Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung März I           Band März I           Anhang März I

5. März


V MARTII.

SANCTI QVI III NONAS MARTII COLVNTVR.

Sanctvs Conon, Martyr Bidanæ in Isauria.
S. Eulogius, Martyr in Palæstina
S. Eulampius Martyr.
S. Oliua, Virgo Martyr, Brixiæ & Salodij in Italia.
S. Theophilus, Episcopus Martyr Cæsareæ in Palæstina.
S. Conon Hortulanus, Martyr in Pamphylia.
S. Victor, Martyr Antiochiæ.
S. Adrianus, Martyr Antiochiæ.
S. Pamphilus, Martyr Antiochiæ.
S. Martus, Martyr Antiochiæ.
S. Saturninus, Martyr Antiochiæ.
S. Iustus, Martyr Antiochiæ.
S. Lucosa, Martyr Antiochiæ.
S. Saturninus alter, Martyr Antiochiæ.
S. Martinus, Martyr Antiochiæ.
S. Petrus, Martyr Antiochiæ.
S. Chariatton, Martyr Antiochiæ.
S. Marcius, Martyr Antiochiæ.
XXII Socij, Martyres Antiochiæ.
S. Adrianus, Martyr Cæsareæ in Palæstina.
S. Adrianus, Martyr in Africa.
S. Euolus, Martyr in Africa.
S. Eusebius, Martyr in Africa.
S. Iulianus, Martyr in Africa.
S. Octauius, Martyr in Africa.
S. Petrus, Martyr in Africa.
S. Eusebius Palatinus, Martyr in Africa.
S. Rusticus, Martyr in Africa.
S. Herebus, Martyr in Africa.
S. Mares Palatinus, Martyr in Africa.
S. VIII Socij, Martyres in Africa.
S. Phocas, Martyr Antiochiæ in Syria.
S. Marcus, monachus in Ægypto.
S. Gregorius, Episcopus Constantiæ in Cypro.
S. Eusebius Cremonensis, Bethleemi in Palæstina.
S. Gerasimus, Abbas prope Iordanem in Palæstina.
S. Kieranus, Episcopus & Abbas Sagirenses in Hibernia.
S. Cartachus, Episcopus & Abbas Sagirenses in Hibernia.
S. Virgilius, Archiepiscopus Arelatensis in Gallia.
S. Drausius, siue Drauscio, Episcopus Suessionensis in Gallia.
S. Clemens, Abbas Syracusanus in Sicilia.
B. Petrus de Castro-Nouo, monachus Fontis-Frigidi Ordinis Cisterciensis & Martyr in Gallia.
B. Rogerius Ordinis S. Francisci, Tuderti in Vmbria.

PRÆTERMISSI, ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sancti Timothei reliquiarum aduentus in vrbem Mindam ad Visurgim, recolitur hoc die in Breuiario Mindensi. Vitam illius dedimus XXIV Ianuarij.
B. Raimundi, Abbatis Filerij Ordinis Cisterciensis, & Fundatoris Ordinis Calatrauæ, corporis Translatio, ex auctoritate Pauli II Papæ facta, recolitur hoc die in Menologiis Henriquez & Bucelini. Vitam illius dedimus 1 Februarij.
S. Herais, S. Archelaus, Socij CXLII Martyres gladio interfecti. Menæa & Maximus Cytheræus. de his egimus IV Martij.
Rupertus Abbas Tuitiensis refertur a Menardo & Bucelino, egimus de eo inter Omissos IV Martij.
Lucius Papa Martyr celebratur in Martyrologio Rabani, In aliis vero IV Martij.
S. Honoratus Martyr Officio Ecclesiastico honoratur Taurini in monasterio sanctimonialium S. Catharinæ Martyris, occasione brachij eius, quod ibi requiescit, olim ab Archiepiscopo Taurinensi dono acceptum. Plures occurrunt Martyres Honorati, ex iis duos dedimus in Ianuario, & tres in Februario, at proximus huic potest censeri, quem inter alios Martyres cum aliqua memoria huius brachij retulimus IV Martij.
S. Chionius, S. Paulus, inscripti Kalendario MS. Coptico siue Arabico. Verum quinam sint, ex nudis nominibus nescimus diuinare.
Welandus Barbalabia inter Martyres Antiochenos memorantur. Quare autem eos omittamus, infra, dum de his Antiochenis Martyribus agimus, indicatur.
Focæ, seu Phocæ Virginis, memoria fit in tribus Martyrologiis MSS. sed is est Phocas Martyr Antiochenus, de quo hoc die agimus.
Anna, Virgo & coniux S. Cononis Martyris, de quo infra hoc die agimus, inscripta est cum titulo Beatæ a Francisco Laherio nostro magno Menologio Virginum.
Theotecnus, Episcopus Cæsareæ in Palæstina, memoratur a Ferrario in Catal. generali, citato Menologio Græcorum, in quo non reperimus. Agitur de eo III Martij in Vita S. Asterij Martyris.
Isidora, Virgo in Thebaide sancte vixisse traditur apud Pelagium & Palladium in Vitis Patrum, eamq; ideo vt Sanctam inscripsit Gynæceo sacro Arturus du Monstier.
Theophilus Episcopus Alexandrinus memoratur a VVitfordo in Martyrologio Anglice edito, & Ghinio in Natalibus Sanctorum Canonicorum, secutus Petrum de Natalibus, & adiungitur S. Theophilo Episcopo Cæsareæ in Palæstina; imo substituitur huius loco in inscriptione epistolæ S. Victoris Papæ, quem errorem infra in Actis S. Theophili Cæsareensis indicamus.
Colmanus in Tamlactensi & Gormani martyrologiis nominatur: eumque hoc die Colganus refert, credens illum esse, qui, iuxta Vitæ Patricïanæ Trispartitæ num. 304, a siti, quam obedientiæ studio ad mortem vsque pertulit, Itadach, id est, sitiens appellatus, primus sacri corporis deposito Ardmachanæ ecclesiæ humum consecrauit: neque enim, inquit, inter centum & viginti vel plures Colmanos, festis aliisque argumentis diuersos, quorum memoria in domesticis celebratur Fastis, huius Sancti viri memoriam silentio pertransitam arbitramur; nec alius occurrit dies, a quo circumstantiæ minus excludunt eius memoriam: Legat cui vacat, quæ XVII Martij ad citatum ex Vita S. Patricij locum dicuntur.
Claudius Episcopus Altissiodorensis, Academiæ Parisiensis fundator Sanctus, impositus est hoc die Menologio Scotorum a Dauide Camerario, & XX Martij a Colgano, XX & XXX a Thoma Dempstero. Finguntur in fundanda illa Academia socij Scoti Alcuinus, Rabanus & Ioannes. Eam nos fabulam late excußimus IV Februarij ad Vitam B. Rabani § 2. Dein Claudius Episcopus Altissiodorensis non floruit seculo 9 cum B. Rabano, sed seculo 8 antequam hic nasceretur. Præterea nullus cultus Claudio Episcopo Altissiodorensi adhibetur. Neque est cur Scotum existimemus. Rabanum ostendimus in Germania natum: alibi Alcuinum ostendemus Anglum fuisse, non Scotum. Denique Claudius Scotus creditur Taurinensis in Subalpinis Episcopus, de quo consule Philippum Labbe de Scriptoribus Ecclesiasticis, & Ferdinandum Vghellum tomo 4 Italiæ sacræ, vbi tres succeßiue Claudios fuisse Taurini Episcopos docet,
Terentianæ & V Filiorum conuersio memoratur ab Hermanno Greuen in additionibus ad Vsuardum; necdum alibi de iis aliquid legimus.
Hincmarus, ex monacho S. Dionysij Archiepiscopus Remensis, cum titulo Sancti refertur in Calendario MS. Sanctorum Ord. S. Benedicti. Mortuus is est XXI Decemb. seu hactenus neque isto neque alio die, vllis fastis sacris reperimus inscriptum.
Theophania, Abbatissa Essendiæ in diœcesi Coloniensi, filia Erenfridi Comitis Palatini Brawilerensis ex Mechtulde sorore Ottonis III Imperatoris, quæ illud monasterium restaurauit & ampliauit: cuius ob vitæ sanctimoniam memoria ibi in benedictione est. Ita Gelenius in Fastis Coloniensibus, qui Beatæ titulo honorat.
Gerardus discipulus S. Bernardi & monachus in Clara-valle inscriptus Menologiis, Cistertiensi ab Henriquez, & Benedictino a Bucelino, Beatus appellatur. At Piæ memoriæ venerabilis in Martyrologio Gallicano Saussaij. Est etiam in Kalendario Cisterciensi Diuione excuso.
Margarita, Anna, sorores Virgines Anonyma Ordinis Prædicatorū referuntur sancte vixisse; priores ex Formicario Ioannis Nider, posterior ex Cantipratano, & Beatæ appellantur in Gynæceo sacro Arturi du Monstier.
Radulphus ex Abbate Claræ-vallis Episcopus Agennensis, post Archiepiscopus Lugdunensis, hoc die anno MCCXXXVI cum magna deuotione ad meliorem vitam transiit, vt de eo testatur Albericus. Inscriptus hoc die Menologiis Henriquez & Bucelini, qui more suo Beatum appellant. Apud Saussaium inter Pios collocatur cum beatæ memoriæ encomio. Silet de eo Rainaudus in Indiculo Sanctorum Lugdunensium, & in Mantissa ad illum de Piis non vindicatis.
Tobias memoratur quidam, seculo Æræ Christianæ decimoquinto Comi in Italia natus, ac Vercellis postea institutum Canonicorum Regularium Lateranensium amplexus; deinde vero, cum insigni doctrinæ ac religionis fama floreret, in Tremitanam insulam, postulante eius loci Abbate, missus: vbi sanctißime acta vita, anno Christi MDI, ætatis suæ LVIII, V die Martij, feria VI, feliciter obiit: miraculis, & dum viueret, & post mortem illustratus, vt traditur in perbreui eius Vita quam ad nos anno MDCXXXVIII Neapoli misit Antonius Beatillus, Societatis nostræ Sacerdos religiosissimus, & propagandæ Sanctorum gloriæ studiosissimus. In ea Vita dicitur Venerabilis Tobiæ corpus integrum & incorruptum, honorifice, etsi non intra altare, asseruari. Quia tamen neque Beati titulo a Summo Pontifice adhuc ornatus est, neque a suismet Canonicis vllus ei hoc die religiosus cultus impenditur, tantisper hic prætermittendum censemus.
Paulus Tonnelerius, Tussanus Fortinus, ab hæreticis occisi in ditione Lingonēsi. Laurentius Archiepiscopus Vpsalensis, Hugo a Pancera in Oriente, Polydorus Scarlini in Etruria, Ioannes a Fano Capucinus in Piceno, Christophorus Vigleuanus in Insubria, Petrus de Nanclarez Compostellæ, Isabella Losa vidua, Ordinis Mino rū S. Fräcisci, ab Arturo du Monstier Beati appellantur in Martyrol: Franciscano, vti & in Gynæceo Isabella.
Kineburga, Kineswida, sorores filiæ Pendæ Regis Merciorum referuntur a Menardo & Bucelino. Acta illarum damus VI Martij
S. Hesychius ascetes in MSS. Menæis & Menologio Basilij Imperatoris: de eo agemus VI Martij
S. Paulus Episcopus Prusiade in Bithynia. Ferrarius in Catalogo generali, citato Menologio Græcorum, in quo tamen & Menæis colitur VIII Martij
S, Adriani Martyris, B. Iuliani discipuli S. Landoaldi, Inuentio & eleuatio Traiecti ad Mosam memoratur in Martyrologio Gallicano, vna & S. Landradæ Virginis, de qua infra ex pluribus: at de duobus illis Molanus & alij XIX Martij
S. Quiriacus Episcopus, dictus Iudas, qui adfuit S. Helenæ in Inuentione sanctæ Crucis, refertur hoc die a Richardo VVitfordo in Martyrologio olim Anglice excuso. Alij de eo agunt IV Maij
Guilielmus a S. Lazaro Episcopus Niuernensis, vir eximiæ in pauperes caritatis, mortuus est anno 1221 die 21 Maij: cuius cenotaphium incensatur festis solennibus, & quotannis eius commemoratio celebratur cum obituario a se fundato. Interim vt Sanctum inscripsit suo Martyrologio Galesinius ad V Martij, citatis Martyrologio MS. & Vernerio Carthusiensi, cognomento Rolewinck qui de eo agit, sed absque titulo Sancti aut Beati, aut mentione diei obitus: Neque nos in vllo MS. Martyrologio eius nomen reperimus. Describit Galesinium Canisius in secunda editione Martyrologij Germanici, ex ipso potissimum aucti. Vtroque citato habet Ferrarius: adscripsit etiam supplemento Martyrologij Gallicani Saussaius, asserens in Vigilia Ascensionis XXI Maij mortuum esse. Omittimus eum hoc die, daturi si quid certius suggeratur, ad dictum XXI Maij
Therasia, vxor S. Paulini, vbi hic ad Episcopatum Nolanum promotus est, ipsa monasticam vitam amplexa, refertur hoc die in Gynæceo sacro Arturi du Monstier cum Sanctæ titulo. Necdum reperimus in vllis aliis fastis. De ea agendum erit in Vita S. Paulini XXII Iunij
S. Landradæ Virginis Translatio, siue Inuentio & Eleuatio celebratur in MS. Florario, Greueni auctario ad Vsuardum, Menologio Virginum Laherij, Martyrol. Gallicano Saussaij, Gynæceo Virginum Arturi: & eitatur Indiculus Sanctorum Belgij a Molano editus. Verum ab eo in Indiculo & Natalibus Sanctorum Belgij, dicitur eleuatum corpus Nonis Martij. Plenius de ea agemus VIII Iulij
Hilda Abbatissa in Anglia. Florarium MS. & Hermannus Greuen in Auctario Vsuardi. Colitur XXV Augusti
S. Aderiti, S. Caloceri, S. Probi, Episcoporum Rauiennatum Translatio hoc die facta in ædem Vrsianam, vt diximus ad Vitam S. Coloceri XI Feb.
S. Aderitus colitur XXVII Septemb.
& S. Probus X Nouemb.
S. Vulgisus pater S. Willebrordi Episcopi Vltraiectini, ac Frisiæ Apostoli, hoc die inscriptus est Martyrologio Anglicano in prima editione a Ioāne VVilsono, quem secutus Ferrarius: ast in VVilsoni secunda editione translatus est ad XXXI Ianuarij: ab Edouardo Maihew ad V Nou. ab auctore Kalendarij MS. Ord. S. Benedicti VI Nou.
a Molano & Menardo VII Nou.

DE S. CONONE MARTYRE BIDANÆ IN ISAVRIA,

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Conon, Martyr Bidanæ in Isauria (S.)

[1] Isauria in antiquis Notitiis Ecclesiasticis lata sub Patriarchatu Antiocheno prouincia est, ad mare Mediterraneum inter Pamphyliam & Ciliciam, [In Isauriā] cui partem illius maritimam adscripsit Ptolemæus. Sedes illic metropolitana Seleucia sub se duos & viginti Episcopatus continebat: inter quos vrbs Bida erat: cuius Episcopus Conon subscripsit actioni sextæ Concilij Chalcedonensis. At Græci infra κώμην Βιδανὴν appellant: additur in MS. Synaxario Parisiensi, octodecim stadiis ab vrbe Isauria distare. Hic & mundo natus, & postquam in plurima pro Christiana religione certamina descendisset, [S. Conon vixit:] cælo Martyr renatus est S. Conon: cui Græci quintum Martij solenni veneratione dicarunt, atque inter varios hymnos & odas ita elogium rerum ab eo gestarum auspicantur: Τῷ ἀυτῷ μηνὶ, πέμπτῃ, Μνήμη τοῦ ἁγίου ὁσιομάρτυρος Κώνωνος τοῦ ἐν Ἰσαυρίᾳ. [colitur 5 Martij:] Eiusdem mensis Martij die quinto, memoria sancti & innocentis Martyris Cononis in Isauria passi. & hi adiiciuntur versus:

Ἥκεις πρὸς ἀυτὸν τὸν θεὸν θεὸς θέσει,
Ἐις γῆν ἀφείς σου τὴν κόνιν, Κώνων πάτερ.

Pater Conon, reiectis in terram sordibus tuis,
Ad ipsum Deum venis auctoritate & virtute quasi Deus.

Fit allusio ad nomen, & auctoritatem seu potestatem in dæmones, qua diuinitus præditus erat. Ea in hoc encomio indicatur.

[2] Vixit hic temporibus sanctorum Apostolorum, ex villa Bidana oriundus, [cum vxore virginitatem seruat:] Nestoris & Nadæ filius: cui cum parentes sponsam in matrimonium dedissent, cum illa præelegit vitam in virginitate transigere. Ferunt hunc a Michaële cælestium legionum Principe edoctum, & Christi fidem amplecti, & baptismum in nomine vitæ auctricis Trinitatis suscipere, [a S. Michaële insiruitur:] & incontaminata Sacramenta percipere; imo & stupenda miracula perpetrare. Hinc vxori suæ Annæ (hoc enim illi nomen erat) persuasit sibi in omnibus assentiri, & vna secum in virginitate seruanda persistere. Ipsos etiam suos parentes ad fidem Christi & sacrum baptismum iam ante perduxerat, [patrē Nestorē, dein Martyrem, conuertit:] & patri Nestori auctor fuerat, vt pro Christo martyrij palmam susciperet.

[3] Idololatras vero, cum diis sacrificia pararent, tenebricoso & tartarico dæmoni in antro quodam tradidit; coëgitque Deum vniuersorum agnoscere, ipso dæmone se Deum non esse palam affirmante. [cogit dæmones frateri se non esse deos.] Vnde & infinita multitudo acclamauit: Vnus est Deus Cononis. Quæ voces hodieque apud Isauros in illius Sancti celebritate magnifice prædicantur. Tantam porro virtutem, & potestatem in dæmonas accepit, vt aliis agriculturam committeret, [includit eos testis:] & frugum exortarum custodes poneret: alios testis obsignatis sigillo includeret, & in fundamentis domus suæ extruendæ collocaret.

[4] Ad martyrium vero hoc modo peruenit. Cum Præses, nomine Magnus, locum illum secundum edicta Imperatorum gubernaret, comprehensus S. Conon, & ad illum adductus, [captus verberatur,] cum Christum verum Deū palam prædicaret, atrociter verberatur. Sed populo ad eum eripiendum accurrente, Præses eo cognito subduxit se & aufugit. Populus vero S. Cononem soluit, eius vulnera abstersit, [liberatur, moritur:] & in suam ipsius domum deduxit: vbi transacto biēnio ad Dominum migrauit.

[5] Aiunt ædes eius post ipsius discessum in ecclesiam versas, testasque illas, quibus malos genios incluserat, repertas: quarum vnam cum resignassent, quod aurum in ea ob pondus contineri arbitrarentur; continuo in specie ignis dæmones eruperunt, [eius precibus coërcētur dæmones.] vt omnes in terram collaberentur, & quidquid instauratum erat procumberet, ac nemo omnino post solis occasum auderet ad locum illum accedere. Sed non diuturna fuit hæc tyrannis, qua liberati sunt S. Conone pro eis intercedēte, cum se precibus, vigiliis & ieiuniis dedissent.

[6] Hactenus excusa Menæa: quibus plane consentiunt MSS. Mediolanense bibliothecæ Ambrosianæ, & Diuionense Chiffletij & quæ a Maximo Episcopo Cytheræo edita. Quo die pater eius Nestor Martyr obierit, necdum assequi potuimus. [S. Nestor Martyr 2 Martij an alius ab Cononis patre?] Dedimus ex eisdem Menæis II huius Martij aliquem Martyrem Nestorem, sed Pergæ in Pamphylia & sub Decio Imperatore passum, qui tempora sanctorum Apostolorum non est censendus attigisse. Ita in eadem Decij persecutione Attaliæ in Pamphylia alius Conon martyrij palmam cum aliis assecutus est, de quibus & alio Nestore Episcopo Magydensi, sed Pergæ ob fidem Christi cruci affixo, egimus XXVI Februarij. Cononis vxor Anna, quæ cum illo in virginitate vixit, refertur hoc die in magno Menologio Virginum Francisci Laherij.

[7] Sequenti die, siue VI Martij refertur ipse Conon primo loco in MS. Synaxario Pariensi Collegij Claromontani Societatis Iesu, & phrasi hinc inde abundantiore: [S. Conon 6 Martij.] at contractiore eadem ad illum diem traduntur in MS. Menologio iussu Basilij Porphyrogeniti conscripto.

DE S. EVLOGIO MARTYRE IN PALÆSTINA.

[Commentarius]

Eulogius, Martyr in Palæstina (S.)

Peruetustum Synaxarium Græcum, quod Parisiis extat manu exaratum in collegio Glaromontano Societatis Iesu, celebrat hunc Sanctum istis verbis: Τῇ ἀυτῇ ἡμερᾳ ἄθλησις τοῦ ἁγίου Μάρτυρος Ἔυλογίου τοῦ ἐν Παλαιςίνῃ. Eodem die certamen S. Eulogij Martyris in Palæstina. Quæ in excusis Menæis & apud Maximum Cytheræum ita efferuntur: [S. Eulogius inscriptus variis menæis:] Καὶ μνήμη τοῦ ἁγίου Μάρτυρος Εὐλογίουτοῦ ἐν Παλαιςίνῃ. Et memoria sancti Martyris Eulogij in Palæstina passi. Et hi adduntur versus:

Τὸν Εὐλόγιον ἐυλόγει πᾶσα κτίσις
Κτίςου χάριν σου τὴν καραν τεμνόμενον.

Eulogium benedicas omnis creatura:
Qui propter Creatorem tuum capite plexus est.

Eiusdem veneratio proponitur in Menæis MSS. Bibliothecæ Mazarini. Rerum a S. Eulogio præclare gestarum encomium extat in MS. Martyrologio iussu Imperatoris Basilij Prophyrogeniti conscripto, quod est eiusmodi:

[2] Eulogius Christi Martyr, erat ex regione Palæstinæ oriundus, parentum diuitum, sed cultui deorum addictorum, filius: qui tamen fidem Christi amplexus est, & baptismo regeneratus. Mortuis vero parentibus, diuitias sibi quam plurimas relictas in pauperes distribuit, [diuitias pauperibus largitur:] & libenter propter Christum mendicando victitans, circumibat per omnem ciuitatem & regionem, docebat infideles verbum Christi, & multos ex iis conuertebat, baptizabatque in nomine Patris & Filij & Spiritus sancti. Quod cum faceret, [multos cōuertit:] ab idolorum cultoribus proditus est apud Principem regionis, ac vinculis constrictus eidem oblatus. Interrogatus vero, cum fiducia ac libertate Christum confessus est. [dire verberatus:] Quare vestibus exutus ac crudeliter siccis boum neruis verberatus est, vt tormentis illis adactus cogeretur Christum abnegare, & idolis sacrificia offerre. Verum cum obsequi nollet, e Principis mandato sacrum illi caput est abscissum, [capite plectitur,] ac dein cum corpore in eodem loco sepultum.

DE S. EVLAMPIO MARTYRE.

[Commentarius]

Eulampius Martyr (S.)

[1] Celebratur hic Martyr a Græcis in Magnis Menæis & apud Maximum Cytheræum V Martij his verbis: Τῇ ἀυτῇ ἠμέρᾳ τοῦ ἁγίου Μάρτυρος Εὐλαμπίου. [S. Eulampius] Genus mortis indicatur in adiunctis versibus hoc modo:

Τράχηλον Ευλάμπιος ἐκτμηθεὶς ξίφει
Τραχη λιῶσαν δυσσέβειαν ἀισχύνει.

Ceruice gladio abscissa mortuus Eulampius,
Ceruices attollentem impietatem confundit.

Colitur alius Eulampius Martyr in eisdem Menæis III Iulij, [alij Eulāpij Martyres.] sed socij iunguntur Theodotus, Theodote, Asclepiodotes, & Golinduch. Tertius Eulampius cum sorore Eulampia & ducentis aliis sub Maximiano Imperatore Nicomediæ, post alia tormenta, capite plexus, colitur X Octobris in eisdem Menæis & Martyrologiis Latinis: sed ab vtroque diuersus videtur, qui hoc die solus refertur.

[2] In MSS. Menæis bibliothecæ Ambrosianæ apud Mediolanenses littera O num. 148, & aliis Petri Francisci Chifletij, additur ἐν Παλαιςίνῃ. [an hic in Palæstina passus?] Verum quia S. Eulogij non fit in iis mentio, veremur, ne ab hoc Martyre illud huc translatum fuerit. Potuit vterque in Palæstina passus fuisse.

DE S. OLIVA VIRGINE MARTYRE BRIXIÆ IN ITALIA.

[Commentarius]

Oliua, Virgo Martyr, Brixiæ & Salodij in Italia (S.)

Inter alia beneficia, quæ Romæ nobis præstitit Ferdinandus Vghellus Abbas SS. Vincentij & Anastasij ad Aquas Saluias, ob Italiam sacram octo voluminibus illustratam orbi notißimus, agnoscimus eius beneuolentia nos obtinuisse Martyrologium sanctæ Ecclesiæ Brixiensis, in quo ista leguntur: Tertio Nonas Martij Brixiæ Natalis S. Oliuæ Virginis & Martyris, [S. Oliuæ V. martyriū,] quæ sub Adriano Imperatore & Aureliano Comite pro Christi nomine per diuersa tormenta martyrij coronam inuenit. [reliquiæ Brixiæ,] Eius sanctum corpus habetur in ecclesia S. Afrȩ. Ac dein ista adduntur: Memoria ipsius S. Oliuæ Virginis & Martyris hoc modo recensita est. Huic sanctæ Virgini anno salutis MDXCVII quidam Sacerdos, cum beneficium Ecclesiasticum de iure sibi debitum, propter potentiam aduersariorum habere non posset, & ob id quasi totum patrimonium dissipasset; pretiosum donum ex voto, [beneficia in clientes,] si beneficium adipisceretur, pollicitus fuit. Quapropter beneficio facile recuperato, pomum aureum oliuæ cum baccis eius Virginis reliquiis, iacentibus in ecclesia Capucinorum Ordinis Minorum apud Salodium, omni reuerentia & deuotione obtulit. Hæc ibi. Est autem Salodium, aliter Salona longa, vulgo Salo, [reliquiæ item Salodij.] oppidum agri Brixiensis amplū, elegans & mercimonio clarum, ad Benaci lacus ripam occidentalem, vnde vicinæ regiunculæ est nomen inditum.

DE S. THEOPHILO EPISCOPO CÆSAREÆ IN PALÆSTINA,

CIRCA ANNVM CC.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Theophilus, Episcopus Martyr Cæsareæ in Palæstina (S.)

[1] Cæsarea primis Christi seculis metropolis Palæstinæ habita est, vbi ex conuersione Cornelij Centurionis primum apertum est Gentibus ostium fidei: est ea dein nobilitata plurimorum Martyrum tropæis, & variorum Antistitum eruditione & sanctitate. Et quidem hoc V Martij in tabulis Martyrologij Romani referuntur Hadrianus Martyr, de quo infra acturi sumus, [Nomen S. Theophili in Martyrologiis:] & Theophilus Episcopus, de quo istud elogium profertur. Cæsareæ in Palæstina S. Theophyli Episcopi, qui sub Seuero Principe, sapientia & vitæ integritate conspicuus emicuit. Inscripus iam ante erat Catalogo Petri de Natalibus lib. 3 cap. 177, & Additamento Vsuardi ab Hermanno Greuen Carthusiano Coloniensi anno MCCCCXXXX vita functo, item Martyrologijs editis a Francisco Maurolyco Abbate Messanensi, Petro Galesinio apud Mediolanenses Protonotario Apostolico, Petro Canisio Germanice, Constantio Felicio Italice, Richardo VVitfordo Anglice, quorum verba, quia re idem indicant, omittimus. Secutus Ghinius in Natalibus Sanctorum Canonicorum & paßim alij.

[2] Eusebius Pamphili lib. 5 Ecclesiasticæ Historiæ de dicto Theophilo sæpius agit, ac primum cap. 22 ista habet: Interea Commodo decimum annum Imperij agente, cum Eleutherus tredecim annis Episcopatum (Romæ scilicet) administrasset, Victor in eius locum successit. Eodemque anno cum Iulianus decimum annum explesset, [gesta ex Eusebio:] Ecclesiarum Alexandriæ administrationem suscepit Demetrius. Per idem tempus … Cæsareæ in Palæstina præerat Theophilus Narcissus, item … Hierosolymitanæ Ecclesiæ Sacerdotio fungebatur… Sed & alij innumerabiles … ijsdem temporibus enituerunt. Verum nos, vt par erat, eorum dumtaxat nomina recensuimus, qui rectæ fidei doctrinam scriptis suis proditam nobis reliquerunt. Dein capite sequenti exponitur quæstio, quæ tunc temporis super Paschæ agitata est, & in qua plurimum S. Theophilus laborauit, vt vel ideo hic sit maxima ex parte repetendum. Ita ergo incipit:

[3] Iisdem temporibus graui controuersia exorta, eo quod omnes per Asiam Ecclesiæ, vetusta quadam traditione nixæ, [Synodus coacta vt Pascha celebretur die Dominica:] quarta decima luna salutaris Paschæ festum diem celebrandum esse censebant, quo die præscriptum erat Iudæis vt agnum immolarent: eaque omnino luna in quemcumque demum diem septimanæ incidisset, finem ieiunijs imponendum esse statuebant: cum tamen reliquæ totius orbis Ecclesiæ alio more vterentur, qui ex traditione Apostolorum profectus, etiamnum seruatur, vt scilicet non alio, quam Resurrectionis Dominicæ die ieiunia solui liceat. Synodi ob id cœtusque Episcoporum conuenere: atque omnes vno consensu Ecclesiasticam regulam vniuersis fidelibus per epistolas tradiderunt, ne videlicet vllo alio quam Dominico die mysterium Resurrectionis Domini vnquam celebretur: vtque eo dumtaxat die Paschalium ieiuniorum terminum obseruemus. Extat etiamnum epistola Sacerdotum, qui tunc in Palæstina congregati sunt: quibus præsidebant Theophilus Cȩsareæ Palæstinæ & Narcissus Hierosolymorum Episcopus. Alia item extat epistola Synodi Romanæ, cui Victoris Episcopi nomen præfixum est … aliorumque complurium epistolæ extant. Qui omnes eamdem fidem eamdemque doctrinam proferentes, vnam edidere sententiam. Et hæc quidem, vt dixi, fuit illorum definitio.

[4] Proponit dein Eusebius cap. 24 dissensionem Ecclesiarum Asiæ, qua explicata cap. 25, asserit cunctos in vnam sententiam de die Paschæ conuenisse, & sic exponit: Episcopi Palæstinæ, quos paullo supra memorauimus, Narcissus scilicet & Theophilus, & cum illis Cassius Tyri & Clarus Ptolemaidis Episcopi, & qui simul cum illis conuenerant, [litteræ encyciclæ de ea re missæ,] postquam de traditione diei Paschalis, quæ iam inde ab Apostolis ad ipsos continua successione manauerat, multa in suis litteris disseruerunt; tandem ad finem epistolæ his vtuntur verbis: Date operam, vt epistolæ nostræ exemplaria per omnes Ecclesias mittantur, ne nobis crimen imputent, qui animas suas a recto veritatis tramite facile abducunt. Illud etiam vobis significamus, eodem, quo apud nos die, Pascha Alexandriæ celebrari. A nobis ad illos, & vicissim ab illis ad nos litteræ perferuntur, ita vt vno consensu & simul sacrosanctum peragamus diem. Hactenus Eusebius, qui in Chronico S. Eleutherio Papæ aßignat annos quindecim, & ad finem vsque Imperij Commodi, illius Pontificatum producit, imo ante narrat necem Commodi & Pertinacis successoris, quam initium Pontificatus S. Victoris constituat, cui Imperium Seueri subiungit. Vnde hunc locum corrigi debere arbitramur. Coluntur S. Eleutherius XXVI Maij, & S. Victor XXVIII Iulij. Huius Sedis initium conuenit in annum Christi CXCIII. Sub hoc Pontifice Victore & Imperio Seueri habita Concilia sunt de Paschatis obseruatione, scilicet Romanum, Palæstinum, [circa annum 197.] Lugdunense & alia, quæ ex libitu nonnullorum referuntur ad IV annum Seueri, qui Christi foret CXCVII. Quam diu postmodum S. Theophilus vixerit non liquet.

[5] Fragmentum Synodi Cæsareensis extat apud Bedam in libro de Vernali æquinoctio: quod aliqui illegitimum & spurium habent; Baronius, Binius alijque pro genuino scripto admittunt: cuius hoc est initium: Papa Victor Romanæ vrbis Episcopus direxit auctoritatem ad Theophilum Cæsareensis Palæstinæque Antistitem, [Cura huius rei a S. Victore Papa ei commissa:] vt quo modo Pascha recto iure a cunctis Catholicis celebraretur Ecclesijs, inibi fieret ordinatio, vbi Dominus & Saluator mundi fuerat in carne versatus. Percepta itaque auctoritate, prædictus Episcopus non solum de sua prouincia, sed etiam de diuersis regionibus omnes Episcopos euocauit. Vbi cum illa multitudo conuenit, tunc Theophilus Episcopus protulit auctoritatem ad se missam Victoris Papæ, & quid sibi operis fuisset iniunctum, ostendit &c. Eidem Victori duæ tribuuntur epistolæ, quarum prior est inscripta S. Theophilo Episcopo Cæsareensi, licet per errorem dicatur missæ ad Theophilum Alexandriæ Episcopum, ducentis annis & amplius S. Victore iuniorem. Ex hoc forsan errore Petrus de Natalibus cum lib. 3 Catalog. cap 177 dedisset elogium S. Theophili Cæsareensis, [huius epistola perperam Theophilo Alexandrino dicitur missa.] mox capite sequenti Theophilum Alexandrinum profert, ac Sancti titulo honorat. Petrum secuti sunt VVitfordus in Martyrologio Anglice edito & Ghinius in Natalibus Sanctorum Canonicorum: interim ad diem XVIII Octobris, quo mortuus est Theophilus Alexandrinus anno CCCCXII, non reperimus vllis fastis sacris adscriptum eius nomen. De excommunicatione a S. Innocentio Papa huic inflicta actum est VIII Ianuarij in Vita S. Attici Episcopi Constantinopolitani § 3.

[6] S. Hieronymus de Scriptoribus Ecclesiasticis cap. 43 ista tradit: Theophilus Cæsareæ Palæstinæ (quæ olim Turris Stratonis vocabatur) Episcopus, [Laudatur a S. Hieronymo & alijs.] sub Seuero Principe aduersus eos, qui decima quarta cum Iudæis Pascha faciebant, cum ceteris Episcopis synodicam & valde vtilem composuit epistolam. S. Hieronymum descripsit Honorius Augustodunensis cap. 44. Ita etiam quæ ex Eusebio dedimus, eadem paßim recenset Nicephorus Callistus lib. 4 cap. 19 & 36.

DE S. CONONE HORTVLANO MARTYRE IN PAMPHYLIA,

CIRCA ANNVM CCLI.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Conon Hortulanus, Martyr in Pamphylia (S.)

[1] Alter hic Conon proponitur die quinto Martij in magnis Menæis Græcorum, & apud Maximum Cytheræum ἐν βίοις ἁγίων, & solus in Anthologio nouo, approbante Clemente VIII Romæ typis Vaticanis excuso. In Menologio Græcorum per Henricum Canisium edito, aliqua dierum transpositio est: nam post diem IV refertur in titulis bis repetitus dies VIII, omißis V, VI, & VII, qui reponendi sunt, & ad V referendus S. Conon: de quo ista referuntur: [S. Conon colitur 5 Martij:] Sancti Cononis Martyris τοῦ κυπρίου ex Nazareth Galilææ. Hic sub Decio Imperatore propter Christianæ fidei confessionem, ferreis clauis confixis pedibus, ante currum iussus currere, in genua procumbens & orans, spiritum Christo Domino tradidit. Interpres animaduerso errore in verbo τοῦ κυπρίου noluit Latine transferre, qui si Menæa excusa inspexisset, facillime mendum sustulisset: in his ista leguntur: Τῇ ἀυτῇ ἡμέρα τοῦ ἁγίου Μάρτυρος Κώνωνος τοῦ κηπουροῦ. Consentit Synaxarium MS. At Maximus Cytheræus τοῦ κηπωροῦ, in Anthologio & Menologio Basilij Imperatoris τοῦ κηποροῦ. Quæ idem significant: Eodem ergo die sancti Martyris Cononis Hortulani. Et hi in Menæis iunguntur versus:

Ἥλους τύπους φέροντι κυρίῳ Κώνων
Ἥλων τύποῦς πρόσεισιν έις πόδας φέρων,
Ὀξυτάτοις Κὼνων ἥλοισι πάρης πόδε πέμπτῃ.

Christo Domino clauos ex ictu ferenti Conon
Accedit in pedibus portans clauorum characteres.
Adsis pedibus Conon cum acutissimis clauis hac quinta,

scilicet Martij, qua colitur. Dein illud additur in Menæis, Anthologio, & apud Cytheræum elogium, & dicto Synaxario Parisiensi, vti & Menæis varijs MSS.

[2] [Nazarethi natus:] S. Conon Nazaretho Galilææ oriundus, floruit tempore Decij Imperatoris. Inde vero profectus in Pamphyliam ad regionem Mandorum, in loco, Carmela dicto, hortum quemdam præclare excolebat, ex eoque sibi victum parabat. Erat autem moribus sincerus & simplex, [in Pamphylia hortulanus:] adeo vt cum adessent ad comprehendendum & quærerent eum ac cum ludibrio salutarent, ipse eosdem ex animo resalutaret; & cum caussam, ob quam comparuissent, indicassent esse, quod Publius Præses vocasset eum, [sincerus & simplex:] respondit: Quid enim opus est illi opera mea, præsertim quia Christianus sum? Vocer potius illos, qui idem, quod ipse, sentiunt, eademque religione obstringuntur. Cum vero vinctus & ad Præsidem adductus impelleretur vt idolis sacrificaret, [constans in fide,] altum ingemuit, & Præsidem minore visus est decore afficere: atque ita seipsum in fide Christi confirmauit, ne quid omnino pateretur, in quo fluctuaret. [pedibus clauis confixis,] Ergo clauis ferreis per pedes adactis tamdiu ante currum cogitur currere, quoad vires deficerent, quando in genua procubuit, & oratione fusa, Deo spiritum reddidit. [interfectus:]

[3] Hactenus Acta Græca, in quibus cum Menologio Basilij Imperatoris & Maximo Cytheræo regionem Mandorum scripsimus, [an in Madorum regione vel vrbe?] habent enim ἐις χώραν Μάνδων τῆς Παμφυλίας, pro quibus in Menæis & Synaxario legitur, ἐις πόλιν Μάνδων τῆς Παμφυλίας. Ita ad XXVI Februarij, S. Nestor in Latinis Actis num. 2 dicitur Episcopus fuisse apud Mandis, Martyr apud Pergen. An ergo eiusmodi vrbs ibi Episcopalis censenda extitisse? Eius cum nulla vspiam in Notitijs Ecclesiarum mentio reperiatur, iudicauimus Magydis legendum esse, quæ vrbs Pamphyliæ maritima est, ex qua facillimo errore Mandis scribi potuerit. In Anthologio nominibus Mandon & Carmela omißis, dicitur venisse in regionem Pamphyliæ, & cum paruum locum accepisset, inde hortum præparasse, & ex oleribus plantatis, sibi & hospitibus ac pauperibus victum parasse: quæ eadem de horto leguntur in Menologio citato Basilij Imperatoris.

[4] [sub Publio Præside,] Omittitur in eodem Menologio & Anthologio nomen Præsidis, qui alijs Publius dicitur. Ita ante memoratus Nestor, qui in eadem Pamphylia sub Decio etiam Imperatore passus est, dicitur quidem in Actis Latinis oblatus Præsidi Pollioni, sed in Menologio Græcorum Præsidi Publio, eiusq; iussu in crucem actus. Ita etiam Galesinius ad eumdem XXVI Februarij tradit Papiam, Diodorum & Claudianum, adde & alium Cononem, Attaliæ in eadem Pamphylia sub Præside Publio securi percussos, qui in Actis S. Nestoris iterum Pollio dicitur, [alijs Pollione dicto.] vt forsan binominis Præses Publius Pollio appellatus fuerit, aut certe pro Pollione Græci Publium appellarint.

[5] [Colitur etiam 6 Martij.] Adscriptus etiam est hodierno Romano Martyrologio, sed ad sequentem diem, his verbis: In Cypro S. Cononis Martyris, qui sub Decio Imperatore, pedibus clauis confixis, ante currum iussus currere, in genua procumbens, in oratione reddidit spiritum. Citatur in notis Menologium Græcorum: verum diximus in eo neque V, neque VI, aut VII diem præfigi, sed per errorem præponi diem VIII, pro quo dies V fit restituendus. Item pro verbo τοῦ κυπρίου legendum esse τοῦ κηπουροῦ aut κηποροῦ, quo hortulanus fuisse indicatur.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ANTIOCHENIS VICTORE, ADRIANO, PAMPHILO, PALATO, MARTO, SATVRNINO, IVSTO, LVCOSA, ITEM SATVRNINO, MARTINO, PETRO, CHARIATTONE, MARCIO, ET ALIIS XXII.

[Commentarius]

Victor, Martyr Antiochiæ (S.)
Adrianus, Martyr Antiochiæ (S.)
Pamphilus, Martyr Antiochiæ (S.)
Martus, Martyr Antiochiæ (S.)
Saturninus, Martyr Antiochiæ (S.)
Iustus, Martyr Antiochiæ (S.)
Lucosa, Martyr Antiochiæ (S.)
Saturninus alter, Martyr Antiochiæ (S.)
Martinus, Martyr Antiochiæ (S.)
Petrus, Martyr Antiochiæ (S.)
Chariatton, Martyr Antiochiæ (S.)
Marcius, Martyr Antiochiæ (S.)
XXII Socii, Martyres Antiochiæ

[1] Illustrem hanc Martyrum Antiochenorum turmam antiquißima S. Hieronymi Martyrologia proferunt, & Lucense his verbis: Item Antiochiæ Victoris, Adriadi, [Martyres Antiochiæ passi ex Martyroll. S. Hieronymi,] Pamphili, Palamarti, Saturnini, Iusti, Syriæ, Saturni, Martini, Petri, Chariatonis, Sathyri, Marcij & aliorum XXII & Barbalabiæ. Quæ ita leguntur in nostro MS. Item Antiochiæ Victoris, Arriani, Pampili, Eusebi, Antioch. Syriæ, Saturnini, Iusti, Cari, Attonis, Petri, Saturnini. Alibi Martini, Marci & aliorum numero XXII. Barbalabeæ. In tertio S. Hieronymi Martyrologio Parisijs excuso ista sic leguntur: Antiochi, Victoris, Adriani, Pamphili, Palati, Marti. In Antiochia Saturnini, Iusti, Lucosæ, Syriæ, Saturnini, Martini, Petri, Cariathonis. Item Saturnini, Martij & aliorum XII Martyrum, & Barbalabiæ. MS. Blumianum ista habet: Anthiochi, Victoris, Adriani, Pamphili, Palamarti: In Antiocia Saturnini, Martini, Petri, Chariotonis, Saturnini, Martij, & aliorum XII. & Barbalabiæ. Hactenus quatuor S. Hieronymi Martyrologia aliquantum vitio amanuensium discrepantia. Ac primum loco Antiochi melius in alijs legitur: Item Antiochiæ, quia de S. Phoca Martyre Antiocheno ante actum erat, sed interpositis Martyribus paßis in Africa Petro, Eusebio, Rustico, Herebo, Mare, Palatino & alijs nouem. Hinc non est subiungendum nomen Antiochi quasi Martyris, sed Item Antiochiæ, ac delenda quæ dein de Antiochia repetuntur, & desunt in Lucensi codice.

[2] Dux igitur horum Athletarum fuit Victor, relatus etiam in MSS. codicibus Richenouiensi, Tornacensi, Lætiensi, [& plurimi eorum in varijs alijs.] Augustano, Labbeano, cum excuso Galesinio, sed alijs Martyribus immistus. In MS. Aquisgranensi horum mentio fit commilitonum: Antiochiæ passio S. Focæ, (de quo seorsim agi diximus) Victoris, Adriani, Pamphili, Syri, Saturnini, Welandi. Hermannus Greuen in additionibus Vsuardi ita habet: Item Victoris, Pampili, Syri, Saturnini, Petri. Notkerus omißis prioribus, aliquos ita signat. Item in Antiochia Saturnini, Casti, Syriæ. Item Saturnini, Martini, Petri, & aliorum non paucorum. MS. Reginæ Sueciæ, & ex eo Holstenius: Antiochiæ, Syriæ, Saturnini, Iusti, Petri. Meminerunt etiam Saturnini, Marci, Martini. MSS. Richenouiense, Augustanum, Labbeanum: In MS. S. Maximini, omisso Saturnino, mentio fit Marci, Petri, Martini: at seorsim Saturninus memoratur in MS. Florario Sanctorum & MS. Adone monasterij S. Laurentij apud Leodium. In MS. Aquileiensi & Leodiensi S. Lamberti: Item SS. Eusebij & Saturnini. Sed Eusebium huc non spectare arbitramur, etsi vni etiam MS. Hieronymiano supra inscriptus sit: sed abest in illo vterque Eusebius, inter Martyres Afros vtriusque claßis ab alijs numeratus.

[3] Varia aliquorum lectio est, & loco Victoris in vnico MS. Victorij est. [Nomina varie scripta.] Qui in tribus codicibus Adrianus est, in alio Arrianus, in altero Adriadus scribitur. Pamphilus etiam Pampilus appellatur. At loco vnius Palomarti diuisio duorum est, & Palati, Marti, legitur. Saturnini tres nominantur in Hieronymiano Parisijs excuso, in Lucensi loco duorum Saturnus, & Satyrus legitur, sed secundus Saturninus retinendus est, quia vocula illa Item Saturninus indicat repeti nomen, vti etiam in tribus alijs legitur. Inter Saturninum & Syriam, Iustus in Hieronymianis interponitur, apposita vni Lucosa. At Notkerus loco Iusti edidit Casti. At quæ Syria in quatuor legitur, duobus Syrus est, Martinus & Petrus septies eadem ratione repetuntur. At loco Cariothonis, est exaratum Chariattonis, & nomine diuiso Cari, Attonis. Demum legitur Marcij, Martij & Marci. Numerus adiunctus Martyrum XXII, alibi XII, alibi XVII, in Galesinio CCC est.

[4] Welandus ex MS. Aquisgranensi additur. Sed maior scrupulus est ob nomen Barbalabia, seu Barbalabea, [VVelandus & Barbalabia omissi.] in quatuor Hieronymianis repertum. Barbalabia repetitur etiā in Indice Sanctorum ad Martyrologium Dacherij: sed an ad Antiochenos Martyres spectet, etiam dubitari potest. Sufficit hæc lectori indicasse: vtriusque nomen in titulo omisimus, dum certius aliquod monumentum nanciscamur. Nam VVelandus Germanicum nomen est, & Barbalabia videtur vox deprauata, post XII anonymos extra ordinem adiecta.

DE S. ADRIANO MARTYRE CÆSAREÆ IN PALÆSTINA

ANNO CCCVIII.

[Commentarius]

Adrianus, Martyr Cæsareæ in Palæstina (S.)

[1] Evsebius Pamphili in Historia Ecclesiastica pluribus agit de Martyribus Palæstinæ, ac nominatim de ijs, qui in sua vrbe Cæsarea in persecutione Maximini cœsi fuerunt. Paßio aliquot Martyrum describitur lib. 8 cap. 21 prout ea diuisio solebat excudi; quæ in noua editione Henrici Valesij continetur cap. 11 supplementi ad librum 8 sub titulo de Martyribus Palæstinæ. [Inter varios Cæsareenses Martyres apud Eusebium,] Qui vero indicantur Martyres, quinque diuersis diebus inscripti sunt Martyrologio Romano, Pamphilus Presbyter, Valens Diaconus & Paulus ad Kalendas Iunij: tum Martyres Ægypti Elias, Ieremias, Esaias, Samuel & Daniel: [S. Adrianus,] item Porphyrius famulus S. Pamphili & Seleucus Cappadox ad XVI diem Februarij, & proximo die XVII Februarij Iulianus Cappadox & Theodulus senex ex familia Præsidis, sub quo hos ac præcedentes septem martyrio coronatos narrat Eusebius, ac dein ista adiungit:

[2] Cum motus ac furor Præsidis aduersus supradictos Martyres adhuc in ore omnium versaretur; [hoc die passus:] Adrianus & Eubulus ex regione Manganæa Cæsaream ad reliquos Confessores profecti, in ipso ciuitatis introitu perinde ac ceteri interrogati sunt, cuius rei gratia aduenissent: confessique id, quod res erat, Firmiliano exhibentur. Qui rursus ita vt erat, nulla dilatione vsus, post crebra vngularum verbera, quibus latera eorum sulcauerat, eos ad bestias damnauit. Biduo igitur interiecto, Adrianus quidem quinto die mensis Dystri, id est ante diem tertium Nonas Martias (quo die natalitia Fortunæ, vt Gentiles existimant, apud Cæsaream celebrantur) leoni obiectus, ac deinde gladio transfixus, martyrium consummauit. Eubulus vero perendie ipsis Nonis Martijs… Cæsarëensium Martyrum certamina vltimus obsignauit. Vti ad illum diem dicetur.

[3] De S. Adriano ista leguntur in Martyrologio Romano: Cæsareæ in Palæstina S. Adriani Martyris, qui primo in persecutione Diocletiani, [inscriptus Martyrologijs Latinis.] iussu Firmiliani Præsidis, ob Christi fidem leoni obiectus, deinde gladio iugulatus, martyrij coronam accepit. Molanus in Additionibus ad Vsuardum hoc eum elogio exornat: Cæsareæ Palæstinæ S. Adriani Martyris, qui die festo, quo natalitia Fortunæ Cæsareensium (sic enim putabatur) celebrari solent, Leoni primum ad discerpendum proiectus fuit, deinde gladio est iugulatus. Similia habent Galesinius & Canisius in secunda editione.

[4] Græci eius memoriæ dicarunt III & IV diem Februarij. In Menologio Græcorum iussu Basilij iunioris Imperatoris conscripto, ad priorem diem ista leguntur: [at Græcis] Eodem die certamen sanctorum Martyrum Adriani & Euboli Cæsareæ. Adrianus & Eubolus Christi Martyres in Vanea nati, [3 & 4 Februarij:] fidei Christianȩ tuendȩ studio profecti Cȩsareā, Christianis in vinculis vel quæstione acceptis præsto esse, consolari, hortari, animum addere; Gentilibus autem verbum Christi disseminare, complures baptizare non desinebant: quo factum est, vt facile cogniti & comprehensi Fermiliano Præfecto traderentur, qui verberibus male affectos Martyres, & facibus circa latera exustos, ad leones damnauit: sed cum tantum abessent leones ab inferenda Sanctis iniuria, vt flexis etiam poplitibus pedes eorum lamberent, vehementi incitatus ira Præfectus, Martyres capite multauit. Agunt de eisdem Græci in Magnis Menæis excusis & apud Maximum Cytheræum ἐν βίοις ἁγίων, sed aliquanto contractius de S. Adriano: quæ eadem leguntur in vetusto codice MS. Parisiensi collegij Claromontani Societatis Iesu, in MSS. codicibus etiam Medicæo Regis Galliæ, & alio Cardinalis Mazarini. Illud infra VII huius ad Vitam S. Eubuli edemus. In Menologio Græco Cardinalis Sirleti ab Henrico Canisio edito ad diem IV Februarij ita traditur: Natalis S. Hadriani, qui apud Cæsaream Decio Imperatore martyrium passus est.

[5] De tempore cædis vt agamus, primo tollendus error, quo Decius Imperator perperam in vltimo Menologio nominatur; & admittendum cum Martyrologio Romano illos passos esse in persecutione Diocletiani, quæ postquam is deposito imperiali cultu, priuatum habitum induit, [passus anno 308.] sub successoribus continuata est, & potißimum in Oriente & Cæsareæ in Palæstina sub Maximino, cui ea prouincia data est anno CCCV aut sequente: & sub eo Martyres passos in Palæstina recenset Eusebius cap. 4 dicti Supplementi, & cap. 6 trædit S. Agapium præsente tyranno Maximino passum anno IV persecutionis, ac dein V & VI annum persecutionis enumerat, scilicet a Diocletiano cœptæ, atque ideo prioribus Martyribus mense Februario interemptis aßignauimus annum CCCVIII, quod etiam de hisce asserimus. Erant hi oriundi ex Manganæa regione, pro qua in Menologijs & Menæis legitur Βανέα siue Vanea aut Ganea, e priore nomine contracta, ac ditio aliqua haud procul dißita videtur intelligi.

[6] An SS. Adrianus & Euolus Africæ adscripti, & in multis Martyrologijs ad hunc diem relati ab his diuersi sint, an prorsus ijdem censendi, non audemus definire: sed aliorum iudicio relinquimus, & Martyrologia de singulis accutate proponimus.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRIS ADRIANO, EVOLO, EVSEBIO, IVLIANO, OCTAVIO.

[Commentarius]

Adrianus, Martyr in Africa (S.)
Euolus, Martyr in Africa (S.)
Eusebius, Martyr in Africa (S.)
Iulianus, Martyr in Africa (S.)
Octauius, Martyr in Africa (S.)

[1] Dvas ad hunc quintum Martij classes damus Martyrum, quos terra Africa in cælum misit: quorum dum elogia desunt vel nuda nomina recte colligere ex antiquißimis varianum Ecclesiarum Martyrologijs conamur. [In Africa] Ex his manu exaratum monasterij S. Cyriaci, quo plurimum vsus est Baronius in recognoscendo Martyrologio Romano, Antesignanum & Ducem aliorum proponit his verbis: III Nonas Martij. In Africa S. Adriani. [SS. Adrianus,] Quæ eadem habent Martyrologia MSS. Casinense, & Altempsianum, cum Calendario Vallicellensi. At proximus socius adiungitur in MS. Martyrologio S. Hieronymi, quo hactenus vsi sumus. [Euolus,] III Nonas Martij. In Græcia Adriani, Euuoli. Quo errore emendato, illos refert Hermannus Greuen in additionibus ad Vsuardum: In Africa Adriani, Euuoli. Tertius socius legitur in Martyrologijs S. Hieronymi, [Eusebius,] Lucensi & Blumiano. In Africa Adriani, Euuoli, Eusebij. Ijdem in MS. Coloniensi S. Mariæ ad gradus omisso loco leguntur. At MS. Aquisgranense ista habet. In Africa Natalis Adriani, Eusebij, Eusepi. Vbi loco vltimi Eusepi aut legendum est Euoli, [Iulianus,] aut alter Eusebius intelligitur, de quo eiusq; nouem socijs in altera classe Martyrum Afrorum agitur. MS. Corbeiense, quod ante octingentos annos scriptum creditur, quartum Athletam adiungit: In Africa Adriani, Euoci, Eusebij, Iuliani; nomine Euoci, loco Euoli scripto. Denique omnes recenset Parisijs excusum, Martyrologium S. Hieronymi: III Nonas Martij. In Africa, [Octauius.] Adriani, Euoli, Eusebij, Iuliani, Octauij.

[2] Referuntur ex hisce varij in alijs Martyrologijs, sed alijs athletis, [adiuncti alijs Sanctis.] qui hoc etiam die coluntur, immisti. Ita nullo loco aßignato S. Rusticus, socius S. Adriano iungitur in MS. Cluniacensi, quos cum SS. Victore & Eusebio referunt antiqua etiam MSS. Tornacense S. Martini & Lætiense: at Pragense, omisso Victore, addit alios his verbis. In Africa Petri, Eusebij, Rustici, Adriani, Euolij, Qui vltimus Eobolus scribitur in MS. Richenaugiensi, & Eouolus in MS. Parisiensi: & Africa martyrij palæstra etiam statuitur: at loco omisso Euolus, dicitur in MS. Augustano. Adrianus etiam Africæ adscriptus refertur in paruo, sed antiquiore, MS. S. Maximini: in quibus alij socij adiunguntur, vt ex claßibus Martyrum sequentibus constabit. De Adriano Cæsareæ in Palæstina sub Diocletiano passo iam egimus, & dubij hæsimus, num Adrianus & Euolus alij sint statuendi ab illo Martyre Adriano eiusq; socio Eubulo.

[3] Galesinius ista habet: In Africa Sanctorum Martyrum Euolij, Petri, Victoris & sociorum trecentorum. In Notationibus addit: [quo tempore dicantur passi?] Anno Domini CCLIV Decio II & Rustico Consulibus, quo anno beatissimus Laurentius tertio Idus Augusti martyrio coronatus dicitur. De ijs Martyribus scriptum est in libro, quo manu exarato vsi sumus. Hæc Galesinius; cuius MS. Codicem ab auctore non satis perito scriptum fuisse agnoscimus. Ad hos Afros Martyres spectat Euolius, siue Euolus, Duo Petri nomine hoc die Martyres coluntur, alter in Africa Dux & Antesignanus aliorum, alter cum Victore Antiochiæ passus: addunturque socij XII, in aliquibus XXII, qui hic trecenti dicuntur. At quæ ex Notationibus protulimus, valde negligenter in chartam coniecta sunt. Non fuit Decius II Consul cum Rustico, sed cum Quinto Etrusco Decio Cæsare; & ambo perierunt sub exitum anni CCLI, quo fuerant Consules: non anno CCLIV: neque etiam hoc anno S. Laurentius martyrio coronatus est, sed sub Valeriano anno CCLIX: neque tertio Idus Augusti, sed quarto Idus, quando a Galesinio & alijs Martyrologiis refertur. Hæc ergo omnia de tempore, quo Martyres coronati sunt, gratis assumpta, non libenter admittimus. Has eius coniecturas perstringi a Baronio & Ferrario, monuimus IV Martij ad nongentos Martyres Romanos.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRIS PETRO, EVSEBIO, PALATINO, RVSTICO, HEREBO, MARE PALATINO, ET ALIIS VIIII.

[Commentarius]

Petrus, Martyr in Africa (S.)
Eusebius Palatinus, Martyr in Africa (S.)
Rusticus, Martyr in Africa (S.)
Herebus, Martyr in Africa (S.)
Mares Palatinus, Martyr in Africa (S.)
VIII Socii, Martyres in Africa

[1] En altera claßis Martyrum in Africa passorum, qui ad hunc quintum Martij etiam spectant. Ex his duo priores aßignantur in illustri Calendario seu Martyrologio MS. Vallicellano Congregationis Oratorij Romæ: [In Africa] In Africa Petri & Eusebij: quibus tertius adiungitur in MS. Martyrologio Pragensi: In Africa Petri, Eusebij, Rustici, addebatur Adriani, Euolij. Sed hi ad priorem classem Martyrum Afrorum pertinent. [SS. Petrus, Eusebius,] MS. Casinense: Sanctorum Martyrum Rustici & Petri. Plures hisce coniunguntur in Martyrologio MS. Richenouiensi: In Africa Eoboli, [Rusticus,] Petri, Focæ, Maturij, Victoris, Eusebij: Eadem sunt in MS. Parisiensi Labbei, omisso Maturio, & Foca Martyre substituto: quæ etiam omisso loco referuntur in MS. Augustano. Ex his Phocas Antiochiæ passus seorsim datur, & cum socijs Victor. MS. Tornacense: Natale SS. Adriani, Rustici, Victoris & Eusebij. In Antiochia passio S. Focæ Virg. In MS. Lætiensi nulla Phocæ mentione facta, verba illa In Antiochia perperam ante quatuor memoratos Martyres translata sunt. Martyrologium MS. S. Hieronymi ita habet: Antiochiæ Sancti Focatis. In Africa Petri, Rustici, Heribi, Maris Palatini, [Herebus, Mares Palatinus, & IX alij.] & aliorum VIIII. In Corbeiensi Parisijs edito etiam S. Hieronymi, vitio amanuensium omissis his verbis, In Africa Petri, reliqua ita proferuntur: Antiochiæ passio Sanctæ Focæ, Rustici, Herebi, Maris Palatini, & aliorum nouem. At correctionem dictam stabiliunt Martyroll. Lucense & Blumianum, etiam S. Hieronymi. In Antiochia passio S. Focæ. In Africa Petri, Eusebij, Rustici, Herili, Maris Palatini, & aliorum VIIII.

[2] Hactenus antiquiora Martyrologia dedimus, e quibus hæc controuersia exoritur, num alius sit statuendus Eusebius Palatinus cum aliis nouem Martyribus. De his Vsuardus, Ado, [seorsim relati Eusebius Palatinus & socij absque loco martyrij,] Beda excusus, Bellinus Maurolycus & MSS. Treuirensia duo cum aliis duobus sub Bedæ nomine his fere verbis: Item ipso die passio Sancti Eusebij Palatini & aliorum nouem Martyrum. Quæ eadem fere leguntur in Martyrologio hodierno Romano. At solum octo referuntur in Martyrologiis Rosweydi, Notkeri, & Flori; nam Beda nullos ad hunc diem retulit Sanctos. In MSS. Casinensi & Altempsiano, Eusebio adduntur socij duodecim. in MS. Vltraiectino vndecim, & cum Notkero ibidem alius ab Eusebio constituitur Palatinus: vt vel hac ratione possint censeri Eusebius & Palatinus in Africa passi cum SS. Petro Rustico, Heribo & Mare, quibus etiam nouem adduntur commilitones. In MS. S. Cyriaci omisso nomine Eusebij, post S. Phocam adiiciuntur XII socij, qui huc spectant. In MS. Corbeiensi S. Rustici additur Hercæus, quem Herebum aut Heribum ab aliis appellari opinamur. Nomen Palatini vt appellatiuum adiungimus Eusebio & Mari.

[3] Nouam auctor Chronici Dextri mouet controuersiam, dum more sibi consueto, quos reperit in variis Martyrologiis nulli aßignatos loco, [in Chronico Dextri adscripti Metellino,] ad aliquod oppidum Hispaniæ transferre præsumit. Eius ad annum 134 num. 4 hæc verba sunt: Metellini in Lusitania sancti Martyres Eusebius, Palatinus, & alij nouem pro Christi fide constanter passi. Annotant ad hunc locum Franciscus Biuarius & Rudericus Carus hos coli V Martij: quem diem ab his Sanctis ita auspicatur Martyrologium Hispanicum Ioannis Tamay Salazar: Apud Coloniam Metellinensem in Lusitania SS. Eusebius & Palatinus cum Firmano & Rustico & septem sociis, [adiunctiq; Firmanus & Rusticus,] qui cum pro Christi amore ob fidei confessionem sese Iudici offerrent, in carceris ergastulo diu tenti, tandem Hadriani Imperatoris sæuitia torti, per varios agonum cruciatus ad æterna Martyres præmia peruenerunt strenui. Adseruntur dein aliqua horum Acta similibus exornata encomiis, & præter Chronicon & a nobis allegata, citantur Rabanus & Galesinius, quorum primus hoc die non meminit vllius ex memoratis Martyribus: & tamen hæc tamquam eius verba protruduntur: Eodem die SS. Palatini, Firmani, Rustici & aliorum Martyrum. Forsan ex die X Martij Tamayus huc eos transtulit, vbi ista leguntur: In Nicomedia Palatini, Firmiani & Rustici. neque alius Firmianus aut Firmanus Martyrologio Rabani insertus est, nisi hic Nicomediæ passus. Galesinius S. Eusebium Palatinum & nouem socios scribit in Traianiana persecutione passos, allegatq; in Notationibus Vsuardum, Bedam & MS. Illorum verba dedimus absque mentione Antiochiæ & Traiani. De auctoritate huius manu exarati Martyrologij supra ad priores Martyres Afros actum est. Sed quomodo & Rabani & Galesinij auctoritate citata Martyres Nicomediæ paßi, aut Antiochiæ & Traiani tempori, licet perperam, adscripti, transferuntur in Lusitaniam, & quidem duo, quorum non fit mentio in Chronico Dextri? Georgius Cardosus in Hagiologio Lusitano, omißis Firmiano & Rustico, celebrat Eusebium Palatinum & nouem socios Metellini in Lusitania martyrio coronatos: quos eosdem referunt Martinus Carilius in Chronico Hispanico ad aßignatum in Chronico Dextri annum 134, & Barnabas Morenas de Vargas libro 5 Historiæ Emeritensis cap. 3, quod Metellinum oppidum, vulgo Medelhim, haud procul Emerita, in huius diœcesi sit situm, vbi hos Martyres iam nunc coli, vt Patronos primæ claßis, indicat memoratus Cardosus. Interim omnia vnius Chonici Dextri nituntur auctoritate, cui quam parum poßimus fidere, sæpius diximus.

