum Fastis cum Beati titulo inscriptus. De S. Vitono autem agemus 9 Nouembris. Non pauca de Richardo memorantur in Vita S. Popponis 25 Ianuarij cap. 4, 6, 7.

d Malbr. tironum Magistrum, Abbatis dein œconomum, & prædiorum omnium administratorem.

e VVasseburgius anno 1027 peregrinationem eam inijsse Richardum scribit cum Euervvino (quem Eurinum vocat) Abbate Toletensi, ac triennio post reuertisse, ipsosq; in Europam secutum S. Simeonem monachum, [peregrinatus cum eo in terram S. Geruinus,] cuius Vitam idem Euervvinus scripsit, a nobis edendam ad 1 Iunij. Bravverus in Annalib. Treuirensib. circa annum 1018 illud iter ingressos scribit Quo tempore an satis simile vero sit, Geruinum a Richardo socium peregrinationis adscitum, haud scio. Malbrancus non deductum in Palæstinam ab Richardo Geruinum scribit, sed missum. Nam cum eam peregrinationem diutius ardenti desiderio exoptaret, nec Richardo id auderet aperire, [aut ab eo missus,] Deum huic aperuisse, ac perpulisse vt discipuli sui voto obsecundaret. Accessisse igitur vltro ad Geruinum, precationi tunc vacantem, ac denuntiasse, vt se ad Palastinam adeundam accingeret. Narrat Brovverus, anno 1026 Popponem Archiepiscopum Treuirensem, impetrato a Ioanne Pont. Max. commeatu, eodem comite Simeone, quippe viarum perito, cum primarijs e Clero ac nobilitate, [fors cum Poppone Ep. Treuir.] longam illam & difficilem viam religionis studio capessiuisse…adeoque intenta cura singula terræ sanctæ loca etiam atque etiam perlustrasse, vt triennium in ea re pene totum posuerit: ac demum sub finem anni 1028 Treuiros redijsse. Potuit huic turmæ peregrinorum adiungi a Richardo Geruinus, ipsiq; Præsuli, ac præcipue Simeoni commendari. Vereor tamen vt hæc etiam Brovveri Chronologia solida sit. Nam cum Richardum atque Euervvinum, vt diximus, secutus in Europam Simeon Rotomagum venisset, Richardum Ducem Normanniæ iam mortuum inuenit, vt ipse in eius Vita Euero vinus fatetur: mortuus est autem, vt VVillelmus Gemmelicensis lib. 5 cap. 17 scribit, anno 1026. Circa illud ergo tempus redierant e terra sancta duo illi Abbates, ac non multo post eodem profectus est Archiepiscopos Poppo, [quo tempore illuc iuit Poppo?] sed non ante autumnum, vt qui Brunonem (postea Leonem IX dictum, cum Pontifex Maximus est creatus) 9 Septemb. eiusdem anni Tullensem Episcopum ordinarit. Potuit ergo cum illis, aut cum hoc, aut certe cum alijs postea, eo tendere Geruinus.

f Richardo 2, cuius iam meminimus, successit filius Richardus 3 an. 1026. Huic an. 1028 mortuo Robertus 2 frater, qui religionis caussa Hierosolymam profectus, in reditu Nicææ in Bithyma obijt 2 Iulij 1035. Et suffectus est Willelmus filius, sed nothus, qui deinde an. 1066 Rex Angliæ factus est.

g Fœdum σφάλμα. Annus tunc videtur fuisse Christi 1035, Benedicti IX Papæ secundus. S. Leo IX anno primum 1049, die 12 Februarij Pontifex creatus, vt ad Vitam eius 19 April. dicemus. An ab eo apostolicum illud prædicandi munus, ac memoratas hic reliquias, S. Geruinus acceperit, an ab aliquo successorum, incertum est: forsan non nisi post plures annos a Leone IX.

h Ad eum diem, nempe 19 Octobris, in MS. Martyrologio Centulensi ista habentur: Centula monasterio, dedicatio Orientalis cryptæ, in honorem S. Mariæ & S. Richarij Sacerdotis gloriosi.

i De S. Magdegisilo, siue Maudegisilo, aut Maldegisilo, agemus 30 Maij. Eius mentio fit in Vita S. Richarij.

k De his agemus 1 Aprilis. Mentio eorum facta 18 Februarij ad Vitam S. Angilberti.

l Fuit Guido Ep. Ambian. genere nobilissimus, inq; sacris ædificijs & fundationibus magnificus, &, quod huc facit, [Guido Ep. Ambian.] poëticis etiam studijs deditus. Nam, vt testatur Gemmeticensis lib. 7 cap. 44, Edidit, de rebus gestis VVillelmi Regis Angliæ, opus non contemnendum, heroico metro exaratum. Et Ordericus Vitalis sub libri 3 finem: [piëta,] Guido Præsul Ambianensis metricum carmen edidit, quo Maronem & Papinium, gesta Heroum pangertes, imitatus, Senlacium bellum descripsit, Heraldum vituperans & condemnans, Guillermum vero collaudans & magnificans. Prælium illud inter Haraldum & VVillelmum pridie Id. Octobr. 1066 commissum in loco Senlac dicto. Citat etiam hos auctores lib. 2 Antiquit. Ambian. cap. 32 Adrianus Morlierius. Quando epitaphium illud sanctissimo magistro suo Ingelranno posuerit Guido Episcopus, hinc colligi potest, quod Sammarthani præceptum citet Henrici Regis Galliæ an. 1057 datum in gratiam Fulconis, [quo tempore sederit?] qui decessor fuit Guidonis. Monet tamen Morlierius, multo tempore ante quam e vita migraret Fulco, designatum illi successorem Guidonem, atque ideo quædam ab hoc auctoritate Episcopali acta reperiri, cum nondum Episcopus esset. Obijt Guido, vt ex Sammarthanis colligitur, anno 1076 aut prius.

m Apographum habet, monstrat. fors norma, &c. Plura in sequenti inscriptione mendose expressa.

CAPVT II.
Bona cœnobij Centulensis per S. Geruinum recuperata. Reliquiæ S. Vigoris Ep. solenniter translatæ, quædam alijs donatæ.

[5] Et a sicut prius dictum est, quod dictus Ingerannus, cuius merito & intercessione, Ecclesia de Scabelleuille nobis concessa est; & litteras & Chirographa obtinuit bene expressa; non obstantibus illis, Richardo Duce Normanniæ mortuo, [S. Geruinus volentibus bona monasterij inuadere obsistens,] & derelictis liberis eius Richardo & Roberto fratribus & Ducibus pro paruo tempore, & regnante Guillermo eorum fratre, sed defectum natalium habente & illegitimo, Rege Angliæ & Duce Normanniæ, ad instantiam Abbatissæ de b Monstieruiller suæ progeniei, fuit pro eadem Ecclesia controuersia mota, & impedimentum nobis datum, & in proprios vsus dicti monasterij de Monstieruiller, voluit vi & violentia dicta Abbatissa applicare in proprios vsus suæ Ecclesiæ dictam Ecclesiam.

[6] Quibus de caussis dictus Geruinus in proprijs portauit chirographum & litteram latam & amplam dicti Richardi, [auctoritate Ducis Normanniæ iuuatur:] remonstrando dotationem & donationem prædictam. Ex quibus inuenit gratiam dictus Geruinus, & erga ipsum & plurimos auctorizatus est. Et in villa de c Argentreul iuxta Sequanam ratificauit dictus Guillermus eidem Domino Geruino prædictum donum, & in perpetuum per suam chartam anno Domini MXLVIII, requirens aliquid habere de corpore d S. Vigoris: quod annuit & promisit dictus Geruinus, [eiq; dat reliquias aliquas S. Vigoris:] quia aliter non meruisset obtinere dictam confirmationem dictæ Ecclesiæ de Scabelleuille. Et secum asportauit gesta, acta, vitam, decessum S. Vigoris, & iterum statuit solennizari die secunda mensis Nouembris, e sicut & eius prædecessor Ingerannus.

[7] Et in prima solennitate quidam Prior, bonus religiosus sanctissimæ vitæ, nomine Reuenardus, custos regulæ & ecclesiæ, [in cuius solennitate infirmus miraculose sanatur.] nimia infirmitate detentus tempore matutinalium iacebat supra grabatum oppressus: qui in somnis audiuit, & vidit in spiritu quemdam senem ornatum pontificalibus, qui ei dixit: Cur hora hac dormitas? Surge, propera, & interueni meis solennitatibus. Qui consurgens subitarius, cum Fratribus hora duodecima in nocte intrauit Chorum sanus & hilaris, & hæc omnia narrauit Fratribus palam & publice, & cum alijs decantauit officium Ecclesiasticum dicti Sancti.

[8] Et quod tempore prædicto quidam diues & nobilis, nomine Volusianus, fundauerat f ecclesiam de Cherisi, [eodem Duce rogante dat cuidam ecclesiæ aliud os S. Vigoris,] Baiocensis diœcesis; eo quod S. Vigor tunc temporis superauerat quemdam draconem venenosum, & stola Ecclesiastica ligauerat & superauerat, sicut latius continetur in eius sacra Legenda; dictus Rex Angliæ & Dux Normanniæ misit iterum penes dictum Geruinum Abbatem quemdam suum præconem, nomine Garium, vt a nobis impetraret os principale dextri brachij dicti S. Vigoris: quod præ timore concessum est. Sed ausu temerario probauerunt religiosi dicti loci proijciendo dictum os in fornacem ignis ardentis: [quod ab igne illæsum, ornatur:] quod inustum, non maculatum, nec læsum igne remansit, & de præsenti honorificatur incapsatum auro, & gemmis circumamictum. Et ex illa hora quidam possessus a dæmone, [energumenus liberatus:] in dicta ecclesia factus est liber. Et inde reclamatur dictus Sanctus pro igne fortuito: quod bene monstrauit anno MCCCCLXXV, die SS. Geruasij & Protasij, sicut patebit inferius capitulo Domini Petri le Prestre, [S. Vigor patronus contra ignem:] Abbatis XLV huius cœnobij.

[9] De translatione corporis B. Vigoris est dicendum, quod immediate post prædicta dictus Geruinus deuote congregauit quamplurimos Episcopos, Abbates & Prælatos, viros religiosos, deuotos & famatos totius patriæ g XII Kalend. Aprilis, & corpus sanctissimi Confessoris Vigoris translatauit palam & publice, [ciue reliquiæ solenniter a S. Geruino translatæ 21 Martij.] & paullatim demonstrando populo ossa distincta, & nominatim de quadam capsa ad aliam capsam argenteam & auream, gemmis & lapidibus pretiosis adornatam, & ipse descripsit circa capsam versus sequentes:

Mundi victorem lector cognosse Vigorem:
Qui vigor es victus aufert discriminis ictus,
Flammarum domitor, qui mundi comprimit ignes:
Ne nos exurant, flammas compesce gehennæ.

[10] Et hæc omnia facta sunt tempore Henrici, filij Roberti: qui Henricus fundauit ecclesiam h B, Martini de Campis Parisiensis. Et tunc regnabat Ingerannus primus Comes Pontiui, filius Hugonis de Abbeuille, i non Comitis, sed Aduocati nostri, & ei erat honor & decus appellari Defensor noster, nomine Aduocationis. Iste auxilio nostrorum subiectorum & hominum feodalium interfecit Comitem Buloniæ super mare, & duxit in vxorem relictam & viduam eius. [Bona alia Centulensibus erepta, S. Geruino reddita.] Et quia erat Comitissa, ipse se nominauit Comitem: & ipse Comes genuit ex ea Hugonem Comitem Pontiui, qui vi & violentia rapuit nobis feodum de Portes & de Noieres: genuit quatuor filios, quorum primus nominatus est Ingerannus Mirabilis-Formæ, qui die transitus sui patris restituit prædicto Geruino Abbati dictas villas de Portes & de Noieres, & fecit chirographum. Prædictus Henricus Rex regnauit XXX annis, & mortuus est anno Domini MLXI, & dimisit Philippum filium suum Regem. k

[Annotata]

a Ita enim scribit idem auctor in gestis Ingeranni: Immediate intrauit partes Normanniæ, seu Neustriæ, & monuit Richardum Ducem Normanniæ, [Richardi Ducis Normanniæ liberalitas.] vt Ecclesiæ S. Richarij aliquid donaret. Qui quidem Dux propria manu dedit ei quamdam infulam purpuream, seu punicei coloris, auro & serico contextam, & magnam Decimam de Scabelleuille iuxta Honnefluctum, vulgariter Honnefles, ei describendo & scribendo & signando chartam & litteram authenticam, continentem donum perpetuum, in alimentationem vnius religiosi, & in remedium peccatorum prædicti Richardi, eius vxoris, [Honfluctum opp. Honfleur.] sui patris & matris, & suorum liberorum &c. Papirius Massonus Hunfluctum quoque vocat oppidum illud maritimum ad læuam ostij Sequanæ oram, quod Gallice Honfleur vocant. Brietius Honfleuium scribit: alij Honflorium.

b In citeriore ora Sequanæ, e regione Huneflucti, Arefluctum est, [Harfleur opp.] Brietio Harfleuium, vulgo Harfleur, iuxta celeberrimam munitionem Portus-gratiæ, Haure de grace. Non procul ab Areflucto est Monasterium-villare, Brietio Monasterium Villerij, vel Montis villaris: vulgo Montier-villers, fæminarum ordinis Benedictini cœnobium, instauratum Geruini nostri ætate, a Richardo2 Duce, & Roberto 2 eius filio, cuius citant Sammarthani diploma, datum Idib. Ianuarij 1035. Ædificatum erat circa annum 689 a S. Philiberto, vt in eius Vita ad Choschinum tertium Gemmeticensem Abbatem scripta, ita refertur: [Villare monasterium fæm. Montier-villers.] Eodem tempore Princeps Palatij, Warato nomine, in Caltino territorio oppidum tradidit in monasterium Virginum construendum, Villare vocabulo, vbi vsque hodie religionis fulget norma in loco. Eam Vitam dabimus 20 Augusti.

c Ita habet apographum nostrum: nescio an recte. Est alioquin Argentolium, alijs Argentoilus, vulgo Argenteiul, [Argentolium vicus.] vicus cis eumdem Sequanam, non procul Parisijs, sed extra Normanniæ hodiernæ fines, vbi Iesu Christi pueri vestis asseruari solet.

d S. Vigoris Ep. Baiocensis Vitam dabimus 1 Nouembris, quo est inscriptus Martyrologijs, licet postridie colatur, [S. Vigor Episc.] vt hic quidem dicitur.

e Refertur id in ijsdem Chronicis, & qua ratione Baiocis Centulam sit illius Sancti corpus allatum.

f In Vita S. Vigoris narratur fusius hoc miraculum, ac subditur: Tunc tradidit Vigori Volusianus locum, qui Cyrisiacus dicitur, qui cingebatur in gyro fere XXXV viculis. Est nunc Cirisiacum, [Cirisiacū cœnob. Cerisij.] vulgo Cerisij, monasterium, S. Vigoris nomine, in diœcesi Baiocensi, ordinis Benedictini, conditum anno 1032 a Roberto Magnifico Duce Normanniæ, patre VVillelmi Nothi, quod ex legitimis Actis probant Sammarthani.

g In Martyrol. Centulensi ad eum diem, nempe 21 Martij, ista leguntur: Cœnobio Centula translatio S. Vigoris Episcopi & Confessoris.

h Id factum an. 1060, vt ex charta Regis eiusdem patet in illius monasterij historia per Martinum Marrier edita.

i Quæ hic tradit Capella, haudquaquam consentanea sunt ijs quæ alij graues auctores scripsere, de Comitibus Pontiui, Abbatis-villæ, Bononiæ: ac nominatim Malbrancus hoc ordine Comites, [Pontiui Comites.] quorum Capella meminit, recenset: Herluinus, gener Hugonis Capeti Abbatisuillæ Comes: filij Ingelrannus Abbatisuillæ, & Wido Monstrolij: Ingelranni F. Hugo: huius filij Ingelrannus & Wido: huius filius Guido, cuius cap. 5 mentio fit.

k Philippi coronationi interfuisse Geruinum Abbatem, cum Guidone Comite Pontiui, alisq; Præsulibus & Principibus scribit Malbrancus lib. 8 cap. 50.

