Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung März I           Band März I           Anhang März I

6. März


VI MARTII.

SANCTI QVI PRIDIE NONAS MARTII COLVNTVR.

Sanctus Marcianus Martyr, Episcopus Dertonensis in Liguria.
S. Victor, Martyr Nicomediæ & Apamiæ in Bithynia.
S. Victorinus, Martyr Nicomediæ & Apamiæ in Bithynia.
S. Claudianus, siue Claudius, Martyr Nicomediæ & Apamiæ in Bithynia.
S. Bassa vxor, Martyr Nicomediæ & Apamiæ in Bithynia.
S. Papias, Martyr Nicopoli.
S. Alexander, Martyr Nicopoli.
S. Claudianus, Martyr Nicopoli.
S. Carisius, Martyr Nicopoli.
S. Claudianus II, Martyr Nicopoli.
S. Mercurius, Martyr Nicopoli.
S. Iocundus, Martyr Nicopoli.
S. Saturninus, siue Saturnus, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Cassius, siue Carsus, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Victor, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Papias, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Nicephorus, Martyr Nicomediæ in Bithynia.
S. Filagonia, Martyr in Italia.
S. Victorinus, Martyr in Italia.
S. Lanulus, siue Hianulus, Martyr in Italia.
S. Siluanus, Martyr in Italia.
S. Permia, Martyr in Italia.
S. Plamfagonus, Martyr in Italia.
S. Petronius, Martyr in Italia.
S. Diodorus, Martyr in Italia.
S. Nicorus, Martyr in Italia.
S. Charistus, Martyr in Italia.
S. Donatus, Martyr in Italia.
S. Vibianus, Martyr in Italia.
S. Euphrosynus Martyr.
S. Quiriacus Presbyter Augustæ Treuirorum.
S. Basilius Episcopus Bononiensis in Italia.
S. Iulianus Medicus, Martyr, in Oriente.
S. Eubulus, Martyr, in Oriente.
S. Arcadius Cyprius eorum Magister, in Oriente.
S. Euagrius Confessor, Episcopus Constantinopolitanus.
S. Claudianus Confessor, frater S. Vigilij Episcopi Tridentini.
S. Victor Diaconus Placentiæ ad Padum in Italia.
S. Seznius Abbas in Britānia Armorica.
S. Fridolinus Abbas Seckingæ in Germania.
S. Kineburga, filia Pendæ Regis Mericorum, Virgo Petroburgi in Anglia.
S. Kineswitha, filia Pendæ Regis Mericorum, Virgo Petroburgi in Anglia.
S. Tibba, siue Tilba, earum consanguinea, Virgo Petroburgi in Anglia.
S. Baltherus Presbyter, in Scotia & Anglia.
S. Bilfridus aurifaber, in Scotia & Anglia.
S. Godegrandus, seu Chrodegangus, Episcopus Metensis.
S. Hesychius Thaumathurgus in Bithynia.
S. Theodorus Craterus Protospatarius, Martyr, Amorij captus, in Syria occisus.
S. Constantinus Drungarius, Martyr, Amorij captus, in Syria occisus.
S. Callistus Turmarcha, Martyr, Amorij captus, in Syria occisus.
S. Aëtius, Dux, Martyr, Amorij captus, in Syria occisus.
S. Melissenus, Dux, Martyr, Amorij captus, in Syria occisus.
S. Theophilus Patricius, Martyr, Amorij captus, in Syria occisus.
S. Bassoë, Martyr, Amorij captus, in Syria occisus.
Alij XXXV Proceres agminum, Martyres, Amorij capti, in Syria occisi.
S. Corpreus, seu Carbreus, Episcopus in Hibernia.
S. Cadroë Abbas Metis ad Mosellam.
B. Oldegarius Archiepiscopus Tarraconensis & Episcopus Barcinonensis in Hispania.
B. Sollicitus Ordinis Crucigerorum in Piceno.
S. Cyrillus III Generalis Ordinis B. Mariæ Virginis de monte Carmelo in Terra sancta.
B. Agnes de Bohemia Ordinis S. Claræ Pragæ.
B. Coletta Reformatrix Ordinis S. Claræ Gandaui in Belgio.

PRÆTERMISSI, ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Sanctorum Volusiani & Hildolphi Episcoporum Treuirensium & Confessorum memoria adnotata est in Auctario MS. Carthusianorum Bruxellensium ad Hermannum Greuen. Forsan est aliqua reliquiarum susceptio. Fuit autem Volusianus non Treuirensis, sed Turonensis Episcopus; de quo egimus XVIII Ianuarij.
de S. Hildulpho Treuirensi agemus XI Iulij.
S. Victor Martyr Mosomi in Gallia Belgica memoratur in MS. Florario, & Hermanni Greuen additionibus ad Vsuardum. Vitam eius dedimus IX Febr.
S. Iulianæ Virginis & Martyris aliqua reliquiarū Translatio recolitur hoc die Santillanæ in Asturibus, vti diximus ad eius Vitam XVI Februarij.
S. Conon Martyr in Cypro, in Martyrologio Romano refertur ex Græcis, qui eum colunt V Martij.
S. Tyrannus Episcopus Antiochenus memoratur in MS. Florario Sanctorum. Theodoricus Pauli Gorcomiensis in MS. Chronico vniuersali de Patriarchis Antiochiæ, scribit eum sub Maximino martyrio diro affectum claruisse miraculis, & coli VI die Martij. Agit de eo Eusebius lib. 7 Historiæ Eccl. cap. 32, & in Chronico, nulla facta mentione martyrij: neque omisisset si tam diuersa tormenta, atque Theodoricus narrat, sustinuisset: imo etiam aliis fastis sacris iam pridem inscriptus fuisset.
Filiæ Lenini de Cella Filiarum Lenini, Muadanus seu Modanus Ep. de Carnfurbaidhe, Molmanus de Druim-ratha, Moldubius filius Berrani, Odranus, in Martyrologijs Hibernicis Tamlactensi ac Mariani Gormani enumerantur: an vt sancti? nihil de iis Colganus hoc die: Muadanum ad 4 Febr. Sanctum & Abbatem de kill-mudain facit, quod ad Vitam S. Columbæ per Odonellum l. 2 cap. 6. de eo agens, sub dubio reliquerat: & merito, quia nihil est istic quod vel sanctitatem sapiat; vel eumdem, qui hic Episcopus dicitur, etiam Abbatem fuisse persuadeat.
Odo primus Abbas cœnobij Aquæ-curtensis B. Mariæ, Canonicorum Regularium in confinibus Franciæ, cum titulo Beati refertur ab Arnoldo Raißio in Auctario ad Natales Sanctorum Belgij, additque ob bellorum incuriam nihil de vita & eximiis eius virtutibus haberi, a nonnullis tamen Beatum nuncupari; sed hos auctores non indicat.
Kunegunda, vulgo Cunissa, Conrado Comite Oeningensi ad lacum Acronianum, nepote Othonis Magni Imperatoris ex filia Richalita, oriunda; a morte mariti, Friderici II Andecensis Comitis, facta secunda fundatrix Diessensis cœnobij ad S. Stephanum, II Nonas Martij anno MXX cum magna opinione sanctitatis obiit: vti videri potest in Bauæria Pia Matthæi Raderi pag. 28, qui etiam Beatam appellat, & plura de eius virtutibus enarrat.
Gradulfus, Abbas Fontanellensis, pie e vita decessit pridie Nonas Martij, anno 1047. vti legitur in Chronici Fontanellensis, a Dacherio tomo 3 Spicilegij editi, Appendice cap. 8. Eius memoria ad hunc diem annotatur in Kalendario seu magno Cartulario Fontanellensi. Arturus du Monstier in Neustria pia Sanctum compellat, quod ante ipsum fecerant Claudius Robertus & Sanmarthani in Gallia Christiana. Interim in nullo prorsus Martyrologio eius reperimus memoriam. Ipsi etiam Fontanellensi in cœnobio fuimus, ac vidimus illum aliosue viros sanctitate eximios circum ambitum chori depictos; & quærentibus nobis de veneratione responderunt, nullam habere præter nudam illam memoriam. Alias Vitam ex Chronico Fontanellensi libentißime subijceremus.
Pontius Episc. Claromontanus, pie defunctus an. 1189, vt talis nominatur a Saussayo: Chrysostomus Henriquez Beatum fecit, quem secutus est Bucelinus.
Godescalcus de Bolmunstein monachus in Valle S. Petri. Kalendarium Cisterciense Diuione excusum anno 1617. Alij sequente die.
Anna Virgo Ordinis Cisterciensis, Abbatissa in Sueuia, pie requieuit anno 1244 in monasterio Paindensi: vbi an venerationem Beatæ habeat, nobis non constat; vt tælem in suis Hagiologiis collocant Henriquez & Bucelinus, Lahierius item & Arturus in Gynæceo.
Ioannes Cuyper in Brabantia in vico Loo ab hæreticis trucidatus, Petrus de Assisio, Andreas de Tuderto Florentiæ, Petrus Ioannes Oliuus Narbonæ, Theodoricus de Osemburch, Ioannes Fassatius Capucinus Mediolani, Beati nominati ab Arturo a Monasterio in Frāciscano Martyrologio: quem consulat Lector.
Anna, Catharina, Leonora, Virgines beatæ ex Ordine S. Francisci in Hispania. Ita Lahierius in Menologio Virginum, nullo auctore citato, de quibus Arturus a Monasterio nihil hoc die.
S. Saturninus, S. Satyrus, S. Reuocatus, Martyres in nonnullis Martyrol. MSS. leguntur, sunt cum SS. Perpetua & Felicitate occisi VII Martij.
S. Iulianus Episcopus Toletanus ab Vsuardo, & ceteris eum sequutis Martyrologis, hoc die refertur ex elogio per Felicem successorem scripto: sed apud hunc pridie Nonas Martij irrepsisse pro Postridie probabile facit constans vsus Ecclesiæ Toletanæ, quæ Sanctum hunc colit VIII Mart.
S. Dometius inscriptus hoc die nonnullis Græcorum Menæis, aliis sequenti die: in excusis VIII Martij.
S. Gaudentius M. hodie Fabriani in ecclesia S. Blasij ab Ordine Camaldulensi colitur propter maiorem partem corporis eo delatam: de quo & de aliis eodem similiter allatis SS. Sabina & Constantia, si monumenta a nobis petita mature submittantur, agemus VIII aut XIV Martij.
Zachariæ Papæ memoria fit in 3 & 4 Kalendario Capuano apud Michaelem monachum. Colitur XV Martij.
S. Cyrillus Hierosolymorum Episcopus memoratur in MS. Florario, & in Kalendario Sanctorum, qui in particularibus Ecclesiis Genuæ celebrantur, quasi ab Ordine Carmelitano coleretur: sed is alius est, etiam Cyrillus dictus, non tamen Episcopus Hierosolymitanus. De Episcopo cum Martyrologio Romano agemus XVIII Martij.
Crucis & clauorum Christi inuentio celebratur in Menæis Græcorum, at nos cum Latinis III Maij.
Maximus Martyr lapidibus obrutus memoriam hoc die habet in Græcorum Menæis: pleniorem VII Maij.
Marcianus Episcopus Rauennatium martyrium hoc die passus dicitur a nonnullis apud Rubeum in Historia Rauennatum: qui asserit coli XXII Maij.
S. Augustini, Ecclesiæ Doctoris, solennis hoc die commemoratio habetur in Officio Canonicorum Lateranensium. Colitur XXVIII Augusti.
SS. Crispini & Crispiniani Martyrum Inuentio Suessione ex diuina reuelatione facta, memoratur in Martyrologio Gallicano Saussaij. De ea agendum erit ad illorum Vitam XXV Octobris.
Riccardus Ordinis Minorum S. Francisci, in Calatigorono apud Siculos, multis post mortem miraculis claruit. Ita octauius Caietanus in Martyrologio Siculo. In Martyrologio Franciscano de eo agitur VIII Dec.
S. Iudicael Rex Britanniæ Aremoricæ hodie memoratur a Bucelino: colitur autem in monasterio S. Maiani, teste Alberto le Grand, XVI Decemb.

DE S. MARCIANO EPISCOPO ET MARTYRE, DERTONÆ IN LIGVRIA,

CIRCA AN. CXX.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Marcianus Martyr, Episcopus Dertonensis in Liguria (S.)

[1] Dertona, vrbs antiqua Liguriæ, prope Iriam fluuium Episcopalis, sub Archiepiscopatu & Ducatu hodierno Mediolanensis Metropolis, ab hac & Genua fere æqualiter dißita, Patronum suum primarium veneratur S. Marcianum, primum suum Episcopum & Martyrem: quem antiquiora Martyrologia MSS. referunt ad diem VI Kalendas Aprilis; vtpote duo diuersa sacratißimi monasterij Casinensis, [Cultus sacer XXVII Martij] charactere Longobardico exarata; duo item Romana, alterum Vaticanum ecclesiæ S. Petri, alterum Ducis Altempsiani; quibus addi potest Treuirense ecclesiæ S. Martini, paucis vbique verbis, & fere appellatur Natalis S. Marciani Episcopi & Martyris. In MS. Vltraiectino ecclesiæ S. S. Mariæ, & quarto Kalendario Capuano, a Michaële monacho in huius vrbis Sanctuario edito, scribitur Martinianus. Accedunt Martyrologia excusa Maurolyci & Canisij, vti Hermanni Greuen & Molani in additionibus ad Vsuardum. Ferrarius etiam in Catalogo generali & alio de Sanctis Italiæ; qui asserit Natalem eius ab Ecclesia Dertonensi ad istum diem celebrari. Consentiunt Actæ S. Marciani & S. Secundi Martyris Astensis, de quibus mox agemus: in quibus passim dicitur, corpus S. Marciani a S. Secundo sub die VI Kalendas Aprilis sepultum.

[2] Interim alij referunt S. Marcianum ad VI diem Martij, quibus præiuit Petrus de Natalibus in Catalogo lib. 3 cap. 179, asserens eum a Sapricio capitalem sententiam accepisse, & Secundum corpus eius rapientem sepeliuisse secundo Nonas Martij. [& VI Martij] Secuti Maurolycus & Felicius his verbis: Apud Terdonam passio B. Marciani Episcopi sub Adriano Imperatore & Sapricio Præfecto. Aliquanto plura ex Petro de Natalibus descripserunt Hermannus Greuen, Canisius & VVitfordus. Galesinius ad XXVII Martij ista solum habuit: Terdonæ S. Marciani Episcopi de quo pridie Nonas. Et hoc die ita scribit: Terdonæ S. Marciani Episcopi & Martyris, qui Imperatore Cȩsare Traiano pro Christi gloria occisus coronatur. annotatq;, Dertonam primum Episcopum habuisse S. Marcianum anno Domini CXX, Euaristo Pontifice Maximo, Traiano Imperatore, Claro & Alexandro Consulibus. Regebat eo anno Ecclesiam Dei S. Euaristus: at Traiano IV Idus Augusti, anno CXVII in Cilicia vita functo, præerat Ælius Hadrianus Imperio Romano, sub quo Acta antiqua tradunt martyrio coronatum. At qui citantur Consules, in Fastis correctioribus non habentur. Verum quia persecutio a Traiano contra Christianos commota, ab Hadriano aliquamdiu continuata est, etiam SS. Faustinus & Iouita dicuntur, sæuiente Traiani persecutione vincti in Lectionibus Officij Ecclesiastici: cum tamen sub Hadriano comprehensi sint, & carceri inclusi: vt clarum est ex illorum Actis variis, quæ illustrauimus ad diem XV Februarij. Isto ergo modo Galesinius explicari potest, vti & Tabulæ hodierni Martyrologij Romani, [etiam in Martyrologio Romano.] in quibus ista ex Galesinio fere descripta leguntur. Terdonæ S. Marciani Episcopi & Martyris qui sub Traiano pro Christi gloria occisus coronatur.

[3] Nos in itinere nostro Romano Genua Mediolanum profecturi, Dertonæ fuimus, inde Papiam profecti, egimus cum Illustrißimo Domino Carolo Septala Episcopo Dertonensi, qui tunc ibi ex delegatione Apostolica pro caußa Beatificationis Bernardini de Feltro degebat, & pro sua humanitate & in Diuos Tutelares pietate, curauit postmodum excuti antiqua monumenta Dertonensia per eximium virum D. Ioannem Baptistam Chapuis, Canonicum Theologum Cathedralis Dertonæ, & ad nos præcipua documenta submitti. Ex his manifestum est S. Martiani diem natalem aliquando habitum & celebratum die XXVII Martij; at modo celebrari VI Martij, [& ex hodierno vsa Ecclesiæ Dertonēsis:] prout in Martyrologio Romano enuntiatur. In tabella Episcoporum sacræ Dertonensis Ecclesiæ, quæ habetur in fine Synodi Dertonensis anno MDCLIX habitæ, ista primo loco habentur.

[4] S. Martianus primus Dertonensis Ecclesiæ Episcopus, sanctimoniæ laude & martyrij corona apud omnem posteritatem claruit: a S. Barnaba ad veræ fidei lucem traductum eum fuisse atque a B. Syro, [Vitæ epitome ex Actis Synodi Dertonēsis:] primo Ticinensium Antistite in eadem confirmatum, haud leuis est coniectura. Sub Hadriano Imperatore & Sapricio Mediolanensis prouinciæ Præfecto, cum Dertonæ Christi Euangelium disseminaret, multosque discipulos ad se traheret; cum nec blanditiis nec minis ab optimi Præsulis officio remoueri posset, lamina ignita in pectore tentatur. Verum ab eo igne nihil læsus, tyranni crudelitatem increpare cœpit. Ad hæc excanduit Sapricius, & Martiano caput amputari iussit. Dum igitur e genu ad reportandum de tyranno triumphū se pugnæ accingebat, cælestem hanc vocem audiuit: Martiane, veni ad præparatam tibi beatitudinem. Igitur anno vigesimo supra centesimum, pridie Nonas Martij, coronam martyrij pretiosa morte suscepit. Funus duxit corpusque cum sanguine sepeliuit Secundus: qui non multo post pro Christi confessione martyrij palmam promeruit. Sedit in episcopatu circiter annos quadraginta quatuor. Eius corpus, quod diu latuit, inuenit non absque prodigio S. Innocentius, qui ei in Dertonensi Cathedra successit. Porro sanguis adhuc recens erat: corpus itidem integrum atque incorruptum aderat. Ecclesia S. Martiani nomine, Benedictinis monachis commendata, modo templum extat, in quo Diui Dominici alumni Sacra procurant. Singulis annis, recurrente eius obitus die, cum vniuerso Clero solennique pompa Episcopus supplicationem ad idem templum obit, defertque sacra pignora, quæ in ecclesia principe, magna cum reuerentia ac cultu asseruantur. Hæc ibi. Ex memoratis Sanctis coluntur Barnabas XI Iunij, Syrus IX Decembris, S. Secundus XXX Martij, Innocentius XVII Aprilis. Censetur hic XI Episcopus Dertonensis, & Ducentis & amplius post necem S. Martiani annis vixit. Ceterum vitæ iam per compendium relatæ probatio adfertur ex veteri MS. Antiphonario chori Cathedralis, in quo sequentes Antiphonæ referuntur, quas hic subiicimus.

[5] [alia ex MS. Antiphonario:] I. Dum ingrederetur Secundus ciuitatem Dertonensem cum Sapricio, occurrit ei B. Martianus, & dixit: Intra, Secunde, viam veritatis & accipies palmam fidei. II. Respondit Sapricius: Quis est iste homo, qui talia loquitur? Et videns eius fidem & constantiam posuit eum in custodia, & erat ibi benedicens Dominum. III. Altera die ductus est B. Marcianus ante Sapricium, & dixit ad eum: Quis est iste Deus, quem colis? Qui respondens, ait. Ego ab infantia Deum, qui in cælis est, adoro. IV. Stabat B. Marcianus illæsus in conspectu populi, & inspiciens in cælum, dicebat: Domine, libera animam meam a labiis iniquis & a lingua dolosa. V. Marcianus Episcopus dixit ad Sapricium: Ego sacrifico Deo meo hostiam laudis cum omnibus Sanctis, qui seruiunt ei. Ad Euangelium. Ductus est B. Marcianus extra ciuitatem, & hilari vultu Dominum deprecabatur, dicens: Tu, Domine, seruabis me & custodies animam meam ab inimicis meis. Et facta est vox de cælo, dicens: Veni, Marciane, ad præparatam tibi habitationem. Similia in Responsoriis contineri etiam indicatum est.

[6] Quotquot modo extant Acta paßionis S. Marciani siue apud Mombritium, [alia Acta Passionis & Inuentionis corporis.] siue Petrum de Natalibus aut alios, desumpta sunt ex Actis S. Secundi Martyris Astensis, quæ infra hoc mense damus: equibus quæ ad S. Marcianum spectant, iam fere relata sunt: vnde etiam omittimus quæ a Philippo Malabayla, Visitatore Generali Congregationis Bernardinorum reformatorum in Italia, submissa erant. Addimus solum Historiam inuentionis corporis eius ex veteri codice MS. cœnobij S. Marciani, editam a Ferdinando Vghello tomo 4 Italiæ sacræ in Dertonensibus Episcopis. Solennitas inuentionis inscripta est Ferrarij Catalogo generali ad XX Octobris, quo contigit.

[7] Bellum aliquod Dertonensibus indicit Tamaius Salazar, qui Martyrologium Hispanicum ad VI Martij ita auspicatur: Dertosæ in Ilercaonibus citerioris Hispaniæ S. Martianus Episcopus, [SS. Secundus & Marcianus Hispaniæ perperam adscripti.] qui in persecutione Traiani varie tortus, demum Martyris lauro inuictum spiritum ad cælos emisit. Sagittam vnicam extrahit Tamaius ex nuper excogitato Chronico, sub nomine Iuliani Petri Archipresbyteri Toletani, in quo num. 64 ista traduntur: Aste in Hispania Betica S. Secundus Christi Martyr. Eodem anno (CLVI ante indicato) Dertosæ in Ilercaonibus S. Martianus Episcopus ibi & Martyr. Dum opus hoc recudetur, etiam Mediolanum & Brixia in Hispania, saltem tortis nominibus collocari deberent, vbi SS. Faustinus & Iouita fratres (de quibus mox in Actis) martyres occubuerunt. De S. Secundo suo tempore agemus. At quomodo S. Marcianus anno Christi CLVI occisus in persecutione Traiani dicitur? Tandem arbitratur Tamaius Codicem Iuliani corrigendum ita esse: Eodem die, Dertonæ in Liguria S. Marcianus, Episcopus ibi (supra in Hispania dixerat) & Martyr colitur: quia in variarū Ecclesiarū Hispaniæ Breuiariis veneratio eius reperitur, lectione ex Petro de Natalibus desūpta. De martyrio S. Marciani Episcopi Dertonēsis, & aliquibus eius gestis S. Marciano Episcopo Rauennati attributis, supra inter Prætermissos actum, & latius agendum die XII Maij, quo is colitur.

HISTORIA INVENTIONIS
Ex MS. Dertonensi edita ab Vghello.

Marcianus Martyr, Episcopus Dertonensis in Liguria (S.)

BHL Number: 5263

[1] Veneranda & summa deuotione celebranda nobis est dies, in qua sancti Confessoris & Martyris Marciani corpus, Angelo reuelante, repertum est. Igitur tempore Adriani Imperatoris eum passum fuisse, corpus autem eius sub Constantino Magno Augusto, a B. Innocentio Confessore inuentum, narrat historia. Sed, sicut in Annalibus multorum Chronicorum reperitur, a tempore Adriani vsque ad Constantini tempora anni centum septuaginta duo reperiuntur, scilicet Imperij illius vsque ad initia istius. Præfatus itaque Confessor Innocentius, a Dertonensi vrbe Paganorum persecutionem fugiens, [S. Innocentius Episcopus Dertonensis,] Romam adiit, & primo Melchiadem Episcopum; dehinc cum S. Siluestro moratus est, donec Constantinus Cæsar, relicta idolorum cultura, Christianus effectus est. Itaque S. Siluestro suggerente, Dertonensem Ecclesiam a S. Constantino Cæsare adiregendum, & ab eodem Papa Episcopalem benedictionem suscepit; reuersusque Dertonam, [optat sepulcrum S. Marciani inuenire:] dum sancti Martyris Marciaui Acta & certamina legeret, crebro Dominum precibus exorabat, vt ei sepulcrum eius dignaretur ostendere.

[2] Sed dum quodam tempore B. Iacobus Presbyter vicem suam in ecclesia B. Mariæ Virginis obseruaret, per visum ei ab Angelo dictum est: Veni ostendam tibi Confessoris & Martyris Marciani sepulcrū. Duxitque eum extra portam ciuitatis, & ostendit ei locum, dicens: Vade & dic Innocentio Episcopo: Ecce locus, vbi positum est corpus Marciani Episcopi. Excitatus autem sanctus Sacerdos a somno, [reuelatione facta Presbytero,] confestim iuit ad S. Innocentium, vt cuncta, quæ viderat in somnis, intimaret. Dehinc peracto matutinali Officio, B. Innocentius ea, quæ a venerabili Presbytero dicta fuerant, Sacerdotibus, cunctoque Clero nuntiauit & populo. Conuenientesque in vnum psallentes venerunt ad locum, quem Angelus Sacerdoti ostenderat. Et super sepulcrum arborem sambuci condensam nimis inuenerunt. Tunc B. Innocentius accersitis Celso & Gaudentio Diaconibus, peruenerunt ad lateres, quibus tegebatur sepulcrum, quo pretiosa gemma in sterquilinio latebat. Insuper & hæc verba in vno latere scripta repererunt: [inuenit corpus] Hic requiescit corpus Marciani Episcopi & Martyris. Tunc conuocatis Sacerdotibus, Clero simul & populo, cum psalmis & hymnis venerunt ad locum & aperientes sepulcrum inuenerunt corpus eius, simulque vas vitreum eius sanguine plenum: nec non & spongiam, qua B, Secundus, Martyr inclytus eius sanguinem collegit, & iuxta corpus collocauit. Ipse enim, quando passus est, martyrio eius interfuit, eiusque corpus sepeliuit: & ob hanc caussam per martyrij agonem, tertia die palmam adeptus est sempiternam. [cum sanguine, carne, neruis, incorruptis] Inuentus est itaque sanguis præfati Martyris adhuc recens, acsi eodem tempore caput abscissum fuisset. Carnem, cuncta ossa, neruosque compagem membrorum tenentes, cuncti adstantes viderunt. Quod nulli Christiano incredibile videatur, si Dominus Sanctorum suorum corpora per tot annorum curricula integra manere permisit, donec a fidelibus inuenirētur. Hoc etenim Dominum fecisse credimus, vt corda hominum, quæ nondum in Christum credebant, & quæ iam ad fidem erant conuersa, & nondum in fide firma manebant, hoc viso miraculo arctius conuerterentur, & conuersa firmissime in fide sanctæ Trinitatis perseuerarent. Dominus itaque, cum discipulis aspera de afflictione mortis prædicaret, mox de gaudio resurrectionis consolationem intulit, cum subiunxit: Capillus de capite vestro non peribit. [Luc. 21, 18] Si enim in Sanctis, quod minimum est, perire non posset, non est mirum, id quod magnum est, per multum tempus posse durare. Et quorum vita sine squallore extitit delictorum, cur corpora in sepulcro duratura sine consumptione putredinis manere posse quis ambigat? Aperto itaque sepulcro tantus odor per omnium nares effusus est, qui balsami, [suauem exhalās odorem:] omniumque aromatum fragrantiam vinceret.

[3] Tunc sanctus Innocentius vas vitreum cum sanguine, & spongiam, qua collectus fuerat, tulit, & corpus S. Martyris in eodem, quo primum collocatum fuerat, sepulcro reliquit. [reponitur miraculis clarum:] Clausoque sepulcro eadem verba, quæ fuerunt in latere, scripserunt in lapide. Quicumq; vero cȩci, claudi, aut dæmonio obsessi, vel qualicumque infirmitate detenti adfuerunt, operante sancto Spiritu, per operationes & merita sancti Martyris, plenam illico sunt adepti sanitatem. Tunc S. Innocentius cœpit supra sepulcrum ædificare basilicam, & totum ipsius anni spatium in ædificatione consumpserunt basilicæ: & ipsa die Inuentionis eius, quod est XIII Kal. Nouemb. sanctus Pontifex dedicauit ecclesiam, [ecclesia cōstruitur.] in quo loco eadem die multi infirmi salui facti sunt; & fiunt quotidie merito sanctitatis eius: ideoque inuentio, & dedicatio vna die celebratur. Quapropter sinceris mentibus, & pura deuotione Sanctorum incessanter frequentemus ecclesias, Omnipotenti Deo debitas exhibentes laudes, totisque suppliciter exoremus præcordiis, vt sicut sanctis Martyribus pro labore certaminum tribuit vitæ coronam; ita nobis veniam delictorum omnium conferre dignetur atque societatem Clementer exhibeat ciuium supernorum Iesus Christus Dominus noster: cui est honor, & gloria, & potestas in Trinitate perfecta, per infinita seculorum secula, Amen.

DE SANCTIS MARTYRIBVS VICTORE, VICTORINO, CLAVDIANO, SIVE CLAVDIO, ET BASSA VXORE, NICOMEDIÆ ET APAMIÆ IN BITHYNIA.

[Commentarius]

Victor, Martyr Nicomediæ & Apamiæ in Bithynia (S.)
Victorinus, Martyr Nicomediæ & Apamiæ in Bithynia (S.)
Claudianus, sive Claudius, Martyr Nicomediæ & Apamiæ in Bithynia (S.)
Bassa vxor, Martyr Nicomediæ & Apamiæ in Bithynia (S.)

Victoris & Victorini Martyrum Nicomediensium, absque vlteriori elogio & aliis socijs, memoria celebratur in plurimis MSS. Martyrologiis Latinis: vti & in apographis Martyrologij S. Hieronymi Parisiis & Lucæ excusis, & MS. Blumiano, quæ sic incipiunt: Pridie Nonas Martij. Nicomediæ Victoris, Victorini, seu Victurini: pro hoc subinde Victuri legitur. Vacat hæc dies in genuino Martyrologio Bedæ, in cuius supplemento Florus, aut quisquis id fecit, [Cultus & elogium ex Fastis sacris.] ista tradit: Nicomedia Victoris & Victurini, qui in carcere mortui sunt. Victor solus refertur in MSS. Augustano & Parisiensi Labbæi nostri. Richenouiense MS. In Nicomedia Victurini & in Pamphilia Victoris. Sed forsan alius ibi Victor martyrium subiit. Certe quam maxime distant Nicomedia vrbs Bithyniæ, sedes sæpe Imperatorum, & Pamphilia prouincia ad mare versus Cyprum insulam. Interim vnanimi aliorum consensu attribuuntur Nicomediæ: adiungitur tamen subinde Apamia, altera Bithyniæ ciuitas. Ita Martyrologium MS. S. Cyriaci: Nicomedia Victoris, Victorini, qui per trienniū in persecutione apud Apamiam, ciuitatem Bithyniæ exhibiti, cum Claudio & Bassa vxore eius, qui ex laicis tenti, atque tormentis multis afflicti, & retrusi in carcerem ibidem vitæ suæ cursum impleuerunt. In MS. Vaticano Ecclesiæ S. Petri, non Claudius sed Claudianus dicitur: reliqua consentiunt, quæ in MS. Casinensi & Romano Ducis Altempsij ita breuius referuntur. Nicomedia Victoris, Victorini, qui per triennium cum Claudiano & Bassa vxore eius apud Apamiam ciuitatem in persecutione vitam finierunt. Videntur ergo primo exhibiti & oblati persecutoribus in ciuitate Apamia, imo & tormentis multis afflicti, ac tandem Nicomediæ retrusi in carcerem, ærumnis huius extincti, atque ideo solius Nicomediæ mentionem alij auctores faciunt. Vsuardus, Ado, Beda excusus, Bellinus aliiq; eisdem verbis describunt obitum illorum, quæ ita etiā in Martyrologio Romano leguntur: Nicomediæ sanctorum Martyrum Victoris & Victorini, qui per triennium cum Claudiano & Bassa vxore eius, tormentis multis afflicti & retrusi in carcerem, ibidem vitæ suæ cursum impleuerunt. In nonnullis MSS. pro Claudiano etiam Claudius scribitur. In peruetusto Martyrologio S. Hieronymi, quod apud nos extat, ita legitur. In Nicomedia Victoris, Victorini, Claudiani, Bassæ. Petrus de Natalibus lib. 3 Catalogi cap. 180 ex Adone suum encomium confecit. VVandelbertus hoc disticho certamen complectitur:

Victorinus ouat pridie Victorque, retrusi
Carcere, qui celso penetrarunt astra volatu.

DE SANCTIS MARTYRIBVS NICOPOLITANIS PAPIA, ALEXANDRO, DIODORO, CLAVDIANO, CARISIO, ITEM CLAVDIANO, MERCVRIO, IOCVNDO.

[Commentarius]

Papias, Martyr Nicopoli (S.)
Alexander, Martyr Nicopoli (S.)
Claudianus, Martyr Nicopoli (S.)
Carisius, Martyr Nicopoli (S.)
Claudianus II, Martyr Nicopoli (S.)
Mercurius, Martyr Nicopoli (S.)
Iocundus, Martyr Nicopoli (S.)

Notkerus in suo Martyrologio relatis Martyribus Nicomediensibus, ista subdit: Nicopoli Papiæ, Alexandri, & Diodori Martyrum. Hermannus Greuen in Auctario Vsuardi, aliter ista refert. In Nicopoli SS. Papiæ, Alexandri & Iocundi. Eadem leguntur in MS. Pragensi, [Martyres variis Fastis inscripti.] sed omisso loco, MS. Richenouiense ita habet: Et alibi Papiæ, Alexandri. Quibus additur in MS. Augustano & Parisiensi Labbæi nostri: Diodori, Perpetuæ, Felicitatis, Siluani. In MS. Tornacensi S. Martini celebratur memoria Claudiani Diodori & Mercurij: vti duorum vltimorum in MS. Lætiensi. MS. Florarium, & Ado MS. monasterij S. Laurentij apud Leodium: Eodem die S. Alexandri Martyris. Quæ ita pluribus additis habentur in Martyrologio S. Hieronymi Parisiis excuso: Et Neocepoli Papiæ, Alexandri, Diodori, Claudiani, Carisij. Item Claudiani, Mercurij, Perpetuæ, Felicitatis, Iocundi, Saturi. Iidem, omisso Saturo, referuntur in Lucensi, Blumiano, & nostro martyrol. eiusdem S. Hieronymi. Hoc tamen ita incipit: Et alibi Nicapoli Papiæ, Alexandri. In Africa Diodori &c. In MS. Aquisgranensi sunt nomina: Alexandri, Iocundi, Diodori, Claudiani, Carisi. Tres vltimi seorsim a Greueno memorantur. Hactenus Martyrologiorum tabulæ. Ex Martyribus omisimus in titulo SS. Perpetuam & Felicitatem, quæ referuntur sequenti die in Africa passæ, vt vel ideo in vnicum codicem S. Hieronymi videantur etiam intrusa ista verba, In Africa. Omisimus etiam Saturum, cum illis fæminis interemptum: ac demum Siluanum, quia in codicibus S. Hieronymi, inter sequentes Martyres continetur. Maior difficultas est de voce præposita Neocepoli, Nicapoli, & Nicopoli. Locum aliquem indicari arbitratus est Dacherius, [vbi fuerint coronati.] cum in Indice Sanctorum ad Martyrologium S. Hieronymi nihil de Neocepolo habeat. Idem & nos opinamur, & cum Notkero & Greueno Nicopoli martyrio coronatos, quia Neocepolis & Nicapolis sunt loca ignota. Tres vrbes Nicopolis dictas refert Stephanus, scilicet in Epiro, Bithinia & Armenia minore sitas. Sunt & aliæ ab auctoribus memoratæ, in Mysia, Thracia, & Palæstina, vbi Nicopolis postea dicta, quæ in Euangelio Emaus appellatur: vti scribit S. Hieronymus in Vita S. Paulæ viduæ, a nobis ad diem XXVI Ianuarij edita num. 9.

DE SANCTIS MARTYRIBVS SATVRNINO, SIVE SATVRNO, CASSIO SIVE CARSO, VICTORE, PAPIA, NICEPHORO NICOMEDIÆ IN BITHYNIA.

[Commentarius]

Saturninus, sive Saturnus, Martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)
Cassius, sive Carsus, Martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)
Victor, Martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)
Papias, Martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)
Nicephorus, Martyr Nicomediæ in Bithynia (S.)

Martyrologium S. Hieronymi, Lucæ in Italia editum ex codice pergameno, Martyribus præcedentibus relatis, nullo apposito loco, ista adiungit: Saturnini, Carsi, Nicephori, Victoris. At vetustum MS. S. Hieronymi, quod apud nos extat, & locum, & quintum Martyrem addit istis verbis: Nicomediæ Saturni, Carsi, Victoris, Papiæ, Nicephori. Quæ in Martyrologio S. Hieronymi Parisiis excuso, ita scribuntur: Nicomediæ Saturni, Cassij, Victoris, cum aliis duobus Martyribus, Papiæ, Nicephori. Eadem leguntur in Blumiano S. Hieronymi Martyrol. sed loco Victoris legitur Victorij. Hermannus Greuen in Auctario Vsuardi ita expreßit: Nicomediæ SS. Saturnini, Cassi, Victoris cum aliis duobus Papia & Niciphoro. Eorumdem quinque, omisso loco, veneratio inscripta est MS. Martyrologio Pragensi: vti etiam, excepto Victore, MS. Coloniensi S. Mariæ ad Gradus. In Aquisgranensi memorantur, Saturninus, Victor & Victorinus, sed vltimus spectat ad sequentes Martyres.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ITALIS FILAGONIA, VICTORINO, LANVLO, SIVE HIANVLO, SILVANO, PERMIA, PLAMFAGONO, PETRONIO, DIODORO, NIGORO, CHARISTO, DONATO, VIBIANO.

[Commentarius]

Filagonia, Martyr in Italia (S.)
Victorinus, Martyr in Italia (S.)
Lanulus, sive Hianulus, Martyr in Italia (S.)
Siluanus, Martyr in Italia (S.)
Permia, Martyr in Italia (S.)
Plamfagonus, Martyr in Italia (S.)
Petronius, Martyr in Italia (S.)
Diodorus, Martyr in Italia (S.)
Nicorus, Martyr in Italia (S.)
Charistus, Martyr in Italia (S.)
Donatus, Martyr in Italia (S.)
Vibianus, Martyr in Italia (S.)

Blumianus codex MS. S. Hieronymi vltimam classem Martyrum ita proponit. In Italia Filagoniæ, Victurinæ, Hienuli, Surani, Permiæ. Item Saturi, Saturnini, Reuocati, Plamfagonij, Italiæ, Petroni, Nigroni, & Acristi. Quibus ita relatis, Lucense Martyrol. S. Hieronymi hunc diem finit: In Italia Filatagoniæ, Victurini, Lanuli, Siluani, Permiæ, Satiri, Saturnini, Reuocati, Plamfagoni, Petroni, Diodori, Nigori & Charisti. In eodem Martyrologio Parisiis excuso ita nomina exprimuntur: In Italia Filagoniæ, Victorini, Hianuli, Siluani, Permiæ. Item Saturi, Saturnini, Reuocati, Planfagoni, Italiæ, Petronij, Diodori, Nigori & Caristi, Donati, Vibiani. Ex his vocem Italiæ in medio repetitam reiicimus. In peruetusto MS. nostro, omißa Italia in initio, reliqua ita traduntur: Plumfigani, Victorini, Ianuli, Siluani & Permiæ. Item in Africa alibi Satiri, Reuocati. Item Plamfagoni. Item aliæ, Petrini, Diodori, Nicofori, Charisti. Notkerus pauca habet: In Italia villa Fagoniæ, Victorini & Siluani. In Aquisgranensi mentio est Mugori supra Nigori, & Victorini. Omittimus in in titulo Saturum, Saturninum & Reuocatum forsan comites in martyrio SS. Perpetuæ & Felicitatis, & ideo in MS. nostro interpositum arbitramur, In Africa. De iis ergo agimus VII Martij. Si hisce adiungendos alij arbitrantur, per nos licet. Certe in peruetusto MS. Richenouiensi seorsim leguntur Africæ adscripti.

DE S. EVPHROSYNO MARTYRE

[Commentarius]

Euphrosynus Martyr (S.)

Dvo solum de hoc Martyre narrantur, nomen & genus martyrij: imo hactenus hunc solum, nomine Euphrosynum, in sacris Fastis reperimus Martyrem: de quo Græci in magnis Menæis & apud Maximum Cytheræum ἐν βίοις ἁγίων ista commemorant: Eodem sexto die S. Euphrosynus aquam bullientem iussus bibere, extinctus est. In Menæis adduntur hi versus:

Ζέον πεπωκὼς φιάλῃ κοίλῃ πόμα
Μάρτυς Ἐυφρόσυνος ἐυφράνθη μάλα.

Potionem bullientem cum cōcaua patera ebibisset
Martyr Euphrosynus, ad maximam oblectationem peruenit.

Reliqua cum loco & tempore martyrij desunt.

DE S. QVIRIACO PRESBYTERO AVGVSTÆ TREVIRORVM,

SECVLO IV

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Quiriacus Presbyter Augustæ Treuirorum (S.)

[1] Rabanus Maurus Archiepiscopus Moguntinus, anno DCCCLVI vita functus, cuius Vitam dedimus IV Februarij, inter illustria doctrinæ suæ monumenta reliquit posteris Martyrologium, in quo ad VI diem Martij meminit solius Quiriaci his verbis: II Nonas Martij depositio S. Quiriaci Presbyteri. Quæ eadem leguntur in Beda excuso. [Celebris cultus in antiquis Martyrologiis] Antiquum Martyrologium MS. Treuirense ista habet: Treuiris B. Cyriaci Presbyteri. MS. Reginæ Sueciæ: Natalis S. Quiriaci Presbyteri. Similia habent MSS. monasteriorū S. Maximini, & Carmeli Coloniensis. MS. Florarium & Martyrologium Coloniæ excusum anno MCCCCXC. Item Hermannus Greuen & Molanus in additionibus ad Vsuardum, vti etiam Maurolycus, Felicius, Galesinius, Canisius aliiq;. In nonnullis additur, & Confessoris. Pro quo in MS. Richebergensi perperam Martyris scriptum, vti etiam loco Presbyteri, in MSS. Romano Cardinalis Barberini & Bauarico monasterij Subensis legitur Episcopi. Ghinius in Natalibus Sanctorum Canonicorum ista habet: Treuiris S. Quiriaci Presbyteri & Confessoris, qui post huius seculi labores migrauit ad vitæ gaudia. Celebris est cultus ac veneratio S. Quiriaci Presbyteri ac Confessoris apud ipsos Treuirenses, vti constat ex Breuiariis antiquis MSS. & Lectionario anno MDCXLV impresso, [& Breuiariis.] itemque ex Breuiario secundum vsum monasteriorum SS. Maximini, VVillibrordi & Naboris anno MDC excuso: in quo Lectiones octo de Vita eius recitantur.

[2] Christophorus Browerus noster lib. 4 Annalium Treuirensium in Maximino II Episcopo, cum egisset de S. Castore Presbytero, cuius Vitam dedimus XIII Februarij, ista addit: Ab hoc Sacerdotum collegio Quiriacus Presbyter, (cuius extat in basilica S. Maximini & Tabenæ apud Saram memoria) minime separandus, [& apud Poëtā Treuirensem.] & publicis in fastis titulum gerit sanctimoniæ. De illo Treuericus Poëta ad VI Martij.

Sexta dies auget Quiriaco nomen ad aras:
Deseruit fortes cognatis Pictones aruis,
Assecla Maxmini, donis præstantibus ingens.
Hic doctus rerum euentus, surgentia fata [Pictauensis socius S. Maximini.]
Ante sciens meminit, nec eadem lōge abfore dixit:
Arbitra quippe fidem dedit experientia rerum.

[3] Eiusdem ergo cum S. Maximino patriæ fuit S. Quiriacus, atqui S. Maximinus, vt Lupus in huius Vita ad XXIX Maij scribit, vrbis Aquitanicæ Pictauorum indigena, diuino instinctu genitale solum relinquens, atque in Belgicam Galliam commigrans, in Treuirorum vrbe substitit, & spectati Præsulis Agricij magisterio se informandum submisit. In alia Vita MS. a nobis Parisiis reperta, dicitur Maximinus duxisse originem Aquitaniæ prouinciæ, & natus in ipsa Pictauensi prouincia, perrexisse in Galliam, [ab Angelo edoctus, huic prædicit Episcopatum:] quia audierat opinionem B. Agricij Episcopi, vt ibi Clericatus acciperet onus, quod & factum est. Postea S. Quiriacus nocturna perrexit vigilia ad S. Eucharium, vigilias custodiens noctis, ibique veniens Angelus Domini ad eum, denuntiauit ei, dicens: Vade & dic Maximino: ipse erit Pontifex post obitum B. Agricij. Qui pergens, sicut præceperat ei Angelus, denuntiauit ei. Hæc in aliis Actis MSS, ita efferuntur: Cum S. Maximino augmenta virtutum incrementa parerent consequentium dignitatum; Quiriacus quidam, mira sanctitate præditus, B. Eucharij ecclesiam nocturno tempore oratum de more ingressus; * obuersantem sibi Angelum, non per quietem, sed vigilando intueri promeruit, eiusque vocem corporeis hausit auribus, præcipientis, vt Maximinum ex diuina iussione redderet certiorem, quod Agricio Episcopo ad superna gaudia intromisso, mox ipse esset pastorale ministerium subiturus. Id Quiriacus propere cum compleuisset, B. Maximinus huic honori modis omnibus se imparem fatebatur.

[4] Alia S. Quiriaci gesta ex aliis eiusdem S. Maximini Actis, referuntur in citato trium monasteriorum Breuiario his verbis: Tempore, quo vixit B. Maximinus in corpore, sanctus etiam extitit Quiriacus; vir fide ac virtutibus clarus, piis ac probis actibus totus intentus. Cui inter alia bona, cum id quoque moris esset, omnia scilicet huius vrbis monasteria & oratoria creberrime visitare, & assidua oratione diuinam sibi propitiationem conciliare: [oratoria vrbis inuisit, etiam noctu.] maluit tamen vir sanctus iactantiam vitans, ac laudem humanam fugitans, tanto studio, nocturno potius quam diurno tempore exerceri. Interea aliqui ex Clericis Sancti virtutibus inuidentes, qui nomen tantum ac famam sanctitatis eius, non etiam opera appetebant, inter se mussitare cœperunt, & opinionem viri turpitudinis infamia occulte fœdare: paullatimque in apertiora se attollentes vitia, nocturnos illos labores non iam virtuti, sed vitio reputare. Nec cunctati ad ipsum Episcopum Maximinum tandem infelici temeteritate sinistris suspicionibus agitandū prosiliunt; [perperam de turpi cōuersatione accusatus,] super crimine fornicationis innoxium Quiriacum incusant. His auditis sanctus Episcopus, (vtpote qui autem criminatoribus adhibuisset innitus) fidem quidem integram delatoribus fertur minime accommodasse: Quiriacum tamen cum maxima modestia, a sua interim communione ac familiari contubernio aliquamdiu secreuisse, secumque interea egisse, vt orando tanti a Deo notitiam consequi potuisset ambigui. Erat autem Quiriacus ante hoc ad sacras manus Antistitis oblationes quotidianas offerre consuetus, [arcetur ab altari:] quibus ille Sacramenta Christi conficiens, proprium æque ac Quiriaci spiritum spiritali vegetamine ad sacra ac cælestia assidue roborauit. Quadam vero die Maximinus Missarum solennia celebraturus, ex more procedit: interest & Quiriacus diuinis officiis, ex graui, vt ratus est, tanti Patris offensa trepidus & anxius, totusque mœrore confectus. Et quia ipsum sacri Antistitis conspectum pro humilitate & reuerentia vitauerat, eminus se pudibunde proripiens prope ipsas ecclesiæ fores, anguli cuiusdam receptus sinu, secretus stetit: cum ecce Angelus Domini subito adfuit, blande super anxietate concepta sanctum consolatus virum, [ab Angelo iubetur ad S. Maximinum accedere,] pariterque monens, offerendo ex more hostiarum oblationes præparare: nihil minus Episcopum quam alicuius mali suspicionem de se cogitare: illam offensam propemodum simulatam, totam iam demutatam fuisse in gratiam.

[5] Alia relatio rerum gestarum & miraculorum S. Quiriaci continetur in libello de reliquiis sacris monasterij S. Maximini olim sub initium seculi XVI excuso, & ea est huiusmodi: Quiriacus Confessor Domini pretiosus præsens Dei templum suorum artuum habet conseruatorium. Hunc vna cum B. Maximino atque Paulino, B. Agricij fama duce, ad Treuerim commigrasse supra descripsimus. Erat ei perfamiliare crebro Sanctorum domicilia inuisere orandi gratia: quapropter sibi Angelorum amicam collocutionem conciliauit. Oranti aliquando noctu in Diui Eucharij oratorio, Angelus Domini apparuit dicens: Maximinum redderet certiorem, B. Agricio fore subrogandum: quod & propere deuotus impleuit. Maximino ergo a vicinis Præsulibus in Pontificem consecrato, Quiriacus in orationibus indies magis ac magis ardentior efficitur, quas & nocturno potius tempore quam diurno, iactantiam fugitans, exercere solebat. Inuident idcirco quidam ex Clericis Quiriaco, vnde confingunt ipsum non orandi studio, sed vt licentius vitiis vacet, noctu circuire. Tametsi Maximinus querulosis fidem integram præstaret minime, Quiriacum tamen a communione inuitus repellit. Contigit tamen aliquando B. Maximinum solennia Missarum celebraturum ad altare properare, & Quiriacum in ecclesiæ angulo se occultare, cum ecce Angelus Domini adstat, [eidemq; ab Angelo monito recōciliatur:] dicitque eius orationes exauditas, Episcopum reconciliatum. Maximino quoque apparens Angelus, Quiriacum iniuste accusatum contestatur pariter & commonet: Quiriacus ex more hostias ad altarium ferat. Tunc Maximinus, oraculum Angelicum cunctis innotescens, iubet Quiriacum in angulo ecclesiæ latitantem euocari, & hostias præparare. Confusi tunc criminatores, non zelo Dei, sed inuidia stimulante, beatum virum se incusasse professi sunt. Missa finita Maximinus & Quiriacus in oscula ruunt; flent præ gaudio, pristinam sibi conciliantes amicitiam. Demum Quiriacus pridie Nonas Martij trabea carnis exutus, [a morte clarus miraculis:] in præsenti basilica reconditus est, clarus virtutibus & miraculis coruscans. Cumque miracula ingeminaret, ianuas huius ecclesiæ non contingebant claudi nocturno tempore, ne diurno dixerimus; sed semper ægri, non adulti modo, verum & infantes huc deferebantur sanandi. Illorum strepitu, horum vlulatu Fratres in diuinis peragendis præpediti, in communi statuere, Quiriacum transferendum in quoddam sui iuris seu dominij prædium, [transfertur Tabennam:] super Soroam fluuium situm, Thabena vocabulo; quo vel sic ab huiusmodi inquietatione liberarentur. Translatus tum est B. Quiriacus de hoc loco, aliquibus tamen reliquijs hic reseruatis, ad Thabenam duodecimo Kalendas Octobris, vbi in virtutibus potens, miraculis miracula addit. Porro languentium infantum Quiriacus promptissimus Saluator, [languentes infantes potissimum sanat.] nescios eorum ploratus clementi percipit aure, & qui loqui non norunt infantuli, eiulatu Sanctum Dei ad remediandum interpellant. Tumulus S. Quiriaci, vbi ante corpus, nunc sacratæ eius reliquiæ clauduntur, a dextra huius ecclesiæ chori parte situs est. Hæc ibi, & pagina fere interposita nouus iste titulus ponitur: Reliquiæ de Patronis nostræ ecclesiæ, & inter alia leguntur ista: De S. Quiriaco Confessore Capellano S. Maximini plures reliquiæ.

[6] Extat epitome siue Medulla Gestorum Treuirensium, auctore Ioanne Enen, ac traductore ex Teutonico sermone Ioanne Scheckmanno, in cuius libro III, tractatu de Ecclesia Imperialis monasterij S. Maximini, titulo secundo agitur de Sanctis, qui in huius monasterij basilica requiescunt, & ista inde transcribimus: Ad dexterum chori latus cernitur tumba, [Memoria Translationis 20 Septemb.] in qua sepultus fuit S. Quiriacus S. Maximini sacellanus & discipulus, abhinc Thabenam translatus, aliquibus tamen reliquijs in eadem tumba relictis. Memoria huius Translationis, factæ XII Kalendas Septembris, inscripta est MS. Florario, antiquo Martyrologio Coloniæ anno MCCCCXC excuso, & auctario Vsuardi per Hermannum Greuen his verbis: Ipso die Translatio S. Quiriaci Presbyteri & Confessoris. Inscriptum etiam nomen S. Quiriaci Confessoris MS. Martyrologio Bruxellensi ecclesiæ S. Gudulæ, quod de eodem Sancto, accipiendum arbitramur. Celebratur itidem Commemoratio in antiquo MS. Breuiario Treuirensi, & in dicto Breuiario monasteriorum SS. Maximini, VVillibrordi & Naboris: in quo ad hunc diem ista legitur Oratio: Plebem nomini tuo subiectam, Domine, propitius intuere, & intercedente B. Quiriaco Confessore tuo, consolationes tuas iugiter per cælestem gratiam dignanter operare. Per Dominum &c.

[Annotatum]

* al. obseruantē.

DE S. BASILIO EPISCOPO BONONIÆ IN ITALIA.

SECVLO IV

[Commentarius]

Basilius Episcopus Bononiensis in Italia (S.)

Tabulæ Martyrologij Romani cultum huius Sancti indicant hoc VI Martij istis verbis: Bononiæ S. Basilij Episcopi, qui a S. Siluestro ordinatus, verbo & exemplo creditam sibi Ecclesiam sanctissime gubernauit. In Notis allegantur Tabulæ Ecclesiæ Bononiensis & Sigonius libro de Ecclesia Bononiensi. [Cultus sacer:] Est is liber de Episcopis Bononiensibus, in gratiam Cardinalis Palæoti elaboratus, in quo relata memoria S. Faustiniani, de quo egimus XXVI Februarij, ista subijciuntur: Sanctus inde Basilius celebratur, quē conijcere possumus circa annū tercentesimum quinquagesimū Episcopatū inijsse. Hic potuit inter quadringentos Catholicos Occidentalis Ecclesiæ Episcopos Ariminensi Concilio interesse anno tercentesimo quinquagesimo nono, qui ab Arianis illusi sunt. Idem etiam basilicam aut inchoauit, aut certe a Faustiniano inchoatam perfecit, [basilica SS. Petri & Pauli extructa:] ac SS. Petro & Paulo Apostolis, Constantinum imitatus, dicauit in campo extra vrbem, qui nunc Platea S. Stephani nominatur; atque ibi fortasse conditus fuit, neque enim alibi memoratur. Diem eius Ecclesia celebrat VIII Idus Martias. In Archiepiscopali Bononiensi, auctore dicto Cardinale Palæoto, sub finem annectitur Catalogus Episcoporum Bononiensium, & ista ex Sigonio repetuntur. S. Basilius Episcopus circa annum CCCL. Hic aut inchoauit aut inchoatam perfecit basilicam SS. Petri & Pauli extra vrbem in platea, quæ nunc S. Stephani dicitur: mortuus VIII Idus Martias. In Catalogo Sanctorum Bononiensium dein annexo, inter Confessores ponitur ad annum CCCL S. Basilius Episcopus Bononiensis. Ferdinandus Vghellus tomo 2 Italiæ sacræ, post S. Faustinum, alijs Faustinianum, constituit Domitianum & Ioannem a Sigonio omissos, ac dein ista habet: S. Basilium S. Siluester Bononiensem euexit ad Sedem. Hic Ariminensi conciliabulo interfuit, atque ad viginti annos sibi creditam Ecclesiam administrauit. SS. Petri & Pauli templum vel a fundamentis substruxit vel absoluit. Tradunt enim plures S. Faustinum illius fundamenta iecisse. Ibi ergo decedens sepulcrum accepit anno CCCL vbi fertur vixisse; eiusque festum celebratur die VI mensis Martij. [Ariminensis Synodus] Verum quomodo potuit Ariminensi conciliabulo interfuisse, quod anno CCCLIX habitum, si IX annis ante mortuus sit. Male etiam conijcit Sigonius circa annum CCCL creatum Episcopum, si a S. Siluestro Papa, qui anno CCCXXXV obijt, ordinatus fuerit. Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ in locum S. Siluestri substituit S. Iulium Papam, qui anno CCCL sedit. Sed quidni dicatur ab anno circiter CCCXXX vsque ad annum vsque CCCLX aut CCCLXX Episcopus vixisse: quia nihil certi de tempore decessorum scitur, [tempus Sedis.] & S. Eusebius successor cum S. Ambrosio, cui familiaris erat, interfuit anno CCCLXXXI Synodo Aquileiensi. Obseruat præterea Ferrarius errare Sigonium circa diem obitus S. Basilij, quem statuit VIII Idus Martij, cum pridie Nonas Martij, quo die eius natalis celebratur, obierit. Verum potuit minus animaduertens, ex VI Martij statuisse VIII Idus, vti in octo mensibus debet fieri. Brautius Episcopus Sarsinæ in Martyrologio Poëtico hoc eum disticho exornat:

Basilius multis positis, plerisque refectis
      Basilicis, meritis plenus ad astra migrat.

Masinus in Bononia perlustrata tradit corpus S. Basilij adseruari in ecclesia SS. Naboris & Felicis, [Corpus adseruatum.] quam ab anno MCCC incoluerunt monachi Benedictini; sed ab ijs ad sanctimoniales conuentuales S. Claræ anno MDX translatam addit.

DE SS. IVLIANO, MEDICO ET EVBVLO, MARTYRIBVS. ET S. ARCADIO CYPRIO EORVM MAGISTRO.

svb Ivliano.

[Commentarius]

Iulianus Medicus, Martyr, in Oriente (S.)
Eubulus, Martyr, in Oriente (S.)
Arcadius Cyprius eorum Magister, in Oriente (S.)

[1] Qvamplurimos hoc opere nostro proferimus Iulianos Martyres, e quibus mense Ianuario octo celebrauimus, & Februario tredecim, alij hoc mense Martio & sequentibus occurrunt, sed nullum hactenus socium S. Eubuli reperimus. Celebrantur XXVII Februarij S. Iulianus podagricus & Eunus famulus, sed hi flagris cæsi, dein in ignem coniecti Martyrium consummarunt. Dein celebrem illi solennitatem apud Græcos habent XXX Octobris, vt sileam aliud nomen Euni, aliud Eubuli esse. Eubulus & Nymphas, quorum mentio fit in epistolis S. Pauli, suum cultum habent, etiam in Menæis Græcorum XXVIII Februarij, vti III eiusdem mensis SS. Adrianus & Eubulus Martyres. [SS. Iuliani & Eubuli veneratio:] Ex his Martyrologio Romano adscriptus est Adrianus ad V diem Martij, & Eubulus ad VII eiusdem mensis; inter quos hoc die interponuntur hi duo Martyres, de quibus Græci in Menæis excusis & MSS. apud Chiffletium nostrum, & in Vitis Sanctorum apud Maximum Cytheræum ista habent: Eodem die Iulianus & Eubulus gladio Martyrium consummant. In Menæis adduntur hi versus:

Δεῦρο, ξίφει θάνωμεν, Ευβούλῳ λέγει
Ιουλιανὸς ἐισφέρων ἐυβουλίαν

Age, gladio moriamur, Eubulo dicit
Iulianus, salutare consilium adferens.

[2] In Menologio iussu Basilij Porphyrogennetæ Imperatoris collecto, [S. Iulianus Medicus,] ista leguntur: Καὶ ἄθλησις τῶν ἁγίων Ευβούλου καὶ Ἰουλιανοῦ ἱατροῦ. Et certamen SS. Eubuli & Iuliani Medici. Quæ eadem leguntur ad diem sequentem VII Martij in Synaxario peruetusto Parisiensi Collegij Claromontani Societatis Iesv, & in MSS. Menæis bibliothecæ Ambrosianæ in codice 148 litteræ O.

[3] In dicto Menologio Basilij Imperatoris iterum VIII Martij horum Martyrum & S. Arcadij eorum instructoris fit mentio his verbis. Memoria S. Arcadij Cyprij & certamen Eubuli & Iuliani. S. Arcadius erat ex insula Cypro oriundus, [ambo a S. Arcadio Cyprio instructi,] monasticam vitam a pueritia amplexus & ob rectam viuendi methodum Deo gratissimus, sub Constantino Magno Imperatore hanc palæstram auspicatus. Multis profuit non solum exemplo vitæ suæ & virtutum, sed etiam doctrina & adhortationibus. Ex his erant Eubulus & Iulianus, qui frequentius ad eum venerunt, sermonibusque eius confortati, [sub Iuliano capite plectuntur.] in via virtutis processerunt. Postea vero, regnante impio apostata Iuliano, ab idololatris, qui ab Imperatore potestatem acceperant contra Christianos palam insurgendi, capti fuerunt, & tandem post varia tormenta fortiter tolerata, capite plexi sunt. Quæ vbi S. Arcadius intelsexit, contristatus quidem est; sed Deo, qui omnia ita ordinarat, gratias egit. Perseuerans autem in eodem loco, vbi hactenus vixerat, inter orationes lacrymis plurimis perfusus, vitam finiuit. Græci in Menæis excusis ad VI Martij istos versus de S. Arcadio recitant: [S. Arcadij obitus.]

Ὀσφὴν νοητὴν ἀρεταῖς ἐζωσμένος
Εὔζωνος Αρκάδιε πρὸς πόλον τρέχεις

Lumbos intellectus virtutibus præcinctus,
Bene cinctus, Arcadi, ad cælum curris.

Memoria etiam sancti Patris nostri Arcadij celebratur VI Martij in Menæis MSS. Chifletianis, & ἐν βίοις ἁγίων apud Maximum Cythæreum.

DE S. EVAGRIO CONFESSORE EPISCOPO CONSTANTINOPOLITANO.

SVB FINEM SECVLI IV

[Commentarius]

Euagrius Confessor, Episcopus Constantinopolitanus (S.)

Tabulæ Martyrologij Romani hunc Sanctum isto extollunt elogio: Constantinopoli S. Euagrij Episcopi, qui tempore Valentis a Catholicis electus Episcopus, ab eodem Imperatore in exilium missus, migrauit ad Dominum: Annotatur a Baronio, Græcos itidem de eo agere: non tamen in suis Menæis aut Menologijs vllis, [S. Euagrius] quæ hactenus vidimus. Adscribitur trigesimus Episcopus Constantinopolitanus a Nicephoro Episcopo in Chronico his verbis: Euagrius manibus impositis factus ab Eustathio Antiochiæ, & statim exterminatus a Valente. [30 Episcopus,] Rem gestam plenius enarrat Socrates lib. 4 Historiæ Eccles. cap. 13. Imperator Valens, inquit, denuo Antiochiam ire maturans, Constantinopoli decedit. Qui cum venisset Nicomediam Bithyniæ, ibi ad tempus commoratus est ob hanc caussam. Eudoxius Ecclesiæ Arianæ Episcopus statim post Imperatoris discessum, cum Ecclesiæ Constantinopolitanæ Sedem ad decem & nouem annos occupasset, abijt e vita, Valentiniano iam & Valente tertium Consulibus (Is est annus Christi CCCLXX) Quamobrem Ariani in locum eius Demophilum sufficiunt: [electus anno 470,] sed qui fidei consubstantiali fauebant, se tempus opportunum nactos arbitrati, Euagrium quemdam, suæ ipsorum fidei fautorem designant. Quem quidem Episcopum creat Eustathius ille, qui olim Antiochiæ fuerat, quique & iam dudum a Iouiano ab exilio esset reuocatus, & tum forte Constantinopoli versaretur, fidei Consubstantialis fautores confirmandi gratia, ibique in occulto delitesceret. Quo facto, alia arrepta occasione, [Arianis Tumultuantibus,] Ariani illos de integro acerbe persequi cœperunt: quæ res ad aures Imperatoris celerrime peruenit. Ille igitur admodum veritus, ne ex populi contentione seditio conflata ciuitatem labefactaret, copias militares ex Nicomedia Constantinopolim misit, præcepitque vt vterque tum qui creauerat, tum qui creatus fuerat, alter in alterum locum relegaretur. Quocirca Eustathius Byzam Thraciæ vrbem amandatus est: [in exilium pellitur.] Euagrius alio abductus. His rebus ita confectis, Ariani maiores spiritus sumere, & eos, qui de Ecclesia erant, verberando, contumelijs afficiendo, in carcerem conijciendo, pecunia mulctando, omnia denique incommodorum genera, quæ erant plane intolerabilia, illis imponendo grauissime diuexare cœperunt. Hæc Socrates, in cuius relatione nonnulla obscura, ambigua, aut falsa esse contendit Baronius ad annum CCCLXX numero XXIX. Maxime quod arbitretur Eustathium tam diu non vixisse, quod ad XVI Iulij, diem eius natalem, discutiendum erit. Quamdiu S. Euagrius in exilio vixerit, nullus prodidit.

DE S. CLAVDIANO CONFESSORE FRATRE S. VIGILII EPISCOPI TRIDENTI IN DITIONE SVBALPINA,

SECVLO V

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Claudianus Confessor, frater S. Vigilij Episcopi Tridentini (S.)

[1] Sanctum Claudianum Confessorem ritu Officij duplicis coli VI Martij in ciuitate & diœcesi Tridentina manifestum est ex Proprio Sanctorum, quod Carolus Madrucius, S. R. E. Cardinalis & Episcopus Tridentinus, curauit typis publicari anno MDCXXVII. Verum quod omnia præscribantur desumi debere ex Communi Officio Confessorum non Pontificum, [Cultus sacer S. Claudiani:] nihilinde de rebus eius gestis addiscimus. Eumdem S. Claudianum inscripsit Ferrarius Catalogo Sanctorum, qui non sunt in Martyrologio Romano, & iterum in Catalogo Sanctorum Italiæ cum aliquo elogio, decerpto ex Actis S. Vigilij Episcopi Tridentini. Memoratur etiam a Tamaio Salazario in Martyrologio Hispanico his verbis: In Italia S. Claudianus B. Maxentiæ filius, [nomen Martyrol. Hispanico inscriptum,] & SS. Vigilij Episcopi Tridentini & Magoriani frater, qui omnes ex Cauria vrbe Vettonum in Hispania orti, eorum virtutibus & mirabilibus interpellantibus, & honore debito coluntur & Officio proprio celebrantur. Acta asserit se appingere ex Ferrario, sed mutatis primis verbis. Nam Ferrarius ita incipit: Claudianus Romanus &c. at Tamaius ista habet: Claudianus natione Hispanus, ex antiqua Vettonum vrbe Cauria originem traxit &c. Et huius rei probatio assumitur ex Pseudo-Dextero in Chronico ad annum CCCCXIX ista obtrudente: S. Maxentia Hispana Cauriensis Tridenti floret. Addit Tamaius, a fortiori S. Claudianum Hispanum ex matre credendum. Sed fidem non facile apud viros eruditos reperiet.

[2] Acta S. Vigilij aliqua MSS. habemus descripta ante quingentos circiter annos a Bartholomæo Tridentino Ordinis Prædicatorum; quibus satis consentiunt alia MSS. Carthusiæ Coloniensis, & alia monasterij S. Maximini, & quæ Ianus Pyrrhus Pincius de Vitis Pontificum Tridentinorum edidit anno MDXLVI; & nuper Ferdinandus Vghellus tomo 5 Italiæ sacræ, [patria Romanus,] sed hic obiter & de solo S. Vigilio: quem patria Romanum asserit. Ex Bartholomæo Tridentino ista decerpo: Imperantibus Gratiano, Valentiniano ac Magno Theodosio, matrona quædam nobilis, Maxentia nomine, Romanorum genere præclara, cum filijs suis Vigilio, Claudiano & Magoriano in prædictam ciuitatem Tridentum peruenit, ibique ciues effecti deuotissime Deo deseruiebant… Mortuo Astero, [adest S. Vigilio fratri & Episcopo Tridentino.] decimo septimo Tridentinæ Ecclesiæ Episcopo, Vigilius ab omnibus multum renitens eligitur, & a Patriarcha Aquilegiensi consecratur. Omnes ergo qui gentili ritu adhuc in ciuitate detinebantur, conuertit, & ecclesiam fundauit: in qua plurima miracula per signum sanctæ Crucis in cæcis, surdis, mutis, dæmoniacis & alijs operabatur… Adhuc vnus in sua diœcesi B. Vigilio restabat locus in montanis, nomine Randina, per quem defluit fluuius Sarca. Illuc cum Iuliano Presbytero & Fratribus Magoriano & Claudiano … peruenit. Cuncti fideles ei occurrunt & Eucharistiam ab eo sumentes, cum gaudio ipsum recipiunt. Tamquam fortis miles, Saturni idolum, in cuiusdam diuitis prædio collocatum, confregit, & in Sarcam coniecit… Confluit vulgus; lapidibus obruitur, & gratias agens migrat ad cælos. Germani & alij sui comites lapidibus * exerciti Confessorum gloriam meruerunt. Hæc aliaq; Bartholomæus.

[3] Pyrrhus Pincius copiosius libro primo gesta S. Vigilij prosequitur: ex quo, quæ ad S. Claudianum etiam spectant, hæc pauca delibamus: Vigilius patria Romanus matrem habuit Maxentiam, mulierem præclaram, nobili familia Romæ natam; fratres duos Claudianum & Magorianum habuit. Maxentia, vt sacri testantur annales, Gratiano, [Eorum aduentus Tridentum:] Valentiniano & Magno Theodosio Imperatoribus, seu casu, seu diuinitus monita, relicta patria, superatis Apennini iugis, longo & molesto itinere defatigata, cum filijs Tridentum tandem peruenit: vbi benigne suscepti, omnes iure ciuitatis donati sunt … Mortuo Asterio, Vigilius ab Aquileiensi Patriarcha, quo vocatus se contulerat, de more consecratur, & Ecclesiæ Tridentinæ inuitus præficitur: qui Dei plenus, & flagrans spiritu, suum esse cognouit nauare operam, vt publicæ animarum saluti consultū esset. Quamobrem multos, qui reliqui erant ex vanis idolorum aris, ad Christianum ritum suadendo compulit: qui vt veræ religionis cultu firmius tenerentur, templum in vrbe apud forum erexit, Diuis Geruasio & Protasio dicatum, in quo cæcos, surdos, mutos & omnium generum ægros manu imposita, & more Apostolorum signo Crucis impresso, liberauit…

[4] Restabat ad supremam Vigilij felicitatem Rhendena, prouincia quidem as perrima, nec sine graui labore subigenda… Vigilius igitur se ad difficilem expeditionem parat, in quo multum laboris, sed plus sanguinis impendendum esse animaduerterat. [in Rhendena prouincia,] Quamobrem velut in aciem progressurus, Iuliano Presbytero & fratribus suis Claudiano Magorianoque & alijs probis ciuibus secum in discrimen adiunctis, tamquam valido præsidio munitus, inuita tamen ciuitate, sed volente Dei numine, ad nobilitandam sua clade Rhendensium vallem, porta egreditur… Erat in agro præcipuæ magnitudinis simulacrum ex ære multoq; [idolum Saturni deijciunt.] opere laboratum, communi omnium nomine Saturno positum; cui ex vetusto & patrio more consueuerant Alpini rem diuinam facere. Qui Vigilium secuti fuerant, rem præclaram & memorabilem adoriuntur, vi vrgent statuam, & innixi humeris propellunt: tum vero eam ab imo euulsam, Pontifex tam egregij facinoris auctor, adiuuantibus viris Christianis, magno impetu exturbat comminuitque: & vt eius idoli memoria penitus deleretur, in Sarcam propinquum amnem deuoluit… Interea simulacri deiecti nuntio excitum vulgus decurrit, & ex omnibus partibus fit concursus… fremebundi vociferant omnes, perdendum esse hominem, qui Saturni numen violarit … & ferarum more vlulantes, quæ pro tempore ministrat furor, tela, rupes, rastra rapiunt … in corpus vibrant spicula, spargunt saxa, ictus dirigunt, certant ferire, [S. Vigilius occiditur.] stantem prosternere … Vnde licet detestanda feritate Rhendenenses suum Episcopum labefactarint, numquam tamen a gradu deiectum viderunt: quem tandem telorum iactu diminutum, & per ora oculosque fluente sanguine deformatum, lapidum cumulo obruunt.

[5] Claudianus vero Magorianusque Vigilij fratres, atque alij, qui eius auspicio Saturni simulacrum euerterant, [S. Claudianus cum alijs est in periculo,] vulgi insanientis rabie exterriti Confessorum gloriam meruere. Quæ vbi in vrbem allata sunt, Episcopum collisum inter saxa animam emisisse, eius socios, tantæ cladis reliquias, in summo discrimine trepidare, ad nuntium tam funestum conclamatum est & in forum concursum. Totam ciuitatem inuasit nouus luctus; vt per omnes familias comploraretur & obstreperet clamor … militem conscribendum, ciues cum delectu iuuenum mittendos, qui corpus liberent, & humeris in vrbem deferant, sociosque ab iniurijs tueantur. Dum in his occupati sunt Patres, insperato allatæ sunt litteræ, post cædem Episcopi in Rhendena cessatum esse, nec vltra trepidandum, ex quo, quæ ante commota erat ciuitas, hoc nuntio paulisper deferbuit. Interea Pontificis comites, [corpus S. Vigilij Tridentum deferunt.] quibus vulgi furor pepercerat, eius corpus cruore repletum, per valles Tridentum reportant… Ciuitas Tridentina, Romani viri & sui Episcopi factis illustrata, nihil sane omisit in tanta trepidatione, quod ad eius commendationem attineret … funus per vrbem Sacerdotum humeris elatum, ac pro rostris de more laudatum tumulo imposuerunt… Quod vero Diuis Geruasio & Protasio prius dicatum fuerat, mutato nomine Diuo Vigilio templum consecratur. Hæc Pyrrhus Pincius. In MS. S. Maximini dicuntur: comites grandine lapidum multitudinem ictuum suscepisse: sed nemo eorum liuorem alicuius plagæ perpessus, tamen præmio Confessoris non caruisse.

[6] Hæc ex Actis S. Vigilij, quæ plenius danda erunt ad diem XXVI Iunij; quando singula exactius erunt excutienda, potißimum quæ ad tempora debite ordinanda requirentur. Colitur S. Magorianus alter frater XV Martij, & mater horum S. Maxentia vidua XXX Aprilis. Cum Ferrario lubet hæc concludere, qui de S. Claudiano ista addit: Cum autem post S. Vigilij necem aliquamdiu Tridenti in pietatis operibus occupatus vixisset, denique ex hac vita mortali ad cælestem euocatus, pridie Nonas Martij obdormiuit in Domino. Nicolaus Brautius Episcopus Sarsinæ in Martyrologio Poëtico hoc eum disticho celebrat:

Matre satus sancta, fratrem præcedere vidit
      Martyrio clarum, se superesse dolet.

[Annotatum]

* al. territi

DE S. VICTORE DIACONO PLACENTIÆ IN ITALIA.

CIRCA ANNVM CCCCXLIV.

[Commentarius]

Victor Diaconus Placentiæ ad Padum in Italia (S.)

[1] Placentinus ager, qua parte Orientem Nuramque fluuium respicit, locum habet tribus ab vrbe passuum millibus dißitum; quem a lacunis, humili palustriq; in solo frequentibus, le Mosie vulgus, superiora sæcula Moxias vocauere; [In Moxijs prope Placentiam] vt ex eo constat scripto, quod hactenus ineditum circa annum 1253 Ruffinus, monachus cœnobij S. Sauini, de ædificatione & restauratione monasterij sui conscripsit. Rationem nominis facile intelliget, qui discere voluerit antiquam Gallorum, siue trans siue cis Alpes commorantium linguam, antequam in Latinam conuerteretur, communes habuisse cum Teutonica lingua radices seu primigenias voces plerasque: quarum nonnullæ temporis cuncta mutantis effugere vires, & adhuc in hodiernis linguis conseruatæ supersunt, harum namque istam vnam esse ex eo patet, quod Mose paludem maioribus nostris significarit, vt testatur in etymologico suo Cornelius Kilianus: sane etiamnum lutum nobis eadem vox significat; vnde illa quotidiani vsus composita Mos-gat foramen per quod lutum e platea domibusq; in cloacas publicas deriuatur, Mos-meyer luto colligendo præfectus &c. Mos-karre carrus quo eiusmodi sordes auehuntur.

[2] Hoc in loco ecclesiam Moxiarum Constantinus & Opinianus ædificarunt, [S. Sabini ecclesia,] qui de Roma fuerunt (inquit apud Vgellum in Tomo 2 Italiæ sacræ supra nominatus Ruffinus) ad honorem duodecim Apostolorum, quam consecrauit beatissimus Sabinus; a cuius corpore, eodem per S. Maurum Episcopum Placentinum translato, S. Sabini monasterium dici cœpit: de qua translatione ceterisq; Sanctorum corporibus partim eodem translatis, partim primum ibi sepultis, leguntur apud Ruffinum ex aliquo antiquo vel saxo vel pergameno hæc verba: Ego Maurus vltimus Episcopus, de Lotherio Regno & propter angelicam visionem veni ad propriam ciuitatem, [Sanctorum corporibus ditata,] & sepeliui corpus S. Sabini Episcopi XVI Kal. Februarij, istud altare ego consecraui in suum honorem, & S. Antonini Martyris. Pridie Nonas Februarij S. Gelasium sepeliui. Pridie Nonas Martij sepeliui corpus S. Victoris Diaconi. Idibus Maij recondiui corpus S. Domini. X Kal. Ianuarij migrauit de hoc seculo S. Victoria. Post obitum eorum vixit Maurus Episcopus annos sex: Idibus Septembris migrauit. Ego Abbas Effrem sepeliui corpus eius iuxta corpus S. Sabini in sinistram partem, & scripsi manu mea, & condiui hic.

[3] Cum igitur S. Maurus memoratus a Petro Maria Campi, [ante an. 449.] historiæ Placentinæ auctore, eumq; sequuto Ferdinando Vghello in Episcopis Placentinis, excesserit e viuis anno Christi CCCCXLIX; S. Victoris mors ad annum quinti seculi XLIV pertinebit: de cuius cultu, & quidem sub ritu semiduplici Romæ approbato, vt nobis ex illius Ecclesiæ Officiis proprijs, Philippo Ferrario, citatisque iam auctoribus abunde constat: [in his S. Victor Diac.] ita de vita, virtutibus, atque miraculis, quibus illum promeruit, nihil vspiam comperiri fatentur omnes: quamuis lectiones proprias aliquas in Ecclesia S. Sabini de eo solitas recitari, ante Breuiarij reformati inductum vsum, significet Ferrarius; ex quibus hoc elogium concinnauit in Catalogo Sanctorum Italiæ ad hunc diem.

[4] Victor honestis parentibus Placentiæ natus, ab ineunte ætate pietatem coluit, ac factus Clericus, [elogium ex Ferrario] ob eius probatissimos mores, a S. Mauro Episcopo Placentino Diaconus ordinatur: quo in munere tanto fidei zelo incensus erat, tantoque se studio exercebat, vt omnibus admirandus omnium in se oculos conuerteret. Quoniam autem vitam innocentissimam ducebat, propterea illum Dominus de medio iniquitatum properauit educere. Cum itaque vita hac excessisset, corpus in Moxijs extra vrbem condigno honore sepultum est: quod Euerardus Episcopus, vna cum aliorum Sanctorum corporibus, in Basilicam S. Sauini transtulit, anno DCCCCIII a se prope muros vrbis extructam, [translatio an. 903] omisso scilicet consilio, quod antea Synodo ad id conuocatæ proposuerat, de monasterio ad antiquam Moxearum ecclesiam adiungendo: quia superuenit misera horrendaq; gens infelicium paganorum, qui hostili gladio corpora trucidantes, igneque furoris ecclesias Dei concremantes, concremauerunt pariter præfatam B. Sauini ecclesiam: vt ait in instrumento fundationis a se condito Heurardus in anno Berengarij Regis XVI.

[5] Ex quo alijsque pluribus instrumentis publicis, nullum anno DCCCCXXXIII vel XXXXIII Conradum Episcopum agnoscentibus, [an noua translatio facta an. 933?] sed Guidonem, Bosonemque, conuincitur erroris ea inscriptio, quæ, nescio an & quando incisa, refertur refelliturque ab Vghello, quasi talis nominis temporisque Episcopus in vno tumulo recondidisset corpora SS. Victoris, Domnini, Gelasij & Peregrini: refellitur eisdem argumentis Locatus, quem Petrus Maria Campi ad annum DCCCCXVII, Vghellus ad DCCCCXI dicunt huius translationis meminisse. Eadem porro corpora anno MCCCCLXXXI recognita, atque in decentiorem locum esse translata, subiungit Ferrarius, [recognitio an. 1481.] per Fabritium Marlianum a Tortonensi Episcopatu ad Placentinam Cathedram ante annos quinque euectum: in quo per annos triginta duos ita se geßit, Vghello teste, vt reædificato Episcopali palatio; recuperatis quamplurimis, quæ erant abalienatæ, fortunis; celebratis decem Synodis pro ecclesiasticæ disciplinæ instauratione, cum magna decesserit fama virtutum, quas inter illa in Sanctos pietas etiam merito numerari poterit.

DE S. SEZNIO ABBATE PATRONO PAROECIÆ DE GVIC-SEZNI DIOECESIS LEONENSIS IN BRITANNIA ARMORICA.

SEC. VI.

[Commentarius]

Seznius Abbas in Britānia Armorica (S.)

[1] Diœcesis Leonensis vicus est in eo Britanniæ Armoricæ tractu, qui extremæ Cornawalliæ cuspidi obiacet, qui a Patrono nomen sortitus, [S Seznij cultus VI Martij, & XIX Sept.] Guic-Sezni, eidem festum magna cum solennitate diem VI Martij agit: vt in suo de Sanctis Armoricis opere testis est Fr. Albertus le Grand: quamuis eumdem ipse reserat inter Sanctos XIX Septembris colendos, propterea quod in antiquis Leonensis & Cornuwallensis Ecclesiarum Breuiarijs memoriam eius signatam repererit ad istum diem, cum nouem lectionum Officio, quibus in ecclesijs suspicatur Colganus translationis siue eleuationis alicuius festiuitatem recoli: diem vero natalem in cælis eum potius esse, quo propria in ecclesia hoc VI Martij colitur hic Sanctus; ipsis quidem, Colgano scilicet & Alberto, Hibernus; sed ex eorum Actorum fide, quibus, quatenus huic applicantur Sancto, fides aut nulla aut exigua est. Quin pergit Colganus, & characteribus temporum, quamuis vitiosißime signatis, [Colganus cum Isseruino eumdem facit,] nixus, audet asserere, hunc esse e primis S. Patricij socijs, quem magni illius Apostoli Acta varia modo Serenum, modo Esserinum nominant; titulus vero Synodi Patricianæ apud Spelmannum Isserninum. Mirum quidem est hunc siue Serenum, siue Isserninum in nullis Hibernicis Hagiologijs legi; in quibus tamen pene omnes inuenias, quicumque aliquod in Hibernicorum Sanctorum Actis, potißimum Patricianis, nomen habent virtutis aut ecclesiasticæ dignitatis: ex eoque fortaßis non improbabilis coniectura colligitur, eum qui in Hibernia cultum habet nullum, extra eamdem deposuisse suæ exuuias mortalitatis: [cuius mors cultusq; incertus.] hoc ipsum tamen dubium faciunt Annales Vltonienses apud Vsserium in Chronologico indice, qui anno CCCCLXIX mortuum indicant: quod de mortuis procul ab Hibernia Sanctis facere non consueuerunt. Vellet quidem hunc locum Colganus non de morte siue migratione e corpore; sed de migratione in Gallias intelligi, ne Alberto contradicat, extremum S. Seznio annum statuenti eum, qui est a parta mundo salute post quingentesimum vigesimus nonus: verum prius ei demonstrandum incumbit Seznium & Serenum Patricij socium certo eumdem esse.

[2] Solum igitur Sancti huius cultum certum habemus: quis, [Acta cum Actis S. Kierani Sagiriensis confusa.] vnde, & qualis fuerit omnino incertum. Acta quæ Gallice Albertus compilauit ex antiquis Cathedralis Ecclesiæ Legionensis, alteriusq; collegialis D. Virgini du Foll-coat sacræ legendarijs, nec non ex veteri quodam MS. ipsius Guic-Sezniensis parœciæ, aliena sunt, & ex Actis S. Kierani Sagriensis desumpta, vt vtraque inter se conferenti apud Colganum videre est, satisq; liquet ex nostris ad S. Kieranum annotationibus die V huius mensis Martij. Pag. 392 & sequenti: iuuat tamen extremos tres paragraphos, qui de S. Seznio proprie esse videntur, hoc loco attexere, ex Colgani interpretatione. Ceterum S. Sezninus, [In Leonensem aduectus diœcesim.] cum, firmatis in fide & doctrina Christiana Hibernis, inposterum ad quietem conferre se vellet, admonuit illum Deus, vt mare transfretatet & in Britanniam Armoricam se transferret, secumque religiosorum suorum plures deduceret. Paruit ipse confestim, & assumptis septuaginta discipulis suis prospero vento ad tractum Leonensem, inque portum Polluhelum (qui in Parochia Keriouana est) appulit anno quadringentesimo septuagesimo septimo, quo tempore Franci transmisso Rheno, in Galliā contendebant, circa vltimos annos, quibus Rex Hoelus Magnus Britanniæ imperabat. Et iuxta hunc portum sedem eligens, ibidem velut in eremo, pro se suisque domum extrui curauit, quæ etiamnum visitur, & vulgari idiomate, Peneti San-Sezni, nuncupatur.

[3] Inde profectus ad eum peruenit locum, vbi hoc tempore Parochiale templum est Guic-Sezni, [condito ibidem monasterio immoritur.] ibique Monasterium ædificauit, in quo cum religiosis suis sanctissime ad annum vsque ætatis suæ centesimum vigesimum septimum vixit, ac tandem senio confectus, anno partæ salutis quingentesimo vigesimo nono, magno sui Leonensibus relicto desiderio, in cælum migrauit. Sepultus fuit in eodem monasterio sub altari summo, vbi adhuc cauea quædam, sepulcri locus, visitur. [Reliquiæ transferuntur.] Post cuius obitum tot Deus ad eius intercessionem miracula patrauit, vt eorum fama commoti Hiberni, instructa classe Polluhelum portum ingressi, sacrum eius corpus vi quadam abstulerint, & in Sedem Episcopalem ab illo antea occupatam asportauerint; neque Leonenses, nisi magno labore solicitationeq; quasdam eius corporis reliquias, obtinuerint, quæ in Parochiali ecclesia de Guic-Sezni reuerenter asseruantur. In quibus nihil est quod magnopere displiceat, [Franci quando Rhenum transierint?] præter annum transiti Francis Rheni, cum Ære Christianæ CCCCLXXVII anno comparatum; errore manifesto: certum enim est ex ijs, quæ de Francorum initijs demonstrauimus I Februarij in Commentario præuio ad Acta S. Sigeberti, Childerici in Gallia regnantis annum primum ab anno Christi CCCCLVI esse auspicandum: multisque ante eum annis Salios (qui Francorum primi Ammiano dicuntur) a Saxonibus pulsos in Batauia Rheni insula consedisse, ac porro actos quietam tenuisse in nostra Taxandria commorationem; donec vilescente imperij Romani maiestate exsurgens Rex Clogio, qui anno CCCCXXVIII regnare cœperat, Cameracum inuasit, & ad Somonam vsque amnem suæ cuncta ditioni subiecit: neque ij tantum Franci, qui soli Gallias inuasere, pridem ante annum ab Alberto notatum, transierant Rhenum: sed etiam Ripuarij anno Christi CCCCXLVIII, amißis trans Rhenum ditionibus, in Cisrhenanas partes a Romanis admißi sunt. Plures grauioresq; errores in ipso Vitæ huius exordio apud Albertum lector eruditus deprehendet, quibus nihil attinetrefellendis immorari; cum simus ostensuri ea Acta vsque ad vltimos tres paragraphos totos esse S. Kierani Sagiriensis, licet contracta, & multis hinc inde aspersa mendis.

[4] [S. Serenicus Abbas Sagiensis.] Verum quid caussæ esse potuit, vt ista suo Sancto Guic-Seznienses applicarent potius quam alia quæuis? Omnia circumspicienti in vicina Normannia circa annum Christi DLX Serenicus Sagiensis Abbas occurrit, qui Sedem eam tenente S. Mileardo (vt est apud Claudium Robertum ex Orderico Vitali) in monasterio a se condito posuit centum quadraginta monachos, & a Saussayo in Martyrologio Gallicano refertur VII die Maij: cuius cultus, vel ipso in Armoricos cum aliquot discipulis migrante, vel Reliquijs eodem translatis, vel alia imaginabili ex caußa potuit his in locis obtinuisse: obliterata deinde rerum ab eo gestarum memoria, quærentibus, quis ille S. Serni, siue Sezni esset (nam Britones duarum liquidarum concursum libenter declinant, altera earum in z commutata, ideoque qui S. Armellus est alijs, XVI Augusti recolendus, ipsis est S. Arzel) cum audirent Episcopum vel Abbatem Sagiensem fuisse, [posset cum Seznio idē videri.] & inter Hibernos Sanctos Sagiriensis Abbatis Acta reperirent, pronius nihil fuit quam vt homines imperiti vtrosque confunderent, & patronum suum, de quo alias nihil distincte meminerant, crederent ex Hibernia venisse; ad eumque portum appulisse conciperent naui, quo terra fortaßis aduenerat, in celeberrimam tum temporis litteris æque ac sanctitate insulam traiecturus; sed qui vel diuino admonitu vel morte præpeditus ab vlteriori itinere, eum locum sui corporis deposito sanctificarit, non ab Hibernis Sagiriensibus, sed a Sagiensibus Gallis deinde repetito, eoq; ipso die relato ad suos, quo ipsum colidicit Saussayus. Quibus tamen omnibus, cum meræ sint coniecturæ, non magnopere nec fidimus ipsi, nec alios inniti volumus. Hæc interim voluimus indicare, libenter si quæ certiora suggerantur, daturi XIX Septembris, aut VII Maij.

DE S. FRIDOLINO ABBATE SECKINGÆ IN GERMANIA,

CIRCA ANNVM DXL.

Commentarius præuius.

Fridolinus Abbas Seckingæ in Germania (S.)

§ I Seckingæ situs. Vitæ S. Fridolini scriptores: cultus sacer.

[1] Apud Rauracos, antiquos ad Rhenum fluuium populos, Heluetijs vicinos, sunt hoc tempore Basilea vrbs illustris, ac supra eam destructa Augusta Rauracorum, vulgo Augst vicus: cui in ascensu fluuij vicinæ sunt quatuor vrbes, [Seckingæ situs.] Domui Austriacæ subiectæ, Siluestres seu Forestariæ dictæ, Rhinfeldia Comitatus titulo illustris, Seckinga, Lauffenberga & Walshutta. Ex his vrbs Seckinga, Secanis, alijs Secanica insula, Sancio & Sacconium dicta, [Ecclesia & ager S. Fridolini.] colit Patronum & Fundatorem suum S. Fridolinum Presbyterum, eiusq; nomini dicatam habet præcipuam ecclesiam, in qua etiamnum sacrum eius corpus adseruatur. Appellatur & ager S. Fridolini parua e regione insula: nam & Seckinga in maiore insula Rheni est sita.

[2] Res gestæ olim descriptæ habebantur apud Seckinganos, sed in Paganorum quadam incursione deperditæ, [Vita antiqua,] in altam fuissent obliuionem delatæ; nisi eædem fuissent ad alterum monasterium in ripa Mosellæ a S. Fridolino constructum, transmissæ. Illas ergo damus a Balthero monacho ibi repertas & memoriæ mandatas, [a Balthero monacho seculo 9 reperta, & rescripta:] atque Notkero, suo olim in monasterio S. Galli Magistro, inscriptas. Est hic B. Notkerus Balbulus, a quo conscriptum Martyrologium sæpius in hoc opere nostro allegamus. Vixit is temporibus Ottonis Magni & Ottonis II Imperatorum, quibus erat consanguinitate coniunctus: floruit ergo & tum seculo Christi decimo Baltherus monachus, rerum a S. Fridolino gestarum scriptor. Notkerus a recentioribus etiam traditur Vitam S. Fridolini composuisse, quod per errorem ob dicatum illi hoc opus contigisse arbitramur. Extat hæc Vita apud Sangallenses in antiquis membranis exarata: quam Colganus in Actis Sanctorum Hiberniæ edidit ad hunc VI Martij, sed multis mendis siue amanuensium, siue typothetarum negligentia fœdatam. Eam igitur Seckingam misimus, vsi opera R. P. Ernesti Bidermanni, qui Oeniponte degebat Serenißimo Sigismundo Archiduci a concionibus: cui VII Octobris anni MDCLXIV illam remisit Franciscus Carolus Brandenbergius, Ecclesiæ collegiatæ Canonicus & Custos, addito responso, Vitam S. Fridolini ita contineri & exprimi, prout ex antiqua traditione alijsque auctoribus acceperant nihilque quod veritati contraueniat, apparere. Ceterum remissa est Vita, nullis ex præfatis mendis sublatis, quæ ipsi conati fuimus tollere, ne lectoribus tædium inde nauseaque crearetur.

[3] Vitæ huius partem edidit B. Petrus Damianus, Episcopus Ostiensis, [eius pars edita a B. Petro Damiano,] Cardinalis creatus anno MLVIII, in sermone quem habuit de Translatione corporis S. Hilarij Episcopi Pictauiensis a S. Fridolino procurata: quem sermonem a nobis illustratum, edidimus XIII Ianuarij, post Vitam eiusdem S. Hilarij. Asserit tamen hic auctor, Vitam B. Fridolini, in qua hæc referri historia perhibetur, ad suas manus non peruenisse, sed quod a se scriptum est, indicio fraternæ relationis sibi innotuisse, scilicet descripta ex hisce Actis ea parte, quæ ad illam Translationem spectabat. Compendia ex hac Vita decerpta extant varia; [Compendia MSS. & a varijs facta.] horum aliquod accepimus ex codice MS. Bodecensis cœnobij in VVestphalia, aliud in antiquis codicibus repertum edidit Melchior Goldastus tomo 1 Rerum Alamannicarum parte 2. aliud excusum est anno MDLXI in Breuiario Constantiensis Ecclesiæ & diœcesis, aliud in Breuiario Basileensi & in Basilea sacra nuper recusum. A multis seculis in Breuiario diœcesis Pictauiensis eumdem Sanctum obtinere locum testatur Castanæus Pictauorum Episcopus, in Notis ad Litanias Pictonicas anno MDCXII editas. Illustre etiam ediderunt encomium Franciscus Guillimannus lib. 3 Rerum Helueticarum cap. 6, Gaspar Bruschius in Monasterijs Germanicis, Iudocus Coccius in Dagoberto Rege cap. 6 & alij.

[4] Vitam S. Fridolini sermone Germanico varij ediderunt, inter quos præcipuus est censendus Petrus Canisius Societatis Iesu, vir eruditione & vitæ sanctitate eximius: hanc ex Germanico Latinam fecit Hermannus Crumbach & ipse editis libris clarus. [Vita Germaniee edita a Petro Canisio] Testatur Canisius in Proœmio se vsum vetustis quamplurimis libris de rebus eius gestis consignatis, quos ei non Claronenses tantum & Seckingenses, sed varijs e locis alijs veteres eius amici transmiserant. Distinguitur hoc opus in triginta & vnum capita, quorum singula instar homiliarum, exornantur allatis quamplurimis sententijs e sacra Scriptura & sanctis Patribus, insertis etiam exemplis ex alijs Sanctorum Actis: quibus omnibus aut contra hæreticos veneratio debita Sanctorum, & veritas horum Actorum comprobatur, aut exercitium præcipuarum virtutum ad imitationem orthodoxis Catholicis proponitur. Sunt ea prælo dignißima, sed præter institutum nostrum: quare pauca, quæ in Vita a Balthero non indicantur, infra referimus. Aliam in Heluetia sancta edidit Germanice Vitam Henricus Murerus, [& Henrico Murero:] Carthusiæ Ittingensis Professus: ex qua subiungimus duo miracula vltimis post obitum Baltheri seculis patrata: reliqua ex Actis Latinis aut Canisio transcripta sunt. Varia etiam de rebus gestis S. Fridolini attigerunt scriptores Historiarum Germanice editarum, vti Christianus Vrstitius lib. 1 Historiæ Basileensis cap. 21, [mentio eius apud alios historicos:] Ioannes Stumphius in magno rerum Helueticarum Chronico lib. 12, qui de Rauracis agit cap. 9. Meminerunt denique S. Fridolini Ægidius Tschudius de Rhætia Alpina cap. 12, Fortnatus Sprecherus in Chronico Rhætiæ lib. 2, 3 & 8, Martinus Crusius par. 1 Annalium Sueuicorum lib. 8 cap. 9, Matthæus Merianus in Topographia Alsatiæ pag. 36; vbi & vrbem Seckinganam æri incisam repræsentat: vti etiam in Topographia Heluetiæ Glaronam, in cuius descriptione pag. 37 mentionem S. Fridolini honorificam facit. Citantur etiam a Murero Ioannes Iacobus Grasserus & Ioannes Gulerus de Rebus Helueticis, quos non vidimus.

[5] Beatissimo obitu huius lucis metam pridie Nonas Martij S. Fridolinum finiuisse, [cultus sacer 6 Martij.] & dormiuisse in Domino testantur Acta lib. 2 num. 7 & 8. Ad quem diem eius festum celebrant ante allegata Breuiaria, & confirmant Martyrologia varia, vti MS. Treuirense S. Martini, Coloniense excusum anno 1490, Doctrinale Clericorum, eodem anno Lubecæ impressum, Hermannus Greuen & Molanus in Auctario Vsuardi, Canisius in Martyrologio Germanico, Felicius, Ferrarius, & alij. Verba Molani sunt Seckingi depositio Fridolini Abbatis & Confessoris. Addit Galesinius: cuius & sancte & mirabiliter gesta leguntur. Eumdem celebrant Angli in suo Martyrologio, Hiberni in Catalogo præcipuorum Sanctorum Leodij anno 1619 excuso, & in Actis Sanctorum Hiberniæ per Colganum; Scoti etiam hodierni apud Camerarium & Dempsterum in Menologio Scotico. Demum, quia Abbas fuit, Benedictini suis fastis inscripserunt, VVion, Dorganius, Menardus, & cum longißimo encomio Bucelinus. Iterum sequenti die seu VII Martij Dempsterus consignat Eleuationem S. Fridolini.

§ II Ætas, monachatus, patria, scripta S. Fridolini.

[6] Vnicum temporis characterem indicant Acta: scilicet tempore Chlodouei Regis Francorum Abbatem monasterij Pictauiensis S. Hilarij extitisse S. Fridolinum: [S. Fridolinus sub Chlodoueo I] & hunc Regem fuisse Chlodoueum primum omnes vnico consensu affirmant: sed quod velint id factum anno nonagesimo aut nonagesimo quinto supra quadringentesimum, nullo modo arbitramur probabile esse. Regnauit Chlodoueus secundum Chronologiam alibi a nobis stabilitam, ab anno CCCCLXXIX saltem sub finem creatus: & fidem Christi amplexus est anno CCCCXCIV. Verum tunc vrbs Pictauiensis cum reliqua Aquitania suberat Gothis, quorum Regem Athalaricum in regione Pictauiensis vrbis deuicit Chlodoueus anno DVII, [post annum 507 factus Abbas Pictauij,] & Aquitaniam sibi subiugauit: quare accessus S. Fridolini Abbatis ad Regem Chlodoueum ad hunc aut proximos duos annos, quibus hic solum vixit, necessario referendus est: & quæ deinceps de Rege narrantur, posteris Chlodouei aßignanda sunt. Restaurauit ecclesiam S. Hilarij, & huius reliquias magnicentius collocauit. Disceßit inde versus Germaniam: & primo habitauit apud Mosellam, dein in Vosago monte, postea Argentorati, & tres istis in locis erexit S. Hilario ecclesias cum monasterijs, [postea variis locis degit:] tamdiu, dum perficerentur, ibidem moratus. Profectus dein per regnum Burgundionum, inuisit erecta in eo monasteria: ac peruenit in vrbes Glaronam Heluetiorum & Curiam Rhetorum seu Grisonum: & iterum S. Hilario construxit ecclesias. His omnibus peractis, quæ plures requirunt annos, venit in insulam Secanicam, vnde flagellis eliminatus, [adiit Theodericum Regem:] Regem adiuit, eiusq; donatione nanciscitur insulæ posseßionem. Nomen Regis non exprimitur, quem Theodoricum Chlodouei filium, Regem Austrasiorum fuisse, arbitramur absque vlla dubietate asseriposse & debere. Ibi per multos annos vixit, & quam baptizarat hospitis filiam, postmodum fertur primam sanctimonialem constituisse, cum in ea insula Canonicam sanctimonialium congregationem erigeret. Interea memoratur mortuus esse Rex prædictus, quem Theodericum diximus, anno DXXXIII vita functum: [sub Theodeberto Rege mortuus,] cui tunc filius Theobertus succeßit, in regno vsque ad annum DXLVIII superstes: quo tempore videtur S. Fridolinus migrasse ad Christum.

[7] At dictam Congregationem sanctimonialium cui Ordini subiecerit, posset inquiri. Bucelinus par. 2 Germaniæ sacræ ista habet pag. 81. Seckingen, nobilissimum olim Virginum Benedictinarum ad Rheni fluenta cœnobium, conditum a S. Remigij & S. Benedicti discipulo S. Fridolino, quod deinceps in collegium Canonicarum conuersum est. Sed magis triumphat in suo Menologio ad VI Martij, [An Benedictinus monachus?] vbi in longo suo elogio asserit S. Fridolinum S. Remigij primum discipulis accensum, postea ipsum magnum monachorum Archiducem Benedictum secutum, vtrobique maximos progressus fecisse. Vt tempus huic coniecturæ fauens reperiatur, nihil de S. Fridolini habitatione in Pictauiensi S. Hilarij monasterio traditur, neque indicatur eum ante ibi Abbatem fuisse monachorum, qui ipso etiam S. Benedicto seniores erant. Ceterum nullum vestigium est vllius aut cum S. Remigio aut S. Benedicto factæ communicationis; quin imo hunc constat tum procul in Italia apud Sublacenses vitam monasticam solum fuisse auspicatum. Quod itidem VVion, [ex Hibernia oriundus:] Bucelinus aliiq; Leslæum secuti, statuant Conrani Regis Scotiæ hodiernæ filium, plane aberrant; cum Acta in Hibernia, quæ inferior Scotia appellatur, natum clarißime referant: & nihil de eius origine, aut rebus gestis sciatur præterquam ex his Actis, & paucis forsan Seckingensium aut Glaronensium traditionibus, de quibus mox agemus. Interim Dempsterus libro 6 Historiæ Ecclesiasticæ gentis Scotorum cap. 515 illustrem scriptorem facit Fridolinum, [an libros a se scriptos reliquerit?] & hos ab eo relictos libros enumerat, Exhortationes quasdam lib. 1. Præcepta ad monachos lib. 1. ad Augustanos lib. 1 Acta D. Hilarij lib. 1. Meminerunt & alij adhortationum. At quo fundamento, ipsi viderint. Suspecta paßim in similibus est fides Dempsteri, qui, quæ a Sanctis fieri potuisse somniauit, [non fundauit Augiādiuitem:] pro factis solet enarrare: Ita etiam monasterij Richenaugiensis siue Augiæ-diuitis fundatorem facit eumdem Fridolinum: quod seculo Christi octauo construxit S. Pyrminius, vt ex huius Vita III Nouembris constat. Aliud statuit in Burgundia extruxisse monasterium, arrepto scilicet fundamento, quod Acta habeant eum per monasteria regni Burgundionum suum iter direxisse. [an Burgūdis & Augustanis prædicarit?] Cratepolius etiam in libello de Sanctis Germaniæ asserit, S. Fridolinum anno Christi CCCCXC Augustæ prædicasse Euangelium, & multos homines ad fidem Christi conuertisse. Quæ vti in tempore aßignato plane falsa sunt; ita circa reliquam relationem in silentio antiquorum sunt suspecta.

§ III Excerpta ex Actis a Petro Canisio editis. Alia a Canonico Brandebergio submissa.

[8] Ex antiquis Seckingensium & Glaronensium traditionibus ista habet Canisius cap. 26. Collegium sanctimonialium in insula Seckingensi a S. Fridolino fundatum, etsi initio magnis calamitatibus iactatum fuerit, [Eminentia Abbatissæ Seckinganæ,] tamen tantis qua temporalibus, qua spiritualibus auctum est incrementis, vt summam obtinuerit eminentiam dignitatis: non tantum a maximis viris & Principibus, a Regibus & Imperatoribus regia munificentia dotatum, sed magnis etiam priuilegijs decoratum: ita vt Seckingensi Abbatissæ ciuitas Seckingensis, Glaronensis regio & Lauffenburgum subiecta fuerint, eamque vt Principem agnouerint: vnde Excellentissimi Comites Habsburgenses, deinde Archiduces Austriaci, ciuitatem Seckingensem ac Lauffenburgum cum alijs dynastijs & bonis ab illa velut beneficiarij eius clientes acceperunt. [Imperium in Glaronenses:] More etiam receptum fuit, vt Glaronensium accolæ quotannis legatos Seckingam ablegarent, & Abbatissæ velut Dominæ, munus deferrent honorarium, qui succollatores olim feretro S. Fridolini deportando circa ecclesiam adhibebantur. Probari etiam tabulis vetustissimis signatis & authēticis potest, olim Antistitam quadriennio quouis Glaronam profectam esse, & tractus illius Decemuiros, honestissimos quosque & integerrimos delegisse, qui patriam gubernarent, consilijs & iudicijs præsiderent. Quæ, si infirmitate prohiberetur eo pergere, per Legatos res agebatur. Quod si nec isti designarentur, interim Glaronenses tributis & pensionibus soluendis liberabantur. Quæ administratio quieta diu viguit, ita vt solus Imperator protector censeretur, nec alteri Prætori vices suas delegaret. Postea Comites Hombergenses & Conradi Sueuiæ Ducis soror amplas possessiones cœnobio donarunt; quando fuerunt & mancipia loco obligata, quæ S. Fridolini vernæ dicebantur. Fuerunt ea loca sub Romano Imperio ad tempora Frederici Augusti, qui ea Palatino Comiti Ottoni a Burgundia donauit, inde Comites Habsburgici & Austriaci acceperunt: tandem anno MCCCL Glaronenses cum Prætore regionis confœderatis Heluetijs se adiunxerunt. Hæc ibi. Stumphius citat instrumenta Austriacorum, quibus se fatentur Feudatarios Abbatissæ Seckingensi, sunt ea data anno MCCCCLIV & LIX.

[9] Canisius iterum cap. 29 ostendit Seckingenses sæpius S. Fridolini patrocinium fuisse expertos, quorum Annales multas & illustres victorias memorant, quas eius patrocinio reportarunt. [Seckingan victoriam obtinent:] Anno MCCCCXV tribus septimanis Basileenses Seckingam obsederunt, magnam mœnibus vrbis & domibus ciuium ruinam cōtinuis eiaculationibus intulerunt, & paullo post maioribus viribus ad obsidionem redierunt: sed iterum compulsi sunt re infecta discedere. Alius vetustus codex narrat, quoties vexillo explicato ad pugnam exierunt (vt sæpius factum est) toties sine sanguine, nullo ciuium desiderato, victoriam obtinuerunt: quam semper S. Fridolini patrocinio acceptam retulerunt, quem adeo Dominum, hospitem & Aduocatum præcipuum appellare consueuerunt. Eadem leguntur apud Murerum, & plurima ex præcedentibus apud Stumphium.

[10] Canisius denique cap. 30 & 31 asserit Matricem Glaronensem parochiam a S. Fridolino a fundamentis fuisse erectam, eique S. Hilarium Patronum totius regionis datum. Quocirca veteres Glaronenses S. Hilario adiunxerunt S. Fridolinum, [Glaronēses venerātur S. Fridolinum,] & in grati animi significationem eius imaginem tam extra quam intra ciuitatem magno in honore conseruarunt, & labaris, vexillis, clypeis & sigillo vrbis impresserunt. Quotannis memoriam eius anniuersariam festiuis gaudijs soliti sunt recolere, Seckingam adire, & sacros eius cineres venerari. [victoriā potiuntur.] Præterea aliam mense Aprili supplicationem maxima frequentia Ecclesiastici & seculares solebant honestare, vt Deo gratiæ referantur pro insigni victoria obtenta eo anni tempore, quando trecenti quinquaginta eius regionis incolȩ quindecim hostium millia profligarunt. Prolixe etiam rei gestæ series populo prælegitur, in qua sæpius SS. Fridolinus & Hilarius Patroni & Aduocati nominantur. Insignia vrbis Glaronensis cum imagine S. Fridolini repræsentat Vrstitius pag. 67.

[11] Canonicus Brandenbergius in ante memoratis litteris ista indicauit. Reliquias S. Hilarij, nominatim pollicem, S. Fridolinus Seckingæ reliquit: vbi & casula, culter, baculus & alia præter corpus ipsius S. Fridolini prostant. Anno circiter MCCCXXX ingenti incendio templum & monasterium D. Fridolini Seckingæ conflagrauit. Sequentibus annis, Albertus Romanorum Rex Austrius, cum pluribus Imperij Principibus Ecclesiasticis & secularibus, præsertim Episcopis Argentoratensi, Basileensi, Constantiensi Seckingam venerat, cladem incendij arbitraturus, [Corpus in incendio seruatum:] & maxime corpus S. Fridolini, ingenti miraculo a flammis illæsum diuinitus conseruatum, veneraturus: vbi sarcophagum, seu potius sandapilam sacri corporis sub altari depositam, superiori parte adustam, repererunt: sed de reliquo penitus cum reliquijs in tegram. Ergo in perpetuam miraculi memoria eamdem ipsam tumbam, [capsæ inclusum,] quantumuis superiori parte crematam, cum reliquis vndique ferreis laminis & ligamentis, ac frequenti clauorum nexura posteritati reliquerunt. Cum vero eadem sacra tumba in tantis Suecici belli turbinibus per quam difficulter, ob grauitatem ponderis asserum & ferra mentorum, transferretur, nec minori periculo, ob subitam hostium irruptionem domi relinqueretur; inter Principem Abbatissam & Collegas tam Canonicos quam Canonissas, sæpius consultabatur, quo pacto sacrum pignus in compendiosam aliquam arculam compingi posset, quo facilius ac tutius in euentum necessitatis clanculum auferri ac transferri in saluum posset. Hoc tamen identidem obstabat, quod metus omnes teneret, ne, si forte adminiculo fabrorum ferrariorum (sine quibus impossibile videbatur aperiri posse) ligaturæ soluerentur, publicaretur sacrum corpus non amplius adesse, quod suspicabamur integrum, sed in cineres redactum. Verum cum anno MDCXXXVII Dux Winmariensis partibus Rhenanis infestus, cum Werdio frequentius colluctaretur, [anno 1637 corpus in ea repertum.] conandum nonnihil operæ pretium duximus, experturi num priuatis viribus & industria sacrum pignus aperire, lustrare, ac in commodius promptuarium componere possemus. Igitur annuente Principissa, molem sarcophagi in sublimi, seu medio summi altaris locati, tantummodo duo Sacerdotes, senior Canonicus & ego, amouere & in tabulam seu mensam altaris demittere connitimur; viribus profecto tantæ moli impares, animum prope despondentes: sed ecce nescio quo pacto, qua & facilitate sarcophagum haud difficili negotio in altare deponimus, ac inde ab altari in pauimentum demittere adnitentibus feliciter res successit. cum seniore Canonico in pauimento anteriorem sarcophagi partem apprehendente, ego adhuc super altare existens, posteriorem partem, qua potui maiori vi retinere, ne impetuose in pauimento illideretur, conabar; cum ecce subito resolutis clauis & ligamentis; remanentibus in manibus meis laminis, sarcophagum delabitur: quando extemplo apparuit ostiolum, per quod manus intromitti potuit, & sacræ Reliquiæ contingi. Reperimus ergo sacrum corpus duplici inuolucro compilatum, superius erat peristroma babylonicum elegans auro intextum, aliquot caustomatis adustum, quippe superior pars sarcophagi pœne tota incarbonata est; interius erat pannus e gossipio, sacris his adiacebat scheda, non latior manu; qua præfatus Serenissimus Rex contestabatur lustrationis seriem, in præsentia Præsulum & Principum factæ: & quod illa tumba a nongentis annis nunquam fuerit aperta, nisi per illam ipsam caussam & occasionem, & quod sacram illam tumbam ferramētis tametsi crematam, circumdederit: & posteritati in miraculi memoriam sic reliquerit. Certe & eadem tumba ab illo tempore, nempe a trecentis annis numquam denuo aperta fuerat: nisi ob necessitatem illam & pericula Suecici belli anno MDCXXXVII. De memorato incendio & aduentu Alberti Imperatoris agit etiam Stumphius.

VITA
auctore Balthero monacho Seckingano.
Ex MS. Sangallensi.

Fridolinus Abbas Seckingæ in Germania (S.)

BHL Number: 3170

Avctore Balthero monacho.

LIBER I.

Prologus auctoris

Notkero Doctrinæ Sophiæ, meritorumque sanctitate Beatissimo, Baltherus infimus seruorum Dei Seruulus.

[1] Iam dudum vero, (vt vos optime nostis) dum in monasterio S. Galli iuxta vestros ceterorumq; pedes Magistrorum, scholasticæ vacare disciplinæ desisterem; [Baltherus in monasterio S. Galli eruditus] & cum hoc multo magis cogente miseria, quam copia magistratus deficiente, mihi contigisset in damnum (nam inde fons inferebatur sapientiæ per cunctas totius Europæ prouincias deriuatus, & omnibus huc vsque, Dei nutu suauissimo, se potabilem dulcorabat gustu) bonum mihi visum est, vt huiusmodi, ceu dictum est, felici solatio destitutus, Occidentalis Galliæ Magistros, licet socius gyrouagorum in mēdicando, verecundia penitus posthabita, [per Gallias peregrinatur:] aggrederer. Sperans autem anxius & flebilis in vtriusque mœstitia famis aliquantulam ibi refectionem me inuenturum; vnius scilicet earum caro paullum ad tempus afflicta, dum iterum affluentia diuitiarum sufficienter vtitur, cito fit, vt de his fastidium trahat, quibus paullo ante nimis inhiabat; alterius vero quia mens sitibunda, quanto plus internarum suauitate deliciarum fruitur, tanto magis ad earumdem dulcedinem non fastidio, sed amore coarctatur. Hanc rem ego taliter aggressus, cum peregrinando fines Galliæ per longum etiam cursum ad vsque confinia Hispaniæ, ob amorem circuissem disciplinæ, licet parum in hac profecerim, & ibi per quatuor moratus annos, tunc demum decernerem patriam patriæque familiaritatem reuisere; contigit vt in redeundo quoddam monasterium, a Helera nuncupatum, iuxta Mosellæ cuiusdam littus situm, caussa orationis adirem; [in Helera, monasterio a S. Fridolino cōstructo, benigne excipitur:] quod & S. Fridolinum ibidem in honorem S. Hilarij construxisse per eiusdem loci Fratrum relationem didiceram. Ibi vero huius rei ordine comperto, aliquantulum lætior effectus sum intantum, vt me prorsus obliuiscerer illuc exulem venisse; quia, non vt aduena, eorumdem Fratrum pio solatio congratulabar, sed ceu quilibet bonæ qualitatis indigena, qui in domo sui domini sedula inter alios familiaritate vtitur.

[2] Tunc Pater & prouisor eiusdem monasterij, vt per me certitudinem professionis compererat, hæreditarium esse me seruum horum Sanctorum, de quibus supradictum est, videlicet Hilarij & Fridolini, attulit meam in præsentiam vtriusque virtutes proprio separatim volumini inscriptas: quas vbi videns gauisus sum, & adhuc cautus apertis voluminibus inspiciebam, [reperit ibi Vitam S. Fridolini,] recordabar in Sechanis, ad quod ego seruili iure me pertinere non erubesco, vnius, scilicet S. Hilarij virtutes in quodam volumine scriptas adesse; alterius vero, nempe S. Fridolini, Vitam deesse: nam inde liber ipse, [apud Seckingenses deperditā,] in quo eiusdem Sancti Vita habebatur scripta, ablatus fuit, dum præfatum monasterium a Paganorum iam olim incursione vastatum est. Adhuc etiam supersunt multi, quieumdem librum, antequam ita, ceu dixi, perderetur, non solum viderunt, sed sæpius legerunt: sicque verum esse profitentur, veluti iam per me narratur. Postquam vnus ex his prænominatis libellulis, quem in prædicto deesse non dubitabam, meæ petitioni ad mecum deportandum omnino denegatus est, & b incaustum seu membrana non adfuit, quatenus per me scriberetur; cito sedens recitaui, & hoc quod egebam, memoriter retinui, partim verba cum materia, [memoriæ mandat,] partim materiam absque verborum constructione, vt mea reuersione peracta, eadem, quæ inibi legeram gesta, per me commendarentur aliorum memoriæ scripta. Hunc vero præfatum diligenter inchoans legere, inueniebam titulum S. Fridoldo inscriptum; indeque procul dubio mihi incertum erat, vtrum de nostro Patrono hæc scripta essent, [& ob nomē male formatum,] an de alio quodam, qui Fridoldus, non Fridolinus, nuncuparetur; nisi quod postea mihi in altera monstratum est paginula, qualiter idem Sanctus de quadam Galliæ ciuitate, Pictauis nominata, [ex reliquiis S. Hilarij agnoscit eius esse.] reliquias S. Hilarij in parua capsella in Alemanniæ quamdam insulam, vndique lymphis circumdatam, deportasset: ibique populi se fidei commendans, quoddam monasterium sub honore S. Hilarij in eadem insula Rheni fluminis construxisset: in quo adhuc ipsa prædicta (vt vos nostis) pendet capsella.

[3] Quoniam vero totum (sicut tibi per has literas, o Pater, est manifestum) testimonio aut alicuius bonæ qualitatis viri auctoritate certa, cui credendum esset, a me tantummodo dictum & scriptum esse videatur, [contra obtrectatores se defendit:] qui me totius auctorem falsitatis esse denegare non valeo; licet in huius opusculi rescriptione de materia gestæ rei nil fallaciter addam vel demam, præter solam verborum constructionem, (quam rustico nimis stylo scripsisse me profiteor; malens in hoc meam rusticitatem blasphemari, quam rei veritatem nesciri) reor quod quilibet veritatis amator, meæ qualitatem breuitatis intendens, obiiciendo dicet esse apocryphum, & Magistrorum damnatione hoc exemplar refutandum; quia nullius aliunde fulciatur imperio, sed tantum veluti libero scriptitetur arbitrio: insuper & alium iniustis faucibus, tanta quasi fuligine obfuscatum, minime dubito dicturum, me nullatenus esse veritatis auctorem, sed cuiusdam excogitatæ rei falsum compilatorem. Quocirca, [& patrocinium Notkeri implorat:] o pijssime Pater & Doctor, me tuæ commendans inuictæ fidei, precor, quatenus tuo certissimo indagante comprobetur arbitrio, vtrum iste præsens libellus vna cum cantilena, quam per musicam artem in Fridolini laudem canendo composui, flammarum incendio sit delendus, an ad Dei seruitium posthac reseruandus. Mihi namque melius placet tua mitissima redargui correctione quam aliorum inuidiosa confundi stomachatione. Perpetuum tibi opto vale.

[Annotata]

a Occasio huius monasterij extructi infra cap. 3 indicatur, vbi de illo agemus.

b Incaustrum, id est atramentum, Italis, Inchiostro, Francis Encre.

CAPVT I.
S. Fridolini vita in Hibernia, ex eaque discessus.

[4] Beatus Fridolinus ab extremis partibus inferioris Scotiæ oriundus esse non ambigitur: quæ videlicet apud ipsos Scotigenas Hibernia nuncupata, [S. Fridolinus in Hibernia nobisi prosapia exortus,] ad vsque Oceanum protendit suæ amplitudinis confinia. Parentum etiam generositate adeo eminebat præclarus, quatenus quique potentiores eiusdem regni gratularentur in talis cognati affinitate annumerari. Nam & hoc eis haud immerito magni videbatur honoris fuisse, dum se sub eius meritis totius boni prouectum non dubitarent promereri posse: huiusque generositatis solennitatem non inerti bonorum operum studio, ob hoc præcipue solers studiosius in se curabat ornare; ne illud Psalmographi ipse siue dicendo, siue mentaliter eructando depromeret: Quæ vtilitas in sanguine, meo dum descendero in corruptionem: quia nec tantum gloriabatur de huiusmodi pompatrice cognationis parentela, quantum de illa adoptiua cælestique electorum genealogia, [præfert cælestem nobilitatem:] de qua in Euangelio legitur: Quicumque fecerit voluntatem Patris mei qui in cælis est, ipse meus frater, & soror, & mater est. [Ps. 29. 10] [Mat. 12. 50]

[5] Opum vero diuitiarumque secularium abundantia fere præ cunctis in eodem regno degentibus famosus affluebat, & tam nimiæ largitatis exhibitione se hilarem atque lætum in omnibus ostendebat, vt non solum ditiores suis pretiosis muneribus semper arriderent; [diuitius liberalis in alios expendit:] sed pauperes quoque gratulabunda fronte suis quotidie eleemosynis applauderent. Nam vtrisque quoad poterat, largus singulis: & congruenter erogabat: illorum quidem nimiam cupiditatem, quam suæ facultates minime possent, extinguere studebat, vel pretiosa dando, ne supra modum exæstuaret, aliquantulum placabiliorem reddere; istorum autem laudandam pauperiem, qua ad mundanæ prosperitatis beatitudinem adeo inhianter ardebant, ne in aduersitatum querimonijs omnino deficerent, misericorditer sustentabat. [2 Cor. 9. 7] Et ita se hilarem datorem, quem secundum Scripturam Deus diligit, præferens; omnibus omnia factus est, vt omnes lucrifaceret.

[6] Studijs litterarum delectabilibus archiuis, postquam ab vberibus amatæ nutricis & a cunabulis flebilibus more infantium seiunctus est, sic acute inhærebat, vt non tam materno lacte teneræ fragilitatis ætatem fulciret, quam ad sophiæ mamillas suspensus, [studiis litterarum & scientiis incumbit:] superno rore mentis viuacitatem obdulcaret. Quia sui laudabilis sensus tenorem captiosis argumentosisque sophisticorum & syllogisticorum proloquiorum affectionibus implicare prorsus spernebat; ne dum in aliquo Pythagoricæ Platonicȩque sapientiæ posthumus hæres inconuenienter videretur, summæ Sapientiæ sibi contubernalem amicitiam non ostendisse probaretur: sicut scriptum est; Omnis sapientia a Domino Deo est. [Eccli. 1. 1]

[7] Tunc sancti Spiritus gratia cælitus afflatus, se totum maluit sub officio Clericatus Deo fidelem famulum exhibere, quam sub huius seculi negotiis constitutus, diabolo per laicale ius inseruire: [statū Clericalē amplexus,] & huiusmodi aciem mentis de terrenis ad cælestia suspendens, sibi hunc proponit versiculum in exemplum, Amicus huius seculi, inimicus Dei constituitur. [Iac. 4. 4] Sic ergo cum ob amorem cælestis vitæ secularium incertitudinem postponeret, & spreto totius mundi flore, ceu sedulus minister, vacaret officio Dei; aggressus est omnes fere ciuitates suæ patriæ & multa circumquaque loca circuire, ea scilicet ratione, vt fidem Catholicam, [prædicationi insistit;] in his partibus a Gentilitatis ritu segregatam, suæ prædicationis officio firmiter stabiliret Deo. Et hoc vtique non credendum est, quod huiusmodi ministri sacramentum aliqua præsumptuosa illicitæ audacitate proteruitatis sibi vsurpasset; sed illud multo magis, quod sub Pontificum testimonio omnisque Cleri attestatione, nec non totius circumiectæ plebis acclamatione, per Dei gratiam electus, sibi a Domino commendata duplicarit talenta. Nam ille procul dubio de fidelibus illis seruis, qui a proprio Domino peregre proficiscente pecuniam sub lucro reportandam acceperunt, satis fidelis seruus extitit; dum a Domino suo, scilicet Christo, potius optandas cum vsura gratiarum actiones vellet audire, quam indecentem & horrendam nequam illius serui abiectionem sustinere, qui sine lucro præsumebat reportare pecuniam Domini sui.

[8] Tunc cum desiderabili Clericatus honore pro suo libitu sublimatus, & huiusmodi prædicationis, ceu superius dictum est, officio intantum glorificatus, vt inter omnes Scotorum Principes non solummodo velut aliquis honorabilis Clericus & Sacerdos diligeretur, [videns se honorari,] sed ceu Pontifex summo honore Episcopali & dulcis haberetur; visum est ei bonum & vtile, vt totius seculi florem omnino ob Dei nominis amorem sperneret, illud obliuioni minime tradens, quod in Euangelio scriptum est: Nisi quis renuntiauerit omnibus, quæ possidet, non potest meus esse discipulus. [Luc. 14. 33] Ergo vnaquæque propriæ facultatis bona possessionesque, non tantum proximis seu cognatis ordinatim & sapienter distribuens, sed multis alijs nimia paupertate duriter afflictis erogans, [sua omnia distribuit pauperibus:] videlicet orphanis, Ecclesiasticis hominibus sub vniuscuiusque ordinis honore degentibus, ceterisque quorum infinitus protenditur numerus, implebat hoc quod per Psalmographum dictum est: Dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in seculum seculi. [Psal. 111. 9]

[9] Hoc totum cum ita per ordinem, vt dictum est, perageretur, instructus est tantæ dignitatis vir missatico, quatenus mente perseuerabili paternitatis affinitatem & familiaritatem cognationis, patriæque natiuam voluptuosamque dulcedinem, pro Dei nomine non pigresceret postponere. Et hæc non aliter ei accidisse probatur, nisi velut quondam Abrahæ indictum est, vt exiret de terra sua & cognatione. Nunc igitur tantæ fidelitatis miles, constans immobilisque sub hac cælesti iussione perseuerabat, nil remoratus, quin hoc fiducialiter implendum, omnibus derelictis, insisteret, quod summa Celsitudo sibi subiunxisset; [statuit patriam & amicos deserere:] licet, in quas partes huius mundi suum iter a Deo præfinitum disponeretur, prorsus ignoraret. Sed tamen eo ita inopinate sui itineris cursum arripiente, qualis ibi vel quantus audiretur flentium strepitus, nec linguæ motu nec styli acumine valet quis alteri referre. Nam ibi diuersitas plebis plangebat se amisisse impensorem diuersi muneris: [videt magnum omnium luctum:] Ecclesiastici vero ordinis in eodem regno ingens vniuersitas, non tantum suæ conuersationis flebat absentiam, quantum desiderandæ suæ prædicationis dolebat abesse instantiam: quia sancta Ecclesia in istis partibus ad Dei seruitium stabilita, ab eo veluti a quadam firmissima regebatur tunc temporis columna. Clerus vero Episcopatus quantum qualemque honorem vel famulatum ei suppeditaret, non est necesse loquendum; dum ipsi Pontifices vix totis viribus sufficerent, vt eius vitæ tramitem vel in minimis attingerent. Ipse Primatus etiam totius Scotiæ eius præcipue desiderabat consilium salubre, ne sine suo consultu in ijs, quæ seculariter sub iudiciali iure eueniebant corrigenda, offenderetur maiestas Diuina.