[4] Philippus Ferrarius in noua Topographia in Martyrologium Romanum dictos Martyres adscribit Cæsareæ Palæstinæ, V Martij, inquit, [alibi adscripti Cæsareæ Palæstinæ] Hadrianus miles Martyr sub Diocletiano. Item Eusebius Palatinus cum aliis nouem Martyribus. Item Theophilus Episcopus doctissimus Martyr sub Seuero. Qui omnes eodem ordine inserti sunt Martyrologio Romano, & tam Hadrianus quam Theophilus Cæsareæ Palæstinæ, vt suo loco dicetur, attribuuntur; inter quos cum Eusebius Palatinus & socij absque mentione vllius loci interponerentur, etiam Cæsareæ Palæstinæ martyrium compleuisse credidit. Eadem plane ratione S. Phocæ Martyri Antiocheno sæpe Eusebius cum sociis substituitur. Ita MS. Vaticanum S. Petri: Apud Antiochiam natale B. Foces Mart. Ipso die passio S. Eusebij Palatini ac aliorum nouem Martyrum. Similia habentur in MSS. Casinensi, Altempsiano, Coloniensi S. Mariæ ad Gradus, Dacheriano, & aliis, vti etiam illo quo Florus Lacunas Bedæ suppleuit. Hac occasione deceptus Galesinius cum S. Phoca etiam Eusebium sociosque Antiochiæ adscripsit, [& Antiochiæ] & ex Actis alterius Phocȩ Episcopi Synopes in Ponto longiora illis encomia contexuit, addens coronam martyrij in persecutione Traiani illis concessam. Quæ omnia non sine amplificatione oratoria transtulit Tamaius Salazar ad suos Metellineses, asserens illos exorta Traiani Imperatoris persecutionis procella, aut pro fide comprehensos, aut cognito de non quærendis Christianis ipsius decreto, sese sponte Iudici offerentes in carcerem trusos, ibidemque variis fœtoris & famis affectos ærumnis, diem, quo erant pro Christi Domini confessione ad martyrij meritum peruenturi, numerasse, ac dein Traiano e viuis sublato, tempore Adriani passos fuisse. Gaudet dein hac sua inuentione optime saluari opinionem & Dextri eorum agonem tempore Hadriani consignantis, & Galesinij seculo Traiani. Quæ quam solida sint, ex dictis colligi potest.

[5] Masinus in Bononia perlustrata, Eusebij Martyris meminit ad hunc diem, [reliquiæ cuiusdam Eusebij Bononiæ.] eiusq; asserit aliquas reliquias esse in ecclesia S. Francisci, aliquas etiam in templo SS. Fabiani & Sebastiani: sed quæ huic potius quam aliis eiusdem nominis Sanctis videntur attributa, quod hic primus occurrerit Martyrologio Romano adscriptus & nulli certo loco aßignatus.

DE S. PHOCA MARTYRE ANTIOCHIÆ IN SYRIA.

[Commentarius]

Phocas, Martyr Antiochiæ in Syria (S.)

[1] Omnia fere Martyrologia Latina meminerunt huius Martyris & antiquiora eisdem paßim verbis. Antiochiæ passio Sancti Focæ, subinde Foces, aut Focatis Martyris: in Parisiensi Hieronymiano Sanctæ Focæ, additurque in MS. Tornacensi, Virginis errore ex terminatione vocis in casu genitiuo exorto. [S. Phocas adscriptus fastis Latinis 5 Martij,] Inter duas classes Martyrum Afrorum refertur in tribus Martyrologiis sub nomine S. Hieronymi, hinc nulla distinctione illis immistus legitur in MS. Richenouiensi: In Africa Eoboli, Petri, Focæ, Maturij, Victoris, Eusebij. Loco Maturij adiuncti, in MS. Labeano legitur Focæ Martyris, quod aliis codicibus congruit. De Martyribus appositis agimus in vtraque classe Martyrum Afrorum ob quam coniunctionem passio S. Focæ per errorem Africæ adscripta est in MS. Reginæ Sueciæ: in alio Codice eiusdem Reginæ ita legitur: In Antiochia passio S. Phocæ Episcopi & Martyris. in MS. Centulensi additur, sub Iudice Africano. In Martyrologio MS. Card. Barberini elogium idem, quod habet Vsuardus, legitur, addito etiam titulo Episcopi.

[2] Verba Vsuardi sunt: Apud Antiochiam natalis B. Focæ Martyris, qui post multas, quas pro nomine Redemptoris est passus iniurias, qualiter de antiquo illo serpente triumphauerit, hodieque populis declaratur. Additur apud Addonem. [contra serpentum morsum inuocatur.] Denique si in quempiam in his locis coluber morsum stringens venena diffuderit, extemplo qui percussus est, vt ianuam basilicæ Martyris credens attigerit, euacuata virtute veneni, saluatur. Quæ omnia etiam in hodierno Martyrologio Romano leguntur, desumpta totidem verbis ex tractatu S. Gregorij Turonensis de Gloria Martyrum lib. 1 cap. 99, vbi & Martyrem hunc apud Syriam suo tempore requieuisse tradit: & dicta miracula ita vlterius confirmans; Nonnulli, inquit, vt celebre vulgatum est, iam tumidi malæ bestiæ ictu, iam toto corpore incrassante veneno, in hoc perflati vt Spiritum exhalarent, inter manus delati & in atrio positi, sunt sanati, nec vnquam ob hoc virus obire hominem fas est, si sacrum limen fide plenus adtigerit. Ad ea allusit VVandelbertus hoc disticho

Ternas Martyr habet meritorum nomine Phocas:
      Sanguine qui mortem vicit, virtute draconem.

[3] Galesinius apponit, S. Phocam Martyrem Traiano Imperatore coronam gloriæ accepisse, & quidem, vt in Notationibus obseruat, [an sub Traiano passus?] anno Christi Domini CXIX, Nigro & Aproniano Coss. quo anno Traianus Armeniam, Assyriam & Mesopotamiam prouincias fecit, & pro sua probatione addit: De B. Phoca ab Vsuardo, Beda, Adone, S. Antonino, Gregorio Turonensi cap. 99 de Gloria Martyrum ceterisque scriptum est. Quidni addit Vincentium Bellouacensem, ab S. Antonino paßim descriptum, qui lib. 10 Speculi Historialis cap. 62 late de S. Phoca, & eius altercatione cum Africano agit: sed quæ ad S. Phocam Synopensem Episcopum spectant; quem Galesinius ad X Iulij asserit, Traiano Imperatore pro Christo necatum, annotatque de illo extare concionem Asterij Episcopi Amaseæ apud Metaphrasten.

[4] Sed, vt ea oratio est de Hortulano Phoca, capite plexo iuxta vrbem Synopensem, non de Episcopo in Balneis suffocato; ita Traiani persecutio, [alias ab Hortulano, & Episcopo Synonymis in Ponto.] in qua passum esse Episcopum omnes consentiunt, ei fortaßis soli conuenit. Ab vtroque autem omnino diuersus est is, qui Antiochiæ passus hoc die colitur, & celebre in syria templum habuit, teste Gregorio Turonensi: an autem & Romæ? Ita sane existimo: quamuis Asterius suo id Phocæ tribuat his verbis: In dominatrice vrbe, Italiæ capite, orbis regina, illustris ei erecta ædes, egregieque ornata visitur, in qua honor ei ab omni populo, & deuota munerum defertur illatio: neque enim minus colunt Phocam Romani, quam Apostolorum Principes Petrum & Paulum; quoniam (vt fando accepimus) ipsum Martyris caput religiose possident: ideo autem Antiocheno Phocæ potius quam Synopensium alterutri existimamus ista conuenire; quod magis probabile videatur, Antiochenos, qui S. Ignatij Episcopi sui Reliquias Roma acceperant, non difficiles fuisse, vt a Romanis rogati, hanc eis rependerent gratiam.

[5] Baronius in notis ad XIV Iulij monet distingui a Græcis Phocas duos; Hortulanum vnum, Episcopum alterum quorum iste hoc die colatur, distinguunt illi sane: sed, [an notus in Græcorum Fastis?] vt ad istam diem & XXII Septembris videbimus, vtrumque faciunt Synopensem: Antiochiæ nusquam meminere: nec Asterius qui ad Hortulani cultum videtur trahere nonnulla ad Episcopum pertinentia, & capitis Romæ honorifice collocati meminit, vllam facit Syriæ vel Antiochiæ mentionem: ita vt Antiochenus, de quo hodie, Græcis Menologiis penitus videatur esse ignotus: nisi sit is, de quo II Augusti in excusis ac MSS. Taurinensi & Claromontano legimus commemorationem; nullo alio adiuncto, vnde colligi poßit cuius illa sit.

DE S. MARCO MONACHO IN ÆGYPTO,

CIRCA AN CCCC.

Synopsis historica.

Marcus, monachus in Ægypto (S.)

[1] Græci in Magnis Menæis hoc elogio celebrant S. Marcum monachum die quinto Martij. Eodem die S. P. N. Marci, monachi thaumaturgi. Laboris hic in omnibus amātissimus erat, simulque totum se diuinarum Scripturarum meditationi dabat: [S. Marcus vir sanctus & doctus:] quibus studiis ad summum virtutis & vitæ religiosæ culmen peruenit. Vtrumque testantur tum libri eruditionis & vtilitatis pleni ab ipso conscripti, tum gratia miraculorum eidem a Christo Saluatore impertita: e quibus omnibus vnum proferre necesse est.

[2] Cum aliquando Sanctus in sua casa moraretur, sibique attenderet, accessit hyæna apportans catulum suum cæcum, [traditur caculo hyænæ cæco visum dedisse:] supplicique gestu Sanctum rogauit, vt misereretur ipsius, & a partu suo cæcitatem tolleret. Sanctus vero cum oculos hoc malo affectos conspuisset, fusis precibus sanos effecit. Hyæna postridie ingentem arietis pellem in sanitatis collatæ remunerationem attulit: quam Sanctus non prius accipere voluit, quam fera promitteret se nunquam pauperum ouibus insidiaturam. Quod si erga bruta animalia tantum ostendit affectum, qualem censendus est habuisse erga homines, quibus misericordiam, vtpote sui similibus, exhiberi vna atque eadem omnibus natura expetit?

[3] Tanta autem erat huic viro cordis mundities, vt Presbyter sancte iuraret, [Eucharistiam ab Angelo accipit,] se numquam Marco monacho præbuisse sanctissimæ Eucharistiæ sacramentum, sed cum ad eum accederet, ab Angelo ei fuisse porrectum: cuius ipse manum solam extra cubitum extensam viderit detinentem cochlearium, per quod Sanctus sacræ Eucharistiæ fieret particeps.

[4] Abdicauit se omnibus mundi huius curis & turbis, cum annum ætatis ageret quadragesimum: & postquam sexaginta in religiosa palæstra transegit annos, migrauit ad Dominum. Erat statura corporis parua, nec multum barbæ habebat: caput vero ex Spiritus sancti gratia intus effulgebat. Hactenus Menæa Græca: quæ eadem leguntur in MS. Synaxario Collegij Claromontani Societatis Iesu Parisiis, [porrigente eam in cochleari:] & apud Maximum Cytheræum ἐν βίοις ἁγίων. In his omnibus Angelus detinet τὴν λαβίδα, cohlearium: cuius formam & vsum præclare explicat Iacobus Goar in Euchologio Græcorum notatione 179 ad Diuinam Missam S. Ioannis Chrysostomi. Pridie siue IV Martij celebratur in Menologio Basilij Porphyrogeniti, elogio aliquantulum contracto.

[5] Sozomenus lib. 6 Histor. Eccl. cap. 29 de S. Marco ista tradit: Eodem tempore Marcus ille multorum sermone celebratus, Apollonius iuuenis, [vixit cum Apollonio, S. Moyse Æthiope, & S. Macario Sacerdote:] & Moyses Æthiops in Sceti ætatem egere. Ferunt Marcum cum adhuc adolescens esset, mansuetum inprimis & temperantem fuisse, ac sacras litteras memoria tenuisse: adeo etiam Deo carum, vt Macarius constanter affirmaret, cum ipse esset Presbyter Cellinorum, eum numquam a se ea mysteria accepisse, quæ fas est a Sacerdotibus in sacra mensa conferri hominibus Deo sacratis: sed Angelum ei illa dedisse, cuius manum ad brachij vsque iuncturam solum vidisse se asserebat. Hæc Sozomenus, quæ plane eadem habet Nicephorus lib. 5 hist. Eccl. cap. 35.

[6] Vitam S. Moysis Æthiopis dedimus VII Februarij, & XXV Ianuarij egimus de S. Apollone siue Apollonio Abbate in Thebaide, respectu cuius supra citatus Apollonius iunior appellatur: cuius nomen necdum in sacris fastis legimus. [huic ab aliis tribuitur miraculum catuli illuminati:] At res gestas S. Macarij late deduximus ad IV Nonas Ianuarij: cui Palladius cap. 20 Historiæ Lausiacæ attribuit relatum num. 2 miraculum catuli hyænæ illuminati: eiq; dantur anni quadraginta ante baptismum, ac post illum susceptum sexaginta: diciturq; habuisse staturam corporis minutam, ac barbam rariorem. In Paradiso Heraclidis, vltima applicantur S. Macario, priora de catulo hyænæ illuminato S. Marco, vtrobique Paphnutio discipulo introducto, qui illa narrauit. At de S. Marco hæc apud Palladium referuntur sub finem capitis 20 & capite 21.

[7] Hic Macarius nobis narrauit, (erat enim Presbyter) se obseruasse tempore communionis Christi Sacramentorū, se Marco exercitatori numquam dedisse oblationem, sed ei Angelum dedisse ex ara: solum autem se vidisse digitum manus eius qui dabat. [S. Marcus nouit antiquū & nouum testamentum:] Cum esset autem hic Marcus iunior, dicebat memoriter vetus & nouum Testamentum, eratque insigniter mitis, summe temperans.

[8] Quodam ergo die cum satis otij haberem in cella mea, in extrema iam eius senectute ad eum venio, & ostio eius cellæ assideo. Quem ego, vtpote qui essem adhuc rudis, existimabam esse supra hominem, sicut erat: & auscultabam quidnam diceret vel faceret. Is autem intus solus, [cētenarius secum & cū diabolo disputat.] cum iam centum annos transegisset, & dentes amisisset, secum pugnabat & cum diabolo, & dicebat: Quid vis deinceps, κακόγηρε, id est, male senex? Ecce iam & vinum bibisti, & oleum tetigisti. Quid vis deinceps πολιόφαγε, id est, vorax in canicie, & κοιλιόδουλε, id est, ventri seruiens, probro & contumelia se ipsum afficiens? Et diabolo dicens: Recede a me, diabole, consenuisti mecum in dissensionibus, iniecisti mihi imbecillitatem corporis, fecisti me bibere vinum, & sumere oleum, me reddens voluptarium. Adhucne tibi aliquid debeo? Apud me nihil inuenis, quod velis diripere. Recede a me deinceps, inimice hominum. Ac veluti se prouocans & irritans, secum loquebatur, dicendo: Adesdum, o nugator, in canicie vorator, & helluo in senectute. Quamdiu ero tecum? Hæc ibi.

[9] Alius Marcus inter anachoretas Ægyptios vixit Siluani Abbatis discipulus, qui mortem suam præuidens, ne ille ante triduum alio abiret, impetrauit, & interea mortuus est, vti dicitur lib. 5 de Vitis Patrum interprete Pelagio, libel. 18 nu. 15. Hic Marcus summe obediens litteram imperfectam reliquit, [Alius Marcus anachoreta] & clausis oculis matrem salutauit: vti refertur apud eumdem Pelagium libel. 14 cap. 5 & 6 & Ruffinum lib. 3 de Vitis Patrum cap. 143. Hic scriptor erat, imo scriptor antiquarius appellatur: vt illius potius elucubrationes censeri possent scripta, quæ sub nomine Marci eremitæ circumferuntur: [& scriptor.] nisi alterius sint Marci & vtroque iam recensito iunioris, vt qui cum S. Nilo & Theodoreto coniungitur apud Nicephorum lib. 14 cap. 54 vbi aliqua eius scripta enumerat. [an tertij Marci elucubrationes citentur?] Nonnulla extant tomo 4 bibliothecæ Patrum, sed an genuina & non interpolata aut corrupta alibi inquirendum.

[10] Petrus de Natalibus lib. 9 Catalogi cum cap. 33 egisset de S. Marco Papa pridie Nonas Octobris vita functo, & adiunxisset cap. 34 Marcum Pæpam secundum, agit c. 35 de S. Marco scriptore & Confessore, addito hoc elogio: [Cultus S. Marci 7 Octob.] Marcus eremi cultor, cognomine scriptor, sic dictus est, quia plurima sanctorum Anachoretarum in deserto Ægypti commorantium gesta scribebat. Qui dum ad communionem accederet, Angelus ei Sacramenta perrexit, cuius manum tantum vsque ad iuncturam brachij vidit. Requisitus autem a matre vt ad se visendam accederet, vestibus sacco scisso & reconsuto: facieque fuligine tincta ad eam oculis clausis ingressus est, visus ab ea, sed ipsam minime conspiciens statim egressus est. Hæc Heraclides. Hactenus Petrus de Natalibus qui fallitur dum Heraclidi illa omnia tribuit, in cuius Paradiso cap. 6 solum ex citatis attribuitur miraculum Eucharistiæ manibus Angelicis S. Marco collatæ. Reliqua vt supra diximus referuntur apud Ruffinū & Pelagium de Marco discipulo Siluani Abbatis & scriptore antiquario. de quo isthæc leguntur in quibusdam Additionibus MSS. ad Vsuardum ad VII Octob. Item Marci scriptoris, [an discipuli Siluani,] de quo in Vitis Patrum & Heraclide, miræ obedientiæ viri, qui fuit discipulus Abbatis Siluani, quem senex propter obedientiam diligebat supra ceteros discipulos suos. Ferrarius eodem die: In Ægypto S. Marci anachoretæ: addunt Maurolycus & Canisius: qui anachoretarum Vitas scribebat. At XVIII Octobris in Martyrologio Bellini Parisiis anno 1521 excuso ista habentur: [& 18 Oct. sed Doctoris. 2 Febr. huius.] Eodem die B. Marci clarissimi doctoris. At de S. Marco, qui hodie colitur, certius agit Ferrarius IV Nonas Februarij his verbis: Apud Scethim SS. Macarij & Marci Anachoretarum.

DE S. GREGORIO EPISCOPO CONSTANTIÆ IN CYPRO.

[Commentarius]

Gregorius, Episcopus Constantiæ in Cypro (S.)

[1] Constantia metropolis Cypri, Salaminiorum antiqua ciuitas, magni Epiphanij Episcopatu celebris. Inter alios eius Episcopos, quos arbitramur multos ibi sanctitate & doctrina eximios floruisse, recensetur S. Gregorius, cuius mentio fit in quatuor antiquis Græcis codicibus manu exaratis ad hunc diem V Martij: ac sunt Synaxarium Parisiense collegij Clarimontani Societatis Iesu, Menæa bibliothecæ Ambrosianæ apud Mediolanenses, [S. Gregorius Episcopus Constantiensis in Cypro.] Cardinalis Mazarini ac Petri Francisci Chifletij Societatis Iesu: nec lubuit plura, quæ Taurini, Romæ & alibi sunt, perscrutari. In iis ista fere verba sunt: Καὶ τοῦ ὁσίου Πατρὸς ἡμῶν Γρηγορίοῦ Ἐπισκόπου Κωνςαντίας τοῦ Κύπροῦ Et sancti Patris nostri Gregorij Episcopi Constantiæ in Cypro. In Menologio Basilij Porphyrogeniti habentur plane eadem præposita voce μνήμη memoria.

[2] Menæa excusa pridie, siue IV Martij, eum referunt his verbis: Eodem die S. Gregorius Cyprius in pace obdormiuit: & adduntur hi versus: [an in Menæis 4 Martij referatur?]

Ἔλαφοσ ὥσπερ ἐκ βρόχου ῥυσθεὶς βίου
Ἄνεισι Γρηγόριος ἔνθα ζῶν ὕδωρ.

Instar cerui ex laqueo vitæ liberati,
Ascendit Gregorius, hic aqua victitans.

Innuitur his verbis magna eius in victu abstinentia, & singularis in cultu diuino alacritas. Quæ omnia de vno eodemque viro, atque Ecclesiæ Constantiensis Episcopo arbitramur accipi posse.

[3] Si quis in Menæis excusis arbitretur alium non Episcopum intelligi Gregorium, non possumus obluctari. Apud Pelagium lib. 4 de Vitis Patrum libello 1 nu. 3, Dixit S. Gregorius: Quia hæc tria exigit Deus ab omni homine, [alij anachoretæ Gregorij.] qui est baptismum consecutus: id est fidem rectam ex tota anima & virtute, linguæ continentiam & castitatem. & Theodoretus in Philotheo cap. 5 nouit Gregorium in summa senectute laborantem, perinde ac si fuisset in florenti ætate: perstitisse vitis fructum perpetuo recusantem, & nec aceto quidem, vel vuis passis vescentem, non lacte, neque recenti neque concreto. Certe aliquis horum aut similis hisce posset esse, qui in Menæis excusis æssignetur.

DE S. EVSEBIO CREMONENSI BETHLEHEMI IN PALASTINA.

CIRCA AN. CCCCXXIII

[Praefatio]

Eusebius Cremonensis, Bethleemi in Palæstina (S.)

[1] Vitam S. Eusebij Cremonensis, ex S. Hieronymi aliorumque scriptis collegit, digeßit ac vulgauit Franciscus Ferrarius sacræ Theologiæ Doctor, Canonicus Cremonensis, & S. Ambrosij Mediolani Oblatus: quam Cremonæ decreto & expensis ciuitatis anno MDCXII impressam, [S. Eusebij Vita a Franc. Ferrario scripta.] hic denuo damus more nostro in capita & numeros distinctam, atque additionibus marginalibus aliisque annotationibus illustratam: ac præmonemus ex epistola dedicatoria ab auctore certa pro certis, probabilia pro probabilibus, dubia pro dubiis ante oculos poni: annotamus insuper nonnulla ad S. Eusebium non videri pertinere. Aliquam huius Sancti Vitam edidit olim Petrus de Natalibus lib. 7 Catalogi Sanctorum cap. 64, [alia a Petro de Natalibus,] adiuncta memoria eius ad XIV Augusti, quo die celebratur natalis S. Eusebij Presbyteri, qui Romæ a Constantio Imperatotore Ariano ob Catholicæ fidei defensionem inclusus cubiculo obdormiuit. [relata ad 14 Aug.] Eodem XIV Augusti suis Additionibus ad Vsuardum inseruit Hermannus Greuen, anno MCCCCLXXX in Carthusia Coloniensi vita functus; Eusebij Confessoris, inquit, discipuli B. Hieronymi, natione Cremonensis, qui post obitū Hieronymi, cum monasterio illius laudabiliter præfuisset, & iam sepulturæ traderetur; monachus quidam, qui lumen oculorum amiserat, osculatus corpus eius, visum recepit. Eadem aliquanto latius referuntur in Martyrologio Germanico Petri Canisij, breuius apud Maurolycum & Felicium, a quo perperam Genuensis (qui Cremonensis erat) appellatur. Ast XIX Octobris S. Eusebius Confessor, [memoria 19 Octob.] discipulus S. Hieronymi inscriptus est MS. Florario Sanctorum.

[2] De celebri eius veneratione apud Bethlehemitas agitur infra in Vita num. 39. Quibus addi possunt, quæ Franciscus Quaresmius lib. 6 Elucidationis Terræ sanctæ cap. 20 scribit de sepulchro S. Eusebij Abbatis Cremonensis, [Bethlehemi veneratio] quod decimo tertio inuisitur loco, in secunda peregrinatione, scilicet reuerti pios fideles ad S. Eusebij Abbatis tumulum, vacuum etiam sacro pignore, vbi Deum & Sanctum, vt in aliis, venerantur … Super hoc sepulchro & aliis SS. Hieronymi, Paulæ & Eustochij Missa celebratur, & Officium ad eadem solenniter decantatur in diebus solennibus horum Sanctorum, confluentibus etiam ad festiuitates Fratribus ex Hierosolymis. Inseritur ibidem ichnographia ecclesiæ Bethlehemiticæ, æreæ laminæ incisa, in qua numero XIV altare huius S. Eusebij exhibetur.

[3] Cremonæ S. Eusebij cultus auctus & innouatus tradiditur infra in Actis num. 42. [& Cremonæ 5 Martij.] In Diario vrbis Cremonensis a Iosepho Bresciano anno MDCXXXVIII excuso, additur festum S. Eusebij celebrari V Martij in ecclesia S. Mariæ Stellæ, quæ infra dicitur mœnibus ipsius ciuitatis annexa: ibidemq; omnia administrari a congregatione ad honorem S. Eusebij erecta: eodemq; die ære publico ciuitatis offerri duas faces siue tædas, ac deputari duos, qui solenni Missæ sacrificio intersint, ac his de rebus decretum anno MDCVI factum fuisse. Eodem V Martij ista apud Galesinium in Martyrologio habentur: Hoc ipso die S. Eusebij Abbatis. Hic ciuis Cremonensis, B. Hieronymi discipulus, in sacris doctrinis & in vitæ religiosæ officiis pie versatus, sancte factorum laude cumulatus quieuit in Domino. De eodem agit hoc die Ferrarius in Catalogo generali, vti etiam in Catalogo Sanctorum Italiæ, cum elogio ex Petro de Natalibus potißimum concinnato, & a memorato ante Quaresmio descripto. Eumdem cultu Ecclesiastico honorari Bononiæ in ecclesia S. Barbatiani, & paßim a monachis Hieronymianis tradit ad hunc diem Masinus in Bononia perlustrata.

[4] His ad prælum mißis, accipimus litteras a Francisco Ghiringello Rectore collegij Cremonensis Societatis Iesu cum libro Italice excuso a Peregrino Merula, Rectore Ecclesiæ Parochialis S. Nicolai & S. Michaelis, vrbis Cremonensis, [aliud vita compendiū.] de viris Cremonensibus sanctitate illustribus, quorum primus statuitur S. Eusebius, eiusque vitæ elogium exhibetur ex Francisco Ferrario, ac nonnulli alij citantur auctores, apud quos S. Eusebij mentio habetur. At præcedentibus litteris indicauit nobis idem Rector Ghiringillus Vitam a Francisco Ferrario scriptam Cremonæ magni fieri, & cui quid addi poßit nesciri.

VITA auctore Francisco Ferrario.

Eusebius Cremonensis, Bethleemi in Palæstina (S.)

Avctore Franc. Ferrario.

EPISTOLA DEDICATORIA

Perillustri & Reuerendissimo Domino D. Barthasari Sudato Mediolanensi, ordinis monachorum Eremitarum S. Hieronymi Præfecto Generali Franciscus Ferrarius F.

[1] Sancti Eusebij ciuis Cremonensis, monachi & Abbatis vita, alteri etiam monacho, & eiusdem Religionis Abbati iure optimo debebatur. Feci libenter: an vero id tibi gratum futurum sit, viro magni & præstantis ingenij, affirmare non audeo. Aquilæ de summis montium ad ima conuallium ad pastum quandoque conuolant: tu sublimia tractans, & diuinis epulis fruens, nec descensu nec pastu indiges. Verum si descensus ad mea non probatur, non negligatur ascensus ad altiora, vbi Eusebius commoratur. Ab historiæ legibus me quandoque deflectere rigidi censores forte asseuerabunt: [Auctor subinde deflectit ad enodandas difficultates,] at ab aliis difficultate rerum, quibus enodandis studere debui, non inepte defendar. Quod si adhuc insistant, idem dicam ego periculum etiam ipsi subeant, vt de suis iudicium ferri possit. Quod Latine scripserim multis erit minus carum. Quid ad me? Paucis, & Sanctorum amantissimis scribo. Hic libellus Latine exaratus in Religiosorum virorum amplexum veniet: alter a me in Italicam versus linguam, ceteris obuiam ibit. Amabunt proculdubio fere omnes duplex idioma a duplici hominum genere perlegendum, quædam in lingua vernacula silere oportuit, quæ in Latina doctis tantum patebunt. De quibusdam hæresibus hac in historia loquimur: has nisi Latine ponere neque auderem neque liceret. Si quis minus credibilia & a multis omissa me narrare affirmet; alios ego, & quidem grauissimos viros habeo, quos opponam. Apud veteres, & inter S. Hieronymi libros hæc reperta, & idcirco vera etiam iudicari possunt, & digna quæ ad posterorum memoriam typis mandentur. Tempora dices & nomina confunduntur: fortassis verum: sed res gestæ ordinate, & sine errore recensentur. De gestis Sanctorum dicturis ab omnibus ea scribentibus mutuare opus est, quod aliorum commonemur rationibus & exemplis: certa tamen pro certis, probabilia pro probabilibus, [distinguit certa probabilia, dubia.] & pro dubiis dubia ante oculos ponam: quamobrem de me conqueretur nemo. Quidquid sit, a Diuo Hieronymo multa, ab ipsomet Eusebio nonnulla, ab aliis vero admodum pauca excerpsi. Sed esto vnus aut alter de aliqua narrationis parte sit anceps: ego, & tu minime. Ego inquam, qui de Eusebio bene mereri studeo: tu autem iam benemeritus: sed age, obsecro, vt & ego propter Eusebium de te bene merear. Vale.

PRÆFATIO.

[2] Scripturo vitam, & præclare gesta S. Eusebij Cremonensis, & monachi Bethleemitæ, qui fuit indiuiduus S. Hieronymi amicus, ac peregrinationis Hierosolymitanæ comes, [Auctor optat Vitam S. Eusebij a S. Hieronymo scriptam fuisse,] eiusdem Hieronymi lingua mihi opus esse nullus prudens ignorat. Quis enim, vel vocationis exordia, vel corporis afflictiones, vel sanctitatem admirabilem, vel actiones sempiterno æuo dignas, vel totius anteactæ vitæ cursum elegantiori oratione explicaret? Maximus fuit inter eos animorum consensus, morum similitudo, assiduaque ad eamdem rem summa cum voluntate occupatio, communisque vitæ & officiorum ratio, & idcirco Eusebij historiam aptius, & facilius texeret nemo. Huius præstantissimi Doctoris auditor Eusebius extitit, & sub eius disciplina, singulari amore, beneuolentia ac solicitudine educatus: propterea de ingenij subtilitate, memoriæ viribus, studio sacrarum litterarum, iudicij maturitate, dicendi peritia, deque mira scientiarum omnium cognitione elogia tanto viro digna enuntiare posset. Imo si ex multis quispiam eligendus esset, qui graui ac concinna oratione illius vitam laudibus exornaret; vnus eligi D. Hieronymus, & communi plausu conclamari deberet: qui doctioribus illius aurei seculi Rhetoribus vsus est: Victorino scilicet, Gregorio Nazianzeno, Didymo Alexandrino, & a Appollinario Episcopo Laodiceno, & in hac facultate tantum profecit, vt oratoribus vniuersis sui temporis nemine discrepante, longe antecelleret. Ad hoc significandum, veteres pulcherrimum leonis hieroglyphicum adhibuerunt, vt declararetur eius rugitum hæreticos omnes, hæresumque monstra procul fugasse atque auertisse. Ad Diuum igitur Hieronymum eloquentissimum de rarissimo eloquentiæ suæ partu, ad filium Eusebij de amico Eusebio, de discipulo ad præceptorem, de Abbate ad alterum Abbatem sermonem instituere pertineret. Atque vtinam nobis hodierna die liceret aliquem de S. Eusebio librum manu S. Hieronymi exaratum oculis perlustrare: non esset profecto aliquid, quod in hoc genere scribendi desideraremus. Vbi enim tantus vir manum apposuit, nihil elegantius dici scribiue posse non est qui dubitet. Quod si præstitisset, non esset nobis necesse rerum a S. Eusebio gestarum copiam hinc inde colligere, quæ temporum vetustate fere de hominum memoria exciderunt. Ex hac vita decessit Nepotianus, magni illius b Heliodori Episcopi nepos, qui ordinatus Sacerdos tot tantisque virtutibus eluxit: & quis in eius obitu patruum diuina propemodum eloquentia est consolatus? [epist. 30.] S. Hieronymus. [vti Vitas aliorum scripsit:] Defuncta est S. Marcella, mulier sanctitate illustris ex Romanorum gente, cunctarum illius ætatis mulierum decus & ornamentum: & quis singulares eius laudes ad Virginem Principiam, etiam Romanam fœminam, scribens diligentissime cumulauit? [epist. 16.] S. Hieronymus. Quis S. Leæ Abbatissæ monasterij Bethleem pietatem & religionem cum asperitate vitæ coniunctam, copiose explicauit? [epist. 24.] S. Hieronymus. Idem fecit in decessu Blȩsillæ, S. Paulæ filiæ, de qua epitaphium præclarum composuit. [epist 25.] Paulinæ quoque, vxoris Pammachij (qui in Romano portu xenodochium peregrinorum, qui ad limina Apostolorum Romam veniebant, erexit) illustria virtutum ornamenta posteris descripsit, atque ante oculos posuit. [epist. 26.] [epist. 27.] Idem denique egit in morte præstantissimæ fœminæ, Paulæ Romanæ, quæ ob Deo consecratam castitatem, paupertatem, ieiunia, orationes, pœnitentiam, admiratione digna semper extitit, nihil quod ad tantam mulierem laudibus efferendam facere posse videbatur, omittens, sibi, ac Eustochio filiæ dolorem lenire studens. Quapropter, [& fecisset si ei ipse superstes fuisset.] si Eusebio ante diem S. Hieronymi vitam cum morte commutare contigisset, eumdem virtutum suarum præconem habuisset, & quidem maiorem, quam fuerit Homerus Achillis, Æneæ Virgilius, Alexandri Curtius, & multorum Imperatorum Cheronæus Plutarchus. Et quidem, si hoc euenisset, felicissimi nos quoque essemus: non enim aliunde mendicare cogeremur, quæ de eiusdem rerum præstantia commemoranda erunt: quæ tot seculorum curriculis ab edacissimo tempore consumpta docti omnes non obscure intelligunt. Verum cum huius sanctissimi, & eruditissimi Doctoris lingua in sublimioribus laudibus cum ipsomet Eusebio in cælis felicissime exerceatur, & mihi balbutienti huius Sancti historiam currenti calamo conficere opus sit; testor Deum, me nulla alia de eo fere scripturum, quam ea, quæ testimonio S. Hieronymi dici possunt: [Hæc ex eius scriptis fere colligitur.] ex eiusdem enim libris flores S. Eusebij vitæ quasi apis ita legi, vt quæ sub aspectum vestrum ponam, ex eodem excepta esse vnanimi consensu comprobetis, nihilque mea voluntate scriptum iudicetis: nam ceteri scriptores ita sunt pauci in describendis Eusebij gestis, vt vix nomen ipsum indicent, & ad alia statim transeant.

[Annotata]

a De Apollinario isto auctore hareticorum Apollinaristarum agit S. Hieronymus de Script. Eccles. cap. 104. Posset forte eius loco substitui Donatus Grammaticus.

b Coluntur ex infra scriptis Heliodorus Episcopus Altinas 3 Iulij. S. Marcella 31 Ianuarij. S. Lea 22 Martij. S. Blæsilla 22 Ianuarij, S. Paula 26 eiusdem Ianuarij (& hæ quatuor viduæ fuerunt) S. Pammachius 30 Augusti, S. Eustochium Virgo 30 Septemb.

CAPVT I.
Varij Eusebij. Huius patria, amicitia cum S. Hieronymo. Vtriusque peregrinatio in Palæstinam & Ægyptum.

[3] Mvlti fuerunt a Eusebij, qui eodem plane seculo cum S. Eusebio Cremonensi vixerunt: [Inter plures Eusebios,] atque in primis extitit Eusebius Papa, qui Pontificatum tenuit tempore Constantini Magni, cui successit Melchiades, & deinde Siluester, vir certe sanctus, & dignus qui Pontificis munus obiret. Sequitur Eusebius Pamphili seu Cæsariensis, Cæsareæ Palestinæ Episcopus, qui martyrum gesta & Constantini Magni descripsit, vir tam in Græcis quam Latinis litteris eruditus, sed incautus incidit in Arianam hæresim, & idcirco in Nicæna Synodo secunda vt Arrianus, condemnatus fuit. Huic succedunt alij Eusebij, nimirum Eusebius Vercellensis Pontifex & Martyr, qui propter fidem Catholicam apud Alexandriam exulauit, & sacrosanctum Euangelium in orientali, sicut fecerat in occidentali, Ecclesia prædicauit; tegula ex alto proiecta a muliere Ariana occisus, vnde testimonium fidei suæ clarissimum sanguine proprio, Christo reddidit Saluatori. Eusebius Emisenus Arianorum fautor fuit, quorum ope Magni Athanasij Sedem Alexandriæ inuasit, de quo S. Hieronymus in Catalogo scriptorum Ecclesiasticorum mentionem facit. Eusebius Episcopus Samosati vir animi inuicti, & de fide Catholica bene meritus, martyrioque coronatus: cui cum Imperator Constantius nuntium misisset imperans, vt statim restitueret quoddam decretum ad fauorem Arianorum conscriptum, & in mandatis haberet, vt pœnam sectionis manus, ni dedisset, comminaretur, intrepide respondit: Seca ambas, non enim decretum restituam. Hanc animi inexpugnabilis significationem ita demiratus est Imperator, vt eius facti coram præstantissimis viris meminisse per multos dies non desineret. Ita suspiciuntur sapientum recte dicta, vel fortiter facta, vt etiam hostes ea laudibus extollere cogantur. Eusebius Nicomediensis Arianus, & tot mendaciorum aduersus Athanasium conscriptorum inuentor, de quibus cum Iulio Papæ litteras dedisset, eam fuit consecutus victoriam, vt iusto Dei iudicio, antequam ad Vrbem calumniator Athanasij accederet, hac luce orbatus fuerit. Eusebius cubicularius Imperatoris Constantij scelestissimus fuit eunuchus, qui mortuo Constantio, sub Iuliano scelerum pœnas luens, merito vita priuatus fuit. Eusebius Bononiensis Episcopus, qui S. Ambrosium de Virginitate concionantem Mediolani audiuit, cui successit b Felix S. Ambrosij Diaconus, vir incomparabilis virtutis. Eusebius Inclusus vocatus, eo quod a Constantio Ariano inter duos angustos parietes reconditus, post sex menses carceris angustijs & ceteris incommoditatibus confectus, ad martyrij gloriam euolauit in cælum: de quo plura scripsit Venerabilis Beda, & Romæ eius nomine Ecclesia dedicata est, cuius titulum obtinet Illustriss. Cardinalis Taberna. Eusebius Episcopus Valentianopolis acerrimus defensor Ioannis Chrysostomi, a Synodo Constantinopolitana missus Romam aduersus Antonium Episcopum Ephesi, de quo meminit Baronius tom. 15, quem alter Eusebius Diaconus Ecclesiæ Constantinopolitanæ secutus est, vt coram Innocentio eiusdem Chrysostomi caussam tueretur. Eusebius Scholasticus, qui Gainæ mortem quatuor libellis heroico carmine decantauit, & discipulus Troili Sophistæ. Eusebius monachus Origenista, qui vt fautores Origeni quæreret; nauigauit Constantinopolim. Eusebius Præfectus Mediolanensis ciuitatis tempore S. Ambrosij, qui dum Imperator ferarum Libycarum spectaculum populo exhiberet, violauit Ecclesiæ immunitatem, mittens milites ad rapiendum Cresconium de altari, quod Episcopus cum Clericis circumdederat, & raptum ad amphitheatrum perduxerunt: sed, o rem admirandam, dimissi leopardi, ad sedem, vbi Eusebius & alij iudices commorabantur in eminentiori parte, celeri saltu accurentes, eos dilaniauerunt. Quare Comes Stilico pœnitentia ductus, per multos dies satisfecit S. Ambrosio, & reus, qui multorum erat complex delictorum, exilio mulctatur, non multo post indulgentia prosequente, & Stiliconis seruus statim a dæmone arripitur, vt auctor est c S. Paulinus vrbis Nolanæ Episcopus in Vita S. Ambrosij.

[4] Postremo loco prodeat in medium noster Eusebius, Cremonensis dictus a ciuitate clarissima eius patria, [eminet S. Eusebius,] quæ inter antiquissimas Italiæ vrbes semper floruit. Condita enim fuit hæc vrbs, seu potius munita, (multo enim ante, Cremona iam fundata erat,) ingruente in Italiam Annibale, vt testis est Tacitus, propugnaculum aduersus Gallos, vbere agri annexu quidem insignis; sed insignior S. Eusebij natali. Ab hac florentissima vrbe, quæ fortissimorum atque doctissimorum virorum seminarium semper extitit, [patria Cremonensis,] felicissimum duxit Eusebius initium, non ex quauis gente, sed ex nobili, honestaque familia, vt docet S. Hieronymus, qui ad Pammachium scribens de S. Eusebio, sic inquit: Erat in monasterio nostro vir apud suos haud ignobilis, Eusebius Cremonensis: patria & genere quidem clarus, sed virtutibus clarior; sanguinis enim splendorem, [artu nobilis,] auorumq; & proauorum sobolem morum honestate, vitæ asperitate, mundi contemptu & cælestium desiderio ita illustrauit, vt nihil clarius conspici possit. Et hæc est vera nobilitas, quæ nullo temporis cursu nullaque annorum celeritate conficitur: sed canescentibus seculis adolescit, maioremque vim indies acquirit. Nobilis erat ciuis noster Eusebius, & ob hanc caussam, [& virtute nobilior:] quæ potissima erat, sublimiores virtutum actus nobilitati suæ consonos exercere satagebat, Deo Opt. Max. sedulo & fideliter seruiens: quod est præcipuum Christianæ nobilitatis argumentum, vt B. Agatha dixit Quintiano: Summa ingenuitas est, in qua seruitus Christi comprobatur. Hæc non modo nos reddit nobiles, verum etiam admirabiles: quia Domino seruire non possumus, nisi eum timeamus, & eiusdem mandatis pareamus: & qui id præstare diligentissime studet, ita perfectus est, vt a Salomone omnis homo nuncupetur: Time Deum, & mandata eius serua, hoc est omnis homo. [Eccle 12. 13] Ad hoc studium, tamquam ad summam laudem gloriamque, omnibus animi sui viribus & neruis contendebat S. Eusebius, de nobilitate sua se demereri existimans, si secus egisset: & hoc modo proprij nominis significationi se optime accomodabat; Eusebius enim est vox Græca, quæ bonum cultorem significat.

[5] [Romam proficiscitur:] Quare ne bonus hic Dei cultor otio patriæ, quod est omnium malorum radix, turpiter labi videretur, quo vt plurimum capti adolescentes, in veræ laudis comparatione minus versantur; cœpit maximo almæ Vrbis desiderio teneri: tum vt limina sanctorū Apostolorum Petri & Pauli inuiseret; tum etiam, vt sanctum Doctorem Hieronymum conueniret: cuius fama virtutum toto orbe diffusa magnam illi adhȩrendi in multis clarissimis viris cupiditatem excitabat. Itaque valedicens patriæ, consanguineis, domesticisque suis, iter tanta animi alacritate est aggressus, vt ea, quæ mente gerebat, paucis diebus diuina ope compleuerit; & nihil amplius quod desideraret relictum fuerit. Quapropter sanctissimis Romæ templis religiose cultis, [amicitiæ S. Hieronym se insinuat] amicitiæ sancti Doctoris Hieronymi breui se insinuauit, illique tam ardenti amoris vinculo est copulatus, vt mira facilitate, propter similitudinem morum, eorumdemque studiorum rationem, amicissimi facti sint: hæc enim maximam vim habent ad voluntates in amore coniungendas.

[6] Præparabat eo tempore sese S. Hieronymus ad longissimam nauigationem post mortem d Damasi Papæ, cui erat a secretis: cupiebat enim sanctam ciuitatem Hierusalem, & omnia Palæstinæ loca Christi Domini mysterijs insignita, & præsertim diuina eiusdem incunabula Bethleem proprijs oculis circumspicere, & Dominum tamquam præsentem religiose adorare, nihilq; ad rem ad finem perducendam deerat: [ambo nauigant in Orientem:] solum temporis opportunitas, & secundi ventorum flatus expectabantur, quo se tute mari committere posset. Eodem sanctæ ciuitatis desiderio æstuabat noster Eusebius: idcirco tamquam alter Elisæus sese comitem Hieronymo adiunxit. Flantibus igitur ventis, ascensaque naui ex ostijs Tiberinis soluentes, plenissimis velis venerunt Cyprum, vbi S. e Epiphanius Hieronymi amantissimus Episcopus Salaminæ eo tempore morabatur, a quo humanissime fuerunt excepti, [excipiuntur a S. Epiphanio,] & a diuturnæ nauigationis labore paullulum recreati. Inde discedentes ad optatissimum portum felicissimo cursu tandem Antiochiam sunt delati, & suscepti a S. f Paulino Episcopo, media hyeme Hierosolymam venerunt, [& Paulino Antiocheno:] omnibusque fere locis Christi sanguine, vel miraculis decoratis perquisitis, ibi persistere tandem decreuerunt, vbi Saluator noster editus fuit in lucem, & in præsepio positus, quia non erat ei locus in diuersorio, & a Magis donatus, & adoratus fuit. [inuisunt loca sancta in Palæstina,] Si quis discere velit itineris illius rationem, & quibus socijs, legat Apologiam postremam S. Hieronymi aduersus Ruffinum, vbi sic habetur: Vis nosse profectionis meæ de Vrbe ordinem? narrabo breuiter. Mense Augusto flantibus Etesijs, cum S. Vincentio Presbytero, & adolescente fratre, & alijs monachis, qui nunc Hierosolymæ commorantur (De Eusebio intelligit) nauim in Romano portu securus ascendi, maxima me Sanctorum frequentia prosequente. Veni Rhegium: in Scyllæo littore paullulum steti: & paullo post malui per Maleas, & Cycladas Cyprum pergere: vbi susceptus a venerabili Episcopo Epiphanio, cuius tu testimonio gloriaris, veni Antiochiam, vbi fruitus sum communione Pontificis Confessorisque Paulini, & deductus ab eo media hyeme, & frigore grauissimo intraui Hierosolymam: vidi multa miracula: ea quæ prius ad me fama pertulerat, oculorum iudicio comprobaui. Inde contendi Ægyptum, [& in Ægypto monasteria Nitriæ.] lustraui monasteria Nitriæ, & inter Sanctorum choros aspides latere prospexi. Protinus concito gradu Bethlehem meam reuersus sum, vbi adoraui præsepe & incunabula Saluatoris. Mirum dictu esset, si ea commemorare vellem, quæ in eorum sanctorum locorum visitatione, credibile est pijssimis viris contigisse, vnico argumento persuasus: quod si viri ad religionem non admodum propensi, per ea loca vagantes, lacrymas continere nequeunt; sed mirum in modum, vel amore, vel desiderio patiendi, vel lætitia, vel pietate ita afficiuntur, vt eorum animi religionis ardore liquefieri velle videantur; quid de Hieronymo & Eusebio dicendum est, qui insigni religione præditi erant? Quis facile enarrare queat vim lacrymarum, quas profuderunt, affectus animi, quos excitarunt, quas peregerunt meditationes, quas porrexerunt preces, quibus erga Christum Dominum igniculis inflammati, [magna animi deuotione:] iter illud confecerunt? Cilicium sub priuatis vestibus induebant, verberibusque corpora affligebant, vt digni Passionis Domini imitatores efficerentur. Pedibus ibant, ab altissimis montibus ad ima vallium descendentes, rursusque ad cacumina montium properabant; vt, si quid mysterij illic operatum fuisset, diligentissime peruestigarent. Testes sunt mons Oliuarum, Caluarius, Tabor, Hermon, vallis Getsemani & Iosaphat, castellum Emaus, vbi refectis pane cȩlesti Luca & Cleopha, ante eorum oculos Dominus euanuit; Cana-Galileæ, vbi hortatu sanctissimæ Matris aquam in vinum conuertit, admiratione sui excitata, & alia denique loca, quæ longum nimis esset recensere: in quibus quandoque gaudebant, quandoque mœrebant, & quandoq; grati animi erga Christum significatione, se eiusdem veros discipulos profitebantur.

[7] Tandem electa ciuitate Bethlehem, circuitu quidem parua, sed Christi natiuitate insigni & prȩstantissima, eo in loco reliquum vitæ suæ cursum ædificato monasterio, [monasteriū Bethlehemi extruunt,] peregerunt. In illo viri permulti desiderio vitæ monasticæ recepti, sub regulis a S. Hieronymo præscriptis, in sancto proposito vsque ad extremam diem Deo seruientes, perseuerauerunt. Hic igitur Eusebius S. Hieronymi comes, ieiunijs, orationibus, paupertati, & studio sacrarum litterarum addictus, toto eo tempore quo vixit, commoratus est, oculosq; præceptori suo demum clausit, & post biennium ad eumdem in cælum commigrauit. Ex hac mutua peregrinatione, communisque vitæ institutione tantam Hieronymus & Eusebius amicitiam inierunt, vt vsque ad vltimum vitæ spiritum se reciproce diligerent. Quod clarissime ex scriptis D. Hieronymi quilibet intelligere potest: [summa amicitia coniuncti:] Eusebium enim domesticum, familiarem, amicum, & vt plurimum fratrem appellat. Frater quippe erat Eusebius, non natura, sed eadem voluntate, eisdem studijs, eisdem legibus, & præsertim eadem pietate, iuxta Domini sententiam: Quicumq; fecerit voluntatem Patris mei, ille meus frater, & soror, & mater est. [Matth. 7. 21]

[Annotata]

a Ex his Eusebij nomine appellati habent venerationem Ecclesiasticam Eusebius Papa 26 Sept. Episcopus Vercellensis 1 Augusti, Episcopus Samosatensis 21 Iunij (tegula occisus a muliere Ariana, quod hic scriptor Vercellensi tribuit) Episcopus Bononiensis 26 Sept. Presbyter sub Constantio inclusus 14 Augusti, omnes Martyrologio Romano inscripti. De alijs cum ad historiam S. Eusebij Cremonensis non spectent, nihil annotamus.

b S. Felix Episcopus Bononiensis colitur 4 Decemb.

c Paulinus scriptor Vitæ S. Ambrosij alius est a S. Paulino Episcopo Nolano; auctor tamen antiquus & præclarus.

d S. Damasus Papa mortuus est anno 384 die 12 Decemb. quo colitur.

e S. Epiphanius Episcopus Salaminis siue Constantiæ, floruit ab anno 361 ad 403: quo obijt 12 Maij.

f De Paulino Episcopo Antiocheno egimus ad Vitam S. Meletij 12 Februarij, qui cum illo simul fuit Episcopus, eoq; mortuo anno 381, vixit vsque ad annum 389. S. Hieronymus in Vita S. Marcellæ sanctos Pontifices Paulinum & Epiphanium appellat. At necdum reperimus Paulinum Martyrologijs inscriptum.

CAPVT II.
Iter in Dalmatiam & Italiam. Defensio contra iniurias Ruffini.

[8] Ædificato igitur monasterio, Eusebius præceptori suo, sub cuius militabat institutis, morem gerens in sancto proposito Deo seruiebat: sed fama vbique locorum euulgata aduentus S. Hieronymi in Bethleem, ex toto orbe terrarum ad visenda incunabula Saluatoris Domini fiebat concursus. Verum cum plurimi concurrentium egestate laborarent; deliberauerunt S. Hieronymus, & Eusebius hospitium pro pauperibus aduenientibus ædificare, quod magna celeritate præstiterunt. [Vt peregrinis succurratur,] Verum tanta erat peregrinorum confluentium multitudo, vt locus minus capax ad tantum peregrinorum numerum excipiendum iudicatus fuerit. Ideo S. Hieronymus cogitauit Paulinianum eius fratrem, & S. Eusebium Cremonensem in Dalmatiam mittere, vt reliquum proprij patrimonij, quod Stridone supererat post Gothorum incursus, qui totam illam prouinciam deuastarant, distraherent pro eiusdem hospitij augmento: deinde in Italiam se reciperent, & fortassis etiam Eusebius ea sibi oblata occasione Cremonam venit, vt facultates suas similiter venderet, & pecuniam in illud pium opus iuxta præceptoris exemplum conferret: qui postea Romam se contulit, [ab alijs auentatur periculum capitis,] vt aliquos eius amicos a periculo capitis liberaret. Et hæ sunt caussæ, propter quas S. Hieronymus Eusebium & Paulinianum in Italiam miserit, vt ipsemet testatur aduersus Ruffinum, omnes missos esse, vel pro re familiari, vel periculo capitis alieni. Quod Paulinianus & Eusebius simul profecti fuerint, habes apologia vltima aduersus Ruffinum, vbi sic habetur: Paulinianus & Eusebius post annum vestræ nauigationis profecti sunt. Et forte accidere potuit altera ratio illius discessus, nimirum propter negotia S. Paulæ Romanæ, quæ adhuc multa Romæ habebat. Hæc nobilissima mulier relictis Romæ filijs, patria & opulentissimo patrimonio, ex clarissima Gracchorum & Scipionū gente, spretis diuitijs & post-habitis omnibus, seipsam Christo Domino perpetuo consecrauit, & D. Hieronymi exemplum sequuta, [& forsan vt S. Paulæ negotia peragantur,] Bethleem se contulit: vbi Virginum exstructo monasterio, cum filia Eustochio Deo inseruiens, felicissimū vitæ cursum consummauit, & ad gloriā æternam conuolauit. Hæ mihi videri possunt rationes Eusebianæ & Paulinianæ profectionis. Itaque anno Domini trecentesimo nonagesimo octauo, ad Kalendas Aprilis, si Cardinali Baronio credimus, [nauigat cum Pauliniano] quo tempore Siricius Papa diem suum obierat, qui post Damasum tredecim annos Pontificatum tenuit, eidem suffecto Anastasio, ex portu Hierosolymitano discesserunt, & flantibus feliciter ventis cursum in Dalmatiam direxerunt: [in Dalmatiam,] vbi eo toto tempore permanserunt, quo opus fuit ad distrahendam rem familiarem S. Hieronymi, quæ in oppido Stridonensi, ex quo ortum duxerat, reliqua erat ex Gothorum ruinis: & forte pecunias congestas, quam celerrime potuerunt, in subsidium xenodochij peregrinorum Bethleem ad S. Hieronymum remiserunt. [& Aquileiam ad S. Chromatiū Episcopum:] Quibus sedulo peractis, per sinum Adriaticum transfretantes, Aquileiam Foroiulensis prouinciæ metropolim peruenerunt, hospitioque a a Chromatio Episcopo, Hieronymi amantissimo sunt recepti. Hic est ille Chromatius, cuius hortatu S. Hieronymus librum Tobiæ de Hebræo in Latinum transtulit, vt apparet ex præfatione in eumdem librum, qui etiam mittebat Sancto solatia sumptuum, vt notarios & librarios suos sustentare posset, vt patet intuenti Præfationem in Prouerbia, Ecclesiasten, & Canticum Canticorum Salomonis.

[9] Ex quo loco non post multos dies abeuntes, & per Italiam iter facientes, [abit Romam:] tandem Romam se contulerunt, & salutato Anastasio, quod forte Eusebius in mandatis habuerat, eidemq; re Bethleemitica commendata, ceteris rebus, propter quas Romam accesserant, nauiter operam dabant. Erat tunc Romæ Ruffinus Presbyter Aquileiensis, qui traduxerat librum Periarchn Origenis Adamantij, qui plurimis scatebat mendis. Origenes vir fuit eruditissimus acutissimique ingenij; sed propter nimiam eius subtilitatem incidit in multos errorum scopulos: quamuis, vt testatur S. Hieronymus, vbi bene scripsit, nihil melius; vbi vero male, nihil peius scribi potuerit. Verterat igitur Ruffinus eum librum de Græco in Latinum, plenum diuersis sensibus fidei Catholicæ aduersantibus: eius libri iam traducti copiæ per multorum manus volitabant, [agnitus a Ruffino,] quæ a Pammachio, & Oceano D. Hieronymi amicis ad eumdem missæ fuerant, vt colligitur ex epistola LXV ad Pammachium. Visis itaque a sancto Doctore schedulis multa hæresum caligine conspersis, Zelo fidei armatus, seipsum haud continere potuit, quin Ruffinum redargueret. Primum, quod tam audacter affirmaret, Origenem hæreticum non esse, deinde quod eius librum Periarchn hæresibus plenum vertisset: qui cum ab omnibus passim legeretur, euidens incurrebatur a legentibus fidei amittendæ periculum. De eo autem, quod scripserat S. Hieronymus, certior factus Ruffinus, aduentumque videns S. Eusebij Cremonensis in Italiam; eius animus, qui in incertum pugnauerat, cuiusnam opera liber eius ad S. Hieronymi manus deuenisset, post multas hinc inde excogitatas rationes, tandem temere iudicauit S. Eusebij industria id esse factum, notariumq; suum ab eodem Eusebio auro redemptum, vt copias habere posset, præceptori suo in Palæstinam transmittendas, & propterea Hieronymum arripuisse sibi occasionem famæ suæ dilacerandæ, nimirum, quod hæreticus esset & hæreticorum fautor. Quare iacula maledicentiæ in S. Eusebium intorquet Ruffinus, [lib. 1. inuect.] de eo parum modeste, imo licentiose loquens in hanc sententiam: Hoc si in foro positus vel negotijs secularibus commisisset iste, qui de monasterio Romam quasi calumniandi peritissimus venit; [contumeliose proscinditur:] norunt omnes quid consequeretur ex legibus publicis eiusmodi criminis reus. Nunc vero, quia secularem vitam reliquit, & a tergiuersatione illa actuum publicorum ad monasterium conuersus est, & adhæsit magistro nobili, ab ipso edocetur iterum pro modestia furere & insanire, pro quiete seditiones mouere, pro pace mouere bella, pro concordia mouere dissidia, perfidus esse pro fide, pro veritate falsarius. Crede mihi, quod sui sceleris nequitia etiam viuum fuisset exemplar, nisi Iezabel illa occurrisset: S. Marcellam intelligit, cuius auxilio chartas suas Eusebium habuisse existimabat a notario suo pecunia oblata, & quæ Ruffini conatum impediuit. Et paullo post eumdem Eusebium accusat, quod cum esset Romæ, & posset coram se agere, furore quodam animi percitus, non zelo emendandi erroris, eius schedulas in publicum protulisset, & laceraret absentem, quem potuisset emendare præsentem. Istum, inquit, quia falsi conscientia deterrebat, ad me quidem, cuius erant scripta, quæ volebat criminari, non detulit: sed per domus, per monasteria, per singulos quosque Fratrum circumfert, quo solo possit conturbare auditu, & hoc fecit ipso tempore, quo confestim ex Vrbe discederet: ne vel comprehensus facti sui redderet caussas. Etiam inde, vt intelligi datur, secundum præceptum Magistri per totam Italiam me criminari, instigare turbas, conturbare Ecclesias, aures quoque polluere Sacerdotum, & in his omnibus modestia nostra, tamquam conscientia abuti. Hæc Discipuli: ipse vero Orientalis Magister. &c. quæ sequuntur.

[10] Redarguit hæc deliramenta S. Hieronymus. Non enim permisit Deus, qui est iustorum defensor, [propugnatur a S. Hieronymo:] quod tanta falsitas Sanctis ascripta, diutius crederetur: & optime sciens S. Hieronymus, quanta esset in Eusebio suo animi integritas, de hoc in Apologia prima aduersus eumdem Ruffinum maximopere conqueritur, & multis rationibus probat nullam in hac re Eusebij culpam fuisse. Inprimis quia antequam Eusebius in Italiam veniret, Atterbius coram S. Epiphanio Episcopo Constantiæ Cypri, qui tunc Hierosolymæ erat, traductionis suæ librum lectitabat, & multis aduersus eum verbis latrabat, & idcirco cogitare desineret se ad eum finem Eusebium Romam misisse. Et hæc sunt S. Hieronymi verba: Si Eusebium ego ad latrandum miseram; quis Atterbij contra te, & ceterorum rabiem concitauit? & Eusebium defendere prosequens, ita scribit: Sicut accusationem etiam veram reprehendo: sic falsitatem schedularum in sancto viro non suscipio (in hoc enim carpebat Ruffinus Eusebium, quod chartas suas inemendatas propria manu hæresum veneno conspersisset) Quid enim homo Latinus de interpretatione Græca potuit immutare? vel quid subtraheret, vel adderet in libris Periarchn, vbi sic contexta sunt omnia, vt quidquid addere vel tollere volueris; quasi pannus in vestimento statim appareat. Et paullo post, Si Eusebius, inquit, auro redemit inemendatas schedulas, quas falsaret; tu profer tuas, quæ falsatæ non sint: & si probaueris nihil in eis hæreticum; tunc ille crimine tenebitur falsitatis. Quamuis mutes, quamuis corrigas, Catholicas non probabis. Et paucis interpositis, sequitur probare nullum crimen in Eusebio esse potuisse: Quia, inquit, inemendatæ & nondum ad purum digestæ erant schedulæ; idcirco ab Eusebio facilius falsatæ sunt. Aut ego tardior sum, aut mihi satis fatuum & obtusum videtur. Si nondum emendatæ & ad purum digestæ erant schedulæ; error earum non Eusebio imputabitur, sed moræ & tarditati tuæ, qui emendare cessasti, & in eo solo erit ille culpabilis, quia scripta tua cito disseminauit in vulgus, quæ tu paullatim emendare decreueras. Sin autem, vt tu vis, eas falsauit Eusebius; quid caussaris atque prætendis inemendatas neque ad purum digestas in publicum prorupisse? & emendatæ enim, & inemendatæ similem recipiunt falsitatem. Nullus, inquis, eos habebat libros, aut admodum pauci. In vno sermone quanta diuersitas: Si nullus habebat, quomodo apud paucos erant? Si pauci habebant, quomodo nullum habuisse mentiris? Cum autem dicas apud paucos fuisse, & teipso confitente subuersum sit, quod nullus habuerit; vbi est illud quod quereris auro redemptum notarium tuum? Dic nomen notarij: quantum auri datum sit, vbi, per quem, aut cui datum. Vide ne magis illud verum sit ab illis paucis amicis tuis, & Eusebio, & ceteris data exemplaria, quæ ita inter se congruunt & consentiunt, vt ne quidem puncto alterum ab altero differat. Deinde cuius prudentiȩ est dare exemplaria alijs, quæ nondum emendaras? Scriptæ ad purum nondum erant schedulæ, & emendandos errores tuos iam alij possidebant. Sentisne non hærere inter se mendacia? Hæc & alia multa ad sancti Eusebij defensionem aduersus Ruffinum protulit amicus Hieronymus, quæ nos consulto omittimus, ne superflua & inania ad augmentum historiæ in vnum congessisse videamur.

