Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung März I           Band März I           Anhang März I

4. März


IV MARTII.

SANCTI QVI IV NONAS MARTII COLVNTVR.

Sanctvs Lvcivs Papa & Martyr Romæ.
S. Aristion, Episcopus Martyr.
S. Lucinius, Episcopus Martyr.
Sancti DCCCCX, Martyres Romani.
S. Iulius Episcopus, Martyr Romæ.
S. Rotus, Martyr Romæ.
XXVII socij, Martyres Romæ.
S. Codratus, ex carnificibus Martyr, Ptolemaide in Palestina.
S. Acacius, ex carnificibus Martyr, Ptolemaide in Palestina.
S. Stratonicus, ex carnificibus Martyr, Ptolemaide in Palestina.
S. Caius Palatinus, Martyr.
S. Asterius, Martyr.
S. Vranius, Martyr.
S. Sisinnius, Martyr.
S. Paulus, Martyr.
S. Philippus, Martyr.
S. Herefilus, Martyr.
S. Basilius, Martyr.
S. Tepicerus, siue Cipericus, Martyr.
S. Gregorius, Martyr.
S. Euticus, Martyr.
S. Victurus, Martyr.
S. Victorinus, Martyr.
S. Pecculus, Martyr.
S. Quirinus, Martyr.
S. Eutocus, Martyr.
S. Marius, Martyr.
S. Honoratus, Martyr.
S. Asclepidianus, Martyr.
S. Sisinnius II, Martyr.
S. Felix, Martyr.
S. Lucius, Martyr.
S. Gaiosa, Martyr.
S. Fortunatus, Martyr.
S. Lucius II, Martyr.
S. Peluianus, Martyr.
S. Rusticus, Martyr.
S. Florianus, Martyr.
S. Donatus, Martyr.
S. Hilarianus, Martyr.
S. Fortunatus II, Martyr.
S. Caius II, Martyr.
S. Iulius, Martyr.
S. Pylicus, Martyr.
S. Antonius, Martyr.
S. Fronimus, Martyr.
S. Asclepiades, Martyr.
S. Fortunio, Martyr.
S. Castus, Martyr.
S. Fortius, Martyr.
Alii XVI aut XIX, Martyres.
S. Heraïs, Martyr.
S. Archelaus, Martyr.
S. Cyrillus, Martyr.
S. Photius, Martyr.
Alii CXL aut CL, Martyres.
S. Paulinus, Episcopus Brixiensis in Italia.
S. Owinus, Monachus, Lichfeldiæ in Anglia.
S. Basinus, Archiepiscopus Treuirensis.
S. Apianus Monachus, Papiæ & Comacli in Italia.
S. Adrianus Episc. S Andreæ, Martyr in Maia insula Scotiæ.
S. Stolbrandus Episcopus, Martyr in Maia insula Scotiæ.
S. Golodianus, Martyr in Maia insula Scotiæ.
S. Gaius, Martyr in Maia insula Scotiæ.
Alii plurimi, Martyres in Maia insula Scotiæ.
S. Petrus, Episcopus Policastrensis, & dein Abbas Cauensis in Italia.
S. Casimirus Poloniæ Regis filius, in Regem Hungariæ electus.

PRÆTERMISSI, ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sanctus Sarbilus ex sacrificulo idolorum conuersus a Barsimæo Episcopo, in persecutione Traiani martyrio coronatus, memoratur cum magno elogio in MSS. Menæis Chifletij. Nos cum Martyrologio Romano de eo egimus. XXIX Ianuarij.
B. Romæus, qui cum S. Auertano Ordinis Carmelitani colitur Lucæ in Etruria, refertur hoc die in Supplemento Martyrologij Gallicani Saussaij. De vtroque simul egimus XXV Februarij.
Maturius inter alios Martyres adiungitur Phocæ Antiochiæ passo in MS. Richenouiensi. Verum ijdem athletæ referuntur in MS. Labbeano, & loco Phocæ, Maturij legitur Phocæ Martyris: ideo Maturium omittimus. Dum aliunde noua lux accedat.
S. Pius, Episcopus Hispalensis & Martyr, hoc die memoratur in Martyrologio Hispanico Ioannis Tamaij de Salazar, inq; Antonij Quintanadueñas nostri libro de SS. Hispalensibus, sed ex supposititio Flauij Dextri Chronico. Non imus quidem inficias, iam ante aliquot secula a Sampiro Asturicensi Episcopo (si nihil tamen eius historiæ aspersum est falsitatis) inter VII S. Iacobi Apostoli discipulos, qui supra illius corpus altare consecrarint, Pium recenseri. At non indicat cuius loci Episcopus fuerit, & nos cum Mariana nostro de reb. Hisp. lib. 4 cap. 2 quoniam rerum antiquitas certam scriptioni derogat fidem, neque quid certi de Iacobi Apostoli discipulis afferri potest, liberum lectori iudicium de tota ea re reliquimus.
Marcus monachus tempore Decij Imperatoris, testis oculatus & scriptor passionis SS. Alphij, Philadelphi & Cyrini Martyrum Leontinorum (sed quæ Acta igni cremata dicuntur) hoc die refertur in Martyrologio Siculo Octauij Caietani & Catalogo generali Ferrarij, & Beatus appellatur ex aliqua. Leontinorum traditione. Quod monuisse sufficit.
Albina S. Marcellæ viduæ Romanæ mater, refertur in Gynæceo sacro Arturi a Monstier & Sancta appellatur. Dedimus Vitam S. Marcellæ per S. Hieronymum XXXI Ianuarij, in qua num. 2 matris Albinæ mentio fit. Vbi in Commentario docuimus Albinam, a S. Hieronymo in præfatione epistolæ ad Galatas laudatam, a matre S. Marcellæ aliam esse: quod Arturus nesciuit. Neutram Albinam scimus Fastis sacris inscriptam.
S. Molrinus Abbas inscriptus est Florario MS. Sanctorum in fine, nobis hactenus incognitus.
Muccinus de Maghin, nominatus hac die in Tamlactensi & Gormani Martyrologijs, in MS. Florario Mokinus Abbas: a Colgano idem esse creditur cum Mucna Episcopo de Domnachmor in Tir-Amalgaidh, extrema Conactiæ ad Boream regione, qui locus prænominatæ ecclesiæ vicinus est: sed an Muccinus & Mucna ideo vnus idemque? Non video quomodo id probari poßit: multo minus quomodo Vitæ Patricianæ Tripartitæ testimonio num. 167 Mucna ille Sanctus appellandus probetur: cum titulus iste ab eo loco absit; & quamuis adesset, additus personæ, dum ista scriberentur, adhuc viuenti, aliam, quam quæ a nobis spectatur, habeat notionem.
Philippus Episcopus gloriosi nominis de Cluainbainbh apud Marianum Gormanum: in Tamlactensi Martyrologio, suppresso nomine, vocatur Sanctus Episcopus de Clochar-bainne; a Colgano refertur hoc die, quamuis nec locum Sedis, vel cultum, nec tempus quo vixerit, nec vlla Acta nota sibi esse fateatur.
Moggrudo Episcopus & Confessor reperitur hoc die in Florario Sanctorum MS. itemq; in Martyrologio Vsuardi aucto per Hermannum Greuen Carthusianum, & additur in Hibernia: in qua tamen Colganus testatur nullum hoc nomine nosci Sanctum, aut hoc aut alio vllo die: quare dum certiora proferantur monumenta, ab eo inter Sanctos numerando abstinemus.
Rupertus Ordinis S. Benedicti, primo monachus cœnobij S. Laurentij prope muros vrbis Leodiensis, vbi Deiparæ Virginis beneficio scientiam Diuinitus accepit; postea Abbas Tuitiensis monasterij trans Rhenum ex opposito Coloniæ Agrippinæ, vbi libris editis clarißimus, vitam sanctissime finiuit anno MCXXXV hoc IV Martij, vti docet Bartholomæus Fisen in Floribus Ecclesiæ Leodiensis anno MDCXLVII editis, qui Acta eius ex varijs accuratißime collecta in VIII capita distinxit. Sunt opera eiusdem Ruperti Moguntiæ vltimo excusa anno MDCXXXI, & præfixa Acta duplicia, alia a Ioanne Trithemio, alia a Mathia Agricio VVithlichio conscripta, & nusquam ab his titulus Beati illi tribuitur: Gelenius de Coloniæ Agrippinensis magnitudine, lib. 3 Syntagmate 14 agit de Tuitiensi monasterio, & § 2 de viris claris, inter quos B. Rupertum Abbatem enumerat: & § 3 describit reliquias, nec Ruperti meminit. Bucelinus audet plura, & Sanctum intitulat, & S. R. E. Doctorem, idque III Martij, quo die aliqui eum retulerunt, vti V huius Menardus & iterum Bucelinus, quando Beatum appellat.
Grimo Ordinis Præmonstratensis, secundus Præpositus Ecclesiæ Vrspergensis in Sueuia, meritis diues ad Christum euolasse hoc die vt Beatus prædicatur a Chrysostomo vander Sterren in Natalibus Sanct. Ord. Præmonst.
Thomam e Priore Benedictino Cantuariensis cœnobij, Cisterciensem monachum, Henriquez & Bucelinus Menologijs suis ad hunc diem cum titulo Beati inscripsere. Laudatur a Nicolao Harpffeldio in hist. Angl. sec. 13 cap. 11 & alijs; qui de veneratione silent. Omissus etiam in Martyrologio Anglicano.
Bessela, ex vxore Folcoldi Comitis de Berna prope Siluamducis Brabantiæ vrbem, Abbatissa Wertensis Ordinis Præmonstratensis inter Mosam & Wahalim fluuios, Beata pronuntiatur & inscribitur Gynæceo sacro ab Arturo de Monstier. Silent Chrysostomus Vander Sterre in Natalibus Sanctorum & Beatorum Ordinis Præmonstratensis, & paßim alij.
Hermannus conuersus Aquiriæ in Brabantia, Ordinis Cisterciensis, inscriptus cum titulo Beati Menologijs Henriquez & Bucelini, Raißij Auctario ad Molanum ad IX Martij. Laudat eius patientiam Thomas Cantipratanus lib. 2 Apum cap. 7 ex quo reliqui, & abstinet a titulo Beati. Inter Pios viros recenset eum Saussaius.
Boso Presbyter & maioris Carthusiæ Prior XVI, qui ex casu ædificij collisum hominem & defunctum oratione resuscitauit. Herbæ etiam supra tumulum eius excrescentes, multis præstiterunt & præstant (Domino glorificante Sanctum suum) optatæ sanitatis medelam. Ita Hermanni Greueni auctario ad Vsuardum additum in secunda editione, vbi Sanctæ memoriæ appellatur. Secuti Canisius, & Ferrarius qui Beatum appellat; Saussaius Pijs annumerat. Nos ipsi in Carthusia magna didicimus, nullum ei hactenus cultum aut venerationem adhiberi.
Franciscus, Antonius, Hieronymus, Alexius, Rogerius, Ioannes, Lautrici in Aquitania ab hæreticis occisi, Siluester Assisij, Franceschina Eugubij, Maria Loriena Cæsaraugustæ, inscripti Martyrologio Franciscano Arturi a Monasterio, & eius Gynæceo duæ Virgines: & omnes Beati ab ipso appellantur, vti, citato eius Martyrologio, Siluester a Iacobillo de Sanctis Vmbriæ. De hoc erit occasio agendi ad Vitam S. Francisci, cuius socius fuit.
Sandra, Virgo XV annorum, seculo præcedenti ob fidem orthodoxam in Anglia capta, ob carceris fœtorem extincta, primo loco profertur ab Arturo de Monstier in Gynæceo sacro, & Beata & Martyr appellatur: quod non solet admitti absque auctoritate & approbatione maiore.
Anna de Iesu, socia S. Theresæ, promouit ordinem Virginum Discalceatorum in Gallia & Belgio & pie Bruxellis hoc die anno MDCXXI obijt. Cuius meminerunt in Fastis Belgicis Miræus, Raißius in Auctario ad Natales Sanctorum Belgij a Molano concinnatos, Saussaius in Martyrol. Gallicano & Arturus a Monstier in sacro Gynæceo, qui etiam Beatam appellat.
S. Phocas Martyr in MSS. Calendarijs hoc die refertur, in alijs V Martij.
S. Marcus qui Hienæ visum restituit, & sacram Eucharistiam e manu Angeli accepit, refertur hoc die in MS. Menologio Basilij Porphyrogeniti, ab alijs V Martij.
S. Gerasimus Abbas solenni officio Ecclesiastico colitur apud Græcos in Magnis Menæis, & Anthologio: relatus etiam a Molano. At mortuus est sequenti die, quando & Martyrologio Romano inscriptus, V Martij.
Claudianus, Bassa, coniuges Nicomediæ in carcere extincti. Guilielmus Gazet in Calendario Historiali Matronarum. Coluntur potißimum cum pluribus alijs. VI Martij.
Ilchius inscriptus Kalendario MS. Coptico siue Arabico, videtur Hesichius esse VI Martij.
S. Gregorius Cyprius memoratur in Menæis. Forsan est Episcopus Constantiæ in Cypro VI Martij.
S. Satyrus, S. Perpetua, & alij, Martyres, in Synaxario MS. Parisiensi Collegij Claromont. Societ. Iesu. Videntur illi esse, qui coluntur VII Martij.
Eusebius, Palatinus, Rusticus, Firmanus, VII socij, Martyres, Metellini in Lusitania sub Hadriano Imperatore, inscripti Martyrologio Hispanico Tamaij Salazar: at duo priores cum IX socijs Hagiologio Lusitanico Francisci Cardoso, quod Dextri Chronico inscripti legantur. Agimus de SS. Eusebio Palatino, Rustico & IX socijs, sed in Africa paßis. V Martij.
Adiunguntur ex Rabano Rusticus & Firmanus, qui huic Firmianus est, & coluntur, ambo X Martij.
S. Basilius, S. Eugenius, S. Agathodorus, S. Elpidius, S. Ætherius, S. Capito, S. Ephrem, S. Nestor, S. Arcadius, Episcopi, martyrio apud Chersonesum coronati, tabulis Martyrologij Romani additi hoc die a Card. Baronio, Menologium Sirleti vitiose excusum secuto, nec satis accurate: nam SS. Nestor & Arcadius Trimethuntis in Cypro Episcopi fuerunt, neque videntur martyrium perpeßi. Hispani recentiores hos nouem simul ad Chersonesum Hispaniæ sub Nerone interfectos hoc die asserunt, ac diuersarum in Hispania ciuitatum Episcopos extitisse, vnius Pseudo-Dextri testimonio quod refellemus ad diem, VII Martij.
S. Paulus Episcopus Leonensis in Britannia minore, memoratur in Calendario MS. Ordinis S. Benedicti. De eo agemus XII Martij.
S. Vbaldi Episcopi Eugubini Canonizatio, a Cælestino III Papa facta, memoratur hoc die a Ferrario in Catalogo generali Sanctorum. Vita eius dabitur XVI Maij.
S. Pontiani Papæ, S. Primi, S. Feliciani, Martyrum Translatio vna & S. Cornelij ad vrbem Etruriæ Tuscaniā, vulgo Tuscanellam inter Oruietum & Castrum sitā, refertur in Catalogo Generali Ferrarij, ex his coluntur SS. Primus & Felicianus IX Iun. S. Pontianus Papa XIX Nouemb.
S. Monulphi, S. Gondulphi, S. Valentini, S. Candidi, Episcoporum inuentio, Traiecti ad Mosam hodie recolitur in Martyrologio Gallicano Saussaij, ex his tres priores coluntur XVI Iulij.
& S. Candidus, qui ibi Episcopalia munia exercuit, VII Iunij.
S. Paulus, S. Iuliana eius soror, Martyres Ptolemaide in Palæstina passi. Græci in Menæis & apud Cytheræum, & Menologio Basilij Porphyrogeniti. Iterum cum Menologio Canisij a Molano, Galesinio & Martyrologio Romano XVII Augusti.
S. Adrianus Martyr cum XXXIII socijs Nicomediæ sub Diocletiano passus, memoratur in hodierno Martyrologio Romano, eorumque Natalem censet Baronius, ac Translationem corporis S. Adriani celebrari VIII Septembris: quo tamen die Natalem eorum celebrant Vsuardus, Ado, Notkerus, Rabanus, & ante illos Beda, vt sincera & genuina duo MSS. Martyrologia eius indicant. Consentiunt antiquißima MSS. Martyrologia, vt monasterij S. Cyriaci, quo vsus Baronius, duo Vaticana ecclesiæ S. Petri, Vallicellanum Patrum Oratorij Romæ, item Cardinalis Barberini, duo Reginæ Sueciæ, item Pragense, Aquisgranense, Coloniense S. Mariæ ad Gradus, Tornacense S. Martini, Treuirensia duo S. Maximini & S. Paulini, Vltraiectinum S. Mariæ, Lætiense, & aliud nostrum valde antiquum sub nomine Bedæ. Omisso nomine Natalis Casinense, Altempsianum & Leodiense S. Lamberti. Cum solum & fere ex his sint quinque qui Natalem ad hunc IV Martij referant. Præterea in Breuiario & Missali Romano, & apud Surium aliosque Hagiographos, quibus nos ao studia nostra accommodamus, solennitas eius celebratur VIII Septembris.
S. Cornelij Papæ & Martyris Translatio duplex annotatur, alia Roma in Galliam per Carolum Caluum Imperatorem ad cœnobiticam basilicam Compendij in Sueßionensi Præsulatu, de qua agit Saussaius in Supplemento Martyrologij Gallicani; alia indicatur a Ferrario in Catalogo generali Sanctorum, qua reliquiæ delatæ sunt ad vrbem Etruriæ Tuscaniam aliquando Episcopalem, sed modo Viterbiensi subiectam. Colitur S. Cornelius XIV Septemb.
S. Wenceslai Ducis Bohemiæ & Martyris Translatio celebratur hoc die Pragæ Officio proprio, & memoratur in MS. Martyrologio Pragensi, in Coloniensi excuso anno MCCCCXC, item a Greueno, Canisio, Ferrario & alijs. De ea agetur ad eius Vitam XXVIII Septemb.
S. Iacobus magnus Ascetes, siue Eremita, inscriptus est Synaxario Societatis Iesu Collegij Parisiensis: difficile est iudicatu num alio die ab alijs referatur. Procopius de quodam Iacobo agit, qui sub Cabade Rege Persarum floruit & colitur VI Augusti. alius memoratur a Theodoreto in Philotheo cap. 21 & in eodem Synaxario X Octob. in Ambrosiano XXV Octob. & in excusis Menæis & Menologijs XXVI Nouemb.
S. Hesychius miles sub Maximiano Imperatore, deposito cingulo militari, & saxo molari collo eius alligato, in fluuium præcipitatus martyrij coronam adeptus, memoratur primo loco cum illustri elogio in MS. Synaxario Parisiensi Collegij Claromontani Societatis Iesu. Eiusdem fit mentio in MSS. Menæis Mazarini & Chifletij: a Latinis ac præcipue in Martyrologio Romano celebratur XVIII Nouemb.
Natalia vxor S. Adriani Martyris cum marito inscripta est hoc die Martyrologio MS. Tornacensi S. Martini. Agitur de illa in Vita S. Adriani VIII Septembris, & seorsim colitur I Decemb.

DE S. LVCIO PAPA ET MARTYRE,

ANNO CCLV.

Commentarius præuius.

Lucius Papa & Martyr Romæ (S.)

§ I Cultus & veneratio S. Lucij. Reliquiarum Translationes. Encomia ex Vitis Pontificum.

[1] Inter illustres sanctæ Romanæ Ecclesiæ Pontifices, qui sanguine effuso fidem Christianam confirmarunt, colitur IV Martij S. Lucius Papa, antiquis paßim & recentioribus Martyrologijs inscriptus. Inter alios Martyres, [S. Lucij Papæ M. cultus indicatus in Martyrologijs 4 Martij.] quos mox referemus, duo etiam, nomine Lucij, notantur; vt difficile dictu fit, num in antiquo Martyrologio S. Hieronymi, Augustano item & Labbæano hic Pontifex indicetur. Florus, aut quicumque suppleuit Bedam, in antiquo MS. ista habet: S. Lucij Papæ & Martyris. Cassinense MS. charactere Longobardico præponit Natale, cuius loco in Dacheriano MS. legitur Romæ. MS. Vallicellanum Congregationis Oratorij Romæ ista tradit: Romæ via Appia natale S. Lucij Papæ & Martyris. Quæ fere leguntur in altero MS. Casinensi, Altempsiano, Treuirensi S. Paulini. In MS. Cardinalis Barberini additur: Qui fuit XXIII a S. Petro. In MS. Reginæ Sueciæ in Moguntina diœcesi scripto: Romæ passio S. Lucij Papæ, qui a Valeriano capite truncatus est: quæ in MS. Treuirensi S. Martini parum mutatis verbis indicantur. Vsuardus ista scribit: Romæ via Appia natalis B. Lucij Papæ & Martyris, qui persecutione Valeriani & Gallieni ob Christi fidem exilio relegatus, & postmodum diuino nutu ad Ecclesiam suam redire permissus, martyrium capitis obtruncatione compleuit. Ado MS. hisce addit: Positus est autem via Appia ad S. Sixtum. Sedit in Episcopatu annos tres, menses tres, atque dies tres. Apud Adonem editum a Rosweido interponitur: hic præcepit, vt duo Presbyteri, & tres Diaconi in omni loco Episcopum non desererent, propter testimonium Ecclesiasticum. Quæ omnia etiam apud Notkerum & Bedam excusum & plurima Martyrologia MSS. leguntur. VVandelbertus ista habet:

Lucius hinc Papa pretiosa morte quaternis,
Martyrum & octingentorum turma optima fulget.

De hisce Martyribus seorsim agimus. In hodierno Martyrologio Romano additur, eum plurimum aduersus Nouatianos laborasse, atque a S. Cypriano summis laudibus celebrari. Possunt etiam videri Maurolycus, Felicius, Galesinius, Canisius, alijque recentiores: inter quos Ghinius eum Canonicis Regularibus annumerat.

[2] In Catalogo Romanorum Pontificum; quem ex antiquißimis membranis Palatinis Bibliothecæ Vaticanæ præloparatum reliquit Lucas Holstenius, [Encomia in Vitis Pontificū:] ista pauca habentur: Lucius natione Romanus, ex patre Porphyrio, sedit annos III, menses III, dies III. Hic præcepit vt duo Presbyteri, & tres Diaconi Episcopum in omni loco non desererent. Hic ordinauit Episcopos VII, Presbyteros IV, Diaconos IV. In Catalogo Pontificium ad Liberium deducto, & cum Canone Paschali Victorij a Bucherio edito ex nostro apographo pag. 271 ista leguntur: Lucius annos tres, menses octo, dies decem. Fuit temporibus Galli & Volusiani vsque Valeriano III & Gallieno II. Hic exul fuit, & postea nutu Dei incolumis ad Ecclesiam reuersus est, tertio Nonas Martias Consulibus SS. forsan legendum Consulibus dictis decessit, aut martyrium passus. In libro de Romanis Pontificibus, qui Damasi nomine circumfertur, Vita S. Lucij ita exponitur: Lucius natione Romanus, ex patre Porphyrio, sedit annos tres, menses tres, dies tres: martyrio coronatur. Fuit autem temporibus Galli & Volusiani vsque ad Valerianum * tertium & Gallienum Coss. Hic in exilio fuit relegatus, postea nutu Dei incolumis ad Ecclesiam reuersus est. Hic præcepit, vt duo Presbyteri & tres Diacones in omni loco Episcopum non desererent propter testimonium Ecclesiasticum. Qui etiam a Valeriano capite truncatus est IV Nonas Martij. Hic omnem potestatem Ecclesiæ dedit Archidiacono suo Stephano. Hic fecit ordinationes tres, * duas per mensem Decembris, Presbyteros quatuor, Diaconos quatuor, Episcopos per diuersa loca numero septem. Qui etiam sepultus est in cœmeterio Callisti via Appia, & cessauit Episcopatus dies triginta quinque. Hæc ibi, & sunt excusa in tomis Conciliorum: quæ etiam Romæ descripsimus ex antiquo codice MS. Reginæ Sueciæ vsque ad Bonifacium II, siue annum Christi DXXX deducto. Eadem fere habemus in codice MS. de Gestis summorum Pontificum, quæ attribuuntur Bernardo Guidonis ex Ordine Prædicatorum Episcopo Lodeuensi.

[3] Anastasius Bibliothecarius de Vitis Pontificum asserit capite truncatum tertio Nonas Martij, ac sepultum VIII Kalendas Septembris. Eumdem tertium Nonas Martij, siue diem quintum Martij, habet citatum apographum nostrum a Bucherio editum: idem legitur apud Abbonem Floriacensem de ijsdem Pontificibus, & in vetusto codice MS. altero Bosij in Actis S. Cæciliæ, de quibus infra agemus. Secuti sunt nonnulli in Martyrologijs, & ad III Nonas Martij Rabanus Maurus ista habet: Romæ Lucij Papæ & Martyris. Hic in exilium propter fidem Christi trusus est, [cultus 5 Martij,] & postea nutu Dei incolumis ad Ecclesiam reuersus est, qui etiam a Valeriano Imperatore capite truncatus est, & sepultus in cœmeterio Callisti via Appia. At plures retulerunt ad diem VIII Calendas Septembris. [& 25 Augusti,] Bellinus in Martyrologio secundum morem Romanæ Curiæ anno MCCCCXCVIII excuso, & eo citato Molanus in prima editione: Romæ S. Lucij Papæ & Martyris. Addit Maurolycus, sub Valeriano. Longiora encomia & præcedentibus similia habent peruetusta Martyrologia MSS. Tornacense S. Martini & Lætiense S. Lamberti. Alij ad eumdem XXV Augusti quamdam eius Translationem celebrant, ita auctor MS. Florarij: [forte ob Translationem reliquiarum,] Translatio sanctorum Pontificum Lucij Papæ & Martyris, Adalberti Pragensis Episcopi & Martyris, & S. Eleutherij primi Episcopi Tornacensis. De hoc egimus XX Februarij, de S. Adalberto acturi XXIII Aprilis. Martyrologium sub nomine Vsuardi Coloniæ & aliud Lubecæ cum Doctrinali Clericorum, anno MCCCCXC excusa, ista habent: In Dacia in Ecclesia Roskildensi translatio S. Lucij Papæ & Martyris: Hermannus Greuen memorato superius anno Vita functus in suis ad Vsuardum additionibus ista ita restringit: Translatio capitis S. Lucij Papæ & Martyris ab vrbe Roma in Daciam ad ecclesiam Roschildensem. Quæ eadem habet Canisius in Martyrologio Germanice edito. [aut capitis Roschildam.] In Florario MS. iterum ad diem XII Martij refertur Translatio Lucij Papæ & Martyris. Est Roschilda vrbs Daniæ Episcopalis in insula Zelandia sita. Fuisse in hoc regno singularem venerationem S. Lucij Papæ & Martyris colligimus ex Breuiario Sleswicensi anno MDXII excuso, in quo Officium Ecclesiasticum præscribitur ad hunc IV Martij de S. Lucio Papa & Martyre, & quidem cum IX Lectionibus ad Matutinum, quarum sex priores sunt desumptæ ex Actis vitæ & translationis factæ sub Paschale Papa: de qua Lectio VI ista habet.

[4] Deinde post multos annos Paschalis, Præsul pijssimus vrbis Romæ, [Translatio corporis solennis a Paschale Papa facta,] simul cum B. Cecilia & socijs eius, videlicet S. Vrbano, Maximo, Valeriano & Tiburtio, corpus eius leuauit, & in ecclesia B. Cæciliæ, quam ipse construxerat, sub altare sanctum collocauit, temporibus Lodwici Imperatoris, anno ab Incarnatione Domini DCCCXXII, Indictione XV. Constitutus Paschalis Papa XXVIII Ianuarij anno DCCCXVII, [anno 822,] mortuus XIV Maij anni DCCCXXIV. Scripsit epistolā de reuelatione sibi facta a S. Cæcilia, eum stimulante, vt cœptum laborem in corpore eius inquirendo perageret. Tunc, inquit, properantes in cœmeterio S. Sixti foris portam Appiam, [in Vrbem,] situm corpus inter collegas Episcopos in aureis indumentis cum venerabili sponso reperimus … & honeste infra muros huius romanæ vrbis induximus. Pro cuius desiderabili dilectione Titulus, quem piæ deuotionis affectu sanctus Papa primus Gregorius, Doctor eximius dicauerat, & per oblita iam tempora defectu vetustatis & pene ruinarū confractione, * diu antiquitatis laceratum existendo, Dei annuente clementia, in meliorem statum a nouis fecimus restaurari, & ad honorem omnipotentis Dei, [ad ecclesiā S. Cæciliæ cum huius & aliorum exuuijs,] eiusdem Virginis corpus cum carissimo sponso, atque Tiburtio & Maximo Martyribus, nec non Vrbano & Lucio, vtrisque Pontificibus sub sacro altari dedicantes collocauimus: ibique ad laudem Creatoris monasterium in honorem B. Gregorij, atque sanctarum Virginum seu Martyrum Agathæ & Cæciliæ iuxta ipsius Ecclesiam, in loco, qui dicitur Colles-iacentes, constituentes construximus. Hæc Paschalis Papa in sua epistola, quam edidit Baronius ad annum DCCCXXI, & ex melioribus codicibus MSS. Antonius Bosius in suo tractatu de Vitis horum Sanctorum, & inuentione varia corporum dictorum Sanctorum. Quæ eadem narrat Anastasius Bibliothecarius de Vitis Pontificum in Vita Paschalis Papæ. Ne autem memoria rei gestæ periret, ante faciem altaris inferius in Confeßione reliquit Paschalis Papa in marmorea tabula hanc inscriptionem, quam e Baronio & Bosio hic damus:

† Hanc fidei zelo Paschalis primus ab imo [addita inscriptione:]
Ecclesiam renouans, dum corpora sacra requirit,
Eleuat inuentum venerandum Martyris almæ
Cæciliæ corpus, hoc illud marmore condens.
Lucius, Vrbanus huic Pontifices sociantur.
Vosque Dei testes Tiburti, Valeriane,
Maxime, cum dictis consortia digna tenetis.
Hos colit egregios deuote Roma Patronos.

[5] De noua sanctorum corporum inuentione, ac solenni repositione edidit tractatum dictus Antonius Bosius hoc exordio: Cum B. Cæciliæ Virginis, [noua inquisitio facta anno 1599.] sanctorumque Martyrum Valeriani, Tiburtij & Maximi sociorum eius, Vrbani & Lucij Pontificum sacra corpora multis seculis, hoc est annorum spatio fere octingentorum, prout a Paschali Papa primo in æde S. Cæciliæ recondita fuerant, immota & mortalium oculis inuisa latuissent; tandem Christianæ salutis MDXCIX, Clementis VIII Pontificatus anno VIII, XIII Kalendas Nouembris iterum Vrbi Romæ reuelata fuerunt. Integram historiam huius inuentionis, cum potißimum ad S. Cæciliam spectet, hic seponimus, & solum pauca excerpimus. Corpora inquiri iußit Paulus Sfondratus, [auctorē Paulo Sfondrato Cardinali,] nepos Gregorij XIV, titulo S. Cæciliæ Presbyter Cardinalis, qui ipsemet adfuit cum idoneæ fidei testibus, qui fuerunt Paulus Iserniensis Episcopus, summi Pontificis Vicarij Vicesgerens, Iacobus Butius Canonicus Lateranensis, tum Petrus Alagona & Petrus Morra e Societate Iesu, ac nonnulli ex familia eiusdem Cardinalis. At repertis & eleuatis sacris corporibus S. Cæciliæ & sociorum eius, recolens Illustrissimus Cardinalis Sfondratus, Paschalem, præter supradicta, corpora etiam Beatorum Vrbani & Lucij Pontificum in eadem ecclesia collocasse; [inuenta corpora 20 Octob.] ad ea perquirenda iuxta locum superiorem fabros altius fodere iussit: statimque subter arcam marmoream, vnde extractum fuerat S. Cæciliæ corpus, similis alia arca detecta est: in qua duorum Pontifi cum Vrbani & Lucij corpora condita erant, proprio separatim velo circumuoluta: præpostere tamen iacebant, ita vt primi caput ad dexteram, vt illud B. Cæciliæ, alterius ad sinistram vergeret Aræ maioris … Cum mensem integrum in prospectu populi honorabile Sanctuarium mansisset, Pontifex Clemens VIII cum Cardinalibus, [reposita 22 Nouemb.] qui numero quadraginta duo aderat, die XXII Nouembris Missæ sacrificium celebrauit, reposuitque corpora sacra, prout inscriptio in tabella argentea incisa & intra B. Cæciliæ capsam collocata docet, quam hic damus.

[6] [Inscriptio tabellæ argenteæ incisa:]

Hic requiescit corpus S. Cæciliæ Virginis & Martyris, quod a Paschali primo Pontifice Maximo ipsa reuelante repertum, & in hanc ecclesiam translatum, & sub hoc altari vna cum corporibus SS. Martyrum Lucij & Vrbani Pontificum, nec non Valeriani, Tiburtij & Maximi reconditum.

Iterum post annos fere DCCC Clemente VIII Pont. Max. cum ijsdem Sanctis lucem aspexit die XX Octobris anno Dominicæ Incarnationis MDIC. Cuius S. Virginis corpus prædictus D. N. Papa Clemens, veteri lignea capsa, in qua iacebat, argenteæ inclusa, intactum immutatumque hoc eodem loco, in quo fuerat collocatum, post peracta Missarum solennia, maxima cum deuotione & lacrymis, toto spectante populo, reposuit XXII Nouembris, ipso festo Virginis die MDIC.

Ad cuius latus in alia seorsum capsa prædicti tres Martyres Valerianus, Tiburtius & Maximus requiescunt: nec non sub ipso Virginis corpore in alia similiter arca prædicti duo Martyres ac Pontifices Lucius & Vrbanus, prout a Paschali Pontifice omnes in ijs conditi sunt.

Ego Paulus Tituli S. Cæciliæ S. R. E. Presbyter Cardinalis Sfondratus, cui, licet miserrimo peccatori, prædicta corpora, quæ diuturnitate temporis fere in tenebris iacebant, & inuenire & videre & venerari a Deo Opt. Max. datum est, memoriam hanc hisce litteris consignaui. Anno Dominicæ Incarnationis MDIC, die XXII Nouembris, sedente Clemente VIII Summo Pontifice, eiusdem Pontificatus anno VIII. Demum epitaphium a Cardinali Sfondrato in pauimento supra titulos Sanctorum positum erat aureis notis in lapide nigro his verbis: [epitaphium appensum.] SVB HOC ALTARI
Reqviescvnt corpora SS. Martyrvm Cæciliæ Virginis, Valeriani, Tibvrtii, Maximi Socior. Lvcii et Vrbani, PP. eisdem sanctis Martyribvs consecrato.

[7] Masinus in Bononia perlustrata ad hunc IV Martij recenset aliquas reliquias S. Lucij Papæ & Martyris in ecclesia monasterij Sanctimonialium a Iesu Maria cognominati. [Reliquiæ Bononiæ & Roschildæ an huius S. Lucij?] Ordinis S. Augustini hoc seculo extructi. Interim tam hic quam Roschildæ, verendum est, ne sint reliquiæ alicuius Martyris Lucij, cum duos illius nominis hoc etiam die celebremus, & sex aliorum in Ianuario, ac totidem in Februario ex antiquis monumentis natalem aßignauerimus, idem sæpius in hoc opere nostro facturi. De cœmeterijs sacris in via Appia constructis late agit Aringus lib. 3 Romæ subterraneæ a capite X, & mox capite XI describit celebre cœmeterium Callisti, eiusq; ante S. Callistum Papam nomenclationem, ac dein variam subdiuisionem, & sub illo continentur cœmeteria ad S. Cæciliam, [Cœmeterio Callisti alia iuncta.] ad S. Sixtum, & aliud Prætextati cognominatum: quibus prima sepultura a varijs aßignatur. De his agit dictus Aringus capite XIV, XV & XVI.

[Annotata]

* secundum

* tres

* forte diuturnitate:

§ II Vita S. Lucij scripta. Patria. Tempus Sedis. Epistolæ eius, & ad illum S. Cypriani.

[8] Præter encomia de S. Lucio hactenus illustrata, teste Petro Diacono Bibliothecario Casinensi de viris illustribus Casinensibus, scripsit passionem S. Lucij Papæ, Benedictus, qui & Guaiferius, Salernitanus, sanctitate & religione conspicuus, suauis eloquio, ingenio magnus, sermone facundus. Claruit tempore Desiderij Abbatis, seculo Christi XI. [Vita S. Lucij scripta per Guaiserium,] Ita Petrus, qui reliquas eius lucubrationes ibidem enumerat: inter quas est Historia inuentionis corporis S. Secundini Episcopi, quam dedimus XI Februarij, vbi alia encomia Guaiferij attulimus ex Leone Ostiensi & eodem Petro Diacono Casinensi in libro de Ortu & Vita iustorum cœnobij Casinensis. Ioannes Baptista Marus Canonicus Romanus in suis ad Petrum Diaconum annotationibus scribit: opuscula Guaiferij charactere Langobardico in priscis membranis exarata haberi in bibliotheca Casinensi sub numero 280. additque Paßionis S. Lucij Papæ prima verba esse, Fortissima & præclara virtutum studia. Fuimus & ipsi in monasterio Casinensi, omni beneuolentia & humanitate excepti; ac quæcumque libuit, curauimus describi, ac reperimus omnia fere monumenta charactere Langobardico exarata. Sed iam ante descripta inde hæc Acta habuerunt Abbas Caietanus, Cardinalis Baronius, & Antonius Gallonius, ex cuius codice VI nos Romæ apud Patres Congregationis Oratorij ea habuimus; [imperfecta, ex MS. datur:] sed quod dolemus, opus plane imperfectum est, quia præcipua pars deest in ipso Codice Casinensi. Eius loco paruam appendicem adijcimus ex Breuiario Sleswicensi, forsan ex similibus contractam.

[9] In patre & patria S. Lucij aßignanda differunt inter sese codices antiqui Anastasij Bibliothecarij de Vitis Summorum Pontificum: & primo in duplici codice MS. Marquardi Freheri, & alio Cardinalis Mazarini legitur natione Romanus ex patre Porphyrio, [patria S. Lucij.] vti adductæ membranæ Palatinæ & Reginæ Sueciæ cum libro Pontificali habent, & consentiunt Conciliorum codices & Annales Baronij: Interim Anastasius ex bibliotheca Marci Velseri excusus diserte ista affirmat: Lucius natione Tuscus, de ciuitate Luca ex patre Lucino. Videntur eadem legi in codicibus Thuano & Regis Christianißimi, quod inter varias lectiones non fiat vllius discrepantiæ mentio. Ob quæ Franciscus Maria Florentinus ne Lucam patriam suam tanti Pontificis & Martyris debito fraudet honore, ad antiquum Martyrologium a se editum ista ad hunc IV Martij adiungit: Quid si ex longo incolatu patria diceretur Romanus, ex origine Lucensis, patre binomio Porphyrio Lucino? Coniecturam adiuuat Lucij nomen inter Lucenses priscos vsitatum: quod docet Lucius ille Castronius Petus, cuius meminit Cicer. epist. fam. 209, & Lucius Papa III sine vlla controuersia Lucensis. Hunc Vmbaldum ante Allucingum vocatum, facile est a gentili suo Lucio Martyre Lucij nomen assumere voluisse.

[10] De tempore quo sedit, admodum differunt auctores. In libro de Romanis Pontificibus, aliisque gestis & Catalogis cum Anastasio Bibliothecario supra allatis, aßignantur constanter anni tres, menses in plerisque etiam tres, in alijs duo aut octo, [tempus Sedis,] ac demum dies tres. Contra Eusebius auctor antiquus libro 7 historiæ Ecclesiasticæ cap. 2 ista scribit: Interea Romæ cum Cornelius tribus circiter annis Episcopatum tenuisset, Lucius in eius locum substituitur: qui vix octo mensium spatio perfunctus eo munere, moriens Episcopale officium Stephano dereliquit, & Græce tempus sic exprimitur: Μησὶ δ᾽ ὀυδ᾽ ὄλως οὕτος ὀκτὼ Τῇ λειτουργίᾳ διακονησάμενος. Quæ certe videntur posse, ac necessario debent, de eius apud Romanos præsentia explicari, quasi reliquo tempore fuerit in exilio. Ac primo certum est S. Cornelium mortuum esse XIV Septemb. ac tradi passim ab omnibus Episcopatum cessauisse XXXV diebus, ergo necessario creatus esset S. Lucius XIV Kalendas Nouembris, siue XIX Octobris, a quo die ad hunc IV Martij intercedunt menses quatuor & dies sedecim, eius Sedi dandi: [anni 1, mensium 4, dierum 16.] quibus putamus cum Panuinio, Baronio, Petauio, alijsque exactioribus Chronologis addendum esse vnum annum, ac sic potuisse mense Decembri duas ordinationes fecisse, primam tertio Pontificatus mense antequam esset in exilium relegatus, secundam ab hoc reuersus tertio etiam ante obitum suum mense. Creatus est autem, temporibus Galli & Volusiani, anno Christi CCLIII, martyrio coronatus Valeriano III & Gallieno Coss. anno CCLV. Dum ergo numerantur anni tres, videntur acceptitres Æræ Christianæ diuersi, in quorum duobus, parum vltra duos menses præfuit Ecclesiæ.

[11] Duas S. Cyprianus ex Africa scripsit S. Lucio epistolas, priorem, cum ad Apostolicæ Cathedræ culmen assumptus esset, quam dolemus perijsse; posteriorem vero, [Epistolæ ad eum S. Cypriani.] cum ab exilio Romam reuersus esset, vt ei cum collegis Africanis Episcopis reditum gratularetur; & in hac meminit prioris epistolæ, dicitque nuper se gratulatos cum in Ecclesiæ administratione esset constitutus. Hinc paßim colligunt alij, statim in ipso sui Pontificatus ingressu fuisse relegatum, nec diu mansisse in exilio: adeoque Eusebij errorem simpliciter agnoscunt, neque posse per S. Lucij apud Romanos præsentiam explicari: quod etiam per nos licet, si vox illa nuper occasione multorum annorum, quos eius Pontificatui potuit optare, non poßit explicari. Verum vnicam illam epistolam, [posterior hic datur.] quia ad res gestas S. Lucij multum confert, hic subiungimus, & est eiusmodi ordine LVIII.

[12] Cyprianus cum collegis Lucio fratri salutem. Et nuper quidem tibi, frater carissime, gratulati sumus, [Gratulatis de reditu cum maiore gloria:] cum te honore geminato in Ecclesiæ suæ administratione Confessorem pariter & Sacerdotem constituit diuina dignatio. Sed & nunc non minus tibi & comitibus tuis atque vniuersæ fraternitati gratulamur, quod cum eadem gloria & laudibus vestris reduces vos denuo ad nos fecerit benigna Domini & larga protectio: vt pascendo gregi pastor, & gubernandæ naui gubernator, & plebi regendæ rector redderetur; & appareret relegationem vestram sic diuinitus esse dispositam, non vt Episcopus relegatus & pulsus Ecclesiæ deesset, sed vt ad Ecclesiam maior rediret. [exemplo Daniëlis & 3 puerorū,] Neque enim in tribus pueris minor fuit martyrij dignitas, quia morte frustrata, de camino ignis incolumes exierunt, aut non consummatus Daniel extitit in suis laudibus, quia, qui leonibus missus fuerat ad prædam, protectus a Domino, vixit ad gloriam. In Confessoribus Christi dilata martyria non meritum Confessionis minuunt, sed magnalia diuinæ protectionis ostendunt. Repræsentatum videmus in vobis, quod apud Regem fortes & illustres pueri prædicauerunt: ipsos quidem paratos esse ardere flammis, ne dijs eius seruirent, aut imaginem, quam fecerat, adorarent: Deum tamen, quem colebant, quemque & nos colimus, potentem esse, vt eos de camino ignis eximeret, ac de Regis manibus ac pœnis præsentibus liberaret. Quod inuenimus in confessionis vestræ fide & in Domini circa vos protectione nunc gestum: vt, [Diuina protectio agnoscitur:] cum parati fueritis & prompti omne subire supplicium; Dominus tamen vos pœnæ subtraheret & Ecclesiæ reseruaret. Regredientibus vobis abbreuiata non est Episcopo confessionis suæ dignitas, sed magis creuit sacerdotalis auctoritas: vt altari Dei assistat Antistes, qui ad confessionis arma sumenda & facienda martyria, non verbis plebem, sed factis, cohortetur: & imminente Antichristo paret ad prælium milites, non solum sermonis & vocis incitamento, sed fidei & virtutis exemplo.

[13] Intelligimus, frater carissime, & tota cordis nostri luce perspicimus diuinæ Maiestatis salutaria & sancta consilia: vnde illic repentina persecutio nuper exorta sit, inde contra Ecclesiam Christi & Episcopum Cornelium beatum Martyrem, vosque omnes secularis potestas subito proruperit, vt ad confundendos hæreticos & retundendos ostenderet Dominus, quæ esset Ecclesia: quis Episcopus eius vnus diuina ordinatione electus: qui cum Episcopo Presbyteri Sacerdotali honore coniuncti: [persecutio verum ostendit Sacerdotem:] quis adunatus & verus Christi populus Dominici gregis caritate connexus: qui essent, quos inimicus lacesseret: qui contra, quibus diabolus, vt suis, parceret. Neque enim persequitur & impugnat Christi aduersarius, nisi castra & milites Christi. Hæreticos prostratos semel & suos factos contemnit & præterit: eos quærit deijcere, quos videt stare. Atque vtinam nunc facultas daretur, frater carissime, vt interesse illic vobis regredientibus possemus, qui vos mutua caritate diligimus: vt aduentus vestri lætissimum fructum præsentes cum ceteris ipsi quoque caperemus. Quæ illic exultatio omnium fratrum; qui concursus atque complexus occurrentium singulorum! [lætitia subditorum in reditu:] Vix oculis adhærentium potest satisfieri, vix vultus ipsi atque oculi plebis possunt videndo satiari. De aduentus vestri gaudio cognoscere illic fraternitas cœpit, qualis & quanta sit futura Christo veniente lætitia: cuius quia cito appropinquabit aduentus, imago iam quædam præcessit in vobis: vt, quomodo Ioannes præcursor eius & præuius veniens prædicauit Christū venisse; sic nunc Episcopo Confessore Domini & Sacerdote redeunte, appareat & Dominum iam redire. Vicarias vero pro nobis ego, & collegæ & fraternitas omnis has ad vos litteras mittimus, frater carissime, & repræsentantes vobis per epistolam gaudium nostrum, fida obsequia caritatis expromimus: hic quoque in Sacrificijs atque orationibus nostris non cessantes Deo Patri & Christo Filio eius Domino nostro gratias agere, & orare pariter ac petere, [preces oblatæ.] vt, qui perfectus est atque perficiens, custodiat atque perficiat in vobis confessionis vestræ gloriosam coronam: qui & ad hoc vos fortasse reuocauit, ne gloria esset occulta, si foris essent confessionis vestræ consummata martyria. Nam victima, quæ fraternitati præbet exemplum virtutis & fidei, præsentibus debet Fratribus immolari. Optamus te, carissime, semper bene valere.

[14] Hactenus epistola S. Cypriani suo & collegarum Episcoporum ac populi nomine missa. Vtinam extaret æque pium ac diuino Spiritu plenum, quantum colligere possumus, S. Lucij responsum! Extat eiusdem Epistola Decretalis ad Episcopos Galliæ & Hispaniæ, qua varia circa illorum actiones ac iudicia præscribit: nonnulla etiam ex decretis eiusdem apud Gratianum leguntur, atque iterum inde excerpta in Tomis Conciliorum extant. [S. Lucij epistolæ & decreta.] Demum eius contra Nouatianos hæreticos assumptum laborem indicat S. Cyprianus epistola 67, agens de SS. Cornelio & Lucio: Illi enim, inquit, pleni Spiritu Dei & glorioso Martyrio constituti, dandam esse lapsis pacem censuerunt, & pœnitentia acta fructum communicationis & pacis negandum non esse, litteris suis signauerunt. Sed quas hac de re scripsit S. Lucius epistolas, eæ modo non extant.

VITA
auctore Guaiferio monacho,
ex MS. Casinensi.

Lucius Papa & Martyr Romæ (S.)

BHL Number: 5022

Avctore Gvaiferio. Ex MSS.

CAPVT I.
Encomium martyrij. S. Lucij ortus, sancta iuuentus.

[1] Fortissima & præclara virtutum studia, quæ credentibus ad commune compendium sacræ fidei documento formata sunt, altius cælata & impressa in Martyrum maxime cernimus armatura. Illuc enim labore, illuc constantia & in eum verticem animi se magnitudine contulerunt; vnde facta eorum clarissima, vbique gentium, vbiq; terrarum, præter oculos omnium sempiterna memoria præsentantur. Efficit hoc obstinata patientia exercitij, quæ non modo illis delicata & mollia non admouit, sed robur etiam lassandi manus cædentium, & vincendi omnem vim totius hostilitatis indulsit. [Martyres, gratia Dei fortes, certarunt,] Hos enim virtus Dei & sapientia Christus in illud suum frequentissimum & singulare famulitium asciuit: hoc lectum bellatorum genus nouo militiæ sacramento inter prætorianos suæ Curiæ milites consecrauit: vt armati fortitudine animi, nudo corpore sub ictum venirent, nihil durum extimescerent, nihil difficile formidarent, nihil intolerandum putarent: omnia humana despicerent, omnia grauiter, omnia constanter, omnia splendide factitarent: orbem denique ipsum non modo prælio, sed bello superarent. Porro hæc consecratio Imperatoris æterni, & ad eius gloriam (non tamen vt alicuius egeat) instituta est, & ad humanæ reipublicæ præsidium comparata: ne velut nauem solidam & durabili materia fabrefactam, tenaci compage solidatam, varijsque coloribus auroque distinctam, mobili clauo, firmis rudentibus, malo excelso, carchesio insigni, velis splendentibus, postremo omnibus armamentis & ad vsum idoneis & ad contemplandum honestis, si eam nulli gubernatores regant, nulli remiges agant, facile cum huiusmodi instrumentis aut pelagus merget aut in scopulos tempestas allidet; ita perpulchram & eximiam huiusmodi creaturam, dilectum animal Conditori, imaginem Dei, similitudinem Redemptoris, orbis speculum, ætheris dignitatem, principatus & potestates huius mundi, & spiritualia nequitiæ in cælestibus, crebra, vehementi & vsitata incursione perditum irent; si pro ea plures Martyres diuino magisterio minime dimicassent.

[2] Sed aduersus huiusmodi acies earumque manus, in potentes tyrannos, per vrbes vniuersas toto terrarum orbe diffusos, non multitudine militum, non numerositate legionum, non fulgentibus armis, non pecunijs infinitis; sed a duodecim tantum primarijs, qui simul Imperatoris & Militis officia gererent, [inprimis Apostoli,] obuiatū est: qui se copijs exponerent, qui receptui signa dare nescirent, qui pugnam nullatenus detrectarent: nulla materiali armatura, ne leui quidem, quibus etiam baculo interdictum erat, insignes. [& inter hos S. Petrus,] Ex quibus nempe primarijs Simon ille, longe omnium excellentissimus, omnium Princeps, omnium Antesignanus, cui ex fidei soliditate & amoris affectu erga Dominum Saluatorem Petrus est nomen impositum; in Vrbe, vbi thronus, vbi dignitas terreni rutilabat Imperij, suarum posuit castra virtutum: tantusque vir Deo plenus, in superando fuit, vt nemo post ipsum, vel sperare similem audeat, vel optare triumphum. Neque enim se digno negotio decertasset, si se cum alijs composuisset, qui vinci sine laude maxima & gloria potuissent. Ad ardua & difficilia Capitolinæ arcis ascendit, vt excusso Ioue de solio, reliquos facilius dæmones alibi ciuitatum eadem ruina sequeretur. Intentus igitur diligentissimo operi, [exemplo suo alios excitauit:] disceptatores & arbitros ad suum arbitrium informauit, qui & ipsi monstra immania Crucifixi virtute subigerent, sordibus orbem terræ purgarent, malitiam perdomarent, qui iracundiam, inuidiam; qui auaritiam, libidinem, omnesque pestes ab humanis mentibus cohiberent; nudi & ipsi, quibus nullum erat in re familiari præsidium, nullum sub cælo commodum diuitiarum. [& Imperiū Sacerdotio subiecit:] Mutaturi equidem Pontificio consulatum, Præsulatu imperium, Sacerdotio magistratum; præturam, præfecturam, ipsam denique senatoriam dignitatem & reliqua id genus officia in Ecclesiasticam dignitatem: eorumque coruscantibus signis sic mundum subacturi, vt hodie omnes gentes, omnia regna, ipsum etiam imperium Romani Sacerdotis decretis iussionibusque videas famulari.

[3] At contra eos Romana potentia illa sua victricia, non solidis tamen successibus, signa mouet: ferocioribus aduersus illos animis, quam in quoslibet hostes, vim suam intendit; vt veneficos, vt patriæ proditores, vt in exitium publicum generatos, [imitati Pontifices Romani,] omni genere tormentorum aggreditur. Experitur in Petro crucem, in Clemente exilium, in Marcello seruitutem, catenam in Alexandro, gladium in Lucio. Et cum per totum orbem de familia Christi quosdam velut rabidas feras affligeret; quosdam vt truces & immansuetas occideret; in alios velut in aliquid morbidum ferrum dimitteret, [& inter hos S. Lucius, glorioso triumpho.] alios vt portentuosos fœtus extingueret, alios vt monstruosos debilesque necaret; non a familiaribus, non a domesticis, ne a seipsa quidem immanem auertere potuit crudelitatem. Ecce hic Porphyrides Lucius, ciuis Romanus, Pontifex Maximus, de cuius triumphi titulo dies hodierna gloriatur, illius familiæ pollens nominis dignitate; quæ, vt Roma superesset, Cathaginensi & Numantino furori imo toti orbi, modum & finem imposuit; propter suam opportunam in Romano populo operam, sub Valeriano Cæsare capitali sententia necatus est.

[4] Sed videtur operæ pretium ad posteritatis compendium seriatim euoluere, [natu Patricius,] quod homo totius integritatis & magno natu, Patricius ingenio prudenti auctus, oratione limatus, iurisperitorum eloquentissimus, eloquentium iurisperitissimus, cui maiestas & amplitudo & dignitas Sacerdotij cælum destinauerat, interdicturus sibi voluptatibus & vitijs, ab ineunte ætate totum se sacris moribus officijsq, [pietate & eruditione excultus,] indulserit: quodque derelictos a pietate, a misericordia, ab humanitate, inueteratos etiam perfidiæ, libidinis & odij loris, non seueritate austera, non remissione diffusa, non grauitate tristissima, sed machinatione orationis variæ & vehementis, plenæ animi, plenæ spiritus, plenæ dulcedinis, plenæ veritatis, in arcem pacis, quietis & religionis eduxerit. Nec illud quoque alienum fore, quonam modo in titulo Christianitatis cum Cæsare furibundo compositus, vti ancillari Romana & gentium iura videbantur, a litis intentione ad depulsionem, a depulsione ad statum abeundo, prudenter & splendida ratione & concertatione verborum ea locutus, quæ versantur in societate ciuili, in sensu communi, in natura, in moribus semper superior fuerit. In campum enim patentem, [proposito æterno præmio excitatur:] vbi spectatores Christum, principatus & potestates haberet, proposita illum prȩmia & animi magnitudo sustulerat: cui pro vallo & hostium statione dimicanti deprimi, inclinari, nec moueri quidem contigit, vt triumphum ex virtute nascentem ad cæleste imperium gratia maxima potitus, asportaret.

[5] Ad hanc igitur gloriam & nobilitatem expetendam execrandum id admodum ratus, quod perturbationum omnium fontem principiumque persenserat; primum intemperantiæ monstro (quod scilicet est a recta mente, [temperantia vitia tollit,] ab omni ratione defectio, vt hac animus infectus, nec regi nec contineri potuerit) fores animi clausit admissa semel in mentis hospitium moderatrix virtutum & domina temperantia: appetitiones quidem, vt rectæ rationi parerent, effecerat, vtque frugi homo iudicia sana seruaret, omnia recte faceret, moderati, constantis & quieti animi esset; ne tabesceret molestijs, ne frangeretur timore, ne inani claritate gestiret, ne denique nisi cælesti desiderio arderet: quia cum se virtus in editissimo & eminentiori loco recepisset, vnde vacare sibi totum, quod illustrauerat, conspectum iret, [virtutes acquirit:] bene vsa viribus suis, pectus beati viri comitibus tantum liberum scilicet atque mirabile dedicauit ærarium: vnde res bonæ, vtiles & honestæ, iustitia, continentia, prudentia, magnitudo animi, liberalitas, pietas, amicitia, spes, fides, caritas, cæteræque contrariæ vitijs virtutes expeti facile potuissent. Ita quidem diuina prouidentia ei, qui iura, qui Vrbem, qui vera sacra seruaturus esset; qui in forum, qui in rostra, qui in curiam de Christo dicturus procederet, huiusmodi competere iussa sunt ornamenta. Humano igitur generi vt summæ diuinitatis facturæ, imo vt Dei similitudini intentus, circumspicit largam vbique & assiduam mali materiam: alios egestate laboriosos, [alios a vitijs auertit:] alios ambitione solicitos, alios torpentes desidia, alios sordidatos luxuria: hos impatientia concuti, illos sæuitia inflari: quosdam iracundia, furore, crudelitate quosdam insanire: aduersus quos miserandos affectus vir bonus operam & robur pectoris experitur, & secundum Apostolum omnibus omnia factus, quod referret omnium, vnicuique omnium gerit; [1. Cor. 9. 22] & modum præstat vnicuique, indulgentiam tamquam fratri, [omnibus omnia factus.] venerationem tamquam parenti, cultum tamquam superiori: huius miseretur, illi moderatur: huic succurrit, hunc instruit: omnibus autem inter tot errores dies noctesque malæ mentis laborantibus, ad beate æterneque viuendum, tutissimum quoque & celeberrimum in hæc verba iter ostendit.

CAPVT II.
Adhortatio S. Lucij de rerum terrenarum despectu & imitatione Christi & virtutum acquisitione.

[6] Lvbrica sunt & incerta omnia, nec dici possunt bona, quæ speciosa, sed fallaci voluptate, miseros mortales alliciunt: pecunia, dignitas, potentia, [Bona huius mundi instabilia, & caduca:] & alia id genus: ad quæ tot homines inducti, cœca cupiditate obstupescunt: ista cum labore possidentur, cum inuidia conspiciuntur, neminem non solicitum faciunt, neminem bene felicem, neminem bene securum. Nullus stabili consistit loco, iactantur omnes, pendent, fluctuant, in alterutrum illiduntur: alij alios cadentes trahunt, alij alijs exitio sunt. Strages est ista, non vita, & coaceruatio aliorum super alios ruentium. Respondeat sibi licet quisque ad votum, credatque voluptatem summum bonum, gloriam & seculi pompas & vltima vitia in summa felicitate ponat: omnia tamen humana breuia & caduca sunt, nec procedentia in partem aliquam temporis longioris: cito transeunt, & immaturo citra incrementum termino concluduntur, vt nec illis diu stare contigerit. Etiam ad illa, quæ vetustate gloriantur, extendamus, si libet, ætatis nostræ metam, cuius medium pauci computant in annum centesimum: inde ducatur animus ad longissima & infinita æui spatia; hæc tempora, æternitati comparata, quam proportionem facerent, etiamsi nobis ætas annum millesimum indulgeret? Quæ cum huiusmodi sint, exiguum istud & breue, [tempus vitæ breue male impenditur:] quo cogimur ad morem aliorum viuere, ita totum negligentiæ desidiæque mandamus, vt id ipsum plane sit mori, quod viuimus. Humana enim per luxum & intemperantiam a pueritia vita diffluit, torpore iners, defatigata lasciuijs, ambitione suspensa, mercandi cupida, vaga & inconstans & sibi displicens: quam vndique vitia vrgent, vndique circumstant: nec eam bene collocari, nec vlli bonæ rei impendi, nec erigere vultum, nec attollere lumina in aspectum veritatis sinunt. Cogit tandem se miseram, fabricatos digitis suis adorare deos: gaudet ante inepta simulacra, ante inepta figmenta, ante nefandissima monstra corpus inclinare captiuum; placetque statum sublimem ad cælum, [relictis idolis,] & ad Deum suum vultum erectum, cum ceteris animalibus pronis ad terram situ vergente deprimere.

[7] Huic porro vitæ in tanta tempestate, in tam reciproco mari, in procelloso pelago nauiganti, nulla salus nisi iactura, nulla quies nisi naufragium, nullus portus nisi interitus est. Supersedendum ergo est omnibus illecebris seculi & idolis errore humano adinuentis: ad Deum eundum est, ad cælestia intendendum: illuc intuere, illuc oculos erige, illuc suspensum pectus attolle: ue te ad puluinaria mortuorum hominum sternas, ne ante creaturam in tuum conditam famulitium cadas: serua dignitatem, serua sublimitatem, serua Dei similitudinem: [Deus colendus,] tantus quantus es, perseuera: talis sis, qualis a Deo factus es: respice te, fac sis tecum, redi ad animum: vt cognoscere Deum possis, te prius agnosce. Ille in se credentibus cælum patriam facit, [æterna præmia daturus.] super solem & stellas mansionem ædificat, vbi honores æterni sunt, gaudia infinita, pax sempiterna, quies perpetua: adhæc inæstimabili caritate adoptat in filios homines, & quod solius ipsius est, participare eosdem facit diuinitatis nomen & dignitatem. Ergo ab hoc exiguo & caduco temporis transitu, in illa toto nos demus animo, quæ immensa, quæ æterna sunt, quæ melioribus meliora: ad quæ nimirum sola Christi caritate deducimur, vbi nobis nulla seculi diuturnitate interdicitur, vbi omnes admittimur, vbi non constringimur, non asserimur; sed tuti, sed liberi, sed æterni libero & aperto fruimur cælo: vbi nos terror nullus inuadet, non ira torquebit, non morbus affliget, non suspicio lacesset, non inuidia insectabitur, non metus solicitabit, non leuitas inquietabit. An non, si bene æstimes, sola hæc nobis ipsa quodammodo æterni beneficij loca erepta, & ablata sortirentur? Agedum, ex hodie magistratus, aut quæstionis aut tantum animi caussa, duci iuberet, vt primo virgis cæsus, inde ligatus ad palum, securi feriendam ceruicem lictori exponeres, sicque propinquis & necessarijs coniuge & liberis assistentibus execrabile populo spectaculum dares, supplicationibus vndique pro ereptione actis, parum succederet, quod inanis illius & ventosȩ felicitatis in tanti terrore discriminis scires pondera, [martyrium delicijs mundi præferendum:] & eam ad omne vitæ tempus recoleres. Certe, si tum tibi possibile esset libere magnitudinem & illa fulgentia bona æstimare, lectos aureos, aureis mensas fulgentes vasis, supellectilem grandem seruorum turbam, vnguenta, coronas, odores, conquisitissimas epulas, quæ fastidienti gulæ a Gadibus, ab aurora, & ab vltimo portantur Oceano; sentires vtique dispungendo & recensendo omnes vitæ tuæ dies, nullum memoria dignum, sed omnes æque perditos, æque exitiabiles apud te resedisse; magisque te miserum & infortunatum, quam Syracusanum illum, cuius impendere ceruicibus, in illo tam desiderato apparatu, gladius a tecto demissus seta equina cernebatur.