CAPVT III.
S. Geruini pietas, zelus, honos ei a Pont. Max. & Regibus habitus, bona a Proceribus donata.

[11] Est notandum, quod dictus Geruinus sæpissime visitabat loca sacra regni Angliæ, & a villas & possessiones nostras. In eundo & redeundo recipiebatur honorifice a b Nithardo Rege Angliæ. Accidit quod ipso ingrediente palatium regium, [Idem honoratur a S. Eduardo Rege Angliæ,] Regina venit in obuiam ei, & more Anglicano per modum salutationis voluit eum deosculari, sicut est mos patriæ. Dictus Geruinus denegauit ei osculum pacis: ex quo turbata est, & reputauit pro maximo scandalo, & in mente concepit contra hominem Dei vindictam, plangendo se Regi & militiæ de tali refutatione publica, & retardauit dona præsupposita & meditata, [a Regina ob negatum osculum offensa,] nec habuit gratum. Quibus remonstratis, per Regem & Clericos pacificata est, cognoscendo quod religiosi, Episcopi, Abbates & Prælati mortui sunt mundo: & ei dedit Amictum lapidibus pretiosis ornatū, auro contextum, ita quod non est visum simile, [mox placata,] & quod secum detulit, & in pontificalibus celebrando Missam, super caput suum posuit dictū Amictum, præsente Guidone Episcopo Ambianensi, discipulo Ingeranni. [donatur insigni Amictu:] Et quia dictus Guido erat curiosus & ei placebant noua, requisiuit instanter dictum Amictum a prædicto Geruino, qui ei non denegauit. Sed loco eius donauit nobis duo altaria ex consensu Cleri sui, scilicet de Arguebe & Mortenne, & dedit super ijs chartam. Sed apud nos illa ignorantur, sed sic scribuntur & notantur in Chronica. Iste Geruinus a Guidone Comite Pontiui annullauit vnam malam consuetudinem super villam nostram de Maioc, [eximit iniquo onere monasterium.] videlicet quod annuatim dictus Comes, nomine Aduocationis, super nos accipiebat XX porcos: & fecit nobis chartam.

[12] Et tempore isto quidam Brito nobilis progeniei, nomine c Radulphus, dilectus a Rege Guillermo Angliæ, [multa ei donantur in Anglia,] dedit nobis magnas possessiones in Anglia. d Et dum pergeret dictus Geruinus ad quærendas super ijs chartas, mare turbatum est vltra modum communem, sicque tutus non patebat accessus. Sed suis precibus mare quieuit a fluctu, [ad quæ tendens tempestatem precibus sedat.] & factum est in eo silentium a turbine, sicut patet latius fol. 92. Et confirmauit charta regia villas sequentes, e Esparlais, Accre, Hultuf, Achotez, Arinchehaon, Mertefort, Asnanon, & Geuinc. Et immediate f Comes de Varenne dedit nobis villam de Pagrane, in qua sunt homines ligij, molendma, prata, pascua, & terræ arabiles: & habemus chirographum suo sigillo confectum.

[13] In eius regressu instituit dictus Geruinus plura oratoria: & inter cetera Prioratum de Veteri-villa iuxta Luilly Ambianensis diœcesis: & in oratorio imposuit g sanctuaria corporis S. Luciani & sociorum eius. Et in eodem Episcopatu, in loco secreto composuit vnum oratorium in nomine h B. Gratiani Martyris fundatum: [templa & oratoria ædificat:] & in silua Augi (Gallice Eu) vnum in nomine B. Martini. i Et horis, quibus diuina decantabantur in ecclesia S. Richarij, [absens, toto tempore officij orat:] semper genibus flexis stabat in oratione, secum reliquias Sanctorum deferens, acsi primus & personaliter interfuisset in sua dicta ecclesia, parum dormiendo, continuo ieiunando, continuo Missam qualibet die celebrando in ortu solis. Et in noctibus Natiuitatis Domini, in die Passionis, Paschæ, in nocte Ascensionis, Pentecostes, Trinitatis, Ioannis Baptistæ, Petri & Pauli, Laurentij, Assumptionis B. Mariæ, [pie & austere viuit:] omnium Sanctorum, & Andreæ Apostoli, antequam quidquam comederet aut biberet, in ecclesia absque intermedio legebat Psalterium Dauidicum. Aquam puram bibebat, & super scamnum vnum iacebat & dormiebat. Et non obstantibus illis, ab omnibus videbatur repletus vino & epulis splendidis, semper hilaris, ridens, & non tristis, sanguinei coloris, & complexionis in humanis bene dispositæ.

[14] Et cum affluentia apud eum procedebant peccatores, ab eo Sacramentum pœnitentiæ & confessionis obtinentes. [benignus in peccatores pœnitentes:] Et in ecclesia ista S. Richarij erat vnus locus aptus, conueniens & determinatus, qui dicebatur Locus-Confessionis & misericordiæ. Quibus de caussis euocatus est personaliter, & k citatus ad Curiam Romanam: ad quam ad diem sibi assignatam comparuit: & in obuiam venit ei Summus Pontifex, qui ei dedit osculum pacis, eum interrogando super suis prædicationibus & confessionibus, & de caussis mouentibus. Qui responsum dedit sic: Eos qui ducuntur ad mortem, liberare non cesses. [Prou. 34. 11] Et, Scienti bonum & non facienti, peccatum est illi. [Iac. 4. 17 & c. 5. 20] Et, Si quis fecerit conuerti peccatorem ab errore viæ suæ, saluabit animam eius a morte. [cuius rei rationem reddit S. Leoni IX,] Et, Caritas operit multitudinem peccatorum. Quibus auditis, Papa Leo gauisus est, & l sandalia Apostolorum ei dedit: quæ renuit & refutauit, & se excusauit deportare. [1 Pet 4, 8.] Dictus Leo, qui antea vocabatur Brune, natus de m Lotharingia, & Episcopus n de Toul, [a quo honoratur:] & ex consequenti electus Summus Pontifex, confirmauit Abbatem & o Legatum in partibus Occidentalibus cum chirographo plumbeo. Dictus Papa Leo venit in partibus Occidentalibus, & dedicauit ecclesiam B. Remigij Remensis, [gestat reliquias S. Remigij.] & p ad portandum corpus dicti Confessoris postulauit & requisiuit dictum Geruinum, cum alijs tribus sanctis Viris.

[Annotata]

a Plura alia Belgij monasteria amplas olim in Anglia possssiones habuerunt, tum a Regibus ad Dei cultum promouendum donatas, tum a priuatis collatas, ab ipsisue emptas Abbatibus.

b Ita habet apographum nostrum, ab Eduardo scribi debuit. Nullus enim Angliæ Rex Nithardus, [Reges Angliæ tempore S. Geruini.] quod sciam, fuit. S. Geruini temporibus hi regnum illud tenuere: Ethelredo, S. Eduardi Martyris fratre, anno 1016 mortuo, regnum occupauit Canutus, siue Cnuto, Danus: huic an. 1035 mortuo successit Haraldus filius: ei an. 1040 Hardecanutus: quem S. Eduardus Confessor excepit, regnauitq; a 3 Aprilis anni 1043 ad 5 Ianuarij 1066: cuius Vitam ad eum diem edidimus. Dein Haraldus Comes Godvvini F. regnum inuasit; quod occupauit, illo victo, Guilielmus Nothus.

c Fallitur Malbrancus dum l. 8 cap. 58 scribit Radulphum hunc, nobilem Britannum, apud Eduardum Regem e primoribus fuisse Palatinis. Erat ex Britannia Armorica ortus, vbi & castrum Dol possidebat, veneratq; cum VVillelmo Notho in Angliam, [Radulphus Com. Estangliæ.] & ab eo Estangliæ Comes erat constitutus: sed circa annum 1075 contra eumdem VVillelmum rebellauit. De eo passim Anglicanar. rer. Scriptores.

d Idem Malbrancus perperam prædicta illa Centulensibus a Radulpho donata scribit viuente adhuc S. Eduardo: Haraldum deinde, quo sibi pareret coronam, omnia disturbasse: VVillelmo igitur regnum adepto, videndum Geruino fuisse, qui se res haberent. Conuenisse ad VVitsantensem portum facile centum, partim Abbates, partim monachos, e Morinis aliisq; Belgij regionibus, multamq; nobilium & mercatorum multitudinem: Sed insolitis procellis agitato mari ad XV dies illic subsistere coactos. Cum quidam domum se recipere cogitarent, consultus Geruinus, cælestem opem censuit implorandam, ac postridie mane nudis pedibus ad S. Petri ædem veniendum. Confecti eiusdem consilio cerei duo ingentes, singulis ex vniuersa multitudine nummum vnum pendentibus: [Tempestas sedata donarijs SS. honori dicatis,] alter Michaëli Archangelo Sanctoq; Nicolao VVitsanti præsidibus sacer: alter S. Margaritæ, quæ trans fretum in Britannico littore colebatur. Arseruntij toto tempore, quo in dictorum Cælitum honorem cantatum est Sacrum, aliæq; recitatæ præces, vt Geruinus præscripserat. Mirum dictu: illico sedata tempestas, conscensæ naues, ac minori quam quinque horarum spatio, [Sacroq; & precibus.] incolumes cuncti in Britanniam peruenerunt. Itum illico ad D. Margaritam, eiq; cum gratiarumactione cereus oblatus: tributum Geruini meritis ac magnæ fidei miraculum. Ita memorat iisdem fere verbis, sed fusius etiam aliquanto, Malbrancus.

e Ita hæc villarum nomina idem expressit. Nostrum apographum habebat: Esperlais, Aure, Hutuf, Achiotez, Axincheharn, Mertefort, Asuason, & Genua. Virum exemplar correctius fuerit, non diuino.

f Wilielmus Warennæ Comes nobilissimus, & ipse VVillelmum Nothum in Angliam secutus, illic Comes Surreiæ ab eo constitutus est.

g Hac voce, vt sæpe antea, reliquias earumue thecas indicat. Malbrancus ita exponit: in qua (cella monastica, [Sanctuaria, Lipsanothecæ.] vt prius immediate dixit) oratorium struxit, DD. Luciano Martyri & socijs, nec non S. Richario sacrum. Acta S. Luciani Ep & Bellonacorum Apostoli, & sociorum Maximiani Presbyteri & Iuliani Diaconi, dedimus 8 Ianuarij.

h De hoc S. Gratiano M. agemus 23 Octobris. Addit hic Malbrancus: vbi D. Gratiani Martyris corpus adseruatur.

i Addit idem: quod frequentius adibat, corpus multa defatigatione castigaturus, & psalmis operam daturus.

k Non alia hæc videtur citatio, quam quæ cap. 1 num. 2 memoratur: & fortassis non Romam euocatus est, sed in concilio Remensi, anno 1049, S. Leonis IX primo, hæc gesta sunt. Interfuit enim illi Concilio, ecclesiæq; S. Remigij dedicationi, [S. Geruinus interest concilio Remensi.] & reliquiarum eius translationi S Geruinus, vt ex actis concilij a Coætaneo conscriptis, atque a Baronio to. 11 editis patet: nam inter Abbates, qui plurimi interfuerunt, septimus numeratur Geruinus S. Richarij. Ioannes Capella in gestis Geruini II ita scribit: Sciebat Episcopum Ambianensem Folcum (vulgo Fulconem) familiarem cum Abbate Ingeranno fuisse, & cum Geruino suo Auunculo: qui Geruinus suis precibus in Concilio generali Remensi conseruauit dictum Folcum ab excommunicatione & priuatione suæ Episcopalis dignitatis per Leonem Papam.

l Cuiusmodi ea fuerint, me nunc fugit. Vniuersim alioquin, vt in Notitia vocabulorum Ecclesiasticorum ex Patribus aliisq; sacris scriptoribus docet Dominicus Magrius Melitensis, Sandalia, [Sandalia in sacris.] quibus Episcopi alijq; ministri Ecclesiæ induuntur, ad prædicationem Euangelij indicandam, eiusq; modum, pertinent.

m In Alsatia, siue, vt VVibertus scriptor coætaneus ac Leonis ipsius domesticus in eius Vita testatur, in dulcis Elisatij finibus procreatus.

n Tullensis, siue Leucorum, Episcopus fuit.

o Huius rei penes hunc auctorem fides esto.

p In citatis Concilij Actis dicitur Leo ipse ante alios, cum præfatis Archiepiscopis & Abbatibus, suppositis humeris, feretrum S. Remigij deuote lacrymans extulisse &c. De hac translatione atque ecclesiæ dedicatione, agetur ad Vitam S. Leonis 19 Aprilis, & plenius 1 Octobris ad S. Remigij Vitam.

CAPVT IV.
S. Geruini miracula, & S. Richarij eius tempore: S. Angilberti ab eo facta translatio.

[15] [Quāpedum S. Geruini lotum, quaque manus, aqua ægri duo sanati:] Vita eius Comite, coruscauit miraculis. Mulier quædam paralytica postulauit & instanter requisiuit a Radulpho eius discipulo, vt ei daret aquam bibere, in qua lotum fuerat eius pedum pastorale, & inde recepit sanitatem. Quidam infans de villa a Augi in Normannia, nomine Oderis, frequentans scholas, tenebatur magnis febribus: & dum iret dictus Geruinus ad oratorium B. Martini, quod construxerat in silua eiusdem loci; bibit aquam, in qua mundauerat manus suas dictus Geruinus, & factus est sanus. b

[16] c Dictus Geruinus cum pluribus suis religiosis vidit & audiuit Angelos Dei descendentes de cælo, [videt & audit canentes Angelos:] cantantes cantilenas dulces, melodiosas super naturam, sentiendo odorem suauem tamquam ex balsamo: & oculis suis carneis viderunt personas cælicas igne succensas, super altare sancti Saluatoris, S. Richarij, S. Stephani, & in regressu dabant laudem Deo, & salutabant corpus S. Richarij, denotando ei imposterum signum immortalitatis.