[11] [Ruffini figmentum detegit:] Verum ad alia longe maiora progrediamur. Ruffinus iratus propter ea, quæ hactenus enarrauimus, quoddam figmentum de S. Hieronymo ab eo vafre inuentum, disseminandum curauit. Composuit enim nomine S. Hieronymi epistolam, in qua videbatur agere pœnitentiam, eo quod diceret se in adolescentia ab Hebræis inductum fuisse, vt Hebræa volumina in Latinum conuerteret, in quibus nulla esset veritas. Hanc epistolam S. Eusebius Cremonensis apud Episcopos Afros, [Apol. 2. aduersus Ruffinū.] qui ad Comitatum venerant propter Ecclesiasticas caussas, inuentam, vt beneficium beneficio compensaret, celeriter ad Doctorem suum Hierosolymam direxit, vt tantam iniuriam scriptis propulsaret. Ea erat horum Sanctorum amoris coniunctio, vt si quis Eusebium, etiam Hieronymum; si Hieronymum, statim etiam Eusebium offenderet. Epistola perlecta, obstupuit S. Hieronymus hominis audaciam, qui talia de eo fingere & scribere ausus esset, & arrepto statim calamo, ne eius fama in fide diminueretur, in Apologia aduersus Ruffinum egregie se defendit. Eius enim fortitudinis fuit vir sanctus, vt iniurias priuatas mira humilitate facile contemneret; eas autem, in quibus posset dici parum Catholicus, ita retundebat, vt quantum fidelis esset & in fide tuenda constans, ex eius scriptis, errores sibi impactos confutantibus, clarissime intelligatur.

[Annotatum]

a S. Chromatius inscriptus est Martyrologio Romano ad Kalendas Decembris.

CAPVT III.
Doctrina S. Eusebij: libri ab eo scripti, alij a S. Hieronymo illi dicati.

[12] Svb disciplina S. Hieronymi S. Eusebius militans ea doctrinæ flumina hausit, vt doctissimus fieret: studia tamen, quæ vera laus Doctoris Christiani esse videtur, cum pietate & religione coniunxit, & quamuis ab ineunte ætate diuersarum sectarum Magistros audierit (vt ipsemet testatur in epistola, quam de obitu S. Hieronymi scripsit, quam Eusebij esse nemo in historiis mediocriter versatus inficiatur) & poëtarum fabulas aniles tragœdorumque nænias, [Iuuenis in poëticis exercitatus,] & diuersorum Philosophorum sententias auscultauerit; tamen posteaquam S. Hieronymo adhȩsit eidemque inexplicabili amoris vinculo coniunctus fuit, ita illas nugas ex animi sui sede eliminauit, vt sanam tantum doctrinam amplecteretur: & hoc ipsum affirmat his verbis: Eramus enim tamquam oues errantes erroneis & superstitiosis fabulis, non audientes sanam doctrinam, sed coaceruātes nobis pseudo-prophetas, qui surgentes in populo, magistri mendaces introducebant sectas variæ perditionis: donec iste illucesceret dies, qui tamquam sol refulgens, quinquaginta annis & sex mensibus, multis laboribus & ærumnis, in lectionibus & vigiliis, [postea sacris sciētiis imbutus,] vt nobis frangeret panem doctrinæ desudans, tenebras errorum profugans, & cunctos a perditione liberans, effulsit in templo Dei; incipiensque ab Oriente vsque in Occidentem, auferens bella hæreticorum eorumque arcum conterens, arma & scuta eorum combussit igni. Hæc de progressu suo Eusebius modeste loquitur, duce S. Hieronymo: qui talis tantusque extitit, vt in diuinis litteris fuerit valde eruditus, & dignissimus S. Hieronymi discipulus ab omnibus iudicatus. Scripsit suo tempore, vt a Gennadius est auctor, [scripsit de Crucis mysterio:] de Crucis mysterio, ostendens constantiam Petri & Apostolorum ex ipsamet Cruce & integra fide vim & efficaciam habuisse. Stylus S. Eusebij, quamuis videatur prima facie durus; tamen recte meditanti facilis & magnæ suauitatis, grauibusque sententiis ex sanctis Scripturis depromptis, tamquam gemmis exornatus, suauiter labitur ad imitationem sancti Doctoris, [stylo bono,] vt videre est in historia, quam de eius morte scripsit, in qua res gestas ita ante oculos ponit, vt nihil magis desiderari posse videatur. Linguæ Grecæ cognitionem non habuit, quemadmodum nec S. Ambrosius, nec Gregorius, & alij permulti Latini Patres; in Latina nihilominus ita doctus fuit, vt de quacumque re proposita, in diuinis humanisque litteris satis excultus, mira facilitate dicere & scribere posset.

[13] [incitat S. Hieronymū vt cōmentarios in Matthæum scribat.] Quamobrem eidem S. Eusebio discipulo suo, tamquam viro doctissimo, S. Hieronymus commentarios in sacrosanctum Euangelium Matthæi non modica amoris significatione dedicauit, quod instantissime ab eo petierat, antequam ex Palæstina decederet, & in Italiam nauigaret, atque instante iam discessu suo. Cupiebat Sanctus hunc laborem tamquam minus necessarium euitare, & eo magis cum intelligeret interpretationem illius Euangelij esse opus immensum, & impossibile esse tam exiguo temporis cursu ad finem perduci. Verum, ne amico & necessario suo minus gratus videretur si negasset; id tanta celeritate & diligentia est aggressus, vt paucis diebus etiam perfecerit atque compleuerit. Eum autem librum non alteri, quam Eusebio suo, vt ex pro œmiali epistola clarissime constat, consecrauit: nam post præmissas aliquas regulas, quæ ad rectum Euangelij intellectum maxime facere videbantur, sermonem ad Eusebium conuertens, ita effatur.

[14] [quos illi epistola dedicatoria inscripsit;] Satis miror, Eusebi dilectissime, cur Romam subito nauigaturus, hanc ame quasi σιταρκίαν dari volueris, vt Matthæum breuiter exponens verbis stringerem, sensibus dilatarem. Si meminisses responsionis meæ, numquam paucis diebus rem annorum peteres. Primū enim difficile est legere omnes, qui in Euangelia scripserunt; deinde multo difficilius, adhibito iudicio, quæ optima sunt excerpere. Legisse me fateor ante annos plurimos Origenis in Matthæum vigintiquinque volumina, & totidem eius homilias, commaticumque interpretandi genus: & Theophili Antiochenæ vrbis Episcopi commentarios, Hippolyti quoque Martyris, & Theodori Heracleotæ, Appollinariique Laodiceni, ac Didymi Alexandrini, & Latinorum Hilarij, Fortunatianique opuscula: ex quibus, etiamsi pauca, dignum aliquid memoria scriberetur. At tu in duabus hebdomadibus imminente iam Pascha, & spirātibus ventis dictare me cogis, vt [nō sit] quando notarij excipiant, quando scribantur schedulȩ, quando emendentur, quo spatio digerantur ad purum; maxime cum scias me ita tribus mensibus languisse, vt vix nunc ingredi incipiam, nec possim laboris magnitudinem breuitate temporis compensare. Igitur omissa auctoritate veterum, quos nec legendi, nec sequendi mihi facultas data est; historicam interpretationem, quam maxime postulasti, digessi breuiter, & interdum spiritualis intelligentiæ flores miscui, perfectum opus reseruans in posterum. Si autem mihi vita largior fuerit, aut tu in redeundo tua promissa compleueris, tunc nitar implere, quod reliquum est: imo iactis fundamentis, & ex parte constructis parietibus pulcherimum culmen imponam; vt scias quantum intersit inter subitam dictandi audaciam, & elucubratam scribendi diligentiam. Certe nosti (& mendacij mei erubescerem te testem vocare) quod præsens opusculum tanta celeritate dictauerim, vt aliena magis legere, quam mea condere putares. Nec hoc de arrogantia & fiducia ingenij dictum putes: sed quod ostendere tibi cupiam quantum apud me valeas, qui periclitari magis apud doctos maluerim, quam tibi sedulo postulanti quidquam negare. Vnde obsecro, vt si incomptior sermo est & non solito lapsu fortior oratio, festinationi hoc tribuas, non imperitiæ, & des exemplaria cum Romam veneris Virgini Principiæ, quæ me rogauit, vt in Canticum Canticorum scriberem, a quo opere exclusus ægrotatione diuturna, spem in futurum distuli, hac te lege constringens, vt si tu ei ad te scripta subtraxeris, illa quoque armariolo sibi postea scribenda concludat. Hæc S. Hieronymus ad Eusebium, quæ hic de verbo ad verbum inserere volui, vt non solum clare dignoscatur, quanti valerent apud S. Hieronymum Eusebij sui preces; quandoquidem, vt rem gratam illi faceret, laborem tam magnū non recusauerit; sed etiā, vt quantus vir & quam purgati ingenij esset Eusebius, liquido pateret; cum idem Sanctus in toto terrarum orbe conspicuus, qui tot libros composuerat, & tam studiose sacras paginas interpretatus fuerat, roget S. Eusebium, vt sibi parcat, si stylus minus comptus & elegans fuerit, excusans id sibi temporis breuitate euenisse.

[15] [& cōment. in Hierem. & Threnos.] Eidem etiam Eusebio, tamquam viro de sacris litteris bene merito, commentarios in Hieremiam prophetam & eius Lamentationes, ordinem Alphabeti Hebraici docens, non obscura beneuolentiæ declaratione dicauit. Et cum sex commentariorum libros in Hieremiam S. Hieronymus confecisset, eorum singulis præfationem præposuit, in qua dulcius sibi melle miscuit Eusebij nomen. In præfatione enim primi libri hæc de Eusebio dicit: Tibi, frater Eusebi, eiusdem commentariolos dedicantes: vt Euangelicum virum Matthæo Euangelistæ copules, quem ante annos plurimos strictis sensibus, te hortante, disserui. In secunda præfatione. Secundum, Frater Eusebi, in Heremiam librum celeri sermone dictans, auertentes parumper aures, ne audiamus, iudicium sanguinis: In tertia sic: In Hieremiam tertium aggrediar librum, in quo conabor, Frater Eusebi, latissimos explanationis campos angusta Commentariorum semita coarctare. In quarta reddit eidem rationem, cur ab illis verbis accipiat exordium; Semper diabolus bono operi imminet. Cur hoc principio, Frater Eusebi, vsus sim, sequens sermo monstrabit. In quinta ita habet: Quintus commentariorum liber in Hieremiam a duobus, Frater Eusebi, calathis habebit exordium. In calce autem sextæ præfationis postulat a S. Eusebio, vt pro se oret, vt ad optatum finem rem inceptam possit perducere. Ora, Frater Eusebi, Dominum Iesum Christum, vt eodem labore & spiritus gratia, quo aliorum Prophetarum, & præcipue Esaiæ repromissiones interpretati sumus, etiam huius Prophetæ explanare valeamus; qui quantum in verbis simplex videtur & facilis, tantum in maiestate sensuum profundissimus est.

[Annotatum]

a Gennadius solum nomen Eusebij posuit, sed ex tempore videturposse colligi de hoc agi.

CAPVT IV.
Oppugnati Vigilantius & Valerianus hæretici. Innocentia S. Eusebij defensa.

[16] [Ad Vigilātium mittitur.] Neque parua doctrinæ eius indicia, præter supradicta, existunt, quod Eusebius apud Vigilantium hæreticum digna & graui pro S. Hieronymo legatione functus fuerit, vt virum illum ad fidem Catholicam iterum reduceret. Iste Vigilantius, siue, vt verius cum eodem Hieronymo dicam, Dormitantius, primum hæresis monstrum, quod peperit Gallia, cum ante eum abundaret viris fortissimis & doctissimis, ab ineunte ætate fuit in Ægypto, & in eo deserto commoratus, vbi erat S. Hieronymus. Quare propter eiusdem loci incolatum non parua se illi obtulit occasio cum Sancto amicitiam ineundi: quod recolit Hieronymus in epistola LXXV ad eumdem. Sed factus Sacerdos obtinuit parochiam in ciuitate Barcinonensi in Hispania, homo lingua politus, non sensu Scripturarum exercitatus; seductus humana laude, & supra vires suas præsumens, [Iconomathum,] in hæresim eorum incidit, qui negantes imaginum cultum, propterea Iconomachi appellantur: vt persæpe facere consueuerunt hi, qui superbi & elati animi cum sint, in seipsis nimium confidentes, non solum sibi, sed etiam aliis ruinam parant: propterea ab omnibus ponitur in Catalogo hæreticorum. Hic igitur hæreticus factus, inuehi cœpit in S. Hieronymum, & eius famæ apud omnes detrahere, eidemque ascribere, quod Origenista esset, & errores Origenis defenderet. Hoc erat apertissimum mendacium: [detrahentem famæ S. Hieronymi:] nemo enim Origenem acrius ac vehementius confutauit, quam S. Hieronymus: qui cum in ceteris calamitatibus patientissimus esset; in hoc solum, vt antea diximus, maximopere irascebatur, quod hȩreticus & fidei Catholicȩ contrarius vocaretur. Neque his contentus erat Vigilantius, sed minabatur se velle in lucem libros edere aduersus S. Hieronymum. Præparabat se defensioui Catholicus Doctor: verum antequam rem ipsam aggrederetur, cogitare cœpit, an aliquo modo posset lucrari fratrem suum illumque ab erroribus dimouere, antequam scriberet & scripta libris mandaret: manent enim postea ad æternam memoriam, ex quo maxime læditur fama eorum aduersus quos exarantur. Voluit igitur imprimis iuxta præceptum Euangelicum præmittere fraternam correptionem, ex qua si emendaretur, dictare quidquā non oportebat. Si autem in sua opinione pertinax inueniretur, tunc, ne dissimularentur errores, Vigilantio necessitate compulsus responderet. Hæc res difficilis & ardua admodum videbatur, & indigebat prudentissimis & sapientissimis viris, qui scirent ex fratre lucrum, non iacturam, reportare. Quare post diuturnas cogitationes, re in consilium vocata, vt in ore duorum vel trium staret omne verbum, tres viros elegit iuxta opinionem suam maxime probatos, qui Vigilantium conuenirent, & ita agerent, vt eiusdem animum ab erroneis sensibus reuocarent & fidei Catholicæ restituerent. Hi fuerunt Vincentius, Paulinianus, & Eusebius Cremonensis, ex quibus S. Eusebius doctissimus ita exorsus est.

[17] Amicus tuus Hieronymus, qui ex eo tempore, quo te ex facie, dum esses in eadem Ægypti solitudine, cognoscere cœpit, magna te beneuolentia est prosecutus, non modico animi sui dolore ex multorum litteris intellexit, te de eo male sentire, & quod coram omnibus latrare non desinas, eumdem arguens, quod sit errorum Origenis fautor; &, quod caput est, te debitam Sanctis venerationem prohibere & iconomachum esse. Hæc si vera sunt, enixe rogat, vt a tanto malo caueas, & rediens ad cor de tam nefandis erroribus pœnitentiam agas. Quia si in pœnitente adhuc fides non labefactata integra perseuerat, spes non exigua remanet recuperandæ salutis: sed si illa deperdatur, vniuersa etiam corruant iustificationis fundamenta, necesse est. Errores, de quibus accusaris, sunt hi præcipue: Quod neges sacris reliquiis Sanctorum venerationem, [exponit & refutat eius hæreses:] asserens frustra adorari, cum sint pusuiscula & ossa inanimata: ad Martyrum sepulchra lumina accendi prohibeas, genua flecti & preces effundi: &, quod omnium malorum seminarium est, neges mitti debere suffragia pauperibus commorantibus Hierosolymis. Hæc ab initio a Patre meo Hieronymo haudquaquam credebantur: sed accedente plurimorum testimonio, & vndequaque confluentibus litteris, coactus est aliqua ex parte opinari te ita credere: tamen ne iura amicitiæ violare videatur, in mandatis nobis dedit, vt coram te de his ageremus. Atque, quod ad Sanctorum honorem attinet, reuoca, obsecro, in mentem ea, quæ ab augustissimo Rege & Propheta Dauid de illis enuntiantur: Pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum eius: & si coram Deo pretiosa conspicitur, eritne a mortalibus contemnenda? [Psal. 115. 15] Exaltabit in illa cælesti patria Deus amicos suos, & in terrestri mundo nullam de eis rationem haberi patietur, quorum animæ æterna felicitate perfruuntur? An ignoras Saluatorem nostrum apud S. Lucam Apostolis dixisse: Qui vos suscipit, me suscipit, & qui vos spernit, me spernit? [Luc. 10. 16.] Suscipere dicitur Sanctos, qui Deum in Sanctis veneratur. Despicit Sanctos, qui Deum in eisdem non suscipit, neque desunt sacrarum Scripturarum plurimæ auctoritates, quæ non modo adumbrant, sed etiam hanc dilucide exprimunt & ante oculos ponunt veritatem. Lege, si placet, Deuteronomium, vbi reperies Deum Opt. Max. non dedignatum fuisse corpus magni Sacerdotis & Hebræorum Ducis manibus propriis sepelire: Mortuus est, inquit, Moses iubente Domino, & sepeliuit eum in valle terræ Moab, & non cognouit homo sepulcrum eius. [Deut. 34. 5. & 6] Lege librum quartum Regum, quo in loco habetur resurrectio mortui in virtute contactus ossium Elisæi Prophetæ: Quidam latrunculi, (sic legitur in textu) proiecerunt cadauer in sepulchrum Elisæi Prophetæ, quod statim ac tetigit ossa Elisæi Prophetæ, reuixit homo, & stetit super pedes suos. [4. Reg. 13. 20 Gen. 50] Lege sacram Genesim, & videbis quanto honore tractatum fuerit corpus Iacob Patriarchæ, aromatis inprimis conditum, & de Ægypto in Palæstinam solenni pompa translatum. Idem Ioseph filius impetrauit populo, vt secuta eius morte, cum ex Ægypto discederent, secum eius ossa etiam comportarent: quod iuxta eius mentem executioni demandatum fuit, vt fusius in Exodo legitur. Quæ auctoritates conuincunt reliquias Sanctorum colendas esse. [Exodi. 13] At, quod erat alterum disputationis caput, [ostendit eleemosynas Hierosolymam mitti posse.] non minus elucet Christiana pietas in illis, qui pauperibus existentibus Hierosolymis eleemosinas mittunt ad eorum sustentationem; quod legitur etiam Apostolos fecisse, eleemosynas a fidelibus colligentes, vt eas in subsidium egenorum Hierosolymam mitterent: quod deducitur ex epistola ad Romanos & ad Corinthios; imo in Actis Apostolorū ad Felicem Proconsulem verba faciens Paulus, sic locutus est: Post annos plurimos veni Hierosolymam eleemosynam facturus in gentem meam. [Rom 15, 2. Cor. 8, 1 Cor. 16, Act. 34. 17] Noli igitur, Vigilanti carissime, permittere honorem tui nominis hac fœdissima labe deturpari; neque patiaris animum tuum ab hac eorum fuligine dehonestari. Desine, desine, in teipsum & ceteros omnes crudelem esse, Sanctorum auxilio & intercessione temetipsum & alios exuens, quod quidem nec caret impietate, eisdem Sanctis denegans venerationem omni iure debitam, & toti mundo necessariam. Hæc & alia eiusmodi Eusebius Cremonensis ad Vigilantium locutus est, quæ fusius leguntur in epistola S. Hieronymi ad eumdem postea data, vt hominem in pristinam salutis viam reuocaret, prosequens optimis rationibus demonstrare S. Hieronymum numquam cum Origene sensisse, sed eius errores pluribus reprobasse. Hæ S. Eusebij rationes aptissimæ ad quemlibet intellectum ab erroribus amouendum, tantum abest, quod in Vigilantio proficerent, vt etiam ex his pertinax fieret hæreticus. Quapropter cognita eiusdem obstinatione, & eius vulnus ex S. Eusebij relatione factum esse insanabile, pluribus hominis superbissimi retundit audaciam, aduersus eumdem ex professo scribens, vt videre est in epistola ad Vigilantium, quæ in ordine est LIV vbi inter cetera maxime conqueritur, quod sibi ab Eusebio, & aliis duobus legatis suis persuaderi non fuerit passus, nimium sibi tribuens, ac si esset Cato Romani generis disertissimus: Tibi, inquit, Presbyterorum, Vincentij, & Pauliniani, ac Fratris Eusebij iudicium displicet, solus es Cato Romani generis disertissimus.

[18] Verum hæc non fuit prima occasio, quam habuit S. Eusebius Cremonensis aduersus hæreticos dimicandi, sed quandoque etiam eosdem epistolis egregie persequens impugnauit, vt patet ex epistola, quam Cyrillo, Patriarchæ Alexandrino ob Catholicæ veritatis defensionem aduersus Valerianum hæreticum & discipulum Pelagij, [contra Valerianum Pelagij discipulum scribit,] tempore Innocentij Papæ scripsit, superstite adhuc D. Hieronymo; cum ante annum pro eadem re alteram epistolam eidem mississet, quam inuentam ab eruditissimo Cardinali Baronio in Bibliotheca Cardinalis Sirleti ad futurorum temporum memoriam in suis descripsit Annalibus. [anno 417. 15] Erat iste Valerianus impiissimus hæreticus, qui ex Occidente migrarat Alexandriam, vt ibi securius degens, insinuaret se Cyrilli Alexandrini Episcopi amicitiæ, cuius rei caussa S. Eusebius Cremonensis ita Cyrillo Alexandrino scripsit. Domino Sancto omnique honore colendo, & Beatissimo Papæ Cyrillo, [ad Cyrillū Episcopum Alexand.] Eusebius in Christo frater. Gratias egi Deo meo, quod Beatitudinis tuæ dulciora melle epistolaris officij eloquia promerui: quia percutienti retinnire dignatus es, Domine sancte omnique honore colende, Beatissime Papa. Vnde, quæso, vt libenter meæ paruitatis suscipere sermonem digneris, & libertatem, quam in fide Christi habere videmur, superbiam non reputes. Alexandrina Sedes, ex quo Christi nomen vniuerso orbi innotuit, præ ceteris prouinciis semper Italiæ, Christi glutino, cohæsisse cognoscitur. Quo modo nunc, cum beatæ memoriæ Innocentius, Pelagium Cælestiumque cum suis capitibus condemnarit, cunctis eos abiicientibus Orientalibus, Alexandrina Ecclesia in communionem recepit, quæ sola & prima inter comprouinciales suos tales refutare debuerat? Sed ille est pestifer, de quo Sanctitati tuæ ante annum scripseram, signifer & confœderatus eorum, Valerianus ventriloquus, qui gulæ operam præbens, quidquid otiosum suæ adulationis inuenerit, ibi sanctos & fidelissimos nuntiat. Sed non illum liberum putet Beatitudo tua: seruus est Ariminensis professionis Illustrissimi Valerij Comitis, quem propter reuerentiam tui amoris repetendum a te, interim fieri siluimus. Magis orare pro nobis dignare, & tales a consortio abiicere, scriptum recordatus Prophetæ sancti: carnes ligatas in pallio. Sacerdos cum pollutum non sanctificet, a polluto ipse contaminatur: quæ lex est probatio Sacerdotum. Sed dare veniam dignaberis meæ audaciæ & paruitati, vt supra ante rogaui. Incolumē Beatitudinem tuā, meiq; memorē inuiolabilis Trinitas tueri dignetur, sancte Papa.

[19] Hactenus Eusebius noster. Ex quibus coniicere quilibet non obscure poterit, quantum pro fide Catholica zelum habuerit, & quibus in rebus operam suam impenderit, doctrina & sermone potens. Quamobrem maximo perfundaris gaudio necesse est ciuitas Cremonensis, non modo quia a primæua fere fundatione, sed etiam quia omni ætate præstantissimis viris abundaueris, vt constat ex longissima annorum serie; vt eos omittam, qui hodierna die maximo patriæ splēdori sunt, quos enumerare non pigeret: nisi illis blandiri atque assentari velle viderer. Iacobus enim Maiuoldus, Senatus Mediolanensis excellentissimi Præses, & alij clarissimi Senatores, Gallaratus, Madius, Cattaneus, Trussus, omnes de ciuitate bene meriti, aliique permulti, qui hanc nobilissimam patriam propriarum virtutum radiis illustrant, mentiri me nullo modo sinerent, si adulationis vitium vitare me posse confiderem. Gratias igitur agas optimo rerum omnium Parenti, [bene de patria ac Catholica religione meritus.] talium fœcundissima parens virorum; tot felicissimorum productrix atque altrix ingeniorum, totque doctissimorum virorum mater: sed præcipue exulta, cum tempore S. Hieronymi ciuis tuus Eusebius fuerit hæreticorum malleus, & fidei Catholicæ firmissimum propugnaculum: cuius vestigia sequi tamquam religiosissimi Antesignani teneris, parata potius millies mori, quam ne minimum vnguem de recto fidei tramite deflectere, ob cuius defensionem Eusebius hæreticos Pelagianos nullo loco cōsistere patiebatur.

[20] Sed vnde digressi sumus ad eumdem Eusebium reuertamur, cui, S. Hieronymi instituta in monasterio Bethleem prosequenti, quoddam notatu dignum euenit, quo & calumniatus fuit ipsemet, & non modicum læsus S. Hieronymus, & ignorantiæ nomine accusatus. S. Epiphanius Episcopus Salaminæ Cypri scripserat ad Ioannem Episcopum Hierosolymitanum quamdam epistolam, in qua primo loco se expurgabat a crimine impacto, quod ordinasset in Sacerdotem Paulinianum S. Hieronymi fratrem, non sibi subditum contra canonicas sanctiones, [epistolam S Epiphani ad Ioannem Episc. Hierofolymitanum,] a quo crimine se breuiter liberabat Epiphanius, ostendens id sibi lieuisse, quia Paulinianus degebat in quodam Cypri monasterio, vbi domicilium contraxerat, & ideo absque legum Ecclesiasticarum violatione iure ad Sacerdotiū promouerat. Deinde secundo loco redarguebat eumdem Episcopum, quod cum Origene sentiret in quibusdam peruersis erroribus, vt videre est in epistola ad eumdem scripta, quæ reperitur in secundo tomo operum S. Hieronymi, vbi ostendit pluribus de caussis non posse defendi errores Origenis, eo quod sint manifestæ hæreses. Hæc epistola Græce scripta passim ab omnibus in Palæstina legebatur, & laudibus efferebatur; non modo propter doctrinam, quam continebat, sed etiam propter puritatem sermonis a doctis pariter & indoctis. [petit a S. Hieronymo Latine transferri:] S. Eusebius Cremonensis cum idioma Græcum haudquaquam intelligeret, cœpit enixe rogare S. Hieronymum, vt eam de Græco in Latinum sui gratia transferre dignaretur: de quo S. Hieronymus ad Pammachium scribens de optimo genere interpretandi, vt verba eiusdem referam, sic ait: Ante hoc ferme biennium miserat Ioanni Episcopo supradictus Papa Epiphanius litteras, arguens eum in quibusdam dogmatibus, & postea clementer ad pœnitentiam prouocans. Harum exemplaria certatim Palæstinæ rapiebantur, vel ob auctoris meritum, vel ob elegantiam scriptionis. Erat in monasterio nostro Eusebius Cremonensis, qui, cum epistola per multorum ora volitaret, & mirarentur eam pro doctrina & puritate sermonis, docti pariter & indocti; cœpit a me obnixe petere, vt sibi eam in Latinum verterem, & propter intelligēdi facilitatem apertius explicarem: Græci enim eloquij penitus ignarus erat. Feci quod voluit, accitoque notario raptim celeriterque dictaui, ex latere in pagina breuiter annotans, quem intrinsecus sensum singula capita continerent. Siquidem & hoc, vt ipsi soli facerem, oppido flagitarat: postulauique vicissim ab eo, vt haberet domi exemplar, nec facile in vulgus proderet. Res ita anno & sex mensibus transijt donec supradicta interpretatio nouo præstigio de scrinijs eius Hierosolymam commigrauit: nam quidam, pseudomonachus, vel accepta pecunia, vt perspicue intelligi datur, vel gratuita malitia, vt incassum corruptor nititur persuadere (Ruffinum intelligit, [qua ei surrepta,] qui occasionem sibi arripuit latrandi contra S. Hieronymum) compilatis chartis eius & sumptibus, Iudas factus est proditor, deditque aduersariis latrandi contra me occasionem, vt inter imperitos concionentur me falsarium: me verbum non expressisse de verbo: & pro honorabili dixisse carissimum, & maligna interpretatione, quod nefas dictu est, ἀιδὲσιμον ὠσίν ἁπάντων reuerendum auribus omnium noluisse transferre. De hac epistola ita loquitur Sanctus in Apolog. aduersus Ruffinum: Ista est epistola, quam de cubiculo Fratris Eusebij nummis aureis produxisti, vt calumniareris interpretem, & me apertissimi teneres criminis reum, & quæ sequuntur. Excusat se S. Hieronymus, non ad verba, sed ad verborum sensum respexisse, vti fideles facere solent interpretes, iuxta regulam ab Horatio Flacco traditam, & ab omnibus receptam:

Nec verbum verbo curabis reddere fidus
Interpres.

[21] Egregie se defendit Sanctus in Apologia aduersus Ruffinum obtrectatorem, ostendens illius epistolæ calumniam ortum habuisse ab ignorantia malitiæ coniuncta. Verum non tam animo angebatur S. Hieronymus propter ea, [Eusebius ideo notatus, defenditur:] quæ aduersarius opponebat; ipsemet enim non attendisse ad verba, sed ad intimum verborum sensum asseuerabat: sed id ægre ferebat, quod totam culpam in S. Eusebium conijciebat, aut quod ille pluribus mendis epistolam conspersisset: aut quod proprijs manibus a D. Hieronymo furto sustulisset, & mandato eius non obstante, in vulgus prodidisset. Cui obiectioni respondet dupliciter sanctus Doctor: Primo quia Eusebius erat Græcæ loquutionis ignarus, & nihil de scriptione Græca potuit immutare. Secundo, quia iam per plures annos ob probatam fidem satis erat notus sibi Eusebius; seque malle credere aliquem monachum, vel propria malitia factum proditorem, vel auro a Ruffino oblato corruptum, furto de Eusebij cubiculo eam sustulisse: his verbis Ruffinum alloquens: Quis de cubiculo fratris Eusebij furatus est epistolam laudatricem tuam? & multa alia addit ad sui Eusebij famam tuendam, quæ nimis prolixum esset recensere, quæ copiose legi possunt in tertia aduersus Ruffinum apologia. Ex quibus solum deduci potest, quam S. Hieronymo cordi esset S. Eusebij Cremonensis dignitas.

CAPVT V.
S. Eusebij probata sanctitas & Sacerdotium, Familiaritas cum viris sanctis.

[22] Verum his omissis, quæ vt plurimum ad Eusebij doctrinam facere videbantur, ad alia longe maiora, & diuiniora nostra progrediatur oratio: Sacræ enim doctrinæ & artium liberalium disciplinæ, nisi vitæ sanctitati coniunctæ sint, nullam vel certe exiguam laudem sibi possunt vendicare: & de vitæ puritate, atque sanctitate aliquid dicere incipiamus. [Cum alijs præcipuis Sanctis] Hominum sanctitas ex multis, sed præsertim ex tribus discernitur: ex vocatione, electione, & perseuerantiā. Ex vocatione magnus in sanctitate celebratur Ioannes Baptista, Christi Domini Seruatoris nostri Præcursor, de quo dictum est: Antequam exires de vulua, sanctificaui te, & Prophetam in gentibus dedi te. [Ier. 1. 5] Hic erit magnus coram Domino. Ex eodem capite etiam sanctitate conspicui habentur Apostoli, ab eodem Seruatore nostro a piscatione ad sui sequelam vocati. Ex electione vitæ asperioris & durioris sanctissimi prædicantur Antonius, Hilarion, Arsenius & alij permulti monachi & eremitæ. Ex perseueranti vero sanctitate clari sunt idem Hilarion, Antonius, Paulusque eremitarum princeps, qui per immensa annorum spatia Deo fideliter & integerrime seruierunt. [& ipse Sanctus habendus ob vocationem.] Ex his omnibus valde elucet S. Eusebij Cremonensis sanctitas. Primum ex vocatione, si quidem per intimas animi inspirationes a Christo Domino vocatus, non modo non renuit, sed statim vocantem secutus est: neque illi impedimento fuere diuitiæ, quas Cremonæ possidebat, & credi potest satis amplas fuisse, neque affines, neque concupiscentiæ illecebræ, neque alia permulta, quibus Satanas plurimos adolescentes irretire & a bono opere retrahere consueuit: sed omnibus contemptis & renuntiatis, maxima terrarum & marium spatia transmeauit, vitæ suæ ducem & moderat orem eligens S. Hieronymum, sanctitate præstantissimum, cuius disciplinæ se tradidit, & in ea maxima cum laude & fidelium ædificatione semper perseuerauit vsque ad extremam diem.

[23] [ob electum vitæ genus,] Deinde addamus illud vitæ genus Eusebium elegisse, quod omnium iudicio asperius erat: quis enim esset illorum monachorum viuendi modus, non solum ex regulis a S. Hieronymo præscriptis longe lateque patet; sed etiam ex epistola ad Rusticum clarissime deducitur: Monachus, inquit, debet viuere sub disciplina vnius Abbatis in communione multorum, vt ab vno humilitatem, ab altero obedientiam, & ab aliis patientiam, silentium, mansuetudinem, atque alias virtutes ediscat. Et ex his quæ sequuntur apparet, monachos S. Hieronymi non id, quod gratissimum esset sensibus, sed quod illis plane aduersaretur, facere consueuisse. Parcissime comedebant, id quod apponebatur, sine querela & murmuratione: illas vero vestes induebant, quæ tribuebantur ab Abbate cum caritate gratias agentes, [& exercitationem monasticā arduam,] & si minus aptæ viderentur, nihilominus, amore proprio postposito, morem gerebant. Tota ea diei parte, quæ orationibus supererat & psalmodiæ, manibus laborabant: neque laborem intermittebant, donec præ nimia corporis defatigatione parum somni capere cogerentur, vt naturæ satisfacerent. Cumque dormire vix cœpissent, iterum excitabantur, & ad chorum hilari vultu atque alacri corde reuertebantur: vbi cum diuinis laudibus essent intēti, Hymnis, Psalmis, & Canticis omnia personabant. At vero, quod attinet ad vniuersum genus virtutum, quæ in actione positæ sunt, honore inuicem seipsos præueniebant, quilibet fratri suo deseruire, aduenientibus pedes abluere, infirmis ministrare, iniurias patienter ferre, humilitatis exempla præseferre, omnia caritatis officia præstare, contendebat. Hæ exercitationes erant & eorum studia: in quibus cum occuparentur, nec minima quidem tentandi opportunitas diabolo relinquebatur: cum neq; exiguum temporis spatium cogitandi de terrenis rebus, quæ mentem auolare faciunt a diuinis ad humana, præberetur. Quomodo autem induerentur, innuit S. Hieronymus aduersus Iouinianum, ita scribens: Nudo erant pede, pexa tunica, & subucula nigra, [in vestitu,] sordidati & pallidi, callosamque opere gestantes manum: & arguens Iouinianum, eo quod antea fuisset monachus in monasterio S. Ambrosij Mediolani, & ab eo ad seculum cum multorum ruina defecisset namq; De eo (& eius discipulis S. Ambrosius ita loquitur: [epist. ad Vercellens. nu. 82] Fuerunt nobiscū, sed non fuerunt ex nobis, &c.) declarat, quænam esset forma vestitus, & victus monachorum sui temporis. Certe victus erat tam tenuis, [victu,] vt a carnibus, & vino penitus abstinerent: nisi forte medicus in grauissimis morbis aliter pro tuenda vita faciendum esse consuleret. Et de hac mira abstinentia ita loquitur Sanctus: Luxuriosa res vinum, tumultuosa ebrietas, omnis, qui cum his miscetur, non erit sapiens. [Prou. 20. 1] Ne tales accipiamus cibos, quos aut difficulter digerere, aut comesos, magno partos & perditos labore, doleamus: olerum, pomorum, & leguminum facilior apparatus, & arte impendiisque coquorum non indiget, & sine cura sustentat humanum corpus. Et in Vita S. Paulæ asserit suos monachos consueuisse bibere aquam frigidam, ita vt nec languentes monachi aqua cocta vterentur: coctumienim aliquid comedisse luxuria existimabatur. Et secūdo libro arguens eumdem Iouinianum, quod a religione ad mundum, tamquam canis ad vomitum reuertisset, illecebris præsentis seculi irretitus; describit, qualem sui monachi sustinerent in proprio corpore mortificationem: Tibi, inquit, fauent crassi, nitidi, dealbati: adde, si vis, iuxta Socraticam irrisionem omnes sues & canes, & quia carnem amas, vultures quoque, aquilæ, accipitres, & bubones. Numquam nos Aristippi multitudo terrebit, quoscumque formosos, quoscumque calamistratos, quos crine composito, quos rubentibus buccis videro, de tuo armento sunt: imo inter tuos sues grunniunt. (Alludit ad Grunnium discipulum Iouiniani.) De nostro grege tristes, pallidi, sordidati, & quasi peregrini huius seculi, licet sermone taceant, habitu loquuntur & gestu. De asperrima vita S. Hieronymi & monachorum suorum S. Augustinus Serm. XXIV ad Fratres in eremo, ita loquitur: Asperrimam vitam sanctus Pater Hieronymus duxit, intantum vt neminem legere audiam fidelium modernorum austeriorem fuisse. Sub his tam duris legibus progredi cupiens, Christi Domini stipendijs militabat magno animi ardore S. Eusebius Cremonensis; quibus si addamus sacrorum studiorum occupationes, quibus assiduam operam impendebat, concludi potest eius vitam fuisse perpetuam quamdam corporis oppugnationem.

[24] Verum quid dicemus de eius perseuerantia in habitu monastico: testis sit ipsemet in epistola, [ob perseuerantiam vltra annos 50:] quam de obitu S. Hieronymi scripsit, in qua fatetur quinquaginta annos, & sex menses in sancto proposito compleuisse: at si in hoc numero includere velimus omnes annos, initium sumendo ab eo tempore, quo in agris & solitudinibus fuit S. Hieronymi comes, vsque ad postremum annum, quo diem suum obijt, multo plures absque dubio erunt: nam S. Eusebius vixit post obitum Diui Hieronymi adhuc annos duos, & sic intercessissent circiter anni sexaginta tres, quibus Christo Domino inseruiuit. Quare & ex electione purioris vitæ, & ex perseuerantia diuturna in eo statu, satis in sanctitate commendandus videtur Eusebius noster.

[25] At vero respondeamus quorumdam obiectioni, qui negantes Eusebium Sacerdotem fuisse, reliquos in suam sententiam trahere nituntur, hac sola ratione persuasi, [ad Sacerdotium promotus:] quia plurimis in locis a S. Hieronymo appellatur Frater, quo nomine nuncupari solebant hi, qui nullo Ordinis charactere erant insigniti. Verum qui diligenter animaduertere voluerit, reperiet a S. Hieronymo non vno in loco Sacerdotem vocari. In apologia prima aduersus Ruffinum, ita habet: Vincentius, Paulinianus, Eusebius, Ruffinus, Presbyteri: & in epistola, quam ad S. Augustinum, & Alipium scribit, in qua se excusat tardissime recepisse libellos per manus S. Eusebij missos, etiam Sacerdotem vocat. Sciatis, inquit, me libros in schedulis missos a sancto Fratre Eusebio Presbytero non ante multum temporis accepisse. Et huius sententiæ fuit Marianus Victorius vir doctissimus & Episcopus Reatinus, scholijs in epistolam ad Pammachium de optimo genere interpretandi: nam posteaquam affirmauit Cremonam esse vrbem insignem Italiæ, cum incideret sermo de S. Eusebio, subnectit hæc verba: De hoc autem Eusebio, qui Presbyter erat, alibi superius D. Hieronymus docuit. Et licet quandoque ab eodem Frater vocitetur, id non est ob aliam caussam, quam propter singularem amorem, quo inuicem nectebantur. Et certe hoc vnum in Eusebio deesse non debebat sanctitatis argumentum, quod Sacerdos esset, [ob vitæ sanctitatem:] quotidie in altari offerens hostiam immaculatam pro viuis & defunctis. Quod vero hoc sit illustre sanctitatis indicium, ex eo patet, quod eo tempore non passim homines, vt pecudes currebant, vt inquit S: Bernardus, ad Ordines suscipiendos: sed ordinandi, a Deo tamquam alter Aaron vocabantur. Nullus erat qui contenderet in altari ministrare: verum etiam vitæ integritate puriores, tanti ministerij se indignos iudicabant. Nemo se offerebat: sed mira animi demissione retrahebat ab hoc grauissimo & valde formidabili munere. Quare cum aliquis promouendes erat ad sacerdotium, testimonio Fratrum prius approbabatur; deinde Episcopo proponebatur, qui eo accersito, & tento ore, ne reclamare posset, quasi inuitus sacerdotali dignitate ornabatur: & hoc modo a S. Epiphanio ordinatus fuit Paulinianus S. Hieronymi frater. O felix aureumque seculum, in quo Sacerdotes aurei erant, quamuis ligneis calicibus vterentur: nam hodierna die lignei Sacerdotes vasa tractant aurea. Cum igitur S. Eusebius fuerit ea felicissima ætate Sacerdos; quis inficiari audebit eumdem fuisse integerrimum atque sanctissimum virum, & a S. Hieronymo omnibusque monachis tanto munere dignum iudicatum?

[26] Verum cum S. Eusebius sanctitate clarissimus esset, & omne simile appetat sibi simile, [familiaris SS. Augustino.] sanctorum etiam virorum societatem, qui tunc viuebant, contraxit: nam S. Augustinus ad eum litteras dedit, eius vtens opera, dum esset Romæ, cum aliquid ad S. Hieronymum mittendum erat, quod testimonio eiusdem Hieronymi comprobatur in epistola ad Augustinum & Alipium. [Epiphanio, Paulino,] S. Epiphanij & S. Paulini familiaritate potitus est: a quorum altero non semel fuit hospitio receptus; ab eorum vero altero Hierosolymam ductus, sanctissima illa loca maximo cum gaudio & vberrimo fructu inuisit. Romæ autem dum moram traheret, S. Paulini, qui postea Nolæ Episcopus factus est, contubernio est vsus. Hic ille Paulinus est, natione Gallus, vir consularis, qui habebat paratas ædes pro peregrinis, qui Hierosolyma Romam confluebant, a S. Ambrosio Mediolani a Diaconus & Sacerdos ordinatus, transeunte Tharasia eius vxore ad vitam monasticam: ad quem scribens S. Hieronymus, inquit: Tu hic habes Fratrem Eusebium, tui amantissimum: qui litterarum tuarum mihi gratiam duplicauit, referens honestatem morum tuorum, contemptum seculi, fidem amicitiæ, amorem Christi: nam prudentiam, & eloquij venustatem epistola ipsa præferebat. [Ep. 103.] Omitto S. Marcellam, & Principiam eius filiam, S. Paulam, Eustochium, & alias Domino seruientes, & in sanctitate illustres fæminas, cum quibus caritate iungebatur & beneuolentia. Horum autem Sanctorum amicitiam Eusebius sibi conciliarat, non vtilitate rei familiaris, non adulatione subdola, non præsentia corporum; sed eam Dei timore, diuinarum Scripturarum studiis, & Christi Domini Seruatoris glutino comparauerat. Cum Sanctis igitur viris consuetudinem Eusebius noster retinens, [& maxime S. Hieronymo.] sanctus pariter erat: sed in eodem genere sanctitatis illustrior reddebatur S. Hieronymi necessitudine & beneuolentia singulari. Nam quod ex tot innumeris monachis, qui secum vitam traducebant, S. Hieronymus eligeret in amicum & Sodalem carissimum Eusebium Cremonensem; quod eiusdem opera in rebus arduis & difficillimis vteretur; quod eius patrocinium aduersus omnes susciperet, & dignitatem mirifice defenderet; signum est admirabilis in Eusebio sanctitatis radios eluxisse, ob quam merito a sancto Doctore omnibus sui monasterij monachis anteponendus videretur.

[Annotatum]

a S. Paulinus epistola 45 ad Alipium ait: Etsi a Delphino Burdegalæ baptizatus, a Lampio apud Barcilonam in Hispania per vim inflammatæ subito plebis sacratus sum; tamen Ambrosij semper & dilectione ad fidem nutritus sum, & nunc in Sacerdotij ordine confoueor. Epistola 6 ad Seuerum asserit se in Barcinonensi ciuitate Presbyteratu initiatum fuisse.

CAPVT VI.
Gesta S. Eusebij in obitu S. Hieronymi. Electio in Abbatem.

[27] aVerum hucusque, o Eusebi, res enarrauimus plenas amoris & officij inter te & S. Hieronymum, ventis secundis nauigamus, Scyllas & Charibdes euitauimus: sed modo carina nostra scopulos præceps offendet, cui erit necesse tumescentes fluctuum vndas experiri, quibus agitatæ non modicum imminet periculum, ne feratur in Syrtes. Historia etenim nostra ad eum vsque locum deuenit, quo Pater tuus, Abbas & moderator Hieronymus ex hoc vitæ ergastulo discessurus est: relicturus mundum, etiam ea relinquet, quæ sunt in mundo: quare & tibi & monachis omnibus valedicet. Tu vero quomodo hanc profectionem patienter feres? quomodo solus relictus sine tanto duce & magistro reliquum vitæ ages? quam mœrori tuo consolationem adhibebis? quam in tanta hac ruina reparationem? Iam aduenit hora fatalis diu ab eo concupita, in qua vigiliarum omnium & laborum præmium consequatur: quam cum ipsemet Sanctus cognouisset, & correptus maligna febri in lectulo decumberet, iussit omnes monasterij sui monachos in cellulam suam accersiri: inter quos aderat S. Eusebius, qui ab eius latere numquam discedebat; illi enim assidere, diligenter deseruire, & omnium officia præuenire satagebat, orationi intentus & obsecrans D. Iesum Christum, ne tanto Patre priuaretur: quod si certus adesset obitus sui dies, [S. Hieronymo infirmo ministrat:] ipse quoque eodem feretro portaretur, qui eodem contubernio potitus fuerat. Quid plura? Cum omnes filij Patri amantissimo lugentes astarent, & pro tanta imminente iactura quam maxime dolerent; S. Eusebius conceptum in imo pectore dolorem continere non valens, totus in lacrymas se effundebat, in ea fortassis verba erumpens, quæ olim S. Martini discipuli in eiusdem obitu proferebant: [contristatur:] Cur nos Pater deseris, aut cui nos desolatos relinquis? inuadent enim gregem tuum lupi rapaces. Tunc S. Hieronymus oculos aliquantisper eleuans, & amantissimum sui Eusebium conspiciens nimis dolentem, eum, quem ex intimis visceribus diligebat, voce non adeo demissa, quin ab omnibus audiretur, allocutus est, & enixe rogauit, ne ob eius ex hac vita discessum contristaretur. Quod ipsemet Eusebius eleganter describit his verbis:

[28] Quem cum extrema eius hora egredi de corpore vrgeret; iam completis nonaginta & sex annis, febre æstuans valida, suos circa se voluit esse in vnum filios, quos sicut nouellas plantationes stabiliuit a iuuentute sua. Quorum luctu vultus graues intuens, [a S. Hieronymo excitatur:] vt pius & misericors his paullisper motus fletibus, infremuit spiritu, & lacrymans in me aliquantulum eleuans oculos, plana voce, inquit? Fili Eusebi, cur istas inutiles fundis lacrymas? Quis viuens non videbit huius corporis dissolutionem? Quod semel locutus est Deus, & audisti, audes contradicere? & nosti nullum posse resistere voluntati eius. Iam, Fili, rogo non secundum carnem ambules; flere desine: certe nostræ militiæ arma carnalia non sunt. Deinde vultu hilari & iucundo, atque alacri voce ceteros alloquens filios, exclamauit: Cesset mœror, luctus abeat, sit omnium vna vox gaudentium: Quoniam ecce nunc tempus acceptabile, ecce dies iubilationis & lætitiæ præ diebus omnibus vitæ meæ, [vti & alijs] in quo fidelis Dominus in omnibus verbis suis, & sanctus in omnibus operibus suis, aperit manum suam, vt meam exulem animam e carcere mortis huius ob reatum genitoris mei Adæ reuocet ad supernam patriam, recuperatam sanguine Filij sui pretioso. Nolite, Filij dilectissimi, quos semper habui in visceribus caritatis, impedire gaudium meum, ne prohibeatis reddere terræ quod suum est: corpus meum statim exuite, terræ date, ex qua factum est, vt redeat vnde venit. Quibus finitis verbis, omnes Fratres lacrymis madefacti, denudantes suum sacratissimum corpus, ita squalidum & deforme abstinentiis, quod quidem terribile cunctorum visui cernebatur: nam tanta erat affectum macie, vt ossa eius possent per articulos numerari, sic verberibus cruentatum, vt leprosi potius corpus crederetur: nudȩ humo protinus tradiderunt, & ipsum sacco lineo operuerunt. Ast vbi vir Domini terrȩ sensit asperitatem, nimium iucundatus, conuersusque ad Fratres, præ dolore & angustia lacrymarum fontibus inundantes, inquit: Hortor vos, carissimi mei & dilectissimi filij, quos genui in visceribus Iesu Christi, & cetera quæ sequuntur. Prosequitur enim S. Eusebius narrare paternas admonitiones & salutaria consilia, quæ S. Hieronymus suis monachis custodienda post mortem, & sæpius in memoriam reuocanda, reliquit.

[29] Postea vero cum suos milites hortatus fuisset, vt confortarentur & essent robusti, & in operibus caritatis, paupertate, obedientia, & aliis sanctis virtutibus, quæ religiosorum virorum propriæ sunt, se assidue exercerent, vt ad altiores perfectionis gradus peruenire possent, quibus præmia vitæ æternæ tandem consequerentur, paullo post cum a Sacerdote eidem delatum esset sanctissimum Eucharistiæ Sacramētum; a S. Eusebio, qui in ea infirmitate maxima diligentia & amore Patri carissimo inseruiuit, a terra aliquantisper eleuatus, illud multo animi ardore, lacrymis, pietate, spiritu, & cordis compunctione suscepit. Quibus peractis, [ab eo post susceptum sacrum viaticum] gregi suo prospiciens, & in futurum cauens, ne familia illa in sancto amoris vinculo tamdiu colligata, discordia laberetur, & in diuersas distraheretur partes; sed in augustissimo pacis fœdere perseueraret, neminemque ex his perderet, quos eidem Spiritus sanctus custodiendos tradiderat, & denique pro bono pacis eligendus esset vnus, qui eos amanter regeret & tamquam filios dilectissimos foueret; non ignorans, quantum ingenio, prudentia, auctoritate, & ceteris virtutibus, quæ maxime necessariæ sunt ad optimum animarum regimen, [in Abbatem constituendus:] S. Eusebius valeret; eum eligens, & propria voce nominans in Abbatem monasterij post eius obitum, hortatus est omnes monachos, vt eidem morem gererent, & in custodiendis legibus fideles essent, & ab eius consiliis & paternis monitis minime discederent. Sermonem igitur ad eos vertens, multa pro seruanda disciplina monastica in memoriam reuocauit, quæ S. Eusebius narrare prosequitur his verbis.

[30] Nam cum hortationibus sanctissimi viri omnium astantium creuisset mœror & tristitia, nec quisquam se a lacrymis posset temperare; [deplorat cū suis discessum e vita S. Hieronymi.] sed omnium esset vna vox plāgentium, & dicentium; Quid sine te faciemus, Pater? quo pergemus? Vineam istam de Ægypto transtulisti, & plantasti eam, vt quid auertis faciem tuam ab ea? In lumine vultus tui ambulabamus, gloria virtutis nostræ tu eras. Heu quid sine te amplius faciemus? tu Pater, tu Doctor & refugium, tu exemplar innocentiæ. Vtinam nobis tecum mori liceret. Iam ad nihilum deueniemus. Sicut oues erimus sine pastore, non erit qui consoletur nos. Fient Filij tui orphani, & famem patientur, vt canes: circumeuntes vndique, te non inuenient. Heu quantus super nos cecidit ignis. Non te deinceps videbimus solem. Congregatio quid faciet fidelium sine te? tu dispersio hæreticorum eras, tu interfector eorum gladio oris tui, tu eorum malleus & securis, conterens eorum dentes in ore ipsorum, molas leonum confringens, & deducens eos in puteum interitus. Gaudebunt nunc & exultabunt & humiliabunt populum tuum & hæreditatem tuam vexabunt: captabunt in animam iusti, & sanguinem innocentem condemnabunt, incendent igni sanctuarium Dei & veritatem Fidei lacerabunt. His ille vehementer commotus aliquantulum lacrymatus est, [facta ab hoc adhortatione,] vt totus semper in Domino misericordiæ visceribus afluebat, conuersusque ad eos, hac eis flentibus voce respondit: Eia boni milites Christi, confidatis in Domino & in potentia virtutis eius. Nolite timere, consequemini a Domino misericordiam, si sperabitis in eum: est enim pius & misericors, & neminem deserit sperantium in se. Quis confisus est in Domino, & dereliquit eum? Si autem nunc vos derelinquo, Dominus nonne vos recipiet? Ipse enim legem vobis constituet in vita sua, diriget vos in semitam rectam, & non tradet vos in animam persequentium vos. Viriliter agite, & confortetur cor vestrum, & substinete Dominum; est enim Deus in cælo pius & misericors, qui suos mille modis potest iuuare famulos. Non turbetur cor vestrum, neque formidet, sperate in Domino, & effundite coram illo corda vestra, quia ipse adiutor vester erit. Si enim nunc abeo, iterum me videbitis, & gaudebimus insimul: quia non post multos hos dies, quo ego vado, & vos poteritis venire; & vbi ego ero, & vos eritis in gaudio, quod nemo tollet a vobis. Mementote, Fratres & filij carissimi, quomodo post mortem Mosis Deus elegit Iosue in Ducem & protectorem populo suo, [& præparatione,] & eleuato Elia per turbinem in cælum curru igneo, fecit Elisæum in populo esse Prophetam, in quo duplex requieuit spiritus Eliæ (Hæc verba præambula sunt electioni S. Eusebij in Abbatem) Numquid nunc exinanita est manus Domini? an oblitus est misereri Deus, aut continebit in ira misericordiam suam? Dominus erit pars hæreditatis vestræ, & calicis vestri, & ipse restituet vobis hæreditatem vestram. Suscitabit enim ex vobis alium Pastorem, cui dabit verbum euangelizandi, & ingredietur sine macula, & operabitur iustitiam. Et rogo Dominum meum, qui duxit & reduxit me secundum voluntatem suam, vt si quis in me fuit Spiritus eius ad obediendum præceptis suis, quod in isto, quem mittet vobis, Paracleto & Pastore fiat duplex. En Eusebium filium meum dilectissimum habebitis vobiscum, [eligitur in Abbatem:] & ipsum tamquam me audietis: ipse erit vobis in Patrem, & obedietis tamquam filij in caritate, cum omni humilitate & mansuetudine & cum omni patientia. Si quid vobis fuerit necessitatis, referetis ad eum. Obsecro vos vt soliciti sitis seruare vnitatem spiritus in vinculo pacis: vnum corpus & vnus spiritus sitis, sicut vocati estis in vna spe vocationis vestræ. Vnus est Deus & Pater omnium Iesus Christus, cui soli in vna simul viuentes fraternitate placere cupiatis. Ergo eius estote imitatores, sicut filij carissimi, & ambulate in dilectione, sicut ipse dilexit vos, & tradidit semetipsum pro vobis, vt vos redimeret & faceret vos sibi acceptabiles, sectatores bonorum operum. Vnicuique vestrum det gratiam secundum gratiam donationis suæ: det vobis de rore Spiritus sancti abunde, vt habeatis cor ad colendum eum. Adaperiat cor vestrum in Lege sua & præceptis suis, vt cognoscatis eum & faciatis eius voluntatem, nec vos vnquam deserat. Hæc sine iniuria electionis S. Eusebij, quamuis prolixa, omitti non poterant: & quamuis aliqua eorum pars ad rem facere minime videatur; tamen cum referatur ad electionem S. Eusebij, a nobis eo, quo hæc gesta fuerunt ordine, recenseri debuerunt.

[31] His igitur a S. Hieronymo ad vniuersam monachorum congregationem prolatis, quibus eorum animi præparabantur ad recipiendum S. Eusebium Cremonensem in Pastorem & Prælatum, ad eumdem Eusebium sermonem dirigens, ita eum suauiter est adhortatus: Tu autem, fili mi Eusebi, consurge, consurge, induere fortitudinem, semper subditus esto Domino, [vltima monita accipit,] nec æmuleris eum, vt nequiter facias. Salus tua Deus in sempiternum erit, vt iustitia tua non deficiat. Humilior sis omnibus, leua in cælum oculos tuos, & quæ sequuntur. Deinde boni regiminis præcepta tradens, hæc adnectere placuit; Lex Dei sit in corde tuo. Noli timere opprobrium hominum, & blasphemias eorum ne metuas: si sperabis in Domino, assumes fortitudinem, & venient tibi pennæ, vt aquilæ, & volabis & non deficies. Vniuersa Legis Domini secure loqueris omnibus, ne timeas a facie hominum, quia semper Dominus est cum illis, cum quibus est veritas, descenditque cum illis in foueam, & in vinculis non derelinquit eos: sed a seductoribus tutatur eos, & est illis adiutor & protector in tempore tribulationis. Certe non facile timet mortem hanc, imo & plus dicas, odit hanc vitam, qui se bene agere cernit. Ecce constituo te super societatem istam, vt euellas & destruas, & dissipes & disperdas, & ædifices & plantes. Oportet enim te esse irreprehensibilem. Potest alios male corrigere, cui potest is, quem corrigit dicere: Et tu similiter facis. Tibi amodo maior erit labor; sed maius erit præmium. Esto sobrius, prudens & pudicus, & hospitalis & doctor. Nemini violentiam facito, sed omnes æqualiter dilige; & tanto plus, quanto meliores: non sis persecutor, sed modestus; non litigiosus, nec cupidus. Tu autem prædica opportune verbum Dei. Omnis Scriptura diuinitus inspirata vtilis est ad docendum. Acquire verba quæ prædicas orationibus. Valet enim huiusmodi prædicatio & doctrina ad illuminandum minandum & arguendum, ad corripiendum & erudiendum in iustitia, vt perfectus sit audiens, & in omni opere bono instructus. Est enim Iesus Christus in cælo sedens ad dexteram virtutis Dei, reuelans mysteria & docens omnem scientiam. In omnibus, fili dilectissime, præbe teipsum exemplum bonorum operum in omni sanctitate & bonitate: nam capite patiente, totum debilitatur corpus. Vt ergo breuiter te doceam, facies omnia bona, si timueris Deum.

[32] His dictis multa eidem facienda imperauit, & præsertim vt de eius obitu S. Augustinum certiorem redderet eidemque scriberet, [& mandatum de suo obitu scribendi ad S. Augustinum & alios:] quod lætus ex hac vita decedebat: optime enim se nosse illum esse firmissimum fidei aduersus hæreticos præsidium, & aduersus inimicos Crucis Christi propugnaculum. Iussit quoque, vt alios amicos salutaret & ad illos de discessu suo litteras daret. Deinde Eusebium, & singulos quosque Fratrum complectens, osculum pacis, vt verus Christi discipulus, impressit omnibus ob mœrorem conceptum collacrymantibus. Hæc fuerunt S. Hieronymi ad Eusebium Cremonensem postrema verba, hæ tanti Patris admonitiones, hæc diuina & singularia præcepta, quibus nihil potuit fieri amantius. Ex his concludi potest S. Eusebium a D. Hieronymo agnitum & habitum pro sancto viro, [a S. Hieronymo vir sanctus habitus,] vnum eligente ex multis in Abbatem monasterij ab eo maxime dilecti; cuius ipse prius fundator extiterat, & cui tot annis præfuerat. Viuebat Vincentius monachus, qui non vno in loco sanctus a Hieronymo appellatus fuit. Viuebat Paulinianus eius frater, Sacerdos egregie sanctus, & vt talis a S. Epiphanio non semel approbatus, & nihilominus summa rerum ad S. Eusebium defertur. Tandem animam beatissimam eflauit S. Hieronymus, & Eusebius Cremonensis eidem oculos clausit; [ei morienti oculos claudit:] ita enim decebat filium erga Patrem, discipulum erga præceptorem, & amicum monachumque obsequentissimum erga alterum amicum & Abbatem, donis Spiritus sancti & omnibus virtutibus cumulatissimum. Eiusdem exequias celebrauit planctu magno, & supremum illum diem mœstus & dolens multis laudibus exornauit. Fuit autem eiusdem cadauer iuxta id, quod S. Hieronymus mandauerat, terræ traditum non longe a præsepio Saluatoris nostri, [exequias procurat:] vbi tot annis orauerat. Et prope eumdem locum sepultus etiam fuit S. Eusebius, qui remansit Patre carissimo orbatus, & tamquam alter Elisæus hæres virtutum & sanctitatis præceptoris sui; [biennio Abbas præest.] cuius radijs effulsit illi congregationi monachorum toto eo tempore, quo fuit superstes, quos magna rexit quiete & tranquillitate, saltem per biennium, vt deducitur ex antiquissima scriptura, quæ reperitur inter S. Hieronymi libros sub nomine Cyrilli Hierosolymitani.

[Annotatum]

a Narratio hæc de obitu S. Hieronymi passim supposititiæ creditur, infra num. 33 defenditur ab hoc auctore. De eo plenius agendum erit die 29 Septemb. Interim quæ hic citantur cum MS. codice collata sunt.

CAPVT VII
Res gestæ in obitu S. Eusebij ex historia Dubiæ fidei. Cultus sacer Bethlehemi.