[8] An tu illos viuere putas, qui tetri, rabidi, & concitatissimi sunt impetu doloris, [miseria tyrannorum,] armorum, sanguinis, suppliciorum; quorum est minax vultus, tristis frons, torua facies, citatus gradus, manus inquietæ, color versus, suspiria crebra: micant oculi, horrent capilli, stupet spiritus, quatiuntur labra, comprimuntur dentes; qui pulsant humum pedibus, qui complodunt sæpius manus, [superberum,] qui totum concitant corpus, fœdi visu, horrendi facie, omni denique irarum affectione deformes; aut illis iure tuo vitam cedis, qui quorumdam inhonorifico facto vel dicto mouentur, si illorum sermonem superbus aliquis auersatus est aut palam risit; qui si cum alijs ad cœnam non admissi sunt, aut si admissi, non in medio, sed in vltimo forte locati, si illis salutantibus mutuam salutationem non de industria salutatus non reddidit, serio ista fieri ad suam contumeliam credunt. Quid de inuidis censes, qui aliena felicitate tristantur, [inuidorum,] alienis malis delectantur, qui vt commodum aliquod consequantur, alios violant, naturæ leges inuertunt, ab humanitate exeunt, & hominem ex homine tollunt? Nonne hæc æterna miseria est, & inhumana voluptas? Nec illos mortuos putas, quibus longæ paratæ opes, & rerum abundantia, & magnificentia ædium regiarum semper timori sunt, ne tantos eorum apparatus, aut Prætoris sæuitia, aut aliqua intercedens culpa depilet. Exagitati etiam morbis doloribusque, quibus ferrum & ignis admouetur, quorum ossa frangi & lædi videmus, [malis passionibus subiectorum.] quorum venæ extrahuntur, membra amputantur, viuunt? Quid inconstantes illi, qui fluctuationem suam sistere nequeunt, qui tranquillitatem abhorrent, qui omni motu animi tumultuantur, quos pœnitentia cœpti tenet, incipiendi timor: infirmi ad omne tolerandum, nec laboris patientes, nec voluptatis: qui proposita sæpe mutant, & in eadem reuoluuntur: qui quodammodo se fugiunt, qui nullū nouitati locum relinquunt, quibus fastidio vita est & ipse mundus. Omnes profecto istos, in quos tam pestilentes affectus incursant, potius miseria mortuos, quam viuos, non immerito dixerim, præsertim cum aduotum parum detur, corporis custodia retentis, suis abuti voluptatibus, & eiectis super omne, quod dicitur miserum, miserabile, & irremediabile, sententia irrefragabilis sit illatura tormentum.

[9] [Peroratio ad fugam seculi,] Retinendus est ergo in procliui animus, & aduersus ardua impellendus, non est dubium, quin ascendens nitatur: obluctari patientia, fortitudo, & perseuerantia debent, vt ferentia pessimum hominem vitia subigant, vtque tam clarā & nitidam neque vno genere formosam, natam fastigia cæli transcendere, creaturam infernali præcipitio non condant. Eamus itaque perditum, quod melius & æquius est, seculi voluptates; opibus vero, quæ verius occupationes sunt dicendæ, renunciemus: his enim admissis, bona omnia subuertuntur. Exigua porro sunt, quæ in tutelam hominis necessaria sunt, quæ desiderijs corporis satisfacere possunt: facili tegumento submouetur frigus, alimentis modicis fames sedatur & sitis: non est quod naturam accuses; passim quoque & omnibus locis iacent, quibus te nutrire potes. Quid denique tua intererit, si exquisitis artibus ventri seruiatur & gula irritetur, stomachus impleatur: non diu ista fient. Hospitabundi hic, imo hospites sumus; in alieno manemus. Vis probare? Expecta parum, & parte luxuriæ & dilecti penitus obliuisceris hospitij. Corrigamus errata, quibus satis indulsimus: redeamus ad limitem nostrum Christum, qui nos errare non patietur: [& imitationem Christi.] in quo qui fortiter ambulat, non offendit; qui concitatius fertur, non labitur: in quo nullum velocitas patitur interuallum. Ecce militiæ supernæ adscriptos, ad donatiua recipienda nos citat: ingentia sunt, vt diximus, & æque diuina, quæ pro tanta nobis expeditione promittit: nihil frustra tentabimus, nihil prohibebimur. Omnia cedent, omnia obsequentur: ita quidem famulatum imperio, seruitutem libertate, iam non mutandi mutabimus.

CAPVT III.
Gesta S. Lucij in Pontificatu. Cœpta in eum persecutio.

[10] Hæc cum ab Lucio dicta essent, populus frequens Christianam ad cælum religionem attollere, nomina dare, fidem poscere alij satagebant ante alios. Fideles vero non paruo indies desiderio accendebantur ad mandandum ei Pontificatum, [S. Cornelio occiso,] quam primum Cornelio cælum obtingeret, eum successione aptissimum, qui Romanum Sacerdotium cum doctrina tum virtutibus etiam administrare posset, acclamantes. [consecratur Papa:] Cornelio interea dum Martyrij laurea cælo candida exhibetur, Pontificij Maximi Lucius, omni Ecclesia annuente, potitur. Erat ei vetus opera, æs alienum pro eo, qui soluendo non erat, [afflictos iuuat,] soluere; factioni prætorianæ priuatum etiam intercedere, vt oppressos iudicijs liberaret: misereri pupillorum, consolari afflictos, egentium prouidere inopiæ; aduenam viduamque defendere. Illum enim Patrum nostrorum & memoriam & exemplar, Iob virum fortissimum affectabat, cuius hæc & alia liberalissima verba de huiusmodi officijs eum Scriptura docuerat: Saluabam pauperem de manu potentis, & adiuuabam pupillum, cui non erat adiutorium. [Iob 15.] Os viduæ me benedixit, & indutus eram iudicium, & circumdatus æquitate: ego eram oculus cæcorum & pes claudorum: [exemplo Iobi.] ego impotentium pater, examinabam caussas sine exceptione, & confringens iniustorum molas, auferebam rapinas de medijs dentibus eorum.

[11] Cumque totus ad hæc eotenus immigraret Officia, vt vix satis otij suppeditare alijs institutis pietatis ac religionis posse putaretur; ita tamen aurea idem statera summam rerum erat solitus examinare, vt æque in alterutram partem magna cum admiratione omnium mentes & oculos flecteret. Septem nimirum Antistites, [7 consecrat Episcopos,] quasi artifices & vitæ humanæ custodes (sic enim decebat vt suum habitatorem Paraclitus, donorum suorum re & numero potentem, ostenderet) lege magistrante, consecrauit: quibus pectusculum & separationis brachium dexterum obtingeret, vt Sacerdotes essent, vt ad Dominicum altare ascenderent, vt sacrificium salutare offerrent: qui essent pleni scientia, pleni diligentia, pleni magnitudine, pleni fide, pleni omni diuina intelligentia, imo pleni omnium virtutum Dei. Hos denique opportunissimo munere ad audiendum caussas in iudicij ac defensionis possessionem constituit, [in subsidiū suum,] vt in Ecclesia doctrinæ verbo, solicitudine multa, vigiliarum labore peccantium beneuolentiam sibi conciliarent; docturi eos potius illum sequi tramitem, per quem possent ad veri Dei notitiam, vnde discessum fuerat, peruenire. Tales quippe Antistites, Præsul Præsulum, Pontificum Pontifex, Sacerdos Sacerdotum, Principum Princeps, Rex Regum, Dominus Dominorum ad ferenda vasa Dominica probat, [virtute eximios,] nihil remissum, nihil dissolutum habentes, nullum animæ, nullum corporis lapsum extimescentes, vt sint sancti corpore & spiritu, vt magni vocentur in regno cælorum. Neminem ergo ex his communem (essent enim multorum) sed solius Dei, vt separata pars Sacrificij ostendebat, esse Lucius voluit: nec hos equidem ad bellum ire, nec in hostem pugnare, sed cum Moyse eleuatis manibus orare, vt, donec orationi vacarent, de inuisibili hoste triumpharet populus, [& orationi addictos:] vt pessimos Amalecitas, dæmones scilicet, ab ipsa procul statione summoueret: ne, si desisterent, manusque dimitterent, fundi se victores a victis, redintegratis iterum legionibus, persentirent.

[12] Seruabatur præterea apud eos, in sacrosanctis Ministerijs singulari apparatu exequendis, constitutionis Ecclesiasticæ mos antiquus: [magno apparatu sacrificium offert:] nam & ministrorum constipabatur magna quidem & felici frequentia, cum esset ad diuina Secreta solennis accessus; & legalibus indumentis, quæ possent inaugurato Pontifici obuelata facie lituum exprobare a vel coronam, etsi mentis habitu ornatiori insigniebatur. Adinuenit etiam vir studiosissimus vestem illis omnibus, vt oblectamento luminum & diligentia cresceret, meliorem, cui nomen b Dalmatica est: quæ cum per se, tum ex dignitate Sacerdotij, pretiosior toga picta, c palmata tunica, d purpureoque sagulo clauato fibulis aureis apparebat. Huiusmodi autem vtendi Leuitis etiam potestatem fecit. [Dalmaticæ vsum Diaconis concedit:] Ita vir singularis, non modo virtute, constantia, & grauitate, verum ornamentis insignibus præditus, cum illo stipatore suo senatu, ante res diuinas & cæremoniarum Sacra, de sacratis legibus, de tabulis Testamenti, de priuilegio Euangelij sitientibus populis daturus vitæ fluenta procedebat: vt auctoritatem indumenta pontificalia, fidem sacri verbi copia faceret, [Fides Christi propagatur:] dum ciuitatem fractam malis, abiectam metu, debilitatam luxuria, ad spem cælestis dignitatis & libertatis certat erigere. Sic profecto, quod mirabile videri potuerat, diuturno labore religio inter ipsa scelera valuit, vt legitimis verbis, sermonibus liberis, Christi nomen & fides vicatim tota Vrbe celebraretur.

[13] Ad hæc Pontifices Capitolij, gregales dæmonum, procella patriæ, turbo pacis, tempestas otij, omne scelus, omne nefas, omnem discordiarum impetum, omnes denique inuidiæ faces & odij venenati tela nefaria temere turbulenti, [contra hanc insurgunt ethnici.] per vim atque furorem in Prȩsulem Lucium intorquebant: qui derepente tota Vrbe sui iuris fanaticos, omnium delubrorum quisquilias, ad coniurandum in professores Christiani nominis impellebant: inde per forum & rostra populares quosque, vt eius sceleris homines, quanto valerent studio, conuenirent, eosque vel acerrimis stimulatos odijs, vel datis opibus acceptos, ad huiusmodi quæstionis præsidium compararent. Ex his autem instructis testibus, & accusatoribus institutis, prorumpunt in Curiam, vociferante quidem multitudine, se venisse interpellaturos Cæsarem ac Senatum: dicunt caussam fere minuendam penitus Maiestatis & tollendæ reipublicæ, nisi prouisum extemplo fuerit: propterea supersedendum alijs omnibus oportere, & coniugibus & liberis, aris atque focis, maximeque dijs immortalibus consulendum, cauendumque, ne, cum improuisos ruina præceps inuoluerit, frustra dij implorentur: qui quantum infesti sunt eorum sacra violantibus, tantum etiam vlcisci nolentibus. Hæc vox non modo Senatui & ceteris dignitatibus, sed Vrbi & ipsi Cæsari, pauore incusso, animi fortitudinem expectorauit: statimque illis, vt libere quæ vellent, dicerent in Iouis atrio, faciunt potestatem. Senatu dato, maximus ex his, & dignitate &. natu; Vtar (inquit) meo iure dicendi, Cæsar, pace quidem tua & magistratus, quod Iupiter Optimus Maximus hac in æde primo Pontificibus & Regibus, dein Consulibus, tandem vobis priuato creditur auctoramento cessisse: neque enim sententia mea aliter contra vos, quam pro vobis dicta, fas est indignari, quos recenti beneficio in collegium nostrum admissos instituendi corrigendique auctoritas nobis vetusta subegit. Sed liceat stomachari ferreque acerbe, dummodo tam miserabili iactura labefactari Rempublicam taciturnitate non patiar, dummodo eius, recte si dici possunt, conseruatores, desidiæ accusem: dummodo diuinarum religionum interpretes non tantum voce, verum omni virtute animi & corporis, deorum immortalium fidem ab improbis atque furiosis hominibus oppressam, desertam, ac perditam tuear: quia talia negligentibus, vt inferentibus cælo lucem, contra ignea iacula non erit posse diuturna impunitate muniri…

Reliqua in Manuscripto non habentur.

[Annotata]

a Id est efficere, vt Papa Romanus sic indutus, nihilo inferior quoad ornatum videretur Pontifice Maximo Idolorum. Pontifices autem profanos illos nummi, statuæ aliaq; eiusmodi antiquitatis Romanæ monumenta exhibent velato capite per posteriorem togæ partem sursum attractam: eadem lituum, seu baculum auguralem, [Pontificia ornamenta.] sæpe repræsentant, Pontificium gestamen: item coronam: quamuis pro hac in MS. potius legi videatur cornu, cuius non video quis fuerit in sacris vsus.

b Ea tunica manicata est; cuius & nomen & vsum volunt e Dalmatia fluxisse: [Dalmatica.] hac vti solitum Pertinacem Imperatorem scribit Dominicus Magrus in notitia vocabulorum Ecclesiasticorum. Et primo quidem, inquit VValefridus Strabo apud Octauium Ferrarium lib. 1. de re vestiaria cap. 39, Sacerdotes Dalmaticis ante casularum vsum induebantur. Postea vero cum casulis vti cœpissent, Dalmaticas Diaconibus concesserunt: siquidem Siluester ordinauit vt Diaconi Dalmaticis in ecclesia vterentur, vt ait idem: vt autem vti possent Lucius indulserat tantum: nam hic dicitur eam vestem Sacerdotibus adinuenisse. Ceterum hanc concessionem soli Romano Clero factam ex S. Cæsarij Arelatensis Actis colligimus, cuius Diaconos Symmachus Pontifex, præclara meritorum eius dignitate commotus, perinde ac Romanæ Ecclesiæ Diaconos Dalmaticis vti voluit.

c Agit de his prædictus Ferrarius: lib. 2. cap. 8. suntq; triumphales vestes: & toga quidem picta, quæ nunc dicitur, [Toga picta.] inquit apud Sextum Pompeium Verrius Flaccus, purpurea antea vocitata est, eaque erat sine pictura: hanc autem, ait Plinius, acu facere Phryges docuerunt, ideoque Phrygiones appellati sunt: & quidem auream hanc picturam fuisse tum ex alijs multis locis ostendi potest, tum ex illo Ausonij ad Gratianum longe clarissime: Hæc est picta vt dicitur vestis, non tam auro suo quam verbis tuis.

d Sic dictam Festus ait a clauerum magnitudine, quod nempe latis clauis ad instar palmæ manus distincta esset; [Palmata tunica.] deinde a genere picturæ, quod palmas intextas haberet: Seruius autem ad XI Æneid. quod eam mererentur, qui palmam de hostibus repertassent.

APPENDIX
Ex lectionibus Breuiarij Slesvvicensis.

Lucius Papa & Martyr Romæ (S.)

BHL Number: 0000

Lvcius Papa … quasi splendor solis clarissimi rutilans; omnes inimici insidias, omnesque tyrannorum fraudes & cuncta eorum minarum certamina atque tormenta potentissime superauit. [inter propugnandum Ecclesiam,] Qui cum Ecclesiam fidelium doceret, & populum Christianum admoneret, fideles in bono proposito corroboraret, damnaret impios, hæreticos increparet, & idololatras argueret; hostis humani generis id ferre non valens, cum satellitibus suis eum aggreditur. Ducitur beatus vir ad Iudices, & quasi sacrilegus accusatur: & interrogatus de fide, de doctrina, [capitur.] de religione (de genere autem eum interrogare necesse non erat, quem Romanum genere, natum ex Porphyrio esse sciebant) respondit se credere in vnum Deum, Patrem omnipotentem, [fidem profitetur,] & Filium eius vnicum, & Spiritum sanctum, qui fecit cælum & terram. Tantæ autem constantiæ & fidei firmitati huius sanctissimi viri diabolus inuidens, paruo tempore euoluto, canes suos mouet, tyrannos suscitat, spiculatores animat, totamque inferni militiam armat. Ad sanctum Pontificem expugnandum vndiq; conueniunt, fremunt & insaniunt: totusque ille luporum exercitus, relictis ouibus, in pastorem insurgit: quatenus necato pastore, facilius ouium gregem diriperent. Tunc nobilis & venerabilis Pontifex Lucius, quasi agnus mansuetissimus, ad victimam ducitur. [occiditur.] Qui tandem post multas tribulationes & tormenta, ab impijssimo Valeriano Præfecto capite truncatur.

DE SS. ARISTIONE ET LVCINIO EPISCOPIS MARTYRIBVS.

[Commentarius]

Aristion, Episcopus Martyr (S.)
Lucinius, Episcopus Martyr (S.)

[1] Relato martyrio S. Lucij Papæ, in varijs Martyrologijs alij atque alij subnectuntur Martyres: in pluribus nongenti anonymi, de quibus mox acturi sumus. Ast duo hi, quos iam proponimus, referuntur in vetustißimo Martyrologio MS. quod ipsi in celeberrimo totius Ordinis Benedictini Archimonasterio Casinensi reperimus, antiquo charactere Langobardico exaratum: in quo ista solum leguntur: Quarto Nonas Martij Natale S. Lucij Papæ & Martyris, & Sanctorum Martyrum Aristionis & Lucinij Episcoporum. [S. Aristion,] Fuit inter antiquos Christi discipulos Aristion, qui Salaminæ in Cypro requieuit: de quo cum Martyrologio Romano egimus XXII Februarij, sed nusquam illum aut Episcopum legimus aut martyrio coronatum. [alius discipulus Christi,] Refertur, vti ibibem diximus, II & III Septembris Aristion Episcopus, qui igne probatus, migrauit in cælum, & forsan Alexandriæ: [alius Episcopus Martyr.] sed eumdem esse cum Aristione hic proposito, cur arbitremur, nullum occurrit argumentum, maxime cum hic alio die, & cum Lucinio etiam Episcopo dicatur passus: dein nullum hactenus reperimus Lucinium Episcopum Martyrem. Celebrauimus XIII Februarij S. Licinium, [Lucinius,] nonnullis Lucinium, Episcopum Andegauensem, sed Confessorem. Omnia consideranti occurrit forsan hos duos Episcopos fuisse Duces & antesignanos nongentorum Martyrum, [alius Episcopus Confessor.] qui hoc die coluntur: verum cum illud incertum fit, seorsim de his, & seorsim de alijs agere statuimus. Erunt aliquando alij, qui lucem maiorem ex alijs MSS. poterunt affundere, quibus lubet nostro more præluxisse.

DE SANCTIS NONGENTIS ET DECEM MARTYRIBVS ROMANIS.

[Commentarius]

DCCCCX Martyres Romani (SS.)

[1] Martyrologium S. Hieronymi Parisijs excusum ita hunc diem auspicatur: IV Nonas Martij Natalis Martyrum nongentorum. Quæ eadem leguntur in altero Corbeiensi MS. nam & prius ex illo monasterio desumptum est. In vetere Romano Rosweidi, indicato cultu Lucij Papæ & Martyris, additur: Et Martyrum DCCCC, [Martyres 900,] qui sunt positi in cœmeterio ad S. Cæciliam. Ita post S. Lucium refertur in Martyrologijs Vsuardi, Adonis, Bedæ excusi, Notkeri & plurimis alijs, vti & hodierno Romano, his vbique verbis: Item Romæ via Appia Martyrum nongentorum, qui positi sunt in cœmeterio ad S. Cæciliam.

[2] Alij numerum horum Athletarum variant: In MS. codice monasterij S. Cyriaci, [alijs 910,] a Baronio plurimum commendato, celebratur Natalis Martyrum nongentorum decem. Consentiunt MSS. Casinense & Altempsianum. Atque ita quoque scribi debuisse videtur in antiquißimo MS. nostro S. Hieronymi, cum tamen vitio librarij maxima pars numeri intercisa sit solumq; hæc remanserint: IV Non. Mart. Romæ Martyrum decem. In MS. Vaticano archiuij S. Petri solum octingenti decem indicantur: [alijs pauciores:] & omißis decem, recensentur octingenti in MSS. S. Hieronymi, Lucensi & Blumiano, vti a Floro in supplemento Bedæ, (nam apud hunc dies is vacat) item in MSS. Augustano, Tornacensi, Lætiensi, Labeano, Treuirensi S. Martini; quibus VVandelbertus consentit hoc versu:

Lucius hinc Papa pretiosa morte quaternis,
Martyrum & octingentorum turba optima fulget.

In altero MS. Vaticano archiuij S. Petri, vti & Aquicinctino, solum ducenti leguntur: in Aquisgranensi octoginta. Nos cum præcipuis censemus fuisse nongentos, imo & decem, quod soleat minor numerus facile omitti.

[3] Ferrarius hoc paruo elogio eos exornat: Hi Romæ vno die pro fide Christi occisi sunt, magno fidei & Christianæ constantiæ exemplo. Quorum corpora a Christianis religiose in cœmeterio Callisti apud S. Cæciliam condita sunt, IV Nonas Martij, [sepulti in cœmeterio ad S. Cæciliam:] eosque fideles digna deuotione venerati sunt. Quæ fere leguntur apud Petrum de Natalibus in Catalogo lib. 3 cap. 175. In memorato MS. Treuirensi S. Martini dicuntur seposita horum corpora iuxta corpus S. Cæciliæ. Paulus Aringhus lib. 3 Romæ subterraneæ cap. 14 agit de cœmeterio ad S. Cæciliam his verbis: Illa cœmeterij eiusdem, quod Callisti dicitur, pars, in qua sacrum nobilissimæ Virginis ac Martyris Cæciliæ corpus conditum est, eiusdemque memoria adhuc viget, haud alio titulo, quam cœmeterij ad S. Cæciliam nuncupata fuit: ac primo ex iam allatis Martyrologijs probat, dein ita confirmat: Acta quoque S. Vrbani MS. Codicis Lateran. testantur, in quibus de quadraginta Martyribus ibidem conditis isthæc recitantur: Corpora vero eorum collegit Polemius Presbyter: & vbi Christi Martyr erat Cæcilia, illic eos sepeliuit. Hæc ibi: ob quæ non parum miramur cum tam multa Sanctorum Martyrum corpora ad plurimis per orbem Ecclesias ex cœmeterio Callisti translata fuerint, hunc diem non fuisse eorum cultui sæpius aßignatum.

[4] Galesinius ad hos nongentos Martyres annotat, eorum martyrium cadere in annum Domini CCLX Valeriano III & Gallieno Coss. quo in Consulatu S. Cyprianus item martyrio coronatus est. At contra Baronius obseruat, [quo tempore passi?] de tempore passionis nihil prorsus penes antiquos haberi. Si quis autem tempus, describit, additque Consules, id coniectura tantum sua facere videtur: quam etiam eius coniecturam perstringit Ferrarius: & nos sæpe cogimur idem præstare, quod his non obstantibus, eumdem Galesinium alij facile in suas trahant partes, etsi in ipsis Consulibus aßignandis sæpius aberret. Ita cum Valerianus III & Gallienus essent Consules annus Christi erat CCLV, & tribus annis postea Fusco & Basso Consulibus S. Cyprianus glorioso martyrio vitam finiuit XIV Septemb. ad quem diem in Notationibus laudat Galesinius Vitam a Pontio Diacono descriptam; apud quem hos Consules poterat reperire.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ROMANIS IVLIO EPISC. ROTO & ALIIS XXVII.

[Commentarius]

Iulius Episcopus, Martyr Romæ (S.)
Rotus, Martyr Romæ (S.)
XXVII socii, Martyres Romæ

[1] Martyrologia S. Hieronymi Lucense & Blumianum secundo loco ista habent: Romæ depositio Iulij Episcopi, Roti & aliorum XXVII. In eiusdem S. Hieronymi Martyrologio Parisijs impresso, ista subduntur: Romæ depositio Iulij Episcopi, Roti & aliorum triginta nouem. [Nomina & numerus horum Martyrum in Martyrologijs.] Quæ omisso Roto habentur in alio MS. Corbeiensi, ante octingentos annos exarato. MS. Augustanum: Romæ Iuli, Roti & aliorum XXVII. MS. Vaticanum archiuij S. Petri: Romæ depositio Iulij Episcopi & aliorum XXVII, quæ absque vllis socijs leguntur in MSS. Tornacensi & Lætiensi: nam qui subiunguntur Caius & Sisinnius, ad magnam classem Martyrum inferius recensendam, spectant. Martyrologia Casinense & Altempsianum habent ordinem Martyrum confusum: Romæ via Appia Iulij Episcopi, Lucij Episcopi, Martyrum decem, & aliorum viginti septem; Ex his verbis via Appia ad Lucium Episcopum referenda; Martyres decem ad alios nongentos Romæ passos: Et sic Iulij Episcopi & aliorum viginti septem veneratio ad hanc classem seponenda est. In MS. Reginæ Sueciæ, etiam ab Holstenio edito ita legitur: Romæ in cœmeterio via Appia depositio Iulij Episcopi & aliorum XXVI. MS. Richenouiense: Romæ in cœmeterio Calisti, Iulij Episcopi, & natale octingentorum Martyrum & alibi Roti, Arcelai, Palatini. Potest iterum cœmeterium Calisti & via Appia attribui octingentis Martyribus, & Iulio addi Rotus eiq; postponi Alibi Arcelai, Palatini. Eadem ratione in MS. Martyrologio nostro S. Hieronymi post dictos Martyres Romanos additur: Item Romæ Iulij Episcopi & aliorum XXVI & alibi Fati, Ancilai &c. vbi Fatus videtur esse qui alijs Rotus dicitur; ac dein separandum, Alibi Ancilai &c. Eodem modo Iulio Episcopo alij XXVI adiunguntur in MS. Treuirensi S. Martini: At Iulium Episcopum sine socijs exhibent MS. Ado S. Laurentij apud Leodium & MS. Florarium Sanctorum. Demum MS. Labeanum plures coniungit his verbis: Romæ Natalis sanctorum Martyrum octingentorum, (de quibus ante actum) Iulij, Roti, (quorum hic fit mentio) Lucij, Gaij, Fortunionis, Gregorij, Adriani. Ex his Adrianus est Martyr Nicomediensis, reliqui sunt ex magna classe Martyrum. In Beda excuso alius, sed per errorem, iungitur socius: Romæ depositio Iulij Episcopi & Nicomedis & passio Sanctorum Adriani cum alijs numero triginta tribus. vbi legendum Et Nicomediæ passio &c. vti illa apud Rabanum cum hac correctione habentur.

[2] [varia scriptio, & dubia nota.] Quem hactenus ex diuersis octodecim Martyrologijs dedimus Martyrem Iulium Episcopum, in MS. Centulensi Confessoris titulo honorater. In MS. monasterij S. Cyriaci Iulianus appellatur hoc modo: Romæ via Appia S. Iuliani Episcopi & viginti septem. In MS. Aquisgranensi ista habentur: Et depositio Iulij Episcopi siue Lucij Papæ. Verum quod inter Episcopos seu Pontifices Romanos nullus reperiatur Martyr Iulius aut Iulianus, ex illis Martyrologijs scrupulus mouetur: an S. Lucius Papa loco Iulij sit substituendus, num vero statuendus S. Iulius Papa & Confessor, qui anno CCCLII vita functus est XII Aprilis. Verum cum illu non iungantur iam dicti socij, videtur potius aliunde Romam cum illis venisse. Ita Romæ occubuere varij aliarum Ecclesiarum Episcopi, e quibus Kalendis Februarij dedimus S. Ignatium Antiochenum, & XVI eiusdem mensis S. Onesimum Ephesinum, imo & VIII eiusdem Februarij S. Paulum incertæ Ecclesiæ Episcopum. Quæ omnia accuratius indicamus, vt veritati vlteriori indagandæ alijs detur occasio.

DE SANCTIS MARTYRIBVS CODRATO, ACACIO, & STRATONICO PTOLEMAIDE IN PHOENICIA.

ANNO CCLXXIII.

[Commentarius]

Codratus, ex carnificibus Martyr, Ptolemaide in Palestina (S.)
Acacius, ex carnificibus Martyr, Ptolemaide in Palestina (S.)
Stratonicus, ex carnificibus Martyr, Ptolemaide in Palestina (S.)

[1] Simeon Metaphrastes, aut quiscumque auctor Actorum SS. Pauli & Iulianæ fuerit, sic illa auspicatur: Aurelianus Imperator per totum orbem terrarum contra Christianos edictum proposuit, vt omnes idolis sacrificarent: qui vero id facere noluissent, [Sub Aureliano Imp.] vita pessime priuarentur. Ille igitur cum in Isauriam venisset, in vrbem Ptolemaidem se contulit, vt omnes Christianos cogeret idolis sacra facere. Tunc inter alios ab Imperatore constitutos quæstionum Præsides, lictores seu tortores, tres fuerunt supra in titulo indicati, [e carnificibus conuersi,] qui visa Christianorum innocentia & in tormentis constantia, paullatim accensi in amorem Christi, & gratiæ Dei cooperantes, martyrium subierunt. Eorum memoria celebratur in antiquis Menæis MSS. quæ apud Petrum Franciscum Chifletium Societatis Iesu Sacerdotem Diuione adseruantur: in quibus ad hunc IV Martij ista habentur: Τῇ ἀυτῇ ἡμὲρᾳ οἱ ἅγιοι Μάρτυρες Κόδρατος, [Martyres obierunt:] καὶ Ακὰκιος, καὶ Στρατόνικος, οἱ ἀπὸ δημίων πιςεύσαντες, ξίφει τελειοῦνται.

Τρεῖς ἔκχεον τὸ ἇιμα πολλῶν ὡς ὕδωρ.
Σφῶν ἇιμα Χριςὲ ἐκχέουσίν σοι ξίφει.

Eodem die sancti Martyres Codratus & Acacius & Stratonicus, qui ex carnificibus fidem amplexi, gladio occubuerunt. Tres effundebant instar aquæ sanguinem multorum Christianorum, & suum sanguinem tibi, Christe, gladio effundunt.

[2] Inter alios Martyres fuerunt ante indicati Paulus & Iuliana eius soror, qui cum S. Stratonico ad hunc diem inscripti sunt MS. Menologio iussu Basilij Porphyrogeniti Imperatoris collecto, vbi ista verba reperiuntur Καὶ ἄθλησις τῶν ἁγίων Μαρτύρων Πάυλου καὶ Ἰουλιανῆς τῆς ἀδελφῆς ἀυτοῦ, καὶ Στρατονίκου, ἐν Πτολεμάιδι. Certamen sanctorum Martyrum Pauli & Iulianæ sororis eius & Stratonici, [In Actis SS. Pauli & Iulianæ] in Ptolemaide. Referuntur etiam SS. Paulus & Iuliana in Menæis excusis, sed iterum in illis & in Menologio a Canisio edito, & alijs Latinis cum Martyrologio Romano ad XVII Augusti, ad quem diem vtpote illorum natalem & Acta a Lipomano & Surio edita extant: ex quibus excerpimus, quæ ad S. Stratonicum spectant, cum verosimile sit simili aliqua occasione ante ipsum conuersos ad fidem Christianam fuisse SS. Codratum & Acacium, qui primo loco memorantur. Ista ergo ibi leguntur.

[3] Vnus vero e carnificibus, nomine Stratonicus, cum staret ad sinistrum Iulianæ latus, & tormenta in eam inferret; [dicitur S. Stratonicus,] eius pulchritudine captus, manus ab ea continebat. Cuius sensum atque animum cum beata & sancta Iuliana cognosceret; sinistrum pedem extendit, & calce illum verberans: Stratonice, inquit, fac quod iussus es a Tyranno Aureliano, neque manus a me contineas, [ex constantia huius commotus,] mihi parcens: ego enim habeo Regem meum Dominum Iesum Christum, Deum æternum, & animæ meæ curatorem, qui corporeis laboribus me subleuat, atque ita præsentes cruciatus non sentio. Hæc cum Stratonicus audiuisset, statim ensem, quem manu tenebat, abiecit. Cumque ad tribunal Aureliani cucurrisset, clamans, Aureliane, inquit, Tyranne & temerarie, [Aurelianum arguisse,] curnam hæc facinora contra Christianos patrare audes? Quidnam homines Deo seruientes commiserunt, vt ita crudeliter & immaniter eos crucies? An quia Christum omnium Dominatorem venerantur? Hæc cum audiret Aurelianus ita obstupuit, vt hora vna mutus remanserit. Tandem respondens, Tune etiam, inquit, Stratonice, istorum stultitiȩ atque insaniæ particeps factus es? An Iulianæ pulchritudo te decepit & eius iucundis sermonibus allectus es? Stratonicus cum in cælum oculos erexisset, dein Paulum & Iulianam in ligno suspensos circumspexisset, Crucis signo munitus, illorum adspectus tales vidit, quales Angelorum Dei facies esse solent. Mox accurrit, & deorum aram calcibus conculcauit, eamque euertens, ait: [aram deorum euertisse:] En & ego Christianus sum, facias licet quidquid libet. Furore accensus Aurelianus, iussit eius caput abscindi. Cumque sententiam Imperator tulisset, venit ad eum locum, in quo martyrium obiturus erat: vbi, cum genua inclinasset, [capite plexus,] ita orauit: Domine Iesu Christe, quem Paulus & Iuliana confitentes inuicti permanent, a diuinitate tua seruati, & Aureliani tyrannidem confundentes; Tu, quæso, & animam meam accipe in cæleste regnum tuum; meam, inquam, animam, qui breuissimæ horæ spatio nomen tuum confessus sum, præsente Aureliano tyranno. His dictis; ille caput extendit, & a carnifice obtruncatus est. Venerunt autem Christiani, & eius reliquias collegerunt.

[4] [verosimiliter anno 273.] Annum martyrij aßignamus CCLXXIII, quo tempore in Syria Aurelianum Imperatorem fuisse constat ex Vopisco in eius gestis, & innouarat anno præcedenti persecutionem in Christianos, quæ nona solet numerari.

DE SANCTIS MARTYRIBVS
Caio Palatino, Asterio, Vranio, Sisinnio, Pavlo, Philippo, Herefilo, Basilio, Tepicero, sive Ciperico, Gregorio, Evtico, Victvro, Victorino, Peccvlo, Qvirino, Evtoco, Mario, Honorato, Asclepidiano, item Sisinnio, Felice, Lvcio, Gaiosa, Fortvnato, item Lvcio, Pelviano, Rvstico, Floriano, Donato, Hilariano, item Fortvnato, item Caio, Ivlio, Pylico, Antonio, Fronimo, Asclepiade, Fortvnione, Castro, Fortio, et Aliis XVI vel XIX.

[Commentarius]

Caius Palatinus, Martyr (S.)
Asterius, Martyr (S.)
Vranius, Martyr (S.)
Sisinnius, Martyr (S.)
Paulus, Martyr (S.)
Philippus, Martyr (S.)
Herefilus, Martyr (S.)
Basilius, Martyr (S.)
Tepicerus, sive Cipericus, Martyr (S.)
Gregorius, Martyr (S.)
Euticus, Martyr (S.)
Victurus, Martyr (S.)
Victorinus, Martyr (S.)
Pecculus, Martyr (S.)
Quirinus, Martyr (S.)
Eutocus, Martyr (S.)
Marius, Martyr (S.)
Honoratus, Martyr (S.)
Asclepidianus, Martyr (S.)
Sisinnius II, Martyr (S.)
Felix, Martyr (S.)
Lucius, Martyr (S.)
Gaiosa, Martyr (S.)
Fortunatus, Martyr (S.)
Lucius II, Martyr (S.)
Peluianus, Martyr (S.)
Rusticus, Martyr (S.)
Florianus, Martyr (S.)
Donatus, Martyr (S.)
Hilarianus, Martyr (S.)
Fortunatus II, Martyr (S.)
Caius II, Martyr (S.)
Iulius, Martyr (S.)
Pylicus, Martyr (S.)
Antonius, Martyr (S.)
Fronimus, Martyr (S.)
Asclepiades, Martyr (S.)
Fortunio, Martyr (S.)
Castus, Martyr (S.)
Fortius, Martyr (S.)
Alii XVI aut XIX, Martyres

[1] Inclytam cohortem militum, qui pro fide Christiana sanguinem fuderunt, ex antiquis Martyrologijs producimus. Illi in Hieronymiano Parisijs edito his nominibus nullo addito loco enumerantur: Archelai, Gaij Palatini in mare mersi, Asterij, [Cohors hæc Martyrum in Martyrologijs S. Hieronymi.] Vranij, Sisinnij, Pauli, Philippi, Herifeli, Basilij, Tepiceri, Gregorij, Eutici, Victuri, Victurini, Marij, Honorati, Asclepidiani, Sisinnij, Felicis, Lucij, Gaiosæ, Fortunati, item Lucij, Peluiani, Rustici, Floriani, Donati, Helariani, item Fortunati, item Gaij, Pylici, Antonij, Fronimi, Asclipiadis, Fortunionis, Casti, Fortij, & aliorum nouemdecim. En triginta septem Martyres suis nominibus indicatos: quos plerosque ita exhibent MSS. Blumianum & Lucense eiusdem S. Hieronymi: Arcillai, Gagi Palatini in mare mersi, Asterij, Vranij, Sisinnij, Pauli, Philippi, * Hieriphili, Basilij, Cipetiri, Gregorij, Eutici, Victorini, Pecculi, Quirini, Marij, Honorati, Asclipiadis, Sisinnij, Felicis, Lucij, * Gaioræ, Fortuni, item Lucij, Peluiani, Rustici, Floriani, Donati, Hilariani, Fortunati, item Gagi, Pylici, Antonini, Frunimi, Asclepiadis, Furtunionis, Casti, Fortij, & aliorum numero * XVI. En suis nominibus expressos octo & triginta. Deest Victurus, sed accesserunt Pecculus & Quirinus. In nostro MS. etiam S. Hieronymi aßignantur huic cohorti suis nominibus duo & quadraginta, ac ordine etiam sæpius variato post Martyres Romanos ita proferuntur: Et alibi Fati, Arcilai, Palatini, Asterij, Vrunij, Sisinnij, Philippi, Herefili, Tipetini, Gregorij, Basilij, Eutici, Victorini, Peceuli, Quirini, Eutoci, Honorati, Asclepiadis, Sisinnij, Pauli, Lucij, Fortuni, Lucij, Gagioræ, Felicis, Peluiani, Gagi, Iulij, Rustici, Marij, Floriani, Donati, Hilariani, Fortunati, Gagi, Pilici, Antonini, Frunimi, Asclepiadis, Furtononis, Casti, Fortij, & aliorum XVI. Deest iterum qui in primo Martyrologio erat, Victurus, & de nouo adsunt Fatus, Eutocus & Iulius.

[2] Aliquorum nomina alijs Fastis adscripta sunt: MS. Richenouiense relatis Martyribus Romanis, ita habet: Et alibi Roti, [varij in alijs,] Arcelai, Palatini: En qui ante Fatus dicebatur, hic Rotus appellatur, iunctus ab alijs Iulio Episcopo, de quo immediate ante actum erat. De Archelao cum alijs socijs seorsim agimus ex Martyrologijs Græcorum. MSS. Augustanum & Labbeanum: Lucij, Gagi, Fortunionis, Gregorij. Si Lucius Papa intelligatur, a Caio ordiemur. In MSS. Tornacensi & Lætiensi celebrantur Sisinnius & Gagius: at Gaius & Gregorius in MS. Aquisgranensi. Vsuardus, Ado, Notkerus, Bellinus ita habent: Eodem die S. Gaij Palatini in mare mersi. Eadem leguntur in Beda excuso; cum nulla horum fiat mentio in eius legitimo Martyrologio aut supplemento Flori. In Martyrologio hodierno Romano citatis Beda, Vsuardo, Adone & alijs, hæc ita augentur: Eodem die S. Caij Palatini in mare demersi & aliorum viginti septem: [& potissimum Caius Palatinus.] quem sociorum numerum legerat Baronius adiunctum in Martyrologijs Maurolyci & Galesinij. Huius verba sunt: Romæ item S. Caij Palatini & septem ac viginti sociorum, qui grauiter primo excruciati, demum ijsdem fidei hostibus omnes in mare proiecti ad cælestem palmam perueniunt. Annotantur paßi anno Christi Domini CCLIX, Maximo II & Glabrione Coss. Eosdem vt Romanos inscripsit Ferrarius Catalogo Sanctorum Italiæ his verbis: Caius miles Palatinus (erant autem milites Palatini, qui Imperatorum ministerijs deputabantur) in persecutione Valeriani Imperatoris, Maximo & Glabrione Coss. vna cum alijs XXVII tentus ac grauiter excruciatus, tandem ob fidei Christianæ confessionem in mare proiectus, martyrium consummauit. Hæs Ferrarius, immemor eorum, quæ immediate ante contra Galesinium dixerat, scilicet quæ de tempore & Consulibus ab eo scripta erant, ex coniectura dicta videri. Eum tamen placuit hic sequi, quod is solus Romæ eos passos addiderit. Hermannus Greuen relatis verbis Vsuardi adiungit: Cum hoc B. Gaio referuntur & alij XXVII, quos legerat in Martyrologio Coloniensi anno anno 1490 edito. MS. Vallicellanum: S. Gagi & aliorum XXVII, & absque socijs S. Gaius Martyr in Dacheriano MS. reperitur.

[3] Hactenus Martyrologia, satis ampla varietate, de qua pauca colligimus: ac primo SS. Lucio Papa, [Varia lectio nominum.] Fato & Archelao ad alias classes huius diei amandatis, Dux & Antesignanus huius cohortis est Caius, alijs Gaius, Gagus, Gagius, & Agius dictus, cuius nominis alter Caius alijs immiscetur præposita vocula Item, qua illos cum reliquis interpositis ad eamdem classem pertinere indicatur. Apponitur priori Caio Palatinus, qui vt distinctus Martyr interposito commate scribitur in Martyrologio S. Hieronymi Parisijs excuso, vbi & Indici Palatinus vt proprij nominis Martyr a Dacherio insertus est: & in memorato MS. Richenouiensi Palatinus absque nomine Caij reperitur, sed quod scriptoris inscitia aut negligentia potuit omissum esse. Alijs videtur pro nomine appellatiuo sumi, atque ideo Baronius & Galesinius in Notationibus varia de Comitibus aut militibus Palatinis, & ordine militiæ Palatinæ allegant. Vranius etiam Vrunius scribitur, vti Herefilus, Hierefilus & Herifelus, & maiore varietate Tepicerus, Tipecinus & Cipericus; Gregorius mendose Grigorius; ita Victorinus, Victurinus; & Pecculus, Peceulus, Asclepidianus, Asclepiades, sed dein alius Asclepiades constanti lectione reperitur. Gaiosa, Gaiora & Gagiora: Hilarianus & Helarianus, Pylicus & simplici iota Pilicus; Antonius Antoninus, Fronimus & Frunimus; Fortunio & Furtuno. & ante Fortunatus, Fortunus. Calendario Breuiarij Rotomagensis plurimi Martyres ad hunc diem adscribuntur, quod de his potest intelligi.

[4] Hoc item die colitur S. Basilius Martyr Bononiæ in ecclesia S. Mariæ cognomento della Vita, [S. Basilij corpus Bononiæ, S. Honorati brachium Taurini.] vbi eius corpus requiescit, a Gregorio XV donatum. Ita Masinus in Bononia perlustrata. Non arbitramur eumdem esse, qui inter hosce Martyres recensetur, occasione tamen illius hæc adiunximus. At S. Honorati Martyris brachium est Taurini in monasterio S. Catharinæ, coliturq; V Martij, de quo ibi inter Prætermissos.

[Annotata]

* al. Herifeli.

* al. Gaiosæ.

* al. XIII.

DE SS. HERAIDE, ARCHELAO, CYRILLO PHOTIO & ALIIS CXL aut CL MART.

[Commentarius]

Heraïs, Martyr (S.)
Archelaus, Martyr (S.)
Cyrillus, Martyr (S.)
Photius, Martyr (S.)
Alii CXL aut CL, Martyres

[1] Antiqua Menæa siue Synaxaria MSS. monasterij Cryptæ Ferratæ, Cardinalis Mazarini, & Collegij Claromontani Societatis Iesv Parisijs, ad hunc diem hos Sanctos exhibent his verbis: [SS. Heraïs,] Τῇ ἀυτῇ ἡμέρᾳ τῆς ἁγίας Μάρτυρος Ἡραίδος, καὶ τῶν ἁγίων Μαρτύρων Ἀρχελὰου, Κυρίλλου καὶ Φωτίου. Quæ etiam habuit in suo Menologio Sirletus & ita Latine reddidit: [Archelaus, Cyrillus, Photius,] Sanctæ Martyris Heraidis, & Sanctorum Martyrum Archelai, Cyrilli, Photij. Ijdem inscripti sunt Martyrologio Gallice Leodij edito, sed viris præpositis, & loco Heraidis, scribitur Aëraidis: qua omißa & citato dicto Menologio, ita habet Martyrologium Romanum: Item passio SS. Archelai, Cyrilli & Photij. In Martyrologio S. Hieronymi solus Archelaus est, etiam in alio codice Ancilaus scriptus, in MS. Richenouiensi Arcelaus. De alijs Martyribus, quibus iungebatur, iam egimus.

[2] Menæa excusa ad sequentem diem ita habent: Τῇ ἀυτῆ ἡμέρᾳ τῆς ἁγίας Μάρτυρος Ἡρωΐδος, aut Ἱρωΐδος vt Maximus Cytheræus habet ἐν Βιόις ἁγιών. Dein interpositis S. Eulogio Martyre in Palæstina & S. Eulampio Martyre, additur: [& socij 140.] Τῇ ἀυτῇ ἡμέρᾳ ἅγιος Μάρτυς Ἀρχέλαος, καὶ οἱ σὺν ἀυτῳ ρμβ᾽ Μάρτυρες ξίφει τελειοῦνται.

Θεἰς πρῶτος Ἀρχέλαος ἀυχένα Ξίφει,
Ἄρχὴ τομῆς σοι, λαὲ Θεῖε κυρίου.

Eodem die sanctæ Martyris Heroidis, aut Hïroidis. Dein Eodem die sanctus Martyr Archelaus & socij CXLII Martyres gladio interficiuntur.

Primus Archelaus supponens ceruicem gladio
Initium amputationis fit tibi popule diuine Domini.

Quia vero omittuntur SS. Cyrillus & Photius, in titulo solum centum & quadraginta aut quinquaginta socios notamus: In Chiffletiano codice sunt socij ρνβ, CLII.

[3] Masinus in Bononia perlustrata ad hunc diem tradit, ibidem in ecclesia S. Stephani adseruari aliquas reliquias SS. Archelai & Cyrilli Martyrum: sed an horum, quis diuinabit? [an eorum reliquiæ Bononiæ.]

DE S. PAVLINO EPISCOPO BRIXIENSI IN ITALIA.

CIRCA ANNVM DXL.

[Commentarius]

Paulinus, Episcopus Brixiensis in Italia (S.)

Brixia, antiqua Galliæ Transpadanæ apud Italos ciuitas, quamplurimos colit Cælitibus adscriptos Episcopos, e quibus proximo elapso die protulimus S. Titianum, quem illam Ecclesiam administrasse anno DXI, & adhuc DXXVI tum diximus. Huic succeßit S. Paulinus, cuius natalem celebrari IV Nonas Martij testis est Ioannes Franciscus Florentinus in Indice Chronologico Antistitum Brixianorum anno MDCXIV Brixiæ excuso, [S. Paulini cultus:] & Marino Georgio eius vrbis Episcopo dicato. Idem citatis Kalendario & monumentis Ecclesiæ Brixiensis, asserit Petrus Galesinius in Notationibus ad Martyrologium S. R. E. vsui accommodatum, in quo ista habet: Brixiæ S. Paulini Episcopi & Confessoris. Ferrarius in Catal. Sanctorum Italiæ ex tabulis & monumentis Ecclesiæ Brixiensis ista tradit: Paulinus Episcopus Brixiensis XVII S. Titiano vita functo subrogatur: qui Ecclesia Brixiana aliquot annos pie sancteque administrata, Cypriano successori Sede relicta, ad cælestem patriam multis cumulatus meritis IV Nonas Martij euolauit. Corpus in æde S. Petri in Oliueto conditum, ad hæc vsque tempora asseruatur. At Florentinus asserit eius reliquias in S. Petri in Oliueto iacere, [reliquiæ translatæ:] solenniter eo a Paulo Zane Episcopo ab antiquissimo S. Eusebij templo extra muros translatas anno MCCCCXCVIII. Quæ inde contractius narrat Ferdinandus Vghellus tomo IV Italiæ sacræ, addens S. Paulinum eiusdem Sedis Antistitem fuisse anno DXL, eiusque successorem S. Cyprianum floruisse anno DXLVI, [tempus Sedis:] huiusque festum celebrari XI Kalendas Maij. Meminerunt huius sancti Episcopi Elias Capreolus lib. 3 Historiæ Brixiensis, & Rampertus in sermone de Translatione S. Philastrij a Surio ad XVIII Iulij edito, sed Paulum appellat. Est senior Episcopus Paulus, quem tradit Vghellus eam dignitatem adeptum esse anno CCCCXXVII, & deceßisse III Kalendas Maij: qui vice-versa in Martyrologio Romano Paulinus appellatur sub nomine Pauli. In Martyrologio sanctæ Brixiensis Ecclesiæ IV Martij hoc elogium de eo recitatur: Brixiæ S. Pauli Episcopi & Confessoris. Hic sanctus Episcopus quantæ sanctitatis & meriti extiterit, apud Deum innumerabiles, qui optatam valetudinem sunt consecuti, testati sunt. In translatione huius sancti Pontificis, quæ facta fuit circa annum Domini MCCCCXC a Paulo Episcopo Brixiensi, cum exultatione & lætitia magna totius ciuitatis, eius sanctum corpus translatum est in ecclesia S. Petri in Oliueto; [elogium ex Martyrol. Brixiensi.] cum antea per multa secula iacuisset in ecclesia S. Eusebij Episcopi & Martyris vetustissima, quæ erat sita ad collem Goletti contra arcem siue castrum Brixiæ.

DE S. OWINO MONACHO LICHFELDIÆ IN ANGLIA,

SVB FINEM SECVLI VII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Owinus, Monachus, Lichfeldiæ in Anglia (S.)

[1] Inter illustriores sanctitate Reginas eminuit in Heptarchia Anglo-Saxonica S. Etheldreda, Annæ Orientalium Anglorum Regis filia, quæ memorabile omni æuo pudicitiæ exemplum edidit. Nam bis nupta est, & omnis tamen virilis amplexus expers, [Acta S. Etheldredæ Reginæ & S. Ovvini a S. Beda relata.] virginitatem Deo dicatam, seruauit illibatam. De hac Regina Virgine venerabilis Beda præclare scribit lib. 4 Historiæ Ecclesiast. cap. 19 & sequenti, & latius in hoc opere agendumerit ad XXIII Iunij diem eius natalem. Hoc die IV Martij celebratur S. Owinus illi familiaris & domus eius præpositus, cuius virtutes prædicat idem Beda lib. 4 cap. 3. Eiusq; elogium insertum est Vitæ S. Ceaddæ a nobis ad diem II Martij illustratæ. Nos hic præcipua repetimus quæ ibidem cap. 2 pag. 146 plenius referuntur.

[2] Erat ergo S. Owinus, primus ministrorum & princeps domus S. Etheldredæ: [S. Ovvinus ex Oeconomo S. Etheldredæ,] cumque hæc post obitum primi mariti data esset nuptui Egfrido Regi Nordanhumbrorum, venit cum Regina de prouincia Orientalium Anglorum Eboracum, sedem Regum Nordanhumbrorum. Qui postmodum, vt idem scribit Beda, cum crescente fidei feruore, seculo abrenunciare disponeret, non hoc segniter fecit: sed adeo se mundi rebus exuit, vt relictis omnibus, quæ habebat, simplici tantum habitu indutus, & securim & asciam in manu ferens, [monachus Lestringensis:] veniret ad monasterium reuerendissimi Patris Ceaddæ, quod vocatur Lestingen, situm in Ducatus Eboracensis parte Boreali, in confinijs ditionum Rydalensis & Peckeringanæ, & latitudine huius ab Oceano Germanico distans. At quare ad S. Ceaddam venerit cum securi & ascia, ita exponit Beda: Non enim, inquit, ad otium, vt quidam, sed ad laborem se monasterium intrare signabat, quod ipsum etiam facto monstrauit. [strenue laborat:] Nam quo minus sufficiebat meditationi Scripturarum, eo amplius operi manuum studium impendebat.

[3] Cum dein S. Ceadda factus esset Episcopus Merciorum & Lindisfarorum, imo & Middelanglorum, & in horum vrbe Lichfeldia, quæ Episcopalis erat, resideret; fecerat, inquit Beda, sibi mansionem non longe ab ecclesia remotiorem, [Lichfeldiæ sub S. Ceadda Episc. degit.] in qua secretius cum paucis, id est, septem siue octo Fratribus, quoties a labore & ministerio verbi vacabat, orare ac legere solebat. Hic S. Owinus octauus cum Episcopo in præfata mansione pro suæ reuerentia deuotionis inter Fratres habitus, cum illi intus lectioni vacabant, ipse foris, quæ opus esse videbat, operabatur. Erat autem Owinus magni meriti monachus & pura intentione supernæ retributionis mundum derelinquens, dignusque per omnia, cui Dominus specialiter sua reuelaret arcana: dignus cui fidem narranti accommodarent.

[4] Contigit autem die quadam, vt in præfata mansione Ceadda Episcopus forte cum Fratre Owino tantum commoraretur, digressis pro caussa opportuna ad ecclesiam ceteris socijs, [audit cæleste canticū descendens ad S. Ceaddam,] & Episcopus solus in oratorio loci lectioni vel orationi operam daret; tunc audiuit Owinus repente, vt postea referebat, vocem suauissimam cantantium atque lætantium de cælo ad terras vsque descendere. Quam videlicet vocem ab Euro-austro, id est ab alto brumalis exortus, primo se audisse dicebat, ac deinde paullatim eam sibi appropinquare, donec ad tectum vsque oratorij, in quo erat Episcopus, perueniret: quod ingressa, totum impleuit, atque in gyro circumdedit. At ille, [& iterum ad cælos ascendens:] dum solicitus in ea quæ audiebat, animum intenderet, audiuit denuo, transacto quasi dimidio horæ spatio, ascendere de tecto eiusdem oratorij idem lætitiæ canticum, & ipsa qua venerat via ad cælos cum ineffabili dulcedine reuerti.

[5] Qui cum aliquantulum quasi attonitus maneret, & quid hæc essent, solerti animo scrutaretur, aperuit Episcopus fenestram oratorij, & sonitum manu faciens, [Accipit cū alijs monachis vltima S. Ceaddæ. monita] vt sæpius consueuit, si quis foris esset, ad se intrare præcepit. Introiuit ille concitus, cui dixit Antistes: Vade cito ad ecclesiam, & hos septem Fratres huc venire facito, tu quoque simul adesto. Qui cum venissent, primo admonuit eos, vt virtutem dilectionis & pacis ad inuicem & ad omnes fideles seruarent: instituta quoque disciplinæ regularis, quæ vel ab ipso didicissent, vel in ipso vidissent, vel in Patrum præcedentium factis siue dictis inuenissent, indefessa instantia sequerentur. Deinde subiunxit diem sui obitus iam proxime instare. Namque hospes, inquit, ille amabilis, qui Fratres nostros visitare solebat, ad me quoque hodie venire, hocque de seculo euocare dignatus est: propter quod reuertentes ad Ecclesiam, dicite Fratribus, vt meum exitum Domino precibus commendent; & suum quoque exitum, cuius hora incerta est, vigilijs, orationibus, bonis operibus præuenire meminerint.

[6] Cumque hæc & huiuscemodi plura loqueretur, atque illi, percepta eius benedictione, iam multum tristes existerent; redijt ipse solus, qui carmen cæleste audierat; & prosternens se in terram, ait: Obsecro, Pater, licetne aliquid interrogare? Interroga, inquit, quæ vis. At ille, Obsecro, inquit, dicas, quod erat canticum illud lætantium, [Intelligit hunc ex Angelis cognouisse diē obitus.] quod audiui, venientium de cælis super oratorium hoc, & post tempus redeuntium ad cælos? Respondit ille: si voces carminis audisti, & cælestes superuenire cœtus cognouisti, præcipio tibi in nomine Domini, ne hoc cuiquam ante meum obitum dicas. Reuera autem Angelorum fuere spiritus, qui me ad cælestia, quæ semper amabam ac desiderabam, præmia vocare venerunt; & post dies septem se redituros, ac me secum adducturos esse promiserunt. Quod quidem, vt ei prædictum erat, opere completum est. Hactenus Beda.

[7] Quæ postmodum a S. Owino acta sunt, latent. Potuit cum alijs septem monachis; tempore successorum VVinfridi & Sexulphi Episcoporum, Lichfeldiæ permansisse: potuit seceßisse ad monasterium Adbearne, [Reliqua Acta & locus mortis latent.] quod in prouincia Lindissi, siue Lincolniensi, e donatione Wulfheri Regis extruxisse S. Ceaddam testatur Beda, in quo, addit, vsque hodie, circa annum DCCXXX, instituta ab ipso regularis vitæ vestigia permanent: Demum potuit in Northumbriam regressus, in primo suo monasterio Lestigensi reliquam vitam sancte peregisse: at quando mortuus sit, etiam ignoratur.

[8] [Laudatur a Trithemio.] Trithemius de viris illustribus Ordinibus S. Benedicti lib. 3. cap. 118 de illo hoc elogium habet, & Osuinum appellat. Osuinus, inquit, monachus & discipulus B. Ceaddæ Pontificis, vir magni meriti, & regularis institutionis zelosus amator, natione Anglicus Orientalis; cum apud Reginam Edildrudem Clericus esset, & magno haberetur in pretio, omnia contemnens, venit ad S. Ceaddam in cœnobio, cui Lestingen vocabulum est, commorantem: in quo multum proficiens, magnis cœpit fulgere virtutibus. Claruit anno Domini 600 Imo legendum 680 vti cap. præcedenti dixerat de S. Ceadda, quem mortuum esse anno DCLXXII diximus ad eius Vitam. Dein S. Owinus non fuit Clericus S. Etheldredæ Reginæ, sed, vt ex Beda diximus, primus ministrorum ac princeps domus eius. Græci Oeconomum, & Franci isto seculo maiorem domus appellassent.

[9] Arnoldus VVion, citato Trithemio, refert eum in Appendice ad Martyrol. Benedictinum his verbis: S. Osuinus monachus Lestingensis sub S. Ceadda Abbate magnis virtutibus refulsit. [Inscriptus Martyrologijs 29 Iulij.] Inscripta est Martyrologio Anglicano primæ editionis ad diem XXIX Iulij Commemoratio Beati Oweni Confessoris, Lichfeldiæ in Staffordiensi Comitatu, cum maiori elogio e Beda desumpto. Ferrarius in Catal. generali ob auctoritatem dicti Martyrologij ista habet: [3 & 4 Martij.] In Anglia B. Odoëni Confessoris, asseritque in Notationibus vixisse circa annum DCLXXXIX. At die III Martij Commemorationem B. Owini monachi Lichfeldiæ in Anglia referunt Edouardus Maihew in Trophæis Congregationis Anglicanæ Ordinis S. Benedicti, Menardus in martyrol. Benedictino, & Bucelinus in Menologio itidem Benedictino, & tam Bucelinus quam Maihew plura ex Beda describunt. Demum Hieronymus Porterius in Floribus Vitarum magis illustrium Sanctorum Angliæ, Scotiæ & Hiberniæ, ad diem IV Martij Vitam S. Owini Anglice edidit. Quibus Floribus allegatis, in Martyrol. Anglicano secundæ editionis Sanctus effertur ad eumdem IV Martij, additurq;, ad honorem huius Sancti dicatum fuisse eius nomini templum in vrbe Glocestrensi, ad Sabrinam Fluuium, [Habet templum Glocestriæ.] in regno Saxorum Occidentalium sita. Ceterum num S. Ceadda vixerit secundum regulam S. Benedicti, & non potius retinuerit modum viuendi S. Aidani & regulam S. Columbæ Abbatis, inquisiuimus ad illius Vitam § 2, quæ non est necesse hic repetere.

DE S. BASINO ARCHIEPISCOPO TREVIRENSI,

SVB FINEM SECVLI VII.

Commentarius præuius.

Basinus, Archiepiscopus Treuirensis (S.)

[1] Regni Austrasiorum longe lateque dispersi origo prima ac ditiones a nobis indicatæ sunt accurateque probatæ aliquot paragraphis ante Vitam S. Sigeberti Regis Austrasiorum, ad ipsas Februarij Kalendas editam. Huius regni præcipua portio erat Belgica prima: [Res gestæ Regum Austrasiorum & Episcoporum Treuirensium seculi 7.] cuius metropolis est Augusta Treuirorum, sub qua continetur vrbs Episcopalis, Diuodurum Mediomatricorum ciuitas, Metis vulgo dicta, horum Regum sedes, vna cum illa ad Mosellam fluuium sita. Rerum in hoc regno, seculo potißimum septimo, actarum tanta fuit apud posteros scriptores inscitia, vt Dagobertus II S. Sigeberti filius, ingrata mille prope annorum obliuione consepultus, atque e regio catalogo expunctus fuerit, cuius nomen ac decus regni nos illi restituimus, edita dissertatione siue diatriba de tribus Dagobertis Francorum Regibus: cui adiunximus librum quartum de Episcopis & Concilijs, quod tempora, quibus illi sacros Ecclesiarum thronos insedere aut Concilijs interfuere, minus recte ordinata alibi forent: & capite 5 egimus de Archiepiscopis Treuirensibus, & nominatim de S. Basino, qui hoc IV Martij Ecclesiastica veneratione colitur, eiusque aliquot decessoribus ac successoribus.

[2] [In his Episcopi SS. Modoaldus,] Ex illis est S. Modoaldus, qui Concilio Remensi sub Sonnatio interfuit anno DCXXIV aut sequente. Annos huic tribuunt XXX. Succeßit S. Numerianus, alijs Nemorianus: cuius consilio vsum fuisse Sigebertum Regem auctor est Childericus Rex in diplomate donationum monasterijs Stabulao & Malmundario factarum. [Numerianus.] Signauit idem Numerianus tempore Childerici tabulas S. Deodati fundatoris monasterij Vallis-Galileæ. Mortuus est S. Sigebertus anno DCLXIII, cui post depulsum Childebertum filium Grimoaldi succeßit anno sequente Childericus. Inscriptus est Numerianus Martyrologio Romano ad diem V Iulij. Huic succeßit S. Hildulphus tempore Childerici & Ansigisi, [Hildulphus.] magna apud Regem auctoritate pollentis, qui priuilegia immunitatesque a decessore suo Numeriano & Pontifice Romano datas, S. Deodato confirmauit, ac relicto Episcopatu Medianum monasterium extruxit. Fuerunt temporibus Childerici, Theoderici & Dagoberti summa inter se amicitia coniuncti SS. Hildulphus, Deodatus, Arbogastus & Florentius, qui duo fuerunt succeßiue Episcopi Argentoratenses. De his late egimus lib. 2 dictæ Diætribæ cap. 3. S. Hildulphum arbitramur mortuum esse anno DCXCII, [Basinus,] licet in Vita intrusus legatur annus DCCVII. Hildulpho in eremum secedenti succeßit S. Basinus, forsan circa annum DCLXX, regnante adhuc Childerico, anno DCLXXIX occiso; ac videtur vixisse vsque ad tempora Childeberti, quo rerum potiente, e vita deceßisse conijcimus circa finem seculi VII. Sedis eius tempus a successoris annis comprobandum. Fuit is S. Lutwinus, [Lutvvinus.] Basini ex sorore Gunza nepos, qui Episcopus subscripsit: donationi S. Irminæ Abbatissæ factæ Kalēd. Decemb. anno IV regni Childeberti, Christi DCCI. idē dotauit Mediolacense monasterium anno Childeberti Regis XII, Christi DCCIX aut sequente. Erat S. Lutwino ante Episcopatum ex legitimo matrimonio natus filius, nomine Milo, qui anno DCCXVII, expulso S. Rigoberto Episcopo legitimo, [& inuasor Milo.] Remensem obtinuit Episcopatum: imo & S. Lutwino mortuo, inuasit etiam Episcopatum Treuirensem: quem per quadraginta circiter annos illa episcopia pessumdedisse tradit Hincmarus in Præfatione ad Vitam S. Remigij. Atque hæc paucis de hisce Episcopis Treuirensibus diximus, relictis fusioribus probationibus alibi deductis.

[3] Memoria sacra S. Basini inscripta est antiquo Martyrologio S. Maximini ad IV Martij his verbis: Item S. Basini Treuirorum Archiepiscopi. [S. Basini veneratio sacra in Martyrologijs,] In alio MS. quod modo Coloniæ apud Patres Carmelitas adseruatur, Francofurto eo delatum, ista leguntur: Treuiris S. Basini Archiepiscopi; additur, & Confessoris; in Martyrologio Coloniensi anno MCCCCXC excuso, & in auctario Greueni ad Vsuardum. At Præsulem Treuirensem appellant Maurolycus & Felicius, Episcopum Galesinius, Canisius & Molanus: Quæ sic exprimuntur in MS. Florario Sanctorum: Apud Treuirim S. Basini Episcopi, huius vrbis & Confessoris. Claruit anno salutis DCLIX. At Ghinius in Natalibus Sanctorum Canonicorum de ætate aliter sentit. Treuiris, inquit, S. Basini Episcopi, qui eadem Sede optime administrata, hac die quieuit in pace anno Domini DCCL. Vtriusque calculus ex supra allatis refellitur. Cultus ecclesiasticus de eodem Sancto præscribitur in Breuiario MS. Treuirensis diœceseos, [& Breuiarijs.] quod penes nos habemus. In lectionario Treuirensi anno MDCLXV excuso, pro ijs qui Romanum Officium recitant, solum annotatur fieri de eo debere Commemorationem.

[4] In quodam libello de reliquijs monasterij S. Maximini olim excuso dicuntur: [Translatio corporis] IV Kalendas Iunij a S. Hildulpho translata pretiosa corpora SS. Maximini, Agritij, Nicetij & Basini. Verum ea in Vita S. Agricij a nobis ad diem XIII Ianuarij edita num. 10 accuratius descripta sunt, omisso nomine S. Basini, & recte, vt qui in Sede Episcopali S. Hildulpho successerit. Verum post obitum in eadem basilica S. Basinum sepultum fuisse consentiunt omnes. Fuit postmodum anno DCCCCXXXVII ea ecclesia a flamma vorace fere consumpta, ac mox ab Ogone Abbate de nouo instaurata, ac perfecta anno DCCCCXLII, & solenni pompa III Idus Octobris dedicata. Qua die, additur in prædicto libello, pretiosa corpora beatorum Archipontificum Treuirorum Maximini, [facta anno 942.] Agricij, Nicetij, Basini, Weomadi leuata sunt, & translata in nouam ecclesiam, repositaque sub summo altari in diuersis sarcophagis, prout nunc cernitur. Tres priores coniunctim: Maximinus quidem medius: Agricius a dextris, Nicetius a sinistris: ad capita eorum ad dextram Basinus, ad læuam Weomadus. Hæc ibi, quæ ad eumdem annum refert Browerus lib. 9 Annalium Treuirensium pag. 557. Ioannes Enen in Epitome Germanica gestorum Treuirorum, a Ioanne Scheckmanno Latine reddita, libello 3, tractatu de Ecclesia Imperiali monasterij S. Maximini, titulo 2 ista scribit: Adornatur præsens Basilica pluribus sanctorum corporibus. [cum corporibus aliorum 4 Sāctorum:] In cryptella subtus summum altare requiescunt quinque sanctissimi Archiepiscopi Treuirenses. Retro altare illius cryptellæ tres pausitant: S. Maximinus (a quo locus nomen obtinuit propter multiplicita eius miracula) medius, ad dexteram eius S. Agricius Patriarcha Antiochenus, ad læuam autem B. Maximini S. Nicetius. Ante altare huius cryptellæ duo Archiepiscopi Treuirenses: in dextero latere S. Basinus, qui fuit Dux Lotharingiæ & auunculus S. Lutwini Archiepiscopi Treuirensis: in sinistro S. Weomadus. Fuerunt hi duo Basinus & Weomadus ante Episcopatum Abbates huius loci. Ex dictis Sanctis coluntur Maximinus XXIX Maij, Agricius XIII Ianuarij, vt iam diximus: Nicetius V Decembris, Martyrologio Romano inscripti: S. VVeomadus VIII Nouemb. fastis sacris S. Maximini & alijs insertus.

[5] [Acta dantur a Nizone Abbate collecta.] Acta aliqua habemus ex MS. Treuirensi nobis submissa tam S. Basini quam S. Lutwini nepotis, ab eodem auctore, vt infra ex num. 19 constat, conscripta. Est is Nizo Abbas Mediolacensis monasterij, ad amœna Saraui fluenta, a dicto Lutwini aut primo extructi, aut certe restaurati. Inscripsit huius sui Patroni Vitam Vdoni Archiepiscopo Treuirensi. Hic nōnullis Ado dicitur, ordinatus anno MLXVI, atque post decennium Sedis Vita functus anno MLXXVI. Pro Nizone in alio MS. Nithardus legitur. Conqueritur infra in Prologo Acta antiqua per Normannos perijsse, neque vlla fuisse substituta, siue penuria, siue desidia, vel certe incuria scriptorum. Vt tamen aliqua de S. Basino haberetur notitia, ista corrasit, sed in pluribus hallucinatur: ac primo displicet Bulla, siue diploma cuiusdam Gregorij Pontificis Romani ad quemdam S. Maximini Abbatem, nomine Basinum: eumque hunc Episcopum fuisse auctor interpretatur: quem interim constat non vixisse tempore vllius Gregorij Papæ. [Bullam Gregorij Papæ,] Mortuus est S. Gregorius Magnus anno DCIV, quo necdum arbitramur S. Basinum natum fuisse; quamuis eodem adhuc seculo septimo Episcopum creatum ac vita functum ostenderimus. [impetrauit non S. Basinus.] Interim dicit auctor Vitæ eum nondum Episcopum, sed Abbatem fuisse S. Maximini, ac tum dictam Bullam impetrasse a S. Gregorio II Papa, cuius Acta diligenter excußimus ad XIII Februarij, quo die ex hac vita deceßit anno DCCXXXI, electus XX Martij anni DCCXV, cum iam tum elapsi fuissent anni vt minimum quadraginta, postquam S. Basinus ad thronum Episcopalem Ecclesiæ Treuirensis adscendisset. Deinde non videntur antiqua monasteria, relictis suis primæuis constitutionibus, Regulam S. Benedicti, cuius in illa Bulla mentio fit, acceptasse ante tempora Ludouici Pij Imperatoris, vti colligitur ex Actis S. Benedicti Anianæ & Indæ Abbatis ad diem XII Februarij editis. Quo etiam imperante Landeuenecanum monasterium in Britannia Armorica anno DCCCXVIII Regulam S. Benedicti suscepit, vti in Vita S. VVinwaloëi huius monasterij fundatoris dicitur III Martij. In re dubia nihil certi statui potest. [forsan eam alteri dedit Gregorius IV.] Quid si Gregorius IV Papa anno DCCCXXXIV, Indictione XII, quæ hic indicatur, tempore Ludouici Pij Imperatoris, post assumptam Regulam S. Benedicti, miserit dictam Bullam Abbati huius monasterij, Basino dicto. Certe Catologi Abbatum adeo mutili sunt, vt ab initio extructi monasterij vsque ad annum DCCCLXVIII non nisi quatuor Abbates suis nominibus apud Sanmarthanos exprimantur. Potuit autem Basinus ille a priore S. Basino Episcopo nomen aut in baptismo aut susceptione habitus monastici accepisse, aut etiam occasionem scriptoribus dedisse attribuendi Sancto monachatum & Abbatialem dignitatem monasterij S. Maximini, cuius in antiquioribus Martyrologijs aut scriptoribus non fit mentio. In Gestis MSS. Treuirensibus dicitur Abbas Cellæ S. Hilarij in territorio Treuerensi. Verum ea proponimus vlterioris veritatis indagatoribus; quia nobis dubia sunt & subobscura, vt si possint plus lucis affundant ac veritatem stabiliant: cui libentes manus daturi sumus.

[6] Browerus noster lib. 7 Annalium Treuirensium pag. 428 de S. Basino agit, asseritque fuisse virum generosa & nobili stirpe, nec minore fama religionis ac sanctitatis: non deesse, qui fratrem eius fuisse tradunt B. Clodulphum, [An S. Clodulphus fuerit S. Basini frater?] quibus vt non assentiri omnino, sic neque fidem se abrogare velle. Auctor infra num. 5 asserit nomen fratris ignorari, at fuisse Ducem Lotharingiæ, id est, Ducem aut virum potentem in illa Austrasiæ parte, quæ postea Lotharingia dicta fuit. Hins videtur nomen isti Duci inditum Clodulphi: & forsan præiuit Franciscus de Rosieres auctor libri de Stemmatibus Lotharingiæ, cuius opus, vt commentis refertum, in consilio supremo Henrici III Regis Francorum anno MDLXXXIII condemnatum fuisse tradit Ludouicus Chanterellus Faber, in Præfatione Considerationum historicarum Genealogiæ Domus Lotharingicæ. Hic ergo Rosieres tomo 3, historia capitali 49, de Clodulpho filio S. Arnulphi agit, & inter eius liberos numerat S. Basinum primo monachum, deinde Treuirensem Archiflaminem, [an pater?] & Gunzam Gerwino desponsatam. Arnoldus VVion citato hoc auctore, illud elogium concinnauit in Martyrologio monastico: Treuiris natalis S. Basini Episcopi Treuirensis & Confessoris, qui cum esset S. Clodulphi Ducis Austrasiæ, quæ nunc Lotharingia vocatur, filius; primo in cœnobio S. Maximini Treuirensis monasticam vitam amplexus, deinde ad illam Sedem regendam assumptus, cum multis annis verbo & exemplo populum sibi commissum gubernasset, miraculis clarus migrauit in cælum. VVionem describunt Menardus, Dorganius, Saussaius & Bucelinus, ac filium S. Clodulphi statuunt. Annum mortis eius DCXLV aßignat Bucelinus. At Trithemius dicto Roserio senior, de viris illustribus Ordinis lib. 3 cap. 159, & lib. 4 cap. 70 Basinum fratrem Ducis Lotharingiæ cum hisce Actis statuit, non indicato nomine. Hinc Browerus scribere maluit B. Clodulphum fratrem eius tradi. Quæ omnia subuerso fundamento corruunt.

VITA
Auctore Nizone Abb. Mediolacensi,
Ex MS. Treuirensi.

Basinus, Archiepiscopus Treuirensis (S.)

BHL Number: 1028

Avctore Nizone Abbate.

PROLOGVS.

[1] Mvltis diuinarum Scripturarum testimonijs edocemur, quanta in scribendis Sanctorum gestis vtilitas quantaque sit virtus. Inter præcipua non infimum extat illud Raphaël Archangeli oraculum, quo Tobiam alloquitur, Sacramentum, inquiens, Regis abscondere bonum est: opera autem Dei reuelare & confiteri honorificum. [Tob. 12. 7] Dauid etiam ille noster Psalmographus opera Domini vniuersa bona valde proclamat, [Sancti sunt cæli,] atque opera Dei, quæ sint, æque explanat: Opera, inquiens, Domine, manuum tuarum sunt cæli. [Psal. 101. 26] Cælorum autem nomine persæpe in sacro eloquio Sancti accipiuntur, eodem Psalmista personante. Cæli enarrant gloriam Dei. Itemque: Annuntiauerunt cæli iustitiam eius. [18. 7, 21. 32] Cæli vero dicti sunt ob præeminentiam meritorum celsitudinemque. Quo fit, vt clamet ad nos quoque cælestis illa dignatio Deitatis hoc Moyseticum: Inspice & fac secundum exemplar, quod tibi in monte monstratum est; ac si diceret: Sanctorum quempiam oculis tuis proponito, eiusque exemplis præmonstratis innitere; suisque factis virtuosissimis, tuis responde. [Exod. 25. 40] Montes esse quosque electos quis nesciat? [Montes] Nempe in virtutum sublimitate positi, terrena quæuis despectu mentis calcando, montes & dici & esse meruerunt, alio quodam Propheta vociferante & dicente: [& colles:] Montes & colles cantabunt coram Domino laudem. [Psal. 148. 9] Quomodo montes? Quomodo colles? Montes sane, quia semper in virtutum arce perstiterunt: colles meritis, quia cum essent præcelsi, de se humilia sentiebant, celabantque omnem meritorum altitudinem. Hinc haud inuenuste Sanctos quoslibet Cælos vocatos contenderim, præter suppositam interpretationem. Cælum denique a celare, quod abscondere est, tractum putant, eo quod ætherea celando abscondat; siue quod terræ faciem obnubilet horizonte. Sancti ergo quique & cæli & montes rectissime appellari possunt. [ad imitationem propositi:] In his cælis parata est sedes tua, Deus, in seculum seculi. Et cacumina Gelboë prætergrediens, hos dignaris montes inhabitare: hos nobis in exemplum vitæque formam tribuisti: hos direxisti Ecclesiæ tuæ Doctores, quorum honestorum probitas morum & exactæ vitæ sanctimonia magnum imitandi largitur vestigium.

[2] Inter ceteros tibi a constitutione mundi præelectos Sanctos, non mediocriter tibi complacuit beatus Præsul tuus Basinus almus, cuius vita virtutibus plena refulsit: sed (proh dolor!) gesta eius præclarissima, tametsi mirifica credantur & sint, ad nostram tamen (quod dolentes referimus) notitiam cuncta delata sunt minime. Egit hoc, ni fallor, furibunda Nortmannorum rabies, a Ecclesias Dei vndique igne deuastans. Scitum namque habetur vrbem Treuericam, vna cum suis suburbanis & ecclesijs adiacentibus, [S. Basini Acta per Normannos deperdita:] per eosdem spurcissimos Nortmannos incendio concrematam. Quamobrem accidit, vt non modo huius Diui Basini Vita, verum etiam aliorum complurium Sanctorum actus præfulgidi, posteritati scriptis mandati, irent se perditum. Tandem ab Imperatore Arnulpho, b profligatis impijs Nortmannici agminis satrapis, paceque concessa, de post plurimorum Sanctorum gesta denuo recuperata sunt. Basinus cum plerisque alijs, penuria scriptorum, an desidia, vel certe incuria agente, relinquitur illi, qui singulorum merita in vitæ libro scripsit, silentio suppressus. Verumtamen ne beatissimi Basini meritorum schemata huic forsan nostro æuo, licet serotino, reseruata in antea omnino contingat ignorari, [hic nonnulla proferuntur,] cum possint haud modicum ad bene beateq; viuendū conferre præsidium; placuit, imo Dei amor inclytusq; Basini honor compulit, vel ea quæ de celebri eius vita ad nos emanarunt, styli officio designare. c Sed antequam narrandi seriem ordiamur, operæ pretium autumauimus, propaginis eius originem, vel satius originis vocabulum (ex Ducibus autem Lotharingiæ oriundus perhibetur) ab initio recensere. Lotharingiam prouinciam primum Austrasiam, [cum insulsa Austrasiæ origine.] vel Austeriam, siue Austriam superiorem, Brabantiam vero Austrasiam, vel Austeriam, siue Austriam inferiorem nuncupatam tradunt cosmographi: & d ocononistæ Austrasiæ vocabulum deriuatum astruunt ab Austrasio Principe magnificentissimo, nepote Caroli Pulchri, ex Landone filio. Austrasiæ etiam priscis temporibus e Maior-Domus dicebatur: quam florentissime gubernasse Diuum f Arnulphum Metensem Episcopum, & post eum g Pippinum seniorem constat. Verum prius quam hac diuisione secerneretur, vt superior & inferior Austrasia vocaretur, a Burgundia ad Frisiam vsque cingebatur mari Britannico. Dehinc a Mosa fluuio ad Rhenum protendebatur, cum per Mosellæ alueum se extendebat: tandem partita in superiorem & inferiorem Austrasiam, siue Austriam, vt prælibauimus. Superiorem Austrasiam Lotharingiam postea denominatam dictitant a h Lothario primo Imperatore, filio Ludouici pijssimi Imperatoris, filij Karoli Christianissimi & insuperabilis Imperatoris, quem Alexandro illi magno & Pompeio viro bellicosissimo coæquantes, Magnum appellare non formidant. Is Lotharius, quoniam duos habuit germanos, post patris Ludouici Pij ex orbe terrarum demigrationem, terram ipsam diuidentes, se contingentem a nomine suo Lotharingiam nuncupauit. Et licet Lotharingia pro tunc multa terrarum confinia includeret, partim tamen vrbem Mediomatricam, quam & Metis appellitant, & agrum circa ambientem Lotharingiæ nomen retinuisse, fidelis antiquitas ad posteros transmisit. Brabantia, quæ olim pariformi vocabulo nominabatur, hinc emersit; ex linea Brabantinorum Ducum exortos Lotharingiæ titulum merito sibi vsurpari i. Satis superque de his actum est, nunc ad almi Basini Vitam perstringendam, cuius gratia hæc recitauimus, calamum applicemus.

[Annotata]

a Vrbis & ditionis Treuirorum deuastatio contigit anno 882, quando Normanni Nonis Aprilis, die sacratissimæ Cœnæ Domini, vrbem occuparunt. Ita Regino Abbas Prumiensis in hac diœcesi Treuirensi.

b Anno 891 de Normannis victoria potitus est Arnulphus Rex, postmodum anno 896 Imperator declaratus. Ita idem Regino.

c Reliqua huius prologi omittenda potius forent, nisi scriptoris inscitia inde videatur ostendenda, cum has fabulas protrudat. De origine & terminis Austrasiæ egimus § 2 ad Vitam S. Sigeberti Regis Austrasiorum 1 Febru.

d Ocononistæ verbo num fabulatores intelligendi, qui Austrasios Principes, patrem Landonem & auum Carolum pulchrum finxerunt? an onomatistæ vel chronistæ scribi debuerunt? an librariorum incuria hoc mendum siue monstrum peperit?

e Vbi id legit hic scriptor? Pipinus certe eiusq; filius MartellusAustrasiam, velut proprium fere regnum gubernarunt, titulo Maiorum-domus.

f Colitur S. Arnulphus 18 Iulij. Instituit is Dagobertum I Regem Austrasiorum in iuuentute: fuerat ante Theodeberti Regis Consiliarius.

g B. Pippini res gestas late deduximus XXI Februarij; vbi etiam de superiore & inferiore Austrasia, & Brabantia prouincia est actum.

h Imo potius a Lothario Rege, Lotharij Imperatoris filio, qui ducentis annis istis Ducibus iunior fuit.

i Videtur verbum deesse, constat, aut simile.

CAPVT I.
S. Basini ortus, educatio, vita monastica.

[3] [S. Basinus e Ducibus Austrasiæ oriundus,] Almificus igitur Basinus, Belgicæ Galliæ Metropoleos, Treuericæ videlicet vrbis editissimæ Archiepiscopus gloriosus, Dux ex Ducibus Austrasiæ superioris, quam nunc Lotharingiam nominant, non tam nobilissimo quam felicissimo stemmate progenitus est. Verum, sicut illi parentes fuere generositate ac potentia magni, iuxta nomen magnorum, qui sunt in terra; sic digni germinis dignissima proles ex ipsis emergens, decus, quod sumpsit ex genere, felicis vitæ meritis ampliauit. Hinc non temere, sed e re natum Basini nomen in regenerationis lauacro obtigisse crediderim. A basi nempe deductum huiusce nominis vocabulum a ipsi congruenter inditum fore certa ratio edocet. Quanta enim basis corporea mole, [quasi basis virtutum appellatus:] soliditate, sustentatione stabilimentoque, tantus hic fuit animi virtute, humanitate, fortitudine, dexteritate, prudentia.

[4] Creuit pusio b præcluis suorum natalium, vitæ dulcedo pariter & gloria. Tum infantiæ transiliens oras, pueritiæ littoribus appropriat, non minus virtutibus quam viribus excrescens. Dein adolescentiæ fores pulsans, vt ætate, ita crescebat sapientia & gratia apud Deum & homines. [sancte educatur:] Hinc iam inde ab ineunte adolescentia, eius cœpit in propatulo apparere, quod in abdito bonæ indolis adolescens prætendebat. Siquidem cernens industrius iuuenis totum mundum in maligno positum, iam iamque virtutum hospes, voluptatum hostis effectus, pensitabat secum tacitus, conferens nimirum in corde suo illud Euangelicum: Quid prodest homini, si totum mundum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? [Mar. 8. 36] Et item istud: Nisi quis renuntiauerit omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus. [Luc. 14. 33]

[5] Hæc cordis in alueolo vbi frequenter reuolueret, demum votis morem gessit, sciens absque facto vanas esse cogitationes hominum. In ipso itaque ætatis flore gloriam, voluptates, opes, parentes, tellurem hæreditariam, mundum denique & seipsum talem fugiens, [ingreditur monasterium S. Maximini:] vt se alium inueniret, totum ad cœnobialis vitæ studium se contulit. At illi quidem e seculo exeunti, diuis bonarum litterarum disciplinis comitantibus, haud procul a Treuericis mœnibus ad S. Ioannis Euangelistæ monasterium, quod in præurbio fatæ ciuitatis ad Aquilonarem plagam in Campo-Martio situm, & B. Maximini nomine prætitulatum est, c saltus fuit: vbi quod optabat & quærebat inuenit; fratri eius Duci Lotharingiæ, cuius tamen nominis vocabulum non accepimus, sororique eius Cuneræ caducam patrij cespitis possessiunculam relinquens. Maluit enim subiectionem, quam dominationem terræ; Dei gratiam quærere quam hominum: gloriam intelligens diuitiarum & dominatus ambitionem fluxam atque fragilem: religiositatis statum clarum æternumq; haberi: vnde & memoriam sui quam maxime longam effecit.

[6] Introductus in atria domus Domini, vbi iuxta mysticon Psalmistæ elegit ibidem abiectus magis esse, quam habitare in tabernaculis peccatorum; deposita omni superbia, spem fiduciamque tenens, quod pro humiliatione accederet sibi bona gratia; tanta animi humilitate, [obedit Patri spirituali:] Domino placiturus se Patris spiritualis imperio subdidit, vt salua morum honestate nihil sibi de ingenuitatis priuilegio applauderet: vbi, quem origo liberum genuit, famulum voluntas addixit, summam noscens nobilitatem quam seruitus Christi approbarit. [Psal. 83. 11] Ceruice igitur suaui Christi iugo summissa, nihil de se ipso fidere, illi vni credere, potissimum cui sponte se regendum tuendumque commiserat. Omnia autem potuit in eo qui ipsum confortabat, qui & dixit: Confidite, quoniam ego vici mundum. [Ioan. 16. 33]

[7] Verum sicuti insolentis & demissi animi semper habitum est, aliorum insultare moribus; ast grauis præclarique, spectare quos imitetur probos viros; sic Basinus Dei excelsi famulus, vt id, ad quod venerat, accuratius exequeretur, singulorum gratias solerter intuebatur, [omnium virtutes imitatur:] & aliquid inde ad memoriæ aluum nitebatur traijcere. Erudiebatur illius sapientia, accendebatur istius orandi constantia: alterius delectabatur obedientia, alterius castimonia: istius humilitatem, illius sectabatur sobrietatem: alterius sana doctrina, alterius bona vita instituebatur: admirabatur hunc reticendi cautum, illum loquendi peritum arbitrum: huius strictum contemplabatur ieiunium, istius edulium temperatum: in hoc actiuæ vitæ laborem, in illo contemplationis ardorem mirabatur. Fiebat proinde miro modo, vt, dum ipse de singulorum virtutibus aliquid pedetentim decerpit, quod sibi sit pro exemplo; ipse solus omnibus esset exemplo. Cumque ex hoc cunctis esset reuerentiæ & stupori; non inde (vt assolet) elatior inueniebatur, sed magis quietus & subditus in omni mansuetudine & modestia; [omnium ipse exemplar constituitur:] non impatiens magisterij, non fugitans disciplinæ, non deuotionis orationisque fastidiens, non denique appetens laudis: quod vel maxime carnis nobilitas dulce ac familiare habere consueuit.

[8] Circa hanc tempestatem d Childerico Rege monarchiam regni disponente, generosissima Ducissa Gunza, cuius supra meminimus, Diui Basini germana, nupsit cuidam senatoriæ dignitatis Primati, [natus dein ex Gunza sorore S. Luitvvinus.] ex prepotentibus Francorum Regibus lineam ducenti, nomine Gerwino, ex quo suscepit filium totius prosapiæ decus & ornamentum, quem in baptismatis vnda, quodam oramine præsago, Lutwinum appellauere. At huius vocabuli etymologizationem libet indagare, etsi fortasse iocosiustentemus & lusisse putemur. Luitwin idiomate Theutonico e lucidum vinum resonat. Hierarcha quippe futurus, & diuina sacramenta dispensaturus; ac inenarrabilis suauitatis … compunctionis vino sanctæ Matris Ecclesiȩ populum inebriaturus, aptissime hoc nomine meruit insigniri.

[Annotata]

a Non hinc petendum etymon nominis Basini, quod Teütonicum est seu Sicambricum: [Basanus Deus Sicambrorum.] nam Bas etiamnum Dominum siue Herum significat: atque olim, teste apud Kilianum Trithemio Sicambri supremum suum numen ante Christi tempora Basanum dixere, quasi Dominum patrem seu proauum, vocem ex bas & ane componentes; quod eodem Kiliano teste Germanis, Saxonibus, & Sicambris proauum significat.

b Quid sibi vult hoc vocabulum? an præ cunctis suorum natalium, id est, præ cunctis coætaneis suis? an a clueo sumptum? vt sit idem quod decus seu ornamentum.

c Debet hæc vox cum primis illius periodi coniungi: At illi … ad monasterium saltus fuit, siue, transitus.

d Childericus e Rege Austrasiorum Monarcha est factus anno 676: occisus anno 679. Verum illo tempore S. Lutvvinus plane adultus erat, & forte coniugatus; natus vt videtur regnante S. Sigeberto.

e [Luitvvini etymon.] Neque hæc nominis Luitvvini nobis probatur etymologia: deducitur enim a voce lud siue luyd aut lied, quod populum significat; vt facile in compositione littera d media in t tenuem mutatur. Altera vox vnde Luitvvini nomen ducitur est Win, quod amicum siue amorem significat: sic vt Luitvvinus idem sit, quod populi amor aut deliciæ, quasi Demophilum dicas. In multis nominibus proprijs illud Win reperitur, vt Liebvvinus siue Liefvvinus, id est, amantis delitium seu dilectus amor. Gervvinus, totus amabilis &c. In paraphrasi Teutonica Cantici canticorum a VValeramoante annos circiter 400 elaborata plus centies Win vel Wina legitur, vbi Latine est dilectus, amica.

CAPVT II.
Vita S. Basini in Abbatem electi.

[9] Porro philochristus Basinus cum in studio professionis monasticæ indies magis magisque proficeret, cumque clarissimum euasisset in virum; [Mortuo Hervvino Abbate,] accidit tandem aliquando eius loci Abbatem Herwinum Vitam cum morte mutare. Quid agerent Fratres? Consultare, mutuo conferre, quem potissime Herwino extincto subrogent. Cum ecce spei suæ anchoram transmittunt in venerabilem Basinum, virum Deo placitum, hominibus acceptum, [eligitur Abbas.] in gymnasio sanctæ religionis laudabiliter assuefactum, lucrandis animabus intentissimum, exequendis rebus Ecclesiasticis per omnia idoneum: in hunc, inquam, & talem virum, vtpote Patrem & intimum suum, conueniunt amicabiliter, in eum vota sua transfundunt perquam familiariter, in eo, ceu in reclinatorio animæ suæ, incumbunt fiducialiter: eique velle suum ex ordine aperientes, ei seipsos magis quam sibi credentes, pari eum consilio Abbatem deligunt. Ille, tamquam fidelis & bonus pater-familias, honori tali simul & oneri subeundo, non dominandi libidine, sed profectus intuitu, colla submittit; resciens eo pacto totius iustitiæ summam fore adimplendam.

[10] Crebro interim mente pertractat prouerbium illud Sapientis: Principem te constituerunt, ne extollaris, sed esto quasi vnus ex illis. [Eccli. 32. 1] Vnde effectum est, vt, quo maior, hoc submissius se gereret. Videres tunc militem emeritum, in luctamine virtutum aliquamdiu exercitatum, nouellum se tironem in vitiorum propulsionis conflictu exhibere; atque vt iam primum cœpisset Christo seruire, [vitia declinat:] exosum cunctis tumidæ mentis ambitum fugere, studere humilitati, amplecti parcimoniam, gastrimargiam declinare, continentia refrænare luxuriem, cum tenacissima auaritia liberalitate munifica belligerare, noxia factionum commenta euitare, pacis inire fœdera, restringere iram modestia, mansuetudine iracundiam, simultatum exhorrescere compendia, in veritate & corde perfecto coram Deo ambulare, [perfectioni studet.] ceterisque probis actibus totum intendere. His virtuositatum amictus floribus, non vltimæ generositatis, imo non vltimæ humilitatis, vir Deo plenus Basinus celebris festiuiorque iam cœpit haberi, inter potentes existere potens, inter gloriosos haud inglorius, inter sublimes terræ sublimis.

[11] Multis illud cœnobium, quod gubernandum susceperat, nedum regalibus, quin etiam imperialibus donarijs, priuilegijs, libertatibusque gaudebat: eius siquidem fundationem profectam constat a gloriosa viragine Diua Helena, Ligni Dominici inuentrice, nec non ab Imperatore Constantino Magno, patre Augustorum, filio eius: enimuero horum iussu, opera & impensis a B. a Agricio Treuirorum venerabili Archiepiscopo constructum consecratumque, honori B. Ioannis Apostoli & Euangelistæ fuerat, [Priuilegiū Pontificium procuratur.] & non iam a Constantino præfato, verum a succedentibus Imperatoribus & Regibus sub Imperatoria potestate & regiæ defensionis clypeo receptum prouisumq; affatim, maxime nuper a b Dagoberto huius nominis primo Rege Francorum potentissimo. Ne ergo in aliquo huiuscemodi imperialia regaliaque statuta iacturam paterentur, præcauens in futurum Deo carus Basinus, dignum censuit & vtile, Apostolicis quoque roboratum iri confirmationibus. Æui illius volubilitate præsedit Romanæ rei Ecclesiasticæ c Gregorius Papa secundus, Reipublicæ Leo d tertius Imperator. Pulsat idcirco precibus Gregorium illum Pontificem Maximum, quatenus etiam sua auctoritate Apostolica eiusmodi sanctionū decreta ratificet. Tunc Dei ouilis summus Archimandrita hæc non modo confirmat, rataq; habet; sed & meritorum eius fragrantissima fama perculsus, eidem viro Dei Basino, postque eum futuris Abbatibus vtendi mitra, dalmatica e & sandalijs potestatem priuilegio confirmauit, monens, vt augmentum honoris esset virtutis incrementum. Cuius quidem bullæ litterarium exemplar huic nostræ intexere editiunculæ, haud absonum fore rati sumus.

[12] Gregorius Seruus Seruorum Dei, Basino Abbati venerabili monasterij S. Ioannis Apostoli & Euangelistæ atque sanctissimi Confessoris Christi Maximini, [eius priuilegij formula:] cuius corpus ibidem quiescit, tibi tuisque successoribus salutem & Apostolicam benedictionem. Si semper sunt concedenda, quæ pijs desiderijs congruunt; tanto propensius ea, quæ pro diuini cultus religione postulantur, alacri deuotione & omni occasione remota, beneuola intentione continuo sunt largienda. Petisti igitur nos, vti monasterio tuo, quod in suburbio Treuiris in honore S. Ioannis Euangelistæ constructum esse dignoscitur: vbi prænominatus Christi Confessor corpore quiescit ob confirmandam Fratribus ibidem Deo deseruientibus monasticæ tranquillitatis normam, sanctæ Apostolicæ nostræ (cui auctore Deo deseruimus) Ecclesiæ priuilegium concederemus. Nosque piæ petitioni tuæ assensum accommodare curauimus, decernentes Apostolicæ auctoritatis præcepto, vti congregatio Deo ibi religiose seruiens, sicut per præcedentia tempora a Regibus eidem cœnobio concessum est, liberam deinceps habeant potestatem creandi inter se, quem secundum Deum elegerint, sibi Abbatem: nec aliqua cuiuslibet dignitatis persona infra monasterium prædictum, nisi a te alioue Abbate tuo successore vocatus, quidquam pro suo libitu ordinare, vel temere exercere præsumat. Præterea Apostolica nostra auctoritate omnimodis interdicimus, ne cui vnquam Ecclesiæ vel Sedi concambio aut aliquo ingenio subdatur: sed tali immunitate & libertate, quali cetera regalia loca vtuntur, inoffense & perpetualiter gaudebit. Ipse vero locus monasterij perenniter sub f mundiburdio Regum permaneat, nullique vnquam personæ beneficarius ac inuadendus pateat: sed ad tranquillitatem monachorum, inibi sub regula S. Benedicti Deo militantium, quietus permaneat. Constituimus etiam, & hac paterna dilectione tibi tuisque successoribus concedimus, vt ad mysteria sacra in præcipuis festiuitatibus mitra, Dalmatica, sandalijs vtaris: fraternitatem tuam commonentes, vt cum augmento honoris augeatur & in te diuini virtus amoris. Prohibemus etiam, & ex auctoritate B. Petri, cuius vice licet indigni in hac apostolica Sede fungimur, funditus interdicimus, vt nullus Dux, nullus Comes, nulla prorsus persona, Ecclesiastica siue mundana, in possessione vel allodio S. Maximini montem siue rupem capere, vel munitionem in eis facere præsumat: nisi forte Abbas eiusdem monasterij, propter metum paganorum, vel propter incursionem malignorum hominum, ad tempus, donec tranquillitas pacis redeat, se suosque ibi interim muniat. Ad cumulum quoque vel augmentum monasticæ tranquillitatis adiicimus, ne qua cuiuslibet dignitatis persona magnum vel minimum alienare vel imminuere de rebus Ecclesiȩ præsumat, tam de his quæ per te modo vel per alios eidem monasterio concessa sunt, quam ex his quæ ceteri fideles pro remedio animarum suarum deinde collaturi sunt. Si quis vero, quod absit, ausu nefario præsumpserit, ea, quæ a nobis ad laudem Dei pro stabilitate iam dicti venerabilis monasterij statuta sunt, infringere aut in quocumq; violare; sciat se sub diuini iudicij testificatione per interuentum B. Petri Apostoli anathematis vinculo inextricabiliter innodatum, & a regno Dei alienandum & cum diabolo & eius sequacibus atrocissimis pœnis concremandum. Qui vero pro intuitu & respectu diuini timoris obseruator huius nostræ præceptionis Apostolicæ extiterit, æternæ benedictionis gratiam a Christo Domino consequi mereatur. Scriptum per manum Benedicti Scriniarij Sanctæ Romanæ Ecclesiæ in mense Ianuario, Indictione duodecima, in Dei nomine.

[13] Hoc papalis priuilegij edicto vir Deo dignus Basinus superexaltatus & eleuatus super cedros Libani, apud se vero humiliatus & confusus, non altum sapuit, [cum gratiarum actione & humilitate suscipitur.] sed ad sobrietatem. Hinc se arctius diuino mancipauit obsequio: hinc perdius & pernox in colloquijs diuinis & oratione extitit. Hinc insudantius exhortationis verbo inuigilauit. Et quia virtutis omnis laus in actione consistit, quod monitis edocuit, prior ipse vitæ rectitudine approbauit. Interiectu temporis Lutwinus, de quo supra orationem texuimus Diui Basini ex sorore nepos iam adultus, titulis parentum insignem ac suæ progeniei parilem sortitur conthoralem: ex qua genuit filium genealogia quidem similem, sed degenerem moribus, nomine Milonem, [S. Lutvvinas ducta vxore gignit] suum in Treuerica Sede, non legitima electione, verum tyrannica inuasione, successorem. Nempe B. Lutwino viam vniuersæ carnis ingresso, vnamini consensu g Cleodulphum Metensis vrbis Episcopum, Diui Arnulphi eiusdem Sedis Antistitis ex Doda coniuge filium, [Milonem:] cathedræ Treuericæ inthronizandum decreuerant. Quæ Doda, postquam maritus eius, beatissimus videlicet Arnulphus, ad eremum se contulisset, Treueris inclusa Christo ancillabatur

[14] His Milonianis rebus per excessum dictis, eo repedare necesse est, vnde vagati sumus. Lutwinus sciens vas suum possidere in sanctificatione, nihil ludicrum, molle nihil agens, insuper contectalem suam & familiam rectissimo gubernamine regens, [Dux Francorum constituitur.] ceteramque substantiam rite dispensans, Domino ad secularem eum promouente dignitatem, totius regni Francorum adeptus est Ducatus honorem. Qui ita inopum assiduus fuit releuator, miserorum tristiumque blandus solator, [protector inopum] atque eleëmosynarum dapsilis largitor, omnisque postremo innocentis vitæ effulsit executor, vt si velimus vel sola pietatis eius opera pugillari exaranda tradere, paucitatem narrationis operis copiositas transcendet. Operabatur autem huiusmodi & similia bona, [promotus instructione S. Basini.] non tam vnctione magistra, quam hortatu & instructione auunculi sui Diui Basini, qua & abstrahebatur a noxijs & ad salutaria dirigebatur.

[Annotata]

a In Vita S. Agricij a nobis edita nulla huius fundationis mentio fit. Poterunt hæc accuratius discuti ad Vitam S. Maximini 29 Maij.

b Edidit Dagoberti diploma Nicolaus Zyllesius in Defensione Abbatiæ Imperialis S Maximini pag. 8 additq;, illud Subscriptum ac sigillatum per mille propemodum annos conseruatum, integrum illæsumque haberi. Ex diplomate nihil certi sciri potest num Dagobertus I, an vero huius nepos Dagobertus II filius S. Sigeberti dederit, qui post mortem Childerici tempore S. Basini Episcopi ibidem regnauit, nisi forte de Memiliano Abbate aliquid certi haberi posset.

c Dubium supra mouimus, num potius diu postea Gregorius IV hanc Bullam dederit.

d Hic est Leo Isauricus, iconoclasta, qui imperauit ab anno 717. ad 741. sed illo omisso, Carolum Martellum aut aliquem illi subiectum Regem Francorum scripsissent antiqui

e Sic, teste Dominico Magrio in notitia Vocabulorum ecclesiasticorum, [ius Dalmaticæ Abbati concessinum] Leo IX Abbati Casinensi eiusq; successoribus concessit anno 1049 ius Dalmaticæ, in sacris scilicet, non simpliciter (sic enim Diaconibus conceditur, concessaque iam olim Dalmatica est, vt supra diximus ad vitam S. Lucy Papæ) sed sub planeta, quomodo solis Episcopis competit, vti & mitra & sandalia: quo iure nunc maxima pars Abbatum gaudet, quos ideo mitratos nominamus.

f [mundiburdium] Vim vocis Carolus Martellus explicat in diplomate, quod in Glossario citat Pithœus. Cognoscatis qualiter… Bonifacius Episcopus… nobis suggessit, quod sub nostro mundeburdo vel defensione eum recipere debeamus. Vide Vossium lib. 2. de Vitijs sermonis cap. 12. vbi vocis etijmon & originem explicat. Magis autem restricte & proprie sumitur pro tutela pupillorum: vnde etiam hodie tutor monbor, tutela monbordije Belgis dicitur; integre autem mond-bor scriberetur: quia pupillo tutor suus pro ore est, quasi ore vtilis, siue oris obsequium præstans ei, qui pro se fandi in iudicio vel contractu potestatem non habet: sic oorboor dicitur præcipue vtilis.

g S. Cleodulphus S. Trudonem excepit anno 650, & cum S. Numeriano Episcopo Treuirensi vixit adhuc sub Rege Childerico, sub quo & mortuus est diu antequam S. Lutvvinus fieret Episcopus. Colitur 8 Iunij.

CAPVT III.
S. Basini res in Episcopatu gestæ. Obitus.

[15] Cvrrum Dei eo tempestatis articulo Treueris aurigabat Deo acceptus Pontifex S. Numerianus, Ecclesiæ suæ inter prædecessores suos satis cōmodus: qui vbi pro meritorum numerositate Sanctorum numero inserendus veniret, a psyche soma deserente, ad æterni Regis faciem perenniter contuendam, [Eligitur Episcopus Treuirensis] tertio Nonas Iulij felix æthera scandit. Treueriani itaque pastore priuati, haud inutili curiositate caussantur, quem præscripto Numeriano b in Episcopali fastigio subordinent succedaneum. Conuentum est, atque Pontificem electuri conciliabula petunt: cum vota cunctorum beatissimum Basinum manent. Tum vt commodatissimum vtque meritissimum, throno pontificio imponendum sanxerunt.

[16] Numeriano igitur Beato Basinus sacer in pastorali culmine subuectus est: c Vtilradus in abbatiali regimine inclyto Basino. Is Vtilradus vsque ad tempora Pippini felicissimi Regis, [inseritur approbatio Abbatiæ a Pippino Rege facta.] genitoris Karoli Magni inuictissimi & Christianissimi Imperatoris Augusti, in humanis perstitit. Cui etiam Vtilrado & subsequentibus Abbatibus idem Pippinus Rex clementissimus d priuilegium regali munificentia tradidit, mandans ipsum monasterium cum thesauro & tota Abbatia sub eius loci Abbate constare debere: quia & per antecedentia tempora a Regibus ita constitutum fuisse compertum habebat: vtque idem Vtilradus & omnes post eum futuri Abbates de eodem loco simul cum monachis & abbatia sub Regum mundiburdio in secula manerent, præcepit; quatenus ab omni inquietudine expediti, Deo liberius seruire valerent, cum gaudio spirituali; adijciens & regalis magnificentiæ auctoritate, vt habeant potestatem eligendi quemcumque vel quocumque modo voluerint Abbatē: quæ omnia anno regni sui e decimo quarto & describi & annulo suo communiri iussit.

[17] Præter sententiam digressi sumus: ad Basinum remeandum est. Basinus sacerrimus creatus Antistes ostendit mox in opere, quod vox eius sonat in nomine. Etenim basim & murum ascendens, ex aduerso se posuit pro domo Israël. Neque amicam ab ipsis infantiæ crepundijs monasticam disciplinam, tametsi pastoralis curæ sarcina premeretur, neglexit. Ceteris quidem aforis pontificali excellentia præfuit, profuit sibi abintus monachali exercitio. [præit suis exemplo:] Et quid referam? Qualis interior eius homo, talis exterior: qualis exterior eius homo, talis eius sermo: sermoni autem facta simillima, factis vita. Nempe quod alijs faciendum vetuit, suis in factis non agendum præmonstrauit. Quemadmodum de Christo Domino nostro Saluatore ac omnium electorum capite scriptum est: Cœpit Iesus facere & docere. [Act. 1. 1] Verum vti curabat vt Verbi Dei panem esurientibus frangeret, egenos vagosq; in domum induceret, pupillis subueniret (nullos enim Episcopi magis quam illos, debent tueri) sic præcipue cura peruigili sollicitus erat pro almo Lutwino suo consanguineo, forinsecus militari ense, intrinsecus gladio Spiritus, quod est Verbum Dei, accincto, actione externa negotijs implicito mundialibus, interna cogitatione diuinis mandatis intento. Præmonebat auunculus pijssimus placidissimum nepotem, reddere Deo quæ Dei erant, & quæ Regis erant Regi; cui in tantum acceptus erat, vt omnes fere res per illum ageret; coniugi astrictum copulatione legitima monebat, vxorio diuinum præferre amorem, & pluris pendere cælestia quam terrestria. Amplectebatur ergo amoris priuilegio virum Dei & virtutum omnium Basinum, [instruit Lutvvinum:] carne & natura sibi auunculum, charitate & beneuolentia amicum, cura & ætate patrem, Dei miseratione & prælatura Antistitem: & per monita eius saluifica secundum interiorem hominem de die in diem renouabatur. O iucundam, laudabilem, sanctamque amicitiamn! Profecto omnium societatum ulla præstantior est, nulla firmior, quam cum viri boni, moribus æquales, sunt familiaritate coniuncti. Inprimis hortatu sacratissimi Præsulis, Sanctorum loca, maxime Treuericæ vrbis, amplissimis ditat donarijs; dein in suo populo cœnobium ædificare toto cordis nisu anhelat.

[18] Est autem locus super Saram Fluuium, qui f Mediolacus appellatur. Hic locus admodum sibi gratissimus notissimusque fuit, eo quod cunctos illius anfractus, antra, latibulaque ferarum rimando, venatu assiduo peragraret. Vna dierum ex more hanc nemorosam solitudinem venandi gratia offendens, miraculi cuiusdam indice, quantus ac qualis apud Deum valeret Lutwinus, ostensum est. Denique cum puluerea eiusdem soli prata, roscidosque florulenti velleris colles percurreret, sole iam diem medium coquente, lassi corporis artus quietem expostulabant. At arborei beneficium vmbraculi, quo foliorum intertextu a torridis Phœbi radijs potuisset contegi, [quem contra ardorem solis ab aquila defensum fuisse] abnuens, proripiens sese in gramineam arui humum, sub diuo, deifica certe inspiratione, fessis membris refrigerium indulgebat. Demumque vt erat consequens, fatigato sopor irrepsit. Circumflua itaque ramorum opacitate despecta, est præditus cælesti tegmine: quippe auium regina aquila, oppansis alis in aëre, faciem quiescentis ab æstuantis ardore solis defendit. Adstat armiger eius, nouitateque prodigij consternatus, hæret stupens, cum attonitus rei finem præstolatur, tum vigilanti cuncta ex ordine recenset. Cui & e contra Lutwinus, ne tanti signi gloriam quoad viueret, propalaret, sub magna interminatione interdixit. Verum huius indicium miraculi nec potuit nec voluit latere suum præcordialem amicum & auūculum Basinum: [gaudet:] præsertim cum his adolescat officijs amor, si alteri alterius pandantur secreta. Nouerat insuper tam audacter cum amico quam secum loqui debere; & amicorum idem velle & nolle fore, quandoquidem ipsis constat fuisse cor vnum & animam vnam. In quibus autem eadem sunt studia & eædem voluntates in his fit, vt quisque altero delectetur ac seipso: efficiturque, iuxta illud Pythagoricum, in amicitia vnum fieri e pluribus.

[19] Aperit igitur B. Lutwinus beatissimo Basino rei omnis euentum. Tum ille, eia, inquit, fili dilectissime, perduxit te Deus in portum voluntatis tuæ: age, perficito opus, quod diu mente voluisti. [dedicat ab eo constructas ecclesias S. Dionysij,] Cum iste accersitis operarijs Basilicam primum in honore pretiosi Martyris Christi Dionysij construxit, atque per eumdem venerandissimum Archiantistitem Basinum, ipsius athletæ Christi ceterorumque Martyrum reliquijs ibi reconditis, dedicari fecit. Et quidem satis iuste B. Dionysij nomine ipsa basilica dedicata fuit. Enimuero sicut aquila, quæ eiusmodi structuræ locum, recubantis vultum a Titanico calore opaco suo corpore obumbrando, designauit, ceteris præ volucribus altius volare & solaribus radijs obtutus limpidius infigere consueuit; sic Diuinus Dionysius Areopagita (taliter enim cognominatur) præ ceteris militātis Ecclesiȩ Doctoribus sublimius & acutius de triūphantis Ecclesiæ hierarchijs graphice ornatissimeque scripsit. Ex hinc monasterium Lutwinus fabricat. De post aggregatis monachorum ordinibus, oratorium nomini Principis Apostolorum Petri, basilicamque Theotocou Virginis Mariæ honori, benedictione almi Basini, consecrari præcepit: vbi & vxore, [S. Petri & deipara Virginis.] non virtute, viduatus, secularem deponens habitum, spretis negotijs publicis palatinisque curis, postea monachalem induit vestem: per prius tamen a Rege licentia petita, licet difficile obtenta. In quo sane loco tantus ac talis in virtutibus enituit, vt Basino de medio facto, successione dignus haberetur. Quid deinceps Lutwinus egerit, quanto animi feruore Deo seruiuerit, quisue cursus vitæ eius fuerit, quam sancte, quam iuste, quam pie vixerit, qui nosse desiderat, ad libellum sanctorum eius gestorum recurrat, ibique cuncta luculenter descripta reperiet. Hæc vero ex gestis eius, quantulacumque a nobis breuitate elucubrata, eapropter huic nostro tractatulo inseruimus, quia ex vna radice Basinus & Lutwinus prodierunt: & quia alterius sine altero vita explicari non potuit: vnde & impar fuisset eos tractatus diuidere, quos amore pari connexos dignouimus. Sicut ergo in vita sua dilexerunt se, ita & in nostra editiuncula non sunt separati.

[20] Præsul Dei Basinus, vbi sagena exhortaminis sui Lutwinum ex mari huius mundi procelloso ac turbido optatum ad littus sacræ religionis deductum conspiceret, quantis gaudimonijs repleretur, & cogitatu incomprehensibile, & narratu minus explicabile est. Nam quotidie supplicabat Deo in orationibus suis; Iam, Domine, iam tutus, iam expeditus, iam lætus ad te fruendum videndumque anhelus suspiro. Nunc scio & certus sum, quia potens es nepotem meum seruare in illum diem exitus mei, mihi subrogandum. Tu Domine vniuersorum, [eum vt successorem Deo commendat:] cuius voluntati nemo resistit, custodi hanc eius voluntatem, qua se subiecit tuo suaui iugo & oneri leuissimo, vt nullis a te separetur tentationibus; quatenus ego securus & gaudens veniam ad te. Tu, a quo omnis potestas, quæ in cælis & in terris est, nominatur; a quo omnis honor dependet effluitque; conserua hunc famulum tuum Lutwinum, per te populo tuo præficiendum. Da, quæso, sermonem rectum in os eius, quo valeat tibi facere populum acquisitionis, sectatorem bonorum operum; & gentem, quam nesciebas, adducere. Tædet enim me vitæ præsentis: non tamen pertæsus laboris, subibo pro te quidquid operis iniunxeris. At si saluti meæ consulis, imo quia salutem omnium vis, & vis omnia quæ ad humanam spectant salutem, iube me migrare ab calamitosa hac vita, quæ mors potius, quam vita dici deberet; quo viuere in illa æterna vita possim. [anhelat ad cælum:] Cupio profecto dissolui, & esse tecum. Mundus mihi exilium est, carcer equuleus: cælum mihi patria est, libertas, delectatio. Quare cunctaris, pijssime Domine? Num proiecisti me a facie oculorum tuorum? Noui & firmiter teneo, quia non deseris sperantes in te. Rumpe ergo moras, nexus dissolue, paratum cor meum Deus, paratum cor meum. Numquid proijciens abiecisti Basinum, aut eum abominata est anima tua? Scio quid faciam. Non desistam a petitione, quoadusque amotum a villicatione Præsulatus mei, recipias me in æterna tabernacula tua. Et quidem bonam caussam habeo: ouibus tuis opportunum & aptum Pastorem relinquo. Nihil est quod iam immineat aduersitatis, nihil exterminij quod interpolet. Probasti cor eius Deus; Ego didici eum fore virum secundum cor tuum. Comedit, ne dicam alienus, sed senectus ipsa robur meum: Et in omnibus administratorem adiutoremque peto neminem, nisi Lutwinum seruum tuum, discipulum meum, qui dimidium imo totum substantiæ suæ dedit pauperibus. Qui etiam non a se fraudato, sed promoto, sed prouecto, reddidit quadruplum. Is demum te mediante, fuit, est, eritq; vir in cunctis prospere agens. Quare dissolutionem meam proroges, fidenter inquiro. Sicut oculi ancillæ in manibus dominæ suæ, ita & oculi mei ad te Dominum Deum meum, qui habitas in cælis, donec miserearis mei, & absoluas me a vinculo mortis huius.

[21] Eo tempore g Childericus Rex Francorum regni gubernacula tenuit: cum interea eximiæ sanctitatis Basinus, basis templi Dei & sustentaculum, leonibus atque bobus mysticis mirifice anaglyphis insignitum, quarto Nonas Martij carnis soluit debitum: [moritur,] & qui diu super flumina Babylonis Sedens fleuit, dum recordaretur Sion, venit cum laude in Sion, plenus dierum & sanctitate. Hic ergo in senecture bona appositus ad Patres suos, sepultus est in suburbio ciuitatis Treuericæ, Austrum versus, in basilica S. Ioannis Euangelistæ, vt, quemadmodum eum locum quondam ante Episcopatum in abbatiali gubernamine virtutum fulciuerat floribus; sic nunc corpore suo sacratissimo extincto, viuacibus illustraret virtutibus: vbi requiescit vna cum reliquis sanctis Treuerorum Pontificibus, Maximino, Agricio, Nicetio, atque Weomado, nec non trecentis Thebæorum Martyribus: [sepelitur in monasterio S. Maximini.] quorum meritis & intercessione gloriosus Deus in Sanctis suis, ac mirabilis in maiestate sua, facit prodigia, ad laudem & gloriam nominis sui, quod est benedictum in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Affectatus Hellenismus ψοχὴ anima est, σῶμα corpus.

b Inter SS. Numerianum & Basinum sedisse S. Hildulphum supra diximus.

c Ante tempora Pippini & hunc Vtilradum plures fuisse Abbatesratio temporis intermedij requirit.

d Diploma illud editum est a dicto Zylesio, 3 parte num. 3.

e Annus is erat 764.

f Germanis Mithlach, sex leucis Treuiris distat.

g En iterum Childericus Rex, cuius tempore supra cap. 1 dicebatur adhuc monachus esse. Hic Childeberti nomen reponendum.

DE S. APIANO MONACHO PAPIÆ ET COMACLI IN ITALIA,

CIRCA ANNVM DCCC.

Commentarius præuius.

Apianus Monachus, Papiæ & Comacli in Italia (S.)

[1] Papia, ante Ticinum a flumine, quod illius alluit muros, appellata, Insubriæ clarißima ciuitas, est Regum olim Langobardorū Sedes, Ecclesia Cathedrali, alijsque decem & octo Parochialibus, & pluribus monasterijs exornata: inter hæc præcipuum est S. Petri in Cælo aureo, quod monachis Benedictinis a Luithprando Rege extructum est, [Papiæ,] in quo corpus S. Augustini e Sardinia illuc delatum quiescit, ante sacellum Beatorum Basilij & Florentij, quod nunc S. Apiani dicitur: [corpus, sacellum & altare S. Apiani,] est enim S. Apiani corpus ibidem in altari ipsi dicato positum. Verum quia huius Sancti Acta hactenus latuerunt, de eo variæ coniecturæ apud scriptores leguntur. Nos ea Acta Romæ reperimus in bibliotheca Eminentißimi Cardinalis Francisci Barberini, in peruetusto Legendario membranaceo, in quo quamplurimæ Vitæ Sanctorum continebantur. Codici huic numerus DCCCCXXV præfigebatur: & a folio CCCXII hæc Acta reperiuntur & quidem triplicia, [Acta ex MS. Card. Barberini hic eduntur;] e quibus primo loco damus historicam relationem rerum in vita gestarum, & miraculorum post mortem ad sacras reliquias patratorum: subiungimus encomiasticum sermonem de præcipuis eiusdem virtutibus: quæ carmine heroico satis breui etiam exornantur: vti ea omnia in dicto codice continentur. De monasterio S. Petri in Cælo aureo extructo legi possunt Paulus Diaconus lib. 6 de Gestis Langobardorum cap. 58, & Gabriel Pennottus lib. 1. Historiæ tripartitæ Clericorum Canonicorum cap. 60 & 61, qui cap. 62 docet sub Honorio Papa III data bulla Idibus Iunij, [inter varias monasterij mutationes] anno Pontificatus VI, Christi MCCXXI, idem monasterium, deficientibus ibidem monachis, traditum fuisse Canonicis Mortariensibus, ac tandem anno MDIX Canonicis Lateranensibus, quos ipsi Papiæ adiuimus, [obliterata.] & num haberent antiqua monumenta inquisiuimus: verum iam dictum excusum Pennottum protulerunt, quasi in eo omnia continerentur. Agit is lib. 3 cap. 36 num. 6 de reliquijs Sanctorum, qui in eadem ecclesia quiescunt, & quæ iam de sacello & altari S. Apiani diximus, & nos coram inspeximus, narrat. Verum quia Acta non habuit, nihil certi de eo potuit referre.

[2] [S. Apianus Papia Comaclum missus, & mortuus:] Vixerat S. Apianus ibidem monachus Benedictinus, ac monasterij oeconomus Comiaclum traditur num. 3 a suo Abbate missus, in cuius ditione reclusus vitam finiuit: prope ecclesiam S. Geruasij initio sepultus, dein ad ecclesiam ipsi erectam translatus. Papienses interim corpus S. Apiani, vt sibi debitum, desiderarunt, & vt infra num. 10 legitur, etiam furto conati sunt auferre, sed naui diuinitus immobili facta, reddiderunt: quod tum in ecclesia S. Mauri reconditum pluribus claruit miraculis, quibus narratis Vita finitur, cum corpus adhuc ibidem quiesceret, quod postmodum arbitramur Papiensibus donatum. Est Comiacclum, alijs Comaclium, Comaclum, Commaclum & Cymaculum, quasi a marinis vndis, [vrbe hac varijs cladibus attrita,] ex Græca voce κύματος deriuatum, quia infra Ferrariam inter duos Padi fluminis alueos ad mare Adriaticum in stagnis situm, vulgo Comachio dictum. De bellis ad Commaclum, anno DCCCVIII inter Nicephorum Imperatorem Orientis & Carolum Magnum gestis, agunt Regino in Chronico ad dictum annum, Aimoini Continuator lib. 4 Rerum Francicarum cap. 97, Antonius Coccius Sabellicus Enneade 8 lib. 9, & decade 1 Rerum Venetarum lib. 2, qui dein lib. 3, tradit Comaclum a Venetis in vltionem Marini a fratre Duce Romam mißi, e vulnere a Comacliensibus illato mortui, vi expugnatum esse; ex qua clade vrbs olim potens, vix assurgere potuit. [videtur corpus Papiam delatum:] Qua occasione belli corpus S. Apiani Papiam translatum fuisse arbitramur: de quo Officium Ecclesiasticum fiebat, vt Confessore non Pontifice: postmodum, cum translatione monasterij S. Petri in Cælo aureo a Benedictinis ad Canonicos Mortarienses, deperditis antiquis monumentis, vt de Confessore Pontifice cœptum Officium recitari, quem Episcopum & quidem, (vt Ferrarius coniectura ductus) crediderunt Africanum fuisse, [non cum corpore S. Augustini ex Sardinia.] eiusque corpus vna cum corpore S. Augustini ex Africa in Sardiniam, & ex Sardinia Ticinum deportatum fuisse. Verum altum silentium est huius S. Appiani in Historia Translationis S. Augustini, quam scripserunt Petrus Oldradus Archiepiscopus Mediolanensis ad Carolum Magnum, Paulus Diaconus & alij hos secuti.

[3] Mortuus infra in Actis dicitur octauo Idus Nouembris, quo die nulla eius in Martyrologijs memoria annotata est. [Veneratio S. Apiani varijs diebus:] Hermannus Greuen Carthusianus Coloniensis anno MCCCCLXXX vita functus, in suis additionibus ad Vsuardum IV Kalend. Octobris meminit Apiani Episcopi & Confessoris: sequuntur Canisius in Martyrologio Germanico & Molanus in priore editione Auctarij ad Vsuardum. Idem Greuen ad diem XV Kalendas Aprilis, siue XVIII Martij ista scribit: Ipso die reconditio S. Apiani Episcopi & Confessoris. Quæ eadem habent Molanus & Canisius. Ferrarius in Catalogo generali ad vtrumque diem dicta de S. Apiano Papiensi explicat: quod non omnino certum est. Si de hoc Apiano monacho, non Episcopo, intelligenda ea loca forent, possemus dicere celebrari XXIX Octobris solennem in ecclesia ipsi dicata depositionem, & XVIII Martij reconditionem in ecclesia S. Mauri factam. [depositio apud Papienses 4 Martij colitur:] Demum hoc IV Martij colunt Canonici S. Petri in Cælo Aureo depositionem Papiæ in basilica sua factam, vti etiam testatur Ferrarius in Catal. Sanctorum Italiæ & Catal. generali, publicus in Ticinensi Academia Mathematices Professor. Quare Acta illa ad hunc diem damus, vt si forsan aberremus alicubi, poßimus ea de re moniti, alibi certiora proferre de vario vnius aut plurium huius nominis Sanctorum cultu & veneratione. Scribitur autem Apianus, [nomen varie scriptū:] aut duplicata consonante Appianus, forsan etiam Apuanus, quia ortu Ligur infra in Actis dicitur: fuerunt autem olim Apuani Ligures, & aliqua horum vrbs Apua. Quo tempore vixerit, ignotum est. Suspicamur primo post fundatum monasterium seculo, [tempus vitæ eius.] quando & ipsi ibi monachi in primæuo vigore florebant, & vrbs Comaclensis nullis attrita calamitatibus vigebat.

VITA
Ex peruetusto Codice Cardinalis Barberini.

Apianus Monachus, Papiæ & Comacli in Italia (S.)

BHL Number: 0619

Ex MSS.

CAPVT I.
Acta Papiæ & Comacli, obitus.

[1] Hic a autem S. Appianus natione b Ligur fuit, & in monasterio S. Petri in Cælo aureo monachus sanctissime ordinatus, per longum tempus viguit, [S. Appianus Papiæ monachus,] & super omnes, qui tunc temporis erant, cœnobitas latius fulsit, & vniuersis Italicis anachoretis illius temporis excellentius enituit. Se caute & pie custodiebat, & Fratribus monasterij indagationem diligentissimæ custodiæ nihilominus impendebat. [omnes iuuat ad salutem:] Omnibus debitor largus extitit: monachos regularibus disciplinis instruxit & bonorum operum exemplis informauit: Clericos vero diuinæ legis vmbraculo fouit & Scripturarum minister fuit, & serenis promissionibus roborauit: laicorum autem periculosis vulneribus calidum ferramentum indesinenter adhibuit, leuioribus vero plagis mollissima superposuit emplastra: omnibus quidem, velut opus erat, diuina eloquia temperauit. Disciplina enim vel misericordia multum destituitur, si vna sine altera teneatur: sed circa sacri verbi auditores inesse prædicatoribus debet, [asperitatem cum lenitate miscet:] & cum æquitate dulcis pietas, & cum lenitate exasperans iustitia: quoniam si solam asperitatem auditoribus ostenderet & poculum doctrinæ cum nimia amaritudine sitientibus propinaret; hi, quia haberent intima præcordia amaricata, & nullā boni saporis dulcedine eadem sentirent refota, in odiū horrende prorumperent, & prædicationem, velut viperæ venenum, deuitarent, & scandalizati discederent. Sed quoniam vtriusque habenæfrænum sic sapienter temperauit, quod cursum a via recta non retorsit; sic terrorem supplicij minando ostentauit, quod mansuetudinem Dei semper inseruit: sic eos, quos debuit, vehementer percussit, quod post percussionem, quasi nil mali sentirent, verborum dulcedine sanauit; sic iste doctrinam Dei distribuit, quod omnibus profuit, & vniuersis congruam sanandi medelam largitus est. Verbo Dei pauperes recreauit, mediocres pleniter refecit, diuites & potentes spiritualibus epulis saturauit: [conciones aptas pro singulis habet:] ferrea corda domuit, mentes etiam peruersorum ad misericordiam commutauit, deuotionem humilium ad meliorem prædicando statum prouexit. Viduis & pupillis extitit pijssimus adiutor & indeficiens consolator, aliorum profectum suum esse putabat, alienam iacturam velut suam misericorditer deflebat: debilium necessitatibus libenter communicabat, & eorum laboribus gratanter subueniebat: alienas infirmitates quasi proprias in suo corpore dolendo portabat, exemplum sequens Apostoli, Quis infirmatur, & ego non infirmor? Quis scandalizatur, & ego non vror? [2. Cor. 11. 29]

[2] Occulte vero se macerabat, & clam se in diuinis operibus arctius exercebat, ne videretur ab hominibus qualis & quantus erat. Et ne humani sibi subrumperent fauores æternam quam debebat suscipere remunerationem, [carnem clam castigat:] ipsius cœnobij fratribus arctam vitam persæpe etiam dissimulabat. Aliquando carbo viuus, aliquando clarissima lampas nitebat: carbo quidem sibimet ipsi lucet, sed alijs denegat lumen; accensa vero lampas circumquaque anhelabat diffundere flammas. Hic autem in hoc carbo solum sine luce ardebat, quando quasi per furtum carnem suam acribus stimulis diuersi cruciatus imperio perdomabat: lampas vero quandoque micabat, cum ad exemplum ceterorum lucem boni operis largiter effundebat, secundum Euangelium: Sic luceat lux vestra coram hominibus, vt videant opera vestra bona, & glorificent Patrem vestrum qui in cælis est. [Matth. 5. 16] Tunc vero, cum Abbati suo sic sanctus innotuit, totam sui fiduciam in eo post Deum constituit, & toto mentis eum cœpit venerari affectu ac immensi amoris illum sibi copulauit desiderio. [oeconomus monasterij constituitur:] Vniuersam rei monasticæ seriem sibi commisit & totum diuinæ domus consilium sibi credidit, vt secundum quod sibi melius videretur, prudenter & pie ordinaret.

[3] Tandem accidit, vt pro quadam cœnobij necessitate Abbas eum caritatis amore vocaret: Frater, inquit, carissime Apiane, scimus enim te verum Dei cultorem esse, & diuinæ religionis prouidum custodem; quem prosperitas non erigit, aduersitas non deijcit; aura humanæ laudis non extollit, [mittitur Comaclum:] & mordax vituperatio non corrumpit; omnia vero aduersa pro Christo sustinere paratus, & ad omne Dei seruitium semper fuisti promptus. Nunc deuotus suscipe onus fraternum, quod tibi imponimus. Vade Comiacclum, & fuga nostram necessitatem, & fatiga te in quantum vales pro acquirendo sale, quia scriptum est: Alter alterius onera portate, & sic adimplebitis legem Christi. [Gal. 6. 2] Ad hæc sereno vultu B. Apianus respondit: Legi equidem, dulcissime Pater, quia melior est obedientia quam sacrificium: & ideo vestrum præceptum non recuso, sed libens & supplex adimpleo: hoc non facio inuitus, sed vltroneus: non coactus, sed spontaneus vestræ iussioni deuotissime obtempero, & fraternæ necessitati caritatique deseruio. [1. Reg. 15. 22] Accepta itaq; benedictione & resalutatis Fratribus, iter lætus arripuit, & Comiacclum festinus perrexit. [res commissas peragit:] Tunc astute inchoauit obedientiæ laborem, & susceptæ iussionis obnixe cœpit opus perficere, qualiter Deo placeret, & Fratribus necessarium auxilium exhiberet.

[4] [res commissas peragit:] In æstate quidem Comiacclo degebat ad explendam Patris sui obedientiam, nocte dieque diuino feruebat obsequio: in hiemali vero tempore ieiuniis & orationibus vacans, morabatur in vna c pago, quæ vulgo vocatur Lacus, sed procul ab incolis huius villæ segregatus in parua vna cellula semper clausus erat, & solitariam ibi vitam ducens fixus manebat: & quamuis ibi esset angustatus corpore, iam tota mente dilatatus discurrebat in cælo: quem in terris despectum & angustum coërcebat habitaculum, in cælesti apice circumdabat aureum & gemmatum palatium. De cella vero illa numquam viuus exiit, [cellæ inclusus degit:] sed immobilis in vita sua semper clausus extitit, & donec in eius sancto corpore pius resplenduit spiritus, diuinum non cessauit eructare eloquium & indefessæ prædicationis imbrem spargere mellifluum. Orationibus vero suis impendebat eis cæleste suffragium, & tribuebat eis suæ protectionis adminiculum. Pes itaque Domini effectus est, & butyrum latum resplenduit, quoniam largus prædicator extitit, & quotidianis admonitionibus fatigatus, [iuuat proximos:] auditorum suorum frequentibus obsequiis resotus mansit. Porro ille eorum non curabat obsequia, sed magis diligebat animarum incrementa. Oculus fuit cæco, & pes claudo: quia cæcos prædicando illuminauit, claudos vero sustentando opitulauit: vtrumque equidem egit infirmis corporibus sanandis & animabus in ima delapsis viuificandis. Semper apud Deum eius assiduum munus fuit veræ rectitudinis, cum ab æquitatis exordio eruperūt flores pietatis.

[5] [seruat puritatem animi.] Ideo iste sanctus vir in tantum ad spiritualia dona profecit, quia mens eius ab infimis rebus numquam conculcata decreuit, dum in exterioribus reperit recta quæ facere potuit. Et quamuis illius Ecclesiæ regimen non habuit & Pastoris nomine caruit, tamen diuina dispositione fretus & sancto Spiritu instigatus, in opportuno tempore Dominicæ familiæ tritici impertiuit mensuram, & cælestium donorum sicut sapiens dispensator, esurientibus exhibuit curam. Aurea itaque gleba fuit, qui rore supernæ gratiæ infusus, ex debito mortis se puluerem esse nullo modo ignorauit: & idcirco sic se humiliauit in carne, [humilitatem,] quod aurum resplenduit in operatione: sic se mactauit in corpore, quod optatum iubar refulsit in mente. Hic namque astutæ serpentis seruauit indaginem, [prudentiā,] & simplicis columbæ non amisit mansuetudinem: quia caput suum, Christum scilicet Dei filium diligendo custodiuit, & custodiendo amauit; cum pro eius dilectione veteres deposuit exuuias & nouum hominem cum suis actibus induit. Iste enim vetustatem pepulit culpæ, & nouitatem supernæ adeptus est gratiæ. In columba vero factus est mansuetus & simplex, [simplicitatem,] quia rapacitatis studio numquam anxius anhelauit & mundanæ cupiditati auidus oculos numquam inflexit, fallacibus seculi actibus non se applicuit, sed quotidie diuini igne amoris succensus, solummodo cælestibus inhians desideriis, & perpetuis æstuans lucris, æterna solummodo cogitabat, & se in diuinis obsequiis vigilanter exercebat. Neminem vnquam offendit, [mansuetudinem:] nulli vero, nisi in solis vitiis, aliquando restitit: mentem vllius neque in verbo perculit, neque in facto vnquam exasperauit: omnibus benignus, cunctis mansuetus, vniuersis etiam deuotissimus habebatur.

[6] Felix terra Comiacliensis, in quam talis hospes descendit, quæ talem peregrinum suscepit, quæ talem Patronum sibi cælitus destinatum assumpsit, in cuius ore non est inuentum mendacium, nec in quantum se cauere potuit, [districte acta sua examinat:] in se permisit regnare contagium. Quare tanto se in cogitatione subtilius constrinxit, quanto & superno Iudice districtius considerari conspexit: mentem quippe suam semper discussit, inuenire si qua deliquerit quæsiuit, vt tanto fieret irreprehensibilis Deo, quanto semetipsum quotidie & sine cessatione reprehendit. Nec tamen hac de re gaudia securitatis sumpsit, quia ab illo se videri considerauit, qui in eo & illa vidit, quæ videre ipse in semetipso non valuit. Tandem eodem Sancto sic incessanter agente, & in Dei opere ita perseuerante, Diuina pietas quæ eum a tanto labore quiescere voluit, & cælesti brauio remunerare concupiuit, non illum in hac militia fatigari distulit, nec in tanta huius vitæ miseria amplius cruciari permisit: sed de ergastulo sui corporis eius sanctissimam animam vocauit, & inter candidatos cælestium cuneos collocari præcepit, [moritur:] & in Curiam supernorum ciuium sociari animabus felicibus iussit. Sed iste Confessor nullo sciente intra cellulam est defunctus.

[Annotata]

a Præponebatur in MS. sermo & carmen, quæ vt minus necessaria postponimus.

b Liguria olim ab Insubria distinguebatur Pado flumine, a quo non nisi milliari vno distat Papia.

c An plaga legendum?

CAPVT II.
Sepultura S. Apiani. Ecclesia illi sacra. Translationes. miracula.

[7] Cvm postea notum fuit Comiacliensibus de sancti viri transitu, Præsul aduocato populo, ait eis: Filij & carissimi fratres, eamus ad Lacum, quia Domnus Appianus Dei fidelissimus miles de hoc seculo migrauit, & ad sedes æthereas, Deo gubernante, [Ab Episcopo] securus ascendit. Vnde cito pergamus, & cum omni honore & nimia reuerentia illius inæstimabilem thesaurum in optimo reponamus sepulcro. [& populo Comacliēsi] Tunc populus hæc audiens in nimios lacrymarum fletus deuolutus, adeo cœpit lugere eius sanctissimum obitum, propter illius serenissi nam benignitatem, & propter tantum auxilium, quod animarum & corporum ab eo solitus erat accipere, quod vix inter singultus verba posset exprimere. Tamen lacrymosis vocibus responsum concorditer dederunt Episcopo: Quamuis tam cito pro nostris peccatis nos desereret, & eum cælestis fraternitas assumeret; vos autem præcedite, & quod ad eius honorem fieri pertinet, nobis vos sequentibus perficere festinate. Statim Episcopus cum eis iuit ad cellam, vbi sanctum corpus exanime iacebat: cum debitis obsequiis illud lauit, & celebrato decenter Missæ officio, [sepelitur iuxta ecclesiam S. Geruasij:] sepelierunt in arca saxea iuxta ecclesiam S. Geruasij Martyris, quæ est sita in confinio eiusdem Episcopatus. Sed illa ecclesia a paucis tunc frequentabatur, quia ab habitationibus hominum procul seiuncta erat.

[8] Ibi pueri & puellæ frequenter conueniebant, non caussa reuerendi cultus, sed voluntate exercendi lusus, aut etiam pro colligendis herbis. Tunc vero contigit, quod quædam puella, quæ cum ceteris puellis, suis scilicet sodalibus, aduenerat, iuxta arcam S. Appiani se ignoranter poneret, [ob irreuerentiam puella paralysi punita,] vt solutionis suæ necessitatem vel humanæ naturæ vellet explere, & cum cœptæ rei iam operam daret, subito totum puerulæ corpusculum tantus dolor inuasit, & sic eam per omnia membra contraxit, quod de loco misellula se mouere non potuit. Pueri autem & puelle, qui cum ipsa venerant exanimes & stupefacti velut mortui, eam deserentes solam, fugiendo Comiaclum reuersi sunt, & Comiacliensibus intimauerunt, quæ puellulæ contigerant. Audito hoc Episcopus est valde attonitus, & Clerus ac populus nimis est commotus. Tunc discalceatis pedibus se præparauerunt cum crucibus & lampadibus, atque thymiamatibus, [facta processione liberatur] & cum reliquo sacro apparatu, venientes ad mausoleum S. Apiani, vt peterent auxilium eius pro salute puellæ, & pro sui omnium incolumitate. Cumque illi ad sepulcrum S. Apiani diu persisterent, & flebiles voces orando effunderent; mox infantula a paralysis morbo soluta est & pristinæ reddita sanitati: [liberatur.] vnde fit omnibus immensa lætitia, & multæ lacrymæ propter gaudium vniuersis exuberant.

[9] Illa quidem hora Episcopus a inuenit cum populo consilium, [Transfertur corpus ad ecclesiā illi erectā:] vt in honore sancti Confessoris vnam ædificarent ecclesiam. Tunc eadem caussa vniuersi gaudentes construxerunt ei modicum templum: postea omnes pariter pergentes adduxerunt sanctum corpus cum arca, & posuerunt illud cum magna veneratione in eadem ecclesia.

[10] Transacto itaque multo tempore ciues Papienses, venientes Comiacclum caussa emendi salis, [furto a Papiensibus ablatum,] nocturnis horis furtim & latenter intrauerunt in eamdem capellam, rapientes B. Apiani corpus: quod vbi in nauim gratanter miserant, ad propria secure, & licenter remeabant. Cumque iam vehementer insistendo nauigiis ad Lacum peruenissent; prædictus Confessor, bonæ fidei & piæ constantiæ recordatus, noluit terram illam, videlicet Comiaccliensem, suo frustrari patrocinio, & suo destituere gubernaculo. Tanto pondere sacrilegam ibi fixit carinam, & onere sacri corporis tenaciter pressit, [naui immobili facta] vt nullo modo de loco, vbi radicata erat, moueri potuisset. Omnes nautæ naui incumbentes cum remis & furcis, b atque aplaustris, & cum omnibus argumentis toto nisu virium dromonem auellere non potuerunt, sed nauis fixa & immobilis permanebat. Hoc vero videntes remiges nimio labore fatigati, & grandi pauore perculsi, obriguerunt: ignorabant quid eis foret agendum. Illico se cognouerunt immane scelus in ablato sancto corpore perpetrasse, & per hoc tantum eis infortunium contigisse. Ad vltimum territi & confusi, inter se statuerunt, vt nauis viam commutarent, & iter nauis per contrarium verterent: vt aliquis eorum, aut gubernator, vel nauta non contingerent remos; sed omnes manibus simul cum oculis leuatis ad cælum Deum rogabant, [redditur,] vt illuc duceretur nauis quo innueret voluntas Confessoris. Ducta est vero nauis ad ripam, [deponitur in ecclesia S. Mauri.] quæ sita est contra S. Mauri basilicam. Populus quidem cum omni supplicatione conueniens sustulit corpus eius, & collocauit in prædicta ecclesia S. Mauri.

[11] Post aliquod vero tempus contigit, vt vna domus subito casu arderet iuxta murum S. Mauri: cumque ingens focus ita cresceret, & iam per omnes fenestras ecclesiæ sic intraret, [incendium huius extinctum:] vt ecclesia in conspectu omnium sine dubio cremaretur; per virtutem S. Apiani omnes flammæ sunt extinctæ, & ecclesia ab incendio est defensa.

[12] Post hæc vero quædam mulier arrepta a dæmonio fuit: [sanantur, energumena,] cuius parentes perduxerunt eam Romam, vt ibi perderet dæmonium. Sed ibi a dæmonio non est curata: quæ ferreis vincta catenis a parentibus Comiacclum est deducta, & per S. Apianum a dæmone est liberata: & quando accepit salutem, fumum cum sanguine vomuit, & sic multis videntibus, per os dæmonem eiecit.

[13] Alia autem quædam fœmina venit de Francia ad ecclesiam beatæ Virginis c Iustinæ, quæ portabat in sinistro brachio circulum ferreum pro pœnitentia ab Episcopo sibi inditum, [alia circulum ferreū gestans,] & caro brachij in tantum iam supercrescebat, quod circulus pene totus carne erat coopertus, vnde erat ei intolerabilis dolor & cruciabilis pœna. Procidit illa tremens ad eiusdem Virginis sacra limina, vt eam a tanto periculo liberaret: & cum orasset diutius somnus eam arripuit. Tunc vidit in somnis B. Iustinam Virginem dicentem sibi: Filia, per me non eris saluti restituta; tamen si vis fieri sana, perge Comiacclum, & supplex obsecra S. Apianum: ab eo certissime inuenies sanitatem. Cumque fuisset a somno expergefacta, festina cucurrit, & ad ecclesiam, vbi S. Apiani corpus iacebat, deuota deuenit, & obnixe sanctum Confessorem exorauit, vt tanto cruciatui necessariam misericorditer impenderet curam, & optatam afferret medelam. Statim ferreus confractus est circulus, & brachium ita sanatum, quod numquam melius fuit: de hinc corpore & mente mulier saluata est.

[14] Alius vero homo venit de villa, [energumenus,] quæ vocatur Vstulatus, dæmoniacus, qui per eumdem Confessorem a sæuo dæmonio liberatus est.

[15] Accessit postea alter a dæmone possessus, qui vocabatur Petrus, [alius,] a cuius male habitato corpore sanctus vir expulit persidum hospitem, & effugauit teterrimum spiritum.

[16] Postea venit vnus pauper homo Pictauiensis, qui ita erat contractus toto corpore & sic incuruatus, quod vultum cernuum sursum numquam valebat reducere, neque faciem, vt cælum cerneret, poterat releuare, & vtroque pede miserrime claudicabat. Acceptis itaque in manibus duobus baculis, [incuruatus & claudus,] accessit confidenter ad tumulum B. Apiani, clara voce ait: S. Apiane, optime Christi Confessor, qui in virtute Dei multas te rogantibus infirmitates depellis, & diuersis languoribus diuersa remedia adhibes, me ad tuum auxilium venientem clementer suscipe, & nodosa vincula contractionis meæ potenter dirumpe, vt per tuam sanctissimam opem saluti sim redditus, & tibi valeam promissum adimplere obsequium. Hoc vero finito sermone, sanus statim est erectus, & per omnia membra pleniter sanatus: sed antea, quam sospitatem haberet acceptam, promisit se S. Apiano omnibus diebus vitæ suæ deseruire. Transcurso itaque non multo tempore post impetratam medelam, cum machinationibus & mendaciis locutus est Antistiti, sic dicens: Domine, Pater, volo vestram benedictionem & licentiam, vt vadam & videam parentes meos, eis autem visis, citius reuertar. Cui Episcopus: Tu promisisti Sancto, qui te incolumitati restituit, de eius seruitio numquam te exiturū esse. Cui iste ait: Verum est, [votum transgressurus,] Domine Præsul, quod recolitis, nolo mutare votum, nec promissam cupio peruertere sententiam, tantum liceat mihi meos videre parentes: postea perficiam quod promisi, explebo quod voui. Episcopus itaque importuno tædio eius affectus, & multis prauitatibus quassatus, quasi coactus concessit ei eundi & redeundi licentiam. Tunc iste stultus cupiens violare promissum, intrauit in ecclesiam, vt Missam audiret, [eodem malo punitur:] & iter inciperet. Audita vero Missa, exiit de ecclesia ante ianuam, ibi correptus acrius & durius est a paralysi, quam antea vnquam fuisset: totus confractus manibus & pedibus, & dorso miserabiliter permansit. Populus autem, qui erat in ecclesia, apprehendens cum magno gemitu portauit eum in ecclesiam ante altare S. Apiani, ibique iacuit vsque ad vesperam. [& postea sanatur.] Celebrantibus vero Clericis Vesperam, auditus est eis magnus illius contracti miserrimi stridor, quem recuperando salutem emisit. Omnes itaque ad eum festinantes venerunt, & repererunt illum sanum, & extenso sudore nimio repletum & vtrisque manibus S. Apiani Confessoris arcam tenentem.

[17] Præterea quædam mulier venit de Lacu, visu priuata, quæ ab eo clarissime illuminata est. [cæca & febricitantes curantur:] Plurimos ibi febreticos curauit, & innumera mirabilia fecit, & vsque in hodiernum facere non desistit.

[18] O Apiane verissime Confessor, anachorita egregie, gloriose miles, decus & salus patriæ, quanto nunc tripudio exultas: quam pulchris modo vestiris indumentis, & gemmato diademate coruscas! [Apostrophe scriptoris] olim in mundo renuisti gaudia carnis, nunc lætus triumphas cum Angelis. Quondam vitasti terrena lucra, modo securus possides perpetuas & cælestes diuitias. Nunc nites infra aulam Imperatoris æterni, & iubilas inter Paradisi delicias: gaudium sortiris inter cæli cohortes, & inter æthereos milites aureus fulges. Nempe non timuisti frigus dum viueres in seculo; quia si timeres, modo sine dubio mendicares: & non obseruasti ventum, neque considerasti nubem; quoniam si ventum metueres, non seminares, & si considerasses nubem, numquam meteres. Certe si adimplesti iussum, accepisti promissum: Centuplum accipies & vitam æternam possidebis. [Matth. 19. 29.] Vnde benignissime Christi serue, & Dei fidelis amice, deuotis mentibus te obsecramus, vt tuis orationibus piis Deum nobis placabisem facias, [opem S. Apiani implorantij:] propitium reddas, exorabilem restituas, eiusque clementissimas aures ad nostras necessitates supplicando inclines; vt nobis de præteritis pie indulgeat, de præsentibus misericorditer parcat, & de futuris omnino custodiat; qualiter sub tuis patrociniis muniti, celestis regni efficiamur municipes, & supernorum agminum mereamur esse consortes. Iterum iterumque tuum postulamus deuote suffragium, & necessarium valde adminiculum. Da quod petimus, impende quod rogamus: protege nos paterno affectu a maligni hostis repentino incursu: prosterne eius crudeles insidias, ne nos inuadat eius sæua rapacitas. Repelle itaque debitas plagas a nostris finibus, vt populus tua ope adiutus hic protegatur sub alarum tuarum vmbraculo, & postea frui per te lætetur cælicolarum collegio. Obiit B. Apianus, pius Christi Confessor & sacratissimus monachus, Octauo Idus Nouembris. regnante vero Domino nostro Iesu Christo, cui est honor & gloria in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a De Episcopis Comacliensibus agit Vghellus tomo 2 Italiæ sacræ, sed Catalogus valde mutilus est.

b Furcæ hic pont pro contis videntur; quod sæpe pars ima ferrea in furcam desinat. Aplustria vulgo non nisi ornatui seruiunt. Quod igitur hic naui magno nisu promouendæ adhibitum, aliud est.

c Hæc est Iustina Virgo & Martyr Patauina, quæ colitur 7 Octobris. Distat Patauium a Comaclo itinere fere tridui.

SERMO ENCOMIASTICVS
Ex eodem Codice MS.

Apianus Monachus, Papiæ & Comacli in Italia (S.)

BHL Number: 0620

Ex MSS.

[1] Cvm diuini prælij bellatores & æterni Regis gloriosi milites, tot victoriis vigeant insigniti, & tantæ memoriæ titulis sint adornati; humanus affectus quo vinculo debet arctari, vel quali fræno vnquam potest coërceri, vt in laudes tantorum virorum diserte linguas non acuat, & promulgatos fauores declamatorie non extollat? Digni sunt enim humanis laudibus prædicari, & terrenis præconiis alte censeri, quos certum est in cælesti arce supernis agminibus interesse, [Sancti laudandi] & cum eis sine fine gaudere. Pro amore quippe sui Redemptoris in hoc mundo nihil vnquam amauerunt pompæ vel honoris, nil terreni lucri aut secularis gloriæ vnquam ambiere desiderio; sed tota spe in Deo posita, & omni intentione animi ita se a mundo fecerunt exortes, quod fallacis gaudij renuerunt esse participes: [huius mūdi contemptores.] & non solum carnales non amauerunt luxus, verum etiam fugiendo & odiendo, quasi serpentinos morsus abhorruerunt. Sancti vero, dum in hac infelicis incolatus miseria viuunt, omnia terrena postponunt, transitoria contemnunt, secularia ornamenta velut stercora computant, æterna appetunt, cælestia concupiscunt, soli Deo placere contendunt, & de excelso virtutum gradu quotidie ad excelsiorem toto nisu ascendere conantur. Vnde legitur: Ibunt iusti de virtute in virtutem, & si tepidius prima inchoant, feruentius extrema consummant: videlicet semper inchoare se existimant; & idcirco infatigabiles in nouitate perdurant. [Psal. 83. 8.] Hanc scilicet iustorum constantiam Propheta intuens ait: [Is. 40. 51.] Qui confidunt in Domino, mutabunt fortitudinem, [de virtute in virtute profecti.] assument pennas vt aquilæ, current & non laborabunt, ambulabunt & non deficient: mutant quippe fortitudinem, quia fortiores student esse in spirituali opere, quam dudum fuerant in carne: assumunt autem pennas vt aquilæ, quia contemplando volant: currunt & non laborant, quia veloces magna celeritate prȩdicant: ambulant & non deficiunt, quia intellectus sui velocitatem retinent, vt tardioribus condescendant; & semper illuc pergere desiderant, vbi eos sempiterna refoueat satietas; vbi ire cupiebat Propheta, cum diceret: [Psal. 16. 15] Satiabor cum manifestabitur mihi gloria tua: illic vbi æterna acquiritur felicitas & permanentis gaudij cumulatur iucunditas, [nunc in cælo regnantes.] vbi lux absque nubilo semper cernitur, & numquam aliqua offuscatur caligine, omnia autem claritate vigent & fulgore æternæ maiestatis vniuersa resplendent: ibi Angelorum chori faciem Patris semper vident, ibi Patriarcharum fulgida series rutilat & Prophetarum prouidus cuneus coruscat: ibi duodenus apex Apostolorum perenniter iubilat, & Martyrum candidatus exultat exercitus: illic liliatorum tripudiat Confessorum cœtus: ibi etiam candidum internitet agmen monachorum, qui cum Deo in secundo aduentu iudices venient: ibi lucida turba Virginum cum sponso suo ouanter procedit ad nuptias, & illic omnes iusti æterna remuneratione ditati, eamdem gloriam sortiuntur: ibi nullus nequam excipitur, & nullus bonus inde eiicitur.

[2] [S. Apianus] Ad mœnia igitur tantæ celsitudinis pertingere ardenter flagitabat B. Apianus, flos purpureus, candidum lilium, & Dominicæ vineæ fertilis palmes, cum seculi blandimenta indignando respuit & fugiendo prostrauit: retinens in semetipso, quod legerat, Mihi adhærere Deo bonū est, & Nemo potest hic gaudere cum seculo, & illic regnare cum Deo. [Ps. 72. 28] Tunc vanas pompas mundi deseruit, & monachicum hilariter cum conuersione suscepit indumentum, [monachus,] recolens illud scilicet quod Deus dixit: Nemo me videbit, & amplius viuet. Et ideo dum prius Deum cognouit, mox sibi viuere recusauit, sed soli Deo deinceps viuere studuit. Et ne a callido hoste colluctando deiiceretur citius, se denudare festinauit velociter; [omnia deserens,] quoniam indutus sic cum nudo male luctatur, quod cito ad terram deiicitur, si habet vnde teneatur; & vnde putat victoriæ adhibere aliquod adiumentum, inde intorquet sibi turpis ruinæ detrimētum. Et ex ea vero parte, qua suæ militiæ promittit fortitudinem, ex illa autem suscipit suarum virium ruendi debilitatem. [fortis in pugna cōtra diabolum:] Vnde iste tam crudelis certaminis præscius, & dæmoniaci luctaminis prouidus, accinxit lumbos suos fortitudine, & lucernas ardentes in manibus vigilans tenuit, vt diabolicis posset refragari insidiis, & Domino suo a nuptiis reuertenti decenter valeret occurrere, Hic autē mente & corpore lumbos accinctus fuit; quia Angelus, qui Ioānem alloquitur, [succinctus lumbos,] zona aurea super mamillas accinctus esse perhibetur. [Apoc. 1. 13] Quia enim Testamenti noui munditia etiam cordis luxuriam frænat; Angelus, qui in eo apparuit, in pectore cinctus venit: quem bene zona aurea stringit, quia quisquis supernæ patriæ ciuis est, non iam timore supplicij, sed amore claritatis immunditiam deserit. Malum ergo luxuriæ aut cogitatione perpetratur aut opere, vnde & serpenti a Domino dicitur: Pectore & ventre repes. [Gen. 3. 14] Tunc serpens pectore repit; cum eum, quem non valet superare per luxuriam in corpore, polluit in cogitatione: & illi in ventre repit, quem coinquinat in operatione. Hic quippe noluit cum fatuis virginibus habere collegium, ne erubesceret cum eis ante ianuam ad tantum improperium; sed cum prudentibus cælestis ferculi studuit sortiri conuiuium, & cum supernis ciuibus panem manducare Angelorum. Iste vero perspicacis acumen obtutus sic irreuerberatum in solem indesinenter tenuit, quod illud in terram, [animum castum seruauit:] nisi quantum humana fragilitas coëgit, numquam inflexit: & in via Dei sic cautus & mitis incessit, quod in ea viator erraticus numquam apparuit: & nullius delectationis requies sic eum prostrauit in via, quod in die non perueniret in patriam.

[3] Legitur in Salomone: Oculi sapientis in capite eius. [Eccle. 2. 14] Iste itaque in capite oculos habuit, quia totam intentionem suam in illo constituit, cuius se membrum esse cognouit, & membra sua pro eius caritate iugibus affecit cruciatibus, vt dignum Deo mereretur fieri sacrificium, & se offerre posset holocaustum in odorem suauitatis. Abraham quoque cum iam ad occasum solis Deo victimas haberet præparatas, ecce immundæ volucres veniunt, vt hostiam raperent, & victimam auidis morsibus deuorarent: [victimam puram Deo obtulit:] sed Abraham sic victimas custodiuit, quod ab auibus illæsas seruauit, & rapaces volucres ictibus & minis procul abegit. Sic iste Sanctus cum se disposuit offerre viuam hostiam Deo, adsunt nequam spiritus, conantes peruertere quidquid piæ & sanctæ deuotionis in corde conceptum est: sed eorum hic impetus repulit, & sacrificium se totum Deo libauit.

[4] Fortis namque Christi athleta, quia noluit sæui satellitis gladiis perfodi, & eius crebris sagittis acriter vulnerari, talibus se armis muniuit, quæ aduersarij gladius nullus potuit penetrare. Septem siquidem loricas sapientia connexuit, quas prouidus bellator viriliter induit, fidem scilicet, spem, & caritatem, & quatuor virtutes, [armatus lorica septemplici,] ex quibus ceteræ virtutes oriuntur, hoc est, prudentiam & fortitudinem, iustitiam & temperantiam: quarum dum vixit, nullam se vnquam exuit, sed ad se protegendum infractas quotidie portauit; & tamdiu contra inuisibilem hostem infatigabiliter gessit, donec ad victoriæ palmam gloriosus triumphator perueniret. Fidem quidem habuit, quia hoc, quod perfecte credidit, [fide,] operibus strenue compleuit. Spem vero sibi copulauit, [spe,] quia in igne diuini amoris adeo viguit, quod ad cælestem patriam, si iuste ageret, ascendere procul dubio credidit, & præmium sibi pro labore promissum, incunctanter se accepturum sperauit. Caritatem quippe geminam habuit, [caritate erga Deū] cum Creatorem suum intantum dilexit, quod mundum a cunabulis suis pro eius amore contempsit, & omnibus prȩceptis eius se deuotissime subiugauit, illecebram carnis respuit, puritatem in mente integram seruauit, se immaculatum ab omni labe custodiuit, & centesimum fructum de terra sua Deo studiosissime obtulit. [& proximum,] Caritati proximi se totum impertiuit, cum quidquid habuit, nil sibi retinuit, sed totum pauperibus erogauit. Prudentiæ optime fauit, [prudentia, fortitudine, iustitia, tēperantia:] quia, quod Dei est, strenue & prudenter exercuit. Fortitudine autem enituit, quia viriliter diuinum famulatum vsque ad finem perduxit, & inimicum humani generis potenter superauit. Iustitiæ vero deseruiuit, cum ea quæ egit cum rigore æquitatis librauit, & vtramque lancem æqualiter tenuit. Pietati studuit ministrare, cum misericorditer & clementer iustitiam temperauit. Quia igitur ab æstu secularis desiderij se quotidie abstraxit, vigiliisq; & assiduis orationibus se libentissime subdidit, flumina lacrymarum ab oculis suis semper caute manabant, anhelum pectus iugibus quatiebat pugnis, totus erat Deo plenus, grauitate modestus, colloquio affabilis, humilitate deuotus, serenitate strenuus, caritate præcipuus, pietate præclarus. Corpori vero suo fuit sæuus cruciator, alienis vero corporibus fidelissimus dispensator. Retinebat itaque illud euangelicum: Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam. [Ioan. 12. 15] Et, Date & dabitur vobis. [Luc. 6. 38] O virum Deo timoratum, & diuersa morum honestate conspicuum: qui diuino amore succensus sic extitit feruidus, quod vllius interuallo momenti numquam otiosus tepuit, sed per omnia in Dei amore fixus, fortis agonista permansit.

[5] [carnē domat ciliciis, disciplinis,] Quid vero de vita tanti viri faciam, cum eius palmata militia quanto plus prædicatur, tanto ei latior laudis copia quotidie adhibetur? Membra vero sua asperis semper domabat ciliciis, & cutem spinosis indesinenter cruentabat scopis: semper nudis pedibus trahebat vestigia, [duro strato,] & in sarmentis vitium pro optimo cubabat strato: modico & vilissimo pane cum crudis herbis & aqua contentus erat. Vix pellis macie confecta hærebat ossibus, cum tot laboribus afficiebat corpus. Omnis quippe carnis delectatio ab eo separatur, [tenmi victis:] & solus corporis sibi cruciatus infertur: negantur enim electis in hac vita bona terrena, quia & ægris, quibus spes viuendi est, nequaquam a medico cuncta, quæ appetunt, conceduntur. Dantur autem reprobis bona, quæ in hac vita appetunt, quia & desperatis ægris omne quod desiderant, non negatur sua sponte. Fuit iste Confessor & verbere disciplinæ correctus, quia ad æternæ hæreditatis patrimonium præparatus est. Quotidie laudabat Deum in tympano, & choro in cythara & organo: in tympano quippe carnem domuit ieiuniis; in choro vero concordiam sinceram exhibuit, in vtroque susceptum adimpleuit negotium, & cum moderamine operatus est officium, quia Deo vnum non placet sine altero. His vero quatuor sonis vsus est, [quæ docet ipse agit:] quia eorum spirituales melodias iugiter Domino cecinit, & pias laudes cum operibus Creatori suo semper lætus decantauit. Quoniam valde inutile putabat, vt suus sermo appareret, si ipse non ageret, quod proferret; & reprobus dehonestaretur a populo, si mores discordarent a verbis, & actus discreparet a loquelis. In hoc vero Sancto sic virtus abstinentiæ splenduit, quod temperata optime claruit: sic ieiunium exercuit, quod vitia carnis extinxit: & sic corpus aluit quod ceteros Dei famulatus numquam deseruit. Decet igitur illum tam præclarum signiferum congruis prosis & consonis carminibus sublimari. Oportet in eum excelsas digni fauoris pennas extolli, qui tot virtutibus fulsit & tantis miraculis coruscauit. Demones itaque expulit, infirmos plurimos curauit, [miracula patrat:] humanæ cæcitati lumen restituit, contractos sanæ erectioni reparauit, & variis languoribus salutem impendit. Numquam voluit esse otiosus, quin corporibus & animabus necessariam opem afferret, quia ideo tepidum nihil, nihil otiosum, nihil graue offertur, quod sibi sit placitum: sed quod humanæ menti valde est amabile & nimis vtile, Deo ardenter debet exhiberi. Quia amor Dei non est otiosus, si est: quoniam amor eius magnus est & magna operatur.

[6] Huius itaque viri beatissimi viscera diuini amore ardoris sic inflammata erant interius, quod splendorē latius spargebant exterius: sic eius mens calebat intus, quod miraculorum scintillas eliciebat foras: [in amore Dei eximius,] sic erat Deo feruida, quod ignem tanti caloris ministrabat sanis & ægrotis: & ita vtriusque amoris in se fundauit anchoram, quod imminentia euasit pericula, & ad optatæ quietis deuenit promontoria. [cælestem gloriam accepit:] Iam nunc in placito portu quietis & in amœna valle collocatus, sic lætatur de requie, quod nil restat, vt vnquam doleat de labore. Iam non amplius vndosi maris timebit naufragium, nec nocturnos pauebit incursus, vel prædonum effugiet gladios, non feruentis æquoris vltra metuet fluctus, aut fulgurantis cæli cogitabit euadere ictus. Posthac huius mundi non vitabit ruinas, nec suspectas amplius formidabit iacturas, quia sic se fatigauit in iusso exercitio, quod modo secure gaudet de perenni merito: & quia per æstum herilis vineæ sustulit fatigium, lætus diurnum suscepit denarium. Ille enim sapiens bellator efficitur qui tali Regi militat & tanto ac tali Imperatore triumphat, [qua isemper de hoste victor in hac vita militauit.] qui vincentibus non dat fugitiua munera, vel falsas diuitias, sed perpetuam vitam & cælestis lætitiæ coronam: qui dat vincenti edere de ligno vitæ, & facit eum columnam splendere in templo suo: qui numquam in illa cælesti sede alicui aufert, quod semel tribuit, & non improperat quod impertit, & non amplius fatigat, quos remunerat; & non solum suos victores vllis de hinc laboribus non afficit, verum etiam bonis omnibus refouet, & vniuersa eis gaudia subministrat, cælestique gloria eos circumdat, interlucentibus gemmis illos vernantes honestat, & coruscantibus margaritis præfatos ciues exornat: intantum eos ditat & exaltat, quod nec oculus vidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit, quod præparat Deus diligentibus se. Hoc vero iste Sanctus cognouit, cum a primæ suæ tempore ætatis in militiam Dei sic seruidus tiro intrauit, quod hostili gladio numquam deuictus succubuit, sed inimicum potenter deuicit, & spolia victor opimus asportauit: & ideo eum tripudiantem cælestis aula gratanter recepit, quia immanis draconis rabiem inclytus miles prostrauit.

POEMA HISTORICVM
Ex eodem MS.

Apianus Monachus, Papiæ & Comacli in Italia (S.)

BHL Number: 0621

[1]

Membra terit Sanctus, feruentia verbera passus: [Corpus domat:]
Frigora multa tulit, gemitus de pectore fudit.
Assiduo vultum lachrymarum flumine curuus
Lauit, & exarsit flammas extinguere carnis.
Vilis erat victus, modicus de fontibus haustus.
Sic erat indutus, medio quasi corpore nudus.
Famina mente tenet quæ sumpsit ab ore Prophetæ:
Si quis habet geminas carnis pro tegmine vestes, [pauperes iuuat:]
Vel similes escas ferat his quos turbat egestas,
Exhibeat victus miseris, deducat amictus.
Vir fuit iste pius, dulci sermone modestus,
Prouidus & mitis, terror parebat iniquis.
Non fuit hic parcus, sed dando munera largus.
Hostia viua Deo placuit, dum mansit in æuo.
Mente fuit Sanctus, & toto corpore castus. [mente Sanctus & corpore castus,]
Crimina deiecit, luxus pedibusque subegit.
Respuit & pompas, confregit criminis ollas.
Noluit hic sæuas inferni cernere pænas.
Extinxit lites vitiorum: pectore Miles
Arma Dei sumpsit, dum Christi tegmine fulsit.
Exijt in campum bellator nobilis amplum,
Obuiat infestus, cumulato grandine sæuus: [fortis in pugna contra diabolum,]
Æstuat & certat, vires mouet ille superbas:
Occidit & surgit, gladios tenet improbus vlnis,
Ostentando minas, turpes dedit ipse ruinas.
Vir bonus amouit rabies & bella draconum:
Percutit in guttur, quo prodit inutile murmur,
Grande patet vulnus, putridum marcescit & vlcus,
Vnde iacit virus sæua de fauce chelydrus.
Exijt hinc fumus, qui fert in viscera funus.
Magnus fœtor erat, nares qui peste replebat:
Præualuit fortis, veteri cum restitit hosti:
Apposuit telum, quo pelleret acre venenum.
Improbus exercet fraudes & prælia semper:
Se parat ad Martem, studiosam extruit artem.
Hic leuigat pœnas, prohibet comburere flammas,
Cordibus humanis infundit toxica fraudis,
Gaudia promittit libitu succrescere carnis: [huius artes nocendi,]
Hos fore felices, quos lætæ semita vitæ
Hic trahit & fallit, sed perpes tartarus angit:
Pœna datur dignis, quos viuus deuorat ignis.
Noluit hic fraudes, vel falsas sumere laudes.
Abiecit pompas, & carnis tollere curam: [contemnit?]
Sanctus ait secum, cupio prosternere sæuum,
Insidias dantem truculentis morsibus anguem.
Non leo parebit mihi, sed formica patebit:
Corruet attritus coluber, grassator iniquus:
Cuius sterno dolum, simul eius respuo ludum:
Cuius rumpo caput, veteris pro fraude reatus.
Non repet mihi per ventrem, nec pectore serpet,
Sed cadet abiectus, nostroque mucrone peremptus.
Offero me Regi præbenti munera cæli,
Illi seruo fidem, mea qui per viscera vires [seruat fidem Christo remuneratori.]
Sparsit, & incendit fidæ præcordia mentis.
Quos nec castus amor, vel sanctus non mouet ardor,
Ille parit gemitus, & amaros pectore fletus;
Sensibus a nostris proicit suspiria cordis,
Prouocat ad luctum, quos crimen vulnerat vllum:
Quos commissa necant pietatis tractat habena:
Omnes ille vocat, quos vult sibi dare coronam;
Quos amat, assumit præclaræ culmine lucis:
Me velit adscribi, cælestis margine libri.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ADRIANO EPISC. S. ANDREÆ, STOLBRANDO EPISC. GLODIANO, CAIO, ET ALIIS PLVRIMIS, IN MAIA INSVLA SCOTIÆ.

CIRCA ANNVM DCCCLXX:

Commentarius præuius.

Adrianus Episc. S Andreæ, Martyr in Maia insula Scotiæ (S.)
Stolbrandus Episcopus, Martyr in Maia insula Scotiæ (S.)
Golodianus, Martyr in Maia insula Scotiæ (S.)
Gaius, Martyr in Maia insula Scotiæ (S.)
Alii plurimi, Martyres in Maia insula Scotiæ

[1] Immani Sæuitia Gælliæ Britanniæq; prouincias, nono post Christum natum seculo, depopulati sunt Dani siue Nortmanni. Et in Britannia quidem siue Anglia Scotiaque, crudelißime in promiscui sexus, ætatis, ordinis, sed præcipue sacratorum Deo hominum cæde bacchati sunt Hinguar & Hubba Reguli seu Duces Danorum, de quibus II Aprilis ad S. Ebbæ Abbatissæ, ac XX Nouembris ad S. Eadmundi Regis ac Martyris Vitam, [Danis seculo 9 Angliam Scotiamq; vastantibus,] atque alibi agemus. De ijs Matthæus VVestmonasteriensis ad annum 870, Anno Gratiæ DCCCLXX, inquit, applicuerunt in Scotia Danorum innumera multitudo, quorum Duces fuerunt Hinguar & Hubba, diræ peruersitatis homines, & fortitudinis inauditæ. Qui totius fines Angliæ in exterminium adducere conantes, pueros & senes quosque sibi obuios iugulabant, matronasque Sanctimoniales siue Virgines, ludibrio tradendas mandabant. Ac paullo post de ijs ita ad suas monachas loquentem S. Ebbam inducit: Aduenerunt nuper ad partes nostras pagani nequissimi & totius humanitatis ignari, qui loca regionis huius singula perlustrantes, nec sexui muliebri, nec paruulorum quidem parcentes ætati, Ecclesias & personas Ecclesiasticas destruunt, fæminas Sanctimoniales prostituunt, & obuia sibi quæque conterendo consumunt.

[2] Ab ijs trucidatus memoratur cum alijs plurimis S. Adrianus, qui Andreopoleos in Scotia creditur Episcopus fuisse. Eius Archidiaconus erat S. Monanus, de quo ad primum diem Martij egimus. Porro vt huius acta, ita S. Adriani martyrium narrat Breuiarium Aberdonense ante annos centum quinquaginta excusum. Cui lucem afferunt, quæ Hector Boëthius lib. 10 fol. 206 scribit: Danorum, inquit, eo haud quieuit feritas, quin omnia deriperet, sacra & profana: Christi enim cultores, Dani, nondum veram professi religionem, infense exosi, templis sacris spoliatis incensisque, Sacerdotes perquirebant ad supplicia. Vnde Angli Laudoniæ tunc incolæ & Fifenses Scoti, [ac præcipue in Ecclesiasticos sæuientibus,] perculsi ingenti pauore, relictis agris & vicis, alio, vt capitibus suis consulerent, abiere. Sub id tempus illis in regionibus ingens erat piorum hominum numerus, Christianum dogma vndique propalantium. Hos persecuta Danorum impietas cum multa affecisset strage; maior piorum hominum pars, cum Adriano Scotorum Episcopo Maximo, [S. Adrianus Episc. cum multis in Maiam insulam fugit:] in Maiam insulam (est ex medio pene transmissu inter Fifam & Laudoniam) vbi tum insigne erat monachorum cœnobium, vt instans periculum declinaret, fugiebat. Quidam autem, licet pauci, cauernis antrisque latitantes, parce & duriter sustentantes vitam, euadebant occidionem.

[3] Sed Danos nec reuerentia loci, nec virorum innocentia retinuit, [vbi occisi,] quin sanctissimum eum cœtum, cœnobio incenso; inauditis supplicijs interimerent. Hæc est veneranda Martyrum cohors, quam hac nostra tempestate, in Maia insula, Anglia & Scotia, summa reuerentia fidelissimi quique prosequuntur. Locum hominum frequentia eo confluentium, [miraculis dein clari:] additis Dei benignitate indies pluribus miraculis, venerandum reddidit atque insignem. Supersunt tantæ multitudine paucula hæc nomina: Adrianus venerandus Antistes, Glodianus, Gaius, (vt alij dicunt) Monanus S. Andreæ Archidiaconus, Stolbrandus Episcopus. Cetera (qua ratione haud liquide constat) ad nostram non peruenerunt ætatem. Non desunt qui scribant, sanctissimos Christi Martyres Hungaros fuisse genere, [an indigenæ?] in Scotiam Ethnicorum feritate, quæ sub idem tempus in Germania debacchabatur, fugientes, seruandæ religionis caussa traiecisse: alij ex Scotis Anglisque gregarie collectos. Sed vndecumque fuerint, consuetudine Scotos fuisse, veram docuisse verbo & opere pietatem, constanter tandem pro Christi nomine martyrium passos, relatos in Diuorum numerum, beneficiaque pie poscentibus præstare quotidie, nulli, qui eam regionem nouit, potest esse ignotum. Hactenus Hector. Leslæus quoque eorum meminit, sed breuius aliquanto, lib. 5 in Etho LXXII Rege: vbi S. Monanum, quem I Martij Confessorem diximus haberi, Martyribus adiungit; vti & Hector, qui tamen ambigere videtur, an Martyr fuerit, aut idem sit necne qui Caius: Nisi forte scribere ita voluit: Gaius, vel (vt alij volunt) Caius, Monanus &c.

[4] Quæ de S. Adriano narrantur in Breuiario Aberdonensi, amplificat nonnihil Dauid Camerarius, forsan ex Sconensis monasterij Chronicis quæ citat. Certe quod in Breuiario dicuntur Dani, Sanctorum viuam prædicationem & incessabilem confessionē gloriosissimi nominis Christi non tulisse &c. Id ille sic exponit: Danis in Scotia sacra quæque euertentibus occurrit Hadrianus, Christianæque fidei excellentiam, sanctitatem, miraculorum vim & maiestatem, dum enuntiaret; singularem famuli Dei oris modestiam, & suauissimam grauitatem summopere admirantes barbari, sensim erga Christiana dogmata non modo affici, sed & eadem publice profiteri, [an S. Adrianus ibi Danos aliquos conuerterit?] eiurato idolorum cultu, aliqui cœpere. Hadriani tamen sancti animarum sitis, & in prædicando Christi Euangelio insignis fructus & emolumentum, inuidiam apud Primores Danorum conciliauit haud mediocrem. Vnde & eumdem post sacrosancta mysteria iam peracta, Deumque orantem (& dicentem, Domine Iesu, quem dilexi, quem cognoui, & pro quo lubens morior, suscipe me seruum tuum) capite obtruncarunt in Maia insula, quæ in æstuario Forthæ cernitur.

[5] Ac post pauca, Extat, inquit, in prædicta insula Maia, in honorem Christi, sanctorumque eius Martyrum, monasterium amplissimum quadrato lapide: visitur & ecclesia, quæ a fideli populo, præsertim a mulieribus spe prolis habendæ, magna religione frequentatur. Voluit opinor scribere: [Illic amplum monasterium,] Extitit monasterium &c. Erat enim illud monasterium iam ante annos centum quinquaginta, cum Breuiarium Aberdonense excusum est, destructum: ac si post illud tempus fuit (quod non arbitror) reædificatum, fuerit tamen deinde a Caluinistis denuo euersum, [sed pridem euersum,] aut ad profanos vsus accommodatum. Hector quoque monasterij non meminit, quod eo tempore, quo & ipse scribebat, extiterit: id dumtaxat testatur, locum frequentia illuc concurrentium & miraculis celebrem fuisse. At quod idem Hector scribit, insigne tunc in Maia fuisse monachorum cœnobium, quando illuc sese Sancti receperunt, nullo adhuc firmatum vetusti scriptoris testimonio reor: cum in citato Breuiario dicantur Sancti in Maia insula voluisse commorari, vbi expulsa dæmonum & belluarum multitudine fieret locus orationis &c. Credibilius ergo est, quod ibidem affirmatur, [nec nisi post SS. cædem conditum:] in insula Maia ad honorem Dei omnipotentis sanctorumq; eius Martyrum structum monasterium fuisse.

[6] Hosce Martyres prædicat quoque Georgius Conæus lib. 1 de duplici statu religionis apud Scotos, his verbis: Iniquior videar, si dum alios recenseo, Adrianum & Stolbrandum Episcopos, [eorum apud plures scriptores laus,] egregiosque Christi Martyres silentio præterirem, qui vna cum Caio Archidiacono, alijsque multis, quorum nomina in libro vitæ scripta sunt, a Danis ethnicis (qui tum Britanniam inuaserant tanta feritate, vt nec ætati nec sexui parcerent) in Maia insula ad fauces Forthæ-freti sita, ob constantiam in profitenda fide Christiana interempti, martyrio coronati sunt.

[7] Est porro Martyrum horum anniuersaria commemoratio, non solum Breuiario, quod diximus ante centum quinquaginta annos typis esse mandatum, [anniuersaria memoria 4 Martij:] perspicuo vetustioris cultus argumento, sed Fastis quoque nonnullorum recentiorum auctorum inscripta: videlicet Adami Regij Calendario, Philippi Ferrarij Catalogo nouo Sanctorum, qui in Romano Martyrologio desiderantur: solius tamen S. Adriani nomen vterque expreßit. Socios, nominibus (quæ iam ex historicis recensuimus) prætermißis, adiunxit in Menologio Scotico Thomas Dempsterus in hunc modum: In Maia insula Adriani, maximi Scotorum Episcopi & Martyris, qui a Danis irrumpentibus, cum multis vtriusque sexus millibus, & omnis ordinis, cæsus in cælum migrauit. Idem Historiæ Ecclesiast. gentis Scotor. [quot fuerint?] lib. 1 cap. 18 ab nescio quo auctore litteris traditum scribit, bis mille fuisse Martyres, cum S. Adriano palmam adeptos. Videtur Aberdonense Breuiarium indicare, sex millia sexcentos fuisse.

[8] Horum post S. Adrianum præcipuus fuisse videtur sanctus Episcopus Stolbrandus, vt eum Hector Boëthius, Ioannes Leslæus, Thomas Dempsterus, Dauid Camerarius, [an S. Stolbrandus scriptor?] Georgius Conæus nominant: in ecgrapho nostro Breuiarij Aberdonensis erat Stobrandus, incuria, vt opinor, amanuensis. Huius natalem Camerarius XX Augusti statuit, absque auctore: credo, ne dies ille Sancto aliquo Scoto careret. Dempsterus libris editis celebrem prædicat, vti & socios eius omnes: scripsisse enim hunc, Commentarios in librum Iob lib. 1. De casu regni Pictici lib. 1. Historiam Britanniæ lib. 1. Et huius quidem extare in bibliotheca Christianißimi Regis fragmentum, vt ipse olim ex Isaaco Causabono didicerit. S. Adriano hosce libros tribuit, De Constantia Christiana lib. 1. De Humilitate ad monachos lib. 1. [an S. Adrianus?] Commentarium in Scripturas lib. 1.

[9] S. Glodianus, Martyr, Breuiario, Hectori, Dempstero nominatus, [an S. Glodianus?] ab hoc traditur scripsisse Pictorum Chronicon lib. 1. S. Caius, (vt Conæus vocat, qui & Archidiaconum facit) ceteris Gaius est, & Martyr, soli Breuiario Confessor. Dubium est, vt ante diximus, [S. Caius an Martyr?] eumdemne esse Boëtius antea citatus velit, qui Monanus est, an scripserit, Caius vel Gaius, vt alij volunt, sed librarij incuria duæ voces extritæ sunt. Camerarius XI Iunij locat, nullo prolato auctore vel caußa. Dempsterus (Boëtium citans, sed quæ is tradidit, liberaliter exaggerans) Concionum librum vnum ait scripsisse, easq; a Knoxio, nostra videlicet memoria, ferali incendio absumptas.

[10] Sanctus denique Monanus S. Adriani socius, adeoq; Archidiaconus fuit: [an & S. Monanus, qui colitur I Martij?] atque inter Martyres censetur a Boëthio, Leslæo, Dempstero, quod I Martij refellimus, simulq; Colgani inanem coniecturam, qui Mannanum quemdam, quod in Hiberniensi quopiam Martyrologio pugil strenuus appelletur, vel ideo S. Monanum esse suspicatur, eique in ijsdem schedis additum Tiaanum, siue Tianum, eum esse quem Scoti Adrianum nuncupent, & die IV Martij venerentur, cum ipse XXIII Februarij vtrumque referat: neutrius tamen primo Martij, neque quarto meminit.

[11] Fuit autem S. Adrianus vnus e primis Scotorum Pictorumq; in S. Andreæ ciuitate Archiepiscopus. [S. Adrianus Ep. Andreopolitanus.] Subiugauit Pictos (vt I Martij, cum de S. Monano actum, retulimus) Kennethus Rex Scotorum, illudque regnum suo adiunxit sub annum Christi DCCCXL. Ac tunc, ait ille lib. 10, Pontificiam Sedem dudum Pictorum, [Abernetho an translata eo Sedes a Kennetho Rege?] ab Abbernethi oppido, eo ferro & igni deleto, ad Templvm Regvli transtulit. Exinde huic oppido Sancti-Andreæ-Ædes nomen est factum: eosque qui illic per pluscula inde tempora sacrum gessere magistratum, Maximos Scotorum Episcopos appellarunt. Buchananus Hectori ita subscribit lib. 6 de eodem agens Kennetho Rege: Sedem Episcopalem, quam Picti Abrenethij collocarant, ad Fanvm-Regvli transtulit, quod posteritas Fanvm-Andreæ dici maluit.

[12] Agit de eadem Metropoli Guilielmus Cambdenus in Scotiæ descriptione, vbi de Fifæ Comitatu ei est sermo, traditq; antiquiorem loci appellationem, vt habent Schedæ antiquæ, fuisse Regimund, quod (vt ait) Montem S. Reguli significat. Traditur S. Regulus, eo reliquias aliquas S. Andreæ attulisse, quo tempore corpus reliquum eiusdem Apostoli ex Achaia Constantinopolim est Constantij Cæsaris mandato aduectum. De ipso S. Regulo & socijs alibi dicetur. Addit ex ijsdem antiquis Schedis ista Cambdenus: Oengus, siue Vngus, [imo ante fuit, & primaria Pictorum:] Rex Pictorum, Deo & S. Andreæ dedit, vt esset caput & mater omnium Ecclesiarum in regno Pictorum. Non ergo Kennethus Rex Scotorum, sororis Oengi nepos, eo Sedem Abernetho transtulit, quæ ante Oengum ibi fuisse videtur, sed ab illo decretum, vt eius Antistes inter reliquos Pictorum Episcopos primariam obtineret auctoritatem: etsi alioquin, vt Cambdenus idem memorat, Andreopolitani æque ac ceteri Scotiæ Episcopi ab Archiepiscopo Eboracensi sacrati deinceps fuerint, [cuius Episcopus dein Primas Scotiæ.] donec Iacobo III intercedente, propter crebria inter Scotos & Anglos bella, Sixtus IV Pontifex Maximus Episcopum S. Andreæ totius Scotiæ Primatem & Metropolitanum constituit. Quod idem in Appendice ad Hectoris Boëthij historiam fusius narrat Ioannes Ferrerius Pedemontanus, qui Patricium Grahmum primum Archiepiscopum & totius regni Primatem tunc factum scribit.

VITA
Ex Breuiario Aberdonensi.

Adrianus Episc. S Andreæ, Martyr in Maia insula Scotiæ (S.)
Stolbrandus Episcopus, Martyr in Maia insula Scotiæ (S.)
Golodianus, Martyr in Maia insula Scotiæ (S.)
Gaius, Martyr in Maia insula Scotiæ (S.)
Alii plurimi, Martyres in Maia insula Scotiæ

BHL Number: 3746

[1] In partibus Hungariæ, regionis prouinciæ Pannoniæ, [S. Adrianus in Pannonia stirpe regia ortus,] egregius athleta Christi Hadrianus oriundus fuit: cuius quanta fides, quantaque apud Deum merita, tum diuinæ virtutis opera, tum gloriosus exitus luculenter approbarunt. Hic sanctus vir regia stirpe genitus, in iuuenilibus annis, quoniam senectutem mentis habebat immensam, & ob præclaræ vitæ eiusdem insignia, ad Episcopatus gradum sublimatur. Vbi diuinis mancipatus obsequijs, quot facta egregia & gesta, [fit Episcopus:] quotue probitates exercuerit, quot animas Domino acquisierit, copiosa multitudo Clericorum, & secularis populi secum profecti testatur. Iste siquidem Diuus Pater post diuturnos sudores, [ad Pictos proficiscotur,] laboresque suis in partibus circa diuinum gregem impensos, volens & alijs prodesse populis, assumto secum comitatu venerabili, peregre profectus est zelo Christianæ religionis: ad Orientales Scotiæ partes, quæ tunc a Pictis, occupabantur, nauigio deuenit, habens secum Confessorum, Clericorum, vulgarisque populi sex millia sexcentos: inter quos erant isti notabiles, Glodianus inclytus martyrio coronatus, [cum multis socijs,] Gaius & Monanus Confessores candidi, Stobrandus, & alij summi sacerdotij infula decorati. Ceterorum nomina in libro vitæ sanguine purpureo scribuntur. Hi viri cum Præsule Adriano delati regno Pictorum, plurima signa fecere, [ac fidem prædicat:] populo incessanter verba salutis immiscentes: & in multis profuerunt.

[2] Sed postea in Maya insula virtutis operibus intenti, solum habere mansionem desiderabant: [in Maia insula pietati vacat:] vbi expulsa dæmonum & belluarum multitudine per gloriosos Dei seruos fieret locus orationis omni plenus sanctitate. Vbi vigilijs & orationi vacantes aliquod tempus intente impendebant, & intenti postea sæuiente truculenta Danorum rabie, qui totam fere Britanniam, quæ nunc Anglia dicitur, diruerunt; vbi sancti Dei Confessores armis spiritualis militiæ aduersus paganam gentem dimicabant. [a Danis piratis in odium fidei occiditur,] Quorum viuam prædicationem & incessabilem confessionem gloriosissimi nominis Christi Dani non ferentes, arreptis armis, ensibus fremebundi irruere in hostiam Dei Adrianum: quem cum suis pro lege Dei sui certantes vsque ad mortem, glorioso martyrio coronarunt. Et, [cum suis:] vt Prophetarum verba rursus de eisdem verificarentur, vbi inconsolata Rachel filios plorasse dicitur in tam cælestem, tam sanctam multitudinem, & in Christi confessione perseuerantem, impetum fecere sceleratissimi crudelissimique lictores, omnes bidentium more, immanissimis gladijs in Maya insula ceciderunt. [Ierem. 31, 15] Vbi Dei Martyres, qui in hoc mundo dilexerunt se inuicem in vita, & in morte non sunt separati: quoniam vnus semper spiritus erat in eis, & vna fides.

[3] In præfata insula de Maya ad honorem Dei omnipotentis, [conditum dein ibi monasterium:] sanctorumque eius Martyrum egregio lapideo tabulatu antiquitus structum monasterium fuerat, quod ab Anglorum gente bellorum insultu destructum est. Sed ibidem hactenus restat Ecclesia, sæpe a fideli populo, propter tot virtutum prodigia, [templum spe prolis frequentatum:] indies frequentata: vbi mulieres spe prolem habendi venientes, non defraudantur. Restat insuper ibi cimiterium quamcelebre, vbi illius, vt supercælestis chorus, roseo sanguine candidatæ legionis corpora requiescunt. [celebre cœmeterium.]

DE S. PETRO EPISCOPO POLICASTRENSI, ET ABBATE CAVENSI IN ITALIA,

ANNO MCXXIII.

Commentarius præuius.

Petrus, Episcopus Policastrensis, & dein Abbas Cauensis in Italia (S.)

[1] Salernum vrbs antiquorum Picentinorum in hodierno Principatu citeriore ad mare Tirrhenum celeberrima, inter alios, eosque quamplurimos viros doctrina sanctitateq; illustres, produxit S. Alpherium eiusque ex fratre nepotem S. Petrum, clarissimis natalibus ortos, exspectabili scilicet Pappacarbonum familia, quæ a Langobardorum sanguine trahebat originem; [S. Petrus Salerni ex nobili stirpe prognatus,] longe tamen clariores præstantia meritorum enitescentes: vti ea leguntur in Chronico sacri monasterij Cauensis, cuius fundator extitit ac primus Abbas S. Alpherius, qui pridie Idus Aprilis anno ML sanctitate ac miraculorum gloria insignis in cælos migrauit, relicto in monasterij regimine S. Leone successore: cui ob sacra merita dicatus est dies XII Iulij, quia eo deceßit e vita anno MLXXV, cum pridem ante S. Petrum constituisset successorem, tertium dicti Cauensis monasterij Abbatem dein restauratorem, ac nouum Congregationis Ordinis & regulæ Cauensis fundatorem. [Abbas Cauensis.] Est dictum monasterium fundatum in Metelliani Cauaiuxta Cryptam, quam veteres Arsitiam appellabant, in valle amœnißima ad Selanum limpidum fluuiolum, quinto circiter a Salerno milliærio. De eo monasterio adhuc egimus X Ianuarij ad Vitam B. Benincasæ, octaui illius Abbatis, & XVII Februarij, quo die colitur quartus Abbas & S. Petri successor S. Constabilis.

[2] Acta quatuor primorum Sanctorum Abbatum scripsit vnus idemque auctor, illis coætaneus, vt qui B. Simeonem Abbatem quintum, infra num. 27 suum Abbatem agnoscit: inter quem & S. Petrum ab huius obitu vixit S. Constabilis solum menses XI & dies XIII. [Vita eius scripta ab Abbate Venusino,] Idem auctor num. 31 asserit se ex Cauensi ad Venusinum monasterium venisse, vbi eum Abbatem, seu Patrem extitisse monachorum cœnobij sanctæ Trinitatis, quod Cauensi Congregationi tunc suberat, traditur in MS. Chronico Cauensi, diciturq; eruditione illustris has Vitas graphice luculenterque descripsisse. Consuli possunt a nobis dicta ad Vitam S. Constabilis. Dum miracula S. Petri descripturus est, indicat vnde ea acceperit. Ita num. 11 ait sibi ea narrata a Petro Spoletino & Petro Troiano, [ex certa scientia eorum, qui viderant:] socijs tunc itineris S. Petri Abbatis: iterum num. 12 asserit se eodem Petro Troiano narrante cognouisse. Eodem modo referuntur testes oculati, num. 19 Cioffus monachus, num. 27 Sergius monachus, & quidem indicans, quæ sibi contigerant: num. 28 Vrsinus monachus, & num. 31 Ioannes Romanus, qui secum ad Venusinum monasterium venerat. Demum vt num. 1 præfatur, quæ sibi dicta sunt, narrat. Ceterum Acta hæc extant in libro virorum illustrium dicti monasterij Cauensis litteris Langobardicis exarata: quæ & nos inde descripta habemus. [edita ex MS. Cauensi,] Eadem edidit Laurentius Surius ad hunc IV Martij, & Ferdinandus Vghellus lib. 7 Italiæ sacræ, agens de Episcopis Policastrensibus; eamdem Vitam & prosa & versu scriptam, quia hactenus ineditam credidit, etiam vulgauit. Quam versu scriptam edidit, etiam habemus manu exaratam: verum quia nihil a priore Vita diuersum habet, eam hic omittimus, cum apud Vghellum legi poßit. Eius loco damus Historiam Dedicationis Ecclesiæ Cauensis a S. Petro extructæ ex MS. Cauensi. [cum Historia dedicationis ecclesiæ.] Est dictum Policastrum, in cuius Episcopatu administrando traditur num. 4 S. Petrus parum temporis expendisse, in ante citato Principatu citeriore versus Basilicatam in ora maritima Lucaniæ. Habet ea ciuitas hoc tempore paucas domos, quod bis a Turcarum classe capta sit & solo æquata: [Policastrensis Episcopatus vbi situs?] hinc Episcopi fere resident in oppido Turre-Vrsaca, aut altero Turre-Petrasia dicto, quorum iurisdictionem etiam temporalem detinent. Plura de illa Ecclesia & diœcesi apud Vghellum legi possunt.

[3] Agitur hoc IV Martij festiua S. Petri solennitas sub duplicis Officij ritu in monasterio Cauensi: vbi corpus in sacra crypta quiescit arcæ marmoreæ inclusum & publicæ venerationi expositum. [S Petri cultus sacer:] Eumdem recentiores suis Martyrologijs inscripserunt, Arnoldus VVion his verbis: Cauæ S. Petri Abbatis, sanctitate & doctrina admirabilis, tantæque abstinentiæ, vt toto sacræ Quadragesimæ tempore quinque aut sex panum refectione contentus fuerit. Addit VVion in Notationibus auctorem Vitæ esse Ioannem monachum, & ante citati Chronici Cauensis Alexandrum Neapolitanum ac monachum Cauensem, quod alibi non legimus. VVionis elogium describunt Menardus, Dorganius, Ferrarius in Catal. generali; ac monachatu Cluniacensi addito Saussaius in Supplemento Martyrologij Gallicani. At Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, neglecta Vita a Surio edita, Paulum Regium describit, qui parte secunda de Sanctis regni Neapolitani post Vitam S. Prisci Episcopi cap. 5 agit de quatuor Sanctis Abbatibus Cauensibus, ac sanctitatem B. Petri multis miraculis, in liberandis præsertim energumenis, Deum comprobauisse asserit: de quibus energumenis nulla alibi fit mentio. Addit eumdem Concilio Claromontano sub Vrbano II habito interfuisse, vbi de expeditione in Terram sanctam actum est. At veremur ne illud Concilium loco Troiani in Apulia sub eodem Pontifice habiti, de quo infra in Actis num. 25 agitur, sit intrusum. Bucelinus more suo omnia conglomerat absque delectu, traditque interfuisse ex VVione Concilio Aruernensi, & ex marginali annotatione Surij alteri Concilio Beneuentano. Verum loco eius Troianum primum substituendum esse constat ex Chronico MS. Cauensi.

[4] [ætas:] De eius ætate variant etiam auctores. Mortuum eum esse anno MCXXXVII scribit dictus Bucelinus: Ferrarius, ab illo citatus, secutus Paulum Regium, refert obitum eius in annum MCXXXIV. Interim Bucelinus tradit: S. Constabilem, quem huius Petri successorem asserit, obijsse anno Christi MCXXI aut sequente. Verum his reiectis, ex ipso Chronico MS. Cauensi hæc certa damus, quæ sic habentur: Cum S. Petrus senio fessus, die quadam ad mortis considerationem in extasi factus esset, adeo vt mortuus ipse putaretur; mox ad se rediens B. Constabilem Lucanum successorem instituit, eiq; labores suos commisit IV Idus Iunij MCXVIII. Ac deinde in anno MCXXIII, IV Nonas Martij ad æterna cælorum gaudia translatus fuit, eiusque sanctum corpus iuxta beatorum Patrum Alpherij & Leonis sacra pignora in arca marmorea translatum, creberrimis miraculis claruit. Hæc ibi. Consentiunt Acta S. Constabilis, mortui XVII Februarij anni sequentis MCXXIV; cui tunc B. Simeon succeßit, sub quo Acta S. Petri & aliorum Abbatum scripta fuisse diximus.

[5] Acta infra S. Petrum monasteriorum circumquaque visitatorem tradunt fuisse, & ipse S. Petrus Ordinem Cauensem num. 17 inculcat: quare addo, [Congregatio Cauensis, eiusq; monasteria.] quæ de Congregatione Cauensi edidit Vghellus in Archiepiscopis Salernitanis pag. 515 his verbis: Fuerunt Ecclesiæ Cauensi monasterio subiectæ supra numerum trecentarum triginta trium diuersis in locis, tam in regno Neapolitano, quam in Sicilia, & in ipsa Vrbe Roma positæ, quæ sub Congregatione Cauensi esse dicebantur: inter quas aderant monasteria conuentualia centum viginti, e quibus viginti nouem sub Abbatiæ titulo, reliqua vero nonaginta vnum sub titulo Prioratus, seu Præposituræ, regebantur. Vnde Prior monasterij Cauensis respectiue ad alios eiusdem Congregationis Priores (quorum nimirum omnium primus erat) Prior Magnus vocatus est. Ecclesiæ autem remanentes vsque ad præfatum numerum trecentarum triginta trium per monachos Cauenses etiam gubernari solitæ sub titulis Rectoriæ vel Custodiæ. In plerisque vero totum parochiale munus monachi exercebant. Quamobrem Cauense monasterium & Ecclesia sanctissimæ Trinitatis Cauæ, Caput & Matrix Ecclesia omnium earum Ecclesiarum dicebatur & erat. Et quia vniuersæ Ecclesiæ ipsæ sub Abbate Cauensi, vno omnium Capite, constitutæ, Cauensis monasterij regulam profitentes, eamque vnam viuendi normam sequentes, Christo Domino militabant; Congregationis Cauensis nomen merito sibi vindicarunt … Ita Petrus Archiepiscopus Beneuentanus diplomate anno MCXLVII signato Marinum VII Abbatem nuncupat Cauensis Congregationis ac totius Religionis Cauensis Abbatem. Plura eiusmodi congerit Vghellus, quæ Lector apud illum reperiet, vti etiam Catalogum virorum illustrium: quorum varij ante Comites ac nobiles Domini sub S. Petro vitam monasticam auspicati sunt, alij inde assumpti ad Episcopalem aut Cardinalitiam dignitatem.

VITA
Auctore Abbate Venusino
Ex MS. Cauensi & editione Vghelli ac Surij.

Petrus, Episcopus Policastrensis, & dein Abbas Cauensis in Italia (S.)

BHL Number: 6767

CAPVT I.
S. Petri Vita monastica Cauæ & Cluniaci. Episcopatus Policastrensis dimissus. Abbatialis dignitas. Monasterium amplissimum extructum.

[1] Cauense cœnobium vt aperte claresceret, quia profectus sui incrementa ex diuina dispositione meruisset, [Inter Cauenses Abbates Sanctos,] hoc omnipotens Deus per viros venerabiles semper rexit, atque ad eiusdem administrationem accedere Pastores reprobos non permisit. Nam reuerendissimo valde viro Alpherio virum æque venerabilem Leonem substituit: huic autem Petrum subrogauit, qui Patres eximios sanctitate redderet, lucro superaret. Sed quia illorum quædam de virtutibus atque vita descripsimus, ordo exigit, vt ea etiam, quæ de hoc venerabili Patre sunt nobis dicta, [tertius S. Petrus:] narremus. Illi quidem, B. Eliæ typo, desideriorum igneo curru cælum penetrare meruerunt; iste dum ascendentes obseruare ardenter studuit, habere illorum spiritum duplicem meruit: videlicet, vt cælestia fortiter amans, mirabiliter terrena disponens, cælum diues intraret. Illi quidem rebus pauperes, virtutibus diuites, ad æterna gaudia peruenerunt; hic & laborum suorum meritis diues fuit, & velut alter Ioseph, mundi huius diuitias ad Domini sui seruitium sapienter traxit.

[2] Fuit autem Salernitanus genere, viri venerabilis Alpherij nepos carne, [Salernitanus, se dat vitæ monasticæ:] hæres consuetudine: ex qua nimirum sibi consuetudine accidit, vt adolescens illius conuersationem memoraret, atque hanc totis affectibus imitari satageret. Ad virum itaque venerabilem Abbatem Leonem veniens, sanctæ conuersationis habitum suscepit: mox autem religiosæ vitæ studium tam feruenter arripuit, vt rigoris proposito antiquis etiam Patribus æquari videretur. Nam tantæ abstinentiæ fuisse dicitur, vt quinque aut sex panum refectione, toto sanctæ Quadragesimæ tempore contentus esse videretur. Sed & remotioris vitæ studium gerens, eiusdem sacræ Quadragesimæ dies in monte S. Eliæ, [in Quadragesima solitudinem petit:] qui Cauensi monasterio altius præeminet, obseruare consueuerat: vt tanto se arctius diuinæ contemplationi insereret, quanto eum ab hominum consortio vastior solitudo separaret. Vbi etiam oratorium S Eliæ, & cellulam sibi postea ædificari fecit, & magna æternæ vitæ gaudia magnis illic laboribus sæpe comparauit.

[3] Per idem tempus, cum cœnobij Cluniacensis religionem celebrem comperisset; odore tantæ famæ illectus, [Cluniacum discedit:] quamquam longe positus, illius congregationis ordinem æmulari ardenter cœpit. Assumptis ergo secum quibusdam de monasterio Fratribus, cum iam nauigio a Ianuam venisset, b census fere omnis Dei pauperibus defecit. Cumque in eodem defectu sumptuum, spes etiam itineris deficere cœpisset, pius adolescens in orationem se prostrauit, vt sibi omnipotens Deus dignaretur tribuere, vnde id, quod eiusdem amore cœperat, [aureum annulum inuenit] consummare potuisset. Cumque ab oratione surgeret, & per oram maris deambularet, aureum annulum inuenit: cuius pretium ad totius viæ sumptus sufficiens habuit. [in viaticum:] Cluniacum ergo perueniens, a viro venerabili c Hugone Abbate mira caritate susceptus est, vel quia adolescens magnæ religionis ardore flagrabat, vel quia æmulandæ perfectionis caussa de tam longinquis Italiæ partibus venerat. Seniores autem monasterij Abbati suggerebant, [a S. Hugone Abbate excipitur:] vt eum in puerorum schola ponere erudiendum debuisset: quibus Pater monasterij magnæ discretionis verba respondit, dicens: Hic nisi magna deuotione ferueret, tam longe trahi opinione religionis nequaquam posset. Virile ergo opus deuotionis a debilitate eum assumpsit ætatis. Ex illo autem iam die receptus in conuentu Fratrum, tanta obedientiæ virtute enituit, vt septem simul, sicut alij dicunt; vt alij vero asserunt, plura diuersarum officinarum ministeria strenue & honeste perficeret.

[4] Et quia longum est cuncta stylo percurrere, cum in claustro Cluniacensi quinquennium, [redit Cauam:] atque in capella Abbatis triennium compleuisset, atque intus obedire & iussa exequi, foris vero disponere & ordinare didicisset; liberalitate S. Hugonis, suo, id est, Cauensi monasterio d restitutus est: vbi iam cum doctus scriba in regno cælorum, magnæ opinionis haberetur, petentibus Clero & populo vna cum e Gilsulfo Salerni Principe, in Ecclesia Policastrensi in Episcopum electus est. [ordinatur Episcopus Policastrēsis:] Qui cum parum illic temporis expendisset, exterioris vitæ strepitum non ferens, ad monasterium redijt, ac se interioris vitæ studium more solito totum dedit. Tunc Pater venerabilis Leo vehementer timens, ne monasterium tanto viro priuaretur, simul onus regiminis se iam præ senectute ferre non posse considerans, conuocatis Fratribus, [reuersus Cauam,] eum sibi successorem constituit, & ipse, vt Deo per quietem vacaret, ad ecclesiam S. Leonis de veteri, quam ipse construxerat, recessit.

[5] Petrus autem venerabilis Abbas, monasterij curam suscipiens, [constituitur Abbas:] tanta malignorum spirituum tentamenta inuenit, vt tum primum diabolus insurgere contra eiusdem acta videretur. Nam Fratres, quos in cella reperit, cum Cluniacensis ordinis norma perstringeret, tam duros & obstinatos inuenit, vt murmurationis suæ susurria ad virum venerabilem Leonem deferrent, atque eiusdem mentem simplicem ad iram traherent. Quod cum Petrus Abbas comperit, [secedit ad aliud monasterium:] ea quæ sunt concordiæ & pacis prouidens, ad monasterium sancti Archangeli, quod in territorio Cilenti situm est, decessit: ibique collectis Fratribus, primum normam eiusdem, quem didicerat, ordinis posuit. Qui etiam non multo post tempore, a Patre Leone & Fratribus rogatus, redijt, atq; institutionem, [reuocatur:] quam prius velut grauem contempserant, cum magna deuotione susceperunt.

[6] Cumque fama sanctitatis eiusdem se vehementer extenderet, cœperunt multi viri nobiles, [viris vltra 3000 habitum monasticum dedit:] multi seculi diuites ac potentes seculum deserere, atque ei se in supernæ conuersationis magisterio subiugare. Sed sapientium atque simplicium tanta ad eum multitudo conuenit, vt ei promissio illa diuina facta videretur, qua dicitur, Faciam te in gentem magnam. [Gen. 12. 2] Nam vt quidam religiosus paterfamilias ab eiusdem ore se audisse testatur, quadam die cum venerabilis Pater esset hilarior, quadam dilectionis necessitate coactus, plusquam tribus millibus virorum habitum sanctæ conuersationis se imposuisse testatus est, licet postea superuixerit, & plures in monasterio receperit. Tunc in huius viri monasterio etiam pij Patris Alpherij prophetia claruit, qua dixerat, quia de eadem cella maxima ad æternam vitam conuersorum lucra essent colligenda.

[7] Viri quoque seculi potentes cœperunt magna liberalitate, ad sustentandos Dei famulos, f prædia & possessiones abundanter offerre. Omnipotens enim Deus ita eorum corda ad opus pietatis aperuit, vt tanta monasterio ferrent, [accipit sustentationē sufficientem] vt non solum collecta illuc Fratrum multitudo viueret, sed etiam ex eorum plenitudine effundi pauperibus multa potuissent. Quod & Pater venerabilis nobiliter exhibuit: quia ex datis sibi copiis non solum Fratres monasterij regulariter procurauit, sed etiam innumerabilem censum inopibus erogauit. Sed quid eum erogasse tantum dicimus, cum etiam statuerit, [etiam ad pauperes alendos:] vnde semper erogetur? Nam nostris temporibus inuenire difficile est, qui in cura egenorum ei similis aut æqualis habeatur: quos nimirum cateruatim pascere ac vestire consueuerat, ac vestiendos & alendos tanto studio quærere, vt etiam pro inueniendis eis ciuitates exploraret. Reuera, vt Scripturæ eum laudibus prosequamur, Pater orphanorum, & viduarum, non iudex, sed procurator fuit: quorum curam ita sapienter disposuit, vt clam eis vnde sustentarentur transmitteret: quatenus & illi sine rubore perciperent, & quod pro æterna vita impendebat, occultarent. Quare & diuinæ misericordiæ largitatem ita promeruit, vt cum in sustentatione pauperum tanta effunderet, semper sibi suppeteret, vnde semper dare abundanter potuisset. Propositum namque sancti viri, licet omnino niteretur, occultari non potuit: atque vt tantæ gratiæ mererentur esse participes, non solum viri, sed etiam mulieres, vt valebant manus, auxilium ministrabant.

[8] Tunc vir Domini, vt se necessariis sumptibus ad perficiendum paratum vidit, dilatare monasterium, atque tantæ multitudini aptum habitaculum parare disposuit: quod nimirum, diuina gratia cooperante, inquantum loci angustia passa est, tam decenter expleuit, vt mirari eiusdem operis dispositio possit, vere æstimari non possit. [auctius reddit monasterium,] Nam cum ex vno latere scrupea rupe, ex alio pēdula fluminis ripa claudatur, intercluso illo medio paruo spatio ædificia tanta fundata sunt, vt cum foris locus cernitur, mirabile omnino sit perscrutantibus, quod tanta intus spatia continentur. In quo etiam opere si illud, quod ad Moysen dictum est, librare volumus, quodammodo inuenimus. Nam cum tabernaculum Deo construere vellet, audiuit: Omnia fac, sicut ostensum est tibi in monte. [Exod. 25. 40] Volebat quidem omnipotens Dominus, vt terrena domus fieret, sed quam forma cælestium illustraret. [in quo vita cælestis peragitur:] Pater igitur venerandus omnem illum tabernaculi decorem, ad mentium discipulorum ornatum traxit. Perfecta enim forma cælestium illa est, de qua dicitur: Non nubent, neque nubentur, sed sunt sicut Angeli Dei in cælo. [Matth. 22. 30.] Illa etiam forma cælestium est, quam nobis imprimit, vbi dicit: Beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum cælorum. [Matth. 5. 3] Tanta quippe pudoris specie, tanto virtutum decore ibi illam diuinitus collectam multitudinem omnipotenti Deo seruire fecit, vt dubitare nemo posset, quin cælesti conuersatione fulgerent. Sed quia nunc de ædificij ordine agimus, illud ei, quod de æterna ciuitate legitur, conuenire videmus. Per omnes vicos eiusdem Alleluia cantabitur. Nam cellæ illius cuncta vestibula ita disposita sunt, vt singula fere orationis, lectionis, psalmodiæ propriis officiis deputentur, & quocumque pergitur, orantes, psallentes, canentes aut legentes occurrunt.

[Annotata]

a [Ianua vrbs.] Ianua medij æui scriptoribus pro Genua, passim in vsu fuit.

b In poëmate caussa additur: quia mitis egenis Pauperibusque viris, quod secum duxerat aurum iam dederat.

c [S. Hugo Ab. Cluniac.] S. Hugo Abbas VI præfuit ab anno 1048 ad annum 1109, quando ætatis anno 85 miraculis clarus mortuus est 29 Aprilis. De Cluniaco egimus 13 Ianuarij ad Vitam B. Bernonis primi Abbatis, & alibi.

d In Chronico Cauensi dicitur Hildebrando Romanæ Ecclesiæ Archidiacono postea Papa Gregorio VII procurante restitutus..

e Gisulfus II, & Princeps XV Salernitanus & vltimus e Longobardis, mortuo patre Guaimario anno 1052, cum quo aliquamdiu regnarat, præfuit solus vsque ad annum 1075, quo a Guiscardo Apuliæ Duce est Principatu deiectus.

f MS. Chronicum, Donorum & eleemosynarum tanta fuit copia, vt Principes ac fideles viri atque mulieres castra etiam casalia, villas aliaque id genus affatim conferrent.

CAPVT II.
Virtutes & miracula S. Petri.

[9] Perfecto igitur opere monasterij, [præit aliis exemplo.] illic collecti Fratres cœperunt tanto liberius diuina ministeria exhibere, quanto ad hæc non solum feruor caritatis accenderat, sed etiam locus inuitabat. Pater etiam venerabilis Petrus in tanta se conuersationis districtione cohibuit, vt in tanta subditorum multitudine, cum multi magna conuersatione fulgerent, illius rigorem vitæ nullus ferre potuisset. Nam nec orationis eiusdem instantiam, nec vigiliarum prolixitatem, [in asperitate vitæ;] nec genuflexionum numerum, nec frigoris tolerantiam aliquis ferre potuit. Iuxta dormitorij quidem sui cellam aquæ piscinulam condere sibi fecit: vbi cum hyemali tempore frequenter intraret, de nuditatis & frigoris tolerantia gloriari cum Paulo potuisset. Vinum ita omnino spreuit, vt etiam debilitato stomacho, & voce iam fere amissa, vix a bonæ memoriæ Papa a Vrbano ad eius, quamuis modicum, vsum reduci potuisset. Loricam subtus ad carnem occultam induit, quousque putresceret, & ab eius corpore rupta cecidisset.

[10] [contemnit mundi gloriam.] Sed quia longum est, si singulis immoremur, hoc solum adhuc de eiusdem fama subiungamus, quia in omni fere orbe venerabilis habebatur. Sed vt secularis auctoris verbis vtar, rigidi honesti tantus obseruator fuit, vt cum videri ab ipsis etiam Imperatoribus & huius seculi potentibus longe positis optaretur, multaque ex hoc monasterio bona promitterent, vir sanctus renuit, nec pro temporalibus rebus a Deo procedendum esse iudicauit. Et quia a nonnullis, qualis coram Deo sit, non creditur, qualis sit ab eo ostensus, ad detractorum eiusdem confusionem proferamus. Nam vt Euangelistæ Ioannis verbis vtar: Si non esset ex Deo, non posset facere quidquam. [Ioan. 9. 23] Et quia, vt dixi, æmulos sancti viri confundere cupimus, fere omnium miraculorum eius testes optimos, viros scilicet sanctos ac venerabiles producamus: quamquam necesse non esset eiusdem sanctitatem probare miraculis, cum tantam operum eiusdem magnitudinem teneamus. Opera namque mira atque ingertia sunt, [etiam absque miraculis vir summus:] quȩ testimonium perhibent de eo; tanti constructio monasterij, tanta elegantia ab eo fundatæ religionis. Nam si is, qui aliquem peccatorem conuertit, multitudinem operit peccatorum, & qui calicem aquæ frigidæ sitienti dederit, mercedem in cælis habet, quanta lucra huius, quantos meritorum cumulos esse dicimus, qui tam largus in pauperes, tam diues in misericordia, tam studiosus & feruens ad lucrandas animas declaratur, vt quamdiu vixerit, nihil aliud egerit: & quamdiu mundus voluitur, quia in eo conuerti peccatores non desinunt eiusdem meritum semper augeatur? [Iac. 5. 20, Matth. 10. 42]

[11] Sed eiusdem studia quanto vigore ferbuerint, quam etiam fuerit prauis rigidus, quam mitibus humilitate subiectus, quia explicare longum est, omittentes, quam mirabilis ab omnipotente Deo potius ostensus sit, videamus. Senex namque venerabilis Petrus Spoletinus, & Petrus Troianus, cuius religionis atque veritatis fuerint, nullus qui eorum tempore in monasterio mansit, ignorauit. Ij mihi narrare consueuerant, [Brandeum oleo infectū diuinitus purgatur:] quia quadam die, dum monasteria circuiret, Teresinum cum eo venerunt. Ibi vero cum in ecclesia S. Ioannis Missas celebraret, & quidam flabelli ministerium negligenter exhiberet, lampadem impulit, & oleum super altare fudit: cumque b brandeum sparsus liquor infudisset, vir Domini valde contristari cœpit, & hoc quod contigit, non negligentiæ ministri adscribere, sed suis meritis imputare. Post aliquantos vero dies, cum ad sancti Archangeli ecclesiam venissent, prædicti Fratres & ceteri, qui sancto viro ministrabant brandeum illud curauerunt producere, vt inde oleum educere lauando debuissent: sed, quod valde stupendum est, ita candidum & mundum inuentum est, ac si oleum in eo numquam cecidisset. Quod Fratres cognoscentes, omnipotenti Deo gratias retulerunt: qui quosdam electos suos tam tenere diligit, vt nec ad modicum patiatur contristari.

[12] In eodem quoque monasterio res æque mirabilis accidit, sicut eodem viro bonæ memoriæ Petro c Troiano narrante, cognoui. Nam cum d floccum Domini Abbatis a Capellanis negligenter fuisset repositum, [ob vestem corrosam] mustela hoc iuxta cauernulæ suæ foramen reperit, corrosit ac scidit. Cumque venerabili viro fuisset oblatum, vt corrosum vidit, indignans repulit, atque ait: Ite, & ei quæ scindere præsumpsit, proiicite. Quod Fratres ita vt iusserat, vnde tulerant, posuerunt. Alia vero die, [mustela mortua reperitur:] cum per locum transirent, mustelam, quæ illud vestimentum corroserat, super illud iacentem mortuam inuenerunt. Tunc nimis admirantes, quantæ virtutis Pater eorum esset, colligere cœperunt, quod contra eius voluntatem viuere animalia bruta nequiuissent.

[13] Sed diuinum affectum erga venerabilem Patrem cur in animalium brutorum interfectione adstruimus, cum eum sæpe nec rationabilibus pepercisse sentiamus? [affligens rusticos monasterij,] Rogerius namque, castri S. Seuerini Dominus, cum rusticos monasterij frequenter affligeret, & venerabilis viri mentem ad iracundiam prouocaret; quadam die prauitatis suæ vsum excessit, & hunc vltra quam consueuerat, contristauit. Tunc quasi in præsentia summi illius nuntij assisteret, dixit: Eia S. Michaël Archangele sic nos protegis? & baculo terram percutiens, commotus ait: Recedimus, quia hic tanta ferre non possumus. Erat tunc Cilenti in præfato monasterio S. Michaëlis Archangeli. [varie punitus, etiā morte filij,] Cuius nimirum afflictionem mira & terribilis vltio diuina secuta est: quia cū longe ab eodē monasterio præfatus Rogerius maneret, solarium domus eiusdem cecidit, atque eiusdem filium paruulum extinxit. Et fortassis talis vltio pro seruorum Dei iniuria ab interno Iudice infligi debuit, vt ille moreretur, qui patrem dolore puniret, atque ad reprobam eiusdem imitationem non cresceret. Extinctus quidem puer innocens, paradiso receptus est, [fit monachus:] sed peremptus compunxit patrem. Nam idem Rogerius his & huiusmodi plagis sæpe percussus, tandem resipuit, & in fine conuersus, in monasterio habitum Religionis accepit. Cui tamen adhuc sæuienti non vno semper modo restitit, nam eum quandoque terroribus impetiit, quandoque humilitate superauit.

[14] Agrum namque monasterij quemdam vberem concupierat, atque suis vsibus vendicare disponebat. Cumque ab eiusdem agri opere seminantes rusticos violenter expellere minaretur, venerando Patri innotuit. Sequenti vero die ad agrum operarios secutus, aliquantos Fratres secum duxit, cum quibus psallere instanter cœpit. Ille etiam minas suas prauitate vincere gestiens, cum armatorum manu in locum venit, cogitans quia is, qui minas suas seminando contemneret, ad eumdem agrum sine armatorum præsidio non venisset. Sed cum propius accederet, contra se non mucrones ensium, sed missile orationum vidit. Tunc illud saxeum pectus a feritatis suæ duritia mollitum est: [ante precibus & humilitate S. Petri victus:] sola enim religionis contemplatione superatus, arma proiecit, de caballo descendit, atque ad sancti viri vestigia proiectus, suæ temeritatis veniam postulauit. Quod vtique non minus mirabile fuit, quam si ab eiusdem corpore magni languoris molestiam orando depulisset: quia cordis vulnera ad curandum valde sunt difficiliora, quam carnis. In quo nimirum opere, psalmodiæ dignitas exhibetur, quæ malignorum spirituum feritatem potenter effugare cognoscitur.

[15] Et quia hæc Cilenti facta fuisse comperimus, debemus alia, quæ similiter illic sunt ostensa, narrare. Vir namque idem venerabilis, cum Calabres Fratres vellet inuisere, ad ecclesiam beati Apostoli & Euangelistæ e Matthæi, quæ in Lucano littore circa vetus eiusdem sepulcrum sita est, declinare, [hic ecclesiā S. Matthæi visitare differt:] & Missarum solennia celebrare proposuit. Cumque prope id nauigando venisset, videns optimum ad nauigandum tempus, nautas procedere iussit, & deuotionis suæ munus in reditu suo eidem Apostolo exhibere deliberauit: quod quidem ita factum est, non tam veritatis deuotione, quam virtute Apostoli. Nam cum in reditu de fide maris dubitaret, & transire velut insalutato Apostolo voluisset, vbi ante eiusdem ecclesiam venit, subuersa nauicula, in mare cecidit, & quod promiserat, reddere compulsus est. Sed & mirabile spectaculum in hac Apostoli coactione subsecutum est: quia Pater sanctus in mare deiectus, ad terram per aquas venit: sed vestimenta eiusdem ita sicca reperta sunt, ac si hæc aqua nulla tetigisset. Quod miraculum Fratres plures nouerunt, atque addere soliti sunt, quia capellæ mantica, libri & panni, atque omnia vasa altaris ita inuenta sunt omni aquæ humore libera, ac si non in mari natassent, sed de lata per terram forent. Quo nimirum facto, quam familiaris Apostolo esset, innotuit, [deiectus in mare exit vestibus aliisq; rebus plane intactis:] quem ad sui ministerij vsum tenens, & in mare labi pertulit, & illæsum quasi per terram traxit. Sicque factum est, vt vir sanctus, qui manere sponte in loco nollet, maneret inuitus, & votum suum in memoria Apostoli tanto deuotius redderet, quanto in se eius voluntatem apertius didicisset.

[16] Sed aquis præualuisse quietis eum cur miremur, cum inuocatione meritorum eiusdem, maris tumentes ac sæuientes cumulos quieuisse coram secularibus hominibus teneamus? Nam quidam nobiles viri Neapolis, cum per mare Caietam pergerent, vt nobilis cuiusdam iuuenis delatam illuc a parentibus sponsam deferrent, vehementibus ventis turbato mari, nimium pauere cœperunt. [eo inuocato tempestas maris sedatur:] Cumque fluctus vehementer insurgerent, & euadendi spes iam defectis deficere cœpisset, quidam illorū nobilium, Abbatis familiaris, orationem ad Dominum fudit, atque se cum sociis illius & Fratrum eiusdem meritis de tanto periculo liberari postulauit. Post cuius nimirum vocem, mirabiles elationes maris mirabiliter quieuerunt, & quanta essent sancti viri merita, ostendere visæ sunt, cui exemplo Saluatoris se obediendo submiserunt. [Matth. 14.]

[Annotata]

a Vrbanus II sedit ad anno 1088 ad 1099.

b [Brandeū] Poëta: Cum liquor vestem fusus maculasset, &c. vox Brandei in Vita S. Gregorij Magni 12 Martij sæpius sumitur pro velo, quo sacræ reliquiæ teguntur. In Chronico palla appellatur: quæ scilicet olim non distinguebatur ab eo quod nunc dictmus corporale.

c Apud Surium perperam Arelano legitur.

d Poëta etiam floccum, Surius froccum. dicitur etiam flocus & frocus, & sumitur fere pro exteriore veste monachali, qua caput operitur.

e De Translatione S. Matthæi Salernum agemus ad 21 Septembris.

CAPVT III.
Varij monachi non absque miraculo emendati. Mansuetudo S. Petri & humilitas.

[17] Et quia non solum extraneis & indoctis, verum etiam quibusdam negligentioribus monachis pro feruore Ordinis homo austerus visus est, illud narrando subsequar, vnde quam acceptus Deo fuerit de omni illa sua districtione, apertius videatur: quos etsi sanctæ Scripturæ auctoritatibus facile refellere possumus, tamen splendore miraculorum ostenso, melius confutamus. Quidam namque Frater erat in a obedientia S. Fabiani Martyris: qui cum se negligenter ageret, in somnis Dominum Abbatem vidit: a quo regulariter verberatus, [Apparens in spiritu monachū negligentē castigat.] de cetero studiosus fuit.

[18] Huic autem omnino simile aliquid in alio loco gestum, Fratres venerabiles retulerunt. Quodam namque tempore cum Frater quidam de cella quadam Calabriæ ad monasterium veniret, cuiusdam secularis hominis hospitio susceptus est. In eadem vero domo pro quadam solennitate conuiuium parabatur, & cum plures ad eiusdem conuiuij epulas vocarentur, Fratrem etiam illum rogare cœperunt, vt respectu caritatis eo die cibis communibus vteretur. Quod vtique Frater ille primum renuit, dicens: Non possum, Fratres, quod dicitis, facere: quia regula monasterij talis est, vt cibos carnium nullus edere præsumat. Cumque secundo & tertio rogarent, & suis precibus vehementer insisterent; flexus est homo, & eorum cibos se sumere promisit. Sed dum prandium pararetur, monachus de labore itineris parum pausare volens, obdormiuit: cui venerabilis Abbas Petrus in somnis apparuit, dicens: Quid est, Frater, quod seductori tuo tam cito assensum præbuisti? [item alium præsumentem comedere carnē:] Talisne est ordo Cauensis, vt in via directi Fratres carnibus vescantur? Cumque ille culpam agnosceret, & veniam precaretur, corporali indusio spoliari iussus est, atque flagellatus euigilauit. Tunc instantibus inuitatoribus suis respondit, dicens: Ego, Fratres, cibos vestros nondum sumpsi, & flagella promerui: iam si comedero, quid mihi erit? Cumque rei gestæ ordinem audirent, vltra ei molesti pro prandio non fuerunt. Quibus nimirum indiciis claret, quia affectum dilectionis, quē impendere præsentibus consueuerat, absentibus spiritu impendere videbatur: vt aperte claresceret, quia omnis ille rigor disciplinæ ex magnæ dilectionis fonte deflueret: & quod sæpe videbatur a negligentium pace discedere, cum summæ pacis bono cōueniret. Quod melius ostendimus, si non solum correpta corpora, sed etiam purgatarum animarum indicia disciplinæ illius vigore videamus.

[19] Cioffus namque monachus nobilis referre solitus est, quia Frederisius quidam monachus fuit, b Amalphitanus genere: qui extra monasterium in cella quadam manere iussus, negligenter vixit, atque religionis splendorem, quem susceperat, infelicibus actibus deturpauit. Post aliquanta vero temporum spatia hic in monasterio languore graui correptus est, atque ad extrema perductus. [monacho nolenti cōfiteri peccata sua, moribundo pœnam infligit:] Cumque & mori se videret, & culpas suas confiteri erubesceret, mirabili pietate actum cum eo est, vt magnis cruciatibus hunc languor in mortem traheret, & tamen mori non posset: quatenus & pœnæ constringerent, & mors terreret, vt peccata sua viuendo exponere potuisset. Corpus etiam Dominicum, quo se indignum negligenter viuendo, atque indigniorem valde culpas occultando fecerat, sæpe sibi oblatum sumere non volebat, Cumque eum Fratres sæpius admonerent, & ille se excusando tegeret; tandem præfatus monachus consiliis acquieuit, culpas confitendo aperuit, atque ex more monasterij, Domino Abbati, qualem se vidit, ostendit. Cui vir Dei nullum ad agendam pœnitentiam vitæ spatium superesse considerans, ne impurgatus abiret, faciem Domini præuenire disposuit. Nam prædictum Fratrem morientem corporali vindictæ subdi constituit, vt carnis compunctione purgaret, quem delectatione sordidum cognouisset. Sed & paternæ illius dilectionis verbera, mira diuinæ clementiæ signa subsecuta sunt. Statim enim vt meritorum suorum iudicium patienter excepit, oblatum sibi corpus Dominicum sumpsit, & tanta pace statim obiit, vt in eo non solum Patris sui affectus, sed etiam Domini promissio firmaretur. Quia hora, qua peccator conuertitur, vita viuet, & non morietur. [Ezech. 18. 9]

[20] Frater quoque alius erat in monasterio, qui Petrus, cognomento Pitantius, dicebatur: vir sane alias bonus, sed quodam næuulo auaritiæ infectus: qui cum iam ad exitum languore tentus appropinquaret, eiusdem vitij dæmonem sibi vidit assistere; quem cum quid illic expeteret exprobrando inquireret, malignus spiritus respondit: Pro c tareno illo, quem habes, mihi hodie tradendus es. [item alteri cui dæmon crimen obiecerat:] Tunc monachus aliorum bonorum operum suorum labore confisus, cum dæmoni exprobraret, ac pro simplicitate eum percutere baculo minaretur, dæmon abscessit, & non modico terrore monachum turbatum reliquit. Forte tunc senior quidam ex more monasterij cum circa faceret, monachum illum a longe quasi cum alio loquentem, audiuit, & solum inueniens, cum quo fuisset locutus, ab eo inquirere studuit. Cui signo æger monachus dixit: Mane dicam tibi, Diluculo igitur circa redeunti ille omnia per ordinem enarrauit, veniamque sui delicti postulans, vt Domino Abbati suggereret, rogauit. Quod vt Pater venerabilis agnouit, eum, sicut alium, corporali vindicta expiatum soluit, atque eo die mori iam liberum dimisit. De quo nimirum constat, quia vir bonus merito virtutis obtinuit, vt parui, quod putabat, peccati meritum viuendo prænosceret; vt eius pœnam post mortem sentire minime debuisset. Sed & cum luce clarius sit, quia maligni spiritus merita peccatorum nobis in hoc seculo semper occulta esse velint, ne ea euadere pœnitendo curemus; dæmon, qui peccati meritum morienti exposuit, patet nimirum, quia hoc non sponte, sed coactus dixit. Quod etiam Patris monasterij studiis adscribi debet: quia illi est ad purgandum expositus, cuius erga filios pia correctio probabatur. Vidit ergo malignum spiritum, ne videret, & illius sæuitiā studio reuerendi Patris euaderet.

[21] Sed fugare dæmonia in discipulorum transitu, ei nouum non erat. Hugo etenim monachus, boni viri Raineri fabri filius, cum patre & fratre suo alio, Mauro nomine, in monasterio conuersus est: quorum alter frater, velut eruditus & prudens, Prior monasterij fuit: hic autem in communi ordine simpliciter viuendo, vsque ad mortem mansit. Cumque iam recipiendæ mercedis suæ tempus venisset, ægritudinem corporeæ mortis incurrit. [dæmonem moribundo instar nigræ auis apparentē] Ad quem Pater venerabilis iam transeuntem venit, eiusque animam omnipotenti Deo commendare studuit. Cui & moriens Frater dixit: In fenestra illa, Pater, duæ aues sunt, vna valde pulcherrima, alia horribilis valde & nigra. Rogo igitur, vt horribilem illam eiicias. Tunc admirari Fratres, qui aderant, cœperunt, quod attente monstraret, & quod monstrabat, ipsi videre non poterant. Pius autem Pater intelligens, quod moriens Frater videre aliud, quam viuentes, posset; aquam exorcizatam sibi afferri iussit: qua profecto dum orando aspergens fenestram tangeret, [pellit aqua benedicta:] nigram illam auem protinus discedere idem moriens vidit: cumque Deo gratias ageret; sancta eius anima carne soluta est. Tunc Fratres colligere cœperunt, quia ministerio venerandi Patris in horrida aue malus Angelus recessit, bonus in pulcra ad ducatum præbendum electæ animæ remansit: qui, alio recedente, eam statim, vt de corpore est egressa, ad æterna gaudia deducendam suscepit. Nam idem Frater post aliquantos dies in veste fulgenti cuidam dormienti apparuit, & iam dubium non fuit, quod a bono duce susceptus, ad æterna gaudia ab hoc exilio assumptus ascendit.

[22] Sed neque illud silendum puto, quod quidam secularis, in cœmeterio veteri iuxta cameram venerabilis viri huius sepultus, per noctes plurimas clamores atque eiulatus emiserit. Cumque sæpius fieret, & venerando Patri non parum molestus esset, nocte quadam, [eiulatum ad sepulcrū alicuius de nocte excitari solitū compescit:] cum idem clamor & eiulatus circa miseri hominis illius sepulcrum fieret, Pater ab oratione surrexit, foras exiuit, non sine magna indignatione clamanti comminans: & ita ille obmutuit, vt penitus clamare desineret, & virum Dei molestare vlterius non auderet. Sicque aperte claruit, quia vir venerabilis, cum voluit, etiam mortuis imperauit. Quod si clamor ille non mortui hominis, sed maligni spiritus extitit, sancti viri auctoritas in hoc etiam magna fuit, quo iubente, malignus spiritus siluit.

[23] Sed quia mira facta eiusdem ostendimus, quædam etiam vitæ eiusdem exempla producere debemus: quamquam de forma ministerij sui dictum sufficere credimus, quia leo superbis & irreligiosis, religiosis & mitibus agnus fuit. Nemo enim vnquam immites & contumaces subditos fortius domuit, nemo humiles & subiectos benignius honorauit. [Erga mites & elatos ac superbos sapiens medicus animarum fit:] In istis namque magisterij sui vigorem nesciebat, quos sæpe quasi minor Patronos suos, pro se vt Dominum rogarent, rogare consueuerat: illos vero & verbis & regularibus correctionibus comprimebat, vt negligentiarum suarum torporem desererent, atque in cælesti conuersatione feruentes deinceps esse debuissent. Obstinatis & improbis, post disciplinæ regularis morsus, mitigatoria illa suæ consuetudinis ingerere solebat, quibus & operis & intentionis suæ bonum luce clarius ostendebat: Cum catena, inquiens, nolentem te ducam ad cælum. Quo verbo sapientibus satis indicabat, districtionis suæ seueritatem, qua intentione sui, quo corrigendorum fructu, qua internæ pietatis dulcedine exhibebat. Vere medicus animarum fuit, quarum lucris nulla præposuit. Sed hoc melius ostendimus, si velut in luce positum, quoddam eius factum memorabile prædicetur.

[24] Miles enim quidam, Gallus genere, in monasterio conuersus est: qui cum plurimum temporis communi ordine religiose vixisset, tandem post tergum respiciens, mundi delicias, quas contemnendo fugerat, velut Ægyptij ollas carnium desiderauit. Relicto igitur monasterio, se a culmine religionis in prȩcipitium dedit, arma resumpsit, & viuere seculariter cœpit. [Exod. 16] Qui cum tam dementer erraret, & se dignum morte faceret, quandoque diuina gratia, Patris sui meritis, respectus ad monasterium rediit, & multa quȩ conquisierat, quasi gratissima munera secum portauit. Pater autem venerabilis cum hunc redisse cognosceret, [apostatam monachū resipiscentē suscipit:] cum magno gaudio recepit: ea vero omnia, quæ attulit, contempsit; ingentem foueam fieri iussit, in qua delata omnia igne concremauit. Quod nimirum vir sanctus faciens, exemplum posteris dedit, vt Fratrum personas diligant, & animarum damna fieri nullius lucri dispensatione permittant.

[25] In d Synodo ei more suo nudo capite residenti, sanctæ memoriæ Papa Vrbanus Pontificalem infulam misit: [ab Vrbano II Papa mitra donatur:] quam vtique vir Domini & pro summi Pontificis reuerentia venerabiliter recepit, & officisissime salutauit, & tamen eiusdem sacerdotalis mitræ vsum, etiam rogante Papa, contempsit. Quod non ob aliud fecisse creditur, nisi vt quorumdam arrogantiam humilitatis exemplo damnaret, qui dum se inaniter extollunt, indebitos sibi sanctæ Ecclesiæ honores non metuunt vsurpare. Multa sunt præterea, quæ de hoc venerabili Patre monasterij senes narrare consueuerant: sed mihi de his, quæ relata sunt, hæc retulisse sufficiat.

[Annotata]

a Accipi videtur pro minori cœnobio seu prioratu, Abbatiæ Cauensi subiecto.

b Amalphi vrbs in eodem Principatu citeriore ad mare versus Occidentem, vbi corpus S. Andreæ Apostoli seruatur.

c [Tateni.] Monetæ genus ac fere Africanæ: sic apud Leonem Ostiensem Chronicj Casin. lib. 2 cap. 57 legitur Robertus Guiscardus monasterio Casinensi largitus, Byzantios sexcentos, & duo millla Tarenos Africanos.

d Non intelligitur Synodus Beneuentana anno 1091 collecta, in qua Guibertus Antipapa eiusq; complices sunt excommunicati; vti opinantur Baronius, Bucelinus, Binius, Surius: sed concilium Troianum primum, quod inito Pontificatu in Apulia habuit, vti in Chronico Cauensi legitur. Male, apud Vghellum Melphitanum, apud alios Claromontanum.

CAPVT IV.
Pie mortuus, etiam post obitum delinquentes corripit.

[26] Vt autem ad eiusdem felicem exitum veniamus, eodem anno, quo de hoc mundo erat profecturus ad Dominum, Ioannes de Diano eiusdem Capellanus, huiusmodi visionem vidit. Videbat siquidem, quia de loco suo montes tres maximi mouebantur, qui motu suo non paruam mundo collisionem minabantur: a quorum motu clamor tantus fiebat, ac si mundus destrui videretur. [visus alteri a Sanctis inuitari ad cælum:] Cumque & ipse eodem terrore compulsus, ad ecclesiam vellet fugere, & quid esset quod videbat inquirere; audiuit quia illi tres montes, tres Cluniacenses Abbates essent, videlicet a S. Odo, S. Maiolus, & S. Odilo, qui Dominum Petrum Abbatem vt secum tollerent, venissent. Sed cum tempus, quo tollendus erat, inquireret, item audiuit, quia iuxta Principis Apostolorum festum venirent, & eum de monasterio tollerent. Euigilans autem Frater ille, [moritur:] de Abbatis sui vicino obitu nimis contristari cœpit: quod tamen non eo festo accidit, quo putabat. Nam Pater sanctus vicinum Apostolorum festum viuendo transiit, sed circa festum, quod Cathedra B. Petri Apostoli dicitur, ad gaudia æterna migrauit. Obiit ergo senex venerabilis, maturus æuo, [sepelitur in oratorio S. Michaëlis:] sed probitate maturior, sepultusque est in spelunca, quæ de cella venerandi Patris Alpherij in oratorium B. Michaëlis Archangeli mutata est.

[27] In quo loco quæ meritis eiusdem reuerentia debeatur, sæpius demonstrauit. Sergius namque monachus, & monasterij armarius, pro negligentiis suis sæpe a viro Dei argutus fuerat: quadam vero die, maligno spiritu instigante, cum non sua merita, sed correptionis suæ amaritudinem memoraret, contra viri Dei sepulcrum expuit, & quem Fratres monasterij quasi viuentem pronis ceruicibus in eodem loco salutare consueuerant, Iudæorum more conspuere non expauit. Mos autem, cum adhuc viueret, viri venerabilis fuit, vt subditorum culpas puniret, ne futuræ vindictæ eos negligendo seruaret. Consuetudinis ergo suæ dignitatem post mortem etiam seruans, [monachus, conspuens eius sepulcrum punitur:] eumdem monachum grauiter percussit. Nam vbi contra sepulcrum expuit, facies eiusdem intumuit, & os ita torsit, vt in maxilla depositum ex latere videretur. Percussus itaque tunc primum cognoscere Abbatis sui magnitudinem cœpit, cum eum, cui quasi mortuo exprobrauit, viuere melius post mortem, & dignitatis suæ vigorem tenere altius didicit. Sed cum magnis doloribus, ingratus paternis beneficiis, torqueretur liuenti facie, tumentibus labiis, cinctus doloribus, ad venerabilem virum Abbatem meum b Simeonem venit, reatum suum confitendo aperuit, & meriti sui dari sibi pœnam tantæ audaciæ dignam postulauit. Cui venerabilis Abbas respondit: Si ab illo percussus es, curare te nullus alius potest. Iussus ergo monachus rediit, & ante sepulcrum venerabilis viri in oratione prostratus, faciei & oris incolumitatem promeruit. Os namque quod ad derogationem Sancti sputum elexit, [eo inuocato sanatur:] percussum doluit, atque eo verba proferente pœnitentiæ, salutem recepit, vt Patris sui iustitiam & pietatem contra detractorum fallaciam probaret. Quia nimirum vt magister bonus errantem percussit, & vt pius pater, quem percusserat, sanauit. Felix vtique, qui vtrumque potuit, videlicet & percutiendo corrigere, & sanando mulcere. Hoc autem idem Sergius monachus senex retulit, sed me petentem relationis suæ miraculum, Domini Abbatis Simeonis testimonio confirmauit.

[28] Vrsinus etiam monachus non valde huic dissimile solet narrare miraculum. Ait enim, quod quadam die Tusciam apud ecclesiam S. Michaëlis Archangeli plures monasterij Fratres conuenerant: inter quos erat Leo Barisanus, & Vrsus Ramarius. Tunc, vt fieri solet, confabulantibus sermo incidit, vt Abbatum monasterij opera & religio conferrentur. Sed cum ad Abbatem Petrum omnem monasterij tam religionem, quam exteriorum rerum collationem referrent, idem Vrsinus monachus laudatoribus Patris sui resistere vehementer cœpit: [sibi obtrectantem obiurgat in somnis,] cumque iam nec detractionibus parceret, Fratres eum monere cœperunt, vt a talibus verbis silere debuisset. Ille autem silere noluit, sed quantum sibi placuit, nequiter loquendo processit. Eadem vero nocte ille, quem spreuerat, ei in somnis apparuit, atque ab eo inquirere instanter cœpit, dicens: Sic, Vrsine, sic debet monachus loqui de Abbate suo? Qui cum ea, quæ vigilans dixerat, memoraret, & illum, cui quasi absenti detraxerat, non solum præsentem, sed etiam pristina auctoritate præstantem cerneret, cum magno timore sui reatus sibi dari veniam precabatur. [& virgis cædit:] Vir autem sanctus ei indulgere noluit, sed ante altare oratorij eum ducens, regulari disciplinæ subdidit, atque tam acriter verberare cœpit, vt inter dolores exclamaret, & quid dormiens pateretur, patenter vocibus indicaret. Cumque Fratres accederent, & clamantem excitarent, ordinem flagellorum exposuit, atq; ad eorum veritatem & vltoris præsentiam confirmandam, scapularum liuores testes produxit. Quod profecto miraculum mihi Vrsinus; idem dixit: sed certius rem scire volens, cum ab Vrso Ramario quærerem, se clamantem inter verbera Vrsinū audisse dixit, & in euigilante verberum signa vidisse. Quibus nimirum signis ostenditur, quo vir sanctus æternæ dignitatis honore potiatur, qui eos, quos in hoc seculo nutrierat, & corrigere docendo possit, & castigationibus emendare.

[29] Nam vir vitæ venerabilis Odo Vestarasius, quia magnæ veritatis & sanctitatis fuerit, [alterius errata reprehendit:] nemo qui eum bene nouit, ignorat. Hic sæpius narrare consueuerat, quia frequenter sibi appareret, & eiusdem, si in aliquo erraret, facta reprehenderet.

[30] Præterea memorato Sergio monacho cuiusdam malæ consuetudinis vsus inoleuerat, [alterius circumcursationem,] vt in vno loco diu fixus permanere non posset. Quadam vero nocte venerabilis Pater ei apparuit, & de mobilitate sua terribiliter obiurgans, se eum in proximo correcturum minatus est. Post non multos vero dies idem Sergius de solario cecidit, & costam fregit: atque ex illa iam die monasterium circumcursare non potuit. Hæc autem & huiusmodi, vt iam dixi, Pater venerabilis in discipulorum correctione fecisse cognoscitur, vt ad horam suæ vocationis eorum nullus imparatus inueniretur. Quorum profecto nonnullos sæpe præmonuit, & vt se ad vicinum exitum præpararent, imperauit.

[31] Ioannes quidam Romanus, monachus eiusdem nostri monasterij, qui etiam ad hoc c Venusinum monasterium mecum venit, quantæ simplicitatis & religionis vir fuerit, [alterius negligentiam orandi pro dejunctis.] a multis cognoscitur. Hic autem in castro S. Adiutoris cum ceteris Fratribus manere iussus fuerat. Quadam vero die ad monasterium veniens, id quod apud memoratum castrum nouiter gestū nouerat, retulit dicens: Domino Leoni Barensi, magistro eiusdem castri, hesterna nocte Dominus Abbas Petrus in somnis apparuit, eique dixit: Frater Leo, quare tam negligenter agis, & debitam psalmodiam defunctis Fratribus neqūaquam reddis? Festina & præpara te, quia sub magna eris celeritate moriturus. Euigilans autem, timore prænuntiati sibi obitus, pauere mirabiliter cœpit. Cui etiam sequenti nocte venerabilis Abbas Constabilis apparuit, & eadem dixit. Ex qua nimirum geminata visione ita territus est, vt in ecclesia psallens, bis quotidie ex ordine Psalterium repeteret, & ab omni illa otiositate sua quiesceret. Post aliquantos vero dies idem Leo monachus languore correptus obiit, atque quod veritatem viuendo dixerit, moriendo firmauit. Hæc autem mihi Ioannes venerabilis monachus, adhuc viuente eo, qui visionem suæ mortis viderat, narrauit. Quæ cum in eiusdem obitu impleta didici, credere ea etiam cœpi, quæ per memetipsum non vidi. d Huius beatissimi viri Petri festa natalitia peraguntur IV Nonas Martias. Amen.

[Annotata]

a Fuerant hi decessores S. Hugonis ante memorati. Ex his Odo Abbas 2 colitur 18 Nouemb. S. Maiolus 4 Abbas mortuus est II Maij, & huius successor Odilo ipsis Calendis Ianuarij.

b Præfuit B. Simeon ab anno 1124, ad 1141, quo obijt 16 Kalend. Decemb.

c Venusia vrbs olim Apuliæ Pencetiæ, nunc Basilicatæ, patria Horatij.

d Sequentia desunt apud Surium.

HISTORIA DEDICATIONIS ECCLESIÆ CAVENSIS
Ex MS. Chronico Cauensi.

Petrus, Episcopus Policastrensis, & dein Abbas Cauensis in Italia (S.)

[1] a Tertius a beato viro Alferio, eiusque nepos carne, Cauensis huius cœnobij Abbas floruit B. Petrus, qui & rerum gestarum amplitudine, & grauitate morum, & seueritate disciplinæ, longe omnibus excelluit. De quo quidem (ne instituti nostri rationem abijciamus) id modo dicendum est, quod præsentis tantum diei sollennitas postulare videtur. [Vrbanus Papa II, ante S. Petri discipulus atque indiuiduus socius,] Anno a salutari Christi Domini Iesu ortu millesimo nonagesimo secundo Pontifex Maximus, Christique Iesu Vicarius præsidebat, Vrbanus eius nominis secundus: qui natione Gallus, professione monachus, Oddo nomine, in Cluniacensi cœnobio eiusdem B. Petri discipulus antea fuerat, & ad b Cauense monasterium reuertentis indiuiduus comes ac vitæ socius: donec a sanctissimo Gregorio septimo Romano Pontifice Primorum Patrum collegio ascriptus, & c Ostiensis Episcopus effectus fuit; tandemque post Victoris Papæ tertij obitum, ad Apostolici ordinis culmen d ascitus, e Henrici Ecclesiæ hostis nequitiam veritus, quoque minus Romanorum seditionibus esset obnoxius, apud f Normannos potius quam Romæ morari voluit.

[2] Salernum itaque a Serenissimo Duce Rogerio, Roberti Guiscardi filio, honorifice deductus, [Salernum venit,] dum pietatis & grati animi ardore incensus, sacrum reddere hunc locum cuperet, & sanctissimi Magistri sui votum explere; g Alfanus Salerni Archiepiscopus eius nominis secundus, qui iam ad loci huius subiectionem modis omnibus anhelabat, præsentiens tantæ rei congruum ornatum parari, ægre admodum tulit, [& depulsa remora iniecta.] Pontificique exposuit non licere in Cathedralis suȩ Ecclesiȩ abiectionem ac detrimentum, Cauense monasterium tanto munere decorari. Cui Pontifex actionis præscripsit diem, quo sua iura tueretur. Is autem cælitus (vt fama est) monitus, locique religione tactus ac territus, actionem ipsam prosequi prætermisit.

[3] Dei itaque nutu controuersia sedata, Vrbanus Pontifex consono omnium populorum plausu, assumptis secum Fratribus suis Reuerendissimis Episcopis & Cardinalibus, h Vbaldo Sabinensi, Oddone Albanensi, Berardo Prenestino, Ioanne Tusculanensi, i Brunone Signino, k Rangerio Regitano, Gerardo Troiano, Ioanne Rappolano; [comitatus Episcopis, Cardinalibus,] & sanctæ Romanæ Ecclesiæ Præsbyteris & Cardinalibus, Hermanno tituli Sanctorum quatuor Coronatorum, Gregorio tituli S. Vitalis, Benedicto tit. S. Susannæ; Gregorio ex Diaconia S. Mariæ in Via-lata, Ioanne ex Diaconia S. Mariæ in Schola-Græca, Petro ex Diaconia S. Adriani, Iacobo ex Diaconia S. Eustachij, & Teutione ex Diaconia S. Gregorij ad Velum-aureum, aliorumque Clericorum multitudine copiosa, vt Pontificem Maximum decebat, [Clericis,] Salerno egressus, monasterium adijt, consecrationis cæremoniam acturus: vt cuius erat præstans monasticæ disciplinæ religio, eiusdem esset Pontificiæ liberalitatis excellens munus. [Ducibus & Principibus Cauam proficiscitur:] Comitatusque est eum & serenissimus Dux Rogerius, cum innumera Ducum ac Principum, aliorumque Nobilium turba; vt & Pontificem rerum gestarum gloria clarum honoraret, obsequiumque impenderet, & tantæ solennitatis cæremonijs adesset, easque suis muneribus adaugeret.

[4] Cum autem sic pergens prope cœnobium peruenisset (quo postea pro rei memoria sacellum constructum est) animo pio complexus loci sanctitatem, religionis singulare munus, monachorum ibidem degentium mores Angelicos, Magistri sui ingens meritum, itineraque ipsa Sanctorum pedibus contrita; [pedes cum alijs ad monasterium pergit:] ad Rogerium Ducem aliosque, qui aderant, Pontificia Maiestare conuersus, Indignum est (inquit) Filij, locum illum, quem Cælitum vitam agentes incolunt, quaque nudis plantis pergunt, nos peccatores aliter quam pedestres adire. His dictis in terram desiliens, eiusque exemplo ceteri, pedites ad cœnobium ire pergunt. Vixque per lapidis iactum inde processerat, cum ei canitie grata elucens, Fratrum corona stipatus, reuerenter occurrit venerabilis Petrus, [benigne excipit occurrentes S. Petrum Abb. & monachos:] moxque cum suis omnibus coram Summo Pontifice genuflectit: qui eum illico a terra erigens, affectuose complectitur & osculatur; tum reliquos Fratres sereno vultu intuens benedicit, blandeque salutat: admirandaque nascitur vtrimque contentio, dum illi in pedum oscula ruunt, hic vero Fratrum suorum beneuolentia motus, medios cupit complecti: sicque conspectu mutuo exhilarati, mixtisque lacrymis gaudentes veniunt ad cœnobium.

[5] [salutat sacram Eucharistiam & Sanctorum corpora adit:] Ædes ingressus Pontifex, sacratissimæ Eucharistiæ primum reddito cultu, ad specum postea se confert: ibique prostratus Alferij & Leonis deosculatur monumenta, lacrymis rigat, diu multumque precatur. Ac tandem erectus populo benedicens, parata monasterij tecta cum Duce Rogerio ceterisque subiuit, ibique diei illius reliquum affabiliter cum B. Petro Abbate, alijsque nonnullis monachis, quos in monastica conuersatione degens antea nouerat, in familiaribus colloquijs (Pontificem se oblitus) expendit. Sed & nocte ipsa cum eisdem Fratribus, [Matutinas laudes nocte peragit:] matutinam laudem solenniter persoluentibus, deuotus interfuit. Sequenti vero mane, necessarijs de more paratis, Pontifex ad altare solenni pompa procedens, ædes istas tum quidem pretioso contectas serico, aureis basilicis ornatas, florumque spirantium corona redimitas, proprijs manibus, Pontificijs cȩremonijs ac ritibus oleo sacro perunxit, [templum dedicat SS. Trinitati] singulosque deliniuit parietes; egregieque sculptam Crucem in sacræ rei signum ac monumentum adhibuit, summæque Trinitati Deo Altissimo dedicauit, [3 Septemb.] die videlicet l Nonarum Septembrium, Indictione quinta decima.