[17] [ardente ecclesia, manet illæsum corpus S. Vigoris,] Et tempore dicti Geruini, casu fortuito ecclesia succensa est igne accidentali, ita quod tectum plumbeum combustum est: & ex omnibus reliquijs non remansit quidquam, quod non fuisset deportatum, saluatum & extractum a religiosis, excepto corpore S. Vigoris, quod remansit in loco suo inustum & illæsum, nec tactum ab igne. Et vnus seruus domesticus ascenderat super summam turrim, [& seruus quidam in medijs flammis:] vt coarctaret & extingueret ignem, cadens deorsum in medio ignis & flammæ perambulauit vsque ad corpus S. Vigoris illæsus, sanus & inustus.

[18] Isto tempore quidam vir de Tornaco iacebat cæcus in monasterio S. Petri Corbeiensis, [cæcus cælesti monitus, Centulæ illuminatus,] & de nocte vidit in spiritu quemdam antiquum & veterem hominem dicentem sibi: Vade ad monasterium Centulense, & recuperabis lumen. Quod fecit, & venit in hunc locum, & de nocte iste antiquus eradicauit pilos superciliorum suorum, remouendo ponderosum sanguinem: & exinde factus est sanus & videns. Sed fures in regressu suo d violauerunt eius sororem: qua de caussa hebetatus est, [idemq; a phrenesi sanatur:] & intrauit in eo phrenesis: & sui ministri iterum adduxerunt eum in hunc locum, in quo iterum factus est sanus.

[19] e Quidam alius cæcus vidit de nocte claritatem circumamictantem corpus S. Richarij, & ex illa visione factus est videns, & abiectæ sunt tenebræ ab oculis eius pro aliquo tempore: [alius cæcus ad corpus S. Richarij bis illuminatus:] & quia ingratus non reddendo gratiarum actiones remeabat, factus est cæcus iterum. Confessus vidit prædictam visionem claritatis, ex qua iterato recepit virtutem visiuam, & laudans Deum & suum sanctum Confessorem Richarium, egressus est sanus.

[20] Vna mulier de Bussu paralytica f audiuit a vicinis, quod religiosi cum processione portabant corpus S. Richarij in præsentia dicti Geruini, [paralytica vouens interesse supplicationi, sanatur:] ad ecclesiam B. Mariæ de Alliaco. Ipsa cum deuotione vouit venire,. & surgens sana venit cum alijs ad prædictam ecclesiam de Ailly.

[21] Iste translatauit corpora sancta SS. Caydoci, & Fricorij siue Adriani Confessorum, & S. Angilberti: quia in quadam ecclesia nominata g Gorze, in Lotharingia, dictus Geruinus repererat gesta S. h Angilberti, & in scriptis viderat, quod caussa magnæ humilitatis sepulturam elegerat in porta aut introitu ecclesiæ, [S. Geruinus inuenit corpus S. Angilberti,] & sciebat ipsum motum a primo loco, fodere & inquirere fecit in introitu Chori huius cœnobij, & fodiendo & inquirendo repertum est corpus Domini Nitardi XII Abbatis & filij dicti Angilberti, sepulti in sepulchro nemorio cum sale, & plane apparebat de vulnere & plaga in capite, quod receperat in bello contra Danos, quo migrauerat a seculo: & hoc viso, reponi fecit, & in loco contiguo versus Occidentem fodere fecit: & ministri fodiendo sarculis repererunt super pauimentum quatuor nomina monosyllaba, Rex, Lex, Lvx, Pax: & illa nomina erant prima & vltima sui primi epitaphij. Et hoc ex consilio cuiusdam antiqui religiosi, nomine Teudewaldi, repererunt absque mora sanctissimum corpus: [vnde suauissimus odor exspirat,] ex cuius sepulchri apertione exiuit suauissimus odor, non solum præsentibus, sed in omni ambitu loci sparsus: inueneruntque omnia ossa in massa & confusione posita, & inuoluta in pallio serico viridis coloris, non putrefacta, sed recondita & translata per Dominum Riboldum decimum Abbatem de loco ad locum. Et ex illa inuestigatione fuit certus dictus Geruinus: [idq; transfert,] vnde instituit secundam translationem solennizari dicti S. Angilberti, quia per ipsum Abbatem, præ timore inimicorum Saracenorum & paganorum fuerat ibi repositum. Et quia dictus Riboldus in sepulchro plumbeo posuerat schedulam, in qua continebatur, quod ibidem quiescebat corpus S. Angilberti: & in instanti eleuauit corpora SS. Caydoci & Adriani, [vti & aliorum SS.] & ea imposuit in capsa seu feretro argenteo lapidibus pretiosis ornato.

[Annotata]

a Est hoc oppidum in Normannia, non longe a Belgij finibus, Angæ quibusdam dictum, Auguni & Augense castrum in Vita S. Laurentij Dubliniensis 14 Nouembris, alijs Aucum. [Auguni opp. Eu.]

b Malbrancus ait hunc postea Corbeiæ monachum esse factum: quo de monasterio sæpe alibi meminimus, ac præcipue 2 Ianuarij ad Vitam S. Adelardi, atque hic nu. 17.

c Paullo aliter hæc narrat Malbrancus cap. 63 in hunc modum: Monachus Centulensis, Hugo nomine, olim Eques celebris, vitæ tamen sanctimonia celebrior, nocte quapiam præuertens coascetas suos ad nocturnas precessurrecturos, [Angelorum cantus ad reliquias,] inaudijt symphoniam humanas voces prorsus exuperantem: assurgit & aduertit eam prodire e turri Richarianæ Basilicæ ad Occidentem sita, vbi subtus sancti Saluatoris ara visebatur, supraque D. Richarij corpus, aliaque Diuorum lipsana ab S. Angilberto Abbate illic deposita: quæ dum veneratur, conspicit turrim, aramque ipsam magno lumine circumfusam, simulque insignem chorum Angelorum, sanctorumque Innocentium adlabentem. Pariter Geruinus ad solitas preces ingrediens, inaudiensque voces Angelicas, circumspexit omnem S. Richarij turrim, [ac lumen cæleste, & odor suauissimus.] & omne templum sensim idem lumen excipere, & euocato in testem ædituo, additus odor gratissimus, & cælestium spirituum ad aras sancti Saluatoris, sanctorum Innocentium & S. Richarij, veneratio.

d Malbrancus prædones ait suam ei sororem, adeo beneuolam & commodam ducem rapuisse: redijsse eum, orasseq; ne beneficium benefactricis suæ damno duplici pateretur imminutum: vti, inquit, reuera non passus est. Discrepant hæ dictæ narrationes.

e Hoc quoque miraculum aliter narratur a Malbranco: Alius pariter cæcus, inquit, ibidem medelam inuenit, [visus ope S. Geruini receptus,] quam apud alios Cælites non potuerat sibi conquirere. At absque gratiarum actione … domum reuersus, in pristinam reuenit cæcitatem, Centulamque repetens, iterum illuminatus est, simulque vidit turmam candidis amictam velis magno honore lipsana prosequentem: & nullius vir ingenij vel memoriæ, [ob ingratitudinem amissus.] ingratus iterum recedit, tertioque iam cæcutit: vnde increpantibus amicis vouet, quotannis cereum non minorem suo capite: lumenque oculis stetit perenne.

f Idem morbum ita amplificat: quæ iam iam, paralysi in omnia membra, adeoque in præcordia grassante, expiratura videbatur. Sed & curationis modum, voto prætermisso, ita immutat: Cum D. Richarij corpus in Arly Pontiuense deportandum, domum ipsius pertransiret, subsilijt in plateam.

g De hoc monasterio egimus 27 Februarij ad Vitam B. Ioanne eius Abbatis.

h Malbr. semper Ingelbertum vocat.

CAPVT V.
S. Geruini ægritudo, obitus, sepultura.

[22] Hic tractabitur de morte eius, quod ante dissolutionem sui corporis, [S. Geruinus lepra laborat 4 anni:] Altissimus, qui cuncta præuidet, ad supplendos defectus dicti Geruini, permisit sua prouidentia, quod corpus eius, prius splendens, a lepra tangeretur, & in extremis diebus suis pateretur quatuor annis durantibus; ita quod labia & facies eius maculabantur & vulnerabantur supernaturaliter & abominatione, tali modo quod vox eius fuit oppressa, & vix loquebatur, neque quiescebat, neque dormiebat, nec comedebat.

[23] Accidit tamen quod Philippus Rex, filius Henrici Regis, [obtinet a R. Galliæ nepotem successorem:] & pater Ludouici Grossi Regis, peruenit ad Ducatum Pontiui: eum dictus Geruinus, sic patiens, humillime & litteratorie requisiuit, quod Geruinus eius nepos & filiolus, religiosus monasterij S. Remigij Remensis, regimen pastorale huius Ecclesiæ recipere posset, credens ipsum sanctum virum, idoneum & aptum. Quod annuit ipse Rex, & electus est Abbas anno Domini MLXXI a X Kal. Nouembris.

[24] Et anno sequenti, die secunda Februarij, quæ est dies Purificationis B. Mariæ Virginis, in capella B. Mariæ de Crypta, [2 Feb. 1073 vltimo celebrat:] quam construxerat dictus Geruinus, cum deuotione Missam cœpit celebrare, & vix nimia infirmitate detentus, potuit consummare aut finire. Ipsa tamen finita, Fratres lacrymantes & dolentes super grabatum reportauerunt. Qui dixit eis: Nunc video & percipio, quod Frater Geruinus Missam de cetero non celebrabit. b Et crescente dolore, die Mercurij in capite ieiunij, quæ nunc dicitur dies Cinerum, congregauit c omnes Fratres, & dixit: Nunc habeo licentiam a B. Maria transire ad Dominum. [veniam a D. V. obtinet moriendi:] Et sedendo super grabatum, dixit: Fratres, recommendo vobis spiritum meum. Et voluit confiteri particulariter. Quo facto, voluit confiteri generaliter, declarando se peccasse in octo casibus, & declarauit illos palam & publice. [confitetur priuatim,] De quibus habuerunt admirari, & dixerunt: veraciter tu numquam fuisti homicida, nec adulter. Quibus benignum dedit responsum: Fratres, si actu non perpetraui, [dein publice:] tamen voluntate peccaui: fui caussa illorum peccatorum, [aliena crimina sibi imputat:] & non correxi ea, & illis modis assero sic perpetrasse,

[25] Et in prima septimana Quadragesimæ priuatus est dono linguæ, & ab omni vi naturali destitutus. Et quotidie quidam religiosus coram eo Psalterium decantabat. Videruntque ab eo signum requisitionis extremæ vnctionis. [inungitur:] Quo facto, aliquo modo conualuit, & locutus est. Et inter cetera quæsiuerunt ab eo instanter, in quo loco volebat sepeliri. Super quo dilatauit, nec responsum dare volebat. [qualiter velit sepeliri:] Et quia Fratres super illo passu continuabant, dixit eis: Vos non faceretis quæ merui & quæ cupio. Nec volebat dicere, & præ tædio declarauit & dixit: Post separationem animæ, accipite chordam seu funem, & pedibus cadaueris mei alligate, & iugo equi imponite, & super sterquilinia huius ambitus & villæ ducatur cadauer mei peccatoris, quia non sum dignus recipere sepulturam aliam authenticam. Ex quo omnes vnanimiter planctum & ploratum emiserunt.

[26] Requisiuit eis, quod hora mortis corpus suum in facie Ecclesiæ portarent, & Crucem ponerent cum reliquijs Sanctorum & Sanctarum Dei. Quod fecerunt, [moritur ante maius altare:] & ipsum adhuc viuentem ante maius altare deportauerunt, & Litanias decantare cœperunt. Et ipsis cantantibus Sancta Maria ora pro eo, quia non poterat loqui, d extraxit manum dexteram, & leuauit in cælum in signum deuotionis. Et quando punctus ille venit, S. Richari ora pro eo, ipse altius leuauit manum, & sedendo & flendo, alta & intelligibili voce exclamauit: S. Richari ora pro me. Quibus Litanijs factis & peractis, Fratres decantabant: Suscipiat te Christus, & ille tunc emisit spiritum.

[27] Et ipso ingresso viam vniuersæ carnis, Fratres acceperunt aquam in pelui, & expoliauerunt eum, [a morte lepræ vestigio omni vacuus apparet,] & lauerunt. Nec repertum est corpus vltra leprosum, sed purum & mundum, odorans & suaue: specialiter membrum virile, secretum & naturale, in quo apparuit omnis puritas & castitas. Sed in genibus & cubitis erat quædam durities & coagulatio cutis, [genibus & cubitis induratis.] & carnis durȩ ad modum lapidis, quia super ijs semper & continuo orationibus vacabat.

[28] [in eius funere donata quædam Centulæ:] Et dum fuit sepultus, erat præsens in capella B. Mariæ, quam construxerat dictus Geruinus in crypta, Guido Comes Pontiui, qui repente quitauit nobis exactiones, quas capiebat super Nouam-villam & super eius tumbam, seu tumulum, alta voce dixit: Ego quito illas exactiones Ecclesiæ S. Richarij: [epitaphium ei positum.] & inter quatuor pilaria marmorea describere fecit versus sequentes:

Inclytus iste Pater, e dæmon per quem ruit ater,
      Flos pius in populo, dormit in hoc tumulo:
Ardua rectarum scandens qui rite viarum,
      Corporis assiduus martyrisator erat.
Regula virtutum, rectorum lux monachorum.
      Extitit a puero corpore virgineo.

Et isto tempore Guido Episcopus Ambianensis affinis huius Ecclesiæ, & tempore quo Dominus Iesus precibus B. Honorati Episcopi Ambianensis coruscauit miraculis, obdormiuit & quieuit in Christo. Et hæc breuia de vita & morte S. Geruini sufficiant.

[Annotata]

a Malbrancus, Kalendis Nouembribus.

b Addit Malbr. Ei enim optatam patriam promisit Virgo.

c Idem seniores solum habet.

d Idem perperam: cum nihil omnino efferre posset, belle tamen erupit cum alijs in has voces, Sancta Maria ora pro me.

e Ignatius Iosephus & Sammarthani legunt: Similis cui vix fuit alter. Apographum nostrum, & vetus codex ab Ignatio Iosepho citatus: dæmon per quem ruit alter. Quis enim vero est alter dæmon? Sammarthani hoc epitaphium ab Hariulfo compositum scribunt.

DE B. FREDERICO ABBATE HORTI B. MARIÆ IN FRISIA ORDINIS PRÆMONSTRATENSIS,

ANNO MCLXXV.

Commentarius præuius.

Fredericus Abbas Horti B. Mariæ in Frisia, Ordinis Præmonstratensis (B.)