[33] [Epistolæ sub nomine S. Cyrilli Hierosol. & S. Augustini,] Deuenimus modo ad eam Historiæ partem, quæ ab aliquibus falsa, ab alijs vero magis moderate loquentibus incerta & ambigua vocitatur, eo quia, quæ narrantur, excepta sint ex quadam epistola Cyrilli Hierosolymitani ad S. Augustinum, qui, cum diem suum iam a obijsset, non potuit eam epistolam scribere, & ex altera S. Augustini ad Cyrillum, quam non esse S. Augustini patet sensu, a stylo namque eius longissime abest. Imo cum epistola Cyrilli contineat hæresim Monothelitarum, qui vnam tantum in Christo Domino voluntatem admittebant, quam hæresim tribuit S. Hieronymo, qui nec quidem eam somniauit; sed multis viuens impugnauit, ostendens vere & realiter in eo duas voluntates fuisse, diuinam vnam, alteram vero humanam; deducunt ex hoc illius epistolæ calumniatores, ab homine hæretico potius, quam a Cyrillo confictam fuisse. Quare ex his colligunt, vel nullam, vel certe valde exiguam illi fidem adhibendam esse. Verum dicant quid velint, ego cum probatis scriptoribus ita sentio: Quod attinet ad epistolam S. Eusebij de obitu D. Hieronymi; illam existimo vere esse S. Eusebij Cremonensis indiuidui eiusdem socij, quamuis falsis circumferatur nominibus: nam est scripta ad Damasum, qui quidem, si de eo, qui fuit Summus Pontifex intelligere velimus, longe ante diem S. Hieronymi obierat: si autem de alio Damaso, qui fuit Episcopus Portuensis dictum putemus, forte non cohærent ea, quæ in epistola de ipso scribuntur. Quæ autem nomine Cyrilli ad Augustinum, & Augustini ad Cyrillum conspicitur, cuiuscumque alterius magis esse videtur, vt ante me doctissimus Marianus Victorius, * & S. Antoninus * annotarunt. Verum, num propterea omnia, quæ in illa produntur, falsa & commentitia esse credendum est? quanta falsis autorum nominibus circumferuntur, vt vel carius venumdentur, vel auidius lectitentur, quæ tamen non falsa, sed verissima sunt? Quis ignorat multa fuisse ascripta S. Hieronymo, S. Ambrosio, S. Augustino, D. Thomæ, Ioanni Chrysostomo, & alijs sanctis Doctoribus: quæ non modo docta & vera sunt; sed digna, quæ ab omnibus perlegantur. Commentaria in Prouerbia Salomonis D. Hieronymo tributa, [vt alij plures tractatus sub aliorum nominibus editi,] & in tres libros distincta, Venerabilis Bedæ existunt, vt optime notauit Trithemius. Commentaria in Threnos, præter Præfationem ad Eusebium Cremonensem, coaceruauit Rabanus Maurus, & inter opera eiusdem ponebantur, sed typographi, vt plausibilius venderentur, operibus S. Hieronymi inseruerunt. Annotationes vero in Acta Apostolorum collegit Venerabilis Beda. Commentaria in Apocalypsim, sub nomine S. Ambrosij, illius non esse, sed alterius conuincit explanatio capitis XVII, in quo auctor fatetur se scripsisse post Romanum Imperium a Longobardis occupatum: & sic alijs tribus sanctis Patribus, vt breuitati consulam, multa fuerunt ascripta, quæ libens prætermitto: quæ tamen grauia & verissima cum sint, nullus improbare ausus fuit. Hæc pauca solum in medium proferre placuit, vt omnes intelligant, [aliqua vera possunt continere:] mentitum titulum falsam haud reddere historiam: neque enim falsa erit interpretatio aliqua, quia aliud nomen quam proprij prætendat auctoris; ipsa namque re, non scriptoris nomine, veritas aut probatur aut improbatur. At quod pertinet ad miracula, quæ narrantur in illa epistola sub Cyrilli nomine, non repugnant omnipotentiæ Dei, qui seculis omnibus Sanctorum suorum precibus mortuos suscitauit, & cæcos illuminauit: præcipue cum dicat Scriptura diuina, voluntatem timentium se faciet; & ex illis multi his etiam maiora impetrarint, ita vt etiam montes graui mole constitutos, solo verbo & imperio transtulerint. Neque vero, [esto, epistola Cyrilli hæresi Monolitharum conspersa sit.] quia epistola illa sparsa est fuligine hæresis Monothelitarum, propterea falsitate laborare credendum est, cum multæ aliæ Sanctorum scripturæ ab hæreticis adulteratæ fuerint, quæ postmodum purgatæ, magnam Ecclesiæ vtilitatem attulerunt, quas hoc loco enumerare non est necesse, quia id apud viros doctos nullam habet dubitationem. Imo apparitio S. Hieronymi Eusebio Cremonensi facta, ab alijs probatis viris in suis scriptis intexta legitur, vt probent defunctorum animas viuis apparuisse, & multa docuisse, vt inferius dicemus.

[34] Adde, pijssime lector, quod, cum ego litteras dedissem ad Illustrissimum Cardinalem Baronium paullo ante eius mortem, quibus enixe rogabam, vt caussam afferre dignaretur, cur de his, quæ in illa epistola leguntur, scilicet de morte & miraculis S. Eusebij in suis Annalibus mentionem non fecisset; ita respondit, vt ea esse vera non improbaret, sed esse ab eo omissa, quia aliquali incertitudine laborabant: in historia enim graui, [Iudicium de ijs Cardinalis Baronij.] qualis erat illa Annalium, res tantummodo graues, & quæ virorum illustrium narrationi nitebantur, describendæ erant. Quare, non quia hæc vera non sint, prætermisit: sed ne minus suo iudicio grauia in historia grauissima intexere videretur. Ne vero quisquam putet me proprio capite conficta narrare, hic epistolæ ipsius tenorem apponere placuit. Admodum Reuerendo Francisco Ferrario Canonico, Theologo Cathedralis Cremonæ. Satis me literæ tuæ oblectarunt, quamuis in grauissimis Ecclesiæ caussis occupatum: me enim in primis delectat inuestigatio eorum, quæ diuinitus Sancti primæui gesserunt: tamen ab anxia solicitudine illius quæstionis, quam agitant vulgata S. Eusebij Cremonensis monumenta, eruditos me redemisse antea existimaui: vbi grauitate historiæ contentus, quæ S. Eusebio Cremonensi seuerior narratio tribueret pariter vendicaui; nec enim vel vtilis est, vel etiam delectat ea historia, quæ tanta incertitudine laborat. Ideoque miracula illa, quæ vel ex epistola illa Cyrilli S. Eusebio tribuuntur, nec non obitus illius miros euentus, aliaque plura silui; vt qui grauem historiam ab origine distinxissem penitus a quibusuis, seu apocryphis, seu ambiguis abstinerem. Titulus vero S. Eusebij Romæ, illius Eusebij nomen refert, qui in eodem loco a Constantino incarceratus obiisse traditione dicitur, de quo Eusebio Presbytero fuse Beda, Ado, alijque recentiores scripserunt. Vale. Tuæ Dominationis admodum Reuerendæ vti Frater amantissimus, Cæsar Cardinalis Baronius. Quæ quidem præstantissimi Cardinalis rationes in nostra narratione haudquaquam validæ sunt, imo nullius roboris & momenti recte consideranti videbuntur: omnia etenim a nobis ponenda erant, quæ de S. Eusebio a veteribus tradebantur, ne lectores in aliqua historiæ parte, quæ ad eius vitam attinet, defraudasse videremur, & aliquid quod addi merito posset, desideraretur.

[35] In illa igitur epistola hæc de verbo ad verbum describuntur: [Secundum excerpta ex epistola sub Cyrilli nomine,] Vir vtique reuerendus, & obliuioni non tradendus Eusebius, nobilis Cremonensis, eius discipulus, in quo magistri refulsit sanctitas & doctrina, cuius sapientiam, probitatem & excellentiam non ignoras, qui post biennium a nostræ mortalitatis miseria ereptus, prȩdilectissimum magistrum Hieronymum in cæli patriam est secutus, vt eius indicant crebra miracula, de quibus etiam inferius aliqualiter pertractabo. Et paucis interpositis, inquit: Et primo ab Eusebio viro sanctissimo eiusdem Hieronymi discipulo oratio nostra sumat initium. Post obitum gloriosissimi Hieronymi, [hæresi excitata,] quædam hæresis inter Græcos, id est, secta, surrexit; quæ vsque ad Latinos deuenit, quæ suis ineptis rationibus probare nitebatur, quod animæ beatorum vsque ad vniuersalis iudicij diem, [de animabus expectaturis ad extremam iudicij diem,] in quo eorum corporibus erunt coniungenda, visione & cognitione diuina, in qua tota consistit beatitudo Sanctorum, priuabuntur: & animæ damnatorum similiter vsque ad diem illum nullis cruciabuntur pœnis. Quorum ratio talis erat: Sicut anima cum corpore meruit, vel peccauit: ita etiam cum corpore præmia recipit, siue pœnas. Asserebant etiam illius sectæ nequissimi, nullum esse Purgatorij locum, in quo animæ, quæ nondum in corpore de suis peccatis plenam egissent pœnitentiam, purgarentur. Qua quidem secta pestifera percrebescente, tantus in nos dolor irruit, vt nos amplius pigeret viuere. Quare meis cunctis suffraganeis Episcopis & alijs viris Catholicis conuocatis, eis ieiunia & orationes indixi, vt suam sic agitari fidem diuina non permitteret bonitas. Mira res & forte huic similis numquam visa. [a S. Hieronymo apparente,] Tribus expletis diebus ieiuniorum & orationum, subsequenti nocte gloriosus Hieronymus suo prædilectissimo filio Eusebio orationibus incumbenti manifeste apparens, benignaque eum allocutione confortans, ei dixit: in hac secta pestifera minime esse formidandum, cum sibi finis iam ponendus esset. Quem Eusebius nimio fulgentem splendore, ita vt eum oculus humanus aspicere non valeret, intuitus, quasi de graui somno euigilans, dulces per oculos fundens lacrymas, ita vt pene vocem formare non posset, quantum poterat, clamare cœpit: Pater meus Hieronymus es? quare meam societatem spernis? Certe tenebo te, nec dimittam, nec sine tuo, quem dilexisti filio, gradieris. Ad quem gloriosus Hieronymus. Non te, fili dilectissime, deseram. [addiscit diem mortis suæ,] Confortare, vicesimo namque die me sequeris, & simul in gaudio permanebimus sine fine. Sed Cyrillo ceterisque Fratribus nuntia, vt crastina die iuxta Præsepe Domini, vbi meum requiescit corpus, omnes in vnum conueniant tam Catholici quam illius sectæ viri, & tu trium hominum, qui in hac sunt vrbe hac nocte defuncti, cadauera inhumata in locum, in quo meum est humatum corpus, facies deportari: [& mortuos a se suscitandos:] super quibus saccum meum, quo vtebar, ponens, statim vitæ pristinæ redditi, hanc radicitus hæresim extirpabunt. Cui vale dicens gloriosus Hieronymus, disparuit. Mane autem facto, ad me, qui Bethleem tunc eram, venerabilis Eusebius veniens, cuncta, quæ viderat enarrauit: qui immensas Creatori gratias agens & glorioso Hieronymo, omnibus in prædicto loco, in quo pro nobis de intemerata Virgine Saluator natus est, & vbi etiam sacratissimum Hieronymi cadauer humatum est, congregatis, prædictorum cadauera defunctorum deferri fecit. O mira Dei erga homines miseratio & dispensatio! Quot modis in se sperantes scit iuuare! quantis & quot honoribus suos exaltat Sanctos! Fiebat interea ab illius sectæ cultoribus irrisio, credentibus quod foret exinanita manus Domini.

[36] [quos facta oratione,] Lætetur itaque omnis fidelium cœtus & Deo in voce exultationis psallant, quando suscepimus misericordiam in medio templi tui. Accedens namque vir venerabilis Eusebius ad singulorum cadauera, flexis genibus manibusque in cælum extensis, cunctis audientibus, sic orauit: Deus, cui nihil est impossibile, nihil graue, inuictæ fortitudinis & virtutis, qui facis mirabilia magna solus, & nullum in te sperantium spernis; nunc tuorum fidelium preces exaudi: & vt tua, quam dedisti, fides intemerata inuiolataque per secula maneat, atque etiam, vt horum error appareat & per merita & intercessiones gloriosi Hieronymi dilecti tui, introduc in hæc cadauera animas, quas de ipsis egredi voluisti. Qua quidem oratione finita, singula sacco, quo supra carnem gloriosus Hieronymus vtebatur, [& S. Hieronymi sacco applicato resuscitat:] tangens cadauera, protinus in ea vitæ spiritum introduxit. Qui homines apertis oculis omnibusque vitæ signis ostensis, sunt perfecte resuscitati, & beatarum animarum gloriam, & peccatorum pœnas, tam purgatorij quam inferni, clara voce omnibus intimare cœperunt. Nam vt mihi postmodum interroganti dixerunt, B. Hieronymus eos conduxerat secum in Paradisum, Purgatorium & infernum: vt, quæ ibi agebantur, patefacerent vniuersis, sibique imperarat, vt ad corpora redirent & de perpetratis peccatis ibidem pœnitentiam agerent: quia ea die & hora, qua venerabilis Eusebius migraturus erat, & ipsi morituri erant, ac etiam, si bene agerent pœnitentiam, cum eo gloriam adepturi: quod & factum est, vt inferius declarabo. His igitur peractis, multitudo magna populorum tam fidelium quam illius sectæ defensorum, qui ad tam grande concurrerant spectaculum, tam certum indicium & veritatis experimentum; nec non B. Hieronymi merita cernentes, magnis vocibus gratias immensas referunt Creatori, qui suos in se sperantes non deserit.

[37] Et paullo post veniens ad obitum S. Eusebij, illum hoc modo contigisse describit: Sed ne nimis deuius, inquit, a proposito modo gradiar, ad incepta redibo, & venerabilis Eusebij obitum explens primo, & virorum illorum trium similiter, quos resuscitatos nosti, migrationem scribens: quia eadem hora sunt & die, qua Eusebius, de huius mundi & miseriæ valle exempti: aliqua miracula S. Hieronymi de multis introducam. Adueniente die & hora, [ipse æger,] qua venerabilis Eusebius a B. Hieronymo in visione, de qua supra fatus sum, se migraturum sciuerat, die tertia præeunte, languore febrium concussus valide, se super terram, magistri non immemor, nudū deferri fecit a Fratribus, & singulos benigna consolatione compellans, confortauit: atque vt in sancto manerent proposito, amantissime admonuit. [sacco S. Hieronymi operitur:] Deinde saccum, quo gloriosus induebatur Hieronymus, deferri fecit, & supra se poni iussit, ordinauitque se nudum instar gloriosi magistri, extra ecclesiam, in qua iacebat sanctum Hieronymi cadauer, sepeliri. Post hæc communione sacratissimi Corporis Iesu Christi munitus, Domino se & B. Hieronymo commendauit, & sic per triduum locutione corporalique visione priuatus, circumstantibus Fratribus, alternatim Psalterium, Passionem Domini, & alia sacra continue legentibus, iacuit. Durum quippe, & cunctis recte in hoc mundo degentibus formidabile hoc, quod narro. Die etenim, quo moriturus erat, per duas horas ante animæ beatæ exitum, venerabilis Eusebius tam terribiles actus cœpit peragere, quod circumstantes monachi nimio pauore perterriti, velut amentes, [terretur visione dæmonū apparentium,] in terra iacerent. Nam quandoque transuersis oculis, manibus iunctis, facie terribili, voceque dira, quasi sæuiens clamabat: Non faciam, non faciam: mentiris, mentiris. Post hæc ad terram rediens, faciemque in terram firmans, quantum poterat, clamabat: Adiuuate me Fratres, ne peream. Quod monachi videntes, lacrymantes & trementes, eum interrogauerunt: Quid habes, Pater? Ad quos ille: Non videtis dæmonum agmina, quæ me debellare cupiunt? Et illi: Quid te facturum volebant, cum dicebas, Non faciam? Et ille: Conantur namque, vt diuini nominis blasphemus inueniar, & ideo hoc me non facturum clamabam. Et illi: Quare Pater faciem tuam abscondebas in terram? Et ille: Ne eius aspectum cernerem, qui tam turpis & terribilis est, quod omnes pene formidines, quæ in mundo sunt, respectu eius, nihil sunt. Inter hæc verba, actus priores iterans, sic ad extremam horam vsque deuenit. Fratres autem, qui astabant, dolore & pauore perterriti, erant velut mortui, nescientes quid facerent. Gloriosus Deus in Sanctis suis, & mirabilis in maiestate sua, benignus & amantibus misericors, Sanctos suos non dereliquit in tempore necessitatis. Ad extremam namque horam venerabili Eusebio perueniente, [a S. Hieronymo apparente liberatus,] gloriosus Hieronymus apparuit, eum benigne confortans: cuius aspectu omnis illa dæmonum turba, quasi infinita, eius timore perterrita, ab eo velut fumus euanuit, vt plures testantur monachi, qui propriis oculis dispensatione diuina se hoc vidisse dicunt: sed hoc magis approbatur. Nam omnes circumstantes has audierunt ab Eusebio voces. Vnde venis Pater? Quare tantum moratus es? Quæso, ne filium tuum derelinquas. Cui statim, cunctis audientibus, alia vox respondit: Expecta, fili, ne formides, quia te non deseram, [moritur:] quem tantum diligo. Qua audita voce, breui inde decursa morula, venerabilis Eusebius expirauit. Cur sancto viro probatæ virtutis permiserit Deus illos terribiles euentus, quibus omnes illi monachi consternati sunt? Forte fuit, vt post mortem tanti Patris timore mortis magis in officio continerentur. Eadem hora etiam illi tres, [cum 3 resuscitatis:] qui resuscitati sunt migrauere, &, vt puto, cū Eusebio ad æterna gaudia peruenerunt. Nam per illos viginti dies, quibus, postquam, vt nosti, resuscitati sunt, de peccatis præteritis ita doluerunt & pœnitentiam egerunt, vt sine dubio æterna beatitudine potiantur atque perfruātur.

[38] Mortuo S. Eusebio Cremonensi, monachi omnes, tamquam liberi patre beneficentissimo destituti, [defertur ad sepulturā,] eius mortem multis lacrymis sunt prosecuti, & exequias funeris solenniter quidem, sed maximo cum dolore peregerunt. Verum dum eius gloriosum corpus humeris Fratrum in feretro ad ecclesiam portaretur; Deus, qui mirabilis est in Sanctis suis, faciens prodigia in cælo sursum & in terra deorsum, animam ad cælestia euocans, corpus in terrestribus multis miraculis illustrauit, quæ ab auctore illius epistolæ prætermittuntur: duo tamen de multis describit, ne obliuioni propter posteros traderentur, quorum primum illud est. Monachus quidam cuiusdam cœnobij, præ lacrymis & vigiliis corporali oculorum lumine priuatus, [cæcum illuminat:] statim, vt corpus venerandum in facie tetigit, pristinæ lucis gratiam est adeptus. [energumenū liberat:] Eorum vero alterum quod narratur, est de areptitio, qui dum sacrum corpus ad ecclesiam deferretur, eidem obuians, protinus est a dæmone liberatus. Iuxta ecclesiam, in qua gloriosi Hieronymi cadauer sanctissimum est humatum, venerabilis quoque Eusebij corpus est sepultum, honore debito nudum Magistri instar. In cuius etiam ecclesiæ cœmeterio hominum illorum trium, [sepelitur prope S. Hieronymum:] qui eadem sunt hora mortui, fuerunt corpora tumulata.

[39] Hæc ab auctore illius epistolæ, sub nomine Cyrilli Hierosolymitani feliciter describuntur, quæ cum fidei Catholicæ non repugnent, Deo omnipotenti impossibilia non sint, & ad intercessionem Sanctorum suorum eadem quotidie operetur; vera esse credi possunt. Nam quis vnquam talia de morte S. Eusebij fingere ausus esset & de eius miraculis componere; cum præsertim vsque ad hodiernum diem a peregrinis visitetur eiusdem sepulchrum, eodem in loco, vbi superius diximus, positum? Adde quod apparitio illa S. Hieronymi Eusebio facta, ab aliis viris piis & doctis adducitur, & præsertim a Reuerendo Patre Martino Delrio Societatis Iesu ad probandas apparitiones Sanctorum, vt videre est in suis libris Magicarum disquisitionum. Deinde quis ignorat S. Eusebium Cremonensem positum fuisse ab Ecclesia in diptycha Sanctorum, & eius memoriam renouari quotannis, [Sanctis adscriptus;] die quinta Martij, & pro tali semper fuisse habitum, & a fidelibus adoratum adoratione Duliæ, vt reliquæ Sanctorum imagines? Quod certe non fuisset permissum: nisi vera essent miracula, quæ de eo leguntur. Imo vero in loco, vbi fuit sepultum eius cadauer, [honoratur altari erecto:] erectum fuit altare marmoreum, in quo offertur quotidie ad eius honorem Missæ sacrificium, & celebrantur diuinæ laudes, & eidem a fidelibus, qui in locis illis commorantur, offeruntur vota & supplicationes porriguntur, & idem præstatur ab omnibus peregrinis, qui Hierosolymam confluentes, ea loca venerari non desinunt; vt patet ex relatione fide digna Reuerendi P. Victorij Cicardi Ordinis Minorum Obseruantium, qui in monasterio Bethleem Fratrum ibidem degentium præfecturam iniit, quæ fuit Reuerendissimo quondam Cæsari Speciano, Episcopo Cremonensi consignata. Attestatur itaque idem Frater Victorius, quotidie ad eius sepulchrum has a Fratribus laudes decantari.

Hymnus.

Iste confessor Domini sacratus.

Antiphona.

Similabo eum viro sapienti, &c. [inuocatione quotidie fieri solita]
℣. Ora pro nobis Beate Eusebi.
℞. Vt digni efficiamur promissionibus Christi.

Oremus.

Intercessio nos quæsumus Domine B. Eusebij Abbatis commendet, vt quod nostris meritis non valemus, eius patrocinio assequamur. Per Christum Dominū. [indulgētis cōcessis visitantibus sepulcrum,] Affirmatque, Fratres & omnes peregrinos visitantes eius sepulcrum consequi indulgentiam quinque annorum, & totidem Quadragenarum, & se tenuisse ibidem præfecturam per quinque annos, cum de mandato M. Reuerendi P. Francisci Salandri prouinciæ Basilicatæ toto Oriente Commissarij Apostolici, Bethlehem se contulisset de anno MDXCIV die IV Iulij. Huic potest addi altera relatio R. Patris Aloysii Vulcani a Padula Ordinis pariter Minorum Obseruantium, qui Terræ sanctæ loca inuisit, & omnia notatu digna descripsit, & ad æternam memoriam impressit. Nam facta commemoratione Capellæ Sanctorum Innocentium a crudelissimo rege Herode interfectorum; hæc subnectit verba: Versus occasum est altera spelunca, & in eius ingressu ad latus dexterum inuenimus altare, intra quod est sepultura S. Eusebij, gloriosissimi Ecclesiæ Doctoris Hieronymi discipuli, & ad sinistrum latus est aliud altare intra quod est sepulcrum S. Paulæ Romanæ, & eius filiæ Eustochij, & e regione illius est locus, vbi iacebat S. Hieronymi corpus, Romam postea, vt dicitur, translatum: quæ omnia sepulcra tabulis marmoreis operta, altarium instar conspiciuntur, & ante eorum singula ardet vitrea lampas, [vitrea lampade ardēte.] & prædicta spelunca non longe distat ab Ecclesia S. Sepulcri. Hæc aperte indicant ea, quæ de S. Eusebio in illa epistola narrantur esse talia, quibus sine aliqua hæsitatione fides adhiberi possit, quamuis falso Cyrilli nomine circumferantur.

[Annotata]

a Mortuus est S. Cyrillus Hierosolymitanus anno 389, die 18 Martij. Quæ hic sub nomine eius dicuntur, habemus ex duplici MS. & inter Miracula S. Hieronymi a Petro Calo descripta. A quo ante hanc historiam memoratur Cyrillus tempore obitus S. Hieronymi, qui in cella sua deuotis orationibus vacans, sursum raptus in spiritu, vidit animam eius deferri in cælum, & narrantur in sepultura eius miracula facta, nulla interim mentione addita dignitatis Episcopalis: quod postea fit, vbi de obitu S. Eusebij agitur. Quidni ergo alius tunc potuerit esse monachus Cyrillus, quem posteri corruptores vnum eumdemq; cum Episcopo crediderint, aut maleuole scripserint.

* Censura in tom. 9.

* In Chronico.

CAPVT VIII.
An Ordo S. Hieronymi in Hispania a S. Eusebio cœptus. Eius veneratio Cremonæ.

[40] Narrat Reuerendus Pater Paulus Morigia Mediolanensis, vir in historiis admodum versatus, in libro quem de Origine omnium Religionum diligentissime conscripsit, [Institutor monachorū Guadalupensium in Hispania dicitur a Morigia] S. Eusebium Cremonensem fuisse institutorem monachorum sui ordinis in Hispania, & præcipue erexisse monasterium monachorum Guadalupensium. Et certe hæc fama non caret auctoritate: nam S. Eusebius fuit in Africa, vt habetur ex S. Hieronymo apologia secunda aduersus Ruffinum. Ita enim inquit: Scribit Frater Eusebius, se apud Episcopos Afros, qui propter Ecclesiasticas causas ad Comitatum venerant, epistolam, quasi meo scriptam nomine, reperisse. Ex his verbis deduci potest euidenter S. Eusebium fuisse in Africa, quomodo enim scriberet se apud a Afros epistolam inuenisse, nisi ibidem fuisset? & forte id contingere potuerit, cum ad Vigilantium hæreticum Barcinonensem parochum missus fuit, & ea occasione Hispaniam potuit videre, & erigere monasterium b Guadalupense, quod profecto antiquissimum est. Sed quia Morigia natione Italus de re in Hispania peracta cuipiam videri posset testis minus verus, [& aliis apud Emanuelē Rodericum,] legatur quæso F. Emanuel Rodericus Lusitanus in libro, quem inscripsit Quæstiones regulares. quæst. 3. art. 4. vbi quærens a quo habuerit originem congregatio Eremitarum S. Hieronymi Hispaniarum, cum retulisset aliquos existimasse habuisse originem a Lupo de Oliueto; reiicit hanc opinionem, probans prædictum Lupum fuisse tantum reformatorem, & subdit hæc verba: Alij volunt, quod congregatio ista habuerit principium ab Eusebio Cremonensi, gloriosissimi Hieronymi discipulo, cuius creduntur vestigia sequi monachi de Guadalupe in Hispania: & quamuis referat alteram opinionem P. Hieronymi a Roma Hispani lib. de Repub. Christiana, qui censuit habuisse originem a quodā Fratre c Thoma; tamen id verum esse non potest, cum Frater Thomas fuerit anno millesimo tercentesimo septuagesimo; monachi autem de Guadalupe antiquiores sint. Quare verior sententia remanet illa, quod habuerint originem a S. d Eusebio Cremonensi. At cum hi monachi, ad latiores S. Augustini regulas transissent, Frater e Lupus de Oliueto Hispanus eosdem cum aliis quinque monasteriis eiusdem regionis reformauit, [a Fr. Lupo de Oliueto regula collecta.] & alia de nouo in Italia instituit, & præsertim monasterium Romanum S. Alexij, qui etiam diligentissime collegit Regulas ex scriptis S. Hieronymi, quibus antiqui illi monachi regebantur, & obtinuit rescriptum a Martino V. Summo Pontifice, quo f obligabantur monachi illis legibus morem gerere, (sine tamen periculo incurrendæ lethalis culpæ) quas ipse ex variis locis librorum S. Hieronymi cumulauerat, cum antea obedirent præceptis a S. Augustino Fratribus suis præscriptis: ad quæ postmodum iidem monachi, cum non tam aspera & rigida sint, Fratrum communi saluti consulentes transierunt. In quo certe maximam laudem consequutus est Lupus, & de hoc maxime laudatur a Mariano Victorio Episcopo Reatino his verbis: Hanc Regulam monachorum ex veris Diui Hieronymi sententiis collectam fuisse, nemo qui in eius lectione versatus est, inficiari potest: ita autem apposite & congruenter in vnum eas Lupus de Oliueto connexuit, vt non aliter quam hic legis, fudisse eas Hieronymum existimare possit. Itaque si veteres Homero-centones, & Virgilio-centones, quos proba Falconia mulier non imperita consuit, tot laudibus dignos ducunt; cur nō quiuis has Hieronymo-centones laudibus extollat? præsertim cum illæ de futilibus & a religione nostra absonantibus materiis; hæc vero non nisi de Christiana professione præcipuisque illius virtutibus, & quæ perfectionis statum respiciunt, conscripta sint? Multis igitur laudibus, inquit, dignus est Lupus, qui ad hominum vitam recte sancteque instituendam, & monachorum professionem seruandam, hæc ipsa ex Hieronymo (quem monachum fuisse nemo est qui ignorat) docte appositeque collegit. Hæc in gratiam hominis Hispani, erga suam religionem bene affecti, qui professionem fecerat in monasterio Guadalupensi, fundato, vt creditur a S. Eusebio Cremonensi, a nobis fuerunt enarrata.

[41] Et certe, vt Lupum prætermittamus, apud Hispanos magno semper in honore extitit Religio monachorum S. Hieronymi, & g S. Eusebij Cremonensis, de qua re multa, & quidem grauissima testantur.[Apud monachos SS. Hieronymi & Eusebij] In primis quod Carolus Quintus, vir in hoc genere vitæ præstantissimus, singulari religionis Christianæ propagandæ desiderio, rerum bellicarum gloria, ferocissimorum Ducum maximorumque exercituum victoriis insignis; sed insignior mundi contemptu, incredibili antiquæ pietatis & orthodoxæ fidei studio, digna hominis sensati ad mortem præparatione, [Carolus V Imperator vixit & sepultus,] regnorumque omnium abdicatione, vt se totum diuinis obsequiis, paruo stipendio contentus, manciparet; degit in monasterio sub disciplina plane monachali: animaduertensque horam mortis instare, viresque corporis deficere, vltima voluntatis suæ testimonia scribi mandauit, inter quæ illud est eximium, quo singularis animi pietas erga S. Hieronymum & Eusebium, eorumque monachos fuit optime declarata, imperans, vt eius cadauer vestibus illorum monachorum indueretur, & ita sepulturæ traderetur: quod quidem, vt iussum fuerat, executioni fidelissime fuit demandatum. Idem Philippus eius filius, qui sicut omnes totius orbis familias vi, potentia, atque maximarum opum amplitudine antecessit; ita pietatis & fidei amplificandæ studio longe superauit, [Philippus II Rex] vir pace & bello maxime suspiciendus, patris amantissimi exemplum secutus, plurima pietatis argumenta erga eosdem monachos reliquit: quorum primum illud est, quod dum huius lucis vsura frueretur, sæpissime a grauissimis curis, quibus imperia maxima sunt vallata, se eximens, cum eisdem monachis, se aliquantulum colligens, versabatur, vt ad rerum diuinarum desiderium excitaretur. [ibi sepultus] Deinde cum in lecto decumbens postremam horam expectaret, iussit, vt eius corpus eodem habitu monachali, quo eius pater, indueretur & humaretur. Tertium vero pietatis erga istos monachos monumentum est monasterium, dictum Escuriale, munificentia regali ad honorem S. Laurentij conditum, [erecto monasterio Escuriali.] & eisdem monachis ad commorandum religiosissime traditum. Hæc suæ religionis signa S. Eusebius in Hispania reliquit, si tanto viro, vt est Morigia, credere dignum est.

[42] [Cremonæ S. Eusebij monasterium,] Cremonæ vero extra mœnia ciuitatis vnicum extat monachorum S. Eusebij monasterium a Francisco Sfortia Mediolani Duce a fundamentis erectum, cum basilica ad honorem S. Sigismundi Regis consecrata. In suburbiis autem parua quoque conspicitur ecclesia sub inuocatione S. Eusebij, [ecclesia,] quæ ad monachos Oliuetanos pertinet: in qua præter S. Eusebij nomen, nihil prope extat memoria dignum. Verum non permisit Deus, quod memoria huius Sancti, quæ mille & ducentis annis delituerat, penitus extincta crederetur: sed post tot annorum curricula nouam obtulit Cremonensibus religionis & pietatis erga eorum Sanctum materiam: [memoria innouata:] anno enim sexcentesimo quinto supra millesimum, quidam pius vir, Paulinus de Peperariis nuncupatus, vt Sanctorum Cremonensium numerum colligeret, & in catalogum ad posterorum memoriam referret, cum Veronam iuisset, & S. Eusebij Cremonensis imaginem casu comperisset; [imago sculpta,] eam accersito pictore a prototypo exceptam, Cremonam animo gaudenti asportauit. Quam cum multis ciuibus ostendisset, eorum ope & opibus simulacrum S. Eusebij, exemplaris instar incidendum, & vestibus sacerdotalibus, vt erat illud, decorandum curauit, eidemque altare in ecclesia S. Mariæ Stellæ, mœnibus ipsius ciuitatis annexa, [altare erectum:] erigendum studuit. Hoc simulacrum Cæsar Specianus, venerandæ memoriæ Episcopus, quem honoris caussa recolo, in ecclesiam Cathedralem comportatum, publice & solenniter benedixit: deinde statam diem indixit, qua omnis Clerus tam secularis quam regularis, & disciplinatorum scholæ frequenter in ecclesia Cathedrali adessent, vt eo maiori, qua posset solennitate, sacra illa imago in locum constitutum transferretur. Quæ cum iam aduenisset, omnibus conuocatis & congregatis, processio ordinari cœpit, cum interim sex viri nobilissimi saccis induti, nudo pede, capiteque, ne ad inanem gloriam id facere viderentur, [solennis processio instituta:] operto, propriis humeris Sancti imaginem honorifice gestantes, mira pietate psallentium choros atque agmina canentium prosequerentur: dum omnia campanarum sono, tubarum clangore, & benedicentium vocibus consonarent. In tanto vniuersorum plausu, in tam ingenti populi lætitia, mirum est quantam humani generis inuidus hostis excitarit atque agitarit aëris commotionem, sese ciuitati opponens, ne iucunda Patris recordatione frueretur, cuius auxilio iam videbat multos ex ipsius faucibus eripiendos. Extemplo etenim omnes excitat ventos, [ne quidem ob tempestatem intermissa:] sæuissimos commouet turbines, & subita tempestate omnia euertere velle videbatur: tanta enim erat ventorum rabies, vt ædificia ipsa tremerent, & a fundamentis fere concuterentur. Flantibus igitur maximo impetu ventis, parum defuit, quin processio ipsa disperderetur, & qui simulacrum portabant, re infecta discederent, cum progredi minime possent. Verum tandem aëris perstrepentis furorem vicit quȩdam constans & inconcussa mentis deliberatio cum religione coniuncta. Populus enim vehementem illum impulsum, atque terribilem auræ sibilum a dæmone concitatum minime extimescens, & patientissime iter prosequens, ad desideratum tandem locum peruenit, & effigie super altare collocata, laudes debitas S. Eusebio persoluit, & immortali Deo gratias egit. O rem admirandam! statim secuta est aëris tanta tranquillitas, vt præteritæ commotionis nullum penitus remaneret vestigium: Sancto, vt credibile est, diuinitus nequitias spirituales ab aëre compellente. Satisfecit populus ardenti desiderio, quo tenebatur, & sui amantissimi ciuis imaginem inuito teterrimo mortaliū hoste est veneratus. Ex quibus clare intelligitur, quantum sibi ob huius Sancti intercessionem timeret; vsu ipso non ignorans Sanctos patrios ciuibus suis maximam opem ferre, sese Deo irato propter maxima scelera supplices opponentes. Quare ad eum quotidie pro impetrandis beneficiis accedere, vota offerre, cereos accendere, appendere simulacra cessare non debemus.

[43] [voto oblato impetratur pluuia.] Vnum liceat nobis simulacrum de multis ante oculos vestros, ciues optimi, ponere, & etiam caussam, cur oblatum sit, diligenter exquirere: illud est lamina argentea latioris formæ, quam S. Hieronymi confraternitas obtulit de anno MDCV, vt congruentes pluuias impetraret. In ea ciuitas Cremonæ, & nubes ab æthere pluuiam effundentes, & in superiori parte imagines SS. Hieronymi & Eusebij, ad Deum supplices conspiciuntur, his verbis ex auro in extremitate ornatus tabellæ appositis: D. Hieronymi Confratres, ob impetratam pluuiam diu publice expetitam. Fuit hoc votum cuiusdam magnæ siccitatis occasione ob defectum imbrium effectæ, qua languentes herbæ humoribus destitutæ, spem colligendorum fructuum eripiebant, & cælum quoque ipsum maximam rei frumentariæ penuriam, & annonæ caritatem protendebat: Deus enim ob peccata nostra dederat cælum & terram æneam, neque alia miseris spes relinquebatur, quam ad Deum intercessione alicuius Sancti confugere, eiusque iustissimam iram auertere. Quare cum ipsa Confraternitas hoc fecisset, & Aduocatum apud Deū S. Eusebium delegisset, eidem argentea illa effigie promissa, statim nubibus cælum obductum, ingentem pluuiæ copiam ab alto profudit, qua agri abunde irrigati, vberem eo anno fructuum collectionem pepererunt. Voluit Deus hoc tanto beneficio omnibus notum esse, quam sibi S. Eusebij preces percaræ essent, qui ingruentibus occurreret necessitatibus, & preces apud maiestatem suam supplex offerret.

[44] Hæc de vita morte, & miraculis S. Eusebij Cremonensis breuiter dicta sint, quæ hinc inde ex diuersis S. Hieronymi libris, [Epilogus auctoris.] aliisque scriptoribus collecta descripsimus, & in hunc paruum libellum ad futurorum seculorum memoriam retulimus, quæ si minus diligenter & eleganter, quam par erat, & huius Sancti dignitas postulabat, enarrauimus; veniam tanti erroris a Deo Opt. Max. impetrare curabimus. A te vero, Reuerendissime Pater, enixe peto, vt parcas, si stylus minus comptus, & periodus sua carens gratia insulsius labi videatur. Aliquid currenti prope calamo, & amico carissimo condonare non dedigneris: te monitum interea esse cupiens, hæc quidem elegantius, sed non amantius ab aliquo recenseri potuisse, meque interim ac mea auctoritatis tuæ clypeo defendas; nec a quoquam calumniari patiaris. Et in sempiternum æuum cum S. Eusebio vale.

[Annotata]

a Supra num. 11 de his Episcopis Afris agit, quasi Romæ aut certe in Italia eos repererit S. Eusebius, cum ij ad Comitatum venissent, & diserte asserit S. Hieronymus antea citatus. Est autem Comitatus, aula Imperatoris, ad quam ij negotiorum caussa venerant.

b In Extremadura Hispanica ciuitas Guadalupensis, nobilis Deiparæ Virginis miraculosa imagine, ad cuius venerationem promouendam inuitati Religiosi Ordinis S. Hieronymi, aduenerunt 22 Octob. anni 1389. vti late deducit Iosephus Seguntinus, siue de Seguença lib. 1 Historiæ Ordinis S. Hieronymi, cap. 17 & 18.

c Dictus Iosephus Seguntinus lib. 1 cap. 2 originem Ordinis in Hispania attribuit huic Fratri Thomæ, cognomento Succo, ortu Senensi in Italia, additq; ordinem inchoatum circa annum 1350, ac dein anno 1373 confirmatum.

d Idem Seguntinus lib. 1 cap. 1 agit de Eusebio Cremonensi, & coniicit non illum, sed Paulinianum post obitum S. Hieronymipræpositum fuisse monasterio Bethleemitico, quod frater eius esset, tantum abest, vt velit agnoscere eum in Hispania Ordinem incepisse.

e Seguntino lib 3 cap. 5 & sequentibus appellatur Lupus de Olmedo, qui anno 1425 præsedit vt Generalis in capitulo 5 generali.

f Seguntinus lib. 3 cap. 6 asserit Ordinem Lupo restitisse anno 1428 in capitulo sexto generali, ac suos Procuratores Romam ad Martinum Papam misisse, vbi reliqua eius gesta narrantur.

g Nullus eius cultus aut veneratio est apud Hispanos in Ordine S. Hieronymi.

DE S. GERASIMO ABBATE IN PALÆSTINA PROPE IORDANEM,

ANNO CCCCLXXV.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Gerasimus, Abbas prope Iordanem in Palæstina (S.)

Avctore Cyrillo monacho.

CAPVT I.
S. Gerasimi cultus sacer, ætas, monasterium.

[1] Mortuus est die quinto Martij S. Gerasimus, & inscriptus tabulis Martyrologij Romani, his verbis: Item in Palæstina ad ripam Iordanis S. Gerasimi anachoretæ, qui tempore Zenonis Imperatoris floruit. Eodem die apud Constantium Felicium ista leguntur: [Natalis S. Gerasimi 5 Martij,] Gerasimus illustrissimus fundator ac scriptor regularum anachoretarum, mortuus est primo anno Zenonis Imperatoris. Græci quia V Martij solennibus Odis celebrant S. Cononem Martyrem Isauricum, imo & alium Cononem ex hortulano Martyrem; [alijs 4.] ad IV Martij solennibus item Odis & hymnis extollunt S. Gerasimum, & Acta eiusdem, sed contracta, habent in magnis Menæis & apud Maximum Episcopum Cytheræum ἐν βίοις ἁγίων, & in Anthologio assensu Clementis VIII edito, cum hoc titulo: Quarto die eiusdem mensis Martij memoria sancti Patris nostri Gerasimi. Additur in Menologio: ad Iordanem versantis, cui fera ipsa seruiuit. Cum Græcis eodem illum retulit die Molanus. [& 20 Martij.] At XX Martij iterum eum celebrant Græci in eisdem Menæis, & apud Cytheræum his verbis: Eodem die sancti Patris nostri Gerasimi: & de eodem Gerasimo ibidem agi indicant adiuncti versus:

Ὑπηρέτης θὴρ τῷ Γερασίμῳ γέρας,
Θῆρας παθῶν κτείναντι, πρὶν λῆξαι βίου.

Annosa seruit seni Gerasimo fera,
Ante obitum feras passionum necanti.

[2] [Res eius gestæ dantur ex Vitis S. Euthymij & S. Quiriaci,] Res præclare a S. Gerasimo gestas hactenus non reperimus singulari tractatu conscriptas: sed aliquas colligimus ex Vita S. Euthymij Abbatis a nobis ad XX Ianuarij illustrata, & paucas coniungimus ex Vita S. Quiriaci ad XXIX Septembris danda. Illustre exemplum S. Gerasimi de familiari comitatu Leonis tradit Ioannes Moschus in Prato spiritali cap. 107 quod addimus. Esse eam historiam a nonnullis affictam S. Hieronymo bene aduertit reijcitque Baronius in notis Martyrologij ad hunc diem, [& ex Ioanne Moscho:] & XXX Septemb. vti etiam in Annalibus ad annum 420 num. 49. Eamdem ex Moscho historiam tradunt Menææ & Anthologion, sed enormi errore præponunt imperante Constantino Pogonato, Heraclij nepote, S. Gerasimum a pueritia timore Domini imbutum, monasticoque habitu indutum in interiorem Thebaidis solitudinem recessisse. [vita monastica in Lycia patria,] Infra ex Actis S. Euthymij constat eum e Lycia oriundum, & in patria diu monasticum institutum fuisse amplexum, indeq; in Palæstinam venisse & ad obitum vsque vixisse. Potuit e Lycia aut Palæstina in Thebaidem profectus, & aliquamdiu ibidem moratus, ad Iordanem reuersus esse. [& Palæstina:] At qui tum imperasse dicitur Constantinus Pogonatus, Heraclij pronepos, succeßit patri Constanti anno DCLXVIII Syracusis in balneis interfecto, vita & imperio defunctus Æræ Christianæ anno DCLXXXV.

[3] Substituendus est in locum huius Constantini Theodosius iunior, [sub Theodosio iuniore Imp.] Magni Theodosij nepos, sub cuius imperij saltem vltimos annos S. Gerasimus in Palæstinam profectus est. Mortuo Theodosio anno CCCCL succeßit Marcianus, sub quo anno sequente, mense Octobri, habita est Synodus Chalcedonensis, cum iam Gerasimus prope Iordanem in vita anachoretica excelleret. [Marciano,] Mortuo Marciano anno CCCCLVII, creatus est Imperator Leo: cuius imperij anno IX, Christi CCCCLXV, [Leone,] venit Hierosolymam S. Quiriacus, ac hyeme ibidem peracta, adijt S. Euthymium, atque monastico habitu indutus, ad S. Gerasimum ablegatus est. E viuis dein exceßit S. Euthymius anno CCCCLXXIII. Post cuius decessum (verba sunt Cyrilli monachi in Vita S. Sabbæ Abbatis V Decembris) cum monasterium otio & socordiæ paullatim se dedidisset, Iongo tempore aufugit B. Sabas, & habitabat in solitudine, cum Gerasimus eam, quæ est circa Iordanem, solitudinem non secus atque stella, illuminaret. [Leone iuniore, & Zenone,] Mortuo Leoni Imperatori succeßit Leo iunior ex sorore nepos; huic, cum haud diu vixisset, pater Zeno, ante a filio Augustus coronatus. Mortuus dein S. Gerasimus quinto mensis Martij, [moritur an. 475.] Indictione XIII, in consulatu Zenonis Augusti secundo. Annus is erat CCCCLXXV.

[4] Cyrillus scriptor in monasterio S. Euthymij habitum sumpsit anno DXLIII, & anno DLIII in Lauram nouam migrauit, [Cyrilli scriptoris & Ioannis. Moschi ætas.] ac biennium insumpsit in scribendis Vitis SS. Euthymij & Sabæ. Præerat tum monasterio S. Euthymij Gerontius Medabensis, de quo sibi optime noto, eiusque patre & auo agit Cyrillus in Vita S. Sabæ. At quæ Gerontius narrauit Ioanni Moscho & Sophronio Sophistæ, referuntur in Prato spirituali cap. 21. Quibus aduenientibus in monasterium S. Gerasimi, senes narrarunt, quæ de ipso Moschus scripsit. Ad illa etiam circiter tempora vixerat S. Quiriacus, vtpote centum & septem annos ætatis natus.

CAPVT II.
Epitome rerum gestarum S. Gerasimi: ex Vita S. Euthymij, auctore Cyrillo monacho.

Cap. 12

[5] Septuagesimo autem & quinto anno ætatis magni Euthymij, congregata fuit a Synodus Chalcedone, in quam omnes fere totius orbis terrarum vndique conuenerunt b Pontifices. [Contra Synodum Chalcedonensem,] Eos enim ad conueniendum vocabant, quæ Ephesi scilicet innouata fuerant, a c Dioscoro, inquam, Alexandrino: quem simul cum iis, qui illius tuebantur dogmata, e sacris eiiciunt catalogis, & accuratum fidei decretum exposuerunt. Ei autem Synodo insignis quoque Euthymij discipuli intererant … Postquam autem ille legisset, & quæ scripta erant, recte se habere inuenisset, & concinere rectæ regulæ veritatis, peruasit repente fama totam solitudinem, quod magnus quoque Euthymius sequatur Synodum Chalcedonensem.

[6] Hoc autem omnes propemodum monachos ad eam attraxisset, nisi quidam d Theodosius, habitu quidem monachus; moribus vero præstigiator importunissimus, & mente corruptissimus, [debacchante Theodosio seductore,] veniens in Palæstinam, cum de dicta Synodo quædam improbe confinxisset, quod euerteret quidem dogma rectæ fidei, introduceret autem vel potius reuocaret dogmata Nestorij, cepisset e Eudociam, quæ tunc versabatur in Palȩstina. Per ipsam autem induxit omnes monachos: & deinde etiam Sedem Hierosolymitanam inuerecunde, (o iustitia) & impudenter inuadit, & cum ex potestate accepisset facultatem, bellum gerit aduersus diuinos Canones.

[7] Erat autem illic quidam magnus Anachoreta, qui nuper quidem venerat e Lycia, vocabatur vero Gerasimus: [abducitur S. Gerasimus,] qui cum omne vitæ institutum, quod monachos decet, in patria ostendisset, multos quoque passus erat sudores aduersus spiritus nequitiæ. Is ergo cum pulchre exerceretur in ea, quæ est ad Iordanem, solitudine, & sæpe dæmones percuteret, pulsatur ipse quoque, vel potius supplantatur ab eorum improbitate & abducitur ab hæreticis. Cum autem ab omnibus fere anachoretis audiret de Euthymio, ijsque, quæ de eo sermone celebrabantur, aures haberet oppletas, aliquando ad eum venit in f Ruban: cumque cum eo diu esset versatus, & illius linguæ bibisset fluentum suauissimum, veluti quemdam morbum euomit hæresim & ad sanam fidem reuertitur, [reducitur ad orthodoxam fidem a S. Euthymio,] quod deceptus esset, magna ductus pœnitentia; & cor vanis corruptum sermonibus, doloris stimulo castigans & puniens. Hunc autem ipsum alij quoque consecuti sunt anachoretæ, Petrus cognomine Gournitis, & Marcus, & Iulon, & Siluanus: & ipsi quoque Theodosij noxiam sectabantur communionem.

cap. 18

[8] Hæc quoque mihi cum alijs g Ioannes Silentiarius & Episcopus, & h Thalelæus Presbyter narrauerunt. Dicebant enim, [degit cum SS. Saba, Ioanne Silentiario, Theoctisto &c.] quod versantibus aliquando ipsis in solitudine, in eos incidens B. Saba colloquebatur, dicens, quod cum adhuc esset in cœnobio, ascendisset post mortem i Theoctisti simul cum k Longino Præfecto ad magnum Euthymium. Cum autem aliquot dies morati essent circa Ruban cum l Martyrio & m Elia, & vna cum eis adesset S. Gerasimus; Quoniā inquit, prompto & alacri animo videt magnus Euthymius me & n Domitianum, vtroque assumpto, transibat per interiorem solitudinem. Cibus autem nobis erant radices melagriorum.

cap. 19

[9] Cum ergo apud Deum tantam haberet Euthymius fiduciam, [S. Euthymium mortuum,] & tantam Spiritus gratiam e superis attraxisset, ne communis quidem mortis ei tempus est celatum. Cum tres postea dies mansisset in diaconico, sabbatho noctu dormit in pace, & ad eam, quæ illic est, transit beatitudinem, re vera senex & plenus dierum, vicesimo die mensis Ianuarij. Cum autem fama celeriter per omnem sparsa esset regionem, monachorum & laicorum congregata est multitudo, quæ non poterat facile numerari. Quin etiam o Anastasius Patriarcha Hierosolymitanus, [cum Patriarcha Hierosolymitano & alijs sepelit:] cum simul assumpsisset examen Clericorum & militum, accessit. Cum eo autem aderat p Chrysippus & q Gabrielius, & Diaconus quoque r Pheidus. Anachoretæ quoque, qui erant in solitudinibus, vndiq; conuenerunt, quorum erat vnus quoque Gerasimus. Omnes autem in stuporem adducebat continuatio miraculorum. Cum ergo conuenisset multitudo prope innumerabilis, prohibebatur sacrum illud corpus a sepultura, cum iam esset hora nona, donec milites, vt eis iussum fuerat a Patriarcha, repellunt multitudinem: & sic vix tandem datur aditus diuinis Patribus, vt corpori illi, quod tam strenue decertauerat, & multa passum fuerat, iusta peragerent; & cum ijs, quos decet, hymnis in locupleti loculo deponerent.

cap. 15

[10] Oportet autem etiam de magno tractare Gerasimo, & quales ipse dederit regulas & formas ijs, qui sub ipso exercebantur, & veluti condimentum attexere narrationem, quæ magnam vtique habet vtilitatem. Hic ergo magnus Gerasimus, qui Iordanis solitudinis ciuis fuit simul & patronus, cum maximam illic Lauram, quæ non pauciores quam septuaginta anachoretas habebat, construxisset, [S. Gerasimi Laura & cœnobium:] & præterea cœnobium in medio eius optime collocasset; curabat vt, qui introducebantur quidam monachi, manerent in cœnobio, & vitam monasticam exercerent; qui autem crebris & longis se laboribus exercuerant, & ad perfectionis mensuras iam peruenerant, eos in ijs, [anachoretarum victus & disciplinæ ratio:] quæ vocantur, cellis collocans, sub hac iubebat viuere regula, vt quinque dies hebdomadæ vnusquisque in sua cella sileret, nihil gustans quod esset esculentum, nisi panem & aquam & dactylos; sabbatho autem & Dominica venientes in ecclesiam, cum participarint sanctificata, cocto vterentur in cœnobio, & sumerent parum vini. In cella vero nulli permittebatur aut ignem accendere, aut coctum gustare. Paupertas autem tantæ erat eis curæ, quantæ nihil aliud: & humilitate maxime ornabantur.

[11] Vnusquisque vero laborem suarum manuum, [labor manuum.] qui per hebdomadam ab eis factus fuerat, sabbatho ferens in cœnobium, circa vesperam Dominicæ, hebdomadæ sumptus rursus accipiens, panes, inquam, & dactylos & aquam in vase aliquo & palmas, rursus redibat in cellam. [amictus stratum,] Erant autem adeo remoti ab omni sollicitudine, & a negotijs humanis ita disiuncti, vt nihil haberent præter ea, quibus induebantur, adeo vt non esset secundus amictus. Stratum autem quid erat aliud, quam storea, & quæ solent appellare s centonium & t embrymium, & vas fictile ad aquam, quod quidem simul sufficiebat ad potum & ad palmas irrigandas.

[12] Hæc lex autem eis est optime tradita a Gerasimo, [cellæ apertæ,] vt exeuntes cellas dimitterent apertas, vt liceret ei, qui vellet, ingredi, & quod vellet, accipere ex illis vilibus & ad vsum necessarijs, nemine prohibente: quin etiam ipsi quoque cernerentur viuentes Apostolice, & esset eorum quoque, qui habitabant in solitudine, eis consimiliter cor & anima vna: quandoquidem nemo ex ijs, quæ habebat, iudicabat esse aliquid proprium, sed omnia eis ex æquo esse communia. [Act. 4. 32] Porro autem hoc quoque dicitur de anachoretis: cum quidam ad eum accessissent, & peterent vt sibi liceret aquam calefacere, & coctum sumere & ad lucernam legere, magnum respondentem Gerasimum dixisse: Si sic vultis viuere, multo magis expedit, [regulæ obseruantia:] vt vos viuatis in cœnobio. Ego enim nequaquam permittam toto meæ vitæ tempore hoc fieri apud anachoretas.

[13] Cum Hierichuntini audirent eorum, qui erant apud Gerasimum, [ab Hierichuntinis missi cibi,] esse adeo arctum & omnis solatij expers vitæ institutum, esseque admodum asperum & violentum, hanc sibi legem tulerunt, vt sabbatho & die Dominico ad eos abirent, & eis non modicam afferrent consolationem. Sed hoc quidem est laus Hierichuntinorum, & euidens argumentum animarum virtutis amantium. Cum autem multi ex ijs, qui sub hoc magno Gerasimo erant, decertatoribus viderent multos mundanos cum hoc proposito & scopo ad se venientes, tantum abest, vt eis gratus & iucundus esset eorum aduentus; vt nec eos quidem in regione omnino videre aut tolerare possent; sed potius vt valde læsuros eos fugerent & declinarent. [recusantur:] Illi enim pulchre sciebant, perfectæ temperantiæ matrem esse abstinentiam, vt quæ possit & turpes expellere cogitationes, & somni leuare grauitatem; vt qui non solum verbis, sed etiam factis hoc a Patre optime didicissent.

[14] Hi enim illum dicebant tanti fecisse abstinentiam, vt quadraginta ieiunij dies ieiunus transigeret, [S. Gerasimus sola Eucharistia viuit:] contentus sola Sacramentorum participatione. Cum sic vixisset Gerasimus, & ijs, qui sub eo erant fuisset exemplar virtutis & occasio salutis, communis aduenit finis quinto mensis Martij, Indictione tertia decima, in consulatu Zenonis Augusti secundo u. [moritur.]

[Annotata]

a Anno 451. Quomodo anni S. Euthymij ordinentur, diximus ad eius Vitam, vbi vberiores Notas dedimus.

b Sexcenti & triginta.

c De Dioscoro plurima dicta sunt 18 Februarij ad Vitam S. Flauiani Patriarchæ Constantinopolitani, & 28 Februarij ad Vitam S. Proterij Patriarchæ Alexandrini, & alibi.

d De Theodosio hoc agunt Euagrius lib. 2 cap. 5 Nicephorus lib. 15 cap. 9. & pluribus Cyrillus, in hac Vita.

e Erat Eudoxia tunc vidua Theodosij Iunioris Imperatoris, de qua etiam egimus 8 Ianuarij ad Vitam S. Attici, & ad citatam Vitam S. Flauiani.

f Ruban esse desertum, in quo 40 diebus & noctibus Christus ieiunauit, diximus cap. 5 Vitæ S. Euthymij.

g Colitur S. Ioannes 13 Maij

h De hoc Thalelæo agit Moschus cap. 59.

i Colitur S. Theoctistus 3 Septemb. mortuus an. 467, successerunt Hegumeni Maris, tum Longinus an. 469 constitutus, huic Paulus, illi iunior Terebon suffectus,

k Longini frequens mentio fit in Vita SS. Euthymij, Sabæ & Quiriaci.

l Martyrius creatus dein an. 477 Patriarcha Hierosolymitanus.

m Elias mortuo S. Euthymio, creatus Hegumenus.

n S. Domitianus Oeconomus colitur 27 Ianuarij, mortuus cum S. Euthymio an. 473.

o Ordinatus Anastasius an. 458, mortuus an. 477.

p Chrysippus antea Lauræ Oeconomus, tum Custos sanctæCrucis Hierosolymis.

q S. Gabrielius fundator noui monasterij, videtur coli 26 Ianuarij, vt ibi dictum.

r Hic templum, ad quod corpus S. Euthymij translatum est, extruxit.

s Centonium ex diuersis pannis consarcinatum.

t [Embrimium.] Embrimium pro ceruicali ex grossioribus papyris confectum. De quo Cassianus collat. 1 cap. 23.

u Ergo anno Christi 475.

CAPVT III.
Fragmentum ex Vita S. Quiriaci.

[15] Cvm Quiriacus accessisset ad Lauram mirabilis Euthymij, hospitio excipitur a quodam a Anatolio Presbytero & Olympio monacho, fratribus quidem genere, [S. Quiriacum a S. Euthymio ad se missum,] patria autem Corinthijs: & cum multos dies apud eos degisset, deinde etiam magnum adspexit Euthymium: & beatæ illæ manus sacrum eius caput tetigerunt, simul quidem eum monastico induentes habitu, & in eum vocantes vberiorem Spiritus operationem. Eum tamen hoc in loco manere non siuit Euthymius propter ætatem. Valde enim cauebat imberbium & adolescentum in sua Laura conuersationes, ne aliquam offensionem afferrent reliquis Fratribus ad turpes cogitationes. Sed cum magnus iam Theoctistus excessisset ad Iesum, quem desiderabat, ipse emittit b Quiriacum ad S. Gerasimum ad Iordanem.

[16] Cum ergo reuera præclarum munus accepisset Quiriacum, [benigne excipit S. Gerasimus,] & eum vidisset ea ætate, statuit vt ipse ministraret in cœnobio. Sic autem in eo degebat ille admirabilis, ligna scindens, aquam & alimentum parans Fratribus, & coci fungens officio. Sed quamuis ita se haberet, & in tantis laboribus totum diem transigeret, in colloquendo cum Deo tamen & precatione totas noctes consumebat, [ob virtutes diligit:] & feruentius rursus & acrius post opus manuum sacros hymnos incipiebat: &, vt paucis dicam, vitam anachoreticam in cœnobio, & tam multis negotiis per omnia ostendebat, vt qui pane & aqua solum, idque secundo quoque die aleretur. His inductus est Gerasimus, vt eum valde diligeret: & sic vita delectabatur iunioris, & de illius moribus & amore in res spiritales adeo factus erat certior, [comitem suum in sacris exercitijs habet:] vt eum assumeret in diebus ieiuniorum ad solitudinem Ruba, & eum haberet socium eorum, qui illic suscipiebantur, laborum & spiritalis ascensus. Hic dicebatur etiam magnus versari Euthymius, & eos diuinis impertire Sacramentis singulis Dominicis, donec venisset dies Palmarum.

[17] Cum breue autem tempus effluxisset, abit quidem pulchro illo ad Deum itinere magnus Euthymius: [videt animam S. Euthymij deduci ab Angelis:] videt autem sacram illius animam Gerasimus deduci ab Angelis, & præclare ad cælos ascendere, vnde fuerat vocatus. Cum ergo statim assumpsisset Quiriacum, ascendit in eius Lauram, & sanctum eius corpus gratis manibus sepelit cum ea, qua par est, reuerentia: & cum omnia fecisset, quæ de more fiebant, reuersus est. Nono autem anno postquam Quiriacus venit in Palæstinam, admirabilis etiam moritur Gerasimus, & migrauit ipse quoque ad communem Dominum, [moritur 5 Martij.] quinto mensis Martij.

[Annotata]

a Anatolij susceptio inter monachos facta a S. Euthymio indicatur num. 41 in huius Vita.

b Anno 467.

CAPVT IV.
S. Gerasimo seruit Leo Ex Prato spirituali Ioannis Moschi.

cap. 107

[18] Vno fere milliario distat a Iordane monasterium, quod Abbatis Gerasimi dicitur. In hoc monasterium aduenientibus nobis narrauerunt, qui illic morabantur, senes de Abbate Gerasimo, [S. Gerasimus ex leonis pede aculeum extrahit:] quod die quadam ambulans super Iordanis ripam, obuium habuit leonem valde rugientem, suspenso pede, cui infixus erat ex calamo aculeus, adeo vt ex hoc pes ipse intumuisset, & sanie plenus effectus esset. Cum igitur vidisset leo senem, ostendebat illi vulneratum ex infixo aculeo pedem, flens quodammodo & obsecrans vt illi curam adhiberet. Cum ergo vidisset eum senex tali necessitate constrictum, sedens apprehendit eius pedem, aperiensque vulnus eduxit aculeum infixum cum magna putredinis copia, diligenterque depurgato vulnere, & panno alligato, dimisit eum. [eum ex gratitudine assiduum comitem nutrit:] Leo autem cum se curatum vidisset, noluit senem deserere, sed vt carus discipulus, quocumque pergeret, magistrum sequebatur, ita vt admiraretur senex tantam feræ gratitudinem. Igitur ex tunc senex nutriebat eum, mittens ante illum panem & infusa legumina.

[19] Habebat autem ipsum monasterium asinum vnum, [ei asini pascendi curā tradit:] ad ferendam aquam pro necessitate Fratrum de Iordane. Consuetudinem autem fecerat senex, vt curam pascendi asini leo haberet. Itaque abiens cum illo iuxta Iordanis ripas, pascentem obseruabat. Quadam autem die dum pasceretur asinus, [quo furto, sublato,] leo se ab illo longiuscule auertit: cum ecce camelarius ex Arabia veniens, inuentum asinum accepit, & secum duxit. Leo vero, amisso asino, redijt in monasterium tristis valde, & deiecta facie ac ceruice ad Abbatem suum. Abbas igitur Gerasimus putauit, quod asinum comedisset leo, & ait illi: Vbi est asinus? [leoni asini officium, ferendo aquam, imponit:] Ille vero quasi homo stabat tacens, & deorsum aspiciens. Dicit ei senex: Comedisti eum: benedictus Dominus. Quidquid faciebat asinus, amodo facies tu. Ex tunc igitur leo, iubente sene, portabat a canthelium capientem amphoras quatuor, ferebatque aquam in monasterium.

[20] Die vero quadam venit miles quidam ad senem benedictionis gratia. Qui cum videret leonem baiulantem aquam, didicissetq; caussam, misertus est eius, proferensque tria numismata dedit senibus, [liberat eo onere:] vt emerent asinum ad ipsius aquæ ministerium, & liberarent ea necessitate leonem. Breui autem transacto tempore, postquam liberatus a labore fuerat, camelarius ille, qui asinum abstulerat, veniebat ferens triticum, vt venumdaret illud in sancta ciuitate, habens & asinum secum. Et cum transisset Iordanem, accidit vt occurreret leoni: [asinum a Leone reductum recipit:] quo viso, dimisit camelos & fugit. Leo autem, cognito asino, cucurrit ad eum, & ore, vt solebat, eius capistrum mordens, traxit eum cum tribus camelis, & gaudens simul & rugiens, quod perditum asellum reperisset, venit ad senem. Senex vero, qui prius putabat, quod asinum leo comedisset; tunc vere didicit, quia insidias passus fuisset leo. Imposuit autem nomen leoni Iordanem. [leonem appellat Iordanem.] Egit itaque leo in monasterio cum Fratribus plus quam quinque annos, numquam recedens a sene.