[10] Quis dubitat, quomodo aut qualiter, a diligendis in Deo pauperibus, scilicet orphanis, viduis, & a ceteris vtriusque sexus plebibus frustra rogatus fuerit, nempe quando suis amplectendis parentibus suum cœptum iter tardando, differri doluit: nam hæc multitudo nempe pauperum, cum eum diutius flendo sequeretur, interdum fixo in terram sustentationis baculo, ipsique desuper innixus, & gestanti animo, ne propter hortamina vel illorum blandimenta reuerteretur, corroboratus, [eos blande consolatur:] non cessauit blandis mitibusque verbis eos consolari, & semina cælestis vitæ sparsim salubriterque largiri; interdum arrepto sui itineris tramite suadebat eis, ne suum iter, quod in Dei nomine inchoauerat, amplius impedirent, dicens: O amicissimi mei, non solum consanguinei, sed conciues dulcesque nutricij, nonne vobis iam, vt reor, notum est, quia me nulla secularis vitæ pompa retrahere permittitur ab illo peregrinandi exilio, quod proficiscendum mihi cælitus est commissum? Quare me impeditis, quem totus mundus, si solus Deus non resistit, impedire non sufficit.

[11] Ita vicarium alternæ necessitudinis amorem dando, peruenerunt ad mare quoddam, quod spatiatur inter confinia inserioris Scotiæ, de qua superius mentio facta est, & superioris, [ad mare concomitantes spe reductionis,] de qua modo loquendum non est. Illuc eisdem, ceu dictum est, peruenientibus, & inepta tam longi itineris lassitudine fatigatis, semetque aliquantulum requiescendo subleuare desiderantibus, placuit vt causa caritatis cum eo saltem pernoctando sequentis diei spatium obtinerent, & tunc ad vltimum, si fieri posset, salubrius omnes quodammodo illum ad propria reuocandum se expectasse, gratularentur. Nam hoc solummodo ipsis suis comitibus ad huiusmodi fidei fiduciam remansit, vt quem antea totius mundi voluptuosa blandities nequinerat sibi subdere, eum maris periculositas cogeret cedere. In his vero monimentis spatium noctis tali spe perducentes, vix pro dubio ad sequentis diei optandam perueniebant auroram; hoc nempe dolentes, quod totius suæ gentis vniuersalitas eum quasi posthuma superstes adeo plangeret, vt nullum post suam abscessionem suæ qualitatis consimilem speraret se posse promereri.

[12] Interim autem cum iam ab Orientali plaga solis clarior ortus nocturnæ caliginis tenebrositatem propelleret, & sui radij splendore totum mundum illustrando, mortalibus vndique solitum lumen effusum ministraret, hoc solummodo deprecabantur, vt aut cito in patriam remeandi regressum acceleraret; aut si hoc nullatenus fieri posset, saltem eis reuertentibus gratiam suæ benedictionis non denegaret. Illis vero talia efflagitantibus, ab oratione, cui totius transactæ iam noctis spatio vacauerat, surgebat: & euangelicæ profunditatem disputationis ingressus, quomodo Filius Dei videlicet ex Maria Virgine natus incarnaretur, [adhortatur & benedicit:] & quare laboriosam huius mundi voraginem intraret, scilicet propter nostra peccata, seu quod pro nobis pateretur, vtique turpissimam mortem, in crucis patibulo suspensus, tertia die sine corruptione resurrecturus, narrabat. Tunc illi accepta sua largifluæ benedictionis gratia, suæque salubris licentiæ impetrato commeatu, carpebant lugubre in patriam redeundi iter.

[13] Sed tamen ab huiusmodi cœpto itineris tramite aliquantulum substiterunt, quatenus procellosum sui nauigij negotium per inuestigabiles vndosi pelagi semitas, vel procul inspicientes, probarent: [illis diu adspicientibus, mare transit.] atque hunc tamdiu intueri desiderabant, donec intantium prædictus vir ab eorum oculis proficiscens elongaretur, & aëreos tractus marinosque sulcos ab illis protenderet, vt inde ipsorum intuitus quodammodo quasi obstrusus vlterius eum prospiciendo, sequi non sufficeret. Et ita vtrique iste de mari, illi de ipsius maris littore sursum eleuatis dextris, vltimum vale mutuo dantes, ab inuicem separantur; illi dolentes ob patriæ familiaritatem, iste gaudens ad exilij fatigationem.

CAPVT II.
Apud Pictauos S. Hilarij reliquias transfert: ecclesiam restaurat.

[14] Interea vero cum per Dei gratiam, posthabito maris periculo, desiderabili portu littoreæ securitatis iam lætabundus frueretur; receptus est digne in cuiusdam bonæ qualitatis viri hospitium, ibique paucis diebus, suis lassabundis artubus concessa repausatione, demorabatur: ac de ipsius gentis conuersatione solerter inquirebat, quo statu vel quali morum consuetudine se contineret, aut si spreto Gentilitatis ritu Deum cæli coleret. [In Galliam appellat:] Tunc vero vt ipsius hospitis aliorumque quorumdam relatu compererat, quosdam eorum Deum cæli rite adorare ac colere; quosdam etiam idololatrijs paganico cultu nefandissime inseruire, eligebat timore nudus & imperterritus, caritate vestitus, [prædicat verbum Dei:] plebi spargere semina fidei.

[15] Inde suum beatum arripiens iter, postquam Galliæ fines circūeundo lustrauerat, & sanctæ Trinitatis Catholicam fidem in credentium cordibus plantauerat; accidit eum inter alia loca a Pictauiensium vrbem aggressum esse, ibique per longum tempus in b castris S. Hilarij demoratum fuisse, [Pictauij manet in monasterio S. Hilarij:] non ob aliam caussam, nisi vt Deo concedente, ipsiusque S. Hilarij suffragantibus meritis, aliquantulam sui corporis portiunculam ad suæ consolationem peregrinationis acciperet, non meritorum diminutione, sed diminuta corporeæ quantitatis abscissione.

[16] Dum ergo ibi per multarum assiduitates vigiliarum in sua sancta oratione, vna cum casta parcimonia vacaret, [a quo apparente monetur vt suum trāsferat corpus & restauret seruitium:] vt hoc, quod ardēter desiderabat, accideret sibi a Deo, generaliter reuelatum est ei quadam nocte per visionem, quasi ipse S. Hilarius sibi visibiliter appareret, dicens: Frater, exaudita est oratio tua; & ego, inquantum facultas mihi suppetit, per merita & suffragia Beatæ Mariæ Dei genitricis semper Virginis, omniumque Sanctorum interuentione, tuam in conspectu Diuinæ maiestatis orationem adiuuare non desisto; quia ipse Deus elegit te, vt suum in hoc loco restaurares seruitium, & mei corpusculi artus in huius ecclesiolæ sanctiori parte collocare non tardares: hoc tibi ad magnum seruatum est a Deo præmium. Tunc vero huius felicitate reuelationis consolatus, salubriter a dulci somno euigilans, nimiumque gratulabundus de lectuli stramine surgens, ecclesiam intrabat, & gratiarum actiones, vt dignum fuit, Deo Sanctoque Hilario non destitit die nocteque per longum tempus agere. Nam quod antea per indefessam precaminum, ieiuniorumque instantiam supplex curauit postulare; tunc id ipsum sibi a Deo concessum gauisus est impetrasse; non hoc suis deputans meritis, sed Dei gratiæ omnipotentis.

[17] Ergo cum in huiusmodi laudibus, vt dictum est, non paruum per spatium ad Deum contemplatiua tantummodo vacatione plus solito intentus immineret, ac per afflictionem incredibilis abstinentiæ carnem vltra mensuram macerando consumeret; quidam eiusdem loci Fratres, bonæ qualitatis viri suamque nimiæ dilectionis amore fraternitatem venerantes, interrogauerunt eum, quid caussæ hoc esset, quod vltra, quam humana sustinere posset natura, se affligendo mortificaret? Illis caute sciscitantibus talia, dum nollet, nec posset etiam rem prædictam celare, indicauit eis per omnia, [reuelationē sibi factam communicat:] quid ibi desiderauerit, quidque ei inde cælitus acciderit. Illi vero nullo modo eius resistentes precibus, minimeque renitentes, quod diuinitus ei promissum & concessum est, inquirebant quomodo, seu quando hoc fieri post Dei nutum deberet. Ille e contra respondens dixit; se nihil, siue de restauratione Ecclesiæ, siue de sacratissimi translatione corporis, facturum absque consultu licentiaque Pontificis atque Regis adiutorio, scilicet c Clodouei, qui tum temporis longe lateque imperialem obtinebat potestatem.

[18] Inde post paullulum occasione ad d Episcopum eundi recepta, congregauit in vnum suos familiarissimos sibique amantissimos, [adit Episcopum:] vt vna cum eorum vnanimi consilio illuc pergeret, ibique quid ei loquendum aut consiliandum esset, communiter cum eis hoc totum perageret. Illuc vero vbi peruentum est, ipse Episcopus totusque Clerus eum digne receptum, vti Fratrem virumque sanctum, [honoratur ab eo & ciuibus Pictauiēsibus.] sponte meritoque diligebat. Nam ab eodem Episcopo ceterisque Pictauiensis vrbis habitatoribus intantum eius sancta amabatur oratio, vt eumdem locum, scilicet e monasterium S. Hilarij, in quo morabatur, pro suæ prædicationis amore non cessarent frequentare.

[19] Hæc igitur, quæ paulo superius habentur scripta, cum a prædicto viro ceterisque suis familiarissimis amicis Episcopo intimarentur, eique compertum esset, qualiter per reuelationem huic Dei electo contigisset, coadunatis de totius Cleri ordine maioribus natu, senioribusque quamplurimis in eadem vrbe degentibus, pergebat ad illum prædictum locum, vbi S. Hilarius corporaliter requiescebat, ibique sancto eidem viro ab omnibus in Abbatem electo, cuncta, [Eligitur Abbas monasterij S. Hilarij.] quȩ ad illum locum pertinere videbantur, commendabat, huiusmodi dicens; Frater & Domine, omnia, quæ tibi per diuinam reuelationem iniūcta iussaque sunt agēda, siue in f restaurando Sanctorum ecclesiam, siue in transferendo sacrum nostri Patroni corpusculum, differre seu tardare diutius noli: nam me totamq; meam, si placet, possessionem promptus tibi sum in adiutorium dare.

[20] Interea dum sanctus vir potestatem illum regendi locum diutissime reluctaretur accipere, multisque excusationibus, quod longum nimis est enarrare, se tentaret inde substrahere, atque hoc illi nullo modo concederetur; rogauit Pontificem, vt cum eo pariter Regis clementiam adiret, ne talis res absque illius inchoaretur auxilio. In hoc autem vt consenserat Episcopus suæ sanctæ petitioni, deposuit baculum peregrinationis, accipiens, licet coactus, virgam correctionis; non ad sui tantum honoris augmentationem, sed multo magis ad aliorum, Deo concedente, meliorationem. Tunc vero pariter Episcopus & Abbas, condicto itinere arrepto, peruenerunt ad præfatum Regem Chlodoueum: Episcopus, vt decuit, equester, Abbas autem, vt eius mos fuit, pedester. Quod vt statim nuntiatum est Regi, [accedit Regem Chlodoueum,] videlicet eumdem Præsulem vna cum prædicto Abbate illuc venisse; tunc Rex de Pontificis aduentu lætus, nimisque lætior effectus, quia talis viri faciem, cuius sanctitas in eius præsentia tam sæpe diuulgabatur, promeruit videre; & citius ab imperiali surgens throno, cum ei obuiam nimia stipatus multitudine, cursum accelerasset, ipsum amplexu, vt conuenit, [honorifice excipitur;] honorabili, & digno simul cum Episcopo recepit honore; statimque, cum per aliquantulam moram simul familiari fruerentur colloquio, prandij delicijs vacare decreuerunt. Ibi ergo, ceu regalis est consuetudo quamplurimis Principibus ad mensam sedentibus, accidit per huius viri merita quoddā miraculum, quod modo non est prætereundum.

[21] Rex enim cum inter prandendum quoddam vas lapideum vitrei coloris, auro gemmisque mirabiliter ornatum, iuberet afferri plenum mero; contigit vt ipse prior idem vasculum acciperet, postea huic sancto Abbati, licet vinum bibere nollet, præberet ad bibendum; & suis manibus, nescio quo casu, caderet in mensam, de mensæ quoque scamno per quatuor diuideretur partes. Hoc facto, vnus de pincernis, quantocius potuit, istuc currens, collegit in vnum particulas, [vas cōfractum oratione redintegrat;] deditque Regi. Rex autem inde aliquantulum contristatus, magis propter recumbentium inspectionem, quam vasculi perditionem, lætabunda tamen fronte dixit ad Abbatem; Domine, caussa tui amoris ad nihilum redactum est hoc vas: quia nisi tibi per me adhiberetur, nullo modo de meis manibus cadens perderetur. Scias ergo, quid Deus inde per te faciat ad sui nominis laudem & honorem: & vt quidam de istis recumbentibus, qui adhuc spreta sanctæ Trinitatis fide, paganico ritu idololatrijs inseruiunt, hoc cernentes in Deum omnipotentem nobiscum credere non tardent. Taliter ille sanctus vir cautus est admonitus, altaque suspiria pro suæ carnis fragilitate cordetenus extorquens, sed nimium in Dei misericordia more solito confidens, recepit easdem quatuor portiunculas, & sicut ipsa docuit fractura, coniunxit in priorem statum fragmenta, atque vas idem ita iunctum manibus amplectens, paruum ad momentum innixus cernuo vultu brachiis super mensam, orabat ad Deum: completaque citius oratione, reddidit Regi vas ita perfectum & reintegratum, vt ab aliquo nec ipsius signum siue lineamentum fracturæ agnosci posset. Qualis laus a cunctis hoc videntibus, non solum a Christianis, sed etiam ab ipsis Paganis (quorum magna cohors inibi aderat) Deo persolueretur, non est necesse loquendum. In eadem vero hora Rege ceterisque de prandio surgentibus, Deoq; gratias, vt dignum erat, reddentibus, omnes, qui Gentili errore decepti illic adesse cognoscebantur, sanctæ Trinitatis fidem confitentes, sacra baptismatis vnda ab Episcopo baptizantur.

[22] His ita, vt dictum est, peractis, Rex lætus & ouans ad cubiculum, Episcopus Abbasq; Deum laudantes pergebant ad hospitium. Illi vero cum illic percunctantes sequentis inducias expectarent diei, oblationesque Missarum Rege astante celebrassent; petebat idem Abbas Regem, vt sibi vna cum Episcopo locus familiariter secum loquendi designaretur. [accipit expensas pro restauranda ecclesia S. Hilarij:] Hoc postquam a Rege sibi, prout petebat, concessum est; per totum indicauit ei, quomodo seu qualiter sibi diuinitus reuelatum est de prædicti restauratione loci, & de sanctissimi translatione corporis S. Hilarij. Hoc totum intenta mente Rex, ob huius viri locutionem cælesti sale illitam intelligens, nec non Episcopi bona voluntate in hoc præcognita, reddebat ab intimis Deo gratias præcordijs; insuper promittens, quatenus sibi spontanea voluntate concederet, quidquid in auro vel argento, seu pretiosis rebus aliis, ad hoc peragendum desideraret. Huiusmodi autem licentia, diuino nutu præordinante, lætificatus, nimiæ denariis pecuniæ, ad prædictam rem perficiendam, ab eodem Rege suisque fidelibus honeste ditatus, repedauit simul cum Pontifice, illam maxime curam gerens, vt præfinitum opus peragere quantocyus, Deo opitulante, valeret.

[23] Igitur cum, Episcopo post diuinam concessionem vltra vires auxiliante, nec non & ceteris in eadem vrbe manentibus, [transfert reliquias S. Hilarij:] ipsius restauratio ecclesiæ vna cum sanctissimi translatione corpusculi perageretur; ac sibi reliquias eiusdem S. Hilarij, quas antea nimium ardenter optabat, separatim idem sanctus vir Fridolinus eligeret, in vnam caute religandas capsellam; accidit vt hoc toto peracto, duo Presbyteri de vltra-marinis partibus, videlicet sui cognati, ad Episcopum venirent eiusdem ciuitatis. Qui ab eo interrogati, vnde & quare venissent, [visitur a duobus Presbyteris cognatis.] cuiusque professionis essent, responderunt se de Nordumbria Anglorum quadam regione venire, suumque proximum cognatum, nomine Fridolinum, quærere, atque se, licet indignos, Sacerdotali frui ministerio. Quos denique honorifice susceptos per suum transmisit nuntium ad sui, quem quærebant, affinis hospitium. Quem vt optabili visu cernentes agnouerunt, præ lugubri gaudio minime appellare potuerunt. Nam hoc fieri solet sæpe, quando amicus quilibet amabilis & diu quæsitus ad vltimum sub extrema desperatione vix inuenitur; vt de pectore læto ineuitabilis extorqueatur luctus prȩ gaudio. Ille autem cum eos diu inspiciens agnouit suos esse cognatos, & a certo illorum relatu reperit sui amoris caussa eos illuc venisse, ita paternis, vt decuit, amplexibus eosdem diligens, suam recepit in mansionem, cauteq; per omnia interrogauit, quod seu quale negotium inter suæ regionis principes haberetur? Inter hoc autem & alia multa, quæ narrabantur, diu sacro inuicem vtebantur colloquio.

[Annotata]

a S. Hilarius Episcopus Pictauiensis e vita hac decessit anno 367 die 13 Ianuarij, vti tunc ad eius Vitam dictum.

b Id est monasterij parte, instar castri contra insultus hostiles munita, & in qua hospites excipiebantur.

c Chlodoueus I cœpit regnare ab anno 479, saltem sub finem, Christi fidem amplexus anno 494. at Rege Gothorum Alarico in regione Pictauiensis vrbis anno 507 deuicto, Aquitaniam subiugauit, vt alibi probatum.

d Subscripsit anno 508 aut sequenti Concilio Aurelianensi Adelfius Episcopus ex ciuitate Pictauis, alijs de ciuitate Ratiatica, aut de Ratiate, dictus a Ratiatensi tractu pagi Pictauici, de quo Gregor. Turonensis cap. 54 de Gloria Confessorum. Hic ergo Adelfius censendus tunc fuisse Episcopus Pictauiensis: Basileenses volunt legi Rauracorum Episcopum, & suum faciunt.

e B. Petrus Damianus sermone de Translatione S. Hilarij asserit monasterium in Suburbio fuisse, nunc intra vrbis muros inclusum est, vulgo basilica S. Hilarij maior dicta, quia alia est, quæ vulgo S. Hilarij de Cella appellatur: in hac creditur S. Hilarius vixisse & obijsse, in illa apud vxorem & S. Apram filiam sepultus, vt pluribus ad huius Vitam dictum est.

f De euersione huius loci circa annum 409 dum VVandali, Alani & Sueui per Aquitaniam in Hispanias ingressi sunt, diximus ibidem ad S. Hilarij Acta. Quin & dein sub Gothis fuere Pictauienjes, quando non potuerunt restaurare.

CAPVT III.
In Germaniam abire iussus varias in S. Hilarij honorem struit ecclesias.

[24] Postquam vero idem vir sanctus cum eis lætus cœnauerat, suoq; lecto se in eadem nocte commendauerat, signaculo sanctæ Crucis munitus, [a S. Hilario apparente, monetur in Almanniā se conferre:] apparuit ei S. Hilarius altera iam vice eum sic alloquens: Frater Fridoline, cur tardas implere, quod Deo mihique promisisti, quando corporis mei partem quamdam tecum ad deportandam separare promeruisti. Ergo noli diutius deinceps hic morari, quia tuis nepotibus a Deo conceditur, quatenus post tuam abcessionem hunc locum ad Dei non cessent procurare seruitium. Tunc cum idem vir Dei Fridolinus solerter, prout ei licitum erat, interrogaret, vbi eum ire iuberet; responsum est ei datum, vt ad quamdam a insulam Alamanniæ, Rheni cuiusdam fluminis vndique lymphis circumdatam, sui cursum itineris accelerare non differret, illicque suorum fidei se commendaret.

[25] Interim dum ab hac sacra visione stupefactus euigilasset, venit nuntius Episcopi, dicens eum irremediabili per omnia membra percussum esse paralysi, illuc vero sumptis suis secum nepotibus citius adueniens, inuenit eum cunctis artubus corporis ita debilitatum, vt nullus in eo sentiretur motus prætervitalem flatum, quem adhuc a præcordijs aliquantulum trahebat. Tunc sanctus Abbas Fridolinus, [infirmum Episcopum restituit sanitati,] solito confidens medicamine, scilicet in Dei clementia, prostrauit se ad orationem: peractaque oratione, cum anxia sudoris effusione mirabilique fletuum lachrymatione humefactus surgeret, erigebat se cum eo pariter Episcopus, in nullo se dicens membro aliquid mali sentire vel habere. Ergo cum talis ibi Dei gratia tam patenter visibiliterque ostenderetur, vterque eorum, Episcopus & Abbas, vna cum ceteris, qui ad funus prȩparandum illic aderant, Deum laudabant.

[26] Tunc mane facto cum eidem Episcopo per omnia patefaceret, qualiter in eadem nocte per visionem reuelatus est ei S. Hilarius, præcipiens, vt ad insinuatum locum, nihil remoratus, suum acceleraret gressum. Intantum prædictus Pontifex de tali stupefactus visione doluit, vt nec vitam post eius abcessionem obtinere curaret. Nam non solum ille, sed & totus Clerus totiusque regni principatus suam intantum paternitatem abesse plangebant, vt nec suæ propriæ regionis incolæ tantum doluissent, quando talem Patronum ab eis discedere vidissent. Quid plura? [valedicit Pictauiensibus, & eis renitentibus pergit in Germaniam,] Quem proprij dulcedo regni, seu iucundissima parentum affinitas, vel delectabilis paternæ hæreditatis possessio substrahere non valebat, nisi hoc perageret quod per diuinam sibi maiestatem iniunctum est; quomodo quibusue blanditijs ille locus, locique eiusdem habitatores, inter quos exul morabatur, obtinere valerent, quin hoc adimpleret, quod minime dubitabat, Deo iubente, peragendum fore? Ille vero per orationis sanctitatem apud Deum & S. Hilarium licentia commeatuque proficiscendi sumpto, cum pacis oscula daret Pontifici, ceteris suis amicis in eorum certam, sibique promissam commendauit fidem suos dulcissimos, de quibus superius dictum est, nepotes: quos diuina coactus iussione, non solum exules, sed sua carentes paternitate, relinquebat orphanos: itaq; totius vrbis Pictauiensium plebe circumdatus est, vt eorum clamori compassionique renitens, vix ab eis eluctaretur, vt arriperet gressum inde pergendi.

[27] Taliter etiam arrepto itinere, portans secum reliquias S. Hilarij, [adit Regem:] primum aggressus præfatum Regem, omnia, quæ diuinitus sibi acciderant, propalauit ei: ab eoque potestatem accepit, quatenus, vbicumq; prænominatam inueniret insulam, adhuc tamen sibi prorsus insciam, cuncta, quæ vellet, in Dei nomine illic licenter ageret. Huiusmodi potestate accepta, nimiæque gratia consolationis impetrata, lætus a Rege discessit; indeque pergens, venit ad quoddam flumen, Mosella nuncupatum, ibiq; in ipsius b ripa fluuij quodam monasterio sub honore S. Hilarij constructo, diutius, [tria templa S. Hilario excitat,] quam vt hoc monasterium, de quo in proœmio huius libelli supra dictum est, perficeretur, noluit morari. Indeque progrediens inter quædam concaua montium conuallia, in quodam monte, Vosago nuncupato, construxit ecclesiam similiter in eiusdem Sancti honore. Qua illic perfecta, quamdam adijt vrbem, quæ apud Latinos c Argentina vocitatur, in qua etiam sub eiusdem Sancti honore ædificauit ecclesiam.

[28] Ab eadem autem dum pergeret ciuitate, per d monasteria regni Burgundionum suum direxit iter in quamdam regionem, Rhætiam vocatam, caussa e Curiensem Episcopum adeundi. Ibidem vero in illa vrbe, Curia dicta, cum interim moraretur, donec ille f ecclesiam S. Hilario construxisset in seruitium, & ab ipsius vrbis habitatoribus inquireret, si alicubi scirent aliquam insulam alueo Rheni circumfusam, & ab humanis habitatoribus adhuc inusitatam & incultam; responderunt, aliam se nescire, absque cultura scilicet humanæ vsitationis, præter vnam solummodo, quam sibi adhuc non bene notam profitebantur esse. [in insulam venit Sec kingensem:] Sed tamen, vbi esset eadem insula, & per quam viam illuc venire deberet, insinuabant. Illuc postquam per innumerabiles tam longi itineris fatigationes, ad vltimum vix errabundus peruenit, intantum lætus effectus est, vt omnino obliuisceretur, se antea quidquam molestiȩ perpessum fuisse.

[29] Statim igitur incaptibili citus incessu dum ingreditur eamdem insulam absque circumiectæ plebis interrogatione, caussa id tantum inuestigandi, si locus illic ad ecclesiam ædificandam opportunus inueniretur; [pro fure habitus,] ciues absque mora, & eiusdem loci incolæ circumquaque commanentes, dum eum viderent in eodem loco, quasi otiosum, huc illucque vagantem, currebant illuc nimia ira commoti, sciscitantes ab eo, cur tam inconsulte eamdem insulam esset ausus ingredi, illicque quasi insidiator pecorum, [flagellis cæsus, eliminatur:] luporum more vagari: illumque præter illius impensionis excusationem duriter flagellis cæsum, expulerunt.

[30] Illis taliter contra præfatum sanctum virum magna infestatione non semel, sed sæpissime reluctantibus, nullamque spem sibi illic requiescendi promittentibus, iterum adit g Regem, ab eoque eumdem locum, a quo paullo ante fugitiuus comite vita vix euasit, in propriam domum, [Regis donatione accipit possessionem insulæ.] per chartam suæ manus obstipatione firmatam, accepit in perpetuum sibi suisq; posteris possidendam. Nam ad regalem potestatem ab antiquis temporibus ipse locus pertinere non ambigebatur. Cum tali dono, nec non alterius gloria honoris, ab Imperatore prædicto, qui eum multum diligebat, fulciretur; fecit eum per suos missos ad eamdem redire insulam, ea ratione, vt si aliquis contra hanc Imperialem vellet quidquam traditionem, aut huic S. Fridolino eumdem præsumeret contradicere locum, capite sine vllius excusationis dilatione plecteretur.

[31] Hucvsque, o lector solers, scias hunc libellum non me fallaciter excogitasse, sed tantum rescripsisse, nec de meo aliquid additum esse, præter rusticam solummodo verborum constructionem: quem me profiteor non ob aliam caussam construxisse, nisi quia idem liber, in quo huius Sancti gesta habebantur, iam olim Paganorum incursione in eadem insula perditus, mihi, dum in Gallia peregrinus essem, manifestabatur aut idem, aut eiusdem exemplar. [Vnde hæc historia accepta.] Hoc autem pro certo mihi minime notum est, si idem esset. Sed hoc procul dubio me scire affirmo, quod, dum mihi denegaretur ad inde mecum deportandum ille liber, nec instrumenta scribendi haberem, quatenus per me scriberentur omnia: memoriæ mandarim materiæ inuentæ assertionem, sicut in proœmio huius libri vel libelluli dictum est. Cetera vero, quæ hic sequuntur, scias, quorumdam in eadem prædicta insula degentium, veridica me comperisse relatione. Nam ita, dum inde cautius inquirerem, profitebantur, vt quædam de istis sequentibus miraculis, quæ in illo præfato non inueni libro (nam pars eius quædam in fine defuit oculis) an vera essent dubitarent: quædam autem affirmarent per antecedentium certam narrationem Patrum veraciter se scire.

[Annotata]

a Apud Petrum Damianum additum Gallinariam, quod correximus, ac censuimus legendum, Secaniam, vt ex sequentibus constat.

b Supra num. I Helera nuncupatum, vel Hilariacum, inquit Bruschius, idque S. Naboris cœnobium esse existimatur. Sanmarthani vltra ad ducentos annos aberrant, dum dotante Sigeboldo Episcopo Metensi a S. Fridolino conditum aiunt, & dedicatum anno 714. At Meurissius de Episcopis Metensibus pag. 151 tradit Hilariacum a Sigibaldo ex fundamentis conditum in honorem S. Pauli dicatum, prouentibus & priuilegijs cumulatum anno 734. ita haberi in MS. antiquo membrano huius monasterij. Aut ergo Helera, & Hilariacum fuerunt diuersa loca, aut priori monasterio destructo, reconditum est a Sigeboldo seu Sigebaldo Episcopo Metensi.

c Argentina, antiquioribus Argentoratum, posterioribus Strateburgum, vulgo Straesburgh: quod tunc suos Episcopos habuisse euicimus in Diatrida de 3 Dagobertis lib. 4 cap. 4.

d Eminebant illa, quæ a SS. Romano & Lupicino fratribus seculo quinto in Iura monte cœpta erant extrui, & ab eorum discipulis in vicinis locis. Consulenda Acta S. Romani 28 Februarij, & Lupicini 21 Martij.

e Bruschius in Catalogo Episcoporum Curiensium appellat Puricium seu Pruricium.

f Idem Bruschius ait illam ecclesiam nunc S. Martino dicatam esse. Sprecherus in Chronico Rhætiæ pag. 223 asserit ecclesiæ & cellulæ contiguæ vestigia adhuc videri.

g Theodericum Regem Francorum Austrasiorum, filium Chlodouæi, vt supra probatum.

LIBER SECVNDVS.

CAPVT I. Monasterium Seckingæ exstructum, & miracula patrata.

[1] Postquam vero prædictus vir S. Fridolinus hanc superius memoratam a Rege, vt iam dictum est, in propriam domum acciperet insulam, & illam, vt semper optabat, securus intrauerat; accidit, vt quamdam capsellam, reliquijs S. Hilarij plenam, [Reliquias S. Hilarij Seckingæ collocat in arbore.] quam suis humeris omni tempore pendentem solitus erat gestare, suspenderet in cuiusdam arboris ramum: donec aliquantulum suis lassabundis artubus concederet ineuitabilem soporis requiem; antea longi itineris lassitudine, vt eumdem circumeundo locum caussa hoc tantum experiendi, vbi decenter ecclesiam ædificare posset, nimis fatigatus. Interim cum parum refocillatis, prout humana tantum indiguit natura, membris, assurgeret ad summæ dignitatis solitam orationem, nimis stupefactus aliquantulum retorsit gressum; quod nimiam molem eiusdem arboris, in qua prædicta suspendebatur capsella, videbat terratenus inclinatam, [Mox in terram inclinata:] omnesque ramos ab imo stipite vsque ad summum admirabatur quasi conglobatos Deo se humiliasse; ipsa tamen arbore non eradicata, sed lenti more viminis deorsum flexa … a Nonne miranda res quod vir sanctus, nulla carnis fortitudine fultus, tamdiu id gestauerat, [inde diuinitus locū: sibi designatum intelligit:] quod ipsius arboris magnum robur nullo modo sustinere valebat? Hoc vt ille electus Dei vidit, indubitanter se sciebat ibi permansurum: Deoque gratias agens, eadem accepta capsella, lætus inde, hospitium quærendo, discessit. Adhuc supersunt multi, qui eumdem illius arboris stipitem viderunt sæpissime.

[2] Inde dum egens hospitio, cum discipulis suis intraret domum cuiusdam bonæ qualitatis viri, [hospitium quærit:] Wacheri nuncupati, obuiam ei venit ipsius hominis prædicti vxor, non solum interrogans, quid vellet, sed furibunda nimium mente eum increpando, sic alloquuta: Miror, Frater, cur ceteris in hac villa mansionibus prætermissis, me tantummodo aggrederis, dum videas nostra ædificia prorsus igne consumpta, præter vnam domunculam, in qua ego & senior meus vix habitando requiescimus: [dure increpatur:] nec in hoc contentus es, vt solus pergas: sed aliorum (vnde tu vel illi sunt nescio) cōgregata multitudine vagaris circumquaque, minime sciens, quæ famis angustia nos hoc anno constringit. Illa huiusmodi dicente, [patienter sustinet:] ipsoque patienter hoc auscultante, venit eius prædictus maritus, & aliquid leuigata suæ vxoris iracundia, pio eum recepit amore, quia nimiæ dignitatem sanctitatis in eo florere cognouerat: atque intantum eum statim dilexit, quatenus suam filiam, quam eadem nocte sua coniux peperit, in crastinum rogaret baptizare, & de eiusdem sacri baptismatis fonte leuare. Hoc facto cum coniux multum irasceretur, eo quod talis vir peregrinus & famosus, [baptizat hospitis filiam:] sibi in compatrem eligeretur, ampliauit adhuc ei iracundiā vir suus condonans huic sancto viro magnam hæreditatis possessionisque partem. Sed tamen postea, vt eidem prædictæ fæminæ huius viri laudanda pietas innotuerat, commendauit ei etiam ipsa suam, quam de sacro leuauerat fonte, filiam: vt sanctis studijs litterarum ab eo imbuta, diuinoque sacrata velamine, deinceps in prædicta insula in Dei permaneret seruitio. Hæc, [primam ibi postea sanctimonialē:] vt fertur, prima in eodem loco sanctimonialis habebatur, cuius pater & mater ceterique parentes magnam eidem sancto viro præstiterunt caritatem.

[3] Inde vero pergens, dum quemdam balneis vtentem adiret, ea caussa, vt aliquid in adiutorium sibi impenderet ad Dei seruitium, [adiutorium accipit a viro miraculose admonito:] & hoc omnino se acturum denegaret; contigit, illo iam abscedente, vt de ijsdem balneis prædictus vir exire non posset, antequam reuocaret Sanctum, eique quamdam suæ partem hæreditatis donaret, insuper eum interrogans, quid adhuc vellet, vt ei donaret.

[4] Interea post aliquantulum temporis spatium, prædicto Rege defuncto, cum idem sanctus vir Fridolinus præfatam adhuc nemorosam insulam ad planitiem redigeret, radicitus abscissa arboreæ densitatis sylua, [nouas patitur infestationes incolarum,] nec non spinarum inepta spissitudine, prout ei congruum fuit, exposita; contigit, vt ijdem sibi rebelles existerent, a quibus antea talem ac tantam iniuriam, vt superius dictum est, in Regis præsentia planxerat se sustinere non posse. Nam hoc procul dubio se acturos promiserunt, vt nullo modo ausus esset talis vir peregrinus & exul in eumdem locum ingredi, quem hæreditario affirmauerunt iure ad se pertinere. Tunc huiusmodi minis infestationibusque sæpius illi ingestis, condictum est inter eorum communes amicos, vti in vnum vtrisque conuenientibus, inde quod bonum esset & vtile, adijudicaretur: idipsumque iudicium fieri præfinitum est in illa ripa, vbi modo maior eiusdem fluminis inundatio, eamdem affluit insulam. Nam tunc temporis totum id flumen, videlicet Rhenus nuncupatum, non ibi, sed de altera parte sui cursum aluei continebat: nec vlla pars eius inde, [diiudicandas in ripa tenuis aluei,] nisi raro deriuabatur illuc; tunc scilicet quando de Alpinis iugis niuales effusiones per feruidæ calorem æstatis liquescentes, per concaua montium conuallia in eumdem intrassent fluuium. Sed tamen non in tantam excreuerat inundationem vnquam eo tempore, vt diu necesse esset ibi nauigio frui.

[5] Taliter quidem Dei electus, ne tali spe priuaretur, angustiarus, nullam, præterquam in Deum, fiduciam habens, diu noctuque non destitit Diuinam sibi placare Maiestatem: quatenus in condicto die, cunctis ad tale iudicium confluentibus, suæ magnitudinis potentia ostenderetur inuicta & gloriosa. Tunc vespere quodam, quia subsequenti die crastina illud prædictum iudicium futurum erat… solus tandem egressus est insulam, licet enim tristis, tamen in Dei misericordia confidens, in loco memorato… superius, vbi illud prædictum flumen aliquantulum latius liberiusque quodam fluxu insinuatum, contra eumdem spatiatur locum, immersit eidem aquæ per adiutorium sui cuiusdam amici quosdam abietes, sicuti adhuc ibi apparent, ita dicens: Ipse Deus, qui cuncta creauit bona in cælo & in terra, conuertat hanc aquam contra inimicos suos, ne deinceps tam proteruiter, vt ante fecerunt, possint ad hunc locum destruendum transire. Hoc facto reuersus, [oratione transfert cursum fluminis in aduersam partem:] totam illam noctem peruigil orando perducebat. Mane autem facto iam alueum in alteram vidit conuersum ripam: quæ priori die intantum apparebat, vt nec alicuius pes transeuntis humectaretur. Insuper suos inimicos audiuit de altera parte non solum Deum laudantes, sed etiam ad se clamantes, vt pro eis oraret, ne in diuinam incurrerent vindictam.

[6] Inde vero laudes Deo omnipotenti persoluens, cum absque vllius contradictione ecclesiam in eodem construeret loco sub honore S. Hilarij, [monasteriū sanctimonialium extruit:] illicque Canonicam sanctimonialium vitam construeret: habuit secum quemdam magnæ ferocitatis discipulum, quem ipse de sacra baptismatis vnda leuauerat: qui postquam eidem congregationi disposuit carceralem construere anxietatem, hoc totum, quod per diem operabatur, id ipsum per noctem cælitus destruebatur. Sed tamē suus Magister tantæ mansuetudinis erat, [vir plane mansuetus,] vt quando pueri, sicut mos est paruulorum, conscenderent arborum ramos, caussa colligendi poma, iuxta stipitem stans obseruaret eorum descensum, quatenus suo blandius impositi dorso, nullatenus ruinam timerent, eisque tunc prædictum suum fugientibus discipulum ita dixit: Fugite, o miseri, fugite ne ille veniat, qui vos absque misericordia damnet.

[7] Iste vero tantæ sanctitatis vir, cum feliciter in Deo per multos annos vixisset, & in eadem insula, [miraculis clarus moritur 6. Martij:] coadunata sanctimonialium congregatione, multæ per eum, diuina largiente gratia, ostenderentur virtutes, huius lucis metam cunctis mortalibus communem sub conditione ineuitabili transeundo, beatissimo pridie Nonas Martij finiuit obitu, in perpetuum cum Christo victurus in cælis, quo semper in hac degens luce, summo totius desiderij nisu non cessabat, de virtute proficiens in virtutem, anhelare.

[8] Beatus igitur Fridolinus cum construeret claustrum sanctimonialium in Secanis, erant duo fratres germani, qui nobilitate & diuitijs in b Clarona præpollebant, vnus nominatus Vrso, alter vero Landolphus: e quibus c Vrso videns S. Fridolini sanctitatem partem illarum possessionum, quæ sibi erant, [accipit possessiones ab Vrsone,] cum pleno consensu fratris sui, claustro Secanis donauit, & donationem suam instrumentis debito modo vallatis confirmauit. Hac illi eleëmosyna promissa, Vrso diem clausit extremum: post cuius obitum frater eius Landolphus possessiones singulas, a fratre donatas cœnobio præfato, sibi contra iustitiam vsurpauit. Cum autem S. Fridolinus multo tempore coram iudicibus resisteret, [post eius obitum a fratre occupatas:] nec ad plenum ius consequendum proficeret; dictum est ei, quod, si finem suæ litis habere cuperet, donatorem possessionum illarum iudicio litis præsentaret, vt sic veritas testis illius donationem factam rite & legitimam approbaret. Quam sententiam beatissimus Fridolinus acceptauit, rogauitque Landgrauium, cui nomen erat d Baldeberch, vt diem certum super præmissis, sibi & aduersario, & locum iudicij assignaret. Quibus obtentis, venit B. Fridolinus in Claronam, [illum suscitat mortuū & sistit tribunali ad testimoniū veritati perhibendum:] & stans supra sepulcrum Vrsonis, & aperto sepulcro, ipsum ex nomine vocans, confisus de Christi potentia, suscitauit, & apprehendens eum per manum suam, duxit eum inde ad sex milliaria in villam, quæ dicitur Ranckweil, vbi prædictum Landgrauium iudicio præsidentem, & aduersarium præsentem & magnam hostium multitudinem inuenit. Ibi Vrso suscitatus dixit fratri suo Landolpho coram omnibus: Frater, cur animam meam spoliasti rapiendo possessionem, quæ ad me pertinebat? Respondit: Frater optime, tuam partem tibi restituo, insuper meam partem ad idem cœnobium Secanis superaddo. Hoc peracto, S. Fridolinus defunctum illum ad sepulcrum, [accipit duplicatas possessiones.] vnde eum duxerat, reduxit. In testimonium rei gestæ conscripti sunt ibidem versus isti:

Prædia pro Domino dant fratres hæc Fridolino:
Tempore post multo, negat alter fratre sepulto.
Suscitat hunc dignus testem, ducitque benignus:
Turba timore tremit, Sanctus sua iura redemit.

Beatus autem Fridolinus post multa virtutum insignia ac præclara gesta dormiuit in Domino e pridie Nonas Martij. Modo veniamus ad alia quædam sua miracula, quæ post sacratissimum acciderunt obitum.

[Annotata]

a Erant hic sequentia absque sensu bono interposita: quamque vt quilibet nimio fasce grauatus succumbit, ad vltimum diem grauatus.

b Clarona, seu Glarona, vulgo Glaritz, ex tredecim pagis seu cantonibus Heluetiorum prope supra indicatam Rhætiam, & huius vrbem Curiam. Glaronenses quoad religionem hoc tempore mixti degunt ex Catholicis & Protestantibus.

c Vrso, inquit Canisius cap. 24, maior natu, captus consuetudiue viri Dei, Christianis ab eo est rudimentis initiatus.

d Alijs Baldebrecht.

e Ob repetitum diem mortis videtur iam dictum miraculum postea additum, & forsan ab eodem auctore, cum id ab alijs edoctusesset.

CAPVT II.
Miracula post mortem ad sepulcrum facta.

[9] Qvidam homo irremediabili miserabiliter debilitatus paralysi a primis infantiæ annis, vitam absque vitæ officijs per multos ducebat annos. Cui semper in adiacenti extincti corporis funere sola tantum superstes anima, ceu vix palpitans, vigebat, & in præmortui tota massa cadaueris quasi soli viuere cognoscebantur oculi, ac velut vigiles mortuorum probabantur artuum esse custodes. Lingua namque primum nullius volubilitate motus excussa, vocem nullatenus ictu aëreo proferre valebat. Nam ab ima pectorali fistula vox sui tractum sonitus palato ad verba denegabat proferenda. Manuum digitalis annexio per naturam vitiatam marcida flaccens, corpori debitum non præbebat seruitium: neque languidam membrorum structuram pes pedali carens incessu, sustentabat; dum ita totius massa fabricæ torperet, vt nullus quasi in ea motus vigeret. Interea misero sic debilitato, affuit S. Fridolini festiuitas. Ergo ad suam basilicam vndique accurrente, vt sæpius, innumerabili populorum caterua pro sua impetranda clementia, allatus est idem paralyticus a suis parentibus in eamdem ecclesiam. [Paralyticus curatur:] Ibi vero omnibus ad sacra Missarum solennia astantibus, idem prædictus vir, cum supra sepulcrum eiusdem Sancti prostratus iaceret, ita Deo concedente suffragantibusque S. Fridolini meritis, diu optatæ redditus est sanitati, vt ministerio, manuū tactu, pedum gressu, totiusque statu corporis in eadem hora frueretur. Hoc inclyto multiplicique miraculo ita, vt dictum est, peracto, quæ laus Cleri totiusque plebis illius esset, non eget narratione.

[10] Aliud insuper quoddam miraculum, quod ab eo factum scimus, præterire non audemus. Nam quodam tempore, cum Abbatissa quædam cuiusdam a Regis filia, in eodem vna cum suo patre maneret loco, contigit, vt regale, in quo erant, palatium incenderetur: ipseque Rex collectis illuc vernaculis ceteraque plebe vulgari, eiusdem ignis incendium festinaret extinguere, ne ecclesia, quæ prope illic erat, concremaretur. Tunc ipsa eius prædicta filia eiusdem loci rectrix currens ad ecclesiam, prostrauit se super sepulcrum S. Fridolini, hoc procul dubio ostentans & firmans, ne inde abscederet, licet omnino in cinerem consummata, vitam finiret. Cum ipsa ecclesia pene tota incensa esset, ita vt omnes inde fugiendo abscederent, [incendium extinguitur:] prorsus desperantes eam extinguere posse; visus est Regi ceterisque, ipse S. Fridolinus cum sacerdotali infula venisse, omnemque totius inflammationem incendij de tecto basilicæ sic abstersisse, vt nec aliqua fuliginis obfuscatio ibi appareret. Talibus ergo ac multis alijs miraculis per sua merita cælitus ostensis, videlicet in cæcis, surdis, mutis, claudis, languorum varietate oppressis, possumus & aliud miraculum narrare, quod sæpissime scimus euenisse.

[11] Igitur quidam b Paganorum incursus, vt sæpe, eumdem inuisit locum, omnibusque inde fugientibus S. Fridolini sarcophagum vna cum suo sanctissimo corpusculo solum remansisse dimiserunt. [in incursis Paganorum] Ac postquam paullulum, dum spatium respirandi viribus resumptis eis concederetur, suus quidam proprius seruulus, nomine Wenilo, quoad viuus esset, [corpus e sepulcro miraculose aperto aufertur:] mortis periculo se ipsum pro Domini sui amore non dubitauit proponere, tale verbum, non rusticorum more, sed alicuius bonæ qualitatis viri fiducia roboratus, proferens: Diutius viuere non curo, si meum Seniorem a Paganis cremari videro. Hac spe confortatus, recurrens intrauit ecclesiam, osculansque sepulcrum eius, terra tenus prostratus, sic alloquitur eum: Domine, Domine Fridoline, per Omnipotentem te deprecor, vt aut me tuum seruum disponas a superuenientibus Paganis statim interfici, aut concedas te mecum hinc deportari. Hoc dicto sustulit inde quemdam lapidem prægrandem, tantæ scilicet quantitatis, vt sex hominibus sufficeret inde leuare tantum pondus. Tuncque eodem detecto mausoleo, suis imposuit humeris illud, in quo tam sacrum pignus iacuit, feretrum, atque tam sacro onustus fasce peruenit ad ceteros, minime sentiens oneris pondus, quia ab illo quem portabat, procul dubio portabatur. Tunc Clerici simul cum sanctimonialibus illuc obuiam ei properantes, receperunt eum nimis gratulabundi, Deum, suaque sancta merita laudantes. Inde dum eum quamplures de Clericis nobilibusque laicis ad quoddam castellum portare tentarent, tanti ponderis effectus est, vt nec vel vnius pedis passum transire possent. Hoc diutissime cum vicissim multis accedentibus tentassent, [fit suis facile transportabile, alias immobile.] ad vltimum perpauci ex suis Clericis, suisque sanctimonialibus accedentes portabant eum ita leuiter, quatenus eis videretur se quasi nihil grauedinis sentire, & hoc non solum tunc semel accidisse probatur, sed adhuc etiam quandocumque Paganis in hoc regnum aduentantibus foras de ecclesia portatur, contingit vt ipse suis vectoribus interdum se intantum leuem faciat, vt nihil ponderis se profiteantur sentire: interdum se tam grauem reddat, vt vlterius cum eo pondere nequeant abire.

[Annotata]

a Vicinus aliquis Dynasta seu Regulus, intelligitur.

b Stumphius tradit anno 938 Hungaros inuasisse hanc insulam: & repulsos a quodam agricola, Hermigero dicto: ad quæ tempora forsan hic relata referri possunt.

MIRACVLA
Ex Vita, Germanica Henrici Mureri.

Fridolinus Abbas Seckingæ in Germania (S.)

[1] Honoratus vir Iacobus Wyssius, ciuis Bremgartensis in Argouia, [Sanatur puer e magna debilitate,] e legitima sua vxore Margareta Seggina genuerat filium, qui postmodum tam debili corpore fuit, vt infra sesquiannum nec stare neque incedere potuerit: idque cum dolore & gemitu subditorum, & cari parentes nullis volebant sumptibus parcere. Cum vero ex consilio proborum hominum eumdem filium Seckingam ad sepulcrum S. Fridolini offerrent, & pias suas Christianasque preces effunderent; ecce mira Dei operatione per S. Fridolini patrocinium puer iste, qui in equo ligatus eo venerat, mox se pedes i ineri dedit, iam diu optata sanitate potitus, cum magna parentum lætitia & gratitudine erga Deum & S. Fridolinum exhibita.

[2] Huic simile miraculum contigit anno MDLXXII puero decenni, [alius e magno morbo.] filio cuiusdam hospitæ vrbis Badensis ad insigne Angeli, nomine Salomæ Hofmannæ. Hic puer tempore viginti hebdomadarum grauissimo morbo vexatus, & duobus mensibus non nisi manibus aliorum potuerat de loco in locum moueri: nec poterat vllo humano remedio iuuari. Cum iam indies morbus ingrauesceret, & e consilio proborum hominum votum factum esset de eo cum annua oblatione portando Seckingam ad S. Fridolinum; puer de nocte ex improuiso surrexit, & Seckingam profectus, in templum venit: quando Sacerdos, petente matre, sacris vestibus, quibus S. Fridolinus solebat Missam facere (nam eæ adhuc ibi adseruantur) eiusque pedo Abbatiali eum tetigit & fricauit, adiunctis sacris precibus cum inuocatione S. Fridolini: & peracto Missæ sacrificio, erexit se puer, petijtque vt permitteretur solus ire ad hospitium: & sanus eo perrexit cum magna omnium admiratione.

DE SANCTIS VIRGINIBVS KINEBVRGA ET KINESWITHA FILIABVS PENDÆ MERCIORVM REGIS ET HARVM CONSANGVINEA TIBBA SIVE TILBA, PETROBVRGI IN ANGLIA.

SVB FINEM SECVLI VII

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Kineburga, filia Pendæ Regis Mericorum, Virgo Petroburgi in Anglia (S.)
Kineswitha, filia Pendæ Regis Mericorum, Virgo Petroburgi in Anglia (S.)
Tibba, sive Tilba, earum consanguinea, Virgo Petroburgi in Anglia (S.)

§ I Controuersia proposita. Sanctarum Virginum progenies. Petroburgum monasterium fundatum. Illarum ibi sepultura.

[1] Res gestæ sanctarum harum Virginum euidentes satis forent & perspicuæ, nisi varijs fuissent circumfusæ tenebris, in quas posteros auctoritatis suæ robore induxit Guilielmus Somersetus, vulgo Malmesberiensis dictus, qui fuit apud Occiduos Saxones in cœnobio Malmesberiense in Comitatu VViltoniensi monachus, præcentor & bibliothecarius; & gesta Regum & Pontificum Anglorum deduxit ad annum vsque MCXLII, quo viuebat, id est annis circiter quingentis, postquam Penda Rex Merciorum, & Oswius itidem Rex Nordanhymbrorum, de quibus infra agendum, [Errores scriptorum.] regnassent. Malmesberiensem paßim alij descripserunt, eiusque mendis nouos errores addiderunt, ac nouißime agmen clausit Michaël Alfordus, alias Griffith, Societatis nostræ Theologus, ac vir eximie eruditus, ac nobis, dum viueret, amicitia coniunctus. Hic anno MDCLIII ex vita hac mortali ereptus, Annales Ecclesiæ Anglicanæ a se conscriptos reliquit, nuper Leodij quatuor voluminibus excusos. In his Annalibus filiæ Pendæ Regis ac filij Oswij Regis, pluribus in eamdem personam conflatis, magna rerum confusione proferuntur, statuiturque S. Kineburga, de qua hic agimus, nupta duobus filijs Oswij Regis, licet vnicus fingatur; & vltimo peperisse Osredum Regem & hæredem Nordanhymbrorum, natum anno DCXCVII, cum certo constet S. Kineburgam ante annum DCLXXX ad immortalem vitam transijsse. Quare vt clare & dilucide in hac controuersia procedamus, paucis lectori proponimus, quid intendamus circa has regias familias probare.

[2] Statuimus ergo quatuor Oswij Regis filios, primum ac seniorem in legitimo coniugio natum, Alcfridum nomine, [Osvvij Regis 4 filij:] eumque ante annum DLIII coniugatum, ducta in vxorem Cymburga, alijs etiam Kineburga dicta, filia Pendæ Regis Merciorum, qui parte regni a patre accepta, Rex constitutus fuit, forsan regionis Suthumbrorum. Vita hunc functum arbitramur ante annum DCLXVI, siue ante reditum S. VVilfridi e Gallijs, cum esset Episcopus consecratus. Ast postea Oswio Regi anno DCLXX mortuo, succeßit, qui tunc primogenitus in viuis erat Egbertus: inter quem & Ethelbertum Regem Merciorum cum bellum esset anno DCLXXIX exortum, Elfwinus frater, iuuenis XVIII annorum & vtrique prouinciæ, teste Beda, multum amabilis, conserto graui prælio, occisus est. Egberto vero apud Pictos anno DCLXXXV interempto, in Regem assumptus est, qui solum supererat, Alfridus nothus, iuuenis XVIII circiter aut XX annorum, qui relicto regni hærede Osredo, filio VIII annorum, mortuus est. [nupta Alifrido seniori Cymburga soror SS. Kineburgæ & Kinesvvithæ;] Vxores tribus his Regibus fuerunt hæ sequentes: Alcfrido seniori ante memorata Cymburga, siue Kineburga, probabilius in coniugio ante maritum mortua, mater forsan Rumwoldi pueruli, quem miraculis clarum & Sanctum deprædicant Buckingamienses. Verum ea controuersia alibi erit examinanda. Erat hæc Cymburga soror SS. Kineburgæ & Kineswithæ Virginum, quæ a prima ætate Deo dicatæ erant. Imo S. Kineburga viuente sorore, forsan Kinefreda dicta, quod ei a multis nomen datur. Egberto nupta fuit S. Etheldreda Annæ Regis Orientalis Angliæ filia: verum ea, quod Deo virginitatem addixisset, dimißa, alia in matrimonio succeßit, [Egberto S. Etheldreda,] cuius nomen licet ab antiquis non sit expressum, celebris tamen eius mentio fit apud Bedam in Vita S. Cuthberti XX Martij, diciturque post mortem mariti in monasterio Lugubaliensi ab hoc sancto Episcopo habitum sanctæ conuersationis accepisse. [dein alia;] Denique, quod ad controuersiam magis spectat, Alfrido notho fuit ab S. Ina Occiduorum Saxonum Rege nuptui tradita huius soror S. Cotburga. Extat Chronologia Anglo-Saxonica cum Historia Bedæ excusa ab auctore anonymo, sed valde antiquo circa annum millesimum conscripta, [Alfrido S. Cuthburga.] in qua dicitur Cuthburga nupta Northanhymbrorum Regi Alfrido, sed ab illo adhuc viuente, vitæ monasticæ studio, seiuncta: circa annum DCC, ac tum primo in monasterio Berkingensi in Comitatu Essexiæ vixit aliquamdiu sub S. Hildelitha Abbatißa, dein monasterij VVinburnensis in agro Dorsetensi, a S. Ina Rege extructi, facta prima Abbatissa: quam ibi præfuisse anno DCCV testatur S. Aldelmus Episcopus Shirburnensis in epistola tunc in illo monasterio scripta, quam eruit Alfordus, atque ad illum annum inseruit suis, Annalibus. Verum suæ scriptionis immemor, quia Alfridum nothum a seniore Alcfrido non distinxit, eique S. Kineburgam nuptam voluit sexagenariam Osredum genuisse, asserit S. Cuthburgam fuisse nuptam Osredo Regi Alfridi & suo filio, reiecta auctoritate Vitæ S. Cuthburgæ, item VVigorniensis & Malmesburiensis, coactus nullo præuio auctore sibi ipsi contradicere. Habet illa Alfordus ad annum DCCXIII, quasi tunc S. Cuthburga ab Osredo iuuene XVI annorum diuortium fecisset. Colitur S. Cuthburga XXXI Augusti, de ea egimus VI Februarij ad Vitam S. Inæ Regis ac fratris, atque iterum acturi sumus XXIV Martij ad Vitam S. Hildelithæ Abbatissæ, sub qua eam vixisse diximus.

[3] Floruit circa annum MC Coscelinus monachus Bertinianus apud Audomaropolin, inde ob doctrinam & pietatem in Angliam a S. Anselmo Archiepiscopo Cantuariensi alijsq; euocatus, [Laudantur a Goscelino,] teste Malmesburiensi lib. 4 de Gestis Regum Anglorum cap. 1, innumeras Sanctorum Vitas stylo extulit, vel informiter editos comptius emendauit, post Bedam secundus in laudibus Sanctorum enarrandis. Huius calamo descriptam Vitam S. VVereburgæ Virginis dedimus III Februarij, in qua harum Sanctarum, quæ Vulfheri patris illius sorores erant, extat illustre testimonium num. 2 his verbis: Almifluæ quoque Werburgæ generositatem ac sanctimoniam proxime exornant sanctissimæ amitæ suæ, [SS. Kineburga & Kinesvvitha,] Pendæ Regis filiæ, Kyneburga & Kynewida, quæ cum propinqua sua beatissima Tibba Burgensem superni ianitoris Petri illustrant ecclesiam. Suus vero genitor prænominatus Vulfherus ac patrui Reges, id est, Peada, Ædelredus ac Merwala prædictarum sororum fratres, Christianæ institutionis non solum cultores, verum etiam primi atque intensissimi fuere propagatores, & sicut Ædelbrictus Dorouerniæ, ita Wulfherus in Mercijs Christianitatem primus dilatauit. Hæc Goscelinus fide dignus auctor.

[4] Regnauit Penda horum omnium genitor ab anno DCXXVI ad annum DCLV, [filiæ Pendæ Regis Merciorum,] qui licet teste Beda lib. 3 Historiæ Ecclesiasticæ gentis Anglorum cap. 21 non prohibuerit, quin etiam in sua hoc est, Merciorum natione verbum Dei prædicaretur; quin potius odio haberet & despiceret eos, quos fide Christi imbutos opera fidei deprehendit non habere; tamen sordes idololatriæ non abrenunciauit, neque fidei est fonte ablutus. Patre viuo Peada senior filius imperabat Middelenglis, [sorores Regis Peadæ,] siue Mediterraneis Anglis, in hodiernis Comitatibus Staffordiæ, Derbiæ, Cestriæ, ac partibus VVaruicensis agri & Salopiæ, quantum ex antiquis diœcesis Lichfeldensis limitibus erui potest. Altera pars Saloniæ cum Comitatu Herefordensi ac forsan Monumethensi constituit regnum Occidentalium Merciorum, quod habuit alter filiorum Merwala, pater sanctarum Virginum Milburgæ, [Mervvalæ,] Mildredæ & Milwidæ, vti latius dictum est ad Vitam S. Milburgæ XXIII Februarij. Amplexi sunt ambo hi fratres fidem Christianam Peada biennio ante obitum patris, scilicet anno DCLIII, & Merwala circa annum DCLX. At Penda Rege occiso Oswius Rex Nordanhymbrorum Christianißimus Merciorum regnum occupauit, sed Peadæ, ob ductam Alcfledam filiam, genero suo donauit regnum Australium Merciorum, circa fluuium Treantam, discretum ab Aquilonaribus Mercijs, quorum regnum detinuit. [Vulpheri,] At Peada anno DCLVII interempto, cum Oswius Mercijs iterum imperaret, rebellauerunt Mercij, & Vulfherum adhuc adolescentem in Regem leuauerunt: cui anno DCLXXV defuncto, succeßit S. Æthelredus & regnum Borealium Merciorum recuperauit, ac tandem tradito regno Vulfheri filio Coënredo, [& S. Æthelredi,] vitam monasticam auspicatus, postmodum sancte mortuus colitur IV Maij.

[5] Hæc paucis de regia familia indicanda fuere, quod illi suam originem debeat memorata a Goscelino Burgensis S. Petri ecclesia, siue Petroburgense monasterium & oppidum, olim Medeshamsteda dictum, ad fluuium Nenam, [in fundando Petroburgensi monasterio. post Peadam & Osvvium,] Romanis Ausonam in confinijs Huntingdonensis & Lincolniensis Comitatuum. Porro Rex Peada Christianam religionem amplexus, cœnobium hoc anno DCLVI molitus est: cui acceßit cooperator Saxulphus vir præpotens & seculo & religione, Regique & Ecclesiæ acceptißimus, primus dein aggregato monachorum contubernio Abbas factus, ac postmodum in Episcopum Merciorum ac Mediterraneorum Anglorum assumptus. Peadæ socer Oswius, post illius potißimum cædem promouit opus cœptum, vti vel maxime VVulfherus & S. Æthelredus Reges, quorum diplomata extant in Monastico Anglicano: ac VVulfherus inter alia sic loquitur: [VVulfherum iuuant,] Quia propter illum S. Petrum Diuinæ fidei & Ecclesiarum Principem regnique Dei clauigerum, per quem admittar in paradisum Domini, reconciliari mihi gestio per priuilegium domus suæ, quæ in Medeshamstede studio venerabilis Abbatis Saxulphi gloriose est condita, & diuina monachorum familia bene disposita. Cui quidquid antecessor germanus meus Peada vel Oswius Christiana fide confrater & conregnator concesserūt; non solum mea auctoritate cupio stabilire, verum etiam de meo aliquid addere. Ego itaque fauentibus fratribus meis Æthelredo ac Merwala cum beatissimis sororibus meis Kyneburga & Kyneswida … trado B. Petro ad præfatum Medeschamstede monasterium hæc stagna & paludes & lacus & piscaturas cum terris & omnibus infra iacentibus. Quibus late enumeratis, Hæc addit, Ecclesia ista possideat tamquam Regina, non tamquam famula. Hæc nobis B. Petro principante, principalis in sua regione & specialius Romana sic Ecclesia, hic quæramus ipsum Patronum, [subscribunt donationi:] qui Romæ non possumus … Tu mi frater Æthelrede & vos sorores pijssimæ Kyneburga & Kyneswida pro mutua animarum nostrarum redemptione huic testamento nostro testes optimi, vt præmijs subscribite. Quod his verbis factum traditur: Ego Athelredus frater Regis cum eodem consensi. Ego Kyneburga, soror Regis amplector. Ego quoque soror Regis Kyneswida faui … Sancitum est hoc priuilegium anno Domini DCLXIV, Wulfheri Regis VII. Alia circa hoc diploma infra inquiremus.

[6] Anno dein DCLXXX regnante Æthelredo, missa est Roma decretalis epistola Agathonis Papæ directa dicto Æthelredo Regi, Theodoro Archiepiscopo Cantuariensi, & Saxulpho Episcopo ceterisque Consacerdotibus directa: qua constituitur Abbas Medeshamstedæ Legatus Apostolicus pertotam Angliā, & monasterium ipsum instar liminum Apostolorum pro absoluendis votis, quæ de peregrinando Romam concepta fuissent. Extat hæc epistola Decretalis ex MS. Saxonico Latine reddita ab Henrico Spelmanno in antiquis Concilijs Britannicis a pagina 163. [hanc approbat S. Æthelredus:] Lecta ea in Concilio Heatfeldensi dixit Rex Æthelredus. Omnia, quæ frater meus Peada, & frater meus Fulferus, sorores etiam meæ Kineburh & Kynesuith dederunt & legauerunt S. Petro & Abbati huic, rata sint volo & immobilia. [anno 680] Præmonuit Spelmannus parum integra videri ea acta, quæ postea in Monastico Anglicano sunt vberius excusa, vbi pag. 67 Æthelredus Rex asserit: Confirmo, vt monasterium B. Petri in Medeshampstede per industriam spiritualis Patris nostri Saxulphi, alienigena carnis genitore præeunte, benignissimæ memoriæ fratres mei, Peada regaliter instituit, Wulferus regali opulentia & priuilegio principaliter nobilitauit, ego quoque tam pro meæ animæ, quam ipsorum fratrum salute, nec non & pro sacratissimis sororibus meis, [mortua S. Kineburga superstite S. Kinesvvitha;] beatissimæ scilicet memoriæ Kyneburga, & quæ adhuc sacrata Christo virginitate deseruit, Kineswitha, & rebus augere & diuina auctoritate munire curaui.

[7] Ex dictis constat præclarißimi huius Medeshamstedani siue Petroburgensis monasterij posse has sanctas sorores cum tribus fratribus suis Regibus haberi confundatrices, aut multarum posseßionum collatrices: [postea huius monasterij Patronæ ibi sepultæ:] cuius ecclesiæ post S. Petrum Apostolum factæ sunt præcipuæ Patronæ: imo quantum ex sequentibus videtur posse colligi, ab initio & ex proprio testamento ibi fuerunt sepultæ. Elegerant namq; sibi domicilium satis vicinum, duobus milliaribus distans, Henrico Huntingdonensi Caerdorm, & Dormecaster dictum Cambdeno in Icenis & Huntingdonensi Comitatu, contracte Caster vocatum: diciturque Danico furore solo adæquatum. [in vicino loco habitarunt.] Hoc ergo in loco regiæ hæ Virgines, accepta a Medeshampstedanis monachis instructione Christiana, vitam in magna sanctitate duxerunt: quarum Acta in illa Danorum depopulatione simul cum vicinis monasterijs, vt mox dicetur, igne fuisse deleta arbitramur.

§ II Petroburgensis monasterij destructio & restauratio. Translatio corporum harum Sanctarum & Tibbæ in Ankarig & reductio. Cultus sacer.

[8] Chronicon Petroburgense adseruatur manu exaratum in Bibliotheca Cottoniana, in quo videtur monasterij destructio fideliter describi, saltem ex apographo illorum, qui tunc vixerunt: aliqua in Monastico Anglicano excusa sunt: quorum nonnulla ad SS. Kineburgam & Kineswitham spectant, [Dani anno 870 occidūt monachos & cōburūt monasteria, Bardneiū,] hic necessario danda. Ita ergo illa narratio pag. 68 incipit: Anno Domini DCCCLXX Pagani Eboracum relinquentes, in Lindesaj nauigio applicant, vbi patriam depopulantes, etiam monasterium de Bardney, monachis omnibus absque vlla misericordia interfectis, ignibus tradiderunt, pertranseuntesque in Kestiuen, omnia conterunt, perimunt & incendunt … Contra quos collecti Christiani in festo S. Mauritij Martyris bellum cum Paganis commiserunt, largiente Domino victoriam … Dani vero pro cæde suorum magis efferati … tamquam leones in paucas ouiculas pro libito debacchantur … Ibi Christiani pro viribus sanguinem suum vindicantes, tandem innumeris confossi vulneribus, super fratrum suorum cadauera corruerunt: pauci iuuenes, [Croylandum,] proiectis armis, in vicinam siluam vix euadentes, proxima nocte sequenti Croyland ingressi, stragem Christianorum nuntiabant. Abbas Theodorus retentis secum senioribus monachis & paucis infantibus, alios assumptis sacris reliquijs monasterij, alijs etiam iocalibus, chartis & monumentis dimisit … Barbari indignati quod speratos thesauros non inuenissent, vniuersa Sanctorum corpora de tumulis effractis, miserabiliter contracta, immisso igne die tertio more suo cum ecclesia & omnibus monasterij officinis & ædificijs VI Kalendas Octobris combusserunt. Quarto die versus Medeshamstede transmigrarunt, vbi Hubba Comes supra modum ira æstuans & maxime in monachos efferatus omnes sanctæ religionis schemate vestitos, [& Petroburgum:] manu sua interfecit, ceteri in ceteros grassabantur. Nemo de toto monasterio saluatus est, tam venerabilis Pater Hedda senex valde, quam monachi sui vniuersi cum omnibus. Altaria omnia suffossa, monumenta vniuersa confracta, Sanctorum librorum ingens bibliotheca combusta, chartarum monasticarum immensa copia discerpta, sanctarum Virginum Kyneburgæ, [conculcant corpora SS. Kineburgæ, Kinesvvitæ & Tibbæ.] Kyneswythæ ac Tilbæ pretiosa pignora pedibus conculcata, muri funditus euersi, ipsa ecclesia cum omnibus ceteris ædificijs concremata, per totam quindenam sequentem iugi incendio conflagrabat. Quæ de Sāctis Virginibus eisdem verbis vt pleraque alia, apud Ingulfum postea citandum, leguntur. Sed pergit auctor.

[9] Frater Turgarus per fugam elapsus in proxima parietina, perque totam noctem ambulans, summo diluculo Croyland ingressus est. Inuenit ergo Fratres suos conmonachos de Ankarig pridie redisse, & ad extinguendum ignes, [a Turgaro monacho fuga elapso,] adhuc in multis monasterij locis durantes, fortissime insudare: quem cum sanum & incolumem cernerent, aliqualiter confortati; sed audientes ab eodem, quibus in locis tam Abbas eorū, quam ceteri confratres & seniores eorum occisi iacebant … egerentes ruinam tecti ecclesiæ suæ, circa magnum altare corpus venerabilis Patris Theodori Abbatis repererunt … celebrataque electione venerabilis Pater Godricus Abbas est effectus: ad quem veniens venerabilis senex Prior de Ankarig Toretus, ac eius Supprior Dominus Tisa, ambo anachoretæ sanctissimi, deuotissime supplicabant, quatenus, assumptis secum Fratribus aliquibus, [alijs Petroburgum reductis,] dignaretur Medeshampstede adire, & Abbatis sui & aliorum confratrum suorum corpora, feris auibusque adhuc obnoxia & insepulta, Christianæ sepulturæ charitatis intuitu commendare; Obtemperans itaque precibus illorum venerabilis Abbas Godricus cum multis Fratribus, inter quos Frater Turgarus aderat, occurrentibus eis omnibus Fratribus de Ankarig, Medeshamsted adiit, & multo sudore omnia monachorum dicti monasterij corpora numero LXXXIV in medio cœmeterio, [post sepulturam 84 occisorum monachorum,] in vno latissimo tumulo ad hoc aptato, in festo S. Cæciliæ Virginis sepeliuit … Tunc etiam Dominus Toretus, Prior de Ankarig, per Fratrem Turgarum edoctus, quomodo & in quo angulo ecclesiæ sanctissima pignora beatarum Virginum Kyneburgæ, [ostendūtur sacra corpora,] Kyneswythæ ac Tilbæ per Paganos proiecta & conculcata; sed per prȩdictum Fratrem Turgarum, prout potuit, reuerenter recollecta fuerunt & imposita, de communi via prædictas Reliquias secum assumpsit, [feruntur in Ankarig] & cum Fratribus suis ad Ankarig rediens, honorificentius, quam potuit, in suo oratorio collocauit. Hactenus Chronicon Petroburgense. Esi autem Ancharig monasterium cum eremiticis cellulis in honore Dei Genitricis a Saxulpho primo Medeshampstedano Abbate, [eremitoriū illi subiectum.] tempore & fauore VVulfheri Regis in subiacente eremo constructum, quatenus ibi vel cœnobitæ pro anachoretis vel anachoretæ pro cœnobitis diuina pace possint conuersari: vti fere his verbis in supra citata donatione VVulpheri Regis legitur. Ingulfus siluam de Ancharig vicinam insulæ ad Austrum respectu Croylandæ statuit.

[10] Permansit per annos centum Petroburgense cœnobium sub cineribus delitescens ac quasi sepultum, ad tempora vsque Edgari Regis, cognomento Pacifici, qui Merciorum ac Nordanhymbrorum Rex constitutus est anno DCCCCLVII, [Sub Edgaro Rege] ac biennio post monarcha totius Angliæ, vixit vsque ad annum DCCCCLXXV. Quo regnante, anno DCCCCLXIII S. Ethelwoldus episcopatum VVintoniensis Ecclesiæ suscepit, post nauatam egregie operam in restaurando splendore ecclesiarum Anglicanarum, e seculo hoc migrauit anno DCCCCLXXXIV. In cuius Vita ad Kalendas Augusti elucidanda, dicitur ecclesiarum ac diuersorum operum ædificator eximius: atque inter alia, [a S. Ethelvvoldo Ep. restauratur Petroburgum,] emisse a Rege locum Medeshampstede modo Burgh vocatum, basilicamque congruis ædificijs ornatam in honore B. Petri consecrasse: monachos congregasse, eisque Eadulphum instituisse Abbatem: qui post S. Oswaldum Eboracensi Ecclesiæ Cathedrali in honore prȩsedit. In ante citato Chronico Petroburgensi traditur dictus Episcopus S. Adelwoldus anno DCCCCLXX monasterium de Medeshamstede cœpisse restaurare, & Burgum S. Petri appellauisse, anno desolationis suæ æqualiter centesimo. Ad Sancti huius Episcopi petitionem conceßit eidem monasterio Edgarus Rex quam plurima priuilegia, ac varias donauit posseßiones, quorum omnium diploma extat in Monastico Anglicano pag. 65. In eo Athelwoldus Pontifex vocatur infatigabilis ecclesiarum constructor, maxime que laudatur super antiqui monasterij restitutione ac libertate; quod primitus Medeshamstede, modo Dei adiutorio, ac sua ac nostra, inquit Rex, instantia restauratum, Burch appellatur.

[11] [reportātur sacra corpora ad tēplum illis dicatum: anno 980,] In Martyrologio Anglicano ad hunc VI diem Martij legitur monasterium Petroburgense a S. Ethelwoldo ad honorem SS. Kyneburgæ & Kyneswithæ extructum, & sacras earum reliquias ab eodem ad hanc ecclesiam anno DCCCCLXXX fuisse honorifica cum solennitate deportatas, non ex Dordmandcastro, siue Kineburge-castro, vt ibi dicitur: sed ex vicino monasterio Ankarig pro eremitis extructo: ad quod post combustum a Danis Petroburgum, delatas diximus. Non fuit requies admodum longa, ob infestationes nouas Danorum; potißimum quando cum classe Rex Swanus venit, & recenti exercitu omnia depopulatus est … Tunc monasterium Burgi villæque vicinæ maneria sua (verba sunt Ingulfi Abbatis Croylandensis) direpta & flammis tradita sunt. [iterum ad Thorne ciense monasterium deferuntur] Abbas vero cum maiore parte conuentus sui, assumptis secum sacris reliquijs sanctarum Virginum Kineburgæ, Kineswithæ ac Tilbæ, Thorneiam adijt. Prior autem cum nonnullis, Fratribus, assumpto secum brachio S. Oswaldi Regis, ad insulam de Hely aufugit: Subprior vero cum X. Fratribus ad Croylandiam venit feliciter. Hæc ibi, additurque annus 1018, sed vitio typographico loco anni 1013 excusus, [anno 1013.] quo scilicet Rex Swanus mense Iulio cum valida classe aduenisse legitur apud Simeonem Dunelmensem: verum anno sequente post innumerabilia & crudelia mala, quæ gesserat, III Nonas Februarij a S. Edmundo Rege apparente confossus, miserabili morte vitam finiuit. Quæ etiam a Ioanne Sarisberiensi lib. 8 Polycraticon cap. 21 referuntur. Huntindoniensis lib. 5 Historiarum collocat Abbatiam Thornei, prope illam, quæ est apud Burch, in medijs paludibus, loco tamen amœnissimo. Ex quo loco reliquias, cessante ea persecutione & restaurato monasterio Petroburgensi, relatas arbitramur. Harpsfeldius seculo 7 Histor. Eccl. Angl. cap. 23 asserit, reliquias harum Virginum, Chineswidæ, Chinesburgæ & Cibbæ, vt eas vocat, Henrico primo regnante, ad monasterium Petriburgense magna pompa perductas esse atque ibidem repositas. Verum, quia Ioannes Capgrauius margini adscriptus est, videtur loco anni MV apud hunc expreßi, legisse annum MCV, quo Henricus I Anglis imperabat. At quænam illa potuerit esse Translatio apud Capgrauium indicata, non liquet: forsan, quam Martyrologium Anglicanum statuit anno DCCCCLXXX factam, ædillum annum MV refertur.

[12] Cum Acta harum Sanctarum, vti etiam in Noua Legenda iam citata indicatur, aut scriptorum negligentia non fuerint exarata, aut si scripta sint, in Danorum depopulatione igne deleta perierint; paucula ex alijs scriptoribus relicta spicilegia proponimus: [laudatæ SS. sorores ab Ingulfo,] ac primo memoratus Ingulfus, sub Guilielmo Conquestore Abbas monasterij Croylandensis, quod Petroburgo paucis milliaribus distat, in sua Descriptione compilata sub initium enumerat Pendæ fanatici Regis filios, Christianæ religionis cultores deuotissimos, ac dein addit fuisse illi filias Kinenburgam & Kineswidam, ambas sancta continentia præcellentes, & sæpius postea nominat sanctas Virgines Kineburgam, Kineswidam ac Tilbam. Ranulphus Cestrensis in Historia Polychronica, [Cestrensi,] quam manu exaratam habemus, lib. 5 cap. 18 tradit Wlferum Regem habuisse duas sorores sanctas, Kenedridam & Kenewidam, Deo dicatas, quæ ambæ sepultæ apud Medehampstede. Matthæus VVestmonasteriensis eadem, quæ ab his duobus dicta sunt, [VVestmonasteriensi,] aliquanto copiosius explicat in Floribus historiarum ad annum DCCV, vbi relato S. Ethelredi Regis obitu, addit: Habuit Rex duas sorores, Virgines sanctissimas, Kinedridam & Kineswitham, ambas ab infantia Deo dicatas, quæ nobile virginitatis propositum nobilius perduxerunt ad finem … Harum sanctarum Virginum Reliquiæ apud Medeshamstede, quæ villa modo Burgum-S. Petri dicitur, a populo feliciter venerantur. [& alijs.] In Martyrologio Anglicano primæ editionis plurima ex hisce Floribus transcripta sunt vna cum nomine Kinesdridæ, verum in posteriore editione, ijs omißis, nomen Kineburgæ est restitutum. Laudant easdem Virgines Polydorus Vergilius, & paßim posteriores.

[13] Qui dies harum sororum natales sint, non satis liquet. In MS. Florario Sanctorum XXXI Ianuarij refertur S. Kyneswitha Abbatissa. [Coluntur seorsim singulæ.] Additur in Anglia in additionibus ad Vsuardum collectis ab Hermanno Greuen, qui ante annos ducentos floruit Carthusianus Coloniensis. Ille idem ad hunc VI Martij colit S. Keneburgam Virginem: cui vt seniori adiunctæ forsan sunt S. Kyneswitha soror & Tilba siue Tibba consanguinea, mortua, vt mox constabit, ex Noua Legēda Capgrauij, XIII die Decembris. Festiuitas vero, vt ibidem additur, [cum S. Kyneburga simul 6 Martij, in Martyrol. MSS.] SS. Kyneswidæ, Kyneburgæ & Tibbæ in monasterio Burgi-S. Petri pridie Nonas Martij festiue recolitur. In MS. Martyrologio Vsuardi in Anglia aucto, quod Romæ in bibliotheca Ducis Altempsiani extat, ista eadem antiqua manu inserta leguntur: Burgo monasterio SS. Kyneburgæ, Kineswithæ & Tibbæ. Earumdem memoria celebratur in Martyrologio Richardi VVitfordi anno MDXXVI Londini excuso, [& excusis.] item in Floribus Vitarum præcipuorum Sanctorum Angliæ, Scotiæ & Hiberniæ ab Hieronymo Portero Anglice editis, & in Trophæis Congregationis Anglicanæ Ordinis S. Benedicti ab Edouardo Maihew erectis, Ferrarius in Catalogo generali ista scribit: In Anglia sanctarum Virginum Chinisdredæ & Chinisuuidæ sororum. Citatur Martyrologium Anglicanum, in cuius priore editione Kinesdridam legi diximus. In secunda eius editione Translatio reliquiarum traditur hoc die peragi. At maxime improbamus in eodem Martyrologio prioris editionis & ex eo apud Ferrarium legi, has sanctas sorores migrasse ad Dominum circa annum DCXXXIV, quo necdum arbitramur aut progenitas, aut primam adolescentiam superasse.

[14] At tertio Nonas Martij inscriptæ sunt Martyrologio monastico Menardi his verbis: In Anglia monasterio Petroburgensi SS. Kineburgæ & Kineswidæ sororum, [alijs 5 Martij sāctæ sorores] filiarum Pendæ Merciorum Regis. Bucelinus etiam longo encomio prosequitur, citatq; non Menardum, sed Capgrauium & Harpsfeldium. apud quos potuit legere earum memoriam quotannis solenniter agi pridie Nonas Martij, vti & S. Tibbæ, quam ambo seorsim celebrant die XIII Decembris, qua mortua est: quam nos aliis vt in cultu adiunctam reperimus ita & relinquimus: de qua ista apud Capgrauium habentur. Erat B. Tibba sanctarum Virginum prædictarum consanguinea, [& S. Tibbæ 13 Decemb.] quæ multis annis in magna sanctitate solitarie viuens, Deo spiritum commendauit. Quæ cuidam beato viro apparens, inter cetera dixit: Ego ex superna festiuitate nostra descendi, diem transmigrationis meȩ tibi nuntiare veni. Ista enim nox & dies B. Luciæ Virginis est, in qua animam meam Domino Iesu Christo libaui.

§ III Kineburga Alcfrido Regi nupta, est alia a S. Kineburga Virgine. An S. Kinesvvitha desponsata Offæ Regi?

[15] Diximus supra verbis Goscelini, probatißimi auctoris, fratres Reges prædictarum sororum, Sanctarum, inquam Kineburgæ & Kineswithæ, Christianæ institutionis fuisse primos atque intensissimos propagatores; [Afficta cædes 2 filiorū VVulfero Regi:] & potißimum sicut S. Ethelbertus Rex fuit Dorouerniæ, vbi S. Augustinum eosq; socios a S. Gregorio missos excepit, ita Wulfherum in Mercijs Christianitatem primum dilatasse. Cui interim maleuola posteritas vel maxime abominandam calumniam impegit, quasi in Deorum suorum idololatria adeo fuisset obduratus, vt etiam proprios suos filios in odium Christianæ religionis barbara immanitate trucidasset. Calumnia hæc assumpta fuit a magnis & alias eruditis viris, & pro vera historia libris inserta. Nos ad Vitam S. Ermenildæ Reginæ, eius vxoris, ad diem XIII Februarij, qua colitur, totam hanc fabulosam calumniam excußimus, & ex Historia Anglicana venerabilis Bedæ aliorumq; præcipuorum scriptorum ostendimus, perniciosißimum figmentum esse, ac VVulfherum Regem fuisse eiusmodi, qualem Goscelinus describit. Legantur ibidem dicta § II & III, quæ hic repeti non est opportunum. Eodem Goscelino attestante in citata Vita S. VVereburgæ, beata & regia Domneua, regio Wlferi germano Merwalo coniugata, [in locum Domneuæ vxor Mervvalæ perperam assignatur S. Ermēburga.] ad summæ Trinitatis gratiam triplicem Virginitatis protulit lauream, sanctissimas scilicet sorores Milburgam, Mildrydam ac Milgdydam. Fuit Domneua prognata proauo S. Ethelberto, auo Eadbaldo, Cantiorum Regibus, patre Ermerendo fratre Ercomberti, Regis itidem Cantiorum: quæ postea in monasterio in Thaneto insula Cantiorum a se extructo, cum S. Mildreda filia vixit, vti nos ad Vitam S. Milburgæ XXIII Februarij deduximus, & confirmatur in Monastico Anglicano pagina 83 & sequente. Interim Malmesburiensis lib. 1 de Gestis Regum Anglorum cap. 4, in locum Domneuæ substituit S. Ermenburgam illius sororem, Abbatissam Fastreiæ in Cantio Orientali, quasi ea nupta Merwalæ genuisset tres ante nominatas filias. [12 Reges omissi.] At maior inscitia, aut etiam socordia Malmesburiensis apparet in Regibus Northumbriæ, quorum XII omisit & inter illos Eardulfum, a quo S. Alchmundus interfectus est, ad cuius Vitam XIX Martij ista clarius indicantur.

[16] [De S. Kineburga apud Malmesburiensem multa sibi opposita referuntur:] Hæc præfari placuit ob alios errores, quos idem Malmesburiensis capite supra memorato subiungit, dum ista scribit: Kineburgam Pendæ filiam Alfridus Rex Northanimbrorū duxit vxorem, quæ postmodum, carnali copula fastidita, sanctimonialem habitum suscepit in monasterio, quod fratres sui Wlpherus & Ethelredus construxerant. Verum Malmesburiensis non satis sui memor, quæ repererat verba apud Ingulfum, paullo ante repetierat, dum enumerans liberos Pendæ Regis tradit eum habuisse filias duas Kineburgam & Kineswitham, ambas sancta continentia præcellentes. Idem lib. 4 de Gestis Pontificum Anglorum § de Episcopis Dorcestrensibus siue Lincolniensibus ista scribit: In Huntindiniensi pago sunt Burch & Rameseia & Croland. Burch olim Medehamstede dicebatur, sed postquam Kenulfus Abbas locum muro cinxit, a similitudine vrbis Burch vocatus est. Hic beatissimus Æthelwoldus monasterium construxit, adeo elaboratis sumptibus & ampliatis possessionibus, vt pene tota circa regio illi subiaceat. Colunt & fouent ibi Reliquias corporum suorum Virgines eximiæ Kinedreda & Kineswida Pendæ Regis filiæ. Ambæ ab infantia Deo dicatæ nobile propositum tenuerunt ad senium. Sed iunior non solius sui contenta salute, etiam Offam sponsum cælibatui consecrauit. Is fuit Rex Orientalium Anglorum paucis annis, ephœbus iucundi vultus & animi, ætatis floridæ, maximi apud ciues amoris; Kineswidæ, cuius nuptias sperauerat, monitu edoctus amores mutare in melius, Romam cum Kenredo Rege Merciorum & Egwono Wicciorum Antistite iuit, vbi attonsus in monachum, terrenis suo tempore valefecit. Ornat sodalitatem Virginum (vt prædicant) Rex S. Oswaldus, cuius ibi brachium habere dicunt. Hæc Malmesburiensis non satis, vt dixi, sui memor: primo dum hic Kinedredam appellat, quam ante bis Kineburgam vocarat. Dein hic dicit ab infantia Deo dicatam, nobile propositum tenuisse ad senium. At supra nuptā Alfrido Regi, ac postmodum carnali copula fastidita, sanctimonialem habitum suscepisse. Interim ipsa & soror eximiæ Virgines vocantur, imo & ambæ sancta continentia præcellentes, [Tres Pendæ filiæ, senior Cymburga Alcfrido Regi nupta:] ac sodalitas Virginum.

[17] Arbitramur igitur tres Pendæ statui filias debere, quarum prima etiam fratribus suis senior, Cymburga, Cyneburga Chineburga, siue Kineburga, dicta, ante annum DCLIII Alcfrido nupta, Christianißimi Oswij Regis Nordanhymbrorum filio, & quantum colligere possumus, aliquot ante annis in illud regnum missa, vt Christianæ fidei mysterijs imbueretur, fonte baptismatis ablueretur, ac tandem nuptias Christiano ritu contraheret. Illa autem absente, aut forsan nupta, videtur secunda filia prognata, etiam Kyneburga appellata, [duæ aliæ Deo dicatæ:] vti postmodum tertia Kyneswitha: in quarum infantia mortuo Penda patre, potuerunt Deo dicatæ fuisse, aut a matre Cinuise Regina vidua ad religionem Christianam conuersa, aut a pientißimis fratribus Regibus. Quid si hæc secunda Kineburga fuerit ab initio Kinedreda & Kinesdreda appellata, [S. Kineburga forsan ante Kinesdreda dicta:] ac post mortem prioris Kineburgæ a matre ob singularem affectum, eius nomine appellata: atque ita, sicut tres harum sanctæ neptes, Merwalæ fratris filiæ, erant Milburga, Mildreda & Milwitha, etiam harum amitæ fuissent Kineburga, Kinedreda, Kineswitha. Verum etiamsi ab initio fuerit secunda etiam Kineburga appellata, non ideo debuerunt ambæ in vnam conflari. Nonne & Oswio Regi fuerunt nominis eiusdem duæ filiæ, & duo filij? Filiarum altera Alcfleda, Ranulpho & Harpsfeldio Elfleda, Peadæ Regi, [alibi eiusdem nominis fratres & sorores.] dicto anno DCLIII, nupsit: altera est S. Elfleda ab Oswio patre oblata Deo sacra virginitate dicanda, si victor existeret: cuius Vitam dedimus VIII Februarij, vbi & nos a Malmesburiensi in errorem abducti, Alcfridum maritum Cymburgæ siue Kyneburgæ ab Alfrido notho non distinximus, quod iam aliter edocti facimus.

[18] Sed & plura in superiore narratione Malmesburiensis menda sunt: ac primo in pago Huntingdonensi est Rameseia, non autem Petroburgum aut Croylanda: [aliæ apud Malmesburiensem ineptiæ,] cum illud monasterium sit in Northamptonensi Comitatu, istud in Lincolniensi, eiusque patre Hollandia. Dein Petroburgense cœnobium ita tradit a S. Ethelwoldo Episcopo constructum, vt videatur ignorasse eius originem, quæ debetur Peadæ VVlphero & S. Æthelredo, earumque sanctis sororibus Kyneburgæ & Kyneswithæ. Præterea asserit Offam Regem Orientalium Anglorum a S. Kyneswida edoctum spretis nuptijs, [maxime de S. Kinesvvitha]Romam cum Kenredo Rege Merciorum & Egwino Wicciorum Antistite iuisse. Vitam S. Egwini Episcopi VVigorniensis dedimus XI Ianuarij: e qua constat illos tres Romam venisse tempore Constantini Papæ, qui sedit ab anno DCCVIII ad annum DCCXIV. Chronologus Anglo-Saxonicus iter Cenredi & Offæ attribuit anno DCCIX. Verum nimis tempora illa distant ab obitu Pendæ Regis anno DCLV interfecti, vt S. Kyneswida quinquaginta quatuor aut quinque annos vt minimum nata debuerit ad nuptias expeti ab ephœbo iucundi vultus & animi atque ætatis floridæ, vt supra relatum. Interim est hæc fabulæ mirabiliter adornata apud Capgrauium, [apud Capgrauium amplificatæ,] vbi S. Kyneswida dicitur Offæ Regi desponsata, ad id minis & promißionibus fratrum suorum coacta: sed ab apparente gloriosa Virgine Maria, cuius opem implorarat, confortata, rescidisse fœdus & perstitisse in suæ castitatis proposito: quando & Rex Offa Romam profectus est, & in monachum consecratus. Verum omnibus fratribus defunctis, Kenredus filius VVlferi tunc regno relicto, socius itineris factus est. Eodem modo, quæ apud Malmesburiensem de carnali copula fastidita leguntur, [vti & S. Kineburgæ matrimonium.] non solum apud Capgrauium mirum in modum sunt amplificata, sed etiam translata ad donationem VVlpheri: in qua posteris intrusa videntur, verba quæ parenthesi inclusimus: Ego itaque, inquit, fauentibus fratribus meis Athelredo ac Merwala cum (beatißimis) sororibus meis Kyneburga & Kyneswida (quarum prior Regina mutauit imperium in Christi ancillatum, præsidens monasterio Kyneburgensi, quod suo nomine decoratur, mater sacrarum Virginum: altera illibata virginitate in diuinum flagrat thalamum. His, inquam consentientibus) trado B. Petro ad præfatum Medeshamstede monasterium &c. Quorsum hæ laudes potius sororū quam fratrum, æque viuentium? Dein subscriptiones multæ videntur intrusæ. Nam Ithamar Episcopus Roffensis non diu post consecratum Archiepiscopum. Deusdedit mortuus est circa annum DCLVI, & eius loco Damianus sedebat. Sed ea alijs relinquo examinanda.

[19] Mouent nos magis, quod S. Kineburga in descriptione monasterij destructi valde exacta, Virgo æque ac soror habeatur: quod idem præstiterunt Ingulfus, VVestmonasteriensis, &, vti notauimus, Malmesburiensis, easq; Officio Virginum solitas a Petroburgensibus honorari scribit Edouardus Maihew: ideoque excogitauit eam in matrimonio virginitatem seruasse, quod apud antiquos non legimus, nec facile arbitramur concedendum in silentio antiquorum scriptorum, & potißimum Venerabilis Bedæ, qui matrimonij huius meminit lib. 3 Historiæ Anglicanæ cap. 21, & dein cap. 25 scribit Alcfrido fuisse Magistrum eruditionis Christianæ Wilfridum, illum, inquam, beatæ memoriæ Wilfridum, quem lib. 4 cap. 19 virginitatis S. Etheldredæ, nuptæ Egfrido fratri Alcfridi, adducit testem certissimum, qui, inquit, mihimet id sciscitanti, cum hoc, an ita esset, quibusdam venisset in dubium, referebat. Quidni ergo, si vel aliquis huius rei sermo aut rumor fuisset, id indagasset Beda, maxime si relicto matrimonio vitam monasticam fuisset auspicata: quam etiam mutationem status non neglexisset indicare, passim in commendationem Ordinis monastici diligentißimus indagator Regum & Reginarum, qui abiectis sceptris regiis in monasterijs maluerunt delitescere.

§ IV Alcfridi duo Reges filij Osvvij; seniori nupta Kineburga, iuniori S. Cotburga. Monachatus huic perperam affictus.

[20] Vnum hoc loco inquirendum supra statuimus, num memoratus Rex Alcfridus filius Oswij, cui Cymburga siue Kineburga ante annum DCLIII nupsit, vnus idemque censendus sit cum Alfrido filio notho eiusdem Oswij, qui mortuo anno DCLXXXV Egfrido alteri fratri in regno Nordanhumbrorum succeßit. Malmesburiensis lib. 1 de Gestis Regum Anglorum cap. 3 vnum eumdemq; fuisse arbitratur. Oswio, inquit, [Malmesburiensis Alcfridum maritum Kineburgæ, & Alfridum nothum vnū eumdemq; perperam censet.] cuius duo erant filij, minor Egfridus legitime susceptus, reprobato notho, successit. & nonnullis interpositis, Egfridi necem cum insignior fama vbique loqueretur, etiam ad fratris Alfridi aures anxia præcipiti euenit epistola penna. Is, quia nothus, vt dixi, erat, factione optimatum, quamuis senior, regno indignus æstimatus, in Hiberniam, seu vi seu indignatione, secesserat. Ibi & ab odio germani tutus, & magno otio litteris imbutus, omni philosophia composuerat animum. Quocirca imperij habenis habiliorem æstimantes, qui quondam expulerant, vltro expetiuerunt: necessitas medelam ad preces refudit. Nec eos ille sua spe frustratus est: nam per decem & nouem annos summa pace & gaudio prouinciæ præfuit … Habuit successorem filium Osredum VIII annorum puerum. Hæc Malmesburiensis, quem plurimi sequuntur: at non præiuit Beda, ex quo potissimum lis illa est decidenda.

[21] Beda ergo seniorem Alcfridum legitimum Oswij filium agnouit, neque vspiam nothum aut spurium aut illegitimum appellauit. Ac primo meminit illius lib. 3 Historiæ Anglicanæ cap. 21, vbi Peada, filius Pendæ Regis Merciorum, dicitur persuasus maxime ad percipiendam fidem a filio Regis Oswij, [Alcfridus senior ante annū 653 coniugatus,] nomine Alcfrido: qui erat cognatus & amicus eius, habens sororem ipsius coniugem, vocabulo Cyniburgam, filiam Pendæ Regis: qui eam spurio non dedisset. Et narrato illius baptismo, & conuersione Middelanglorum, subditur: Cœpta sunt hæc biennio ante mortem Pendæ Regis, ergo anno DCLIII. Deinde cap. 24 narrans conflictum initum inter Reges Oswium & Pendam, ita asserit: Oswi Rex cum Alcfrido filio paruum habens exercitum, sed Christo duce confisus occurrit. [anno 655 prælio interest:] Nam alius filius eius Egfrid eo tempore in prouincia Merciorum apud Reginam Cinuise obses tenebatur. Cæso ergo Penda Rege, hoc bellum Rex Oswi confecit anno regni sui XIII, Christi DCLV. Postea cum solennis illa controuersia de celebrando Paschatis festo agitaretur anno DCLXIV, de qua agit Beda cap. 25 eiusdem libri 3, peruenit & ad ipsas Principum aures, Oswi videlicet Regis & filij eius Alcfridi … Porro Alchfrid Magistrum habuit eruditionis Christianæ Wilfridum … Venerat eo tempore Agilbertus Occidentalium Saxonum Episcopus, [anno 664 Synodo ob controuersiā Paschæ,] amicus Alcfridi Regis & Wilfridi Abbatis, ad prouinciam Nordanhumbrorum, qui etiam Wilfridum rogatu Alcfridi Presbyterum fecit. Mota ibi quæstione de Pascha vel tonsura vel aliis rebus Ecclesiasticis, dispositum est, vt in monasterio Strenaeshala synodus fieret, & hæc quæstio terminari deberet. Veneruntque illo Reges ambo, pater & filius. Nec diu post, vt inquit idem Beda cap. 28, Rex Alcfrid misit Wilfridum Presbyterum ad Regem Galliarum, qui eum sibi suisque creari faceret Episcopum. Præterea lib. 5. cap. 20, Wilfridus Britanniam veniens, coniunctus est amicitijs Alcfridi Regis, qui Catholicas Ecclesiæ regulas sequi semper & amare didicerat. Vnde & illi, quia Catholicum eum esse comperit, mox donauit terram decem familiarum, in loco, qui dicitur Stanford, [præficit S. VVilfridū Abbatem Ripensi monasterio,] & non multo post monasterium decem familiarum, in loco, qui vocatur Inrhypum. Quem videlicet locum dederat pridem ad construendum inibi monasterium his, qui Scottos sequebantur. Quos vero per Scottos intelligat, explicat idem Beda in Vita S. Cuthberti Episcopi Lindisfarnensis XX huius mensis Martij danda, vbi num. 13 ista habet; Cum Regi Alcfrido placeret pro redemptione animæ suæ, locum quemdam regni sui, qui vocatur Inrhipum, [ante donati Mailrosensibus:] ad construendum ibidem monasterium Eatæ Abbati donare; tollens idem Abbas quosdam e Fratribus secum, in quibus & Cuthbertum, condidit ibi, quod petebatur, monasterium, atque eisdem, quibus antea Mailros, institutis disciplinæ regularis imbuit.

[22] Hæc omnia Beda de Alcfrido, primo filio Oswij Regis, etiam Rege beneuolentia patris constituto, dato regni sui aliqua parte: at quanta, non explicat Beda, sed nominat duo loca regni eius, scilicet Stanford, & Inrhypum: illud situm in limine Lincolniensis agri ad Vellandum fluuium, olim via militari Romanorum clarum, modo adhuc oppidum frequens & munitum. Inrhypum, [Alcfridi regnum] Bedæ in poëmate de S. Cuthberto Hrypense monasterium, inter Skellum & Vrum fluuium in confinijs Occidentalis & Borealis partis Ducatus Eboracensis. Si liceat coniecturam addere, dicerem: cum Alcfridus tantum post victoriam de Penda obtento Rex appelletur, videri, illam ditionem Merciorum, quæ circa Trentam flumen vsque ad tempora S. Ethelredi Regis auulsa mansit a regno Merciorum, vna cessisse Alcfrido, eumque fuisse Regem Suthumbrorum, a quibus postea Ostrita soror Alcfridi, sed vxor S. Ethelredi, fuit occisa: ita huius nomenclaturæ Suthumbrorum, cuius meminerunt VVigorniensis, VVestmonasteriensis & alij, opportuna ratio datur, ex regione cis Humbrum versus Austrum ex partibus regnorum Merciorum & Northumbrorum coalescente. Denique rogo, vt dignetur Lector aduertere, [amicitia cū Regibus.] nulla vspiam alicuius ignobilitatis, quasi nothus, spurius, aut illegitimo thoro natus foret, calumnia notari Alcfridum: [an obierit viuo patre Osvvio:] sed omnium passim, Episcoporum & Regum, etiam Chlotharij III in Francia regnantis, amicitia foueri. De obitu eius silet Beda, sed suo videtur silentio innuere eum ante Oswium patrem, & forsan integro quinquennio vita functum esse, scilicet ante reditum S. VVilfridi e Gallia in Angliam; ideoque cum Oswius regnum filij Alcfridi recepisset, & nuspiam illi Sedes Episcopalis assignata foret, debuisse Inrhypum se recipere, & Abbatem inter suos monachos degere.

[23] Reliqua magis innotescent relatione eorum, quæ idem Beda de Alfrido notho, & Egfrido Regis successore scribit: ac primo quidem lib. 4 cap. 26, Successit, inquit, Egfrido in regnum Alfrid, vir in scripturis doctissimus, qui frater eius & filius Oswij Regis esse dicebatur: [Alfridus posterior nothus,] destructumque regni statum, quamuis intra fines angustiores, nobiliter recuperauit. Clarius ea explicat Beda in Vita S. Cuthberti, qui a S. Elfleda horum Regum sorore interrogatus, vt num. 39 dicitur; Quamdiu Egfridus victurus & regnum gubernaturus esset, prædixit, vnius solum anni vitam superesse. Tum illa petiit, Quem habiturus esset regni hæredem, cum filijs careret & fratribus. [non satis agnitus pro filio Osvvij] Qui parum silens, Ne dicas, inquit, quia caret. Habebis enim successorem, quem germana, vt ipsum Egfridum, dilectione complectaris. At illa, Obsecro inquit, dicas quibus in locis sit ille: Qui ait: Cernis hoc mare magnum & spatiosum, quot abundet insulis … Intellexit ergo, quia de Alfrido diceret, qui ferebatur filius fuisse patris illius, & tunc in insulis Scotorum ob studium litterarum exulabat. [Egfrido successit,] ac dein num. 40. Egfridus post annum Pictorum gladio trucidatur, & Aldfridus in regnum frater eius nothus substituitur, qui non paucis ante temporibus in regionibus Scotorum lectioni operam dabat, ibi ob amorem sapientiæ spontaneum passus exilium. Eadem iam antea scripserat Beda, viuente adhuc Alfrido, in poëmate de eodem Cuthberto, & quæ in colloquio huius cum S. Alfleda dicta sunt num. 21, at quæ de ipsa succeßione sunt num. 22, in quibus, quia ætatem eius iuuenilem, cum Rex crearetur, explicat, hic adiungo. Ita ergo pangit:

Pictorum infesto dum concidit Ecfridus ense,
Et nothus in regni frater successit honorem:
Scotorum qui tunc versatus in incola terris,
Cælestem intento spirabat corde Sophiam.
Nam patriæ fines & dulcia liquerat arua:
Sedulus vt Domini mysteria disceret exul.
Huius nunc Tyrio venerabile pignus in ostro
Iure datas patrio sceptri iam tractat habenas, [plane iuuenis:]
Vtque nouus Iosia fideq; animoq; magis quam
Annis maturus, nostrum regit inclytus orbem.

[24] Hactenus Beda, teste Malmesburiensi, nescius abblandiri. At Iosias Rex Iudæorum 4 Regum cap. 22 versu I Octo annorum erat, cum regnare cœpisset, & sanctitate ac religione excelluit. [antea apud Hyenses sub Adamnano Abbate studuit.] Si Alfridus dicatur ætate XVIII aut XX annorum regnum accepisse, intra vltimum quinquennium vitæ Oswij prognatus foret, & prioris Alcfridi fratris tunc mortui nomen assecutus. Non etiam, vt supra Malmesburiensis asseruit, seu vi seu indignatione secessit in Hiberniam. Sed amore Sapientiæ, vt diuina mysteria addisceret: neque in Hiberniam, sed vt monachus Lindisfarnensis in Vita S. Cuthberti scripsit lib. 3 num. 6, tunc erat in insula, quam Hy nominant, qui nunc regnat pacifice. Ibi tunc vixit sub Adamnano Abbate, a quo Vitam S. Columbæ istius monasterij fundatoris descriptam habemus, qui deinde legatus suæ gentis ad Alcfridum Regem missus, dicitur a Beda lib. 5 cap. 22, qui se admiratum eius virtutes oculatus testis deprædicat.

[25] Hunc denique Alfridum maritum S. Kineburgæ facit Arnoldus VVion lib. 4 Ligni Vitæ cap. 14. S. Chinneburga, inquit, siue Cymburga, Pendæ Pagani Merciorum Regis Christianissima filia, [Kineburga non fuit huic nupta,] & Alfredi Northumbrorum in Anglia Regis vxor, anno Domini circiter DCCV, viro ad Religionem transeunte, mutato & ipsa Imperio, in Christi ancillatum (vt verbis antiqui auctoris loquar) monasterio Dormundcaster ad Auonam, quod ab eius nomine primum Chinneburgecaster, & postea contracte Caster vocari cœpit, mater multarum sacrarum Virginum præfuit. Idem VVion de marito iam ante cap. 6 ista scripserat: S. Alfredus, seu Alfridus, vel Ealfridus, Northumbriæ in Anglia Rex XIII, vir vndecumque doctissimus, monachi cuiusdam inclusi rogatu, qui visiones suas ei narrare solitus erat, cuius consuetudine non modicum delectabatur, anno regni sui vndeuigesimo, Christi Domini DCCV in monasterio Mailros indutus, [neque ipse regno relicto, monachus factus,] monachica etiam tonsura decoratus est, postmodumque, vt quidam referunt, ob vitæ meritum & sapientiæ doctrinam ad Pontificatum Lindisfarnensem assumptus est. Citato VVione, inscriptus est Catalogo Ferrarij & Martyrologio Anglicano, in priore editione ad XV Ianuarij, in posteriore ad XIV Martij, & Menologio Benedictino Bucelini ad XV Maij cum longo encomio: & allegatur ab omnibus auctoritas Bedæ lib. 5 cap. 13 perperam intellecti, cum Beda non Alfredum, [neque recte fastis sacris inscriptus.] sed Dritelmum Alfredi rogatu in monasterium Mailrosense receptum testetur. Dritelmum, seu Tritelmum ad XV Nouemb. retulit idem Bucelinus, qui Kineburgam exemplo mariti asserit, & V Martij & XXVI Augusti, monasticam vitam amplexam, postea Abbatissam factam in Dormundcastrensi monasterio a se & fratribus extructo. Quæ ab antiquis auctoribus confirmari mallemus. Mortuus est Rex Alfridus XIV Decembris ad Hullum flumen in oppido agri Eboracensis Driffelda. Ita VVigorniensis. Addit Cambdenus oppidum illud eius monumento notum esse.

[26] [Perperam 4 filiæ Pendæ Regis Sanctæ habitæ.] Martyrologium Anglicanum prioris editionis mira confusione intricatum est. Nam præter Kinesredam, quam Kineburgam diximus, eiusque sororem Kineswitham Virgines VI Martij relatas, ad XV Septemb. seorsim retulit S. Kineburgam Reginam, vxorem Alfredi, dein sanctimonialem, vti supra ex VVione, qui citatur, retulimus, additurque vixisse vsque ad annum circiter DCXC. Postea ad diem XXI Decembris celebratur S. Edburga, etiam filia Pendæ Regis Merciorum cum tribus iam nominatis, & statuitur Virgo & sanctimonialis in monasterio Dordmuncastrensi sub regimine S. Kinneburgæ sororis, eique Abbatissa successisse, vixisse ad annum DCLXXX, & dein apud sororem sepulta: quæ supra ad decem alios annos vixisse dicitur. Denique magna solicitudine distinguitur hæc Edburga ab alijs eiusdem nominis Sanctis, ac potißimum S. Edburga Abbatissa Wigorniensis monasterij, filia Ethelnulphi Regis Occidentalium Saxonum. Ferrarius in Catalogo generali, vti paßim omnes Anglos, qui non sunt in Martyrologio Romano, ex hoc Martyrologio describit, ita & has quatuor celebrat, ac filias Regis Pendæ etiam nominat. In posteriore editione huius Martyrologij omissa earum mentio ad XV Septembris & XXI Decembris, & quod supra indicauimus, hoc die celebratur Translatio non Kinesdredæ, sed Kineburgæ & Kineswidæ sororum, ac filiarum Regis Merciorum Pendæ. Nulla facta aut matrimonij aut virginitatis mentione.

[27] [Alfrido iuniori nupta S. Cotburga soror S. Inæ Regis.] Huius tantæ confusionis origo videtur conferenda in culpam eorum, qui duos hos fratres Alcfridum seniorem & Alfridum nothum in vnum conflarunt, & Kinneburgam transtulerunt in tempora dicti Alfridi nothi, cuius vxor fuit S. Cotburga, quam ab illo adhuc viuente, vitæ monasticæ studio seiunctam fuisse, diximus ex Chronologo Anglo-Saxonico ista referente ad annum DCCXVIII, occasione Ingelsi fratris isto anno mortui. Seiunctio illa videtur contigisse circa annum DCC, cum Alfridus referatur ab eodem Chronologo anno DCCV obijsse, relicto hærede regni Osredo, quem filium Alfridi agnoscit Beda lib. 5 cap. 19. & puerum VIII annorum.

DE SANCTIS ANACHORETIS BALTHERO PRESBYTERO ET BILFRIDO AVRIFABRO, IN SCOTIA ET ANGLIA,

CIRCA ANNVM DCCLVII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Baltherus Presbyter, in Scotia & Anglia (S.)
Bilfridus aurifaber, in Scotia & Anglia (S.)

§ I Acta S. Baltheri. Dies natalis. Sepultura.

[1] Coniungimus hos Sanctos anachoretas, quorum & in vita eadem virtutum exercitatio eodem etiam seculo & regione fuit, & post mortem idem feretrum in eadem ecclesia venerationi publicæ sacra ossa exhibuit. Inter illos dignitate Presbyterij eminuit S. Baltherus, [Ex his anachoretis] Baltherius etiam & Baltere appellatus. De illo Rogerius Houedenus parte priore Annalium ad annum Christi DCCLVI hoc paruum elogium edidit: Eodem anno Baltere anachorita vitam Sanctorum secutus est, [S. Baltherus Presbyter,] & migrauit ad Dominum. Descripsit ea Houedenus ex Historia Simeonis Dunelmensis de Gestis Regum Anglorum, cuius ista verba sunt: Eodem anno Balthere anachorita viam sanctorum Patrum est secutus, migrando ad eum, qui se reformauit ad imaginem filij sui. Ast his senior Turgotus, qui circa annum MC Prior Ecclesiæ Dunelmensis floruit, & vna Christianitatis curam per totum Episcopatum egit, postmodum in Episcopum Sanctandreanum in Scotia assumptus, conscripsit Historiam de Ecclesia Dunelmensi, quam sub nomine dicti Simeonis monachi & Præcentoris Dunelmensis perperam prodijsse demonstrabimus in Commentario præuio ad Translationem corporis S. Cuthberti Lindisfarnensis illustrandam cum Vita eiusdem ad diem XX Martij. Hic ergo Turgotus, quia ad istam suam Dunelmensem Ecclesiam vidit Reliquias S. Baltheri translatas & summa cum veneratione adseruatas, vti infra dicetur; aliquam vitæ illius voluit indicare notitiam, & capiti secundo libri secundi suæ Historiæ hunc præfixit titulum: Qualiter quidam de regio genere ad pacem B. Cuthberti confugerit, & inde abstractus sit, & quomodo Cyneuulf Episcopus pro eo in carcere trusus sit, & de morte S. Baltherij.

[2] Dein in fine capitis huius ista attexitur historia: Regnāte post Ceoluulfum Eadberto, Cyneuulf Episcopatum Ecclesiæ Lindisfarnensis suscepit, [sub Edberto Rege & Cyneuulfo Episcopo Lindisfarnensi,] quem non paruo quidem tempore, sed multis rerum aduersantium molestijs vexatus, tenuit. Denique Offa de genere regio, persequentibus inimicis, ad corpus S. Cuthberti confugerat: indeque post vi abstractus, nefanda est nece peremptus. Vnde offensus Rex Eadbertus, Episcopum cœpit, captum in Bebbamburch teneri præcepit; Friothuberto Hagulstadensi Episcopo Lindisfarnensem Episcopatum administrante, donec placato Rege, de captione relaxatus Cynouulf, ad suam rediret Ecclesiam. Huius Pontificatus anno XVII, regni vero Eadberti XX, [mortuus 6 Martij] vir Domini & Presbyter Baltherus, qui vitam anachoreticam in Tiningaham duxerat, viam sanctorum Patrum ingressus est, migrando ad eum, qui se reformauit ad imaginem Filij sui, pridie Nonas Martias. Hæc ibi, ex quibus certum est & diem obitus conuenire in sextum Martij, [anno 756 aut sequente.] & annum tunc fuisse aut DCCLVI supra ab Houedeno indicatum, aut saltem sequentem DCCLVII. Nam S. Ceoluulfo Rege apud Lindisfarnenses monacho facto anno DCCXXVII succeßit Eadbertus patrui illius filius, & S. Ethelwoldo Episcopo Lindisfarnensi, cuius infra crebrior mentio fiet, anno DCCXL vita functo, memoratus ante Cyneuulfus est subrogatus. Friothubertus etiam iam ante erat Episcopus Hagulstadensis, die VI Idus Septembris anno DCCXXXIV ordinatus: vti ista omnia ad præfatos annos leguntur apud Simeonem Dunelmensem in Historia de gestis Regum Anglorum: In MS. Vsuardo Ducis Altempsiani Romæ, sed in Anglia aucto, ista leguntur ad VI Martij. In Britannia depositio S. Balteri Presbyteri & Confessoris.

[3] Inter memoratas historias, & Turgoti de Dunelmensi Ecclesia, & Simeonis de gestis Regum Anglorum, extat columna 67 & sequentibus sub hoc titulo: Historia de S. Cuthberto, & de commemoratione locorum regionumq; eius priscæ possessionis a primordio vsque nunc temporis: quod tamen non indicatur, vti neque auctoris nomen, qui diu post Turgotum & Simeonem videtur vixisse. In hac historia terminus terræ diœcesis Lindisfarnensis describitur, ac primo pars illa indicatur, quæcis Tweodam fluuium in hodierno Comitatu Nordhumbriæ vsque ad diœcesim Hagulstadensem continetur: dein illa, quæ vltra Tweodam in hodiernæ Scotiæ parte vicina adiacet, & postea additur, tota terra, quæ pertinet ad monasterium S. Balthere, quod vocatur Tinnigaham, a Lombor-more vsque ad Escemuthe. [Tinningahami sepultus,] Sunt hæ ditiones modo in Scotia, vbi primo ad Oceanum est Marchia seu Mersia prouincia: cuius aliqua pars mediterranea versus Lodoneium etiamnum appellatur La myr-moore. Dein Lodoneium, [in Laudonia nunc regni Scotiæ,] quæ Laudonia & Lothiana prouincia etiam dicitur, perluit Tinna fluuius, & antequam in mare Germanicum illabitur, memoratum ante monasterium S. Baltheri & oppidum Tinnigaham alluit. Alter & aliquanto maior dicti Lodoneij fluuius Esca dicitur, terminus borealis diœceseos Lindisfarnensis, vbi Escemuthe supra collocatur. Et hæc tota terra dicitur pertinuisse ad monasterium S. Baltheri.

§ II Idem sub nomine Baldredi honoratus. An recte Episcopus habitus.

[4] Hac die VI Martij, quo S. Baltherus mortuus est, refertur in antiquo Martyrologio Coloniæ anno MCCCCXC excuso S. Baldredus Confessor, [Alijs Baldredus dictus,] quem a S. Balthero non arbitramur diuersum. De Baldredo ista scribit Hector Boëthius lib. 9 Historiæ Scotorum pag. 171. Vixere ea tempestate his, qui dicti sunt, viris sanctis ferme coætanei: Diuus Baldredus Scotus genere, Pictorum Doctor: qui vbi Pictos recta fide pio instituisset sudore, in Bassa (arcis est nomen in Laudonia loci natura omnium munitissimæ, [in insula Bassa mortuus,] scopulo altissimo amplius duobus passuum millibus a continenti, vndique mari cincto, sitæ) vita defungitur. Cumque trium parochiarum viri Aldhamæ, Tinnigamæ & Preston pro efferendo funere decertarent, omnibus vt tam sancto pignore honestarentur contendentibus, spectaretque res prope ad iniuriam; placuit omnium consensu sequentem noctem pijs assistentes precationibus sacras agere vigilias. Postridie quod loci Pontifex (is tum forte illuc, vt sacræ supplicationi adesset, venerat) in re faciundum diceret, absque lite exequerentur. Exacta nocte tres capuli tribus cum corporibus, [cuius corpus triplicatum asseritur:] vestimentis sacris decenter ornati, nullo inter se magnitudine aut colore aut alio quouis discrimine, a Sacerdotibus sub dubiam lucem inuenti, iubente Episcopo, pijs ac lætis populi acclamationibus ad tria vicina templa sunt delati: vbi idem funus diuina opera tribus in locis celebri pompa, honestisque sarcophagis conditum, hoc nostro æuo a religioso populo pijs votis honoratur. Hæc Boëthius, quem sequitur Ioannes Leslæus lib. 4 de Rebus gestis Scotorum in Aidano XLIX Rege, vbi paucis dicta comprehendit his verbis: Eodem tempore Baldredus floruit, qui amplificandæ religionis cupiditate mirabiliter incensus, ad Pictos diuertit, eosque præceptis ad rectam Christi viam tenendam format. De huius post obitum corpore tribus in locis simul reperto, mira nostris historijs aspersa reperiuntur. Ita ille & secum nos omnes dubios relinquens de triplicato corpore S. Baldredi siue Baltheri. Neque obstat, quod referant ad seculum Christi septimum, quem nos sequenti floruisse diximus, cum in illa Christianæ religionis origine sciamus eos circa vnū seculum parum solicitos esse, cum eadem etiam pagina adiungatur apud Leslæum Bathenus, alijs Baithenus & Baterus, qui sub finem seculi sexti Abbas secundus monasterij Hyensis mortuus est, & relatus in Martyrologio Anglicano & Catalogo Ferrarij ad XI diem Septembris, in Menologio Scotico Camerarij ad XIII eiusdem, & apud Dempsterum V & VII Iunij.

[5] [imo Episcopus habitus,] Interim maior controuersia exoritur, quod citato etiam Hectore Boëthio dicatur Baldredus Episcopus a Dempstero ad VI Martij, cuius ista verba sunt: Prestoni Baldredi Episcopi, cuius corpus diuina virtute ad dissidia fidelium sopienda triplicatum reperitur. Est ipsum Prestonum vnum ex tribus locis, in quibus corpus S. Baldredi etiam dicitur adseruari, haud proculmari Germanico, inter exundantes fluuios Tinnam & Escam, cui vicinius adiacet. Interim alij etiam Episcopum vocarunt, Hermannus Greuen in additionibus ad Vsuardum, & qui eodem tempore vixit auctor MS. Florarij Sanctorum, Canisius in Martyrologio Germanico & Ferrarius in Catalogo Generali. Quibus omnibus opponi sufficienter posse videtur Matthæus VVestmonasteriensis in Floribus Historiarum his verbis vsus: Anno gratiæ DCCCCXLI Analafus Rex nuper creatus, dum vastaret ecclesiam S. Baltheri & Tinningham igne cremaret, mox Dei iudicio correptus, vitam miserabiliter terminauit: & Rex Eadmundus Northanhumbriam petens, hostiliter Analafum filium Sithrici & Reginaldum filium Cuthredi Regis inde potenter expellens, monarchiam totius Angliæ iterum subiugauit: quorum vltima ad annum DCCCCXLIV facta traduntur apud Chronologum Anglo-Saxonicum. At perperam mala chronotaxi decem annorum citatis Floribus VVestmonasteriensis referuntur ista in Annalibus Baronij ad annum DCCCCLI.

[6] Demum relata est aliqua Vita S. Baldredi in Breuiario Aberdonensi, [& quidem vrbis Glascuensis.] & traditur Episcopus Glascuensis sub Rege Aidano anno DCVIII & successor S. Kentigerni: cuius Vitam in Notationibus debite castigatam dedimus ad XIII Ianuarij. Hanc ergo Vitæ epitomen, sed a nobis non satis probatam, subijcimus, & Lectoris iudicio relinquimus. Ita ergo legitur.

[7] Anno nostræ salutis & gratiæ quingentesimo tertio, Idibus Ianuarij, reuerendissimo Patre & Antistite S. Kentigerno apud Glascuensem ciuitatem, cui præsidebat ætatis suæ anno tertio supra centesimum & octogesimum, [S. Kentigerni discipulus & Suffraganeus,] post varia & quamplurima miraculorum per eumdem diuinitus ostensa, ad superiores angelico sociato choro ipsius summi Dei virtute translato, B. Baldredus ipsius B. Kentigerni, dum mundo viueret, suffraganeus, virtutibus & claris miraculis in Laudonia floruit: vir sane deuotissimus, omnem seculi pompam & eiusdem curam vanam relinquens, ac diuinum, quantum valuit, insectatus est Ioannem, solitaria deserta & sequestra percunctabat loca, & ad marinas insulas se transtulit. [in insula Bassa degere solitus,] Inter quas marinas insulas ad vnam, nomine Bas, applicuit, vbi vitam indubie contemplatiuam duxit & arctam: in qua per longa temporis curricula beatissimum Kentigernum, præceptorem suum, suæ vitæ sanctitatem iugi meditatione contemplando, commendabat memoriæ: Christi tamen passionem amarissimam, præ ceteris suis meditationibus in ieiunio, fletu & planctu, in cordis sui arcano, vigilijs & orationibus assiduis imprimere non desinebat: intantum quod ipsi Deo & hominibus vbique per orbem placentem & acceptabilem se reddidit. Etenim vero parochiales Ecclesias de Aldhame, Tunninghame & Prestoun, [& parochias tres Laudoniæ excolere,] quas a dicto reuerendissimo Patre Kentigerno gubernandas acceperat, cui etiam Deo operante animarum cura committebatur, suis parochianis Christi fidem prædicandam obliuioni minime tradebat; sed eosdem cum humilitate & deuotione, vt decebat Dei ministrum, instruxit & informauit; ac languidos, si quos reperit, diuina virtute verbo tantum, Crucis interueniente signaculo, curauit & sanitati restituit. Atque inter alia miraculorum suorum insignia vnum satis memoratu dignum venit recitandum. [miraculis clarus,] Scopulus ingens & per naturam grandis, qui inter dictam insulam & viciniorem terram medio in itinere fixus permansit & immobilis, marinis fluctibus se præbens æqualem, nauibus & reliquis nauigantibus præ … maximo præbens impedimento, qui interdum naufragio cum nauibus dari consueuerant: pro quibus B. Baldredus pietate ductus, super eumdem scopulum sese collocari constituit. [scopulum maris ad littus transtulisse creditur,] Quo facto, eius nutu scopulus ille illico desursum erigitur, & velut nauicula prospero agitata vento, ad proximum littus accessit: qui hactenus ibidem in huius miraculi memoria permanet, & vsque hodie tumba seu scapha B. Baldredi nuncupatur.

[8] Sed tandem laboribus & huius vitæ miserrimæ ærumnis vsque decrepitus perueniens, vt illos satius, [& mortuus Adhamæ 6 Martij,] quos ad gubernandum habuerat, instrueret; ad ecclesiam de Aldhame præscriptam attendendum disposuit apud quam non longe posthac in domuncula quadam sui Clerici parochialis, pridie Nonas Martij, cum omni patientia & alacritate ac cordis compunctione, cunctis plangentibus de tam excellentis pastoris a grege de fragili mundo recessu, oratione fusa valedicens, animam Domino commendauit. Audito, inquam, per prædictos trium ecclesiarum parochianos pastorem suum mitissimum & mansuetissimum de hac vita ad cælos ascendisse, [& corpore diuinitus triplicato,] in tribus turmis ad locum corporis Baldredi suauissimi accesserunt, qui hinc vltro citroque inuicem ad eorumdem ecclesias maximo desiderio corpus postularunt, & instanter petierunt: vt, quem in terris habuerunt Doctorem, eidem reuerentiam exhibendo condignam, in cælis haberent pium intercessorem. Quod cum inuicem concordare nequiuerant, cuiusdam senis inito consilio, per noctem corpus inhumatum reliquerunt, & orationibus sese omnes separatim contulerunt, vt ipse ex sua gratia gloriosus Deus signum aliquod emitteret, cui ecclesiæ corpus sancti viri esset conferendum. Mane autem facto, res nec frequenter audita comparatur: [sepultus in tribus templis.] conuenientes, sicuti prius, cum suis turmis dispersi, tria corpora æqualia simili exequiarum pompa præparata inuenerunt. De quo miraculo gratias Omnipotenti Deo & B. Baldredo cum summo gaudio retulerunt; cantantesque & psallentes, quælibet parochia vnum corpusculum cum tumulo leuantes, ad suas ecclesias cum omni reuerentia asportarunt & honorifice collocauerunt; quæ vsque in hodiernam diem in maximo honore & reuerentia habentur & venerantur.