[1] Monasterium Horti B. Mariæ, vulgo Mariegardum dictum, prope pagum Hallumensem, duabus leucis versus Oceanum, a Leouardia Frisiæ Occidentalis metropoli, fundatum atque extructum est anno MCLXIII a B. Frederico, [B. Frederici Vitam scripsit Sibrandus Abbas VI,] ante Hallumensi parocho, dein primo huius monasterij Abbate: in quo cum multos viros religiosos collegisset, anno XIII sui regiminis, Christi MCLXXV sancte mortuus est, multis virtutibus in vita & post obitum illustris, Vitam eius conscripsit Sibrandus sextus dicti monasterij Abbas, anno MCCXXXVIII vita functus: illam hic damus ex varijs antiquis MSS. codicibus, qui plures adhuc extant, & ipsi etiam aliquem habemus. Varia Vitæ huius compendia ediderunt Molanus in Natalibus Sanctorum Belgij, Haræus in Compendio de Vitis SS. Saussaius in Martyrol. [compendia edita ad 7 Martij,] Gallicano, Ghinius in SS. Canonicorum Natalibus, Miræus in Fastis Belgicis, Balinghemius in Kalendario Mariano, & hi quidem VII Martij, qui dies sepulturæ eius, cum alioquin, vt inschedis Heriberti Rosweydi reperimus, ex monumentis, Horti Mariani constet die tertio mensis eiusdem e vita migrasse: [natalis 3 Martij,] quo die eum Præmonstratenses officio Ecclesiastico venerantur, & quidem sub ritu duplici hic in Belgio, atque etiam in Hispania, vti ex Ordine recitandi diuinum Officium, sæpius Madriti recuso, perspicere licet.

[2] Ceterum, vt ante citatus Molanus adnotat, locus iste Mariegardum derelictus est, [cœnobio deferto,] quando Apostolicæ Sedi placuit plantationem Frederici ad nouum Episcopatum Leouardiensem transferre, & in cathedrales Canonicos & Episcopi opitulationes transmutare. Quod a Paulo IV Papa anno MDLIX factum tradit Miræus. [hæresi apud Frisones inualescente,] Dein concitati a factiosis tumultus plerasq; Belgij prouincias perturbarunt, hæreticis incentoribus, præsertim Caluinistis, qui diabolico quodam œstro perciti, fideles antea & quietos populos ab Regis Catholici imperio abstraxerunt. Exturbata ergo e Frisiæ finibus orthodoxa religione, apud quosdam pios viros latuerunt sacræ exuuiæ B. Frederici, quæ demum inde in Hannoniam, [corpus ad cœnobium Bonæ-Spei translatum:] ad cœnobium B. Mariæ Bonæ-Spei, quod ordinis Præmonstratensis prope Binchium oppidum est situm, translatæ sunt anno MDCXVII, die VII Decembris, & ab Abbate Michaële Chamarto solenni pompa exceptæ, ac publicæ fidelium venerationi expositæ: postmodum ab Augustino de Felleries, itidem Abbate, ornatiori thecæ inclusæ, & in altari Reliquiarum, tunc recens extructo, in arca suprema ad cornu Epistolæ collocatæ. Festum translationis quotannis VII Decembris sollenni officio peragitur sub ritu triplici, [eius illic solennis veneratio:] vt ipsi vocant, sicuti & dies depositionis hoc III Martij. Præterea singulis diebus Mercurij, festo alio non impeditis, Missa conuentualis de dicto B. Frederico celebratur.

[3] Hoc eum elogio celebrat III Martij Chrysostomus Vander Sterre in Natalibus Sanctorum Ord. Præmonstrat. In Frisia beati Patris Frederici, [elogium in fastis 3 Martij.] primi Abbatis & Fundatoris Horti Mariani, Ordinis Præmonstratensis: qui præclarissimarum virtutum & miraculorum gloria longe lateque coruscans, post plurimos Deo collectos animarum manipulos, lætissime inter psalmos & hymnos beatissimam suam animam Creatori reddidit. Cuius sacrum defuncti corpus, suauissimo fragans odore, sepultum plurimis postea claruit miraculis. At VII Decembris in Martyrologio apud Præmonstratenses Canonicos cœnobij B. Mariæ Bonæ-Spei recitatur istud elogium: In cœnobio B. Mariæ Bonæ-Spei in Hannonia Translatio B. Frederici primi Abbatis & Fundatoris Horti Mariani in Frisia Ord. Præmonstratensis, [& 7 Decemb.] quando ipsius sacræ reliquiæ, plurimis decoratæ miraculis, solenni pompa in ecclesia dicti cœnobij collocatæ, & publicæ fidelium venerationi expositæ sunt anno Domini MDCXVII.

[4] Agunt de eodem B. Frederico scriptores. Ordinis, quorum præcipuus censeri potest Sibrandus Leo Leowardiensis, [Vitæ compendia scripsere Sibrandus Leo,] qui in Lidlumensi cœnobio apud Franekeram vitam religiosam professus, inde ab hæreticis eiectus, in Ditione Groningana exul vitam finiuit anno MDLXXXVIII. Scripsit de fundatione cœnobij Horti B. Mariæ, & Vitas Abbatum eiusdem monasterij, vti & Abbatum Lidlumensium. Habemus hæc eius opera hactenus necdum typis excusa, vnde Vitam B. Frederici alteri subiungimus, cum varia habeat in priore, [& alij Præmonstratenses,] non tam accurate narrata. Huic succedunt Ioannes le Paige Theologus Parisiensis in Bibliotheca Præmonstratensi lib. 2 pag. 515 & seqq. Sigismundus Kohel Lucensis prope Znoymam in Morauia Abbas, inter Vitas nonnullorum Patrum Præmonstratensis Ordinis a se collectas: & contractius Petrus VVaghenarius libro de Personis Ordinis Præmonstratensis sanctitate illustribus pag. 173. Mauricius du Pre in Annalibus breuibus Ordinis, & Teutonico sermone, Dionysius Mudzartius in Historia Ecclesiastica rerum Belgicarum, ad annum vterque MCLXXV, ac paßim alij. Nolo Frisiæ scriptores congerere, vnus sufficiat Martinus Hamconius, qui de viris rebusque Frisiæ illustribus fol. 110 appellat S. Fredericum Horti B. Mariæ Abbatem, miraculis & rara vitæ Sanctimonia celebrem, [ac Frisij scriptores.] & carmine miracula describit pag. 79. quæ inde excerpta, apud Pagium extant.

VITA
Auctore Sibrando Abbate
ex varijs MSS.

Fredericus Abbas Horti B. Mariæ in Frisia, Ordinis Præmonstratensis (B.)

BHL Number: 3150

CAPVT I.
B. Frederici pia adolescentia. Sacerdotium. Cura Pastoralis. Miracula.

[1] Recolendæ memoriæ Fredericus, ortus in Frisia de villa a Hallum, viris nobilibus & inclytis tunc temporis inclyta & valde famosa. Hic itaque in primæua ætate patre Dodone orbatus, [Fredericus a pueritia ad pietatem informatus,] tenellus valde cum sorore paruula relictus est matri suæ: quæ erat mulier Deum timens, & satagebat paruulo notas facere vias vitæ, scilicet timere Deum, amare iustitiam, frequentare ecclesias, orationibus vacare &c. quæ Suitburga vocabatur: quæ omnia puer haud segniter adimplere conabatur. Alijs suis coæuis ludentibus, dum a matre pascendis quibusdam ouiculis esset deputatus, lasciuientibus cum istis se numquam miscuit: sed Dominicam Orationem vel sedulus ruminauit, vel de argillosa terra basilicas erexit, altaria construxit, omnemque morem Ecclesiasticum iuxta puerilem ætatem, quoad potuit, pro modulo suo studuit imitari.

[2] Tandem ex hortatu Optimatum parochiæ in Hallum studijs liberalibus appositus est: [studet, sumptibus matri mire collatis:] & cum mater ob rei familiaris inopiam de sumptibus diffidere cœpisset, (dictu mirabile!) deprehendit in collo cuiusdam reptilis, tunc forte repentis, annulum argenteum, sed retortum: quem cum omnibus sui pagi in die Dominico exhibuisset, ne forte per negligentiam alicui excidisset, & non esset agnitus; intellexit plena fide in sumptibus filij sui eumdem destinatum, a quo die non defuerunt mulieri expensæ ad omne opus filij. Cum nunc scholis esset destinatus, [egregie proficit:] cœpit assiduis studijs tantis respondere profectibus, vt gratia Dei merito in eo vacua non videretur. Nam in breui omnes collegas suos non solum scientia cœpit antecellere, verum etiam omni virtutum schemate morumq; probitate.

[3] Postquam igitur metas pueritiæ excessisset, incitatus studio non solum artium liberalium, [Monasteriū VVestphaliæ adit:] sed præcipue diuinarum Scripturarum, matre patriaq; relictis, in Monasterium (vbi tunc studia vigere intellexerat) concessit, & quamuis humilitate esset præcipuus, ob meritum tamen Virginis B. Mariæ castitatem summe amplexus est. [ob castitatis amorē Deiparam, præcipue colit, & SS. Ioannem Euang. ac Cæciliam:] B. Ioannem Euangelistam præ ceteris Sanctis diligebat propter castitatis excellentiam, quia custos B. Mariæ adhuc adolescens, meruit deputari. Beatam quoque Cæciliam post Matrem Virginem præcipuo censuit honore dignissimam, ob illibatam castimoniæ puritatem. Tanta fuit castitate præditus, vt cuidam super austeritate vitæ suæ miranti, & præcipue continentiæ, & quærenti, si motus vnquam in se illicitos sensisset, cum indignatione feratur respondisse: Nullum hominem vnquam carnaliter propagatum non plecti hac pœna, quanto magis ipsum, qui esset caro & sanguis, nondum a lege peccati solutus. Quamobrem cilicio membra domabat, desuper indutus vestibus, [cilicio induitur:] quibus poterat melioribus.

[4] Et cum neque noctibus neque diebus cessaret se commendare patrocinio B. Cæciliæ (cuius professioni se totum deuouerat) apparuit ei tandem B. Cæcilia, [S. Cæciliæ apparentis hortatu,] & hortata est ipsum, vt non tantum suo, sed & aliorum intenderet profectui: quippe qui ad hoc iam præordinatus esset a Deo. [in patriam reuersus,] Huius rei gratia domum rediens, voluebat animo, cui rei potius operam daret cum effectu. Cum itaque sacris Ordinibus nondum esset initiatus, & ob id prædicare non præsumebat, & messem tamen multam conspiceret, operarios vero paucos; multam circa studiosos, a se vtcunque vndique coaceruatos, [studiosis pietatem doctrinæ iungendam suadet:] pietatem & benignitatem exhibuit: & gratiam, quam gratis acceperat, ijsdem gratis impartiri studebat. Neque enim in eis solum scientiæ profectum requirebat, sed præcipue virtutis & honestatis. Si quem vero torpentem otio aut negligentem aspiceret, corripiebat acerrime. Priuatis diebus eosdem diuinis officijs raro abesse permisit, festiuis numquam.

[5] Cum iam ad ætatem legitimam peruenisset, multorum rogatu ad sacerdotij ordinem peruenit. [consecratur Sacerdos:] Eo tempore præerat Ecclesiæ in Hallum Sacerdos quidam eiusdem b nominis, quo ipse, senex & bonæ conuersationis: qui audita promotione Patris Friderici, [fit collega Pastoris:] eum sibi in collegam & successorem habere quȩsiuit: cui cum acquieuisset, populum doctrina & exemplo quotidie ad omnem pietatem hortabatur, [verbo & exemplo alijs præest:] arguebat, increpabat, instabat, opportune, importune, & quæcumque boni sunt Pastoris, diligenter exequebatur. Et cum domus eius aliquantulum distaret ab ecclesia, persæpe diabolus hora matutinali, ipso ad ecclesiam properante, ad terrendum eum, per diuersa monstra ei apparuit; nunc in eum impetum faciendo, nunc in eum iaculando conuitia. Sed Christi athleta confidenter tum psallere solebat, Dominus illuminatio mea, & salus mea, quem timebo? ad quam vocem Crucis signo contra diabolum iaculato, [dæmonem signo Crucis fugat:] protinus euanuit.

[6] Contigit quemdam iuuenem a diabolo incitatum, hora matutinali sepulchro mulieris cuiusdam, pridie iuxta semitam viri Dei venientis sepultæ, [terretur a iuuene petulante,] in habitu assistere muliebri, venientemque quoquo modo terrere. Cum itaque vir Dei pulsatis matutinis, ad ecclesiam properaret, & spectaculum tale videret; ratus spiritum nequam esse, sistit gradum, armatur Crucis figura. At iuuene subsistente, magis ac magis miratur & terretur, quippe spiritum nequam Crucis signum non horrere. Iuuenis tandem timore correptus, [ideo diabolicas tribulationes perpesso.] a viro Dei insecutus est, & ab eo tempore idem iuuenis diabolicas tribulationes perpeti pœna sui peccati debuit: qui tribus annis fere ante mortem suam, cum esset ex nobilioribus pagi in Hallum, habitum nostrum recepit, calamitatis suæ miseriam sæpius cum lacrymis nobis exponens.

[7] Defuncto itaque prædecessore suo, vnanimiter ab omnibus in Pastorem eligitur. [Eligitur Pastor,] Cui cum multum reluctaretur, instantium tandem importunitati cedere oportebat. Tum demum ad vocem Dominicam surgens, & succingens lumbos suos, calceatus pedes in præparationem Euangelij pacis, [addictus ieiunio, orationi,] magis ac magis cœpit castigare corpus suum, orationibus ieiunia, vigilias continuando ieiunijs. In Beatam Virginem singulariter deuotus extitit, ita vt singulis septimanis, [venerationi B. Mariæ:] præter priuatas orationes, Missam de illa in priuata ecclesia celebraret. Vnde mos inoleuit, vt etiam sabbatis Quadragesimæ, vsque ad nostra tempora, Missa de Beata Virgine cum multa deuotione cantetur. [arcte ieiunat diebus Veneris,] Quo tempore tanta exercebatur abstinentia, vt omnibus ferijs sextis in pane & aqua abstineret, nisi solennitas aliqua vel hospitis idonei præsentia interueniret; in Quadragesima vero die tantum Dominica reficiebatur, [& in Quadragesima:] & feria quinta; reliquis sine cibo transactis.

[8] Accidit vt quidam feria quinta in Quadragesima, mensa iam posita, nuntiarit ei, quod puer catechumenus ex proxima villa sine gratia baptismatis vitam finiuisset. Moris tunc erat, [infantem mortuum absque baptisme,] paruulos infra Quadragesimam natos, catechumenos reseruare, nouis fontibus baptizandos. Ad quam vocem vir Dei multum consternatus, reiecit a se mensam, & eiusmodi negligentiam suis peccatis imputando, accedit ecclesiam, prosternitur coram altari B. Mariæ, [implorata ope S. Mariæ,] & cum multis lacrymis & precibus contendisset ab ea, adiecit se non comesturum nec famulaturum, nisi paruulus tamdiu restitueretur vitæ, donec gratiam consequeretur Baptismi. Et cum ab oratione surrexisset, accedit domum pueri mortui; & secum deferens stolam & librum super corpus defuncti posuit, & inuocata clementia Saluatoris & intemeratæ Virginis (nec mora) paruulus vitæ restituitur: [resuscitat & baptizat:] & statim paruulo gratiam Baptismi impertitus est, qui postridie vitam hanc tunc feliciter terminauit.