[21] Cum autem migrasset ad Dominum Abbas Gerasimus, [Moritur S. Gerasimus,] & a Patribus sepultus esset, per dispensationem Dei leo tunc in monasterio inuentus non est. Post modicum vero venit leo in monasterium, & quȩrebat senem suum. Abbas autem Sabbatius Cilix, qui & discipulus fuerat Abbatis Gerasimi, viso illo, dixit ei: Iordane, senex noster dimisit nos orphanos, & migrauit ad Dominum; [deploratur a leone,] sed accipe, & comede. Leo autem comedere nolebat, sed iugiter huc atque illuc se vertens circumspiciebat, quærens videre senem suum, ac rugitu magno ipsius absentiam se ferre non posse significans. Abbas autem Sabbatius, & senes reliqui fricantes eius ceruicem, dicebant ei: Migrauit senex ad Dominum, & dimisit nos. Sed ista dicentes non poterant tamen illius voces & eiulatus mitigare, [non admittente solatium,] sed quanto amplius ipsum verbis fouere ac solari se existimabant, tanto ipse magis eiulabat, maiorique rugitu vtebatur, & lamenta adijciebat, ostendens ex voce, facie, & oculis mœrorem, quem habebat non videns senem. Tunc ait illi Abbas Sabbatius: Veni mecum, ex quo non credis nobis, & ostendam tibi, vbi positus est senex noster. Sumensque eum duxit, vbi illum sepelierant. Distabat autem ab ecclesia quasi passibus quinque. Et stans Abbas Sabbatius supra sepulcrum Abbatis Gerasimi, dixit leoni: Ecce hic senex noster sepultus est, & inclinauit genua sua Abbas Sabbatius supra sepulcrum senis. [dein moriente super sepulcrum eius.] Cum ergo id leo audisset, & vidisset prostratum super tumulum Abbatem Sabbatium, & flentem, tunc & ipse prostrauit se, percutiens in terram caput suum vehementer, & rugiens; atque ita continuo defunctus est super sepulcrum senis.

[22] Hoc autem totum factum est, non quia animam rationalem habuisse leo putandus sit, [Bestiæ homini ante peccatum obedientes.] sed quod Deus voluerit glorificantes se glorificare, non solum in vita hac, sed etiam post mortem: & monstrare nobis qualem primo homini habuerint subiectionem bestiæ, priusquam inobediens esset mandato, & antequam excideret e Paradiso deliciarum.

[Annotatum]

a Canthelium, Græce κανθήλιον, onus asinis imponi solitum, [Canthelium.] aut potius sporta seu clitellæ asino ad onus apte ferendum impositæ.

DE S. KIERANO ET S. CARTACHO EIVS DISCIPVLO, EPISCOPIS ET ABBATIBVS SAGIRIENSIBVS IN OSSORIA HIBERNIÆ PROVINCIA,

CIRCA AN. DXX.

Commentarius præuius.

Kieranus, Episcopus & Abbas Sagirenses in Hibernia (S.)
Cartachus, Episcopus & Abbas Sagirenses in Hibernia (S.)

BHL Number: 4659

§ I S. Kierani sedes, & ætas.

[1] Qvæ inter Bladinæ montes Senanumque fluuium interiacet regio, pro temporis diuersitate nunc Mumonijs, nunc Lagenijs adiuncta, ita totius Hiberniæ medium occupat locum, [In Ossoria superiori,] vt Septemtrionales Hibernos ab Australibus diuidens, Australium tamen ipsa pars sit, longius a Boreali quam Meridionali distans littore, intra quinquagesimum quartum & quintum altitudinis gradum, decimum & vndecimum latitudinis. Hanc Ossoriam superiorem Cambdenus appellat respectu alterius inferioris, quæ Kilkenniensis Comitatus nomine appellata, & Osseriensis, siue Canicensis Episcopatus, Dubliniensi Archiepiscopo subiecti, titulo venit in vetusto Prouinciali Romano; cum alterius Ossoriæ Episcopalis titulus Roscrea sit, sub Archiepiscopo Casseliensi. Roscreensi porro ciuitati ad Boream illustria duo monasteria sunt; Byrrhanum vnum, Sagiriensi alterum: illud magni Brandani sanctitate famosum; [monasterium & ciuitas Sagiriæ,] hoc Episcopali etiam dignitate gaudens, donec est Roscream translata Sedes: ideoque noster Codex Dubliniensis S. Kierani vitam sic finit: Explicit Vita B. Kierani Episcopi Saigerensis, iuxta Roscre, distans ad tria milliaria, & olim Ecclesia Osseriensis.

[2] Huius Ecclesiæ initia in S. Kierani Vita, citata ab Vsserio pag. 791, a Colgano ex Kill-kenniensi codice primo loco producta, hæc fuisse leguntur. Et deinde missus est in Hiberniam patriam suam (S. Kieranus videlicet, Romæ Episcopus consecratus) & occurrit ei in via in Italia S. Patricius Archiepiscopus totius Hiberniæ. Et videntes se inuicem Sancti Dei gauisi sunt. [ex S. Patricij prædictione,] Tunc S. Patricius non erat Episcopus, sed postea a Cælestino Papa ordinatus Archiepiscopus, & missus est ad prædicandum in Hiberniam: cui iam, quamuis alij Sancti erant in Hibernia, Dominus custodiuit magisterium & omnem Archiepiscopatum Hiberniæ: quia per neminem Reges vel Duces Hiberniæ ante S. Patricium Deo crediderunt. Et ait S. Patricius ad S. Kieranum; Vade ad Hiberniam ante me, & adi fontem in medio Hiberniæ, in confinio Australium & Aquilonalium Hiberniensium, qui vocatur Fuaran, & constitue ibi monasterium: quia illic honor tuus, & resurrectio tua erit. Cui S. Kieranus dixit: Locus, in quo ille fons constat, ignotus est mihi. Respondit ei S. Patricius: Carissime frater, perges tu securus, & Dominus tecum erit: & accipe hoc cymbalum socium itineris, quod erit mutum vsque dum peruenies ad prædictum fontem; & cum illuc peruenies, cymbalum tunc dabit claram vocem, & sonabit dulciter: & post triginta annos ego ad te veniam in illo loco. Et osculantes & benedicentes se inuicem serui Dei, S. Kieranus iter suum direxit in Hiberniam; Beatus autem Patricius mansit in Italia.

[3] Ab illo die cymbalum S. Kierani mutum sine voce vlla erat, donec peruenit ad fontem Fuaran, sicut prædixit S. Patricius. Veniens S. Kieranus in Hiberniam, [a S. Kierano conduntur:] Dominus direxit eum ad fontem Fuaran: & ibi illico cymbalum viri Dei, aperta voce lucide clamauit, quod cymbalum Bardan Kierani vocatur, & habetur cum magno honore in ciuitate & in tota prouincia S. Kierani. Ducitur enim per regiones ad coniurationes Principum, ad defensionem pauperum & ad exactionem tributorum monasterij S. Kierani: quod vero cymbalum factum est apud S. Germanum Episcopum, magistrum S. Patricij. Fons vero ille, sicut supra dictum est, in confinio prouinciarum Hiberniæ constat; sed tamen in Australi plaga & regione Mumeniæ, videlicet in plebe, quæ vocatur Hele. Et cœpit beatus Pontifex Kieranus ibi, quasi eremita, habitare: quia eremus lata, densa siluis per circuitum erat: & de vili materia cellam suam incepit, & inde monasterium, & postea ciuitas creuit, Dei dono, per gratiam S. Kierani; quæ omnia vocantur vno nomine Sayghir. vulgo, inquit Vsserius, Sier-keran dicitur, & hodie Lageniæ accensetur, eiusque in annalibus suis Ioannes Clinnus Kill-kenniensis ad annum 1284 ita meminit: Dominus Galfridus de. S. Leodegario, [cuius nunc obscura vestigia.] Episcopus Ossoriensis, acquisiuit per duellum manerium de Seirkerano. Ex quo (nisi sua Vsserium coniectura fallit) consequens est, S. Kierani Sagiriam, quam vna cum Birrano monasterio Normanni aduerso Boando subuecti, anno 841 vastarant, & 952 Momonij expilarant, (teste Colgano suæ ad hanc Vitam Appendicis cap. 4) vel istis, vel subsequentium temporum cladibus, in manerij seu prædij vnius humilitatem recidisse: quæ (si priori narrationi sua fides staret) omnium Ecclesiarum Hibernicarum prima deberet & antiquißima credi.

[4] Neque enim dumtaxat in ijs, quæ exstant S. Kierani Vitis, [Primus in Hibernia prædicasse Kieranus,] Hiberniæ Sanctorum primogenitus ille dicitur, vel, vt est apud Cathaldum Maguir Primicerius; sed ipsam, quæ de eo canisolebat, Collectam ita Hibernienses ordiebantur: Deus, qui B. Kieranum Confessorem tuum atque Pontificem ante alios Sanctos in Hiberniæ insulam misisti. Reflorescente namque sub recenti Anglorum dominatu Christianæ religionis cultu per decursum sæculi XII, cum monasteria multa antiqua traductis ex Anglia Benedictinis, Cisterciensibus, Regularibus tradita essent, noua etiam multa ijsdem erigerentur; cœperunt ij certatim Sanctorum gesta, hactenus vel inter indigenarum traditiones incertas, vel sub Hibernicæ linguæ obscuritate delitescentia, maiori diligentia quam iudicio compilare; [ex qualibus Actis credatur?] exemplo Iocelini, cuius de Actis Patricianis opus miro vbique plausu exceptum fuerat: sed multi eorum tam infeliciter, vt quibus admirationem se concitaturos crediderunt, risum indoctis, doctis indignationem iustißimam moueant; portentosis pleraque acta obscurantes figmentis: quæ nec inter se, nec cum rerum ipsarum natura ac temporum ratione vllo modo conuenirent.

[5] Horum specimen, proferemus ad XVII huius mensis in Commentario præuio ad Acta Patriciana; in eoque plene ostendemus merissimam esse fabulam, quæ de SS. Albei, Declani, Ybari, Keiranique prædicatione atque Episcopatu ante Patricium, Hiberni iactant; & vnde ea sit nata declarabimus. Modo sufficit in S. Kierano prælibare, quantum satis est ad eius ætatem explicandam. Fingamus igitur (quod Kilkenniensis codicis Acta habent) annos natum triginta, [Prodigiosa eiusdem senectus,] dein viginti annis Romæ studuisse, post alijs triginta annis prædicasse eum antequam in Hiberniam veniret Patricius anno CCCCXXXII: necesse erit, vt eum natum fuisse dicamus circa annum Christi CCCLII. Sequendo deinde Colgani calculum, qui ostendit vsque ad annum DXXX eumdem Kieranum superuixisse; habebimus non quidem annorum trecentorum (qualem Acta faciunt) sed tamen ducentorum propemodum annorum senem: talemque admittit Colganus: & (vt desinant, inquit, nonnulli in Historijs minus versati, quam ad censuram proni, nimium animaduertere in ea, quæ de huius vel aliorum Sanctorum longæuitate leguntur) ex sacris profanisque litteris exempla congerit admirandæ senectutis: de quibus hoc in genere dixisse satis sit, pauca in ijs esse, quæ vel ad rem faciant, vel probabilia sint: nulla, quæ credibilem faciant eam, quæ in Actis habetur, ætatem.

[6] Potuit Colganus pro suo arbitrio cuiuscumque generis auctores colligere, ex quibus probare conaretur fuisse aliquando nonnullos, [nostro testimonio minime confirmata,] qui communem hominum senectutem vel superarint multis annis, vel crediti sint superasse: sed nec potuit euincere, vt primis omnibus Hiberniæ Sanctis id crederemus fuisse commune: nec debuit nos suæ sententiæ testes adducere, quasi ad diem XIII Ianuarij, S. Kentigerni Acta ex Capgrauio proferentes, admittamus centum & octoginta quinque annos natum exceßisse e viuis: cum in Prolegomenis ad ea Acta num. 7 tam expreße eam ætatem, tum per se nobis parodoxam videri dixerimus, tum Chronologicis calculis ostenderimus repugnare. Admisso autem, quem ipse nihilominus admittit, irrepsisse in Acta S. Kierani errore, vbi trecentos fere annos vixisse legitur; cur ad ducentos annos potius, quam ad centum, errorem istum correcturus respiciam? [cum chronologia pugnat,] Quia primus in Hibernia, inquies, legitur prædicasse Kieranus. At legitur in similis farinæ Actis, S. Albeum puerum, vnum ex præcedentibus Patricium præconibus fidei, Palladius baptizasse; qui tamen Palladius ante annum CCCCXXIX Hiberniam non attigit. S. Declanum legitur Colmanus Episcopus in Hibernia salutari tinxisse vnda, insulaque eo adhuc puero, a varijs Sanctis fuisse habitata: vt secundum eadem, quæ nobis obijciuntur, Acta, Primogeniti Hibernorum titulus non poßit Kierano saluus esse: qui fingitur carnali quidem generatione iunior Palladio, Colmano, alijsq; pluribus, spirituali vero posterior Albeo atque Declano; cum hi infantes in Hibernia, ipse triginta annorum iuuenis dicatur Romæ baptizatus.

[7] [& meliorum criptorum auctoritate:] Cur autem eum titulum in suo festilogio metrico, ante annos, vt vult Colganus, octingentos conscripto, præterijt Ængußius, contentus Populosum, id est, magni cœtus monachorum Patrem vocasse? Nempe excogitata necdum ea fabula erat: imo ex Vitæ Patricianæ Tripartitæ auctore num. 92. videbatur constare, S. Kieranum ex ijs Clericis vnum fuisse, quos Romam studiorum caußa proficiscentes obuios habuit in eodem itinere Patricius: & alijs quidem pellem tradidit ad peram librariam ex ea conficiendam, qua se dicebat in Hibernia annis duodecim vsum: Kierano vero quærenti vbinam deinde sedem fixurus esset, & locum nominauit, & futurum prædixit, vt post triginta annos eum ibidem conueniret. Ex quo consequens est illum Kierani atque Patricij congressum in Italia ante annum CCCCXLVI non accidisse: [imo cum suo auctore.] & iuuenem tum temporis fuisse Kieranum, cum Patricius ætatis annum LXVIII esset transgressus. Quod ipsum ex ea, quam impugnamus, fabula, semetipsam ingulante, solidißime confirmatur. Dicitur enim Patricius dedisse Kierano cymbalum, cuius miraculoso sono locum cognosceret sibi diuinitus præparatum, quod cymbalum factum fuerat apud S. Germanum Episcopum, magistrum S. Patricij: atqui ante annum CCCCXVIII nec factus Episcopus Germanus est, nec Patricij magister esse potuit, vt suo ostendemus loco. Patricius autem postquam S. Germano se adiunxit, non venit in Italiam ante annum XXX illius seculi.

[8] Quid autem Kierano venisset in mentem consulere Patricium, nullam Hiberniæ notitiam habentem, ecqua in parte sibi legeret eremitorij locum? qui conuenit, vt perducendis ad fidem Hibernis consecratus Episcopus, [& cum ratione.] eremiticam apud eos vitam & solitudinem sectaretur? At si Kieranum iuuenem Clericum, Patricium Episcopum facimus ætate prouectum, & Episcopis, Monachis, Eremitis plenam Hiberniam cum eo redijt Kieranus, vtrumque bellißime habet: nec est a nimis longa senectute, & quæ fidem superet, metuendum. Nam si seculo sexto fere dimidiato, vigesimo ætatis anno propinquus fuerit Kieranus; nihil prohibet quo minus S. Finiani, initio septimi seculi docere incipientis, extrema in senectute auditor factus, raræ humilitatis exemplum Hibernis dederit. Nihil item obest, quo minus S. Kierano iuniore, tum necdum Cluanensi Abbate, sed per anticipationem sic nuncupato in Actis, & eiusdem Finiani discipulo, in sua necessitate succurrerit: nec tamen centesimum annum viuendo excesserit.

§ II Reditus S. Kierani: Scripturæ studium sub S. Finniano: mors in patria.

[9] Annos viginti Romæ commoratum Kieranum habent Acta. Quem numerum, etsi ei non multum fidamus, [Redit in Hiberniam S Kieranus circa annū 466,] & multo pauciores anni potuerint egregiæ doctrinæ comparandæ sufficere, nolumus tamen, nulla cogente neceßitate, reijcere: cogit autem omnino nulla, cum satis sit si Patricio adhuc in viuis degente patriam suam Kieranus repetierit: illum autem ostensuri sumus anno dumtaxat CCCCLXXVI ex hac vita excessisse. Sancti tamen Kennani Acta, quæ Vsserius æd annum 450 citat, & nos ad XXIV Nouembris proferemus, vix plures quam decem annos studenti Romæ Kierano relinquerent, in nostro calculo: si recte istic diceretur Kieranus apud Regem Leogarium intercessisse pro Kiniano, mortemq; deprecatus, cui erat cum obsidibus alijs propter parentum perfidiam puer ille addictus: mortuus est enim Leogarius anno, vt ferunt, CCCCLXVIII. Verum Leogarij nomen pro Lugadio, qui annis viginti quinque parenti suo superuixit, hoc loco irrepsisse, eadem Acta monent, quando Sancti illius Kiniani matrem faciunt neptem Eugenij Principis, qui fuit Leogarij prædicti frater.

[10] Maior difficultas est, vt anni triginta reperiantur inter SS. Patricij & Kierani in Italia occursum, ad annum quinti seculi XLVI a nobis relatum, [aut 460 vel citius,] & tempus quo ijdem se in Hibernia reuiserunt; quod oportuisset, in nostra sententia ipsum illum annum fuisse, quo mortuus S. Patricius est, propemodum centenarius: qua ætate hunc in Ossoria fuisse haud facile crediderim. Scrupulum hunc abunde tollent, quæ sumus in Commentarij præuij dissertatione obseruaturi; vt ostendamus fallacissimum esse annorum XXX vel LX numerum in prophetijs Patricianis: eo quod omnibus fere tribuatur alteruter eorum; quod satis per se absonum est, & plerumque cum recta chronologia pugnare deprehenditur. Itaque annos aliquot ex hoc numero demas licet, [& a S. Patricio conuenitur.] Sanctosque post annos circiter viginti tres conuenisse dicas: aut etiam multo pauciores; si placeat credere, quod Kieranus, vel ante Albeum atque Declanum reuerterit in patriam, vel simul cum illis sub S. Hilarij Pontificatu anno CCCCLXII, post duodecim vel quindecim annos studiorum. Redijsse autem cum gradu Episcopali, dicentibus id Actis, nec vlla in contrarium ratione obstante, non habeo cur ire inficias velim. Redux, eo quem descripsimus loco, eremiticam aliquamdiu vitam duxit: donec eximiæ sanctitatis fama allecti Ossorij cœperunt vndique ad eum confluere; numerosumq; sub ipso cœnobium primum, dein ciuitas non contemnenda facta Sagiria est, ad quam post annum ætatis suæ nonagesimum potuit ex promisso venisse Patricius, potuit etiam multo citius suam impleuisse prophetiam: modocitius in patriam redijsse Kieranus dicatur.

[11] Quæ apud Colganum extant Kierani ex Codice Kilkenniensi Acta; consentanee ad ea, quæ in S. Finniani Actis XXIII Februarij ab eodem Colgano prolatis leguntur, narrant de extrema eius ætate sequentia. [Senex & decrepitus studuisse sub S. Finniano dicitur:] Iste S. Kieranus valde erat humilis in omnibus, qui multum diligebat diuinam Scripturam audire & discere, vsque ad decrepitam ætatem. Fertur enim de eo, quod ipse cum ceteris Sanctis Hiberniæ illius temporis, ad virum sanctum Finnianum, Abbatem sapientissimum monasterij Cluain-Eraird exiuit in sua senectute, & in diuinis Scripturis in sancta schola eius legebat. Inde vero Beatissimus Kieranus, alumnus S. Finniani, sicut alij Sancti Hiberniæ, dicitur. Cum enim ipse senex sapiens & benedictus Pontifex esset, dignatus est discere sub genu alterius, propter humilitatem suam & amorem sapientiæ. Quæsi vera sunt, potuit vere, quod est apud Poëtam dicere Kieranus, Γηράσκω ἀεὶ πολλὰ διδασκόμενος Senesco discens plurimum quouis die. Quin autem vera sint, [quod verū esse potest,] quoad substantiam rei, nullæ chronologica ratio vetat: vt enim ad XII Decembris videbimus circa annum CCCCL natus Finnianus, trigesimo ætatis suæ anno (sicut est in Officio) Turoniam missus est. Annis deinde aliquot in Gallijs studuit, reuertensq; apud S. Dauidem, postea Meneuensem Episcopum annis hæsit octo, vt est in Actis: nam triginta annis in Britannia commoratum esse nescimus vnde hauserit Vsserius, & quamuis id sciremus, non tamen verum esse crederemus.

[12] Regressum igitur in patriam Finnianum statuimus annis non multis, post CCCCXC, quo primum ex Hibernia egressum Vsserius censet, gratis supponens Fortchernum Roscurensem Episcopum, ad quem baptizandus ante annos 30 fuerat delatus Finnianus, eumdem esse cum Athrumiensi: [si Finnianum circa an. D. dicas cepisse docere,] quod ad XVII Februarij sequi maluimus, quam rebus Hibernicis necdum plene discußis, reuocare in dubium: nunc vero omnino credimus falsum esse: & vt verum foret, non necessario eum, quem habet Vsserius, annum inferre peregrinationis inchoatæ alias ostendemus. Nunc sufficit si ante finem V seculi redierit Finnianus, & sæculi VI initio cœperit discipulos erudiendos admittere: sic enim vterque Kieranus potuit eum audiuisse docentem, quamuis non in Cluain-erardensi cœnobio: huius enim a discipulo suo iuniore Kierano tum demum accepit posseßionem, cum is sanctitate & æuctoritate spectabilis Abbas, si non in Cluanensi, saltem in Anginensi cœnobio suo, tantum liberalitate Principum profecisset, vt de eo, quod sibi abundabat, tam amplos fundos posset magistro suo, [antequam esset Abbas Clonerardesis.] velut pro mineruali, rependere. Quod si non est factum post Regis Thuatalij mortem, Dermitio iam regnante circa annum DXL, cum iam nonagenarius esset Finnianus; non id tamen multo citius factum esse potuit: nisi dicere velimus contra Vsserij mentem & producta ab eo testimonia, Kierani Sagiriensis, non Cluanensis liberalitate fundos eos fuisse Finniano donatos: sed cum hic ad annum DLXV superfuerit, vt ex S. Columbæ Actis constat, annum centesimum decennio & amplius supergressus, nihil nos cogit alienæ sententiæ nonnulla nixæ auctoritate contraire.

[13] Annum, quo mortuus Kieranus Sagiriensis est nulli, quod fere in alijs solent Sanctis, Annales Hibernorum definiunt: nec est qui Reliquias dicat in aliqua eius ecclesia requiescere, [La Britannia mortuum,] nisi leuioris notæ vita quædam Hibernica: qua propter Colganus concedendum Cornubiensibus putat, quod S. Kieranus hic apud eos sepulturam habeat, mutato leuiter nomine Piranus: sub quo nomine huius Kierani Acta, simpliciori stylo, & forte antiquiori Ioannes Tinnemuthensis, ex eoq; Capgrauius referunt, hoc exordio: Beatus autem Piranus, qui a quibusdam Keramus vocatur, in Cornubia, vbi quiescit, Piranus appellatur: in progressu vero Patricij prophetiam narrat hoc modo: Festina ante me, fili dilecte, & in medio Insulæ, supra ripam fluminis Waran, tibi locum construe: placet enim Deo & præuidit, quod in eo loco honor sanctitatis tuæ declaretur: in Britannia tamen demum perueniens, & vsque ad finem vitæ Deo seruiens, communis resurrectionis & vitæ æternæ beatitudinem exspectabis.

[14] Concludit autem demum conuocatis filijs suis, quos Deo genuit, & populo, ait: Fratres mei & filij carissimi, oportet me dispositione diuina ab Hibernia peregre proficisci, & Cornubiam petere, & finem vitæ meæ ibidem exspectare. Voluntati Dei resistere non possum. Moneo vos, Fratres, ædificare locum in bonis operibus & exemplis. [Capgrauius ait:] Venient etiam mortalitas & prælia, ecclesiæ destructæ erunt & desertæ, & veritas in iniquitatem vertetur: fides bonis operibus non lucebit; Pastores plus sibi intendent quam ouibus, plus seipsos quam gregem pascentes. Deum, quæso, Fratres, rogate, ne tenebrosum sit iter meum, & Dominum iratum post obitum inueniam, sed mitem & placabilem & facilem & lætum, quando ante faciem eius apparebo. His & alijs prolixius peroratis, in Cornubiam nauigans, mansionem sibi fecit, & multa miracula ad honorem Dei in populo ostendit. Demum cum infirmitate correptus languesceret; conuocatis Fratribus, multis sermonibus de regno Dei eos instruxit, sepulcrum parari iussit, & in foueam descendens tertio Nonas Martij, cum magna claritate anima eius cælos penetrauit. Quiescit autem in Cornubia supra mare Sabrinum a Petrokstowe milliaribus quindecim, & a Mousehole viginti quinque.

[15] His Cambdenus consentit pag. 140 eumdem tractum ab S. Ithæ portu vsque in Padstowe describens, [idem sentiunt alij, & eundem cum S. Pirano faciunt:] cum dicit: Nec aliud antiquæ notæ tota via habet, quam in sabulo positum S. Pirano sacellum, qui Sanctus etiam Hibernicus hic requiescit. Et ne dubitari poßit quem designet, ad Acta, vt sunt apud Capgrauium, alludens addit: cuius etiam sanctitati infantia vani scriptoris affinxit, quod decem Hiberniæ Reges eorumque exercitus tribus vaccis suis octo diebus aluerit. Similiter & Richardus VVithfordus in suis Anglicanis additionibus ad Vsuardum: In Cornuwallia festum S. Pirani, appellati etiam Kierani, qui fuit ex nobilibus parentibus in Hibernia ortus tempore S. Patricij, homo eximia vitæ perfectione, miraculorum multitudine, Angelicis visionibus clarus; vixitque mira vitæ longæuitate absque vlla infirmitate.

[16] Quibus tamen non puto firmiter stari posse: nam quemadmodum faciles fuerunt Hiberni, [quod non videtur satis securum.] vt, si quem e suis in Britannia nominari audirent, & loco cuipiam nomen dedisse sui deposito corporis, eumdem esse dicerent cum aliquo sibi noto eiusdem nominis Sancto: ita & Britanni, cum nulla haberent Acta eorum, quos ex antiqua traditione maiorum pro merito sanctitatis venerabantur Diuorum; ea sæpißime sunt ab Hibernis mutuati. Itaque personas temporibus diuersißimas confuderunt, quod hic quoque non accidisse, quis præstare poterit? Certe maior inter Kieranum & Piranum affinitas est, quam inter eumdem & S. Sezni, in Armoricis parochiæ de Guic-sezni Patronum: huic tamen hæc ipsa, quæ proferemus, Kierani Acta tota ab initio ad finem applicata inueniuntur in illius Ecclesiæ legendariis, quæ Gallice transtulit Albertus le Grand: & ex eo Latine Colganus reddidit ad VI Martij; quem mirum est non obseruasse vnius solius folij interiectu eadem Acta, sed sub diuersis nominibus, a se bis dari. Nec forte de nihilo est quod in prima Martyrologij Anglicani editione VVilsonus dixit II Maij Piranum Padstowiæ coli: etsi deinde in editione postrema; Acta ipsa Pirano quomodocumque attributa secutus, & Hibernica Kalendaria, persuasusq; eumdem esse hunc Cornubiæ eremitam & Sagiriæ fundatorem, memoriam S. Pirani Confessoris ad V Martij diem retulerit: cum tamen hic in Britannia, iste in Hibernia sit defunctus: id enim supponunt Acta ex Kilkenniensi MS. quæ nulla facta migrationis mentione, hac clausula terminantur: Cum ipse iam esset infirmatus Senio & dolore, sciens diem obitus sui, vocauit ad se populum suum, & benedicens eum, mandauit ei diuina mandata. Et accepto diuino sacrificio inter choros Sanctorum, tertio Nonas Martij in pace Christi suum emisit felicem spiritum.

§ III SS. Kierani & Cartachi cultus & Acta.

[17] [Cultus eius inter Hibernos:] Præter Hibernica Hagiologia, quæ omnia adhunc diem S. Kierani sagiriensis cultum referunt, & Anglicana notæ recentioris; optimæ notæ codex MS. Altempsianus, Vsuardum continens Britannicarum insularum Patronis auctum, hoc ipso die S. Kyrianum habet, corrupto nonnihil a librariis nomine: quod eodem modo scribitur in MS. Florario Sanctorum. Et Vsuardi Martyrologium Coloniæ impressum 1490, & per Hermannum Greuem antea auctum recusumq; anno 1521, Keranum Episcopum & Confessorem in Hibernia habet. Dicerem non intra Hiberniam solam eius cultum concludi: si liceret aliquid, Dempstero credere: ita enim scribit num. 774 Historiæ Ecclesiast. gentis Scotorum, S. Kieranus Episcopus sanctissimus, vt plurimum insulas Scotiæ occiduas incolebat, [an etiam apud Scotos?] ac tandem longo virtutum cursu peracto, martyrium a latronibus iugulatus consummauit. Nec plura eius acta supersunt, ita & scripta interiere. Floruit anno DCLXV. colitur V Martij iuxta Breuiarium Dumblanense. In regione Kentyre memoria eius celebris: ibi enim lacus incolatu eius, ac miraculis frequentatur, Loch-Kill-Keran, id est, lacus-cellæ-Kierani. Dicerem, inquam, ex discipulis eius aliquos, S. Columbæ secutos vestigia, sacellum eius nomini in Scoto-Britannia erexisse: sed cum ea adiungat de martyrio atque habitationis loco, quæ in hunc nostrum cadere haudquaquam possunt, melior nobis auctor exspectandus & veræcior est; vt statuamus vere eodem nomine aliquem a priori diuersum in Scotia vixisse, qui loco nomen reliquerit, & cui eiusmodi elogium conueniat. Miramur interim, quomodo dicantur interiisse scripta, de quibus, quod aliquando in rerum natura extiterint, nullum profertur indicium.

[18] [elogium ex Cathaldo Maguir:] Kalendarium Casselense genealogiam S. Kierani refert: sed ab eo diuersißimam ex parte vtriusque parentis profert Cathaldus Maguir in suis ad Festilogium Ængußij additionibus: quam deinde reiicit, & priorem vt verosimiliorem, amplectitur, postquam longum eius texuisset elogium, cuius hic partem libet ex Colgano attexere. Prophetauit Kieranus de S. Conallo, & S. Fachtnano de Ros-alithir, dicens: Nascetur filius in Tulachteann, qui nobis fido amicitiæ fœdere iunctus erit: & post eum multos monachos, & monasteria reget Conallus. Prædixit etiam familiam Heterscheolanam dominium & principatum in sua regione continuo obtenturam: & Principem de Corca-laigdhe habiturum publicam potestatem ius dicendi & mulctas exigendi in sua prouincia, modo fidem Christi amplectatur, & suam colat clientelam. Fuit Kieranus Primicerius Sanctorum Hiberniæ. Fuit etiam vir valde locuples in armentorum possessionibus. Domus eius armentaria, siue bouile decem habebat portas, & decem particularia reclusoria: in singulis erant decem vituli: & singulos decem vitulos decem alebant vaccæ. Kieranus de eorum fructu & lacticiniis nihil gustabat, quamdiu vixit; sed omnia inter Christi pauperes & egenos distribuebat. Habebat etiam equos iugales quinquaginta pro aratro & agricultura: nec tamen de eorum fructu vel vnum tota vita comedebat panem. Cibus eius quotidianus, quem vesperi tantum sumebat, erat vna bucella panis hordeaci cum crudarum herbarum obsonio, & frigidi fontis haustu. Eius vestis erat ex ceruinis pellibus, quas humido stragulo superindutus obducebat. Quando aliquantulum pausabat, [miracula a Carnecho scripta.] saxum erat ipsi puluinaris loco. Carnechus cognomento Moel, est qui Kierani mirabilia miro & eleganti metro conscripsit, eiusque opus Sagiriæ adhuc asseruatur: & quicumque illud legerit; animam Carnechi scriptoris Deo recōmendet.

[19] Refertur S. Fachtnanus supra nominatus a Kalendario Casselensi ad XIV Augusti, in eoque dicitur monasterium eius in Occidentali Mumonia esse: [Acta vnde edita?] de Conalli autem illius successore nihil hactenus reperio. Posset aliquis suspicari, hunc vnum esse e quatuor Sanctis, a quibus vna Araniarum insularum Ecclesia nomen habet. Tempul an cheatuir Aluinn, id est, quatuor pulchrorum, qui sunt (vt ait Colganus in Appendice ad Vitam S. Endei XXI Martij cap. 7) Sancti Furseus, Brendanus Birrensis, Conallus & Birchanus, quorum corpora feruntur in eodem sepulcro condita in cœmeterio eiusdem ecclesiȩ. Carnechi Hibernicum poëma si quis proferret, aliquid fortasse solidus antiquiusq; haberemus de prædictis Sanctis. Fortaßis, inquam; nam si Maguir elogium ex Carnecho desumpsit, non magis ex eo sincera veritas quam ex Actis haberi potest: cum & in elogio & in Actis eadem aut paria menda inueniantur. Acta autem cum nequeamus, qualia vellemus, habere; dedimus quæ iudicauimus meliora ex Salmanticensi nostro Codice, quæ ex numero deficientium & alibi repertorum miraculorum contracta quidem esse apparet, ante annos tamen quadringentos composita, ex ipsa codicis vetustate liquet: alia prolixiora Colganus ex MS. Kill-kenniensi edidit, quæ cum Capgrauianis collata magis conuenire, quoad rem ipsam deprehendentur, & ex iisdem transumpta fontibus; sed ornatu & amplificatione quadam rhetorica, & antiquariarum glossarum interpositione multum immutata: propter quæ minoris auctoritatis nobis visa sunt esse.

[20] [an ab auctore coæuo sit MS. Kilkenniense,] Neque enim eo mouemur quod de Kierano S. Cocheam visente loquens auctor vtatur his verbis: Nos autem latet, quomodo ibat aut redibat: quia nemini ex nostris hoc indicauit: ex quibus discipulum Sancti atque coæuum Colganus credit. Tales quippe formulas ex antiquis auctoribus transsumptas sæpe in Actis Patricianis videbimus; dum integros ex eis paragrophos recentiores isti compilatores transcriberent. Nam quis non videat eum qui euidenti mendacio Kieranum dicit annis fere trecentis vixisse; & tamquam de re pridem præterita ac procul extra memoriam posita loquens; Fertur, inquit, de eo quod ipse cum ceteris Hiberniæ Sanctis illius temporis ad S. Finnianum… exiuit in sua senectute & in diuinis Scripturis in sancta eius schola legebat: [non vno loco fabulosum?] quis, inquam, non videat eum qui ista dicit, nequaquam supparis æui scriptorem esse? qualis etsi poßit in primæ pueritiæ temporibus digerendis fuisse hallucinatus, non tamen potuisset vel in ætate magistri errasse tam enormiter, vel de re tam sibi vicina tam ambigue loqui: imo nec de aduentu in Hiberniam ante Patricium tam contræria scribere veritati:

[21] His adiunge fabulam, qua dictus auctor suam scriptionem concludit (nam eas a quibus exorditur dißimulo) Triginta sancti Episcopi, inquit, quos ipse S. Kieranus ordinauit, prouidentia Dei cum eo in vna nocte secundum voluntatem suam migrauerunt ad Christi regnum, vbi fruuntur visione sanctissimæ Trinitatis, cui est honor & gloria in secula seculorum, Amen. Fabulam audacter dico: nec enim diuina prouidentia permittet vnquam, certe numquam scitur permisisse, vt omnibus simul Pastoribus eodem temporis momento sublatis regio aliqua remaneret orbata. Quid? quod in diœcesi Sagiriensi siue Ossoriæ superioris, vltra quam Kierani iurisdictio nequaquam videtur extendenda, vix tot parochiæ nunc sint, quot hic dicuntur a Kierano consecrati Episcopi; nec vllum sit fundamentum astruendi Sancto eidem ius & potestatem Metropolitæ. Minuit quidem hunc numerum Ængußius in suo Litaneutico opusculo, his verbis: [15 Kierani discipuli simul cum eo defuncti.] Quindecim, qui cum S. Kierano Sagirensi migrauerunt per Iesum Christum inuoco in auxilium meum: sed ita minuit, vt omisso Episcoporum titulo (qui hoc loco omnino monstrosus foret) de totidem Kierani discipulis monachis id scripsisse ex purioribus antiquioribusq; Actis, & cum veritate scribere potuisse videatur.

[22] Ita ad diem XI Ianuarij ex S. Gregorij lib. 1 Dialogorum cap. 8 retulimus, quomodo octo Fratres Suppentoniæ vna cum suo Abbate S. Anastasio fuerint ad cælestem patriam euocati. Plures alibi alias legisse meminimus simul vita functos singulari quodam Dei beneficio: sed monachi isti erant, qui siue simul, [an sint quærendi in Martyrologijs?] siue seorsim singuli successu temporis longioris morerentur, publicæ rei nihil intereat. Fatetur Colganus ne quindecim quidem natales Hibernorum Sanctorum hoc die ab vllo Martyrologio exhiberi: sed puto his cum Kierano mortuis nec venerationem vnquam fuisse publicam, nec nominatim exprimi debuisse, quos nullum, nisi obita simul cum sancto Magistro mors, singularis sanctitatis argumentum reddidit venerabiles: adeoq; frustra eos in Hagiologijs quæri. Interim satis est animaduertisse quam parum fidei Kilkenniensis MS. auctor mereatur in ijs, quæ supra Capgrauium addit, & quam merito iudicetur non fuisse Sancti discipulus, vt præfertur.

[23] [S. Carthachi cultus,] S. Cartachi siue Kartagi, quem successorem sibi Kieranus in Vita Hibernica legitur designasse, Acta in hunc diem nulla propria reperimus: communem tamen cum Magistro cultum eidem hoc V die ab Hibernis delatum, testatur ex Hagiologijs patrijs Colganus; atque inprimis apud Ængussium hæc leguntur in Festilogio: Profectus est vir celebris ad partes transmarinas Carthachus regius & Romanus. Regium dicit: quia, vt Acta magistri habent, Ængussij Momoniæ Regis nepos; vt Casselense Kalendarium, Gormanus & Maguir, filius eiusdem extitit: Romanum vero, sicut in Actis Patricianis sæpe alij, quod Romam fuerit peregrinatus. Martyrologium quoque Tamlactense: [& ecclesiæ:] S. Kieranus Sagirensis & S. Carthachus in vno die, & Carthachus de Druim Ferdhaimh fuit filius Ængussij: est autem hæc Ecclesia iuxta Marianum Gormanum in Carbria Hua Kiarrdha, quam Medensem Kalendarij Casselensis auctor nominat. Aliam preterea dedicatam esse eidem ecclesiam in Inis-vachtuir in lacu Silennio, (qui Mercatori & Spedo in tabulis Lough-sylon est) ijdem auctores tradunt; nec non tertiam apud Lismorium, de Inis-Carthaich nuncupatam, quam credibile est magistri memoriæ dedicatam a S. Mochuda siue Carthacho iuniore, Episcopo denique Lismorensi consecrato: neque enim credibile est tamdiu vixisse seniorem, vt suum discipulum eo sequi potuerit, & locum sua habitatione consecrare.

[24] [eius humilitas,] Huius tamen quanta apud optimum magistrum fuerit existimatio, & simul quam profunda eiusdem magistri humilitas extiterit, ex S. Mochudæ Actis XIV Maij proferendis habemus. Quodam autem die postquam Sacerdotium S. Mochuda accepit, sanctus senex Carthagus institutor suus iuit cum eo ad supradictum Ducem in loco, qui dicitur Feorann, iuxta littus Leamhna, a quo Duces Kiarraighe nominantur. Et dixit Episcopus Carthagus Duci: Hic est, Domine Dux, optimus meus filius, quem a te suscepi; bene legit, & bene didicit in diuersis scripturis, & sacerdotalem gradum a me suscepit, & Dei gratia in eo multis prodigiis apparet. Tunc dixit Dux Episcopo: Quid dabitur tibi in mercedem? Respondit Episcopus: Volo vt offeras teipsum cum generatione tua post te semper huic adolescenti famulo Christi. Hoc primo Dux propter iuuenilem ætatem S. Mochudæ facere recusauit. Tunc Episcopus inclinauit se, & genua flexit coram S. Mochuda, dicens ei: Ecce offero me ipsum & Ecclesiam meam cum mea parochia Domino, & tibi, fili mi, in sempiternum. Hoc videns Dux inuoluit se ad pedes S. Mochudæ, & corpus & animam suam cum prole sua post se Deo & S. Mochudæ in æternum obtulit.

[25] [& psallendi assiduitas.] Est quoque memoratu digna eiusdem S. Carthachij, etiam dum in itinere constitutus esset, psallendi religiosißima consuetudo: cui tantum exterioris quoque gratiæ inerat, vt S. Mochudam adhuc puerum, vt se sequeretur, pertraxerit. Quodam namq; die quando venit sanctus senior Episcopus Carthagius per saltus amnis Mainne, vir sanctus Mochuda porcos pascebat, & canebat Episcopus cum suis comitibus psalmos inuicem per viam. Cum autem S. Mochuda psalmodiam illorum audisset, inspiratus Spiritu sancto reliquit gregem suum, & secutus est Episcopum vsque ad monasterium, quod dicitur Thuaim: & cum sederet Episcopus cum suis in hospitio, sed B. Mochudus sub tecto deforis, nesciente Episcopo & habitatoribus domus; illa scilicet nocte stupebat Dux Moeltuili, quod B. Mochuda ad se non venit, nesciens quid factum est de eo: & misit nuntios per regionem ad quærendum puerum, & inuenit vnus ex ipsis S. Mochudum sub tecto sedentem, & increpauit eum multis verbis, & duxit eum secum inuitum ad Ducem; interrogauitq; eum Dux dicens; Quare fili in nocte præcedenti non venisti? Respondit ei sanctus puer, ideo non veni ad te, Domine mi, quia delectauit me diuinum carmen, quod audiui a sanctis Clericis, & nusquam audiui simile huic carmini, & illud indesinenter per viam & in domo vsque ad tempus dormiendi cantabant; [S. Mochuda, siue Carthacus iunior, ab eodem instructus:] & solus Episcopus post omnes longe in nocte decantabat; vtinam ego, Domine Dux, essem cum eis, vt illud carmen discerem: tunc misit Dux ad Episcopum, vt ad se citius veniret. Et infra. Et postea S. Carthacus Episcopus vocatus venit ad Ducem: & commendauit ei Dux puerum iuuenem Mochuda, vt legeret & disceret apud eum. Suscepitque eum Episcopus lætus, sciens eum sancto Spiritu plenum esse: mansitque S. Mochuda sub disciplina S. Carthaci Episcopi, vsque dum gradum Sacerdotalem ab eo accepit.

[26] [eiusdem mors,] Circa ætatem S. Carthachi notat Colganus, quod vixisse videatur post annum DXL, idque ex Vita Cartachi Iunioris probat, in qua is legitur ab hoc seniore educatus a pueritia, deinde Sacerdos ordinatus, ac paullo post venisse ad S. Comgellum in monasterio Benchorensi tunc agentem: quod monasterium circa medium sæculi VI fuisse fundatum, ipse ad X Maij sit ostensurus. Verum quid si illa Cartachi iunioris Vita, vt ceteræ fere omnes post Anglorum aduentum sit compilata, in eaque confusis temporibus creditus ab auctore fuerit ad istud venisse cœnobium Carthacus iunior, quia venit ad S. Comgellum gellum illius postea cœnobij fundatorem? quemadmodum tum alibi paßim, tum in his Kierani Sagiriensis Actis Kieranus Cluanensis venire e Cluanensi monasterio ad Kieranum istum dicitur, eoq; redire: cum, antequam illud monasterium ciuitasq; conderetur, mortuum fuisse Sagiriensem probabilißimum fit: huiusmodi enim errores post tantum temporis interuallum scribentibus multos obrepere facillimum est, [non diu vltra annum IXL differenda.] veniaque dignißimum. Quidquid igitur sit de eo, an vsque ad istum annum vixerit Carthachius senior, dico, difficulter posse illius vitam vltra dictum terminum proferri, nisi ad paucißimos annos: quia cum cædes Ængussij Regis, qui Carthachio, vel pater vel auus fuit, dicatur spectare ad annum CCCCLXXXIX; & notabili ante eam tempore Carthachius videatur discipulus S. Kierani esse cœpisse; fuerit vt minimum circa annum CCCCL aut LX natus, adeoq; sequentis sæculi anno XL nonagenario vel octogenario aut maior aut proximus: quæ iusta & magna homini, etiam Hiberno, senectus videri debet.

VITA
Ex MS. Codice nostro olim Collegij Hibernici Societatis Iesv Salmanticæ

Kieranus, Episcopus & Abbas Sagirenses in Hibernia (S.)
Cartachus, Episcopus & Abbas Sagirenses in Hibernia (S.)

BHL Number: 4658

Ex MS. Salmant.

CAPVT I.
S. Kierani pueritia, peregrinatio, reditus. Miracula impuri sacrilegi occasione patrata.

[1] [S. Kierani genus,] Beatus Pontifex Keranus Hybernorum primogenitus, natione a Ossrigensis, patre Lugneo, b matre Lidania, de Mumonia extitit progenitus. Mater vero eius antequam hoc sacrum pondus vtero portaret, factum est vt quamdam stellam in os suum introire somniaret. Turbata est mulier, [& matri in somno præsignata claritas:] cogitans quale esset istud, vel quid de futuro portenderet: & quod per se nequiuit intelligere, sciscitatur a magis. Cui respondentes dixerunt: Concipies equidem & paries filium, cuius nomen, velut numen cælitus datum, in seculum non delebitur. Et ecce veritas sequitur vmbram: nam mulier concepit & demum peperit paruulum, in quo beneplacitum erat Deo habitare. Puer igitur, electus a Deo & dilectus hominibus, [eius sancta pueritia.] enutritur, virtutibus repletur, & velut sol, oriens mundo, radijs exemplorum tenebras mentium fugat, & quantum in mente sedet sanctitas, tantum in carne regnat castitas: vnde mirabantur omnes, qui eum nouerant, senilem animum in paruo, & virtutem virilem in iuuene, & angelicam sapientiam in humano pectore. Nec mirum: quia Deus æternus sanctificauit tabernaculum suum, vt habitaret inter homines; & quia vas electionis erat ei, vt portaret nomen suum inter gentes, & gentiliter viuentes: gentilis enim tunc erat eius omnis gens.

[2] Hic cum puer in domo parentum c moraretur, & accipitrem quamdam auiculam rapientem conspiceret, pietate commotus, [auem ab accipitre captam, liberat.] Deum deuote deprecatus est, vt de vnguibus illius prædam illam auferendo restituat. Exaudiuit Dominus deprecationem sui dilecti. Nam protinus prædo redijt, & captam auiculam coram viro Dei restituit: quam pij patris filius per aëra secure ire permisit. Per annos autem Keranus adhuc multos catechumenus, d innocens tamen manibus, & mundo corde perseuerans, [Romam profectus,] fuit in Hybernia commoratus. Audiens vero celebre nomen Apostolicæ Sedis, & caput esse mundi, & culmen Catholicæ fidei, illuc, tamquam ceruus ad fontes aquarum, properare desiderat: cumque desiderium suum perueniendo Romam compleret, ac baptismi fonte lauari deuotissime exposceret, hoc meruit, quod concupiuit. Permansit itaque ibidem per annos viginti e studiosus lector, ac voluminum diuinorum curiosus collector.

[3] [consecratur Episcopus:] Quia ergo recte iudicantibus, pollere virtutibus & coruscare miraculis visus est, ad Pontificem accersitur, vt ad Episcopalem dignitatem sublimaretur f. Factus itaque Præsul, ad suam patriam, tamquam ad terram sterilem, nondum Euangelici seminis expertam, redire iubetur; quatenus vepres peccatorum eradicaret, & frumentum bonorum operum ac fidei seminaret. Ad quam cum prosperitate itineris peruenit, & diuino nutu præmonitus, in loco, qui dicitur Saygir g habitauit. Videns Pater-familias æternus, quod messis erat multa, & pauci operarij; [inde reuersus Saigir condit:] lucernam sub modio non permisit amplius cooperiri. Habitantibus in regionibus vmbræ mortis lux orta est eis. Nec mora: confluxit ad ipsum vterque sexus & omnis ætas, procul & prope, qui sanam doctrinam audientes, fiunt firmi Catholici: & gentilis error euacuatur, & fides Catholica corroboratur: & quæ prius sterilis dicta est, peperit multos vitæ filios. Quibus omnibus ipse doctor & dux, pater & præsul præfuit in sanctitate & iustitia coram Deo.

[4] [suæ quoque matri monasterium,] Mater quoque eius Lidania, benedicta filio, qui fructum vitæ hominibus communicauit, in cella quadam seorsum a monasterio suo, cœtum mulierum sibi congregauit, quæ omnes vitam Sanctorum imitantes, munditiam vtriusque hominis seruauerunt. Harum vna fuit puella nobilis atque perpulchra, Brunecha nomine h quam quidam i regulus, Dimma nomine, vim faciens rapuit, & per aliquot dies in vxorem sibi vendicauit. [e quo raptā Virginem.] Sanctus quoque Keranus tanti facinoris immanitatem detestans, ac remedium apponere cupiens, ad domum sacrilegi, quæsiturus ab eo puellam, accessit. Cum illi ex parte Dei demandaret, vt prædam sibi restitueret; in reprobum prædo deductus sensum, illudendo respondit; Si, inquit, per vocem cuculi k me mane cras de somno feceris excitari, tuam obtinebis discipulam. Hoc vero dicebat, quia tunc hyems erat. Illa nocte, licet in omni terra ningebat, hospitium tamen Kerani nullatenus nix attingebat: aurora vero reuocante diem, ecce cuculus vociferat in culmine cuiusdam domus, [impurus prædo restituit, miraculo motus;] cumque per hoc Regulus a somno excitaretur, irruit super eum formido & pauor magnitudinis miraculi: diuque dubitans vtrum dimitteret illam nec ne (quia timor vrgebat, amor impediebat) in fine, timore sæuituræ iræ compulsus, tandem eam concessit: sed piger & pauidus.

[5] Reuertente vero viro Dei cum puella ad monasterium, confessa est puella se conceptum habere in vtero. Tunc vir Dei zelo iustitiæ ductus, viperium semen animari nolens, [eādem denuo conatus rapere.] impresso ventri eius signo crucis, fecit illud exinaniri. Factum est post hæc, quod idem Regulus immemor suæ salutis, & amore puellæ vexatus, rapturus eam iterum ad cellam Virginum accessit. Sed nutu Dei omnia præscientis factum est, vt eum nuncius præueniret, qui de eius aduentu puellam præmoneret. Cumque facinorosi Regis aduentu nimium perturbaretur puella, commota sunt eius præcordia, & exspirauit: atque ille post modicum superuenit, sed illam exanimen inuenit. Videns vero puellarem vitam mortis termino præoccupari, [mortuam reperit.] exarsit in iram, atque quæcumque posset inferre incommoda, promisit se viro. Dei illaturum. Cumque commota sunt viscera paterna super immatura puellæ morte, atque ad solita orationis præsidia accelerans, Tonantem precibus pulsabat, vt qui eius animam de nullo creauit per potentiam, redire ad pristini corporis gubernaculum faciat per misericordiam. Oratione finita, puella, quæ mortua antea fuerat, pristini vigoris vitam resumit.

[6] lPost hæc cum præfatus Regulus cum indignatione nimia ad propria remearet, [ac dein domum suam correptam incendio,] suum oppidum cum opibus concrematum penitus inuenit. In vna vero domorum dilectus filius Regis erat dormiens derelictus: cuius nutrix de eius vita desperans, exclamans ait: In manibus S. Kerani te, fili, commendo. O grande miraculum, & trium puerorum liberationem ad memoriam reducturum! Nam ecce domus illa, in qua puer dormit, in cinerem redigitur; sed per nomen Kerani puer ab igne illæsus custoditur. [in quo filiolus inuocato Kierano, seruatur indemnis.] Porro pater hoc per inuocationem nominis viri Dei Kerani contuens fieri, hunc, & alium suum filium accelerat offerre viro Dei: qui, vt erat pronior ad miserandum quam ad condemnandum, voluntarium accepit illius sacrificium. Et ait Rex, Quoniam, inquit, pie pater, proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea, ideo meum tibi perpetuum offero seruitium, & posteritatis meæ. Hæc dicens, cum pace & benedictione viri Dei abscessit.

[Annotata]

a Quæ nunc Osseria, veteribus Osraig, Ossirg, & Ossere appellata inuenitur.

b De reliqua eiusdem genealogia tractat Colganus in Appendice cap. 2. ex Antiquarijs non satis sibi constantibus quoad omnia. In Actis apud Capgrauium ex patre Domnel & matre Teingella originem traxit: [Parentes S. Kierani.] eadem Acta ab Alberto le Grand S. Seznio attributa Patrem Ernut, Matrem Wingellam habent: quæ etiam in exprimenda patria perperam Ostrinct scribunt: & multo grauiorierrore dicunt, id esse antiquum Vltoniæ nomen.

c [Clera insula.] MS. Kilkenniense: initium hoc miraculorum S. Kierani in insula Clera factum dicit: in qua antea dixerat ipsum natum esse & educatum: eamdemq; insulam vult pertinere ad regionem de Corcalaighde; ex qua & matrem Kierani esse dixerat: cuius etiam regionis incolæ, inquit Cathaldus Maguir ad hunc diem, primi erant, qui in Hibernia crediderunt: sed, cum prædicta insula a ciuitate & comitatu Cork distet, vt minimum centum passuum millibus, vehementer metuo ne locorum ignoratio confuderit nomina, quemadmodum inscitia temporum fecit eam, cui Kieranus præfuit, gentem primam ad Christum conuersam credi.

d [Initium fidei in Hibernia.] Doctum a Spiritu sancto fingit MS. Kilkenniense: credibile est ad Australia Mumoniæ littora, ex communicatione cum Britonibus iam tum cœpisse spargi aliqua Christianitatis semina, quemadmodum ea in Lageniæ orientali littore iacta docebimus ante Palladij Patricijq; aduentum; non tamen ab aliquo legitime misso, aut publice prædicatam fidem vel receptam fuisse vspiam. Vbi MS. Kilkenniense triginta annorum tempus determinat: Armoricana MSS. in S. Seznio annos 25. habent.

e Capgrauius XV legit.

f [an a Sixto III ordinatus Kieranus?] Armoricani in S. Seznio, quem Patricio datum dicunt Legationis socium; ab eodem, consecrationis a Sixto III Cælestini successore accipiendæ causa, Romam remissum dicunt, atque adeo ante annum CCCCXL: quæ nobis omnia suspecta sunt.

g Iuxta fontem Fuaran quod minus recte apud Capgrauium fluuius Waran, eiusq; lectionem sequutum Albertum Warran legitur: qui pro fonte aut fluuio Hiberniæ credidit esse regionem aliquam.

h Filia cuiusdam Ducis Mumoniensis, vt habet MS. Kilkenniense.

i Dux regionis Hua-Fiach iuxta iam dictum MS.

k Capgrauius & MS. Kilkenniense Ciconiam legunt.

l [Brunechiæ suscitatio.] Capgrauius totam hanc de Brunecha historiam exponit post congressum SS. Patricij & Kieranni; MS. vero Kilkenniense eamdem historiam his verbis concludit: Hoc videns Dux, venit ipse & Aidus Episcopus (De Rathaidh & Kill-aid in Finibus Mediæ (vt Colganus conijcit) mortuus 588) venit, inquam: ipse & Aidus Episcopus secum ad S. Kieranum, & ille egit pœnitentiam, promittens agere quodcumque S. Kieranus sibi dixisset, & obtulit duos filios suos S. Kierano, id est, Dunchadum, qui de igne liberatus est, & alterum cum suis seminibus ad sepeliendum apud S. Kieranum in æternum. Postea Dux cum benedictione viri Dei recessit. Sanctus autem Kieranus dolens, quod alumna sua Brunechia de hac vita adeo velociter migrauit, & sciens quod Dux non fecisset iterum sibi vim, adiuit vbi erat corpus illius, & orans pro ea, resuscitauit eam a morte, & ipsa in sua professione postea per multos dies vixit.

CAPVT II.
Res cum Mumoniæ Regibus gestæ.

[7] [Ab Ængussio Rege baptizato,] Interea, temporum currente curriculo, B. Patricius a Cælestino Papa ordinatus Archiepiscopus ad Hyberniam Apostolica fretus auctoritate, destinatur. Cumque terram prædicando, baptizando, atque sanitates varijs languoribus conferendo, perlustraret; ad regionem Mumoniensium perueniens, Regem terræ Ængussum baptizauit. Casu post hæc contigit, equum S. Patricij seruitio necessarium a quodam Osrigensi a genere interfici. Cum vero reus de facto conuinceretur, ad Regem vinctus perducitur, vt pœna debita puniatur. [supplicio addictum quemdam,] Proinde S. Keranus a cognatis rogatur, vt ad Regem accederet, & relaxationem pœnæ impetraret. Pius pater precibus supplicantium acquiescit, ad Regem petiturus compeditum properare: & vbi preces non valuere, pretium potuit obtinere; b aurum Regi pro solutione vincti obtulit, atque liberationem meruit. Abscedit Sanctus: sed aurum illicite acquisitum mox coram Rege in nihilum redigitur. Rex vero iudicans se quasi delusum a Kerano, [Kieranus auro apparente redimit,] mittit post eum, vt redeat, & verum aurum soluat.

[8] Rediens vero vir Dei a Rege super phantastico auro multum redarguitur atque obiurgatur: sed Deus S. Kerani non permisit blasphemiam sine vindicta fieri: mox enim in terram corruens lumine c oculorum est priuatus. Tunc S. Keranus a suo discipulo, [ipsiq; Regi visum restituit:] nomine Carthaco, qui fuit nepos illius Regis, obnixe rogatus est, vt ignoranti veniam daret, ac visum restitueret. Precibus sancti discipuli pius magister inclinatus, noxam remisit, & lumen amissum restaurauit. Alius quoque Rex Mumoniæ, Ailellus d nomine, die quadam virum Dei verbis contumeliosis obiurgauit: sed quia in Sanctum lingua detractoria peccauit, per septem dies carens vsu loquendi torquebatur: [vti & alteri Principi loquelam.] cum vero multiplicatæ sunt infirmitates suæ, postea ad petendum veniam accelerauit: quam cum humiliter postularet, misericorditer obtinuit.

[9] Hic inter cetera dona a Deo sibi collata prophetiæ spiritu ditatus, multa de futuris, tamquam de præsentibus, certissime prædicebat. Vno enim dierum autumnalium, [Mora in Autumno iubet tegi,] veprem quamdam mora pulcherrima ferentem conspiciens, mundo velamine lini circumligauit, & taliter sub custodia diligenti reseruauit: porro Rex Osrigensium, Concraidhus e nomine, vir potens ac nominatus, grande conuiuium Principibus atque maioribus terræ parari fecit: ad quod conuiuium præfatus Rex Ængussus cum vxore sua, Ethnea Vachach nomine, est inuitatus. [impuris Reginæ desiderijs remedium allatura:] Considerans vero Regina Ethnea egregiam illius Concraidhi pulchritudinem, spiculo inordinati amoris vulneratur, atque vulneris medelam apud Concraidhum esse fatetur: qui nolens regalem violare thorum, negauit quod effronter petebatur. Quia ergo sensit se ab amato esse spretam, finxit se esse infirmam, f nec aliter posse sanari nisi per comestionem mororum, quorum gustu nisi potiretur, mortem vicinam esse confitetur. Fuit autem tunc mensis Aprilis, nec mora tunc reperiri consueuerant.

[10] Auditis mulieris desiderijs, licet inordinatis, ipse Concraidh, qui Regem inuitauerat & vxorem eius, nimium in se super his anxius, ad S. Kerani patrocinium se penitus conuertens, eum rogabat, vt pro seruitio eius perpetuo, concupiscentiæ muliebri satisfaceret. Motus precibus obsecrantis vir Dei; mora illa ab autumno, per prouidentiam diuinam reseruata, [cui deinde suam & mariti cædem predicit.] ipsi traduntur: cumque mora illa mirifica pro dono pretioso accepisset, ad Reginam reportauit, atque ex eis gustans, dolore concepti amoris fugato, mox sanitatem recuperauit. Non immemor beneficij accepti Regina, ad Patrem venerandum peruenit, atque dolum & dolorem humiliter est confessa. Cui vir Dei prophetando ait: Dolendum tibi potius est de morte tua immatura, & mariti tui, quam de incasto amore alieni viri. Nempe dies venient, quando Illandus, Rex Aquilonalium Laginensium, prælia dira contra tuum maritum Ængussum & suos cōmittet, vbi facta Mumoniensium strage magna, tu ipsa cum marito pariter perimeris. Hæc Keranus dixit, & facta sunt vt dixit. g

[11] [Regum Temorie & Cassoliæ conflictum impedit,] Factum est alio tempore, vt Rex Temoriæ h & Rex Mumoniæ commissuri bellum iuxta Saygirensem ciuitatem S. Kerani, ante diem prælij castra metarentur, ad quos sator pacis & sedator seditionis perueniens, quæ pacis sunt rogat, & quæ discordiæ dissuadet: cuius preces in oculis superborum Regum tamquam deliramenta reputatæ sunt. Cumque spreto Dei seruo cædem suam mutuam sitirent, Deus orationem serui sui exaudiens aspexit, & gentes a conatu suo dissoluit sic: [fluminis syluæq; obiectu,] nam subito silua propinqua illis obsistens radicitus eruitur, atque per vias sternitur; i ac fluminis k interiacentis impetus, super ripas intumescit, ita vt arborum densitas & aquæ immensitas pugnare volentibus denegaret congressum. Et tunc fluminis impetus lætificat iustum, terrificat hostes inuicem terga sibi reddentes. Properantibus vero ceteris ad sua, [& exiguo commeatu exercitum totū reficit.] Rex Mumoniæ sua castra apud Keranum tetendit: quem vir mirificus cum suo exercitu sufficienter ex vna vacca cum porco satiauit in virtute illius, qui de quinque panibus quinque millia hominum satiauit: fragmenta quoque hic plurima, sicut ibi remanserant: omnes quoque, qui aderant, laudem Deo dederunt, & Sanctum suum honore debito extulerunt.

[12] Quodam alio tempore, cum quidam Comes de terra prosequeretur quamdam latronum turbam: [Latrones deprehensi] qui cum se de manibus persequentium euadere desperarent, ad patrocinium S. Kerani, cuius fama tunc celebris erat in terra, confugiunt, & se sibi de cetero seruituros, si de mortis faucibus dignaretur eripere, conclamant, pariter dicentes:

Affer opem nobis, Pater o Kerane, misellis.