[9] Hactenus epitome Vitæ, in cuius initio dicitur S. Kentigernus anno quingentesimo tertio ad superiores translatus, vitam hanc mortalem reliquisse, [Error Scotorum in ætate S. Kentigerni] quem diu post illum annum arbitramur natum. Nam, vti antiquus Vitæ illius auctor apud Iacobum Vsserum de Britannicarum Ecclesiarum primordijs cap. 15 pag. 684 asserit, vir Dei septies Romam adiens, S. Gregorio, speciali Anglorum Apostolo, totam vitam suam, electionem & consecrationem & omnes casus, qui ei acciderant, seriatim enodauit. Sanctus vero Papa, illum virum Dei & Spiritus sancti gratia plenum intelligens, consecrationem eius, quam a Deo nouerat prouenisse, confirmauit; ipsoque multoties petente & vix impetrante, quæ deerant consecrationi eius supplens, in opus ministerij a Spiritu sancto illi iniuncti, destinauit. Sub eodem Gregorio anno DXCVII mortem obijt S. Columba Abbas, cum quo habitum colloquium S. Kentigerni refertur cap. VII Vitæ huius, a nobis XIII Ianuarij editæ. De morte S. Columbæ sic doluisse Aidanum Scotorum Regem, vt parum superuixerit, tradit Ioannes Maior lib. 2 de Gestis Scotorum cap. 7, & Aidano Rege floruisse S. Kentigenum cum hoc auctore & Adamo King in Calendario titulus harum lectionum monebat, indicato obitu S. Baldredi ad annum DCVIII. Ipse etiam Maior dicto capite 7 ista refert: Sub idem tempus S. Baldredus extitit: [& S. Baldredi siue Baltheri.] cuius corpus integrum in tribus templis non longe distantibus locatum esse dicitur, scilicet Alhmanen, Tynigamen & Præston: quorum duo primi vici a Glegorno mille passibus distant, tertius vna leuca. S. Baldredus in his tribus locis docuit populum verbo & exemplo. Ita Maior. Quæ omnia de S. Baldredo voluimus proferre: quem, ijs non obstantibus, non censemus a S. Balthero alium, eumque dicta loca Lautoniæ prouinciæ excoluisse: quæ tum spectabant ad regnum Nordanhymbrorum, & subijciebantur Episcopis Lindisfarnensibus: quorum cum minorem notitiam haberent Scoticarum rerum scriptores, potuerunt facillime aberrare ad vnum alterumue seculum, quos in ætate & obitu S. Kentigerni Episcopi sui tam fœde hallucinari ostendimus.

§ III Notitia S. Bilfridi, aurifabri. Codex Euangeliorum auro gemmisque exornatus.

[10] Bilfridi anachoresin in Lindisfarnensi diœcesi peractam colligimus ex mox dicendis, verum certo alicui loco attributam necdum potuimus reperire. Fuisse insignem aurifabrum indicat memoratus ante Turgotus in eodem libro II Historiæ Dunelmensis, [S. Bilfridus anachoreta & aurifaber,] occasione sacri corporis S. Cuthberti, quod tempore deuastationis Danorum in Hiberniam fuisset delatum, nisi exorta in mari tempestate debuisset referri. Qua tempestate, inquit Turgotus cap. XI, dum nauis verteretur in latera, cadens ex ea textus Euangeliorum auro gemmisque perornatus in maris ferebatur profunda. Verum, vti capite sequente dicitur, monitu diuino pergentes triduo post ad mare, multo quam consueuerat longius recessisse conspiciunt, & tribus vel eo amplius milliarijs gradientes, [codicem Euangeliorū triduo in mari illæsum,] ipsum sanctum Euangeliorum codicem reperiunt, qui ita forinsecus gemmis & auro sui decorem, ita intrinsecus litteris & folijs priorem præ ferebat pulchritudinem, ac si ab aqua minime tactus fuisset… Quod plane & ipsius S. Cuthberti & ipsorum quoque meritis, qui ipsius libri auctores extiterant, gestum creditur, Eadfridi videlicet venerandæ memoriæ Episcopi, qui hunc in honorem B. Cuthberti manu propria scripserat, successoris quoque eiusdem venerabilis Ethelwoldi, qui auro gemmisque perornari iusserat. Sancti etiam Bilfridi anachoritæ, qui vota iubentis manu artifici prosecutus, [auro gemmisq; exornarat.] egegrium opus composuerat: erat enim aurificij arte præcipuus. Hi pariter amore dilecti Deo Confessoris & Pontificis feruentes, suam erga ipsum deuotionem posteris omnibus innotescendam, hoc opere reliquerunt. Porro, vt testatur dictus Turgotus, [Dunelmi adhuc anno 1000 adseruatū:] liber memoratus in hac ecclesia Dunelmensi, quæ corpus ipsius sancti Patris Cuthberti habere meruit, vsque hodie (& quidem cum anno MIV corpus S. Cuthberti ostenderetur, ad huius caput inuentus) seruatur: in quo nullum omnino, vt diximus, per aquam læsionis signum monstratur.

[11] Ioannes Seldenus in suo de auctore Historiæ Dunelmensis & alijs adiunctis scriptoribus præfixo iudicio pagina XXV de hoc codice in mari diu demerso agit, asseritque iam relata totidem fere syllabis tradi in historia Dunelmensi MS. adseruata in bibliotheca Cottoniana fol. 18, arbitratus memoratum Eadfridum Episcopum Lindisfarnensem, qui in honorem Cuthberti manu propria scripserat, & Ethelwoldum huius successorem, [non vixit seculo 7 sub S. Cuthberto,] qui auro gemmisque perornari iusserat, & demum S. Bilfridum anachoritam, qui vota iubentis manu artifici prosecutus egregium opus composuerat, perfecisse hæc omnia, superstite Cuthberto & honoris eius caussa, dum scilicet Ecclesiæ illius monachi erant Eadfridus & Ethelwoldus, seu sub annum DCLXXX. Verum hic omnia intelligenda prout ipsa verba sonant. Desijt inter mortales viuere S. Cuthbertus XX Martij, anno DCLXXXVII. Celebris in vita & a morte illustribus miraculis: atque inter alia vndecim ab obitu annis, corpus eius cum vestimentis plane incorruptum fuit repertum sub S. Eadberto Episcopo, cui memoratus supra Eadfridus succeßit anno DCXCVIII, & vixit vsque ad annum DCCXX, qui in honorem seu venerationem publicam S. Cuthberti manu propria scripsit, aut ita scriptum saltem moriens reliquit Euangelium, [sed seculo 8 sub S. Ethelvvoldo.] quod successor eius Ethelwoldus auro gemmisque exornari iußit. Mortuus is est anno DCCXL, die XII Februarij, & licet hic solum venerabilis compelletur, inter Sanctos tamen adscriptus est: vti ex Vita illius, quam dicto XII Februarij edidimus, manifestum est. Vnde constat eodem tempore floruisse S. Bilfridum anachoretam & aurificij arte, vt supra dictum, præcipuum. Ad quam dein ætatem peruenerit, & quo etiam anno aut die obierit, nondum legimus.

[12] Addimus vero, quæ Seldeno monuisse visum est, codicem hunc ipsum tam vetustum, [Codex Euangeliorum adhuc extat in bibliotheca Cottoniana,] tantique semper ibi pretij habitum, procul dubio etiamnum inter bibliothecæ Cottonianæ cimelia esse visendum. Nempe habetur ibi perpulcherrimus Euangeliorum illius seculi codex, splendidissime scriptus ornatusque, cui Eusebij & Hieronymi præfationes & canones præfiguntur, interserta etiam Saxonica inter lineas versione Aldredi Presbyteri, & nonnullis ex calce codicis relatis, sequitur ibi, inquit, scriptum Saxonicum in quo expressa operæ iam dictæ Eadfridi, Ethelwoldi & Bilfridi in codice illo scribendo ornandoque, iuxta quæ Turgotus narrat, mentio; vti & Alfridi Presbyteri, tum versionis, tum scripti Saxonici, reliquorumque coniunctorum: sed post Cuthberti & Eadfridi obitum auctoris: ac transcriptis Saxonicis hæc ex illo codice subdit: † Eadfrid, Oetilwald, Billfrith, [cum antiqua notitia S. Bilfridi.] Aldred hoc Euangelium Deo & Cuthberto construxerunt & ornauerunt. Ac tandē concludit Seldenus, hunc eumdē esse ipsū Cuthberti codicē a Turgoto & Simeone sic memoratum: quod monumentū adeo venerandū quisquis introspexerit, facile satis, vt concedat, necesse est. Et hæc solum, quæ hactenus de gestis horum Sanctorum licuit nancisci, quorū Vitam & miracula olim conscripta fuisse non dubitamus.

§ IV Corpora SS. Baltheri & Bilfridi eleuata. Aliquot Ossa Dunelmum translata.

[13] Elapsis post obitum SS. Baltheri & Bilfridi anachoretarum duobus & amplius seculis, corpus S. Cuthberti Dunelmum vna cum Sede Episcopali translatum est, ac primus Episcopus Aldunus siue Alduinus constitutus. Quo vita functo anno MXVIII, [Elfridus Presb. codici Euangeliorum versionem Saxonicam adiicit:] cum Ecclesia illa triennio fere absque Pastore fuisset, ordinatus est Eadmundus: sub hoc Antistite, inquit Turgotus lib. 3 Historiæ Dunelmensis cap. 7, in ipsa Ecclesia claruit quidam Presbyter, qui pijs & religiosis operibus magnæ apud S. Cuthbertum familiaritatis extiterat, vocabulo Elfredus, filius Vueston. Vbi, late eius virtutibus indicatis, additur: In pueris in Dei seruitium educandis multum erat studiosus, quos quotidie cantu & lectione instruere & Ecclesiasticis officijs curabat informare. Vnde colligi potest eum versionis Saxonicæ in dicto Euangelio auctorem fuisse: quæ etiam ex sequentibus confirmantur. [ossa SS. Baltheri & Bilfridi eleuat ad venerationem,] Nam hic iussus per visionem, per antiqua monasteriorum & ecclesiarum loca in prouincia Northanimbrorum discurrere, ossa Sanctorum, quæ in illis sepulta nouerat, de terra leuauit, ac declaranda populis ac veneranda supra humum locata reliquit: ossa videlicet Baltheri & Bilfridi anachoretarum, Accæ quoque & Alcmundi Episcoporum Hagulstadensium & Regis Oswini, nec non etiam Abbatissarum Ebbæ & Ethelgithæ. De quorum omnium reliquijs aliquam secum partem in Dunelmum asportauit, [aliqua Dunelmi collocat cum corpore S. Cuthberti,] & cum Patris Cuthberti corpore locauit. Eadem vix vllis mutatis verbis narrantur in Historia Translationis corporis S. Cuthberti ex insula Lindisfarnensi Dunelmum, quam ex MS. codice edimus ad XX Martij. Quæ paullo contractius & omißa Ethelgitha Abbatißa, etiam referuntur in Actis S. Cuthberti a Capgrauio in Noua Legenda Sanctorum Angliæ olim editis.

[14] In eleuatione corporis S. Cuthberti a dicto Turgoto, tunc Priore Dunelmensi anno MCIV facta, accedentes ad loculum apertum, conspiciunt ibidem tot Sanctorum reliquias, vt eas illius loculi angustia minime capere posset, nisi sanctum Patris Cuthberti corpus in latus incumbens, largius eis vna secum quiescendi spatium hinc & inde permitteret… Voluerunt ergo corpus sanctum resupinare, quod erat ex latere versum; sed quia hoc propter circumpositarum multitudinem reliquiarum commode non poterant, placuit vt amoto inde paullulum sancto corpore, [ea anno 1104 seorsim posita:] Sanctorum reliquias pariter congregarent, eisque seorsim repositis, suam deinceps quietis sedem corpus incorruptum seruaret… Cum ergo venerabile corpus de loco suæ dormitionis leuarent, illud substratis tapetijs ac pallijs reuerenter in pauimentum deponunt, ac reliquijs Sanctorum ablatis, suam in thecam reponunt… Porro ex omnibus reliquijs, quæ ibi repertæ fuerant, solum caput beati Regis Oswaldi iuxta corpus gloriosi Pontificis, sicut & antea fuerat, locauerunt. Nam ceteræ reliquiæ, sicut iam dictum est, inde elatæ, aliter solenniter compositæ in loco ecclesiæ celebri reseruantur. Quæ omnia his verbis narrantur in Historia prædictæ Eleuationis seu Translationis, quam ex pluribus MSS. daturi sumus ad sæpius dictum XX Martij, & vna Historiam Ecclesiæ Dunelmensis dicto Turgoto vindicabimus. Deduxit illam vsque ad annum MXCVI siue obitum & sepulturam VVillielmi I Dunelmensis Episcopi, vita functi IV Nonas Ianuarij, ac XVI Kalendas Februarij sepulti.

[15] Historiæ huic Turgoti adiuncta appendix est a pagina 59, & verosimilius a Simeone Præcentore Dunelmensi, de quatuor Episcopis Dunelmensibus, qui dicto VVillielmo successerunt, & sunt Ranulphus, Gaufridus, Willielmus II & Hugo, XI Kalendas Februarij anno MCLIV electus, qui, [ab Hugone Episcopo,] præter plurima in vrbe & diœcesi extructa ædificia, ecclesiam, in qua corpus S. Cuthberti requiescit, insigni opere produxit, & tam longiorem, quam clariorem reddidit, addito de longinquo marmore, quo totum decoraretur ædificium, multiplicatis circa altaria insigni pictura fenestris vitreis. Præterea vero feretrum nimis pretiosum, [cum ossibus S. Bedæ,] auro purissimo & argento mundissimo optime fabricatum, lapidibusque pretiosis opere mirifico adornatum construxit, in quo viri venerabilis Bedæ Presbyteri & Gerwensis monachi ossa, cum multorum aliorum Sanctorum reliquijs collocauit. [in feretro pretioso collocata,] Referuntur dein reliquiæ in Ecclesia Dunelmensi detentæ hoc ordine. Corpus sancti Patris Cuthberti cum carnibus & ossibus totum integrum, quasi adhuc esset viuus. Caput S. Oswaldi Regis & Martyris, quod locatum est in scrinio cum corpore S. Cuthberti. Ossa sancti Aidani, [cum aliorū Sanctorum reliquijs.] Edberti, Edfridi, Ethelwaldi Episcoporum, Balterij & Balfridi anachoritarum, Corpus venerabilis Bedæ Presbyteri & Doctoris: Ossa sanctarum fæminarum Ebbæ & Elfgitæ: Corpus & vestimenta S. Boisili, qui fuerat Magister S. Cuthberti: Ossa & capilli S. Ethelwoldi Presbyteri, qui successit S. Cuthberto in anachoresi: caput Ceoluulfi Regis & postea monachi in Lindisfarnensi Ecclesia. Hæc ibi. Ex dictis Sanctis coluntur Oswaldus Rex V Augusti, Aidanus XXXI eiusdem mensis, Eadbertus VI Maij, Ethelwaldus XII Februarij, Beda XXVII Maij, Ebba II Aprilis & XXV Augusti, Boisilus XXV Ianuarij, Ethelwoldus Presb. XXIII Martij, Ceoluulfus Rex XV Ianuarij. Aliquorum dies natalis non occurrit, vti supra de S. Bilfrido monuimus, [Cur Bilfridus S. Balthero adiungatur:] quem S. Balthero coniunximus, quod ambo eodem tempore & in eadem prouincia vixerint anachoretæ, & ob sacra eorum ossa coniuncta simul referantur ab iam dictis auctoribus. Eodem modo Eadfridus Episcopus Lindisfarnensis poterit ad VI Maij (nisi interim alius dies occurrat) cum S. Eadberto decessore suo coniungi. Porro Turgotus lib. 1 Historiæ Dunelmensis cap. 11 ita de ijs agit: Eadbertus per decem annos, post quem Eadfridus per viginti duos, duo sancti ac digni Præsules Ecclesiæ præfuerunt. Eodem modo S. Ethelgitha, siue Elfgita Abbatissa vna cum S. Ebba Abbatissa, ob coniuncta ossa, simul venerationi proponi poterit, nisi cum S. Editha potius referenda videatur.

[16] Translata etiam ab Elfredo Presbytero Dunelmum ossa aliqua SS. Accæ & Alcmundi Episcoporum Hagulstadensium fuisse, supra indicauimus: ex his S. Alcmundus colitur IX Septemb. S. Acca XX Octobris, [ad 27 Nouemb. relati a Maihevv,] quo etiam die mortuus est. Ast Edowardus Maihew in Trophæis Anglicanis Ordinis S. Benedicti S. Accam retulit ad XXX Nouembris: cumq; ex Vita S. Cuthberti a Capgrauio edita cognosceret cum reliquijs S. Accæ etiam ossa SS. Baltheri & Bilfridi anachoretarum Dunelmum translata fuisse, & horum ignoraret natalem, ne periret memoria eorum, suis Trophæis ad commodum sibi diem inserere voluit: & quia a die XXIV Nouembris ad XXX eiusdem quinque interpositos dies vacuos habuit, [qua de caussa,] elegit horum medium XXVII Nouembris, ad quem diem eos refert sub hoc titulo: De SS. Balthero & Bilfrido anachoretis, & de Translatione corporum ipsorum & aliorum Sanctorum. Allegat dein verba Capgrauij in Vita S. Cuthberti descripta, additque, cum inter hos omnes Sanctos, quos supra accurate descripsimus, Baltherus & Bilfridus primo loco nominentur, indicium esse, eos inter præcipuos habendos. De S. Balthero adducit etiam verba Houedeni supra relata. Monet denique se arbitrari ipsos monachos fuisse, [tamquam monachi Benedictini:] cum illis seculis ad vitam anachoreticam nisi a monastica homines vix vnquam processerint; & continuo plane securus est, quod Ordini Benedictino sint adscribendi. Neutri parti conclusionis aut violenter contraire, aut facile subscribere statuimus, gnari in Scotia & Northumbria fuisse regulam & statuta S. Columbæ Abbatis, & S. Cuthberti Episcopi obseruata: vti ad huius Vitam erit dicendum.

[17] Hugo Menardus, etiamsi alibi Edowardum Maihew solitus sit describere, hic non ausus fidere relationi Capgrauij, [S. Baltherus etiam a Menardo,] omittit Bilfridum, & ad XXVII Nouembris inscripsit suo Martyrologio Benedictino S. Baltherum anachoretam in Anglia, allegata in Obseruationibus auctoritate Houedeni, sed qui Sanctum non appellat. [Bucelino,] At Gabriel Bucelinus in Menologio Benedictino ad eumdem XXVII Nouembris ista scribit: In Anglia S. Baltherij monachi & eremitæ, qui anno Christi DCCLVI eximia vitæ sanctitate conspicuus refulsit. Dein probationis caußa ista adiungit: Mart. Bened. Gall. Menard. Roger. Houeden. tom. 2. Sanct. Ord. &c. Hæc videntur ænigmatica, forsan ita explicanda: Martyrologium Benedictinum Menardi Galli, aut in Gallia editum, dein Rogerius Houedenus: ac denique tomus 2 Sanctorum Ordinis, sed a quo & quando excusus, nos latet. Colganus etiam memoratam ante Vitam S. Cuthberti, a Capgrauio relatam, [& Colgano,] inseruit suis Actis Sanctorum Hiberniæ, & annotatione 32 obseruat, Baltherum a Menardo referri ad XXVII Nouemb. at non satis sui memor, quem recte ex Capgrauio ediderat Bilfridum, in dicta annotatione appellat Wilfridum, ac multum de eo solicitus, [qui perperam VVilfridum adiungit.] num sit S. Wilfridus Episcopus Eboracensis, seu primus, seu secundus illius nominis, dein magis in secundum inclinat, si tamen is fuerit anachoreta: de qua solicitudine illum, & alios istam annotationem legentes liberamus.

[18] Demum S. Baldredum recolunt XXIX Martij Dauid Camerarius in Menologio Scotico, [Baldredus 29 Martij.] Ioannes VVilsonus in Martyrologio Anglicano tam primæ quam secundæ editionis, eoque citato, Ferrarius in Catalogo generali his verbis: In Scotia S. Baltredi Confessoris, & in Notationibus distinguit a Baldredo VI Martij relato, quem Episcopum crediderat. Verum & Camerarius & VVilsonus eumdem faciunt citatis locis Ioannis Maioris, Hectoris Boethij, & Ioannis Leslæi: quæ nos supra produximus.

DE S. GODEGRANDO, SEV CHRODEGRANGO, EPISCOPO METENSI AD MOSELLAM,

ANNO DCCLXVI.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Godegrandus, seu Chrodegangus, Episcopus Metensis (S.)

§ I Vitæ epitome a Paulo Diacono descripta.

[1] Paulus VVarnefridi Langobardi filius, Diaconus Foro-iuliensis lib. 6 de Gestis Langobardorum cap. 16 asserit, se librum de Episcopis Metensis ciuitatis, flagitante Angilramno viro mitissimo & sanctitate præcipuo, [Vitæ epitome scripta a Paulo Diacono.] præfatæ Ecclesiæ Archiepiscopo, conscripsisse. Cumq; dictus Angilramnus fuerit proximus S. Godegrandi successor, potuit Paulus Diaconus optime ab illo aliisque huius Godegrandi res gestas intelligere, quas hic describimus. Narratis igitur Sigibaldi decessoris Actis, ita progreditur.

[2] Iam hinc vir egregius, & omnibus præconijs efferendus Chrodegangus Antistes eligitur, ex pago Hasbaniensi oriundus, [S. Grodegrandus ex illustri prosapia, Referendarius Episcopus,] patre Sigrammo, matre Landrada Francorum ex genere primæ nobilitatis progenitus. Hic in palatio Maioris Caroli ab ipso enutritus, eiusdemque Referendarius extitit: ac demum Pippini Regis temporibus Pontificale decus promeruit. Fuit autem omnino clarissimus, omnique nobilitate coruscus, forma decorus, eloquio facundissimus, tam patrio quam etiam Latino sermone imbutus, seruorum Dei nutritor, orphanorum viduarumque non solum altor, sed & clementissimus tutor. Cumque esset in omnibus locuples, a Pippino Rege omnique Francorum cœtu singulariter electus, Romam directus est, [Stephanū Papam in Gallias adducit:] Stephanumque venerabilem Papam, vt cunctorum vota anhelabant, ad Gallias euocauit. Hic Clerum adunauit, & adinstar cœnobij intra claustrorum septa conuersari fecit, normamque eis instituit, qualiter in Ecclesia militare deberent: [Clericis regulam præscribit:] quibus annonas vitæque subsidia sufficienter largitus est, vt perituris vacare negotijs non indigentes, diuinis solummodo officijs excubarent: ipsumque Clerum abundanter lege diuina, Romanaque imbutum cantilena, morem atque ordinem Romanæ Ecclesiæ seruare præcepit: quod vsque ad id tempus in Metensi Ecclesia factum minime fuit. Hic fabricare iussit vna cum adiutorio Pippini Regis sedem S. Stephani Protomartyris & altare ipsius & cancellos, presbyterium arcusque per gyrum: [ecclesiam Cathedralem exornat.] similiter & in ecclesia B. Petri maiore presbyterium fieri iussit. Construxit etiam ambonem auro argentoq; decoratum, & arcus per gyrum throni ante ipsum altare. Ædificauit præterea monasterium in parochia B. Stephani in pago Mosellensi in honore beatissimi Petri Apostoli, [extruit monasteria S. Stephani & Gorziēse,] & ditauit illud opibus magnis, monachosque ibi constituit, atque sub regula sancti Patris Benedicti in vna caritate coniunxit. Construxit etiam alterum monasterium, quod Gorzia vocitatur, vbi pari modo non modicam multitudinem adunauit monachorum. [Corpora 3 Sanctorum accipit;] Expetiit denique a Paulo Romano Pontifice tria corpora sanctorum Martyrum, id est, B. Gorgonij, quod in Gorzia requiescit, & B. Naboris, quod in Hilariaco monasterio conditum est, & B. Nazarij, quod vltra fluuium Rhenum in monasterio, quod vocatur Lorishaim, ædificata in honorem ipsius Martyris miri decoris basilica, collocauit. Hoc siquidem prædium Chillisuindis quondam religiosa fæmina, & Cancro eius filius eidem Chrodegango Antistiti ad partem B. Stephani tradiderant. Fuit siquidem beatus iste vir in eleemosynis largus, in caritate purissimus, susceptor hospitum atque peregrinorum. Sed, quoniam longum est bona quæ gessit ex ordine retexere, satis sit hæc pauca prælibasse de plurimis. Hic consecrauit Episcopos quam plurimos per diuersas ciuitates, Presbyteros nihilominus ac Diaconos, ceterosque Ecclesiasticos Ordines, sicut moris est Romanæ Ecclesiæ, in diebus Sabbatorum quaternis temporibus anni. [fuit 23 annis Episcopus, mortuus 6 Martij.] Rexit Ecclesiam Metensem annis viginti tribus, mensibus quinque, diebus quinque. Obijt pridie Nonas Martias in diebus Pippini Regis. Requiescit in Gorzia monasterio, quod ipse a fundamentis extruxit. Hæc Paulus Diaconus, qui mox suum de Episcopis Metensibus tractatum ita concludit: Hic iam, Pater sanctissime, narrationis series vestram beatitudinem expectat. Sed ego meæ tenuitatis non immemor attentare minus idonee non audeo, quæ de vestræ vitæ cursu laudabili maiori stylo promenda sunt.

§ II S. Chrodegrandi nomen, patria, officium Referendarij. Prosapia illustris. Opiniones aliquorum reiectæ.

[3] Qvæ de S. Chrodegrando certa atque indubitata sunt, in epitome vitæ iam data, continentur: cui nonnulla maioris claritatis caussa sunt addenda: ac primo nomen eius mirum in modum varie scribi, [Nomen varie scriptum.] vt qui paßim dicitur Chrodegandus siue Grodogandus, apud iam relatum Paulum Diaconum scribitur Grodegangus, alijs Chrodegangus, Khrodegangus, Crothgangus, imo etiam Ruodgangus, Rutgangus, Ruggandus & forte Droctegangus. Dein oriundus dicitur ex Hasbaniensi pago. In diuisione regni Lotharij inter patruos eius Ludouicum Germaniæ & Carolum Caluum Franciæ Reges facta anno DCCCLXX, in Hasbanio Comitatus quatuor regno Caroli fuere adiuncti. [Hasbania patria.] Fuit Hasbanium siue Hasbania olim regio satis ampla, per eam Brabantiæ hodiernæ partem, quæ circa Louanium olim suberat in Ecclesiastica iurisdictione Episcopo Leodiensi, cum vicina huius diœcesis magna parte. Visitur haud procul Thenis in præfectura Getensi sub oppido Landa duplex Hasbanum, superius & inferius, vnde ea regio nomen suum videtur sortita. Fuit dicta Landa oppidum B. Pippini Ducis & Maioris-Domus Regum Austrasiæ, vbi etiam tumulatus fuit, sed inde postmodum Niuellas translatus, vti ad eius Vitam XXI Februarij diximus, ac nonnulla ad Vitam S. Gertrudis filiæ eius XVII Martij dicentur. Fuit altera B. Pippini filia S. Begga, cui dies XVII Decembris sacer est: quæ nupta Ansigiso, eidem peperit Pippinum Grossum siue Herstallium, patrem Caroli Martelli, in cuius palatio S. Godegrandus enutritus, [officiū Referendarï, anno 737.] eius Referendarius extitit: certe diplomati, quo Carolus Clippiacum donauit monasterio S. Dionysij, ita subscripsit: Crotgangus iussus hanc epistolam donationis recognoui. Actum XVII Septembris anno quinto post defunctum Theodericum Regem. Is est annus Christi DCCXXXVII aut proxime secutus.

[4] At de familia aliquanto maior controuersia est. Dicitur a Paulo Diacono patre Sigrammo, matre Landrada, Francorum ex genere primæ nobilitatis progenitus. Gorzienses monachi, [Landrada mater non fuit filia Caroli Martelli,] vt sancto suo fundatori fauerent, videntur voluisse deducere ex dicti Caroli Martelli prosapia, quasi mater S. Godegrandi Landrada fuisset filia Caroli ex prima eius coniuge Rotrude progenita. Verum id non siluisset dictus Paulus Diaconus: dein obstant anni ipsius Caroli & S. Grodegrandi. Nam, vti historia iussu Childebrandi scripta & Fredegario annexa habet cap. 103 & 104 Pipinus ex Alpheida genuit Carolum, creuitque puer elegans, atque egregius factus est. Mortuus est his diebus Childebertus Rex, [nō permittente ætate vtriusque,] anno scilicet DCCXI. Dein moriente patre Pippino Herstallio XVI Decemb. anni DCCXIV Carolus adhuc iuuenis erat, a Plectrude sub custodia detentus, e qua liberatus est, quo tempore Dagobertus III Rex obiit, & Chilpericus, ante Clericus & Daniel dictus, Rex creatus est, quæ contigerunt anno DCCXV. Dein anno sequente bella gesta inter Chilpericum & Carolum Martellum clade vtrimque recepta: verum anno DCCXVII Chilperico Vinciaci XXI Martij victo & fuga in Aquitaniam elapso, victor Carolus videtur in vxorem Rotrudem accepisse, quæ traditur mortua anno DCCXXV in Annalibus Francis breuibus monasterij S. Nazarij, ac primum a Frehero, dein ab Andrea du Chesne tomo 2 Scriptorum historiæ Francorum pag. 3 vulgato. Sed esto dicatur etiam ante Carolomannum & Pippinum nata Landrada & quidem anno DCCXVIII, ac postmodum Sigrammo nupta genuisse anno ætatis suæ XVI Godegrandum, quomodo potuit hic anno DCCXXXVII vix triennis, Referendarius Caroli Martelli recognouisse epistolam donationis.

[5] Interim Gorziensis charta apud Meurißium de Episcopis Metensibus pag. 168 profertur hoc exordio: Ego Grodegangus vna cum voluntate Illustrissimi Pippini, [Pippinus Rex auunculus S. Godegrādi in corruptis chartis Gorziensibus,] inclyti Francorum Regis AVVNCVLI MEI, & cum consensu omnium Parium nostrorum &c. Verum in Chartulario Gorziensi MS. eodem exordio exhibetur, quo idem Meurißius pagina præcedente aliam chartam donationis cum hac meliore formula edidit: Ego Chrodegangus ac si indignus, si non opere, vel nomine gratia Dei Metensis Episcopus vna cum commeatu & voluntate Illustrissimi viri Pippini inclyti Regis Senioris nostri & cum consensu omnium Parium nostrorum &c. Et hic Senior noster, id est, Dominus, pro quo inepte supra intrusum nomen auunculi. Porro ipse Pippinus in alia charta fundationis pagina 166 asserit se donare precibus venerabilis Chrodegandi Archiepiscopi admonitum, nulla vllius consanguinitatis, vt solet fieri, mentione adiuncta. Interim eadem pagina 166 editur hoc testimonium ex antiqua membrana: Khrodegangus Regiæ Karolouingorum familiæ Heros clarissimus, Pippini ex Landrada sorore nepos, primum Referendarius seu Cancellarius regni Franciæ sub Regibus… Augustæ deinde Mediomatricum Basilicæ Præsul &c. Buchetus in probationibus ad secundam stirpem familiæ Regum Franciæ, quæ forsan omissa, quod ob vetustatem non possent legi, suppleuit, ac scripsit, sub Rege Pippino, cum tamen ex iam dictis manifestumsit, illum Caroli Martelli Referendarium extitisse. Præterea modus ille scribendi Regiæ Karolouingorum familiæ, non est adeo antiquus, & saltem sub tertia stirpe Capetanorum ad maiorem distinctionem cœptus introduci. Dein Carolus & Pipinus ante susceptum a S. Chrodegando Episcopatum non fuerunt Reges. Denique extat pagina 164 Dotalitium, quo Pipinus Rex dotauit ecclesiam Gorziensem in die, qua dedicata est: sed valde inepte interpolatum, quod sic incipit. Completo ergo dicto monasterio, ordinatisque & prouisis necessarijs ad vitam duodecim vna cum Abbate religiosorum, vrgente Ecclesiastica necessitate, idem Præsul Chrodegangus Romam petijt: & vt primum, ad vngendum Pippinum Regem, beatum Stephanum Papam in Franciam, sic etiam tunc Ecclesiastica vtilitate sanctum Ioannem Apostolicum in Alamanniam adduxit: [vti & confictus Ioannes Papa.] & in Maguntia Concilium cum multis Episcopis celebrare fecit. Peractis ergo omnibus, quorum gratia Apostolicus venerat, eumdem cum Rege auunculo & multis Episcopis venerabilis Pontifex Gorziam ad benedicendum præfatum monasterium precibus adduxit. At quis tunc Pontifex Romanus Ioannes dictus, cum elapsis quinquaginta annis, imo nec subsecutis centum annis nullus sederit Pontifex, Ioannes nomine. Mortuo Stephano III anno DCCLVII, succeßit huius frater germanus Paulus I, mortuus anno DCCLXVII, adeoque vixit anno DCCLXI, quando Ecclesia Gorziensis statuitur dedicata. Nullum etiam vestigium itineris a dicto Paulo versus Germaniam instituti, aut vllius tunc apud Moguntinos habiti Concilij. Quæ omnia cum auunculo Rege possunt censeri absque fundamento intrusa, & quidem ante tempora Sigeberti monachi Gemblacensis, qui fatetur se in prima ætate ad instruendos pueros Metis in ecclesia S. Vincentij vixisse: vnde quæ ibi tunc descripsit, [temere secuti Sigebertus & alij.] postea inseruit Chronico ad annum DCCLVIII his verbis: Walpertus Abbas in Italia, & Chrodegangus Mettensium Episcopus, Pippini Regis ex Landrada sorore nepos clarent in Gallia, qui Gorziam cœnobium fundauit in Mettensi parochia. Sigebertum descripsit Vincentius Bellouacensis lib. 23 Speculi Historialis cap. 158. & secuti paßim alij, maxime Regiæ familiæ scriptores, Sanmarthani, Buchetus & similes.

[6] Franciscus Lanouius de Sanctis Franciæ Cancellarijs in notis ad Vitam S. Godegrandi, arbitratur Landradam fuisse sororem Pippini Craßi siue Herstallij, adeoque filiam Ansegisi & S. Beggæ: Verum ex nuda coniectura ea non audemus asserere. [Landrada an soror Pippini Herstallij.] Conueniunt quidem tempora, vt tunc in palatio Caroli Martelli potuerit Referendarius esse. Sed plures potuerunt vixisse ex genere primæ nobilitatis Francorum, quod solum dixit Paulus Diaconus. Idem Lanouius addit ex eadem domo S. Landradam Virginem & Abbatissam extitisse, cuius Vitam auctore Theodorico Abbate de scripsit Surius ad VIII Iulij: [non mater S Landradæ,] nec improbabile videri sororem illam fuisse S. Godegrandi, cum Pipini etiam neptis esse dicatur, adeoque nomen matris retulisse credi possit. Vnde & Buchetus Landradam Virginem constituit sororem S. Godegrandi, filiam Sigrammi & Landradæ. Verum S. Landrada neptis dicitur B. Pipini Landensis & S. Arnulphi, Maiorum Domus Chlotharij II, dein accensa virtutibus SS. Remacli & Trudonis patriam deseruisse, ac demum tempore S. Lamberti Episcopi ex hac vita deceßisse circa annum DCLXXX aut DCXC, adeoq; censenda foret potius amita aut matertera alterius Landradæ quam filia. Frater S. Godegrandi, siue Rutgangi videtur fuisse Gundelandus primus monasterij Laurishamensis Abbas, [Fratres S. Godegrādi Gundelandus Abbas Laurishamensis,] in cuius Chronico a Marquardo Frehero edito, dicitur præfecisse Rutgangus Gundelandum GERMANVM suum, FRATRI per omnia similem, & Gundelandus traditum sibi a fratre locum summa industria & religionis obseruantia gubernasse, & Gundelandus iure possidere, quod sibi fuerat a FRATRE sine contradictione collatum. & Carolus Magnus anno regni sui VIII, Christi DCCLXXVI agnoscit Gundelandum præsentem adstitisse ac dixisse, quod Willisuinda vel Cancor GERMANO suo Domino Ruodgango Archiepiscopo tradidisset vel confirmasset. Ac postea anno DCCLXXIX Gundelandus traditur deposito carnis onere, ad cælestia commigrasse. De alterius fratris S. Godegrandi posteris ista scribit Theganus in Gestis Lodouici Pij Imperatoris nu. 4. Suprafatus vero Ludewicus postquam ad ætatem peruenit, [& pater Ingorrami soceri Ludouici Pij.] desponsauit sibi filiam nobilissimi Ducis Ingorrami, qui erat filius fratris Ruthgangi sancti Pontificis. Supradicta vero virgo, Irmingarta vocabatur, quam consilio & consensu patris Reginam constituit, atque ex ea tres filios habuit adhuc patre viuente, quarum vnus vocabatur Lotharius, alter Pippinus, tertius æquiuocus eius Ludeuicus. Qui ex his progeniti Imperatores, Reges, Principes, passim noti sunt. Imo horum soror creditur Adelais, ex cuius secundo matrimonio cum Roberto Forti, natus est Robertus pater Hugonis Magni, ex quo progenitus Hugo Capetus Rex Francorum ac reliqui ad hæc tempora Reges.

§ III S. Godegrandi Legatio ad Stephanum III Papam. Acta pro restitutione Rauennæ & aliarum ciuitatum. A Paulo I impetrata corpora Sanctorum. Monasteria extructa.

[7] Browerus noster lib. VII Annalium Treuirensium in Hildolpho Archiepiscopo ista scribit: Chrodegandus vel Chrodegangus, per hosce dies Metensis Episcopus, & magnus in Austrasia rebus gerendis & Ecclesiastico cultu monasteriisque, liberalitatis inito secum ipso quodam certamine, [Creatus Metensis Episcopus] mirabiliter amplificandis ornandisque præclarum metropoli suæ decus addidit: nomen in Ecclesia Metensi propter meritorum amplitudinem reliquit immortali laude dignissimum. Quo maiori studio fuit adnitendum, ne tanta virtus diutius in tenebris iaceret. Et exteris quidem huius vix cognitum obseruo nomen, & Anastasius Bibliothecarius in Stephano sanctissimum eum Episcopum, distorto tamen nomine, salutat. Creatus est Episcopus Metensis circa Kalendas Octobris anno DCCXLII, [circa an. 742.] cum Pippinus cum fratre Carolomanno absq; alio Rege præesset regno Francorum, vt vel ideo Pippini Regis temporibus Pontificale decus promeruisse dicatur a Paulo Diacono. Reliqua infra, dum de obitu eius agemus, latius constabunt.

[8] De eius ad Stephanum Papam itinere ista leguntur in Chronico Laurishamensi: Inter cetera valde memorabilia Stephanum Papam ad Galliam euocans, & Pippinum cum totis Francorum viribus contra Longobardorum tyrannidem accingens, exarchatum Rauennatem, pluraque B. Petri patrimonia Romanæ Sedi restitui iuge studium & operam impendit. [Missus Romam ad Stephanum Papam,] Anastasius bibliothecarius in Stephano Papa nonnulla attingit. Missus est, inquit, Romam a Pippino Rege Rodigangus Abbas (is est S. Chrodegandus) per quem promisit se omnem voluntatem ac petitionem prædicti Regis adim pleturum … Cumque a Longobardis vrbs Romana & vicina illi castra vehementius opprimerentur, adfuerunt extemplo Pippini Regis Missi, Rodigangus Episcopus & Autcharius Dux, quatenus prædictum sanctissimum Papam, iuxta quod petendum miserat, ad suum Franciæ Regem deducerent. [hunc educit ad Aistulfum Regem,] Tunc egressus est idem beatissimus Papa ab hac Romana vrbe ad B. Petrum Apostolum XIV die mensis Octobris Indictione VII … Postquam vero Papiam ciuitatem Pontifex ingressus est, Regique Aistulfo præsentatus, plura illi tribuit munera, obsecrans cum lacrymis, vt Dominicas, quas abstulerat, redderet oues, & propria proprijs restitueret: sed nullo modo impetrare valuit. Prædicti porro Francorum Missi imminebant apud eumdem Aistulfum, vt Papam in Franciam pergere relaxaret … Ad hæc præsente Rodigango Episcopo interrogauit eumdem, an vellet in Franciam proficisci. Cui Papa, [inde in Franciam,] si tua, inquit, voluntas est relaxandi, mea omnino est ambulandi. Tunc … XV die mensis Nouemb. prædictæ VII Indictionis a ciuitate Papia digressus, in Franciam profectus est … vsque ad palatium cum Rege, VI Ianuarij mensis die, in Apparationis Domini & Saluatoris nostri Iesu Christi sacratissima solennitate: ibique intus oratorium pariter considentes, mox Christianissimum Regem Papa lacrymabiliter deprecatus est, vt per pacis fœdera caussam B. Petri & Reipublicæ Romanorum disponeret. Qui de præsenti iureiurando eidem Papæ satisfecit … apud venerabile monasterium B. Dionysij ad hibernandum pergere curauit … Post aliquantos dies idem Pippinus Rex ab eodem sanctissimo Papa, Christi gratia, cum duobus filijs suis Reges vncti sunt Francorum …

[9] Porro Pippinus, vt vere B. Petri fidelis, & Papæ obtemperans monitis, direxit Missos suos Aistulfo Regi, atque bis & tertio deprecatus est, & plura ei pollicitus munera, vt tantummodo propria restitueret proprijs: sed ille obedire distulit. [an missus sæpius ad Aistulfum, fuerit S. Godegrādus,] Quare idem eximius Francorum Rex cernens, quod eius saxeum mollire cor non valeret, generalem contra eum decreuit facere motionem. Et dum iam fere medium itineris spatium Francorum exercituum graderentur cunei, rursum ipse sanctissimus vir præfatum benignissimum deprecatus est Pippinum Regem, denuo sæuissimo Aistulfo dirigi Longobardorum Regi, si quo modo potuisset vel sic tandem eius sedare sæuitiam, & propria propriis saluberrime suaderet reddere, absque humani effusione sanguinis. Et ita factum est, atque denuo ipse benignissimus Francorum Rex suos eidem Aistulpho misit Missos … Potius autem e contrario minas & indignationes præfato Pontifici & Excellentissimo Pippino Regi vel cunctis Francis direxit. Hæc ibi, quæ gesta fuere anno DCCLIII & sequente. Tunc, vt inquit Eginhardus in Annalibus, Pippinus Rex Italiam manu valida ingressus, Haistolfum Regem Langobardorum in ciuitate Papia obsedit, & pro restituendis, quæ Romanæ Ecclesiæ ablata fuerant, obsides recepit. Quibus datis … vt Annales Bertiniani alijque tradunt, Stephanus Papa reductus est ad sanctā Sedē per Missos Domini Regis Pippini, Fulradum & reliquos qui cum eo erant. Verum Aistulfo Rege rebellante anno DCCLV, obsessa iterum Papia fuit, [pro restitutione vrbium collaborat:] & Sedi Apostolicæ restituta fuit Rauenna cum alijs viginti ciuitatibus, vti dictum est XVII Februarij § II ad Vitam S. Fulradi Abbatis, qui summa cum potestate huic restitutioni fuit præfectus: impendit etiam iuge studium & operam S. Godegrandus, vti iam ex Chronico Laureshamensi dictum est, & ex mox dicendis confirmatur.

[10] Idem Chronicon Laureshamense ita cum S. Godegrando incipit: Anno Dominicæ Incarnationis DCCLXIIII … Cancor illustris Rhemensis pagi Comes, cum matre sua religiosa & Deo acceptabili Williswinda, vidua Ruperti Comitis, monasterium Lauresham, in insula quæ nunc appellatur Aldenmunster, initiantes, venerabili Rutgango Metensis Ecclesiæ Archiepiscopo ad initiandum inibi monasticæ professionis militiam, [suscipit gubernationē Laureshamenses monasterij,] nullius quidem episcopij seu cuiuslibet iuri aut dominio subijcientes: sed quia minus id per se poterant, tamquam consanguineo & tum in Dei rebus viro spectatissimo perficiendum gubernandumque sub traditionis titulo commendantes … Reuerendus itaque Pontifex Rutgangus votum ac petitionem venerabilis Williswindæ filijque eius Cancronis gratanter amplexus, cum ipsius monasterij curam gubernationemque per se exequi non posset (vtpote & Ecclesiasticis & Regalibus negotijs iugiter occupatus) Gundelandum germanum suum, prudentem admodum & sanctæ conuersationis virum, fratrique per omnia similem, eidem loco præfecit, [eam transfert in fratrem:] ipsumque cum omnibus pertinentijs suis eo tenore, quo sibi tradita fuerant, suæ dispensationi commendauit. Fratres quoque maturæ ætatis & consilij, Dominique timentes Reginfridum & Vluinum cum alijs XIV a Gorziensi monasterio (quod ipse pridem construxerat) cum ipso direxit, cuncta eis necessaria tam in alimentis quam in ceteris subsidijs impartiens.

[11] Interim missis ad Apostolicam Sedem Legatis, pro cuius liberatione ab oppressione Haistulfi Regis Longobardorum multa instantia laborauerat, expetiuit a Paulo Papa corpora sanctorum Martyrum, [accipit a Paulo Pontifice] in quorum honore constructas a se monasteriorum consecraret ecclesias. Cuius deuotionem ac meritum erga Romanam Ecclesiam Apostolicus Pontifex debito fauore prosequens, [3 corpora Sāctorum,] transmisit ei SS. Nazarium, Naborem & Gorgonium, per Williharium Sedunensem Episcopum delatos ad Gorziense monasterium. Euoluto dehinc anni circulo, in Ecclesia Gorziensi S. Gorgonium, in Ecclesia Hilariacensi S. Naborem collocauit; Beatum vero Nazarium ad Laureshamense monasterium destinauit. In cuius occursum tota simul prouincia, plebsque vtriusque sexus, iuuenes & virgines, [S. Nazarij destinat Laureshamum,] senes cum iunioribus vsque ad saltum, qui Vosagus dicitur, cateruatim ruunt, Comitesque nobilissimi Cancor & Warinus, ceterique id locorum illustres & spectabiles viri thesaurum beati corporis, sibi diuinitus destinatum, proprijs humeris excipiunt; & cum hymnis canticisque spiritualibus, prosequente infinita populi multitudine, vsque ad locum cælitus prouisum, deferunt. Verum quia sinus insulæ illius, breuis admodum & constrictus, tantæ multitudinis receptui & quotidianæ frequentiæ non sufficiebat, & situs ipse loci monasterio, tanti nominis & dignitatis per merita sui Martyris postmodum futuro, [in alium locū transferri curat monasteriū.] non adeo competebat; eadem omnium vota, eadem sententia fuit, vt in editiorem locum, vti nunc cerni datur, tam monasterij quam ecclesiæ fabrica multo amplianda transferretur. Cuius rei executio Gundelando Abbati per venerandum Pontificem arctius iniuncta est, & ab ipso strenue satis & magnifice effectui mancipata. Nam multo post Pontifex humanis rebus exemptus, migrauit ad Dominum, vir egregius meritique incomparabilis, & omnibus efferendus encomiis.

[12] De Translatione horum Martyrum agunt Lambertus Schafnaburgensis, Marianus Scotus, Auctor Annalium Fuldensium alijq; ad annum DCCLXV, & Sigebertus Gemblacensis ad annum præcedentem DCCLXIV his verbis: Chrodegangus Episcopus corpora Martyrum Gorgonij, Naboris & Nazarij Roma ad Gallias transtulit: & Gorgonium quidem in Gorzia, Naborem vero in Hilariaco cœnobio, [corpus S. Naboris donat Hilariaco,] Nazarium autem reposuit in cœnobio Lorisham, quod Canthuyr Comes illustris a se fundatum Mettensi Ecclesiæ priori anno tradiderat. Coluntur XII Iunij Nabor & Nazarius, Romæ via Appia vna cum SS. Basilide & Cyrino in persecutione Diocletiani & Maximiani martyrium paßi. De monasterio Hilariaco siue Helera, nunc ob has eo delatas reliquias cœnobium S. Naboris, egimus supra ad Vitam S. Fridolini, quem suum primum fundatorem monachi agnoscunt. De Gorziensi monasterio a S. [& S. Gorgonium Gorziæ.] Chrodegango fundato, late egimus ad Vitam B. Ioannis Abbatis Gorziensis XXVII Februarij § 1. quæ non sunt hic repetenda. Colitur S. Gorgonius, cuius ibi corpus adseruatur, IX Septembris. Corpus autem aduexit S. Godegrandus ad Gorziam anno ab Incarnatione Domini DCCLXV Indictione tertia, quarto Idus Martij. vti habent ipsa antiqua Gorziensia monumenta, & est ipsa Translationis solennitas ad istum diem nonnullis sacris fastis inscripta.

§ IV Tempus Sedis Obitus. Cultus sacer. Alia analecta.

[13] Rexit S. Godegrādus, teste Paulo Diacono, Ecclesiā Metensem annis viginti tribus, [Moritur anno 766] mensibus quinque, diebus quinque: a Kalendis scilicet Octobris, vt supra diximus, anni DCCLII ad hunc VI Martij anni DCCLXVI. Ita, non multo post translata iam indicata corpora Sanctorum, migrasse eum ad Dominum Chronicon Laurishamense indicat. Imo in Chronico MS. Sigeberti, quod in bibliotheca Reginæ Sueciæ adseruatur, post relatam dictorum corporum Translationem, additur: Chrodegangus Episcopus Metensis obit: scilicet cum post translationem S. Gorgonij, commoda opportunitate eodem anno DCCLXV sint translata corpora S. Naboris Hilariacum, & S. Nazarij ad cœnobium Laurishamense; illi, qui annum a Paschate solebant inchoare, VI Martij diem ad præcedentem annum necessario referebant, qui nobis est anni DCCLXVI.

[14] In Martyrologio Ecclesiæ Cathedralis Metensis ad VI Martij memoria eius ita celebratur: [Inscriptus martyrologijs ad 6 Martij,] Metis depositio S. Grodegangi Archiepiscopi & Confessoris. Eadem habet Molanus in Auctario Vsuardi. Ast Hermannus Greuen, Canisius, Ferrarius, solum Episcopum appellant. In MS. Florario ista habentur: Metis ciuitate S. Crodegandi eiusdem vrbis Episcopi & Confessoris. Hic corpora sanctorum Martyrum Gorgonij, Naboris & Nazarij a Roma ad Gallias transtulit, anno salutis DCCLXIV. Anno sequenti hic beatus Pontifex obiit. Molanus in Natalibus Sanctorum Belgij elogium concinnauit ex libro de Vita eius, quem tamen se non legisse asserit, sed multa inde citari centuria octaua capite decimo. In eo elogio Landradam matrem S. Godegrandi tradit sororem fuisse Pippini Regis, [an iuuenis in monasterio S. Trudonis studuerit?] quod supra reiecimus. Dein S. Godegrandum litteris & pietati operam nauasse primum in monasterio S. Trudonis, deinde Metis: quæ inde describunt Miræus in Fastis Belgicis, Fisen in Floribus Leodiensibus, & Saussaius in Gallia Christiana. Nihil de ea re inuenimus in Chronico MS. S. Trudonis, in cuius libro 2 cap. 9 dicitur Godegrandus Metensis Episcopus quadam vice pro vtilitate suæ Ecclesiæ ad oppidum Sarcinium venisse: ex cuius seruientibus puer vnus pro excessu quodam pœnam correctionis demeruerat, qui veritus acrioribus verberibus disciplinari, ad monasterium S. Trudonis confugit, quem familiares Episcopi temerario ausu insequentes, vi extrahere cupientes, fores ecclesiæ irrumpebant: quibus continuo dextera Excelsi obsistens, [ob miraculum ibi patratum,] delapso cælitus igneo fulmine cereos sacris altaribus adstantes accendit, præsumptoresque tantæ violentiæ metu consternatos, manus in delinquentem extendere nequaquam sustinuit. Deuotus ergo sanctus Episcopus in testimonium tanti miraculi, puero illi culpam remittens, [S. Trudoni addictus.] satellites suos de irruptione tam celebris cænobij castigat, seque sub tam defensibili tutela in orationibus suis sancto Patrono Trudoni commendans, veniamque implorans, ad vrbem Metensem repedauit.

[15] Tradit præterea Molanus, pallam, Archiepiscopi insigne, & potestatem per totas Gallias Episcopos ordinandi, a Stephano Papa accepisse, quæ ex Codice Gorziensi leguntur apud Meurißiump 166 quæ itidē Saussaius, [vnde Archiepiscopus dictus.] Miræus, Fisen, aliiq; describunt. Et inde nomen illi Archiepiscopi adhæsisse arbitrantur, quod Lanouius censet propter natalium dignitatem collatum.

[16] Franciscus Roserius tomo 3 Stemmatum Lotharingiæ Historia capitali 53 fol. 155 sub finem ista habet: Gundegrannus Pontifex Metensis chorum & sacrarium ecclesiæ Metensis struxit, ædem S. Petri strauit; [Metensi ecclesiæ, & monasterio benefacit,] ibidem stallos distinxit auro & argento, dotauit monasterium, Fratresque in eo constituit, in quo postmodum moniales Deo cultum exhibuerunt. Dein sub finem paginæ sequentis. Virdunensis, inquit, ecclesia cum documentis & Ecclesiastica gaza exarsit, ad cuius restaurationem Gondegrannus Metensis & Iacob Tullensis Antistites ingentem nummorum copiam impenderunt. [& Virdunensi ecclesiæ incendio destructæ:] Hic Episcopus Iacob subscripsit anno DCCLVI donationi a S. Grodegando factæ monasterio Gorziensi. De hoc ecclesiæ Virdunensis incendio, & a dictis Episcopis præstito adiutorio, agit etiam Richardus VVasseburgius in Magdalueo XXIII Episcopo Virdunensi.

[17] Eumdem Sanctis Canonicis adscripsit Ghinius: sed hallucinatur dum loco Hasbaniæ scribit Hispaniam, in qua illustri genere natus foret. Quam Paulus Diaconus supra indicauit ab eo scriptam Clericis regulam, eam LXXXVI capitibus distinctam edidit Lucas Dacherius tomo I Spicilegij, & Regulam Canonicorum appellat: in cuius Præfatione S. Godegrandus asserit, [Regulam Clericorum scripsit.] se voluisse necessitate compulsum paruum decretulum facere, per quod se Clerus ab illicitis coërceat, vitiosa deponat, mala diu longeque vsurpata derelinquat, vt dum mens ab assuetis vitiis vacuatur, facilius bona & optima quæque inserantur. Additque: Scripturis sacris intenti decernimus, vt omnes sint vnanimes Officijs diuinis, lectionibusque sacris assidui, atque ad obedientiam Episcopi sui Præpositique, vt ordo canonicus deposcit, parati, caritate connexi, zelo bono feruentissimoque amore coniuncti, a litibus vel scandalis seu odijs semoti &c. Aduertit Dacherius in sua huius Spicilegij ad Lectorem præfatione, Patres Concilij Aquisgranensis, sub Ludouico Pio habiti, tanti fecisse hanc Godegrandi regulam, vt quidquid ad Clericorum mores Canonice efformandos conduceret, ad sua, suppresso licet nomine, decreta transtulerint. Vti annotatiunculis marginalibus paßim indicat ipse Dacherius, qui etiam obseruat plurima e regula S. Benedicti ibidem reperiri excerpta.

DE S. HESYCHIO THAVMATVRGO IN GALATIA VEL BITHVNIA.

CIRCA ANNVM DCCXC.

[Praefatio]

Hesychius Thaumathurgus in Bithynia (S.)

[1] Memoria sacra S. Hesychij Thaumaturgi inscripta est ad diem VI Martij Menæis magnis Græcorum, & Vitis Sanctorum indidem collectis a Maximo Episcopo Cytherorum. Eadē cum titulo τοῦ ἀσκητοῦ inuenitur V Martij in Menæis MSS. Bibliothecæ Ambrosianæ Mediolani & Mazarinianæ Parisijs, [Memoria in Fastis:] itemq; in Menologio Basilij Porphyrogenitæ, quod est in monasterio Cryptæ-Ferratæ. Quin & in Kalendario Syriaco seu Chaldaico nobis Roma transmisso, & in Martyrologio Coptico Collegij Maronitarum Romæ, eiusdem commemoratio fit ad diem IV: sed in his omnibus præter nudum nomen nihil reperias, nisi quod impressa & MSS. quædam hos insuper habeant de eo versus:

Δοὺς σύχῳ ἑαυτὸν Ἡσύχιε Βίῳ
Τέλους φθάσαντος ἡσυχάζεις ἐκ βίου.

Quia dedisti teipsum, Hesychi, quietæ vitæ,
Fine accedente, quietus abis e vita.

[2] Non inane fuisse Thaumaturgi cognomentum persuadent miracula, [nomen Thaumaturgi:] quorum aliqua narrantur in elogio, quod hic damus ad leniendum desiderium prolixioris Vitæ, quam aliquando exstitisse, & forte etiamnum alicubi latere, existimamus. Ex quo etiam cognoscimus patriam Hesychio fuisse Andrapenam, Ponti Galatici regiunculam, nomen sortitam ab Andrapa siue Antrapa Ptolomæi (Neoclaudiopolim Ortelius in Thesauro vocat) pari fere interuallo dißita ab Ancyra, [patria Andrapena:] Galatiæ: vrbe, atque Amasæa: cuius Episcopus, Theophylactus nomine successor illius Danielis, qui synodo œcumenicæ VI nomen suum aliquoties subscripsisse legitur, sacrum Hesychij corpus iuxta altare decentius collocauit anno Christianæ ære DCCCVIII; an in Amasena ciuitate sua, an vero in Adraniensi, circa quam vixit: vel ipsa Regia Constantinopoli, vnde fere accepta Menæa, quis dixerit? Tacet enim mortis ac sepulturæ locum elogium; tantumque dicit corpus eius a præsentibus inuolutum, atque in arca lapidea collocatum, depositum fuisse πλησίον της δεσποτικῆς πύλης.

[3] Πύλη δεσποτικὴ mihi significat eam portam, quæ in ecclesijs Græcorum ab vtroque latere cancellos habens e sacrario, siue aditis soli sacrificio destinatis, [Porta Dominica ad quam sepultus:] in soleam atque anteriorem templi partem ducebat, dicta communiori vocabulo ἁγία, Sancta, eo quod per eam τὰ ἅγια efferebantur populo, ad Eucharistiæ communionem accipiendam ad soleæ gradum ordinate disposito: quandoque vero βασιλικὴ, inquit ad Euchologium Goar, quidni & δεσποτική ob eamdem caussam? quia per illam scilicet transitum habet Rex regum & Dominus dominantium. Ab hoc autem loco, ad quem promiscui sexus populo saltem communicaturo fas erat ingredi, ad sacratiorem locum, laicis omnibus & fæminis etiam sacris interdictum, transtulit Theophylactus sacrum pignus, & ad ipsius altaris dexteram partem collocauit: non intra Tribunam siue concham altari circumductam (vt existimo) sed ad murum intra illam & σκευοφυλάκιον.

[4] [Adrania vrbs; iuxta quam commoratus:] Ceterum Adrania, iuxta quam oratorium suum Hesychius habuit, Bithyniæ est ciuitas haud procul a Prußa, inquit apud Ortelium Leunclauius, Turcis Edrenos dicta: quam tu caue cum Adrane Thraciæ ciuitate confundas: vtraque enim in Concilio supra citato accurate distinguitur, & vtriusque Episcopi, huius Nicephorus, illius Sisinnius varijs eiusdem seßionibus inueniuntur subscripsisse: qui autem huic ciuitati propinquus fuisse dicitur mons Maio, & S. Hesychio optatæ solitudinis ac quietis præbuit commoditatem, [elogium ex MS.] extruendoq; oratorio locum idoneum, eius nusquam alibi nomen legimus: cuius proinde notitiam ceteraque ad S. Hesychium spectantia omnia debemus, vnde elogium accepimus, MS. sex mensium synaxario, sane accuratißimo & infinitas Menæorum Magnorum lacunas, tam in versiculis quam in elogijs supplente: quod magni thesauri loco duximus Diuione apud Petrum Franciscum Chiffletium nostrum reperisse, postquam disiunctis ab inuicem qua licuit paginis, datum est cognoscere cuius illud meriti ac notæ esset.

[5] Nam quod sapientißimo dolo in Apollinarij libris S. [mirabili modo acceptum.] Ephrem fecisse laudatur, conglutinatis ad inuicem paginis inutiles eos reddens, id codici huic infelicißimo casu acciderat, vt non tam liber tractantibus, quam firmiter conglutinatorum inter se foliorum massa esset: aqua namque, quæ totum aliquando librum madefecerat, gummeam spissæ ac peruetustæ chartæ consistentiam dissoluens, postquam exiccata euanuit, ita fixas inter se paginas reliquerat, vt exijs, ægre cum multiplici laceratione ac læsione seiunctis, mirum fuerit potuisse sanum aliquem contextum haberi. Illud vero prodigio proximum, & Sanctorum honori suo fauentium haud dubie adscribendum; quod eo consilio transcriptionem exorsi, vt ea sola excerperemus, quæ excusis Menæis deesse videbantur, inuenerimus vel omnino sana, vel prudenti coniectura sanabilia omnia, quæ alibi non reperiendi Sancti nomen vel elogium continebant. Dixisses folia non fuisse raptim indiscriminatimque diuulsa, sed ijs cautum parcitumque studiosius, quæ aliquid vtile occultabant: cetera enim etsi legi nusquam integre poterant, tantum tamen exhibebant sui, vt collatione ad alia exemplaria facta, clare dignosceretur, quid de quo scriptum continuerint. Quod ad commendationem aliquam huius Sancti, quem primum ex isto codice damus, hic non inepte referri posse iudicauimus.

VITA
Ex MS. Græco Synaxario Petri Franc. Chiffletij Soc. Iesu.

Hesychius Thaumathurgus in Bithynia (S.)

[1] Celebris hic magnusque Dei famulus Hesychius, [Hesychius patria Andrapenus,] ab ipsis incunabulis probe institutus, atque exosus terrenas commoditates, effectus est Spiritus sancti habitaculum, ad supernæ Sionis fruitionem aspirans: quapropter voluntarius exul a patria, solitudines consectatus est. Ex Andrapenorum namque regione procreatus, ad mare, quod Adraniam alluit, contulit sese iuxta imperium vocantis Dei, [inuitis dæmonibus,] vbi in montem Maionis dictum cum ascendisset, inhabitantes locum dæmones, suum hunc fore exterminium suspicati, per fraudem conati sunt ex istis finibus alio traducere Sanctum. Ioanne enim atque Hilarione, velut instrumentis ad opus idoneis, vsi sunt: per ipsos ex illo quæsiuerunt, cuius loci desiderio tractus aduenisset. Eumdem autem incunctanter demonstranti maleuoli illi contradicentes: Vtique ignorans, inquiunt, infelicem loci statum, o homo, in præsentem tendis mortem: ferarum enim atque latronum diuersorium est, quo quicumque accedere ausus est hactenus, ne vnius quidem diei spatio huius vsura lucis perfruitus est.

[2] Collegit ad hæc animum meditabundus Pater, auremque signans Spiritu interius docente cognouit, [in Maione monte sedem figit:] non esse naturalem eam, sed dæmonum per ora ipsorum loquentium vocem: virtuteque Crucis Christi ex corporibus illis incorporeos expulit inquilinos. Tum vero ducem sequutus Deum, in quamdam montis partem secessit, & rectam viuendi instituens rationem, ipsius terræ cultui cœpit vacare pro viribus, nec minus naturæ impetus violentos coërcendo repellere. Accidit aliquando, vt in illum locum irruentes aues escam sibi e satis illic herbis quærerent: [eius horto infestæ aues miraculo extinctæ, vel abactæ.] statimq; præsens vltio adfuit; vtprimum enim eas degustauere, ac si venenum sumpsissent, prostrata videre fuit in terram volatilia: itaque cum alia quadam vice pari modo videret Pater alias aues eidem sese obiicientes discrimini, certum nocentium præcognoscens exitiū, oculos in cælum sustulit, ac veluti infremuit intra semetipsum: & Abite, inquit, Monachorum deinceps labores reueritæ. At illæ, Patris voce quodammodo delinitæ, pennisque sublatæ in aërem, recesserunt a loco; neque deinceps vnquam in eumdem inuolare præsumpserunt.

[3] Ceterum cum in modica quadam decliuitate aquam reperisset, [S. Andreæ oratorium exstruit:] sacellum illic Andreæ Apostolo venerandum excitauit: in quo cum Deo suo quiete conuersantem accesserunt quidam vexatam ab impuro dæmone puellam ducentes, rogantesque, vt liberam eam ac sanam esse iuberet: quibus ille, nihil cunctatus & Apostolorum coryphæi adiutus virtute, mali omnis expertem filiam continuo reddidit, atque vtrumque parentem in hunc modum est affatus: [energumenam sanat:] Hæc mihi, inquit, Spiritus sanctus dictat, futurum vt post mortem meam domus hæc sacrarum Deo mulierum asceterium fiat: quarum efficacia precum omnes hinc dæmonum phalanges effugabit: prædictionemque sequutus non multo post id tempore euentus est.

[4] [depressum a dæmone bouem erigit:] Idem S. P. N. Hesychius, diuina quadam prouidentia egressus aliquando e cella, vidit rusticum quemdam minantem boues, onus super plaustrum trahentes: quorum vnum, nescio quomodo pedibus impeditum, contigit miserabili casu corruere in terram: aduolat e vestigio rusticus, magnoque conatus nisu subleuare iumentum, non plus prosicit, quam si in lapidem illud esset conuersum. Ergo exhaustis nimio labore viribus & bouis sui immobilitate supra modum afflictus, totus perfundi lacrymis rusticus, infelicem se quiritans; moueri ad spectaculum intimæ commiserationis sensu Hesychius, simulque ad prolapsum bouem accurrere, illiusque ceruicem manu perfricans obseruare: ad quem, Surge, inquit, desidiose, & reliquum itineris confice; ne te inutilem hostis instrumentum faciat nequitiæ suæ: ac super eum signum Crucis efformans exurgere fecit, plaustrumque trahere perquam mansuete atque velociter. Obstupuit supra quam dici potest ad ista rusticus, & gratias Sancto agens, viam domum versus hilaris tenuit.

[5] Ad anteriora porro semper sese extendens hic Sanctus, [pie moritur,] partemque deteriorem meliori subijciens, dignus etiam inuentus est, qui Angelico frueretur alloquio: suus enim ex hac vita discessus ante trigesimum diem ab Angelo Domini manifestatus ipsi est. Quem ille nuntium ingenti cum animi sui excipiens gaudio, eos, qui secum commorabantur, aduocat, extremaque eis mandata inculcat: inter quæ præ oculis gehennam statuens, veluti formidabilem illam feruentemque fornacem tunc ipse metueret, eos qui conuenerant omnes exterruit: sed ad mediam vsque noctem exhortationem protrahenti lux cælitus allapsa refulsit, extremumque, In manus tuas Domine commendo spiritum meum, proloquutus, [tumulatur,] ad cælestes transijt mansiones. Cuius venerandum ipsisque Angelis honorabile corpus ij, qui præsentes aderant, obuoluentes in lapideam arcam deposuerunt, [transfertur.] & proxime ad principalem portam collocarunt; Imperij sceptra Constantino cum matre Irene a obtinente. Anno vero sexies millesimo trecentesimo b Theophylactus Amasiæ Episcopatum gubernans, beatissimi Hesychij sacrum pignus ad dexterum latus altaris transtulit, vbi vsque in præsentem diem omnibus ostenditur religiose honorandum.

[Annotata]

a Adeoq; intra DCCLXXX & DCCXCVII, quando redacto in ordinem filio, sola absolute regnare cœpit Irene.

b Iuxta Alexandrinum calculum; quo omnes illius æui sacri scriptores vtuntur: hic autem annus anno Christi DCCC secundum Alexandrinos respondet: anno vero DCCCVIII secundum vulgatam Æram, quam sequimur. De qua differentia vide plura adActa Martyrum Sabaitarum XX Martij.

DE SANCTIS XLII MARTYRIBVS,
Theodoro Cratero Protospathario, Constantino Drvngario, Callisto Tvrmarcha, Aetio Et Melisseno Dvcibvs, Et Theophilo Patriciis, Bassoe Et Aliis Proceribvs Agminvm, Amorii Captis, Et In Syria Occisis.

CIRCA ANNVM DCCCXLI.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Theodorus Craterus Protospatarius, Martyr, Amorii captus, in Syria occisus (S.)
Constantinus Drungarius, Martyr, Amorii captus, in Syria occisus (S.)
Callistus Turmarcha, Martyr, Amorii captus, in Syria occisus (S.)
Aëtius, Dux, Martyr, Amorii captus, in Syria occisus (S.)
Melissenus, Dux, Martyr, Amorii captus, in Syria occisus (S.)
Theophilus Patricius, Martyr, Amorii captus, in Syria occisus (S.)
Bassoë, Martyr, Amorii captus, in Syria occisus (S.)
Alii XXXV Proceres agminum, Martyres, Amorii capti, in Syria occisi

§ I Horum Martyrum veneratio sacra Vita. Tempus & locus martyrij.

[1] Amorium vrbs antiqua, & Sede Episcopali honorata, in Phrygia Salutari, Galatiæ vicina, cui postea adscripta, & nouæ Galatiæ metropolis est facta. In hac vrbe capti fuere gloriosi Martyres: quos Græci VI Martij præcipuo cultu celebrant in excusis Menæis & MSS. Mazarinianis, Chifletianis, alijsque & MS. Synaxario Collegij Claromontani Societatis Iesu Parisijs, & apud Maximum Cytheræum his verbis: [Coluntur hi Martyres a Græcis 6 Martij.] Die sexto mensis Martij memoria sanctorum quadraginta duorum Martyrum, Theodori, Constantini, Callisti, Theophili, Bassoë & sociorum, qui Amorij decertarunt. Erant hi ex primarijs vrbis Amorinæ, qui, ea imperante Theophilo ab Agarenis intercepta, captiui abducuntur, quod essent Tribuni ac Duces exercituum, & ex nobilissima apud Romanos prosapia exorti. Hi neque metu, neque vitæ amore, neque animi mollitie, neque diuturna calamitate afflicti, quam erga Christum habebant fidem, deposuerunt: sed virili propositi constantia & generosa animi virtute, tyrannis obstitere. Non enim corporum afflictionibus, veluti inueteratis salsamentis, animas infecerunt: sed heroice omnes decertarunt, ne fidem Christo datam fallerent. Itaque lætitia perfusi ceruices ferro secandas præbuerunt. Eadem leguntur in Anthologio nouo, indicato solum numero Quadraginta duorum, nullo eorum nomine expresso. In Menæis inter odas & hymnos sæpius idem numerus exprimitur, ac quinque in elogio expreßi suis nominibus subinde compellantur, & Theodorus inclytus, Constantinus pius, & instar agni ad martyrium ductus, Callistus diuinis meditationibus excellens, Theophilus magnus & fortis cognominantur. Denique tam horum, quam aliorum omnium inuictus animus inter carceris diuturni squallores prædicatur.

[2] In Menologio Græco MS. quod iussu Basilij Imperatoris Porphyrogennetæ appellati, est conscriptum ad diem sequentem elogium illud habetur: [item 7 & forsan 8 Martij.] Certamen sanctorum Martyrum, qui in Amorio comprehensi, in Syria vero sunt interempti. Regnante Theophilo Iconomacho patre Michaëlis (cuius mater Theodora restitutis imaginibus orthodoxiam celebrauit) fuerunt hi sancti Duces & Tribuni, viri opulenti & nobiles: qui illo tempore, quo venit ex Syria Amyras cum infinito populo in partes Orientales Imperij Romani, missi sunt ab Imperatore ad vrbis Amorij propugnationem. At videntes multitudinem Saracenorum infinitam, ingressi intra castrum, illud fortiter defenderunt. Sed permittente Deo, vt delinquentes castigarentur, castrum vi interceptum est, & multitudo aliqua ciuium mactata. Ipsi autem Duces comprehensi, in Syriam abducti, & in carcerē sunt conclusi, ac plurimos squallores atque miserias perpessi, e carcere educti, & vi, vt præstigias eorum amplecterentur, coacti. Verum cōstanter id recusantes acceperunt sententiam, qua capite deberent plecti. Cumque Constantinus magnopere socios animasset, cum ijs capite est plexus. In Menologio a Sirleto translato, ad diem VIII Martij referuntur, sed ob aliquam rerum transpositionem, quam inter istos dies factam alibi monuimus, forsan ad diem VI aut VII remitti debent. In illo ita scribitur: Eodem die sanctorum Martyrum, qui sunt in Amorio detenti, & in Syria martyrium perpessi. Theodori, Constantini, Theophili, Bassonis & sociorum numero quadraginta duorum. Menologium illud describit ad VIII Martij, Ferrarius in Catalogo generali. Omittitur in vtroque Callistus: at Basson siue Bassion vocatur, qui supra in Menæis Βασσωὴ siue Βασωὴ nuncupatur.

[3] Latini antiqui eorum non meminerunt in sacris Fastis. Molanus in Auctario Vsuardi ad VI Martij ista scribit: Sanctorum XLII Martyrum recenter inuentorum in Ammorio. [a Latinis 6 Martij.] Sed quid per recentem inuentionem intelligi velit, non explicat. Eos die VI Martij occisos esse infra constabit. Galesinius ista habet: In Græcia sanctorum XLII Martyrum, Theodori, Constantini, Calixti, Theophili, & reliquorum, qui in Amorio diuinitus inuenti, iam pro fide propugnatores fortissimi, egregio confecto certamine, stolis sanguineis decorati, in cælis æterna perfruuntur gloria. Qui inde in posteriorem editionem Martyrologij Germanici transcripti sunt. Nulla fit mentio Bassoëi, pro Callisto, Calixtus scribitur, & martyrium Amorio attribuitur, quod in Syria peractum melius traditur in hodierno Martyrologio Romano his verbis: Item passio sanctorum quadraginta duorum Martyrum, qui in Amorio comprehensi, & in Syriam perducti, illic egregio peracto certamine, victores palmam martyrij perceperunt.

[4] Vitam & certamen horum Martyrum olim conscriptum & hactenus ineditum reperimus Romæ in tribus antiquis MSS. codicibus Græcis, scilicet bibliothecæ Vaticanæ, [Vita Græce ab Euodio scripta.] Vallicellanæ Patrum Congregationis Oratorij, & Cardinalis Sfortiæ, ac Latine translatum infra damus. Meminit horum Actorum Leo Allatius in sua de Simeonum scriptis Diatriba pag. 113, his verbis: Φαιδρὰ μεν της παρούσης ἑορτης ὑπόθεsis Euodij. Μαρτύριον τῶν ἁγίων καὶ ἐνδόξων τοῦ χριςοῦ τεσσαράκοντα δύο Μαρτύρων. Euodium esse horum Actorum auctorem ipsi etiam reperimus in codice Sfortiano, & ex ipso contextu colligimus scriptorem coæuum esse, qui sub S. Theodora Imperatrice & huius filio Michaële floruisse videtur, cum fides orthodoxa esset restituta, vti XI Februarij dictum est in Vita S. Theodoræ. In Actis infra num. 36 locus martyrij ita describitur: [Locus martyrij.] ὅτε οὖν πλησίον ἦλθον τοῦ ποταμοῦ Ἐυφρατου, περὶ ἀυτὸν γαρ τὸ Σάμαρα μεγὰλη πόλις ἀυτῶν κατοικεῖται. Iamque ad Euphratem fluuium accesserant propius, circa ipsum enim magna eorum ciuitas Samara est collocata. Forsan vbi antiquis fuit Samosatha, nec procul inde Taurus mons est, cuius aliquod promontorium Samara dicitur ab Orosio apud Ortelium in Thesauro geographico: nisi Zimara intelligatur Armeniæ vrbs ad Euphratem, & omnis ea regio tunc Syriæ nomine, quæ Saracenis ante data fuerat, intelligatur.

[5] Michaël Balbus Amorio oriundus, Leone Armeno die Natalis Domini inter sacra trucidato, [tempus comprehensionis & martyrij:] Imperium anno DCCCXX arripuit, eique anno DCCCXXIX vita functo succeßit filius Theophilus, mortuus anno DCCCXLI exeunte aut initio sequentis, vti ad Vitam S. Theodoræ vxoris latius deductum est. Georgius Elmacinus in Historia Saracenica Arabice scripta, & Latine reddita a Thoma Erpenio libro 2 cap. 9 meminit belli Theophili Imperatoris cum Calipha Mutasimo gesti, anno Arabico CCXXIII, id est Æræ Christianæ DCCCXXXVIII, quo asserit captam a Theophilo Zabatram, alijs infra Sozopetram & Zapetrum, & dein a Mutasimo applicatis catapultis & balistis occupatam Ammoriam, siue Amorium, quod proximo aliquo anno potius factum. Baronius ad annum DCCCXLI agit de cæde Theophili, capto Amorio, & certamine horum Martyrum. Verum illos septennio integro carceri inclusos fuisse Acta habent infra num. 27, & confirmant alij scriptores. Captos ergo arbitramur circa annum DCCCXL, & postea anno DCCCXLVII martyrium consummasse.

[6] Varia Theophili Imperatoris cum Saracenis bella fuerunt, quæ referuntur a Georgio Cedreno, [Res gestæ in aliis historiis editis & MSS.] Ioanne Scylitza Curopalata & Ioanne Zonara, vti etiam a Leone Grammatico vna cum Theophanis Chronographia typis Lupareis edito, ad quem in Annotationibus sæpe allegat Franciscus Combefis quemdam Continuatorem, e quo nobis submisit, quæ sub Theophilo gesta sunt: asseritque hunc auctorem Constantino Porphyrogenneta Leonis filio Imperatore scripsisse, illique meruisse annis fere septuaginta post horum Martyrum cædem. Continuatorem Vaticanum appellat Combefis, quod ea monumenta in bibliotheca Vaticana adseruentur. Rex Saracenorum apud Cedrenum aliosque memoratos iam scriptores appellatur Amerumnes, Ameramnunes & Amermumnes, ab Elmacino Caliphas Mutasimus, & sub eo varij Duces erant & Principes, Προτοσύμβολοι dicti: ita num. 12 in Actis solum Abesac statuitur, in Menologio Basilij Imperatoris Amyras, qui a Cedreno alijsque Ameras dicitur, [varij Saracenorum Principes.] Melitenæ in Armenia gubernator. In Chronico Simeonis Logothetæ, (quem ipsum esse celebrem illum Metaphrastem testis est eidem Synchornus Thebanus Hippolytus, & ipse Chronici auctor, in bibliotheca Vaticana, vt ait Gesnerus, adhuc extantis) Gudes Dux Agarenorum præcipuus habetur. Ita etiam in prioribus bellis Impraëlus Arabum Dux præfuit. Si tamen in his alia significatio subsit, libenter reliqua addiscemus: interim fragmentum ex prædicto Logothetæ Chronico, ab eodem Combefis subministratum, damus de Sanctorum corporum translatione.

[7] Illustriores Martyres in Actis solum duo numerantur, S. Theodorus e Sacerdote miles, Eunuchus, cognomento Craterus, seu Fortis, dignitate Protospatharius, & S. Constantinus Drungarius, qui solus in Menologio Basilij Imperatoris nominatur. [Martyres 7 suis dignitatibus expressi.] Drungus vox barbara apud Vopiscum globum hominum significat. Apud Leonem Imperatorem in Tacticis, Celocibus per themata diuisis præficiuntur Drungarij & Turmarchæ, ita tertius Martyr est Callistus Turmarcha, qui cum alijs duobus Patricius fuit, ita etiam Theophilus quartus Martyr a Leone Grammatico, & Logotheta Patricius dicitur, Addunt hi duos Duces Melissenum & Aëtium, quorum vltimus etiam Patricius & Dux Orientalium habetur: denique Bassoës siue Bassion aut Basson est, qui Cedreno Bubutzicus, Scylitzæ Boburzicus forsan dicitur, & Cursorum Præfectus infra habetur.

§ II Res gestæ ex Cedreno, Leone Grammatico alijsque narratæ.

[8] Cvm Impraëlus Arabum Dux, expeditiones contra Romanos suscepisset, [Bella varia fortuna gesta:] Theophilus quoque aduersus eum copias suas eduxit, fretus Manuële Protostratore, & Theophobo Persa… Commisso prælio cum vtrimque multi cecidissent, tandem cohortes Theophili inclinatæ cesserunt Agarenis, quos arte deludente Theophobo, fuga salutem Imperator quæsiuit… Anno sequente Theophilus rursum in Saracenos copias eduxit, cum ijsque apud Charsianum congressus, eos fudit & ad * viginti quinque millia captiuos abduxit, domumque illustri potitus victoria redijt. Inter captiuos Saracenos quidam fuit manu promptus, & manuum agilitate celebris, Domestico scholarum notus, eiusque testimonio commendatus, quod & eques præclarus esset, & inter equitandum duabus vtens hastis scite admodum aduersarios deijceret. Cum ergo Domesticus in Circo triumphum victoriæ eius agere iussus, [Saracenū duplici hasta pugnantem,] ante reliquos hominem istum duceret; Imperator laudationibus eius inductus, equum conscendere, duabusque acceptis hastis artis suæ ac prȩstantiȩ specimen coram vniuersis edere eura iussit. Id cum fieret & imperitiores spectaculo delectarentur; [spernit S. Theodorus,] Theodorus cognomento Craterus, is, qui non multo postsanctorum Quadraginta duorum Martyrum cohortis factus est Princeps, propius Regi adstans, subsannare Agarenum istum & affirmare nihil ab eo forte aut terribile agi. Imperator ægre ferre, Craterumque effæminatum & euiratum increpare, qui tale præstare nihil posset. Contra Craterus duabus hastis se nescire vti: neque enim hoc didicisse, quod his nugis in bello nihil opus foret: se Dei auxilio fretum vnica hasta istum equo deturbaturum. Imperator his verbis irritatus, per suum ipsius caput iurare, Cratero se vitam erepturum, nisi impleret facto, quod verbis iactasset. [& congrediens præcipitem deijcit.] Et Theodorus statim conscenso equo, hastaque sumpta, cum Saraceno manum conseruit, citoque eum equo præcipitem deiecit. Pudore quidem affectus est Imperator, ab eunucho deiectum cernens Saracenum, tamen & virtutem hominis veneratus, & suos reueritus, amice compellatum Craterum vestibus honoris caussæ donauit. Eadem habent Ioannes Scylitza Curopalata & Ioannes Zonaras, sed prioris interpres Ioannes Baptista Gabius Theodorum appellat cognomento Fortem, qui paullo post præfectus fuit Phalangi sanctorum Quadraginta duorum Martyrum. At Zonaræ interpreti dicitur Craterus Theodorus, qui paullo post corona martyrij est ornatus, vnus e Quadraginta duorum Martyrum numero: vbi Græce Κράτερος Θεόδωρος legitur, vti etiam habet Continuator. Sed ex Cedreno reliqua prosequamur.

[9] Vere inito, Theophilus rursus contractis copijs in Saracenos mouit… Commissa pugna Ismaëlitica res superior fuit, Imperatorque circumuentus, pene in manus hostium venit… Vere ineunte, Agareni & Theophilus ad bellum inter se gerendum facta expeditione, alter alterius metu domum nulla re gesta redierunt… Sequentis anni Vere appetente, Theophilus magnis cum copijs aduersus Agarenos profectus, vastando ac deprædando obuia quæque, longe est in Syriam progressus, duabus etiam vrbibus expugnatis, hominibusque inde captiuis abductis. [Theophilus expugnat Sozopetram Amermumnæ patriam:] Expugnauit ipsam quoque Sozopetram Amermumnæ patriam, frustra illo per litteras multum deprecato, vt suæ patriæ parceret. His gestis Imperator Constantinopolin redijt. Hæc ibi, quæ ita a Leone Grammatico narrantur: Imperator abijt cum Manuële & Senatu aduersus Agarenos & occupatis Zapetro Samosatoque, ciuitatibus diuitiarum copia muroque valido ab Amerumne munitis, præclara potitus victoria spolijsque inclytus, regressus est. Continuator Theophanis, Ipsa etiam, inquit, Sozopetra, quæ Ameramnunis patria erat, expugnata: pro qua contigit ab eo per litteras rogari Theophilum, vt inde recederet.

[10] Aremumnas igitur, inquit Cedrenus, excidio patriæ animum ingenti dolore saucius, vndique ex Babylonia, Phœnicia, Palæstina, Cœlesyria, [cuius iram & vires veritus,] vlterioreque etiam Africa copias conduxit: militibus mandato, vt quiuis scuto suo Amorium inscriberet: quo innuebat se Amorium aggredi velle. Apud Tarsum omnes eius copiæ conuenerunt. Theophilus quoque expeditione facta ad Dorylæum peruenit, quod tridui itinere abest ab Amorio. Fuere tum multi, qui suaderent Imperatori, vt Saracenorum, maiori quam quæ inhiberi possit vi ruentium, impetum declinaret, incolasque Amorij alio transferret. Sed id infame, ac parum virile ratus Theophilus, [Amorio præficit SS. Aëtium, Theodorū, aliosq; dein Martyres:] præclarumque ac forte statuens vrbem communire & strenui Ducis consilio seruare, Aëtium Patricium Orientalium Ducem cum manu ad profligandos hostes idonea eo mittit, multitudini quoque præficit eos, qui paullo post Martyres facti sunt, Theodorum Craterum, & Theophilum & * Bubutzicum & reliquos, qui non modo tunc Missi exercitus, sed & cohortis Quadraginta duorum Martyrum fuerunt Principes. Saracenorum vero Princeps postquam Tarsum toto cum exercitu venit, cum suis quid facto opus sit, deliberat: diuinatq; non recta ad Amorium esse pergendum, sed mittendum cum parte exercitus filium, qui exercitum Romanum tentet. Sic enim ratiocinabatur: Si quidem filius Imperatorem vicisset, patrem quoque haud dubia potiturum victoria: si res secus caderet, præstare quietem. Mittit ergo filium suum & cum eo Amerum, qui eo tempore Melitenam gubernabat, & Turcorum ad decem millia, omnemque Armeniorum exercitum & Ducem Ducum, qui castra ad * Dazymenum posuit.

[11] Contra hunc profectus Theophilus exercitu ex Persis atque Occidentalibus Orientalibusque composito, eoque nequaquam contemnendo, vt ad locum venit, cui nomen Anzin, [e specula hostiles copias considerat:] statuit ante conflictum multitudinem aduersariorum contemplari. Itaque a Manuële Scholarum Domestico in sublimissimam eductus speculam, indeque hostiles contuitus copias, eas suis esse numerosiores coniecit: monente interim Manuële, ne multitudinem, sed hastarum vtriusque partis segetem consideraret. Postquam hostium exercitum robustiorem suo iudicauit Theophilus, deliberatum est, quomodo eum dolo aggredi posset. Id cum noctu faciendum Manuël ac Theophobus censerent, reliqui Duces interdiu confligendum suasere, quibus & Imperator assensit. Hac ergo sententia prælata, prima luce prælium acerrimum est initum. [in prælio vincere incipit:] Quo in prælio cum Imperatoriæ cohortes fortiter pugnarent, Ismaëlitæ fugæ se dederunt. Turcis autem assiduo sagittarum vsu instantibus, Romanosque ab insecutione hostium repellentibus, mutata est pugnæ fortuna. Nam Romanæ legiones vim Turcicarum sagittarum non sustinentes, deserto Imperatore, fugerunt: [mox superatur.] Ducibus legionum & Persis nihil in se tale admittentibus, sed Imperatorem cingentibus, ac pro eo summa vi decertantibus. Et quidem tunc Imperator cum suis occidione cæsus fuisset, nisi & nox ingruisset, & pluuia exigua delata neruos arcuum Turcorum relaxasset: quo factum, vt Romani sagittarum liberati metu, salutis parandæ occasionem haberent…

[12] Amermumnas suorum cognita victoria, nihil iam cunctari, [Amorium obsidetur:] sed Amorium petere statuit. Collecto igitur suo exercitu, & filio vt idem faceret monito, iter inijt. Cumque copias coniunxissent, castris vallo munitis, Amorium profunda fossa circumuenit, omnique vi oppugnare cœpit; Turcis continenter sagittas iaculantibus & Saracenis machinas ad oppugnandum factas admouentibus: [& strenue propugnatur:] Romanis autem qui intus erant animose vrbem defendentibus, machinasque prompte amolientibus. Durante ita obsidione, nullamque intercapedinem oppugnandi faciente hoste, interim Theophilus ægre ex fuga elapsus Dorylaum peruenit, ibique exitum operitur. Et animum Amermumnæ tentandum sibi ratus, legatos cum muneribus pretiosis multisque pollicitationibus mittit, petens vt obsidionem soluat. Illi vt in castra Saracenorum peruenerunt, & in conspectu Amermumnæ venerunt, ea quæ Imperator mandauerat exponunt. Verum is ira ob excidium patriæ implacabili ardens, Imperatori timiditatem exprobrare, legationem deridere ac pro ludibrio habere, legatos in vinculis detinere, & finem rei præstolari, oppugnationem porro impensius vrgere: diuisoque in multas partes exercitu, per vices vrbem adoriri, sperare fore, vt subinde alijs alijsque recentibus & integris viribus oppugnationi subeuntibus, qui intus erāt laboribus defatigati sese dedant. [proditione Amoriensis capitur:] Sed oppidani fortiter se tuebantur, neque oppugnationibus quidquam efficiebatur, omninoque capta vrbs non fuisset, nisi proditio cuiusdam Amoriensis intercessisset. Is Baditzes nomine, muneribus corruptus, eiurata ob contentionem quamdam Christiana religione, eo prolapsus est temeritatis, vt patriam proderet: & occulte cum Saracenis collocutus, monuit vt ab ea parte vrbem oppugnarent, qua facilius in muros euadi posse norat.

[13] Expugnata vrbe, quantæ cædes editæ sint, & quot captiui facti, dicendo exprimi non potest. Nam Saraceni irati, quod durante obsidione multos suorum illustres amisissent, nulla eorum, in quos incidebant, miseratione moti, viros obtruncabant, mulieres cum infantibus & pueris rapiebant, [Martyres 42 captiui abducuntur,] pucherrima quæque ædificia incendebant. Denique vrbs Orientalium pulchrrima exiguo temporis spatio ita periit, vt nihil præter rudera esset reliquum. Captiui abducebantur cohortium ductores, Callistus, Constantinus, Theodorus Craterus Patricij, cumque his alij plurimi, præturis bellicis aliisque summis dignitatibus illustres. Capto ad hunc modum Amorio, Princeps Saracenorum veluti insultans rebus gestis, inque ijs superbe comessans, Legatos Imperatoris omnia inspicere iussos, quæ acta essent, cladis nuntios ad Dominum remittit. Quos ille rursus ad Amermumnam misit, petens sibi captos in vrbis expugnatione illustres viros, sibique genere propinquos & reliquos captiuos reddi, promittensque pro eorum redemptione XXIV centenaria. [per Legatos frustra obnitente Imperatore,] Hos quoque ignominiose remisit barbarus, stolidum se fore fatus, si captos tot centenariis redderet, cum ipse ⅭⅠƆ centenaria in comparandas copias impendisset. Legatis re infecta domum reuersis, Theophilus mole calamitatis oppressus, omnem pene cibum ac potum auersatus, tantumque aquam ex niue expressam ad mittens, in dysenteriam incidit… Secundum hæc morbo plane consumptus, paullo post debitum naturæ persoluit, cum Imperium annos XII & menses III gessisset. Hactenus Cedrenus, quæ eadem leguntur apud Scylitzam: vti etiam, sed paßim abbreuiata, apud Zonaram. Qui his antiquior est Leo Grammaticus in sua Chronologia vltimam pugnam & Martyrum cædem ita narrat.

[14] Imperatori ad Bryæ palatium cum comitatu procedenti nuntiatum est ab Orientalium Duce, Protosymbolum Saracenorum cum exercitu prædabundum versus Amorium proficisci. Ille, consueta exercitui Proceribusque largitione facta, breui tempore versus Cappadociam contendit. Amerumnes selectis militum octo millibus, Sudem, inter Agarenos virtute prudentiaque nominatissimum, Ducem instituens, aduersus Imperatorem submisit. Manibus consertis profligatus Imperator fugit, & cum dedecore redijt, vixque salutem nactus est. Amerumnes vero virtute multa stipatus abijt, & Amorium obsedit: varijsque certaminibus editis obtinere non potuit, fortiter & generose ciuibus in aduersum præliantibus. Philosophi vero Leonis discipulus quidam in castro habitans, Amerumni recedere volenti cuiusdam ope seu Astrologiæ peritus significauit: Si dies tantum duos ad castrum stationem habueris, obtinebis nos. Quod & contigit. Nam a quodam Boiditze & Manicophago vocato proditum est. [capite plectuntur.] Capti sunt etiam virorum nominatorum & non ignobilium plurimi, & in Syriam abducti captiui: Theophilus Patricius, & Duces isti, Melissenus & Aëtius, & Theodorus Craterus Protospatarius, & Callistus Turmarcha, & * Cyrillus Drungarius, & Bassoës, & quidam agminum Proceres, qui a Protosymbolo tormentis adacti vt fidem negarent, ipsi morem non gerentes, gladio capitibus præcisi sunt, vitæ temporalis vice æternam consecuti.

[Annotata]

* Continuator viginti septem.

* Scylitzæ Boburzicum.

* Scyl. Diazimon,

* alijs Cōstantinus.

ACTA MARTYRII
auctore Euodio synchrono,
Ex III MSS. Græcis.

Theodorus Craterus Protospatarius, Martyr, Amorii captus, in Syria occisus (S.)
Constantinus Drungarius, Martyr, Amorii captus, in Syria occisus (S.)
Callistus Turmarcha, Martyr, Amorii captus, in Syria occisus (S.)
Aëtius, Dux, Martyr, Amorii captus, in Syria occisus (S.)
Melissenus, Dux, Martyr, Amorii captus, in Syria occisus (S.)
Theophilus Patricius, Martyr, Amorii captus, in Syria occisus (S.)
Bassoë, Martyr, Amorii captus, in Syria occisus (S.)
Alii XXXV Proceres agminum, Martyres, Amorii capti, in Syria occisi

PROLOGVS.

[1] Qvoniam speciosum præsentis panegyris argumentum Martyrū Christi certamen, victoriam, atque remunerationem magnifice introducit, consequens est, vt funestam quoque complectatur tragœdiam: neque enim nisi per illam transeuntes nos possibile est ad Martyrum subsellia inspiciēda pertingere. Nemo tamen tristi hac denuntiatione audita cadat animo: primum quidem quia nihil indecorum, incongruum nihil de proposito eorumdem audietur agone: deinde vero quia, vt sacræ loquuntur litteræ: Si extra disciplinam essemus, adulterini essemus, non filij. [Hebr. 12. 8] Si tamen disciplinam conuenit nominare excidium frequentissimæ ciuitatis, innumerorum exercituum stragem, templorumque & sacrarum rerum, Sacerdotum simul & virginum commune exterminium. [Ecclesiæ calamitates] Quid? quod nequaquam finis hic sit interim dum comminationes illæ: Inebriabo sagittas meas sanguine &c. hactenus heu me! auersæ ab impijs protractæque in longum exitum nullum habent.

[2] Nisi forte quispiam prudenter distinguat dilationis pœnam, & eorum qui probantur diuersa diuersis generibus partiendo tribuat: [Deut. 32. 42] sic vt vnis quidem paterna inueniatur correptio (quis enim filius quem non castiget pater?) vel retributio dura subleuans grauitatem acerbitatemque eorum tormentorum, quæ illinc manent omnes, quibus benefica mansuetudo ad instructionem non suffecit: alijs vero, nisi graue sit fateri, auersionis demonstratio & signum reprobationis manifestum; qui neque paternis correptionibus, neque multiplicibus beneficiis indulgentiaque mouētur, vt sentiant eligantque conducibilia sibi.

[3] Sed licet cogitationibus istis vel maxime nos ipsos muniamus, [ad occulta Dei iudicia referendæ.] ne ignorantiæ, ingratitudinis atque imprudentiæ implicemur erroribus: melius tamen est incomprehensibilibus Dei iudicijs adscribere talia: qui & discipulo Hieremiæ super ruina Ierusalem lamentanti per Prophetam imposuit silentium, dicens: [Ier. 45, 4] Ecce quos ȩdificaui, ego destruo: & quos plantaui, ego euello: & tu quæris tibi gaudia? Ceterum ea, quæ martyrū præcessere certamen, quam possumus breuissime, vti consueuimus, referamus, vt recta nobis via sermonis series progrediatur.

CAPVT I.
Imperium a Saracenis vexatum, captum Amorium, Ordinem ductores cæsis omnibus alijs in captiuitatem abducti.

[4] Fvit cum Romanum Imperium orthodoxa doctrina, rectaque viuendi ratione iuxta Apostolicas traditiones institutum, Duces, Magistrosque gentium ei subiectos habuit, qui ipsius protectionem suscipiens, manifeste edixit: [Matth, 28. 18] Data est mihi omnis potestas in cælo & in terra, [Hæreses Eutychiana & Monothelitica] Iesu, inquam, Christo vnigenito filio Dei. Postea vero mores isti, hi sacrorum dogmatum rationem peruerterunt: a Imperator quidem ipse, quemadmodum Ozias ille sanctioribus Ecclesiæ Dei rationibus & Theologiæ profanorum pedibus non adeundæ seipsum immiscuit, in Theandrica Iesu Christi substantia naturas atque voluntates confundens: quin nec hoc permittens, vt eorum alterutro id, quod creatum est, perfici diceretur; indigere alicuius æstimans diuinam essentiam, neque omni egestate amplius aliquid sublimiusque habere: [2 Par. 26. 16] Sacerdotes vero vt plurimum atque b Episcopi pene omnes, quæ huic placerent, sensa suscipiebant.

[5] Tunc ergo cum ipse Imperij propugnator, vtpote singulari affectus iniuria, [Saracenorum irruptione puniuntur:] ab eo recedere decreuisset, desijssetque succurrere, vt ne proteruius suæ inhereret insaniæ in ipsum blasphemando, aut etiā peius adderet aliquid: admonitio huic quædam & perditionis occasio talis demum incubuit. c Ismaëlitarum videlicet genus, eatenus in solitudinis fere interiora religatum, & vinculo diuinæ vocis compeditum, continuo solutum liberumque dimissum, deuastauit primum quȩ trans Mesopotamiam sunt regiones; deinde Palestinam, Ægyptum, & Africam, & Romanos exercitus pulsos deletosque barbarico consumpsit gladio.

[6] Verumtamen sapientissima eius, [iisdem repressis repressi & ipsi] & in hominum salutem intenta prouidentia non secundum peccata nostra, vt cum Propheta loquar, fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis: non tulit exscindi penitus, atque exitio supremo Imperium tradi; sed terminis quibusdam intra Ciliciam Syriamque inclusit gentem Ismaëlitarum. [Ps. 102. 10] Vix demum recta sentire circa Incarnationis ipsius diuinæ œconomiam in animum induxerant nostri, quando ceterarum, quæ post prædictos fines sunt, regionum, firmam obtinuere possessionem; sed a monarchiæ gloria sunt exclusi, æquum vt reor æstimante Deo non vocari absolutos Dominos eos, qui verum Dominum suum ludibrio habuissent.

[7] Atque ita quidem per tempus aliquot res sese habuerunt publicæ, [donec Iconomachi inualescerem,] donec alia subinde exorta hæresis ne dicam insania, aduersus Christi gloriam irrationabiliter insurrexit, imo ipsum penitus eiurauit Christū, Incarnationis ipsius imaginem e medio auferendo, idola quidem Incarnationis (vt prætexebatur) rebus inanimis assimilata videri cupiens eliminare; reuera autem animatam Verbi diuini carnem ijsdem annumerans, ita vt (siquidem vere propter hanc caussam istud faciebat) simili plane ratione procederet, qua illi qui docebant non esse legitimum matrimonium contrahendum, propterea quod vnus idemque esset coniugij & fornicationis actus.

[8] Hanc viperam ferino nomine congrue appellatam d Isauriæ plaga nobis adduxit: [sub Leone Isaurico,] sed enim ante pedes (vt sic loquar) diuinæ vltionis versabantur indicia, cælestium astrorum in terram reuolutiones ac lapsus, terræmotus continui, regnatricis ciuitatis pulcherrima quæque robustissimaque sublata: quibus accedebant cædes numerosæ ac propemodum insinitæ, nec non immaturæ mortes toto grassantes Imperio. Cum vero in regiam potissimum ciuitatem luculentiores plagæ inducerentur, vtpote aduersus mali totius radicem & caussam inibi existentem; nullus vspiam eorum apparebat sensus, sed blasphemiæ noua cernebantur incrementa: totis enim viribus illa Christi odio æstuans anima, [etiam Θεοτόκου nomen impugnante:] ipsum quoque Deiparæ nomen e medio tollere satagebat.

[9] Sed quæ huic tandem retributio obtigit? sublati sunt, qui Romanos atque Ismaëlitas dirimebant, termini, & rursum pulsis atque exactis per Ciliciam totam vniuersis præsidijs militiæ nostræ, [propterea victi Romani, obsessa Constantinopolis.] ad vsque Cappadociam ipsam occupata omnia. Ad hȩc ipsa Regia obsidione cincta est, non ab Ismaēlitis tantum, sed etiam ab Auaribus, ceterisque diuersarum linguarum nationibus, Propontidem totam & quidquid intra Abydi fauces est regionum implentibus, & septennio integro Constantinopolis oppugnata.

[10] Verum enimvero neque post tales tantasque transgressiones imminuta vel tantillum est inuicta numinis tolerantia: [Restitutis imaginibus pax constituitur,] exemptus quippe a passionibus reuera Deus solus est: sed longanimiter eodem seruos nequam sustinente, iterum sacræ ipsius Incarnationis simulacrum per pios e Antistites atque Imperatores Synodico est restitutum decreto. Atque vt indubitanter cognoscerent, qui rerum ea tempestate potiebantur, quod propter illatam ipsi contumeliam maior potiorque orbis terrarum portio fuerat deuastata, & ex aduerso exhibitæ in ipsum pietatis gratia totus sustineretur mundus, quamuis Romani Imperij sceptra cum puero mulier obtinerent, pacis tamen conditiones cum Romanis inijt præualida illa barbarorum dynastia, nullo alio id procurante quam filio Dei, secundum veram Deoque placitam religionis formam honorato: vt vel inde homines magis ad pietatem incitarentur.

[11] At qui f impium illum moribus æque ac nomine referebat, ad illius reuersus vomitum, & eiusdem hæreseos cœno implicatus, [iterumque turbatur sub Leone Armeno,] in exilium quidem orthodoxos omnes Episcopos relegauit: sacras vero vestes diuinaq; cimelia redacta in cineres, per publicas spargi vias iussit. Aduersus hunc igitur continuo subornata tyranni illius Thomæ rebellio est, ciuilique bello Romanæ potentiæ robur contritum. Et ille quidem acerbo exitu infelicem ipso in solio animam expuens suam Christo exosam væsaniam in Christiana Republica dereliquit, donec imperium tenuit alius non vero nomine dictus g Theophilus, [& Theophilo.] qui prædecessorum suorum amentiam nihilo quam ipsi leuius sategit non tueri modo, sed augere etiam ac promouere. Quantas autem & ipse in bello clades ab Ismaëlitis retulerit, quot regiones, vrbes atque insulæ penitus fuerint desolatȩ, propter eam quæ imagini Christi irrogabatur iniuriam, impossibile nobis est enarrare. Vnius ergo in qua Sancti comprehensi sunt ciuitatis, & quomodo euersa fuerit, sufficiet meminisse.

[12] Post hæc igitur Abesac, ille gentis Ismaëliticæ Protosymbolus, (ita enim nationis suæ appellant Principes) magna cum potentia aduersus celebrem h Amorij vrbem veniens, atque intra tredecim omnino dies obsidionalibus machinis muros deiiciens, [Amorium intercipitur.] illam quidem obtinuit, in viuis autem conseruans septem Ordinum ductores, easque quæ sub ipsis erant legiones interfici, & quidquid virorum inibi vel domum habebat vel refugium iugulari præcepit. Vbi vero in suā reuersus est ditionem, [milites cū plebe trucidantur: ductores Ordinum carceri mancipantur,] custodiæ quidem obscuræ atque fœtenti mancipari mandauit prædictos militiæ Duces, duplicatis triplicatisque compedibus, & lignorum compressione constrictos: modico vero pane & præbita parcius etiam aqua eos præcipiens cruciari verius quam sustentari, custodes eis obseruatoresque imposuit, nequis, exceptis carcerariis, cum ipsis colloqueretur.

[13] Quis lacrymarum illarum, [in quo durissime habentur.] Rex Christe, quis inconsolabilium gemituum multitudinem eorum qui propter te talia perpetiebantur, præter te solum poterit accurate cognoscere? neque enim tantum eis suppetebat aquæ, quantum ex oculis profundebant lacrymarum: non tantum panis accipiebant ij, qui multos quandoque nutriuerunt pauperes, quantum pediculi muresque & quæcumq; sunt alia sub terra reptilia, ex eorum carnibus auferebant. Pro lecto terra, pro lectisternijs cinis erat minutus ac fœtidus: si quando vero vilis aliquis contemptusque pannus eisdem inijceretur, cruciatum eorum augebant perniciosa animalcula in illo nidificantia.

[14] Huc accedebant tenebræ tam densæ, vt ne in ipsa quidem meridie mutuos vultus recte valerent dignoscere, nisi forte igniario aliquo quandoque vterentur. Non eis aut balnei concedebatur vsus, aut vnguium criniumque superflua resecandi facultas. Ad solis vero radios tantum abest vt eis apricari liceret, vt ne intueri quidem illos omnino sinerentur. Deprecabantur custodes suos, vt indulgentibus ipsis, eorum aliqui ad eleemosynam corrogandam procederent: qui si annuerent aliquando postulatis, vnum e vinctis decem subsequebantur milites: eo autem reuerso, discindebatur explorabaturque miserrimus ille panis, & vilissimum excutiebatur vasculum, ne forte insidiosum aliquod scriptum ijsdem occultaretur.

[Annotata]

a Intelligi hic potest Heraclius Imperator Monothelita, aut certe eius nepos Constans filius Constantini, etiam Monothelita, quem S. Martinus Papa cum Monothelitarum errore damnauit in Synodo Romana anno 649.

b Certe Patriarchæ Constantinopolitani, Sergius, Pyrrhus, Paulus, vti Antiochenus Macarius, Alexandrini Cyrus & Petrus alijq; fuerunt Monothelitæ.

c Machomet anno Christi 628 in Imperio locum ad habitandum ab Heraclio impetrauit, mortuus anno 631: cuius successores paullatim regiones Orientis & Africæ occuparunt. Consule Theophanem, & alios temporum istorum scriptores.

d Leo Isauricus anno 730 ferale edictum contra venerationem imaginum proposuit, secuti sunt filius eius Constantinus Copronymus, & Leo huius filius eodem veneno infecti.

e Ab anno Christi 780 Constantinus vltimi Leonis filius, eiusq; mater Irene imperarunt, sub quibus pietas pristina cum imaginum cultu restituta, S. Tarasio anno 784 creato Patriarcha Constantinopolitano: sub quo Nicæna 2 Synodus habita, vti ea omnia ad S. Tarasij Vitam XXV Februarij relata sunt.

f Leo Armenus Imperium capessiuit anno 813, de quo plura dicentur 13 Martij ad Vitam S. Nicephori Patriarcha Constantinopolitani ab eo in exilium nissi. Leoni successit Michaël Balbus, eiusdem farinæ homo: aduersus quem Thomas rebellauit, vt præclare Leo Grammaticus & alij tradunt.

g Theophilus cœpit regnare anno 829.

h Circa annum 840, vt supra diximus.

CAPVT II.
Ad defectionem varie sollicitantur.

[15] Qvamdiu nobilissimis viris pristinum corporis sui robur constabat, nullum ad eos de religione sermonem habuere barbari: [submatuntur a Protosymbolo, qui specie solandi captiuos] vbi vero attenuatos eos ac veluti maceratos conspexere, quidam ex ijs, qui inter ipsos falsorum dogmatum habebantur peritiores, & humanitatis aliquid præseferre simulabant, impulsu Principis accedebant ad carcerem, ac veluti multa deprecatione inductis custodum Præfectis, eumdem reseratum nacti, ad colloquendum captiuis residebant, argentoque donatis aliquoties nonnulla etiam præbebant indumenta: deinde vero ad eiurandam Christi fidem eos non dubitabant adhortari: non enim tanti æstimabat violentus ille Princeps totam ciuitatem illam quamuis magnam, quamuis opulentissimam, in suam redegisse potestatem; quam si hosce Sanctos ad suam religionem traduceret: quippe qui diceret, tanto esse grandius de animis quam de corporibus reportare victoriam, quanto his illi dignitate præcellunt. Corpora namque deijcere, ad animum vero non attingere, etiam feris belluis facillimum est.

[16] Cumque impressionem eorum Sancti exciperent generose, & propositionem sibi factam respuerent veluti facinus abominandum: Non vos, inquiunt, [a Christo defectionem suadeant,] fastus & superbia decet: animum prius ijs, quæ a nobis dicuntur, aduertite, &, nisi vtilia vobis atque conducentia consuluerimus, nolite assentiri. An forte carissimos filios vestros, dulcissimos parentes coniugesque negligitis? an exuistis illum penitus a natura insitum ac necessarium amorem, quem ipsæ etiam feræ venerantur? an suauissimam bonorum vestrorum fruitionem, consanguineorum & amicorum conuictum, obsequentissimorum familiarum ingenuam seruitutem, honorem a principibus, gloriam a subditis deferendam vobis, an patrios in quibus adoleuistis mores contemnitis? quis tali in casu, tantorumque bonorum deficientia non rationem salutis excogitet aliquam; &, si vna solum suppetat, hanc ipsam iudicet amplectendā?

[17] Si vobis omnia ex voto fluerent, nihil foret, quapropter vestram ipsorum salutem abdicaretis: neque enim sanæ id mentis opus videri alicui possit, [saltem simulatam:] qui quidem humano polleat intellectu: nunc vero cum nullum aliud consilium suppetat, quo tanta recuperare bona possitis, humanitatis prosecto quod suggeremus plenissimum est, vt dissimulantes tantisper circumcidi vos patiamini, & vna cum Protosymbolo adorantes infinitis ab ipso cumulemini bonis: rursū vero per belli occasionem licebit ad religionem gentemque vestram fugitiuis redire, aut victores post victoriam omnibus admirationi futuri reuertemini. Ad quæ generosi Christi serui: si in eadem, in quibus nunc comprehendimur, [sed refutantur.] mala incidissetis ipsi, an, qualia suadetis nobis, ipsi facere sustinuissetis? Imo vero reponunt illi: nam quid magis necessarium esse credamus vita, eaque libera atque quieta? suamque in id conuentionem etiam iuramento confirmant. Nos vero, subiungunt illico amatores Christi, non committemus, vt eorum, qui sua in fide sese profitentur instabiles, adhortationem circa fidem suscipiamus. Ita ipsis ad inuicem collocutis, isti confusi re infecta ad eum, a quo submissi fuerant redierunt, passi potius quam operati quod intenderant.

[18] Post aliquantos vero dies subsequentes alij eodem, quem priores tenuerant, modo, [Alij sortem miserātur,] velut ad impertiendam captiuis eleemosynam ingressi custodiam sunt, simulatisque lacrymis ipsos lugere cœperunt, quod scilicet propter ignorantiam atque incredulitatem in eas pœnas incurrissent. Quantorum, inquiebant, malorum caussa est in magnum Prophetam Mahometum non credere, omnibus ignorantibus eum? numquid enim non isti, quos grauibus circumdatos vinculis intuemur, eximij sunt omnes, cognati Imperatorum, & bellandi experientia etiam aliorum magistri? numquid non ingenio corporis respondet robur? numquid non solo armorum apparatu eos quoque qui arma ignorabant, suscitarunt ad bellum? numquid non ingens eis propugnatorum aderat numerus? erenim supra septuaginta millia armatorum, ex ijs tantum qui conuenerant Romanis, traditi sunt in manu fidelissimi Protosymboli nostri. [in quam inciderunt.] Ecquid omnem illam eneruauit potentiam nisi Prophetæ illius reprobatio, in quem credentes serui ipsius ex his victoriam reportarunt?

[19] Verum nihil mirum accidit, si quod sibi expediens erat a nemine edocti non agnouerint, homines cum essent: nam, qui ignorasse aliquid inueniuntur, veniam consequi consueuerunt: quemadmodum hi quoque inconsulti & conuerso sermone, Vos, inquiunt (propter vos enim ista ad inuicem loquimur) transeuntes ab illa angusta via, qua vos ire præcipit Mariæ Filius; [dum facilem Mahometi legem contemnūt:] atque in latam & in hoc & in futuro seculo spatiosam, quam magnus Propheta annuntiauit, introducti, beatos nos appellate, tamquam consiliarios optimos, & multorum vobis commodorum auctores. Quid incredibile docet Propheta noster cum dicit: quia potens est Deus eum, qui sibi obediuerit, & hic omni implere voluptate, & isthic paradisi hæredem constituere? num pecuniarum indigus Deus est, aut ceterarum rerum fruitione destituitur?

[20] Recedite ab illa ignorantium hominum incredulitate, cum omnino contra rationem pugnet, vt Deo duplicia munera & hinc & illinc offerente, [quasi nequeat Deus & hic & in futuro voluptates dare:] vos, tamquam amplius aliquid sapientes, fastidiatis illa, quasi indigere ipsum cogitaretis: & diuisores inter ipsius bona esse velitis, non quando ille dederit suscipientes, sed quando visum fuerit vobis, despicientibus bonitatem ipsius præ nimia arrogantia. Numquid & vos quandoque famulis vestris præbentes aliquid, si eos videritis in accipiendo tergiuersari aut recusare omnino, tamquam graui ab ipsis affecti iniuria pro beneficijs infligitis verbera? Quod si mortales istud homines faciunt: numquid multo magis immortalis id erga vos faciet Deus? Suscipite igitur eiusmodi Prophetæ nostri doctrinam, & præsentibus exempti incommodis, & viui & defuncti oblectamini Dei muneribus propositis vobis. Cum enim misericors admodum Deus esset, videretque quod omnis homo, qui opere ipso exequi vellet duram & difficilem legem Iesu, deficeret animis; hunc suum Prophetam Mahometum misit, qui omne pondus illius auferret, omnem solueret difficultatem; post omnes præsentis vitæ oblectationes atque delicias, eam quoque, quæ istic est, lætitiam promittens, solaque ex fide saluans eos, qui sibi obedirent.

[21] Talia cum sapientes isti viri deliramenta audirent, [quorum dementiam Sancti refellunt.] inuicem sese virili cum grauitate intuiti, simul subrisere leniter, atque oculos manibus extergentes propheticam illam subiunxere cantionem: Narrauerunt mihi iniqui fabulationes, sed non, vt lex tua Domine: omnia mandata tua veritas; iniqui persequuti sunt me, adiuua me. [Ps. 118, 85.] Ad ipsos deinde conuersi aiebant: Itane vero, hanc omnino creditis veram esse & Deo placitam doctrinam, in omni concupiscentia atque iniquitate a deprauatæ carnis appetitibus vinci, eamque, quæ in nobis est, rationem variis voluptatibus seruam addicere; sic vt ne minimum quidem superare illas prudentia possit, & fræno camoque temperantiæ domare reluctantes? Quid inter hominem sic viuentem & brutum animal tandem intererit? euidens sane argumentum præfert eiusmodi lex eius esse sese, qui de Salomone quoque delirando scripsit, non Deum sed agrestem quemdam gallum ipsi fuisse sapientiæ tantæ Magistrum. [Ps. 43. 22] Prosequentes deinde sermonem dicebant: Eorum nos o viri, discipuli sumus, quorum hæ ad Deum audiebantur voces: Non recessimus a te: sed propter te mortificamur tota die: æstimati sumus sicut oues occisionis: nihil autem separabit nos a caritate Dei, quæ est in Christo Iesu, neque instantia, neque futura. Quibus auditis & ipsi ad Principes reprehensi reuerterunt, nihilo magis edocti meliora sapere.

[22] Temporis inter hæc aliquantum præterijt, cum parem prioribus simulationem præferentes aduenerunt alij, quos Gymnosophistas appellant: hi quoque eleëmosynæ distributione in captiuos facta, osculati omnes cum resedissent: Quid, inquiunt: [Gymnosophistæ a progressu Saracenorum argumentantur.] o vincti impossibile apud Deum? illi vero: Nihil: quod maxime diuinam naturam condecet. Si igitur, inquiunt, Deo possibilia sunt omnia, videamus quibusnam potentiam suam indulgeat hoc tempore, Romanis an Ismaelitis? quibusnam pinguissimas & celeberrimas terrarum in possessionem dederit, vobisne an nobis? quorum exercitus ipse amplificet, & quorum veluti fœnum, phalanges demetantur? Numquid iustus est Deus? Nisi nos mandata sua adimplentes reperisset, non adeo magnifice profecto beneficentiam suam in nos demonstraret: ex aduerso vero nisi sciret vos in infidelitatem circa Prophetam a se missum prolapsos, non vtique vos nobis subiugandos præbuisset.

[23] Sancti vero responderunt: [Sancti, quod Mahometilex careat Prophetarum testimonijs,] Si quidem sanctorum Prophetarum persuaderi possetis documentis, facile foret vtique vestram hanc ratiocinationem falsitatis conuincere: & vero eorū vos possetis locum per Scripturam a Deo inspiratam adducere: quandoquidem ad hanc quidem non acceditis; vestro vero magistro dumtaxat inhæretis; & nobis, quod propter incredulitatem circa eum affligamur, improperatis? Agite interrogantibus nobis vos quoque respondete. Duobus super agri vnius possessionem litigantibus, si hic quidem absque testibus vociferetur contendens, agrum hunc sibi adiudicari debere; ille vero citra contentionem multos eosque spectabiles testes adducat, qui dicant ipsi potius quam alteri deferendum agrum: cuius existimatis, o Saraceni, agrum illum accessurum possessioni? Eius, inquiunt, manifeste, qui fide dignissimos testes adduxerit. Recte, aiunt Sancti; & nos ergo Saracenorum magistrū inter & vnigenitum Dei filium Dominum nostrum Iesum Christum ex æquo diiudicamus. Venit Dominus noster Iesus Christus homo factus ex Virgine (prout vos ipsos quoque audiuimus sæpe numero asserentes) antiquos omnes & indubitatæ fidei Prophetas aduentum suum dominationemque prænuntiantes secum habens: missus est insuper, vt vos dicitis, a Deo magnus Mahomet, tertiam vobis legem apportans, nunquid oportebat & ipsum duos aut vnum saltem Prophetarum sibi suffragantem habere, vt ostenderet diuinitus sese ablegatum?

[24] Hanc euidentem conuictionem cum Christi amatores produxissent, [risu dignā esse,] vnus quidam eorum cognomento Basoës admodum gratiose respondit: Habet etiam Saracenorum Propheta celeberrimum ac veracissimum Isaiam prænuntiantem de se, & nisi graue foret eruditis hisce viris, ipsum quoque eius effatum adducerem. Minime vero inquiunt: nouimus enim veniam indulgere non aliter quam ex ignorantia delinquentibus, licet fortassis cum Prophetæ iniuria. Ad quos ille, Nonne vos dicitis Prophetarum omniū nouissimum ac veluti sigillum esse Mahometum? Vere, inquiunt: ipse solus verax & primus Propheta est. Quibus amator Christi respondit: Atqui Isaias, quem & vos Dei Prophetam agnosciris, alicubi inquit: Disperdet Dominus ab Israel caput & caudam, quod interpretans non nemo: caput quidem, inquit, Principem dixit acceptorem personarum; alterum vero Prophetam docentem iniqua: hic scilicet est cauda. [Is. 9. 14.] Ne conturbemini quæso: an non iniquum istud nobis sit, [& quam absurda in ea præcipiantur ostendunt:] quod vester ille præcepto cauit, nequis, qui vxorem propter odium abiecerit, egrediatur denuo recipere eam, nisi alteri prius fuerit coniugata? dimittamus enim cætera prophetiæ ipsius atque legis absurda: mihi certe hoc esse videtur, quod verax ille Propheta Isaias caudam dixit.

[25] Nouimus & nos inquiunt philosophari: verum, si ita placuerit Deo, quinam sumus nos, vt ipsi repugnemus? non eget Mahomed testimonio hominum; quandoquidem a Deo est constitutus propheta ab eoque eiusmodi leges accepit. Christianus vero: Fortassis etiam frequentata coniugia aut, vt verius loquar, furiosam erga mulieres insaniam ieiuniorum vestrorum tempore perpeti, continuandamque ad auroram vsque totis illis noctibus lasciuiam & voracitatem a Deo vobis afferens ipse præcepit? Maxime vero, inquiunt.

[26] At Sancti: Superest vna e rationibus vestris dissoluenda ex triumphis bellicis desumpta: [deinde ad prius obiecta respondent.] quoniam vultis religionem militaribus profectibus definire. An fortasse non meministis prȩteritas Persarum victorias, quibus totum pene mundum subiugarunt? Græcorum deinde, a quibus quoque superati sunt Persæ, atque post hos veterum Romanorū successit imperium, vniuersum orbem terrarum complectens. Quid ergo? An veræ religionis illi fuere cultores? nonne idololatricam Deorum multitudinem omnes, & quidem ad insaniam vsque sectati sunt? Vnde igitur illis tanta victoria atque potentia? Igitur & vere pijs a Deo obtingit subinde victoriam reportare: contingit & superari facillime, quando per ingratitudinem offendunt victoriæ datorem Deum, absque pœnitentia delinquentes: ipse vero, ad eorum, quæ commisere, facinorum exigendam vindictam, non probis vtique, sed maxime improbis hominibus vtitur. Atque hoc est, quod vos latet, facitque vt pios vos, quamuis minime sitis, esse existimetis. Verum ista hactenus dicta sufficiant: nos enim, qui Christiani sumus, consensu ac testimonio sanctorum Prophetarum destitutum magistrum, vt ne dicamus eorum aduersarium, nequaquam recipimus. His dictis, hi quidem ad suum Principem rediere, constantem virorum istorum in sua religione animum eidem renuntiantes: Sancti vero pariter perfusi lacrymis gratias referebant Deo, quod omnino Christiani essent, atque hasce molestias pro eius veritate sustinerent: eosque, qui impij Mahometi retinebantur erroribus, cum magna supplicabant obtestabanturque instantia erui a tam stulta atque irrationabili deuotione.

CAPVT III.
Extremum Sanctorum pro fide certamen.

[27] In hunc modum septem integris annis conclusi, cum animam propter molestias carceris deficientem circumferrent, [Post 7 annos carceris patienter tolerati,] non desistebant nocte ac die Dauidicos hymnos meditari, aut orationum vel in communi vel priuatim continuandarum remittebant curam: sed perpetuam pro omnibus gratiarum actionem dirigebant ad Deum; singulariter vero propter salutem suam, quam multiplici ab ipso prouidentia ordinatam non poterant dubitare. Nam per tribulationem a voluptatum præteritarum maculis expurgati, animoque illustrati per orationis & solitariæ quietis instantiam, talia ad inuicem loquebantur: Quid retribuemus Domino vsque adeo diligenti nos, dignosque censenti quibus ea obtingat felicitas, vt pro ipso patiamur: ecce enim sustinendos pro virtute labores, a quibus longe alieni in seculo, ne mentionem quidem eorum libenter suscipiebamus, septimum nunc annum citra noxam toleramus, ipso omnino nos corroborante: atque vtinam hoc quoque liceat ex Testamento dicere: Calicem salutaris accipiam & nomen Domini inuocabo. [Ps. 115, 13.]

[28] Igitur in eiusmodi exercitatione ac meditatione perseuerantibus Sanctis, quinta Martij mensis die, vergente iam ad occasum sole, adest quidam in carcere exercitus quondam nostri Ductor, & Sanctis apprime notus, quem dicunt magnæ illius ciuitatis proditorem fuisse, [Boodes apostata,] a Christiana fide apostata, & Saracenorum Mystes, a Boodes cognominatus, atque ante custodiæ fores consistens, quemdam b Constantinum nomine inclamat, virum doctum, omnique virtute ornatum, Constantini Patricij notarium atque concaptiuum: præcipit autem per foramen quoddam solus vt accederet; arcana enim quædam asserebat eidem se denuntianda habere. Cumque vir religiosissimus solus eidem auscultaret: Nosti, inquit Boodes, sapientissime Domine, quantam a multo tempore ad hunc diem dilectionem habuerim versus Dominum tuum Patricium Constantinum: cum igitur certo didicerim, [decretum mortis nuntiat & Cōstantinum notarium sollicitat ad defectionem,] quia consilium Protosymbolus inijt de eo in crastinum interficiendo, nisi forte cum eo simul orare consenserit, accurri vt sententiam meam, qua possitis ab eiusmodi morte saluari, vobis exponerem. Tu igitur ei suade Saracenorum vt intersit sacris: sed & tu idem facito: animo vero a Christianorum fide nequaquam desciscite, & propitius vobis erit Dominus propter instantem necessitatem.

[29] At ille verus Christi amator, crucem manu efformans contra os istius impij: Discede a nobis, inquit, operator iniquitatis. Intrantem autem in custodiam interiorem dilectus Deo Patricius requisiuit, quis eum & qua de caussa vocasset? Cui reducto in partem secreto vir religiosus mortis ipsius sententiam renuntiauit: impium vero consilium alterius silentio pressit; veritus ne quem forte aduersus ipsum diabolus locum haberet, eumque supplantaret cogitationibus formidolosis, quasi soli circumcisioni esset adiudicatus. [qui se ad mortem animose disponit.] Christi vero Martyr continuo gratiarum referens actiones Deo: Domini, inquit, voluntas fiat. Deinde per manum sanctissimi Constantini testamentum de ijs, quæ ad se spectarent scripto condens, adhortatus est omnes concaptiuos suos, vt assisterent sibi ad hymnos Deo tota nocte decantandos.

[30] Quod cum illi fecissent, summo mane aduenit Dux aliquis, [Postridie mane productie carcere:] cum apparatu terrifico & armatorum virorum frequenti ministerio, a Protosymbolo missus: qui iubens fores carceris resecari, exirent e vinculis Principes imperat. Prodierunt igitur e custodia duo & quadraginta viri, ostiumque de mandato eius illico occlusum fuit. Sanctis autem coram se stantibus inquit: Quot annos creditis decurrisse vobis hic inclusis? Rem notam, respondent illi, cur interrogas? Septimus hic annus omnino est: Ex tam diuturna, subiungit alter, tot annorum captiuitate didicistis vtique, quantus erga vos fidelissimi Protosymboli humanitatis atque commiserationis affectus fuerit: [iterum sollicitantur:] neque enim abripuit illum aduersus hostes semper armatus furor, vt vos a multo, quod poterat, tempore iuberet interfici: sed neque eum, qui ipsi in dignitate successit. Oportebat igitur expertos vos mansuetudinem & longanimitatem illius, easque erga captiuos demonstrante ipso, orare pro eodem, ipsumq; ex toto corde diligere. Cui Sancti enimuero cum lege nostra præscriptum sit pro persequentibus orare, istud facimus: diligere vero ipsum, eo quo dixisti modo, non permittit is, qui secundum nos Propheta est, dicens ad Deum: [Ps. 138, 21] Quia qui oderunt te Domine, oderam.