[6] Tam vero magnifica consecrationis pompa fuit, vt perpetuo suauissimi odores cremarentur, dulcissimi concentus exaudirentur, organorum, ac tibiarum ad iucundissimum numerum modulationes, non aures modo omnium, sed animos ad pietatem religionemque mira ratione accenderent, ac iam in cæli beatissimis oris versari se omnes putarent. Præcipue vero Serenissimus Dux Rogerius his pietatis insignijs excitatus, [Dux Rogerius donat quamplurima priuilegia & redditus.] coram Pontifice & Cardinalibus, audientibus Principibus & populis, Cauensem omnem ditionem, Imperium in vniuersos Lucanos, a vectigalibus immunitatem, maris dominium donauit: Notarios publicos, ac Iudices vassallosque creandi facultatem indulsit: morti destinatos eripiendi, duellorum rationem constituendi; caussarum & ciuilium & criminalium controuersias decidendi; appellationes prosequendi tribuit potestatem. Atq; (vt verbo dicam) cum summo potestatis regalis iure, redditus ac fructus, summam multorum millium aureorum facientes, religiosa liberalitate contulit.

[7] Eo autem illustrior Pontificis magnificentia fuit, quo sunt cælestes opes diuinaque munera terrenis atque humanis illustriora. Etenim ad Ducem Rogerium, ceterosque Prælatos ac Principes, vniuersumq; populum obortis lacrymis conuersus, [Papa donat varias indulgentias visitantibus hanc ecclesiam,] Pontificia summa potestate vtens, Christique Domini vberrimos thesauros proferens, indulsit: vt, quisquis diuina ope in pœnitentiȩ statu existens, sacrosanctas has ædes adierit ante diem consecrationis, & die ipsa, hoc est, quarto & quinto die Septembris, nec non sacris diebus Cœnæ Dominicæ, & salutaris Passionis; eam indulgentiam mereatur, quam mereretur, si pergeret ac rediret ad S. Iacobum Compostellanum. Ceteris vero anni diebus, qui istuc accesserit deuotionis caussa, contulit quatuor annorum, & totidem quadragenarum indulgentiam. Effecit etiam, vt sacellum, quod Abbatis dicitur, ab Amplissimo Brunone Casinensi monacho & Episcopo Signino eodem die consecraretur, [& aliam Abbatis,] adijciens indulgentiam illud visitantibus his diebus festis septem annorum & totidem quadragenarum. Ecclesiæ vero in adiacenti cœnobio Casali positæ, [& tertiam cœnobij Casalis,] & eo tempore consecratæ a Reuerendissimo Rangerio Regitano Episcopo, concessa est indulgentia illuc accedentibus deuote septem annorum & totidem quadragenarum, non modo dictis diebus, sed in qualibet Virginis m Matris solennitate. Ipsos vero monachos, [donat quāplurima priuilegia:] sacrumque cœnobium priuilegijs suis ita muniuit, libertateque donauit, & prærogatiuis auxit, extulit, atque ornauit; vt, quæ ipsi cœnobio compares, pauca reperias, anteponas autem nullum.

[8] Tum vero pompa finita, ad claustrum se Pontifex & Cardinales, cum serenissimo Duce ac Principibus, B. Petro deducente, se conferunt. Cetera ingens multitudo vallem totam occupat, frugalique prandio expleto, monachis in vnum coactis, tali oratione Pontifex vsus dicitur: Agitate animo, Fratres, [adhortationem habet ad monachos,] quanta dignitas atque maiestas sit Religiosi monachi, quem Deus a seculi fluctibus emersum, in pacatissimum Religionis sinum deduxit; vt mentis oculo monastica disciplina purgato, quam sint humana omnia fluxa, angusta, mortalia, erroris & inanitatis plenissima, deprenhendere facile possit: ac licet in terris versetur; [de status illorum felicitate:] Cælitū tamen iura tenet, & iam quodammodo in Beatorum numerum collocatur. Hæc enim ornamenta sunt vera, hæc admiranda insignia. Nam quo ego vtor aureo baculo, vt magnæ sit dignitatis, est tamen integumentum molestissimarum curarum, fastidiosissimi stomachi. Quamobrem quod habetis, tenete, vt coronam vestram nemo accipiat. Et onus nostrum, carissimi Fratres, quia auctoritate non licet, precibus vestris portate, pietatisque affectu vicem meam dolete. His alijsque dictis, ac benedictione indulta, [data benedictione discedit.] singulisque proprio nomine appellatis, cum Duce Rogerio alijsq;, qui secum venerant, Salernum repetijt. n

[Annotata]

a Extat eadem Historia, paucis immutatis aut omissis, tomo 7 Italiæ sacræ a Ferdinando Vghello edita in Salernitanis Archiepiscopis a pag. 512.

b Ciaconius inuerso ordine primo Cauensem, dein Cluniacensem monachum fuisse scribit.

c Circa annum 1078.

d 12 Maij anni 1088.

e Constituerat is Antipapam Guibertum: de quo late in Vita S. Anselmi Ep. Lucensis 18 Martij.

f Normanni eiectis Græcis & Saracenis, Apulia potiti sunt, & ceteris dein prouincijs, Duce potissimum Roberto Guiscardo.

g Sedit Alfanus 2 ab anno 1085 ad annum vsque 1121.

h Consule Vghellum de his Episcopis, qui solum ex hoc loco aliquos videtur catalogis suis inscripsisse. Possent & Cardinales hactenus omissi inseri.

i S. Bruno Signinus Episcopus, libris scriptis & sanctitate clarus, decessit 18 Iulij anni 1125.

k Fuit hic ex monacho Cauensi & discipulo S. Petri factus Episcopus.

l Inscripta est dedicatio ad dictum diem Martyrologijs VVionis, Menardi, Bucelini.

m Virgini Deiparæ fuit hæc ecclesia dicata.

n Idem Papa litteris datis Salerni 18 Kalend. Nouemb. eiusdem anni 1092 concessit B. Petro eiusque successoribus omnimodam iurisdictionem Episcopalem, abdicata dumtaxat potestate ab his, quæ sunt Ordinis Episcopalis: a sacrorum Ordinum collatione, basilicarum consecratione & chrismatis confectione. Verum vrgente Alphano Episcopo plurima Papa irrita decreuit, litteris Romæ datis anno 1098 mense Maio, quas integras edidit Vghellus in Alphano II Episcopo Salernitano pag. 553 vti præcedentes litteras insinuat pag. 515.

DE S. CASIMIRO POLONIÆ REGIS FILIO, IN REGEM HVNGARIÆ ELECTO

AN. MCCCCLXXXIV.

Commentarius historicus præuius.

Casimirus Poloniæ Regis filius, in Regem Hungariæ electus (S.)

§ I S. Casimiri genus illustre, parentes, fratres VI, sorores VII; vtrorumque sigillatim dignitas.

[1] Illustrabat ante annos omnino CC Poloniæ regnum, magnumque Ducatum Lituania, regiarum splendore virtutum, sed præsertim Christianæ pietatis, Casimirus, Casimiri III filius, nepos Iagellonis fortißimi Principis, [S. Casimiri parentes:] qui primus e Lituaniæ Magnis Ducibus, Christi religionem complexus, in Regem adoptatus est a Polonis, VVladislaus dictus, cuius nurus, S. Casimiri mater, Elisabeth Austriaca fuit, Alberti II Imperatoris, & Hungariæ Bohemiæque Regis, filia. Hic, priusquam ex auctoribus ei ætate supparibus elogia illius proferamus, breuem Vitæ eius periocham exhibebimus e libello, quem Albertus VViuck Koialowicz Societatis Iesv, S. Theologiæ Doctor, Almæq; Vniuersitatis Vilnensis Procancellarius, anno ⅭⅠƆ ⅠƆCL vulgauit, hoc titulo inscriptum; [Vitæ periocha;] Miscellanea rerum ad Statum Ecclesiasticum in Magno Lituaniæ Ducatu pertinentium. In hoc altera statim pagina de Casimiro ista scribit:

[2] S. Casimirus, Casimiri III Poloniæ Regis, Magni Lituaniæ Ducis filius, Iagellonis nepos: a puero virtuti addictus, totum se Deo dedit, posteaquam Rex Hungariæ electus, ab eodem regno exclusus est. Fratre enim Vladislao in regnum illud succedente, ipse regnum cælorum, [pietas,] quod semel quærendum susceperat, vi occupare connixus, votorum suorum apicem magnis passibus occupauit… Ad virtutis omnisque sanctimoniæ reditus cumulandos versus, pudicitiam integram conseruauit: eruditionem vt B. Virginis laudibus consecraret, [præsertim erga Deiparam;] elegantissimis versibus illam celebrauit; quorum exemplum secum sepulchro inferri mandauit. Austeritate vitæ, & honoris Diuini Zelo, inter viuos admirandus: a morte miraculorum gratia, multos Diuorum superauit. Mortuus Vilnæ MCCCCLXXXIV, [miracula a morte,] die Martij IV. Relatus in Sanctorum numerum, a Leone X, anno MDXXI. Instante deinde Sigismundo III Poloniæ Rege, [Canonizatio,] a Clemente VIII festum eius maioribus cæremonijs celebrandum institutum est. Anno ⅭⅠƆⅠƆCVI vulgatus est libellus continens miracula, quæ ad eius sepulchrum contigerunt. Cum anno * ⅭⅠƆ ⅠƆCXIV sepulchrum eius restauraretur, inuentus est incorrupto corpore & vestibus: qua ipsa occasione repertus quoque est Hymnus de B. Virgine (incipit sic, [corpus post annos 120 incorruptū,] Omni die dic Mariæ mea lavdes anima) dextro eius tempori subiectus. Anno ⅭⅠƆ ⅠƆCXXXVI, Augusti XIV, sub Vladislao IV Poloniæ Rege, præsente eius Maiestate ipsa, cum sorore sua Serenissima Anna, [translatio an. 1636.] corpus prædicti Sancti, solennissima supplicatione per vrbem instituta, translatum est in magnificentissimum sacellum a Sigismundo III extructum. Hæc ille. Sed quod excluso ab Hungariæ posseßione S. Casimiro succeßisse Vladislaum fratrem tradit, hoc viginti fere post annis, Matthia Coruino mortuo, ipsoque sex annis prius Casimiro, contigit, vt sigillatim post exequemur.

[3] Hic tamen operæ pretium fuerit, omnem Casimiri III atque Elisabethæ Austriacæ progeniem, Sancti, inquam, Casimiri fratres sororesq; recensere, vt clarius elucescant, quæ de ijs fortaßis inferius per transennam dicenda erunt. Enumerat eos Martinus Cromerus in laudatione funebri Sigismundi I, & breuius Iodocus Ludouicus Decius tomo 2 Rerum Polonicarum pag. 289, hoc ordine: [5 fratres, & 7 sorores,] 1 VVladislaus natus anno ⅭⅠƆCCCCLVI. 2 Heduigis anno sequenti. 3 Casimirus eiusdem seculi LVIII. 4 Ioannes Albertus LX. 5 Alexander LXI. 6 Sophia LXIV. 7 Elisabeth LXV. 8 Sigismundus LXVII. 9 Federicus LXVIII. 10 Elisabeth LXXII. 11 Anna LXXVI. 12 Barbara LXXVIII. 13 Elisabeth. De his Cromerus: Filiarum Casimiri duæ immature mortuæ. Heduigis Georgio Duci Bauariorum, Sophia Friderico Marchioni Brandeburgensi, Anna Boguslao Pomeranorum, [harum mariti:] Barbara Georgio Saxonum, Elisabetha vero (patre mortuo) Frederico Legniciensium & Bregensium, Ducibus matrimonio iunctæ fuere: & omnem pene Germaniam affinitatibus & propinquitatibus illustrium virorum & mulierum, quas enumerare perlongum esset, nobis deuinxere.

[4] Filiorum autem natu maximus VVladislaus anno ⅭⅠƆCCCCLXXI, post mortem Georgij Podebradij hæretici, [VVladislaus frater Rex Bohemiæ electus,] Bohemiæ Rex electus est; Matthia Hungariæ Rege nequidquam eamdem coronam ambiente: aduersus quem ipso anno conspirantes pleriq; Hungarici Proceres atque Antistites Casimirum eiusdem VVladislai fratrem, mißis Legatis, Regem sibi dari a Casimiro patre postularunt. Et datus ijs ille quidem, [ipse Vngariæ, 1471, sed mox desertus;] sed statim ab ipsis desertus, vt mox dicemus. Quæ caussa fuit, vt cum anno MCCCCLXXVIII, ijdem Hungari per secretam legationem, rursum a Matthia defectionem pollicerentur, nil quidquam certi illis Casimirus Rex responderit, iam antea, vt lib. 29 scribit Cromerus, fidem gentis dubiam & fluxam expertus. Anno ⅭⅠƆCCCCLXXXIV, vt infra dicemus, tabe consumptus interijt Dux Casimirus. [mortuus 1484.] Fridericus frater eius anno ⅭⅠƆCCCCLXXXVIII Cracouiensis Episcopus factus, patre adnitente.

[5] Anno ⅭⅠƆCCCCXC Matthias Vngariæ Rex apoplexia extinctus est, vir strenuus, sed ingenij inquieti & versipellis. [VVladislaus etiam Vngariæ Rex, factus 1490,] Successorem Proceres alij VVladislaum Bohemiæ Regem legerunt, alij Ioannem Albertum fratrem eius, quem plures de hostibus reportatæ, Casimiri patris auspicijs, victoriæ commendabant. Vterque cum exercitu in Vngariam aduolauit. Sed breui pax coaluit. Et nolebant quidem Vngari, vt Cromerus scribit, regnum dubiæ Martis aleæ committere; sed Casimirus Ioannis Alberti euehendi studio incensus, ira etiam in alterum filium, velut nimio plus cupidum, & in se ingratum stimulante; illi bellum suadebat, validas suorum copias ac Tartarorum quoque auxilia pollicitus. [victo competitore Ioan. Alberto fratre:] Sed nimium tarda hæc fuere. Ioannes Albertus, etsi vix quatuor millia bellatorum habebat, dilapsis ceteris, cum fraterno octodecim millium exercitu conflixit, fortius quam felicius: nam duobus equis in ardore pugnæ amissis, tertio quoque grauiter sub ventrem sauciato, vix tandem euasit. At Wladislaus de euentu pugnæ certior factus a suis, non obscure præ se tulit, magis lætari de salute fratris, quam de victoria sua: missisque ad eum Legatis, pacem cum eo fecit.

[6] Casimirus pater anno ⅭⅠƆCCCCXCII sacrosanctis Christianæ religionis mysterijs rite perceptis, mense Iunio animam exhalauit, [qui Casimiro patri an. 1492 succedit:] vt idem scriptor tradit. Adspirarunt ad sceptrum filij tres, Ioannes Albertus, Alexander, Sigismundus. Obtinuit Ioannes Albertus, electus die XXVII Augusti ⅭⅠƆCCCCXCII. qui anno sequenti, mortuo Sbigneo Archiepiscopo Gneznensi, vt frater suus Fridericus, a quo potißimum in adipiscendo regno fuerat adiutus, subrogaretur, retento etiam Episcopatu Cracouiensi, ab Alexandro VI Papa obtinuit, a quo & in Cardinalium collegium cooptatus mense Septembri MCCCCXCIII. Mortuus est Ioannes Albertus anno ⅭⅠƆ ICI, die XVII Iunij, qui quamquam cælebs vixit, non tamen S. Casimiri fratris sui continentiam imitatus est. Succeßit illi Senatus assensu Alexander, quem sibi Lituani post Casimiri patris mortem Magnum Ducem assumpserant: [huic 1501 Alexander frater,] fratre mortuo ad regni diadema postulatus, anno MDI, die XII Decembris, a Friderico fratre, solenni cæremonia Cracouiæ inunctus & coronatus est. Vxor eius Helena, Moschorum Ducis filia, mense Februario sequente, e Lituania Cracouiam venit: nec tamen, [cuius vxor, quia Græco schismati addicta,] inquit Cromerus & alij, diadema de more Reginarum ipsi impositum est, propterea quod Græcorum schismati dedita, ab instituto Ecclesiæ Romanæ & Catholicæ abhorreret. Subijcit Iodocus Ludouicus Decius hoc epiphonema: [vncta & coronata non est.] Tanto, inquit, ardore res fidei tunc a Polonis custodita fuit.

[7] Fridericus Cardinalis an. MDIII, die XIV Martij obijt, moribus longe Casimiro fratri absimilis. [Elisabetha matre 1505 mortua, pia fæmina,] At mater Elisabetha Regina, insigni pietate fæmina, & munificentia in cultum diuinum XXX Iulij, ⅭⅠƆ ⅠƆV extremum vitæ diem clausit Cracouiæ, vbi in templo sanctæ Crucis sepulta, quod, vt Cromerus ait, viuens a fundamentis exædificarat, omnique apparatu ad cultum diuinum accommodato magnifice ornauerat, [moritur Alexander 1506,] & censibus domoque in octo Presbyteros & nonum ministrum collatis dotauerat. Anno sequenti, die XIX Augusti, mortuus quoque est Rex Alexander, & Vilnæ iuxta Casimirum fratrem tumulatus. [succedit Sigismundus, mortuus 1548.] Succeßit Sigismundus, natus anno MCCCCLXVII, prima Ianuarij: in Regem electus MDVI, VIII Decembris, coronatus MDVII, XXIV Ianuarij: mortuus ⅭⅠƆ ⅠƆXLVIII, prima Aprilis.

[8] [Ita Casimiri fratres 4 Reges fuerunt:] Hactenus de S. Casimiri parentibus, fratribusq; ac sororibus succincte indicata, quæ lucem afferre ipsius historiæ queant. Auus illi Iagello VVladislaus, Magnus Lituaniæ Dux & Poloniæ Rex: patruus VVladislaus Poloniæ & Vngariæ Rex: e fratribus Reges fuere quatuor, VVladislaus Bohemiæ & Vngariæ; Poloniæ Ioannes Albertus, (electus etiam Vngariæ, [ipse quoque Rex electus.] eodem fere quo Casimirus fato) Alexander, Sigismundus I.

[Annotatum]

* imo 1604.

§ II Vita & miracula S. Casimiri a quibus scripta? vnde hic edita?

[9] Vitam S. Casimiri scripsit Zacharias Ferrerius Vicentinus, Episcopus Gardiensis, [Zacharias Ferrerius Vitam S. Casimiri scripsit,] Leonis X Papæ Prælatus domesticus & Referendarius, ac per vniuersum regnum Poloniæ (vt ipsemet infra profitetur) & Magnum Ducatum Lituaniæ & Moscouiæ, omnesque & singulas terras eisdem regno & Ducatibus, mediate vel immediate, aut alias quomodolibet, subiectas; cum omnimoda Legati de Latere, & Maioris Pœnitentiarij de Vrbe potestate, Nuntius & Orator. Præcipua caussa Legationis fuit, vt inter Sigismundum I Poloniæ Regem & Magnum Prußiæ Magistrum Albertum Brandenburgicum, sororis eius filium, pacem conciliaret: quæ tamen minime succeßit. Eidem tunc Antistiti, atque vt ipse scribit, Seruantissimis Patribus, Ioanni Archipræsuli Gneznensi, Poloniæ Primati ac Legato nato; nec non Petro Præmisliensi Pontifici, regnique Poloniæ Vicecancellario, ad ipsius Ducis Casimiri gesta ac miracula perquirenda, prouincia fuit demandata. Id vero muneris, inquit ipse, omni fideli opera, & sedulitate exquisitissima, [post accuratum examen cum alijs Episcopis,] ita obiuimus & exegimus, vt inter innumera pene miracula, quæ iureiurando adhibito illi nobis recensuere, qui & interfuerunt & conspexerunt, manibus contrectauere, ac in semetipsis experti sunt, quosue nobiliores ex alijs, ac fide digniores ad testimonium perhibendum delegimus; ea tantum, omissis superfluis, [auditis oculatis & grauibus testibus:] quæ singularia, & ad eius sanctitatem probandam sufficere visa sunt, descripserimus, annotauerimus. Datum Vilnæ, IX Kalend. Decembris, anno salutis MDXX, Sanctissimi Domini nostri Leonis, Diuina prouidentia Papæ X, anno octauo. Dein adscripta hæc erant: Tres erant Episcopi ad latus Illustrissimi D. Zachariæ Legati a latere, Ioannes Vilnensis, Ioannes Chrouiensis, Iacobus Caffensis, Episcopi Latini. Examinata miracula & testes. Est Chiouia, siue Kiouia, Volkiniæ vlterioris ciuitas ad Borysthenem, sub Archiepiscopatu Leopoliensi, ditionis Polonicæ. Caffa vero quæ & Theodosia, Tauricæ Chersonesi ad mare Euxinum, olim Genuensium colonia.

[10] [vnde eam acceperimus.] Ea Vita Torunij anno MDXXI typis vulgata est, ac per plures annos a nobis perquisita, variorum e Polonia virorum doctorum opera implorata: & tandem, pronuper nacti eam sumus beneuolentia RR. PP. e Societate Iesu, Ioannis Rywocki, qui secundum prouinciæ Lituanicæ Præpositus Prouincialis fuit, & Pauli Francisci Parisij, cuius penes nos extat eruditus commentarius de S. Bonifacio, siue Boleslao Bucslauino, Regis Slauonici siue Poloni filio, Archiepiscopo & Apostolo Rossorum ac Martyre, ad XIX Iunij, quo illius est Fastis Romanis inscriptum nomen, referendus.

[11] [Scripsit & de eo Officium & Missam,] Hi ergo, Vitæ ab Zacharia editæ exemplar tandem adepti, id describi curarunt, ac nobis transmiserunt: atque vna Officium Ecclesiasticum & Sacrum, ab eodem Zacharia Episcopo compositum, vt festo S. Casimiri recitaretur, in quo præter proprias ad singulos psalmos antiphonas, & Responsoria ad Lectiones, quaterni sunt hymni Sapphici, ad primas Vesperas, Matutinum, Laudes, secundas Vesperas, & in Missa ante Euangelium Sequentia, vt vocatur, versibus iambicis dimetris contexta. [& in ijs Hymnos,] Atque idem auctor plures fortaßis eiusmodi Hymnos elucubrauit: nam Posseuinus noster in Apparatu sacro de eiusdem Zachariæ Ferrerij scriptis nihil aliud tradit, quam composuisse Hymnos, quorum vsum Clemens VII Pont. Max. suo tempore approbarit, quique postea Romæ prodierint an. 1549 apud Ludouicum Vicentinum. Extat liber, vnde hoc Officium & Sacrum de S. Casimiro descriptum, in bibliotheca collegij Rauensis Societatis Iesv in Polonia, annexus libro qui inscribitur, Compendiosa descriptio vrbis Hierusalem, excuso antiquo charactere in 4.

[12] [Gregorius Svviecicius eam Vitam auxit, & miracula addidit,] Ea S. Casimiri Vita a Gregorio Suiecicio Cathedralis Ecclesiæ Vilnensis Canonico non inscite interpolata, iterum prælo commissa anno ⅭⅠƆ ⅠƆCIV, adiecta secunda parte, quæ miracula, aliaq; Diui decora, continet, & duplo maior est priore. Hanc S. Casimiri Vitam edidit cap. 10 lib. 3 de officio Principis Christiani Cardinalis Bellarminus, a Venerabili viro, vti profitetur, Gregorio Swieciski Eccles. Cathed. Vilnen. Canonico, ex bonis Auctoribus cum fide descriptam. Sed postremam partem, quæ ad sola miracula pertinet, prætermisit; quæ tamen ab ijs, inquit, [quam ex eo edidit Bellarminus, sine miraculis;] qui ea cognoscere cupiunt, ab Auctore suo facile peti poterunt. Ea quoque Abrahamus Bzouius omisit, qui Vitam eamdem tomo Annalium suorum Ecclesiasticorum decimo octauo ad annum MCCCCLXXXIV num. XXVII inseruit ex Bellarmini vulgato de officio Christiani Principis, octo prius annis, libro, quem citauit, [nos Miracula, cum Vita e Ferrerio scripta.] titulumque ac finem & Vitam totam ipsis eius verbis expreßit. Nos Suiecicij editionem a Friderico Schembek e Societate nostra viro erudito & pio, atque in primis Sanctorum cultus promouendi mirifice studioso, ante annos complures accepimus. Priorem tamen partem, siue Vitam ipsam S. Casimiri, vti a Zacharia Ferrerio scripta est, cum vix vspiam extet, dabimus: atq; alteram deinde partem ex Suiecicio subiungemus.

[13] Petrus Skarga e Societate Iesu Polonus, vir eximiæ eruditionis ac zeli animarum, quem ad extremam ætatem & habendis e suggesto sermonibus, & libris scribendis exuruit, maximo animarum bono; [Aliam Polonice Petrus Skarga.] in Bibliotheca Philippi Alegambe nostri traditur S. Casimiri Vitam edidisse. Eam dum peruestigo, didici non nisi Polonice extare, primo (vt reor) operum illius tomo, qui Selectas Sanctorum Vitas continet in singulos anni dies digestas, additis Documentis ad mores formandos idoneis: qui tomus ipso superstite octies recusus traditur. Ex eo S. Casimiri Vitam vir grauis Latine vertit, & ad nos misit, si cui ad nostrum institutum esse vsui posset. Eam, vt res feret, citabimus infra: nam totam dare, cum plenior & antiquior alia suppetat, nil attinet.

[14] Matthias de Michouia, medicus & astrologus, atque Ecclesiæ Cracouiensis Canonicus, in Chronicis Polonorum, quæ vsque ad annum Christi MDIV perduxit, [Sanctitatē & miracula laudat Matth. de Michouia,] lib. 4 cap. 64 Casimiri & Elisabethæ prolem enumerans, S. Casimiri ita meminit: Kazimirus autem secundo genitus, phthisi præfocatus, in Vilna tumulatus requiescit: &, vt fertur, pro sanctitate vitæ miraculis coruscat. Cum porro Michouiensis libros, quos diximus, multo labore absoluisset, eos Iodoco Ludouico Decio, quem ex affectu regno Poloniæ addictum iam ante cognouerat, tradidit: quos ille prius censoribus oblatos, lubens suscepit, & suo ære, Sigismundi I Regis auctoritate, excudi iussit. Deinde tres a se compositos libros, in lucem dedit, quibus præcipue ea complexus est, quæ erant a Michouiensi prætermissa, videbantur tamen scitu non iniucunda: primo quidem libro, quæ a primordio regni ad Iagellonem vsque gesta; [& plenius Iodocus Ludouicus Decius,] altero quæ vsque ad Sigismundum postremo quæ ab huius initio ad annum vsque MDXVI. Ac de S. Casimiro ita lib. 2 scribit: Iam ad Kazimirum Ducem calamus pergit. Hic Princeps omnibus virtutibus redimitus nihil in vita plus quam iustitiam, æquitatem & continentiam coluit; virginitatis munus ad mortem vsque custodiuit. Ceterum ita se in omnibus rebus gessit, vt eo viuente appareret, quod sublato clarissimis miraculis comprobatum est. Obiit in Lituania, apud Vilnam conditus, anno salutis MCCCCLXXXIII in Februario migrans ad Deum, (imo 1484 in Martio vt alij habent) in Beatorum numerum relatus est, claruit in hanc ætatem multis miraculis. Eximium profecto huius inclytæ familiȩ decus, cum Principum Heroumque copia alioqui sit aucta, etiam ex ea non desint, qui apud Deum Opt. Max. vel ex officio fraternæ caritatis, vel patriæ studio res tueantur.

[15] Martinus Cromerus, Stanislai Hosij Cardinalis in Varmiensi Episcopatu successor, in Laudatione funebri Sigismundi I Poloniæ Regis, de huius fratribus agens, ita scribit: Cazimirus quidem iuuenis castissimus atque religiosissimus, [& Martinus Cromerus Ep. Varmien.] in Lituania immaturam mortem obiit, non sine celebri sanctimoniæ fama, quam complura miracula ad sepulcrum eius edita, confirmarunt. Idem scriptor lib. 29 de rebus Polonorum, mentione facta miraculorum, quæ ad sepulcrum Simonis Lipnicensis ex Ordine Minorum, Bernardiniano vero sodalitio, vt ipse loquitur, facta dicerentur, ista subiicit: Quod quidem de Cazimiro quoque, Cazimiri Regis filio, non modo constanti fama, sed etiam certis grauibusque testimoniis affirmatur: qui Simonem hunc intra vertentē annum consecutus est apud Vilnam tabe consumptus, & in basilica eius vrbis a patre solenni pompa sepultus, & ipse sanctitatis opinione clarus. Fertur autem is tam caste & continenter vixisse, vt medicis concubitum suadentibus, si sanus esse vellet, mortem oppetere, quam legem pietatis Christianæ transgredi maluerit.

[16] [ac Ioannes Herburtus a Fulstein.] Ioannes Herburtus a Fulstein, regni Poloniæ Senator, (idem opinor, quem Starovolscius ἐκατοντάδος Scriptorum Polonicorum § 21 Ioannem Herbortum vocat, aitq; Castellanum Sanocensem fuisse, & ad Senatoriam dignitatem ab Augusto Rege euectum) is igitur Herburtus Chronica edidit, siue compendiosam historiæ Polonicæ descriptionem, vt in Gesneri Bibliotheca dicitur, quæ Basileæ 1571 in 4 excusa in officina Oporiniana. Ea Chronica non vidi, sed ab erudito amico accepi, in iis lib. 16 ca. 10 quod iam retulimus de S. Casimiro ex Cromeri lib. 29 testimonium, totidem verbis extare, illudque addi epiphonema: Ita ille ad æternam beatitudinem attentus fuit, vel ex vno bello Vngarico expertus, quam fallax sit & vana mundi istius felicitas.

§ III Parentum S. Casimiri coniugium. Eius ortus: honesta educatio: institutio a Io. Dlugosso, siue Longino, viro pio & laudato.

[17] Merito faustum fortunatumq; Casimiri III Poloniæ Regis cum Elisabetha Austriaca prædicatum matrimonium est, [Casimiri III & Elisabetheæ coniugium faustum, pactū anno 1453, vno e Legatis Io. Longino,] tum quod vehementi inuicem & constanti amore coniuges dilexerunt, tum quod tam numerosa & egregia aucti prole sunt. Et vero sapienter ac Christiane contractum erat illud connubium, grauium ac sanctorum virorum opera; Zbignei Cracouiensis Episcopi & Cardinalis, atque auctoritate Legati de latere a Nicolao V Pont. Max. ornati; tum Ioannis Dlugoßi, siue Longini, ac demum B. Ioannis de Capistrano. Ita Auctor Vitæ Longini; Collega etiam fuit, inquit, in Legatione quæ Wratislauiam missa est a Rege, pro contrahendo matrimonio cum Illustrissima Helizabeth Serenissimi Alberti Romanorum, Hungariæ, & Bohemiæ Regis filia. In qua legatione cum plurima laude digna gesserit Longinus, illud maxime commendandum fuit, [præsente B. Io. Capistrano,] quod precibus & suasionibus suis Ioannem de Capistrano, virum religionis & sanctitatis venerandæ, in regnum Poloniæ induxit, egitque vt illius miraculis prouincia illustraretur. Matthias de Michouia lib. 4 cap. 59 id narrat in hunc modum: Anno ⅭⅠƆCCCCLIII Kazimirus Poloniæ & Ladislaus Hungariæ Reges, per suos oratores matrimonium inter præfatum Serenissimum Dominum Kazimirum & Illustrissimam Elizabeth filiam Alberti, olim Hungariæ, Bohemiæ & Romanorum Regis, in ciuitate Wratislauiensi sanxerunt & litteris firmauerunt. [& concionante:] Super quo Ioannes de Capistrano, in prætorio Wratislauiensi, feria secunda post Assumptionis Mariæ, disertam fecit orationem, cuius thema erat: Hæc dies, quam fecit Dominus; exultemus & lætemur in ea.

[18] Idem deinde Auctor sub finem dicti cap. scribit, anno sequenti, X Februarij, die Dominica, S. Scholasticæ, cum iungi matrimonio deberent, & Elisabetha in Reginam inungi & coronari, ortam altercationem inter Barones, [initū 1454 10 Febr.] an Sbigneus Cardinalis & Episcopus Cracouiensis, vel Ioannes Sprouuski Archiepiscopus Gneznensis desponsationem ac matrimonium conferret. Vocatus est Ioannes de Capistrano Ordinis Minorum, tamquam Sedis Apostolicæ Legatus: qui cum magna humilitate prostratus, cum licentiam desponsandi a Cardinali obtinuisset, non rite desponsationem peragere potuit, quia ignarus idiomatis Polonici & Teutonici erat. [a Cardinali Sbigneo benedictum, celebrante Archiep. Gnesnensi:] Cardinalis ergo Sbigneus, qui vtramque linguam nouerat, matrimonium confecit: & Archiepiscopus Gneznensis Missam de sancto Spiritu, cum festinatione, quoniam aduesperascebat, peregit; præfatamque Elizabeth in Reginam inunxit & coronauit.

[19] Ea porro Regina, vt § 1 ex Iodoco Ludouico Decio retulimus, tertio partu S. Casimirum in lucem effudit anno MCCCCLVIII, die III Octobris. Gregorius Suiecicius scribit: Cracouiæ natum III Nonas Octobris siue die quinto mensis & isthæc addit: Qui dies, tum victoria, [S: Casimirus 1458 3 Oct. natus,] quam pater eius Casimirus in Prussia de Crucigeris insignem reportauit, arcemque Papouiam vi oppugnando cepit; tum Georgij Podiebradij Bohemorum Regis legatione, iura amicitiæ efflagitantis, regnique Bohemici insignia eidem Casimiro Regi Poloniæ vltro deferentis, fuit illustris. Quæ hic scriptor ad celebritatem illius diei refert, ea Zacharias Legatus ne verbo quidem attigit, sapienter profecto. Nam cum ad pacem inter Prußiæ Magistrum & Regem Sigismundum sanciendam, vt § 2 diximus, præcipue missus esset, non debebat id commemorare, quod ad exacerbandos inuicem illorum animos spectare videretur. Nec erat Casimiro Regi ita honorifica cum hæretico Bohemiæ tyranno, Girzik de Posdzebrad vt eum Michouiensis vocat, amicitia, vt commendari hic a Legato Apostolicæ Sedis quodammodo mereretur. De Casimiri autem fratrumq; institutione ista tradit Cromerus in funebri Sigismundi laudatione: Atque is ab ineunte primum pueritia, vna cum aliis fratribus, [sancte a matre educatus,] ab honestissima & religiosissima matre sancte ac temperanter educatus, & a præceptoribus, viris eruditis, bonis, grauibus & piis ad virtutem in primis & pietatem, cultumque diuinum institutus. Horum Præceptorum prolis regiæ præcipuus Ioannes Longinus fuit, [litteras doctus vti & fratres a Io. Longino,] cuius ante a meminimus. De eo Vitæ illius scriptor, quem Felicem Herbortum fuisse indicat Starovolcius § 22, ista tradidit. Cum iam omnino a curis rerum humanarum se absoluere, & in quiete reliquam ætatem agere, cultuique diuino intendere instituisset; accitus est per Regem ad curam & institutionem liberorum suorum. Quod negotium diu suscipere recusauit: [difficulter ad id inducto,] tandem instantibus, præter Regem, regni etiam Optimatibus, multisque rationibus ad eam rem ipsum cohortantibus, præsertim persuasione illa, quod nihil Deo immortali acceptius facere posset, quam eorum curam suscipere, quos ille ad imperandum gentibus nasci voluit; nihil opportunius, aut vtilius Reip. quam illos bene instituere, qui in ea præesse debebant; coactus est sententia sua cedere, [sed ita feliciter; vt sēper illi adesse vellent.] ac onus subire. Itaque præfuit illis aliquot annis, ea dexteritate ingenij, vt contra rerum naturam, pueri non inuiti & discerent libenter ea quæ ipsis tradebantur, & apud illum, spretis ludis puerilibus, assidue esse cuperent. Ex quo factum est, vt breui ita eos institueret, vt non minus propter indolem ac virtutes eorum, [& late celebres euaderent:] quam propter genus regium, cari ac venerabiles omnibus essent: non solum Polonis ac Lituanis, sed aliis quoque exteris populis.

[20] Nam, vt idem Auctor scribit, cum iam dudum fama apud omnes vicinos Principes percrebuisset, [e quibus VVladislaus Rex Bohemiæ electus:] de indole admirabilique ingenio, ac etiam institutione inclytæ prolis Regis Poloniæ, Bohemi primogenitum, velut legitimum hæredem, in Regem petierunt. Cromerus lib. 29 tradit VVladislaum anno ⅭⅠƆCCCCLXXI Regem a Bohemis renuntiatum: ac mox delectos e Primoribus Legatos, qui eum primo quoque tempore e Polonia accirent; quod Matthias Vngariæ Rex, passus repulsam, omni crudelitatis genere Bohemos ac Morauos diuexabat. Ergo VVladislaus acceptis a patre septem millibus equitum & duobus peditum, die XXV Iulij Cracouia disceßit, comitantibus aliquot Antistibus ac Palatinis & Ioanne Dlugosso præceptore: atque ab ipso patre bidui itinere deductus est.

[21] Haud parum vero eidem patri negotij fuit, vt Dlugossum ad iter illud capessendum induceret; quod ita memoratur in ipsius Dlugoßi Vita: Bohemorum votis cum pater assensisset, numquam adduci potuit, vt sine Longino ad suscipiendum regnum filium destinaret. Quod negotium plures ob caussas Longinus suscipere recusabat: sed inprimis quod Bohemia esset interdicta omnibus Catholicis. Verum cum obortis lacrymis Rex tandem diceret, [quē comitatus Longinus, patris pietate coactus.] duos esse adolescentuli parentes, se primum qui genuisset, secundum ipsum, qui educasset & instituisset; crudele admodum immaneque futurum, si eodem tempore ab vtroque quasi raptus, ad gentes ignotas mitteretur: se quidem, si liceret cum filio ire paratum; sed cum id conditio regni non pateretur, dignum videri, quod vtriusque parentis ipse vices impleret: atque tum maxime adolescentulo præsto esset, quando in nouitate rerum erat instituendus. Victus itaque, tum genitoris pietate, tum filij necessitate, munus suscepit, euntemque Pragam comitatus est, ibique tamdiu fuit, quoad corona illi & cetera Regis insignia exhibita fuissent. Deinde compositis rebus, vt temporum conditio ferebat, ad curam reliquorum remeauit.

[22] Sed post reditum ex Bohemia, vt idem Auctor scribit, [reuersus, graui morbo in summum vitæ periculum adducitur:] ȩgritudine afflictus est periculosissima cum propter ætatem iam infirmam, tum magnitudinem & grauitatem ægritudinis. Nam cum in Bohemia contraxisset noxam calculi, propter aquarum sulphurearum vim, & miserabiliter illic ab eo tortus fuisset, reuersus, statim ab eadem caussa vexari cœpit. Accessit etiam ad dolores calculi febris quotidianȩ exæstuatio, vsque ad desperationem medicorum & summe intensa. Quamobrem vitæ suæ diffidens, testamentum non solum scripsit, sed etiam est executus, distractis ceteris rebus quas legabat, sed inprimis copiosissima & egregia librorum supellectili… Ac paullo post: Ceterum cum tam de morte quam de vita fama constantior esset, conuenere frequentissime ad eum visendum boni homines, quibus Resp. cordi erat: lamentabantur passim, non sine maximo incommodo bonorum omnium, sed Reip. inprimis, talem virum de medio tolli. [a Rege mœsto sæpe visitur,] Sed præter omnes in mentem Regis altius dolor descenderat, cum intelligeret se priuari viro integerrimo, cuius consilio multa bono ordine gessisset; liberos vero suos veluti altero parente orbari. Et proinde de salute ipsius sollicitus, crebro ad eum visendum descendit, interdum etiam filios misit, vt saltem caritas, qua illorum diuinam indolem virtutesque prosequebatur, [& ab eius filiis:] aliquam superuiuendi cupiditatem adhuc in animum iam de morte solum cogitantem, iniiceret. Ex quorum studio & pietate, Stanconis quoque, [cōualescit.] præ tantißimi medici, cura & diligentia augebatur adeo, vt præter spem omnium ipsum sanauerit. Hæc euenisse videntur ipso potißimum tempore, quo ad suscipienda regni Vngarui gubernacula vocatus est S. Casimirus.

[23] Cum autem, vt idem addit scriptor, omnis cogitatio Longini esset, vt aliquando sibi ipsi viueret, numquam aut dignitates aut officia vlla suscipere voluit, quæ ipsum a proposito immutare possēt. [recusat primaria in Rep. officia,] Et propterea cum Rex vltro sibi Thesaurarij, interdū Vicecancellarij officium offerret, pertinaciter recusauit; quamuis plerique ex necessariis ipsum ad id hortarentur, ne aut pusillanimis aut ingratus Regi videretur. Nonnulli etiam parum Reip. affectum esse dicebant, quod ea negotia pro publica salute non susciperet, quæ neminem alium aut castius aut vtilius administraturum intelligerent. Renuit etiam Pragensem Episcopatum, cum illic esset cum Rege coronando: ea tamen conditione ipsum suscepturum se asseuerauit, vt Bohemi Ecclesiæ Romanæ vnirentur. Sed Bohemis renuentibus, [& Episcopatum:] ipse quoque conditionem oblatam spreuit, asseuerans satis sibi notam esse sarcinam Pontificis, cum quatuor & viginti annis apud Episcopum fuisset: nullaque ratione adduci potuit, vt alium quempiam Pontificatum susciperet: [Pragensem quatenu, paratus admittere?] ad hoc consensisset vt Pragensem susciperet, non vt Episcopus fieret, sed vt Episcopatum illum mortuum suscitaret, Romanæque Ecclesiæ vniret & conciliaret: fuit enim tantæ religionis, vt pro amplitudine illius facile posset & vitam impendere. Reuersus autem in Poloniam, ac morbo, quem diximus, leuatus, denuo se reliquis Casimiri liberis erudiendis impendit per octo circiter annos: nam deceßit e vita anno MCCCCLXXX, [moritur 1480 29 Maij,] IV Kal. Iunij. Sed præcipue, vt reor; Casimirum iuniorem ab Vngarica expeditione reuersum consolatus est, & opportunis consiliis ad Christianam ac vere regiam philosophiam informauit.

[24] Longini mortem cum succincta anacephalæosi tum aduersorum, quæ perpessus est, tum laborum postea pro Rep. susceptorum, & fidei industriæque suæ præmiorum, quibus est a Rege ornatus, ita narrat lib. 29 ad annum MCCCCLXXX Cromerus: Neque memoratu dignum quicquam tunc in Polonia, pace per circuitum parta, accidit, [antea Archiep. Leopolien. designatus:] præter quod Ioannes Dlugossus Canonicus Cracouiensis, non multo ante designatus Archiepiscopus Leopoliensis, viuere pariter & annales Polonicos scribere desiit, vir nobilis de gente Vienauia, virtute & constantia summa, [nobili loco natus,] eruditione & facundia (vt illis temporibus) non vulgari, & industria ac dexteritate in rebus gerendis singulari præditus. Quas ob res, quamuis Casimirum Regem, Sbignei, ac deinde rursus Iacobi Senneniorum, ornamentis impensius studendo grauiter offendisset, ita vt sacerdotiorum fructibus spoliaretur, Cracouia a Præfecti apparitoribus contumeliose eiiceretur, [aduersis exercitus,] proscriptusque, de vita periclitaretur; postea tamen idem Rex plurimum eius opera in obeundis legationibus maximi momenti atque dignitatis, [a Rege honoratus.] & in erudiendis liberis vsus est: vnde ditatus, insignia reliquit beneficentiæ suæ pietatisque monumenta.

[25] Oblatus post Longinum liberis Casimiri Regis præceptor Philippus Callimachus, [Post eum filios Regis docet Philip. Callimachus,] de quo ista scribit lib. 30 Cromerus: Fuit is natione Tuscus, orator & poëta nō inelegans, & acri ingenio præditus, versatus aliquamdiu in ministerio Pij II. Pontir. Max. Deinde vero cum successor Pij Paulus II Pomponium Lætum, Platinam, & quosdam alios viros eruditos, [ex Italia profugus:] amicos Callimachi, siue quod de religione male sentirent, siue quod in se conspirasse dicerentur, prehendi iussisset; Callimachus, Casimiro adhuc regnante, in Poloniam profugit, & pro præceptore regiis filiis fuit. Obiit Pius II. Pōtifex an. MCCCCLXIV, XIX Kal. Septembris: at paucis post diebus succeßit Paulus II qui MCCCCLXXI, die XXVI Iulij mortuus est, eique IX Augusti suffectus Sixtus IV. At non videtur Vladislao præceptor fuisse Callimachus, [at nō VVladislaum, nec Casimirum,] cum illum in Bohemiam, diu multumq; rogatus, vt iam relatum, velut alter pater, comitari coactus sit Longinus. Neque Casimirum remur Callimacho operam dedisse, qui Longini pietatem ac virtutes ceteras, non tam verbo sibi traditas quam ab exemplis eius haustas, pulcherrime expreßit: vti perspiciet, qui vitam vtriusque, magistri ac discipuli, compararit. Quid autem Callimachus? Cum in familiaritatem Ioannis Alberti, iunioris fratris, sese insinuasset, [sed præcipue Io. Albertum, nimis sub eo Rege potens, mortuus anno 1496] inquit Cromerus, plurimum apud eum gratia & consilio valuit: vsque adeo, vt cum is Rex factus esset, Callimachi arbitrio magistratus & honores mandarentur, & res pleræque omnes publicæ & priuatæ Regis gererentur. Qua re ingentem sibi inuidiam apud Polonos Callimachus conflauit. Obiit is tandem anno MCCCCXCVI, cuius mors, inquit idem Varmiensis Episcopus Cromerus, non ingrata Polonis accidit. Quis vero sensus bonorum omnium in morte Longini! Quam dispar fratri, disciplina Callimachi formato, Casimirus!

§ IV S. Casimirus ad regnum Hungariæ vocatus, eo expeditionem suscipit infelici successu.

[26] Hæc, quæ Vladislao obtigerant, Bohemorum suffragiis ad illud regnum euecto, vbi cognouere Proceres Vngari, qui pridem a Rege suo Matthia Coruino, siue Hunniade, animis erant abalienati, respectare & ipsi ad Polonā domum, & ab eodem Casimiro Iagellonis filio, VVladislai Regis sui, qui ad Varniam anno MCCCCXIV perierat, fratre, rebus suis leuamen sperare cœperunt: præsertim cum prædicari Casimiri eius secundo geniti filij, VVladislao Bohemis dato Rege vix XXX mensibus adolescentioris, præstantem & generosam indolem, & iam non modo Christiana disciplina, [Vngari cōtra Regem suum Mathiam conspirant,] sed & Principe dignis artibus egregie excultum ingenium audirent, eum sibi Regem coitione facta proposcerunt. Vt gesta res sit, breuiter commemorat Cromerus. Miserunt, inquit, & ipsi Legatos ad Casimirum, alterum eius filium Casimirum, Regem sibi dari petentes, [& S. Casimirum eligunt,] quod ferre diutius Matthiæ tyrannidem non possent. Quod ni faciat Casimirus vel a Turcis auxilium se petituros esse. Sumptus autem belli se præbituros pollicebantur. [multa polliciti:] Nec spreuit eorum postulata Casimirus, Casimirumque filium, cum non contemnendo exercitu, Petro Dunino Duce, in Vngariam misit: [annuit Casimirus pater,] nec non Palatinos aliquot ac Castellanos, quos numerat idem Cromerus, & alios quosdam præstantes viros, comites ipsi adiunxit: & Paulo Iasenio e Bohemia, quo VVladislaum deduxerat, reuertenti mandauit, vt e Morauia recta in Vngariam contenderet, & cum Casimiro copias coniungeret.

[27] Verum mature de his Procerum suorum consiliis factus certior Matthias, quascumque habuit in Morauia Silesiaque copias, in Vngariam contraxit: [Vngari fidem violant:] Primores, nonnullos a se alienatos, partim terrore exercitus, partim ingentibus promissis ad se reuocauit. Eos secuti ceteri, dum tardius molitur & venit Casimirus, vacillare & ipsi, vt est mos gentis, fidemq; mutare: Itaque adueniens Casimirus, parte Vngariæ pertransita, apud Nitriam, quæ in ditione Strigoniensis Archiepiscopi erat, statiua habuit. Neque quisquam Vngarorum Procerum per omne id tempus ad eum venit, præter Quinquecclesiensem Episcopum, qui & ipse statim Strigonium, vnde venerat, se recepit. [Matthias cū 16000 occurrit Casimiro,] Matthias vero cum XVI millia hominum in exercitu haberet apud Budam, occurrens aduentanti Casimiro, triū milliarium spatio ab eo castrametatus est. Nec tamen pugnæ copiam Polonis faciebat, propterea quod Vngarorum iuxta ac Polonorum, quorum non paruus erat numerus in castris eius, fidem suspectam haberet: [nec pugnare audet.] in agrestibus vero, quæ maxima pars erat exercitus, exiguam fiduciam collocaret.

[28] Dum sic vtrimque tempus teritur, venit ad Casimirum Polonorum Regem Tilemannus Slechtus, [Sixtus IV pacem suadet:] Canonicus Coloniensis, Cubicularius & Nuntius Sixti, eius nominis Quarti Pont. Max. qui per illud tempus Paulo II vita defuncto successerat. Hortabatur autem Regem ad pacem cum Vngaro faciendam. Id adeo, siue quod Matthiæ Pontifex consultum ire cupiebat, ne regno excideret; siue quod eum a Turcico bello auerti moleste ferebat… Non difficilem autem in eo se Casimirus Rex Pontifici præbuit, [assentitur R. Polonus:] & vtriusque partis Proceribus pacis arbitrium permittebat; non ignarus non respondere spei suæ, & pollicitationibus Vngarorum Procerum, filij sui res in Vngaria. Et cum hoc responso dimisit Tilemannum, in Vngariamque proficiscenti Ioannem Vantropiam Canonicum Cracouiensem, cum iisdem mandatis ad filium & Vngaros Proceres, comitem adiunxit. Interim dum hæc fiunt, mercenarij milites, qui externi fere erant, e castris Casimiri iunioris apud Nitriam positis, dilabi cœpere ob non soluta stipendia. [filius, delabente milite, redit in Poloniam, Ducum consilio, relictis Nitriæ 4000] Quorum discessione moti primores exercitus, persuaserunt Casimiro, vt relicto ad præsidium Nitriæ Iasenio cum quatuor millibus, ipse cum reliquis copiis in tutum se reciperet, priusquam ab hoste, qui auctus copiis adesse nuntiabatur, obsideretur. Qui quidem receptus effusæ fugæ fuit simillimus.

[29] Tandem quibusdam interiectis, ad initium anni MCCCCLXXII ista scribit: Casimirus iunior… nusquam secure pedem figens, in Poloniam se recepit: [iubetur Cracouiā nō venire:] iussusque a patre Dobsiciæ tertio a Cracouia milliario subsistere, aliquantisper ibi quasi in secessu mansit, pudore acceptæ ignominiæ lucem & conspectum hominum fugitans; & ne patris dolorem, quem ille peracerbum hauserat, aspectu suo exacerbaret. Iasenius vero nec ipse multum Nitriæ commoratus, per tempus induciarum, quas XV dierum cum Matthia pepigerat, [Nitriæ relicti, abeunt fiducia induciarum,] trecentis modo militibus in arcis præsidio relictis, inde excessit. Quem Matthias violata fide insecutus, adoriri tamen ausus non est caute incedentem, & ad prælij dimicationem paratum, [quas infringit Matthias.] obfirmato ad honeste moriendum animo prius, quam turpiter fugeret, aut sese dederet.

[30] Antonius Bonfinius lib. 3 decad. 4 Rerum Vngaricarum, hanc B. Casimiri expeditionem paullo prolixius quam Cromerus narrat, & has ad Poloniæ Regem a coniuratis perscriptas suæ a Matthia Rege defectionis caussas: Vngaros temeraria quadam pietate correptos, Coruinum Regem elegisse, non regio, sed humili genere natum: illum e regno in tyrannidem prorupisse; & quando e regio sanguine haudquaquam natus est, [Quid de Matthia questi sui antea sint?] regiam Maiestatem ac sanctitatem tueri non posse: non solum in alios sed in suos a principio sæuire occepisse: auunculum, qui delatum sibi regnum recusarat, & nepotem Regem fecerat, in vincula coniecisse, quin & indixisse mortem: nunc autem in paternos amicos, qui eum tantopere excoluerant, & in nullis vnquam periculis deseruerant, vim inferre cœpisse: sacram sibi censuram vsurpasse, sæuire in Sacerdotes, Antistitum vectigalia occupare, ius Diuinum & humanum iuxta miscere, pro ratione libidinem habere. Proinde regnum Vngariæ inique Matthiæ traditum, æque auferri debere: ad Poloniæ domum ex more recurrere oportere: demum orare, vt Casimirum filium, Regem nuper electum, mittat, & delatum sibi regnum accipiat. An hæc argumenta fundata veritate sint omnia, non disputo; nedum an illa diræ aduersus Principem seditionis caussam dare probabilem potuerint.

[31] Non arbitror tamen delictum vllum fuisse sancti adolescentis, quod ita delatum a rebellibus regnum susceperit, [non peccauit regno sic admisso S. Casimirus;] cum præsertim pater auctor fieret: ast hic non omnino absolui temeritatis crimine potuit, cum penitus perspexisse longo iam vsu ingenia Vngarorum debuerit: nisi certe & pater, & multo etiam magis filius, ex animi sententia iactari ab illis insanas de aduocandis in auxilium Turcis comminationes crediderint, [laudandus quod ad id iudicatus idoneus ab Vngaris, patre, ac Matthia ipso:] iudicarintq; vel sic oblatum sceptrum potius admitti debere, quam vt nobilissimum regnum ferali illa ruina inuolueretur. Alioquin non exigua iunioris Casimiri laus fuit, quod ab illis Vngariæ Proceribus in Regem sit postulatus, nondum XV annos natus: nisi id spectarunt fortassis vt tanto procliuius eorum consiliis regi se permitteret; nam illud præcipue videtur eos a Matthia auertisse, quod, Bonfinio teste, iam compos sui factus, [quid spectarint rebellos eum eligendo?] ab optimatum consiliis, quibus hactenus fuerat obnoxius, se asserere cœperat: suo, non alieno ductu & consilio vtebatur: confutabat illorum dicta, si quid quandoque liberius suasissent: cuncta solus agere videri volebat. Illud quoque, vt idem innuit scriptor, confidebant fore, vt eius copiis, quas ei scilicet e Polonia pater adiungeret, abdicatum ase Coruinum eiicerent. Eximia tamen filij indoles iam patri fecerat videri idoneum, qui feroci illi genti præesse posset, fidelium Ducum, quos ei adiunxit, consilio subnixus. Neque non idem vtcumque sentiebat Matthias, non ausus ideo pugnæ copiam illi facere.

[32] At de illius ex Vngaria recessu alia quam quæ ex Cromero retulimus, narrat idem Bonfinius, (nimirum Coruino, cuius suasu scribendam suscepisse historiam fertur, [quid de eius recessu scriptores Vngari?] obnoxius) Casimirum cum suis Nitriæ ab eo obsessum, & cum inhibitis commeatibus diram illis famem interminaretur, ingenue confessum, Vngarorum facinore se euocatum, per internuntios clam egisse & impetrasse, vt intempesta nocte sibi egredi, & tuto in Poloniam regredi liceret; seque regno nullum vnquam bellum posthac illaturum, interiecto iureiurando affirmasse. Paucis post diebus, cum DCC ex compacto equitibus elapsum, continuatis itineribus in Poloniam se recepisse. Exercitui autem, [quid de sociis?] qui remanserat, quotidianis internuntiis, tuto abeundi potestatem petenti, ait hac conditione dimissionem datam, vt nullum regno nocumentum inferrent, nihil in faciendo itinere hostile facerent. Quod cum se seruaturos iurassent, ac passim in vicis & agris prædas facerent, Rege iubente ab agrestibus male acceptos, eoq; quod rapuerant spoliatos, quosdam etiam vita. Ita qua Coruinum perfidiæ nota, eius moribus consentiente aspergunt Poloni; eam in ipsos Vngari Polonos regerunt.

§ V S. Casimirus an regnum Vngariæ oblatum respuerit?

[33] Recentiores quidam scriptores Poloni ne verbo quidem attingunt hanc S. Casimiri ad capessendum Hungariæ regnum expeditionem, vt Petrus Skarga noster in eius Vita. Alij breuissime eam expediunt, vti Albertus VVuik Koialowicz supra § 1. Bartholomæus Cieszynski, [Poloni quidam vix verbo rem attingunt:] Diœcesis Vilnensis Cancellarius & Caunæ oppidi Parochus, vir eruditus & pius, in Panegyrico, seu votiua tabella Diuo Casimiro Principi, Tutelari Lithuaniæ, oblata, in qua eius vita, mors & triumphus, eodem metro, quo ipse SS. Virginem olim coluit, describitur; [alij recusasse regnū tradunt:] regnum Vngariæ oblatum respuisse ita tradit:

      Diadema fulgens gemma,
Sceptrumque Vngaricum,
Cum Legatis ablegatis
Contempsit, vt toxicum
      Et quid mirum, Casimirvm
Qui se cælo obtulit,
Hæc spreuisse, contempsisse?
Vera falsis prætulit.

[34] In eamdem sententiam elegantissime disserit Ioannes Rywocki noster, in Panegyrico, quem in Triumpho S. Casimiri anno MDCXXXVI dixit, ac deinde typis edidit. Non consentit tamen illud cum Polonicis & Vngaricis scriptoribus, quod caruisse tunc Rege Vngariam censet. Pluscula alioquin vt ex eo panegyrico decerpamus facit scriptionis acumen ac nitor. Ita ergo habet: Eo cum perueni, præuertendum esse existimaui ad honorem Regium, [Polonos ipsos sibi eum Regē optasse:] quem conueniens potentiæ vsus sibi iure vendicat. Tantus enim iam erat D. Casimirus, ut sub patris tutela dignus imperio esset. Animos etiam omnium in desiderium excitauerat, vt licet pios optimi Regis mores felicitatemque suo abesse regimine nollent, votis tamen in filium excurrerent, & æstimatione coronarent. Atque ita sub superstite fortuna & desiderio Patris iudicium habuit supremæ dignitatis, & intra optatam paternæ præsentiæ gloriam Rex erat animorum.

[35] Eadem opinio vicinos populos occupauit. Nemo fuit, qui ex diuini animi notis, & minime otiosæ indolis specimine, [ipsum postulata Vngarorum reiecisse;] dignam summo apice vitam non præciperet: Vngaria tamen ceteros præiuit suffragio, & campum tantis virtutibus præsternere ausa, occasionem vacui solij in gloriam D. Casimiri rapuit. Amplissima eo nomine missa legatio ostendit communem Senatus vocem, equestris ordinis vota, supplices populorum manus, quibus a Patre Filium, Principem a Republica, a Casimiro imperij curam petebant. Tum non multo post: At ille manum ambitioni subtraxit, quod sub onere pretioso pietatem suam vilescere posse existimaret. Attentus in salutis suæ curam animus, quoniam omnem seruitij nobilioris quærebat opportunitatem, & acuta acie mores imitationis diuinæ perspiciebat, nasci ad regna satis esse ratus, cælesti spei suam consecrauit dignitatem. Ac deinde: Idcirco maluit, [& quas ob caussas?] ne dignatione quidem solari petentis Vngariæ studia, quam prima sui progressus in bono vestigia dissimili passu confundere, aut prosequi. Ita abire nuntij coacti, soliciti magis quod tantam virtutem in solium, quam quod suæ gentis regimen non impetrassent. Ille securior non admisso principatu factus, gaudebat vna abiectione damnatam omnem felicium vim & suffecisse sibi ad victoriam, Noluisse. Aliis videbatur amplissimum quidpiam adeptus, quod æstimationem digni imperio animi, Legati secum non sine mœrore exportassent: ipse sibi felicissimus visus, quod excelsam stationē in materiam negligendi accepisset.

[36] Eo fortassis quidam illud pertraxere, quod Ferrerius cap. 3 nu. 10 scripsit: Quamquam perspicacissimi iudicij ac prudentissimus esset, [ab ambitu alienissimus,] sententiaque sua Reip. plurimum consuleret; humani tamen fastigij dominatum nec ambiuit, nec oblatū a patre vnquam accipere voluit; metuens ne diuitiarum aculeis, quas Dominus noster Iesvs Christus spinas appellauit, vulneraretur animus, aut terrenarum rerum contagio coinquinaretur. Quod paullo breuius ita expressit Suiecicius: Cum has aliasque ob res ad regnum administrandum iudicaretur aptissimus, id non modo non ambiebat, sed etiam a parente alijsque regni Proceribus oblatum constantissime respuebat. Non tamen hinc conficitur, non ad regni Vngariæ capessenda gubernacula inuitatum, & cum exercitu missum a patre: sed in ipso Poloniæ regno, magnoue Ducatu Lituaniæ, noluisse partem publicæ administrationis, offerente Patre, [etiam sub patre gubernationē refugit:] Principibusque optantibus, suscipere. Et fortaßis eius animum sensus aliquis infeliciter gestæ in Vngaria rei in proposito illo respuendarum dignitatum confirmabat. Haud tamen dubium videtur, quinsi vita illi diuturnior obtigisset, eum Antistites alijque Proceres & vniuersus ordo Equestris Patri successorem lecturi fuerint, qui fratres ceteros, vt ætate, ita morum grauitate, studio boni publici, ac præsertim orthodoxæ religionis, & magnitudine animi, sed nequaquam præcipitis, antecelleret: idq; etiam Pater ante exitum e vita suasurus Senatoribus fuerit.

[37] Thomas Horzecki Roxolanus e Societate Iesv, cuius & meminit Alegambe in sua Bibliotheca, edidit Vilnæ anno MDCXXXIX typis Academicis Elogia Iagelloniorum Poloniæ, [Eius elogiū a Thoma Porzecki,] Hungariæ, Bohemiæ Regum: inter quæ merito etiam S. Casimiri reposuit, non solum quod ad sceptrum Hungariæ vocatus, id repudiarit, [merito eum Regibus annumerante,] vti censet; sed quod reuera ab Hungaris inuitatus, eo cum exercitu profectus, partem regni aliquam præsidijs occuparit; sed perfidia eorum qui euocarant, inde paullo post abscesserit. Meretur tamen elogij eius elegantia vt hic integrum recitetur, cum alia illius Diui decora scite exequatur. Sic ergo habet: Diuus Casimirus. Quid ni Regum Fastos exornet? [laudante quod contempto regno oblato,] quem & altior Maiestas populis adorandum Cæli solio recepit, & magnus animus quantum Regibus emineret, ostendit; cum sub coronarium aurum, quod ei Hungaria detulit, ire recusauit. Confusum vidisses ambitionis ordinem, dum peterent illi qui dabant; ille ad quem ambitus pertinebat, regnum abnueret; imo daret, cum non acciperet oblatum. Facile sublimem animum, qui sceptra calcare potuit, cælo admouit. Delicijs alij fouendis purpuram induunt; regio ille cultu arma in cæli expugnationem regebat. Manus, quas ambitioni subtraxit, pia in se crudelitate armauit. [cælum pœnitentia] Templum, quod cæli armamentarium esse nouerat, non diebus dumtaxat, sed noctibus pariter, solo tenebrarum horrore circumseptus adibat; [& pietate occuparit,] vt quandoque vigilum manus præ foribus excubias agentem, ex solius patientiæ miraculo, agnosceret. Nihil in vultu ad Maiestatis opinionem, nihil ad lætitiæ amœnitatem defuit. Animus per omnia regius, & in cælestium meditatione, publicæ salutis memor, emicabat. Vt firmissimo religionis nexu ciuium animos colligaret, legem a Patre impetrauit, qua contumaces dissidentis sectæ spiritus lenta temporis mora extingueret; dum fana semel vetustate collapsa ad errorum conspirationem consurgere prohiberet. Efficax tanto malo, [schismaticos conuertere conatus,] promptum, & sine clementiæ detrimento remedium. Ita in alios benignitatem seueritate temperauit, vt totum in se asperæ dimicationis impetū conferret. Morbus & mors (cum in medicis spes non esset) fecerūt vt cælū, sui, naturæ & mortis victor, intraret. Reperit & post mortem quod vinceret, cum properantibus in obsequium elementis, nunc per inuios hactenus fluuij vortices exercitum duceret, nunc curuli nube inuectus victoriam ex alto Lithuanis demitteret. Tantum interest in victoria spiritum effudisse; [de ijs victoriam mortuus largitus sit suis.] vt cum victor animus æternitatem cœperit, finem victoriæ nesciant.

[38] Breuius, sed haud minus elegans, eidem ligata oratione pangit elogium; in quo illud non ita ab coætaneis Diuo Historicis aperte discrepans:

Hungari frustra meritis minorem
Deferunt magno capiti coronam:
Magna te cæli petit aula Regem, &
Celsior orbis.

Atque inde ab eo, [inuocat eum idem Auctor contra hæreticos Suecos,] contra hæreditarios Catholicæ gentis Polonæ ac Lituanæ hostes, præsidium opemq; ita implorat:

Inde, seu fractas Aquilo procellas
Suscitet rursum, vel iniqua Baltis
Sæuiat fluctu, reuehatque vastis
Bella carinis;
Pacis aut semper dubius Gelonus
Bella furtiuo meditetur ausu, [Moscos,]
Aut ruat totis metuendus in nos
Bosporus armis;
Dive non vanas iaculare nubes: [Turcas,]
Sentiant Lechis inimica Numen
Pectora iratum, meritas & æqui
Fulminis iras.

Sed disceptationem hanc aditi aut repudiati a S. Casimiro Hungariæ regni vt finiamus, standum censemus Bartholomæi Patroccij, nobilis rerum Polonicarum scriptoris auctoritate. Is librum Polonice edidit inscripsitque Hortum Regalem, [Fatendum, ijsse in Vngariam;] seu de moribus Heroum, vt ait Simon Stærouolcius, quo in libro fol. 1522 de S. Casimiro hæc habet: Electus in Regem Hungariæ, rediit rursus domum; mortuus in iuuentute, vitam sanctam duxit. [redijsse.]

§ VI S. Casimiri Hymnus, sepultura, magnifica Translatio ⅭⅠƆⅠƆCXXXVI.

[39] Qvo magistro litteras didicerit, supra indicauimus. Quem in ijs progressum fecerit, in Vita, per Zachariam Ferrerium leges cap. 1 num. 4. Cum igitur, inquit, adhuc puer, præclaris moribus bonisque litteris erudiendus, [Eruditionis S. Casimiri specimen Hymnus, Omni die.] optimis præceptoribus a parentibus traditus, in tenera illa ætate tantum profecisset, vt non mediocri omnibus esset admirationi; pueritiam ipsam, & adolescentiam virtutibus omnibus, ingenuarumque artium disciplinis ita exegit, vt semper & ætate & sapientia cresceret. Ac deinde cap. 2 num. 5 istud piæ eius eruditionis, seu potius eruditæ pietatis, velut specimen affert: Incredibili etiam, ait, erga Dei Genitricem deuotione flagrabat: quam pius adolescens, facta a se heptametris (ita legendum censeo, cuius rationem indicabo in Annotationibus ad Vitam) egregia oratione (quam vidimus, omnia pene Dominicæ Incarnationis mysteria pulcro schemate claudentem) quotidie salutabat, assiduisque laudabat præconijs. Materiam pij illius hymni exponit in ipsius Sancti Vita antea a nobis citata Petrus Skarga noster, & videtur innuere plura eiusmodi carmina ab eo composita: Summa, inquit, voluptate ferebatur in contemplationem gestorum & excellentiarum Diuinæ Matris, & in tenerrimam erga eam pietatem: Rhythmos & carmina eius honori conscripsit, & sapienti illa ac cælesti philosophia cor suum oblectabat.

[40] Hunc Hymnum videtur voluisse Sanctus in eodem secum tumulo condi, & quidem sub capite suo. Certe enim (vt supra § 1 num. 2 ex Alberto Koialowicz retulimus) cum anno ⅭⅠƆⅠƆCIV sepulchrum eius instaurareturi, [Ille hymnus intra tumulum sub capite, aut supra pectus positus:] inuentus est incorrupto corpore & vestibus: qua ipsa occasione repertus quoque est hymnus de B. Virgine (qui sic incipit, Omni die dic Mariæ mea laudes anima) dextro eius tempori subiectus. R. P. Ioannes Riwocki sæpius iam citatus, nobis ante annos aliquot scripsit, supra pectus Diui in tumba repertum, atque ita habent aliqui precatorij libelli, in quibus impressus extat. Canitur etiam in templis, vt præclarum pietatis erga Deiparam Virginem incentiuum. Atque vt in varijs Germaniæ Catholicæ ditionibus a Scholastica iuuentute, Sacrificij tempore concini precationes aliquæ aut odæ solent, ad laudem Numinis sensumque pietatis in canentium & audientium animis excitandum accommodatæ; ita in regno Poloniæ hunc vt plurimum gentilis Diui ac Tutelaris sui hymnum decātant. Idem hymnus, siue oratio, etiam antequam aperto Diui tumulo ante LX annos reperiretur, versabatur tamen in piorum hominum manibus. Nam, vt scribit Suiecicius, per quemdam Christophorum Zlotinkowski Fratrem, anno MCCCCLXXXXIX, ex codicibus Diui Casimiri (vt idem Frater ibidem testatur) in publicam tabulam relata, ad sepulchrum reperta est.

[41] Hic mihi venit in mentem scripturæ illius siue tabellæ, quam intra sepulchrum S. Agathæ Virginis & Martyris, [vt tabella sacra ad caput S. Agathæ] ad caput eius positam fuisse, illius Acta probatißima narrant V Februarij, quæst. 3 num. 13. Certe enim quæ ea exhibebat inscripta, Mentem sanctam, spontaneum honorem Deo, & patriæ liberationem; eadem Hymnus S. Casimiri vel capiti suppositus in sepulchro, vel superpositus pectori, ingerere quodammodo videtur illum pie recitantibus Mentem sanctam, decora Magnæ Matris contemplantem; Spontaneum honorem, Deo, virginitate tam sancte custodita, oblatum; & Patriæ liberationem, cum vastitatem quam impij iam inferebant, Diui huius ope inuocata, propulsatam experta non semel Lituania, eius patria, est: quæ eadem sperare fas est eos omnes, qui Hymnum ab eo compositum pari religione, omni die, aut quoties opportunum erit, reuoluent.

[42] Et vero quod intra sepulchrum Virginis Agathæ tabellam illam posuisse eximius quidam Angelus, [& forte, vt illa, ab Angelis,] cum numeroso aliorum omitatu sepulturæ eius aßistens, memoratur; quis scit, an non vel S. Casimiro eam mentem afflarint Angeli, vt cæleste illud canticum sibi intra tumulum apponi mandaret, aut ipsimet apposuerint? Certe Cieszynskius, Diœceseos Vilnensis Cancellarius, antea a nobis laudatus, in Panegyrico, quem Diuo Casimiro cecinit, Angelorum obsequia in funere Diui eiusdem agnoscit, ita scribens:

      Procul planctus: date cantus,
Et lilia tumulo:
Casti flores & odores
Vno erunt cumulo.
      En cælicus Angelicus
Ab alto exercitus, [qui funus honorarunt,]
Ad hoc funus gratum munus
Prosequendum excitus.
      Aufer planctus, audi cantus,
Vide quantos tumulo
Spargunt flores, dant odores
Vero suo æmulo.

[43] Alijs honoribus a Deo ac mortalibus quoque condecoratum est Sancti Principis sepulcrum. Albertus Koialowicz enumerans loca Magni Ducatus Lituaniæ gratia miraculorum celebria, primum Vilnæ ad Ecclesiam Cathedralem S. Stanislai, [sepultus in sacello regiæ sepulturæ:] sepulchrum Diui Casimiri ponit. Ac mox ista habet: Sepultus fuerat primo in sacello Regiæ sepulturæ, vbi nunc est sacellum Wolowiczianum, non procul ab eo loco, in quo ante fores ecclesiæ humi proiectus, noctu orans, a vigilibus deprehensus est, cum viueret. Inde translatus ad sacellum dictum Gassoldianum, seu Chodkieuicianum; donec in alio loco extrueretur Regijs sumptibus, magnificentissimis comparandum mausoleis, sacellum, e marmore pretioso constructum, [proprium dein ædificatum permagnificū,] a Sigismundo III inchoatum & maiore parte perfectum, a Vladissao IV absolutum. In quod Mausoleum, præmissa per celebriores vrbis plateas solenni supplicatione, Rege, Senatu vtriusque Ordinis, Clero totius Lituaniæ, vtriusque ritus Græci & Latini, & Nuntio Apostolico Mario Philonardo, comitantibus, est illatum MDCXXXVI, Augusti XIV. Miracula, [in quod 14 Aug. 1636 translatus.] quibus a morte sepulchrum eius est redditum celebre, continet libellus vulgatus anno MDCVI. Hæc porro gratia Miraculorum in hoc etiam tempus durat ad sepulcrum, prout constat ex varijs donarijs, quæ in argumentum accepti beneficij appendi indies solent.

[44] Quod priori illi sepulchro inscriptum fuit carmen, & apud Suiecicium extat, a Zacharia Ferrerio compositum videtur. Nam in apographo quod e Lituania accepimus, post Vitam ab anno MDXX scriptam, immediate sequitur Epitaphium, quod iam dabimus; ac mox, Eiusdem Zachariæ Episcopi Gardiensis. Deinde Officium Ecclesiasticum, quod antea diximus ab eo concinnatum; plane vt manifestum sit, quod præcedit, quodque subsequitur, ab eodem esse elucubratum. Ita autem habet: [Epitaphiū in priori sepulchro.]

Regia progenies iacet hic Casimirus acuto
Stemmate, & excelso virtutum stemmate clarus.
Ille Deo, spretis opibus rebusque caducis,
Se dedit, & gaudet semper victurus Olympo.
Cessit ab humanis in primo flore iuuentæ.
Quisquis ab aduersa premitur valitudine, mox vt
Vota dedit tumulo, morbo sanatur ab omni.

Vltimi duo versus ita efferuntur apud Suiecicium:

Quisquis ab aduersa premitur valetudine, vota
Det tumulo; subito a morbo sanabitur omni.

[45] Qua ad nouum illud amplumque e marmore sacellum in basilica Vilnensi ædificatum, magnificentia translætum sit S. Casimiri corpus, haud impari styli maiestate executus est Ioannes Rywocki noster in eo libro cui hunc titulum fecit: Triumphus quem D. Casimiro Principi, [Translatio a Io. Ryvvocki panegyrico celebrata.] Serenissimus ac Inuictissimus Vladislaus IV, Poloniæ & Sueciæ Rex, magnifica ac pia in augustum Paternæ liberalitatis Mausoleum deductione, anno ⅭⅠƆⅠƆCXXXVI, Augusti XIV, Vilnæ exhibuit; Panegyrico repræsentatus, & Serenissimis Poloniæ ac Sueciæ Principibus, Ioanni Casimiro, & Carolo Ferdinando, Fratribus, a P. Ioanne Rywocki Societatis Iesv. Eum ego Panegyricum dignißimum arbitrarer, qui totus hic ad Sancti eiusdem augendam venerationem insereretur, nisi cauere deberemus ne in nimiam molem opus nostrum excrescat. Carptim tamen paucula delibabo, quæ ab Alberto Koialouicio superius prætermissa.

[46] Diuus ergo Princeps pretioso inclusus loculo, dum succollante nobilissimo Clero, inter hilares plausus, triumphalesque Academiæ voces, [Sancti loculus late circumlatus,] per longos platearum tractus duceretur, nihil desiderare potuit, quod pietas non contulisset ad venerationem, liberalitas ad maiestatem. [per plateas pretiosis tapetibus ornatus,] Ita vndique deuotus splendor Arcus erectos ædesque insederat, vt noua vrbis facies diem sibi ipsa ornatu inusitato augeret. Aulæa textili auro illustrata pro foribus … Diceres diuersarum ornamenta terrarum vna conuenisse, vt artis pretijque certamine cumularent oblectationem, & multiplici cultu prætereuntem Diuinum iuuenem venerarentur.

[47] [& picturis ipsius Sancti,] Sed quid ego hæc ædium prope gestientium gaudia commemoro? Erat alia longe pulchrior ad pompam materies … ipsius D. Casimiri imago rebus gestis spectabilis. Quis eum & vultu gratum, & habitu modestum, & fortuna illustrem, ab operoso penicilli labore non accepit, vt pro amœno domus vestibulo exponeret? Cuius palatium non occupauit effigies, quæ purpura Principem, lilijs Virginem, Diuum radijs non fateretur? [& miraculorum eius:] Iam ipsa quoque miracula multis viuebant in imaginibus, tam accommodata similitudine veritatis, vt ars affectibus obtemperaret, doctaque colorum positio tabulas pijs quibusdam sensibus animaret. Compluribus miraculis enumeratis, quæ coloribus eleganter expressa spectabantur, isthæc Auctor subdit: Nec decuit aliter Diuum Principem ornari, nisi vt ex ipsomet, velut ex ditissimo theatro, triumphi acciperetur celebritas. [vbique resonante ipsius hymno:] Inanium est aliunde emendicatis frui honoribus: pleni de se porrigunt solennem conspectum. Inde erat etiam, vt cum multus vbique & varius fieret plausus, nullæ voces gratius acciperentur, quam quas ipse Augustæ Virgini concinnauit in honorem. Quidquamue dulcius esset carmine, quod an plus ex candidissimo pectore acceperit suauitatis, quā pietatis, in dubio est? Cui pulchrius aures accommodari queant, quam vbi verborum gratia per interualla pari sibi occurrit gradu, quasi vocali imagine in exitu repercussa concineret? Vbi breui interstitio cadendi æqualitatem suspendit, vt mora in similem modum iucundius conueniat? vbi erudita eloquentia alternis claudicat versibus, & varius pedum incessus, passu alibi diminuto, exæquato alibi, iucundiorem facit precandi voluptatem? Dum quælibet sententia, velut torno excusso, limatior veniret ad vocum concordiā, sæpiusque in orbem recurreret pijs sensibus delibata oratio, animus auscultatione colliquescebat.

[48] Inter Proceres, qui præcipue supplicationis splendorem addidere, [comitantibus illustribus viris,] præter Marium Philonardum, Auenionensem Archiepiscopum, Nuntium Apostolicum, a Koialowicz quoque relatum; hic Abrahamum Woynam Vilnensem Antistitem nominatim recenset, & Casimirum Sapieham Magni Ducatus Lituaniæ Notarium. Nec omittit insecutam noctem inter faces lætitiamque immemorem tenebrarum: nec ignium in altum expressorum sub cælo lusus. Illud demum Vladislai IV pium ac generosum factum merito exaggerat, quod qui Triumphalem illam haberi S. Casimiro supplicationem sanxerat, & esse quam frequentißimam ac splendidißimam cupiebat, ne tamen ei ipse interesset fortuito morbo pedum omnino impediri videbatur: sed modum reperit, [ipsoq; Rege, licet pedibus ægro,] vt inuicta sua fortitudine, qua contra hostes vsus toties strenue fuerat, ea contra se sancte vteretur; & subuectus curru triumphum illum Sancti & vere maximi Auunculi sui comitaretur; & iam prona omnium Ordinum in illius venerationem studia, ipse exemplo suo vere Regio, validius inflammaret. Ipsam deinde Regem ita Auctor compellat: Comitem Te licet feceris sacræ actionis; Principem Te, & quidem geminata auctoritate agnouimus. Paterna enim pietas prima operis huius excitatione nobilis in Te simul effulsit, atque ita antiquis desiderijs suffecit, vt nemo abesse crederet iam redditum cælo Patrem, qui te intuebatur. Accedit quod prouideris, ne Constantiam Reginam magnifici sociam laboris in tanta spectaculi copia quisquam desideraret. Apparere enim voluisti in eodem spectabilium virtutum theatro Augustam sororem tuam Annam Catharinam Constantiam, quæ Matrem ad superos receptam constanti probitatis miraculo redderet. [& sorore Anna Constantia,] Et vero ample satis illa in tantum nomen sonuit, effecitque vt in florescente indole verecunda honestatis maturitas cerneretur. Auguratur demum quam vim harum regiarum personarum virtus sit habitura: Ne quis, inquit, suorum malus custos laborum, opes cupiditate obseret, malitque collectas ad auaritiæ hæreditatem tueri, quam ad diuini Numinis gloriam explicare; occurret ei Sigismundi III munificentia. Ne se subducat sacris obsequijs præsumptio alicuius dignitatis, Vladislaus IV potenti ad pietatem corporis debilitate conuincet. [quæ aureā lampadem obtulit, munus a matre paratum:] Vt vero in eum locum perpetuo accursu omnis se recipiat necessitas, aurea lampas, splendidum Constantiæ Reginæ munus, virginali Filiæ manu ante aram suspensum, allucebit.

[49] Ista Rywocki Panegyricus de S. Casimiri translatione ad suum illud Mausoleum, cuius (vt idem scriptor ait) omnis ȩtas mirabitur pretium & splendorem. Bartholomæus Lieszynskius de sepulchro ita scribit:

Sumptuosum, pretiosum,
Sacellum extruitur;
Et sepulchrum, (o quam pulchrum!)
Ex auro conspicitur.

Ipso solennis illius Translationis die Latine apud Vladislaum Regem, [de ea translatione alia tunc scripta.] in maximo hominum consluxu perorauit Matthias Casimirus Sarbieuius noster, eamque orationem typis mandauit. Editus quoque in lucem tunc fuit totius proceßionis apparatus. Sed neque hunc, neque illam videre nobis adhuc licuit.

[50] Eæ porro Sancti Principis Reliquiæ, postea e magnifico illo Mausoleo translatæ alio sunt, vt Moschorum furori subtraherentur, [Sancti corpus alio auectum metu Moscorum.] qui Vilnam ciuitatem occuparunt. Restitutæ nec ne sint in sedem suam, nondum nobis auditum. Id solum accepimus etiam recepta de Moschis vrbe, non continuo prolatum sacrum illum thesaurum. Illinc ante biennium scribebant, neque Vilnensem Antistitem Sedem suam; neque Palatinum ac militiæ Lituanicæ Generalißimum Sapieham, Vrbem solenniter ingressos, quod necdum S. Casimiri inducta lipsana essent.

§ VII S. Casimiro dicata templa. Ad quid potissimum eius patrocinium inuocetur?

[51] Aliud habet ciuitas Vilnensis templum S. Casimiri nomini dicatum ac nonnullis eius Reliquijs ornatum. Est quippe illic, vt scriptor Miscellaneorum sacrorum Lituaniæ sæpius citatus narrat, Domus professa Societatis Iesv, [S. Casimiri templum Vilnæ] variorum benefactorum munificentia inchoata, fundatione Caroli Ferdinandi Principis Poloniæ, Episcopi Plocensis & Vratislauiensis consummata. Ea Domus templum sub nomine S. Casimiri erectum habet: cui illius Reliquias nonnullas Vilnensis Antistes, genere & pietate illustrißimus, Georgius Tyszkiewicius contulit, eximium sane munus. [cum Reliquijs,] Dein cum eum Neapolitana quæpiam nobilium iuuenum Sodalitas, quæ sibi Sanctum hunc Principem in profana purpura Patronum elegerat, summo studio aliquid illius exuuiarum vt impertiretur orasset; & nullas iam ipse haberet ad manum, ex ijs quas nobis donarat, particulam recidit, articulum videlicet digiti, & Neapolim misit, vna cum testimonio in membrana exarato. Est ea Sodalitas erecta, [quarum particula missa Neapolim, ad quamdam sodalitatem nobilium:] in S. Georgij Maioris (vt vocant) ecclesia, antiquißima illa quidem, & vt habet vetus ciuitatis traditio, Constantini Magni auctoritate & impensis ædificata; sed tempore Pauli V Pont. Max. ac Decij Carrafæ Archiepiscopi Neapolitani ac S. R. E. Cardinalis, commißa Congregationi Sacerdotum secularium, qui Pij operarij doctrinæ Christianæ appellantur. In illorum ecclesia instituta est Sodalitas, quæ sacellum habet satis amplum & elegans S. Casimiro dedicatum, cui & statuam e ligno haud grandem, sed continue inauratam posuerunt, cuius pectori quod diximus acceptum Vilna pignus inseruerunt.

[52] Caunæ, quæ vrbs est Lituaniæ ad Nemenis Viliæque fluuiorum confluentes in Palatinatu Trocensi, [templum item Caunæ:] ad Conuentum PP. Prædicatorum Ecclesia est S. Casimiri. Sacellum est eidem Diuo dedicatum, & Indulgentijs ornatum Rozanæ, quod oppidum est Palatinatus Vilnensis. Vno circiter milliari Polocia distat locus, vt scribit Kotalowicz, [Rozanæ sacellum cum Indulgentijs:] in quo exercitui Polonorum ac Lituanorum, Ducibus Gastoldo & Ioanne Boratinio, ad annum MDXVIII, duobus tantum millibus constanti, & a LX millibus Moschorum obsesso, D. Casimirus apparuit, atque periclitantem militem, ostenso per Dunam vado, ipse eques signa præcedens, traduxit. [templum ad Dunam fluis.] Beneficij eius memoria a Patribus Societatis Iesv collegij Polocensis anno MDCXLII renouata est, extructo isthic templo, conseruaturque in annos, institutis per stata tempora solennibus ex ciuitate ad illud templum supplicationibus. [vbi vado Polonis ostenso,] Est illud Societati fundatum a Stephano Battorio glorioso Rege collegium. At quod copiæ Lituanicæ expertæ sunt ab Diuo auxilium, non id obseßis a numeroso Moscorum exercitu, iamq; periclitantibus, latum, ostenso per Dunam vado, velut ad fugam: sed cum traijcere fluuium, vt Moscos arcis Polocensis oppugnationi intentos vltro aggrederentur, non possent; Diuus ab ijs inuocatus vadum ostendit, primusq; id transijt, iterato hortatus vt sequerentur. Illi amne intrepide superato, in hostes tanto viribus superiores impetum fecerunt, [victi Mosci Polociam obsidentes:] illosq; terga vertere, & obsidionem soluere coëgerunt, multosque internecioni dederunt, neque pauciores in seruitutem abduxerunt; vt scribit Gregorius Suiecicius. Skarga quoque Polonis & Lituanis gloriosam ad ciuitatem Polociam de Moscis victoriam porrexisse Casimirum scribit: modica enim manu numerosum exercitum fusum ac profligatum, cum se Sanctus spectabilem dedisset, & vadum per Dunam fluuium magnarum nauium patientem monstraret, & in hostem duceret. Huius ecclesiæ luculenta fit inferius mentio in tertia S. Casimiri Apparitione. VVarsauia, [Varsauiæ Diui altare,] quæ primaria Masouiæ Ducatus apud Polonos ciuitas est, Domum professam Societatis Iesv habet, in cuius templo altare marmoreum S. Casimiro ædificatum. Visuntur plurimæ in oppidis ac vicis per totum regnum aræ eius nomini dicatæ. [& plura passim.]

[53] In varijs Belgij vrbibus visitur Diui effigies affabre picta ad ornatum Ecclesiarum, & pietatis excitamentum. Congregationes etiam quædam seu sodalitates, sibi eum Patronum adsciuerunt. Vnam profero e vicinia: Mechliniæ in collegio Societatis Iesu ex pluribus cœtibus Sodalium B. Mariæ Virginis, per diuersos gradus ætatesque distinctis, vnus est sub titulo Natiuitatis eiusdem Deiparæ erectus, cui inscripti iuuenes maturioris ætatis: qui secundarium sibi Patronum legerunt S. Casimirum, quod cœlibem ita ætatem egerit, vt eam singulari erga Beatissimam Virginem, [Cultus in Belgio.] & Christi Passionem religione, & aliis quæ id vitæ genus cumprimis decent, virtutibus exornarit. Præter insignem eius picturam in aula Sodalitatis suspensam, ante quam, quoties conuentus habentur, cereus ardet affabre facto candelabro impositus. Cusa principio numismata fuerunt, Diui effigie insignita; ut alias omittam eius imagines, æri ineisas, inq; papyro & membrana expressas. Anniuersariam solennitatem celebrant Dominica, quæ eiusdem Sancti festum sequitur, in quem diem plenaria impetrata a Pontifice Maximo Indulgentia est.

[54] Tres autem potissimum videntur esse caussæ, cur & priuati & congregationes integræ, adeoq; & vrbes sibi S. Casimirum Tutelarem adsciscant. [Inuocatur S. Casimirus ad præsidium castitatis,] Prima est vt præsidio sit ad tuendam castitatem, qui ne virginitatem non seruaret illibatam mori maluit, & Reginam Virginum Deiparam quotidie inflammato studio veneratus est, dulcissima illa ode heptametra, Omni die dic Mariæ mea laudes anima. Altera, quod grassante mortalitate, multi illius ope a pestilentia immunes extitere. De se id profitetur Bartholomæus Cieszynski in Panegyrico, quem Diuo Casimiro Principi Tutelari Lithuaniæ, [contra pestem,] ob beneficium vitæ a proxima contagione anno MDCXXX conseruatæ obtulit. Cui hoc subnectit Tetrastichon. VOTVM SVPPLEX DIVO CASIMIRO.

Iratum squallet tristi ferrugine cælum,
      Lethalesque iacit mors inimica faces.
Obruit heu quantus mortalia pectora luctus!
      Pendet vt in casus vita caduca suos!
Crebrescunt obitus patriis & funera terris,
      Cum numerat densas quælibet hora neces.
Ad medicas Casimire tuas concurrimus aras:
      In tumulo vernat nam noua vita tuo.

Eius enim corpus a putredine & verme intactum est, & suffragium pestilentiæ contagia sedat. Georgius Tiskiewicius tunc Methonensis Episcopus, Custos Suffraganeus & Administrator Episcopatus Vilnen. dein anno MDCXXXIV ad Episcopatum Samogitiæ euectus, ac demum MDCXXIX ad Vilnensem, in Approbatione illius Panegyrici, IX Ianuarij MDCXXXI data, vocat pium & venustum opusculum, ex voto compositum; & ob deuotionem populi, vt prælo mandetur, concedit.

[55] Cur in præliis, præsertim contra hostes orthodoxæ religionis inuocetur, satis liquet ex iis quæ partim antea dicta sunt, [in bello vt contra schismaticos Moscouitas,] partim ex Ferrerio ac Suiecicio inferius dicentur. Ac præter ista, quod nostra memoria ad Chotinum gestum est bellum contra superbissimum Turcarum tyrannum Osmanum, ope cælesti, S. Casimiri patrocinio, feliciter consummatum esse indicat Cieszynskius parte tertia Panegyrici, his versibus:

      Et tumidi, mox timidi,
Turcæ in nos inuolant: [& contra Turcas in bello Chotinensi.]
Nos illæsi, illi cæsi
Ducem Orco immolant.
      Tutelaris stat pro aris,
Plus efficit precibus,
Quam cruentis instrumentis
Nos, cum nostris Ducibus.

Ad marginem ita hæc explicat: Turcæ a finibus regni repulsi, & Imperator eorum Osmanus ob rem male gestam a suis strangulatus. At Iacobus Sobieski vir illustris, in illius belli historia nusquam aperte imploratum S. Casimiri auxilium in Polonico exercitu, nedum obtentum testatur: licet quæ ad Christianam pietatem inculcandam pertinent non prætermittat. Ita sub finem libri primi, cum retulisset datum ab Vsaimo superbum responsum, pacem nimirum, quam Poloni peterent, sitam in armis esse; in impendens totius Reipubl. ceruicibus in expertum hactenus periculum, tuba etiam per castra denuntiatum; animabantur, inquit, in familiaribus colloquiis a Ducibus milites, vnicam vigere spem, certamque sperari salutem in Diuina ope & Polona virtute. Deinde lib. 3 memorat, maximum Turcarum insultum contigisse, die sacrato in honorem D. Venceslai Bohemiæ Regis, natione olim & lingua Polonis cōiuncti, vetustique Patroni, ac in extremo hoc discrimine, Tutelaris, vt pie credimus, Diui. Haud possum facile mihi persuadere, non etiam Casimirum, domesticum Tutelarem, fuisse a piis Polonis ac Lituanis inuocatum. Ac demum, vt intelligatur quanti ea momenti victoria fuerit, Gregorius XV Pont. Max. inquit, VI Idus Octobris, quibus Osmanus opprobrio suo satiatus recessit, festum hunc & publicis supplicationibus sacrum diem toti Poloniæ regno indixit.

[56] Euenere a X circiter annis alia quædam circa Polociam prodigia, [1654 ter apparens Moschos conterruit.] ternæ videlicet S. Casimiri Apparitiones oblatæ Szeremeto exercitus Moscouitici Duci Generalißimo, cum anno MDCLIV in Magnum Ducatum Lituaniæ infestis signis irrupisset. Ea vir nobilis Paulus Vodeisza, ætate & morum grauitate conspicuus, coram Reuerendißimo & Illustrissimo Georgio Tiskieuicio Episcopo Vilnensi iureiurando adactus, affirmauit se ex ipso Szeremeto audisse, multis aliis adstantibus, qui Polociæ etiamnum commorentur. Episcopus ea iuridice probata, typis excudi sermone Polonico & publicari mandauit. Scripti eius exemplar Polonicum, Vilnæ typis Academicis excusum habemus: quod nobis tamen Latine vertit R. P. Ioannes Rywocki. Idem scriptum de Polonico Latine reddidit Romæ anno ⅭⅠƆⅠƆCLXI, X Iunij P. Elias Downarowicz Societatis Iesu Sacerdos, testatus se tunc Vilnæ fuisse Philosophiæ in ea Academia Professorem, cum nobilis ille Lituanus sacramento rogatus ea retulit.

§ VIII S. Casimiro decreta ab Apostolica Sede veneratio.

[57] Reliquum est vt quos Sacrosancta Sedes Apostolica, Diuo Casimiro honores decreuerit, indicemus; & publicas tabulas, quæ de eius corpore, post annos a sepultura CXX, & quod excurrit, inuento omnis corruptionis experte, confectæ fuerunt, recitemus. Primum ergo Leo X Pont. Max. anno ⅭⅠƆⅠƆXX in Acta illius & miracula, per Zachariam Ferrerium Episcopum Gardiensem, [S. Casimiri canonizatio an. 1521 facta,] suum ad Sigismundum I Regem Poloniæ Apostolicum Nuntium, & aliquot Polonos Antistites inquiri legitime curauit, vt in ipsius Ferrerij narratione, & Gregorij Suiecicij perspicere licet. Quibus, vt hic scribit, sequenti anno in augustissimo Purpuratorum Patrum consessu diligenter reuisis, examinatis, tandemque approbatis, Diuum Casimirum in numerum Sanctorum adscripsit. Quod eleganter suo more Rywocki ita explicati: Miraculo vitæ operumq; attonitus Leo XI diuina auctoritate dignum proclamauit, cuius Sanctitati orbis terrarum assurgeret: cui ab omnibus fas esset vota reddi: a quo pericula, immunitatem; anceps belli alea, successum; tota deterioris fortunæ tempestas, serenum precaretur,

Postea Clemens VIII (qui antea Hippolytus Cardinalis Aldrobrandinus tunc dictus a Sixto V in Poloniam Legatus a latere missus fuerat) per totum Poloniæ regnum, & magnum Lituaniæ Ducatum, aliasque omnes prouincias ipsorum ditioni subiectas; duplicis Officij ritu, [anno 1602 Officium & Missa concessa pro Poloniæ regno;] ab omnibus publice priuatimque coli & celebrari, anno MDCII concessit, & testatur Suiecicius, qui & Breue Apostolicum de ea diei festi celebratione recitat, quod ita habet:

Clemens Papa VIII. Ad perpetuam rei memoriam. Quæ ad Sanctorum in quibus Deus laudabilis est, venerationem augendam pertinent, ea nos libenter concedimus, cum præsertim Regum piorum & aliorum Christi fidelium vota id exposcunt, ac alias in Domino salubriter conspicimus expedire. Supplicationibus igitur pro parte carissimi in Christo filij nostri Sigismundi III Poloniæ & Sueciæ Regis Illustris, nobis super hoc humiliter porrectis, inclinati, ac ex voto Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium, [rogante Sigismūdo 3.] super sacris ritibus & cæremoniis deputatorum; Vt in vniuerso Poloniæ Regno & Magno Ducatu Lituaniæ, ac omnibus Prouinciis illis subiectis, dies festus S. Casimiri Confessoris, ex Regia lagelloniadum Poloniæ Regum stirpe, qui a fel. rec. Leone Papa decimo, prædecessore nostro, in Sanctorum numerum adscriptus fuit, ab vniuerso tam seculari quam regulari Clero, ac tam publice, in ecclesiis, quam priuatim, sub duplici ritu, iuxta Rubricas Breuiarij Romani, cum infra scriptis orationibus & lectionibus propriis, ab eisdem Cardinalibus Congregationis sacrorum Rituum examinatis & approbatis, celebrari possit, auctoritate Apostolica, tenore præsentium concedimus & indulgemus. Non obstantibus constitutionibus & ordinationibus Apostolicis, quodque dies festus huiusmodi in Kalendario & Breuiario Romano adscriptus non sit, ceterisque contrariis quibuscumque.

[59] Secutus est deinde Triumphus S. Casimiri, quem superius cap. 5 idem narrat Suiecicius mense Majo MDCIV celebratum. [Triūphus an. 1604.] Ac demum mense Augusto, anno eodem inuentum est sancti Confessoris corpus incorruptum. In quod amœne & pie ita lusit in suo heptametro poëmate Cieszynski parte 3. strophis pluribus, [Corporis in corrupti inuentio 1604 16 Aug.] quarum in vna eum memoria fefellit, scribentem, Duci corpus post tot lapsa secula, nulla macula læsum; cum a prima sepultura, quæ contigit anno MCCCCLXXXIV, ad MDCIV, non nisi CXX anni, menses VII, dies aliquot, intercurrerint.

[60] Porro corporis ab omni corruptione immunis reperti, Testimonium authenticum hoc recitat Suiecicius: Ex commissione & mandato Illustrissimi & Reuerendissimi Domini D. Benedicti Woyna, [Inuentionis authenticū instrumentum.] Dei & Apostolicæ Sedis gratia, Episcopi Vilnensis. In mea Notarij publici, testiumque infrascriptorum præsentia, Reuerendus Dominus Gregorius Swiecicki, Artium & Philosophiȩ Magister, Ecclesiæ Cathedralis Vilnensis Canonicus, monumentum S. Casimiri Confessoris, Magni Ducatus Lithuaniæ Patroni, in præfata Cathedrali Ecclesia situm aperuit. Corpus sancti Confessoris, post centum viginti duos annos, ex quo conditum constat, [Corpus & vestis integra reperta] vna cum veste rasi serici rubra, qua contectum & inuolutum est, integrum & solidum repertum, odore miræ suauitatis, per totam ecclesiam flagrante, omnes tam Presbyteros, quam seculares interea temporis in præfata ecclesia Diuinis vacantes abunde refecit. In quo Diuina potentia admiranda elucet, quæ in humido loco (ita quod præ nimia humiditate, [humido loco,] testudo monumenti corrupta, fere nudis manibus operariorum dissolueretur,) per tot annorum seriem, in odore suauissimo, Sanctum suum conseruare dignata est. Triduo, quo sepulchrum sancti Confessoris, ob debitum honorem, & maiorem reuerentiam sacrarum Reliquiarum accommodabatur, [odore suaui inde tēplū triduo perfusum] & deinceps sequentibus eundem odorem plerique mortalium, sacram ædem deuotionis ergo frequentantium, sensere. Tres adolescentes de nomine, Ioannes Pauli, Stanislaus Beywid, vterque Vilnensis, & Iacobus Gregorij Grodnensis, studiosi Scholæ Cathedralis Vilnensis, tacto pectore, bona fide & conscientia, recognouerunt, quod media nocte eius diei, quo Diui sepulchrum apertum fuit, [lux ad sepulcrum noctu visa.] magnam & insolitam claritatem, ad sepulchrum B. Casimiri resplendentem, & per fenestras sacelli sese effundentem, attoniti conspexerint; ita quod etiam præ lætitia lacrymabundi, Dominicam orationem flexis genibus recitauerint, eumdem splendorem etiam nocte subsequenti se vidisse asseruerunt. Eadem fide & conscientia honesti, Petrus Peregrinus, ex Lombardiæ ciuitate Souaria oriundus & Stephanus Simonis, de bonis Regalibus Rakoneciszki, ambo muratores, quibus negotium reserationis sepulchri commissum erat, recognouerunt se eumdem penitus odorem circa hanc posteriorem reserationem sensisse, quem ante sesqui duos annos, in aperiendo ex mandato Illustrissimi & Reuerendissimi Dominici loci Ordinarij sepulchro perceperant. Acta sunt hæc Vilnæ, die Lunæ, decima sexta mensis Augusti, anno Domini millesimo sexcentesimo quarto, Indictione secunda, Pontificatus SS. D. N. Clementis Diuina prouidentia Papæ VIII anno decimo tertio: Præsentibus eorum circa eiusmodi actum, admodum Reuerendis Dominis Ioanne Ryszkowski Archidiacono, & Nicolao Iasienski Cantore, præfatæ Ecclesiæ Cathedralis Prælatis, nec non Honorabilibus viris, Nicolao Korzeniewski Parocho in Niemenczyna, sacra Apostolica authoritate publico Notario, atque Alberto Pniewski, eiusdem Cathedralis Ecclesiæ Vicecustode, testibus fide dignis, ad præmissa specialiter rogatis & requisitis. Et quia ego Martinus Kwaszowski, sacra auctoritate Apostolica publicus, & Venerabilis Capituli Vilnensis, Actorum Notarius, prædicti sepulchri reserationi, accommodationi, recognitioni, seu attestationi, omnibusque & singulis præmissis, dum ita (vt præfertur) agerentur & fierent, vna cum prænominatis testibus præsens interfui; eaque omnia sic fieri vidi, audiui, percepi, & ipsemet inspexi; ideo præsens hoc publicum instrumentum exinde confeci, eiusque exemplar hoc extradidi, scripsi, subscripsi, & Notariatus mei solito symbolo consignaui, rogatus & requisitus.

[61] Quod autem pro regno Poloniæ annexisq; prouinciis Clementis VIII auctoritate institutum erat S. Casimiri Officium, id deinde a Paulo V ad vsum communem totius Ecclesiæ approbatum, [Paulus V ritu semiduplici coli vbique iussit:] Sacra Rituum Congregatio sub ritu semiduplici inserendum Breuiario censuit. Ita Gauantus Comment. in Rubr. Breuiarij sect. 7 cap. 5 nu. 4 & Barbosa Apostolicar. decisionum Collect. 135. Testatur item Abrahamus Bzouius Annal. Eccles. to. 18 ad an. 1484 nu. 26 Paulum V intercedente Sigismundo III Rege, nec non Eustachio Volouicio, Episcopo Vilnensi, Romæ præsente & curante, indulsisse, vt Missæ & Officij diuini formulȩ, Missali & Breuiario Romano insererentur, & ab omnibus in vniuersali Ecclesia recitarentur; propter admiranda tam in vita quam in morte & post mortem gesta.

[62] [in Lituania & Russia colitur cum octaua.] Denique Georgius Tiskieuicius Episcopus Vilnensis a Pontifice Maximo, vt mihi Varsauia a viro graui & rerum perito, anno ⅭⅠƆⅠƆCLIX, scriptum fuit, impetrauit, vt festum S. Casimiri per totum regnum cum Octaua celebraretur: quæ tamen solennitas in Lituania tantum & Rußia viget: nam alij Antistites regni indulta facultate non vtuntur.

VITA S. CASIMIRI
auctore Zacharia Ferrerio
Ep. Gardiensi, Nuntio Apostolico.

Casimirus Poloniæ Regis filius, in Regem Hungariæ electus (S.)

Avctore Zaccharia Ferrerio.

CAPVT I.
S. Casimiri genus, fratres, studium litterarum.

[1] In nomine Sanctæ & indiuiduæ Trinitatis, Patris, & Filij, & Spiritus sancti, Amen.

Zacharias, Dei & Apostolicæ Sedis gratia, Episcopus Gardiensis, sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri Domini Leonis Diuina Prouidentia Papæ decimi, Prælatus domesticus, & Referendarius, ac per vniuersum Regnum Poloniæ, & magnum Ducatum Lituaniæ, & Moscouiæ, omnesque & singulas terram eisdem regno & Ducatibus, mediate vel immediate, aut alias quomodolibet subiectas, cum omnimoda Legati de latere & Maioris pœnitentiarij de vrbe potestate, Nuntius & Orator, atque ad infra scripta commissarius specialis, vniuersis & singulis, Christianæ religionis Professoribus salutem & æternam felicitatem.

[2] a Immensa & incomprehensibilis Dei sapientia, habitans in consilio & eruditis præsidens cogitationibus, cuius est æquitas, cuius & prudentia ac fortitudo; per quam Reges regnant, Principes imperant, & legum conditores iusta decernunt, [Semper Sāctis illustratur Ecclesia,] sic sua inerrabili prouidentia omnia temperat, omnia moderatur, vt nulli ætati, nulli nationi, nulli ordini opportuna ope ac largitate vllo vsquam tempore desit: quasi trames aquæ immensæ, & quasi fluuius Dioryx, rigans hortum plantationum, & penetrās omnes inferiores partes terræ. [Eccli. 24. 40] Ipsa est, quæ priori seculo ante legem scriptam, Patriarchas; post legem & ante gratiam, Prophetas; post vero gratiam, nascenti Ecclesiæ Apostolos & Euangelistas; adolescenti Martyres; crescenti in fortiorem ætatem Pontifices, Doctores & interpretes sanctissimos; in fines autem seculorum declinanti, vt plurimum Confessores, viros insignes, qui variis in locis, & mundi regionibus, ad bene beateque viuendum perpetuamque felicitatem capessendam, quasi Tutelares patroni humano generi opitularentur; sua indeficienti bonitate prouidit.

[3] Quum enim Lituania, seu potius Litaliania, Sarmatiæ ampla & nobilis apud Bastarnas prouincia; [S. Casimiri auus Iagello,] quam ex Italis b quondam plurimi, in Magni Pompeij partes declinantes, longe antea coloniis, & nomine illustrarunt: sub c Vrbano VI Pontifice Maximo, & Vladislao Iagellone Lituanorum seu Litalianorum, Magno Duce anno salutis millesimo trecentesimo octuagesimo d sexto, Christi fidem suscepisset, eodemque Vladislao sacro fonte baptizato, ac in Sarmatium siue Poloniæ Regem coronato; e Vitoldus, alias Alexander, & deinde Sigismundus, eius germani, titulum Christianitatis adepti, Lituanis successiue imperarent; omnipotens Pater misericordiarum & Deus totius consolationis, quo nouella hæc veræ religionis plantatio, eo altius cresceret, & tamquam lignum plantatum secus decursus aquarum, vberiorem fructum afferret in tempore suo, cælestis illam gratiæ imbre, in seruo suo Casimiro, ex Regibus Poloniæ & Ducibus Lituaniæ spectabili, visitare & perfundere dignatus est. Nam Vladislaus ipse Iagello, ex Sophia f tertia vxore, duos g genuit filios, Vladeslaum & Casimirum, ipsius Casimiri patrem. [auia, pater, patruus,] Vladislaus Hungaria & Poloniæ regnis potitus est. Casimirus autem post Vladislai fratris sui obitum, ad Poloniæ regnum sublimatus, tamquam Casa mira, seu mirabilis, iuxta sui nominis Latinam etymologiam, [mater,] de Helisabet Alberti ex Austriæ Duce Hūgariæ & Boëmiæ, demumque Romanorum Regis filia, coniuge sua, veluti ex arbore optima optimos fructus procreauit; Vladislaū Boëmiæ & deinde Hungariæ; [quinque fratres:] Casimirum, de quo agimus; Ioannem Albertum, Alexandrum, & sigismundum Poloniȩ Reges; nec non Federicum, S. Luciæ in septem soliis h S. R. E. Diaconum Cardinalem, postea Gnesnensem Archipræsulē; liberos sex, Christiana pietate conspicuos; sicuti calamos aureos sex (si dicere fas est) ex tabernaculi Domini, Catholicam Ecclesiam præsignantis, aureo illo candelabro prodeuntes.

[4] [ipse terrena contemnit,] Verum Casimirus, secundus inter eos, ac si inter gemmas speciosissimas carbunculus, quidam, diuino amore afflatus, ciuitatem hic permanentem se non habere conspicatus, futuram quæsiuit, non manu factam in cælo, thesaurizansque sibi thesauros, vbi nec ærugo, nec tinea demolitur; furesque non effodiunt, aut auferunt; labentis huius seculi gloriam contempsit, atque post aurum non abiens, nec sperans in pecuniæ thesauris, quum inter diuites diues, ac potentes principes, & ipse Princeps transgredi potuerit; non est tamen transgressus, nec mala gessit. Quum igitur adhuc i puer, præclaris moribus, bonisque litteris erudiendus optimis præceptoribus a parentibus traditus, [litteris & bonis moribus recte imbutus] in tenera illa ætate tantum profecisset, vt non mediocri omnibus esset admirationi; pueritiam ipsam, & adolescentiam virtutibus omnibus, ingenuarumque artium disciplinis ita exegit, vt semper & ætate & sapientia cresceret, ac spiritus Domini esset in illo. [ac timore Dei] Inerat ei timor Domini tantus, veræ sapientiæ initium, vt minimum etiam reatum, flagitium maximum; nec tantum declinare a malo, sed & facere bonum, necessarium fore arbitraretur.

[Annotata]

a Hinc orditur Suiecicius, stylo sæpe elegantior Ferrerio.

b Ignotæ gentium origines sæpe alias fabulis ornantur a scriptoribus: nec opus de his Polonicorum scriptorum recensere sententias.

c Vrbanus 6 Pontifex coronatus est 19 Aprilis, 1378. obiit 1 Nouemb. 1389.

d Eodem anno 1386 baptizatum scribit Matthias de Michouia lib. 4 cap. 38, qui tamen addit contigisse, die Iouis, [Annus Polonis a Paschace] quartadecima Februarij, quæ fuit S. Valentini: vnde colligere licet Polonos tunc eodem modo, quo & Belgas & Gallos ceteros atque alias quasdam gentes annum a Paschate auspicatos; atque ita præcedenti anno adnumerari Februarium anni 1387, quo dies 14 Februarij indiem Iouis incidit, littera Dominicali F. Atque ita ibidem Auctor ille duodecimam Februarij diem Martis fuisse ait, qua Cracouiam ingressus est Iagello, sequentem vero diem solis decimam septimam Februarij fuisse Dominicam Quinquagesimæ.

e Fuerunt hi, vt Cromerus lib. 14 scribit, filii Keistuti, qui Olgerdi frater, Iagellonis patruus fuit: sic vt vox germanus hic patruelem significare videatur. Michouiensis duos altos memorat Iagellonis fratres, cum ipso & Vitoldo baptizatos, Corigallonem qui Kazimiri in baptismo nomen accepit; & Svvitrigellonem, qui Boleslai.

f Imo quarta illa Iagellonis Vladislai vxor fuit, prius vt Michouiensis lib. 4 cap. 46 habet, Szonca dicta; vt Cromerus sub finem lib. 18, Zonca; vt Suiecicius, Sconza filia Andreæ, filij Ivvonis Ducis Kiomensis, Vitoldi ex sorore neptis: quam Suiecicius postea Mariam appellatam scribit, alij, vti etiam hic Ferrerius, Sophiam.

g Imo tres: sed, qui secundo loco natus Casimirus intra vertentem annum mortuus est, vt Cromerus lib. 19 scribit, cuius nomen tertio genito impositum, qui dein S. Casimiri pater fuit.

h Hic factus est Cardinalis ab Alexandro 6, secunda creatione Cardinalium, 20 Sept. 1493 Ecclesiæ S. Luciæ in Septemsoliis, vt hic dicitur, alibi in Septisolio.

i Suiecicius, sexennis.

CAPVT II.
S. Casimiri mortificatio, pietas, abstinentia, Fidei zelus, Spes, caritas erga Deum & homines.

[5] Porro dum eum adolescentiæ florem, quo potissimum illud hominum genus voluptati indulgere consueuit, attigisset; tanto sensus omnes, [Castitatem sedulo curat:] animumque ac corpus ipsum continentiȩ fræno ab omni labe compescuit; vt non modo adolescentibus, sed & grauioribus viris, totius munditiæ & castitatis speculum haberetur. Quamquam in domibus Regum esset, mollibus tamen non vestiebatur: sed secretiori super carnem cilicio nonnumquam vtens, lectique mollitiem, [cilicio induitur:] tamquam peccandi fomentum, quantum cautius poterat, furtim effugiens, super nudam humum sæpenumero quiescebat: & licet innocens & omnis pene peccati expers esset, tanto tamen compunctionis ardore, [humi cubat:] & in Saluatoris nostri Iesu Christi pro humani generis salute, susceptam serui formam, agonemque, ac mortem, assidua compassionis meditatione afficiebatur; vt lauaret per singulas noctes lectum suum & lacrymis suis statum suum rigaret. [Christi Passionem meditatur:] Incredibili etiam erga Dei genitricem deuotione flagrabat: quam pius adolescens facta a se a heptametris egregia oratione (quam vidimus, [D. Virg. pie colit.] & omnia pene Dominica Incarnationis mysteria pulchro schemate claudentem) quotidie salutabat, assiduisque laudabat præconiis.

[6] Quid referam, quanta sedulitate diuinis orationibus, diuinisque laudibus, [sedulo sacra frequētat,] & cærimoniis Ecclesiasticis intentus erat: cuius vita magis in ecclesia, quam in aula Regia semper acta est? Consueuerat sane silentis noctis medio, sancta frequenter loca & sacras ædes, nullo sæpius comitatus homine, b clam visere: & quarum nocturno tempore (vt fieri solet) ianuæ non patebant, [etiam noctu ad fores templorum diu orat:] limina saltem venerabatur, osculabatur valuas: apud quas vigiles ciuitatis, & excubantes nocturni exploratores, eum diutius orantem sæpenumero offenderunt. c Mane diei templa quotidie ingrediens, Diuinis sacrificiis omnibus, quousque occluderentur fani ianuæ, ita sedulus, ita deuotus, & supra seipsum mirum in modum eleuatus, ac mente in Deum erectus, intererat; vt d quasi suiipsius oblitus, & in Diuinum amorem penitus raptus esse videretur. [cibi oblitus & potus.] Præteribat frequentissime sumendi cibi, & reficiendi corporis hora; quum parentum repetitis nuntiis ac mandatis, ad prandium e templo vix adduceretur. Cibi potusque parcissimus, ieiuniisque & abstinentiæ assidue vacans, Apostolicum illud sibi proposuerat: Quoniam regnum Dei non est esca & potus. [Rom. 14. 17]

[8] In sermone rarus, mitis & modestus; nihil aliud quam Deum, [moderatus in verbis:] quam Diuina præcepta, quam virtutes egregias, quam salutaria monita & documenta eloquebatur. Quis vnquam eum detrahentem secreto proximo suo, aut otiosum seu vanum proferentem verbum audiuit? Peccantes amice corripiebat, emendatos mira complectebatur humanitate. [seuerus in contumaces:] Inexorabiles autem & obstinati animi homines acri seueritate obiurgabat: quorum plures cum ex sua clientela domoque eliminari præcepit, tum ex Regia aula pelli, summam operam effecit.

[8] Religio erga Deum, erga Christum fides, erga Sanctam Romanam Ecclesiam, orbis Magistram, veneratio tanta in eo fuit; vt Ruthenos, qui variis erroribus impliciti, facto in nostri Redemptoris inconsutilem tunicam schismate, sanctæ Apostolicæ Sedi minime parent, [Schismatici ne fana restaurent, impetrat a Rege:] & quorum per Litalianiam ipsam maximus est numerus, eo sancto insectaretur odio; vt Regi Poloniæ parenti suo eorum antiqua fana seu vetustatate corruentes ecclesias, ad quas superstitiosi conueniunt, quū Catholicæ aduersentur vnitati, instaurari publico e edicto prohiberetur, modo opportune modo importune persuaderet: quod & aliquando sua solertia impetrauit. Spes in eo futurorū bonorum ac æternæ felicitatis perpetua: quare existimabat non esse condignas passiones huius temporis f ad futuram gloriam quæ reuelabitur in nobis. [voluptates abdicat.] Quamobrem voluptatibus corporeis a se prorsus abdicatis, castigabat cum Apostolo corpus suum, & in seruitutem redigebat; ne insurgeret aliquando caro contra spiritum. [1 Cor. 9. 27]

[9] Caritas autem pene incredibilis, non ficta quidem, sed sincera; qua erga omnipotentem Deum, illo Spiritu diuino feruebat, tam diffusa erat in corde eius, tam exundabat, ex intimoque pectore ita exterius effluebat in proximum; vt nihil ipsi iucundius, nihil optatius esset, quam non solum propria erogare, verum & seipsum totum Christi pauperibus, peregrinisque, valetudinariis, [mirifice subuenit afflictis;] captiuis & afflictis hominibus dedere & elargiri. Viduis, pupillis, oppressis, non modo tutor, non modo curator, sed & pater filiusque ac frater erat. Hic profecto longam texere historiam opus esset, si singula dilectionis & amoris summi opera, quæ in eo erga Deum & homines viguere, essent recensenda. Hæc succincta narratione & breuiori compendio percurrimus, quæ ab insignibus & fide omni dignis hominibus, qui cum eo diuturnam assiduamque habuere conuersationem, longa oratione percepimus: quorum pars magna circa eius a nobis collecta miracula facile perspici potest. Sicuti vero caritas est vinculum perfectionis, finisque præcepti Diuini; ex qua & leges pendent & prophetæ; sic Casimirus Regius & sanctus adolescens, quum præclaras virtutes omnes, sicuti Christi bonus odor, redoleret; caritatem tamen, veluti omnium odoramentorum thecam, mirabili quadam suauitate vndique spirabat, vndique exhalabat. Eam vti virtutum ceterarum principem Reginamque præstantissimam, quam vnice adamaret, [Dei in nos caritatem recogitans:] sibi delegerat: quæ Dei filium pro humani generis salute de summo cælo descendere, seipsum exinanire, carnem nostram sumere, & mortem subire sola efficere potuit. Sic enim Deum dilexisse mundum, vt Filium vnigenitum pro mundo daret, die noctuque ardentissimo cogitabat affectu.

[Annotata]

a Ita legendum videtur. Apographum habebat, exametris. Neque hexam tri dici possant: sunt potius heptametri hypercatalecti, vt trochaici; non tamen regulari, obseruata syllabarum quantitate. Suiecicius habet eum metris a se singulari artificio elaboratis; solitum quotidie in terram fusis genibus, B. Mariam Dei Parentem, pio affectu salutare.

b Addit idem, pedes discalceatus.

c Cum præcedentibus hoc ita connectit Suiecicius: Quo loco (ad vauas nempe templorum) sæpissime sub auroram a nocturnis custodibus atque vigilibus, humi toto corpore prostratus, precibusque intentus est repertus. At sensus primigenij scripti esse videtur, eum noctis medio frequenter templa; & sæpius (neque ita hoc mirum, cum intra arcem sit S. Stanislai Ep. M. ecclesia Cathedralis quam præcipue tunc adibat, vt Cieszynskius & alij tradunt) nullo comite, visere solitum, limina venerari, osculari valuas, apud quas diutius orantem sæpenumero offenderunt vigiles. At mane diei, non modo frequenter, sed quotidie, templa ingredientem diuinis sacrificiis omnibus, quousque occluderentur ianuæ, interesse solitum. Vi, ebat ergo templa noctu, non quotidie, sed frequenter; ac reuersus ad cubile suum, rursus primo mane quotidie ea ingrediebatur &c.

d Id sic Suiecicius exponit: Quo tempore sæpenumero a sensibus abalienatus atque extra se positus &c.

e Idem: Quarum rerum habemus etiam hodie in Cathedrali ecclesia Vilnensi luculentum testimonium; diploma, inquam illud ipsum habemus, quo, huius impulsu, Rex seuerissime cauerat, ne qui e gente Russica, ab vnione Catholicæ & Romanæ religionis desciuerant, templa vel noua erigere, vel vetustate collapsa restaurare possent.

f Illustratur præclarum sancti adolescentis studium mortificationis, iis quæ Suiecicius scribit: Equidem in respuendo & contemnendo blandissimas dominas cupiditates constantissimus, in refrænando omnes illicitæ voluptatis illecebras vigilantissimus, in abstinentia a cibo & potu religiosissimus, in somno ceterisque rebus eiusmodi, atque carnis commoditatibus parcissimus fuit: adeo vt in aula regia non aulicum aut stirpem regiam degere, verum in claustro religiosæ disciplinæ assuetum Christi athletam vitam instituere arbitrarere. Ac de hoc rigore vitæ, etiam dum morbi vis eum lecto aliquando affixisset, nihil omnino remittebat. Quadam vice dum a Medicis iuberetur diebus interdictis ab Ecclesia, lacte & similibus vesci; adduci nullo pacto potuit, vt obsequeretur eorum consilio, & recuperandæ sanitatis gratia, vel latum vnguem, a sanctissimæ Matris Ecclesiæ placitis descisceret. Quam tam raram nobilissimi iuuenis atque singularem erga sacratissimam Christi Sponsam obseruantiam, ea est ratione Diuina bonitas remunerata; vt nihil neque abstinentiæ rigor inualetudinem corporis promoueret; neque huius imbecillitas animi alacritatem atque perfectæ vitæ studium retardaret. Quippe qui Numine reuelante iam didicerat, neque infirmitatem istam menti nocituram, & humana remedia si quæ essent, nec quidquam profutura. Ad hasce eius eximias virtutes, summa quoque ægritudinis tempore patientia, & dolorum omnium contemptus accedebat.

CAPVT III.
S. Casimiri studium Iustitiæ, Prudentia, Temperantia, Fortitudo, Virginitas sanitati & vitæ præhabita: sancta mors.

[10] Qvantum autem iustitiam coluerit, quantum amplexatus temperantiam fuerit; quanta prudentia præditus, quantaue animi fortitudine atq; constantia fulciebatur, in ea potissimum ætate liberiori, [Iustitiam patri inculcat:] qua præcipites & in malum suapte natura homines proni esse consuere, vix dici, vix excogitari potest. Iustitiam in regno & subiectis populis gubernandis Patri quotidie suadebat. Et si quandoq; per incuriam (vti euenire assolet) aut humanam imbecillitatem, aliquid in regimine negligebatur, Regem modeste arguere nequaquam omisit. Inopum & miserabilium hominum caussas, æque ac suas tuebatur, amplectebatur: propter quod pauperum defensor a populo nuncupabatur. Nec etsi Regis filius, & sanguinis magnitudine sublimis esset, [audit Defensor pauperum.] cuiquam se quantum-uis humili & infimo homini, tam conuersando, quam loquendo difficilem exhibebat. Sed animo voluens, Deum qui in altis habitat, [erga humiles facilis,] humilia respicere in cælo & in terra, suscitareque de terra inopem, & de limo erigere pauperem; inter mites, & pauperes spiritu, quorum est regnum cælorum, potius quam inter claros & potentes huius seculi, haberi semper voluit. Nam quamquam perspicacissimi iudicij ac prudentissimus esset, [potentiam terrenam refugit.] sententiaque sua Reipublicæ plurimum consuleret; humani tamen fastigij dominatum nec ambiuit, nec oblatum a patre vnquam accipere voluit: metuens, ne diuitiarum aculeis, quas Dominus noster Iesus Christus spinas appellauit, vulneraretur animus; aut terrenarum rerum contagio coinquinaretur.

[11] Temperantiam in omnibus exercuit, qua nec nimis lætabatur prosperis, nec nimis tristabatur aduersis. De constantia autem & fortitudine animi sui, omissis plurimis, id tantum recensebo, quod maiora ex se profert experimenta virtutis. Plures enim peruicit carnis pugna, prostrarunt incentiua libidinis; quos supplicia corporis & tormenta atrocia frangere aut flectere nequiuere. Casimirum autem præclarum adolescentem, [Virginitatem semper custodiuit,] cuius animo adeo erat desponsata virginitas, vt carnales nuptiæ, siue a parentibus siue ab amicis, ei nusquam persuaderi potuerint; nec caro, nec sanguis, nec blanditiæ, nec titillationes vllæ venereæ inficere, aut ab arrepto pudicitiæ instituto dimouere aliquando valuere. Virginem enim ad finem vsque vixisse, virginemque postremum diem claussisse omnes & a cubiculo, & a secretis eius, viri maximi & optimi, quorum adhuc nonnulli supersunt; quibusue intus & in cute agnita illius conuersatio fuerat, asseuerant & attestantur.

[12] Quod quum ex pluribus euidentibus argumentis satis superque liqueat, ex eo potissimum, quod potius mori elegit, quam fœdari, manifestissime compertum habemus. [& mori maluit, quam eam violare;] Quum enim medio florentissimæ iuuentutis in morbum quemdam chronicum incidisset; cui medela alia nulla occurri posse, quam puellari concubitu medici iudicabant; illiusque parentes necessarijque plurimi, vt virginem speciosissimam, quam e multis delegerant, vna in lecto cubare, & pro seruanda vita in amplexus & copulam ire permitteret, enixissime suaderent, rogarent, efflagitarent; ille sapientissime (vt semper solebat) respondit, se temporalem hanc & momentaneam vitam malle amittere, quam æterna & immarcescibili in cælo carere: obiurgabatque eos omnes quod rem sibi suggerere illicitam non erubescerent. Quumque adhuc, vt floridæ iuuentuti vitæque ac saluti consuleret, [hoc suadentibus quid responderit?] magis ac magis adhortarentur, & importunis etiam precibus obtestarentur domestici; respondit ille, salutem vitamque aliam se nescire, quam Christum Dominum: cum quo vt esset, cupiebat dissolui, & ad quem iam se ex ea voluntate breui profecturum esse perspiciebat: quod & ita factum est.

[13] Nam ingrauescente morbo, quum naturali robore destitui cœpisset, Ecclesiasticis Sacramentis, veluti spiritualibus quibusdam contra aëreas potestates & tenebrarum harum rectores, munitus armis, inter assiduas orationes a & sancta colloquia, adstantibus Sacerdotibus & viris religiosis, [Sacramentis munitus pie moritur] animam illam b candidissimam & Christo amabilem (vt c prædixerat) perendie carnis vinculo solutam, omnipotenti Deo reddidit. Obijt autem apud Velliam, siue Vilnam Lituaniæ, seu Litalianiæ, primariam ciuitatem, d in Grodno oppido, [4 Martij 1484 in oppido Grodno,] anno ab Virgineo & salutifero partu millesimo quadringentesimo octuagesimo quarto, e die quarta Martij, illucescente aurora; annoq; vltimo Xysti Quarti Pontificis Maximi. Vixit annos f viginti tres, menses sex: sepultusque est, collacrymantibus cunctis, apud arcem vbi sedes Pontificia Vilnēsis sita est, [sepelitur Vilnæ.] in Diui Stanislai Martyris ac Pontificis æde, sub sacello almæ Genitricis Dei Mariæ, g cui & mentem omnem & pudicissimum corpus addixerat.

[Annotata]

a Christi effigiem, ait Suiecicius, manu tenens, intentisque oculis intuens, dum solennia illa Regij Vatis sæpius iteraret verba; In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum; dum in extrema illa vitæ & mortis lucta precibus lacrymas misceret, voce pariter ac vita deficiente … æquissimo animo obdormiuit in Domino.

b Suiecic. Cuius eodem tempore ab omni immunem peccati labe animam, complures fide dignissimi homines, a beatis mentibus in cælum, clarissima circumdatam luce, deportari conspexerunt.

c Idem: postquam diem obitus sui præsensisset, eumque coram astantibus prædixisset. Narrat quoque P. Petrus Skarga, denuntiasse eum suæ mortis diem his, qui curam morbi habebant.

d Est Grodna, siue Grodno, Trocensis Palatinatus oppidum, quod (vt habet Alexander Guagninus) Nemen, siue Cronon, [Grodnæ an Vilnæ mortuus?] fluuius præterfluit. Koialovvicz pag. 21 ait Vilnæ defunctum. Suiecicius scribit in Vilnensi arce mortuum. Citat in margine Matthiam Michouiensem, qui vt § 2 retulimus, ista diserte habet: phthisi præfocatus, in Vilna tumulatus requiescit. Cromerus tamen, vt ibidem retulimus, ait, apud Vilnam tabe consumptum, & in basilica eius vrbis … sepultum. An forte quia Casimirus pater, vt Michouiensis lib. 4 cap. 64 refert, in castro Grodnensi mortuus est, id Zachariam impulit, vt filium isthic quoque, octo ante Patrem annis, obijsse crederet? Certe P. Skarga ita loquitur: Cum grauis eaque suprema ægritudo Diuinum iuuenem Vilnæ afflixisset &c.

e Falli Iodocus Ludouicus Decius, ceterorum testimonio auctorum conuincitur, dum lib. 2 paullo ante finem ita scribit: Obijt in Lithuania, apud Wilnam conditus, anno salutis ⅭⅠƆCCCCLXXXIII in Februario, migrans ad Deum, vt § 2 retulimus.

f Ceteri scriptores habent, vixisse annos XXIV, menses 5.

g Suiecic. quem ipse sibi viuus sepulturæ locum designarat.

CAPVT IV.
S. Casimiri forma. Post mortem miracula.

[14] Erat autem pius adolescens & famulus Dei Casimirus, mediocris staturæ, [Quæ viui species fuerit?] cæsariem mustellini vel sub nigri coloris habens, subnigris oculis & naso æquali ac temperati ruboris, facie eleganti, formosa & venerabili; vt qualis intrinsecus esset, ex ipsa effigie existimari posset. Aspectu profecto pulcher, sed longe pulchrior religione Diuina, vtpote moribus ornatus Angelicis: cuius mentem atque regium pectus, nihil fœdi, nihil turpis, nihil obscæni vnquam tetigerat. Quod post eius obitum luculenter ostensum est.

[15] Nam omnipotens Auctor, vt indicaret quanta meritorum celsitudine virtutumque sublimitate, apud se Casimirus magnus extiterit, mox ex eius sepulcro tot tantaque signa ac miracula patefacere dignatus est, indiesque magis ostendit; vt hæsitare nemo debeat, quin æterna cum Christo felicitate in cælo fruatur. Hi enim, qui sine spe humani auxilij morbis incurabilibus grauissimisque valetudinibus laborant, [plurima ad eius tumulum fiunt miraculæ.] surdi, muti, claudi, aridi cæcique, vt primum eius mausoleo se deuouerint, auditum, loquelam, incessum, visum, pristinamque incolumitatem recuperant (quodq; longe admirabilius ac pene incredibilius est) reuiuiscunt mortui, aliaque quotidie obstupescenda fiunt miracula.

[16] Inter quæ illud prioribus seculis rarissimum, nostraque ætate inauditum superiori anno accidit. Nam quum Dux Moschorum Basilius, Ruthenorum erroribus implicitus, a maximo schismaticorum ad circiter sexaginta equitum millia comparato exercitu; ex insperato Lituaniæ fines aggressus esset, [irruente in Lituaniam 60000 Moschorū exercitu,] improuisi Polonorum & Lituanorum Duces, quibus copijs hosti occurrerent, quum nullæ suppeditarent; qua militari manu freti resisterent, quum longe abesset, penitus ignorabant. Caras tum coniuges, dulcia pignora, paternas ædes, oppida, prædiaque iucundissima, veluti amissa, Lituaniamque omnem tamquam depopulationi expositam, deflere cœperunt. Nulla enim se, suaque tutandi spes supererat: vna vel mors, vel morte crudelior miseranda captiuitas expectabatur. Quid facerent? Quorsum se verterent, tanto metu perculsi? Egit genuina magnanimaque nobilitas, qua clarissimi Duces illi præditi erant, vt, etsi non modo vinci, verum absorberi se ab hoste posse conspicarentur, hosti tamen non cederent; nec se in fugam darent; sed collectis, quos potuere, ad duo vel circiter millia ex domesticis vernaculisque & inquilinis, fortes in bello persisterent. [Lituani rati id accidisse, ob non curatam S. Casimiri canonizationem,] Enimuero vt pij & Christo deuoti perspexerunt, quoniam Deus noster refugium & virtus adiutorque in tribulationibus, si ex corde inuocaretur, sibi in opportunitate deesse non posset; eamque calamitatem, quia Diuum Casimirum innumeris coruscantem miraculis (vt sæpius vna decreuerant) in Sanctorum catalogum ab Apostolica Sede referri, pollicitam operam non impenderant, eis accidisse arbitrati sunt.

[17] Quamobrem auxilium de alto supplices implorarunt, ad ipsiusque B. Casimiri suffragia confugientes, vno animo, vno ore, ita precati sunt. Diue Casimire, [eum inuocant, & se illam curaturos vouent:] quem tutelam præcipuam generis nostri, & huius patriæ Patronum apud omnipotentē Deum esse confidimus; respice afflictionem & mœrorem hunc nostrum: ne dominentur nobis inimici nostri immundi, schismatici, & a vero Sanctæ Matris Ecclesiæ ritu ac gremio alieni. Tu spes nostra, tu præsidium nostrum. Miserere igitur patriæ opem tuam implorantis, in qua & natus & educatus es. Miserere gentis, ex qua originem ducis, & quam tuis sanctissimis ossibus ac reliquijs nitidissimis condonasti. Neu deseras nos omni humana spe, omni solatio destitutos. Potens enim est, per quem tot tantaque quotidie mirabilia operatur Altissimus. Et si iuxta fidem obseruantiamque summam, quam erga te gerimus, votis tuorum faueris; vt pro Christianæ religionis isplendore & tuæ nationis exaltatione, te in Sanctos referat Pontifex Maximus, omni studio laborabimus & iure efficiemus.

[18] His dictis, quidam sensibilis animi vigor, quædam mentis alacritas ita eos diuinitus cepit, vt quamquam supra sexaginta millia equestrium numerum Moschos excedere ab Scythis exploratoribus didicissent, [mox cælitus corroborati,] ex apricisque locis, quibus ijdem insederant Moschi & castrametati erant, ita esse, procul appareret & cerneretur; duoque tantum hominum millia (vt diximus) Lituani Principes vna conflare tunc potuissent: nihil tamen veriti, in hostes insilire statuerint. Deo igitur, & Diui Casimiri patrocinio fisi, animo volutantes Dauidicum illud; Quia hi in curribus, & hi in equis; [cum solis 2000 in Moschos irruunt,] nos autem in nomine Dei nostri inuocabimus: vno animo, & vno impetu in Moschos, quo vna confligerent, prorupere. [Psal. 19. 8] (Res mira!) tantus pauor, tantus denique tremor, & horror eas Moschorum numerosas & cataphractas equitum copias inuasit; vt acsi innumerabilem validissimumq; exercitum post terga irruentem formidarent, sese in fugam præcipites conuerterint. Eos vero fidei lorica armati Lituani insequuntur, trucidant, spoliant, captiuant: adimpletumque est illud Deuteronomij: Persequebatur vnus mille, & duo fugabant decem millia; quia Dominus Deus vendidit eos, & Dominus conclusit illos. [32. 30] At quum hoc admirandum sit, [eosq; profligant,] (vtpote non casu aliquo, sed diuinitus factum) longe tamen mirabilius est, quod plurimis Moschorum a Lituanorum cuneo admodum paruo, vt diximus, parta opima præda, fusis, desideratis ac in captiuitatem ductis: vix vnus ex Lituanis aut captus aut interemptus est. Ostendit enim Seruator & Deus noster Christus, quod suis tironibus in Euangelio pollicitus erat, stabili veritate fulciri; [vix vno e suis desiderato:] Quod nec capillus, de eorum capite periret.

[19] Diuino igitur hoc beneficio perciti Lituaniæ Duces ac Domini, Serenissimum Poloniæ Regem Sigismundum, Diuo quidem Casimiro germanum superstitem, qui & ipsorum magnus Dux est, enixe deprecati sunt, vt apud sanctam Apostolicam Sedem; [cum ipsis Sigismundus R. Casimiri frater Papam rogat, vt eum canonizet:] quod idem Casimirus sanctorum Cōfessorum numero absque prolixiori mora adscriberetur, intercederet, instaret. [Luc. 21, 18] Quod & dum crebris epistolis, ac insignibus oratoribus Rex ille religiosissimus a Beatissimo Leone X Pontifice Maximo impetrasset, seruantissimis Patribus Ioanni Archipræsuli Gneznensi, Poloniæ Primati ac Legato nato: nec non Petro, tunc Præmisliensi, nunc vero Posnaniensi Pontifici, Regniq; Poloniæ Vicecancellario; postremo vero nobis in Poloniam & Prussiam ad eumdem Regem mandato Apostolico ex Vrbe proficiscentibus, ad ipsius Diui Casimiri gesta ac miracula perquirenda, inter cætera ardua negotia, prouincia est demandata. Id vero muneris omni fideli opera & sedulitate exquisitissima ita obiuimus atque exegimus; [a quo iussus hic Auctor cum alijs Epp. miracula examinare.] vt inter innumera pene miracula, quæ iureiurando adhibito illi nobis recensuere, qui & interfuerunt & conspexerunt, manibus contrectauere ac in semetipsos experti sunt; quosue nobiliores ex alijs & fide digniores, ad testimonium perhibendum delegimus, ea tantum, omissis superfluis, quæ singularia & ad eius sanctitatem probandam sufficere visa sunt, descripserimus, annotauerimus.

[20] Datum Vilnæ IX Kalendas Decembris, anno salutis ⅭⅠƆⅠƆXX, eiusdem vero Sanctissimi Domini nostri Leonis Diuina Prouidentia Papæ X, anno octauo. Tres erant Episcopi ad latus Illustrissimi Domini Zachariæ Episcopi Legati a Latere, Ioannes Vilnensis, Ioannes Chiouiensis, lacobus Caffensis Episcopi Latini. Examinata miracula & testes.

[Annotatum]

a Vnica hic narratur victoria de Moschis schismaticis, ope S. Casimiri reportata: duplex a Gregorio Suiecicio infra; prior quando ab obsidione Polociæ magna cam clade depulsi hostes; altera quæ hic narratur, cum ijdem Lithuaniam anno sequenti peruastantes rursus a perexigua manu profligati sunt.

MIRACVLA S. CASIMIRI
auctore Gregorio Suiecicio.

Casimirus Poloniæ Regis filius, in Regem Hungariæ electus (S.)

Avctore Gregorio Svecicio.

CAPVT I.
Polonorum duplex de Moschis victoria ope S. Casimiri: huius canonizatio.

[1] Etsi quidem nemo fuit, eo etiam tempore, [S. Casimiri post mortem plurimæ miracula:] quo huius lucis vsura fruebatur Casimirus, qui de eius vitæ integritate, innocentia ac sanctitate dubitaret; eo defuncto tamen incredibile dictu est, quantis eius virtus est & vitæ sanctimonia, ab ipso piorum omnium fidelissimo Agonothete & remuneratore Deo, illustrata prodigiis. Adeo vt difficulter admodum eorum numerus iniri possit, qui rerum admirandarum fama exciti, se ad ipsius sacratissimum tumulum recuperandæ sanitatis caussa contulerint, ac quæ voluerant recuperarint. Videre hic enim sæpenumero fuit non solum cæcis oculorum vsum, surdis aurium, mutis linguæ, claudis pedum; sed, quod mirabilius est, nonnullis, quos malorum extremum mors vita & sensu priuauerat, & vitæ & sensus bonum, quasi postliminio, Diui Casimiri ope fuisse restitutum.

[2] Nam erat puella Vilnæ, Vrsula nomine, quæ superstitibus adhuc parentibus, diem obijt supremum. His mors filiæ adeo molesta accidit & grauis, vt a sensibus pene ipsi alienati, præter communem mortalium consuetudinem, magis de vita filiæ restituenda, quam de iustis mortuæ soluendis cogitarent. Quo in negotio quid agerent? [eius ope mortua suscitata.] quo se verterent? Cum hanc ad rem nulla humana vis aut industria sufficeret, ad Diuinam se conuerterunt: atque vbi primum Diui Casimiri memoria mentem subijt, visi sunt ambo nonnihil respirare. Quid multa? Votum faciunt; sacrosancta adyta, vbi quiescebat Casimirus, adeunt; luctu & lacrymis omnia complent; clamore & precibus sidera feriunt: Casimiri numen & nomen ingeminant, opem implorant; spiritum defunctæ filiæ restitui flagitant. Audijt Casimirus precantes, lacrymas piorum parentum ac fidem respexit, puellamque mortuam vitæ simul ac mœstis parentibus diuinitus restituit.

[3] Addo hoc loco & alterum, quod, etsi isto inferius admiratione, ad Casimiri sanctitatem demonstrandam nihilo tamen minus. [Polocia a Moscis obsessa,] Etenim anno millesimo quingentesimo decimooctauo, Moschorum Dux, nostris nihil cogitantibus atque ex improuiso, arcem a Polocensem non paruis copijs oppugnare aggreditur. Quo tempore b Sigismundo I inclyto Poloniæ Regi, alijs multis grauibusque rebus intento, miles in promptu exiguus admodum erat. Rex igitur optimus bina solum millia, ductoribus Gastoldo & c Ioanne Boratyñski aduersus hostes, [Poloni 2000, S. Casimirum inuocant,] manum tumultuariam potius quam exercitum, expedit. Abeunt illi diuinis magis quam humanis nixi viribus, præcipue Diuo Casimiro (quem miraculorum fama celeberrimum effecerat) sua vota postulationesque dicando, & certaminis dubium euentum committendo. Post, multis fusis ad eum precibus, numen illius benignum experiuntur. Quippe in illa expeditione, confecto multorum dierum itinere, ad Dunam fluuium perueniunt, vadoque irreperto, [qui vadum in flumine rapido ostēdit,] vniuersi in littore subsistunt: dumque nimium de transitu sunt solliciti; ecce tibi iuuenis quispiam albis amictus, forma decorus & spectabilis, candido vectus equo, ijs se spectandum obijcit; bonoque omnes esse animo iubet, seque ducem sequantur, imperat. Quæ vbi dixisset, confestim subditis equo, cui insidebat, calcaribus, primus in flumen insilijt, vadumque demonstrans, superatoque nullo negotio amne, ad ripam alteram saluus ceteris inspectantibus peruenit. Quo viso Poloni milites, rei nouitate attoniti, ijsdem in vestigijs diu hæserunt; neque quousque ille iterato, vt se ducem intrepidi sequerentur, commonefaceret, loco mouerunt. Tandemque rem diuinitus agi animaduertentes, [dein disparet:] pleni fide & fiducia, se cateruatim rapidissimi fluminis, qua parte ille monstrabat, discrimini committunt, atque incolumes transeunt. Quod cum Duces, Regiusque equitatus conspexisset, iuuenisque interea oculis eorum sese subduxisset, Casimirum, Casimirum omnes clamitant, eumdemque, quem itineris ducem, etiam prælij imminentis, supplicibus pro se quisque votis, promotorem & fautorem exoptant. Neque in vanum militum piorum cecidere preces. Nam cum primo signo dato in hostes tanto viribus superiores impetum fecissent, [illi eius ope Moscos magna clade fundūt:] illos terga vertere, & obsidionem etiam inuitos soluere coëgerunt, multosque internecioni dederunt, neque pauciores in seruitutem Moschos abduxerunt. Victoria parta Poloni, diuinam opem agnoscere, solennem hymnum, Te Deum laudamus, canere, Casimiri virtutem extollere, [Rex spondet eius canonizationem curare.] remq; Regi, simul cum captiuis Moschis, diuinitus gestam conscriptamque transmittere. Quæ adeo Regem commouit, vt non solum ad ædem sacram agendarum Deo & Casimiro gratiarum caussa se subito conferret, verum etiam seriam se de Casimiro in Diuorum numerum referendo cogitationem suscepturum promitteret.

[4] Verum quid euenit? [Moschi rursus an. seq. Lithuaniam populantur:] isthæc minus sedulo fortasse agente, en tibi anno insequenti, Moschus superiore clade immanior ferociorque effectus, ingentem in ipsam Lithuaniam exercitum inducit, omniaque, nullo ante indicto bello, flammis & ferro late vastat. Quo tam periculoso turbine, ac insperata tempestate perculsis Lithuanis, neque consilium, neque auxilium suppetebat. Cum alios hostilis gladius e medio tolleret, alios vorax flamma anima & spiritu priuaret, alios denique in miserrimam seruitutem, crudelis hostium barbaries & barbara crudelitas, male prius mulctatos, abduceret. Hisce rebus animaduersis, e Lithuanica nobilitate nonnulli patriæ cladem miserati, quotcumque eo tempore tam difficili poterant, conueniunt, seque ad arma sumenda, patriosque lares & focos etiam cum vitæ discrimine tutandos inuicem incitant. Atque paucitas quidem suorum, [Lithuani nobiles 2000,] & hostium multitudo nonnihil quosdam initio est remorata: at vbi memoria repeterent, quod anno superiori, Diuo Casimiro duce, subsidium diuinitus sub Polocia experti fuerant, eiusdem patrocinio freti, eius opem omnes implorare: quod segnius honorem ipsius curassent, agnoscere, culpam deprecari: se si ijs hoc tempore auxilio futurus esset, eius cultum, cælestemque honorem apud Sedem Apostolicam diligenter procuraturos, spondere. Nec irrita cecidere vota: [S. Casimiro inuocato,] nam tantus subito animos omnium ad pugnam incessit ardor, vt nemo esset, qui temerarium putaret, duo millia (tot enim ex Lithuanis nobilibus conuenerant) aduersus sexaginta millia hostium obijcere. Itaque signum certamini editur: Lithuani Dei Diuique Casimiri numine sæpius ingeminato, pugnam ineunt. Nec mora: vt primum in hostes nostri irruerunt, adest Casimirus, suisque dux factus & archistrategus, in aëre, eodem, quo anno superiore, [eosq; ducente,] & oris & corporis habitu, sublimis conspicitur. Læti tali duce Lithuani, acriterque cædendo hostes vrgent instantque. [illos cædūt,] Neque diu aduersa pars diuinam Indigetis Lithuani vim & numen sustinuit: [nec vno suorum amisso.] sed cum ingens aduersarios pauor inuasisset, in fugam conuersi, victoribus Lithuanis terga dedere; ex suis amissis pluribus millibus; e nostris, Dei beneficio, desiderato nullo.

[5] Quæ cum Rex pientissimus intellexisset, eamq; tam prodigiosam victoriam vni post Deum Casimiro, [Sigismundus I pro eius canonizatione Pontifici supplicat:] ab omnibus, qui rei intererant, adscribi vidisset, ceteras etiam, quas alijs diuersis in locis, eodem tempore, exiguo vbique milite, victorias reportasset, fauori & patrocinio eiusdem S. Casimiri acceptas referre minime dubitauit. Quare in gratiarum actionem, re diuina in templo solenni ritu procurata, Rex optimus, nulla interiecta mora, ad Romanum Pontif. legationem destinauit; curam vt de Casimiro in Diuorum numerum assciscendo subeat, omnibus modis contendit. Pontifex æquissimis Regis Catholicissimi postulatis non inuitus annuit, [omnibus legitime examinatis,] remque Nuntio Apostolico in Poloniam misso, ipsique Archiepiscopo Gnefnensi Ioanni, & Petro Posnaniensi Antistiti, Regni Procancellario, demandauit. Qui mira omnia opera, Diui Casimiri nutu patrata, diligenter inquisiuerunt, inquisita fide dignis testibus stabiliuerunt, [an. 1521 canonizatur:] atque sic stabilita, Pontifici Maximo Leoni X, anno millesimo quingentesimo vigesimo transmiserunt. Quibus Pontifex sequenti anno in augustissimo purpuratorum Patrum confessu, diligenter reuisis, examinatis tandemque approbatis, Diuum Casimirum in numerum Sanctorum adscripsit. Quem postea Clemens Papa VIII, [an. 1602 Officio duplici a Polonis coli permittitur.] per totum Poloniæ regnum & magnum Lithuaniæ Ducatum, aliasque omnes prouincias ipsorum ditioni subiectas, duplicis Officij ritu, ab omnibus publice priuatimque coli & celebrari anno millesimo sexcentesimo secundo concessit; vt latius in Breui Apostolico de hac re authentice confecto licet videre. Sed antequam illud ponamus, in miraculorum serie altius est progrediendum, quo, ex plurium enumeratione, mirabilis prorsus in Diuo Casimiro Dominus appareat.

[Annotata]

a Poloczko, siue Poloczka, aut Polocia, siue Polotia, a Polota fluuio, [Polocia vrbs.] qui illic Dvvinæ siue Dunæ, miscetur, nomen adepta, vt Alexander Guagninus obseruat, vrbs est Lithuaniæ, cum arce munitissima.

b Frater is fuit S. Casimiri, qui illi vt a Pontif. Max. honores Cælitum decernerentur, curauit.

c Hic ille copiarum militarium ductor esse videtur, & eadem forte expeditio, cuius ita meminit Cromerus in laudatione funebri Sigismundi I Regis, cuius ea auspicijs gesta: Apud Poloscum, olim quidem septem millia hostium a Ioanne Boratinio, viro acri & animoso, interfecta.

CAPVT II.
Varij morbi, S. Casimiro inuocato, sanati.

[6] Prænobilis Domina Anna Teciynska, Comitis a Teciyn filia, [Dolor capitis grauis & diuturnus, voto ei facto, statim sanatur:] Ducis vero Slucensis coniux, cum iam vidua, anno vertente millesimo quingentesimo octogesimo, grauissimo dolore capitis, vnius fere anni spatio, diuexaretur; nec auxilium multis medicinis quæsitum, experiretur: medicum ei Diuum Casimirum pia quædam fæmina suggessit. Paruit illa tam salutari consilio, moxq; opem implorans, argenteum caput eius quantitatis, cuius erat illius grauiter tunc afflictatum, tumulo Diui deuouit. Vix vota verbis compleuerat, & Diuus omnes procul dolores iam abegerat: corporis quoque & animi serenitatem, omnium admiratione, breuissimo tempore reduxerat. Memor vero tanti beneficij Domina omnem suam operam in eo posuit, vt quam optime, quamque liberalissime votum exsolueret.

[7] Eadem Domina, cum aliquot elapsis annis, ad secundas nuptias Palatini Vilnensis transisset, atque ex illo filiam Elizabetam suscepisset; [item lethalis ægritudo,] morbo correpta est puella: quo ingrauescente, extremam diem, ac pene animam agere deplorabatur: sed votum ad B. Casimiri reliquias exoluendum, filiam iamiam morituram, pristinæ valetudini restituit, quæ etiam nunc incolumis, eidem Sancto mire deuota perdurat. Obtulit vero tumulo pientissima mater, gratitudinis & memoriæ ergo, statuam ceream, cuius erat filia quantitatis.

[8] Cum autem eos, quorum opem & beneuolentiam in arduis perspeximus, [item vberum dolor ingens,] amore maiori complectamur, nec ab illis animum quoquam detorqueri patiamur, adeo nobilissimam hanc Dominam Diui Casimiri merita deuinxerant, vt eum singulare suis calamitatibus concessum perfugium arbitraretur. Nec in opinione delusa est: nam aliquando iterum, longe grauiori dolore quam capitis vnquam fuerat, intra vbera discruciabatur, adeo vt pene emarcuisse viderentur: cum illa solitam Medici benigni opem voto facto implorauit, atque cruciatu omni liberata, se pristinæ sanitati restitutam magna lætitia animaduertit. Extat eius rei monumentum argenteæ tabulæ incisum, atque Diui Casimiri sepulchro appensum.

[9] Sæpius etiam Nobilis Domina Barbara Leonis N. filia, [vsu rationis restituto cephalea sanata,] huius Diui auxilia sensit. Anno MDXCVIII graui & diuturno capitis dolore multum afflictata, tandem & ratione destituta est. Hanc ergo Nobilis Christophorus Wolski, coniugali amore victus, ad sacrum Diui Casimiri tumulum (hoc enim vouerat) supplex adduxit, precibus institit, si quod optaret, & e re coniugis carissimæ foret, obtinere mereretur. Aduertit autem Diuus ad preces aures, eademque hora, rationis vsu restituto, dolorem dispulit. Huius meritis se sanitatem recepisse, & nunc superstes laudibus summis prædicat.

[10] Prædicat eadem & alterum miraculum, anno MDCIII, Diui opera præstitum in prædio Bocki illustris Domini Andreæ Sapiehæ: cum enim lignea domus maxima, vbi tum commorabantur, forte fortuna ignem concepisset, atque flamma vndequaque e vestigio tectum inuoluisset; nec humanis viribus, aditu omni præcluso, inhiberi posset; [incendium restinctum.] Diuum his verbis deprecata est: Sancte Casimire, magne Patrone, & periculorum meorum depulsor, adiuua nos. Mox qui ignem libidinum in corpore viuus extinxerat, flammarum etiam globos exutus corpore compressit, ignique frænis iniectis, domus integra remansit.

[11] Iter quoque facienti aliquando, equus carissimus, quia insignior, repentino morbo correptus concidit, [Equus subito morbo solutus,] peneque emortuus iacebat. Verum Diui ope implorata, quasi calcaribus stimulatus, sese proripit, atque curriculum sine vlla molestia agilis & saluus exegit. Plurima similium beneficiorum diuinorum, ad inuocationem eiusdem Sancti, sibi collatorum exempla, eadem referebat, quæ breuitas refugit.

[12] [febris sanata,] Præclarum etiam in hac re est illud, quod Dominus Nicolaus Iasinski, Prælatus Vilnensis, Regius Secretarius, anno MDC obtinuit. Correptus hic Warsauiæ calida & vehementissima febri, omni quoque consilio medicorum destitutus, Diui Casimiri auxilium implorauit: quo annuente citius pristinam salutem recepit. Extollit hoc beneficium & nunc tabula cum Sancti imagine ad tumulum collocata.

[13] Atque aliud quoque est, quod ab eodem in se profectum idem Prælatus celebrauit. [pestis animalium depulsa,] Contagio anno MDCIII adeo pestilens grassabatur, vt & pecora pestilentiali morbo passim enecarentur: & quidem in prædio eiusdem Domini, Reple nuncupato, de octoginta vix decem numero supererant, eaque iamiam moritura prostrata iacebant. Qui grauiter tali damno permotus, in ea verba prorupit: S. Casimire, fac tua intercessione, vt hoc residuum conseruetur: ex his quod erit optimum, honori tuo cedet. Gratum Diuo votum accidisse euentus comprobauit: nam continuo contagione depulsa, deinceps conseruauit. Prælatus vero fidem voto obstrictam, argentea lampade sepulcro oblata, liberauit.

[14] Et quia in eo prædio versamur, quam eodem anno, mense Octobri, [epilepsia curata.] Matthias quidam ibidem ex domesticis famulis dicti Prȩlati, gratiam meruerit consequi, aperiemus. Is a natiuitate sua ad annum ætatis circiter quinquagesimum mensibus singulis morbo epileptico vexabatur: & tum quidem, quopiam Presbytero præsente, morbo correptus, grauissime allidebatur terræ, diuq; quassus spumante ore iacebat. Cuius ille miseria motus, Diuo Casimiro pro afflicto supplicabat: tantumque sua fide alteri obtinuit, vt continuo sanus surgeret, nec amplius, etiam nunc superstes, tantum malum patiatur.

CAPVT III.
In periculis itinerum præsens S. Casimiri auxilium.

[15] Accedit ad hæc tria quartum aliquanto maius, quod sibi Romam eunti accidisse narrat. [Aquis suffocatus vitæ restituitur,] Chronus fluuius ex hibernis niuibus auctior, iuxta prædium Bolecia nominatum, transmittendus erat. Dum autem portitores lembos aduerso flumine impellerent, vni præ reliquis in opere strenuo, & impetui fluuij rapidissimi vel maxime obsistenti, contus frangitur. At ille mole corporis inclinante in præceps fertur, atque in profundo miser demergitur: quo casu socij exterriti, ceu viribus destituti, attoniti hærent, nauigijs medio & secundo flumine sine nauclero periculosissime delabentibus. Tum præfatus D. Nicolaus Iasinski quasi voce adhortantis excitatus, exclamat: S. Casimire, succurre naufragantibus: reddito viuum, qui mersus aquis suffocatur. Itaque post longum interuallum & temporis & loci, quasi manu ductus, incolumis applicatur nauigiis, quem interiisse plurimum dolebant. Quod miraculum a Diuo Casimiro perfectum eiusdem narratio ostendit: nam a quodam se & ab aquis defensum, & ad naues per dextram pertractum aiebat. Adfuerat vero Dominus Gregorius Swiecicius Canonicus Vilnensis, & alij duo nobiles adolescentes, iisdem Prælatis ab obsequiis, qui commune beneficiū omnibus postea prȩdicarunt.

[16] Quin ipsi quoque Domino Gregorio Swiecicio quidpiam eiusmodi experiri contigit. Nam inter cætera plurima, hoc etiam beneficium sibi a Deo Opt. Max. ad intercessionem Diui Casimiri collatum prolixe testatus est. Anno MDCIII cum ex animi sententia Diui Apotheosi confecta, ex Vrbe in patriam reuerteretur; primis diebus mensis Iunij Wencronam inter & Ponteuam ciuitates Venetiarum, accidit agasonem incautiorem (anteuertentibus iter dicto Canonico, Domino Ioanne Rudomina, & Domino Nicolao Lubomierski nobilibus) copia rerum satis onustum currum ex rupe altissima euertere, supra fluuium subter labentem: [Currus in prærupta rupe, rota vna ei hærente, pendulus,] vbi spatio vnius pene horæ, vna tantum rotarum anteriorum detentus; quasi miraculose pendulus hærebat, nec viribus humanis, accessu nullo existente, subleuari poterat. Continebantur autem vehiculo illo Vexillum benedictum, Officium Romæ impressum Diui Casimiri, & aliæ plurimæ imagines, eiusdem Sancti Authenticum, atque adeo totius expeditionis negotia. Et quamuis grauiter Canonicus casum ferret, grauiusque exterritus esset, aurigam tamen ipsum Ioannem Baptistam Paduanum cum socio, adeo rerum omnium ex præsentissimo periculo amissio perterruit & exagitauit, vt diei natiuitatis suæ maledicerent, humique proiecti præ gemitu ceu lupi vlularent. Sed Diuina prouidentia ea accidisse, vt honorem suum curæ sibi esse Diuus auxilium ferendo declararet, non obscure colligi potest. Etenim totus de tanto thesauro anxius Canonicus cum sociis, quod certius occurrit & offerebatur, auxilium arripuit. Quare conuersus ad Diuum Casimirum, sic tacite orabat: Sancte Casimire, [S. Casimiro inuocato,] tuum ego sæpius in laboribus, angustiis, doloribus, tentationibus & afflictionibus auxilium expertus, te ego Patronum, fidelem defensorem, singularem conseruatorem complexus sum & veneror: succurre nunc afflicto, remoue periculum, honoris tui dispendium: memineris tibi Vexilli inaugurati. An honorem tuum inter rupes & flumina euanescere facies? Affligetur suauissima patria, dolebit Vilna, excruciabitur ille honoris tui auctor & fautor Sigismundus III Monarcha Poloniæ. Succurre afflicto, remoue periculum, prospera iter. Sic orabat & auxilium præstolabatur. Ecce autem iuuenis habitu Italico, albis vestitus, [mirabiliter in viam restitutus ab ignoto iuuene,] in altissimis illis montibus & saxis, quasi illac iter instituisset, comparuit: tum simul ac hærentes contigit, nec requisitus nec a quoquam rogatus, vltro currum, verbo nullo adstantibus facto, subiit, eumque (hunc postea in æquo spatio euersum difficulter octo viri eleuauere) arte mirabili, ipse præruptæ adhærens rupi, erectum omnibus rebus saluis, terræ restituit: ac iterum tacitus, omnibus attonitis, iter prosequitur. Post medium vero stadium ad eos conuersus, [qui dein reperiri nō potuit.] hæc Italico idiomate dixit: Bene valete: gratiæ me vestræ commendo. Refert autem idem Canonicus ante ea verba, ita mentem suam admiratione quadam perculsam fuisse, vt nec coniectari de illo quidquam, nec loqui illi valuerit: omnes quoque qui aderant, mente recepta, non hominem, sed cælitus quempiam subsidio venisse vno ore locutos. [Sanctus creditus.] Proinde ocyus gradu concito ad eum properandum esse, & gratias illi maximas habendas. Sed frustra: etiam diligentissime quæsitus, non est visus amplius: & famulus Canonici Christophorus Wielowski, qui duobus stadiis & amplius præcesserat, nec ei periculo interfuit, angustissimo illo itinere neminem prætergressum constantissime affirmauit: nec alia via aut semita, qua elaberetur, inueniebatur; a sinistris, præcipitium altissimum in fluuium rapidissimum minabatur, a dextris eminentissima petra ascensum omnem præcludebat. Quis hic non crediderit illos, vt referunt, grauissimo dolore afflictos? Graue fuit tanto benefactori loqui non potuisse, qui solatij ac felicitatis messem vberiorem attulerat. Sed vt oculi discipulorum in Emaus euntium, ne Dominum cognoscerent, tenebantur; sic horum mentes ligatæ, quæ præsentem intuebantur, non cogitabant.

CAPVT IV.
Multa valetudinis incommoda per S. Casimirum depulsa.

[17] Maximum vero momentum ad illius gloriȩ incrementum addit, quod iam dicemus. Anno MDCIII quidam Presbyter, Ecclesiæ Parochialis Vilnensis beneficiarius, homo frugi & religiosus, grauius in famulum propter delictum quoddam animaduertebat: itaque cingulo coriaceo eum castigans, forte fortuna in oculi pupillam fibula impulsa eam eruit, ac sensim copia humoris exstillante, intra biduum totus exaruit. Grauiter eo casu perterritus est Sacerdos, [Visus cuidam restitutus.] & diligentiæ quidem in chirurgorum operis conquirendis nihil desiderabatur, sed longe grauius malum erat, quam quod arte emendari posset. Vltimum ergo præsidium inclyti Confessoris opem constituit, atque voto facto adolescentem oculo cassum aræ admouet, Deoque ipse sacrificans, eumdem epulo cælesti communit: vix ter sacrificium ex voto obtulit, & adolescens visum perfectissime recepit.

[18] Eodem quoque anno MDCIII Vilnæ, peste (cuius supra meminimus) vehementius ad Nonas Nouembr. grassante, cum in claustrum Fratrum Minorum de Obseruantia Regulæ S. Francisci eius calamitatis flamma incidisset, atque octodecim eius Ordinis Professos, præter alios nouem, qui eidem monasterio famulando suam nauabant operam, absumpsisset; non prius ea extincta est, quam Diui Casimiri spe ac votis præsidium imploratum sit. Superior ergo monasterij, post multas lacrymas, vigilias, & preces, se suæque curæ commissos omnes S. Casimiro penitus deuouit. A quo tempore lues atrox, omni deposita sæuitia, ex illo conuentu nec morti quemquam dedit, [a peste quidam liberati.] nec ad ægritudinem perduxit. Quare ad maiorem Dei gloriam, & ad cumulationem Patroni Sancti Casimiri honorem, idem Superior, eximij in se suosque collati beneficij gratus, vota sua suorumque ad eiusdem Sancti sacras reliquias exoluens, laminam cum rei gestæ inciso testimonio appendit, anno salutis MDCIV die Ianuarij VIII.

[19] Et quia intra hosce quatuor annos alia plurima, ex relatione fide dignissimorum hominum, Diui huius accepimus miracula, ne prolixitas fastidium pariat, quædam tantum breuiter sunt perstringenda. Horum igitur hic tantum mentionem faciemus, qui ægritudinum suarum Diuum Casimirum depulsorem suomet ore confessi sunt, & grati animi ergo tabellas argenteas vel picturatas, miraculorum argumenta, ad eius sepulcrum appenderunt. Anno quidem MDC Reuerendissimus Dominus Nicolaus Pac Suffraganeus Vilnensis, grauissimo dolore capitis est leuatus. [cephalea, febri, ægritudine lethali &c. liberati.] Magnifici D. Alberti Rakowski Castellani Vilnensis filius, qui diuturno afflictatus morbo, iacebat morti proximus, periculo est exemptus, & pristinæ sanitati restitutus. D. Gaspar Ostrowski a febre, Dominus Paulus Malyssewici Parochus Widsensis, grauis pectoris morbo liberatus.

[20] Eiusdem, sed longe grauioris febris (cui nullæ medicorum artes opem ferre valebant) Diui Casimiri suffragiis meruerunt curationem Generosus & Nobilis Dominus Petrus Pac Capitaneus Micislawiensis, [item alij grauissima febri,] & Hieronymus Iablko Ciuis Vilnensis anno MDCII.

[21] Anno MDCIII Dominus Albertus Iarciewski a paralysi, [paralysi,] D. Sophia Wlodiinska, Katharina Kierinowska, Elizabetha Karwacka & Anna Gudiieiewska, a contagiosis ac pene incurabilibus febribus sunt liberati.

[22] Anno MDCIV D. Ioannes Gesiorowski, Iustina Ostrowska, [aliis morbis.] Antonius Maffo, cum liberos suos doloribus confectos Diui Casimiri tutelæ commendassent, per eius intercessionem, vitam illis & perfectam sanitatem a Deo obtinuerunt.

[23] Quo in genere, memorabile in sanato suo filio Nobilis Domina Piasecka, Capitanea Gieranonensis, Diui Casimiri prædicat beneficium. Iam enim filius omnibus destitutus sensibus agebat animā. Hunc mater quia vnice diligebat, dolore ardens, in genua procubuit, & vbertim manantibus lacrymis, Diui Casimiri opem implorauit: [alius iam agens animam, subito sanitati restitutus.] supplicationi votum addidit, plurimum in beati Confessoris benignitate spei reponens. Et spes nequaquam eam fefellit: mira res, repente æger ille quasi reuiuiscens, apertis oculis, liberius iam meante spiritu, valetudinis impetratæ signa dedit. Nec mater illius in persoluenda fide moram fecit, votiuam peregrinationem cum filio instituit, gratiisque Deo & Diuo Casimiro ad ipsius sepulcrum auide & impense actis, vota alacres gaudio soluerunt.

[24] Petrus quidam Sutor Vilnensis, quinto decimo abhinc anno, lumine primum dextro, deinde elapsis octo annis, etiam sinistro orbatus erat: tribus autem his lustris, sedulo tum orationibus tum oblationibus, sepulcrum Diui Casimiri frequentabat, cuius meritis vnum sibi restituendum confidebat. [visus post multos annos seni redditus.] Verum diu dilatam gratiam tandem Deus præpotens protulit: ipso enim die, quo benedictum illius labarum solenni pompa ad Diui tumulum est deportatum, senio iam pene confectus, in dextro oculo visum recepit: quod miraculum apud multos fide dignissimos viros est confessus.

[25] Illam quoque idem Sanctus Laureolam Beatorum, Christi bonvs odor svmvs, vt in vita, sic hisce temporibus, sibi a Deo concessam declarauit. Mense enim Augusto, qui quartus ab eiusdem Triumpho numerabatur, die decima sexta, cum sacrum illius corpus, per R. D. Gregorium Swiecicium Vilnensem Canonicum, [odor insolitus ad Sancti tumbā,] summa in nouam tumbam reuerentia deponeretur; nouo miraculo hospitium nouum consecrauit: leni imprimis, sed suauissima aura adstantes afflati; mox latius mira odoris flagrantia est diffusa, [& fulgor.] triduoque deinceps perdurauit. Sed & nocte eiusdem diei fulgore insolito, per fenestras visa est locum Diuo sacrum ingredi, eumdemque cum tumulo totum conuestiuisse; vnde Sanctorum illum gloria esse circumdatum, manifeste est comprobatum. Sed hæc infra in Authenticis tabulis latius enarrata reperies.

[26] Ceterum hic quoque non sunt omittenda tria insigniora miracula, quæ eo ipso tempore, quo hæc typis mandabantur, accidere. Tenebatur grauissima febri Nobilis Domina Tryznina, coniux Succamerarij Slonimensis, soror Magnifici Domini Pauli Sapiehæ; quæ breui tempore adeo corpus illius debilitarat, vt ægre spiritum & vitam traheret, multique de eius salute conclamatum dicerent. Grauis proinde mœror omnes peruaserat, animisque collapsi morituræ lectulo circumfusi stabant, vt præsentia ægre anhelantem recrearent. Interea deficiente natura, diuinum auxilium quidam exposcendum inclamant: commemorant Diui Casimiri merita, hortantur se illi voto obstringat. At illa compertam alias Diui Casimiri opem habens, illum inuocat, precibusque votum addit, si compos sanitatis fiat, se sacras eius reliquias inuisuram. [moribunda voto facto, mox conualescit.] Concepto voto, dolores subsidunt, redit vigor membris, somnus cum placida quiete succedit: illucescente autem luce, maiori admiratione omnium & gaudio, salua & incolumis Diui beneficium prædicabat, votumque primo quoque tempore compleuit.

[27] Alterum est, sed multo admirabilius. Mulier quædam, a viginti duobus annis incubum miseranda seruitute passa, frustra omnia tum humana tum diuiuina remedia adhibuit; nec enim precum, ieiuniorum, voluntariæ vexationis corporis, denique Sacramentorum vsu, a maligno spiritu poterat liberari. Verum cum eam calamitatem Sacerdoti cuidam de Societate Iesu aperuisset, is vt ad Diui Casimiri auxilium & patrocinium confugeret, suasit. Res mira: cum de more hostis humani generis ad solitam suæ nequitiæ palæstram rediret, inclamante muliere Diuum Casimirum, magno ille cum furore & ianuæ strepitu profugit, nec deinceps molestus ei extitit.

[28] Sequitur tertium genere dispar, euidentia par. Fœmina quædam igne sacro (vt vocant) adeo grauiter in pede conflictabatur, [alia ab incubo dæmone liberata.] vt per se incedere haudquaquam valeret. Igitur vt ne latius malum serperet, ex chirurgorum sententia, pedis sectione occurrendum erat. Commodum autem accidit, vt expiandis confessione peccatis, idem Sacerdos Societatis Iesu adduceretur, [alia ab igne sacro sanata.] qui consolatus ægram, & multa de S. Casimiri numine ac ope præfatus, auctor illi extitit, vt voti religione S. Casimiro sese obstringat: fore vt rectius omnia quam speraret, euenirent. Nec fefellit prædictio, simul vt votū nuncupauit, dolore pedis est leuata.

CAPVT V.
S. Casimiri Triumphus anno ⅭⅠƆⅠƆCIV. præsidium contra hæreticos.

[29] Hic demum mihi: lector beneuole, colophonis loco nonnulla addenda videntur, quæ nimirum relatu dignissima sunt, & quibus Diui apotheosis facta est illustrior. Primum autem offert se illud admiratione dignissimum. Cum VII Idus Maias Labarum, sanctitatis Diui Casimiri insigne, [Auspicium extirpandæ hæresis ope S, Casimiri.] ex Vrbe allatum, præter infinitam vulgi multitudinem, magna Cleri, Religiosorum, Magnatum, hominum opinione ac fama celeberrimorum frequentia, ad tumulum eiusdem, præclaro apparatu & triumpho deportaretur; Ciconia (ea enim auis post varia indicia & coniecturas cognita est) nulla prædæ nidique vicinitate detenta, leniter pennis auras verberans, vrbe toto fere tempore, quasi gratulabunda impendebat. Mouit ea res non parum homines, cumque frequentibus ac diutinis circumuolantis auis gyris oculi eorum tenerentur; spiritu quasi fatidico sic interpretabantur: Hæresim, inquiunt, (auem ab officio notantes) exstirpabit. Vt enim colubris est in insidiis ciconia, hortosque & prata ab iis expurgat, sic Diui Casimiri ope hydras hȩresum ex hac prouincia expurgatum iri ominabantur. Fuere etiam alij qui interpretati sunt, elinguem auem notare, elingues in criminando Diuo Casimiro obstreperos hæreticos esse oportere. Verum hoc illudue significari non contendimus, sed tam insolitum spectaculum nihil portendisse, omnino veremur affirmare.

[30] Sequitur alterum, sed quanto magis optatum, tanto euidentius & apertius miraculum. Induerant tristem & grauem mortalibus globi cælestes vultum; induerant, nec multis diebus exuerant, siue natura sic volente, siue mortalium culpa sic exigente; nec tam imbrium vehementia & copia, quam temporis diuturnitas admirationi erat, quo pene totus Oceanus defluxisse videbatur. Dies interea Diui Casimiri triumpho dicatus instabat: [Die triumphi S. Casimiri inopina Vilnæ serenitas,] dolor vero grauis Primates exercebat, qui quam maxime verebantur, quod eum, quem tantopere procurassent Diuo honorem, toto ferme Ducatu, Clero & Magnatibus euocatis, trophæis erigendis, cæli inclementia disturbatura esset. Verum tam pios conatus & indigetum & aduenarum promouit Diui clementia: voluit siquidem adesse communi gaudio, quos sua caussa nouerat aduenisse. Nox diem excipit, diurnam nocturna pluuia consequitur; spes labant, consilia humana deficiunt. At Diuus Casimirus auroram placatam ostendit, excitat collapsos animos, inclarescit clarum mane, roseum iubar sol aureus mundo exhibet, nubes rumpit, dissipat, fugat: itaque tota die, tanta cæli clementia vna Vilna (nam extra aliquot stadia imbribus replebantur omnia) ad vesperum vsa est, [non alibi.] vt vel solam illam aëris benignitatem cælitus concessam, satis esse posse arbitrarentur ad Diuum omni laude cumulandum.

[31] Inter hos magnos & excellentes viros, qui Triumphum Diuo Casimiro egere, connumeratur etiam Illustris & Magnificus Dominus Ioannes Carolus Chodkiewicz, Comes in Siklow & Myss & Bychow, Regni Poloniæ Senator, Samogitiæ Capitaneus, qui contra Carolum Sudermannum præliaturus, feliciter Præfecturam militarem ab inuocatione Dei Opt. Max. inprimis, & deinde Diui Casimiri auspicatus, non nisi romphæa ad aram eius consecrata, ad castra descendit. [Gladio ad aram S. Casimiri benedicto, repulsi hostes hæretici.] Romphæam quidem illam Illustrissimus ac Reuerendissimus in Christo Pater & Dominus Benedictus Woyna Præsul Vilnensis, verbis rite conceptis inaugurauit. Et quoniam Diuina tunc res peragebatur, post augustissimi Corporis Dominici sumptionē, gladium Dei munus Præsul ipse obortis lacrymis, ad altaris crepidinem prouoluto Dynastæ in manus tradidit, illud identidem inculcans, vt Diui Casimiri ope ac patrocinio fretus, in aciem securus descenderet, vt Optimi Regis perduelles, patriæ inimicos, profligaret. [Paralip. 15. 16.] Ea res animum in hostem maxime inflammauit, & circumfusæ vniuersæ multitudini dulces lacrymas excussit. Itaque accidit, vt certamini signo dato, ad arcem a Kokenhausensem, plus Diui Casimiri auxilio quam loricæ fidens, ferrato abiecto amictu, dextro præterea ad cubitum denudato brachio, primus in hostem procurreret. Nec defuit interim acerrime dimicanti Diui præsidium: gladio enim illo hostiles omnes ictus a se auertit, & magna hostium edita strage, sospes a suis est receptus.

[32] Is etiam hoc anno MDCIV eadem felicitate vsus, cum non magna militum manu, de cæsis rebellium, in Liuonia ad b Album-Lapidem, tribus & amplius millibus, captis vexillis XXI, [alia de ijs victoria.] tormentis VI; & vna petarda, insignem victoriam reportauit: quem sua prælia præliantem Dominus exercituum porro felicitet, omnes boni comprecantur.

[Annotata]

a Est Kokenhusium arx Liuoniæ in Rigensi Episcopatu.

b Liuonibus & Germanis Wittenstein dicitur, Polonis Bialykamien.

APPARITIONES S. CASIMIRI
factæ anno ⅭⅠƆⅠƆCLIV,
auctoritate Ep. Vilnensis excusæ.

Casimirus Poloniæ Regis filius, in Regem Hungariæ electus (S.)

Nobilis a Wodeysza, vir grauis, quinquagenario maior, coram Illustrissimo ac Reuerendissimo D. Georgio Tyszkiewicz Episcopo Vilnensi, [Apparitiones hætestatæ,] iuratus asseruit hæc, quæ subiiciuntur, a se audita fuisse; cum a Szeremet Moscouitici exercitus Ductore ac Palatino Polocensi, multis præsentibus, narrarentur. Tantæ autem auctoritatis hæc fuisse existimauit Reuerendissimus Antistes, vt ea typis Academicis curauerit Vilnæ exprimi Anno ⅭⅠƆⅠƆCLV, clausulamque his verbis adiici. Ita iuratum esse testor ex mandato Illustrissimi loci Ordinarij, Martinus Wscissinski S. Theol. & I. V. D. Protonotarius Apostolicus, [excusæ.] Cancellarius & Auditor Vniuersalis in Diœcesi Vilnensi. Titulus scripti huius præfert Visiones has iuramento plurium fuisse confirmatas.

Prima Apparitio. Prænominatus Szeremet. b ingentes Moscorum Copias sub Polociam (quæ amplissima ciuitas Palatinatui Polocensi nomen fecit) ducebat; non fine metu, ne forte subita aliqua incolarum excursio progredienti arma opponeret. Cohortibus ergo in ordinem distributis, ante ciuitatis Pomœria aliquantum substitit, exploraturus, quantum securitatis in aggressione, quantum animi ac virium in ciuibus esset. Cum eximiæ formæ iuuenis, candido inuectus equo, albas & ipse indutus vestes, [S. Casimirus Moscorum perfidiam arguit:] toti spectanti exercitui adequitauit proximus; dataque Szeremeto salute, his eum est allocutus: Quæ hæc Magni Vestri Ducis ac omnium Vestrum est vecordia, vt nulla habita pactionum sacramentique ratione, nostras bello infesteris ditiones, & iuratam fidem violetis? Noueris, Vestro Duci ac Vobis ipsis mersationem in proprio sanguine, similem huic impendere, [vltionem minatur:] quam modo fugientis plebis in Duna fluuio oculis tuis intueris. Arbitratus Szeremet generosos hos spiritus audaculi cuiuspiam e Polocensibus esse, iubet comprehendi iuuenem: sed ille stupentibus vniuersis, disparuit. Visione hac attonitus; quid facto opus esset, diu hærebat hostis, donec tandem edoctus, neminem esse, qui obsisteret, ciuitatem c est ingressus.

Altera Apparitio. Occupata Polocia & arce, prætorium Szeremet in collegio Patrum Societatis Iesu fixit, dato mandato, vt templum in propugnaculorum structuram statim dirueretur. [grauius minatur templum Societatis destruenti ad propugnaculi munitionē:] Iam miles, deposito tecto, soluendis parietibus impigre instabat, cum Szeremet sub meridiem audiuit se acri voce excitari commonerique: Licetne, Szeremete, sacras diuino cultui erectas ædes abolere? Nisi destiteris, te & domum tuam Deus confestim destruet. Exterritus proripit se ad fenestram, visoque eodem, quem antea conspexerat, in candidis vestimentis iuuene, custodes corporis interrogat, quemnam coram se stare minitabundum viderent? Illi neminem esse asserunt. Vocat deinde ciues, & de Thaumaturgis Poloniæ ac Lituaniæ Diuis Tutelaribus inquirit. Responsum est, Sanctum d Iosaphat Martyrem ac Pontificem coli Polociæ præcipuum Patronum. Subdit Szeremet, [intelligit Szremet S. Casimirum esse,] non ignorari hoc a se: alterius tamen opus esse, quod contigit. Interea, postquam ab aliis didicit, singularem Lituaniæ Protectorem esse Diuum Casimirum Principem, facile consensit: Nostri quoque, inquiens, Scriptores referunt, grauem nobis semper fuisse, quoties periclitabatur Lituania; nec dubito nunc quoque a me fuisse conspectum. Milites nihilominus cum a templi demolitione reuocaret, monuit, se a Diuo e Nicolao Pontifice, [& desistit.] qui Mozaysci in Moschouia exquisito honore colitur, prohiberi.

Tertia. Cum Mosci iam secure agerent Polociæ, pars equos ad ripam Dunæ in pascua deduxit. Locum hunc vna & dimidia leuca a ciuitate sepositum, iam antea Diuus Casimirus celebri miraculo illustrauerat, quando Gastoldium & Boratinium; qui in exercitu suo tantum duo millia recensebant militum, contra numerosissimas Moscorum Copias, vado ostenso præiuit. Ne facti huius; & f secutæ victoriæ intercideret memoria, [idem Sanctus equos e templo eijcit,] Patres Societatis Iesv eo in loco posuerunt g ecclesiam & anniuersarijs supplicationibus recolebat populus beneficium. Visa tunc fuit, tum equis equis contra æstum solis defendendis, tum conciliando sub meridiem somno custodibus, opportuna. Sed sacratæ sibi sedis iniuriam non tulit D. Casimirus. Simili enim forma conspectus, [& custodes verberatos.] non solum equos inde abegit, sed etiam custodes torto fune castigatos, cum verberum signis ad Szeremetum remisit, & hac admonitione instruxit: Deus peccatis nostræ gentis offensus, placari se tandem patietur: at vobis impendet exterminium, & vltra h Volgam vsque quærendæ securitatis necessitas.

[Annotata]

a Dovvnarovvicz Paulum Vodeiszam appellat, vt supra diximus.

b Idem addit 1654.

c Idem, cum timore.

d B. Iosaphat Conceuicius Archiep. Polonensis Græci ritus an. 1623, 12 Nouemb. Vitebsci a schismaticis crudeliter interfectus, ab Vrbano VIII catalogo Martyrum adscriptus.

e Habet S. Nicolaus maximam apud Moscouitas venerationem.

f De hac victoria sæpius actum supra, ac nominatim in Miraculis per Gregorium Suiecicium cap. 1 nu. 3.

g Hoc item de ecclesia meminimus supra.

h Volga, siue Wolga, olim Rha dictus creditur, Sarmatiæ Asiaticæ maximus fluuius, qui plurimis ostijs in mare Caspium euoluitur.

S. CASIMIRI
ad Beatam Virginem Mariam
hymnus seu oratio quotidiana, in eius sepulcro reperta.

Casimirus Poloniæ Regis filius, in Regem Hungariæ electus (S.)


Omni die dic Mariæ mea, laudes, anima:
Eius festa, eius gesta cole splendidissima.
      Contemplare & mirare eius celsitudinem:
Dic felicem genitricem, dic beatam virginem.
      Ipsam cole, vt de mole criminum te liberet:
Hanc appella, ne procella vitiorum superet.
      Hæc persona nobis dona contulit cælestia:
Hæc Regina nos diuina illustrauit gratia.
      Lingua mea, dic trophæa virginis puerperæ:
Quæ inflictum maledictum miro transfert genere.
      Sine fine dic Reginæ mundi laudum cantica:
Huius bona semper sona, semper illam prædica.
      Omnes mei sensus ei personate gloriam,
Frequentate tam beatæ Virginis memoriam.
      Nullus certe tam disertæ extat eloquentiæ,
Qui condignos promat hymnos eius excellentiæ.
      Omnes laudent, vnde gaudent, Matrem Dei Virginem:
Nullus fingat, quod attingat eius celsitudinem
      Nemo dicet, quantum licet, laudans eius merita:
Eius cuncta sunt creata ditioni subdita.
      Sed necesse, quod prodesse pijs constat mentibus,
Vt intendam, quod impendam me ipsius laudibus.
      Quamuis sciam, quod Mariam nemo digne prædicet;
Tamen vanus & insanus est, qui eam reticet.
      Cuius vita erudita, disciplina cœlica,
Argumenta & figmenta destruxit hæretica.
      Huius mores tanquam flores exornant Ecclesiam;
Actiones & sermones miram præstant gratiam.
      Euæ crimen nobis limen paradisi clauserat:
Hæc, dum credit & obedit, cœli claustra reserat.
      Propter Euam homo sæuam accepit sententiam:
Per Mariam habet viam quæ ducit ad patriam.
      Hæc amanda & laudanda cunctis specialiter:
Venerari & precari decet illam iugiter.
      Ipsam posco, quam cognosco posse prorsus omnia,
Vt euellat & repellat quæ sunt nobis noxia.
      Ipsa donet, vt quod mouet natus eius, faciam;
Et finita carnis vita, lætus hunc aspiciam.
      O cunctarum fœminarum decus atque gloria,
Quam probatam & elatam scimus super omnia.
      Clemens audi, tuæ laudi quos instantes conspicis.
Munda reos & fac eos bonis dignos cœlicis.
      Virga Iessæ, spes oppressæ mentis, & refrigerium;
Decus mundi, lux profundi, Domini Sacrarium;
      Vitæ forma, morum norma, plenitudo gratiæ;
Dei templum, & exemplum totius iustitiæ.
      Virgo salue, per quam valuæ cœli patent miseris:
Quam non flexit nec allexit fraus serpentis veteris.
      Gloriosa & formosa Dauid Regis filia,
Quam elegit Rex, qui regit & creauit omnia.
      Gemma decens, rosa recens, castitatis lilium,
Castum chorum ad polorum quæ perducis gaudium.
      Actionis & sermonis facultatem tribue,
Vt tuorum meritorum laudes promam strenue.
      Opto nimis, vt inprimis des mihi memoriam,
Vt decenter & frequenter tuam cantem gloriam.
      Quamuis muta & polluta mea sciam labia;
Præsumendum, non silendum est de tua gloria.
      Virgo gaude, quia laude digna es & præmio:
Quæ damnatis libertatis facta es occasio.
      Semper munda & fœcunda Virgo tu puerpera.
Mater alma, velut palma, virens & fructifera.
      Cuius flore vel odore recreari cupimus:
Eius fructu nos a luctu liberari credimus.
      Pulchra tota sine nota cuiuscumque maculæ,
Fac nos mundos & iucundos te laudare sedule.
      O beata, per quam data noua mundo gaudia,
Et aperta fide certa regna sunt cœlestia.
      Per quam mundus lætabundus vero fulget lumine,
Antiquarum tenebrarum offusus caligine.
      Nunc potentes sunt egentes, sicut olim dixeras,
Et egeni fiunt pleni, vt tu prophetaueras.
      Per te morum nunc prauorum relinquuntur deuia,
Doctrinarum peruersarum pulsa sunt vestigia.
      Mundi luxus atque fluxus docuisti spernere;
Deum quæri, carnem teri, vitijs resistere.
      Mentis cursum tendi sursum pietatis studio;
Corpus angi, motus frangi pro cœlesti præmio.
      Tu portasti intra casti ventris claustra Dominum
Redemptorem, ad honorem nos reformes pristinum.
      Mater facta, sed intacta, genuisti filium;
Regem Regum, atque rerum creatorem omnium.
      Benedicta, per quam victa mortis est versutia,
Destitutis spe salutis datur indulgentia.
      Benedictus Rex inuictus, cuius mater crederis,
Qui creator ex te natus nostri salus generis.
      Reparatrix, consolatrix desperantis animæ:
A pressura, quæ ventura malis est, nos redime.
      Pro me pete, vt quiete sempiterna perfruar;
Ne tormentis comburentis stagni miser obruar.
      Quod requiro, quod suspiro mea sana vulnera;
Et da menti te poscenti gratiarum munera.
      Vt sim castus & modestus, dulcis, blandus, sobrius,
Pius, rectus, circumspectus, simultatis nescius;
      Eruditus, & munitus diuinis eloquijs,
Et beatus, & ornatus sacris exercitijs;
      Constans, grauis, & suauis, benignus, amabilis,
Simplex, purus & maturus, comis & affabilis;
      Corde prudens, ore studeus veritatem dicere;
Malum nolens, Deum colens pio semper opere.
      Esto tutrix & adiutrix christiani populi:
Pacem præsta, ne molesta nos perturbent sæculi.
      Salutaris stella maris salue, digna laudibus;
Quæ præcellis multis stellis atque luminaribus.
      Tua dulci prece fulci supplices & refoue:
Quicquid grauat & deprauat mentes nostra, remoue.
      Virgo gaude, quod de fraude dæmonis nos liberas:
Dum in vera & sincera carne Deum generas.
      Illibata & ditata cœlesti progenie:
Grauidata, nec priuata flore pudicitiæ.
      Nam, quod eras perseueras, dum intacta generas:
Illum tractans atque lactans per quem facta fueras.
      Mihi mœsto nunc adesto, dans perenne gaudium:
Dona quæso nimis læso optatum remedium.
      Commendato me beato Christo tuo filio:
Vt non cadam, sed euadam de mundi naufragio.
      Fac me mitem, pelle litem, compesce lasciuiam;
Contra crimen da munimen, & mentis constantiam.
      Nec me liget nec fatiget sæculi cupiditas,
Quæ obscurat & indurat mentes sibi subditas.
      Nunquam ira, nunquam dira me vincat elatio;
Quæ multorum sit malorum frequenter occasio.
      Ora Deum, vt cor meum sua seruet gratia,
Ne antiquus inimicus seminet Zizania.
      Da leuamen & tutamen tuum illis iugiter,
Tua festa siue gesta qui colunt alacriter. Amen.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


März I: 5. März




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 4. März

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 4. März

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 11.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.