Et ecce subito pater misericordiarum & Deus totius consolationis in honore Sancti sui dedit columnam igneā, [vtriusqüe hominis salutē impetrant eo inuocato.] quæ persequentes prohibet & fugientes protegit. Non immemores vero hi beneficij accepti, ad virum Dei gratiarum actiones exhibituri accelerant, & genibus eius prouoluti, singula, quæ gesta sunt, enarrant; atque nouum hominem secundum Christum induentes, & votum ac vitam monasticam profitentes, Satanæ pompis penitus abrenuntiant. Alius quoque latro, prædictis nomine l similis, sed sorte dissimilis, de huius Sancti vaccario vaccam quamdam abstulit: [alius seuerius castigatur.] sed non impune ei cessit. Mox etenim in quodam fluuio m submergitur, & vaccam & vitam simul perdidit: vacca enim ad sua pecora reuersa est, ipse vero ad tartara.

[Annotata]

a Capgrauius ipsius S. Kierani famulum fuisse scribit: Kilkenniense MS. facit filium Erci de nepotibus Duach de terra Osrigæ.

b Albertus ex MSS. Armoricanis, libertatem captiuo impetratam dicit, equo in vitam restituto: tacet omnia quæ hic habentur de Carthacho: sicut ea quæ superius de Brunecha: cetera miracula eadem, quæ in Capgrauio, narrat pleraque.

c Capgrauius Vita priuatum scribit, eiq; deinde restitutum.

d [Ailildus Regis Momoniæ frater] Fuit hic Regis Ængussi frater, inquit Colganus; & quamuis in MS. Kilkenniensi vocetur Rex Casseliæ, non tamen aut ipse aut vllus alius Alildus, a prædicata Hibernis fide, inter Reges Mumoniæ numeratur: vocatur ergo Rex, quia filius Regis.

e Concridium MS. Kilkenniense, Capgrauius Concolorem nominat. & Ængussium Regem semper Cohingum.

f Vt post Regem, inquit alia Vita, in castello Ducis Ossoriensis remaneret. Albertus idem miraculum narrans, tacet impurum Reginæ amorem, quam Onegiam nominat, & ægram a S. Seznio visitatam, ait ipsi hoc suum desiderium exposuisse. Capgrauius nomen solet.

g MS Kilkenniense ab aliquo Antiquario interpolatum, hæc præterea adiungit. Ipse enim Rex Ænghus in bello, [Oenghi Regis cædes.] quod commissum est in campo Fea, in prouincia Lageniensium, iuxta grandem villam Ceall Osnaidh, cum sua vxore Regina occisus est a Rege Aquilonalium Lageniensium Illando filio Dunlaingh, octauo Idus Octobris. Et hæc cædes maxima abusio erat: & ipsa Regina, Ethnea Huatbach vocabatur, quæ erat filia Crymthani, filij Endæi Kinsealaigh; qui Crymthan multum subiugauit Aquilonales Lageuienses, accepto Rege magno Hiberniæ, post quā ille in graui bello Ocha, in regione Mediæ, occidit Alildum Molt Regem Hiberniæ. ad quæ Colganus obseruat in tertia Vita S. Brigidæ a se edita l. I. cap. II similiter referri Crinthamnum Alildi Molt interfectorem fuisse, adeoq; errare eos, qui hunc Crimthamnum an. 465 aiunt occubuisse.

h Capgrauius Leogarium hunc fuisse dicit: alterum MS. Kilkenniense Ailildum nominat Casseliæ Regem. vtrobique erratum: mortuus enim pridem videtur Leogarius; Ailildus autem nunquam Rex fuisse.

i Albertus in S. Seznio: inter vtramque aciem, dicit, longum crassumque lignum, quoties volebant concurrere, conspectum fuisse.

k MS. Kilkenniense Brosnachium fluuium fuisse dicit: qui limes est inter Australem Mediam Vrmoniamq;, nec nisi milliario vno alteroue videtur abesse a Sagiria.

l Carbræo nomen fuisse dicitur in dicto MS. genus ex Lagenia: ibidem prior latro nominabatur Lonanus.

m Iuxta montem Smoil, alias Blathna inquit idem MS. bladina Giraldo, Mercatori Slevv Blemy & Blainne.

CAPVT III.
S. Carthagi lapsus & pœnitentia: & S. Kierani pia mors.

[13] [S. Kieranus S. Cartachi cū sacra virgine peccatum impedit:] Carthacus S. Kerani discipulus graui tentatione pulsatus, quamdam de Virginibus S. Lidaniæ a adamauit, atque ad locum sceleris perpetrandi pari voto cum ea conuenit. Hoc spiritu Dei reuelante sanctus Pontifex didicit; & ad iracundiam concitatus est, quia prouocauerunt eum filius & filia. Sed qui in tentatione facit prouentum, affuit, atque flammam ignis desuper mittens ab inuicem separauit, quæ virginem irrecuperabili cæcitate percussit, ac domum reuersa pœnitentiam egit: iuuenis vero cordis dolore tactus, suam viro Dei humiliter confessus est culpam, qui ei pro pœnitentia iniunxit peregre proficisci.

[14] Post multum vero temporis sanctus senex Keranus cum vno socio comite quoddam flumen noctu oraturus intrauit: [ipsique a pœnitentiā peracta reduci] & cum diu orando in aqua frigidissima permansissent, Frater se ab aquis vinci patefecit pio Patri; qui mox aquas in nomine illius, qui produxit de petra flumina, benedixit, ac statim frigoris qualitatem amittentes, tepefactæ sunt. Cumque Frater in vtroque homine de miraculi nouitate refocillaretur, ait ad eum S. Keranus: Germane frater, (sic enim vocabatur) manum tuam submitte, atque piscem, [prandium preparat pius pater.] qui subter te natat, apprehende, & ad opus cari discipuli mei Carthaci, cuius crastinus aduentus adimplebit me lætitia, tecum defer. Tunc Germanus in auditu auris obediens, manum in aquam misit, ac grandem piscem inde extulit: crastina vero die Carthacus aduenit, ac magnum gaudium patrifamilias eius præsentia attulit.

[15] [S. Kieranus Cluanensis] Fuit quidam Regulus in terra, Furbicius nomine, multum locuples, qui thesaurum suum per manus S. b Kerani Abbatis Cluanensis diligentius custodiri commisit. Cum vero fidelis seruus Keranus thesaurum distribueret in vsus pauperum, atque hoc Rex perpenderet, ac Keranum Abbatem ad se vinctum adduci suis præciperet, ironice Kerano insultando ait: Bone Abbas, si vis, vt a vinculis soluaris, septem vaccas, cornua non habentes, corpore rubeas, [ob diuisas in pauperes domini opes vinctus,] capite albas mihi adducas: si vero has inuenire nequibis, pœnas pro thesauris dispersis sustinebis. Ad quem vir Dei fiducialiter agens in Domino, ait: Omnia possibilia sunt perfecte credenti, quia non est impossibile omne verbum apud Deum, in quem credit: & quia omnis creatura naturali cursu obedit suo Creatori, ego credo, eo præstante qui potens est de lapidibus facere filios Israël, (non vt tua vincula, quæ mihi sunt meritoria, euadam; sed vt Dei mei magnificentiam ostendam) tales mihi, vt desideras, inuenire.

[16] Cumque sic liber abire permitteretur, vt tamen se reuersurum fide media affirmaret; [postulatum a se lytrum quæsiturus] ad sanctum senem Keranum accelerat, vt quod firmiter promiserat, facilius obtineret. Eo tempore duo sanctissimi viri, c Brandani scilicet, ibidem aderant: caussam vero sui itineris coram sanctis viris exposuit, atque remedium contra auaritiam Regis expostulauit. [Sagiriæ excipitur:] Sed cum ad horam corporalis refectionis peruenirent, dispensator ad senem Keranum accelerat, se nihil dignum refectioni talium virorum habere asseuerat, & quod habuit, modicum scilicet de lardo porcino, coram ipso apposuit. Tunc vir Dei confidens in Domini bonitate, illud benedixit, ac sic discumbentibus distribuit. Mirum in modum carnes illȩ porcinæ tamquam manna alterum in dulcedinem desideratam versæ sunt, [miraculose reficitur,] atque in saporem ciborum, quibus libentius quisque discumbentium refici solebat. Insuper aquam in cyathis Fratrum positam benedixit, atque in vini dulcedinem versam firmiter attestantur. Erat autem inter eos quidam conuersus d habitu, sed peruersus animo; qui cibum hunc tamquam immundum refutabat, quem de lardo porcorum esse sciebat. Cui sanctus senex, non vindicando, sed prophetando ait: Habeas, inquit, pro constanti hunc habitum te depositurum, & in Quadragesima carnes e comesturum, eodemque tempore amputato capite, te tartara ingressurum. Hæc Sanctus prophetando asseruit, nec iota vnum, aut vnus apex ex iis, quæ dixit, defecit.

[17] Sequenti die post hæc viri Dei, scilicet duo Kerani, [& constituta cum Brandanis atque hoc Sancto societate, eiusdē precibus votū suum consequitur.] & duo Brandani, fœdus perpetuæ fraternitatis inter se ineuntes, S. Keranus iunior valefaciens Fratribus, in pace recessit. Cumque, vt moris est, S. Keranus senior aliquantulum eum deduceret, ambo pro vaccis Regi promissis Omnipotentem rogant. Oratione vero finita, ecce septem vaccæ corpore rubeæ, & capitibus albis, secundum quod ipsius Rex desiderauit, apparuerunt: quas Pater Abbas Keranus ad tyrannum adduxit, ac deinde ad propria recessit. Quo recedente, vaccæ miraculose factæ nusquam apparuere. Hic iis & multis aliis miraculis coruscans, [S. Kierani virtutes,] septem domesticas conformatrices semper secum habebat, fuit enim ipsi humilitas amatrix, discretio dispensatrix, largitas ministra, castitas coniux, fides fultrix, spes roboratrix, perfecta caritas imperatrix: vnde de ipso congrue potest exponi illud verbum Esaiæ. [Isa. 49. 6] Ecce inquit Dominus, dedi te in lucem gentium, vt sis salus mea vsque ad extremum terræ.

[18] Vixit vero in hac vita Keranus, pauper mundo, Deo diues, [& felix mors.] libra legis, arca iuris, doctor iuuenum, ductor senum, & communiter omnium imitabile spectaculum, annis ferme f * trecentis. Et demum in senecta vberi, populo suo benedixit, dicens: Manda Deus virtuti tuæ, hos & omnes quos operatus es in nobis. Procurauit etiam a Deo omnipotente, vt Deus benificaret g quicumque diem natalem eius celebraret. Denique tertio Nonas Martij introduxit cum Dominus in cellam vinariam suæ hæreditatis, & plantauit in monte hæreditatis suæ, scilicet in Hierusalem cælesti, quæ est mater nostra. h Eia ergo, Fratres, constituite diem solennem sanctissimi Kerani & resonet vox laudis in tabernaculis iustorum: quia dextera Domini fecit virtutem in hoc viro, quam Iesus Christus per merita famuli sui Kerani dignetur operari in nobis in præsenti, quatenus eo Duce ingredi mereamur aulam æternæ hæreditatis. Amen.

[Annotata]

a [S. Lidania] S. Cotæ, seu potius Coccheæ, quæ Kierani nutrix fuisse legitur, hanc fuisse alumnam scribit Capgrauius: ipsa vero Cocchea suum quoque monasterium Virginum habuisse inuenitur in MS. Kilkenniensi.

b Capgrauius Geranum vocat, qui Regi cuidam tyranno & infideli seruiens, nec habens quod pauperibus erogaret, largitus est ei concauum Regis. Albertus Gerran virum nobilissimum legit: & vero cum Cluanense monasterium non nisi circa annum DXXX condi cœperit, quo tempore credimus hunc Kieranum annos iam aliquot vita functum fuisse, admutendus hoc loco antichronismus erit, si velimus sustinere eius fundatori reuera hæc accidisse. Idem Capgrauius eiusdem, vel alterius Gerani meminit, Presbyteri S. Cotæ, mortui in itinere & S. Kierani huius precibus suscitati.

c Cluainfertensis XVI Maij; Birrensis XXIX Nouembris colitur: qui si (vt Colganus refert in indice) mortui sunt, hic quidem DLIII, [SS. Branani duo,] ille DLXXVII; non admodum grandæui fuerunt, cum hæc gererentur, & eorum saltem iunior nulla adhuc Ecclesiastica dignitate conspicuus.

d Eadem vox in MS. Kilkenniensi est, clareq; indicat harum Vitarum auctores post aduentum Anglorum in Hiberniam scripsisse: [Conuersi nomen in Hibernia.] indicat enim scriptores ex aliquo Ordine fuisse eorum, qui sunt ad monasticæ Vitæ reformationem ab iisdem introducti, & Conuersi nomen pro Fratre laico, ad domestica obsequia destinato, significando vsurpabant. Hic homo in prædicto MS. dicitur fuisse filius Comgalli.

e Carnem de asina, inquit Capgrauius.

f Plusquam ducentis habet Capgrauius. Albertus ex iisdem Actis in suo S. Sezni centum viginti septem: nobis ferme centum sufficiunt.

g Kilkenniense MS. alias duas promissiones refert diuinitus factas in gratiam eorum, qui essent in ipsius cœmeterio sepeliendi, [Promissiones Sancto factæ.] & gentis Ossoriæ, cuius est patronus: quales cum in omnibus fere Sanctorum Hibernorum vitis legantur, nolumus eas vniuersim reiicere: sed necpossumus sigillatim admittere: cum dubium vix vllum esse possit, quin ab aliis ad alios Sanctos ista translata sint: ne vnius gentis Patronus minus videretur pro suo populo officiosus fuisse, quam alter pro suo.

h [An prior Patricio Kieranus?] Addit Capgrauius, quod S. Kieranus erat vnus ex duodecim primis Episcopis, quos ille sanctus Magnus Patricius, qui primo fidem in Hibernia prædicauit, ad prædicandum Euangelium in Hibernia constituit: itaque subuertit quod in principio scripsisse videbatur, quasi in eo munere S. Patricium præuenisset.

* lege centum

APPENDIX
Alia miracula ex MS. Kill-kenniensi apud Colganum.

Kieranus, Episcopus & Abbas Sagirenses in Hibernia (S.)
Cartachus, Episcopus & Abbas Sagirenses in Hibernia (S.)

BHL Number: 4657

Ex MS. Salmant.

[19] Qvadam die Præpositus monasterij S. Kierani venit ad eum dicens: [Monasterij necessitati prospicit gemino miraculo.] Domine sues desunt nobis, & debemus eas emere. Cui Sanctus ait: Dominus, qui dedit nobis alia necessaria, dabit & sues. Crastina autem die visa est scropha præclara, & duodecim surices cum ea, a Domino missa iuxta verbum viri Dei, & de semine eius multi greges porcorum creuerunt ibi.

Iterum alia die Præpositus suus dixit S. Kierano: Oues modo non habemus, Pater, & oportet nos eas emere. Respondit ei vir sanctus: Qui nobis dedit sues, ipse dabit & oues. Et egressus Præpositus extra ianuam curiæ, vidit ibi similiter a Domino missas viginti septem oues albas carpentes herbas; quæ similiter ibi in greges creuerunt.

[20] Homo quidam potens, nomine Fintanus, adduxit secum mortuum filium, nomine Leogarium, [mortuum vitæ restituit.] ad S. Kieranum, petens vt in Christi nomine resuscitaret illum. Vir itaque sanctus confidens in Christo, accessit ad illum, & resuscitans eum a morte, assignauit eum patri suo viuum; qui postea longe vixit, & ille obtulit S. Kierano villam, quæ dicitur Rath-ferta, cum agris suis.

[21] Beatissimus Pontifex Kieranus boues ad S. Cocchȩam nutricem suam sine vllo minante misit: [S. Coccheæ boues ad aratrum submittit.] & peruenerunt recta via ad Sanctam Dei: & ipsa cognouit, quod egregius alumnus suus S. Kieranus misit eas ad eam, caussa arandi. Longa autem valde via est inter ciuitatem S. Kierani Sagiriam & monasterium S. Cocchææ, quod dicitur Ross-Bennchoir, & est positum iuxta mare Occidentale Hiberniæ. Et boues singulis annis apud S. Cocchæam arabant, & completo arandi tempore, ad S. Kieranum per singulos annos reuertebantur.

[22] Consuerat siquidem S. Kieranus in nocte Natiuitatis Domini, postquam populus suus in suo monasterio Sayghir sacrificium de manu eius acciperet, ire ad monasterium S. Cocchææ, prædictum scilicet Ross-Beannchoir, [eidem miraculose Eucharistiam ministrat] per longissima terrarum spatia, a vt corpus Christi offerret, in ipsa sanctissima nocte ante B. Cocchæam: & postquam Sancta Dei cum aliis communionem Dominicam de manu eius sumeret, nocte eadem ante diluculum b ad suum monasterium Sagirense, in medio Hiberniæ positum, veniebat. Nos autem latet quomodo ibat aut redibat, quia nemini ex nostris c hoc indicauit. Scimus autem quoniam Deus, qui Abacuc de Iudæa in Chaldæam modico diei spatio duci & reduci fecit, sic cum famulo suo, quodcumque & quomodocumque voluit, fecit.

[23] Quidam lapis magnus, qui nunc dicitur Petra S. Cocchææ, in qua petra Dominum frequenter orabat, in maris littore haud procul a loco S. Cocchææ constat inter vndas. Aliquando ipse S. Kieranus in ipsa petra per mare intrauit, & feliciter ad locum suum super eam reuersus est. d Scriptum quippe est, Mirabilis Deus in Sanctis suis.

[24] Puer quidam, qui vocabatur Cichridius-Clonæ venit aliquando ad monasterium Sayghir, [Ignis sacri extinctorē puerum] & ibi aliquot diebus apud sanctum Episcopum Kieranum mansit: & sanctus senex Kieranus Episcopus statuit, vt in suo monasterio ignis paschalis consecratus, per annum non extingueretur. Instigante autem diabolo, ignem illū in monasterio extinxit e puer iste Crichidh. Tunc sanctus senex Kieranus Fratribus dixit: Ecce ignis noster consecratus a maledicto puero Crichidio extinctus est sponte, sicut solet sēper nocere. Ignis autem vsque ad Pascha in hoc loco non erit, nisi a Domino missus fuerit. Ille autem puer Crichidh, qui extinxit ignem, [morte puniendum prædicit.] cras occidetur. Et ille crastino die in agro occisus est a lupis, & mortuus iacebat. Hoc autem videns sanctus Abbas Kieranus iunior, ad quem pertinebat ille puer, venit ad monasterium sancti senis Kierani Sayghir, & ibi receptus est honorifice a S. Kierano Episcopo: sed in monasterio tunc ignis non erat, quia de igne consecrato per totum locum quotidie ignis accendebatur: & promisit sanctus Episcopus, quod non esset alius ignis ibi vsque ad Pascha, nisi Dominus mitteret ipsis ignem. Et algebāt hospites in die illa niuali. Hoc videns sanctus senex Episcopus Kieranus, surrexit & expandit manus suas in oratione ad Deum: globus ignis illico in sinum eius desuper cecidit, [& alio igne cælitus impetrato,] quem sanctus Episcopus in casula ad hospites prius portauit. Et calefactis hospitibus cœna apposita est ad mensam: & cum sederent ad mensam, sanctus Abbas Kieranus iunior coram omnibus ait: Ego iam in hoc loco non comedam, donec puer meus, qui hic occisus est, viuus ad me venerit. Cui senex Kieranus Episcopus ait: Scimus, quia ideo venisti, & pro nobis Dominus viuificabit illum. Vos comedite, ecce enim puer vester huc properat. Deinde citius puer venit, & cum Fratribus comedit. Tunc omnium clamor in Dei laudem extollitur, [domino suo rediuiuum reddit] magnificantes Sanctos eius. Postea iunior S. Kieranus Abbas, cum suo puero resuscitato, accepta benedictione sancti senis Kieerani senioris, ad sua reuersus est.

[24] Alio tempore vnus de Fratribus, nomine Baythenus, f ignem incaute extinxit mane, & multum inde dolens petiuit indulgentiam. Illo iam die S. Ruadhanus g Abbas Lothræ ad S. Kieranum visendum venit: [alias extinctum ignem,] sed in monasterio Sayghir ignis non erat, quo calefacerent se hospites, aut quo conuiuium eis pararetur. Hoc sciens S. Kieranus Episcopus, benedixit quemdam lapidem sibi præsentem, & illico flammis ignis lapis ardebat, & vir Dei lapidem accepit ardentem in manibus, [& lac effusum miraculo restaurat.] & ita portauit vsque ad S. Ruadhanum. Hoc Ruadhanus cum suis videns, multum in Deo ædificati, gauisi sunt. Supradictus quoque Baithenus, iterum vas plenum lactis incaute super terram effudit. Sed sanctus senex Kieranus benedixit sancto signo illud vas, & ibi coram omnibus repletum est optimo ignoto lacte. Tunc ille Frater, qui effudit, & alij Fratres timentes sanctissimum magistrum, in Dei amore firmati sunt.

[25] Duo carnales fratres de terra h Muscrygiæ Thire, volebant peregrini esse in alia Prouincia, id est, in regione Connachtorum iuxta Tulach-ruaidh. Illi iam nominabantur Medranus i & Odhranus: villa autem eorum Lettir vocabatur. [S. Medranū in discipulum recipit:] Et cum venissent ad Sayghir, scilicet ad S. Kieranum, voluit Medranus ibi manere: cui frater suus Odhranus dixit: Non hoc promisisti mihi, Frater. Et ait ad S. Kieranum: Noli, Pater, fratrem meum retinere hic. Respondit ei S. Kieranus: Deus Omnipotens iudicet inter vos, si debet ipse hic manere, vel tecum ire. Teneat ipse in iudicium lucernam modo in manu sua, & si ipsa fuerit accensa flatu oris sui, hic debet manere; sin autem, vadat tecum. Et ille statim accendit lucernam flatu suo, mansitque ibi apud S. Kieranum vsque ad obitum suum in magna sanctitate. Dixitque S. Kieranus B. Odhrano: Audi me, Frater Odhrane, dico tibi in veritate, etsi quatuor mundi plagas circumiueris, tamen in villa tua Lettrensi morieris: ideo reuertere, & mane illic, quia ex nomine tuo ipsa villa nominabitur in seculum. [eius fratri Odhrano mortem in suo cœnobio prædicit.] Sic iam factum est. Nam S. Odhranus secundum verbum S. Kierani reuersus ad prædictum locum, ibi clarum monasterium ædificauit. Et erat ipse vir magnæ virtutis & sanctitatis, & post multa miracula, quæ in vita sua de eo leguntur, Abbas ipsius loci ad regnum cælorum feliciter migrauit: & sicut prædictum est, ille locus vocatur nomine suo Lettir Odhrain.

[26] Matrona quædam, nomine Eathylla, cadens incaute in terram, [resuscitat triduanam mortuam:] k fracto corpore suo multum mortua est; quam B. Kieranus post tres dies resuscitauit: & obtulit ipsa matrona S. Kierano vicum, qui dicitur a nomine eius Saltus Eathyllæ, & illa cum suis gratias egit Deo. Quidam Præpositus Regis Mumoniensium, [vnum itē post dies 7.] nomine Keandfoylius, occidit Cronanum amicum S. Kierani, quem sanctissimus senex Kieranus post septem dies in Christi nomine resuscitauit. l

[27] Ipse Rex Mumoniæ Ængussius cytharistas habuit optimos, qui dulciter coram eo acta heroum in carmine cytharizantes canebant: qui aliquando ambulantes in plebe, quæ dicitur Muscrya Thire, [Occultam 7 cytharædorum cadem] quæ est in regione Mumoniæ, occisi sunt ab inimicis suis, & corpora eorum abscondita sunt in quodam stagno in deserto: (quia pax firma erat in Mumonia in regno Ængussij,) & suspensæ sunt cytharæ eorum in quadam arbore super ripam stagni, & Rex Ængussius contristatus est, nesciens quid illis accidit. Et sciens S. Kieranum esse plenum spiritu prophetiæ, venit ad eum vt sciret, quid suis cytharistis accidisset: factus enim Christianus noluit interrogare magos siue auspices, & ait S. Kieranus Regi: Cytharistæ tui, Domine Rex, occisi sunt occulte, & occultata sunt corpora eorum in stagno, [euulgat.] & cytharæ eorum suspenduntur in arbore imminente stagno. Vir autem sanctus rogatus a Rege venit cum eo ad stagnum, & ieiunauit ibi vno die; expletoque ieiunio, aqua in stagno arefacto non apparuit, & videntes corpora in profundo sicci luti, peruenit S. Kieranus ad ea coram Rege & omnibus; rogans scilicet in virtute Patris & Filij & Spiritus sancti, [atque post mensem eos vitæ restituit:] quasi de graui somno illico suscitauit eos: & illi scilicet numero septem erant, & per totum mensem occisi mersi erant sub aqua; & resurgentes statim cytharas suas acceperunt, & cecinerunt dulcia carmina turbis coram Rege & Episcopo: stagnum autem, in quo submersi sunt, vacuum est ab illo die vsque hodie sine aqua; sed tamen adhuc nomen stagni vocatur, loch-na-emitireadh, quod Latine sonat stagnum cytharœdorum. Deinde accepta benedictione Regis & populi S. Kieranus ad ciuitatem suam reuersus est. m

[28] Quidam de Præpositis prædicti Regis Mumoniæ ambulans cum comitibus suis n in eadem regione, quæ dicitur Ossoria, [item alios plures ab inimicis cæsos.] vidit porcos cuiusdam sancti viri, & iussit militibus suis, vt occiderent vnum ex illis: & cum ibi in sylua statim porcum assare cœpissent, inimici sui irruerunt super eos, & occiderunt illum Præpositum, & viginti milites secum super ripam riuuli Brosnach. Et cum hoc nuntiatum esset S. Kierano, suasit ei Carthagus prædictus, id est, alumnus S. Kierani, Nepos ipsius Regis Ænghusij, cum cæteris vt pergeret ipse Sanctus ad corpora deducenda, ne a bestiis deuorarentur. Et videns S. Kieranus pauca vehicula ad tot corpora portanda, alta voce coram omnibus, qui ibi erant, occisis, ait: In nomine Domini nostri Iesu Christi surgite occisi, & venite mecum. Ad hanc vocem illico ille Præpositus & viginti comites sui, sani surrexerunt, & cum ipsis surrexit porcus, quē ipsi occiderunt; & reuersus est ad Sanctum dominum suum, qui vocabatur o Ecianus. Viri autem illi, qui resuscitati fuerant, monachi vsque ad mortem suam apud S. Kieranum omnes religiose vixerunt.

[29] Beatissimus Kieranus a iuuentute sua vsque ad obitum, mollibus vestimentis, carnibus & potibus inebriantibus, somno ceterisque carnalibus deliciis incredibiliter carebat. Ipse suam gentem, id est Ossoriam, & plurimos alios de errore gentilitatis ad Christi fidem conuertit: & crebris iam ipse visitationibus Angelorum in signis præclaris frequentabatur: Innumerabilem multitudinem Episcoporum, [fontem salubrem elicit.] Presbyterorum, ceterorumque graduum Ecclesiasticorum ipse ordinauit. Ipse sanctus Patronus noster Kieranus in quodam loco postulauit fontem, quem Angelus Domini sibi depinxit, & multi morbi per aquam ipsius fontis adhuc gratia viri Dei sanantur; & dicitur fons Kierani.

[Annotata]

a Abest a mariocciduo Sagiria itinere tridui, ad octoginta passuum millia.

b [Clainferra] Ante Malulinas, inquit Capgrauius, ad Cluanam ciuitatem, id est Cluainfertensem, quæ in Senanni ripa occidua, itinere inter occasum Boreamq; directo, abest a Sagiria milliaribus 30, a sinu vero Galuiensi (in qua fuisse videtur S. Coccheæ petra & in littore monasterium) milliaribus 60, & amplius.

c Hæc verba auctorem coæuum & ipsius Sancti discipulum indicarent, nisi fraus subesset, vt ostendimus in Commentario.

d Melius Capgrauius: ad illam autem Petram Sanctus sæpe sine naui siccis pedibus super mare ambulauit: subiungit autem apud eamdem Coccheam pauisse Kieranum nongentos quadraginta viros, esca de humero suis facta simili miraculo, quale superius num. 16 est narratum. Quin & alia quædam miracula idem auctor habet quæ nec in Salmanticensi, nec Kilkenniensi MS. occurrunt; [Miracula suspecta ex Capgrauio.] nec tamen visa sunt digna, quæ huc transcriberentur: nisi vnum ad prædictam Sanctam pertinens hoc tenore. In domo S. Cotæ lignum in pariete positum ignis incaute apprehendens, domum incendit; videns autem Piranus globum ignis de domo in altum conscendere, eleuata manu signum Crucis igni opposuit, & statim ignis vehementia cessauit, & domus integra & illæsa permansit.

e Capgrauius Gerani seruum facit: tacet autem de igne sacro eiusq; solius meminit, qui sub liquore potus monachorum in braxatoria officina ardebat: Albertus breuiter, & paullo aliter. Vir quidam nobilissimus, cui nomen Gerran, ad mēsam suam eum inuitarat: venit ipse, & illius famulum, a lupo pridie strangulatum in vicina sylua, vitæ restituit.

f [S. Baithenus.] Colganus credit eum esse, qui XXII Maij coliturin Occidentali parte Lageniæ, & in insula de Inis-baithin, iuxta Kilmantain in Orientali Lagenia; cum tempus & locus faueant: floruit enim, inquit, circa annum DL.

g [S. Ruadhanus.] Rhodanum Albertus nominat: vitam eius dabimus XV Apr. interea fortassis certius discemus an monasterium eius sit in Vrmonia quod in indice Topologico Colganus ait; & huic loco satis est conforme, an vero in septemtrionali Conactia seu Carbria maiori, quod videntur ipsius Acta insinuare.

h Est Mumoniæ mediterranea regio; & iuxta Colganum Vrmoniæ pars.

i Medardum, sed perperam, Capgrauius scribit; cum hoc sit alterius linguæ quam Hibernicæ. [S. Medranus] Medranos varios colunt Hiberni diebus variis, vt incertum sit an hic inter illos; quia fratris nomen in Hagiologiis diuersum exprimitur ab Odrano, qui Colitur eo die & loco, quo obiit, iuxta Quatuor-Magistrorum Annales DXLVIII, videlicet: II Octobris in ecclesia Latrechensi, alias Letterensi illius autem frater VI vel VII Iulij vt docet Colganus cap. 3 Appendicis ad Acta S. Senani VIII Martij.

k De curru lapsam scribit Capgrauius.

l [Rex Mumoniæ punitus.] Addit Capgrauius & dixit: vir qui iugulauit Cronanum & ipse iugulatus mala morte interibit: & factum est ita. Venit ergo Rex ad Piranum, vt suum præfectum peteret ab eo: quem B. Piranus resuscitans secum retinuit. Cumque Rex ille verbis asperis offendisset Piranum, statim mutus effectus est. Tunc Rex ad pedes eius prostratus fecit quod ei placuit, & lingua eius soluta est.

m Albertus paucis hæc habet: Alio tempore septem viros a prædonibus trucidatos, & in stagnum coniectos, reuocauit ad vitam.

n Viginti fuisse legitur apud Capgrauium: additur præterea, quod alio tempore eumdem Regis Prȩfectum, a quodam occisum, prece vxoris suæ S. Piranus ad vitam suis meritis reuocauit.

o [S. Ecianus] Fuit Episcopus Cluainfodiensis in media Australi de quo XI Februarij egimus: temporum vero ratio & locorum vicinia permittit, vt idem videri possit cum eo, de quo hic sermo.

DE S. VIRGILIO ARCHIEPISCOPO ARELATENSI IN GALLIA

SECVLO VII

Commentarius præuius.

Virgilius, Archiepiscopus Arelatensis in Gallia (S.)

[1] Obscura admodum est & intricata succeßio Archiepiscoporum aliquot Arelatensium, maxime sexto & septimo Christi seculo, quo vixit S. Virgilius: cuius initium certißimum reddit S. Gregorius, qui tum Archiepiscopus Turonensis florebat, diu ante S. Virgilium vita functus. [S. Virgilius fit Archiepiscopus anno 588,] Hic libro IX Historiæ Francorum cap. XXIII scribit ista: Obiit autem & Licerius Arelatensis Episcopus, in cuius Ecclesiam Virgilius Abba Augustodunensis, opitulante Siagrio Episcopo, substitutus est. Describuntur ibidem res gestæ anno XIII Childeberti Regis Austrasiorum, qui est Æræ Christianæ annus DLXXXVIII. S. Siagrius colitur XVII Augusti.

[2] Paucis post annis, scilicet anno DXC creatus est S. Gregorius Magnus Pontifex Romanus, [a S. Gregorio Magno cōmendatus,] qui S. Virgilium multis laudibus & priuilegiis ornauit, ac complures illi scripsit epistolas, quibus virum sanctum atque vinculum omnium virtutum habentem compellat: Pallij vsum in Ecclesia ad Missarum solennia concedit, vices Sedis Apostolicæ in regno Childeberti Regis demandat, præscripta aliis Episcopis lege, vt ei obediant, & vocati ad Synodum veniant, & ne quis eorum ad longinqua loca sine illius auctoritate proficiscatur. Præcipit eidem, vt simoniacas ordinationes funditus eradicet, & commendat S. Augustinum eiusque socios in Angliam proficiscentes. Inuiserunt bi anno DXCVI SS. Virgilium, Siagrium aliosq; Galliæ Episcopos: vti & deinde S. Laurentius vnus e S. Augustini sociis anno DCI, acceptis etiam S. Gregorij epistolis, quod late ad Vitam S. Laurentij, postea Archiepiscopi Cantuariensis, diximus II Februarij.

[3] Andreas Saussaius in Martyrologio Gallicano de gestis S. Virgilij in iuuentute, eiusq; auctoritate in Archiepiscopatu Arelatensi ista tradit ad V Martij: [ante Abbas Augustodum] Arelatæ S. Virgilij Episcopi eiusdem ciuitatis & Confessoris: qui primum in S. Symphoriani Æduensis cœnobio monachus, deinde Abbas multis virtutum titulis gloriosus, inde ad primariam tum Galliȩ Cathedram assumptus; procurante Siagrio ipsius vrbis Æduensis Antistite, susceptam Ecclesiam piissime ac sapientissime rexit: cumque summa erga subditos vteretur benignitate ac misericordia, tanta in se austeritate ac victus abstinentia vsus est, vt ob eiusdem rigorem naturæ portentum crederetur. Sancto Gregorio Magno ob nota sanctitatis insignia fuit adeo carus & venerabilis, vt frequenti epistolarum commercio ab ipso honoraretur, a quo & Pallio cum summa fere potestatis concessione decoratus est. Quo cum & honestatus B. Augustinus, delectus Cantuariensis Metropolites, in transitu per Galliam vti vellet; Sedis propriæ & Gallicanæ, cuius vertex erat, Ecclesiæ dignitatem tutatus, strenue obstitit Virgilius: rescripsitque querenti hac de re ipsimet Augustino B. Gregorius, recte illum obnixum esse: nihil enim Augustino nec cuipiam in Galliis licere, inconsulto Arelatensi Præsule ab antiquo. Porro sanctus Antistes Ecclesiæ suæ iura non solum iuste propugnauit, sed & summo studio eiusdem etiam auxit decora. Templum enim SS. Trophini & Honorati extra muros construxit, Cleri mores reformauit, censum illius ampliauit, populo assiduam præstitit opem. Demumque vita sanctissime acta, clarus etiam miraculis, hac ex vita discedens, digne exactæ villicationis a Domino vberem percepit mercedem. Hactenus Saussaius.

[4] Vita S. Virgilij Archiepiscopi conscripta fuit post longinqua spatia temporum ab eius obitu, [Acta eiusdem.] vt infra num. 7 dicitur. Eam ex perantiquo membraneo codice Francisci Claretti Archidiaconi Arelatensis Ecclesiæ edidit Vincentius Barralis Salerna in Chronologia Sanctorum & virorum illustrium monasterij Lerinensis: quam & nos hic damus more nostro additionibus marginalibus & annotationibus illustratam: circa quam Vitam illud mirabile est, quod nulla in ea fiat mentio neque vrbis Æduensis siue Augustodunensis, neque epistolarum aut notitiæ S. Gregorij Magni: quasi duo aßignandi forent Episcopi Virgilij: quorum alter ex Abbate Augustodunensi, alter ex Abbate Lerinensi promotus esset ad Ecclesiæ Arelalatensis Cathedram. Omnia dum Bucelinus in Menologio Benedictino conatur conferre, tertiam illi affingit abbatiam cum hoc encomio: [Variæ abbatiæ ei a Bucelino assignātur:] Arelati in Gallia S. Virgilij eiusdem ciuitatis Episcopi, pietate & doctrina clari. Hic Lirinensis primum sanctissimi cœnobij monachus, beatissimo Mauro S. P. N. discipulo Galliarum cœnobia, & Lirinense imprimis reformante, primæuo ordinis flori respondens fructu sanctitatis, pro meritis ad honores varios prouectus, Lirinensis primum, dein Augustodunensis, postea S. Symphoriani Æduensis creatus Abbas, ad Arelatensis denique in Prouincia Archiepiscopalis Cathedræ sublimitatem, e cœnobio extractus, non solum verbo, sed vitæ maxime exemplo, subiectis sibi populis viam supernæ felicitatis ostendens, inter meritissimos celeberrimi & amplissimi Archipræsulatus Diuos Tutelares coli promeruit. &c. Hinc ergo Bucelinus vult primo corrigi Acta S. Virgilij infra danda, in quibus ex Abbate Lerinensi traditur factus Archiepiscopus: secundo arguit S. Gregorium Episcopum Turonensem, qui ipsius Virgilij tempore, & ipse in dignitate Archiepiscopali constitutus, testatur eum ex Abbate Augustodunensi, opitulante Siagrio Episcopo, creatum Archiepiscopum Arelatensem, si inde auocatus ad abbatiam S. Symphoriani Æduensem prius fuerit. Verum ignorauit Bucelinus Æduam & Augustodunum vnam eamdemq; vrbem esse, quam eiusque populos Æduos, siue Heduos tantopere laudant Iulius Cæsar, Cicero, Tacitus, Plutarchus, Mela, Ausonius, ac posteriores scriptores. Hinc idem indicant Gregorius Turonensis & Saussaius dum ille Augustodunensem Abbatem, iste Æduensem S. Symphoriani appellat. Colitur S. Symphorianus XXII Augusti, in cuius Actis antiquis Augustodunum ciuitas Heduorum vocatur. Extat etiamnum cænobium sub titulo S. Symphoriani Martyris, in quo Canonicos Regulares Ordinis S. Augustini degere scribit Bartholomæus a Chassanæo in Catalogo Gloriæ mundi par. 12. consider. 60. Est ibidem Ordinis Benedictini monasterium a Brunechilde Regina fundatum, & S. Martino sacrum vbi primus Abbas, Lupus nomine, constitutus a S. Gregorio Papa; vti videri potest libro 11 epistola 24. De insula Lerino, iam S. Honorati, late egimus XVI Ianuarij ad Vitam ipsius S. Honorati fundatoris & Abbatis, qui inde ad Arelatensem Cathedram assumptus est anno CCCCXXVI. Huic vt præcessori suo successisse S. Virgilius traditur in Vita num. 3. Quod autem reformante S. Mauro, relictis prioribus institutis, introducta sit regula S. Benedicti, necdum apud antiquos auctores legimus.

[5] [an monachus Lerinensis.] Arnoldus VVion lib. 2 Ligni Vitæ cap. 18 aliter velle videtur conciliare dissidentes auctores, dum ista pronuntiat: S. Virgilius Gallus, monachus Lerinensis & Abbas Augustodunensis in locum Licerij Archiepiscopi Arelatensis creatur. Ipse etiam Vincentius Barralis in fine suæ Chronologiæ adiungit Indicem nominum propriorum Lerinensium, de quibus in hoc opere fit descriptio, inter quos non recensetur S. Virgilius. Citato etiam Vincentio, recensent in Gallia Christiana Abbates Lerinenses Claudius Robertus & Sanmarthani, omisso vtrobique Virgilio. Interim asserit Vincentius diem eius natalem tertio Nonas Martij recoli a Lerinensibus, vt videatur cum VVione dici posse eum inter monachos Lerinenses iuuenem instructum, [Colitur 5 Martij.] migrasse Augustodunum, ibique Abbatem fuisse creatum monasterij S. Symphoriani, in eoque viguisse antiquum Lerinensium institutum. Eumdem referunt hoc die Menardus & Dorganius Benedictini, & Constantinus Ghinius in Natalibus sanctorum Canonicorum.

[6] [& 10 Oct.] Ecclesia Arelatensis colit S. Virgilium X Octobris: ac Lectiones II Nocturni sic incipiunt: Virgilius Aquitanicus, primum monachus, postmodum Abbas Lerinensis in locum Etherij Episcopi Arelatensis (qui iussu S. Gregorij Magni Augustinum Anglorum ordinauerat) ad regimen eiusdem Ecclesiæ adscitus est. Verum Etherium hunc non Arelatensem, sed Lugdunensem fuisse Episcopum ostendimus ad indicatam supra Vitam S. Laurentij Archiepiscopi postmodum Cantuariensis 2 Februarij. Meminit eiusdem S. Virgilij ad X Octobris Hermannus Greuen in Auctario Vsuardi: Ferrarius in Catalogo generali ad vtrumque diem retulit.

[7] [quamdito vixerit.] S. Virgilium hac V Martij animam Saluatori reddidisse circa annum DXCV tradit ante memoratus Ghinius. Verum anno DCI adhuc vixisse ex litteris S. Gregorij Magni manifestum est. In Actis infra num. 15 dicitur ad cælestia migrasse anno ætatis suæ CXXVII, vbi forsan legendum anno LXXVII, cum facillime culpa amanuensium littera C in locum litteræ L substituatur. Si de successoribus aliquid certi statui posset, plurimum de ætate lucis adferretur. Inter hunc & Theodosium collocat Claudius Robertus Germanum, alij alios: nullum Sanmarthani. Aduersus Theodosium & indecentem vitam eius actum est anno DCL in Concilio Cabilonensi. Apud Sanmartanos anno DCXLVIII Prouinciā Metropolitico iure lustrauit. At nihil ad illum annum ab anno DCI de vllo Archiepiscopo Arelatensi extat, vt medio aliquo tempore ex vita excessisse dicendus sit.

VITA
a Vincentio Barali ex MSS. edita.

Virgilius, Archiepiscopus Arelatensis in Gallia (S.)

BHL Number: 8679

CAPVT I.
Acta in iuuentute. Vita monastica.

[1] Igitur beatissimi Virgilij, Arelatensis vrbis Antistitis, hodie dies sanctæ solennitatis excolitur: cuius nos gesta pandere deuotio fidelis admonet & mos priscus constringit: quia, nisi euidens comperta relatio tenacibus litteris custodita seruetur, [Prologus auctoris.] variatur actio vetus per nouos sæpius relatores. Nam (vt de eius mysticæ actionis insigni nihil sit dubium nihilque faciat vulgaris assertio fabulosum) quæ ab ipso facta sunt & probata, veridico sunt sermone narranda: vnde tamen, ne audientibus faceret prolixitas inepta fastidium, studuimus silere plurima, pauca disserere.

[2] Hic igitur in vico proprio, cui vocabulum est Samon, [Natus Samone, pie educatur,] qui est in partibus Aquitaniæ, vitæ sumpsit exordium, Christianis parentibus editus, factus illico Christianus, qui ab ipsis infantiæ rudimentis erecta semper humilitate crescebat; ita teneros ætatis annos morum maturitate castigans, vt proprietatem sui nominis impleret gratia sanctitatis. Postquam vero adolescentiæ ritu, corporeo cœpit rubore pubescere, blandimenta luxuriæ animo incidente castrabat, vt pollicitæ virginitatis palmam pro incorrupta integritate perciperet, & in regnis cælestibus triumpharet. Fuit itaque bonorum omnium præditus ornamentis, [virtutibus exornatur:] & dignis suffragijs præferendus: speciosus vultu, blandus aspectu, ore placidus, mente serenus, patientia fortis, magnanimitate laudabilis, amicus pacis, largus inimicis: puluereum fastidiens solum, accensus in amore cælorum, de temporalibus æterna comparans, contemnens temporalia pro æternis: qui vt interius diuinæ legis præcepta agnosceret, ita naturali capax acumine litterarum est studiis eruditus, vt pastum animæ legendi auiditate colligeret, & more apum, æternæ dulcedinis nectar hauriret. [ob mortificationem martyr:] Sed, quamlibet cuncta a se vitiorum carnalium incrementa succidens, omni in parte digna meritorum conuersatione fulgeret; virtutem tamen sui corporis abstinentiæ assiduitate frangebat in se, naturam delicti, antequam nasceretur, vlciscens: cui tantum percussor dignoscitur defuisse martyrio, nam ipse se procul dubio Martyrem & cruciatu fecit & merito.

[3] Cunctam quin etiam facultatum suarum copiam derelinquens, [fit monachus Lerinensis,] monasterium sacræ insulæ Lerinensis expetiit, vbi æternas iustus diuitias inueniret, Euangelica in omnibus miles Christi præcepta sequutus: quod, nisi cunctis operibus redderetur extraneus, non posset esse perfectus; nec aliter regni cælestis præmia compararet, nisi vniuersa contemneret. In qua congregatione, dum cunctos caritate perfecta diligeret, diligebatur a cunctis, quatenus raptim noui amoris studio antiquam est regulam consecutus, vel mystica apparuit conuersatione præcipuus, vt a S. Honorato præcessori suo summis virtutibus præferendo, [dein Abbas:] qui in eodem loco Abbatis nomen digne gesserat, & honorifice succederet, & meritis coæquaretur.

[4] Vbi dum commissum gregem custodiret solertia pastorali, [diabolum varia sub forma insidiantem,] & solus ex more singulis noctibus, cum genus humanum deposita soporis imago comprimeret, monasterij septa lustraret; ab insolito contigit, vt illum quidam solicitudine monachus, in annis puerilibus constitutus, e vestigio sequeretur. Tunc beatissimi viri conspectibus forma ingenti atque terribili diabolus insidiator apparuit: sed, sicut Christi athletam spiritualibus armis indutum non valuit terrere, ita inopinantem monachum ictu formidinis sauciauit: qui ad cellulam illico vix gressu trepidante confugiens, [Crucis signo pellit:] igneis est febribus violenter accensus. Rursus tamen pertinax ille deceptor existimans se posse Sanctum Dei Virgilium vel in aliquo perturbare, igneo se dracone formatum ostendit: sed raptim, territus Crucis armis, euanuit: quoniam inuictus athleta hostem, quē sæpius vicerat, non timebat. Qui cum totius Insulæ ambitum peragrasset, [ab eo læsum precibus sanat:] concitus ad stratum monachi rediit ægrotantis: vbi dum orationum preces intra arcana pectoris sui claustra diffunderet; mox & pristinæ incolumitati redditur languidus, & præda caruit latro deceptus: ac proinde obtinuit geminam virtus inuicta victoriam. Quoniam dum vires ægroto reddidit, aduersarium superauit; deflet inimicus, quod perdidit, gaudet monachus, quod recepit.

[5] [nauem commentitiam, ad quam a diabolo inuitatur,] Dum singulis similiter noctibus pastor egregius, ne aliquid aduersi contingeret, ouile dominicum circuiret; ad littus æquoris, quod vocatur Molis, accessic: vbi insidiator ille, quasi nauem oneratam aduexisset, fallacis speciem imaginis ante oculos ausus est confingere Sacerdotis, ostendens nautas solito ritu feruere, vel nauis instrumenta colligere: a quibus duo ad ipsius Sancti latera peruenere, dicentes: In his quidem partibus negotiandi nos caussa perduxit, quibus te ingens compendium rei euentus exhibuit: Virgilium te esse nouimus non minus sanctitate quam nomine: quem vniuersitas in transmarinis partibus tanta auiditate videre desiderat, vt si hoc obtinere possit, nihil pretiosius esse censeret. Nullum nobis ergo vtile lucrum quocumque labore præstabitur, nisi vt te Hierosolymam impositum naui ducamus, quem successu prospero inopinantem inuenimus: quod & tibi procul dubio ad culmen immodicum pertinebit, si felici cursu ibidem adueheris, quo votis omnium expectaris. Vir itaque Dei insidias inimici cognoscens, sanctȩ Crucis armatus auxilio, præsidia superna inuocans, spirituali hac auctoritate respondit: Decipere non potest Christi milites nequitia deceptoris, [Crucis signo facit euanescere.] nec fraudibus valetis illudere, quos aduersa Deus admonet præuidere: quoniam ita præsentem insulam beatissimi Honorati muniuit oratio, per quem ex ea draco est habitator eiectus, vt nullum huic vlterius nocendi aditum possit habere diabolus. Euanuit inter hæc nauis fictilis ab oculis pernoctantis: vir autem sanctus protinus festinans, ad oratorium remeauit, & vt ad vigilias surgerent, admonuit; vbi cum omni sancta congregatione ipsi celeberrimas studuit reddere laudes, per quem illi successerat victoria triumphalis.

[Annotatum]

a Vitam S Honorati a S. Hilario successore in Episcopatu dedimus 16 Ianuarij Factus is est Episcopus, relicto monachatu, anno 424. Quomodo ergo huic, vt præcessori suo honorifice successit? Quidni non olum dentur ætatis anni 127, sed 227. Eum fuisse Abbatem Augustodunensem supra diximus, forsan ex monasterio Lerinensi eductum, cui tunc reliqua contigisse dicendum.

CAPVT II.
Archiepiscopatus Arelatensis. Templa extructa. Mortui resuscitati.

[6] Qvem dum tantis virtutum mysterijs esse præcipuum per vniuersum orbem velox fama vulgaret, ad Pontificium Arelatensis vrbis, amore omnium Sacerdotum vel ciuium non minus raptus quam electus, adducitur; & reluctans protinus a consecratur. [Creatus Archiepiscopus Arelatensis:] Qui licet iam Virgilius vbi amplius cresceret non haberet, attamen nihil de nominis sui proprietate minorans, dum vigil permansit in opere, claruit in honore. Inter cetera igitur, quæ in eodem fulgebant bonorum actuum ornamenta, monstrabat illum patientia fortem, beneuolentia patientem, libertas alacrem, liberalitas abundantem, magnanimitas liberalem, pietas mitem, sedulitas diligentem, caritas dulcem, largitas generalem, doctrina laudabilem, æquitas singularem, humilitas pauperem, dignitas affluentem. Qui cum esset omnibus virtutibus adornatus, Scripturis quoque diuinis nulli priorum infimus, basilicam in honore b S. Stephani Protomartyris Christi intra vrbem Arelatensem fideli, qua poterat deuotione construxit.

[7] [ecclesiam S. Stephani condit,] Sed nec hoc ad confortanda corda Are latensium esse censuimus omittendum quod, dum beatissimus Antistes ad ipsius basilicæ templum, quod cum magna deuotione construxerat, cum ceteris Episcopis, qui ad dedicationem templi conuenerant, psallendo sacras cum honore maximo reliquias B. Stephani vel aliorum Sanctorum adueheret, in ipsius vrbis porta improuise c versus iste ex ordine sic venit: [& dedicat, illatis reliquijs eius & aliorum:] Hæc porta Domini, iusti intrabunt per eam. Quod procul dubio intelligendum est, vrbis memoratæ portam sic eius orationibus munitam, vt, sicut hactenus per d longinqua spatia temporum propitiante Deo numquam esse comprobatur irrupta; ita nec imposterum posse irrumpi diuinitate propitia censeatur. Quoniam facillime Pastor ille præcipuus, quem viuentem monstrant gesta, post transitum apud Dominum obtinere potuit, vt gloriosam eius meritis vrbem hanc, in qua Pontificium emeruit, perpetuis temporibus defensaret aforis per virtutem sui corporis, & intra per templum sacratissimum quod construxit, vndique per beneficia indulta, [protector perpetuus ciuitatis Arelatensis,] quæ meruit. Omnes ergo diuinitate propitia nouerunt, sicut psallentium turba prædixit, vrbem Arelatensem per defensorem Virgilium in omnibus esse munitam, nec permitti potest, vt locum illum hostiles cunei valeant irrumpere, vbi ille Christo dignoscitur militasse: vnde nec reliqui Antistites præcessoris illius, qui in omnibus eius æquantur meritis, censendi sunt esse minores.

[8] Dum in basilica igitur ipsa, quam ad effectum perduxerat, instantia pastorali Virgilius celebraret, & inter reliqua ex hoc Deo gratias ageret, quia suum desiderium adimplesset, quod miraculum dignoscitur contigisse, [puerum mortuum] non putamus silentio præterire. Aurelianus itaq; quidam Arelatensis Diaconus, fratris filium, quem e paruulum parentum transitus dereliquerat, nutriendum excipiens, plusquam filium diligebat: qui dum per murum eiusdem vrbis cum reliquis infantibus vespere Sabbathi luderet, interueniente casu lapsus corruit, [a Diacono in lecto suo positum,] & spiritum ceruicibus fractis amisit. A quo nuncio Diaconus ille perculsus, nimio dolore percurrens, corpus exanime vestimentis suis coopertum rapuit, & ad sacrum Pontificem, vbi celebrabat vigilias, secretius deportauit: tractans qualiter eum publice pedibus ipsius prosterneret, & vt ipsi vitam deberet reddere, supplicaret. Sed quia probatissimum Christi militem omnino iactantiam fugere nouerat, ad cubiculum ipsius eum studuit deportare, vel in lectulo prostratum eiusdem lectaribus operire: sciens & tota mente confidens quod illum viuificare poterat spiritalis medicus, qui consueuerat suscitare defunctos. Vnde cum multo mœrore (spem tamen de confidentia capiens) ad vigilias remeauit, & in loco vbi stare consueuerat, indubitanter accessit. Quo viso, clementissimus Pontifex silentium psallentibus, [per reuelationem nouit:] quæ gesta fuerant replicaturus, indicauit: & cum consueto deuotionis studio orationem implesset, Diaconum illum ex hoc, quod fecerat, fortiter increpauit: quem non solum remouere nequiuit territum, sed etiam amplius studuit incitare compunctum. Tunc ad ipsius prostratus pedes clamare cœpit, quod nisi vitam defuncto redderet, eius vestigia non laxaret: addens etiam quia facillime illum poterat suscitare, de quo meruerat quæ fuerant acta, [facta oratione, resuscitat:] nuntio nullo indicante, cognoscere. Qua improbitate compulsus, & ratione constrictus, ipso tamen comitante qui precabatur, ad lectulum suum secretius decreuit accedere: sed turbam populi nec vitare quiuit, quin ad ipsius rei miraculum conueniret. Ad quod corpusculum cum fuisset ingressus, auxilia diuina tota mentis auiditate deposcens, manum eius qui functus fuerat, fiducialiter apprehendit, & pristinæ sanitati restituit. Tunc omnis constipatio populi circumsepta clamat: Gloria tibi Deus, nec vllatenus remoueri poterant singuli, quin viderent motum, & audirent eloquium suscitati: de qua seditione vix ad vigilias, Clericorum suorum auxilio ereptus, reuocari poterat, quem concursus fidelium obsidebat. In hoc miraculo, paullo minor apparuit confidentis Diaconi fides, quam virtus sancta Pontificis. Interea vt de plurimis pauca videamur dinumerare, ad superiora, quæ prætermisimus, stylo scribendi redeamus.

[9] Quadam itaque die, dum vir beatissimus Basilicam extra muros vrbis miro opere conderet, [diabolum in sua absentia reddentem columnas immotas,] visum est, vt columnæ marmoreæ, quæ ibidem nunc videntur assistere in altum deductæ, erigi deberent. Contigit autem, vt viro Domini absente, omnes nimio labore fatigarentur, & molem lapidum mouere non possent: sed in nullo grauabatur tanti onus ponderis, quod eius præcedebant auxilia sanctitatis: dum ille tamen ad templi illius septa operarius indesinenter insisteret; ita eodem absente diabolicæ artis obuiante nequitia, vniuersam multitudinem virorum occulta prægrauauit obiectio. Cumque nullis rebus accedere potuissent, alios quamplures iuuencos etiam adiunxerunt, quibus vis maior esse poterat, & robur validius imminebat: sed nihil proficere poterant, quibus spiritalis aduersitas resistebat: & tamquam si totam vrbem illam, quod impossibile esse dignoscitur, trahere niterentur, ita pondus mobile, fraus inimica resistens, fecerat non posse moueri. Cuius rei gestum beatissimo Antistiti anhelans illico nuncius perturbatus exhibuit: ille vero ad locum indubitanter accessit, nec terrore trepidus, nec mœrore confusus: cuius tantum adspectibus insidiator ille latere non potuit, qui populo vniuerso latebat. [reuersus videt instar parui Æthiopis,] Tunc clamosa voce dicere cœpit: Frustra per ignorantiam laboratis, dum videre inimici hostis obstacula non potestis: nam ego conspicio Æthiopem paruulum, in quo diabolicæ virtutis consistit immanitas, iuuenculis certantibus obuiantem. Tunc genu flexo deuotus adorans, vt insidiatoris aduersitatem vinceret, auxilia diuina poposcit, [& pellit:] & conuersus ad funebrem dixit: O omnis dolor, & inimice humani generis, quomodo ausus es opus Dei insidiari? Ad hanc vocem territus aduersarius, illico (quia amplius sub præsentia sacri Pontificis nocere non licuit) cum nimio fœtore discessit, & remotis columnis, quæ ab eius insidijs prægrauatæ fuerant, ad dispositum locum, vbi videbantur opponi, absque vlla difficultate erectæ sunt: quoniam nihil illi insidiator aduersari poterat, cui Dei arbitrio dæmonia subiecta esse videbantur.

[10] Dedicauit autem idem beatus Antistes basilicam, quam construxit, in honore f Saluatoris Domini nostri Iesu Christi, & B. Honorati Confessoris, [dedicat Ecclesiam in honorem Saluatoris & S. Honorati,] atque ibidem Ordinem constituit monachorum seruientium Deo. Cumque a beato Pontifice sacra Missarum solemnia celebrarentur, contigit vt cuiusdam viduæ vnica filia, in annis adolescentiæ constituta, a maligno spiritu raperetur: quam cum pijssima genitrix infelici casu decepta, non minus miseranda quam misera, ex vsu gestandam feretro collocasset: ad sacrum trepida concurrit Antistitem, cum lacrymis potius quam verbis caussam improbi doloris assignans, vt supra corpus exanime orationem funderet, supplicauit. Quod vir Dei pietate victus, nec differre potuit nec negare: [puellam suscitat mortuam.] sed ad feretrum confidenter accessit, ibiq; pronus adorans, vel in sublime geminas manuum suarum palmas attollens, precibus beatis obtinuit, vt mortuam suscitaret. Quæ raptim tamquam post nimium soporem euigilans, oculos rediuiua prægrauatos aperuit, & auocata surrexit. Longum itaque est gaudia materna differere, & stuporem admirantis populi replicare. Post quæ tamen miracula, quia mortis iura virtus meritis armata resoluerat, dum iactantiam Pontifex ille fugeret, concitus remeauit: sed deuotio populi, quæ suffragia in diuinis laudibus intonabat, tanta eum auiditate præcinxerat, vt maximam partem indumenti sui in reliquiarum patrocinia ciuili violentia rapuisset: vnde pro eius virtutibus declarandis, quod vix circa scapulas remanere potuit, hodierna deuotio reseruauit.

[Annotata]

a Anno 588, vt supra ex Turonensi dictum.

b In Lectionibus proprijs. Ecclesiam, quæ nunc est Arelatæ, in honorem SS. Stephani & Trophimi construxit & consecrauit.

c In ijsdem Lectionibus additur: nec humana manu exaratas.

d Hinc constat auctorem huius Vitæ diu post ætatem S. Virgilij vixisse.

e Ita substituimus, paulum erat.

f Saussaius supra SS. Trophimi & Honorati appellat.

CAPVT III.
Alia miracula. Mors, sepultura.

[11] Erat itaque in eadem vrbe immanissimus serpens, qui multos e populo laniauerat. [A serpente extinctum,] Dum quidam adolescens morsu eius suffocatus, fuisset extinctus, turbam populi, quam præsentem contigerat, supplicantem obtinuit: vt ad locum, quo iacebat corpus exanime, perueniret. Ille vero sacratissimus Pastor ancipiti reddebatur cogitatione suspensus: dum hinc fletibus, quæ poscebant, negare non poterat; inde, ne iactantiam incurreret, [ad vitam reuocat defunctum:] metuebat. Ast tamen pietate victus & multorum obsequijs, vt ad locum accederet, vota populi supplicantis impleuit: vbi manus suas ad cælum eleuauit pariterque oculos lacrymis distillantibus, defuncto salutem pristinam reddidit, quem teste populo suscitauit. Sed ita eum parentes proprij pugnis pectora concisa tundentes, vlulatibus & fletibus obsidebant, vt consurgere non valeret, quamlibet salutem pristinam recepisset: vnam tamen manum ad genitorem, aliam ad genitricem attollens, membris inter vtrumque titubantibus eleuatur, & populo Deo gratias acclamante, ad hospitium reuertitur proprium, cui iam cœperant parare sepulcrum. Vnde pijssimi genitores arbitrandum est quale gaudium potuerunt habere post luctum, dum hinc exultabant de præsentia rediuiuæ sobolis; inde, quod ad integrum viueret, vix credebant. [interimit serpentem,] Perrexit itaque sacratissimus Pontifex ad locum, vbi latebat ille sæuissimus coluber, qui multos iam ex populo peremerat: & viso eo, animi indignatione commotus, proiecto baculo, quem in manu gerebat, erectis sursum manibus cælestem actorem inuocans, extinctum calor vitæ deseruit, atque per medium crepuit: congregata denique copiosa lignorum strue, ignem supponi iussit. Nec mirum est, qualiter spiritalis athleta, dum gregem humani generis defenderet, hostem eius ictu letifero perculisset; qui, quod expedire gladio manus armata consueuerat, fletu operante supplebat: & forsitan ferientis ictum fallere potuit, qui obtutum Pontificis non fefellit. Inflicta vero vulnera, ita orationis medicamento & Crucis sanauit auxilio, vt subito pariter & liuorem abstergeret & dolorem: nec quidem, quod dirus serpens rabidis dentibus & auiditare insana corruperat, apparebat.

[12] Alia vero die bos quemdam petulcus cornu ferienti iugulauerat, [vulneratum sanat:] vel extrinsecus intranea eius expulerat: quem dum illico ad eumdem medicum famularis deuotio deduxisset, licet in omnibus virtutibus incurrere se iactantiam formidaret, clementer tamen vulneratum excepit, cuius manus diligenter attractans fomentis salutiferis oblectauit, & per vulnus intromisit: quod ipse superposita spongia leniter alligans, ne aliquis soluere præter illum auderet, instanter admonuit. Quod cum die septima laxasset, ita in integrum fuisse sanatum apparuit, vt vix ibidem vel cicatricis vestigium remansisset.

[13] Eius vero semper artus teneros cilicij edomabat asperitas, vnde interiorem tunicam induebatur, quam de corpore suo crucis studio numquam abstulit: [semper vsus cilicio:] sed etiam cum eadem se sepeliri præcepit: nec vnquam vti voluit lauacris, ne forte animorum suorum constantia, quam calcatis carnalibus vitiis monstrabat sustinere, etiam martyrio mollior redderetur.