[31] At Princeps: Quomodo, inquit, possibile est, odientes aliquem pro ipso orare? Erratis profecto quando vos pro ipso orare dixistis. Vere, aiunt Sancti, istud diximus: orabamus enim pro ipso apud Deum, vt veram sui cognitionem ipsi infunderet, pro ea quam nunc falso putat se veram habere: quod si factum fuisset, non solum diligere, sed & honorare ipsum summopere studuissemus, iuxta magistri nostri sententiam dicentis: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus. [Ps. 138, 17,] Ait ad illos Princeps: Vester hic sermo ad vniuersam nostram gentem pertinet. Vsque adeone ergo Romani Principes amentes sunt, vt existiment multitudinem tantam, potentiamque nationis tam grandis tamque robustæ absque diuina congregari prouidentia posse? hoc enim, si nos odibiles Deo, necessario sequitur.

[32] Non istud dicimus, inquiunt, Sancti: etenim nouimus, quia nemo a prouidentia diuina destitutus subsistit, quamuis Dei numquam appellationem audiuit, quin etiam eumdem iugi contumelia impudenter afficiat: [ostendūtq; Deum dici non posse auctorem mali;] sed quod erronea sit vestra de Deo opinio: Dei namque nomen & quæ eidem adesse conuenit magnalia confitentes, puta quod omnium rerum creator sit visibilium simul & inuisibilium, eidem illuditis auctorem eum mali simul bonique asserentes, veritatis & mendacij creatorem, æquitatis & iniquitatis, iustitiæ & iniustitiæ, modestiæ & arrogantiæ, mansuetudinis & procacitatis, sapientiæ & luxuriæ, & quotquot sunt aliæ eiusmodi contrariæ virtutes atque actiones, ne omnes hic enumerare necesse sit. Siquidem ergo ea, quæ de ipso a vobis dicuntur, possibile esset vera inueniri atque subsistere, recte diceremus vtique veram vos Dei cognitionem reperisse: si vero quantum distant a sole profundissimæ tenebræ, tantum eoque amplius caussa mali abest ab illa beata essentia, & quod minime existit, apparere cum eo nequit cui soli principaliter existere competit: quomodo non reprehenderemini, existimantes vos habere, reipsa autem nequaquam habentes, veram Dei notitiam, quibus consequens est odio haberi Deum, qualis reipsa existit?

[33] Quid ergo reponit Princeps, aliumne vos Deum esse dicitis mali peccatique effectorem, [nec tamen duos Deos credi a Christianis:] quæ toti passim mundo inusta cernimus? Ita duo erunt Dij, bonus vnus, malus alter, qua autem fieri ratione poterit vt subsistat mundus, istis inter sese pugnantibus? Responderunt Sancti: Non diuersum dicimus ab eo qui bonus est, Deum auctorem mali, absit istud: sed Angelorum quempiam inuentum fuisse, qui spontanea voluntatis liberæ electione circa sibi minime vtilia & bonis contraria satageret, horumque amore ad Dei primum, [sed auctorem peccati diabolum dici.] deinde & hominum odium procederet: atq; ita demum permissum sit liberi arbitrij nostri probationem exercere, tentareque num illud versus Deū inclinemus, an vero suggestionibus eius obsequamur. Vos igitur ab ipso in errorem protracti, maleficia ipsius obnoxio nullis passionibus Deo atq; omnino incommutabili affinxistis. Et tamen, subinfert Princeps, Propheta Mahomed omnis humanæ actionis malæ æque ac bonæ omnipotentem Deum docet esse auctorem. Sancti vero dixerunt: Alium igitur, vt videtur, Deum ipse intra se finxit, qualem Græci Agathodæmona, eumque vobis adorandum tradidit, qui neque est, neque erit vnquam. Nos autem verum Deum nouimus & confitemur, in veteri lege a sanctis Prophetis, in euangelica ab Apostolis Christi prædicatum, bonorum dumtaxat auctorem scilicet: alium vero Deum nullum agnoscimus.

[34] [Christum constanter confitētur,] Ait ad eos Princeps: Non vultis igitur hodie cum fidelissimo Protosymbolo adorare? hac enim de caussa ad vos missus sum: scio autem aliquos esse inter vos, qui eam consequi felicitatem desiderent, quos cum viderint ij qui recusant propterea illico glorificatos, infelicitatem suam inconsultamq; deflebunt pertinaciam: cui Sancti vnanimi omnes respondere consensu: Oramus vnum verumque Deum, vt non Protosymbolus tantum, sed & tu, & vniuersa natio Saracenorum ab impio Mahometi errore recedat, Deoque, per Prophetas & Apostolos Christi prædicato, soli cultum & adorationem impendat: neque contingat nos dimisso lumine ad tenebras propria voluntate trāsire.

[35] Videte, inquit Princeps, quid dicatis, ne vos pœniteat: non enim absque magnis supplicijs istæc vestra quasi per negligentiam, dimittetur pertinacia. Sancti vero Deo, inquiunt, immortali atque veraci animas nostras commendamus, in eoque confidimus ad extremum vsque spiritum nostrum, quam in eum habemus fidem, a nobis non esse negandam. Ad quos ille rursum: [& promissa sibi facta reiiciunt:] Exprobrabitur vobis in iudicij die orbitas liberorum vestrorum, & coniugū viduitas: quia vobis omnibus priuantur hodie, propterea quod iuxta Principis voluntatem recusetis adorare. Poterat enim maximus Protosymbolus puero Imperatori vestro præcipere, vt omnes illos saluos huc dimitteret: sed & nunc quoque, si conuerti volueritis, susceperitisque & confessi fueritis Prophetam Mahomed, omnes, vt dixi, Familiares vestros breui videbitis, quos recognoscere vobis iucundissimum erit. Romaniæ enim mulier hoc tempore imperat, quæ non poterit contradicere magni Protosymboli iussioni. De opibus vero atque possessionibus ne solliciti sitis: Ægypti enim tributa, quæ vobis per annum vnum amicorum suorum studiosissimus Protosymbolus præbiturus est, posteris vestris in decimam vsque generationem locupletandis sufficient. Tunc velut ex vno ore exclamauerunt Sancti: Anathema Mahomed & omnibus eum Prophetam confitentibus.

[36] Statim igitur ab armatis militibus comprehendi eos Princeps iubet, [itaque raptantur ad necem.] manusque eorum religari post terga, atque agnorum instar ad occisionis locum raptari. Quo viso, concurrere cœpit infinita multitudo Saracenorum Christianorumque ad futurȩ cædis spectaculum. Iamque ad Euphratem fluuium accesserant propius (circa ipsum enim magna eorum ciuitas Samara est collocata) cum Princeps vnum e Sanctis Theodorum quidem ex nomine, sed Craterum, id est, robustum ex cognomento appellatum aduocans, ait ad illum: Tu qui Clericus fuisti aliquando, [Theodorus e Sacerdote miles] Ordinisque quem Sacerdotalem Christiani dicunt; postquam tantum abiecisti gradum, hastamque & militaria induisti arma factus humani sanguinis reus, ecquid nunc dissimulando contendis Christianus videri, conscius tibi eiuratæ iam pridem religionis Christianæ? Numquid te magis oportet ad Prophetæ & Apostoli Mahometi doctrinam transfugere, atque ab eo auxilium & salutem consequi? Te inquam, qui nullius fiduciæ spem apud Christum habes, [apostasiæ crimen martyrio eluturus,] spontanea per te desertione prius abnegatum. Imo vero respondit Christi generosus Martyr, vel propter hoc ipsum magis debeo pro ipsius fide atque amore meum nunc effundere sanguinem, vt bonus ille mihi veniam concedat eorum, quæ aduersus ipsum deliqui. Numquid non tuus aliquando fugitiuus seruus, reuersusque deinde, & tui caussa ad mortem vsque decertans remissionem consequitur prioris desertionis atque ingratitudinis propter fidem posteriorem? Tua ergo, reponit Princeps, impleatur voluntas; ego, quod tibi expediebat, proposui.

[37] Cum vero carnifices Æthiopes exacuerent gladios, & alij alibi illos in altum iacerent, resilirentque; [Constantinum animat,] iste carissimus Deo Craterus de Patricio sollicitus, ne forte pusillanimitatis affectus ei obreperet, præ oculis habenti amicorum cædem; cum proximus ipsi staret: Age, inquit, Domine mi, tu cum nobis omnibus & dignitatis excellentia & virtutum ornatu antecellas, primus quoque sis omnium nostrum necesse est, & coronam martyrij ab cælesti Rege Christo Iesu primus recipias: quemadmodum & a terreno Imperatore collatis ante omnes muneribus & honoratus. Quo ille tam sancto argumento ab eodem audito, ait ad ipsum: Quin tu potius primus illud magna cum animi fortitudine faciens, & me, & qui mecum sunt omnes subsequentes habebis.

[38] Pluribus opus non fuit ad coronam properanti. Facta ergo oratione, [& ceteris ad mortem præit.] animam Deo commendans ad lictorem accessit, promptoq; animo gloriosam mortem subiit. Post quem ceteri quoque ex ordine Sācti, secundum pristinam quique dignitatem, velut si ad regiam mensam honore debito inuicem præuenirent, vitam generosa morte concluserunt: nemine eorum aut formidinis aut hæsitationis speciem præseferente; adeo vt ipse Princeps obstupesceret eorumdem accessum ad mortem cum singulari fiducia coniunctum.

[Annotata]

a Supra apud Cedrenum aliosq; vti & infra Baduzes appellatur.

b An Constantinus Notarius Martyribus adiunctus fuerit, de quibus agimus non possumus resoluere. Virtus eius & constantia laudatur.

EPILOGVS

[39] [Triplici corona redimitis Martyribus,] Hæc Sanctis ratio certandi pro Christo; talis pro eius dilectione finis eorum beatissimus fuit: cui principium dedere expeditiones militares, ac millenæ earumdem occasionum calamitates, pugnantium aduersus impios, & Dei Ecclesiam defendentium suasque animas iuxta Euangelij præscriptum pro fratribus exponentium morti. Hi autem eorum, quos diximus, beatorum primipili fuere, triplicis victoriæ redimiti corona: quippe qui neque ab Imperatoria hæresi, Christum per eliminationem imaginis suæ oppugnanti, fuerunt a recta via abducti; armaque pro patriæ salute sumpserunt, & necem pro Christo hilariter susceperunt.

[40] [XL Sebastenorum æmulis,] Hi nempe nobilissimo cuique aliquando pares, & quoad carnem æque ac spiritum fuere gloriosi: hi magnorum illorum priscorumque quadraginta Christi Martyrum & numero & honore consimiles, per ipsumq; quo superabant binarium, mystice declararunt, hunc ipsis similem parem, atque secundum futurum quadragenarium sacrum: cum & ipsi ijsdem Quadragesimalis ieiunij diebus extincti sint; vt communia cum illis haberent omnia, & tempus & fidem & mortem & coronas. Horum inconcussa fides multos in Christo corroborauit: ex quibus alios quidem iam aberrantes reuocauit, alios vero confirmauit labefactatos; sed & integros etiamnum præseruauit a noxa. Non illos voluptatum rapuere blanditiæ; non dissoluit cōtentionem amoris, quo ferebantur in Christum, diuturna in carcere miseriarum tolerantia; non perterruit virilem ipsorum animum barbarica feritas atque insolentia.

[41] [de diabolo victoriam,] Sed nec supplantare eos animarum hostis atque deceptor potuit, quamuis omnem aduersus eos mouisset deceptionis modum, diuitias & potentiam promittendo: proponendo possessionum, famulorum, & mille rerum corpori commodarum affluentiam: timores, minas, angustias, probra, persuasibilium illecebras verborum accumulando. Idque non aggrediendo nunc quidem athletas Christi, alias ab ijsdem recedendo, sed ita vt numquam desisteret toto illo pene integri septennij tempore persequi atque infestare ipsos, vt ab amore Christi desciscerent: sed in omnibus & per omnia victum fractūq; viribus Christi Martyres retuderunt, corpori nequaquam parcentes suo; quia pro animæ solius decertabant salute.

[42] [de captiuitatæ lucrū,] Ipsi difficillimæ captiuitatis molestias in occasionem lucrosæ negotiationis regnique cælorum acquirendi conuerterunt: & qua plurimi in perditionem ducuntur via, ea ipsis ad salutē imperiumque ducentis semitæ fuit ingressus. Possunt & ipsi cum Apostolo dicere: [2 Tim. 4, 7.] Bonum certamen certauimus, cursum consummauimus, fidem seruauimus; repositæ sunt nobis denique coronæ iustitiæ, quas nobis dabit in illa die iustus iudex: nec nobis solum, sed & omnibus certantibus pro eo, atque aliquid ei, quod pro nobis obtulit, sacrificio conantibus superaddere.

[43] [de barbaris triumphū] O Sacrificium purum atque perfectum! o victimas electas! o hostias acceptabiles Deo! rationabilis oblatio, holocaustum odoris suauissimi, sacrificium laudis, veram Christo gloriam adferens! Per vos prostrata barbarorum superbia manifeste cognouit, quanto validiores sint pauci milites Christi infinita multitudine impiorum: quodque nec potentiæ aut pietatis abundantia hanc eis contra Christianos fiduciam fecerit, sed nostrorum copia peccatorum; quandoquidem pauci Deo placentes ipsos facillime triumpharint, relata victoria, quam ipsi maiorem ea, quæ de corporibus refertur, arbitrati, bonorum genera omnia velut machinas admouerunt, vt vos circumuenirent, [gratulatur,] sed nullatenus potuerunt præualere.

[44] Per vos exornatur Imperialis ciuitas. De vobis gloriantur quotquot in dignitate constituti aut in Senatum sunt allecti. Vobis suas in bellis orationes cum offerunt Christiani, auxiliatores quoque experiuntur. Vos nostris olim passionibus participantes gnarique quam miseram atque incertam ducamus vitam, [& postulat eorum intercessionē.] quanta in eadem confusio, quanta asperitas inueniatur; estote etiam eximij pro nobis intercessores apud Christum, propter quem decertastis; salutem nobis animarum simul exorantes & corporum, in ipso Christo Domino nostro, cum quo sit Patri, & Spiritui sancto gloria, honor, & adoratio nunc, & semper, & in secula seculorum. Amen.

APPENDIX PRIMA
Horum Sanctorum martyrium.
Ex Chronico MS. Continuatoris Theophanis.

Theodorus Craterus Protospatarius, Martyr, Amorii captus, in Syria occisus (S.)
Constantinus Drungarius, Martyr, Amorii captus, in Syria occisus (S.)
Callistus Turmarcha, Martyr, Amorii captus, in Syria occisus (S.)
Aëtius, Dux, Martyr, Amorii captus, in Syria occisus (S.)
Melissenus, Dux, Martyr, Amorii captus, in Syria occisus (S.)
Theophilus Patricius, Martyr, Amorii captus, in Syria occisus (S.)
Bassoë, Martyr, Amorii captus, in Syria occisus (S.)
Alii XXXV Proceres agminum, Martyres, Amorii capti, in Syria occisi

Processu vero temporis, [Amorium fortiter defensum,] cum multi vtrimque ex oppugnantibus æque ac defendentibus cecidissent: nec hilum proficientes Agareni multum de suo supercilio remisissent, tandem vniuersa populi multitudo ad septuaginta hominum millia post excidium numerata, ferro cecidit: neque enim possibile erat euadere exterminatorium diuinæ vindictæ gladium, propter peccata, quibus diuinam lacessiuerant maiestatem, hæreseos crimine cumulata: res autem in hunc modum acta est. Fuit inter eos quibus animus fidesque defecerat, infelix quidam Baditzes nomine: hic iamiam abituris barbaris & cum pudore reuersuris ad propria, per litteras cum sagitta missas: Quid? inquit, [prodente Buditze,] tantumne perpessi hactenus vacui recedetis, & frustraneo fatigati labore? Agite, ad eas turres accedite in quibus superne quidem lapideam palmulam, exterius vero leonem marmoreum prostare videtis; istic me conuenite res vestras penitus cognoscentem, ijsdemque optime prospecturum. Ibi cum infirmiora propugnacula sint, eos facile, qui intus sunt, in vestram redigetis potestatem, & me multo honore iudicabitis dignum. Venerunt igitur, vt iussi fuerant, & per insidias subingressi cedere mactareque cœperunt in quoscumque incidissent. Haud fuit, qui mortem euaderet, vllus: [occupatur & excinditur.] ceciderunt vniuersi, riuis sanguinum vbique fluentibus.

Sic igitur excisum Amorium est, & impiorum crudelibus manibus proditi ciues crudelissime perempti sunt, solis in vita relictis, qui ad Bagdad transmissi sunt, Ductoribus ordinum virisque fortioribus, quibus & quadraginta nouem Martyres annumerandi: alij vero omnes hostili gladio sunt consumpti. Neque enim vel secunda legatione obtinere Theophilus potuit, vt redimi eos ducentis centenarijs pateretur inimicus, captiuumque populum ab hostium manibus liberari: petens, si id negaretur, [Principibus frustra repetitis] eos saltem qui sibi genere essent propinqui & in præsidium illuc missi. Ast tyrannus insolentia immodica elatus inflatusque, & primos & secundos legatos remisit irrisos, addita verborum contumelia, inquiens: Adeone paucis emere centenarijs vultis, vbi ad vsque mille gratis atque honoris causa nobis impensa sunt. Quibus animo commotus Theophilus, [moritur Theophilus Imp.] ac veluti igne quodam efferuescenti correptus, necesse habuit aquæ ex niuibus sumptæ refrigerio vti, quæ ipsa etiam tepere præ cordis æstu vehementi videbatur: vnde contigit illum dysenteriæ morbum ex istiusmodi potu contrahere, eoque ipso morbo vel inuitum ex hac vita migrare.

[2] In suam vero regionem regressus Agarenus captiuos Principes in neruum compegit obscuro in carcere, [illi captiui abducūtur:] vitam istic iubens modica aqua ac pane tolerare: tantisque in tenebris constricti seruabantur, vt vel plena in meridie nec minimus quidem lucis radius eis splendesceret, nec nisi ex vocis sono dignoscerent inuicem, omnium hominum, præterquam custodum, exclusi consortio, quasi in vastissima solitudine versarentur. His in ærumnis per annos omnino septem perseuerarunt: donec ad quintam Martij mensis diem, is qui Amorium prodiderat Christumque eiurarat, Boiditzes ad carcerem accessit Constantinum, hominem sapientiæ studijs innutritum, inclamans, qui Patricio ab epistolis & commentarijs erat; præfatusque neminem eorum, qui intus essent, habere se conscium posse eorum, quæ communicaturus venisset, secretorum. Cumque adesse neminem professus esset Constantinus: Age inquit, [ad apostasiam sollicitantur a Buditze:] dilectissima mihi ac suauissima anima; quam enim ardenti tecum a principio fuerim amore coniunctus, cognoscis vtique: Age, inquam, atque vna cum Patricio velis die crastina orare cum Protosymbolo, & sacris illius interesse, ne gladijs telisque confossi misere pereatis: cum enim hæc res ei, vt quæ maxime, cordi sit, congruum duxi id tibi, tamquam amico fideli, notum facere: suadereque vt ei morem quadamtenus palam gerens, Deo corda scrutanti interiori adhæreas fide: nec spe vitæ æternæ peccando excidas.

[3] At ille neque emolliri neque decipi facilis, immoto respondet animo: [siq; ad mortem religiose disponunt,] Apage, inquiens, a me operarie iniquitatis; apage procul: eoque dicto, proripiens sese Patricium seorsim auocat, eique eorum quidem quæ sibi dicta fuerant, nihil manifeste enuntiat, veritus nequa pusilli animi cogitatio perturbato obreperet; illud autem vnum exponit, latam esse in crastinum contra ipsos sententiam mortis. Gratias ad hæc agere numini Patricius; cumque rebus suis disposuisset, præsentes omnes per Constantinum excitare ad hymnos tota ea nocte continuandos. [septimo tādem anno subeundā:] Mane autem facto, terribili specie accedens tribunus aliquis egredi iubet solos Primates: egressique sunt viri quadraginta duo, & statim claudi cum iussisset carcerem: Quotus, inquit, hic annus vobis captiuitatis est? multaque alia stulte effutiebat volens inducere eos, vt impietati suæ consentirent. Illi vero annum hunc quidem septimum esse: ad ceteros autem illius sermones generoso fortique animo responsum e diuinis scripturis petentes, mortis supplicio adiudicati sunt.

[4] Vt autem ad Euphratem ventum est (nam iuxta ipsum eorum ciuitas Samara ædificata consistit) Theodorum Craterum aggreditur nequissimus, [Theodorus nominatum requisitus] si quo modo eum fortasse posset mortis metu ad fidem abiurādam pertrahere. Et tu, inquit Theodore, quam porro animo fiduciam fouens ad Deum speras per mortem accedere, cuius salutaria, vt vocare soletis, mandata minime dilexisti? quippe qui nec clericali ex Ordine sis, cui olim inscriptus, ad habitum regressus es laicalem; neque mundas habeas a sanguine manus, quas denuo inter bella multiplici contaminatione atque immunditia inquinasti. Cui Theodorus nihil cunctatus: Propterea, inquit, & meum effundere festino sanguinem, [vitā oblatā respuit,] vt eum lauacrum delictorum & pretium faciens redemptionis, illius regno merear munerari. Et sane si quis famulorum tuorum fugitiuus rursumque reuersus gratam tibi deinceps seruiret seruitutem, haud credo futurum vt ingratum te experitetur exclusus a venia.

[5] Mox Olympionicæ instar, in certaminis progressus stadium, atque ad Patricium Constantinum conuersus, velut subrepentem formidinem metumque depulsurus: Age, inquit, o Christi miles, tu cui in vita contigit vt primus omnium nostrum esses apud Regem terrenum: primus etiam Martyrij coronam suscipito. [& alios animat.] Tibi vero, retulit Constantinus, tanquam generoso ac forti ea debetur prærogatiua: ideoque teipsum primum in mortem tradens, me habebis subsequentem. Igitur confortantes inuicem adhortantesque secundum ordinem earum, quas in seculo quisque tenuerat, dignitatum ad martyrium morte concludendum processere; admirantibus vniuersis insignem animi promptitudinem atque alacritatem.

APPENDIX II.
Eorumdem Sanctorum martyrium & sepultura.
Ex MS. Chronico Simeonis Logothetæ.

Theodorus Craterus Protospatarius, Martyr, Amorii captus, in Syria occisus (S.)
Constantinus Drungarius, Martyr, Amorii captus, in Syria occisus (S.)
Callistus Turmarcha, Martyr, Amorii captus, in Syria occisus (S.)
Aëtius, Dux, Martyr, Amorii captus, in Syria occisus (S.)
Melissenus, Dux, Martyr, Amorii captus, in Syria occisus (S.)
Theophilus Patricius, Martyr, Amorii captus, in Syria occisus (S.)
Bassoë, Martyr, Amorii captus, in Syria occisus (S.)
Alii XXXV Proceres agminum, Martyres, Amorii capti, in Syria occisi

Sarecenis vero contra Amorium procedentibus, Imperator confestim vsque in Cappadociam fugit. [Victo Imperatore captoq; Amorio] Amermumnes vero quinquaginta virorum millia deligens, eisque celeberrimum inter Agarenos Ducem Gudem præficiens, contra Imperatorem ablegauit; initoque conflictu, victus Imperator profugit, ingentique cum dedecore redijt, ægre vitam tutatus. Saraceni porro circumuallantes Amorium, cum multos fecissent insultus, vrbemque viderent ab ijs, qui intus erant, constanter propugnari, de recessu cogitabant: sed Leonis Philosophi discipulus quidam in castello existens eos admonuit, quod si ad biduum perseuerarent, victoria essent potituri, prout reipsa contigit. Prodita enim vrbs ijs est a Buditze & Manicophane: [Principis lytrum recusante barbaro,] comprehensique sunt viri nominatissimi Theophilus Patricius atque exercitus ductor, Melissenus atque Aëtius & Theodorus Protospatharius, & Eunuchus Craterus: Callistus Turmaches, Constantinus Drungarius, & Basoës cursorum præfectus, nonnullique ductores ordinum: quos redimere volens Imperator, legatos ad Amermumnem misit cum ducentis centenarijs: quibus ille minime persuasus respondit, quod si mille centenarios promitteret redimendæ captiuitatis caussa, nec vnum quidem ex omnibus liberaret.

Abducti ergo in Syriam captiui multam non tantum a Protosymbolo, [post septennem carcerem capite plectuntur:] sed etiam a Buditze passi violentiam sunt, septem annorum custodia macerati: sed cum nulla ratione induci possent vt Christum negarent, gladio demum percussi sunt, præ temporali vita diligentes æternam; & post vnam diem coniecti in fluuium. Tunc vero prorsus admirabile accidit, quod vnumquodque caput post amputationem vnitum corpori suo coaluerit, & quemadmodum animæ in eumdem receptæ sunt paradisi locum, ita & corpora communem sepulturam fuere a fidelibus consequuta. Illis autem interfectis, [ac post eos Buditzos proditor.] iussit Protosymbolus etiam Buditzen capite plecti: dicens quod etiam, ipse si verus Christianus erat, non debuerit magarizare. Quod cum factum esset corpusque in profluentem abiectum vna cum Sanctis præfatis, extra eorum aceruum inuentum est; longeque ab eo caput, nequaquam vnitum corpori, prout factum Sanctis fuerat pariter in fluuium deuolutis: quorum omnium corpora cum populo inspectante in alteram ripam recta deferrentur, huius vnius corpus Crocodili discerpentes lacerarunt comederuntque.

DE S. CORPREO, SEV CARBREO, EPISCOPO CLVAN-MIC-NOSIÆ IN HIBERNIA,

AN. DCCCXCIX.

[Commentarius]

Corpreus, seu Carbreus, Episcopus in Hibernia (S.)

[1] In Occidentalis Mediæ finibus Cluain-muc-nosia fuit, Colgano teste; in eaque eximia sanctitatis laude celebratus Corpreus, siue Corbreus cognomento Crom, suffectus in locum Moeldarij Antistitis anno, [S. Corbreo Episc.] vt Hibernici annales tradunt, DCCCLXXXVI vita functi. Eius Acta aliqua Vitamque exstare haud immerito Colganus arbitratur: id enim persuadent illustria de eo testimonia ab ipso prolata ex domesticis Hagiologijs, quæ ex ipso transcribere non grauabimur. Primum desumitur ex Martyrologio Dungallensi, vt nominat: quia in Dungallensi conuentu recens compilatum a Minoritis Hibernis, de quo multa ipse in præfatione ad tom. 1 de Sanctis Hiberniæ. Huius autem Martyrologij talia sunt verba, ad hunc VI diem Martij.

[2] Corpreus cognomento curuus, Episcopus de Cluain-muc-nois, caput religionis totius fere Hiberniæ suo tempore. [apparens Malachiæ Regis anima,] Est is, cui apparuit spiritus Malachiæ filij Moelruanacij Regis Hiberniæ. Dum enim die quadam post Vesperas solus vacaret orationi in sua ecclesia, apparuit ei quidam in humana & aterrima specie, & ante ipsum constitit. Petiit ab eo Episcopus, & in virtute Dei mandauit, vt quis esset enarraret. Respondit se Regem esse Malachiam, Moelruanacij filium; & exposuit ei quanta pateretur pœnarum tormenta, & ob quas causas ipse cum suo Confessario talia pateretur in Purgatorio tormenta. Episcopus conuertit se ad alios suæ Ecclesiæ Presbyteros, & inter eos conuentum est, vt indicto ieiunio, Episcopus pro Rege, Presbyteri pro Sacerdote eius Confessario liberandis a pœnis diuinam maiestatem interpellent. Fecerunt ita iuxta conuentionem per mediū annum in precibus consistentes.

[3] Post medium vero annum Episcopo feruenter oranti Rex apparuit, [sibi & suo Confessario e purgatorio liberandis vnius anni preces deposcit,] fulgentem media ex parte, ex altera atram, vt prius, præferens speciem: egitque Episcopo gratias, cuius meritis fuerit in tantum liberatus; rogauitque, vt per alteram anni partem preces continuaret, ex toto eum sic liberaturus. Annuit Episcopus: & anno expleto, denuo apparuit ei Rex in specie decora & præfulgida: & egit Episcopo sancto grates debitas pro præstitis beneficiis: narrauitque se mox eodem die ad cælos euolaturum, Presbyterumque die sequenti sequuturum. Interrogante autem Episcopo quare non ascenderet simul; respondit causam suæ anticipatæ liberationis fuisse excellentiam orationis & meritorum sui intercessoris præ meritis & orationibus duodecim Presbyterorum, qui pro eius Confessario intercedebant. Hæc ibi, quæ fidem eo magis apud nos merentur, quod fusius exactiusque referantur a veteri Scholiaste Festilogij Aengußiam, siue auctore auctarij ad idem Festilogium: ex quo Colganus descripsit sequentia.

[4] Fuit Cluain-muc-nosiæ egregius Episcopus, qui Corpreus curuus appellabatur; [atra in specie,] fuitque caput Religionis inter omnes prope Hibernos suo tempore. Contigit, cum hic in sua ecclesia post Vesperas orationi vacaret, vt videret quemdam in aterrima specie comparentem & ante se consistentem; & in tali forma, vt fulgidus circulus eius collum cingeret, & solo indusio altera carente manica, esset amictus. Cui dixit vir sanctus; Quis es tu? te non cognosco. Respondit ille; Spiritus sum ego. Quid te, inquit Episcopus, ita denigrauit. Multitudo, inquit, meorum peccatorum & pœnarum grauitas. Erantne, inquit Episcopus, orationes pro te effusæ? & an habueras amicos spirituales ex Clero dum viueres? Plus, inquit, mihi profuit, quod fuerim Clain-muc-nosiæ sepultus, quam quod illi mihi præstiterunt: comparebo enim in die iudicij iuxta intercessionem S. Kierani.

[5] [& habitu paucarum eleëmosynarum indice,] Miserum est, inquit Episcopus, si non habueris aliquem synedrum siue spiritualem directorem, eiusq; ad arbitrium bona opera non fueris operatus. Habui, inquit, spiritus quemdam synedrum, Presbyterum nempe de Clero Cluanensi: nec tamen multa ei præstiti obsequia, nisi quod curauerim fieri annulum aureum, quem ei donaui. Sed quid hoc profuit, cum nunc magnis crucier tormentis? Væ homini, qui carnem induit, & spiritualem non habet directorem, operaque in vita non facit bona. Ad quid hæc, inquit Episcopus? An tibi erant facultates, quibus opera præstares bona? O! væ, væ mihi, inquit, Domine Episcope? Ego sum Malachias, ex Moelruanacio filio, Dunchadi nepos, Rex Hiberniæ; cui non deerant facultates ad benefaciendum. O miserias! inquit Episcopus, quid agitur cum Presbytero, qui fuit tibi a confessionibus, & an aliquid profuerint factȩ eleëmosynȩ? Ipse, inquit Rex, ingentibus torquetur tormentis, & annulus, quem ego ei donaui, tanquam vnus circulus igneus cingit collum eius; mihi, proh dolor! non potest succurrere; sed & ipse in peiori est statu.

[6] [annuli scilicet & indusij vnius,] Quare ergo & tu, inquit Episcopus, habes prȩfulgidum illum circulum circa collum tuum? Hȩc, inquit, est merces & pignus annuli, quem Presbytero dedi. Sed quid tali, inquit, indusio vestiris? Respondit Rex; quadam vice quidam scholares huius Ecclesiæ ad me accesserunt, supplicantes quatenus cuidam pauperi & seminudo studioso, quem præsentabant, de nuditatis tegumento prouiderem. Ego autem (quia ad manum non habebam vnde alias succurrerem) mandaui Reginæ, vt curet pretiosum quoddam indusium ex meis ei porrigi: & hæc est causa talis mei indusiarij velaminis. Sed quæ fuit causa huius tuæ apparitionis, inquit vir sanctus? Respondit Rex; quando paulo ante in aëre inter dæmones cruciabar hinc inde me flagellantes, auditus est sonus psalmodiæ vestrarum Dominationum, Dominum laudantium, quo territi, & hinc inde per aërem dispersi & fugati sunt dæmones. Nec enim maligni spiritus in aliquo loco, siue in terra siue in aëre sint, consistere possunt, vbi vestras audiunt psalmodias.

[7] [oblatum ab eo thesaurum recusat Sanctus,] Post hæc colloquia ait Rex; o væ væ mihi, iam debeo ad eosdem cruciatores reuerti: tibi autem pro tantilla refocillatione aliquam reponerem mercedem, si placeret eam acceptare. Quomodo, inquit vir sanctus? Quadam, inquit, vice, cum ego Dubliniam aggressus fuissem cum Nortmannis hostibus congressurus, inter spolia accepi auri centum, & argenti mille vncias; quas in quodam loco subtus terram reconditas abscondi, præsente vno ex meis seruo, quem ne thesaurum istum aliis reuelaret vel inde auferret, postea trucidari feci. Illæ autem pecuniæ nemine superstite resciente, iacent ibidem vsque in hunc diem: locum autem tibi indicabo, & de pecuniis dispone, prout placuerit. Protestor, inquit vir sanctus, me ampliorē ab eo non recepturum, cui minor eleëmosyna, quam in vita elargitus est, non profuerit; ideoque tuis gazis absolute abrenuntio. Tunc spiritus ille exiliit eiulans, dicensque; Væ væ ei, qui bona non operatur, dum tempus bene operandi conceditur.

[8] Post hæc vir sanctus congregauit Ecclesiæ suæ Presbyteros, qui erant numero duodecim: eisque deplorandi istius casus enarrauit seriem, [seq; pro Rege, subditos sibi Presbyteros pro eius Confessario oraturum recipit,] petiitque an velint precibus & intercessione cooperari, quatenus Rex eiusque Confessarius a tantis liberarentur tormentis. Responderunt illi, Episcopo committendum, vt Regem; & Presbyteris, vt conpresbyterum satagant a pœnis liberare. Conclusum est ita; in eumque finem preces & ieiunia ab eis indicta sunt. Postquam in his per medium annum perseuerauerant, Rex denuo Episcopo apparuit, ex media parte candidam & splendidam, ex altera atram nigramque præferens speciem. Et cum ab eo vir sanctus peteret in quo iam versaretur statu; respondit, melius quidem agi; adhuc tamen se talibus torqueri tormentis, vt in summitate cuiusdam arboris, supra subiectæ abyssi horrendum fastigium, sine quiete & intermissione inter ventorum flabra & algores cruciaretur: mirumque esse quempiam esse inter eos, qui ad pœnas in altera vita sustinendas deputati sunt, quantumcumque sint exiguæ, qui non putet se torqueri in inferno: hisque dictis disparuit.

[9] Vir vero sanctus vsque ad anni finem in indictis ieiuniis & orationibus perseuerauit: [qui suo benefactori apparet liberatus.] anno autem sic transacto, dum esset solitarius & orationi vacans in eodem loco, apparuit ei iam tertio idem spiritus in fulgida & decora specie: & ratus esse iam memoratum Regem, qui sic apparuit; petiit ab eo, quo in statu tunc versaretur. Respondit ille se in optimo esse statu; & mox in candida & fulgenti forma ad cælos ascensurum; Presbyterumque Confessarium suum die proxime sequenti, eum sequuturum. Et cum vir Dei peteret, quare non potius comitaretur; respondit excellentiam meritorum & orationum ipsius præ meritis & orationibus Presbyterorum pro suo Confessario intercedentium, illius anticipationis causam extitisse. Tunc Rex gratias ei agens ac benedicens ante eius oculos ad cælos euolauit.

[10] Referunt etiam Annales nostri, inquit Colganus ista prosequens, [Conachij ob illatam eidem iniuriam,] quamdam vltionem diuinitus sumptam de exercitu Connaciorum, temere vim inferente loco sacro, cui hic sanctus Antistes præfuerat; quæ & ipsius & S. Kierani pariter meritis merito tribuenda censetur: Connacij enim anno octingentesimo nonagesimo quarto, forti manu inuaserunt fines Occidentalis Mediæ: nec milites pepercerunt prædis & rapinis, donec tandem inuaserint Insulam quamdam lacus Riensis, Inis-angin appellatam, in qua cum S. Kierani sacris scrinijs, tunc erant S. Corpreus Episcopus & Clerus Cluanensis Ecclesiæ: in quorum conspectu nonnullos trucidarunt, [graui clade puniti:] nulla habita S. Episcopi sacrarumque reliquiarum reuerentia. Sed Deo suorum iniuriam patratumq; sacrilegium vlciscente, idem exercitus eodem die ad oppidum Athluanense magnam cladem passus & fugatus est.

[11] Vir autem Dei meritis & virtutibus clarus, anno reparatæ salutis octingentesimo nonagesimo nono spiritum cælo reddidit die sexto Martij, [cultus ex Fastis probatus,] quo eius natalem in ecclesia Cluanensi celebrari domestica memorant Festilogia: videlicet (nam hactenus Colganus) Tamlactense Martyrologium, in quo nullus S. Corbreo iunior nominatus reperitur; vnde de eius vetustate constat, atque adeo magna in re præsenti auctoritate; cum credi poßit non multis post S. Corbrei mortem annis, aut saltem seculo X conscriptum. Item Martyrologia Mariani Gormani & Cathaldi Maguir: ex quibus atque ex elogijs relatis satis certum videtur, eum, in cuius vita res tam illustres tradebantur, non fuisse sine publico cultu relictum apud gentem satis liberalem in eo decernendo.

[12] [Malachiæ Regis ætas,] Quod autem ad Regem Malachiam attinet: obijt ille anno DCCCLX iuxta Quatuor-Magistros, in Annalibus ad eundem annum, & in Catalogo Regum Hiberniæ, vbi de ipso sic scribunt; Malachias primus filius Moelruanacij, filij Dunchadij &c. postquam regnasset annis sedecim, decessit anno DCCCLX. Hibernis patrio sermone vocatur Moeleachluium, & Giraldus Cambrensis in Topographia Hiberniæ distinct. 3 cap. 40 mendose O Machluchelinum Regemque Medensem appellat. Fuit enim Rex Mediæ dum Turgesium, Ducem Norwegiorum, & Hibernicæ Ecclesiæ & Reipublicæ primum turbatorem, curaret e medio tolli, antequam anno DCCCXLV capesseret regnum Hiberniæ. [Turgesij Norvvegi cædes.] Necem enim Turgesij in annum DCCCXLIII referunt Quatuor-Magistri in Annalibus: quem non cultellis per quosdam adolescentes cæsum, vt Giraldus refert, sed captum, & in lacu Varensi suffocatum referunt, vt meruit scelestißimus tyrannus, pacis publicæ subuersor, centenarum ecclesiarum incensor, aliquot millium Presbyterorum Clericorumq; necator, ac Christiani sanguinis helluo insatiabilis.

DE S. CADROE ABBATE METIS IN LOTHARINGIA

AN. DCCCCLXXXVIII.

Commentarius præuius.

Cadroë Abbas Metis ad Mosellam (S.)

§ I S. Cadroë Acta, & VValciodorensis Prælatura ante susceptum S. Clementis monasterium.

[1] Dvisburgensem Synodum nouimus ex Flodoardo congregatam anno nongentesimo vigesimo septimo, aduersus eos, qui Bennonem Episcopum suum ex insidijs appetitum, sacrilega immanitate euirarant excæcauerantque, [Albero Meten. Episc. an. 927.] quo minus idoneus esset gerendo Pontificatui; quem ante biennium fuerat coactus suscipere, relictis Alpibus, in quibus eremiticam vitam duxerat: cuius tam execrandi facinoris auctores omnes, postquam meritæ excommunicationis fulmine perstrinxisset Synodus, pro Bennone Episcopum instituit Alberonem Nobilem, inquit Flodoardus, ad sequentem annum eius initia referens. Et fuit ille sane egregij stemmatis ingenuitate nobilis, vtpote Frederici Lothariensium Ducis frater: sed dignis eo gradu virtutibus nobilior multo, quarum specimen egregium dedit, ipso primo sui regiminis anno veteris disciplinæ & monasticæ obseruationis rigorem reducens in monasterium Gorsienze tota diœcesi celeberrimum; de cuius reformatione ex Vita S. Guiberti fuse egimus ad XXVII Februarij, § 2 ante Acta B. Ioannis, [tum alia monasteria,] eodem loco post Agenoldum Abbatis. Neq; minus alibi deinde præstitit, atque inprimis in ipsius vrbis conspectu, vnde vix dimidio milliario distabat, alterum monasterium, cuius administratio S. Cadroë commissa legitur, & exordia in hunc modum referuntur a San-Marthanis Fratribus tom. 4 Galliæ Christianæ pag. 267.

[2] [tum antiquissimum S. Clementis,] Traditio est S. Clementem, Metensium Antistitem & Apostolum, oratorium ibi sub inuocatione Apostolorum Principis exstruxisse, quod lapsu temporis adeo celebre euasit, vt ibi primorum Pontificum eiusdem Cathedræ mausolæum fuerit: & Vrbicius Metensis augustiorem Basilicam erexit sub patrocinio S. Felicis: quo fit, vt in veteribus documentis Abbatiæ nomen fuerit multiplex: nam & monasterium Basilicarum, & ab oratorio S. Clementis, temploque S. Felicis superstructo appellabatur nonnumquam S. Felicis & S. Clementis; absolute autem nunc S. Clementis inscribitur: (postquam scilicet nouum intra vrbem surrexit Ioannis Gerardini opera circa finem seculi superioris, quo vix vltra dimidium producto, obsidente Metas Carolo V Imperatore, prius illud monasterium destructum fuerat, monachique coacti intra ciuitatem domicilium quærere.) Cum vero diu Canonici seculares in ea deseruissent, [ad regularem obseruantiam reducit an. 938.] propter intemperantes mores ab eo sanctuario eiecti sunt, & Episcopus Adalbero I, rerum gestarum claritudine insignis, S. Clementis instaurator, adductis ex Luxouiensi Abbatia monachis, circa annum DCCCCXXXVIII, basilica, claustro, ceterisque locis regularibus vetustate consumptis, ad ampliorem structuram immutatis & adornatis, nouæ congregationis cœnobitas in hunc locum introduxit.

[3] Hæc illi: catalogum deinde Abbatum subiungunt, a quodam illius cœnobij asceta ex chartis & membranis accurate confectum, [huic S. Cadroë præficitur,] communicatumq; a Petro de Crochets Priore S. Arnulphi: a quo eodem, nunc S. Clementis Priore, aut certe ab eiusdem cognominis & familiæ alio, ea documenta nobis curata sunt, hoc nono post impressam Galliam Christianam anno, reparatæ salutis MDCLXV, quæ infra proferemus. In hoc catalogo primus Abbas constituitur, Cadroë seu Cadroëtus, natione Scotus, Luxouio euocatus ob pietatem; & ipsius Vita haberi dicitur in Legenda, quæ docet floruisse apud Luxouium cum Otberto & Maximino socijs ad annum DCCCCXXIX. Habemus nos beneficio D. Romualdi Hancart, Prioris monasterij Andainensis S. Huberti in Arduenna, ex ipsius loci MSS. membranis, illius Sancti Vitam, proximus viginti ab obitu Sancti annis ab Reimanno, siue Ousmanno monacho (variant enim ecgrapha) scriptam venerabili in Christo Patri Immoni, proximis, inquam, ab obitu annis viginti: præfatur enim se de actibus felicis viri Kaddroë aliquid describere iussum, [cuius Vitam paulo post mortem scriptam damus,] quasi viro illi familiaris fuerit, qui tamen gestorum eius nihil sciat præter audita: quibus verbis satis indicasse videretur, talem esse ætatem suam, qua potuerit beato viro familiaris fuisse; nisi hoc idem euidentius ex Abbatis Immonis Prælatura constaret: siue enim is fuit Gorziensis Abbas Immo, qui ad annū MVI cum hoc titulo nominatur in tabula Henrici Imperatoris, apud San-marthanos; siue alius eiusdem nominis VValciodorensis, qui ab anno DCCCCXC Prælaturam scribitur tenuisse, vterque ad annum S. Cadroë mortualem proxime acceßisse cognoscitur: hic autem maxime, S. Forannani, vt dicemus, immediatus successor.

[4] Eorumdem quoque Actorum initium ex ipso S. Clementis monasterio Metis transmissum habemus, [ex qua constat VValciodoro accersitum,] in nouem, (quæ legi solebant die festo) lectiones distinctum: vt omnino concipere nequeamus, quænam illa Legenda sit, quæ ex Luxouio Cadroëm deducit, Otberti & Maximini socium, & quidem circa annum decimi seculi trigesimum: quo tempore necdum de patria deserenda Cadroë cogitabat. Nam nulla Luxouiensis monasterij totis his Actis fit mentio; sed mox vt in Galliam transmisit Cadroë, de loco, in quo Deo seruiret, consulturus Perronam ad S. Fursæi sepulcrum dicitur adijsse, ab eoque ad Hersendim matronam directus, quæ ei locum in sylua Theorascensi ostenderit S. Michaëli sacrum: vbi cum socijs vixerit sub Maccalani, qui vnus ex ipsis erat, obedientia, donec monasticæ religionis desiderio tacti; Machalanus quidem Gorziam ad Agenaldum, Cadroë vero Floriacum ad Erkembaldum sunt mißi: quorum institutione formati, atque ab Hersinde reuocati; Maccalanus quidem Abbas & Michaelitano & VValciodorensi cœnobiis præesse communiter iussus est, Cadroë vero Præpositi munus VValciodori sustinere sub Abbate prædicto; qui geminam curam minus sibi conuenire expertus, ab obedientia sua absoluit Cadroëm, coëgitque plena cum potestate VValciodorenses regere: quod fecit, donec Metis retentus ab Adalberone, S. Clementis Abbatiam admisit, alio pro se Prælato VValciodori substituto.

§ II S. Cadroë ætas. An S. Forannano VValciodori successerit?

[5] [& anno 988 mortuum,] Hactenus collecta in compendium Acta, quæ vt ad veram chronotaxin ordinentur, proderit definire, quo anno Cadroë ex hac vita decesserit. Hunc autem statuere possumus vulgaris Æræ DCCCCLXXXVIII. Etenim eo anno Otto II Imperator, Dithmaro sub finem libri 3 sic attestante, Principum Italicorum conuentum Veronæ habuit, indeq; paucos post dies Romam proficiscens, relicta matre sua venerabili in ciuitate Papia, grauiter infirmatus, morte sublatus est, VII Idus Decembris: vt credibile sit, quod huius ipsius anni Februario mense in filij comitatu, Adelheidis Augusta Italiam petens, in ripa Rheni fluminis in Neheristein aduenerit, vnde legatos Metim dirigens, virum Dei Kaddroë ad se venire caritatis gratia exorauit. Venit ille: quatriduum & biduum cum Imperatrice mansit, atque in reditu morbo correptus, emeritus senex post septuagesimum vitæ ac tricesimum peregrinationis suæ annum (Sanmarthani nobiscum in anno Christi conuenientes LXXIX vitæ, regiminis XXXII perperam fuisse dicunt) hominem exuit, [decennio post S. Macalanum:] postquam decennio integro superuixisset socio & Abbati suo S. Machalano; in cuius morte finitur duodecim annorum appendix ad Frodoardi chronicum annexa ab eo, qui tum viuebat, his verbis: Anno DCCCCLXXVIII vir Domini Maccallinus, natione Hibernicus, in vigilia S. Vincentij Leuitæ & Martyris, vitam transitoriam, quam habebat exosam, deseruit, & cum Domino, cui indesinenter, dum adhuc viueret, seruiuerat, viuere feliciter inchoauit: qui præfatus Abbas in corpore humatus quiescit in ecclesia B. Michaëlis Archangeli, cuius Abbatiam, dum corporaliter in hoc seculo maneret, pio moderamine rexit.

[6] Egimus de S. Maccallino seu Maccallano XXI Ianuarij: & quoniā in VValciodorensiū Abbatū catalogis S. Forannano succeßisse Cadroë, tum Maccallanus scribebantur, indecisum reliquimus, [& neutrā successisse S. Forannano,] huicne tam antiquo scriptori fides adhibenda esset contra VValciodorense Chronicum, seculo XIII vltra annum L perducto, compilatū; in quo mortuus scribitur anno Incarnationis Dominicȩ nongentesimo nonagesimo: idemq; & Cadroë dicuntur fuisse ex duodenario sociorū S. Forannani numero, qui anno ab Incarnatione Domini nongentesimo sexagesimo tertio de terra sua exiens, [anno 963. post fundatum VValciodorum 23 primum aduecto.] in istius habitationis ingressus est monasterium; vt ibidem legitur: & multo ante, cum scriptum fuisset: anno nongentesimo quadragesimo quarto, Ottonis primi nono, iacta fundamenta templi, & in spatio trium annorum venusto opere consummata omnia, paulo post subiungitur: In illo tempore, transacto viginti trium annorum curripulo, ex Scotiæ partibus Angelica iussione admonitus Forannanus aduenit.

[7] Quæ dum nunc iterum consideramus, nec inducere in animum possumus, [Vnde contrarius error inchronico VValciodorensi?] fictitium esse illud viginti trium annorum interuallum inter Forannani aduentum, & monasterij exordia; neque Colgano credere, cum se ad XXX Aprilis ostensurum promittit, eius expeditionis, qua Cadroë & Maccallanus venerunt in Lotharingiam, ducem fuisse Forannanum, anno, vt ipse statuit, DCCCCXLVI. Quid igitur? VValciodorensi chronico, in eo quod monasterij originem præcipuumque illius patronum ac veluti primum Abbatem spectat, adhibebimus fidem: errorem autem circa Cadroën ac Maccallanum ex eo ortum fuisse dicemus, quod ex antiqua traditione haberent, Sanctos quoque prædictos monasterij sui aliquando fuisse Abbates; quorum cum satis explorata non haberent aut Acta aut tempora, nec de ijs, qui ante Forannanum rexerant quidquam distincte nossent, successores Forannani omnes & peregrinationis comites fuisse crediderunt: & de priori quidem tempore ita scripserunt: Constituta autem ecclesia sub Romanæ Maiestatis imperio, ab eodem Romano Rege donum inuestituræ ipsius loci & Abbatiam præfatus Comes (Eilbertus) accepit, & … per viginti tres annos sustinuit. Deinde vero post B. Forannani transitum hæc de B. Cadroë subiunxerunt:

[8] Beatus ergo Forannanus, qui regularis censuræ normam primus in eodem Walciodorensi monasterio gubernando cum suis comitibus applicuerat; [Sancti elogium ex eodem,] post eius transitum, ex eodem duodeno numero comitum eiusdem, rector iustitiæ & sanctæ conuersationis amator B. Cadroë eidem Walciodorensi Ecclesiȩ præficitur. Hic autem cupiens sequi per omnia documenta eiusdem felicis memoriæ sui præcessoris, meditabatur in lege diuinæ exercitationis. Propterea ibidem sublimatus obtinuit regimen rigoris & rectitudinis, anno ab Incarnatione Domini nongentesimo octogesimo (in recenciori MS. additur secundo & sic etiam habet Vita Forannani post annos centum septuaginta ab excessu scripta) Ipse autem ob sanctitatis suæ auctoritatem, & morigeratæ conuersationis excellentiam, [& cultus Metis,] & prudentis discretionis moderationem (ne lumen eius sub modio tegeretur; sed ex radio sui splendoris Ecclesia illuminata amplificatione suæ doctrinæ dilataretur) B. Felicis Metensi Ecclesiæ regulariter Abbas præficitur, & assensu omnium ibidem pertinentium Dominus domus illius legitime constituitur. Hinc ergo qualis fuerit monstrat gratia supernæ largitionis, quæ multiplicibus insignijs ita eum, misericordiam suam infundendo largiter, repleuit, vt ex magnis prodigiorum beneficijs, quæ per eum eiusdem Domini pietas operando manifestauit, volumen non modicum in ecclesia B. Felicis & apud Walciodorenses conseruetur. Ibi namque in ecclesia B. Felicis ob dignitatis suæ venerationem a maioribus altare constructum continetur, quo singulis annis dies depositionis eius solenniter celebratur.

[9] Itaque in exordio suæ conditionis vel constitutionis tales Walchiodorensis Ecclesia rectores animarum habuisse cognoscitur, [& tempora regiminis VValciodori confusa.] de quorum patrocinio non solum præsentes, verum etiam succedens posteritas misericorditer illuminatur; & intercessione eorum spes miserorum assidue refouetur, remissio peccatorum tribuitur; consolatio quoque languentium, debilium restitutio, naufragantium portus apud conditoris & reformatoris clementiam reperitur. Ergo vir per omnia sanctitate insignis, recepturus præmium doni cælestis, carnis sarcina deposita, hominem exuit & anno ab Incarnatione Domini nongentesimo nonagesimo octauo (octogesimo octauo scribere voluit) ad Christum transmigrauit; vbi, sicuti piu credimus, fruitur vita perenni cum beatissimis spiritibus curiæ cælestis. Surrexit deinde ex eodem contubernio nobilium comitum D. Forannani vir vitæ laudabilis nomine Machalanus … & quia testimonio suæ vitæ hoc commeruit, etiam in basilica B. Michaëlis sub eodem tempore regimen animarum & curam omnium ibidem pertinentium suscepit, Abbatisque nomine decoratur … & anno nongentesimo nonagesimo ex hoc mundo in basilica B. Michaëlis transiuit… Interea ex Walchiodorensis Ecclesiȩ conuentu subrogatur, ac eisdem ecclesijs præficitur Dominus Immo … qui carnis deposito pondere, ex hoc mundo migrauit feliciter, anno Dominicæ incarnationis nongentesimo nonagesimo quinto, & sui regiminis quarto.

[10] Hactenus Chronicon: tacet deinde quibus annis, expulso Godefrido, [Successores Forannani,] subrogatus fuerit Theodoricus, & viuis exemptus locum dederit Eremberto, sub annum MXXXIII mortalitatis communi lege sublato: quod nobis euidens est argumentum, diffisum suæ chronologiæ auctorem, propter intrusos Cadroëm & Macallanum, quot annis posteriores tres sederint de industria reticuisse: vnde vix dubitamus, quin B. Forannano immediate successerit Immo, eique non quatuor, sed quatuordecim anni regiminis sint tribuendi: [an ad hos pertinuerit S. Michaëlis Abbatia?] an autem huic aliquid iuris fuerit in S. Michaëlis cœnobium merito ambigimus. Nulla certe huius, vt cum VValciodorensi coniuncti, mentio sit toto illo chronico, cum fuse frequenterque tangantur subnatæ cum Hasteriensibus ex simili coniunctione difficultates: imo diuersos semper habuisse Abbates, (nisi modico illo quo vtriq; communiter Macallanus præfuit, & quidem longo ante Forannanum tempore) colligimus ex Galliæ Christianæ tomo 2 & 4: vbi ex cartulario S. Petri Viui Senonensis Leothericus Laudunensis Episcopus, anno MLII denatus, Amalrico Abbati S. Michaëlis in Therascia legasse inuenitur quinque altaria: vt quartum quintumue post Maccalanum locum debuerit tenuisse Amalricus hic; cuius deinde successores Abbates vsque ad annum MCCLXXXVI tomo 4 prædicto seriatim enumerantur. Vbi etiam ex veteri MS. cartulario Radulfus Episcopus Laudunensis legitur, anno DCCCCXLV publico instrumento laudasse instaurationem capellæ, quam in saltu de Therascia S. Michaëli Archangelo ædificatam, sed iniuria temporum euersam, liberalitas Hersendis Matronæ extruxerat.

[11] Conferatur hic annus cum anno trigesimo secundo ante annum DCCCCLXXXVIII, quo mortuus est Cadroë, [Anno 945 aduecti Macallanus & Cadroë,] (nam cum auctor vitæ numero pleno rotundoque contentus excessum inferioris numeri taceat, possumus eum ex Sanmarthanis accipere, & quos illi regiminis fuisse scribunt, peregrinationi vniuersim dare) & inueniemus eodem tempore directum ad Hersendem fuisse S. Cadroëm cum socijs, quo capellam dictam Hersendis refecit; quam fundationem eodem anno secuta VValciodorensis fundatio est per eius maritum Eilbertum, quem nequaquam credibile est in seculari (quem ad mortem vsque tenuit) habitu, & coniugali vita (quam nusquam legitur dimisisse) Abbatis sibi auctoritatem in collectos VValciodori monachos arrogasse; aut id significatum voluisse auctorem Chronici: sed tantum eorum habuisse curam velut patronum ac fundatorem: sicut & eorum, quos in alijs sex a se suaque coniuge erectis dotatisque cœnobijs constituit. Si tamen statim a principio monachi isthic sunt introducti, non clerici, aut pij viri, alia ratione seruientes Deo: quemadmodum in primo præcipuoque monasteriorum dictorum, Sancti, inquam, Michaëlis cœnobio, S. Maccalanus eiusq; socij constituti fuere: quos merito iudices Clericos eatenus dumtaxat fuisse (alioqui haud ita facile S. Columbæ Abbatis regulam cum Benedictina commutaturos) & aliquamdiu ibi sic commoratos, [VValciodori ante Forannanum Præsidere.] donec eos monachalis perfectionis desiderium subijt, quam docendi Gorziam Machalanus, Floriacum missus est Cadroë; hic ad Erkembaldum, ille ad Agenoldum: quem vtrumque constat vix ad annum DCCCCLXII viuendo pertigisse. Atqui tum necdum Forannanus aduenerat, & tamen pridem Cadroë erat Metas translatus; quippe quem anno DCCCCLV ex originali instrumento Sanmarthani probant, ecclesiam S. Andreæ suis cum iuribus dono accepisse: imo vix illo aduenerat Forannanus quin mortalem hanc vitam exueret Adalbero, post annos a sua promotione triginta quinque, vt habent hæc Acta, & signantius Chronicon S. Trudonis, in cuius cœnobio mortuus ac sepultus memoratur anno illius seculi LXIV, die XXIII Februarij; cuius proinde nulla fit in gestis S. Forannani mentio, sed Theodorici dumtaxat: cum econtra præcipua pars Actorum S. Cadroë ad Adelberonis spectet Pontificatum.

§ III S. Cadroë Prælatura Metensis, & cultus.

[12] Igitur viuenti ad S. Michaëlem Cadroëli, postquam eo aduenerat, tres quatuorue annos concedimus: [Euocatur ad Abbatiam Metensem,] monastico autem tyrocinio vnum alterumue, sic vt anno seculi illius quinquagesimo cœperint ipse & Maccalanus vtrique monasterio, ea quam didicerant disciplina informando, attendere: & VValciodorense quidem Macallanus eodem ipso aut proxime sequuto anno integre transtulerit in Cadroelem, qui inde anno quinquagesimo quarto vel quinto Metas euocatus, quosdam secum e Walciodoro adduxit, vt habes num. 20, & his, qui remanserant secundum voluntatem illorum Patrem præfecit: qui licet postea a via rectitudinis exorbitauerit non multum ad illum pertinuit. Nempe B. Forannano diuinitus parabatur hic locus, regularis censurȩ normam eidem applicituro, vnde (dißimulatis alijs, qui alio transeuntes nihil ad perpetuitatem durabile instituerant) mereretur primus loci fundator appellari: sicut Cadroë primus censetur inter Abbates S. Clementis, quamuis aliquos eo monachos Luxouio iam antea euocasset Adalbero, fortaßis & Abbatem, si verum est, quod Adalbero monasterium hoc, vt aiunt San-marthani, anno DCCCCXXXVIII restituerit; annis ante Cadroëlis euocationem sedecim aut amplius: illud tamen non facile credemus, donec firmiori probetur testimonio, Actis nostris econtra testantibus, quod locum multorum SS. Corporibus & Reliquijs inclytum, sed tunc iam ad nihilum redactum, victus postulantium precibus Kaddroë susceperit commendatum.

[13] De Corporibus sanctorum Episcoporum Victoris, vtriusque Legontij, [vbi eius aliæq; Reliquiæ,] & Speri istic sepultis, & anno MCXLII repertis, ex antiquißima & autographa, quæ vna cum Reliquijs asseruatur, membrana, agemus ad XXII Iunij, quo die S. Aprincia colitur, simul cum prædictis refossa & eodem inclusa scrinio: cuius membranæ ecgraphum nobis transmisit P. Alexander VVilthemius, Metas profectus Luxemburgo, vt promoueret sperata de S. Cadroë documenta; cuius se caput integrum ibidem veneratum scripsit; quod seorsim in loculo separato per vitrum transparens conspectui accurrentium exhibetur: ceteræ eius Reliquiæ in communi cum alijs lipsanotheca seruantur, e cupro inaurato & metallicis pigmentis veterem in modum inusto; cuius pleniorem descriptionem dicta Iunij die dabimus. Nullum autem nunc in noua ecclesia est S. Cadroë dedicatum altare: [festum VI Martij,] scribunt tamen in ea festum eius quotannis solenniter celebrari VI Martij: quod in lectione Martyrologij ad Primam his verbis indicitur: Metis ad basilicas natalis S. Cadroë Abbatis: vnde in Hagiologium suum Belgicum ipsum transtulit Balduinus VVillot, non absque mendis; quorum hoc præcipuum; quod a S. Felicis Abbatia gradum fecisse dicat ad VValciodorensem regendam. Ad eumdem diem Vitæ compendium, visis citatisq; his, quæ proferimus Actis, habet Bartholomæus Fisen inter Flores Ecclesiæ Leodiensis: sic tamen vt VValciodorensi inhærens chronico S. Forannani faciat successorem: quem errorem nec in Maccalani elogio ad XXX Aprilis audet corrigere; quamuis fateatur, aliud diserte asserere Kadroënis vitam, & cum ea stare rerum ac temporum rationem. [memoria in chartulario,] Superest eiusdem Sancti memoria in duobus instrumentis inter chartas monasterij repertis, altero Ottonis III, sub annum DCCCCXCI, his verbis: Talemque defensionis tuitionem donamus, qualem noster bonæ memoriæ Pater Otto inuictissimus Cæsar, tempore sanctæ memoriæ Cadroëlis Abbatis, iam dicto monasterio concedere dignatus fuit: Calixti Papæ II altero, sub annum MCXXIII, qui rogatu Adelonis Abbatis, monasterium sub Apostolicæ Sedis tuitionem & defensionem suscipit, & in eadem libertate, qua tempore Ottonis Imperatoris ab Episcopo Adalberone primo, petitione Cadroë Abbatis, statutum est, permanere decernit.

[14] Huius monasterij præfecturam, Cadroële mortuo, Abbas excepit Fingenius, [successor Fingenius,] patria Hibernus, inquiunt San-Marthani; quem virum religiosum ac magnæ apud Principes auctoritatis fuisse, trium simul monasteriorum commissa eidem cura declarat. Anno enim DCCCCXCII Adalbero, eius nominis II Episcopus, S. Symphoriani monasterium, quod a fundamentis iuxta ciuitatis mœnia in amœnißimo colle ad meridiem excitarat, Fingenio commisit, & huic circa extremum seculi eiusdem annum S. Vitoni in Virdunensi suburbio Abbatia acceßit. Prioris autem monasterij sub S. Symphoriani inuocatione erigendi caussa fuisse Alberoni videtur, non tantum vetus celebritas loci, quatuor Metensium Episcoporum Papuli, Goerici, Godonis & Felicis II sepultura nobilitati, antequam barbarorum incursu euerteretur; sed etiam studium quietis pacisque monasticæ, cui separatio aduenarum Scotorum seu Hiberniensium ab indigenis Lothariensibus, [Abbas etiā S. Symphoriani Hiberniensiū.] qui hactenus in S. Felicis permixti vixerant, non parum profutura credi poterat: hæc enim videtur esse vnica ratio, propter quam in diplomate Ottonis III, quo hæc fundatio confirmatur, tam expreßis verbis caueatur: vt Abbas primus, nomine Fingenius Hiberniensis natione, quem ipse præ libatus Episcopus nunc temporis ibi constituit, suique successores, Hibernienses monachos habebunt, quamdiu sic esse poterit. Fingenium autem non sic primum S. Symphoriani institutum Abbatem, vt priorem locum alteri cederet, ex eo patet, quod ibidem honorifice sepultus sit, non sine opinione sanctitatis anno MII mortuus, & in S. Clementis necrologio ad XV Octobris relatus. Post eius vero obitum suos vterque locus diuersos Abbates habuit, quos recensent San-marthani: inter quos non immerito fortasse miraberis nullum deinceps nomen occurrere, quod Hibernicum sit: vnde suspiceris, haud diu post eius mortem desijsse Hibernienses, diuersis a Benedictino institutis imbutos, eodem confluere.

§ IV Quæ fuerit S. Cadroë patria: quis Vitæ auctor?

[15] Hic vero, quoniam Hibernicus Maccallanus, Hiberniensis Fingenius, Hibernienses dicuntur monachi, [Sub quo nomine etiam Albanienses Scoti.] ingens se campus aperit Hibernis aduersus hodiernos Scotos insurgendi: quibus quidem contra Demsteri eique similium auctorum deliria ita fauemus, vt tamen veritatem amemus præ ipsorum altercationibus: nec videamus, quid modo memorata loquendi forma alterutri parti, Cadroëm sibi rapere volentium, præiudicet: vti enim hoc tempore, quo Scoticum in Britannia regnum extinctis Pictis præualuit, quoties Scotum aut Scotiæ nomen auditur, nemo Hibernum aut Hiberniam animo concipit, nisi versatus in historijs tempora assueuerit appellationesque distinguere: sic nec olim Franci, Germani, Itali, quibus in principio sola nota fuerat Scotia eadem, quæ Hibernia (prout XVII Martij ad Acta S. Patricij docebimus) Albanienses Scotos satis ab Hiberniensibus distinguebant: maxime cum Hibernica origine, etiam tum Albanienses gloriarentur; necdum antiquam patriam præ noua, in qua Picti potiorem adhuc tenebant partem, fastidire edocti.

[16] De Maccallano tamen Scotusne an Hibernus fuerit, nullo pro Scotis argumento apparente, [S. Cadroë non probatur fuisse Hibernus,] nolumus per coniecturas altercari; multoq; minus de Fingenio, quem vna cum S. Cadroë huc transijsse piæ peregrinationis socium gratis dixit Colganus: potuit enim docendorum Scotorum caußa ex Hibernia cum Cadroë venisse Maccallanus, potuit alio quocumque tempore patriam deseruisse Fingenius. Ad Cadroëm quod attinet, nihil adfert Colganus, quo reuincat euidentem eorum, quæ hic dicuntur, auctoritatem: inter quæ tamen haberi nolumus, quod ad sepulcrum S. Columbani (quo nomine celeberrimus est S. Columbanus siue Columba Abbas instituti monastici inter vtrosque Scotos, per eosq; in Gallia quoque, Germania & Italia propagati auctor, sepultus in Iona insula) quod ad huius, inquam, sepulcrum Cadroë parentum precibus impetratus, atque Beano seni ad prima pietatis & litterarum rudimenta discenda traditus dicitur, quodq; non longe inde nutricios suos ipsosq; habuisse parentes, probari poßit ex num. 6. vitæ. Nolumus, inquam, hæc omnia pro Scotis accipere: quia præter hunc Columbani in Hibernia fuere multi, & huius ipsius ossa iam tum fortaßis Dunum translata erant, eodemq; cum SS. Patricio ac Brigida tumulo condita: [sed litterarum caussa in Hiberniam missus,] quamuis non propterea peregrinantium deuotio desineret Ionam insulam in eius nomine venerabunda adire. Verum hac re, vt dixi, in medio relicta, cogimur Hiberniæ abiudicare S. Cadroëm; eo quod num. 8 tradatur, adolescens in Hiberniam missus & apud Ardmacham in pistrino disciplinarum reclusus ab eo, sub cuius instructione adoleuerat sene; indeque reuersus emenso æquore, ad eumdem suum instructorem Beanum redijsse, quæ vera esse non possunt nisi Hiberniam aut interiecto æquore diuisam concipias ab ea, quæ Cadroë patria fuit, regione; aut aliam a seipsa fingas.

[17] [quas inde reuertens, Scotos docuit,] Quid autem, quod sequitur? Et per totam Scotiam conseruis suis triticum sapientiæ sibi creditum fideliter erogauit. Hiberniam fateor ex vsu priorum seculorū Scotiæ nomine intelligerem, nisi pateret ex contextu auctorem vbicumque Scoti essent Scotiam concepisse, prout tunc fieri a plerisq; incipiebat: licet enim Scotti, inquit, multa millia pædagogorum habeant, sed non multos Patres; in disciplinis enim artium hic illos genuit: volentne hoc, quamuis exaggerantius dictum fateamur, de Hibernia sua Hiberni intelligi? cuius quot erant monasteria tot numerabantur scientiarum litterarumq; gymnasia, ad quæ paßim ex Anglia, Cambria, Albania, confluebant discipuli: adeo vt eo tempore videretur Hibernia publicum Britannicarum insularum gymnasium. Plus autem dicit auctor noster, cum rationem dat, cur inuectæ ad Scotos eruditionis etiam profanæ laudem Cadroëli tribuat: nam, inquit, a tempore, id est, ante tempus aduentus sui nullus sapientium mare transierat, sed adhuc Hiberniam incolebant. Supra veritatem hoc quidem; sed tamen eo valet, vt laudandus ex eo feratur Cadroë, quod ex Hibernia, vbi studuerat, mare transierit Scotis traditurus sapientiam, quæ hactenus videbatur in Hibernia sola habitasse. Fuit igitur Cadroæ patria aut noua Scotia, aut ei proxima Ioana insulæ S. Columbæ, Scotorum Albiensium Apostoli, sedes: spatium autem campusque explicandæ doctrinæ suæ, atque vnde transitum ad nos fecit, ea potißimum regio, quam in Britannia Scoti tenebant ex Hibernia orti, ideoque Hibernicorum & Hiberniensium nomen nequaquam reijcientes; maxime apud exteras nationes, apud quas nomen istud erat in maxima æstimatione sapientiæ & sanctitatis; Scotorum autem, vt ab his distinctorum, in exigua.

[18] Cum autem sub eo nomine nouum iis concessum iuxta Metas monasterium esset, [ex Hibernia genus suum ducentes:] & tota forent diœcesi notißimi Scoti vndecumque aduecti, operæ pretium credidit auctor Vitæ huius, gentis originem antiquitatemque ab aliquo, qui se Hibernicæ antiquitatis peritum diceret, mutuari; & totum illum fabularum contextum (quem pro vera historia quidam confidenter magis quam erudite obtruserat) Actis hisce præmittere: quod quam infeliciter ei cesserit, argumento erunt tot fere menda quot nomina propria, grauissimique non modo contra historiæ veritatem, sed & contra topographiam errores; propter quos admixtasque fabulas totum istud parergon expungere maluimus, ne nauseam lectori nostro moueret; & meliori vitæ huius parti crearet præiudicium, quam alias omni credimus acceptione dignissimam: satis est hæc apud Colganum impressa legi, operose conatum excusare deficientia, explicare obscura, errata corrigere.

[19] [a quibus terrestris itinere in Cambriam transiit,] Qui Colganus cum argumenta colligeret omnia, quibus Albienses Scoti Kadroëm videbantur vel apud se natum, vel saltem a se huc transgressum posse probare; potuisset non siluisse vnum in hanc rem valde efficax ex ipsa itineris descriptione nu. 13 & 14: vbi Rex Scotus videns nihil se dissuadendo deprecandoque proficere, peruasit subditis, vt vestium & equorum adiutoria impendentes Sanctum dimitterent; qui Regis ipsius ducamine venit vsque ad terram Cumbrorum vbi Douenaldus Rex ei preerat plebi, propinquus viri. Inde perductus Eboracum, ac postea Lungdunam, Windecastram accersitur ad Regem Egmundum: & per Cantuariensem Antistitem deducitur ad portum, ex quo erat soluturus, qui hactenus terra iter fecerat; & quidem e Scotia hodierna (nam ex prisca naui faciendum iter fuisset) in Cambriam equis a populo ac Rege subministratis. Cum autem hæc omnia sic cohæreant, vt, quantum est ex vi textus, [relictis apud illos parentibus suis,] eadem regio vnde digressus est Cadroe, parentum quoque ipsius fuerit commoratio, qui & ipsi dicuntur ad deprecandum abitum acceßisse ad filium: cumq; non tantum in Iona insula, sed in pluribus alijs hodiernæ Scotiæ locis templa suo nomini dicata Sanctus habuerit Columbanus: facillime accidere potuit, vt auctor noster votiuæ peregrinationis terminum Sancti tumulum fuerit interpretatus ex ingenio suo, non autem ex fideli eorum, qui rem exactius nouerant, relatione; vel vt impetratus ad tumulum in insula Iona, ad templum vel cœnobium ab eodem Sancto cognominatum intra Scotiam fuerit perductus a parentibus suis, in proximo commorantibus.

[20] Neque nullum, vt Colganus existimat, in Constantino Scotiæ Rege huius nominis III, sed longe maximum momentum est: [sub Malcolmo Rege,] in Constantino autem Onello (cuius filius Aidus, futurus Rex de Oileach anno MIX occisus fertur in Annalibus Hibernicis) est pro aduersa sententia præsidij parum. Nam hic nec regnauit in Vltonia, & an natus esset hoc de quo agitur tempore quæri posset: iste vero quamuis a Malmesburiensi lib. 12. cap. 6 cecidisse dicatur in eo prælio, quod VVestmonasteriensis & alij anno gratiæ DCCCCXXXVII ab Æthelstano Anglorum Rege pugnatum dicunt contra Analafum Danum: aliud tamen nihil hinc sequeretur, quam quod auctor Lotharingus non ita perspectam habuerit Regum Scotorum Chronologiam, aut potiusis, qui hæc auctori dictauit, & Constantinum acceperit pro Malcolmo. Verum cum huius Malcolmi ante annum DCCCCXLV nulla apud scriptores Anglos mentio fiat: & præter Malmesburiensem, in Northumbricis rebus tam imperitum, vt duodecim eius gentis Reges ab eo prætermissos hoc die probauerimus pa. 445, [& Constātino tunc verosimiliter adhuc viuente:] de cæso in certamine Constantino taceant antiqui omnes: Scoti autem secuti Maiorem, Historiæ Britanniæ lib. 3 cap. 2, dicant quod Constantinus prælio victus, amissis turpiter Cambriæ terris, quas Scoti a diebus Gregorij, anno DCCCXCIII iuxta Leslæum defuncti, per annos tenuerant LIV, postea ad Scotiam redierit, quatuor annos regni sceptrum rexerit; & demum in S. Andrea religiosus effectus, illic quinquennio vsque ad mortem steterit. Hæc, inquam, cum Scoti dicant, neque neget Colganus; apparet eum negligenter nimis subduxisse calculos, quibus Constantinum anno Christi DCCCCXLIII mortuum statuit, qui hac ratione vsque ad XLVI vixit: & posito regno Rex tamen dici ab extero scriptore potuit.

[21] Certe longe verosimilius est ab Rege iam monacho deductum Cadroem vsque in Cambriam, quam ab eo, qui tunc iuuenis regnum obtinebat, Malcolmo. [tempore Domnalli Regis Cabriæ.] Douenaldus autem Rex illi tunc præerat plebi, propinquus Cadroë. Ecce aliud pro Scotis argumentum non inobseruatum Colgano; sed qui illud conatur obscurare per frequentia quæ fingit Scotobritannos inter & Hibernos connubia, eo magis quod nullus eo tempore Rex Cambriæ inueniatur hoc nomine. Sed si eum Colganus non inuenit, inuenimus nos eum apud VVestmonasteriensem, ita scribentem ad annum DCCCCXLVI: eodem anno Eadmundus Combriam totam opibus spoliauit, ac duobus filijs Dummaili eiusdem prouinciæ regis oculorum luce priuatis, regnum illud Malcolmo Scotorum Regi de se tenendum concessit. notum autem est, vel solum Colganum legentibus, Douenaldi & Domnaldi ac Domnali nomen vnum idemq; esse Hibernis ac Scotis.

[22] Restat vt de auctore Vitæ mox dandæ dicamus aliquid. Ac primo certum videtur compellādum eum esse nomine Reimanni, vt habet ecgraphum nostrum, vel Ousmanni: [Acta scripsit monachus synchronus,] sic enim in suo Colganus legit, descripto manu propria ipsius Abbatis D. Nicolai Fasonij. Nam licet in prologo sic legatur Immoni Rei-vel-Ousmāno, vt videatur quasi cognomentum esse: quia tamen cognominum vsus eo seculo nullus vel exiguus fuit (vt patet in omnibus Abbatum Episcoporumque catalogis, vnde nec hodie in suis publicis scriptis ea adhibent) & quia vsitata tunc temporis epistolarum formula, post eius cui scribitur nomen, nomen scribentis exhibet: non dubitamus quin librariorum oscitantia factum sit, vt pro recto casu obliquus scriberetur. Porro indicio Teutonici nominis cognoscitur auctor neque Scotus neque Hibernus fuisse; sed indigenarum monachorum aliquis: idque non ex monasterijs Sanctorum Clementis vel Symphoriani; sic enim non debuisset excusare, se parum familiarem viro Sancto audita dumtaxat posse commemorare. Ex hac ipsa tamen excusatione colligimus, non tantum Sancto fuisse synchronum (quod satis probat Immonis cui inscribitur ætas) sed tali loco commoratum, [& vicimus loco,] vbi vel familiarius nouisse Sanctum putabatur, vel ex propinquo habere posset documenta necessaria ad opus eiusmodi conscribendū.

[23] Quare putamus eum vixisse in alterutro monasteriorum duorum, Sanctorum scilicet Vincentij vel Arnulfi, Vrbi Metensi atque adeo ipsi S. Clementis cœnobio proximis: in his enim Theodorici & Adalberonis Episcoporum cura virtutis pariter & litterarum florebant studia, vt ex eo patet, quod Ioannes S. Arnulphi Abbas hoc eodem tempore S. Glodesindis vitam conscripserit, & cognominis sibi B. Ioannis Gorziensis Abbatis Acta, si non absoluit, tribus saltem primis partibus perfectam reliquerit morte præuentus. Quamuis vero, vt diximus, Immones hoc tempore gemini fuerint, Gorziensis alter, alter VValciodorensis Abbas; & magna Cadroë cum B. Ioanne Gorziensi, vt constat ex vita hac num. 24, familiaritas intercesserit: VValciodorensi tamen potius credimus curæ fuisse, [rogatu Immonis VValciodorensis.] vt hæc Acta conscriberentur; tum quia nonnullis annis VValciodoro præfuit Cadroë, antequam eo veniret Forannannus (cuius tamen mirum est nullam vnquam fieri mentionem) tum etiam quia hoc probabile facit VValciodorense Chronicon, vbi ait de prodigijs, quæ per B. Cadroem dignatus est Dominus operari, non modicum in Ecclesia B. Felicis, & apud VValciodorenses volumen conseruari; quod volumen vel hæc ipsa est, quam proferimus, Vita: vel potius miraculorum ab illius morte factorum compilatio: cuius si exemplar habere VValciodorenses curarunt, multo magis esse debuerunt soliciti, vt Vitam haberent sui aliquando Abbatis.

VITA
auctore Reimāno, siue Ousmāno
Ex MS. Hubertino.

Cadroë Abbas Metis ad Mosellam (S.)

BHL Number: 1494

Avctore Reimanno.

DEDICATIO OPERIS

Venerabili in Christo Patri Immoni a
… Omne bonum in summo bono.

[1] Cvm me tibi, Pater, obedire sponderem tale quid imposuisti, quod nisi ad vltima quæque promisissem, digne recusarem: iussisti enim, vt aliquid de actibus felicis viri Kaddroë describerem, quasi aut disciplinarum quippiam consecutus sim, aut ita viro illi familiaris fuerim; cum neque ingenium suppetat, neque gestorum eius aliquid sciam præter audita. Huc accedit, quod me rusticum inter rhetores, verba cogis facere: materia aliquibus profutura, styli grossitudine multos offendet. Verum quoniam inter nos schedulam te comprimere promisisti, parui, vt potui. Si autem incurrerit manus aliquorum, stylum excusabit materia, quæ licet inter æmulos, sicubi forte fuerint, omni carebit inuidia, cum & ipse bono animo acceperim, si quis eam in melius commutatam augmentauerit. Ceterum in situ insularum & nomine regionum minus nos reprehendat, ne inertiam alterius monstrando, suam insipientiam ostendat, legat potius historias, vt nos vera dixisse cognoscat b. Hic & in æternum Pater beate vale.

[Annotata]

a Colganus, Immonio Ousmanno.

b Nempe descripturus Scotorum origines fabulosas hæc sibi præfanda credidit: nos eam laciniam hinc rescidimus, quam apud Colganum legat, qui volet.

PROLOGVS.

[2] [Dei pietas hominibus tum se,] Pietas omnipotentis Dei, sciens humanam naturam assidue inhiare caducis, vt tandem valeret aspirare mansuris, ex incomprehensibilis & æterni iure consilij ordinato tempore apparuit cum gratia erudiens nos: vt abnegantes impietatem & secularia desideria, sobrie & iuste & pie viuamus, & tersa caligine vetusti erroris, portas vitæ cum exultatione intremus. [Tit. 2. 12] Ne vero in eremo huius exulatus, quis patriam petens, deficeret, Venite, inquit, ad me omnes qui laboratis & onerati estis, & ego vos reficiam. [Matth. 11. 28] Et ne ignotum quæratis iter, ego, ait, sum via. Quid autem præmij euntem maneat, ostendit, Per me, inquiens, si quis introierit, [tum Sanctos suos in exemplum proposuit,] saluabitur. [Io. 10. 9] Huius ergo pactionis promissor, quo ad spem vitæ animaret, consortes fragilitatis mortalitatisque nostræ ad iter salutis excitos, debilitati infirmorum speculum exempli assidue proponere voluit: quorum multi ad iustitiam verbo erudientes plurimos, iam fulgent vt stellæ in perpetuas æternitates: plurimi exemplo suorum actuum, ad portum beatitudinis alios appulere, atque in domo Dei, qui vbique pro se laborantibus hilaris remunerator occurrit, vt eorum quisque potuit, insudauere.

[3] [itentidem temporum successu nouos:] Verum quia nostri iam æui inertia, quibus ex iniquitatis abundantia refriguit caritas, vsque adeo detorpuit, vt nō modo nō collaboret aut laborantes attendat, sed nec olim in vinea nostri patrisfamilias laborantium actus, qui nobis solatio conscripti sunt, perscrutari curet; indeficiens largitas Dei semper inuenit quos proferat: vt, si priorum negligimus lectionem, præsentium excitemur visione. Quorum videlicet monumentum bonorum operum, etsi raros imitatores habet, decorum est habeat scriptores: quia manus Domini non erit inualida, vt per id aliquando aliquos suæ seruituti adiiciat, in hoc insistentibus mercede æternæ remunerationis salua: quam multi appetentes, ad profectum nostrum, in quos fines seculorum deuenerunt, non tantum visa, sed audita transmittentes, in domo Dei aurum, argentum, lapides pretiosos obtulerunt: & nos, qui pilos caprarum vix consecuti sumus, ad hoc applicuerunt, vt, si imitandos sequi tardi sumus, tamquam si cæcus iter monstrare velit, aliquem, qui imitari debeat & possit, describere audeamus, & si digne non valemus, olim volentibus & valentibus styli materiam præbeamus.

CAPVT I.
Natales & educatio S. Cadroë.

[4] Regij igitur sanguinis, opibus eximiis vir quidam nomine a Fochertach fuit, qui diuitiis & nobilitate similem sibi sortitus est coniugem, nomine Baniam, [in quibus Cadroë ex nobili progenie] quæ in flore iuuentutis suæ ex priore viro filios susceperat, sed post huic coniuncta, sterilis permanebat: vnde post multa Sanctorum suffragia, quæ ad piissimas omnipotentis Dei aures admouerat, b B. Columbani cum viro suo adiuit merita; nec suo voto est frustrata. Namque cum ad sepulcrum eius cum ieiuniis & orationibus pernoctassent, vix obdormierant, & singulas se tenere candelas cum lumine indissimiliter videbant. Quas cum lætantes attenderent, subito in vnum lumen compactas mirabantur: & ecce vir præclari habitus apparuit: Tuæ, inquiens, mulier, [a S. Colū. bano promissus,] meam infecerunt stolam lacrymæ, & in conspectu Dei astiterunt preces, & qui oranti Annæ concessit Samuelem, petentique Iacob conceptum dedit Rebeccæ, iussit, vt concipias & parias filium nomine Kaddroë, futurum lumen Ecclesiæ, qui iuxta nominis sui virtutem bellator c in castris Domini inuictus ascendet, ex aduerso opponens murum, paratus stare in prelio pro domo Israel. Somno itaque exciti, cum gratiarum actione congratulabantur visioni, nec incerti de promissa misericordia, domum cum exultatione redeunt, quod talem suscepturi essent prolem, fit commune gaudium.

[5] Interea concepit mulier & peperit filium, cui iuxta Domini mandatum Kaddroë imposuit vocabulum. Fama nati pueri finitimas repleuerat nationes; vt moris est patriæ, accurrit vulgus nobile, diuersum sexu & ætate, vnusquisque auidus puerum educare. d Mater ergo tantorum nobilium, [nutrici diuinitus præmōstratæ traditur] petentium scilicet cauens inimicitias; cui Deus iuberet dari, respondit se subtrahere non posse. Forte stratu decubuerat, cum illi inter tantos somnus obrepsit, vixque leniter per membra diffusus, videre fecit quasi domum circumuolasse accipitrem, & omnibus semotis, matronæ cuiusdam vertici insedisse. Expergefacta dehinc circumstantibus, quid viderit narrat. Tunc vero communi omnium consultu, matronæ nutriendus traditur: qui sublatus in domum mulieris, atque ablactatus est. Cuius pater iam in tenera indole futuram præsentiens industriam, secularibus rebus innutrire tentabat.

[6] Erat autem puero patruelis e Beanus nomine, ab ineunte ætate Christi gaudens seruitute, [Beano deinde patruo petenti,] peruigil in orationibus, eleëmosynis intentus, seruator sui: qui si fieri posset, omnes ad Christum trahere volens, conuersus ad Deum pro pueri salute totis incubuit precibus. Mox clementissima diuinitas affuit, atque in visu senem [alloquens] a patre, puerum ad scholas reposci iussit. Paruit senex, & virum super negotio conuenit. abnegat ille, & senem quasi errantem risit. Denuo vero rem repetere iussus, patrem pueri repetiuit, mandata pandit, vtque puer ei qui dederat reddi debeat insistit. Tunc homo ægre ferre se a viro importune infestari, quæ nolebat reposci, senem errare iudicio, non posse se amittere filium sibi per repromissionem in senectute matris generatum, baculum senectutis parentum, quem tanta familia expectabat Dominum.

[7] Itaque sene recedente sine effectu, visitauit Dominus matrem pueri, concepitque iterum & genuit filium nomine f Mattadanum: adiecitque Dominus admonere senem. Vade, inquiens, dic patri pueri: Age, homo, [& inuitū patrem ad hoc compellenti,] repeto abs te puerum iussus a Deo, qui tibi substituit alterum illius loco: qui si noluerit, dic illi imminere iram diuinæ animaduersionis. Nec mora, virum adiit pro re allocuturus; cui renuenti: Acquiesce, inquit, ne contradicentem te inuadat districtio supernæ vltionis. Quod si me non iussum ex meo dicere adscribis; imminentis tibi iræ indicio, equus, qui tibi melior est, [erudiendus committitur.] moritur. Mira velocitas: adhuc voluebantur in ore senis verba, cum puer stabularius equi interitum nuntiat. Quo audito, irruit viro terror diriguitque, & calor ossa reliquit: tandem vero illacrymans, licet inuitus, cum matre pergens ad tumulum B. Columbani, infantem, Deo, qui petebat, offerens, seni prædicto nutriendum tradidit. Susceptum igitur puerum senex curauit, atque in Diuina lege, vt potuit, erudiuit. Iam infantia emerserat, & adolescentiæ proximus, acris ingenij acie coæuos præibat.

[8] Interea quidam pestifero spiritu agitati nutritores olim infantis deuastabant; qui virium resistendi inhabiles, adolescentulum adeunt, [Vlturus illatam nutricijs iniuriam] suæ miseriæ quærimoniam pandunt: moris namque est patriæ, vt si quis nobilium infantem nutriat, deinceps, non minus genitoribus, eius in omnibus auxilium exquirat. Vt autem iuuenem in sui adiutorioincenderent: Cum te, inquiunt, nutriuimus si oues vel equos leuassemus, harum lacte pasti, equorum vehiculo melius hostium rabiem declinaremus; qui te præsente prædæ & vastitati succumbimus. Forte Beanus aberat, cum iuuenis commotus arma corripuit, & socios inclamans, hostes insequi deliberauit. Iamque ripæ fluminis inundantis, trans quem hostes erant, [ad arma prosilit:] astiterant, & nauium vsus exquirebatur; & vnus ex numero comitum, ordine Clericus, custos iuueni deputatus, seni reuerso renuntiat. Tum vero complosis manibus in lacrymas resolutus: Bonum te, ait, custodem iuuenis dereliqui.

[9] Cumque ille non potuisse se respicere satisfaceret: Moras, ait Beanus, rumpe; & vt me præstoletur, coge. At ille cum adolescentem cœptis non destiturum omnino diceret; senex proferens, quo solebat vti, Euangelium: Hoc, inquit, defer; & me vt opperiatur contestare. [sistit eum Beanus,] Præcedit Clericus mandata senis cum signo deferens, & licet lacrymantem & contradicentem in ripa stare compulit. Sequitur Beanus, & causam iræ adolescentis exquirit: ille vero rem retulit, nec sibi aiebat esse posse integrum, vt dolorem nutritorum pateretur manere inultum. At senex eius efferos animos mitigabat: illi autem non acquiescenti ait senex: Super hoc ergo exquire eius voluntatem, cui promisisti fidem: &, vt scire valeas, aperit librum, quem ab eo receperat, & versum, quem primum inuenit, arripuit. Erat autem: Si quis quod tuum est tulerit, ne repetas. Hoc autem cum ei non satisfaceret, denuo reuoluit sententiam & incurrit iuueni contraria, quæ erat: Omnes qui acceperint gladium, gladio peribunt. [& exhibito Euangelio coërcet] Tertioque reuoluenti occurrit: Serue nequam omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me, nonne ergo opportuit & te misereri conserui tui, sicut & ego tui misertus sum. [Luc. 6. 30] [Matth. 26 52] Cumque his contradicere non posset; in pace cum viro Dei reuersus, lectioni & orationi vacabat attentius. [Matth. 18. 32]

[10] Quadam autem die, fessa senex membra stratulo collocauerat, & Kaddroë cum sociis haud procul quiescebat, [atque in visu admonitus,] cum homini Dei Virgo apparuit fulgore vultus fulgorem solis vincens; adeo annosa, vt non putares eam nostri temporis; licet videretur iuuenis, septiformi veste induta, cui quidquid dici & cogitari potest, intextum erat: quam senex miratus, quæ & vnde esset inquirit. Tunc illa; Ego, ait, sum sapientia, quæ habito in consilijs, & eruditis intersum cogitationibus & hunc veni mihi assumere iuuenem. [Pr. 8. 12] Visio euanuerat ab oculis intuentis, & iuuenis amore corripitur discendi: quem nisi secularibus tradatur studijs, moriturum putares. Intellexit vir Dei quod viderat, & paratis quæ viæ & scholis erant necessaria, adolescentem Hiberniam g mittit, qui apud Artmacham in pistrino disciplinarum se reclusit, non veritas post dogmata diuina mundanas litteras quærere, [in Hiberniam studiorū caussa dimittit:] vt his lucidius elimatus, quæ olim didicerat melius posset examinata proferre; cum legeret platonem gentium Philosophū, fama Ieremiæ accitum Ægyptum petijsse, atque cum eodem Propheta collatis verbis, vnum super omnia Deum, quem antea ignorabat, reperisse.

[11] Instruitur itaque & coæuos contubernalesque suos longe præcedens, gymnasium sapientiæ ipsa ductrice angulatim percurrebat. h Quid vltra? Quod Poëta cecinit & orator dixit, quidquid Philosophus cogitauit, expertus est: nihil illum fugit; quidquid numero, mensura & pondere, tactu & auditu a quoquam vestigatum est ebibit; ad vltimum astrorum occultos tractus & cursus radio doctius Egino, quo nescio an aliquis in cæli Hierarchia probatior sit, designauit: taliterque edoctus, æquore remenso, ad Beanum redijt; [inde reuersum Scoti magistrum accipiunt.] & per totam Scotiam conseruis suis triticum sapientiæ sibi creditum, fideliter erogauit: licet enim Scoti multa millia pædagogorum habeant, sed non multos Patres: in disciplinis enim artium hic illos genuit. Vnde quia labia eius erudierunt plurimos, non sociabitur ei afflictio: Nam a tempore aduentus sui nullus sapientium mare transierat, sed adhuc Hiberniam incolebant. Lætabatur senex iuuenem proficere, & ad cuncta, quæ tentabat, neminem similem habere.

[Annotata]

a In Colgani ecgrapho Foitheach, in nostro Fochereach: rectius MS. Remense: ostendit enim Colganus, quamuis illud non viderit, sic scriptum nomen esse familiare antiquis Scotis, adeoque sic scribi debuisse.

b [S. Columbani cultus] Præcipuus huius nominis Scotorum Pictorumq; Apostolus est in Iona seu Hiensi sepultus insulas: qui corpus eius eodem retulit atque occultauit S. Blaitmacus, anno DCCCXXIII Martyrium subijt: quamdiu autem cespite sub denso, vt scribit VValafridus Strabo, abditum manserit, incertum est, Colganus putat prius quam Cadroë conciperetur Dunum esse translatum: quod tamen non impediret, quo minus in veneratione sepulcrum fuerit: aut etiam Reliquiarum paticula vel saltem cultus in aliquo Scotiæ Albanicæ templo, ad quod mater oratura confugerit, quodq; hic parum accurate vocetur sepulcrum.

c Cath prælium Hibernis, roë, certaminis locum significat, inquit Colganus, & mallet Cathoer quod bellatorem sonat. Cadroelem scripsit Ottho III, Cadroetum aliqui: in his Actis semper Kadroë.

d [mos liberos nutricij cōmittendi] Qui Hibernicorum mores apud Cambdenum describit I. Goodt, etiam hodie inter eos obtinere testatur vt probro sit proprios filios enutrire: alienorum vero curam, præsertim nobiliorum, certatim & e longinquo venientes ambiant: eiq; rei tanto stadio se impendant, vt alumni deinde nutrices nutritiosque suos pluris quam parentes faciant: qui autem hodie vigent in Hibernia mores, eos omnes olim inter Albienses Scotos ex Hibernia deductos necesse est diu quoque viguisse.

e Fortasse patruus: fuit enim multo ætate prouectior, vnde senex dicitur paulo inferius: non potuit tamen summa ei ætas fuisse, quippe qui adhuc esset in viuis, cum annum Cadroë quadragesimum excessisset. Septem autem vel octo Beanos Hibernicis fastis adscriptos ait Colganus: & obitus se ad I Ianuarij nec verbum quidem scripsisse de Beano, qui tempore Patricij clarus celebri etiam nunc cultu in Vltonia honoratur, & festum præcipuum habere videtur XVI Decembris, vt ipse docet XI Febr. in notis ad Vitam S. Canoci: lectorem remittit ad Kalendas Ianuarij, quasi istic de ceteris eius nominis Sanctis fuse egerit. Sed vnde sibi sumit Beanum Cadroë instructorem inter Sanctos relatum, aut Hibernum fuisse?

f Vltonicæ nobilitati, vnde Albienses Scoti genus ducunt, frequens hoc nomen fuisse probant ea, quæ ad hunc locum Colganus coaceruat: sed ad intentum eius parum admodum faciunt, cum vtrisq; Scotis vt lingua & origo, sic & nomina communia diu fuerint.

g Nisi aliquam Hiberniam extra Hiberniam nobis Colganus ostendat, non expediat se ab hoc loco: vti nec a sequenti, quo dicitur litterarum studia traduxisse in Scotiam, remenso æquore, quæ hactenus intra Hiberniam se continuerant. Est autem Ardmacha Hiberniæ metropolis a S. Patricio instituta.

h Multum his amplificationis rhetoricæ: in sequentibus autem vbi Scotos, velut omni hactenus litterarum in Albania cultu destitutos, describit, exaggerationem quoque hyperbolicam lector agnoscat & ignoscat.

CAPVT II.
Diuino oraculo monitus patriam deserit, & monachum induit Floriaci.

[12] Interea præteribat tempus, vtque Dominus adolescentem in viam salutis dirigeret, [Beanus cælesti visione docetur,] homo Dei deprecabatur: nec longinqua Dei miseratio fuit, quæ se in veritate inuocantes semper audit. Cumque vnus noctium vigilijs fatigatus, post hymnos membra lectulo collocasset, vt sæpe mane inceptus & lætus est, somnus subierat senem: neque pleniter obdormierat nec plene vigilabat, sed quamdam in extasim raptus, vidit magnorum virorum fieri conuentum; quos admirans, aliquid magni acturos sperabat. Tum illorum vnus ceteris reuerentior, Militiam, inquit, Regis æterni a seculis ordinatam augere expedit, vosque, ait ad reliquos, [Cadroën religiosa militiæ] vt ex his qui hic quiescunt iuuenibus quosdam ascribatis, qui in conspectu Imperatoris saltus dare debeant, ille, qui venit saliens in montibus transiliens colles, direxit: huicque, qui nos aspicit, quid transilire debeant, ostendere præcipit: Ducitur itaque Beanus, & videt tres terræ defossos specus, quorum primus & secundus non paruæ erant quantitatis, tertius altitudine nimij horroris, immensæ latitudinis: huius vlterior ripa plena splendoris erat & gaudij.

[13] Quid sibi hæc vellent, non cunctatur senex inquirere; responsumque est, hos debere iuuenes transilire, si gratiam Imperatoris vellent habere. At vero seni periculum Kaddroë timenti, Ne, inquit magnificus vir ille, paueas: transilient enim, licet dispariliter; sed iste felicius præcedet, [peregre tractandæ destinatū.] cui magis times. Et ne cassam iussionem existimes, quid specus significent attende. Primus itaque rerum est spontanea amissio, secundus patriæ relictio, tertius monasticæ vitæ exercitatio. Porro ripa illius exultationis vitæ perennis perceptio. Disparuit ergo visio, & senex excutitur lecto. Non multi post fluxerant dies, & ipsi a Domino dicitur Kaddroë. Exi de terra tua & de cognatione tua, & de domo patris tui, & veni in terram quam monstrauero tibi, & constituam te Ducem populi mei, atque sustollam super altitudinem nubium, & cibabo hæreditare Iacob, patris tui.

[14] Expergefactus iuuenis, amore corripitur peregrinationis, & relictis omnibus, viam peregrinandi ingreditur. [qui in suscepto peregrinationibus proposito] Fama rem vulgauerat, & cunctos diuites & pauperes mœror & luctus inuasit. Accurrit omnis ætas & omnis conditio, & velut exitium & vastitas totius Scotiæ appropinquaret, fit omnium lacrymabilis acclamatio. Cur nos Pater a deseris, aut cui laboris tui fructum derelinquis? Quare tibi peregre ire placuit, cum omnes aduenæ apud Deum simus, & habitatione Cedar incolatum nostrum (te docente) plangamus prolongari. Aspice, quæsumus, fructum quem tantos docendo facere potes, & quibus necesse est opem scientiæ impertire. Nunquid in Ioannis visione non attendis patris æternum verbum quid te moneat? Qui audit, inquit, dicat veni. [Apoc. 22, 7] Motus ergo his fletibus, aliquantisper ibidem moratus, in semetipsum ipse insurrexit. [post multas preces obfirmatus.] Propter manabat amnis cursus validissimi, iuxta quem, vt crebro contingit, succreuerat moles cuiusdam arboris. Noctibus itaque solo Deo teste illuc accedens, exutus vestibus, in maximi horrore frigoris se mittebat in flumen, & ne vi fluctus in præceps rueret, manu tenebat quem arbori circumligauerat. funem; & tamdiu ibi stabat quamdiu compleret a centesimo octauo decimo centesimum tricesimum tertium psalmum: b

[15] Interea ruente hyeme æquora detumebant, & propositæ peregrinationis denuo aggreditur viam. Tunc vero mœror & luctus iterum totam occupauit regionem; atque accurrentibus omnibus, Rex, qui prȩerat patriæ, Constantinus c nomine, hominem retenturus accurrit. Parte itineris iam emensa, B. Brigidæ d Kaddroë oraturus subintrauerat ædem, cum e diuersis partibus accitum vulgus nobile & rusticum compleuit ecclesiam: vnum omnes petunt, ne deserat patriam. [& nulli cuiusquam deprecationi cedens,] Ad quos ille conuersus, Regi & omnibus hoc tantum respondit: Vos, inquit, non deseram, dum vbicumque fuero, vestram habebo memoriam. Tunc clamor populi attollitur, & Sanctorum reliquijs ante eum positis, eorum obtestationi vt acquiesceret, rogabant. Ille vero si ad hoc, ait, Sanctorum reliquias attulistis, vt me a voluntate proposita compesceretis, mecum eorum suffragia petite, vt vtrum viam salutis aggressus sim, dignentur ostendere: Christus enim cum relinquentibus patrem & matrem, fratres & sorores, [ne parentū quidem,] sua præmia proponeret, nihil consilij vestri subintulit. Abrahæ quoque quia obediens Deo exiuit de terra sua, & de domo patris sui, reputatum est ad iustitiam. Frustra itaque Regi cum plebe laboranti, & maxima quæque promittenti dum non acquiesceret; parentes eius moti, tumentesque cum iurgio: Si, inquiunt, precibus non valemus, ferreis vinculis & carcere cohibebimus. Hoc, ait, vestræ est potestatis; verum quamdiu in vinculis ero, nullo modo bibam vel manducabo.

[16] Forte cum Rege Abbas quidam, nomine Mailedarius e, aduenerat; qui, vt erat æquus consilio, Si, ait, virum hunc a voluntate proposita non valemus auertere, prout quisque potest auxilium viæ impendamus; [a Rege & populo ad iter instruitur.] vt remunerationis eius laborum consortes esse valeamus. Tunc omnes certatim auri & argenti, vestium & f equorum adiutoria impendentes, cum benedictione Dei dimiserunt, & Regis ipsius ducamine, venit vsque terram Cumbrorum. Douenaldus Rex illi præerat plebi, & quia erat propinquus viri, cum omni gaudio occurrit, & secum aliquamdiu retinens conduxit vsque Loidam g ciuitatem, quæ est confinium Normannorum h atque Cumbrorum; ibique excipitur a quodam viro nobili Gunderico, [per Cumbriam] a quo perducitur ad Regem Erichium in i Euroacum vrbem: qui scilicet Rex habebat coniugem, ipsius Domini Kaddroë propinquam. Vnde egressus, Lungdinam k ciuitatem expetijt, atque a quodam sene, Hegfrido nomine, susceptus mansit.

[17] Noctu itaque per incuriam vrbs ipsa incenditur, & maxima iam parte consumpta, [Londinum venit:] quod supererat victrix flamma lambebat. Tunc vero Deus, quid Kaddroe apud se haberet meriti, declarare voluit. A sene igitur rogatur, vt orando pereunti vrbi succurreret, qui confisus in Domino, inter ignem, & quod residuum erat currens, conuersus ad Dominum, dixit: Tibi, Domine, omne quod est famulatur: Iube ergo terrores æstuantium cessare flammarum. Hæc breuiter dixit, eleuataq; manu retro abire iussit incendium. Videres flammam, [subitum vrbis incendium sopit:] velut vi venti retortam, paulatim deficiendo emori. Sic lætantibus omnibus ciuitas liberata est. Tua sunt hec opera Deus, qui gloriosus in virtutibus tuis, ad gloriam tui nominis, qui olim in populum murmurantem exortum incendium, orante Moyse, absorberi iussisti; nunc per famulum tuum Kaddroe flammis vrbem liberasti.

[18] Fama tunc transuolans, & totam replens Regionem, ad Regem vsque, qui in l Winde-castra ciuitate erat, [nauim soluturus, tempestate repellitur:] Hegmundum nomine, deuenit. Qui continuo accersitum hominem ad se venire petit, & aliquamdiu secum esse rogans, eius colloquijs delectatus per Archiepiscopum eiusdem vrbis, Otthonem nomine, in portum vsque, qui Limen m dicitur, deduxit. Ibi igitur conscensis nauibus cum in altum irent, vento excito littori reuocantur: iterumque mare tentantes pene cum naufragio, littori sunt restituti. Putasne Lector & Auditor Deum nolle, vt homo iste mare non transiret? Nonne Paulus ad coronam Romam nauigans, naufragium, hyemem & famem vix euasit?

[19] Turbatis omnibus, Kaddroë mœror inuasit; irruensque nox clauserat diem, & ipse mœrore & ieiunio confecta membra in lectum compulit. [iubetur Nepotem a se dimittere:] Assistens ergo vir eum ita affatur: Hi, inquit, omnes, qui tecum sunt, mare transire non poterunt, ne tibi in via Dei, quam intrasti, molestiam inferant. Nepotem itaque tuum & aliquos secum redire suade; & tunc mari emenso, vlterior te lætum ripa excipiet. Exurgens igitur, visionem socijs retulit, & iuuenem dictum, dato vehiculo & sumptibus, [transuectus adit sepulcrum S. Fursei;] redire præcepit: sicque soluentes nauim plenis velis portum Boloniensem appulsi sunt, & per terram iter agentes Parronam n Monasterium aduenerunt: ibique Domnus Kaddroe Domini clementiam & B. Fursei merita implorat, vt sibi commorationis locum ostendat. Nocte autem veniente adest ei in visu B. Furseus. Quem cum ille quis esset inquireret; nomen edicit: se ab eo inuocatum venisse pandit, &, vt locum mutare debeat, præcipit. Non longe erat Matrona Hersendis o nomine, nobilitate & opibus inclyta, [ab Hersinde suscipitur in S. Michaëlis;] sanctæ deuotionis ardore plena. Et quia erat sterilis, si quos inueniret sanctæ peregrinationis viros, suscipere cogitabat, eisque benefacere propter nomen Domini Saluatoris.

[20] Audito itaque peregrinorum aduentu, mox adest exorans & suadens, vt ad se dignentur venire. Qui cum se locum a seculo eis paratum dixissent quærere, vbi labore manuum suarum viuentes Domino possent seruire; gauisa illa ostendit eis locum in sylua Theorascense sacrū B. Michaëlis p, ex nomine. Quem cum habilem suæ voluntati dilexissent, [socio S. Machalano se subijcit;] & a Matrona Ecclesia ampliata domibusque constructis manerent, communi consilio, erant enim tredecim, statuere, vt Domnum Kaddroë sibi Dominum & Patrem eligerent. Ad quod cum nullo modo cogi posset, coniunctis secum alijs, Machalanum q virū summæ bonitatis, & suæ socium peregrinationis, vt sibi imperare debeat, efficiunt. Ibique diu sic habitantes, Matronæ prædictæ beneficijs aliti sunt. Interea deuotionis desiderio crescente, monasticæ Religioni cœperunt aspirare. Vnde cum voluntate Dei, [monachum induit Floriaci.] domina illa Machalanum Gorziam, scilicet disciplinatui venerabilis Agenaldi; Kaddroë vero Floriacum, vbi Erkembaldus vir magnæ Religionis præerat, direxit. Ambo ergo quod cupierant assecuti, Machalanus apud Patrem Agenaldum monachum professus est: Kaddroë vero die conuersionis Pauli Apostoli apud Floriacum coram Domino Erchembaldo habitum & animum monachalem induit.

[Annotata]

a Annum nempe 40 ætatis iam transcenderat.

b De hac psallendi in aquis frigidis consuetudine vide dicenda XVII Martij ad Acta S. Patricij.

c Hunc in S. Andreæ monachum factum anno 941 scribit Maior quinquennio ibibem vixisse: non igitur ipse, sed Malcolmus patriæ præerat; quod peregrino scriptori ignoscendum.

d Non illius, quam Hiberni apud se natam sepultamq; venerantur S. Patricij æuo florentis: sed eius, [S. Brigida Aberneth.] quæ priori multo iunior Granerdi Pictorum Regis consanguinea sub finem seculi septimi vixit, sepultaq; est, & colitur in Scotia. Abernethi; vnde vix quindecim passuum millibus Andreopolis abest, vbi Constantinus monachus fuisse dicitur. Vide, quæ diximus § 7 ad Acta prioris Brigidæ I Februarij.

e Colganus duos Malodarios inuenit, quorum vnus XVI Iulij, alter XXV Octobris nominetur in Hiberni is Martyrologiis: alterutrum hic signari, nec ipse asserere audet, neque nos asserenti auderemus credere.

f Douenaldus, Domnaldus seu Domnalus vnum idemq; nomen: meminit huius Regis ad an. 946 VVestmonasteriensis, & Dummailium vocat.

g Cambdenus in Northumbriæ finibus trans murum Picticum, ad Tripalli fluuij Borealem ripam, signat syluam ingentem, the forest of Lovves, quod Loydæ syluam videmur posse interpretari, & credere, nomen ab vrbe, olim celebri, nunc autem extincta, loco remansisse.

h Non est cur suspiceris Northan-humbrorum scribi debuisse; quamuis ita scribi potuissent: constat enim ea tempestate Danos (quos passim Normannos vocant Hiberni scriptores) Northumbriamtenuisse: cum quibus Angli Reges multa & frequentia gessere bella: sic confinia Normanniæ atque Britanniæ Malmesburiensis scripsit.

i Rectius Euoracum, seu Eboracum, aquilonaris Angliæ Archiepiscopalis sedes. [Ericus Northumbriæ Rex] Ericum autem Malmesburiensis Iricium vocat lib. 2 cap. 7. quem a Northumbris Regem statutum vult Colganus post expulsos ab Edmundo anno 945 duos eorum Reges Analasum atque Reginaldum, pro quo testem citat Rogerium de Houedon; sed ille hanc rebellionem sub Edredo Edmundi successore motam scribit, intra annos 947 & 955, quod tamen nihil impedit quo minus Rex per anticipationem dicatur, qui potuit sub suorum decessorum imperio, vir princeps in regno domicilium & iurisdictionem Eboraci habuisse: Regum deinde Northumbrorum vltimus.

k Alias Longdonia nunc Londinum vrbs regia, ad Tamesis ripam longo se extendens tractu: vnde & nomen factum; quasi dicas longa vrbs: nam dun, olim, tovvn hodie vrbs est, & in compositis fere ton, qua terminatione vix vlla est in Anglia frequentior.

l Hodie Winchester alias Wintonia non Wigornia (vt perperam Colganus) hæc enim est Worchester. Vtraque autem Londino ad occasum est, versus Boream quidem declinando VVorcestria, interuallo milliarium ferme septuaginta; versus Austrum vero VVincestria, milliaribus circiter quinquaginta remota; vltra quam ad millia passuum viginti quatuor, Wilcestria seu Wiltonia est, a cuius vrbis, non autem a VVincestriæ Episcopatu promotus est ad Archiepiscopatum Cantuariensem Odo ille: qui hic S. Cadroëm dicitur ad mare deduxisse, Regis fortassis aulam comitatus; [Odo Arch. Cantuar.] quæ causa esse videtur cur auctor hic huius vrbis Archiepiscopum Ottonem scripserit, quæ alias suum habebat Episcopum ab Odone diuersum. Hic ab Æthelstano circa annum 947 Archiepiscopus dictus, in illa Sede per annos 20 mira emicuit Sanctitate, vt constabit ex vita IV Iulij danda: interim videri potest Malmesbur. l. 1 de gestis PontificumAngl. cap. 1.

m Celeberrimus olim portus, inquit Cambdenus, donec arenæ, quas mare euomit, obstruxissent: [Limen portus.] 30 passuum millibus Londino adeundus, Dorouernia vero seu Cantuaria octo dumtaxat: Ptolomeo λίμην est, Antonino & auctori Notitiæ imperij Portus Lemanis; cuius opportunitati olim Westhyt incrementum suum debuit; deinde eo destructo Hyth, honestum etiam nunc oppidum: hinc autem commodissimus erat traiectus in Galliam Belgicam.

n Hodie Perona vrbs limitaris Picardiæ, ad Somonam fluuium, distans a portu Bononiensi millibus passuum circiter quinquaginta: adeo vt, si excursionem VVincestricam ad Regem excipias, rectissimum e Scotia ad Hannoniæ fines iter Sanctus tenuerit, & informationes hac etiam parte accuratissimas sequutus scriptor inueniatur: colitur autem S. Fursæus 16 Ian vbi vide, quæ diximus.

o In Chronico VValciodorensi passim Herinsindis, Eilberti Comitis vxor, cum eoq; multarum in Tirascia ecclesiarum fundatrix.

p In Diœcesi Laudunensi, ad Æsiæ fluminis ripam, supra Herison. Diploma loci huius ab Hersinde restaurati citant Sanmarthani ad annum 945: vt opportune omnino aduenerint peregrini, quos hoc vel præcedenti anno credimus e Scotia esse egressos.

q Maccalinus dicitur Frodoardo, & colitur XXI Ianuarij, vbi de eo.

CAPVT III.
VValciodorensis & Metensis præfectura: miracula varia.

[21] Emenso itaque tempore sæpe dicta Matrona Gorziam a misit, omni affectu Domnum Agenaldum orans, [VValciodori factus Præpositus,] vt Machalanus ad locum olim electum posset regredi: reuersusque locum, quem susceperat, gubernabat. Erat autem locus supra Mosam fluuium Prisco vocabulo Walciodorus b nominatus. Huc illum aduocans, Monasticum ordinem instituit, Domnumque Kaddroë a Floriaco reductum, omni conamine renitentem, [mox Abbas,] Præpositum ordinauit. Multi non fluxerant dies, cum videret Machalanus vtriusq; loci curam vires suas excedere, salubri consilio multorum petitionem sibi iungens, Domnum orabat Kaddroe, vt nomen Patris in loco Walciodoro non recusaret suscipere. Expauit homo stupore vehementi, & vltra quam credi potest reluctans abnuit. Illis autem insistentibus, ne pro humilitate scandalum fratribus faceret, Rege tunc, post Augusto, Ottone c cogente, vix acquieuit, vt susciperet nomen Abbatis.

[22] Præconio igitur sanctæ conuersationis nomen eius longe lateque crebrescens, [multos in monasteriū suscipit:] multos ad agonem sanctæ Regulæ aduocabat. Gaudebant multi ex naufragio seculi portum monasterij contingere: inter quos ad Christum Nobilis, Girerus nomine, confugiens, militiæ cingulum soluerat, & monachum professus in monasterio militabat. Moris est monachorum sibi sub caritate deuote inuicem seruire: vnde iste cum socio suo coquinæ officio iussus fuerat insudare. Quod cum libenter exciperet, vt aliquid operis ageret, [miraculo sanat vulneratam manum:] cultrum, qui propter iacebat, arripuit, moxque spiritu nequitiæ se admiscente, manum suam feriens, graui vulnere cruentauit. Currens ergo & ad Patris Kaddroë vestigia prouolutus, damnum, quod fecerat, manum cruentam ostendens, indicauit. Cui Pater compassus, super locum vulneris signo Crucis edito, ad officium iniunctum abire præcepit. At ille cum benedictione discedens, recedente dolore, manum subito miratus est pristinæ redditam sanitati; reuersusque pro adepta sanitate gratias referebat: sed vanæ gloriæ inimicus, ne cui diceret, imperauit.

[23] Prædicta præterea Matrona sancto ardens desiderio, exceptis his, quæ commemorauimus locis, locum quemdam, Bucceleum d nomine, a fundamentis in honore B. Petri erexerat, [In Bucceliensi parthenone susceptus,] atque ad Deo seruiendum, Virginum chorum ibidem aggregauerat; inter quas spiritus erroris vnam præsumpsit, & agitabat. Vt fera igitur corripitur & in vincula conijcitur. Causa extitit, quæ Pater Kaddroë locum visitaret: occurrunt cum gaudio, & susceptum Patrem venerantur, atque inter cetera Sororis infortunium pandunt, vtque captiuæ subueniret precantur. At ille audiens, grauiter doluit, & contra antiquum hostem fidei scutum arripuit. Interea sole ruente, dies clauditur, & ei stratus, in quo quiesceret, in Domo iuxta ecclesiam ab ancillis Dei præparatur. Sene itaque quiescente, sano consilio misera adducitur, [sanctimonialem energumenā liberat.] & in domo illa ponitur. Spiritus autem nequam, se poni, quo nolebat dolens, cellam clamore per os puellæ compleuerat; cum pater Kaddroë excitus, & inquietudine commotus, increpansque spiritum: Discede, inquit, funeste, discede, & plasma Dei agitare desiste. Mirum dictu. Vix vir Dei verba compleuerat, & spiritus impurus dato rugitu per fœdas corporis partes fluxu ventris expulsus, fœtore intolerabili cellam repleuit. Quid est, maledicte diabole, tu super astra cæli tuum exaltares solium, qui super terram loquentem ferre hominem non audes, vermem & cinerem futurum? Bene tibi contigit, vt qui gloriabaris tuo consilio hominem deceptum a patria exulare, peregrinorum a peruasis sedibus verbi eijceris potestate.

[24] [Ab Adelberone Epis.] Rumor igitur vbique nomen eius detulerat, & de virtutibus viri omnes gentes narrabant. Adalbero Præsul nobilis nobilem Metensium nobiliter gubernabat Cathedram: cumque e diuersis partibus multa ad eum perferret fama, huius quoque viri nomen detulit; & vt erat amator religiosorum, venerabiles viros Agenaldum e & Ansteum ad se aduocatos, de viro interrogauit, & quomodo ad eum perueniat, inquirit. Venerabiles iam igitur dicti viri, desiderio Domni Pontificis rescito, sæpe virum Dei super eo alloquuntur. Solennis erat dies, qua B. Martyris Gorgonij agebatur festiua memoria, & vndique confluentibus populis, ipse quoque homo Dei Kaddroë aduenerat. Nacti itaque locum, ei Præsulis voluntatem exponunt, & suas preces ante eum prosternentes, vt secum dignaretur manere, exposcunt. [præficitur monasterio Metensi,] Sed quis eorum non diligeret in terris societatem, qui in cælestibus castris iam meruerant æternam dignitatem. Precibus ergo supplicantium euictus consentit, & locum non longe ab vrbe Metensi positum, & multorum Sanctorum corporibus & reliquijs inclytum, sed tunc iam ad nihilum redactum, suscepit commendatum.

[25] Et quia, vt iam diximus, curam susceperat animarum; quosdam secum a Walciodoro adduxit, & his, qui remanserant secundum voluntatem illorum Patrem præfecit: qui licet postea a via rectitudinis exorbitauerit, f non multum ad illum pertinuit: nam Dominus, cum per Ezechielem de non cōuersis impiis loqueretur, ait: Fili hominis speculatorem dedi te domui Israël, audies ergo ex ore meo verbum: & annuntiabis eis ex me. [Ezech. 3, 17] Si autem tu annuntiaueris impio, & ille non fuerit conuersus a via sua impia, ille quidem in iniquitate sua morietur, tu autem animam tuam liberasti. Suscepti igitur loci curam agebat [quem vt ex] ruinis cineribusque eleuaret, vt poterat, satagebat. Visitabatur indies a ciuibus, accurrebant viri cum mulieribus: quibus ille, [& locum restaurat] vt erat in Domino diffusus caritate, verba vitæ, consilium animarum studebat impertiri. Quis enim ad eum mœstus venit, & lætus non rediuit? Quis eius bonitatis suauitate non vsus est? Clericorum, Monachorum, Virginumque chori hunc, vt Patrem colebant, venerabantur, amabant. Quo enim illorum in via salutis scandalizante, dolore compassionis non vstus est? Sollicitudo illi quanta erat pro periclitantibus, & infirmantibus cura? Damno alterius illum affici putares, cum gaudio alieno velut proprio tripudiaret.

[26] Interea contigit, vt Walciodorum visitaret, & labente tempore B. Gorgonij g Martyris annua remeabat dies, [In itinere constitutus,] vtque ipse occurrere posset cum Wltmaro h Gandensis cœnobij, cumque Aledrando i Gemblacensis monasterij Abbatibus repedabat. Iamque Brieum castrum præteribat, & maturius quam senex soleret, ad epulum suadebant: quibus cum vir Dei non consentiret forte locum amœnum herbis aquisque irriguum peragrabant. Si inquiunt hinc ieiuni eximus, aquæ penuria diutius ieiunabimus. Ad quos Dei homo conuersus, fratres ait scriptum est. [Eccle. 10, 16.] Væ terræ, cuius Rex est puer, & cuius Principes mane comedunt. Aquæ hic & vbique in manu Dei sunt, qui timentibus se, nihil promisit, defuturum. Consentiunt inuiti & aliquantisper eunt ieiuni.

[27] [ad leuandam sociorum sitim fontem elicit:] Hora refectionis aderat, & partem cuiusdam prati subintrauerant: tunc vir sanctus, vt erat vultus hilaris: Ecce, inquit, Domini & Fratres, locus nostris vsibus habilis. Cumque se aquæ vsus non habere quȩrerentur, sciens homo fidere: Nolite, ait, desperare; potens est manus Domini seruis suis aquam dare, qui quærimoniosæ plebi in solitudine maquosam rupem siccam aquam iussit manare. Propter iacebat scirposus cespes, quem vir Domini adiens circumfossum iussit leuari. Parentibus itaque, qui aderant, & cespitem eruentibus, aqua secuta est. Sed cum prædicti viri inferius sedentes, Sanctum Domini expectarent, & quod fecerat ignorarent; iamque in hoc essent, vt manus, & quæcumq; necesse erant, vino diluerent, murmure delabentis ad se riui commoti, aquæ abundantiam sunt mirati. Qui fons vsque hodie permanens, testatur quid Kaddroë apud Deum meriti habeat. Ad socios ergo reuersus, cum mirantes factum laudarent: Dei, ait, Omnipotentis clementia hanc vestræ caritati misit aquam, vt nouerimus Christianam paupertatem semper esse diuitem. Sumptis igitur epulis, iter cœptū explent.

[28] Præterea loci commissi caussa exigebat, vt Comitatum k adiret, ac Fredericum l tunc Ducem alloqui deberet: [baculum suum reclinat ad solis radium:] qui cum a viro Dei in designato loco quæsitus & inuentus esset, venienti cum omni humilitate exurgens, vt seruo Dei, occurrit. Viro autem sancto se officiosissime resalutante, cum in mutuis amplexibus ruerent, putans homo Dei se aliquem suorum sequi, baculum, quem manu gerebat, retro porrexit: quem cum nullus esset, qui susciperet, per fenestram lucebat, vt solet contingere, radius solis m, qui videlicet ruentem baculum, velut elementum aliquod solidum suscepit & sustinuit, vt videres elementa ipsa, Kaddroë velle famulari. Quid vero mirum si amico Dei creaturæ seruiant, cum eius inimicos, terræ semina pascant, quæ cælis veniens pluuia nutrierat. A sæpedicto etiam loco Walciodoro scilicet Metim n pergebat, & secum iuuenem, quem ipse nutrierat, comitari iusserat. [læsum oculum sanat;] Qui, cum fere in medio itineris oculum grauiter dolere cœpisset, ab eo signo Crucis super se edito, dolorem mox sanus effugisse lætatus est.

[29] Idem quoque iuuenis febribus quatiebatur, & fere emenso anno, [febrim pellit:] vi aduersæ valitudinis toto iam corpore effœto, laborabat. Nihil misero febris præter speciem hominis reliquerat; consumptis carnibus, ossibus cutis adhæserat. Interea vir sanctus, vt in Domino totus semper misericordiæ visceribus affluebat, compassus iuueni, forte sibi illum considere iusserat, & manu pateram cum potu tenebat, ex qua cum hausisset quippiam, reliquum iuueni porrigit, &, vt in nomine Domini securus bibat, præcipit; moxque vt infirmus ille potum hausit, febribus fugatis, redditus sanitati est, atque adhuc testis est factæ in se clementiæ. Lazarus o quoque Scotigena monachus, cum viro Dei in monasterio habitabat. Hic infortunio grauissimo tactus ad extrema tendebat: [moribundo vitam prorogat.] quadam autem die, cum nimio febris æstu vreretur, dolore ad præcordia redeunte, in vltimo spiritu positus, non iam vicinitatem, sed præsentiam mortis se euadere desperabat. Cum sanctus vir accurrit; terræ cubantem reperit; quid ageret, inquisiuit. At ille virtute, qua potuit, se morti proximum respondit; quem Sanctus manibus contrectans, & signo Crucis muniens, vt lectulo parum quiesceret, imperauit. Nec mora, æger conualuit, & robore recepto, in pedes ante mirantium ora incolumis assurgit, & quam propinquæ benignissimi Iesus aures precibus Kaddroë essent, ostendit. Nam, vt Scriptura ait, voluntatem timentiū se faciet, & deprecationem eorum exaudiet. [Ps. 144, 19] Quid enim vir iste nisi voluntatem Dei faceret: cui tantum Christus in ore, pax semper in corde erat.