[9] Neque caruit sanctus Pater spiritu prophetico. Cum enim vrgente subinde frigoris molestia, domum ecclesiæ vicinam intrare solebat; eiusdem domus domesticæ prædixit, quod non post multos dies pro peccatis suis (sæpius enim vir Dei istam familiam informarat, [mulieri prædicit ob peccata puniendam,] vt super suis peccatis contererentur, & confiterentur, & de eis satisfacerent) dira esset pœna punienda, pro qua Dei misericordiam pijs operibus consulebat præuenire. Perpaucis igitur diebus euolutis, correpta est mulier languore validissimo, ita vt præ doloris magnitudine (iam enim grauida erat) pareret intempestiue: peperit autem filium, quem post multos annos nostræ sociauit congregationi. His malis accessit, quod etiam lumine priuata est oculorum. Quare misit ad virum Dei, vt rebus suis de consilio suo moritura disponeret. Tunc ille subridens dicebat: [postea sanandam:] Castigans castigauit te Dominus: sed hac vice morti te non tradet: visum quoque recipies oculorum, modo satagas vitam tuam in melius commutare. Processu vero temporis subsecuta est sanitas iuxta viri Dei verbum, & visus mulieri restitutus: quæ adhuc superest, & apud Sorores nostras manet. Solet etiam vir Dei in Natali & Pascha Domini, [liberalis in pauperes.] quidquid victui & vestitui suo supererat, in vsus pauperum liberaliter erogare.

[Annotata]

a Hallum pagus 2 leucis Leouardia, vt supra dictum.

b In altera Vita Pastor Feiko appellatur, & B. Fredericus cognomine Feicho.

CAPVT II.
Occasio vitæ cœnobiticæ, Monasteria eius cura extructa, Hortus B. Mariæ viris, Bethleem fæminis.

[10] [Ex opere caritatis morbo calculi decumbit:] Contigit virum Dei in morbum calculi incidisse: cum enim ei quædam mulier prægnans, hiemis tempore in via obuia facta fuisset, quæ necessitate vadum transire debebat, nec poterat; ipse prior vadum ingreditur, & in vlteriori ripa brachijs suis eam attolens, statuit in citerioribus, ita vt frigore interceptus, calculi morbo vrgente, ad extrema peruenerit. Extra se tum raptus, vidit in spiritu totum genus humanum vni operi vnanimiter operam dare: erant autem omnes plaustra minantes onusta lignis. [visione cælesti excitatur,] Interrogante autem eo, quid sibi volunt ligna tanta? responsum accepit: Ad calefaciendum, inquit, furnum Babylonicum. Territum oraculi nouitate, Beata Virgo solitæ consolationis refecit antidoto: Fugite, inquiens, de medio Babylonis. Ignorante autem eo, quomodo fugæ consuleret, voce Principis Apostolorum edocetur: Ecce nos reliquimus omnia, & secuti sumus Iesum; & repromisit centuplum. Vade ergo & tu fac similiter. Tunc ad se reuersus vir Deo plenus, intellexit se diuino nutu prædicto morbo correptum fuisse, vt vocatione Sanctorum dignus haberetur. Licet itaque iamdudum eius propositi extitisset, vt de rebus sibi a Deo collatis hospitale construeret, in quo Christi pauperes tractarentur benignius, [ad Vitam in cœnobio agendam:] & fouerentur attentius; censuit tamen diuinam voluntatem præferendam suæ, vt videlicet secundum canonicam institutionem cum aliquibus viueret, quibus esset cor vnum & anima vna, & nihilominus pro posse suo deseruiret pauperibus.

[11] Interea diabolus huic sancto proposito viri Dei inuidens, magnam simultatem concitauit inter optimates parochiæ viri Dei, [tumultus graues inter subditos parœciæ exortos componit:] imo inter cognatos & notos, ita vt hinc inde acriter pugnatum sit, & vtraque parte aliquam ecclesiæ partem occupante, tamdiu pugnarunt, donec superiecto igni ecclesia flammis corriperetur, & aliqui flammis intercepti expirarent. Quocirca vir Dei ad componendam pacem & ecclesiam reformandam, multum temporis & laboris impendit, quæ non paruum ei impedimentum ad suum propositum consummandum, præstiterunt.

[12] Contigit quoque annis aliquot decursis, quod iuuenis quidam, qui dum esset desponsatus cuidam puellæ nondum nubili, & in domo parentum tamdiu habitaret, [adulteros homicidas,] quousque adolesceret puella, quod mater puellȩ plus æquo inciperet diligere iuuenem, & relicto legitimo thoro, cum genero filiæ desponsato consuetudinem haberet. Vt autem consuetudini liberius vacarent, conuenit inter eos, quatenus viro nocte soporato, per peplum duplicatum collo dormientis insertum, & per foramen transmissum, iuuene trahente suffocaretur. Factumq; est ita. Cum itaque mane nuntiaretur, hominem subito expirasse; & iuxta morem exequiæ fierent, post Missam dictam itum est ad sepulchrum, & inuentum est sarcophagum sepulchro multo longius. Mirantur astantes, quod negaret terra hospitium homini, [miro portento detectos] quem nouerant patre suo ibidem olim recepto statura breuiorem. Et post multam inquisitionem alijs hoc, alijs illud dicentibus, instinctu Spiritus Dei, vir sanctus iussit velamenta funebria tolli, & inspici corpus, vt corpore nudato, veritas simul nudaretur: quod ita factum est. Nam protinus apparuerunt suffocationis signa tam euidentia, vt dissimulationi locus non esset. Istis itaque in custodiam coniectis, sine mora corpus intra mausoleum se recepit. Sed ad preces viri Dei, [a morte liberat,] rei priuati vita non sunt; sed mulier irremediabili exilio damnata est: adolescens vero truncato naso, & sectis genitalibus in quodam cœnobio Cisterciensis ordinis retrusus. [alio supplicio imposito:] Cum essem puer noui eum, & quoties vidi, fateor, exhorrui, & quamplurimi adhuc viuunt, qui huic spectaculo interfuerunt.

[13] Tandem vocante Domino, mater viri Dei in senectute bona mortua est, [in matris mortuæ sepultura,] quam sepeliendam curauit in ecclesia Hallum iuxta corpus viri sui. Et cum plurimi cognati secundum carnem, sed plures ei coniuncti cognatione spirituali, dum corpus in tumulum deponeretur, adessent; Vos, inquit Sanctus, scitis, fratres & filij carissimi & filiæ, quod sine querela hactenus sim conuersatus apud vos: si quem vestrum contristaui, nescio; nihil enim mihi conscius sum: [petit veniam erratorum,] & si aliter est, moueor contritione, ignosci mihi peto. Denique moris est apud vos, vnumquemq; vestrum pro animabus carorum res suas largiri temporales, vt culpas, quas incurrerunt temporaliter, non luant æternaliter. Ego vero sine præiudicio vestræ consuetudinis nihil horum, quæ possideo, [pro eius salute addicit se regulæ S. Augustini:] pro anima matris meæ dignum oblatione censeo: propterea sacrifico meipsum, & offero Iesu Christo filio Dei & Beatæ Virgini perpetuo seruiturum, contestans cælum & terram, vestramque præsentiam, vt a die ista & deinceps non secundum proprium arbitrium, sed secundum regulam B. Augustini velim viuere, vt anima eius in pace requiescat.

[14] Die itaque altera dispositis rebus suis domi, festinanter a Episcopum adijt Traiectensem, petens humiliter, vt habitu ipsum indueret canonico, [ab Episcopo habitu Canonico induitur:] & licentiam monasterium Clericorum construendi daret. Episcopus viro annuit benignissime, omnemque operam adhibiturum pollicetur. Gratijs itaque actis, & habitu suscepto cum benedictione Episcopi, proficiscitur. Et prius ad b Insulam S. Mariæ domum quamdam Ordinis Præmonstratensis Traiecto vicinam diuertit, ibi sanctos mores, [diuertit ad Præmonstratenses:] & obseruantias honestas Deo placitas sitibundo hausit pectore. Ibi etiam scribi fecit Ordinarium, & alia pauca, quæ sibi ad præsens videbantur expedire. Dimissis itaque ijs, tamquam nouus tiro, lorica fidei indutus, reuertitur domum, & ad sui propositi executionem se accingit. [reuersus, acrius se castigat:] Tunc incepit solito acrius se affligere, ciborum ariditate, vestium asperitate, ac gladio linguæ contra vitia mentis & corporis. Obsecrabat singulos, consulebat vniuersis per nomen Domini, reconciliari Christo. Circuibat per vicos & plateas, si quempiam inueniret, quem lucrifaceret. [alios iuuat,] Et cum multis sibi confessis consilium dedisset, vt claustrum monachorum Griseorum, seu Cisterciensium, intrarent, quos nouellam plantationem in Frisia fecisse contigerat (dicebat enim ideo instituta esse claustra, vt in eis includerentur peccatores ad tempus, ne postea a regno Dei excluderentur) & attendens vir Dei, diuites & nobiles in illis solum recipi, [factus pater pauperum:] pauperes vero remoueri, imo vero sibi potius conseruari conspiciens, pauperum voluit pater & patronus fieri.

[15] Accidit autem nutu Dei, cum vir sanctus ad colligendos pauperes intentus esset, vt secum habitarent, quod quidam vir nobilis & potens de villa sua, Godescalcus nomine, qui aliquando reatum incurrerat homicidij, [Godescalcum virum potentem,] ceteros præueniendo, relictis vxore & liberis & armis, coram altari, coram Deo & multitudine, solenne votum in manus sancti viri emiserit. Quo sermone multi commoti, de conuersione videlicet talis hominis; conueniunt ad eum vndecumque tam pauperes quam diuites, [aliosq; congregat:] postulantes ab ipso se & sua suscipi: quod ille annuit vultu placidissimo, nil aliud quam honorem Dei, & salutem expetens animarum. Anno Dominicæ Incarnationis millesimo centesimo sexagesimo tertio, erecta est ab eo Capella ad honorem Dei, Beatæ Virginis, & S. Ioannis Baptistæ, in loco campestri & plano, mari magno vicino. Locus admodum frugifer est, [in Horto S. Mariæ erigit sacellum:] & pascendis pecoribus valde accommodus, appellauitque nomen loci sui, cui iam circumduxerat fossatum in agro, Horti S. Mariæ. In ipsa erectione capellæ magna orta est tempestas, vt quædam ligna corruerent: sed ad orationem viri Dei mitigata est. Et ipso die Exaltationis sanctæ Crucis prima Missarum solennia initiata sunt, vt omnes Dominus in hoc loco, in Cruce obedienter perseuerantes ad se pertraherent.

[16] Tunc venit ad eum nobilis mulier c Syroëris, filia Vlbrandi d Schulteti de e Reysum, multam secum afferens substantiam. Tunc & Domina Gertrudis de f Dresum, Virgo deuota, parentibus secundum seculi dignitatem orta non infimis, [Gertrudem de Dresum Virginibus deuotis præficit:] post reditum a Terra sancta & visitatione liminum S. Iacobi Apostoli, ad eum venit, valedicens omnibus suis cognatis & amicis: quam ille benigne suscipiens post modicum temporis reliquis Virginibus, quas collegerat, eam præfecit, eo quod multam rerum haberet experientiam, & multi nobiles filias suas paruulas iam tutelæ eius commiserant.

[17] Venerunt tum ad eum Clerici quidam Deum timentes, Tadoco videlicet, Alardus, Meinoldus & Elsardus, duo vterini fratres, & alij, quorum nomina nouit Deus: [admittit Tadoconē,] e quibus Tadoco fuit vir admodum clarus eloquio, & gratia prædicationis insignis. Hinc factum est, vt tantam ad se attraheret multitudinem, vt nouella plantatio eos non caperet: [institutorē duarum congregationum:] qui recedens a viro Dei per se congregationem instituit, quæ postmodum in se diuisa, in duas est distincta: quarum vna trans g Lauicam in h Marne, altera i Doctingam ad S. k Bonifacium translata est.

[18] Per idem tempus tanta confluxerat ad virum Dei vtriusque sexus multitudo, vt vix caperent eam structuræ quas fecerat. Proinde visum est ei vtile, viros a fæminis separare: quare locum quemdam, in quo nunc est cœnobium fæminarum, [fæminis extruit cœnobium Bethleem.] comparauit; vbi ædificauit ecclesiam competentem, & reliquas officinas, secundum quod facultas permittebat: & appellauit nomen loci illius l Bethleem pro Beatæ Virginis reuerentia: in quo tanta semper beati Patris pijs monitis fuit concordia, caritas mutua, paupertas voluntaria, præcipua humilitas, & deuotio pura, vt primæuæ Ecclesiæ te diceres rudimenta intueri.

[Annotata]

a Episcopus Traiecti inferioris, siue Vltraiecti, tunc erat Godefridus de Renen, qui Hermanno Hornensi anno 1156 defuncto subrogatus vixit vsque ad annum 1178

b Insula B. Mariæ, vulgo Marienvveerdt, in diœcesi Vltraiectina, & Gelriæ confinibus versus Neomagum, monasterium fundatum anno 1129 ab Hermanno de Cuick pro refrigerio animæ Florentij, Comitis Hollandiæ a patre illius occisi. Fuerunt religiosi Præmonstratenses Lauduno euocati, ac primus Abbas fuit Robertus cognatus Regis Angliæ. Consulendi Gerbrandus in Chronico Hollandiæ, Becanus in Chronico Vltraiectino. Solitum fuisse Fredericum frequentius ad illud cœnobium accedere scribit Miræus in Chronico Præmonstratensi.

c Subsidia contulisse nobiles matronas Siueram, Marchelam, & Gertrudem Cammingam scribunt Miræus & ex eo Ioannes Pagius.

d Schultetus vulgo Prætor est, ad verbum debitorum exactor, aliter Sculdasius, e Teutonico Schuldt debitum, & Hassen exigere, Consule Vossium lib. 2 de Vitijs sermonis cap. 17.

e Reysum pagus vicinus versus Doccomium.

f Dresum pagus magis dissitus in confinijs Collumerlandiæ.

g Lauica fluuius separat prouinciam Groninganam a Frisia.

h Abbatia in Merna, vulgo Olde-cloister, antiquum claustrum seu monasterium dictum, in Hunsingoa Groningæ ditione ad mare situm. Fuit postmodum sanctimonialium.

i Dockinga, vulgo Dockum, vbi Abbatia in Monte S. Mariæ fuit extructa.

k S. Bonifacius Episcopus & Apostolus Frisiæ fuit ibi occisus, qui colitur 5 Iulij.

l Annales Frisiæ apud Miræum, haud longe ab Ee fluuio.

CAPVT III.
Morbus, obitus, sepultura. Miracula ante & post mortem.

[19] Godescalcus, qui ceteris erat operandi studiosior, & Ordinis professi feruentior æmulator, cum in ædificio domus cuiusdam opem ferret artificibus, subito collapsus crus confregit. [Crus fractum sanat:] Nuntiatum est hoc Patri Friderico: & intellecta caussa, cum in terra volutaret, ait: [liberat aliā a periculo submersionis,] In nomine Domini nostri Iesu Christi surge sanus, & sta super pedes tuos. Nec mora; surgit, subitam mirans sanitatem. Sic Soror quædam Bethleemetica, quȩ instinctu diaboli congregationem sanctam reliquerat, & submersioni proxima erat, ad inuocationem viri Dei liberata est. [aliam ab infirmitate:] Alia quoque cum ad lectum eius in magna infirmitate decumbentis vir sanctus venisset, post orationem aliquamdiu ad Deum factam, restituta est sanitati.