[14] Quidam igitur cæcus, dum per quindecim annos naturali lumine captus, vel sospita cæcitate damnatus, iugi tenebrarum caligine teneretur obnoxius, sanctissimum indesinenter precabatur Antistitem, vt ipsi lumen amissum suis intercessionibus redderet & videndi aciem restauraret. Qui dum hoc, arrogantiam vitando, differret, Fulgentium quemdam Subdiaconum, qui ei obsequi consueuerat, studuit deprecari, vt, quando nocturnis horis beatissimus Pontifex solus basilicas circuibat, eum pro mercede sua secretius traheret, & ad templi vestibulum, quo egredi consueuerat, deportaret. Quod quadam nocte, dum mane mysticum ad altare S. Stephani ex more vir Dei psallendo sacras excubias celebraret, præfatus Subdiaconus implere non distulit: vbi dum cæcus ille, solo prostratus, expectans Sacerdotis aduentum quiesceret, medicus, quem desiderabat, aduenit: in quo dum improuiso molliter gradiendo pedem impulisset, veneranda eius vestigia supplex amplectitur, & vt visum illi redderet, deprecatur. Qui oratione confidenter facta, signaculum Crucis super eius oculos imposuit, & diu clausa lumina subito reserauit: quem osculans contestatus est ei, vt nulli panderet, quod ipsi per illum Deus visum restituisset. Et licet hoc spoponderit, pro magnitudine gaudij non potuit occultare. [cæcum illuminat,] Sed quamlibet operatio secreta fuisset, opus tamen supplicum nequit esse secretum; & qui visum per tot annorum curricula non habuerat, non latere potuit, quod videbat, sed etiam fugata tenebrarum caligine splendebat actor redditor luminis, & gratia fulgebat actoris. Et licet diuina largitas in amorem Sanctorum vota audientium semper amplificet, non tamen ad integrum cuncta rerum miracula expleri possunt, quamlibet in longum protenta lectio perducatur, aut quando inter tanta operum Sanctorum insignia inuenienda est finis eius operis, in quo cælestis gratia præfulsit actoris, & cui facillime constitit illuminare cæcos, sanare claudos, suscitare defunctos; quidquid amplius dicitur, inuenitur. Quid plura? Incunctanter omnia implere poterat, in quo Spiritus sanctus præfulgebat.

[15] Cœpit vero, quandoquidem inter hæc immensa mysteria diem sui obitus esse vicinam sacratissima reuelatione cognoscere, [prædicit obitum:] tunc palam omnibus humilitate sanctissima indicare, quod de hac luce migraturus esset: vnde omnes subito mœrore turbati in hoc, quod se iam migraturum esse prædixerat, intuitu proprio quid ageret, præstolati fuerunt. Tunc cum in stratu proprio tamquam soporem capiens, recubasset, & diuinum impleret Officium, & hymnos vel cantica psalleret, emittens spiritum ad cælestia migrauit, anno a centesimo vigesimo septimo ætatis suæ. In quo loco eadem hora tam suauissimus odor fragrauit, veluti si vniuersos verni temporis flores in vnum diuina prouisio congregasset. [moritur cum suaui odore:] Vnde quid aliud censendum est, nisi amœnitatem Paradisi ad cultum ipsius funeris respirasse? Nec mirum: transitus sui nuntium, non solum ad priuata mœnia velox fama prouexit, sed & per vniuersum seculi ambitum diuulgauit. Occurrunt vndique per diuersos viarum accessus fideles cunei populorum, optantes singuli vel vehiculi velamenta contingere pro munimine salutari.

[16] Tunc quædam adolescentula in vico, qui vocatur Gallica, funus naturæ reddiderat, [ad feretrum,] cuius corpusculum afferens dilectio propinquorum, deportauit ad tumulum, in quem iam ipsius sepulturæ arca deposita, necdum tamen, vt tumulandi mos est, tegmine cooperta, subito illis psallentium turba insonuit, a quibus sacrum corpus efferebatur: sub quo momento amatores ipsius puellæ, quæ ad sepeliendum euecta fuerat, amnem Rhodani fluuij transmeantes a Clero vel populo fusis precibus vel lacrymis poposcerunt, vt deponentes feretrum, quod gestabant, subtus puellæ corpus exanime traheretur. Cunctis igitur fidei ardor inhæsit, ac de effectu non dubij; tam sanctæ petitioni nihilominus denegauerant, [puellam ad sepeliendum delatam,] & submittentes defunctæ corpus proiecerunt, colloquentes adinuicem, quod vir ille Apostolicus, cui nunquam diuina defuerat gratia, quamlibet naturæ debitum reddidisset, virtutibus tamen ac meritis viueret. Illico igitur vniuersus populus deuotione fidelissima sese in diutina oratione prosternit, atque consurgens, dum vnanimiter Kyrie eleison septies proclamassent, mortua puella surrexit. Omnes subito terror inuasit, & amentium more, gaudium cum stupore miscentes, vno morabantur aspectu. Iam quidem luctum exultatio oborta compresserat: cuncti tamen super tam ingenti mysterio obstupescebant. Quid plura? [resuscitat:] Ad integrum tunc, qui puellam detulerant, conuenerunt, ipsaque cultum funebrem cum gratulatione respuens, vitalibus est rursus indumentis induta, & præcedentibus sequentibusque populis velox adiungitur, de se in Sancti præconium testimonium salutis publicatione proclamans. O sanctissima merita Sacerdotis, o beatum meritum, vitamque Pontificis, qui vt se remuneratione diuina in æternum viuentem ostenderet, post mortem mortuam suscitauit. [sepelitur in ecclesia S. Saluatoris.] Quas tamen terras vix amor populi Arelatensis exuberans arces … ad ecclesiam S. Saluatoris detulerunt habentes de funere luctum, gaudium de virtute. Tunc in ipsa basilica supra nominata, quam ipse construxerat, tumulum cum solennitate percepit: vbi auxiliante Christo, quidquid confidenter petitur, inuenitur: vbi procul dubio si fides nō sit dubia, virtus permanet infinita.

[17] Non post longa igitur spatia temporis, dum in huius commemoratione Pastoris multa narrarentur a multis, Subdiaconus quidam, nomine Aristarchus, conuersatione sanctissimus, circumstantibus palam rei gestæ tenorem exposuit, dicens: Nullus nostrum dubitet, beatissimum Virgilium, de cuius tantis virtutibus, velut ipsa Veritas suggerit, replicatis, dum in huius seculi mansit spatijs, non minus cum Angelis quam cum hominibus habitasse: quem nobiscum humana conditio tenebat assiduum, eum Sanctis [iungebat] dignitas meritorum. Contigit autem quadam nocte, vt in hac vrbe, vbi illi Pontificium prouisio superna commiserat, sancti Stephani celeberrima inuentio, quæ est tertio nonas Augusti, immineret, quo ad celebrandas excubias admonitor fuerat deputatus. b

[Annotata]

a Supra diximus videri ex LXXVII, factum CXXVII. aut hi anni additi, vt posset statui successor S. Honorati, vt supra monuimus.

b Reliqua hactenus desiderantur.

DE S. DRAVSIO, SIVE DRAVSCIONE EPISCOPO SVESSIONENSI IN GALLIA,

POST ANNVM DCLXXV.

Commentarius præuius.

Drausius, sive Drauscio, Episcopus Suessionensis in Gallia (S.)

[1] Ciuitas Augusta Sueßionum in Belgica II ad sinistram Axonæ fluuij ripam, Sedes olim regia fuit Siagrij pro Romanis, postea sub Francis Regum aliquot Merouingorum in tetrarchica regni diuisione, nunc Comitatus titulo insignis. Antiqua etiam istic Sedes Episcopalis fuit sub Metropoli Remensi, cui præfuit seculo Christi VII S. Drausius: huius natalis incidit in V diem Martij, inscriptus Vsuardo MS. Aquicinctini monasterij, [S. Drausij cultus sacer:] & Ecclesiæ Bruxellensis S. Gudilæ, item Adoni MS. cœnobij Lobiensis, & MS. Florario, hisce fere verbis: Suessionis S. Drausij Episcopi & Confessoris. Quæ aut his similia sunt in Additionibus Molani ad Vsuardum, & apud Galesinium, Canisium, Ferrarium. In antiquo MS. Tornacensi S. Martini sub nomine Bedæ ista habentur: Eodem die in Gallia, ciuitate Suessionis, depositio S. Drautionis Episcopi. Ita Drauscio appellatur & subscribit Priuilegio Corbeiensi.

[2] Acta S. Drausij damus ex codice MS. Rubeæ-vallis prope Bruxellas: quæ eadem habuit Andreas du Chesne, atque ex illis tomo primo Scriptorum historiæ Francorum edidit fragmentum pagina 679 & sequente. [Vita scripta:] Cœpimus hæc Acta conferre cum codice MS. Nicolai Belforti. Sed quod ex prioribus contracta hæc forent, & sensu magis quam verbis conuenirent, destitimus. Auctor miracula oculis se perspexisse testatur num. 15, vt qui Sueßione scripserit. Andreas Saussaius in Martyrologio Gallicano satis longum ex hisce Actis edidit encomium: in quo addit corpus miraculis cælitus editis refulsisse, quæ perennem excitauere fidelium ad tumulum eius concursum. Ad quem & S. Thomas Archiepiscopus Cantuariensis martyrium sitiens, [peregrinatio S. Thomæ Cantuariensis ad reliquias S. Drausij,] iamque extremam adornans pro assertione libertatis Ecclesiæ pugnam, legitur accessisse orationis caussa, vt suum ei agonem commendaret: morem secutus eorum, qui pugnaturi ad tanti opitulatoris patrocinium confugiebant, docente experientia eos, qui ad memoriam eius deuote pernoctarent, victores semper euadere. Cuius piæ fiduciæ optatam coronidem egregium Christi athletam recepisse ostendit gloriosus, quem exinde reuexit suo ex certamine triumphus. Colitur S. Thomas XXIX Decembris, cuius Acta quam plurima habemus. Hic solum referimus verba Ioannis Sarisberiensis epistola 139 de hac S. Thomæ pia peregrinatione, quæ sunt eiusmodi: Archiepiscopus noster in procinctu sententiæ ferendæ constitutus, iter arripuit ad vrbem Suessionum orationis caussa; vt Beatæ Virgini, cuius ibi memoria celebris est, & B. Drausio, ad quem confugiunt pugnaturi, & B. Gregorio Anglicanæ Ecclesiæ fundatori, qui in eadem vrbe requiescit, agonem suum precibus commendaret. Est autem B. Drausius gloriosissimus Confessor, qui, sicut Franci & Lotharingi credunt, pugiles, qui ad memoriam eius pernoctant, reddit inuictos, vt & de Burgundia & Italia in tali necessitate confugiatur ad ipsum: nam & Robertus de Munfort ibi pernoctauit aduersus Henricum dimicaturus. Hæc ad antiquam S. Drausij venerationem confirmandam inserenda iudicauimus: quam & Auctor Vitæ sæpius inculcat.

[3] De ætate nonnulla ex coniectura proferuntur. Saussaius asserit tempore Dagoberti Regis natum. [tempus natiuitatis & ordinationis in Episcopum.] Quidni sub Chlothario huius patre ante annum DCXXVIII, quo hic vita functus est, maxime si anno DCLIV sit Episcopus creatus, quod tradunt Sammarthani, vt tum XXX annos ætatis aut complerit aut fere attigerit. Editum est a Sirmondo tomo 1 Conciliorum Galliæ Priuilegium libertatis monasterio Corbeiensi concessum a Bertefrido Episcopo Ambianensi, factum anno VII regnante Chlothario Rege, id est Christi DCLXVIII aut sequente. Vbi inter plurimos Episcopos penultimus subscribit: Drauscio, ac si peccator, hoc priuilegium consensi & subscripsi. Imo ipsum priuilegium per modum epistolæ inscriptum est, Dominis sanctis & summi culminis apice, Pontificalis Cathedræ specula præsidentibus in Christo Fratribus Niuoni, Genesio & post alios nouem vltimo loco Drauscioni, vt videatur ceteris iunior in Episcopatu fuisse.

[4] Subiungimus Priuilegium a S. Drausio concessum monasterio Sueßionensi B. Mariæ, & editum a Melchiore Regnaldo in compendio historiæ Sueßionensis, inter Probationes pagina 2, his verbis: Dominis sacris & Apostolicis Fratribus Suessionensis ciuitatis Comprouincialibus, [Priuilegium datum sanctimonialibus monasterij S. Mariæ:] Nomomi Episcopo & Audeberto, Clemente, Bertefredo, Audomaro, Drausius ac si indignus Episcopus, supplex in Domino mittit salutem. Licet antiquæ regulæ constituta nos conuenit & oportet custodire per omnia; tamen illud annectitur conseruandum, vt quod orthodoxiam definitionis non maculat, ad religionis quietem seruetur: & quia bonæ memoriæ illuster vir Ebroinus, Maior-domus Franciæ, eiusque illustris matrona Lentrudis, & eorum vnicus dilectus filius Bouo, religiosa postulatione eorum, auriū nostrarum forenses pulsante auditus, intima etiam cordis penetrauerunt arcana, quatenus ad visceralē pietatis affectum, ita cor intrinsecus caritatis eorum petitio inuitet, vt petita non concedere, aut certe libentissime, quæ petuntur, non explere nostræ animæ inreligiosum fore putarent. Sancto igitur ardore succensi intra cœnobij septa basilicas in honore S. Mariæ, genitricis Domini Iesu Christi, & S. Petri & S. Genouefæ vel ceterorum Sanctorum, in loco nuncupato infra muros ciuitatis Suessionensis construxerunt, vbi puellæ, Virginis ac Deo sacratæ Etheriæ Abbatissæ, relicta pompa seculi, sub regula beatissimorum Patrum, ad laudes Christi die noctuque canendas, pro æterna retributione sunt collocatæ: & nostræ vilitatis extremitatem, supplice deprecationis petitione deposcerunt, vt & nos fratresq; nostri cū Abbatibus, Presbyteris, imo & Diaconibus, sed & cum omni Clero Suessionensis Ecclesiȩ, quorum subscriptiones infra tenentur. … quod nos tractantes in caritate, domesticis fidei beneuolenti, deliberatione hoc priuilegium in Dei nomine ad monasterium prædictum, infra vrbem Suessionis ciuitatis constructum, tribuendum indulsimus: quo potius, iuxta sexum prædictarum Deo sacratarum Virginum, munitas sancta institutio habeat, vt infra monasterium Virgines & castæ debeant Domino militare, secundum votum sæpe dictorum Deum timentium, qui construxerunt regulam S. Benedicti, eatenus vt postquam in ipso monasterio introierint Domino militare, foras de ipso monasterio exire licentiam non habeant, & ad modum Luxouiensis monasterij, quod B. Columbanus tenuit, regulam ad profectum animarum earum studeant in omnibus custodire. Actum Augustæ Suessionum, sub data sexti Calend. Iulij, anno decimo quarto regni Domini nostri Clotarij gloriosissimi Regis.

[5] Hactenus Priuilegium: sed tam obscuris verbis & manifeste deprauatis exaratum, vt nisi benigna aliqua correctione vsi, ea in commodum sensum reduxissemus, apices hinc inde aliquos litterasq; commutando, nihil fere certi potuisset ex eo sic scripto intelligi; quamuis etiam sic nonnulla subreptitia & intrusa videantur. In eo autem qualicumque, Episcopi, excepto Clemente, habentur ijdem, qui in Priuilegio citato Bertefridi Episcopi, sed istic Niuoni scribitur, qui hic Nomoni. Dein cum Actis infra dandis non conuenit, quod monasterium dicatur infra muros ciuitatis Suessionensis constructum, & dein infra vrbem Suessionis ciuitatis constructum; nam Acta numer. II habent fundatum esse extra Suessonicæ ciuitatis murum supra ipsum Axoniæ alueum, [an illud monasterium sub S. Drausio sit extructum in vrbe.] at post mortem S. Drausij dicitur infra muros ciuitatis fundatum. Quod si Priuilegio huic fides adhibenda, viuente adhuc S. Drausio factum fuisse necesse est, & tempore Chlotharij III Regis, cuius anno XIV siue vltimo regni hoc Priuilegium signatum est, qui fuit annus Christi DCLXXV. Quamdiu postea vixerit S. Drausius, plane ignoratur. Sanmarthani mortuum circa annum DCLXXX tradunt, sed num aliquot annis citius aut serius, plane latet. Circa eumdem annum assignat obitum eius Claudius Dormaius lib. 3 Historiæ Suessionensis cap. 43, vbi Compendium Vitæ edidit citata Vita MS. quam hic damus.

VITA
Auctore anonymo Suessionensi ex MSS. & Andrea Du Chesne.

Drausius, sive Drauscio, Episcopus Suessionensis in Gallia (S.)

BHL Number: 2335

CAPVT I.
S. Drausij parentes, educatio, electio in Archidiaconum & Episcopum Suessionensem.

[1] aBeatissimus igitur Drausius, Dei disponente gratia Suessorum ordinatus Episcopus, commissum sibi gregem strenue rexit: & cui pastorali cura præfuit, vitæ pabula sedulo ministrauit. Quibus vero vice patris adhæsit, paterno regimine solicite tutauit. Quo autem pacto, [S. Drausius ex ditione Suessionensi:] vel quo ordine, quaque occasione, tanto sit dignitatis prælatus apice, non est modo ponendum in fronte sine aliquanta dilatione, quod subsequentia plenius exarabunt in ipsa vitæ serie. Notandum vero in primis quod tantam gemmam pæne omnibus spectabilem populis; pagus Suessonicus in conspectum fere totius orbis protulit, quod vix ac raro ante hac vnquam promereri potuit. Vnde cum exultatione nimia Suessonenses sese attollunt ciues: & hoc nominatiuum sibi obtinent ouantes; quia scilicet cæleste illis margaritum est exortum infra Suessonicas partes. [nobilibus parentibus natus,] Non solum itaque hic sanctus superbo satis sanguine, satis spectabilem lineam generositatis traxit de parentum nobilitate: verum etiam ipsam ingenuitatem, in seruilem redactam conditionem, Deo subdidit sponte. Maluit namque Deo se subijcere quam in fauorem populi attolli ventosa nobilitatis loquacitate. Dicebat etiam forsitan ipse sibi in cordis cogitatione. Tunc ero liberior in animo, si pro Dei nomine exterius exanimatus fuero, & auctori omnium bonorum seruierim Deo. Qui etiam propositum piæ mentis, ac votum religiosæ voluntatis, sicut prius Deo libauit in ara cordis, ad culmen vsque duxit perfectionis, vt postmodum in propatulo claruit bonæ voluntatis viris. Verum quia huius viri sancti generositatem hactenus ad tantum extollendo dignitatis eueximus culmen; iam nunc eius parentum libet in medium proferre cognationem, vt fiat etiam fidelibus notum, [Leudomaro & Rachilde,] quibus a parentibus tantæ duxerit nobilitatis propaginem. Pater siquidem iam prælibati sancti viri Drausij Leudomarus est nuncupatus, vir sagax & industrius: genitrix vero est vocitata Rachildis, matrona admodum nobilis, & Deo in omnibus amabilis, qui ad recompensandum amborum meritum, vtrumque parentem insigniuit priuilegio tantæ sobolis. O vere felicem vtrumque parentem, qui talem Domino meruerunt gignere prolem. Nihilominus etiam felix, imo vero felicior puer, cuius probatissimam vitam inter exemplum viuendi spirituali morum probitate composuit decenter: gestu etiam corporis incedendo humili, necnon & vilissimo cultu vestium tunicati regulariter pater cum genitrice, præsignabant figuraliter… His ergo talibus & similibus ambo insigniti virtutibus, in bonis perseuerando operibus, [deditis pietati,] dietim proficiebant in melius, ne quid filij sui mox futuri deesse posset profectibus.

[2] [mater a concepto filio abstinat vino,] Præterea præfata genitrix, quasi superexcellens meriti virtute, licet videretur, vt erat, infirmioris sexus esse, vt agnouit se grauidatam salubri partus onere; præter solitum abstinentiæ suæ modum præuidit sibi competere, vt a die conceptionis filij sui vini potu penitus deberet abstinere, quasi dedicatura ortum sobolis genuinæ. Quæ, vtique voto semper in melius crescente, a filij sui natiuitate vitam suam cum sobrietate asseritur duxisse, & inposterum conseruasse. Præter hæc non solum auaritiæ non studuit, verum etiam inopum inopiæ, & miserorum querimoniæ, sociorum quoque & affinium indigentiæ satagebat subuenire, & misereri pro posse. [eleemosynis] Animaduertebat siquidem in hoc faciendo præmia quanta bonos maneant in sublimi Angelorum curia, qui sua prædia & sumptus, & pene cuncta humanæ fragilitati necessaria in opus simile consumpserant, nihil sibi præter quotidianum victum retinentes, [& aliis modis inopes iuuat:] & tota spe ad superna tendentes. Ceterum non est necesse laudari in ea ceterarum virtutum insignia, in quibus ita vigebat, ac si illi essent absque labore naturaliter accidentia. Namque sub eius vmbra culminis, peregrini capiebant b somnum quietis, ab ea pauperes necessaria sibi petentes numquam redibant immunes. Si quando venirent mœsti, minime repedabant inconsolati: aduenientes famelici, numquam reuertebantur incibati: accedentes nudi, redibant palliati. Quid plura? Numquam apparuit manus eius a munere vel pauperum eleemosynis vacua. Ægri consolationibus eius refocillabantur: carcerati crebra visitatione consolabantur. Sicque peregrinis, hospitibus, nudis, infirmis, viduis, aduenis, diuitibusque & egenis blanda affabilitate conformando se aptabat, vt omnes acsi matrem, pio venerarentur affectu. Atque ita in omnibus actibus suis mediocris & sobria apparebat, vt nisi iugalis societas & maternus erga filium proderet affectus; virginem potius quam iugatam putares.

[3] At vero dicendum est, præfatarum virtutum prædictum Leudomarum fuisse expertem? Absit: sed secundum iudicium nostrum potius in omnibus his extitisse participem: videlicet nostris temporibus vt videmus quoscunque viros potentes foris vel intus necessaria familiæ suæ præparare, & stipendia domui suæ suppeditare; ita etiam autumandum est de prædicto viro, [collaborat pater:] quia scilicet vniuersa in domo congerebat, & cuncta manibus bonæ coniugis suæ & pauperibus fideliter eroganda & sibi inposterum reseruanda tradebat. Vnde etiam omnium, quæ fiebant vxoris manibus, hæreditario iure se posse fieri participem confidebat & credebat. Ergo vterque parens in his & similibus sanctarum virtutum operibus arridebat sanctitati vitæ futuræ filij, & quasi Spiritu prophetico vaticinati sunt honestate morum simili exemplo eum victurum, quippe qui erant vere præsagi futurorum. Tandem de parentum eius probitate & honestate sufficiat hæc hactenus commemorasse. Dehinc vero ad actus eius & vitam, de quo sermo seritur, stylum vertamus. Sed numquid eius actibus fuerunt rite inserenda talium parentum facta, quorum vitæ exempla fuerunt filij vitæ figura? Fuerunt vtique introducenda, & maxime inseri oportebat talia, quæ postmodum viro Dei forent in exemplar. Discant itaque parentes quique filijs suis in futurum prouidere, & horum exemplo animati, talia studeant in se opera exercere, quæ successores liberi valeant sine errore subsequenter perficere. Insudent e regione generosi etiam filij bonorum parentum vitam ducere, [S. Drausius eos imitatur,] ac istius sancti viri studio prouocati, procurent in exequendis antecessorum fideliter factis patrizare, & per omnia commorigerari. Namque hic Sanctus, ne quis eum dicere posset degenerem, non modo numquam a quoquam imitabili patrum opere declinare voluit, nec pedem reflexit; sed, si quid minus sectandum inuenit, supplere studuit: & taliter tantæ nobilitatis lineam sanctis actibus inaltauit, & omni probitatis honestate venustauit.

[4] Hunc siquidem prænominati parentes vt vnicum diligentes, dum corde præsago viderent, eum velle cordis voto Deo potius militare quam terrenis honoribus per tirocinia se implicare; iam concessa ei per ætatem libertate, qua more suo vellet ex tunc viuere, diligenter litteris imbuendum donauere. [in studiis litterarum proficit:] Mirum vero in modum, in eo e vicino accidit quasi diuinitus a Deo factum miraculum: quia scilicet, dum inter scholares degeret, litteras percipere meruit pleniter, quasi per modicum temporum momentū, quod alios videmus vix posse capere per longissimum vitæ suæ curriculum. Etenim mirum hoc adeo mortalibus videtur, vt in percipiendo perfectum sophiæ modum manus Domini cum illo fuisse crederetur. Itaque sapienter vitam suam instituit in hoc tempore, cui recto viuere talo ars dedit, & veri specimen dignoscere. Quid enim sanctæ virtutis tanto puero deesse poterat, quem larga manus Dei bonitatis regebat? Studebat præterea perferre & pati omnes, [ob placidos mores gratus omnibus:] cum quibus erat veræ humilitatis gratia pollens. Auersus nemini erat; numquam se cuiquam præferebat. Affabilem & vultu placido mansuetum se & mitem omnibus exhibebat. Et hoc faciendo sine inuidia laudem inueniebat, & amicos pares sibi pariebat.

[5] Quid multis morer? Igitur parentes eius videntes eum tam miris morum virtutibus excellere, & adhuc excellentiorem beatitudinis viam velle tenere, decreuere eum inclyto viro & Patri memorando c Anserico Suessonensis quondam ciuitatis Episcopo ad educandum tradere, vt si quid minus sibi esset ex primo, [instruitur a S. Anserico Episcopo,] suppleri in secundo posset magistro. Vnde factum est eum non plus viguisse in scientia spirituali quam edoctus est a pueritia, quam astutus etiam postmodum apparuit in seculari doctrina. Quod instinctu Dei actum esse credimus; videlicet ne quid deesset viro Dei mox futuro Pontifici, & sciret vnde noua & vetera proferret, & spiritualia ac secularia discerneret. Præstitit namque ei Dominus tantam gratiam & benedictionis copiam, coram prædicto venerabili Patre Anserico, [diligitur vt filius.] vt non minori dilectionis affectu amplecteretur ab eo, quam vnicus filius diligitur a patre suo. Nec mirum: tanta enim humilitatis & humanitatis gratia, vt diximus, se aptabat pene omnibus, vt cunctis fieret admodum gratus, & diligibilis vniuersis haberetur vt filius. At si aliis ita existebat intimus, maxime tamen huic inhærebat potius, cuius se nouerat regimine tueri diligentius, cuius moderamine educabatur dulcius, cuius solicitudine monitis diuinæ legis & humanæ erudiebatur studiosius.

[6] Nec sine diuino nutu credendus est talis patroni traditus esse custodiæ, cuius paullo post, Dei disponente clementia, sublimandus erat honore. Nam non multo post excurso dierum suorum numero, [sub huius successore Bettoleno,] vocante se ad remunerationem Deo, bonorum repletus fructu operum, hominem exuit, & extremum vitæ diem clausit. Ne autem tantus populus diutius esset sine rectore, quod indecens erat, eius in loco Pontificatus digne quidem quodammodo successit Bettolenus vir religiosus, indignus tamen ab aliquibus ferebatur, quod tanti onus honoris nefande sibi arripuerit vt incautus. Digne itaque eum dixerim Episcopatus prælatum honore, pro tanta religiositate vitȩ qua legitur vixisse: indignum vero hoc idem secundum iudicium quorūdam prȩposui fore, propter datum thesaurum pecuniæ pro adipiscenda eadem dignitate. Non autem hoc dicimus temere, quod & ipse post adiudicauit importunum esse, vt in sequentibus placuit ponere. Ne forte vero B. Drausius videretur quidquā agere, aliquando sine Pontificali testimonio, huic supponitur in gradu dignitatis vicario, videlicet Archidiaconatus officio. [fit Archidiaconus:]

[7] Igitur Beatus Bettolenus euoluto aliquanto tempore, sub hac Episcopij prælatione, postquam plebi sibi commissæ omni solicitudine, pastorali more, pro posse curam exhibuit; ipse quoque, quis & qualis esset aperuit, & vitam suam sub hac nodositatis infidelitate finire noluit, sed quasi sacrilegium commiserit, reum se penitus fore acclamauit, quod quasi pretio oues Domini emere præsumpserit; hoc autem fecit non minarum alicuius timore perterritus; quia tunc temporis, qui tale commissum fideliter corrigeret, deerat penitus: sed magis circa aliorum tam prȩsentium, quam etiam futurorum salutem erat solicitus, videlicet ne quis audacia simili a deteriori, quod absit, deceptus in idem grauius decideret facinus. [eo vltro relinquente Episcopatū,] O virum per omnia beneuolentem, & aliorum saluti prouidum qui seipsum condemnauit vt reum, ne alij quasi ignari, in similem ruerent cupidinis laqueum. Conuocat ergo seniores, & plebiscitos, quorum consilio & astu solitus erat de maioribus aliquid agere, vel diiudicare omnimodis rebus. Qui etiam propositum mentis suæ illis intimans, se indicat velle deponi a tanto dignitatis culmine, & pro supradictis caussis non posse se vlterius fidelem domus Dei dispensatorem esse, in cuius ouile non vt pastor per ostium introierit, sed sicut fur & latro aliunde ascenderit. Cuius voluntatem propositi postquam agnouerunt Proceres populi, quidam ægre ferebant, quidam vero licet parerent furibundi, leuius affectabant. Tristabantur nempe illi, qui suæ timebant parti. [eligitur ipse in Episcopum:] Gratulabantur e contrario, quorum murmur erat in populo dicentium, eum indigne esse sublimatum in Episcopio, vel quod verius esse creditur, illi, qui B. Drausium ardentius optabant sibi præferri pastorali officio. Itaque videntes in tali voto perseuerantem Dei seruum, vnanimis vocibus exclamant & expetunt sibi dari & ordinari Episcopum Sanctum Dei Drausium. Non autem hæc vox solummodo Procerum erat nobilium ac potentum Principum; sed etiam mediocrium & pauperum, atque pene omnium diuersi sexus & ætatis. At quoniam secundum crebram vocem vnanimis populi aliquando credimus fieri voluntatem Dei, non tantum hoc desiderium fuit discreti vulgi, imo etiam antecessoris Episcopi voluntas affuit cum consensu totius plebis. Audiens ergo Bettolenus vnanimem precem tantarum vocum, non distulit, sed magis implere studuit multorum votum. Suasit itaque Maiestati Regiæ hoc ex eo fieri debere, cuius vitæ & morum se testem asseruit fore: cuius etiam vitam probatissimam nouerat esse ex multo tempore. Denique procul dubio ibi creditur affuisse Dei velle, [consecratur:] vbi sibi consentiunt Maiestas Regia, Pontificalis dignitas, potentum ac pauperum consona in tali opere voluntas. Quid plura? Euehitur itaque B. Drausius tanto culminis honore, præficitur plebi Suessionicæ, ordinatus in Pōtificali Sede pro voto, vt dictum est, omnium & voluntate. Quo ordinato, vir Dei Bettolenus ad d cœnobium, in quo prius sub regulari tramite deguerat, est regressus, atque ibidem ægregie vitam fertur duxisse, & ibi vsque ad vitæ terminum perseuerasse. Non est vero æstimandus quidquam rancoris in corde retinuisse pro amisso sponte tantæ dignitatis honore. Dum etiam ipse sibi dignum hæredem præfecerit: & cuncta, vt prælibatum est, pro velle ordinate disposuerit.

[Annotata]

a Rachildis in Vita edita a du Chesne & in MS. Belfortiano, at in MS. Rubeæ-vallis Richildis.

b Belfortius solamen.

c [S. Ansarecus,] MS. Rubeæ-Vallis Ansaricus, interfuit Concilio Remensi sub Sonnatio, habito anno 624 aut sequente, vt alibi diximus. SS. Crispini & Crispiniani translationem fecit, anno 647 aut sequente, defunctus circa annum 652. Ita Sanmarthani: quod ad V Septembris examinandum; quo mortuus est & colitur.

d Causiacense siue Caziacense appellant Sanmarthani, & quia in Breuiario Suessionensi ista leguntur, S. Adolbertus Episcopus Suessionensis S. Drausij prædecessor se abdicauit, monachum postea professus, arbitrantur Binominem fuisse.

CAPVT II.
Virtutum exercitia in Episcopatu. Duo monasteria constructa: Obitus, sepultura.

[8] Confirmato interea loci & stabilito Sancto Dei Drausio in Sedis suæ Episcopio, applaudentibus sibi prosperis, & per omnia arridentibus sibi cunctis, cœpit paullatim gregem sibi commissum monere, & monitis cælestibus ad alta prouocare. [Præit suis exemplo] Cui pene omnes acsi patri obsequi studebant, & monitis eius obtemperare: quia quod præcipiebat eis agere, ipse primitus procurabat opere implere. Proponebat enim sibi in animo illud Apostolicum, ne forte cum aliis prædicaret, & prædicationis verba opere non impleret, ipse reprobus inueniretur & esset. [1 Cor. 9. 27] Et item aliud: Non auditores legis iusti sunt apud Deum; sed factores legis iustificabuntur. [Rom. 2. 13] Non igitur hoc tantum tenaci memoriæ studebat fidendum, sed & memori pectore tractandum illud, quod dicitur alias: Cuius vita despicitur, restat vt & eius prædicatio contemnatur. Quis igitur tanti viri prædicamenta respueret, cuius vitam omni probitate decoram, honestate morum venustam, sanctitate autem & gratia plenam videret? Itaque exhortabatur sedulo, sicut dictum est, omnes quotquot reperiebat desides atque a bono opere torpentes, vt potius alis virtutum alta certarent petere, quā in infimis diutius iacere. Certe ipsis alis, quibus ipse idem solitus erat celsa scandere, eisdem & alios hortabatur sedulo ad poli fastigia euolare. Quas vero geminas alas virtutum dixerim, nisi dilectionem Dei & proximi? [excellit in dilectione Dei] Sicut enim quælibet auis in geminarum extensione alarum eleuatur cella petendo, sic etiam iste Sanctus Dei in caritate geminæ dilectionis perseuerando euehebatur ad vsque astra. Dilectionem quippe Dei multimodis obseruabat, maxime tamen in his, quos in exequendis præceptis Dei segnes, & ad aliquid vtilitatis agendum videbat tepidos: dum scilicet pro talium recreatione spargere per populos diuini semina verbi non cessabat. [& proximi:] Dilectionem vero proximi se asserebat custodire, pauperibus videlicet eleemosynis subueniendo, hospitalitatem peregrinis exhibendo, vestimento nudos tegendo, cibo esurientes & famelicos reficiendo, sitientes haustu quolibet potando, visitatione simul & consolatione infirmos, & ergastulo carceris trusos releuando, fratris infirmitati acsi suæ, condolendo: ac præterea varie diuersis diuersorum egestatibus ac infortuniis larga miseratione succurrendo. Sibi inter hæc peculiariter aggregabat ista: videlicet perseuerantem in Dei laudibus seruitutem, & in vigiliis noctis continuationem: in prosperis humilitatem, in aduersis patientissimæ tolerantiæ fortitudinem, pariterque gratiarum actionem; in potu sobrietatis parcitatem, in cibo licet rarissimo nimiam abstinentiæ fragilitatem.

[9] Verum quam sospitatem corporis habere poterat, qui omnia, quæ humano competunt corpori, sibi subtrahebat? Etenim pene omni vitæ suæ tempore tantæ fertur extitisse debilitatis, [torquetur graui dolore capitis,] vt fere putaretur crebro intercipi maximis doloribus capitis. Non autem est credēdum reliquis corporis artibus dolorem quoque validum defuisse, quem constat præualuisse in capite, cum eius vigore & valitudine cetera membra credantur vigere & valere, sicut e contra ipsius languore penitus cuncta noscuntur languere. Inter has ergo corporis iniurias Deo semper agebat gratias, & omnia æquanimiter sufferebat, sciens scriptum: Corripit Dominus quem diligit; flagellat autem omnem filium quē recipit. [Prou. 3. 12] Pro hac autem inualitudine corporis nimia non solum non retrahebat sibi quidquam ex consueto abstinentiæ modo, sed etiam acrius incumbebat ieiunio, [& aliis infirmitatibus:] pro possibilitate corporis diutissime ieiuniis macerati morem solitum implens variis modis nimium se affligendo. At supposita sibi exhortatione prophetica, qua dicitur: Bonum est homini per diem affligere animam suam. Afflictioni maxime satagebat succumbere, dicens etiam cum Apostolo: Quando infirmor, tunc fortior sum & potens. [2 Cor. 12. 10.] Vnde etiam congratulabatur infirmitatibus suis.

[10] Ceterum inter prædictas corporis iniurias, & crebra cordis suspiria, longa vitæ ducens discrimina, reminiscitur sibi a Deo collati beneficij; & quasi ingemiscendo quod debitum Deo votum non redderet, sic ait: Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi? Ergo nihil acceptabilius credidit fore, quod posset Domino retribuere, quam si satageret monasterium aliquod construere, quod esset idoneum religiosorum virorum, siue sacrarum Virginum moribus pudicis & castæ vitæ. [pro viris monasterium extruit,] Quod etiam deuouit se facturum sponte, si secundum suum velle annueret vtique Deus & posse. Cuius voluntati creditur Deus fauisse, dum votis eius noscitur satisfecisse. Namque erat quidam locus secus Axonæ fluuij littus, distans, vt fertur, a Suessonica vrbe versus Occidentem centum quadraginta quatuor stadiis, cui vocabulum a Rotundas est inditum antiquitus; quem etiam a Bettoleno, b Cauriacensi quondam Abbate, tradito congruenti pretio emisse fertur vir Dei Drausius. Quo in loco mirifice & satis decenti iure ædificium nobilis ædis votiua mente construxit, religiosorum quoque virorum congregatiunculam ibidem sub sanctæ vitæ norma degentem aggregauit. Postmodum vero locum in tantum extulit, sumptibusque ditauit, vt paullatim crebrescente fama sacræ religionis, omnium vndique bonorum affluentia illuc congereretur, & omnis necessitatis penuria procul pelleretur. Vnde etiam diuersis a partibus in prædicto loco fidelium multiplicatus est Ordo, non magis numero quam merito. Erat præterea locus ipse omni fertilitate circumseptus, videlicet amœnitate nemorum, & omni copia fructuum & olerum, ac nihil omnino ibi deerat necessarium vitȩ monachorum. Per imperfectum siquidem hoc est referendum, quia in hac vita nihil reperitur stabile & penitus incommutabile & perfectum. Qua de re non quasi certum debet referri auribus futurorum, quidquid est ambiguum vtrum sic sit in posterum futurum, [& dotat:] sicut videtur in conspectu præsentium: ne forte postea, si fuerit aliter quam dicitur immutatum & a priori statu frustratum, videatur audientibus falsitatis potius relatio quam veritatis assertio. Interea circa præfati loci Fratres iam dictus vir Dei in tantum erat solicitus, vt neminem illorum sustinere pateretur quidquam indigentiæ victus siue vestitus: quibus non tantum vt pastor præerat, sed etiam vt pater proderat. Vt autem situs prætitulati cœnobij partim manifestaretur, hoc tantum supponimus, quia ipse locus ab vno latere se pandit aperte hominum visibus: est vero densissimis saltibus altrinsecus stipatus. Licet vero, sit siluis inditus, est autem vsque hinc ad sidera notus, qui videtur in saltibus, Cotia videlicet & Lisica, quasi occultatus hominū obtutibus.

[11] Hoc igitur monasterio, vt prædictum est, ordinato, & regulariter stabilito, non immemor propositi bonæ voluntatis, conatus est etiam aliud conficere, si posset: si vero non suppeterent vires, alteri conficiendum suadere. Igitur ea tempestate, qua c Ebroinus in regio palatio habebatur præcipuus, [aliud pro Virginibus curat ab Ebroino construi, iuuante Leutrude eius vxore:] & consiliis Regis intimus, necnon & inter Primates regiæ dignitatis nobilissimus, sæpe dictus Episcopus prouide delegit prius votum suum reuelare in auriculam nobilissimæ matronæ d Leutrudis, prædicti Principis, Ebroini coniugis. Petiit siquidem ab ea, & humili prece depoposcit, vt pro Dei timore simul & amore dignaretur voto suo satisfacere: scilicet quo suaderet viro suo, vt aut licenter daret sibi facultatem construendi locum vitæ Virginum, in quolibet locorum vicinarum partium, aut ipsa cum vir inciperent ipsum diligenter perficiendum pro salute animarum suarum. Cuius petitionibus pia coniunx fauens, viro suo hoc ipsum faciendum, aut sibi facere permittendum sedulo suasit, ac precibus suis aurem eius inclinauit. Qui tam suæ coniugis quam Sancti Dei piis exhortationibus & votiuis precibus victus, quod petebant, se facturum seu permissurum fieri spopondit. Claruit etiam in hoc facto viri Dei meritum, qui cum ad hoc opus instituendum se sciret idoneum, maluit alterius laudi attribuendum, quam a sua se mercede vano fauore populi frustrandum, cuius vtique meritis penitus est adscribendum, quidquid eius petitionibus est obtentum. Fundatum est itaque monasterium extra Suessonicæ ciuitatis murum supra ipsum Axoniæ alueum, in quo vir Dei Drausius cum prædicta matrona statuit e chorum Virginum sacrarum, ibidem Deo digne famulantium. Circa quarum mores & vitam omni solicitudine curam gerebat idem Sanctus, ne aliquam ancillarum Dei diriperet in aliquo sibi hostis antiquus. Tuebatur namque eas sicut pastor, vitæ spiritualis alimenta conferendo; corripiebat vero eas vt pater filias, modo per mollia blandiendo, modo per aspera deterrendo, taliterque sibi eas moribus sanctis aptabat, scilicet arguendo, increpando, obsecrando.

[12] Tandem igitur ordinatis omnibus ad monasticam vitam pertinentibus, tam in prædicto cœnobio monachorum, quam etiam in hoc, de quo dicebamus, monasterio sanctimonialium quasi securus pro tanto sanctitatis ordine constituto, in fidelium vtriusque sexus multitudine sanctam animam noluit diutius tegi carnis velamine, quam exui petiit a Domino hoc mortali corpore. Namque tempus instabat congruum quo iam hic Sanctus quiescere deberet, fatigatus præ nimietate laborum, & quo remunerandum esset eius vitæ præmium. Constituto itaque tempore, quo lucem præsentis seculi sibi vellet intercludere, [sancte moritur:] nimij dolorum cruciatus, sine quibus numquam eum diximus vixisse, ex omnium membrorum vicinitate subito ad vitalia rediere. Innotescit illico tantum infortunium omni pene ciuitati, fit vndique populorum concursus, clamor confusus, tumultus magnus, varioque officio occurrit omne hominum genus. Affuit nimirum ibi grex monachorum, & multitudo maxima diuersi generis Clericorum, nobilium quoque & pauperum conuentus laicorum, sacrarum etiam chorus virginum, necnon plebs viduarum, imo etiam concio iugatarum; & vt ita dicam, penitus innumera conuenit commixtio diuersorum. His itaque congregatis & simul in vnum conglobaris, gementibusque ac flentibus cunctis pro vicino discessu spiritualis Patris, sicut bonus pastor oues sibi cōmissas ad tempus Omnipotenti Deo reconsignat in perpetuum custodiendas. Deinde eis vltimum vale faciendo, sancta illa anima viri Dei corpore exuta, exultans & lætabunda, choros obuiam ei ducentibus sanctis Angelis, celsa cælorum ouanter f petiit astra: vbi etiam cum Christo, cui seruiuit in vita, procul dubio perpetuo regnat.

[13] Dehinc arripiens pretiosum Sancti corpusculum supradicta plebs deuota fidelium, [sepelitur in basilica sanctimonialium:] cum honore debito & reuerentia sibi condigna, in eadem sanctimonialium basilica, quæ erat præfatæ vrbi contigua, sepeliendo perfecerunt honorifice tanti funeris excubiarum obsequia. Quæ etiam virginum basilica, per huius beati Patris merita, post diutissime vegetata, singulis horis vel momentis sic crescere videbatur virtutum gratia. Celebratur vero sæpe inculcati S. Drausij depositio, & a vita præsenti ad futuram transmigratio die tertio Nonarum Martiarum, die prætitulato. Cuius felix transgressio ad cælum fidelibus debet esse in monimentum, dum tantus vir spiritu euectus ad cæli fastigium, fideliter reconditum ibi reperisse creditur thesaurum, Dominum nostrum videlicet Christum. Præterea licet iusti, præsens mutantes seculum, mori videantur oculis insipientium; tamen secundum nostrum iudicium, tunc magis nasci incipiunt, quibus viuere Christus est & mori lucrum. Vnde etiam dies ipsos, quibus in huius lucis peruenitur ærumnam, quasi necandos mortique addictos a memoria penitus eradicamus; quibus vero de corruptione ad incorruptionem, de morte ad vitam, de mœrore ad gaudium transitur, tamquam memoria dignos, natales dicimus. Nunc ergo hunc Patronum nostrum prædicabimus mortuum, cuius post obitum nobis suarum panditur magnitudo virtutum. Sed, vt verius fateamur, & defunctum & viuentem asseramus: defunctus enim seculo, viuit Deo: mortuus carne, viuit spiritu. Hæc namque duo elementa, quibus viuens substitit, diuersa a parte sumpsit. Vnde obiens cælo spiritum reddidit; corporis vero glebam terræ acsi depositum, commisit; vtrumque tempore præfinito resumpturus.

[Annotata]

a Belfort. Retundæ dedit antiquitas. Saussaius, Rhetondense via Compendiensi.

b MS. Rubeæ-Vallis Auciacensi.

c Ebroinus fuit Maior Domus seu Præfectus Palatio Chlodouei 2 sub finem vitæ tum Chlotharij III annis 14 ante cuius vltimum annum, qui est 675, monasterium extructum fuisse constat ex proprio S. Drausij Priuilegio supra dato.

d Saussaio Lentredes. in Priuilegio Lentrudis. vbi & Bouo eorum vnicus filius consensum præbet.

e Sub Ætheria Abbatissa, cuius infra fit menti.

f Post annum 675.

CAPVT III.
Corporis translatio, Miracula.

[14] Igitur vt ad insignia virtutum eius, de quo sermo habetur, describēda peruenire liberius valeamus, dicendum est paucis: quia post ipsius Sancti transitum de carnis ergastulo ad regnum, grex sacrarum Virginum ab ipso diligenter educatarum, numero meritoque refulgens, in sacræ deuotione religionis intantum cœpit pollere, & ipsa a pluralitate personarum excrescere, vt terra ipsa quodammodo videretur clamare, [Ad monasteriū sanctimonialium] vix se omnes posse continere. Non enim poterat sinum suum vel in breui gyro protendere, tam præ vicini muri oppositione, quam etiam fluuij Axonæ crebra inundatione. Nam pene singulis annis, dum fluuius ipse more solito supergrederetur alueum suū, intantum se exerebat, vt prope ipsas fores domorum impingere videretur, ruinamque ipsarum ædium sæpe minaretur. Quid autem facerent famulæ Dei, quibus non erat, vt dictum est, locus declinandi? Quod cernens nobilis matrona Leutrudis quia b pietosæ erat, mentis, animo indoluit, corde ingemuit, quod tam negligenter tractarentur ancillæ Dei. Accedens igitur ad præfatum Ebroinum c virum suum, longaque ab intimo cordis suspiria trahens; Heu, mi Domine, inquit, quid facere voluimus, vt tanto angore & detrimento fideles Dei afficeremus? Nam non solum hoc morbi est quod præsentibus malis & infortuniis subiacent; sed quod deterius est, si quando d hostilis impetus derepente superuenerit, aut improuisa calamitas, peccatis nostris exigentibus, super nos ingruerit, quod absit; istæ tamquam oues innocentes & insontes gladiis animaduertentur, & velut nullum habentes tutelæ propugnaculum, primum intercipientur. Qua pro re non bona fortunæ versa vice, quod debuit nobis prouenire ad animarum subsidium fiet vtriusque in futuro exitium: Et vnde nobis debuimus Dei mercari gratiam, inde, nisi actu caueatur, eius incurremus iram. Huius rei gratia iubeat clementia vestra præparari asylum intra ciuitatis ambitum, ad quod confugere, in quo consistere, & vbi ab hostium incursu liberæ, secura ibi mente Deo valeant seruire. His & similibus alloquiis demulcens viri sui animam, blanditiisque multis fouens, ad votum suum tandem eius inclinauit mentem. Post hæc Ebroinus Comes Palatinus, [intra vrbē translatum] tantis precibus suasionibusque coniugis suæ deuictus, petenti cessit, roganti acquieuit, monasteriumque puellarum infra muros ciuitatis construi præcepit, dicandum nomini sanctæ & intemeratæ Mariæ Matris Domini; vt ipsa scilicet mater castitatis sibi subditas castis semper tueretur obsequiis. Quo non multo post ita fundato & decenti satis iure dotato ac ornato, maximam ibi sanctimonialium cateruam aggregauit, eisque Abbatissam præfecit, nomine Ætheriam, ducentem vitam moribus ætheream, quam ex religioso e Iotrensi cœnobio sibi asciuerat, vt ipsis tamquam rudibus & adhuc immaturis viam recte viuendi sub norma sanctæ institutionis ostenderet. At vero ipsius basilicæ absidam foras ciuitatis muros affabre protraxit, pulchra tamen satis significatione, videlicet vt ipsam conspiciens ecclesiam, quasi ipsos vrbis muros ab vtroque latere suo eminentem; videres ipsam tamquam matrem vtramque ciuitatis tueri partem. Quamquam vero id referri libeat pro arbitrio nostro per similitudinem rei, credi tamen sine errore oportet sanctæ Dei Genitricis meritis hoc sine cessatione in veritate fieri, scilicet eius patrociniis ciuitatem hanc foueri. Ceterum ordinatis omnibus ad præfatum locum pertinentibus,[desertur corpus S. Drausij.] religiosorum concio monachorum, pudicissimarumque chorus Virginum; simul autem & conflua turba virorum ac mulierum circumquaque degentium conuenientes deuote ad S. Drausij tumulum tamquam ad tantum spectaculum, tulerunt eius sanctissimum corpusculum, & cum honore debito & veneratione celeberrima, in absida præfatæ basilicæ deposuerunt: vt oues Christi inibi commanentes, præsentiȩ pastorali se fiderent, ac tanti Patroni fultæ subsidiis, opus Dei sine aliqua hæsitatione instanter perficerent.

[15] fQuo in loco ad laudem nominis sui, tantam gratiam conferre dignatur Christus seruo suo Drausio, vt quicumque languidorum fide recta ad virtutiferum eius corpus gratia capessendæ sanitatis accesserit, [Miraculis clarum,] sine dilatione aliqua inueniat quod quærit, moxque recipiat, quod nimia ægritudo violenter abstulit: hoc namque oculis nostris crebro perspicimus, mente conspicimus, corde id cælitus fieri credimus. [integrum post 4 annos:] Primordialia igitur meritorum eius indicia penna percurrente repræsentat memoria; quod corpus ipsius Sancti defossum, & ad præfatum locum honorifice deportatum, licet videretur habere monumento iam expletum quadriennium, tamen cum omni integritate mēbrorum ita compaginatum a circumstantibus est repertum; vt non siue violenta discissione aut cruenta incisione facile posset euelli digitus, aut aliquis eius artuum. Ad cumulum etiam laudabilis & in viro Dei conseruatæ castitatis addere placuit insigne mirabilis facti. Itaque dum quidam circumstantium sancto corpori aliquid reliquiarum ex eius busto auide implorarent sibi impartiri, vnus ipsorum obtinuit precibus, [dēte euulso copiosum sanguinem emittit,] pretio quod non quiuit vllus: qui suppliciter flexis poplitibus, gratia sumendi reliquias, ad Sancti accedens corpus, vnum sibi euulsit e dentibus. Res adeo mira, & nostris temporibus inaudita: dempto namque ex ore eius dentulo, illico subsecuta est sanguinis inundatio. Quamquam enim credatur sanguis emori in corpore morientis, & penitus non subsistere in cadauere mortui (vt legitur de aliquo: Vitam cum sanguine fudit. Et sic ait quidam de quodam: Sanguineam vomit ille animam) hæc tamen ad confirmandas fidelium mentes reseruare voluit Dominus in Sancto suo præ ceteris pene mortalibus, vt dum corpus eius exanime quidem cernerent, sed indicia viuentis in eo viderent, talem non ambigerent vere viuere Deo, pro quo animam suam non renuit perdere in præsenti seculo, vt eam saluam faceret in futuro. Super prædicta igitur re stupentibus cunctis, qui aderant, & maxime ipso timore perculso, cuius temeritate, sed non irreligiosa, vt creditur, hoc accidit actum, cessauerunt vltra sibi expetere quidquam eius membrorum, timentes, ne diuina in eos vltio grassaretur, si huic simile temerario ausu quis eorum vlterius tentare aggrederetur. Qua occasione sedati cœperunt humiliter acclamare, sibi sufficere, [cum timore adstantiū:] si aliquo modo impetrare possent permissu & voluntate Sancti ipsius aliquid capillorum, aut summitatum vnguium eius, dum nihil mali perpeterentur, quod extitissent consentientes prȩsumptioni vnius. Tandem vero diu optatis multa prece obtentis, ad sua incolumes rediere cum suis, gaudentes se euasisse omne incommodum corporis, dum prius graui nimium viderentur terrore percelli. Noluit enim vir Dei quidquam seueritatis exercere in eos, qui sui caussa votiue illuc conuenerant: nec passus est puniri tale præsumptiuum, nec adeo tulit indignum, quod ex voto piæ religionis accidisse constat manifestum. Non denique fidelibus admodum debet esse mirum, [incorruptū ob seruatam pudicitiam:] si mirabilis Deus tam mirabiliter mirificat Sanctum suum; cuius mentem quia non momordit in vita lasciuiæ turpis cupido, nec eius quoque membra deturpauit post mortem carnis putredo. Et quia noluit computrescere in stercore suo, inuentus est post tot annorum curricula in decore tanto. Ecce Dominus noster, qui in virtute potentiæ suæ ad vitam quatriduanum mortuum tempore prisco misericorditer reuocauit; memor quoque nunc diuinitatis, magnificentiæ suæ nostri temporis defunctum hunc iam quadriennem, incorruptum nobis protulit, stabilemque omni populo reddidit. Laus illi, qui innouat signa, & mirabilis in suis immutat mirabilia. Quam desideranda & amanda sancta & inuiolabilis virginitas, quæ sui amatores intantum excolit, vt Agni immaculati comites faciat, cantantes canticum nouum, sequentesque eum quocumque ierit! Quam amplectenda, & toto nisu ambienda pura celsi-petensque castitas, quæ se sequentes inaltat & prouehit in tantum, vt supra ius mortalium eos & viuentes faciat mente incorruptos, & defunctos carne conseruat, ne eos inficiat aliqua corruptelæ contagio: quod liquido patet in hoc Sancto celebratum, cuius honore nunc colimus festum.

[16] Adhunc quoque spectat inimitabilem triumphum, quod per diuinum mysterium constat gestum. Nam cum quodam die aliqua Sororum ad concinnandam properaret lucernam ante Sancti exequias, suum quia erat hoc agere, vt accepit oliferale, quod alio nomine vocatur g cicendelum, ante ipsam pendens tumbam, casu tam grauiter ab alto cecidit in terram, [vas vitreum in lapsu integrum, oleo non effuso.] vt penitus contritum & conquassatum putares ipsum vasculum, quod erat vitreum, liquoremque olei non dubitares effusum per omne pauimentum. Mirum vero in modum ita vas ipsum sanum est repertum, vt in eo nullum reperiri posset fracturæ vestigium. Oleum quoque sine aliqua effusionis diminutione inuentum est immotum, & quasi ab omni casus exagitatione alienum: vtrumque autem in sua incolumitate est mirandum, scilicet, vt vas vitreum, cum sit fragilis naturæ & inualidæ, impatiens quoque casus, in ruina duruisse cernatur: oleum etiam, quod liquidi iuris, nescium quoque immobilitatis, per deuexum ruens aëris hebetasse, & liquoris sui cursus oblitum esse videatur. Hoc autem incredibile & multis ambiguum esset, si non virtus Dei tanta, taliter ostensa nobis per significationem aliquid innueret. Dicimus vero per similitudinem rei gestæ, pro nostri intellectus capacitate; vas vitreum significare corpus Sancti carneum, oleique liquorem bonorum ipsius actuum operationem. Refertur autem vas ipsum in præceps cecidisse; quia Sanctus ipse non ambigitur viuens in aliquo deliquisse; quod omni mortali est impossibile, sicut legitur: Nemo mundus a sorde, nec infans cuius est vnius diei vita super terram. Delapsum vero permansit incorruptum nec quidquam olei amisit, quia licet in aliquo deliquerit, tamen in peccati concupiscentia non se emolliri permisit: neque ei consentiens acquieuit, sed magis in casu ipso induruit, tentationemque deuicit, & a se fortiter eliminauit. Sicque oleum sanctæ actionis intra mentis ambitum sine damno retinuit. Sunt autem plerique, qui dum publice labuntur in aliquod commissum, si quid olei intra se habent, e vestigio emittunt, vt per illud possint oculis hominum depingere & quasi dealbare, quod prius temere commiserunt. Maluit itaque hic vir Dei prudenter in tempore oleum boni operis in cordis lampade conseruare, quam fauoribus vanis vendere, & seipsum a mercede boni operis vacuare, ne veniente sponso, lampas eius ab oleo frustrata extingueretur: sicque oleum ad vendentes frustra redimeret, dum otium venundandi vel emendi non inueniretur. Quid plura? Nam vt paucis istud soluam, nec corruptus incorruptelam possidebit, nec incorruptus corruptelam pati poterit.

[17] Nec est silentio prætereundum diuinitus a Deo factum miraculum; [Lampas sæpius extincta, vltro accenditur.] nec minus præscripto est mirandum, imo fideliter fidelibus adscribendum. Quadam igitur nocte, Deo iuuante, Matutinorum laudibus expletis, quibusdam sanctimonialium cubitum redeuntibus, alijs vero in ecclesia vigilijs & orationibus ac psalmodiæ insistentibus, cincendelum, quod erat ante Sancti mausoleum, dum prius a sacrista fuisset extinctum, diuinitus intuentur reignitum. Quod dum rediens cerneret ipsa, necdum agnoscens mysterium, putauit se prius reliquisse semiuiuum, quod videbat quasi a se rediuiuum, primoque illud priuauit lumine, iterumque. Quod videntes ancillæ Dei mirabantur in mysterio tanti miraculi. Quo enim sæpius a sacrista extinguebatur, eo frequentius ipsis cernentibus reaccendebatur. Et quidquid olei videbatur consumere vis cremandi, id cernebant iterum ab inuisibili visibiliter superfundi. Mirabile dictu & relatu, si non mirabile quid continere dicatur. Creditur nempe Deus per seruos suos nos alloqui, dum per eos aliqua nobis miracula pandit. Dum ergo vir Domini meritis suis in virtute Dei talia facit, procul dubio nobis loquitur & dicit: Quamuis dudum carne obierim, tamen non in me erga vos caritas ardere cessauit. Vnde Apostolica præceptione, sancta vos moneo caritate, vigilare, inquiens, & orate, state in fide, viriliter agite & confortamini: omnia vestra in caritate fiant, oleumque caritatis in vasis cordis semper recondite, & venienti sponso multa fulgentes lampade cum palma virginitatis occurrite. Perpendite itaque viri Dei monitum, & quod similitudinem caritatis teneat oleum, aduertite exemplum. Videtur enim omnes, quibus immixtum fuerit superexcellere liquores, sicut & caritas cunctas humani cordis supergreditur virtutes. Qui igitur cum caritate graditur, quem habet socium & cohabitatorem? Audi Apostolum dicentem: Qui manet in caritate in Deo manet & Deus in eo. [1 Ioan. 4. 16]

[18] Cum quo ergo hic Pater venerandus mansit seu manet, claritas incredibilis lucis monet, [lux super loculum visa,] quæ pridie post hæc descendisse super eius loculum visa est. Nam pluribus qui aderant videntibus, tanta lux super eum, vt diximus, emissa est, vt nemo plene ipsi intendere præ nimio fulgore posset; reuerberantibus radijs ipsius sole clarioribus, intuentium acies. Quæ res innotuit, nimirum, quod per caritatem mentes multorum illuminauerit hominum, per quam & lucerna lucens est ante Dominum. [& vapor fumi odoriferi ascendens:] Quod autem caritatis in eo semper fuerit & est feruor, indicat fumi odoriferi nimius vapor, qui dudum visus est ascendisse de sepulcro eius, nube densior, myrrhæ & thuris odore fragrantior. Hoc autem perceptum est tali ordine, ni fallor: subsistente namque olim prædicta spirituali Abbatissa Ætheria in ecclesia cum aliquantula Sororum suarum turba, deuotionis caussa, visa est ei versus Sancti vestigia consurgere quasi nouiter extinctȩ candelæ, parua fumi virgula. Super qua re aliquantulum animo commota, redarguit sacristam, quasi hoc factum esset eius negligentia. At illa demirans tristansque sibi tale inferri, dum non esset conscia sibi, tamen ad locum ipsum pro Abbatissæ satisfactione concito gradu properans, nihil reperit reatus sibi illati. Abbatissa autem hoc ipsum asserendo repente, ac ipsa idipsum e contra denegante, paullatim fumus ipse cœpit densescere, & totum locum respergere, præsentesque omnes suauissimi odoris fragrantia replere, & taliter sibi cessat vtraque, agnita rei veritate.

[19] Huic tandem opusculo indere voluimus breuissimo curriculo, [cæcus illuminatur:] quod quidam Remensium partium homo, amisso luminis oculorum adminiculo, percepit sibi somnij oraculo, quod illuminandus esset B. Drausij miraculo. Qui licet per multa temporum spatia cæcus esset oculis, non incredulus diuinæ reuelationi, adiens limina Sancti, dum oculis lumine orbatis signum Crucis cum ipsis impositum fuit, mox lucem diu amissam, tandem vero agnitam & receptam, receperunt oculi.

[20] His præterea ita rescriptis, & sicut in principio præmisimus, paucis de plurimis sub epilogo recitatis; tandem finem imponimus dictis, non quod non supersint ad enarranda nobis adhuc gesta, sed quia res ipsa breuitati studens, hoc ipsum expostulat. Namque tanta ac talia hodietenus circa ægrotos eius videmus meritis fieri, quæ merito deberent sacris chartulis mandari, si scriptorum inopia non cogeret intermitti. [inuocandus S. Drausius.] Vnde huius imploremus almifluam benignitatem, vt qui infirmantibus confert corporum sanitatem, nobis quoque impetret a Domino animarum salutem. Cuius ergo pijs interuentibus, morbidis infirmorum corporibus Dominus miseretur, huius quoque meritis & precibus nostris propitietur iniquitatibus, & animarum nostrarum mederi dignetur languoribus. Amen.

[Annotata]

a Sub Carolo Caluo anno 858 erant sanctimoniales famulæ 216 in monasterij clausula consistentes, vt ex dicti Caroli Calue diplomate constat apud Melchiorem Regnaldum in compendio historiæ Suessionensis fol. 3 inter Probationes.

b Pitiosa, id est compatiens. Hinc Gallice pitie commiseratio, & pitieux misericors: videtur a pietate ductum.

c Hæc cum Priuilegio S. Drausij non conuenire supra diximus, alias postquam Ebroinus sub Theoderico Rege restitutus anno 680 fuisset, dicendum foret hæc contigisse.

d Imo gliscebat bellum, quod inter Theodericum Regem & Dagobertum filium S. Sigeberti, Regem Austrasiorum gestum exposuimus in Diatriba nostra de III Dagobertis.

e Iotrum monasterium ad Matronam fluuium in diœcesi Meldensi ab Adone fratre S. Audoëni a nonnullis annis extructum fuerat.

f Aliqua saltem eleuatio corporis post quadriennium ab obituelapsum facta est, si ab initio in monasterio in vrbe existente fuerit sepultum.

g Cicendelum vitrea lampas, de huius vocis varia formatione egimus 5 Febru. in Vita Vodali Benedicti, qui e regione huius monasterij vixit, cap. 3 litt. C.

DE S. CLEMENTE ABBATE SYRACVSANO IN SICILIA.

[Commentarius]

Clemens, Abbas Syracusanus in Sicilia (S.)

[1] Octauius Caietanus in Martyrologio Siculo ex MSS. Codicibus & Tabulis Syracusanis ista scribit ad diem V Martij: Syracusis S. Clementis Abbatis & Confessoris, cuius corpus a Georgio Maniace Constantinopolim delatum est. [Cultus sacer,] Eumdem auctoritate Caietani inducti, inscripserunt Ferrarius Catalogo generali, Menardus & Bucelinus Martyrologijs Benedictinis.

[2] Idem Caietanus in Vitis Sanctorum Siculorum tomo 2 pag. 41 aliquanto plura indicat his verbis: Clemens monasterij S. Luciæ Præfectus haud longe Syracusis. [Corpus Constantinopolim delatum,] Sacrum eius corpus magna olim veneratione in eadem ecclesia conditum, vna cum S. Eutychij Episcopi colebatur: inde ablata Georgius Maniaces, Dux bello clarus, Constantinopolim cum sanctæ Virginis ac Martyris Luciæ corpore deportauit: Additur id haberi ex Tabulis Ecclesiæ Syracusanæ. At quo tempore B. Clemens vixerit, ac proin cuius Ordinis fuerit, sciri non potuit. Interim Ferrarius, quod Caietanus referat circa annum DCCC, scribit eum vixisse circa annum Salutis DCCC. Ausi etiam Menardus & Bucelinus suo Ordini adscribere. Coluntur S. Lucia XIII Decembris, & S. Eutychius Episcopus Syracusanus XV Nouembris, cuius memoria ex illius Actis celebrior est, quod perlatum Christi Domini corpus communicarit.

[3] [circa annū 1040.] Translatio horum trium corporum Syracusis Constantinopolim facta est sub annum Christi MXL, quando a Michaële Paphlagone Imperatore Orientis. missus cum instructa classe in Siciliam Georgius Maniaces Patricius, Saracenos debellauit, & Syracusas aliasq; ciuitates recuperauit.

DE B. PETRO A CASTRO-NOVO LEGATO APOSTOLICO, PRIMO INQVISITORE FIDEI, MARTYRE ORD. CISTERCIEN. IN GALLIA,

ANNO MCCVIII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Petrus de Castro-Nouo, monachus Fontis-Frigidi Ordinis Cisterciensis & Martyr in Gallia (B.)

§ I Res gestæ B. Petri contra Albigenses vsque ad annum MCCVI.

[1] Lvdouicus a Paramo lib. 2 Originis ac progressus Officij sacræ Inquisitionis tit. 2 cap. 1 asserit, sanctissimæ Inquisitionis officium eo tempore sumpsisse exordium, quo impijs erroribus & blasphemijs execrabilibus Albigensium, Comitatus Tolosanus infectus & pene extinctus erat. Tunc enim gloriosus Deus Innocentio III Summo Pontifici eam mentē iniecit, [B. Petrus Legatus Apostolicus contra Albigenses,] vt Petrum monachum de Castro-Nouo virtutis & religionis gloria florentem, crearet Legatum, & ad illam prouinciam ad Christum Seruatorem nostrum reducendam, mitteret. Hæc ibi. Verum B. Petrus appellabatur cognomento de Castro-Nouo, & monachus erat in monasterio Fontis-Frigidi dicto, quod fundatum est in diœcesi Narbonensi anno MCXLV. Angelus Manriquez tomo 3 Annalium Cisterciensium an. 1204 cap. 2 num. 1 deducit ex Epistolis dicti Innocentij Pontificis, eum ante ingressum in Ordinem fuisse Archidiaconum Ecclesiæ Cathedralis Magalonensis, quæ postmodum ad Montem-Pessulanum translata est, ac tunc ad grauia negotia perficienda ab eodem Pontifice delegatum fuisse, ac post ingressum in Ordinem, Legatum ad Albigenses destinatum. Est Historia Albigensis edita tomo 5 Scriptorum Historiæ Francorum, olim descripta a Petro monacho cœnobij Vallium-Cernaij eiusdem Ordinis Cisterciensis; cuius historiæ caput primum de legatione B. Petri ita incipit:

[2] In prouincia Narbonensi, vbi quondam fides floruerat, cœpit inimicus fidei superseminare zizania: desipuit populus, Christi Sacramenta, qui est Dei sapor & sapientia, profanans, factus insipiens, & a vera desipiens theosebia, vagus & vagans per errores in ima, [eum Radulpho socio] factus in inuio & non in via. Monachi duo Cistercienses zelo fidei succensi, Frater Petrus scilicet de Castro-Nouo & Frater Radulphus, auctoritate Summi Pontificis contra pestem infidelitatis instituti Legati, negligentiam omnem relegantes, legatione sibi indicta officiose fungentes, [Tolosam ingressus,] vrbem Tolosam ingressi sunt & aggressi: a qua venenum principaliter emanabat, plebes inficiens, sicque deficere faciens a Christi cognitione, a veridico splendore, a deifica caritate. Radix amaritudinis sursum germinans, profundius in cordibus hominum conualuerat, nec sine multa difficultate potuit explantari. Suasum est Tolosanis sæpe & multum, vt hæresim abiurarent, vt hæreticos relegarent. Suasum fuit eis a viris Apostolicis, sed minime persuasum: adeo siquidem morti inhæserant, qui recesserant a vita, affecti & infecti nequam sapientia animali, terrenali, diabolica, experte illius sapientiæ, quæ de sursum est, suadibilis est, bonis consentiens. Tandem illæ duæ oliuæ, illa duo candelabra lucentia ante Dominum, [hæreseon abiurationem prædicat:] seruis seruilem incutientes timorem, minantes eis rerum deprædationem, Regum ac Principum dedignationem intonantes; hæreseon abiurationem, hæreticorum expulsionem eis persuaserunt. Hæc aliaque dictus auctor. Quomodo autem procurarint indicatam hæreseon abiurationem, præclare explicatur in forma iuramenti ad vtriusque instantiam a Tolosanis præstiti. Edidit formam illam iuramenti Guilielmus Catellus lib. 2 Historiæ Comitum Tolosanorum cap. 6, pag. 236, cuius partem hic inserimus, & est eiusmodi.

[3] Notum sit cunctis præsentibus atque futuris, quod Frater Petrus de Castro-Nouo & Magister Radulphus, Legati Domni Apostolici Innocentij, [proponit formam iuramenti,] in præsentia Tolosanorum Consulum, ac multorum aliorum virorum & proborum hominum, (antequam Tolosani Consules, nec populus nec alij probi homines, Tolosæ communiter pro fide Catholica Romana facerent sacramentum, & priusquam sacramentum ab ipsis Consulibus caussa Dei & amore religionis eis fuit satisfactum, & similiter ab omnibus alijs hominibus Tolosæ concessum pro ipsis Consulibus, scilicet quod vnusquisque Romanam fidem Catholicam curaret) præfati Legati sua sponte concesserunt, atque in perpetuum propter illud posse, [eiusq; commoda:] quod Summus Pontifex eis dederat, confirmauerunt omnes illas libertates, vsatica & omnes illos mores, qui in Tolosa erant, vel constituti habebantur vllo modo, antequam illa eis facta essent sacramenta: & ne propter hæc sacramenta libertates vel consuetudines siue vsatica Tolosæ in aliquo vllo tempore læderentur vel minuerentur: & hoc idem pro se & pro omnibus habitatoribus Tolosæ, pro præsentibus & futuris Consules sacramentum facientes, prædictorum Legatorum assensu & voluntate integre sibi retinuerunt. Præterea præfati Legati mandando Consulibus concesserunt & statuerunt, vt omnes, quicumque facerent sacramentum pro fide Catholica Romana, pro fidelibus Christianis habeantur: & si forte aliquis vel aliqui de iurantibus, priusquam facerent sacramentum, de hæresi fuerint accusati in aliquo, rebus vel personis eorum officere non possit. [obedientes habendos Christianos,] Quæ omnia præfati Legati promiserunt a Summo Pontifice confirmari. Verumtamen si qui fuerint rebelles & sacramento resistentes, similiter in illos & non alios sententiam excommunicationis ponere debuerunt. [rebelles excommunicandos:] Nam ita præscripti Legati hæc omnia superius determinata sub pactione Consulibus mandauerunt ac confirmauerunt, in præsentia Raimundi Tolosani Episcopi, & Wilielmi de Cantesio Abbatis Ecclesiæ S. Saturnini … decima tertia die introitus mensis Decembris Sabbato. [13 Decemb.] Qui omnes præscripti probi homines de mandamento & confirmatione & laudatione facta a præscriptis Legatis, sunt testes. Item sunt de his omnibus, quæ prædicta sunt, testes ijdem Consules, scilicet Wilielmus de Posano & Pontius Berengarius… Qui omnes pro seipsis & pro omnibus eorum socijs, qui tunc erant de Capitulo, & pro vniuersis hominibus & fæminis Tolosæ præsentibus & futuris, hoc mandatum, confirmationem & laudationem a præfatis Legatis receperunt. Ad hæc omnia fuit præsens Petrus Sancius, qui est de toto testis, scripsit chartam istam vndecimo die exitus mensis Martij, regnante Philippo Rege Fran corum, & Raimundo Tolosano Comite, & Raimundo Episcopo, anno MCCIII ab Incarnatione Domini. Hæc ibi. Annus more Gallico tunc vsitato incipiebat a Paschate, [anno 1204.] eratque mense Martio, vt modo numeramus, tunc sequens annus MCCIV, a Ianuario inchoatus. Id patet ex indicato die XIII Decembris incidente in Sabbatum, quod contigit anno MCCIII, cyclo solis VIII, littera E Dominicali: quando post labores aliquot forsan annorum, felicem hunc rerum gestarum sperabant successum.

[4] [Eodē anno] Postea anno Pontificatus sui VII, IV Kalendas Iunij, qui est annus Christi MCCIV, Innocentius III ad hoc opus specialiter destinauit Arnaldum Abbatem Cisterciensem & dictos Petrum ac Radulphum monachos Fontis-frigidi, eisque dicto anno, [plenam facultatem a Pontifice accipit,] mense ac die misit litteras Pontificias, quarum hoc exordium: Etsi nostra nauicula piscatoris interdum iactetur. In his omnimodam & plenam potestatem eis concessam, ita explicat: Vt autem iniunctæ vobis, non tam nostræ quam diuinæ legationis imperio, officium possitis melius & liberius exercere, [adiuncto socio Abbate Cisterciensi:] plenam vobis in Aquensi, Arelatensi & Narbonensi prouincijs, & vicinis etiam diœcesibus, si quæ sunt hæreticorum labe pollutæ, concedimus facultatem destruendi, disperdendi & euellendi, quæ destruenda, disperdenda & euellenda noueritis; & ædificandi & plantandi, quæ ædificanda fuerint & plantanda; illos, qui contra prohibitionem vestram venire præsumpserint, canonice punituri: si quis vero pro violenta manuum impositione in latæ sententiæ canonem inciderit, auctoritate nostra suffulti, ei absolutionis beneficium impendatis, iniungentes eidem, vt contra hæreticos accingatur. Hæc ibi. Eadem die data est epistola ad Philippum Augustum Francorum Regem, qua, vti alia postmodum data, hisce suis Legatis regium auxilium implorauit. Alias etiam tum misit eisdem Legatis litteras Apostolicas, quibus amplam concedit potestatem inquirendi in crimina & excessus Archiepiscopi Narbonensis & de eisdem iudicandi. At litteras ad eumdem Archiepiscopum datas VI Kalend. Iulij, Pontificatus sui anno VIII, Christi MCCV, ita auspicatur Pontifex: Cum super his, quæ contra te nobis denuntiata fuere, Legati nostri diligenter inquirerent veritatem, sicut accepimus, ad nostram audientiam appellasti &c.

[5] [a Summo Pontifice excuatur.] Episcopis auersantibus Legatos in caussa fidei, B. Petrus de Castro-Nouo litteris ad Summum Pontificem scriptis mißionem petijt. Cui hic rescripsit hisce verbis: Fratri Petro de Castro-Nouo, Apostolicæ Sedis Legato. Debitum caritatis, quod non quæ sua sunt quærit, exposcit, vt is, qui Rachelem amplectitur, contemplationis speculam ascendendo, in necessitatis articulo Liæ, quamuis lippæ, non refutet amplexus, actionis onera subeundo… Cum igitur exigente necessitate, te a contemplationis otio, quod elegeras, ad tempus duximus euocandum, vt in ministerium missus, pro nobis, imo pro Christo, legatione fungaris, quatenus obsecres eos reconciliari Domino, quorum intellectum Angelus tenebrarum excæcans reddidit alienos; non debes recusare laborem, licet gens, ad quam missus es, dura & incorrigibilis videatur. Quia potens est Dominus ex lapidibus Abrahæ filios suscitare. [spe mercedis æternæ,] Licet autem adhuc in gentem illam secundum tuam non perfeceris voluntatem; non tamen minorem potes expectare mercedem, quia Deus non profectum remunerat, sed laborem… Quia igitur firmiter speramus in Domino, cuius est incrementum dare, quod labori tuo dabit profectum; deuotionem tuam monemus & exhortamur in Domino, per hæc Apostolica scripta mandantes, quatenus opportune, importune instans, arguens & obsecrans, in operando in omni patientia & doctrina, [& felicis successus:] opus Euangelistæ ac ministerium tibi commissum studeas adimplere: firmiter sperans in Domino Iesu Christo, quod ipse, qui affectum tibi præstitit laborandi, ne tuus labor inutilis habeatur, effectum tribuet & affectum. Datum Romæ apud S. Petrum VII Kalend. Februarij.

[6] Hæc Pontifex, qui eodem mense duas epistolas misit, priorem Roma XIII Kalend. Februarij, [deponit Episcopum Viuariensem:] scriptam Capitulo Viuariensi, qua indicat visitationem Ecclesiæ Viuariensis commissam Petro de Castro-nouo & Radulpho monachis Fontis-frigidi, & quid ab eisdem gestum fuerit vsque ad Episcopi depositionem: quam Pontifex approbat, ac nouam Capitulo electionem concedit. Altera Anagniæ scripta est IV Kalendas Februarij Narbonensi Archiepiscopo, [arguit Narbonensem:] quem seuere reprehendit ob auxilium dictis Legatis denegatum. Tertia Anagniæ scripta est proximo mense, scilicet XII Kalend. Martij, Episcopo Agathensi & Abbati S. Pontij hoc exordio: Sicut ex tenore litterarum dilectorum filiorum Petri de Castro-Nouo & Radulphi monachorum Fontis-frigidi nobis innotuit, cum de mandato nostro ad extirpandos hæreticos de prouincia Narbonensi, sicut viri discreti & zelum Dei habentes, & pro fide Christiani nominis apprehendentes arma & scutum, diligenter & solicite laborarent; Biterrensis Episcopus requisitus ab illis, [Biterrensem inobedientem excommunicat:] cum eis ire noluit ad commonendum super hoc negotio nostra auctoritate Comitem Tolosanum. Deinde rogatus ab eisdem, vt Consules ciuitatis Biterrensis ad hæresim abiurandam, & ob defendendam contra hæreticos Ecclesiam Dei, cum eis pariter admoneret, non solum non acquieuit eorum monitionibus; sed id fieri penitus impediuit, Christi se constituens inimicum, cum ipse ad hoc per se pro debito sui officij teneretur. Et cum auctoritate nostra conuocato Clero iniunxissent eidem, vt nisi vsque ad diem præfixum hæresim dicti Consules abiurassent, ipsos non differret excommunicationis vinculo innodare, & licet hoc promiserit se facturum, id tamen effectui minime mancipauit. Propter quod dicti Petrus & Radulphus ipsum ab administratione, nec non & Episcopali officio suspenderunt, donec se nostro conspectui præsentaret: Clero Biterrensi, ne interim sibi obedirent in aliquo, in virtute obedientiæ & sub excommunicationis pœna districtius inhibentes. Committit ergo Pontifex Agathensi Episcopo, vt contra Biterrensem procedat ob denegatam Legatis obedientiam, atque eorum per omnia exequi mandata faciat.

[7] Alia est epistola Innocentij Papæ, II Nonas Iulij scripta Abbati Cisterciensi & Radulpho & Petro monachis Fontis-frigidi, [Tolosanum curat deponi:] Apostolicæ Sedis Inquisitoribus: qua indicat se de inquisitione ab ijs facta super statu Episcopi Tolosani perspicaciter intellexisse, electionemque eius reprobare: quia ab initio festinauit vitio simoniæ, benedictione caruit in fine, ab Episcopatu per Sedem Apostolicam ad depositionem condemnatus: vti tradit Guilielmus de Podio-Laurentij in Chronico super historia Albigensium cap. 6, qui dein cap. 7 ista scribit: Cum igitur terra ista apud Sedem Apostolicam tam super hæretica prauitate, quam rapina mirabili & miserabili infamia laboraret; ijsdem temporibus missus est Legatus a Summo Pontifice Frater Petrus de Castro-Nouo Ordinis Cisterciensis, vir prouidus & discretus: cui & Magister Radulphus, persona litterata & multum honesta, additus est collega; qui Comitem Tolosanum ad expellendos hæreticos ac ruptarios de terra sua, & pacem conseruandam, monuerunt & adstrinxerunt, etiam iuramento. Factumque est eodem tempore, quod Deo inspirante, venerabilis ac religiosus vir, Dominus Fulco Abbas Floregiæ, siue Torondeti, Ordinis Cisterciensis eligitur in Episcopum Tolosanum. [gaudet Fulconem huic substitutum:] Cuius promotionem cum audisset dictus Legatus, qui optime eum nouerat, vt iacebat in lecto infirmus, eleuatis manibus in cælum gratias egit Deo, quod de tali persona prouidisset Ecclesiæ Tolosanæ: qui ingressus est prius Ecclesiam suam in festo S. Agathæ, quæ dies Dominica erat in Sexagesima, & cum orasset vertit se ad populum, sermonem inchoans de Euangelio, quod legitur ipsa die: Exijt qui seminat seminare semen suum; cum quo optime suo principio congruebat, quod missum ad Episcopatum mortuum suscitandum velut alterum Elisæum, iam nemo debebat dubitare. Agebatur autem quando intrauit Tolosam, annus gratiæ MCCV. More scilicet tunc in Francia vsitato, qui nobis est annus sequens MCCVI, quando cyclo Solis XI, & littera Dominicali A festum S. Agathæ conuenit in diem Dominicam, & quidem Sexagesimam, quia Cyclo Lunæ IX Pascha celebratum est die II Aprilis.

§ II Cooperatores adiuncti Episcopus Oxomensis & S. Dominicus, ac XII Abbates Cistercienses. Apud Comitem Tolosanum & alios acta. Mors nonnullorum. Martyrium B. Petri.

[8] Iam memoratus Guilielmus de Podio-Laurentij ita auspicatur caput VIII. [Accedentibus Didaco Oxomensi Episcopo & S. Dominico,] In ipsis quoque diebus Dominus Deus, ipse qui sagittas electas in prouidentiæ suæ conseruat pharetra, duos de Hispania ad hoc opus produxit electos pugiles, Dominum Didacum Episcopum Oxomensem, & religiosum virum, Sanctum postea declaratum, socium eius Dominicum, Canonicum suæ Ecclesiæ regularem. Petrus monachus Vallis-Cernaij in citato Chronico de his agit cap. 3 istis verbis: Anno Verbi incarnati MCCVI Oxomensis Episcopus, Diegus nomine, vir magnus & magnifice extollendus, ad curiam Romanam accessit… Factum est igitur dum rediret a curia & esset apud Montem-Pessulanum, inuenit ibi venerabilem virum Arnaldum Abbatem Cisterciensem, & F. Petrum de Castro-Nouo, & F. Radulphum monachos Cistercienses, Apostolicæ Sedis Legatos, iniunctæ sibi legationi præ tædio renuntiare volentes, eo quod nihil aut parum hæreticis prædicando proficere potuissent. Quotiescumque enim vellent ipsis hæreticis prædicare, [nouum animum concipit & modum cū Radulpho socio:] obijciebant eis hæretici conuersationem pessimam Clericorum: & ita, nisi vellent Clericorum vitam corrigere, oporteret eos a prædicatione desistere. Memoratus autem Episcopus aduersus huiusmodi perplexitatem salubre dedit consilium, monens & consulens, vt ceteris omissis, prædicationi ardentius insudarent, & vt possent ora obstruere malignorum, in humilitate præcedentes, exemplo pij Magistri facerent & docerent: irent pedites sine auro & argento, per omnia formam Apostolicam imitantes. Dicti vero Legati hæc omnia, quasi quamdam nouitatem per se arripere non volentes dixerunt, quod si quis fauorabilis auctoritatis eos sub hac forma vellet præcedere, ipsum libentissime sequerentur. Quid plura? Obtulit se vir Deo plenus, moxque familiam suam Oxomum transmittens, vno comite contentus (is erat S. Dominicus) cum duobus sæpe dictis monachis, Petro videlicet & Radulpho, Montem ingreditur Pessulanum. Abbas autem Cisterciensis Cistercium perrexit, tum quia in proximo celebrandum erat Cisterciense Capitulum, tum quia post celebratum Capitulum, [ante aduētum 12 Abbatum Ord. Cisterciensis,] quosdam de Abbatibus suis volebat secum adducere, qui eum in exequendo iniuncto sibi prædicationis officio adiuuarent. B. Iordanus proximus a S. Dominico Magister Generalis, in Vita S. Dominici hactenus inedita, arbitratus est ante XII Abbates Ordinis Cisterciensis, cum vno legato, contra hæreticos Albigenorum ad prædicandam fidem directos, quam aduenerit Didacus Oxomensis Episcopus, ac relato colloquio, & dimißione familiæ addit: Detinuit & secum prædictum Dominicum Suppriorem quem magni æstimabat, magnoque complectens eum caritatis affectu. Hic est Dominicus primus Prædicatorum. Ordinis institutor & fundator, qui ex eo deinceps tempore cœpit, non Supprior, sed Frater Dominicus appellari. Ad cuius Vitam reliqua examinanda erunt. Sed ad Petrum Vallis Cernay reuertamur, cuius accurata hac in re narratio nobis maxime probatur: [adit cum illis varia loca:] ita autem pergit: Exeuntes a Monte-Pessulano Oxomensis Episcopus & præfati monachi, venerunt ad castrum quoddam Carmonum, ac relata disputatione cum hæresiarcha Balduino habita, exeuntes a castro, inquit, recto itinere procedentes, Biterrensem aggressi sunt ciuitatem… Venerabilis autem Episcopus Oxomensis & Frater Radulphus consuluerunt Fratri Petro de Castro-Nouo, [vt declinet rabiem hæreticorū,] vt ad tempus ab eis recederet: timebant siquidem, ne occideretur F. Petrus, eo quod ipsum odio haberent hæretici super omnes. Recessit igitur F. Petrus ab Episcopo & Fratre Radulpho tempore aliquanto. Ipsi a Biterris egressi, Carcassonam gressu prospero deuenerunt… Quodam die conuenerunt omnes hæresiarchæ apud quoddam castrum in Carcassonensi diœcesi, quod dicitur Mons-Regalis, disputaturi vnanimiter aduersus viros memoratos. Ad hanc disputationem rediit Frater Petrus de Castro-Nouo… Disputantibus autem dati fuerunt Iudices de ipsis credentibus hæreticorum. Protelata autem fuit disputatio per quindecim dies, & redactafuerunt in scriptū hinc inde proposita & tradita Iudicibus, vt diffinitiuam sententiā promulgarent. Videntes autem ipsi Iudices hȩreticos suos manifestissime superatos, noluerunt dare sententiam, sed & scripta, quæ a nostris acceperant, ne venirent in publicum, noluerunt reddere, sed tradiderunt hæreticis. Similia habet Guilielmus a Podio-Laurentij, & interponit disputationem apud Viride-folium habitam. Sed his omißis, ad B. Petrum, de quo agimus, redeamus, de quo Petrus Vallis-Cernay ista addit.

[9] His peractis, recessit Frater Petrus de Castro-Nouo a sociis suis & iuit in Prouinciam, [tantisper secedit in Prouinciā:] & laborauit, vt componeret nobiles Prouinciæ; hac autem intentione, vt auxilio eorum, qui pacem iurauerant, posset hæreticos de Narbonensi Prouincia extirpare. Sed Comes Tolosanus, Raimundus nomine, inimicus pacis, noluit acquiescere dictæ paci, donec tam per guerras, quas mouebant ei nobiles Prouinciæ, mediante industria viri Dei, quam per excommunicationem ab eodem in ipsum Comitem promulgatam, [Comitem Tolosanum arguit:] iurare compulsus est pacem illam. Sed qui fidem negauerat, & erat infideli deterior, numquam deferens iuramento, iurauit pluries, pluries periurauit. Quem vir sanctissimus Frater Petrus magna animi virtute corripuit, tyrannum intrepidus aggrediens eique in facie resistens, quia reprehensibilis, imo damnabilis erat valde: confundebatque eum vir magnæ constantiæ, vir conscientiæ illibatæ, adeo vt exprobaret ei, quod erat per omnia periurus, & vere sic erat. Addit dein idem auctor eiusdem Comitis mores & vitam corruptam integro capite IV, asserens se pleraque ab Episcopo Tolosano accepisse.

[10] Idem auctor alio in loco, sicut ab illis audiuit, qui ab ore B. Petri de Castro-Nouo sæpius audierant, refert illud huius dictum: [optat martyrium:] Negotium Iesu Christi in partibus istis numquam prosperum sortietur effectum, donec aliquis de nobis Prædicatoribus pro defensione fidei moriatur: & vtinam ego prior persecutoris exciperem gladium. Interim collega eius Frater Radulphus, [mortuis Radulpho socio] vir bonæ memoriæ, in quadam abbatia Ordinis Cisterciensis prope S. Ægidium, quæ dicitur Franciavallis in fata decessit. Perrexerat ad suum Episcopatum Oxomensis Episcopus, [& Didaco Episcopo,] firmum habens propositum redeundi quam citius posset ad peragendum negotium fidei in prouincia Narbonensi. Peractis vero in Episcopatu paucis diebus, dum redire disponeret, morte præuentus in senectute sua feliciter obdormiuit. Subtractis igitur his duobus luminaribus, Episcopo videlicet Oxomensi, & Fratre Radulpho, [post accessum 12 Abbatum,] venerabilis Guido Abbas Vallium-Sarnay in diœcesi Parisiensi, qui cum aliis Abbatibus caussa prædicationis in Narbonensem prouinciam venerat, vir nobilis genere, sed scientia longe nobilior & virtute, qui etiam postea Episcopus factus est Carcassonensis, Prior inter Prædicatores constitutus est & Magister. Hæc memoratus Petrus cap. 6, qui dein cap. 7 relato miraculo de schedula B. Dominici manu scripta, [& miraculum S. Dominici,] quæ ter flammis iniecta illæsa resiliit; capite 8 agit de martyrio Fratris Petri de Castro-Nouo, qui gladiis impiorum occubuit; quod sic exorditur: His de Prædicatoribus verbi Dei breuiter prælibatis, ad martyrium viri venerabilis & athletæ fortissimi Fratris Petri de Castro-Nouo, iuuante Deo veniamus: quod nullo modo melius vel magis authentice credimus nos facturos, quam vt litteras Domini Papæ narrationi nostræ inseramus, quas Christi fidelibus destinauit, [ipse occiditur:] ipsum martyrium plenius continentes. Forma litterarum hæc est.

§ III Epistola Innocentij III Papæ, de nece B. Petri de Castro-Nouo.

[11] Innocentius Episcopus, seruus seruorum Dei, dilectis, & nobilibus viris Comitibus, Baronibus, & vniuersis Militibus per Narbonensem, Arelatensem, Ebredunensem, Aquensem, & Viennensem prouincias constitutis, salutem & Apostolicam benedictionem.

Rem credulam audiuimus, & in communem luctum generalis Ecclesiæ deducendam. Quod cum sanctæ memoriæ Fr. Petrus de Castro-Nouo, monachus & Sacerdos, vir inter viros vtique virtuosus, vita, [Vir Apostolicus,] scientia & fama præclarus, ad euangelizandum pacem & confirmandam fidem in prouincia Occitana cum aliis destinatus, in commisso sibi ministerio laudabiliter profecisset, & proficere non cessaret; (quippe qui plene in schola Christi didicerat, quod doceret; [dotibus magis præditus,] & eum, qui secundum doctrinam est fidelem obtinendo sermonem, in sana poterat exhortari doctrina, & contradicentes reuincere: paratus omni poscenti reddere rationem, vt poterat, vir in fide Catholicus, in lege peritus, in sermone facundus) concitauit aduersus ipsum diabolus ministrum suum Comitem Tolosanum Raymundum; [odio est Comiti Tolosano,] qui cum pro multis & magnis excessibus, quos in Ecclesiam commiserat & in Deū, sæpe censuram Ecclesiasticam incurrisset; & sæpe, sicut homo versipellis & callidus, lubricus & inconstans, pœnitudine simulata fuerat absolutus; tandem odium continere non præualens, quod cœperat contra ipsum: eo quod nouerat in ore eius verbum veritatis, ad faciendam vindictam in nationibus, & increpationes in populis; ac eo fortius in eodem Comite, quo magis pro maioribus erat ipse facinoribus increpandus; tam eum quam collegam suum, Apostolicæ Segis Legatos ad villam S. Ægidij conuocauit, [ab eo euocatur:] promittens super cunctis, quibus impetebatur capitulis, satisfactionem plenariam exhibere.

[12] Cum autem conuenientibus illis in villam prædictam præfatus Comes salutaria monita sibi facta, modo velut verax & facilis promitteret se facturum, & modo velut fallax & durus ea prorsus facere recusaret; volentibus illis demum ab eadem villa recedere, mortem est publice comminatus, dicens, quod quocumque, vel per terram diuertant vel per aquam, diligenter eorum obseruaret egressum. [eo inuito discedit:] Et confestim dictis facta compensans, complices suos ad exquisitas insidias destinauit. Cumque vero, nec precibus dilecti Filij Abbatis S. Ægidij, nec instantia Consulum & Burgensium, furoris sui mitigari insania potuisset: ipsi eos, inuito Comite, nimiumque dolente, cum armatæ manus præsidio prope ripam Rhodani fluuij deduxerunt: vbi nocte quieuerunt instante, quibusdam eiusdem Comitis satellitibus, ipsis prorsus ignotis, hospitantibus cum eisdem: qui, sicut apparuit in effectu, sanguinem quærebant eorum.

[13] In crastino itaque mane facto, & Missa celebrata de more, [a Satellite Comitis vulneratus,] cum innocui Christi milites ad transitum se fluminis præpararent, vnus de prædictis satanæ satellitibus lanceam suam vibrans, prænominatum Petrum, supra Christum petram immobili firmitate fundatum, tantæ proditionis incautum, inter costas inferius vulnerauit. Qui prius ipsum respiciens percussorem, & Christi Magistri sui, cum B. Stephano secutus exemplum, dixit ad ipsum: Deus tibi dimittat, quia ego dimitto: pietatis & patientiæ verbum sæpius rȩpetendo. [Lucæ 23 Act. 7] Deinde sic transfixus, ne acerbitatem quidem illati vulneris spe cælestium est oblitus: & instanti suæ pretiosæ mortis articulo, cūm ministerij sui socijs, qui fidem promouerent & pacem non desinens ordinare, [sancte obit ob fidem Martyr:] post iustas orationes in Christo feliciter obdormiuit. Qui profecto cum ob fidem, & pacem, quibus nulla est prorsus caussa laudabilior ad Martyrium, sanguinem suum fuderit, claris iam, vt credimus, miraculis coruscasset, nisi hoc morum incredulitas impediret. De quorum similibus in Euangelio legitur, quia ibi virtutes Iesus non faciebat multas propter incredulitatem eorum: quia quamquam linguæ non fidelibus, sed infidelibus sint in signum; Saluator tamen præsentatus Herodi, qui teste Luca, valde gauisus est viso ipso, pro eo quod signum aliquod ab eo fieri sperabat; & facere dedignatus est signum, & reddere interroganti responsum: sciens quia in credibilitate signorum non credulitatis inductio, sed vanitatis illum admiratio delectabat. [Matth. 14] [Lucæ 23]

[14] Licet autem ipsa praua generatio, & peruersa Prouincialium non sit digna, vt tam cito, sicut forsitan ipse quærit, de suo sibi Martyre signum detur; expedijsse tamen credimus, vt vnus ipse pro ipsa, Ne tota pereat, moreretur: quæ contagio hæreticæ prauitatis infectar, [vt sanguine interpellante hæresis tollatur:] per interpellantem occisi sanguinem, a suo melius reuocetur errore. [Ioan. 11] Hoc est enim vetus sacrificium Iesu Christi; hoc miraculosum ingenium Saluatoris, vt cum in suis esse victus putatur, tunc vincat potius in eisdem: & ea virtute, qua ipse mortem moriendo destruxit: a superatis interdum famulis suis, superatores eorum faciat superari. Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, plurimum fructum affert. [Ioan. c. 12.] Sperantes igitur, quod de morte huius fœcundissimi grani sit fructus in Christi Ecclesia prouenturus: cum profecto sit dure culpabilis & culpabiliter durus, cuius animam ipsius gladius non pertransit; nec vnquam penitus desperantes, cum vtilitas tam debeat in sanguine suo esse, quod suæ prædicationis nuntijs circa memoratam Prouinciam, pro qua ipse in corruptionem descendit, optata Deus tribuat incrementa: Venerabiles Fratres nostros Archiepiscopos, eorumque Suffraganeos monendos duximus attentius, & hortandos per Spiritum sanctum, in virtute obedientiæ districte præcipiendo, [anathema in cædis auctores fertur:] vt verbum pacis & fidei seminatum ab eo, suæ prædicationis irriguis, conualescere facientes, & ad expugnandam hæreticam prauitatem, ac Fidem Catholicam confirmandam, ad extirpanda vitia, & plantandas virtutes, indefesso studio sedulitatis instantes; iam dictum Dei famuli occisorem, & vniuersos, quorum ope vel opere, consilio vel fauore tantum facinus perpetrauit; receptatores quoque, vel defensores illius, ex parte omnipotentis Dei Patris, & Filij, & Spiritus sancti, auctoritate quoq; beatorum Apostolorum Petri & Pauli, & Nostra excommunicatos & anathematizatos persuas diœceses denuntient vniuersis; & omnia loca prorsus, ad quæ ipse, vel aliquis ipsorum deuenerint, præsentibus eis, interdicto faciant Ecclesiastico subiacere. Singulis diebus Dominicis, & festiuis, pulsatis campanis, & candelis accensis, (donec ad Sedem Apostolicam accedentes, per satisfactionem condignam mereantur absolui) sententiam huiusmodi solenniter innouantes.

[15] Illi autem, qui Orthodoxæ Fidei zelo succensi, ad vindicandum sanguinem iustum, qui de terra clamare non cessat ad cælum, [fideles ad vindictam incitantur,] donec ad confundendum subuersos & subuersores de cælo descendat ad terram Deus vltionum, viriliter se accinxerint aduersus hos pestilentes, suorum remissionem peccaminum a Deo, eiusque Vicario secure promittant indultam, vt eis labor huiusmodi ad operis satisfactionem sufficiat similiter pro illis offensis, pro quibus cordis contritionem & veram confessionem oris obtulerint vero Deo. [Gen. 4] Huiusmodi siquidem pestilentes Prouinciales non tam nostra diripere, sed nos perimere moliuntur: nec solum ad perimendas animas linguas acuunt; verum etiam ad perdenda corpora manus extendunt, proditores animarum effecti, & corporum peremptores.

[16] Licet autem præfatus Comes pro multis & magnis flagitijs, quæ longum esset per omnia enarrare, iam dudum sit anathematis mucrone percussus, quia tamen certis indicijs mortis sancti viri præsumitur esse reus, non solum ex eo, [proscribitur Comes Tolosanus,] quod publice comminatus est ei mortem, & insidias parauit eidem; verum etiam ex eo, quod occisorem ipsius in multam familiaritatem admisit, & magnis donis remunerauit eumdem, vt de ceteris præsumptionibus taceamus, quæ plenius innotescunt multis: ob hanc quoque caussam ijdem Archiepiscopi, & Episcopi publice nuntient anathematizatum eumdem. Et cum, iuxta sanctorum Patrum canonicas sanctiones ei, qui fidem Deo non seruat, fides seruanda non sit, a communione fideliū segregato, vtpote qui vitandus est potius quam fouendus; omnes, qui dicto Comiti fidelitatis seu societatis, aut fœderis huiusmodi iuramento tenentur adstricti, auctoritate Apostolica denuntient interim absolutos; & cuilibet Catholico viro licere, saluo iure Domino Principali, non solum persequi personam eiusdem; præsertim obtentu, quod ab hæresi per suam prudentiam fortiter expietur, quȩ per ipsius nequitiam fuit hactenus turpiter sauciata & maculata: quia dignum est, vt manus omnium contra ipsum consurgant, cuius manus extitit contra omnes. Quod si nec sic vexatio dederit intellectum, manus nostras in eo curauimus aggrauare. [vsque ad pœnitentiā] Si quo modo vero satisfactionem promiserit exhibere, ipsum pœnitudinis suæ hæc signa præmittere oportebit: vt de toto posse suo depellat prauitatis hæreticæ sectatores, & se paci satagat conciliare fraternæ: cum principaliter propter culpam, quam in vtroque noscitur commisisse, in eum Ecclesiastica fuerit prolata censura. Quamquam si in suas iniquitates Deus voluerit obseruare, vix posset congrue satisfacere, non tantummodo pro se ipso, sed pro alia multitudine, quam in laqueum damnationis induxit.

[17] Quia vero secundum sententiam Veritatis, timendi non sunt, qui corpus occidunt, sed ille qui potest mittere corpus & animam in gehennam; confidimus & speramus in eo, qui vt a fidelibus suis timorem mortis auferret, mortuus die tertia resurrexit, quod præfati hominis Dei mors venerabili Fratri nostro Consoranensi Episcopo, [B. Petri morte animi adduntur substitutis Legati,] & dilecto filio A. Abbati Cisterciensi, Apostolicæ Sedis Legatis, alijsque Orthodoxæ Fidei sectatoribus, non solum timorem non incutiet, sed amorem accendet, vt eius exemplo, qui vitam æternam temporali morte feliciter est mercatus, animas suas in tam glorioso certamine, si necesse fuerit, pro Christo ponere non formident. [Matth. 10] Vnde Archiepiscopis & Episcopis consulendum duximus, admouendo preces præceptis, præcepta precibus inculcantes; vt Legatorum ipsorum salubribus monitis & mandatis efficaciter intendentes, [ab Episcopis adiuuandi:] tamquam strenuissimi Commilitones assistant eisdem in omnibus, quȩ propter hæc, ipsis duxerint iniungenda: scientes, quod sententiam, quam ipsi non solum in rebelles, sed etiam in desides promulgauerint, nos ratam haberi prȩcipimus, & inuiolabiliter obseruari.

[18] Eia igitur Christi milites: eia strenui militiæ Christianæ tirones, [item omnes orthodoxi incitantur,] moueat vos generalis Ecclesiæ gemitus, succendat vos ad tantam Dei vindicandam iniuriam pius zelus. Mementote, quia Creator noster nostri non indiguit, cum nos fecit: qui, quamquam nostro seruitio non indigeat, vt quasi per illud minus in agendo quidquid voluerit, fatigetur; & sua omnipotentia minor sit, obsequio nostro carens; occasionem tamen in hoc articulo nobis tribuit acceptabiliter seruiendi. Cum igitur post interfectionem præfati Iusti, Ecclesia, quæ in partibus illis est, absque consolatore in tristitia & mœrore sedente, fides euanuisse, perijsse pax, hæretica pestis & hostilis rabies fortius inualuisse dicatur; ac si potenter in eius nouitate procellæ non succurratur eidem, pene penitus videbitur nauis Ecclesiæ naufragari; Vniuersitatem vestram monemus attentius, & propensius exhortamur, ac in tantæ necessitatis articulo in virtute Christi confidenter iniungimus, & in remissionem peccaminum indulgemus, quatenus tantis malis occurrere non tardetis, & ad pacificandū gentes illas in eo, qui est Deus pacis & dilectionis, [ad hæreticam prauitatem abolendam:] intendere procuretis: & quibuscumq; modis reuelauerit vobis Deus, hæreticam ibi studeatis perfidiam abolere: sectatores ipsius eo quam Saracenos securius, quo peiores sunt illis, in manu forti & extento brachio impugnando. Prænominatum etiam Comitem, qui, quasi fœdus percussisset cum eadem morte, propria non recogitat (si forte vexatio sibi tribuat intellectum, & impleta facies eius ignominia incipiat inquirere nomen Dei ad satisfaciendum nobis & Ecclesiæ, imo Deo) pondere non desinatis inductæ super eum oppressionis vrgere, [ad expellendum Comitem & fautores,] ipsum & fautores eiusdem de castris Domini depellendo, & auferendo terras eorum: in quibus relegatis hæreticis, habitatores Catholici subrogentur, qui iuxta Orthodoxȩ Fidei nostræ disciplinam in sanctitate & iustitia seruiant coram Deo. Datum Laterani VII Idus Martij, Pontificatus nostri anno XI.

[19] Aliam postmodum epistolam scripsit idem Pontifex Vticensi Episcopo & Narbonensi electo, Apostolicæ Sedis Legatis, se non posse adhuc terram Comitis alteri concedere, cum de hæresi & homicidio conuictus non sit. Extat illa epistola inter illas, quas 4 libris edidit Franciscus Bosquetus, lib. 3 regesto 15 num. 100, hoc exordio: Licet Raymundus Tolosanus Comes in multis contra Dominum & Ecclesiam culpabiliter sit inuentus, [quem postea Pontifex asserit suspectum, non conuictum de homicidio,] & pro eo quod Legatis inobediens extitit & rebellis, sit excommunicatus ab ipsis & exposita terra eius, si forte vel sic ei vexatio tribueret intellectum; vnde iam ex parte non modica terram amisit. Quia tamen nondum est damnatus de hæresi, vel de nece sanctæ memoriæ Petri de Castro-Nouo, etsi de illis sit valde suspectus; quare mandauimus, vt, si contra eum infra certum tempus appareret legitimus accusator, indiceretur illi purgatio secundum formam in litteris nostris expressam, definitiua nobis sententia reseruata.

§ IV Veneratio B. Petri, & corporis translatio.

[20] Memoratus ante Petrus monachus Vallium-Cernay capite 9 & duobus sequentibus, narrat legationem Tolosani & Consoranensis Episcoporum ad Romanum Pontificem, vt statum Ecclesiæ in Narbonensi prouincia ei exponerent: qua facta, missum ab illo Milonem Clericum, [Corpus B. Petri honoratum a Comite Tolosano,] a latere Legatum & postea concilium apud Montilum celebratum, ibique diem Comiti Tolosano præfixum sistendi se apud Valentiam. His omnibus rite peractis, inquit auctor cap. 12, descendit Legatus ad Villam-S. Ægidij reconciliaturus ibi Comitem Tolosanum. Qua reconciliatione narrata, subiungit: Comes Tolosæ, disponente Deo, nullatenus de ecclesia potuit exire præ turba per viam, qua intrauerat: sed oportuit eum descendere in inferiora ecclesiȩ & per ante sepulcrum Beati Martyris F. Petri de Castro-Nouo, quem occidi fecerat, nudum transire. O iustum Dei iudicium, quem enim contempserat viuum ei reuerentiam compulsus est exhibere & defuncto. Illud etiam notandum puto, quod cum corpus prædicti Martyris, [in Translatione integrum cum odoris fragantia.] quod in claustro monachorum S. Ægidij prius fuerat tumulatum, post longum tempus in ecclesiam transferretur, ita sanum inuentum est & illæsum, acsi ipsa die fuisset tumulatum: miri etiam odoris fragantia de corpore Sancti & vestibus emanauit. Hæc ibi. Aßignatum longum tempus arbitratur Godefridus monachus S. Pantaleonis fuisse vnius anni, & anno 1208 profert eius cædem sed perperam Cardinalem fuisse opinatus est, additque ista verba: [anno ab obitu elapso.] Transacto anno cum ex iussione Summi Pontificis sepulcrum aperiretur, vt corpus Martyris in ecclesiam translatum, in loco decentiori iuxta tumbam S. Ægidij poneretur, ita recens carne & sanguine sine aliqua corruptione inuentum est, acsi eodem die ibi positum fuisset. Tanta etiam illic fragrantia suauissimi odoris emanauit, vt qui præsentes aderant, totam ecclesiam plenam aromatibus esse putarent. Hæc auctor in dictis Annalibus, quos Marquardus Freherus tomo 1 Scriptorum rerum Germanicarum vulgauit.

[21] Dies & mensis, quo B. Petrus ob fidem Martyr occubuit, nusquam indicatur. Epistola Innocentij Papæ supra relata scripta est VII Idus Martij anno Pontificatus XI, Christi MCCVIII, quo paßim anno alij eum martyrij palmam assecutum arbitrantur: sed necesse est, vt mense id Ianuario aut Februario contigerit, vt Pontifex habita totius rei gestæ informatione potuerit eam epistolam scribere. Interim nescio qua de caußa, inscriptus est Martyrologijs & hoc die V Martij & iterum XIV eiusdem mensis Martij. [Nomen Martyrologijs inscriptum V Martij & Menardo cum titulo Martyris,] Hugo Menardus in Martyrologio Benedictino ad dictum V Martij ista habet: In Villa-S. Ægidij passio S. Petri Abbatis & Martyris Ordinis Cisterciensis. Et lib. 2 obseruationum eius paßionem describit verbis Roberti Autißiodorensis in Chronico; Anno scilicet Domini MCCVIII in partibus Prouinciæ accidit res dolenda. Nam cum in eadem regione nimis increuissent plantaria vitiorum, Dominus Papa viros illuc destinauerat strenuos & prudentes, qui de vinea Domini Sabaoth auellerent inutilia, & vtilia propagarent. Inter quos Legatum statuerat contra hæreticos Albigenses Petrum de Castro-Nouo Sacerdotem & monachum, virum inter viros vtique virtuosos vita, scientia, fama præclarum. Qui cum in commisso sibi ministerio proficere non cessaret, Comitem Tolosanum sæpius arguebat, eo quod ad fauendum hæreticis videretur procliuior, & pro multis & magnis excessibus in eum sententiam excommunicationis intorsit. Tandem apud Villam-S. Ægidij Legatum Comes conuocat, plenarie se de omnibus, quibus impetebatur capitulis, satisfacturum promittens. Loco & die condicto conueniunt. Comes iuri parere detrectat, tantoque furore inuehitur in Legatum, vt mortem ei publice comminetur. Legatus a Burgensibus inuito Comite Rhodanum vsque deducitur: eique duo satellites Comitis se adiungunt, & nocte instanti pariter hospitantur. In crastinum mane facto, Missa celebrata de more, dum ipse cum socijs ad transitum fluminis se pararet, vnus ex satellitibus Satanæ lanceam manu vibrans, ipsum inter costas posterius vulnerat. Percussus in percussorem respiciens & sæpius repetens verbum istud: Dimittat tibi Deus, quia ego dimitto, post multas demum orationes obdormiuit in Christo. Corpus eius relatum in ecclesia S. Ægidij honorifice tumulatur. Saussaius & Bucelinus eum & hoc die & XIV Martij longis satis elogijs celebrant, [& alijs.] quæ apud eos videri possunt.

[22] Quæ infinuantur post obitum patrata miracula, sunt quæ in Translatione animaduersa diximus circa incorruptionem corporis & odoris fragrantiam: [Comes Tolosanus punitus,] quibus addi possunt quæ a memorato Petro Vallium-Cernaij cap. 64 narrantur istis verbis: Ecce miser ille Comes Tolosanus, cum mortem huic sanctissimo viro intulisset, eo quod ipsum de perpetratis nequitijs publice & in facie redargueret vir bonus, post hæc se euasisse putauit, post hæc recuperare se credidit terram suam: sed Domino retribuente vindictam, sanguinemque sui Martyris vindicante, vnde sperauit se habere lucrum, inde dispendium grauissimum, inde damnum irrecuperabile reportauit. Diligenter etiam est notandum, quod dictus Comes miser ille occisorem viri Dei in maximo amore & familiaritate receperat, [homicidam B. Petri nimium amauit,] adeo quod per ciuitates & castella ipsum ducens, quasi pro spectaculo omnibus, dicebat: Iste solus me diligit: iste solus concordat maxime votis meis: iste eripuit me ab inimico. Licet autem crudelissimum homicidam illum Comes prædictus ita extolleret, ipsum muta etiam animalia abhorrebant. Sicut enim multorum & proborum virorum, Canonicorum Tolosanæ Ecclesiæ veridica relatione audiuimus, ab illo die, [quem canes ipsi abhorrebant.] quo prædictus homicida memoratum virum Dei occidit, in detestationem tanti sceleris numquam canis dignatus accipere de manu eius. O res miranda! O res inaudita! Hoc idcirco inseruimus, vt quam iuste Comes Tolosæ exhæredatus sit, ostendamus.

DE B. ROGERIO DISCIPVLO S. FRANCISCI, TVDERTI IN VMBRIA.

CIRCITER AN. MCCXXXVI.

[Commentarius]

Rogerius Ordinis S. Francisci, Tuderti in Vmbria (B.)

[1] Tvder Vmbriæ vrbs antiqua, plerumque Tudertum, Italis Todi, complurium Sanctorum inquilinorum ferias celebrat, ac illustratur tropæis; vt alibi diximus: quibus vt B. Rogerius, Ordini Minorum ab ipso Patriarcha Francisco adscriptus, & circa annum MCCXXXVI vita functus iungeretur, [Tuderti in Vmbria,] sanxisse traditur, qui viuentem nouerat, & coruscare miraculis mortuum audierat, Gregorius IX Pontifex Maximus. Ita Molanus in auctario ad Vsuardum, Tuderti Tusciæ, inquit, S. Rogerij Confessoris, ordinis Minorum, cuius memoria ibidem celebratur consensu Gregorij IX. Eadem fere recitant Galesinius & Ferrarius, [colitur B. Rogerius Minorita,] qui Sanctum appellat; vti & Ioannes Baptista Posseuinus in Vitis SS. & BB. Tudertium. At Ludouicus Iacobillus to. 1 de SS. Vmbriæ, Beatum solum nuncupat: licet fateatur Sanctum appellatum a Gregorio IX, qui & Tuderti celebrari eius festum concesserit, & in Vitam eius ac miracula inquiri auctoritate Apostolica mandarit, quod cogitaret eum in Sanctorum album referre: sed quia prius e vita deceßit Pontifex, quam ij processus essent absoluti, dilata quidem canonizatio est, [Gregorij IX Pontif. permissu;] festum tamen adhuc Tuderti celebratur. Citat Officium proprium & tabulas Sanctorum Tudertium idem Iacobillus, & Ferrarius in vtroque Catal. & SS. Italiæ & generali. Posseuinus non in vrbe solum Tuderto, sed & per diœcesim, vt illius festum coleretur, constitutum a Gregorio IX scribit.

[2] Tradit Galesinius in Notis ad IV Ianuarij, Litteras ea de re a Gregorio IX datas Tuderti asseruari. Citat eas Ferrarius in Topographia, Galesinium secutus, vt reor. Idem tamen in Catal. SS. Ital. ista annotat: Diploma Confessionis Gregorij IX, [sed an huius diploma exstet, nobis incertum:] vt B. Rogerius Officio Ecclesiastico coli posset, (forte iniuria temporum, vt multa alia) ferunt non extare. At duodecim post annis in gener. Catal. SS. vel oblitus eius, quod antea scripserat, vel certius edoctus, id videtur in Notis retractare. Ferunt, inquit, extare Pontificium diploma, quo illum Officio Ecclesiastico coli permittitur.

[3] Idem in Catal. SS. Ital. scribit, quamuis Gregorius IX illum vti Sanctum ab Ecclesia Tudertina, vbi decessit, coli concesserat; id tamen sub Angelo Cæsio Ep. Tudertino fieri primum cœpisse, & addit, his prope temporibus. [qui cultus non nuper introductus,] Nam cum hæc ante annum MDCXIII scriberet, obierat sexennio prius laudatißimus ille Antistes anno MDCVI, aditi Episcopatus XL. Si inter Officia Ecclesiæ Tudertinæ (quæ non vidimus) illud etiam B. Rogerij extat, vt iam ante aliorum fide citauimus, ad hoc etiam pertinet, quod Ferdinandus Vghellus to. 1 Italiæ sacræ ex MS. Catalogo Tudertinorum Præsulum Bibliothecæ Barberinæ, in Cæsij encomio recitat: Vetustas Ecclesiæ constitutiones & nouas Synodales additas imprimi fecit, vna cum Officio Sanctorum Tudertinorum, Apostolica auctoritate approbato. His fortasse verbis inductus est VVadingus loco citato, vt fateretur renouatum B. Rogerij cultum ab Angelo Cæsio, non primum introductum. Ac de diplomate Gregorij IX, quod alij ita affirmant, vt non promant in lucem, sic ipse pronuntiauit: Non indixit Pontifex eius cultum ritu solenni, neque publico dato, vti ego iudicauerim, diplomate; [sed cum paullum negligeretur,] cuius nullum reperi in Pontificio Regesto vestigium. Quod in caussa fuit, vt paullatim negligeretur; donec nostris prope temporibus Angelus Cæsius, Tudertinus Episc. illum renouauit; non cœpit, vt habet Ferrarius: iam enim celebrabatur eius memoria sub tempore Bernardi de Bessa socij S. Bonauenturæ: [ab Angelo Cæsio Ep. renouatus,] & sane non nisi ex antiquis tabulis Ioannes Molanus accepit, quæ addidit ad Martyrologium Vsuardi. Ea nimirum, quæ nos supra retulimus.

[4] Floruit autem Bernardus de Bessa, vt idem in Scriptoribus Ordinis Minorum tradit VVadingus, [cum tempore S. Bonauenturæ viguerit:] sub annum MCCLXXVIII, fuitque Sancto Bonauenturæ a secretis, cum hic esset Ordinis Minorum Minister Generalis. Scripsit autem inter alia Libellum de triplici statu religionis Minorum, in quo Vita & multa miracula S. Francisci, & Chronica Ministrorum Generalium vsque ad decimum. At neque hos neque alios eius libros vidimus. Ex Chronicis eius ista de B. Rogerio profert VVadingus: Rogerius sub ipso institutore Francisco Ordinem ingressus est: quo magistro, [B. Rogerius a S. Francisco in ord. Min. admissu,] tam perfecte spiritum induit paupertatis, vt nihil prorsus admitteret, præter habitum & femoralia. Spiritu prophetico multa clare prædixit: præclaras quasque assecutus virtutes; propter quas statim ab obitu non dubitauit Pontifex eum vere Sanctum proclamare, & concedere, vt in ciuitate Tudertina, vbi requiescit, eius festum celebraretur.

[5] Quid de huius Rogerij virtute sentiret S. Franciscus, perspici potest ex Rodulphi Toßinianensis Appendice libri primi Historiarum Seraphicæ religionis, vbi hæc scribit: Præter hos XII, [a quo caritas eius commendata;] quos modo enumerauimus, habuit quoque beatus noster Parens Franciscus, Christi exemplo, LXXII discipulos, viros integros vitæ, & omni sanctitate perfectos, quorum vitas & instituta alphabeti ordine distributorum, inferius explicabimus. De quibus dicere solebat B. Franciscus, quod ille est vere Frater Minor, qui habet fidem F. Bernardi, simplicitatem & puritatem F. Leonis, benignitatem F. Angeli, gratiosum aspectum F. Massæi, patientiam F. Iuniperi, caritatem F. Rugerij, sollicitudinem F. Lucidi. Hos itaque misit B. Franciscus per vniuersum orbem ad prædicandum, & serendum bonum semen Christianæ fidei. Idem, quod ad caritatem, & prophetiæ gratiam B. Rogerij, siue Rugerij, huius scilicet Tudertini, attinet, tradit in eius Vita Iacobillus: sed & plures alios S. Francisci discipulos numerat, quorum eximia aliqua a S. Patriarcha commendata sit virtus.

[6] Idem hic Rugerius dicitur a S. Francisco in Hispaniam missus, quod ita refert Franciscus Gonzaga parte 3 Seraphicæ religionis, agens de Conuentu Villæ-francæ, qui est XI prouinciæ S. Iacobi in Asturicensi diœcesi: [ipse in Hispaniam missus,] Triginta Fratres, inquit, huius loci incolæ, debita cum reuerentia mediam capitis B. P. Rogerij partem in Sacrario asseruant. Fuit hic Pater natione Italus, atque ex Seraphici Patris Francisci adhuc superstitis mandato, ad has regiones traiecit. Hunc esse Tudertinum, de quo hic agimus, Rogerium, ex hoc patet, quod idem Gonzaga prima parte inter Beatos Ordinis Seraphici vnicum recenset B. Rogerium, quem Gregorius IX vere Sanctum appellauit, & eius memoriam apud Tudertum celebrari præcepit, qui & Tuderti iacet. [(Sacerdos, an laïcus?)] Miror autem, quem Gonzaga Patrem appellarit, qui titulus non nisi Sacerdotibus in eo ordine tribuitur, eum a VVadingo Laïcum dici. Ita enim to. 2 Annalium ad annum 1285, num. 15 scribit, de hoc ipso agens Villæ-francæ Conuentu: [vbi aliquæ eius reliquiæ Villæ francæ:] Asseruatur reuerenter in Sacrario medium caput B. Rogerij laici Itali & S. Francisci discipuli, quem cum primis a se missis in Hispaniam destinauit. In tabula vetusta memoria conspicitur singularis prodigij, [ipse infantē Iesvm brachijs excipit;] quo Christus Dominus (cuius infantiam & nuditatem in prȩsepio recumbentis ille summo colebat affectu) summa dignatione se eius brachijs in specie infantuli commendauit. Miraculis claruisse scribunt vetusti nostri scriptores. Ita ille, qui ad marginem citat nimirum Bernardi de Bessa, Chronic. antiq. quæ & nos ex ipso supra, ac mox rursus: citat & Pisanum lib. 1 fructu 8, vbi fol. 73 verso, ad titulum Locus Tuderti, hæc habentur: [Tuderti in Vmbria sepultus:] In dicto etiam loco Tuderti sepultus est sanctus Frater Rugerius, qui tam euidenti emicuit sanctitate, quod Dominus Papa Gregorius IX vere Sanctum appellauit, & eius memoriam apud Tudertum concessit celebrari. Hic igitur est Rogerius, cuius pars est reliquiarum Villam-francam translata. Laïcus autem fuerit, vt vult VVandingus, an Sacerdos, vt insinuat Gonzaga, nobis non liquet.

[7] Illud haud satis assequimur, cur VVadingus ad annum 1236 nu. 1 Rugerium de Marchia hunc nuncupet, [non recte de Marchia dictus;] cum nihil eiusmodi Pisanus alijque Ordinis veteres scriptores, quos quidem viderimus, de eo tradant. Imo Ludouicus Iacobillus to. I de Vitis SS. Vmbriæ diserte Tudertem fuisse ait. Idem VVadingus tomo 1 ad an. 1220 num. 8 scribit: Rigerium confundit Marianus cum Rogerio viro sancto, qui iacet Tuderti clarus miraculis, quem Sanctum vocauit Gregorius IX, & eius memoriam ibi celebrari præcepit. Certe Bartholomæus Pisanus lib. 1 Conformitatum fructu 8, parte 2, vtrumque egregie distinguit, ac de Tudertino quidem Rogerio, quæ scripserit, iam retulimus. [diuersus a Rigerio de Marchia:] Rigerium vero (quem Rizerium de Mucia vocat, Gonzaga Rizerium a Mutina, Toßinianus Rigerium a Mutia, quidam etiam Rugerium) prolixe laudat idem Pisanus, & Ministrum prouinciæ Marchiæ Anconitanæ fuisse scribit. Iacobillus Rugerium, cognomento Riccieri appellat, aitq; Muccia in Marchia oriundum: idq; credibilius, quam quod VVadingus conijcit inter Insubres natum, vbi in Lombardia Transpadana Mutia ingens riuus est, & Mutianum oppidum riuo vicinum, non obscurum: e quo si is ortus, Mutianensis dici debuit, non, vt ipse eum vocat, Mutianus. Et vero Pisanus Rizerium de Mucia, nobilem de Marchia appellat.

[8] Tudertino autem Rogerio non eumdem omnes natalem siue festum diem, aut, [festum eius 5 Martij,] vt VVadingus vocat to. 2. ad an. 1254 nu. 47, ferias solennes, aßignant. Nam Molanus & Galesinius ad IV Ianuarij statuunt, ad V eiusdem mensis Arturus du Monstier in Martyrol. Franciscano. [alijs diebus apud alios:] At Ioannes Baptista Posseuinus in Vitis SS. & BB. Tudertium ad III Martij elogium illius reponit: alij denique, quod & Arturus fatetur, ad V Martij. Ita Philippus Ferrarius in Catal. SS. Italiæ, ex Offic. Eccl. Tudert. vt citat. Idemque in generali Catal. SS. ad eumdem diem, citat in Notis Tabulas Eccl. Tudertinæ hac die de eo Officium recitantis. Ludouicus Iacobillus tomo 1 de Vitis SS. Vmbriæ testatur V Martij coli, citatque Officium proprium & tabellam festorum Tudertinæ ciuitatis; etsi alij alijs diebus eum referant.

[9] Idem Iacobillus hunc Rogerium circa annum MCCXVI habitu Ordinis Minorum a S. Francisco indutum fuisse tradit: [admissus in Ordinem an. 1216,] dein tum alijs Dei donis, tum Spiritu prophetiæ ornatum, quo multa prænuntiauit, quæ postea euenerunt; multa quoque, dum viueret, patrasse miracula. [in vita miraculis clarus,] Plura tamen post obitum edidit, quæ apud VVadingum ita narrat Bernardus Bessa:

[10] [ac magis post mortē:] Mulier quædam paralysi dissoluta, sub eius morte ad tumulum perlata, breui oratione misericordiam a Deo per merita sui serui Rogerij deprecata in conspectu Fratris Conserui, sancti viri socij, [quando sanata paralytica;] aliorumque plurimorum virorum, repente euasit incolumis. Eodem die mulier altera, Sonina nomine, retortis pedibus clauda, alijsque membris deformata, [clauda, deformis.] vigilias ad tumulum sancti viri protrahens, perfectam consecuta est salutem. Testatus est Fr. Simeon Narniensis præstito iuramento, se alijsq; præsentibus puerum a natiuitate claudum, [claudus;] sanum repente ad eumdem tumulum exilijsse. Valentinus puer sinistri oculi visum, [cocles;] Maria de Castro Megij phrenetica passione in varias mutata figuras, vestes discerpens, aliquando latrans vt canis, alias vt bos mugiens, integri euasit iudicij. Sabina de Sorgola vxor Petri Bonfilij annos duos grauissima infirmitate laborans, [duæ furiosæ;] atque in insaniam collapsa, pristinæ restituta est integritati. Terracellus Tudertinus offensam habens oculorum albuginem, nihilque videns, ad tumulum sancti viri constitutus, [cæcus.] per eius merita desideratum cæli lumen aspexit. Eadem hæc miracula Iacobillus & alij referunt.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


März I: 6. März




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 5. März

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 5. März

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 11.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.