[Annotata]

a Vide quæ de hoc loco diximus XXVII Febr. ad vitam B. Ioannis Gorziensis: cui fuit noster Cadroë familiaris.

b Vulgo Wassor ad Mosam, vno milliari Belgico supra Dionantum: a Sancti vero Michaëlis monasterio Belgicis septem, seu passuum millibus 20 distans, iusto vnius diei itinere.

c Ottho primus, Aquisgrani Rex coronatus 931, Imperator vero Romæ a Ioanne XII 962, mortuus 973.

d De huius monasterij erectione multis agitur in Chronico VValciodorensi, & in spatio duorum milliarium distare a S. Michaële dicitur: est autem ad ripam Borealem fluminis, Æsiæ fluuio proximi ad meridiem, eiq; se inter Veruinum & Capellam miscentis.

e Agenaldum anno Christi 962 aut immediate præcedenti mortuum esse ostendimus ad Acta B. Ioannis Gorziensis num. 25. [Busseliacū monæst.] Ansteum ex monacho Gorziensi creatum Abbatem S. Arnulphi anno 944, decessisse 960 ostendunt San-marthani tom. 4.

f In Chronico VValciodorensi recensetur post Immonem Godefridus, ex Remensi Ecclesia B. Remigij assumptus, atque ob insolentiam a suis monachis tandem exclusus, nec refertur quamdiu Abbatiam tenuerit: suspicari posset aliquis hunc quoque perperam inter Forannani successores locatum, cum eiusmodi aliquis Cadroë successerit vel Abbas vel Vicarius: nobis non libet coniecturis immorari soli præiudicio nixis.

g Colitur 9 Septemb. Romæ passus cum S. Dorotheo. Vnde corpus eius Gorziam transtulit S. Chrodegangus Metensis Episcopus, [S. Gorgonius M.] anno 765; vt scribit Episcopus Milo in opere de passione, translatione & miraculis S. Gorgonij, ad Immonem Abbatem Gorziensem, quod suo tempore dabimus. Vide quæ hoc die diximus de S. Chrodegango.

h In MS. Abbatum Gandensium, seu S. Bauonis Chronico Womarus scribitur: Hugoniq; Abbati anno 955 succedens, mortuus dicitur anno 982, VI Kal. Sept.

i Vulgo Gemblours: Gemmelaus in diplomate Ottonis anno 946 apud Mireum in Notitia ecclesiarum Belgij cap. 56: quo confirmantur ea, quæ S. VVibertus seu Gilbertus fratribus ibidem a se adunatis donauerat anno 922, Erluino Abbate constituto: de hocSigebertus indidem monachus in Chronico ad an. 958 Erluinus primus Abbas Gemmelacensis lumine oculorum priuatur. [Erluinus, Aledrandus, Aluinus, Hervvardus, successiue Abbates Gemblac.] Deinde ad an. 987 longo in longa cæcitate Martyrio cruciatus moritur: vnde Colganus vnum eumdemq; ratus Aledrandum & Erluinum colligit hæc ante annum 958 contigisse, eo quod probabile non sit hominem cœcum iter pedestre facere voluisse: verum si cogitasset nec regendo cœnobio vtilem esse potuisse, & memoratum a nobis in principio Bennonis exemplum, nominumq; nihil inter se affine habentium dissimilitudinem, contrarium potius intulisset, dixisset Aledrandum Erluino vltro se abdicanti suffectum: de quo ne dubitare possimus, facit Aluinus apud San-marthanos memoratus huius monasterij Abbas & Lobiensis reformator, anno 986 vita functus, cum adhuc in viuis esset Erluinus: quem eosdem Sammarthanos mirum est prætermisisse, & eius loco posuisse Guilbertum, fundatorem quidem, non tamen Abbatem, sed in Gorziense monasterio monachum: vbi anno 962 mortuus, colitur XXIII Maij. Aluino successit eius frater Herivvardus vsque ad an. 989.

k In finibus Hannoniæ VValciodorum est: Metæ propius adiacent Lutzemburgensi Ducatui, tum adhuc Comitatui: Barrensem tamen præfert Colganus propter sequentem.

l Fredericum Comitem, quem Lothariensibus ad obsequium reuocatis Archiepiscopus Coloniensis Bruno, Otthonis magni frater anno 959 vice sua præfecit: qui exinde Dux dictus, [Barrensis Comitatus initia.] Barrium in Tullensi ditione exstruxit. Verum merito dubitamus, an cum hæc scriberentur, Comitatus titulus et esset adiunctus: multoq; magis an faerit iam tum ita celebris, vt simpliciter Comitatus nomine posset intelligi, cum forte nec nomen Barrense adhuc esset, quippe ductum a Castro, quod circa annum 970 cœptum est inuito Episcopo strui tamquam barra seu repagulum contra Francos. Episcopo autem Fridericus, ex Otthonis magni sententia, pro illius peruasione prædij mutuæ vicissitudinis conditione duas Abbatias … contradidit, vt posset pacifice possidere, quod præsumpserat sibi: ita libellus de successoribus S. Hildulphi.

m Simile miraculum in Vita S. Deicoli dedimus XVIII Ianuarij num. 20.

n Ex hac frequenti VValciodorum itione cognoscimus, huius loci curam non fuisse depositam a S. Cadroë, vsque ad S. Forannani aduentum: maxime cum is, quem suo loco præfecerat, a rectitudine exorbitasset: hoc enim non diu præcessisse Forannani aduentum, probat ætas Comitis a Sancto enutriti, postquam scilicet Floriaco redijt: quod facile duodecim aut quindecim annorum conuictum indicat.

o Colgano Lassarus, nomen Scotis familiare & frequens, etiam inter Sanctos illius gentis.

CAPVT IV.
Alia miracula, mors, sepultura.

[30] Hvmilitatem in eo laudare necesse non est, pro qua iam Dei consecutus est gratiam. [B. Ioanni Gorziensi ægro,] Quantæ sobrietatis fuerit, nulli mandamus sermoni, quia stylus materiæ victus succubuit. Parcitas eius frugalitatis, raros forte imitatores habebit. Patientia ei vltra humanum modum fuit. Ceterum caritas, quæ est iuxta Apostolum vinculū perfectionis, tanta in eo resplenduit, vt nisi videris non credas. Vt autem ex hac aliquid sub exemplo dicamus, Ioannes Abbas Gorziensis cœnobij, columna in templo Dei (cuius mortem, sicut nescio quis ait, Pœnos gemuisse leones, montesque feræ siluæque loquuntur) graui inæqualitate corporis correptus lectulo decubabat: & quia erat vir inenarrabilis abstinentiæ, aridis cibis, vt solebat, sanus, imbecilles artus, cogente spiritu, excruciabat. Pater Kaddroë hoc audito, [carnium esum suo exemplo persuadet:] caritate ducente Gorziam peruenerat, & nesciente homine, quod eum Ecclesiæ filijs reddere posset, carnium scilicet edulium parari iusserat, & veniente hora refectionis, posita est coram eis mensula. Cumque illatos cibos Ioannes horreret attingere, sciens Kaddroë quia charitas non quærit quæ sua sunt, qui iam olim parcitatis amore saltem ouum non contingere statuerat, carnes suscipiens comedebat. Quod cum vir Dei Ioannes vidisset, iam non valens eius iussui contraire, infirma membra, quoad conualesceret, refocillauit. Quid ergo? Nonne caritati Christi in hoc quoque Kaddroë deseruiuit? Inde ad monasterium reuersus rigore abstinentiæ contra spirituales nequitias scutum recepit.

[31] Est locus Metis sacer nomine B. Petri a, in quo multitudo Virginum Domino pro posse suo seruit. His præerat Mater, nomine Heluidis b omni actu & conuersatione ab ipsis cunabulis pene incomparabilis. Sub huius beata cura, [dæmonem signo crucis expellit:] quædam erat Domina occulta dæmonis infestatione vexata, quæ, vbicumque eam apprehendebat, in terram elisa, stridens dentibus & spumans arescebat. Contra hanc igitur nequam spiritus infestationem, iam dicta illarum Sororum Mater auxilium B Kaddroë inuitat. Qui paratus omni petenti se tribuere, cum Domino Vdone, qui ad se tunc venerat, ad locum vadit. Cum vero in Virgine erroris spiritus non posset cohiberi, medicus ille in Deo fisus, ad lectum patientis cum illo familiari suo, in Crucis nomine accessit. Et quia id genus inimici non nisi in ieiunio & oratione valet eijci, vt Kaddroë ieiunijs & orationibus armatum vidit, ab ancilla Dei exiens ingemuit, & eam vltra repetere non tentauit.

[32] Adelbero opinatissimæ sanctitatis Præsul, cum post triginta c quinque annorum curricula, cursu suæ administrationis expleto, cælicas recessisset ad sedes, Theodoricus d vir Imperatorij generis, ingenij singularis, ad Episcopatus Cathedram, vt erat iam a Deo e ex nomine vocatus, communi omnium acclamatione accessit: [Episcopo Theodorico carus,] qui vt Nobilitatem sanguinis morum honestate vinceret, licet occupatus seculi negotijs (neque enim aliter poterat tantæ consulere vrbi) intentionem sui animi circa Sanctorum memorias, locosque construendos & restaurandos verterat: quare vndecumque poterat, Sanctorum corpora & reliquias in suam diœcesim transferebat: Seruorum Dei amabat colloquia, consortia diligebat. Vnde amore Dei, Domnique Kaddroë, qui eum vnice dilexerat, locum B. Felicis f, his, quibus hodie vsque in eo Christo militantes vtuntur, [multa suo monasterio impetrat.] beneficijs auxit & prædijs, ipsumque beatum virum, ac si Patrem venerabatur, atque ad se crebro vocatum, quia spiritum consilij virum sciebat habere, audiebat, & eius caritatis orationibus se attentius committebat, quas Deo placere, tantarum virtutum testimonio comprobarat.

[33] Ex quibus iam multis satisfecisse putaremus, nisi curiosorum, qui sanctitatem in virtutum æstimatione ponunt, scandalum vitaremus. Neque vero deesset de viro hoc vnde eis satisfieri posset, sed pauca de pluribus ideo loquimur, ne Lectoris fastidio arguamur. Caritas compulit hunc virum Dei, [Hospitam suam curandæ cœnæ sollicitudine liberat.] vt iam dictam Virginum Matrem apud locum, qui Corruptala dicitur, morantem visitaret: qui cum improuisus aduenisset, & Dei iam nominata ancilla se vsibus hominum qui cum tanto viro venerant, minus in promptu carnes habere diceret; virque Dei eam super hoc angustari comperisset, ad se vocatæ; Confortare, inquit, in Domino, & in potentia virtutis eius; eique confitere, qui aperit manum suam, & replet omne animal benedictione: potest namque dare, quod deest nobis in se sidentibus, qui olim querelosam Domum Iacob in deserto coturnicum saturauit carnibus. Cum verbis viri sancti canis ceruam insequens rupe, quæ contigua est monasterio, deturbauit, sicque fractis cruribus, vsibus viri Dei seruitium exhibuit, & ancillam Dei præsenti angustia liberauit.

[34] His itaque & talibus refulgens virtutibus, & quotidie dissolui & cum Christo esse cupiens, [Ad Adeleidem Augustam euocatus,] non longe sui obitus diem fore a Domino audiuit. Interea Adeleidis Augusta, g inuicti Ottonis Augusti genitrix, sancto accensa desiderio; vt omnes, quos Religioni amicos nouerat, hunc quoque beatum virum sincero amore diligebat. Italiam igitur petens ad locum in ripa Rheni fluminis situ & h Neheristeim appellatum, aduenerat. Vnde Legatos Metim dirigens, virum Dei Kaddroë ad se venire caritatis gratia exorabat. Conuentus sæpius a Legatis, atque a Domno Deoderico Præsule coactus; licet finem dierum suorum non ignoraret, ob caritatē, quæ scilicet omnia suffert, proficisci non recusauit; bonum vitæ suæ finem se cōsequi æstimans, si caritati inueniretur deseruire. In via vero positus fratres quosdam secum comitantes aduocat, & sui resolutionem imminere denuntiat: quos cum grauis mœror inuaderet, quia omne consilium perderent, consolans ait: Magni consilij Angelus vos, Fratres, non deseret, nisi eum forte vos relinquatis. Mandata Dei omni auiditate suscipite, opere explete, & ille vos diriget in viam salutis æternæ. [mortem suam prædicit:] Ceterum corpusculum meum, si quis apud vos est locus mearum precum, ad monasterium referte, ibique sepulturȩ mandate: si autem Augusta me aliquantisper retinere tentauerit, vos quæso, ne fiat aduersate: nam si contigerit illa præsente me de vinculis carnis exire, iam sciat caritas vestra, corpusculum meum monasterij sepultura priuari. De cetero post excessum meum, si quid cum consultu agere vultis, sunt apud vos viri boni consilij, quos semper consulite: & matrem Heluidem ne obliuiscamini, quia iuxta sensus mei paruitatem, in sexu illo nunquam ei similem reperi. Domnum Pontificem, & ceteros amicos ex me salutate pro caritate Christi, vt apud Deum pauperi animæ meæ succurrant, exorate.

[35] [redire festinat:] Venit interea ad Augustam: quæ cum virum aduenire audisset, cum ingenti lætitia accurrit, & susceptum officiose salutauit. Vir autem Dei cum Augustam inquireret dicens: Nosti Domina, quare huc venerim? Illaque responderet: Pater, caritatis amore aduenisti: homo Dei, vt erat iucundi vultus, subintulit: Caritas quidem cum me huc compelleret, ipsa quoque necessitas, vt licentiam veniens peterem, imperauit: quæ videlicet licentia quid vellet, ille quidem nouerat, sed Augusta minime aduertit. Cum vero quatriduum vel amplius cum Imperatrice fecisset, & fæmina sanctæ deuotionis eum dimittere nollet, sed vt secum aliquamdiu maneret suis & Episcoporum precibus præsentium exigeret, conuersus ad Fratres: Eia, inquit, Fratres, agite, & quia corpusculi mei resolutio prope est, exire satagite: [ab Imperatrice retentus,] nolite acquiescere precibus, si meum ad monasterium vultis referre corpus. Iam quatriduum fluxerat, & Augusta, vt secum adhuc biduo maneret, insistebat. Consentit igitur inuitus licet, vtque petitus fuerat, biduum explet. Fit ingens gaudium, quod ad hoc vsque Dei compulissent virum. Prandij venerat hora & regni Proceres cum Imperatrice ad epulas discumbebant. Cum inter prandendum ibi ignis accenditur plurimus, ne quid forte discriminis fieret incendio, multi tectum & laquearia subierant domus.

[36] Ecce autem vnus incaute tabulato in nixus, lapso pede ad terram ruit, vbi tanta erat fabricæ altitudo, vt non modo crura frangere, [hominem ex alto lapsum curat,] sed toto corpore dissipari potuisset. Exortum itaque tumultum Augusta compescuit, vtque homo in domum, in qua Kaddroë hospitabatur, portaretur imperauit. Illatus itaque & a viro Dei signatus, vt potum ab eo meruit, integerrimæ est redditus sanitati. Percrebruit apud Palatinos sermo, & viri Dei nomen per ora tollitur omnium. Quod homo Dei comperiens, molesteque ferens, ne inde quisquam amplius loqueretur, vix obtinere potuit. Et expleto biduo, cum ad monasterium regredi vellet, iamque Augustȩ licentia longe aliquantulum discessisset, repente febre corripitur, & mox viribus corporis destituitur. Conuocatisque Fratribus, iter accelerare imperat, vt si fieri possit, monasterium viuens repetat. [moritur in itinere;] Sed Deo iubente, qui constituit terminum hominis, qui nullo modo præteriri poterit, iam senex emeritus post septuagesimum vitæ, & tricesimum annum peregrinationis suæ, cæleste Capitolium, hominem exuens, a remuneratore laborum suorum perpetuo coronandus, intrauit.

[37] Componitur, vt moris est, in feretro; & nescio quæ occasio eius corpus verterat in latus: propter Frater quidam fessus accubuerat, cui apparens. Frater, ait, cur me, [apparet post mortem:] quam negligenter in lectulo positus sim, non attendis? Expergefactus ille cum perquireret, vt diximus, ita iacens corpus reperit: vt petitus fuerat, emendauit. Fratres, comites scilicet eius itineris, mœrore pleni, ad vrbem lamentabilem nuntium dirigunt. Credi non potest quis mœror totam vrbem corripuit: procedunt certatim & obuiam corpori; innumera multitudo ex vrbe, oppidis & vicis & agris ruit: vna vox mœrentium pariterque plagentium. Et licet scirent virum illum non esse lugendum, qui post longa huius vitæ certamina in gaudium Domini sui introierat, tamen memoria eius bonitatis effectum extorquebat lamentationis. [dum Metim refertur, febriētem sanat.] Ab eo autem loco, quo transierat vir beatus, exeuntibus, qui corpus portabāt, Fratribus, vir quidam diutina febre laborans accessit; moxque, vt loculū tetigit, populo teste, sanus abscessit. Aduehitur interea Mettim & ab immensa, quamquam mœrenti, Clericorum, monachorum, virginumque & populi promiscua multitudine, quæ ex vicinis vndique conuenerat locis, excipitur, & ad locum vsque sepulcri cum maximo, non dico funeris, sed triumphi apparatu perductus, sepultus in B. Felicis ecclesia, viuit cum Christo in æterna secula Amen.

[Annotata]

a Seculo VII fundatum a S. Baldrico, cui prima soror eius S. Bouapræfuit, tum S. Doda huius neptis; de quibus ad XXIV Aprilis. Ab Adalberone, [Heluidis Abbatissa S. Petri Meten,] Metensi Episcopo sub Regula S. Benedicti restauratum dicunt San-marthani.

b Abbatissarum Dodam secutarum nomina, an ea, qua proferuntur, serie vspiam collecta inuenerint Sammarthani dubitamus:videnturillas suo digessise iudicio, addito obitus die, prout in necrologio loce reperiuntur. Inter has Heluidis est, 17 Ianuarij mortua, in ordine San-marthanorum XIII. & anno 1160 adscripta: sed ordinem & annum mutari oportet; si ipsa est, de qua hic agitur, quod omnino existimamus.

c Anno 964. vt diximus in comment. num. 11. idemq; in Gallia Christiana scribit Claudius Robertus, vnde typographico mendo imputandum videtur, quod apud eum legatur Adalbero sedisse annis 32.

d Filius Frederici Ducis ex Beatrice Hugonis Capeti sorore ait Claudius Robertus ex Roserio cap. 58. hoc certius, quod ad an. 964 Sigebertus, fuisse consobrinum Otthonis Imperatoris, Magni videlicet.

e [Theodorius Ep. Met.] Hic, vt legitur, inspiciens primas litteras nominum omnium Metensium Episcoporum, quas Angelus Domini dicitur dedisse S. Clementi; & notans alias auro, alias viliori metallo pro multorum [Note: ] [an meritorum?] qualitate esse annotatas: cum videret etiam litteram sui nominis argento esse prænotatam, dixisse fertur se in Episcopatu tanta bona fore facturum, vt ipsa nominis sui littera merito deberet auro annotari: cuius bonæ intentionis initium ostendit in cœnobio S. Martyris & Leuitæ Uincentij, fundato in ipsius vrbis insula. Hæc Sigebertus: ex quibus apparet cur a Deo dicatur vocatus ex nomine. Sedit annis 20.

f Felicem Nolanum Presbyterum Sanmarthani intelligunt; rectius Colganus iudicat Episcopum Metensem esse eum, [S. Felix Ep. Meten.] cuius dies recurrit XXI Febr. vbi diximus ex Meurissio corpus eius in S. Clementis tumulatum, eiusq; adhuc brachium ibidem superesse, postquama S. Henrico Imp. corpus est in Saxoniam translatum.

g Edvvardi Regis Angliæ filiam, sororem Ethestani & Edmundi itidem Regum Angliæ finxit Colganus, [Adelhaidis Augustæ genus] ambiguo Malmesburiensis loco deceptus lib. 2 cap. 5 ita loquentis: Ethildam frater Hugoni; Edgitham & Elgisam idem germanus misit Henrico Alemannorum Imperatori; quarum secundam Othoni filio ille locauit: alteram cuidam Duci iuxta Alpes: veretur autem ne nomina Malmesburiensis transposuerit, vt Ethilda sit, quam Henricus filio Othoni dederit, non Algisa. Sed frustra se torquet, quia id nomen propius ad Adelheidem accedit: certum enim est ex Abbatis Vrspergensis Chronico, Adelheidam fuisse filiam Rudolphi Regis Burgundionum, & Dominȩ Berthæ Reginæ, Burchardi Alemannorum Ducis filiæ, quam, defuncto Rudolpho, Rex Hugo in coniugium duxit, filiamque illius filio suo Lothario copulauit; a quo viduam relictam Adelheidem Berengarius, Hugone pulso, Italiæ adeptus regnum singularis prudentiæ virtutem veritus multis modis afflixit, quo tanti decus splendoris aut extingueret, aut certe obscuraret … Cumque virtus præfatæ Reginæ non lateret Otthonem, simulato itinere Romam proficisci statuit; & vbi Lombardiam intrauit…amore Reginæ fideliter petito, in coniugium sibi eam sociauit, & cum ea Papiam quæ sedes est regni obtinuit… ex eaque nati sunt primogenitus Henricus, secundus Bruno, tertius paterni nominis maiestate designatus, quem iam tum post patrem dominum sperabat orbis vniuersus: filiam quoque sanctæ matris vocabulo insignitam. Quid autem Edgitha? hanc Edidim Vrspergensis vocat, quæ nata ex gente Anglorum, [Edgita prima Otthonis vxor.] non minus sancta religione quam regali potentia claruit: decem annis regni consortia tenuit, vndecimo obiit, Saxoniam vero 19 annis inhabitauit, reliquit filium nomine Luitolfum, filiam Luitgardam, sepulta est autem in ciuitate Magdeburgensi. annis vtique decem antequam Adelheidam petiturus Otto in Italiam abiret, quod anno 951 factum scribit Frodoardus.

h Si Metis euocatus eo est vbi proxime ad Lotharingiam fluit Rhenus, fuerit hic locus inter Moguntiam ac Spiram situs.

DE B. OLDEGARIO ARCHIEPISCOPO TARRACONENSI ET EPISCOPO BARCINONENSI IN HISPANIA.

ANNO MCXXXVII

[Praefatio]

Oldegarius Archiepiscopus Tarraconensis & Episcopus Barcinonensis in Hispania (B.)

[1] Oldegarium siue Ollegarium, Episcopum quondam suum, insigni cultu veneratur Barcino, Comitatus sibi cognominis in Hispania citeriore caput; & paßim religiosa Sancti compellatione prosequitur: [Sancti appellati.] eademque vsum reperimus Romanum Pontificem Clementem VIII (eum ipsum videlicet, qui nimiam facilitatem quorumdam in vsurpando Beati aut Sancti titulo vtili constitutione repreßit) in concedendo quodam Beneficio, In capella S. Ollegarij in ecclesia Barcinonensi constructa instituto & fundato, die IX Februarij, anno 1604. Nempe declarauerat idem Pontifex, non esse mentis suæ quidquam innouare circa eos, qui ab immemorabili, vt aiunt, tempore Sancti aut Beati nominantur. Plura sane de Sancti huius seu Beati cultu nobis necessario præfanda essent, nisi ea de re ageremus explicatius in ipso contextu Vitæ, quam ex publicis vrbis & ecclesiæ Barcinonensis monumentis compilatam exhibemus: prout ea nobis suggeruntur a Fr. Francisco Diago, in historia Comitum Barcinonensium anno 1603 typis Hispanice vulgata, & Fr. Iacobo Rebullosa, in huius beati Præsulis Vita, similiter Hispano idiomate concinnata impreßaque anno 1609; vtroque Ordinis Prædicatorum scriptore. [Vitæ auctores varij.] Sub idem autem quo isti scribebant tempus, Historiam generalem Sanctorum Catalaniæ in lucem dedit Fr. Antonius Domeneccus, Ordinis similiter Prædicatorum, anno videlicet 1602; in eaque habet eiusdem Beati Vitam a se compositam; quam quibusdam resectis aut mutatis, Latine reddidit D. Ioannes Tamayus Salazar in suo Hispanico Martyrologio. Philippus Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt, cum huius Sancti viri ad sextam Martij diem meminisset, hæc deinde subiungit in notis: Vitam Antonius Ioannes Garcia Canonicus Barcinonensis edidit, anno MDCXVII, in qua innumera miracula enarrantur, & licet officio Ecclesiastico non colatur, Sanctus appellatur eiq; ara dicata est. Eam vitam hactenus nobis videre non contigit: miracula credimus recentiora esse, qualia anno 1602 publica auctoritate collecta esse per Michaëlem Boldo, Ecclesiæ Cathedralis Canonicum, infra videbimus: de quibus rite examinatis Commentarium confectum, vt Romana in Curia ad promouendam Canonizationem offerretur, putamus quidem superesse adhuc; sed nec ipsum ad manus nostras contigit deuenire; nec antiquum Vitæ ac miraculorum summarium, quod ante annos, vt videtur, ferme quadringentos Canonicus quidam Gerundensis anonymus Latine conscripsit, extatque, Diago & Rebullosa testibus, in Archiuio Capituli Barcinonensis in Legendario antiquo MS. cuius etiam videtur Domeneccus meminisse.

VITA
Ex Publicis ciuitatis & ecclesiæ Barcinonensis monumentis collecta.

Oldegarius Archiepiscopus Tarraconensis & Episcopus Barcinonensis in Hispania (B.)

EX VARIIS

CAPVT I.
Natales B. Oldegarij, primum Canonici Barcinon. deinde Priori S. Adriani.

[1] Qvo tempore Maurorum Hispaniensium terror Raymundus Berengarius, [In Catalania natus,] primus eo nomine Barcinonensium Comes, armorum suorum gloria eas illustrabat regiones, quas Ptolomæus Laccetanis, Leætanis, Castellanis tribuit, & posteriorum seculorum vsus Catalaniæ insigniuit nomine, non a Gothis vel Cattis Alanisque (vt comminiscuntur Volaterranus atque Beatus Rhenanus) sed a modo dictis Castellanis relicto: ingens eidem Prouinciæ decus accessit a natalibus B. Oldegarij, cuius hic Vitam damus. Pater ei simili nomine Oldegarius, mater Guilla fuit, [patre Comitū Barcinon. Secretario,] Gothici vterque sanguinis, nisi Gothica nominum forma decipit. Et patrem quidem Dominis suis Comitibus Barcinonensibus a secretis fuisse, atque adeo præcipuæ in republica auctoritatis virum, auctores colligunt e formula iuramenti, peruetustæ membranæ inscripti, seruatique in Prouinciæ totius generali Archiuio a, cuius hic est tenor: Iuro ego Ollegarius, filius, qui fui Guidenelis fœminæ b, vobis Domino meo Raymundo Comiti, filio qui, fuisti c Sanciæ Comitissæ, & Dominæ Almodi d Comitissæ filiæ, quæ fuisti Ameliæ Comitissæ, quod de ista hora in e antea fidelis ero vobis sine vllo f enganno & malo ingenio & deceptione de vestra vita & de omnibus membris, quæ tenetis in vestris corporibus; & de illo honore, quem hodie habetis, & in antea acquisieritis, Deo volēte; & non dicam illas g parabolas, quas vos dixeritis ad me, & mandaueritis mihi, vt celem eas, nulli homini vel fœminæ me sciente, si vos non absolueritis me libenti animo. Per Dominum & hæc sancta.

[2] Quæ iurandi formula ex innumeris, quas se vidisse asserit Diago, [& ipso patris nomine Oldegarius dictus.] sola secreti seruandi promissionem continens, si ad Beati viri genitorem pertinet (de quo ipse alijque non ambigunt) non solum hanc illius digni tatem cum titulo Cancellarij vel Secretarij probat; sed insuper contra Rebullosam conuincit Oldegarij nomen esse proprium, non gentilitium a dominio vel possessione aliqua desumptum: quis enim in præstando fidelitatis Sacramento, alio quam proprio nomine vteretur, aut vsus est vnquam? Quare locum illum in parochia S. Eulaliæ de Prohençana territorij Barcinonensis, Olleguer (quod Catalanis Oldegarium sonat) nuncupatum, non Domino suo dedisse nomen, sed illud ab eo accepisse credimus: nec Bernardi Oldegarij nomen alibi repertum h quidquam probat in contrarium: cum vel ex sola Barcinonensium Comitum serie manifeste constet, secundum istud nomen aut patris esse, aut (si eodem cum patre nomine filius diceretur) aui; nec consuesse temporibus ijs per modum gentilitij transire ad posteros. Sic Comitis prænominati successor synominus Raymundus ab auo cognomen habet Berengarij cum addito iunioris: frater vero illius Berengarius, in quo repetitum aui nomen reuiuiscebat vt proprium, a patre simpliciter Raymundus cognominatur.

[3] [circa annū 1061.] Annum, quo in lucem hanc B. Oldegarius prodijt, fatetur Diagus nusquam expressum legi: verum, si firmis nititur fundamentis quod ait, anno ætatis suæ septuagesimo sexto, Ærȩ vero Christianæ millesimo centesimo trigesimo septimo ipsum excessisse e viuis: euidenter sequitur annum a Christi natiuitate millesimum sexagesimum primum Beato natalem fuisse. Nunc autem cum de ætate ista nullius antiqui scripti laudatur testimonium, vehementer suspicor, [Ecclesiæ S. Eulaliæ offertur in Canonicū] auctorem istum, id quod sibi probabile videbatur secutum, ita definijsse, postquam constituisset, decimum quintum annum fuisse exactum Oldegario, quando eius parentes ipsum Deo & S. Eulaliæ obtulerunt, vna cum fundis, de quibus i hoc extat instrumentum anni millesimi septuagesimi sexti.

In Christi nomine, ego Ollegarius & coniux mea Guilia donatores sumus Domino Deo & Canonicæ Sanctæ Crucis Sanctæque Eulaliæ, & donamus k petiam vnam terræ cum vinea sita in Comitatu l Ausonensi in termino castri Menresana m & de Villalonga in loco vocato Sanctus Ermengādus. [cum dote] Terminatur autem prædicta terra cum vinea ab Oriente in strata; a parte vero meridiei & Occiduo in alodio Guitardi Mironis & Berengarij Bonifilij; a parte vero Circæa in alodio Argemundi: quantum istæ prædictæ affrontationes n includunt atque terminant, sic donamus Domino Deo atque prædictæ Canonicæ solide atque deliberate. Quod est actum IX Kal. Iunij, anno XVI regni Regis Philippi.

[4] [ex vsu illius temporis:] Et sane fundos hos vna cum ipso adhuc puero oblatos ecclesiæ, a nupera Saracenorum inuasione grauiter afflictæ indigentique (quomodo in Sanctimonialium quarumdam pauperioribus cœnobijs nulla admittitur, nisi constituta per parentes dote) probabilissimum facit tum similis donationis instrumentum anno Philippi secundi vigesimo o, quarto Idus Iunij conditum; quo Petrum de Centellas parentes sui eidem obtulerunt ecclesiæ, post quadraginta tres annos Canonicatus sui eiusdem Ecclesiæ futurum Episcopum: tum, quoad oblati ætatem, ea constitutio, qua demum anno millesimo trecentesimo quinquagesimo quarto, Episcopi Petri de Planela totiusque Capituli consensu cautum est, ne octodecim annis minores ad Canonicatum deinceps admitterentur.

Non tamen ita fuisse puerum, quin pubertatis annos esset ingressus, eique quam Diagus statuit ætati proximus, probat Præpositi dignitas, [factusq; Præpositus] qua eum fuisse ornatum anno Philippi Regis trigesimo quarto p, cōstat ex donatione cuiusdam prædij q die decimo septimo Iulij in hæc verba signata: Signum Ollegarij Præpositi, qui hanc donationem & traditionem a donatrice accepi, & præcepto eius scripsi & firmaui, die & anno quo supra. Quæ dignitas quanta esset, qualesque habere soleret viros, declarat Raymundi decessoris electio, anno millesimo centesimo septimo e Præposito in Episcopum Barcinonensem assumpti; vt satis mirum videatur, si S. Oldegarius eam tenuerit annis vix quatuor tricenario maior.

[5] [Sacerdos ordinatur.] Nec minus mirum est quod eum honoris gradum tenuerit necdum Sacerdos; hoc enim videtur colligi ex altera subscriptione sequentis anni, r qua se scribit Sacerdotem & Præpositum; quomodo ante initam Præposituram, anno vigesimo nono s Philippi Regis, dumtaxat apposuerat: Signum Ollegarij Diaconi. Nempe temporibus iis rarus inter Beneficiatos erat, qui iunctum huic gradui onus perpetuæ contitinentiæ non formidaret, aut etiam vxorem legitime ductam sub certis quibusdam conditionibus non haberet: ita Guislabertum postea Barcinonensem Episcopum, dum Canonicus esset, in coniugio vixisse Diagus censet: certe vxorem Guiliam filiumque Mironem vixisse constat, postquam esset ad Episcopatum euectus, ex constitutione cuiusdam feudi t de eorumdem & Capituli consensu instituti. Qualem a parentibus optimis institutionem hauserit Olligarius, quam attentam bonarum artium virtutumque principijs pueritiam duxerit, quantos in vtrisque progressus habuerit adolescens Collegio adscriptus Canonicorum, satius est ex reliquæ vitæ sanctimonia æstimandum lectori relinquere, quam nullo antiquo prælucente testimonio proprijs verbis, ijsque generalibus prosequi velle: singularem in iuuene castimoniam commendat Canonicus Gironensis, qui Vitam eius iam olim Latine breuiterque descripsit, ex qua Rebullosa hæc de eo transcripsit: In iuuenili ætate arctam & sanctam sanctus iuuenis elegit viam; sub Regula B. Augustini regularem habitum & vitam: quod ea, quā narrare exordior, occasione videtur contigisse.

[6] [Bertrādus Episcopus Barcinon.] Berengario Barcinonensi Episcopo e viuis erepto suffectus Bertrandus fuerat: cuius euocandi e S. Rufi, præcipuo Canonici Ordinis in Prouincia monasterio, vel sola vel magna caussa esse potuit spectata viri virtus, & zelus Barcinonensium Comitum, cupientium canonicæ disciplinæ vigorem (quæ seculo illo vndecimo tam feliciter per omnes orbis Christiani Prouincias reflorescebat, sub peculiari Lateranensis congregationis instituto & Augustinianæ Regulæ professione) suis quoque in ditionibus resuscitatum videre per eiusmodi Pastoris electionem: quam oportet ante annum millesimum octogesimum nonum factam statuere; quandoquidem vigesimo nono Philippi Regis anno Kalendis Februarij acceptarit signaueritque donationem Bernardi Guilielmi Archidiaconi sui, Ecclesiæ Barcinonensi transcribentis tertiam partem castri de Montaniola cum decimis suis u; cui Beatus noster nomen subscribens, solum sibi Diaconi titulum arrogat, quod etiam paulo superius obseruauimus. Fuisse Bertrandum, [an ex Abbate S. Rufi?] antequam Episcopatui regendo admoueretur, S. Rufi Abbatem auctores nostri dicunt: quod si verum est (neque enim antiquum vllum testimonium adferunt) habuit is in illius monasterij regimine successorem Arberium, eum ad quem, (apud San-marthanos tomo 4 Galliæ Christianæ) primum in ordine notorum Abbatum, extat Breue Vrbani II, datum Tricastri anno millesimo nonagesimo sexto; quo varia ei monasterio conceduntur indulta, ad immunitatem bonumq; regimen pertinentia. Porro non segniter exequutus iam dictus Bertrandus est, quod ab eo poterat desiderari: nam inter Ecclesiæ suæ Canonicos, quos plerosq; sacrorum Ordinum expertes credibile est eum reperisse, Sacerdotij suscipiendi amorem studuit excitare: idque vt obtineret facilius, præiturum ceteris exemplo Præpositum haud ægre induxit quo volebat. Locum etiam circumspexit, [Canonicos regulares instituit in æde S. Adriani] in quo religiosioris vitæ sectatores colligeret, ijsque, quibus in Gallia ipse inhæserat, institutis informaret: & inuenit proposito suo idoneum; S. Adriani scilicet antiquissimam ecclesiam, per Episcopum Adeodatum vna cum primitijs decimisque iam inde ab anno millesimo decimo tertio Cathedralis Barcinonensis possessionibus annexam, ab vrbe versus Euroboream duarum leucarum distantem interuallo, trans fluuium Besos Badalonam secundum maris littus euntibus. In eam igitur ecclesiam Canonicos Regulares introduxit; Capitulo quidem Barcinonēsi ratione acceptæ ab eo possessionis subordinatos, quoad Ordinis vero monastici disciplinam Abbati S. Rufi subiectos: quibus breui sese adiunxisse B. Ollegarium dicamus necesse est, de quo antiquus Vitȩ auctor scribit: quod permultos annos obtinuit Prioratum S. Adriani: & inde ad Ecclesiam S. Rufi veniens, in Abbatem sit electus. [vbi Oldegarius Priorem agit]

[7] Quod postremum quia consensu vnanimi auctores statuunt anno millesimo centesimo octauo esse factum, quæritur quam multis eum annis oporteat in Prioratu relinquere, vt veritatem suam teneant antiqui illius textus verba; non sufficere decem, vix duodecim, Rebullosa existimat; eoque propendet vt sustineat eodem anno Sacerdotem consecratum, (qui fuit vndecimi seculi nonagesimus sextus, ipsi Bertrando Episcopo vitæ vltimus) ijsdem, quibus Sacerdos fuerat inunctus, manibus, monastico quoque indutum habitu; exiguoque post tempore religiosa professum vota, nouello gregi cum titulo Prioris præfectum: quæ omnia satisne congrue ante Bertrandi mortem modico illo tempore facta esse concipiantur, [per annos aliquot.] prudens lector iudicabit: nobis nouum non est in auctoribus pene coæuis leuia eiusmodi errata quædam circa primam obscurioremque eorum Sanctorum, quorum Vitas scribunt, ætatem deprehendere, & deprehensis ignoscere; satisque videretur, si vltimis illius seculi annis doceretur Ollegarius sacro illi cœtui esse præpositus; id enim, vt minimum, conficitur ex conscriptione contractus cuiusdam censualis, conditi anno Philippi Regis trigesimo nono x XIII Kal. Decembris, quæ est talis: Signum Ollegarij Presbyteri & serui S. Adriani: quam deinde formulam in pluribus huiusmodi scripturis videre est.

[Annotata]

a Sacculo C num. 395, inquit, qui inspexit, Diagus.

b Catalanæ nobilitati vsitatum fuisse patris, aut si eiusdem is nominis esset, aui vel abaui nomen secundo loco vsurpare, infra videbimus: vnde autem vsus factus sit in publicis instrumentis exprimendi nomen matris omisso patre, alteri diuinandum relinquimus; cuius vsus exemplum aliud vide sis apud Diagum lib. 2. cap. 56. vbi Berengarius Barcinonensis Episcopus se scribit filium Isabellæ Comitissæ.

c Filiæ Sancij Castellæ Comitis, & primæ vxoris Comitis Berengarij, secundis deinde nuptijs iuncti Guislæ.

d Fuit hæc secunda, post Isabellam scilicet, Raimundi vxor, Carcassonæ Comitissa, Guilielmi Comitis Tolosani ex priori coniugio mater.

e Idiotismus est, pro eo quod Latine in posterum dicimus; respondetq; syllabatim illi hodie inter Francos vsitato, d'ors-en-auāt.

f Id est dolo: vnde engannar, decipere.

g Id est sermones: parola Italis, Parole Francis, Hispanis, Palabra.

h In Historia Comitum Barcinon: lib. 3 cap. 70 fol. 134. inquit cap 2. Rebullosa: atque adeo indicat diuersam ab ea, quam eodem titulo habemus auctore Diago, cuius liber tertius & vltimus capitibus dumtaxat 26 constat, & tamen folia numerat 318.

i Lib. 4 Antiquitat. Cathedralis Barcinon: fol. 99.

k Id est partem, Francis piece, Italis pezzo, Hispanis pedaço.

l Hodie Osona, cuius vrbs capitalis est Vich: vnde Latine Ausonensis Episcopi dicuntur, qui Hispanis scriptoribus passim Vicenses hoc tempore.

m Manresa hodie dicitur, superioribus seculis Minoresa, super Rubricatum flumen, vulgo Lobrego, vrbs inclyta, 80 millibus passuum Barcinona dissita, S. P. N. Ignatij principijs sacrisq; exercitationibus postea illustrata.

n Ita appellabant terrarum confinia, quæ veluti frontem fronti coniungunt, nunc ea vox significationem mutauit; & Gallis Affronter, Hisp. Affrontar, Ital. Affrontare, significat iniuriose lacessere.

o Æræ vulgaris MCXCIX,

p Christi MXCIV.

q In Parochia S. Petri de Villa-maiori, facta Capitulo per quandam Trudgardam, quæ donatio exstat in lib. 3 Antiquit. fol 97.

r Qui fuit Philippi Regis 35 quando IX Id. Iulij subscripsit donationi, qua Baro Tudisclus cum sua coniuge in Capituli iura transcribit quosdam suos campos, in parochia de Badalona: vt est in lib. 2 Antiqu. fol. 131.

s Christi 1089, 15 Iunij in eo instrumento, quo Comes Berengarius Raymundus Geraldo Alemanni de Ceruellon oppignorauit pro septies mille ducatis Valentinis castrum S. Perpetuæ del Penades, quod ipsum instrumentum originaliter extat in Archiuio Capituli Barcinonensis.

t Turris scilicet de Miralpex in fauorem Arnaldi Arlumini, vt ex Tarasæ Episcopologio refert Diagus lib. 2 cap. 36, vbi etiam meminit donationis, qua idem Episcopus anno 1058 in filiam suam Ermesendam, Raymundo Renardo nuptam, transtulit dimidiam partem Castelli de Cabrera, visæ a se in Archiuio regio lib. 1 Feudorum fol. 348.

u Christi MLXXXIX, extatq; in lib. 3 Antiquitat. fol. 92. inquit Diagus.

x Christi MXCIX, ipsum originale in Archiuio Capituli se vidisse idem vidisse idem testatur: censum autem illum constituit Raymundus, Oldegarijin Præpositura successor, decessor in Episcopatu, de consensu Episcopi Folci & Capituli.

CAPVT II.
Fit Abbas S. Rufi in Gallia, deinde Episcopus Barcinonensis.

[8] [Rē monasterij auget] Proficiebat S. Adriani noua domus spiritualibus indies incrementis, facile sequentibus animatas vitæ exemplo adhortationes Prioris sui religiosis cunctis: nec minus temporalium locupletabatur accessione bonorum; quamuis illius monasterij sola nunc Ecclesia in parochiam conuersa supersit. Præcipua autem Raymūdi Comitis, eo nomine Tertij, liberalitas exstitit, qui II Nonas Augusti, Philippi Regis anno quadragesimo quarto a donauit S. Adriani Canonicis decimas omnium fructuum sibi prouenientium ex cuiuscumque generis nauibus maioribus minoribusque. Eodemque meritis Sancti viri fauente factum credimus, vt in S. Rufi Abbatem proueheretur: [& eligitur Abbas S. Rufi,] quam enim Rebullosa comminiscitur caussam Concilij a Paschali II Trecis celebrati anno millesimo centesimo septimo, vnde missos quaquauersum visitatores Apostolicos dicit, ex ijsque credi vult S. Ollegarium vnum fuisse, pro istius Abbatiȩ reformatione; eam, inquam, caussam omni auctoritate nudam admittere non possumus: Raymundo autem magna tunc erat in Prouincia auctoritas; quippe qui tunc temporis, mortua Almodi, de cuius vita vsque ad annum seculi duodecimi sextum dumtaxat constat, b tertiam duxerat coniugem Dulciam, Gilberti Prouinciæ comitis filiam & hæredem, in cuius ditione prædictum S. Rufi monasterium erat.

[9] Monasterium hoc Diagus & Rebullosa inter Magallonam & Montem pessulanum, vulgo Monspellier, esse fingunt, [non in Occitania,] in veteri quidem Romanorum Prouincia seu Gallia Narbonensi: sed ea parte quæ nunc, relicto cis Rhodanum Prouinciæ nomine, Languedoccia siue Oitaccia dicitur: fingunt, inquam: nam quod in Monte Pessulano, aut iuxta eum aliquando fuit S. Rufi monasterium, circa medium seculi decimi quarti primum conditum est ab Angelico Grimaldi de Brisaco, Episcopo Auenionensi ac deinde Cardinali: qui hoc ei nomen dedit, & simul dictis auctoribus errandi occasionem, a congregationis totius capite antiquissimoque S. Rufi monasterio, quod in primis Ordinis Canonici reflorescentis principijs XI seculo, [sed in Prouincia iuxta Auenionem;] ex initio hactenus obscuro in maximam subito euasit claritatem, vt palmites a mari vsque ad mare extendens, plurima non solum per Galliam, sed per Hispaniam quoque Italiamque ex eo monasteria sint procreata; per Priorem Abbati S. Rufi subiectum administranda: quorum multa interiere vt S. Adriani supra dictum, alia in illustres euasere Abbatias. Ex gemino autem Vrbani II rescripto constat archicœnobium illud fuisse extra muros Auenionenses, vbi primum exigua collabensque S. Rufi Apostolorū discipuli ecclesia fuerat, sacris corporis eius exuuijs venerabilis; ibiq; ad Albigensium vsq; perstitit tēpora; tunc vero eorumdē furore euersum Valentiam transijt, anno MCCX; iterumque ab Hugonotis dirutum, e suburbio commigrauit in vrbem, anno MDLXII. Huius monasterij an Abbas aliquando Bertrandus fuerit, is de quo supra, Barcinonensis Episcopus, vehementer dubito: si tamen ex Prouincia aduenit, facile crederem e dicta S. Rufi congregatione fuisse; & forte illum ipsum, qui anno MLXXVIII ad Cathedram promotus Magallonensem, biennio post tamquam simoniace intrusus, exauctoratus est, succedente sibi Gothofredo: qui curauit confestim vt Canonici sui voto se religionis obstringerent, quibus antea prædecessor eius Arnaldus, ab incestis nuptijs vt abstinerent, persuaserat. c

[10] [successor Adelberti] Porro post Alberium S. Rufi Abbatem supra memoratum, viuis etiam erepto circa hoc tempus Adelberto (Lebertum nominat Ioannes Columbi, in Noctibus Blancalandanis San-Rufensium Canonicorum initia scrutatus) ad quem Vrbani II duplex rescriptum extat; aut, si tamdiu ille non vixerit, mortuo Adalberti huius vel Leberti successore nobis ignoto, quæri non debet quæ caussa fuerit Priori S. Adriani eo se conferendi: cum S. Adriani domus S. Rufi monasterio immediate subiecta esset, adeoque ius haberet suffragij ad Abbatis electionem cōferendi. Electus autem canonice tunc est B. Oldegarius, siue (vt secundum dialecti varietatem idem nomen diuersimode scribit potest) Aldegerius: quem in Galliæ Christianæ tomo 4 Adelgerium perperam existimo nominari, nec enim ab Oldegario diuersus esse potest is, ad quem Paschalis II diploma exstat, priuilegiorum ac possessionum confirmatiuum, interq; eas enumerans Ecclesias S. Petri, & S. Mariæ Egarensis, S. Iuliani de Terracia cum possessionibus, subditis, & ecclesijs per eas constitutis, quas Barcinonensis Episcopus Raymundus concessit, [bona & priuilegia monasterij curat Roma confirmari.] cum patrimonio quondam suo & ceteris possessionibus, quæ Tibi, inquit Paschalis, & Clericis tecum viuentibus collatæ sunt, cum S. Adriani prædijs & ecclesijs, excepta dominicatura Barcinonensis Episcopi. Confirmamus etiam vobis possessionem, quam Raymundus nobilis memoriæ Comes vobis dedit in Tripolitana regione, cum ecclesia S. Rufi, quam ibidem construxit. Quæ IV. Id. Ianuarij anni MCXV scripta (quando haud dubie Oldegarius adhuc erat S. Rufi Abbas) ideo adducere fusius placuit, vt constaret quȩ Barcinonensium esset cum monasterio S. Rufi coniunctio: & quantum Ollegario suo debeat, cuius haud dubie apud prædictum Raymundum auctoritate factum, vt S. Adriani domus, in ipsaque S. Rufi cœnobium, tam amplis, quam ibi referuntur, possessionibus augeretur. Existimant Sanmarthani Abbatem eum, ad quem dicta Paschalis bulla dirigitur, anno quoque MCXVI apud Brinoliam in Prouincia testem interfuisse compositioni factȩ pro castro de Solerijs inter monachos Massilienses: [An subscripserit tractatui Brinoliensi?] quod sane admodum verosimile est: non tamen omnino certum. Nam si epistola Paschalis ad Oldegarium, adhuc S. Rusi Abbatem, eodem anno data die XXIII Maij, eadem æstate vel autumno fuit executioni mandata; posset quis suspicari quod compositio prædicta post abductum Barcinonam Oldegarium facta sit, atque adeo ad Abbatem eius loco nouiter electum pertineat, cui si Adelgerio nomen fuisse concipias, est vnde iudices datam occasionem illius mendi, quo Adelgerius pro Oldegario in transumptum eius, de quo egimus, diplomatis potuerit irrepsisse.

[11] [Episcoporum Barcinon, series.] Interim dum SS. Adriani ac Rufi cœnobijs hunc in modum prospicit Ollegarius: Bertrando Episcopo, vt vidimus, principio anni millesimi nonagesimi sexti ad plures abeunti, Folcus eodem anno d suffectus est, ex Vicecomite secundum aliquos Cardonensi, certe ex familia Vicecomitum. Folcum Berengarius Abbas S. Cucuphatis ætate grandæuus sequutus est, annoque millesimo centesimo, Episcopatus sui secundo, ad subleuendam Ecclesiæ suæ inopiā, terrarum fructuumque decimas a Barcinonensibus in perpetuum impetrauit: qui cum septimo eiusdem Episcopatus anno moreretur, electorum suffragia in Raymundum Guillenum consensere; eum ipsum videlicet, in quem B. Ollegarius Præposituræ dignitatem monachus futurus reiecerat, & ad quem ante biennium supra nominatus Paschalis Papa, secundo Pontificatus sui anno e bullam eam direxerat, qua Capitulo Barcinonensi confirmauit quascumque Episcoporum & Christi fidelium oblationes; [Raymundo Guilleno a Mauris in Maiorca occiso,] cauitque ne vltra quadragenarium numerum Canonici multiplicarentur. Hunc ego Raymundum suspicor Bernardi Gilleni Besuldunensis Comitis fratrem fuisse, paterni nominis ac temporis f conuenientia inductus: virum certe generosum fuisse oportet, qui Raymundo aduersus Mauros Balearium possessores proficiscenti cum magna Ecclesiasticorum manu belli sacri auctorem comitemq; se præbuit, oppignoratis ea de caussa nonnullis sui iuris bonis, in qua & vitam gloriose posuit cæsus a Mauris, strenue sese defendentibus in Maiorica insula, anno millesimo centesimo decimo quarto. Mortem Episcopi sequuta Barcinonensis vrbis obsidio est: quam redux ab inita expeditione Comes non tantum soluit, tertio, quo fuerat cœpta, die, sed maxima etiam clade Mauros attriuit: eaque non contentus victoria, & Pisanorum atque Genuensium suffultus auxilijs, rursum sequenti anno ad Baleares traiecit, vrbeque potitus Maiorica, ingenti cum prȩda atque gloria remeauit, innumeris Christianis ab immani seruitute liberatis.

[12] [Oldegarius eligitur,] Re bellica ex voto gesta, Raymundus Ecclesiasticæ quoque curauit prospicere per B. Ollegarij, tum casu aliquo Barcinone præsentis, promotionem: quod vbi ille factum cognouit, vt erat singulari vir humilitate, cœpit de fuga ineunda cogitare; & cogitata mox effectui mancipans, sub primum galli cantum nauim ingressus est cum comitibus paucis, propereque in Prouinciam nauigauit, in suum S. Rufi cœnobium velut azylum tutissimum se recipiens. Sensit, vt debuit, grauiter Clerus populusque; sensit, vt par est credere, grauissime fugam illam pientissimus Comes: itaque cum zelo defendendæ religionis motus, petendorum auxiliorum caussa, traiecisset in Italiam; ad Paschalis II Pontificis pedes accedens per Legatos suos, [& iussis Pontificio retrahitur a fuga.] quorum præcipui Nicensis & Antipolitanus Antistites, ab eodem speciali Breui, pro egregio in rem Christianam studio collaudatus est, in fidemq; receptus Bosonem Cardinalem Legatum accepit, tum alia ex Comitis desiderio ordinaturum, tum Pontificij mandati auctoritate prospecturum Barcinonensi Ecclesiæ, ne Pastore optato diu careret. Pontificium Breue, cuius mentionē fecimus, exhibēt Diagus ac Rebullosa: sed in eo neque de Bozone neque de B. Ollegario verbum vllum reperias. Eo igitur prætermisso, tamquam parum ad rem nostram faciente, venio ad litteras ipsi B. Ollegario directas: quippe, quæ insignem commendationem contineant, tum virtutum eius vitæque anteactæ, tum ipsius electionis, per quam a Deo ad regimen Barcinonensis Ecclesiȩ fuit a Clero assumptus: eas autem ex Tamayo desumimus, qui in suo Hispanico Martyrologio primus protulit, ex Codice MS. peructusto, continente leges antiquas Catalaniæ.

[13] Paschalis Episcopus, Seruus Seruorum Dei, dilecto fratri Oldegario, Abbati S. Ruffi, electo Barchinonensi, [Litteræ Paschalis II] salutem & Apostolicam benedictionem.

Cum Pastoralis officij cura expostulet, & vigor æquitatis ordoq; exigat rationis, vt ea, quæ a nobis petuntur, si iusta & honesta sunt, ad debitum perducantur effectum. Ea propter noueris, quatenus ex litteris carissimi filij nostri Raymundi Comitis Barchinonensium, eorumque Ecclesiæ & populi propositionibus accepimus, te, qui scientiæ donum tibi a Patre-familias, quasi talentum negotiaturo commissum, nequaquam in terra cum seruo inutili fodiens, in solicitudinem Pastoralem assumptus, sic secundum Apostolum opus implens Rectoris, tuum honorificare ministerium & præesse in solicitudine Abbatiali studuisti; vt, sicut credimus, vere possis dicere cum Propheta: Super speculam Domini ego sum stans iugiter per diem, [Personam eius,] & super custodiam meam ego sum stans totis noctibus, ita te fidelem exhibens super pauca, vt merearis constitui super multa: quod dilecti filij Canonici Barchinonensis Ecclesiæ prouide attendentes, cum bonæ memoriæ eorum Episcopo ab hac luce subtracto, de substitutione Pontificis tractatum diuitinum habuissent, tandem, operante illo, qui facit vtraque vnum, Cleri & populi desiderijs concurrentibus, in suum Episcopum & Pastorem vnanimi elegere consensu. [Isa. 21. 8.] Quo per te cognito, in tuam diffugiens Abbatiam, omnium expectationes fefellisti, ita vt Spiritui sancto resistere videaris, & manum ad aratrum ponere recuses. Quare nobis humiliter supplicari fecerunt & instanter, quatenus te, per cuius circumspectionem solicitam & solicitudinem circumspectam multa credunt Ecclesiæ suæ commoda prouentura, ad huiusmodi oneris munus Apostolica cohortatione suscipiendum compellere dignaremur.

[14] [& electionem probantis,] Nos igitur, qui ipsos in electione & postulatione iam dicta nunc vnanimes esse cognouimus & concordes, eamdem ipsorum inclinati precibus admittendam, teque a regimine Ruffensis Monasterij absoluentes, ipsorum electionem duximus approbandam. Ideoque fraternitati tuæ per Apostolica scripta mandamus atque præcipimus, quatenus vocationem recipiens de te factam, ne diuinæ dispositioni resistere videaris, ad præfatam Ecclesiam Barchinonensem accedas; eidem ita solicite curam studens impendere Pastoralem, vt eiusdem status, iuxta ipsius expectationem & nostram, per tuæ solicitudinis prouidentiam temporaliter & spiritualiter augeatur: vt tu sicut de gradu in gradum, ita de virtute in virtutem proficere videaris. Quod si, quod absit, huic nostræ præceptionis paginȩ obedientiam impartiri renueris, Venerabili fratri nostro Bosono S. R. E. Presbytero Cardinali, quem in Hispaniæ partibus Legatum dirigimus Apostolicum, [ac parere iubentis:] per Apostolica scripta præcipientes mandamus, quatenus te, vt Barchinonensis Ecclesiæ præfatæ, ad quā te electum dignoscimus, gubernacula sumas (monitione præmissa, appellatione remota, nullisue litteris a Sede Apostolica impetratis, veritati & rationi præiudicantibus) per censuram Ecclesiasticam, donec pareas, cogere non desistat; iuxta formam, quam eidem sub mandato nostro dedimus interclusam. Capitulo, Clero, & populo Barchinonensi mandantes, quatenus tibi, sicut Episcopo suo, humiliter intendant, obedientiamque & reuerentiam tibi exhibeant tam debitam quam deuotam. Dat. apud Trans-tyberim, per manum Ioannis S. R. E. Diaconi Cardinalis ac Bibliothecarij, X Kal. Iunij, Indictione nona, Incarnationis Dominicæ MCXVI. Pontificatus autem Domini Paschalis II anno XVII. Ego Paschalis Catholicæ Ecclesiæ Episcopus.

[15] Hasce per Bozonem Legatum cum Comes accepisset Pisis (vbi substiterat metu Henrici IV Imperatoris, infestis contra Pontificem armis per Italiam grassantis, [quibus obediens Oldegarius,] ipsique Comiti priuatim inimici, propterea quod suo assensu minime requisito Prouinciam pergeret vxorio iure possidere) ex Italia cum Legato mature soluit, & S. Rufi Abbatem conueniens, eum de Pontificia admonet voluntate, minimeque repugnare post hæc audentem Episcopum curat consecrandum. Factum id Magellonæ recentiores omnes auctores dicunt: an quia istic credebant S. Rufi monasterium esse, [consecratur. An Magallonæ] cuius Abbas erat Oldegarius? Est Magellona insula ciuitasque obiecta Occitano littori in conspectu Montis-pessulani, in quam Arnaldus Episcopus, post restauratam ecclesiam, quæ fuerat octauo seculo a Saracenis possessoribus euersa, Cathedram Sustantione ablatam restituit circa annum millesimum sexagesimum: manseruntque in ea Magalonenses Episcopi, vsque dum prioris seculi anno trigesimo sexto opportunior eos salubriorque locus Mons-pelium excepit. Verum an Magalonia post tempora Romanorum vnquam ad Prouinciam pertinuerit, prout Hispani scriptores præsumunt, vehementer dubitamus. Nam, qui amplissima ditione Prouinciam tenuit Gilbertus Comes, post mortem eius continuo in duas diuisam partes, quamuis occiduam quoque Rhodani ripam obtineret, [extra ditiones Comitis?] nusquam tamen legitur Occitano littori fuisse dominatus: sed ea Vicecomitum Narbonensium iurisdictio erat, e quibus Aymericus III tunc rerum potiebatur: Magalona vero soli Episcopo erat in temporalibus æque ac spiritualibus subiecta: Mons-peliū g dominum habebat Guilielmum, qui deinde contra Mauros profecturus, condito testamento illud vniuersum Ecclesiæ cessit, cuius erat antiquum allodium. Quare si iuxta Magaloniam inuentus est a Comite Legatoque Oldegarius, ibique, vt præfertur, consecratus: suspicarer ego beatum virum in S. Rufi monasterio non satis securum se credidisse: ideoque ad Canonicos Magellonenses fugisse, eadem instituta regularia amplexos, atque extra Comitis ditionem ita positos, vt tamen latens apud eos, a suo S. Rufi grege, quam minimo posset, seiungeretur interuallo. Erat autem iam inde ab anno seculi duodecimi octauo Magallonensis Episcopus Galterus, Sedemque, vt est apud San-marthanos, totis viginti annis tenuit, & Canonicis Regularibus Ecclesiam S. Briccij cessit: quapropter ex communi opinione sequeretur, eum consecrando Oldegario ministerium suum contulisse.

[16] Porro Barcinonem, vt aduenit Ollegarius, statim ille quam inuitus susceperat Episcopale munus tam illud strenue fortiterq; [Barcinon ecclesiam feliciter regit,] cœpit administrare; cumque S. Cucuphatis Abbatem (monasterium ille sub ipsa Barcinonensi porta S. Eulaliæ sacra habebat, multarum ecclesiarum possessionibus auctum) inaudisset nonnulla sibi suisque arrogare, Episcopali iuri & disciplinæ religiosæ contraria; litem ei indixit & sententiam ferentibus Berengario Gerundensi Episcopo, atque Episcopo Vicensi Raymundo, in claustro Gerundensis ecclesiæ coram Cardinali & Legato Apostolico Bozone, restitutus est in possessionem Castellariensis ecclesiæ, cautumque, vt ne in ecclesia S. Cucuphatis fons baptismalis esset inposterum, neque Clericos absque consensu Episcopi in ecclesijs suis constitueret Abbas, vel cum eo constitutos moueret loco; vtque ad monasterium reuocarentur, qui solitarij dictis in ecclesijs viuebant monachi. h Reliquas B. Ollegarij virtutes paucis verbis complexus Gerundensis Canonicus Vitæ auctor: Fuit autem, inquit, perpetuæ castitatis custos & magister: item Verbum Domini erat clauis oris eius: in verbo namque Domini aperiebat os suum & claudebat.

[Annotata]

a Christi MCIV, exstat etiamnum priuilegium istud in Archiuio monasterij S. Mariæ de Terraca, Ordinis eiusdem, Latine conscriptum,quod Hispanice Diagus exhibet, ex eoq; Raimundi vxorem Mariam Rodriguez Comitissam nominante, docet errare eos, qui, hac prima præterita, duas tantum Raymundi vxores agnoscunt, Almodim & Dulciam: idem etiam constare potest ex contractu matrimoniali inter Bernardum Guilleni Bisuldunensem Comitem & filiam Raimundi eiusdemq; Mariæ Ruderici, de quo agit Diagus l. 2 cap. 87.

b Ita Diagus cap. 85 ex donatione eidem eiusq; futuris liberis (quos nullos habuit) facta a Marito Comite I Nouembris, de qua cap. 86 Diagus: ex hac autem errasse conuincuntur Historici Prouinciales, cum absque vllo certo fundamento coniectarunt, nuptias Raymundi tertias anno DCCCCLXXX, vel XC, aut determinatius XCII, fuisse contractas & celebratas.

c Vide de his Galliæ Christianæ Tomum 3.

d Vt constat ex consecratione ecclesiæ S. Martini de Sorbed, diœcesis Egarensis, per hunc Folcum facta XV Kal. Maij, de qua vide Diagum cap. 81, l. 2.

e 27 Ian. agit de ea Diagus cap. 83; multumq; aberrat, cum annum secundum Pachalis Papæ Æræ nostræ vult esse MCIV, qui fuit tantum MCI, est enim Pontifex creatus Paschalis II an. MXCIX, XII Augusti.

f Nam anno 1077 Besuldunense Concilium legitur celebratum; sub fauore dicti Bernardi & Auspicijs Gregorij VII, vt est apud Diagum cap. 71, l. 2. Vixit autem Bernardus vsque ad annum IIII, quando nulla prole relicta moriens, ex vi pacti ante biennium initi, socerum Raymundum comitem Barcinonensem reliquit sui Comitatus hæredem. Atque hic obserua, Catalanis passim Guillen scribi, qui alijs Guilielmus vel Guilermus, nobis Wilhelmus. Diagus Guilleni nomine semper vtitur, Guillermi vero Rebullosa.

g Hoc autem legi deberet, si vspiam, in partitione hæreditatis a Gilberto relictæ: de qua vide dicenda inserius num. 34.

h Instrumentum latæ tunc sententiæ seruari Diagus affirmat in archiuio Capituli l. I. antiquitatum, fol. 204.

CAPVT III.
Constituitur Archiepiscopus Tarraconensis, dein Legatus Apostolicus.

[17] [Tarraconensis Archiepiscopatus,] Adhuc primum in suscepto recens Episcopatu annum agebat Oldegarius Beatus, quando Ausonensis siue, vt vulgo auctores, Vicensis Ecclesiæ pastorem Berengarium contigit ex hoc seculo emigrare. Hic Metropolitæ dignitatem cum titulo Archiepiscopi Tarraconensis obtinuerat, iam inde a temporibus Ioannis Papæ & Borelli Comitis, annexam Ausonensi Episcopatui, in persona Otthonis tunc Episcopi, [Episcopatui Ausonensi vnitus,] desperata Tarraconēsis vrbis, pridem a Mauris interceptæ, recuperatione: cuius vnionis bullam Diagus habet a l. 2 cap. 19, datam Ianuario mense Indictione XIV: quæ cum æque in Ioannis XIII & XV Pontificatum incidat, ambiguum manet, an ea ad annum nongentesimum septuagesimum primum, [Bernardo Toletano commendatus,] an ad octogesimum sextum spectet, & suos vtraque pars habet auctores. Restaurandæ nihilominus Tarraconæ spem aliquam Vrbanus II suscitauerat, quando Bernardo Archiepiscopo Toletano præcipit ab Hierosolymitana peregrinatione desistere, atque in patriam a Maurorum incursibus periclitantem reuerti, voto eius in reparatione Tarraconensis vrbis & imperij commutato b: cui fundamento Castellani scriptores litem superstruunt, quam Catalanis mouent; quasi non tantum perficere conatus fuisset Bernardus, quod fuerat commendatum: sed reuera vrbe restituta, Synodum inibi celebrasset, vt est in Iuliani Chronico ad annum DCIX.

[18] Verum istius, seu veri seu falsi, Iuliani auctoritate cur nihil moueamur, rationem dedimus in Prologomenis ad Februarium nostrum cap. 4, & ex producendis iam mox monumentis patebit luce meridiana clarius, restitutæ Tarraconæ gloriam in solidum deberi Ollegario nostro, nihilque verosimilitudinis habere, quod Domeneccus, & post eum Tamayus ad diem III Aprilis comminiscitur: Tarraconam, intra paucos a prima restauratione per Bernardum annos, denuo a Mauris captam desolatamque fuisse. Quo anno & quibus prælijs, pulsis procul Mauris, non iam vrbem, [vrbe de Mauris recepta,] sed vrbis ruinas Raymundus Comes recuperarit, nulla quidem indicant monumenta; probabiliter tamen suspicamur, factum id post solutam cum ingenti barbarorum clade Barcinonensem obsidionem: ea enim victoria animatus statim de Tortosa obsidenda cogitare cœpit, vt Paschalis II in suo Breui c commemorat: ad Tortosam autem nisi vindicata Tarracona, quæ medio inter illam & Barcinonem itinere est, transitus tutus esse nullatenus poterat. Adde, quod non aliter ad Comitem spectare poterat ius Archiepiscopi denominandi, nisi quatenus sui iam iuris erat locus, qui proprium posset Antistitem habere: nec aliter citra Ausonensis Episcopi iniuriam potuisset Gelasius in bulla mox producenda contra expressam Constitutionem Ioannis, potestatem & primatum Terraconensis Ecclesiæ ab Otthonis prædicti successoribus in Episcopum Barcinonensem transferre. Qua porro ratione Vrbis & territorij ius omne, ciuile atque ecclesiasticum, Raymundus Comes in Ollegarium, futurosque post eum Archiepiscopos Tarraconenses transtulerit, vt clarius intelligatur; ipsum donationis instrumentum, quod apud Diagum desideratur, ex Rebullosa subiungemus, in gratiam antiquitatum istiusmodi studiosi lectoris. [a Raymundo Comite:]

[19] Raymundus Dei gratia Barchinonensis & Hispaniarum Marchio, Bisuldunensium & Prouinciæ Comes, Dilecto Venerabili Barchinonensium Episcopo Oldegario eiusq; successoribus in perpetuum.

Quoniam diuina clementia secundum beneplacitum suum me honorare & exaltare dignata est, ad honorem ipsius & Ecclesiæ sanctæ & Apostolorum Principis Petri, dono & per hanc scripturam donationis trado Ecclesiæ Sedis Tarrachonensis, quæ in honorem B. Theclæ Virginis d olim fundata fuit, & Tibi Oldegario Episcopo tuisque successoribus Pontificibus, qui eamdem ecclesiam sub obedientia Sedis Apostolicæ rexerint, [B. Oldegario traditur,] ipsam ciuitatem Tarrachonæ, quæ diu per multos annos sub destructione & eremo absque cultore & incolatu mansit e. Trado autem tibi cum terminis & pertinentijs suis ad restaurandum, ad habendum, & libere possidendum: vt præfata Tarrachonensis Ecclesia & rectores suos habeat, & possideat hæc omnia in perpetuum, & absque inquietudine alicuius hominis.

[20] Libertatem etiam dono tibi tuisque successoribus congregandi vndecumque potueris homines, [pleno iure possidendus;] cuiuscumque dignitatis & mediocritatis, ad incolendam terram illam, & regendi & iudicandi eos ad honorem Dei & vtilitatem ipsius ciuitatis; & construendi & disponendi secundum quod vobis melius visum fuerit: quicumque autem cuiuscumque officij sint, siue mari siue terra illuc conuenerint vel habitauerint, libere viuant, & habeant & possideant sua; & iudicentur & distringantur, vbi opus fuerit, secundum leges & mores & constitutiones, quas vos ibi constitueritis. Aliter non a nemine hominum distringantur siue iudicentur. Dominicaturam f quoque & palatium, secundum consilium & dispositionem vestram, inibi mihi habendam reseruo, & Tarrachonenses incolæ, sicut opportunum fuerit sine detrimento ipsius ciuitatis, adiuuent me tenere pacem meam, & facere guerram g; vt & ego adiuuem illos sicut fideles & amicos meos.

[21] Terminantur hæc omnia a parte Orientis in termino de Tamarit h & de Monte-oliuo, [eiusq; termini definiuntur.] sicut descenditur ad mare, & ascenditur per aquam de Aiano vsque ad montes i, & transit a Septentrionali plaga per calcem montium vsque ad Engolador de Cabra & peruenit vsque ad ipsum Embocum, & ascendit per ipsa cacumina montium de Carbonaria, sicut ipsæ aquæ k incipiunt vergere ad Austrum: & ab Occidentali parte transeunt ipsi fines per montem Rubeum & per collem Balagarij vsque ad mare: a plaga Meridionali est terminus ipsum mare, quod commune est ipsius terræ habitatoribus ad vtendum & expiscandum. Quidquid his terminationibus cōcluditur, ipsi Ecclesiȩ Tarrachonensi & vobis cum omni libertate trado habendum & possidendum, cum omni augmentatione & melioratione, quam Deo donante vos & successores vestri vel aliquis sub dispositione vestra inibi fecerit. Siqua autem cuiuscumque sexus vel conditionis persona contra hanc nostræ libertatis donationem & institutionem venire tentauerit, in nullo præualeat: sed omnium rerum suarum prius amissionem patiatur, & segregatus ab Ecclesiæ corpore, iusti iudicis Dei iram incurrat. Acta sunt hæc anno Incarnationis Dominicæ millesimo centesimo decimo septimo, decimo Kalendas Februarij.

[22] [Profecto in Italiam Oldegario,] His rite transactis, Ecclesiasticæ dignitatis restituendæ, non augendæ suæ studiosus Beatus, Romam iter instituit, atque a Gelasio II (qui turbatissimis illis Ecclesiæ temporibus duodecimi seculi anno decimo octauo, mense Ianuario fuerat Pontifex creatus, in locum Paschalis II, ante triduum, id est, XXII Ianuarij ex hac vita ad aliam euocati) confirmatus Archiepiscopus, Pallioque donatus est XXI die mensis Martij, Caietæ: quo Henrici Imperatoris, in vrbem violenter ingressi, arma fugiens, sese receperat Papa. Huius confirmationis Bulla extat in archiuo regali Barcinonæ l, vnde eam verbotenus Rebullosa descripsit. Est autem hæc:

[23] [Gelasius II confirmat Archiepiscopatum,] Gelasius Episcopus Seruus Seruorum Dei, Venerabili Fratri Oldegario Barchinon. Episcopo salutem & Apostolicam benedictionem.

Tarrachonensis ciuitatis Ecclesiæ insignem olim fuisse metropolim, & scripturarum veterum & diuisionum prouincialium monumenta declarant; ad cuius profecto restitutionem prædecessores nostri plurimum laborasse noscuntur, vnde etiam temporibus nostris Berengario Ausonensi Episcopo a prædecessore nostro sanctæ Memoriæ Vrbano Papa Pallium datum fuit. Et nos ergo ad eiusdem ciuitatis restaurationem penitus intendentes, te, carissime Frater Oldegari, Barchinon. Episcopum ipsius Ecclesiæ Antistitem constituimus, & Pallium ipsum tibi ex Apostolicæ Sedis liberalitate concedimus; ea nimirum prouisione & ea fiducia, vt pro data tibi a Domino facultate, [adiecta diœcesi Dertosana,] ciuitatem ipsam & Ecclesiam studeas omnimodis ad Domini Dei nostri honorem & gloriam restaurare. Sane Dertosam m si diuina clementia populo Christiano reddiderit, in suburbanam parochiam metropoli Tarraconensi concedimus; donec præstante Deo, Tarraconensis Ecclesia robur status sui recipiat, mox Dertosa ipsa proprium pastorem obtineat. Porro Tarraconensem ciuitatem cum terminis suis, sicut ab illustri Barchinonensium Comite Raymundo per manus tuas Tarraconensi Ecclesiæ tradita & scripti sui libertate firmata est, præsentis decreti pagina tibi tuisque successoribus, eiusdem Sedis Metropolitanis, in perpetuum confirmamus. Tibi ergo, tuisque legitimis successoribus in eadem Cathedra constituendis, & per te Tarrachonensi Ecclesiæ refirmamus ipsam Tarrachonensem prouinciam; vt in ea debeatis deinceps & suffraganeos Episcopos ordinare, & Concilia secundum formam Canonicam celebrare, & omnia iuxta Metropolitanam curiam largiente Domino prouidere; salua in omnibus Apostolicæ Sedis auctoritate ac reuerentia.

[24] [& Pallium concedit: eius vsus] Pallij vero vsum Fraternitas tua infra Ecclesiam tantum ad sacra Missarum solennia se nouerit obtinere, his videlicet diebus, Natiuitate Domini, Circumcisione, Epiphania, Cœna Domini, Sabbato sancto, Resurrectione Domini, Ascensione, Pentecoste; in solennitatibus Beatæ Dei genitricis Virginis Mariæ; in Natalitijs B. Ioannis Baptistæ atque Apostolorum omnium; in Festiuitate B. Theclæ & B. Fructuosi n Martyris; in consecrationibus ecclesiarum & Episcoporum, seu ordinationibus Clericorū, & anniuersarij tui die, cuius nimirum Pallij volumus, te per omnia genium vendicare: huius siquidem indumenti honor humilitas atque iustitia est. Tota ergo mente Fraternitas tua se exhibere festinet in proximis humilem; [& significatio.] in aduersis, si quando eueniunt, cum iustitia erectum; nullius vnquam faciem contra veritatem suscipiens, nullius vnquam faciem pro veritate loquentis promens, infirmis compatiens, beneuolentibus congaudens, aliena damna tua deputans, vitijs pie sæuiens, in fouendis virtutibus animas auditorum demulcens, in ira iudicium sine ira tenens, in tranquillitate seueritatis iustȩ censuram non deserens. Hȩc est, Frater carissime, Pallij accepti dignitas; quam si sollicite seruaueris, quod foris accepisse ostenderis, intus habebis. Sancta Trinitas Fraternitatem tuam per tempora longa conseruet incolumem.

Ego Gelasius Ecclesiæ catholicæ Episcopus.

Sig† num manus meæ o (Deus in loco sancto suo.)

Ego Crescentius p Sabinensis Episcopus &c…
Caietæ per manum q Chrysogoni R. E. Cardinalis

XII Kal. Aprilis. Indictione XI, anno Dominicæ Incarnationis MCXVIII, Pontificatus autem Domni Gelasij Papæ II anno I.

[25] Redux ad Ecclesiam suam vir beatus non distulit bene cogitata in opus deducere: [Missus ad Lateranen se Conciliū Sanctus:] sed ne longa ei esset in Hispania mora, Lateranensis Oecumenici concilij indictio effecit; cuius præcipuus finis cum esset Terræ sanctæ possessio communibus Christianorum Principum armis aduersus Saracenos tuenda; nonnihil valituram credidit Barcinonensis Comes B. Oldegarij auctoritatem, vt sibi quoque, aduersus eosdem hostes in Hispania pugnanti, opportunis per Sedem Apostolicam præsidijs prospiceretur; quod negotium, quam felici successu ille peregerit, ex subiectæ tenore bullæ r videre est.

[26] Calixtus Episcopus, Seruus Seruorum Dei. Omnibus Episcopis, [reditcum potestate Legati a la tere,] Regibus, Comitibus, Principibus, ceterisque Dei fidelibus, salutem & Apostolicam benedictionem. Pastoralis officij nobis a Deo commissi solicitudo exposcit, vt omni vigilantia & circumspectione gregem Dominicum pascamus: Hispaniarum siquidem Ecclesia quantis calamitatibus, quantisque filiorum Dei mortibus per Paganorum oppressionem assidue conteritur, neminem vestrum latere credimus. Ea propter dilectionem vestram, tamquam Deo, cuius legatione fungimur, exhortante per Nos, admonemus, & tamquam carissimos precibus, quibus possumus, incitamus, quatenus ad fratrum defensionem, & Ecclesiarum liberationem nullatenus desistatis. Omnibus enim in hac expeditione constanter militantibus, eamdem peccatorum remissionem, quam Orientalis Ecclesiæ defensoribus fecimus, auctoritate Apostolica & concessa nobis diuinitus potestate benigne concedimus. Illos autem, qui signum Crucis suis vestibus hac de caussa imposuerunt, [Crucem contra Mauros prædicaturus:] si ab hoc Paschate vsque ad aliud votum suum persoluere non sategerint, a gremio deinceps sanctæ Ecclesiæ, donec satisfaciant, summouemus. Verum quoniam exercitum vestrum per Nos, vt desideraremus, visitare nequimus, carissimum fratrem Nostrum Oldegarium, Tarraconensem Archiepiscopum, ad idem ex Latere nostro delegare curauimus, nostras ei vices in hoc specialiter committentes, vt ipsius consilio & dispositione corrigenda corrigantur, & confirmanda cooperante Domino confirmentur; si quæ vero dubia in exercitu eodem emerserint, ipsius experientia terminentur. Ipsum itaque dilectioni vestræ attentius commendamus: rogantes, vt illam in vobis inueniat caritatem, quæ nos ad eum vobis committendum compellit. Omnipotens Dominus Beatorum suorum Apostolorum meritis, sua Nos miseratione custodiat, & ad gloriosam de inimicis Christianorum victoriam & felicem consummationem peruenire concedat. Dat. Lateran. IV. Non. Aprilis.

[27] [quos Raymundus feliciter domat.] Non irritam fuisse faustam communis Christianorum omnium parentis precationem, belli exitus declarauit: Dertosa, aduersus quam Legato reuertente copias suas ducebat Comes, in manus victoris concessit: eamque sequuta mox Ilerda est, decimo quarto die Nouembris, dedita ijs conditionibus, quas apud Diagum s videre est: quæ omnia gesta esse constat anno Ludouici Crassi decimo tertio, qui Christianæ Æræ millesimus centesimus vigesimus fuit: quo eodem anno præsentem Barcinone fuisse Beatum, patet ex pacificatione quadam per ipsum X Kal. Septembris conclusa inter Canonicos Barcinonenses & Berengarium Guilielmi, cuius scripti originale in archiuio Ecclesiæ vidisse se Diagus asseuerat. Parum erat viro sancto adijsse bis limina Apostolorum, [O'ligarius Hierosolymam proficiscitur.] nisi & sacra viseret Palestinæ loca, Christianorum armis non ita pridem cœptæ a Saracenorum tyrannide liberari; atque trans mare quæreret pietati suæ virtutique fomenta. Quanto eum lætitiæ sensu Hierosolymitanus Patriarcha Guarimundus exceperit, quanto Bernardus Antiochenus, nec non & Tripolitanus Antistes, ex sua nobis imaginatione verius, quam antiqui vllius scriptoris admonitu Diagus & Rebullosa commemorant; quibus accedit Domeneccus: qui vna cum Diago hanc eius peregrinationem differt post reditum a Claromontano concilio. Rebullosa decennio citius statuit, ante annum scilicet millesimum centesimum vigesimum tertium: nullo vtrique fundamento, quod alterutri sententiæ aliquod probabilitatis momentum adferat.

[Annotata]

a Ex archiuio, inquit regio, armario Tarracona inscripto num. 134 fol. 36.

b Ita habemus ex epistola Paschalis II ad Clericos & laicos in regno Castellæ, data VIII Kal. Aprilis, quaquæritur, quod Apostolicæ Sedis iussibus inobedientes, Hierosolymitanæ peregrinationis occasione, partes suas desererent. Eam epistolam, vide apud Tamayum III Apr.

c Egimus de illo Breui superius num. 12.

d [Reliqua S. Theclæ.] Iacobus II Aragonum Rex, cum datis anno MCCCXIX, aa Regem Armeniæ litteris aliquam e corpore sanctæ Virginis partem metropolitanæ Ecclesiæ peteret, scribit vltra mille ducentos fluxisse annos, quod Ecclesia Tarracone sub huius inclytæ Martyris inuocationem fundata fuit; in qua translatio Brachij tunc obtenti XIX die Maij solenniter celebratur, quo die ipsas illas litteras Tamayus habet.

e Si fuisset ante annos circiter viginti Tarracona a Bernardo instaurata, non potuit id ignorasse Comes aut recentis destructionis non meminisse.

f Ex quo Caligula, assumpto diademate, Dominus vocari voluit, eumq; titulum adamauit Domitianus, Cæsares Domini, [Dominicaturæ.] res eorum cœptæ sunt Dominicæ dici, vt patet ex Codice. hinc Dominicaturæ nomen in Hispanijs mansit, pro certis quibusdam iuribus, quæ sibi supremus regionis Dominus reseruare solebat in terris, quarum ceteroqui dominium vtile transferebant ad alios.

g [Guerra bellum.] Hispanis, Italis, Gallis communis vox, a Gothis, Lombardis, Francis, eiusdem radicaliter linguæ communione vtentibus, inuecta: radix autem Wæren (quod est, vim vi repellere) indicat gentibus illis placuisse rei atrocitatem mitigare tali appellatione, quæ arma gerentes commonefaceret, non alio, quam iustæ defensionis intuitu ea esse tractanda. Non sic Teutones nostri: sed potius, quid bellum reapse sit, quam quid esse debeat considerantes, a kryghen rapere, capere, krygh nominauerunt.

h Duo hi vici, quorum Tamarit mariproximus, quinque circiter passuum millibus Tarracona ad citimam illius fluminis ripam, quod vrbi ad Orientem fluens Caya vulgo dicitur; hic autem aqua de Ayano, prima fortasse littera apud Rebullosam deperdita.

i Hos ego montes eo esse puto, qui viginti ferme passuum millibus distantes a Tarracona notantur in Geographicis tabulis; in quibus vestigium præterea nullum reperias nominum deinceps sequentium: ex quibus Engolador, & Embocum, iuxta vocum etymologiam, videntur esse loca alicuius fluuij ostio insignia.

k Eas intelligit, quæ versus Iberum amnem fluunt; a quarum confluentia recta in meridiem via descendentibus ad mare, regiuncula occurrit, Coll de-Balaguer vulgo nuncupata, viginti quinq; passuum millibus distans Tarracone.

l Armario Tarracona num. 134 fol. 39.

m Vulgo Tortosa, in quibusdam instrumentis etiam Tortuosa, ad Iberi fluminis Orientalem ripam sexaginta passuum millibus a Tarracona.

n Colitur is XXI Ianuarij, fuitq; ipsius Tarracona Episcopus ac Martyr illustris.

o Apua Onuphrium Panuinium, qui nullum huius Pontificis diploma originale viderat, deest hoc signum.

p A Paschali II electus ad Callisti II vsque tempora reperitur diplomatibus subscripsisse, inquit Vghellus Italiæ sacræ tom. 1. diciturq; iunior respectu decessoris sui; inter quem ipsumq; intermedius passim statuitur Cynthius: sed merito suspicatur Vghellus eumdem esse cum iuniori Crescentio: modo enim Crescentius, modo Cynthius reperitur, sed cum illa adiectione: alias Crescentius. Subscripserunt præterea huic diplomati. Sennes Archiepiscopus Capuanus, hoc ipso anno XIII Kal. Decembris defunctus: interfuit Vastellensi Concilio, vti & prædictus Cynthius, de quo videri possunt apud Vghellum plura. Ipse se in diplomate quodam anni 1113 Legatum Apostolicæ Sedis & Papæ Vicarium in Principatu Capuano scribit. Lambertus Hostiensis Episcopus postea Honorius Papa II, Bononiensis, ex familia de Faguano. Petrus Portuensis Episcopus Card. Papæ in Vrbe Vicarius: huius tempore Calixtus II Portuensi Episcopatui iunxit Episcopatum S. Rufinæ. Hugo Card. Presbyter tit. Apostolorum, Vicecomes Pisanus, inquit Ciacconnius, patriam & familiam designans, vbi ipsum enumerat inter eos qui creationi Gelasij interfuerunt. Petrus Card. Presbyter tit. S. Susannæ: is fortasse, quem cognomento Rufum Gelasius Caietæ suo loco Cardinalem creauit: vt testis est Ciacconius, sed titulum reticet.

q Presbyter tit. S. Cyriaci in thermis, alteri quoque eiusdem Papæ Bullæ datæ Auenione anno 1118 subscripsit, apud Ciacconium.

r Eam se descripsisse Diagus ait ex Archiuio Cathedralis Barcinon. l. 1. Antiquit. fol. 22.

s Lib. 2, cap. 104.

CAPVT IV.
Ecclesiæ Barcinonensis iura tuetur: Principem pro se Tarracone instituit.

[28] [Ecclesia suæ iura tuetur] Qvi in ipso Episcopatus sui initio Ecclesiæ iura defensurus, non dubitarat grauissimam S. Cucuphatis Abbati litem intentare, satis declarauit nullius se reueriturum personam, si aliquid contra eam attentasset. Quam animi in eo fortitudinem declarant subsequentium annorum Acta, publicis consignata instrumentis. Et primum quidem Petrum Raymundum, [contra Petrum Raymundum,] hominem in sua diœcesi potentem, multisque modis Ecclesiæ iniurium, qui etiam e Presbyteris Canonicis vnum pridem iniusto carcere inclusum macerabat, tandem sic perdomuit, longanimi patientiæ rigorem iustitiȩ adiūgens, vt facti pœnitens non solum restituerit vinctum, sed ad compensationem iniuriæ addiderit transcripseritque Ecclesiæ Præturam (vulgo Bailiuiam vocant) Molleti a, instrumento super ea re condito XVIII Kal. Ianuarij anno millesimo centesimo vigesimo tertio.

[29] [Sacchetum & Humbertum,] Ita Sacchetum Humbertumque germanos fratres, qui decimas Ecclesiæ S. Ioannis b Senatensis, Capitulo Barcinonensi debitas, inique vsurpabant, Ecclesiasticis censuris ad earum restitutionem compulit, III Nonas Iulij anni sequentis. Ita e manibus Arnaldi Guiliermi, [Arnaldum Guilielmū,] anno eiusdem seculi vigesimo quinto, VII Idus Nouembris, recuperauit decimas Ecclesiæ S. Saturnini c Colsabadellensis. Quin etiam illustriora, cum res ferret, capita aggredi nihil metuens, Vicecomitem Cardonensem Bernardum tamdiu ab Ecclesiastica arcuit communione, [Vicecomitē Cardonen.] donec compleret extremam voluntatem sui aui, tres ecclesias iuris sui Capitulo Barcinonensi legantis; prout tandem fecit XIV Kal. Februarij anni MCXXXIV. d Eodem rigore Arnaldum Bernardum, patrem Berengarij Castel-vellani, cohibuit ne pergeret quȩdam Ecclesiæ pascua e iniusta vsurpatione detinere: [Arnaldum Bernardū.] & contra illius filium, ne paria præsumeret, euicit Capitulū VI Nonas Iulij anno MCLX, electo causæ arbitro ac iudice Petro Cæsaraugustano Episcopo f. Quid mirum? quando ab ipso Comite Raymundo impetrarat, [ipsumq; Comitem Raymundū] vt decimas pecuniæ Barcinone cudendæ, nauiumque aduenientium (quas ecclesiæ vsui donarat Ludouicus Rex, Caroli Calui Imperatoris g filius, in gratiam Episcopi Fridolini) desisteret vsurpare, quantumuis honesto titulo maximarum expensarum in bellum sacrum contra Mauros factarum, ac porro faciendarum, vt liquet ex instrumento confecto VII Idus Iulij anni MCXXX.

[30] [qui ante mortem Templarijs iunctus] Non erat videlicet difficile, quod æquum esset, pientissimo Comiti persuadere; qui hoc ipso anno letali correptus infirmitate Templariorum Religioni sese obtulit, cum vrbe & castro de h Graniena, votis in manus Hugonis Rigaldi, dictum Ordinem professi, solenniter emissis. Cumque se mori intellexisset, voluit ad hospitale S. Crucis, vt ibi expiraret, deferri. Quo in supremo actu quam fidele obsequium ei præstiterit B. Ollegarius, colligere licet ex sententia, quam defuncti filius successorque Raymundus, proximo post mortem patris anno, [Oldegarij monitu iniquū tributū tollit.] XI Kal. Iunij tulit aduersus Vicarium Terracinum, in fauorem pistorum exonerari postulantium tributo, quod e venali tritico redigendum Raymundus tertius constituerat, & Vicario illi addixerat; cuius ista sunt verba: i Non videri sibi esse iustum vt eas (mensuras frumenti certas scilicet k aut potius ius eas exigendi) illi redderet: tum quia pater suus Raymundus Berengarius nouiter per violentiam eas imposuerat prædictis Flechanis; & in infirmitate qua obiit sub graui interminatione, quam Archiepiscopus ei super hoc fecit, pœnituit se de hac violentia, & præcepit, ne vlterius hæc exactio in ipsa ciuitate fieret: tum quia ipse Vicarius bene nouerat hanc violentiam, quando eas accepit pro emendatione ipsius feui de l Terracia.

[31] Fortem igitur atque constantem iustitiæ defensorem vbique se præbebat Oldegarius: [Conciliati Decanus & Capitulum:] longe tamen ei gratius fuit, lites, quas vitare omnes non poterat, amice componere: quod reipsa ostendit quando controuersiam, Barcinonense Capitulum inter atque illius Capituli Decanum Arnaldum Hermengandi diu agitatam, super capellania S. Mariæ de la Mar (quam suam esse ac Decanatui annexam aiebat Decanus, Capitulum pernegabat) ita composuit, vt eam, dum viueret, Decanus possideret, deinde Capitulo liberum esset de ea pro arbitratu disponere. Signauit sententiam Berengarius Gerundensis Antistes, seque Episcopum de more scripsit: at vero Archiepiscopus suæ obsequutus humilitati non aliud expressit quam: Ollegarius indignus Terraconensis Ecclesiæ minister m.

[32] [Comitia indicta] Cuius quidem Ecclesiæ immunitati quietique publicæ vt consuleret efficacius minister fidelis, cum statui politico ordinando otium locumque concederent sopita vtcumque bella (Raymundo namque Comiti submiserant sese Agareni Dynaste vrbium n Dertosæ, Ilerdæ, Gallicæ-Flauiæ & Cæsaraugustæ) inuitauit Comitem, vt Comitia indiceret Barcinone, in quibus Reipublicæ status reformaretur, & secularium aduersus Ecclesiastica iura, emendarentur excessus. Annuit Comes propositioni Præsulis, & Comitijs conuocatis adfuere Raymundus Ausonensis, & Bernardus Gerundensis Episcopi, Abbates, Comites, Nobiles, [in quibus ecclesiasticæ immunitati consulitur,] & vrbium Principatus Commissarij, quibus omnibus præfuit Oldegarius: vbi post varia contentionum argumenta, die X Martij, Anno Domini MCXXVI. conclusum: Quod nemo inposterum Ecclesias intra triginta passuum ambitum violare præsumat. Quod Ecclesiasticarum personarum corpora, vel bona nequaquam diuexet. Quod Comes, eiusque filius de consensu Baronum, Archiepiscopo, & Episcopis Principatus, omnes ecclesias cum iuribus earum, cœmeterijs, & possessionibus libere & sine lite restituat. Item forma adsignata est, qua Ecclesiæ sine earum fraude, & absque contribuentium periculo decimas capiant.

[33] [anno 1125.] Hæc istic & alia multa publice vtilia constituta sunt Oldegario Beato adnitente, anno, vt diximus, currentis seculi vigesimo sexto: quamuis enim in Antiquitatum Barcinonensium volumine, quod penes Capitulum est, atque omnia supradicta o continet, annus decimus quintus expressus legatur: librarij tamen eum esse errorem, numerum vnum prætermittentis, constat ex Archiepiscopi Tarraconensis titulo, illo XV anno necdum in B. Oldegarium collato, in Actis tamen Comitiorum expresso, vt Diagus obseruauit: quem autem negligens scriptor, secundum vsum seculi sui annum a Paschate ad Pascha istis in partibus numerantis, vigesimum quintum pene exactum scribere debuit, is vigesimus sextus est volentibus a Kalendis Ianuarij annum auspicari.

[34] [Pax inter Alphōsum Toletanum & Raymūdum Barcinon. constituta:] Quantum in hisce rebus momentum fuerit ad communem tranquillitatem stabiliendam, facile est æstimare prudentibus: nescio tamen an pluris non fuerit pax inter Alphonsum Toletanum & Raymundum Barcinonensem Comites per diuisionem Prouinciæ constituta. Vxores habebant illi, hic Dulciam, iste Faydidam Gilberti Prouinciæ Comitis, si non filias, certe hæredes (filiam fuisse Dulciam probant complura publica instrumenta, quæ vidisse se ait Antonius de Rufi, etsi merito dubitet an ex Tiburga: cohæredem ei quocumque ex capite Faydidam agnoscere res ipsa cogit) mortuo itaque Gilberto circa annum Christi millesimum centesimum duodecimum, communem hæreditatem communiter aliquam diu obtinuere prædicti Comites; subnatisque (vt fieri assolet) ob indiscreta vtrimque iura discordijs, res ad arma & bellum cruentum spectabat, nisi pacis angeli interuenissent, quibus agentibus conuentum est, vt nomine Comitatus Prouinciæ, Raymundus obtineret quidquid ab Alpibus ad extremum vsque Rhodanum, a Durantio flumine ad mare mediterraneum est terrarum, vna cum dimidia Auenione alijsque nonnullis vltra Durantium oppidis pro parte dimidia, cetera ad vtramque Rhodani ripam Toletano manerent. Conuentionis instrumentum exhibet Guilielmus Catel in historia Comitum Tolosanorum, eique subscribentem secundo a Comitibus loco Raymundum Sacristam; quē quia solum inuenio Clericum ex parte Barcinonensis Comitis, dubitare vix possum quin Archiepiscopi ille sui eo in conuentu personam sustinuerit, magnamque curarum partem hoc in negotio habuerit Oldegarius. Anno certe eiusdem seculi trigesimo quarto Cæsar-augustam ipse, [lis de Aragoniæ regno,] Zurita teste, profectus est; compositurus, si fieri posset, controuersiam inter Alphonsum Castellæ Regem, & Ramirum Monachum exortam pro iure succedendi in regnum Arragoniæ, mortuo sine liberis Alfonso Ramiri fratre. Quod autem domi alienæ conatus non statim potuit obtinere; id sua in patria cito feliciter expediuerat anno millesimo centesimo vigesimo septimo, [& Genuēsium cum Raymundo compositæ controuersiæ.] sublatis offensionibus, ob quas Raymundus Catalanis Prouincialibusque interdixerat omne commercium Genuensibus: vt ex eo tractatu liquet, cuius instrumentum in archiuio regio etiamnum seruatur, p decimo octauo die Nouembris signatum.

[35] [Oldegarius Robertum Aquillonium] Porro decimum iam annum Tarraconæ restituendæ curam sanctus Præsul fouebat, vrgebatque (quantum per facultates & publica, quæ vidimus, negotia licebat) inchoatum opus: sed omnium ipsiusque inprimis votis tardius procedebat tantæ rei moles, infestantibus, qui vicinas terras tenebant, barbaris, neque securum aliquid toto Tarraconensi agro relinquentibus. Omnia circumspectanti Archiepiscopo consultissimum visum, Ecclesiæ de Patrono, vrbi de Domino prouidere, qui armis vtramque viribusque defenderet, & temporalia illius commoda tamquam sua curaret. Hinc oculos in Robertum Aquillonium, alias Bordetum coniecit, Militem generosum & opulentum, quicum in hanc, quæ sequitur, q formam conuenit.

[36] Ollegarius Dei dignatione Tarrachonensis metropolis dispensator omnibus in Christo fidelibus. Notitiæ cunctorum innotescere desideramus; [Tarraconæ, sibi olim datæ,] qualiter illustris Comes & Marchio Barcinonæ & Prouinciæ Raymundus ob amorem Dei dedit & tradidit, per scripturam suæ libertatis, Deo & Ecclesiæ Tarrachonensi, quæ caput est Ecclesiarum totius citerioris Hispaniæ, & nobis & successoribus nostris ciuitatem Tarraconæ ad restaurandum, & libere habendum, & possidendum, & disponendum in beneplacito nostro; sicut in scriptura, quam nobis fecit, plenius cognosci potest. Sic quoque bonæ memoriæ Gelasius, & Calixtus Romani Pontifices benignitate sua metropolitanam dignitatem nobis concedendo, eamdem Comitis concessionem suis nihilominus scripturis confirmarunt. Ea propter nos diuina clementia confisi, ipsius ciuitatis restaurationi operam dando, ad honorem Dei & Ecclesiæ eius, consilio & fauore prædicti Raymundi Comitis, & suffraganeorum Episcoporum & Nobilium nostrorum, ad instantiam præcipue Domini Raymundi Ausonensis Episcopi, [te] Reueren. [Principem instituit;] virum & strenuum Militem, ipsius Ecclesiæ hominio & sacramento fidelem, carissime Roberte, ipsius ciuitatis Principem constituimus. Te, inquam, ad hæc omnia exposuisti, vt Deo & Ecclesiæ eius semper ibi seruias, & tuam in defensionem Christianitatis militiam exerceas; vnde, ad honorem Dei & Tarraconensis Ecclesiæ [&] nostram nostrorumque successorum fidelitatem, donamus & tradimus tibi ipsam ciuitatem cum territorio suo, sicut in charta præfati Comitis terminatur, ad restaurandum, habendum & possidendum; tuisque successoribus, vt disponas & regas & iudices homines, qui illuc conuenerint, cum timore Dei & iustitia, secundum leges & bonas consuetudines, quas ibi communi consilio constituerimus. Donamus etiam tibi r choloneas & Ieddas & vsaticos, quæ ad Principem pertinent, tam de terra quam de mari.

[37] Tibi autem & successoribus tuis, quibus post te hunc honorem habendum concesserimus, [seruato supremo iure:] nulla erit licentia alicui extraneæ potestati donare vel alienare hæc; nec alicui nisi illi, qui ita sit fidelis & solidus homo Ecclesiæ nostræ, sicut tu. Retinemus vero ad portionem nostram & Dominicaturam nostram omnes Ecclesias & Ecclesiastica iura & Ecclesiasticas personas & familias nostras, & Clericorum siue monachorum, & omnes, qui Ecclesiastica prædia incoluerint, & omnes, qui in domibus vel possessionibus Ecclesiasticis habitauerint. Ita vt his omnibus nullus Princeps vel inferior persona laica præsumat aliquid iudicare, exigere vel distringere, seu disponere vllo tempore absque nostro iussu. In omnibus quoque, quæ tibi Principi concedimus, retinemus omnes decimas tam de terra quam de mari, domorum videlicet & villarum, castrorum & s fortiarum, quæ ibi sunt aut erūt, ceterarumque possessionum; decimas quoque fructuum terræ & animalium & piscium, & de prædis & t caualcatis & de omnibus prouentibus, quæ ad te Principem per nostram donationem ipsius Principatus accesserint.

[38] [pro quo fidelitatem iurat Robertus:] Propter hæc omnia beneficia, quæ mihi concedit liberalitas vestra, ego quoque Robertus, vester fidelis homo, conuenio Deo & Ecclesiæ Tarrachonæ & vobis Domno Ollegario Archiepiscopo, vt ab hac die & deinceps sim vester fidelis homo, sine aliquo dolo de corpore vestro & de omni honore, quem hodie habet ipsa Ecclesia, & vos habere debetis, & nominatim, quæ in dono, quod mihi facitis, retinetis; & de omnibus Ecclesiasticis iustitijs & directis, quæ ad vos pertinent vel pertinere debent. Conuenio quoque vobis, vt secundum meum posse & sensum contendam restaurare ipsam ciuitatem, & defendere illam & omnem vestrum honorem; & u guerriggiare omnes homines, qui iustitias & iura Ecclesiæ & vestra vel ipsius ciuitatis tollere vel minuere tentauerint; & obseruare iustitiam, sicut superius constituistis. Si qua igitur in crastinum persona Ecclesiastica vel secularis contra hanc vestræ donationis, & nostræ conuenientiæ paginam venire præsumpserit, componat alteri parti, cui iniuriam inferre tentauerit, libras auri triginta, & postmodum hæc pagina robur suum obtineat. Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo vigesimo octauo, pridie Idus Martij.

Ollegarius Tarrachon. Archiepiscopus ff.
Sig† num Roberti Principis ff.
Raymundus Dei gratia Ausonensis Episcopus.
S. q. Arnalli Sacerdotis atque Decani.

[39] Iuro ego Robertus Tarrachon. Princeps, tibi Domino meo Ollegario, eiusdem ciuitatis Archiepiscopo, quod ab hac die & deinceps fidelis homo x & solidus ero tibi & Ecclesiæ tuæ, & faciam & attendam tibi omnes conuenientias, quas tibi conueni, sicut scriptæ sunt inter me & te, per fidem sine enganno. Et si forsan, quod absit, in his per incuriam deliquero, infra triginta dies, ex quo monitus fuero, vobis satisfaciam. Per hæc sancta quatuor Euangelia.

Hac auctoritate nixus Robertus, [& vrbis instaurationem promouet.] inquit ex Domenecco Tamayus, protinus reparare mœnia, corroborare ciues, distribuere campos, hostes propulsare, tueri terminos: cuius successio ad Guilielmum de Aguillon eius filium tantum peruenit: quia cum iste sacrilega manu sanctissimum Hugonem de Ceruellon, Archiepiscopum Tarraconensem occidisset y, ab Alexandro III Pontifice Maximo excommunicatus z, & vrbis Principatu priuatus, postmodum miserabiliter occubuit.

[Annotata]

a Inuenitur in archiuio Cathedralis lib. 4 Antiquitat. fol. 145. Est autem ea Prætura in Vallesio, quindecim passuum millibus a Barcinone versus Boream.

b Videtur vrbi esse ad Austrum interuallo quinque millium distans.

c Sabadel in Tabulis Geographorum: estq; ciuitati ad septentrionem, a qua abest viginti passuum millibus.

d Constat hoc ex lib. 3. Antiquitatum dictarum fol. 46.

e Dono data a Geriberto Giraldo: vt est in lib. 1. Antiquit. fol. 200.

f Assessoribus Bernardo Marcuz & Petro Sacrista Ausonensi: qui in sua sententia Oldegarium. elapsis dumtaxat tredecim a morte annis, Beatum religiose compellant.

g Quidam imperite Ludouicum Pium, Caroli Magni filium, credunt istorum & aliorum priuilegiorum auctorem, quos refutat Diagus lib. 2 cap. 10.

h Sita in colle quodam paucis ab Ibero flumine passuum millibus: quadraginta millibus Dertosa versus Euroboream: ipsum Professionis donationisq; instrumentum ex Archiuio Regio videsis apud Rebullosam cap. 23.

i Ex lib. 1 Feudorum f. 388 in Archiuio Regio.

k Diagus l. 2 cap. 114 mensuræ pistoribus imperatæ genus Megiras vocat.

l Vicus est in Vallesio dimidio fere inter Barcinonem & Minoressam itinere.

m Hæc Diagus lib. 2 cap. 106.

n Vrbes validæ omnes, hodie Tortosa, Lerida, Fraga, Saragossa: ex quibus prima atque vltima super Iberum fluuium, duæ aliæ ad Sicorim Cingamq; in Iberum influentes, pertinent.

o Lib. 1. fol. 105.

p In armario, quod Girona inscribitur, sacculo Enum. 390. inquit Diagus l. 2 cap. 109, vbi controuersiæ illius & pacificationis seriem paucis clare explicat.

q Apud Rebullosam ea. 22 ex Archiuio Regio. Diagus addit eam contineri in armario Tarracona, num. 134, fol. 6.

r [Chaloniæ Leddæ, vsatica] Rebullosa instrumentum hoc Hispanice reddens vertit: las Calonias, peages Y vsages vnde colligi videtur in texta mendose scri-Choloneas: est enim Calonia Catalanis vsus pene antiquati vox, vti & ceteræ, quoddam tributi genus significans, quale autem, non inuenio qui clare explicet. Peage dicitur esse census viritim, siue (vt Hispanicæ vocis proprietatem exprimam) pectoratim exhibendus: nam vt nobis capita censentur, sic illis pectora. Interim in formula iuramenti a Tolosano magistratu oblati S. Petro de Castel-nouo primo hæreticæ prauitatis inquisitori, & aduersus Albigenses prædicatori, prolata ad eius vitam V Martij, habet libertates vel consuetudines siue vsatica. Apud Vossium de vitijs sermonis lib. 2. cap. 11 Leodes, Lidos, Lidas alterius dominio obnoxios viros fœminasq;. Cholonia autem quidni ea seruitus sit, quam glebæ dicimus, qua coloni velut glebæ affixi vnum quid cum iis cēsentur, cetera liberi,nisi quod inuitis dominis non possint alio commigrare.

s Id est munitionem, hodie fortalezas Hispani, fortezzas Itali, Franci forteresses dicunt. [Fortia Caualcata.]

t Videtur decimari præda per militares excursiones siue pedestres seu equestres acquirenda. Caualcatam vero Hispani, Itali, Franci appellant deductionem equestrem quæ Principes aut eorum legatos, vrbem aliquam intrantes, vel ad publicum euntes colloquium, honoris causa comitatur.

u Id est bellare.

x Passim Vassallum dicimus eum, qui principi alicui iuramento fidelitatis adstrictus est.

y Ab aliis suis fratribus adiutus, inquit Domeneccus in huius Hugonis Vita, quem cæsum dicit XXII Aprilis, anno MCLXXI, postquam Ecclesiam suam rexisset octo annis, mensibus nouem, diebus viginti: notatq; Zurita eodem anno eademq; de causa occisum in Anglia esse S. Thomam Cantuariensem Archiepiscopum.

z Sententiæ exequutionem Alphonsus Aragonum Rex, Raymundi Berengarij IV filius, suscepisse dicitur, misso ad hoc legato requisitus a Papa.

CAPVT V.
Zelus B. Oldegarij, mors Sancta, miracula eam sequuta.

[40] Oldegarius a tuendæ instaurandæque vrbis curis liber, [Redux a Concilio Claromātano.] vacare commodius potuit exstruendo magnifico illi templo, quod hodieque Tarracona habet S. Theclæ Proto-martyri Vrbisque Patronæ primariæ sacrum: in quo deinde ad summum splendorem exornando, successorum Antistitum studia opesque impenderētur. Et quoniam suæ solius facultates tanto operi perficiendo pares esse non poterant, anno millesimo centesimo trigesimo in Gallias ad Concilium Claromontanum ab Innocentio II indictum, profectus, geminas inde Bullas retulit ad suos omnes Suffraganeos directas, quibus constaret ex Pōtificia voluntate certam annuorum vnicuiusque Episcopatus redituum partem in illum finem reseruandam, præter eas eleemosynas, quas constituti eam in rem quæstores e tota Prouincia corrogarent a.

[41] Ceterum obseruatione imprimis dignum est ex tota. [intendit restaurationi Ecclesiæ Metropolitanæ,] Hispania præter Oldegarium Episcoporum neminem interfuisse ei, de quo modo facta est mentio Claromontano Concilio; cuius hactenus inediti summam in vtroque archiuio, Regio scilicet & Capitulari, visam a se testatur Diagus lib. 2. cap. 118. Nempe Hspania vniuersa Petri Leonis, falso nomine Anacleti II inhærebat schismati, eiusque partibus eo impensius fauisse Raymundum Comitem, pronum est credere, quo propinquiori sanguinis vinculo attingebat Rugerium, Siciliæ Regem ab Antipapa creatum, vtpote Roberti Guiscardi ex Rogerio fratre nepotem: cuius Roberti nepos Raymundus erat ex filia Mahalta: tanta tamen in Episcopo constantia, tanta in Comite fuit Episcopi sui reuerentia: vt ceteris domi manentibus non dubitauerit solus ille, legitimum Pontificem agniturus, transire in Gallias; nec vllo signo declarasse Comes inueniatur eam libertatem sibi ingratam accidisse.

[42] Reuersum a Concilio Archiepiscopum multam operam posuisse in restitutione non tantum Tarraconensis metropolitanæ, [aliarumq;:] sed variarum etiam tota Prouincia ecclesiarum, quas Mauri partim destruxerant partim profanarant, scriptores Hispani aiunt: & quidem de consecratis ab eo ecclesijs S. Andreæ de Palomar, S. Cypriani de Aqua-longa atque Colsabadellensi, publica se vidisse & legisse acta scribit Domeneccus. Hoc certum tam operosæ caritatis Præsulem minime fuisse desidem, sicubi res ferret aut necessitas exigeret: nec potuerunt omnia vel in Acta referri, vel relata ad posterorum notitiam conseruari. [nosocomio Barcinon prospicit:] Quod tamen in fauorem publici nosocomij, anno millesimo centesimo trigesimo tertio ab eo decretum inuenimus circa supellectilem morientium Clericorum in vsum pauperum transferendam, non est æquum præteriri: ita ergo edixit: b Notitiæ omnium pateat, quod ego Ollegarius, Dei gratia Tarraconensis Archiepiscopus & Barchinonensis Episcopus, cum omni conuentu eiusdem Sedis, dono Deo & Hospitali pauperum, quod est iuxta sedem, omnes lectos cum pannis Clericorum mortuorum, quicumque sint, exceptis sericis pannis, qui ibi fuerint: tali modo vt nec ego nec aliqua persona hoc vllo modo requirere audeat. Si quis hoc nostræ munificentiæ donum disrumpere audeat, tamquam necator pauperum excommunicetur. Actū est hoc VI Kal. Aprilis, anno XXV Regis Ludouici.

[45] [Tēplariorum Ordinem inducit:] Cognoscens præterea, quantum Christianæ rei aduersus hostium barbarorum ferociam præsidium esset in noua Templariorum religione collocatum; non satis habuit propensum erga eam animum eo vsque in Raymundo tertio exstimulasse, vt in eam ipse ante mortem se transcribi fecerit: sed parem in filio affectum fouere curauit. Qui ne differret simile sibi præsidium contra Mauros comparare, animum continuo applicuit monasterio ijs fundando, ad quod decem vt minimum Religiosos sibi concedi a Magistro c Ordinis postulauit, annoque millesimo centesimo trigesimo quarto, III Non. Ianuarij, Barberanum d, munitissimum in barbarorum confinijs castrum, tradidit Arnaldo Bedoz & Hugoni Rigaldo idque ex consensu præcipuorum procerum: quorum nomina recenset Diagus. Rem vero tam feliciter inchoatam, vt porro Archiepiscopus promoueret, ex vtroque ordine viros primarios conuocauit, cum quibus super hoc negotio agens, XVII Kal. Maij eiusdem anni constitutionem præclaram edidit, in eorum fauorem, qui sacræ huic militiæ auctorati, nec proprij quidquam possidentes, Dei seruitio ac fidei propugnandæ vitam suā consecrarent; multis censuris adiectis in eos, qui molestiam ipsis aliquam inferre præsumerent: cui constitutioni e suum ipse nomen primo loco subscripsit, deinde Comes; qui etiam omnem suum apparatum militarē post mortem suam ex tunc legauit Templarijs, seq; obstrinxit ad certam quotannis pecuniæ summam ijsdem dependendam f. Fuere hæc principia, quibus successit Ordinis amplitudo maxima per Arragoniam Catalaniamque; postquam idem Ordo Raymundo cessisset Arragoniæ regnum, sibi ab Alphonso moriente legatum: de quibus videri potest Diagus. lib. 2. cap. 144 & sequentibus.

[46] [Collectæ in Nouembri Synodo] Placuit tandem supremo agonothetæ Deo, innumeris continuisque Præsulis beati laboribus, pro Christianæ plebis quiete, & fidei defensione exantlatis, coronidem imponere eius virtutis, quæ, Iacobo Apostolo teste, opus habet perfectum: patientiæ, inquam, cuius exercendæ multam copiosamque materiam præbuit grauissima creberrimaque (ita antiquus Vitæ auctor) infirmitas, qua licet corporis vires deficerent: nihil tamen de animi constantia remisit: sed Synodum diœcesanam, Nouembri mēse de more habendam, voluit congregari; in qua cum miro spiritus feruore toto, quo Synodus tenuit, triduo, multa disseruisset de statu Ecclesiæ, de cura pastorali; de religione, fide, operibus Christianis; de officio Sacerdotali, de obedientia & Spiritu sancto (quibus fere verbis Acta Synodi Canonicus Gerundensis complectitur) demum cum postremam hanc se præsente habendam constanter prædixisset; [mortem suam prædicit;] omniū, qui conuenerant, orationes in propinquum exitus sui tempus cum lacrymis depoposcit: qua denuntiatione perculsi, Sanctum Præsulem, dimissa Synodo, in suum regredientem palatium, multo cum gemitu sunt prosecuti: vbi eum in lectulo composuerunt & paterna benedictione muniti, ad suas quique Ecclesias rediere. [Iac. 1, 4]

[47] Exinde grauius grauiusque indies inualescere morbus, eumque ad extrema vitæ paulatim deducere: quare de temporalibus, si quæ sibi adhuc superessent, rebus naturæ disponens, Ecclesiæ Barcinonensis Capitulo duas fecit donationes quorumdam prædiorum; quorum alterum in parochia Mollet sita erat: [infirmus legata quædā pia facit;] de qua instrumentum exstat g anno vigesimo nono Regis Ludouici, duodecimo die Februarij conditum; cui in hæc verba subscripsit: Signum Ollegarij Archiepiscopi, qui grauissima ægritudine detentus, hoc donum in præsentia Canonicorum punctatim confirmo & laudo. Alterum in Graniola, cuius abdicationem h signans decimo tertio Februarij, eamdem ægritudinem nimiam appellat. Moris Sancto Archiepiscopo erat geminam quotannis Synodum ex vniuersa diœcesi Barcinonensi conuocare; primam sub initium Quadragesimæ, secundam mense Nouembri: quam cum anno habuisset superiori, eaque de propinquo vitæ suæ termino, quæ audiuimus, prænuntiasset, sequuta prædictionem fides hoc anno est: qui enim prima Quadragesimæ hebdomade conuenerant Abbates, Presbyteri, Clericique, [moritur finita Synodo Quadragesimali.] suos absque Antistite habuere conuentus; ijsdemque præsentibus Ollegarius, postquam extremis Ecclesiæ Sacramentis ad decretalem agonem esset rite instructus, & suam omnibus impertisset benedictionem, inter lacrymas suspiriaque filiorum beatum Deo reddidit spiritum, pridie Nonas Martij, sole pariter cū illius vita temporali occidente.

[48] [anno 1137] Annum, cum ista fierent, duodecimi seculi trigesimum septimum fuisse, in cursu Diagus asserit, instrumentaque a Sancto postremo in morbo signata, testantur: litem nihilominus Diago Rebullosa indicit, fidenterque pronuntiat annum eum dumtaxat trigesimum sextum fuisse: asserens a Diago perperam numeratos Ludouici Regis annos: verum erroneo calculo deceptus ipse, Tamayum quoque in fraudem induxit: quod minime alterutri accidisset, si ad primā Quadragesimæ hebdomadam, qua vterque mortuum Beatum statuit, animum attendissent. Anno enim trigesimo septimo, quo Pascha in diem XI Aprilis incidit, dies Cinerum occupat XXIV Februarij: atque adeo VI Martij coincidit cum sabbatho primæ in Quadragesima Hebdomadȩ; cum anno præcedenti Bissextili, [VI Martij] quo Pascha XXII Martij diem consecrabat, Cineres fuerint benedicendi quinto die Februarij, ac proinde Martij dies sextus in feriam sextam caderet post quartam Dominicam Quadragesimalis ieiunij. De annis Ludouici Regis similiter cōstat, eo a celebratis I Augusti patris Philippi exequijs, anno seculi duodecimi octauo, numerandos; a quo vigesimus nonus est iste, [Ludouici R. 29.] quem dicimus trigesimus septimus. Nec video quid potuerit spectasse Rebullosa, cum huius Regis annos subduxit; nisi forte incidit in diplomata quædam inter Ianuarij initium & Paschalem (vnde annos suos ordiebantur Franci, Francosque sequentes Catalani) festiuitatem confecta, proindeque annum Ludouici vigesimum nonum, exempli causa, cum ære Christianæ anno millesimo centesimo trigesimo sexto componentia.

[49] Sed ad B. Oldegarium redeo, cuius mortali hac vita defuncti corpus, [& iuxta locum Capituli sepelitur;] dum spiritus cælestis gloriæ possessionem adit, in tumulo honorifice collocato, in claustro Barcinonæ (auctoris antiqui verba hæc sunt) cum maximo Cleri populique sensu est humatum: humatum, inquam (ne quis marmoream arcā suspicetur putrefaciendo corpori minus idoneam) ita enim expresse asserit MS. antiquissimum de rebus Ecclesiam Barcinonensem concernentibus, circa initium huius seculi decimi septimi a Barcinonensi Episcopo, Ioanne Dima Lorisio, repertum, vt Diagus scribit. Idem verosimillimū facit illorum temporum vsus, quo etiam ea corpora, quæ ex voluntate morientium in extructis, dum viuerent, magnifice monumentis erant collocanda; prius humo infodiebantur, donec dissoluta carne, ossa nuda superessent: vt ex plurimorum veterum testamentorum originalibus compertum sibi esse ait supra dictus Diagus, nec non ex ipsa arcarum istiusmodi exigua dimensione, [ac miraculis clarere incipit,] integro corpori recipiendo nequaquam proportionata.

[50] Non diu benignissimus Deus, qui glorificantes se copiose glorificat, distulit Sancti sui gloriam hominibus manifestare: sed mox a peractis solenniter exequijs, miracula quamplurima cœpit meritorum ipsius interuentu patrare: ex quibus quotquot in codicibus ac scriptis authenticis reperi, hic annumerabo, inquit Domeneccus. [reddita mutæ loquela,] Mulier vsu linguæ destituta præsens adderat, cum sanctus Episcopus sepeliretur: quæ ante tumulum illius constituta, cum gemitu cordis atque oculorum lacrymis rogare eum exorsa est, vt iste sibi redderetur: idem pro ea postulabant circumstantes alij, tantaque precum efficacia fuit, vt continuo in verba proruperit, quorum prima fuere: S. Oligari ora pro me.

[51] Rostrata quædam Barcinonensis Hispanicorum Maurorum maritimis appulsa partibus, [& Barcinonensium rostrata naui,] grauia ijsdem damna intulerat, expilatis ædibus, occisis multis, nec paucis in seruitutem abductis; iamque onusta spolijs remeabat triumphabunda. Exciti tantæ calamitatis fama i Almerienses, k Dinienses ac Valentini piratæ classem expediunt numerosam, qua celerrimo cursu subsequuti recedentes, non die non noctu persequi destitere. Aliquando igitur sero vespere, labore fessi & aquæ dulcis penuria coacti, portum, l qui proximus erat, capiunt; locatisque ad proram puppimque vigilijs obdormiscunt, securi periculi ab hoste imminentis; quippe, qui in eumdem portum paulo post inferendus erat, incautos oppressurus. Sed adfuit fidelis Barcinonensium Patronus, nauarchoque in somnis apparens, inde continuo, vt discedant, imperat; abesse non procul Maurorum naues. Ille experrectus, nec quemquam intuitus, inane somnium credidit, rursumque obdormiuit. [ab hostibus liberata.] Ergo cum iam iam proximi adessent barbari, adest iterum Ollegarius, atque a prora ad puppim, vbi iacebat nauarchus, concito delatus cursu, omnes excitauit a somno: Fugite, exclamans, discedite illico: ecce irruentes supra vos Mauros. Nec tantum nauarchus talia monentem audiuit; sed ipsum rocheto indutum albo, virgam, vt solitus erat, manu complexum vidit. Surgunt omnes, discindunt anchoræ retinacula, retroque legentes iter, hostilibus nauigijs obsessas portus illius fauces reperiunt. Restabat vt auxilium Dei ac B. Ollegarij implorarent: implorant, viresque sibi ad remigandum crescere, decedere hostibus experiuntur: quo tam pernici volatu potius quam cursu attoniti Mauri, vacui reuertuntur ad suos, narrantque passim (vt ex captiuis Christianis auditum deinde) Dei atque B. Oldegarij, quem inuocabant, ope tutos euasisse Barcinonenses, qui in suam patriā regressi saluis spolijs incolumes, cereæ nauis simulacrum liberatoris sui sepulcro appenderunt.

[52] Christiani tres ex ea, quæ Panades m dicitur regiuncula, [Captiui tres vinculis exempti:] captiui Valentiam abducti a Mauris, diro in carcere diuersis macerabantur ærumnis, ac fame potissimum: horum vnus Sacerdos erat ab ipso B. Oldegario ordinatus, cuius hortatu cum se omnes Sancti Præsulis meritis commendassent, ipsum sibi videre præsentem, diffringentemque eas, quibus vincti tenebantur, catenas: nec mora eodem duce egressi ex ergastulo, monastratam sibi ab ipso disparente fugæ viam institere, ac mox repertam in littore, quæ Barcinonem soluebat, conscendere nauim: confectoque curriculo ad Beati monumentum compedes ipsos appendere, quos in carcere mirabiliter solutos attulerant.

[53] Nobilis ex eodem territorio Matrona multis annis infirma, [infirma curata:] post multam pecuniam frustra in Medicos & medicinas insumptam, patrocinium inuocauit B. Oldegarij: & quæ noctu cubitum ægrotans concesserat, stupentibus omnibus sana postero die surrexit, atque in filiorum suorum pluriumque militum comitatu sepulcrum Sancti visitauit, gratias Deo ac famulo illius agens, atque tapetem pretiosum adferens, sacris illius Reliquijs insternendum.

[54] [cæci duo illuminati:] Pauper quidam idemque cæcus noctu diuque ad Sancti persistebat sepulcrum, integritatem efflagitans oculorum: quod cum Sabbathino aliquo die faceret, videre sibi visus est venerabilem senem rocheto indutum, qui manica sua oculos eius perfricās, continuo discessit: simulque exclamare cæcus præ gaudio cœpit, se, quæ Dei & Sancti eius beneficentia esset, omnino videre. Eodem die cæcus alius: Miserum me, inquit, qui tanto iam tempore sperans Oldegarij interuentione solatium, nullum hactenus refero, quo meo istud ego peccato commerui? Audijt quiritantem Clericorum aliquis: & quin tu potius Deo confidis, inquit, animumque expias sincera confessione: paret cæcus, & visum nocte sequenti recipit.

[55] [mortua in vitam reuocata:] Alia ex Panadensi districtu mulier tam intenso viscerum torquebatur dolore, vt omnem vitæ spem abiecerit; imo amissa loquendi facultate, desierat arteriæ micantis pulsu vita ipsa moribundæ sentiri. Itaque cum ab omnibus pro mortua haberetur: Quin, inquit aliquis, Deum ac B. Oldegarium rogamus, vt ei sua peccata confessuræ loquelam restituant? Serius id modo esse responderunt alij; omnino exanimem esse: fecere nihilominus, quod monebantur, proximoque mane, multis lecto demortuæ, vt putabant, adstantibus, nec quidquam minus exspectantibus, quam quod factum est, sermo redditur infirmæ. Illi collecto ex admiratione spiritu, Ecquid accidisset ei, ecquid vidisset, interrogant: tum vero narrare ipsa, quomodo ad amœnissimum deducta locum, S. Oldegarium fuisset intuita, coram formosissimo quodam viro prouolutum in genua, deprecantemque, vt ipsam dignaretur reuocare ad vitam, pro qua tam multi supplicarent: cuius postulatis cum vir ille benigne annuisset, ad vitam se, vt conspiciebant, reuertisse. Moxque stupentibus cunctis conualuit mulier, & Barcinonem aduenit, gratias pro accepto tam insigni beneficio relatura.

Eques n Vallesio quidam, prout ipsa beati viri narrat historia, [mancipium fugitiuum reductum:] Barcinonem aduenerat B. Oldegarij tumulum visitaturus: hic dum orationi incumbit attentius, domesticum eius mancipium, absentiam Domini suam existimans libertatem, fugam init: fugitiuo sanctus Præsul apparet, ac domum reuerti nequidquam imperans, pertinaci in suscepta semel mente visum adimit: spondet miser reditum, si visum recipiat: recipit & redit. Verum paulo post facti pœnitens iterato profugit, iterumque simili ratione retrahitur. Adest interim ab vrbe Dominus, & fugitiuum qua requiri iuberet via, voluebat animo: sed ipse mox adfuit lignorum onustus fasce, & quid sibi iam altera accidisset vice, ex ordine retulit.

[56] [aliud simile.] Erat iuxta Barcinonem paupercula vidua, quæ suam filiorumque vitam vnius, quod possidebat mancipij, mercedes merentis opera vtcumque sustentabat: huic, dum prope sepulcrum Beati suas fundit orationes, prædictum mancipium subduxit sese. Redit mulier, mancipuum suum sentit abesse, nec inuenit quamuis diligenter requisitum. Ergo consilij inops, vnde venerat, redit; ibique præ animi mœrore obdormiscens, ipsum sibi Beatum intuetur adstantem, monentemque in pistrino Comitis fugitiuum, vt quæreret. Abit, quærit, inuenit cum altero fugæ socio inter lignorum strues abditum; Deoque & Sancto illius gratias dicit pro reperto rerum suarum præsidio vnico.

[57] Pauperculus quidam, & inferiori præterea corporis parte paralyticus, [Paralyticus,] pedum penitus vsu destitutus iacebat: hic cum in eo claustro, in quo Beati corpus humatum diximus, peruigilaret, pro Capituli foribus senem conspexit venerabilem, albis amictum, virgaque instructum longiore; qui sibi, vt assurgeret, semel ac bis inclamabat. Et negauit ille quidem se posse: intra mediam tamen horam surrexit sanus, firmisque se gradi vestigijs animaduertens, oblatam sibi visionem, & quæ sequuta eam fuerat gratiam, admiranti populo lætus enarrauit. Eodem adductus a parentibus cæcus aliquis post multam orationum instantiam restitutam sibi per S. Oldegarij merita videndi facultatem est gratulatus. [& cæcus sancti.] Hæc cum fusius exposuisset Rebullosa, demum sic concludit caput 42.: Sola ista Gerundensis Canonicus nobis suo in scripto ad memoriam reliquit; profitetur tamen multa præterea esse alia, quæ Deum per huius sui serui intercessionem constet mirabiliter fuisse operatum: Multa quidem, inquiens, (vt est apud Diagum) & alia signa fecit Deus per meritum S. Oldegarij.