[20] Alio tempore facturus iter in glacie, solus tendebat in Bethleem. Venit ergo ad stagnum circa vesperam: [abiturus in Bethleëm,] in cuius medio ducebatur ruptura, vt sine beneficio ligni transire nemini liceret: ad quam cum venisset, gyrabat diu, si alicubi transitus pateret, nec lucis obsequium subtraheret noctis opacum. Denique post varias mentis cogitationes, [supra stagnum cappam extendit,] incidit in eius mentem, tendere cappam, qua indutus erat, quanto magis posset in longum: & ripæ vlteriori, vbi strictior erat, inijcere, vt glacialibus crustis, vel saltem arundineto, teneretur: reliquam vero partem substernere pedibus, donec madefacta duresceret in glaciem, & sic per eam pontis fungeretur officio. Aqua quippe decurrens erat propter riuum in vicino, cui influebat, [& transit:] & ideo gelu constringi non poterat. Moram autem faciente viro Dei, non intermittebat Saluatoris inuocare clementiam. Tandem Crucis signo munitus, intrepide conscendit cappam, & tamquam foret congelata, sicco pede transiuit per eam: cumque primo tolleret eam, humida quidem fuit, sed post pusillum tota diriguit. Venienti ergo ad Fratres in Bethleem, qui igni adhuc assidebant, & frigescenti Patri locum dantes, interrogatus sanctus Pater, quomodo ad eos venisset, rem omnem, vt contigerat, retulit. [factum extenuat:] Qui talia audientes magnificabant Deum, qui mirabilis esset in Sanctis suis, & prodigia faceret in cælo sursum & in terra deorsum. Seruus autem Dei videns illos nimis super illo facto admiratos, prohibebat, dicens, nihil admiratione dignum ab eo factum esse.

[21] His itaque atque multis alijs a viro sancto gestis, & prospere sibi succedentibus vniuersis foris & intus: [æger in Bethleëm,] contigit virum Dei apud Sorores in Bethleem positum, graui percuti infirmitate. Videns itaque languorem suum fortissimum, conuocatis ad se Sororibus, [monita dat sanctimonialibus:] monuit eas de concordia seruanda & dilectione mutua, simul & de obedientia, humilitate, patientia, & de omnibus Ordinis obseruantijs, dicens, se in hac vita amplius eas non visurum, & lacrymatus est. Lacrymatæ sunt autem & ipsæ, & simul attonitæ super eius discessione. Dimissis autem eis cum multa benedictione, venit ad ecclesiam suam Hallum, [inuisit suos Hallia menses:] vbi statim Diuina celebrauit de B. Maria Virgine. Præterea ordinatis quæ ibi erant ordinanda, & rebus rite compositis, conscenso equo domum redijt, quam plurimis de propria parochia eum sequentibus. Et cum iam pergeret, quasi inspiratus conuertit equum, & inclinato capite versus monasterium, quasi exultans cœpit dicere: Gratias tibi ago, Beata Virgo, super omnibus tuis beneficijs mihi exhibitis, & maxime pro eo quod, sicut dedisti mihi in hac ecclesia ad honorem tuum primam celebrare Missarum, ita & hodie vltimam decantare fecisti: [reuersus in Hortum B. Mariæ,] ideo fiducialius peto, vt gregem tuum custodias, & ab omni aduersitate defendas, meque de instantibus periculis liberes, & in æterna beatitudine collocare digneris. [disponit se ad mortem:] Sic fatus, domum redijt, lectoque decubuit, morem gerens infirmitati: & quamquam multum langueret numquam destitit orare, monitaque salutis ad se venientibus tradere.

[22] Igitur inualescente morbo, cum iam resolutionis diem sibi imminere videret, parochianos omnes a duodecim annis & supra ad se conuocari fecit. [consolatur parochianos,] Assistentibus autem lecto & flentibus, pie consolatus est eos: & petijt, vt ecclesiam in Hallum & fauorem debitum numquam domui suæ subtraherent, ad quod singulorum exegit iuramentum. [& subditos:] Subditos vero intolerabiliter de tanto Patre merito dolentes, paterne consolabatur dicens; se numquam eos deserturum, si Ordinis mandata obseruarent. Vnum tamen, inquit, peto, [postulat pro se orari:] vt summopere mei memoria agatur, quia non benefeci pauperibus, sicut debui, quod propter vestram indigentiam euenisse sciatis: ceterum non deerunt vobis beneficia Dei, si boni æmulatores extiteritis paternarum traditionum: orationibus quoque vestris meos supplete defectus. His dictis ad solitas orationes conuersus, [inter orandum moritur:] inter orandum & psallendum sanctam animam Creatori reddidit. Cum corpusculum ablueretur, patuit in carne, quomodo spiritui seruierat, maxime in eo quod miri odoris fragantia cunctorum qui adfuerant nares perfudit. Mortuus est autem anno Gratiæ millesimo centesimo septuagesimo quinto, [anno 1175,] a fundatione vero domus anno decimo tertio Sepultus est quoque in capella, quam initio fundationis construxerat; [sepelitur:] confluentibus ad eius exequias innumerabilibus vtriusque sexus hominibus, cum fletu & euilatu clamantibus, se Patrem patriæ amisisse.

[23] Post mortem vero tantis claruit miraculis, vt varij a varijs languoribus & cruciatibus ad inuocationem nominis viri Dei fuerint liberati. [sanantur hydropica & alij ægri:] Sic hydropica quædam in pago Medeuecht curata est, ita vt multi ex diuersis partibus, audita huius rei nouitate, pro diuersorum morborum curatione ad ipsius cœperunt concurrere memoriam, & ipsius implorare suffragia.

[24] Cum itaque propter humiditatem loci tumbam viri Dei aquis impleri contingeret, per reuelationem diuinam factum est, [eleuatur corpus, extruitur memoria,] quod a quibusdam Fratribus lapis sepulchri sublatus sit, & aqua de tumba eiecta, & corpus cum sarcophago in eminentiori loco posuerunt. Porro corpore composito, & sepulcro signato; ædificata est memoria, sicut nunc videtur. Circa quod tempus multi languentes a diuersis partibus Frisiæ euocati, ad memoriam prædicti viri Dei confluentes, sanitatum implorabant suffragia. Non queo dicere genera sanitatum, [sanantur paralitici, aridi, lunatici:] quæ Dominus effecit per eum, maxime paralyticorum, aridorum, lunaticorum & similium: ita vt celebris factus per totam Frisiam, mortuus magis quam viuus ab omnibus cœpit honorari. Sic puerum in pago a Medum resuscitauit. [2 mortui suscitantur.] Item in pago b Merrum puer resuscitatus est. c

[Annotata]

a Medum pagus parua leuca Leouardia distat.

b Merrum, forsan Morra vltra Dockingam versus Oceanum.

c Addit Miræus: ad sua vsque tempora ad tumbam sancti viri multos vota persoluere, luminaria ponere & alia sanctitatis officia frequentare.

ALIA VITA
Auctore Sibrando Leonio

Fredericus Abbas Horti B. Mariæ in Frisia, Ordinis Præmonstratensis (B.)

[1] Anno virginei partus millesimo centesimo sexagesimo tertio monasterium Horti D. Virginis Marigardæ fundatur a venerabili & Deo dilecto viro D. Fredrico Feykone, ecclesiæ in Hallom Pastore. [Pie educatur,] In pago prædicto honestis natus parentibus, patre Dodone, matre Sibrich: in ipsa adolescentia mortuo patre suorum præsidio destituitur: a matre vidua honeste educatus, prima Grammatices præcepta Hallomij didicit: quibus edoctus Monasterium Westphaliæ studiorum gratia profectus, [studet,] & pietati & litteris plurimum addictus fuit. Cœnobium Insulæ S. Mariæ frequentius accedens, cœnobitarum pietate, vitæque puritate motus, ipsam Ordinis Præmonstratensis disciplinam amplexus, mirum in modum studuit promouere. Hallomium rediens, D. Feicho Pastor senio confectus, iuuenis probitate motus, ipsum sacerdotio consecrari iubet. [fit Sacerdos, & Pastor:] Sacerdotium adeptus, defuncto Feichone, communi suffragio successor Feichonis declaratur. Hac dignitate tametsi sublimitatus, necdum illi Ordinis pietatisque seminaria olim in Insula recepta, exciderant. Igitur quo pacto id, quod mente ferebat, re tandem præstaret, cum necdum ob varia hominum tumultuantium bella, cædes & latrocinia, templorum inflammationes videret, homines tandem graui æterni supplicij pœna denunciata, cœpit monere, instare, præterq; modum hortari ad resipiscentiam; [adhortatur suos ad pœnitentiam, & virtutes:] paratam omnibus salutem, dummodo post habitis carnis delitijs, fraude & inuidia, belli fomite; actaque de prioribus pœnitentia ipsum Christi vestigia meditantem imitarentur.

[2] Hac verborum vi, sacro cooperante pneumate, hominum animos sic commouit, vt plures, [accipit socios vitæ cœnobitica:] etiam genere nobiles factisque insignioribus clari, posthabito mundo, sumpto habitu candido, Monasticen professi, ipsius subderentur Ordinisque disciplinæ. Horum præciduus Goslichus ex Gossinganis nobilibus fuisse memoratur, relicta nimirum vxore ex consensu, & liberis omnique substantia, se totum Christo, vero zelo incitatus, obtulit. Huius factum Wibrandus animo ferox, gloria belli clarus, familiæ Camminganæ ex Blya, æmulatus, id ipsum præstat. Fredericus horum confluxu quotidianisque incrementis feruidior factus, secessum parat, [a Matronis pijs subsidia impetrat:] locum inædificandi monasterij decernit. Quod dum per se, vtpote opibus destitutus, efficere nequit, nobilissimæ matronæ Siu, matris Renicij cognomento Magni, nobilis de Marchela, præsidio & munificentia munitus est, cui & honesta matrona Gertrudis ex Dresom, Kempenis & Æsgonis de Blya cognata (vnde Camingani) accessit, eamdem in conferendis opibus præstans gratiam, quam Siu præfata.

[3] [sacellum erigit:] His velut patronis stipatus vir Deo dilectus, anno millesimo centesimo sexagesimo tertio nouam erigit ædiculcum sacram D. Virgini, Sanctoque Ioanni Euangelistæ consecrandam, primumque in ea, ipsa die Exaltationis sanctæ Crucis, Sacrum celebrat. Inter reliquos pietate præstantes, Ordinis amplectendi cupidos & initiatos, [socios dimittit ad alia cœnobia erigenda:] tres simul fratres germanos in suum recepit collegium, qui præter modum fidei ardore incensi valde proficiunt. Tacho horum maior, impetrata a D. Fredrico venia, abijt, & ex proprio collegio a se creato duo alia instituuntur eiusdem Ordinis monasteria: vnum in terra Translauicana Merna, alterum in Dochim ad S. Bonifacium. Capella elaborata, adduntur & reliquæ domus receptui commodæ, sic vt plurimorum essent capaces. Hinc religionis sollicitudine magis accensus, assumpto secum Alardo Tachonis fratre, a Steinfeldiam Eyflianæ ditionis properat. Re cum b Præposito communicata, Ordinis instituta omnia impetrat. Adit præterea Comitem Hermannum Priorem, [Steinfeldiā adit:] quo viso, gauisus relicta Colonia, domum reuertit. Accrescente indies virorum ac fæminarum multitudine, videns monasterium pro temporis ratione satis angustum; minusque tutum iudicans, vtrumque sexum vnis habitare ædibus, & ne res tam pia & ardua, aut satanæ versutia, aut hominum prauorum calumnia, [cœnobium sanctimonialibus erigit:] splendore suo fraudaretur, locum exædificandi sacris Virginibus cœnobiolum impetrat in Bethleëm, quo tandem erecto, e vestigio illas simul transfert, viris litteratura & cantus Ecclesiastici scientia claris conductis, illas omni & necessaria doctrina imbui curat. His pijs operibus vir Deo dilectus semet exercens, anno præfecturæ decimo quarto in Bethleëm graui morbo correptus, vitæ finem certis iudicijs præsentiens, [ægrotat:] domum redit. Sacro in Hallom celebrato, in ipso suo, præsentibus omnibus, monasterio diem clausit extremum, in ædicula sacra ab ipso fundata altiori sarcophago tumulatus quiescit, [moritur.] anno Domini millesimo centesimo septuagesimo quinto.

[Annotata]

a Steinfeldia Ordini Præmonstratensi data fuit circa annum 1126. Consule Chronicon Miræi.

b Habuit sub initium Præpositos, qui circa annum 1194 in Abbates euecti fuerunt.

DE B. PETRO HIEREMIA ORDINIS PRÆDICATORVM PANORMI IN SICILIA,

ANNO MCDLII.

[Praefatio]

Petrus Hieremias, Ordinis Prædicatorum Panormi in Sicilia (B.)

[1] Vitam B. Petri Hieremiæ ex antiquo codice edidit inter Vitas Sanctorum Siculorum Octauius Caietanus noster, sed cuius dictionem omnino mutari debuisse addit. Auctor fuit vir eruditus ac prudens, [B. Petri Hieremiæ Vita a coævo scripta:] eiusdem cum B. Petro Ordinis Prædicatorum alumnus, qui in eodem cœnobio Panormitano S. Zitæ cum illo vixit. De se apud Caietanum notatione 7 Statim a B. Petri excessu Vitæ scriptor ait, ad Ordinis Præpositum Generalem eundum mihi fuit: etsi vero multa miracula ad sepulcrum audita a me sint; ea tamen placitum memoriæ mandare, quorum spectator & testis ipse fuissem. Quæ videtur Caietanus in Prologo, quem non edidit, reperisse: & infra in Vita num. 26 eadem confirmantur his verbis: Duo hæc ex tam multis, quæ ipse VIDI, miracula narrare, fuit consilium. Eam nos Vitam more nostro distinctam & illustratam damus.

[2] [veneratio, & titulus Beati:] Demortuo huic viro venerationem exhibitam cum Beati appellatione, in eadem Vita proditur: corpus etiam sublimi sepulcro marmoreo conditum esse, & supra illud effigiem eius expressam: vnde colligit Michaël Pius lib. 3 Virorum illustrium Ordinis Prædicatorum cap. 18, faciem huic Beato fuisse hilari venustate plenam, & in ea frontem eleuatam & rugosis lineis refertam, mentum concauum nasum, aliquantulum simum cum ore satis paruo. Cappam eumdem gestasse cum paruo caputio, & scapulare ipsa cappa integro palmo breuius: ceterum inter Beatos istius insulæ illum haberi addit idem Pius. Eadem ante scripserat Mauritius de Gregorio Siculus in Beata Insula Sicilia Ordinis S. Dominici, ac primum præ reliquis hunc Beatum collocat. Cum Martyrologio sacri Ordinis Prædicatorum, edito anno MDCXVI iussu Seraphini Sicci Ordinis Generalis Magistri, excusus est Indiculus Beatorum aliquot Martyrum & Confessorum eiusdem Ordinis, & inter Beatos Confessores ista leguntur: Fr. Petrus Ieremiæ obijt Panormi post multa sanctitatis & miraculorum egregia monumenta.