[Annotata]

a Ita Rebullosa cap. 24. Sed vbi eæ bullæ inueniri possint, nusquam indicat: Diagus earum omnino non meminit, quapropter suspicor non extare.

b Ex lib. 1 Antiquitat. folio 285.

c Robertus is fuit natione Burgundus.

d In mappis Mas de Barberans, pari decem millium interuallodistans a Dertosa & Centa amne, Valentiæ regnum a Catalania diuidente. Idem castrum biennio ante eidem Ordini pro sua parte tradiderat Hermengaudus Comes Vrgelitanus, consentientibus ijs proceribus, quos idem Diagus recenset

e Reperitur in Archiuio Regio in libro Templariorum fol. 88.

f Cada año veynte Morabitines, inquit Diagus. Exigua sane summa nunc temporis, cum triginta quatuor Marauedini (vt vocant) Hispanici, asses dumtaxat siue solidos Francicos quinque constituant, id est vnum regalem Hispanicum.

g In lib. 2 Antiquitatum fol. 196.

h In lib. 3 Antiquit. fol 37, est autem Graniola oppidum sex millibus passuum longius a Barcinone distans, quam vicus Mollet, de quo supra, in mappis Granolles dictum; ad fluuium vulgo Besos nuncupatum, quem Betullonem antiqui, Besulam vocat auctor Scipionis Plutarcho adscripti; Floriano autem Beses, Varrario Besons nuncupatur, inquit in Thesauro Ortelius.

i Almeria, Ptolomæo Portus magnus dicta, Hispaniæ Boëticæ primus ad Orientem portus circa Charidemi promontorium, Capo de Gares vulgo, in regno Granatensi.

k Denia priscis: ea nunc nomen promontorio fecit, quod Dianium siue Artimisium veteres, quidam etiam Ferrariam dicunt; hisce vero temporibus incolæ Cabo-Martin vocitant, in regno Valentino; cuius caput Valentia, ad Duriæ fluminis occiduam ripam hodie Guadalaniar nuncupati. Denia porro iam ante Ptolomæum nota, & Contestanis in Hispania Tarraconensi attributa.

l Nescio, vnde Tamayus, Domenecci textum non optima fide Latine reddens, imo diuersam multis locis narrationem substituens, Anconem hic somniet, quam in hoc Hispaniæ littore nullam nouimus; at vero in Italia longe celeberrimam.

m Est Barcinonensis diœcesis trans Rubricatum amnem regiunculæ.

n Altera eiusdem diœcesis portio Boream spectans.

CAPVT VI.
Corporis translatio varia, & Barcinonensium studia pro Canonizatione B. Oldegarij.

[58] Talibus prodigijs Cleri populiq; Barcinonensis aucta erga Beatum veneratio, [Corpus e terra leuatur:] non diu potuit tolerare, vt venerabile illius corpus communi cum vulgo sepultura delitesceret: decretum igitur est sacras Reliquias terra eximendas esse, eumque in finem marmorea confecta est arca, eadem quæ hodieque visitur, etsi non eodem occlusa operculo; quæ vna cum sancto cadauere omnis omnino corruptionis experte (vnde non leuis extitit in populo admiratio lætitiæ mixta) collocata est circa Capituli locum, vt credimus; moxque designatio facta est sacelli in illius honorē extruendi: [designatur capella:] ad quod moliendum cum largis ciues Clericique eleëmosynis certarent, vnius Bertrandi de Castellet equitis primarij, Mancipia duo Maurica ex Dertosana a preda sibi obuenientia dono dantis, liberalitas ad nostram peruenit notitiam: quia legitimis proprij testamenti tabulis comprehensa, quod ille testamentum anno iunioris Ludouici septimo b condiderat VIII Kal. Maij.

[59] Studio deinde B. Oldegarium honorandi nouis semper incrementis proficiente, anno decimo nono c atque vigesimo eiusdem Ludouici VII Franciæ Regis, perennes census constituti sunt fouendis, [census pro lampade instituitur.] quæ ad tumulum Sancti arderent, lampadibus; eoque ex largitione Episcopi Barcinonensis Domni Guillerni de Torroia d, consentiente Capitulo, deputata est dimidia pars decimarum, recipi solitarum ex quodam prædio, adsito ei viæ, quæ Mulnera dicitur e: Petrus autem de Sentmenat addidit partem quartam decimarum eiusdem prædij, quam proprio iure possidebat. Eodemque tempore Berengarius de Lobregat testamento legauit centenarium olei ad honorem beati Pontificis impendendum. [Sacelli cura quibus commissa:] Et vero iam tum dicatum ei sacellum custodiæ suæ specialiter deputatum habebat ædilem, eumque e Beneficiarijs aut Canonicis aliquem ad annum vsque ducentesimum quadragesimū primum supra millesimum, quando ad Hebdomadarios siue Domeros ea cura translata est, penes quos mansit per centum & septem annos. Nam anno decimi quarti seculi quadragesimo octauo res in litem deducta est, amboque generales Vicarij Domni Michaëlis de Riçoma, tunc Episcopi f, Guillernus Turrella g & Raymundus Romeus administrationem sacristiæ illius cum titulo Procuratoris cuidam Canonico tradiderunt. Ita ad Petrum de Bramona deuolutum munus illud est, qui in fata concessit anno iam dicti seculi octogesimo primo. Tunc Episcopus Domnus Petrus de Planella h, omnesque Capitulares ad sonum campanæ congregati in palatium Episcopale, vt olim consuetudo ferebat, magis congruere iudicarunt, vt qui minoris sacristiæ illius ecclesiæ curam gerunt, ijdem huic quoque sacrario præessent: quod in hunc diem obseruatum.

[60] [Translatio anni 1180:] Facta fuerat anno immediate præcedenti, millesimo scilicet centesimo atque octogesimo, secunda corporis sacri translatio in nouum Ecclesiæ Cathedralis sacellum III Nonas Nouembris, in Dominicam diem incidente: quemadmodum Barcinonensis Curiæ Notarius & Archigrammateus, Michael Paulus Faldellus, in eiusdem Curiæ Diario scriptum reliquit: facta est autem, vt ait, cum processione solenni, quæ per aream frænariorum egressa, per plateam tunc a pharmacopæis seu aromatarijs, modo a bibliopolis nuncupatam, atque aream S. Iacobi progressa, secundum nouas thermas iter flexit; atque ita per aream, quam nouam vulgus vocat, eo vnde prodierat est regressa, cum ingenti frequentia prælucentium cereorum.

[61] Non pauci post hæc fluxere anni vsque ad tertiam translationem factam occasione alterius, qua S. Episcopi & Martyris Seueri i corpus per Regem Martinum & Episcopum Domnum Ioannem Hermengaudum translatum est ab ecclesia S. Cucuphatis in Vallesio ad Cathedralem Barcinonensem, [altera anni 1405:] III Nonas Augusti anni millesimi quadringentesimi quinti. Tunc enim iterum cœptum est de noua B. Oldegarij translatione cogitari; quod consilium vsque eo promotum anno sequenti est, vt fuerit raro quodam præcipuoque artificio elaboratus lapis e candidissimo marmore, effigiem Sancti expressam exhibens: quo lapide vsque hodie tegitur marmorea arca, de cuius innouatione nihil actum inuenio: nec vero erat, quod ageretur, cum haberetur eo tempore, & etiam nunc sit speciosa satis: quam innouationem quinquaginta florenis k stetisse reperio (inquit Diagus, ex quo totum hoc caput transcribimus) in libris dati acceptique sacristiæ minoris: quo eodem in libro scriptum reperitur a Martino Rege tapetem viridem, [tumuli ornatus:] alterumque nigrum a Barcinonensi ciuitate donatos huic translationi condecorandæ: quin etiam relatum ibidem est, quanti steterit collocatio campanulæ, qua signum datur ad sacrificium matutinum in honorem Sancti celebrandum XVI Kal. Augusti, anno MCCCCVI.

[62] Hac postrema translatione, qua extra ecclesiam Corpus sacrum eductum non est, ad proximam sacello S. Seueri capellam delatum illud fuisse constat; vbi hodieque supra tumulum eius crucifixi imago cernitur; locum occupans alterius tabulæ, [corporis incorrupti miraculū.] quæ S. Onuphrij Eremitæ & Confessoris imaginem referebat. Est autem tumulus euectus supra altare, aliquantulo spatio remotum a pariete; quod spatium conclaue exiguum occupat, intra quod admittuntur, qui religiosa curiositate ducti perfrui desiderant conspectu corporis ad hoc vsque tempus integerrimi, nisi quod a facie modice caro defluxit: quod, vt certius exploratiusque scriberem, inquit idem, qui cetera, Diagus; data mihi facultas est nullo intermedio velo craticulaue inspiciendi attrectandique ipsas carnes, quas in vna coxarū attingens haud aliter, quam recentis cadaueris tractabiles reperi; illud insuper miratus, omnes illius partes a capite ad pedes vsque ita inter se firmas connexasque perseuerare, vt ad vnius motum totius corporis motus sequatur: quod etiam anno, hunc quo scribo præcedenti, secundo scilicet seculi decimi septimi, experimento proprio comperit Domnus Alphonsus Columna Episcopus l, cum nouis magisque pretiosis vestibus pignus venerabile super induit, prioribus (in quibus ne minimum quidem corruptionis vestigium apparet hactenus) nequaquam spoliatum: dum enim mitram impositurus Pontificalem caput sanctum attolleret, moueri pariter sensit reliquum cadauer.

[63] Anni a beatissimi Antistitis morte centum & quadraginta quatuor effluxerant, quibus Barcinonensis Ecclesia Patrem suum sanctissimum priuato, [Anno 1281.] vt sic loquar, cultu prosequi contenta, nihil cogitarat de augustiori quadam veneratione, quæ Sanctis per Romanum Pontificem, examinata rite ac seuere caussa, in Sanctorum Album relatis solet accedere, eosque toti Christiano orbi publice reddere honorabiles. Verum cum pro obtinenda B. Raymundi de Peñaforti Canonizatione, quarto post felicem eius transitum anno, tantis studijs esset allaboratum, vt super eo negotio Rex Arragoniæ, Petrus eius nominis tertius, curauerit Prouinciale Concilium Tarraconæ celebrandum; subijt animos omnium iusta religio atque formido, ne ingrati viderentur in suū Archiepiscopū, centum triginta octo annis ante Raymundū ad cælestem translatum gloriam, & suæ intercessionis efficaciā tam multis prodigijs ac beneficijs declarantem a morte, quam magnis varijsque beneficijs diœcesim suam viuens cumularat. Itaque Rex idem Petrus geminam ad Martinum Papam direxit epistolam, [Petrus Arragoniæ Rex,] indicem ingentis zeli, quo negotium istud complectebatur: quarum prima sic habet m.

[64] Sanctissimo Patri ac Domino præ ceteris Reuerendo, Martino diuina prouidentia S. R. E. Summo Pontifici, [a Martino Papa] Petrus per eamdem Rex Aragonum, recommendationem & reuerentiam debitam & deuotam. Si de gratiarum exhibitione, ac beneficiorum largitione Nobis & Genti nostræ collata vestram sanctam non certificaremus Paternitatem, timemus, quod Dominus Iesus Christus (a quo cuncta bona procedunt) Nos, tanquam beneficiorum suorum immemores, de sua sancta ac pia memoria repelleret, vt ingratos. Quare Sanctitatem Vestram volumus non latere, quod fuit Vir quidam, nomine Oldegarius, de terra nostræ iurisdictioni subiecta n indigena, qui quondam Barcinonæ ciuitati præfuit Episcopus, & Tarraconensi Ecclesiæ Metropolitanus, qui sic inter sibi subiectos deuote vixit & eos rexit & docuit in vtroque, quod firmiter credimus Dominum Iesum Christum, secundum quod per euidentia signa apparet, [B. Oldegarij Canonizationem petit.] desuper Sanctos suos suis dignis meritis misericorditer collocasse. Nam ad eius inuocationem & deuotam populi proclamationem, varijs & diuersis infirmitatibus ȩgrotantes totaliter liberantur, secundum quod apparet per varia miraculorum genera, testibus a publicis Notarijs iuxta iuris ordinem roborata. Supplicamus igitur Vestræ Sanctitati humiliter & deuote, quatenus de solita vestra benigna clementia dignemini dictum B. Oldegarium in terris in Sanctorum numero collocare, cum nostra sit firma fides, vt prædiximus, D. Iesum Christum eum in cælesti solio inter Sanctorum agmina ordinasse. Ad hæc autem & alia proponenda ex parte nostra ad pedes Vestræ Sanctitatis mittimus dilectum nostrum Bernardum de Olorda Decretorum Doctorem, qui pro Nobis multa ad hoc negotium facientia Vestræ Sanctitati verbotenus explicabit. Datum Barcinone Kalendis Martij, Anno Domini MCCLXXX. [non 1280.] Qui annus ne vitij suspectus sit consideranti, quod Martinus Papa huius nominis secundus anno dumtaxat MCCLXXXI, XXII Februarij, fuerit in S. Petri Sede collocatus; necesse est reuocare in memoriam id, quod me superius docere memini, Francis Catalanisque tunc temporis anni initium non a Kalendis Ianuarij, sed a Paschate duci fuisse solitum, quod cum eo, quo Martinus consecratus est, anno in ipsas Idus Aprilis caderet, Kalendæ Martiæ præcedentes, ea supputandi ratione, ad annum decimi tertij seculi octogesimum adhuc pertinebant: vt proinde eodem, quo prior epistola, anno data etiam sequens sit, solo nouem mensium ac dimidij spatio interiecto.

[65] [Alia eiusdem argumenti epistola,] Sanctissimo Patri ac Domino præceteris Reuerendo, Martino diuina prouidentia S. R. E. Summo Pontifici, Petrus per eamdem Rex Aragonum, recommendationem & reuerentiam debitam ac deuotam. Inter eas, quas pro republica gerimus, curas, cordi Nobis extitit diuinarum rerum semper ampliare debita deuotione culturam: in his præcipue, quȩ gloriam Dei, decus Regni, ac Nobis accumulant gaudia subditorum. Sane Reuerendi Patris felicis recordationis B. Oldegarij materia copiosior diem laudis & gratiarum actionis o accrescit in cælis, & in terris Mater Ecclesia suis pastum & p augmentum vberibus alumnum gratissimum, & deuotissimum sponsum de sinu suo ad Patrem omnium verum Deum assumptione gloriosa translatum, eo felicius, quo iucundius gloriatur. [Oldegarij merita,] Nempe Vir iste Venerabilis Tarraconensi, & Barchinonensi Ecclesijs vno præsidens tempore; mandato Apostolico, tamquam obedientiæ filius, ipsas ab antiquo inter barbaras nationes positas gubernando mirifice discretione perutili; lucis arma circumferens deuotius, & miro virtutum coruscans fulgore, fide præuia, iustitia comite, perseuerantia subsequente, Christi militans in acie, cuius ducatu potius & gratia fretus, se totum diuinis dedicans obsequijs, vsque ad sui dissolutionem corporis illustrauit, eas in statu prospero relinquendo: cuius meritis Sanctitatis mirabilis in altis Dominus, & in terris mirabilium operator, Sanctum suum dignatus est immensis signorum mirificare prodigijs & virtutes eius ostendere præclarius vniuersis. [& miracula explicans.] Quot siquidem imagines humanarum personarum pedum ac manuum ceterarumque humani corporis partium, expressis similitudinibus de cera, coram venerando eius sepulcro per fideles apponantur quotidie; & quantum possit eius priuilegiata sanctitas apud Deum super his, qui tam in terra quam in mari grauibus & diuersis infirmitatibus & periculis alijsque necessitatibus detinentur; quantaque & qualia per eum sint facta miracula, si per singula explicare tenemur, vtique vincimur: cum copiosam narrationis affluentiam excedat & superet rerum laudabilium altitudo, quod rerum euidentia protestatur. Exultamus insuper vberius de tanti Patroni meritis, & lætanti Romanæ q congratulamur Ecclesiæ, loca nobis subiecta tanto præeminere Patrono, cuius pio interueniente suffragio, succedant in temporalibus prospera, & adueniant in cælestibus gaudia repromissa. Tantis itaque fidei documentis edocti, tantisq; virtutum exemplis affecti (de vita, & miraculis inquisitione præmissa) Beatitudinem Vestram duximus deprecandā, quatenus ad Sancti huius sacram canonizationem, diu innumerosa multitudine Cleri, & Populi affectatam (si placuerit) tam feruenter quam efficaciter Apostolica procedere dignetur auctoritas, eum Sanctorum catalogo adscribendo; vt eumdem verum fidei zelatorem fideles colant communiter & venerentur in terris, quem Dominus virtutibus plenum, gratia præditum, miraculis clarum, spectabilem & imitabilem præbuit vniuersis. Dat. Xatiuæ XVII Kal. Ianuarij, Ann. Dom. MCCLXXXI.

[66] [Hinc ingens proximæ Canonizationis expectatio,] Hisce præuijs Petri supplicationibus ad Martinum, proculdubio S. Oldegarij canonizatio breui a Barcinonensibus sperabatur, quod fuit in caussa, vt fideles illius vrbis passim in eorum vltimis voluntatibus Capellas extruere, Anniuersaria constituere, & Officia Ecclesiastica designare, in tempus canonizationis specialiter decreuerint. Eminuit in his Iacobi de S. Eugenia, Barcinonensis Canonici & Sacristæ Maioricensis, suprema pietas; qui suo in testamento, quod per manum Nicolai de Samares Notarij publici condidit pridie Idus Iulij, anni MCCLXXXII, post institutam perpetuam in Cathedrali ecclesia Sacellaniam, quam administraturus Presbyter pro sua parentumq; [Sacra anniuersaria ei decreta.] suorum animabus iugiter sacrificium Missæ offerret, horisque Canonicis in ecclesia illa decantandis assisteret, expressis verbis ita cauit: Volo & iubeo, vt, si quando contigerit in Cathedrali Barcinonensi altare erigi B. Oldegario, dictus Presbyter in eo perpetuo sacrificet: interim vero dum id fiat in aliquo alio id faciat, iuxta mandatum Episcopi Capitulique Barcinonensis. Deinde subiungit: Instituo præterea quatuor anniuersaria in dicta modo ecclesia perenniter celebranda, quorum vnum sit in honorem B. Oldegarij, ipso die felicis illius transitus: quod si ei altare aliquod consacretur, transferatur dictum anniuersarium in diem eius festum: eodemque die distribuantur vnicuique Canonico & Clerico beneficiato quatuor nummi ratione istius festiuitatis r. Ex quibus manifesto liquet, quam certo Barcinonæ speraretur eius proxime futura Canonizatio. [Interim excommunicatur Petrus propter Siciliam;] Verum ista tam bene inchoata, si non euerterunt omnino graues irarum motus inter Regem Pontificemque, auerterunt saltem alio animos, vt bellicis curis potius, quam sacris ordinandis liberet vacaretque attendere. Etenim Arragoniæ Rex anno MCCLXXXII, post cæsos Siculorum conspiratione tota insula Francos, in eamdem cum classe inuectus, & tamquam regni legitimus hæres propter Constantiam Manfredi filiam vxorem suam Rex salutatus, grauissimam incurrerat Martini Papæ indignationem; quippe, qui natione Francus Carolum, S. Ludouici Franciæ Regis fratrem, a decessoribus Vrbano IV & Clemente pariter IV vtriusque Siciliæ Regem institutum, impense foueret, omninoq; cuperet restitutum s.

[67] Itaque cum Petrus ab eo excommunicationis vinculo teneretur innodatus, [Sed B. Oldegarij veneratio nihil minuitur.] a negotio Canonizationis promouendo cessatum est quidem, at non a cultu & inuocatione beati Antistitis, quam vna cum miraculis incrementum sumpsisse colligo ex dati acceptiq; tabulis sacristiæ Barcinonensis annorum millesimi trecentesimi octogesimi septimi, octaui & noni: in quibus fit mentio quatuor tignorum ad eum finem coëmptorum, vt centum quinquaginta paxillis ornatis in ea infixis sustinerent dependentia e cera aliaue materia anathemata, petiti acceptiue beneficij significatiua. Quin ab immemorabili tempore ingens Barcinonensis populi erga suum hunc Episcopum veneratio duobus etiam alijs probatur argumentis: primo quod non tantum ab omnibus, quocumque in sermone Sanctus passim indigetetur, sed etiam in litaneuticis precibus inuocetur, vt Sanctus: S. Oldegari ora pro nobis, quemadmodum in antiquis Litaniarum formulis tam manu exaratis in pergameno quam prælo excusis in charta videre licet: altero, quod in ijs festis, quæ ritu duplici Ecclesia recolit, Sacerdos post incensum oblatum ante principem aram, in qua Venerabilis Eucharistiæ Sacramentum seruatur reconditum, ad sacellum sepulcrumque sancti Præsulis progrediatur, illud quoque incensi thuris fumo veneraturus.

[Annotata]

a Anno 1149, 31 Decembris, Raymundus Berengarius eius nominis IV, Comes Barcinonensis, idemq; per Templariorum cessionem Arragoniæ Rex, Dertosam redegerat in potestatem.

b Christi MCXLIII.

c Vulgaris æræ MCLVI, & VII.

d Electus hic anno MCXLIV; anno deinde LXI ad Archiepiscopatum Tarraconensem, morte Hugonis de Ceruellon vacantem promotus; successorem in Sede Barcinonensi accepit Bernardum de Berga.

e Ita habemus ex lib. 1 Antiquitat. fol. 199 apud Diagum.

f Ante biennium assumpti ex Ausonensi Cathedra, mortui anno 1361.

g Hic deinde Michaëlis prædicti successor fuisse dicitur a Diago, ex Præposito Barcinonensi & Oscensi Episcopo, ab Innocentio VI assumptus: anno autem 1369, ad Dertusensem translatus Sedem, Barcinone successorem habuit Berengarium de Eril.

h Successor Berengarij, post biennium Episcopatus defuncti, mortuus anno 1385.

i Primi Episcopi Barcinonensis: colitur VI Nouemb. agit de hac translatione Diagus l. 3 cap. 20.

k Ingens temporibus illis pecuniæ summa.

l Designatus a Philippo II Hispaniarum Rege anno 1599.

m Ex Archiuio regio, registro huius Regis, & anni 1281, folio 102.

n Hinc refellitur auctor catalogi Episcoporum Tarraconensium præfixi collectioni Conciliorum Terraconensium editæ anno 1593: vbi scribitur fuisse Oldegarius, natione Gallus.

o Id est, auget.

p Id est auctum, siue nutritum: forte augmentatum legendum.

q Id est, cum gaudio significamus.

r Continetur testamentum illud in Archiuio Capituli loco 10 testamentorum, num. 22, & in libro Dotationum Ecclesiæ Cathedralis folio 199.

s Errauit Diagus, eumq; temere sequutus Tamayus, cum scripsit Carolum a Martino inuestitura regni Siculi donatum: eamq; discordiarum caussam cum Petro fuisse: Regnum enim vtriusque Siciliæ contra Manfredum tyrannum Vrbanus Carolo obtulit anno 1263, tradidit vero Clemens Romæ in Lateranensi ecclesia 1265, IV Kal. Iulij.

CAPVT VII.
Resumitur negotium Canonizationis, & miracula recentiora colliguntur.

[68] Interim sopita penitus, & quasi ex omnium animis obliterata exciderat cura sepositi semel negotij; [Denuo de Canonizatione cogitatur,] donec demum seculo hoc decimo septimo feliciter inchoato per solennem S. Raymundi Peña-fortij relationem inter Diuos a; denuo ad idem studium vrgendum Barcinonensium incaluere animi: sic vt insolito accurrentium numero frequentaretur sepulcrū, cerei & anathemata multiplicarentur in sacello, quæ noua cælitus beneficia deuocauere. Itaque secundo seculi præsentis anno, III Idus Ianuarij: [& decreto Capituli,] Considerantes Domini Capitulum & Canonici (verba ipsius decreti sunt apud Rebullosam cap. 47) quod corpus B. Olleguarij Archiepiscopi Sanctæ Tarraconensis Ecclesiæ, & simul Episcopi præsentis Ecclesiæ Barcinonensis, sincerum & integrum cum magna reuerentia & decentia remanet custoditum & conseruatum in quadam tumba, de lapide marmoreo mirabili arte confecta, intus dictam præsentem ecclesiam & in capella sub eiusdem inuocatione constructa: ad quam siquidem capellam maximus Christi fidelium numerus tam videlicet masculini quam fœminini sexus habet recursum, propter magna miracula & prodigia, quæ in singulos dies ad preces & deuotionem Christi fidelium, in suis laboribus, necessitatibus & infirmitatibus ad eum recurrentium, diuina faciente clementia, veniunt & exeunt in lucem: & quod mirabile est, quod illius deuotio in singulos dies semper crescit & augetur, non solum inter ciues & habitatores præsentis ciuitatis Barcinonæ, verum etiam inter quam plures alios extraneos, seu extra dictam præsentem ciuitatem Barcinonæ degentes. [procurator constituitur;] Cupientes propterea dicti Domini Capitulum & Canonici ne tam magnus thesaurus remaneat in abscondito, & quod de prædictis miraculis & rebus tam prodigiosis constet, & proinde recipiatur de illis vera informatio, vt prædicta omnia æternæ memoriæ commendentur; adeo vt Canonizatio illius apud Sanctam Sedem Apostolicam maiori deuotione, feruore & affectione instari, & suum debitum & optatum finem & effectum fortiri valeat: quam siquidem Canonizationem tam ciues & habitatores dictæ præsentis ciuitatis quam plures alij Christi fideles cum magna deuotione & animi affectu fieri exoptant. Propterea & alias dicti Domini Capitulum & Canonici de certa scientia & gratis constituerunt & ordinarunt procuratorem, syndicum & actorem eorum, seu verius dicti admodum Reuerendi & Insignis Capituli, Reuerendum Dominum Michaëlem Ioannem Boldo eorum Canonicum &c.

[69] [qui recentiora miracula colligit:] Sic impositum munus ingenti animi alacritate, aggressus Michaël, intra paucos dies Episcopo supplicem libellum obtulit viginti quatuor capita complexum; circa quæ legitime procedi postulabat: continuoque citandis atque audiendis testibus, & singulis rite examinandis deputatus ab Episcopo est Petrus Pla, eiusdem Episcopi Vicarius generalis atque Officialis & in vtroque Iure doctor, Ecclesiæ sæpedictæ Canonicus: atque ita quarto die Februarij ineuntis datum processui informatiuo initium est, discussaque legitime sunt recentia B. Oldegarij miracula, quæ prædictis viginti quatuor capitulis continebantur: ex quibus pauca quædam Rebullosa refert, eo quo probata sunt ordine, nosque ex ipso Latine reddimus.

[70] Anno MDCI Paulus Iulia, duorum annorum puerulus, [in his mortuus infās suscitatus;] dum domesticam famulam ludibundus insequitur, per fenestram quamdam, qua inferiori cubiculo lumen e superiori transfundebatur, infelici casu prolapsus; ab ijs, qui ad sonitum cadentis accurrerant, creditus est omnino mortuus, vel morti citra spem vitæ proximus. Accurrunt pater materque infantuli: hæc gremio excipit miserandum cadauer, iste, cui nomen Antonius Iulia, & magna erga S. Oldegarium deuotio, eius sepulcrum solitus frequentius visitare, oculos manusque attollit in cælum, &, O S. Ollegari, inquit, adesdum in tam præsenti necessitate: & mox, quasi securus impetrati beneficij, plenissima fide adit ad filium, ac nominatim inclamat semel, iterum, tertio. Ad primam vocem iacuit immotus puer, ad secundam suspirans ceruicem versus inclamantem reflexit; ad tertiam denique de matris exiliens brachijs, suis ipse pedibus ad patrem amplexandum procurrit, adiutus a nemine. Quem deinde curiose explorantes, qui aderant, nullum penitus in puero læsionis signum reperere. Omnibus igitur in Dei laudes & gratiarum actiones solutis, tabulam miraculi testem sacello Beati viri affigendam curauere parentes, cum certo sacrificiorum inibi celebrandorum numero.

[71] Hæc ita se habere iuratis testibus compertum est anno MDCII, die IX Februarij: simulque similibus testibus pro certo cognitum, quomodo prædictus Antonius, ipsa, [eiusdem pater mirabiliter a diutus,] quæ filij prodigiosam salutem sequuta fuerat, nocte tam vehementi animi deliquio pectorisque coarctati pressura obrutum se senserit, vt desperatis humanis remedijs, vltimam eam sibi esse horam crederet, nisi de cælo adesset sibi, idem, qui filio, Oligarius: quapropter vxori, vt potest, imperat, iubeat excitos stratis familiares adesse, flexisque coram genibus Sanctum inuocare Oldegarium. Paret illa, nec minus isti: & mox infirmo spectabilis Sanctus adfuit pontificali habitu, mitra, pedo instructus: ad cuius præsentiam pulsus est letalis angor; totoque e corpore prorumpens sudor hominem valetudini pristinæ restitutum reliquit, adeoque validum, vt sequenti mox mane aduolarit ad tumulum, gemini beneficij gratias relaturus.

[72] Nullus erat eo tempore frequentior Barcinonæ sermo quam de B. Oldegarij miraculis, [moribunda infantula sanitati reddita,] vnde pridie Nonas Octobris fiducia nata medicis est, de vita Annæ Mariæ Lopez, puellæ bimulæ ac pestifera febri correptæ, desperantibus, vt auctores parentibus essent diuinum pro filiola auxilium per S. Ollegarij merita implorandi: paruerunt illi vtilia monentibus, votumque nuncupavere, natam, velut suscitatam a mortuis, sistendi ad præsulis beati monumentum in sindone mortuaria, quam ad sacelli parietem cum tabella essent relicturi affixani: tantaque emissum votum sequuta valetudinis conuersio est, vt integra intra dies paucissimos sanitas compulerit eius se reos sistere; prout XI Februarij die eius anni, qui prodigiosam curationem secutus, seculi secundus fuit, complurium testium fide est comprobatum.

[73] Plus etiam mirabilitatis habet quod dicti anni & mensis die XIII exhibitum receptumque fuit; [senex de scalis prolapsus in puteum] anno pariter præcedenti, si nilique mense Octobri, die XIX patratum. Exierat in hortum suum, vespertinam a cœna auram captaturus, Ioannes Branes mercator & ciuis Barcinonensis, octogenarius senex; Punicaque ex proceriori arbore mala decerpturus, scalas admouerat duodecim palmos altas, atque secundum putei, qui aderat, orificium recte, vt putabat, firmatas. Iam summos eorum gradus tenebat: cum robustior ramus, quem carpendis fructibus ad se moliebatur adducere, inuersis scalis vestigio suo emouit infirmum senem, præcipitemque in caput deuoluit; quod in hydriam primum fictilem, quæ putei labro fors imposita stabat, ita violenter impactum est, vt illam confringens, ipsum graui vulnere sauciatum sit; reliquum deinde corpus trahens in aquam decem ac tribus palmis profundiorem. In ipso inuertentium se scalarum disci imine occurrerat animo S. Oldegarij notum iam cunctis inuocare subsidium. Mirum dictu ab ipso putei fundo mox ad illius superficiem elatus, [a submersione liberatus;] sparteum in manu funem deprehendit, eoque sese tantisper sustinuit, donec Mariam Virginem Beatumque Oldegarium & vicinos, si qui forte exaudire possent, inclamanti inuisibili ope isti, hi corporali præsentia adfuere, nō ante tamen quam tres horæ quadrantes effluxissent: quibus omnia circumspectantibus nihil expeditius occurrit, quam ipsas, vnde delapsus fuerat, scalas in aquam dimittere: quibus ille insistens subministratum funem sibi ipsi sub axillas circumducere est aggressus, e puteo extrahendus: quod vbi ex voto factum est; omnibus demirantibus, quomodo octogenario seni vires ad tam diuturnum difficilemque conatum suffecissent: extractus ille reliquo sanus corpore, breui etiam a capitis vulnere consuetis medicorum artibus est curatus; & votiua aliquot sacrificia in sacello Beati facienda præscripsit, addita tabella, quæ rei gestæ seriem intuentium oculis repræsentaret.

[74] [difficile puerperium leuatum] Antiga Vin̄adera difficilis puerperij doloribus multos dies fatigata, XXV die mensis Nouembris ad vltimam metam peruenerat virium pariter ac vitæ suæ, sed concepta magna de Sancto fiducia, pari petitionis instantia flagitauit a præsentibus, vt de sepulcro Beati puluerum aliquid sibi afferrent: allatum protinus potui miscet, eoque haustu vsque adeo sese releuatam sensit, vt partum mox sine difficultate enixa, omni se periculo exemptam gratularetur. Pari facilitate edita recens fæmella proles, quæ iudicio omnium morti debebatur victima, postquam pro ea quoque inuocari cœptum est Oldegarij nomen, intra quadrantem tam sana vegetaque apparuit, quasi aduersi nihil passa fuisset: itaque & hic euentus inter prodigiosos alios relatus est XV Kal. Martij eodē quo cetera anno.

[75] [carcinemata septē subito persanata.] Mariæ Lampisiæ, mulieri in Vrbis Barcinonensis vicinia coniugatæ, septem fœda carninomata exulceratam tibiam ita affecerant, vt loco se mouere nullatenus posset, nisi auxilio alieno: audiuit eam amicorum aliquis, qui visitationis gratia aduenerat, de suis doloribus, quibus nullum medici inuenirent remedium, muliebriter quiritantem; suasitque ad cælestem recurrere medicinam, si terrena deficeret. Audijt illa: ex eoque die cœpit inuocare Sanctum, vt vires saltem tantillas subministraret, quantæ forent necessariæ, vt ad eius tumulum modo quocumque perueniret: eas preces cum integro quatriduo protraxisset, octaua demum die Decemb is, inter suorum brachia eo deportata verius quam adducta, cum suas quasdam preces complesset, subito tibijs valentibus vti cœpit, atque ad extremam ecclesiæ Cathedralis partem ita valens redijt, vt nullo deinceps subsidio eguerit ad complendum, quod nuncuparat, votum de adeundo per integri anni spatium quotidiana pietate sepulcro.

[76] [Nouū Capituli decretum.] Atque hæc, dum cetera lucem videant de S. Oldegarij mirabilibus hoc ipso, quo viuimus, seculo peractis, in præsens sufficient: quibus colligendis cum esset maxima sollicitudine, cautelaque in examinandis processum, anno MDCVI conuocatum denuo Canonicorum collegium Michaëli Ioanni Boldo, Ioanni Casont, & Raphaëli Rieræ, Canonicis e suo numero delectis imperauit; vt vna cum Episcopo dispiciant qua ratione ad maturitatem possint pia totius vrbis ac territorij pro suo Præsule vota perduci. An autem & quid vlterius actum sit nusquam reperi: nec enim ad manum est vita, cuius meminimus in principio, anno millesimo sexcentesimo decimo septimo Barcinonæ impressa.

[Annotatum]

a Facta hæc est per Clementem VIII, de qua vide dicta ad VII Ianuarij, quo die colitur.

DE B. SOLLICITO ORDINIS CRVCIGERORVM IN PICENO.

[Commentarius]

Sollicitus Ordinis Crucigerorum in Piceno (B.)

Matilica oppidum antiqui nominis, Frontino in Coloniis memoratum, situm est in Piceno supra Æsim fluuium in Apennini radicibus, inter Fabrianum & Septempedam, quam nunc Sanseuerinum appellant. Plinius ab hoc oppido lib. 3 cap. 14 accolas nominat Matilicates. Apud hanc vrbem, inquit Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, B. Sollicitus, qui apud Crucigeros vitæ Sanctitate floruit, venerationem habet. Cuius nomine sacra ædes apud Matelicates extructa est, cuiusque hac die Franciscus Maurolycus meminit. Ita Ferrarius ex Tabulis Fratrum Crucigerorum. Annotatq;, quo tempore vixerit, quæ illi patria fuerit; licet a prædictis Religiosis non semel perquisierit, nihil aliud tamen, nisi quod Matelicæ & in suis cœnobijs colatur, referre potuisse. Idem Ferrarius in Catalogo generali: Matelicæ in Piceno, inquit, B. Solliciti Confessoris Ordinis Cruciferorum. Citatque in Notis Maurolycum & Felicium, ac Tabulas Fratrum Cruciferorum, qui illum Officio Ecclesiastico in propria ecclesia venerantur. Habemus duplicem Maurolyci editionem Venetam, & Felicij Vrbinianam, sed vtrobique absque mentione B. Solliciti. Interim Siluester Marulus siue Maurolycus lib. 1 Oceani Religionum pag. 51 asserit ista in Martyrologio Francisci Maurolyci legi verba: Eodem die S. Solliciti Confessoris Ordinis Cruciferorum. De Ordinis Crucigerorum antiquißima origine, progreßibus, reformatione agit Paulus Morigia historiæ Religionum cap. 31. Episcopus Brautius in Martyrologio Poëtico hoc distichon de B. Sollicito edidit:

Sollicitus portare Crucem, portauit in altum,
      Et super exaltans alleuiauit onus.

DE S. CYRILLO III PRIORE GENERALI ORDINIS B. MARIÆ DE MONTE CARMELO IN TERRA SANCTA.

CIRCA ANNVM MCCXXIV

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Cyrillus III Generalis Ordinis B. Mariæ Virginis de monte Carmelo in Terra sancta (S.)

[1] Mvlti Ordinis B. Mariæ de Monte Carmelo occurrunt viri illustres Sanctis adscripti, quibus studium nostrum libentissime addicimus, optamusq; Acta illorum quam diligentissime illustrare. Vnum interea dolemus, nos non posse omnium Acta olim conscripta nancisci, neque industriam nostram satis secure impendere: vti licuit præstare circa Vitam S. Petri Thomasij, quam primo inseruimus operi nostro de Actis Sanctorum ad XXIX Ianuarij, [Multi in Ordine Carmelitano Sācti.] ac postea secundis curis elimatam edidimus seorsim, ac Reuerendis Patribus Ordinis Beatissimæ Virginis Mariæ de Monte Carmelo, in Comitijs Prouincialibus anno MDCLIX Mechliniæ congregatis, dicauimus: imo & alia Acta eiusdem S. Petri ab altero coæuo scriptore exarata postmodū assecuti sumus, & dictis Patribus edenda obtulimus. Cum Ordo hic, post Terram Sanctam a Christianis recuperatam, [tres primi Generales,] seculo XII & XIII in dicta regione floreret, accepit suos Priores Generales, quorum tres primi Cælitibus adscripti, Ecclesiastico cultu honorantur, primus Bertholdus XXIX Martij, secundus Brocardus II Septembris, tertius Cyrillus hoc VI Martij, de quo modo agimus; [S. Cyrillus horum tertius,] atque vti XXV Februarij ad Vitam S. Auertani eiusdem Ordinis Conuersi fecimus, & placuisse scimus; ita modo antiquiora & certiora testimonia primum proferemus.

[2] Vetustissima mentio S. Cyrilli extat circa Officium Ecclesiasticum de eo ordinatum in Capitulo generali in Conuentu Siluarum Prouinciæ Thusciæ anno MCCCXCIX habito, [officio Ecclesiastico honoratus anno 1399] cuius decretum profertur a Ioanne Baptista de Lezana in Annalibus Carmelitarum ad annum MCCXXIV, quo censet S. Cyrillum e vita decessisse, & est eiusmodi: Item ordinarunt, quod eodem modo fiat omni anno, Officium de S. Cyrillo, Doctore Montis Carmeli & Confessore, cuius festum celebratur * septimo Idus Martij, scilicet die sexta eiusdem mensis, mandantes Prioribus Prouincialibus quatenus dicta festa (scilicet SS. Elisæi & Cyrilli) faciant inseri in Kalendarijs suarum Prouinciarum. Addit Lezana idem ordinatum fuisse in Capitulo generali Bononiæ anno MCCCCXI, & consequenter in perantiquo Ordinis Breuiario in membranis exarato, & in Bibliotheca Transpontina reseruato, festum eiusdem S. Cyrilli haberi. Imo in similibus Missalibus, Breuiarijs & Kalendarijs Ordinis Carmelitici tum manuscriptis tum excusis ista fere ad diem VI Martij prænotari, ab ipsis Patribus huius Ordinis didicimus: S. Cyrilli, Presbyteri Montis Carmeli, tertij Generalis Ordinis.

[3] Quo tempore dicta Capitula generalia habita sunt, florebat Ioannes Grossus anno MCCCLXXXIX in Generalem ab ea parte Ordinis, quæ Clementem Septimum Antipapam sequebatur, electus: ac postmodum anno MCCCCXI, semoto schismate, [Elogium a Ioane Grosso Generale scriptum ante annū 1430] Prior Generalis totius Ordinis vnanimi consensu constitutus, in eo officio perstitit vsque ad annum MCCCCXXX, ac dein post illud resignatum aliquot adhuc annis vixit. Huius industria extat conscriptum Viridarium Ordinis B. V. Mariæ de Monte Carmelo in duas distinctum partes, prima est de Origine, Progressu & Prioribus Generalibus dicti Ordinis: secunda de Sanctis Patribus & deuotis & scriptoribus aliquot illustrioribus. In hac secunda parte inter Sanctos Ordinis est elogium eiusmodi: Fuit S. Cyrillus Presbyter Montis-Carmeli, natione Græcus, Prior Generalis Ordinis tertius. Hic dum pro reuerenda celebritate B. Hilarionis Abbatis Missarum Solennia inchoasset, cum Fratre Eusebio Comite sibi carissimo, & ad illum locum Canonis peruenisset, vbi dicitur: Hanc tibi oblationem &c. nebula condensa sibi adstitit. [Oraculum diuinum ab Angelo oblatum] Ipso igitur stupescente, Angelus virginei aspectus, distans binis cubitis & semisse ab altari, in ipsa nebula visus est capillis flauis & crispis, geminis alis ornatus, ab imis vsque ad talos amictus sandaleis aureis, rubrisque pedalibus calceatus, afferens virgam liliatam & duas tabellas argenteas, litteris Græcis descriptas, dixitque: Cum Sacramenta compleueris, has scripturas transcribes in membrana, & conflans tabellas formabis in calicem & thuribulum, ad libanda & adolenda in ara sacrificij matutini. Mansit autem in ara Angelus vsque ad gratias postmissales. Descendens autem ad mensam posterioris pauimenti, tabellas deposuit, & in ictu disparuit.

Ad libum scandens, fuit Angelus hæc sibi pandens:
Septenis stellis, binis coronare tabellis.

Dum igitur Sanctus iste eas tabellas transcripsisset & conflasset, huiusmodi transcriptum per Telesphorum monachum Abbati Ioachim, viro Sancto & illuminato transmisit, instantius supplicando, vt ratione suæ magnæ obscuritatis super eo cōmentariolum quoddam conficeret, quo abscondita perducerentur in lucem, & nubes vmbrosa profundissimi affatus conuerteretur in solem splendentem clarissimi intellectus. Quod Abbas Ioachim ad instantiam S. Cyrilli facere minime desistebat, rescribens ei epistolam: in qua inter cetera nominat ipsum S. Cyrillum stellam manentem in ordine sanctitatis, in formula honestatis, in nidulo paucitatis, atque orbem opacum, deformem & squallidum virtutibus illustrantem, moribus informantem, & exemplis ornantem. Nec mirum, quia suis virtutibus orbis opacitatem illustrauit, suis moribus deformitatem informauit, & suis exēplis orbis squallitatem ornauit. Sexta die Martij in Monte Carmelo, monte Sancto, monte vberrimo S. Cyrillus, pauper superfluis opibus huius mundi, quod bonum est, sed diues gratia Domini nostri Iesu Christi, quod optimum est, ab hac luce migrauit: cuius gloriosum corpus in prædicto monte, multis clarens miraculis, requiescit ad laudem Omnipotentis Dei, cui est honor in secula seculorum. Hactenus Grossus in secunda parte Viridarij de Sanctis Ordinis sui. Huius duplex nacti sumus apographum, vtrumque ex vetusto codice MS. descriptum, alterum Conuentus Francofordiensis, alterum Mechliniensis anno MCCCCLXXXIV exaratum: vbi per libum in disticho indicatur libamen & sacrificium Missæ. De miraculis infra agemus.

[4] Diuini oraculi ad S. Cyrillum allati duo exemplaria MSS. reperit Lezana in bibliotheca Vaticana, eaque descripta transmisit Philippo a Sanctißima Trinitate Carmelitæ Discalceato, [in MSS. repertum] qui duo alia exemplaria nactus est, alterum a Gilberto Anglico erutum e bibliotheca Cluniacensi, alterum ipse vidit Parisiis in illustri Abbatia S. Victoris, & Lugduni in lucem edidit anno MDCLXIII, præposita epistola S. Cyrilli ad Abbatem Ioachim, in qua ipse exponit modum apparitionis Angelicæ, a Ioanne Grosso in iam dato elogio eisdem pene verbis descriptæ. Ipsi dein Oraculo subiungitur responsio Abbatis Ioachim ad S. Cyrillum cum interpretatione compendiosa Angelici Oraculi. Vtramque epistolam edidit etiam Lezana ad annum MCXCII & sequentem. Edidit postea Abbas Ioachim commentarium siue interpretationem huius Oraculi paullo fusiorem, quam Lezana non audet transcribere, quia reperit aliqua contineri, quæ aliquibus, pusillis saltem, scandali occasionem afferre possent. [& variorū commentariis illustratum.] Asserit autem contineri in bibliotheca Vaticana & Transpontina. Interpretati etiam illud Oraculum sunt Gilbertus monachus Cisterciensis, & Ioannes de Rupescissa Franciscanus. At Ioannes Erghon Anglus Eremita Augustinianus in vnum corpus cum alijs collegit & Compilationes Vaticiniorum inscripsit. Telesphorus Cusentia Presbyter eremitæ in libro de Magnis tribulationibus & statu Ecclesiæ multa de illo refert, vti & Bartholomeus Pisanus in libro Conformitatum Vitæ S. Francisci: quos auctores allegat dictus Philippus a Sanctißima Trinitate, additque Commentarium suum valde amplum, quem curiosus lector consulat. Nos ad antiqua testimonia scriptorū redimus.

[5] Inter alios libros manu exaratos de Actis Sanctorum habuimus codicem Vltraiectinum Ecclesiæ S. Saluatoris, in quo Vitæ Sanctorum, sed paßim contractæ, continentur collectore anonymo, quem post Ioannis Grossi ætatem seculo decimo quinto vixisse existimamus. Ex illo hæc sequentia damus, ante ex eodem MS. transmissa Ioanni de Lezana & ab eo edita ad annum MCLXXIV num. IX. Fuit vir doctus, scientijs sacrarum litterarum eruditus, Deo multum deuotus, [Vita compendium ex MSS.] nomine Cyrillus, in Terra sancta, tunc a Christianis possessa, sancte & pie conuersatus, in ordine Presbyterij constitutus. Qui quidem ob contemplationem miræ sanctitatis & vitæ puritatis, Fratrum in Monte Carmeli commorantium & omnipotenti Deo eiusdem gloriosæ genitrici Virgini Mariæ gratum famulatum die noctuque in pœnitentiæ austeritate & proprietatis abdicatione præstantium, eumdem Montem affectuosius adijt. Mons enim iste vtique est amœnissimus germinosis pascuis, vberrimus fonte scaturienti vertiginis, quem olim Sanctus Pater Helias & Helizæus & alij quamplures filij Prophetarum dicuntur inhabitasse. Ibidem S. Cyrillus deuotis Fratribus in cara fraternitate & dulci conuictu iuxta modum eorum viuendi erat sociatus, vitam cœlibem ducens, Angelico aspectu sæpius consolatus, diuinis reuelationibus crebro illustratus. Reliqua sunt de Oraculo diuino supra ex Grosso relato: quod hic aliquanto amplioribus verbis hinc inde describitur. Subiungebantur varia de rebus gestis virorum illustrium Ordinis Carmelitani: ex quibus verosimile fit auctorem ex eodem Ordine aliquem fuisse.

[6] Lezana ad annum 1224 num. 5 & 6 plurimum tribuit Petro de Natalibus: qui si aliqua scripsisset de S. Cyrillo, necessario hactenus relatis auctoribus præponendus foret, [Nihil de eo scripsit Petrus de Natalibus,] vtpote qui anno MCCCLXIX inchoauit Catalogum Sanctorum die S. Barnabæ, & absoluit anno MCCCLXXI die XVI Maij creatus Episcopus Equilinus: cuius archetypum ipsiusmet auctoris manu conscriptum nactus Antonius Verlus Vicentinus curauit anno MCCCCXCIV Vicentiæ imprimi, eiq; fine imposito ac registro filiorum numerato, ista subnectit. Post quam ad libri calcem, [ab alio elogium adiunctum anno 1494] Deo annuente peruenimus, nobis visum est fore haud inutile, quorumdam Sanctorum gesta subnectere, quæ ex eorum historijs, quam compendiose potuimus, auctorem huius imitati decerpsimus &c. Quibus omissis substituta sunt in posterioribus editionibus ista verba. De Sanctis nuperrime Canonizatis. Ibi capite 3 de S. Cyrillo Confessore ista habentur: Cyrillus Confessor, olim Presbyter, Fratrum eremitarum consors factus, adeo corde deuoto, mente pura, contemplationi vacabat, vt sæpius Angelico foueretur aspectu, & diuinis reuelationibus illustretur, ac paucis relato diuino Oraculo de quo iam egimus, addit: Ex tunc sanctis operibus excellentior occubuit. Eius festiuitas pridie Nonas Martij colitur.

[7] Ante hoc supplementum Petri de Natalibus aliqua Martyrologia celebrarunt S. Cyrillum. Ex his præferendum antiquum Martyrologium Ordinis, quod in membrana habemus excusum his verbis: [memoria in sacris fastis:] Pridie Nonas Martij, in Monte Carmelo B. Cyrilli Presbyteri, melliflui & aurei Carmeli Eremicolæ prædeuoti: cui Deus tamquam fideli ac familiari amico de futuro mundi statu complura reuelauit more cunctis inaudito. Eadem leguntur in Martyrologio siue Hagiologio Ioannis Guillemanni Canonici Regularis in Rubea-Valle prope Bruxellas, anno MCCCCLXXXVII vita functi, & aliquanto contractius apud Hermannum Greuen Carthusianum Coloniæ anno MCCCCLXXX mortuum, in additionibus Vsuardi. Secuti seculo sequenti Molanus & Canisius. In Martyrologio adiuncto Legendæ aureæ Coloniæ anno MCCCCXC excusæ, vti eodem anno Lubecæ, sed cum Doctrinali Clericorum, ista solum habentur: Eodem die S. Cyrilli Presbyteri & Confessoris Ordinis Carmelitarum. In MS. Florario Sanctorum ista continentur: In monte Carmelo B. Cyrilli Presbyteri, melliflui Carmeli Prioris tertij. Hic multa describit posteris profutura seculis, & gloriosis miraculis Deo procurat gloriam, mundoque stuporem. Obiit anno MCCV. Eadem fere habet VVernerus Rolewinck in Fasciculo temporum, sed ad annum MCCXXIV. Franciscus Maurolycus Abbas Messanensis, eumque secutus Constantius Felicius ista commemorant: Item S. Cyrilli Carmelitæ, cui in duabus tabellis argenteis Græce scriptis multa diuinitus sunt reuelata. In hodierno Martyrologio Ordinis Carmelitam inserto Ordidinali siue Ceremoniali anno MDCXVI excuso, nonnulla traduntur ex Palæonydoro siue Bostio, de quibus infra agemus.

[8] Profertur a nonnullis testimonium Iacobi Philippi Bergomatis in Supplemento Chronicorum lib. 12 ad an. 1199. Verum illud deest in impreßione Brixiesi anni MCCCCLXXXV insertum a posteris in editione Parisiensi anni MDXXXV, [elogium Bergomati insertum anno 1535.] vbi lector monetur additos esse nonnullos antiquorum memoria celebratos, & de Cyrillo huiusmodi leguntur: Cyrillus natione Græcus, eiusdem Ordinis montis Carmeli Generalis Prior, & ipse hac tempestate & doctrina ac prophetico Spiritu illustratus, insignis multum fuit, qui cum esset admodum doctus, scripsit quædam ingenij sui opuscula ad Abbatem Ioachim de Oraculo Angelico librum vnum, qui incipit: Tempore annorum Christi. Item de processu sui Ordinis librum vnum & epistolas plures ad diuersos. Verum hæc opuscula iam ante a Trithemio enarrata erant libro de laudibus Carmelitarum & de Scriptoribus Ecclesiasticis cum hoc elogio: [aliud Trithemij.] Cyrillus Presbyter & monachus Montis Carmeli & eiusdem tertius Prior Generalis, natione, vt ferunt, Græcus, vir sanctus & prophetico spiritu illustratus, cui omnipotens Deus suam voluntatem Angelico ministerio aperuisse dicitur, dum argenteis tabulis digito Dei scriptis honoratur. Trithemium subtimide describit Posseuinus in Apparatu sacro, Si, inquit, ei hac in re credendum. Edidit librum de processu Ordinis in Vinea Carmeli Daniel a Virgine Maria iam altera vice Patrum Carmelitarum in Belgio Prouincialis, [liber de Processu Ordinis ab anno 1446 MSS.] vir religiosissimus & diligentissimus, asseritque haberi in vetustis exemplaribus MSS. inter quæ ceteris accuratius, scriptum esse Parisijs in collegio Nauarræ anno MCCCCXLVI per Ioannem Simonis de Terra-noua, & adseruari in Conuentu Gandauensi. Ergo saltem XLVI annis, antequam suum librum de Scriptoribus Ecclesiasticis ederet Trithemius. Reliqua de hisce scriptis discutiant alij.

[9] Trithemio familiares fuerunt, saltem ob litterarum communicationem, duo Ordinis Carmelitici scriptores Belgæ, scilicet Arnoldus Bostius Gandensis, [Vita scripta a Bostio & Palæonydoro anno 1497.] anno MCCCCXCIX vita functus, & Ioannes Palæonydorus Hollandus, ex oppido Oude-water, quod Græce παλαιὸν ὕδωρ sonat, oriundus, quem Trithemius ait obijsse an. MDVII, ætatis LXXIV. Ab hoc typis Moguntinis editus est anno MCCCCXCVII liber trimerestus anaphoricus & panegyricus, de Principio & processu Ordinis Carmelitici. Qui liber sub titulo Antiquitatis & sanctimoniæ Eremitarum Montis Carmeli recusus est Venetijs anno MDLXX ex dispositione Ioannis Baptistæ Rubei, Prioris & Magistri Generalis. Ex huius libri 3 capite 4 damus Vitam S. Cyrilli, quam eamdem Bostius libro 7 Speculi historialis hactenus inediti fere conscripsit, imo & eisdem sæpe verbis, vt vnus ab altero videatur accepisse, aut ambo collato studio composuisse. Effluxerant tunc circiter trecenti anni a temporibus illis, quibus gesta fuerunt, [& carmine a Mantuano.] quæ de S. Cyrillo ab illis narrantur tam præclara & illustria, vt mererentur antiquorum scriptis confirmari. Proximus ad illos accessit Baptista Mantuanus, mortuus anno MDXVI. Hic tertio libro Fastorum Vitam eiusdem carmine heroico edidit, vbi in fine eius peregrinationem ad Medos, Parthos & Armenos celebrat, vti in Notis infra obseruamus. Reliqua plane similia sunt ijs, quæ hactenus edidimus.

[10] Qui postmodum secuti sunt scriptores Carmelitici ac res Ordinis deducunt, vt historiam certam, quæ Palæonydorus & Bostius tradunt, ipsi transcribunt: [recentiores Vitæ scriptores.] procurarunt etiam Lectionibus sacris, quæ adsecundum Nocturnum in Officio Ecclesiastico leguntur, ad hunc VI Martij inseri. Seorsim Vitam S. Cyrilli scripserunt Petrus Thomas Saracenus in Menologio Carmelitarum, Alegræus in Paradiso Carmelitico, Philippus a Sanctissima Trinitate ante Oraculum a se Commentariis illustratum, Ægidius Leo Indelicatus in Horto Carmelitico Italice edito, & Manuel Ferrera inter Vitas Sanctorum huius Ordinis Lusitanice scriptas, Segerus Pauli in tractatu particulari necdum edito. Eamdem inseruit Annalibus Carmelitarum Ioannes de Lezana, varia allegat in Vinea Carmeli Daniel a Virgine Maria, ad quos nouarum narrationum curiosum lectorem remittimus.

[Annotatum]

* Imo pridie Nonas.

VITÆ EPITOME
Auctore Ioanne Palæonydoro

Cyrillus III Generalis Ordinis B. Mariæ Virginis de monte Carmelo in Terra sancta (S.)

BHL Number: 0000

Avctore Palæonydoro.

[1] Cyrillus a Constantinopoli claris ortus parentibus, omnibus diuinarum humanarumque litteris eruditus, dum audisset b Soldanum Iconij sacros Christianæ religionis libros optare, sumptis codicibus, quorum lectione eius animum facilius extimauit imbuendum, c Iconium venit. Igitur in breui adeo ipsum monendo persuadendoque perorauit, vt Catechumenum factum, [Gesta apud Soldanum,] in Paschali solennitate baptismi lauacro intinctum, in Christo generaret. Interea Cyrillum cogebat Emanuelis Imperatoris Constantinopolitani ad Alexandrum Tertium Romanæ vrbis Pontificem d Legatio, pro Imperio Romano ante diuiso, in vnum corpus redigendo. [& Alexādrum 3 Papam] Missi sunt simul cum Cyrillo Oratores, qui magna pollicerentur, si Pontifex in sententiam eius descenderet. Quibus respondit Pontifex, non esse facile in vnum iungere, quod prædecessores sui de industria disiunxissent. Cum vero Soldani desiderium ex beati Cyrilli relatione cognouisset, scripsit illi dicens: Alexander Episcopus Seruus Seruorum Dei, Soldano Iconij salutem, Veritatem agnoscere, & agnitam custodire &c. His literis acceptis, & Legatione fideliter peracta, Cyrillus redijt Constantinopolim. Post hæc inter Cyrillum & Constantinopolitanum Patriarcham resuscitata de Spiritus sancti missione e controuersia, [& schismaticum Patriarchum:] a Græcis, iniurijs vincere cupientibus quod ratione non poterant, Cyrillus de Constantinopoli exturbatus, cessit malitiæ. Reuoluit enim animo in vnam Catholicam sententiam, Græcos & Latinos vix posse conuenire, cum cerneret Græcorum codices schismaticorum astutia vitiatos, ac statuit eos ex toto deserere.

[2] Cum ergo talia animo reuolueret, sequenti nocte quædam venerabilis ætatis ac luminis imago Virginea ipsum alloquitur, vt ei videbatur, inquiens: Noli trepidare, si errores cupis effugere Græcorum, eosque a te procul abijcere, atque tibi laborare, vitam in Eremo Montis Carmeli demonstrandam assume: nam in ipsa saluaberis. His auditis Cyrillus respondit: o Domina Virgo Maria gaude, [Vocatio ad statum religiosum:] tu sola cunctas hæreses interemisti in vniuerso mundo. Tu mihi consolatrix ac magistra. In calcatum publice callem me figere oportet pedem, & altiora sperantem paucissimorum signatum vestigijs iter arripere. Igitur Cyrillus omnia temporalia pauperibus distribuens, secularia quoque seculo relinquens, versus Syriam nauigauit. Tandem ad Sanctam Terram deuenit, & in Hierusalem, Deo ordinante, prædictum Brocardum obuium habuit: qui Cyrillo, Græco & philosophico collobio induto, dixit: Salue vir bone. Quid habes negotij? Gauisus Cyrillus, Græcam Atticamque linguam audiens, respondit: Nihil negotij habeo, nisi prompta voluntate Deo me totum offerre. Quapropter Brocardus sibi talem Doctorem diuinitus missum existimans, ipso in Montem Carmeli secum sumpto ait. [in Monte Carmelo habitus assumptus:] Ex hoc Monte omnis religio primordialiter effluxit. Qui ceteris cuiuscumque habitus formam, viuendi præstitit normam, statuta & regulam, ac omnia, quæ a quocumque institutore noscuntur approbata. In hoc sancto Monte semper benignissima Dei Genitrix Virgo Maria traditur a Patribus, frequenter cum Sodalibus fuisse, & Eremitas tunc hic degentes, fratres suos appellasse. Cum vero Cyrillus corporalem captasset requiem, apparuit illi sacratissima Virgo Maria, dicens: Hic tutus eris. Altera die sacri Ordinis habitu inuestitus a Brocardo quotidie de Scripturis sacris, & Vita Sanctorum Prophetarum Heliȩ, & Helisȩi, ac eorumdem successorum inuicem colloquebantur.

[3] Deinceps puro corde & humilitate Cyrillus Deo inhærens, diuina tum gratia, tum reuelatione dignus habitus est. Nam alicuius temporis interuallo vidit per quamdam noctem virum aspectu eximio venerandum, iuxta se stantem, capite infulatum, & dicentem: Ne timeas Cyrille, sum enim Basilius, quondam montis Carmeli f Eremita, Cæsariensium Pastor, veniens hæc tibi denuntiare a Deo, quatenus in Armeniam pergens, [Verbum Dei Armenis prædicatum:] Verbum Dei illic prædices, & lucernam Christi accendas. Qua visione Priori manifestata, de illius licentia, cum Fratre Eusebio in g Armenia Dei semen spargens, Deo cooperante, sequentibus signis totam Armeniam ad fidem Christi conuertit. Ex tunc suasione Cyrilli Rex Armeniæ cum omnibus Episcopis & subditis suis anno Domini MCLXXXI, h Lucio Tertio Papæ se subiecit. Hinc Cyrillus post i X annos ex Armenia ad montem Carmeli reuersus, [Oraculum ab Angelo allatum:] Angelico tum aspectu, tum affatu, crebrisque diuinis reuelationibus consolationem habuit. In veneranda enim commemoratione k S. Hilarionis eremitæ Carmeliticæ religionis Missarum solennia celebranti, Angelus Virginei aspectus in nebula sibi apparuit, virgam liliatam habens in manu, & duas tabulas argenteas, Græcis litteris inscriptas, & dixit: l Has tabulas misit tibi omnipotens Deus, tamquam familiari amico. In his erat scriptum quoddam compendium, vndecim capitulis distinctum, quod Abbati loachim Ordinis diui Patris Benedicti tradidit explanandum. Initiura tale est: Tempore annorum Christi a MCCLIIII.

[4] Porro post decessum S. Brocardi m anno Domini MCXCVII Prior tertius omnium Fratrum electione factus est. Cælestinus vero Papa anno Domini MCXCI. anno suo I. audita eius fama, admonitum habuit, vt n Patriarchatum susciperet Hierosolymitanum: quod ille omnino renuit, sic rescribens: Beatissimo Patri Cælestino, pedum oscula, [Patriarchatus Hierosolymitanus oblatus:] Cyrillus famulus Christi. Sufficit mihi Thesaurum Domini mei, id est, animam, pro qua magnus ille mercator aduenit, proprium sanguinem fundens, portare in hoc vase fictili. In monasterio nempe Carmeli, terrestres Angelos reperi, quorum veraciter in cælis conuersatio est.

[5] Dum quadam vice cæco eleëmosynam tribuisset. Denarium cæcus oculis applicuit, & protinus vidit. [cæcus illumi natus:] Tunc & mente illuminatus, recipi ad Religionem postulauit. Cyrillus vero propter absentiam Patris Brocardi, acceptare illum distulit. Et factum est post triduū, quod sic illuminatus spiritum exhalaret. Cum autem die quarta Brocardus aduenisset, Fratribus occupatis obsequijs funeralibus, surrexit viuus, & ait: Per Cyrillum a morte sum resuscitatus, [mortuus resuscitatus:] cuius meritis pridem fui a cæcitate mentis & corporis liberatus. Certificatus diuina reuelatione Cyrillus, ob Christianorum scelera Carmeli Religionem a Terra sancta eradicandam, pijssimam Virginem Mariam, vt Carmeli gregem conseruaret, sedulis precibus rogitauit. Nec defuit zeloso Dei Matris amatori diuina consolatio. Diuinitus enim edoctus est, quod diuersarum regionum viri Mariæ religionem profiterentur, qui eam in suis regionibus copiosissime transplantarent.

[6] Demum vniuersarum virtutum ornamento repletus, post tres annos assumptæ curæ sui officij, morbo ingrauescente, [obitus:] cunctis monasterij Carmeli & Ordinis rebus ordinatis, & Sacramentis Ecclesiæ deuote susceptis, anno Domini o MCC, migrauit ad Christum. Est vero sepultus iuxta Corpora SS. Bertholdi, atque Brocardi, vbi sanctam Trinitatem, tres miraculis prædicantes, diem resurrectionis præstolantur in pace. p Eodem mense obitus S. Cyrilli, nautis de Cypro nauigantibus, quidam in naui defunctus, ad littus Montis Carmeli proiectus est. Corpus autem a Fratribus collectum, dum ad sepulturam portaretur, super tumulum S. Cyrilli erat collocatum, [mortuus resuscitatus.] quousque fouea pararetur. Statim vero mortuus surrexit, dicens, se a B. Cyrillo vitæ meliori reseruatum. Ob id habitu Ordinis sumpto XII annis superuiuens, laudabiliter dormiuit in Domino.

[Annotata]

a Grosso & Mantuano natione Græcus dicitur, addit Trithemus, vt ferunt. Sed in ciuitate Constantinopolitana natum honestissimis parentibus asserit Bostius lib. 7 Speculi historialis cap. 4. vbi reliqua fere eadem narrantur.

b Lezana ea refert ad annum 1168 & sequentem. Baronius ex Matthæo Parisiensi indicat conuersionem Soldani eodem anno 1169, [Soldani conuersio.] num. 42 & ad eum epistolæ Alexandri Papæ, a Ioanne Busæo nostro vna cum libris Petri Blesensis editæ, partem interserit num. 43 & postea num. 44 addit sibi incompertum, an Alexander, quos promisit, miserit ad Soldanum viros Catechistas, & quos miserit: vt videatur Palæonydorum, licet Venetijs recusum, aut non legisse, aut eius auctoritatem non satis æstimasse. In Vinea Carmeli num. 716 ex Segero Pauli dicitur factum anno 1181, quia Robertus de Monte in Supplemento Sigeberti refert Soldanum ex voluntate matris morientis erexisse Crucem.

c Iconium Lycaoniæ metropolis satis nota.

d Refert Lezana eam legationem ad annum 1170, quo itidem anno Baronius ex gestis Alexandri Papæ de Legatione simili agit, absque vlla S. Cyrilli mentione.

e Lezana ex Palæonydoro & Bostio hæc & sequentia habet ad an. 1172 & sequentem, quando Patriarcha erat Michaël Anchialus: fatetur tamen Lezana, an cum hoc ea concertatio fuerit, nihil certi constare. Agit de Michaële Baronius anno 1160 numero 41.

f Colitur S. Basilius 14 Iunij, ex cuius Vita aut Scriptis hæc eius habitatio in monte Carmelo esset confirmanda.

g Otto Frisingensis lib. 7 Chronici cap. 32, agit de Armeniorum Legatione ad Eugenium III, facta anno 1145, quam etiam edidit Baronius ad dictum annum num. 23. Saracenus in Vita S. Cyrilli vtramque legationem coniungit, Lezana distinguit.

h Lucius III creatus est 29 Augusti, citati hic anni 1181.

i

Mantuanus tom 3 Fastorum in Vita S. Cyrilli aliquos huiusmodi labores ita celebrat:

Tu vero venerande Pater, per Medica cum iam
Regna, per Armenias vrbes, Parthosque per omnes,
Vndique sparsisses diuini Semina verbi,
Attritus grauitate æui, grauitate laborum
Ad stata perpetuæ migrasti gaudia vitæ.

k Grossus supra B. Hilarionis Abbatis. Vbi de hoc Oraculo latius agitur.

l Melius Grossus ex epistola S. Cyrilli ad Abbatem Ioachim verba Angeli descripsit.

m Lezana viginti quatuor annis serius collocat obitum Brocardi ad annum 1221, asseritque Palæonydorum errare in temporum Chronologia. Contra in Vita huius scribit Philippus a SS. Trinitate creatum Generalem anno 1173.

n Hæc Lezana, vt vera arripit ad annum 1191 num. 7.

o Aliud hic mendum Chronologicum est: ei propius accedit Bostius, dum obijsse anno 1203 tradit. Lezana annum mortis eius assignat 1124.

p Subiungit Bostius apud Lezanam: Dum quidam claudus corpus eius tangeret, sanitatem integram consecutus est.

DE B. AGNETE DE BOHEMIA VIRGINE ORD. S. CLARÆ PRAGÆ,

ANNO MCCLXXXII.

Commentarius præuius.

Agnes de Bohemia Ordinis S. Claræ Pragæ (B.)

§ I B. Agnetis ætas, vita monastica.

[1] Dvas damus hoc sexto Martij Deo in Ordine Seraphico sacratas Virgines, vitæ sanctimonia, ac miraculorum virtute eximias: harum altera est B. Agnes, Regis Bohemiæ filia, Pragæ & nata in terra, & in cælo renata; altera est B. Coleta, Corbeiæ in Picardia patre sabro lignario progenita, [B. Agnes & B. Coleta eiusdem Ordinis hoc die mortuæ,] & Gandaui vita mortali exuta. Prior, acceptis e monasterio S. Damiani a S. Clara submißis quinque sanctimonialibus, prima incepit in transmontanis & borealibus regionibus arctißimam viuendi rationem, quam etsi in arduis nonnullis difficultatibus adaptari nationi Bohemicæ per Summos Pontifices petierit, impetraritque; nihil tamen ipsa, vt pote paupertatis amantißima, pro neceßitatibus contingentibus, oblata etiam facultate, detinere sibi voluit. Posterior ob paupertatem etiam Vrbani Papæ auctoritate relaxatam, eumdem Ordinem ad primam S. Claræ viuendi normam reduxit, habita illius idcirco reformatrix. Plurima vtriusque exemplo instituta monasteria Virginum Clarissarum, quæ harum imitatione sanctißime vixerunt: De B. Coleta infra agemus, nunc de B. Agnete, quæ duobus fere seculis ante illam floruit, agendum est.

[2] [B. Agnes nata anno 1205,] Nata traditur B. Agnes anno Christi MCCV, ac pijssimis moribus adolescentula in monasterijs imbuta, nec deinceps a sanctißima vitæ initæ methodo deflexit. Patre Primislao Ottocaro Rege mortuo, ac fratre VVenceslao regnum administrante, nuptias a patre addictas Frederico II Imperatori, [patre mortuo.] implorato Summi Pontificis patrocinio, abiecit, hortatuque Patrum Minorum, qui Pragæ sub Rege Primislao domicilium fixerant, animum ad vitam monasticam secundum B. Claræ institutionem adiecit, ac patrimonium sibi a patre relictum, in pios vsus distribuit. Ædes sacras Patribus Franciscanis ipsam Fundatricem ingentibus sumptibus absoluisse infra Acta num. 25 habent. [a patrimonio monasteria fundat:] Præterea pietatis ac compassionis intuitu (verba sunt Gregorij IX, qui tunc Ecclesiæ præerat) ad opus infirmorum & pauperum hospitale fecit & dotauit. Demum pro se & alijs sanctimonialibus monasterium extruxit: pro vtroque VVenceslaus Rex Bohemiæ fundum concessit, & Episcopus Pragensis cum Capitulo Ecclesiæ plenam libertatem adiunxit. Confirmantur ea litteris Apostolicis Gregorij IX, quas a VVadingo tomo 1 Annalium Minorum ad an. 1234 num. 5 editas hic repetimus.

[3] Gregorius … Carissimæ in Christo filiæ Agneti, sorori carissimi in Christo filij nostri, illustris Regis Bohemiæ &c. Sincerum animi tui feruorem, tuæque deuotionis fragrantiam nuper cum gaudio sentientes, in hoc sumus, velut in odore agri pleni, cui benedixit Dominus, delectati; attendentes in Agnete altera caritatem, quam aquæ multæ extinguere nequierunt: super quo in laudes & gratias assurgimus bonorum omnium largitori, qui tibi hunc affectum misericorditer inspirauit, vt prudentibus iuncta puellis, improuisum eius aduentum secura cum lumine præstoleris. Agnes enim Agnetem imitata, te nullatenus, quamuis delicata & iuuenis, permisisti seculi decipi blandimentis, [mundi blanditijs reiectis,] aut potentia vel gloria temporali seduci: sed pro nihilo ducens mundi fauores & rerum affluentiam terrenarum, carnem coëgisti spiritui deseruire, vt abdicatis transitorijs vniuersis cælesti sponso in religione pauperum inclusarum elegeris in munditia cordis & corporis famulari: illi voto solenni te dedicans, & eius ancilla fieri cupiens ex Regina, qui celsitudinē diuinitatis humilians, & formam serui suscipiens, exaltat humiles in salutem. Vnde clarissimus in Christo filius noster, illustris Rex Bohemiæ, germanus tuus, pie considerans te ex alto virtute spiritus roboratam, [Christo adhæret.] & caritatis ardore in Christo succensam, tuoque proposito diuinitus inspirato, cohibitis germanæ dilectionis affectibus, grata benignitate concurrens, fundum ad construendum monasterium cum hospitali apud Pragam in honorem B. Francisci, in quo te cum alijs Sororibus claudere statuisti, Ecclesiæ Romanæ concessit, & ipse ac Ven. frater noster Pragensis Episcopus loci Diœcelanus de cōsensu Capituli sui vtrumque locum pietatis intuitu, plenæ libertati donarunt; sicut in eorum litteris ad nos transmissis, plenius continetur. Quia igitur deuotæ mentis est affectio amplectenda, & circa sacræ religionis nouella plantaria humanæ solicitudinis cura debet propensior adhiberi, vt vberes flores & fructus proferant honestatis; nos eorumdem Regis, Episcopi & Capituli precibus inclinati, præfatum monasterium & hospitale in ius & proprietatem ac tutelam Apostolicæ Sedis suscipimus … Statuimus insuper, vt iuxta morem Ecclesiæ Romanæ ibi diuinum Officium celebretur, excepto Psalterio, quod iuxta consuetudinem possitis dicere Gallicanam… Datum Spoleti III Kalend. Septemb. Pontificatus nostri anno VIII. Hæc ibi. At quatriduo serius mißis ad Episcopum Pragensem litteris commendat, vt non permittat dictum monasterium a quoquam molestari. Litteras eas exhibet dictus VVadingus in Regesto Pontificio num. 23. Annus octauus Gregorij IX conuenit in annum MCCXXXIV, quia creatus fuit die XX Martij anni MCCXXVII.

[4] Interea quod statuerat B. Agnes, monasterio vtcumque extructo adimpleuit. Albertus Stadensis in Chronico annum aßignat MCCXXXVI his verbis: [habitum Clarissarū suscipit, anno 1236.] Eodem anno in die Pentecostes soror Regis Bohemiæ, Domina Agnes, hortatu Minorum Fratrum se reddit Ordini pauperum Dominarum de Regula B. Francisci in Praga, spreto propter Christum Imperatore Friderico, qui eam in coniugem antea postulauerat. Florebat tunc dictus Albertus, anno MCCXXXII creatus Abbas Stadensis: qui relicta dignitate Abbatiali, anno MCCXL Ordinem S. Francisci ingressus, reliquam Vitam inter Minores Fratres transegit. Alij B. Agnetem aliquot annis citius & in festo Annuntiationis B. Mariæ ingressam tradunt. Mandarat autem Pontifex litteris mißis Ioanni Ministro Saxoniæ, & Fratri Thomæ Custodi Bohemiæ, vt Agnetem Apostolica auctoritate in Abbatissam illius monasterij præficerent, [iussu Gregorij IX, Abbatissa creatur:] & has scripsit ei cum hoc titulo. Gregorius … Abbatissæ monasterij S. Francisci Pragensis Ordinis S. Damiani. Cum seculi vanitate relicta, fragilitatem humanam in stabilitatem perpetuam commutaris, & ex Regina facta voluntarie Dei Omnipotentis ancilla, perfectionis viam in sancta religione, cui te deuouisti perpetuo, sis ingressa, omne gaudium tuum & solamen reputans in diuinis obsequijs, maxime cum in altari offertur sanctissimum corpus Christi: tuis supplicationibus inclinati, deuotioni tuæ auctoritate præsentium indulgemus, vt quinquies in anno in choro monasterij audire possis Missarum solennia & inspicere Presbyterum celebrantem. Datum II Nonas Aprilis, anno XI, is est Christi MCCXXVII. At litteris V Idus Aprilis ad Moniales eiusdem monasterij datis, [curat moderationem adhiberi regula:] præbet potestatem Abbatissæ, vt propter nimium frigus illius regionis & aëris intemperiem, super eo, quod certis diebus iuxta Regulam in pane & aqua erat ieiunandum, & super vsum calceamentorum & pellium de Visitatoris consilio valeat; prout expedire viderit dispensare. Iterum anno sequente III Nonas Maij conceßit, vt per Quadragesimam diebus Dominicis & quinta feria bis comedere & lacticinijs refici valeant. In omni vero Pascha & solennitatibus B. Mariæ Virginis, ac etiam Apostolorum siue in festo Natiuitatis Domini, nec non tempore manifestæ necessitatis, vtpote infirmitate, nulla ad ieiunium teneatur. Præterea quando secundum Regulam in pane & aqua teneantur ieiunare, refectionem in omnibus sicut in alijs diebus Quadragesimalibus habeant. Demum impertitur licentiam habendi duas tunicas, scapularia & mantellum cum pellibus, & subulares, & vtendi fisconibus plenis fœno vel palea, nec non ceruicalibus.

[5] Interim paupertatis amantißima nullos a fratre Rege oblatos reditus admisit, nulla ad aliquas posseßiones iura, aut dominiolæ propria Sororibus permanere voluit: [reijcit omnes possessiones,] quod vel maxime constat ex eiusdem Gregorij Papæ litteris ad Magistrum & Fratres hospitalis Pragensis S. Francisci, quas hic addimus. Carissima in Christo, inquit, filia nostra Agnes, germana illustris Regis Bohemiæ, & Conuentus inclusarum ancillarum Christi monasterij S. Francisci Pragensis Ordinis S. Damiani, nobis humiliter supplicarunt, vt hospitalis S. Francisci loci eiusdem, [etiam ius ad hospitale:] quod olim cum iuribus & pertinentijs cesserat eis, & per ipsas Sedes Apostolica monasterio memorato concessit, liberam resignationem recipere curaremus. Nos igitur huiusmodi resignatione recepta, hospitale ipsum, quod B. Petri iuris & proprietatis existens, vobis & successoribus vestris concedimus in perpetuum libere possidendum, sub Apostolicæ Sedis protectione sancimus perpetuis permanere temporibus &c. Datum Lateran. V Kalendas Maij anno XII, id est Christi MCCXXXVIII. In litteris ad Agnetem eiusq; conuentum XVII Kalend. Maij, præterea concedit, vt inuitȩ cogi ad recipiendum possessiones non possint.

[6] Duo fuerunt successu temporis, quæ B. Agnetem tenuere perplexam, alterum quod præceptum obedientiæ in principio formulæ vitæ regularis exprimatur, [explicationem regulæ expetit:] alterum, quod in eadem formula litteris Apostolicis Regula B. Benedicti obseruanda illis tradita dicatur. Rogauit igitur Summum Pontificem, vt duæ illæ clausulæ tollerentur. Respondit Innocentius IV anno primo Pontificatus, Christi MCCXLIII, oblonga ad illam mißa epistola, quod Regula ipsa Sorores sui Ordinis non liget ad aliud, nisi ad obedientiam, abdicationem proprij, ac perpetuam castitatem. Præterea quod adiectum sit de B. Benedicti regula, vt per ipsam, quasi præcipuam de regulis approbatis religio authentica redderetur: nulla tamen propter hoc necessitate inducta, vt ipsam teneantur obseruare. Omittimus alias epistolas illi a Gregorio IX missas: in aliqua cum petiuisset quamdam regulæ formam a se contractam confirmari, Papa miti & benigna adhortatione dissuadet, additq; alteram, qua ad sanctum vitæ genus & excelsas virtutes inuitat. Vtramque exhibet VVadingus, num. 12 & 13 anni 1238.

§ II Acta ad impetrandam Canonizationem Vita scripta. Nomen fastis sacris insertum.

[7] [moritur anno 1282.] Vixisse B. Agnetem ad annum vsque MCCLXXXII infra ad Vitam ostendemus, & tum obijsse VI Martij, die XXIV Quadragesimæ ac feria sexta hebdomadæ. Eam a morte plurimis claruisse miraculis petita eius Canonizatio indicat: de hac ista habet Franciscus Haroldus in epitome Annalium Minorum ad an. 1328 num. 16. Laudabilem caussam suscepit hoc anno Elisabetha Bohemiæ & Poloniæ Regina, [vrgetur Canonizatio.] vt instanter ageret apud Ioannem Pontificem pro canonizanda B. Agnete Virgine Clarissa, Ottogari Bohemiæ Regis filia & auia sua, hoc tempore multis miraculis perillustri, in sui Ordinis a se constructo Pragæ monasterio condita: cuius caussæ promouendæ intercessores etiam adhibuit præcipuas e Clero populoque personas: ex quarum litteris ad Pontificem de hac re destinatis, auctor meus Wadingus hic producit eas, quas Pragensis, Chutnensis, Czeslauiensis, Coliniensis ciuitatum Iudices & Vniuersitates conscripserunt. Hæc ibi, in quibus B. Agnes auia dicitur, quod magna amita esset Reginæ Elizabethæ: cuius proauus erat VVenceslaus Rex, frater B. Agnetis. Fuerat huius patrocinio illa puerpera in periculo mortis liberata, vti etiam filius eius adhuc paruulus, dein Imperator Romanus Carolus IV. Quæ infra in Actis huius Virginis leguntur.

[8] Ceterum ex ijs, quæ olim ad obtinendam eiusdem B. Agnetis Canonizationem peracta sunt, damus sequentia ad nos transmissa ex libro, cui titulus, Chronica aulæ Regiæ, ex bibliotheca C. V. Marquardi Freheri Consiliarij Palatini. Ibi pagina LXIII ad annum Domini MCCCXXVIII ista habentur: [Pro Canonizatione institit Elisabeth Regina anno 1328.] Hoc anno circa festum B. Martini Elisabeth Bohemiæ Regina, spiritu deuotionis inflata, propter plurima virtutum opera, quæ Dominus circa corpus & sepulcrum venerabilis Virginis Agnetis, ad S. Franciscum in sua propria scilicet fundatione Pragæ sepultæ, diuersis dignatus est temporibus ostendere, totum Clerum Pragensem & maiores populi conuocauit, ibique deuotionem & intentionem suam de Canonizatione iam dictæ Virginis exposuit. Litteras quoq; intercessorias ad D. Ioannem Papam pro eodem negotio tam Prælatorum quam ciuium obtinuit, quas cum suis proprijs epistolis Domino Apostolico destinauit. Tenor litterarum ciuium iste erat.

[9] Sanctissimo in Christo Patri ac Domino, Domino Ioanni, [Litteræ ciuium Pragensium ad Pontifium Romanum:] Sacrosanctæ Romanæ ac Vniuersalis Ecclesiȩ Summo Pontifici Nicolaus Pragensis, Hermannus Kuttnensis, Henslinus Czaslauiensis, & Gotzlinus Coliniensis ciuitatum Iudices ac Vniuersitates & Communia ciuitatum earumdem, cum debita subiectionis reuerentia, pedum oscula Beatorum. Magnum salutis gaudium, magnum diuinæ pietatis mysterium, in regno Bohemiæ, de cuius incolatu nos sumus, Deus Deorum Dominus hactenus declarauit. Nam hanc nonnullis Regibus & regnis ac quibusdam alijs regni eiusdem filijs, incolis & alumnis deuotionem & gratiam inspirauit, quod ad perfectionis summam virtutum gradibus ascendentes, ad tantam sanctitatis excellentiam sunt prouecti, quod ipsis coram exigentibus meritis ad eminentiam cælestis exercitus Clericalis, scriptis eorum in cælis nominibus, Sanctorum catalogo sunt adscripti: quorum dignis & Deo gratis suffragijs, regni eiusdem incolæ senserunt & sentiunt pium & efficax opitulationis præsidium, & in tribulationibus & necessitatibus remedium opportunum. Verum quia Diuinæ largitatis immensitas munificentiæ suæ mensuram non ponit, nec collata semel liberalitas fastidium ei præstat, illis, quos eidem regno Patres contulit & Patronos, dedit adhuc & Virginem innocentia agnam, & nominis appellatione Agnetem, quæ felicis memoriæ Domini Przemislai, siue Ottakari Boëmiæ quondam Regis filia, ex vtroque parente stirpe regali progenita, sic iuuentutis suæ florem virtutum decore vestiuit, quod ab ineuntis ætatis suæ primordijs ad patriam visa sit festinare cælestem. In Ordine tandem S. Claræ conuersatione degendo sanctissima, vitȩ suæ terminum sic expleuit, quod hoc, quod feliciter inchoauerat, felicius consummauit. Cui perfectioni vitæ laudabilis tantam Dominus contulit gratiam & virtutem, quod in vita & in morte & post mortem tanta miraculorum claritate refulsit, quod euidenter patuerunt & patent quotidie suæ indicia sanctitatis. Quæ quidem lucerna pro Dominorum varietate, qui in regno Bohemiæ post felicis memoriæ Domini Wenceslai Boëmiæ & Poloniæ Regis obitum in ipso regno Bohemiæ successerunt, sic occultata fuit sub modio, quod Virginis vita & sanctitas ad Apostolicæ Sedis & Vestram notitiam non peruenit. Sed nunc in regno ipso stabilitate dominij diuina miseratione concessa, Illustris Dominæ, Dominæ nostræ Elisabeth Boëmiæ & Poloniæ Reginæ Pater misericordiarum Dominus spiritum suscitauit, eiusque cor in amorem & honorem ipsius Virginis, quæ quidem Virgo ipsius Dominæ Reginæ fuit auia, sic accendit, vt ad Sanctitatis Vestræ pedes, memoratæ Virginis sanctitate deducta, supplicaret & peteret, vt illum venerabilem, sanctum & Deo gratum thesaurum iam diu lucentem in cælis, super publicæ ac vniuersalis agnitionis candelabrum Vestræ Sanctitatis benignitas ponere dignaretur in terris, Virginem ipsam Sanctorum catalogo adscribendo. Quod & nos Sanctitatis Vestræ aduoluti genibus, humilitatis nostræ instantia supplicamus. Hæc ibi. Erat tum Pontifex Ioannes XXI, dictus XXII, qui sedit ab anno MCCCXVI ad annum MCCCXXXIV.

[10] Vt iam dicta supplicatio felicem exitum sortiretur, videntur mandante Elisabetha Regina vndequaque conquisita illustriora Acta & miracula, atque ex ijs duplex Vita B. Agnetis confecta, cuius altera sermone Latino, altera Bohemico fuit exarata: prior datur ex vetusto codice Ecclesiæ Pragensis eruta, cuius aliquod apographum extat in collegio Clementino Societatis Iesu apud P. Ioannem Tannerum: & hanc statueramus solam dare, omißa Vita posteriore, quam ex duobus etiam vetustis codicibus descriptam Latinitate donauit vir eruditus e Societate etiam Iesu Georgius Crugerus. Verum dum vtramque inter se contulimus, deprehendimus illustres rerum circumstantias cum varijs miraculis addi, & quia hactenus etiam inedita est, iudicauimus ipsam quoq; prælo dignam esse, & priori addi debere. Codicum horum MSS. quibus Crugerus vsus est, alter appellatur Crumlouiensis, alter Veleslauius: imo vnius auctor creditur B. Agneti coæuus extitisse, & de eo accipienda esse ista verba infra num. 18 relata: Hæc habui e veteri manuscripto coæui auctoris, quæ de insolita virgunculæ regiæ ante sacrum parthenonem virtute paucis annotarem. Ceterum vt ex dictis patet, vt explicarentur obscura, hinc inde interposuit pauca iam memoratus Crugerus. [Memoria in Martyrologijs:] De eadem B. Agnete agunt paßim, qui de rebus & personis Ordinis Minorum, aut gestis Regum & Sanctorum Boëmiæ agunt: quorum plurimos allegat Arturus du Monstier in Martyrologio Franciscano, vbi hoc eam elogio exornat, ad hunc VI Martij: Pragæ in Bohemia B. Agnetis Virginis, Regis Bohemorum filiæ, quæ spretis regalibus oblectamentis, monasticam professa est, & paupertate, pudicitia ac signis emicans cucurrit ad Christum sponsum. Similia habet idem auctor in Gynæceo sacro & Laherius noster in Menologio Virginum. Duo hic compendia subijcimus, Bartholomæi Pisani lib. 1 Conformitatum, fructu 8 par. 2, & Georgij Bartholdi Pontani lib. 4 Bohemiæ piæ: [Compendia 2 Vitæ.] quos duos reliqui fere describunt aut pauca etiam elogia decerpunt. In Pisano referimus Marcum Vlysiponensem Lusitanice, Hispanice, Italice, Gallice editum, & Valerium Venetum Capuccinum in suo Italico tractatu de S. Clara & illustribus Clarißis, qui errorem typographicum, quo ciuitas Plangensis loco Pragensis apud Pisanum legitur, retinuit, & citta di Plagena transcripsit. Hisce præponimus quatuor epistolas S. Claræ ad B. Agnetem, quas a se Latine redditas transmisit Ioannes Tannerus, Societatis nostræ Sacerdos.

§ III Monasterium Clarissarum extructum, abalienatum, restitutum. Ossa anno MDCXLIII reperta an B. Agnetis? Miracula recentiora.

[11] [Acta Praga transmissa.] Cvm Acta hæc prælo apparassem cum adiunctis annotationibus & parte Commentarij præuij hactenus tradita, & tamen mihimet ipse non plene satisfecissem, litteras in Bohemiam misi ad R. P. Ioannem Possmurnium ante Bohemicæ Societatis nostræ supremum Præpositum Prouincialem, tunc Pragæ ad S. Clementem Rectorem Collegij Academici: cuius eximiam beneuolentiam Romæ anno MDCLXI expertus fueram. Hic curam hanc omnem commisit industrijs sui collegij viris, RR. PP. Ioanni Tannero & Tobiæ Hlawitio, qui de ipso monasterio Clarissarum eiusque mutationibus, de Reliquijs effoßis & miraculis, deque cura ad impetrandam Canonizationem impensa aliisque nonnullis ista indicarunt.

[12] Primo harum sanctimonialium monasterium extructum est in angulo vrbis veteris Pragensis prope Moldauam fluuium, a Iudæorum habitatione duabus circiter plateis remotum. [Monasterij situs & iurisdictio:] Habet autem extremum illud Veteris-Pragæ territorium a reliqua Vrbe vetere diuersum magistratum suaque iura: totumq; etiamnum subest iurisdictioni Abbatissæ huius monasterij. [templum olim sub nomine Saluatoris.] Acta vtraque infra danda indicant templum sub nomine Saluatoris a B. Agnete fuisse ædificatum. Accedit, teste Tannero, auctoritas Danielis VVeleslawini, quæ in rebus Bohemicis magno in pretio habetur. Idem tradi in Kalendario Historico Bohemico suggerit Hlawitius: hinc per posteros in summo altari superiorem imaginem collocatam repræsentare ipsum Saluatorem. Interim sæpe sub nomine S. Francisci solitum est indicari. [dein S. Francisci,] Verum his nominibus quasi abolitis ob memoriam B. Agnetis titulus est a populo impositus, & templum Diuæ, Sanctæ aut Beatæ Agnetis paßim appellatur. Extat modo in eadem Vetere-Praga ab alio latere haud procul a Iudæis templum Saluatoris, [post B. Agnetis, notum:] opus recentißimum circa annum MDCXVI aut sequentes inchoatum, quod huc non spectat, nisi vt Lector moneatur ab antiquo Saluatoris templo, etiam situ loci plane esse distinctum.

[13] Sanctimoniales tam huius, Saluatoris siue B. Agnetis monasterij, quam reliquæ omnes, præualentibus Hußitis, [sanctimoniales expulsæ sub Hussitis,] vi extractæ fuerunt & in vnum S. Annæ monasterium, quod erat Virginum secundum institutum & regulam S. Dominici Deo sancte seruientium, simul numero, vt minimum quadringentæ compactæ viuere debuerunt: quod factum tradunt circa annum MCCCCXX, cum bella Zisckiana feruerent, [circa an. 1420.] quando & monasterium harum Clarissarum magna ex parte destructum dicitur, & vacuum permansisse, nullis ad illud redeuntibus sanctimonialibus. Postea centum & pluribus annis elapsis, [monasteriū datum PP. Dominicanis,] Ferdinandus I Imperator & Rex Bohemiæ anno MDLV illud donauit Reuerendis Patribus Ordinis Prædicatorum pro ruinis cœnobij S. Clementis ad Pontem, quas dedit Societati nostræ, vbi nunc illustre est Collegium Academicum: in quo humanæ diuinæque scientiæ tum nostris tum externis magna regni vniuersi vtilitate traduntur. Postea tamen sub Ferdinando II post victoriam in Albo-Monte obtentam, datum est Reuerendis Patribus Ordinis Prædicatorum egregium parochiale S. Ægidij templum, ac monasterium B. Agnetis Patribus Franciscanis restitutum, [restitutum Virginibus Clarissis,] a quibus fuerunt sanctimoniales eo reductæ: verum cum hæ anno MDCXXVII peste perijssent omnes, illis aliæ itidem Clarissæ substitutæ sunt, quæ e Teynecensi oppido, Praga sex milliaribus dißito, quod Virgines illæ inter bellicas tempestates, foris secure non degerent, relicto vacuo illo monasterio huc migrarunt, atque in hodiernum diem in summa paupertate laudabiliter ibidem numero XIX viuunt.

[14] Sepulta est B. Agnes in sacello Deiparæ Virginis, quod in latere dextero ipsius templi Saluatoris est extructum, in quo anno MDCXLIII repertum est aliquod defossum corpus, [Corpus aliquod inuentum anno 1643, dubitatum an B. Agnetis.] & mox e spe omnium existimatum, & sparsum fama quaqua versum volante, esse sacras reliquias B. Agnetis, potissimum quod quamprimum lateres sepulcrum tegentes remouerentur, odor exhalaret valde suauis. Non est tamen motum sepulcrum, sed denuo asseribus duplicatis occlusum: donec Eminētissimus Cardinalis ab Harrach Archiepiscopus Pragensis, certior huius rei factus, consensum præbuisset. Ab hoc continuo constituti Commissarij, qui rem totam attentius examinarent, scilicet Illustrissimus Dominus Iosephus liber Baro de Zollego, tunc temporis Archiepiscopalis aulæ supremus Præfectus; Reuerendissimus Dominus Andreas Clemens Kockerus a Kockenberg, Metropolitanæ Ecclesiæ Pragensis Decanus, & Curiæ Archiepiscopalis Officialis; Reuerendissimus Dominus Nefestinus de Koberowicz, [corā Commissariis examen institutum:] Decanus regiæ capellæ omnium Sanctorum in arce Pragensi, Archiepiscopalis Secretarius. Hi die VI & X Iunij dicti anni MDCXLIII consuetam insimilibus examinibus diligentiam adhibuerunt, & stricte sub iuramento, quid circa inuentum corpus viderint & obseruarint triplicis generis personas examinarunt: harum primæ fuerunt ex monasterio B. Agnetis sex Virgines sanctimoniales, Anna Clara Staniczska de Bystrzice Mater Abbatissa; Ludmilla, quæ nunc Mater Abbatissa viuit, Clara, Magdalena, Salome, Dorothea: dein tres Sacerdotes cœnobij S. Iacobi Fratrum conuentualium S. Francisci, R. P. M. Stephanus Polonus Guardianus, P. Didacus Confessarius dictarum sanctimonialium, postea Prouincialis, P. M. Honorius: denique ex secularibus Balthasar Dietrich pictor & ciuis Neopragensis, & Henricus Ernestus. Omitto singulorum ætatem, & in prioribus annum vestis monasticæ susceptæ.

[15] Hi ergo, quia inuentioni dicti corporis interfuerunt omnes, interrogati fuerunt. Quare foderint, quæ signa præcesserint, & quid inuenerint. [caussa fossionis,] Respondit præ reliquis Mater Abbatissa fossionis procuratæ caussam extitisse, quod thesaurum pro summa monasterij necessitate sperarint inueniendum, cum audiuisset eo loci flammas erupisse: quæ signa solent esse latentium thesaurorum. Quo cognito P. Guardianus, quia & ipse audiuerat, vbi flammæ erumperent, thesauros latere; asseruit se licentiam fodiendi dedisse: quam fossionem Virgo Salome eamdem ob caussam valde vrserat. At flammas erumpentes viderant duæ sanctimoniales, Clara septuagenaria & Ludmilla postmodum Abbatissa: illa, vespere dum Anna Clara Abbatissa in templo oraret; verum non arbitrata est fuisse veras flammas sed quamdam illusionem: altera tempore Completorij viderat instar facis accensæ lucem erumpentem. [signa præuia,] Addebantur & alia signa, quæ fossionem præcesserant, scilicet tempore Matutini visam quamdam sanctimonialem plane incognitam, quæ & chorum introspexit, & sanctimoniales orantes obseruauit, ac postea disparuit. Præterea sæpius & a pluribus auditos fuisse inconditos & horribili voce editos cachinnos, ac Dorotheam adeo fuisse perculsam, vt in quamdam infirmitatem fuerit prolapsa. Matrem etiam Abbatissam præcepisse, vt singulis diebus Canticum aliquod de Spiritu sancto recitaretur. Demum ipsam horribilem vocem coram Commissariis fuisse repræsentatam.

[16] His discußis, quæ circa sepulcrum inuentum apparuerint obseruanda, [reperta tūba lignea,] inquisitum est: ac primo responderunt quasi omnes, primo tumbam, in qua corpus est repertum, fuisse ligneam & quidem putridam, exceptis asserculis mediis circa caput & pedes: [in ea Crux,] dein penes corpus apparuisse Crucem nigram femori adiacentem, [velum, ossa:] eamque, vbi tactum sustinuit, statim in cineres dissolutam. Velum etiam ostensum, quale ipsæ sanctimoniales solent gestare; verum instar telæ aranearum disparuisse: cranium præterea, [sparsus odor suauis:] mentum & dentes in considerationem omnes attraxisse, sed vel potissimum in stuporem commouisse odorem desiderabilem & suauem vndequaque sparsum, dum sepulcrum aperiretur: adeo vt P. Didacus Confessarius, dein Prouincialis, inquisiuerit, num aliquis odoramenta penes se haberet, sed neminem quidquam habuisse. Virginem etiam Ludmillam, postea Matrem Abbatissam, tanto fuisse odore afflatam, vt cogeretur habitum deponere, diceretq; se non posse tam potentem, fortem & suauem odorem sustinere: ipsos etiam lateres sepulcrum tegentes lætum dedisse odorem: imo chirothecas, quibus Balthasar pictor attigerat tumbam, adhuc quarta die gratum & suauem spirasse odorem. Atq; hæc fere sunt, quæ cum iuramento coram Dominis Commissariis confessæ sunt, & deposuerunt supra nominatæ personæ; at nos ne tædio afficiatur lector, quomodo singulæ responderint, negleximus seorsim indicare. Finito examine, descenderunt Domini Commissarij ad templum, ac (lustrato sepulcro, num, [tumba exposita:] prout ante solebat esse, clausum foret ac debito more custoditum) tumbam exponi fecerunt, [ossa inclusa cistulæ, in sacristia reposita.] & curam oßium (quæ in cistula quadam alba lignea reposita, & sigillo Thomæ Iauornicij, Cancellistæ, vt vocant, Archiepiscopalis obsignata fuerant) tribus ante nominatis Patribus Franciscanis, eorumque Prouinciali commiserunt, atque ad sacristiam, vbi de facto reposita manent, in præsentia sua portari fecerunt.

[17] Postmodum die XIII Iunij, hora septima matutina, ad indagandam rei veritatem, ad dictum B. Agnetis templum ac monasterium descendit cum tota fere aula Eminentißimus Cardinalis ab Harrach vna cum prædictis Dominis Commissariis, [Eadem coram Cardinale Archiepiscopo lustrata:] & accepta cistula alba, in qua ossa corporis inuenti reposita diximus, iussit sigillum auferri, & cistulam per P. Prouincialem reserari. Conuocatæ etiam fuerunt sanctimoniales, ac denuo ad aliquot quæstiones iussæ sunt respondere. Verum cum nihil noui addendum occurreret, ex sacristia dimissæ sunt. Lustrata accurate fuerunt omnia in cistula reposita ossa, & duobus etiam Patribus Capucinis ostensa. Quibus peractis, cistula Eminentissimi sigillo annulari in præsentia omnium obsignata est, & curæ dicti Patris Prouincialis commissa, & in sacristia cuidam cistæ maiori inclusa: vt ibidem, dum vlterior resolutio accederet, adseruaretur. Quæstione hac mota inquisitum est, num aliqua monumenta extarent de antiqua ossium B. Agnetis translatione, quod ex traditione diceretur & caro non diu post mortem consumpta, & ossa in nouam cistulam transposita. Seruatus fuerat libellus antiquus de morte B. Agnetis & depositione ossium, [iis cōsentia antiquus libellus.] sed is tempore belli Suecici apud quamdam e nobilioribus Dominam creditur perijsse. Viderat illum ante prædictus D. Iauornicius Cancellista Archiepiscopalis, postea venerabilis Consistorij Secretarius, imo & ad Tabulas regni Perillustris Declamator, testaturque cum rebus postremis maxime quoad cistulam conuenire. R. P. Ioannes Tannerus in suis ad nos litteris scribit sese aliquod ex dictis ossibus vidisse, eorumque fragrantiam sensisse, ac plane inclinari, vt credat ossa e corpore B. Agnetis fuisse.

[18] Alia iussu Augustissimi Imperatoris Ferdinandi III inquisitio facta est. Postquam enim Sacra Cæsarea Maiestas, accepta plena informatione de corpore inuento, [Iussu Ferdinandi III Imp.] sed sub dubio num illud B. Agnetis censeri nec ne debeat, resoluere & clementissime demandare dignata fuisset, quatenus, subministrandis ex Camera regni Bohemiæ sumptibus, sedulo quæreretur, num aliud corpus & forsan B. Agnetis, ibidem lateret; [noua fossio incepta] instituti in hoc negotio Reuerendissimi Domini Commissarij, scilicet ante nominatus D. Andreas Clemes Kocher a Kockinbergh, qui priori examini interfuerat, D. Franciscus Thomas Visenteiner. P. Ferdinandus Veghuben Ordinis Conuentualium Minister Prouincialis, & D. Adamus Raab a Camera deputatus. Hi ergo accinxerunt se operi die XIV Octobris dicti anni MDCXLIII, sed neque isto die, neque sequenti aliquid patratum est, quod huic historiæ inseri necesse est. Dein XVI Octobris inuentum est sepulcrum ex quadratis lapidibus albis confectum: cuius longitudo erat trium vlnarum & trium quadrantium, latitudo vlnæ vnius cum quadrante: quod propter profunditatem & angustiam fossæ per partes, vti etiam erat confectum, est extractum. Quo facto altare capellæ media ex parte deiectum, & alia ex parte exportatum est, & quæsitum, [inuentum sepulcrum,] quidnam appareret in marmore albo sub altari per modum sepulcri eminere. Erat autem illud marmor album, ipsa forma sua aptatum sepulcrum, longitudinis vlnarum trium cum tribus quadrantibus, latitudinis duarum vlnarum cum quadrante, profunditatis vnius vlnæ cum dimidia absque lapide superiore, in quo inter terram & lapides inuenta lignea cistula putrida vnius circiter vlnæ, duplici clausura ferrea obducta: cuius superior pars ob putredinem corruit. Quibus visis statim D. Visenteinir sepulcrum illud intrauit, & manibus proprijs terram plus quam vnius horæ spatio eijciendo, feliciter ista subnotata inuenit. [& in eo varia ossa:] Cranium, os brachij, os cruris, Mandibulas duas cum quatuor dentibus, Particulam de spina dorsi & nonnullas alias particulas. Quæ omnia diligenter cum partibus cistæ putridis & ferramentis nonnullis in cista sacristiæ sub duorum Commissariorum sigillis deposita sunt in diem sequentem XVII Octobris; quando post auditum sacrum dicti Domini Commissarij, quæ pridie inuenerant, lustrarunt & consignarunt, ac tandem in cista reponi & hanc obsigillari curarunt. Huc vsque ex Actis venerabilis Consistorij præcipua, [an alterius?] & fere verbis illorum contracta. P. Ioannes Tennerus corpus hoc secundum, mense Octobri inuentum, suspicatur esse alicuius Imperatricis aut Reginæ in eo templo sepultæ aut etiam defunctæ: cum plures tales ibi habitarint. At certißimam veritatem deprehendi non posse addit, nisi Deus manifesto aliquo miraculo reuelarit.

[19] Interim excitata fuit maior populi Pragensis erga B. Agnetem deuotio, quam etiam nonnulla miracula confirmarunt: inter quæ nobis hæc tria indicata fuerunt, [Sanantur paralytica,] quorum prius contigit anno MDCXLII, & ante dictam inuentionem vno solum anno. Decumbebat in monasterio Soror quædam paralytica, quæ omni manuum & pedum vsu priuata erat. Ea interne stimulata, petijt ad locum sepulcri B. Agnetis deferri: Delata est, ac in modum Crucis auxilio Sororum sese proiecit in terram, expetens sodalium quoque suarum preces auxiliares. Obsequuntur illæ, & pro sanitate afflictæ deprecantur. Vix aliqua mora interiecta, surrexit Virgo luxata firmissima, & quæ antea pedibus consistere non valuit, iam sine vllius adminiculo ad ministerium cum ceteris, acsi infirma non fuisset, repedauit.

[20] Virgo Ludmilla Catharina Kozlowska, dein Mater Abbatissa anno MDCLVII a medicis in infirmitate deposita fuit. [periculose ægra,] Vbi vero cereum donum & virginum preces beatæ Virgini Agneti obtulerat, continuo melius habuit.

[21] Anno MDCLXIII (quo ista Praga ad nos missa sunt) die XXI Septembris Elizabeth Rossleriana Ciuis Neo-Pragensis tulit ad monasterium S. Agnetis filiolam desperata disenteria laborantem, [disenteria laborans.] expetijtque eam habitu monastico indui, B. Agneti prolem deuouens. Annuerunt petenti Virgines, & filiola sequenti die conualuit.

§ III EPISTOLÆ IV S. CLARÆ AD B. AGNETEM.

I. Inclytæ, & Venerabili Virgini Agneti, Filiæ præpotentis semperque inuicti Boëmiæ Regis, Clara indigna ancilla Iesu Christi, & famula virginum Deo dicatarum in monasterio S. Damiani, obsequia sua defert spiritualia, & cum demississima reuerentia æternæ felicitatis gloriam apprecatur

[22] Famam sanctæ tuæ conuersationis, & vitæ irreprehensibilis, quæ non modo ad nos peruenit, sed vniuersum pene orbem iam peruagata est, gloriam audiens, vehementer in Domino gaudeo & exulto; [Laudat quod pro Cæsare spōso Christum,] neque solum ego, sed & omnes ij, qui faciunt, & facere desiderant voluntatem, ac obsequium exhibere Iesu Christo. Notum enim est, quomodo cum super omnes honore & gloria mundi huius vti, Augustissimo etiam Cæsari, prout tuam & eius Maiestatem decebat, nubere potuisses; toto cordis affectu & intimo desiderio magis sanctam paupertatem & carnis mortificationem elegeris; electo etiam in matrimonium longe nobiliore Sponso ipso Domino Iesu Christo. Hic incorruptam, & intaminatam virginitatem tuam semper inuiolatam custodiet, quem cum amaueris, semper casta permanebis, cum tetigeris euades castior; cum sumpseris, virgo permansisti. Eius potentia omni potentia est fortior, gratia gratiosior, aspectus omni alio pulchrior, amor singularis, omnes delicias excedens. Ad huius Sponsi amplexum tu electa es, qui vbera tua lapide pretioso & aures inæstimabilis pretij vnionibus exornauit, totamque te circumdedit chrysolitho; & coronauit corona aurea, expressa signo sanctitatis. Quare Soror dilectissima, imo Domina Venerabilis, nam & Sponsa & Mater & soror es Domini mei Iesu Christi, incorruptæ virginitatis & sanctæ paupertatis vexillo gloriose exornata, [eiusq; extremā paupertatem,] confortare in sancto seruitio, quod exemplo pauperis Iesu Crucifixi feruenti desiderio inchoasti; qui pro nobis omnibus dira tormenta in cruce perpessus, eripuit nos e potestate Principis tenebrarum, a quo ob peccatum primi parentis captiui tenebamur, reconcilians nos Deo Patri. O beatam paupertatem, quæ amantibus, & amplexu suauiantibus se bona largitur æterna! o sanctam paupertatem, quam habentibus regnum cælorum promittitur æterna gloria, & vita beata absque dubietate donatur! o amabilem paupertatem, quam Dominus Iesus Christus, qui cælum, & terram gubernauit & gubernat, qui dixit & facta sunt omnia, singulariter complexus est! ipse enim dicit: Vulpes foueas habent, & volucres cæli nidos, filius autem hominis, id est Christus, non habet, vbi caput reclinet, inclinato capite in cruce emisit spiritum. Quare talis & tantus Dominus vterum purissimæ Virginis ingrediens, vndique indigus & pauper in hunc mundum venire voluit, vt homines, qui pauperes & indigi cælestis cibi erant, in eo fierent diuites, & dominatores regni cælestis. Gaude igitur & exulta vehementer ac spirituali replere lætitia; quandoquidem elegisti magis contemptum mundi huius quam honorem, paupertatem, quam temporales diuitias, & præ terrenis thesauros in cælis, quia digna es habita vt esses soror, sponsa & mater altissimi Dei Filij, [quæ certissima est salutis consequenda via] & gloriosæ Mariæ Virginis. Certa sum te fide firmissima credere & scire, quod regnum cælorum non nisi pauperibus sit promissum, nec vllis alijs quam pauperibus a Domino conferatur; dum enim res mundi huius amantur, fructus amoris perditur. Deo & mammonæ seruire non possumus: aut enim vnum diligemus & alterum odio habebimus, aut vni inseruiemus & alterum contemnemus. Scis quoque quod vestibus indutus cum nudo nequeat conuenire, nec vestibus ornatus pugnare valeat cum mundo; siquidem prius terræ alliditur, qui habet in se quo arripiatur. Splendide in hoc seculo viuere, & in altero cum Christo regnare, difficile est: facilius enim transibit camelus per foramen acus, quam diues in regnum cælorum. Propter quod abiecisti vestimenta, id est diuitias mundi, vt luctata cum eius fallacijs fortiter vinceres, & per viam angustam regnum cæleste ingredereris. Felix certe, & omni laude digna mercatura, dimittere terrena pro æternis, mereri cælestia per mundana, centum accipere pro vno, & beatam vitam sine fine possidere. [& animos addit ad perseuerantiam,] Quapropter Celsitudinem & Sanctitatem tuam humillimis precibus in visceribus Iesu Christi obsecrare constitui, vt conforteris in sancto eius seruitio, & crescas semper de bono in melius, de virtute in virtutem: vt ille, cui toto cordis affectu famularis, cumulatissima sua gratia te exornare dignetur. Rogo etiam te in Domino, quātum maxime possum, vt me ancillam tuam, licet indignissimam, aliasque deuotas Sorores, quæ mecum in monasterio sunt, in sanctis precibus tuis Domino commendare digneris, vt tuis precibus adiutæ possimus mereri misericordiam Iesu Christi, vt vna tecum dignæ simus frui visione æterna. Vale in Domino, & pro me om. Alleluia.

II Filiæ Regis Regum, Virgini Virginum, sponsæ dignissimæ Iesu Christi, & idcirco Reginæ Agneti, Clara pauperum virginum inutilis & indigna ancilla salutem, & semper viuere in magna paupertate.

[23] Gratias ego danti gratiam, a quo omne datum optimum, [Gratulatur ei egregium profectum,] & omne donū perfectum credimus prouenire, qui te tantis virtutibus exornauit, atque ad eam perfectionem adduxit, vt perfecti Patris facta imitatrix, digna fueris fieri perfecta, ne oculi eius imperfectum quidpiam in te viderent. Hȩc est illa perfectio, qua te sibi in æternis gaudijs cælestis Rex coniunget, vbi residet in solio stellato gloriosus. Tu, quæ regni terreni altitudine contempta, delicijsque coniugij Cȩsarei spretis, amatrix facta es sanctæ paupertatis, ac in spiritu magnæ humilitatis & feruentis amoris vestigijs Iesu adhæsisti, digna, quæ ei connubio iungereris, inuenta es.

Et quia noui te virtutibus omnibus repletissimam, nolo verbis multis onerarete, quamuis forsitan nihil superfluum in ijs rebus, e quibus solatium aliquod prouenire potest, tibi videatur. Vnum tantum, quia necessarium, insinuo, & exhortor te per amorem eius: cui in suaueolens sacrificium te obtulisti, vt memineris vocationis tuæ, vt altera Rachel, principium semper respiciens: quod iam tenes, tene, quod agis, age; nec vnquam subsiste, sed cursu veloci, imitatione mansueta, pede celeri, ne incessus tuus de puluere aliquid contrahat, secura & læta in via tantæ beatitudinis progredere: [cōmendat obedientiā,] nulli credens, nulli consentiens, qui te ab hoc proposito auellere, & currenti in via obstaculum ponere vellet: curre in ea perfectione, ad quam te vocauit Spiritus Dei, vt in ea reddas vota tua altissimo, & securius ambules viam mandatorum Dei, sequarisque consilia Reuerendi Patris nostri, Fratris Eliæ Ministri Generalis totius Ordinis, eaque super omnia consilia alia tibi sequenda propone, & pretiosiora æstima super omne aliud donum. Si quis autem aliud quid tibi dixerit aut insinuauit, quod perfectioni tuæ contrarium sit, quod vocationi Dei obsistat, etsi posses exaltari & honorari super omnes homines, huius tamen consilia ne sequere: pauperem autem Christum virgo pauper amplectere, intuere factum tui caussa contemptibilem, eumque sequere, facta & tu contemptibilis propter eum in hoc mundo.

Sponsum tuum speciosum forma præ filijs hominum, pro salute tua factum inter homines deformissimum, [& Christi patientis imitationē.] toto corpore flagellis dilaceratum, & in summis doloribus in cruce expirantem intuere, o Regina inclyta, & exardesce toto affectu in eius imitationem: si compateris, etiam cōglorificaberis; si condoles, congaudebis; si in cruce commoraris, in lumine Sanctorum cum eo habitationes obtinebis cælestes: nomen tuum scribetur in libro vitæ, futurum gloriosum in secula seculorum: pro transitorijs mundi huius bona capies æterna, & viues beata sine fine. Vale dilectissima Soror & virgo, benedicta propter Sponsum tuum, meque cum Sororibus meis (quæ de bonis a Deo tibi communicatis gaudemus vehementer) in sanctis tuis precibus, vna cum tuis Sororibus Domino Deo diligenter digneris commendare.

III In Christo Iesu mihi præ omnibus aliis honorandæ Virgini, & præ omnibus mortalibus dilectȩ Sorori Agneti, serenissimi Regis Boëmiæ Filiæ, & nunc summi Regis cælorū Sorori & Sponsæ, Clara humilis & indigna ancilla Dei, & pauperum virginum famula, salutare gaudium in auctore salutis, & quidquid optimum est desiderabile.

[24] De valetudine tua felici, statu & progressu in bene cœptis cōstanti, [Gaudium suū de eius profectu testatur] in quo te ad adipiscendā cȩlestem mercedem alacriter perseuerare intelligo, vehementi in Domino repleor gaudio: quia agnosco te, dum pauperem & humilem Iesum Christum imitaris, & meos & aliarum Sororum mearum in hac pretiosa imitatione supplere defectus. Vere gaudere possum, nec vllus est, qui me tanto gaudio possit spoliare: nam quod sub cælo desiderabam, iam possides: quandoquidem astutum hostem, superbiam & vanitatem, quæ perdunt ac in insipientiam inducunt corda hominum, mira prudentia & gratia Dei circumdatam te video superare, & thesaurum in agro mundi huius ac humanis cordibus absconditum, quo talia emuntur ab eo, a quo omnia ex nihilo creata sunt, humilitatem virtutis, fidei, & paupertatis amplecti conspicio; atque vt verbis vtar Apostoli, ipsius Dei te assero adiutricem, ineffabilisque ipsius corporis cadentium membrorum sustentatricem & erectricem. Quare quis me de tantis bonis gaudere prohibeat? gaude & tu dilectissima semper in Domino, neque comprehendat te amaritudo aliqua.

O in Christo dilectissima virgo, Angelorum gaudium, & corona Sororum! pone mentem tuam in speculo æternitatis, pone animam tuam in splendore gloriæ, pone cor tuum in figura substantiæ diuinæ, & transforma per Dei contemplationem temetipsam totam in imaginem Deitatis eius; vt sentias, [hortatur ad Dei amorem] quæ sentiunt amici, gustans secreta dulcedinis, quam omnipotens Deus dilectis suis abscondit ab initio, & omnibus ijs, qui in hoc fallaci mundo, qui cæcos sui amatores seducit, existentes eum deserunt: eum ex toto ama, qui ex toto pro tui amore se obtulit, cuius pulchritudinem sol & luna admirantur, cuius mercedis magnitudo, & multitudo est absque fine; hunc ajo altissimum filium Dei, quem Virgo peperit, & post partum Virgo permansit: eius dulcissimæ Matri adhære, quæ talem genuit Filium, quem cæli capere non poterant, ipsa vero in paruulo corpusculi sui vtero portauit, & sinu virgineo reclinauit. Cui non indignationem moueat fallacia hostis generis humani, qui per res cito transituras & vanam gloriam in nihilum conuertere nititur id, quod maius est ipso cælo?

Mihi iam gratia Dei constat certo, quod dignissima creatura fidelis hominis anima maior sit cælo; [super omnia æstimabilem.] siquidem ipsum cum alijs creaturis capere non potuit creatorem: vna vero anima fidelis eius est habitatio & sedes, idque per caritatem, quam non habent impij, dicente veritate: Qui diligit me, diligetur a Patre meo & ego diligam eum, & ad eum veniemus, & mansionem apud eum faciemus: quemadmodum enim gloriosa Virgo Virginum Deum & hominem verum in vtero virgineo portauit, ita & tu imitando eam in humilitate & paupertate, semper eumdem Dominum spiritualiter portare potes, eum continens, a quo omnia continentur: quem dein tu & aliæ, quæ diuitias mundi huius spernunt, plenius continebitis. [Io. 14, 23] Falluntur in hoc aliqui mundi huius Reges & Reginæ, quorum superbia etsi ad cælum vsque ascenderit, & capite suo tetigerit firmamentum, in fine tamen vt stercus peribunt.

Venio nunc ad ea, quæ a me tibi significari petijsti, quæ nimirum essent e a festa, in quibus liceret nobis ciborum varietate vti. Ea ego dilectioni tuæ, prout S. Pater noster Franciscus ea nos celebrare singulariter admonuit, [Declarat quibus Festis non oporteat ieiunare.] tibi transcribo. Sic igitur habet: Præter debiles & infirmos (quibus quoscumque cibos cum omni solicitudine dari admonuit, ac imperauit) nemini licet ex nobis, quæ corpore sana ac fortis est, alijs cibis, quam quadragesimalibus vti, tum feriato, tum festo die; sed ieiunandum quotidie omnino, Dominicis tantum diebus exceptis, sicut & Natiuitatis Domini, in quibus bis in die comedendum est, similiter feria quinta consuetis temporibus, prout cui libuerit, ita vt cui videtur non ieiunandum, ad id non cogatur. Nos autem bene valentes ieiunamus quotidie, exceptis Dominicis, Natiuitatis & omnibus Resurrectionis diebus, sicut Regula S. P. nostri Francisci nos edocet. Diebus etiam B. Virginis Mariæ & SS. Apostolorum ieiunare non tenemur, nisi forte in feriam sextam inciderent; & vt supra dixi, quæ bene valemus ac fortes sumus, semper quadragesimalibus cibis vtimur; quia tamen corpus nostrum æreum non est, neque fortitudo nostra fortitudo lapidis; sed debiles & corporis infirmitatibus subiectæ sumus, a nimio abstinentiæ rigore, quem te sectari cognoui, abstinere te vehementer in Domino rogo: vt viuens & sperans in Domino, rationabile obsequium exhibeas ei, & holocaustum tuum sale prudentiæ sit conditum. Vale in Domino prout ipsa desideras, meque & meas Sorores tuis sanctis Sororibus commenda.

IV Dimidio animæ meæ, & prȩcordialis amoris adyto singulari, Serenissimæ Reginæ Agneti, Matri meæ dilectissimæ, & Filiæ præ omnibus specialiter dilectæ, Clara indigna ancilla Christi, & ancilla in utilis ancillarum eius, quæ degunt in monasterio S. Damiani, salutem, & cum alijs Sanctis Virginibus ante thronum Dei & Agni nouum cantare canticum, & quocumque ierit Agnus, eum sequi.

[25] O mater & Filia, sponsa Regis omnium seculorū; quod nō scripserim tibi ea frequentia, [Quomodo coniuncta Christo] quā anima mea, & tua exoptasset, mirari noli, neque persuade tibi vllo modo incendium amoris, quo erga te flagro, aliquomodo imminutum esse, sicut enim diligebant te viscera matris tuæ, ita ego diligo te: id vnum intercessit: paucitas nuntiorum, & magna in vijs pericula. Nunc autem occasionem caritati tuæ scribendi nacta, coëxulto tecum, tibique in gaudio Spiritus sancti congaudeo, o sponsa Christi: quia quemadmodum prima illa S. Agnes Agno immaculato, qui tollit peccata mundi, coniuncta fuit, ita & tibi, o felix! datum est frui vnione cælesti illius coniunctionis, quam stupent cælorum exercitus: cuius desiderium omnes ad se rapit, memoria satiat, bonitas omni dulcedine replet, odor mortuos resuscitat: cuius gloriosa visio beatos facit omnes ciues supercælestis Hierusalem, quæ est splendor gloriæ, lumen æterni luminis, & speculum sine macula: hoc speculū inspice quotidie o Regina, & sponsa Iesu Christi, in eoque faciem tuam sæpius contemplare, vt foris & intus ita te exornes diuersissimorum florum virtutibus, [in eum, vt speculum inspicere debeat,] ijsque vestimentis induaris, quibus indui decet filiam & sponsam supremi Regis. O dilectissima in hoc speculo inspiciendo licebit tibi cum diuina gratia deliciari. Accede & vide primum in hoc speculo reclinatum Iesum in præsepio, in maxima paupertate, vilibusque panniculis obuolutum. O admirandam humilitatem! & stupendam paupertatem! Rex angelorum, Dominus cæli & terræ in præsepio positus est. In medio huius speculi intuere sanctæ humilitatis beatam paupertatem, cuius gratia plurima incommoda pro redemptione generis humani pertulit. In fine tandem speculi intuere ineffabilem amorem, quo pati voluit in ligno crucis, in eoque etiam morte infami obire. [& amorem erga eum excitare:] Hoc speculum in ligno crucis positum admonebat transeuntes, dicens: O vos omnes, qui transitis per viam, attendite & videte, si est dolor, sicut dolor meus: respondeamus nos ei vocanti & gementi, vna voce & spiritu: memoria memorabor tui, & anxiabitur in me spiritus meus. Hoc feruore amoris exardesce o Regina, simulque memineris cælestis Regis ineffabiles delicias, diuitias & honores æternos, suspiransque ingenti desiderio ex præcordiali amore exclama: Trahe me post te, curram in odorem vnguentorum tuorum, o Sponse cælestis: curram, nec cessabo, donec introducas me in cellam vinariam, donec læua tua sit sub capite meo, & dextera tua feliciter amplexetur me: osculare me osculo oris tui.

In hac consideratione posita memineris pauperem Matrem tuam, & scito quod ego felicem tui memoriam inseparabiliter in tabulis cordis mei scripserim, habens te ex omnibus dilectissimam. Quid plura! [ac sui memoriam comendat,] taceat lingua corporis in amando te, & loquatur lingua spiritus, o Filia benedicta: amorem enim, quem erga te habeo, corporalis lingua nequit exprimere. Quare hæc, quæ scripsi insufficienter, beneuole ac benigne suscipe, & maternum saltem amorem aduerte, quo erga te & filias tuas quotidie exardesco. Filiabus tuis me, & filias meas, dignissima nostra Soror Agnes, diligenter commenda in Domino. Vale o dilectissima cum filiabus tuis vsque ad thronum gloriæ magni Dei, eumque pro nobis exora. Nuntios hos a nobis missos fratres nostros dilectissimos, Fratrem Amatum dilectum Deo & hominibus, & Fratrem Bonaguram dilectioni tuæ quam maxime possum, commendo.

COMPENDIVM VITÆ
a Pisano scriptum.

Agnes de Bohemia Ordinis S. Claræ Pragæ (B.)

[26] Fvit alia in hoc Ordine insignissima genere & sanctitate, scilicet S. Agnes de Bohemia, filia a Orechi Regis Bohemiæ, b nupta Imperatori Frederico II, etsi non fuerit ab eo traducta. [B Agnes reiectis Imperatoris nuptiis,] Hæc siquidem Agnes audita fama S. Claræ, quæ adhuc viuebat, & hoc c ab illis, qui veniebant de Roma & Assisio, cælesti afflata spiritu, d patrem dulciter alloquens, deprecata est, vt ipsam sponso cælesti & non terreno permitteret famulari. Sed patre differente propter timorem Imperatoris, cui erat in sponsam promissa, dare assensum, Dei famula patri promisit quod secure daret assensum, quia Iesus Christus in hoc ipsum iuuaret. Tandem habito consensu patris, virgo Dei Agnes, [assumit habitum Clarissarū:] pro Fratribus Minoribus, qui iam in Moguntia erant, misit, qui ad ipsam accedentes, eam cum multis alijs Principissis & insignibus Dominabus Domino consecrantes, habitum religionis imposuerunt, & iuxta Regulam a Sede Apostolica S. Claræ & suis datam degere instruxerunt. Et cum pater eius Rex Orechus vellet sibi & Sororibus magnos reditus deputare, noluit; sed de eleemosynis, quas Fratres pro ipsis acquirebant, voluit, quamdiu vixit, victitare: & sic vsque e hodie in ciuitate Pragensi, vbi dicta Agnes fuit monialis, sorores illæ, etsi nobilissimæ sint & multæ in numero, non possessiones seu reditus habent, [nullos reditus admittit:] sed sola eleemosyna viuunt, eis per Fratres acquisita. Mundi abdicationem factam ab ipsa S. Agnete, sponsus Fredericus Imperator dum audiuit, paulisper turbatur, sed ipsam agnoscens Christo desponsatam, consolatus est dicens: Quod ex quo non terreno homini sed Domino Deo erat nupta, sibi erat placitum & acceptum, quia ab ea non erat contemptus propter hominem, sed propter Deum. Huius B. Agnetis famam B. Clara cum audisset per nuncios, quos ipsa S. Claræ direxerat, Dominum Deum suum laudauit, [accipit dona a S. Clara missa,] & dictæ S. Agneti aliqua misit, videlicet Pater noster, velum, scutellam, in qua S. Clara comedebat, & scyphum & nonnulla alia: quæ cum summa deuotione ab ipsa S. Agnete sunt suscepta, per quæ Deus multa signa fecit meritis B. Claræ. Quæ omnia auro & gemmis ornata in dicto monasterio reseruantur. Huius fama reboante per Alamanniam, multiplicari cœperunt monasteria, & multæ filiæ Ducum, Comitum, Baronum & aliorum nobilium de Alamannia, mundum deserentes, exemplo B. Claræ & Agnetis sponso cælesti sunt iunctæ, ipsi sine crimine famulando. Ista siquidem Agnes vita clara & signis, [moritur miraculis clara.] postquam multas in suo monasterio Sorores congregauerat ac vitam cœlibem in præsenti peregerat, ad sponsum suum Christum pergens, per ipsum Christum pluribus est signis mirificata: vsque enim in hanc diem miraculis coruscat maximis. Imperatorem Carolum quartum Romanorum & Bohemiæ Regem f bis a mortis faucibus liberauit, [Carolus IV Imp. solicitat pro Canonizatione.] & commisit filio suo Regi Wenceslao, vt totis viribus pro eius laboraret canonizatione, qui alijs intentus & præpeditus, hoc suum velle non g adimpleuit.

[Annotata]

a Imo Primislai Ottocari.

b Desponsata solum, vti infra etiam legitur.

c Imo potius a Fratribus Minoribus, qui Pragæ degebant.

d Fratrem VVenceslaum Regem, patre anno 1229 defuncto, in sequentibus substituendum esse ex alijs Actis constat.

e Per 100 annos post obitum B. Agnetis. Defunctus est Pisanus anno 1401.

f Semel infans circa annum 1317, cuius meminerunt alia Acta: forsan iterum postquam illa scripta fuerunt. Factus est Imperator anno 1355, mortuus anno 1378, cui tunc VVenceslaus successit.

g Scilicet cum eo Imperatore hæc Acta scriberentur. Est illi dignitas Cæsarea anno 1400 ablata, ac vixit dein vsque ad annum 1419.

ALIVD COMPENDIVM
a Bartholdo Pontano scriptum.

Agnes de Bohemia Ordinis S. Claræ Pragæ (B.)

[27] Beata Agnes, Primislai Regis Bohemiæ filia, quam parens in somnis intellexit futuram sanctam, [B. Agnes sancte educata,] ex habitu ostenso S. Claræ, eamq; sæpe in cunis in Crucis modū complicare brachiola, similiter & pedes: illa in Trebnicēsi monasterio assueta pijs exercitijs ieiunijs, eleëmosynis, orationibus & pietatis Christianȩ officijs, repudiauit Frederici Cȩsaris & Angliæ Regis nuptias, quod Legatus Cæsaris in somnis edoctus, dum vnam coronam vidit deponere, alteram gloriosam magis sibi imponere. A Pontifice Gregorio nono obtinet habitum S. Francisci, & multa priuilegia tam ab eodem quam a Cæsare. Conditque monasterium in honorem S. Francisci, quod Ordini Crucigerorum cum rubea stella dedicauit, [condit monasteria,] vt ibi pauperes alerentur cuiuscumque generis. Postea & claustrum pro monialibus S. Claræ liberaliter instituit, vbi seruiuit, vt famula Martha, cui S. Clara audita fama illius gratulata, mittens ab Innocentio IV regulas confirmatas, quas & hæc ab Alexandro IV confirmari denuo petijt. Cumque moneretur a a Cardinale Ioanne, [nihil sibi cupit retinere:] Legato Gregorij X, vt sibi de proprijs quid seruet pro necessitatibus contingentibus, respondit se omnia reliquisse seculo: tamen Ecclesijs vnam partem, alteram Sororibus, tertiam donauit infirmis. Indigenti pro Sororibus quadam feria sexta panem Deus mirabiliter subministrauit, [diuinitus panem & pisciculos accipit:] sicut & alia vice fundulos. Alias ipsa multum ieiunio & carnis macerationi dedita flagellisque, item indumentis asperioribus & precibus frequentioribus, quam solebant Sorores. Filiam fratris Regis a morte precibus suis reuocauit, [neptem resuscitat a morte:] quæ tamen tædio vitæ humanæ paullatim redijt, vnde vocata fuit. Hinc passionem Christi mire meditata & venerata est, & communionem sacram seorsim accepit, visitauit infirmas Sorores, necessaria subministrauit. b Primislao contra Rudolphum Cæsarem obtinuit precibus victoriam. Vidit & diuinitus Angelos & thuris flammam circum Brigittam S. Claræ Ordinis, cum vellet emori: [Angelos videt:] & ipsa mensis Martij die sexta, hora, quæ Christi fuit mortis, obijt cum magna claritate, odore & omnium lacrymis, [moritur miraculis clara.] & in templo beatissimæ Mariæ virginis, vbi frequens orauit, sepulta est, præclara valde infirmis & mortuis exhibens miracula.

[Annotata]

a Hic est Cardinalis Ioannes Caetanus Vrsinus, nobilis Romanus, vir morum maiestate clarus; qui Pontifex creatus VII Kalendas Decembris anno 1277, in S. Nicolai (cuius Basilicæ Diaconus Cardinalis fuerat) venerationem nomen suscepit, ea appellatione tertius.

b Est aliquod σφάλμα auctoris: scribendum Wenceslao fratri contra Fredericum Ducem Austriæ precibus obtinuit victoriam, quam eidem prædixit. At Primislaus huius filius in pugna infelici contra Rudolphum occisus fuit.

VITA
Ex codice MS. Pragensi.

Agnes de Bohemia Ordinis S. Claræ Pragæ (B.)

BHL Number: 0154

Ex MSS. Latinis.

CAPVT I.
Ortus, educatio, & vita in seculo peracta.

[1] [Proœmiū.] Scripturus D. Agnetis, Pragensis Dominæ & ciuis meæ florentissimȩ, eiusdemque sponsæ Christi Optimi Maximi integerrimæ res gestas, priusquam inde, vnde necesse est, exordium petam, hoc partheniacum epithalamium iure illi expromo.

Candidæ vitam recolamus omnes
Virginis, nostræ patriæ Patronæ,
Cantibus, sistris, cytharis, lyrisque
Cum decachordis.
Illa terrenum fugiens cubile,
Nupsit æterno pudibunda Sponso,
Nuptias coram celebrans frequenti
Agmine cæli.

[2] a Agnes inclyta virgo Pragensis, Filia Primislai Ottagari bellicosissimi Regis Bohemorum, [B. Agnes e regia stipe anno 1205 nata,] & Constantiæ Sororis Andreæ Regis Vngariæ, Genitoris S. Elizabethæ, filia; anno a partu Virginis millesimo ducentesimo quinto Pragæ in lucem edita. Singularem viuendi splendorem, quē maturior facta induerat, præcurrentibus ostentis in ipso vitæ limine declarauit. Etenim mater eius vterum ferens, vidit sopori dedita inter suas auro illitas vestes leucophȩam quamdam rudis operæ cum stupeis funiculis lacernam, admiransq; [præsagio præuio,] voce ad se prolata didicit, fœtum, quem parturiret hoc genere habitus vsurum. Nec multo post Agnetem peperit, quam in cunis non semel conformatis in Crucis modum pedibus & manibus cubitantem offendens, Crucis famulam non vane futuram coniectabat. Triennem deinde, & iam præcipuo cuidam Poloniæ Duci desponsam, parentes cum magistra morum & non indecenti comitatu in Poloniam amandant. [in cœnobio degit:] Quæ Trebnicense cœnobium inter sacras virgines triennio incolens, vt ætate ita pietate maturescebat. Hos eius religiosos conatus religiosissima Princeps Polonorum Heduigis institutis suis potenter eo vsque amplificabat, quousque sponsus vitæ hærebat. Eo namque humana perfunctione exoluto, ipsa quoque futuri matrimonij iugo expedita, in Bohemiam iam sexennis reuolauit, atque in cœnobio Doxanensi, inter lectissimas Virgines, Christi obsequijs mancipatas, vitam & intellectum, partim earum exemplo partim Scripturarum lima, ita per anni orbem formauit, vt parentum Regiæ aulæ reddita, candore animi & vitæ innocentia omnibus se magnopere commendaret. Iamque Bohemia eam non capiebat, quæ nominis fulgore Hercinios saltus transgressa, in palatio quoque Cæsaris Friderici tantum insplenduerat, vt filio eius, ne forte ab alio nupta, non nubilis præriperetur, ambitiosa legatione quæreretur. [nouennis desponsatur filio Frederici Cæsaris:] Et admiserunt Reges Bohemi tanti supplicis preces. Protinus ergo Virgo Regia sponsalijs fœderibus coërcita, filio Cæsaris deuincitur: in qua maritali actione illud non vsitatum accidisse memorant, nullum neque ex paranymphorum neque pronuborum cœtu nomen Virginis edere potuisse, vt testatum esset Agnetem excellentiori alicui sponso depactam conseruari.

[3] Iam Cæsaris filij sponsa appellata, in Austriam ad Ducem eius loci, [in Austriā abducta,] virginum exactarum agmine ambita, vt ab eo & poliretur: & oblectamentis teneriori vitæ accommodis mulceretur, prouehitur. Illa vero omnem friuolarum voluptatum illecebram longe ab animo suo proscribens, totum illius temporis curriculum, quo aduentum Domini in carnem memoramus, non in carne nec in dapalibus escis (vt mos eius gentis ferebat) sed in pane solo & vino, [stricte ieiunat in Aduentu & Quadragesima:] nouennalis virgo exegit. Quadragenarium paullo post ieiunium inuadens, cum filij filiæque Ducis Austriæ lactarijs vescerentur, ipsa eadem, quam supra retuli, dura lege confecit: ardentissime interim a Matre Dei contendens, vt se virginitatis suæ imitatricem efficere dignaretur: quam ob caussam festum eiusdem, quo salutarem Angeli voce nuntium accepit, [virginitatem Deiparæ commēdat:] præcipua veneratione & animi in mysteria eius pernoscenda intentione recolebat. Omnia tamen hæc diuinum amorem resipientia opera, vna cum copiosis in egenos largitionibus, ita recte peragebat, vt sola magistra conscia, paucisque fidissimis virginibus facta eius noscentibus, nulli studia sua, resecandæ humanæ laudis ergo, [in Bohemiam redit:] aperiret. Hinc factum, vt nuptiæ ad certum diem indictæ, in incertum prorogarentur, & Agneti in Bohemiam regrediendi idonea facultas hac dilatione offerretur.

[4] Sed neque domi Agneti a nuptialibus curis diu tranquilla fuere omnia, Non magno namque interiecto tempore, [a Rege Angliæ expetitur:] & Cæsarei & Britannorum Regis Legati Pragæ aderant, Agnetem Dominis suis coniugem flagitantes. Sed Christus eam sibi seruari sponsam vni ex Cæsarianis tali (licet perperam interpretanti) per noctem viso declarauit. Coronam ille gemmis splendidissimis distinctam Agnetis capiti inferri, [cælitus corona bis cincta in somnio visa:] eamque breui post demi, atque aliam inexplicabilis decoris imponi videre videbatur: quod omen ad se suosque collegas referens, victoriam sibi de competitoribus Britannis spe certa vsurpat. Sed reuera eo mysterium visi spectabat, Agnetem non fluxam & momentaneam, sed cælestem æternamque gloriam manere. Et sane eo cogitationes omnes conatusque regiæ virginis inclinabant, vt maiorem humana vitam diligere posset. Quapropter mortuo patre, cum Bohemiæ rebus præesset Wenceslaus, [mortuo patre,] germanus Agnetis, his se illa legibus sepserat, vt mutato habitu, fidissimis stipata asseclis, diluculo templa plurima peragraret, Diuorumque exuuias religiose veneraretur, [mutato habitu templa adit:] quantumuis pedes eius frigoris immanitate adusti, sanguine rorarent. Domum reuersa, vbi primum calore se refouisset, in proximam ædem sacram, omni virgineo comitatu prosequente & de Deo tantum loquente, descendebat, numerosisq; sacrificijs intendens, nunc pro erroribus suis preces, nunc pro vita functis decretos Psalmos Christo offerebat. [cilicio induitur:] Extra conchiliato cultu fulgebat, intra cilicij asperitate vrgebatur: lectus pretiosis stragulis & peripetasmatibus ad speciem ornabatur, quem illa numquam, [dure cubat:] duriori abscondite effulta, ingrauauit.

[5] Annus iam b decimus quintus vitæ eius currebat, cum Cæsar insigni fama pietatis eius experrectus, maturare pollicitas filio suo cum Agnete nuptias, ablegato ad Wenceslaum fratrem eius præstanti Oratorum collegio, aggressus est. [ne admittere nuptias Cæsareas cogatur,] Nec Wenceslaus patris Ottogari decreto quidquam suis negantijs derogare præsumpsit: quin potius, ne nomen Bohemum promissorum tenax, macula inconstantiæ intingeretur, sorori, ne moras in tali negotio strueret, auctorem se futurum dixit. Hic Agnes, cum æternæ virginitatis suæ proposito iterum laqueos iaci videret, secretos Romam tabellarios ad Gregorium nonum dirigens, orat, [confugit ad Gregorium IX Pontificem:] vt Christi potius quam hominum caussæ fauere velit, matrimonium illud oraculo vocis suæ ratum non pronunciet, quod consensu animi ipsius numquam coaluisset: consuli sibi coniugium ab affinibus posse, cogi se ad illud inuitam ex lege Christiana non posse, nec debere. Pontifex perfectæ & sapientis virginis oratione commonitus, voto eius pronus subscripsit, & litteris suis eam ad perseuerantiæ studium in hoc vitæ freto cohortatus est: quin & tamquam verus pater filiam plurimis secundum animam laxamentis cumulauit. Hac benignitate Summi Sacerdotis mirifice gestiens virgo, [indicat fratri Regi mentem suam:] Regem Wenceslaum fratrem libertatis suæ certiorem facit, Pontificiumque diploma, quo omnes qualiumcumq; procorum preces, velut ariete, deturbaret, lætabunda proponit. Conturbatus Rex expedite Cæsari, quæ priuato consilio soror patrarat, omnem a se imprudenti culpam in scientem illam deriuari significare festinat. Frendere primo Cæsar, & ad vindictam ira bulliente concitari: mox tempestate animi discussa, serenior factus, hanc Cæsare Christiano dignam pro Agnete sententiam tulit: Si Agnes quempiam hominum excellentium filio suo prætulisset, tum vero se vltricibus armis tantam contumeliam depulsurum fuisse: at cum Dei filium, cuius ille se famulum esse in pretio poneret, suo filio prærogarit, nullam sibi iustam caussam stomachi præberi. [laudatur a Frederico] Quare Virginem bono animo esse, & sacrum Christi thalamum integre & firmiter colere per literas commonefecit: sibi pergratum hunc pertinacem eius virginitatis ardorem esse. Caperet proinde Diuorum, quæ sibi mittebat ossa, quibus, tamquam obsidibus beneuoli erga se fauoris sui, frueretur. c

[Annotata]

a Quæ hic annotari deberent, pleraque ad aliam Vitam dicemus.

b Imo moriente patre annos viginti quinque iam ferme explerat.

c Non filio suo, sed sibi tum viduo petebat illam Cæsar. Nam filius anno 1223 duxerat vxorem Agnetem filiam Ducis Austriæ.

CAPVT II.
Vita B. Agnetis monastica.

[6] Iam debellata aliquot conflictionibus carne Agnetis, protinus sic mundo grauis incubuit. [Addiscit institutum S. Claræ:] Accersitis quippe discalceatis hominibus, ad normam Diui Francisci viuentibus, didicit ab ijs fastigium melioris vitæ, quam B. Clara soror eiusdem Sancti studiose sectabatur, in egestate voluntarie suscepta, & corporis voluptatum contemptione, [erigit nosocomium,] iudicijque sui alterius placitis subiectione constare. Quamobrem nihil morata pretiosum illum muliebrem mundum inter pauperes distrahit: nosocomium ad imitationem S. Elisabethæ cognatæ suæ, perpetuis redditibus fruens, sub nomine D. Francisci prope Pontem constituit: alias deinde ædes sacras intra complexum muri veteris Pragæ eidem Sancto attolli iussit. [ædes sacras,] Virginibus quoque D. Claræ, se per despicientiam rerum omnium confirmare volentibus, [monasterium Clarissarum,] peramplum ædificium sub Seruatoris nomine, omni templi ornatu exaggeratum, concinnauit: eoque quinque Virgines, B. Claræ socias, Pontificis Summi auctoritate ex Italia sibi missas, introduxit. Ipsa non multo post, [Assisio missarum,] cum septem virginum Bohemarum nobilitate illustrium choro, præsentibus septem Episcopis & fratre Rege & Regina, [& illud cum 7 alijs ingreditur:] innumerabilique prope omnis ætatis & dignitatis hominum spectante turba, auream vestem cana, cæsa prius coma, permutauit, & Christo sacrata est. Qua re cognita, permultæ in Polonia maximæ notæ puellæ, calcato ad exemplum Agnetis mundo, a Semnia parare, & certatim in ea ruere cœperunt.

[7] Qualis porro quamque absoluta Agnetis viuendi ratio per omnes annos in cœnobio texta fuerit, [præ humilitate,] enumerare magis quam explicare licet. Sic enim sibi vilis apparebat, vt omnibus semper subesse, sic alias se præstantiores reputabat, vt quamque sibi præesse æquissimum iudicaret. Hac ex radice non mirum si hi Deo grati fructus prouenerunt, quod Agnes omnem præfecturæ excellentiam semper defugerit, quod Sororibus eiusdem instituti hypocausta calefecerit, [vilissima ministeria obit:] quod in culinæ minimis laboribus accurate desudarit, quod delicatiores cibos per se coxerit, vt morbo prolapsis per cœnobia viris eos dispartiret, quod cubicula sociarum sordibus expurgarit, quod fœdas & sanie turpificatas leprosorum aliorumque sordidas ægritudine pressorum hominum vestes, suo iussu allatas & consuerit, & adeo frequenter ipsa eluerit, vt grassante in manus eius illuuiei acrimonia, & concisas & exertatas eas circumferre coacta sit. [accipit a S. Clara leges viuendi, a Pontificibus approbatas:] Quibus auditis D. Clara eximie lætata, & Deo, tantorum operum in Agnete effectori, gratias egit, & Agnetem, vt in aggresso ad cælos processu duraret, litteris cohortata est: leges quoque viuendi suas Innocentij Quarti potestate ratas, ab Assisio illi transmisit. Eas Agnes alacris suscepit, & vt inconcussas commendabilioresque suis redderet, Alexandri Quarti, Vicarij Christi, calculo roborauit.

[8] Paupertatis autem sponte ascitæ adeo amantem accepimus, [paupertatis amans,] vt nullis Caietani Cardinalis, Tutoris Contubernij sui, rationibus adigi potuerit, quo ob difficultatem temporum, certis proprijsque possessionibus se illigaret. Pretiosissima patris sui & Principum dona, partim Christo ad ornatum templorum, partim sibi, partim pauperum morbis euersorum commodo assignabat. Fratre defuncto, ad extremam rerum omnium inopiam bis deuoluta, [incommoda cum gaudio suffert:] alijs mœrentibus, ipsa, licet incommode valens, summa animi voluptate efferebatur, gratias Deo agens, quod se dignam experimento optatæ paupertatis effecerit. Quam tamen breui & panibus mundissimis & fundulis, quibus ægra vesci gaudebat, ad limina eius depositis, atque per ostiariam repertis, Christus mitigauit.

[9] Corpori suo primis conuersionis suæ temporibus vsque adeo infensa extitit, vt nullis illud coctis edulijs, [arcte ieiunat:] vno tantum crudo cœpe, vel aliquot allijs, interdum paucis fructibus sustentarit. Omnibus ab Ecclesia indictis ieiunijs, omnibusque quartis & sextis ferijs, cum quatuor beatæ Virginis festis, præuijs diebus, & toto illo a D. Martino vsque ad Natalem Domini nostri temporis defluxu, [cilicio induitur:] per omnem ætatem pane & aqua vitam tolerabat. Iungebat his pœnis horridum ex setis equinis consertum cilicium, quo veluti lorica defensa carnis ictus sopiret. Hoc vero adeo arcte corpori suo innectebat, vt funiculus eius quasi scrobem sibi quamdam in carne ipsius, [flagris semet castigat:] quo se immergeret, eraserit. Sed & flagris persæpe loro compositis in seipsam crudeliter bacchabatur.

[10] Præter consuetas communesque suæ familiæ supplicationes, in priuato oratorio tanto feruore ad Deum corde & ore nitebatur, vt & lacrymis facies eius humeret & fulgore illo, quo orans infundebatur, [in oratione feruens] oculos conuersarum in se Sororum perstringeret. Inuenta est in eo loco a Benigna Virgine nube fulgida circumfusa, maior humana conditione. [nube fulgida circumdatur:] Excepta est vox virilis, quæ oranti responsa dabat. Eo die, quo Ascensum Domini in cælos Ecclesia solennem agit, cum in horto inter Benignam & Priscam Virgines psalleret, rapta ex medio illarum, [in extasin rapitur:] vix in hora illis reddita fuit, nihilque de absentia requisita, præter decorum & blandum risum significauit. Ad cadauer recens obitæ minoris germanæ, illum versum oranti: Qui Lazarum suscitasti &c. mira res! vitam recipere, corpus moueri, [sororem suam resuscitat:] & cur se gaudijs eijcere tentasset Sororem castigare. Cessauit Virgo precari, & rediuiua illa festinauit mori. His visis, ringere inuidentia dæmon, & laqueos malitiæ suæ explicare. Quocirca egredientem illam oratorium, in gradibus ita euertit, vt ruenti artum humero expulerit, atrocemque dolorem illi crearit. Quam iniuriam tam æquo animo tulit, vt celans dolorem, clancularijs fomentis sibi medicata sit.

[11] [e reuelatione discit se ex consanguineis vlti nam morituram:] Ægra quandoque Christi corpore fruens, didicit a Christo in eo latente, non ante se interituram, quam omnes illius sanguine propinqui occiderent. Id cum sub fidi silentij custodia, cuidam Deo dicato homini credidisset, plane ita euenit, vt prædixerat. Sophiæ nobili Matronæ Conradi Equitis vxori, post partum de vita periclitanti, [sanat ægrā pomo,] Agnes pomum ab ea concupitum per manum mariti obtulit, quo commanso protinus firmæ valetudini reddita est, & mortuo marito, Agnetis imitatrix facta, mundum repudiauit. Hoc autem pomum, cum alijs duobus, intenso in arborē fructibus cassam sanctæ Crucis signo, Agnes excitauit. [signo Crucis procurato:] Nec mirum eam grandia per Crucem machinatam, quæ ad cultum Crucis, & eius, qui ei impactus fuerat Christi, sub ea quibuslibet sextis ferijs vsque ad nonam gemebunda perstabat. Virginem Elizabetham, eamdem vitæ rationem cum Agnete secutam, [dolorem capitis tollit:] non consolabili & intolerando dolore capitis sui ei circumducto curauit. Alio tempore sustentata manibus Dominæ Virginis debilis Agnes, [diabolum signo Crucis fugat:] diabolum tetra facie ligno innixum aspexit: cuius aspectu exanimata Domina clamauit, Agnes vero obiecto ei Crucis signo, ab oratorio eum fugauit. Eumdem hostem postea sub forma bubonis, oratorij aditum sibi cauda præcludere nitentem, ijsdem armis eneruauit.

[12] De beneficentia & comitate eius erga afflictos & morti destinatos illud solum dicendum puto, [comis erga alios,] sic in omnes eam beneficia ponere consuesse, tamquam omnes genuisset: sic Sorores delinquentes admonere, vt admonitione facta, veniam ab ijs, si forte vltra modum in eo opere prouecta fuisset, aduoluta pedibus earum, petere non dedignaretur. [etiam delinquentes:] Virgo quædam ex donatis Agneti præstantibus pomis, vnum specie eius capta ad se auertit, mox conscientia ex culpa laborante, reddidit pomum & numerum expleuit. Cui Agnes duo eximia poma hilaris donauit, asserens satius esse decem secundum leges, quam vnum elaqueato vinculo spontaneæ inopiæ manducare, ita absenti præsens adfuisse probatur Agnes.

[13] Quodam die, Agneti in agmine Virginum præuia Cruce supplicanti, exhibitus est Rex Ottagarus b pater eius, [in visione intelligit Regem Ottacarum mortuum,] duobus hinc inde athletis quasi saucius fulciri: quod cum ijsdem Virginibus enarrasset, & ludificationem dæmonum opinaretur, comperit tandem re vera visum illud Dei significationem fuisse. Eodem quippe die pater eius, qui contra Rudolphum Cæsarem acie decertauerat, proditione quorumdam occubuit. Erigendæ Virgini, secretissimis iuxta ac feruentissimis vocibus, vt quippiam Deus concederet instanti, Agnes seueriori vultu a tali postulatione desinere iussit, indignam enim eam rem Deo, quam largiretur, affirmans. Nec mirum eam vnius tecta consilia aspirationesque nouisse, [agnoscit cogitationes aliorum,] quæ omnium virginum sociarum, vt pœnas ita merita dilucide, Deo intellectum eius collustrante, peruidebat. Et profecto notatum est nihil ab ea vnquam prædictum fuisse, [& merita ac pœnas,] quod secus ac pronuntiarat accidisset. Illud mirabile, quamdam, quæ Agnetis famæ viuens decerpserat, mortuam, aliter tormentis erui non potuisse, [mortuam aliam tormentis detineri,] ni ab Agnete criminis admissi venia postulans donaretur. Brigidda vero, alia virgo sacra, quæ bene morata Agnetem mortalis coluerat, exempta corpori inter agmina Angelorum cælo inuehi ab Agnete aspecta est. [aliam cælo inuectam.]

[Annotata]

a Monasteria: ita Philo Iudæus ὄικημα ἱερόν καλεῖται σεμνεῖον καὶ μοναςὴριον sacra domus, quæ Semnium & monasterium dicitur: σέμνος, castus, religiosus, est.

b Imo ex fratre nepos Primislaus Ottagarus, eiusdem cum patre nominis. Cædes eius ex altera Vita & omnibus æui istius historicis constat.

CAPVT III.
Morbus, mors, sepultura B. Agnetis. Miracula post mortem.

[14] [Incœpto arcto Quadragesimæ ieiunio,] Cvm magnum quadraginta dierum ieiunium ingrueret, quo illa, vt cum Christo in solitudine ieiunare videretur, non tantum ab externis hominibus, verum etiam a suis Sororibus se auellebat. In eo tempore Deum orare non destitit, vt lapsionum & culparum suarum gratiam propitius ei facere vellet. Quod dum facit, ægrotare breui cœpit, & ægrotatione increscente actum esse de vita sentire: [ægra, extrema Sacramenta suscipit:] tum grauiter anhelans, mox Christi Corporis se participem fecit, & oleo sacro inuncta est. Quod cum Catharinæ virgini, decem annis pedibus insistere non valenti, nuntiaretur, ingenti dolore dissecta, deferri se ad aspectum virginis moribundæ postulauit. [moribunda claudam signo Crucis sanat:] Delata, summis precibus ab Agnete contendit, vt diuino Crucis signo ægritudinem suam expugnaret. Agnes submissionis respectu tergiuersari, & in molliendum animum eius orationem vertere. Catharina, cum virginem digredi, & se in malo relinqui odoraretur, arrepta manu Agnetis, cæleste signum pedibus suis impressit, & cito salua solidis vestigijs exilijt. Agnes vero deterius se habere, & sensim corpore exolui, nihilo secus tamen tum quoque densas ingeminare preces, [adhortatur Sorores:] solari socias, in spem auxilij diuini erigere, caritatem Dei & proximi, paupertatisq; amorem, & Romanæ Sedis subiectionem oppido illis commendare, & pectoribus earum penitus defigere, idque toto illo vespere & nocte succedente.

[15] Circa horam vero nonam incrementis maioribus splendere, [luce splendens moritur,] radijsque fulgidissimis longe micare visa est, & ad inchoati sacrificij principium e vita discessit, anno Seruatoris mundi a millesimo ducentesimo octogesimo primo, sexta Martij die, cum sex & quadraginta annos in cœnobio sancte & religiose decurrisset. Ad cuius visendum corpus, neque rigidum, neque decolor omnis ætatis & generis conuentus agminatim multis diebus fiebant, ter beatosque se homines ducebant, qui aut annulis, aut torquibus, aut baltheis suis cælo digna membra contingere possent. Inclusa tandem sunt ligneo sarcophago, [inclusa sarchopago,] quod solidis laminis ferreis, clauisque reuinctum, ne membratim dilacerataue distraheretur, defensabat. Domina interim Scholastica Sterimbergia, amatrix Agnetis & amata ab Agnete, adueniens magnopere orauit, Pontificium etiam diploma interponens, [vltro aperto,] ne amicissimæ virginis priuaretur extremo aspectu. Deliberantibus eius loci virginibus, an petitionibus satisfacerent, non deliberauit diuina bonitas, quæ compages sarcophagi ferratas ita dissoluit, vt Scholastica libere desideratum thesaurum oculis venerari posset. [sepelitur in ædicula Deiparæ Virginis:] Sepulta autem est in ædicula Diuæ Virginis, non a Tobia Episcopo, nec a proximis illius dignitatis Sacerdotibus, delatum munus recusantibus, sed a quodam, vt præmonuerat, nudipede monacho Bonagratia dicto. [odore suaui afflatur:] Ex cuius sacris ossibus, virgines incolæ diuinos non raro odores spargi persenserunt, quod fieri Agnes ex Beatorum spirituum corpus eius visentium præsentia, cuidam Sorori, ad sepulcrum eius in precibus condormienti, patefecit.

[16] [sanantur Margaretha eius proneptis,] Iuditha Regina Bohemiæ, vxor Wenceslai Regis Margaretham deploratæ valetudinis filiolam, Agnetis sepulcro, cum veste sacra imposuit, & bene habentem recepit. Elizabetha Regina, Ioannis Bohemiæ Regis coniunx, inclamata semel atque iterum noctu, vt depellendi præsentis infortunij sui caussa Agnetis ciuis suæ preces sectaretur, paruit, & Agnetem quamdam viuentem in cœnobio S. Francisci requisiuit, [& B. Agnete apparente Reginæ,] quam cum ex ostiaria adesse didicisset, præ foribus expectabat. Cum interim Agnes sidereo aspectu Reginæ per transennam loci oblata, quid per se fieri vellet percontabatur. Et cum preces quæri audisset, indignanti similis recedebat. Acrius tamen Regina genibus incumbens, auersam virginem appellabat. Quæ conuersa ad eam quasi iam emollita verbis eius, facturam se, quod rogabatur, spopondit. Et cito post nuntiatum est Reginæ, [huius filius:] filium eius vnicum in arce Loket omnium iudicio moriturum reuixisse. Quæ Agnetis opera id apud Deum effectum sentiens, ædes eius splendidis muneribus ornauit. Eadem a partu debilitatione extrema confecta sensum amiserat, & sententia medicorum morti certæ deuota, implorato præsidio Agnetis se agnouit sanatam.

[17] [infans, dubius num viueret:] Puerum Martinum Margarithæ Pragensis ciuis filium, dubium viueretne an mortuus esset, obstetrix Agnetis sepulcro commisit, & commode valentem retulit. Dominicam Virginem sacram, mortuis accensam, Soror pallio Agnetis contexit, [sanctimonialis mortua.] ad cuius tactum, lucem nouam sibi obortam referebat, quæ se & risu soluerit & dolore absoluerit.

[18] Varaciæ virginis cum morte luctantis Sorores animam precibus commendabant. At illa, [liberantur moribūda:] concepto trium sub nomine Agnetis sacrificiorum voto, integre sana surrexit, sed cito orans reuoluta in morbum perijsset, ni votum, quod negligentia Sacrifici suspensum fuerat, diligentia sua explere maturasset. [alia febre,] Ludmillam deinde febri extreme conflictantem vino, in quo ossa Agnetis abluta fuerant, infusam Sorores curauerunt. Pribico seruilis conditionis viro, [alius in lapsu,] qui in templo exanimi similis conciderat, aquam qua aliquot capillos Agnetis humectarant, in os infuderunt, & mox sensibus illum restitutum viderunt. Puella b Mala dicta lintre, quem in Albi agebat, exciderat, & hausta non tantum aquis, sed & arenis inuoluta interibat. [alia in periculo submersionis:] Verum a ratium vectoribus, casu se illi offerentibus, internecioni erepta est. Illa enim ad Agnetem (crines aliquot eius apud se retinens) intermortuis suspirijs ferebatur.

[19] [alia morbo periculoso,] Christina quoque humanam manum in pernicioso morbo frustra experta, vbi primum voto se Christo sub nomine Agnetis alligasset, respirauit, & voti rea Christo se dicauit. Mulier Pragensis pluribus diebus dolore partus mente propemodum emota, [puerpera,] vbi se zona, quæ corpus Agnetis contigerat, circumduxisset, naufragio mortis enauit. [alij dolore fœmoris,] Dobroslaua Slanensis mulier, diro fæmoris dolore diu vexata, epoto vino, quo Agnetis ossa immaduerant, partem illam in suo corpore & repressit & restrinxit. [aposthemate,] Vir nobilis Tasa aposthema guttur obsidens, aqua, quæ crines Agnetis proluerat, ebibita, & membro male affecto illita, ingratam illam faucium suarum obsidionem soluit, & votum, quod eo nomine cum non paucis largitionibus in pauperes susceperat, exsoluit. Eodem sed grauiori morbo tentus Hinco Abbas, [amentia] cum horribili specie linguam eiectaret, exsucto vino, quo ossa Agnetis tinxerant, incommodo illo exemptus est.

[20] Wenceslaus, Equitis cuiusdam amanuensis, sic meatus omnes gutturis præpeditos lentis humoribus ferebat, [aposthemamate in faucibus:] vt vix halitum, ne dum cibum glutiret. Atque is, vbi aqua crinibus Agnetis intinctus & inunctus fuisset, primo balatum, ouis sono similem, deinde purgatam vocem Deumque laudantem, [febri,] expressit. Certum est Constantiam, quæ Diuæ Agneti in officio regendi Parthenotrophij successerat, oblata ad sepulcrum eius oratione, & feruenti & diuturna febri ereptam fuisse. Agnes Gizica virgo cœnobij eiusdem, applicita per adminiculum alterius Sororis Agnetis sarcophago, [debilitate cubiti.] in impotenti & rigente cubito suo protinus robur pristinum recepit. Domina Scholastica Zerotinis, insanabili aposthemate secundum latus onerata, [aposthemate in latere,] cum inter amplexum, quo B. Agnetem mortuam stringebat, latus suum ægrum lateri eius applicuisset, festine reualuit.

[21] [profluuio sanguinis,] De Maladata viri nobilis vxore Lithomisliensi res omnibus vulgata est, eam profluuio sanguinis, voto Agneti facto, leuatam esse. Domca virgo sacra vnco caldarium appensura, [in ignem lapsa,] in flammas foci procidit, & inter cadendum implorata Agnete, integra ab igne surrexit. Hoc quoque miraculi loco fuit, sedem Agnetis, deflagrante domo, in qua asseruabatur, non fuisse afflatam, tantum ignibus ab vna parte notatam. Cum exundans Muldaua, delubrum, quo D. Agnes reposita est, [in aquas lapsa.] irrupisset, Elizabetha virgo, ossa sacræ virginis tollere properabat, & trepide rem gerens, in aquas altiores se decidit. Erepta autem a Zdinica virgine, sicca prorsus beneficio Agnetis apparuit.

[22] Iuditha virgo ingenti amore Agnetis excita, vnguem pedi eius detraxerat, vt monumentum aliquod amatæ a se virginis, quo se solaretur, haberet. Sed ingens copia sanguinis ex plaga illa erumpens, [Sanguis ex vngue profluus, morbos sanat.] velum virginis, quo illum siccare laborabat, ita imbuit, vt eo imbibi præterea non posset. Tum virgo humo affixa veniam delicti postulauit, & sanguis repressus est.

[23] Eo postea multis adempta valetudo largiter reponebatur. Et nobis o virgo, qui te in oculis ferimus, & hunc laborem nostrum tibi sacrauimus, ecquid erit pretij? scis quid petimus, scis quo plurimum indigemus: [Epilogus.] accipe a Sponso & da: ni dederis; ne tu externorum quam tuorum ciuium amantior.

[Annotata]

a Imo anno 1282, vt supra dictum.

b In altera Vita, nomen Parua ei inditur.

ALIA VITA
Ex MSS. Bohemicis concinnata a Georgio Crugerio Societatis Iesu.

Agnes de Bohemia Ordinis S. Claræ Pragæ (B.)

Ex MSS. Bohemicis.

§ I Natiuitatis annus, & dies. parentes & consanguinei B. Agnetis.

[1] Annus millesimus ducētesimus quintus vertebatur, cum primum lucem cælestem Agnes, [B. Agnes filia Regis Bohemiæ,] regia infans Pragæ vidit; ne alius Cælitis nomine signaretur quam Agnetis, insequens natiuitatem lux effecit. Cum enim pridie eius festi in terras prodijsset, iuste ea de caussa infantem regiam episcopus a Daniel Agnetem sub sacrum lauacrum nominauit. Parentes vero natura ei indulserat b Præmislaum II (qui & c Ottogarus I, Boëmiæ Rex III) & d Constantiam Beli III Regis Vngariæ filiam; sed vtrumque, quantumuis sceptro regio insignem, modesto regalium contemptu virgo sanctissima superauit, dum in religiosa D. Claræ lacerna postmodum magis enituit, quam si in purpura & gemmis Princeps Heroina effulsisset.

[2] Fratres præterea ex ijsdem genitoribus vti & sorores Agneti obuenere; quibus scilicet fortuna non omnino aduersa peculiares fauores exhibuit. Nam e Wenceslaus inter Reges primus, Boëmiæ Regem egit IV, qua pietate in sacra, qua etiam bellica felicitate plane singularis; f Præmislaum III, fratrem alterum, Morauiæ Marchionatus satis honeste aliquamdiu Principem aluit, [fratres habuit Regē & Marchionem,] donec cœlibem mors ad sepulcrum primis virilitatis annis induxit.

[3] Sororem primam g Borissauam, Vdalricus primus Carentanorum Dux in thori consortem adsciuit; quo coniugio vltimi styriæ & h Portus-Naonis Domini Vdalricus II & Philippus I generati sunt. [sorores Borislauam nuptā Duci Carinthiæ] Hic primo i Wishehradensium Pragæ Præpositus, inde k Salisburgensium Archipræsul, ac denique l Aquilegiæ Patriarcha vixit; at Vdalricus II, quantumuis vxorem duxisset, cum hæredem nullum haberet, hæreditarias terras m Ottogaro III, Boëmiæ Regi V, suo nimirum amitino, partim pretio partim liberali donatione, transcripsit. n Anna sororum secunda Henrico II, a probitate celebri Wratislauiensium Duci, vxor nupsit; sed o hunc, post aliquot tamen liberos, ad p Lehnicium amisit, cum Tartarus memorabili clade Christianos isthic sub annum Domini MCCXLI afflixit: [& Annam nuptā Duci Vratislauiæ:] ipsa commune humanitati vulnus vltimum Wratislauiæ anno Domini MCCLXV accepit. Itaque inibi ad D. Claræ in Pathenone sacrarum virginum eiusdem instituti quieuit, quem a fundamentis ipsa quondam erexit.

[4] Neque per hæc fratrum regalia aut sororum connubia solummodo inclaruit Agnes, sed etiam prima inter decora accensuit consanguineas siue affines sanctimoniæ fama clarissimas. q Heduigis Henrici Probi, Annæ sororis mariti parens, [consanguineas B. Heduigem & S. Elizabetham.] qua virtute fuerit Dux, etiamnum Silesia recordatur. r Elisabetham item Constantiæ Agnetis nostræ genetricis, germani Andreæ filiam, quæ non prodigia nobilitarunt in Hassia? Et hinc fortasse mirum videri non debet a tam vicino Diuarum fœminarum sanguine, virtutis etiam guttas aliquot in Agnetem defluxisse, itaque consanguinearum exempla ad raram eius sanctimoniam plurimum contulisse.

[Annotata]

a [Daniel Ep. Pragen.] Henrico Episcopo simul & Duci anno 1197 mortuo successit Daniel eius nominis secundus, & vixit vsque ad annum 1214, quando illi defuncto electus est Andreas, ante eiusdem Ecclesiæ Præpositus.

b [Primislaus Rex Bohemiæ] Henrico Duce & Episcopo mortuo, Ducatum obtinuit frater eius, quem Primislaus Vladislai Regis secundi filius armis deiecit, & tertio loco inter Reges Bohemiæ a Daniele Episcopo anno 1200 coronatus est.

c [Ottogarus dictus,] Ottogarus siue Ottischgarus dictus traditur, quod adhæreret Ottoni Duci Saxoniæ in Imperatorem electo, contra Philippum filium Frederici primi Ænobarbi, post obitum fratris Henrici VI ab aliis assumptum: & sic lingua Germanica Ottogaris, est quasi Ottoni totus deditus.

d Repudiata Adela, Marchionis Misniæ filia, anno 1202 duxit Constantiam filiam Belæ, Regis Hungariæ. Ita Hagecius, [Constantia Regina] qui diuortium prius auctoritate Pontificia legitime factum addit. Dubrauius lib. 15. Cum Constantia Belæ Regis Pannoniæ filia contraxit Romani Pontificis assensu. In altera Vita, dicitur Constantia soror Andreæ Regis Vngariæ, scilicet tunc regnantis, post patrem Belam Emerico fratre anno 1200, & Ladislao filio anno sequente vita cum regno functis. Mirum est a Thoma Iordano ad Dubrauium, VVadingo ad an. 1234 num. 4 Arturo in Martyrol. Franciscano, dubium moueri & confugi ad Constantiam, Emerici Regis viduam, dein nuptam Imperatori. vide infra litteram r.

e Natum esse VVenceslaum anno 1206, tradit Hagecius: quem e voluntate Patris in Regem electum confirmauit Fredericus II Imperator, diplomate signato anno 1216 die 7 Kalend. Augusti Indict. 4, anno Romani Imperij 4. Vide Goldastum in Appendice Documentorum Bohemiæ pag. 23. Anno dein 1228 attestati sunt Ottocarus & VVenceslaus Reges Bohemiæ, quod debeant consecrari & coronari a Moguntino Archiepiscopo. Ibidem pag. 26.

f Hic Marchio Morauiæ Primislaus cum matre Constantia Regina Bohemiæ fundauit monasterium Cisterciense sanctimonialium in Morauia, cui nomen Porta-cæli, vulgo Tissniovv, in diœcesi Olomucensi: [Primislaus Dux Morauiæ.] vbi ad altare maius sepulcrum marmoreum dictæ Reginæ Constantiæ apparet. Diploma fundationis editum est a Gaspare Iongelino in Notitia Abbatiarum Ordinis Cisterciensis in Marchionatu Morauiæ pag. 47. signatum in Znoëm anno 1234 pridie Kal. Nouemb. Mortua est Constantia anno 1240, ad quem annum meminit fundationis huius & alterius monasterij extructi Hagecius. Hæc confirmanda fuerunt contra errores Dubrauij & Æneæ Siluij & aliorum, dum hunc Primislaum faciunt aut VVenceslai Regis filium, qui in diplomate frater eius dicitur, aut certe dicitur vixisse post obitum VVenceslai & factus eius in regno successor,

g Natu omnium liberorum senior in lucem progenita est anno 1203.

h [Portus-Naonis] Portus-Naonis, vrbs Fori-Iulij: cuius se postmodum Dominos scripsisse Archiduces Austriæ, monuimus 14 Ianuarij ad Vitam B. Odorici de Portu-Naonis, etiam Ordinis Minorum pag. 983.

i VVischerhada est arx regia in sine Nouæ-Pragæ, vbi Moldaua ad vrbem accedit, [VVischerhada] extructa traditur anno 683, & tredecim postmodum templis exornata: at primariæ ecclesia Præpositus a iurisdictione Episcoporum exemptus fuit.

k [Philippus Archiep. Salisburg.] Hundius in Metropoli Salisburgensi Philippum statuit 35 Archiepiscopum, creatum anno 1249, vbi asserit patrem eius (sed Bernardum appellat) Carinthiæ Ducem anno 1256 mortuum esse, eiq;filium Vdalricum successisse.

l Gregorio de Monte-longo Patriarcha Aquileiensi anno 1259 defuncto, [Patriarcha Aquileien.] Sedem occupauit Philippus & multas difficultates tam in hac quam præcedenti Sede perpessus est.

m VVenceslao patri 23 Octobris anno 1253 defuncto, successit Primislaus Ottogarus Rex Bohemiæ, cui erat Vdalricus Dux Carinthiæ amitinus, [Primislaus 3 Rex] cum mater huius Borislaua esset VVenceslai soror.

n Nata est Anna media inter Borislauam & B. Agnetem, anno 1204.

o Henricus hic infra Probus cognominatur, Henrici Barbari Ducis anno 1238 mortui, & S. Hedvvigis filius & hæres.

p Legnicium, aliis Lignicia, vrbs Ducalis Silesiæ inferioris. De clade Christianis ibi a Tartaris dicto anno 1241, 9 Aprilis in hebdomade post Octauam Paschæ illata, & generoso animo Henrici Ducis ad vltimum vsque spiritum dimicantis, [Tartari irrumpunt in Silesiam.] legendus Mathias de Michouia lib. 3 Chronic. regni Poloniæ cap. 39. Corpus eius ab Anna vxore sepultum est in templo S. Iacobi, quod is cum conuentu adiuncto Fratribus Minoribus circa annum 1236 extruxerat,

q Hæc non tantum fuit Annæ sororis B. Agnetis: sed & ipsius Agnetis destinata socrus; vt infra dicetur.

r S. Elizabetha erat consobrina seu potius amitina B. Agnetis. Gregorius 9 Papa in epistola encomiastica de laudibus S. Elizabethæ ad Beatricem Reginam Castellæ, ita alloquens S. Elizatham ait de B. Agnete: [S. Elizabeth, amitina B. Agnetis.] Inebriasti quoque poculo vasis huius Agnetem, ancillam Christi, virginem, natam Regis Bohemiæ, Sororem tuam in cuius ætate tenera rebus asperis experimur cælestis conuersationis insignia, ita vt Imperialis culminis oblata fastigia fugiens sicut reptilia venenata, & nuda vexillum triumphale Crucis arripiens, iam procedit obuiam Sponso suo accensis lampadibus, choro sacrarum Virginum comitata. Integram epistolam exhibet VVadingus ad an. 1235. num. 14. Verum quia Sororem viderat legi, cum tantum eius esset consobrina aut amitina, arbitratus est Constantiam B. Agnetis matrem non fuisse sororem, sed filiam Andreæ, patris S. Elizabethæ; ac tum hæc amita fuisset B. Agnetis. Verum quia hæc Virgo duobus annis ante B. Elizabetham nata est, forsan & propria matre senior constituenda foret, cum Andreas post Gertrudem S. Elizabethæ matrem, alias adhuc duas prioribus mortuis habuerit vxores.

§ II Indicia futuræ sanctitatis B. Agnetis ante natiuitatem aut in ipsa infantia.

[5] Non temere neque vndequaque magnas animas cælum sibi seligit, nam, antequam corporibus includantur, cui destinentur, produnt superi, ne quis in delicias impudentem manum, numinis prædo, extendat, & subinde etiam innocente aut saltem imprudente diuerticulo longius a Deo id generis cupedias abducat. Conspecta ergo lege, paria circa Agnetē necdum natam aut in cunis non nisi infantem acciderunt. Vidit in primis inter soporem Constantia mater, dum vtero sanctum onus gestabat, in regio suo vestiario inter purpuram & auro gemmisque distinctas vestes, griseam quamdam operæ omnino rudis cum stupeis funiculis lacernam immisceri, locoque primo, velut augustum vestimentum secerni. Ea insolentia habitus cum suspensa hæret, & per omnia formam coloremque in vestitu nouo demiratur; [Præsagio necdū nata futura Clarissa indicatur:] illapsa cælo vox sermone claro mysterium explicuit, dum hoc genere vestis fœtum, quem ipsa iam vtero ferret, aliquando vsurum solenniter prædixit. Visum, & eius vocalem e cælo explicationem, euentus ipse postmodum sub annum Domini MCCXXXIV firmauit, cum Agnes Constantiæ filia purpuram omnem aliasque regias & plane cæsareas vestes, infra Diuæ Claræ a habitum gloriose abiecit, & in illa lacerna mundum muliebrem, aurea nimirum gemmeaque pulchritudinis fœmineæ collegia, vestalis virgo quantumuis modeste, sollenniter tamen triumphauit.

[6] Nata autem, & pro more in cunis infans deposita, licet necdum sciret quid ageret, ipso tamen situ, & manuum pedumque compositione, [infans decussatis manibus & pedibus iacet.] cuius Sponsa esse vellet, & quo duce vitæ orbitam decursura esset, pulcherrime signabat. Etenim cum liberas ei manus, & illigatos pedunculos vel mater vel nutrices sinerent, plerumque regia infans decussatis manibus & inflexis pedunculis, membra virginea in modum Crucis formabat, itaque suauissime, quasi iam tum crucifixi amore soporata esset, quiescebat. Vertit is situs in omen plerorumque piam suspicionem: neque fefellit Agnes sacra auguria, quando, quoad vixit, nihil magis egit, quam vt ad Iesum, nostri amore per omnia in crucis supplicio probatum, suam ipsa in aduersis fortitudinem & iniuriarum contemptum eximie ac ad virtutis insolentiam probaret.

[Annotatum]

a S. Clara attonsa in Virginem sacram esta S. Francisco, anno 1212, id est annis septem & amplius serius, quam hæc visio Constantiæ ostensa sit. Ceterum visionem hanc, & quæ de decussatis manibus & pedibus traduntur, etiam in Bohemia pia Pontanus & passim alij annotarunt.

§ III Sancta B. Agnetis in Trebnicensi & Doxanensi monasterio educatio.

[7] Solicite Principum amor hæredes etiam in infantibus ambit: hinc in id generis vniones in tempore comparandos, ante tempora apta connubijs, tantopere anxiæ exercentur inquisitiones: nullæ prope potiores curæ Regum sunt, quam vt ante maturam ætatem liberorum concilietur cum futuris coniugibus paritas, inducatur amor; quæ vtraque solenni deinde stabilita hymenæo pro æterna quasi coronæ & sceptri possessione, laborent partu, roborentur frequenti fœtu. Quis igitur miretur in regiam puellam intentos similes venatores, in tempore quamquam non pro connubijs, in Boëmiam aduolasse, & pro a Principum Silesiæ filio vnionem pulcherrimum Agnetulam ambiuisse? [Triennis desponsa Principi Poloniæ,] Non erat nata amplius annos tres regia puella, cum desponsatam b Boleslao Silesiæ Principi parentes regij cum magistra morum, & in illustri virginum nobilium comitiua, reliquoque famulitio ad sponsi parentes agnatosque ablegant in Silesiam. Hanc illi pro sancta temporum illorum consuetudine inter sacras virgines Trebnicij in parthenone celebri, duobus Wratislauia lapidibus, includunt. Interim nihil omnino veriti, ne ab Hymenæo Principe, virgo regia, [in Trebniciensi cœnobio degit,] quantumuis ab eius facibus remotissima, ad vicinos Christi amores diuerteretur. Aut enim subinde pijssimi Principes, plerasque optabunt e liberis virgines citra posteritatem Christi seruitio immori, aut non aliunde Christianas coniuges expetebant pro thoro, quam quæ virgineum florem seruassent in cœnobio. In Trebnicensi ergo parthenone virguncula Agnes, sacras inter virgines lac Christi suauissime sugebat, quo nimirum aliquando & ipsa sacra centum socias ad Saluatoris lactaret: & illam pietatem inter virtutis exercitia continua tenerrime condiscebat, cuius exemplo non tantum moniales annis XLIX, sed & ciues, subditosque omnes annis omnino LXX, & aliquot in Dei Diuorumq; amorem palmariter inflammaret. Triennium porro tenuit hæc educatio, [apud B. Hedvvigem:] in qua & illud ad Agnetis felicitatem feliciter conuenit, quod nimirum Heduigis religiosissima Princeps, & quamquam regia vidua, sacrarum tamen virginum virtute coryphȩa, hanc alumnulam curaret accuratius; quæ sancta studia sanctissimæ fœminæ prouocabāt duo maxime, quod Agnetis parentibus propter Henrici filij cum sorore Anna connubium proximius illigaretur mater, & ipsa sua sponte in Christianam pietatem dignasque cælo virtutes mirifice Hedwigis propenderet.

[8] Sed enim Agnetem sponsam sibi ab æterno Christus selegerat; [mortuo sponso reuersa,] hinc ad præcōceptum spe amorem numquam Bolessaus Princeps peruenit. Triennio quippe Trebnicij transacto, ne sponsus aliquando non satis innocentes fortasse delicias Dei ad se diuerteret, ante tempora & tamen in tempore a morte semotus est e numero viuorum ad immortales. Ea propter Agnes virgo iam c sextennis a parentibus in Bohemiam reuocata est; neque tamen in patria alibi virtutis cœpit incrementa, quam vbi eiusdem iecerat fundamenta. E cœnobio Cisterciensium Trebnicensium virginum emigrauit quidem, cum Silesiam excessit; sed reuersa in Bohemiam, parthenonem iterum, sed Norbertinum d Doxanæ intrauit, inibique inter lectissimas e nobilitate Boëma Christi heroinas, [habitat in Doxanensi cœnobio:] qua sacrarum Scripturarum lectione, qua exemplis præcipue heroicarū virtutum, ita a septennio ad nouennium profecit, vt inde in aulam parentum inducta, rara vitæ innocentia Præmislao & Constantiæ, maioribus suis magnopere se vbique probaret; inferiores etiam in venerationem raperet, non tam titulo regiæ dignitatis, quam Christianæ præter consuetudinem eximiæ virtutis prærogatiua.

[Annotata]

a Henricus Barbatus & S. Hedvvigis: Silesiæ & Vratislauiensis Duces hierant, [Boleslaus addictus sponsus Agneti.] quibus erant 3 filij Conradus, Henricus & Boleslaus. Conradus, cui desponsata erat filia Ducis Saxoniæ, anno 1213 in venatione ex lapsu equi extinctus. Ante hunc tertium Boleslaum fato functum esse tradit Duglossus lib. 6 Historiæ Polonicæ pag. 550. Henrico nuptam Annam, sororem B. Agnetis iam diximus. Agunt de his tribus filiis Ioachimus Cureus parte 1 Silesiæ pag. 59, & Iacobus Schickfusius lib. 2 Principum Silesiæ cap. 3, & Boleslaum iuuenem adhuc cœlibem asserunt mortuum esse. De eisdem agitur in Actis S. Hedvvigis 15 Octob.

b Trebnicium vulgo Trebnitz, Orainis Cisterciensis fundatum anno 1203 ab Henrico Barbato & S. Hedvvige: [Trebniciū monast.] cuius fundationem fuisse sufficientem pro centum personis alendis tradit Michouiensislib. 3 cap. 30, vbi pluribus possessiones donatas describit, additque moniales ex Bambergensi monasterio accitas esse, primamque Abbatissam virginem Petrussam Almanam, secundam Gertrudem Henrici & S. Hedvvigis filiam. Ibidem post obitum mariti reliquum vitæ S. Hedvvigis peregit, & piis ac bonis operibus plena obiit 15 Octobris, anno 1243.

c Circa annum 1212, quo Boleslaus futurus sponsus extinctus est.

d [Doxanense monast.] Doxanense cœnobium elegerat sibi pro sepultura Henricus Episcopus Pragensis, anno 1197. Egræ mortuus, qui ibidem ante matrem suam sepelierat. Deuastatum anno 1278 scribit Hagecius. Est ipsum oppidum Doxana situm in territorio Litomeritsio, vbi Egra fluuius se exonerat in Albim.

§ IV B. Agnes a Friderico II Cæsare pro filij Henrici sponsa expetitur, sed irrito connatu.

[9] Hæc tam rara & insolita in regia virgine, vt diximus, virtus, non tantum inaccessos Hercyniæ nostræ recessus intime illustrauit, sed fulgidi eius radij ipsam etiam a Friderici II Cæsaris aulam Imperatoriam penetrarunt: hinc ille pro filio suo Agnetem ambitiosius expetijt, solenni omnino legatione, professus Pragæ apud Prȩmislaum Boëmiæ Regem reperiri delicias, [Despōsatur Henrico Frederici II Imp. filio,] quibus maiestas Romana posset vnice in terris honorari. Qua propter, vt par erat, agnouere suam felicitatem Agnetis parentes, neque quidquam vterque omisit, quo filiæ amorem mortalis sponsi efficacissime persuaderet. Quid autem ageret Agnes seria alias, & in parentes eximie semper officiosa? Nullibi restitit, verbo nullo spes proci infregit, in omnibus conatus suorum consensu prudenti solidauit: itaque magni Cæsaris magno filio solenni cæremonia passa est interim per sponsalia voluntatem vtrimque in amores futuros obligari. Illud tamen subinde non citra admirationem euenit, vt, cum paranymphi & pronubi Cæsarei pro Friderici filio nuptialem actum celebrarent, nemo eorum loco suo Agnetis nomen insereret; [nomine in tabulis nuptialibus non scripto:] vt, cum maxime opus esset, eiusdem aut Henrici sponsi posset reminisci: mutila ergo & manca tam insigni actione clare apparuit, quem cuentum sortitura esset solennitas, quisque sponsam Agnetem præ Henrico ambiret, & elusis amoribus humanis, e cælo amasius virginem castissime deperiret.

[10] Peractis vero solennijs, Agnes Cæsaris filij sponsa designata, in Austriam, [deducta in Austriam,] Friderico Cæsari propter magnas prærogatiuas eiusdem prouinciæ Principibus indultas magnopere obligatam, selectarum e nobilitate virginum ambitu agmine deducitur, vt inibi moribus interim Germanicis instrueretur, & accommodis ætati teneriori oblectamentis demulceretur. Sed frustra fuere omnes illæ adolescentiæ cupediæ: nihil minus virguncula regia, quam id generis carnis illicia fecit, totum illud tempus in primis, quod celebri nomine Aduentum Domini insignimus, [stricte ieiunat in Aduentu] memorabili abstinentia, cui in parthenonibus assueuerat, non amplius quam nouennis Agnes, non nisi modico pane intra diem dimenso & exigua vini mensura extra & citra omnia alia quæcumq; famis & sitis lenimenta, traduxit. Subsequente post paullo Quadragesima, quantumuis Austriæ Duces, liberi Principes, [& Quadragesima.] lacticinijs ex concesso rite vescerentur, illa tamen memor rigidæ apud Boëmos pietatis (quam non tantum in cœnobijs, sed & in paterna aula viderat fuisse in vigore) quadraginta illos esuriales dies, non tantum citra licitam, imo etiam subinde adolescentiæ necessariam indulgentiam, solenniter continuauit; sed rursum cibum omnem insolenter excludens, præterquam panem & modicum quid de vino, nihil admisit.

[11] Ante autem ferias celebriores, quibus Incarnati Numinis beneficium & admirabilis Matris vnaque Virginis designationem quotannis celebramus, [vt Virginitatem seruet,] pridie scilicet festi vel maxime inarsit Agnes desiderio conseruandæ virginitatis: itaque sub ipsam solennitatem, luce, quæ paullo ante cælitus oborta erat, magis ac magis castissimum animum illustrante, certa vltimo, quantumuis iam desponsa, nulli omnino viro nubere, Mariam, [opem Deiparæ implorat:] id generis heroinarum Ducem & votæ castimoniæ primipilam, sacra inter ardentissime implorat rogatque cælo suppetias, quo nimirum miscerentur omnia, ne humanus amor tantum thesaurum prædaretur. Id votum vt subinde omnino secundarent Superi, qua precibus ipsa in dies singulos, qua copiosis in egenos largitionibus, partim per se, partim etiam per alios, afflictim laborabat. Conseruandæ porro virginitatis molimina, nemo nisi aulæ Præfecta & aliquot sciebant virgines: quarum illa egregia in Deum pietate, hæ simili etiam vitæ decreto Agnetem Dominam mirifice in proposito animabant. Neque spe sua etiam excidit Agnes, [reuersa in Boëmiam] quam de suppetijs cælo immittendis serio conceperat. Adfuit enim in tempore aduocata Virginum Princeps Maria, ceterique Cælites, qui celebritatem nuptiarumb fauore insolito impediuerunt: vnde iam ante hymenæus, quibus de caussis nescio, dilatus est. [liberatur.] Hinc lætissimæ eo super diuerticulo virgini regrediendi in Bohëmiam facultas in gesta est.

[Annotata]

a Fredericus II contra Ottonem Saxonem Imperatorem e Sicilia euocatus anno 1210, relictis ibi vxore filia Regis Aragonensis, [Fredericus 2 Imp.] & paruulo filio Henrico, Romam venit. Ita Conradus anno 1215 electus Abbas Vrspergensis.

b Henricus a patre Frederico in consortem Imperij assumitur, & anno 1221 Aquisgrani coronatur, & anno 1223 Agnetem, filiam Leopoldi Ducis Austriæ in vxorem accepit. Ita Vrspergensis. Hæc ergo caussa, quod relicta B. Agnes Bohema, nisi dicatur ab Agnete Austriaca non satis distincta, [Henricus filius.] & quæ ad patrem Cæsarem spectant, vt mox dicetur, partim ad filium transferri: de hoc solo perperam in altera Vita agitur.

§ V Beata Agnes Friderico ipsi Cæsari, præ Angliæ Rege Hērico despōsatur.

[12] Accesserunt loco vnius duo longe potentiores castimoniæ regiæ oppugnatores, pro a Cæsare partim, partim pro Britanniæ b Rege allegati, & Pragam Boëmiæ metropolim insigni vtriusque nationis Procerum comitiua solenniter honorarunt. Horum rationes & regia omnino dona potentissime apud Præmislaum & Constantiam Agnetis parentes in pudorem expugnandum regiæ virginis pugnauerunt. [Expetitur a Cæsare ipso & filio Regis Anglia.] Britannus auersum Cæsaris filij animum in suam potissimum vertebat felicitatem; quod hæc regia sponsa non Cæsari, sed Regi Henrico, e cælo plane destinetur: neque se vano solum nomine, aut electiua maiestate amorem Agnetis licitari, Regem potentissimum Angliæ, natæ nimirum Reginæ, sceptrum & coronam Britanniæ, dotes hæreditarias vltro & de suo liberaliter deferre. Arrham enimuero Regiam imperatoria Maiestate, vt sibi videbatur, facile eleuabat Cæsar Fridericus: addebatque insuper, si saperet sponsa & cum ea parentes, præ Britannia Europæ vnica portione, [Cæsari addicitur.] non difficulter credo terrarum Imperium, & orbis diadema præfecturam. Sed enim cum his quantumuis speciosis parum moueretur in vtramque partem Agnes; moti certe plurimum parentes in Cæsarem generum inclinabant; cui etiam viso per soporem cælesti, vnus ex ablegatis sponsam regiam, diuino quasi consulto, sed perperam, præ Britanno designauit. Coronam ille per somnium viderat, certante inter gemmas & aurum cum arte pretio haud vulgarem, aut etiam subinde Regumque Cæsarumque capitibus frequentatam: hæc cælo delapsa Agnetis caput decora insessione occupauit. Verum modica omnino, [Cælitus bis corona cincta in somnis visa,] & prope momentanea hæc coronatio fuit: exinde submota priore, alia supra omnem æmulationem magis eximia caput idem & tempore omnino longiore explicata maiestate augustauit. Hinc vanus augur e somnio, tamē non vano, pro Friderico II, præ Henrico III, fallax omen extraxit. Signari scilicet prima illa corona ambitum Britannorum, qui postquam egerint omnia, arte denique nulla, nullo pretio Agnetem sponso suo Principi sint conciliaturi. Augustior porro & vltimo etiam diutius capiti regio immorans, quem indicaret, nisi Cæsarem Augustum? Itaque se ad Fridericum breui felicissimis nuntijs cum tabulis sponsalitijs beatum pronubum reuersurum.

[13] Iactata hæc ita insomnia, & additi insuper Legatorum Cæsaris ea de re commentarij, tandem sperato successu hymenæum confecerunt: [Cæsari desponsatur inuita:] sed meliore euentu temeritas ista cælo postmodum correcta, non Cæsari, sed Deo virginem fauit. Illa quippe prima corona siue Henrici III, siue Friderici II, nuptias regno & imperio significauit, quas augustior altera, Christi nimirum Sponsi, citra vllam oppositionem confudit; cum virginis sacræ caput, humano omni decori exemit, & solius diuini diadematis honoramento in perpetuum reseruauit. Et sane Agnes, cum eam parentes pro potestate sua cogerent ad promittendos amores mortali homini, memor scilicet sui etiam voti aut propositi, nihil donis sponsalitijs aut futuri thalami illicijs permouebatur. Sponsum insuper, licet etiam Cæsarem, vt riualem numinis horrebat non obscure, quia iam nolebat placere alteri, quam pulcherrimo e filijs hominum Christo.

[14] Interim pater c Præmislaus sub annum Domini MCCXXX submotus est e vita, fato subditus etiam vulgari: e cuius abitu fatali, doloremne cœperit filia, an potius lætitiam Christi Sponsa, non facile dixerim: [orbatur patre.] ad mœrorem haud dubie, quantumuis intra virtutem, natura Agnetem modice coëgerat; sed gaudijs plenam affuderat memoria remoti obstaculi, præteritæ in conciliandis nuptijs paternæ auctoritatis. Neque fortasse, imo sine dubio non facile, vnquam Præmislaus filiæ laxasset potestatem, citra connubium seruandæ virginitatis, nisi ei, in iusto quamuis sensu, vitam mors solita parcitate infamis, arctauisset.

[Annotata]

a Fredericus Cæsar mortua vxore Aragonia, duxit secundam, Iolam siue Iolantem dictam, filiam Brenni Regis Hierosolymitani, anno 1222 aut sequenti. [Fredericus sponsus B. Agnetis.] Hæc postmodum puerum enixa in puerperia mortua est, annum aliqui assignant 1227. Cæsar vsque ad annum 1235 viduus mansit, tum duxit Isabellam sororem Henrici III Regis Angliæ, desponsatione facta die Pentecostes VI Kalend. Iunij. Ita VVestmonasteriensis.

b Ille erat Henricus III Rex Angliæ, qui eodem anno 1235 contraxit matrimonium 23 Nouemb cum Alienora filia Comitis Prouinciæ. [Henricus 3 Rex Angl.] Vtrasque has nuptias ab Agnete repudiatas, Cæsaris & Regis scribunt etiam Pontanus in Bohemia Pia, VVadingus & alij.

c Primislaum Regem Bohemiæ, 10 Decembris mortuum esse legitur in Inscriptione sepulchrali. [Primislaus Rex moritur.] Hagecius in Chronico statuit annum 1230. Verum quia Wenceslaus filius annum Christi 1234 cum Indictione 7 numerat in suis litteris annum regni sextum, &quidem XII Kalend. Aprilis, videtur patri anno 1228 successisse. Litteras integras edidit VVadingus ad tom 1 Annalium Minorum in Regesto Pontificio num. 24. Ast Inuestitura regni concessa ei est a Frederico Imperatore, anno 1231, Indict. 4. Diploma extat apud citatum Goldastum pag. 24. An in litteris VVendeslai sit annus quartus loco sexti, inquirant Bohemi.

§ VI Virtutes B. Agnetis vsque ad annum ætatis fere XXXI in statu seculari.

[15] Amorte Præmislai, filius iam ante coronatus Venceslaus primus sceptro regio: apud Boëmos Rex IV. manus feliciter admouit: cuius Soror prædicta Agnes designatæ a se vitæ pulcherrima subinde præludia faciebat, itaque sacris exercitijs magno opere virgineo Christianæ solitudini sese assuefaciebat. [Induitur cilicio, & ferreis vncinis.] Fulgebat illa quidem Regis filia, & iam etiam Soror: auro & gemmis vndequaque, eoque splendido illicio curiosos spectatores, imo & Reginæ venatores, cum in publicum prodibat, vt plurimum detinebat: sed sub purpura (quis crederet) ferrei vncini horridique pili latebant. Itaque cum extrinsece vestitu oculos recrearet alienos, ipsa tectum corpusculum, virguncula inter regias delicias educata nobilissime, ex insidijs intrinsece cruciabat. Lectus item pretiosis stragulis & aliunde etiam allatis peripetasmatibus, ad speciem magnificentia omnino digna, quotidie adornabatur: [dure cubat:] iacebant puluilli cygnæa mollitie compti, syndon mundissima candorem niueum præferebat, stragula denique tegumento serico intecta, & aureo argenteoque filo vt plurimum intexta, nihil non pretij, nihil non artis etiam Phrygiæ ostentabant: verum sub his exaggerate incurrentibus in oculos regiæ commoditatis delicijs, ex arte & in occulto delitescebant molestæ voluptatis diuerticula; hinc cuspidatis lapidibus, inde duriusculis fragminibus, citra cuiusquam scientiam, inscite omnino nocte tota Agnes molestabatur.

[16] Quæ autem sic totum corpus & quidem dexterrime tractabat, quomodo ei per cibum aut potum quidquam indulgeret? [ieiunia dissimulat:] Inter regales epulas famebat plerumque, & inter exquisita vina sitiebat, etiam cum bibisset: adeo modice aquam in necessitate ipsa extrema admittebat. Feria porro sexta, qua Christus Seruator noster inter supplicia pro nobis expirauit, ac in die septima a Dei Genitricis cultu celebri, alijsque Vigilijs nihil prope Agnes sumere, quasi cibo & potu sibi interdicere, denique inceptam in infantia Trebnicij & Doxanij inter sacras virgines abstinentiam continuare. Neque hæc tam austera, virtutis in aula insolitæ, studia moleste ferebat frater Venceslaus, quia soror virguncula, in id vnice quotidie intenta, vt pie falleret homines, quantumuis inter opiparas dapes non nisi spectabat edulia, quinimo, etiam cum ederet, vix gustabat: adeo feliciter temerarios fortasse oculos, aut plerumque non intentos, pulcherrimo virtutis artificio, quasi prandisset aut cœnasset lautissime, eludebat.

[17] Sed tam inimica corpori, quanta cum Deo ipsi erat amicitia. Horas illa integras in genua descendere; hinc & illinc, vbi eam animi ardor depressisset, Deo supplex fieri: nunc pro se suisque erroribus vtique & non erratis, clementiam diuinam deprecari; alias fratri Regi, agnatisque Principibus, ac toti regno beneficia omnia exposcere, [preces plurimas fundit:] & Cælites singulos singulis propitios efflagitare; mortuis insuper vel maxime bene velle: itaque in bonum animarum non tantum per se preces & Psalmos ab Ecclesia decretos frequentius deorare, sed & per alios & præcipue sacros homines eadem officia, & palmarie sacrificia accurare. Hæc autem tam pia cum cælesti Sponso commercia non solum Agnes domi suæ, & intra priuatos suæ regiæ parietes habuit; verum præcipue in ipsis sacris ædibus, & ad Diuorum lipsana pietatem exercuit: quo nimirum Dominæ exemplo subditi ipsi ad id generis studia facilius & efficacius publice pellicerentur. Hinc illa quot diebus in numerosa nobilium virginum comitiua media, plerumque mane templa complura pedes adibat, & ea quidem vultus totiusque corporis modestia, [sacra audit:] qua sacras virgines incedentes cum videremus, suaui virtutis spectaculo suspenderemur. Si quid inter eundum sermonis incidisset, id totum in laudes Dei rerumque cælestium memoriam assumebatur: exinde non vni aut alteri Sacerdoti ad aram facienti assistebat, sed vt plurimum a diluculo ad meridiem vsque, inter continua sacra, gradum etiam in media humo, sine regijs puluillis, magno exemplo sustinebat; eademque deuotione a meridie rursum, Vesperas, & id generis sacros ritus pijssime ad noctem continuabat.

[18] Sed enim hæc tam exaggerata pietatis studia non sola Agnes aut prima obijt: multæ regij sanguinis Heroinæ simili virtutis prærogatiua inclaruerunt, & etiamnum posteræ multæ parem famam sacris exercitijs promeruerunt. Illud porro, quod iam subnectam, non nisi a Venceslao Martyre in Boëmia frequentatum ante Agnetem; [mutato habitu templa adit:] post eam vero necdum a quoquam salutari imitatione expressum scimus. Id ætatis Regina Boëmiæ nata, quin etiam Friderico iam desponsata Cæsari supradicto, & orbis futura breui Imperatrix, posita purpura, & non nisi ciuem vestibus induta, paucisque fidissimis aliquot stipata virginibus, dubia adhuc luce & ante solem plene exortum, cælo caligante, templa pleraque peragrabat, & ad Diuorū puluinaria passim procidua, posteaquam eorum sacras reliquias satis superque venerata fuisset, tandem albescente iam die, in regiam ex occulto, insoliti facinoris famam die adhuc vtcumque obscura & insolito supprimente vestitu, diuertebat. Quanti autem putamus ei stetisse hanc matutinam per sacras ædes & ad Cælitum Lipsana peregrinationem? Humectati sæpe sæpius regio sanguine lapides, nudo pede, asperrima hyeme deambulanti Agneti magno vtique stetisse profitebantur: sed illa nihil hac immani frigoris adustione, aut lapidum acuta vulneratione deterrita, pressit scilicet dolorem heroico animo. Cum autem domum reuertisset, deterso in occulto sanguine, vbi calore modico sese refouit, denuo in proximam ædem sacram, sed iam vestitu & comitatu Regina descendebat, eaque, quæ superius prædixi, non occultata sed publica pietate iterabat. Hæc habui e veteri manuscripto coæui scriptoris, quæ de insolita virgunculæ regiæ ante sacrum Parthenonem virtute paucis annotarem; non erit, credo, proinde mirum, si quæ maiora post hæc præludia, in maturiore & sacra quidem ætate consequentur. Talibus enim initijs respondent vt plurimum extrema diuinæ gratiæ, qua in virtute qua prodigijs, indulta: vtrisque Agnetem, vt videbimus, cælum faciet eximiam, & nos conabimur: cum subinde partem in vtramque paragraphis prope decem, siue vitam heroicam, siue illustria cælo priuilegia, stylo, quo possumus, commemorabimus.

§ VII Repudiato Cæsare Friderico II B. Agnes Christo sponso se dicat in Ordine S. Francisci.

[19] [Contra ligationem Cæsaris,] Annus iam demum ætatis Agnetis XXVIII, Christi vero MCCXXXIII vertebatur, cum Cæsar Fridericus II, iam nubilem & maturam tandem connubio virginem ad se adduci percuperet; aspectum porro expetitæ toties sponsæ, vel maxime properabat virtutis raræ fama, per Germaniam late & eximie dispersa. Itaque egregij quique ex Imperio Proceres seliguntur, qui Cæsaris Romani Maiestatem, Pragæ apud Wenceslaum Regem, Agnetis fratrem, pro abducenda e Boëmia vxore, solenniter tuerentur. Nec mora: expediuntur magna pompa & nobilium virorum fæminarumque comitatu insignes Friderici ablegati. Hi vt Pragam attigerunt, prȩmissa Romani Cæsaris salute, nihil non agunt, vt pactam iuxta Præmislai parentis promissa Agnetem, in Imperium abducant: ita sponsum scilicet velle, ita iura omnia pro Cæsare imperare. Excepta, vt par erat, honorifice legatione, [& assensum fratris Regis,] Wenceslaus Rex nihil omnino minus egit, quam vt pactas nuptias impediret: quin eo etiam vrsit amplius, quod abhinc Cæsaris quasi socer, aut minimum affinis magna gloria audiret. Sed exhorruit iam Dei riualem virgo, a quo propter impudicam vitam poterat alias castissima Agnes abhorrere. Fridericus quippe cum graui iactura virtutis Christianæ amorem sibi fecerat in viduitate plane promiscuum; & cum non vnam domi haberet prostitutricem pudoris, passim tamen adhuc infamiter peregrinabatur. Verum qua via tam potentem & iam in ipsa Praga sibi inhærentem venatorem fugiens effugeret præda, & vero maxime cum frater etiam in coniugij retia impelleret sororem? Sed vbi destituebatur humana industria, ibi succurrit diuina prouidentia. Nam illi ipsi ablegati Friderici Cæsaris, cum omnia ad iter accurate parant, vt scilicet sponsa Cæsaris magnifice abducatur, Agneti suggesserant occasionem, non nihil abitū ex occulto differendi. Admonuit ergo sapiens virgo interim per suos heroici consilij a Gregorium IX, Summum per ea tempora Pontificem, [implorat opem Gregorij IX Papæ:] rogauitque modis omnibus, vt prope confectum matrimonium sua vltimo impediret auctoritate: se enim, quantumcunque parentum vota Cæsarem generum maluissent, hactenus semper Sponsum Deum præ homine præelegisse: vrgeret porro frater Wenceslaus, & honestatem nescio quam in paternis pactis approbaret, se inuita, adeoque etiam coacta, pudorem quidem opprimi posse, in hymenæum tamen numquam secundo consensuram, quæ iam semel nuptias Deo spopondisset.

[20] [misso Nuntio Apostolico,] Heroicam carissimæ virginis indolem, tantum abfuit, vt Pontifex optimus subterfugio quopiam debilitaret, sed potius dilaudatam mirificis gratijs indultisque paternis, contra omnia carnis molimina roboraret. Quapropter Gregorius IX extra Ordinem Nuntium Pontificium in Boëmiam ablegat, eique in mandatis apprime committit, vt in tempore, declinata tamen Cæsaris Regumque prudenter indignatione, si fieri possit, modis omnibus Agnetem a connubio Friderici derici diuertat; quo nimirum virginis inuitæ & solum Christum præoptantis, itaque a parentibus hac in parte, quod poterat, libere dissentientis, virginitati præclare caueatur.

Hic vbi in Boëmiam peruenit, aditaque Regina, omnia ex ordine & pro Agnete gesta exposuit, fuit scilicet animus, [& denuntiatione fratris] vt fratrem denique soror supplex adiret, ostensoque Pontificis diplomate, nihil aliud per omnem sanguinem rogaret, quam ne se cum Cæsare per connubium oppugnaret: sibi quippe iam abhinc pridem stetisse nulli nisi Christo nubere, & ita carnem non aliam nisi omnino virginem, serio iam cogitasse in sepulcrum inferre. Caueret ergo, ne, si sororem cogere pergeret, præterquam quod Romanum Pontificem, augustiorem etiam, appropriatis cælo pudoris vindicijs, offenderet corriualem. Hac tam seria denuntiatione Agnetis vehementer ex insperato commotus hæsit Wenceslaus, nesciusque proinde, qua ratione & sororem seruaret Virginem, & illigatum iam solennibus promissis Cæsarem expediret connubio, vltimo denique, vt res erat Fridericum per suos in tempore admonet, a seque omnem innocens omnino nuptiarum intercessionem sapienter amolitur. [liberatur,]

[21] Frendere primo b Cæsar, & suas sibi delicias surripi vehementius indignari, atque ita acrius inquirere omnia, & nescio quas vindicias, ferreo etiā in obstantes animo, [a Cæsare primum irato,] præcipere & plane facto designare. Sed cum vndequaque pro Wenceslao Agnetis fratre pugnaret innocentia, neque aliunde Cæsaris infringeretur victoria, quam a virgine, quæ hoc solo, si rea sceleris ageretur, quod Deum homini, vt æquum erat, præferret, in Fridericum peccabat: tandem subsidente ira & remittente sese ad tantam cum Numine corriualitatem amore, digna omnino Christiano Principe sententia, quantumuis contra se lata, Agnetem vltimo a firmato tabulis etiam solennibus hymenæo absoluit liberaliter, & ad virginitatem, quam tanto pere iret seruatum virgo: Cæsar ipse magnifice damnauit, si damnare fuit, [dein reconciliato,] quam tantopere litteris Cæsareis dilaudauit. Erat porro Imperatorij decreti eiusmodi formula: Si Agnes, spreto Cæsare, hominis alius præpostere ambiuisset amores, [scripta formula absoluta.] arsissetq; maritum, præterquam se Fridericum, quemcumque mortalium; tum vero palmarem contumeliam armis vltricibus contra vtrumque depulsurum haud immerito fuisse: sed enim cum illa non tam suas delicias auersetur, quam Christo desponsa immortales præmalit, nullam denique sibi superesse ex iusto optimis conatibus succensendi occasionem. Quapropter, pergeret, vt cœpit, Christi amore ardere, neque alterius flammis tanti amasij flammas inquinaret: se, qui hactenus ex pactis paternis fuisset molestus, deinceps sacratæ Numini virginitatis fore etiam propugnatorem.

[22] Verba tam solennia, dona insuper magnifica, sed præcipue e Sanctorum Lipsanis, firmauerunt: caperet nimirum, [Reliquijs sacris donatur.] addebat Fridericus, sacra iam prope virgo, de sacro reliquiarum thesauro, præoptata haud dubie auro & gemmis honoraria, ijsque tanquam obsidibus, quibus Cæsar suæ olim, sed nunc melius Christi sponsæ, vellet quam optime, frueretur. Expedita hoc vltimo & quidem molestissimo carnis laqueo, libera iam omnino a mundo Agnes, cœpit exinde serio de Parthenone sacro statuere; vbi nimirum Christo vnice delicias faceret, vicissimque a pulcherrimo hominum castissime amaretur.

[Annotata]

a Gregorius IX electus est 20 Martij anni 1227, sedit annos 14, mortuus 22 Aug. 1241.

b Spretum propter Christum Imperatorem Fredericum, qui eum in coniugem postulauerat, scribit Albertus Stadensis supra relatus. Eam oblata Imperialis fastigij culmina fugisse, scriptum esse a Gregorio IX supra retulimus. Idem scribunt Dubrauius, Bartholomæus Pisanus & passim alij.

§ VIII Expedita curis mortalibus B. Agnes Christo se sponsam dicat, legibus S. Claræ auctorata.

[23] Percommode plane accidit, vt subinde Clara, illustris Francisci partus, [Rationem viuendi S. Claræ inquirit:] suique sexus vnicum miraculum, ea facere molles virgunculas Assissij in Vmbria suo exemplo doceret, quæ multi in viris miramur, pauci autem omnino imitamur. Hæc asperrima vitæ ratio, atque vltima, quam in Ordinem suum inuexit, paupertas, cum maxime regiam virginem a Claræ instituto diuertere potuisset, singulari Dei seligentis sibi hanc sponsam euocatione, præcipue ad idē ab omnibus mundi delicijs & solita id generis personarum mollitie suauissime aduertit. Ergo partim a Boëmis Proceribus, qui religionis caussa Romam aliquando itauerant, & subinde ex occasione Franciscum Claramq; Assisij inuiserant, partim etiam & intimius ex ipsis sacris instituti Franciscani hominibus, postquam omnia apprime dignouisset, matura secum deliberatione præmissa, tandem vltimo eadem asperitate (Rege fratre nihil omnino conatibus sanctissimis intercedente, imo etiam cum Sororibus agnatisque, nepotibus & neptibus facti insolentiam vehementer dilaudante) vitam rari profecto exempli magnopere exorditur. Præterea, [suas vestes in pauperes distribuit:] ne non reliquisse omnia & iuxta Christi præceptum inter pauperes distribuisse videretur, pretiosum suum & regium vere muliebrem mundum, quo hactenus inuitam & gementem non tam ornauerat quam cruciauerat humana maiestas, passim inter victus vestitusque egenos distrahit.

[24] Sed hæc diurna cum quasi liberalitas esset, vt nimirum duraret in secula, magnificum ad a pedes pontis Pragensis, vrbe Veteri-Pragæ erigit b nosocomium: in quo perpetuis redditibus adempta præcipue ægris sanitas, [erigit nosocomium,] aut etiam quocumque maleficio sublata fortunarum valetudo, dimidiato infortunio per alimoniam quotidianam ex integro quasi redderetur, aut minimum parte aliqua iuuaretur. Id loci iam inde siue valetudinario, siue item templo, Diui Francisci agnomen obuenit quod Franciscani instituti fæmina principibus impendijs sacrum ædificium extruxisset: c signati autem Cruce ab ipsa Fundatrice homines, & alij quidem, qui operis præfecturam, alij ægrotorum curam adierunt; eximie primo in Boëmia suam probarunt operam, & post paullo Wratislauiæ ad D. Matthiam secundum hospitale, pari pro egenis opulentia ab Anna Henrici Probi d vxore & Agnetis sorore extructum, simili plane laude administrauerunt: indeque e loco e vtroque diffusi per regiones circumfusas, [vti eius exemplo Vratislauiæ soror,] non tantum in Boëmia & Silesia, sed etiam Polonia Morauiaque magna misericordiæ commendatione afflictis inseruiuerunt. Pragense vero Nosocomium, vti Ordinis sacri extiterat principium, ita pariter sibi præfecto, dignitatis magisterij retinuit principatum f. Perfectum porro pro ægrotis nobile illud valetudinarium aut pauperum opulentum receptaculum sub annum Domini MCCXXXVI est.

[25] Subinde sacras ædes alias, annis duobus aut tribus ante inchoatas, pro Franciscanis sexus vtriusq; inquilinis, excurrente in ripam ipsam Moldauæ, [extruit monasteria Franciscanis] intra tamen complexum muri Pragæ-veteris ædificio magnifico, sumptibus ingentibus, sacra Fundatrix molitur. Ad g D. Francisci viri, eiusdem Auctoris legibus auctorati, posteaquam Moguntia aduenissent, primi omnino sanctimoniæ fama & vestium horrore, pedumque nuditate celebres in Bohemia inclaruere. Iuxta plane ad Saluatoris sacram ædem, contiguæ Franciscanis sacris hominibus Clarissanæ virgines, pari asperitate vitæ & haud impari sanctimoniæ fama conspicuæ, [& Clarissis,] post paullo cum Agnete primipila consederunt. Enimuero licet virile asceterium regia magnificentia vndequaque appararetur, [adiuuante fratre Rege,] Parthenonem nihilominus Venceslaus frater, in societatem pijssimi operis sua sponte adscitus, præterea mirifice exornauerat ædificijs, & distinxerat hortis; vt scilicet nobiles virgines, extreme alias pro Christo pauperes, haberent vbi commode habitarent, & exercitia sacra hortensi diuerticulo nonnihil interrumperent: ne plane sexus mollior rigore insolito solito citius eneruaretur. Sacram insuper Saluatoris ædem sacris donarijs apparatuque pro altaribus ecclesiastico, Agnes Fundatrix ad miraculum eximie opulentauerat; tantum nimirum filia Regis adierat hæreditatis, & has consequenter sponsi, ijque aut Reges aut omnino Cæsares, in regiam Virginem congesserant aureæ gemmeæque liberalitatis diuitias. Valuit id generis Principum exemplum mire ad permouendos animos subditorum: itaque quisque fabricam vtramque, siue e Proceribus siue e ciuibus, suis impendijs parabat adiuuare: sed Principes auidi præterquam suæ, Dei maxime gloriæ, vix tandem seuero edicto id generis liberalitati, quasi regiæ præiudicaret magnificentiæ, satis superque apud vtrosque cauerunt. [& operarijs mercedem recusantibus:] Quis autem quotidianas operas, sine quibus Principes esse omnino non poterant, si illæ liberales esse pergerent, deturbaret ab ædificijs? Hæ nimirum postquam fecerunt omnia, nihil omnino mercedis voluerunt accipere; & cum a Præfectis vel ideo molestiam pertimescerent, adeoque ad receptionem pretij cogerentur etiam, approperato scilicet præscripto opere, sub vesperæ principium dexterrime fuga solutionem declinabant. Hinc Wenceslao & Agneti facile fuit, moles etiam ingentes, ac breui tempore, talibus operis ad perfectionem eximiam adducere, centenisque hominibus sacerrimas ædes tam pio subditorum labore apparare.

[26] [Ingreditur monasterium,] Absoluit porro vtraque Franciscanæ Religionis ædificia annus a Christi obitu celebris supra millesimum & ducentesimum quinquagesimus. Sed iam ante sub MCCXXXIV inde & inde sacri incolæ fuere, Asceterium virile adsciti Moguntia viri Franciscani incoluerunt; Parthenonem vero quinæ ex Italia sacræ virgines, Beatæ Claræ primæ sociæ, Summi Pontificis auctoritate submissæ, primo inhabitarunt. Has Agnes non multo post cum septem Boëmis virginibus illustri sanguine omnibus veterique Procerum stirpe prognatis, magnifice inauxit: qui numerus exinde & quidem merarum nobilium virginum, quantumuis in tanta vitæ asperitate & insolito opum voluptatisque contemptu, adeo tamen excreuit, vt præter regias aliquot filias aut neptes, [secutis centum nobilibus virginibus,] centesimum omnino, superstite adhuc Agnete annis aliquot, vel attingeret vel etiam superaret. Adeo erat efficax vel ad molles virgines, ad asperrima quæque permouendas regiæ virginis tam insolito ordine præuium exemplum, & nescio, quod debitum sequelæ putabant se incurrere nobiles subiectæ, cum earum Domina tanta virtute præiret ad Religionem.

[27] Vertebatur autem subinde annus Christi MCCXXXV, quando Agnes cum septem illis illustrissimis virginibus exemplo magno, [inducta coram Rege, Regina & Proceribus,] insolentem vitam opere solenni ordiebatur. Pulcherrimo spectaculo (nisi fallūt veteres memoriæ) dies XXV Martij ab h annūtiata Numinis Incarnatione nobilis inciderat; vt eo nimirum, quo Mariȩ cum Cælesti Sponso, omine felicissimo, sacræ nuptiæ celebrabantur, desponderentur. Vin' pompæ ordinem & apparatum? Aderat Rex frater & Regina Cunegundis, Cæsaris Philippi filia, regio throno sublimes & raro spectaculo ipsa Boëmiæ corona coronati. Vna cum Regibus assidebant agnati Principes & affines e Carinthia Silesiaque Duces, vltimum locum, sed stantes ad latera infraque thronos regios & subsellia Principum, magno numero Proceres, & ij maxime, qui publica erant in regno dignitate conspicui, occupabant. Inde primo Barones alij, inde Equites innumeri, vetus & omnino per ea tempora purus Zechorum sanguis; genus denique omne satellitum supra & infra latera vtique nobilium stipabant; tum vero circumcirca ciues, ac vltimo plebs multa omnino & vndequaq; infusa sacrum templi locum ad Saluatoris angustabat.

[28] Hora iam nona ante meridiem sonuerat, cum Agnetem auream & gemmeam totam, regali purpura indutam, quasi sponsam (& erat, quia Christo despondebatur) Duces aliquot affines aut alias consanguinei, deinde VII illustres Heroinas vicini e familia aut Proceribus primipili ad principem aram, inter resonantem tubarum clangorem & suauissimæ musicæ symphoniam, deducunt. Inibi Nuntio Apostolico, hac in cæremonia Pro-pontifici, circumstantibus præter i Ioannem XXI Pragensem septem aliarum Ecclesiarum Episcopis, [a Nuntio Apostolico & Episcopis vestitur, cum 7 alijs Virginibus,] comam ipsa prima incidendam de genu offert; exinde vestem auream exuit, ac denique lacernam griseam regio corpori iniectam, sibi aptat, & lacrymans suauissime deosculatur, veloque sacro a k Pro-pontifice cooperta, miris incedit gaudijs; quod tandem post tot infeliciter attentatas cum mundo nuptias, hæ vltimæ cum Christo feliciter successissent. Simili omnino ritu atque ordine virgines aliæ omnia expleuere; neque in lætitijs quidquam Dominæ singulare relictum, adeo easdem ab annis iam multis carnis odium cœperat, & pridem cum Regina ad pares nuptias cum castissimo Agno anhelabant. Collaudata mirifice cum sociabus Agnete, plenariam, vt fieri solet, pro potestate Caietanus, ad complementum operis, sacris iam virginibus Indulgentiam publice indulsit. [a concione] Ioannes etiam Pragensium Præsul pulcherrmi facti breuem sed elegantem, lingua Boëmica adiecit commendationem: qua Regem Reginamque, agnatos cognatosque Principes, inter solennes lætitias, (quis putaret? [sub Sacro communicat:]) ad vberes omnino lacrymas permouit. Inde ad aram, magnifica pompa assistentibus septem illis Episcopis, fecit Pro-pontifex: a cuius communione post paullo Agnes illæque septem virgines sacro Christi Corpore pro more, refectæ sunt: tenuitque hæc insolita festiuitas generis omnis spectatores ad horam omnino secundam infra meridiem, quȩ denique inter gratulationes & festos applausus, tubarum strepitus & musicos concentus solenniter est absoluta. A templo porro itum ad epulas in Parthenone, qua licet instructas: quas Rex & Regina parte vna cum agnatis cognatisque Ducibus Agnetis, consanguineis insuper Proceribus septem illarum virginum; [conuiuio regio cum alijs excipitur:] alia vero Legatus Pontificius, Episcopi octo præter Agnetem & desponsas recenter Christo heroinas cohonestarunt. Secundas tertiasue mensas exteri domesticique Prælati, inde Proceres ac Equitum Primores, vel publicis munijs in regno conspicui vel stirpe illustri Monialibus vicini, singulari vtique honoris prærogatiua admissi, occuparunt. Inde alij supra aut infra alios, numero innumero, prout nobilitas aut ætas cuiusque erat, comederunt: neque ab hilarijs exclusi sunt, qui maxime ijs egebant, pauperes. Stratæ ergo passim in area monasterij mensæ; pastæ non tantum centuriæ, sed numerus omnino talis, qualem hæ decies iterumque toties repetitæ solent condensare.

[29] Neque vero hic actus tam heroicus Agnetis, diem vnam aut alteram vel etiam septimanam aut mensem suspendit admiratione auditores spectatoresque; sed in annum vnum alterumque celebrauit facinoris insolentiam, nulla re alia in ore mortalium frequentiore, quam quod Regina nata & subinde regnantis Wenceslai Soror, paulloque ante Cæsaris sponsa, & iam prope vxor, hæc omnia, quæ tanti fiunt ab hominibus, potuerit tantopere susque deque facere, & Christi vnius in extrema pauperie sacros amores, tot sponsorum amoribus vnice præoptare. Sed supra famam, quæ tanti non est, fuere exempla Principum viraginum, quæ nimirum ex occasione tam gloriosæ Agnetis, cum Deo desponsationis sumpserunt principia: dispersa enim per Germaniam & potissimum Poloniam, aliaque vicina & remota regna pulcherrimi facinoris serie, [exemplo suo alias attrahit ad eamdem Religionem.] exinde numero magno regij sanguinis Heroinæ, eumdem vitæ quantumuis asperæ delectum concupiscere, parique ardore in contemptum mundi carnisque triumphos inardescere, ac vltimo in insolente hoc id generis personis D. Francisci instituto, præcurrentem Agnetem seria exprimere imitatione: quapropter pleraque Clarissarum cœnobia vbiuis terrarum Boëmiæ exemplo non tantum sacris ædificijs, sed vel maxime virtutis raræ eximio studio insurrexerunt. Tantum possunt vnius etiam hominis molimina, si scilicet magno animo suscipiantur, & cum ars vndique destituit, humanaque industria nihil habet amplius, Deus roborat laborantes, & suscitat ad æmulationem operis gloriosi corriuales.

[Annotata]

a MSS. monumenta Ordinis Crucigerorum cum rubea stella, quæ nobis Theodorus Moretus Societatis nostræ Sacerdos VVratislauia transmisit, habent, in frontispicio pontis.

b Monasterium & Hospitale, pro quo B Agnes a fratre suo Wenceslao Rege & Kunegunde eius vxore fundum cum opulentis possessionibus obtinuit. [Hospitale Pragæ.] Ita dicta MSS. monumenta.

c Hi Cruce signati seu Crucigeri e Palæstina in Europam venerant, & assumpta S. Augustini Regula in diuersis locis multa Hospitalia fundauerant, [Crucigeri cum rubea stella.] atque inter alia in Bohemia in pago Porzick haud procul Praga prædum compararunt, Hospitale pro pauperibus construxerunt, & templum D. Petro sacrum ædificarunt. Ex hoc S. Petri hospitali B. Agnes adduci eos Pragam curauit, vtque hi, ab alijs diuersi generis, qui tunc vagabantur, Crucigeri distinguerentur, ad preces B. Agnetis Innocentius IV Cruci stellam addi fecit. Ita pluribus dicta MSS. monumenta. Extat adhuc templum illud cum pulchra turri Nouæ-Pragæ inclusum prope portam Porzicensem, sub iurisdictione illorum Crucigerorum, qui munia parochialia etiam ibidem administrant. Ita Hlavvitius & Tannerus in suis ad nos litteris.

d Imo vidua post cæsum anno 1241 a Tartaris maritum. Hæc ecclesiam S. Elisabethæ, & hospitale S. Mathiæ Vratislauiæ magnis adiectis redditibus vna cum filijs suis construxit, & cum consensit Thomæ Episcopi, [Hospitale VVratislauiæ.] Fratribus Crucigeris tradidit. Innocentius IV diplomate Apostolico donationem confirmauit, alio mandauit Episcopis Pragensi & Olomucensi, vt Rectorem & Fratres Hospitalis S. Elizabeth Cruciferorum Stellatorum VVratislauiensium non permittant indebite molestari. Ita late dicta MSS. Imo Ordinem Crucigerorum ab eodem Innocentio fuisse confirmatum anno I Pontificatus, Christi 1243, post alios obseruauit etiam Ciaconius. At Gregorius IX a se Ordinem Canonicum secundum B. Augustini Regulam in Pragensi hospitali institutum esse, asserit in Regesto dicto num. 58.

e Generali Magistro Pragensi obedientiam præstant hospitalia postea in ciuitatibus Bohemiæ extructa, videlicet Slatouiæ, Mysæ, Ponti, [Hospitalia ijs subiecta.] Lytomeriti, Austæ, Ægræatque Znoimæ in Pottinberg. At Magistro S. Mathiæ VVratislaui ensi obedientiam reddunt hospitalia erecta Crucibergæ, Svvidnitij, Lignitij, Bolestauiæ & Monsterbergæ alijsq; locis, sicut in Polonia & Lithvvania. Ita dictaMSS.

f Obseruat Crugerius Archiepiscopos Pragenses supremam ibidem ab aliquo tempore Præfecturam gerere.

g Dubrauius lib. 15 Historiæ Bohemicæ scribit, Regem Prȩmislaum duo Pragæ cœnobia erexisse, alterum Diui Clementis, alterum Diui Francisci titulo, atque in vtrumque sodales transtulit, quos ipse Franciscus siue Dominicus plantauit. Eadem habet Martinus Boregh in Chronico Bohemico pag. 200. [Conuentus Pragæ ord. Prædicatorum & Minorum.] At Conuentum Fratrum Prædicatorum in honorem S. Clementis anno 1222, incepisse B. Ceslaum a S. Hyacintho Pragam missum tradunt ex antiquis monumentis Maluendus in Annalibus Prædicatorum, & Bzouius ad illum annum: quod plenius ad illius Vitam 15 Iulij & huius 16 Augusti examinabimus. Eodem ergo sere tempore aduenisse Fratres Minores Pragam videntur, quorum hortatu Dominam Agnetem se reddidisse Ordini pauperum Dominarum de Regula B Francisci tradit in Chronico Albertus ex Abbate Stadensi anno 1240 factus Minorita.

h Idem Albertus diem assignat Pentecostes & annum 1236.

i Ioannes cognomine Scholasticus ab Hagecio & Pontano laudatus a pietate & deuotione, præfuisse ab anno 1228 ad 1236 dicitur.

k Monuit auctor hac ab vsu communi remotiori voce, eum intelligi, quem Romana Curia Legatum a latere nominat, ipsius Pontificis personam apud exteros Principes sustinere iussum.

§ IX B. Agnetis inter Clarissas viuentis, raræ heroicæque virtutes.

[30] In cœnobio porro D. Saluatoris ab anno MCCXXXV vsque ad annum MCCLXXXI vitam religiosam per annos omnino XLVI, magna virtute & citra affectatam famam, insigni tamen diffamatione traduxit Agnes: itaque deinceps ab ingressu vsque ad mortem vixit, vt nobilissimis illis superioribus præludijs subsecuta omnia pulcherrime responderent: fueruntque illa instar fundamenti, quibus hæc exempli maximi insolitæque virtutis postmodum inniterentur. Sed in rerum optimarum tanta copia incredibile mihi negotium capiam; si Agnetis virtutes, ceteramque eius multiplicem generosam indolem & religiosam stylo singulari amplecti velim? Satis ergo nobis erit aliquarum dumtaxat syllabum texuisse, & quas illa prolixe habuit, multo hic angustius denarrare. Familiam ducat animi submissio, [Præ humilitate] quæ rariori miraculo Agnetem extulit, quo ipsa inter mortales fortunæ beneficio maior, despicere pro more illas ipsas potuisset, quibus se tantopere submisit aut etiam posthabuit. [præesse monasterio renuit:] Magnum imprimis humilis animi argumentum fuit, quod tantopere, toties, tamque serio pugnauerit, ne Parthenoni præficeretur. Sacri subinde Ordinis Superiores, cum ad deferendam cœnobij præfecturam indole regia & tantis beneficijs Agnetis mouerentur, Sorores nihil nisi virtutem respicerent, itaque nulla contradicente submissionem & subiectionem omnem vltro promitterent; numquam tamen eo negotium deducere potuerunt, vt Agnes ea etiam singularitate emineret. Quippe illa modis omnibus contraire & pugnare, hic tantum intercessores conquirere, alias in omnibus liberaliter obsequi, rogare atque obtestari, affligi denique animo, ac ipso corpore ægrescere, neque ante valetudinem recipere, & sibi animo ex integro constare quam homines ab his intemperijs desinerent, de Præfectura cogitationem omitterent, & Agnetis rationem penitus nullam haberent a.

[31] Ab hac præterea virtute profectum est, vt Regina nata & ad connubia Regum Cæsarumq; tanto opere expitita infra omnes sacras Sorores, [omnibus se inseriorem æstimat:] suas etiam (inquam) subditas, deijceret sese, nulli vnquam se verbo aut facto anteponeret, in omnibus prudentiam maiorem ceterasque animi dotes ac virtutes suspiceret: in se autem nihil horum omnino, quibus alijs compararetur, ne dicam præferretur, plane inueniret. Quid fecisses hac humili Christi ancilla? De ipsa benignius coram loquereris? repente colligebat animum, & oris ruborem, lacrymis etiam confundi videbatur. Familiarem quampiam, aut vltimam de Sororum numero contulisses? comparata illa ad, quamuis vehementius erubescebat, singulas etiam minimas documento sibi esse ad virtutem fatebatur. Verbo ei fortasse restitisses? & quod illa iudicasset alio serio diuertisses? tum vero auctoritatem illa intempestiuam nullatenus ostendere, comis ad obiecta vel silere vel pauca loqui, sua quasi damnare, manibus & pedibus in sententiam contrariam leuissimo vultu tota ire & immigrare. Conuitijs ludibrijsque humillimam virginem vel imprudens vel per iram abreptus conspersisses? [contemptū æquo animo fert:] tum denique delicias fecisses affectanti vndequaque contemptum, ac lætitijs scilicet egregijs animum modestum, neque vlla id generis iniuria confusum, perfudisses.

[32] Hac tali demissione, quid mirum si operam ponebat in abiectioribus officijs. Vidisses illam, Premislai III Regis Boëmiæ filiam, mane summo focos pro Sororibus parantem; illam Wenceslai Boëmiæ Regis IIII Sororem, sordes cubilium emundantem; illam Friderici II. Cæsaris sponsam, [viliora ministeria obit:] instar despectæ ancillæ in culina coquinæ insudantem. Et hæc quidem omnia cum faciebat, non vultu subaustero ac facie confusa damnabat, sed gaudijs diffusa, pro quo tantopere Christi serua laboraret, cælesti delibutis suauitate noui exempli spectatoribus satis superq; ostendebat. Neque hæc modestia vsque adeo insolens in sanos tantum sese extendit: [etiam apud ægros domesticos] tentatis aduersa valetudine vel maxime lubens volens prædicta beneficia impendebat: his illa lectulos molliter sternere, omne quod oculos aut nares in cubili offenderet, laboriose amouere, cibos ipsa suis manibus conficere, & vt gustui seruirent, qua arte qua industria congerere, omnia denique agere & in id solicite vires contrahere, vt morborum molestijs leuatis, diminutisque doloribus, pulsa vltimo ægritudine, sua rediret pristina cunctis valetudo. Hæc submissi animi in proprio parthenone exercitia fuere: sed neque muris obsepta sacra virgo præpediri potuit, quin caritatem in ægrotos, maxime sacros homines, egregie tota Praga exerceret. His illa, quod vnum poterat, ne tantopere moleste ferrent inualetudinem, [& externos.] paupertinis rursum cupedijs, & exquisite a se apparatis ciborum edulijs, quantumuis absens, liberaliter prouidebat. Illud autem paucis Cœlitibus ab hac virtute commendatis, singulare omnino fuit, quod Agnes nostra non semel atque iterum, sed plerumque animum delicijs regijs assuetum, præclarissimæ Elizabethæ cognatæ imitatione erexit; fœda illuuie & leprosorum sanie infectas vestes vndique per vrbis nosocomia & valetudinaria conquiri iubebat, [vestes illorum eluit & reficit:] delatasque ad se in Parthenonem, nullius alius admisso adiutorio, sola Agnes apprime eluebat, tersasque omni industria emundabat ex integro, ac denique, si qua egerent etiam refectione, vltimo suebat, & parte omni egregie sarciebat. Hinc illi scilicet sanies illa subolere non vsque quaque suauiter, hunc tamen fœtorem Agnes odoribus omnibus præferre: hinc sacras eius manus, illuuiei fœdæ acrimonia corruptæ exosæque alijs horrorem incutere, soli tamen Agneti delicias facere: dolorem quidem circumferre, sed de eo nulli conqueri, & quantum fas esset tegere, nobilissimique facinoris laudem nullam apud homines aucupari: verum vnice in Numinis gratiam (agerent dicerentque quid vellent homines) naturam in ea victoria heroice triumphare.

[33] His tam egregijs Agnetianæ virtutis exercitijs, fama optima Assisium ad b superstitem adhuc & inter viuos morantem Claram delatis, [litteris S. Claræ animatur:] exilijt scilicet gaudio nouæ asperitatis prima Auctrix, incessitque lætitijs, postquam regiam virginem tantopere intellexit virtutis appositæ tenacem. Quare humanissimas insuper litteras ad Agnetem conscripsit, quibus eam in arrepto itinere cælum versus mirifice animabat, & vt approperata via, declinatisque periculis compendio quodam felicius decurreret, leges etiam c Innocentij IV Pontificis potestate ratas transmisit. [regulas ab Innocentio IV approbatas] Ad hos Antistitis suæ impulsus, velox cetera virgo, quid ni vehementius adhuc in inchoato cursu impelleretur? præscripta autem vitæ sanctioris documenta, quo gaudio non excepit? Verum vt magis inconcussæ essent leges illæ, eoque intimius a Sororibus & tenacius seruarentur, missis ad d Alexandrum IV. Legatis, prænominatas leges denuo ipsa expetijt, [curat iterum ab Alexandro IV confirmari:] modeste licet, summe tamen ac enixe, Pontificis auctoritate roborari, & gratijs indultisque exornari.

[34] Sed enim præter illam principem virtutem, qua nisi quis eximie inclarescat, plerumque reliquis imponit mortalibus ficta sanctimonia: aliæ etiam magnæ heroicæque dotes Agnetem inter Clarissas virgines mirifice illustrarunt. Istarum post animi submissionem facile coryphæam paupertatem dixeris. [strictæ paupertati dedita] Hinc illius regiæ filiæ, sororis, atque deinde Regum materteræ vestitus, quamuis mundi, extrema vilitas: lectulus pauper ac deinde pro hoc nuda etiam humus: cibi simplices, & leuiter parati: verbo quamuis super ceteras esset, omnibus tamen in Parthenone æquabat se, imo plerumque inter infimas victu & vestitu reliquaque necessitate, non simulata mansuetudine, sed maximo studio affectata paupertate, se ducere solebat. Wenceslaus II, Boëmiæ Rex IV, Agnetis frater, extructo vtroque cœnobio, id vnum intendebat, [reditus a fratre Rege oblatos non admittit:] vt præter sacrum ædificium ipsasque ædes Saluatori & S. Francisco dicatas, in Sororem etiam reliquasque virgines mire liberalis, redditibus æternis sibi conficeret memoriam æternam. Sed Agnes pugnauit contra vehementius; euicit denique ne qua munificentia eius generis, alias celebri & vsitata, frater officeret Clarissarum paupertati: neque insuper e Caietanus Cardinalis, cœnobij recenter erecti ab ipso Pontifice designatus Tutor & Protector, sua aut auctoritate aut facilitate persuadere potuit, vt, difficillimis saltem temporibus, iura ad certas possessiones aut dominiola propria quædam Sororibus remanerent. Vnde memorabili cognomine ad ipsum vsque excidium cœnobiorū, asceterium illud sacrarum virginum, ad Saluatoris, monasterium pauperum Dominarum celebrabatur. Dominas quippe nominabant, quod omnes familijs illustribus prognatas scirent: sed titulum splendidum altero paupertatis adiectiuo diminuebant, quod insolita opum certarumque fortunarum interdictione easdem virgines ab alijs monialibus discretas viderent.

[35] Neque Agnes suis aut sibi proprium quidquam voluit; sed nec vsui quidem concessa permissaq; [monilia in res sacras impendit] pauperibus diu retinuit: quare pretiosissima patris fratrisque donaria, quin & arrhas tot riualium Principum & connubiorum emptrices gemmas, tamquam virtuti huic inimicas, a se quam longissime in Deum vel pauperes semouit. Partem magnam Christo in æde sua ad aras, vel in calices & cruces, [aut vsum pauperum:] vel ipsa altariū tegumenta & Sacerdotum vestes magnifice impendit, aut certe de reliquo pecuniam confecit, qua plurimorum inualetudinem aut extremam pauperiem primarie correxit.

[36] Sed hanc liberalitatem amplius aliquando probauit Christus, cum fratre mortuo, nepos f Ottogarus III, Rex Boëmiæ V, amitæ non iam dicam virtutem, [sub Primislao 3 summam inopiam patienter fert:] sed nec sanguinem tanti fecit, vt modicis subsidijs vltimam indigentiam precario subleuaret. Totus nimirum erat Prȩmislaus in bellis, quibus subinde gloriose confectis, complura trophæa orbe toto suspenderat: itaque æris auidior, non tam dispergebat, quam vndequaque id generis auxilia (iuste an iniuste?) vt fieri solet, corradebat. Hinc Agnes extrema insuper ægritudine tentata & ad parem inopiam deuoluta, nihil opis in humanis omnino reperiebat. Flebant interim Dominæ vicem plæræque subditæ aut Sorores; neque tamen calamitatem, nisi modice, mœrore illo eleuabant. Sed virgo indecoris lamentis susque deq; factis, nihil minus egit, quam vt temporis incommoda, suorumque desertionem dolore aliquo dignaretur. Itaque cum alij casus humanos plorabant, aut anxias suppetias requirebant, tota in Deum effusa Agnes, si qua vellet succurrere, sperabat; sin minus, pro oblata tam nobili opportunitate tentandæ virtutis, gratias sæpe sæpius iterabat.

[37] Hunc porro tam egregium rerum humanarum & fortunarum despectum comitabantur insignes quoque corporis proprij inimicitiæ; [affligit se ieiunijs & abstinentijs] propter quas illa nihil omnino carni indulgebat, sed vbi poterat modis omnibus commoda eius disturbabat. Quis crederet? Primis annis, quibus ex integro ad Christum diuerterat, virguncula id generis & regijs assueta delicijs, nullum edulium coctum nec carnes edebat, vnum tantū crudum pomum vel aliquot alios fructus, & modicam panis crustulam interdiu haud sæpius semel, cum fontana capiebat; eaque potus cibique austeritate, priscis eremi cultoribus quondam consueta, vitam vix sustentabat. Ieiunia deinde non tantum supra nominata abstinentia, sed longe ampliori, & ne dicam fæminæ, sed & cuique homini impotenti ciborum potusque carentia traducebat. Neque solitis esurialibus insolitum tenuit edomandi corporis modum: sed insuper etiam feria IV iterumque VI, atque exinde præuijs quatuor diebus ante festa beatissimæ Virginis, vltimo denique a D. Martino ad Natalem Domini, vitam non nisi pane & aqua tolerabat. Inter tam stupendam corporis oppressionem accedebat alia quoque sacræ virginis sæuitia, qua scilicet carnem omnino expugnauerat; horridum e setis equinis cilicium, tota sibi superinduit, quo demum veluti lorica carnem, contra omnem indecētem motum præseruauit. [cilicio horrido,] Hoc autem adeo arcte corpori annectebat, vt funiculi eius, quasi scrobes in carne eius eraserint, quo se immergerent. Sacraque hac carnificina vltimo ossa etiam singulari cruciamenti genere singulariter cruciarentur. Sed insolens corporis inimica Agnes dolorem dissimulabat, spretisque omnibus lenimentis, solo Confessario facinoris conscio, nobilem victoriam fortiter, dum viueret, continuabat. Præter hanc insolentem armaturam, alia adhuc habebat arma, quibus insolentem contra hostem virgo depugnaret: [vigilijs, genu flexione, flagellis,] noctes plerasq; vigilijs lacrymisque vincebat, horas senas septenasue flexa inter preces ducebat, subinde plagis etiam corpus incessebat: neque tamen grauissima flagrorum animaduersione peracta, quidquam, quod eo supplicio dignum fuisset, inueniebat.

[38] Per hæc tam pertinacis pœnitentiæ studia, breui ita se macerauit, [ægritudinē contrahit:] vt virgini robustissimæ nuper, forma omnis gratiaque defluxerint, neque vires nisi animæ retinendæ necessariæ, ei vix superessent; ergo in hunc fere modum attrito pessumdatoque corpore, non potuit, quin vltimi morbi pericula accesseret, & semel iterumque palmaria Sororum obsequia certantium, medicorumque extremam industriam vix non falleret morte prope subsecuta. Sed stetit illa tum temporis Superiorum consilijs, eaque omnia, quæ iubebatur, vt solebat alias, exactissime perfecit. Verum vt primum ab ægritudine se collegit, [conualescens resumit pœnitentias:] ocyus reputauit apud animum, qui rediret in consuetudinem, pergeretque in corpore rursus exercendo pericula vilia habere. Itaque aliquoties datis quasi per inualetudinem inducijs pœnitentiæ periculosæ, iam cum corpore iam cum morte, semper victrix dimicauit; donec sub annum MCCLXXXI, post tot infelices conflictus, vt postea dicemus, semel tandem mors ex Agnete, sed extreme iam tenuatum corporis spolium inglorie detraxit.

[39] Ab hac autem tam acri cum carne propria inimicitia, vehemens inter Deum & Agnetem familiaritas oriebatur, [oratione feruente,] quam illa præter consuetas & communes suæ religionis supplicationes, in priuato etiam oratorio sæpe sæpius precibus humillimis interfusisq; lacrymis renouabat. Et erant subinde tempora, maxime sub vltimam ætatem iam sacræ virginis, quibus id generis Moyse egebat Boëmia; & nisi fortasse extentum Numinis in vindictam brachium hæc virgo stitisset; propter innumerabiles illas clades, quæ Ottogari mortem subsecutæ sunt, fortasse num qui Boëmi fuerint, [Boëmiam conseruat:] quæreretur; adeo elementa omnia in exitium cum hominibus conspirauerant Boëmorum. Maxime autem familiaritatis cum Deo fructum ibi Agnes prodebat, vbi maxima quæque eius amore, vel in contrarium facere, vel sibi illata pati fortiter debebat: quippe illam præter varias ægritudines, & inopiæ bis terue insolitæ incommoda solita, Sorores etiam per imprudentiam, aut ipsi sacri Superiores ex condicto egregie exercuere. Sed hæc omnia experimenta, intra virtutem semper pulcherrime steterunt. [iniurias omnes sustinet.] Nihil lamentorum aduersa ista, nisi Dei gratias, expresserunt; nullæ iniuriæ, quantumuis etiam impudenter illatȩ, ad iustam querelam, præterquam de suis culpis ante Crucifixi imaginem compulerunt: quam quis plurimis eam maleficijs appetijt, tam maxime beneficijs de eo Agnes heroica Christi imitatione sese gloriose vindicabat.

[Annotata]

a [B. Agnes Abbatissa.] Gregorius IX Papa, litteris missis Ioanni Ministro Fratrum Minorum in Saxonia & Thomæ Custodi eorumdem in Bohemia, iussit, vt Apostolica auctoritate in Abbatissam monasterij præficiant Agnetem. VVadinghus ex illis litteris ad an. 1234 num. 6, & Pontifex in suis ad eam litteris Abbatissam appellat.

b Mortua est S. Clara anno 1253. Eius Regula edita est a VVadingo ad an. 1244 num. 1.

c Sedit Innocentius IV ab anno 1243 ad 1254. Sunt ab illo varia indulta data Clarissis anno 1246, at regulam S. Claræ anno 1253 tribus ante obitum diebus confirmauit.

d Innocentio successit Alexander IV, & quam plurima ab eo concessa Minoribus & Clarissis videri possunt apud VVadingum tomo 2. Mortuus est anno 1261.

e Ioannes Caetanus Vrsinus creatus Cardinalis Lugduni anno 1224 in Concilio generali. In Bohemia pia Bartholdi Pontani dicitur, Ioannes Cardinalis, Gregorij IX Legatus monuisse, [Ioannes Caetanus Cardinalis.] vt sibi de proprijs quid seruet pro necessitatibus contingentibus, at respondit Agnes se omnia reliquisse seculo, tamen Ecclesijs vnam partem, alteram Sororibus, tertiam donasse pauperibus. Caetanus postea Pontifex creatus, & Nicolaus III appellatus est. Gonzaga par. I constituit inter Protectores Ordinis, quartum Ioannem Caetanum Cardinalem.

f Primislaus III, Ottagarus etiam dictus, VVenceslao patri successit anno 1254.

§ X Visiones Cælitum, Inferorumque B. Agnetis.

[40] His tam egregijs virtutibus, qua cælum sanctissima virgo pellexit, vt secretissima quæque sibi concrederet, qua etiam dæmones extreme afflixit, inde nihil non egerunt, quo Agneti incommodarent: sed illa his susque deque contemptis, vnice quoad vixit ad cælestia, vel per vmbram inspecta eminus, vehementissime anhelauit. Dæmoniorum autem imbellia terriculamenta, quasi felium aut canum molimina despexit. Iucundissimorum porro spectaculorum, quantumuis loca pleraque exhiberent cælestem scenam, nullibi tamen amplius Deum, beatissimamque Matrem aliosque Cælites oculis exterioribus habuit intueri, quam cum in oratorio priuato a reliquis mortalibus secreta, tota inter preces & lacrymas in cælestibus suauissime absorbebatur. [In extasin rapitur,] Tū enimvero Agnes destitui sensibus, & magno tempore nihil a sepulta diuersa, quam quod leuiuscula quædam cordis palpitatio viuam proderet, nihil omnino circumcursationes Sororum aliosque id generis motus persentire: sed facie maxime insolenti luce irradiari, eoq; fulgore apud spectatrices sacras virgines diuinum quemdam horrorem incutere, & sibi venerationem eximiam maximo opere conciliare. Inter ostenta, licet prope quotidiana, singulare fuit illud, quod sacra alia virgo subinde vidit, cum caussa, qua nescio, sacrum odæum pro sua confidentia sub horam orationis audactor introiuit. Hærebat Agnes inter preces sublimis omnino a terra, [eleuatur in aëre,] atque tres amplius aut quatuor dodrantes ab humo elata, in aëra ferebatur: neque iam pro more sola facies coruscabat, sed ipsum insuper conclaue plenum numine ex circumfusa nube fulgida habebatur: vox insuper humana maior, velut olim de tabernaculo, oranti virgini responsa dabat: sed quæ, quantumuis clare non caperet, [nube & voce honoratur:] sub dubia tamen eorum aduersione, tota ad præsentis Dei maiestatem tremore insolito concuteretur.

[41] Sub diem autem Ascensionis Domini longe fuit nobilior illa ostensio cuius conscias Priscam & Vratislauam sacras ibidem virgines manu scripti codices profitentur. [in Ascensione Domini in horto colloquens,] Psallebant nimirum cum Agnete in horto cœnobij prædictæ Sorores, agebantque ferias solennes pro priuata deuotione eo amplius, quo magis cælestis Seruatoris in cælos præitus gratitudinem subinde prouocabat. Neque locus pietati aut tempus oberat, a prandio paullo ante surrexerant, &, vt dixi, inter arbusta frequentia florumque areolas accurate castigatas & mire olentes inter psalmodiam diuinam obambulabant: cum Agnes extemplo a terra in altum tolli, nullique aspectabili sed occulto subsidio etiam ad nubes efferri, atque vltimo oculos omnes effugere, & in cælos ipsos immigrare. Prisca interim & Wratislaua, abruptis insolito spectaculo Psalmis, [in cælum eleuatur:] hærere, neque, cum maxime vellet, quidquam hiscere, sed non tantum corpore aut facie, sed ipsa etiam mente confusæ torpere, & inter continuam admirationem quasi suspensæ, cælos assidue intueri, & Agnetem solis lacrymis reducem deuocare. Horam integram desiderium tenuit anxias; exinde media iterum apparuit Agnes: in cuius absentiam cum sacræ virgines accuratius inquirerent, [post horam reuertitur:] nihil omnino extorserum, præterquam decorum & blandum risum, quo reliquiæ deliciarum cælestium notabantur. Nimirum pulcherrimi hominum pulcherrima sponsa viderat quæ nulli hominum tuto poterat concredere: audiuerat arcana Dei, quorum notitiam nemini licebat propalare: hinc modestissima virgo, & ne sui etiam ratio aliqua haberetur, tantopere prodita licet, tamen cælestia ostenta maximopere celabat.

[42] Nec illud minus est memorabile, quod Agneti inter sacram supplicationem in æde Saluatoris anno MCCLXXVIII VI Cal. Septembris euenit. Præuia pro more Cruce obibant psallentes Clarissæ sacram ædem; Deoque supplices, Ottogari Regis V Boëmiæ infelicem in a Rudolphum Habspurgium expeditionem anxie commendabant: [in processione] cum Agnes colore immutato impallescere cœpit, & tota facie timorem insolitum prodere, hærere vestigijs, ac denique subdubijs lacrymis humectari. Ignaræ reliquæ virgines, quid caussæ foret repentinæ mutationis, subsistere eaque super re Agnetem interpellare, ac vltimo etiam rogare, quid id velit ne se cælet, sed omnia ordine rectaque serie enarret. [videt & narrat cladē Primislai 3,] Non distulit modestissima virgo preces Sororum, sed quod viderat, paucis intimauit. Ottogarum Regem corpore toto laniatum duobus hunc athletis fulcientibus, miserabili spectaculo pallorem primo induxisse, inde stuporem insecutum, atque vltimo lacrymas expressas; itaque notarent diem & horam: id generis ostento non nisi ferale quid & luctuosum (vtinam ipsa falleret) præsignari. Dixerat, & verba fidem post paullo repererunt: eadem quippe die, & hora nominatus Rex, vnico illo infelici ad b Lauam prælio, tot trophæa præcedentia corruperat, & quamuis non inultus, suorum tamen proditione vltimo etiam ceciderat. Qui in iugulum Ottogari ferrum adegerit, certa fama necdum designatur c.

[43] Iam illud spectaculum, quo animas e corporibus abeuntes cælum toties petere inspexit, quam illustre est? d Brigitta e submissis septem virginibus ex Italia, [animam morientis videt ab Angelis in cælos ferri.] sanctimonia quoad vixit haud vulgari Clarissarum ad Saluatoris primipila, posteaquam morbis egregie virtutem magnam Sororibus maxime prodidisset, animam vltimo inter ardentia in cælum suspiria creatori reddiderat; vna abeuntem cum Sororibus pijs suffragijs Agnes pro solita in morituros pietate prosequebatur, cumque aliæ desiderium optimæ virginis non ferrent, itaque lacrymis etiam dolorem exprimerent; sola Agnes damnato omni mœrore lætitijs incedebat. Intempestiui gaudij rationem reddere coacta, id quod erat, modeste tandem propalauit, visam scilicet a se Brigittam inter Angelorum agmina cælum inscendere, plenamque luminis, lucem alias inaccessibilem immigrare: quare hortata Sorores est, vt posito inutili luctu, Deo singulæ potius gratias redderent, Sororique in tam eximium locum receptæ votis omnibus gratularentur. Neque difficile fuit hæc tam insolita monialibus de Brigitta persuadere, quia fidem etiam in extremis, prima & media egregiæ, vt dixi, virtutis exempla facile omnibus persuaserunt.

[44] Sed tamen humani generis hostis, his omnibus hucusque narratis, non potuit inhiberi, quin in Agnetem odium exprimeret, eique vano terrore interdum, subinde etiam verbere immani immineret citra omnem virtutis iacturam. En vnum alterumque terriculamenti superati specimen. Ab ægritudine surrexerat Agnes, necdumque collectis viribus, a Dominica, sacra virgine inter eundum sustentabatur, incurrit subinde in vtramque dæmon, alijs atque alijs formis informiter vestitus: [signo Crucis pellit dæmones sub variis figuris visos:] quem cum Dominica vel leuiter tetra facie ligno innixum inspexisset, ocyus clamore sublato, voce quamuis iam fracta timore exanimis suppetias clamauit. At Agnes nihil hac infernali larua exterrita, neque Æthiopum atrore horribilē diabolum formidare, neque canum feliumque habitus ementitum quidquam curare, sed cuiusuis belluæ fœditatem repræsentantem Crucis vnicæ signo ab oculis leuissime summouere. Pari omnino ratione facilitatis alias, cum ante oratorium notatis ludibrijs deformes oppido & fœdissimi spectri imagines indueret, atque vltimo bubonem tetrum mentiretur, & cauda horribili aditum omnem præcluderet, virgo Agnes imbellem hostem cruce abegit. Semel tamen, Dei permissu impudentior, non iam eam in aliena specie affligere conatus est; sed vltra horrorem illum infernalem audacior, inuolauit etiam in virginem egredientem ex oratorio: itaque eam vehementer terræ allisit, vt ruenti artum humero expulerit: quem disordinem membrorum atrox consecutus dolor, extreme Agnetem cruciauit. Sed enim nequidquam hæc rabies in virginem desæuijt: illa quidem, præter iniuriam, [etiam ab iis læsa.] dolorem etiam nemini prodidit, egitque Deo gratias quod tam clementer errata sua plecteret, cum ipsa dignam se eiusdem administri supplicijs præterea extremis iudicaret. Correcto ex occulto humeri vitio, cum dæmon non esset lædendo neque etiam feriendo virtutem, abstinuit deinceps ab his pessimis intemperijs: vt tamen de odio in Agnetem non obscure confiteretur, sæpe eminus imbecillitatem suam schemate vario, sed citra terrorem, ostentauit.