[3] Eumdem inter Beatos haberi confirmat Antonius Senensis in Chronico Ordinis, [libri ab eo conscripti:] & in Ordinis Bibliotheca ista addit: Frater Petrus Hieremiæ natione Siculus, vir ingenio clarus, eloquio facundus, vitæ probitate conspicuus, in concionibus ad populum suo tempore celebris & vndequaq; doctus, scripsit sermones de tempore per annum, de Sanctis & Dominicales, de Pœnitentia & Peccatis, de Fide, de Passione Domini & Sermones XXV super Orationem Dominicam absolutissimos & eruditione refertos.

[4] Hanc sepulcro additam inscriptionem tradunt Mauritius de Gregorio Siculus: [epitaphiū:] & Michaël Pius: Spectatissimi Patris Fratris Petri Hieremiæ ossa in hoc sepulchro sita sunt: cui doctrina & sanctitas vitæ nomen æternum præbuit, & Prædicatorum Ordini laudem peperit gloriosam: a Iesu Christo MCCCCLII, V Nonas Martij obijt mortem. Octauius Caietanus notatione 8 ad hanc Vitam reijcit dictam inscriptionem, negatq; eam extare, forte iam olim summotam, eique substitutum elogium modo ibidem legi eiusmodi: Beatus Petrus de Hieremia, Panormitanus, Ordinis Prædicatorum hic requiescit, doctrina & miraculorum gloria celebris: qui dum viueret Theologorum decus extitit, nulli secundus, prout sua manuscripta & impressa demonstrant opera: & quanti meriti sit apud Deum, illa assidua testantur miracula, quæ per eum Dominus operatur. In Domino feliciter obdormiuit Nonis Martij MCCCCLII. Imo V Nonas Martij scribendum arbitramur: cum ipse Caietanus Vitam hanc ad hunc III diem Martij referendam addat, atque ex Chronico Ordinis & monumentis MSS. cœnobij adscripserit Martyrologio Siculo, his verbis: Panormi in monasterio S. Citæ dormitio B. Petri Hieremiæ Ordinis Prædicatorum S. Dominici. Eadem quæ Caietanus, [nomen in fastis sacris:] habet Ferrarius in Catalogo generali SS.

[5] Demum ferrea Zona Panormi in eodem cœnobio cum veneratione seruatur: [Zona ferrea:] eam admirantes (verba Caietani sunt) vidimus ex circulis seu ferri virgis quinque circumductis digiti crassitudine: quam e ferro zonam B. Petrus, dum vixit, continuo gestauit: semel enim inductam, exuere haud fas fuit: eiusmodi enim artificio contexta, colligataue, vt nec adstringi nec laxari potuerit. Quin excrescens adolescentis caro ferrum superinducta est: atque adeo cum desudaret vna cum ferri rubigine sudor emanaret. Nec defuncto demi potuit, nisi XXX post mortem dies exiccato corpore. Vnus ex eo cingulo ablatus orbis, [eius vnus circulus Bononiam delatus.] atque a Paulo Constabili, totius Ordinis Generali Magistro, Bononiam delatus in cœnobium, in quo B. Petrus virtutum suarum fundamenta alte posuerat.

VITA

Petrus Hieremias, Ordinis Prædicatorum Panormi in Sicilia (B.)

BHL Number: 6713

CAPVT I.
B. Petri ortus, studia, religiosus status.

[1] [B. Petrus genere nobilis:] Petrus Hieremias Panormi nobili genere natus anno salutis millesimo trecentesimo octogesimo primo, patrem habuit a Arduinum, vrriusque iuris peritissimum, fisciq; patronum, regnante b Alphonso vtriusq; Siciliæ Rege: matrem primariam fæminam, ex nobili c Nigrorum familia, Pietatem a primis annis coluit: pueritiæ tempus non in ludis iocisque, sed in Grammaticæ, ac Dialecticæ studijs transmisit. Vbi duodeuigesimum annū d attigit, Bononiam missus est, vt patris vestigijs ingressus, ijsdem, quibus ille, artibus familiam illustraret. [varijs studijs eruditus:] Integrum ibi annum commoratus, ob ingenij acumen, & multam quam literis nauabat operam, eo vsque profecit, vt adolescentes ceteros eadem studia æmulantes, longe anteïret, publicique in Academia illa Professoris partes, si quando is vel morbo vel impedimento aliquo distinebatur, ageret interdum, non sine magno auditorum plausu.

[2] Dum in his artibus tanta cum laude versatur, nec laborem in addiscendo remittit; [a consanguineo damnato apparente monitus,] ab ijsdem animū vt auocet, diuinitus monetur. Etenim cum nocte intempesta de more vigilaret, studioque esset intentus, fenestram repente pulsam ad molestiam sensit: cuius rei, vt fit, timore perculsus, trepidare primum, nihil certi habere, suspicari omnia: post, vbi se ex timore collegit, Quis tandem es, inquit, qui tam moleste pulsas? Ad hæc respondentem audit. Consanguineus tuus sum, vtriusque Legis non imperitus. Vsi me patrono complures, sed non mihi ipse consului, quem alij consulebant: &, qui nonnullis etiam dolose cauebam, idem ab infestissimis humani generis hostibus, a quibus maxime oportebat, per summam dementiam cauere mihi nolui: quare non iam patronus, sed reus e vita discessi, æternas male suscepti patrocinij pœnas daturus. Tu vero, si me audias, vel Deum potius ipsum, a quo missus hæc tibi nuntio, fluxæ huius gloriolæ ornamenta, ac doctoratus insignia fuge. Hæc vbi dixit, euanuit.

[3] At Petrus iam exanimis simul ad se redijt, vt qui summi id loco beneficij haberet; statim diuinis parendi monitis percupidus, [religiosam vitam amplexurus:] de noua vitæ ratione cogitare cœpit. Ergo in religiosam ingredi familiam statuit, pudicitiam, quam integram ad eam diem seruarat, Deo volens dicat sacratque. Verum, vt promissis staret, non ignarus carnis insolentiæ aduersus spiritum concupiscentis, ferream sibi zonam librarum fere quatuordecim fieri iussit, [zona ferrea se præcingit:] qua corpus edomaret, eiusque prauos motus compesceret.

[4] Inde ad D. Dominici recta tendit, seque ad Superioris abijciens pedes, sacras vestes cum lacrymis efflagitat. Voti compos factus, veterem hominem exuit, [Ordinem S. Dominici ingreditur:] nouum induit: Nec vero ignotum patri filij consilium: statim ea re audita, furore percitus Arduinus, Bononiam proficiscitur, vt tironem per vim extrahat, secumque Doctoris honore auctum, in Siciliam reducat. Sed res, contra quam opinabatur, accidit. Nam cum Bononiam attigisset, statim ianitorem de Petri valetudine percunctatus, maxime se, ait, illius videndi desiderio teneri, rogare, obsecrare, vt filium alloqui liceat, cuius rei caussa tam longum, tam periculosum iter confecerat. Benigne auditus: re superiori nuntiata, fit potestas Petro patrem alloquendi. [patrem sibi contrarium non vult alloqui:] At Petrus, I, inquit, nuntia meo patri, me recte valere; nihil esse, quod quærat amplius: tantum mihi bene precetur. Inde e vestigio Superiorem adit, rogat, patrem ipse conueniat, consoletur; domesticis se pijsq; exercitationibus implicitum, ei rei dare operam nec posse si vellet, nec velle si posset. Admiratus adolescentis virtutem atque constantiam, laudat ille consilium, inde bono animo esse iubet, facturum se eius patri satis. Pater vbi sermonem cum filio, congressumque negatum videt, æstuare, furere, bacchari: inde filio impietatem, Fratribus rusticitatem obijcere. Ille contra monere, ne nimium paterno amori concederet: neue tam subito in contumelias verteretur: & quoniam tunc erat iratior, abiret, iraque deposita iterum ad se, antequam Bononia proficisceretur, accederet: futurum, vt nec infectare, lætusq; in Siciliam reuerteretur.

[5] Enimvero ea res non mediocrem attulit molestiam Petro, [videndum se ei præbet:] qui quindecim ipsos dies opem a Deo precibus, ieiunijs, lacrymis poposcit, non minus de patris, quam de sua ipsius salute solicitus. Sed Arduinum idem amor ad cœnobium reuocat, qui prius a Sicilia euocarat. Paucis ergo post diebus rem non confectam iterum tentat, ac grauissimis primum verbis de iniuria questus, rogat etiam atque etiam, si minus alloqui filium, at videre certe liceat: darent hoc homini non male vsquam de religiosis viris merito, darent patri, quod ignoto etiam viro negare non auderent. Ægre a Petro impetratum, vt videndum se procul e claustri angulo daret: in quem ille intuens, eam in adolescentis vultu nitere modestiam ac pietatem vidit, vt statim ab ira in lacrymas versus, sublatis in cælum manibus, immortales Deo gratias ageret, beneque filio precaretur. [beneuolum factum alloquitur:] Quem postea in Siciliam rediturus, facta colloquendi potestate, non modo ab incepto non deterruit, sed multis etiam verbis ad virtutem ac pietatem adhortatus est.

[Annotata]

a Regnante Maria filia Frederici III & vnica hærede, dein Martino Aragoni nupta.

b Alphonsus Rex Aragoniæ patri Ferdinando anno 1416, 4 Nonas Aprilis successit, quo anno, vt infra num. 6 celebris concionator Bononiæ erat B. Petrus Hieremiæ, qui mortuus etiam eodem Alphonso regnante, qui vita & regno functus est Neapoli 10 Iulij anno 1458. Eo ergo regnante, Fisci patronus Arduinus factus est.

c Annotat Caietanus, huius satis notam nobilitatem in Genuensi Republica, vnde B. Hieremiæ mater oriunda fuit.

d Ergo anno Christi 1399.

CAPVT II.
Sacerdotium. Conciones. Reformationes morum Apparitiones.

[6] [Sacerdos factus,] Verum Petrus vbi liberum se ab his molestijs sensit, multo quam antea vigilantius dæmonum insidias cauere, precibus vacare, in proprium corpus, qua ieiunijs, qua verberibus, animaduertere. Religionem professus anno millesimo quadringentesimo primo, voluptate omnium incredibili sacris initiatus, confectoque studiorum curriculo, vt qui proximorum saluti maxime consultum vellet, sacras conciones habere cœpit summa contentione, magnoque animorum motu: [concionatur magno zelo:] plerique eius opera in bonam frugem reuocati, multorum confessiones statim ab eodem post concionem auditæ. Probauit Petri in eo genere studium a D. Vincentius Ferrerius anno millesimo quadringentesimo decimo sexto, qui biennio antequam e viuis excederet, Bononiam ad visendum B. Dominici corpus aduenerat: ad quem, sacras viri Dei manus cum ille osculaturus cum ceteris Fratribus adiret; D. Vincentius, de pia Petri Hieremiæ vita edoctus, [S. Vincentij Ferrerij verbis & exemplo roboratus,] oculis in eum intentis, complexus, exosculatusque, & cohortatus est, ne ab incepto desisteret. Tanti viri cum oratione firmatus, tum exemplo permotus, ille vehementius instare operi, & D. Vincentij Ferrerij vestigijs insistere; adeo vt breui totam fere Italiam fama sui nominis impleuerit, [Italiam suis concionibus concutit:] docendoque & audiendo confessiones maximo cum fructu animorū. Missus anno millesimo quadringentesimo vicesimo septimo, a M. F. b Bartholomæo Texerio in Siciliam, qui lapsam paullatim in ea Insula disciplinam reuocaret, nec c frustra. Paucis post d annis, ab Eugenio IV summo Pontifice, vocatur ad Concilium Florentinum; cuius & morum integritatem, & in confutandis præsertim Græcorum erroribus eloquentiam, [euocatur ad Florentinum Concilium:] cum Pontifex multis honorum gradibus cohonestare vellet, ijs vt ornaretur, qua erat modestia vir, adduci non potuit.

[7] [fit Visitator Siciliæ:] Dimisso Concilio, Generalis auctoritate Apostolica Visitator in Siciliam redijt: quo munere modeste perfunctus, tandem Panormi e S. Citæ cœnobium, recens a quibusdam Patribus Aragonensibus & Maioricensibus erectum, sedem sibi suam delegit. F. Petrum Maioricensem, [degit Panormi,] summi ingenij spectatæque virtutis virum, socium sibi asciuit: nihil eo inconsulto tentare, arcana eidem omnia credere. Et quamquam nouis identidem prædijs augeri poterat domus, eorum liberalitate, ad quos tanti viri fama peruenerat; [paupertatis studiosus:] ea tamen, post habitis paupertati diuitijs, constantissime respuit, asperioris vitæ studiosus.

[8] Intermissum exinde varijs de caussis concionandi munus resumpsit. Mirum, quanti ad eum concursus cuiusque ætatis aut ordinis hominum: sæpe vt populo satisfaceret, [concionatur magno accursu,] cum eius ingentem vim ampliora templa non caperent, in area littoris, siue Palatij, vel præ templi maximi foribus conciones habuit. Vt enim ille prudens & ingenio sollerti fuit; ita sermone facundus, maximeque in dicendo efficax: ad eius conciones, miræ res secutæ. Cum in platea ædis maximæ concionaretur, multaque in eam sententiam diceret, Quasi a facie colubri fuge peccatum, ad iracundos homines oratione conuersa, magna eos voce, bonisque lateribus ab eiusmodi vitio deterruit. [Eccl. 21. 2] Audijt, qui Palatij fores, vt inimico necem inferret, obsidebat absens: aberat enim a concionis loco ducentos circiter quinquaginta passus. [& emendatione hominum:] Cumque se ante alios peti ea oratione cognosceret, illico mutato consilio, inimicitias cum ira deposuit: remque totam vt habuerat Petro, dimissa concione, narrauit.

[9] Huic illud non omnino dissimile. Erat Petrus in arce maritima verba facturus, eodem populus frequens primo mane sitientibus auribus conuenerat: [raucedine subito liberatus,] illi vero, ex decursu humoris e cerebro loquendi prope facultas adempta: sed quem vox, eumdem nec spes nec animus deseruerat. Complures hominem a proposito reuocare nitebantur, ad quos Petrus: Confidite: Dominus dabit verbum euangelizantibus in virtute multa. Cumque suggestum ita ascendisset affectus, vt Salutationem Angelicam proferre vix potuerit; vel in ipso tamen exordio, eiusmodi voce vsus est, vt non a concione modo, quod ipsum quoque admiratione dignum fuisset, [auditur a procul distantibus:] sed ab ijs etiam auditus sit, qui passus circiter quingentos aberant: ijque maxime Dei præconem e cælo missum audiuisse confessi sunt.

[10] Hæc ad Petri nomen famamque plurimum, nec minus ad conciliandam ciuium beneuolentiam & gratiam. Neque ipsum modo per vrbis vias incedentem venerabantur: [magna pollet auctoritate:] sed cœnobij S. Citæ Fratribus complures, imprimis qui mercaturam exercebant, aperto capite obuiam ibant, benigneque omnia, quæ vel ad ipsius, vel ad suorum vsum pertinerent, suppeditabant: quibus officijs homo non ingratus, dandis consilijs, inimicitijs dirimendis, componendis litibus, respondebat.

[11] Ex quibus laboribus cum maxime quiescere oporteret, tamen ad matutinas horas surgere, reliquum tempus ad primam vsq; [animam sibi apparentem] lucem in diuinis commentationibus precibusque in odeo consumere. Accidit, dum ijs nocte quadam operam dabat, vt e tumulo egressum e suis Fratrem quemdam, qui pridie eius diei excesserat, lugubri veste indutum, multoque labore fessum ad se venientem videret. [ex igne purgatorij eripit:] Roganti, vt rem diuinam faceret, ac homini, maximis affecto cruciatibus ignis purgatorij, opem ferret; omnia ipsius se caussa facturum recepit Petrus: qui promissis exolutus, oblatoque pro eius anima sacrificio Missæ, eumdem nocte consequenti vidit, gratias sibi agentem, eiusque animum quasi e sepulcro egredientem, & columbæ candidæ instar ad cælum properantem.

[12] Illud quoque non prætermittam, quod ad hunc maxime locum pertinet. [videt animas ab Angelis in cælum deferri:] Forte iter per Gebelrussam XIX Kal. Septemb. qui dies professus est Assumptæ Virgini, faciebat: frequentem ibi hominum multitudinem in æde D. Mariæ offendit, quæ, vt quotannis solet, eo religionis caussa confluxerat. Placuit & Petro eodem in loco paulisper commorari: vbi a precibus surrexit, Angelos in quamdam speluncam delabi totosque in transferendis ex ea in cælum animis esse, per visum cognouit. Nactus ex ea re concionis habendæ occasionem, mirifice auditores ad virtutis honestatem inflammat: inde extrahi e spelunca mulierum pleraque corpora iubet, ab latronibus interfectarum ob studium tuendæ virginitatis; [corpora curat transferri:] cum potius illæ vitam amittere, vt ei reuelatum fuerat, quam pudicitiam maluissent.

[Annotata]

a S. Vincentius mortuus dicitur in Bulla Canonizationis seria 4 ante Dominicam Palmarum die 5 Aprilis, ergo anno 1419, quo littera Dominicali A Pascha fuit celebratum 16 Aprilis. Varijs dicitur obijsse anno 1418, quod tum Franci annum a Paschate inchoarent.

b Bartholomæus Texerius e Gallia Narborensi creatus Magister Generalis anno 1426.

c Annotat Caietanus plura fuisse Ordinis cœnobia reformata: præcipue Panormitanum S. Citæ, Catanense. Mamertinum S. Benedicti, Alcamense, Caccabense: si tamen ea tunc omnia extiterint cœnobia, vt de Panormitano hinc liquet.

d Anno 1439, vbi Græci cum Latinis in concordiam rediere: quamuis in Orientem reuersi, sint iterum in schisma relapsi.

e Fuit S. Zita, seu Cita, Virgo Lucensis. Sub cuius nomine fuerat Panormi ante extructum Xenodochium Lucensium, quod tum in cœnobium Ordinis Prædicatorum mutatum. Nec procul inde extabat aliud S. Dominici templum, eiusq; Ordinis annexum monasterium. De his agit Fasellus decade priore Rerum Sicularum lib. 8 in 4 parte vrbis Panormitanæ.

CAPVT III.
Præfectura cœnobij S. Zitæ, & nouitiorum. Miracula. Obitus.

[13] Prior cœnobij S. Citæ, incredibile memoratu, quam prudenter submisseque in eius administratione se gesserit: Idem semper, qui antea fuerat, [eximia virtute cœnobium administrat:] inuentus: nec quidquam, in magno veluti occupationum concursu, de pristino suo studio pijsque exercitationibus remisit. Nemini vnquam iratus, benignus omnibus: singulis ille noctibus cœtum Fratrum cogebat: sed in reprehensionibus lenis, in monitis erat efficax, allocutione dulcis: neminem tædio afficere, omnes ad diuinum amorem inflammare. Omnino eiusmodi fuit, quem omnes & amarent vt patrem, & venerarentur vt Præsulem.

[14] Sexta quadam feria cum nihil haberet domi, quo Fratres reficeret; [in penuriā repulsam passus.] ad Cetarias (Arenellam vulgo vocant, quæ duobus passuum millibus ab vrbe distat) scapha vectus, ab earum domino e thynnis, quorum magnum numerum erat occisurus, quidquam sibi eleëmosynæ nomine, vt donaretur, petijt. Abnuit vir non vrbanus, iratus vltro, multis male verbis immerentem accipit, & insatiabilem, quemadmodum sibi videbatur, religiosorum hominum cupiditatem queritur. Tulit Petrus moderate responsum: tum sublatis in cælum oculis opem a Deo efflagitat: [Deo fidit:] functum se officio suo, nec quidquam assecutum: proinde subueniret ipse suis, qui posset. Auditæ preces. Vix ex eo loco discesserat, cum pisces, suis retibus ad vnum omnes (millenarium fere numerum explebant) vlti domini auaritiam, aufugerunt. Qua ille re accepta, [ab homine ante punito,] cum de Petri sanctimonia cognouisset, statim paruulum nauigium conscendit, hominem sequitur, atque ad eius genua prouolutus, enixe rogat, vt sibi tam grauis delicti licentiam condonet. Miratur vir modestus, [precibus adiuto,] idemque prudens: tum ne mœrore afficiatur, nulla se, inquit, affectum iniuria; rerum quemque suarum esse dominum. At ille rogare iterum, vt mare Cetariasque benediceret: mos homini gestus. Reuertenti gratulantes obuiam procedunt Cetarij, [accipit eleëmosynam:] mœrorem abijcere iubent, bene omnia sperare, regressos pisces. Capti omnes, occisique: ex eorum numero nonnulli ad Petrum missi: cui ille, beneficij haudquaquam immemor, quotquot ceperat, acceptos retulit.

[15] [ab se distātem, submisseq; loquentem audit:] Claustrum cum perambularet cogitabundus, quæsiissetq; ex Patribus mercator quidam, num quidpiam Petro deesset, tam submissa voce, vix vt ab ijs, quibuscum loquebatur, audiri potuerit; sola Dei gratia egere se, ex altera claustri parte, respondit Petrus, nihil sibi præterea opus esse: quod summa cum omnium admiratione factum. Tantam in se suosque aliorum liberalitatem expertus, [largus erga pauperes:] naturæque imprimis vi ad misericordiam propensus, miserorum inopiæ subleuandæ operam dabat. Sacro a S. Citæ die, pauperes ad prandium vocare, ijsdemque ipsemet ministrare consueuit: mendicis ad ianuam præsto esse, panemq; aliquando mensæ accumbens, sibi appositum mittere: quo rerum maior abundantia suppetebat.

[16] Nec vero minor Petro animi lenitas in condonandis iniurijs, quam in donando liberalitas fuit. Cōstat fama, [iniuriam condonat, cum miraculo:] cum de scelere hominem obiurgasset, alapa percussum, tantam ignominiam æquo animo tulisse. Mox brachium percussoris exaruit: quo is prodigio ad se rediens, veniam ab sancto exposcit viro, eiusq; ad Deum preces. Petrus iniuriam cum illi condonasset, numen exorans, pristinum vsum munusque brachij precibus restituit suis.

[17] Hæc ferme in Prioratu gesta, quo vbi se abdicauit, creatus est Magister nouitiorum: quos exemplo & sermone ad fluxarū rerum contemptum amoremque æternum excitabat. [nouitios dirigit.] Verum concionandi gratia Catanam profectus, hanc prouinciam deponere sibi vt liceret, in Capitulo rogauit, vt disseminando Dei verbo, expeditiorem operam impenderet: ac facile impetratum.

[18] Hic dum moratur anno millesimo quadringentesimo quadragesimo quarto, cum ignis ex Ætna erupisset Catanam versus defluens, [Catanæ subuenit in incendio Ætnæ:] exitium vrbi comminabatur; delectus est Petrus pro sua insigni religione, qui Diuæ Martyris Agathæ velum, cum cleri, populique pompa aduersum decurrens in vrbem incendium deferret; quod cum diuæ Martyris ingentia promerita reueritum tum Petri pietatem, cursum alio vertit, ac vigesimo post die, penitus extinctum est.

[19] Panormum inde regressus, cum ad S. Citæ cœnobium peruenisset, mulierem audit plorantem eiulantemque: percontanti, [puellam a mortuis excitat.] quid esset rei, puellam nuntiant in puteum cecidisse, extractam inde mortuamq; inuentam. Ad hæc Petrus: Non est, inquit, mortua. Inde ad S. Citæ asportari eam iubet, seclusisque arbitris vnius horæ spatio in preces, b vitam puellæ, puellam matri reddidit, subijciens: Non erat mortua puella, sed dormiebat, id quod de Lazaro, filiaque Archisynagogi Christum Dominum, dixisse, accepimus. [Ioan. 11. 11] [Mar. 5. 39]

[20] Nec vero publico vrbis commodo deerat, qui de priuato solicitus. Premebatur inopia rei frumentariæ ciuitas: ciues omni spe destituti, cum neque per mare, [in publica necessitate,] ventis procellisque agitatum, neque per pluuiā fluminaque extra ripas diffluentia, asportari triticum posset, periculū Prætori ac Senatoribus exhibebant. Hi timore perculsi ad Petrum confugiunt, calamitatē patriæ, ciuium commotionem, suum periculum exponunt. Ad quos ille: Mœrorem abijcite, antequam sol occidat, prouisum a Deo erit, tritico abunde in vrbem inuecto. His verbis homines consolatus dimisit, precibus se dedit: a quibus simul surrexit, hilari vultu ad mare conuersus, nauim inspexit ventis adeo agitatam, vt omnium iudicio in terram collidenda, [precibus impetrat annonam:] naufragiumque factura videretur. Iterum effusæ ab eo preces: mox nauis præter spem in portum appulsa, magno omnium gaudio ciues fame liberauit.

[21] Inter orandum sæpius e terra sublimior visus, splendorem e ianuæ rimis egredientem Superior noctu cum vidisset, [orans eleuatur:] cellam comburi ratus, eam perfregit, Petrumque precibus instantem inuenit, qui tamquam e somno excitatus, nec, quid loqueretur, habuit, nec de illata ianuæ vi questus est.

[22] Varijs toto vitæ cursu morbis, maximoque imprimis tibiarum dolore vexatus, nullam præ se molestiam tulit. [In morbis patiens:] quin si quando dolor leuabatur, flere visus est, eiusq; rei caussam sciscitanti, respondebat: Deum video manum a me suam subtrahentem. Rursus Catanam ad concionatoris munus obeundum, missus, tamquam homo e cælo delapsus, exceptus ab omnibus auditusque, sed cum aduersa ibi valetudine vteretur, Panormum regredi ad suum cœnobiū, inuitis Catanensibus eiusque abscessum lacrymantibus, coactus est.

[23] Ingrauescente iam indies morbo, cum grauiter ex diarrhœa laboraret, maximoq; tibiarum dolore crüciaretur, vt stare haud posset, antequam decumberet, rem diuinam facere voluit. [vltimum Sacrum celebrat:] In Sacrarium cum descendisset; Patres, ad eos versus, ait, extremum, quod facturus sum, hoc est. Mensem ipsum, quo iacuit, multa dedit Christianæ humilitatis ac patientiæ argumenta: omnes in admirationem vt adduceret, qui ne querulam quidem vocem ab eo vnquam, vel in grauissimis doloribus perceperunt: in quibus illud sæpius repetentem audiebant: Hic vre, hic seca, & nihil parcas, vt in æternum parcas. [munitur Viatico,] Cum cœnobij Moderator sanctissimum Christi corporis viaticum detulisset, sermone excepit religiosæ pietatis pleno, adeoque inflammato, vt circumstantes Fratres per quadrantis horæ spatium temperare a lacrymis non potuerint, sed lætitiæ sensus lacrymis erat permixtus. Equidem tanti Patris iacturam deflebant, sed certi salutis gaudebant. Vt Eucharistia refectus est, ad Præfectum versus, vt quamprimum Sacramento extremȩ vnctionis præmuniretur, rogauit: Tempus, inquiens, breue est. [& extrema vnctione:] Quo peracto, Deo gratias agens, oculis in Crucifixi imagine defixis, pedesque exosculatus, submissa voce cum lacrymis, deprecabatur: tametsi ex quo in morbum incidit numquam a sacris precibus, vt ex labiorum motu coniecturam sumere licuit, cessare visus est.

[24] Denique cum iam mors instaret, Psalmum illum, Leuaui oculos meos in montes &c. eiusmodi voce, quæ ab omnibus, qui aderant, exaudiri potuerit, [Psalmum 120 recitat:] recitare cœpit. Cumque ad extrema illa verba peruenisset; Dominus custodiat introitum tuum, & exitum tuum ex hoc nunc, & vsque in Seculum, dixissetque ter, Dominus custodiat exitum meum; [sancte moritur:] Psalmo simul ac vitæ, summa cum laude, magnoq; omnibus sui desiderio relicto, finem imposuit anno ætatis suæ sexagesimo, Christi Domini millesimo quadringentesimo quinquagesimo secundo.

[25] [ferrea zonā cinctus sepelitur:] Fratres a lacrymis ad lauandum, vt moris est, sancti viri corpus vertuntur: hic ferream zonam, cuius supra meminimus, lumbis adeo inhærentem inueniunt, vt neque eam euellere, neq; lima discindere potuerint: itaque terræ mandant. Sed triginta ab obitu diebus extrahi corpus ob miraculorum multitudinem populiq; frequentiam oportuit: [eleuatur:] integrum inuentum exsiccatumque: cingulum facile extractum: cuius salutarem vim ægri non pauci sensere.

[26] [sanantur æger a lapsu:] Duo hæc ex tam multis, quæ ipse vidi, miracula narrare fuit consilium. Quidam fracta ceruice effusoque cerebro, quod e fenestra cecidisset, vt feretrū & sancti viri corpus tetigit, pristinam sanitatem obtinuit. Mulier, quæ inuerso fœtu, doloribus partus vehementer cruciabatur, vt vel ipsa, vel fœtus in vitæ discrimen veniret, audita morte famaque miraculorum Beati Patris, eius opem implorauit, [& puerpera.] moxque incolumis viuum infantem enixa est.

[27] [fit sepultura illustris cum effigie:] Ceterum B. Petri corpus, in Sacello Rosarij, conditum sepulcro marmoreo, quod e terra dodrantes sex sublime est. supra sepulchrum eius effigies expressa, & pleraque circum miracula, quæ dum viueret, patrarat. Demortuo viro veneratio, atque ex antiquo vsu Beati appellatio, [Beatus appellatur:] & ad sepulchrum collata in mortales beneficia. Per zonam eius ferream ad ægrotos deportatam, siue ad mulieres parturientes, plura miracula operatur Deus, [miraculis claret.] qui mirabilis est in Sanctis suis.

[Annotata]

a Die 27 Aprilis colitur S. Zita, quando eius illustria Acta & miracula sumus daturi.

b Michaël Pius scribit hoc miraculum videri depictum supra huius sepulchrum.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


März I: 4. März




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 3. März

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 3. März

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 00.00.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.