[45] Præter Cælites autem aut infernales laruas, subinde etiam e lustralibus ignibus implorantes suppetias aut iam adiutas animas, suauissimo pietatis sensu delibuta Agnes spectauit. Inter similes visiones non postrema fuit Sororis cuiusdam ibidem Clarissæ. Hæc cum viueret, malo vtique genio auctore, omnia Agnetis ferebat grauius, factaque etiam secundum virtutem diuertebat plerumque ad confinia vitij, aut tamquam in leges delicta præpostera instituti obseruantia & austeritate damnabat. [animā apparentis e purgatorio iuuat:] Audiebat hæc subinde Agnes, tanta tamen natu virgo abiectæ virginis iniurias nec verbo reprimebat: imo interdum, cum aliæ vindictas pararent, interuertebat etiam; rata eam maxime nosse qui tractari deberet, & quasi pro beneficijs mire vbique gratitudinem maleficæ redhibebat. Verum aliud cælo fuit super actis modestissimæ Agnetis iudicium, neque tam facile tulit impudens monialis atque dixerat aut fecerat in viuis. Exempta enim ex humanis, sensit quam toties lingua indiserta offendisset: Delata quippe ad ignes purgatorios, extrema supplicia incurrit, quod Agnetis dicta factaue sinisterius tractasset: neque ante ab illis cruciatibus potuit fieri eximia quam inter preces Agneti aspectabilis, id generis delictorum veniam ab ea impetrasset. Non tulit optimæ alias Sororis miserabilem vicem mitissima Agnes, sed beneficia viuæ olim collata duplicauit, facile indulta erratorum venia: quam vbi obtinuit, demortuæ anima continuo ignes deseruit, approperataque ad cælum via, Agnetis opera ad perpetua gaudia & immortales delicias felix, ipsa spectante, penetrauit.

[Annotata]

a Rudolphus Romanum Imperium, accepit anno 1273, ante Præfectus aulæ, seu Marilcalcus Regis Primislai. Siffridus Presbyter Episcopi Mindensis, qui floruit tempore Alberti Imperatoris, filij Rudolphi, asserit solennes nuntios & multam pecuniam & munera ad Gregorium Papam missa ab Rege Bohemiæ, eo quod ipse aspiraret ad Imperium. Occuparat Austriam, Styriam & Carinthiam, & alia loca, quæ Rudolphus armis recuperauit.

b Laua seu Laba oppidum Austriæ in confiniis Morauiæ.

c Obseruat Crugerius ab Historicis Bohemis designari proditorem Milotam Morauum.

d Mirum est nomen huius Brigittæ non inscriptum Martyrologio Franciscano aut Gynæceo sacro Arturi a Monasterio.

§ XI Prophetiæ spiritus in B. Agnete & futurorum prædictiones.

[46] Hæc & id genus alia possent commemorari multa, nisi nos paucis decerptis, plerisque supersedere decreuissimus: ne prolixitate tædium incurreremus. Et vero ijs ipsa etiam Agnes adeo nihil tribuebat, vt quamuis circumflueret his cæli delicijs aut honoraretur animarum beatarum ostentis, inter sanctitatis tamen testimonia ea nunquam numerarit: sed e contrario memorabili animi modestia suique despectione, tum precandi studio & sui dominandi solertia, veram & genuinam in se alijsque virtutem metiebatur. Quamquam negari non possit, cum his vltimis eximie Agnes inclaruerit; illis etiam, quæ in hominum ore illustria sunt, [Prædicit Regi fratri victoriam in bello,] magnopere a Deo fuisse hominibus commendatam: sed hæc illa modestia sua, scilicet cum tam crebra, & patentia circa illam essent, eleuabat. Vaticiniis insuper clara præsensit ante prædixitque res multas quam fierent. Cæsaris Friderici II auspicijs contra Fridericum, item Austriȩ Ducem, collecto exercitu mouebat, sub annum Domini MCCXXXXVI Wecenslaus frater; pauci felicem exitum expeditioni bellicæ promittebant, sed plerique nescio quid lectissimæ Boëmorum iuuentuti non vsquequaque bene, augures timidi ominabantur. Agnes vna hortari Regem publice, & animos e cælo etiam addere: iret porro, signaque inferret Imperij rebelli Principi, indeque ipse victoriam certam a Deo, spolia milites, subiectionem Cæsar denique expectarent: neque ex his vllum tam magnifica fefellit promissio. Damno suo tandem sapiens Fridericus Dux, Cæsarem agnouit, præda ingenti ex Austria relata milites onusti, domum cum gloria rediere a. Wenceslaus vltimo præter solennem victoriam Viennam etiam cepit: quam tum demum restituit, cum eam propius Dux non ferro, sed multo omnino auro inglorie redemit.

[47] Anno deinde MCCLXIX circiter, cum ægra Agnes periculose decumberet, iamque præter Sorores sacras ipsi etiam medici artem omnem frustra fatigari circa eius inualetudinem corrigendam dicerent, quantumuis ab hominibus deserta, posteaquam tamen pro more viatico vltimo ad extremum mortalitatis iter sese apparasset, [periculose ægra reliquos cōsanguineos ante morituros:] non tantum extemplo cœpit melius habere, sed & insuper clara voce a præsente Domino didicit, non ante se excessuram ex humanis rebus, quam reliqui omnes Agneti cognati Principes via humanitati communi ad sepulcrum præcessissent. Hoc secretum vnice tum concreditum homini sacro, qui ei a confessionibus præerat, annus demum MCCLXXXI cum veritate solenniter propalauit, quando e Præmislæa stirpe vnicus tantum superstes b Wenceslaus III, Rex Boëmiæ VI, Agneti superuixit, alij omnes sexus vtriusque Principes diuerso tempore ante elati, tumulos mortuales inhabitarunt.

[48] Quæ autem circa se suosque tam abdita penetrauerat, vt, longe antea quam euenirent, certo prædiceret, quomodo non etiam minutiora in Parthenone sacro prævideret? Erat ad Saluatoris virgo, quam Erigandam appellabant: [cognoscit alterā indigna a Deo precibus postulare] hæc dies aliquot imo & noctes templum obire, præter communes preces alias etiam continuare, lacrymis fletuque Deum fatigare: nemini tamen interim quid fieri vellet concredebat, aut cuiusquem communicata opera consulebat insolitæ pietati. Displicuit præpostera secreti tenacitas Agneti, edoctaque insuper a Numine, nihil se dignum tot votis & tantis gemitibus postulari ab indiscreta virgine, hic ad seueritatem non nihil coacto vultu, Quin tu, inquit, a precibus desinis: quibus ad iram Deum prius commoueas, quam indigna, quæ tantopere expetis, ad tuum extorqueas dispendium, & Numinis fortasse contemptum? Non tulit obiurgantis modedestissimæ alias Agnetis insolitam seueritatem Eriganda, sed quod vnum potuit, deprehensa scilicet, erubuit; proiectaque ad pedes, admissæ imprudentiæ veniam tum demum obtinuit, dum intempestiuum illud desiderium salutari abstinentia a se amouit.

[49] Alias vestalis alia, cuius nomen fasti veteres tacuere, commisso furto, quantum absens Agnes videret, suo didicit documento. Iacebant in conclaui maiorum permissu poma aliquot, specie exteriori & bonitate intrinseca mire eximia, quæ Illustres matronæ subinde suæ Agneti, cum alia nulla admitteret, leuiuscula & pauperrima dona transmittebant. Eorum pulchritudine quid ni alliceretur Virgo? [aliam abstulisse.] Vnum ergo ad se auertit, cum foret commodum, eo famem aut sitim pulsura: mox tamen recurrente violatæ paupertatis memoria, cum sæpe sæpius & acriter quidem vulneraretur animo, sublatum pomum denuo redhibet, expletoque numero quasi furtum, inscia Agnete ex integro insepelit & abscondit. Sed enim hanc Agnes alia quasi e caussa vocatam cum satis superque longo tempore detinuisset, vltimo duo ex pomis præstantia offert, vultuque subridenti factum nequidquam dissimulans, Satius est, inquit, decem etiam manduces secundum leges, quam contempto spontaneæ inopiæ voto, contra præscripta interuertas. Aduertit rea virgo, quid sibi velit ista donorum additio, deprecataque facinus deinceps hac etiam in parua cupiditate maiores animos paupertati obligauit. Agnes rubore & ingenua confessione satis superque contenta, facillima venia insuper eamdem absoluit. Talia præsensit porro, vt diximus, cōplura prædixitque, ita vt in futuris Agnes nunquam falleretur. Sed expeditis vaticinijs priusquam ad mortem decurramus, pauca quædam supra vires etiam humanas ab ea patrata e plurimis subnectamus.

[Annotata]

a De hac expeditione & capta Vienna agunt Dubrauius lib. 16 & Hagecius ad annum hic relatum 1236.

b Adolescens tum, dein anno Christi 1286 duxit in vxorem Iuditham filiam Rudolphi Cæsaris: de quibus infra agitur num. 64.

§ XII Miracula a B. Agnete in vita patrata.

[50] Eximijs Agnes post mortem, vt paullo inferius videbimus, inclaruit miraculis: verum neque minora, neque etiam pauciora fuere, quibus eius vitam insigniuit e cælo Deus: pleraque tamen negligentia veterum non annotauit, aut Ziskiana disturbia euerterunt. [inter alia miracula] Itaque trium quatuorue necessaria tantum erit mentio: quorum veteres fasti expresse meminere. Alia porro inclyta illa quidem, sed non nisi rumore incerto hucusque dispersa, quoad codex aliquis aut cœnobij aduersaria firment, interim penes traditionem veterem sua fide remanente, omittemus. Principio magnopere eius imperium in genios infelices eminuit, qui qua virtutibus qua alijs cælestibus ostentis non potuere inhiberi, quin in Agnetem odium exprimerent sæpe sæpius. [dæmones compescuit] Verum quantum Agneti contra inferos licuerit, hactenus attigimus; nunc de eius minori imperio in morbos ac ipsam denique mortem vnum alterumque documentum propalemus.

[51] Elisabetha virgo eadem vitæ ratione cum Agnete, D. Francisci instituto in extrema pauperie illigata, egregiæ virtutis religiosa conuersatione specimina ediderat, habebaturque inter sacras Sorores exempli omnino primi. [dolorem capitis tollit] Sed hæc præclara exercitia reliquamque instituti virtutem, vt plurimum dolor acutissimus in capite optimæ virginis extreme turbauerat, cui amouendo, quantumuis insudaret humana industria, parum tamen amplius quam nihil herbis omnibus alijsque medicaminibus in corrigenda inualetudine aliquoties profecit. Desperatis humanis, subijt denique sperare in diuinis subsidijs: itum ergo ad preces, fatigatique pro more Cȩlites, citra tamen mali solitam diminutionem. Cum Agnes miserata sortem afflictissimæ Sororis & in Deum plena fiducia, [velo capitis sui:] detracto e proprio capite sacro velamine, caput hactenus misere tractatum leniter obnubit, & dolorem tamdiu quasi angustat, inuocato Dei super Elisabetha nomine, quoad omnis morbus ab afflicta tandem excessisset. Magni exinde concursus fieri ad liberatam monialem, gratulantium morbi amotionem; Agneti etiam sospitatrici passim gratiæ institui, eiusque opera salus redintegrata virginis vna voce proclamari. Sed modestissima virgo erubescere scilicet, quod ea sibi imputarent, quorum nihil ad virtutem propriam sua sententia attineret: suadere tamen, Deum laudarent vnice, qui memorabili documento, quanti faceret sacrum religionis velamen, restituta supra naturā valetudine ostendisset.

[52] Neque intra solum Parthenonem magna id generis beneficijs Agnes habebatur: in ipsis etiam exteris eadem deprecante, vincebantur dolores, & omnis generis ægritudines corporibus ad miraculum desperatæ naturæ interdicebantur. Inter reliquos autem illustrior fuit Sophia Cunradi Equitis vxor, quæ a partu, cum proximam mortem omnibus medicamentis nequidquam auertere conaretur, itaque conclamata salute, [puerperam e periculo mortis liberat] horam vltimam cum mœstissimo coniuge expectaret; vltimo tamen ne sola humana tentasse crederetur, ad Agnetis suppetias, quasi ex insidijs, ne modestiam demisissimæ virginis, si palam imploraret, offenderet, supplex per maritum accurrit. Ille vero, quasi aliud ageret, Agneti primo Sophiæ suæ coniugis inualetudinem magnopere denarrare, deinde naturam insuper atque industriam frustra esse adijcere, ac tandem nisi Deus vim morbi vnice vinceret, post paullo vxorem non iam vxorem, sed cadauer lacrymis deplorare. Ingemuit inter hæc Agnes, &, si qua posset arte extremam sortem diuertere, partem in omnem conuersa, denique, Deum, inquit, amplius imploremus; neque enim eodum vxor tua deducta est, vnde ad vitam nequeat reuocari. Quia tu, subijcit Cunradus, si tamen potes, vxori pomi auidæ extremum id generis cupedijs gratificaberis! Hoc quippe Sophia ab Agnete impetrandum, viro, cum abiret, imperauerat solicite; rata eo edulio, quod manus Sanctæ contigissent, fortasse mali omnem vehementiam feliciter absumendam. Neque Agnes tam leue donum abnuit, sed domestica pomaria liberalem alias virginem, quantumcumque per Parthenonem in pomum anxia inquireret, [procuratis signo Crucis pomis:] vltimo fefellere. Incurrit nihilominus in vicinum cœnobio arboretum, & alia anni quam æstatis aut autumni parte, tempore scilicet hyemis, sicca etiam arbore tria eaque lectissima poma Cruce Christi excitauit. Horum vnum cum Sophia edisset, interpositis denique meritis B. Agnetis, vim omnem mali dispulit, serioque tandem postliminio valetudinem veterem recepit, cui paullo ante medicamenta omnia, quantumuis seria, sera tamen extitere. Ab accepto tam insigni beneficio non diu superuixit maritus, quare soluta matrimonio Sophia, quo parte aliqua referret Deo & Agneti gratiam, spreto mundo, distraxit fortunas etiam amplas inter egenos, auctorataque inter Clarissas, magno exemplo virtuteque eximia annis compluribus extremam pauperiem egregie honorauit. Nemo autem peculiariter miretur Agneti ad vnicam Crucis sacræ efformationem arboris infæcundæ truncum, poma illa tria effudisse, quia id generis signaculo non tantum arbores, sed alia omnia in corporibus humanis membra, prodigiose cum expediret, corrigebat; quam illa vim a suo sponso Christo Iesu, vel inde extorsisse credebatur, quod præter alia erga crucem sanctam deuotionis exercitia, ferijs quot sextis mane summo ad horam vsque nonam decimamue interdum a sensibus plane alienaretur, & ita plerumque doloribus seruatoris absorpta, inter lacrymas & singultus perstaret. Hæ porro portentosæ membrorum curationes satis superque imperium Agnetis in omnem ægrimoniam declararunt. Superest vnicum in mortem etiam triumphantem prodigiosum omnino documentum.

[53] Excesserat ex humanis minima natu Præmislai tertij iam ante defuncti filia, Wenceslai Ottogari Regis IV Boëmiæ & Agnetis Clarissæ a soror, annos nata circiter XV quam hactenus ad Saluatoris sacrȩ virgines incertam adhuc certi status, solita olim regijs infantibus educatione in Parthenone ad omnem erudiuerant egregie virtutem; [Ludmillā suam Sororem mortuam] dabatque puella regia indicia haud dubia, si modo frater ceterique Agneti fauerent, non alibi quam in asceterio cum Agnete Sorore annos virgineos, vsque dum plane vixisset, transacturam. Et hoc fortasse desiderium mouit Superos, vt approperarent beatum Ludmillæ excessum, cum aliunde haud immerito longior vita in sacro Parthenone, quod ita fratri alijsque consanguineis expediret, certo certius desperaretur. Ne ergo ad terrestres nuptias nubilis iam virgo, sed inuita, traheretur, præter omnem spem, verum non citra dolorem ingentem agnatorum omnium, nescio quo morbo, distracta a mortalibus sub annum MCCXLIV, in æde Saluatoris inhumanda prostrabat in sandapila, humanæ vicissitudinis spectatoribus egregium, quia regium, exemplum: Iamque etiam pro more sacræ virgines, mortuales vt vocāt, exequias solenni defunctorum apprecatione exequebantur; cum Agnes desiderium suæ Ludmillæ non ferens & vicem agnatorum ingemiscens, gratiam hanc palmarem magnis votis a Deo tacita expetebat: sineret scilicet tantisper iura humanitatis contra consuetudinem infringi, & accensam iam inter immortales Sororem, [precibus resuscitat:] si ita tamen expediret, denuo in numerum mortalium, priuilegio Boëmiæ Regibus hactenus inaudito, referret. Nemine porro huius tam eximij indulti conscio, postquam Agnes inter orandum ad illum versiculum, Qui Lazarum resuscitasti &c. peruenisset, cœperunt preces haud irritæ apparere: illud enim, quod hactenus cadauer iacuerat, Ludmillæ corpusculum, extemplo vitam recipere, sensimque membris omnibus commoueri; atque inde puella regia, non iam mortua, sed tota viua, in cubitum sese erigere, atque vltimo in sandapila decore subsidere & circumquaque præsentes oculis numerare.

[54] Interim sanctæ virgines timore concuti, preces abrumpere, fugam denique omnes propter spectrum effuso iam passu circumspectare; sed Agnes pauidis intercessit, bonoque iussas esse animo nihil docuit ab ea timendum virgine, quam ante tantopere vel coluissent infantem regiam, vel prope sacram vestalem modis omnibus dilexissent. [sed conquerentem se e cælesti gaudio reuocari,] Viuere quippe Ludmillam citra oculorum periculum, reuersamque ad mortales, suas virgines amice consalutare. Sed tum interrupit reuocata soror: Quam perperam mea gaudia tuis precibus interruperis, vide sis, Agnes. Admiserat virginem iam virgo Christus sponsam, & numeri illius, quē inuiolato corpore vix aliqui integrant, pars omnino non postrema esse cœperam; cum tu molesta Numini obtinuisti quidem quod volebas, sed mihi (pro quanta iniuria!) delicias imprudens & vna felicitatem omnem eripuisti. Quin tu hæc potius desideria missa facis; & non, quod tibi ad modicum tempus, sed mihi æternum proficiat, attendis? Age redde immortalibus denuo mo talem, & quæ gaudia indulsit cælum abruptis intempestiuis precibus, sine, fruar imperturbata. Erit olim cum similem quietem nec tu velis quibuscumque alijs commutare. Dixerat Ludmilla, auideque, quid se fieri vellet, Agnes expectabat: sed hæc deprehensam se coram omnibus aduertere, itaque vehementius solito erubescere, & quasi sua nihil interesset, quod Ludmilla ad viuos redijsset, superstitis beneficium (an maleficium) serio excusare; vltimo etiam tamen hæc superflua omittere; suasque preces, postquam tam iustas reuocatȩ virginis audiuit quȩrimonias, damnare; totamque illam vitam, quam Ludmilla tantopere horreret, etiam nolle, & ex animo penitus horrere. Quapropter, [permittit denuo mori.] cum Agnes dixisset, Rediret, quo eam Deus vellet, impetrata aliunde a mortalibus ad immortales venia, denuo se, attonitis sacro horrore reliquis virginibus, Ludmilla in tumbam composuit, & erectum hactenus corpus modestissime per sandapilam, quasi somno oppressa, supinauit. Ab hoc motu sensus omnis excessit, iterumque cadauer fuit, quod hucusq; grandi prodigio secundo corpus viuere, moueri ac sentire videbatur: Exinde residuæ preces (quod Ludmillam cælo receptam sua confessione constaret) tamquam superfluæ inhibitæ, & sacræ reliquiæ beatæ illius animæ, magna veneratione, certo loco haud procul ab ara principe in ipso Saluatoris templo tumulatæ. Agnes etiam quantumuis tegeret aut occluderet omnia, ab hoc tempore supra hominem maior æstimata est: eius modestia annis consequentibus nequaquam potuit inhibere, quo minus cælum eiusdem sanctimoniam gratijs insignibus contra opinionem propriam illustraret.

[Annotatum]

a In Bohemia pia Pontani dicitur filia VVenceslai Regis, fratris B. Agnetis.

§ XIII Obitus B. Agnetis & singularia quædam ipsum antecedentia.

[55] a [Anno 1281 ætatis 76] Annus MCCLXXXI vertebatur, & recte magna parte ab acta hyeme ver primum se aperiebat, cum Agnes, magna vtique natu virgo, annos quippe LXXVI nata, & in sacro S. Francisci instituto XL & VI insigni virtutis & sanctimoniæ fama diuersata, cœpit tandem, [anhelat ad cælum:] ætatis vitæque satietate humanas ex animo odisse, & ad immortalia continuis desiderijs anhelare. Dolebat nimirum optimæ virgini, quod corpusculum quantumuis partim asperitate religiosa, partim etiam inualetudinis continuæ tenuatum inclementia, liberū nihilominus & ad cælestia continue aspirantem animum instar carceris illiberaliter coarctaret; itaque, tenue licet, suis tamen delicijs magnum indies & intolerabile repagulum obstaret. Maxime autem imminente quadraginta dierum solenni in Ecclesia ieiunio, solito amplius subit Agneti cælos inhiare, & ad speratas sancto tempore & tot laboribus insuper emptas virginei Agni nuptias, [in Quadragesima ieiunat:] precibus omnibus quin & suspirijs & animi lamentis apud cælestem Sponsum magnopere insinuare. Hinc illa, quantumcumque in contrarium ætatem decrepitam inualetudinemque cōtinuam sacræ opponerent virgines, nihilo secius quam olim, solita austeritate insolitaque alimentorum interdictione vix quidquam quot diebus sumebat; modicum quid panis & fontana: subinde admissæ hominem arguebat, cum alias toto die a mane vsque ad vesperam citra hæc necessaria carnem, non iam carnem sed mera ossa, inedia extrema cruciaret. Interea cum ita corpus solitis alimentis sua sponte caret, non caruere oculi insolitis lacrymarum imbribus, regiæ virginis terga seruilibus flagris: his scilicet Agnes auulsa a mortalibus, & in vltimum angulum sacri Parthenonis abdita, quo magis cor suum Christo exprimeret, in dies singulos vbertim ætatem totam; & in ea, cum vitia non posset, nescio quæ errata, grauissime deplorabat. [errata deplorat:] Sed hanc solitudinem quid ni ferret Agnes leuius, cum eam haud dubie frequentarēt Angeli? Oculorum iacturam pene faceret, cum eos cælestibus hilarijs plerumque sarcirent Superi? Ætatem denique, nescio cuius culpæ flagitijs etiam incusaret, cum hanc certis totiesque repromissis gaudijs aspectabilis absolueret Christus?

[56] b Dimidia porro iam Quadragesima & vltra aliquid effluxerat, a quo Agnes singulariter corpori faciebat pessime; cum vires tanto rigori obnuntiare, & non iam sensim, sed ex abrupta præcipitare ætas id annorum, [periculose ægra] & in tanta religione hoc generis austeritatem ferre omnino grauius, ac plane succumbere. Vita denique magnis dispendijs tenuari, & mors passibus vltimis, id vitæ virgini non improuisa quidem & prȩter ætatem, sed tamen solito amplius propter hæc aspera approperare. Medici insuper, vbi virtus tam male conueniret corpori, nihil opis promittere, pietatem etiam quidem non satis pie incusare, imprudenter prudentiam requirere, ac denique hæc præpostera in Agnete corporis odia conclamata salute frustra serio condemnare. Quid ageret sanctissima virgo inter desperatæ humanitatis tam extrema molimina? Tum tandem cœpit ex animo felicitatem æternam sperare, cum humanam scilicet omnis destituerat natura. Quare increscente magnis incrementis corporis inualetudine, tota ad propitiandum Numen se conuertit. [extremis Sacramentis munitur:] Aduocato autem subinde sacro homine, qui ei a confessionibus præfuerat, cum vitam omnem non sine lacrymis, acrique peccatorum detestatione virgo innocens retexisset, diuino Christi Corpore, tamquam vltimo viatico, ad immortalitatis iter prostemum rite & secure decurrendum, iuxta morem Ecclesiæ sese apparauit: voluitque insuper oleo etiam sacro pie & Christiane solitis cæremonijs præmuniri: quo nimirum fortius & felicius cum hoste vltimo, quem hactenus despicatui etiam habuerat, pro immarcessibili corona decertaret.

[57] Interim exoritur clamor toto Parthenone, accuratis omnibus, nihil iam mortalia curare Agnetem: itaque fugientibus sensim sine sensu viribus e corpore, animo totam in cælos properare: ea propter Sorores sacræ vicem suam ingemiscentes, plorare aliæ, aliæ tardareiam currentem ad horā postremam, qua precibus, qua votis vltimis; omnes denique nihil omittere, quo vel ope diuina vel humana inductria suæ Agneti vita longior protraheretur. Eodem plane tempore Catharina sacra virgo, ab annis decem pedum vsu morbi maleuolentia destituta, viuamne reperiret, quærit: an vt adhuc semel consalutaret, an etiam vt ab ea salutem reciperet? Itaque valetudinariam obsecrat, vt se, [signo Crucis manis eius formato,] quæ prȩ virium imbecillitate pedibus nequibat insistere, ad Agnetem perferat in cubiculum. Huc vbi delata est, nihil non egit, vt ab Agnete gratiam exprimeret, qua se vltimo sacrȩ Crucis signo pro sua consuetudine signaret, eaque ceremonia vetus morbi maleficium expugnaret: sed demissionis studiosissima semper virgo tam magnifica petitione nonnihil attonita, solennia scilicet vota Sororis etiam in mortuali facie rubore extremo damnauit, rogauitq; vnice, ne se mortalium omnium infimam, id generis prærogatiua, quæ ad se nihil omnino attineret, præpostere honoraret. Verum Catharina hac tam humili declinatione non potuit aut voluit submoueri. Itaque iterato institit beneficium precario exigere, & ab Agnete in extremo iam vitæ posita, nihil nisi Crucem vnicam pro solatio postremo auide expectabat. Reluctari tamen Agnes suaque se vilitate defendere, ac vltimo ingrauata magis valetudine, nihil omnino respondere. Quapropter ægra altera, ne se fortasse hæc, non tantum virtute, [moribūda] sed iam etiam morte præteriret, plena in Deum fiducia, dextram Agnetis manum per vim arripit, eaque pedes, qua maxime laborabant sacro Crucis signo consignat. [claudam sanat:] Ab hac pia violentia extemplo depulsus e pedibus morbus abscessit ex integro. Catharina, quæ hactenus ne subsistere quidem ijs poterat, dehinc etiam firmiter ambulauit. Ita Deus Agnetis modestiam extulit, & quam illa tantopere cælauit virtutem, solenni etiam prodigio horis vltimis propalauit.

[58] Sed enim postquam Catharina, vt diximus, ab hoc attactu cœpit, non iam meliuscule, sed plane optime habere; Agneti e contrario pessime omnia esse, vbique naturȩ succumbere, & dissolutionem vltimam horror quidam & membrorum defectus prænuntiare. Hæc inter deliquia hilaris ægra, quod semper vicinior cælo fieret, aut plerumque ardentissimis suspirijs ad Sponsum suum aspirabat, aut etiam subinde, quamquam rarius, [vltima monita suis dat:] circumfusas Sorores alloquebatur. Breuis autem alloquij summa hæc erat: Iactarent cogitatum in Dominum, spem cælo figerent, certa inde auxilia in tempore semper affutura: studerent virtutibus, sed nulli magis vnice quam caritati: fluxa & caduca esse omnia præter Deum: hunc amarent super omnia; neruos & ossa religionis suæ crederent pauperiem, itaque hanc extreme colerent & conseruarent: Sedi denique Romanæ subiectionem infimam, venerationem primam omnes & singulæ deferrent. Iamque dies vltima tandem aderat, hoc etiam Agneti gratior quod ipse generis humani Seruator, ante secula aliquot in monte Golgothȩo expirasset: [luce cælesti illustrata] hora insuper nona sonuerat, cum Agnes deficere omnino vltimo, & cum morte extreme luctari. Sed immutationem miram! eodem plane tempore cælestis quædam lux faciem cœpit illustriorem reddere, quoque decrescebat orta magis, eo amplius splendor circumcirca increscebat, radijsque fulgidissimis cubiculum totum & vicina quæque, horrore sacro concussis virginibus, occupauit. Emisit denique animam sanctissima virgo hora diei decima, & sub inchoati sacrificij initium, tempore nimirum eodem, quo Christum in cruce expirasse sacra eloquia profitentur: [moritur.] vt constaret, credo, quam Agnes cruci asfixo vixisset similis, quæ etiam c die imo hora eadem cum ipso felicissime expirasset.

[Annotata]

a Annis 1281 si a Paschate initium sumatur, qui erat sequens 1282, vt constat ex sequentibus.

b Scilicet die 24 Quadragesimæ, si dies obitus signetur.

c [B. Agnes moritur anno 1282.] Die Veneris ante Dominicam Lætare, vt ritu Ecclesiastico loquimur. Nam anno dicto 1282 cyclo Solis 3, Lunæ 10, littera Dominicali D Pascha incidit in diem 29 Martij. Quæ non conueniunt inannum 1281, aut 1283 quem assignarunt VVadingus, Arturus & alij.

§ XIV Demortuæ Beatæ Agnetis sacra ad Saluatoris in sacello B. Mariæ Virginis inhumatio; & subinde quȩdam vltra vires humanas gesta.

[59] Adie VI Martij in diem vsque decimum eiusdem mensis sacrum B. Agnetis corpus publice prostitit inuisentium pietati: quod, quia neq; rigidum neque decolor appareret, iam tum omnium iudicio, etiam post absentiam beatæ animæ, de cælo honoratum propria Cælitibus prærogatiua audiebatur. Et erat vtique: [Corpus specie illustriore] quod, cum viueret, ieiunijs alijsque asperitatibus vitæ horridum exsuccumque effecerat austera virtus, nunc illud ipsum, e morte quasi colorem & vigorem sumpsisset, specie omnino supra humanam maiore: & forma plane simili, qualem Diuis etiam post fatalem horam indulget plerumque immortalitas, non sine intima diuini spiritus suauitate spectantium oculos recreabat. [publice ostensum:] Hinc illis intermedijs diebus agminatim omnis ætatis ac generis multitudo ad locum, vbi sacrum cadauer expositum prostabat, frequentia insolita peregrinabatur: neque postquam horas etiam aliquot sacro illo spectaculo detinuissent oculos, satis superq; pascebant; sed sæpius aciem in eamdem inflectere, atque identidem visum intendere, & noua semper animum ex hac pia curiositate reficere voluptate. [cum veneratione accurrentiū:] Alij item, vt memoriam exinde quam diutissime continuarent, corpus ipsum intimius adire, & qua auctoritate qua vi ad ipsam Agnetem penetrare, sacra membra de genu venerari & suauissime dissuauiare, annulis aut torquibus aut denique baltheis velisque pretiosis attingere, itaque quasi detergere, nescio quem, e mortuo eoque olim exsucco corpore humorem viuidum, & pro morbis pellendis medicabilem omnino attrahere virtutem. Neque illi hæc vana spe & nullo profectu agebant: admirabile quippe supra vires humanitatis ostentum, quo subinde Numen e cælo suæ dilectæ virginis sanctimoniam mire illustrauit, præterquam alia viuæ viua adhuc Agnetis merita, ad insolentem id generis pietatem piam multitudinem insolenter excitauerat. Vin' rei gestæ breuem memoriam?

[60] Decubuerat, viua adhuc Agnete, ægra admodum ex insanabili apostemate secundum latus, illustri omnino apud Boëmos familia, & in patriam ingentibus actis optime merita, Heroina, Ierotima, cui nomē in baptismate Scholasticæ obuenerat: eratque malum vltra omnem artem medicam; pro quo depellendo in vanum omnia ceciderant auxilia: solennes ipsa effuderat expensas, [apostema curatur.] nullo plane subsecuto remedio aut etiam grauissimi morbi lenimento. Recte ergo cum Agnetis sacrum cadauer ita adhuc expositum iaceret, vt commode manibus deuotis tractari posset, plena in Deum fiducia Scholastica, accessum sibi per suorum obsequia ad locum facit, inibique, postquam de genu supplex diuinam implorasset misericordiam, interpositis beatæ virginis apud Deum meritis, irruit venerabunda in sacrum cadauer, & inter pijssimum amplexum latus ægrum demortuæ Agnetis lateri stricte & intime apprimit. Neque Deus ad interuentionem Agnetis distulit speratam in desperatissimo morbo opem: protinus ab attactu sacri corporis ruptum apostema imminentem mortem dispulit, & deuotæ ad sepulcrum heroinæ annos complures vitæ insigni miraculo prolongauit,

[61] Sed hanc adeo numerose accurrentium pietatem, cui hoc miraculum maximo fuerat incitamento, (cum insolesceret nimium & sua sponte quasi ad vim aliquam spectaret) sacræ cuiusdam virginis indiscreta e sacro corpore vnius vnguis auulsio distraxit, atque deinceps currentem quantumcumque, solito oppositu occlusæ tumbæ, quasi sufflaminauit. Rem autem sic accidisse manu scripta coæui scriptoris aduersaria adnotarunt. Iacebat in paupere sponda pro more sacrarum virginum, D. Claræ pauperiem profitentium, [ob vnguem auulsum] sacrum B. Agnetis corpus, vt nimirum domesticarum Sororum, & vero exterarum etiam parthenonis benefactricum piam curiositatem aliquamdiu pasceret, solareturque desiderium, quod ex abitu sanctæ adeo animæ concepissent; cum ecce vna e sacris Sororibus facinus audet, Iudithæ virgini nomen fuit, audet inquam, quod nisi amor nimius in Agnetem excusaret, pœna omnino vindicandum fuisset. Vnguem e dextro pedis pollice, manu tenera detrahit, rata se monumentum aliquod habituram amatæ a se virginis, quo absentiam solaretur. [copiosus sanguis effluit:] Sed ingens copia sanguinis ex plaga illa erumpens, attentatam perperam pietatem extemplo damnauit: cum tamen iam dies aliquot cadauer sacrum sine anima iaceret, & ceteroqui exsucca ieiunio alijsque corporis afflictationibus Agnes, tantumdem vix sanguinis tota haberet, quantum ex eo vulnere post mortem effluxisset. Exterrita hoc ostento virgo Iuditha, ne scilicet proderetur, sacrum velum capite suo deripit, cruoremque siccat; verum eo ita imbuto, vt magis præterea imbibi non posset, cum nihil proficeret, in genua coram sacro cadauere prouoluitur, & pie in speciem temeritatis precibus & lacrymis veniam rogat. Repressus exinde sanguis mitissimam alias Agnetem Iudithæ placatam fuisse prodidit: [& morbos tollit.] neque e temerario vulnere temere fusus cruor velum amplius humectauit: ne tamen in incertum fusus videretur, certa sanitate plurimorum tentatam aut labefactatam valetudinem inposterum refecit.

[62] Ab hac porro tam celebri violentia, ne scilicet grauiora quis ausus, profanam fortasse manum ad sacra spolia exereret sub prætextu pietatis, corpus B. Agnetis, quod hucusque libere prostiterat ad venerationem expositum, exinde in ligneum sarcophagum Virgines sacræ coëgerunt: cumque nec sic satis indemnitati prouideretur, solidis etiam e ferro laminis, clauisque trabalibus temeritatem omnem fortissime præcauerunt. Ita inclusa in ligneam tumbam, [ligntum sarcophagū laminis ferreis munitum] & ferro insuper inarmata Agnete, superuenit ceteris solito serius perillustri apud Boëmos genere fœmina, quæ vehementer equidem sacri corporis adhuc semel inspiciendi auida; sed tamen beneficij impetrandi caute subdubia, prudenter omnino & in tempore, antequam accederet, a Pontificio Legato diploma impetrauerat, quo liberaliter aspectus amatrici & veneratrici B. Agnetis, citra cuiusquam difficultatem indulgebatur. Sed illa hoc non nisi vltimo vsura, & quidem si proterue remoueretur, orat in primis demisse sacras Virgines, vti tantillum molestiæ subeant, & sarcophago reserato, Agnetis vltimo tantum aspectu se dignentur. Non posse eas nimirum nescire, quæ se intime noscant, id generis sibi gratiam aliquantum præ omnibus alijs deberi, vt quæ viuam Agnetem coluerit obsequentius, & vicissim ab ea honorata sit præ alijs; darent id beneficij igitur sibi & maxime Agneti. [vltro aperitur:] Verum sacræ Virgines hic vix quidquam motæ, religionem nescio quā obtendebant, qua se asserebant constanter a sacri corporis apertione prohiberi. Hic Scholastica Steinbergia Heroina, id ei nomen fuerat, diploma Pontifificium proferre, auctoritate suprema religionem auertere omnem, non iam beneficium rogare, sed debitum plane vehementius etiam vrgere. Cumque hac atque illac, dubiæ tamen adhuc, discurrerent Virgines, & iam tandem in apertionem non nihil difficulter consentirent; inexpectato earum indulto coactam liberalitatem præcepit Deus, cuius opera, nemine ad cistam accedente, compages ferratæ ita dissolutȩ sunt sua sponte, vt Scholastica libere desideratum thesaurum oculis posset venerari. Suppuduit tum vero sacras Virgines tarditatis & subrusticæ religionis, qua tam illustrem Boëmiæ heroinam ab aspectu amatæ virginis tantopere prohibuissent; sed illa eo magis iam Vestalibus agere gratias, quarum pia difficultas caussam cælo dedisset, vt tam insigni ostento Agnetis sacer vultus postliminio sibi proderetur.

[63] Die autem decima Martij, cum a Tobias Pragensium Episcopus XXII, nescio quo, absentiam excusaret, & proximi ab infulari dignitate Sacerdotes, quamuis & ipsi in sua Ecclesia infulares, delatum munus sacræ gestationis a se differrent, fortasse quod fæminam a Prælatis efferri indecorum reputarent, [sepelitur in sacello B. Mariæ.] aut etiam funebribus exequijs, caussis non caussis, interesse recusarent; tandem humillima virgo, vt ipsa prædixerat, id generis vltimam gratiam a vulgari religioso, quamuis inter Franciscanos suos non vulgaris sanctimoniæ viro, consecuta est: neque profecto ille temere videbatur hactenus b Bonæ-gratiȩ nomen circumtulisse, cum e cælo tam bona gratia ei indulgeretur, vt Agnetis inferijs vnus omnino præ Episcopo, cetera sancto, reliquisque Prælatis, Iudice Deo & volente ipsa Cælite, sufficeretur. Quantumuis vero sacræ Virgines ita accurate, vt supra diximus, abdiderint ligno & ferro, quin & insuper ipsa terra, in sacello beatæ Virginis ante aram Marianam B. Agnetis corpus; nihilominus post paullo consumpta carne (quæ etiam vix sub mortem aliqua fuerat) ossa denique arida, hæc omnia obstacula perruperunt: neque semel, [odore suaui afflatur] sed sæpe sæpius cælesti odore, eoque (quid mirum) suauissimo, pias venerantium nares, diuino beneficio honorarunt. Ad insolentiam fragrantiæ suspensis interdum rei prodigio Sororibus, vltimo Agnes aspectabilis per quamdam earumdem, dum indormit inter preces ad sepulcrum, dubium omne sustulit, cum ea odoris prærogatiua a beatis spiritibus, corpus suum inuisentibus, solenniter locum honestari edixit. Neque isthæc Cælitum dignatio latentia sub terra in sepulcro ossa tantum exornauit: sed exinde aliquoties etiam, cum terra eruta in altari prostarent, magno miraculo in honorem B. Agnetis alternauit.

[Annotata]

a Tobias creatus Episcopus anno 1279, vita functus 1296.

b Erat tunc Generalis Minorum Bona-gracia, [Bonagratia.] qui eodem anno 1282 Capitulum generale Argentinæ celebrauit. Num de eo an alio hic agatur, inquirant alij.

§ XV Ab Agnete nata Bohemiæ Regina, cælo iam recepta, in Reges Reginasque eiusdem regni beneficia.

[64] Cvm Reges Reginȩque principem locum inter mortales occupent, quidni in eosdem exercitam cælo liberalitatem primo loco commemoremus? Margaretha regia infans, [Sanantur Margareta proneptis.] olim Boleslai Vratislauiæ & Lehnitij Ducis futura vxor, Wenceslai III, Regis Boëmiæ VI, & Iudithæ Habspurgicæ filiola, pro deposita a medicis habebatur. Nam quantumcumque sponderent omnia parentes, malum omne vicerat artem: itaque sandapilam respectabant, & inter mausolæa regia loculum pro tantillo corpusculo designabāt. Mater vnica, cum e terra nihil spei affulgeret, vertit ad cælū oculos, factaq; supplex nuper Diuis appositæ agnatȩ Agneti, desperatā plane ab omnibus prolē magnis gratijs seruauit in vita. Posteaquam enim Margaretham Clarissano habitu indutam, sepulcro B. Agnetis imposuisset Regina, precataque enixe fuisset, vti vellet iuberetque propitia matertera proneptem saluam & incolumem; continuo infans regia eodem tempore ad se redire, melius habere, ac denique ex integro nullas morbi reliquias sentire. Grati sospitatrici cælesti parentes, ex voto anathema fixerunt. Seruata a morte regia proles, præter parentes aulam vniuersam gaudio repleuit, vrbem & Boëmiam fama præsentis patrocinij mire etiam in honorem & affectum erga Agnetem allexit.

[65] Illud porro longe magis obligauit Boëmos magnæ Virgini, quod eius deprecatione seruatus Carolus IV, imminentem mortem effugerit. Quo sublato, omnia illa regia decora, [Carolus IV Imperator,] per quæ maxime in Europa inclaruit Boëmia, fuissent amissa. Quod ergo primum tum Cæsarem in Boëmia viderimus; quod Academia Carolina constituta sit; quod Boëmiæ Reges coronam habeant, qua solenniter redimantur; quod denique tot sacra Diuorum Lipsana, & ijsdem Cælitibus magnificæ erectæ basilicæ augustam signent pietatem; id totum Caroli Sospitatrici Agneti debet Boëmia, & vtinam digno aliquo cultu agnosceret, & se debere publica etiam profiteretur veneratione. Sed tam palmare beneficium paullo explicatius aduertamus a. Cubili in arce regia b Carolus IV, in baptismo Wenceslaus nominatus, annum non nisi alterum natus, vt sit ea ætas morbis omnibus vndequaque peruia, parū omnino abfuit, quin annū Domini MCCCXVII vitæ vltimum numeraret; [adhuc infans] adeo noxius quidam humor tenerrimum corpusculum regij infantis dissoluerat, vt nullo pharmaco & quocumque pretio adscito calore posset siccari aut dissipari. Interea tamen regij administri & infantis curatores viam omnem intercluserant, ne qua rumor molestus ad aures c Reginæ penetraret, itaque fæminam, cetera etiam propter dissidia maritalia afflictam, vehementius cruciaret, aut plane deijceret: vnde postmodum Boëmia alieno maxime tempore duo simul funera ploraret, & hærede, si tamen ex integro lamentabili iteratione, sed & spe etiam omnimoda e sanguine Boëmo posteritatis orbaretur.

[66] Cum fidem falleret terra, seruauit cælum, & quantumuis Cubitenses ministri celarent filij morbū, Superi tamen, [B. Agnete apparente matri Reginæ:] sed subdubie, certi infortunij prodiderunt periculum. Sopitæ enim subinde, & in Regis thalamo quiescenti Elizabethæ, clara cælo insonuit vox, surgeret strato, & imminentem calamitatem auerteret, & quam ipsa non posset, precibus Agnetis suæ ciuis, in tempore declinaret: moram omnem plenam esse periculi, iret ergo festina, & quæ iuberetur suffragia imploraret. Paruit, vt par erat, Regina cælesti monitori, & inter spem metumque fluctuans, quis casus ea voce signaretur, descendit ad sacrum B. Saluatoris Parthenonem; inibi enim nouerat inter sacras virgines, vnam etiam esse Agnetem: quam propter celebrem virtutis opinionem sibi perfugium crediderat e cælo præmonstratum. Hanc cum aduocatam præ foribus cœnobij præstolatur Elizabetha, priusquam Monialis Reginam accederet, adest Agnes e cælo prædicta, specie supra humanam cultiore, & luce insuper circumfusa, vt mortali alteri sacer horror venerationem persuaderet: verum loqui non audentē suauissime Diua ipsa affatur, quærens quid id loci agat, & in quē finem suas suppetias deposcat. Regina cum incertæ calamitatis tantum admonita fuisset, nihil nisi precibus sibi opus esse respondit. Tum indignanti quasi similis Agnes, quod non signata calamitate solam precum fecisset mentionem, quasi ipsa aliquid plus homine non posset, ab aspectu Reginæ se subducebat. Sed Elizabetha solito amplius territa, & nisi hanc inflexisset, de se actum rata, protinus in genua procumbit, auersamque Agnetem supplex humili deprecatione moratur. Quæ tandem post multa suspiria & immixtas precibus lacrymas, quasi iam emollita Elizabethæ Reginæ supplicijs, vltimo tandem in se recipit, quidquid Elizabetha hactenus anxie a se poposcisset; futura omnia, quæ in rem eius caderent, dummodo Deo fideret, neque de euentu pacto vllo dubitaret. Neque magnifice plus dixit, quam fecit Agnes; eodem temporis prope puncto, vnicus Reginæ filiolus supra omnium iudicium reuixit, itaque Elisabetha vna eademque hora litteras Cubito accepit, quibus significabatur, Carolus morti destinatus, & supra vires hominum eidem ereptus. Hinc non tantum ad tumulum Agnetis, sed in ipsam etiam sacram ædem Parthenonemque Clarissarum, Regina ampliorem extendit munetum liberalitatem d.

[67] Hac autem grati animi in Cælites testificatione Elizabetha non tantum pro filio fecit satis, sed insuper Agnetem in sua etiam propria beneficia prouocauit. [& ipsa Regina a morte liberatur.] Cum enim a partu Iudithæ filiæ, quæ postea Ioanni Valesio, Galliarum Regi vxor obuenit, extremo defectu virium postremam horam expectaret, amissoque sensu, iuxta medicorum sententiam, humanitus nulla remedia suppeterent, quibus ab interitu vindicaretur; adfuit implorata denuo Agnes, & suæ pronepti tam feliciter suspendit mortuale cymbalum, vt ei hora extrema non nisi primo post annos duodecim sonaret. Redijt igitur ad se Elizabetha, receptisque paullatim viribus, omnium timorem vertit in spem, adhibitoque modico auxilio, ex integro sana, iteratam cælestis agnatæ munificentiam regia & ipsa gaza iterato prosecuta est, continuauitque, quoad vixit, magnæ Patronæ cultu solenni, donisque regijs venerationem e

[Annotata]

a Cubitus Bohemis Loket, Germanis Elbogen ad Egram fluuium.

b Carolus IV natus anno 1316, die 14 Maij.

c Elizabetha filia VVenceslai & Iudithæ, & soror Margarethæ, de quibus iam actum, & vltima hæres antiquæ familiæ regiæ, nupta Ioanni filio Henrico VII Lucelburgensis Imperatoris. Coronatus is est Rex Boëmiæ 2 Febru. anni 1311. [Elizabetha mater Caroli IV.]

d Obseruat Crugerius, Hussitarum latrocinia, destructo cœnobio, spoliatisque virginibus eam liberalitatem infamiter prodegisse.

e Ob hoc beneficium Elizabethæ, matri Caroli IV, præstitum forsan VVadingus an. 1283 num. 4 & an 1378 (quo Carolus est mortuus) num. 11 scripsit bis eum a mortis faucibus liberatum: VVadingum describit Arturus, præiuit Pisanus supra relatus. Nisi id scriptis istis Actis contigerit.

§ XVI Domestica seu in sacras Virgines eiusdem cœnobij patrocinia.

[68] Nemo inter mortales intimior Agneti fuit, [Sanctimonialis a morte resuscitata:] quā illæ virgines, quæ S. Francisci legibus auctoratæ, mundum susque deque fecerant, quare quid mirum, si in easdem amplius etiam solito munifica de cælo extiterit consodalis. Earum vna, quam Dominicam appellabant, posteaquam viuere desijsset, ad contactum pallij, quo, cum viueret, Agnes vti assueuerat, vitam recepit. Quippe cum cadaueri illud sacrum tegmen, Soror alia desiderio Dominicæ apposuisset, ocyus hæc pallorem mortualem mutare, colorem viuidum inde induere, torpida hactenus & stupida membra mouere, oculos paullo ante non oculos aperire, linguam denique hactenus elinguem leuare, & se viuam, vixdum credentibus præ nouitate rei, serio tandem persuadere. Aiebat autem Dominica a suprema illa hora sibi incubuisse congeriem tenebrarū; at vbi sacrum Agnetis pallium contexisset cadauer, protinus lucem nouam sibi obortam, cuius adminiculo dolor omnis abscesserit, & mentem vicaria gaudiorum & lætitiæ successio occuparit.

[69] Varaciæ deinde, haud vulgari virtute virgini, [sanatur moribunda:] inibi etiam Pragæ ad Saluatoris inter Clarissas adscriptæ, quantumuis citra funus, paullo tamen ante mortem, par beneficium seruatæ vitæ ab Agnete exhibitum. Iacebat sacra Virgo in mortuali lecto, medicorum arte nec quidquam fatigata, desperata; & iam etiam imminente mortalitatis postrema hora, reliquum virium, quod fecerant morbi, inter fatalem luctam sensim sine sensu amittebat. Interim circa spondam pro more sacræ Virgines circumfusæ, quod vnum poterant, precibus animam laborantis adiuuabant: cum illa necdum certa mori, vbi paululum ad se redijsset, eleuatis in cælum oculis, Agnes, inquit, nostri quondam cœnobij primipila & nunc inter Cælites gloriosa, si faxit vt viuam per te, ego Deum ter sub sacrum Missæ sacrificium honorabo. Vix dixerat, cum rato omnino voto, conseruata sanitas ex integro in stuporem egit circumfusas Sorores, quæ tandem, vbi primum constitisset, cum Varacia ad tumulum sospitatricis prociduæ, hilari professione Dominatricem mortis publice salutarunt. Sed enim Sacerdos, qui pro seruata moniali ter facere debuerat, [delata executione voti, relapsa iterum sanatur:] cum illaudabili dilatione terminum Sacrificij suspendisset, parum abfuit quin cæleste beneficium reuocata morte penitus corrumperet. Hinc ergo Varacia in lethalem morbum relapsa, ijsdem angustijs im ninentis funeris arctata, per sacra profanaque Mystam orare, & denique etiam per Agnetem obtestari, ne se per hanc socordiam perditum iret, itaq; beneficium Cælitis moraretur. Persuaso his Sacerdote, & nisi protinus faceret cælestibus etiam vindicijs exterrito, posteaquam ad aram ter Sacrum fecisset, duplicato miraculo ægra resurrexit, & secundo iam mortem minantem vltima feliciter elusit.

[70] Ludmilla Virgo, [e febri moribunda:] in eodem asceterio religionem D. Francisci professa, quotidiana febri eaque non simplici expugnata, propinqui funeris, iam lingua increscente, recedentibus ac turbidis oculis alijsque omnibus præsagia fecerat. Hic tandem suæ Agnetis Sorores reminisci, & sacra ossa, quod iam aliquoties salutare senserant, vino abluere, eoque moribundam conspergere, imo etiam potare, iubereque bene speraret: Agnetem, quæ toties exteris bene fecisset, demortuæ Sorori non defuturam. Mirum ingens! ipso illo temporis puncto febris exarmata, mens & vox Ludmillæ ab exilio reuersa, & oculi in pristinam hilaritatem correcti, tristia funeris omina mutauerunt. Surrexit ergo e lectulo sacra Virgo, nullo febris vestigio notata, & pro qua paullo ante horæ dimidium sandapilam iam apparabāt, vixit annos adhuc aliquot post tam celebrem cælestis medicatricis curam, virtutum Agnetis celebris prædicatrix.

[71] [ad mortem ægra:] Eadem de familia Virgo, cui nomen erat Constantiæ, & in officio regendi Parthenotrophij ab ipsa diua Agnete emortua secunda Præses, febriebat periculose, tempore haud modico; & quod aggrauabat morbi malignitatem, in eo periculo ægram omnis medicorum res operaque deseruere. Non deseruit tamen suam Sororem & quasi pro se Antistitem asceterij Agnos, paullo ante inter Diuos assumpta; itaque cum Constantia ad eius sepulcrum semel tandem ex voto frequentius oraret, cælesti manu omnem illum febrilem calorem dispulit: vnde consecuta sanitas medicis oppido admirantibus, persuasit facile, plus virium inesse in vnica deprecatione apud Cælites, quam illis in omni arte ex tota farragine herbarum.

[72] Agnes Gysica, sacra item eiusdem instituti Virgo, [curantur rigor brachij.] non quidem pestilēti aliquo calore laborabat, sed non minore dolore rigidum cubitum morbi vis indurauerat: quare brachiū vnum, quasi inutilē truncū, misero spectaculo circumferebat. Multa omnino humana industria tentauerat, vt lentum cubitum afflictæ Virginis excitaret: sed nullo artificio segnities illa diuerti aut moueri potuit. Hinc tandem vltimo, postquam humana nihil possent, ad diuina auxilia per deprecationem B. Agnetis, communi omnium Sociarū decreto, diuersum. Adducunt ergo Gysicam ad locum, vbi sacrum corpus quiescebat, fusaq; ad Diuam, & Sororem toties iam sospitatricem, humili & plena fiduciæ oratione, iubent, vt vna earum, quæ proxima ægræ astabat, ei adminicularetur, rigentemque cubitum Sororis sarcophago admoueat: Gysica interim Agnetem votis omnibus ad impetrandam brachij facilitatem, si ita expediret, nihil hæsitans fatigaret. Vix illæ suaserant & hæ fecerant, cum defectus ille cœpit cælo corrigi. Emollito igitur supra humanam virtutem cubito, brachium exinde facile fuit ad omnem motus necessitatem.

[73] Christiana porro, quantumuis necdum inter sacras Virgines allecta, pari tamen illis beneficio ab Agnete seruata, [& apostema.] occasionem habuit, qua arrepta, mundo profugit, & infra Christum sacra ibidem Virgo connubia deiecit. Seruatæ autem Christianæ hæc est breuis memoria. Apostematene an pleuritide incertum, sed graui tamen periculosoque morbo ad extrema virginem deduxerat calamitas: consulti rogatiq; homines nequidquam profecere, omnem scilicet operam morbi malignitas superabat. Cælestia tandem subijt pia necessitas experiri, quando humana omnia nihil omnino possent: & vt magis obsequentem haberet Agnetem nostram, anathema vouit: quo nimirum sciebat sacræ Virgini nihil fore æque exoptatum: deserto calcatoque mundo, si ex integro rediret valetudo corporis, eam integram Christi seruitio ad Saluatoris impensuram. Placuisse vel maxime ab ipso statim voto Christiana sensit. Quippe vis illa immedicabilis ante morbum sua sponte citra vlla medicamenta, extemplo remisit, sanæque ex integro virgini copiam fecit eximium animum a reatu solennis voti Christo absoluendi. Itaque Christiana allecta in Parthenonem, de duobus, quoad vixit, præcipue fuit solicita; vt Agneti vitam plurimum sese debere meminisset, & eamdem non nisi Christo, imitatione Seruatricis, heroica virtute continuaret. Neque vero maleficia tantum morborum correxit in corporibus suarum Sororum Agnes, sed easdem inter temeraria & casualia infortunia, ne perirent, conseruauit.

[74] Dominica, vna e sacro Parthenone, addicta subinde culinæ officijs, vnco caldarium appensura, [seruantur illæsæ Virgines in incendio,] vel diuertente manum onere, vel fallente vestigium pede, in medium ardentis loci & aggestas magna congerie ignitas prunas pro labitur: sensissetque ab imprudente elemento innocens virgo haud exigue nocentem calamitatem, nisi in ipso casu flammarum sæuitiæ, imploratæ Agnetis potentiam apposuisset. Enimuero quantumuis focus vndequaque arderet, & Dominica non statim, postquam recidisset, a flammis se expediret: nullius tamen maleficij, non tantum in corpore, sed nec in crinibus aut vestitu vestigium notatum est. Surrexit ergo integra omnibus citra vllam vstionem, igne ad imperium Agnetis naturam suam penitus immutante.

[75] [& a submersione,] Addo eius potentiam etiam in aquas. Ruptis aliunde piscium receptaculis, tanta aquæ vis sese congesserat in Muldauam, vt ripæ, quantumuis satis altæ, non essent arctando flumini, itaque quaque versum Pragam maxime veterem per vicos & plateas excurrit. Interim vna e sacris Virginibus, quam Elizabeth dicebant, cum vna etiam in sacrum delubrum, quo B. Agnetis corpus inhumatum requiescit, effrenis Muldaua perrumperet, solicita nimirum de sacris ossibus, festina occurrit, & nisi fallor, exposita illa D. Agnetis lipsana aut in aliqua tumbula conclusa, in tutum abducit: sed fallente vestigio circa ipsas reliquias, provoluitur in aquas, corpori suo etiam vlna altera superstantes. Quid ageret? Illam ipsam Agnetem, quam tanto dispendio vitȩ iuerat saluatum, in ipso fatali prolapsu inclamat attentius, ne se in aperto discrimine deserat, sed inter aquarum vortices indemnem conseruet. Neque Agnes solicitæ de se Virginis periculum neglexit; extracta est in tempore Elizabetha, & quidem prorsus sicca, quasi numquam in aqua fuisset. Post cælestes autem suppetias administra miraculi Zdinica virgo fuit: hæc prolapsam & in profundo ruitantem, implorata Agnete, nulla difficultate e tanta voragine sæuientis elementi, & citra quidem madorem, vt dixi, extraxit. Quin & illud annectendum hic etiam, inanima, quæ B. Agnes, cum viueret, in vsu habuisset, [sedes eius ab igne illasa.] a maleficijs id generis innoxia perstitisse. Fortuito incendio domus integra in cineres subsederat, neque tamen sedile, quo aliquando Diua sese reclinauerat, aut communi calamitate conflagrauit aut etiam vitium notabile traxit: afflatum tantum modice ab ignibus parte vna signa retinuit, ex quibus vindiciæ diuinæ in se factæ notarentur. Sed iam a domesticis ad exterorum patrocinia diuertamus calamum: paria enim, subinde maiora portenta circa hos acciderunt.

§ XVII In exteros qua Pragæ qua per Bohemiam B. Agnetis cælestia auxilia.

[76] Ne temere & sine ordine inter hæc prodigia fides sese amittat, loco primo morti ereptos, inde ab inualetudine varia curatos, [A morte liberantur puer,] morbisque immedicabilibus vendicatos, tandem post hæc cælo patrata centuria iam secunda annorum elapsa, & fortasse decade etiam tertia aut quarta, vt poterimus, e vetustis testimonijs producemus. Puerulo Martino, Margarethæ ciuis Pragensis filiolo, annum vixdumvnum natura vitæ concesserat, cum valetudo aduersa longiorem ætatem vi morbi omnino interrupit, itaque parentes eo amplius iactura cruciabat, quod tam breue delicium habuissent, [puer] cum in eo longæuum hæredem sibi signassent. Sed cum obstetrix, non omnimode deposita spe vitæ, rogaret interim suspendi supremos luctus, quoad ipsa, vel cum viuo vel denique cadauere, ab Agnetis redeat sepulcro. Parent mœstissimi parentes, & interim dum proferat Martinum, suspendunt vltimum lessum, suaque sponte nimium properantes lacrymas, vt possunt subinde, retinent in potestate. Obstetrix autem plena in Deum fiducia, exanime illud frustillum carnis in tumulo B. Agnetis deponit, & qua precibus qua lacrymis, sospitatricis toties iam virginis opem vltimam solicitat, & suam parentumque patientiam voti ream ad omnia interponit. Horam fortasse dimidiam aut quid amplius fatigauerat Agnetem fæmina, tum puerulus, de quo hactenus dubium erat viueretne an mortuus esset, indubio motu prodidit se cælesti auxilio tantisper ad annos aliquot a sepulcro arceri. Itaque plena gaudij obstetrix non iam tantum viuum, sed ab omni illa etiam morbi malignitate indemnem Martinulum ad parentes, hactenus suspēsos rei euentu, hilarrissima spectatorum comitiua deportat. Illi, vt par erat, rursum tumulum adeunt, actisque gratijs, testem diuini facinoris, e cera statuam miraculi monumentum appendunt.

[77] Secundum locum inter ereptos morti tenet Pribico, [vir alius,] seruilis, sed tamen liberȩ conditionis vir, qui, quo morbo incertum, in ipsa Saluatoris sacra æde exanimi similis, magno impetu in terram conciderat, neque post multa tentata restabat aliud vltimo, quam vt inde ad proximum cœmeterium efferretur. Iamq; non nemo vespillonem agere aggressus, auxilium a vicinis pro deportatione funeris implorabat: cum sacræ Virgines inhibent tantisper feralem actionem, allataque aqua, qua aliquot capillos B. Agnetis humectauerant, posteaquam omnis illa multitudo, quæ circumfusa cadauer rei euentum præstolabatur, in preces sese effudisset, Pribiconem illum conspergunt, implorataque B. Agnetis ope, eamdem etiam in os demortui infundunt. Ocyus ab hac humectatione & infusione, qui multo iam tempore riguerat, emollitur, diffusoque frigore, insuper incalescit, ac denique, receptis vicibus, assurgit etiam, & super hæc omnia, quasi numquam quid humanitus ei accidisset, longe valentior roboratur. Laudata Dei ab omnibus misericordia, Pribico, quod vnum potuit, in vicem anathematis, gratias ad tumbam virginis reposuit: quotquot prodigio aderant, reuersi a sepulcro, mire illud fando inter ciues, intra tamen verum, auxerunt.

[78] Tertia mortis victima fuisset puella, cui Paruæ cognomen a futura diminutione notabili indiderant, nisi inuocata sub ipsam submersionem Agnes in tempore adfuisset. Agebat hæc apud parentes, & caussa nescio qua, Albim flumen, certis locis ob profunditatem periculosum, lintre domestico transibat; cum motu imprudente præter intentum ita deprimit lignum, vt illa temeraria iactatione, ipsa deniq; in aquas excutiatur. Hic vero cum nec artem calleret, qua se e profundo ad proximam ripam natatu expediret; nec quiquam vel eminus conspicarentur, qui periculi tanti in tempore extremam opem afferrent, & vndequaque halitum omnem inimicæ aquæ intercluderent; quin & supterfusæ arenæ inuolutæ proximū interitum intricarent; desperatis scilicet humanis auxilijs, ad diuina conuersa, voce vltima lamentabilique eiulatu, notam iam sibi de fama Agnetem implorat. Et vero dabant animos crines aliquot e sacro Agnetis capite non ita pridem decerpti, quos puella, cum virginibus Pragæ inseruiret, dono acceperat: itaque eo intensius suppetias etiam expetebat, quod hos instar pignoris futuræ salutis, si quando vindicijs egeret, plena in Deum fiducia hactenus circumtulisset. Neque irritæ accidere, quantumuis prope iam emortuæ, preces: sustentata aliquamdiu citra vllam spem, nequidquam imploratos ratium vectores tandem præter spem omnem aduertit; horum subsidijs adiuta, vix tandem aquis emergit, actisque extemplo de genu sospitatrici gratijs, post paullo etiam Pragæ ad Agnetis sepulcrum, per sacra obsequia voti ream sese puella pia gratitudine absoluit.

[79] Expeditis ijs, quos morti e vicino subtraxerat Agnes, nunc eos suo ordine recensebimus, qui, [liberæntur Abbas amentia,] quantumuis remotiore calamitate semouerunt proximum sepulcri periculum, molesta tamen & incorrigibili vt plurimum corporis inualetudine ægre admodum dispendia vitæ afflictæ tolerabant. Horum omnium, vti dignitate præstabat Hinco, ita etiam egit in morbi malignitate antesignanum. Erat is porro præterquam sacro instituto, celebri etiam Antistitio monachorum Abbas; sed cuius loci, veteris manuscriptæ historiæ, fidus quidem sed negligens, compilator damnabili obliuione prætermisit. Huic morbi vehementia emouerat mentem. quare cum cetera egregie capiens, ageret omnia insipienter, facile omnes non tantum domesticos sed & exteros spectatores miserabili stultitia subigebat meminisse cum sensu tenero humanæ calamitatis. Illud vero vltra commiserationem etiam terrorem adstantium excitabat, quod linguam ipsam longiore eiactatione specie horribili inter absonos rugitus ostentaret, itaque quasi nescio cuius diuinæ vindictæ, iuxta teneros id generis gestuum iudices, exemplum præberet. Interim sui, qua poterant, opem omnem implorabant; medicorum ingenia, tum auctoritate tanti viri tum expensarum magnificentia, fatigabant. Sed frustra fuere omnia. Desperatis ergo naturæ subsidijs, in mentem venit Agnetem, cuius subinde liberalitas in id generis calamitatibus maxime probabatur, votis vltimis solicitare. Huius igitur honori cum alij ad sacrum tumulum preces fundunt, alij etiam ad aram faciunt, vbi tot viri & cum illis tota humanitas nihil omnino poterat, vna virgo, sed iam cælo recepta, plurimum effecit. Epoto quippe vino, quo sacra ossa Agnetis Clarissæ tinxerant, & linguam retraxit, suoque loco patientem habuit; & mentem recepit, vnaque ab omni morbo liberum corpus sensit Abbas. Dignæ tanto beneficio exinde actæ gratiæ sospitatrici, fixumque ad illa ossa, a quibus tanta profluxerat incolumitas, rei gestæ & gratæ memoriæ diuturnum monumentum.

[80] [Eques apostemate gutturis,] Nunc a sacra dignitate proximum locum occupet nobilitas prodigiose adiuta. Tasæ, viro illustri genere veterique apud Boëmos stirpe Equiti, pestilens apostema intra guttur eruperat; obsidebatque ita arcte faucium meatus, vt non tantum cibo aut potu, sed & ipsi aëri difficilis omnino aditus pateret. Et hoc periculosius vitæ imminebat spiritus sic interceptus, quod nulla vi medicamentorum aut ex insidijs herbarum posset a sua statione alio dimoueri: neglectis ergo hominum subsidijs, statuit exinde vir nobilis nonnisi diuinis pugnare. Qua propter votis se reum facit Numini, si se molesto apostemate ad deprecationem B. Agnetis liberet, tum se & in sacrum tumulum & in egenos largitiones, quæ a suis fortunis sperari poterunt, liberaliter facturum. Fidem habuit serio promittenti Deus sperantique, & in tempore approperata apostematis semotione mire Agnetis, cetera iam a prodigijs famosæ, famam auxit, Nam cum aquam, quæ crines Agnetis proluerat, ebibisset, eademq; vnde poterat affecta membra eluisset, continuo illa gutturis pestilens obsidio soluta est, & tota quanta apostematis malignitas dissipata nihil omnino habuit virium, quo corpori amplius noceret. Recepta tam insigni prodigio sanitate, nihil magis egit incolumis Equitis gratitudo quam vt in tumulum & egenos nontam videretur quam vere esset eximie liberalis.

[81] Simili omnino malo, quantumuis dissimili genere, Wenceslaus, Equitis cuiusdam amanuensis laborabat; ita enim guttur spissi quidam noxijque humores male affecerant, vt angustiȩ cibum non transmitterent, halitus vix tenuis & ille admodum asper modice vitam seruaret. [item alius:] Pari modo par medicina profuit: aquam crinibus sacris Vestales Virgines honorarunt, hac vbi, guttur perluit Wenceslaus, primo quidem balatum, ouis sono similem, sed inde purgatam vocem Deumque laudantem, ex toto sanus expressit. Hæc viris exhibita, sed etiam in suum sexum liberalis tantopere Agnes beneficam manum extendit.

[82] [puerpera adiuta:] Laborabat in partu (nomen negligentia scriptoris excidit) inter Pragenses non postrema mulier, & multis diebus infelicem nixum continuabat. Tentanti inde omnia, neque tamen partus, neque proles subsequi, sed vltra illum cruciatum mens tandem etiam dimoueri, atque ita misera fæmina cœpit admodum ægrescere, ac vltima vltimo experiri. Vbi ergo infelicem humana omnis virtus destituit, ibi diuina eam per merita Agnetis ab interitu vindicauit. Posteaquam corpus zona, quæ Agnetem, cum mortalis viueret, contigerat, intimius astrinxisset, continuo turbatam mentem recolligit & infantem mater incolumem enixa est; familia effuse gestiente, & Diuæ interim gratias inchoante, quas salua exinde mulier, veluti ad quam potissimum spectaret gratitudo, plurimum cum prole ad tumulum verbis & donis continuauit.

[83] a Neque Pragȩ solum in vna vrbe, quantumuis Metropoli regni, [sublatus ignis sacer,] exercebat liberalitatem insolitam Agnes, verum etiam in alijs intra tamen Boëmiam, beneficia cælestia magna sui commendatione frequentabat. Dobroslauam matronam Slanensem sacerrimus, licet impie, tamen afflixit ignis, & femur alterum maligna peste populatus, iam haud diu a vita petenda non temperaturus credebatur. At illa Pragam delata, ad Agnetis sepulcrum se abijcit, & aliquamdiu opem precata, breui præstitam post tam diuturnos dolores sensit. Nam epoto insuper vino, quo eius ossa immaduerant, extemplo nulla hominum manu femur Dobroslauæ correctum est, & pestilens exinde incendium extinctum.

[84] b [& fluxus sanguinis.] Maladata denique nobilis fæmina, & viri item illustris vxor Lithomischlij, prodigam Agnetis manum solenni memoria includat. Hæc sanguinis profluuium cum neque fortunarum expensis neque tanti viri adiutorio posset sistere, stitit vltimo Agnetis patrocinio, cum enim decimo ab vrbe lapide constituta, vnius visitationis aliorumque donorum ad ipsa lipsana suspendendorum promissionem fecisset, statim a voto emisso melius habuit, votumque Pragæ magna pietate post paullo exoluit.

[Annotata]

a Slana vrbs Bohemiæ, cuius territorium ad sinistram ripam Moldauæ fluuij extenditur Pragam vsque.

b Lithomeritia vrbs cum maximo territorio ad vtramque ripam Albis contiguo Misniæ.

DE B. COLETA VIRGINE, REFORMATRICE ORDINIS S. CLARÆ, GANDAVI IN FLANDRIA,

ANNO MCDXLVII.

Commentarius præuius.

Coletta Reformatrix Ordinis S. Claræ Gandaui in Belgio (B.)

BHL Number: 1876, 1877

§ I Ætas B. Coletæ. Vitæ Scriptores. Monasteria extructa.

[1] Gandauum Flandorum metropolis, vti amplißima intra sua mœnia ciuitas est, ita quamplurima continet eaque illustria templa & monasteria tam virorum quam fæminarum: vnum ex hisce extructum est pro sanctimonialibus degentibus secundum strictam obseruantiam Regulæ S. Claræ, cum eam secundum nouam suam Reformationem varijs in locis stabiliret B. Coleta. [Gandaui constructū monasteriū S. Claræ secundum Reformationem B. Coletæ,] Nam cum huic erigendi aliquod monasterium in Belgio, intra Diœceses Morinensem, Cameracensem aut Tornacensem, concessa a Martino V Pontifice Romano fuisset facultas, litteris XXVI Iunij, anno MCDXXVI signatis, & harum executor esset designatus Abbas Bergensis ad S. VVinocum; ea felicitas obtigit vrbi Gandauensi, quæ tunc suberat Tornacensi Episcopo. Fundum monasterio extruendo in Parœcia S. Iacobi obtulit diues ac nobilis matrona, nomine Helena Sclappera, vidua Ioannis Vorhoutani, quæ poßidebat locum in Minestrata parochiæ S. Iacobi. [auxilio piarum personarū,] Adiutores præcipui nominantur Ioannes Hotus, Ioannes Kerbergius, Daniel VVarenewutus, Ioannes VVeuenus, Iacobus Basseneldius, Ioannes Onrius: a quibus alijsque XII aut XX ciuibus, vbi cœptum extrui monasterium, magnam pecuniarum summam fuisse collatam, ipsi Gandaui ex chartis antiquis excerpsimus.

[2] Non defuerunt, quæ rei bene cœptæ obessent impedimenta, [& Philippi Boni Burgundiæ Ducis,] inquit Abbauillæus in Vita Gallica, ob quæ anni quatuordecim aut quindecim traduntur effluxisse, antequam ad debitam perfectionem deduceretur huius monasterij ædificium; ad quod plurimum adiuuerunt Philippus Bonus, Belgarum & Burgundionum Princeps, & ipsius vrbis supremus Senatus. Monasterio extructo nomen impositum Bethlehem: [anno 1442] ad quod vt sacratæ Virgines inducerentur, bellum Anglo-Francicum, quod atrocißimum ardebat, aliquamdiu impediuit. Adduxit tandem illas B. Coleta, anno MCDXLII, die III Augusti, [in eo B. Coleta moritur anno 1447.] feria sexta & postmodum anno MCDXLVI, vt visitaret reuersa est VI Decembris, ipso S. Nicolai festo. Dumque ibidem ea hyeme permaneret, in morbum letalem incidit, ac tandem anno sequente MCDXLVII die VI Martij, feria secunda post Dominicam secundam Quadragesimæ, hora octaua matutina, ex hac vita mortali ad cælestem felicißimamq; migrauit: vti ea infra in Vita num. 193 annotantur: & recte. Nam in dictum annum conueniunt cyclus solis XXVIII, & lunæ IV, quo A littera Dominicali, Pascha incidit in diem IX Aprilis, & dies Cinerum siue initium Quadragesimæ in diem XXII Februarij. Peruenerat ad complementum ætatis sexaginta sex annorum, vti infra num. 190 scribitur: [nata anno 1381.] in antiquis monumentis Gandensibus & apud Iudocum Chlichthoueum in Legenda breui dicitur nata anno MCCCLXXXI, in die Octauarum Epiphaniæ die Dominica. Adeoque moriens vltra annos sexaginta sex vixisset dies duos & quinquaginta. VVadingus cum Iacobo Fodere refert eius natiuitatem ad annum MCCCLXXX, vbi num. 12 de illa pluribus agit: magis autem exerrauit, quando ad annum MCCCCXIX agens de monasterio pauperum Clarissarum, in quo corpus B. Coletæ requiescit, illud collocauit prope Gandauum in Belgio: nam quæ ibi habitarunt, sunt diuites Clarissæ, ob mitiorem Regulam ab Vrbani IV dispensatione acceptam, Vrbanistæ dictæ: quæ per turbas ciuiles deinde ad vrbem venerunt, in platea S. Leuini monasterio extructo.

[3] Nusquam in Belgio de vllo Sancto tam varia atque illustria reperiri monumenta, quam Gandaui de B. Coleta asserit Molanus in Natalibus Sanctorum Belgij: nos ibidem in conuentu istarum sanctimonialium omnia illa lustrauimus, [Instrumēta circa Vitā eius,] & quæcumque nostro instituto apta reperimus, ibi excerpta hic edimus. De B. Coletæ natiuitate ac vita Corbeiæ in patria aliquamdiu transacta, est Instrumentum authenticum Corbeiæ factum: cui subiungimus facultatem Cardinalis Chalanti Nuntij Apostolici, qua licuit ei egredi e reclusorio Corbeiensi: cuius rei executionem præstitit Episcopus Ambianensis. Seruantur ibidem quinque epistolæ a B. Coleta scriptæ ad varios: [& epistolæ.] in harum maiori agitur de Hesdiniensi conuentu recenter extructo. Sunt etiam ad ipsam Coletam epistolæ duæ, altera R. P. Henrici de Balma Confessarij, altera B. Ioannis de Capistrano Commissarij constituti, quam solum hic damus. Vitam B. Coletæ Petrus a Vallibus, [Vita Gallice scripta a Petro a Vallibus Cofessario,] paßim Petrus de Remis appellatus, pluribus annis eiusdem Confessarius, Gallico idiomate composuit: cuius exemplar in membranis curiosißime describendum & artificiosißimis ad singula capita picturis seu miniaturis exornandum curauit Margarita Eboracensis, Eduardi Regis Angliæ Soror, vidua Caroli Valesij Burgundiæ Ducis; & Conuentui Gandensi S. Claræ donauit, eidem propria manu Gallice in hæc verba subscribens: Vestra fidelis filia Margarita Anglica: orate pro ea & ipsius salute: mortua anno MDIII, & in choro Fratrum Minorum Mechliniæ sepulta. Quanti hæc Vita sit facienda, §. 6 proponendum authenticum instrumentum docebit, quod ipsi Gandaui etiam descripsimus: quando & memoratos in eo MSS. codices ibidem vidimus.

[4] Eamdem Vitam a se Latine translatam eodem mox tempore edidit Stephanus Iuliacus, [Latine a Stephano Iuliaco,] ex eodem S. Francisci Ordine Doctor Theologus Sorbonæ Parisiensis. Hanc Laurentius Surius mutato stylo in compendium redegit, paßim ab Luca VVadingo Annalibus Minorum insertum, & a Marco Vlysiponensi in Chronico Minorum alijsq; descriptum aut abbreuiatum. Dictum autem Surij compendium in Gallicum idioma transtulit Michaël Notel, Fidemiensis ad Sambræ fontes monasterij Religiosus, eaq; translatio Gandaui extat MS. ex cuius prologo quædam ad corporis eleuationem anno MDXXXVI factam inferius dabimus. Idem compendium secutus videtur Fr. Valerius Venetus Capucinus, Italice illud reddens post Vitas SS. Claræ Aßisiæ & Catharinæ Bononiensis editas Venetijs anno MDCX. Nos hic integram Vitam damus primigenio stylo, [repertæ in 4 MSS.] repertam in quatuor MSS. codicibus, scilicet Vltraiectino S. Saluatoris, Rubeæ-Vallis prope Bruxellas in secunda parte Noualis Sanctorum, Corsenduncano prope Turnhoutum in quarta parte diuersarum Legendarum, & Louaniensi S. Martini: quorum tria vltima loca spectant ad Canonicos Regulares. Eisdem etiam temporibus e Latino Stephani Iuliaci in linguam Belgicam seu Flandricam transtulit predictam Vitam venerabilis vir, [Belgice ab Oliuerio de Langhe:] Magister Oliuerius de Langhe, Prior monasterij S. Bauonis Ordinis S. Benedicti, cui B. Coleta apparens gratias egit: vti ea in authentieo Instrumento, quo Vitam illam approbari diximus, infra pluribus continentur. Exemplar huius Vitæ originale dicti Oliuerij manu scriptum, ipsi apud sanctimoniales Gandenses vidimus: aliquod eius apographum est Gandaui in Bibliotheca Societatis Iesu. Hæc translatio fuit completa, examinata & correcta anno MCCCCLI, prout inter Gandensia monumenta nos meminimus expresse signatum reperisse. Aliquod inde compendium postmodum confectum fuit, [huius compendiū Latine redditum a Iudoco Clichtoueo.] quod e lingua Belgica in Latinam transtulit ediditque Parisiis Iudocus Clichtoueus Neoportanus, in Gallia e Doctore Sorbonico Canonicus Carnutensis: ex cuius Legenda breui asserit Molanus se desumpsisse præcipuam partem elogij a se editi in Natalibus Sanctorum Belgij. Sed hæc indicasse sufficit: Vitæ a Stephano Iuliaco Latine scriptæ subnectimus varia miracula, primo ea, quæ a B. Coleta adhuc viuente patrata esse, [varia miracula] testatus est Abbas Gandauensis monasterij S. Petri, dein quæ post obitum B. Coletæ obtigerunt tum Gandaui apud ipsas sanctimoniales, vbi corpus illius sepultum erat; [& historia eleuationis.] tum Atrebati & Hesdinij; vbi Ordinis eiusdem fuerunt conuentus extructi.

[5] Inter eos, ex quorum fide dignißimo testimonio Petrus a Vallibus B. Coletæ Vitam compilauit, primus locus debetur Sorori Petrinæ, quæ annos sexaginta sex nata, [prima omnium, qua norat de Beata, dictarat] & cum beata Matre annis circiter triginta familiariter conuersata, non diu post eius excessum videtur per puncta & in forma attestationis dictasse Fr. Francisco des Marez, conuentus Hesdiniensis Confessario, quæcumque vel ipsa viderat oculata testis, vel ex ipsius Beatæ ore se audiuisse meminerat; vel ab illius Confessarijs & antiquioribus Sororibus, rerum sibi certo cognitarum relatricibus, acceperat: inprimis a P. Henrico de Balma, patruo suo, [Soror Petrina de Balma:] qui Reformationis negotium cum B. Coleta suscepit primus, vehementerque promouit; & post primi in reclusorio Confessarij mortem, eidem a confeßionibus fuit. Huius commentarij siue attestationis, fortasse immediate antequam Vita conscriberetur, ad ipsius auctoris instructionem formatæ, authenticum exemplar Gandaui exstat sub hoc titulo le cahier de Sœur Perine, id est, Charta seu scriptum Sororis Petrinȩ: quod rogatu nostro admodū R. P. Franciscus van Huele, Minister Prouincialis per Flandriam siue prouinciam S. Iosephi Ordinis Minorum, Latine reddendum curauit a R. P. Anselmo de Beyl, eiusdem Ordinis Sacerdote ac concionatore. Hac autem interpretatione perlecta & cum prædictæ Vitæ textu collata, reperimus plurima; quæ Petrus a Vallibus præterierat, vel contractius & a circumstantijs minime contemnendis auulsa minus explicate tradiderat. Itaque dignam censuimus, [hæc Latine reddita damus] quā velut præcipuæ Vitæ cōfirmationē egregiam (quippe quæ suis singula auctoribus testibusque stabiliat) eidē subiungeremus. Sed quoniam fidelis attestationis simplicißima ratio, ad singulas periodos articulosue fastidiose iterans has aut similes formulas; Testor ego Soror Petrina de Balma, Item audiui ego Soror Petrina ex Patre Henrico &c. nauseam lectori peperisset ingratam; congruum duximus illis omissis articulos omnes inter se (quantum salua substantia atque ordine licuit) per modum magis continuæ narrationis colligare. Quod dum facimus, neque in transcribendo conseruandæ interpretis phrasi, verbum verbo reddentis, nos scrupulose adstringimus: acceßit fortasse venustas aliqua purioris sermonis, [post Acta eleuationis an. 1491:] sed nihil de rerum veritate decessit.

[6] Præmittimus autem varia circa corporis eleuationem, & Reliquias peracta anno MCCCCXCI & seqq. Coronidis porro loco subnectimus nonnulla recentioris memoriæ beneficia Beatam inuocantibus concessa, quæ partim descripsimus ex memorato sanctimonialium Gandauensium archiuo: [dein recentiora miracula.] partim ex Vita per F. S. Abbauillæum Capucinum nouissime Gallico idiomate compilata, & Parisijs edita anno MDCXXVIII: qui auctor in tres partes opus suum partiēs (quarum prima vitam in seculo actam, secunda clausuram Corbeiensem, [Vita per Abbauillæum composita] tertia religiosæ professionis cursum prosequitur in sex diuisa libros) seruauit accurate temporum rationem, & totum progressum reformationis, & conuentus a B. Coleta erectos descripsit, ducem in his, præter proferenda a nobis monumenta, præcipue secutus R. P. Iacobum Foudere, qui præter Vitam Beatæ, quam breuiter Gallice descripsit impressitq; inter Vitas Sanctarum Virginum Martyrumque Lugduni editas 1609; videtur aliam Coletanæ vel Vitæ vel Reformationis scripsisse historiam, quæ ad nostras hactenus manus non peruenerit, continentem Conuentuum a B. Coleta vel reformatorum vel recens erectorum descriptiones. Hanc autem si videre potuissemus, [ex monumentis præfatis, & Iacobo Fodere] & simul monumenta donationum atque documenta publica, ex quibus singula erui & stabiliri debent, de hac quoque re particularem paragraphum texere potuissemus: nunc in tanta rerum maxime authenticarum copia, non lubet ad alia euagari, vnius auctoris, & quidem apud alium legendi testimonio nitendo cum periculo erroris, si qui forte in numeri typographorum culpa subrepserunt vel aliunde obuenerunt, postmodum forte ex monumentis certioribus refellendi. Interim ne hoc omittamus, quod prædictum Foderæum B. Coletæ deuotissimum filium fuisse indicat, iuuat ex Abbauillæo pag. 474 meminisse, [B. Coletæ ope seruat.] quod aliquando iter faciens ita fuerit in quodam flumine occupatus, vt ab eo, cui insidebat, equo ter quaterque in dorsum reiectus, numquam saluus inde euasisset, nisi inuocata humiliter Beata adfuisset præsidio: prout ipse conuentum Poliniacensem Visitator lustrans Sororibus istic tum repertis narrauit, & illæ in commentarios retulerunt,

[7] Lucas VVadingus relato in Annalibus Minorum obitu B. Coletæ, addit eius reformationem longe lateque propagatam: enumeratq; monasteria Gandiense in regno Valentino, Vlysiponense & Setubalense in Lusitania, Bisuntinum & Poligniacense in Burgundia, [monasteria a VVadingo relata:] Gandense ac Brugense in Flandria, Atrebatense & Hesdiniense in Artesia, Cameracense in prouincia eiusdem nominis, Ambianense & Peronense in Picardia, Rotomagense in Normannia, Mussipontanum in Lotharingia, Nannetense in Britannia mimore, Diense, Dauronense, & Surrense in Delphinatu, Chamberiense & Anessiacense in Sabaudia. Hæc VVadingus, qui exceptis tribus monasterijs, quæ ex Marco Vlysipponensi retulit, reliqua descripsit ex Fastis Belgicis & Burgundicis Autberti Miræi, nulla tamen facta eorum mentione. Abbauillæus Cappucinus in Vita B. Coletæ Gallice edita reprehendit in dicto catalogo misceri ante & post obitum eius extructa monasteria, horum quamplurima omitti, alia intrudi, quorum nullum alibi potest vestigium reperiri: [aliqua correctius indicata:] & sunt Diense, Dauronense & Surrense in Delphinatu: pro quibus arbitramur substitui debere Decesiense in territorio Niuernensi, Aussonense in Ducatu Burgundiæ (quorum in Actis fit mentio) & Surregiense ad Ararim sub Cabilonensi iurisdictione; vbi nunc oppidum Surregium, vulgo Bellogardia dictum. Quo in loco vt B. Coleta vellet conuentum suscipere, venit ad illam, cum Aussonæ moraretur, Iacobus Burgus, futurus huius conuentus fundator: in quem Ducissa Burgundiæ transtulit facultatem a Martino Papa sibi indultam, exstruendi aliquod huius reformationis monasterium: cuius executio commissa erat Theobaldo Archiepiscopo Vesontionensi. Eodem modo e recensitis a VVadingo monasterijs post obitum B. Coletæ incepta sunt Brugense, [alia post obitum cōdita:] Atrebatense, Cameracense, Peronense, Rotomagense, Nannetense, Chamberiense, Anessiacense, & vel maxime tria priora in regno Valentino & Lusitania extructa: quibus addi possent alia quamplurima in Hispanijs, & Gallijs & Belgio hactenus ædificata.

[8] At moriens reliquit B. Coleta suæ reformationis monasteria octodecim: ex his a VVadingo recensentur Bisuntinum, Poligniacense, [in Vita vniuersim 18.] Gandense, Hesdinense, Ambianense, Mussipontanum, cum tribus alijs male Delphinatui attributis, de quibus iam actum. Hisce ergo addi debent constructa Molini in agro Burbonio, Aquæ-persæ apud Aruernos, Podij in Velaunio, Castræ in Albigensi tractu, & prope Narbonam Lesignani: tum prope lacum Lemanum in ditione olim Ducis Subaudiæ, nunc Heluetiorum, Viuiaci, & porro versus Septentrionem haud longe a lacu Neocomensi Vrbæ siue Orbæ: quorum omnium infra in Actis fit mentio: tum Biterris in Occitania, & Heidelbergiæ in Germania; quod tamē post obitum B. Coletæ ob difficultates irruentes relictum est. Quæ omnia præclare consentiunt cum catalogo, quem Abbatissa Gandensis in perantiquo MS. reperit, & Abbauillæo scribenti communicauit; cuius hic ex Gallico tenor est: Bisuntinus conuentus, Auxonensis, Poligniacensis, Surregiensis, Desiensis, Molinensis, Aquæ-persæ, Viuiacensis, Orbanus, Castrensis, Lesignanensis, Biterrensis antiquus reformatus, Podiensis, Hesdiniensis, Ambianensis, Gandensis, & Mussipontanus: omisso ob eam, quam diximus caussam, Heidelbergensi, qui numerum octodecim Conuentuum expleret. Ad monasteria virorum quod attinet Coletanarum obsequijs destinatorum, earum reformationi conformium, [idem virorum monasteria.] de hisce nihil habemus in Actis, præterquam de Dolensi: septem omnino fuisse a B. Coleta constituta Clithouæus asserit: magnum eorum non ita multo post fuisse numerum ex quadam Pij II bulla anno MCCCCLVIII, decem in solis SS. Ludouici & Bonauenturæ prouincijs numerantis, Abbauillæus colligit: sed hæc communi Ordinis Generali subiecta ad Obseruantes, a quibus exorti fuerant, paulatim reciderunt: Sanctimonialium domibus institutionis a B. Coleta acceptæ vigor perseuerat, idque etiam ijs in locis, ad quæ post Beatæ mortem Coloniæ nouæ deductæ sunt, de quibus etiam Abbauillæus agit.

§ II Cultus sacer. Constitutiones scriptæ.

[9] Cvm pluribus post mortem clareret miraculis cœptum est cogitari de promouenda eius apud summos Pontifices canonizatione, & mißi sunt Romam a Carolo Audace, [Actum pro Canonizatione apud Sixtum IV,] Duce Burgundiæ & Belgarum Principe, Oratores ad Sixtum IV, ex Ordine Minorum ad Pontificatum assumptum, rogaturi, vt Virginem Coletam a viginti annis defunctam, tum ob vitæ sanctitatem tum ob illustria miracula ad eius inuocationem a Deo patrata, dignaretur Albo Sanctorum adscribere. Verum quod Pontifex Bonauenturam Ecclesiæ Doctorem ex eodem Seraphico Ordine iam tum statuisset in Catalogum Sanctorum referre, Beatißimæ postpositum negotium est, & in registrum Consistoriale relatum, summo Pontifice affectum suum his verbis professo: Ego haberem pro magna gratia, si possem canonizare talem ac tantam virginem, quam vos dicitis esse Diuam: ego dico esse Beatam ac Sanctam, vt est ad calcem oblatæ tunc supplicationis annotatum. Resumptum postea fuit idem negotium sub Alexandro VI anno MCCCCXCIV, [Alexandra VI, Iulium II, Pium V.] & sub Iulio II anno MDVIII rursum maximis studijs postulata est eadem canonizatio. Verum propter bellorum tumultus & temporum iniquitates nihil est perfectum: si quis autem plenius nosse desiderat, quibus & quot personis vtriusque sexus & supremæ dignitatis postulantibus, quantaq; diligentia & instantia vtraque vice actum Romæ sit; Abbauillæum legat a pag. 510 ad 521 accuratißime ista prosecutum. Tandem Gericus celebris Theologus & Ecclesiastes, vt tradit ante citatus Molanus, dum Belgica quædam Ordinis sui negotia Romæ obiret, a Pio V iterato pro omnibus Coletanis, vt festum eius celebrarent, expetijt, multa virginis proferens encomia. Cui Pius optimus Pontifex respondit: Habeam aliqua eorum, quæ dicis, documenta, & libenter tuo virginumque sacrarum desiderio hac in parte satisfaciam. Itaque documenta multa collecta sunt & a Cornelio Iansenio Episcopo Gandauensi suo sigillo & secretarij manu consignata & Romam transmissa; quæ tamen post mortem demum Pij Pontificis eo peruenerunt. Vnde res non est transacta.

[10] Clemens denique VIII diplomate anno MDCIV dato ad Abbatissam Gandensem monasterij S. Claræ indulsit, [Officium & Missa concessa a Clemente VIII] vt Officium in honorem eiusdem B. Coletæ de communi vnius Virginis anniuersario die obitus eius singulis annis recitare & eodem die Missam in propria ecclesia in illius honorem pariter de communi vnius Virginis celebrari facere libere & licite valeant: [Gandensibus] vti illa verbis allatis in dicto diplomate continentur. Quæ repetijt & confirmauit Paulus V Pontifex diplomate anno MDCX signato: & dictam licentiam extendit ad omnia monasteria monialium reformatarum Ordinis S. Francisci in omnibus prouincijs Belgij; [& aliis in Belgio,] vbi sunt monasteria eiusdem Ordinis S. Claræ existentia. Integra diplomata exhibent Miræus in Fastis & VVadingus ad citatum annum 1447 num. 60 & 61. Addit Abbauillæus eamdem licentiam concessam postea fuisse pro monasterijs extructis Mußiponti, Vesontione, [aliquibus in Lotharingia & Burgūdia, Ambianēsibus,] Polignij & Aussonæ, sed quo id anno contigerit, non profert. At diplomate dato XX Septemb. anni MDCXXII eamdem facultatem a Gregorio XV obtinuisse sanctimoniales Ambianenses indicat: quod demum Parisiensibus in monasterio Paßionis degentibus conceßit Kalendis Octobris anni MDCXXV Vrbanus VIII, [Parisiensibus] quem anno sequente ad instantiam Reginæ matris Franciæ idem concessisse toti Ordini Minorum & vniuerso regno Francorum tradit Arturus a Monasterio in Martyrologio Franciscano. [Ordini Minorum,] In communi Ordinis Breuiario festum eius pro Clarissis celebrandum, insertum est sub ritu semiduplici, & Officio de communi vnius Virginis. Ita Haroldus in Epitome Annalium ad an. 1447 num. 18.

[11] Fastis sacris varijs nomen B. Coletæ inscriptum est: vti MS. Florario Sanctorum ad hunc VI diem Martij his verbis: [Nomen in Fastis antiquis.] In Flandria apud Gandauum depositio Coletæ Virginis de Ordine S. Francisci & reformatricis Clarissarum, anno salutis, MCDXLVII. Hermannus Greuen, qui mortuus est Coloniæ anno MCDLXXX, in suis additionibus ad Vsuardum ista scribit: In Gandauo sanctæ memoriæ Coletæ monialis, Clarissarum reformatricis primæ. Secuti dein alij, inter quos eminet Molanus, qui itidem in additionibus ad Vsuardum, ita eam celebrat: Gandaui obitus sanctæ memoriæ Coletæ de Corbeia anno millesimo quadringentesimo quadragesimo septimo, quæ instituit Clarissas Coletanas. [apud Molanum] Idem in Natalibus Sanctorum Belgij pluribus in laudem eius excurrit, & inter alia. Non hic refero, inquit, quot mortuos suscitarit, & quibus alijs claruerit miraculis: sed Ordinis disciplina commendanda est, quam cum Sororibus suis in prima domo Bisontinensi & sequacibus seruauit. Erant viuentes in rigida austeritate Regularis disciplinȩ, in vera paupertate, nullos reditus aut certa bona possidentes in particulari neque in communi. Toto itidem anni spatio perpetuum seruantes ieiunium, numquam carnibus vescentes, æstate & hyeme semper nudis pedibus incedentes, arctissima clausura ab hominum turba separatæ. Multas superauit tribulationes tum hominum tum immundorum spirituum. Inter visitandum autem monasteria sua vltimam hyemem Gandaui transegit, vbi sexta deinde die Martij Deo spiritum suum cum summa deuotione tradidit. Post obitum, etsi multa admiranda contigerint; corpus tamen, prout petierat, in cœmeterio sine exequiarum apparatu est sepultum.

[12] Hæc Molanus, quo aliquanto Senior Marcus Varnewicus testatur lib. 4 Historiæ Belgicæ cap. 49 hoc Clarissarum monasterium seueritate disciplinæ cetera, quæ Gandaui extant, [& alios.] anteire. Nomen B. Coletæ ad eumdem VI Martij inscripserunt Martyrologijs, Petrus Canisius Germanico, Gallicano Saussaius, Belgico VVillotius & Miræus, Calendario Generali Ferrarius, Calendario Mariano Balinghemius, Menologio Virginum Laherius, & Arturus a monasterio in sacro Gynecæo & Martyrologio Franciscano, vbi in suis Notationibus laudat eius reformationem, qua monasteria sua, profligata ab eis quacumque rerum proprietate, pristino nitori & paupertati iuxta SS. Francisci & Claræ mentem restituit, sanctissimis constitutionibus instruxit communiuitque; quas omnes simul cum pluribus alijs a se editis, Reuerendissimus P. Guillelmus de Casali totius Ordinis Minorum Generalis Minister in sedecim capita redactas, [Constitutiones B. Coletæ] præfatis Sororibus reformatis tamquam inuiolabiles a se seruandas leges præscripsit. Eas VVadingus edidit in Annalibus Minorum ad an. 1435 num. 23 & sequentibus, quibus præfigitur epistola Generalis Ministri, inscripta religiosæ in Christo Sorori Coletæ, Fundatrici monasteriorum quamplurium Dominarum Ordinis S. Claræ & Minorissarum moderni temporis, in Galliarum partibus constructorum, & sub eodem modo ac forma construendorum, Abbatissis quoque, Sororibus & vniuersis earumdem præsentibus & futuris. addit VVadingus, eas constitutiones prius discussas & approbatas a Nicolao sanctæ Crucis & Iuliano S. Angeli Cardinalibus, [approbatæ.] alijsque Patribus in Concilio Basileensi, dum adhuc Eugenio obtemperaret.

[13] Cælestinus Telera in Historia sacra virorum sanctitate illustrium Congregationis Cælestinorum Italico idiomate Bononiæ anno MDCXLVIII edita, recenset Vitam B. Ioannis Bassandi in viginti capita distinctam, & cap. 16 narrat huius apud Aquilanos obitum reuelatum fuisse B. Coletæ: [Reuelatur B. Coletæ obitus B. Ioannis Bassandi.] quæ tum Ambiani in suo monasterio inter orandum in extasin rapta, vidit vt rem sibi præsentem, dicti Ioannis Bassandi felicem transitum ad cælestem triumphum, quem huius occasione intuita est maiore solennitate peractum. Vnde gaudio exultans, ab oratione ad suas Sorores reuersa, eis dixit: Scitote, dilectissimum meum Patrem, Ioannem Bassandum, Ordinis Cælestinorum, cuius opera dignatus est Deus me ad suum seruitium vocare, hodie in vrbe Aquilana exutum mortali hoc corpore abiuisse in cælum, fruiturum æterna gloria, eiusq; exequias a ciuibus, qui eum vt virum sanctum reuerentur, apparari. Obseruatus dies ille est, quo vita functum mortali Bassandum postea intellexerunt. Fuit is dies XXVI Augusti, anni MCDXLV. Quæ eadem ex prædicta Vita tunc necdum excusa edidit Abbauillæus pag. 653. Est Aquila vrbs illustris in regno Neapolitano, & vlterioris Aprutij primaria: in ea custoditur summa cum veneratione corpus B. Bernardini Senensis, [Reformatio Clarissarum per S. Bernardinum.] qui ex Ordine Minorum eodem tempore, exemplo B. Coletæ, quam plurima monasteria Clarissarum in Italia reformauit. Mortuus est MCDXLIX die XX Maij. Legi ea de re potest caput primum vitæ B. Coletæ, quam XXX capitibus distinctam Italice conscripsit Valerius Venetus Capuccinus, ediditque Venetijs post Vitam & Regulam S. Claræ. Meminerunt eiusdem Italicæ reformationis Abbauillæus pag. 431, & ab eo citatus Gonzaga, & Marcus Vlysiponensis, quem dictus Valerius potissimum descripsit. Ad fontem omnium adducimus lectores, ad Stephanum Iuliacum, inquam, auctorem coæuum, cuius stylum hiulcum excusabit a nobis exhiberi, quisquis sinceræ veritatis solidus existit amator. Cui hoc quoque fortassis non erit ingratum intelligere, [Coletæ nomen diminutum pro Nicolaa.] quod Coletæ nomen (Gallice scribentibus ac loquentibus Colette est) diminutiuum sit pro Nicolaa; ordinaria Gallis diminutiuorum huiusmodi fæmineorum terminatione, vt Mariette Henriette &c. nec minus vsitata primæ syllabæ truncatione, quomodo pro Nicolao Colas dicunt, quod Belgis Teutonibus, adhibita insuper contractione, vnica syllaba Claes effertur.

§ III Instrumentum Corbeiense de rebus gestis B. Coletæ, potissimū in iuuentute.

[15] In nomine Domini. Amen. Per hoc præsens publicum instrumentum cunctis pateat & sit notum, quod ab Incarnatione eiusdem Domini MCCCCLXXI, Indictione 1, Pontificatus Sanctissimi in Christo Patris & D. N. Sixti diuina Prouidentia Papæ IV, anno 1, mensis Martij die VI, [Testes Corbeienses.] in mei Notarij publici subscripti & testium infrascriptorum præsentia præsentes est personaliter constitutæ discretæ & honestæ personæ inferius nominatæ Iacobus Guiot Clericus Curiæ spiritualis Corbeiensis, iuratus Notarius, ætatis LXXVI annorum, & Agnes de Vaudemont vxor defuncti Ioannis de Vaudemont ætatis LXXXIV, & Guilhelmum de Baisieu ætatis LXXXIV annorum, & Roberta de Baisieu ætatis LXXVIII annorum, Corbeiæ commorantes, ad petitionem & requestam Fratrum Balduini Christiani & Anselmi Regis, in hac parte Patris Visitatoris pauperum Sororum S. Claræ, per bonæ memoriæ Sororem Coletam reformatarum, Commissariorum seu Procuratorum, dixerunt, [B. Coleta Corbeia nata,] recognouerunt, deposuerunt, & asseruerunt, temporibus suæ infantiæ seu iuuentutis, visu, nomine & notitia exterioribus nouisse bonæ memoriæ defunctam Sororem Coletam Ordinis S. Claræ Professam expresse.

[15] Quæ Soror Coleta, vt dixerunt & sciunt veraciter, traxit & sumpsit originem in Corbeia in vico Calceye: ex vtroque parente in & de legitimo matrimonio procreata extitit: cuius pater Robertus & mater Margareta nuncupabantur. In quorum domo, sua infantia durante, bonæ indolis extitit, deuote pueritiæ suæ primordia consecrans, eisdem parentibus humiliter obediens, [pie educata,] ac maternis exhortationibus & exemplis in passione D. N. Iesu Christi iugiter meditando: ob cuius amorem carnis illecebras mundique fallacem lætitiam contempsit, & se diuino seruitio sanctisque meditationibus & orationibus continuis, quantum ætas illa patiebatur, totaliter dedicauit. Deinde cum ad annos proximos pubertati attigisset, ad frugem melioris vitæ cupiens deuenire, mundique huius inquinamenta deuitare, ad habitationem Beginarum se transtulit, [in Beginagio anno vno,] ibique vitam & conuersationem laudabiliter ducendo, ecclesias & pia loca religiosaque visitando, Missas & diuina seruitia quotidie audiendo, vnius anni durante spatio moram traxit. Quo tempore pendente, famam eius celebremque conuersationem plures burgenses & aliæ deuotæ personȩ diligenter attendentes, eiusque sanctis desiderijs annuentes, maxime Domicella Guillerma Gamelina, vxor quondam defuncti Ioannis le Seneschal, dum vixit Præpositi villæ Corbeiensis, vna cum quibusdam alijs habitatoribus, de licentia & permissione Domini Corbeiensis, domunculam quamdam in loco sacro seu benedicto, inter cœmeteria B. Mariæ Virginis, [reclusa triennio degit:] & B. Ioannis Euangelistæ ecclesiarum parochialiū in Corbeia, erigere fecerunt: quam quidem domum seu reclusorium de licentia & consensu dicti Domini Corbeiensis, sui tunc Prælati, intrauit, & spatio triennij durante stetit & habitauit, ibique cum omni deuotione perseuerauit.

[16] In quo quidem reclusorio dictus Iacobus Guiot eam frequenter visitans, ex iussu Domini Ioannis Guiot bonæ memoriæ Curati S. Martini, fratris sui & Confessoris dictæ Sororis Coletæ, vt eius sanctis monitis & exemplis ad virtutes alliceretur, sibi psalterium docuit; [Confessarijs Fr. Ioāne Pinet & D. Ioanne Guiot vtēs] ac ibidem Fr. Ioannes Pinet, Ordinis Minorum ac Custos Fratrum eorumdem in Custodia Picardiæ, eam frequenter visitauit, ac de Regulari vita diligenter informauit, eiusque Confessor primus ac præcipuus extitit, & in eius absentia præfatus Ioannes Guiot animæ suæ laudabilem curam gessit: & in eodem loco in tanta morum copiositate profecit, quod in odore virtutum famæque celebris, per totam villam diuersaque alia circumquaque loca se promulgante, multi tam ciues quam forenses, Regulares & seculares vtriusque sexus, ad diuinum amorem allecti, ad eam confluebant, vt eius sancta monita diligenter audirent, & suis exhortationibus in fide & caritate diuinoque cultu feruentiores existerent: quos humilis ancilla Christi in visceribus caritatis consolabatur, & ad diuinorum mandatorum obseruantiam verbo pariter & exemplo feruenter hortabatur.

[17] Tribus igitur, annis in eodem loco diuino cultui mancipatur, multis reuelationibus præuenta: instigante se Spiritu, generosi Regis & pauperis Christi Iesu Saluatoris nostri memor effecta, suamque tam mentis quam corporis virginitatem ei dedicans, vt eius voluntati pareret, & consilio pariter & assensu venerabilium Fratrum Ioannis Pinet & Henrici de la Balme, Ordinis Minorum Professorum, in moribus & in scientia probatorum, habita licentia dicti Domini Corbeiensis sui Prælati, [inde egressa Romam,] præfatum reclusorium egressa, assistente sibi præsidio generosæ præpotentisque Dominæ de Brisay, de Burgundia oriundæ, quæ ad huiusmodi præsidium prȩfatæ Sorori Coletæ præstandum diuino nutu Corbeiam venerat, summi Pontificis præsentiam adijt: peractisque negotijs, pro quibus iter arripuerat, comitante semper eam præfata Domina de Brisay, ad partes Burgundiæ remeauit: ibique & in partibus Franciæ, [varia monasteria condidit.] Picardiæ & Flandriæ quæ & quanta gesserit virtutum insignia, testantur mores & exempla sanctissima famaque celeberrima. De & super quibus omnibus & singulis supradictis dicti Fratres Commissarij seu Procuratores petierunt a me Notario publico sibi fieri & tradi vnum seu plura publicum vel publica, instrumentum seu instrumenta. Acta fuerunt hȩc in villa Corbeiensi Diœcesis Ambianensis anno, Indictione, Mense, die & Pontifice prædictis, præsentibus ad hoc venerabilibus & prouidis viris Ioanne Sonache iuniore locum tenente Baliuij Comitatus Corbeiensis, & Ioanne Sonache seniore ciuibus & burgensibus, ac Petro Guiot in decretis Baccalaureo, Corbeiæ degentibus, testibus ad hoc vocatis specialiter & rogatis, approbante rasuras & correctiones interlineares in hoc præsenti publico instrumento existentes. † Gerardus Guiot Notarius.

§ IV Facultas data B. Coletæ vt egredi possit e reclusorio.

[18] Ioannes miseratione diuina Ambianensis Episcopus auctoritate Apostolica ad infrascripta specialiter deputatus, vniuersis &c… Litteras Reuerendissimi in Christo Patris & Domini, D. Antonij S. Mariæ in Via lata Diaconi Cardinalis, [Episcopus Ambianensis] de Chalant vulgariter nuncupati, Apostolicæ sedis Nuntij, cum plena Legati a latere ad regnum Franciæ potestate concessa, specialiter destinati, pro parte deuotæ Coletæ Boiletæ nobis præsentatas, nos recepisse noueritis, formam, quæ sequitur, continentes.

Antonius miseratione diuina S. Mariæ in Via lata Diaconus Cardinalis, [ob mandatum Cardinalis Chalanti Nuntij Apostolici,] de Chalant vulgariter nuncupatus … Reuerendo in Christo Patri Episcopo Ambianensi salutem in Domino sempiternam. Exhibita nobis pro parte dilectæ nobis in Christo Coletæ Boiletæ petitio continebat, quod ipsa dudum zelo deuotionis accensa, in manibus venerabilis Patris, Abbatis monasterij S. Petri antiquæ Corbeiæ, Ordinis S. Benedicti, vestræ Ambianensis diœcesis, ad Romanam Ecclesiam nullo modo pertinentis, vouit se perpetuo solitariam vitam ducere, & inclusam remanere in certo loco, sito prope ecclesiam parochialem B. Mariæ de Corbeia, ad hoc per eam ordinato & electo: in quo quidem loco per quadriennium vel circa solitarie viuendo permansit. Cum autem, sicut eadem petitio subiungebat, præfata Coleta propter certas & rationabiles caussas non possit amplius in dicto loco cum sui quiete animi & sana conscientia remanere, cupiatque cum mulieribus & religiosis Deo dicatis, inclusis vel non inclusis, ac Ordinis per sedē Apostolicam approbati, virtutum Domino famulari, & mansionem suam eligere ibidem pro suæ animæ salute; ideo pro parte ipsius Coletæ nobis extitit humiliter supplicatum, quatenus animæ suæ saluti prouidere misericorditer dignaremur. Nos itaque, qui quietem & pacem animarum, cunctorumque Christi fidelium salutem, quantum cum Deo possumus, ardenti desiderio affectamus, circumspectioni vestræ, cum de præmissis certam notitiam non habeamus, per scripta nostra committimus & mandamus, quatenus super præmissis omnibus faciatis, & etiam dispensetis, prout saluti animæ ipsius Coletæ videritis expedire. Datum Parisijs X Kal. Augusti, Pontificatu D. N. Benedicti Papæ XIII anno XII. sic signatur. Ioannes de Preuio.

[19] Post quarum præsentationem pro parte ipsius Coletæ instanter fuimus requisiti, quatenus ad ipsarum debitam executionem procedere curaremus. Nos igitur mandatum sic nobis directum, volentes exequi diligenter, vt tenemur; [re plene discussa,] cum præsentiam dictæ Coletæ commode habere non possemus, ad ipsam Vicarium nostrum destinauimus, pro certiori informatione habenda super caussis & motiuis huiusmodi litterarum petitæ executionis: ac ipsius ac multorum fide dignorum aliorum relatione audita, propositum & intentionem dictæ Coletæ sanctum & iustum æstimantes, & reputantes caussam ac caussas sufficientes & legitimas ad dispensandum cum ea iuxta dicti mandati tenorem subesse; pronuntiamus & declaramus, [præbet facultatem egrediendi e loco concluso,] quatenus nobis vigore dicti mandati conceditur, & auctoritate qua fungimur, vt voto & promissione in manibus Venerabilis Patris, Domini Abbatis monasterij S. Petri antiquæ Corbeiæ, nostræ diœcesis, de ducendo vitam solitariam perpetuo, & inclusam remanere in certo loco prope Parochialem ecclesiam de Corbeia per eam ordinato & electo, factis & causis alijsque non obstantibus, ab eodem loco & villa libere exire, [& viuendi in monasterio.] & Religionem sanctarum monialium Ordinis S. Benedicti, aut Ordinis S. Francisci Minoritarum appellati, in aliquo monasterio siue domo alterius prædictarum Religionum & Ordinum Prouinciæ Remensis vel Bituricensis intrare, & Ordinem illum profiteri libere possit & valeat: difficultate quacumque alia semota, cum eadem dispensauimus, & per præsentes dispensamus, votumque & promissionem prædictam ad finem huiusmodi relaxamus, ac ipsam ab eisdem & quolibet ipsorum absoluimus. Datum Ambiani sub sigillo nostro rotundo, die primo mensis Augusti anno MCCCCVI.

Sic signatum: M. Bonnaert.

§ V Epistola B. Ioannis de Capistrano ad B. Coletam.

[20] Christo Deo deuotȩ Sorori Coletæ Ordinis S. Claræ, in Sponso Virginum nostræ carissimæ filiæ, Fr. Ioannes de Capestrano, Ordinis Minorum, a Sede Apostolica & a Reuerendissimo P. Vicario Generali in Prouincijs Cis-montanis Commissarius, salutem & pacem in Domino sempiternam.

Cupiens paterno affectu te in Domino consolari, omnes gratias a Reuerendissimis Patribus Ministris Generalibus tibi & Confessori tuo Fr. Petro de Auallibus nec non & Confessoribus Conuentuum Sororum per te ȩdificatorum & etiam ȩdificandorum concessas & approbatas, per præsentes ratifico & cōfirmo ac ratificatas & confirmatas præsentium tenore decerno. Insuper tibi & tuo dicto Confessori eodem tenore concedo, [Extenduntur facultates pro Visitatoribus eligendis.] quod vnum nostri Ordinis Fratrem probatæ vitæ & boni testimonij vel plures nominare possitis, pro officio Visitationis exercendo tam super Sorores dictorum conuentuum quam super Fratres in dictis conuentibus degentes. Cui vel quibus sic nominato vel nominatis præsentium tenore eamdem facultatem & potestatem concedo; & per præsentes concessam denuntio, quam præfati Generales Ministri Visitatoribus prædictorum conuentuum alias concesserunt, mandans per obedientiam salutarem Fratri vel Fratribus sic nominato vel nominatis, vt officium Visitationis reuerenter suscipiant, & susceptum diligenter ac deuote exerceant. Vale in Christo Iesu & ora pro me. Datum Bizuntij die VIII mensis Nouembris, anno Domini MCCCCXLII.

§ VI Vita B. Coletæ conscripta, testimonijs varijs approbata.

[21] Fidem Actorum huius Beatæ comprobant authentica testimonia, publicis Instrumentis inserta; in quibus tam plene tamque accurate ad omnem iudiciorum rigorem obseruata est iuris ac legum forma, vt hoc quoque respectu credi poßit Molanus dixisse, & vere dicere potuisse, de nullo Sancto tam illustria reperiri monumenta, quam Gandaui de B. Coleta. Ad primæ ac præcipuæ Vitæ veritatem legitime attestandam, faciunt duo, quorum hic est tenor:

Guilhelmus, permissiōe diuina Abbas monasterij B. Mariȩ Tronchiniēsis Ordinis Prȩmonstratēsis, & Cornelius Voet, Decanus ecclesiæ Collegiatæ S. Pharahildis Gandensis, Tornacensis Diœcesis, vniuersis præsentes litteras nostras inspecturis, visuris, & audituris, salutem in Domino.

[22] Notum facimus quod Venerabilis & discretus religiosus D. Ricardus de Zadeleere, monachus Professus monasterij S. Bauonis, iuxta Gandauum, Ordinis S. Benedicti; & Soror Ioanna de la Vent, ac Aleydis de Sanchines Ordinis S. Claræ, reformationis Deo dilectæ ancillæ salubris memoriæ Sororis Coletæ, conuentus seu monasterij siti intra limites Parochialis ecclesiæ S. Iacobi Gandensis; & Ioannes Plouuier senior, Clericus coniugatus dictæ Tornacensis Diœcesis, coram nobis in ecclesia dicti conuentus ante clausuram seu cratem ferream, publice & solenniter attestati sunt, & in verbo veritatis modo, forma & ordine, prout aliæ nostræ litteræ siue Instrumenta desuper confecta plenius & diffusius explicant, asseruerūt; [Veritas Legendæ B. Coletæ, probata.] quod omnia & singula in centum & nouemdecim folijs immediate sequentibus contenta secundum puram & meram veritatem sunt conscripta, & nusquam ab ipsa veritate deuiantia. In cuius rei testimonium præsentes litteras exinde fieri & hic inscribi mandauimus, sigillorumque nostrorum in cordulis coricijs viridis coloris, præsenti libro transfixis, iussimus & fecimus appensione muniri. Datum & actum Gandaui in conuentu & loco prædictis, anno Domini MCCCCXCIV, mensis Maij die XV, præsentibus ibidem Venerabilibus & circumspectis viris Dominis & Magistris, Michaële Dullaert alterius portionis S. Ioannis, Ioanne Doelage alterius portionis S. Iacobi, parochialium ecclesiarum Curatis, Antonio de Vlinderbeke, Domino temporali de Aelbeke, Martino Plouuier ecclesiæ S. Pharahildis Capellano, Ioanne Martelare Religioso Trunchinensi, Presbyteris; ac Laurentio Dullart & Martino Vuitendale, Clericis Tornacensis diœcesis, testibus ad præmissa vocatis specialiter & rogatis.

Ita est Ioannes de Fine Notarius ad præmissa rogatus.
Ita est Hubertus de Critsche Notarius.

[23] Litteræ autem super prædictæ veritatis attestatione confectæ in modum Instrumenti publici, [authenticis litteris.] & sigillis duorum Prælatorum ac signis duorum Notariorum corroboratæ, pro verificatione Vitæ seu Legendæ B. Coletæ, quam ad aliarum distinctionem Sorores Maiorem vocant, huius sunt tenoris, qui sequitur: nisi quod prolixitatis vitandæ caussa longiores formulas, nihil ad rei substantiam facientes, substitutis punctis resecuerimus. Guilielmus &c. vt supra… Notum facimus quod Ven. P. Fr. Iacobus de S. Quintino Ord. S. Francisci, Confessor pauperum Dominarum S. Claræ Gandensis; & Ven. Sr. Barbara Boens, eiusdem Ordinis & conuentus Mater Abbatissa, nobis insinuarunt … qualiter … P. Fr. Iacobus Bernardi dicti Ordinis de Obseruantia … in Prouincia Franciæ Visitator … principaliora opera & miracula … quæ Dominus per … Virginem Coletam operari dignatus est … in authenticam formam redigi requisiuit. Quapropter dicti Confessor & Abbatissa … petierunt, quatenus nos ad earum Conuentum declinando … attestationem supra narratam … audire & recipere dignaremur…

[24] [Duæ sanctimoniales, quæ cum B. Coleta 20 annis vixerant,] Quorum precibus … ad dictum conuentum accedentes … præfata Abbatissa duas venerandæ senectutis Sorores … super præmissis examinandas produxit; Sororem scilicet Ioannam de Laueur, alias de Salieres, & Sororem Aleydem de Sanchines, vtramque ex partibus Burgundiæ; quæ annis plurimis & in locis atque prouincijs varijs, ac diuersis cum eadem Christi famula Coleta vixerunt … quarum attestationis tenor sonat in hunc modum: Ego Soror Ioanna de Laueur, ætatis meæ circiter LXXXII annorum, & in Ordine S. Claræ … fere sexagesimum nonum annum agens … temporibus præfatæ Matris Coletæ fui in Ordine annis circiter XXIII: & ego Soror Aleyde de Sanchines LXXVII annorum habens ætatem & vltra, Ordinis vero annos fere LXVI, & annis quasi XX temporibus præfatæ Matris fui dictum Ordinem professa, [ex sua & aliarum scientia testantur, Legendam esse veram:] attestamur… Legendam dictæ ancillæ Christi Coletæ integraliter & in omnibus suis partibus sanam, bonam & securam fore, & nusquam a veritate esse deuiatam, prout nos audiuimus, vidimus & veraci experientia comperimus: vt etiam diuersorum Fratrum ac Sororum hoc idem affirmantium veraci relatione intelleximus … e quibus nonnulli ab istius Reformationis primordio secum moram traxerunt.

[25] Attestamur insuper etiam varia alia perfectionis opera insignia & prodigia fecisse, quæ in hac Legenda nec inseruntur, nec scripto commemorantur. Verum ne … suspiciosus ob variorum copiam librorum credatur præsentis attestationis processus, sed in libris certis & nobis notis veritatem præseferentibus fundetur, idcirco horum librorum registrationem huic scripto insertam habuimus. Quorum alter … Gallicum prodit idioma … alter vero recens est … ex originali prædicto iam scriptus, correctus & per Notarium & testes collationatus… Isto articulo perlecto Sorores prædictæ binos hos libros nobis examinandos … tradiderunt… Et quoniam multiplicatis testibus corrobatur testimonium, eapropter notum facimus, quod Fr. Iacobus Confessor & Abbatissa prædicti coram nobis … produxerunt alias attestationes venerandȩ senectutis Sororum Hesdiniensis & Atrebatensis conuentuum, [vti aliæ Hesdinienses & Atrebatenses.] quæ prænominatum articulum vna cum supra narrata registratione attestatæ sunt…

[26] Attestantur insuper … sub eadem forma, qua supra Soror Ioanna & Adelheydis prædicta, [Scriptor Petrus a Vallibus eius Confessarius,] quod Fr. Petrus a Vallibus, quem communiter venerabilem Patrem de Remis appellarunt, prouectus in ætate annorum LXVI, & in Ordine S. Francisci quinquagenarius, primum Gallico idiomate prædictam confecit Legendam, & annis plurimis huius antedictæ Domini ancillæ Confessor extitit: qui Fr. Petrus prædictus, dum adhuc viueret in humanis, solennem attestationem omnium illorum, quæ de hac prænominata Dei famula conscripserat, faciens, Deum in testem vocauit, iuramentum in verbo Sacerdotis præstans, quod hanc Legendam & eius prodigia atque miracula non aliter scripserat, [ex certa scientia:] quam prout veraciter ipse in persona propria in illa viderat & de ipsa audierat, experimento sic esse compererat & inuenerat, ac prout per veraces & sufficientes testes ad eius notitiam deuenerat. Quod præterea de ea nihil scripto mandauerat, quod non puram & meram veritatem sentiret, asserendo insuper varia alia perfectionis opera per eamdem Sororem Coletam gesta esse, de quibus nihil commemorat Legenda prædicta. Actum est per eumdem Fr. Petrum in hunc modum huius attestationis genus Gandaui, in monasterio S. Bauonis Ordinis S. Benedicti, coram venerabili viro bonæ memoriæ Magistro Oliuerio de Langhe, eiusdem monasterij, dum viueret, Priore, præsentibus quibusdam alijs Religiosis.

[27] Quam attestationem quia primum præfatus Prior audierat solicite ad hoc intendens, [eam Flandrice Oliuerius de Langhe transtulit ex Latino;] curam adhibuit & diligentiam fecit, attestationi dicti Fr. Petri fidem adhibendo, & quam prius hæsitando transferre noluerat, Legendam prædictam transferre voluit. Et de facto in vulgari Flandrico ex Latino transtulit, prout aperte constare potest, dictam Legendam inspiciendo; quam idem Prior propria manu conscripsit correxit & exarauit; quæ vsque in hodiernum diem ad honorem Dei & antedicti Prioris reuerentiam firmæ custodiæ est mancipata, & diligentius conseruata… Præscriptam vero Fr. Petri attestationem prædictæ Sorores ex eiusdem relatu testificauerunt, qui cum in prædicto S. Bauonis monasterio attestationem eiusmodi fecisset, ad earumdem Sororum conuentum, in quo aliquos dies morabatur, rediens, eamdem … coram illis denuo reiterauit. Præterea … D. Riquardus de Zadeleere, Presbyter ac præscripti monasterij S. Bauonis monachus Professus, ac … Ioannes Plouuier senior … asseruerunt … relatu eiusdem Magistri Oliuerij se audiuisse, vt prædictum est. Idem etiam Magister Oliuerius eamdem attestationem, prout eo prȩsente contigerat … in proœmio suæ Teutonicæ Legendæ ad longum inseruit … quam esse veracem eamdem Magistri Oliuerij protractionem Domini Riquardus & Ioannes testes, deponentes se eam optime cognouisse & adhuc cognoscere, affirmauerunt.

[28] Et continuando dictæ Sorores Ioanna & Aleidis prædictam suam attestationem consequenter dixerunt. Et cum sæpedictus Presbyter Magister Oliuerius hanc translationem complesset … præsentialiter easdem Sorores & Conuentum prædictum adijt, asserens hanc præscriptam Domini ancillam ac Virginem Coletam sibi in cella dormitorij eiusdem monasterij S. Bauonis apparuisse, [cui B. Coleta apparens gratias egit:] eique super curis multis & occupationibus varijs ob Dei honorem & eius amorem in transferendo Legendam prædictam habitis, immensas gratias egisse: quæ Venerabilis Soror Coleta promisit & dixit, quod pro eo oraret, quia nequaquam in vanum laborasset, cuius præmium esset magnum. Ex qua apparitione idem Prior iubilo plenus atque exhilaratus, præteritorum laborum & miseriarum immemor effectus est. Qui etiam Prior priusquam ad finem translationis eiusdem perueniret, pœnas multas & tentationes varias sustinuerat, atque in morbos graues inciderat. Hanc etiam eamdem apparitionem huius ancillæ humilis Domini Coletæ, in persona Venerabilis ac deuoti Magistri Oliuerij factam, attestatus est D. Riquardus prænominatus … qui præsens erat, cum antedictus Presbyter D. Ioanni Drooghemont, tunc temporis Suppriori eiusdem monasterij, totius apparitionis seriem narraret: quomodo videlicet hanc præscriptam Domini Ancillam, officio matutinali persoluto, sibi apparuisse dicebat, gratias agentem & præmia promittentem.

[29] De quibus omnibus Fr. Iacobus de S. Quintino, & Soror Barbara Abbatissa prædicti … petierunt sibi confici … Instrumenta publica. Nos igitur Guilhelmus Abbas & Cornelius Decanus… Acta fuerunt hæc Gandaui in dicto Religiosarum Conuentu, [Instrumentum de his confectum.] vulgariter nuncupato ad S. Claram, ante cratem ferream, cortinis seu velis iuxta huiusmodi publicæ attestationis exigentiam patenter apertis, vbi intus cum suarum subditarum consororum & Religiosarum & conuentus communitate præsens aderat præfata Mater Abbatissa, Soror Barbara Boens, & foris cratem earumdem Sororum Confessor Fr. Iacobus de S. Quintino, associato sibi eiusdem Ordinis & Obseruantiæ Religioso, Fr. Rogero de Fraxino, sub anno a natiuitate Domini MCCCCXCIV … præsentibus ibidem… Michaële Dullaert & ceteris superius nominatis…

[30] [Commentarium de Vita ac miraculis B. Coletæ,] Ad alterum de virtutibus ac miraculis B. Coletæ commentarium, qui charta Sororis Petrinæ inscribitur, pari fulciendum auctoritate, similis formæ Instrumentum facit, quod Hesdinij confectum est, & Gandauum transmissum, simul cū authentica Commentarij prædicti copia, per duos Notarios publicos eosdemque Presbyteros, Reginaldum Leurin & Iacobum Gargan ad ipsum originale scriptum collata, & eorum signis munita anno MCDXCIV, mensis Aprilis die XVI. Verba porro Hesdiniensis Instrumenti, in pergamena, quam vocant, charta exarati, eiusdem qui supra Reginaldi Leurin manu, ista sunt: