Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung März I           Band März I           Anhang März I

7. März


VII MARTII.

SANCTI QVI NONIS MARTII COLVNTVR.

Sanctvs Iocundus, Martyr in Africa.
S. Saturninus, Martyr in Africa.
S. Artaxius, Martyr in Africa.
S. Quintus, Martyr in Africa.
S. Perpetva, Martyr Carthagine, aut Tuburbi in Africa.
S. Felicitas, Martyr Carthagine, aut Tuburbi in Africa.
S. Saturus, Martyr Carthagine, aut Tuburbi in Africa.
S. Saturninus, Martyr Carthagine, aut Tuburbi in Africa.
S. Reuocatus, Martyr Carthagine, aut Tuburbi in Africa.
S. Secundolus, Martyr Carthagine, aut Tuburbi in Africa.
S. Eruanus, siue Siluanus, Martyr.
S. Rogatus, Martyr.
S. Eroius, siue Crocus, Martyr.
S. Victorina, siue Victorinus, Martyr.
S. Leocus, siue Leucus, Martyr Antiochiæ.
S. Taxis, Martyr Antiochiæ.
S. Nestor, Martyr Antiochiæ.
S. Æquinus, Martyr Antiochiæ.
S. Italicus, Martyr Antiochiæ.
S. Ephræm, Chersone in Taurica Chersoneso.
S. Basileus, Chersone in Taurica Chersoneso.
S. Eugenius, Chersone in Taurica Chersoneso.
S. Agathodorus, Chersone in Taurica Chersoneso.
S. Elpidius, Chersone in Taurica Chersoneso.
S. Ætherius, Chersone in Taurica Chersoneso.
S. Carito, Chersone in Taurica Chersoneso.
S. Nestor, Trimethunte in Cypro.
S. Arcadius, Trimethunte in Cypro.
S. Eubulus Martyr Cæsareæ in Palæstina.
S. Danda, Martyr in Thracia.
S. Eunica, siue Leonunca, aut Leununcula, Martyr in Thracia.
S. Secundus, siue Succundus, Martyr in Thracia.
S. Nestor, Martyr in Thracia.
S. Secundus alter, Martyr in Thracia.
S. Serrus, aut Sergius, Martyr in Thracia.
S. Occatus, siue Optatus, Martyr in Thracia.
S. Danda alia, Martyr in Thracia.
S. Saurus, siue Satyrus, Martyr in Africa.
S. Siluanus, Martyr in Africa.
S. Rogatus, siue Rogata, Martyr in Africa.
S. Manlius, siue Marulus, Martyr in Africa.
S. Cyprianus, Martyr in Africa.
S. Paulus Simplex, anachoreta in Thebaide.
S. Gaudiosus, Episcopus Brixiensis in Italia.
S. Equitius, Abbas in Valeria prouincia Italiæ.
S. Eastervvinus, Abbas Wirensis in Anglia.
B. Volkerus, Martyr Sigebergæ in Holsatia.
S. Thomas Aqvinas, Doctor Angelicus Ordinis Prædicatorum.

PRÆTERMISSI, ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Hieronymus Æmilianus, auctor Somaschensium Clericorum, memoratur a Ferrario in Catal. Generali, & Catal. Sanctorum Italiæ. Vitam eius edidimus VIII Februarij.
S. Willeicus, Confessor & Presbyter S. Suiberti Episcopi, memoratur in Auctario Vsuardi per Hermannum Greuen, & antiquo Martyrologio Coloniensi. De eo egimus II Martij.
B. Fredericus Ordinis Præmonstratensis, primus Abbas & Fundator Horti Mariani in Frisia, hoc die refertur a Molano, Miræo, Haræo, Saussaio, Ghinio, Ferrario, Balinghemio, VVillotio. Verum Officio Ecclesiastico colitur apud Præmonstratenses die (vt asserunt) depositionis, quo de eo egimus III Martij.
S. Eubulus, S. Iulianus Medicus, Martyres celebrantur in MS. Synaxario Parisiensi & Menæis MSS. Ambrosianis. De ijs egimus VI Martij.
S. Satyrus Martyr Bituricis, a Saussayo in supplem. Martyrologij Gallic. hodie nominatur, omnibus Bituricensium rerum scriptoribus est ignotus: nec minus S. Satyrus Martyr, (idemne an alius?) quem S. Saturnini fratrem a quibusdam haberi auctor est VVith-fordus in Martyrologio Anglicano. Saturninos Martyres multos nouimus: sed quis hic sit vel vbi passus, nescimus coniectare.
Mochellocus, hoc die a Martyrologijs Tamlactensi & Gormani nominatus, laudatur a Colgano tamquam vnus e septem Eremitis, qui in regione Desiorum, multis ante aduentum S. Patricij annis, de nati recens S. Declani sanctitate prophetarunt, ac eius deinde Roma reuersi discipulatui subiecerunt sese, circa finem seculi V: quæ cum illius solius Vitæ testimonio nitantur, quam in Commentario ad Acta S. Patricij, vt fabulosißimam reiecturi sumus; alia exspectanda argumenta sunt, ex quibus nobis quis fuerit, & vbi colatur, constet.
Beoadus siue Beatus, Episcopus de Ardorna in Connacia apud Hibernos, dicitur a Colgano sancte mortuus anno DXXIII, & referri hoc & sequenti die in Fastis Hibernicis. Vitam eius non extare dicit, ac nonnulla de eius genealogia recitat, quæ apud eum videri possunt.
Cruthnechanus, S. Columb-killæ nutritius fuisse asseritur in eiusdem Sancti Actis a S. Adamnano & Odonello Tirconalliæ Principe collectis, ex quibus Cruthnechani tamquam Beati elogium compilauit Colganus, atque hoc die protulit, quo Martyrologium Tamlactense & Marianus Gormanus Caritanum de Druim-lara, ignoti alias & nominis & loci sanctum, nobis exhibent; suspicans mendum aliquod in priori scriptione latere; & rectius Carithanum seu Curithanum fuisse scribendum.
Medana Virgo de Tuaim-atha in vtroque Hibernico Martyrologio, scilicet Gormani & Tamlactensi, occurrit: nobis neque nomen neque locus hactenus innotuerunt; eademq; de caussa videtur a Colgano prætermissa.
Ioannes, Blandiniensis cœnobij Abbas II, Benedictino Martyrologio Sanctus inscriptus a Bucelino, egregia habet in Vita S. Amandi encomia: Venerabilem tamen eum dumtaxat vocat Sanderus in Gandauo, vbi vitam eius fuse describit: nec ipsi Blandinienses monachi, in MS. ordine festorum sibi propriorum, qui apud nos antiquus extat, vspiam illius meminere: obijt anno 658.
Ardo Smaragdus monachus, Presbyter Anianæ in Gallia Narbonensi, scriptor Vitæ S. Benedicti Abbatis Anianæ inscriptus Martyrol. Benedictino Menardi, & Gallicano Saussaij cum titulo Sancti, quo etiam nos titulo eum honorauimus ad Vitam S. Benedicti XII Februarij. Sed omnibus discußis, & litteris in Gallias mißis, vt aliquid certi de veneratione sciremus, eo non obtento, absque præiudicio inter Prætermissos collocamus.
Godeschalcus de Volmensteyne monachus in Valle S. Petri cum titulo Beati insertus Menologijs Henriquez & Bucelini. Agit de eo Cæsarius in dialogis varijs locis. Gelenius in sacris Fastis Coloniensibus solum venerabilem Fratrem appellat.
Petrus monachus Bonæ-vallis Ordinis Cisterciensis, appellatur Beatus in Menologio Henriquez & Bucelini. Piæ memoriæ a Saussaio in Martyrol. Gallicano. Eius mentio fit in Vita S. Petri Archiepiscopi Tarentasiæ VIII Maij.
Galterius Conuersus in Clara-valle. Kalendarium Cisterciense Diuione editum anno 1617. alij VIII Maij, quando inter Pios recenset Saussaius.
Philippus, Anicij in Gallia natus, ex S. Antonij Patauini prædictione Ordini Franciscano acceßit, & Azoto a Saracenis capta, illustre ibidem concißis manibus, detracta ad vmbilicum cute, lingua euulsa, martyrium sustinuit: meminit illius ad XIII Iunij Saussaius in supplemento Martyrol. Gallicani: Arturus du Monstier primum ei locum hodie tribuit in suo Martyrol. Franciscano: rem, vt gesta est S. Antoninus narrat: nemo adfert aliquid, vnde constet ei, aut ab Ecclesia aut iam olim ab Ordine, debitum Martyribus cultum obtigisse.
Guilielmus Anglicus, ad duodecim primos S. Francisci socies in locum Ioannis de Capella apostatæ ascitus, cum frequentibus a morte coruscaret miraculis, veritus F. Elias ne id sancti Patris gloriæ officeret, iußit ab ijs, vt abstineret Guilielmus. Beati titulum ei concedunt Ludouicus Iacobillus in Sanctis Vmbriæ & Arturus. Nos Aßisij cum essemus nihil de speciali ipsius cultu discere potuimus.
Kunegunda, vulgo Cunissa, Friderici II Comitis Andecensis vidua, & Diessensi in oppido monasterij Canonicorum Regularium fundatrix, spernendi mundi exemplum posteris, corpus eidem reliquit ecclesiæ, in cellula iuxta eam condita moriens anno 1020.
Cæcilia ex viri consensu, in monasterio S. Catharinæ Virginis Ferrariæ, institutum S. Dominici amplexa, & ter ibidem Priorissa, virtutum magnarum exemplis in vita & nonnullis a morte prodigijs claruit teste Seraphino Razzio parte 2 de SS. sui Ordinis.
Odila, annuente viro Luduino-Bodone, S. Salabergæ discipula effecta, laudatur a vitæ sanctitate in eiusdem S. Salabergæ Vita XXII Septembris danda, & simul cum tribus præcedentibus ab Arturo Beatæ titulo condecoratur in Gynecæo sacro: quam illud legitime faciat, nullo nobis hactenus argumento patuit: itaque expectamus de earum cultu, si quem alicubi habent, certiora.
Ioannes Tauillerius, Natalis Vasseur, & alius, Presbyteri in Gallia a Caluinistis hæreticis occisi, referuntur a Saussaio inter Pios.
Maria a Gratia, Sanctimonialis Virgo in monasterio S. Claræ Gienni in Hispania actam in summa austeritate vitam anno 1530 conclusit.
Hermannum Coolsmet de Lochem Carthusianum in cœnobio Dominæ nostræ de Gratia, quod prope Bruxellas fuit, defunctum & rebus nonnullis a morte mirabilibus clarum, Beatum appellat Arnoldus Raisius in Auctario ad Natales Sanctorum Belgij, plenamque eius Vitam promittit in Originibus Carthusiarum Belgij, quas proxime editurus erat; ediditq; intra sexennium: sed huius Hermanni memoriam paucioribus etiam verbis, quam hic, absoluit: de Beati titulo aut cultu habet nihil.
Clara & Magdalena, cum vtroque parente Michaële atq; Vrsula, ac paruulo fratre capite plexæ pro fide Christiana in Iaponia, a Francisco Lahier in suo Menologio Virginum referuntur hoc die, ijsdemq; adduntur
Margarita & Maria hæc Dominicani, illa Franciscani Ordinis Sanctimoniales, quas ait inter suos Beatas dici; prioribus scimus eum titulum ratione constitutionis Apostolicæ dari non posse: de posterioribus iudicium nostrum suspendimus, si forte aliquis Ecclesiasticus cultus, nobis hactenus ignotus, ius ad eiusmodi appellationem ijs faciat.
Fr. Hugo de Beure Ordinis S. Dominici in conuentu eiusdem Ordinis Valencenis pie mortuus anno 1286 mense Martio, hodie a Camerario numeratur inter Sanctos Scotiæ, cuius Regem fingitur patrem habuisse: quam fabulam solide refutat Petrus d'Oultremam in Historia Valēcenensi, ostenditque Thierrici Castellani Dixmudensis filium fuisse: neque verbum habet de religiosa eius, vt Sancti vel Beati veneratione.
S. Theophilus Episcopus Nicomediæ ob cultum sanctarum imaginum in exilium pulsus, illicque defunctus, inscriptus est hodiernis tabulis Martyrologij Romani. Verum is a Baronio in Annalibus ad an. 733 Theophylactus appellatur, & a Leone Isaurico pulsus dicitur. Res gestas eius & exilium a Leone Armeno illi anno 814 aut sequenti præscriptum, damus die sequenti, quo colitur VIII Martij.
S. Dometius inscriptus MS. Synaxario Claromontano Societatis Iesu Parisijs & Menæis Ambrosianis, alijs VIII Martij.
Paulus Plusiadis Episcopus Confessor in Menologio, ac plerisque MSS. Synaxarijs habetur hoc die: sed Græci in Menæis commemorationem illius Officio de S. Theophylacto iungunt VIII Martij.
S. Senanus de Iniscathaig in Tamlactensi Martyrologio hodie; ab alijs sequenti die celebratur VIII Martij.
B. Fulco Remensis Episcopus locum hoc die habet in quodam Benedictinorum Kalendario: ceteri de eo agunt ad diem, quo occisus est, XVII Iunij.
S. Landradæ V. eleuatio refertur ab Arturo a monasterio in sacro Gynæceo, & quadam MS. collectione. Colitur VIII Iulij.
S. Redempta Virgo a S. Gregorio laudata, refertur hoc die a Molano in prima dumtaxat editione, & a Baronio in Martyrologio excuso Venetijs 1583. ex ijsque a VVione, Menardo & alijs: de ea, eiusque discipula Romula iterum in Romano Martyrologio XXIII Iulij.
S. Iusti, S. Pastoris Martyrum Compluti in Hispania Translatio inscripta est Martyrologio Hispanico Tamaij Salazarij, Ferrarij Catalogo, & alijs. De ijs cum Martyrologio Romano agemus VI Augusti.
S. Colmannus, Lindisfarnensis Episcopus, tamquam Nordanhumbrorum & Hebridum Apostolus hodie prædicatur a Camerario: suspectus nobis & Apostoli titulus & dies cultus est: de vtroque videbimus die, quo ab Hibernis, apud quos mortuus, colitur VIII Augusti.
S. Primina, S. Modesta notantur a Carthusianis Bruxellensibus in MSS. ad Vsuardum additionibus, tamquam filiæ Dagoberti Regis Franciæ. Irminam Dagoberti II filiam esse demonstrauimus in diatriba de Tribus Dagobertis, coliturque XXIII Septembris: huic in Abbatia Horreensi quidam credebant succeßisse Modestam, quæ vbi & quando Abbatissam egerit, examinabimus ad diem, quo colitur VI Octobris.
Deifer eremita, celebratur in Actis S. Winefridæ Virginis, ac vir sanctus, vir magnus coram Domino dicitur, de quo refertur, quod fontem de terra erumpere fecit, multis infirmis sanitatem conferentem. Cum autem S. Winefrida ad S. Deiferum veniret, Sancto in oratione nocte illa persistente, vox de cælo insonuit, dicens: Dic carissimæ filiæ meæ Winefridæ, quatenus ad virum, nomine Saturnum, pergens, quid actura sit audiat, & in quo loco omni vitæ suæ tempore sit mansura, discat. Hæc ex Vita S. Winefridæ. Deerat VII Martij Sanctus aliquis Anglus, cum Martyrologium Anglicanum conderetur: quare illi inscriptus est S. Deifer, & ex illo Martyrologio Ferrarij Catalogo. Nos maiorem venerationis eius certitudinem sperantes, differimus de eo agere, (nisi certius quid occurrat) vsque ad diem S. Winefridæ sacrum. III Nouemb.
B. Regenberna, filia S. Guerrici Ducis Gericshemij prope Dusseldorpium, hoc die collocatur a Gelenio in Coloniensibus Fastis: fundauit cœnobium Sanctimonialium ibidem tempore VVilliberti Coloniensis Archiepiscopi; de cuius cultu certiora fortasse proferre poterimus, acturi de eius patre S. Guerrico. V Nouemb.

DE SS. IOCVNDO, SATVRNINO, ARTAXIO, ET QVINTO MARTYRIBVS IN AFRICA.

ANNO CCIII, & IX IANVARII.

[Commentarius]

Iocundus, Martyr in Africa (S.)
Saturninus, Martyr in Africa (S.)
Artaxius, Martyr in Africa (S.)
Quintus, Martyr in Africa (S.)

[1] Acta martyrij SS. Perpetuæ, Felicitatis & comitum, e MS. pergameno sacri Casinensis monasterij eruta a Luca Holstenio, & a nobis ad hunc diem danda, suggerunt nobis capite IV hos quatuor Martyres, quos raptus in extasin vidit inter Angelos S. Saturus Martyr, cuius lateri adstabat S. Perpetua. Cœpimus, inquit S. Saturus, ferri a quatuor Angelis … & liberati primo mundo vidimus lucem magnam… Qui gestabant nos, [III Martyres viui combusti.] deposuerunt nos, & pedibus nostris transiuimus stadium via lata, vbi inuenimus Iocundum & Saturninum & Artaxium, qui eadem persecutione viui arserunt, & Quintum, qui & ipse Martyr in carcere exierat, & quærebamus de illis, vbi essent. Ceteri Angeli dixerunt nobis: Videte prius, introite & salutate Dominum. Qua introductione late descripta, sub finem additur: Et cœpimus illic multos fratres cognoscere, sed & Martyres. Vniuersi odore inenarrabili alebamur, qui nos satiabat. Hæc ibi: ex quibus scimus ex his Martyribus tres priores viuos fuisse combustos, [Vltimus ærumnis carceris extinctus,] vltimum, nomine Quintum, ærumnis carceris extinctum: idque in persecutione Seueri Imperatoris, in qua postea meruerunt coronam martyrij SS. Perpetua, Felicitas, Saturus, eorumque socij: & ob pristinam horum notitiam videtur eadem omnibus palæstra aßignanda, siue vrbs ea fuerit Carthaginensis, siue ciuitas Tuburbitanorum, vti ibidem discutimus.

[2] Lucas Holstenius in Notis ista scribit: Horum Martyrum nomen & memoria nunc demum restituta hisce Actis debetur. Nam absque illis perpetuo mortales latuissent, vni Deo βραβευτῇ καὶ ἀγωνοθέτῃ, [referuntur in Actis SS. Perpetuæ & Felicitatis:] & apud eum regnantibus Superis cogniti. Interim hoc die alijs Martyribus immiscentur quatuor Martyres eisdem nominibus appellati, in Martyrologio S. Hieronymi Parisijs excuso & antiquo nostro MS. his verbis: Africa Satiri, Reuocati, Iocundi, Victorini, Saturnini. En nomina duorum priorum, scilicet Iocundi & Saturnini, [& Martyrologijs 7 Martij,] ac dein post Martyres Thraciæ subditur memoria Artaxi & Quinti. In MS. Richenouiensi etiam antiquo, præter Saturum & Saturninum socios SS. Perpetuæ & Felicitatis, iterum legitur: In Africa Saturi & Iocundi, vbi pro priore arbitramur legi debere Saturnini. In apographis Lucensi & Blumiano etiam S. Hieronymi recensentur Satyrus, Artaxus, Quintus.

[3] Constat interim iam ante hunc VII Martij, hos Martyres fuisse coronatos, [& 9 Ianuarij.] & forsan cum pluribus alijs ad diem IX Ianuarij referendi sunt. Nam in Martyrologio S. Hieronymi Parisijs excuso ista habentur: In Africa Epetati, Iocundi, Quinti, Secundi, Saturnini, Vitalis. Item Quinti, Felicis Artaxis, Fortunati Rustici, Silli, Quieti & aliorum septem. Quæ eadem ex nostro MS. codice S. Hieronymi ad illum diem edidimus; ex quibus quatuor hi Martyres Iocundus, Saturninus, Artaxes, siue Artaxus & Quintus forsan soli SS. Saturo & Perpetuæ antea noti fuerant. Ijdem quatuor, aut omnes aut aliqui ex ijs, pluribus Martyrologijs inscripti fuerunt, vti ad eum diem diximus, quibus addi possent varia Martyrologia, quæ postmodum nacti sumus: in quibus aut hi quatuor, aut duo ex illis, aut Iocundus solus, vti etiam in Martyrologio Romano nominantur.

DE SANCTIS MARTYRIBVS AFRIS PERPETVA, FELICITATE, SATVRO, SATVRNINO, REVOCATO, SECVNDOLO, CARTHAGINE AVT TVBVRBI,

ANNO CCIII

Commentarius præuius.

Perpetua, Martyr Carthagine, aut Tuburbi in Africa (S.)
Felicitas, Martyr Carthagine, aut Tuburbi in Africa (S.)
Saturus, Martyr Carthagine, aut Tuburbi in Africa (S.)
Saturninus, Martyr Carthagine, aut Tuburbi in Africa (S.)
Reuocatus, Martyr Carthagine, aut Tuburbi in Africa (S.)
Secundolus, Martyr Carthagine, aut Tuburbi in Africa (S.)

[1] Martyrum horum Acta, Tertulliano, S. Augustino, Venerabili Bedæ, alijsque antiquis scriptoribus nota, hactenus latuerunt, nuper e MS. Codice sacri Casinensis monasterij eruta, ac typis edita, opera & studio Lucæ Holstenij, Vaticanæ basilicæ Canonici & bibliothecæ Præfecti: quæ Notis eius posthumis, [Acta horum Martyrum genuina:] suisque proprijs adiunctis publicauit anno MDCLXIII Petrus Poßinus Societatis nostræ historicus. Ea nos more nostro in capita distinguimus, additionibus marginalibus & notationibus magis necessarijs exornamus, remisso lectore ad Notas vberiores illustrium horum virorum. Quæ tribus prioribus capitibus continentur, ab ipsa S. Perpetua Martyre sunt scripta, scilicet, vt in fine asserit, quæ vsque in pridie muneris, siue martyrij, fuerunt peracta. Adiungitur mox visio S. Saturi Martyris ab ipsomet etiam conscripta. Alius dein, quæ oculis spectarat, mox ab eorum martyrio addidit: vt quasi mandatum sanctissimæ Perpetuæ, imo fidei commissum eius exequeretur, vti infra num. 17 testatur.

[2] Addidit dein Holstenius testimonia antiquorum Ecclesiæ scriptorum, [Sermones S. Augustini:] vt Tertulliani e libro de Anima cap. 55, & potißimum S. Augustini, quem Poßidius in Indiculo scribit tres tractatus habuisse in harum Martyrum die natali, quos excidisse arbitratus est Baronius in Notis ad Martyrologium. Verum extant typis Plantinianis ac Parisiensibus inter opera reliqua huius Auctoris. Alius sermo S. Augustini de Natali SS. Perpetuæ & Felicitatis repertus est in antiquißimis Vaticanæ bibliothecæ membranis in libro numero 3836 signato: cuius apographum nobis Romæ donauit idem Holstenius, cum illi Romæ in vltimo morbo anno MDCLXI adessemus. Hunc sermonem ab eo sub calcem testimoniorum editum, hic damus, reliquis omißis, quod inter opera extent, & tam ex illis quam alijs huius Sancti tractatibus varia hinc inde inserimus.

[3] Tempus martyrij indicatur num. 8 & 17, cum dies natalis nobilissimi Cæsaris Getæ celebraretur. Fuit Geta secundo-genitus filius Seueri Imperatoris, cuius primo-genitus erat Antoninus Caracalla eius in Imperio successor. Fuerunt hi fratres a patre Seuero, [Anno 203 Martyres passi,] anno Imperij eius VII, Christi CXCIX participes Imperij facti, Antoninus creatus Augustus, at Geta solum nobilissimus Cæsar. Innouata dein persecutio in Christianos a Seuero anno Imperij X, Christi CCII, & anno sequente CCIII Consulatum geßit Geta Cæsar cum Septimio Plautiano, & caussa arrepta est, vt eius Natalis gladiatorijs ludis & arenæ spectaculis honestaretur. Nec videtur vlterius differri posse, quod anno XII Seueri, Christi CCIV, Augusti nomen Getæ fuerit communicatum. Quæ omnia erudite deducit Poßinus, ostenditq; aliquamdiu post hæc tempora scriptum fuisse tractatum Tertulliani ad Scapulam, cum in eo describatur nouilunium Eclipticum anni CCX, imo de Seuero Imperatore eiusq; filio Antonino agatur, vt vita iam functis: adeoque nihil obstare mentionem in eo tractatu factam Hilariani Præsidis, sub quo hi Martyres paßi sunt.

[4] Maior difficultas apparet in loco martyrij, Venerabilis Beda in genuino suo Martyrologio, hactenus inedito Carthaginem aßignat his verbis: Nonis Martij. Apud Carthaginem Perpetuæ & Felicitatis, [& Carthagine secundum Bedam,] quæ bestijs sunt deputatæ sub Seuero Principe, & cum Felicitas parturiret in carcere; omnium militum, qui simul patiebantur, precibus impetratum est, vt octauo mense pareret. Iam vero Perpetuæ inter alia concessum est, vt eius mens quodammodo auerteretur a corpore, in quo vaccæ impetum pertulit, ita vt adhuc futurum expectaret, quod in se iam gestum esse nesciret. Ita Beda. Quæ prorsus eadem leguntur in pluribus MSS. Martyrologijs sub nomine Bedæ, licet ea varie aucta sint, & seruantur illa Romæ in Ecclesia Vaticana S. Petri, Tornaci in monasterio S. Martini, Leodij in Ecclesia Cathedrali S. Lamberti, Lætijs in monasterio Hannoniæ, Aquisgrani in maiori Ecclesia & alibi. Item in illustri MS. Martyrologio S. Cyriaci, quo plurimum vsus est Baronius in concinnando Martyrol. [Martyrologia antiqua,] Romano: quibus omnibus addendum est excusum Martyrologium Rabani Mauri: & eadem vbique verba proponuntur. Priora etiam verba, quæ ad propositam quæstionem faciunt, reliquis omissis, habentur in Martyrol. peruetusto sacri Casinensis monasterij, in quo antiqua Acta reperta sunt, item in MS. Romano Ducis Altempsij: Apud Carthaginem Perpetuæ & Felicitatis, quæ bestijs sunt deputatæ sub Seuero Principe. Eadem traduntur in antiquo MS. Reginæ Sueciæ, & alio Treuirensi S. Martini: sed Carthagine siue in Carthagine, non apud Carthaginem habetur. Præterea Beda, quæ in suo genuino Martyrologio tradidit, [& Chronica variorum:] etiam scripsit libro de sex mundi ætatibus sub Seuero Pertinace: Perpetua, inquit, & Felicitas apud Carthaginem Africæ in castris bestijs deputatæ pro Christo Nonis Martijs. Quæ totidem fere verbis Freculphus Lexouiensis, Ado Viennensis, Regino Abbas Prumiensis & Marianus Scotus & Hermannus Contractus in sua Chronica transcripserunt.

[5] [fauent Acta genuina:] Hæc plane ex ipsis Actis antiquis videntur excerpta, in quibus num. 8 dicuntur captiu transiuisse in carcerem castrensem, munere enim castrensi erant pugnaturi: & num. 19 dicuntur de carcere processisse in amphitheatrum, in quo vndique populo spectante, & oculos suos (vt infra dicitur) comites homicidij adiungente, martyrium consummarunt. Erat Proconsul Minucius Timinianus, eoque mortuo Hilarianus, qui dicitur num. 7 omnes, ac potißimum S. Perpetuam interrogasse, & vrsisse, vt sacrificia pro salute Imperatorum offerrent: quo non impetrato, vniuersos ad bestias damnasse. Demum Martyres num. 19 amphitheatrum ingreßi, sub conspectu Hilariani peruenerunt, eoq; præsente & Getæ Cæsaris Natales celebrante, bestijs obiecti, ac tandem gladio coronam martyrij obtinuerunt. Quæ omnia optime Carthagini, vrbis Romanæ æmulæ, possunt aßignari, vbi sedes & habitatio Proconsulum erat, vbi amphitheatrum publicum, siue vbi inter voluptatum genera vnicum spectaculum munerum (gladiatoriorum) contentiosissime habitantes spectant, vti illa ex Notitia Græca tempore Constantij Imperatoris facta, tradit Carolus a S. Paulo in Geographia sacra lib. 4. § 2, qui dein § 4 ex S. Cypriano probat vnicam seculo Christi tertio tantum fuisse in Africa prouinciam Ecclesiasticam, quæ etiam habebat Numidiam & Mauritanias duas sibi cohærentes, quibus omnibus præerat Metropolita Carthaginensis, vti in ciuilibus Proconsul; quem ex hisce Actis ostendimus ibidem tunc Natales Getæ Cæsaris celebrasse in amphitheatro, hisce Martyribus in publico spectaculo feris bestijs obiectis. Denique fauet Victor Vticensis lib. 1. Persecutionis Vandalicæ, vbi dum agit de Ecclesijs Carthagine ab Arianis occupatis, ista scribit: [& Corpora in basilica Carthaginensi sepulta.] Et vt de necessarijs loquar, basilicam maiorem, vbi corpora sanctarum Martyrum Perpetuæ & Felicitatis sunt, Celerinæ vel Scillitanorum, & alias, quas non destruxerunt, suæ religioni licentia tyrannica mancipauerunt. De S. Celerina egimus III Februarij. De Scillitanis Martyribus agendum erit XVII Iulij, & mox aliqua hic attingentur.

[6] His non obstantibus alia hisce Martyribus palæstra a nonnullis aßignatur: e quibus Vsuardus in suo Martyrologio ista scribit: Nonis Martij. In Mauritania, [In nonnullis Martyrologijs locus martyrij dicitur ciuitas Tuburbitanorum in Mauritania.] ciuitate Tuburbitanorum natalis sanctarum Martyrum Perpetuæ & Felicitatis, & cum eis Reuocati, Saturnini & Secundoli, quorum vltimus in carcere quieuit, reliqui omnes ad bestias sunt traditi sub Seuero Principe. Addit Ado: die natalis eius. Quique dum adhuc seruarentur in carcere, & Felicitas parturiret, omnium Sanctorum commilitonum precibus impetratum est, vt octauo mense pareret. Alia subdit, quæ supra ex genuino Martyrologio Bedæ dedimus, in cuius Martyrologium excusum eadem, quæ in Adone leguntur, intrusa sunt. Cum interim & Beda libro de sex ætatibus & Ado in Chronico tradant, apud Carthaginem bestijs deputatas SS. Perpetuam & Felicitatem. Eadem cum Martyrologio Adonis habent Notkerus, Martyrologium MS. monasterij S. Maximini & Bartholomæus Tridentinus de Vitis Sanctorum ab Holstenio editus. Verum primo displicet, quod dicantur ad bestias traditi sub Seuero Principe & quidem die natalis eius, cum bis repetatur in Actis fuisse diem natalis Getæ Cæsaris filij eius secundo-geniti, tunc Consulis. Deinde cur ab Vsuardo & alijs omissus S. Saturus, de quo quam plurima & maxime illustria in Actis habentur: quorum notitiam ad hos auctores non arbitramur peruenisse. Saturo quoque omisso, ista leguntur in Tabulis Martyrologij Romani: Tuburbi in Mauritania natalis sanctarum Martyrum Perpetuæ & Felicitatis, quæ cum esset prægnans (vt S. Augustinus ait) expectata iuxta leges vt pareret, dum parturiebat, dolebat, obiecta feris gaudebat: passique sunt cum eis Reuocatus, Saturninus & Secundolus, quorum vltimus quieuit in carcere, reliqui omnes bestijs traditi sunt sub Seuero Principe. Pro tribus hisce viris allegantur in Notis Vsuardus, Ado & Petrus in Catalogo. Verum hic adiunxit S. Saturum. At S. Augustinus tractatu de tempore barbarico cap. 5 inter alia ista habet: Ante paucos dies natalitia celebrauimus Martyrum Perpetuæ & Felicitatis & comitum. Et cum tot ibi sint viri, quare istæ duæ præ omnibus nominantur, nisi quia infirmior sexus aut æquauit aut superauit virorum fortitudinem. Vna earum prægnans, alia lactans: Felicitas parturiebat, Perpetua lactabat … Felicitas & parturiebat & dolebat, obiecta bestijs gaudebat potius quam timebat. Hæc ibi. Sed ad palæstram siue locum martyrij reuertamur. In Martyrologio MS. quod Romæ apud Patres Congregationis Oratorij adseruatur, ista habentur: In Mauritania ciuitate Tuberbitanorum natale sanctarum Martyrum Perpetuæ & Felicitatis, Saturnini & Secundoli, omißis Saturo & Reuocato. Prior pars de solis Perpetua & Felicitate, legitur in Martyrologio a Rosweido edito: In MS. Coloniensi S. Mariæ ad Gradus omisso Secundolo, additur & trium fratrum Saturi, Saturnini & Reuocati. Ast ex Actis non potest colligi fratres fuisse: In peruetusto codice membraneo, Cardinalis Barberini: In Mauritania ciuitate SS. Perpetuæ, Felicitatis & Victorini. In Africa SS. Saturi, Saturnini, Vocati & Secundini, vbi duo vltimi sunt, qui in Actis dicuntur Reuocatus & Secundolus. In MS. Richenouiensi etiam antiquo, ista habentur: In Mauritania Secundi, Saturi, Saturnini, Perpetuæ & Felicitatis. In Africa Saturi, Reuocatæ, Iocundi. In Martyrol. S. Hieronymi, quod apud nos asseruatur, ijdem sæpius repetuntur, & ordine interturbato alijs iunguntur hoc modo: Nonis Martij. In Africa Saturi, Reuocati, Iocundi, Saturnini, alibi Siluani… In Antiochia Leocis, Taxis … & his adduntur nomina Satiri, Saturnini, Reuocati, Secundoli, Italici. In Mauritania ciuitate Turbitanorum, passio SS. Perpetuæ & Felicitatis. Et VI Martij in eodem codice, cum alijs Martyribus in Africa paßis, fit mentio Perpetuæ, Felicitatis, Iocundi. In Martyrol. S. Hieronymi Parisijs & Lucæ excusis & MS. Blumiano fere eadem sunt, ac ciuitas Turbitanorum vbique legitur, quæ alijs est Tuburbitanorum subinde Tiburbitanorum, Tuberbitanorum, aut Tuturbitanorum, quæ vltima coincidunt. Turbitani nulli ab alijs in Mauritania aut Africa collocantur. Ceterum a collectoribus horum fastorum non videtur lecta aut visa paßio antiqua horum Martyrum.

[7] Forsan arrepta occasio ex S. Augustino & Actis aliquibus male contextis. S. Augustinus sermone 32 exijs, quos edidit Iacobus Sirmondus noster, cui titulus de contemptu mundi: in quo sub finem agitur de imitatione Christi patientis, per pressuras, per falsa crimina, per sputa in faciem, per alapas & flagellorum verbera, [Fæminæ Martyres Tuburbitanæ apud S. Augustinum quænam sint.] per coronam spineam, per crucem & per mortem, ac dein, Fæminæ secutæ sunt, quarum hodie natalitia celebramus. Fæminarum Martyrum Tuburbitanarum solennitatem celebramus. Hæc ibi, sed SS. Perpetuam & Felicitatem hic intelligi debere non necessario colligitur, cum extent tot sermones S. Augustini de hisce sanctis Fæminis, & sæpe ælibi laudentur absque vlla Tuburbi mentione, & contra aliæ illustres Virgines ibidem passæ colantur XXX Iulij, quorum illud elogium extat in Martyrologio Romano: Tuburbi Lucernariæ in Africa, sanctarum Virginum & Martyrum Maximæ, Donatillæ & Secundæ: quarum duæ primæ in persecutione Valeriani & Gallieni, aceto ac felle potatæ, deinde plagis acerrimis cæsæ, & equulei extensione cruciatæ, craticulis etiam exustæ & calce perfricatæ, postmodum cum Secunda Virgine duodecim annorum, ad bestias simul proiectæ, sed ab his intactæ, nouissime gladio iugulatæ sunt. Hæc ibi. Quidni illas intellexit S. Augustinus, quas referunt plurima Martyrologia antiqua, etiam S. Hieronymi & alia, quæ ad illum diem referentur? Est in Africa proprie dicta, eiusque prouincia Proconsulari duplex eius nominis ciuitas, Tuburbum maius, quæ hic Lucernaria seu Lucernariæ dici videtur, & Tuburbum minus: vnde Tuburbitani maiores & minores in Collatione Donatistarum. Sed hæ ciuitates procul distant a Mauritania, cum Numidia prouincia intercedat. Holstenius in Animaduersis ad Martyrologium Romanum annotat, voci Tuburbi subdi in MS. Reginæ Sueciæ apud Carthaginem, & quidem, vt asserit, optime: atque adeo delendam in supra memoratis Martyrologijs in Mauritania. Verum scrupulus manet de Tuburbo ciuitate, ne ex Actis confusis SS. Perpetuæ & Felicitatis, quæ in pluribus codicibus MSS. extant, error omnis emanarit. Incipiunt illa Acta his verbis: Facta itaque persecutione sub Valeriano & Gallieno, ac dein Minutius Proconsul dixit: [Acta aliqua ex varijs male contexta.] Inuictissimi Principes Valerianus & Gallienus iusserunt, vt sacrificetis: & sub finem Passi sunt sub Valeriano & Gallieno Imperatoribus. Quod primum mendum est: secundum æque enorme in genere martyrij, quia dicuntur Satyrus & Perpetua a leonibus deuorati, Reuocatus & Felicitas a leopardis: Saturninus ab vrsis erutus, & gladio percussus. Verum a ferocissima vacca læsæ Perpetua & Felicitas, cum alijs bestijs antea obiectis, gladio martyrium consummarunt: Actis genuinis consentit S. Augustinus. Omitto alios recensere errores, quos Petrus Calo & Petrus de Natalibus, a Luca Holstenio citati, etiam descripserunt. An ex similibus Actis, quæ erroribus scatent, arrepta occasio scribendi eos passos in ciuitate Tuburbitanorum, vti sub initium & finem traditur, iudicium sit penes eruditos lectores. Acta illa confusa MSS. addunt apud Africam; cuius loco memorati Petrus Calo & Petrus de Natalibus habent, cum citatis supra Martyrologijs, in Mauritania. Denique etsi certo constaret a S. Augustino in ante citato sermone per Fæminas Martyres Tuburbitanas intelligi SS. Perpetuam & Felicitatem, non tamen colligi potest potius Tuburbi quam Carthagine passas fuisse. Nam in eadem Seueri persecutione, Carthagine martyrio coronati sunt S. Speratus huius vrbis Episcopus, & multi vtriusque sexus comites, qui paßim Scillitani, etiam a Victore Vticensi appellantur, cum Scilita sit vrbs Episcopalis in eadem Proconsulari Africæ prouincia. Et hæc de loco martyrij proposuisse sufficiat, iudicio vltimo, vt iam diximus, penes eruditos lectores relicto.

[8] Lubet ex Sermone primo S. Augustini de hisce Sanctis pauca attexere, quæ ad venerationem illarum hisce verbis tradidit: Nunc posteri illorum; [Encomia ex S. Augustino.] quorum voces in carne Martyrum impie sæuiebant, merita Martyrum piis vocibus laudant. Neque enim tunc tanto concursu hominum ad eos occidendos cauea crudelitatis impleta est, quanto nunc ad eos honorandos Ecclesia pietatis impletur. Omni anno spectat cum religione caritas, quod vno die cum sacrilegio commisit impietas. Spectauerunt & illi, sed longe voluntate dissimili. Illi clamando faciebant, quod mordendo bestiæ non implebant; nos autem & quod fecerunt impij miseramur, & quod pij passi sunt veneramur. Illi viderunt oculis carnis, quod cordis immanitate refunderent; nos aspicimus oculis cordis, quod illis ereptum est ne viderent. Illi mortua lætati sunt corpora Martyrum; nos mentes mortuas dolemus illorum. Illi sine lumine fidei Martyres putauerunt extinctos; nos fidelissimo intuitu cernimus coronatos. Denique illorum insultatio facta est nostra exultatio. Idem Sermonem secundum ab harum sanctarum Fæminarum laude ita incipit: Refulget & præeminet inter comites Martyres & meritum & nomen Perpetuæ & Felicitatis, sanctarum Dei famularum. Nam ibi est corona gloriosior, vbi sexus infirmior: quia profecto virilis animus in fæminas maius aliquid fecit, quando sub tanto pondere fragilitas fæminea non defecit. Et sub finem eiusdem Sermonis ista habet: Hoc erat nomen ambarum, quod munus est omnium. Nam cur omnia Martyres perferunt, nisi vt perpetua felicitate glorientur? Hoc ergo illæ vocabantur, ad quod cuncti vocantur. Et ideo cum esset in illo certamine plurimus comitatus, harum duarum nominibus omnium est significata perennitas, omnium signata solennitas. Similia paßim in alijs tractatibus S. Augustini habentur. [Veneratio apud Græcos.] Nomina SS. Perpetuæ & Felicitatis quotidie a Sacerdotibus in Canone Missæ recitantur. Græci etiam in Menæis venerantur hos Martyres Kalendis Martijs, sed pro Saturnino & Secundolo statuunt Tornilum & Secundum. At secundo Februarij eorum memoria celebratur in Menæis MSS. bibliothecæ Ambrosianæ & alijs. Aliquod corpus S. Perpetuæ seruatur Bononiæ apud Patres Franciscanos Conuentuales, & colunt illam Sanctam VII Martij tamquam huius esset.

VITA
Ex MS. Casinensi eruta a Luca Holstenio.

Perpetua, Martyr Carthagine, aut Tuburbi in Africa (S.)
Felicitas, Martyr Carthagine, aut Tuburbi in Africa (S.)
Saturus, Martyr Carthagine, aut Tuburbi in Africa (S.)
Saturninus, Martyr Carthagine, aut Tuburbi in Africa (S.)
Reuocatus, Martyr Carthagine, aut Tuburbi in Africa (S.)
Secundolus, Martyr Carthagine, aut Tuburbi in Africa (S.)

BHL Number: 6633

PRÆFATIO.

[1] Si vetera fidei exempla, & Dei gratiam testificantia & ædificationem hominis operantia, propterea a in litteris sunt digesta, vt lectione eorum quasi repensitatione rerum, & Deus honoretur & homo confortetur; cur non & noua documenta æque vtrique caussæ conuenientia digerantur? vel quia & hæc vetera futura quandoque sunt & necessaria posteris, si in præsenti suo tempore minori b deputantur auctoritati, propter prȩsumptam venerationem antiquitatis. [Noua scribenda, posteris antiqua futura.] Sed viderint, qui vnam virtutem Spiritus vnius sancti pro ætatibus iudicent temporum: cum maiora reputanda sint c nouitiora quæque, vt nouissimiora, secundum exuperationem gratiæ in vltima seculi spatia decreta. In nouissimis enim diebus, dicit Dominus, effundam de spiritu meo super omnem carnem, & prophetabunt filij filiæque eorum, & super seruos & ancillas meas de meo Spiritu effundam: & iuuenes visiones videbunt, & senes somnia somniabunt. [Ioel. 2, 28.] [Act. 2, 17.] Itaque & nos, qui sicut prophetias, ita & visiones nouas pariter repromissas & agnoscimus & honoramus; ceterasq; virtutes Spiritus sancti ad d instrumentum Ecclesiæ deputamus, cui & missus est idem omnia e donatiua administrans in omnibus, prout vnicuique distribuit Dominus, necessario & digerimus & ad gloriam Dei lectione celebramus, vt ne qua aut imbecillitas aut desperatio fidei apud veteres tantum æstimet gratiam diuinitatis conuersatam, siue in Martyrum, siue in reuelationum f dignatione: cum semper Deus operetur quæ repromisit non credentibus in testimonium, credentibus in beneficium. Et nos itaque, quod audiuimus & contrectauimus, annuntiamus & vobis, [scripta ad oculatos testes.] fratres & filioli: vt & vos, qui interfuistis, rememoremini gloriæ Domini: & qui nunc cognoscitis per auditum, communionem habeatis cum sanctis Martyribus; & per illos cum Domino Iesu Christo: cui est claritas & honor in secula seculorum. Amen.

[Annotata]

a Mallet Holstenius in litteras, vti eadem phrasi legitur in Vita S. Cypriani.

b Ita deputare peccato, delicto, malo, veritati, Deo &c. dixit Tertullianus.

c [Nouissimiora.] Ita phrasi Africana extremiora & extremissima dixit Tertullianus, postremissimum & nouissimo extremum Apuleius, & minimissimum Arnobius.

d [Instrumentum.] Ita Instrumentum sustinendi patientia, Instrumentum pudicitiæ, grauitas, continentia ad instrumentum æternitatis, diaboli iniquitas ad instrumentum persecutionis dicitur apud Tertullianum.

e [Donatiua.] Donatiua, Charismata dicimus: vt, meliorum donatiuorum sectatores simus. Donatiuum Dei vita æterna. Idem Tertullianus.

f [Dignatio.] Dignatio progratia, quam Deus conferre dignatur Cyprianus: Non est in tua potestate, sed in Dei dignatione martyrium, & Corona de Dei dignatione descendit. Qua aliaque ipsis locis citatis allegat Holstenius.

CAPVT I.
Sanctorum captiuitas. Perpetuæ baptismus, in carcerem detrusio. Visio prima.

[2] Apprehensi sunt adolescentes a catechumini Reuocatus & Felicitas Conserua eius, [Capti SS. Reuocatus, Felicitas, Secundulus, Perpetua:] & Secundulus. Inter hos & Vbia Perpetua honesta liberaliter instituta, matrona licet nupta; habens patrem & matrem, & fratres duos, alterum æque catechuminum, & filium infantem ad vbera. Erat autem ipsa circiter annorum viginti duo. Hæc ordinem totum martyrij sui iam hinc ipsa narrabit, [hæc scripsit res gestas:] sicut conscriptum manu sua & suo sensu reliquit.

[3] Cum adhuc, inquit, cum persecutoribus essem, & me pater euertere cupiret, & deiicere pro sua affectione perseueraret; Pater, inquio, vides, verbi gratia, vas hoc iacens, vrceolum siue aliud? Et dixit: Video. [S. Perpetua patrem vincit.] Et ego dixi ei: Numquid alio nomine vocati potest? Et ait: Non. Sic & ego aliud me dicere non possum, nisi quod sum, Christiana. Tunc pater motus hoc verbo, mittit se in me, vt oculos mihi erueret: sed vexauit tantum, & profecto est victus cum b argumentis diaboli. Tunc paucis diebus quod caruissem patre, Domino gratias egi, & c refrigerauit absentia illius. In ipso spatio paucorum dierum baptizati sumus: [cum alijs baptizatur:] & mihi Spiritus dictauit, non aliud petendum d ab aqua nisi sufferentiam carnis.

[4] Post paucos dies recipimur in carcerem: & expaui, quia numquam experta eram tales tenebras. [detruditur in tetrum carcerem,] O diem asperum! æstu valido, turbarum beneficio, concussura militum, nouissime macerabar solicitudine infantis. Ibi tunc Tertius & Pomponius benedicti Diaconi, qui nobis e ministrabant, constituerunt f prȩmio, vt paucis horis emissi in meliorem locum carceris refrigeraremur. Tunc exeuntes de carcere vniuersi sibi vacabant. Ego infantem lactabam iam inedia defectum, solicita pro eo adloquebar matrem, [sollicita de infante:] & confortabam fratrem, commendabam filium: tabescebam ideo quod illos tabescere videram mei beneficio. Tales solicitudines multis diebus passa sum, & vsurpaui vt mecum infans in carcere maneret, & statim conualui; & releuata sum a labore & solicitudine infantis: & factus est mihi carcer subito g prætorium; vt ibi mallem esse quam alicubi.

[5] Tunc dixit mihi frater meus: Domina soror, iam in magna dignatione es; tanta, vt postulem visionem, & ostendatur tibi an passio sit an h commeatus. Et ego quæ me sciebam fabulari cum Domino, cuius beneficia tanta experta eram, fidenter repromisi ei, [ex visione sibi facta,] dicens: Crastina die tibi renuntiabo. Et postulaui, & ostensum est mihi hoc. Video scalam miræ magnitudinis, pertingentem vsque ad cælum & angustam, [scalæ in cælum erectæ,] per quam non nisi singuli ascendere possent: & in lateribus scalæ omne genus ferramentorum infixum. Erant ibi gladij, lanceæ, hami, machæræ: vt si quis negligenter, aut non sursum attendens ascenderet, laniaretur, & carnes eius inhærerent ferramentis. Et erat sub ipsa scala draco cubans miræ magnitudinis, qui ascendentibus insidias præstabat, & exterrebat ne ascenderent. Ascendit autem Saturus prior, qui postea se propter nos vltro tradiderat, & tunc cum adducti sumus, præsens non fuerat: & peruenit in caput scalæ, [& ascensios S. Saturi & sui,] & conuertit se, & dixit mihi. Perpetua, sustineo te: sed vide ne te mordeat draco ille. Et dixi ego: Non me nocebit in nomine Domini Iesu Christi, & desub ipsa scala, quasi timens me, lente eiecit caput: & quasi primum gradum calcarem, i calcaui illi caput. Et ascendi, & vidi spatium horti immensum, & in medio sedentem hominem canum, in habitu pastoris, grandem, k oues mulgentem: & circumstantes candidati millia multa. Et leuauit caput, & aspexit me, & dixit mihi: Bene venisti l tegnon. Et clamauit me, & de caseo, quod mulgebat, dedit mihi m quasi buccellam. & ego accepi iunctis manibus, [& buccellæ oblatæ] & manducaui: & vniuersi circumstantes dixerunt, Amen. Et ad sonum experrecta sum commanducans nescio quid. Et retuli statim fratri meo, & n intelleximus passionem esse futuram: & cœpimus nullam iam spem in seculo habere. [intelligit martyriū.]

[Annotata]

a Catechuminum pro Catechumeno æuo illo scribi solitum arbitratur Holstenius, vti mox cupiret pro cuperet.

b In Vita S. Simeonis Stylitæ 5 Ianuarij Antonius cap. 6 cum signum Crucis fecisset, continuo diabolus cum argumento suo euanuit.

c Hoc est, requiem dedit. Græce διανέπαυσεν.

d Id est, a baptismo petijt gratiam martyrij, tolerantiam passionis, patientiam in carne & corpore. Multa similia adfert Holstenius.

e Apud Cyprianum epist II. Diaconi ad carcerem commeantes, Martyrum desideria consilijs suis & scripturarum præceptis gubernant.

f Pretio empta aliqua libertas. De simili caritate agit Tertullianus lib. ad Martyres, & Cyprianus epist. 5 & 6.

g Palatium amplum, vti illud in quo Proconsul ius dicebat.

h [Commeatus.] Commeatus, facultas discendendi atq; eundi ab libitum. Ita Cyprianus epist. 9 Martyrio siue victoriæ consummationis commeatum opponit, & epist. 52 ait commeatum a Deo dari, quando pax a persecutoribus datur.

i S Augustinus serm. 1 de SS. Perpetua & Felicitate ista scribit: Calcatus est draco pede casto & victore vestigio, [Draconis caput calcatur.] cum erectæ demonstrarentur scalæ, per quas B. Perpetua iret ad Deum. Ita caput serpentis antiqui, quod fuit præcipitium fæminæ cadendi, gradus factus est ascendendi. & tractatu de Tempore barbarico cap. 5. Perpetua & Felicitas caput calcauerunt serpentis, quod Eua ad cor suum intus admisit. Illam seduxit falsa promittendo: illas non valuit superare sæuiendo. Illam decepit in paradisi felicitate: has non potuit adire, nec substantiarum deposita potestate. Illius inter paradisi delicias ruinam gauisus est, harum inter pœnas fortitudinis constantiam ipse quodammodo diabolus expauit.

k Hanc Euangelicam speciem pastoris pro Christo & ouium pro fidelibus exprimunt antiquissimæ imagines, [Christus sub specie pastoris mulgentis oues:] in Roma subterranea expositæ, & hæc ipsa forma pastoris oues mulgentis expressa est libro 2 & cap. 8 secundum Italicam editionem Antonij Bosij, at cap. 10 apud Paullum Aringhum, qui eam multo auctius Latine vulgauit: & Tertullianus de Pudicitia cap. 7 ista habet: A parabolis licebit incipias, vbi est ouis perdita a Domino requisita, & humeris eius reuecta: procedant ipsæ picturæ calicum vestrorum, si vel in illis perlucebit interpretatio pecudis illius &c.

l Græce τέκνον, & dicitur de vtroque sexu.

m [Buccella lactis.] S. Augustinus in dicto tractatu de Tempore barbarico: Perpetua lactabat: sed tamdiu lactauit, quamdiu acciperet ab illo pastore simul & patre buccellam lactis: qua accepta, dulcedo felicitatis perpetuæ eam fecit contemnere filium, spernere patrem, non inhærere mundo, perdere animam pro Christo.

n Vnde id intellexerint, erudite explicat Possinus noster: Existimo, inquit, inde quod in visione adumbratus erga Perpetuam ritus fuerat Eucharistiæ ministrandæ: quæ cum notissimo tunc vsu dari soleret ijs, quos certum erat breui morituros, recte id Perpetua & ipsius Frater ita interpretati sunt, [Ritus Eucharistiæ ministrādæ] vt significatam eo viso Confessorum mox secuturam necem arbitrarentur. Ritus perceptionis Eucharistiæ eo adumbratus cernitur, quod quasi buccella Perpetuæ porrigitur, quod eam ipsa accipit iunctis manibus, quod deinde comedit, circumstantibus Amen acclamantibus. quæ omnia in Eucharistiæ olim ministratione solita seruari, [in procinctu martyrij.] notius est e plurium antiquorum testimonijs, & Sancti præsertim Ambrosij, quam vt demonstrari pluribus opus sit. Certe de vsu Africanarum Ecclesiarum peculiariter constat solitas eas Eucharistiam ministrare Confessoribus in martyrij procinctu constitutis: idque ita necessarium arbitratas esse, vt inde argumentum sumpserint scribendi ad Cornelium Rom. Pontificem, manu quidem & calamo S. Cypriani, nomine autem aliorum quoque septem & triginta Episcoporum Africanorum, vt æqui consuleret gratiam fieri legis prius sancitæ de non admittendis vnquam ad Ecclesiæ & Eucharistiæ communionem ijs, qui semel in persecutione lapsi fuissent: quoniam tunc ex ijs multi in pœnitentium numero scripti, a nouis persecutoribus periclitarentur, &, vt res se habebant, breui pro Christi confessione interficiendi viderentur: quibus in procinctu agonis positis denegari consuetum viaticū Corporis Christi nimis erat inhumanum. Ex hac Epistola, quæ secunda libri 1. apud Cyprianum est, quædam adscribam, ad fidem rei quam tractamus faciendam, opportuna: Sed cum, inquiunt, videamus diem rursus alterius infestationis appropinquare cœpisse, & crebris atque assiduis ostensionibus admoneamur, vt ad certamen, quod nobis hostis indicit, armati & parati simus; plebem etiam nobis diuina dignatione commissam exhortationibus nostris præparemus, & omnes omnino milites Christi, qui arma desiderant, & prælium flagitant, intra castra Domini colligamus: necessitate cogente censuimus, eis, qui de Ecclesia Domini non recesserunt, sed pœnitentiam agere & lamentari, ac Dominum deprecari a primo lapsus sui die non destiterunt, pacem dandam esse, & eos ad prælium quod imminet, armari & instrui oportere. Et paullo post: At vero nunc non infirmis, sed fortibus pax necessaria est, nec morientibus, sed viuentibus communicatio a nobis danda est, vt quos excitamus & exhortamur ad prælium, non inermes & nudos relinquamus: sed protectione Sanguinis & Corporis Christi muniamus: & cum ad hoc fiat Eucharistia, vt possit accipientibus esse tutela, quos tutos esse contra aduersarium volumus, munimento Dominicæ saturitatis armemus. Nam quomodo docemus aut prouocamus eos in confessione nominis sanguinem suum fundere, si eis militaturis Christi Sanguinem denegamus? aut quomodo ad martyrij poculum idoneos facimus, si non eos ad bibendum prius in Ecclesia poculum Domini iure communicationis admittimus? Siquidem, vt aliquanto post additur: Idoneus esse non potest ad martyrium, qui ab Ecclesia non armatur ad prælium: & mens deficit, quam non recepta Eucharistia erigit & accendit.

CAPVT II.
Constantia S. Perpetuæ a patre oppugnatæ, Confessio fidei, condemnatio. Liberatio Dinocratis e purgatorio in visione ostēsa.

[6] Post paucos dies rumor cucurrit vt audiremur. Superuenit autem & de ciuitate a pater meus, consumptus tædio: ascendit ad me vt me deiiceret, dicens: Miserere filia canis meis, miserere patri: si dignus sum a te pater vocari: si his te manibus ad hunc florem ætatis prouexi: [Oppugnatur a patre.] si te præposui omnibus fratribus tuis; ne me dederis in dedecus hominum: aspice fratres tuos, aspice matrem tuam & materteram, aspice filium tuum, qui post te viuere non poterit: depone animos, ne vniuersos nos extermines: nemo enim nostrum libere loquetur, si tu aliquid fueris passa. Hæc dicebat pater pro sua pietate, basians mihi manus, & se ad pedes meos iactans: & lacrymis me non filiam nominabat, sed Dominā: & ego dolebam caussam patris mei, quod solus de passione mea gauisurus non esset de toto genere meo: & b confortaui eum, dicens: Hoc fiet in illa catasta quod Deus voluerit, [confortat eum:] scito enim nos non in nostra potestate esse constitutos, sed in Dei. Et recessit a me contristatus.

[7] Alio die cum pranderemus, subito rapti sumus vt audiremur: & peruenimus ad forum. Rumor statim per vicinas fori partes cucurrit, & factus est populus immensus. Ascendimus in c catastata, interrogati ceteri, confessi sunt. Ventum est & ad me, [cum aliis ad tribunal ducta,] & apparuit pater illico cum filio meo, & extraxit me de gradu, supplicans: Miserere infanti. Et Hilarianus procurator, qui tunc loco Proconsulis Minuci Timiniani defuncti ius gladij acceperat, Parce, inquit, canis Patris tui, parce infantiæ pueri: fac sacrum pro salute d Imperatorum. Et ego respondi: Non facio. Hilarianus, [confitetur se Christianam.] Christiana es? inquit. Et ego respondi: Christiana sum. Et cum staret pater ad me deiiciendam, iussus est ab Hilariano deiici: & virga percussit, & e doluit mihi casus patris mei, quasi ego fuissem percussa: sic dolui pro senecta eius misera. [damnatur ad bestias:] Tunc nos vniuersos pronuntiat, & damnat ad bestias, & hilares descendimus ad carcerem. Tunc quia consueuerat a me infans mammas accipere, & mecum in carcere manere, statim mitto ad patrem Pomponium Diaconum, postulans infantem. Sed pater dare noluit: & quomodo Deus voluit, neque ille amplius mammas desiderat, neque mihi feruorem fecerunt, ne solicitudine infantis & dolore mammarum macerarer.

[8] Post dies paucos dum vniuersi oramus, subito media oratione profecta est mihi vox, & nominaui Dinocratem: & obstupui quod numquam mihi in mentem venisset nisi tunc: [orat pro fratre Dinocrate mortuo,] & dolui commemorata casus eius, & cognoui me statim dignam esse, & pro eo petere debere. Et cœpi de ipso orationem facere multum, & ingemiscere ad Dominum. Continuo ipsa nocte ostensum est mihi hoc. Video Dinocratem exeuntem de loco tenebroso, vbi & f complura erant loca tenebrosa, æstuantem valde & sitientem, sordido vultu & colore pallido: & vulnus in facie eius, quod cum moreretur habuit. Hic Dinocrates fuerat g frater meus carnalis annorum h septem: qui per infirmitatem facie i cancerata male obijt, [intelligit affligi in purgatorio.] ita vt mors eius odio fuerit omnibus hominibus. Pro hoc ego orationem feceram: & inter me & illum grande erat k diadema: ita vt vterque ad inuicem accedere non possemus. Erat deinde, vbi Dinocrates erat, piscina plena aqua, altiorem marginem habens quam erat statura pueri, & extendebat se Dinocrates quasi bibiturus. Ego dolebam, quod & piscina illa aquam habebat, & tamen propter altitudinem marginis bibiturus non esset. Et experrecta sum, & cognoui fratrem meum laborare; sed fidebam me profuturam labori eius, & orabam pro eo, quousque trāsiuimus in carcerem castrensem: l munere enim castrensi eramus m pugnaturi (natale tunc n Getæ Cæsaris) & feci pro illo orationem die & nocte, & lacrymans, vt mihi donaretur.

[9] Die quo in neruo mansimus ostensum est mihi hoc. Video locum illum, quem retro videram, & Dinocratem mundo corpore bene vestitum refrigerantem: [& inde liberatum.] & vbi erat vulnus, video cicatricem, & piscinam illam, quam retro videram, summisso margine vsque ad vmbilicum pueri: & aquam de ea trahebat sine cessatione, & super margine o fiala aurea plena aqua. Et accessit Dinocrates, & de ea bibere cœpit: quæ fiala non deficiebat, & satiatus abscessit de aqua ludere more infantium gaudens, & experrecta sum. Tunc intellexi translatum eum esse de pœna.

[Annotata]

a S. Augustinus in Psal. 47 de caritate Martyrum agit, & inter alia ait: Quam multos filios parentes prohibebant mori, sicut nouimus & legimus in passione B. Perpetuæ. Sed lacrymæ quantælibet & quantolibet impetu fluerent, quomodo ardorem caritatis extinguerent.

b S. Augustinus sermone 2 de his Sanctis: S. Perpetua tanta patri moderatione respondit, vt nec præceptum violaret, quo debetur honor parentibus, nec dolis cederet, quibus altior agebat inimicus.

c

[Catasta.]Catasta locus editior, in quo serui venales, aut rei iudicandi aut torquendi exponebantur, vti pulpitum in ecclesia locus erat eminentior. Hinc S. Cyprianus epist. 33 laudat Lectorem, qui ad pulpitum venerat post catastam, in qua Christum fuerat confessus, & S. Romanus Martyr apud Prudentium.

Audite cuncti, clamo longe ac prædico,
Emitto vocem de catasta celsior.

d Tertullianus in Apologetico cap. 10 hoc solum Christianorum delictum esse obijcit: [sacra pro Imperatobus.] Deos, inquitis, non colitis, & pro Imperatoribus sacrificia non impenditis: itaque sacrilegij & maiestatis rei conuenimur. Summa hæc caussa, imo tota est.

e S. Augustinus serm 2 citato: Doluit illa; Perpetua, senis parentis iniuriam, [compassio S. Perpetuæ.] & cui non præbuit assensum, seruauit affectum. Oderat quippe in illo stultitiam, non naturam; & eius infidelitatem, non originem suam. Maiore igitur gloria tam dilectum patrem male suadentem fortiter repulit, quem vapulantem videre sine mœrore non potuit. Proinde & dolor ille nihil retraxit robori fortitudinis & aliquid addidit laudibus passionis.

f Quatuor extraditione Ecclesiastica, infimus vbi dæmones & animæ damnatæ; tum purgatorium, in quo Dinocrates fuit, dein limbus puerorum, qui in solo peccato originali mortui sunt, denique Limbus Patrum seu sinus Abrahæ, ex quo omnes a Christo liberati.

g Christianum fuisse vel inde colligimus, quia S. Perpetua supra dixit: quod solus pater de sua passione gauisurus non esset de toto genere suo.

h [septennis in purgatorio.] S. Augustinus lib. 1 de Anima & eius origine cap. 10 de Dinocrate agens, ait: illius ætatis pueros & mentiri & verum loqui, confiteri & negare iam posse. & lib. 3 cap. 9 t sta habet: Dinocrates septennis puer, in quibus annis pueri cum baptizantur, iam symbolum reddunt, & pro se ipsi ad interrogata respondent, cur non tibi visus fuerit baptizatus, potuisse ab impio patre ad Gentilium sacrilegia reuocari, & ob hoc fuisse in pœnis, de quibus Sorore orante liberatus est. Quibus innuit aliquam noxam potuisse attrahere, ob quam ad maius tempus puniendus erat, nisi precibus fuisset adiutus.

i Cancerata, siue cancri morbo infecta. Ita Lucifer Calaritanus ad Constantium Imperatorem libro de non conueniendo cum hæreticis ait: Nec poteris, te non Arij cancerasse sermonem, [Cancerata facies.] cum fœtor cancerationis tuæ ad omnem peruenerit regni tui locum, & cuncti te vitare statuerimus, ne & ipsi peste tua Ariana canceraremur.

k [Diadema] Grande diadema, siue grandis limbus, spatium oblongum alicuius latitudinis, in Euangelio Lucæ 16. v. 26 appellatur magnum chaos. Consule Notas Possini. Forte legendum hic diastema.

l Ita Ruffinus Munerum dies vertit, quos θηριομαχιῶν ἡμέρας dixit Eusebius lib. 5 Histor. Eccl. cap. 1 vbi de illustribus Martyribus Galliæ agit. Certe voce muneris significabatur pugna, [Munerū dies.] vel gladiatorum inter se vel bestiarum cum reis morti addictis, &ea spectacula exhibebantur in castris ad delectandos milites, muneris siue beneficij gratia.

m Pugnaturi & Græce θηριομαχοῦντες dicebantur, etsi vincti traderentur bestiis, aut mere passiue se haberent, vt Martyres faciunt.

n Getæ, secundogeniti Seueri Imperatoris, de quo, & anno quo hæc contigerunt, supra egimus.

o Fiala, Græcis φιάλη, passim, vti debet scribitur phiala. Holstenius seruauit scriptionem codicis MS.

CAPVT III.
Noua oppugnatio S. Perpetuæ a patre facta. Visio eius III.

[10] Deinde post dies paucos Pudens miles, a optio præpositus carceris, qui nos magni faciebat, cœpit intelligere magnam virtutem esse in nobis: qui multos ad nos admittebat, vt & nos & illi inuicem refrigeraremus. Vt autem proximauit dies muneris, [A patre noua molestia afficitur:] intrat ad me pater meus consumptus tædio, & cœpit barbam suam euellere, & in terram mittere, & prosternere se in faciem, & improperare annis suis, & dicere tanta verba, quæ mouerent vniuersam creaturam. Ego dolebam pro infelici senecta eius.

[11] Pridie quam pugnaremus, video in b horomate hoc: Venisse Pomponium Diaconum ad ostium carceris, & pulsare vehementer: & exiui ad eum, & aperui ei: qui erat vestitus discinctam c candidam, habens multiplices d calliculas. Et dixit mihi: Perpetua, te expectamus, veni. Et tenuit mihi manum, [in visione abducta ad luctam] & cœpimus ire per aspera loca & flexuosa. Vix tandem peruenimus anhelantes ad amphitheatrum, & induxit me in media arena: & dixit mihi: Noli pauere, hic sum tecum, & conlaboro tecum, & abijt. Et adspicio populum ingentem attonitum: & quia sciebam me ad bestias datam esse, mirabar quod non mitterentur mihi bestiæ. Et exiuit quidam contra me Ægyptius; fœdus specie, cum adiutoribus suis, pugnaturus mecum. [contra Æthiopem,] Veniunt & ad me adolescentes decori, adiutores & fauitores mei: & expoliata sum, & e facta sum masculus. Et cœperunt me fauitores mei oleo defrigere, quomodo solent in agonem, & illum contra Ægyptium video in f afa volutantem. Et exiuit vir quidam miræ magnitudinis, vt etiam excederet fastigium amphitheatri, g discinctatus purpuram inter duos clauos per medium pectus, habens calliculas multiformes ex auro & argento factas, efferens h virgam quasi lanista, & ramum viridem, in quo erant mala aurea. Et petijt silentium, & dixit: Hic Ægyptius si hanc vicerit, [proposito præmio,] occidet illam gladio: & si hunc i vicerit, accipiet ramum istum & recessit. Et accessimus ad inuicem, [pugnauit,] & cœpimus mittere pugnos. Ille mihi pedes apprehendere volebat: ego autem illi calcibus faciem cȩdebam: & sublata sum in aëre, & cœpi eum sic cædere terram concalcans. At vbi vidi moram fieri, iunxi manus, vt digitos in digitos mitterem: & apprehendi illi caput, & cecidit in faciem & calcaui illi caput. [vicit,] Et cœpit populus clamare, & fauitores mei psallere. Et accessi ad lanistam, & accepi ramum. Et osculatus est me, & dixit mihi: [& præmiū accepit.] Filia, pax tecum. & cœpi ire cum gloria ad portam k Sanauiuariam. Et experrecta sum, & intellexi me non ad bestias, sed contra diabolum esse pugnaturam: sed sciebam mihi esse victoriam. Hoc vsque in pridie muneris egi: ipsius autem muneris actum, si quis voluerit, scribat.

[Annotata]

a S. Ambrosius in caput 4 epistolæ ad Ephesios scribit, Paulum & Silam tempus non distulisse, [Optio carceris.] quo Optionem carceris baptizarent, pro quo Græci Actor. 16 v. 27, habent δεσμοφύλακα, vt vox Præpositi hic videatur abundare aut explicandi gratia adiuncta. Interim videtur Optio quasi inspector dici ab ὄπτω video: qui sub oculis habeat ingredientes egredientesq; in carcerem.

b Imo horamate, Græce ὅραμα visionem significat. Legimus in MSS horama, [Horama.] orama & oroma, vt alias monuimus. Consule Onomasticon ad Ianuarium.

c Albam inter veste, sacras appellamus, nisi stola candida intelligatur.

d Calliculæ infra ex auro & argento factæ. In veteri Glossario Galliculæ τροχάδες, [Calliculæ.] quod rotundæ & volubiles. Huius generis in veteri Lege erant tintinnabula & malogranata in extrema ora vestis Summi Sacerdotis.

e Augustinus serm. 2 de his Sanctis, B. Perpetua, inquit, sibi de seipsa reuelatum esse narrauit: virum se factam certasse cum diabolo. Illo quippe certamine in virum perfectum ipsa currebat, [lucta contra Æthiopem.] in mensuram ætatis plenitudinis Christi. At lib. 4 de Anima & eius origine cap. 18, S. Perpetua, ait, visa sibi est in somnis cum quodam Ægyptio in virum conuersa luctari… quando anima eius in illa virilis corporis similitudine luctabatur.

f Afa, Apha, seu potius Hapha, Græce ἀφὴ: & notatur puluis, quo pugiles certaturi post vnctionem inspergebantur: [Afa puluis.] & sic illa voce vsus est Martialis lib. 7 in Philænin; aut in eo humi iacente se volutabant.

g Id est, veste discincta indutus: in MS. tamen videtur hic, distinctatus, & supra, alba distincta, legi: vt forte intelligi debeat vestis alba purpureis tæniis distincta, & ea indutus, distinctatus vocetur.

h Vsum hunc censorium exprimit Sidonius Apollinaris lib. 11 c. 2. Iuuenum luctas, inquit, si inuoluantur obscœnius, casta confestim gymnasiarcharum virga dissoluit.

i Tertullianus de fuga in persecutione: A quo certamen edicitur, nisi a quo corona & præmium proponuntur. [Sanauiuaria porta.]

k Porta Sanauiuaria, per quam sani & viui foro & vrbi reddebantur, & contra porta mortualis, per quam mortua corpora aut horum partes extrahebantur.

CAPVT IV.
Visio S. Saturi.

[12] Sed & Saturus benedictus hanc visionem suam edidit, quam ipse conscripsit: Passi, inquit, eramus, & exiuimus de carne, [S. Satyrus in visione sibi facta & S. Perpetua] & cœpimus ferri a quatuor Angelis in orientem, quorum manus nos non tangebat. Ibamus autem non supini sursum versi, sed quasi mollem cliuum ascendentes: & a liberato primo mundo vidimus lucem immensam & dixi Perpetuæ: (erat enim hæc in latere meo) Hoc est quod nobis Dominus promittebat: [ab Angelis in lucem magnam portati,] percepimus promissionem. b Et dum gestamur ab ipsis quatuor Angelis, factum est nobis spatium grande: quod tale fuit quasi viridarium, arbores habens rosæ, & omne genus flores. Altitudo arborum erat in modum cypressi, quarum folia cadebant sine cessatione. Ibi autem in viridario alij quatuor Angeli fuerunt clariores ceteris: qui vbi viderunt nos, honorem nobis dederunt, & dixerunt ceteris Angelis: Ecce sunt, ecce sunt: cum admiratione. Et expauescentes quatuor illi Angeli, qui gestabant nos, deposuerunt nos: & pedibus nostris transiuimus stadium via lata; vbi inuenimus Iocundum, [vident Martyres:] & Saturninum, & Artaxium, qui eadem persecutione viui arserunt; & Quintum, qui & ipse Martyr in carcere exierat. & quærebamus de illis vbi essent. Ceteri Angeli dixerunt nobis: Venite prius, introite, & salutate Dominum.

[13] Et venimus prope locum, cuius loci parietes tales erant quasi de luce ædificati: & ante ostium loci illius quatuor Angeli stabant, qui introeuntes vestierunt stolas candidas. [ducti ad thronum Dei,] Et introiuimus, & audiuimus vocem vnitam dicentem; Agios, agios, agios, sine cessatione. Et vidimus in eodem loco sedentem quasi hominem canum, niueos habentem capillos, & vultu iuuenili, cuius pedes non vidimus: & in dextra & in sinistra seniores quatuor, & post illos ceteri seniores complures stabant. Et introëuntes cum admiratione stetimus ante thronum. & quatuor Angeli subleuauerunt nos: & osculati sumus illum, [osculo excipiuntur,] & de manu sua traiecit nobis in faciem. Et ceteri seniores dixerunt nobis: Stemus: & stetimus, & pacem fecimus. Et dixerunt nobis seniores: Ite & ludite. Et dixi Perpetuæ: Habes quod vis. Et dixit mihi: Deo gratias, vt quomodo in carne hilaris fui, hilarior sum & hic modo.

[14] Et exiuimus, & vidimus ante fores Optatum Episcopum ad dexteram, & Aspasium Presbyterum Doctorem ad sinistram, separatos & tristes, [Optatum Episcopum & Aspasium Presbyterum dissentiētes conciliant.] & miserunt se ad pedes nobis, & dixerunt: Componite inter nos, quia existis, & sic nos reliquistis. Et diximus illis: Non tu es Papa noster, & tu Presbyter; vt vos ad pedes nobis mittatis? Et moti sumus, & complexi illos sumus. Et cœpit Perpetua cum illis loqui: & segregauimus eos in viridarium sub arbore rosæ. Et dum loquimur cum eis, dixerunt illis Angeli: Sinite illos, refrigerent: & si quas habetis inter vos dissensiones, dimittite vobis inuicem, & c conturbauerunt eos. Et dixerunt Optato: Corrige plebem tuam: quia sic ad te conueniunt quasi de circo redeuntes, & d defatigationibus certantes. Et sic nobis visum est, quasi vellent claudere portas. Et cœpimus illic multos fratres cognoscere, sed & e Martyras. Vniuersi odore inenarrabibi alebamur, qui nos satiabat. Tunc gaudens experrectus sum.

[Annotata]

a Possinus mauult legi liberati, id est, postquam e crassiore aëre sphæræ sublunaris emersissent, vidisse lucem &c.

b Illos quatuor hoc die celebrat antiquum Martyrologium S. Hieronymi.

c Possinus vult substitui proturbauerunt, hoc est longe submouerunt.

d Holstenius mauult legi de factionibus.

e Martyres scilicet, quos ante desiderarant videre. Tertullianus libro de anima cap. 55. Perpetua, inquit, fortissima Martyr, sub die passionis in reuelatione Paradisi solos illic Commartyres suos vidit.

CAPVT V.
Mors S. Secundoli in carcere. Partus S. Felicitatis. Gesta omnium pridie martyrij.

[15] visiones insigniores ipsorum Martyrum beatissimorum Saturi & Perpetuæ, quas ipsi conscripserunt. [S. Secundulus in carcere moritur.] Secundulum vero Deus maturiore exitu de seculo adhuc in carcere euocauit: non sine gratia, vt bestias lucraretur; a gladium tamen etsi non anima, certe caro eius agnouit.

[16] Circa Felicitatem vero & illi gratia Domini eiusmodi contigit. [S. Felicitas grauida] Cum octo iam menses suum ventrem haberet, (nam prægnans fuerat apprehensa) instante spectaculi die in magno erat luctu, ne propter ventrem differretur: b quia non licet prægnantes pœnæ repræsentari: & ne inter alios postea sceleratos sanctum & innocentem sanguinem funderet. Sed & Commartyres grauiter contristabantur, ne tam bonam sociam quasi comitem solam in via eiusdem spei relinquerent. [fusis precibus] c Coniuncto itaque vnito gemitu ad Dominum orationem fuderunt ante tertium diem muneris. Statim post orationem dolores inuaserunt. Et cum pro naturali difficultate octaui mensis in partu laborans doloret, [octauo mēse parit cū dolore:] ait illi quidam ex ministris d cataractariorum: Quæ modo doles, quid facies obiecta bestijs; quas contempsisti, cum sacrificare noluisti? Et illa respondit: e Modo ego patior quod patior: illic autem alius erit in me, qui patietur pro me; quia & ego pro illo passura sum. Ita enixa est puellam, quam sibi quædam soror in filiam educauit.

[17] Quoniam ergo permisit, & permittendo voluit Spiritus sanctus ordinem ipsius muneris conscribi, etsi indigni ad supplementum tantæ gloriæ describendum, tamen quasi mandatum sanctissimæ Perpetuæ, imo f fidei commissum eius exequimur, vnum adiicientes documentum de ipsius constantia & animi sublimitate. Cum a Tribuno g castigatius eo tractarentur, quia ex admonitionibus hominum vanissimorum verebatur, [inuictus animus S. Perpetuæ] ne subtraherentur de carcere incantationibus aliquibus magicis; in faciem ei respondit: Quid vtique non permittis refrigerare h noxijs nobilissimis Cæsaris scilicet, & natali eiusdem pugnaturis? Aut non tua gloria est, si pinguiores illo producamur? Horruit & erubuit Tribunus; & ita iussit illos manibus i hiberi, vt fratribus eius & ceteris facultas fieret introëundi, & refrigerandi cum eis; k tamen ipso optione carceris credente.

[18] Pridie quoque cum illa cœna, quam liberam vocant, quantum in ipsis erat, non cœnam liberam sed agapen cœnarent, eadem constantia ad populum verba ista iactabant, comminantes iudicium Domini, contestantes passioni suæ felicitatem, [& S. Saturi.] irritantes concurrentium curiositatem, dicente Saturo: Crastinus satis vobis non est, quod libenter videtis quod odistis: hodie amici, l cras inimici: notate tamen nobis facies nostras diligenter, vt recognoscatis nos in die illo. Ita omnes inde attoniti discedebant, ex quibus multi crediderunt.

[Annotata]

a Holstenius arbitratur verba ita collocari debere: Gladium tamen etsi non caro, certe anima eius agnouit: vt Lucæ 2 de Deipara Virgine dicitur: Tuam ipsius animam pertransibit gladius. Et sic cum aliis Martyr habetur.

b Plutarchus de sera Numinis vindicta, asserit antiquissimam Ægyptiorum legem fuisse, vt prægnans, si mortis fuerit damnata, asseruetur donec pariat. Quam legem obseruarunt etiam Græci & Latini.

c Præclare S. Augustinus serm. 2. sæpius citato. Editus est partus immaturo mense maturus. Actum est diuinitus, vt non suo tempore onus vteri poneretur, ne suo tempore honor martyrij differretur. Actū est, inquam, diuinitus, vt indebito die fœtus ederetur, dum tamen tanto comitatui debita Felicitas redderetur &c.

d [Cataractarij.] Cataractarij, custodes ad portam excubantes: nam cataractarum inter alia significata, vsum antiquum indicat Liuius his verbis: Porta, cataracta deiecta, clausa erat: eam partim vectibus leuant, partim funibus sub ducunt in tantum altitudinis, vt recte subire possint.

e S. Augustinus loco citato: In parturiendo fæmineam conditionem fæmineā voce testata est. Non aberat Euæ pœna, sed aderat Mariæ gratia. Exigebatur quod mulier debebat: opitulabatur quem Virgo pepererat.

f Videtur Scriptori a se conscripta dedisse, quæ ita concluserat: Ipsius autem muneris actum si quis voluerit scribat: An ergo Pomponius Diaconus aut socius eius Titus, aut Rusticus Catechumenus, auctor censeri posset, non audemus coniectare.

g Hoc est, inquit Holstenius; Tribuno ægre permittente cibos inferri, diarijs solito tenuioribus pascerentur: vtique præter morem. Sic Tertulliano, Castigatio victus, ieiunium aut cibus parcior dicitur.

h Noxijs, id est, morti destinatis.

i Hiberi pro cohiberi. Dubitat Holstenius an Africa tunc ita loquebatur.

k Mallet idem, tandem substitui.

l Ita infra cum in amphitheatrum inducti essent, populus exasperatus eos flagellis vexari postulauit.

CAPVT VI
Peracta in martyrio.

[19] Illuxit dies victoriæ illorum, & processerunt de carcere in amphitheatrum quasi in cælum hilares, [Educūtur hilares maxime Perpetua] vultu decori; si forte, gaudio pauentes, non timore. Sequebatur Perpetua lucido incessu, vt matrona Christi, vt Dei delicata: vigore oculorum deiiciens omnium conspectum. item Felicitas saluam se peperisse gaudens, vt ad bestias pugnaret a sanguine, [& Felicitas: omnes abnuunt vestes profanas:] ab obstetrice ad retiarium, lotura post partum baptismo secundo. Et cum ducti essent in portam, & cogerentur habitum induere, viri quidem a sacerdotum Saturni fæminæ vero b sacratarum Cereri, generosa illa in finem vsq; constantia repugnauit. Dicebat enim: Ideo ad hoc spōte peruenimus, ne libertas nostra c obduceretur: ideo anima nostrā addiximus, ne tale aliquid faceremus: hoc vobiscū pacti sumus. Agnouit iniustitia iustitiam: concessit Tribunus, quomodo erant simpliciter inducerentur. Psallebat caput iā Ægyptij calcans. Reuocatus, & Saturninus, & Saturus populo spectanti comminabantur de hoc. Vt sub conspectu Hilariani peruenerunt, [flagellantur:] gestu & nutu cœperunt Hilariano dicere: Tu nos, inquiunt; te autem Deus. Ad hoc populus exasperatus, flagellis eos vexari d pro ordine venatorum postulauit. Et vtique gratulati sunt, quod aliquid & de e dominicis passionibus essent consecuti.

[20] Sed qui dixerat: Petite, & accipietis, petentibus dederat eum exitum, quem quisque desiderauerat. [Ioan. 16, 24.] Nam si quando inter se de martyrij sui voto sermocinabantur, Saturninus quidem omnibus bestijs velle se obijci profitebatur; [anhelant ad bestias:] vt scilicet gloriosiorem gestaret coronam. Itaque in commissione spectaculi, [obiiciuntur:] Reuocatus leopardo expertus, etiam super pulpitum ab vrso erat vexatus. Saturus autem nihil magis quam vrsum abominabatur: sed vno morsu leopardi confici se iam præsumebat. Itaque cum apro subministraretur, [S. Saturus bis illæsus.] venator potius, qui illum apro subligauerat, subfossus ab eadem bestia, post dies muneris obijt. Saturus solummodo tractus est, & cum ad vrsum substrictus esset in ponte, vrsus de cauea prodire noluit. Itaque secundo Saturus inlæsus reuocatur.

[21] Puellis autem ferocissimam vaccam, ideoque præter consuetudinem comparatam, [Deijciūtur SS. Perpetua & Felicitas,] diabolus præparauit: sexui earū etiam de bestia æmulatus. Itaque dispoliatæ & f reticulis indutæ producebantur. Horruit populus alteram respiciens puellam delicatam, alteram a partu recentem stillantibus mammis. Ita reuocatæ & discinctis indutæ, prior Perpetua iactata est: & concidit in lumbos, & vbi sedit, tunicam a latere discissam ad velamentum femoris reduxit; pudoris potius memor quam doloris. Dehinc requisita & dispersos capillos infibulauit, non enim decebat Martyrem sparsis capillis pati; ne in sua gloria plangere videretur. Ita surrexit, & elisam Felicitatem cum vidisset, accessit & manum ei tradidit, & suscitauit illam. Et ambæ pariter steterunt: & populi duritia deuicta, [reuocantur in portam Saneuiuariam:] reuocatæ sunt in portam Saneuiuariam. Illic Perpetua a quodam nunc catechumino, Rustico nomine, qui ei adhærebat, suscepta & quasi a somno expergita (adeo in g Spiritu & in extasi fuerat) circumspicere cœpit; & instupentibus omnibus ait: Quando, inquit, producimur ad vaccam illam nescio. Et cum audisset quod iam euenerat, non prius credidit, nisi quasdam notas vexationis in corpore habitu suo recognouisset, & illum catechuminum. Exinde accersitum fratrem suum & illum catechuminum allocuta est, dicens: In fide state, & inuicem omnes diligite, & passionibus nostris ne scandalizemini.

[22] Item Saturus in alia porta militem exhortabatur, dicens: Ad summam, inquit, certe sicut præsumpsi & prædixi, nullam vsque adhuc bestiam sensi. Et nunc de toto corde credas. Ecce prodeo illo, & ab vno morsu leopardi consumor. Et statim in fine spectaculi leopardo eiecto, [S. Saturus a leopardo læsus,] de vno morsu tanto perfusus est sanguine, vt populus reuerenti illi secundi baptismatis testimonium reclamauerit: h Saluum lotum, Saluum lotum. Plane vtique saluus erat, qui hoc modo lauerat. Tunc Pudenti militi: Vade, inquit, [militem adhortatur:] & memor esto fidei meæ, & hæc te non conturbent, sed confirment. Simulque ansulam de digito eius petijt, & vulneri suo mersam reddidit ei: hæreditatem pignoris relinquens illi, & memoriam sanguinis. Exinde iam exanimis prosternitur cum ceteris ad iugulationem solito loco. Et cum populus illos in medio postularet, vt gladio penetranti in eorum corpore oculos suos comites homicidij adiungeret, [se inuicem osculantur] vltro surrexerunt, & se quo volebat populus transtulerunt: ante iam osculati inuicem, vt martyrium per solennia pacis consummarent. Ceteri quidem immobiles & cum silentio ferrum receperunt: [& gladio occidūtur.] multo magis Saturus, qui & prior ascenderat, prior reddidit spiritum, nam & Perpetuam sustinebat. Perpetua autem vt aliquid doloris gustaret, inter ossa compuncta exululauit; & errantem dexteram tirunculi gladiatoris ipsa in iugulum suum transtulit. Fortasse tanta fæmina aliter non potuisset occidi, quia ab immundo spiritu timebatur, nisi ipsa voluisset.

[23] O Fortissimi ac beatissimi martyres! O vere vocati & electi in gloria Domini nostri Iesu Christi! quam qui magnificat, & honorificat, & adorat, vtique & hæc non minus veteribus exempla in ædificatione Ecclesiæ legere debet, vt nouæ quoque virtutes vnum & eumdem semper Spiritum sanctum vsque adhuc operari testificentur; & omnipotentem Deum Patrem, & Filium eius Iesum Christum Dominum nostrum: cui est claritas & immensa potestas in secula seculorum. Amen.

[Annotata]

a Ergo offerebatur illis pallium coccineum, quam vestem Sacerdotum Saturni proprium fuisse tradit Tertullianus, imo infantes penes Africam Saturno immolatos palam vsque ad Proconsulatum Tiberij, quibus noxij videntur substituti.

b Vt vitta redimitæ deberent incedere.

c Obduceretur pro offuscaretur, obscuraretur, aut violaretur &c.

d A venatoribus scilicet, qui longa serie adstabant flagellis instructi.

e Quia Christum fuisse flagellatum sciebant.

f Ita S. Blandina apud Eusebium lib. 5 cap. 1 in rete inuoluta, tauro obiecta est.

g S. Augustinus serm. 1 de his Sanctis: Vbi erat illa fæmina, quando ad asperrimam vaccam se pugnare non sensit, & quādo futurum esset, quod iam fuerat, inquisiuit? &c. Scilicet, vt ante dixerat, ipse ei exhibebat spirituales delicias, ne sentiret corporales molestias, quantum non defectioni sed exercitationi sufficeret.

h Acclamatio populi petulanter illudentis. Christianis sacris. Cum enim vulgo notum esset Christianos existimare saluos fieri homines per baptismum; populus e theatro spectans Christianum sanguineperfusum, saluum eum proclamabat, qui sic lotus esset. Ita Possinus.

SERMO S. AVGVSTINI
Ex MS. Vaticano erutus ab Holstenio.

Dvæ gemmæ hodie in Ecclesia refulserunt, & vna claritas: quia Perpetua & Felicitas, vna solennitas. Nec potest dubitari de felicitate, quæ perpetuam possidet dignitatem. Iunxit illas carceris custodia, iunxit & gratia: quia non est in eis vlla discordia. Simul cantant in carcere, simul Christo obuiam veniunt in aëre; simul pugnant ad vaccam, simul intrabunt in patriam sempiternam: simul martyrium gerebant; vna lactabat, altera pariebat. Perpetua dicebat, cum traderet infantem, & amoueret lactentem: Quis nos separabit a caritate Christi? Felicitas de partu gemitus dabat, & post comites suos intrepida festinabat; & gemendo liberata quid Christo dicebat? Disrupisti vincula mea, tibi sacrificabo sacrificium laudis. Et beatus Dauid ad eius gemitum consolandum dicebat: Det tibi Dominus secundum cor tuum, & omne consilium tuum confirmet. [Ps. 19, 5] O fragilitas! tenebræ fugiebant, & humana conditio non transibat. Sed qui mortem vicit, & illam a partus periculo liberauit, & Perpetuam a lactis pondere subleuauit. Cum enim scalæ illius gradus ascenderent, & draconis insidiosa colla calcarent, venerunt ad viridarium cælestium pratorum, & inuenerunt illic Pastorem bonum animam suam ponentem pro ouibus suis, & lactis succum quærentem a gregibus suis: Nam sedebat, inquit, Pastor iuuenis & senex: viridis ætate, canus capite, qui non nouit senectutem. Iuuenis in illo vultus micabat; quia idem ipse est, & anni eius non deficient: capite canescebat, quia iustus dominus iustitiam diligebat, æquitatem agnoscebat in Martyribus. In circuitu eius oues inclinatæ cubabant, ipse eas digito pastorali mulgebat, in quibus inueniebat lactis copiam, & fœcundam pietatis conscientiam. Mulgebat digitis, & alloquebatur paternis solatijs, præmijs cæstibus præparatis, dicens: Venite benedicti Patris mei: percipite regnum, quod vobis præparatum est ab origine mundi. Et ostendit illis lactis a aluea puro corde spumantia per lucidam eleëmosynam, & dicit: Esuriui, & dedisti mihi manducare: sitiui, & potastis me. Accepit Perpetua a dulci pastore lac nouum, antequam funderet sanguinem pretiosum. Responderunt: Amen, & cœperunt petere pietatem. Orabant in carcere, securæ iam de pastore: Domine, inquiunt, non sit arida Confessio nostra, vt & nos mereamur tuis pretiosis gregibus sociari, & a tuis Martyribus non separari. Proponitur eis in visione palæstra, in amphitheatro arena pomposa: adest ille Ægyptius, qui fuit in cælo lucifer speciosus: ipse pugnaturus volutatur in puluere; & Perpetua, triumphatura Domino Saluatore, adiunxit manus in Crucem: habens ante se Dominicum iuuenem defensorem, accipit triumphum de victoria, & ramum consequitur de corona. Offeramus illi & nos munera nostra: alij eis in tempore offerebant visitationes carceris, nos offeramus illis votum solennitatis, vt regnare mereamur cum omnibus Sanctis.

[Annotatum]

a Isidorus lib. 20 Orig. cap. 6. Alueum, labrum est, inquit, quod in eo ablutionem fieri solitum sit. Augustinus hic aluea pro mulctralibus accipit.

DE SANCTIS MARTYRIBVS SERVANO SIVE SILVANO, ROGATO, EROIO SIVE CROCO, VICTORINA SIVE VICTORINO.

[Commentarius]

Eruanus, sive Siluanus, Martyr (S.)
Rogatus, Martyr (S.)
Eroius, sive Crocus, Martyr (S.)
Victorina, sive Victorinus, Martyr (S.)

In Martyrologio S. Hieronymi quod antiquo charactere exaratum apud nos extat, ista leguntur: Nonis Martij, In Africa Saturi, Reuocati, Iocundi, Saturnini (de quibus iam actum arbitramur) Alibi Siluani, Rogati, Eroij, Victorinæ. Verum non interposita voce alibi in apographo Lucensi ita alijs Afris annectuntur. Seruani: Rogati, Eroi & Victurinæ. In Blumiano codice legitur Estij pro Eroij, reliqua eadem sunt. In Martyrologio S. Hieronymi Parisijs excuso, omißa etiam voce alibi, ita Afris adiunguntur: Victurini, Saturnini, Seruani, Rogati, Croci. Ex his Saturninus transpositus ad pri orem classem spectat. In MS. Aquisgranensi, ita legitur: In Africa natalis Satiri, Reuocati, de quibus actum, Siluani, Rogati, Eroi. In MS. Augustano S. Vdalrici & Parisiensi Labbæi nostri, refertur etiam Seruanus, & in Parisiensi interposita voce alibi, & sic in duobus membranis separantur a prioribus Afris, quibus in quatuor codicibus adduntur. Qui in quatuor Seruanus est, in tribus scribitur Siluanus. Sed quia hic alijs Afris mox dandis adiungitur, nomen Seruani potius retinemus. Rogatus vbique exprimitur, at qui Erous siue Eroius, in Blumiano Estius, in Parisiensi excuso Crocus dicitur: in quo Victorinus est, qui MSS. tribus Victorina seu Victurina scribitur. Verum in Codice Cardinalis Barberini etiam SS. Perpetuæ & Felicitati apponitur Victorinus, de quo dubitauimus num ad diem VI Martij esset remittendus; vbi omnibus paßim Martyrologijs inscripti occurrunt Victor & Victorinus, sed in Macedonia paßi. Hermannus Greuen in additionibus ad Vsuardum ista habet: Item SS. Siluani, Rogati, Eroi: Hisce additur Victorinus in Auctario Carthusiæ Bruxellensis. Si denique aliquibus videantur his iungenda Saturus, Reuocatus, Iocundus, Saturninus, & simul omnes Africæ adscribendi, non erimus illis aduersarij, cum sequentibus Antiochenis iterum adiuncti sint.

DE SANCTIS MARTYRIBVS ANTIOCHENIS LEOCO SIVE LEVCO, TAXE, NESTORE, EQVINO, ITALICO.

[Commentarius]

Leocus, sive Leucus, Martyr Antiochiæ (S.)
Taxis, Martyr Antiochiæ (S.)
Nestor, Martyr Antiochiæ (S.)
Æquinus, Martyr Antiochiæ (S.)
Italicus, Martyr Antiochiæ (S.)

[1] Martyrologium S. Hieronymi Parifijs excusum secundam statuit hanc classem Martyrum his verbis: In Antiochia, Leuci, Satiri, Taxis, Nestoris, Equini, Saturnini, Reuocati, Secundili, Italici, Iocundi. In apographis Blumiano & Lucensi loco Leuci & Secundili scribitur Leoci & Secundoli, & omittitur Iocundus: quo etiam omisso, ita legitur in peruetusto nostro Codice. In Antiochia Leocis, Taxis, Nestoris, Equini, Satiri, Saturnini, Reuocati, Secundoli, Italici. Verum quia in quatuor hisce codicibus mox subditur: In Mauritania, ciuitate Turbitanorum, passio SS. Perpetuæ & Felicitatis, arbitrati sumus SS. Saturum, Saturninum, Reuocatum, Secundolum, vti in Actis adiunguntur comites martyrij SS. Perpetuæ & Felicitatis, ita & hic iungendos esse, per quamdam transpositionem solum auulsos, ac aliquos ante cum Iocundo repetitos: de hoc etiam in Africa cum alijs viuo combusto supra egimus. Notkerus ista habet: In Antiochia Leuci, Saturi & Nestoris. Egerat immediate de SS. Perpetua, Felicitate & socijs, inter quos omiserat Saturum, huc transmissum, MS. Aquisgranense ista tradit: In Antiochia Leoci, Saturi, Taxis, Nestoris, Equini, Secundoli. MS. Richenouiense: In Antiochia Leoci, Equinæ. At non apposito loco, nomen Leoci, est in MS. Augustano S. Vdalrici, Leuci vero in MS. Parisiensi Labbæi. Hermannus Greuen in Auctario Vsuardi: Antiochiæ Eoci, Saturi, Saturni & aliorum. Verum loco Saturni, passim Saturninus legitur, quem supra cum Saturo inter Afros recensuimus. Si tamen ab ijs diuersos alij iudicent, hisce annumerare cum alijs tribus poterunt. Ceterum qui hic Eocus scribitur, alijs est Leocus aut Leucus. Ita in Richenouiensi Equina, reliquis Equinus est. Alter scrupulus manet, num qui supra relatus est Artaxius siue Artaxis, hic Taxis dicatur, adeoque omittendus in titulo. Verum hac monitione facta etiam ponimus; Loco Italici in MS. Labbæi Tadicus habetur.

DE SANCTIS EPISCOPIS MARTYRIBVS EPHRÆM, BASILEO, EVGENIO, AGATHODORO, ELPIDIO, ÆTHERIO, CAPITONE, CHERSONE IN TAVRICA CHERSONESO,

INITIO IV SECVLI

Commentarius præuius.

Ephræm, Chersone in Taurica Chersoneso (S.)
Basileus, Chersone in Taurica Chersoneso (S.)
Eugenius, Chersone in Taurica Chersoneso (S.)
Agathodorus, Chersone in Taurica Chersoneso (S.)
Elpidius, Chersone in Taurica Chersoneso (S.)
Ætherius, Chersone in Taurica Chersoneso (S.)
Carito, Chersone in Taurica Chersoneso (S.)

§ I Hi VII Sancti Chersonis in Taurica Chersoneso Episcopi, quo tempore, quibus diebus, ac lethi genere occubuerint? Coluntur septimo Martij.

[1] Chersonesus, quam Latini peninsulam vocant, dicta fertur a voce χέρσος quod terram significat, & νῆσος quod insulam: estque terra mari vndique cincta, nisi qua continenti angusto spatio iungitur, quod spatium Isthmus appellatur. Græci sæpius χεῤῥόνησος scribunt, litteram geminantes. Plurimæ autem eiusmodi peninsulæ paßim a Geographis recensentur, Strabone præsertim, Ptolemæo, Stephano. Neque a continente solum ita abiunctæ Chersonesi, sed ab insulis quoque: nam Strabo lib. 17 in Cirenaicæ descriptione, portum quemdam magnum memorat, καθ᾽ ὃν ἐν Κρήτῃ χεῤῥόνησος ἵδρυται. [Chersonesus celeberrima Taurica:] Cuius e regione Chersonesus Cretæ sita est. Celeberrima omnium, quæ communi hoc nomine nuncupantur, regionum ea est quæ Taurica & Scythica dicitur, Ponto Euxino, Bosporo Cimmerio & Mæotide palude circumflua, nisi qua Isthmus inter Sapram paludem siue Patrem, & Carcinitem sinum patet. Magnam eam vocat Strabo lib. 7: δὲ μεγάλη χεῤῥόνησος τῇ Πελοποννήσῳ προσέοικε, καὶ τὸ σχῆμα, καὶ τὸ μέγεθος. Magna autem Cherronesus Peloponneso & forma & magnitudine respondet.

[2] [vbi & vrbs Cherronesus,] Est in ea Chersoneso ciuitas eiusdem nominis, χερσόνησος dicta Ptolemæo lib. 3 cap. 6 tab. 8 Europæ; χεῤῥόνησος Straboni, qui situm eius ita describit: Enauiganti, e sinu Carcinitico, ad læuam oppidum est, aliusque Cherronesitarum portus. Nam in littore, præter quod nauigatur, meridiem versus expositum est magnum promontorium continenter porrectum, pars totius Cherronesi: inque eo sita est vrbs, Heracleotarum Colonia eorum qui sunt in Ponto, nomine Cherronesus. Hæc in Menologio Sirleti, [siue Cherson,] ab Henrico Canisio edito, Cherson appellatur, vti & in Menæis & Anthologio Arcudij χερσὼν. In Notitia antiqua e MS. Vaticano, atque altera e Regis Christianißimi bibliotheca, per Carolum a S. Paulo editis, inter Antistites autocephalos memoratur χερσῶνος, ἐπαρχίας ζικχίας siue, [olim Episcopalis,] vt in priori habetur, ζηχίας. Episcopus Chersonis, prouinciæ Zechiæ vel Zicchiæ. Subnectitur Bospori Antistes, prouinciæ eiusdem. Synodi V Oecumenicæ Collationi VIII inter alios subscripsisse reperitur Stephanus misericordia Dei Episcopus Chersonis. Quidam Latini Cersonam vocant. S. Clemens Papa, vt in eius Actis XXIII Nouembris dicitur, trans Pontum in eremo, quod adiacet ciuitati Cersonæ, subire exilium coactus. Anastasius Bibliothecarius in Vita S. Martini Papæ ita scribit: Deinde directus est prædictus sanctissimus vir in exilium, in locum, qui dicitur Cersona. Eodem modo locum nominat Abbo Floriacen. de Vitis Pontificum. Nunc Corsun dici ferunt, [& amplissima, post Corsun dicta,] Turcis Sari-Germen, id est, fuluum castrum. Iactant Poloni ac Rußi, eam olim a suis maioribus direptam excisamque, & inde allatis templorum spolijs Kiouiæ atque alibi sacras ædes ornatas: fuisse enim tantam in tota illa prouincia populi frequentiam, opes tantas, vt in præcipuis quibusdam millena numerarentur templa: quæ enim earum esset amplitudo, cerni etiamnum ex ruinis, ac nominatim Corsunij, licet nunc fere vacua incolis sit, [nunc euersa,] quæ metropolis tunc erat, e qua & in Rußiam aiunt præcipue propagatam esse Christianam religionem. Turcæ nunc Australem Chersonesi partem tenent; ipsamque in ea Chersonem, [& sub Turcis:] aut eius certe ruinas: Septemtrionalem Tartari, Precopienses dicti a Precopia, quæ ad Isthmum sita, a foßa nomen accepit.

[3] Chersone solet septem illius Episcoporum memoria Nonis Martij celebrari. [ibi culti olim hi VII Sancti 7 Martij,] Eorum meminerunt hoc die e Latinis Petrus Galesinius, Ioannes Molanus in auctario ad Vsuardum, Philippus Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum. Galesinius ita habet: In Græcia sanctorum Episcoporum Martyrum, Basilei, Ephraïm, Charitonis, Eugenij, Ætherij, [vt patet ex Fastis Latinis,] & ceterorum: qui in Chersone cruciati, sanguine denique profuso, illustre fidei Christianæ testimonium dederunt. Molanus: Die septima sacrosanctorum Martyrum Episcoporum in Chersone, Basilei, Ephraïm, Charitonis, Eugenij, & reliquorum. Ita in secunda & tertia editione: nam in prima, anno MDLXVIII Louanij adornata, eorum non meminit. Ferrarius: Chersonæ sanctorum Episcoporum & Martyrum, Basilei, Ephraïm, Charitonis, Eugenij, Ætherij, & aliorum. Fatetur Galesinius se ex Græcorum monumentis, quæ de his Martyribus profert, eruisse. Ea nos quoque, & nonnulla fortassis ipsi minime lecta, hic promemus.

[4] Eorum Acta ex Menæis infra recitabimus, præter quæ varijs odarijs & antiphonis eos concelebrant, [& Græcis,] itaque huius diei Officium auspicantur: Eodem mense, die septima, sanctorum Hieromartyrum, qui Chersone agonem consummarunt, Basileos, Ephræm, Eugenij, Capitonis, Ætherij, & reliquorum. Actorum vero hic est titulus: Sanctorum Hieromartyrum, qui Chersone Episcopi fuerunt, Ephræm, Basileos, Eugenij, Agathodori, Capitonis, & Ætherij. Eadem Acta in Vitis Sanctorum, sermone quo nunc vtitur Græcorum vulgus editis, eumdemq; titulum cum sex Sanctorum nominibus exhibet Maximus Cytherorum Episcopus. Minus quoque Menologion, quod extat in libro, qui Ωρολόγιον inscribitur, ita habet: ζ Τῶν ἁγίων ἱερομωρτύρων, τῶν ἐν χερσῶνι ἐπισκοπησάντων, Βασιλέως, Εφραὶμ, Καπί τωνος, Ευγενίου, Αιθεριου, καὶ τῶν λοιπῶν. Septima, Sanctorum Hieromartyrum, qui Chersone Episcopi fuerunt, Basilei, Ephræm, Capitonis, Eugenij, Ætherij & reliquorum. Sub eiusdem Horologij finem extat Epitome Menologij a Christophoro Patricio & Proconsule Mitylenæo concinnatum, quod hoc die ita habet: ζ Εφραὶμ ποιμὴν της χερσῶνος. Septima, Ephrȩm Pastor Chersonis.

[5] Nouum Anthologion Græcum ab Antonio Arcudio Soleti Archipresbytero compositum, [in quibus gestorum synopsis.] & Clementi VIII Pont. Max. dedicatum, excusumq; Romæ in typographia Vaticana, eorum hoc exhibet elogium, quod Latine sic damus: Septima Sanctorum Hieromartyrum, qui Chersone Episcopi fuerunt (τῶν ἐν χερσῶνι ἐπισκοπησάντων) Euphrem, Basileos, Eugenij, Capitonis, & reliquorum. Sub imperio Diocletiani, Hermon Hierosolymorum Antistes, misit Episcopos, in Turciam quidem, Euphræm, Chersonem vero Basilea: qui illic Christum prædicans, ac verberibus affectus, delitescere coactus est. Sed cum Præfecti filium a mortuis suscitasset, denuo reuocatus est, & Præfectum ipsum multosque alios baptizauit. Infideles autem rabie agitati, funibus per pedes adactis eum raptarunt: quo in cruciatu animam exhalauit. Post eius autem excessum, venerunt Eugenius, Agathodorus, Capiton, Elpidius, Christumq; prædicarunt. At coëuntes Ethnici, eos quoque trucidarunt. Post hæc autem missus item Hierosolymis est Ætherius, qui perspecta populi feritate, ad Constantinum Magnum, qui iam tum Byzantij sedem imperij constituerat, profectus, eum permouit, vt Chersone eijci idololatras iuberet. Ædificata ibidem ecclesia, rursus ad Imperatorem tetendit Ætherius: cumq; & gratijs actis, & varijs ad res sacras pertinentibus ab Imperatore donatus, Chersonem reuerteretur, in Danapim flumen deiectus est, ibique vitæ finem accepit. Quæ in Arcudij Anthologio, eadem in Menologio Basilij Imp. eadem in antiquo & præclaro Synaxario Græco collegij Claromontani Societatis Iesv Parisijs habentur.

[6] Menæa, vt infra videbimus, S. Capitonem tradunt post S. Ætherij mortem, missum esse Chersonem, [S. Capito solum Confessor fuit,] atque illustribus editis miraculis, eos, qui hactenus obstinate prædicationi restiterant, conuertisse, ac tandem pie decessisse. Alioquin absque discrimine Martyres eos omnes prædicant eadem Menæa, in varijs odarijs, quale hoc est: Diuina memorantes diuini Patres, populos in sanctitate & iustitia vere pauistis, [omnes tamen promiscue Martyres appellantur:] & finem beatum per martyrium adepti estis. Et illud: Poculum venerandi martyrij bibistis, Deiferi Patres, nomen Domini fideliter inuocantes. Item hoc: Mortificati carnis laboribus, vitam immortalem comparastis, Patres sancti, omnibus mortuis Deum venerantibus: ac saluati vobiscum clamant: Benedicite omnia opera Domini Domino. Atque illud: Vnguento gratiæ consecrati, Pastores fuistis populo religioso, & vt agni mundi, immolati estis Verbo oblati, supremo nimirum pastori, qui & ipse vt ouis oblatus fuit; o clarissimi Martyres, & maxime speciosa luminaria. Ideo magno cum desiderio ad diuinam vestram solennitatem celebrandam omnes conuenimus. Licet autem nonnulla iam relata Martyrologia, ac Menologia titulique Menæorum non referant omnium nomina; ea tamen, vt iam diximus, & Anthologium exprimit: vti & inferius Acta ex Menæis: quibus & hæc consonant odaria: Ephræm venerandus, Basileus diuina sapiens, Capito maximus, Diuinus Agathodorus, cum Elpidio & Ætherio, & Eugenio inclyto, diuinitus suggestis sermonibus celebrentur: sancte enim acta vita, & martyrio religiose decurso, regni cælestis facti sunt inquilini. Atque illud: Deiferi gubernatores Ecclesiæ, Ephræm & Agathodorus, Basileus, Capiton, Eugenius, Elpidius, & diuinus Ætherius, Spiritu sancto docti fuere. Simile & hoc: Concordi voce Eugenium, o fideles, & Agathodorum, Ephræm, Elpidium, cum Ætherione, canamus, Basilea & Capitonem, vt exturbatores inimici, ac Hierarchas Christi, cui clamamus: Omnia opera laudate Dominum. Alia sunt his paria. In quibusdam solus S. Basileus, in alijs solus Capito, alias ambo nominantur; nonnumquam Agathodorus, Eugenius, Basileus, Elpidius. Vniuersos autem Chersonis Pastores fuisse illud ostendit: [omnes Chersonis Episcopi fuere:] Hodie ciuitas Chersonis vestri memoriam celebrat: illius enim fuistis turres, & diuinæ columnæ & munitiones, Pastores & magistri & Legati diuino munere beatissimi.

[7] Quamquam vero vna omnium hoc die celebritas agatur, non tamen simul omnes, [S. Capito 12 Dec. mortuus, ceteri 6 Martij:] aut die vno, certamen finierunt: nam SS. Ephræm, Basileus, Eugenius, Agathodorus, Elpidius, Ætherius, pridie Nonas Martij martyrio perfuncti sunt: S. Capito autem XXII Decembris. At neque anno eodem, vt patet ex Menæorum narratione. Quo tempore vixerint, diserte satis exprimitur in Menæis: at non quo singuli anno migrarint e vita. Primi duo anno Diocletiani XVr, qui erat Christi CCC, in Chersonesum mißi sunt. Ibi videtur S. Ephræm aliquamdiu laborasse, inque vrbe Chersone Sedem Pontificalem locasse (nam, vt vidimus, inter Chersonenses Episcopos numeratur) ea deinde S. Basileo commissa, spe fructus amplioris, ad Scythas profectus aut Turcos, quos olim ad Danubium habitasse ostendimus VII Februarij ad Vitam S. Lucæ iunioris cap. 8 Not. d. Missi autem erant ab Hermone, qui XL Hierosolymorum Episcopus fuit, ac postremus sub Imperatoribus alienis a Christo, & Christianos persequentibus. Ephræmo & Basileo interemptis, in Chersonesum Eugenius, Agathodorus, Elpidius ab Episcopo quoque Hierosolymitano missi; ipso eodem fortassis Hermone: a successore, vt reor, S. Macario, quo de agemus X Martij, S. Ætherius: cui suffectus, superstite etiamnum Constantino, S. Capito quamdiu vixerit, non liquet.

[8] Quo lethi genere singuli defuncti sint, his versibus explicant Menæa:

Μὴ τὸν κεφαλὴν τοῖς ἀγάλμασι κλίνων.
Ἐφρὰιμ ἀγάλλῃ, τῇ τομῇ ταύτην κλίνων.
Συρεὶς βασιλεὺς χερσὶ δεισιδαιμόνων,
χεῖρας διασπᾷ δεισιδάιμονος πλάνης.
Τριὰς σύναθλος τοῦ προφήτου τὸν λόγον,
Ἐις μάςιγας δέδωκα τὸν νῶτον, λέγει.
Ἐπῇρε χεῖρας ἐις προσευχὴν Καπίτων,
Καὶ πρὸς θεὸν μετῇρεν ἐξαρας πόδας.
Ἐκ τοῦ ποτάμου πρὸς θεὸν χωρεῖς Πάτερ,
Τὸν ἐν ποτὰμῳ σαρκικῶς λελουμένον.

Caput neutiquam simulacris inclinans,
Ephræm, [quo singuli mortis genere defuncti?] exultas id amputandum inclinans.
Raptatus Basileus manibus superstitiosorum hominum,
Manus discerpit superstitiosi erroris.
Trias certaminis eiusdem socia Prophetæ sermonē
Vsurpat, Dorsum, inquiens, flagellis obtuli.
Tetendit manus ad orationem Capito,
Et ad Deum sublatis pedibus processit.
Ex fluuio ad Deum pertingis, Pater,
Ad eum nempe, qui in fluuio secundum carnem lotus fuit.

§ II Non fuerunt hi Sancti Hispaniarum Episcopi, nec quarto Martij culti.

[9] [Sancti hi quarto Martij positi in Menol. Sirleti, mendose,] Ita septem hos athletas vna solennitate olim Chersonenses, atque etiamnum vniuersæ Græcorum Ecclesiæ venerantur, septimo mensis Martij die. Perperam in Menologio, quod Henricus Canisius vulgauit, ad diem quartum transferuntur: vel quia multilum fuit Sirleti Cardinalis exemplar, vel quia amanuensis interpresue incuriose egit. Nam post commemoratos die quarto Martyres Heraïda, Archelaum, Cyrillum, Photium, ac Gerasimum anachoretam; quinto & sexto diebus prætermißis; cum deberent ista interseri, vt ad ceteros dies, Eiusdem die VII; ijs omissis, ista adnectuntur: Eodem die sanctorum Martyrum & Pontificum apud Chersonem, Basilij, Eugenij, Agathodori, Elpidij, Ætherij, Capitonis & Ephræm. Eodem die martyrio functi Nestor & Arcadius Episcopi Trimythuntiorum in pace quieuerunt. Ac deinde: Eiusdem die VIII Sancti Patris Pauli cognomento Simplicis &c. Atque ea ratione quintum, sextum, septimum diem omittit, & S. Paulum Simplicem, qui in omnibus Fastis die VII memoratur, ad VIII relegat.

[10] Menologium ex parte secutus est Baronius: nam Paulum quidem ad diem septimum retinet; ad quartum vero ista scribit: Apud Chersonesum passio sanctorum Episcoporum, Basilij, Eugenij, Agathodori, Elpidij, [vti & in nouo Martyrol. Romano:] Ætherij, Capitonis, Ephræm, Nestoris & Arcadij. Ita postremi duo, qui, vt mox dicemus, Trimythuntij in Cypro Episcopi fuerunt, septem illis Chersonensibus sociantur, cum in Menologio die solum eodem in pace quieuisse dicantur. Deinde, qui in Græcis omnibus, & Græcos secuto Galesinio, huncque Molano & Ferrario Basileus est, siue Βασιλεὺς voce trisyslaba, Baronio & Menologij interpreti Basilius est, id est, regius, cum illud Regem significet.

[11] Iam quia in Hispania vrbs fuit Cherronesus dicta, qui sub Dextri nomine vulgandum Chronicon procuderunt, [in vrbe Hispaniæ Peniscola finguntur obijsse,] nouem illos Episcopos velut iniecta manu eo traxerunt. Situs Hispanicæ illius Cherronesi ita libro 3 describitur a Strabone: Rursus a Sucrone in alteram partem proficiscenti versus ostia Iberi, Saguntum a Zacynthijs conditum: quam vrbem cum Annibal deleuisset contra pacta cum Romanis conuenta, secundum illorum contra Carthaginienses bellum inflammauit. In propinquo vrbes sunt Cherronesus, Oleatrum, Cartalias, & in ipso Iberi traiectu Dertossa. Ea Marianæ lib. 12 cap. 17 Hispanico vocabulo Penisola dicitur, Latino Peninsula lib. 20 cap. 16. Est in regno Valentiæ, haud longe ab Aragoniæ finibus. Cherronensem vrbem vocat Pseudo-Dexter, ad annum Christi 60 § 2 ita scribens: Eodem tempore cum conuenissent in Cherronensi vrbe prope Valentiam in Hispania, Concilij caussa, sancti Pontifices, [ac variarii vrbium Episcopi a S. Iacobo constituti,] discipuli quoque S. Iacobi Apostoli, Basilius Carthaginis Spartariæ, discipulus eius primus, Eugenius Valentinus, Pius Hispalensis, Agathodorus Tarraconensis, Elpidius Toletanus, Ætherius Barcinonensis, Capito Lucensis, Ephrem Asturigensis, Nestor Palentinus, Arcadius Iuliobrigensis, sub eodem Iudice bonis spoliati necati sunt. Iudicem illum ad an. 57 Alotum vocat. Iam ante ad annum 37 § 2 Pium Hispalensem Episcopum fuisse scripserat, & de ceteris § 3 ista: Alios etiam S. Iacobus creauit Episcopos, alterum Basilium, qui primus fuit Carthaginis Spartariæ Præsul, Eugenius Valentiæ, Agathodorus Tarraconensis, Elpidius Toletanus, Ætherius Barcinonensis, Capito Lucensis, Ephrem Asturicensis, Nestor Palentinus, Arcadius Iuliobrigensis.

[12] Biuarius Commentario in Dextrum ad an. 60 nu. 2, agit gratias Deo, quod hæc Dexter aperuerit. Et, Ab vno Dextro accipimus, inquit, quibus præfuerint ciuitatibus, [cum id hactenus ignoratum sit,] quo floruerint tempore, cuius magisterio sint edocti, denique qua in vrbe martyrium subierint. Deinde, Cur in Hispania, ait, vbi Sancti ipsi floruerunt, memoria eorumdem interierit, in promptu ratio est: nemo enim nescit, quas sæpe perpessa sit calamitates & euersiones. Idem tamen antea ad an. 57 Comment. 2 ita scripserat: Ecclesia Asturicensis, traditione per maiorum manus accepta, habet S. Ephræm B. Iacobi discipulum fuisse suum primum Antistitem. Probanda ea traditio esset testimonio auctoris, qui ante Chronicon istud excogitatum scripserit. Addit ibidem Biuarius, Constare ex Menologio Græcorum, Martyrologio Romano, Vsuardo, Molano, Galesinio & alijs, hos omnes Episcopos numero decem fuisse inuicem socios, & simul in eodem loco corona martyrij donatos, die IV Martij. At fatetur infra deesse in Martyrologio Romano Pij Hispalensis nomen: itemque Græcos ceterorum festum celebrare VII Martij non IV, vt Latini faciunt. Qui illi? Galesinius, Molanus, Ferrarius, a nobis superius citati septimo eos statuunt: solus Baronius quarto. Miror autem Vsuardum citari a Biuario. Habemus quamplurima Vsuardi MSS. exemplaria, & non pauca excusa: in nullo extant horum nomina: neque in Galesinio, Molano, Ferrario, SS. Nestoris, Arcadij, Pij.

[13] Plurima de hisce Sanctis, congerit Ioannes Tamaius Salazar, magna profecto diligentia, ne dicam nimia. [atque acceptum nupet ex suppositijs Chronicis:] Dextri præcipue nititur Chronico, Luit-prandi quoque & Iuliani Petri Chronicis & Aduersarijs, quæ eiusdem esse farinæ, cuius Dextrinum illud Chronicon, nobis videntur. Alios quoque citat Hispanos scriptores, qui post Chronicon illud vulgatum dictorum Sanctorum meminerunt. Sed finem nullum faciemus, [nam sunt a S. Petro primi constituti in Hispanijs Episcopi.] si singula examinare & refellere aggrediamur. Quisquis ea, quæ ante prolata sunt ex varijs scriptoribus, quæque ex Menæis proferentur, expenderit, facile assequetur, quam infirma sint, quæ de ætate gestisq; Antistitum illorum, & martyrij loco confabricati isti sunt: cum ex ijs constet, quæ primo Februarij, primoq; Martij dicta sunt, vbi de S. Cæcilio ac S. Hesychio actum, nullos in Hispania Episcopos fuisse, nisi quos S. Petrus eiusue successores misere. Dabimus nunc VII-virum Chersonensium Acta ex Menæis Græcorum, & Maximo Cytherorum Episcopo. De SS. Nestore & Arcadio seorsim agemus.

ACTA EX MENÆIS
ET MAXIMO EPISC. CYTHERÆO.

Ephræm, Chersone in Taurica Chersoneso (S.)
Basileus, Chersone in Taurica Chersoneso (S.)
Eugenius, Chersone in Taurica Chersoneso (S.)
Agathodorus, Chersone in Taurica Chersoneso (S.)
Elpidius, Chersone in Taurica Chersoneso (S.)
Ætherius, Chersone in Taurica Chersoneso (S.)
Carito, Chersone in Taurica Chersoneso (S.)

[1] Anno a sexto decimo Imperij Diocletiani, cum b Hermon sanctissimus Hierosolymorum Pontifex, ad varias gentes Episcopos ablegasset, [S. Ephræm Ep. in Tauroscythiam missus:] qui Apostolico more verbum Dei prædicarent, & Christum annuntiarent; missi quoque ab eo sunt Deiferi hi Patres nostri in Tauroscythicam regionem; Ephræm quidem in Scythiam, Basileus vero Chersonem. Hic cum in eam vrbem venisset, ac homines ad fidem suscipiendam & corrigendos mores hortaretur; ab incolis, c pro noui regiminis atque institutionis suasore habitus, paternarumque legum & religionum corruptore, [S. Basileus Ep. Chersone eiectus,] verberibus excipitur atque vrbe eijcitur. Exinde in spelæo quodam, d quod Parthenonem vocabant, commoratur, lætus quidem & gaudio exultans, quod propter Christum esset contumelia affectus; mœstus vero & afflictus animoque deiectus, ob infidelium errorem ac duritiem cordis.

[2] Cum ita esset animo affectus, & pro illis Deum deprecaretur; ab ipsismet vltro reuocatus est. Nam cum Præsidi eorum, [dein reuocatus, mortuo suscitato,] vrbisque principi filius esset extinctus, iamque datus sepulturæ, & ad tumulum cognati eius hærerent; visi sibi sunt, velut per somnium, adstantem illum videre, atque audire ipsis dicentem: Si vultis vt reuiuiscam, hospitem illum, cui contumeliam irrogastis, reuocate, susceptaque eius doctrina, vt pro me Deum precetur, orate. Id cum factum esset, ac sancti viri precibus cum infusione aquæ benedictæ, [multos conuertit:] velut in figuram quamdam seu typum sacri baptismatis, reuocatus ad vitam puer esset; Christi fidem parentes eius susceperunt, & cum domesticis omnibus & notis ac familiaribus ad baptismi lauacrum conuolarunt. Sed qui in sua pertinacia manserunt, a Iudæis ad seditionem concitati, Sanctum per compita tamdiu raptarunt, [occiditur:] donec spiritum Deo reddidit.

[3] Dein rursum post S. Basilei mortem, Eugenius, Agathodorus, [vti & SS. Eugenius, Agathodorus, Elpidius:] Elpidius, appulsi sunt Chersonem: quippe & ipsi similiter ab Episcopo Hierosolymitano gentium Apostoli erant ordinati, & missi vt salutem ijs annuntiarent. In hos quoque impij insurrexerunt, ac vinctos crudelissimeque & immanissime verberibus laceratos mactarunt, anno vno post cædem SS. Basilei & Ephræm, sexto die Martij mensis.

[4] Post annos plures missus rursum est Hierosolymis e Ætherius Episcopus: qui cum feritatem ac pertinaciā populi cerneret, profectus est Byzantium, de barbaris illis cum Imperatore acturus: [item S. Ætherius:] iam enim Magnus Constantinus Imperij Romani habenas tractabat. Successit ei congressus ille cum Imperatore ex animi sui sententia: nam eius edicto proscripti & ab vrbe eiecti increduli illi pagani, ex aduerso viri pij ad vrbem inhabitandam missi ac introducti sunt. Dum vero rursus idem B. Ætherius Byzantium profectus esset, vt gratias Imperatori ageret, in reditu oppressus ab impijs, inque flumen Danaprin proiectus, ita martyrij cursum peregit sexto Martij. f

[5] [S. Capito illæsus per ignem trāsit,] Missa deinde ad Magnum Constantinum legatione, B. Capitonem Episcopum acceperunt. Quæ res pios gaudio affecit, mœrore incredulos. Postulant igitur hi, vt signum fidei suæ exhibeat; in vnam videlicet earum, quas ipsi succendissent, fornacum ingrederetur, indeque illæsus & ab igne intactus exiret. Episcopus ergo sacra veste indutus, & circumposito humeris g Omophorio, signo sese sanctæ Crucis communiens, ignem ingressus est, ac per longum tempus in eo permanens, plane intactus exiuit, secumque h Sacerdotalem vestem prunis ardentibus oppletam, extulit: [plurimos conuertit.] ac fere vniuersos eo miraculo attonitos ad Deum conuertit & baptismo lustrauit: ipseque tandem die i XXII Decembris vitam prospere beateque terminauit.

[Annotata]

a Erat, is annus Æræ Christianæ 300, a 17 Septembris anni 299 inchoatus.

b Est is in Catalogo Nicephori, vt supra diximus, 40 Hierosolymorum Episcopus, ac postremus, qui sub Imperatoribus Christianos persequentibus sedit.

c Græce, ὡς καινῆς τινος πολοτείας καταγγελλεύς.

d Græce, Ἔν τινι σπηλαίῳ παρθενῶνι λεγομένῳ. Maximus Cytheræus: ἐκάτοικα ἐις ἔνασπηλαιον λεγόμενον Παρθενών. Hic est fortasse locus, aut in eo Spelæum illud situm, de quo Strabo lib. 7 vbi de Cherroneso agens vrbe, ita scribit: In ea vrbe templum est Virginis, [Partheniū promont. Chersonēse.] dæmonis cuiuspiam (τὸ της παρθένου ἱερὸν. δαίμονος τινός) a qua nomen habet etiam promontorium, quod ante vrbem est ad centum stadia, & Parthenium dicitur, habens fanum illius dæmonis & simulacrum. Iuxta hoc fortassis fanum, in promontorio certe, vt videtur, ea erat specus. Virginem autem illam, cuius ibi fanum & simulachrum, omnino arbitror Tauricam Dianam fuisse: cui ea quoque specus sacra fuerit. Neque mirum Sanctum virum in ea commorari voluisse, vt vel sic inquilinum loci dæmonem vinceret, qui animos ciuium sibi deuinctos tenebat. Ita S. Auxibius in loco Ioui dicato habitauit, vt dicitur in eius Vita 19 Februarij cap. 2.

e Ab Hermonis successore S. Macario, vt remur.

f Raderus in Notationibus ad Menæa necdum editis, suspicatur. Danubium indicari. Diuersum esse ostendit Cedrenus ad annum XXIII Constantini Copronymi ita scribens: Anno XXIII ingens fuit & sæuissimum frigus Constantinopoli, ac versus Ortum, Septemtrionem & Occasum: ita vt ad Septemtrionem totam Ponti littoralem oram (τὴν ἀρκτώαν τοῦ πόντου παραλίαν) ad centum vsque milliaria in lapidem redegerit, crassitie XXX cubitorum: ac niue glaciei superfusa, aucta est crassities alijs XX cubitis. Ita mare terræ formam induit, superque glaciem pedestre iter præbuit hominibus, atque animantibus tam mansuetis quam feris, a Zicchia vsque ad Danubium, [Danaptis flu.] & Cupham fluuium; ac Danastrin & Danapim atq; Necropyla, littusq; reliquum vsque ad Mesembriam. Græca ita habent: ἀπότε Ζικχίας μέχρι Δαννοὺβεως, Κούφη ποταμοῦ, τοῦ Δανάςρεώςτε καὶ Δανάπρεως, καὶ τῶν Νεκροπύλων, καὶ της λοιπῆς ἄκτης μέχρι Μεσημβρίας. Quibus ex verbis saltem illud manifestum est, Danaprim non esse Danabium. Iornandes de rebus Geticis § 5 Borysthenem amnem scribit ab accolis Danaprum vocari.

g [Omophorion:] Est μοφόριον, Latine humerale, Patriarcharum amictus quidam, atque etiam aliorum Episcoporum, sed diuersus, vt ex Græcis scriptoribus ostendit Meursius in Glossario Græco barbaro.

h Græce, φελώνιον. Alijs φελόνιον est, & φελόνης, forte a φαινόλης, quod penulam significat. Est autem Episcopalis, [φελώνιον vestis sacræ.] atque etiam Sacerdotalis vestis, vt videre est in eodem Meursij Glossario, vbi & de Pallijs, quæ Pontifices Romani mittere Archiepiscopis solent.

i Nondum ad eum diem nomen illius in vllo Martyrologio reperimus.

DE SANCTIS EPISCOPIS NESTORE ET ARCADIO TRIMETHVNTE IN CYPRO,

Obseruationes historicæ.

Nestor, Trimethunte in Cypro (S.)
Arcadius, Trimethunte in Cypro (S.)

[1] Trimethus vrbs fuit Cypri mediterranea. Ita Ptolemæus lib. 5 cap. 14 tabula 4 Asiæ: Πόλεις δέ ἐισι μεσόγειοι ἅδε, χύτρος, τριμηθοῦς, ταμασσός. Vrbes vero mediterraneæ sunt hæ: Chytrus, Trimethus, Tamassus. Suidas: τριμηθοῦς, τριμηθοῦντος ὄνομα πόλεως. [Trimethus vrbs Cypri,] Trimethus, Trimethuntis; nomen vrbis. Videtur autem dudum ante Suidæ ætatem non solum vrbs vnica fuisse, sed spatium amplum telluris, quale ad diœcesim Ecclesiasticam plerumque requiritur. Stephanus certe, qui CCCC annis ante Suidam vixisse traditur, κώμην vocat; quam vocem Hesychius χωρίον interpretatur, siue regiunculam. Porro ista de caußa nominus habet idem Stephanus, quæ Latine solum reddemus: τρεμιθοῦς, Tremithus locus seu regiuncula est Cypri incolæ Tremithusij, & Tremithopolitæ vocantur. Aiunt vero, quia Venus in eum locum ascenderit, propter præsentiam dæmonis tremore succussum fuisse, indeque Tremithunta a tremore appellatum. Nobis potius videtur, quod ibi plurimæ nascantur terebinthi, quas ceteri Græci τερμίνθους, [a terebinthis dicta,] Cyprij τρεμίθους vocant, factum loco nomen, vti alia plurima appellationem sunt sortita a plantis, quæ frequentes in ijs nascuntur: sic Rhamnus in Attica, in Peloponneso Cyparissus, Thryon, & Elæa: nimirum a rhamnorum, cupressorum, iuncorum, olearum copia. Ortelius hos tres auctores citat (licet verba eorum non proferat) & alios aliquot.

[2] Fuit vero Trimethus, siue Tremithus, aut Trimithus, florente re Christiana, throno Episcopali ornata, vt videre est in Geographia sacra Caroli Vialarti, [olim Episcopalis,] dicti a S. Paulo, Episcopi Abrincensis pag. 306. Et in veteri Notitia ab eodem ex MS. Vaticano edita; vbi inter Episcopos, qui Metropolitæ Constantiæ subsunt, penultimus recensetur τριμηθούντων, Trimethuntorum siue Tremithusiorum Episcopus. Inter eos, [saltem ante an. 381.] qui Concilio Constantinopolitano I subscripserunt, LXXX est Theopompus Tremithuntis, prouinciæ Cypri.

[3] Atque illic Episcopi quoque fuerunt SS. Nestor & Arcadius, de quibus ista prædicant Magna Menæa Græcorum ad diem VII Martij: [ibi Episcopi SS. Nestor & Arcadius:] Τῇ ἀυτῆ ἡμέρᾳ Νέςωρ καὶ Ἀρκάδιος Ἐπίσκοποι Τριμυθούντων, ἐν ἐιρήνῃ τελειοῦνται.

Τὴς τριμυθοῦντος ποιμέννες καλοὶ δύο
Ἐν τῇ καλῇ σκιρτῶσι της Ἐδεμ᾽ πόᾳ.

Eodem die Nestor & Arcadius Episcopi Trimythuntiorum, in pace quiescunt.

Trimythuntis Pastores præclari duo,
In præclaris exultant herbis Edem.

De illis eodem die sic scribit Maximus Episcopus Cytheræus: Τῇ ἀυτῇ ἡμέρᾳ Νέςωρ καὶ Ἀρκάδιος Ἐπίσκοποι τριμηθοῦντος της Κύπρου, ἐις ἐιρὴνῃ τελειοῦνται. Eodem die Nestor & Arcadius Episcopi Trimethuntis Cypri, in pace quiescunt. Synaxarion collegij Claromontani Societatis Iesv Parisijs: τῇ ἀυτῇ ἡμέρᾳ, μνήμη τῶν ἁγίων Πατρῶν ἡμῶν Ἀρκαδίου καὶ Νέςορος Ἐπισκόπων τριμηθοῦντος της Κύπρου. Eodem die, memoriæ Sanctorum Patrum nostrorum Arcadij & Nestoris Episcoporum Trimethuntis Cypri.

[4] Nonne igitur oleum & opera perijt Pseudo-Dextro, qui Nestorem Palentiæ, [male Hispaniæ attributi a quibusdam recentioribus:] Arcadium Iuliobrigæ in Hispania Antistites creatos a S. Iacobo Apostolo fabulatur, atque anno LX Christi in Cherronensi vrbe eiusdem Hispaniæ ab Aloto iudice necatos, cum septem illis Tauricæ Chersonesi Episcopis, quos quarto Æræ Christianæ seculo martyrio coronatos iam antea retulimus? Miror autem vehementer viros quosdam eruditos, ita mordicus supposititium illud Chronicon complecti, vt ne videant quidem, quæ legunt. Confidenter enim asserunt Trimythuntiorum apud Ptolemæum, Ortelium, & alios qui Geographias scripserunt, nulliter eius memoriam nominis inueniri. Ita enim scribit vir alioquin diligentißimus: &, quod mihi ridiculum videtur diuinat pro Trimythuntiorum in Menologij versione reponendum esse Triccij Rauconum vel Thermidugorum. Quæro enim, Raucones, Triccium, Thermidugos vbi repererit? An apud Ortelium, Ptolemæum, Pomponium Melam Hispanum, cum hos antea citarit? Est quidem apud Stephanum Tricca vrbs, at non Hispaniæ, sed Thessaliæ dicta; ἀπὸ τρίκκης της Πηνείου θυγατρὸς τὸ ἐθνικὸν τρικκαῖος. Tricca vrbs Thessaliæ a Tricca filia Pinei, gentile Triccæus. Ptolemæo lib. 3 cap. 13 τρίκκα vrbs est, non Thessalorum, sed Estiotarum, in eadem tamen Macedonia. Triccum nusquam reperio neque Raucones. Rhaucos memoratur ab eodem Stephano vrbs mediterranea Cretæ insulæ, incolæ Rhaucij. Thermidugorum nusquam adhuc vestigium reperi: neq; vero laboriose vestigaui, cum mihi sufficeret notissima ciuitas Tremithus siue Trimethus, in Cypro insula, cuius hi fuere Antistites.

[5] [an simul sepulti?] Vnum adhuc quæro ab auctore Anamneseos, vbi legerit, vna theca condita esse SS. Nestoris & Arcadij corpora? Acta eorum nobis adhuc ignota: quod æquius est nos ingenue fateri, quam proferre, qualia ipse dat, sed a se composita re ac verbis. Quod septem alijs Episcopis Martyribus eos iungat, & quarto Martij adscribat, etsi perperam fieri vtrumque nouerimus, [perperam quarto Martij adscripti.] minus tamen reprehendimus, quia Martyrologium Romanum sequitur, vt est a Baronio auctum ex mendoso Menologij exemplari. In hoc enim, prorsus vitiose quarto die ista adnectuntur, quæ erant ad septimum (vt superius diximus) referenda: Eodem die sanctorum Martyrum & Pontificum apud Chersonem, Basilij, Eugenij, Agathodori, Elpidij, Ætherij, Capitonis & Ephræm. Eodem die martyrio functi Nestor & Arcadius Episcopi Trimythuntiorum in pace quieuerunt. [Menologiū Græcorum emendatū.] Arbitrarunt ita in Menologij exemplaribus non vitiatis legi, etsi nullum eiusmodi viderimus, sed sententia ipsa totius contextus id postulare videtur: vt nempe post illa, Capitonis & Ephrȩm addatur: eodem die martyrio functorum, vel quod idem est, qui eodem die martyrio functi sunt. Id enim in eorum Actis dicitur, præterquam de S. Capitone, qui sicca morte extinctus, tamen Martyribus iungitur, quod coactus sit pro fidei confeßione ignem ingredi: quemadmodum ab S. Hieronymo alijsque Patribus dicitur S. Ioannes Euangelista calicem Domini bibisse, qui propter martyrium sit missus in feruentis olei dolium, & inde ad suscipiendam coronam Christi athleta processerit: licet postea propria morte vitam finierit. Post illa autem, quæ diximus in Menologio corrigenda, ista dein addenda videntur: Eodem die Nestor & Arcadius Episcopi Trimythuntiorum in pace quieuerunt. Si quæras, quo tempore? Id nos latet. Suspicamur tamen post S. Capitonem Chersonensem Antistitem decessisse: nec id tamen certum.

[6] Quid si successores fuere magni illius Spiridionis, seu Spiridonis, cuius sapienti simplicitate, vel potius simplici sapientia, insolens quidam philosophus in magno Concilio Nicæno confutatus & conuersus memoratur? Eum Græci XII Decembris, Latini XIV celebrant. Alterutro nos Vitam dabimus, quæ ex Metaphraste, [Eiusdem ciuitatis Trimithūtis Episcopus S Spiridion concilio Nicæno interfuit.] ab Lipomano & Surio Latine iam edita. In ea hæc habentur: ὁπηνίκα καὶ Κωνςταντῖνος μέγας ἐκράτει Ῥωμᾶιων, ἀυτὸς της πόλεως τριμιθούντων ἐγχειριοθεις επίσκοπος. Quo tempore Constantinus Magnus Romanum imperium regebat, ipse quoque ciuitatis Trimithuntorum consecratus Episcopus. De eodem Socrates lib. 1 historiæ Ecclesiasticæ cap. 8, ὃς μιᾶς τῶν ἐν Κύπρῳ πόλεων, ὀνόματι τριμιθοῦντος, τὴν ἐπισκοπὴν ἐκεκλήρατο. Qui ciuitatis cuiusdam in Cypro, nomine Trimithuntis, Episcopus fuit. Item Sozomenus lib. 1 cap. 11, Κατα τούτους δὲ γενέσθαι παρειλήφαμεν καὶ Σπιρίδωνα τὸν Τριμιθοῦντος της Κύπρου ἐπίσκοπον. Ijsdē temporibus vixisse accepimus Spiridonem Trimithuntis vrbis Cypri Episcopum. Georgius Cedrenus in Constantino: Ἄνθρωπός τις ἐκ τῶν ἁγίων, ὀνόματι Σπυρίδων, ἐπίσκοπος τριμιθοῦντων. Quidam de Sanctis, Spyridon nomine, Episcopus Trimithuntorum. Plures alios omitto, qui eiusdem & Sancti ouium hominumque pastoris, & vrbis, cui præfuit, meminere. Neque caussæ quidquam fuit, cur hanc homines eruditi, velut omnibus antehac mortalibus ignotam, e numero ciuitatum expungerent, eiusq; duos illos Antistites in alias oras relegarent.

DE S. EVBVLO MARTYRE CÆSAREÆ IN PALÆSTINA.

ANNO CCCVIII

[Commentarius]

Eubulus Martyr Cæsareæ in Palæstina (S.)

[1] Tabulæ Martyrologij Romani Nonis Martij S. Eubulum hoc elogio cohonestant: Cæsareæ in Palæstina passio S. Eubuli, qui cum esset socius S. Hadriani, biduo post illum laniatus a leonibus, & gladio trucidatus, vltimus omnium in ea ciuitate martyrij coronam accepit. Similia aut etiam longiora illius encomia habent Molanus in Additionibus ad Vsuardum, [Cultus S. Eubuli,] Galesinius & Canisius. Egimus de S. Adriano Martyre V Martij, & paucis indicauimus alios illustres Martyres, respectu quorum vltimus recensetur S. Eubulus, apud Eusebium, qui de hisce omnibus agit lib. 8 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 21, aut secundum diuisionem Henrici Valesij in Tractatu de Martyribus Palæstinæ lib. 8 annexo cap. 11, vbi ista habet:

[2] Cum motus ac furor Præsidis aduersus supradictos Martyres adhuc in ore omnium versaretur; [martyrium ex Eusebio,] Adrianus & Eubulus ex regione Manganæa Cæsaream ad reliquos Confessores profecti, in ipso ciuitatis introitu, perinde ac ceteri, interrogati sunt, cuius rei gratia aduenissent; confessique id quod res erat, Firmiliano exhibentur. Qui rursus ita vt erat, nulla dilatione vsus, post crebra vngularum verbera, quibus latera eorum sulcauerat, eos ad bestias damnauit. Biduo igitur interiecto, Adrianus quidem quinto die mensis Dystri, id est ante diem tertium Nonas Martias… Leoni obiectus, ac deinde gladio transfixus, martyrium consummauit. Eubulus vero perendie, ipsis Nonis Martijs, quod est VII die mensis Dystri, cum Iudex enixe ipsum rogasset, vt oblato Dijs sacrificio, libertatem, prout ipsi existimant, consequeretur; gloriosam mortem pro pietate toleratam, huic caducæ vitæ anteponens, post bestias, non secus ac prior ille, iugulatus, Cæsareensium Martyrum certamina vltimus obsignauit. Operæ pretium quoque fuerit hoc loco commemorare, quemadmodum Diuini numinis prouidentia impios illos Præsides simul cum ipsis tyrannis vlta est. Etenim Firmilianus, qui Martyribus Christi adeo contumeliose insultauerat, cum alijs extremo supplicio addictus, capite truncatus est. Hæc Eusebius.

[3] [& Menæa Græcorum ad 3 Februarij.] Græci in magnis Menæis celebrant festum vtriusque ad diem III Februarij, & his quidem verbis: Eodem die memoria SS. Adriani & Eubuli Martyrum. Hi genus traxerunt ex Banea. Desiderio autem adiungendi se Christi Confessoribus ducti, Cæsaream profecti sunt: sed ex sancta viuendi ratione vt Christiani deprehensi, ad Fermilianum Præsidem deducuntur, statimque plagis a tergo & lateribus afficiuntur, alijsq; grauioribus tormentis subiiciuntur. Cum vero in confessione fidei immoti persisterent, feris deuorandi obiiciuntur. Sed B. Adrianus cum leone commissus, victor e pugna discessit, postea securi percussus. Sanctus autem Eubulus multis adhortationibus, adulationibus & blanditijs frustra tentatus, cum eadem tandem fera congressus & ipse victor capite plexus, sanguine suo certamina consignauit. Hæc ibi, quæ etiam continentur apud Maximum Cytheræum ἐν βίοις ἅγίων, in MS. Synaxario Parisiensi Collegij Claromontani Societatis Iesu, & in varijs MSS. Menologijs. At quod iussu Basilij Iunioris Imperatoris scriptum, & ab Vghello tomo 6 Italiæ sacræ editum est, aliud elogium exhibet III Februarij, quod supra ad Acta S. Adriani dedimus, vbi etiam annum martyrij diximus fuisse octauum supra trecentesimum: & nonnulla alia dubia mouimus, num ab his Sanctis Cæsareæ in Palæstina alij illo die recte colantur Adrianus & Ebolus, cum alijs Martyribus in Africa paßi.

DE SANCTIS MARTYRIBVS DANDA, EVNICA SIVE LEVNVCA AVT LEVNVNCVLA, SECVNDO SIVE SVCCVNDO, NESTORE, ITEM SECVNDO, SERRO AVT SERGIO, OCCATO SIVE OPTATO, ET ALIA DANDA IN THRACIA.

[Commentarius]

Danda, Martyr in Thracia (S.)
Eunica, sive Leonunca, aut Leununcula, Martyr in Thracia (S.)
Secundus, sive Succundus, Martyr in Thracia (S.)
Nestor, Martyr in Thracia (S.)
Secundus alter, Martyr in Thracia (S.)
Serrus, aut Sergius, Martyr in Thracia (S.)
Occatus, sive Optatus, Martyr in Thracia (S.)
Danda alia, Martyr in Thracia (S.)

Notkerus relatis Martyribus Antiochenis, subdit in suo Martyrologio: In Thracia Dandæ, Eunicæ, Secundi, Sergij, Optati. MS. Martyrologium Reginæ Sueciæ: In ciuitate Thraciæ Natale SS. Dandæ, Senuci, Secundi. In MS. Augustano S. Vdalrici & Parisiensi Labbæi, nullo indicato loco, Danda habetur. Plures sunt in Martyrologio S. Hieronymi Parisijs excuso: In Thracia Dandæ, Leununculæ, Secundi, Nestoris, Artaxi, Quinti, item Secundi, Serri, Occatis, item Dandæ. In MS. nostro, Blumiano, & Lucensi etiam S. Hieronymi, aliqua inscriptione nominum diuersitas est: ac loco Leununculæ legitur Leunuca seu Leonuca, supra Eunica; & forsan Senucus. Pro Secundo priore in MS. Lucensi est Sucunde, vti pro Serro & Occate, Ferrus & Occatus, alijs Ocatus, apud Notkerum Sergius & Optatus. Omittimus in titulo Artaxium & Quintum, quos supra inter Afros primos retulimus. Si tamen hisce adiungantur ab alijs, per nos licebit. Reliquimus Nestorem hic repetitum, quamuis alius inter Antiochenos Martyres numeretur. Profecto ex nudis nominibus accurata scientia haberi nequit.

DE SANCTIS MARTYRIBVS SAVRO SIVE SATYRO, SILVANO, ROGATO SIVE ROGATA, MANILO SIVE MARVLO, ET CYPRIANO IN AFRICA.

[Commentarius]

Saurus, sive Satyrus, Martyr in Africa (S.)
Siluanus, Martyr in Africa (S.)
Rogatus, sive Rogata, Martyr in Africa (S.)
Manlius, sive Marulus, Martyr in Africa (S.)
Cyprianus, Martyr in Africa (S.)

Martyrologium S. Hieronymi Parisijs excusum vltimos hosce Martyres profert: In Africa Sauri, Siluani, Rogati, Manili. Quæ eadem habentur in apographis Lucensi & Blumiano eiusdem S. Hieronymi: in nostro codice loco Sauri scribitur Satiri. In antiquo MS. Augustano S. Vdalrici celebratur memoria Rogati & Manili; pro quibus in MS. Parisiensi Labbæi scriptum est Rogatæ & Maruli. Hisce adiungimus S. Cyprianum Martyrem, qui post SS. Perpetuam & Felicitatem adiungitur in peruetusto codice Casinensis monasterij, charactere Longobardico exarato. Eius loco in MS. Martyrologio Lætiensi fit memoria S. Cassiani Episcopi, sed forsan reponendum Martyris. Verum quia nihil nisi per coniecturam in hoc statuere possumus, malumus abstinere.

DE S. PAVLO SIMPLICE ANACHORETA IN THEBAIDE,

SECVLO IV

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Paulus Simplex, anachoreta in Thebaide (S.)

BHL Number: 6594

CAPVT I.
S. Pauli Simplicis memoria in fastis sacris & apud antiquos scriptores: eius elogium ex Sozomeno.

[1] Matthæus Raderus noster partem secundam Viridarij Sanctorum conscripsit de Simplici obedientia & contemptu sui, atque in eo daturus Vitam S. Pauli Simplicis ita præfatur: Plures habet huius obediens Simplicitas laudatores, [S. Paulus Simplex laudatur:] quam encomiastas summa Aristotelis sapientia. Primus est ille sol Occidentis Ecclesiæ Hieronymus in Historia Patrum, qui prolixe res ab eo gestas conscripsit, Palladius alter in Lausiaca, Sozomenus tertius, Fasti Romani Martyrum Græcique, Menæa, Nicephorus, alij. Hæc Raderus.

[2] In Fastis Ecclesiasticis Latinorum varij dies venerationi huius Sancti reperiuntur assignati: [inscriptus fastis sacris 18 Decemb.] ex his decimus octauus Decembris est in Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excuso, in quo hæc habentur: Eodem die S. Pauli Simplicis Confessoris, discipuli B. Antonij Abbatis: quem miræ patientiæ & obedientiæ virum deprædicat Hermannus Greuen in additionibus ad Vsuardum anno 1515 & 1521 editis. Canisius in Martyrologio Germanico hisce addit occasionem conuersionis ad vitam monasticam ob vxoris adulteræ mores improbos. In Florario MS. longum texitur encomium ex Palladio & Ruffino. Alter dies est XI Ianuarij, quo eum ita celebrat Maurolycus: [11 Ianuar.] Item Pauli Simplicis monachi, qui B. Antonij discipulus extitit. Eadem fere leguntur ad illum diem in citato Canisij Martyrologio.

[3] [& potissimum 7 Martij,] Tertius & præcipuus dies est hic septimus Martij, quo tabulæ Martyrologij Romani eum his verbis referunt. In Thebaide S. Pauli, cognomento Simplicis. De eo Græci in Menologio ista habent: Sancti Patris Pauli, cognomento Simplicis, propter rectam & simplicem, multisque modis a Beato illo Magno Antonio probatam eius integritatem: quam & Deus ipse miraculis comprobauit, vt litterarum monumenta testantur. [etiam apud Græcos.] Græci etiam in Menæis magnis & apud Maximum Cytheræum ἐν βίοις ἁγίων longissimo encomio res eius præcipuas in simplici illa obedientia, miraculis a Deo confirmata, gestas referunt: quod encomium Latine edidit Raderus in ante memorata parte 2 Viridarij Sanctorū, vbi propter exortem fictionis & niueum animi candorem cognominatus dicitur Simplex, Græce, Ἄκακος δὲ καὶ ἄπλαςος τὴν γνώμην ὡς άλλος οὐδείς.

[4] [Res gestas damus ex Palladio,] Hoc encomio omisso, damus quæ Palladius Episcopus Helenopolitanus edidit in Historia Lausiaca cap. 28, accepitq; a sancto Christi seruo Hierace & Cronio & pluribus alijs. Auctor lib. 7 de Vitis Patrum, quas Paschasius Latine interpretatus est, cap. 19 num. 5 narrat, quæ referebant tam Cronius quam sanctus Hierax atque alij plures vicini fratrum. At Cronium fuisse Presbyterum Nitriæ, & verborum S. Antonij, quod Græce nesciret, interpretem, scribit idem Palladius cap. 25, 26 & 27, vbi ab eo intellecta historiæ suæ inserit. Palladio consentiunt, quæ in Paradiso Heraclidis cap. 10 referuntur. Addimus quæ de eodem S. Paulo tradita sunt lib. 2 de Vitis Patrum cap. 31, & lib. 3 cap. 167. Hos libros sub nomine S. Hieronymi citat Raderus loco ante indicato, & plurimi alij, [& Ruffino.] quos ambos Ruffino Aquileiensi Presbytero vindicauit Rosweidus noster Prologomeno 4 in Vitas Patrum. Quæ ex lib. 3 damus, leguntur etiam apud Pelagium lib. 5 libel. 18, num. 20, & Paschasium lib. 7 cap. 23 num. 2.

[5] [Elogium ex Sozomeno.] Sozomenus lib. 1 Histor. Eccles. cap. 13 de Magno Antonio eiusque discipulis agit, & hæc de S. Paulo scribit: Erant quidam eorum, quos Antonij discipulos fuisse accepimus, viri plane spectatissimi, cum alij multi tum Paulus cognomento Simplex, quem ferunt hominem fuisse rusticum, vxoremque habuisse forma perliberali & honesta: quam cum in adulterio deprehendisset, placide risisse, iureque iurando se tum obstrinxisse, se non amplius vitam cum ea acturum. Ac cum ei, qui stuprum vxori intulerat, dixisset, Habeto illam tibi, recta in solitudinem ad Antonium se contulisse. Dicitur præterea mansuetissimus fuisse & omnium molestiarum patientissimus. De quo iam ætate prouecto, & ad vitæ monasticæ asperitatem tolerandam minus assuefacto (nuper enim in eam erat ingressus) varijs modis periculum fecit Antonius, eumque in re nulla ignauum comperit: cui perfectæ vitæ testimonio tributo, vtpote nullo iam præceptore egenti, vitam separatim degendi fecit potestatem. Quod quidem Antonij testimonium Deus ipse confirmauit, Paulumque virum effecit plane illustrissimum, atque in affligendis expellendisq; dæmonibus Magistro suo multo superiorem. Hæc Sozomenus, quem fere descripsit Nicephorus lib. 8 Hist. Eccl. cap. 40.

CAPVT II.
Vita S. Pauli Simplicis ex Historia Lausiaca Palladij.

cap. 28

[6] Narrauit autem sanctus Christi seruus Hierax & Cronius, & plures alij ex Fratribus ea, quæ sum dicturus, quod quidam Paulus agrestis agricola, insigniter innocens & moribus simplex, vxorem duxerat mulierem formosissimam, sed moribus improbam, quæ longissimo tempore peccans eum latuit. Aliquando autem de improuiso regressus ex agro, & ingressus domum suam, [Vxorem in adulterio repertam defixit:] inuenit eos turpia perpetrantes, deducente Paulum prouidentia ad id, quod erat sibi conducibile: eamque cum vidisset cum eo, cum quo habebat stupri consuetudinem, honeste ac decore risit, & eis exclamauit, dicens: Bene est, bene est: reuera non est mihi curæ. Per Iesum, ego eam non accipiam amplius: abi, eam tibi habe & eius filios: ego enim recedo, & efficior monachus. Cum nulli autem dixisset aliquid, [vt monachus fiet,] pertransit octo mansiones, & abit ad S. Antonium, & pulsat ostium. Egressus autem S. Antonius, eum interrogat: Quid vis? Ei dicit Paulus: Volo fieri monachus. Respondet ei Antonius: Senex sexagenarius non potest hic fieri monachus; [pergit ad S. Antonium:] sed potius abi in vicum, & operare, & vitam dege operariam, Deo agens gratias: non potes enim sustinere afflictiones solitudinis. Respondet senex, & dicit: Si quid me docueris, illud faciam. Dicit ei Antonius: Dixi tibi te esse senem, [reiicitur tribus diebus:] & non posse esse monachum; abi. Si enim vis esse monachus, ingredere cœnobium vbi sunt complures Fratres, qui possunt tuam ferre imbecillitatem. Ego enim solus hic sedeo, quinque dierum spatio interiecto comedens, idque esuriens. His ergo verbis Paulum abigebat. Postquam autem eum non admisit, clauso ostio Antonius tribus diebus foras non est egressus propter ipsum, ne quidem ad necessitates suas. Senex autem permansit non recedens. Quarto vero die cum eum premeret necessitas, aperto ostio egressus est, & cum rursus vidisset Paulum, ei dicit: Abi hinc, senex, quid mihi es molestus? Non potes hic manere. Dicit ei Paulus: Fieri non potest, vt ego alibi quam hic moriar.

[7] Cum aspexisset autem Antonius, & vidisset eum non ferre ea, quæ sunt ad victum necessaria, non panem, [admittitur quarto die:] non aquam, non aliquid aliud, & iam quartum diem perseuerasse ieiunum, cogitauit apud se: Ne forte moriatur, vt qui non sit assuetus ieiunare, & meam maculet animam. Eum ergo admittit. Tunc ei dicit Antonius: Potes esse saluus si habeas obedientiam, & quod a me audieris hoc feceris. Paulus autem respondens, dixit: [addicit perfectam obedientiam:] Faciam quæcumque iusseris. Talemque vitæ aspere agendæ rationem illis diebus suscepit Antonius, qualem quando erat in principio iuuentutis. Eius ergo mentem probans Antonius, ei dixit: Sta, & ora in hoc loco, donec ingrediar, & afferam tibi quod opereris. Ingressus autem speluncam, per fenestram animaduertit eum in eo loco a totam hebdomadam manere immobilem, cum ab æstu torreretur. Egressus autem post hebdomadam, [in orando perseuerat:] cum ex palmis ramos madefecisset, ei dicit: Accipe, & contexe funem vt me vides. Texuit senex ad horam vsque nonam quindecim vlnas magno labore. Cum autem vidisset Antonius id quod contexuerat, id minime ei placuit, [texit & retexit funes:] & ipsi dicit: Male contexuisti, retexe, & denuo contexe; cum b iam septimo die ieiunus ageret, idque cum esset grandis ætate. Tantum autem eum hac de caussa afflixit, vt ægre ferens senex fugeret Antonium, [septem diebus ieiunat:] & vitam monachorum. Is autem eosdem ramos & retexuit, & iterum contexuit cum magno labore, quod ex contextura prima fuissent corrugati.

[8] Cum ergo vidisset magnus Antonius eum nec murmurasse, neque animum abiecisse, [rapit affectum S. Antonij.] neque vultum suum omnino auertisse, & neque vel tantillum succensuisse, propter eum est compunctus. Et sole occidente ei dicit: Patercule, vis comedamus fragmentum panis? Dicit ei Paulus: Vt tibi videtur, Abba. Hoc quoque rursus inflexit Antonium, quod non ad cibi nuntium protinus accurrerit, sed ei potestatem permiserit. Para ergo, inquit, mensam; & obedijt. [parat mensam:] Fert panes Antonius, & imponit mensæ quatuor c paxamates, sex vnciarum: & sibi quidem vnum madefecit, erant enim sicci; illi autem tres. Psalmum psallit Antonius quem nouerat: & cum eum duodecies cecinisset, [cum eo duodecies psalmum canit:] duodecies orauit, vt in hoc quoque Paulum probaret. Senex autem simul precatus est ipso magno Antonio promptius & alacrius: malebat enim, vt arbitror, pascere scorpios, quam vna viuere cum adultera d. Post duodecim autem orationes, Paulo dicit magnus Antonius: Sede, inquit, & ne comedas vsque ad vesperam; sed solum attende esculentis. [ieiunus abit dormitum:] Cum autem fuisset vespera, & Paulus non comedisset, dixit ei Antonius: Surge, ora, & dormi. Ille autem mensa relicta sic fecit. dicit ei Antonius: Quid taces? Colloquere Media autem nocte excitauit eum ad orationem, & vsque ad horam nonam produxit orationes. Mensa autem rursus apposita cum & rursus cecinisset & orasset, sero vespere sederunt ad comedendum. Cum ergo comedisset magnus Antonius vnum paxamatem, aliud non tetigit. Senex autem comedens tardius, adhuc tenebat paxamidium quod ceperat. [8 die comedit paxamidium 6 vnciarum:] Exspectabat ergo Antonius donec perfecisset, & dicit ei: Comede, patercule, etiam vnum aliud paxamidium. Dicit ei Paulus: Si tu comedas, ego quoque comedam; te autem non comedente, nec ego comedam. Dicit ei Antonius: Mihi sufficit, sum enim monachus. Et ille: Et mihi sufficit; nam ego quoq; volo fieri monachus. Surgit rursus, & facit duodecim orationes, & psallit duodecim psalmos. [surgit media nocte ad orandum:] Et post orationes primi somni parum dormiunt; & rursus expergiscuntur ad psallendū a media nocte ad diem vsque.

[9] e Deinde misit eum ad obeundam solitudinem, dicens ei: Veni huc post tres dies. Cum hoc autem factum esset, & quidam Fratres ad eum venissent, [silet & ieiunat tribus hebdomadis,] obseruabat Paulus Antonium quidnam vellet eum facere. Is autem dixit ei: Tacens ministra Fratribus; neque aliquid gustaueris, donec Fratres fuerint iter ingressi. Postquam autem tertia iam impleta esset hebdomada, ex quo non comederat Paulus, Fratres eum rogabant: Qua de caussa taces? Cumque ille non responderet, cum Fratribus. Ille vero est collocutus. [simpliciter obedit:] Cum aliquando ei fuisset allata vrna mellis, dixit ei Antonius: Frange vas, & mel effundatur. Sic autem fecit. Et ei rursus dicit: Collige rursus mel concha, ne sordes aliquas inferas. [ideo gratiā eiiciendi dæmones promeretur:] Et rursus iussit eum aquam haurire toto die. Et rursus cum vestem eius dissoluisset, iussit consuere. Tantam denique hic vir possedit obedientiam, vt ei etiam data sit gratia diuinitus, nempe vt eijceret dæmones.

[10] Postquam ergo vidit senem magnus Antonius, prompte eum esse ad omnia secutum in vitæ exercendæ ratione, ei dicit: Vide, Frater, si sic indies potes, mane mecum. Dicit ei Paulus: An quid mihi possis amplius ostendere, nescio: nam ea, quæ vidi a te fieri, ego quoque facio facile & citra laborem, Deo mihi opem ferente. Tunc ei dicit Antonius alio die: In nomine Iesu, ecce factus es monachus. Cum autem satis superque compertum haberet in omnibus magnus & beatus Antonius, esse admodum perfectam animam Christi seruum, vt qui esset admodum simplex; post certos menses, Dei gratia opem ferente B. Antonio, facit ei deinceps cellam ad tres vel quatuor lapides a sua cella. [seorsim habitat:] Et dicit ei: Ecce Christi virtute opem ferente tu factus es monachus, mane deinceps seorsum, vt etiam facias periculum dæmonum. Cum ergo anno vno apud se habitasset Paulus Simplicissimus, & gratia dignatus est aduersus dæmones & aduersus omne genus morbos, se perfecte gerens in virtute exercitationis.

[11] Quodam ergo die adolescentulus, qui supra modum grauiter vexabatur a dæmone, allatus est ad B. Antonium, habens principalem sæuissimum dæmonem, qui etiam ipsum cælum maledictis & probris insequebatur. Cum igitur adolescentem obseruasset magnus Antonius, dicit ijs qui eum ducebant: Non est hoc meum opus; nam contra hunc ordinem dæmonum, nempe principalem; [dæmoniacum iussus a S. Antonio curare,] nondum sum donatus gratia: sed hæc est gratia Pauli Simplicis. Abiens ergo magnus Antonius, ad probatissimum Paulum ipsos quoque deduxit, & dicit ei: Abba Paule, eiice hunc dæmonem ab hoc homine, vt sanus ad sua redeat, & Dominum glorificet. Dicit ei Paulus: Tu vero quid? Dicit ei Antonius: Non est mihi otium, est aliud quod agam. Et relicto illic puero, reuersus est magnus Antonius in suam cellam. [fundit preces:] Cum ergo surrexisset innocens senex, & efficacem fudisset orationem, dicit prouocans dæmoniacum: Dixit Abbas Antonius, Egredere ab homine. Dæmon autem cum probris ac maledictis exclamabat, dicens: Non egrediar, helluo, senex, nugator. [pelle ouilla sua eum verberat:] Accepta itaque pelle sua ouilla, verberabat eum in tergo, dicens: Egredere, dixit Abbas Antonius. Dæmon autem maledictis insequebatur Paulum & Antonium: Helluones isti in senectute, veternosi, insatiabiles, qui proprijs numquam sunt contenti, quid est vobis commune nobiscum? Quid in nos exercetis tyrannidem? Tandem dicit ei Paulus: Aut exibis, aut abeo vt id dicam Christo, isque faciet vt sit tibi væ. At Iesum quoque probris & maledictis insectabatur immitis ille dæmon, clamans: Non exibo.

[12] Ea de caussa indignatus Paulus aduersus dæmonem, egressus est e suo hospitio in ipso puncto meridiei: æstui autem Ægyptiorum intercedit cognatio cum fornace Babylonia. [instantius orat Christum in ardore solis,] Stans ergo sanctus senex tāquam columna super Petram, sic orat Christum, dicens: Tu vides, Iesu Christe, qui fuisti crucifixus sub Pontio Pilato, me non descensurum ex hac petra, neque esurum nec bibiturum donec moriar, nisi me nunc audieris, & hunc dæmonem ab homine eieceris, & a spiritu immundo ipsum liberaueris. [abigit dæmonem,] Adhuc cum Iesu loquente simplici & humili Paulo, priusquam ipse preces perfecisset, exclamauit dæmon, dicens: Recedo, recedo, vi egredior, & per tyrannidem expellor; discedo ab homine, [fatentem se humilitate S. Pauli eiici:] non amplius ad eum accedo. Pauli simplicitas & humilitas me expellit, neque scio quo abeam. Protinusque exijt dæmon, & mutatus est in maximum draconem circiter septuaginta cubitorum, receditq; reptans in mare rubrum, vt impleretur quod dictum est per sanctum Spiritum: Fidem, quæ demonstratur, iustus annuntiabit. [Prou. 12.] Et rursus alibi: Super quem respiciam, inquit Dominus, nisi super mansuetum & humilem & trementem verba mea? [Isa. 66.] Solent enim humiliores dæmones eijci ab hominibus fide principalibus, principales rursus dæmones fugari ab humilibus. Hæc sunt miracula S. Pauli Simplicis & humilis, aliaque plura & his maiora. Hic vocatus est Simplex a tota fraternitate.

[Annotata]

a Hæc de vnico die & nocte referuntur infra apud Ruffinum, & desunt plane in Paradiso Heraclidis.

b In Paradiso Heraclidis, per quatuor dies.

c Ibidem, paximates, alibi paximatia, & paxamidia. De ijs panibus dure coctis consule Onomasticon Rosvveidi.

d Hæc contracta sunt in Heraclide his verbis: Post vero duodecim orationes, profunda vix tandem nocte ad manducandum sederunt. Sumpto igitur vno paximate &c. nulla facta ieiuni a mensa discessus mentione.

e Hoc numero relata desunt in Heraclide.

CAPVT III.
Vita S. Pauli Simplicis ex Ruffino de Vitis Patrum.

[13] a Fvit quidam inter discipulos S. Antonij, Paulus nomine, cognominatus Simplex. [lib, 2, cap. 31] Hic initium conuersionis suæ huiusmodi habuit. Cum vxorem suam oculis suis cum adultero cubantem vidisset; nulli quidquam dicens, egressus est domum: [Deserit improbam vxorem:] & mœstitia animi tactus, in eremum semetipsum dedit: vbi cum anxius oberraret, ad monasterium peruenit Antonij: ibiq; [B. Antonium adit:] ex loci admonitione & opportunitate consilium capit. Cumque adisset Antonium, vt iter ab eo salutis inquireret; ille intuens hominem simplicis naturæ esse, respondit ei, ita demum eum posse saluari, si his, quæ a se dicerentur, obediret. Tunc ille omnia, [promittit obedientiā:] quæcumque sibi præciperet, facturum se esse respondit. Vt ergo promissionem eius probaret Antonius, ante fores cellulæ stanti, Hic, inquit, exspecta me orans, donec egrediar. Et egrediens Antonius, mansit intrinsecus per totam diem & per totam noctem; per fenestram tamen ex occulto frequentius respiciens, [perseuerat in oratione:] videbat eum indesinenter orantem, & nusquam prorsus moueri, sed stare in æstu diei & rore noctis, & ita esse mandati memorem, vt ne parum quidem loco moueretur.

[14] Egressus autem die postero Antonius, instituere eum & docere cœpit de singulis, [docetur modum exercendi opus manuum,] quomodo opere manuum solitudinem solaretur: & digitis quidem corporis opus carnale, cogitatione vero mentis & animi intentione operaretur, quæ Dei sunt. Cibum quoque in vesperam ei sumere præcepit; sed obseruare, ne vnquam ad saturitatem vsque perueniret, [& abstinentiam in cibo & potu aquæ:] & præcipue in potu: confirmans, non minus per aquæ abundantiam phantasias fieri animi, quam per vinum calorem corporis crescere. Et vbi plene eum qualiter se in singulis agere deberet, instruxit, in vicino ei, hoc est, tribus a se millibus cellulam constituit, ibique eum exercere quæ didicerat iubet: ipse tamen frequentius visitans, [in cella semota degit:] gratulabatur deprehendens eum in his, quæ sibi tradita fuerant, tota intentione & solicitudine permanentem.

[15] Quadam autem die cum venissent ad S. Antonium Fratres, magni quidem & perfecti viri, [petens si Christus prius fuerit an Prophetæ,] accidit etiam Paulum adesse pariter cum eis. Et cum sermo de rebus profundis & mysticis haberetur, cumque de Prophetis & Saluatore plurima tractarentur, Paulus ex simplicitate animi interrogat, si Christus prius fuerit an Prophetæ? Beatus vero Antonius cum pro eo, quod tam absurde interrogauerat, quasi erubuisset; blando nutu, vt erga simpliciores solebat, [iussus silere,] silere atque abire eum iubet. Et ille, quia omne, quodcumque ab eo dictum fuisset, tamquam præceptum Dei seruare instituerat, abscedens ad cellulam suam, [silentium arctum seruat,] tamquam mandato accepto, silentium gerere instituit, nec omnino aliquid loqui. Quod cum comperisset Antonius, mirari cœpit, vnde hȩc illi obseruantia placuisset, quam a se sciebat non esse mandatam. Cumque iussisset eum loqui, & cur sileret indicare, dixit ei Paulus: Tu, Pater, dixisti, vt irem & silerem. Et obstupefactus Antonius, ita ab eo sermonem, quem ille negligenter protulerat, obseruatum: Omnes, inquit, nos iste condemnat: cum enim nos de cælo nobis non audiamus loquentem, [ad stuperem S. Antonij] ab isto qualiscumq; sermo, qui ex ore nostro ceciderit, obseruatur.

[16] Multa tamen & S. Antonius eum docere volens de obedientia, [variis obedientiæ operibus a S. Antonio exercetur:] præcipere ei solitus erat, etiam quȩ ratio & caussa non posceret, in quibus eius animus erga obedientiam probaretur. Haurire namque aliquando eum aquam iussit ex puteo, & in terram tota die effundere, & contextas sportellas resoluere, ac denuo contexere; & vestimentum dissuere atque iterum resuere, & rursus resoluere: & in pluribus huiusmodi exercitijs ab eo memoratur imbutus, vt in nullo prorsus, etiam eorum quæ contra rationem imperari videbantur, disceret contradicere; & ita per hæc omnia informatus, breui ad perfectionem venit. [ad magnā perfectionem peruenit:] Ex cuius exemplo docebat B. Antonius, quod si quis velit ad perfectionem velociter peruenire, non sibi ipse fieret magister, nec propriis voluntatibus obediret, etiamsi rectum videatur esse quod vellet: sed secundum mandatum Saluatoris obseruandum esse, vt ante omnia vnusquisque abneget semetipsum sibi, & renuntiet proprijs voluntatibus: quia & Saluator ipse dixit: Ego veni, non vt faciam voluntatē meam, sed eius qui misit me. [Matth. 26] Et vtique voluntas Christi non erat contraria voluntati Patris: sed qui venerat obedientiam docere, non inueniretur obediens, si propriam faceret voluntatem. Quanto ergo magis nos non iudicabimur inobedientes, si faciamus proprias voluntates? [Ioan. 6.]

[17] Denique supradictus Paulus exemplo nobis est, qui obedientiæ & simplicitatis merito in tantum spiritualium gratiarum culmen ascendit, [S. Antonio virtute potentior,] vt multo plures & potentiores virtutes per ipsum Dominus, quam per S. Antonium faceret. Et quoniam pro affluentia gratiarum multi ad eum ex omnibus terræ partibus confluebant, vt curarentur ab eo; verens B. Antonius ne molestia multitudinis fugaretur, in interiori eremo, quo accedi facile ab aliquo non posset, [in interiore eremo degit:] commanere eum fecit, vt venientes magis ipse susciperet Antonius. Si quos vero ipse non potuisset curare, hos ad Paulum, tamquam prolixiorem sanitatū gratiam habentem, mittebat, & ab illo curabantur. Tantam autem eius simplicitatis apud Dominum fiduciam fuisse tradunt, vt quodam tempore cum quidam rabiem patiens in modum canis laniaret omnem, qui ad se ausus fuisset accedere, & perductus ad eum fuisset, insistebat orationi, vt dæmonem, qui eum vrgebat, fugaret. Et cum mora fieret, [dæmonem oratione expellit:] nec celer sequeretur effectus, quasi infantum more indignatus, ad Dominum dixisse fertur: Vere non manducabo hodie, si eum non curaueris, & continuo quasi delicioso Domini satisfactum est a Deo; & statim curatus est rabidus.

[18] [lib. 3, cap. 167] Abbas Paulus Simplex habebat hanc gratiam, vt ingredientes in ecclesiam aspiceret, & ex ipsa facie eorum vniuscuiusque cogitationes, [ingredientium in ecclesiam cōscientias nouit,] seu malæ essent seu bonæ, sentiret. Cum ergo venissent ad ecclesiam, & ingrederentur, senex vidit eos clara facie & læto animo ingredi, & Angelos eorum pariter cum gaudio cum ipsis. Vnum autem nigrum vidit, & nebulosum habentem corpus, [& Angelos vel dæmones varie lætos aut tristes:] & dæmones hinc atque inde trahentes eum ad se misso fræno in naribus, & Angelum sanctum eius a longe sequentem tristem. Beatus ergo Paulus cœpit flere amarissime, & pectus suum tundere, sedens ante ecclesiam propter eum, quem talem viderat. Omnes autem alij senes videntes eum sic flentem, cœperunt rogare, vt si quid in ipsis vidisset manifestaret, aut cum eis ingrederetur in congregationem: ille autem nolebat ingredi, sed semper flebat propter eum, quem sic viderat. Post paullulum autem cum absoluta congregatione discederent, iterum omnium vultus circumspiciebat, si tales egrederentur, quales ingressi sunt, & vidit illum, quem ante viderat nigrum & nebulosum, [pœnitentem clara facie videt,] egressum de ecclesia clara facie & candido corpore, & dæmones a longe sequentes eum; sanctum autem Angelum eius prope eum, hilarem & gaudentem super eum nimis. Tunc Paulus exurgens cum gaudio vociferabatur, benedicens Deum, ac dicens: Quanta misericordia & benignitas Dei est! quanta miseratio eius est! Et ascendens in altiorem locum, magna voce dicebat: Venite & videte opera Dei: venite & videte quemadmodum vult omnes homines saluos fieri, & ad agnitionem veritatis venire. Venite adoremus eum, dicentes: Quia tu solus potes peccata tollere. Cum autem omnes conuenissent, exposuit eis Paulus, quem vidisset antequam ingrederentur in ecclesiam, & quem postea: & petebat illum Fratrem quem sic viderat, [fassum publice peccata patrata,] vt ei manifestaret cogitationes suas & actus, vel quemadmodum tantam commutationem illi Deus donasset. Ille autem ante omnes cœpit referre, dicens: Ego sum homo peccator, & in multis temporibus istis semper fornicationem gessi. Ingressus autem nunc in ecclesiam Dei, audiui verba Isaiæ Prophetæ, magis autem Dei per ipsum loquentis: Lauamini, mundi estote, & tollite malitias de animabus vestris ante conspectum oculorum meorum. [Isai. 1] Discite benefacere: quærite iudicium. [compuncta animum,] Et si fuerint peccata vestra tamquam coccinum, velut nix dealbabuntur: & si volueritis & audieritis me, bona terræ comedetis. Ego autem miser & fornicator, compunctus in hoc sermone Prophetæ, [veniam petitam,] & ingressus intra pectus meum, dixi ad Deum: Domine, tu es qui venisti saluare peccatores. Hæc ergo, quæ nunc per Prophetam promisisti, opere comple in me indigno peccatore. Ecce enim amodo profiteor tibi, [& propositum beneviuendi.] & ex toto corde confiteor, quia hoc vlterius non faciam malum, sed renuntio omni iniustitiæ, & amodo seruio tibi in conscientia munda. Ab hodie ergo, Domine, & ab hac hora suscipe me pœnitentem, & adorantem te & renuntiantem omnibus peccatis. Iuraui & statui apud me, seruare omnes tuas iustificationes. Sub hac ergo sponsione egressus sum de ecclesia, statuens apud me, nihil de prioribus peccatis vlterius facere. Tunc omnes senes exclamauerunt, dicentes ad Dominum voce magna: Quam magnificata sunt opera tua, Domine! omnia in sapientia fecisti.

[Annotatum]

a Aliquid simile narratur lib. 2 a Ruffino cap. 14 de Eulogio, qui digne aut indigne accedentes ad sacram Communionem nouerat.

DE S. GAVDIOSO EPISCOPO BRIXIENSI IN ITALIA.

CIRCA ANNVM CCCCXLV

[Commentarius]

Gaudiosus, Episcopus Brixiensis in Italia (S.)

[1] Inter Brixienses Episcopos Cælitibus adscriptos tertius hoc mense Martio occurrit S. Gaudiosus, aliquibus Gaudentius dictus, etiam tabulis Martyrologij Romani Nonis Martij insertus his verbis: Brixiæ S. Gaudiosi Episcopi & Confessoris. Quæ eadem habet Galesinius. At Ferrarius in Catal. SS. Italiæ ita scribit: Gaudiosus Episcopus Brixiensis Cathedram Episcopalem inter S. Siluinum & Optatianum, sextus a S. Philastrio, [Cultus sacer,] ab Anathalone vero primo Episcopo Brixiensi decimus tertius, laudabiliter gessit. Cuius gesta etsi propter crebras vrbis vastationes non extant fama tamen sanctitatis perdurauit. Corpus eius in basilica S. Alexandri Martyris, [sepultura,] quam Fratres Seruitæ tenent, in marmoreo sarcophago, vt inscriptio ipsa indicat, conditum est. Ita Ferrarius, & ipse Seruita. Inscripto autem est edita ab Vghello tomo 4 Italiæ sacræ his verbis:

                  [inscriptio,] Diuo Gaudioso Brixiano Antistiti
            Saloffius Ferrarolus Eques aureatus,
Iuris Pontificij ciuilisque celeberrimus Doctor,
      monumentum dicauit M CCCC LXXXVIII.

Inscripti etiam Martyrologio Romano sunt Siluinus decessor XX Septembris, & Optatianus successor XIV Iulij, quorum vltimus vixit temporibus Valentiniani III Imp. ac S. Leonis Pontificis anno CCCCL Synodo Mediolanensi, [tempus sedis.] a S. Eusebio Episcopo Mediolanensi celebratæ, interfuit, epistolæque Synodicæ ad eumdem S. Leonem subscripsit. Hinc de tempore, quo S. Gaudiosus præfuit Ecclesiæ Brixiensi statui potest: cuius Sedi annos tredecim aßignat Vghellus. Meminerunt eiusdem Rampertus Episcopus in sermone de Translatione S. Philastrij ad XVIII Iulij, & Elias Capreolus lib. 3 Historiæ Brixiensis. In Martyrologio Ecclesiæ Brixiensis solent ista legi: Nonis Martij, Brixiæ S. Gaudiosi Episcopi & Confessoris, viri admirandæ sanctitatis. Eius pretiosum corpus asseruatur in ecclesia S. Alexandri.

DE S. EQVITIO ABBATE IN VALERIA PROVINCIA ITALIÆ.

SECVLO VI

[Praefatio]

Equitius, Abbas in Valeria prouincia Italiæ (S.)

[1] Valeria, Latij antiqui iuxta lacum Fucinum regio, has potißimum continebat vrbes Valeriam siue Marsos, vbi nunc Piscina, Sedes Episcoporum Marsicanorum; Carseolos, Amiternum, Furconium, Reate. Hinc via Valeria memoratur, quæ per Tiburtinam vrbem ad dicta loca ducebat. In hac regione floruit S. Equitius Abbas, [S. Equitij Vita datur ex Dialogis S. Gregorij:] & multorum in ea prouincia monasteriorum Pater, vti de eo testatur S. Gregorius Magnus lib. 1 Dialog. cap. 4, ex quo loco, quæ de S. Equitio sciuntur, ista hic damus.

[2] Vixisse S. Equitium seculo Christi sexto, manifestum est ex num. 1 & 12, vbo Fortunatus anno 593 senex, ante S. Equitio familiariter notus, [in qua mētio trium Episcoporum,] quæ scripsit Gregorius, ei narrauit & num. 7 dicuntur, cum S. Gregorius scriberet, adhuc multi superfuisse, qui vitam eius scire potuerunt. Memorantur etiam Episcopi tres Albinus Reatinus, Castorius Amiternensis, ac Iulianus Sabinensis, qui necdum Episcopus ad eum a Romano Pontifice missus erat. De quibus etiam nulla habetur certa notitia, quot & quibus annis Sedi singuli suæ præfuerint, vti ex Vghelli Italia sacra liquet. Baronius ad annum DIV, refert hic inserendum dialogum S. Gregorij de Vita S. Equitij, duplici motus ratione, quod Concilijs tunc sub Symmacho Papa interfuerit Valentinus Episcopus Amiternensis, & quod tunc scripta videatur epistola Theodorici Regis ad Argolicum Vrbis Præfectum, de iudicio aduersus Magos, relata a Caßiodoro lib. 4 variarum epist. 22 ad Argolicum Præfectum Vrbis in qua scribit, Basilium atque Prætextatum, [item Basilij magi,] artis sinistræ iam diu contagione pollutos, in accusationem examinis personarum sententia deductos. Verum non liquet de eodem mago Basilio S. Gregorium hic agere, de quo scripsit Theodoricus; sed esto; non continuo tamen est res gesta referenda ad annum DIV, cum Theodoricus imperarit vsque ad annum DXXVI; imo potuit ea historia contigisse, cum S. Equitius satis iuuenis esset, circa annum saltem DXI, quando Indictione 4 creatus est Argolicus Vrbis Præfectus apud Caßiodorum lib. 3 ep. 11. Dein qui hic memoratur Valentinus Episcopus Amiternensis, quidni alius fuerit a Castorio apud S. Gregorium indicato?

[3] Sub finem huius Vitæ Abbas Valentio narrat, ad sepulcrum S. Equitij punitum rusticum, quod illi arcam frumenti imposuisset. [& Valentionis Abb.] De eodem Valentione agit S. Gregorius lib. 3 cap. 22, & lib. 4 cap. 21, & vbique agnoscit suum Abbatem fuisse, sed qui prius in Valeriæ prouincia suum monasterium rexisset, a se forsan erectum, non aliquod S. Equitij, quod alioquin indicasset S. Gregorius. Valentionis etiam fit mentio in Vita S. Gregorij, & ita scribitur in MS. Casinensi charactere Longobardico, & varijs alijs, a nonnullis Valentius seu Valentinus nominatur. De tempore, quo præfuit Romano S. Gregorij monasterio ad huius Vitam XII Martij inquiri potest: sed inde nihilerui potest de tempore mortis S. Equitij.

[4] Inscriptum est nomen S. Equitij VII Martij varijs Martyrologijs, tum manu exaratis tum excusis: ex illis sunt Bruxellense S. Gudilæ, Albergense Canonicorum Regularium, [Cultus 7 Martij in Martyrologijs MSS.] Vltraiectinum S. Hieronymi, Leidense S. Cæciliæ, & nonnulla alia sub nomine Vsuardi, in quibus post Martyres Tuburbitanos ab Vsuardo relatos immediate reponitur, ac deinde fit mentio S. Thomæ de Aquino, vt vel inde manifestum sit non esse nisi a trecentis annis aut etiam serius conscripta: & hæc fere vbique verba continentur: Apud Valeriam prouinciam S. Equitij Abbatis, cuius meminit B. Gregorius dialogorum libro primo: ex quo desumptum longius elogium legitur in MS. Florarico. [& excusis,] Eiusdem memoria celebratur in Martyrol. antiquo Coloniensi, & Doctrinali Clericorum anno MCCCCXC excusis, in additionibus ad Vsuardum Hermanni Greuen & Ioannis Molani, item in Martyrologijs Maurolyci, Felicij, Galesinij, Canisij, Ferrarij in Catalogo Generali, & iterum in Catal. SS. Italiæ, vbi fere totum Dialogum S. Gregorij in compendium contraxit, quem integrum ad dictum VII Martij edidit Surius, eumque secuti Haræus, Lippelous & alij paßim Vitarum Sanctorum collectores. Eumdem suis Martyrologijs monasticis inscripserunt VVion, Menardus, Bucelinus. At die X Martij, [etiam Benedictinis,] ista leguntur in MS. Kalendario Benedictino non admodum antiquo: S. Equitij Abbatis, multorum monachorum patris. Hic Equitius secundum carnem ex parte matris B. Benedicto extitit propinquus. At Bucelinus tradit S. Benedicto mortuo dignissimum successorem fuisse, & Generalis munere prouinciam amplissimam plurimum demeruisse, & disciplinæ monachicæ rigorem longe lateque propagasse. Quæ mallemus apud antiquos scriptores haberi, & remur e proprio sensu promi non debuisse, cum non constet S. Equitium, mortuo S. Benedicto, superstitem fuisse.

[5] Vicentius Mastareus e Societate Iesu edidit idiomate Italico Vitas Sanctorum Protectorum vrbis Aquilanæ, inter quos S. Equitius recensetur: [Reliquiæ translatæ Aquilam,] in cuius Vita tradit sacras eius Reliquias delatas Aquilam ad Ecclesiam S. Laurentij fuisse, & primum in Capella subterranea depositas, postea in alia sumptibus publicis magnifice elaborata ad dextrum latus altaris maioris, honorifice collocatas: eiusque festum agi postridie S. Laurentij XI Augusti, quo die solent sacræ eius reliquiæ publice exponi cum annulo eius Abbatiali, quem ferunt ad ægros delatum, intercessione & meritis S. Equitij, plurimis extitisse occasionem valetudinis a Deo restituendæ. Suspicamur harum reliquiarum Translationem contigisse ipso S. Laurentij Patroni istius Ecclesiæ die, [vbi colitur 11 Augusti.] ac propterea postridie festum huius celebrari: quo die Baronius eum inscripsit fastis Ecclesiæ Romanæ his verbis: In prouincia Valeriæ S. Equitij Abbatis: cuius sanctitas B. Gregorij Papæ testimonio comprobatur. Baronium secuti VVion, Menardus, Dorganius, Bucelinus, iterum hoc die eius meminerunt.

VITA
Ex lib. 1 Dialogor. S. Gregorij cap. 4.

Equitius, Abbas in Valeria prouincia Italiæ (S.)

BHL Number: 2577

AVCTORE S. GREGORIO.

[1] Fortunati viri venerabilis, Abbatis monasterij, quod appellatur Balneum Ciceronis, [Equitius continuis precibus obtinet donum castitatis.] aliorumque etiam virorum venerabilium didici relatione, quod narro. Vir sanctissimus, Equitius nomine, in Valeriæ prouinciæ partibus, pro vitæ suæ merito apud omnes illic magnæ admirationis habebatur: cui Fortunatus idem familiariter notus fuit. Qui nimirum Equitius, pro suæ magnitudine sanctitatis, multorum in eadem prouincia monasteriorum Pater extitit. Hunc cum iuuentutis suæ tempore acri certamine carnis incentiua fatigarent, ipsæ suæ tentationis angustiæ eum ad orationis studium solertiorem fecerunt. Cumq; hac in re ab omnipotenti Deo remedium continuis precibus quæreret, nocte quadam, assistente Angelo, eunuchizari se vidit: eiusque visioni apparuit, quod omnem motum ex genitalibus eius abscinderet: atque ex eo tempore ita alienus extitit a tentatione, acsi sexum non haberet in corpore. Qua virtute fretus, ex omnipotentis Dei auxilio, vt viris ante præerat, ita cœpit postmodum etiam fæminis præesse: nec tamen discipulos suos admonere cessabat, ne se eius exemplo in hac re facile crederent & casuri non tentarent donum, quod non accepissent.

[2] Eo autem tempore, quo malefici in hac sunt Romana vrbe deprehensi, [Basilium magum & impostorem, dum monachum se simulat, agnoscit:] Basilius, qui in magicis operibus primus fuit, in monachico habitu Valeriam fugiens, petiit. Qui ad virum reuerendissimum Castorium, Amiterninæ ciuitatis Episcopum, pergens, petijt ab eo, vt eum Equitio Abbati committeret, ac sanandum monasterio illius commendaret. Tunc ad monasterium venit Episcopus, secumque Basilium monachum deduxit, & Equitium Dei famulum rogauit, vt eumdem monachum in congregationem susciperet. Quem statim vir sanctus intuens, ait: Hunc, quem mihi commendas, Pater, ego non video monachum esse, sed diabolum. Cui ille respondit: Occasionem quæris, ne debeas præstare, quod peto. Ad quem mox Dei famulus dixit: Ego quidem hoc eum esse denuntio, quod video: ne tamen nolle me obedire existimes, facio quod iubes. Susceptus itaque in monasterio est.

[3] Post non multos vero dies idem Dei famulus, pro exhortandis ad desideria superna fidelibus, paullo longius a cella digressus est. [sanctimonialem absens febri liberam denuntiat:] Quo discedente, contigit vt in monasterio Virginum, in quo eiusdem Patris cura vigilabat, vna earum, quæ iuxta carnis huius putredinem speciosa videbatur, febricitare inciperet: & vehementer anxiari, magnisq; vocibus cum stridore clamare: Modo moritura sum, nisi Basilius monachus veniat, & ipse mihi per suæ curationis studium salutem reddat. Sed in tanti Patris absentia accedere quispiam monachorum in congregationem Virginum non audebat: quanto minus ille, qui nouus aduenerat, cuiusq; adhuc vitam congregatio Fratrum nesciebat? Missum repente est, & Dei famulo Equitio nuntiatum, quod sanctimonialis illa immensis febribus æstuaret, & Basilij monachi visitationem anxie quæreret. Quo audito, vir sanctus dedignando subrisit, atque ait: Numquidnam dixi, quod diabolus est iste, non monachus? Ite, & eum de cella expellite. De ancilla autem Dei, quæ anxietate febrium vrgetur, nolite esse soliciti: quia ex hac hora neque febribus laboratura est, neque Basilium quæsitura. Regressus est monachus: & ea hora saluti restitutam Dei Virginem agnouit, qua eamdem salutem illius Dei famulus Equitius longe positus nuntiauit, in virtute scilicet miraculi, exemplum tenens Magistri: qui inuitatus ad filium Reguli, eum solo verbo restituit saluti, vt reuertens pater ea hora filium restitutum vitæ cognosceret, qua vitam illius ex ore veritatis audisset.

[4] Omnes autem monachi, iussionem Patris sui implentes, eumdem Basilium ex monasterij habitatione repulerunt. Qui repulsus, [eijci mandat Basiliū: dein flammis exustū] dixit frequenter se cellam Equitij magicis artibus in aëra suspendisse, nec tamen eius quempiam lædere potuisse. Qui non post longum tempus in hac Romana vrbe, exardescente zelo Christiani populi, igne crematus est.

[5] Quadam vero die vna Dei famula, ex eodem monasterio Virginum, hortum ingressa est: [energumenam liberat:] quæ lactucam conspiciens, concupiuit, eamque signo Crucis benedicere oblita, auide momordit: sed arrepta a diabolo, protinus cecidit. Cumque vexaretur, eidem Patri Equitio sub celeritate nuntiatum est, vt veniret concitus, & orando succurreret. Moxq; hortum idem Pater vt ingressus est, cœpit ex eius ore quasi satisfaciens ipse, qui hanc arripuerat, diabolus clamare, dicens: Ego quid feci? ego quid feci? Sedebam ibi super lactucam: venit illa, & momordit me. Cui cum indignatione vir Dei præcepit, vt discederet, & locum in omnipotentis Dei famula non haberet. Qui protinus abscessit, nec eam vltra contingere præualuit.

[6] Quidam vero, Felix nomine, Nursiæ prouinciæ nobilis, pater huius Castorij, [diuinitus zelo animarum & scientia imbuitur;] qui nunc nobiscum in Romana vrbe demoratur: cum eumdem venerabilem virum Equitium sacrum Ordinem non habere cōspiceret, & per singula discurrere, atque studiose prædicare; eum quadam die familiaritatis ausu adijt, dicens: Qui sacrum Ordinem non habes, atque a Romano Pontifice, sub quo degis, prædicationis licentiam non accepisti, prædicare quomodo præsumis? Cui, eius inquisitione compulsus, vir sanctus indicauit, prædicationis licentiam qualiter accepit, dicens: Ea, quæ mihi loqueris, ego quoque tecum ipse pertracto. Sed quadam nocte speciosus mihi per visionem iuuenis adstitit, atque in lingua mea medicinale ferramentum, id est, phlebotomum posuit, dicens: Ecce posui verba mea in ore tuo: egredere ad prædicandum. Atque ex illo die, etiam cum voluero, de Deo tacere non possum.

[7] [quibus donis vitæ munditiā adiungit:] Petrvs: Vellem etiam Patris huius opus agnoscere, qui fertur talia dona a Deo percepisse. Gregorivs: Opus, Petre, ex dono est, non donum ex opere: alioquin gratia iam non est gratia. Omne quippe opus dona præueniunt, quamuis ex subsequenti opere ipsa etiam dona succrescunt. Ne tamen vitæ eius cognitione frauderis, bene hanc reuerendissimus vir Albinus, Reatinæ Antistes Ecclesiæ, cognouit, & adhuc supersunt multi, qui scire potuerunt. Sed quid plus quæris operis, quando concordabat vitæ munditia cū studio prædicationis? Tantus quippe illum feruor ad colligendas Deo animas accenderat, vt sic monasterijs præesset, quatenus per ecclesias, per castra, per vicos, per singulorum quoque fidelium domos, circumquaque discurreret, & corda audientium ad amorem patriæ cælestis excitaret.

[8] Erat vero valde vilis in vestibus, atque ita despectus, vt si quis illum fortasse nesciret, [vir valde humilis:] salutatus etiā resalutare despiceret: & quoties alia tendebat ad loca, iumento sedere consueuerat, quod despicabilius omnibus iumentis in cella inuenire potuisset: in quo etiam capistro pro fræno, & veruecum pellibus pro sella vtebatur. Per semetipsum sacros codices, in pelliceis sacculis missos, dextro læuoque portabat latere: & quocumque peruenisset, Scripturarum aperiebat fontem, & rigabat prata mentium.

[9] [euocandus Romam,] Huius quoque opinio prædicationis ad Romanæ vrbis notitiam peruenit, atque (vt est lingua adulantium, auditoris sui animum amplectendo necans) eo tempore Clerici huius Apostolicæ Sedis Antistiti adulando questi sunt, dicentes: Quis est iste vir rusticus, qui auctoritatem sibi prædicationis arripuit, & Officium Apostolici nostri Domini sibimet indoctus vsurpare præsumit? Mittatur ergo, si placet, qui huc eum exhibeat, vt, quid sit Ecclesiasticus rigor, agnoscat. Sicut autem moris est, vt occupato in multis animo, adulatio valde subrepat, si ab ipso cordis ostio nequaquam fuerit citius repulsa, suadentibus Clericis consensum Pontifex præbuit, vt ad Romanam vrbem duci debuisset: vt quænam sua esset mensura, cognosceret. Iulianum tamen hunc Defensorem mittens, qui Sabinensi Ecclesiæ postmodum in Episcopatu præfuit, hoc præcepit, vt cum magno eum honore deduceret, ne quam Dei famulus ex conuentione eadem iniuriam sentiret. [tunc in fœno secando occupatus,] Qui parere de eo Clericorum votis concitus volens, festine ad eius monasterium cucurrit, ibique absente illo antiquarios scribentes reperit: vbi Abbas esset, requisiuit. Qui dixerunt: In valle hac, quæ monasterio subiacet, fœnum secat. Idem vero Iulianus superbum valde atque contumacem puerum habuit, cui vix poterat vel ipse dominari. Hunc ergo misit, vt ipsum ad se sub celeritate perduceret. Perrexit puer, & proteruo spiritu pratum velociter ingressus, hominesque illic intuens fœnum secantes, requisiuit, quisnam esset Equitius. Moxq; vt audiuit, quis esset, eum adhuc longe positus adspexit, & immenso timore correptus, cœpit timore lassescere, seque ipsum nutanti gressu vix portare posse. Qui tremens ad Dei hominem peruenit, atque vlnis humiliter submissis, eius genua deosculans strinxit, suumque Dominum ei occurrisse nuntiauit. Cui resalutato Dei famulus præcepit, dicens: [falcem deferens venit ad monasterium:] Leua fœnum viride, porta pabulum iumentis in quibus venistis: ecce ego (quia parum superest) opere expleto te subsequor. Is autem, qui missus fuerat, Iulianus Defensor mirabatur valde, quidnam esset, quod redire moraretur puer. Cumque reuertentem puerum conspicit, atque in collo fœnum ex prato deferentem, vehementer iratus, cœpit clamare, dicens: Quid est hoc? Ego te misi hominem deducere, non fœnum portare. Cui puer respondit: Quem quæris, ecce, subsequitur. Et ecce vir Dei clauatis calceatus caligis, falcem fœnariam in collo deferens, veniebat. Quem adhuc longe positum puer suo Domino, quia ipse esset, quem quæreret, indicauit. Idem vero Iulianus repente vt vidit Dei famulum, ex ipso habitu despexit, eumque qualiter deberet alloqui, proterua mente præparabat. Mox vero vt seruus Dei cominus affuit, eiusdem Iuliani animum intolerabilis pauor inuasit, ita vt tremeret, atq; ad insinuandum hoc ipsum, pro quo venerat, vix sufficere lingua potuisset. Qui humiliato mox spiritu, ad eius genua cucurrit, orationem pro se fieri petijt: & quia Pater eius, Apostolicus Pontifex, eum videre vellet, indicauit.

[10] Vir autem venerandus Equitius cœpit immensas gratias omnipotenti Deo agere, [prædicit iter impediendum:] asserens, quod se per Summum Pontificem gratia superna visitasset. Illico vocauit Fratres, præcepit hora eadem iumenta præparari, atque executorem suum cœpit vehementer vrgere, vt cito abire debuissent. Cui Iulianus ait: Hoc fieri nullatenus potest, quia lassatus ex itinere, hodie non valeo abire. Tunc ille respondit: Contristas me, fili: quia si hodierna die non egredimur, iam crastina non exiemus. Dei itaque famulus Executoris sui lassitudine coactus, in monasterio suo eadem nocte demoratus est: sequenti vero die sub ipso lucis crepusculo, vehementer equo in cursu fatigato, ad Iulianum puer cum epistola peruenit: in qua præceptū est ei, ne seruum Dei contingere vel mouere de monasterio auderet. Quem cum ille requireret, cur sententia esset mutata; cognouit, quia nocte eadem, in qua ipse Executor illuc missus est, per visum Pontifex fuerat vehementer exterritus, cur ad exhibendum Dei hominem mittere præsumpsisse. Qui protinus surrexit, seque venerandi viri commendans orationibus, ait: Rogat Pater noster, ne fatigari debeatis. Cumq; hoc Dei famulus audiret, contristatus ait: Numquid non die hesterno dixi tibi, quia si statim non pergeremus, iam pergere minime liceret? Tunc pro caritatis exhibitione aliquantulum Executorem suum in cella detinuit, eiq; laboris sui commodum coacto renitentique dedit. Cognosce igitur, Petre, in quanta custodia sunt, qui in hac vita seipsos despicere nouerunt: cum quibus ciuibus intus in honore numerantur, qui despecti foris hominibus esse non erubescunt: quia & contra in Dei oculis iacent, qui apud suos & proximorum oculos per inanis gloriæ appetitum tument. Vnde & quibusdam Veritas dicit: Vos estis qui iustificatis vos coram hominibus: Deus autem nouit corda vestra: quia quod hominibus altum est, abominabile est ante Deum. [Luc. 16.] Petrvs: Miror valde, quod de tali viro surripi Pontifici tanto potuerit. [2 Reg. 10, & 19.] Gregorivs: Quid miraris, Petre, quia fallimur, qui homines sumus? An menti excidit, quod Dauid, qui prophetiæ spiritum habere consueuerat, contra innocentem Ionathæ filium sententiam dedit, cum verba pueri mentientis audiuit? Quod tamen quia per Dauid factum est, & occulto Dei iudicio iustum credimus, & tamen humana ratione qualiter iustum fuerit, non videmus. Quid ergo mirum, si ore mentientium aliquando in aliud ducimur, qui Prophetæ non sumus? Multum vero est, quod vniuscuiusque Præsulis mentem curarum densitas vastat. Cumq; animus diuiditur ad multa, fit minor ad singula: tantoque ei in vna qualibet re surripitur, quanto latius multis occupatur. Petrvs: Vera sunt valde, quæ dicis.

[11] [punitur sepulcro eius imponens frumentū,] Gregorivs: Silere non debeo, quod de hoc viro, Abbate quondam meo reuerendissimo Valentione narrante, agnoui. Aiebat namque, quia corpus eius, dum in B. Laurentij Martyris oratorio esset humatum, super sepulcrum illius rusticus quidam arcam cum frumento posuit, nec quantus qualisque vir illic iaceret, perpendere ac vereri curauit. Tunc repente turbo cælitus factus, rebus illic omnibus in sua stabilitate manentibus, arcam, quæ superposita sepulcro eius fuerat, extulit, longeque proiecit, ita vt palam cuncti cognoscerent, quanti esset meriti is, cuius illic corpus iaceret.

[12] Etiam ea, quæ subiungo, prædicti venerabilis viri Fortunati, qui valde mihi ætate, [& Longobardi abstrahentes monachos.] opere & simplicitate placet, relatione cognoui. Eamdem Valeriæ prouinciam Longobardis intrantibus, ex monasterio reuerendissimi viri Equitij in prædicto oratorio ad sepulcrum eius monachi fugerunt. Cumque Longobardi sæuientes monasterium intrassent, cœperunt eosdem monachos foras trahere, vt eos aut per tormenta discuterent, aut gladiis necarent: quorum vnus ingemuit, atq; acri dolore commotus, clamauit: Heu, heu, S. Equiti, placet tibi quod trahimur, & nos non defendis? Ad cuius vocem protinus sæuientes Longobardos immundus spiritus inuasit: qui corruentes in terram, tam diu vexati sunt quousque hoc cuncti, etiam qui foris erant, Longobardi cognoscerent, quatenus locum sacrum temerare vlterius non auderent. Sicq; vir sanctus, dum discipulos defendit, etiam multis post remedium illuc fugientibus præstitit.

DE S. EASTERWINO ABBATE VVIRENSI IN ANGLIA,

ANNO DCCLXXXV.

Commentarius præuius.

Eastervvinus, Abbas Wirensis in Anglia (S.)

[1] Patrueles fuerunt e nobilioribus Anglis prognati, SS. Benedictus, cognomento Biscopius, & Easterwinus siue Esterwinus: ambo relictis ministerijs Regum Nordhamhumbrorum, ille Oswij iste Egfridi huius filij, [S. Eastervvinus S. Benedicto Biscopio substituitur Abbas Giruensis monasterij:] ad vitam monasticam conuersi, illustres sanctitate vixerunt in Dunelmensi regione: in qua S. Benedictus duo monasteria construxit, VVirense anno DCLXXII ad ostium VVirifluminis, & Girwense prope Tinam fluuium, illud ad honorem S. Petri, hoc S. Pauli, quorum sacra limina quinies peregrinando Romam visitarat. Colitur S. Benedictus XII Ianuarij, ad quem diem eius Acta illustrauimus. VVestmonasteriensis in Floribus Historiarum ad annū DCCIII de S. Benedicto inter alia sic scribit: Hæc monasteria religiosis implens monachis, Ceolfridum in vno, Easterwinum in altero, Præpositos ordinauit. Hæc ideo fecit, vt tam in eius absentia, quam in præsentia Regularis semper custodia seruaretur. Accuratius singula exponit VVigorniensis ad annum DCLXXXII, & quidem de VVirensi monasterio ista: Reuerendissimus Abbas Benedictus Biscopius Presbyterum Easterwinum, suum patruelem, sanctitate insignem, de monasterio suo eligens, Abbatem eidem monasterio regendi iure præfecit. Pergit dein de constructione monasterij alterius, & ista scribit: Egfridus Rex pro redemptione animæ suæ etiam aliam XL familiarum terram Abbati Benedicto donauit: vbi missis monachis numero XXII, & Præposito Abbate Ceolfrido, sui per omnia adiutore strenuissimo, iussu Regis monasterium B. Paulo Apostolo in loco, qui dicitur Giruum, construxit. Dein idem VVigorniensis ad annum DCLXXXV S. Easterwini obitum aßignat his verbis: [moritur anno 685] Magna pestilentiæ procella Britanniam corripiens, lata nece vastauit: in qua Deo dilectus Abbas Easterwinus per Nonas Martij raptus est ad Dominum. Pro quo Fratres cum consilio Ceolfridi Abbatis, [7 Martij:] scilicet Giruensis monasterij, miræ sanctitatis virum, & Scripturarum studijs abundanter instructum Sigefridum, eiusdem monasterij Diaconem, constituere Abbatem. [succedit S. Sigefridus.] Nam aberat eo moriente S. Benedictus Romam profectus, qui Ecclesiasticorum donis commodorum locupletatus, & peregrina onustus merce redijt. Coluntur S. Ceolfridus XXV Septembris, S. Sigefridus XXII Augusti.

[2] Edouardus Maihew in Trophæis Congregationis Anglicanæ, Ordinis S. Benedicti (nam huic adscribit) ad Vitam S. Sigefridi ista interserit: [Vitam eorum scripsit Beda,] Horum quidem Abbatum, nimirum Benedicti, scilicet Biscopij, Ceolfridi, Easterwini, Sigfridi ac Huethberti, qui Ceolfrido reliquis defunctis successit, res gestas Sanctus ac Venerabilis Beda, eorumdem monasteriorum monachus, qui præsens omnes nouerat, posteritati consignauit. Habemus hanc eius historiam manuscriptam, quam Deo fauente in fine huius operis edemus. Quam nos inde descriptam hic damus. At de morte S. Easterwini paucula hæc in Vita S. Sigefridi successoris scribit idem Beda: Inter læta, quæ Benedictus Roma veniens, attulit, tristia domi reperit, venerabilem videlicet Presbyterum Easterwinum, quem abiturus Abbatem constituerat, simul & Fratrum ei commissorum cateruam non paucam, per cuncta grassante pestilentia iam migrasse de seculo. Sed aderat ei solamen, quia in loco Easterwini virum æque reuerendissimum ac mitissimum, de monasterio eodem, Sigfridum videlicet Diaconum, dilectione Fratrum suorum simul & Coabbatis eius Ceolfridi, mox substitutum cognouit. [ex eo Simeon Dunelmensis:] Simeon Dunelmensis Historiæ de Gestis Regum Anglorum sub initium excerpta ex dictis Actis inserit, ante ista præfatus: Qualiter id factum sit, veriloquus Beda testatur in Vita beatissimi Abbatis sui Benedicti atque Ceolfridi… Quædam, quæ in diebus istorum Abbatum gesta sunt, libet huic operi nostro inserere, vt hi, qui Vitam illorum non legerunt, audiant quanta Christianitatis flamma refulsit illis diebus in his ipsis regionibus, vt ait Beda in suis dictionibus. Et omnibus relatis ista subduntur: Hæc autem, quæ scripta sunt ex dictis beatissimi Bedæ excerpsimus. [& Capgrauius.] Ioannes Capgrauius in Noua Legenda Angliæ, anno MDXVI Londini excusa, Vitam S. Esterwini edidit, & fere verbis venerabilis Bedæ, solum dempto initio, in quo plane aberrat, dum eum sub S. Ceolfrido Abbatem statuit in Gyrwensi S. Pauli monasterio, qui a S. Benedicto fuit substitutus sibi Abbas in VVirensi S. Petro dicato.

[3] Natalis eius hisce Nonis Martij, quibus mortuus est, inscriptus est antiquo Kalendario MS. S. Maximini prope Treuirim, & Martyrologio Anglicano Richardi VVitfordi, [Memoria eius in fastis 7 Martij.] Londini anno MDXXVI excuso, his verbis: In monasterio S. Pauli prope fluuium Tinam in Anglia festum S. Esterwini Abbatis ibidem, ac magnæ perfectionis viri. Mendum de monasterio S. Pauli ex Capgrauio tractum emendarunt alij, qui illum suis fastis inscripserunt, vt citatus supra Edouardus Maihew, illumque secuti Menardus, & Bucelinus. Item VVilsonus in Martyrologij Anglicani posteriore editione, citatis Floribus Vitarum magis illustrium Sanctorum Angliæ, Scotiæ & Hiberniæ per Hieronymum Porterum, qui Vitam Anglice a se translatam edidit.

VITA
Auctore Venerabili Beda:
A Simeone Dunelmensi & Edouardo Maihevv edita.

Eastervvinus, Abbas Wirensis in Anglia (S.)

Avctore Beda.

[1] Cvm religiosus Christi famulus Biscopius, cognomento Benedictus, aspirante superna gratia, bina construxisset monasteria, vnum in honorem Apostolorum Principis Petri, iuxta ostium fluminis Wiri, alterum non longe ab ostio Tinæ fluminis in oppido, Giruum dicto; huic quidem Ceolfridum Abbatem, anno circiter Christi sexcentesimo octogesimo secundo, [A S. Benedicto substitutus Abbas S. Eastervvinus:] præposuit. Eodem etiam tempore Presbyterum Easterwinum de monasterio B. Petri eligens, Abbatem eidem monasterio S. Petri regendi iure præfecit, vt quem solus non poterat laborem, socia dilectissimi commilitonis virtute leuius ferret. Ipse vero Benedictus idcirco hoc gessit, vt Regularis custodia semper seruaretur, ne propter illius laboris profectionem minus custodiretur sanctæ disciplinæ monarchia. Nec abs re videatur cuiquam, duos vnum monasterium simul habuisse Abbates: fecit hoc frequens illius pro monasterij vtilitate profectio, creber trans Oceanum egressus, incertusque regressus. Nam & beatissimum Petrum Apostolum Romæ Pontifices sub se duos per Ordinem ad regendam Ecclesiam constituisse, caussa instante necessaria, tradunt historiæ. Et ipse magnus Abbas Benedictus, sicut de illo beatus Papa Gregorius scribit, duodecim Abbates sub se præfecit sine caritatis detrimento, imo pro augmento.

[2] Suscepit ergo Easterwinus curam monasterij regendi nono, ex quo fundatum est, anno: permansitque in eo vsque ad obitum suum annis quatuor. [ex viro nobilissimo summe humilis,] Vir ad seculum nobilis: sed insigne nobilitatis, non ad iactantiæ materiam, vt quidam, despectumq; aliorum, sed ad maiorem, vt Dei seruum decet, animi nobilitatem conuertens: patruelis quippe erat Abbatis sui Benedicti. Sed amborum tanta mentis ingenuitas, talis mundanæ ingenuitatis fuit pro nihilo contemptus: vt neque iste monasterium ingressus aliquem sibi præ ceteris ob intuitum consanguinitatis aut nobilitatis honorem quærendum, neque illi putaret offerendum: sed æquali cum Fratribus lance boni propositi * viuens, gloriabatur se Regularem per omnia seruare disciplinam. Et quidem cum fuisset minister Egfridi Regis, relictis semel negotijs secularibus, depositis armis, assumptaque militia spirituali, tantum mansit humilis, Fratrumque simillimus aliorum, [vilissima ministeria obit:] vt ventilare cum eis & triturare, oues vitulasque mulgere, in pistrino, in horto, in coquina, in cunctis monasterij operibus iucundus & obediens gauderet exerceri. Sed & Abbatis nomine, regimine graduque assumpto, eodem animo quo prius manebat ad omnes, iuxta id, quod quidam Sapiens admonet dicens: Rectorem te constituerunt, noli extolli, sed esto in illis quasi vnus ex illis. Erat enim mitis, affabilis & benignus omnibus: & quidem vbi opportunum comperiebat, peccantes regulari disciplina coërcens, sed tamen magis ingenita diligendi consuetudine sedulus admonens, ne quis peccare vellet, & limpidissimam eius lucem nubilo sibi suæ * iniquitatis abscondere, ex benignitate ipsius maiorem sibi peccandi licentiam assumeret. Sæpe procurandis monasterij negotijs alicubi digrediens, vbi operantes inuenit Fratres, solebat eis confestim in opere coniungi, vel aratri gressum * stiua regendo, vel ferrum malleo domando, vel ventilabrum manu concutiendo, vel aliud quid gerendo. Erat enim & viribus fortis iuuenis, & lingua suauis, sed animo hilaris, & beneficio largus & honestus aspectu.

[3] Eodem quo Fratres ceteri cibo, semper eadem vescebatur in domo. Ipse, quo priusquam Abbas esset, [singularia non admittit:] communi dormiebat in loco: adeo vt etiam morbo correptus, & obitus sui certis ex signis iam præscius, duos adhuc dies in dormitorio Fratrum quiesceret. Nam quinque reliquos vsque ad exitus horam dies in secretiore se æde locabat: qua die quadam egrediens, [æger suis valedicit:] & sub diuo residens adscitis ad se Fratribus cunctis, more naturæ misericordis, osculum pacis eis flentibus, ac de abscessu tanti Patris & Pastoris mœrentibus, dedit. Obijt autem per Nonas Martias nocte, [moritur.] Fratribus Matutinæ psalmodiæ laude vacantibus. Viginti quatuor annorum erat, cum monasterium peteret, duodecim in eo vixit annis: septem Presbyteratu functus est, annis quatuor ex eis monasterij regimen agebat: ac sic terrenos artus, moribundaque membra relinquens, cælestia regna petiuit: vt duo diademata capiti imponeret secundum nominis sui palmam, hoc est Easter & Wine, verum Pascha ipse inclytus percipiendo, quod est verum epinicion.

[Annotata]

* al. iuuenis.

* al. inquietudinis.

* MS. stiba:

DE B. VOLKERO MARTYRE SIGEBERGÆ IN HOLSATIA.

ANNO MCXXXII.

[Commentarius]

Volkerus, Martyr Sigebergæ in Holsatia (B.)

BHL Number: 8553

[1] Qvidquid a Bohemia ad Balthicum vsque mare trans Albim extenditur regionum tenebat Slauorum gens, iam inde a Caroli magni temporibus; paullatimque subacta armis, atque imperio subiecta, Christi quoque suaue iugum receperat; [Collapsæ inter Boreales Slauos rei Christianæ,] adeo vt de suo, id est de vndecimo Æræ Christianæ seculo, Adamus Bremensis lib. 2 cap. 17 dicat; testatum sibi Regem Suein, Slauoniam, in duos de viginti pagos dispertitam, tribus eorum exceptis, totam ad Christianitatis cultum esse conuersam. Sed intra breue tempus ea secuta rerum conuersio est, vt omnes Ecclesiæ, Bremensi metropoli ad Septentrionem subditæ, redigerentur in solitudinem, redeuntibus ad auitas superstitiones Slauis: adeo vt in diebus illis (quibus Luderus, siue Lotharius imperij corona est ab Innocentio Papa redimitus) non esset Ecclesia vel Sacerdos in vniuersa gente Luticiorum, Obodritorum & Wagirorum; vt auctor est Albertus Stadensis in chronico ad annum MCXXXIII.

[2] Sed laboranti Christianæ rei curatorem egregium suscitauit Deus S. Vicelinum, [S. Vicelinus succurrit,] qui post alia Euangelici Præconis insignia opera, petentibus Sacerdotem Falderensibus (nunc Nouum-monasterium dicitur, estque Holsaticæ ditionis veluti vmbilicus) ab Adalberone Bremensi Archiepiscopo missus, totum pagum sic excoluit; vt non modo Christiana sacra populus omnis susciperet, verum etiam comperta sanctitatis fama, qua Vicelini nomen longe lateque celebrabatur, multi tam de Clero quam de laicali ordine conueuerint ad ipsum…qui sacris connexi fœderibus statuerunt amplecti cœlibatum vitæ, perdurare in oratione & ieiunio, exerceri in opere pietatis, visitate infirmos, alere egentes, tam propriam quam proximorum salutem curare, super omnia pro Slauorum conuersione solliciti. Quibus nouelloque gregi, vt de Imperialis maiestatis præsidio prouideret Vicelinus, suggeßit Lothario Cæsari anno proxime coronationem eius sequenti, vt in monte, [auctor Lothario Imper. arcis Sigeberg struendæ,] ex quinque horarum interuallo Falderam respiciente, quem Aelberg dicebant incolæ, castrum construeret.

[3] Quod cum frendentium nequidquam Slauorum manibus impendijsq; perfectum esset, & felicis ominis caußa Sigebergh, id est, victoriæ mons nuncupatum: ordinauit Pius Imperator ad eiusdem montis radicem nouæ ecclesiæ fundationem, [& monasterij:] deputans in subsidium diuini cultus & stipendia Fratrum illic adunandorum omnem terram, quæ est in Occidentali parte castri vsque ad fluuium Trauene, ex vtraque parte viæ, cum sylua in Meridionali plaga adiacente, cum sex pagis. Porro dispensationem eiusdem basilicæ commisit Domino Vicelino, vt ædificijs suberigendis & personis coadunandis instaret propensius. Idem quoq; fecit de Lubecensi ecclesia, præcipiens Pribizlao, sub obtentu gratiæ suæ, vt memorati Sacerdotis, vel qui vicem eius egisset, plenam gereret diligentiam.

[4] [quo per Pribislai emissarios euerso,] Successerat hic cum fratre Nicloto in Obotritorum regnum, Canuti Lawardi impia cæde vacuum, ingensque aduersus Christianum nomen fouebat odium: sed præsentis Imperatoris metu truculentum animum coercente, tum quidem sese præbere morigerum visus est; ast vbi mortuo Lothario, qui Saxoniæ Ducatum Henrico Bauariæ Duci contulerat, de eodem cœptum est armis decertari ab Alberto Vrso, Henrici consobrino, Conradi III Imperatoris fauore subnixo; tum vero Pribizlaus de Lubeke occasionem nactus, assumpta latronum manu suburbium Sigebergh, & omnia circumiacentia, in quibus Saxonum erant contubernia, penitus demolitus est: ibi oratorium nouum & monasterij recens structura igne consumpta sunt. Volkerus, Frater magnæ simplicitatis, ictu gladij percussus est: [Volkerus occiditur;] ceteri Fratrum, qui euaserant ad Falderensem portum fugerunt. Ludolfus autem Sacerdos, & qui cum eo Lubeke demorati sunt, ea vastitate non sunt dissipati; eo quod in castro & tuitione degerent Pribislaui; stantes vtique loco & tempore difficili: præter egestatem enim, & quotidiana vitæ pericula, cogebantur aspicere vincula & varia tormentorum genera Christicolis illata, quos latronum manus passim captiuare solebat.

[5] Hæc in Slauorum Chronica Helmoldus Bosouiensis Presbyter S. Vicelino coæuus, [vt scribunt Helmoldus & Albertus,] & quantum colligere possum, socius, qui Apostoli iam dicti vitam chronicæ illi suæ egregie intexuit, inde eruendam a nobis & XII Decembris dandam. Helmoldum pene ad verbum transcripsit Albertus, ex Stadensi Abbate S. Francisci assecla, ac denique totius Ordinis Minister Generalis: & vtroque strictior Albertus Crantzius in sua Metropoli libro 6, cap. 16, qui Volkeri nomen reticens, e Fratribus quosdam, cum pertinacius sacra tuerentur, gladio cæsos ait: [Martyris titulo honoratus in Fastis,] &, quia socijs Lubecæ degentibus idem non acciderat; conijcit expeditionem illam non odio Christianitatis, sed odio tributorum aut aliunde esse excitatam. At Molanus in suis ad Vsuardum additionibus: In Segenberge, inquit, S. Volkeri Martyris, quem Galesinius, atque Canisius sequuntur. His proximus tempore Arnoldus VVion, ex eoq; Hugo Menardus aliquanto plenius: In Segenbergensi monasterio Volkeri Monachi & Martyris a Pribislao Principe Slauorum gladio interempti in direptione monasterij sui.

[6] Primus Arnoldus Monachum fuisse scribere ausus est, non tamen Benedictinum: [& Benedictinis adscriptus,] sed Arnoldi mentem, sui Ordinis Sanctos scribere se profitentis, interpretatus Philippus Ferrarius in catalogo Sanctorum, qui Romano Martyrologio non continentur, adnotauit ad hunc diem Sigebergam oppidum esse Saxoniæ Bremensis diœcesis cum cœnobio Benedictinorum, ex quo plures sanctitate insignes prodiere. Habuit Theodorus Moretus Societatis nostræ Sacerdos in manibus Codicem MS. continentem institutionem, priuilegia, donationes monasterij Sigebergensis S. Augustini, vt ipse in eorumdem transsumptis indigetat: quod eum ex certa fecisse scientia, [an potius Clericus Regularis?] non vanam aliquam coniecturam secutum, probat tabella parieti templi Bordesholmensis infixa, continens Vitam S. Vicelini, nobisque transcripta a R. D. Iudoco del Brugghe Canonico Orthodoxo Lubecæ, in qua dicitur: ibidem (Fuldaræ scilicet) monasterium Canonicorum Regularium instituit.

[7] Quod autem hos eosdem traduxerit Sigebergam, expreße habet relatio Danica, præfixa chartulario illius monasterij, quam in nostri gratiam Latine reddens prædictus P. Theodorus: [quales S. Vicelini socij omnes.] Sanctus autem Vicelinus, inquit, ibidem exstruxit monasterium ad pedem montis, inductis eo Fratribus ex Neo-monasterio: habemus etiam Neo-monasteriensis historiæ synopsim, quam Sydopusilli gregis in Nouo-monasterio minister descripsit ante finem seculi duodecimi, in qua monachorum Cisterciensium in Holsatiam VVagriamque inductorū sic meminit, vt suos diserte distinguat a monachis, quos decursu temporum extinctis Clericis Regularibus in Sigenbergense monasterium successisse, non possumus gratis suspicari. Porro idem Sydo bis in Sighebergam irruisse Slauos: bis vnum e numero Religiosorum occidisse scribit: [Sydo historiæ Neo-monasteriensis auctor,] & quidem ante conditam arcem Volkerum: post eius extructionem Eluericum; ambosque in Neo-monasterio sepultos: siue quia cæsos in caussa fidei, & debito Martyribus honore venerandos iudicabat Vicelinus; siue quia Sigebergæ, oratorio euerso, locus sepulturæ opportunus deerat: ex qua narratione, quia in nonnullis diuersa est ab Helmoldo, totam rei gestæ seriem iterum hic adnecto.

[8] Talibus ab Archiepiscopo suffultus adminiculis Vicelinus, [ab Helmoldo aliquantum diuersus,] adiunctis sibi in opus Euangelij socijs, primo sibi manendi locum in Nouo-monasterio collocauit; inde succinctis lumbis egrediens & regrediens, vt barbaros sub iugum fidei reduceret, verbo Dei instanter & intrepide cum suis insudauit. Nullam ecclesiam in tota prouincia Wagriæ inuenit, omnes Christianos eiectos respicit; solus Rex eorum, Henricus nomine, Christianus Christianis sauebat; quia solus sibi rebelles per eos subijciens, seruire sibi compellebat: qui Sacerdotem ad se venientem benigne suscepit, humane tractauit, & toti regno suo in spiritualibus eum præfecit. Auctoritate igitur regia fultus, cœpit cum suis verbo prædicationis viriliter insistere, & Domino cooperante ad fidem multos conuertere. Sacerdotes tres Ludolphus, Hermannus, Bruno cum sibi adhærentibus Lubeke missi sunt: & quia habitator ibi nullus erat [Christianus] & mercatores mercimonia sua incolis deferentes, anchoras suas iecerant ad munitionem Henrici Regis Slauorum, [ante Letharij aduentum, necdum extructo cœnobio,] vbi confluentia est aquarum, & fluuius Swartow defluit in Trauenam, ad eos diuerterunt, & parua intra vallum lapidea ecclesia inuenta, illuc conuenientibus diuina celebrauerunt. Lundmundus Sacerdos cum socijs sibi idoneis Sighebergæ missus est, qui & ipse illuc concurrentibus Missas in tugurijs agendo non minimam consolationem impendit.

[9] Sed breui post spatio, deficiente ab hac vita præfato Rege, cœperunt contra Sacerdotem Dei mala multa succrescere, Christiani a barbaris de terra expelluntur, Doctores fidei per fugam saluantur. Sacerdotes a piratis Lubeke quæsiti, vt interficerentur, declinantes interitum, in densitate arundineti mersi in aquis vsque ad aures, delituerunt; & post discessum latronum venientes Bishorst, saluati sunt: similiter & Lundmundus Sacerdos cum suis declinantes sæuitiam persecutionum de Sigheberghe, [cæsum Volkerum ait;] Bishorst receptus est: Wolkerus frater ad Trauennam a Slauis occisus, in Nouo-monasterio sepultus est. Non potest a memoria excidere; quomodo ea tempestate conuentus Noui-monasterij per saltus & nemora diffugiens, latibula quæsiuit in paludibus a facie gladij. Ornatus ecclesiæ in libris & scrinijs & reliquis vtensilibus Bishorst transmissus est totus.

[10] [secunda vero irruptione,] Narrata deinde arcis & monasterij Sigenbergensis per Lotharium Imperatorem exstructione, cui præesse iussi Sacerdotes Enhitmarus, qui Decanus Bremensis in Nouo-monasterio se dediderat, & Valkhardus cum suis, sub Adolpho Comite satis quiete degebant; donec Adolpho inter Henrici atq; Alberti dissidia pulso Sighenberga ac VVagria, quas Lotharij Imperatoris beneficio possidebat; vsi occasione Slaui, suas tripartito copias diuisere, & vna die tribus in locis Lackelre, Susle, [Eluericum cecidisse.] Sigheberghe terram latrocinio inuaserunt; & villas multas incendio vastantes, inopinato impetu multos ceperunt, plures occiderunt. Ipsa die Eluericus sic a Slauis occisus est ad Trauennam, delatus inde in Nouo-monasterio sepultus est: qui in Hagerstorpe erant in latibula diffugientes, saluati sunt, eo quod latrones loco illo Trauennam non transierunt, & conuentum forte esse Clericorum ignorauerunt.

[11] Hactenus ille, Clericos semper vocans S. Vicelini socios, nec monachi appellatione vnquam vtens: [Slauorum Regum series:] Helmoldo autem distinctior potius dicendus quam contrarius, si Slauorum Reges accuratius distinxisset: nam Henricus Vicelino ad Euangelij opus destinato, tutam quidem Lubecæ commorationem suumq; fauorem addixerat, sed, prius quam ille cum socijs & idoneo apparatu rediret, excesserat e viuis; Henrico succedens filius Zuentepolcus ciuilibus implicitus bellis, parum idoneus primum visus est rei agendæ: ergo petentibus Falderensibus concessi, qui Lubecam primum cogitabant: vnde animati Zuentepolci humanitate Christianos satis benigne tractantis, Lubecam excurrerunt, habitaueruntq; in ecclesia sita in colle, qui est e regione vrbis trans flumen: sed irruptione barbarorum Rugianorum euersa Lubeka est; Ludolfus & Volkardus e statione fugati, Falderam rediere. Extincto deinde Zuentepolco eiusque filio Zuineke, Slauorum Principatus Canuto Herici Danorum Regis filio est oblatus, sub eo autem felicia illa propagandi Euangelij iacta initia, quæ Sydo narrat.

[12] Occupauerat Canutus montem illum, qui postea Sighebergh dictus est, præsidioque insederat: sed, vt ait Helmoldus, miles illic positus, immisso noctu latrone, captus est dolo senioris Adolphi, [Volkerus anno 1132, occisus,] metuentis sibi a Canuto: ergo post Canuti cædem sub Pribizlao atque Nicloto, Christiani nominis inimicis, facile Lubecensibus latronibus fuit ea patrare, quæ gesta ante exstructionem arcis Sydo commemorat, atque ita ante annum MCXXXIII, Martyrij palmam adeptus esset Volkerus; eumque anno MCXXXVIII, secutus ad similem gloriam Eluericus: quæ Helmoldus non satis distinguens, ceteris dedit aberrandi occasionem: imo etiam de caußa martyrij, respectu Volkeri, dubitandi, eo quod secunda inuasione nulla specialis iniuria Fratribus circa Lubecam subsistentibus esset illata: his enim ante hac parcitum non fuerat: sed tunc imperatoriæ iußionis metu vt cumque tuti, antea communi cum ceteris Christianis sorte conflictati, [quando aperta vi Christianos Slaui persequebantur.] eam tyrannidem experti fuerant, quam cap. 52 describit Helmoldus, vbi reductos a Pribizlao ad paganismum VVagrios Polabosque, a Nicloto Obetritos narrans, & Slauorum idololatriam describens, ita demum concludit: Quanta mortium genera Slaui Christicolis intulerint, relatu difficile est; cum his quidem viscera extorserint palo circumducentes, hos cruci affixerint, irridentes signum redemptionis nostræ: sceleratissimos enim cruci affigendos autumant: eos autem, quos custodiæ mancipant pecunia redimendos, tantis torturis & vinculorum nodis plectunt, vt ignoranti vix opinabile sit.

DE S. THOMA AQVINATE DOCTORE ANGELICO, ORDINIS PRÆDICATORVM,

ANNO MCCLXXIV

Commentarius præuius.

Thomas Aquinas, Doctor Angelicus Ordinis Prædicatorum (S.)

§ I Acta S. Thomæ a varijs scripta: quænam hic edantur. Cultus eiusdem sacer.

[1] Acturi de S. Thomæ Aquinatis vita, obitu, miraculis, translationibus, post alios quamplurimos eosque illustres scriptores, prima omnium fundamenta seligimus, eaque hactenus typis non vulgata, lectore beneuolo ad alios auctores remisso, quos paucis indicamus. Antiquißima S. Thomæ notitia, [Notitia S. Thomæ in Vitis Fratrū Ord. Prædicatorum,] licet tacito eius nomine, habetur in Vitis Fratrum Ordinis Prædicatorum, quas e mandato Humberti Magistri Generalis, qui præfuit Ordini ab anno MCCLIV ad annum MCCLXIII, conscripsit Gerardus de Fracheto, in conuentu Lemouicensi anno MLXXI vita functus, id est, annis duobus & quinque mensibus, antequam S. Thomas e viuis migraret. [mentio facta a Cantipratano,] Alter, qui de S. Thoma adhuc viuente egit, est Thomas Cantipratanus, qui libro 1 de Apibus cap. 20 num. 10 constantiam eiusdem & patientiam laudat. His proxime accedit Stephanus de Salanacho, anno MCCXC mortuus, [Salanacho,] qui virtutes eius interserit libro suo de quatuor rebus, quibus Deus Prædicatorum Ordinem insigniuit: extat is manu exaratus Mediolani in Conuentu Gratiarum. Alumnus S. Thomæ fuit Ptolomæus Lucensis, [Ptolomæo Lucensi.] ex Ordine Prædicatorum Episcopus Torcellanus prope Venetias, cuius Annales ab anno MLX vsque ad annum MCCCII extant typis Lugdunensibus vulgati, in quibus ad annum MCCLXXIV indicantur S. Thomæ morbus, obitus, sepultura, miraculorum gloria.

[2] Interim de promouenda Canonizatione S. Thomæ agi alacrius cœptum, eiusdemque Acta diligentius discussa & exarata sunt. Thomas Maluenda tomo 1 Annalium Prædicatorum ad an. 1237 pag. 594, [Vita scripta a Guilielmo de Thoco,] asserit se incidisse in volumen vetustissimum in membranis descriptum, quod vitam & miracula S. Thomæ continebat, auctore Fratre Guilielmo de Thoco, viro religioso Ordinis Prædicatorum, qui, vt inscriptio præferebat, ipsum B. Thomam in vita sua vidit & audiuit docentem & prædicantem. Hic est idem, qui promouit maxime Canonizationem S. Thomæ, & anno MCCCXIX litteras Apostolicas Ioannis Papæ XXII obtulit Neapoli Inquisitoribus, dum Processus ad Canonizationem fieret, & ipsemet testis iuratus varia illis miracula indicauit: horum plurima examinauit in monasterio Fossæ-nouæ, castro Magentiæ, & alijs locis, quæ de ipso etiam testes iurati protulerunt, infra in Processu Inquisitionis contenta. [videtur ea, quæ hic editur:] Ab hoc arbitramur Vitam, quam primo loco damus, fuisse conscriptam: certe num. 29 asserit eumdem esse, qui historiam vitæ cogitauit texere, & prosecuturus eius Canonizationem rediuit ad Curiam Pontificiam, ac mox apparenti S. Thomæ fatetur se totam historiam eius scripsisse, & edocetur post mortem de illius virginitate prædicasse socium Raynaldum, non Petrum de Sicia, vti hic arbitratus scripserat, & coram Inquisitoribus deposuerat. Altera huic facta apparitio continetur num. 50, at num. 80 miracula scribuntur, quæ in prosecutione Canonizationis contigerunt Fratribus, quibus commissa fuit inquisitio de miraculis per Fratrem Robertum de S. Valentino tunc Vicarium Magistri Ordinis, & late indicatur, quomodo nauigantes Neapoli versus Gallias, tempestate exagitati, a periculo mortis sint liberati. Nomina horum indicantur a Bernardo Guidonis infra in fine miraculorum, scilicet Guilielmus de Thoco Prior conuentus Beneuentani & socius Robertus Lector. Præ modestia scilicet auctor vbique nomen suum reticuit, qui profusus est in aliorum nominibus adducendis. Tempus sæpius indicatum huic nostræ sententiæ congruit: ita num. 18 retulerunt, qui Matrem S. Thomæ nouerunt, ita Sororis Theodoræ recens cum laudibus memoria esse dicitur, imo huius filius Dominus Thomasius, Comes Marsiti, adhuc viuens fidem facit. Quæ interim a Maluenda citantur a Guilielmo de Thoco exarata, subinde eisdem plane verbis narrantur, subinde verbis & re etiam discrepant, vt videantur emendatius postea scripta a nobis edi, aut certe ab alijs inde mutata apud Maluendam haberi: quam tamen quia non licuit integram videre, aliorum iudicio discutiendam relinquimus. [additur Processus Inquisitionis factus anno 1319.] Finitur dicta historia Processu Inquisitionis delato Auenionem ad Ioannem XXII, vt huic ipse Processus recte poßit substitui, hactenus ineditus: quem nobis Romæ ostendit & permisit describi vir humanißimus & eruditißimus Paulus Frigerius, Presbyter Congregationis Oratorij. Finita est Neapoli hæc Inquisitio die XVIII mensis Septembris anno MCCCXIX, cui alta substituta infra apud Bernardum Guidonis indicatur. Succeßit S. Thomæ Canonizatio seu relatio in numerum Sanctorum, [omittuntur Bulla Canonizationis factæ anno 1323,] facta anno MCCCXXIII a Ioanne XXII, cuius hac super re edita Bulla XV Kalendas Augusti, anno Pontificatus VII, extat tomo 1 Bullarij a Laërtio Cherubino collecti, apud Abrahamum Bzouium in Annalibus ad annum 1274, num. 20, Flaminium in Vita S. Thomæ infra memorandum, & alios: a nobis hic omissa, ne nimium moles operis accrescat.

[3] Florebat ea tempestate Bernardus Guidonis ex Ordine Prædicatorum Episcopus Tudensis in Gallæcia, dein anno MCCCXXIV, constitutus in Gallia Narbonensi Episcopus Lodeuensis, [Vita a Bernardo Guidonis scripta] mortuus XIII Decembris anno MCCCXXXI. Huius calamo habemus conscripta Acta S. Thomæ duobus libris comprehensa, quorum prior continet gesta eiusdem Sancti, & varias corporis translationes vsque ad ipsam Canonizationem. Quæ omnia, quia ex prioribus Actis Guilielmi de Thoco, aut Processu Canonizationis desumpta sunt, omittimus referre, solis capitum titulis indicatis cum numeris priorum Actorum, e quibus sunt transcripta. Liber secundus continet miracula, a nobis in tres partes distinctus: [cum miraculis, quorum aliqua eduntur,] quarum prior in Actis supra relatis aut Processu Inquisitionis extat, a nobis etiam omissa: altera pars ex secunda Inquisitione, quam necdum vidimus, desumpta editur; vltimæ partis miracula dicuntur relatione & assertione approbata & comperta, e quibus illa solum damus, quæ in relatis Actis prioribus non continentur. Reperimus dicta Acta in bibliothecæ Vaticanæ codice 1218, & nonnulla inter vltima miracula suppleuimus ex codice 3847. Extant eadem MSS. in collegio Pictauiensi Societatis Iesu, & cœnobio Parisiensi Canonicorum Regularium S. Victoris, [extat in MSS. varijs,] & in bibliotheca Pragensi Ecclesiæ Cathedralis: imo, quæ priore potißimum libro comprehenduntur, excusa sunt tomo 2 Vitarum Sanctorum, quas a ducentis circiter annis collegit ediditque in lucem Boninus Mombritius. [& apud Mombritium.] Eadem denique Acta, sed ordine narrationis subinde mutato, ac nonnullis in vltima parte omißis miraculis, habemus ex codice MS. Rubeæ-Vallis prope Bruxellas, qui prima pars Hagiologij inscribitur. Prælo parat Bibliothecam S. Victoris Iacobus Boëtius eiusdem cœnobij Canonicus Regularis: in qua varios antiquos tractatus hactenus ineditos est in lucem daturus, in cuius bibliothecæ tomo secundo edetur hæc Vita S. Thomæ Aquinatis, quam vel ideo libentius hic omittimus. Habemus & ipsi codicem membranaceum, eleganti charactere scriptum: in cuius priore parte sunt Acta S. Thomæ, tum Vita S. Dominici a Theodoro de Appoldia scripta, ac denique Vita S. Petri Martyris per Petrum Raganum anno MCCCCLV composita. At quis ea S. Thomæ Acta collegerit, [Vita alia MS. ex prioribus collecta,] non indicatur. Horum capita priora quatuordecim eadem sunt, quæ apud Bernardum Guidonis leguntur, præposito proœmio ex primus Actis, quæ a Guilielmo de Thoco arbitramur conscripta, e quibus reliqua sunt contracta, seruatis accuratius illorum verbis, quam factum est a Bernardo Guidonis. Nonnulla hinc ad priora Acta obseruamus. Finis cum obitu S. Thomæ ac prioribus Translationibus imponitur: ex quibus videtur colligi posse, eam collectionem esse satis antiquam.

[4] Dum nos anno MDCLXII Mediolani subsisteremus, magna beneuolentia admissi fuimus in bibliothecam Conuentus Gratiarum Patrum Prædicatorum, [alia Mediolani & Vltraiecti reperta:] in qua plura volumina monumentorum Ordinis conspeximus, e quibus licuit nobis quæcumque volebamus describere: ea vndequaque magno labore & industria fere collegerat Ambrosius Taëgius Mediolanensis, de quo legi potest Antonius Senensis in Bibliotheca Ordinis. Aderant in illis monumentis aliqua Acta S. Thomæ, quæ ex alijs contracta iudicauimus: subnectebantur varia miracula in titulos, quos solum descripsimus, distincta. Similia Acta & miracula, sed in compendium redacta, habemus ex codice MS. Vltraiectino Ecclesiæ S. Saluatoris, ex quibus nonnulla miracula seligimus ab alijs non indicata, ijsque addimus titulos codicis Mediolanensis. [ex hac nonnulla miracula edūtur:] Videntur hæc Acta & miracula Papiæ scripta, non diu post Canonizationem. Ita num. XI dicitur Dominicus de Tremonia nunc ciuis Papiensis, qui audita littera cum miraculis de Canonizatione S. Thomæ, deuouit se ei, & sanatus est.

[5] Succedunt variæ Translationes Corporis S. Thomæ, quod bis e monasterio Fossæ-nouæ ab Honorato Comite Fundorum sublatum est & traditum Ordini Prædicatorum, eique tandem ab Vrbano V donatum, ac Tolosam anno MCCCLXVIII translatum ab Helia Raymundi tunc Ordinis Prædicatorum Generali Magistro. Historiam hanc Translationis cum Bullis Apostolicis ea de caußa conceßis, [Historia Translationis Tolosam duplex,] & varijs tunc patratis miraculis scripsit Raymundus Hugonis, dicti Magistri Generalis socius ac testis ocularis: quam damus ex MS. autographo Tolosæ apud Patres Prædicatores adseruato, nobis Parisijs a R.P. Francisco Combefis eiusdem Ordinis Prædicatorum, communicatam. Aliam historiam Translationis Romæ in bibliotheca Vaticananacti sumus, subiunctam supra citatæ Vitæ per Bernardum Guidonis, quam etiam damus, quod varia contineat & de ipso Raymundo Hugonis, quæ hic neglexit. Eamdem Mediolani reperimus in codice Ambrosij Taëgij, sed ex priore relatione interpolatam, quod eius augmentum noluimus ideo inserere: subiungimus, quæ de brachijs Parisios & Neapolim delatis monumenta reperimus. Demum de eiusdem Sancti reliquijs & cultu analecta proferimus, varijs ex locis submissa aut a nobis ipsis obseruata. [& analecta.]

[6] Inter alios, qui gesta S. Thomæ postmodum ediderunt, primo loco censendus Petrus de Natalibus, qui Catalogum Sanctorum scripsit anno MCCCLXIX & sequente, [Gesta S. Thomæ scripserunt Petrus de Natalibus,] eiq; inseruit Vitam S. Thomæ satis præclaram, vsque ad corporis repositionem ante altare templi Fossæ-nouæ. Inter viros illustres Ordinis Prædicatorum, apud Leandrum Albertum lib. 4 folio 136 profertur Iacobus de Susato, qui inter alia monumenta scripsit Chronicon rerum gestarum Ordinis Prædicatorum, [Iacobus de Susato,] & varia de S. Thoma immiscet: inter illa, quæ de genere eius paterno & materno tradidit, a Maluenda citantur ad annum 1237 & reijciuntur. At virtute & doctrina hisce clarior extitit S. Antoninus, [S. Antoninus,] ex Ordine Prædicatorum Archiepiscopus Florentinus, vita functus anno MCCCCLIX. Hic parte 3 Chronici titulo 23 cap. 7 deducit Vitam & miracula S. Thomæ, meminitque corporis Tolosam translati. Citatur a nonnullis Iacobus de Voragine, [Continuator Iacobi de Voragine,] ex Ordine Prædicatorum Archiepiscopus Genuensis, mortuus anno MCCXCVIII, qui supra inter antiquiores scriptores collocandus foret, si in Legenda aurea siue Historia Longobardica Vitam S. Thomæ edidisset, sed est hæc postmodum ab alijs adiuncta num. 211, & in ea agitur de Canonizatione diu post obitum Iacobi de Voragine facta, etiam in opere excuso anno MCCCCLXXXV. Secutus dein Claudius de Rota, sed in adiunctis Sanctis ordine mutato.

[7] Seculo iam proxime elapso post millesimum quingentesimum plurimi perrexerunt laudes S. Thomæ scriptis suis extollere, inter quos Ioannes Garzo siue Garzonius Bononiensis, [Ioannes Garzo,] Vitam S. Thomæ inscripsit Leandro Alberto, qui eum in Romanulæ descriptione suum Magistrum agnoscit, & Vitam S. Thomæ ad se missam edidit initio libri IV de Viris illustribus Ordinis Prædicatorum, quod opus in lucem prodijt Bononiæ anno MDXVII. [Ioan. Ant. Flaminius,] Viuebat eodem tempore Ioannes Antonius Flaminius Forocorneliensis, qui Bononiæ anno MDXXIX edidit Vitas Patrum Ordinis Prædicatorum, Catalogo Sanctorum tunc inscriptorum, videlicet SS. Dominici, Petri Martyris, Thomæ Aquinatis, Vincentij & Antonini, ac Vitam S. Thomæ deducit additis miraculis, Bulla Canonizationis, translatione, approbatione Doctorum Parisiensium. Inter miracula recenset duo recentia sibi a Dominico Caluisiano Ord. Prædicatorum relata, quæ beneuolus Lector ibidem reperiet. [Surius,] Eodem seculo Laurentius Surius Vitas Sanctorum edidit, & fere ab antiquis scriptoribus, at Vitam S. Thomæ ex scriptis fide dignis a se collectam & digestam: quam Antonius Senensis dignam existimauit, quæ seorsim inter Vitas SS. PP. Ord. Prædicatorum Louanij anno MDLXXV editas, adderetur. [Collector operum,] Erant iam tum opera S. Thomæ iussu & sumptibus Pij V Pontificis Romæ anno MDLXX excusa: quibus alia itidem Vita S. Thomæ præfixa est ex pluribus auctoribus recenter collecta. Dictus etiam Antonius Senensis publicauit anno MDLXXXV Chronicon & Bibliothecam Ordinis Prædicatorum cum illustri vtrobique encomio S. Thomæ. Quin & Sixtus Senensis, [Demetrius Cydonius,] & post eum Alfonsus Fernandez addunt Demetrium Cydonium de vita, doctrina & miraculis S. Thomæ disseruisse: quod opus necdum licuit videre. [& alij quamplurimi.] Ægidij de Columna Episcopi Bituricensis testimonium adfertur infra in Actis, vti & Henrici Gandauensis in Annotationibus. Si qui plura desiderant adeant Trithemium, Bzouium, Odalricum Raynaldum, Spondanum, Coquetium, Bellarminum, Posseuinum, Michaëlem Pium, Ferdinandum Castillum, Ignatium Caluanum, Ioannem Rehacum, Theodorum Valleum, & quotquot Vitas Sanctorum, etiam peregrinis linguis, in lucem ediderunt. Omittimus nomina eorum, qui panegyricos tractatus, orationes, homilias, & commentaria scripserunt.

[8] Cultus sacer ex Bulla Canonizationis liquet, qua Ioannes XXII mandat eius festum, vt Confessoris, [Officium Ecclesiasticum,] die VII Martij debita veneratione celebrari: at Pius Papa V anno MDLXVII statuit, vt de quatuor Ecclesiæ Doctoribus solet fieri, eius diem festum honorari. Confirmant cultum antiqua Missalia & Breuiaria, in quibus proprij de eo hymni & Lectiones reperiuntur: quarum aliquas ex Breuiario antiquo Capuano nobis submisit Siluester Aiossa ibidem Canonicus, cuius humanitatem Capuæ experti aliquando fuimus. De singulari eius apud Neapolitanos & alios veneratione infra inter Analecta agemus. Cœptum etiam olim nomen adscribi Martyrologijs plerisque, quorum varia MSS. sub nomine Vsuardi, [nomen Martyrologijs inscriptum.] sed ad vsum singularium Ecclesiarum aucta, habemus. Referunt eumdem Bellinus, Maurolycus, Galesinius, Canisius, Saussaius, Ferrarius, vti in Auctario Vsuardi Greuenus & Molanus. De eo in Martyrologio Romano ista leguntur: In monasterio Fossæ-nouæ prope Tarracinam S. Thomæ Aquinatis, Confessoris & Doctoris, Ordinis Prædicatorum, nobilitate generis, vitæ sanctitate, & Theologiæ scientia insignis.

§ II Nobilitas generis S. Thomæ. Locus natalis. Tempus vitæ & mortis.

[9] Aquinum vrbs Latij antiqui est, nunc regno Neapolitano adscripta, e cuius Comitibus suam traxit originem S. Thomas de Aquino: [Familia Comitum de Aquino ab anno 996 indicata,] cuius maiores isti censentur, pater Landolfus, auus Thomas, proauus Lando, abauus Pandolfus, atauus iterum Lando, omnes Comites de Aquino: ante quos fuisse Adenulfum docet Leo Ostiensis lib. 2 Chronici Casinensis cap. 16 hisce verbis: Præerat eo tempore, circa annum CMXCVI, in Aquinensi Gasteldatu Adenulfus, cognomento Summacula, abauus scilicet eorum, qui nunc dicuntur Aquinensium Comites, circa annum MXC, & MCVIII, vt forte inter Adenulfum & Landonem seniorem aliquis innominatus sit interponendus. Camillus Peregrinus in Historia Principum Langobardorum, Neapoli anno MDCXLIII edita, pag. 194 & seqq. pluribus probat Adenulfum hunc Campanum extitisse Patricium, eiusq; gentem totam ad clarissimi Aquinatis Doctoris tempora & inferiora quoque tum Capuæ fuisse, tum Campanam fuisse existimatam: imo hos Comites Aquini agnatos fuisse Langobardorum Principum, Capuæ residentium: aliquos etiam fuisse Duces Caietæ vrbis. De atauo Landone eiusque Fratribus Siconulfo & Adenulfo agit Leo lib. 2 cap. 68, vti de abauo Pandolfo lib. 3 cap. 6, & proauo Landone lib. 4 cap. 16. Thomam auum & Landolfum patrem paßim omnes admittunt. Landolfi frater fuit Raynaldus, a quo Thomas de Aquino Comes Acerrarum est prognatus, S. Thomæ fratruelis. De his sæpius agitur in Chronico Richardi de S. Geminiano tomo 3 Italiæ sacræ. Ceterum hisce non lubet immorari; & sufficit genealogiæ studiosis ista proposita esse ex schedis Michaëlis Monachi, Capua nobis transmißis. [Mater an Caracciola ex Comitibus Theatinis?] Mater S. Thomæ Theodora, dicitur ab anonymo scriptore Vitæ, ante opera editæ, fuisse filia Comitis Theatis, ex Normannica origine. Hinc alij inferunt Caracciolam fuisse, quod ex hac familia tunc florerent Comites Theati. Clemens Papa VIII cum indulgeret Neapolitanis, vt S. Thomas ceteris eiusdem vrbis Patronis adiungeretur, agnouit patrem Landulfum Comitem Aquinatem, matrem Theodoram Theatis Comitis filiam ex gente Caracciola. De fratribus & sororibus S. Thomæ infra in Actis & Processu Inquisitionis agitur.

[10] De patria seu loco natali aliud paßim mouetur dubium. In Vitis Fratrum Prædicatorum lib. 4 cap. 17 dicitur Frater valde nobilis de partibus Romanis; [locus natalis, Rocca-Sicca,] & Cantipratano lib. 1 de Apibus cap. 20 num. 10, nobilis adolescens de Romanorum partibus. In castro Rocca-sicca infra in Vita num. 2 & 3 mater & prægnans degebat, & puerulum educauit, & num. 9 abreptum ex Ordine Prædicatorum in carcere detinuit, diciturque castrum id situm in confinijs regni Siciliæ & Campaniæ, vbi Campania Romana Sedis Apostolicæ ditio intelligitur, & regnum Neapolitanum Sicilia cis Pharum dictum. Est illa Rocca-Sicca in diœcesi Aquinensi, haud procul ab ea vrbe. Ex quo loco submissum nobis publicum Instrumentum per Iacobum Antonium Castiglia publicum Notarium anno MDCL confectum, quo Franciscus Angelus Syndicus, Ioannes Horatius Mancinus, Hieronymus di Coßia & Franciscus di Nordo Officiales fidem faciunt & testantur, traditione antiqua haberi & credi, S. Thomam natum esse in memorato castro Rocca-Sicca: idem legi in Annalibus dicti oppidi, & sacellum ad honorem S. Thomæ extructum eo loci hactenus videri, quo in lucem creditur editus.

[11] [S. Thomas natus anno 1225,] Natus est S. Thomas sub initium anni MCCXXV, saltem ante diem VII Martij, vti ex tempore obitus & ætate eiusdem certo constat. Ordinem Prædicatorum ingressus est anno MCCXLIII, ætatis suæ XIX. Quæ manifesta sunt ex eius captiuitate intra paucos menses post habitum assumptum illi inflicta, [Ordinem ingressus an. 1243] in qua potißimum fuit anno MCCXLIV, cum in Etruria essent & Imperator Fredericus & Innocentius Papa IV, ille Aqua-pendente vrbe agri Vrbeuetani, iste partim in ciuitate Castellana, partim Sutrij in vicina Romæ ditione, vulgo Patrimonio S. Petri appellata. [anno 1245 missus Coloniam,] Quæ omnia commodius ad caput 2 Vitæ probantur, & ex sequentibus confirmantur. Fuit autem S. Thomas in carcere plus anno, vti in Processu Canonizationis num. 76 indicatur, quod tempus duos circiter annos aliqui asserunt. Ecarcere remissus ad conuentum Neapolitanum, inde Romam ablegatus anno MCCXLV, cum ibidem sub Ioanne Teutonico Magistro Ordinis Capitulum Generale haberetur: inde ductus Parisios, dein Coloniam, [Doctor creatus an. 1253 aut sequente,] vbi sub B. Alberto Magno aliquot annos studuit, postea Parisios remissus, ac Baccalaureus factus, sacram Theologiam prælegit. Anno MCCLIII aut sequente Doctor Theologiæ creatus, viginti vltimos vitæ suæ annos docendo, scribendo, concionando peregit. Tandem anno ætatis XLIX absoluto, & quinquagesimo inchoato, die VII Martij anni MCCLXXIV, ad cælestem Angelorum & Sanctorum Sedem migrauit, [mortuus an. 1274.] æterna Dei visione fruiturus. Quæ omnia in Actis antiquioribus continentur.

[12] [corpus sæpius transtatum.] Corpus sæpius translatum, primo ad Capellam S. Stephani paucis post sepulturam diebus: at post menses septem relatum ad priorem sepulturam, & caput a corpore auulsum post octo ab obitu circiter menses. Alia Translatio facta post VII inde elapsos annos: alia facta anno post obitum XIV, & manus sorori eius Theodoræ data. De corpore Fundos ac tandem anno MCCCLXVIII Tolosam delato accurate infra disseritur.

VITA
Auctore Guilielmo de Thoco Ord. Prædicatorum
Ex MS. Coloniensi monasterij Crucigerorum, collata cum varijs Actis MSS. ex hac desumptis.

Thomas Aquinas, Doctor Angelicus Ordinis Prædicatorum (S.)

BHL Number: 8152, 8153

AVCTORE GVIL. DE THOCO. EX MSS.

INDEX TITVLORVM
præfixorum singulis Capitulis, quibus in numeros translatis; noua Capitum distinctio datur.


1 Proœmium de historia B. Thomæ de Aquino Ordinis Prædicatorum, & primo de natiuitate, institutione & eius commendatione.
2 De ortu S. Thomæ, quando fuerat prophetatus.
3 De signis, quæ in eius pueritia apparuerunt, & de auxilio custodiæ.
4 De chartula Virginis, quam puer diuinitus accepit, retinuit manu clausa.
5 Quod parentes puerum obtulerunt nutriendum in monasterio montis Casini.
6 Quod de consilio Abbatis prædicti monasterij puerum parentes mittunt Neapolim.
7 Quod sanctus puer multum proficiens, Ordinem ingreditur Prædicatorum.
8 Quod mater eius audiens ingressum eius ad Ordinem, sibi diuinitus prophetatum, venit Neapolim ipsum in Ordine confirmare.
9 Quod mater turbata, quia filium videre non poterat, fecit ipsum per filios alios, qui erant cum Frederico Imperatore, in custodia capi, & sibi mitti.
10 De pugna virtuosa & profectu, quem habuit in carcere.
11 De acriori insultu certaminis, quod Deo auxiliante vicit.
12 Quomodo sanctus iuuenis fuit suo Ordini restitutus.
13 Quod prædictus Sanctus Ordini restitutus ad Magistrunt. Albertum eiusdem Ordinis in Coloniam mittitur instruendus.
14 De commendatione Magistri eius Alberti in vita & scientia.
15 Quod persuasione Magistri Alberti factus est Frater Thomas Baccalaureus Parisijs.
16 Quod dictus S. Thomas potest ex figuris veteris & noui Testamenti congrue commendari.
17 De visione, quam habuit, quando factus est Magister in Theologia.
18 De profectu sui magisterij in libris, quos fecit.
19 De erroribus, quos prædictus Doctor destruxit, & primo Auerrois.
20 De errore Guilielmi de S. Amore, Segeri & eorum sequacium.
21 De errore noui spiritus libertatis & tertij status mundi.
22 De errore Græcorum, quem destruxit.
23 De conuersione duorum Iudæorum magnorum, per prædicationem & eius orationem.
24 De vniuersis virtutibus eius.
25 De humilitate prædicti Doctoris.
26 Aliud de eius humilitate.
27 Item de humilitate eius aliud exemplum.
28 De dicti Doctoris mentis & corporis puritate.
29 De puritate eius mirabili cuidam Fratri reuelata.
30 De dicti Doctoris contemplatione & oratione.
31 De his, quæ prædictus Doctor orando petebat.
32 De effectu mirabili orationis eiusdem Doctoris.
33 De alio effectu suæ orationis.
34 De eleuatione corporis eius in oratione eius.
35 Quomodo duobus cubitis.
36 Quod prædictus Doctor fuit consilio prouidus.
37 De prædicti Doctoris miranda caritate & benignitate.
38 De naturali propagine dicti Doctoris.
39 De naturali dispositione corporis dicti Doctoris, quæ respondebat interiori virtuti mentis.
40 De sub tilitate ingenij eius.
41 De rectitudine iudicij eius.
42 Quod prædictus Doctor fuit magnæ memoriæ.
43 Quod fuit rerum temporalium & honorum contemptiuus.
44 Quod fuit abstractus a sensibilibus.
45 De visione, quam habuit de Sorore sua.
46 De visione Fratris Romani.
47 De reuelatione prædicti Doctoris de Fratre tentato.
48 De reuelatione dicto Doctoris facta, & mentis abstractione.
49 De deuota eius prædicatione & prosecutione sermonis.
50 De visione habita & dicti Sancti historia vitæ suæ.
51 De miraculis factis in vita dicti Doctoris, & primo eius socio mirabiliter sanato.
52 De miraculo dentis superflui dicti Doctoris, qui subito de ore decidit.
53 Quomodo de Sacramento altaris, quod scripserat & conceperat, per visionem Christus approbauit.
54 De muliere a fluxu sanguinis liberata.
55 De stella, quæ visa est ingredi cameram dicti Doctoris, & stare supra caput eius.
56 De pugna, quam visus est prædictus Doctor facere contra dæmonem in camera sua.
57 De vocatione dicti Doctoris ad Concilium Lugdunense, & de eius infirmitate, & miraculo piscium.
58 De ingressu dicti Doctoris in monasterium Fossæ-nouæ, & quod prophetauit de suo obitu.
59 De felici obitu Doctoris dicti, & deuota susceptione Sacramenti sancti Corporis Iesu Christi.
60 De mirandis præsagijs obitus dicti Doctoris.
61 De visione habita Neapoli & sancti Doctoris obitus die & hora.
62 De illuminatione cæci.
63 De deuota dispositione sancti funeris dicti Doctoris.
64 De mirabili testimonio Confessoris præfati Doctoris.
65 De visione etiam ostensa post dicti Doctoris obitum.
66 De tempore obitus dicti Doctoris.
67 De prima corporis dicti Doctoris Translatione.
68 Quod fuit diuina dispositione prouisum, vt in dicto monasterio obierit.
69 De secunda Translat. iterati odoris & iteratis miraculis.

Huc vsque erant Capita annexa titulis, quæ in sequentibus deerant a nobis suppleta: quæ etiam in duobus vltimis capitibus videntur defuisse, quod numerus 67 bis reperiatur.


70 De miraculo odoris ad manum dicti Doctoris tertio iterato.
71 Quod Dominus Thomas Comes Marsiti, nepos dicti Doctoris, fecit prædictam manum deponi in loco Fratrum sui Ordinis Salerni.
72 De miraculo curationis Magistri Rainaldi.
73 De liberatione pueri paralytici, imo dæmoniaci.
74 De patiente arteticam liberato.
75 De patiente febres liberato.
76 De patiente febres subito liberato.
77 De leproso sanato.
78 De liberato ab apostemate.
79 Item aliud miraculum.
80 De duobus Fratribus liberatis in mari, meritis dicti Sancti, qui, inuento ipso miraculo in mari, ibant ad curiam Summi Pontificis.
81 De processu totius negotij vsque ad Inquisitionem factam in curia, de fama, vita & miraculis dicti Sancti.
82 De Inquisitione Neapoli post reditum dictorum Fratrum de curia.
83 De visione, quam quidam monachus habuit de prædicto Doctore.
84 De monacho liberato ab apostemate.
85 De monacho ab apostemate & febribus liberato.
86 De monacho a febribus liberato.
87 Item de febribus liberato.
88 Quod per inuocationem S. Thomæ magna tempestas fuit sedata.
89 De curatione brachij cuiusdam Conuersi.
90 De curatione brachij vnius Conuersi eiusdem claustri.
91 De quadam puella a graui infirmitate curata.
92 De quodam eremita a quadam infirmitate curato.
93 Quod curauit quemdam de parte fracturæ, quæ mansit in brachio post curationem ipsius.
94 Quod quemdam curauit a febre quartana & a dolore brachij.
95 Quod vnum liberauit a tussi grauiter patiente.
96 Quod per applicationem reliquiarum B. Thomæ quædam filia a struma in gutture fuerat liberata.
97 Quod quidam de dolore in dextero latere fuit liberatus.
98 Quod curauit quemdam grauem dolorem stomachi patientem.
99 De quadam filia a febre liberata.
100 Quod curauit puerum a lunatica infirmitate.
101 Quod cuidam visum restituit, quem quatuor vicibus amisit.
102 De puero, qui dormire non potuit, quem dormire fecit.
103 Quod curauit quemdam a tumore gutturis.
104 Quod liberauit puerum per molendinum arreptum.
105 Quod curauit quemdam in vtroque oculo
106 Quod curata fuit a dolore brachij per tactum computi sui, cum quo antea tetigerat reliquias S. Thomæ.
107 De quadam a dolore gutturis liberata.
108 Quod curauit cuidam mammillam suam.
109 Quod liberauit quemdam a tumore auris.
110 Quod curauit quemdam tribus annis in tibia tumorem & dolorem patientem.
111 Quod curauit quemdam a fistula.
112 Quod curauit quemdam ab hydropisi.
113 Quod curauit vnum de dolore coxæ & inguinis.
114 Quod curauit vnam a paralysi.
115 Quod curauit quemdam a podagra.
116 Quod vnum de graui dolore stomachi.
117 De liberatione cuiusdam a dolore brachij.
118 Quod liberauit quemdam a quartana.
119 Quod curauit Dominum a graui dolore oculorum.
120 Quod curauit quemdam a duplici tertiana.
121 Quod curauit quemdam Archiepiscopum tumorem cū vlcere in tibia patientem.
122 Quod prædictum Dominum ab acutissima febre liberauit.
123 Quod curauit quemdam Dominum a duplici tertiana.
124 Quod saumarius, qui cecidit super acutissimos lapides, in nullo fuit læsus.
125 Quod liberauit Dominum Matthæum cum equo in periculo præcipitationis desperatum.

CAPVT I.
Proœmium. Præsagium ante natiuitatem. Ortus, Acta adolescentiæ. Studia. Ingressus in Ordinem.

[1] a Deus, qui dixit de tenebris lumen splendescere, modernis temporibus, quasi ad mundi vesperam, cum videbatur in suis manibus lumen suæ notitiæ abscondisse; [Ecclesiam illustrarunt 1 Apostoli.] radiis noui luminis iterum Ecclesiæ miseratus, illuxit: & quot Doctoribus fideles suos nouiter docuit, quasi tot sideribus mundum mirabiliter illustrauit. Nam cum illa Dei Sapientia, Verbum Patris, manifestata fuisset in carne, vt omnem hominem illustraret in mente, & prima dispensatione immediate Apostolis illuxisset, posita sunt per eos prima fidei fundamenta, sicut de ortu Domini, quasi de lapicidina totius Ecclesiæ sunt excisa: a quibus velut a clypeis aureis, ab ipso sole iustitiæ illustratis, secunda dispensatione diuini Verbi, Doctores Ecclesiæ quasi montes diuinæ speculationis altissimi splenduerunt. Qui, sicut exigebat errorum diuersitas, & suadebat veritas fidei inspirata; [2 Doctores,] de vtriusque Testamenti velamine intelligentiam in apertam notitiam educentes, quot libros, Spiritu sancto reuelante, scripserunt, quasi tot turres cum propugnaculis aduersus hæreticorum machinas fabricauerunt. Qui velut Ioseph prouidentiam imitantes, de veteris & noui Testamenti segetibus excussa frumēta diuini eloquij, quasi in quibusdam horreis, collegerunt in libris. Quæ cum non essent ita parata fidelibus, [3 Sacerdotes Ordinis Prædicatorum,] vt satores diuini seminis de facili educta de horreis in agro Dominico seminarent; prouidit Deus, vt tertia dispensatione Ordini Fratrum Prædicatorū diuini verbi fieret commissio: qui ab occiduis mundi partibus, in quibus corporale lumen solis occumbit, in suo Patre Dominico, qui ipsum instituit, diuinitus præuisus incepit. Cui concessum est, Spiritu edocente, de abstrusis fauis sacræ Scripturæ diuini eloquij mella exprimere, & vtiliora fidelibus, quasi fructum nuclei de testa difficilioris litteræ, per apertiorem intelligentiam demonstrare: & de Doctorum libris, quasi repletis horreis educta frumenta & cribrata subtilius, vtiliora iterum in libris colligere, quo facilius possent per lucidiorem doctrinā fidelibus prouenire. Hic est ordo stellarum manentium in voto professionis obedientiæ, quæ aduersus Sisaram, id est, hæreticorum aciem pugnauerunt: [instar stellarum splendentes:] quæ vocatæ dixerūt, adsumus ad nutum præcipientis Ecclesiæ, ad destructionem prauitatis hæreticæ, & diffusionem lucidæ & elimatæ doctrinæ. [Iud. 4, & 5] Qui vt promissum acciperet vsque ad finem seculi perdurandi ei & eius Patri, qui ipsum instituit, Prophetice dicitur: Spiritus meus, qui est in te, & verba mea, quæ posui in ore tuo, non recedent de ore tuo, & de ore seminis tui amodo & vsque in sempiternum. [Is. 59, 21] Quod verbum prædicationis cum in hac vita in fine mundi cessauerit; in laudis præconium in futura transibit. Vnde & prædictus Ordo in similitudinem matutini & vespertini sideris conuenienter accipitur, quia inter Ordines mendicantium in principio prædictæ illuminationis, institutione & prædicatione primus apparuit, & vltimus pro testimonio fidei prædicandæ manebit.

[2] De prædicto autem stellarum Ordine, id est Prædicatorum, [vbi maior stella S. Thomas de Aquino:] oportebat luminare aliquod præ ceteris diuinitus præfulgere doctius, & ideo de ipso præ alijs clarior Doctor præfulsit Ecclesiæ, & qui velut stella splendida & matutina in aurora prædictæ illuminationis apparuit, & quasi Hesperus serotini temporis vsque in finem seculi mundum illuminans in suis libris pro fidelium illuminatione remansit. b Hic est Frater Thomas de Aquino Fratrum Prædicatorum Ordinis, de nobili Comitum genere, de domo Aquinorum; de regno c Siciliæ genitus, amplius morum, vitæ & scientiæ claritate conspicuus, quam genitorum nobilitate præclarus. De quo Doctore futuro mirabili vt præsciretur diuinitus, quantum luminis natus mundo splendorem effunderet; præmonstratur de matris vtero nasciturus, antequam mater eius sciret, [ab eremita prædictus:] quod in vtero suo esset in veritate conceptus. Cum enim mater eius Domina Theodora, tam morum quam genitorum claritate conspicua, esset in castro d Rocchæ-Siccæ in confinio regni Siciliæ & e Campaniæ, venit ad eam in spiritu vir, Bonus nomine, melior vita & religione, qui diu in monte dictæ Rocchæ cum pluribus alijs eremiticam duxerat vitam; qui Sanctus reputabatur ab hominibus regionis illius, & dixit: Gaude Domina, quia es prægnans, & paries filium, quem vocabis Thomam: & tu & vir tuus cogitabitis eum facere monachum in monasterio montis Casini, in quo corpus B. Benedicti quiescit, habentes spem ad magnos ipsius monasterij reditus peruenire, per ipsius filij vestri apicem & prælaturam: sed Deus de ipso aliter ordinabit, quia erit Frater Ordinis Prædicatorum, tantæ claritatis in scientia & sanctitatis in vita, quod in mundo sibi similis suo tempore non poterit inueniri. Cui respondit prædicta Domina: [nascitur:] Non sum digna parere talem filium, faciat Deus suæ placitum voluntatis. Quod totum vt prophetice dictum fuerat, est veraciter adimpletum. Nam statim secuta est apparens matris fœcunditas; natæ prolis iocunditas, cum impositione prædicti nominis, sicut continebat prædicta series visionis, vt non dubitaretur cuncta impleri in puero, quæ prædicta fuerant in promisso.

[3] f Et quia præmonstranda erant in puero diuinitus præsagia futuræ etiam corporalis vitæ custodiæ, qui præseruandus erat in mente; prætereundum non reputo, quin & illud scribatur, [in tempestate seruatur.] quod in suæ vitæ principio dicitur diuinitus accidisse. Nam in dicto castro, cum subito horrenda tempestas fuisset exorta in aëre, fulgur turrim concussit, & Sororem dicti pueri, quæ dormiebat in turri, & equos, qui erant in stabulo, interemit. Mater vero, quæ de puero magis, quam de filia erat solicita, ad lectum, in quo nutrix cum puero dormiebat, tremebunda peruenit, quæ sanum ipsum cum nutrice inueniens, Deo gratias reddidit: qui paullatim in puero complere, quæ promiserat, inchoabat.

[4] Signa etiam arbitror crebra retinenda memoria & indelebili notanda scriptura, quæ in prædicti pueri ostensa annis infantiæ, præsagia videntur fuisse totius in eo gratiæ diuinæ futuræ. Nam contigit prædictam matrem suam in ciuitate Neapoli ire ad balneum cum alijs Dominabus, & prædictum cum ea portari filium per nutricem. Quem cum nutrix posuisset in consueto loco balnei ad sedendum, puer chartulam paruulam diuinitus repertam in eodem loco, [Chartulam continente Aue Maria puerulus detinet manu clausa:] nullo vidente, suscepit. Nutrix autem cum vellet ipsum exuere, & eius manum, in qua tenebat chartulam aperire, puer cœpit fortiter eiulare: cui nutrix compatiens, clausam manum habentem puerum balneauit, abstersit & induit, ac ad domum vna cum matre clausam tenentem manum portauit. Cuius mater cum clausam manum aperuisset filij, quantumcumq; puerulus eiularet, reperit in manu eius chartulam nihil aliud continentem, nisi Aue Maria, Salutationem Virginis gloriosæ. Conueniens enim fuit diuinæ prouidentiæ, vt præmonstraretur in puero, quod futurum erat postmodum in Magistro, vt præsciretur, quam salutarem doctrinam iam vir sanctus deberet effundere, quem chartulam continentem nostræ salutis initium, non nisi diuino ductum Spiritu, contigit inuenire. Ex tunc vero inoleuit puero prædicto mirabilis consuetudo diuinitus indita, non ex frequentia actus similis acquisita: quod, quoties, puer ex quacumque caussa in fletum incideret, nullo nutricis applausu a fletu quiesceret, donec chartulam scriptam puer gemebundus haberet: quam acceptam statim in ore ponebat. Vbi diuinitus præmonstrabatur in puero, quam discreta ruminatio Scripturarum in ipso debebat præcedere, quas legendo disceret: & quantum saporem dulcedinis Doctor sensurus erat, dum disceret: ac quantum alijs gustandum relinqueret, dum scribendo dictaret: vt videretur esse quasi miranda quædam apis docta diuinitus, quæ de diuersis floribus Scripturarum volatu studij verba mellea diuinæ scientiæ, quasi in fauis, in suis libris colligeret, & exprimenda toti Ecclesiæ ore doctissimo in suo alueario sigillaret. Hic est, cui de manu Angeli liber porrigitur, quem præ meditatione discretionis quasi masticando, sicut Ezechieli mandatur, comederet: & pro velocitate inueniendi, quæ disceret, sicut in Apocalypsi Ioannis dicitur, deuoraret: quia in libro veteris Legis, quasi masticatione discernendus fuit sensus a littera: in nouo vero diuina sacramenta fidei sic manifeste fuerunt proposita, veluti statim aperto animi ore voranda, in quibus sufficienter eruditus Doctor iste mirabilis, infusa luce nouit vetera, quasi comedendo discernere, & noua deuorando monstrare.

[5] Deinde parentes eius puerum faciunt cum omni diligentia enutriri, vt puerum mirabilem, quem prophetia promiserat, [quinquennis Casinū missus,] & gratia tam manifesta monstrabat. Quem sic enutritum libenter Deo offerunt, & quinquennem ad monasterium prædictum montis Casini per nutricem cum bona societate transmittunt, in quo instrueretur sanctis moribus, diuinis illuminationibus præparandus. Hoc diuino ordinante consilio, ne tam vtile luminare Ecclesiæ moriretur in tenebris, & tam spectabile sanctitatis exemplar noxijs nutriretur moribus cum mundanis: quod totum ex fideli narratione g matris est habitum, quæ etiam exemplis sanctitatis claruit, & vitam cum laudibus felici morte finiuit. Cum autem prædictus puerulus cœpisset in dicto monasterio sub disciplina Magistri diligentius educari, [pijs moribus educatur:] ad futuri profectus indicium in ætate tam tenera & scibilium nescia, qui necdum se scire poterat, miro modo Deum adhuc nesciens, diuino ductus instinctu scire quærebat. De quo futurum erat, vt, dum sic anxius maturius Deum præ alijs quæreret, [primus litterarum rudimentis instruitur:] clarius præ ceteris, quæ scire futurus erat, scriberet, quæ de Deo, ipso donante studiosius & citius inueniret. Paruulus adhuc a nobilium puerorum consortio, qui ibidem nutriebantur in moribus, vt moris erat patriæ, se frequentius absentabat: habens in manu chartulam, continentem in scripturis prima addiscentium puerilia rudimenta. Erat autem prædictus puer non verbis garrulus, sed meditari intra se iam incipiens taciturnus: non dissolutus & vagus discursibus, sed ab omni puerili leuitate quietus, &, vt ostendere adhuc poterat, in oratione deuotus: vt iam in eo nouitia ætas ostenderet, quæ postmodum prouecta monstraret. De quo cum prædictæ matri diceretur, ad gaudium mirabatur de puero, conferens in corde suo, & sperans impleri in filio, quæ prædicta fuerant Spiritu pronuntiante diuino.

[6] Abbas autem prædicti monasterij prouidus, cum aduerteret in puero tam certa & matura futuræ perfectionis indicia, [Neapoli studet litteris humanioribus & Philosophicis,] & clara iam prænuntia semina futuræ segetis Scripturarum, aduocato Domino Landulpho patre prædicti pueri, prouide ei consuluit, vt puer mitteretur Neapolim ad studendum: vbi studens inciperet addiscere quȩ Deus tot indicijs inceperat prȩmonstrare. Vnde puer de vtriusque parentis consilio Neapolim mittitur, & sub Magistri Martini in grammaticalibus & logicalibus, & Magistri Petri de Ibernia studijs in naturalibus edocetur. In quorum scholis tam luculenti cœpit esse ingenij, & perspicacis intelligentiæ, vt altius & profundius & clarius alijs audita repeteret, quam a suis Doctoribus audiuisset. Et quod congruum erat Diuinæ prouidentiæ, præsagia futuræ doctrina, quæ cœperat demonstrare, per gratiam, quam effudit, non destitit de iuuene prædicto continuare. Nam cuidam Fratri Ordinis Prædicatorum, admiranti de præfati iuuenis admiranda scientia, [radio solari illustratur,] de ipso subscripta apparuit visio, quod de eius facie splendor procederet quasi solarium radiorum, qui in longinquum omnium illuminaret aspectum. Quæ visio tribus vicibus eidem Fratri apparuit, & futuri effectus certitudinem indicauit.

[7] Cumque mirabilis iuuenis tam festinus profectus scientiæ, qui diuinæ potius, [ingreditur Ordinem Prædicatorum.] quam humanæ videbatur esse virtutis, Magistros & alios in admirationem adduceret, & per scholas celebris eius fama volaret, cogitans prædictus iuuenis, (qui eodem spiritu agebatur adultus, quo prophetatus fuerat nasciturus) quod poterat sibi esse damnabile, si commissum ei talentum naturalis ingenij, dono gratiæ spiritus augmentatum, sub terra velut sudario neglectioris vitæ absconderet, quod poterat per transitum ad aliquem Ordinem augmentare; ductus est ad Fratrum Prædicatorum Ordinem, diu cordis desiderio affectatum, eo duce, quo fuerat prophetica visione prædictum. Fr. Ioannes de S. Iuliano h prædicti Ordinis, fama & opinione præclarus, diuinæ vocationis ipsius diuinitus executor effectus, prædictum iuuenem a Deo sibi destinatum monuit, & ad ingressum prædicti Ordinis mente dispositum inclinauit, vt hic iuuenis vellet perficere, quod Deus de ipso dignatus fuerat præmonstrare.

[Annotata]

a Proœmium hoc etiam continetur in codice pergameno nostro, & præponitur Vitæ Bernardi Guidonis in MS. Rubeæ-Vallis, quæ tamen eius nomen non indicat.

b Hinc incipit Vita per Bernardum Guidonem, & passim ab alijs abbreuiata, & immutata.

c Ex eius regni parte, quæ modo regnum Neapolitanum appellatur.

d Rothæ sitæ, seu sito videbatur legi, alijs Roccæ-siccæ castrum, etiam in Processu Canonizationis, de eo ante actum.

e Campania ibi capitur pro Campania Romana, Sedis Apostolicæ ditione, vulgo Campagna di Roma.

f Desunt hæc apud Guidonem & passim alios: descripsit Flaminius.

g A matre audiuit neptis S. Thomæ Catharina, potissimum quæ de eremita dicta sunt, & referuntur in Processu num. 62.

h Tunc temporis Prior, vti legitur in Vita apud Maluendam sub nomine Guilielmi de Thoco, additq; Thomam in ætate habentem circa 14 annos receptum. At Bernardus Guidonis ista adiungit: Habitum Ordinis contulit & induit vir per omnia laudabilis & deuotus Frater Thomas Agni de Lentino, [Thomas Agni de Lentino.] tunc Prior Neapolitanus, qui fuit Archiepiscopus Cusentinus, & idem translatus factus fuit sanctæ ciuitatis Hierusalem Patriarcha. Hæc ibi. Archiepiscopus creatus anno 1268, Patriarcha 1272, mortuus anno 1276. Vitam S. Petri Martyris edidit. Guidonem descripserunt S. Antoninus & alij. Melius auctor noster ab omnibus his, vt non omnino certis, abstrahit. De anno ætatis supra actum.

CAPVT II.
Captiuitas S. Thomæ. Variæ tentationes in custodia superatæ.

[8] De cuius ingressu admirati sunt nobiles ciuitatis, quod tam nobilis iuuenis, parentum domum desereret, & tam clarum principium, [Ne mater, vt male credebatur obesset,] quod prognosticum erat futuræ promotionis indicium, sub habitu pauperis Ordinis occultaret. Fratres ergo prædicti Ordinis exultauerunt in Domino, tam nobilem & mirabilem iuuenem eis esse diuinitus destinatum, quem iam sperarent certis indicijs ad magnum scientiæ apicem peruenturum. De quo cum ad Vasallos parentum eius Rocchæ prædictæ relatione veridica peruenisset, & per eos cum lacrymis fuisset eius matri querelosis vocibus intimatum; illa statim assumpto suorum honorabili comitatu, memor promissionis propheticæ, quam in filio suo videbat impleri; cum gaudio venit Neapolim, volens eum, in prædicto prȩuiso sibi diuinitus Ordine, maternis monitis confirmare. Fratres autem ignorantes bonæ matris tam ordinatum affectum, quem credebant materna affectione turbatum, de custodia tam pretiosi recommendati thesauri soliciti, prædictum iuuenem a Terracenam, inde Anagniam, & vsq; Romam ad conuentum S. Sabinæ cum conuenienti Fratrum societate miserunt. [mittitur Romam, & Parisios:] Quem solicita mater prosequens, quæ materna affectione perurgebatur, & vsque Romam veniens, tanti laboris fructu & talis filij desiderata visione priuatur. Fratres autem supra vires maternalis animi credentes matrem affectum alium non habere, tantam supra iuuenem apposuerunt custodiam, vt ipsum de Roma sine captionis timore deducerent, & eum mittendum Parisios cum bona b Fratrum societate fugarent.

[9] De hoc autem mater turbata, quod filium videre non poterat, [iussu matris offensæ] & quod de tam ordinato affectu suo Fratres multis eius assertionibus non credebant; victa in eius animo promissione fidei, affectione corporali ad filios suos, qui erant cum Frederico Imperatore in castro Aquæ-pendentis Tusciæ regionis, misit nuntium specialem, mandans eis sub maternæ benedictionis obtentu, quod Thomam filium suum, at fratrem eorum, quem Fratres Prædicatores induerant sui Ordinis habitum, & de regno fugabant, in suis haberent manibus, & ipsum sibi sub bona custodia destinarent. Qui maternum volentes implere mandatum, [a fratribus captus,] & propriæ affectionis monstrare conceptum, coram Imperatore exposito iussu matris, & accepta licentia, per vias & stratas miserunt custodias. Et contigit eos prædictum fratrem suum iuxta cuiusdam fontis irrigua quiescentem cum quatuor Fratribus dicti Ordinis inuenire: in quem cum non vt fratres, sed vt hostes irruerunt, non valentes ipsum exuere prædicti Ordinis habitum, quem fortiter tenebat assumptum, & præcipue ne iuuenis periculum aliquod propter illam iniuriam turbatus, incurreret; dimissis alijs Fratribus, ipsum sic indutum matri suæ sub bona custodia transmiserūt. Quem mater cum vidisset cum gaudio, [detinetur sub custodia:] nec posset ipsum inducere ad prædictum habitum deponendum, fecit ipsum custodiri sub bona custodia in monte S. Ioannis & Rocchæ prædictæ vsque ad reditum filiorum. Interim tamen per diuersa fecit moueri eum, volens experiri, si promissio vera esset prophetica, quā tentatio mutaret humana. Fratres autem, quibus fuerat a mundana potentia de ipsorum manibus tam pretiosa prȩda sublata, quasi de amisso Ioseph plurimum turbati, ad Summum Christi Vicarium c Innocentium Papam quartum, [interposita Innocentij IV auctoritate,] qui tunc erat in Tuscia, quasi ad alterum Patriarcham Iacob, cum gemitu accesserunt. Coram quo querela proposita, quod de mandato Imperatoris tantus excessus contra Ordinem esset permissus, & quod carnalium fratrum affectio, quasi fera pessima, deuorasset Ioseph; Summus Pontifex perturbatus, quod quasi in eius prouincia tantus excessus fuisset commissus, mandauit prædicto Imperatori, qui erat in regione propinquus, quod faceret de raptoribus dignam pro conuenienti satisfactione vindictam. Qui metuens Summi Pontificis d indignationem incurrere, si non studeret excessum per iustitiam emendare de personis, fecit capi prædictos fratres Thomæ germanos. Contra quos requisiti Fratres prædicti Ordinis, si vellent querelam ponere de illatis iniuriis; timentes ex hoc Ordini scandalum, & suis conscientijs imminere periculum, a proponenda querela penitus destiterunt, maxime cum audissent prædictum iuuenem e constanter tenere habitum, etiam in carcere custoditum.

[10] [perlegit Biblia:] In tali autem carcere iuueni diligentius coarctato, quamuis priuato lumine & exitus libertate, lumen ei in tenebris affuit, & in vinculis plus libertatis inuenit. Qui dum arctabatur in corpore, soluebatur in mente: cui intantum spiritualis intelligentiæ radijs Deus miserator illuxit, quod ibi Bibliam perlegit, & textum sententiarum didicit, & tractatum fallaciarum Aristotelis, vt dicitur, copulauit; atque sorores suas sacras litteras pro prȩsagio sui magistratus instruxit. Qui iam incipiens sua fructificare doctrina; suam f sororem, quam ad eum seducendum parentes miserant, ad amorem Dei & contemptum mundi suis monitionibus & exemplis induxit. [sorori persuadet ingressum in monasterium:] Quæ habitum religionis S. Benedicti accipiens, propter probitatem & vitæ meritum regimen monasterij S. Mariæ de Capua electa & confirmata suscepit. Interea deuotus iuuenis, vt certam faceret per bona opera suæ vocationis electionem per gratiā Dei; sic orationi, contemplationi, & lectioni totaliter se donauit, quod nullis persuasionibus, tentationibus, minis, quibus aliquando grauium personarum corda consueuerunt allidi, eius animus potuit immutari: imo plus roboris ex impugnatione collegit, quo plures ictus certaminum impugnatus accepit. Quem cum fratres sui post reditum grauius impugnarent, tentauerunt per iniurias perturbare, quem per terrores non poterant frangere, nec persuasionibus emollire. Vnde fecerunt sibi dilaniari habitum prædicti Ordinis, vt præ verecundia dilaniatum deponeret, & alium indueret, qui placeret ei. Qui cum illatam iniuriam patientissime tolerasset, [a fratribus varie oppugnatur:] quasi Christum induisset in dicto habitu, illius semicinctijs se inuoluit; nihil minus se induisse arbitratus, si dilaniatum teneret habitum, qui integrum tenebat ex deuotione susceptum.

[11] Qui cum propter dictam iniuriam non possent ipsum euertere, [lasciuam puellam immissam titione fugat:] cogitauerunt per aliud genus impugnationis euincere, quo turres concuti, saxa molliri, & cedri Libani consueuerunt tempestate suffodi. In quo cunctos inuenimus pugiles; sed paucos præ difficultate victores. Nam miserunt ad ipsum solum existentem in camera, in qua sub tali custodia dormiebat, puellam pulcherrimam, cultu meritricio perornatam, quæ ipsum aspectu, tactu, ludis, & quibus posset alijs modis, alliceret ad peccandum. Quam cum vidisset pugil inuictus, qui sibi iam Dei sapientiam sponsam acceperat, cuius amore flagrabat; & sentiret in se carnis insurgere stimulum, [ab Angelis cingitur:] quem semper tenuerat sub ratione subiectum (hoc permittente prouidentiæ Diuinæ consilio, vt gloriosior de certamine sibi triumphus exurgeret) accepto de g camino in spiritu titione, iuuenculam cum indignatione de camera expulit, & accedens in spiritus feruore ad angulum cameræ, signum Crucis in pariete cum summitate titionis impressit: & prostratus ad terram, cum lacrymis a Deo petiuit orando perpetuæ virginitatis cingulum, quod seruare sibi in pugna concesserat incorruptum. Qui cum hæc orando cum lacrymis subito obdormisset, ecce ad eum duo Angeli cælitus missi sunt: qui asserentes eum a Deo exauditum, & de pugna tam difficili obtinuisse triumphum, stringentes ipsum hinc inde in renibus, dixerunt: Ecce ex parte Dei te cingimus, quod petiuisti, cingulo castitatis, quod nulla poterit de cetero impugnatione dissolui, & quod humanæ virtutis haberi non potest ex merito, tibi conceditur diuinæ largitatis ex dono. Cuius cinguli in se numquam sensisse fracturam certus fuit, vt dicetur inferius suorum Confessorum in obitu attestatione compertum. Nam suam virginitatem, quam in tam graui pugna seruauit inuictam, vsque ad suum obitum sentire non potuit violatam. Vnde ex tunc mulierum aspectum semper abhorruit, & earum consessum, colloquium, [dein Virgo permansurus:] & conuictum toto posse vitauit. Consueuerat autem ex hoc admirari quamplurimum, & homines diuinis speculationibus deditos assuetus erat arguere, quod diutius possent consedendo mulieribus tempus longis locutionibus perdere, nisi aliquod negotium nimis vtile caussa necessitatis occurreret; vel de Deo, aut de diuinis locutio immineret. In qua cōstrictione Angelici tactus cum dolorem sensibilem percepisset, excitatus est cum clamore, & quærentibus, ad quid clamasset, reuelare noluit donum diuinitus sibi datum, sed manifestandum vsque ad suum obitum conseruauit occultum. Quod tamen suo socio Raynaldo reuelauit, qui ad laudem Dei & reuelationem Sancti, [Rainaldo socio postmodum indicat,] pluribus reuelauit ad exemplum. O felix clausura carceris, in qua tantus intelligentiæ splendor illuxit! o salutares compedes, qui tot contulerunt cōtemplanti cælestia libertates! o felix ex victoria, fortis in pugna tentatio, quam cum hostis concludere conabatur ad casum, surrexit diuina assistentia in triumphum! o expressa matura indicia meritorum sanctitatis & vitæ, vt ex vtraq; parte vitæ sensibilis impugnatus, pugil inuictus; hinc delicijs, inde iniurijs, nec emolliri potuerit nec allidi. O virilis pugil, & inuictus tyro, qui antiquo familiari deuicto satellite, de tam difficili pugna insolitam reportauit victoriam: dignus de cetero reportare coronam! o felix viator & hospes seculi, qui factus est ex victoria ciuis cæli, qui suos videre meruit diuina dispensatione conciues: cui Angelica societas, dum castitate cingitur, non negatur, qui meruit fieri puritate Angelicus, dum pugnauit de sua virginitate terrenus.

[12] Et quia hæc omnia circa prædictum iuuenem diuinæ dispositionis agebantur consilio, nec erat relinquendus a Fratribus de Ordine raptus, [accipit alias vestes in custodia:] qui erat diuina miseratione in tam graui tentatione seruatus, aliquando Ordini prophetica promissione reddendus; non destitit dictus Fr. Ioannes de S. Iuliano ipsum in carcere visitare, quem tantam audiuerat in pugna seruare constantiam, & tantam in moribus disciplinam. Hic enim Reuerendus Pater eumdem amorem, quem recipiendo ad Ordinem ipsum conceperat, sub spe, quod restitueretur aliquando Ordini, in mente seruabat. Cui occulte tunicas deferebat indutas, quas ei in camera se expolians dimittebat, ne iuuenis tandem defectum pateretur in corpore, qui tanta virtute roborabatur in mente. Sic fere per duos annos custoditus in carcere, [intra 2 annos per fenestram dimissus venit Neapolim.] ostendit ex suæ mentis constantia quantus futurus erat in vita: cuius dum prouida mater sua vidit, quod deberet impleri in filio, quod per eremitam prædictum fuerat Spiritu reuelante diuino; ne videretur non tam iuuenis constantiam, quam Dei prouidentiam impugnare, dissimulata prudenter custodia, permisit ipsum de fenestra per funem deponi: vbi parati Fratres susceptum cum gaudio Neapolim duxerunt, exultantes in Domino, de recuperato Ioseph, qui velut ille spiritum intelligentiȩ habuit, & plus omnibus Ægypti Sapientibus intellexit. Quem sic Fratres receperunt instructum de carcere, quasi diu mansisset in studio scholasticæ disciplinæ.

[Annotata]

a Terracina & Anagnia notæ in dicta Campania Romana hodierna vrbes. In diœcesi Terracinæ est Fossa-noua, vbi S. Thomas est vita functus.

b Humbertus aut, qui eius iussu Vitas Fratrum Ordinis Prædicatorum scripsit, Gerardus de Fracheto, lib. 4 cap. 17 asserit eum, cum secum duceret Magister Ordinis Ioannes Parisios ad proficiscendum, [Ioannes Teutonicus.] a consanguineis raptum in via, confidentibus de Frederico Imperatore, cum quo ipsi tunc erant. Creatus est Ioannes Teutonicus, teste eodem Humberto, anno 1241 Parisijs in festo Pentecostes: qui mox Romam profectus, a Gregorio IX varia priuilegia accepit, ante XII Kalendas Septembris, quo e vita discessit Papa Gregorius. Sed hoc iter disserendum ad annum 1243, aut sequentem, vt ex sequentibus constabit. Forsan tamen posterior deductio cum hac fuit confusa.

c Fredericus Imperator ex Etruria in regnum Neapolitanum discessit mense Martio anni 1240, [Fredericus Imp.] & in eo mansit, vsque ad Augustum anni 1243, vt Viterbium posset recuperare: qua spe frustratus discessit, ac mense Septembri Grossetum petiit, vti notat Richardus de S. Germano in Chronico rerum sui temporis, quod cum Nouembri istius anni absoluit. Ciaconius in Innocentio IV post alios obseruat Fredericum a Viterbiensi obsidione submotum, Montem-Flasconis muniuisse, & Aquam-pendentem reuersum, pacis mentionem reiterasse: ibique anno proximo remansisse.

d Electus Innocentius dicto anno 1243, die 24 Iunij, & 29 coronatus Anagniæ, Romam venit circa festum Sanctorum omnium, [Innocentius IV in Etruria.] & anno 1244, vt pax aliqua constitueretur, in Etruriam proximam Sedi Apostolicæ subiectam a Paschate discessit, partim in ciuitate Castellana, partim Sutrij moratus, vsque dum propter fraudes & insidias Imperatoris classe triremium Genuam auectus, inde in Galliam discessit, vbi postmodum in Concilio Lugdunensi Imperium Frederico abrogauit. En indicata tempora, & certis characteribus stabilita, maxime cum eadem referantur in Vita apud Maluendam, vti apud Bernardum Guidonis, S. Antoninum ac reliquos scriptores: vt mirum sit a Maluendia ista tradi acta anno 1237 tempore Gregorij XI.

e Hinc videtur colligi eum iam tunc aliquamdiu in carcere fuisse.

f In Vita apud Maluendam vocatur Soror maior. Marottam appellat Michaël Monachus, asseritque anno MCCLV Abbatissam S. Mariæ Capuæ fuisse.

g Hinc hieme sequente, cum esset circiter 20 annorum, hæc contigisse arbitramur.

CAPVT III.
Studia Coloniæ sub B. Alberto Magno. Laurea Doctoralis. Theologia Parisijs prælecta.

[13] [Missus Romam, inde Coloniam:] Postquam vero. Fr. Thomas, sicut diuinitus Ordini deditus, sic fuit diuinitus restitutus; magna est Fratrum facta lætitia, visa subito prouisione diuina: qui cogitantes nec esse tutum tam nobilem iuuenem retinere in suorum natalium regione, quamuis parentes eius & Fratres sui visa eius constantia ab eius impugnatione cessassent, ipsum Romam ad a Capitulum generale miserunt: in quo prouideretur ei propter spem futuri profectus in proximo de studio generali. Quem cum Frater b Ioannes Teutonicus, Magister Ordinis in carissimum in Christo filium suscepisset, duxit ipsum Parisios, & deinde Coloniam: vbi sub Fratre Alberto Magistro in Theologia eiusdem Ordinis florebat studium generale: [studet sub B. Alberto Magno:] qui reputabatur in omni scientia singularis. Quo cum peruenisset prædictus iuuenis & audiuisset in omni scientia profunda & miranda docentem, gauisus est se cito inuenisse quod quæreret: a quo haurire posset auidus, quod sitiret. Qui vt ostenderet, quia ad hoc tendebat, quo venerat; cœpit miro modo taciturnus esse silentio, in studio assiduus, in oratione deuotus, interius colligens in memoria quod postmodum effunderet in doctrina. Qui cum sub velamine miræ simplicitatis taciturnus asconderet, quidquid a Magistro addisceret & quod Deus ei miseranter infunderet; [bos mutus appellatur:] cœperunt eum Fratres vocare Bouem mutum, ignorantes de eo futurum in doctrina Magistrum. Verum vtiliter sibi & alijs quasi mutus ab exteriori erat eloquio, vt cum suis cogitationibus loquacior fieret in secreto, vt inde habitum scientiæ tacens citius colligeret, quem nulla exterior locutio impediret. Cumque sic taciturnus proficeret, cuius profectum opinio humana nesciret, cœpit Magister Albertus librum de Diuinis nominibus B. Dionysij legere, & prædictus iuuenis lectionem attentius audire. Cui cum quidam studens, ignorans quanta virtus intelligentiæ in ipso lateret, ex compassione ad repetendam ei lectionem se voluisset coniungere; ipse vt humillimus grates referens, acceptauit: qui studens cum cœpisset repetere, & tamen deficeret; prædictus Thomas, quasi iam a Deo accepta licentia, lectionem distincte repetijt, & multa, quæ Magister non dixerat, repetendo suppleuit: de quo studens admirans, rogauit, vt deinceps Fr. Thomas lectiones repeteret, & sibi in hoc pro gratia mutuæ vicissitudinis responderet. [at cognita doctrina eius,] Quod cum humiliter promisisset, rogauit, ne alijs reuelaret, vt ipse adhuc absconditus in sua simplicitate maneret. Qui cum hoc promitteret, grauiter tamen se arguens si taceret, indicauit Magistro studentium inuentum in dicto iuuene sapientiæ inopinatæ thesaurum. Qui cum occulte loco repetitionis se ingerens, eius sufficientiam, plus quam a studente audiuerat, percepisset, Magistro Alberto profectum studuit indicare discipuli pro consolatione Magistri. Contigit etiam illis diebus dictum Magistrum disputare difficilem quæstionem, quam cum Frater Thomas recollectam scripsisset in schedula, & quidam studens casu ipsam ante eius cellam inuentam cum gaudio Magistro ostendisset, legens ipsam Magister, & furtum studiosi admirans discipuli, aduertit in ipso tam diutinum silentium, cum tanta simplicitate & puritate conuersationis & vitæ, alicuius magnæ & occultæ gratiæ non carere priuilegio. [a B. Alberto Magno bos esse confirmatur,] Vnde mandauit Magistro studentium, vt quæstionem satis difficilem ei committeret, de qua in crastino responderet: quam cum ex humilitate nollet recipere, ex necessitate obedientiæ paruit. Vnde ad consuetum locum orationis se conferens, & ad primum actum inchoandum scholasticum Deo humiliter se commendans, ad respondendum de quæstione, prout diuino adiutus auxilio potuit, in scholis in crastino se parauit. Vnde cum repetitis argumentis Magistri præmisisset quamdam distinctionem, & ad argumenta sufficientissime responderet, prædictus Magister ei dixit: Frater Thoma, tu non videris tenere locum respondentis, sed determinantis. Cui cum omni reuerentia respondit: Magister non video qualiter possim ad quæstionem aliter respondere. [cuius esset mugitus per orbem audiendus:] Tunc Magister dixit: Modo respondeas ad quæstionem per tuam distinctionem: & fecit ei quatuor argumenta tam difficilia, quod omnino se eū crederet conclusisse. Ad quæ cum Frater Thomas sufficientissime respondisset, fertur Magistrum Albertum dixisse per spiritum prophetiæ: Nos vocamus istum bouem mutum; sed ipse adhuc talem dabit in doctrina mugitum, quod in toto mundo sonabit. Quod dictum propheticum est veraciter adimpletum: nam in toto mundo, dum inter fideles eius doctrina diffunditur, Ecclesia eius vocibus edocetur. Iuuenis autem, qui cor suum in humilitatis fundauerat pauimento, ex tanti Magistri testimonio, & ex tam honorabili actu scholastico non erexit in superbiam animum, nec mutauit solitæ simplicitatis exemplum: eumdem modum viuendi seruans in posterum, quem tenuerat inchoatum, quamuis prædictus Magister omnes difficiles actus scholasticos ipsi committeret, quem sufficientiorem alijs inueniret. Posthæc autem prædictus Magister Albertus cum librum Ethicorum cum quæstionibus legeret, Frater Thomas Magistri lecturam studiose collegit, & redegit in scriptis opus, stylo disertum, subtilitate profundum, sicut a fonte tanti Doctoris haurire potuit, qui in scientia omnem hominem in sui temporis ætate præcessit. Et bene congruit Prouidentiæ Diuinæ consilio, vt a lectione libri de Diuinis nominibus prædictus Frater Thomas acciperet a Deo loquendi & se manifestandi licentiam, cui concessurus erat sui nominis manifestare doctrinam; & vt a Dei nominibus Diuinæ notitiæ lectionem acciperet, quam vsque infinem vitæ legendo perficeret, quam scribendo etiam moriens non taceret.

[14] Nec vacat a commendatione discipuli, si aliquid subiungamus de commendatione Magistri. Erat prædictus Magister Albertus in omnibus scientijs singularis excellentiæ: [Alberto Magistro in doctrina & vita sancta similis,] de quo cum Summus Pontifex præuidisset, Ratisponensi Ecclesiæ ipsum præficiens in Pastorem; ipse honoris & oneris renuntians dignitati, præelegit vitæ contemplatiuæ & meditationi scibilium magis in Prædicatorum Ordine, de quo assumptus fuerat, quietus intendere, quam oneratus Pastoralis curæ negotijs deseruire. Qui quolibet die in oratione in sua cappella dicebat vnum Psalterium, reliquum tempus reseruans ad scibilia meditandum, vt mirandus Magister simul scientiæ studium, & vitæ discipulis præberet exemplum. De quo etiam dicitur, quod miraculis claruit, quæ eius vitæ meritum præmonstrauerunt: cuius corpus prȩ deuotionis gratia requisitum, quod in tumba positum fuerat, vt est consuetudo, supinum, inuentum est, vt sibi moris erat dum vineret, quasi in oratione recumbens: cui cito diuinum discipulum diuinus Spiritus in vtroque mirabiliter adæquauit, sicut eius vitæ ostendit meritum, & lucens omnibus scientijs documentum.

[15] Post hæc autem cum Frater Thomas sic mirabiliter in scientia & vita proficeret, [eius instinctu, iussu Generalis sui,] & Magistro Alberto ex commissione Reuerendi Patris, Fratris Ioannis Magistri Ordinis incumberet, vt Parisiensi studio de sufficienti Bacellareo prouideret; Magister prædicti sui discipuli præuidens velocem in doctrina profectum, persuasit per litteras prædicto Magistro, [Baccalaureus creatus Parisijs docet Theologiam,] vt de Fr. Thoma de Aquino pro Bacellareo in prædicto studio prouideret, describens eius sufficientiam in scientia & vita. Quem cum non statim duceret acceptandum, adhuc sibi in gratijs ignotum; suasu Domini c Hugonis Cardinalis eiusdem Ordinis, cui erat de ipso per litteras intimatum, prædictus Magister ipsum in prædicti studij Bacellareum acceptauit; scribens ei, vt statim Parisios se conferret, & ad legendum sententias se pararet. Qui præ humilitate de se semper humilia sentiens, hanc promotionem voluisset renuere, nisi oportuisset Magistri litteris obedire. Factus autem Bacellareus, cum cœpisset legendo effundere, quȩ taciturnitate deliberauerat occultare; Deus tantam ei infudit scientiam, & in labijs eius tanta diuinitus est effusa doctrina; vt omnes etiam Magistros videretur excedere, & claritate doctrinæ Scholares plus ceteris ad amorem scientiæ prouocare. Erat enim nouos in sua lectione mouens articulos, nouum modum & clarum determinandi inueniens, & nouas reducens in determinationibus rationes: vt nemo, qui ipsum audisset noua docere, & nouis rationibus dubia definire, dubitaret, quod eum Deus noui luminis radijs illustrasset, qui statim tam certi cœpisset esse iudicij, vt non dubitaret nouas opiniones docere & scribere, quas Deus dignatus esset nouiter inspirare. Vnde scripsit in Bacellaria & in principio sui Magisterij super quatuor libros Sententiarum opus, stylo disertum, [scribit in 4 libros Magistri sententiarum:] intellectu profundum, apertum intelligentia, & nouis articulis dilatatum: ad quarum determinationum rationem cum humanas scientias, quasi ancillas ad arcem diuinæ Sapientiæ in obsequium adduxisset, quas sacris sententijs concordaret; visus est humanas funditus intellexisse scientias, & summum gradum sui studij fixisse in sapientia diuinorum, quibus nouiter videbatur instructus, & gustu diuinæ Sapientiæ delectatus, quem iam Deus ducem suorum eloquiorum faceret: quem tanta repleuit scientia, vt alios illustraret. Nec absurdum videatur aliquibus, quod in Sapientiæ Diuinæ sententijs, secularibus quis vtatur scientijs, cum ab eodem intellectu diuino obiecta omnium scientiarum prodeant, a quo diuinæ Sapientiæ veritates emanant, cui omnes scientiæ iuris deseruiunt, a qua & humanitus acquisita procedunt.

[16] Et quia tam splendidum luminare, quod misericors Deus in mundi vespera fidelibus voluit mittere, ab ipso quasi mundi principio debuit præmonstrari; ideo in veteri Testamento prædicti Doctoris multiplex figura non defuit, quæ præsignaret diuinitus qualis fuit: vt sic nouæ Legis fructus temporibus vltimis in figuris prænuntiaretur antiquis; & Deus, dum in præsentibus implet præterita, ad se ostendat pertinere futura. Vnde hic Doctor mirabilis dici potuit esse præuisus in Isaac filio Abrahæ; [comparatur Isaac,] qui cum ad agrum Scripturarum ad vesperum senescentis Ecclesiæ ad meditandum egreditur, sicut ille Rebeccam, sic iste in Sponsam Dei sapientiam habere meretur, per quam sicut deposita hydria seruo Abrahæ, etiam camelis, potus tribuitur; sic per huius scientiam, quasi hydriam, cunctis fidelibus aqua diuinæ sapientiæ mira felicitate donatur. Dici potest hic congrue Iacob, [Iacobo,] qui post luctam deuicti certaminis, & acceptam de rore cæli benedictionis dulcedinem, ad puteum perueniens Scripturarum, hausit quasi Rachelis ouibus, id est, Christi fidelibus, poculum, & ipsam Rachelem Dei sapientiam habere meruit, quam aspiciens concupiuit, obtinuitque Angelica in sponsione Israëlis vocabulum, postquam de Diuinis Scripturis habuit clarum veritatis aspectum. Hic vt Iacob super Petram Christum, dum per humilitatem quieuit subditus, fieri meruit meditatione supremus: vnde vidit in somnis scalam, per quam ad summam veritatis notitiam debebat ascendere, cælum attingere, & Angelos ascendentes per scalam, qui orantis Thomæ Deo offerrent oracula; & descendentes, qui contemplanti reuelarent diuina in veritate secreta; & Dominum innixum scalæ, qui prædicto Doctori ostenderet se inspirasse scientiam, & acceptare doctrinam. Quod bene per modum scalæ componitur, quia in ea semper aliquod notum principium, & quasi quibusdam gradibus, congruis propositionibus, conclusio veritatis infertur. Hic est ille Ioseph, [Iosepho,] qui dum Spiritu sapientiæ repletur in carcere, de ipso eductus meruit plus omnibus Ægyptijs diuina cognoscere, & de vtriusque Testamenti segetibus diuini eloquij frumenta in libris, quasi in horreis collecta seruare: qui, vt ille fratribus suis, primo frumenta diuini eloquij gratis eorum ingenijs tribuit, & toti Ecclesiæ postmodum de alimentis diuinæ Sapientiæ sine inuidia distribuenda prouidit. Appropriate autem & singulariter dici potest, quod hic fuit quasi alter ille Moyses, [Moysi,] qui de aquis mundanæ vanitatis eductus, quia de Aquinorum prosapia generatur, miro modo per Pharaonis filiam matri Ecclesiæ, cui tollitur, redditur, & vberibus diuinæ Sapientiæ lacte nutritur. Hic est Moyses, cui de rubo sub flammæ ignis similitudine Dominus loquitur, & hic quasi Deus locutus ei fuerit, edocetur: qui missus ad fratres suos, non sine signis admirandis & prodigijs, ductor populi delegatur. Hic est Moyses, qui, sub duplici columna nubis & ignis, fideles de Ægypti tenebris duplicis scientiæ habitu doctus eduxit: vt in columna nubea intelligatur scientia secularium scripturarum, quam sensibus acquisiuit; & in columna ignis lex illa ignea, quam ex dextera diuinæ largitatis, Deo reuelante, suscepit. Hic est Moyses, qui montem diuinæ speculationis ascendens, non sine diuini stylo digiti scribentis in eius animo, sub duarum tabularum similitudine duorum testamentorum scientiam de summa diuinorum speculatione portauit. Hic est iterum Moyses, cuius ex diuini sermonis consortio facies splendens efficitur, vt non possent filij Israël nisi velatis vultibus in ipsum aspicere: quem Deus decreuerat alijs illustrare, vt dum hodie quorumdam facies velatæ permanent, ad huius Doctoris intelligentiæ faciem, aut cæca æmulatione aut ignorantiæ tenebris obscurati eorum aspectus intelligentiæ non pertingant. Hic est Moyses, qui facie ad faciem Domino loquitur: qui diuina, quæ sibi Deus reuelare voluit, sic intellexit lucide, velut ænigmaticam illam Dei faciem in Scripturis vidisset aperte. Qui cum frequenter raptum a sensibus pateretur, supra humanum intellectum diuina vidisse creditur, quibus eius animus sorberetur: quorum magnitudine intellecta & scripta despiceret pro excellentia illorum, quæ vidisset: sicut circa finem suæ vitȩ maxime paruit, cum d præ reuelationis magnitudine a scribendo vlterius præ stupore cessauit: quibus cum finem imposuit, admiranti de eius raptu socio mysteriū reuelauit. Hic disputauit, vt Salomon a cedro, [Salomoni,] quȩ est in Libano, vsq; ad hyssopum, qui de pariete oritur, id est, a Dei filio, diuinitatis candore de Patre genito, vsque ad eumdem de gloriosa Virgine cum corpore nostræ humanitatis assumpto: a quo sicut studium inspiratæ veritatis incepit, sic scribendi & videndi terminum in eo, qui scire & viuere dederat, felici morte finiuit. Vnum adhuc hic Doctor dici potest, quasi ille Thomas non dubius, [Thomæ Apostolo.] sed quasi certus in scientia diuinorum: qui dictus est abyssus propter profunditatem ingenij, vel qui abyssum in Christi latus inuitatus ingreditur, & ad scrutanda diuinorum secreta tam certa notitia sibi inspirata descripsit in libris, quasi ipsa haberet præ oculis, & quasi ipsa manu contingeret, quæ intelligentiæ digito indicaret: vt iam non restaret amplius, nisi vt supra intellectum, quantum homini erat possibile, in diuinitate ipsum conspiceret, quem supra alios ænigmatice didicisset. Sic autem mirandus Bacellarius Doctor futurus finiuit sententias; relinquens Scholares ad futurum eius Magisterium auidos, quos fecerat, dum doceret attentos: dilectus Deo, qui scientiam tribuit, & acceptus hominibus, quibus quasi nouis radijs veritatis illuxit.

[17] Post decursum studij fructuose completum, cum tempus instaret, quo Bacellarij Theologiæ erant Parisiensi Cancellario præsentandi; non seruato ordine secundum anticipationem temporis consueti, mandauit prædictus Cancellarius Priori Parisiensi Ordinis Fratrum Prædicatorum, vt ex parte sua mandaret prædicto Fr. Thomæ, vt ad recipiendum Magisterium in Theologia, non obstante consuetudine qua erant sibi alij præferendi, sine contradictione aliqua se pararet. Qui humiliter se excusans propter defectum scientiæ & ætatis, obtinere quod excusaretur non potuit, propter præceptum obedientiæ, quod coëgit. Qui humiliter suscipiens onus impositum, [Creandus Magister in Theologia,] ad locum orationis se contulit: in quo prostratus cum lacrymis orauit Deum, vt ad suscipiendum & exequendum Magisterium, scientiam & gratiā dignaretur sibi infundere, quem dignatus adhuc fuerat indignū multis gratijs præuenire. Et incipiens Psalmum: Saluum me fac Deus, quoniam diminutæ sunt veritates a filijs hominum, diu orans cum lacrymis obdormiuit: & ecce ad eum nuntius cælitus missus est Frater quidam eiusdem Ordinis antiquus, admodum reuerendus, & dixit ei: Fr. Thoma, quid Deum oras cum lacrymis? [in somno, per visionem indicato themate, confirmatur:] Respondit: Quia impositum est mihi onus Magisterij, ad quod scientia mea non sufficit: & quod proponam pro meo principio, non occurrit. Cui senex dixit: Ecce exauditus es, suscipe onus Magisterij, quia Deus tecum est. Pro tuo autem principio nihil aliud proponas, nisi hoc: Rigans montes de superioribus tuis: de fructu operum tuorum satiabitur terra. [Ps. 103, 13] Quo dicto Frater Thomas euigilans, Domino gratias reddidit, qui eum velociter exaudiuit. Quod verbum non solum thema fuit principij, sed totius sui sufficientiam studij indicauit: quia ex his, quæ de montibus diuinæ speculationis accepit, totam Ecclesiam, quasi agrum diuini seminis complutum sapientiæ pluuijs satiauit. Est enim omnibus manifestum, quod in toto mundo inter fideles Catholicos in Philosophia & Theologia in omnibus scholis nihil aliud legitur, quam quod de eius scriptis hauritur: quamuis multi alij Magistri eius stylum scribendi, quo potuerunt studio, imitantes, quasi ex eius scriptis clauem habentes scientiæ, ingressi sunt diuinorum secreta cellaria: & multa volumina scripserunt, suum exercitantes studium supra positum dicti Doctoris fundamentum: diuina dispensatione mirabiliter permittente, vt quicumque ab huius Doctoris scriptura volunt diuertere, contingat eos aut in fide aut moribus aberrare: vt sic, siue qui sequuntur commendent quod asserunt, siue qui detrahunt veritati, testimonium referant, quod a veritate discedant.

[Annotata]

a Anno 1245 habitum est Capitulum generale 23, quod tertium fuit sub Ioanne Teutonico. Nam an. 1243 habitum Parisijs, anno 1244 Bononiæ, & postea anno 1246 iterum Parisijs, de quibus ex Bernardi Guidonis Chronico agit Maluenda, omisso tamen Romano, quod in hisce Actis indicatur.

b Hæc contigerunt sub Ioanne Teutonico Magistro Generali Ordinis, cuius loco intrusum erat nomen Ioannis a Vercellis, qui post Humbertum fuit sextus Generalis.

c Hugo de S. Caro primus Ordinis Prædicatorum Cardinalis, creatus tempore Concilij Lugdunensis anno 1245, mortuus anno 1264.

d De hac reuelatione agitur infra num. 48.

CAPVT IV.
Libri conscripti. Errores variorum confutati. Iudæi conuersi.

[18] Post Magisterium prædictus Doctor cum cœpisset disputare & legere, [Habet plurimos discipulos, etiam dein creatos Doctores:] tanta multitudo scholarium eius scholas intrabat, vt vix eos locus scholarum caperet, quos tanti Magistri doctrina traheret, & ad proficiendi studium prouocaret. Sub cuius Doctoris lucida & aperta doctrina floruerunt quamplures Magistri religiosi & seculares propter modum docendi compendiosum, apertum & facilem: qui pro eo quod fuit insolitus, simul cum eius scientia creditur fuisse diuinitus inspiratus. Qui Doctor visus est quasi campum secularium scientiarum ingrediens, flosculos excepisse de sentibus, & plenam manum habere de Apostolicis cophinis fragmentorum sacræ Scripturæ: quæ Deus mandauit Apostolis, ne perirent, colligere, & futuris Doctoribus componenda seruare. Qui de sacrorum Doctorum horreis plenis frumento, de vtriusque Testamenti excussis segetibus vtiliora collegit in libris, & nulla Scripturæ veritas remansit sibi abscondita, nec Doctoris cuiuscumque Scriptura inaccessibilis, inuoluta. De quo vt sciretur quantum donum scientiæ huius Doctoris lateret in corde, concessum est ei diuinitus, vt manifestaret in opere multiplici scripturarum. [scribit Summam Theologiæ,] Nam præter opus, quod fecit super quatuor libros Sententiarum, Summam fecit, quam distinxit libris, materias quatuor librorum aliter ordinans: quam cum pluribus articulis ampliauit subtilioribus rationibus, ipsas determinans Sanctorum auctoritatibus. Scripsit etiam librum, qui intitulatur Contra Gentiles, [contra Gentiles,] stylo disertum, & rationum nouitate & subtilitate profundum: in quo miro modo ostendit, quod ex proprio ingenio habuit, & quod raptu mentis in Deum orationibus impetrauit. Per quod manifeste ostendit alijs gentibus, fidei non subiectis, quanta sit veritas fidei Christianæ: quæ si humanam rationem transgreditur, rationibus tamen naturalibus, si pro sua altitudine non probatur, verisimiliter suadetur: vt ipsi infideles ex hac scriptura ad fidem habeant auditum, & dictæ scripturæ habere non renuant intellectum: dum aduertunt, quod fidem nostram rationibus non possunt impugnare, quibus nequeant defensores fidei rationibus respondere. Vnde cum prædictum librum scriberet, frequenter visus est quasi totaliter a sensibus alienus, qui diuinis reuelationibus semper erat intentus. Scripsit prædictus Doctor opus super quatuor Euangelia, Sanctorum auctoritatibus miro modo contextum, ex quibus sic Euangeliorum continuauit historiam, quasi vnius Doctoris videatur esse Postilla: in quo opere mirandum creditur Deus ostendisse miraculum: [supra 4 Euangelia,] quia discurrens per diuersa monasteria, & diuersorum Sanctorum legens volumina, pro maiori parte ipsorum auctoritates mente retinuit, quas in exponendo notauit: nam eodem agebatur spiritu, [Postillam in Euangelium S. Ioannis:] quo legendo Doctor colligeret, quæ scribendo seruaret. Propter quod opus fecit Postillam super Euangelium B. Ioannis, in qua ostendit, quam alte de suo ingenio, adiutus per gratiam, ad profunda mysterij libri peruenerit, quæ Sanctorum auctoritatibus declarauit. Scripsit super Epistolas Pauli omnes, quarum Scripturam præter Euangelicam super omnes commendabat, in quarum expositione Parisijs visionem præfati Apostoli dicitur habuisse. [in epistolas S. Pauli,] Scripsit super Isaiam, in cuius quodam textu difficili post orationes frequentes & lacrymas, [in Isaiam, Psalmos aliquos, Iobum,] beatorum Apostolorum Petri & Pauli, qui ipsum instruerent, habuisse dicitur visionem. Scripsit super magnam partem Psalterij. Scripsit super Iob ad litteram, quem nullus Doctor litteraliter tentauit exponere propter profunditatem sensus litteræ, ad quem nullus potuit peruenire. In quo opere, quasi inter eum & amicos suos arbiter fuisset de communi concordia positus, sic respondit ex vtraque parte ad singula, velut si quislibet, quod proponebat arguere, potuisset ei oretenus reuelare. Scripsit insuper quæstiones de potentia, de veritate & malo, magna volumina. Scripsit librum, [varios tractatus & opuscula,] quem nominauit Compendium Theologiæ, quæstiones de Quolibet, de Perfectione vitæ spiritualis, de Substantijs separatis, quæstiones de Anima, super Dionysium de Diuinis nominibus, de Trinitate, de Hebdomadibus Boëtij, & alia multa opuscula Theologicȩ veritatis, plusquam XX diuersis Dominis & Religiosis personis: quibus sicut ei mittebant dubia, dabat illuminatus diuinitus de veritate responsa: [Officium de Ven. Sacramento,] vt nullum in humanis intellectum eius lateret dubium, ad cuius non pertingeret diuina luce secretum. Scripsit officium de Corpore Christi de mandato Papæ Vrbani, in quo omnes, quæ de hoc sunt Sacramento, veteres figuras exposuit, & veritates, quæ de noua sunt gratia, compilauit. Scripsit etiam super librum de Caussis & compositiones Proculi. [varia philosophica,] Scripsit etiam super Philosophiam naturalem & moralem, & super Metaphysicam: quorum librorū procurauit quod fieret noua translatio, quæ sententiæ Aristotelis continet clarius veritatem, & alia multa opuscula de naturalibus quæstionibus, & aliqua scripsit super Logicam: & quidquid potuit legere, diuino adiutus lumine, potuit explanare. In quo ostendit Deus, quod ipsum ad perquirendam omnium veritatem elegerat, quem de omnibus præ ceteris illustrabat: quia numquam in prædicando posuit obicem, a quo orando quæreret veritatem. Vnum videtur Deus in dicto Doctore, dum viueret, manifestum ostendisse miraculum, vt tam modico tempore (forte in a viginti annis, [intra 20 annos,] qui inter Magisterium eius & obitum in vita fluxerunt, bis eundo Parisijs, & in Italiam redeundo) tot potuerit libros per suos scriptores in scriptis redigere, tot quæstiones tam sufficienter discutere, & tot nouitates scribendo docere: vt non videatur totum tempus suum occupasse, nisi in sanctarum meditationibus Scripturarum, quod comedendo, ambulando & quidquid aliud faciendo, non putabatur contemplando potuisse aliud meditari, nisi quæ post comestionem oportuisset scribere vel dictare. Quod potuisset tot libros in tam breui tempore facere, etiam per aliud admirandum indicium Deus mirabiliter demonstrauit. Nam vt vera relatione sui socij & suorum studentium scriptorum veraciter est compertum, [pluribus scriptoribus eodem tempore dictat:] quod prædictus Doctor de diuersis materijs tribus scriptoribus & aliquando quatuor in sua camera eodem tempore, Spiritu reuelante, dictabat: vt videretur Deus simul eius intellectui diuersas veritates infundere, quas simul non absque miraculo manifesto dictaret. Et non videtur Doctor iste mirabilis ignota quærere: sed quasi collecta diuinitus in eius memoria de thesauro spiritus multiplicis Sapientiæ reuelare: quasi videretur esse huius Doctoris scientiæ habitus inundans doctrinæ fluuius Scripturarum, & de diuinæ Sapientiæ fonte descenderet, quem in diuersos libros, quasi diuersos riuulos deriuaret. De quo retulit scriptor suus quidam Brito, Euenus Garuith, Trecorensis diœcesis, quod postquam dictauerat sibi & duobus alijs scriptoribus, tamquam fessus præ labore dictandi, ponebat se dictus Doctor pro pausationis gratia ad quietem, in qua etiam dormiendo dictabat. De cuius ore dormientis, quæ audiebat prædictus scriptor, redigebat in scriptis, continuando materiam, de qua ante scripserat: vt intellectualis anima a carnis onere videretur esse soluta, [etiam dormiens,] vt posset dicere: Ego dormio & cor meum vigilat, qui etiam vigilans cum Deo contemplationis otio dormiebat.

[19] Quantum autem fuerit Ecclesiæ vtilis huius doctrina Doctoris, non solum ad manifestationem vtriusque Testamenti Catholicæ veritatis, sed ad confutationem prauitatis hæreticæ, Deus in ipso principio sui Magisterij, & deinceps miseratus ostendit. Nam præter prædicta magna volumina, quasi fidei Christianæ in sanctis montibus posita fundamenta, in quibus antiquas hæreses confutauit, [contra Auerrois errorem, quasi omnibus vnus esset intellectus, scribit:] suo etiam exortas tempore diuino Spiritu reuelante destruxit, quarum hæresum prima fuit Auerrois, qui dixit vnum esse in omnibus hominibus intellectum. Qui error malorum fauebat erroribus, & Sanctorum virtutibus detrahebat: dum vno existente in omnibus intellectu, nulla esset differentia hominum, nec distantia meritorum. Qui tantum inualuit etiam in simplicium mentibus, sicque se periculose infudit, vt requisitus quidam miles Parisijs, vtrum de suis criminibus se purgare vellet, responderit: Si anima B. Petri est salua, & ego saluabor: quia si vno intellectu cognoscimus, vno sine exitij finiemur. Quem errorem cum essent scholares Golardiæ imitantes, qui Auerrois erant communiter sectantes; poterat prædictus error plures inficere, quibus potuissent prædictum errorem sophisticis rationibus persuadere. Vnde contra hunc errorem prædictus Doctor fecit scriptum mirabile, in quo præter rationes fidei, quibus prædictus error illiditur, per dicta etiam Aristotelis, quæ Auerroes male intellexerat, a radice euellit, & nihil rationis habere demonstrat: vt nullus, qui posset dicta Aristotelis capere, quin sit prædictus error irrationabilis, dubitaret.

[20] Post hunc errorem prædictus Doctor Parisijs destruxit alium de nouo exortum: qui error non fuit ab infideli commentatione exortus, [Guilielmū de sancto Amore eiusque sequaces damnantes Ordines Mendicantium,] sed a fidelibus, in hoc non fidelibus, b Guilhelmo de Sancto Amore, Segero & alijs eorum sequacibus adinuentus. Qui errando dicebant, quod Religiosi mendicantes, non laborantes manibus, non poterant in sola studij contemplatione saluari, consiliorum perfectioni & supererogatæ iustitiæ detrahentes: addentes & multa alia erronea simul & falsa sophismata contra Religiosos, paupertatem, & eorum salutaria instituta; volentes funditus paupertatis Religiones suffodere, quas, sola eos stimulante inuidia, non poterant tolerare. Quorum error tanto magis periculum fidelibus afferebat, quanto magis magistratus auctoritas fidem dabat: quem cum redigissent in scriptis, accusauerunt suam malitiam, a qua nec diutius meditantes, dum scriberent, se auertere noluerunt: aduertere nolentes, quanta erat iniquitas Sanctos Dei ex sola inuidia impugnare, qui ad eorum perniciem volumen volans maledictionis & impietatis hæreticæ scripserunt. Quod tum, vt in aures diuulgaretur vniuersalis Ecclesiæ, [etiam scripto Clemēti IV oblato,] ad pauperum Religiosorum infamiam, & subuersionem religionis paupertatis & vitæ, ac in ruinam deiectionis perpetuæ, sanctissimo Patri Domino c Clementi Papæ quarto, quasi zelatores Ecclesiæ, & propugnatores fidei obtulerunt. Quod cum ad petitionem Reuerendi Patris Fratris d Ioannis de Vercellis præfati Magistri Ordinis, cui incumbebat, de mandato Summi Pontificis, prædicto volumini respondere, fuisset prædicto Doctori cum Anagniæ in Capitulo esset coram Fratribus non sine singultu & lacrymis assignatum, qui de statu Ordinis & pugna aduersariorumtam grauium dubitabant; Frater Thomas ipsum volumen accipiens, & se Fratrum orationibus recommendans, cum perlegisset attentius, & intellexisset profundius, reperit prædictos Magistros, quos non amor agnitæ veritatis afflabat, nec zelus fraternæ salutis accenderat, sed veritatis æmula, & inimica caritatis inuidia perurgebat, a fundamentis errasse fidei, & male intellexisse Sanctorum auctoritates inductas. Vnde vocatis iterum in Capitulo de mandato Magistri Ordinis Fratribus, Frater Thomas afflatus diuino Spiritu, [de erroribus conuincit,] quo in omnibus agebatur, dixit: Fratres, in Deum confidite, qui vos vocauit in suum obsequium: quia libellum legi impugnantis perfidiæ, & inueni ipsum male fundatum in veritate fidei, & male constructum Sanctorum auctoritatibus in auxilium fulcimenti. Cui nefando libello inuocato sancto Spiritu, qui falsa denudat, cum reuelat abscondita, per libellum veritati consonum respondebo. Quem cum in modico tempore de mandato Summi Pontificis perfecisset, respondens argumentis nefarijs & superpositis fidei fundamentis, libellum Summo Pontifici obtulit. Quem acceptans & mere Catholicum iudicans, condemnauit libellum oppositum, & in fide suspectum. Quem libellum ad explicandam eorum malitiam, & Dei iustitiam a Dei Vicario implorandam sic incepit: Quoniam ecce inimici tui sonuerunt, & qui oderunt te extulerunt caput. Super populum tuum malignauerunt consilium & cogitauerunt aduersus Sanctos tuos &c. Quem librum non est visus prædictus Doctor sic composuisse humano ingenio, sed potius in Spiritu accepisse de dextera sedentis in throno. In quo cum omnia tela hostis nequissima prædictus Doctor penitus extraxisset, Summus Pontifex ipsum libellum, [illis e cathedra pulsis,] & nefarias condemnans auctoritates, ipsos Magistros errorum cum suis complicibus de cathedra deposuit, & expulsos de Parisiensi studio omni dignitate priuauit. Prædictus vero Doctor post diuinitus obtentam victoriam non elatus, sed humilior Deo factus Parisios redijt, & ad confusionem insultantium contra Sanctos, & consolationem sequentium veritatem, prædictum libellum, quem ad articulos disputans fecerat, publicauit: in quo ostendit fundamenta esse firmissima Religionis, consultam a Domino viam voluntariæ paupertatis, a quibus errauit persecutorum malitia pertinax, ausa in ea salutis perniciem ponere & occasionem ruinæ. Et quia consonum erat, [victor a S. Ludouico videt suis concedi scholas.] quod inuicto Ecclesiæ Pugili aliquis fauor ad augmentum Ecclesiasticæ disciplinæ consurgeret, qui ad studium animaret, pro prædicto spectabili triumpho victoriæ ab Illustri Rege S. e Lodouico Ordo Prædicatorum habere meruit in sacra Theologia Parisijs duas scholas, vt ex eo Ordini honor consurgeret, vnde prædictus Doctor Ecclesiæ aduersarios fidei scholastica disputatione vicisset.

[21] Destruxit & tertium pestiferum prauitatis errorem Doctor iste mirabilis, qui error antiquus extitit, & perniciosior de nouo surrexit, qui sub pio nomine omnem impietatis perniciem continens, vocatur de nouo spiritu libertatis. Cuius sectatores simul & inuentores se nominant Fraterculos de vita paupere, [Fraterculos de vita paupere, inducentes nouum Spiritum libertatis,] vt etiam sub hoc humilitatis Sophistico nomine simplicium corda seducant: quos captos potius hæretica prauitate fermentant, quorum mentes, dum non probant vtrum a Deo sint spiritus, sic mendax spiritus dementauit, vt quasi sub vno capite Christo duas figant Ecclesias: vnam carnalium, super quam Summus Romanus Pontifex præsidet, sub quo per diuersas prouincias ipsam Prælati eius auctoritate gubernant. Contra quam Ecclesiam, quæ Christo copulatur in Sponsam, sic profano ore blasphemant, vt hac reprobata, aliam mentiantur esse Ecclesiam spiritualium, de qua esse se asserunt, inuentores erroris pariter & sequaces. Qui dum dicunt se duci spiritu libertatis, in omnem seruitutem prauitatis hæreticæ eodem spiritu præcipitante labuntur, [scripto oppugnat:] criminibus miserrimis, quia diuisionis spiritus & erroris, quot potuit ipsorum phantasias subuertere, tot dedit sectas prauitatis hæreticæ inuenire. Quorum dementia ad fundandas in ruina sine fundamento hæreticas prauitates, tertium nouum fingit statum, & sine testatore Christo noui spiritus Testamentum, sub quo status Ecclesiæ debet hoc nouo tempore immutari. Quorum errores prædictus Doctor in suis scriptis in diuersis locis elisit: ostendens post Christi Euangelium & filij Dei vltimum Testamentum, per quod in hæreditatem cælestem fidelis omnis ingreditur, nullum alium statum Ecclesiæ debere succedere, sed istum, qui nunc est gratiæ, præparatiuum gloriæ, vsque ad finem seculi permanere. Et quia ex dictis Abbatis f Ioachim prædicti hæretici fomentum sumunt præfati erroris pestiferi, prædictus Doctor in quodam monasterio petiuit librum præfati Abbatis, & oblatum totum perlegit, & vbi aliquid erroneum reperit vel suspectum, cum linea subducta damnauit, quod totum legi & credi prohibuit, quod ipse sua manu docta cassauit. Contra quem errorem pestiferum sanctissimus Pater Ioannes Papa XXII, ad quem pertinet hæreses condemnare, mirandam edidit g decretalem, quorum errores, dum in ipsa descripsit, sacri canonis auctoritatibus, potenter elisit.

[22] Destruxit quarto prædictus Doctor illum antiquum Græcorum Schismaticæ prauitatis errorem: [propugnat auctoritatē Summi Pōtificis contra errores Græcorum,] qui præter alias hæreses, in quas schismaticæ prauitatis zelus ipsos præcipitat, in hunc deuenerunt errorem, vt Romano Pontifici, Successori S. Petri & Christi Vicario, obedire recusent. Contra quos de mandato Summi Pontificis h Vrbani specialem tractatum edidit, in quo per Doctores Græcorum ipsos perspicua veritate conuicit. Nec solum præfatus Doctor prædictos destruxit errores, sed tot, quot potuissent succrescere, si contigisset prædictum Doctorem tot veritates fidei non docere. Erat enim Scriba doctissimus, proferens noua & vetera de nouo & veteri Testamento. Sed quia frequenter contigit, quod, dum intellectus superius subtilia speculatur, affectus inferius a deuotione remittitur, prædictus Doctor ad excitandam deuotionem die quolibet legere vnam lectionem sibi de Patrum Collationibus solitus erat. Interrogatus autem cur lectioni huic intentus, [quotidie legit Collationes Patrum:] interdum speculari dimitteret; respondit: Ego in hac lectione deuotionem colligo, ex qua facilius in speculationem consurgo, vt sic affectus habeat, vnde se in deuotionem diffundat, vt intellectus ex huius merito ad altiora ascendat. In hoc sui Patris Dominici imitatus exemplum, qui in dicto libro legens frequentius, magnum perfectionis apicem apprehendit: vnde creditur prædictus Doctor nihil minus habere a Doctoribus magnis in gloria, qui nihil minus in vita, in sanctitate habuit, & doctrina: sicut Fratri Alberto de Brixia, qui etiam in vita & post mortem miraculis claruit, vigilanti & oranti fuit i aperta visione monstratū, beatos Doctores Augustinum & Thomam pares esse in gloria, [S. Augustino ostensus in gloria æqualis,] licet Augustinus infula præcederet, & Thomas supra Augustinum virginitate polleret. Quam visionem apertam prædictus Frater Albertus adiuratus compulsus est reuelare, cum frequenter fuisset auditus asserere, prȩdictum Thomam magnum Sanctum esse in patria, & hoc publice prædicare: quia nullus potest de tanti Doctoris dubitare gloria, cuius tam certa testimonia sunt de vita.

[23] Et non solum Deus voluit per prædictum Doctorem hæreticam prauitatem conuincere; sed etiam cæcitatis Iudaicætenebras misericorditer dignatus est illustrare. Nam in Molaria castro Domini k Richardi Cardinalis prope Romam, [conuertit duos Iudæos] cum prædictus Doctor in festo Natiuitatis Domini cum prædicto Domino moraretur, & ad eum duo magni Iudæi litterati & diuites, sicut omni anno consueuerant, conuenissent, rogauit prædictus Dominus, vt præfatus Doctor cum eis de eorum conuersione tractaret. Cum quibus cum diutius contulisset de Lege veteri, & Saluatoris aduentum probasset per dicta plurium Prophetarum, dedit eis terminum in crastinum, vt de eorum conuersione, & super his, quæ proposuerat, responderent. Pro quorum conuersione cum pius Doctor orasset, & eam petiuisset a Dei Filio, vt sibi in suæ natiuitatis gaudio concedere dignaretur, ecce Iudæi in termino præfixo ad prædictum Doctorem conueniunt, conuertuntur, confitentes se non posse spiritui sapientiæ, qui in ipso loquebatur, resistere, nec contra hoc, quod pure suaserat, respondere. Fit magnum de festo Natiuitatis Dominicæ gaudium, & pro eo quod Iudæis perfidis conuersionis beneficium hoc est Deo miserante donatum, Dominus Cardinalis de vtroque festum cum magno gaudio celebrauit. Consueuerat autem prædictus Doctor quolibet anno in prædicto festo aliquam nouam habere de Dei & gloriosæ Virginis Filio visionem, quæ rationi eius afferret gaudium, & animi satiaret affectum.

[Annotata]

a Locus hic varie exprimitur: in codice nostro pergameno legitur forte in paucis annis, in MS. Bernardi Guidonis notantur circiter anni viginti, vti etiam in Chronico breui de ortu & obitu S. Thomæ eidem Vitæ annexo. Interim in apographo nobis Colonia misso, numero Arabico legitur forte in annis 25, pro annis 20, quod indicare voluimus. Ceterum longiorem de scriptis ab eo libris disputationem non est nostrum attingere.

b De Guilielmo de sancto Amore eiusq; sequacibus præstat legi Continuationem Henrici Spondani ad Historiam Ecclesiasticam: [Guilielmus de S. Amore.] ac potissimum, quæ de eius condemnatione anno 1255 traduntur: & quæ ab Odorico Raynaldo Presbytero Congregationis Oratorij latius in Annalibus etiam Ecclesiasticis deducuntur ad dictum annum 1255, vti 1256 & 1259. Poterat Abrahamus Bzouius confictam sub nomine S. Hildegardis prophetiam, quam inseruit suis Annalibus ad annum 1415 num. 39, ad iam indicata tempora referre, & cum opusculis Guilielmi de S. Amore, aut Bullis Pontificijs, quibus ea perniciosa doctrina inseritur & damnatur, conferre, [Prophetia sub nomina S. Hildegardis conficta.] ac plane eadem vbique omnia reperisset. Asserit Bzouius se illam prophetiam eruisse ex vetusto codice, cui titulus erat Manipulus Florum Thomæ Hibernici: qui scilicet eodem tempore, quo Guilielmus de sancto Amore Parisijs studiorum caussa vixit & gradum Doctoris sacræ Theologiæ assecutus est, postmodum in Italiam progressus, atque in Ordinem Fratrum Minorum adscriptus, vltimam vitæ partem Aquilæ transegit, & ne ad celebrandum Missam cogeretur, pollicem sibi amputauit. Huic ergo Codici, ne periret, adiuncta aut assuta fuit illa dicto tempore conficta prophetia: cuius initium est apud Bzouium: Insurgent gentes, quæ comedent peccata populi, tenentes Ordinem mendicum &c. Hæretici nostri temporis eamdem prophetiam plurimum immutarunt hoc exordio: In diebus illis exurget gens insensata, pomposa, cupida, persida, & exosa, quæ peccata populi comedent. Ordinem quorumdam deuotariorum sub assimulata mendicantium specie tenentes &c. Et vt plena esset mentiendi securitas, præfati hæretici fabulatores fingunt, monasterio S. Hildegardis per Germanica bella destructo, volumina eius antiqua perijsse aut alio translata esse. Vnde potuerunt ergo habere, quæ tam libere proferunt, nisi ex proprio cerebello? Fuimus nos anno 1600 in monasterio Bingensi, & sacras S. Hildegardis reliquias venerati, & antiqua volumina eius, quæ etiamnum ibi extant, manuscripta in membrano, perscrutati, nihil eiusmodi reperimus. Interim nonnulli Catholici, verbis immutatis peiorem sensum constarunt, & vbi apud hæreticos legebatur satietatem sectantes, substituerunt SOCIETATEM sectantes, aut quid simile: quod per transennam hic dici debere locus exigebat. Henricus de Gandauo auctor coæuus in Appendice de Scriptoribus Ecclesiasticis testatur S. Thomam opusculo subtilissimo errorem Guilielmi refutasse.

c Clemens IV sedit ab anno 1265 ad 1268.

d Ioannes de Vercellis VI Generalis Ordinis creatus est anno 1264, in ea præfectura mortuus anno 1284.

e Aderat eo tempore Parisijs S. Ludouicus, vltimam contra Saracenos postea adorsus expeditionem anno 1269, mortuus anno sequente.

f E vita excessit Abbas Ioachim anno 1202.

g Extat in Extrauagente, Sancta Romana, de Religiosis domibus, in 6.

h Vrbanus IV sedit ab anno 1261 ad annum 1264.

i Hæc visio late describitur in Processu Canonizationis num. 62, & inde a Bernardo Guidonis, vti videri potest apud Mombritium: quæ etiam S. Antoninus & passim alij habent.

k Richardus Hannibaldensis, Dominus castri Molariæ infra montes Tusculanos, creatus Cardinalis anno 1237, mortuus Lugduni in Concilio generali anno 1274.

CAPVT V.
Humilitas & puritas animi.

[24] Et vt radix huius Doctoris scientiæ, quæ & tam multipliciter erat in fructibus multiplicanda doctrinæ, nos aliquo modo non lateat; sed ad Dei & Sancti laudem, [Virtutibus præditus,] & exemplum omnibus innotescat, præterire non debemus narrationem suorum actuum & virtutum. Erat enim prædictus Doctor in sui reputatione humillimus, corpore & mente purissimus, oratione deuotus, consilio prouidus, conuersatione placidus, caritate diffusus, intellectu lucidus, ingenio acutus, iudicio certus, memoria retentiuus, a sensibus quasi quotidie eleuatus, & omnium quasi contemptiuus temporalium, vt omnium virtutum vnus homo haberet habitus, ex quibus sibi ad meritum & alijs in exemplum similes producerentur effectus.

[25] Et primo de eius humilitate narrandi virtutes eius sumamus principium, a qua omnium virtutum proficit incrementum. Vnde de sua humilitate fertur prædictus Doctor in sua puritate dixisse: [summe humilis absq; inani gloria:] Regratior Deo, numquam de mea scientia, cathedra magistrali, & de nullo actu scholastico habui motum inanis gloriæ, qui meum a sede humilitatis extolleret animum. Et si primum motum præuenientem rationem habui, eiusdem rationis iudicio superueniente depressi: non enim potuisset in tam sublime erexisse animum ad diuina, nisi ad fundamentum humilitatis suæ deposuisset humana. Erat enim sibi conscius a Deo se scientiam hanc habere, qui dederat; ideoque in suo animo motum inanis gloriæ habere non potuit noxium, qui quotidie sciebat sibi fieri diuinæ veritatis influxum. [in conuersatione suauis,] Cuius humilitatis indicium ex humili eius conuersatione ostenditur: ex qua, qualis fuit interior eius animus, edocetur. Vnde cum potuisset Doctor mirabilis ex illa sublimi speculatione a diuinis ad humana descendere, sic erat in conuersatione tractabilis & in locutione suauis, vt vere ostenderet a Christi forma se exemplariter procedere, cuius vitam meruit & contemplando cognoscere & prædicando docere, quia non potuisset a Deo tantam habere scientiam, nisi viuendo prius didicisset eius humilitate doctrinam.

[26] De cuius mirabili dicitur humilitate, quod cum in Bononiensi conuentu prȩdictus Doctor transiens moraretur, & more solito per claustrum contemplatiuus incederet, [cum Fratre externo Bononiæ egit humilime:] quidam Frater alterius conuentus, qui Doctorem non nouerat, venit ad eum, petita & obtēta licentia a Priore, vt cū eo qui primo occurreret, in ciuitatem ad sua negotia ire liceret: & dixit ei: Bone Frater, Prior mandauit, quod veniatis mecum. Qui statim inclinans caput, secutus est eum. Post quem cum non potuisset sic festinanter incedere, frequenter redargutus a socio, se humiliter excusabat. Ciues vero, qui eum nouerant, admirati, quod tantus Doctor post Fratrem tantæ conditionis incederet, de quo erat dignus, vt præiret; cogitantes hoc ex errore contigisse aliquo, indicauerunt Fratri, quis esset ille, quem duceret. Qui conuersus ad Fratrem Thomam, petiuit veniam, vt eius ignorantiæ indulgeret: & conuersis prædictis ciuibus cum reuerentia Magistrum interrogantibus, de tanto humilitatis exemplo respondit: Quod in obedientia perficitur omnis religio, qua homo homini propter Deum subijcitur, sicut Deus homini propter hominem obediuit. O felix humilis anima, quam dignitas magistratus non extulit, nec tanti Doctoris status conditio a radicibus humilitatis auulsit: cui non est visum aliquam excusationem opponere, vbi ex verbo Prioris innotuit obedire. Qui quamuis decursibus assuetus non esset, quia diuinis meditationibus semper erat intentus, in promptu tamen habuit obedientiam, quam esse nouerat virtutum omnium ex nobilitate magistram.

[27] Aliud humilitatis exemplum ad prædicti Doctoris perfectionis indicium fuit ab his, [æquo animo fert cōtrariam sententiam defendi,] qui fuerunt cum ipso Parisijs, iuridica assertione relatum. Qui cum quidam Religiosus Parisijs deberet per Cancellarium examinari ad Magisterium, in vesperis, sicut est moris, licentiandus de obiectis quæstionibus opinionem contrariam tenuit veritati, quam in suis scholis prius Doctor determinauerat. Cui cum vir ille patientissimus non reputans: sibi præiudicatum, in quo ei fuerat a Magistro adhuc nouitio contradictum, quasi vere humilis, qui sui contemptum magnanimus contemnebat, quietus mente & verbo tranquillus, cum Fratribus socijs redijt ad conuentum. Studentes vero, & prædictus socius eius, non ferentes talem iniuriam, dixerunt: Magister, nos grauiter in vestra persona sumus offensi, quia ille Magister contra opinionem vestram non debuit dicere, & vos non debuistis hanc veritatis iniuriam coram omnibus Magistris Parisiensibus sustinere. Quibus quietus Magister plus in animo quam in verbo respondit: Filij, visum fuit mihi nouo Magistro in suo principio esse parcendū, ne confunderetur coram omnium Magistrorum conspectu. [ab alijs rogatus modeste suam sententiam ostendit esse veram.] De mea vero doctrina non dubito de cuiuscumque contradictione Doctoris, quam operante Deo firmaui Sanctorum auctoritatibus & rationibus veritatis. Si tamen Fratribus videtur aliud, die crastino supplere potero, quod omisi. In crastinum autem cum ad idem in aula Domini Episcopi coram eisdem Fr. Thomas cum studentibus conuenisset, & eædem quæstiones fuissent & determinationes per Licentiandum sine correctione aliqua repetitæ; Frater Thomas cum omni moderamine dixit: Magister, ista vestra opinio, salua veritate, teneri non potest, quia est contra tale Concilium: vnde oportet vos aliter dicere, si non vultis a Concilio discordare. Tunc aliter dicere cœpit, sed opinionem in sententia non mutauit. Contra quem iterum arguens, & Concilium contra ipsum adducens, compulit ipsum suum confiteri errorem, & petere humiliter a prædicto Doctore scire plenius veritatem. Tunc Frater Thomas dixit: Modo bene dicitis, & docuit ipsum quod erat pro veritate tenendum. De quo Magistri omnes admirati sunt de tranquillitate mentis eius & verbi, qui sic arguebat aduersarium, quasi doceret discipulum, & quod tantæ scientiæ subito proposuisset mirabile documentum, vt suum locum teneret, & debitum solueret occulta scilicet virtus animi, & veritas manifestata Magistri.

[28] Meruit etiam prædictus Doctor ad tantam sapientiam sublimari, non solum ex humilitate, qua se parauit obediens, vt ipsam susciperet: [Puritatens animi in oratione impetrat:] sed ex puritate mentis & corporis, qua apud Deum digne meruit vt haberet. Legerat enim & scripserat, quod in maleuolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. [Sap. 1, 4] Et ideo puritatem mentis & corporis habere studuit, quam sciens haberi non posse ex humano merito, petiuit a Deo, vt sibi largiretur ex dono, quod certum est collatum sibi fuisse virginitatis donarium, sicut ex visione, quam in carcere habuit, reali fuit indicio Angelicæ visionis ostensum. De cuius Doctoris puritate mentis & corporis fidem fecit fassio Fratris Raymundi a Seueri prædicti Ordinis, qui frequenter cum iuramento asseruit, quod existens Parisijs in studio cum prædicto Doctore, non recordabatur in b septem annis, quibus simul fuerant, quod audisset in Confessione eius, [nulli carnali cogitationi consēsum præbuit:] habuisse eum vmquam in carnali cogitatione consensum, qui rarissime habuit primum motum, cum toto illo tempore mutuo sibi per Confessionem conscientias panderent, & alternatim ad sacrum Missæ mysterium se iuuarent. Erat autem prædictus Frater Raymundus magnæ religionis & famæ, quem Sanctum fuisse tanti Doctoris conuersatio tantæ diuturnitatis ostendit. [instar quinquennis pueri ab omni labe immunis,] Ad testimonium autem huius puritatis assertio facit sui in vltimis Confessoris & socij continui, Fratris scilicet Raynaldi de Piperno, qui totius vitæ suæ meruit esse comes & testis: qui pluribus & pluries retulit, quod Confessio dicti Doctoris fuit in vltimo, sicut Confessio pueri quinque annorum, qui numquam habuisset peccati mortalis in aliqua prauitate consensum.

[29] De huius Doctoris puritate mirabili & inuiolata, ac modernis temporibus inaudita, facta est reuelatio cuidam c Fratri deuoto dicti Sancti, de quo * inferius dicetur, quod reuelationem habuerit de rete argenteo, contexto in nodis diuersis lapidibus pretiosis, cum cogitasset eius historiam texere, & de quibus posset ipsum virtutibus commendare. Qui cum prosecuturus prædicti Doctoris Canonizationem, rediret ad curiam, & esset in portu d Asturij cum intolerabili tempestate; [in apparitione, in somno scriptori Vitæ facta, suam virginitatem fatetur:] rogauit prædictum Thomam Sanctum, sicut frequenter orauerat, quod sibi aliquam reuelationem ostenderet, qua in tanto periculo & laboris tœdio ipsum aliquatenus subleuaret. Quo deuotius orante cum lacrymis, circa auroram post petitionis instantiam dormienti Fratri, B. Thomas apparuit satis iuuenis, sicut eo tempore fuerat, quo de hac vita transiuit. De quo cum miraretur, alteri cuidam Fratri, quem ad Ordinem ipse Doctor acceperat, dixit: Ecce S. Thomas iunior te esse videtur. Cui respondit dictus Doctor: sic Sancti sunt iuuenes. Qui cum eum interrogare vellet de historia, quam de eo scripserat, dixit: Magister ego scripsi totam historiam tuam, vnum tamen mirabile est, de quo dicas mihi, si est vt scripsi, plenius veritatem: quod tu fuisti mortuus ita purus & Virgo, sicut exiuisti de vtero matris tuæ: quod post mortem prædicauit Frater Petrus de Sicia. Qui conuersus quasi de sua laude aliquantulum in ruborem, dixit: Sic fuit, quod non prædicauit Frater Petrus; sed socius meus Raynaldus. Quem cum vellet interrogare de tota historia, si contineret in omnibus veritatem; tres globi luminis in splendore æquales, sed vnus erat super duos, apparuerunt subito ante ipsum. Tunc Frater memor quod legerat, dixit: Docuisti Magister & scripsisti, quod Sancti triplicem visionem habuerunt de Deo, aliquam sensibilem, aliquam imaginariam, aliquam intellectualem: intelligens prædictus Frater hunc triplicem modum visionis prædictos tres globos luminis designare. Qui respondit: Verum est, & statim disparuit visio. O diffusa sancta pietas, & vsque ad indignum & quasi nullius meriti discipulum benignitas inclinata Doctoris, qui senem in vita sustinuit, & inter afflictiones innumeras lapsum, in tantis laboribus iterati itineris sustentauit, vt speremus ipsum suis deuotis in spiritualibus ampliora iuuamenta tribuere, quos temporalibus quotidie non desinit adiuuare. Huic etiam puritati præ omnibus testimonium reddidit modus & miranda conuersatio vitæ suæ, [puritatem seruauit cōtinua oratione & studio,] qui sic quotidie diuinis contemplationibus erat intentus, vt nullo modo fieri posset contrarijs occupatus. Non enim pondus carnis poterat mentem eius diuinis rebus indesinenter intentam, a sua eleuatione deponere, qui disposuerat, adhuc viuens in corpore, in cælestibus animo habitare. Cui suam vitam sic concesserat diuinus Spiritus occupare, [numquam otiosus.] vt semper de virtute in virtutem curreret, vt contemplationis intellectu claresceret, & actus affectum ædificatio cumularet: cuius tota vita sic erat sacris actionibus occupata, vt aut oraret, meditaretut aut legeret, prædicaret vel scriberet vel dictaret; vt nullum vitæ suæ temporis perderet otium, quod non esset ad exercitium sanctæ actionis expensum.

[Annotata]

a In codice nostro pergameno est Raimundi Salerni.

b In eodem octo annis.

c Est ipse Vitæ auctor Guilielmus de Thoco.

d Astura oppidum & fluuius Latij versus Campaniano Felicem, olim villa Ciceronis, in huius epistolis sæpius memorata, cuius loca congerit Clunerius lib. 3 Italiæ antiquæ cap. 7.

* num. 50.

CAPVT VI.
Oratio. Eleuatio corporis. Benignitas.

[30] Et quia consequens erat, vt, qui tam profundum humilitatis exemplum pro fundamento posuisset in infimis, tantæ puritatis ædificium erexisset in medio, deuotionem mentis perficeret in supremo; ideo tertio loco de eius mentis eleuatione & oratione dicemus. [In oratione deuotus,] Erat autem deuota supra modum eius oratio, qua sic liber in Deum deuotione mentis ascenderet, quasi nullum pondus carnis contrarium sustineret. Quæ consueta erat numquam excitare motum rationi contrarium, qui corpus suum coëgerat fieri sub ratione subiectum. Quod non solum ex dictis apparet, quæ de eius humilitate, conuersatione & puritate sunt dicta; sed ex sequentibus, quæ sunt veridica attestatione approbata. Erat enim præcipue deuotus ad sacrosanctum Sacramentum Altaris: de quo quia concessum ei fuerat profundius scribere, donatum est ei deuotius celebrare. Quotidie enim vnam Missam dicebat, nisi cum infirmitas impedisset, [quomodo Missam celebrat,] & aliam audiebat socij vel alterius, ad quam ipse frequentius ministrabat. Consueuerat autem frequentius rapi in Missa tantæ deuotionis affectu, vt totus perfunderetur lacrymis, [& ministrat sæpe:] qui tanti Sacramenti sacris absorbebatur mysterijs, & reficiebatur ex donis. Vnde cum semel in conuentu Neapolitano in die Dominicæ Passionis multis militibus astantibus, Missam deuotius celebraret in prosecutione cœpti sacri mysterij subito visus est absorptus sic ab altitudine Sacramenti, quasi diuinis videretur admissus interesse mysterijs, & Christi hominis affici putaretur pœnis: [& extasim patitur,] quod indicare videbatur diuina mentis abstractio, & inundans perfusio lacrymarum. Quo diutius sic manente, admirati Fratres accesserunt, & ipsum tangentes, vt prosequeretur sacra mysteria, a profunditate, qua raptus videbatur, interesse mysteriis, excitauerunt. Quem post sacrum sumptum mysterium, aliqui Fratres & milites sibi familiares rogauerunt, vt quid sibi accedisset in illo raptu eis dignaretur dicere, &, quod eis ad ædificationem cederet, reuelaret. Qui dicere renuit, & reuelata ne proderet, occultauit. Visus fuit etiam frequenter, cum cantaretur ille versus in Completorio quadragesimali tempore: Ne proijcias nos in tēpore senectutis, [vti & in Completorio,] cum defecerit virtus mea, quasi raptus & in oratione absorptus multis perfundi lacrymis, quas de oculis videbatur educere piæ mentis. [Ps. 70, 9] Erat præterea prædictus Doctor nocturno tempore, humanæ deputato quieti, [tempus orationi aut studijs tribuit,] post breuem somnum in sua camera vel ecclesia, ad quam sibi de nocte patebat accessus, in loco, quem sibi ad orandum elegerat, in oratione prostratus; vbi orando mereretur addiscere, quæ oportuisset post orationem scribere vel dictare. Sic enim tempus vitæ suæ, sibi concessum ad meritum, distribuit ad profectum, vt præter illud tempus modicū, quod somno vel cibi receptioni pro valetudine corporis sibi perfūctorie indulsisset, reliquum orationi, lectioni, prædicationi, meditationi, vel scribendis aut dictandis quæstionibus expendebat: vt sic nullum vitæ tempus esset vacuum, quod non esset sacris actionibus occupatum. Ita quod si aliquando pro consolatione Fratrum vel aliarum venerabilium personarum cogeretur dimisso studio in locutorio consedere, a profectu virtutis & studij, etiam illa hora modica, non vacabat. [raro colloquijs:] Nam expeditis his, quibus oportuisset propositis respondere, aliquod historiale aut morale ad ædificationem breuiter disserebat, reliquum si superfuisset tempus, priusquam ad cameram suam completa locutione redisset, surgens a loco cum quibuscumque sedisset, sicut non aduertens diuinis intentus, discurrens per claustrum vel hortum, consuetum tempus suis meditationibus & speculationibus expendebat: sic iterum ad orandum paratus, quasi non dimisisset oraculum, cuius nulla occupatio immutabat affectum: quia nec alijs delectabatur eius affectio, nisi his reuelationibus, quas impetrasset orando.

[31] Et quia ex eo, quod petitur a Deo, oratio exauditur, necessarium est dicere, [oratione assecutus sapientiam petitam:] quid in oratione prædictus Doctor consueuerat postulare. Qui cum esset nobilis de nobili genere, & potuisset diuitias temporales habere, sicut ipsas contempsit cum habuit, sic cum non habuit, non petiuit: sed exemplo Salomonis nihil aliud, quam Dei sapientiam, quam amabat, in oratione petebat. Vnde certissime creditur, & manifeste probatur, quod prædictus Doctor merito suæ deuotæ orationis a Deo deuotus obtinuit quæ scripsit, quæ docuit, quæ dictauit. Quod ex ore prædicti Fr. Raynaldi socij eius est habitum, qui, quod de ipso viderat, seruauit in dicti Doctoris vita secretum. Retulit autem prædictus socius post præfati Magistri obitum, quod cum de monasterio Fossæ-nouæ redisset, & lectiones, vbi dimiserat, cum esset Lector Neapoli, resumpsisset, cum ingenti fletu dixerit: Fratres, ego fui a Magistro meo in vita sua prohibitus, ne miranda, quæ de ipso videram, reuelarem: inter quæ fuit, quod scientiam suam, quam præ alijs mirandam habuit, non humano ingenio, sed orationis merito acquisiuit. Nam quotiens studere voluit, disputare, legere, scribere vel dictare, prius ad orationis secretum accedens, [ante studia, & actiones solitus orare,] profusis orabat lacrymis, pro diuinis inueniendis in veritate secretis: cuius orationis merito, sicut de quæsitis ante orationem accedebat dubius, sic postmodum redibat edoctus. Cum autem aliquod dubium occurrisset nondum requisito deuotionis oraculo, ad orationem accedens, quod erat sibi dubium diuino miraculo inueniebat apertum. Vnde videbatur in eius anima intellectus & affectus, sicut inuicem se comprehendunt: vt potentiæ liberæ; sic inuicem sibi subseruiebant in suis actionibus, vt supremæ: vt affectus orando mereretur ad diuina ingredi, & intellectus huius merito intueri, quæ altius intelligeret, quo affectus ardentius in id, quod luce caperet, amore flagraret.

[32] De quo mirando Doctore prædictus socius eius aliud stupendum reuelauit prodigium. Quod cum super Isaiam scriberet, & profunda Prophetæ mysteria exponendo & scribendo in lucem adduceret, peruenit ad quemdam ipsius libri textum, [verum sensum Isaiæ ieiunijs & oratione petens;] quem cum non intelligeret, nec ad intellectum litteræ, qui ei satisfaceret, perueniret, & multis diebus ieiunijs & orationibus se affligeret, instantia orationis obtinuit sibi dubium diuinitus exponi oretenus, quod petiuerat in oratione deuotus. Nam vno dierum, celebrato cum deuotione ieiunio, de nocte audiuit prædictus eius socius ipsum loquentem, cum quo vel quibus ignorans: sonum quidem percipiens, materiam autem, de qua currebat locutio, non perpendens. Qua locutione finita, prædictus Doctor dixit socio: Fili Raynalde surge, & accende candelam, & accipe quaternum, in quo super Isaiam scripseras, & para te iterum ad scribendum. Qui cum diutius scriberet quæ Doctor, quasi in libro legeret, ea facilitate dictabat; scribenti Fratri post aliquam horam dixit: Vade Fili ad quiescendum, quia restat adhuc multum tempus ad quietem. Qui auidius scire cupiens secretum Magistri sui prodigium, quod ei audita locutione erat reuelatum, ad pedes sui Magistri procidit cum lacrymis, genibus flexis, & dixit: Ego de loco isto non surgam, nisi dicatis mihi, cum quibus vel cum quo diutius estis ista nocte locutus: & cœpit ipsum per nomen Domini Dei fortiter adiurare. Qui cum pluries dicere noluisset, & diceret: Fili, non est tibi opus hoc scire; iterum strictius adiuratus, ne nomen Dei videretur contemnere, per quod eum socius ausus fuerat adiurare, prædictus Doctor prorumpens in lacrymas, dixit: Fili, vidisti his diebus afflictionem meam super dubio, quod habui super istum textum, quem modo exposui, quem multis lacrymis a Deo scire petiui: vnde hac nocte Deus miseratus mei, misit ad me beatos Apostolos Petrum & Paulum per quos ipsum rogaueram, [ab SS. Petro & Paulo apparentibus docetur,] qui me omnia plenissime docuerunt. Sed ex parte Dei tibi præcipio, vt in vita mea non audeas reuelare. O stupendum diuinæ dispensationis mysterium; vt Deus diuinæ Scripturæ suæ intellectum ad tempus abscondat, quem alio tempore mira pietate reuelat; vt sciatur quantum intellectus humanus a diuinis deficit, qui per se ad diuina mysteria non pertingit: vt ab illo petatur intelligentia, cuius est reuelare secreta, & discamus diuina charismata in humilitate custodire, quæ cum difficultate quærimus & inuenimus: vt pium & efficax Doctoris oraculum, quod sic cito diuinæ pietatis inclinauit auditum, vt sciat homo patienter ferre, dum diuina non capit, quæ appetit, & confidat orando citius impetrare quod quærit. O felix Doctor, cui diuinæ Scripturæ Clauicularius cæli aperuit ostium, & ascensor cælestium Paulus ille mirabilis docuit in veritate secretum. O felix Doctor, hospes mundi & ciuis cæli, qui cum cælestibus loquitur, dum adhuc in corpore hospitatur. O certa, vera & digna fide prædicti Doctoris approbata doctrina, quæ diuina reuelatione suscipitur, & a cælestibus Doctoribus edocetur.

[33] Aliud grande prodigium prædictus socius eius retulit de præfato Doctore, quod in vltimis constitutus reuelauit ei pro Dei laude & eius consolatione. Quod beata Virgo gloriosa Mater Dei ei apparuit, [a Deipara apparente fit certus de vita & scientia:] quæ ipsum certificauit de vita sua & scientia, & quidquid deliberate per ipsam a Deo petiuit, & quod non mutaret statum sui Ordinis, sicut frequenter in oratione petiuerat, impetrauit. Erat enim prædictus Doctor Virgo purissimus, mente & corpore nitidus, sicut ex ore Confessorum suorum certissime est compertum. Nouit autem illa fortissima mulierum, Mater pia, non solum intra cælorum ordines discurrere: sed dignatur etiam peregrinantibus suæ præsentiæ solatium non negare: quæ vnde ascendit semper respicit, & tamen iuxta filium Regina confidet. Quæ pie creditur Doctori suo singularem illam scientiam a filio impetrasse, quam petijt cum puritatis lilio: quod sicut immaculatum Deo obtulit, sic seruauit.

[34] Ad habendum autem de dicto Doctore mirandæ deuotionis & orationis indicium, de eleuatione eiusdem mentis & corporis subiungendum est certissimum apertæ visionis sensibile argumentum. Nam cum esset Salerni in conuentu Fratrum, visus est prædictus Doctor, ante maius altare in oratione existens, post Matutinas a Fratribus Iacobo & prædicto socio suo, qui ipsum exempli gratia obseruabant, [in oratione eleuatur a terra:] duobus cubitis eleuatus a terra, velut, si fas est dicere, futurum agilitatis vel aliquod simile participium accepisset, quo sine pondere, quasi in sua leuitate maneret. Dignum namque erat, vt animam illam, quam nulla violaret affectio, corpus sequeretur obediens, quod mirabiliter Deus reuelauit miraculo, quod supernaturaliter concessisset ex dono.

[35] a Simile sed magis stupendum vidit in conuentu Neapolitano de prædicto Doctore Frater Dominicus de Caserta Sacrista, vir oratione deuotus, actione solicitus, & virtute probatus, qui alias habuit visiones mirabiles: qui aduertens Fr. Thomam semper de camera sui studij ad ecclesiam ante Matutinas descendere, & ne videretur ab alijs ad suam cameram festinus redire, semel ipsum curiosius obseruauit. Et accedens retro in capella S. Nicolai, vbi fixus in oratione manebat, vidit ipsum quasi duobus cubitis eleuatum in aëre. De quo diu admirans, subito audiuit de loco, ad quem prædictus Doctor conuersus erat ad orandum cum lacrymis, huiuscemodi vocem de imagine Crucifixi: Thoma bene scripsisti de me, quam recipies a me pro tuo labore mercedem? [& audit Bene de me scripsisti &c.] Qui respondit: Domine, non nisi te. Et tunc scribebat tertiam partem Summæ de Christi passione & resurrectione. Post quam scripturam parum scripsit propter miranda, quæ sibi Deus mirabiliter reuelauit. Signum namque fuit certissimum, quod a scribendi cessaret opere, ex quo iam b requirebatur a Domino de mercede: quam satis congruam petiuit pro munere, vt haberet, vnde reficeretur in patria, de quo scribendo tanta dulcedine c delectabatur in via: quem cum præ ceteris intellexisset dum viueret, præ multis alijs clarius videre meruit dum transiret.

[36] Fuit præterea prædictus Doctor consilio prouidus, quia consequens erat, vt, qui diuina cognosceret, de humanis certissime iudicaret. Qui licet a temporalibus negotijs & mundanis miro modo esset extraneus, [consilium prudenter confert, etiam S. Ludouico Regi:] quia diuinis rebus totaliter erat intentus; tamen cum intellectum suum speculatiuum, requisitus in consilio, ad agibilia & temporalia conuertit, tam subtiliter & vtiliter consulebat, quasi videretur quis consilium requisiuisse diuinum; vtpote qui illas regulas habebat præ oculis, a quibus omne, quod humanitus agitur, diuinitus diffinitur. Vnde de illustri Rege Franciæ S. Ludouico dicitur, quod semper in rebus arduis dicti Doctoris requirebat consilium, quod frequenter expertus fuerat esse certum: vt vtriusque in hoc perpenderetur sanctitas, & Illustris Regis, quod in dubijs Doctorem consulendum requireret, & sancti Doctoris, qui diuino Spiritu, quid esset verius, responderet. Vnde dicitur, quod, cum primo Parisijs de aliquibus arduis & necessarijs in crastino deberet habere consilium, de sero mandabat prædicto Doctori, vt illa nocte super dubio imminentis casus mente intenderet, vt, quod esset vtile respondendum, in crastino cogitaret: quod vir obediens, sicut mandatum receperat, sic implebat.

[37] Et quia conueniens satis erat, vt qui tot beneficia a Diuina largitate abundantius alijs suscepisset, [benignus erga alios:] se omnibus caritate diffunderet; fuit etiam prædictus Doctor caritate & pietate diffusus, vt alios a se ipso præueniret in gratijs, quibus datus erat diuinitus vt splendesceret in doctrinis. Erat miro modo benignus in animo, qui totus suauis erat in verbo & liberalis in facto: vt ostenderet omnibus quis Spiritus habitaret in eius mente, cuius tanta suauitas procedebat ex ore: vt vnusquisque, qui totius conuersationis eius vidisset effigiem, mentis eius potuisset legere sanctitatem. Qui licet supra modum contra peccantes insurgeret, [insurgit in peccantes, vt emendentur,] ipse, qui peccata nesciret; sed pro amore iustitiæ & salute animæ proximi Iudici & Prælato consulebat, contra ipsam culpam insurgere, vt Prælatus ex suo consilio, talis fieret; simul criminis persecutor & hominis liberator: vt subito crimen deficeret, & homo cum crimine non periret. Et quamuis iste Sanctus difficulter crederet, quod homo peccaret, similes sibi omnes vel meliores æstimans in innocentia vel natura; cum cōstitisset aliquem ex infirmitate peccasse, sic alienas deflebat culpas, vt proprias; illius imitatus exemplum, qui per compassionem vt proprijs vrebatur incendijs in defectibus alienis. [alios solo aspectu recreat:] Ex qua benignitate caritatis mirandus affectus ex solo eius corporali aspectu videbatur oriri, vt nemo ipsum aliquamdiu alloquendo & conuersando potuisset aspicere, a quo non contingeret gratiam d specialis consolationis haurire: vnde Frater Eufranon de Salerno, in toto Ordine Fratrum Prȩdicatorum celebris opinione & fama, consueuerat pluries dicere, quod quoties prædictum Doctorem cum affectu deuotionis aspiceret, toties ex eius aspectu & locutione gratiam lætitiæ spiritualis hauriret, quod sine Spiritus sancti præsentia esse non poterat, de quo tanta gratia procedebat. Vnde ex diffusæ caritatis eius radice fructus, & quidam pietatis liquor erumpebat in ramis. Nam erat miro modo compassiuus pauperibus, [pauperes adiuuat.] qui de suis tunicis & rebus tam abundanter indigentibus consuetus erat tribuere, quantum sibi necesse fuerat affectibus abundare; nihil sibi reseruans de rebus superfluis, qui sciebat esse danda ex præcepto Dominico supplendis defectibus alienis. De quibus ex scientia nihil sibi reseruabat in crastinum, quod sciebat esse in necessitatis articulo opus cuiquam.

[Annotata]

a Bernardus Guidonis, Dominicus de Caserta, Conuersus, vir senex, vitæ sanctæ & conscientiæ timoratæ, cum esset Sacrista prædicti conuentus, aduertens quod prædictus Doctor an te Matutinas &c.

b Idem ageretur. Codex noster MS. interrogaretur.

c Vterque dulcorabatur. In reliquis codex noster plane consentit.

d Codex noster, Spiritualis.

CAPVT VII.
Naturalis propago & complexio corporis. Ingenium, iudicium, memoria. Contemptus temporalium. Abstractio mentis.

[38] Et quamuis sit necessitatis recognoscere, virtutū omnium in prȩdicto Doctore Dei gratiam esse fontale principium, non est tamen omittendum dicere, [Sancta propagine genitus,] si naturalem eius propaginem quærimus & inuenimus, ipsam esse naturalem virtutum eius moralium fundamentum: vt in omnibus Deus laudetur, qui naturam condidit, & ipsam per gratiam augmentauit. [matrem habuit deuotam & abstinentem:] Fuit enim prædictus Doctor ad has virtutes ex natalium suorum antiqua nobilitate dispositus, si generatio eius propinqua respiceretur, quæ adhuc in memoria recens habetur. Cuius Doctoris mater (vt hi, qui eam nouerunt, referunt) multæ dicitur deuotionis fuisse & abstinentiæ, quæ in manibus & genibus procumbens orationi callum induxerat, quæ terræ multiplicatis genu-flexionibus allidebat: quæ non meruisset talem habere filium, nisi eius placuisset oratio apud Deum. Soror etiam huius Doctoris Domina Theodora, mater Domini Thomasij a de S. Seuerino Comitis Marsiti, cuius est cum laudibus recens memoria ad exemplum, tantæ dicitur fuisse pietatis in alios, [sororem pauperibus addictam, sibi duram,] quod quidquid habere poterat pro necessarijs suæ personæ, modicis contenta, in operibus misericordiæ effundebat. In se vero tantæ asperitatis fuisse dicitur, vt magnam partem nocturni temporis, alijs concessi ad otium, durissimis disciplinis de vna catena ferrea se verberans sibi conuerteret in tormentum: quæ sensu erat prouida, dispensatione magnifica, & promissione discreta, in omnibus virtutibus, in quibus se exercere poterat, singularis. Cuius corpus post felicem suum obitum, [a morte incorruptam:] cum fuisset ad locum alium pro sua veneratione translatum, inuentum est integrum, & magnum odorem astantibus reddidit, qui sanctitatis suæ certum testimonium & fidem dedit. Cui virtuosæ propagini, quæ in Sanctorum memoria transijt, viuens adhuc dictæ Sororis filius & dicti Doctoris nepos, prædictus Dominus Thomasius Comes Marsiti, fidem facit. Qui dum dictarum virtutum reddit odorem, prædictæ se ostendit esse sanctæ generationis hæredem: [nepotem & fratres factis illustres,] vt non videatur dicti Doctoris generatio in bonitate fuisse nouitia; quæ fuit in nobilitate moris & generis, in stipite & in ramis longa præcedentium temporum antiquitate professa. De cuius etiam Doctoris fratribus, magna referuntur de probitatibus animorum, qui pro defensione & zelo sanctæ Matris Ecclesiæ ab Imperatore Frederico sustinuerunt exilium, & quidam ex cis pro fidelitate tormentum.

[39] De naturali etiam dicti Doctoris dispositione corporis, sicut & mentis, dicitur, quod fuit magnus in corpore & rectæ staturæ, [corpore & capite magnus,] quæ rectitudini animi respondet: coloris triticei, ad temperatæ eius complexionis indicium: magnum habens caput, sicut virtutum animalium perfectiones, quæ rationi deseruiunt, organa perfecta requirunt: aliquantulum caluus. Fuit tenerrimæ complexionis in carne, sicut aptitudo eius intelligentiæ indicabat in mente. Fuit virilis robore, cum se ad aliquos actus virtutis corpore exercebat: qui etiam virtute animi nihil timuit, [imperterritus in tempestatibus:] nihil abiectum pia humilitate despexit; & propter hanc caussam in coassistentia diuina confidit: de quo etiam dicitur, quod vadens Parisios, cum in mari horrendam pateretur ex aëre tempestatem, nautis etiam mortem timentibus, ipse imperterritus in tota tempestate permansit: vt videretur Deus tam nobile corpus & organum præparasse, quod ad actus virtutum seruiret obediens, quod numquam esset rationis iudicio contradicens. In terroribus autem aëris, tonitrui & tempestatis, quasi pro scuto opponendo se muniens Crucis signo, dicebat: Deus in carnem venit, Deus pro nobis mortuus est.

[40] Et quia Doctoris prædicti animum nulla sensualis passio perturbabat, nullius rei premebat affectio temporalis, [ingenio subtilis,] nec vllius honoris inflabat ambitio; consequens erat, vt subtilis esset ingenio, & Spiritus sapientiæ Dei subtilis intellectum eius acueret, in quo per gratiam habitaret. Vnde fertur dixisse aliquando familiari locutione studentibus, [intelligit quæ legit.] non ad ambitum inanis gloriæ, sed ad præconium diuinæ laudis & gratiæ, quod numquam librum legerat, quem diuino adiutus Spiritu non intelligeret, & ad profundum libri mysterium non veniret. Dignum namque erat, vt ex quo eum diuinorum scrutationi diuina prouidentia ordinarat, vt desideriorum iure diuinus Spiritus nihil absconderet: sed ei, quod sacræ erat doctrinæ necessarium, reuelaret. Erat enim diuinæ Sapientiæ organum, per quod Deus voluit suum reuelare secretum. Cuius ingenij subtilitatem, acumen intelligentiæ, & velocitatem definitiuam iudicij satis ostendit multitudo librorum, quos edidit, & sententiarum nouitas, quas inuenit: vt vix possit aliquis, quantumcumque magni ingenij, & solertis studij libros, quos edidit studens ad honorem perlegere, quos ipse potuit paruo tempore perquirere & dictare.

[41] Et quia ad subtilitatem ingenij sequitur iudicij certitudo, [Eximius iudicio,] dum intellectus, quod potest subtilitate capere, valeat etiam quod verum est iudicare; ideo conueniens fuit, vt prædictus Doctor, sicut subtilis ingenij fuisse dicitur, sic & certi iudicij fuisse euidentissime iudicetur. [patitur inuidiam] Nam opiniones & rationes, quas adhuc Bacellarius adinuenit, paucis exceptis, Magister effectus scripsit, tenuit, & defendit. Vnde cum scripta eius ex occulta & mirabili Dei dispositione examinationi exposita essent Parisijs, quorumdam Magistrorum æmula inuidia procurante, quasi de luce auderent noctuæ iudicare, & per hoc scripta eius magis in veritatem clarescerent, dum in eis, quod in veritate arguerent, non haberent; quidam Magister Eremitarum Frater Ægidius, qui postmodum fuit b Archiepiscopus Bituricensis, qui tredecim annis istum Magistrum audiuerat, [aliorum Doctorum:] de prædicto Doctore dixit, deridendo insufficientiam correptorum: In hoc mirabili & digno memoria Doctore Fr. Thoma de Aquino fuit sui subtilitatis ingenij, & certitudinis iudicij manifestum indicium, quod opiniones nouas & rationes, quas scripsit Bacellarius, Magister effectus, paucis exceptis, nec docendo, nec scribendo mutauit: nos autem moderni temporis, sicut incerti & dubij iudicij, opiniones, quas aliquando tenuimus, in contrarium arguti modico argumento mutamus. Vnde & hi, qui scripta examinant, non intelligentes quæ iudicant, solius inuidiæ stimulatione laborant, & in lucem muscæ insiliunt, dum quod arguunt non cognoscunt; & tenebrescunt ex lumine, dum de ignota eis non bene sentiunt veritate: vt de eis iuste possit Ecclesia conqueri & dicere id Psalmistæ: [sed maior inde efficitur.] Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis: turbati sunt omnes insipientes corde: quæ videtur petere, vt Deus iusto iudicio æmulos veritatis percutiat, dum prædictus Doctor doctrina diuinitus inspirata coruscat: vt luce, qua Sanctus instruitur, inuidus cognitione priuetur. [Ps. 75, 5] Sicque factum est diuino miraculo, vt vnde Doctori sancto detrahitur, inde Deo & Sancto eius gloria cumuletur.

[42] Et quia nulla passio eius turbabat animum, qui continuum diuinorum scibilium recipiebat influxum, [Magnæ memoriaæ,] maiori enim interuallo a contactu temporalium rerū erat abductus, quam vt vlla passione turbaretur eius affectus. Fuit consequenter prædictus Doctor modo mirabili memoria retentiuus, tantæ capacitatis & retentiuæ virtutis existens, vt hoc quod legendo semel caperet, perpetuo retineret: vt videretur in eius anima continue fieri scientiæ habitus & influxus. Et ideo nulla in eius animo poterat fieri obliuio, in quo fieret continue scibilium certitudo. Cuius mirandæ memoriæ certum erat indicium non solum scientiæ habitus, quem habebat sic collectum in animo, [Sanctorum dicta retinet:] quasi exemplatum haberet in libro; sed & illud opus mirabile, quod ad præceptum Papæ Vrbani felicis memoriæ super quatuor Euangelia de Sanctorum dictis composuit: quia perlegens in diuersorum monasteriorum libris, pro maiori parte creditur ita memoriæ commendasse, quasi Sanctorum dicta haberet præ oculis, quæ legisset in libris.

[43] Et quia de necessitate sequitur, vt terrena homo despiciat, quem affectio diuina decorat: ideo cōueniens fuit, vt prædictus Doctor mundana despiceret, [contemnit diuitias & honores:] qui non inueniret in sensilibus, quod amaret: cum de ipso dicatur, quod mirabili modo fuit temporalium contemptiuus; siue rerum, quibus homo pro necessario victu corporis vtitur, siue horum, quorum dignitas prælationis ambitur. Sic enim diuina Sapientia, quæ melior est cunctis opibus, quam sibi a iuuentute sponsam acceperat, ipsum inebriauerat caritate, vt nullum mundanum eius mentem alliceret, qui in vno bonorum omnium sufficientiam possideret. Qui cum concessa bona contempsit quæ habuit, non concupiuit non habita: sed magnitudine animi despexit oblata, & oblitus eorum quæ retro sunt, cuncta reliquit, & ad anteriora se extendens, quæ obtinuit, dilexit. Cum enim esset de nobili genere, & rerum temporaliū copiam & honorum gloriam potuisset ambire; diuitias magis sibi computauit & gloriam, pauperem Christum & humilem imitari, quam diuitijs affluens, gradum temporalis gloriæ obtinere sublimem. De quo dicitur, [præ vrbe Parisiensi optat Homilias S. Chrysostomi super Matthæis:] quod semel veniens de S. Dionysio cum suis studentibus, quo iuerat Sanctorum reliquias & sanctum illud monachorum collegium visitare; & vidisset de propinquo ciuitatem Parisiensem, dixerunt ei studentes: Magister, videte quam pulchra est ciuitas Parisius: Velletis esse Dominus huius ciuitatis? Credebant enim ab eo aliquod verbum ædificationis audire. Qui respondit: Libentius vellem habere Homilias Chrysostomi super Euangelium S. Matthæi. Ciuitas enim hæc si esset mea, propter curam regiminis contemplationem mihi diuinorum eriperet, & consolationem animi impediret. Sic enim est quod quanto quis amplius amore temporalium premitur, tanto periculosius a cælestibus separatur. Sciebat enim prædictus Doctor, quod nemo militans Deo, implicat se negotijs secularibus, vt ei placeat, cui se probauit, & ideo implicare se nolebat seculo, qui se probauerat in addiscendi studio Deo placuisse, ne si iam missa manu ad aratrum, auscultando sacrarum litteras Scripturarum, retro ad ea, quæ reliquerat, conuersus aspiceret, ad anteriora non redderetur idoneus, quæ amaret. Et ideo oblatas sibi plures dignitates & redditus a B. M. Clemente IV, [a Clemente IV redditus & honores oblatos non admittit:] Summo Pontifice, qui dictum Doctorem nimis carum habebat, ille simul renuit redditus & honores, sua paupertate & humilitate contentus. Cum tamen prædictus Doctor omnes sui generis propinquos & nobiles sub persecutione Frederici Imperatoris pro caussa Ecclesiæ haberet in Campania c confusos: quibus ad subueniendum bonis etiam Ecclesiasticis de licentia Summi Pontificis mouere eum poterat naturalis affectio, & ad tam nobiles pro caussa Ecclesiæ exules caritatis debita gratitudo: qui sicut pro amore Dei necessitates sustinuit proprias, sic sustinere potuit alienas. [imo nec Archiepiscopatum Neapolitanum.] Simile alias perfectionis exemplum & humilitatis ostendit, qui accepta Bulla ab eodem Pontifice de promotione sua ad Archiepiscopatum Neopolitanensem, cum additione reddituum monasterij d S. Petri ad Aram, dignitatem accipere noluit, & quod Summus Pontifex vlterius non promoueret eum ad alia, suppliciter exorauit. O felix Doctor, contemptor seculi! o amator cæli; qui fecit quod docuit; qui sic terrena despiceret, quasi pignus haberet possessionis cælestium, quæ speraret.

[44] Fuit præterea prædictus Doctor miro modo contemplatiuus, [Abstractus a sensibus etiam in conuersatione:] & cælestibus deditus, maiori enim sui parte a sensibus aberat, qui totus cælestibus inhiabat, vt crederetur verius esse, vbi mente intenderet, quam vbi carne maneret. Erat enim mirabile, videre hominem, vti sensibus, & conuersari cum sensilibus in cibo vel aliquorum consortio, quantumcumq; nobiliū personarum, in quibus sensus consueuerunt distrahi, subito cælestibus eleuari: quasi non esset, vbi corporaliter sisteret, sed vbi mentaliter inhæreret. De cuius miranda & inaudita distractione mentis & contemplatione dicitur, quod cum semel S. Lodouicus Rex Franciæ ipsum ad mensam suam inuitasset, & ipse se humiliter excusasset e propter opus Summæ in Theologia, quod dictaret tunc temporis. Obtinente autem mandato Regis & Prioris Parisiensis, f vt Magistrum humilem inclinaret, sublimem contemplatione, ad expressum mandatum Regis & Prioris, [imo & mensa Regis,] dimisso suo studio cum illa imaginatione, quam manens in cella conceperat, accessit ad Regem: iuxta quem existens in mensa, subito veritate fidei inspirata, mensam percussit & dixit: Modo conclusum est contra hæresim Manichæi. Quem Prior tetigit, & dixit: Aduertatis Magister, quia nunc estis in mensa Regis Franciæ, & traxit eum per cappam fortiter, vt abstractum a sensibus excitaret. Qui quasi ad seipsum rediens, inclinans se ad sanctum Regem, rogauit, vt ei parceret, qui distractus in mensa Regia sic fuisset. De quo Rex plurimum admiratus est, & ædificatus a Magistro, quod, cum esset nobilis, & posset ipsum tanti Regis inuitatio delectare, & a contemplatione distrahere, præbuit in eo mentis abstractio, vt eleuatum in spiritu, sensus eum non g deprimeret in conuictu. Fuit autem sanctus Rex prouidus, vt meditatio illa, quæ potuit mentem Doctoris distrahere, contingeret non perire. Vnde vocato Scriptore suo, voluit quod coram eo redigeret in scripto, quod Doctor conseruauerat in secreto; quamuis apud Doctoris memoriam nil penitus deperiret, quod influebat diuinus Spiritus, vt seruaret. Simile per omnia retulit h Frater Raymundus Stephani, qui audiuit ab Archiepiscopo Capuano, qui fuit discipulus prædicti Doctoris. Quod cum quidam Cardinalis, qui tunc erat Legatus in regno, [& alloquio Cardinalis,] audisset de eo prædicta & alia admiranda, dixit prædicto Archiepiscopo: Ordinetis quod cum prædicto Magistro habeamus familiare colloquium. Qui cum vocatus de suo studio descendisset, & tamen in sua abstractione maneret, cum expectassent ipsum diutius sic abstractum, subito Doctor ostendit faciem hilarem, indicantem mentis lætitiam, & dixit: Modo habeo quod quærebam. [& Archiepiscopi Capuant.] Qui cum nullum signum ad eos reuerentiæ ostenderet, Cardinalis cœpit ipsum despicere, quem aspiceret sic manere. Cui dixit Dominus Archiepiscopus: Domine, non miremini, quia frequenter sic abstrahitur, vt cum quibuscumque personis fuerit, non loquatur. Et tunc traxit ipsum fortiter per cappam, qui quasi de somno contemplationis euigilans, & aduertens se esse inter tantos, inclinans se reuerenter ad Dominum Cardinalem petiuit veniā, quod abstractus diutius reuerentiam debitam eis non fecisset. Interrogatus autem cur in illa abstractione tam lætam faciem ostendisset, dixit: De quadam quæstione, super quam diu cogitaueram, nunc pulchram rationem inueni, de qua gaudium animi manifestauit exterior lætitia, quam ostendi.

[Annotata]

a Illustrem familiam Sanseuerinam tertiam regni Neapolitani agnoscit Sansouinus, in ea que Comites Marsicanos numerat. Est Marsica in confinijs Basilicatæ & Principatus citerioris.

b Fuit Archiepiscopus Bituricensis ab anno 1296 ad 1315. de quo consuli potest anonymus Scriptor in Historia Patriarcharum Archiepiscoporum Bituricensium editus a Philippo Labbæo tomo 2 Nouæ bibliothecæ Manuscriptorum librorum. [Ægidius Romanus.]

c MS. nostrum exules.

d S. Petri ad Aram, antiquissima ecclesia traditur, vbi S. Petrus, priusquam Romam iret, aram consecrasset ac Missam dixisset. [Ecclesia S. Petri ad Aram.] Quas ipsi ibidem ea de reinscriptiones legimus, excudit in Neapoli sacra Cæsar Engenius Caracciolus. Monasterium adiunctum est Canonicorum Lateranensium.

e MS. nostrum, propter Summæ compendium.

f Bernardus Guidonis, humiliter obediuit, recedensque de studio suo.

g MS. nostrum deponeret.

h Idem, Reynaldus Stephani eiusdem Ordinis de prouincia Tolosana, [Reynaldus Stephani miraculis clarus.] qui duobus diebus ieiunauit in pane & aqua, & propter fidem Christi perlustrans Persidem & Indiam, prædicabat: qui nuper ad Armenos ex parte Summi Pontificis missus est, vt eos ritum Ecclesiæ Romanæ doceat, & duriores prædicando conuertat: qui adhuc pluribus dicitur miraculis claruisse. Qui audiuit ab Archiepiscopo Capuano, qui fuit discipulus prædicti Doctoris. &c. Necdum reperimus inter Beatos aut viros sanctitate illustres hunc virum Apostolicum.

CAPVT VIII.
Reuelationes, Visiones, Prædicationes.

[45] Et quia sic prædictus Doctor de rebus sensibilibus erat abstractus, a quibus per contemptum erat totaliter alienus; consequens fuit, [In visione intelligit sororem esse in purgatorio,] vt dum plus cælestibus quam terrenis inhiaret, plures cælestium ciuium consolationes haberet. Vnde fertur quod ipso existente Parisijs, apparuit ei imaginaria visione soror sua: quæ cum diceret se esse in purgatorio, certum Missarum numerum petiuit, per quem sperabat liberari Deo propitio & eius interuentu. Qui vocans studentes rogauit, vt pro sororis suæ anima Missas dicerent & orarent. Quæ postmodum, cum prædictus Doctor esset Romæ, iterum in visione ei apparuit, & se fuisse liberatam a purgatorio, & frui gloria, [& dein liberatam:] dictis Missis, quas petiuerat, reuelauit. Qui Doctor cum de se quæreret quid esset, illa respondit: Tu frater es in bono statu, & cito venies ad nos: sed maior tibi gloria parata est quam nobis. Tene tantum, quod habes. Cui quærenti de fratre suo Landolfo respondit, quod erat in purgatorio: de Domino vero Raynaldo alio fratre suo dixit, quod erat in Paradiso: de quo habuit hanc visionem, quod ostenso sibi libro per Angelum, qui scriptus erat lineis aureis & a Azurijs, nomen fratris Doctor reperit, inter lineas aureas, quæ erant Martyrum, [vti & statum fratrum,] quia pro fidelitate Ecclesiæ morienti sub tyrannide persecutionis Frederici Imperatoris sibi mors computata fuit ad martyrium, quod apud Deum fuit meritorium & acceptum.

[46] Alia fuit mirabilior dicto Doctori visio reuelata, non imaginaria, sed corporalis & aperta: cui existenti in conuentu Neapolitano in Ecclesia ad orandum, apparuit ei Frater Romanus Magister in Theologia, [colloquitur cum quodam,] quem Parisijs legentem dimiserat: cui cum adesset Frater Thomas, & diceret: Bene veneritis. Quando venistis? Ille respondit: Ego ex hac vita transiui, & concessum est mihi pro tuo merito apparere. Tunc prædictus Doctor colligens spiritum, qui fuerat ex subita illa apparitione commotus, [iam e cælo accedente,] respondit: Ex quo Deo placet, ex parte ipsius te adiuro, vt ad quæsita respondeas. Quæro, de me quid est? Et si Deo placent opera mea? Et respondit: Tu es in bono statu & placent opera tua Deo. Tum Doctor intulit. Quid est de te? Respondit: Ego sum in vita æterna, & fui in purgatorio sedecim diebus propter negligentiam, quam commisi in quodam testamento, quod expediendum cito Episcopus Parisiensis commisit, & ego expedire ex mea culpa tardaui. [& varia inquirit.] Tunc addidit: Quæro quid est de illa quæstione, quam frequenter disputauimus: vtrum habitus in hac vita acquisiti maneant in patria? At ille respondit: Frater Thoma, ego video Deum, & nihil aliud de hac quæstione petatis. Et iterum petiuit ab eo: Ex quo vides Deum, dic mihi si videas Deum sine media specie, vel mediante aliqua similitudine? Tunc respondit: Sicut audiuimus, sic vidimus in ciuitate Domini virtutum, & statim disparuit. Qui Doctor remansit ex tam mirabili & insolita apparitione attonitus, & de placida responsione iocundus. Felix Doctor, cui tam familiaria sunt secreta cælestia, quem tam familiariter ciues cæli præueniunt, & ad cælestia regna perducunt.

[47] Habuit etiam prædictus Doctor aliam visionem propheticam & imaginariam. Nam cum Neapoli esset In Choro, dum diceretur Missa conuentus, portarius quemdam Fratrem de choro vocauit ad portam: cui cum exhibitus fuisset pastillus, vt ipse in cella sua diligenter deponeret, redijt ad chorum: vbi cum cogitaret quomodo solus b pastillum suum posset comedere, & non teneretur alios inuitare, [Videt tentationem alterius & dæmonem saltantem:] quietus in choro esse non poterat, quia ipsum tentatio perurgebat. Cuius inquietudinis caussam prædictus Doctor videns in spiritu, tentatum Fratrem vocauit ad se, & dixit ei: Frater attende quid cogitas: illud de quo tentaris, non impleas. Qui, cum diceret; Magister nihil aliud cogito, quam audire Missam, quæ modo dicitur. Magister dixit, Dic mihi ad quid fuisti de choro vocatus. Tunc ei seriatim narrauit facti seriem, & tentationem, quæ mentem eius anxie perurgebat. Tunc Magister, Dæmonem, inquit, vidi coram te saltantem, & ostendentem tibi pastillum tuum, & caue ne solus commedas; sed alijs Fratribus, ex caritate dispensa. De quo Frater admiratus, Deo reddidit gratias & Magistro, per quem fuerat a tentationis periculo liberatus.

[48] De hoc etiam Doctore dicitur, quod existens c in S. Seuerino, castro sororis suæ cum prædicto socio suo & alijs Fratribus sui Ordinis, per magnum spatium sui temporis passus fuit extasim, ita vt a sensibus totaliter videretur abstractus. [in abstractione mentis videt miram doctrinam:] De quo cum soror sua præcipue turbaretur, quæsiuit ab eius socio, quid hoc esset, quod suo Fratri subito accidisset. Qui dixit ei: Frequenter in spiritu rapitur, cum aliqua contemplatur: sed ex toto tempore, sicut nunc, numquam vidi ipsum sic a sensibus alienum. Vnde post aliquam horam iuit socius ad Magistrum, & trahens ipsum per cappam fortiter, quasi a somno contemplationis ipsum vltimo excitauit. Qui suspirans dixit: Raynalde fili, tibi in secreto reuelo, prohibens ne in vita mea alicui audeas reuelare. Venit finis scripturæ meæ, quia talia sunt mihi reuelata, quod ea, quæ scripsi & docui, modica mihi videntur, & ex hoc spero in Deo meo, quod sicut doctrinæ, sic cito finis erit & vitæ. Sicut enim Deus ille mirabilis his, qui præcipui fuerunt in Lege Moysi, [& nihil amplius scripsit,] qui Legem iustitiæ Iudæis attulit, & Paulo qui Gentibus legem gratiæ prædicauit, supra humanum intellectum plurima reuelauit; sic & huic B. Thomæ, qui de manu sedentis in throno vtriusque legis libellum inuolutum accepit, & apertum toti Ecclesiæ exponendo porrexit, aliud supernaturale lumen ingenij reuelare placuit, vt maiora superesse crederet, quæ naturali intelligentia non videret. Felix Doctor, cui præsentia non sunt abscondita, & reuelata futura; cui datum est ex his, quæ meruit scribere, potiora videre; vt ex confessione præsentium, certior ei fieret expectatio futurorum. Tanta autem erat huius Doctoris mentis abstractio, vt interdum non perciperet se lædi etiam a corporali læsiuo. Vnde semel cum esset de consilio medicorum consultum, quod in tibia portaret cauterium, dixit socio suo: Cum venerit, qui ignem debet apponere, facias me ante præscire. [abstractus non sentit vri sibi cauterium,] Quod cum fieret in lecto, quo cauterizandus erat, se præparans extenta tibia, tanta fuit abstractione leuatus, quod appositione ignis cauterium non percepit: cuius signum fuit, quia de loco, vbi tibiam extenderat, non mutauit. Aliud simile mirandæ abstractionis miraculum visum est. Cum semel prædictus Doctor esset in camera sua & summam tractuum d de Trinitate dictaret, accepta vna candela in manu, dixit scriptori suo. Quidquid videas in me, caue ne voces, [aut a candela digitos:] & tunc in contemplatione abstracto, candela post horam consumpta est vsque ad digitos, quibus ignem candelæ diutius adhærere Doctor non sensit; sed ipsum ignem sine aliquo motu digitorum sustinuit, donec defecit. Simile Parisijs de eo visum fuit, cum oportuisset fieri sibi minutionem, vt antequam minutor ad percutiendam venam accederet, de abstractione ad contemplationem mentis a sensibus prouideret, [aut venam aperiri:] & tamen secure minutor venam percutiens Fratri Doctori imaginationem non poterat lædere, quem contingebat abstractum sensibus inuenire. Erat enim miro modo passibilis, & ideo subito læsiuo corporis turbabatur. Vnde diuinitus fuit ei miraculose concessum, vt in corpore passibili viueret, & aliquando læsiuum corporis non sentiret.

[49] Et quia sic erat Doctor mirabilis eleuatus ad Deum, sic caritate diffusus ad proximum, prædicationes suas, quibus placeret Deo, prodesset populo, sic formabat, [pro concione vtilia dicit:] vt non esset in curiosis humanæ Sapientiæ verbis, sed in spiritu & virtute sermonis, qui euitatis in prosecutione sermonis, quæ curiositati potius quam vtilitati deseruiunt, in illo suo vulgari natalis soli, quod propter continuum mentis raptum mutare non potuit, proponebat & prosequebatur vtilia populo, subtilitates quæstionum scholasticæ disputationi relinquens: qui tam reuerenter audiebatur a populo, quasi sua prædicatio prodiret a Deo. Quod autem dicebat ore, implebat opere: non autem audebat aliquid dicere, nisi quod Deus dedisset eum implere. Admirabatur autem plurimum, vt eius ore frequentius est auditum, quomodo aliquis, & præcipue religiosi, possent de alio nisi de Deo loqui, aut de his, quæædificationi animarum deseruiunt. Vnde mos ei erat adhuc in illa sua tenera iuuentute, quod communi etiam locutione, si ij, cum quibus ad aliquam de Deo & ordinabilibus in Deum e … ora sua laxassent, statim de locutorio ab quorumcumque consortio recedebat, [& de Deo loquitur.] quasi ad eum non pertineret locutio, quæ ædificationem non saperet proximi; vel si loquentes de Deo non dicerent, quæ sunt Dei: sic enim in illo auditorio verbi Dei se disposuerat, vt aut aliquid scriberet vel doceret, vt ipse in seipso quodammodo gyrum perficeret: vt a se in Deum suæ mentis motum orando inciperet, & a Deo ad proximum docendo finiret, a quo in Deū contemplando & orando consurgeret, vnde iterum sui motus circulum inchoaret.

[50] De huius Sancti multiplici & mirabili varietate & virtutum claritate eius historia fuit cuidam Fratri veraciter in somnis ostensa. [Vita eius reti argenteo,] Qui cum cœpisset mente solicitus, affectione deuotus, cogitare, quomodo posset conuenienter texere dicti Sancti historiam, tot mirandis indicijs claram, & laudum præconijs in veritate diffusam, quæ contineret originale principium, vitæ processum, disciplinæ scholasticæ studium & obitum in fine beatum, & super his Deum oraret, vt infunderet, & B. Thomam, vt scribendi ei sufficientiam impetraret; circa auroram post prædictum oraculum soporatus, [lapidibus pretiosis intexto comparatur.] vidit in somnis coram se rete argenteum, contextum catenulis argenteis cum diuersorum colorum lapidibus pretiosis, in ipsius retis nodis mira varietate contextis. In qua visione cum intelligeret in illo reti ex lapidibus pretiosis vitam & virtutes prædicti Doctoris specialiter designari, cogitabat in somnis, qui lapides quibus possent adaptari virtutibus, vt diuersis lapidibus diuersæ etiam virtutes congrue responderent. In qua visione diu delectatus, euigilans redijt ad historiam, quam inceperat, prosequendam: quare nulli est dubium totam vitam dicti Doctoris fuisse ex apparitione quasi argenteam, conuersatione scilicet candidam, actione mundissimam, & doctrina sonoram. Quæ ideo quasi retis similitudinem habuit, quia vita doctrinæ in omnibus concordauit: in quo reti tot visi sunt inserti lapides, quot in anima fuerunt diuinitus inspiratæ virtutes. Cuius vita Doctoris designari non incongrue potest in Rationali iudicij, in quo intexti erant duodecim lapides pretiosi, quod portare debebat Summus Pontifex ante pectus, in quo doctrina & veritas scripta erant: quia dicti Doctoris vita veritate præfulsit, & Dominus noster Summus Pontifex dum ipsam in conspectu & affectu, quasi in Rationali iudicij, habuit, factam potestatem Canonizationis titulo approbauit.

[Annotata]

a Azurius color, est cæruleus, Italis Azuro.

b Diminutiuum a Pasta, quæ est farina subacta, vnde artocrearum aliorumq; dulciariorum crustulæ conficiuntur; quod hic Pastelli, at nunc Pasticij nomine significatur ab Italis, Francis Paste, Hispanis Pastelo.

c Castrum siue oppidum Sanseuerianum est in mediterraneis Citerioris Principatus supra Salernum.

d MS. nostrum, de Temeritate.

e Desunt aliqua, forsan similia, cœpisset loqui, ad alia.

CAPVT IX.
Miracula nonnulla in vita facta.

[51] Dicuntur etiam de prædicto Doctore eius meritis a Deo plura facta miracula, quæ subduntur. Nam cum prædicti Doctoris socius pateretur febrem continuam, [Febris pellitur,] venit ad eum Thomas, vt sua visitatione infirmum reficeret, atque in Domino confortaret: quem cum ad patientiam induxisset, consuluit, vt ad B. Agnetem specialem deuotionem conciperet, a qua beneficium valetudinis pro certo speraret. [admotis reliquijs S. Agnetis.] Cuius merita apud Deum cum prædictus Doctor implorasset, reliquias dictæ Sanctæ, quas ad pectus suspensas ex deuotione portabat, orans supra pectus infirmi posuit, & infirmus sanus & hilaris in lecto resedit. Quod miraculum aliqui attribuerunt magistro oranti, alij vero prædictæ Virgini, sed melius dicitur vtriusque meritis esse factum: vt vtriusque ad Deum preces ascenderent, & infirmo sanitatis gratiam Virgo sancta, mota Doctoris precibus, obtineret.

[52] Dicitur etiam de prædicto Doctore, quod Parisijs in scholis cum deberet determinare in crastino coram Vniuersitate, quam pridie disputauerat quæstionem; surgens de nocte, vt consueuerat, ad orandum, percepit in ore suo supercreuisse vnum dentem superfluum, qui impedimentum præstabat non modicum ad loquendum. Quod cum prædicto socio indicasset, perplexus, quia hora non erat congrua ad remedium adhibendum, consuluit dictus socius, vt Vniuersitati diceretur in crastino, quod impedimentum Magistro acciderat, quod a determinatione eum totaliter excusabat, & tunc ordinaretur remedium, quod fieret dentis euulsio ferreo instrumento. [Dens ori innatus,] Super quo Doctor considerans Vniuersitatis scandalum, & quod imminere sibi poterat ex dentis auulsione periculum, dixit socio: [oratione facta decidit,] Nullum aliud remedium video de me, nisi quod Dei prouidentiæ me committam. Et accedens ad consuetum orationis locum, diu orando cum lacrymis beneficium petijt, & diuinæ prouidentiæ se commisit. Quo orante instantius, dens ille superfluus sine aliquo dolore & violentia, tactu suæ manus leui motu euellitur, & Doctor ab impedimento locutionis totaliter liberatur. Quem dentem ad recolendum diuinæ beneficium pietatis, multo tempore secum detulit: quod obliuio mater ingratitudinis non deloret, & fieret ei semper maior in sua oratione fiducia, quæ sic fuerat velociter exaudita. Felix Doctor, cuius oris impedimentum Deus diutius ferre non potuit, sed exvberantia doctrinæ repleuit, ne lingua Doctoris ad expressionem verbi deficeret, quam Deus ad instructionem fidelium doceret; & sine dolore dens caderet, quem Doctor innocens non sentiret.

[53] Aliud admirandum diuinæ virtutis prodigium prædicto Doctori dicitur diuinitus esse monstratum. [rogatus a Doctoribus Parisiensibus,] Nam cum Magistri Parisienses diuersas rationes adinuenissent super quæstione de dimensionibus Corporis Iesu Christi, & de accidentibus existentibus sine subiecto in Sacramento ipsius Corporis & Sanguinis, quorum accidentium probat euidentiam sensus, & sine subiecto existentiam suadet fidei intellectus, & dicti Magistri super modo docendi hoc mysterium discordarent, in hanc omnes sententiam conuenerunt, vt quidquid super hoc prædictus Doctor Frater Thomas diceret, & sententialiter definiret, hoc ab omnibus teneretur vt verum, & consonum fidei, [explicat modum existentiæ,] & persuasibile ratione: de quo experti fuerant in alijs, quod subtilius in omni quæstione veritatem attingeret, & clarius edoceret: super qua quæstione cum delata fuissent ad eum omnia in scriptis, quæ vnusquisque sentire videbatur, recollecto intra se spiritu & in contemplatione eleuato altius intellectu, præmissa more solito oratione deuota, quod inuenire potuit, & quod Deus ei dignanter infudit, quo breuius & clarius potuit, scriptura digessit. Quæ cum non præsumeret, vt in scholis coram Magistris proponeret, [Christi in Eucharistia] nisi prius ipsum consuleret, de quo erat quæstio, quem orauerat, vt doceret; accedens ad altare, quaternum, quem scripserat de quæstione prædicta, ante se quasi coram suo Magistro posuit & eleuatis ad Crucifixum manibus sic orauit: Domine Iesu Christe, qui in hoc Sacramento mirabili veraciter contineris, & res mirabiliter operaris vt artifex, in quo te quæro intelligere, & te veraciter edocere, rogo suppliciter, vt si ex te & de te sunt vera, quæ scripsi, concedas mihi illa dicere & aperte disserere. Sin autem aliquid scripsi, quod non sit fidei tuæ consonum, & ab huius sit Sacramenti mysterijs alienum, impedias ne possint procedere, quæ videntur a fide Catholica deuiare. Quem Doctorem orantem cum prædictus eius socius cum aliquibus alijs Fratribus obseruaret, [a Christo apparente approbatū.] subito viderunt Christum ante dictum Doctorem super quaternum, quem scripserat, stare, & Fr. Thomæ dicere: Bene de hoc mei Corporis Sacramento scripsisti, & de quæstione tibi proposita bene & veraciter determinasti: sicut ab homine in via potest intelligi, & humanitus diffiniri. Quo diutius in oratione perdurante, quem intellectualis non sensualis visio delectabat, visus est Doctor prædictus, quasi per vnum cubitum eleuari in aërem, quem tanta virtus contemplationis erexerat, & diuina assistentia attrahebat. Ad quod prodigium intuendum Priorem conuentus, & plures alios Fratres, quibus reuelatum erat hoc mirabile, pro testimonio vocauerunt. Qui venientes viderunt, & pluribus alijs retulerunt, inter quos fuit Frater Martinus Scola de prouincia Hispaniæ, vir magnæ deuotionis & famæ, qui audiuit a Fratre, qui prædictam vidit mirabilem visionem, qui eam in conuentu S. Maximini prædicto Fratri & eius socio, qui pro Canonizatione prædicti Doctoris ad curiam accedebant, coram pluribus retulit, & certa attestatione firmauit, reputans quod ad Dei & Sancti gloriam cederet, si quod de tanto Doctore audiuerat, reuelaret. Qui Doctor cum mirifice certus esset effectus de definitiua propositæ quæstionis veritate, tam lætanter & lucide quæstionem propositam coram Vniuersitate proposuit, quia euidenter Christus, de quo erat quæstio, Doctorem suum de veritate plenius illustrauit.

[54] Aliud narratur de prædicto Doctore miraculum. Cum prædictus Doctor in Septimana sancta de Passione Domini prædicasset Romæ in ecclesia S. Petri, [Fluxus sāguinis attactu cappæ sistitur:] & populum ad lacrymas prouocasset, in die Dominicæ Resurrectionis in prædicatione induxit eos ad congaudendum gloriosæ Virgini de resurrectione Filij, sicut pridie fuerant de Passione campassi: qui cum descendisset post prædicationem de pulpito, mirabiliter quædam, quæ magno tempore sanguinis fluxum fuerat passa, nullo eam iuuante remedio medicinæ, cappæ sancti Doctoris fimbriam tetigit, & liberatam immediate a sua infirmitate se sensit: & sequens eum vsque ad conuentum S. Sabinæ, quod receperat beneficium Doctoris socio indicauit, qui postmodum pluries & pluribus recitauit. Felix Doctor, qui simili clarescit miraculo, vt Saluator: cuius dum fimbria vestimenti tangitur, infirma curatur, vt sciretur quantum meritum esset in eius anima, ex quo tanta virtus inueniretur in cappa.

[55] Et quia congruebat Sapientiæ Diuinæ consilio, aliquod insigne prodigium luminis singularem doctrinæ radium futuri præsignare Doctoris, [Stella visa ingredi eius cubiculum,] non defuerunt miranda, quæ prȩdictum Doctorem præirent, indicia futuræ eius sufficientiæ in scientia & vita. Nam semel cum prædictus Doctor in conuentu Neapoli tantum esset in sua camera debilis & recumbens in suo lecto; Fr. a Bonfilio de Neapoli, qui ei seruiebat, absente, germanus seruitoris Sancti, tunc b puerulus ad custodiam cameræ remanens, vidit per fenestram cameræ stellam fulgentem ad mensuram magnitudinis fenestræ ingredi, & super caput prædicti Doctoris aliquantulum residere. [& supra caput residere:] Quod prædicto vidente puero post paullulum, vnde venerat, discessit: qui puer vsq; ad hæc tempora senex & in bona valetudine superuixit, hoc prodigium referens, quod coram infrascriptis Inquisitoribus sub iuramento deposuit, & pro veritate firmauit. Nec debuit prædictus Doctor nisi lumen stellæ habere præsagium, qui effusurus erat toti Ecclesiæ fulgens Christianæ Fidei documentum.

[56] Aliud de prædicto Doctore in præfato conuentu diuinitus fuit ostensum suæ sanctitatis indicium, quod, sicut præcedens scientiæ, ita sequens testimonium fuit vitȩ. Nam quamuis prȩdicto Doctori ex pugna, quam cum aduersario in carcere habuit, remansisset triumphus victoriæ, quem petiuit, vt iam hostis erubesceret iterum confligere cum Doctore; procax tamen & audax toties deuictus a puero, inire bellum sæpius non erubuit cum Magistro: vt non expauescat cum hoste iterum miles confligere, quia bis deuictus in prœlio, Dominum non renuit tertio in deserto tentare: qui deuictus repellitur, vt sciant Christi fideles, quod hostis, cui resistitur, superatur. Hoc vidit Iudex Ioannes de Blasio de Neapoli, cum esset iuuenis, deuotus Fratrum & prædicti Magistri: cui fuit visus in forma Æthiopis cum ad prædicti Magistri cameram tentaturus accessit, & Magister eum signo Crucis opposito, [dæmon instar Æthiopis accedens signo Crucis pellitur.] & etiam clamando fugauit. Erat enim prædictus Doctor a tribus vijs, quibus ad humanum genus hosti patet introitus, diuina virtute inuictus, a carnis concupiscentia accinctus erat iam diuinitus manu Angelica cingulo castitatis; a concupiscentia oculorum ipsum delectatio diuinæ contemplationis auulserat, quem a vitæ superbia tentatum humilitas extolli nullatenus permittebat. Erat enim conueniens prouidentiæ summi Patris, vt suæ Sapientiæ scrutatorem, speculatorem cælestium, & clauicularium omnium dubiorum in omni tentatione defenderet, & si pugnam admitteret, liberum tamen concederet ei obtinere victoriæ de omni impugnatione triumphum: vt victor semper gloriosus consurgeret, quem nulla aduersarij tentatio superaret; & certus iam fieret de prœmio, qui surrexisset de victo aduersario cum triumpho, & vita sua tota per se finiretur ad meritum, & alijs claresceret ad exemplum.

[Annotata]

a Mombritius, Bonfilio Ordinis Prædicatorum aliqui perperam diuiserant, Bono filio.

b In Mombritio & M S. Guidonis appellatur Ioannes Copa.

CAPVT X.
Morbus S. Thomæ, obitus, sepultura. Miracula & visiones tum factæ.

[57] Post hæc cum prædictus Doctor iret ad generale Concilium Lugduni celebrandum, de mandato Sanctissimi Patris Gregorij X, & portaret libellum, quem de mandato Vrbani Papæ fecerat contra Græcos ad conuincendum eos de ipsorum erroribus, & de scelere schismaticæ prauitatis; contigit ipsum ire per Campaniam; & ad castrum Magenæ, quod erat Dominæ Franciscæ neptis suæ, debilem declinare, vbi sic amisit totaliter appetitum, quod nullum cibum posset gustare. [Pisces sardæ mutantur in haleces,] Qui a Magistro Ioanne de Guidone de Piperno medico requisitus, si aliquem cibum appeteret, & de nullo cibo, nisi de halecibus, quos comederat in Fancia, se diceret posse gustare. anxiatus est medicus, quod tanto Doctori infirmo non posset remedium adhibere, quia talis piscis non poterat inueniri. Qui egressus ad plateam castri, inuenit vnum, qui vnam sarcinam sardarum recentium de Terracena portabat. Quam cum ad terram deponi fecisset, vt, si aliqui pisces admixti essent sardis, perquireret, reperit vnam cistam de halecibus recentibus: de quo admirans medicus, quia numquam tales pisces fuerant in partibus illis visi, & quia portator piscium sardas se emisse sæpius asserebat, prædictos pisces Magistro deferri mandauit cum gaudio, credens ipsum consolari de prouiso sibi diuinitus cibo concupito. Doctor autem prouidus, & altitudinis diuini conscius, aduertens quod erat in grande miraculum suo appetitui diuina pietate concessum, a renuens de piscibus comedere, dixit medico: Magister melius est, quod Diuinæ prouidentiæ me committam, quam quod de his piscibus diuina concessis potentia, quos nimio desiderio concupiui, manducare præsumam. De quibus piscibus, quia multi comederunt, & quia prædictus medicus multis retulit, qui adhuc in vita supersunt, miraculum mansit in tota regione illa vulgatum. O mirandum diuinæ pietatis indicium; qui sui deuoti etiam sensibilem reficere voluit appetitum, in signum quod numquam concesserat suo appetitui, quod se opponeret rationi. O admiranda in prȩdicto Doctore diuini beneficij gratitudo, qui dum experiri meruit diuinæ pietatis affectum, suum satiare renuit appetitum: secutus exemplum Dauid, qui desideratam aquam gustare renuit, quam trium fortium probitas Dei miraculis procurauit.

[58] Post hoc cum prædictus Doctor fuisset aliquibus remedijs confortatus, vt videretur sibi, quod posset iter inceptum prosequi versus Romam, [deflectit ad monasteriū Fossæ-nouæ,] iuxta monasterium Fossæ-nouæ transiens, inuitatus ab Abbate & monachis, volens ibi aliquibus diebus vires resumere, prædictum monasterium est ingressus cum comitiua decenti concurrentium & concomitantium monachorum. Qui cum primo ingressus fuisset ecclesiam, debita reuerentia sacro altari exhibita, claustrum intrauit, vbi facta est super eum manus Domini, & tactus spiritu prophetiæ, dixit pluribus audientibus monachis & sui Ordinis Fratribus, & præcipue suo socio, cui consueuerat similia reuelare: Fili Raynalde, hæc requies mea in seculum seculi; [prædicit obitum:] hic habitabo, quoniam eligi eam. Felix Doctor, qui dum suum de ergastulo corporis præscire meruit exitū simul & ȩternȩ felicitatis ingressū, intellexit quod & ibi succederet sibi requies patriæ, vbi terminaret cursum viæ: & dum sibi in tali casu obedientiæ prosecutione non parceret, datum est ei, vt ad tribunal superioris Iudicis, victurus in æternitate, transiret, simul præscius suæ quietis, ad vitæ principium & laboris terminum & occasum. Post quod propheticum dictum de suo obitu Fratribus, [experitur magnam caritatem:] sui Ordinis præcipue, lamentantibus, positus fuit Doctor in camera Abbatis, ceteris socijs, sicut exigebat necessitas, cum magno caritatis affectu collocatis. Vbi cum prædictus Doctor pluribus diebus grauatus amplius infirmitate decumberet; monachi cum tanta reuerentia & humilitate ei seruire cœperunt, vt & de silua proprijs humeris ligna deferrent; felices se reputantes, si sancto Doctori possent exhibere seruitium, qui adhuc viuens properabat ad regnum. Ipse vero Doctor prouidus in se & alijs compassiuus dicebat: Vnde hoc mihi, vt & serui Dei seruiant homini, & onus tantum de longe deferant, quo laborant? Qui licet admodum debilis esset, quia credebat, vt prophetizauerat, vt ex vita transiret, rogatus ab aliquibus monachis, qui capere poterant, vt aliquod memoriale suæ scientiæ eis in fine relinqueret, breuiter eis exposuit Cantica Canticorum: vt in hoc casu deficiente corpore a vita mortali, [exponit Cantica Canticorum:] anima illa non deficeret ab actu necessario doctrinali, & in Canticum cælestis gloriæ transiret studium Ecclesiasticæ disciplinæ. Et bene congruit prædicto Doctori transituro de ergastulo corporis, vt studium suæ sapientiæ in dilecti & dilectæ Canticum terminaret amoris, vt sicut ad Deum suum exercuit studium, sic ad habendum dilecti perueniret amplexum.

[59] Deinde cum cœpisset prædictus Doctor nimia debilitate deficere, & sui exitum de hac vita præscire, cum magna deuotione petijt exhiberi sibi Christianæ peregrinationis viaticum, [petit sacrū Viaticum,] sacrosanctum Christi Corporis Sacramentum. Quod cum fuisset cum reuerentia ab Abbate & monachis deuote portatum, & ipse prostratus ad terram, debilis corpore, fortis mente, suo Domino obuiam cum lacrymis occurrisset, oblato sibi Corporis Domini Sacramento (cum fuisset ab eo petitum, sicut moris est, quod quilibet Christianus in vltimis examinetur de fide huius potissimi Sacramenti, si crederet quod illa Hostia consecrata esset verus Dei filius, qui exiuit de vtero Virginis, & pependit in patibulo Crucis, qui pro nobis fuit mortuus & die tertia resurrexit) libera voce, attenta deuotione, & cum lacrymis sic respondit: [profitetur fidem:] Si maior scientia, quam fidei de hoc Sacramento in vita hac haberi potest, in illa respondeo, quod verum credo, & pro certo scio hunc verum Deum esse & hominem, Dei Patris & Virginis Matris filium, & sic credo animo, & confiteor verbo, sicut Sacerdos proposuit de hoc sanctissimo Sacramento: & præmissis aliquibus deuotis verbis, sumendo Sacramentum prædixit: [sua scripta Ecclesiæ iudicio subijcit:] Sumo te pretium redemptionis animæ meæ, pro cuius amore studui, vigilaui, & laboraui, te prædicaui & docui, nihil vmquam contra te dixi, nec sum pertinax in sensu meo, sed si quid male dixi de hoc Sacramento, totum relinquo correctioni Sanctæ Romanæ Ecclesiæ, in cuius obedientia nunc transeo ex hac vita. Dicitur de prædicto Doctore etiam, quod in eleuatione Corporis Christi etiam consueuerat dicere: Tu Rex gloriæ Christe, Tu Patris sempiternus es filius, vsque ad finem cum magna deuotione & lacrymis. Quo Sacramento suscepto, sic deuote sibi ad meritum, alijs ad exemplum petiuit consequenter die altera sacræ Vnctionis oleum, [inunctus moritur,] exeuntium Sacramentum: vt ille vnctionis spiritus, qui eum præ participibus suis vnxerat, ad cælum duceret, quo tendebat. Post paullulum autem suum spiritum Domino reddidit: quem sicut Sanctum susceperat, sic seruauit, qui tam lætanter exiuit de corpore, quam mirabiliter videbatur viuere extra corpus. Felix Doctor, qui tam leuiter cucurrit in stadio, tam viriliter pugnauit in prœlio, vt valeat dicere cum Apostolo: Bonum certamen certaui, cursum consummaui, fidem seruaui, de reliquo reposita est mihi corona iustitiæ, quam vere sibi meruit ex studio inspiratæ doctrinæ. [2 Tim. 4, 7]

[60] [mox triplex stella in somno visa alicui,] Et quia tanti luminaris eclipsim, quam passura erat Ecclesia in huius Doctoris transitu ex hac vita, aliqua noua signa debebant præcedere, quæ viderentur felicem huius Doctoris transitum indicare; non defuerunt manifesta & iuste miranda indicia, quæ huius Doctoris demonstrarent exitum, & futuræ felicitatis ingressum. In hora enim transitus prædicti Doctoris monachus quidam prædicti monasterij orans in Ecclesia obdormiuit, & ecce visa est ab eo vna stella miri splendoris super monasterium cadere, & duæ stellæ ad ipsam combinatæ de cælo descendere, & post paullulum primam stellam, quam prius viderat, ad cælestia subleuare: quæ duarum stellarum videbatur splendorem attingere, & magnitudinem adæquare. Post quam visionem expergefactus, cum euigilasset a somno, audiens pulsare tabulam signum obitus Doctoris, [vti & cometa ante obitum.] qui in hora prædictæ visionis obierat, intellexit primam stellam huius designare animam Doctoris, quæ tunc de corpore exijt, & cælum cum alijs duabus sociata conscendit. Aliud signum in ipso monasterio visum fuit, nam quædam stella per modum cometæ tribus diebus ante prædicti Doctoris obitum super monasterium visa fuit, quæ cum ignoraretur quid significaret, dum apparuit, ostendit præfati Doctoris obitum, dum cessauit.

[61] Et quia prædictus Doctor ad B. Paulum Apostolum specialem deuotionem habuit, qui ei cum B. Petro textum Scripturæ dubium, vt prædictum est, [Neapoli hora mortis in somno] reuelauit; in morte Apostolica consolatione non caruit: nam ipso migrante in Fossa-noua, Fr. Paulus de Aquila, vir magnæ probitatis & famæ, qui fuit Lector & Inquisitor hæreticæ prauitatis, existens in conuentu Neapolitano, vidit in visione imaginaria prædictum Doctorem in scholis legentem Neapoli coram multitudine copiosa scholarium, & B. Paulum eius scholas intrantem cum societate Sanctorum. [num. 32.] Cui cum Lector de cathedra descendens vellet occurrere, Apostolo ei innuente quod legeret, & quod prosequeretur quam cœperat lectionem, Doctor rogauit Apostolum, vt ei diceret, [visus S. Paulus eum ad cælum educere.] si habuisset verum de suis Epistolis intellectum. Qui respondit: Bene, sicut in hac vita homo viuens in corpore potest scire: sed volo, vt mecum venias, & ducam te ad locum, vbi clariorem habebis de omnibus intellectum; & videbatur ipsum per cappam accipere, & ducere extra scholas. Ad cuius Doctoris exitum prædictus Frater cœpit fortiter clamare: Succurrite, quia Fr. Thomas nobis tollitur. Ad cuius clamorem Fratres excitati, interrogauerunt, quid clamans in visione vidisset: qui narrauit per ordinem visionem. Qui horam notantes [compererunt] quod tunc concessum fuit Doctori ex hac vita transire qua visus fuerat B. Apostolus ipsum ad gloriam inuitare. Felix Doctoris anima, cui cælestes ciues obuiant, vt ad cælestia regna perducant: & quem habere meruit dum viueret instructorem scientiæ, dum ex hac vita transiret, habuit ad cælestem gloriam conductorem.

[62] Cum autem prædictus Doctor cum tot signis & testimonijs sanctitatis obijsset, Dominus Ioannes de Ferentino, [Lumen restituitur amissum:] Supprior dicti monasterij, patiens in oculis ita grauiter, vt vix videre posset, duci se fecit ad corpus dicti Sancti. Ad cuius pedes cum reuerentia & deuotione prostratus, applicari se fecit funeri, & ponens faciem suam super faciem eius orauit Deum, vt ipsius dicti Doctoris meritis, cui se orando deuouerat, fieret sibi restitutio luminis, quo carebat. Qui statim perfecte illuminatus, clamauit: Benedictus Deus, quia meritis huius Sancti mihi visus perfectissime est restitutus. Et bene congruit, vt petenti visum Sancti meritis Deus lumen concederet, cui Deus statim, cum transijt, lumen concessit gloriæ, vt ipsum in æternitate videret.

[63] Abbas autem & monachi, tot visis sanctitatis indicijs & tot signis, dolentes de tam subita & dolorosa tanti Ecclesiæ luminaris eclipsi, & gaudentes quod apud Deum talem meruerunt habere Patronum, [multis accurrentibus] solennes circa Sancti corpus exequias celebrarunt. Cuius funeri & exequijs interfuerunt plures Fratres sui Ordinis, qui de diuersis conuentibus ad ipsum visitandum venerant. Interfuit etiam Reuerendus Pater Dominus b Franciscus, Episcopus Terracinensis Ordinis Fratrum Minorum, cum pluribus de suo Ordine, & multi de Campania nobiles: quorum quam plures traxerat carnalis affectio, cum plures habuisset prædictus Doctor in Campania consanguinitate coniunctos, multosque prouocauerat fama scientiæ, signa miraculorum, & exempla sanctitatis & vitæ. Cum his omnibus cum prædicti Sancti funus ad ecclesiam cum cantu & reuerentia portaretur; [etiam nepti eius,] Domina Francisca neptis eius, quæ non audebat monasterium ingredi, petiuit ab Abbate ex gratia, vt prædicti Doctoris faceret ad ostium monasterij funus afferri. Quo viso, ipsa cum alijs duabus supra tanti viri funus fecere lugubre ex more lamentum, [ac mulo subito mortuo,] sicut exprimere poterat consanguinitatis affectio, & doloris de suo obitu magnitudo. Quarum cum clamore gemitus cum longius personaret, mulus, cui prædictus insederat, de stabulo se, fracto fune, [sepelitur.] dissoluit, & nullo ducente appropinquans ad feretrū, mortuus sine omni alia infirmitate defecit: vt etiam in animalibus Deus ostenderet, quod magnū lumen Ecclesiæ defecisset. Post hæc delatum est corpus eius ad ecclesiam, in qua fuerat venerabiliter tumulatum, & gleba terræ cæleste sidus absconditum; donec eius sanctitas adhuc miraculis manifeste claresceret, quæ Deus mirabiliter demonstraret.

[64] Post deuotum sepulturæ Officium dolore lugubri & deuotione solenni persolutum, Fr. Raynaldus de Piperno, qui totius vitæ eius meruit esse testis & socius & cui doloris excessum beatus obitus temperabat; testimonium vitæ eius, [Raynaldus de Piperno socius,] quod cederet audientibus in exemplum & transiret ad doloris remedium, vni monacho subinferens, consensit vt seruiret obedienter rationi pro sui commendatione Magistri & debito soluendo discipulis dicti Doctoris, qui vitæ expectabant audire meritum, cuius tam euidens videbant sanctitatis indiciū. Surgens itaq; in medium prædicauit & dixit: Ego istius Doctoris totius vitæ exterioris & conscientiæ testis sum, & frequenter audiui meritum eius tam euidens: & nunc generalem eius Confessionem audiui, quem ita semper purum reperi, sicut puerum quinq; annorum: quia numquam carnis suæ sensit contagium, nec habuit in aliqua praua voluptate consensum. Post quod requisito loco silentij lacrymarum conscio & doloris amico, [testatur eius innocentiam,] prorupit in gemitum videns se cum humano genere tanti præsentia luminaris orbatum. Nec mirum: Quis enim potuisset in tanti Doctoris obitu tam iuste cadentis, cordis temperare dolorem, continere lacrymas, silere querelas, in quo scientiæ lumen obnubuit, flos innocentiæ cecidit, doctrinæ siluit organum, & disparuit sanctitatis exemplum: & fontem illum mirandæ dulcedinis mors illi grata & nobis amara siccauit, vt non posset ad plenum conturbati discipuli animum transitus ad gloriam lætificare Magistri. Cui non solum seruiuit, vt Magistro discipulus, vt Patri filius, sed vt Sancto deuotus: circa quem oportebat semper assumere nutricis officium, propter abstractionem quasi continuam, & frequentem ad cælestia mentis raptum, vt sic abstractum ab exterioribus c præuenire etiā oporteret de necessarijs corporis alimentis, & præparare ante ipsum quod sumeret, ne in his, quæ nocerent, error contingeret, si abstractus continue in sumendis erraret. Quamuis etiam dulcis ille Doctor memor talis discipuli, in vltimis constitutus, ipsum voluit consolari. Qui cum Magistro reuelaret vnam caussam tristitiæ; quia sperabat ipsum in Lugdunensi Consilio, quo tendebat, assumi ad magnam aliquam dignitatem, quæ ad honorem cederet Ordinis, & proprij generis gloriam temporalem; sanctus Doctor, qui semper solo diuinæ Sapientiæ amore contentus, mundo altior erat, [& humilitatem:] & omni temporali dignitate sublimior, dixit ei: Noli Fili, de hac caussa turbari, quia hoc a Deo inter alia mea desideria petij, & Deo gratias referens impetraui, vt me indignū in hoc gradu humilitatis de hac vita susciperet, a quo nullius auctoritatis dignitas me mutaret. Et quamuis potuissem amplius proficere in scientia, & prodesse alijs in doctrina ex reuelatione mihi facta, nunc placuit superioris scientiæ reuelare secretum, vnde mihi indigno plus quam alijs Doctoribus contulit, qui diutius in hac vita manserunt, vt citius alijs præsenti mortali vitæ cederem, & in æternam consolatus intrarem. Vnde consolare, Fili, quia ego in omnibus sum consolatus.

[65] Post obitum dicti Doctoris die tertia Frater Raymundus Maturus nostri Ordinis, natiuitate Pisanus, vir admodum laboriosus, & humilis totus, qui a tempore Frederici Imperatoris vsque ad hæc tempora feliciter perseuerauit, [alteri visus in somno celebrare, & concionari, & indicare scientiam in cælo concessam:] qui dicto Doctori fuerat plurimum familiaris in cōuentu d Anagnino, huiuscemodi vidit diuinitus visionem. Cum enim diutius de sero fuisset lacrymatus præ dolore obitus tanti Doctoris, cogitans quod cum eo tanta scientia fuisset amissa; dormiens post gemitum, videbatur ei quod Fr. Thomas exiret de sacristia indutus Sacerdotalibus vestibus, & quod procedens ad altare cum ministris paratus Missam celebraturus accederet, ipso Fr. Raymundo in choro faciente more solito cantus. In qua cum Doctor præcederet, post Euangelium vertens se ad populum solenniter prædicauit. Qua prædicatione & Missa finita, redeunte eo ad sacristiam, cum chorus totus post Officium Fratrum coram eo deuotius inclinaret, & dictus Fr. Raymundus in eum curiose intenderet, perpendit dictum Doctorem dextrum oculum multo maiorem habere sinistro, & incomparabiliter clariorem mirandique splendoris: de qua differentia cum plurimum miraretur; dictus Doctor dixit ei: De hoc, Fili, miraris, quod tantam differentiam in me oculi dextri a sinistro perpendis: tanta est differentia scientiæ, quam nunc habeo in patria ab ea quam habui dum essem in via. Congrua visio, quæ dolenti satisfaceret, qui Doctoris scientiam deplorabat amissam, & eiusdem notitiam ostenderet ampliatam.

[66] Obijt autem prædictus Doctor anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo quarto, [mortuus anno 1274 ætatis 49 completo.] prædicti Domini Papæ Gregorij X anno quarto, Indictione secunda, septimo die Martij, hora matutinali. Congruum enim fuit diuinæ prouidentiæ, vt illius mensis tempore Deus suo Doctori ad æternam vitam assignaret introitum, quo ab æterno præuiderat producere ducere vniuersum; vt Deo prædictus Doctor in suis assimularetur operibus, vt quasi completo sexto die scribendi opere, septimus dies sibi succederet pro quiete; & quadragesimum nonum annum suæ vitæ perficiens, e quinquagesimo inchoaret æternæ gloriæ Iubilæum: & hora matutinali diluculum ænigmaticæ visionis finem acciperet, & plenæ lucis Sanctus diem gloriæ inchoaret.

[Annotata]

a In Processu num. 50 testis iuratus asserit se præsente S. Thomam comedisse.

b Huius Episcopi meminerunt VVadingus in Appendice ad tomum 2 Annalium Minorum, [Franciscus Ep. Terracinæ.] & Vghellus tomo 1 Italiæ sacræ, vbi Pipernensem Cathedram, cui suberat Fossa-noua, ante hæc tempora probat Terracinensi vnitam fuisse, quod vel hinc maxime confirmatur.

c Forsan prouidere legendum.

d Ecgraphum nostrum Auaninus: sed quia etiam Ananiam pro Anagnia legimus, librarij errorē fuisse iudicauimus & correximus.

e Hinc natum diximus anno 1225, sed aliquamdiu ante 7 Martij.

CAPVT XI.
Variæ corporis incorrupti, ac manus Translationes.

[67] aPost hæc autem cogitans prædictus Abbas, quod notus erat locus, in quo corpus dicti Doctoris erat humatum, [Corpus translatum ad sacellum S. Stephani,] & quod posset eis auferri, procurantibus sui Ordinis Fratribus, per mandatum Summi Pontificis; quia erat loco depositi corpus eius dicto monasterio commendatum; occulte ipsum de ecclesia transferri fecit ad cappellam S. Stephani iuxta claustrum. De quo cum prædictus Doctor in somnis apparens præfato Abbati, ipsum grauiter arguisset, quia erat suo corpori in debita reuerentia derogatum, & quod Fratres sui Ordinis essent decepti, qui locum, in quo ei reuerentiam redderent, [eo apparente & iubente referendum,] in veritate nescirent; comminatus est ei, nisi corpus suum ad priorem locum cito reduceret, in quo nullus, qui visitaturus eius sepulcrum veniret, erraret. Cogitans & timens diuinæ vltionis iudicium, si præteriret quod audiuerat in visione mandatum; & volens nihilominus claustrales monachos hoc latere, acceptis prædictæ capellæ clauibus a Domino Blasio, & assumptis duobus monachis extraneis & aliquibus oblatis, accessit ad capellam, in qua corpus dicti Doctoris erat humatum, & patefacto ferreis instrumentis sepulcro, b post longum tempus a die suæ exhumationis, quo fuerat de ecclesiæ sepultura translatum, [suauem odorem exhalat:] tantus odor de sepultura subito exhalauit, vt non videretur fuisse defuncti humani corporis sepultura, sed multorum aromatum apotheca. Qui odor tantus fuit, & sic per totū se diffudit, quod ad ipsum, nullo alio indicante, diuinitus excitati monachi conuenerunt. [integrum reperitur,] Coram quibus amplius manifestato sepulti Doctoris corpore, viderunt corpus eius integrum in membris, & in pannis, cappa & capucio, sui Ordinis habitu, sicut fuerat ante positum in sepulcro, in nullo penitus immutatum; cum tamen dicti Doctoris corpus fuisset grossum, pingue & magnum, & solum suæ sepulturæ humidum & profundum. Videntes autem monachi circa Doctoris corpus tam manifesta, tam grandia, tam multiplicata miracula, corpus Sancti odoriferum, & in substantia & in figura nulla corruptione mutatum, posito in lecto defunctorum Sancti corpore & eleuato, vt ad ecclesiam cum solennitate deferrent, [refertur solenni cantu,] non ordinato prius, quod cantare deberent, Cantor alta voce incepit: Iste Sanctus digne in memoriam vertitur hominum, qui ad gaudiū transijt Angelorum. Quod cum Cantibus & reuerentia sic delatum, [& Missa de Confessore facta:] iuxta altare maius in tribunali ecclesiæ, fecit ipsum Abbas in quadam tumba marmorea collocari, & conuentus cantauit Missam, de vno Confessore, tantis visis apertis miraculis, vt non posset de eius gloria dubitari. Cantor cum non præcogitasset quem Introitum deberet incipere, subito cantare cœpit: Os iusti meditabitur sapientiam, & lingua eius loquetur iudicium. Contigit autem cum monachi ad refectionem iuissent, inter custodes alios sacri corporis quemdam Magistrum Iacobum Initorem, pro sepulcri paratura ad custodiam cum alijs remanere: [terra corporis attactu sit odorifera,] qui aperiens tabulam, qua capsa sacri corporis tegebatur, terram, quæ circa pectus ceciderat, recollectam eduxit: quæ tam magnum odorem reddidit, quod se per totum chorum cum flagrantia miranda diffudit, ita vt omnes qui aderant, mirarentur, obstupentes, quod odorem non solum Sancti corpus redderet, sed etiam omnia, quæ sancto corpori adhæsissent. Vnde quidam nobilis, qui pro habendis de dicti Doctoris sancti corporis reliquijs venerat, de illa terra partem aliquam secum detulit, & pro suo sanctuario conseruauit. Conueniens namque fuit, [pro reliquijs adseruatur.] vt dicti Doctoris corpus exanime magnis signis miraculorum claresceret, quod animatum tot Dei obsequijs deseruisset, & non nisi odorem diuina virtute redderet, quod tot virtutum actibus organice paruisset.

[68] c Nec vacat admirando diuini consilij occulto mysterio, quod in prædicto monasterio Fossæ-nouæ alterius Ordinis & magnæ religionis, [Testimoniū conferentibus monachis Fossæ-nouæ,] mors tam fructuosi itineris in obedientia Sanctȩ Romanæ Ecclesiæ vitam sancti Doctoris extingueret, vbi tot Sanctorum religiosorum fide dignum testimonium, visis miraculis defuncti sancti corporis, memoriam suscitaret, & ipsi compellerentur, signis miraculorum clamantibus, eius sanctitatis testes existere, qui nitebantur, ne videretur quod claresceret miraculis, occultare. Qui verisimiliter dubitabant, quod Fratres sui Ordinis ad habendum corpus eius maiorem conatum ostenderent, si de miraculis eius ab eis veritatis testimonium haberent. Quis enim de odore sacri corporis Fratribus sui Ordinis credidisset, pluries eius sepultura fragrante, quod non fuisset humana sagacitate suppositus, qui sentiebatur tam mirabili suauitate diffusus, nisi inter manus tot testium fuisset alijs manifestus: vt etiam iter, quod eius morte præciditur, & finis, quo eius vita finitur, manifeste ostenderent, quanta obedientia Romanæ Ecclesiæ viuens seruiuerat, & adhuc moriens seruiebat.

[69] d Placuit autem Deo & Sancto hoc iterare miraculum de integritate sancti corporis & odore. [ab obitu anno 14 corpus incorruptum:] Nam quarto decimo anno obitus eius Petrus de Monte-S. Ioannis, qui dicti monasterij Abbas erat, rogatus fuit a Domina Theodora sorore dicti Doctoris, vt daret sibi pro reliquijs manum dexteram Fratris sui. Volens autem Abbas satisfacere votis eius, dare ipsam annuens & permittens, accessit ad dicti Sancti sepulcrum: & ferreis instrumentis vix eleuato lapide sepulturæ, & patefacto sacri corporis pretioso thesauro, sicut prius, magnus itidem odor exiuit. Ad quem, sicut antea, omnes monachi conuenerunt, & inuenerunt corpus eius integrum in membris & pannis sui habitus, sicut prius, excepta summitate nasi, quæ modicum erat ex diuturnitate corrosa. Cuius sacri corporis dexteram, quam credebat vt putridam euellere, [manus data sorori,] compulsus est detruncare. Quam manum licet præ stupore miraculi prouidus, præsumptuosus tamen ex deuotione concepta, accepit, & cum reuerentia detulit ad prædictam Dominam, quæ cum desiderio expectabat. Quam receptam deuote cum lacrymis fecit ipsam diligentius conseruari cum alijs reliquijs, quas habebat: quæ vsque hodie, sicut accepta fuit integra, sic apparet adhuc sine aliqua sui mutatione seruata, quæ apud conuentū Salernitanum sui Ordinis, in quo est repositum corpus prædictæ sororis suæ cum veneratione tenetur. O admirandum diuinæ virtutis prodigium, & stupendum præ raritate miraculum, vt terra terrenum corpus non audeat corrumpere commendatum, quod acceperat sine corruptione depositum! O manifestum prædicti Doctoris sanctitatis indicium, vt corpori suo, cui viuenti meruerat in oratione leuari in aëra, mortuo impetraret, ne redigeretur in puluerem: vt videretur differri in eo diuina de humani corporis resolutione sententia; donec pateret hoc duplicato miraculo, quantum beatus Doctor alienus penitus esset a culpa, cuius corpus seruatum fuerat absque omni penitus corruptela.

[Annotata]

a Paucis post sepulturam diebus infra in Processu.

b Septem post priorem sepulturam mensibus. In Processu num. 52. at num. 80 octo post obitum mensibus dicitur caput a corpore reuulsum.

c Hic posset censeri finis prioris partis huius libri, quem contractias descripsit auctor Vitæ in codice nostro MS. Dein in sequentibus titulis relatis non additur Capitulum, vti hactenus factum. Præterea in sequentibus passim sanctus Doctor & S. Thomas dicitur, cum in præcedentibus solum Frater Thomas fere appelletur.

d Hic omittitur Translatio, quæ contigit post septem annos a dicta relatione corporis elapsos, & describitur in Processu num. 52.

CAPVT XII.
Miracula varia facta.

[70] Addidit adhuc Deus prædictum iterare miraculum, ad certius veritatis præcedentium argumentum. Cum enim prædicta manus Doctoris in capella castri S. Seuerini prædictæ Dominæ cum reuerentia seruaretur, quidam Clericus de Salerno Canonicus, quam plurimum Deo deuotus, Procurator Rectoris dictæ cappellæ tempore certo constitutus, [Manum S. Thomæ abnuens venerari punitur tremore:] venit ex deuotione videre reliquias, quæ ibi cum reuerentia seruabantur. Quibus cum reuerentia adoratis, cum esset ei per Capellanum dextera prædicti Doctoris manus, vt adoraret, similiter præsentata; & ille subridens, adorare & respicere contempsisset, subito magnus tremor ipsum arripuit. Qui aduertens, quod pro contemptu, quo Sancti manum adorare contempserat, subito corporis immutatione tremebat, pœnitens procidit ad vestigia Sacerdotis, & petiuit humiliter de verbis contemptis, quæ contra Sanctum dixerat, contritus absolui. A quo cum absolutus esset, & recepta pœnitentia salutari, adhuc tremoris pœna duraret, [pœnitens eam veneratus, liberatur:] rogauit vt sibi dictam manum Sancti ostenderet, vt debitam reuerentiam Sancto pœnitens redderet, quam despiciens denegasset. Quam cum genuflexus & perfusus lacrymis adorasset, petiuit a Deo dicti Sancti meritis absolui a lapsu criminis, & liberari ab inflicta sibi pœna tremoris: & accedens propinquius cum reuerentia, adhuc de maiori Dei & Sancti pietate confisus, osculatus est eam, de qua tantum odorem sensit, quod similem se non recoluit percepisse: & statim tremor cessauit ab eius corpore, & facta est in eo diuinitus mirabilis mutatio in melius deuotionis in mente. [ex attactu seruans diu suauem odorem:] Ex cuius tactu osculi sacræ manus odor, quem senserat, ei & caputio, quod tenens in collo bursam tetigerat, in qua sacra manus erat recondita, sic adhæsit: quod ex caputio, cum ipsum acciperet, prædicti miraculi ex odore fiebat sibi frequens memoria, & ab obuiantibus sibi frequens interrogatio: quid odoriferum ferret, quod olfactum obuiantium immutaret: & ita, quod frequenter in die oportebat eum recitare suæ liberationis & odoris miraculum, vt ad dicti Sancti gloriam faceret de culpa sui contemptus emendam. Contigit autem prædictum miraculum anno ab obitu dicti Doctoris quadragesimo secundo, vt ex diuturnitate temporis, quo dicta manus in sua integritate remanserat, & adhuc mirabiliter perseuerat, diuina virtus in ipsa appareat, [liberatur in tentationibus.] quæ etiam cum odore perdurat. Sensit autem prædictus Clericus cum prædicto odore in omni periculo tentationis auxilium, & quoties sensisset se ab aduersario impugnari, etiamsi iam deliberasset in animo consentire, inuocato Dei auxilio, merito dicti Sancti continuo se percepit ab omni periculo liberum & Deo propitiante securum.

[71] Et quia tanti Doctoris manus, per quam Deus tot veritates digesserat, seruanda non erat, [Manus Salernum delata,] nisi in aliquo loco sui Ordinis, vbi docuerat anima illuminata Doctoris; propter hoc cum prædictum miraculum fuisset Domino Thomasio de S. Seuerino Comiti Marsiti pluries enarratum, laudans Deum de miraculo, & cogitans quod a Fratribus sui Ordinis reuerentius seruaretur prædicta manus dicti Doctoris, ipsam Priori & Conuentui Salernitano concessit, cum reuerentia conseruandam. [subinde efflat suauem odorem:] Ad quam venerandam deuotione debita, cum quidam Frater plurimum deuotus accessisset, sperans, quem audiuerat ab alijs, sentire suauitatis odorem; verum cum non sensisset, vt pie sperauerat, ad ipsam reuerentius adorandam cum maiore deuotione se præparans, sensit odorem mirabilem, cui similem non recolit se sensisse. Quod miraculum suo Priori retulit, & postmodum ad Dei & Sancti gloriam pluribus enarrauit. Qui odor quia non sentitur ab omnibus, qui ipsam manum Doctoris adorant, nec quotiens adoratur; omni caret suspicione, quod non sit ille odor humano ingenio procuratus, qui apparet aliquando diuina virtute concessus: qui omni humana fraude purgatur, dum nullius rei naturalis odor illi similis inuenitur. a Est autem manus illa Doctoris integraliter, excepto pollice, qui fuit ex alicuius deuotione subtractus, extensa, desiccata, & a suo colore pristino non mutata: vt ex hoc ostendatur omnibus non esse sine miraculo conseruata. [est excepto pollice integra.] Prædictum miraculum de odore non solum ad eius manū diuinitus est ostensum, sed qui ad adorandū alias dicti Sancti [manum] accesserunt, referunt quod etiam alia sanitatis beneficia receperunt. Et bene Diuinæ congruit Prouidentiæ, vt dicti Doctoris manus diuinitus odorem digna esset effundere, quæ ad odorem diuinæ notitiæ multa fidelibus meruit exarare: quæ illum librum in spiritu digito intellectus aperuit, quem de dextera sedentis in throno, vt alios edoceret, accepit: quæ in sua adhuc integritate remansit, quam non sine miraculo ex antiquitate temporis aëris qualitas non corrupit.

[72] Processu vero temporis ad prædicti Sancti sepulcrum crescente deuotione populi & fama prædicti miraculi de odore, & de integritate sancti eius corporis pluries replicati, deuota consuetudo inoleuit communiter, quod homines in suis operibus occupati in agris, in quacumque infirmitate subito grauarentur, [Sanantur podagricus,] ad dicti Sancti sepulcrum solent recurrere, & ibi Sancti meritis gratiam inuenire. Inter quos quidam medicus, nomine Raynaldus, habitator S. Laurentij castri prope monasterium Fossæ-nouæ, cum decem annis passus fuisset podagram, tam grauiter quod sine adminiculo non posset incedere, portatus ad dicti Sancti sepulcrum, coram toto conuentu cum orasset Deum, & promisisset suam vitam infra annum in melius emendare, si sanitatem dicti Sancti meritis obtineret, subito coram omnibus de conuentu surrexit, perfecte curatus, & gratias agens Deo & laudes dicto Sancto referens, cucurrit ad suum equum velociter, & leuiter ipsum ascendens, dixit: Decem anni sunt, quod non potui istum equum ascendere, & nunc ascendo, & sanus redeo meritis S. Thomæ, de quo mirati & stupefacti, pulsatis campanis Te Deum laudamus solenniter cantauerunt.

[73] Petrus Francisci de Piperno, Oblatus dicti monasterij, dum esset in lecto suo, [a dæmone obsessus,] apparuit ei malignus spiritus in forma simiæ illudens ei: qui sic fecit ipsum immobilem, vt se munire Crucis signaculo non valeret, nec haberet motum membrorum corporis naturalem. Qui cum obsessus a dæmone ab omnibus putaretur, duo monachi & quidam Oblatus monachus ipsum ad sepulcrum dicti Sancti cum deuotione portarunt: vbi cum genuflexione cum deuote Deum Sancti meritis implorassent, subito obsessus a dæmone, fuit ab omni infirmitate restitutus pristinæ valetudini. Qui statim relinquens seculum, factus est Conuersus dicti monasterij, vita & conuersatione deuotus.

[74] Dominus Matthæus Angeli de Piperno patiens arteticam in brachio dextro, [vexati artritide] cum nihil cum ipso brachio posset facere, concepta deuotione ad prædictum Sanctum accessit cum reuerentia ad sepulcrum eius, cum plena fide. Super quod cum orans Deum, Sancti meritis gratiam implorasset, posito super sepulcrum infirmo brachio, subito fuit sanitati pristinæ restitutus.

[75] Thomasius Paganus de Piperno, cum multis septimanis febrem passus fuisset, audiens a peregrinis, qui per dictum monasterium transitum fecerant, [febri] quod multa miracula fierent ad sepulcrum dicti S. Thomæ, cum actualiter pateretur, vouens sepulcrum eius visitare, & vnam Missam ad eius laudem ibidem facere celebrari; immediate ab omni infirmitate curatus est: & accedens cum reuerentia, votum, quod promiserat, cum gratiarum actione compleuit.

[76] b Domnus Raynerus de Babuco monachus dicti monasterij, cum tredecim diebus passus fuisset febrem, qua plurimum grauabatur; [item febri,] concepta deuotione, accessit ad sepulcrum prædicti S. Thomæ, pedibus & manibus gradiendo: vbi cum orando petiuisset a Deo, eius meritis liberari; continuo surrexit ab omni infirmitate curatus, reddens Deo gratias, & laudans merita dicti Sancti.

[77] Quidam iuuenis de Piperno Thomasius cum esset lepra infectus, nondum a societate hominum separatus, [lepra,] cum deuotione ad sepulcrum S. Thomæ, confisus de meritis eius, accessit: iuxta quod cum pia dissimulatione monachi prædictum iuuenem portari permitterent, de nocte ei dormienti S. Thomas apparuit, & dixit ei: Quid petis a me? qui cum respondisset: Peto a Deo tuis meritis liberari, Sanctus ei respondit: Surge & esto sanus. Qui cum gaudio euigilans, perfecte se inuenit ab omni infirmitate curatum, & reddidit Deo gratias, merita dicti Sancti cum omni deuotione collaudans.

[78] Frater Bartholomeus de Ferentino Conuersus dicti monasterij, cum esset aposthematicus, & a medicis desperatus, [aposthemate,] quod nullo posset remedio medicinæ sanari; inductus ab Abbate suo, quod ad B. Thomam prædictum deuotionem conciperet & se Deo ac eius meritis commendaret, statim emisso voto, aposthema euomuit, & fuit ab omni totaliter, qua ferebatur, infirmitate curatus. Qui super hoc addidit, quod quoties in aëre aliqua grauis tempestas accideret, quam monachi ex pusillanimitate timerent, nomine inuocato diuino, per merita dicti Sancti, facta processione ad eius sepulcrum, tempestas immediate cessabat.

[79] Quidam pauper temporali substantia, diues tamen deuotionis gratia, habens a sua natiuitate tibias & crura debilia, [debilitate crurum & tibiarum.] ita quod ambulare non poterat, sed post se quasi quædam frusta carnium ipsa trahebat: audiens ad sepulcrum dicti Sancti a Deo eius meritis multa fieri miracula, concepta deuotione ad sepulcrum dicti Sancti se portari fecit: vbi diu orans cum lacrymis a Deo beneficium, meritis eius subito consolidatis tibijs & cruribus surrexit, & stetit erectus, & ambulare cœpit sanus; agens Deo gratias, qui Sanctorum meritis sanat contritos corde, & alligat contritiones eorum.

[Annotata]

a Bernardus Guidonis: Est autem manus ipsa cum pelle, carne, ossibus & vnguibus.

b Hic titulus est eiusmodi: De liberatione pueri paralytici, cum dicendum esset, De liberatione energumeni.

CAPVT XIII.
Acta circa Inquisitionem Neapoli instituendam pro Canonizatione S. Thomæ.

[80] Ad gloriam etiam dicti Sancti scribenda sunt miracula, [Ad procurandam inquisitionem de miraculis,] quæ in prosecutione Canonizationis eius diuinitus contigerunt Fratribus, quibus commissa fuit inquisitio de miraculis a Deo meritis eius factis per Fr. Robertum de S. Valentino, tunc Vicarium, Magistri Ordinis & Diffinitores Capituli prouincialis in conuentu Galecanæ, vt inuenta miracula scribi facerent, & ipsam sanctissimo Patri Domino Ioanni Papæ XXII sine aliqua hæsitatione proponerent, qui infra scriptum miraculum eis factum dicti Sancti meritis retulerunt. Cum dicti Fratres in quadam galea Prouincialium plurimis onerata, [nauigantes Neapoli in Gallias,] de Neapoli versus Romanam curiam nauigarent, duobus erectis velis & plenis vento prospero, sed nimis vehementi, ita vt in mari magnam nauigantibus excitaret tempestatem, nautæ plurimum timere cœperunt, eo quod galea videbatur tempestatibus periculosius agitari, cum præter hoc esset nox, & pluuia vexarentur. Quibus nauigantibus cum ad montem a Argentarium ventus galeam impelleret, & marinarij diuertere non valerent; cœperunt singuli de galea vestes suas deponere, vt natationis remedio non perirent: cœpitque vnus ad dictos Fratres, qui tempestatis timore in sentina latebant, magnis clamare vocibus: [tempestate & periculo mortis eximuntur:] Orate Fratres Sanctos vestros, quia galea in proximo frangenda vadit ad montem. Qui cum mutuo ad Confessionem se pararant, & ad transitum, quem in proximo credebant omni humano auxilio sublato, futurum; cœperunt fletibus magnis & vocibus Reginam Virginum, maris Stellam, B. Dominicum, B. Petrum Martyrem, vltimo B. Thomam quasi pro immediato auxilio inuocare. Cuius auxilium instantius gemitibus implorantes, quasi Sanctum ex debito pro auxilio in diuino iudicio conuenissent, qui pro suo honore tam fideliter laborarent, rogabant confidentius, vt eius meritis liberarentur miraculo, ne dicti Sancti perirent scripta miracula, quæ portabant. Mirandum prodigium, quasi dicti Sancti ageretur negotium, si dictis Fratribus & omnibus de galea præberet auxilium; cum galea propinqua esset excidio fractionis, nouus ventus a latere montis flauit, & galeam, quæ impetu ferebatur ad montem, ab exitio percussionis auertit, & libero mari a latere montem respicienti ab omni periculo diuinitus liberata processit. Tunc omnes clamauerunt, Miraculum, laudantes Deum: cui mare & venti obediunt, cum Sancti in periculis pro nauigantibus intercedunt.

[81] Et quia totus processus, qui ad honorē Dei & dicti Sancti subito [institutus] diuino nutu fuerat frequēter resumptus, & manifeste erat diuinitus inspiratus; [Ioannes Papa XXII laudat vitam & doctrinam S. Thomæ,] cōtinuanda est prosecutionis dicti processus historia, vsquequo de inquirendis dicti Sancti miraculis per Sanctissimum Ioannem Summum Pontificem Inquisitionis prosecutio fuit commissa. Coram quo Patre Sanctissimo cum prædicti Fratres exposuissent dictam caussam sui aduentus ad Sanctitatis suæ præsentiam, & super hoc litteras Magnorum assignassent, quibus implorabant inquisitionem de inueniendis miraculis factis meritis prædicti Sancti Apostolica auctoritate committi; prædictus Summus Pontifex diuino afflatus spiritu, quo repletur, dixit: Nos credimus, quod Fr. Thomas est gloriosus in cælo: quia vita sua fuit sancta, & doctrina eius non potuit esse sine miraculo. Et subiunxit Fratri, qui proposuerat: Assignamus tibi primum consistorium, in quo coram nobis & nostris Fratribus hæc ipsa proponas. Quam responsionem Summi Patris Cardinales b nostri Ordinis audientes, dixerunt esse in tali petitione diuinitus aspiratam, & a Deo fieri processus incepti negotij, qui semper fuit mirabilis in operibus Sancti sui. Cum autem die tertio, Consistorio per eumdem Fratrem fuisset prædicta petitio proposita, & de mandato Summi Pontificis prædictus Frater, [& approbantibus Cardinalibus Processum inquisitionis præscribit:] qui proposuerat, se de Consistorio absentasset; Summus Pontifex illo afflatus Spiritu, quo fuerat in prima responsione repletus, quasi solis radium hinc inde ad Cardinales dirigens suæ benignitatis aspectum, dixit: Fratres, nos reputabimus nobis ad magnam gloriam & nostræ Ecclesiæ, si istum Sanctum possumus catalogo Sanctorum asscribere, dummodo aliqua miracula possint de eo inueniri: quia ipse plus illuminauit Ecclesiam, quam omnes alij Doctores, in cuius libris plus proficit homo vno anno, quam in aliorum doctrina toto tempore vitæ suæ. Cui omnibus Cardinalibus tamquam Filijs annuentibus, dicto Fratri Summus Pontifex tres Prælatos ad inquisitionis miraculorum officium nominauit, ad quod amplius deliberato consilio, reuerendis Patribus Archiepiscopo Neapolitano, Episcopo Viterbiensi, & Domino Pandulfo de Sabello suo Notario, Inquisitionem prædictam cum Inquisitionis forma commisit, præmissa prius inquisitione de fama vitæ & miraculorum dicti S. Thomæ. Et completa in curia lecta, & acceptata in consistorio sunt, ne diuturnitate temporis nimis retardaretur Canonizatio desiderata Doctoris, ad quā festinabat Sanctissimi Patris affectio, prouidens quod per eam commissa sibi promoueretur Ecclesia, eius ædificata meritis, & illuminata doctrinis.

[82] Post reditum Fratrum dictorum de Curia, cum litteris de Inquisitione super præmissa facienda, auctoritate commissa, [colliguntur miracula Fossæ-nouæ facta,] antequam assignarentur in Neapoli prædictis tum Prælatis litteræ, quia tertius interesse non potuit, medio tempore, antequam prædictus Dominus Episcopus ad prædictam venisset ciuitatem, in qua erat Inquisitio facienda, vocatis testibus de monasterio Fossæ-nouæ, Abbate & c monachis, quorum quidam prædictum Sanctum & eius miracula viderant; quidam vero eius meritis beneficia diuina pietate receperant; superna virtute, dicti Sancti meritis, facta sunt multa miracula propter deuotionem populi, quæ occasione dictæ inquisitionis ex communi fama in regione personuit; & ex mira Dei prouidentia, quæ mirabiliorem dicti Sancti meritis se ostendit. Quorum miraculorum aliqua non fuerunt apud prædictos Inquisitores inuenta: quia testes Neapolim propter distantiam & impotentiam non potuerunt accedere: & Reuerendus Pater Neapolitanus Episcopus propter senectutem sine vitæ periculo in loco dicti monasterij, in quo & eius circuitu erant testes, non potuit cum dicto Domino eius collega Episcopo conuenire. Prædictus Frater ne derogaretur in aliquo diuinæ gloriæ, qui se mirabilem in Sanctis ostendit, & sancti Doctoris famæ, si miracula obliuioni essent tradita, quæ ad notitiam diuinæ gloriæ sunt patrata, infra illud tempus, quo prædictus Dominus Episcopus ad veniendum se parauit, expectans ipsum in dicto monasterio per menses quatuor, omnia mirabilia, quæ inuenire potuit, relegit: quorum aliqua infra illud tempus eo præsente sunt facta, & quædam alia de propinquo collecta, quæ inferius sunt notata. Per quorum multiplicationem visus est prædictus Sanctus infrascriptorum signorum multiplicationi intendere, sicut in subscripta visione visus est demonstrare.

[83] Dominus Bartholomæus de Sulmona monachus prædicti monasterij Fossæ-nouæ, vir magnæ religionis, [ipso Sancto, vt cuidam reuelauit præsente.] deuotionis & famæ ex testimonio sui Abbatis, vidit illis diebus, quibus prædicta omnia agebantur, vt in visione nocturna, Fratrem Thomam de Aquino, multis associatum Fratribus sui Ordinis, intrare chorum sui Ordinis & dicti monasterij. De cuius admiratus aduentu, quæsiuit de caussa sui noui accessus ad monasterium. Qui dixit: Audiui quod Summus Pontifex facit inquiri de factis meis, & ego ad hoc veni. Respondit prædictus monachus: Est verum quod debes canonizari: tamen Fr. d Petrus de Morrone non fuit canonizatus, nisi postquam fuit mortuus, & tu es adhuc viuus. Respondit S. Thomas: Fili, nullus canonizatur, nisi sit viuus, & Fr. Petrus de Morrone est viuus, & ideo est canonizatus: & inclinans se cœpit ostendere modum orandi dicti Sancti, recte faciens profundas inclinationes, sicut ille in cella sua faciebat, & addidit: Frater Petrus fuit canonizatus Sanctus, quia plurimum fuit in oratione deuotus. Deinde autem cantabitis istud Inuitatorium, quod ei in somnis seriose dicebat. Qui euigilans & admirans, non fuit de Inuitatorio recordatus, & videbatur, quod dictus Fr. Thomas induebat se ad Missam. In qua dum procederet, excitatus est, gaudens, quod Deus dignatus fuerat suo Sancto mira reuelare præterita, quæ præ diuturnitate videbantur oblita.

[Annotata]

a Argentarius mons & peninsula adhæret ditioni Senensi, & cum Orbitello, Portu Herculis, & Telamonis, subest Regis Hispaniarumdominio. Legitur infra per Bernardum Guidonis idem miraculum num. 99.

b Fuerunt hi Cardinales Nicolaus Martini Episcopus Ostiensis & Viliternus Decanus, creatus anno 1303, Nicolaus Farinula Confessarius Philippi Regis Francorum, creatus anno 1305. & Guillelmus Petri de Godino Episcopus Sabinus, creatus anno 1312.

c Septemdecim, aut circiter, testes in Processu auditi fuerunt.

d S. Petrus de Morone, seu Cælestinus Papa V, fuerat tum recenter a Clemente Vanno 1313 Sanctis adscriptus, colitur 19 Maij.

CAPVT XIV.
Miracula facta Fossæ-nouæ & Piperni.

[84] Dominus Ioannes de Adelasia, monachus prædicti monasterij de Piperno, cum iaceret in dormitorio, [Curatur apostema,] subito de nocte superuenerunt ei tam intensi dolores, vt videretur deficere. Ad quem cum monachi conuenissent, portauerunt ipsum ad infirmarium, vbi aptius remedia poterant adhiberi. Cui cum nullū adhibita medicamina afferrent remedium, persuaserunt, vt deuotione concepta B. Thomæ prædicto totis affectibus se voueret. Quod cum fecisset, & cum ipso alij, Sancti auxilium implorarent, subito apostema de eius exiuit corpore, nulla dimissa in eo penitus læsione, egitque Deo deuotus gratias, qui eum liberauerat meritis dicti Sancti.

[85] Dominus Ioannes de Sclauis, monachus dicti monasterij, cum apostema grauissimum pateretur & febrem, [aliud apostemæ cum febre:] ita quod medicus non speraret de sua infirmitate salutem; vouens se B. Thomæ & Deo, se eius meritis recommendans, fuit statim ab vtraque infirmitate curatus.

[86] Dominus Iacobus de Pastina, prædicti monasterij monachus cum de mandato Abbatis sui mitteretur ad Curiam, [febris,] subito cum superuenisset ei febris grauissima, & hoc Abbati suo reuelaret, concepta deuotione se dicto Doctori deuouit. Ad cuius sepulcrum Sancti cum deuotus oraret, fuit immediate ab infirmitate curatus.

[87] Dominus Iacobus de Feresalon, dictus Rubeus, dicti monasterij, cum febrem acutissimam pateretur, [iterum febris:] decumbens in lecto se dicto Doctori vouens, fuit continuo liberatus.

[88] Dominus Iacobus de Piperno dicti monasterij Cellarius, [sedata tempestas.] cum veniret ad monasterium S. Mariæ de Cannis monialium de Sompnino, ad Officium funeris cuiusdam sanctimonialis, & in via grandinum, tonitruorumque pateretur grauissimam tempestatem, ita quod de salute timeret, quia grandines eum propter grossitudinem lædebant excussione, inuocato Dei auxilio meritis S. Thomæ, immediate omnis tempestas cessauit.

[89] Fr. Emanuel de Piperno, Conuersus dicti monasterij, cum quatuordecim mensibus passus fuisset in brachio dextro dolorem acutissimum, [sublatus dolor brachij,] ita quod non posset ipsum capiti applicare, concepta deuotione ad prædictum Sanctum, & facto voto, quod quolibet anno, dum viueret, ieiunaret eius vigiliam; dum orasset ad eius sepulcrum, & recubuisset super illud aliquantulum super infirmum brachium, post modicam horam surrexit perfecte curatus.

[90] Fr. Leonardus de Piperno, Conuersus dicti monasterij nouitius, & faber, cum miracula S. Thomæ prædicti non crederet, [item alterius ob incredulitatem puniti:] sed plurimum dubitaret, quia ipse nullum adhuc viderat apertum miraculum; procumbens in lecto suo more solito coopertus, de mane surrexit, & brachium suum dextrum paralyticum inuenit: de quo cum nihil operari posset, nec festucam de terra accipere, credens hoc sibi accidisse ex frigore, vadens ad fornacem cœpit iuxta ignem fricare brachium, in quo dolore nimio grauabatur: qui cum nullum mitigationis sensisset effectum, memor suæ infidelitatis excessus, quem contra prædictum Sanctum commiserat, venit ad eius sepulcrum, & ibi aliquantulum orans, posito infirmo brachio super illud, sensit dolorem aliquantulum mitigari, & surgens credidit se totaliter liberatum. Sed cum accepisset martellum, tentans si posset aliquid operari, nec valeret, cogitans quod nondum erat ex tota infidelitate correptus, accessit iterum ad dicti Sancti sepulcrum, & ibi suam infidelitatem confitens, cum ex tota cordis deuotione petiuisset a Deo beneficium sanitatis, meritis dicti Sancti, ne inutilis esset in monasterio, promittens numquam de Sancti miraculis dubitare, sensit se continuo perfecte curatum; vtens curato brachio, sicut ante ad opera, agens Deo gratias, qui meritis dicti Sancti animum eius ab infidelitatis absoluit scelere, & suum brachium a dolore.

[91] Petrus Carellus, Oblatus dicti monasterij, habens quamdam filiam, [sanati ab infirmitate puella] graui infirmitate in toto corpore motiua virtute priuatam, quæ quotidie doloribus torquebatur, concepta deuotione ad prædictum S. Thomam, rogabat vt vel ipsam de hac vita tolleret, aut dolore sanaret: super qua petitione cum voto deuotionis fuit statim ab omni infirmitate curata.

[92] Iacobus Gulgunaris de Piperno dixit, se interfuisse, quando Ioannes, dictus Eremita, habens talem infirmitatem, [& eremita,] quod dormire non poterat, genuflexus in chorum super genu aggrediens, accessitusque ad sepulcrum dicti Sancti, & ibidem deuote orans Deum, quod sibi concederet dicti Sancti meritis sanitatem; immediate liberatus est, agens Deo gratias, quia cito fuerat prædicti Sancti meritis sanitatis beneficium assecutus.

[93] Nicolaus de Maximo de Piperno, vulneratus ab inimicis grauiter, & in brachio dextro cum totali fractione ipsius, [passus fracturam brachij,] cum de vulnere fuisset sanitatem medicinæ remedio assecutus, de fractura mansit brachiū omnino immobile, sine spe quod aliquo posset curari remedio medicinæ. De quo cum grauiter torqueretur, audito quod ad sepulcrum dicti Sancti frequentia fiebant miracula, dixit ei vxor sua: Concipias ad istum Sanctum deuotionem talem, de quo tot narrantur miracula; & spero quod statim assequeris eius meritis sanitatem. Qui cum deuotione concepta promisisset suis parcere inimicis, & eis in crastino pacis osculo reconciliari, & brachium cereum ad dicti Sancti deferre sepulcrum, cum de sero hoc dixisset, dormiens surrexit diluculo perfecte curatus, agens Deo gratias, & soluens brachium cereum, & perficiens, quem promiserat pacis de conciliatione tractatum.

[94] Iacobus filius Petri de Tibaldo de Piperno dixit, quod cum passus fuisset febrem quartanam per menses quatuor cum graui dolore brachij dextri, in quo actualiter patiebatur dolorem & febrem, [vexati febre quartana,] concepta deuotione ad dictum Sanctum, & vouens, si a Deo eius meritis curaretur, discalceatis pedibus eius visitare sepulcrum, & ad eius laudem vnam Missam facere celebrari in dicto monasterio, continuo dimissus a febre fuit, & a dolore brachij perfecte curatus, agens Deo gratias, & dicto Sancto, quæ vouerat cum deuotione persoluens.

[95] Marcus Brachialis de Piperno, cum pateretur tussim vehementem, [tussi & vomitu sanguinis,] & eius vehementia sanguinem frequenter euomeret, nec posset remedio cuiuscumq; medicinæ curari; accessit cum deuotione ad dicti Sancti sepulcrum: vbi cum deuote oraret Deum, & peteret dicti Sancti meritis liberari, confestim fuit perfecte a dicta infirmitate curatus.

[96] [struma gutturis,] Nicolaus de Monte-S. Ioannis, habitator Piperni, cum haberet filiam gutturnosam, & ipsam propter strumam gutturis maritare non posset, duxit eam ad monasterium Fossæ-nouæ prædictum. Quod cum filiæ ingredi non liceret, petiuit a Sacrista monasterij, vt ad filiam suam dicti Sancti reliquiæ portarentur: quas delatas cum reuerentia & deuotione concepta, ipsas gutturi filiæ rogauit apponi. Quibus appositis post modicam horam cum rediret ad propria, in via globum quemdam carnositatis euomuit, & gutturis tumor immediate cessauit.

[97] Prædictus Nicolaus cum tantam virtutem vidisset fieri in sua filia meritis dicti Sancti, [dolore lateris,] patiens in latere dextro dolorem, ita quod non poterat se inclinare; concepta deuotione ex præcedenti miraculo ad dicti Sancti venit sepulcrum, & super ipsum, pia deuotione & præsumptione & deuota fiducia, a parte dolentis lateris se extendit, petens sibi, sicut & filiæ a Deo dicti Sancti meritis beneficium impertiri. Super quo cum aliquantulum quieuisset, surrexit ab omni infirmitate curatus.

[98] Matthæus Ioannis de Leone de Piperno, Oblatus dicti monasterij, [oppilatione gutturis,] cum die Lunæ in Albis de sero sanus & hilaris comedisset, circa mediam noctem grauem dolorem stomachi patiens, cum oppilatione tanta gutturis, vt respirare vix posset; timens sibi imminere statim mortis periculum, concepta deuotione in corde, quam exprimere non valebat voce, dixit: Adiuua me, B. Thoma, ne inconfessus moriar, quia sum huius monasterij, in quo tuæ sanctæ Reliquiæ requiescunt, Oblatus, & voueo visitare sepulcrum tuum cum reuerentia & candelis accensis. Quibus verbis conceptu mentis dictis corde, immediate ab infirmitate curatus est, agens Deo gratias, & soluens quod promiserat Sancto votum.

[99] [febre,] Petrucius de Piperno hospes, habens quamdam filiam paruulam, febrem grauissimam patientem, cum ipse & vxor sua vouissent prædicti Sancti sepulcrum cum oblationibus visitare; continuo fuit a febre & ab omni, quam patiebatur, infirmitate curata. Qui agentes Deo gratias vota soluerunt.

[100] Matthæus Capuanus de Piperno, habens filium paruum, [frequenti singultu,] qui ex comestione cuiusdam piscis incidit in tam grauem & frequentem singultum, quod ab eius frequentia factus est lunaticus, vt signa monstrabant; detulit ipsum ad sepulcrum S. Thomæ, petens ipsum eius meritis liberari: super quod cum puerulus parum quieuisset & pater pro eius salute rogasset, surrexit ab omni infirmitate curatus.

[101] [cæcitate:] Petrus Balia de Piperno, cum quatuor vicibus continue visum amitteret, & tendentem ad cæcitatem remedia medicine non iuuarent, vltimo totaliter cæcus est effectus. Qui auditis miraculis, quæ ad dicti Sancti sepulcrum fiebant quotidie, deuotione concepta, ad ipsum se fecit a quodam eum præcedente conduci: vbi cum diu orans preces ad Deum effunderet pro salute, intercedentibus meritis S. Thomæ, continuo fuit lumine restitutus.

[102] Gregorius Citer de Piperno, cum haberet filium paruulum, qui insomnitatem incurrerat, numquam dormiens, [insomnia,] sed vigilans semper, & nullum ei medicinæ adhibitum remedium valeret, concepta deuotione, ad prædicti Sancti monumentum, prædictum filium attulit, & posuit eum super præfati Sancti sepulcrum. Qui puer statim siluit ab eiulatu, & qui diu non dormierat, obdormiuit, & deinceps perfecte curatus ab vtroque defectu surrexit. Cuius pater videns in filio tam manifestum miraculum, cui tam festinanter Sanctus succurrerat, cum ipse pateretur in dextro genu dolorem, nec posset sine baculo ambulare, nec pedem recte in terram ponere, [doloregenu,] deuotione concepta iterum Sanctum orauit, & statim extensa tibia sicut sana sine baculo, cum filio sano pater sanus ad propria remeauit, referens Deo gratias de miraculo duplicato.

[103] Iacobus Marcellucius de Piperno, patiens in gutture tumorem Boecij, veniens cum matre ad monumentum, [tumore gutturis:] accessit cum deuotione ad sepulcrum venerabile dicti Sancti, vbi cum deuotus oraret, petiuit apponi super tumorem eius reliquias, quibus appositis, statim tumor disparuit, & ipse perfecte curatus ab infirmitate remansit.

[104] Ioannes de Theodino iuuenis, cum impleret vas aquæ in fluuio dicti monasterij, [liberati a periculo submersionis,] impetus dicti fluminis eum cum vase rapuit, & per canalem molendini tanta velocitate proiecit, quod nullo modo potuit se iuuare. Qui cum subito impegisset in instrumētum quo rota vertitur molendini, cum magna deuotione clamauit: S. Thoma de Aquino: & statim percepit se capi ab vno homine per caput, qui ipsum de periculo liberauit, & posuit eum extra aquam: ad quod miraculum superuenit Frater Manuel Conuersus monasterij supradicti.

[105] Floredensa de Piperno, cum perdidisset oculum sinistrum, præ cuius dolore etiam de dextro videre non poterat, [cæcitate,] & sic tribus diebus sine oculorum lumine maneret; cum adhibitis remedijs nullum sanitatis consequeretur effectum, de nocte recommendans se Deo, meritis S. Thomæ, post orationes & lacrymas multis fatigata suspirijs aliquantulum requiescens, post paullulum quietis euigilans, inuenit se de vtroque perfecte curatam. Quæ vocans virum suum cum gaudio & vicinas, suæ illuminationis beneficium nuntiauit sibi impensum meritis S. Thomæ, quem apud Deum inuenerat adiutorem.

[106] Alexandra de Piperno, antiqua deuota, cum pateretur in brachio dextro dolorem, nec posset remedio medicinæ liberari; Computum a suum, cum quo quotiens diceret orationem Dominicam numeraret, & cum quo ex deuotione retigerat reliquias dicti Sancti, [dolore brachij,] posuit sub brachio, in quo dolor erat intensus: & in loco se prosternens, dixit: B. Thoma, ego reliquias tuas non possum contingere; impetra mihi beneficium sanitatis per istum Computum, quo tuas reliquias me recolo tetigisse. Quo verbo cum deuotione prolato, continuo se sensit penitus ab omni dolore curatam.

[107] Quædam mulier de Piperno patiens in collo dolorem vehementem, [colli.] inuocato auxilio dicti Sancti, fuit protinus ab omni dolore curata.

[Annotatum]

a Sic Hispani precatoriorum globulorum sertum, quo ad Deiparam Virginem per status salutationum Angelicarum decades inuocandam vtimur, [Computus rosarium.] cuentas id est, numerorum calculos seu rationes nominant.

CAPVT XV.
Miracula facta Sompnini, Terracenæ, Fundis, Neapoli: aliqua circa cooperatores Inquisitionis pro Canonizatione.

[108] Ioannes Capocius de a Sompnino, cum in maxilla sinistra dolorem fortissimum pateretur, [Liberantur dolore maxillæ,] concepta deuotione locum tangens dolentem, dixit: S. Thoma, si vera sunt, quæ de te miracula dicuntur, oro, vt me sanes; quia voueo sepulcrum tuum cum reuerentia visitare. Quibus verbis cum deuotione prolatis, ab omni dolore fuit continuo liberatus, agens Deo gratias, & Sancto de tam festino beneficio sanitatis.

[109] Theodora Manuta de Sompnino, cum pateretur in aure intensum cum tumore dolorem, [auris,] concepta deuotione ad dictum Sanctum, nuntium misit, & fecit mensurari dicti Sancti sepulcrum: de quo cum maxillam suam inuoluisset, inuocato auxilio eius, cōtinuo a tumore & dolore protinus liberabatur.

[110] Nicolaus Ioannis Stephani de Sompnino, cum passus fuisset tribus annis grauem tumorem in sinistra tibia cum multis vlceribus, [tibiæ,] nec posset multis adhibitis medicinæ remedijs liberari, ad dictum Sanctum deuotione concepta & voto facto, quod ad eius sepulcrum tibiam portaret ceream, si eius meritis obtineret a Deo de sua infirmitate medelam; protinus fuit ab omni infirmitate curatus, agens Deo & Sancto gratias, & soluens sicut promiserat vota sua.

[111] Matthæus dictus capuriccij de Sompnino, cum passus fuisset in pollice pedis per annū fistulam, [pollicis pedis:] & discurrens per multos medicos, nullum salutis remedium inueniret, ad verbum vxoris, quæ audiuerat ad sepulcrum dicti Sancti multa fieri miracula, concepta deuotione, de sero dicto Sancto se recommendans, a suo pollice omnia medicamina consueta, de Sancti meritis solummodo confisus, amouit: qui de mane surgens inuenit pollicem pedis sine indicio vulneris ab omni infirmitate curatum, agens Deo & Sancto gratias, qui tam festinus fuit miserator in cura.

[112] Stephania de Rocca-sicca, habitatrix castri Sompnini, hydropica & toto corpore tumida, [sublata hydropi,] cum concepta deuotiones ad dictum Sanctum venisset ad portam monasterij Fossæ-nouæ, petiuit cum magna deuotione eius reliquias sibi portari. Quæ cum portatæ fuissent, & eius pectori cum signo Crucis & orationibus applicatæ, rediens ad propria, fuit in via, eius crescente deuotione, curata.

[113] Nicolaus de Leone de Sompnino, cum esset in agro, [dolor coxæ & inguinis,] & eum dolor grauissimus in coxa & inguine prægrauasset, timens ad propria non posse redire, concepta deuotione ad B. Thomam, & facto voto, quod in crastino eius sepulcrum nudis pedibus visitaret, fuit continuo liberatus, & ad domum rediens, de mane votum, quod promiserat, deuotus impleuit.

[114] Maria de castro Campanetæ cum paralysim per annos plures ex frequentibus a viro suo turpibus verbis sibi illatis incurrisset; [paralysis,] cum spicas colligeret post messores, vt paupercula poterat, audiens a diuersis monasterij nominati, quod meritis dicti Sancti multa fierent miracula, vouit se ei, promittens monasterium visitare, si eius meritis sanaretur; & statim perfectissime curata ecclesiam monasterij, vt vouerat, visitauit, narrans miraculum, quod a Sancto impetrauerat, mira celeritate festinum.

[115] Boëtius Passagenus de Terracenis, habitator Fundanus, cum existens in platea, [podagra,] podagra subito in pedibus grauaretur, redijt adiutus ab alijs ad domum suam: vbi cum grauatus dolore vouisset sepulcrum dicti Sancti quam citius posset visitare, subito pia Sancti intercessione, diuina virtute curatus est.

[116] [dolor stomachi,] Boëtius de Terracena habitator Fundorum cum esset in monasterio Fossæ-nouæ, & audisset a Sacrista, quod ad sepulcrum dicti Sancti multa miracula meritis eius fierent, & grauem dolorem pateretur in stomacho, in quo a sua pueritia fuerat passus, accedens cum deuotione ad sepulcrum dicti Sancti, & petens eius meritis liberari, ponens se super sepulcrum, protinus fuit ab infirmitate curatus.

[117] Dominus Petrus Grassus de Neapoli miles, cum per vnum annum & amplius dextrum brachium sic haberet dolore grauatum, [brachij,] quod capiti suo applicari non posset, transiens per monasterium Fossænouæ, deuotione concepta ad merita dicti Sancti, venit ad sepulcrum, super quod infirmum ponens brachium, petiuit dictum Sanctum sibi fieri propitium, & continuo se sensit ab infirmitate curatum.

[118] Dominus Raynaldus Bacula de Terracena miles, [febris quartana,] cum multis annis passus fuisset quartanam, concepta deuotione venit ad sepulcrum S. Thomæ, vbi cum orasset eius meritis a Deo liberari, ex tunc se sensit a quartana curatum.

[119] Dominus Iacobus Capitanus de Neapoli miles, videns tam celerem in dicto milite impetratam diuina virtute medelam meritis dicti Sancti, cum ipse pateretur in oculis grauem cum dolore puncturam, [punctura & dolor oculi,] ponens faciem suam super sepulcrum eius, simili celeritate fuit diuina virtute curatus: simul agentes Deo gratias, qui simul fuerant dicti Sancti meritis liberati.

[120] Cæsarius de Bono ciuis Neapolitanus, infirmus grauiter duplici tertiana, cum instaret quintus dies accessionis, [tertiana duplex,] & de vita plurimum dubitaret, eo quod nullum paroxysmus sanitatis indiciū habuisset; cum fieret inquisitio de miraculis S. Thomæ, concepta deuotione corporaliter se deuouit. Qui cum superueniente accessionis termino nihil sensisset molestiæ, nec certificationem aliquam virtute naturæ, tertio die surrexit, & Domino Episcopo Inquisitori in officio Inquisitionis pro reuerentia dicti Sancti, vsque ad finem deuote seruiuit.

[121] Venerandus Pater Dominus Ymbertus, Archiepiscopus Neapolitanus, ad inquirenda miracula S. Thomæ de mandato Summi Pontificis constitutus, [Archiep. Neapol. liberatur tumore & vlcere in tibia:] cum instaret tempus, quo venerabilis Pater Dominus Angelus Episcopus, in dicta inquisitione collega, deberet simul cum eo Neapoli ad inquirenda miracula dicti Sancti procedere, & ipse pateretur grauem tumorem in tibia simul cum vlcere, quod longo tempore passus fuerat, & in lecto decumberet, & ambulare non posset; rogauit humiliter & deuote Deum, vt meritis dicti Sancti sanitatem dignaretur concedere, & commissam sibi inquisitionem pro Dei & Sancti gloria perfecte implere. Quo verbo cum deuotione prolato, statim de lecto sanus surrexit, & per totam cameram ambulauit, & veniente Domino Episcopo prædicto, inquisitionem sanus & deuotus impleuit.

[122] Prædictus Dominus Episcopus, cum inquisitionem commissam de dicti Sancti miraculis deuote & solicite faceret, [febri acutissima,] contigit vno die de sero, quod febris acutissima ipsum arriperet, & in toto corpore immutaret. Qui de vita desperans, B. Thomam deuote cœpit orare, petens vt superstitem suæ inquisitioni ipsum dignaretur dimittere, quam deuote concesserat inchoare. Quibus verbis dictis cum magna spe & fiducia sanitatis in illo languore febris caput reclinauit, fatigatus in lecto, & dormiens reliqua parte noctis vsque ad diem, de mane surrexit sanus, sed debilis, perfecte curatus, sine aliqua alleuatione quæ facta fuisset artis remedio vel naturæ, egitque Deo gratias, qui concesserat in se merita dicti Sancti cognoscere, quæ desiderabat per alios inuenire. Quæ duo miracula prædicti Sancti scripserunt Domino nostro Pontifici Summo sub vno contextu & serie litterarum, quæ sub eorum sigillis fuerunt pro vera assertione munitæ.

[123] Dominus Matthæus Canonicus maioris Ecclesiæ Neapolitanensis, Nuntius ad Summum Patrem Ioannē Dominū Papam cū inquisitione facta de miraculis dicti Sancti, [Canonicus duplici tertiana,] a præfato Domino Archiepiscopo destinatus; cum pluribus diebus idem, antequam iter ad Curiam arriperet, passus fuisset duplicem tertianā, & de superuentura accessione timeret, cum esset nimium debilis, non valens verbum exprimere, sed suus medicus nullatenus de eius salute speraret, quidam eius socius & Canonicus emisit pro eo votum, dicti Sancti cum eo visitare sepulcrum, quia ipse infirmus præ debilitate verbum exprimere non valebat. Quo annuente, quod votum erat sibi acceptum, statim fuit perfecte curatus. Quem cum medicus hora accessionis solicitus visitasset, vt ei remedium exhiberet, inueniens eum liberum, & a febre ventura, redeunte diuinitus sanitate, securum, contentus diuinæ beneficio medicinæ, consuluit vt ad confirmationem concessæ diuinitus sanitatis aliquam leuem medicinam acciperet, quæ ipsum ab omni superfluo humore purgaret. Quo annuente, cum satis leuem potionem ei medicus propinasset, & ille hora purgationis debita in lecto grauibus doloribus torqueretur, nec medicus sciret remedium aliquod adhibere, confirmato voto eodem quod fecerat, & pœnitens quod contentus remedio cælestis medici non fuisset, subito fuit ab omni torsione curatus, & virtute diuina medicina effectum suum habuit naturalem.

[124] Alia magna miracula Sancti dicti meritis Deus ostendit nuntijs, [seruantur iumentum in lapsu,] qui ex parte prædictorum Inquisitorum Inquisitionem factam de eius miraculis Summo Pontifici detulerunt; videlicet prædicto Domino Matthæo & Domino Petro nuntio prædicti Domini Episcopi Viterbiensique Canonico, qui cum venerunt per Alpes, & essent super lacum Lasonensem, b saumarius qui portabat saumandium Eracij de Arlotis Romani, per rupem altissimam cecidit super saxa acuta coram dicto lacu. In cuius caussa cum Matthæus prædictus inuocasset auxilium S. Thomæ, & animal crederetur ex casu alias fuisse confractum, subito saumarius inter illos lapides surrexit sanus, & non mutato in aliquo suo onere, quod portabat, accessit ad potum, & in nullo fuit a suo itinere impeditus. Quod miraculum omnes traxit qui aderant in stuporem, cum animal virtute naturæ non potuisset euadere, etiamsi sine onere cecidisset.

[125] Simile miraculum dixit prædictus Dominus Matthæus sibi in suo equo, dicti Sancti meritis, diuinitus fuisse concessum: [& equus ne caderet.] qui cum duobus posterioribus pedibus lapsu præcipiti toto corpore esset in rupe, & de anterioribus pedibus se regeret iuxta viam, & ipse ex toto equo dimississet habenas, habens ipsum pro perdito, qui non poterat humano iuuari auxilio: inuocato Dei auxilio, dicti Sancti meritis, cuius inquisitionē miraculorum porrectam portabat, equus magno conamine super pedes anteriores innitens, saltauit ad viam paratus ad iter: suppleuitque in equo virtus diuinæ potentiæ, quod deerat virtuti naturæ.

[Annotata]

a Sompninum vulgo Sunino in eadem Campania Romana versus regnum Neapolitanum, inter quod & Pipernum interiacet Rocca-sicca.

b Saumarius, Bernardo Guidonis Somarius, iumentum dorsuarium, mulus, equus, asinus Gallice Sommier. Hinc Saumandium ipsum onus. In Processu etiam Sommarius legitur.

APPENDIX.

Rigans montes de Superioribus tuis, ℞ de fructu operum tuorum satiabitur terra. Ad Benedictus: Splendens luce diuini muneris nouæ simul & legis veteris, ex quo Thoma iam Deo frueris nos orando iunge cum superis Versus. Orietur in tenebris lux tua, & tenebræ tuæ erunt sicut meridies.

Oratio Deus qui B. Thomam Confessorem tuum luminis tui singulari fecisti splendore clarescere, concede propitius, vt Ecclesia tua eius adiuta meritis & illuminata doctrinis, gaudijs perfrui mereatur æternis. Per Dominum &c.

Oratio B. Thomæ de Aquino, quam ipse fecit, & quotidie dicebat inclinatus cum lacrymis. Concede mihi, quæso, misericors Deus, quæ tibi placita sunt, ardenter concupiscere, prudenter inuestigare, veraciter agnoscere, & perfecte implere, ad laudem & gloriam nominis tui.

PROCESSVS INQVISITIONIS
factæ super vita, conuersatione, & miraculis recol. mem.

Thomas Aquinas, Doctor Angelicus Ordinis Prædicatorum (S.)

BHL Number: 8150

Ex MSS.

CAPVT I.
Apparatus præuius ad Inquisitionem. Bullæ Pontificiæ prælectæ.

FR. THOMÆ DE AQVINO. Ordinis Fratrum Prædicatorum, Sacræ Theologiæ Doctoris, Anno salutis MCCCXIX, a Ioannis XXII, Pontificis Max. Pontificatus III, per b Vmbertum Archiepiscopum Neapolitanum & c Angelum Viterbiensem & d Tuscanensem Episcopum, Inquisitores, vna cum D. Pandulfo de Sabello, Domini Papæ Notario, super hoc ab eodem Pontifice deputatos.

[1] [Præsentibus Archiepiscopo Neapolitano, Episcopo Viterbiensi,] Hic est Processus Inquisitionis factæ super vita & conuersatione ac miraculis recolendæ memoriæ Fr. Thomæ de Aquino Ordinis Fratrum Prædicatorum, sacræ Theologiæ Doctoris, per Reuerendos Patres Dominos, Dei gratia Vmbertum Archiepiscopum Neapolitanum, & Angelum Viterbiensem & Tuscanensem Episcopum, super hoc vna cum venerabili viro Domino Pandulfo de Sabello Domini Papæ Notario, cum clausula, [& tribus Notarijs,] quatenus vos, vel duo vestrum per sanctissimum Patrem & D. Dominum Ioannem Papam XXII specialiter deputatos, prȩsentibus ad totum Processum Inquisitionis eidem nobis Petro Ioannis de Rocca-Tarani Sabinensis diœcesis, Apostolica & Imperiali, & Francisco de Laureto Pennensis diœcesis Apostolica & Regali auctoritate publicis Notarijs, quos ijdem Domini Inquisitores ad ipsum Processum in scriptis fideliter redigendum specialiter assumpserunt, scriptus per me Petrum Notarium prædictum.

[2] In Nomine Domini. Amen. Anno Natiuitatis Domini eiusdem MCCCXIX, [anno 1319, 21 Iulij,] die Sabbati, XXI mensis Iulij secunda Indictione, Pontificatus Sanctissimi Patris & Domini, D. Ioannis Papæ XXII, anno tertio, Religiosus vir Fr. Guillelmus de Thoco, Procurator conuentus Fratrum Prædicatorum in Beneuento, constitutus apud Neapolim in camera Reuerendi Patris D. Vmberti, Archiepiscopi Neapolitani supradicti, coram ipso Domino Archiepiscopo, & coram Reuerendo Patre Domino Angelo Viterbiensi & Tuscanensi Episcopo supradicto, super vita & conuersatione ac miraculis recolendæ memoriæ Fr. Thomæ de Aquino, Ordinis Fratrum Prædicatorum, sacræ Theologiæ Doctoris, [oblatæ litteræ Apostolicæ Ioannis 22,] Inquisitoribus per Sedem Apostolicam deputatis, eisdem Dominis Archiepiscopo & Episcopo quasdam patentes litteras, & quasdam alias clausas Apostolicas litteras, ex parte supradicti Domini Papæ, veris bullis plumbeis eiusdem Domini Papæ, & in filis integris canapis pendentibus bullatas, præsentauit, & per eosdem Dominos cum instantia requisiuit, vt in commisso eis per eadem litteras Inquisitionis negotio solicite & attente, prout tenebantur, procedere deberent: quas litteras præfati Domini Archiepiscopus, & Episcopus, extractis sibi biretis, magna cum reuerentia receperunt, & prædictas patentes Apostolicas litteras statim coram eis publice legi fecerunt, mandantes nobis Petro Ioannis de Rocca-Tarani Sabinensis diœcesis Clerico, Apostolica & Imperiali auctoritatibus, & Francisco de Laureto Pennensis diœcesis Apostolica & Regia auctoritate publicis Notarijs supradictis, vt prædictas litteras Apostolicas & Inquisitionem ac omnem Processum per ipsos in huiusmodi Inquisitionis negotio faciendas, regestrare & fideliter scribere deberemus; Venerabilibus, & discretis Viris Abbati Marino de Caracchulis, supradicti Domini Archiepiscopi Vicario, Abbati Raynaldo Magnono Canonico Neapolitano, [coram alijs testibus:] & Domino Laureto de Tuncosis, Canonico Ecclesiæ S. Mariæ de Transtiberi de vrbe Presbytero, Roberto Canonico Ecclesiæ S. Stephani e Viterbiensis, supradicti Domini Episcopi Capellano, & pluribus alijs præsentibus ad præmissa testibus vocatis atque rogatis. Litteræ vero supradictæ patentes non abrasæ, non cancellatæ, nec in aliqua sui parte suspectæ, sed omni suspicione carentes erant per omnia tenoris, & continentiæ subsequentis. f

[3] Ioannes Episcopus Seruus Seruorum Dei, Venerabilibus Fratribus Archiepiscopo Neapolitano & Episcopo Viterbiensi, ac Dilecto filio Magistro Pandulfo de Sabello Notario nostro, salutem & Apostolicam benedictionem. De occultis sapientiæ diuinæ consilijs, de potenti manu inuictæ virtutis, & de beneficijs solitæ pietatis, militanti Ecclesiæ pro necessario in pugna solamine dona mittuntur; & præuenitur in dulcedine consolationum mentalium, quæ inuitata est ad conuiuia cælestium nuptiarum: de quibus in debitas laudes assurgimus, dum Sanctorum in cælis festa gaudijs internis cum laudibus celebramus, reddimusque Deo gratias, qui suam consolatur Ecclesiam, dum peregrinatur a patria, quam continuis adiutorijs roborat, dum impugnatur in via. Cuius, quamuis indigni, quia diuina miseratione curam suscepimus, velut Christi Vicarius, de profectu eiusdem commissæ nobis Ecclesiæ congaudemus: dum de diuersis mundi partibus nobis intimatur ad gaudium, quod infideles de Gentibus ad Ecclesiam fidei piscatione perueniant, & fideles ad patriam de mundo conscendant: qui de corruptione munditiam, de fragilitate constantiam, ac Dei dono de infirmitate adepti victoriam, necnon interdum (ne super his fides nutaret credentium, [ad instantiam Reginæ Siciliæ, & aliorum Principum,] sed Deum laudans in Sanctis eius, argumentis validissimis nutriretur, optaretque ex gratia imitari quod coleret, assequi quod collaudaret) notis coruscare miraculis referuntur. Sane dudum ex parte carissimæ in Christo filiæ nostræ g Mariæ Reginæ Siciliæ, claræ memoriæ Caroli secundi Regis Siciliæ relictæ, & dilectorum filiorum, nobilium virorum, h Principis Tarentini, ac i Ioannis Comitis Grauinensis, ac aliorum plurium Comitum ac Baronum regni prædicti, communis quoque ac Vniuersitatis Magistrorum & Scholarum Neapolitanensium, coram nobis, & Fratribus nostris propositum extitit, [& Vniuersitatis Neapolitanæ,] & per eorum litteras nuntiatum, quod recolendæ memoriæ Fr. Thomas de Aquino, Ordinis Fratrum Prædicatorum, sacræ Theologiæ Doctor, dum viueret, odore sanctitatis emicuit, conuersatione resplenduit, & multis magnis tam ante, quam post suum obitum miraculis coruscauit, quare pro parte ipsorum nobis fuit humiliter supplicatum, vt de eiusdem Fr. Thomæ vita & miraculis, Inquisitione præmissa, si reperiremus præmissa veritate fulciri, ipsum adscriberemus Sanctorum catalogo, ipsumque faceremus per vniuersas Ecclesias honore cōgruo solenniter venerari. Verum licet prædicta coram nobis & eisdem Fratribus nostris exposita, [de sanctitate & miraculis S. Thomæ,] si vera sint, nostrum & Fratrum ipsorum corda multa iucunditate repleuerint; attendentes tamen, quod Romana Ecclesia, præsertim in tanto fidei negotio, vbi videlicet de re tam ardua quæritur, cum magna consueuit maturitate procedere, quodque scriptum sit: Caussam, quam nesciebam, diligenter inuestigabam (nam si gloria sit celare verbum: gloria tamen Regis est inuestigare sermonem) Venerabili Fr. k Arnaldo Episcopo Albanensi, & Dilectis Filijs nostris l Guillelmo tit. S. Cyriaci in Thermis Presbytero, ac m Guillelmo S. Nicolai in Carcere Tulliano Diacono, Cardinalibus commisimus, [aliquatenus per Cardinales discussis,] vt apud Sedem Apostolicam de huiusmodi sanctitatis vitæ ac miraculorum fama prædicti Fr. Thomæ informationem per testimonia fide dignorum reciperent, illaque nobis referre curarent, vt veri similitudine inde sumpta, tutius possemus procedere in negotio prælibato; & quia per dictorum Cardinalium relationem fidelem coram nobis & Fratribus nostris factam accepimus, aliqualem informationem de sanctitatis & miraculorum fama prædicta; nos pium & congruum reputantes, vt si vera sint prædicta non lateat, de ipsorum Fratrum nostrorum consilio supplicationi fideli, prout præsentium describitur serie, duximus annuendum. [Iob 29, 16] Quocirca discretioni vestræ, de qua plenam in Domino fiduciam obtinemus, per Apostolica scripta mandamus, [mandatur processus fieri:] quatenus vos, vel duo vestrum in loco vel locis, vbi expedire videbitis, de vita & conuersatione ac miraculis Fr. Thomæ prædicti, ceterisque circumstantijs fidei negotium tangentibus, iuxta formam, quam vobis sub bulla nostra transmittimus inclusam, inquiratis diligenter veritatē; & quæ super præmissis inueneritis, fideliter in scriptis redacta, sub testimonio sigillorum vestrorum per viros idoneos ad Sedem Apostolicam destinetis; vt per Inquisitionem vestram sufficienter instructi, sicut res exigit & expediens visum fuerit, securius in ipso negotio procedere valeamus. Datum Auenioni, Idibus Septembris, Pontificatus nostri anno n tertio.

[4] Eodem anno die Lunæ 23. dicti mensis Iulij secundȩ Indictionis, in Palatio Archiepiscopatus Neapolitanensis Reuerendi Patres, [ex litteris alijs apertis 23 Iulij,] Domini Archiepiscopus & Episcopus, Inquisitores supradicti, litteras Apostolicas supradictas clausas, de quibus superius fit mentio, in eorum præsentia per me Petrum Notarium eumdem aperiri & legi fecerunt, quarum tenor per omnia talis est: Forma, iuxta quam testes examinabitis, super vita, [forma in processu seruanda prascribitur:] conuersatione ac miraculis recol. mem. Fratris Thomæ de Aquino, Ordinis Fratrum Prædicatorum, S. Theologiæ Doctoris, testes legitimos, quos super vita, conuersatione & miraculis dicti Fr. Thomæ debetis recipere, prius ab eis præstito iuramento, diligenter examinare curetis, & de omnibus, quæ dixerint, interrogetis eos, quomodo sciant, quo tempore, quo mense, qua die, quibus præsentibus, quo loco, ad cuius vocationem, & quibus verbis interpositis, & de nominibus illorum, circa quos miracula facta dicuntur: & si eos ante cognoscebant, & quot diebus ante viderunt eos infirmos, & quanto tempore fuere infirmi, quanto tempore visi sunt sani, de quo loco sunt, omnium interrogationes de omnibus circumstantijs diligenter, & ad singula capitula fiant, vt expedit, quæstiones prædictæ & series testimonij ac verba testium fideliter redigantur in scriptis.

[5] Prædicti itaque Inquisitores in dicto commisso eis Inquisitionis officio, iuxta præscriptæ commissionis eorum seriem procedere cupientes ac deliberantes ad Processum huiusmodi Inquisitionis factæ in ciuitate Neapolitana, [Processus fit Neapoli] pro eo quod dictus Dominus Archiepiscopus infirmitate detentus ad loca alia extra Neapolim non poterat se conferre, citari mandarunt, interdum per eorum litteras, interdum per Dominum Leonardum, Presbyterum de Neapoli, iuratum Nuntium eorum, subscriptos testes: de quorum citatione cum per Responsales Commissariorum, quibus litteratorie commissum extitit testes ipsos citare, tum per relationem fidelem dicti Nuntij iurati, eisdem Dominis Inquisitoribus oretenus factam plenarie constitit: a quibus quidem testibus, [testes citati, & iuramēto præstito examinati.] in terminis citationis eorum coram dictis Dominis Inquisitoribus, in dicto palatio Archiepiscopatus Neapolitani compræsentibus, ad citationem eamdem receperunt ijdem Inquisitores, ipsique testes in eorumdem Dominorum Inquisitorum manibus præstiterunt, de pura veritate dicenda super vita & conuersatione ac miraculis dicti Fratris Thomæ de Aquino, corporale ad sancta Dei Euangelia iuramentum, prece, pretio, subornatione, odio, gratia, vel amore, aut alia corruptionis specie quibuscumque sublatis. Quo iuramento a dictis testibus suis vicibus sic recepto, ipsos supra vita & conuersatione ac miraculis eiusdem Fr. Thomæ receperunt, & examinarunt diligenter, semoti & in secreto iuxta traditam ijs per Apostolicam Sedem formam. Quorum testium nomina & cognomina, depositiones & dicta sub religione dicti per eos præstiti iuramenti recepta, ac dies & loca ceu locus iuramentorum & depositionum eorum hominum infra distincte & particulariter continentur. Videlicet eodem die Lunæ 23. eiusdem mensis & Indict. Neapoli in palatio Archiepiscopatus.

[Annotata]

a Ioannes 22 creatus 7 Augusti anni 1316, mortuus Auenione anno 1334, 4 Decemb.

b Vmbertus, alijs Humbertus & Ymbertus creatus Archiepiscopus anno 1308, mortuus anno 1320, 3 Iulij.

c Angelus de Tineosis Romanus, factus Episcopus anno 1318, Romæ anno 1343, mortuus & apud S. Mariam supra Mineruam sepultus.

d Tuscania, vulgo Tuscanella, inter Viterbium (cui Tuscanellæ Sedes Episcopalis adiuncta) & Castrum prope Martam fluuium.

e Sabinensis Episcopi Sedes est Manliana, vulgo Magliana, prope Tiberim versus Vmbriam.

f Pinna vrbs Vestinorum, in hodierno Aprutio vlteriore, vulgo ciuita di Penna.

g Maria filia Stephani V & Ladislai IV Regum Hungariæ, mater 14 liberorum, e quibus primus Carolus Martellus Rex Hungariæ, 2 S. Ludouicus Episcopus Tolosanus Ordinis Minorum, 3 Robertus Rex Neapolitanus.

h Philippus 4 filius, mortuus anno 1332.

i Grauina vrbs Episcopalis & nunc caput Ducatus familiæ Vrsinorum in Apulia antiqua, modo ditione Bariensi in confinijs Basilicata. At Ioannes filius 8, factus dein Dux Duratius & Princeps Albaniæ, mortuus anno 1335.

k Arnaldus ex Episcopo Pictauiensi Episcopus Cardinalis Albanensis factus anno 1312, Auenione vita functus anno 1320.

l Guilielmus Testa Condomiensis, creatus etiam anno 1312, mortuus anno 1345.

m Guilielmus Longus Bergomensis, creatus anno 1294, mortuus V Idus Aprilis anno 1319.

n Est hic annus Christi 1318, cum a 7 Augusti cœptus esset annus 3 Pontificatus.

CAPVT II.
Testes auditi diebus XXIII, XXIV & XXV Iulij, Commissarius Regis, Abbas & tres monachi Fossæ-nouæ.

[6] Dominus Petrus Grassus de Neapoli miles Regis, Commissarius & familiaris, ætatis, vt dixit, circa annos sexaginta, [Petrus Grassus testatur] qui dicebat de miraculis dicti Fr. Thomæ de Aquino aliqua in se miracula sensisse, & etiam recepisse, vocatus ad præsentiam dictorum Dominorum Inquisitorum, & iuratus coram ipsis Inquisitoribus, super vita & conuersatione ac miraculis dicti Fratris Thomæ dicere puram & veram veritatem, quam scit ex visu, auditu & credulitate, & quod etiam ad interrogata super ipsa inquisitione veraciter respōdebit, amore, vel odio, prece, pretio, fauore, vel subornatione qualibet sublatis. Et primo interrogatus de vita & conuersatione eiusdem Fr. Thomæ, dixit, quod ab eo tempore, quo ipse testis erat scholaris & puer, audiuit, nemine discrepante, dici communiter & teneri, quod ipse Fr. Thomas erat homo sanctissimæ vitæ; & multi tenebant, quod esset Virgo sicut ex vtero matris suæ, & quod die quolibet ipse ante omnes dicebat Missam suam, & ex ordinatione sua præter id seruabat continue, [de sanctitate eius] quod immediate post completam Missam suam, priusquam exueretur ex toto, erat indutus Presbyter alius ad aliam Missam dicendam: quam etiam ipse audiebat ad finem, priusquam ad actus alios traheretur; & insuper quod ipse numquam, præter naturalis quietis horas, horam habebat aliquā otiosam, qua trahi posset vel aliquatenus occupari ad actus aliquos seculares, sed aut legebat, aut scribebat, seu scribi faciebat, aut orabat, aut prædicabat. Interrogatus a quibus hæc audiuit, dixit, quod non numquam a fama publica, nonnumquam a Religiosis, nonnumquam a studentibus, & frequenter a Domino a Bartholomæo de Capua, regni Siciliæ Logotheta, Fr. Raynaldo de Piperno, socio dicti Fr. Thomæ, Fr. Iacobo, & alijs Fratribus Ordinis Prædicatorum, quos interdum audiuit de talibus colloquentes: & addidit quod, dum quadam vice coram sanctæ memoriæ Fr. b Iacobo de Viterbio Ordinis Eremitarum, tunc Archiepiscopo Neapolitano, tractaretur de viris scientibus & scientia aliquorum, [& doctrina:] dixit ipse Archiepiscopus, quod nulli sibi attribuant vel ascribant in sacra scientia aliquid plene scire, nisi qui sequuntur & inhærent scientiæ & scriptis Fr. Thomæ de Aquino, qui viam aperuit intelligentibus ad sciendum. Interrogatus de loco, vbi audiuit dici prædicta, dixit quod vbique locorum, vbi dictus testis aliquoties moram traxit, & vt plurimum in ciuitate Neapolitanensi.

[7] Item interrogatus super miraculis eiusdem Fr. Thomæ, dixit & deposuit, vt infra particularirer continetur, videlicet quod ipse miles priuatus per menses decem vel circa, virtute & vsu solito brachij sui dextri, adeo quod nec de ipso brachio, nec de manu propria vsus solitos exercere [posset] imo nec caput pectere, [amissum vsum brachij] vel infulam sub mento ligare, nisi per alium adiutorem: habuit anno sequenti primæ Indictionis proximæ præteritæ Romam accedere peregre in Quadragesima dicti anni; & dum esset in via, occurrit ei circa c Tracen. attendere de beato corpore dicti Fr. Thomæ, quod audiuerat alias fuisse sepultum in monasterio Fossæ-nouæ, & tunc in mente concipiens & etiam fidem sumens, posse de passione dicti sui brachij ex ipsius Sancti meritis adiuuari, destinauit & vouit in animo illuc omnino diuertere. Et sic factum est, quod de tota societate, cum qua pergebat ad Vrbem, assumptis pro socijs duobus Neapolitanis militibus, videlicet Domino d Nicolao Filmarini, & Domino Henrico Caracchuso, qui etiam locum dicti sepulcri visitare desiderabiliter cupiebant; peruenit illuc pariter cum eisdem; [ad sepulcrum eius,] & eo introeunte curtile dicti monasterij Fossæ-nouæ, statim quæsiuit & habuit vnum de monachis dicti monasterij, quem rogauit, vt ei locum ostenderet sepulcri corporis prælibati. Quo sepulcro ei per illum a remotis aliquantulum præostenso, quod quidem sepulcrum dixit idem miles esse ad sinistram partem maioris altaris monasterij supradicti, cum itur ad illud, inspectoque super ipso sepulcro quodam tapete, quod fecit ab inde remoueri, genuflexus in terra ante dictum sepulcrum, pro recuperanda sanitate dicti sui brachij, per hæc verba dixit se Dominum exorasse: Domine Deus, qui in Sanctis tuis mirabilis es, concede mihi per merita Sancti huius, mei deperditi brachij solitam sanitatem. Et statim protenso se toto supra dicto sepulcro, [recuperat.] notabiliter sensit redditam sibi virtutem deperditam brachij supradicti: quodam solo tamen circa iuncturas dicti brachij remanente stupore, in modum cuiusdam pigritationis seu dormitationis neruorum, qui ex toto euanuit circa sero ipsius diei. Vertit se extemplo ad eosdem socios, & notificauit illis factum sibi miraculum per merita dicti Sancti, & ex tunc dicto transacto die ita percepit & habuit restitutam ex toto dicti brachij sanitatem, acsi numquam passionem aliquam habuisset in illo. Interrogatus de tempore passionis brachij supradicti, dixit, quod ipsa passio inuasit eum in eodem brachio a mense Maio de anno quinto decimæ Indictionis proxime præteritæ, & durauit vsque ad tempus huiusmodi sibi redditæ sanitatis, quod fuit de mense Maio tunc immediate sequentis. Interrogatus de loco, & præsentibus, dixit, vt supra deposuit.

[8] [2 Abbas Fossæ-nouæ,] Die Martis vigesima quarta eiusdem mensis Neapoli in palatio Archiepiscopatus, Venerabilis & Religiosus vir, Fr. Nicolaus Abbas monasterij Fossæ-nouæ, Ordinis Cisterciensis, citatus ad præsentiam dictorum Dominorum Inquisitorum, iuratus coram eis super vita & conuersatione ac miraculis dicti Fr. Thomæ dicere puram & veram veritatem, quam scit ex visu, auditu & credulitate, & ad interrogata etiam veraciter respondere, amore, odio, prece, pretio, fauore & subornatione aliqua sublatis: & primo interrogatus super vita & conuersatione eiusdem Fr. Thomæ, [testatur morbum & pium obitum S. Thomæ:] dixit, quod olim tempore felicis recordationis Domini Gregorij Papæ Decimi, dum dictus Fr. Thomas vocatus iret ad concilium Lugdunense, & transitum faceret per Campaniam, infirmatus fuit in castro Magentiæ cuiusdam Domini Anibaldi de Ceccano; & cum ipsa infirmitate grauaretur, dixit, vt audiuit a pluribus: si Dominus voluerit me visitare, melius est, quod reperiar in domo Religiosorum, quam in domibus secularium: & ex tunc caussa deuotionis fecit se portari ad monasterium Fossæ-nouæ, quod distat a dicto castro milliaribus sex vel circa, vbi iacuit infirmus quasi per mensem: & cum peruenisset ad dictum monasterium, in ingressu ipsius audiuit dici dictus testis, quod dictus Fr. Thomas dixit: Hæc requies mea in seculum seculi, hic habitabo quoniam elegi eam. Et dum idem Fr. Thomas iaceret infirmus, monachi dicti monasterij ob magnam deuotionem, quam habebant ad ipsum propter famam sanctitatis ipsius, proprijs manibus portabant ligna e de silua ad ipsum pro igne faciendo, sibi non arbitrantes congruum, quod animalia bruta portarent ligna ad vsum tanti viri. Et ipse quoties videbat ipsos monachos portantes ipsa ligna ad cameram, vbi ipse iacebat, assurgebat cum magna deuotione & humiliter, dicens: Vnde hoc mihi, vt sancti viri deferant mihi ligna? Interrogatus de caussa scientiæ, dixit, quod ipse interfuit & vidit & audiuit prædicta. Dixit etiam se vidisse, quod dictus Fr. Thomas cum magna deuotione, reuerentia, & lacrymarum effusione suscepit Ecclesiastica Sacramenta in eodem monasterio, in eadem infirmitate, qua infirmitate obijt. Interrogatus de tempore, vt puta de anno, mense & die, dixit se non recordari: dixit tamen, quod fuit tempore Quadragesimali. Interrogatus, quibus præsentibus vidit, & audiuit prædicta, dixit, quod præsentibus Fr. Petro de Monte-S. Ioannis, & Fr. Octauiano de Babuco, monachis dicti monasterij nunc viuentibus, & multis alijs monachis eiusdem monasterij iam defunctis. Interrogatus si alia sciret de vita & conuersatione ipsius Fratris Thomæ, [& castissimam vitam,] dixit, quod audiuit dici, quod ipse Fr. Thomas fuit homo magnæ honestatis, munditiei & sanctitatis, & quotidie dum erat sanus, celebrabat, & continuo vacabat studio & orationibus: audiuit etiam, quod fuit Virgo dum vixit sicut ab vtero matris suæ. Interrogatus a quibus audiuit prædicta dici, dixit, quod a prædicto Fr. Petro de Monte-S. Ioannis, qui audiuerat a Confessore suo, & quod Frater Petrus alias fuerat conuersatus cum dicto Fr. Thoma. Interrogatus super miraculis, si quæ sciret facta fuisse propter merita dicti Fr. Thomæ, [corpus iussu eius apparentis relatum,] siue in vita siue post mortem ipsius, dixit, quod post mortem ipsius, dum corpus ipsius Fr. Thomæ esset sepultum ante altare dicti monasterij, monachi eiusdem monasterij dubitantes, ne corpus ipsum raperetur, ab inde secreto transtulerunt ipsum corpus a dicto sepulcro ad quamdam capellam, quæ dicitur capella S. Stephani eiusdem monasterij: & post spatium, quasi septem mensium apparuit in somnis idem Fr. Thomas Fratri Iacobo, tunc Priori ipsius monasterij, sicut publice dicebatur in ipso monasterio, & adhuc dicitur, & dixit ei: Reduc me ad locum pristinum; & sic factum est cum solennitate debita per monachos dicti monasterij. Dixit etiam, quod in apertura ipsius sepulturæ exiuit tanta fragrantia odoris, quod dicta capella cum claustro dicti monasterij repleta est odore suauissimo. Dixit etiam quod totus conuentus dicti monasterij tunc celebrauit Missam de ipso Fr. Thoma tamquam de sancto Confessore, [cum fragrantia odoris,] cantando: Os iusti meditabitur sapientiam &c. considerantes non esse congruum cantare pro ipso Missam pro Defunctis, cum haberent eum pro sancto viro. Interrogatus de caussa scientiæ, dixit quod interfuit, & vidit prædicta. Interrogatus de tempore, mense & die, dixit, quod fuit infra vnum mensem, [& Missa cantata de Confessore:] vel circa post dicti Fr. Thomæ obitum, vt supra; dixit tamen de mense, & die se non recordari. Interrogatus quibus præsentibus, dixit quod præsentibus omnibus monachis dicti monasterij, de quibus supradictus ipse testis, & supradictus Fr. Petrus, & Fr. Octauianus. Interrogatus de loco, dixit, vt supra deposuit. Interrogatus ad cuius vocationem ipse testis iuit videre & sentire prædicta, dixit, quod ipse iuit ad suauitatem odoris, quem sensit in apertura sepulturæ prædictæ.

[9] Item interrogatus si sciret alia miracula dicti Fr. Thomæ, dixit quod audiuit dici multa alia miracula, & specialiter, dum dictus Fr. Thomas iaceret infirmus in dicto castro Magentiæ, & requireretur vt aliquid sumeret, dixit: Si haberem f harengas recentes, comederem. Contigit inde transire vecturalem cum sardis, [pisces sardos in haleces mutatos:] & dum quærerentur ab ipso pisces, inuentum fuit, quod vna cista ex ipsis piscibus erat plena harenghis recentibus, quæ plena fuerat sardis: & quod, dum ipsæ harenghæ portarentur ad ipsum Fr. Thomam, noluit comedere. Dixit etiam, quod audiuit dici de quodam, qui vocabatur Magister Raynaldus, qui fuerat claudus, & meritis dicti Fr. Thomæ fuit liberatus, [claudum sanatum:] dum esset ad sepulcrum ipsius. Interrogatus a quibus audiuit dicta duo miracula, dixit, quod dictum miraculum piscium audiuit dici a Fr. Guilhelmo de Tocco Priore Beneuentano Fratrum Prædicatorum, qui Prior dixerat eis, quod audiuerat hoc a pluribus hominibus dicti castri Magentiæ, vbi dictum miraculum factum fuisse dicebatur; & dictum aliud miraculum de claudo dicit se audiuisse a Fr. Octauiano prædicto, qui dixit eidem testi se miraculum ipsum vidisse: dixit etiam quod de prædictis est vox & fama publica in monasterio supradicto.

[10] Eodem die ibidem Fr. Nicolaus de Fresolino, monachus dicti monasterij, testis iuratus in præsentia dictorum Dominorum Inquisitorum super vita & conuersatione ac miraculis dicti Fr. Thomæ dicere puram & veram veritatem, quam scit ex visu, [monachus Fossæ-nouæ.] auditu & credulitate, & etiam ad interrogata veraciter respondere, amore, odio, prece, pretio, fauore, & subornatione qualibet sublatis. Interrogatus primo de vita & conuersatione dicti Fr. Thomæ, dixit, se audiuisse dici, quod fuit homo sanctæ vitæ, & conuersationis, dum vixit: & ipse testis vidit, quando dictus Fr. Thomas venit infirmus de castro Magentiæ ad dictum monasterium Fossæ-nouæ, [testatur pium obitum,] & ibidem in ipsa infirmitate cum magna reuerentia & deuotione, & lacrymis suscepit Corpus Dominicum, & Ecclesiastica Sacramenta, & cum ipse testis esset tunc nouitius in dicto monasterio de alijs particularibus vitæ & conuersationis ipsius Fr. Thomæ, dixit se notitiam non habuisse. Dixit insuper se audiuisse dici a supradicto Fr. Petro de Monte-S. Ioannis, quod dictus Fr. Thomas in ingressu dicti monasterij dixit: Hæc est requies mea &c. Interrogatus de tempore, mense & die aduentus dicti Fr. Thomæ ad monasterium supradictum, dixit quod sunt anni quadraginta quinque, & quod fuit mense Februario, & mortuus fuit * nono Martij, dictum mensem Februarium tunc immediate sequentem, Quadragesimali scilicet tempore. Interrogatus item de miraculis dicti Fr. Thomæ in vita vel post mortem ipsius, dixit, quod dum corpus ipsius Fr. Thomæ fuisset sepultum ante altare ecclesiæ dicti monasterij, & Fr. Iacobus de Florentino, tunc Prior dicti monasterij (ipso & alijs monachis dicti monasterij dubitantibus, [fragrantiā odoris in relatione corporis:] ne corpus ipsum auferretur ab inde) fecit ipsum transferri de ipso sepulcro ad capellam S. Stephani, & ibi iacuit per menses septem, & postea dicti monachi reportauerunt ipsum corpus ad pristinum locum: & in apertura ipsius sepulcri tantus inde fragrauit odor, vt dicta capella & claustrum repleta fuerint odore prædicto, ita quod ipse testis simul cum alijs monachis ipsius monasterij cucurrit ad odorem prædictum.

[11] Item interrogatus si sciret alia miracula de dicto Fr. Thoma, dixit, quod Magister Raynaldus medicus chirurgicus, habitator castri S. Laurentij de Valle, dum claudicasset propter morbum pedum, ita quod sine sustentatione baculorum seu g gambettarum stare & ambulare non poterat; [claudum ob podagram sanatum,] venit ad dictum monasterium, vocatus ad curam cuiusdam infirmi, nomine Fr. Ioannis de Amico, qui erat in ipso monasterio, & dum esset ibi, audita fama dicti Fratris, cum magna deuotione accessit ad tumulum dicti Fr. Thomæ, & iacens per aliquam horam super sepulcro ipso & orans, subito dictæ ægritudinis consecutus est sanitatem, & sanus recessit a dicto monasterio sine alicuius adminiculo sustentationis ad propria. Interrogatus de caussa scientiæ, dixit, quod interfuit, & vidit prædicta. Interrogatus de tempore, mense & die, quo factum fuit dictum miraculum, dixit se non recordari: dixit se tamen existimare, quod fuerit quinto anno vel circa post obitum dicti Fr. Thomæ. Interrogatus quibus præsentibus factum fuit dictum miraculum, dixit, quod fuerint præsentes ipsi testes, Fr. Petrus de Fundis, Fr. Martinus de Pastina monachi, & Fr. Nicolaus de Paleario monachus Conuersus dicti monasterij, & multi alij monachi eiusdem monasterij. Interrogatus de loco, dixit vt supra. Interrogatus ad cuius vocationem ipse testis & prædicti alij monachi iuerunt ad videndum dictum miraculum, dixit, quod interfuerat a principio cum ipso infirmo, & tam ipse quam alij monachi ipsius monasterij ad sonum campanæ congregati fuerunt in choro ecclesiæ ipsius monasterij, qui viso ipso miraculo cantauerunt solenniter: Te Devm lavdamvs. Item interrogatus, quæ verba in orando interposuit dictus Magister Raynaldus, quando liberatus fuit, dixit, se non audiuisse verba, per quæ orauit, sed vidit ipsum orantem secreto super prædictum sepulcrum. Interrogatus si cognouerit dictum Magistrum Raynaldum, & viderit ipsum infirmum de pedibus ante ipsum miraculum, dixit quod sic. Interrogatus quanto tempore cognouerit, & viderit ipsum infirmum seu in ipsa infirmitate existentem; dixit, quod per annum & vltra. Interrogatus quanto tempore viderit ipsum post dictum miraculum sanum; dixit se non aliud scire, nisi quod vidit ipsum recedentem sanum statim facto ipso miraculo. Interrogatus qua infirmitate pedum detinebatur dictus Magister Raynaldus, & si habebat pedes integros, vel attractos; dixit quod integros, tamen grauatos gutta. Interrogatus qua gutta, dixit podagrica. Interrogatus si dictos baculos deferebat ad eius sustentationem in manibus, an sub vlnis, ita quod corpus sustentaretur super baculis ipsis; dixit, quod portabat ipsos baculos sub vlnis seu brachijs. Interrogatus, si solo suffragio baculorum, vel alterius conductu sustentabatur; dixit, quod vtroque suffragio vtebatur; nam aliter non poterat ambulare. Interrogatus, si dictum miraculum fuit factum de die vel de nocte; dixit quod de die. Interrogatus, qua hora diei, dixit quod post tertiam, & ante nonam. Item interrogatus, si sciret alia miracula dicti Fr. Thomæ; dixit se nescire de visu, tamen audiuit dici, quod multi vouentes se dicto Fratri, & accedentes ad tumulum eius, consecuti sunt de suis infirmitatibus sanitatem: dixit etiam, quod de omnibus est publica vox & fama in dicto monasterio & locis vicinis, & specialiter in Piperno.

[12] Eodem die ibidem Fr. Martinus de Pastina, Sacerdos & monachus dicti monasterij, testis iuratus secundum formam superius annotatam, [monachus alius,] & interrogatus primo de vita & conuersatione dicti Fr. Thomæ, dixit, quod audiuit dici, quod ipse Fr. Thomas fuit homo spiritualis, sanctæ conuersationis & vitæ, & quod fuit Virgo vsque ad tempus mortis suæ. [testatur sanctitatem vitæ,] Interrogatus a quibus audiuit hoc dici, dixit quod communiter audiuit dici a monachis dicti monasterij. Item interrogatus de miraculis eiusdem Fr. Thomæ factis in vita vel post mortem ipsius; dixit se audiuisse dici, quod, quando fuit translatum corpus dicti Fr. Thomæ de capella S. Stephani dicti monasterij ad pristinum locum eius ante altare maius ecclesiæ dicti monasterij, a sepulcro ipso, de quo translatum fuit, magna fragrantia odoris exibat. [fragrantiā odoris ex sepulcro,] Interrogatus a quibus audiuit dici, dixit quod a Fr. Nicolao, nunc Abbate dicti monasterij, & a Fr. Petro de Monte-S. Ioannis, & a Fr. Blasio Magistro testis, & a monachis ipsius monasterij, qui in apertura ipsius sepulcri fuerunt præsentes, vt dixerunt ipsi testi; & ipse etiam testis post quinquennium, dum sepulcrum ipsius Fr. Thomæ, quod erat ante altare supradictum, iterato aperiretur, sensit suauem fragrantiam odoris, quasi incensi: & tunc idem testis perquisiuit, si esset appositum incensum, & inuenit, quod non fuerat ibi appositum incensum, & quod de corpore ipsius Fr. Thomæ dictus odor exibat.

[13] Item interrogatus, si sciret alia miracula eiusdem Fr. Thomæ, dixit se scire, quod Magister Raynaldus Amicus, medicus de S. Laurentio de Valle, qui venerat ad curandum vnum monachum ipsius monasterij infirmum, qui vocabatur Fr. Ioannes de Amico, dum esset gutta podagrica adeo grauatus, quod per se non poterat stare vel ambulare, nisi ex sustentatione & adminiculo aliorum; audito ibidem quod Deus multa miracula fecerat propter merita dicti Fr. Thomæ, caussa deuotionis & sanitatis recuperandæ, fecit se portari ad tumulum dicti Fr. Thomæ per duos homines, qui sustentabant eumdem: [claudum podagricum sanatum:] & dum fuisset ibi per horam, qua ipsi forte potuissent septem Psalmi concini, dictus medicus miraculose extitit liberatus. Interrogatus quomodo id sciret, dixit, quod ipse præsens fuit, & vidit ipsum infirmum portari ad sepulcrum prædictū, & postea prosilientem per se sanum, & dicentem: Sanus sum. Vidit etiam eum per se libere equitantem, quando recessit de dicto monasterio, & dicentem: Decem anni sunt, quod fui infirmus, & modo sanus sum. Interrogatus de tempore quo factum fuit dictum miraculum; dixit, quod sunt anni triginta octo vel circa iam elapsi; de mense, die, & hora dixit se non recordari. Dixit tamen, quod fuit factum de die, & tali hora, qua potuit equitare dictus medicus per decem milliaria, & quod fuit tempore Quadragesimæ, vt sibi videtur. Interrogatus, qui fuerint præsentes, quando dictum miraculum fuit factum, dixit, quod multi fuerunt præsentes, tamen non recordatur de omnibus eorum, nisi de Fr. Fidele, qui mortuus est. Interrogatus de loco; vbi dictum miraculum factum fuit, dixit, quod in dicto monasterio ad sepulcrum dicti Fr. Thomæ. Interrogatus ad cuius vocationem ipse testis iuit ad videndum dictum miraculum, dixit, quod facto dicto miraculo campanæ ipsius monasterij pulsatæ fuerunt, & tunc ipse & alij Fratres dicti monasterij accesserunt ad chorum ecclesiæ ipsius monasterij, & inibi congregati, Te Devm lavdamvs, propter dictum miraculum cantauerunt. Interrogatus si alij conuenerunt ad dictum miraculum videndum, dixit, quod omnes familiares dicti monasterij cucurrerūt ad illud: coram quibus etiam equitauit, & recessit sanus, vt supra dicitur. Interrogatus quæ campanæ pulsatæ fuerunt propter solennitatem dicti miraculi, dixit, quod omnes campanæ magnæ, & paruæ existentes in campanario ecclesiæ dicti monasterij. Interrogatus quibus verbis fuit vsus dictus infirmus, quando orabat iuxta seu super sepulcrum prædictum, dixit se nescire: pro eo quod licet viderit ipsum infirmum accedentem ad dictum sepulcrum, & postea sanatum, non tamen audiuit orationem eius. Interrogatus si dictum Magistrum Raynaldum cognouit ante dictum miraculum, dixit quod sic. Interrogatus quanto tempore cognouerat dictum Magistrum Raynaldum, dixit quod pluribus annis cognouit eum. Interrogatus quanto tempore fuerat infirmus dictus Magister Raynaldus, dixit se non recordari de numero annorum, nisi quantum audiuit ab illo, quod decem annis fuerat infirmus, & ipse pluribus & diuersis vicibus & temporibus viderat ipsum infirmum dicto morbo. Interrogatus si postquam recessit sanus de dicto monasterio, vidit eum sanum, dixit, quod non vidit eum vlterius, neque sanum neque infirmum.

[14] Item interrogatus si sciret aliqua miracula de dicto Fratre Thoma, dixit, quod audiuit a multis, [dæmoniacum liberatum.] & specialiter a quodam dæmoniaco liberato ab ipso, qui postea effectus est monachus Conuersus dicti monasterij. Interrogatus de nomine illius, dixit, quod vocabatur Petrus. Interrogatus de quibus audiuit dici, dixit, quod audiuit a pluribus monachis dicti monasterij, qui, vt dicebant, interfuerant dicto miraculo: de quorum monachorum nominibus dixit non recordari, cum fuerit ipse testis absens a dicto monasterio annis quindecim & vltra. Interrogatus si de præmissis est publica vox & fama in dicto monasterio & locis vicinis, dixit, quod sic de ijs, quæ deposuit.

[15] Die Mercurij vigesima quinta dicti mensis ibidem Fr. Octauianus de Babuco de Campania, [25 Iulij monachus alius,] Sacerdos, & monachus dicti monasterij Fossæ-nouæ, testis iuratus iuxta formam supra annotatam, & primo interrogatus de vita & conuersatione dicti Fr. Thomæ, dixit se hoc inde scire, quod ipse Fr. Thomas fuit homo sanctæ vitæ, conuersationis honestæ, magnæ castitatis, abstinentiæ & sobrietatis in cibo & potu, & homo vacans orationibus, [ex notitia 4 annorum] ieiunijs & studijs, & in suis orationibue fundebat lacrymas; & quod fuit homo magnæ caritatis, compassionis & humilitatis, deuotionis & sapientiæ erga Deum & proximum. Interrogatus in caussa scientiæ, [testatur sanctitatem vitæ,] dixit, quod ipse vidit ipsum Fr. Thomam, & conuersatus fuit cum eo, & seruiuit ei interdum, & vidit eum celebrantem & lacrymantem circa communionem. Interrogatus quanto tempore cognouit dictum Fr. Thomam ante eius obitum, dixit, quod per annos quatuor vel circa. Interrogatus in quibus locis vidit eum, & conuersatus fuit cum ipso, & seruiuit illi, dixit, quod vidit ipsum, & conuersatus fuit cum eo, & seruiuit ei in castro Magentiæ, ad quod castrum plerumque veniebat ad visitandum quamdam Dominam consanguineam suam, & ad monasterium Fossæ-nouæ. Interrogatus si cognouit eum, sic ipsum continuasse dictam sanctam vitam & conuersationem vsque ad mortem; dixit, quod sic. Interrogatus quomodo scit; dixit vt superius. Interrogatus quantum tempus esset, quod dictus Fr. Thomas decessit, dixit, quod sunt anni quadraginta sex vel circa: dixit etiam quod ipse viderit ipsum Fr. Thomam venientem de castro Magentiæ, in quo fuerat infirmatus, ad dictum monasterium Fossæ-nouæ, in cuius monasterij ingressu conuenit ante chorum ecclesiæ dicti monasterij, [virtutes in morbo] & dixit hæc verba: Hæc requies mea &c. vt supra. Interrogatus de caussa scientiæ, dixit, quod interfuit & audiuit verba prædicta a dicto Fr. Thoma prolata. Interrogatus, qui fuerint præsentes, quando dixit prædicta verba, dixit, quod ipse testis & Fr. Petrus de Monte-S. Ioannis, monachus dicti monasterij, qui adhuc viuit, & plures alij monachi eiusdem monasterij, de quorum nominibus dixit se non recordari. Interrogatus si dictus Fr. Thomas fuit patiens in ipsa infirmitate, [& obitu,] dixit quod sic, & fuit tantæ mansuetudinis, quod non turbauit aliquem seruientem sibi. Interrogatus si in ipsa infirmitate accepit Ecclesiastica Sacramenta, dixit, quod audiuit a monachis dicti monasterij quod sic, & cum magna deuotione & reuerentia & lacrymarum effusione. Interrogatus si de dicta infirmitate dictus Fr. Thomas obijt, dixit, quod sic. Interrogatus in quo loco corpus ipsius Fr. Thomæ fuit sepultum, dixit, quod facta fuit sepultura ante altare magnum dictæ ecclesiæ dicti monasterij, & iacuit ibi per diem vnum tantum; sed nocte sequenti secreto sublatum fuit inde per aliquos monachos, & sepultum in capella S. Stephani eiusdem monasterij: [corpus integrum post 7 menses repertum] & fuit ibi per menses septem vel circa, & postea de sepultura ipsa fuit translatum ad pristinam sepulturam ante altare: & dixit, quod in ipsa translatione inuenerunt ipsum corpus integrum, & quod ex eo resultabat fragrantia magni odoris, & quod portauerunt ipsum ad dictam primam sepulturam cum processione, & cantu. [cum fragrantia odoris,] Interrogatus si in translatione ipsius corporis fuit aliqua Missa celebrata; dixit, quod sic in mane sequenti post ipsam translationem. Interrogatus quam Missam cantauerunt, dixit, quod Missam de vno Confessore, in qua cantatur: Os iusti &c. Interrogatus quomodo scit, dixit, quod interfuit dictæ translationi, & Missæ; & cantauit in ipsa Missa cum alijs. Interrogatus quis Sacerdos cantauerit Missam ipsam, [eum fuisse magnum, pinguem & caluum in fronte, 50 annorū.] dixit se non recordari. Interrogatus cuius staturæ fuit dictus Fr. Thomas, dixit, quod fuit magnæ staturæ & pinguis, & caluus supra frontem. Interrogatus cuius ætatis erat tempore obitus sui, dixit, quod erat, vt sibi videbatur, annorum quinquaginta vel circa.

[16] Item interrogatus de miraculis ipsius Fr. Thomæ factis in vita vel in morte vel post mortem ipsius, [sanatos] dixit, quod post mortem ipsius vidit quemdam medicum, nomine Magistrum Raynaldum de S. Laurentio, venientem ad dictum monasterium equestrem in quodam asino, qui patiebatur morbum podagræ in pedibus, adeo vt per se stare non posset nec ambulare, nisi ab alijs sustentatus; [podagricum asino aduectum,] qui audita fama sanctitatis ipsius Fr. Thomæ, fecit se portari per duos homines caussa recuperandæ sanitatis & deuotionis ad sepulcrum ipsius Fr. Thomæ: super quo sepulcro prostratus per aliquam horam in orationem, surrexit tandem a dicta ægritudine liberatus. Interrogatus de caussa scientiæ, dixit, quod ipse interfuit, & vidit omnia supradicta, quæ deposuit, & quod vidit ipsum sanatum, per se stantem, & ambulantem sine alicuius suffragio. Item quo tempore, mense & die factum fuit dictum miraculum, dixit se non recordari de tempore, mense & die; tamen ipse scit, quod fuit post translationem prædictam. Interrogatus si factum fuit de die vel de nocte, dixit, quod de die, quasi circa nonam. Interrogatus de loco, dixit vt supra. Interrogatus ad cuius vocationem iuit ad dictum miraculum videndum; dixit, quod ad nullius, sed ipse videns ipsum infirmum ire, vt supra dixit, ad dictum sepulcrum caussa deuotionis, vt videret finem rei, accessit illuc, [facta oratione] & perseuerando illic vidit prædicta. Interrogatus quibus præsentibus, dixit, quod præsentibus se teste, Fratre Petro de Monte-S. Ioannis, Fr. Petro de Fundis, & multis alijs monachis eiusdem monasterij, de quorum nominibus dixit se non recordari. Interrogatus quibus verbis vsus fuerit in oratione sua, dixit, quod inter alia audiuit ipsum infirmum dicentem: Ego voueo Deo, [& voto.] & S. Thomæ de Aquino, si me liberauerit, facere fieri sibi vnam imaginem de cera. Interrogatus si ante dictū miraculum cognouerit dictum Magistrum Raynaldum, dixit, quod sic per vnum annum & vltra. Interrogatus si toto isto tempore, quo cognouit eum ante dictum miraculum, sciuerit eum infirmum dicta infirmitate, dixit, quod pluries vidit eum, & quotiescumque eum vidit ipso anno ante dictum miraculum, vidit eum infirmum dicta infirmitate. Interrogatus quot vicibus viderat eum sic infirmum; dixit se non recordari: dixit tamen, quod pluribus vicibus per diuersa temporum interualla vidit eum infirmum, vt dixit. Interrogatus si aliqua solennitas fuit facta in dicto monasterio propter ipsum miraculum, dixit, quod statim fuerunt pulsatæ ipsæ campanæ dicti monasterij, & quod monachi ipsius monasterij, Te Devm lavdamvs, solenniter cantarunt.

[17] Item interrogatus si scit alia miracula de dicto Fr. Thoma, dixit, quod Fr. Ioannes de Florentino, qui tunc erat Supprior dicti monasterij, per plures menses fuerat passus in oculis, ita quod nō videbat, qui orans ad pedem sepulcri dicti Fr. Thomæ, [& morbo oculorum cæcum,] eius meritis fuit a dicta infirmitate oculorum miraculose ac subito liberatus. Interrogatus quomodo sciebat, dixit, quod vidit ipsum Fratrem Ioannem non videntem propter morbum, quem patiebatur in oculis, & postea vidit eum liberatum: & dum peteret ab ipso Fratre Ioanne, quomodo fuerat liberatus, dixit sibi, quod dum oraret ad pedem sepulcri ipsius Fr. Thomæ pro visu recuperando, fuit subito illuminatus. Interrogatus quo morbo viderat eum impeditum in oculis, dixit, quod quodam morbo, qui vocatur cataracta. Interrogatus de tempore, mense & die, dixit, quod sunt anni triginta vel circa, quod ipse audiuit a dicto Fratre Ioanne recitari prædicta, & quod dictum miraculum fuerat factum in eo die, mense Martio. Interrogatus si scit aliquos interfuisse dicto miraculo, dixit, quod audiuit a Fr. Petro de Monte-S. Ioannis, quod ipse interfuerat dicto miraculo. Interrogatus quanto tempore sciuerat dictum Fr. Ioannem fuisse lumine priuatum ante dictum miraculum, dixit, quod per mensem & vltra: sed si maiori tempore fuerat lumine priuatus, dixit se ignorare. Interrogatus quanto tempore fuit sanus & illuminatus post dictum miraculum, dixit, quod vsque ad diem obitus sui, qui vixit per annos quatuor & vltra; infra quos etiam fuit promotus ad Episcopatum Ecclesiæ h Vmbraticensis. Interrogatus quomodo sciret, dixit pluries, & frequenter vidit eum; vt monachum dicti monasterij, & etiam postea promotum ad dictum Episcopatum, illuminatum & sanum, vt supra dixit.

[18] Item dixit, quod quædam Domina de Piperno, cuius nomen ignorat, existens in partu, dum non posset parere, [puerperam liberatam.] ad inuocationem nominis dicti Fr. Thomæ, & ad impositionem cinguli, quod fuerat supra sepulcrum ipsius, peperit & extitit liberata. Interrogatus a quo hæc audiuit, dixit, quod a viro dictæ Dominæ, cuius nomen similiter ignorabat. Interrogatus, si de præmissis est publica vox & fama, dixit, quod sic, de ijs, quæ supra deposuit tam in dicto monasterio, quam in locis vicinis.

[Annotata]

a Quæ infra a num. 76 ad 85 referuntur, attestatus est hic Dominus Logotheta Bartholomæus de Capua.

b Iacobus de Viterbio ex Archiepiscopo Beneuentano factas anno 1302 Neapolitanus, mortuus anno 1306.

c Videtur Teanum legendum, vti infra cap. 9 indicatur.

d Ambo infra huius rei testes proferuntur num. 41 & 43. Narratum est supra in Vita idem miraculum num. 117.

e Hunc locum ex Vita, vbi eadem num. 58 referuntur, correximus, perperam erat scriptum, ex insula.

f Supra in Vita num. 57 haleces, quos in Francia comederat, & hi omnium fere linguis harenghæ dicuntur.

g Gamba Italis crus aut tibiam significat, hinc diminutiuum Gambetta, paruum crus, hic sustentaculum.

h Vmbriaticum olim Brystacia, inquit Vghellus tom. 9 Ital. sacræ, [Vmbriaticum vrbs Calabr.] Calabriæ citerioris mediterranea ciuitas, mille passibus distans a mari; imo decem passuum millibus supra fontes Areti, nunc Lipudæ fluuij: translata Paterno Sede, Episcopalis facta circa initium seculi XII.

* an Nonis?

CAPVT III.
Quatuor monachi Fossæ-nouæ die XXVI & XXVII Iulij, testes admissi.

[19] Die Iouis vigesima sexta eiusdem mensis, Fr. Nicolaus de Piperno, alias dictus de Paleares, monachus Conuersus dicti monasterij, [Monachus alius] testis citatus & iuratus simili modo, & forma superius annotata, & interrogatus primo de vita & conuersatione dicti Fr. Thomæ de Aquino, dixit, quod ipse vidit dictum Fr. Thomam de Aquino in monasterio Fossæ-nouæ infirmum, qui venerat illuc de castro Magentiæ, ad quod castrum eundo ad concilium Lugdunense, vt ipse audiuit, declinauerat, tempore Gregorij X, & ex tunc audiuit dici, quod dictus Fr. Thomas fuerat homo sanctæ vitæ, [testatur sanctitatem vitæ,] & quod fuit semper Virgo, vt ab vtero matris suæ: tamen ipse non viderat, nec cognouerat eum ante: & donec fuit in ipso monasterio, vidit ipsum humilem, benignum & patientem, sine aliqua turbatione vel iracundia, vsque ad tempus obitus sui, & audiuit, quod Sacramenta Ecclesiæ suscepit in ipsa ægritudine sua cum magna reuerentia & deuotione: & audiuit dici, quod ideo fuerat vocatus ad Concilium, pro eo, quod reputabatur vnus de sanctioribus & sapientioribus hominibus de mundo. Dixit etiam, quod audiuit dici, quod, quando dictus Fr. Thomas intrauit chorum ecclesiæ dicti monasterij, dixerat: Hæc est requies mea &c. Interrogatus a quibus audiuerat dici prædicta, dixit, quod de sancta vita & conuersatione ipsius audiuit dici a Fr. Iacobo de Florentino, tunc Priore monasterij supradicti & a pluribus alijs monachis eiusdem monasterij, de quorum nominibus, dixit se non recordari: & quod dixerit, Hæc est requies mea &c. dixit, quod audiuit dici a quodam monacho ipsius monasterij, de cuius nomine, dixit se non recordari. Interrogatus de tempore, quo vidit eum in dicto monasterio infirmum, dixit, quod sunt anni quadraginta quinque vel circa. Interrogatus cuius staturæ esset dictus Fr. Thomas, dixit, [qualitatem staturæ & ætatis:] quod fuit magnæ staturæ, & caluus, & quod fuit etiam grossus & brunus. Interrogatus cuius ætatis erat, dixit, quod secundum suam existimationem, videbatur sibi, quod fuerit quinquagenarius vel sexagenarius.

[20] Item interrogatus de miraculis eiusdem Fr. Thomæ, si sciret facta fuisse in vita vel in morte aut post mortem ipsius, dixit, quod post longum tempus mortis suæ, quasi septem mensium, [integritatem corporis] quando corpus ipsius Fr. Thomæ translatum fuit de capella S. Stephani ipsius monasterij ad sepulcrum ante altare maius ecclesiæ dicti monasterij, vidit corpus dicti Fr. Thomæ integrum & magno odore suauitatis redolens: & iterum spatio, quasi annorum quatuordecim post ipsius obitum, ad instantiam Dominæ Theodoræ Comitissæ sororis suæ, fuit aperta eius sepultura, & ipsa Domina petente habere de reliquijs ipsius Fr. Thomæ, data fuit illi vna manus ipsius corporis Fr. Thomæ: & dixit, quod corpus ipsum inuentum fuit integrum, [& dexteram donatam sorori:] & magna odoris suauitate refragrans. Item de caussa scientiæ, dixit, quod ipse interfuit, & vidit prædicta, & sensit odores prædictos vtraque vice. Interrogatus de tempore, dixit, vt supra. Interrogatus de mense & die, dixit se non recordari. Interrogatus, qui fuerint præsentes, dixit, quod in dicta prima apertura, & translatione fuit præsens, quasi totum collegium monachorum dicti monasterij, qui portauerunt ipsum corpus processionaliter cum Cruce, aqua benedicta, & alijs paramentis: in secunda vero apertura, quando fuit data manus, dixit, quod fuit præsens Fr. Petrus de Monte-S. Ioannis, tunc Abbas dicti monasterij.

[21] Item dixit, quod quidam medicus, qui vocabatur Magister Raynaldus de S. Laurentio, patiens infirmitatem in pedibus, [podagricum sanatum,] ita quod sine baculo seu alterius sustentatione stare non poterat nec ambulare, cōtulit se ad dictum monasterium, audiens famam sanctitatis dicti Fr. Thomæ, & accessit ad tumulum ipsius, caussa deuotionis & sanitatis pedum suorum recuperandæ, & orans ibi aliquamdiu, consecutus est subito dictorum pedum sanitatem. Interrogatus quomodo scit, dixit, quod ipse vidit ipsum medicum, quando venit ad dictum monasterium claudicantem, & ambulantem cum sustentatione baculorum vsque ad sepulcrum, & oratione facta per eum supra dictum sepulcrum, vidit ipsum sanatum, & per se sine sustentatione baculorum seu alterius adminiculo, libere per ipsum monasterium ambulantem. Interrogatus de tempore, mense & die, dixit se non recordari. Interrogatus, si dictum miraculum factum fuit de nocte vel de die, dixit, quod de die circa horam tertiam, vt videtur sibi recordari. Interrogatus de loco, dixit, vt supra. Interrogatus, quibus præsentibus, dixit, quod præsente se teste, & pluribus alijs monachis dicti monasterij: de quorum nominibus dixit se non recordari, cum sit magnum tempus. Interrogatus ad cuius vocationem iuerit ad videndum dictum miraculum, dixit quod ad nullius, sed ex suo motu accessit. Interrogatus si fuit facta aliqua solennitas in dicto monasterio de dicto miraculo, dixit, quod fuerint pulsatæ campanæ: ad quarum pulsationem omnes monachi dicti monasterij in ecclesia ipsius monasterij conuenerunt. Interrogatus, quibus verbis interpositis, dixit, quod non audiuit verba orationis, cum orasset secreto. Interrogatus si cognouerat & viderat dictum Magistrum Raynaldum infirmum ante dictum miraculum, dixit, quod numquam nec ante, nec post ipsum miraculum viderat & cognouerat ipsum, nisi tunc cum venit ad dictum monasterium occasione prædicta. Item interrogatus si alia miracula scit de eo, dixit, quod audiuit dici, quod quidam puer infirmus, [& puerum infirmum,] nescit tamen qua infirmitate, positus super sepulcrum ipsius Fr. Thomæ fuit liberatus; & quod plura alia miracula diuersis vicibus & temporibus esse dicuntur, facta meritis dicti Fratris Thomæ, propter quod multa vota supersunt supra sepulcrum ipsius appensa. Item interrogatus, si de prædictis est publica vox & fama: dixit, quod de præmissis, quæ de vita & miraculis deposuit, est vox & fama publica in dicto monasterio & alijs locis vicinis.

[22] Eodem die ibidem Fr. Petrus Francisci de castro Piperni monachus Conuersus dicti monasterij, [alius monachus,] testis citatus & iuratus secundum formam superius annotatam, & interrogatus primo de vita & conuersatione dicti Fr. Thomæ, dixit, quod audiuit publice dici in dicto monasterio, in castro Piperni & alijs locis vicinis, quod dictus Fr. Thomas fuit sanctæ vitæ & conuersationis, & communiter reputatur, habetur, & nominatur pro Sancto in monasterio & locis prædictis; aliud dixit se nescire de vita ipsius, cum sit iuuenis, ita quod non potuit eum videre. Item interrogatus de miraculis eiusdem Fr. Thomæ, si quæ sciret, dixit, cum ipse, antequam ingrederetur religionem, esset in quadam domo ipsius monasterij, quæ dicitur a Calsolaria, ad seruiendum ipsis monachis de ipsa arte Calsolariæ & sciret, dum iaceret in loco de die, & vellet surgere & ire ad bibendum, apparuit sibi circa lectum quidam homo pilosus, qui cepit eum per pedes, impingens & reducens pedes ipsius ad locum, & dicens ei: [ante ab apparente diabolo,] Non surgas, quia ego deferam tibi aquam. Et ipse dixit, Vade, & deferas mihi aquam, credens illum esse aliquem de socijs eiusdem monasterij seruientibus, & ille homo pilosus vadens & rediens portauit illi aquam in palmis manuum, iunctis ipsis manibus, & dixit illi: Bibe. Et ipse testis respiciens effigiem ipsius deferentis aquam, visum fuit sibi, quod ille haberet staturam canis, & faciem quasi hominis, pilosam & terribilem: & ex eo exibat magnus & abominabilis fœtor, [contractus & immotus,] quo ipse testis territus abscondit faciem suam, & dixit: Vade, quia nolo bibere. Tantusque timor eum inuasit, vt quasi virtutem omnem perdiderit, ac loqui non potuit vsque ad sequentem diem, & manus & digiti eius ita fuerunt contracti, vt pollex manus suæ dexteræ contra naturam brachio cingeretur, & manus sinistræ digiti ita erant contracti, vt neque ipsas manus, nec digitos ipsarum aliquatenus extendere posset: pedes vero eius facti sunt ponderosi & insensibiles, ita quod ambulare non poterat: & taliter in toto corpore impeditus, quod non poterat se mouere. Et sic impeditus & attractus fuit portatus ad domum matris suæ apud Pipernum, vbi sic iacuit per octo dies: & dum intra ipsos octo dies mater sua quæreret remedia prædictæ ægritudini, fuit ipsi consultum matri suæ, vt ipsum testem faceret deportari ad sepulcrum Fr. Thomæ supradicti. Iuxta quod consilium dicta mater sua fecit ipsum ad dictum sepulcrum portari; [ad sepulcrū S. Thomæ sanatus,] & dum fuisset positus supra dictum sepulcrum, & esset ibi per aliquam modicam horam, surrexit statim erectus sanus factus, & a dicta contractione ægritudinis & impedimento liberatus ad plenum, libere cœpit ambulare & laudare Dominum, quoniam sanus erat: & stetit ab ea hora in antea in habitu laicali per annum seruiens ipsi monasterio, & semper sanus fuit postea, & nunc etiam est. Interrogatus de tempore, mense & die, dixit, quod sunt anni quinque elapsi vel circa: de mense & die, dixit, quod non recordatur, nisi quod fuit tempore messium. Interrogatus, quibus præsentibus fuit liberatus, dixit, quod præsentibus Fr. Gregorio de Castro-S. Stephani, Sacerdote & monacho dicti monasterij & quodam Gallo, nomine Perrotto, famulo eiusdem monasterij, nunc defuncto, & matre sua existente extra portam dicti monasterij, cum intus nulla mulier ingredi audeat, quæ venerat cum ipso filio suo, quæ cum sciuit liberationem & sanitatem ipsius filij sui, læta & Deo gratias agens, recessit & iuit Pipernum; propter cuius miraculi beneficium ad honorem Dei & reuerentiam dicti Fratris Thomæ, quolibet anno illo tempore, quo dictum miraculum factum fuit, dicta mater sua ieiunabat tribus diebus continuis.

[23] Item interrogatus, si sciret alia miracula dicti Fr. Thomæ, dixit, [testatur quemdam graui tussi liberatum.] quod ipse vidit quemdam Oblatum dicti monasterij, qui vocatur Magister Matthæus Ioannis Leonis, de Piperno, euntem ad sepulcrum dicti Fr. Thomæ hora vespertina cum candela longa, quasi longitudinis staturæ ipsius deferentis, & ipsam accensam ponentem in muro supra sepulcrum; & dum ipse testis quæreret ab eo, quare hoc faceret; respondit illi, quod hoc faciebat, & facere disposuerat & promiserat vsque ad dies quindecim ad honorem & reuerentiam Dei & dicti Fr. Thomæ, cui promiserat hoc ex voto die Martis post festum Resurrectionis Dominicæ nunc proximæ præteritæ apud Roccam-bitam, vbi erat vxoratus, & quæ distat a dicto monasterio per milliaria duo; pro eo, quod ipsa die ita valida tussis, quæ catarrhus vocatur, eum plus solito inuaserat, ita quod vere mori credebat: propter quod, votum emisit in hæc verba in mente, cum ore loqui non posset propter tussim prædictam: B. Thoma de Aquino adiuua me, quod non moriar hic, & concede mihi, quod possim redire ad monasterium Fossæ-nouæ, & mori ad pedes ipsius conuentus Fossȩ-nouȩ, cuius sum Oblatus. Qui statim emisso voto prædicto liberatus fuit ab impetu dictæ tussis, & sic liberatus reuersus fuit ad dictum monasterium, sicut petiuerat in ipso voto. Et hæc recitata fuerunt eidem testi a dicto Magistro Matthæo, sicut ipse testis deposuit. Interrogatus de tempore, quo dictus Magister Matthæus hæc sibi recitauit, dixit, quod in eadem hebdomada Paschæ. Interrogatus de loco, dixit, quod in ecclesia dicti monasterij. Interrogatus, qui fuerint præsentes tunc, quando hæc audiuit a dicto Magistro Matthæo, dixit, quod fuit præsens quidam infans paruulus, filius dicti Magistri Matthæi & nullus alius. Interrogatus si dictus Magister Matthæus viuit, dixit, quod non; imo mortuus fuit in dicto monasterio iuxta votum prædictum mense Iunio proxime præterito. Interrogatus si aliqui alij sciuerint miraculum prædictum, dixit, quod credit, quod vxor quondam dicti Magistri Matthæi sciat. Interrogatus cuius ætatis erat dictus Magister Matthæus, dixit, quod erat multum senex. Interrogatus si de præmissis est publica vox & fama, dixit, quod sic de ijs, quæ superius deposuit, in dicto monasterio, in Piperno & alijs locis vicinis.

[24] Die Veneris vigesima septima eiusdem mensis & Indictionis, ibidē Fr. Gregorius de S. Stephano, [Alius monachus testatur] Sacerdos & monachus professus eiusdem monasterij Fossæ-nouæ, testis citatus & iuratus iuxta formam superius annotatam, & interrogatus primo de vita & conuersatione dicti Fr. Thomæ, dixit se nihil inde scire, cum sit iuuenis, nec ipsum videre nec cognoscere potuit. Interrogatus de miraculis dicti Fr. Thomæ factis in vita vel in morte vel post mortem ipsius, dixit se hoc scire, quod Fr. Petrus Francisci de Piperno monachus Conuersus dicti monasterij, [arte diabolica contractum & immotum,] antequam assumeret habitum Religionis ipsius, dum fuisset inuasus a maligno spiritu, adeoque manibus & pedibus erat contractus, & ore & facie tortus, sine sensibus corporis; ita quod videbatur quasi mortuus, & dum apponeretur ignis super membra sua non sentiebat; idem testis simul cum quodam Gallo, nomine Perrotto, qui mortuus est, portauit ipsum Petrum sic infirmum ad sepulcrum dicti Fr. Thomæ. [a se ad sepulcrum S. Thomæ delatum] Et ipse testis & dictus Perrottus posuerunt ipsum Petrum extensum super sepulcrum dicti Fr. Thomæ, & dum esset ibi per aliquam horam, surrexit sanus factus & liberatus ad plenum, restitutis sibi omnibus sensibus corporis, & omnibus suis membris rectificatis & in pristinum statum reductis, [& sanatū,] acsi numquam fuisset dictam inuasionem & passionem passus. Interrogatus in caussa scientiæ & de loco, dixit, vt supra, scilicet quod præsens fuit, & portauit eum simul cum dicto Perrotto ad dictum sepulcrum, vt supra dictum est, & stetit ibidem, donec vidit ipsum surgentem de dicto sepulcro liberum & sanum ad plenum, vt supra depositum. Interrogatus de tempore, mense & die, dixit, quod sunt anni quinque, quibus prædictum miraculum factum fuit; de mense vero & die, dixit se non recordari. Interrogatus, si dictum miraculum fuit factum de die vel de nocte, dixit, quod de die circa horam nonam. Interrogatus, qui fuerunt præsentes ipsi miraculo, dixit, quod testis, & dictus Perrottus, tamen omnes monachi morantes tunc in ipso monasterio, audito ipso miraculo, accesserunt ad ecclesiam & inuenerunt dictum Petrum sanum & liberum ad plenum. Interrogatus de nominibus illorum, qui viderunt dictum Fr. Petrum prædicta inuasione seu turbatione detentum, & postea liberatum, dixit, quod viderunt eum sic Fr. Nicolaus de Sectia, Fr. Ioannes de Sclauis, & plures alij, de quorum nominibus, dixit se non recordari. Interrogatus ad cuius vocationem seu requisitionem ipse portauit dictum infirmum ad dictum sepulcrum, & stetit cum eo, donec fuit liberatus, dixit, quod ad requisitionem dicti Perrotti. Interrogatus si dictus infirmus iacens super dicto sepulcro orauit, seu aliquod votum emisit pro sanitate recuperanda, dixit, quod non, quia non poterat loqui, nec sciebat; tamen ipse testis & dictus Perrottus orauerunt pro eo. [a se recitata ter oratione Dominica & salutatione Angelica,] Interrogatus, quibus verbis vsi fuerint in dicta eorum oratione, dixit, quod quilibet eorum, dixit ter Pater noster, cum trina salutatione Virginis Mariæ, vt Deus meritis dicti Fr. Thomæ restitueret ipsum infirmum pristinæ sanitati. Interrogatus si cognouerat ipsum Fr. Petrum ante dictum miraculum, dixit, quod sic per biennium. Interrogatus, quot diebus ante dictum miraculum vidit eum sic infirmum, dixit, quod per dies octo viderat eum infirmum. Interrogatus si alias viderat eum sic infirmum, dixit, quod non, sed semper cognouerat eum sanum. Interrogatus si post dictum miraculum recidiuauit aliquando in dictam infirmitatē, dixit, quod numquam; imo semper fuit postea sanus, & liber ab infirmitate prædicta. Interrogatus si tempore dicti miraculi erat secularis, an religiosus, dixit, quod erat secularis, sed recuperata dicta sanitate, ob deuotionem dicti Fr. Thomȩ fecit se monachum Conuersum dicti monasterij. Interrogatus si sciret caussam dictæ infirmitatis, dixit, quod non, nisi quatenus dictus Frater Petrus sibi narrauit, vt supra in depositione eiusdem Fratris Petri continetur.

[25] Item interrogatus si sciret alia miracula dicti Fr. Thomæ dixit, quod Fr. Ioannes de Sclauis olim passus fuit apostema cum febre, ita quod medici desperauerant de liberatione & vita ipsius, [apostema cum febre sublatum:] & dum dictus infirmus vouerat se dicto Fr. Thomæ pro sanitate recuperanda, extitit a dicta ægritudine miraculose liberatus. Interrogatus de caussa scientiæ, dixit, quod vidit dictum Fr. Ioannem grauiter patientem & audiuit a Medico, qui erat in cura ipsius, quod desperabat de liberatione & vita ipsius. Interrogatus de nomine ipsius Medici, dixit, quod vocatur Magister Nicolaus, filius Magistri Ioannis de Piperno, qui nunc viuit, & postea vidit dictum infirmum sanatum, a quo postea audiuit, quod propter votum, quod fecit dicto Fr. Thomæ, ipse fuerat liberatus, qui etiam viuit adhuc. Interrogatus si de prædictis est publica vox & fama, dixit, quod sic de ijs, quæ deposuit, in dicto monasterio & in locis vicinis, & maxime in Piperno.

[26] Eodem die ibidem Fr. Leonardus de Piperno monachus Conuersus dicti monasterij, testis citatus & iuratus consimili modo & forma, [alius monachus testis,] quo supra. Et interrogatus primo de vita & conuersatione dicti Fratris Thomæ, dixit, quod, dum erat in seculo, & postquam intrauit Religionem, audiuit publice ab annis quadraginta & citra, quod dictus Frater Thomas fuit homo sanctæ conuersationis & vitæ: aliud dixit se nescire in specie de vita sua. Item interrogatus de miraculis ipsius Fratris Thomæ factis siue in vita siue post mortem ipsius, dixit, quod, dum Fr. Guillelmus de Tocco & socius eius, Ordinis Fratrum Prædicatorum, prosecutores negotij dicti Fr. Thomæ, [obmurmurans de sanctitate B. Thomæ,] morarentur in dicto monasterio Fossæ-nouæ, & haberent ibi duos mulos pro equitaturis eorum, quos oportebat b ferrari, & ipse testis requireretur, vt ferraret ipsos, quia ferrarius est; ipse tædio laboris affectus, concepit & dixit in mente sua: quantum infestant, & attædiant nos isti Fr. Prædicatores occasione istius Fr. Thomæ; si fuit ita sanctus homo, faciat aliquod magnum miraculum, ita quod isti Fr. Prædicatores hinc recedant, & hic amplius non morentur. Et statim percussus est in brachio dextro tali dolore, [punitus dolore brachij,] quod illud mouere non poterat, nec ponere ad os suum, nec aliquod ministerium facere cum ipso; & talem dolorem, quod impedimentum fuit passus vsque in sequentem diem. Ipse autem sequenti die recordatur, quod male conceperat contra Fratrem prædictum, & recognoscens & pœnitens se male fecisse, iuit ad sepulcrum ipsius, stans ibi per horam & orans, statim consecutus fuit dicti brachij sanitatem, ita quod die Lunæ sequenti laborauit de arte sua, & cum magno gaudio dictos mulos prædictorum Fratrum ferrauit. Interrogatus de tempore, [sanatur ad sepulcrum orans.] mēse & die, dixit, quod fuit hoc anno, de mense Iunio, prȩsenti secunda Indictione, videlicet quodam die Sabbathi post Nonam & ante Vesperas, quo dictam infirmitatem incurrit, & postea die Dominico Maij sequentis post Missam accessit ad dictum sepulcrum, vbi liberatus fuit, vt supra dicitur. Interrogatus, qui fuerunt præsentes dicto miraculo, dixit, quod nullus: dixit tamen, quod discipuli sui in ipsa arte ferraria viderunt ipsum prædicto morbo impeditum & postea liberatum, quibus ipse reuelauit dictum impedimentum & liberationem ipsius prædictam. Interrogatus de nominibus dictorum discipulorum suorum, dixit, quod vnus vocatur Iacobus de Sompnino, & alter Leo de Piperno. Item interrogatus si scit de alijs miraculis dicti Fr. Thomæ, dixit se audiuisse dici, quod multa alia miracula fecit Deus meritis ipsius Fr. Thomæ; nescit tamen alia in specie, quia ipse est nouitius in dicto Ordine & monasterio: dixit etiam, quod de præmissis quæ deposuit, est publica vox & fama in dicto monasterio & locis vicinis.

[27] Eodem die ibidem Fr. Ioannes de Adelasia de Piperno, Sacerdos & monachus dicti monasterij, [Alius monachus testis.] testis citatus & iuratus simili modo & forma quæ supra, & interrogatus primo de vita & conuersatione dicti Fr. Thomæ, dixit se audiuisse per vocem & famam publicam a multis Religiosis, quod ipse Fr. Thomas fuit homo sanctæ vitæ & conuersationis quamdiu vixit, & quod fuit tantæ orationis & contemplationis, [de sanctitate eius,] quod videbatur totus a terrenis abstractus ad Diuina: audiuit etiam, quod fuit Virgo quamdiu vixit, & quod omni die celebrabat, & quod in fine suo recepit Corpus Dominicū cum magna reuerentia & deuotione, in cuius susceptione dixit: Multa scripsi de sanctissimo Corpore Christi, quæ omnia relinquo correctioni sanctæ Romanæ Ecclesiæ: & quando recepit etiam sanctam vnctionem extremam, [& scriptis correctioni Ecclesiæ subiectis:] ipse Fr. Thomas respondebat in ipso Officio Vnctionis. Interrogatus de nominibus illorum, a quibus prædicta audiuit dici, dixit, quod a Fr. Nicolao, nunc Abbate dicti monasterij Fossæ-nouæ, a Fratre Petro de Monte-S. Ioannis, olim Abbate eiusdem monasterij, & a Fr. Riccardo Ordinis Prædicatorum, nepote Fr Raynaldi eiusdem Ordinis, qui fuit socius dicti Fr. Thomæ per longū tempus, & a multis alijs Religiosis Prædicatoribus & monachis dicti monasterij, de quorum ad præsens nominibus, dixit se non recordari. Interrogatus de loco, vbi audiuit dici prædicta, dixit, quod in prædicto monasterio, in ciuitate Anagniæ, & pluribus alijs locis.

[28] Item interrogatus de miraculis dicti Fr. Thomæ factis in vita vel post mortem ipsius, dixit quod, dum hoc anno, mense Ianuario, præsenti secunda Indictione, sentiret quadam nocte grauissimum dolorem in intestinis, [ipse apostemate difficili liberatur:] propter quem credebat vere mori, cœpit inuocare nomen dicti Fr. Thomæ cum magna deuotione: & dum durasset sibi vsque ad medietatem noctis, dictus dolor cœpit intantum inualescere, & vehementius eum affligere, ita vt perdiderit vires corporis, & videretur spiritum exalare, & tunc ipse compunctus corde & mente cum maiori deuotione, & cum effusione lacrymarum cœpit dicti Fr. Thomæ nomen inuocare, & eius auxilium implorare: post quam vocationem contritam & lacrymosam subito per quemdam vomitum & secessum, per quem nihil aliud quasi emisit nisi carnem & sanguinem, fuit ab ipso dolore totaliter liberatus. Mane vero adueniente, medicus dicti monasterij videns ea quæ emiserat per vomitum & secessum, dixit, quod fuit apostematis, ex quo quidem apostemate debuit naturaliter mori. Interrogatus de tempore, mense & die, dixit, quod fuit præsenti anno, mense Ianuario, præsenti secunda Indictione, & quodam die Sabbathi de nocte, adueniente die Dominico. Interrogatus, qui fuerint præsentes dicto miraculo, dixit, quod fuerunt præsentes Fr. Riccardus de Fundis Sacrista, Fr. Nicolaus de Rocca, tunc Prior dicti monasterij & plures alij monachi. Interrogatus de loco, dixit, quod fuit in camera infirmatorij dicti monasterij. Interrogatus, quibus verbis interpositis, & per quæ verba orauit, dixit sic orasse: B. Thoma de Aquino adiuua & libera me de ista infirmitate, quia ego ero deuotus tuus toto tempore vitæ meæ. Interrogatus quamdiu passus fuit dictum dolorem, dixit, quod a primo somno dictæ noctis vsque ad medietatem noctis eiusdem. Interrogatus si credit & tenet, quod meritis dicti Fr. Thomæ fuerit miraculose liberatus, an beneficio naturæ; dixit, quod firmiter tenet & tenuit, credit & credidit, quod secundum dispositionem corporis sui & vehementiam doloris & passionis ac acerbitatem dictæ ægritudinis, meritis dicti Fratris Thomæ fuerit miraculose liberatus, & non beneficio naturæ; & hoc idem iudicauit & tenuit medicus supradictus. Interrogatus de nomine dicti medici, dixit, quod vocatur Magister Nicolaus c Magistri Ioannis de Piperno.

[29] Item interrogatus si sciret alia miracula dicti Fr. Thomæ, dixit, quod vidit Nicolaum Massinum, qui fuerat percussus in brachio ab inimicis suis; ex qua percussione os ipsius brachij, quod iungitur cum humero, erat totaliter d mossum & fractum & ab inuicem separatum. [testatur] Et licet opere medicorum caro super ipsum os solidata esset; tamen os remanserat diuisum, ita quod opere medici non potuit solidari: [os brachij fractum sanatum,] propter quod remansit ipso brachio debilitatus, adeo quod non poterat ipsum mouere, tandem vno sero cum se posuit in lecto, conuersus ad deuotionem dicti Fr. Thomæ, orauit, vt liberaret eumdem: de mane vero excitatus a somno, sensit se totaliter liberatum, quod dicto osse sic remanente diuiso, habuerit & nunc habeat potentiam & vires & vsum dicti brachij, sicut habuerat ante percussionem, & cum eo operatur & exercet omnes vsus, sicut plene sanus. Interrogatus de caussa scientiæ, dixit, quod ipso Nicolao veniente ad monasterium prædictum caussa complendi votum, quod promiserat Fr. Thomæ, narrante ipsi testi, & pluribus alijs monachis dicti monasterij dictum miraculum suæ liberationis, & ipse testis ad certificationem ipsius tetigit locum vulneris, & inuenit os diuisum: & hoc non obstante, vidit ipsum Nicolaum dictum brachium mouere hinc inde in altum & bassum, acsi nullam læsionem habuisset in eo. Interrogatus de tempore die & mense, quibus vidit prædicta, dixit, quod præsenti anno, secunda Indictione, de mense, & die dixit se non recordari.

[30] Item interrogatus, si scit alia miracula de dicto Fr. Thoma, dixit, quod vidit Fr. Petrum Francisci de Piperno, Conuersum dicti monasterij, [& dæmoniacum amentem liberatum.] quasi amentem & dæmoniacum, sicut per signa oris & oculorum & gestis corporis demonstrabat: & mater eius venit ad monasterium ad videndum eum, & ille non cognoscebat dictam matrem suam: vidit eum postea sanum, & dum peteret qualiter fuerat liberatus, audiuit a Fr. Gregorio de S. Stephano, & Perrotto Gallo, Oblato dicti monasterij, quod ipsi duxerant dictum Fr. Petrum ad sepulcrum dicti Fr. Thomæ, & posuerunt super ipsum sepulcrum & dum orarent pro illo iacente, & quasi dormiente super ipsum sepulcrum, subito euigilans sanus surrexit, & sic vidit ipsum postea semper sanum. Interrogatus de tempore, die & mense, dixit, quod non recordatur.

[Annotata]

a Calzolaria Italis sutrina siue officina calcearia.

b Ab hac voce ferrare minus vsitata est nomen ferratus Virgilio, Iuuenali & alijs.

c Subintelligitur, vt alias in eiusmodi sæpe, vox filius.

d Italis mosso, est participium a verbo moueor: hic autem accipitur pro luxato siue eo, quod loco suo emotum est.

CAPVT IV.
Testes auditi XXVIII & XXX Iulij, tres monachi Fossæ-nouæ, & nobilis Neapolitanus.

[31] Die Sabathi vigesima octaua eiusdem mensis, Fr. Ioannes de Sclauis, [Alius monachus testis] Sacerdos & monachus dicti monasterij Fossæ-nouæ, testis citatus & iuratus secundum formam supradictam; & interrogatus primo super vita & conuersatione dicti Fr. Thomæ, dixit se audiuisse dici a pluribus Religiosis, & secularibus, [de sanctitate vitæ,] quod dictus Fr. Thomas fuit homo sanctæ conuersationis & vitæ, ieiuniorum & orationum, & homo deuotus Deo & maximæ honestatis. Intertogatus de nominibus illorum, a quibus audiuit dici, dixit, quod a Fr. Nicolao de Sora, monacho dicti monasterij, auunculo suo, qui dictum Fr. Thomam agnouerat, & fuerat conuersatus cum eo, & a pluribus alijs, de quorum nominibus, dixit se non recordari. Item interrogatus de miraculis dicti Fr. Thomæ factis in vita vel in morte vel post mortem ipsius, dixit, [liberatione dæmoniaci,] quod vidit Petrum Francisci de Piperno, nunc monachum Conuersum dicti monasterij, a dæmonijs impeditum & vexatum, & vidit ipsum postea liberum & sanum; & dum ipse peteret, qualiter fuerat sanatus & liberatus, dictum fuit ei, quod fuerat portatus ad sepulcrum dicti Fr. Thomæ, & per merita ipsius fuit ibi miraculose & subito sanatus & liberatus. Interrogatus a quibus audiuit dici, dixit, quod ab ipso Fr. Petro liberato, & a Perrotto Gallo, & a Fr. Gregorio de S. Stephano, qui ipsum portauerunt ad dictum sepulcrum, & viderunt ipsum miraculum ita factum. Interrogatus de tempore mense & die, dixit se non recordari; videtur tamen sibi, quod sint anni quinque elapsi.

[32] Item interrogatus si scit alia miracula de dicto Fr. Thoma, dixit, quod ipse vidit Nicolaum de Maximo de Piperno, qui dicebat se fuisse percussum in brachio a quodam inimico suo: ex qua percussione os ipsius brachij fuerat totaliter fractum & diuisum, [& osse brachij post fracturam curato,] & recitauit eidem testi & pluribus alijs monachis modum ipsius liberationis suæ: videlicet, quod ipse vouerat se multis Sanctis pro sanitate sui brachij recuperanda, & non fuerat consecutus sanitatem: sed conuertens se ad suffragium ipsius. Fr. Thomæ & vouens se illi, fuit liberatus miraculose, & subito hoc modo, quod remanente osse diuiso ducebat suum brachium, acsi in ipso nullam vmquam habuisset læsionem. Quo miraculo audito plures ex monachis dicti monasterij a per certificationem eorum tetigerunt brachium ipsius in loco percussionis, & inuenerunt os ipsius brachij diuisum, vt ipsi tangentes referebant: & ipso teste præsente & vidente, præfatus Nicolaus ducebat ipsum brachium libere tamquam sanum, & poterat cum ipso libere operari. Interrogatus de nominibus monachorum illorum, qui tetigerunt dictum brachium, dixit se non recordari. Interrogatus de præsentibus, dixit, quod fuerunt præsentes ipse testis, Fr. Riccardus Sacrista ipsius monasterij & plures alij: de quibus propter multitudinem existentium ibi, non recordatur. Interrogatus de tempore, mense & die, dixit, quod fuit hoc anno, præsentis secundæ Indictionis: de mense & die, dixit se non recordari. Interrogatus de loco dixit, quod fuit in claustro dicti monasterij. Interrogatus si de prædictis est publica vox & fama, dixit, quod sic in dicto monasterio, in Piperno, & alijs locis vicinis de ijs, quæ supra deposuit.

[33] Eodem die ibidem Fr. Iacobus de Fresolon, dictus Rubeus, Sacerdos & monachus dicti monasterij, testis citatus & iuratus secundum formam superius annotatam: [alius monachus testis,] & interrogatus primo de vita & conuersatione dicti Fr. Thomæ, dixit se publice audiuisse dici a pluribus Religiosis & secularibus personis, quod dictus Fr. Thomas fuit homo sanctæ vitæ & conuersationis honestæ, homo magnæ orationis, deuotionis & reuerentiæ, & honestatis erga Deum. Item interrogatus de miraculis ipsius Fr. Thomæ, [liberatur a febri:] dixit, quod dum ipse passus fuit quamdam febrem per tres dies continuos (cuius febris accessio inuadebat eum hora Completorij, & tenebat seu affligebat ipsum vsque in horam nonam sequentis diei, tertia vero die de nocte circa horam Matutinalem) dum a dicta febre detineretur grauiter, ipse vouit se dicto Fr. Thomæ, vt liberaret eum ab ipsa febre: & modico interuallo facto seu elapso, ante Laudes ipsius Matutini a dicta febre fuit plene liberatus; ita quod numquam eum postea ipsa febris inuasit. Interrogatus de tempore, mense & die, dixit, quod fuit mense Septembri proxime præterito: de die, dixit se non recordari. Interrogatus de loco, dixit, quod fuit in dormitorio monachorum dicti monasterij, vbi ipse iacebat. Interrogatus, quibus verbis vsus fuit in dicto voto, dixit, quod dicebat: B. Thoma, corpus sanctum, libera me ab ista febre; & ego promitto tibi facere vnum votum de cera, si liberabor a dicta febre. Interrogatus si tenet & credit, quod meritis dicti Fr. Thomæ fuit liberatus vel per aliquam naturalem terminationem ipsius febris; dixit, quod firmiter credit & indubitanter tenet, quod propter merita dicti Fr. Thomæ miraculose fuerit liberatus, & non propter beneficium naturæ: cum non interuenerit sudor, nec aliquod aliud adminiculum, per quod consueuerunt infirmi ab huiusmodi infirmitatibus liberari. Interrogatus si aliqui fuerint præsentes, dixit, quod non, cum fuerit de nocte; tamen mane pluribus propalauit, & specialiter Fr. Riccardo Sacristæ dicti monasterij.

[34] Item interrogatus si sciret alia miracula dicti Fr. Thomæ, dixit, quod scit miraculum factum in persona Nicolai de Maximo de Piperno, [asserit curationem ossis brachij fracti.] qui habuit & habet os brachij ex quadam percussione cultelli fractum & totaliter diuisum: qui veniens ad dictum monasterium Fossæ-nouæ recitauit sibi testi, & nonnullis alijs monachis dicti monasterij, qualiter fuerat a quodam inimico suo percussus in dicto brachio, & qualiter ex ipsa percussione habuerat & habebat os ipsius brachij fractum & diuisum, licet caro supra fracturam ipsius ossis ministerio medicorum fuisset solidata & integra: & quod ipsum brachium ita debilitatum fuerat & factum inutile, quod ipsum mouere non poterat, nisi per alium moueretur: & quod vouens se quodam sero dicto Fr. Thomæ, pro recuperanda sanitate & potentia ipsius brachij, de mane surrexit restitutus ad vires & potentiam, & ad omne exercitium operandi cum ipso brachio, osse prædicto nihilominus remanente diuiso. Quo audito, ipse testis volens certificari de prædictis, tetigit manu propria brachium prædictum nuda carne in fractura dicti ossis, ex quo tactu sensit ipsum os diuisum. Interrogatus in quo loco erat fractura ipsius ossis, dixit, quod quasi in medio ossis existentis inter cubitum & humerū. Interrogatus, si fuit brachium dextrum vel sinistrum, dixit se non recordari. Interrogatus, qui fuerint præsentes, dixit, quod præsentibus Fr. Iacobo de Piperno, qui etiam modo simili tetigit ipsum brachium, reperiens ita os, cum pluribus alijs: de quorum nominibus, dixit se non recordari. Interrogatus de loco, dixit, quod in claustro ipsius monasterij. Interrogatus si vidit dictum Nicolaum mouere dictum brachium sicut sanum & alia exercitia facientem cum ipso brachio; dixit, quod vidit ipsum ducentem ipsum brachium hinc inde, sursum & deorsum, acsi nullam in eo habuisset læsionem. Interrogatus si ab illa hora in antea vidit dictum Nicolaum cum dicto brachio operantem aliquid; dixit, quod ipse pluries ab illa hora citra vidit ipsum Nicolaum eleuantem pondera & onerantem sommarios frumento, & laborantem, & cum furcis & palis reuoluentem & ventilantem frumentum in areis. Interrogatus, quod votum emisisse dicebat dictus Nicolaus, & quibus verbis vsus fuerat in ipso voto; dixit, quod, prout dictus Nicolaus recitauit, promisit facere brachium de cera, & ponere ipsum ad sepulcrum ipsius Fr. Thomæ: de forma vero verborum, quibus fuerit vsus in ipso voto, dixit se non aliud inde scire. Interrogatus ad cuius vocationem iuit audire & videre prȩdicta; dixit, quod ad dictum monachorum aliquorum narrationem prædictam ipse audiuit & palpauit prædicta, vt supra dictum est. Interrogatus si ante dictam percussionem & miraculum cognouit dictum Nicolaum, dixit, quod sic: quia pluries vidit ipsum in dicto monasterio. Interrogatus, si de prædictis est publica vox & fama, dixit, quod sic, de illis, quæ supra deposuit, tam in dicto monasterio quam in locis vicinis, & specialiter in castro Piperni, & castro Sompnini.

[35] Die Lunæ, penultima eiusdem mensis, & Indictionis ibidem Fr. Petrus de Fundis, Sacerdos & monachus monasterij Fossæ-nouæ prædicti, [Alius monachus testis,] citatus testis & iuratus in forma superscripta, & interrogatus primo super vita & conuersatione dicti Fr. Thomæ, dixit se nihil aliud inde scire, pro eo, quod dictum Fr. Thomā nō vidit nec cognouit; nisi quod a quadraginta duobus annis, circa quos ipse fuit monachus dicti monasterij, quasi continue audiuit dici in monasterio prædicto & in castris & locis circumadiacentibus, quod dictus Fr. Thomas, quamdiu vixit, [de sanctitate vitæ,] fuit homo sanctæ vitæ & conuersationis, magnæ orationis, honestissimæ ac mundissimæ vitæ, magnæque humilitatis & deuotionis, & quod in fine vitæ suæ cum magna reuerentia & deuotione recepit Eucharistiæ Sacramentum & cetera Ecclesiastica Sacramenta. Interrogatus, a quibus prædicta audiuerat dici, dixit, quod a Fr. Nicolao, qui nunc est Abbas prædicti monasterij, a Fr. Petro de Monte-S. Ioannis, & a Fr. Octauiano monachis eiusdem monasterij, qui referebant ei se vidisse prædicta, & cognouisse dictum Fr. Thomam, & asserentes se cum eo conuersatos fuisse, & quod fuerant præsentes, quando dictus Fr. Thomas in monasterio supradicto obijt.

[36] Item interrogatus super miraculis eiusdem Fr. Thomæ, si quæ sciret facta fuisse in vita & in morte vel post mortem ipsius, dixit, quod quidam puer paralyticus, qui vocatur Iacobus, filius Iacobi Romani de Piperno, [& sanatis paralytico,] fuit subito liberatus & sanatus ab ipso morbo paralysis, cum fuisset positus super sepulcro dicti Fr. Thomæ. Interrogatus, quomodo sciret, dixit, quod ipse fuit præsens, quando pater dicti paralytici, qui vocatur Iacobus Romanus, portauit ipsum paralyticum ad dictum monasterium, & posuit eum cum deuotione super dicto sepulcro, & orauit ibi pro restitutione sanitatis dicti filij sui: qui puer dum staret super dicto sepulcro per horam, donec Missa, quæ tunc dicebatur in ecclesia dicti monasterij, duceretur ad finem; in fine ipsius Missæ fuit ad plenum restitutus pristinæ sanitati. Interrogatus de tempore, anno, mense & die, dixit, quod fuit tempore, quo ipse erat nouitius in dicto monasterio, qui sunt anni XLII vel circa, de mense & die certo dixit se non recordari; tamen dixit se recordari, quod fuit prima Dominica Quadragesimæ illius anni MCCLXXVI circa horam tertiam, in qua quidem hora Missa consueuit in dicto monasterio celebrari. Interrogatus, qui fuerunt præsentes dicto miraculo, dixit, quod ipse fuerit præsens, & pater dicti pueri, & Frater Blasius de Florentino, monachus eiusdem monasterij, qui tunc erat Magister ipsius testis tunc nouitij, qui mortuus est, & plures etiam alij monachi: de quorum nominibus, dixit se non recordari. Interrogatus de loco, dixit, quod fuit super dicto sepulcro, vt supra dixit. Interrogatus, quæ verba protulit & interposuit in oratione, quam fecit dicti pueri paralytici pater, pro recuperanda sanitate dicti filij sui, dixit se non audiuisse: quia illic orauit plane ita, quod non potuit intelligere: tamen dixit, quod statim posito filio suo super dicto sepulcro, apposuit ibi votum de cera in modum imaginis vnius pueri. Interrogatus si vidisset & cognouisset dictum puerum, antequam fuisset ibi tunc portatus, dixit, quod non. Interrogatus, quomodo sciret, quod dictus puer fuisset paralyticus, dixit, quod tunc, quando fuit portatus ad dictum sepulcrum, vidit ipsum trementem manibus, brachijs & alijs membris suis, & propter debilitatem neruorum hinc inde agitatum, ita quod per se sine sustentatione non poterat firmus stare. Interrogatus si sciret, quanto tempore permansit sanus post dictam sanitatem recuperatam. Dixit, quod ab eo tempore, quo fuit sanatus & circa, permansit sanus, & nunc sanus est, & Conuersus dicti monasterij. Interrogatus ad cuius vocationem iuerat ipse testis ad videndum prædicta, dixit, quod ad nullius vocationem, sed stabat tunc in choro ecclesiæ dicti monasterij, vnde vidit omnia supradicta.

[37] Item interrogatus, si sciret alia miracula prædicti Fr. Thomæ, dixit etiam scire, quod quidam medicus, nomine Magister Raynaldus de S. Laurentio de Valle, qui patiebatur in pedibus grauiter morbum podagræ, fuit ad sepulcrum dicti Fr. Thomæ subito & miraculose liberatus. [podagrico,] Interrogatus quomodo sciret, dixit, quod ipse vidit dictum Magistrum Raynaldum, quando venit ad dictum monasterium super quodam asino, dicto morbo detineri, & ipsum dicto morbo taliter grauatum, quod non poterat per se ambulare, sed sustentatione baculorum ambulabat: & postea vidit ipsum post modicum interuallum bene sanum, ita quod per se ipsum sine vlla sustentatione currendo ambulabat & discurrebat per dictum monasterium: qui asserebat se fuisse sanatum meritis prædicti Fratris Thomæ: asserens se iuisse ad sepulcrum ipsius, & cum deuotione orasse ibidem pro sanitate recuperanda: & plures alij monachi dicti monasterij, qui præsentes fuerant, & prædicta viderant, hoc idem similiter asserebant. Interrogatus de caussa, propter quam dictus Magister Raynaldus venerat ad dictum monasterium tunc, dixit, quod venerat ad curandum Fr. Ioannem de Amico monachum, & tunc cellerarium monasterij prædicti, qui patiebatur. Interrogatus, qua arte medicinæ vtebatur dictus Magister Raynaldus, dixit, quod chirurgia. Interrogatus de tempore, scilicet de anno, mense & die, quibus factum fuit dictum miraculum, dixit se non recordari propter diuturnitatē temporis: dixit tamen, quod iam sunt anni XXXVIII vel circa, quod fuit factum dictum miraculum, & dixit, quod fuit tempore messium quadam die circa horam nonam. Interrogatus, quibus præsentibus fuerat factum dictum miraculum, dixit, quod præsentibus Fr. Petro de Monte-S. Ioannis monacho, tunc Abbate dicti monasterij, Fratre Nicolao de Fresolone, Fratre Octauiano, Fr. Martino, Fr. Nicolao de Palearijs, monachis monasterij supradicti. Interrogatus de loco, dixit, quod fuit in loco sepulcri prædicti, vt supra dixit. Interrogatus ad cuius vocationem iuerit ad videndum dictum Magistrum Raynaldum sanatum, dixit, quod ad sonum campanarum, pro eo, quod facto dicto miraculo, omnes campanæ tam magnæ quam paruæ dicti monasterij fuerunt pulsatæ: propter quam pulsationem ipse & multi monachi ad sonum dictarū campanarum conuenerunt ad audiendum & videndum dictum miraculum, & cetera supradicta. Dixit etiam, quod monachi prædicti monasterij, propter dictum miraculum cantauerunt cum magna solennitate Te Devm lavdamvs, in choro. Interrogatus si sciret, quibus verbis vsus fuerat dictus Magister Raynaldus ad sepulcrum dicti Fr. Thomæ, dixit se nescire: quia non audiuit. Interrogatus si sciret dictum Magistrum Raynaldum emisisse votum aliquod super sepulcro eiusdem Fr. Thomæ pro sanitate recuperanda, dixit se audiuisse dici ab eo, quod inter alia vouerit idem Magister Raynaldus ad Ordinem Minorum, de quo ipse fuerat Religiosus, redire, si Deus meritis dicti Fr. Thomæ a dicta infirmitate liberaret eumdem. Interrogatus si cognouerat dictum Magistrum Raynaldum, priusquam veniret ad dictum monasterium, dixit, quod non. Interrogatus, quot diebus vidit illum infirmum ante dictum miraculum, dixit, quod illo die tantum, vsque ad horam recuperatæ sanitatis prædictæ. Interrogatus quanto tempore vidit eum sanum post dictum miraculum, dixit, quod pluribus diebus, quibus permansit in dicto monasterio pro cura supradicti monachi, pro quo venerat ad monasterium: sed postquam de monasterio ipso recessit, vlterius non vidit eum, nec de eo quæsiuit. Interrogatus de quo loco fuerat oriundus dictus Magister Raynaldus, dixit se nescire: sed audiuerat dici, quod erat habitator castri S. Laurentij de Valle. Interrogatus cuius staturæ & temporis erat dictus Magister Raynaldus, dixit tum, quando vidit eum infirmum & postea sanatum, quod erat mediocris staturæ, & ætatis quinquaginta annorum vel circa, vt eius effigies demonstrabat. Interrogatus, quibus pannis erat indutus, quando venit ad monasterium prædictum, dixit, quod desuper erat indutus quadam cappa rubri coloris.

[38] Item interrogatus si sciret alia miracula de dicto Fr. Thoma, dixit, quod audiuit dici a Fr. Petro Francisci de Piperno, nunc Conuerso dicti monasterij Fossæ-nouæ, quod, antequam fieret monachus Conuersus, dum staret vt seruiens in ipso monasterio, fuerat vexatus & impeditus a dæmonio, & meritis dicti Fr. Thomæ fuerat ad sepulcrum ipsius subito & miraculose liberatus: [dæmoniaco liberato,] & hæc eadem dixit se audiuisse a Fratre Gregorio de S. Stephano monacho eiusdem monasterij, qui adhuc viuit, & a quodam Gallo, nomine Perrotto, modo defuncto, qui fuerat seruiens in ipso monasterio, qui ambo asserebant se portasse dictum Fr. Petrum, a dæmonio vexatum & impeditum ad sepulcrum dicti Fratris Thomæ, quando fuit ibi subito & miraculose sanatus & liberatus: & a pluribus monachis se audiuisse, quod viderant dictum Fr. Petrum a dæmonio vexatum & impeditum, & postea viderant ipsum meritis dicti Fr. Thomæ, super ipsius sarcophago liberatum: & ipse testis dixit se vidisse ipsum Fr. Petrum plane sanum & nunc sanus est Conuersus monasterij supradicti.

[39] Item interrogatus si sciret alia miracula de dicto Fr. Thoma, dixit se scire, quod Nicolaus Maximi de Piperno, qui ex quadam percussione, quam habuit in brachio, habuit incisum & separatum siue diuisum os brachij sui, [osse brachij fracti sanato,] solidata carne & ipso osse remanente diuiso, ex deuotione, quam habuit ad dictum Fr. Thomam, & ex voto, quod fecit illi, miraculose restitutus fuit ad potentiam ipsius brachij: ita quod cum ipso brachio, quod ducebat tamquam sanum, laborabat & faciebat quidquid volebat, acsi os ipsius brachij esset sanum, sicut facere poterat, antequam fuisset percussus & dictum os esset separatum. Interrogatus quomodo sciret, dixit, quod ipse vidit dictum. Nicolaum venientem ad dictum monasterium cum quodam voto seu brachio de cera, quod portauit ad sepulcrum dicti Fr. Thomæ: quod brachium de cera idem Nicolaus asserebat se vouisse portare ad dictum sepulcrum, si Deus meritis ipsius Fr. Thomæ restitueret sibi sanitatem & potentiam dicti sui brachij. Quod quidem votum cereum portauit ad dictum sepulcrum, postquam fuit assecutus potentiam in dicto brachio: & dictum votum cereum adhuc pendet super dicto sepulcro: ac etiam vidit Fr. Ioannem Adelasiæ de Piperno, & Fr. Riccardum de Fundis Sacristam, monachos dicti monasterij, tangentes brachium dicti Nicolai, quod fuerat percussum: qui monachi, postquam tetigerunt dictū brachium in loco percusso, retulerunt publice ipsi testi, & pluribus alijs, quod ipsi inuenerint carnem solidam, & os ipsius brachij diuisum & separatum. Interrogatus de tempore, scilicet anno, mense & die, quo ipse vidit & audiuit prædicta, dixit se non recordari: tamen dixit, quod iam est annus vnus vel circa, vt credit. Interrogatus, qui fuere præsentes, quando ipse audiuit & vidit prædicta, dixit, quod ipse & prædicti duo monachi, & plures alij monachi: de quorum nominibus dixit se non recordari. Interrogatus de loco, in quo audiuit & vidit prædicta, dixit, quod fuit in curtili siue platea, quæ est inter portam ecclesiæ & portam introitus dicti monasterij. Interrogatus ad cuius vocationem accesserat ad audiendum & videndum prædicta, dixit, quod ad nullius vocationem accessit; sed casu, dum ambularet per monasterium, inuenit dictum Nicolaum dicentem & referentem supradicto modo dictum miraculum, quod recepit in persona sua meritis dicti Fr. Thomæ, & sic ipse substitit & stetit ad videndum prædicta. Interrogatus si sciret, per quæ verba dictus Nicolaus se vouit & commendauit dicto Fr. Thomæ, dixit se nescire, nisi quatenus vidit dictum votum siue brachium cereum, vt supra dixit. Interrogatus, si cognouerat dictum Nicolaum, antequam esset percussus, & antequam fuisset, vt supra dicitur, sanatus, dixit, quod sic. Interrogatus, quanto tempore cognouerat eum ante, dixit, quod fere per viginti annos. Interrogatus, quanto tempore steterat dictus Nicolaus impeditus de dicto brachio, & quot diebus vidit eum impeditum, dixit, quod audiuerat dici, quod quasi per mensem steterat impeditus; sed ipse non vidit eum, ex quo fuit percussus & impeditus, nisi illo die, quo venit ad monasterium prædictum & asserebat se prædicto modo miraculose sanatum. Interrogatus, quanto tempore viderat eum postea sanum & potentem de dicto brachio, dixit, quod multoties vidit ipsum; & quoties contigit eum videre, vidit eum sanum & laborantem cum dicto brachio de arte b mortellæ, de qua consueuerat laborare in dicto monasterio, & ducere somarios oneratos, ac etiam ipsum brachium libere ducere sicut sanum, prout volebat: & adhuc est sanus, & cum ipso brachio operatur tam quam cum sano. Interrogatus, si dictus Nicolaus erat homo iuuenis vel senex, dixit, quod poterat esse, vt credebat, ætatis annorum triginta vel circa.

[40] Item interrogatus, si sciret alia miracula eiusdem Fr. Thomæ, dixit, quod ipse recepit in se beneficium miraculosum meritis dicti Fr. Thomæ: [& ipse testis liberatus est podagra,] videlicet quod ipse tempore, quo dictus Episcopus Viterbiensis venit ad supradictum monasterium, pro exequenda inquisitione sibi ab Apostolica Sede commissa super vita & miraculis ipsius Fr. Thomæ, fuerat passus & patiebatur in pede sinistro morbum podagræ cum dolore vehementi: & ipse dolens in corde suo, si non posset interesse ad testificandum de miraculis dicti Fr. Thomæ, rogauit Fr. Guilhelmum de Tocco Ordinis Prædicatorum, tunc in dicto monasterio præsentem, vt rogaret prædictum sanctæ memoriæ Fr. Thomam, vt liberaret eum ab ipso morbo, vt posset accedere Neapolim cum alijs monachis dicti monasterij, ad testificandum de miraculis prædictis coram Domino Archiepiscopo Neapolitano & Episcopo supradicto, cum ipse testis se reputaret indignum ad impetrandam gratiam supradictam a tam præclarissimæ vitæ viro, videlicet Fr. Thoma prædicto: & dictus Fr. Guilhelmus ad preces ipsius, vt ipse Fr. Guilhelmus retulit ipsi testi, rogauit dictum sanctum virum, vt dictum testem scilicet Fr. Petrum de Fundis, liberaret a morbo prædicto, & sic ipse testis plene fuit sanatus de morbo prædicto. Interrogatus de tempore, scilicet anno, mense & die, quibus dictum miraculum in se factum fuit, dixit, quod fuit de præsenti anno MCCCXIX, mense Iulio, die Martis, decima septima eiusdem mensis, qua prædictus Dominus Episcopus Viterbiensis venerat ad prædictum monasterium pro negotio supradicto. Interrogatus, per quot dies fuerat passus dictum morbum tunc, antequam dictus Episcopus applicaret dicto monasterio, dixit, quod per tres dies. Interrogatus si dictus Fr. Guilhelmus fecit orationem dicto Fr. Thomæ pro restitutione dictæ sanitatis, dixit, quod sic, prout sibi dictus Frater Guilhelmus retulerat. Interrogatus, quo die, qua hora fecerat dictam orationem, dixit, quod supradicto die Martis, de mane ante tertiam. Interrogatus si statim fuit consecutus sanitatem, dixit, quod sic; quia cum ipse non posset ambulare, propter dictum miraculum ipso die fuit liberatus, ita quod libere ambulauit, & venit, & interfuit in cœna dicti Domini Episcopi cum alijs monachis monasterij supradicti. Interrogatus per quæ verba orauit dictus Fr. Guilhelmus pro ipso dictum Fratrem Thomam, dixit se nescire, sed ipse Fr. Guilhelmus scit, qui orauit. Interrogatus si alias ante habuerat dictum morbum, dixit, quod pluribus vicibus habuerat. Interrogatus, quanto tempore steterit sanus post prædictam recuperatam sanitatem, dixit, quod a prædicto die circa semper fuit sanus, & sperat semper esse sanus de ipso morbo, meritis prædicti Fr. Thomæ. Interrogatus si est publica vox & fama de prædictis omnibus quæ deposuit, dixit, quod sic, tam in prædicto monasterio quam in Piperno & in pluribus alijs locis circumadiacentibus.

[41] Eodem die ibidem nobilis vir Dominus Henricus de Carrahulis de Neapoli, miles, [Nobilis Neapolitanus testis,] testis citatus & iuratus in forma supradicta, inquisitione supra dicta dicere veritatem: & interrogatus primo de vita & conuersatione dicti Fr. Thomæ, dixit, quod multoties audiuit recitare, vitam & conuersationem dicti Fr. Thomæ fuisse honestam, puram & sanctam, & quod fuit homo magnæ contemplationis & orationis, [de sanctitate vitæ,] & quod quolibet die dicebat Missam, & aliam Missam audiebat, & quando non poterat ipse dicere Missam, audiebat duas Missas, & postea vacabat studio: ita quod toto tempore vitæ suæ præter vsus naturales, aut legebat aut scribebat aut orabat. Interrogatus, a quibus audiuerat, dixit, quod a Fr. Ioanne de Neapoli, Magistro in Theologia Ordinis Prædicatorum, a Fr. Guilhelmo de Tocco, & a Domino Bartholomæo de Capua, & pluribus alijs. Item interrogatus de miraculis eiusdem Fr. Thomæ, dixit, quod dum ipse iret Romam peregre cum Domino Nicolao de Filimarino, & Domino Petro Grasso & alijs Neapolitanensibus, ipse caussa deuotionis & videndi sepulcri dicti Fr. Thomæ & etiam monasterij Fossæ-nouæ, [& vsu brachij restituto.] cum dictis Domino Nicolao & Domino Petro, declinauit ad dictum monasterium: vbi dictus Dominus Petrus Grassus super dicto sepulcro orauit prostratus super ipso, & post orationem surrexit: & retulit ipsi testi, quod ipse ibidem senserat bonum adiuuamentum a dicto Fr. Thoma; quia sentiebat se liberatum de brachio, vt dicebat, & tunc ipse testis imaginatus & coniecturatus est infra se perpendisse, & commemorabat quodammodo se vidisse dictum Dominum Petrum non libere vsum fuisse dicto brachio tamquam sano, sed post verba prædicta Domini Petri, vidit ipsum Dominum Petrum libere vti dicto brachio sicut sano, & adhuc eo tamquam sano vtitur. Interrogatus in caussa scientiæ, dixit, quod ipse fuit præsens, quando dictus Dominus Petrus dedit se in orationem super dicto sepulcro, & audiuit ab ipso Domino Petro recitari prædicta. Interrogatus de tempore, dixit, quod fuit tempore Quadragesimali, anno proxime præterito primæ Indictionis: de mense & die, dixit se non recordari. Interrogatus, quibus verbis vsus fuerat Dominus Petrus in sua oratione, dixit se nescire; quia secrete orauerat. Interrogatus si ipse cognouerat ante dictum Dominum Petrum, dixit, quod sic per magnum tempus, tamquam conciuem & amicum suum. Interrogatus, quanto tempore vidit eum infirmum, dixit de coniectura, vt supra. Interrogatus, quanto tempore vidit eum postea sanum, dixit, quod ab illo tempore circa, vidit eum semper sanum. Interrogatus si sciret alia miracula, dixit, quod non: tamen dixit se audiuisse publice, quod Deus multa miracula fecerat meritis ipsius Fr. Thomæ: dixit etiam, quod publica vox & fama erat Neapoli de omnibus, quæ deposuit.

[Annotata]

a Id est ad certificationem: nam eadem est Italis præpositio per, quæ Latinis ad, & pro, ac propter.

b Mortella Italis myrtus dicitur: sed nihil ad hunc locum ea significatio: quid igitur priuatim Pipernensibus mortellæ ars, an pistillo confringendi & conterendi res Monasterij in mortario? An scribendum martellæ ars, quod martello Italis malleum significet? an vox Longobardica est & intritum ex calce atque arena significat, quod Belgis mortel: vt mortellæ ars idem sit, quod plasticavel cæmentaria?

CAPVT V.
Quatuor Fratres Ordinis Prædicatorum, Nobilis Neapolitanus & Canonicus Salernitanus XXXI Iulij & I Augusti testes producti.

[42] Die Martis, vltimo mensis prædicti ibidem Fr. Iacobus de Caiatia, [Iacobus de Caiatia Ord. Prædicatorum,] Ordinis Fratrum Prædicatorum, testis citatus & iuratus in forma supradicta, inquisitione supra dicta dicere veritatem: & primo interrogatus super vita & conuersatione dicti Fr. Thomæ, dixit, [testis] quod ipse vidit dictum Fr. Thomam hominem contemplatiuum, & totaliter abstractum a terrenis ad cælestia, solitudinis amatorem; quoniam libenter solitarius morabatur, [de sanctitate vitæ,] & erat magnæ honestatis & pudicitiæ, & magnæ sobrietatis; numquam petens speciales cibos; sed tantum contentus erat ijs, quæ apponebantur sibi, & illis temperate & sobrie vtebatur, & omni die celebrabat Missam & aliam audiebat: deinde vacabat sine otio orationibus, studio & Scripturȩ. Interrogatus, quomodo hoc sciebat, dixit, quod cognouerat & viderat eum. Interrogatus in quibus locis viderat eum, dixit, quod Neapoli & Capuæ, [studijs,] in locis & conuentibus Prædicatorum. Interrogatus cuius staturæ erat dictus Fr. Thomas, dixit, [statura,] quod erat magnæ staturæ, & caluus in fronte. Interrogatus, quantum tempus est, quod vidit eum, dixit, quod prout sibi videtur, sunt anni quadraginta quinque vel circa. Interrogatus cuius ætatis erat Fr. Thomas, quando vidit eum, dixit, quod, quando primo vidit eum, poterat esse quadraginta sex annorum vel circa. Item interrogatus de miraculis dicti Fr. Thomæ, si quæ sciret, [miraculis.] dixit, se pluries audiuisse dici, quod Deus propter merita dicti Fr. Thomæ multa miracula fecerat & plures in diuersis locis de diuersis infirmitatibus curauerat. Interrogatus, vbi prædicta audiuit dici, dixit, quod in ciuitatibus Neapolitanensi & Capuana, & in pluribus alijs locis vltramontanis & citramontanis. Interrogatus a quibus prædicta audiuerat dici, dixit, quod a multis Religiosis & secularibus, & specialiter a Domino Bartholomæo de Capua. Interrogatus si erat publica vox & fama de prædictis, quæ deposuerat, dixit, quod sic. Interrogatus in quibus locis erat publica vox & fama de prædicta, dixit, quod Neapoli, Capuæ, & in multis locis citramontanis & vltramontanis.

[43] Eodem die ibidem nobilis vir, Dominus Nicolausde Filimarino, [Nicol Filamarinus] testis citatus & iuratus in forma supradicta, inquisitione supra dicta dicere veritatem: & primo interrogatus de vita & conuersatione supradicti Fr. Thomæ, dixit se audiuisse dici, quod fuerat homo sanctæ vitæ & conuersationis honestæ, magnæ castitatis, humilitatis & sobrietatis, [testis de sanctitate vita,] & excellentissimæ sanctitatis. Interrogatus a quibus prædicta audiuerat dici, dixit, quod a Domino Marino patre suo, & a Domino Marino a patruo suo, quondam Archiepiscopo Capuano, qui dictum Fr. Thomam cognouerant & viderant, & diu conuersati fuerant cum eo, & quem habuerant in maxima deuotione & reuerentia, adeo quod prædictus patruus suus, quando nominabat dictum Fr. Thomam, propter sanctam ipsius vitam semper quasi lacrymabatur. Item interrogatus de miraculis dicti Fr. Thomæ, si quæ sciret, dixit se hoc scire quod, dum ipse vna cum Domino Petro Grasso & Domino Henrico Carrathulo & Domino Iacobo Capuanensi, militibus de Neapoli, & pluribus alijs dudum, in anno primæ Indictionis proxime præteritæ tempore Quadragesimali, caussa peregrinationis iret ad Vrbem; declinauit ad monasterium Fossæ-nouæ cum prædictis Domino Petro & Domino Henrico: vbi ipse testis vidit dictum Dominum Petrum inclinantem & prostrantem se super sepulcrum dicti Fr. Thomæ: [& vsu brachij restituto,] & orauit ibidem per modicam horam dictus Dominus Petrus & surgens a dicta oratione statim asseruit & dixit ipsi testi & alijs ibi præsentibus: Audite magnum miraculum; quia ego patiebar magnum dolorem in brachio, & modo super isto sepulcro, postquam oraui, sum sanatus: & hoc affirmabat cum adiuratione Sanctorum. Interrogatus, qui fuerint præsentes, quando dictus Dominus Petrus prædicta retulit, dixit, quod ipse testis, Dominus Henricus Carrathulus, & Dominus Iacobus Capuanus supradicti. Interrogatus de tempore, dixit, quod fuit in anno primæ Indictionis proxime præteritæ; de mense dixit se non recordari: tamen dixit, quod fuit die Iouis inter Dominicam de Passione, & Dominicam Palmarum, hora Vesperarum. Interrogatus ad cuius vocationem accessit ad dictum locum ad videndum prædicta, dixit, quod ipse, & alij supradicti accesserunt ad prædictum locum ob deuotionem, quam habebant ad B. Thomam supradictum, prædicto Domino Petro primo mouente verba, vt declinarent ad locum prædictum. Interrogatus, per quæ verba orauerat dictus Dominus Petrus super dicto sepulcro, dixit se nescire; quia ille secreto orauit & ipse non aduertit. Interrogatus si ante cognouerat dictum Dominum Petrum, dixit, quod longo tempore ante cognouit eum tamquam ciuem Neapolitanum. Interrogatus si sciuit, quanto tempore dictus Dominus Petrus fuerat passus dolorem in dicto brachio, dixit se nescire; nisi quod ipse Dominus Petrus, dixit, quod fuerat passus longo tempore. Interrogatus de quo loco est oriundus dictus Dominus Petrus, dixit, quod credebat eum esse oriundum Neapoli. Interrogatus quanto tempore vidit eum postea sanum, dixit, quod ex tunc vidit eum sanum, quotiescumque vidit eum.

[44] Interrogatus si scit alia miracula dicti Fr. Thomæ, dixit se hoc scire, scilicet, quod, quando ipse vna cum supradicta societate accessit ad dictum monasterium, & supradictus Dominus Iacobus Capuanus similiter orauit super sepulcro dicti Fr. Thomæ, [& dolore oculorum depulso.] & postquam surrexit ab oratione, ipsi testi & prædicto Domino Petro asseruit se esse sanatum per dictum Fr. Thomam a quodam dolore, quem se passum fuisse asserebat in oculis. Interrogatus, quibus verbis interpositis orauit dictus Dominus Iacobus, dixit se nescire; quia licet viderit eum super dicto sepulcro prostratum ad orandum, non tamen audiuit verba, quæ proferebat. Interrogatus si cognouerat dictum Dominum Iacobum ante, dixit, quod sic, & per longum tempus. Interrogatus si sciuit eum ante patientem in oculis dolorem, dixit, quod ipse nesciuit eum patientem in oculis, nisi quatenus ipse Dominus Iacobus dixit eidem testi & prædicto Domino Petro, quod ipse fuerat passus dolorem in oculis, & tunc prædicto modo fuerat sanatus. Interrogatus si vidit postea dictum Dominum Iacobum sanum de oculis, dixit, quod ex tunc vidit eum semper sanum. Interrogatus de qua terra esset oriundus prædictus Dominus Iacobus, dixit, quod Neapoli. Interrogatus si erat vox & fama publica de prædictis, quæ deposuit, dixit, quod de vita & conuersatione prædicta erat publica vox & fama Neapoli & in multis diuersis locis: de miraculis vero prædictis scitur inter personas superius nominatas.

[45] Eodem die ibidem Fr. Petrus de S. Felice, Ordinis Fratrum Prædicatorum, [Petrus de S. Felice Ord. Prædic. testis,] testis citatus & iuratus in forma supradicta, supra dicta inquisitione dicere veritatem de vita & conuersatione prædicti Fr. Thomæ, dixit, quod dictus Fr. Thomas fuit homo magnæ munditiæ, quoad se & quoad alios, cupiens eos esse vt seipsum, & miræ humilitatis & patientiæ, adeo quod numquam aliquem contristauerit aliquo verbo ampulloso aut contumelioso; item quod erat homo magnæ contemplationis, [de sanctitate vitæ,] & continue aut orabat aut scribebat aut studebat, & quod quolibet die ipse celebrabat Missam, & aliam audiebat, & erat totaliter a terrenis abstractus ad diuina: & quod numquam petebat speciales cibos, sed contentus erat ijs, quæ apponebantur: & quod etiam in mensa sæpe contemplabatur, ita quod homo poterat illi auferre ea, [& contemplatione in mensa,] quæ erant ante ipsum, & non perpendebat: dixit etiam, quod non fuit curiosus in vestimentis. Interrogatus quomodo sciebat prædicta, dixit, quod ipse vidit eum, & fuit discipulus eius, & per annum conuersatus fuit cum eo in Ordine, & etiam audiuit prædicta recitari a pluribus Fratribus Prædicatoribus, & specialiter a Fr. Riccardo de Piperno, qui fuit socius dicti Fr. Thomæ longo tempore, & a Fr. Benedicto de Monte-S. Ioannis eiusdem Ordinis. Interrogatus in quo loco vidit eum, dixit, quod in conuentu Neapolitano in cella sua, in choro ecclesiæ conuentus prædicti, & in cathedra legentem, [statura,] & etiam prædicantem. Interrogatus cuius staturæ fuit dictus Frater Thomas, dixit, quod fuit magnæ staturæ, & fuit grossus & caluus in fronte. Item interrogatus si sciret alia miracula dicti Fr. Thomæ, dixit se audiuisse relatione multorum fide dignorum, [& miraculis.] quod post mortem dicti Fr. Thomæ Deus fecit & facit multa miracula propter merita dicti Fr. Thomæ, & multi de diuersis locis & diuersis infirmitatibus meritis ipsius sanati sunt. Interrogatus si de prædictis omnibus, quæ deposuit, erat publica vox & fama, dixit, quod sic in tota prouincia Terræ-Laboris, & multis alijs locis.

[46] Eodem die ibidem Abbas Thomas de Mathia Canonicus Salernitanus, testis citatus, [Canonicus Salernitanus testis,] & iuratus super dicta inquisitione dicere veritatem secundum formam superius annotatam, & primo interrogatus de vita & conuersatione dicti Fr. Thomæ, dixit, quod audiuit per famam publicam dici, quod dictus Fr. Thomas fuit homo sanctæ vitæ & conuersationis honestæ: aliud nescit. Item interrogatus de miraculis dicti Fr. Thomæ, dixit, quod, cum ipse olim ad laudem Dei, & sanctæ Crucis inciperet ædificare quamdam capellam in loco Crucis, & cum magna solicitudine quæreret reliquias Sanctorum ad collocandum eas in capella prædicta, accessit ad capellam S. Seuerini Salernitanæ diœcesis, & inuenit ibi Dominum Matthæum de Adiutorio, Capellanum ipsius capellæ, petijtque ab eo, vt reliquias Sanctorum, si quas haberet, sibi ostenderet: quas Capellanus ostendit eidem, primo plures reliquias, quas reuerenter vidit, postmodum vero dictus Capellanus dixit eidem Abbati Thomæ, quod pretiosiores reliquias habebat: & interrogatus quas, respondit, quod habebat manum Fr. Thomæ de Aquino de Ordine Prædicatorum: qui testis derisiue & b truffatorie recipiens, dixit, [non æstimans sanctitatem eius,] quod ipse Fr. Thomas non est Sanctus, sed fuit quidam Prædicator: & respuit eam videre. Et in continenti eum arripuit quidam tremor, & videbatur ei, quod haberet caput grossum ad modum vnius magnæ cistæ, & valde ponderosum: deinde ipse pœnitens se de ijs, quæ dixerat, & de incredulitate sua prædicta, cœpit plorare, [corripitur tremore:] & petijt a Sacerdote ipsius capellæ veniam: & pœnitens de contemptu & verbis per eum dictis de dicto Fr. Thoma, petijt veniam a Sacerdote prædicto: qua obtenta accessit cum deuotione ad orandum & osculandum manum prædictam. [sanatur osculatus manum S. Thomæ] In cuius osculatione & adoratione fuit dictus testis a tremore & inflatione capitis subito liberatus & sanus effectus: & sensit odorem maximum ex dicta manu progredientem. Ex tactu manus prȩdictȩ in caputio suo, quod tenebat in collo, [exhalaptē odorem:] ipse & caputium adeo redolebant, quod per magnum tempus videbatur illis, inter quos conuersabatur, quod ipse secum portaret muscum, & ex hoc oportebat eum prædicta omnia & miracula recitare. Dixit etiam, quod tunc sensit tantam consolationem cum perfusione lacrymarum, & tantam fidem ex tunc habuit in dicto Fr. Thoma & habet, quod tentatus aliquando de peccato carnali, & cum plena deliberatione cogitans ducere ad effectum peccare carnaliter, recommendans se dicto Fr. Thomæ, sensit in se cogitationes prædictas extinctas, [liberatur tentatione carnali:] & ex tunc pluries in huiusmodi tentationibus inuocans nomen dicti Fr. Thomæ, sensit iuuamen & extingui in se stimulos tentationum huiusmodi. Interrogatus de tempore, mense & die dicti miraculi, & dictæ suæ liberationis, dixit, quod fuit in anno septimæ Indictionis proxime præteritæ, de mense vero & die, dixit se non recordari. Interrogatus, qui fuerunt tunc præsentes cum ipso dicto miraculo, dixit, quod dictus Capellanus, qui mortuus est, & Maffeus Aconziaceus de Rauello, & quidam famulus ipsius Maffei, cuius nomen ignorat. Interrogatus de loco, dixit, quod in castro S. Seuerini, & in ecclesia ipsius castri. Interrogatus quibus verbis vsus fuit in oratione, quam fecit dicto Fratri Thomæ, dixit, quod per hæc verba: O B. Thoma, ego habeo te pro Sancto, & pœnitet me de ijs, quæ dixi, & mentitus fui: recommendo me Tibi, adiuua me: qua oratione dicta, dixit se in continenti fuisse liberatum, & sanum factum. Interrogatus, quanto tempore fuit passus dictum tremorem & grossitiem & ponderositatem capitis, dixit, quod donec confessus fuit & redijt ad altare & fecit orationem prædictam. Interrogatus, quanto tempore postea fuit sanus, dixit, quod semper postea fuit sanus. Interrogatus, quomodo dicta manus dicti Fr. Thomæ peruenerat ad dictam ecclesiam S. Seuerini, dixit, quod supradictus Capellanus narrauit ipsi testi, quod Domina Comitissa, vxor quondam Domini Rogerij Comitis S. Seuerini soror dicti Fr. Thomæ, ob deuotionem & amorem, [Manus S. Thomæ ibi deposita.] quem habuit ad dictum Fr. Thomam, procurauit sibi dari ipsam manum ab Abbate & conuentu monasterij Fossæ-nouæ: quam manum postea dicta Domina posuerat in ecclesia supradicta. Interrogatus si dicta manus erat integra, dixit, quod vidit eam cum pelle, carne, ossibus, neruis & vnguibus integram, pollice tamen carentem. Interrogatus si de prædictis miraculis est vox & fama publica, dixit, quod sic in dicto castro post relationem per eum de ipso miraculo factam.

[47] Eodem die ibidem Fr. Corradus de Suessa, Sacerdos Ordinis Prædicatorum antiquus, [Corradus de Suessa Ord. Prædic. testis,] testis citatus, & iuratus supra dicta Inquisitione dicere veritatem secundum formam superius annotatam, & interrogatus primo de vita & conuersatione dicti Fr. Thomæ, dixit, quod ipse Fr. Thomas fuit homo sanctæ vitæ & conuersationis honestæ, pacificus, sobrius, humilis, [de sanctitate vitæ,] quietus, deuotus, contemplatiuus, & castus; ita quod reputabatur Virgo: & in cibo & potu fuit tantæ sobrietatis, quod singularitates ciborum non petebat, nec etiam curabat de cultu vestimentorum, & omni die cum magna deuotione aut ipse celebrabat aut audiebat vnam aut duas Missas, [studijs,] & præter naturalis quietis horas semper vacabat aut lectioni, aut Scripturis, aut orationi, aut prædicationi. Item interrogatus, quomodo scit prædicta, dixit, quod cognouit & vidit eum facientem prædictam vitam, & conuersatus fuit cum eo pluribus annis Neapoli, Romæ, & in Vrbe-Veteri tempore fel. record. Domini Vrbani Papæ, vbi de mandato suo idem Fr. Thomas fecit expositiones super quatuor Euangelijs. Interrogatus si prædictus Fr. Thomas continuauerit dictam vitam, [expositionibus in 4 Euangelia,] dum cognouit eum, dixit, quod sic; imo semper de bono in melius proficiscebatur, & de virtute in virtutem crescebat. Interrogatus, quanto tempore conuersatus fuit cum eo, & habuit notitiam de dicta vita sua, dixit, quod pluribus annis, & diuersis temporibus. Interrogatus, quantum tempus est, quod ipse primo vidit & cognouit eum, dixit, quod sunt elapsi sexaginta duo anni. Interrogatus, quot annorum esset ipse testis, dixit, quod erat annorum septuaginta septem: quam ætatem eius effigies & aspectus corporis etiam demonstrabat. Iterum interrogatus de miraculis dicti Fr. Thomæ, [& miraculis:] dixit, quod audiuit dici, quod Deus multa miracula meritis suis fecit. Interrogatus si de prædictis est publica vox & fama, dixit, quod sic de ijs, quæ supra deposuit, in dicto Ordine inter illos, qui cognouerunt eum.

[48] Die Mercurij, primo mensis Augusti, secundæ Indictionis, Neapoli in Palatio Archiepiscopali, Fr. c Ioannes de Neapoli, Ordinis Fratrum Prædicatorum, sacræ Theologiæ Doctor, [Ioannes de Neapoli Ord Prædic. testis,] testis citatus & iuratus in forma supradicta, supra dicta Inquisitione dicere veritatem: & interrogatus primo super vita & conuersatione dicti Fr. Thomæ, dixit, quod audiuit dici a multis Fratribus Ordinis Prȩdicatorū antiquis, qui fuerunt in diuersis Conuentibus cum eo, quod fuit homo sanctæ vitæ & conuersationis, contemplationis exemplaris, [de sanctitate vitæ,] & quod omni die communiter celebrabat vnam Missam, & aliam audiebat, vel si non celebrabat, duas audiebat: sed primum erat frequentius, scilicet, quod vnam celebrabat & aliam audiebat. Item quod in nullo videbatur affectus ad temporalia quæcumque, honores scilicet, & diuitias huius mundi. Item, quod totum, [contemptis honoris, diuitiarū, recreationum.] quasi tempus suum in bono opere occupabat, scilicet in studio, lectione, & Scriptura vel oratione, & quod pertinentia ad recreationem corporis, vt comestionem & dormitionem & huiusmodi naturalia, transitorie faciebat; ita quod parum de tempore in talibus occupabat. Interrogatus a quibus prædicta audiuerat dici, dixit, quod a multis antiquis Fratribus dicti Ordinis, qui dicebant ipsi se fuisse conuersatos cum dicto Fr. Thoma; tamen de eorum omnibus determinate non recordabatur. Interrogatus si ipse audiuit dici a prædictis vel alijs, quod dictus Fr. Thomas continuauerit dictam vitam suam, quamdiu vixit; dixit, quod sic, & numquam audiuit contrarium. Item interrogatus super miraculis dicti Fr. Thomæ, si quæ sciret, dixit, quod audiuit dici & recitari sibi a Fr. d Leonardo de Neapoli, Ordinis Prædicatorum, qui fuit in dicto Ordine Lector gratiosus, & Prior & Inquisitor hæreticæ prauitatis, & postea Episcopus e Æquensis, & tandem Archiepiscopus f Acherontinus: [& morbo iliaco sublato.] qui cum quadam vice declinasset ad monasterium Fossæ-nouæ, vt ibi hospitaretur vadens versus Romam prouinciam, subito arripuerunt eum magni dolores iliaci, quos frequenter alias habere consueuerat, propterea prorupit in magnos clamores & eiulatus: ad quos accurrentes monachi ipsius monasterij, & caussam clamorum petentes, & ab eo audientes, dixerunt, quod consulebant ei, vt vteretur medicina, qua ipsi vtebantur in suis infirmitatibus & doloribus, & sanabantur frequenter, corrigiam scilicet, qua accinctus erat, super sepulcro bonæ memoriæ Fr. Thomæ de Aquino Ordinis Fratrum Prædicatorum, qui in ipso monasterio erat sepultus, extendendo, & tandem toto corpore se super idem sepulcrum prosternendo: qui Fr. Leonardus deuotione concepta propter verba audita respondit, quod libenter vellet vti tali medicina, quia ipse nouerat Fr. Thomam prædictum dum viueret, & sciebat eum fuisse sanctissimæ & religiosissimæ vitæ & magni meriti apud Deum: & surgens iuit ad dictum sepulcrum, & iuxta consilium sibi datum primo corrigiam suam super ipsum extendit, & postea se super illud prosternens cum deuotione prædictum Fr. Thomam orauit, & statim surrexit perfecte sanatus, sic quod numquam postea tales dolores senserit. Interrogatus de loco, in quo dictus Leonardus illi dixerat prædicta, dixit se non recordari: tamen dixit, quod pro certo constat sibi, quod hoc ab eo immediate audiuit.

[Annotata]

a Huic anno 1252, ad eam dignitatem euecto, defuncto autem 1285, & absque sepulcralis inscriptionis honore Capuæ tumulato, Neapoli insignem titulum posuit anno 1643, ex eadem familia Filomarina Archiepiscopus Ascanius, vbi inter alia eius elogia ponitur, quod fuerit S. Thomæ Aquinatis discipulus, vt apud Vgellum videre est.

b Truffa, truffare & truffatore Italis est fraus, decipere, impostor. Similia huius vocis dedimus 4 Ianuarij in Vita B. Angelæ de Fulgineo.

c Ioannis de Neapoli quæstiones variæ, disputatæ Parisijs, extant Neapoli excusæ anno 1618, cum præfatione Dominici Grauinæ, qui eum e primis propugnatoribus doctrinæ S. Thomæ censet.

d Ab alijs passim Landulphus, Ladolphus, aut Rodulphus appellatur.

e Æqua vrbs antiqua inter Surrentum & Stabiam, a Gothis euersa, a Carolo II Rege reædificata, & Vicus Æquensis, vulgo Vico appellatur, vbi dictus Landulphus anno 1301, creatus est secundus Episcopus

f Acherontia vulgo Cirenza, Archiepiscopalis ciuitas Lucaniæ in hodierna Basilicata, cui Sedes Materensis in agro Hydruntino iuncta est. Constitutus ibi Archiepiscopus Landulphus siue Leonardus, anno 1306, biennio post vitā functus.

CAPVT VI.
Duo monachi Fossæ-nouæ I & III Augusti, testes auditi.

[49] Eodem die ibidem Fr. Petrus de Castro Montis-S. Ioannis, Sacerdos & monachus antiquus monasterij Fossæ-nouæ, [Monachus Fossæ-nouæ,] testis citatus & iuratus in suprascripta forma, supra dicta inquisitione dicere veritatem: & interrogatus primo super vita & conuersatione dicti Fr. Thomæ, [testatur] dixit se scire dictum Fr. Thomam fuisse hominem sanctæ vitæ & conuersationis honestæ, contemplatiuum ad Deum, purum, humilem, pacificum & modestum, [vitæ sanctitatem,] abdicatum a terrenis, & abstractum ad cælestia seu diuina, continue quasi oculis eleuatis ad cælum, & sobrium in cibo & potu, & qui quasi semper vacabat studio, aut lectioni, aut Scripturis, aut orationi, & quod omni die celebrabat Missam cum lacrymis, & aliam audiebat cum deuotione. Interrogatus, quomodo sciret prædicta, dixit, quod vidit & cognouit eum, & conuersatus fuit cum eo per longum tempus, & in diuersis locis. Interrogatus in quibus locis, dixit, quod in castro S. Ioannis Marsici, in ciuitate Neapoli, in castro Magentiæ, & in monasterio Fossæ-nouæ: in quibus locis dixit, quod viderat eum facere prædictam vitam, & ipsum esse, vt superius dixit. Interrogatus, quanto tempore cognouit eum, & conuersatus fuit cum eo, dixit, quod per annos decem, infra quos per diuersa & crebra temporum interualla fuit conuersatus cum eo, & vidit eum semper facere prædictam vitam, quam continuauit & continuasse communiter & publice dicitur vsque ad vltimum finem vitæ suæ: cui dictus Fr. Petrus interfuit ministrando eidem. Dixit etiam, quod, dum dictus Fr. Thomas iret ad Concilium Lugdunense, vocatus a fel. record. Domino Gregorio Papa X, & faceret transitum per castrum Magentiæ a Tranensis diœcesis, & ibi per aliquos dies moram traheret, eo quod esset aliquantulum defatigatus; Fr. Iacobus de Florentino tunc Prior dicti monasterij Fossæ-nouæ, vna cum ipso teste, Fr. Ioanne de Pede-montis, & Fr. Fidele, monachis eiusdem monasterij iuit ad visitandum dictum Fr. Thomam ad dictum castrum Magentiæ, vbi ipse Prior & monachi steterunt cum eo per dies quatuor vel quinque: infra quos vidit eum celebrantem cum magna deuotione & effusione lacrymarum, vt supra dixit. In quo quidem loco, dum dictus Prior solicitatus esset secrete a Fr. Raynaldo, socio dicti Fr. Thomæ, vt quæreret ab eo, quid acciderit illi, quando recepit Magisterium in Theologia, & supplicaret ipse eidem Fr. Thomæ, vt diceret ista ipsi; ipse Fr. Thomas ad magnam instantiam dicti Prioris narrauit illi, quod, cum sibi iniunctum fuisset per Priorem suum Parisiensem de mandato Cancellarij Parisiensis, [apparitionem illi factam;] vt pararet se ad recipiendum Magisterium in Theologia, & ipse reputaret se inhabilem ad hoc propter iuuentutem, & positus in perplexitate quidnam ageret, dedit se orationi circa quoddam altare, vbi sibi obdormienti apparuit in somnis quidam Frater Prædicator, canus & antiquus, qui dixit illi: Quid cogitas Fr. Thoma? Et ipse respondit: Mandatum est mihi, vt præparem me ad recipiendum * conuentum, & cogito quid debeam proponere. Et ille dixit: Hoc verbum proponas & non aliud: Rigans montes de superioribus suis, de fructu operum tuorum satiabitur terra. [Ps. 103, 13] Et hanc auctoritatem dixit se proposuisse in dicto suo conuentu, illamque fuisse prosecutum. Transactis vero diebus quatuor, prædictus Fr. Thomas equitauit cum dictis Priore & monachis & alijs socijs suis a dicto castro Magentiæ ad dictum monasterium Fossæ-nouæ: & cum intrasset dictum monasterium, in b loco parlatorij, dixit hæc verba: Hæc est requies mea in seculum seculi, hic habitabo, quoniam elegi eam. Et stans in ipso monasterio cœpit infirmitate grauari, [sanctum obitum,] quam quidem infirmitatem cum magna patientia supportans, cum reuerentia & deuotione suscepit Ecclesiastica Sacramenta, & specialiter Corpus Christi cum lacrymis multis & deuotione magna: & ante susceptionem ipsius Corporis Christi multa decora verba dixit de ipso Corpore Christi coram toto conuentu dicti monasterij, & multis de Ordine Prædicatorum & Minorum, inter quæ inseruit ista verba: Ego de isto sanctissimo Corpore & alijs Sacramentis multa docui & scripsi in fide Christi & sanctæ Romanæ Ecclesiæ, cuius correctioni omnia subijcio & expono: & recepto ipso Corpore, vixit per tres dies, & ipso tertio die obdormiuit in Domino. In cuius funere quidam Frater Prædicator, qui fuerat longo tempore ipsius Fr. Thomæ Confessor, prædicauit publice coram omnibus ibi adstantibus, dicens: Ego confessionem generalem ipsius sancti viri audiui, de quo testificor, quia inueni eum ita purum, sicut puerum quinque annorum; quia numquam suæ carnis sensit corruptelam. [& sepulturam:] Post hæc corpus ipsius Fr. Thomæ cum solennitate debita sepultum fuit in monasterio supradicto.

[50] Item interrogatus si sciret alia miracula dicti Fr. Thomæ facta in vita, in morte vel post mortem ipsius, dixit in vita sua hoc miraculum accidisse: videlicet quod dictus Fr. Thomas dum viueret, & esset in castro Magentiæ, & cœpisset aliquantulum infirmari, & propter debilitatem requireretur a socio suo vt sumeret cibum; dictus Fr. Thomas dixit ad eum: Credis, quod inuenirentur harenghæ recentes? [sardas mutatas in haleces recentes:] Et socius respondit, credo quod in partibus vltramontanis, Anglicanis & Gallicanis inuenirentur. Et dum hȩc ad inuicem conferrent, quidam c piscarolus, Bordonarius nuncupatus, veniens de Traten. Magentiam cum sardis, sicut consueuerat, socius dicti Fr. Thomæ, qui vocatur Fr. Raynaldus de Piperno, interrogauit ipsum piscarolum, quos pisces haberet, & ille dixit sardas; & dum fecisset discooperiri cistas, in quibus portabantur dicti pisces, inuenit vnam de ipsis cistis plenam harenghis recentibus. Quo viso, omnes hoc videntes gauisi & mirati sunt, eo quod in partibus Italiæ numquam inuentæ fuerunt harenghæ recentes, & dictus mercator piscium vehementius admirabatur, & affirmabat omnino, quod emerat sardas & non harenghas, & prædictus Fr. Raynaldus currens ad dictum Fr. Thomam, dixit ei: Deus adimpleuit voluntatem vestram, & habetis, quod desiderastis; quia harenghæ, quas nominastis, inuentæ sunt. Et ille dixit: Vnde venerunt, & quis portauit eas huc? Et ille dixit: Deus misit vobis. Interrogatus, quomodo scit prædicta, dixit, quod hoc fuit & accidit infra illos quatuor dies superius dictos, quibus ipse testis fuit cum supradictis suo Priore & alijs monachis in prædicto castro Magentiæ, & fuit præsens, & vidit prædicta, ac etiam ipse comedit, de quibus etiam harenghis comedit dictus Fr. Thomas cum tota sua societate & multi alij Religiosi & seculares comederunt, & Domina Francisca Comitissa vxor Domini Anibaldi de Ceccano dicti castri, & nepotis dicti Fr. Thomæ similiter comedit de ipsis harenghis. Interrogatus de tempore, mense & die, dixit, quod fuit supradicto tempore, quando fel. record. Dominus Gregorius Papa X, erat Lugduni, & conuocabat Concilium, ad quod Concilium dictus Frater Thomas vocatus ibat: de mense & die certa dixit se non recordari: tamen dixit, quod fuit tempore Quadragesimali, & infra supradictos quatuor dies. Interrogatus, qui fuerint præsentes & videntes prædicta, dixit, quod fuit ipse testis, & supra nominatus Prior, Fr. Ioannes de Pedemonte, & Fr. Fidelis de Tuscia, monachi supradicti, & Fr. Raynaldus de Piperno socius Fr. Thomæ supradicti, & quidam famulus dicti Fr. Thomæ, qui vocabatur Iacobus de Salerno. Interrogatus si prædicti viuant ad præsens, dixit, quod non, quia omnes mortui sunt, ipso teste dumtaxat excepto. Interrogatus de loco, dixit, quod fuit in dicto castro Magentiæ. Interrogatus ad cuius vocationem iuerat ad videndum prædicta, dixit, quod ad dictum castrum Magentiæ accessit cum dicto suo Priore ad mandatum ipsius, ad visitandum dictum Fr. Thomam, & dum esset ibi, occurrit dictus casus miraculosus, ita quod vidit & comedit, vt dixit. Interrogatus si sciret, quæ verba fuerint interposita per dictum Fr. Thomam, postquam secutum fuit dictum miraculum; dixit, quod illa, quæ dixit supra: quæ verba dixit se audiuisse fuisse prolata a dicto Fr. Thoma dicto suo socio, & ab eo socio suo ipsi Fr. Thomæ. Interrogatus, quomodo sciret, quod prædicti pisces essent harenghæ, dixit, quod ipse viderat in Curia Romana apud Viterbium harenghas salitas, ita quod per illas recognouit istas esse harenghas, quia erant eis similes, & prædictus Fr. Raynaldus, socius dicti Fr. Thomæ, qui viderat & comederat de harenghis recentibus in partibus vltramontanis, testificabatur & affirmabat eas esse harenghas. Interrogatus qualiter ipse, & alij, qui comederunt de dictis harenghis, comederunt eas paratas, dixit, quod elixatas in d brodio, & etiam assatas.

[51] Item interrogatus si sciret aliquod miraculum ipsius Fr. Thomæ factum in morte vel post mortem ipsius, dixit, quod dicto Fratre Thoma mortuo, iacente adhuc in lecto in camera, in qua obijt, antequam eius corpus lauaretur, Fr. Ioannes de Florentino, tunc Supprior dicti monasterij, [cæcum illuminatum,] qui perdiderat lumen oculorum, cum oscularetur cum deuotione pedes ipsius Fr. Thomæ, sicut ceteri monachi, propter sanctam vitam ipsius, fuit ipsi Fr. Ioanni consulendo dictum: Iungatis & supponatis oculos vestros oculis huius sancti viri. Et tunc ipse Fr. Ioannes cum deuotione supposuit, & iunxit oculos suos oculis dicti Fr. Thomæ, qui statim & subito lumen pristinum recepit, & fuit plene liberatus & illuminatus. Interrogatus, quomodo sciret prædicta, dixit, quod ipse fuit præsens & vidit, ac etiam fuit vnus de illis, qui dederunt dicto Fr. Ioanni consilium supradictum. Interrogatus de tempore, mense & die, dixit, quod fuit in die mortis suæ, at de mense & die determinate, dixit se non recordari: sed recordatur quod fuit tempore Concilij supradicti. Interrogatus, qui alij fuerint præsentes, quando dictus Fr. Ioannes prædicto modo recuperauit lumen oculorum, dixit, quod fuerunt præsentes bon. mem. Dominus e Franciscus Episcopus Tarracinensis, Fr. Raynaldus supradictus, quinque aut quatuor Fratres Minores, & Fratres Prædicatores plures, & monachi & Conuersi prædicti monasterij, quasi numero centum. Interrogatus in quo loco fuit factum dictum miraculum, dixit, quod in supradicto monasterio in camera & in lecto, in quo dictus Fr. Thomas iacebat mortuus. Interrogatus ad cuius vocationem ipse testis accessit ad videndum dictum miraculum, dixit, quod non iuit ad vocationem alicuius, sed ipse continue morabatur & assistebat dicto Fr. Thomæ, dum iaceret infirmus in dicto monasterio, & in morte ipsius similiter adstitit obsequiose, ita quod ipse Fr. Thomas mortuus fuit iuxta latus ipsius testis assistentis illi inseruiendo: & postquam mortuus fuit, permansit, & lauit cum alijs monachis corpus eius, & præterea vidit præsentialiter omnia supradicta. Interrogatus, quibus verbis vsus fuit dictus Fr. Ioannes in oratione; quando supposuit oculos suos super oculis dicti Fr. Thomæ, dixit se non audiuisse: quia mentaliter orauerat. Interrogatus si ante dictum miraculum cognouerat dictum Fr. Ioannem, dixit, quod sic, quia erat socius suus in dicto monasterio. Interrogatus per quantum tempus vidit eum ante dictum miraculum, patientem defectum in visu oculorum, dixit, quod per viginti dies. Interrogatus, quomodo sciret, quod dictus Fr. Ioannes careret lumine, dixit, quod vidit eum non discernentem, nec cognoscentem homines visu, nec etiam legere poterat. Interrogatus, quanto tempore sciuit dictum Fr. Ioannem sic sanatum de lumine, dixit, quod ex tunc in antea per triginta annos vidit & sciuit eum esse sanum de lumine. Interrogatus de quo loco fuerat oriundus dictus Fr. Ioannes, dixit, quod de f Florentino de Campania.

[52] Item interrogatus, si sciret alia miracula dicti Fr. Thomæ facta post mortem ipsius, dixit, quod post septem menses postquam fuit sepultum in capella S. Stephani dicti monasterij, [Corpus translatum cum fragrantia odoris,] fuit exhumatum corpus ipsius de ipsa capella, & translatum & sepultum ante altare magnum ecclesiæ ipsius monasterij, & in apertura ipsius sepulcri tanta manauit inde fragrantia odoris, quod repleuit totam ipsam capellam, & etiam claustrum: & vestimenta ipsius, [& integrū inuentum,] cum quibus sepultus fuerat, adhuc erant sana & integra, & etiam totum corpus eius erat integrum & illæsum, excepto quod modica ruptura apparebat in puncto nasi ipsius, & nonnulli ex monachis dicti monasterij volentes certiorari vnde manabat tantus odor, appropinquauerunt & posuerunt nasum suum super corpus ipsius, [post obitum 7 mensibus] & odorantes senserunt in ipso odoratu dictam suauitatem odoris prodire de corpore & vestimentis eius: propter quod assumpta maiori deuotione per monachos dicti monasterij, Prior & duo alij ministri ex dictis monachis parauerunt se paramentis seu vestimentis sericis, & ipsi sic parati & totus conuentus processionaliter transtulerunt ipsum corpus de sepultura, in qua erat, ad quamdam aliam, quæ est ante altare prædictum: de quo quidem sepulcro post annos septem, cum ipse testis esset assumptus in Abbatem dicti monasterij, iterato fecit ipsum corpus exhumari, & transferri in alium locum honorabiliorem: [& iterum post 7 annos:] videlicet ad sinistram partem altaris, cum itur ad illud, in sepulcro lapideo super terram: in cuius apertura sepulcri similis odor emanabat ex ipso corpore, sicut in prima translatione iam dicta: & tam corpus ipsum quam vestimenta sua prædicta erant integra & illæsa, vt supra in prima apertura prædicta, excepto quod deficiebat modicum de puncto pollicis manus dexteræ: & tam in dicta prima translatione quam in secunda, fuit cantata Missa de vno Confessore per monachos ipsius monasterij, eo quod reputabant ipsum Fr. Thomam Sanctum, nec reputabant congruum & bene agere, si cantarent Missam de Requiem, tamquam pro defuncto. Interrogatus quomodo sciret prædicta, dixit, quod in prima & secunda translatione præfata fuit præsens, & vidit & sensit prædicta: & etiam prædictam secundam translationem ipse fecit fieri tamquam Abbas dicti monasterij. Interrogatus de tempore, mensibus & diebus vtriusque translationis ipsius, dixit, quod prima translatio facta fuit, quasi septem mensibus elapsis post obitum ipsius Fr. Thomæ: secunda vero translatio facta fuit septem annis iam elapsis post ipsam primam translationem: de mensibus & diebus distinctis & certis, dixit se non recordari propter longitudinem temporis. Interrogatus, qui fuerint prȩsentes ipsis primȩ & secundȩ translationibus, dixit, quod tam primæ quam secundæ translationibus fuerint prȩsentes Fr. Leo de S. Stephano, Fr. Grilardus de Castro-nouo, supradictus Fr. Iacobus Prior, Fr. Petrus Francisci de Piperno, Fr. Mauritius, monachi dicti monasterij, & generaliter totus conuentus monachorum & Conuersorum dicti monasterij. Interrogatus de loco, dixit vt supra. Interrogatus ad cuius vocationem, dixit, quod in prima translatione ipse simul cum alijs monachis dicti monasterij ad mandatum & vocationem Prioris dicti monasterij. In secunda vero ipse vt Abbas dicti monasterij vocauit ad hoc alios, non ipse fuit vocatus ab ipsis.

[53] Item interrogatus si sciret alia miracula dicti Fr. Thomæ dixit, quod post mortem ipsius pluribus annis elapsis quidam Medicus chirurgicus, nomine Raynaldus de S. Laurentio, cum pateretur morbum podagræ in pedibus adeo grauiter, [podagricū sanatum:] quod sine sustentatione aliorum non poterat ambulare, ob deuotionem recuperandæ sanitatis, audita fama sanctitatis dicti Fr. Thomæ, venit eques ad dictum monasterium: & postquam intrauit dictum monasterium, fecit se portari ad sepulcrum istius Fr. Thomæ, super quo prosternens & orans, surrexit statim perfecte sanatus, ita quod statim cucurrit & ambulauit per se, tamquam sanus clamando & dicendo: Sanus sum meritis S. Thomæ de Aquino: propter quod miraculum conuentus monachorum, qui tunc erant præsentes in ecclesia dicti monasterij ad Horas Canonicas dicendas, viso ipso miraculo, pulsatis campanis ipsius monasterij, Te Devm lavdamvs solenniter cantauerunt. Interrogatus quomodo scit prædicta, dixit, quod fuit præsens, & vidit ipsum infirmum dicta infirmitate portari ad dictum sepulcrum, & recumbentem super ipso sepulcro, ac orantem & surgentem sanum, ambulantem & currentem vt sanum, & audiuit eum clamantem & dicentem: Benedictus Deus; quia sanus factus sum meritis S. Thomæ de Aquino: & ipse testis, qui tunc erat Abbas ipsius monasterij, simul cum alijs Fratribus cantauit propter ipsum miraculum dictum hymnum, Te Deum laudamus. Interrogatus de tempore, mense & die, dixit se non recordari. Interrogatus de hora, dixit, quod miraculum ipsum factum fuit circa horam Vesperarum, vt sibi videtur, tamen non ad plenum recordatur. Interrogatus, qui fuerint præsentes, dixit, quod monachi conuentus, qui erant tunc in ipso monasterio, qui conuenerant tunc in ipsa ecclesia ad cantandum vesperas. Interrogatus de loco, dixit vt supra. Interrogatus cuius ad vocationem ipse iuerit ad videndum prædicta, dixit, quod tam ipse, quam alij monachi conuenerant in ipsa ecclesia ad Horas canonicas dicendas. Interrogatus, quibus verbis vsus fuerit in oratione sua dictus Magister Raynaldus, dixit se non audiuisse; quia secreto orauit. Interrogatus, quanto tempore cognouerat eumdem Magistrum Raynaldum ante dictum miraculum, dixit, quod ab annis duodecim vel circa. Interrogatus, quanto tempore fuerat dicta infirmitate detentus, & quot diebus viderat eum infirmum, dixit, quod infra dictum tempus duodecim annorum multoties per diuersa interualla temporis vidit eum, & quoties vidit eum, toties vidit eum dicta infirmitate detentum. Interrogatus, quanto tempore vidit eum post dictum miraculum sanum, dixit, quod per plures annos, & sciuit eum sanum vsque ad obitum suum. Interrogatus, qua terra fuit oriundus dictus Magister Raynaldus, dixit, quod de Castro-S. Laurentij prædicto. Interrogatus cuius staturæ & ætatis erat dictus Magister Raynaldus, dixit, quod erat staturæ & ætatis mediocris.

[54] Item interrogatus si sciret alia miracula de dicto Fr. Thoma, dixit se scire, quod quædam mulier, nomine Margarita de Piperno, dum esset subarrhata & tradenda nuptui, superuenit illi infirmitas in gutture, ita quod habebat ipsum guttur scrofulosum, [guttur inflatura liberatum,] & valde inflatum: propter quam infirmitatem & deformationem recusabat eam traducere ille, qui eam subarrhauerat. Vnde mater dictæ Margaritæ, & ipsa Margarita, audita fama sanctitatis dicti Fr. Thomæ, cum deuotione magna venerunt ad portam magnam dicti monasterij Fossæ-nouæ, & cum ipsa non posset ingredi dictum monasterium, eo quod nulla mulier permittatur ingredi in illud, rogauerunt multum & efficaciter dictum Fratrem Petrum testem, vt pro Deo faceret eis apportari aliquid de Reliquijs dicti Fr. Thomæ, vt possent supponere gutturi dictæ Margaritæ; sperantes ex hoc meritis dicti Fr. Thomæ, vt ipsa Margarita consequeretur sanitatem. Ad quarum mulierum preces dictus Fr. Petrus testis, fecit portari eisdem mulieribus caput dicti Fr. Thomæ per Sacristam dicti monasterij, quod caput erat separatum a corpore dicti Fr. Thomæ, & custodiebatur & custoditur in sacristia ipsius monasterij: & ipsum caput dictus Sacrista posuit super guttur dictæ mulieris, vbi patiebatur. Quo facto præfata Margarita cum matre sua recedens ab ipso monasterio Pipernum, quod distat ab ipso monasterio duobus milliaribus, in via, dum recederet, vomit de ore quasi frustum carnis, & sanata fuit ad plenum de ipso gutture post ipsum vomitum in ipso recessu; sicut ipsa Margarita retulit ipsi testi & multis de Piperno, & adhuc fatetur & testatur publice, quod meritis dicti Fr. Thomæ prædicto modo fuit sanata. Interrogatus quomodo scit, dixit, quod ipse interfuit, quando dictum caput, vt supra dixit, fuit dictæ mulieri portatum, & appositum gutturi suo: & postea vidit ipsam mulierem de dicta infirmitate plene sanam, quæ profitebatur fuisse sanata meritis dicti Fr. Thomæ. Interrogatus de tempore, mense & die, dixit se non recordari. Interrogatus, qui fuerint præsentes, dixit, quod ipse testis, & prædictus Sacrista, Fr. Petrus dictus de Morrone, monachus dicti monasterij, frater germanus dictæ Margaritæ, & mater dictæ Margaritæ, & plures mulieres de Piperno, quæ ipsam mulierem secutæ fuerunt. Interrogatus, quibus verbis vsa fuit dicta mulier, quando suppositum fuit gutturi suo dictum caput, dixit, quod dicta mulier inclinauit se, & genua flexit cum deuotione, sed non audiuit ipsam verba proferentem. Interrogatus si habuerat notitiam dictæ mulieris, dixit, quod sic per longum tempus ante. Interrogatus si sciret, quanto tempore fuerat passa dictum morbum, dixit, quod per magnum tempus, & pluries per interuallum vidit dictam mulierem cum dicto gutture grosso, & inflato. Interrogatus, quanto tempore dicta mulier fuit postea sana, dixit, quod ex tunc pluribus vicibus vidit eam sanam, & adhuc est sana. Interrogatus si post dictam sanitatem restitutam sibi in dicto gutture, ipsa mulier confirmauerat & perfecerat matrimonium cum viro, cui antea fuerat subarrhata, dixit, quod sic: & ex eo habuit & habet prolem. Interrogatus vnde esset oriunda dicta mulier, dixit, quod de castro Piperni.

[55] Interrogatus si sciret alia miracula dicti Fr. Thomæ, dixit de visu alia se nescire, nisi prædicta; tamen audiuit dici a Fratre Petro Francisci de Piperno, Conuerso dicti monasterij, [dæmoniacum liberatum,] quomodo fuerat a dæmonio vexatus & impeditus, & virtutibus naturalibus destitutus, & quod meritis dicti Fr. Thomæ, dum fuisset portatus ad sepulcrum ipsius, extitit miraculose & subito liberatus, & quod vidit eumdem Fr. Petrum prædicta narrantem sanum; qui etiam nunc est sanus in dicto monasterio: adijciens quod prædictum miraculum fuit & est notorium in dicto monasterio. Item dixit se audiuisse a Patre Nicolai de Maximo de Piperno, [os brachij sanatum.] quod ipse Nicolaus filius suus ex quadam percussione cultelli, habuerat os brachij sui fractum totaliter & diuisum, & quod vouens se dicto Fr. Thomæ, recuperauit potentiam & sanitatem sui brachij, ita quod ipso osse existente diuiso, faciebat cum ipso brachio omnia sicut cum sano. Interrogatus si de prædictis est publica vox & fama, dixit, quod sic in dicto monasterio, castro Piperni, & alijs locis vicinis.

[56] [Alius monachus] Die Veneris, tertio dicti mensis Augusti, secundæ Indictionis Fr. Petrus de Piperno, dictus de Morone, monachus supradicti monasterij, testis citatus & iuratus in simili forma dicere veritatem supra dicta inquisitione; & primo interrogatus de vita & conuersatione dicti Fr. Thomæ, dixit, quod publice audiuit dici, quod dictus Fr. Thomas fuit homo sanctæ vitæ & conuersationis, & multa bona dicuntur de sanctitate sua, aliter ipse nescit, cum non sit ætatis, quod potuerit eum videre. Item interrogatus si sciret aliqua miracula dicti Fr. Thomæ, dixit se scire, quod soror sua, [testatur sororem suam liberatam inflatura gutturis,] nomine Margarita de Piperno, quæ ab annis pueritiæ suæ habuerat guttur grossum & inflatum ex congregatione humorum, accedens cum ipso teste & matre sua ad monasterium Fossæ-nouæ ob deuotionem, quam conceperant ex auditu magnæ famæ sanctitatis dicti Fr. Thomæ, & quomodo Deus meritis ipsius multa miracula faciebat: cum peruenit ad portam dicti monasterij, quod nulla mulier ingredi potest, rogauit humiliter Fr. Petrum de Monte-S. Ioannis, monachum dicti monasterij, vt sibi faceret portari aliquid de reliquijs dicti Fr. Thomæ, & poni faceret super dicto gutture: qui Fr. Petrus annuens petitioni eius, fecit per Sacristam portari caput dicti Fr. Thomȩ, quod erat in sacrario dicti monasterij, & poni super gutture dictæ mulieris: quæ mulier in recessu suo vomens humores conglutinatos, ad instar frusti carnis, fuit ad plenum sanata in via de dicta infirmitate gutturis. Interrogatus quomodo scit, dixit, quod ipse interfuit, & vidit supponi dictum caput super gutture dictæ sororis suæ, & eo remanente in dicto monasterio infra tres dies iuit Pipernum, & inuenit dictam sororem suam sanam de dicta infirmitate: & ipsa narrauit illi, quod prædicto modo fuerat sanata in via, quando redibat a dicto monasterio. Interrogatus de tempore, dixit, quod iam est quasi annus vnus elapsus: de mense dixit se non recordari; tamen dixit, quod fuit quodam die Dominico post prandium. Interrogatus de præsentibus, dixit, quod fuerunt præsentes ipse testis, & supradicti Fr. Petrus & Sacrista & mater sua. Interrogatus de nomine Sacristæ, & si viueret, dixit, quod vocatur Fr. Riccardus de Fundis, qui viuit, & exercet officium Sacristæ in dicto monasterio. Interrogatus de loco, dixit, quod ante portam primam dicti monasterij fuit suppositum dictæ mulieris gutturi caput Fr. Thomæ: quæ mulier postea sanata fuerat in via in suo reditu prædicto. Interrogatus ad cuius vocationem ipse iuit ad videndum prædicta, dixit, quod ad petitionem suæ matris, & dictæ sororis suæ. Interrogatus, per quæ verba dicta mulier orauit & se commendauit dicto Fr. Thomæ, dixit se non audiuisse verba: tamen vidit, quod dicta soror sua humiliter & cum deuotione genu flexit, quando dictum caput fuit positum super gutture suo. Interrogatus, quanto tempore fuit passa, & quot diebus vidit eam patientem dictam infirmitatem, dixit, quod a tempore suæ pueritiæ habuerat guttur grossum & inflatum, & viderat eam sic. Interrogatus, quanto tempore dicta mulier fuit & permansit sana de dicta infirmitate, dixit, quod a die dicti miraculi circa fuit & est sana. Interrogatus, quo loco dicta soror sua & ipse fuerint oriundi, dixit quod de Piperno. Interrogatus si dicta soror sua sit nupta, dixit, quod ante dictum miraculum erat subarrhata viro, qui eam propter dictam deformitatem recusabat traducere, sed post dictum miraculum consummauit matrimonium cum ipsa, & ex ea habet prolem. Interrogatus de nomine matris suæ, & de nomine viri sororis suæ, dixit, quod mater vocatur Bellitia, & dictus vir vocatur Nicolaus.

[57] Item interrogatus si scit alia miracula dicti Fr. Thomæ, dixit se audiuisse a patre suo, quod ipse fuerat sanatus miraculose de dolore iliaco meritis dicti Fratris Thomæ, [& patrem dolore iliace,] cui se deuote commendauit. Item dixit se publice audiuisse dici in monasterio supradicto, quod Nicolaus Maximi de Piperno, qui ex quadam percussione, quam habuerat in brachio, habuit & habet os brachij sui incisum & separatum, [alium fractura brachij,] ita quod omnem virtutem, actum & potentiam ipsius brachij perdiderat, & a nemine poterat curari; meritis dicti Fr. Thomæ, cui deuote se commendauit, fuit miraculose plene restitutus ad omnem virtutem, potentiam & actum dicti brachij sui, etiam osse brachij remanente diuiso: & hoc miraculum dixit esse publicum in dicto monasterio & castro Piperni. Item dixit se publice audiuisse dici in dicto monasterio, [alium a maligno spiritu.] quod Fr. Petrus Francisci de Piperno, Conuersus dicti monasterij, qui a spiritu maligno fuit vexatus & impeditus, portatus ad sepulcrum dicti Fr. Thomæ, fuit ibi miraculose subito liberatus: & hoc miraculum dixit similiter esse publicum in dicto monasterio & in castro Piperni prædicto.

[Annotata]

a Distat tribus a Piperno milliaribus versus Euro-boream, Maenza vulgo dictum: quod quomodo hic, & rursus infra, Tratensis esse diœcesis dicatur, non capimus, nec quæ sit illa diœcesis. Locorum situs suadet, vt credatur ita contractim ac forte vitiose scribi pro Terracinensi quasi Tracensis: hanc enim ad mare sitam Maenza respicit, solis 15 passuum millibus remota. Sic infra veniens de Traten. legi posset de Tracena.

b Italis parlatorio, parlagio, parlamento, loca sunt colloquijs destinata.

c Sic Itali ichtyopolas, & quoscumque alios piscariæ rei curatores nominant.

d Brodo & brodetto Italis ius & iusculum carnis aut pisciū: hinc illis brodium. Gaudentius Brixianus Episcopus tractatu 2 Sine vstione, sine brodio.

e Franciscum hunc Episcopum interfuisse exequijs S. Thomæ supra in Actis num. 63 traditur, vbi de eo actum.

f Florentinum, Italis Ferretino, supra Anagniam situm.

* magisterium

CAPVT VII.
Duo Sacerdotes Ordinis Prædicatorum cum alio teste IV die Augusti auditi.

[58] Die Sabbati, quarta mensis Augusti eiusdem secundæ Indictionis, [Guilhelmus de Tosco Ord. Prædic.] ibidem Fr. Guilhelmus de Tocco, Ordinis Fratrum Prædicatorum, Sacerdos & antiquus Religiosus, Prior loci Prædicatorum in Beneuento, testis citatus & iuratus simili modo, quo supra, super dicta inquisitione dicere veritatem: & interrogatus primo de vita & conuersatione dicti Fr. Thomæ, dixit, [testis de exercitijs, sanctitate vitæ,] quod vidit eum scribentem super librum de Generatione & corruptione, quod credit fuisse vltimum opus suum in philosophia: & audiuit eum prædicantem & legentem, & magnus populus confluebat cum deuotione ad audiendam prædicationem suam: dixit etiam, quod fuit homo dulcis, humilis, despectiuus temporalium honorum, purissimus & castus, adeo quod communiter dicebatur esse Virgo, sicut ab vtero matris suæ: & hoc affirmauit Fr. a Petrus de Sectia, Procurator Prædicatorum in Anglia, qui prædicauit in funere dicti Fr. Thomæ in ipsa prȩdicatione, qua dicebat se audiuisse in morte sua generalem confessionem ipsius, & tota vita eius fuit aut orare & contemplari, aut legere, prædicare & disputare, aut scribere, aut dictare: & quod fuit adeo sobrius quod numquam curabat de delicantia & singularitate ciborum, nec de cultu vestimentorum. Item dixit se audiuisse a Fr. Raynaldo de Piperno socio dicti Fr. Thomæ de scientia ipsius, [scientia infusa,] quod eius scientia non fuerat a naturali ingenio acquisita; sed per reuelationem & infusionem Spiritus sancti: quia numquam ponebat se ad scribendum aliquod opus, nisi præmissa oratione & effusione lacrymarum: & quando in aliquo dubitabat, recurrebat ad orationem, & perfusus lacrymis de ipso dubio reuertebatur clarificatus & doctus: & hoc testimonium retulit ipsi testi, & multis alijs publice in scholis dictus Fr. Raynaldus, cum lacrymis asserendo, quod ipse fuerat prohibitus a dicto Fr. Thoma, quod in vita sua nemini reuelaret.

[59] Item dixit, quod audiuit frequenter ab ore Domini Francisci de Amore, de Alatro, Vicario Domini Episcopi Nolani, quod ipse Dominus Franciscus frequenter audiuit ab ore Fratris Raynaldi, socij prædicti Fr. Thomæ, quod, quando scribebat dictus Frater Thomas super Isaiam, venit ad quemdam passum Scripturæ, quem non poterat intelligere plene: & multis diebus afflixit se orationibus & ieiunijs, rogans Deum, vt reuelaret illi secretum dictæ Scripturæ. Post aliquos vero dies dictus Fr. Raynaldus audiuit noctis tempore dictum Fr. Thomam in camera sua loquentem cum alijs, cum quibus vel quo nesciens. Post quam locutionem statim prædictus Fr. Thomas rogauit dictum socium suum, [testatur apparitionē SS. Petri & Pauli explicantium dubium,] vt accenderet sibi candelam, qua accensa, dixit ei: Scribatis in quaterno super Isaiam. Et cum diu scripsisset, & expediuisset dictum passum dubium, dixit ei: Fili, vade ad quiescendum. Qui genuflexus petiuit cum lacrymis, & adiurauit eum, vt reuelaret sibi, cum quibus vel quo fuerat locutus. Qui ne videretur contemnere nomen Domini, per quod adiuratus erat, prorupit in lacrymas, & dixit, quod Deus misertus eius, misit ei beatos Apostolos Petrum & Paulum, qui ipsum locum dubium & secretum plenissime docuerunt, & addidit: Ex parte Dei tibi præcipio, quod hæc in vita mea non audeas reuelare. Interrogatus quomodo ipse sciret supradicta, quæ dixit de vita & conuersatione dicti Fr. Thomæ, dixit, quod ipse vidit & cognouit dictum Fr. Thomam, & conuersatus fuerat cum eo pluribus vicibus Neapoli, & audiuit etiam dici, & referri prædicta a pluribus Religiosis & secularibus antiquis, qui eum cognouerunt, & conuersati fuerunt cum eo, & specialiter a supradicto Fr. Raynaldo, & a Domino Bartholomæo de Capua.

[60] Item interrogatus de miraculis eiusdem Fr. Thomæ, si qua sciret facta fuisse siue in vita siue in morte siue post mortem ipsius, dixit, quod communiter narrantur inter Fratres Prædicatores miracula facta in vita dicti Fr. Thomæ eius meritis: primum scilicet de dente superfluo, quem Parisijs surgens de somno inuenit superuenisse sibi, [dentem vnica nocte ori innatum & elapsum,] qui eum impediebat in locutione: qui cum deberet determinare vnam quæstionem, nesciens quod remedium adhiberet, ad consuetum orationis locum accessit, & orando dens in eius manu cecidit, quem socio suo ostendit: & ad recolendum beneficium Dei secum magno tempore portauit dentem eumdem. Hoc prædictus deponens dixit se frequenter audiuisse a Domino Thomatio de S. Seuerino, Comite Marsici, dicti Fr. Thomæ nepote, & a Fr. b Tholomeo, Episcopo Torcellanensi, qui est in Curia cum Domino c Sabinensi, qui fuit studens Fr. Thomæ, & multa de eius sanctitate d scripsit. Interrogatus de tempore, quo prædicta audiuit, dixit, quod audiuit prædicta a dicto Fr. Tholomeo de mense Augusti proxime præteriti anni primæ Indictionis, quo ipse testis fuit in Curia Romana: sed a Domino Comite prædicto, dixit se audiuisse, vt credit de mense Nouembris, anni XV Indictionis proxime præteritæ. Item dixit prædictus deponens, quod audiuit a dicto Fr. Tholomeo quod, cum socius dicti Fr. Thomæ supradictus Fr. Riccardus infirmaretur febre cōtinua, [febrem reliquijs S. Agnetis sublatam,] dictus Fr. Thomas Reliquias S. Agnetis, quas ad collum pro deuotione gestabat, posuit super pectus infirmi, orans pro ipso B. Agnetem, & immediate curatus est. Interrogatus de tempore, dixit, quod audiuit eodem tempore & mense, quo fuit in Curia Romana. Item dixit, quod audiuit communiter dici a Fratribus antiquioribus dicti Ordinis Prædicatorum & a Domino Comite prædicto, quod, quando dictus Fr. Thomas fuit factus Magister in Theologia, cum oraret, missus fuit ad eum Fr. quidam de Caputio senex, [& adiutorium præstitum in suscipiendo Doctoratu,] qui ei dixit, quod secure reciperet Magisterium, & nihil aliud proponeret pro suo principio nisi hoc: Rigans montes de superioribus suis &c. quod dictus Dominus Comes audiuit ab ore dicti Fr. Thomæ, sicut retulerat ipsi testi. Interrogatus de tempore, dixit vt prius.

[61] Item dixit idem deponens, quod, cum rediens de curia proxime præterito anno, circa finem Decembris transiret per Anagniam, & esset ibidem in conuentu Prædicatorum, audiuit a Fr. Roberto de Sitia, qui magnus Frater est in Ordine & Lector & solennis prædicator, quod ipse cum Fr. Stephano auunculo suo viro admodum Religioso … quod, quando Fr. Thomas prædictus fuit in carcere in castro Montis-S. Ioannis, extractus de Ordine per fratres suos, cum nullo modo vellet deponere habitum, [constantia in fuganda impudica puella:] nec mutare propositum suæ voluntatis, volentes ipsum omnino extrahere, miserunt ad ipsum iuuenculam pulcherrimam & ornatam, quæ ipsum induceret ad peccandum: quod cum ipse Fr. Thomas vidisset, & sensisset in se carnis stimulum excitari, assumpto de camino ardente titione, ipsam cum indignatione expulit, & accedens ad angulum cameræ, signum Crucis cum summitate titionis in pariete impressit: & diu orans cum lacrymis petiuit a Deo, vt numquam sentiret carnis stimulum, quod eius integritatem mentis & corporis violaret: & sic orans obdormiuit. Et ecce ad ipsum in visione missi fuerunt duo Angeli, qui ei reuelauerunt a Deo esse exauditum, & de pugna, quam habuit, habuisse triumphum: & hinc inde strinxerunt ipsum in renibus, [& constrictionem lumborum cingulo per Angelos,] & dixerunt: Ecce ex parte Dei cingulo castitatis cingimus te, quod nullā possit tentatione dissolui: qui in illa strictura sensibilem sentiens dolorem, clamauit & excitatus est, quod excitatus noluit reuelare, ad quid clamasset. Postmodum vero hæc & alia multa reuelauit prædicto socio suo pro eius consolatione.

[62] Item dixit, quod, cum dictus deponens esset in Marsico cum dicto Domino Comite Marsici, & inquireret miracula, quæ Deus meritis dicti Fr. Thomæ de Aquino fecerat tam in vita quam post mortem, de mandato Prouincialis regni Siciliæ, qui hoc mandauerat ad intimandum Summo Pontifici; Domina Catharina neptis dicti Fr. Thomæ, mater Domini Rogeri de Marra, Domina antiqua & admodum deuota, [reuelationem matri de S. Thoma necdum nato factā,] coram ipso deponente, iudice & Notario publico, & testibus iuratis ad sancta Dei Euangelia, dixit se audiuisse a Domina Theodora matre Fr. Thomæ prædicti, quod cum esset in castro suo Roccȩ-Siccȩ, venit ad ipsam quidam eremita, Fr. Bonus nomine, qui in monte dictæ Roccæ-Siccæ cum multis alijs vitam eremiticam duxerat, & Sanctus reputabatur ab omnibus regionis illius, & dixit ei: Gaude Domina, quia tu es prægnans, & paries filium, quem vocabis Thomam: tu & vir tuus cogitabitis ipsum facere monachum in Monte-Casino, sed Deus de illo aliter ordinauit; quia erit Frater Ordinis Prædicatorum, tantæ sanctitatis & scientiæ, quod similis suo tempore non possit inueniri. Dixit etiam quomodo fuit nutritus in monasterio prædicto, inde missus Neapolim, vbi intrauit Ordinem Fratrum Prædicatorum, & quomodo mater voluit ipsum videre, & fratres fugauerunt ipsum Romam ad conuentum S. Sabinæ, [ingressum in Ordinē,] & quomodo dictus Frater inde fuit captus a fratribus suis, qui erant cum Imperatore Frederico, & missus cum habitu dicti Ordinis ad matrem suam: & quomodo seruatus fuit in carcere vsque ad reditum fratrum suorum, & quod in ipso carcere habuit impugnationem vt dimitteret habitum, quem numquam dimittere voluit: & quomodo in carcere sorores suas docuit litteras, [captiuitatem & restitutionem:] & ipse etiam multa didicit: & quod tandem victi parentes, & fratres sui eius constantia, restituerunt ipsum Ordini, & tunc missus fuit Coloniam ad studium. Interrogatus coram quibus facta fuit dicta depositio, dixit, quod fuit coram dicto Domino Comite, & Domina Suena consorte eius Comitissa & militibus de sua familia, quorum non recordatur. Interrogatus de tempore, dixit, quod fuit in proxime præterito anno primæ Indictionis de mense Februarij, vt credit: de die dixit se non recordari.

[63] Item dixit deponens, quod, cum esset in monasterio Fossæ-nouæ, & expectaret ibi prædictum Dominum Episcopum Viterbiensem, Inquisitorem dictorum miraculorum dicti Fr. Thomæ per Summum Pontificem constitutum; pridie eius diei Dom. Petrus de Fundis, monachus dicti monasterij, qui erat vnus de testibus miraculorum dicti Fr. Thomæ, dixit dicto deponenti: Attende Fr. Guilhelme; quia ego non potero venire Neapolim, [sublatam podagram,] quia patior podagram in pedibus: rogo tamen dictum Sanctum, quod suis meritis Deus me liberet. Qui promisit Sanctum rogare, qui cum adhuc grauaretur, prædictus deponens eumdem cum lacrymis rogauit: & rediens ad locum vbi patiens sedebat in claustro secundo, inuenit ipsum liberum & sanum incedentem: & secundo die equitauit cum alijs, & venit Neapolim. Interrogatus de tempore, dixit, quod fuit de mense, Iulij XVII eiusdem die. Interrogatus coram quibus, dixit, quod solum ipsum patientem inuenit, & querentem; sed sua infirmitas fuit nota omnibus de monasterio, & similiter curatio: nescit tamen si aduerterunt. Item dixit, quod, cum esset in monasterio Fossæ-nouæ, quædam mulier venit ad ipsum, nomine Stephania de Rocca, habitatrix castri Sompnini, hydropica & toto corpore tumida, venit ad portam dicti monasterij, [bydropim,] rogans, quod portarentur ei Reliquiæ Fr. Thomæ de Aquino; quia ad ipsum conceperat deuotionem, & credebat eius meritis curari. Ad quam, cum dictus deponens cum multis monachis detulisset aliquid de Reliquijs prædictis; quia mulier dictum monasterium non audebat intrare, facta ibi oratione ab ipsa infirma & monachis, & applicatis ad pectus infirmæ Reliquijs, recessit & in via recedendo curata est, & misit filium suum hoc intimare dicto deponenti & monachis, quod etiam dictus deponens a multis alijs audiuit; quia perfecte curata fuit a die, quo ipsas Reliquias vidit & venerata est. Interrogatus de tempore, dixit, quod fuit mense Iunio die XII eiusdem mensis præsentis anni secundæ Indictionis.

[64] Item dixit, quod eodem anno & mense, die XIII eiusdem mensis, cum dictus deponens esset in ostio dicti monasterij, venit quædam paupercula de Campeneto, nomine Maria de Nicolao, & asseruit coram multis, quod cum diu fuisset paralytica, venit tremens, [Paralysin,] vt potuit, colligendo spicas, vt paupercula, ad e scartias dicti monasterij: quam cum Conuersi dicti monasterij vidissent trementem, consuluerunt ei, vt voueret se dicto Fr. Thomæ, qui pro certo eam liberaret: quæ cum votum fecisset, deferre candelam accensam, & mittere ad sepulcrum dicti Fr. Thomæ, immediate curata est. Interrogatus coram quibus, dixit, se ignorare nomina Conuersorum illorum. Item dixit, quod Nicolaus de Leone de Sompnino cum esset in agro solus, subito grauis dolor eum apprehendit in f anca, [grauem dolorem,] tam fortiter quod non credebat posse reuerti in domum suam: tunc recolens se vidisse, quod multa miracula faciebat Deus ad sepulcrum dicti Fr. Thomæ eius meritis, cum magna deuotione vouit ipsum sepulcrum visitare discalceatis pedibus cum lapide suspenso ad collum: & confestim liberatus est plene, & sequenti die venit ad dictum deponentem, & narrauit ei miraculum. Interrogatus coram quibus dictum miraculum factum fuit, dixit, quod nullum testem dicti miraculi habuit, cum fuisset solus; sed de solutione voti, dixit, quod interfuit Dominus Riccardus de Fundis, monachus & Sacrista dicti monasterij, cui narrauit miraculum ipsum cum lapide suspenso ad collum. Interrogatus de tempore, dixit, quod fuit mense Iulio, die XVI, eiusdem præsentis anni secundæ Indictionis. Item dixit, quod Iacobus, filius Petri de Thibaldo, de Piperno venit ad dictum deponentem, & narrauit ei quod, cum ipse pateretur dolorem vehementissimum brachij-dextri; in die, quo actualiter patiebatur febrem & dolorem, vouit se dicto Fratri Thomæ de Aquino, [febrim.] quod si eius meritis a Deo curaretur, iret ad sepulcrum eius discalceatus, & portaret candelam, & faceret ibi cantari vnam Missam. Quo facto voto, statim dimisit eum febris & dolor, & numquam postmodum sensit. Interrogatus de tempore, dixit, quod fuit de præsenti anno secundæ Indictionis de mense Februarij, die XX in Dominica. Interrogatus de præsentibus, dixit, quod interfuerunt Domina Thomassia mater sua cum tota familia sua, & Naldus frater eiusdem Iacobi.

[65] Item dixit, quod Nicolaus Maximi de Piperno, cum fuisset percussus in brachio dextro, & os fuisset fractum, remedijs medicinæ curatus fuit a vulnere, osse fracto remanente: [curatum brachium ante fractum:] qui cum brachium mouere non posset, ad inductionem aliorum vouit dicto Fr. Thomæ, parcere inimicis, & brachium ceræ ad eius sepulcrum portare: qui facto voto dormiuit, & excitatus cognouit se plene curatum, & cœpit plicare dictum brachium sicut sanum, & de ipso operari. Quod miraculum volens videre dictus deponens, fecit dictū Nicolaum rogari, vt ad ipsum veniret: qui venit vsque ad sepulcrum, & ibi expolians brachium, vt ostenderet miraculum, dictus deponens manu sua brachium tetigit, & vt visum est ei, os fractum inuenit, vt ex tactu perpendere potuit. Interrogatus de tempore, dixit, quod hoc anno præsenti secundæ Indictionis, de mense Martij: de die vero non recordatur. Interrogatus, qui interfuerunt, dixit, quod sola vxor dicti Nicolai interfuit, quando dictus Nicolaus fecit votum. Item dixit, quod Petrus Balie de Piperno, [cæcum illuminatum,] cum multis annis incepisset perdere lumen, fere per annos decem, vltimo totaliter perdidit; & tunc faciens se duci ad sepulcrum dicti Fr. Thomæ, & ibi votum faciens & orans, surrexit plene illuminatus. Interrogatus de tempore, dixit, quod fuit illo anno, cum mortuus fuit Fr. Thomas prædictus: nesciuit tamen dicere de mense, nec de die. Interrogatus coram quibus, dixit, quod non recordabatur, qui monachi tunc fuerint præsentes vel seculares: hoc miraculum narrauit dictus Petrus prædicto deponenti, cum occurrisset ei in porta Piperni. Item dixit prædictus deponens, quod veniens ad monasterium Fossæ-nouæ, intrans sacristiam, fecit sibi ostendi per Dominum Riccardum de Fundis Sacristam, scrinium, [& odorem manantem e reliquijs.] in quo aliquid de ossibus corporis dicti Fr. Thomæ erat repositum: ad quæ ossa cum debitam fecisset reuerentiam, aperiens scrinium, sensit magnum odorem dissimilem odoribus aliarum rerum naturalium: de quo odore cum interrogasset dictum Sacristam, iurauit super altare, quod nihil odoriferum vmquam apposuit: sed dixit, quod sic redolent omnia ossa dicti Fr. Thomæ: & dixit idem deponens quod secundum dispositionem deuotionis suæ & aliorum aliquando redolebant dicta ossa odorem plus vel minus. Interrogatus de tempore, quo ipse vidit ipsas Reliquias, dixit, quod hoc anno præsenti secundæ Indictionis in Octaua Paschæ, & deinde vsque ad diem XV mensis Iulij, quo inde recessit, pluries vidit Reliquias prædictas.

[66] [Antonius de Brixia Ord. Prædic.] Eodem die ibidem Fr. Antonius de Brixia de Ordine Prædicatorum, Sacerdos studens in conuentu Neapolitano, testis citatus & iuratus in forma supradicta, sub eadem inquisitione dicere veritatem: & interrogatus primo de vita & conuersatione dicti Fr. Thomæ, dixit, [testis] quod audiuit dici & recitari in insula Cypri a quodam Fr. Nicolao de Marsiliaco, dicti Ordinis Prædicatorum, antiquo Capellano, & Consiliario Regis Cypri, qui fuerat discipulus dicti Fr. Thomæ, & conuersatus fuerat per longum tempus cum eo Parisijs, quod hic Fr. Thomas fuit homo sanctæ vitæ & conuersationis honestæ, [de paupertate,] & inter alia fuit præcipuus paupertatis amator, adeo quod, dum scriberet Summam contra Gentiles, non habebat cartas de papyro, in quibus illam scriberet, ita quod illam scripsit in schedulis minutis; & fuit homo magnæ honestatis, & semper fugiebat consortia mulierum. [fuga mulierum,] Item dixit, quod audiuit dici, quod dictus Fr. Thomas fuit contemptor bonorum temporalium, & inter alia audiuit dici, quod dictus Fr. Thomas ingressus ciuitatem Parisiorum dixit: [& contemptu temporalium,] Potius habere vellem Chrysostomum super Matthæum, quam istam ciuitatem. Item interrogatus si scit alia miracula de dicto Fr. Thoma, dixit, quod audiuit frequenter a Fr. Alberto de Brixia, viro maximæ sanctitatis & Lectore Brixiensi, quod dictus Fr. Thomas tantæ fuit sanctitatis, quod multis miraculis claruit, & dictus Fr. Albertus existens specialis imitator doctrinæ dicti Fr. Thomæ, frequenter legendo asserebat dictum Fr. Thomam sanctum esse, quasi sibi de eius sanctitatis constaret gloria, dicens: Ego scio, Fratres carissimi, quod ipse est magnus Sanctus in cælo: de cuius assertione frequenter audita dictus deponens cum alio socio suo dictum Fr. Albertum diu rogauerunt, & tandem adiurationibus compresserunt, vt eis diceret, quomodo tam certitudinaliter dictum Fr. Thomam assereret esse sanctum in vita æterna: qui, ne videretur nomen Domini contemnere, per quod fuerat adiuratus, dixit: Filij carissimi, vos scitis, quomodo secutus sum in omnibus doctrinam Fr. Thomæ de Aquino, & frequenter admiratus sum, quomodo potuit in tam paruo tempore, quo vixit, ad tantam sanctitatem & scientiam peruenire: vnde cum super hoc mirabili Deum, Beatam Virginem, & B. Augustinum frequentius exorassem, vt ostenderetur eius gloria, quam habebat; quadam vice me in orationem proieci ante altare Beatæ Virginis, & cum intensius cum lacrymis diu exorassem, vigilanti mihi in oratione apparuerunt duæ reuerendæ personæ cum splendore mirabili & ornatu, [de visione apparentis S. Thomæ] quarum vna mitram portabat in capite, alia erat in habitu Ordinis Fratrum Prædicatorum, qui coronam portabat in capite auream, intextam lapidibus pretiosis, & habebat circa collum duos annulos, [cum S. Augustino,] argenteum & aureum, & in pectore habebat magnum lapidem pretiosum, qui Ecclesiam illuminabat: cappam vero gestabat insertam per totum lapidibus pretiosis; tunicam vero & caputium candoris niuei. Qui Fr. Albertus stupefactus de visione mirabili, proiecit se ad pedes eorum, orans, vt ei indicarent, qui essent, qui ei tam mirabiles apparerent. Et tunc ille, qui mitram gestabat, respondit: Quid, Fr. Alberte, sic admiraris? Exauditæ sunt preces tuæ: & ecce nunc manifesto tibi, quod ego sum Augustinus Doctor Ecclesiæ, qui missus sum ad te, vt tibi indicarem doctrinam & gloriam Fr. Thomæ de Aquino, qui mecum est. Ipse enim est filius meus, [explicante gloriam eius,] qui doctrinam Apostolicam & meam in omnibus est secutus, & Ecclesiam Dei sua doctrina illuminauit: quod designant lapides pretiosi, & præcipue lapis quem gestat in pectore, qui designat intentionem rectam, quam ad defensionem fidei habuit, & declaratione ostendit: qui lapides pretiosi & præcipue lapis iste, libros multos, & opera scripturæ suæ, quæ composuit, significant quod mihi in gloria est æqualis, excepto quod ipse in Virginitatis aureola me excedit. Post quæ dictus Fr. Albertus prohibuit dicto deponenti & socio, ne in vita sua prædicta alicui reuelarent, nisi fieret inquisitio de eius miraculis & Canonizatione. Interrogatus, qui fuerint prȩsentes, quando prædicta reuelauit, dixit, quod non alius, nisi ipse deponens, & Fr. Ianinus eius socius de Brixia, qui mortuus est. Interrogatus de tempore, dixit, quod sunt iam nouem anni, quibus prædicta audiuit, de mense Ianuarij, de die dixit se non recordari. Interrogatus de loco, dixit, quod hæc eis reuelauit dictus Frater Albertus in cella sua.

[67] Item dixit, quod audiuit a dicto Fr. Alberto, quod, quando mortuus fuit dictus Fr. Thomas, Dominus Albertus Teutonicus, [de morte reuelata B. Alberto Magno,] cum esset in mensa in Quadragesima, subito prorupit in lacrymas, qui quærenti Priori, cur lacrymatus fuisset, dixit supradicto Fr. Alberto & Priori conuentus: Ego dico vobis graues rumores; quia Fr. Thomas de Aquino filius meus in Christo, qui fuit lumen Ecclesiæ, mortuus est, & mihi reuelatum est a Deo: & tunc Prior notauit, & compertum est tunc fuisse mortuū, quando hoc fuit reuelatum. De tempore, socio & loco, dixit vt prius. Item dixit, quod audiuit a Domino Gratia de Brixia Ordinis S. Benedicti, qui erat homo magnæ sanctitatis & scientiæ, imitator doctrinæ Fr. Thomæ, qui dixit prædicto deponenti, cum mentio esset de Fr. Thoma prædicto: Fili, ego vidi & Deus mihi reuelauit, quod B. Augustinus, & Fr. Thomas sub eodem iugo erant ambulantes in gloria Paradisi, [& gloria alteri,] & scio, quod sanctus Fr. Thomas fuit maximæ puritatis. Interrogatus de tempore, dixit, quod sunt decem anni de mense Nouembris in festo B. Ceciliæ. Interrogatus, qui fuerunt cum eo, quando hoc audiuit, dixit quod de socio non recordatur. Interrogatus de loco, dixit, quod fuit in camera dicti Fr. Gratiæ iuxta ecclesiam S. Clementis de Brixia. Item dixit, quod audiuit a Fr. Nicolao de Marsiliaco, Consiliario & Cappellano Regis Cypri, Ordinis Fratrum Prædicatorum, qui fuit Parisijs discipulus dicti Fr. Thomæ, magnæ sanctitatis & scientiæ, qui dicto deponenti dixit cum lacrymis: Fr. Antoni, ego fui cum Fr. Thoma Parisijs, & coram Deo dico, quod numquam vidi hominem tantæ puritatis & paupertatis amatorem; [de libro contra Gētiles in schedulis scripto.] quia cum scriberet & componeret librum contra Gentiles, non habebat cartas, sed in schedulis scribebat ipsum: cum tamen certum erat, quod potuisset habere, sed de temporalibus non curabat. Interrogatus de tempore, dixit, quod sunt anni XIII, de mense Septembri, de die, dixit se non recordari. Interrogatus de ijs, qui interfuerunt, dixit, quod fuit Fr. Petrus Mantuanus, & quod plures alij, de quorum nominibus, dixit se non recordari. Interrogatus de loco, dixit, quod fuit in conuentu Nicosiensi insulæ Cypri in scholis conuentus.

[Annotata]

a In Actis num. 29, scriptor putabat Petrum de Sectia habuisse orationem funebrem, sed a S. Thoma apparente edoctus est fuisse Rainaldum socium.

b Hic est Ptolomæus Lucensis Ordinis Prædicatorum, cuius Annales extant, factus anno 1318, Episcopus Torcellanus in vna insularum circa Venetias, mortuus circa an. 1322.

c Hic est Guilielmus Petri de Godino Ordinis Prædicatorum, Cardinalis Episcopus Sabinus.

d Extant nonnulla de sancto obitu & miraculis in Annalibus ad annum 1274.

e Ignota vulgari Italico vox: propriam igitur Priuernatium esse oportet, a Longobardis, alijsue similis notæ barbaris, Italiam insidentibus, reliquam: [Scartia.] vt enim nobis a scharen tondere schar-bosch minutiorum lignorum sylua dicitur, sæpissime sectilis: ita potuit ab eadem radice simile formari nomen agris, in quibus messores laborant, significandis accomodatum, quæ propria huius vocis notio esse videtur.

f Siue coxendice, quæ Italis anca dicitur: Francis hanche.

CAPVT VIII.
Testes sex e monasterio Fossæ-nouæ, Ordine Prædicatorum & alij diebus IV, VI, VII & VIII Augusti auditi.

[68] Eodem die ibidem Maphæus Aconzaiocus de Barello, [Alius testis,] testis citatus & iuratus in forma præscripta super dicta inquisitione dicere veritatem: & interrogatus primo super vita & conuersatione dicti Fr. Thomæ, dixit se ex certa scientia nihil scire inde; sed ex auditu, dixit, quod publice audiuit dici pluries a Religiosis & laicis antiquis, quod dictus Fr. Thomas fuit homo sanctæ vitæ & conuersationis, & quod Deus fecerat & faciebat multa miracula meritis Fr. ipsius Thomæ. Item interrogatus si sciret aliqua miracula ipsius Fr. Thomæ, dixit quod ipse vna vice accessit cum Abbate Thomassio, de Marchia Canonico Salernitano ad Castrum-S. Seuerini ad ecclesiam S. Seuerini, [de punito Canonico,] quæ est in ipso castro, secundum quod ipse alias consueuerat accedere ad videndum certas Reliquias Sanctorum, quæ sunt in dicta ecclesia, inter quas est vna manus dicti Fr. Thomæ, & præsente dicto Abbate Thomassio adorauit dictas reliquias, & dictam manum prædicti Fr. Thomæ, sicut homo, qui habebat & habet magnam deuotionem dicto Fr. Thomæ, sicuti Sancto: & prædictus Abbas Thomassius fuit truffatus de ipso, pro eo, quod adorabat dictam manum: [irridente reliquias,] qui Abbas Thomassius in continenti post ipsam derisionem incepit totus tremere, & dicere: Ego non video. Et statim vocauit Sacerdotem a, cui confessus fuit cum magna contritio ne & cum magno planctu: post quam confessionem & absolutionem receptam, adorauit dictam manum, & statim cessauit tremere caput suum, & recuperauit visum, sicut ipse Abbas Thomassius tunc publice asseruit. [& sanato:] Interrogatus quomodo ipse sciret prædicta, dixit, quod ipse vidit dictum Abbatem Thomassium post dictam derisionem totum trementem, & post confessionem, absolutionem & adorationem prædictæ manus, a prædicto clam factam per eumdem Abbatem Thomassium ipso teste præsente, vidit ipsum liberatum a dicto tremore: sed carentiam visus, & restitutionem ipsius visus, dixit se nescire, nisi per confessionem dicti Abbatis Thomassij, qui prædicta sibi & dicto Capellano prædictæ Ecclesiæ asseruit. Interrogatus de præsentibus, dixit, quod non fuerunt præsentes cum dicto Abbate Thomassio, nisi ipse testis & Cappellanus dictæ Ecclesiæ, qui nunc defunctus est. Interrogatus cui Sacerdoti fuit confessus dictus Abbas Thomassius, dixit, quod prædicto Cappellano. Interrogatus de tempore, mense & die, dixit se non recordari. Interrogatus, an ex tunc semper fuit sanus de dicta infirmitate, dixit, quod sic.

[69] Die Lunæ VI dicti mensis Augusti, secundæ Indictionis, [alius testis] ibidem Dominus Iacobus Capuanus de Neapoli miles, testis citatus & iuratus in infrascripta forma dicere veritatem: & interrogatus primo de vita & conuersatione dicti Fr. Thomæ, dixit se nihil inde scire ex certa scientia, sed audiuit dici per vocem publicā, quod fuit homo magnæ scientiæ & sanctæ vitæ & conuersationis honestæ. Item interrogatus, si sciret aliqua miracula de dicto Fr. Thoma, dixit, quod ipse recepit in se beneficium miraculosum ex meritis ipsius Fr. Thomæ; [fuit liberatus infirmitate oculorum:] videlicet cum ipse haberet in oculis humorem sanguineum, ex quo patiebatur grauem dolorem in oculis, & accederet peregre ad vrbem, audita in via fama sanctitatis dicti Fr. Thomæ, deuotione assumpta declinauit ad monasterium Fossæ-nouæ supradictum, in quo corpus dicti Fr. Thomæ quiescit: & cum magna deuotione ante sepulcrum ipsius Fr. Thomæ genuflexit, & inclinauit caput suum, apponens super ipso sepulcro, & oculis suis tangens sepulcrum ipsum orauit ad Deum, vt meritis Fr. Thomæ liberaret eum a dicta ægritudine oculorum, & dixit ibi Pater noster: & statim exurgens, antequam ad alios actus diuerteret & ecclesiam exiret, fuit liberatus a morbo oculorum prædicto. Interrogatus de tempore, mense & die, dixit, quod fuit olim in anno primæ Indictionis proximæ tempore Quadragesimali in quinta feria post Dominicam de Passione. Interrogatus, qui fuerint præsentes, dixit, quod Dominus Petrus Grassus, Dominus Nicolaus Filmarinus: Dominus Henricus Carrattulus, Abbas Raynaldus Magnotia, & duo alij Clerici de Neapoli, de quorum nominibus, dixit se non recordari. Interrogatus, quibus verbis vsus fuit in dicta oratione sua, dixit vt supra. Interrogatus quanto tempore fuerat passus dictam infirmitatem oculorum, dixit, quod per plures dies, antequam tunc recederet de Neapoli. Interrogatus, quanto tempore post dictam liberationem fuit sanus a dicto morbo, dixit, quod semper.

[70] [Iudex Neapolitanus testis.] Eodem die ibidem Dominus Ioannes Blasij Iudex de Neapoli, familiaris Excellentissimæ Dominæ Mariæ, Reginæ Siciliæ, testis citatus & iuratus super dicta inquisitione in prædicta forma dicere veritatem: & interrogatus primo de vita & conuersatione dicti Fr. Thomæ, dixit, quod ipse fuit homo sanctæ vitæ & conuersationis, & magnæ honestatis, [de sancta vita,] & sobrietatis & semper comedebat in refectorio Fratrum, & semel in die tantum. Interrogatus in causa scientiæ, dixit, quod ipse vidit eum prædicantem per annos decem & vltra, & conuersatus fuit cum eo per annos quinque, & vltra in refectorio & in cella sua: quo tempore semper videbat ipsum celebrantem omni die, & vidit ipsum per totam vnam Quadragesimam prædicantem oculis clausis, contemplatiuis & directis ad cælum: & prædicatio sua fuit in ipsa Quadragesima super Aue Maria gratia plena, Dominus tecum. Et dum esset cum eo quadam die in cella, [prædicatione Quadragesimali clausis oculis,] & egrederetur dictus Fr. Thomas de ipsa cella sua ad quoddam solarium discoopertum, apparuit illi visibiliter dæmon in figura cuiusdam hominis nigri, & induti pannis nigris: & dum idem Fr. Thomas aduerteret, & videret illum esse dæmonem, cucurrit contra eum cum pugno eleuato: & cum percuteret eum ipso pugno dicendo: Quare venisti huc ad tentandum me? [& dæmone fugato,] & cum appropinquaret ad eum, dictus dæmon euanuit, nec ibi vltra apparuit. Interrogatus de caussa scientiæ, dixit, quod interfuit, & vidit. Interrogatus quomodo scit illum fuisse dæmonem, dixit, quod alias viderat ipsum dæmonem in quadam crystallo, dum fieret quædam coniuratio dæmonum, pro inueniendo quodam libro furto subtracto cuidam scholari, quem tunc recognouit in illa apparitione, quam fecit dicto Fr. Thomæ. Interrogatus de tempore, mense & die, dixit se non recordari. Interrogatus de hora, dixit, quod fuit circa horam tertiam. Interrogatus, qui fuerint præsentes, dixit, quod nullus alius erat præsens, nisi ipse testis, & dictus Fr. Thomas, & ipse dæmon. Interrogatus de loco, dixit in ciuitate Neapoli in loco Fratrum Prædicatorum in quodam solario seu b terratia discooperta iuxta cellam, in qua dictus Fr. Thomas habitabat.

[71] Die Martis septima dicti mensis, & eiusdem Indictionis, ibidem Fr. Nicolaus de Rocca-Sicca, [Monachus Fossæ-nouæ,] monachus & Sacerdos monasterij Fossæ-nouæ, testis citatus & iuratus super dicta inquisitione in forma prædicta dicere veritatem: & interrogatus primo super vita & conuersatione dicti Fr. Thomæ, dixit se ex certa scientia nihil inde scire; quia iuuenis est, [testis] & dictum Fr. Thomam non vidit: sed asseruit se pluries audiuisse dici & recitari ab antiquis monachis dicti monasterij, qui dictum Fratrem viderunt & cognouerunt, quod fuit sanctæ conuersationis & vitæ, [de vita sancta,] & homo adeo magnæ castitatis, quod videbatur fuisse Virgo, quamdiu vixit, sicut ab vtero matris suȩ: & quod continue vacabat lectioni, scriptioni, studio & orationi, [studijs,] & quod talem vitam continuauit vsque ad mortem: & dixit, quod de prædicta sancta vita & conuersatione fuerat & erat publica vox & fama in dicto monasterio, & in castro Piperni, & in alijs locis circumadiacentibus. Item interrogatus, si sciret aliqua miracula dicti Fr. Thomæ, dixit se scire, [de apostemate sublato,] quod Fr. Ioannes Adelasio monachus dicti monasterij quadam nocte de sero existens sanus, subito fuit magnis doloribus corporis cruciatus, adeo quod credebatur mori, & nullum inueniebat locum quietis: propter quam infirmitatem ipse Fr. Ioannes habens recursum cum magna deuotione ad dictum Fr. Thomam, vouit se dicto Fr. Thomæ, & Deum exorauit, vt meritis ipsius Fr. Thomæ a dictis doloribus & infirmitate liberaret eum: propter quod ipsa nocte statim miraculose apostema, quod creatum erat in corpore suo, fractum fuit, & ipsum misit per secessum, & plene liberatus eadem nocte fuit. Interrogatus in caussa scientiæ, dixit, quod de sero ipsius noctis, in qua passus fuit, vidit ipsum sanum stantem cum ipso teste, & cum quibusdam alijs monachis ad ignem: & postquam iuerunt omnes ad dormiendum, superuenit dicta infirmitas dicto Fr. Ioanni: qui cum non posset quiescere, surrexit clamando & dolendo de dictis doloribus, & ipse testis, & plures alij monachi surrexerunt ad clamorem ipsius, & vidit ipsum dictis doloribus torqueri, & grauiter affligi, ita quod videbatur mori, vt dixit supra: de mane vero ipse testis accessit ad infirmitorium, in quo iacebat dictus Fr. Ioannes, & credens ipsum inuenire in periculo mortis, inuenit eum sanatum: & dum quæreret ab ipso, qualiter sanatus fuisset, recitauit illi, quod sanatus fuerat per merita dicti Fr. Thomæ per modum supradictum. Interrogatus de tempore, mense & die, quibus euenerunt supradicta, dixit, quod fuit hoc anno præsenti, de mense Ianuario proxime præterito, vt sibi videtur, quodam die Sabbathi de sero. Interrogatus, qui fuerunt præsentes, dixit, quod ipse testis, & Fr. Riccardus de Fundis, monachus & Sacrista dicti monasterij, fuerunt præsentes, & viderunt dictum Fr. Ioannem dictis doloribus, vt dixit, grauiter torqueri & affligi: modum vero prædictæ liberationis recitauit illi, vt dixit: si vero recitauit alijs & alij interfuerunt, non recordatur. Interrogatus ad cuius vocationem ipse iuit ad videndum prædicta, dixit, quod dictus Fr. Ioannes, cum affligeretur doloribus, clamauit dictum Sacristam, & dictus Sacrista vocauit dictum testem. Interrogatus, quanto tempore vidit ipsum postea sanum, dixit, quod dictus Fr. Ioannes fuit ex tunc semper sanus ab ipsa infirmitate, vt ipse vidit. Interrogatus vnde esset oriundus dictus Fr. Ioannes, dixit, quod de Piperno. Item interrogatus, si sciret alia miracula dicti Fr. Thomæ, dixit, quod audiuit ab ore Citeris de Piperno, [& dolore in genu,] quod dū esset in Piperno, & pateretur in genu suo dolorem adeo grauem, quod non poterat firmare pedem in terra, vouit se cum deuotione dicto Fr. Thomæ, & statim sanatus fuit, & adhuc est sanus. Item dixit se audiuisse a Nicolao Moleo de Castro-Postertij, [& lumine oculi restituto:] quod cum ipse amisisset lumē vnius oculi propter quamdam percussionem, & transitum faceret per loca propinqua monasterio supradicto, vidit dictum monasterium: & reducto ad memoriam suam, quod in ipso monasterio iacebat corpus dicti Fr. Thomæ, propter cuius merita Deus fecerat & faciebat plura miracula, vouit se cum deuotione dicto Fr. Thomæ, vt restitueret sibi visum dicti oculi. Quo voto facto statim recuperauit visum in oculo prædicto. Interrogatus si de prædictis, quæ deposuit, erat publica vox & fama in dicto monasterio & in locis circumadiacentibus, dixit, quod sic.

[72] Eodem die ibidem Fr. Riccardus de Fundis, monachus & Sacrista prædicti monasterij, [alius monachus testatur.] testis citatus & iuratus super dicta inquisitione in forma præscripta dicere veritatem: & interrogatus primo super vita & conuersatione dicti Fr. Thomæ, dixit se audiuisse pluries dici & recitari, quod dictus Fr. Thomas fuit toto tempore vitæ suæ vsque ad mortem sanctæ conuersationis & vitæ. Item interrogatus si sciret aliqua miracula eiusdem Fr. Thomæ, [apostema sublatum,] dixit se hoc scire, quod Frater Ioannes Adelasiæ de Piperno quadam nocte, postquam sanus & hilaris iuit ad dormiendum, surrexit cum magnis doloribus dolorosis, & vocauit ipsum Sacristam, vt surgeret & aperiret sibi, & iuuaret eum: & ipse Sacrista surrexit, & aperuit illi: & quæsito ab ipso quid haberet, dixit illi, quod habebat ita vehementem dolorem in corpore, quod moriebatur: & proiecit se super lectum ipsius, de dictis doloribus multum afflictus: cum ipse Sacrista persuasit eidem patienti, vt voueret se Fr. Thomæ, & rogaret Deum, vt meritis ipsius liberaret eum a dictis doloribus. Postea dictus infirmus fuit portatus ad lectum in infirmitorio dicti monasterij, & ipse Sacrista remansit in lecto suo ad dormiendum. De mane vero surgens dictus Sacrista accessit ad dictum Fr. Ioannem patientem, ad videndum quid esset de eo, & inuenit eum plene sanatum: & quæsito qualiter fuit factus sanus, dixit illi, quod, postquam vouit se dicto Fr. Thomȩ, apostema, quod habuerat in corpore, fuit fractum & emisit ipsum apostema per secessum, vnde erat sanus factus. Interrogatus in caussa scientiæ, dixit, quod fuit præsens, & vidit prædicta, vt supra dixit. Interrogatus de tempore, mense & die, dixit, quod fuit anno præsenti, tempore hyemali, & quod die Sabbathi de nocte: de mense vero & die dixit se non recordari. Interrogatus de præsentibus, dixit, quod ipse testis, & Fr. Nicolaus de Rocca-Sicca præsentes fuerunt. Interrogatus ad cuius vocationem ipse vidit prædicta, dixit, quod ad vocationem dicti patientis, vt supra dixit. Interrogatus, quibus verbis interpositis orauit dictum Fr. Thomam, dixit, quod iunctis manibus & eleuatis ad cælum dixit: O B. Thoma, rogo te, vt me liberes de istis grauibus doloribus, quibus affligor. Interrogatus, quanto tempore fuit passus dictos dolores, dixit, quod tantum a prima hora noctis, in qua sanus iuit ad dormiendum, & postea surrexit infirmus, vt supra dixit, & stetit tantum infirmus, donec eadem nocte sanus factus fuit. Interrogatus quomodo sciret, quod prædicta infirmitas fuisset apostema, & quod fuerit apostema mortale, dixit, quod Magister Nicolaus Magistri Ioannis de Piperno, medicus prædicti monasterij vidit dictum Fr. Ioannem sanatum, & secessum ipsius, & iudicauit fuisse apostema ita periculosum, quod nullus habens tale apostema secundum naturam & artem medicinæ poterat liberari, & iudicauit ipsum miraculose fuisse sanatum.

[73] Item dixit, quod quidam, nomine Nicolaus Moleus, de castro Postertij de Campania, [visum oculi restitutum,] qui ex quadam percussione, quam habuerat in supercilio vnius oculi, amiserat visum ipsius oculi, veniens de castro-Sompnini, vidit prȩdictum monasterium Fossȩ-nouȩ: & recordatus, quod in ipso monasterio iacebat corpus dicti Fr. Thomæ de Aquino, de quo audiuerat, quod Deus eius meritis multa miracula fecerat & faciebat; cum deuotione statim genuflexit in loco, de quo videbat ipsum monasterium, & ibi orauit, & se recommendauit dicto Fr. Thomæ, & statim miraculose recuperauit visum seu lumen. Interrogatus quomodo sciret prædicta, dixit, quod audiuit dici a dicto Nicolao Moleo, qui sibi prædicta in sacristia dicti monasterij narrauit, & exposuit cum iuramento. Interrogatus coram quibus narrauit sibi prædicta, dixit, quod coram Fr. Nicolao de Rocca-Sicca, qui erat præsens cum ipso. Interrogatus, quo tempore narrauit sibi prædicta dictus Nicolaus Moleus, dixit, quod hoc anno præsenti: de mense & die dixit se non recordari. Interrogatus, quanto tempore caruerat visu dictus Nicolaus Moleus, postquam fuerat percussus in dicto supercilio, dixit se non recordari. Interrogatus si cognouerat eum ante, dixit, quod non nisi ex auditu: dixit tamen, quod semper vidit eum sanum postea.

[74] Item dixit, quod Iacobus Martellutij de Piperno habebat guttur grossum & inflatum, qui ob deuotionem, [inflatum guttur sanatum.] quam habuit ad dictum Fr. Thomam de Aquino, venit ad dictum monasterium Fossæ-nouæ, & rogauit ipsum Sacristam, vt reliquias B. Thomæ, quas habebat in sacristia, ostenderet ipsi, & supponeret gutturi suo; & ipse ostendit, & supposuit illi in gutture dictas reliquias Fr. Thomæ: quem euntem & redeuntem ad ipsum monasterium infra triduum cum voto cereo ad sepulcrum dicti Fr. Thomæ ipse testis vidit plenarie sanatum de ipso gutture. Interrogatus, quæ reliquiæ Fr. Thomæ sunt illæ, quas supposuit gutturi prædicto, dixit, quod sunt tres modicæ particulæ de osse colli ipsius Fr. Thomæ. Interrogatus, quanto tempore fuit hoc, dixit, quod hoc anno: de mense & die non recordatur. Interrogatus de præsentibus, dixit, quod nullus fuit præsens nisi ipse testis; & dictus Iacobus. Interrogatus de loco, dixit, quod fuit in sacristia prædicta suppositio dictarum Reliquiarum. Interrogatus, quanto tempore dictus Iacobus habuerat dictum guttur inflatum, dixit, quod a tempore dictæ suæ natiuitatis, vt ille ei retulit; sed non viderat eum ante. Interrogatus, quanto tempore stetit postea sanus de dicto gutture, dixit, quod semper fuit postea sanus, & semper vidit eum postea sanum. Interrogatus, quibus verbis fuit vsus dictus Iacobus, quando superposuit gutturi suo dictas Reliquias, dixit, quod recitauit Pater noster. Item dixit, quod de reliquijs & de capite dicti Fr. Thomæ, quæ fuerunt in sacristia dicti monasterij continue emanat suauissimus odor. Item dixit, quod de ijs, quæ deposuit, erat publica vox & fama in prædicto monasterio & in locis circumadiacentibus.

[75] Die Mercurij VIII dicti mensis Augusti, ibidem Fr. Leonardus de Caieta, [Leonardus de Caieta Ord. Prædic. testis,] Sacerdos & antiquus Frater dicti monasterij Fratrum Prædicatorum, testis citatus & iuratus super dicta inquisitione in præscripta forma dicere veritatem: & interrogatus primo super vita & conuersatione dicti Fr. Thomæ, dixit, quod fuit homo sanctæ conuersationis & vitæ, [de vita sancta,] vt pote qui omni die celebrabat vnam Missam, & aliam audiebat aut duas: deinde continue vacabat aut prædicationibus aut lecturæ aut studio aut scripturæ aut orationibus: fuitque homo magnæ humilitatis & patientiæ; ita quod numquam videbatur turbari de aliquo: ac etiam magnæ sobrietatis & vigilantiæ; ita quod modicam horam occupabat in sumendo cibum vel in dormiendo. Interrogatus de caussa scientiæ, dixit, quod eum vidit & cognouit, & conuersatus est cum eo in Ordine apud Neapolim, vbi continue vidit eum facientem vitam prædictam: & talem vitam, vt ipse vidit, & ab alijs Fratribus audiuit, continuauit vsque ad vltimum vitæ suæ. Item interrogatus de miraculis dicti Fr. Thomæ, dixit se audiuisse a Fr. Raynaldo de Piperno, qui fuit socius cōtinuus Fr. Thomæ, [fluxu sanguinis cūrato,] quod cum quodam die, scilicet die Resurrectionis Dominicæ, dictus Fr. Thomas prædicaret in ecclesia S. Mariæ Maioris de vrbe, vna mulier, quæ longo tempore passa fuerat & patiebatur fluxum sanguinis, stans ad audiendam dictam prædicationem, cogitauit quod si posset tangere fimbriam vestimenti eius, sanaretur a fluxu prædicto: & completa prædicatione dicta mulier tantum fecit, quod tetigit fimbriam vestimenti eius, sicut cogitauerat, & statim sanata fuit. Et dictus testis quæsiuit a dicto Fr. Raynaldo, quomodo hæc sciebat, dixit, quod prædicta mulier dixerat illi supradicta. Interrogatus coram quibus recitauit prædicta dictus Fr. Raynaldus ipsi testi, dixit, quod coram Fr. Ioanne de Cauacia, qui erat tunc Prior Prouincialis prouinciæ Romanæ, & coram Fr. Angelo de Termulis, qui erat tunc Prior S. Sixti, qui a longo tempore mortui sunt. Interrogatus de tempore, mense & die, coram quibus audiuit dici prædicta, dixit se non recordari; quia iam sunt anni triginta quinque elapsi & plus. Item dixit se audiuisse a Fr. Thoma de Fuscis de Vrbe, qui fuit discipulus dicti Fr. Thomæ de Aquino, quod ipse audiuerat a quodam eremita sanctȩ vitȩ de Campania, quod ipse eremita tempore mortis dicti Fr. Thomæ viderat quamdam magnam stellam cadentem super monasterium Fossæ-nouæ, & vidit duas alias stellas descendentes, [stella cadente in obitu.] quæ subleuarunt dictam magnam stellam ad cælum.

[Annotata]

a Cappellanum illius Ecclesiæ, vt infra, aliquoties dicitur.

b [Terracia.] Alias terrazzo: eiusmodi autem solaria discooperta habent omnes domus vrbis Neapolitanæ pro tecto: quæ sic appellantur a terra calci admixta, qua inducitur pauimentum, ne noxam lateres ab aquis pluuijs contrahant. Francis quoque terraches dicuntur suggestus terrei, muro ac calce firmati, vt gradatim per diuersas planities horti aut ædes, e collibus pendentes, assurgant.

CAPVT IX.
Logotheta & Protonotarius regni & duo Sacerdotes testes VIII Augusti, & XVIII Septembris auditi. Conclusio processus.

[76] [Protonotarius regni,] Eodem die, ibidem vir magnificus Dominus Bartholomæus de Capua, Logotheta & Protonotarius regni Siciliæ, testis citatus & iuratus in forma præscripta, & interrogatus quid sciret & quomodo de vita & miraculis supradicti venerabilis memoriȩ Fr. Thomæ de Aquino, S. Theol. Doctoris, Ordinis Fratrum Prædicatorum, dixit se hæc inde scire de scientia subdistincta, quod, dum ipse venisset ad studium Neapolitanum multum iuuenis, ibat frequenter ad locum B. Dominici dicti Ordinis, [olim familiaris varijs ex Ordine Prædicatorum:] & conuersabatur ibidem cum Fr. Ioanne de Caratia prædicti Ordinis Prȩdicatorum, qui erat homo magnæ auctoritatis & bonus Clericus, multum familiaris dicto Fr. Thomæ, & fuerat scholaris eius Parisijs & in regno: & tunc erant in dicto loco Fratrum Prædicatorum Neapolis viri Religiosi magnæ scientiæ, auctoritatis & reuerentiæ, Fr. Eufranon de Porta, Fr. Iacobus de Maxano, Fr. Troianus, Fr. Matthæus de castro-Maioris, Fr. Hugo de Magdalan. & Fr. Ioannes de S. Iuliano antiquus Frater valde, homo magnæ vitæ & humilitatis, qui dicebatur notorie dictum Fr. Thomam de Aquino recepisse in Ordine Prædicatorum: & audiuit dici dictus testis ab eodem Fr. Ioanne de Caiatia, & ab ipso Fr. Ioanne de S. Iuliano, & ex quodam communi præeloquio, quod pater dicti Fr. Thomæ, [testatur nobilitatem parentum,] origine nobilis atque potens, monachauit dictum Fr. Thomam puerum, disponens eum Abbatiæ præficere Casinensi. Idem vero Fr. Thomas crescens in vita, moribus & scientia, virtuosus & exemplaris erat hominibus: & missus ad Neapolitanum studium in Grammaticalibus & Logicalibus omnes antecedebat, [studia,] conferendo & disputando: qui statim cum ad annos discretionis peruenit, multum anticipando, nondum a pubes adhuc, intrauit præfatum Ordinem Prædicatorum: sed Fratres Prædicatores timentes genitoris dicti Fr. Thomæ potentiam, [ingressum in Ordinē,] procurarunt ipsum Fr. Thomam de Regno extrahi, & ad generale ipsorum studium destinari. Sed factum est fauore & potentia dicti patris, quod idem Fr. Thomas captus, fuit in castro paterno detentus, in quo plusquam per b annum extitit arcte detrusus: & licet idem suus genitor sibi monachales vel laicales vestes offerret, eas numquam recipere voluit, quin potius, patris corde durato, [captiuitatem,] & filij cōstantia permanente, Religionis vestes, quas portabat ipse vir Dei totaliter quasi sunt confractæ. Nec fuit immemor in introitu carceris petere Bibliam & Breuiariū ab ipsis Fratribus, quæ statim assistente Domino est, sicut petijt, assecutus: in qua quidem Biblia, sic mirabiliter & profunde profecit, quod exiens de paterno carcere in paucis punctis Bibliæ dubitabat. Demum cum eius constantia duritate & asperitate paterna conuinci non posset, [liberationem,] pater idem multis precibus vxoris suæ, matris dicti viri præfati, ac intercessionibus exoratus, dictum Fr. Thomam a carcere liberauit. Dixit etiam idem testis, quod audiuit dici asseueratione communi tam Fratrum quam aliorum, quod præfatus Fr. Ioannes S. Iuliani captus fuit vna cum præfato Fr. Thoma per dictum patrem eius. Quod Fr. Ioannes multa & magna miraculosa & miranda narrauit de constantia & sanctitate dicti Fr. Thomæ.

[77] Item dixit idem testis, quod ipse audiuit cōmuniter & asseueranter dici a pluribus & diuersis personis, qui conuersabantur cum dicto Fr. Thoma, [vitam sanctam in religione,] & specialiter ab aliquibus ex prædictis Fratribus Prædicatoribus magnæ auctoritatis & reuerentiæ, quod ipsi vere credebant Spiritum sanctum esse cum eo; quia semper videbant ipsum habentem alacrem vultum, mitem & suauem, nullis se negotijs secularibus implicantem, semper vacantem studio, lectioni & scriptioni, & orationibus pro illuminatione fidelium. Et audiuit a dicto Fr. Ioanne de Caiatia, quod idem Fr. Thomas semper erat primus, qui de nocte surgebat ad orationes, & statim quod sentiebat alios venientes ad ordinem, ipse recedebat & ibat ad cameram: & ipse testis vidit frequenter dictum Fr. Thomam, quem libenter aspiciebat quandocumque poterat, semper abstractū & remotum a quibuslibet implicationibus temporalibus, respicientem semper superiora: & audiuit publice dici & sic tenetur communiter, quod ipse fuit Virgo mundus & integer, nec est inuentus qui audiret vnum verbum otiosum de ore suo: imo in disputationibus, in quibus consueuerunt homines aliquando modum excedere, semper inueniebatur mitis & humilis, nullis verbis gloriosis & ampullosis vtens: & sic erat abstractus a temporalibus ampliationibus, quod in mensa dum comedebat, semper habebat oculos ad superiora, & ponebatur coram eo scutella, & remouebatur pluries ipso non sentiente: & dum Fratres ducerent eum ad viridarium caussa recreationis, ipse subito solus retrocedebat totus abstractus, & redibat ad cameram. Item dixit idem testis, quod ipse audiuit a præfatis Fratribus, vel ab aliquibus ex eis, & pluribus alijs; & specialiter a Domino Nicolao Fricio, qui intrabat scholas dicti Fr. Thomæ & omni die ibat ad audiendum Missam in dicto loco Fratrum Prædicatorum, quod idem Fr. Thomas omni die summo diluculo celebrabat Missam in capella S. Nicolai, [& occupationes continuas,] & ea celebrata statim paratus erat Sacerdos alius, qui Missam aliam celebrabat: & post auditam ipsam Missam exutis vestibus statim ascendebat cathedram: post descensum cathedræ ponebat se ad scribendum, & dictandum pluribus scriptoribus: postea comedebat, & deinde redibat ad cameram, & se diuinis occupabat vsque ad quietem: & post quietem scribere assumebat, & sic totam vitam suam ordinabat ad Deum. Et sicut audiuit idem testis a multis ex quodam vulgato notorio, vix inuenitur spatium temporis, quod illi inutiliter laberetur: & ipse testis, qui dictum Fr. Thomam pluribus annis vidit Neapoli, & conuersatus est in dicto loco Fratrum Prædicatorum numquam recordatur, quod viderit eum extra claustrum, nisi semel; tantum circa vesperas: [& modestiam in disputando,] & alia vice vidit eum Capuæ, vbi erat Regia curia, quo accessit pro quodam impedimento, quod contigit nepoti suo Comiti Fundorum, sicut audiuit dici dictus testis. Item dixit dictus testis se audiuisse a pluribus Fratribus Prædicatoribus fide dignis, quod, quando idem Fr. Thomas vna vice disputabat Parisijs, vbi erat Fr. c Ioannes de Pizano Ordinis Fratrum Minorum, qui fuit postea Archiepiscopus Cantuariensis, quantumque dictus Fr. Ioannes d exasperaret eumdem Fratrem Thomam verbis ampullosis & tumidis, numquam tamen ipse Fr. Thomas restrinxit verbum humilitatis; sed semper cum dulcedine & humanitate respondit: & idem faciebat dictus Fr. Thomas in omni disputatione, quantumcumque acuta & solerti.

[78] Item dixit idem testis, quod ipse audiuit dici a dicto Fr. Ioanne de Caiatia, qui erat multum familiaris dicto Fr. Thomæ, sicut firmiter credit testis ipse, [tria petita a Deo reuelata:] quod præfatus Fr. Thomas petijt a Deo in oratione deuota, quod ipse numquam afficeretur ad amorem terrenorum, nec vmquam mutaret statum: & quod Deus reuelaret illi, quid esset de anima Raynaldi fratris sui, quem Imperator Fredericus occiderat, & vt credebat iniuste: & ipse responsum habuit quod numquam mutaret statum, nec afficeretur ad amorem terrenorum, & quod nomen Domini Raynaldi scriptum erat in libro vitæ. Et dum ipse Fr. Thomas esset in via eundi ad Concilium Lugdunense vocatus a fel. record. Domino Gregorio Papa X, descendens de ciuitate e Trani per viam Burgi-noui, percussit caput in quadam arbore, quæ ceciderat per transuersum, ita quod fere stupefactus quodammodo fuit circa casum: cui statim occurrit Fr. Raynaldus de Piperno, socius & continuus & familiaris, & quidam Dominus f Guilhelmus tunc Decanus Theanensis, qui postea fuit Episcopus Theanensis, & Abbas Roffridus nepos eius, qui fuit postea Decanus: & dictus Fr. Raynaldus interrogauit eumdem Fr. Thomam, si læsus esset ex percussione, & ipse respondit, quod parum. Tunc idem Fr. Raynaldus voluit ponere dictum Fr. Thomam in verbis secundum opinionem suam alicuius diuersionis, [humilia eius responsa:] & dixit ei: Domine, vos itis ad Concilium, & ibi fient multa bona pro vniuersali Ecclesia, pro Ordine nostro & regno Siciliæ. Et ipse Fr. Thomas respondit: Deus concedat, quod fiant ibi bona. Tunc idem Fr. Raynaldus processit vltra, & dixit: Vos, & Fr. Bonauentura eritis Cardinales, & exaltabitis Ordines vestros. Et tunc respondit idem Fr. Thomas Raynaldo: In nullo statu possum esse ita vtilis Ordini nostro, sicut in isto. Tunc replicauit idem Fr. Raynaldus: Pater, non dico hoc pro vobis, sed pro bono communi. Statim idem Fr. Thomas intercidit verbum & respondit Raynaldo: Sis securus, quod ego numquam in perpetuum mutabo statum. Hæc dixit prædicto testi memoratus Abbas Roffridus, notus & domesticus dicto testi, qui interfuit, vidit & audiuit prædicta vna cum eodem Episcopo Theanensi. Et dum ipse Fr. Thomas rediret de S. Dionysio ad ciuitatem Parisiorum, vt viderunt eam, quieuerunt aliquantulum: & vnus illorum Fratrum dixit dirigens sermonem suum ad eumdem Fr. Thomam: Pater, quam pulchra villa est ista Parisij? Fr. Thomas respondit: Certe pulchra. Tunc dixit Frater: Vtinam esset vestra, & idem Fr. Thomas respondit: Quid facerem ego de ipsa? [amorem S. Chrysostomi in Matthæum præ vrbe Parisiensi:] Et Frater respondit: Venderetis eam Regi Franciæ, & de pecunia ædificaretis omnia loca Fratrum Prædicatorum. Et idem Fr. Thomas respondit: In veritate plus vellem Chrysostomum super Matthæum. Hæc a multis & multis præfatus testis audiuisse se dixit, & specialiter a Fr. Nicolao de Mala-sorte de Neapoli Consiliario Regis Francorum, qui fuerat scholaris dicti testis & specialis amicus, & veniens nuntius ab eodem Rege Francorum ad illustrem Principem Dominum Regem Carolum secundum, dixit hoc dicto testi in terra S. Germani, & dixit, quod hoc erat vulgariter & quasi communiter notum Parisijs.

[79] Item dixit idem testis, quod, cum dictus Fr. Thomas celebraret Missam in dicta capella S. Nicolai Neapoli, fuit mira mutatione commotus, [ob reuelationem tempore Missæ factā,] & post ipsam Missam non scripsit; neque dictauit aliquid, imo suspendit organa scriptionis in tertia parte Summæ in tractatu de Pœnitentia: & dum idem Fr. Raynaldus videret, quod ipse Fr. Thomas cessauerat scribere, dixit ei: Pater, quomodo dimisistis opus tam grande, quod ad laudē Dei & illuminationem mundi cœpistis? Cui respondit dictus Fr. Thomas: Non possum. Idem vero Fr. Raynaldus timens, ne propter multum studium aliquam incurrisset amentiam, instabat semper, quod idem Fr. Thomas continuaret scripta, & similiter ipse Fr. Thomas respondit: Raynalde, non possum: quia omnia, quæ scripsi, videntur mihi paleæ. Tunc Fr. Raynaldus stupefactus, [cessasse ab omni scriptione,] … quod dictus Fr. Thomas iret ad Comitissam S. Seuerini sororem suam quam caritatiue diligebat, quo properauit magna cum difficultate, & cum illuc accederet, ipsi Comitissæ sibi occurrenti vix locutus est. Tunc Comitissa dixit dicto Fr. Raynaldo cum magno timore: Quid est hoc, quod Fr. Thomas totus est stupefactus, & vix mihi locutus est? Respondens idem Fr. Raynaldus, ait: A festo B. Nicolai circa fuit in isto statu, & ex tunc nihil scripsit: & idem Fr. Raynaldus cœpit instare apud dictum Fr. Thomam, vt diceret illi, qua de caussa scribere recusauerat, & quare ita stupefactus erat: & post multas interrogationes omni importunitate factas per ipsum Fr. Raynaldum, respondit Fr. Thomas eidem Fr. Raynaldo: Ego adiuro te per Deum viuum omnipotentem, & per fidem quam tenetis Ordini nostro, [& sua scripta non æstimasse:] & per caritatem qua modo stringeris, quod ea, quæ tibi dixero, nulli reueles in vita mea. Et subiunxit illi: Omnia, quæ scripsi, videntur mihi paleæ respectu eorum, quæ vidi & reuelata sunt mihi. Prædicta vero Comitissa remanente multum desolata, recessit Fr. Thomas, & redijt Neapolim, & deinde assumpsit iter eundi ad Concilium iuxta vocationem sibi factam, penitus nihil scribens: & in itinere inuasit eum infirmitas in castro Magentiæ de Campania, de qua postmodum decessit: postea vero elapsis aliquibus annis dictus Fr. Raynaldus infirmitate grauatus, de qua mortuus fuit, confessus est in extremis suis Fr. Ioanni de Iudice de Ordine Prædicatorum, oriundo Anagnia, viro vtique antiquo, magnæ conscientiæ & probitatis, sicut habebatur in Ordine, particulariter & distincte ea, quæ in præsenti articulo continentur: & idem Fr. Ioannes de Iudice hæc omnia reuelauit dicto testi, & confessus fuit illi Anagniæ in loco Fratrum Prædicatorum, vbi erat dictus testis hospitatus, paullo antequam Dominus Papa Bonifacius g caperetur, & dictus testis hæc reuelauit & dixit, quam cito potuit, Fr. Guilhelmo de Tocco, & pluribus alijs Prædicatoribus, & postea fel. recordationis Domino Benedicto Papæ, in h Vrbe moranti, qui prædicta audiuit cum attentione magna & exultatione vehementi.

[80] Item dixit dictus testis, quod, quando idem Fr. Thomas incepit grauari infirmitate in eodem castro Magentiæ, [testatur pium obitum,] petijt cum multa deuotione, quod portaretur ad monasterium S. Mariæ de Fossa-noua: sicque factum est. Et cum dictus Fr. Thomas intrasset monasterium infirmus & debilis, adhæsit per manum posti, & dixit: Hæc est requies mea in seculum seculi &c. [& verba dicta in sumptione Viatici,] Et hoc est vulgare & notorium in ipso monasterio & multis alijs bonis viris: & stetit in eodem monasterio pluribus diebus infirmus cum patientia & humilitate multa, & voluit sumere Corpus Saluatoris nostri: & cum Corpus ipsum fuit illi portatum, genuflexit, & cum verbis miræ & longæ adorationis & glorificationis salutauit & adorauit ipsum: & ante sumptionem Corporis dixit: Sumo te pretium redemptionis animæ meæ, sumo te viaticum peregrinationis meæ, pro cuius amore studui, vigilaui & laboraui & prædicaui & docui; nihil vmquam contra te dixi, sed si quid dixi ignorans: nec sum pertinax in sensu meo; sed si quid male dixi, totum relinquo correctioni Ecclesiæ Romanæ: [sepulturam:] & subsequenter mortuus est, & sepultus prope altare magnum ecclesiæ ipsius monasterij in loco palustri, prope quoddam viridarium ipsius monasterij, vbi est fluuius, ex quo perducitur aqua per rotam, per quam totus locus ille humectatur, sicut ipse testis frequenter & diligenter inspexit. Postea vero elapsis octo mensibus vel circa, insonuit rumor, quod Fr. Petrus de Tarentasia de Ordine Fratrum Prædicatorum factus erat Papa, [caput a corpore separatum,] & volebat, quod corpus dicti Fr. Thomæ transferretur in aliquem locum honorabiliorem Fratrum Prædicatorum: propter quod monachi dicti monasterij Fossæ-nouæ timentes perdere corpus præfati Fr. Thomæ, restrinxerunt se ad tres: & quadam nocte exhumauerunt corpus dicti Fr. Thomæ de loco vbi erat, & amputauerunt ei caput, & posuerunt illud in quodam loco secreto in angulo cuiusdam capellæ, quæ est post chorum, quam vidit idem testis pluries; illa consideratione, quod si dictum corpus perderent, caput saltem remaneret eisdem: & audiuit ipse testis a Fr. Petro de Monte-S. Ioannis, [id integrū & incorruptum & redolens fuisse:] & quodam alio Fratre Siculo Suppriore tunc, vt dicebatur, quod totum corpus erat integrum, & nullam diminutionem & corruptionem habebat, nec capilli capitis ceciderant; manu tamen excepta, quam habebat Comitissa S. Seuerini soror sua: & habebat diminutionem ante punctum nasi ad modum i morsi muris, vt corpus redolebat, & hoc est notorium & vulgatum, & fuit a multis & multis annis citra: & ipse frequenter & sæpius audiuit in eodem monasterio & extra, quando ipse testis propter deuotionem, quam habebat & habet ad ipsum sanctum virum; quando ibat ad Romanam Curiam … præclaræ memoriæ Regibus Siciliæ Dominis suis, dimissa via Campaniæ breuioris ibat ad maritimam, & hospitabatur in eodem monasterio; vnde semper conferebat cum monachis dicti monasterij de istis & alijs contingentibus, sanctitate, puritate & miraculis dicti Fr. Thomæ; vnde omnia præmissa in præsenti articulo, & plura alia in superioribus prælibata nouit ipse testis ex quodam notorio præsenti, frequenti auditu & habitaculi conuersatione, quam habuit cum dictis Fratribus a multis & multis annis & temporibus successiuis: & audiuit idem testis in dicto monasterio, quod, quando corpus eiusdem Fr. Thomæ portabatur de nocte post dictam exhumationem per ecclesiam, erat circa corpus quædam illustratio ad modum lustrationis alabastri.

[81] Item dixit idem testis, quod ipse audiuit publice dici, [testatur multos infirmos sanatos,] quod vno anno fuit generalis Epidemia mortalitatis hominum in terra Piperni de Campania, quæ est prope dictum monasterium ad vnum vel duo milliaria, & infirmi veniebant ad sepulcrum dicti Fr. Thomæ, & communiter omnes recedebant sani. Item audiuit dici dictus testis multum communiter & asseueranter, quod monachi ipsius monasterij timentes perdere corpus eiusdem Fr. Thomæ, multa quæ Deus fecit per eum miracula, celauerunt. Item dixit idem testis se audiuisse a præfato Fr. Ioanne de Campania, sicut firmiter credit, & alias vulgate ab alijs didicit, quod, dum idem Fr. Thomas de nocte surgeret ad orationem, [dentem in oratione delapsum:] inuenit ex vna parte oris sui vnum dentem qui subito illi natus fuerat hac nocte, qui tenebat labiū suum aliquantulum reuolutum, & impediebat verbum suum, ne articulate posset loqui: quod cum sensit idem Fr. Thomas, dixit: Ah Deus istud impediet lectionem & prædicationem? Et immediate iuit ad orationem more solito ante magnum altare B. Dominici, & dum staret ibi ad orationem, dens ille superfluus natus cecidit in manu sua. Item dixit idem testis, quod audiuit dici a Fratribus Prædicatoribus, quod iam dictus Fr. Raynaldus de Piperno, domesticus & continuus socius ipsius Fr. Thomæ, dixerat post mortem eius in cathedra legens, tamquam lector, iurans sub virtute Dei & Religionis Ordinis sui, quod in dubijs punctis, quæ occurrebant dicto Fr. Thomæ, ipse ibat ad altare, [recursum eius in dubijs ad orationem:] & erat ibi cum multis & magnis lacrymis & singultu, & postea redibat ad cameram continuans scripta sua. Item dixit idem testis, quod audiuit dici a Fratribus, quod vna de potissimis recreationibus corporis dicti Fr. Thomæ erat, incedere solus per claustrum capite leuato: & ipse testis frequenter vidit eum sic solum incedentem per claustrum dicti B. Dominici. Item dixit dictus testis, quod ipse audiuit a multis Fratribus Prædicatoribus, qui cum eodem Fr. Thoma conuersabantur, quod, quando moriebantur nepotes & alij carnales consanguinei ipsius, & dicebatur eidem de ipsorum morte, [animū quietum in morte consanguineorum:] ipse nec faciem nec oculum immutabat, nec verbo nec facto indicabat doloris indicium: sed facie serena & quieta faciebat celebrare & orare, & ipse orabat pro eis: per significationem mortis eorumdem nepotum & consanguineorum nulla in eo immutatio poterat cognosci.

[82] Item dixit idem testis quod audiuit a Fr. Vgone de Luca Priori Prouinciali in Tuscia, cuius familiarem amicitiam habuit primo in Anagnia, [B. Albertū Magnum plorasse ob mortē eius,] deinde in Luca, quando ipse testis ibat in Prouinciam, quod, quando dictus Fr. Thomas fuit mortuus, Fr. Albertus, qui fuerat Doctor eius, audiens mortem ipsius, plorauit tunc fortiter, & quotiescumque audiebat postea memoriam eius, plorabat dicens: quod ipse flos fuerat & decus mundi, ita quod Fratres dolebant de ipso ploratu, timentes ne propter senectutem dicti Fr. Alberti ipsæ lacrymæ ex leuitate capitis prouenirent. Postea insonuit rumor, quod scripta Fr. Thomæ Parisiis impugnabantur: vnde dictus Fr. Albertus dixit, se illuc velle accedere pro defensione illorum scriptorum: Fratres vero Prædicatores decrepitum ætatis ipsius timentes & longum iter, [defendisse scripta huius Parisiis,] dissuaserunt illi prædidictum iter per aliquod tempus, ea ratione præcipue; quia dictus Fr. Albertus fuerat homo Parisiis magnæ reputationis & auctoritatis, timebant ne propter ætatem declinaret in memoria, & intellectu communi. Finaliter tamen dixit idem Fr. Albertus, qui erat Archiepiscopus vel Episcopus Ratisbonensis, se velle Parisiis omnino accedere pro defensione tam nobilium scripturarum: & iuit Parisios, in cuius Societate Fr. Vgo prædictus accessit, sicut ipse asseruit ipsi testi. Cum vero fuit Parisiis dictus Fr. Albertus, facta conuocatione studij generalis Parisiensis, ascendit cathedram Fratrum Prædicatorum Parisiis proponendo auctoritatem: Quæ laus viuo, si laudatur a mortuis, supponendo dictum Fr. Thomam viuum, & alios mortuos: & ipsius Fr. Thomæ laudes gloriosas & excelsas dicens, quod ipse paratus erat in examine peritorum defendere scripta dicti Fr. Thomæ, tamquam veritate fulgentia & sanctitate. Et post multa dicta & collecta in honorem Dei & approbationem eorumdem scriptorum, idem Fr. Albertus rediit Coloniam, & dictus Fr. Vgo cum eo, vt ipse dixit eidem testi. Et voluit dictus Fr. Albertus post ipsum reditum facere sibi perlegi omnia scripta dicti Fr. Thomæ per certum ordinem: [& Coloniæ:] & facta per eum congregatione solenni, extulit de ipso Fr. Thoma commendationes eximias, gloriosas & excelsas: & in fine conclusit, quod idem Fr. Thomas in scripturis suis imposuit finem omnibus laborantibus vsque ad finem seculi, & quod omnes deinceps frustra laborarent. Et sicut idem Fr. Vgo retulit ipsi testi, numquam idem Fr. Thomas fuit nominatus, quod ipse non prorūperet in lacrymas.

[83] Item dixit prædictus testis, quod bonæ memoriæ Fr. k Iacobus de Viterbio, sacræ paginæ Doctor, Archiepiscopus Neapolitanus, [Scripta eius valde laudata a Iacobo de Viterbio Archiepiscopo Neapolitano] Pater & amicus præcipuus dicti testis, dixit sibi frequenter & familiariter, quod ipse credebat in fide & Spiritu sancto, quod Saluator noster Doctorem veritatis pro illuminatione orbis & vniuersalis Ecclesiæ misisset Paulum Apostolum, & postea Augustinum, & nouissimo tempore dictum Fratrem Thomam, cui vsque ad finem seculi non credebat alium successurum. Dixit etiā idem Frater Iacobus ipsi testi, quod Frater l Ægidius de Roma, sacræ Theologiæ Doctor, [& Ægidio Romano:] Ordinis Augustinianorum, frequenter sibi dixerat in domestico sermone Parisiis: Fr. Iacobe, si Fratres Prædicatores voluissent, ipsi fuissent scientes & intelligentes, & nos idiotȩ, & non communicassent nobis scripta Fr. Thomæ. Idem dixit Fr. Iacobus dicto testi, quod in scriptis ipsius communis veritas inuenitur, communis claritas, communis illuminatio, communis ordo, & doctrina cito perueniendi ad perfectam intelligentiam: & dixit idem Fr. Iacobus ipsi testi, quod, postquam gustauit dulcedinem eorumdem scriptorum, numquam voluit videre alia scripta, nisi originalia & scripta dicti Fr. Thomæ: & tenebat ac credebat idem Fr. Iacobus, sicut pluries dixit familiariter dicto testi, quod ea, quæ scripsit Fr. Thomas, erant potius ex cogitatione spirituali per illuminationem Spiritus sancti, quam per humanum ingenium acquisita. Et quando dictus Fr. Iacobus primo venit Neapolim, visitauit locum Prædicatorum, & fecit se duci ad cameram, quæ fuerat dicti Fr. Thomæ, & ostendi sibi locum, vbi fuerat discus eius, & statim genuflexus ibidem coram multis Fr. dixit: Veni adorare in loco vbi steterunt pedes eius: & hoc tenet, & credit idem testis secundum exigentiam intellectus sui consideratione multiplici: primo quia tot magna scripta, quæ fecit summatim inferius declaranda, non est verisimile secundum humanum ingenium, quod potuissent fieri tam breui tempore, sicut vixit idem Frater Thomas, qui in m quadragesimo octauo anno finisse dicitur communiter dies suos, diuina officia, lectiones & orationes continuans, nec illa aliquatenus interrumpens. Secundo quia plura scripta Magnorum & Doctorum per mortem eorum inuenirentur impugnata fore & lacerata: sed scripta ipsius Fratris Thomæ, licet post eius mortem a multis & magnis impugnata fuerint, & reprehensionum morsibus attentata; tamen numquam decreuit eius auctoritas, sed semper inualuit, & fuit diffusa vbique terrarum cum cultu & reuerentia, & sicut idem testis audiuit a multis & multis etiam ad barbaras nationes. Tertia consideratio est, quia quilibet secundum modulum suæ cogitationis seu capacitatis potest facile capere fructum ex scriptis eiusdem; & propterea etiam laici, & parum intelligentes quærunt & appetunt ipsa scripta habere.

[84] Item dixit dictus testis, quod de vita & conuersatione, doctrina & sanctitate dicti Fr. Thomæ est vox & fama publica, quasi vbique per totum regnum, [testis de sancta eius vita:] specialiter apud Magnates, bonos & litteratos viros, & quasi communiter maior pars bonorum virorum & intelligentium dicti regni credit, tenet & sentit, quod dictus Fr. Thomas fuerit vir Dei electus, Doctor egregius, Virgo purus & integer, humilis & deuotus, & a quibuslibet implicationibus secularibus abstractus. Item dixit idem testis de se ipso, quod, dum esset in quadam graui persecutione, rogauit specialiter & deuote dictum electum virum Dei, vt illi assisteret, & eum a persequentibus liberaret: & tota die dictus Fr. Thomas apparuit ipsi testi in habitu, [ipsemet ab apparente S. Thoma liberatus a persecutione:] in quo consueuerat eum videre visibiliter, & dixit ei: Ne timeas, quia liberaberis, & non præualebunt aduersum te, vel similia verba; de quibus aperte non recordatur dictus testis: bene hoc tamen habet in memoria, quod ipse liberatus fuit omnino a persecutione prædicta per illum modum vel quasi, quem dixerat ipse Dei electus. Item dixit idem testis, quod ipse sensit in se miraculosum beneficium; [& vehementi dolore colli] videlicet quod cum ipsemet pateretur vehementem dolorem in collo, qui dolor protendebatur vsque ad brachia sua, ex quo dolore non poterat vertere & ducere caput hinc inde, nec etiam reclinare illud in lecto, quando volebat dormire; sed oportebat, quod sedendo & recumbendo quasi rectus dormiret: & Fr. Guilhelmus de Tocco ex parte ostenderet secrete Domino Episcopo Carmicensi, qui est de dicto Ordine, certas reliquias dicti Fr. Thomæ, ipse videns qualiter dictus Fr. Guilhelmus ostendebat dictas reliquias, licet ignoraret tunc cuius reliquiæ essent, accessit cum deuotione ad dictum Fr. Guilhelmum, & rogauit eum, vt dictas reliquias supponeret collo suo; quia forte Deus liberaret eum meritis illius Sancti, cuius essent ipsæ reliquiæ: [attactu reliquiarum:] & dictus Fr. Guilhelmus supposuit collo suo dictas reliquias. Qui testis postquam tactus fuit in collo suo a dictis reliquiis, statim se sensit valde alleuiatum de dicto dolore, ita quod poterat ducere caput hinc inde: de sero vero illius diei sensit se magis alleuiatum: sequenti vero mane sensit se plene sanatum de dolore prædicto. Interrogatus quo tempore, mense & die recepit in se dictum miraculum, dixit quod anno præsenti, & præsenti mense Augusto, & die lunæ decima tertia ipsius mensis, hora scilicet quando dicebatur Missa. Interrogatus de loco, dixit quod fuit in sacristia S. Dominici Fratrum Prædicatorum de Neapoli. Interrogatus de præsentibus, dixit, quod fuerunt præsentes cum eo dictus Fr. Guilhelmus, & dictus Episcopus Carmicensis. Interrogatus per quot dies ante fuerat infirmus dicta infirmitate, dixit quod per octo dies, & omni die grauabatur dicta infirmitate vsque ad illam horam, in qua suppositæ fuerunt collo suo dictæ reliquiæ. Item dixit, quod, quando fuerunt illi suppositæ dictæ reliquiæ, ignorabat, cuius Sancti essent, sed postquam sanatus fuit, quæsiuit cuius reliquiæ essent, & ei dictum fuit per Fratrem prædictum, quod erant reliquiæ dicti Fr. Thomæ.

[85] Eodem anno die XVIII mensis Septembris, tertia Indictione, apud Neapolim Dominus Iacobus de Viterbio Canonicus Neapolitanus, [Canonicus Neapolitanus testatur] testis citatus & iuratus secundum formam superscriptam super eadem inquisitione dicere veritatem: ac interrogatus primo de vita & conuersatione dicti Fr. Thomæ, dixit, quod cum ipse sit iuuenis nihil aliud inde scire [possit] nisi quod ex fama publica audiuit dici, quod fuit sanctæ conuersationis, contemplationis & vitæ. Item interrogatus de miraculis eiusdem Fr. Thomæ, dixit, quod, dum de mense Augusti proxime præteriti, Indictione secunda, Magister Matthæus de Viterbio, Cappellanus & familiaris supradicti Domini Archiepiscopi Neapolitani infirmaretur grauiter in domo ipsius Domini Iacobi de quadam duplici tertiana, adeo quod de ipsius morte sperabant potius quā de vita; dictus Dominus Iacobus audita fama sanctitatis dicti Fr. Thomæ super multis miraculis, [duplicem tertianam febrem sublatam:] quibus dicitur coruscasse, votum emisit visitare sepulcrum ipsius vna cum dicto Magistro Matthæo, si eum a dicta ægritudine liberaret, dicto Magistro Matthæo ipsum votum postmodum acceptante. Quo voto emisso cum accessionem aliam expectaret, de qua euadere minime sperabatur, adueniente die & hora accessionis, gratia Dei & meritis dicti Fr. Thomæ nihil de illa sensit, sed se totaliter potius liberatum. Item dixit, quod, dum supradictus Magister Matthæus, post conualescentiam ab infirmitate prædicta, quamdam medicinam accepisset ad dictam conualescentiam recuperatam conseruandam; & dicta medicina nullam euacuationem operaretur, imo potius accidentia grauia generabat, [vti periculum e medicinæ detentione.] adeo quod dictus Magister Matthæus ex eo videatur quasi agere in extremis propter retentionem medicinæ prædictæ; confirmato voto supradicto tam per ipsum dictum Iacobum quam per prædictum Matthæum, inuocando auxilium sanctitatis Fr. Thomæ cum summa deuotione, vt eum liberaret ab huiusmodi mortifero accidente; subito & quasi immediate absque alterius medicinȩ assumptione, incepit prædicta medicina operari perfecte, ita quod statim alleuiationem recepit, & successiue totius corporis sanitatem. Interrogatus coram quibus emisit votum prædictum, dixit quod in secreto emisit illud, postea publicauit ipsum matri suæ, & prȩdicto Matthæo, pro quo fecit votum. Quod votum dictus Magister Matthæus statim acceptauit, quod fuit sibi publicatum.

[86] Eodem die ibidem supradictus Magister Matthæus, testis citatus & iuratus in simili forma supra dicta inquisitione dicere veritatem: [eadem ipsemet sanatus testatur:] & interrogatus primo de vita & conuersatione dicti Fr. Thomæ, dixit se nihil aliud scire, nisi quod audiuit ex publica fama & communi proloquio, quod dictus Frater Thomas fuit homo multum sanctæ vitæ & conuersationis. Item interrogatus de miraculis dicti Fr. Thomæ, dixit se audiuisse dici a multis probis viris, quod Deus fecit multa miracula meritis dicti Fr. Thomæ: dixit etiam, quod ipse recepit in propria persona miraculosum beneficium meritis eiusdem Fr. Thomæ; deponendo & narrando de infirmitate sua, & de voto prædicto, & de sanitate recuperata quasi per omnia sicut supradictus Dominus Iacobus testificando deposuit.

[87] Vt autem præmissis omnibus fides adhibeatur indubia, præsens contextus siue quaternus, [Conclusio cum subscriptione Notariorū.] in horum testimonium factus est per manus mei Petri de Rocca-Tarani Sabinensis Diœcesis, qui supra publica Apostolica & Imperiali auctoritate Notarij; Mei ac prænominati Magistri Francisci de Laureto, Pennensis Diœcesis signis & subscriptionibus roboratus; ac sub dictorum Reuerendorum Patrum Dei gratia Dominorum, Vmberti Neapolitani Archiepiscopi, & Angeli Viterbiensis & Tuscanensis Episcopi, sigillis propriis interclusus. Et ego, qui supra Petrus de Rocca-Tarani Sabinensis diœcesis publicus Apostolica & Imperiali Auctoritate Notarius; ad requisitionem, rogatum & mandatum supradictorum Dominorum, Reuerendorum Patrum, Vmberti Neapolitani Archiepiscopi & Angeli Viterbiensis & Tuscanensis Episcopi, prædictis præsentatis litterarum Papalium actis, Inquisitioni testium, iuramentis, & examinationi, atque processu actitatis, factis præsentialiter per dictos Dominos Archiepiscopum & Episcopum, seu coram eis in palatio Archiepiscopali ciuitatis Neapolis, prætitulatis annis, mensibus & diebus, vna cum prænominato Magistro Francisco de Laureto, publico Apostolica & Regia auctoritate Notario, præsens fui & in scriptis simul cum ipso illa fideliter redegi, & ea omnia in præsenti contextu, seu quaterno, ordinaui, & propria manu scripsi, subscripsi, publicaui, & in hanc publicam formam redegi, meoque solito signo signaui.

Et ego qui supra Franciscus de Laureto Pennensis diœcesis, publicus Apostolica & Regia auctoritate Notarius ad requisitionem, rogatum & mandatum supradictorum Reuerendorum Patrum, Dei gratia Dominorum, Vmberti Archiepiscopi Neapolitani, & Angeli Viterbiensis & Tuscanensis Episcopi, prædictis præsentatis litterarum Papalium actis, inquisitione testium, iuramentorum & examinationum, atque processus actitatis & factis præsentialiter per dictos Dominum Archiepiscopum & Episcopum, seu coram eis in Archiepiscopali Palatio ciuitatis Neapolitanæ, prætitulatis anno, mense & diebus, vna cum prænominato Magistro Petro de Rocca-Tarani Sabinensis diœcesis, publico Apostolica & Imperiali auctoritate Notario, præsens fui, & in scriptis simul cum ipso fideliter illa redegi, & in præsenti contextu seu quaterno ordinaui, & propria manu dicti Magistri Petri scripto me subscripsi, meoque solito signo signaui.

[Annotata]

a Videtur velle dicere, adhuc iuuenem imberbem fuisse, cum eum 19 annorum fuisse supra ostendimus.

b Anno 1244 & parte sequentis.

c Frater Ioannes Peccamus siue de Pecham, creatus Archiepiscopus anno 1278 secundum VVestmonasteriensem, anno 1279. vt probat VVaddingus ex litteris assumptionis, mortuus anno 1292 aut sequente.

d Extant Oxonij in Collegio Mettonensi MSS. Disceptationes Thomæ & Pecchami. teste eodem VVaddingo libro de Scriptoribus Ordinis Minorum.

e Videtur legendum Teani siue Theani, vulgo Teano, quæ in illo itinere occurrit & sequentia confirmant.

f Meminit Vghellus tomo 6 Italiæ sacræ huius Domini Guilhelmi: sed arbitratur, quod iam tunc Episcopus comitem se S. Thomæ adiunxerit, quod hinc refellitur.

g Bonifacius VIII captus est Anagniæ anno 1303 intempesta nocte diei Sabbati ante VII Idus Septembris, ob excommunicationem latam in Philippum Regem Francorum. Plura apud Ciaconium legi possunt.

h In Vrbem regressus a sua liberatione, e vita excessit in palatio Vaticano V Idus Octobris, eiusdem anni.

i Erat Petrus de Tarentasia in Pentecoste anni 1274, quo ante decesserat S Thomas, ex Archiepiscopo Lugdunensi creatus Episcopus Cardinalis Ostiensis & Veliternus: at mortuo Gregorio X factus Papa 20 Ianuarij anni 1276, sedit menses 5, dies 2, appellatus Innocentius V.

k Aliud huius Archiepiscopi testimonium relatum supra num. 6.

l Fuit Ægidius de Roma Archiepiscopus Bituricensis, cuius aliud epiphonema supra in Actis num. 41 refertur.

m Imo quadragesimo nono absoluto.

ALIA VITA
Auctore Bernardo Guidonis Episcopo Lodeuensi, ex V codicibus MSS. & Mombritio.

Thomas Aquinas, Doctor Angelicus Ordinis Prædicatorum (S.)

BHL Number: 8155, 8156

AVCTORE BERNARDO GVIDONIS. EX MSS.

LIBER PRIMVS
De ortu, vita, obitu & gestis S. Thomæ.

Qvia hæc fere omnia ex superioribus Actis desumpta sunt, mutato in pluribus ordine narrationis, & substituta alia solummodo phrasi; hic, ne moles nimium excrescat, solum damus titulos, & indicamus numeros priorum Actorum, ex quibus descripta & paßim abbreuiata sunt. Pauca ex Processu Inquisitionis iam edito adiecta esse etiam subnotamus. Tituli ergo illi præponuntur.

Cap. I. De illustri prosapia S. Thomæ & ortu & nomine eius matri prænuntiato. vide caput seu numerum 2
2 De cartula salutationem Angelicam continente. 4
3 De bonā indole pueritiæ eius. 5
4 De profectu eius mirabili in liberalibus disciplinis. 6
5 De ingressu eius ad Ordinem Prædicatorum. 7
6 Qualiter captus fuit in itinere cum Fratribus Ordinis, & vi ablatus. 8, 9
7 De profectu eius in carcere, & de constantia mentis, quā vincens & inuictus Christi tiro accingi meruit ab Angelis cingulo perpetuæ castitatis. 10, 11
8 Qualiter biennio fuit custoditus & inclusus in carcere, in quo probata enituit virtus eius. 12
9 De profectu eius in scientia sub Magistro Alberto, & qualiter innotuit; quoniam diu fuerat taciturnus. 13
10 Qualiter in prima eius responsione scholastica cœpit mirabilis apparere. 13
11 Qualiter factus Baccalaureus in Theologia cœpit in doctrina mirabilis apparere. 15
12 Qualiter factus est Magister in Theologia, & de visione quam habuit, in qua fuit eidem thema, quod proponeret reuelatum. 17
13 De excellentia scientiæ & doctrinæ S. Thomæ. 16
14 De efficacia verborum eius in exhortando ad fidem duos Iudæos. 23
15 De deuotione eius in oratione ac recollectione mentis iugiter ad diuina. 30
16 De efficacia orationis eius ad impetrandum, quod petebat a Deo. 32
17 Qualiter orando obtinuit, dentem superfluum, qui in ore eius supercreuerat, absque periculo amoueri. 52
18 Qualiter eius oratio Fr. Rainaldo socio suo infirmanti extitit in salutem. 51
19 Qualiter sibi oranti Fr. Romanus post mortem apparuit, & de his, quæ sibi reuelauit. 46
20 Qualiter sibi oranti soror eius defuncta bis apparuit, & de ijs, quæ eidem reuelauit. 45
21 De visione alia, quam habuit de Domino Raynaldo, germano suo defuncto. 45
22 Qualiter de tribus, quæ a Deo specialiter petijt, in oratione extitit exauditus. 33
23 Qualiter orando visus est a terra sæpius eleuatus. 34, 35
24 Item de eodem, qualiter oranti eidem, vt sibi reuelaretur a Deo veritas dubiæ quæstionis, Christus visibiliter apparuit, & ipse Doctor orans visus esta terra in aëro eleuatus. 53
25 Qualiter ipse orans vel meditans sæpius visus est in extasi positus & mente raptus. 44
26 Qualiter in die Dominicæ passionis in sacro mysterio apparuit quasi raptus. 30
27 Qualiter circa finem vitæ suæ in raptu mentis fuerint eidem secreta grandia reuelata. 48
28 De abstractione mentis eius a sensibilibus. 48
29 De gratia prædicationis diffusa in labijs eius, ac de muliere sanata a fluxu sanguinis ad tactum cappæ eius. 49, 54
30 De vera eius humilitate ac mititate cordis. 25
31 Exemplum vnum de humili conuersatione eius. 26
32 Item aliud exemplum de humilitate eius. 27
33 De subtilitate ingenij & intellectus, ac capacitate memoriæ eius. 40, 41, 42
34 Qualiter fuit pius, benignus & misericors erga omnes. 37
35 Qualiter contempsit diuitias & honores & gloriam huius mundi. 43
36 De naturali dispositione & habitudine corporis eius. 39
37 De stella, quæ fuit visa descendere & stare super eum. 55
38 De tempore & itinere, quo cœpit infirmari, & de miraculo in halecibus sibi diuinitus præparatis. 57
39 Qualiter finem vitæ suæ præuidit & prædixit in monasterio Fossæ-nouæ. 58
40 Qualiter deuote ac fideliter in extremis susceptis Ecclesiæ Sacramentis, suamque doctrinam in manu sanctæ Romanæ Ecclesiæ relinquens, obdormiuit in Domino. 59, 66
41 De solennibus exequijs ac sepultura S. Thomæ in monasterio Fossæ-nouæ. 63
42 De fideli testimonio Fr. Rainaldi de sanctitate & virginitate S. Thomæ. 64
43 De signis, quæ in hora sui transitus visa sunt & ostensa. 60, 61, 65
44 Quomodo Fr. Alberto Theutonico fuit eius transitus reuelatus. Processu Inquisitionis ibidem citato. 67
45 Qualiter in die sepulturæ ipsius Supprior monachorum Fossæ-nouæ fuit a cæcitate oculorum S. Thomæ meritis liberatus. 62
46 De primo miraculo suauissimi odoris, facto in prima translatione corporis S. Thomæ & de integritate eius in membris & vestibus diuino munere conseruatis. 67
47 Qualiter diuino nutu factum fuisse videtur, vt S. Thomas præsentem vitam finiret & sepeliretur in monasterio Fossæ-nouæ. 68
48 De secundo miraculo odoris, facto in secunda apertura sepulcri eius. Processu Inquisitionis. 52
49 De tertio miraculo odoris, facto in tertia apertura tumuli S. Thomæ. 68
50 De sanitate a tremore corporis, & miraculo odoris ad tactum manus S. Thomæ. 70
51 De integritate manus dextræ S. Thomæ & de miraculo odoris. 71
52 De excellentia gloriæ S. Thomæ, Fr. Alberto scire desideranti & oranti diuinitus reuelata. 22 & Processu Inquis. 62
53 De Canonizatione S. Thomæ. Extat bulla.
54 De numero & nominibus librorum & tractaruum S. Thomæ. 18
55 De opusculis S. Thomæ. 18

LIBER II.
De miraculis S. Thomæ.

PROLOGVS.

Post felicem transitum S. Thomæ diuina non defuere miracula, quibus mirificauit Dominus Sanctum suum: & signis euidentibus ac miraculis atque prodigijs magnis & multis coruscantibus assumptum in gloria terrigenis declarauit. Quorum nonnulla per incuriam Fratrum multo neglecta tempore, obliuioni sunt tradita, & nullius scripturæ testimonio commendata. Ea vero, quæ sequuntur, inferius sub compendio ac breuiloquio, ne sermo prolixior legentibus afferret fastidium, collecta sunt, & accepta tam de prima quam secunda inquisitione, facta de vitæ conuersatione ac miraculis eiusdem per Inquisitores a Sede Apostolica datos sub anno Dominicæ Incarnationis millesimo trecentesimo decimo nono, vsque ad eius Canonizationem, quæ facta fuit postea quadriennio iam elapso sub anno Incarnationis Dominicæ millesimo trecentesimo vicesimo tertio. In fine vero præcedentium miraculorum addita sunt nonnulla alia, quæ relatione & assertione plurimorum approbata sunt & comperta, & addi etiam alia poterunt in futurum. Hæc autem sunt miracula collecta ex Processu primæ inquisitionis factæ de vita, conuersatione & miraculis S. Thomæ per Inquisitores eiusdem, præter illa quæ de fragrantia mirifici odoris superius in contextu historiæ sunt descripta.

PARS I.

Extant priora miracula aut in Actis supra datis, aut in Processu Inquisitionis, ea hic omittimus repetere: ac solum, vt iam circa vitam & obitum a nobis factum est, titulos indicamus.

Cap. I. De milite sanato a dolore ac immobilitate brachij ad tumulum S. Thomæ. 117
2 De alio milite sanato a dolore oculorum ad tumulum eius. 119
3 De medico podagrico sanato ad tumbam S. Thomæ. Processus Inquisitionis. 13
4 De Conuerso sanato a graui vulnere & diabolica illusione. 73.
5 De liberato a mortis periculo a graui tussi voto emisso ad S. Thomam. 98
6 De sanato a graui febre & apostemate. 85
7 De Conuerso sanato a dolore brachij vehementi. 90
8 De monacho liberato a grauissimo dolore & apostemate. 84
9 De sanato ab immobilitate dextri brachij. 93
10 De monacho liberato a febre valida. 87
11 De monacho sanato a morbo pedis. Processus Inquisit. 40
12 De puero paralytico sanato. Processus Inquis. 36
13 De Magistro Matthæo, qui contemnens reliquias S. Thomæ punitur & postea sanatur ab eodem. 70
14 De sanato a doloribus iliacis. Processus Inquis. 48
15 De sanata ab inflatione gutturis. 96 & Processus Inquisit. 54, 56
16 De hydropica sanata ad tactum reliquiarum eius. 112
17 De paralytica sanata ad tactum reliquiarum eius. 114
18 De sanato a dolore coxæ & inguinis. 113
19 De sanato a febre & dolore brachij. 94
20 De liberato a cæcitate oculorum. 101
21 Item de visuprius perdito recuperato. Processus Inquis. 71, 73
22 De sanato ab inflatura gutturis. 103
23 De nobili deuoto ad S. Thomam, cui prædixit liberationem a persecutione. Processus Inquis. 84
24 De curato a tertiana duplici. 120

PARS II.

Miracula posteriora ex MSS. eduntur, quorum præpositi capitalis tituli sunt eiusmodi.
25 De sanato a dolore in renibus.
26 De sanato a dolore in collo ad reliquias S. Thomæ.
27 De sanato bina vice voto emisso ad S. Thomam.
28 Item de eodem, quod sapor piscium fuit ei concessus.
29 De sanato a graui dolore, facto voto ad S. Thomam.
30 De curato a gutta artetica & dolore.
31 De sanato a dolore brachij & spatulæ.
32 De sanato a febri graui.
33 De sanato a dolore in renibus.
34 De corruente conseruato a periculo.
35 De curato a febre continua.
36 De sanata a tumore gutturis.
37 De puella sanata a dolore & clamore.
38 De sanato a dolore oculorum.
39 De sanato a ruptura & inflatura inguinis.
40 De puero sanato a febre continua.
41 De sanato a duplici infirmitate pedis & tibiæ.
42 De sanato a graui inualerudine.
43 De sanato a dolore brachij & dextri humeri.
44 De sanato a debilitate tibiarum & genuum.
45 De puero sanato a fluxu sanguinis.
46 De liberato a dolore vehementi & mortis periculo.
47 De sanato a tumore digiti.
48 De liberato a tremore manuum & febre.
49 De sanato a graui dolore capitis.
50 De sanata a febri & tussi.
51 De sanata a grauibus doloribus capitis.
52 De puero sanato a morbo caduco.
53 De puero sanato a graui infirmitate, ex qua mortis periculum imminebat.
54 De puella sanata a febre continua.
55 De sanato a quaterna.
56 De sanato a ruptura inguinis.
57 De sanato a morbo squinantiæ.
58 De sanata a graui dolore humeri & brachij.
59 De sanato a febre & alijs grauibus accidentibus.
60 De sanato a tumore faciei & gutturis & vinculo linguæ.
61 De sanato a tinnitu & surditate aurium.
62 De sanata a graui surditate.
63 De sanato puero a graui tumore & rubedine.
64 De sanata a dolore brachij.
65 De sanata a graui dolore gutturis.
66 De sanata a febre continua & mortis periculo.
67 De sanata a febre continua.
68 De sanata a graui dolore brachij & spatulæ.
69 De sanato a graui infirmitate.
70 De sanato ab infirmitate brachij sui.
71 De sanato a febre & vomitu.
72 De sanato a graui tussi & sanguinis emissione.

[25] Frater Martinus de Aperitio, Ordinis Fratrum Prædicatorum, [Curantur dolores renum,] in conuentu S. Dominici apud Neapolini, per dies duodecim sic dolore renum grauiter vexabatur, quod nec incedere nec de lecto surgere poterat propter vehementiam doloris. Hic assumpta fiducia & deuotione concepta ad S. Thomam, de quo tot miracula audierat recitari, votum fecit, quod, si eius meritis a prædictis doloribus sanaretur; deinceps in Vesperis & Matutinis memoriam de eo faceret: qui emisso voto, statim consecutus est plenariam sanitatem.

[26] Fr. Thomas de Aduersa dolorem vehementem patiebatur in collo vsque ad brachia, [& colli:] ita quod caput suum hinc inde vertere non potuit, nec declinare in lecto ad dormiendum: sed oportebat, vt sedendo & recumbendo quasi rectus dormiret: qui, postquam tactus fuit in collo cum reliquijs S. Thomæ, sensit se alleuiatum, & sequenti mane plenarie alleuiatum.

[27] a Magister Matthæus de Viterbio Capellanus Domini Archiepiscopi Neapolitani, qui vnus fuit ex duobus, qui portauerunt ad Curiam Romanam inquisitionem factam de miraculis S. Thomæ, [pellitur duplex tertiana,] infirmabatur duplici tertiana in domo Domini Iacobi de Viterbio, Canonici Neapolitani, adeo grauiter, quod de ipsius morte sperabatur magis quam de vita. Præfatus vero Iacobus, auditis miraculis S. Thomæ, compatiens infirmanti, votum emisit se visitaturum vna cum prædicto Matthæo tumulum S. Thomæ, si meritis eius curaretur. Quo voto emisso, adueniente die & hora accessionis futuræ infirmitatis, sensit se totaliter liberatum. Dumque prȩdictus Magister Matthȩus, post conualescentiam dono Dei adeptam, de consilio medici inconsulte quamdam medicinam acciperet (quæ tamen nulla ratione apparente cum potius accidentia grauia generaret, [& periculum e medicinæ detentione.] adeo quod ex hoc videbatur quasi agere in extremis) ipse pœnitens quod de sanitate dono Dei accepta & adepta contentus non fuisset, vt debuerat, prædictum votum sequenti superaddito corroborat & confirmat, S. Thomæ implorans auxilium, vt eum liberaret a prædicto mortifero accidente: & subito absque alterius medicinæ sumptione cœpit primo operari: quo statim alleuiationem recepit, & continuo totius corporis sanitatem.

[28] Prædictus Magister Matthæus de Viterbio, quinquagenario maior, ab infantia sua piscibus vti nō potuit nec vmquam vsus fuerat: [Abhorrenti ab esu piscium,] imo sic natura eius saporem & odorem piscium abhorrebat, quod, si aliquando importunis instantijs aliquorum comedere vel modicum attentasset, reijcere per vomitum oportebat, vel febrem incurrebat. Cum autem venisset ad curiam apud Auenionem cum collega suo, deferens inquisitionem factam de miraculis S. Thomæ, adueniente tempore Quadragesimæ inchoantis, rogauit ipse S. Thomam, vt piscium abominationem a se remoueret; vt cum sodalibus illo tempore absque sui & aliorum graui scandalo seu fastidio posset alijs conuiuere. Et ecce sibi dormienti in nocte sequenti videbatur mensa apponi, & a quodam Fratre in habitu Ordinis Prædicatorum allatus & præsentatus sibi curialiter fuit piscis, quodam dicente: Magister Matthæe comede: quia Fr. Thomas mittit tibi hunc piscem, & sicut iste sic & alij deinceps. Tunc, vt sibi videbatur, comedit sapide & auide dictum piscem. [horum sapor conceditur:] Euigilans autem gratias Deo egit, & socijs retulit cum gaudio petitionem, quam S. Thomæ fecerat, & orationem, quam promiserat & seriem visionis. Hora itaque prandij veniente, pisces coram eo deferuntur, quos ita sapide cum eis cœpit comedere, sicut prius sibi videbatur in visione comedisse: consequenter etiā piscibus vescens, a tremore quodam manuum liberatus fuit, cum comedendo prius acrimoniam frigidam incurrisset. Hoc autem, in curia coram Cardinalibus diligentius examinatus, iurans exposuit, & probatum extitit fide digna probatione plurimorum, qui ipsum nouerant, & cum eo conuersati fuerant annis multis, & viderant ipsum prius pisces abhorrentem & posterius comedentem, fuitque in Consistorio recitatum & in curia diuulgatum.

[29] Petrus Bacafocij de Piperno ex casu, quo cecidit de equo, grauiter fuit læsus in facie & vtroque latere: [sanantur læsus a lapsu,] & cum dolore nimio grauaretur, facto voto ad S. Thomam, quod eius tumulum visitaret, & votum vnum argenteum faceret, ac ferret illuc; statim dormire cœpit, & postmodum a somno excitatus, inuenit se penitus liberatum, & quod vouit adimpleuit.

[30] Fr. Nicolaus Zati de Piperno, Conuersus monasterij Fossæ-nouæ, antequam esset monachus, infirmitatem arteticam in ambabus manibus passus fuit multo tempore, [laborans chiragra,] ita quod manus erant sibi inutiles & dolorosæ. Hic post ingressum Religionis, deuotione concepta ad S. Thomam, deuouit se eidem, vt etiam a prædicta infirmitate & dolore suis meritis liberaretur: & accedens ad sepulcrum eius, flexis genibus super ipsum posuit ambas manus, & post modicum temporis spatium cum orasset ibidem, in continenti sanus & liber a dolore penitus exsurrexit.

[31] Fr. Manuel de Piperno, Conuersus monasterij Fossæ-nouæ, cum grauem dolorem in vno brachio dextero & spatula pateretur, [dolore brachij & spatulæ,] nec inueniret aliquod remedium medicinæ, & brachium suspensum portaret a collo in panno lineo per tres menses & amplius; tandem accedens ad tumulum se posuit super ipsum implorans S. Thomæ suffragium, & disponens in animo suo, quod annis singulis in die festi sui daret viginti solidos pro b pietantia conuentui, si eum suis meritis liberaret: statimque obdormiuit ibidem, & excitatus inuenit brachium extractum de linteo, quo suspensum ad collum portabat, totaliter esse sanum, nec extunc dolorem senset in brachio, nec in spatula meritis S. Thomæ.

[32] Fæmina mulier de Piperno, cum a graui febre per mensem afflicta fuisset, [febri,] ad consilium germani sui viri, Religiosi monachi monasterij Fossæ-nouæ, facto voto S. Thomæ, quod si eam liberaret, eius tumulum voto argenteo visitaret, statim fuit a febre penitus liberata.

[33] Leonardus filius Rynaldi Saraceni de Piperno tantum dolorem patiebatur in renibus, [dolore renum:] quod vix poterat se mouere ac incedere recte: qui accedens ad tumulum S. Thomæ, & ponens se super ipsum, & Sancti implorans auxilium, pro sui liberatione voto emisso, quod rediret iterum cum candela, statim se liberatum sensit, & surgens rectus ad domum suam redijt incolumis.

[34] [præseruatur in lapsu:] Bartholomæus Leonardi de Piperno, casu corruens de loco valde eminenti, dum rueret, clamans ait: S. Thoma de Aquino adiuua me. Sicque rectus ad terram peruenit, & statim inde venit ad tumulum; vbi flexis genibus gratias agens, sine dolore inde surrexit, & cum quodam coëtaneo suo, Petro nomine, inuitatus si vellet currere secum, præcurrit citius Petro.

[35] Fr. Mathæus Theobaldi de Piperno, monachus Conuersus monasterij Fossæ-nouæ, [amouentur febris,] graui febre continue laborans, & per decem dies S. Thomæ implorans suffragium, vouit quod Missam in honorem eius faceret celebrari: & voto emisso obdormiens post somnum inuenit se sic a febre sanatum, quod a domo, in qua infirmus existens iacebat, per monasterium ambulauit.

[36] Iacoba Waldeburn de Somnino tumorem grandem & grossum ad quantitatem duorum pugnorum hominis patiebatur in gutture, [tumor gutturis,] ita quod vix respirare poterat, nec intelligibiliter loqui: quæ dum Pipernum pergeret ad chirurgicum, vt incideretur, constituta in itinere, viso campanili monasterij Fossȩ-nouȩ deuotione concepta ad S. Thomam, se deuouit Ecclesiæ; rogans, vt absque incisionis periculo perciperet sanitatem, veniensque ad chirurgicum ostendit sibi tumorem gutturis. Quo viso deliberauit chirurgicus, tumorem ipsum cum ferro in crastino aperire: in crastino autem, in quo debebat incidi, nullum vel quasi modicum tumorem habuit in gutture. Videns chirurgicus eam esse sanatam, dixit, quod eam oporteret non incidere ac contingere ferro: sicque ad domum propriam sanata meritis S. Thomæ cum gaudio est reuersa.

[37] [dolor vehemens,] Maria puella septennis, filia Landolphi de castro Sompnini, dolore quodam superueniente sic torquebatur, quod se quasi in modum serpentis contorquens, & quasi persona dæmoniaca vociferabatur: quam Sophia mater eius S. Thomæ recommendabat, promittens quod post liberationem eius duceret eam ad sanctum tumulum, & candelam offerret ibidem. Facto voto, statim liberata est puella, & sequenti die sana perfecte surrexit, & cum alijs puellis sociando perrexit.

[38] Bartholomæus Boni-hominis de Somnino, graui dolore & ardore in oculis, [grauis dolor & ardor oculorum,] defluente humore ad oculos, sic affligebatur, quod quasi nihil videbat, nec poterat laborare, & vix ire sine ductore mensibus quasi duobus: qui S. Thomæ se recommendans, votum vouit se nudis pedibus visitaturum cum candela accensa eius tumulum, & voto emisso, in crastino a dicto morbo inuenit se integre liberatum.

[39] Amatus Bruni de castro Sompnini per sex annos & amplius in inguine passus est rupturam & inflaturam ex descensu intestinorum; [hernia,] vnde cogebatur portare lumbare, nec medicamentis curari poterat: qui concepta deuotione ad S. Thomam deuouit se eidem, promittens quod si eum ab illa infirmitate liberaret, supra sepulcrum se lumbare vnum argenteum oblaturum. Post votum itaque emissum infra dies quindecim fuit ab infirmitate liberatus, scilicet inflatura.

[40] Leo puer trium annorum, filius Crescentij Nouelli de castro Sompnini, [febris continua.] ex febre continua cum vehementi calore grauiter infirmus decumbens, & laborans in extremis, emisso voto per auiam eius ad S. Thomam, vt filium a mortis periculo suis meritis liberaret, continuo liberatus est, & cum ceteris pueris fratribus suis cœpit ludere & ambulare.

[41] [Podagra,] Bartholomæus Theobaldi de castro Sompnini ab infirmitate guttæ, quam patiebatur in tibijs & pedibus, vna vice, [dolor ex percussione contractus,] & vice altera a graui infirmitate arreticali seu digiti pedis sui, quam ex percussurā incurrerat, & a quibus curari non poterat remedijs medicinæ, facto voto ad S. Thomam, ab vtroque incommodo totaliter est liberatus & sanatus.

[42] Nicolaus de castro Sompnini a quodam graui apostemate, quod habebat in manu sinistra, propter quod per annum nihil poterat operari, [apostema,] emisso voto ad S. Thomam, post recommendationem sui eidem Sancto factam, ibidem humiliter se prosternens & obdormiens, sanus idem surrexit.

[43] Frater Waldebrunus, Conuersus monasterij Fossæ-nouæ, a quodam dolore graui in brachio & spatula dextra sic grauatus extitit multis mensibus, [dolor brachij & spatulæ,] quod de brachio & manu non poterat se iuuare, nec operari, nec super latus dexterum dormire. Quadam nocte emisso voto ad S. Thomam, quod, si eum liberaret, votum vnum argenteum ad eius tumulum offerret, obdormiuit, & de mane consurgens, inuenit se a dicta infirmitate liberatum.

[44] Magister Iacobus de Piperno, Oblatus monasterij Fossæ-nouæ, [tibiarum & genuū,] a dolore grandi, quem patiebatur in tibijs & genibus, ita quod sine duobus baculis non poterat ire per septem hebdomadas, veniens cum deuotione ad tumulum S. Thomæ, lacrymis eius auxilium implorauit: & accipiens pallium, quod erat super sepulcrum, cum ipso tetigit & inuoluit tibias & genua sua: surrexitque idem in continenti a dolore & infirmitate. S. Thomæ meritis liberatus, & ex tunc sine baculo libere ambulauit.

[45] Nicolaus Petri, puer, a fluxu sanguinis per annum extitit sic grauatus, [fluxus sanguinis,] quod ex illa ægritudine credebatur mori. Emisso autem voto per auiam suam pro dicto puero ad S. Thomam, cœpit puer in continenti meliorari, & infra paucos dies fuit totaliter restitutus pristinæ sanitati & a fluxu sanguinis liberatus.

[46] Petrus de Terracina, cognomento Caroli, vehementi dolore capitis & in membris omnibus sic grauiter torquebatur, [morbus lethalis:] quod credebatur a se ipso & circumstantibus propter hoc moriturus. Hic voto facto ad S. Thomam, eius suffragium implorans, statim fuit totaliter liberatus.

[47] Nicolaus de Epuricio sartor, habitator de Terracina, [chiragra,] guttam arteticam patiebatur in pedibus, cui subito superuenit dolor & tumor in indice dextrȩ manus suæ, timens quod ex hoc redderetur impotens ad exercitium artis suæ, vnde viuebat, & sic perderet victum suum. Voto emisso ad S. Thomam, quod manum argenteam ad eius tumulum deferret, ipsiusque deuote implorato auxilio pro curatione dextræ manus suæ, lectum dormiturus intrauit, & post breuem somnum euigilans, inuenit suum digitum esse sanatum: in quo miraculum miraculo extitit geminatum. Cum enim ipse Nicolaus postmodum citatus esset per Inquisitores datos a Sede Apostolica, vt veniret & de miraculis S. Thomæ veritatem dicturus esset, & ipse se excusaret, [& podagra,] eo quod in pedibus gutta artetica grauabatur, & dilationem, ad veniendum alias, testificaturus de præcedenti miraculo, postularet; subito dolor intensus in prædicto digito superuenit manus dexteræ eidem, timensque vehementer iram Dei & S. Thomæ, deliberauit indilate implorare eius suffragium, vt venire posset, & dolor cessaret. Quo facto in continenti cessauit dolor digiti, & sublato impedimento pedum, ambulare & equitare potuit, & ad dictos Inquisitores eadem die libere peruenit, perhibiturus de miraculis testimonium veritati.

[48] Bartholomæus Petri de c Sermineto per quatuor annos continuos tremorem manuum & tibiarū passus fuit. [tremor manuum & tibiarum, cum febri:] Hic ad S. Thomam deuotione concepta, recommendauit se eidem, vt suis meritis a prædicto tremore & a febre superueniente, quam tunc patiebatur, eum liberaret: & nocte sequenti cum se dedisset sopori, vidit vnum in habitu Prædicatorum, statura procerum, vultuque venustum, venientem ad se, qui eum manu tangebat per pectus & membra, & in continenti expergefactus a somno, inuenit se tam a prædicto tremore quam a febre penitus liberatum.

[49] Petrus Capiani de Sermineto audiens sibi recitari miraculum & beneficium sanitatis, Bartholomȩo Petri supra memorato collatum meritis & suffragio S. Thomæ, concepta deuotione cōmendauit se eidem, vt eum sanaret ab infirmitate graui, quā per duos menses & amplius passus erat & patiebatur ex hepate: ideoque colorem croceum habens, cibi & potus per diderat appetitum, & factus sibimet ipsi grauis & ponderosus in membris suis, languens iacebat in lecto: [difficilis infirmitas,] & facta recommendatione ac implorato auxilio S. Thomæ, hora Vesperarum eodem sero post Vesperas, cum vellet ingredi lectum, sensit, se ab infirmitate prædicta penitus liberatum.

[50] Maria Ægidij de Sermineto per annum passa est tussim siccam cum febre, [tussis sicca cum febri,] ex quibus medicus iudicabat ipsam esse morituram. Hæc audita fama miraculorum S. Thomæ recommendauit se eidem, vt eam a prædictis tussi & febre suis meritis liberaret, & statim post recommendationem fuit a prædictis incommodis penitus liberata.

[51] Rosa vxor Iacobi Bellini de Terracina, per annos circiter nouemdecim passa est quemdam dolorem capitis in parte dextera, [dolor capitis,] vnde vicissim per dies interpolatos grauiter flagellabatur, nec aliquo medicorum remedio poterat liberari. Hæc auditis miraculis S. Thomæ, pro liberatione sua meritis eius obtinenda se ipsi deuote recommendauit, & ex tunc extitit a prȩdictis doloribus penitus liberata.

[52] Stephanus filius Guidonis passus fuit morbum caducum per annū cum dimidio & amplius, [morbus caducus,] in reuolutione lunæ interdum semel, interdum bis, aliquando ter, aliquando quater, & aliquoties sex vicibus. Pater vero pueri condolens, & de eius morte timens, recommendauit eum S. Thomæ, & portauit eum ad sepulcrum eius, & posuit super ipsum implorans suffragium S. Thomæ pro salute pueri: & ex tunc ipse puer fuit a prædicto morbo penitus liberatus.

[53] Iacobus Salacini, dum esset ætatis vnius anni, patiebatur infirmitatem, [morbus lethalis infantis,] ita quod costæ eius a parte anteriori videbantur coniungi cum lumbis seu renibus: vnde vix poterat respirare, & mori ex hoc verisimiliter credebatur iudicio medicorum: cui mater eius Gemma materno affectu compatiens, præmonita a quadam domina muliere, flexis genibus recommendauit eum deuote S. Thomæ, promittens quod ipsum mitteret ad eius tumulum, & offerret oblationem pro eo. Qua recommendatione facta, in continenti sanatus est puer, & sanus vir effectus est tempore succedente.

[54] Sibylla puella quinque annorum ætatis, filia Petri de Piperno, febrem continuam per quindecim dies passa fuit, & dum ex ipsa febre mori crederetur, [febris continua,] & quasi in extremis laboraret, Gemma mater dictæ Sibyllæ S. Thomæ eam recommendauit, vt ab infirmitate illa suis ipsam meritis liberaret: qua recommendatione facta in continenti sanata est puella.

[55] Matthæus de Noria de Piperno febrem patiens, dum a prædicta febre grauaretur iuxta consilium medici sibi datum, [febris quartana,] recommendauit se deuote B. Mariæ de Ripa, & B. Thomæ de Aquino, promittens quod si liberaretur a quartana, flexis genibus ab introitu accederet ad tumulum S. Thomæ, & ipsum tumulum cingeret filo argenteo. Qui emisso prædicto voto, cœpit dormire, & videbatur sibi, quod staret in habitu Prædicatorum cum baculo in manu veniente de Fossa-noua ad ecclesiam supra dictam, ad quam, cum peruenisset, egressa est Beata Virgo obuiam sibi, dicens: Thoma, quo vadis? Et ille respondit: Vado iuuare quemdam pauperem, qui me non desinit inuocare. Et visum est eidem Matthæo, quod S. Thomas ad eum accedens discooperiret ipsum, & in continenti expergefactus de lecto descendit: & ex tunc numquam habuit prædictam febrem, & inuenit se perfecte sanatum.

[56] Ioannes Gorri, puer septem annorum, a natiuitate sua testiculum dextrum habuit grossiorem alio, creuitque grossitudo, ita quod ruptus in inguine fuit, descēdentibus inferius intestinis, ex quo lumbari indigebat, nec curari poterat sine incisione iudicio medicorum. Cui condolens & compatiens auia sua Masa Symeonis de Piperno, [hernia:] audita fama miraculorum S. Thomæ, concepta fiducia, docuit puerum B. Thomæ suffragium implorare, ac promittere, vt si eum sine incisione curare dignaretur, ad tumulum eius pergeret, cum voto imaginis suæ argenteæ: & emisso voto, puer melioratus ibidem extitit, & absque incisione totaliter est curatus.

[57] Petrus, cognomento lætus, de Piperno natalitius, graui superueniente sibi subito squinantiæ morbo loquelam perdidit: [restituitur loquela:] ita quod nec loqui prorsus nec linguam ducere potuit per tres dies: nec medicorum remedijs pluribus eidem adhibitis iuuabatur, & de ipso medici desperabant: qui concepta deuotione ad S. Thomam, cum loqui non posset, manu propria scripsit, vt deferretur ad tumulum S. Thomæ, sperans se eius meritis liberari, scriptumque tradidit Petro genero suo; sed vxor infirmantis obstitit, ne deferreretur ad monasterium Fossæ-nouæ, pro eo quod mulieres non permittuntur ingredi monasterium: quod ipse perpendens, intra se ipsum votum vouit S. Thomæ, eius suffragium implorando, & ex tunc cœpit linguam ducere, & perfecte curatus est in ipso die.

[58] Mulier quædam, Thymiama nomine, de Piperno, passa fuit per quadrienniū vel circiter continuū dolorē in spatula dextera & in brachio & in digito, [tolluntur dolores humeri & brachij,] ita quod filare non poterat cum eodem. Hæc in festo S. Martini veniens ad monasterium Fossæ-nouæ B. Thomæ se recommendans, votum vouit, vt si eam a prædicto dolore sanaret, votum argenteum redderet & offerret. Quo voto emisso ex tunc prædictum dolorem non sensit, sed sanata permansit.

[59] Nicolaus Grassone de castro Sermineti, per septem septimanas & vltra patiens febrem quotidianam & malum hepatis & stomachi & splenis cum dolore capitis, [febris quotidiana cū alijs morbis,] auditis miraculis S. Thomæ, deuouit se eidem Sancto, & sequenti mane inuenit se a prædictis incommodis liberatum.

[60] Fr. Petrus Crescentij, Conuersus monasterij Fossæ-nouæ, a quodam tumore magno seu inflatura, in facie & gutture, [tumor faciei & gutturis,] qui sibi superuenerat intantum grauabatur, quod loqui non poterat, nec etiam quis eidem os aperire præualebat, cum cultello. Hic in tanta afflictione constitutus, & consilio cuiusdam deuoti persuasus, concepta deuotione ad S. Thomam, cum loqui non posset, in corde recommendauit se eidem Sancto humiliter & deuote: & eadem die obdormiens circa nonam, & euigilans hora Vesperarum, se sanum inuenit, & loqui potuit, & pro maiori parte tumor ille detumuit, & ex tunc fuit sanatus.

[61] Nicolaus Picardi de Terracina, graui ac vehementi tinnitu aurium vexabatur: ita quod loquentes alta voce vix audire poterat, [tinnitus aurium cum surditate,] recommendatione autem per ipsum facta ad S. Thomam, de mane surgens inuenit se omnino sanatum, & sicut prius audientem.

[62] Theodora Maniconensis de castro Sompnini, per quatuor menses grauem surditatem adeo passa, quod clamantes alte & filium suum vagientem audire non poterat, [alterius surditas,] facto voto ad S. Thomam, vt eam suis meritis liberaret, sequenti mane inuenit se a prædicta surditate liberatam.

[63] Petrus de Piperno, puer quatuor annorum patiebatur tumorem & rubedinem a crure vsque ad pedem, ita quod tangi ibidem non poterat sine læsione & tremore, [tumor & rubedo pedum,] & puer non poterat se mouere per mensem, & absque incisione liberari non poterat iudicio medicorum. Timebatur eorumdem iudicio, quod si incideretur, esset perpetue impeditus. Mater vero eius compatiens puero, recommendauit eum S. Thomæ, & positus supra tumulum ipsius, post aliquantulam horam per se idem surrexit, sanus effectus & plenarie liberatus.

[64] Domina Lea de Anasola passa fuit per annum cum dimidio infirmitatem in spatula & dolorem in brachio dextero, ita quod ex eo non poterat se iuuare: [dolor brachij,] & cum quadam die audiuisset, quod aliquæ reliquiæ S. Thomæ apportatæ fuissent ad ecclesiam B. Mariæ de Piperno, iuit illuc ad videndum ipsas reliquias, & recommendans se B. Thomæ, posuit brachium super capsulam, in qua erant reliquiæ: & statim sanata est, cœpitque operari & vti brachio sicut prius.

[65] Adelasia filia Gemmæ de Piperno, grauem & mortalem morbum squinanciæ in gutture diebus multis passa fuit: vnde nihil poterat transglutire, [& gutturis,] quæ persuasa a matre, recommendauit se deuote S. Thomæ fuitque perducta ad monasterium Fossæ-nouæ, vbi ad tactum capsulæ reliquiarum S. Thomæ sanata, redijt Pipernum, libera sicut prius.

[66] [febris continua,] Iacoba Petri de Piperno passa fuit febrem continuam, ex qua loquelam perdiderat, & mori ab astantibus crederetur: quam vir eius meritis S. Thomæ recommendans, promisit se eam ad tumulum Sancti perducturum, & oblaturum lampadem & candelā. Quo facto in continenti incœpit euomere, & restituta sibi loquela, febris dimisit eā, & sanata est in illa hora.

[67] Brandicia mulier de Terracina, febrem continuam patiens per dies quindecim, auditis miraculis S. Thomæ, deuotione concepta ad eum, [iterum,] vouit quod si eam suis meritis liberaret, eius tumulum visitaret: quo facto statim extitit liberata.

[68] Agnes Philippi de castro sancti Laurentij, dolorem vehementem patiebatur in brachijs & spatula dextri lateris, ita quod non poterat de lecto surgere, [dolor brachiorum & spatula,] nec se mouere nisi ab alio moueretur: & dum sic per septem hebdomadas grauata iaceret, audita fama miraculorum S. Thomæ, eidem se recommendans, deuote suffragium eius implorauit: quo facto, statim fuit liberata.

[69] [& dextri genu,] Nicolaus Bartholomæi de Piperno dolorem vehementem in dextero genu per annum patiens, ita quod nullo modo poterat plicare tibiam, sed tenebat extensam, nec remedijs medicorum pluribus adhibitis: persuasus a matre sua, seipsum donauit meritis S. Thomæ, promittens quod si eum ab infirmitate prȩdicta liberaret, cum oblatione candelæ tumulum eius visitaret: quo facto, mane sanatum se inuenit.

[70] Petrus Galgani de Piperno, ex quadam percussione facta sibi in brachio dextero, [brachij,] retinuit dictum brachium debile & dolorosum post vulnus iam consolidatum, ita quod brachium non potuit claudere vel aperire: cumque quodam sero dolore brachij amplius solito grauaretur, ad persuasionem Belesiæ vxoris suæ, recommendauit se S. Thomȩ vt eius meritis sanaretur: & in testimonio surgens nullum dolorem sensit in brachio, & extendit illud libere, & sanatum ostendit vxori suæ.

[71] [febris & vomitus,] Petrus Hectarij de Piperno, dum quadam graui febre & vomitu vehementer affligeretur, & ex hoc timeret mori, ad persuasionem vxoris suæ recommendauit se S. Thomæ, vt eum suis meritis a febre & periculo liberaret. Quo facto in continenti febris & vomitus cessauerunt, & sanus effectus libere ambulauit.

[72] Magister Marcus Clericus S. Luciæ ecclesiæ de Piperno, [tussis & sanguinis emissio.] per tres annos quamdam tussim cum emissione sanguinis per os & per nares passus fuit. Hic quadam die in monasterio Fossæ-nouæ, deuotione concepta ad S. Thomam pro receptione sanitatis suæ, eidem Sancto se recommendans, posuit se super sepulcrum eius, & inde Pipernum rediens, nocte sequenti multo sanguine emisso per vomitum, ex tunc sanus effectus est a prædicta infirmitate meritis S. Thomæ.

[Annotata]

a Refertur late hoc miraculum in Processu num. 85.

b Alij passim pitancia, ferculum in monasteriis a pietate dictum.

c Nunc passim sermoneta tribus a Signia & Anagnia milliaribus distans oppidum, Pipernum versus.

PARS III

Hvc vsque miracula collecta sunt & excepta tam de prima quam de secunda inquisitione, facta per Inquisitores datos a Sede Apostolica de vita & conuersatione ac miraculis S. Thomæ: de hinc sequuntur collecta, & accepta ex his quæ assertione fide digna plurium comprobata sunt & comperta.

Tituli huius partis sunt eiusmodi: quibus subnotantur capita seu numeri superiorum Actorum, in quibus miracula hic omissa, continentur.

Cap. 73 De leproso sanato & mundato. 77
74 De sanata a graui apostemate. 78
75 De sanato ab impotentia ad ambulandum. 78
76 De sanato a febre meritis eius. 76
77 De liberato a periculo mortis in flumine, S. Thoma inuocato. 104
78 De muliere sanata ab infirmitate oculorum ad inuocationem suffragij S Thomæ. 105
79 De alia liberata & sanata a partus periculo & dolore, inuocato nomine S. Thomæ.
80 De muliere sanata a periculo brachij inuocato S. Thoma. 106
81 De sanato a tumore & vlceribus tibiæ. 110
82 De curato a morbo fistulæ inuocato S. Thoma. 111
83 De liberato a morbo podagræ. 115
84 De Archiepiscopo Neapolitano tam a tumore tibiæ, quā a febre sanato suffragio S Thomæ. 121, 122
85 De quodam somario onerato, & de equo a casu & præcipitio mirabiliter custoditis suffragio S. Thomæ. 124, 125
86 De matre prægnante & hydropica liberata a mortis & puerperij periculo imminenti, ac de partu mortu suscitato a B. Thoma.
87 De sanato a quartana, & medico redarguto per S. Thomam.
88 De sanato a dolore renum & spiritu blasphemiæ meritis S. Thomæ.
89 De sanato a tribus incommodis inuocato nomine S. Thomæ.
90 De muliere vexata a dæmonio liberata meritis S. Thomæ.
91 De paralytico sanato ad tumulum S. Thomæ.
92 De sanato a surditate aurium ad votum S. Thomæ.
93 De puero sanato a corpore inflato ad tumulum S. Thomæ.
94 De paruulo contracto sanato ad tumulum S. Thomæ.
95 De puella paralytica & lethargica sanata ad tumulum S. Thomæ.
96 De curato a morbo fistulæ & fracturæ, facto voto S. Thomæ.
97 De resuscitatione mulieris defunctæ meritis S. Thomæ.
98 De visione Fratris Minoris, in qua S. Franciscus apparens testimonium perhibuit doctrinæ S. Thomæ.
99 De liberatis a periculo & naufragio maris meritis S. Thomæ. 80

[79] [Liberatur parturiens.] Qvædam de Piperno Domina, in partu periculose laborans cum dolore, inuocato S. Thoma, & imposito quodam cingulo, quod fuerat super eius sepulcrum, super corpus eiusdem mulieris, statim libere peperit, liberata a periculo & dolore …

[86] Domina Maria, vxor Domini Arnaldi, neptis Summi Pontificis ex sorore, cum apud Auenionem esset prægnans, nec non hydropica, a medicis de salute sua fuerat desperata. Vnde plenam absolutionem & remissionis gratiam & indulgentiam missam sibi in tali periculo a Domino Summo Pontifice per Episcopum a Lodouensem fuerat consecuta, tamquam de proximo moritura. [sanatur extreme ægra,] Cui confessor proprius persuasit, vt ad S. Thomam, de cuius Canonizatione fienda tunc temporis agebatur, deuotionem conciperet, seque deuoueret eidem pro obtinendo eiusdem Sancti meritis beneficio sanitatis. Quod cum fecisset, sequenti nocte vigilans, vidit perspicua visione iuxta lectum suum consistere S. Thomam in habitu Fratris Prædicatoris, dicentem sibi dulci eloquio, voce miti: Vis tu curari? Quæ putans tunc ipsum alium esse Episcopum a priori, videlicet Episcopum b Canturiensem, quæsiuit an absolutionem factam sibi prius ex parte Summi Pontificis per Episcopum Lodouensem ipse venerit confirmare. Erant enim ambo Episcopi assumpti de Ordine Prædicatorum, eius habitum deferentes. Qui respondit eidem, se non esse Episcopum, quem putabat, [apparente S. Thoma,] sed esse Fratrem Thomam de Aquino, cui se deuouerat, & addidit ei dicens: Domina, comple votum quod fecisti, & curaberis. Quæ vocans matrem suam, sibi retulit prædictæ seriem visionis. Vouet igitur vtraque, scilicet mater & filia, quod mitteret annuatim cereum sex librarum in Natiuitate Domini ad proximiorem conuentum Ordinis Prædicatorem, vnumque Fratrem in conuentu Auenionensi, tunc magis vestibus indigentem, indueret. Facto itaque mane corpus eius manifeste detumuit, sed nec illa votum compleuit de nocte promissum. Iterum autem S. Thomas de nocte sibi apparens ipsam dure redarguit, quia quod vouendo promiserat, videlicet Fratrem vnum Auenionensis conuentus magis indigentem induere, non implesset: quæ sic admonita votum perfecit, & sanitatem perfectam continue est adepta. Eadem quoque Domina cum partus tempus & hora venisset, & fœtus partim intra vterum partim extra vterum eius existeret, sed parere nequiret, S. Thomam in sui auxilium inuocauit, [parit prolē mortuam,] fuitque mox a puerperio pariendo libere expedita. Credens autem mater puerperæ partum viuum existere, qui iam mortuus natus fuerat, mox eum baptizauit ibidem. Demum comperto quod reuera natus mortuus fuerat, orauit deuote cum lacrymis S. Thomam, [ad vitam resuscitatā vt baptizaretur:] vt, sicut filiam suam matrem infantuli liberauerat bina vice, iam mortuum filium suscitaret, vt sacro renatus baptismate non periret, sed viueret in æternum. Oratione itaque facta, apparuit rediuiuus, & sacro regeneratus lauacro, mox migrauit in æternum victurus: triplicatur itaque gaudium in triplici facto miraculo meritis S. Thomæ.

[87] [Tolluntur febris quartana,] Quidam febre quartana laborans, deuote se commendauit S. Thomæ, implorans eius suffragium sibi fieri in salutem, fuitque a quartana subito liberatus. Cum autem medicus diceret, quod virtute naturæ hoc potuit accidisse, apparuit medico S. Thomas, eum redarguens, quia honorem Deo non dederat de facto miraculo, sed naturæ: addidit quoque dicens, quod cito de se ipso Officium Missæ cantaretur in Dei Ecclesia.

[88] [dolor renū,] Iacobus de Piperno graui dolore renum vexabatur, ex quo murmurans contra Deum, sæpius videbatur spiritu blasphemiæ conturbari: hic argutus est a monachis monasterij Fossæ-nouæ, & admonitus vt ad S. Thomam deuotionem conciperet & haberet: fuitque delatus ad sepulcrum eius, vbi curari meruit, licet non statim; donec agnoscens ob grauem culpam murmuris hoc sibi accidere, pœnituit, & cum lacrymis, orauit, & tibias suas velamine sepulcri S. Thomæ inuoluens, ait: B. Thoma non hinc recedam, nisi tuis fuero meritis liberatus. Quo dicto, subito curatus fuit, gratias agens Deo & Sancto, cuius meritis effectus est sanus.

[89] Diadema filia Nicolai subito quadam nocte facta fuit artetica, & tremens corpore ac muta: [triplex morbus:] cui cum pater innueret vt ad aliquem Sanctum se conuerteret, & votum faceret (saltem mente, quia ore non poterat) nec illa acquiesceret innuenti; S. Thomam ad eius reduxit memoriam, monens eam vt ei faceret votum suum. Illa vero S. Thomam inuocans, vix eius nomine expresso, fuit continuo totaliter reddita sanitati.

[90] [sanantur energumena,] Maria Landulfi videbatur vexari a dæmonio, & non poterat ab aliquo teneri, nec cibum sumebat. Cui sic grauiter patienti mater eius compatiens, votum vouit, quod sepulturam visitaret S. Thomæ: quo facto fuit filia subito penitus liberata.

[91] In castro de Rocca-sicca quidam ex maledictione patris, quem offendens percusserat, quasi paralysi dissolutus, in vltionem peccati & maledictionis paternæ inutilis factus fuit. Hic pœnitens de peccato, fecit se ad S. Thomæ tumulum deportari: [paralyticus factus ob rebellionem in patrem,] vbi dum orat & implorat, vt S. Thomæ meritis paternæ maledictionis sententia a Deo misericorditer relaxetur, perfectæ restitutus est sanitati, sicque ad patrem festinauit correptus, vt ab eo patrati sceleris veniam imploraret.

[92] Iordanis de Marco ex quadam præcedente ægritudine extitit factus surdus. Hic accessit pro salutis remedio ad tumulum S. Thomæ, in suis auribus guttas modicas aquæ benedictæ instillans, eiusdem Sancti inuocato nomine, [surdus] factoque voto, quod totam suam familiam cum candelis adduceret ad eius sepulcrū; oratione ibidem facta dum idem rediret domum suam, [voto nō impleto a S. Thoma reprehensus,] de qualibet aure eius cecidit quasi modicum frustum carnis, sicque auditum recepit & aurium sanitatem. Qui votum admissum implere differens, per visum a S. Thoma dure arguitur de neglectu, & ita correctus impleuit votum, quod fecerat, iam dilatum.

[93] Domina Heremita filium habens in corpore turgido sic afflictum quod non poterat ambulare, ipsum cum marito suo detulit ad tumulum S. Thomæ: [habens corpus turgidum,] vbi cum positus super illud per aliquod spatium extitisset, fuit immediate S. Thomæ meritis liberatus, & sanus factus.

[94] [contractus:] Quædam Domina de Astrubio, filium habens paruulum & contractum, audiens a Fratribus Prædicatoribus, euntibus pro Canonizatione B. Thomæ recitari miracula quæ fiebant meritis eius, puerum ipsum portauit ad tumulum S. Thomæ: quem cum paruulus contigisset, continuo est sanatus.

[95] [curantur phrenesis & lethargia:] In castro S. Laurentij de Valle iuxta monasterium Fossæ-nouæ quidam habuit filiam, amentia quadam percussam: ex quo tempore procedente facta fuit immobilis, quasi lapis, nec comedere nec loqui seu respirare commode iam valebat. Videbatur quasi ex phrenesi vel maniaca passione infirmitatem letargicam incurrisse: cui cum non posset subueniri remedijs medicinæ, pater eius, audita fama miraculorum S. Thomæ, votum fecit, eamque ad S. Thomam deuouit, orans vt eius meritis aut de vita subtraheretur, aut Dei misericoricordia sanaretur. Portatur igitur puella semiuiua ad monasterium, & in ecclesia ad sepulcrum S. Thomæ de Abbatis licentia intro fertur, collocaturque super sepulcrum, quo vsque redeunt monachi de mensa, a qua iuerunt ad ecclesiam, ad gratias referrendas. Dum igitur propter reuerentiam conuentus pater vellet filiam de tumulo leuare, illa sic ait: Pater, ne me tangas, quia vnus magnus Frater Prædicator, qui me sanat, [apparente S. Thoma,] coram me stat, & a quodam homine nigro, qui me ita ligatam tenuit, me defendit. Conuenerunt illuc Abbas & monachi, & orant exaudiri S. Thomæ meritis preces patris, vt filia liberaretur. Tunc quoque visum fuit puellæ, quod prædictus Frater vtramque manum suam a capite puellæ vsque ad pedes deduceret, dicens ei: Puella surge, quia curata es. Ad quod verbum statim surrexit puella, reddita pristinæ sanitati.

[96] [fistula in digito pedis:] In ciuitate Neapoli iuuenis quidam, nomine Eunuchus Mauremander, fistulam & fracturam patiebatur in vno articulo seu digito pedis sui, vbi medicorum iudicio oportebat incidi, ne toti pedi aut corpori grauius periculum immineret. Hic vouit se visitaturum cum pede de cera tumulum S. Thomæ, vt eius meritis curā pedis reciperet, ne incidi pedis digitum oporteret: & ecce de nocte apparuit Frater vnus Prædicator, qui eum absque incisione curare promisit. Venit itaque mane medicus, & curatum iuuenem reperit, quem sero dimiserat tam grauatum.

[97] In prouincia Lombardiæ superioris in Pedemontis castro, quod dicitur Tagnanum, quædam domina filium habens in Ordine Prædicatorum, Fr. Rufinum nomine, [mortua resuscitature] præsente ipso filio cum multis alijs consanguineis infirma decumbens, mortua fuit. Cumque omnes flerent circa funus, dictus Frater filius defunctæ mulieris sic flentes alios alloquitur: Nuper in Romana curia apud Auenionem Fr. Thomas de Aquino Doctor, fuit Sanctorum catalogo annotatus: Oremus, obsecro, vt eius Sancti meritis Deus dignetur hanc mortuam suscitare. Omnes igitur parentes cum filio genua flectunt, & cum lacrymis deuote Deum supplicant, vt per S. Thomæ merita illa mortua suscitetur: & ecce subito defuncta mulier resedit viuens, videntibus & congaudentibus cunctis, qui aderant: & luctus flentium in risum, dolorque in gaudium commutatur de mortua suscitata.

[98] Frater Eleutherius Ordinis Fratrum Minorum, cum esset in quadam quæstione perplexus, & in libris S. Thomæ negligeret quærere veritatem, deuote orauit Dominum & sanctum Franciscum, vt sibi veritas panderetur: & ecce vidit ibi in visione S. Franciscum & S. Thomam de Aquino, [Doctrina S. Thomæ a S. Frācisco apparente approbata.] cappa stellis splendidis ornata indutum, & super ipsos Virginem Matrem Dei cum filio, duas coronas splendidas manibus tenentem & super ipsorum capita imponentem: cumque tali visione plurimum delectaretur, audiuit S. Franciscum dicentem sibi: Crede huic, ostendens & indicans S. Thomam; quia eius doctrina non deficiet in æternum. Qui euigilans & scripta S. Thomæ legens, de dubio suo certificatus extitit, cognita veritate. Prædicta Frater ipse Eleutherius pluribus enarrauit, sub fide asserens esse vera.

[99] c Cum Fr. Gulielmus de Tocho Ordinis Prædicatorum, Prior conuentus Beneuentani, cum socio suo Fratre Roberto Lectore, veniret per mare ad Romanam curiam apud Auinionem, inuentarijs factis de miraculis S. Thomæ, de cuius canonizatione tunc temporis tractabatur; accidit, vt ipsis nauigantibus quadam nocte magna pluuia ingruente, [Periculum naufragij sublatum.] & tempestate grauissima excitata in mari, galea, in qua cum alijs nauigabat, ad montem Argentanum violentia ventorum nimia impellebatur, nec dubium ab impulsu confringenda. Nautæ namque non poterant tanto impetui occurrere, nec tali periculo poterat nisi diuinitus subueniri. Desperant itaque nautæ de vita, & vestimenta sua deponunt, si forte natando fuerint euasuri: clamant ad Fratres qui latebant inferius, vt Dominum & Sanctos inuocent, vt propinquo nautis naufragio subueniant perituris. Orationi instant Fratres Deumque orant, & inuocant SS. Dominicum & Petrum Martyrem; & specialiter S. Thomam, pro cuius Canonizatione nauigabant, deuotis precibus interpellant, vt eis subueniant, & S. Thomas adiutor adsit: ne illa, quæ per eum Deus fecit miracula, quæ in scriptis redacta ad Romanam curiam secum ferebant, marino naufragio submergantur. Quid plura, cum vicinior fuisset monti galea, & periculum de proximo immineret, subito ventus alius a montis latere perflauit, & galeam a monte mox coëgit in viam prosperam salutari nauigio, & fugato periculo direxit: & cum illud periculum euasissent, omnes exclamare cœperunt miraculum a Deo factum, sicque per S. Thomæ suffragium liberati a naufragio, Deum protinus & S. Thomam laudauerunt. Multa quidem & alia miracula operatus est Deus per S. Thomæ de Aquino merita in diuersis mundi partibus, quæ non sunt scripta in præsenti tractatu. [Epilogus.] Hæc autem scripta sunt ad Dei & Sancti sui gloriam & honorem, vt legentes credant, & confidentiam maiorem concipiant ad eumdem. d

[Annotata]

a Erat Lodunensis & infra Lugdunensis, cui tunc præerat Petrus de Sabaudia, sed non Ordinis Prædicatorum, vt hic dicitur. Correximus Lodouensem, vbi tunc Bernardus Guido præerat. An recte?

b Et hic error amanuensium, forsan Cantanensis ex insula Creta aut Cannensis in Apulia aut similis substituendus. Non Cantuariensis, qui erat VValterus Reynoldus e Sede VVigorniensi assumptus, non etiam Ordinis Prædicatorum.

c Habetur in Actis supra num. 80. Sed ob circumstantias hic repeti placuit.

d In MS. Pictauiensi sequebatur Bulla Canonizationis, dein vti etiam in MSS. aliis Chronicon breue, ac tandem subiiciebantur hæc verba: Explicit Legenda S. Thomæ de Aquino. Quod omnia ad eumdem auctorem essent referenda. De ætate S. Thomæ supra egimus.

ALIA MIRACVLA
Excerpta e Vita MS. Codicis Vltraiectini.

Thomas Aquinas, Doctor Angelicus Ordinis Prædicatorum (S.)

BHL Number: 0000

Ex MSS.

[1] [Curantur inflatura,] Clarina sanctimonialis in ciuitate Papiensi patiebatur inflaturam, ad instar vnius oculi, in iunctura brachij sinistri vndecim annis, nec potuit curari. Deuouit se B. Thomæ de Aquino, si eam liberaret, quod diceret vnum psalterium & centum venias faceret ad honorem S. Thomæ, & ieiunaret Vigiliam eius, quamdiu viueret: facto voto, statim est sanata.

[2] [iterum,] Iacobus piscator inuocauit S. Thomam, & statim sanatus est ab inflatione crurum & fæmorum.

[3] [contractio,] Puella quædam contracta per nouem annos a die natiuitatis suæ ambulare non potuit, mater deuouit eam S. Thomæ, qui apparuit ei in visu dicens: Forti animo esto, quia cito filiam tuam curari faciam. Et puella expergefacta continuo cœpit currere, nec post multos dies potuit in domo detineri.

[4] Dominus Regnus graui dolore iuncturæ pedis & tibiæ vexabatur per tres hebdomadas, [dolor pedis & tibiæ,] sed facto voto, statim sanatus est.

[5] [impotentia in orando,] Harmilla sine sustentatione baculorum ire non valens, deuouit se B. Thomæ, quod portaret ad altare suum imaginem ceream, si sanaretur, & statim sanata est.

[6] [febris continua,] Iacoba ex febre continua perdens loquelam, credebatur mori: quam vir eius recommendauit meritis S. Thomæ, vouens quod eam ad eius tumbam perduceret, & offerret lampadem & candelam, statimque incepit euomere & loqui, & sanata est.

[7] Benedicta febrem continuam patiens per dies XV, auditis miraculis S. Thomæ, vouit quod, si eam sanaret, tumbam eius visitaret cum candela & oblatione, & statim sanata est.

[8] [iterum,] Dominus Martinus, ciuis Papiæ, febre continua laborauit intantum, quod non poterat manum mouere, & medicus desperabat. Hic vouit, dicens: Si me S. Thomas sanauerit vsque cras ad tertiam, visitabo altare suum discalceatis pedibus, & offeram vnam candelam propriæ staturæ. Protinus qui immobilis erat, nec se in loco volutare potuit, per seipsum sanus surrexit, & votum adimpleuit.

[9] [morbus gutturis,] Cisnina Soror Ordinis Prædicatorum de Papia in monasterio S. Mariæ de Nazareth, laborans e gutture, desperata fuit a medicis: sed emisso voto cum alia Sorore ad S. Thomam, eius meritis est curata.

[10] [iterum,] In ciuitate Papiensi fuit puella Domini Petri Seclasij a natiuitate gutturosa, quia tres a gauanos habuit: quæ cum esset annorum sedecim, & non posset medicina curari, mater eius vouit B. Thomæ, si eam curaret, quod diceret semper in honorem eius ter Pater noster & ter Aue Maria, & offerret puellam ceream ad altare suum, statim voto facto curata est.

[11] Magister Dominicus de Tremonia, nunc ciuis Papiensis, [lepra,] leprosus apparuit in facie, & quod peius erat interius vrebatur. Vnde dicebat: Nescio si maior sit pœna in inferno, quam ista, quam intus patior: nec potuit bene dormire nec quiescere per quatuor menses, nec ausus fuit illo tempore apparere. Hic audita littera cum miraculis de Canonizatione S. Thomæ, deuouit se ei. Cui apparuit S. Thomas in cathedra legens, habens prope aurem columbam, quæ sibi quæ legeret indicauit. Qui benedixit & signauit eum, & bene dormiuit in nocte, & surrexit sanus a dolore intrinseco & a turpitudine faciei.

[12] [fluxus sanguinis,] Bolinus de Vallaria, ciuis Papiæ, passus est fluxum sanguinis, & accedebat specialiter media nocte. Hic ad persuasionem socij sui se deuouit B. Thomæ quod semper ieiunaret Vigiliam suam: quod votum socius suus similiter compromisit. Voto igitur facto coram altari maiore, prædictus in visione audiuit nocte sequenti, B. Thomam legentem in cathedra, In principio erat verbum. Et cum euangelium legisset vsque ad verbum caro factum est, euigilauit etiam hoc dicendo: & statim sensit se liberatum totaliter.

[13] [infirmitas capitis.] Magister Andreas de Perathaon, fusa oratione cum lacrymis ad altare B. Thomæ in ecclesia Fratrum de Papia, curatus est, statim a graui & periculosa infirmitate capitis meritis S. Thomæ.

[14] Bartholomȩus ciuis Papiæ, propter quemdam iactum lapidis, quem fecit ei socius suus in scholis super caput eius, quatuor annis fuit ita grauiter infirmatus, [vertigo capitis.] quod vertiginem maxime patiebatur, intantum quod sæpe in qualibet septimana cadebat in terram, nisi quando poterat aduertere de infirmitate: quia tunc lectum intrabat, ne ad terram collideretur. Hic S. Thomæ deuouit, quod si eum curaret, semper eius vigiliam ieiunaret, qui mox perfecte curatus est.

[15] Petrus de Campanili b de Pœnitentia B. Dominici, filium habuit decem annorum, qui de scala super ferrum cecidit, & os capitis sui fregit, [vulnus capitis,] ita quod plaga emittebat flatum magnum, intantum quod extinxisset candelam accensam, & continue laborabat. Timens pater pueri mortis euentum, eum S. Thomæ de Aquino deuouit, & caput cereum promisit genibus flexis cum lacrymis ante altare suum. Statim ergo, vt domum rediit, filium reperit sanatum.

[16] Domina Iacobina de Bethania, infirma fuit de rheumate intantum, [catharrus,] quod septem septimanis de loco nō potuit se mouere. Hæc, dum quadam die Sabbathi peius haberet, deuouit se B. Thomæ de Aquino, & illa nocte perfecte dormiuit, & in mane sensit se statim plenissime liberatam. Simile legitur de Domina Ymelia Liberosa.

[17] Domina Helena, vxor Domini Petri Rubei, deferens votum suum ad altare B. Thomæ, [iterum,] protestata est coram Priore Papiensi, quod fuerat infirma de rheumate XVI mensibus, ita quod quatuor vltimis non poterat se iuuare, sed mori credebat, & iam receperat corpus Christi pro viatico. Quæ ergo a medicis non potuit curari, votum fecit B. Thomæ, & perfecte sanata est.

[18] Petrus Caroli de dolore capitis & in membris sic grauiter torquebatur & clamabat, [Capitis dolor] quod credebatur moriturus. Hic facto voto ad S. Thomam, orando statim euomuit, & sanatus est.

[19] Quidam puer Papiensis cum pueris ludens, impulsus est ab vno sociorum, cadensque de quadam tabula alta, portabatur ad domum propriam semiuiuus. [læsura capitis ex lapsu.] In media nocte cum appropinquaret hora mortis, pater pueri de lecto surrexit, & flexis genibus vna cum matre pueri lacrymabili voce S. Thomæ patrocinium implorauerunt, vouentes quod puerum super altare suum offerrent. Post votum oculos puer aperuit, & sanatus est.

[20] Domina Y melina, vxor Bernardi Galli de Papia, habuit quinque filios, [infirmitas lethalis.] qui omnes eadem infirmitate defuncti sunt: cumque aliam filiam haberet eadem infirmitate laborantem, in qua iam apparebant insignia mortis in ore & in facie eius, parentes vouerunt quod portarent eam cum imagine cerea ad altare S. Thomæ, si eam liberaret; & ecce, quæ erat mortua surrexit incolumis.

[21] Ioannes de Cella-noua portauit annis XXIIII vnum c quadrellum, nesciens in corpore suo; quia quādo fuit percussus, [apostema,] hasta quadrelli fuit extracta sine ferro, & tandem generauit sibi in corpore apostema periculosum cum febre, nec poterat curari. Sed Simon Ordonus, mercator & ciuis Papiæ, socius eius, dum esset in domo Prædicatorum in festo S. Thomæ, vouit quod si eum sanaret, offerret super altare suum vnum florenum: & eadem die apostema fractum est, & quadrellus exiuit, & curatus est.

[22] In ciuitate Papiensi Philippus, filius Domini Albertini, clandestine desponsauit Ricadonam iuuenculam; sed hoc palam non confitebatur, imo totum contrarium dicebat: & dictæ puellæ dicebat, quod peccaret mortaliter si alium sponsum acciperet. Ideo stetit sic annis quatuor exspectando, quod Deus immutaret voluntatem eius. Audiens autem, quod Deus mirabilia operaretur meritis B. Thomȩ in ciuitate Papia, [Effectus desponsationis procuratur.] orauit, vt eius patrocinio dictus Philippus eam palam desponsaret in coniugem, sicut tenebatur. Et vouit, quod de labore manuum suarum paramentum completum daret pro vno Sacerdote; & faceret centum venias ante altare suum, & quod singulis annis quamdiu viueret visitaret capellam suam, & eum faceret depingi in ecclesia Fratrum, & se virumque suum ante pedes S. Thomæ. Facto voto & orante ea, S. Thomas apparuit sibi cum duobus, dicens: Ego sum B. Thomas de Aquino, quem tanta instantia petiuisti. Et hi duo sunt Apostoli Iacobus & Philippus, quos in deuotione habes: vnde scias petitionem tuam plene exauditam. Dictus ergo Philippus venit, & matrimonium consummauit, dicens matri puellæ: Vere credo quod maleficium fecistis mihi, quia non potui quiescere his diebus, dicendo continuo in me ipso: Vade, Vade, desponsa eam. Cui mater & puella dixerunt non fuisse maleficium, sed Dei & S. Thomæ beneficium. Hoc facto, dictus Philippus recessit, quia non audebat stare in ciuitate.

[23] Quidam puer trium annorum vnum Turonensem transglutiuit, [malum auertitur:] timensque mater, ne magnum vomitum sibi faceret, facto voto, puer per secessum Turonensem emisit.

[24] Domina Beatissima, vxor Domini Finiberti, ciuis Papiæ, dolore cordis acutissimo vehementer affligebatur: quæ cum se B. Thomæ deuouisset & cor cereum promisisset, [curantur dolores cordis,] etiam depingi eum promisit, & protinus est liberata.

[25] Petrus Cirpiacus, inuocato auxilio B. Thomæ, & facto voto vnam candelam propriæ magnitudinis offerre, [corporis,] & vnum Turonensem super altare suum, curatus est a maximo dolore, quem in corpore patiebatur, & votum compleuit.

[26] Frater Andreas Cistertiensis meritis S. Thomæ, quem inuocauit, a vehementi dolore, & rubedine faciei, [faciei,] quem ex humore colerico patiebatur, est subito liberatus.

[27] Dominus Simon de Laboria, ciuis Papiensis, filium habuit, [apostema,] qui per S. Thomam fracto apostemate periculum mortis euasit. Nam medicus eum inciderat, & modicus sanguis effluxerat, sed nihil conualuerat: propter quod timens eius periculum, statim facto voto a patre, curatus est, & totum apostema per os proprium emisit.

[28] Constantia puella in Papia habuit apostema in aure, [iterum,] vnde quinque diebus non potuit dormire vel quiescere. Hæc implorauit S. Thomam facto voto, & illa nocte bene dormiuit, & fracto apostemate curata est.

[29] Margarita vxor Bartholomȩi ferrarij, ex quadam scintilla ignita, quæ percussit faciem eius & oculum eius dextrum, [tumor faciei,] dubitauit ne oculum perderet propter tumorem faciei: videns autem, quod periculum cresceret, & medicina non proficeret, inuocans S. Thomam vouit, quod offerret ad altare suum oculum de cera: & subito plene liberata est.

[30] Dominus Simon Georgius ciuis Papiensis, multis infirmitatibus laborabat, febre continua, [plures morbi] disenteria & vomitu & lingua adeo arida, quod ne verbum formare poterat, & medici de salute corporis desperabant. Ipse & vxor eius cum deuotione redierunt ad suffragia B. Thomæ, facientes vota sua & subito curatus est.

[31] Y milia vetula habens inflaturam in crure adinstar pugni, deuouit se B. Thomæ, [tumor crutis.] & statim recessit tumor ille, & fuit totaliter liberata.

[Annotata]

a [Gauiai.] Id est tonsillas seu glandulas, qua emendatius loquentibus Italis diminutiue dicuntur Gauigne.

b Ita vocantur viri fœminæque, qui in vita laicali sub directione PP. Dominicanorum vitam instituunt, etiam habitu modestiori vtentes. De quibus fuse tractabimus ad Vitam S. Catharinæ Senensis XXX Aprilis.

c [Quadrellus.] Sic Itali sagittam vocant quadrangula imo quadrilatera instructam cuspide.

TITVLI MIRACVLORVM
Excerpti ex Vita MS. S. Thomæ Mediolani in Conuentu Gratiarum ex libro 1 Ambrosij Taëgij folio CCLVIII.

Thomas Aquinas, Doctor Angelicus Ordinis Prædicatorum (S.)

[1] Liberati podagra & artetica. I Quidam arte chirurgicus, II Nicolaus Angeli de Piperno, III Boëthius Passagethius de Terracina.

[2] Contracti, I Petrus Francisci de Piperno, II mulier de burgo Bassignano, III Souerr… de burgo S. Iustinæ, IV Hermela de Grauelono, V Puella Papiensis.

[3] Paralytici, I Iacobus Romanus, II Maria de castro Carperito.

[4] Febricantes, I Thomas Paganus de Piperno, II Raynerius de Babuco, III Ioannes de … IV Iacobus de Pastina, V Iacobus filius Petri de Riboldo, VI Raynaldus Bugal, VII Cæsarius de Bono Neapolitanus, VIII Humbertus Archiepiscopus Neapolitanus, IX Canonicus Matthæus, X Meliorinus Tachonus, XI Ioanninus filius Nicolai Famberti, XII Filius Zanini Papiensis, XIII Orthinus de Barrocha, XIV Leonardus filius Augustini Arsueri, XV Lechetus.

[5] Leprosi, I Thomas de Piperno, II Dominus Primus de Cremona.

[6] Apostematici, I Bartholomæus de Ferentino, II Simon Orsanus, III Filius Simonis de … IV Constantia puella, V Albertinus de Bobellis, VI Bartholomæus.

[7] Varij ægri, I Ioannes de Alderico, II Petrus de Carellis, III Rochus de Cagnano Presbyter, IV Beatrixina vxor Imaberti, V Beatrix de Papia, VI Petrus Turpianus.

[8] Laborantes ex stomacho & hepate, I Ioannes de Leone, II Consus de Terracina, III Alius die Dominica liberatus.

[9] Vexati fluxu sanguinis, I Simon Georgius Papiensis, II Robinus de Valeria.

[10] Moribundi, I Immelina vxor Bernardi Galli, II Beltraminus filius Petri de Capresio, III Puer quatuor annorum.

[11] Epileptici, I Beatrixina XIV annorum, II Bertolinus de la Volta.

[12] Hectici, I Aldoxina filia Zebelli, II Matthæus Brachialis.

[13] Cæci, I Petrus Balia, II Floredensa de Piperno, III Filia Anexiæ quatuor annorum, IV Margarita vxor Bartolini, V Iacobus de Capuanis miles.

[14] Laborantes in facie &c. I Andreas de Perazano, II Andreas Papiensis tertij Ordinis, III Theodora monacha, IV Ioannes Caponus, V Augustinus de Strata.

[15] Rheumatici, I Iacobina vxor Bogognoni, II Imilia Limbella, III Helena vxor Petri.

[16] Laborantes ex gutture & collo, I Iacobus de Monte, II Iacobus Marcellucius, III Notarius quidam, IV Puella quædam, V Tismina de Vezano, VI Margarita socia B. Sibyllinæ, VII filia Petri Sedani, VIII Tismina filia Robertini, IX Puer Turonensis triennis.

[17] Laborantes in brachiis, I Emmanuel de Piperno, II Leonardus de Piperno, III Nicolaus de Maximo, IV Alexandra de Piperno, V Petrus Grassus, VI Conuersus Fossæ-nouæ, VII Seruitrix D. Simonæ, VIII Clarina monialis.

[18] Laborantes e calculo & renibus, I Nicolaus de Monte, II Bonacursius, III filius Petri de Medicis.

[19] Laborantes e cruribus & pedibus, I Quidam pauper, II Nicolaus Ioannis de Sompnino, III Humbertus Archiepiscopus Neapolitanus, IV Iacobus Piscator, V Rogerius Cataneus, VI Æmilia Papiensis, VII Walterus Lotharingus, VIII Ioannes Panizarius.

[20] Ex alto lapsi, I Matthæus Canonicus Neapolitanus, II Puer filius Petri Campanilis, III Filius Lanfranci Machæferri, IV Filius Martini Maglij, V Pasquina prægnans.

[21] Sponsus recuperatus, Philippus filius Albertini.

[22] Ab insomnietate liberatus Gregorius de Piperno.

[23] Neptis Ioannis XXII in periculo partus.

[24] Nobilis Comitissa Neapoli ab infirmitate liberata.

HISTORIA TRANSLATIONIS.
Corporis sanctissimi Ecclesiæ Doctoris, diui Thomæ de Aquino, anno vergente ⅭⅠƆCCCLXVIII, die Dominica, XXVIII Ianuarij, iussu & concessione Vrbani Papæ V, per Reuerendissimum Patrem, Fratrem Heliam Raymundi Tolosanum, Ordinis Prædicatorum Generalem Magistrum, Conuentusque Brageriaci Prouinciæ Tolosanæ filium, factæ in conuentum Tolosanum eiusdem Ordinis, Auctore Fr. Raymundo Hugonis eiusdem Ordinis conuentusque Brageriaci filio, eiusdemque Reuerendissimi Patris Heliæ Raymundi Tolosani, Magistri generalis Ordinis dicti socio, testeque oculari & fide dignissimo.

Thomas Aquinas, Doctor Angelicus Ordinis Prædicatorum (S.)

BHL Number: 8161

AVCTORE RAYMVNDO HVGONIS. EX MSS.

Ex Peruetusto ipsius MS. autographo in membranis Tholosæ FF. Prædicatorum etiamnum asseruato.

CAPVT I.
Proœmium corpus a Comite Fundorum bis sublatum.

[1] Ad sciendum qualiter sacrum corpus B. Thomæ de Aquino Fratrum Prædicatorum fuit translatum de Italia, & primo de monasterio Fossæ-nouæ Cisterciensis Ordinis, & postea de castro & ciuitate Fundorum ad Linguam Occitanam & conuentum Tolosanum, [Auctor historiæ huius testis oculatus.] & hoc per Reuerendum in Christo Patrem Heliam Magistrum Ordinis prædicti, & conuentus Brageriaci prouinciȩ Tolosanæ filiū; secundum quod ego Fr. Raymundus Hugonis prædicti cōuentus Brageriaci filius, qui indignus seruitor prædicti Reuerendi Patris Heliæ Magistri fui ante Magisterium, & in Magisterio ei continue astiti, factaque in dicta translatione antecedenter, concomitanter & consequenter, prout melius colligere potui, & postea bullas ac facta, pericula diuersa & labores, ac difficultates congregaui, & in hoc libello redegi propter consolationem volentium scire, qualiter prædicta sancta translatio facta fuit: & etiam ad obuiandum, si essent inuidi in posterum, qui contra prædictam translationem obiicere vellent, & ipsam mendaciis vitiare: quia Dei gratia, & meritis dicti Sancti ipsam cum veritate denigrare non poterunt vllo modo. Tamen antequam ad Bullas Domini Papæ Vrbani V veniam, sunt aliqua notanda, sicut quæ didici a Fr. Thoma de Sulmona, viro veridico, tunc socio Reuerendi P. Fr. Philippi de Theate, Magistri in Theologia, & Prioris Prouincialis regni Siciliæ, hic per ordinem conscribenda. Primo, [Diuisio rerum dicendarum.] quod tempore Benedicti XI Papæ de Ordine nostro, monachi de Fossa-noua diuiserunt & separauerunt caput a sacro corpore dicti S. Thomȩ Secundo, quomodo Honoratus Comes Fundorum de consensu quorumdam monachorum recepit sacrum corpus de prȩdicta Abbatia Fossæ-nouæ. Tertio quomodo dictus Comes, & quare semel restituit dictis monachis prædictum sacrum corpus. Quarto, quomodo & quare præfatus Comes Fundorum iterum post lapsum temporis recepit sacrum corpus de dicta Abbatia Fossæ-nouæ. Quinto, quanto tempore postea ipsum sanctum corpus tenuit dictus Comes Fundorum. Sexto, quomodo idem Comes Ordini nostro ipsum sanctum corpus reddidit. Septimo, qui iuuauerunt in historia habentur. Octauo, quomodo scio omnia supradicta; quia in omnibus præsens fui.

[2] Ad primum igitur dicendum, quod monachi Fossæ-nouæ, vt dicitur in Legenda S. Thomæ, caput a corpore S. Thomæ separauerunt, [Caput a corpore separatum.] vt sic possent reliquias tantas in diuersis locis collocare, & per consequens melius conseruare, &, si corpus ab ipsis auferretur, saltem possent caput vel corpus penes se retinere. Et probabiliter creditur & quasi firmiter tenetur a multis, quod dicti monachi corpus B. Thomæ bullire fecerunt, & hoc propter tres rationes. Prima quia monachi multum timebant, quod per Prædicatores sæpe dictum sacrum corpus ab ijs, ipsis inuitis, auferretur, [corpus bullitum.] & maxime a tempore Benedicti Papæ vndecimi, qui fuerat Prædicator. Quare vt ipsum corpus dicti sancti (qui erat in specie humana permaximus, a cuius celsa magnitudine dictus sanctus dum viuebat vocatur fuerat Magnus-bos Siciliæ) possent facilius, & frequentius de loco in locum mutare, & per consequens sic penes se perpetuo custodire; fecerunt dictum corpus bulliri, & in paruo loco deinceps conseruari. Secunda ratio est ad hoc, quia certum est, quod in translatione facta b post Canonizationē in monasterio Fossæ-nouæ de corpore dicti Sancti, de quo legitur in Legenda, dictum corpus erat integrum & penitus incorruptum; a quo tunc per Abbatem & conuentum Fossæ-nouæ manus dextra integra ad supplicationem Comitissæ sororis dicti Sancti fuit amota, & eidem sorori pro pretiosis reliquijs assignata. Et cum nunc prædicta manus maneat in conuentu Salerni Ordinis Prædicatorum in illa carnis integritate, & ab omni corruptione aliena, in qua erat in tempore prædictæ translationis, inde est quod supponitur verisimiliter & creditur firmiter, quod pari & simili modo nunc & adhuc totum corpus præfatum sine corruptione integrum remaneret, si bullitum aliquo tempore non fuisset. Tertia ratio est; quia nunc ossa sacrosancti corporis B. Thomæ sunt quasi rubei coloris, & videntur vi ignis per ebullitionem vel aliam igneam alterationem omnimode violenter a carnibus separata.

[3] Quantum vero ad secundum, quomodo Dominus Comes Fundorum, Honoratus nomine, recepit sacrum corpus de Abbatia. Dico quod anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo nono, vel circiter, Dominus prædictus Comes Fundorum habebat guerram cum vno alio nobili viro, qui erat tunc (vt credo) Dominus de Piperno: qui quidem Dominus de Piperno considerauit, quod vi vel quocumque modo posset, reciperet siue auferret a monachis sacrum corpus B. Thomæ, vt ipsum postea venderet Regi c Siciliæ, nomine d Ludouico, Ordinis Prædicatorum sincerissimo dilectori, & quod haberet inde pecuniam, cum qua faceret homines armorum, [adiuuante monacho,] & sic illis vinceret aduersarium suum Comitem Fundorum. Sed Dominus sæpe dictus Comes hoc præsentiens ex reuelatione cuiusdam monachi Fossæ-nouæ, cupientis fauore dicti Comitis in Romana curia promoueri (qui etiam monachus sciebat locū, [a Comite Fundorum sublatum,] vbi sacrum corpus quiescebat) adiutorio ipsius monachi, ipse prædictus Comes sacrum corpus B. Thomæ recepit, e præsentibus aliquibus familiaribus suis; & specialiter Fr. Iacobello de Senis Ordinis Prædicatorum, & per duos annos in castro suo tenuit reuerenter. Fratres autem nostri scientes per dictum Fr. Iacobellum, quod Dominus Comes præfatum corpus haberet, pluries accesserunt ad præfatum Dominum, supplicando quod dictum sacrum corpus redderet Ordini nostro, cum spectaret ad Ordinem. Ipse vero nec Fratribus nostris nec monachis reddere voluit, nec etiam Regi Ludouico, qui voluit sibi numerare quindecim millia florenorum, in quibus ei obligabatur: sed ipse reseruare ex magna deuotione voluit sibi ipsi.

[4] Quantum ad tertium, sciendum quod contigit tandem post aliquod tempus, [restitutum,] quod dictus Comes iuit vna dierum ad spatium cum quodam Fratre germano suo, qui quidem frater fecit currere equum suum taliter & sic, quod vna cum equo cecidit, & totus penitus est confractus. Hoc videns dictus Comes, animo cōsternatus vouit fratrem suum prædictum B. Thomæ, tali modo, quod, si daret ipsi sanitatem, ipse redderet sacrum corpus suum monachis: quod & factum est consequenter. [& in campanili collocatum:] Nam dictus Comes cum Abbate & cum alio monacho solis, & alijs nescientibus, [quia] tantum dubitabant de furto, quod sacrum corpus S. Thomæ tolleretur, posuerunt ipsum in campanili infra murum?

[5] Quantum ad quartum, sciendum est, quod post lapsum temporis, [inde a Comite Fundorum iterum ablatum:] mortuo dicto Abbate & monacho, qui in prædicta redditione soli fuerant prȩsentes, dictus Dominus Comes ad preces Fratrum nostrorum iterum recepit secrete dictum sacrum corpus a monachis per hunc modum. Venit præfatus Comes vna dierum hora tarda ad prædictum monasterium Fossæ-nouæ, fingens quod timebat inimicos suos, qui tunc de prope satis erant: quare petijt pro sua securitate campanile ad iacendum a monachis nocte illa, quod valde ei libere concesserunt. Cumque ipse Comes fuisset in campanili, iuit ad locum, vbi alias posuerat sacrum corpus, de quo illud extraxit cum ferreis instrumentis, quæ secum detulerat, pro tali negotio requisitis: fecitque nihilominus dictus Comes cum monachis, quod campanæ pulsarentur propter certam caussam, quam ipse dixit monachis. Verumtamen dictus Comes realiter, licet non diceret, intendebat, quod campanæ pulsarentur, ne sonitus instrumentorum audiretur, quando corpus sacrum extraheretur cum violentia de sepulcro: sicque in dicta nocte sacro corpore recepto, de mane hospite insalutato, dictus Comes recessit cum corpore dicti Sancti. Monachi vero non aduerterunt de hoc; sed clauserunt ostium campanilis, quousque Sacrista illuc adire indiguit pro pulsatione campanarum: cumque ascendit, & cæmentum in via inuenit; retulit monachis: qui audientes valde stupefacti & attoniti, statim considerauerunt rem gestam fuisse veram; sed propter rumorem populi tacuerunt & dictum sepulcrum clauserunt, & posuerunt secretius.

[6] Quantum ad quintum, sciendum quod tunc Dominus Comes sacrum corpus tenuit bene per decem annos, & vltra in castro suo, ciuitate Fundorum infra cameram suam, vbi B. Thomas apparuit Dominæ Matri dicti Comitis infirmæ, dicendo, quod filius suus non tenebat corpus suum in tali reuerentia, cum qua deberet: quia tenebat ipsum sine lumine. Tuncque S. Thomas dictam Dominam tetigit & sanauit: & ex tunc posuerunt sacrum eius corpus in capella & cum lumine reuerenter. [vt tradatur Ordini Prædicatorum,] Et post annum apparuit iterum S. Thomas dictæ Dominæ, dicendo, quod nondum erat in loco, in quo debebat stare, ipsaque dixit Filio Comiti, & tunc dictus Comes [egit] cum Fr. Philippo de Theate, Magistro in sacra pagina, & Prouinciali Prouinciæ regni Siciliæ, qui tunc supplicabat eum, quod ipse redderet sacrum corpus Ordini: qui respondit, quod istud erat maximum factum, & quod ipse nulli traderet nisi Magistro Ordinis, [actum cum Simone de Lingonis Generali,] & quod vellet bene scire, quomodo & qualiter. Prædictus vero Prouincialis hoc audiens scripsit vnam litteram credentiæ Magistro Ordinis tunc temporis existenti, scilicet Fratri Simoni de Lingonis, per suum Definitorem, Fr. f Franciscum de Vigilijs: & Comes prædictus similiter scripsit aliam epistolam credentiæ per eumdem Fratrem & Definitorem Capituli generalis, quod debebat celebrari Nannetis a prædicto Magistro Ordinis. Sed tamen in illo anno non fuit Capitulum generale; quia dictus Frater Simon Magister Ordinis fuerat in Quadragesima g assumptus ad Episcopalem dignitatē & ciuitatem Nannetensem: & post assumptionem dicti Magistri, quasi immediate Dominus Papa h Vrbanus Quintus fecit Vicarium Ordinis cum plenitudine potestatis Fr. Heliam Raymundi, Pœnitentiarium suum; qui quidem Vicarius assignatum Capitulum generale a conuentu Nannetensi amouit, & postea ipsum transtulit ad conuentum Auenionensem, ipsumque ibidem immediate celebrandum; prȩuijs tamen solennibus consilijs ac deliberationibus plurimorum Fratrum maturi consilij. Paschali vero tempore immediate subsequente, dictus Fr. Franciscus Definitor, qui ibat ad capitulum Nannetense præsentauit litteras supradictas dicto Fr. Heliæ Vicario. Et quia Capitulum vacabat illo anno ipsas aperuit; percepta credentia per dictum Fr. Franciscum, quæ fuit principaliter de hoc, quod B. Thomæ corpus poterat a dicto Domino haberi, supposito quod Ordo vellet dicto Domino complacere. Dictus Fr. Helias hoc audito, gauisus est supra modum, & per dictum Definitorem, dictus Fr. Helias, Vicarius Ordinis, prædicto Domino Comiti Fundorum & dicto Prouinciali regni litteras scripsit in forma, qua potuit meliori: quibus receptis dictus Dominus Comes fuit inclinatus plusquam antea ad reddendum Ordini sacrum corpus: [eiusque successori Heliæ addictum:] & eodem anno immediate post hoc Dominus Papa Vrbanus supradictus iuit Romam cum omnibus Cardinalibus, exceptis quatuor. Post cuius recessum dictus Fr. Helias in Capitulo generali Auenioni, in Magistrum Ordinis vnanimiter & concorditer fuit i electus: qui durante dicto Capitulo grauiter est infirmatus, & post curationem ab infirmitate iuit Romam, ad exhibendam reuerentiam prȩfato Domino Vrbano Papæ, & ad perficiendum illud de S. Thomæ corpore, quod iam sub manu eius aliqualiter erat inceptum. Et Deo sic ordinante, dum idem Fr. Helias, Magister Ordinis, Romæ ad tempus degeret, dictus Prouincialis regni venit ad ipsum, cum quo dictus Magister post sui electionem in præcedenti Capitulo generali Auenioni de dicto facto circa Reliquias S. Thomæ habuerat satis magna colloquia & tractatus. Cumque dictus Magister, & Prouincialis regni sic manerent Romæ, dictus Dominus Comes venit Romam cum vxore sua ad ibidem per aliquod tempus commorandum, & assistendum dicto Domino Papæ Vrbano, Altissimo sic disponente. Ad quem Dominum Comitem dictus Prouincialis accessit ad procurandum, quod dictus Magister Ordinis posset eidem Comiti reuerentiam exhibere, quod obtinuit consequenter. Cumque prȩdictus Magister Ordinis cum præfato Prouinciali ad dictum Dominum accessisset, facta eidem Domino Comiti humiliter debita reuerentia per Magistrum, ipse cum præfato Prouinciali eidem Domino Comiti humiliter supplicarunt, vt corpus S. Thomæ dare Prædicatorum Ordini dignaretur, & ad concedendum rationibus & persuasionibus, quibus potuerunt, Magister & Prouincialis Dominum Comitem induxerunt: qui sacrum corpus Ordini dare tunc & reddere promisit Magistro Ordinis, & Prouinciali prædictis fideliter certa die, scilicet vndecima Februarij anni millesimi trecentesimi sexagesimi k septimi, quod & fecit modo inferius dicendo. Et sic patet quintus articulus.

[Annotata]

a Sedit Benedictus XI a 21 Octobris anni 1303, mortuus 7 Iulij anni sequentis 1304.

b Imo ante Canonizationem legendum, nam ea Translatio & manus abscissio contigit anno 14 post eius obitum, vt supra in Vita num. 69 refertur, & a varijs testibus in Processis Inquisitionisad Canonizationem confirmatur.

c Ea est Sicilia cis Pharum siue regnum Neapolitanum, quia insula Sicilia ab anno 1282 occupata erat a Petro Rege Siciliæ.

d Ludouicus filius Philippi Principis Tarentini ob ductam vxorem Reginam Ioannam hæredem regni, mortuus anno 1362.

e In Historia encomiastica infra danda dicitur id factum, adstante ipsius monasterij Abbate cum venerabili Fundensi Episcopo Leonardo, de quo ibi agitur.

f Hic fuit Magister Generalis 21 anno 1352, in Capitulo generali 24 in cœnobio Castrensi creatus.

g Anno 1366, cum egisset 14 annos sui regiminis: defunctus 7 Iunij anni 1375.

h Vrbanus V consecratus est anno 1362, die Dominica VIII Idus Nouemb. mortuus anno 1370 die 19 Decemb.

i Electus anno 1367, traditur præfuisse annis 12.

k Relatus hic annus 1367 more Gallorum a Paschate tunc annum inchoantium, qui erat annus 1368.

CAPVT II.
Corpus S. Thomæ traditum Ordini Prædicatorum, repetitum a monachis Fossæ-nouæ.

[7] Qvantum ad sextum articulum, est notandum, quod cum die prædicta iam assignata idem Dominus Comes ad ciuitatem suam, & castrum Fundorum, vbi dictum corpus custodiebat honorabiliter, non posset accedere, vtpote qui Romæ apud Summum Pontificem esset occupatus, ad dictam ciuitatem & castrum Dominum Franciscum Abbatem cum vno milite & scutifero misit: qui nocte sequente immediate diem præfatum assignatum, scilicet vndecimam Februarij, prædictis Magistro Ordinis & Prouinciali cum Priori conuentus Fundorum nostri Ordinis vnū gratum scrinium, infra quod corpus B. Thomæ consistebat, ex parte dicti Domini Comitis cum multis luminaribus, in vna domo prope conuentum Fundorum nostri Ordinis, [Corpus ostensum,] secrete & deuotissime obtulerunt. Quod Magister prædictus, Prouincialis & Prior Fundorum cum gaudio magno valde sine dubio receperunt. Tuncque Abbas, miles & scutifer prædicti dictum scrinium aperuerunt, [scrinio inclusum,] & ibidem sacratissimum corpus S. Thomæ diu desideratum Magistro Ordinis ostenderunt, pannis pretiosissimis & honestissimis inuolutum, computaueruntque ipsius ossa & signauerunt omnia diligenter. Quo facto, dictum corpus omnes prædicti sex, tres scilicet ex parte dicti Domini Comitis, videlicet Abbas, miles & scutifer, & alij tres ex parte Ordinis, scilicet Magister Ordinis, Prouincialis prædictus & Prior conuentus Fundorum, intra thecam aliam posuerunt: in qua tres claues fuerunt, quibus dictam thecam omnes prædicti simul serauerunt, quarum clauium vnam habuit dictus Dominus Abbas, aliam Magister, & tertiam Prouincialis, ipsamque thecam consequenter firmis & multiplicatis funiculis circumligatam, ac sigillis proprijs dicti Domini Abbatis, Magistri Ordinis, Prouincialis regni, & Prioris conuentus Fundorum in diuersis locis specialiter consignatam, infra dictum conuentum in loco securo secretissime posuerunt. Et quia dictus Dominus Comes ex eiusmodi donatione, de corpore tam sacro facta Ordini Prædicatorum, timebat a Domino Papa, Romæ tunc nouiter existenti, [in conuentu Fundensi depositū:] verisimiliter prægrauari; huic timori fuit taliter obuiatum. Licet enim omnes circum nobiles certitudinaliter scirent dictum Dominum Comitem corpus B. Thomæ de monasterio Fossæ-nouæ detraxisse, præ verecundia & timore populi hoc non libenter publice referebant; quamuis illud bene esse verum assererent in secreto: ideo ne dictus Dominus Comes de dicta oblatione facta secrete Magistro Ordinis posset per monachos accusari apud Dominum Papam, qui assumptus de Ordine S. Benedicti a in Papam fuerat; Prior conuentus nostri Fundorum, Secretarius dicti Domini Comitis, & qui etiam in dicta oblatione prȩsens fuerat, & sepulcrum B. Thomæ in campanili Fossæ-nouæ ex informatione dicti Domini Comitis perfecte nouerat, ad monasterium Fossæ-nouæ accessit, vbi habebat familiares aliquos monachos & amicos, quibus secrete reuelauit, quod ipse se volebat omnino transferre ad Ordinem ipsorum, & de translatione huiusmodi habebat sufficientem auctoritatem. Quo audito monachi gauisi sunt, & ipsum ad sua secreta familiariter admiserunt, qui opportunitate captata campanile ipsius monasterij ascēdit, & lapidem marmoreum amouit e sepulcro: ex quo dictus Comes iam diu sacrum corpus assumpserat, sicque dictum sepulcrum apertum dimittens, [explorata vacua sepultura,] illico clamque de monasterio præfato recessit, & ad conuentum b Gagetanum, vbi Magister Ordinis dictum Priorem expectabat, velociter perrexit. Cumque illuc peruenisset, portans publice secum ramos, in ingressu dicti conuentus cœpit clamare fortiter alta voce: Victoria, victoria, subiungendo, quod iam corpus B. Thomæ non erat in monasterio Fossæ-nouæ. Sicque clamando venit ad Magistrum Ordinis, acsi ipse Magister nesciuisset aliquid de prædictis, cum lætitia sic dicendo: Reuerende Magister, gaude in Domino, quia annuntio vobis, quod sacratissimum corpus B. Thomæ ad vnum nostri Ordinis conuentum est deductum, vbi sub nostra potestate & auctoritate fideliter & secure conseruabitur, vsque quo per vos fuerit aliter ordinatum. Et his auditis Magister Ordinis cum multis Fratribus ad chorum accessit: vbi pro gratiarum actione incepit, Te Deum laudamus, cum pulsationibus campanarum per Fratres solenniter decantando: [cantatum Caietæ Te Deum:] & nihilominus ad mandatum Domini Episcopi fuerunt omnes campanæ villæ, quasi per totam noctem pulsatæ vsque mane: & tunc eodem mane venit Dominus c Episcopus ciuitatis Gagetanæ ad conuentum, & quasi tota villa Gagetana cum illo, ad gratulandum Ordini de gratia a Deo sibi facta super recuperatione corporis S. Thomæ: [postridie Missa,] fuitque etiam præsente dicto Domino Episcopo vna cum toto populo villȩ in conuentu de S. Thoma Missa solennissime celebrata.

[8] Post Missam autem cum omnibus bonis hominibus de villa Dominus Episcopus præfatus cum Magistro Ordinis & Fratribus intrauit capitulum: & ibi cum maxima deuotione nominis sui, & suæ ciuitatis supplicauit Ordini & Magistro, [petitum corpus pro vrbe Caietæ] quatenus placeret Ordini, vt sacrum corpus B. Thomæ perpetuis temporibus quiesceret apud ipsos, ad hoc plures rationes allegando, & præcipue quod idem Sanctus dicebat, dum viueret, de terminis conuentus Gagetani foret, & ipsi dictum Sanctum perpetuo volebant & firmiter promittebant cum omni deuotione & decenti reuerentia venerari: & vltra de facto ciuitas ab vna parte quinque millia florenorum, & tres burgenses ab alia tria millia florenorum offerebant pro capsa sacri corporis facienda: & insuper dicta ciuitas obligabat se ad prouidendum sexaginta Fratribus, & vni Magistro in Theologia cum suo Baccalaureo in conuentu Gagetano in perpetuum de necessarijs, ob reuerentiam S. Thomæ ibi quiescentis. Magister vero Ordinis ad hæc maximas gratias agens, respondit, quod non ad ipsum sed ad solum Dominum Papam de talibus disponere pertinebat, & sic Magister Ordinis pro tunc, quantum ad hoc cum Domino Episcopo & dictæ ciuitatis ciuibus finem fecit, & ad alia se transtulit festinanter. Nam eadem die, scilicet decima quinta Februarij, idem Magister Ordinis Domino Papæ, Domino Cardinali d Ostiensi de Ordine nostro, pluribusque alijs Cardinalibus Romæ per socium suum Fr. Guillelmum de S. Blasio de prouincia Prouinciæ scripsit, & etiā per alios Fratres Dominæ e Reginæ Siciliæ, Domino Cardinali f Cæsar-Augustano tunc Legato in Neapoli, Domino Philippo g Imperatori Constantinopolitano, & quibusdam de regno eius; enuntians, quod Ordo noster sacrosanctum corpus B. Thomæ de Aquino recuperauerat. Tuncque aliqui monachi monasterij Fossæ-nouæ, qui tunc seruiebant monialibus sui Ordinis in monasterio S. Catharinæ de Gageta, miserunt monasterio Fossæ-nouæ, nuntiando quod Magister Ordinis Prædicatorum venerat in Gagetam, & quod ibi fecerat maxima lætitiæ indicia, eo quod haberet sacrum corpus B. Thomæ de Aquino: [repetitum a monachis Fossæ-nouæ:] & propter hoc venerunt monachi de Fossa-noua ad Priores seu Rectores villæ Gagetanæ, Episcopum, Canonicos, & ad totam ciuitatem, ipsos requirendo, quod cum Magister Prædicatorum fuisset ibi, & portasset illuc sacrum corpus B. Thomæ, quod furatus fuerat eis de Fossa-noua, quod eis prædictum corpus reddere facerent; quia ad eos spectabat. Quibus responderunt Domini Priores & Consules, Capitularij siue Scabini, quod verum est, quod Magister Ordinis fuit hic, & Sanctum publicauit; sed si corpus posuit hic vel non, nescimus: si ipse portauit alio, ignoramus: tamen posito, quod sit hic, vos non habebitis, nec ipsum de loco extrahetis. Hoc audientes monachi, reuersi sunt ad Abbatiam, & tunc dimiserunt vnum nuntium ad Abbatem, qui erat Romæ, denuntiando quod Magister vel aliquis eius nomine intrauerat Abbatiam, & campanile fregerat, & sacrum corpus B. Thomæ furatus fuerat.

[9] Ipse vero Abbas hoc audiens, statim conduxit Dominum h Iacobum de Sena, Aduocatum fiscalem, vt ipse hoc proponeret coram Domino nostro Papa die Cinerum: [Furti accusatur Generalis Prædicatorum apud Papam:] quod & fecit aggrauando factum & dicendo, quod Magister intrauerat conuentum Fossæ-nouæ, & fregerat campanile, & commiserat sacrilegiū, & fecerat furtum: quod totum fuit falsum: sed Deus & B. Thomas ordinauerunt, quod ita fieret. Iam enim eramus in magna perplexitate, quomodo possemus probare, quod haberemus sacrum corpus; quia nondum habebamus caput. Nam vt prædixi, Dominus Comes nolebat nominari, & Magister etiam iurauit ei, quod numquam discooperiret eum, ita quod dicti monachi tantum clamauerunt per Italiam & coram Papa, quod ipsi bene probauerunt intentum nostrum: & dederunt dicto Iacobo de Sena eorum Aduocato quinquaginta florenos de Camera, quos postea Ordo soluit eis, quando habuimus caput; prout in Instrumento dimissionis prolixius continetur. Hoc audiens Dominus Vrbanus Papa die Cinerum, quando post Officium sacras vestes deponebat, fuit supra modum turbatus, & tunc hanc caussam commisit Domino Cardinali i Bellifortis, intendens quod statim daret sententiam, quod corpus restitueretur & deponeretur vbi prius erat: tamen negotium fuit ad tempus Dei gratia prolongatum, & sic fuit per modum prædictum oblatio de sacro corpore facta per Dominum Comitem Ordini, vt ipse desiderauerat, occultata. Quare ipse Dominus Comes propterea in nullo extitit per quemcumque k… Abbas autem Fossæ-nouæ, qui vocabatur Dominus Raymundus & erat de Narbona, deposuit Priorem claustralem, Cellerarium & multos alios Officiales suos: & quidam alij exiuerunt de Ordine, & sequuti sunt Magistrum, [implorat variorum Neapoli patrocinium:] volentes ipsum occidere. Tandem ipse Magister iuit Neapolim, vbi fuit per Dominam Reginam, Dominos Imperatorem Constantinopolitanum, atque l Regem Cypri, qui pro tunc ibi erant, valde honorifice receptus: ac etiam per Dominam Sororem Floram Minorissam, neptem B. Thomæ, & ibi illo tunc hospitante, Magister audiuit prædictam turbationem Domini nostri Papæ. Quare supplicauit omnibus prædictis & aliquibus Comitibus de genere S. Thomæ, quod ipsi vellent supplicare apud Dominum Papam pro Ordine, quia prædicta Domina Ioanna ibat tunc Romam, ad faciendam reuerentiam Domino Papæ: quod & fecerunt; sed nihil efficere potuerunt. Tunc Magister recessit Neapoli cum Domino m Guillelmo Cardinale Sabinensi legato, & fuit in eius societate vsque ad viginti milliaria de Roma; quia non ausus fuit intrare Romam, sed iuit apud Veletrum, [latet Velitri:] vbi fuit per quindecim dies, & inde recessit in crastinum Ramorum propter septimanam sanctam: vbi audiuit, quod Dominus Papa in Vigilia Paschæ fecit processus contra ipsum Magistrum, excommunicando eum & dantes ei fauorem, consilium & adiutorium, & minuta fuit facta. Magister hoc audiens, quid facere deberet ignorabat: vtrum deberet declinare ad alias partes vel non, aut fugere in Germaniam: tamen fuit conclusum in consilio, quod iret Romam: quod & fecit tertia die post Pascha, vbi fuit satis occulte per duos dies, habendo consilium cum Dominis Cardinalibus: [venit Romam,] & postea iuit ad Dominum Papam die Sabbati immediate sequenti, & sex Domini Cardinales præcesserant ad hoc vt Dominus Papa non aduerteret, quod ipsi erant ibi ex illa caussa in fauorem Ordinis aut Magistri. [accedit ad Papam,] Prædicti Domini sex Cardinales fuerunt isti, scilicet n Sabinensis, Bellifortis, o Lemouicensis, p de S. Martiale, q Morinensis, Ostiensis: & quando Magister intrauit cameram, dixit: Sanctissime Pater, bona vita & longa sit Sanctitati Vestræ. Respondit Dominus Papa sic: [obiurgatur:] Latro bene veneris. Es tu ibi? Et subiunxit, tu furatus es corpus S. Thomæ. Respondit Magister: Sanctissime Pater, Caro & Frater noster est. Volens dicere Magister, quod quis rem propriam non furatur. Et tunc Dominus Papa recepit eū ad osculum pedis, manus, & oris: de quo omnes, qui erant præsentes, fuerunt valde mirati de tam grata receptione, [benigne dimittitur,] nec immerito: nam idem Dominus Papa ita extiterat turbatus contra eumdem Magistrum Ordinis, quod nolebat audire loqui de eo. Et ratio erat, quia fecerat sibi magnum festum in Roma, & quando recessit ab eo, nihil sibi dixit de facto B. Thomæ, quod tractabat cum Comite prædicto Fundorum, nec etiam poterat; quia habebat sub iuramento. Dictus enim Comes volebat suam ciuitatem decorare, & quod dictus Sanctus remaneret in prædicto conuentu Fundorum, & ipse etiam volebat suam sepulturam ibidem mutare. Magister vero non curabat vbicumque sanctum corpus quiesceret, solum quod Ordo haberet. Sed Deus, qui non permittit lumen stare sub modio, sed super candelabrum, corpus B. Thomæ voluit Tolosam transferri ad hoc, vt eam ciuitatem decoraret. Nota quod omnes prȩfati Cardinales timebant, quod Papa diceret positurum illud in loco pristino: quod tamen non dixit, sed dixit: Vbi ordinasti, quod ponas illud? Dixit Magister: Sanctissime Pater, nullibi nisi secundum quod placebit Sanctitati Vestræ. [depositionē corporis relinquit Papa] Et Papa: Faciam tibi iustitiam: Cui respondit. Beatissime Pater, omnem vestram iustitiam gratiam reputabo. Et tunc Papa supra modum, & per excellentiam nostrum Ordinem super ceteros Ordines Mendicantium commendauit, præsentibus Dominis Cardinalibus supradictis, dicendo specialiter: Non timeo hæreses, nec earum pullulationes isto Ordine perdurante. Inuitauitque Magistrum in crastinum ad prandium, [inuitatur ad prandiū:] quod fuit Dominica in Albis: in qua ante prandium dedit propria manu Magistro Ordinis tres Agnus Dei, & quot etiam die præcedenti, nec plures dederat cuilibet Cardinali: sicque Magister, & omnes Fratres tunc fuerunt valde & merito consolati.

[10] Illud autem quod ibidem accidit, quando Magister prædicta die Sabbati anni scilicet millesimi trecentesimi sexagesimi octaui, primo ad Dominum Papam ingressus est, non iudico silentio transeundum. Nam cum Magister Ordinis primo in cameram, vbi Dominus Papa debebat illo die tenere audiētiam, intrasset, & præfatos Dominos Cardinales pro parte sua reperisset, nec eo adhuc Dominus Papa aduenisset, Magister Ordinis facta ipsis reuerentia dixit: Reuerendissimi Domini mei, nonne bonum esset, quod ego recederem extra, [prudens in dicto accessu ad Papā,] expectando in porta cameræ, vsquequo per vos Dominos meos sim vocatus: quia si quocumque casu Dominus Papa sit turbatus, quando huc veniet, & me hic videret, valde timeo, ne feruentius perturbetur: sed si lætus huc venerit, secundum quod vobis videbitur, poteritis me vocare. Magister, hoc multum approbamus, dixerunt Cardinales. [præmissis Cardinalibus,] Et tunc Magister Ordinis exiuit ante portam cameræ, rei euentum expectando humiliter. Satis vero cito post hoc Dominus Papa intrauit cameram, vt daret audientiam venientibus, totus lætus. Tunc prædicti Domini Cardinales ex tali lȩtitiæ indicio optime confisi de voluntate Domini Papȩ, per custodem portæ Magistrum aduocarunt, adhuc vero tenenti pedem supra limen portæ contigit, vt post se respiciens videret Dominum Iacobum de Sena Aduocatum Fiscalem, & in caussa S. Thomæ ex parte Monachorum Fossæ-nouæ intrare volentem. Tunc Magister totus perterritus stando aliquantulum morose supra limen, dixit custodi prædictæ portæ, [& secluso Aduocato Fossæ-nouæ:] nomine Bertrando; Domine Bertrande, si iste Aduocatus, qui sequitur, statim intrat, negotium nostrum S. Thomæ iterato turbabit. Qui Bertrandus statim vna manu satis violenter Magistrum in cameram introduxit, & altera clausit portam a tergo, & sic dictus Aduocatus extra mansit. Tunc immediate Dominus Bertrandus fuit Magistrum in tali sententia allocutus: Domine Magister Deus diligit, vt videtur, & approbat factum vestrum in caussa S. Thomæ, quod deducitis de præsenti: quia, antequam Dominus Papa nunc exiret de camera, in qua dormiebat, & vt veniret ad istam audientiæ cameram, dum essem secū, interrogauit me, si multi Cardinales adessent. Cui respondi: Quod sic. Et post mihi dixit: Vide aduerte bene, si Iacobus de Sena Aduocatus Fiscalis veniat, & intrare cupiat, quod diu facias morari in porta: ex quo pro certo, Magister, perpendo (dixit dictus Bertrandus) quod factum vestrum placet Deo. Quapropter dictum Dominum Iacobum expectare faciam in porta vsquequo cum Domino Papa perfeceritis. Et sic Dei gratia immediate Magister Ordinis fuit per Dominum Papam receptus, vt superius est notatum. Magister vero Ordinis exclusionem dicti Aduocati tunc factam pro vero dixit miraculo, illud meritis B. Thomæ adscribens.

[Annotata]

a Vitam monasticam adolescens professus in monasterio Cluniacensi: & habitum monasticum etiam Pontisex gestauit.

b Caieta rectius, & Græcis Καιήτα dicitur, hic Gageta, Italis Gaietta, vti pro Caio, Gaius & Gagius a variis scribitur. Nota vrbs & portus.

c Fuit is Rogerius Friczie constitutus anno 1348, mortuus an. 1372.

d Guilielmus de Sudre ex Magistro sacri Palatij Episcopus Massiliensis, dein ex Presbytero Cardinali SS. Ioannis & Pauli ab Vrbano V constitutus Episcopus Ostiensis anno 1367, vita functus 18 Aprilis anno 1373.

e Est hæc Ioanna, quæ patri Carolo, filio Roberti, in regno Neapolitano anno 1328 aut sequenti mortuo, successit, mortua anno 1382.

f Hic est Guilielmus de Agrifolio ex monacho Benedictino factus Archiepiscopus Cæsar-augustanus anno 1346, creatus Cardinalis anno 1350, mortuus 1369.

g Philippus II eius nominis Princeps Tarentinus, cui competebat ius ad Imperium Constantinopolitanum, quod per matrem Catharinam descenderet a Balduino II, Imperatore vltimo Latinorum.

h Iacobus a Sena in caussa schismatis pro Vrbano VI Parisios ablegatus traditur a Spondano in Annalibus ad annum 1378 num. 9 ex codice MS. Parisiensi S. Victoris.

i Petrus Rogerij Monstrius de Malmonte, Comes Bellifortis, a patruo suo Clemente VI creatus anno 1348, Vrbano V successit anno 1370, Gregorius XI appellatus.

k Deest verbum, molestatus aut simile.

l Hic est Petrus Rex Cypri, de quo pluribus actum in Vita S. Petri Thomasij a nobis seorsim edita: venit is hoc anno 1368 ad Vrbanum V, qua occasione Neapoli in Quadragesima moratus, anno sequente interemptus.

m Hic supra Cardinalis Cæsaraugustanus & Legatus in Neapoli dicitur.

n De Guilielmo Sabinensi, Petro Belliforti, & Guilielmo Ostiensi iam egimus.

o Nicolaus de Ressa, ex Episcopo Lemouicensi a Clemente VI auunculo suo anno 1343 Cardinalis creatus, mortuus Romæ anno 1369.

p Hugo de S. Martiale creatus anno 1361, mortuus 1384.

q Ægidius Aiscelin siue Issalny, ex Episcopo Morinensi Cardinalis factus anno 1361, mortuus 1378.

CAPVT III.
Corpus & caput S. Thomæ delata ad Vrbanum V, & donata Ordini Prædicatorum.

[11] Postquam Magister Ordinis prædicta Dominica in Albis comederat cum Domino Papa, [Pransus cū Papa, eum in caussa corporis S. Thomæ difficilem videt:] & in collatione se & suum Ordinem Domino Papæ in caussa S. Thomæ humiliter commendasset, Dominus Papa respondit, se iustitiam velle facere in hac caussa, & decretale illud, De latoribus quod dicitur prædonum fore restituendum, omnimode velle obseruari. Et quod magis est, tunc & alias hoc ipsum idem Dominus Papa sæpius replicauit. Quare Magister Ordinis de caussa suæ Religionis multum timens, ad consilium cuiusdam reuerendissimi Prælati, ac magistri in Theologia celeberrimi, scilicet Domini Archiepiscopi a Colociensis de vngaria, ac de Ordine Eremitarum sancti Augustini, fecit multas Missas in Roma celebrare, & specialiter de sanctis Fundatoribus Religionum: mandauitque insuper singulis Prouincialibus Ordinis, [curat Missas furi,] vt plures Missas, de S. Thoma præcipue, faceret celebrare, & per suas orationes pro bono Ordinis adiuuarent. Fecit etiam idem Magister multa vota & ordinationes, sicut quod omni septimana diceretur vna Missa per totum annum in Ordine de B. Thoma. Item quod Lectores principales legerent Epistolas Petri & Pauli, & Baccalauri Summam contra Gentiles. Procurator autem Ordinis Cisterciensis toto illo Paschali tempore apud Dominum Papam & complures alios Dominos pro posse suo solicite laborauit, vt corpus B. Thomæ restitueretur Fossæ-nouæ. Dum autem hæc caussa per prædictum Procuratorem ex vna parte, & Magistrum Ordinis ex alia agitaretur; Magister Ordinis sciens monasterium Montis-Politiani Sororum Ordinis esse deuotum, & in ceremonijs antiquis Ordinis singulariter recollectum, misit illuc; [& preces fundi:] & specialiter ad vnam deuotam Dominam, Catharinam nomine de Roma, & Fr. Raymundum de Capua, virum etiam deuotum, recommendans ipsis ex corde caussam Magistri & Ordinis. Cui Fr. Raymundo responderunt, se iam Deo & beatissimæ Virgini recommendasse, & magis commendaturis addentes, vt ad Magistrum rediens, securum faceret de felici tandem horum omnium exitu post paucos inde toleratos labores.

[12] b Post prædictam autem Dominicam in Albis, idem Dominus Papa Vrbanus satis grauiter est infirmatus Romæ, [Papā profectum in Montem-Flasconem,] sed habita sanitate ante festum immediate sequens Pentecostes ad Montem-Flasconem se contulit cum tota sua curia: & tunc Magister Ordinis etiam accessit ad Viterbium, ad tempus ibi moraturus. Cumque in vigilia corporis Christi de consilio Fratrum discretorum & quorumdam aliorum extraneorum decreuisset ibi in conuentu viterbiensi permanere ob festum celebrandum die sequenti; re tamen melius pensata, & quomodo labore ac industria diui Thomæ Officium de sanctissimo Sacramento esset Ecclesiæ propositum; [adit in festo Corporis Christi:] statuit relicto conuentu in Montem-Flasconem, vbi tunc Dominus Papa morabatur, ascendere, vt hac nacta occasione facilius gratiam ipsius captaret. Ad cuius capellam cum peruenisset, reprehensus aliqualiter a Domino Cardinali Bellifortis de tam tardo suo aduentu, postea tamen confirmatus in suo proposito, & rogatus vt non amplius tardaret vti præsenti occasione, statim post Vesperas eiusdem festi Corporis Christi, quando Dominus Papa audientiam omnibus Cardinalibus teneret, ipsum adijt: Tuncque Magister cœpit proponere verbis, vt sequitur: Beatissime Pater, est mihi apud Sanctitatem Vestram de negotio nostro, si placuerit, supplicandum; sed antequam supplicationem valeam explicare, duo me supponere permittat. Primum quod S. Thomas de Ordine nostro ad mandatum Domini Vrbani Papæ quarti ordinauit Officium hodiernum. [ob Officium de Corpore Christi a S. Thoma factum,] Et statim ad hoc Dominus Papa: hoc nego tibi, doce. Tunc Magister allegauit Legendam, & communem hominum opinionem. Ibidem etiam Dominus Comes Nolanus & omnes Domini Cardinales, quasi clamando testimonium dederunt, quod dictus S. Thomas festi Corporis Christi Officium veraciter & excellenter, subtiliter & mirabiliter ordinasset. Post hoc Dominus Papa dixit: Quod verum erat. Et addidit, quod B. Thomas singularem gratiam habuit in scribendo de sanctissimo Eucharistiæ Sacramento, qui etiam illud capitulum cum Marthæ extrau. de celebratione Missarum, exposuerat, quod a tempore ipsius B. Thomæ Canonistæ pertractare, & secure legere poterant, tamen communiter non sic ante. Et his dictis Dominus Papa interrogauit Magistrum de secundo supposito. Cui respondit Magister: Beatissime Pater, secundum quod suppono ad propositum est, quod dictus S. Thomas fecit expositionem excellentem super quatuor Euangelia ad mandatum dicti Domini Vrbani. [& expositionem in 4 Euangelia] Tunc Dominus Papa: Hoc tibi concedo. Sed quid vis tu ex hoc concludere? Cui Magister. Beatissime Pater, quia felicis recordationis Dominus Vrbanus Papa Quartus imposuit S. Thomæ prædictos labores, cum vos gratia diuina sitis Vrbanus Papa Quintus, supplico, quod vos detis dicto Sancto pro prædictis laboribus honores. Tunc Dominus Papa: Quos honores debeo ipsi dare? Magister ad hæc: [petit corpus S. Thomæ,] Beatissime Pater, quod maneat apud Fratres suos, scilicet Prædicatores, qui ipsum plurimū honorabunt. Sed contra hoc statim Dominus Papa taliter replicauit. Et numquid non Ordo meus S. Benedicti est potentissimus, & Ordo tuus quasi nullus ad honorandum dictum Sanctum? Melius ergo videtur quod apud monachos nostros ipse remaneat. Tunc Magister Ordinis cum summa humilitate respondit. Beatissime Pater verissimum est, quod Ordo S. Benedicti potentissimus est, & Ordo meus in comparatione illius tamquam arena exigua & quasi nihil. Sed sic est quod sicut Ordo S. Benedicti est potentissimus, ita habet Sanctos quasi infinitos, in quibus honorandis debet occupari: & quia Prædicatorum Ordo, quem, beatissime Pater, peculiariter diligitis, vt hoc frequenter ore vestro sanctissimo prompsistis, non habet nisi duos sanctos, præter hunc S. Thomam, quem si Ordini redditis, ipsum summe inter ceteros Sanctos honorabit.

[13] His autem propositis Dominus Papa aliquantulum hæsitans, post moratam cœpit loqui mandans, & manu sua indicens, vt omnes astantes ad ipsum appropinquarent: & tunc cum omnes, qui erant in capella, ad Dominum Papam, tamquam aliquid noui audituri, celeriter accessissent; idem Dominus Papa hanc sententiam dedit: Nos auctoritate Domini nostri Iesu Christi & beatorum Apostolorum Petri & Pauli atque nostra, damus & concedimus tibi Magistro, [Papa concedit solenni donatione,] & Ordini Fratrum Prædicatorum corpus B. Thomæ de Aquino, Professoris Ordinis supradicti, collocādum Tolosæ vel Parisiis, prout videbitur melius Capitulo generali de proximo celebrando & Magistro Ordinis memorati. In nomine Patris, & Filij, & Spiritus sancti. Et omnes astantes responderunt, Amen. Magister autem ad pedes Domini Papæ genibus flexis existens, hoc audiens dedit gloriam Deo, & gratias egit Domino Papæ, & toti curiæ tam cælesti quam terrestri super tanto dono, vt melius potuit & ei occurrit: & pro tunc secessit in crastino de consilio Domini Cardinalis Sabinensis rediturus, & pro dono hodierno gratias amplius & serius acturus, quod & fecit: gratiarumque actionibus terminatis, dixit Dominus Papa. Dedi heri tibi & Ordini tuo corpus B. Thomæ, committens generali Capitulo vestro determinare locum, sed cogitaui vt te eripiam de importunitate hinc inde solicitantium, ipsemet eligo in locum pro dicto sancto corpore ecclesiam vestri conuentus Tolosani. Et hoc primum, [pro Ecclesia Tolosana] quia certum est quod B. Dominicus fundauit Prædicatorum Ordinem Tolosæ, qui fuit vltra-montanus, quia Hispanus. Quare corpus eius deberet esse Tolosæ, & tamen quia de facto est Bononiæ in Italia, etiamsi illud peteres de iure, ego non concederem tibi, pro eo quod nollem expoliare Italiam tanto dono: sed tamen loco illius concedo tibi corpus B. Thomæ pro Ecclesia Tolosana Ordinis tui sancti. Secūdo, [ob 4 caussas:] quia quandoquidem postulasti honores maiores haberi erga S. Thomam, volo, vt eius sacrum corpus deferas Tolosam: siquidem nullibi scio ciuitatem & populum magis deuotum, qui propterea in maximo honore habebunt illum Sanctum. Tertio etiam, quia ibi est Vniuersitas noua in Theologia, quam volo fundari in doctrina solida & firma illius Sancti, vt ibi vniuersitas Clericorum, quæ singulis septimanis consueuit conuenire in ecclesia vestra Prædicatorum, ipsam sequatur de præsenti meo mandato. Quarto, quia Doctor iste sanctissimus est in stylo & suis sententiis ornatus, volo in pulchriori & decentiori, quod fieri potest, loco corpus eius collocare: scio autem vos habere ecclesiam satis amplam & magnificam Tolosæ. Concessitque Magistro sacri palatij, qui illuc venerat cum Magistro Ordinis, supplicanti pro toto corpore B. Thomæ Parisios deferendo, solum brachium dextrum Regi Franciæ mittendum; sed tamen in conuentu Ordinis Parisiis, vbi tot & tanta sancto illo brachio scripserat, [& brachiū dexterum pro Parisiēsi:] honorabiliter collocandum. Magister etiam Ordinis pro hoc tunc humiliter & cordialiter supplicauit. Dominus autem Papa illico hoc concessit, supposito quod ad hoc accederet consensus immediate sequentis Capituli generalis.

[14] Facta autem concessione de brachio, Dominus Papa ad Magistrum Ordinis se conuertit, & ipsum sic interrogauit: Habes tu caput B. Thomæ? Cui Magister: Beatissime Pater, non. Tunc Papa: Scis tu, [caput Piperni detētum,] vbi est? Cui Magister: Beatissime Pater, scio. Et vbi est, inquit Papa? Cui Magister: In Piperno, in domo Domini Abbatis de Fossa-noua sub fortissima custodia, quia quatuor clauibus custoditur, quarum vnam tenet Dominus Abbas, & aliam potestas de Piperno vel Consilium, aliæ duæ per monachos conseruantur. Et tunc Dominus Papa subiunxit: Ego do tibi caput B. Thomæ, vt ipsum simul cum corpore deferas Tolosam. [donat Tolosam deferendum:] Tunc Magister Ordinis totus in æstimabilibus perfusus gaudiis in Deo, in Domino Papa, in S. Thoma, & in omnibus Sanctis, exultauit & gratias, quas potuit, ipsis egit. Post Dominus Papa dixit, quod multum erat deliberandum, quomodo caput posset veraciter sine periculo & scandalo haberi de dicto loco: & fuit conclusum per ipsum & dictum Dominum Cardinalem Sabinensem, quod Dominus Papa per noctem sequentem dignaretur super hoc cogitare, & ipse etiam Cardinalis cum Magistro Ordinis de hoc viderent, & in crastino ad Dominum Papam reuerterentur. Post hæc autem Deus, a quo sancta desideria, recta consilia, & iusta sunt opera, vt firmiter creditur, Magistro Ordinis inspirauit, quod Dominus c Guillelmus de Lordato, [negocio cōmisso Guillelmo de Lordato,] origine Tolosanus, ibi præsensac Collector Apostolicus in partibus Campaniæ principalis, & dilectus specialis Magistri Ordinis, dictum sacrum caput iuxta intentionem Domini Papæ & desiderium Magistri Ordinis a dicto loco de Piperno posset recipere melius, quam quicumque. Quare sine dilatione dicto Domino Cardinali Sabinensi vel Cæsaraugustano Magister Ordinis dictum Dominum Guillelmum super facto huiusmodi præsentauit. Quem etiam ipse tamquam ad hoc negotium peragendum maxime idoneum Domino Papæ nominauit: cui Domino Guillelmo Dominus Papa specialem cum magna auctoritate fecit commissionem, vt ipse compelleret quoscumque habentes corpus & caput B. Thomæ, ad sibi integraliter illa tradendum, & per ipsum Dominum Guillelmum ad Dominum Papam ea fideliter referenda, [& Bulla Pontificia data] prout de hoc specialiter extat Bulla. Cuius quidem Bullæ auctoritate dictus Dominus Guillelmus Magistrum Ordinis & Fratres eiusdem Ordinis, & seculares ad reuelandum, vbi erat corpus Diui Thomæ & caput, astrinxit. Qua reuelatione eidem facta dictus Dominus Guillelmus prædicta auctoritate Apostolica fretus, cum sua mirabili prudentia ac solicita diligentia a conuentu Fundorum nostri Ordinis corpus B. Thomæ, [corpus Fūdis acceptū,] in & cum capsa argentea deaurata pretiose, recepit solenniter & publice, & ab Abbatæ Fossæ-nouæ & communitate de Piperno recepit similiter caput B. Thomæ, [& Piperni caput,] in & cum capsa argentea deaurata pretiose. Qui quidem Dominus Guillelmus dictum sacrum corpus & caput B. Thomæ, vna cum Domino Abbate prædicto & ceteris notabilibus viris de Piperno ad Montem-Flasconem, vbi erat Dominus Papa, deportauerunt, Domino Deoque nihilominus disponente, ac cura peruigili Magistri Ordinis super hoc specialiter mediante. Idem Magister Ordinis vna cū Fratre Stephano de Cumba, Procuratore Ordinis, fuit præsens personaliter coram Domino Papa in hora, qua dictus Dominus Guillelmus cum dicto Abbate & prædictis viris notabilibus de Piperno, dicto Domino Papæ corpus & caput B. Thomæ præsentauerunt. Quæ cum Dominus Papa cum decenti reuerentia recepisset, & ea statim ibidem in capella sua fecisset solenniter collocare, prædictus Magister Ordinis Domino Papæ humiliter supplicauit, [ad se delata donat 4 Augusti] quatenus prædicta caput & corpus dare & cōcedere Ordini Prædicatorū de sua specialissima gratia dignaretur. Quod & præstitit, fecitque ibidem immediate, die quarta videlicet Augusti, anno millesimo trecentesimo sexagesimo octauo, Pontificatus sui anno sexto, realiter tradi de dicta capella dicta corpus & caput prædicto Magistro, per Reuerendissimos Dominos Cardinales Morinensem, & d Marcum Ordinis Minorum Viterbiensem, præsentibus multis Illustribus & aliis: [Generali Prædicatorum,] præcipiens idem Dominus Papa Magistro Ordinis atque mandans, vt dictum sacrum corpus vna cum capite deferret Tolosam, collocanda in ecclesia Fratrum Prædicatorum: prout hoc in quodam Instrumento, per duos Apostolicos Notarios tunc ibidem confecto, plenius continetur. Qui Magister Ordinis prædicta, scilicet corpus & caput S. Thomæ, dono Dei altissimi & sui in terris Vicarij, videlicet Domini Papæ, gratia, reddita Ordini, & collocata recepit cum gratiarum actione qua potuit, ac ipsa cum omni diligentia custodiuit.

[Annotata]

a Colocia vulgo Colotza, altera Hungariæ Sedes Archiepiscopalis, infra Budam ad dexteram Danubij ripam.

b id est, moram seu spatium temporis; communi in similibus deriuatis italicismo: sic a petra, ictum lapidis pedratam dicunt; sic innumera alia.

c Infra dicitur electus Lucanus, seu Lucensis Episcopus, possessionem solenni ritu iniit 27 Septembris huius anni 1368.

d Marcus ex Ministro Generali Ordinis Minorum creatus Cardinalis anno 1366, mortuus anno 1369.

CAPVT IV.
Corpus S. Thomæ ex Italia Tolosam translatum.

[15] Post hæc Magister Ordinis accessit ad Dominum Papam eidem humillime supplicans, [Præscribit modum & ordinem deferendi Tolosam:] vt ipse super modo deferendi prædictum sanctum corpus cum capite concilium & patrocinium concedere dignaretur. Cui supplicationi Dominus Papa vultu serenissimo annuens, super hoc, cum ingenti gaudio sine dilatione & cum omni solicitudine alloquens Magistrum, taliter ordinauit: Videas & attendas bene, quod prædictum sacrum corpus simul cum capite, cum pannis decentibus in eadem arca ponas, & extra arcam depingi facias arma nostra, & super arcam affigi facias cum clauis bullam nostram, quam specialiter volumus super hoc ordinare & tibi tradere: consequenter & post hoc facias cooperire totam arcam pāno nigro vel subnigro, & totum hoc pones in vna mantica, ordinabisque quod duo Fratres dictam deferant manticam: tu tamen non vadas nec simul sis in aliquo loco cum ipsis, sed semper illi præcedent te de media dieta, ita quod tu semper sis in prandio, vbi ipsi immediate iacuerunt, & sis etiam ad cœnandum, vbi ipsi pransi fuerint: & talia signa inter vos ordinata ipsi post se dimittant, quod tu ipsorum prospera vel aduersa statim scire valeas euidenter: & si aliquid sinistrum, quod Deus & Sāctus auertat, acciderit, sine dilatione tu cum corpore remaneas, vbicumque fuerit, & ad me Fratres vel alios mittas, & ego defectus huiusmodi cum Dei adiutorio reparabo. Concessa tamen tibi a Domino, sic vt firmiter spero, viæ prosperitate, procedens Tolosam, in tali capella, quæ vocatur del Feretra, sacrum corpus cum capite collocabis: vbi dicto Sancto præfata occurret ciuitas, quæ de ipsa capella corpus recipiet, ac illud ad ecclesiam conuentus vestri honorabiliter deportabit: nosque pro illo die & pro certis diebus aliis indulgentias & aliqua priuilegia ibidem concedemus ob reuerentiam S. Thomæ, de quibus concessionibus in conuentu Tolosæ nunc extant litteræ atque bullæ: quarum copia in hoc libello fideliter etiam est annotata ad Fratrum & fidelium consolationem.

[16] Tandem vero obtenta licentia & gratia a curia discedendi, Magister Ordinis statim recessit, & Fr. Stephanus de Cumba Procurator Ordinis cum eo, Fratres vero Guillelmus de S. Blasio, [Corpus delatum Florentiam,] & Petrus de Caishillo vna cum dicto sacro corpore versus Bononiam perrexerunt: quia prædictus Magister non erat ausus ire cum sacro corpore, ne auferretur ab eo: sed commisit aliis suis fidelibus, de quibus nullus aduerteret, quod portarent illud Bononiam, & primo per Florentiam transeundo, vbi miraculum dicitur accidisse. Cum enim dicti Fratres ad Florentiam peruenissent, custodes portarum dictos Fratres & omnia, quæ portabant & portare faciebant, fecerunt cum omni diligentia perscrutari; quia tunc ibi erat guerra valde valida atque feruens: attamen asinus, qui deportabat manticam, vbi erat dictum sacrum corpus, quod per dictos Fratres tunc coram eis ducebatur, quasi totaliter inuisus, a dictis custodibus nullatenus tangebatur, nec ad portam, [asino custodibus non viso:] nec intra ciuitatem; dictus asinus pro tunc Florentinis inuisibilis extitit intus, nec extra fuit multum ac modicum per aliquem perscrutatus. Et dictum fuit tunc, quod, postquam Fratres prædicti vna cum dicto sacro corpore extra Florentiam extiterunt, quod dictum sacrum corpus per Florentiam delatum fuerat, & quod extra Italiam portabatur: quos quidem Fratres immediate recedentes insecuti sunt multi homines armorum, per quos tamen non sunt adinuenti; quin imo Fratres vsque Bononiam absque obstaculo peruenerunt, [dein Bononiam,] vbi Magister Ordinis a reuerendissimo Cardinali a Albanensi, Vicario Apostolico in Bononia existenti, prædicta omnia enarrauit ad gloriam dicti Sancti, & honorem specialem Domini Papæ, germani b dicti Domini Cardinalis: & tunc dictus Dominus Cardinalis ad deuotionem dicti Sancti, & reuerentiam Domini Papæ germani sui, ac fauorem Ordinis, ad duos Fratres, qui deferebant dictum sacrum corpus ex ordinatione Papæ, vt superius est dictum, Dominum Gerardum Testa, auditorem suum & in decretis Doctorem, cum decenti comitiua addidit. Qui Dominus Gerardus ad expensas dicti Domini Cardinalis vna cum dictis Fratribus vsque ad locum de Ripolis, in dominio Domini Comitis Sabaudiæ, distantem quasi per decem diætas communes tempore hiemali, per Papiam & terras aliquas Dominorum de Mediolano transeundo, [Papiam,] dictum sacrum corpus, omni aduersitate procul pulsa, detulit sic, quod numquam fuit dictum: Quid portat ille mulus, vel quid est in illa mantica? Et tamen omnes aliæ manticæ aperiebantur. Vere videbatur quod omnes essent cæci: & non erat aliud, nisi quod Sanctus portabatur, vbi volebat portari. Cum consequenter post Dominum Gerardum Magister Ordinis Ripolim aduenisset, & ibi & inde vsque Tolosam reputans se securum, primo reingratiando Domino Reuerendissimo Cardinali, & deinde Domino Gerardo de tanto conductu, [Ripolim,] ipsum Dominum Gerardum rogauit, vt ad Dominum suum reuerteretur, & ei ex parte ipsius gratias ageret. Sicque Magister Ordinis cum sacro corpore per prædictos duos nominatos Fratres deportato, & præeuntibus ad monasterium Pruliani prouinciæ Tolosanæ prospere accessit: [ad conuentum Prulianum,] vbi fuit per mensem, quod nullus sciuit, nec ipse Prior.

[17] Interim fuit ordinatum de receptione cum Illustrissimo Principe Domino c Ludouico, Duce Andegauiæ, Archiepiscopo d Tolosano, Capitulariis, Vniuersitate Tolosana, ac aliis ciuibus & amicis Ordinis. Quæ receptio fuit facta hoc modo. Primo exiuimus e monasterio, in quo intraueramus cum præfato sacro corpore in proxima Vigilia Natiuitatis Domini, & tunc curauit vnam puellam quasi mortuam in exitu dicti monasterij Pruliam, die Veneris, quæ fuit vigesima sexta die Ianuarij. [Auionetū,] Iacuimus in Auioneto die Sabbati: diximus Missā Villæ-Francæ: iacuimus in Monte-Giscardo, vbi curauit vnam fæminam veterem quasi paralyticam, [Villam-Francam,] item vnum puerum cæcum, surdum & mutum. Die Dominica, quæ fuit vigesima octaua die Ianuarij, [ad capellā del Faretra.] sacrum corpus fuit positum circa auroram in parua capella prænominata del Feretra extra Tolosam de mandato Domini nostri Papæ Vrbani quinti, vbi Dominus Ludouicus Dux Andegauiæ, frater Domini Caroli Regis Franciæ, cum gratissima deuotione & reuerentia, & cum tanto comitatu tam nobilium quam religiosorum ecclesiasticis vestibus ornatorum, sacrisque reliquiis munitorum, & aliorum Clericorum, ciuium ac populorum multitudine, [occurrentibus, 150000] prout dicebatur, quasi centum quinquaginta millia in totum, obuiam exiuit: fueruntque etiam præsentes multi Prælati, videlicet Archiepiscopi Tolosanus & e Narbonensis, [cum Episcopis & Abbatibus,] Episcopi vero Vaurensis, f Biterrensis & Adurensis, Abbates quidem g S. Saturnini & de h Simorra, omnes sanctis vestibus & aliis ornamentis Episcopalibus insigniti, & fuissent plures alij Prælati, nisi actualiter guerra eos impedisset, & per hoc ipsi Prælati per suas litteras se humiliter excusauerunt. Verum etiam Dominus Archiepiscopus Narbonensis prædicauit in illa die, item fuerunt faces numero decem mille & vltra, prout a multis existimatur. [solenniter illatū Tolosam.] Dominus Dux & multi nobiles portauerunt papilionem pulcherrimum per ipsum Dominum Ducem datum, de tribus aureis pannis compositum, & insignitum armis suis ac regiis auro fulgentibus. Item vltra hoc sex vexilla, duo cum armis regiis, aliud cum armis ipsius Ducis, aliud cum armis Papæ, aliud cum armis de familia ipsius Diui Thomȩ, sextum tandem cum armis ciuitatis. Dominus Dux dedit in offertorio quinquaginta francos auri, promisit pro collocatione sacri corporis mille francos. Tandem fuit tale & tam solenne festum, vt a decem annis dicebatur Tolosæ nullum simile celebratum.

[Annotata]

a Anglicus, aliis Ægidius, Grimoaldus de Grisaco, ex Abbatæ Canonicorum Regularium S. Rufi prope Valentiam Gallicam factus Archiepiscopus Auenionensis, dein anno 1366 Cardinalis, ac postea Episcopus Albanensis.

b Ciaconium bene correxit Victorellus, quod ille cum Vghello aliisq; assereret nepotem ex fratre Vrbani V.

c Ludouicus filius Ioannis, & frater Caroli V Regum Francorum, tum Gubernator Occitaniæ, postea anno 1382 coronatus Rex Neapolitanus, mortuus anno 1384.

d Gaufredus de Vayrolis ex Episcopo Carcassonensi factus Archiepiscopus Tolosanus anno 1361, vita functus 10 Martij anno 1376.

e Petrus de luge siue Iudicis, Clementis VI ex sorore nepos, e Cæsaraugustano Archiepiscopo factus Narbonensis anno 1346, a Gregorio XI, cuius erat consobrinus, Cardinalis creatus anno 1375, anno sequente vita functus.

f Hugo de Iuge frater Archiepiscopi Narbonensis ordinatus circa an. 1350 e viuis excessit anno 1371. De his & aliis Episcopis consule Galliam Christianam Sanmarthanorum.

g Abbatia nobilissima in vrbe Tolosana, cui tunc præerat Bernardus de Villamuro.

h Est Simorra in diœcesi Ausciensi Ordinis S. Benedicti.

INSTRVMENTA AVTHENTICA TRANSLATIONIS.

Thomas Aquinas, Doctor Angelicus Ordinis Prædicatorum (S.)

EX BVLLIS APOSTOLICIS.

Bulla, in qua continetur, quomodo Dominus Papa reuocat sententiam latam contra Magistrum Ordinis Fratrum Prædicatorum propter raptum Corporis diui Thomæ Aquinatis. Item ibidem, qualiter ordinat vt sacrum corpus eius cum capite portetur ad conuentum Tolosanum, & brachium conuentui Parisiensi præsentetur.

[1] Vrbanus Episcopus Seruus Seruorum Dei ad perpetuam rei memoriam. Copiosus in misericordia Dominus, & in cunctis operibus suis gloriosus, insufficientiæ nostræ vniuersalis Ecclesiæ, Sponsæ suæ inclytæ, regimen pia dignatione committēs, [Ob quietē commune,] & collo debilitatis nostræ iugum imponens Apostolicæ seruitutis; ad hoc solium excelsum nos conscendere voluit, vt libenter & solerter exequamur quæ ad diuini nominis gloriam & honorem tendere dignoscantur; & tamquam de supremi vertice montis nostrum ad infima reflectentes intuitum, quid singularum personarum Ecclesiasticarum commodis earumque statui conueniat, prospiciamus attentius; & qualiter inter ipsos, quorumlibet litigiorum vepribus radicitus amputatis, dilectio sincera permaneat, ac vigeat soliditas caritatis, solertius attendamus. Ad hoc enim vocati sumus a Domino, ad hoc nostros assidue diffundimus cogitatus, ad hoc nostri pectoris studia desideranter exponimus; & vt Sanctorum reliquiæ honorabiliter collocentur, & huiusmodi personarū Ecclesiasticarum status seruetur pacificus, quietis vbertate lætetur, [reuocatur sententia excommunicationis,] & dirigatur ad existentiam salutarem, solicitudines libenter impendimus & labores. Dudum siquidem contra omnes & singulos, qui corpus S. Thomæ de Aquino, quod olim in monasterio Fossȩ-nouȩ Cisterciensis Ordinis, Terracinensis diœcesis quiescebat, de ipso monasterio receperant eorumque receptatores, fautores & defensores ad dilectorum filiorum Abbatis & Conuentus dicti monasterij instantiam varios processus, diuersas excommunicationis, suspensionis & interdicti sententias & alias pœnas continentes, fecimus & etiam fieri concessimus. Cum autem, sicut fide dignorum relatione percepimus, ex processibus ipsis grauia scandala & magna pericula sequi, nisi celeri remedio succurramus, præsumantur similiter in futurum; nos processus ipsos & quidquid est ex eis, vel ob eos & concessionem prædictam penitus reuocamus, & eos haberi volumus penitus pro infectis, & insuper Christi fidelium deuotionem adaugeri, & ipsorum fidelium animarum profectum, quæ ex subscriptis indubie prouenire speramus, promouere salubriter intendentes; [decernitur corpus S. Thomæ Tolosam deferendum,] ac decens reputantes & congruum, vt dictum corpus illius gloriosi Sancti, qui dum vixit Ordinis Fratrum Prædicatorum Professor existens, tamquam Doctor egregius per sua perlucida ac salutifera documenta vniuersalem illustrauit Ecclesiam, eam decorando virtutibus & moribus informando, cum eisdem Fratribus collocetur, ex certa nostra scientia ad laudem Dei, exaltationem Ecclesiæ, fideliumque salutem tenore præsentium statuimus, & etiam ordinamus, quod corpus prædictum ad domum dictorum Prædicatorum Tolosam transferatur, & ibidem collocetur & honorabiliter perpetuo veneretur. Volumus autem, quod si Magistro ac Capitulo generali dicti Ordinis proxime celebrando placuerit, eiusdem corporis dextrum brachiū, Priori & Fratribus domus dicti Ordinis Parisiensis ad decus & decorem totius studij Parisiensis, in quo idem Sanctus sua fœcunda facundia, [caput Parisios,] cælestis irrigui gratia influente, Scripturarum ænigmata reserauit, soluit nodos, obscura dilucidauit, dubiaque declarauit ad deuotionem fidelium adaugendam, transmittatur, & in ipsa domo honorifice perpetuis temporibus veneretur. Nulli ergo hominum omnino liceat hanc paginam nostræ reuocationis, constitutionis, ordinationis & voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei & BB. Petri & Pauli Apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum apud Montem-Flasconem Balneoregiensis diœcesis X Kalendas Iulij, Pontificatus nostri anno VI.

Alia Bulla, per quam Dominus Papa scribit Domino Archiepiscopo Tolosano, Cancellario & Vniuersitati, quod recipiant sanctum Corpus Diui Thomæ de Aquino cum veneratione, reuerentia & honore, quibus poterunt, & per eandem Bullam approbat doctrinam S. Thomæ de Aquino.

[2] Vrbanus Episcopus Seruus Seruorum Dei, venerabili Fratri Archiepiscopo Tolosano, & dilectis filijs Cancellario Ecclesiæ Tolosanæ, vniuersisque Magistris ac Doctoribus, ceterisque Clericis & laicis in ciuitate ac prouincia Tolosana commorantibus, salutem & Apostolicam benedictionem. Laudabilis Deus in Sanctis suis, in sui Maiestate mirabilis, cuius ineffabilis altitudo prudentiæ nullis inclusa limitibus, nullis terminis comprehensa, recti censura iudicij cælestia pariter ac terrena disponit; etsi cunctos eius ministros magnificet, altis decoret honoribus, & cælestis efficiat beatitudinis possessores: illos tamen, vt digna dignis rependat, potioribus attollit insignijs, dignitatum & præmiorum vberiori retributione prosequitur, quos digniores agnoscit, & commendat intensior excellentia meritorum. Sic & Alma Mater Ecclesia, eius sacra vestigia insequens, & exemplo ducta laudabili (licet vniuersos in regnis cælestibus constitutos studijs honorare solicitis non desistat, egregios tamen Doctores, per quorum perlucida & salutaria documenta eadem Ecclesia illustratur, [præcipitur corpus cum veneratione suscipi,] virtutibusque & moribus informatur, libenter & solerter exequitur) quȩ sunt Dei, prȩmissa debita meditatione perlustrans, ad diuini nominis honorem, gloriam & exaltationem Catholicæ fidei, salutemque fidelium rite censuit, meritoque prouidit eosdem in vniuersali Ecclesia honorificentiæ potioris impendijs attollendos. Sane cum sacrum & venerabile Corpus B. Thomæ de Aquino Ordinis Fratrum Prȩdicatorum sit de mandato nostro ad ecclesiam Fratrum Prædicatorum Tolosanam de proximo transferendum, nos attendentes, quanta a Deo scientia dotatus, Ordinem Fratrum Prædicatorum ac vniuersalem Ecclesiam illustrauit, ac B. Augustini vestigia insequens Ecclesiam eamdem doctrinis & scientijs quamplurimis adornauit, volentesque præterea idem corpus speciali honorificentia attolli, Vniuersitatem vestram requirimus & hortamur in Domino Iesu Christo, vobis nihilominus per Apostolica scripta mandantes, quatenus dictum corpus, cum ad partes easdem transferetur, benigne & honorifice suscipientes, ibique deuote ac venerabiliter pertractantes, faciatis ab alijs, quantum in vobis est, cum debita honorificentia ac deuotione suscipi ac tractari. Volumus insuper & tenore præsentium vobis iniungimus, [& doctrinam S. Thomæ teneri.] vt dicti B. Thomæ doctrinam, tamquam veridicam & Catholicam sectemini, eamque studeatis totis viribus ampliare. Datum apud Montem-Flasconem II Kalendas Septembris, Pontificatus nostri anno VI.

Instrumentum quomodo Domini Cardinales Morinensis & Viterbiensis de Ordine Minorum tradiderunt venerabili Heliæ, Magistro Ordinis Prædicatorum, corpus & caput B. Thomæ de Aquino apud Tolosam deportanda, & ibidem in ecclesia Fratrum Prædicatorum honorifice collocanda.

[3] Vniuersis præsentes litteras inspecturis Ægidius miseratione diuina titulo S. Martini in Montibus, & Marcus eadem miseratione titulo Sanctæ Praxedis Presbyteri Cardinales, salutem & præsentibus fidem indubiam adhibere. Ad Vniuersitatis vestræ notitiam deducimus per præsentes, quod cum hac die infrascripta, venerabilis Dominus Guillelmus de Lordato, Vicarius Ecclesiasticus, de mandato & commissione Sanctissimi Patris & Domini nostri Vrbani, diuina prouidentia Papæ Quinti, super hoc sibi facta, corpus & caput B. Thomæ de Aquino Ordinis Fratrum Prædicatorum apud Montem-Flasconem ad palatium eiusdem Domini nostri Papæ reuerenter, vt decuit, apportasset, & idem Dominus noster dicta corpus & caput cum decenti reuerentia recepisset, & ea ibidem in capella sua solenniter reponi fecisset; venerabilis Pater Frater Helias Raymundus, Magister Ordinis Fratrum Prædicatorum, dicto Domino nostro humiliter supplicauit, quatenus, cum dictus Sanctus præfati Ordinis Professor extiterit, & ipsum Ordinem doctrina celeberrima multipliciter suo tempore illustrarit; sibi & dicto Ordini de sua speciali gratia tantam gratiam facere dignaretur, quod dicti Sancti corpus, & caput eis traderet decenter & honorifice reseruanda. Qui quidem Dominus noster dicti Fratris Heliæ supplicationibus inclinatus, mandauit nobis Cardinalibus supradictis oraculo viuæ vocis, quod nos ad suam capellam prædictam, in qua erant corpus & caput dicti Sancti, accederemus, & dicta corpus & caput dicto Fratri Heliæ realiter traderemus: sic tamen, quod idem Frater Helias in ecclesia Fratrum Prædicatorum Tolosana collocaret, [Corpus a Cardinalibus traditur Heliæ Generali:] ibidem perpetuo reseruanda cum debitis, prout tanto Sancto conuenit, reuerentia & honore. Nos vero Cardinales prædicti, acceptis per nos clauibus capsarum, vbi reposita erant corpus & caput prædicta, iuxta mandatum Apostolicum nobis factum, ad dictam capellam illico accedentes; associatis nobiscum & præsentibus Notarijs publicis & testibus infrascriptis, capsas aperuimus supradictas. Et cum dictus Dominus Guillelmus electus Lucanus, ibi præsens firmissime assereret, quod in capsis prædictis erant sine fraude quacumque corpus & caput S. Thomæ prædicti, quæ dicto Domino nostro apportauerat, vt præfertur; & ipsa tam nos, quam alij, qui intererant, ibidem deuote adorassemus, vt decet: nos dicto Fratri Heliæ ibidem præsenti, tam suo quam Fratri Prædicatorum Ordini, tradidimus & realiter assignauimus corpus & caput prædicta, per ipsum ad conuentum Tolosanum Ordinis Fratrum Prædicatorum secundum mandatum Apostolicum deferenda & ibidem honorifice collocanda & perpetuis temporibus conseruanda, prout superius est expressum. Quȩ quidem corpus & caput idem Frater Helias, nomine quo supra & sub conditionibus supradictis, recepit humiliter & deuote, ipsaque secum portauit; promittens bona fide, quod corpus & caput huiusmodi ad dictum conuentum Tolosanum deferret, & ibidem secundum suam possibilitatem faceret, honorifice collocari, & perpetuo reseruari cum debitis reuerentia & honore, iuxta & secundum mandatum Apostolicum, vt præmittitur, sibi factum. In quorum testimonium & fidem & certitudinem pleniorem præsentes litteras seu præsens publicum Instrumentum, per Notarios publicos infra scriptos subscribi & publicari mandauimus, nostrorumque sigillorum fecimus appensione muniri.

Acta, mandata, ordinata & executa fuerunt omnia & singula supradicta apud Montem-Flasconem in locis prædictis anno a Natiuitate Domini MCCCLXVIII, Indict. V die IV mensis Augusti, Pontificatus Sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri Domini Vrbani, Diuina prouidentia Papæ V prædicti, anno VI, præsentibus Reuerendis Patribus, Domino Archiepiscopo a Auxitanensi, Camerario Domini nostri Papæ; Domino Raymundo Abbate Fossæ-nouæ Ordinis Cisterciensis; [legitimis testibus id comprobatur.] nec non honorabilibus Comitibus, Dominis Neapolione Comite Mano-pelli, & Domino Nicolao Comite Nolano, Comitatuum existentium in confinibus Campaniæ & regni Siciliæ; ac venerabili & religioso Fratre Guillelmo Romano, Ordinis Fratrum Prædicatorum, Magistro sacri Palatij, & pluribus alijs personis tam Domini nostri prædicti; quam nostris familiaribus, testibus ad præmissa vocatis specialiter & rogatis.

Et me Iacobo de Solegijs, Clerico Tolosano, & publico auctoritate Apostolica Notario, qui præmissis omnibus & singulis, dum modo agerentur & fierent præscripto per dictos Dominos Cardinales, vna cum testibus supradictis & Notario infra scriptis, personaliter interfui: vnde præsentibus sigillis dictorum Dominorum Cardinalium sigillatis, manu mea propria me scripsi, & consueto signo signaui, in fidem & testimonium omnium præmissorum vocatus & requisitus.

Et ego Ioannes Mindren, Clericus Trecorensis diœcesis, publicus auctoritate Apostolica Notarius, præmissis omnibus & singulis, dum sic, vt præmittitur, per dictos Dominos Cardinales fierent & agerentur, vna cum prænominatis testibus præsens fui: vnde præsentibus sigillis dictorum Dominorū Cardinalium sigillatis, manu mea propria subscripsi, & meo consueto signo signaui, in fidem & testimonium omnium præmissorum vocatus & requisitus.

Alia Bulla, qua prohibet Dominus noster Papa, ne Corpus aut Caput Diui Thomæ, aut aliquam partem eorumdem aliquis extrahere præsumat de ecclesia conuentus Fratrum Prædicatorum Tolosana, postquam ibidem fuerint collocata, absque licentia &c. Et qui oppositum fecerit, sententiam excommunicationis, a qua non potest absolui citra Papam, incurrat.

[4] Vrbanus Episcopus Seruus Seruorum Dei. Ad perpetuam rei memoriam. Alma Mater Ecclesia Iesu Christi vestigia insequens, Dei electos attollit honorificentia speciali, eorumque corpora veneratur & conseruat, vt etiam a cunctis Christi fidelibus honorentur. Sane cum sacrum & venerabile corpus & caput B. Thomæ de Aquino Ordinis Prædicatorum sint de mandato nostro per dilectum filium Heliam Raymundum, Magistrum Ordinis antedicti ad ecclesiam Fratrum Prædicatorum Tolosanam de proximo transferenda, [Corpus Tolosæ seruandum.] ibique perpetuo tenenda & conseruanda, & cum omni reuerentia extollenda; nos sacrilegorum audaciam volentes, qua possumus, industria refrænare, præsentium tenore omnibus & singulis Clericis Ecclesiasticisque personis, secularibus & regularibus, nec non quibuscumque laicis secularibusque personis, cuiuscumque status vel conditionis existant, etiamsi Pontificali vel alia qualibet præfulgeant dignitate Ecclesiastica vel mundana, etiamsi de illa opporteret fieri expressam in præsentibus mentionem, districtius inhibemus, ne caput vel corpus aut eiusdem corporis vel capitis partem dicti B. Thomæ, postquam in dicta ecclesia fuerint debite & honorifice collocata, de conuentu Tolosano extrahere vel exinde asportare absque licentia & assensu dilectorum filiorum Magistri, qui pro tempore fuerit, & Capituli generalis Fratrum dicti Ordinis, & Prioris & Conuentus Tolosani præsumant. Nos enim, si quid secus actum vel attentatum fuerit, eo ipso viribus vacuamus; & nihilominus in omnes & singulos, qui caput aut corpus aut partem ipsorum dicti B. Thomæ, postquam translata seu collocata fuerint, vt præfertur, asportauerint, subripuerint seu amouerint de ecclesia supradicta, nec non in id procurantes seu procurantibus dantes consilium, auxilium seu fauorem, excommunicationis sententiam ferimus in his scriptis: non obstante si asportantibus, subripientibus seu amouentibus huiusmodi, vel quibusuis alijs, communiter vel diuisim ab eadem sit Sede indultum, quod interdici, suspendi & excommunicari non possint per litteras Apostolicas, non facientes plenam & expressam & de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem. Nulli ergo hominum omnino liceat hanc paginam nostræ voluntatis & inhibitionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis & BB. Petri & Pauli Apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum apud Montem-Flasconem, II Calendas Septembris, Pontificatus nostri anno VI.

[Annotata]

a Auxitanensis siue Ausciensis in Nouempopulania Archiepiscopus erat Arnaldus Aubert ab anno 1356, vsque ad annum 1371.

MIRACVLA
Facta meritis & intercessione Diui Thomæ Aquinatis, collecta per Fr. Raymundum Hugonis, Ordinis Fratrum Prædicatorum, conuentus Brageriaci Filium, sociumque Reuerendissimi Patris Heliæ Raymundi Tolosani eiusdem conuentus filij, totiusque Prædicatorum Ordinis Magistri Generalis.

Thomas Aquinas, Doctor Angelicus Ordinis Prædicatorum (S.)

BHL Number: 8163

AVCTORE RAYMVNDO HVGONIS EX MSS.

Extracta ex Codice M. S. eiusdem Hugonis de translatione sacrarum Reliquiarum Diui Thomæ ex Italia Tolosam, anno 1368, 28 Ianuarij per præfatum P. Heliam Raymundi Magistri Ord. Prædicatorum facta, in Bibliotheca Fratrum Prædicatorum Tolosæ asseruata.

[1] a Narro rem mirabilem, per me visam, ad quam stupeo vehementer. Miles quidam, nomine Bertholinus Ysalguerij, Magister hospitij ciuitatis Tolosanæ, in extremo morbi positus, [Sanantur positus inextremo mortis periculo,] cum esset deuotus sancto nostro Doctori & Ordini, oculos mentis ad Dominum erigens, Sanctumq; cordialiter inuocans, agonem suum Beatissimæ Virgini & specialiter S. Thomæ commendabat. Sed cum nullum in eo signum vitæ appareret, quamuis medici ibi circumstantes aurum, gemmas puluerisatas, ceteraque naturæ confortatiua ac vitæ restauratiua ministrassent, iam per eosdem medicos penitus mortuus iudicabatur. Pater vero & mater fratresque eius personæ nobiles, & nos Fratres Ordinis, circūstantes tristes & dolentes de morte personæ tantæ notȩ & deuotȩ, pro eo vouimus, commendantes ipsum B. Thomæ, ita vt vnus offerret imaginem de cera ad sui ipsius similitudinē pondere vnius quintal, alius aliam, alter orationes, reliqui ieiunia; omnes & singuli suo modo interpellantes, vt meritis S. Thomæ Aquinatis sanitatem recuperaret. Et ecce vltra spem. Nam emissis votis, statim vita, cuius nullum in eo signum permanserat, sensibiliter restauratur; & paullatim conualuit ita, vt omnes tam inopinatam sanitatis recuperationem meritis S. Thomæ indubitanter attribuerent.

[2] Puella quædam annorum circiter duodecim, diœcesis Tolosanæ, [& dæmoniaca,] loci de Murello, sic vexabatur a dæmone, vt ipsam mutam redderet, & sine cibo & potu vitam duceret. Parentes autem vexationem puellæ ferre non valentes, ad sacra corpora Orientij scilicet in ciuitate Auxiorū vocata, vbi sanctū corpus illius Sancti residet, & beatæ Quiteriæ in ciuitate Adurensi ac etiam plura loca vbi sciebat corpora Sanctorum pro talibus necessitatibus maxime venerari, [coluntur 1 & 22 Maij,] puellam deuote apportauerunt, & Nouenas dierum, vt moris est patriæ, cum vigilijs & orationibus ibidem fecerunt. Deus autem summus, licet pius & misericors, eos pro tunc de salute puellæ non exaudiuit, præuidens Deus per Sanctum suum Thomam de Aquino fore breuiter exaudiendos: qui ad sepulcrum suum venerabile Tolosam venientes, & nouenum illic dierum numerum deuotius adimplentes, puella post lapsum breuis temporis meritis Sancti gloriosi a dæmonio liberatur, & suis membris debilitatis robur & perfecta sanitas restituitur, ac laus & honor ab ipsis Sancto redditur.

[3] [curantur genu fractum,] Quædam bona mulier de Murello, diœcesis Tolosanæ, vocata Algay Casat, fregit sibi dextrum genu: quæ cum a nullo medico remedium habere posset, & vir pro salute eius plurimum expendisset, idem vir eius vouit eam Deo & Doctori Thomæ beatissimo, quod si ipsam ab illa genu fractione dignaretur curare, ad sepulcrum eius honorandum Tolosæ mitteret. Quo voto emisso, intra duos dies virtute Sancti curatam se inuenit, & votum cum marito deuotissime adimpleuit.

[4] [& tibiæ inflata,] Homo quidam Tolosanus cum nuper post portationem sacri corporis, in quodam horto deambularet, subito est correptus inflatione tibiæ dextræ, nesciens vnde adueniret: quod tumens paulisper, & incipiendo a tibia tandem totum corpus occupauit. Qui nimis inde stupefactus, & sentiens se proximæ morti appropinquare, nec haberet remedium, & videntes eum etiam pro mortuo haberent, timens mori subitanee, S. Thomam corde inuocat, sperans eius patrocinio adiuuari. Factum mirabile! Nam voto emisso, quod ad sepulcrum eius vnum pedem de cera & vnam candelam suæ longitudinis apportaret, inflatio tumens, sicut subito ei venerat, ita subito euanuit meritis Sancti Dei.

[5] Adolescens quidam, filius vnicus matris suæ, & hæc vidua erat, tentatione diabolica a matre recedens, [puer amissus recipitur:] per quinquennium a tota terra Tolosæ profugus extitit. Quare cum pia mater videret se desolatam de perditione sui pueri, vnici hæredis & diuitis, conductis hominibus ad diuersas nationes misit celeriter, vt si aliquod eius vestigium inuenirent, diligenter insequerentur & reducerent. Cum vero sic sæpe quæsitus & minime inuentus fuisset, vouit pia mater pro puero S. Thomæ, vt, si in vita puerum reciperet, vnam imaginem ceream ad sui infantis similitudinem, pondere vnius quintal, ad eius sepulcrum afferret. Mira res! Adest Sanctus matronæ deuotioni; nam inuentum est, quod eadem die, qua mater votum fecerat, puer motus fuit ad arripiendum iter suum versus matrem: quæ recepto puero saluo & incolumi, votum, quod emiserat, deuote adimpleuit.

[6] Miles quidam, vocatus Dominus Ruterius de Bello-forte in diœcesi Agennensi tres graues infirmitates in mamilla, pede & maxillis tantum patiebatur, [depelluntur tres morbi:] vt sine adminiculo ambulare & vitæ necessaria sumere non valeret. Cum autem remedijs medicinæ curari non posset, timens cum tantis doloribus vitam, qua viuebat, se semper ducturum, vouit Deo & S. Thomæ de Aquino, se consimilia membra cerea coram suo sacro corpore Tolosam apportaturum, qui meritis Confessoris ac Doctoris infra vnum diem curatus perfecte extitit, & votum deuotius soluit.

[7] Crebrescentibus miraculis sancti Doctoris quȩdam mulier, vocata Maria Molinaria, [liberatur energumana:] loci de Sancta Gaueta, possessa fuit a dæmone per sex annos, quæ trinam Nouenam faciens coram sancto corpore B. Quitetriæ, & alias Nouenas corā corporibus Orientij & S. Pauli de Narbona, pro tunc tamen a Deo non meruit exaudiri. Verum confisa de beatissimi Doctoris Thomæ suffragio, interuallo vnius horæ habito, dum seipsam sic delusam & molestatam cerneret, deuotionem sancti Doctoris gerens interius, ab eo petiuit humiliter liberari: quæ mox exauditam se sensit. Vnde diabolus inuocationem Sancti non sustinens, velut fumus euanuit, eam illæsam penitus relinquendo.

[8] Cum sanctus Confessor cerneret mulierem quamdam in partu laborantem, [resuscitatur puerulus, mortuus natus:] quȩ more fæminarum plurima pateretur, & maxime ob vitam pueri, quem obstetrices mortuum reputantes, nolebant baptizare; tamen mulier pressuræ partus immemor, præ gaudio quod filium pepererat, licet tristis, quod infantuli spiritus tartarorum tenebras induebat, & cælesti gloria priuabatur, virtute tamen S. Thomæ Confessoris & Doctoris eximij confortatur, promittens ei a porta nostræ ecclesiæ Tolosanæ vsque ad eius sepulcrum venerabile flexis genibus portare infantulum, si sibi eum redderet: qui per duas horas & amplius putabatur mortuus, vitæ redditur & sanitati, & baptismum suscipiens, mater postea votum, quod promiserat, Sancto persoluit.

[9] Fuit Tolosæ filius cuiusdam patris familias, qui diu grauem infirmitatem patienter sustinens, ad horam tandem mortis ductus est, [visus mori subito sanatur;] credens mori. Verum cum candela benedicta accenderetur, vt more fidelium eius spiritus ad Dominum aduolaret; per lectum circumstantes amici & parentes, cum non appareret in eo signum vitæ, breuem eius exitum expectabant: emptoque sudario & alijs necessarijs pro illius exequijs, vt spiritus, qui corpus relinquebat, iterum illud animaret, auxilium Sancti implorant, & statim ad votum ipsorum puer sanus factus est ex illa hora.

[10] Paullo tempore elapso, postquam sacrosanctum corpus in domo Fratrum Prædicatorum Tolosæ, [gressus confertur:] vbi nunc diuina prouidente gratia iacet, repositum est, & iam eius virtutes eximiæ circumquaque crebrescerent; Ioanna Danis, loci de Bello-monte, diœcesis Montis-albani, filiam suam quinque annorum, impotentem & inhabilem ad gressum humanæ naturæ debitum, cum sic per lustrum illius temporis continuo non sine matris displicentia permansisset, Deo & S. Thomæ de Aquino eam vouit, qui suis deuotis auxilium præstare dignatur. Quo facto in fide bona non hæsitans, sed vt confidens de Sancti iuuamine, post duos dies more materno puellam accepit, & stare super pedes proprios vidit, [Clericus e periculo latronum eripitur:] & tertia die immediate sequenti per se sine quocumque adminiculo ambulauit.

[11] Clericus quidam Caturicensis diœcesis cum vna sarcina librorum in societate quorumdam mercatorum patriæ in itinere se exposuit, ad studia Tolosana profecturus: dum autem iter agerent, cœtui quorumdam latronum obuiauerunt, qui in eos more ferocium irruerunt, mercatores in sui præsentia deprædantur, & diuersis iniurijs & ictibus molestant. Videns autem Clericus periculum bonorum temporalium, quin imo & corporis imminere, votum vouit Deo & S. Thomæ, quod, si contingeret ipsum & libros de manibus impiorum præseruari, vnum librum cereum certi ponderis daret, & deuote suum sepulcrum, vt citius posset, visitaret. En magnum mirabile. Dum veniunt feroces, immitem ferocitatem deponunt & iracundiæ obliuiscuntur, nec solum nocumentum Clerico non inferunt, sed meritis sancti Confessoris per associationem iuuamen exhibuerunt.

[12] Ioanna vxor Ioannis de Fargia, diœcesis Tolosanæ habuit infantulum, [curantur morbus infantis,] qui a duobus diebus vbera sugere non valuit, sed omnes eum videntes, vt mortuum reputauerunt: quæ affectuose Sanctum nostrum inuocans; de salute pueri precabatur, & promittens sudarium infantis cum imagine cerea ponere ante sepulcrum sacri corporis, voto facto, & puer sugit vbera & conualuit.

[13] Religiosa quædam Canonissarum S. Saturnini Tolosæ, [inflatura faciei,] quæ ex corrupto sanguine inflaturam contraxit, quæ magis ac magis excrescens, tandem ei visum penitus auferre videbatur: quæ vtens medicamine de consilio peritissimorum medicorum, sed incidens in infirmitatem suam est amplius solito in facie deformata: ad Sancti intercessionem recurrens, statim subleuatur, & in testimonium gratitudinis ad sepulcrum Sancti accedens, caput cereum appendit, ex quo tempore omnino liberata permansit.

[14] Mulier de Murello ita mamillæ infirmitate detinebatur vt quasi insensatam redderet, [malum mamillæ,] nec vllum remedium ferre valeret: considerans virtutem S. Thomæ super similes languidos, ad ipsum voto recurrit, quæ statim ex hora curatur.

[15] Mulier Tolosana sex annis obscuritate visus laborans, [cæcitas,] & tandem cæca penitus effecta, cum multiplices adhibuisset medicos, & plurima remedia, nec inde vllatenus consolaretur, mox firma fide Sanctum inuocans, visus ei restituitur

[16] [fractura brachij,] Puer Tolosanus cum de alto solio in profundum corruisset, & accurrentes parentes eius cum fracto brachio & morti proximum cernerent; post paullulum inuocantes S. Thomam pro puero, vitæ & incolumitati restituitur.

[17] [corrosura tibiæ,] Ciuis quidam Tolosanus cum per quatuor annos integros infirmitatem tibiæ turpiter corrodentem passus esset, votum vouens Deo & B. Thomæ, vt primum exoluit, perfecte curatus extitit.

[18] [apostema,] Iuuenis quidam cum in vna tibiarum apostemate, communi vocabulo Bosse, detineretur, sic vt non solum gressum perderet, sed & toto corpore langueret, vt mater etiam de vita eius desperaret: fundens preces ad sanctum Doctorem pro filio, ex hora incepit conualescere, & post breue tempus totaliter sanitati restituitur.

[19] Abbatissa quædam Eremitarum S. Augustini, [grauis infirmitas,] cum per annum & amplius infirmitatem suam pateretur, & diuersis, vt asseruit, remedijs adhibitis nullatenus alleuiaretur, quin imo vix iam amplius sensus compos existeret; considerans apud se S. Thomæ virtutem super male habētes, cum iam multa alia vota emisisset, nec profecisset, iam vouit S. Thomæ, se allaturam nudis pedibus ad sepulcrum candelam & figuram capitis ceream: quod non citius præstitit, quam sanitatem consecuta est.

[20] [ignis sacer in manu,] Soror quædam Eremitarum Ordinis S. Augustini, cum in manu & pollice morbum corrosiuum pateretur, & vi morbi digitus eius cum manu consumeretur, & post vota emissa ad SS. Martialem & Antonium, quorum morbus dicebatur, sanitatem non recuperasset; conuertens se ad S. Thomam Aquinatem, & humiliter petens eius intercessione liberari, statim ab infirmitate & horribili plaga, qua laborabat, protinus liberatur.

[21] [podagra,] Vir quidam, Ioannes nomine, ex partibus Tolosanis cum iam diu inflaturam in membris suis pateretur, & podagra ingrauescente restrictione neruorum in tibijs deformis efficeretur, post multa alia alijs Sanctis vota emissa, ad S. Thomam Aquinatem se conuertens, & duas tibias cereas coram sepulcro eius apportans, statim liberatur.

[22] [cæcitas,] Vir quidam, nomine Arnaldus, cum per quinquennium lumine oculorum priuatus esset, morbum suum patienter ferens, voto suo emisso beatissimæ Virgini & S. Thomæ, visum statim recepit; & ceram, vt promiserat, sui vultus imagine insignitam, ad sepulcrum sancti Doctoris gratias agendo portauit.

[23] Vir quidam Tolosanus optimæ notæ, [vulnera lethalia,] Raymundus nomine, compatiens famulo suo, multis vulneribus lethaliter vulnerato, & cernens quod ilia sua emitteret, nec spes vitæ vltra esset, ipsum Deo, beatissimæ Virgini, Sanctoque Doctori deuouit: qui intra biduum sanitatem est adeptus, & ambo nudis pedibus simul incedentes & gratias agentes, promissa donaria duarum candelarum ad sepulcrum Sancti obtulerunt.

[24] Ciuis quidam Tolosanus, Rogerius nomine, [chiragra,] per biennium in dextro brachio & manu Chiragra laborans, & remedium nullum inueniens, emisso voto ad S. Thomam Aquinatem, est sanitati restitutus, & brachium cereum ad sepulcrum Sancti in gratiarum actionem exhibuit.

[25] Cum Dominus quidam Romæ natus, [lethalic morbus,] miles professione, filiam suam paruulam sic cerneret ægrotantem, vt exanimem & frigidam quasi lapidem sentiret; facto voto per matrem Deo & S. Thomæ, sanata fuit. Quȩ de mane cum sudario nec non cum candela cerea, vt promiserat, ad sepulcrum accessit.

[26] [podagra,] Mulier quædam nobilis podagra laborans, cum apud Dominam Ducissam Andegauiæ moraretur Tolosæ, & præ tanto dolore pedum incedere non valeret, & Dominæ suæ obsequi; emisso voto, sanata est, & ad sepulcrum S. Thomæ Aquinatis cum cerea tibia offerenda accessit.

[27] Raynaldus Ioly, ciuis Tolosanus, b Fulcarius Illustrissimi Principis Ducis Andegauiæ, [dolor lateteris,] percussus inopinato dolore lateris dextri diebus quatuor taliter, quod perceptis Ecclesiæ Sacramentis, quiete, somno & perceptione quorumcumque alimentorum priuatus, vicinam mortem expectaret; emisso voto ad Sanctum, statim sanitatem recepit, imaginem ceream cum gratiarum actione ad sepulcrum S. Thomæ Aquinatis appendit.

[28] [tibiæ & capitis,] Cum quidam Gallus Tolosanus per biennium dolore tibiæ laboraret, & grauem capitis perturbationem pateretur, ita quod lectum solito maiorem sibi elegisset ad cubandum, vouens se deuotius S. Thomæ Aquinati, iuxta quod ipsemet in conscientia deposuit, intra dimidium horæ leuamen sensit, & ex toto sanatus, quæ vouerat, continuo persoluit.

[29] [ac capitis,] Homo quidam biennio dolorem capitis passus, nec sanitatem aliter inueniens, emisso voto ad S. Thomam Aquinatem, curatus extitit, & votum cum gratiarum actione persoluit.

[30] [lethalis morbus,] Mater filiæ, nomine Stephanæ de Nogareto, cuius pater Doctor erat Tolosanus, ad mortem infirmatæ, non prius eam cum deuotione Sancto commendauit, quam quasi omnino curatam vidit, & ea perfecte roborata imaginem, quam vouerat, cum gratiarum actione obtulit.

[31] [dolor oculi] Vir quidam adeo patiebatur in oculo, quod in eo omnino nihil videret: qui se vouens S. Thomæ Aquinati cito sanatus est, & faciem ceream, quam promisit, obtulit.

[32] [& tibiæ,] Item iuuenis quidam Tolosæ dolore tibiæ ita correptus, vt in quatuor locis perforaretur, per annum expectans, nec sanari valens, vouit S. Thomæ Aquinati, & statim sanatur.

[33] [lethalis morbus,] Item puer quidam a quatriduo in extasi positus, ita vt non cognoscebatur vtrum mortuus esset aut sopitus, recommendatus B. Thomæ Aquinati, cœpit sensibiliter conualescere, & ceream imaginem, quam promiserant eius parentes & amici, exhibuerunt.

[34] [alius,] Item mulier quædam, Franca nomine, quæ Tolosæ morabatur, paruulum habebat in singulis inguinibus, & etiam ascellis singulis glandulas siue bossas habentem: quæ cum responsum haberet a medicis magnum quid fore, si per vnam horam puer ille viuere posset, vouit eum Deo & Beatæ Virgini & sancto Confessori, statimque die sequenti receptus est puer sanus & integer.

[35] [cacitas,] Item alia mulier etiam Tolosana, vxor Dominici de S. Ioanne, filium habens, qui cadendo in ignem visum per octo dies amiserat, & vocatis medicis nihil proficiens, vna cum patre pueri vouit eum S. Thomæ, & continue sanatus est.

[36] [dolor auris & maxillæ,] Item Frater Petrus de Libeto prouinciæ Prouinciæ, Ordinis nostri Baccalaureus, ita per triduum in aure & maxilla sinistris vexabatur, vt os aperire non valeret, facto voto ad S. Thomam Aquinatem, sanatur.

[37] [& tibiæ,] Item iuuenis quidam Tolosanus per annos quatuor in tibia vexatus est, adeo vt fœtorem eius omnes astantes vix ferre possent, post expensos quadraginta florenos pro remediis, vouit se deuotius S. Thomæ, ac mox visibiliter curatus est, & tibiam ceream Sancto dedit.

[38] Guillelmus Bernerius filiam, quam in extremis laborantem habebat, [morbus lethalis,] ipsam commendans S. Thomæ Aquinati, breui sanam recuperauit, votumque sudarij cum duobus candelis pondere sex librarum persoluit.

[39] Item mulier quædam, Nitatrix nomine, de Monte-Oliuo Tolosæ, [iterum,] gutturis horribili fatigata dolore, nec loqui valens nec saliuam deglutire, morti propinqua, vt videbatur; voto emisso ad S. Thomam Aquinatem, sanitatis beneficium citius impetrauit.

[40] Item vir quidam, Vitalis nomine, de Saxis, toto corpore ægrotans, & se sustinere non valens, vouit se S. Thomæ Aquinati: quo facto, perfectissime curatus est, & corpus sacrum cum duabus tibijs cereis gratias agendo visitauit.

[41] [alia infirmitas,] Item Pastor quidam fractam habens adeo manum, quod ea nullatenus vtebatur, [fracta manus,] cum remedium aliter non haberet, emisso ad Sanctum voto, mouere manum statim cœpit: & curatus sanctas Reliquias, vnam manum ceream offerens, sicut promiserat, adorauit.

[42] Item Ioannes Pisani de Valentia, mercator de Cathalonia, [pedum infirmitas] cum a festo S. Saturnini martyris vsque ad festum SS. Tiburtij & Valeriani pedibus infirmus teneretur, alijs remediis frustra adhibitis, Diuo Thomæ Aquinati commendatus, intra triduū sanatur.

[43] Item puer quidam de Alto-gradu, recens c tortuus, & quinque diebus toto corpore impotens effectus, [impotentia,] vt primum eum parentes S. Thomæ vouissent, postridie curatum & sanatum inuenerunt.

[44] Item Frater Ioannes de Fabrica, conuentus Riuorum Ordinis nostri, [tibiarum malum,] cum per triennium fuisset grauiter passus in tibijs, post tres dies, voto emisso ad S. Thomam, curatus est.

[45] [facies inflata,] Item puer quidam, filius Ioannis de Garrigijs, cum de alto loco corruisset, & inde faciem inflatam & deturpatam haberet, vt nec cernere valeret, vouit eum ipsius genitrix S. Thomæ: quo facto, puer statim oculos aperiens, breui postea sanatus est.

[46] Item iuuenis quidam, dictus Stephanus de Sarlato, [dolor lateris & stomachi,] cum ita grauiter in dextro latere simul & in stomacho pateretur, vt & loquelam & omnem motum iam amisisset; facto ad Sanctum voto, statim curatus est, & votum, vt promisit, adimpleuit.

[47] Item Frater quidam, nomine Bermundus de Vrbana, sacrȩ Theologiȩ professor, de prouincia Prouinciæ, [grauis infirmitas:] graui & subita infirmitate detentus, voto emisso erga S. Doctorem, certum patrimonium fabricæ ipsius tumuli venerandi promittens, mira res! protinus est pristinæ sanitati restitutus, quodque promiserat, deuote persoluit.

[48] Item anno ipso, quo corpus S. Thomæ de partibus Campaniæ, ordinante Domino Papa Vrbano Quinto huius nominis, [Archiepiscopus Braccarēsis liberatur,] fuit per diligentiam venerabilis Patris Fratris Heliæ, Magistri Ordinis, Tolosam translatum, d Rex Portugalliæ Dominum Ioannem e de Cardaliaco Archiepiscopum Braccarensem, quæ ciuitas tunc erat de regno Portugalliæ, in strictissimo carcere detinebat: quia nouerat manum dedisse Fratri suo Henrico in expulsione sua de regno, quæ facta fuerat paullo ante. Numquam autem prece aut pretio flecti potuit, vt ipsum liberum dimitteret; quin imo ad hoc, vt in languore viueret, & misere moreretur, per singulos dies eum crudeliter pœnis varijs affectum torquebat. Contigit autem illis diebus Officiales dicti Archiepiscopi nuntium quemdam Romam mittere, qui per Tolosam iter faciens, comperto quod ibidem Deus multis opem ferret meritis S. Thomæ, eidem Sancto liberationem sui Domini commendauit. Profectus igitur Romam, cum multo tempore in via fuisset, die tertia postquam illuc peruenerat, rumores certos de illius liberatione audiuit, & post iterum Roma reuersus, imaginem ceream in effigie Archiepiscopi, sicut spoponderat, ad sanctas reliquias appendit. Ab eodem autem animaduersum est, quod illa eadem die, qua Tolosam primo appulit, & pro dicto Archiepiscopo S. Thomas fuerat ab ipso inuocatus, ipse Archiepiscopus sine humano consilio in Hispania fuerat a carcere liberatus.

[49] Item puer vnus Sebaliæ, vxoris Bernardi sartoris Tolosani, grauissimo morbo decumbens, [morbus lethalis,] tandem priuatus omni officio sensuum, mortuus reputatur: totum enim corpus eius lethali iam frigore pene congelatum subsecutæ vel saltem vicinæ mortis præferebat indicium. Cumque iam in sudario ad sepeliendum, vt mos est, explicaretur, facto voto ab eius matre pro salute pueri ad Dei Sanctum, puer oculos statim aperuit, & mater eumdem, ab ipsis mortis ianuis reuocatum, præter omnium spem incolumem mox recepit.

[50] Item quædam mulier, dicta Iacoba, vxor Petri de Capdenaco, [facies perusta,] Tolosani & auri fabri, cum filiolam quamdam ætatis vnius anni vel circiter, per nutricis incuriam in ignem collapsam, ob hoc & facie vsque ad cōsumptionem nasi & genarum adustam, & oculis orbatam videret, & maternis visceribus super prole sic deformata commotis, irremediabiliter doleret; audiens quoniam meritis S. Thomæ Aquinatis miserator & misericors Dominus multis miseris opem ferret, deuotione qua potuit, ad Sanctum se conuertit, & de portando dictam paruulam ad sepulcrum eiusdem Sancti cum facie vna cerea fecit votum: moxque filiæ suæ visus redditur, & post dies paucos facies deformis ad integritatem pristinam, ignis vestigijs nullis extantibus, reformatur.

[51] [apostema mamillæ,] Item mulier quædam paupercula, in vna mamillarum suarum habens apostema, & fistulam cum duobus foraminibus, a quibus fœtida valde sanies diffluebat, graui admodum affligebatur languore: hanc quoque ad inuocationem B. Thomæ, Dei Saluatoris nostri pietas continuo liberauit.

[52] [ruptura tibiæ,] Item homo quidam cum ex casu de solario satis alto rupturā tibiæ passus esset, inuocauit in suum auxilium opem Sancti, & breui curatus est, & votum, sicut promiserat, adimpleuit.

[53] [chiragra,] Item Dominus quidam Bernardus, monachus S. Benedicti ecclesiæ de Aurata, chiragrā grauiter patiebatur, ita vt ad omnia officia manualia [esset inhabilis] imo in collo & ventre horribilem inflaturam haberet, inuocans Sanctum, membris omnibus incolumis redditur. [labium naso adhærēs,]

[54] Item Raymunda, vxor Grimaldi de Laysono, parochiæ S. Saturnini Tolosæ, paruulum filium suum, cuius superius labium naso sic adhæserat, vt visu monstruosus videretur & reputaretur insanabilis, ipsum Sancto recommendans, vultu sanum & integrum recuperauit.

[55] [membrorū contractio.] Tandem ipsa die, qua S. Thomæ Aquinatis corpus cum capite fuit Tolosæ collocatum, quidam Guillelmus de Sansa arthocopus, cum per quindecim dies in lecto omnibus membris contractus & omni remedio destitutus iaceret, admonente vxore, ad S. Thomæ auxilium maiori deuotione, qua potuit, se conuertit: & ecce statim, vt votum vouit, sanitati restitutus surrexit, & votum persoluit.

[Annotata]

a Priora 30 miracula habebant titulos adiunctos, qui in aliis deerant, ideo ob confermitatem a nobis omissos: subinde etiam nomine ex titulis ad textum translato.

b Seu Falconarius Francis Fauquier, aucupij præfectus.

c Ex Francico participio tortu, id est, curuus a tordre torquere incuruare.

d Hic est Petrus Rex, qui Alphonso IV patri suo, mense Maio anni 1357 mortuo successit, & regnauit annos 10, menses 7, dies 8, vita functus VI Idus Ianuarij anni 1368, quem scriptores præcedentem vocant, anno a Paschate inchoato.

e De Ioanne Archiepiscopo eiusq; captiuitate & fuga agit Rodericus de Cumba 2 parte historiæ Episcoporum Braccarensium cap. 45 arbitraturq; ante fuisse Episcopum Orensem, at fuga elapsus vixit in Gallia factus Patriarcha Alexandrinus, & post mortem supra dicti Gaufredi de Vagrolis ab anno 1376 vsque ad annum 1390 fuit Administrator perpetuus Ecclesiæ Tolosanæ.

ALIA HISTORIA TRANSLATIONIS CORPORIS S. THOMÆ.
Ex MS. Vaticano & Mediolanensi.

Thomas Aquinas, Doctor Angelicus Ordinis Prædicatorum (S.)

BHL Number: 8164, 8165

Ex MSS.

[1] Exultemus in Domino, dilectissimi, & spirituali iucunditate lætemur quia B. Thomæ de Aquino translationis gloria recolitur: magna quippe Prædicatorum Ordini est allata iucunditas, cum thesauro suo in alieno retento inde proprias diuitias reportauit. a Cum enim longo temporis spatio, id est annis LXXV, fluentibus ab anno Dominicæ Incarnationis MCCLXXIIII, quo dictus Doctor ex hac luce migrauerat, eius venerabile corpus in Terracinæ Campaniæ monasterio Fossæ-nouæ Cisteriensis Ordinis sub deposito iacuisset, diuina desuper inspectante iustitia, [Corpus S. Thomæ. Fūdos trāsfertur:] ad ipsum Prædicatorum Ordinem est reductum: vt illud Propheticum compleretur elogium: Hæc requies mea in seculum seculi. Per seculum iubileum continens quinquagenum; per mediū seculi medium iubilei, quod in septuagesimum quintum pergit numerum prophetali spiritu a sancto Doctore præfixum. Hoc autem tempore diuina dispositione completo, vergente anno Domini MCCCXLIX, quidam in castro Piperni potentia fretus, cui ad fouendas inimicitias, quas gerebat, cum propriæ non suppeterent facultates, cogitauit ex raptu sacri corporis, profanæ venditioni vel pignori illud exponēdo sacrilegas aceruare diuitias. Cogitauit nec perfecit, quia nescit Diuina iustitia præsidium præstare facinori, nec de Sāctorum reliquiis sanguineas nutrire discordias. Non latuit tamen tam sæua profanitas virum inclytum, de Fundorum Comitibus, virtutibus Honoratum & nomine. Hic cogitamina scelerata præueniens, diuino directus ingenio, astante ipsius monasterij Abbate, cum venerabili Fundensi Episcopo Leonardo corpus sacrū, mirabili fragrantia redolens, de loco vbi iacebat assumpsit, & in ciuitate Fūdorum, cuius Dominus ipse erat, in proprio palatio honorifice collocauit; tam pretiosum thesaurum sub diligenti custodia ab incursu raptoris & hostium seruaturus.

[2] [Post Sancti apparitionem] Non defecit tamen interim diuinæ approbationis ostensio, nec sancti Doctoris manifestatio se negauit. Nobilibus enim matronis, Iacobæ videlicet inclytæ Comitissæ, matri siquidem Comitis Honorati, insuper & deuotissimæ matri eiusdem Fundensis Episcopi iuxta thecam sacri corporis vigilantibus, & mutuo conferentibus, an, quod ibi ab eis venerabatur, S. Thomæ de Aquino verum corpus existeret, præfatus Doctor easdem clara visione certificans, velut ex theca progrediens, & huc illucque perambulans, se patenter ostendens in habitu sui Ordinis, leta facie in eas intuens, aperta ostensione monstrauit: moxque in loculum, vnde exierat, se recepit. Non diu mansit incognitum tam grande mysterium, Deo desuper reuelante prodigiis, & sancto Doctore frequenter in somnis, & tandem, vt præfertur clara se visione monstrante. [& prodigia.] Res gesta volat in publicū: ad Serenissimum Lodouicum Siciliæ Regem repente fama perducitur: qui pluribus collectis Episcopis, militibus, [petitur a Ludouico Rege Neapolitano.] & sacræ Scripturæ Doctoribus, eos cum solennissimo apparatu destinauit ad Comitem, munera grandia & pretia pretiosa promittens, si regno suo corpus sacratissimum largiretur. Addidit etiam iustum fore, vt regnum eius sumeret ex Doctoris præsentia gloriam, eo potissimum illorum regnante superstite, quorum eadem stirps clarissima fuerat, inclytaque progenies, Regum videlicet & Comitum Aquinorum. Non annuit Comes Regi, indignum vehementer existimans, propriam expoliare patriam thesauro tam inclyto, & lucri temporalis obtentu, dono tam mirifico terrenas præferre diuitias. Metuens autem contra se regiam concitare potentiam, [refertur Fossam-nonam.] corpus sacrum illico, vnde tulerat, occulte recondidit: opportunum tempus expectans, quo ipsum in ciuitatem suam Fundorum denuo reportaret.

[3] Post non multum temporis præfatus Comes conceptum mentis firmo corde reuoluens, [iterū Fundos transfertur,] diuino directus consilio, & Fratrum Prædicatorum precibus & oratu, ad præfatum monasterium simulata necessitate perrexit: ibique pernoctans, sacrum corpus concessa diuinitus opportunitate recepit, & in sua ciuitate iterum secum tulit. Fiunt hæc nota venerabili Patri Fratri Heliæ, Prædicatorum Ordinis tūc Magistro, magnȩ fidei feruentisque zeli & firmæ constantiæ viro: qui Romam postea venit, vbi sanctæ memoriæ Vrbanus Papa Quintus cum sua curia residebat. Hic captata beneuolentia Comitis Honorati, qui etiam tunc Romam ob negotia Communitatis accesserat, ab eodem pretiosum thesaurum sacri corporis non minus iusta quā supplici postulatione petiuit. [donatur Generali & Ordini Prædicatorum,] Quid multa? Non defraudauit Dominus mentem eius, sed post crebra colloquia Comes ille magnificus, & iustitiæ impleuit debitum, & deuoti Patris exaudiuit affectum: sacrum videlicet Doctoris corpus eidem Patri & Fratrum Prædicatorum Ordini tribuens, & irreuocabili restitutione concedens. Sic, dilectissimi, ab Ægyptiis pretiosus valor exigitur, sic gemma diu latens & perdita accenso lumine reperitur, sic ossa Ioseph ad suum populum reducuntur. [reponitur in horum conuentu.] Fuit attamen sacratissimum corpus repositum & locatum in conuentu Fundensi Fratrum Prædicatorum anno Domini b MCCCLXVII Idibus Februarij, Pontificatus beatissimi Vrbani Papæ quinti anno VI, vbi mensibus quatuor solummodo requieuit.

[4] Non est autem silentio transeundum, quod ad rei certificationem & Sancti sui gloriam Dominus dignatus est ostendere. Cum enim sacrum corpus Fratribus Prædicatoribus redderetur, religiosus vir Frater Raymundus, [Raymundo Hugonis dubitanti de veritate corporis,] præfati Magistri Ordinis socius & semper adiunctus, pio zelo anxius fluctuabat: grauis etenim cordi eius ingerebatur angustia, & torquebatur hæsitatione mirabili spiritus eius, ne succederet pro veritate delusio, & pro Doctoris corpore aliud traderetur. Hæc autem sunt opera tua Deus, sicut Apostolum tuum hæsitare permisisti, vt, cum dubitans tetigit vulnera, resurrectionis solidaret argumenta. Sequentem igitur noctem Frater duxit insomnem, agonizans in certamine spiritus sui, donec surgentis auroræ illucescente diluculo, ad ecclesiam se conduxit, certissimum vtique veritatis oraculum. Concitatis itaque in corpore totis spiritibus, & membris omnibus quodam quasi stupore concussis, huc & illuc per ecclesiam non tam discurrebat quam potius ferebatur: tandem prostratus in medio ecclesiæ, coram Cruce stetit aliquamdiu vehementer afflictus. [S. Thomas apparens] Et ecce subito inopinata mentis insurgente lætitia, oculos eleuans ad imaginem Crucifixi, vidit inter se & præfatam imaginem, pulchra specie vultuque decoro in Prædicatorum habitu eleuatum in aëre, & se grato respicientem intuitu, sanctum præ se astare Doctorem: cuius gratioso delectatus aspectu, tanto cordis recreatus est gaudio, vt non præsentis peregrinationis visa fuerit illa fruitio, sed futuræ potius gloriæ quasi quædam prægustatio videretur: [securum reddidit:] sicque factum est, vt discedens ab eius oculis apparitio, & sancti Doctoris aspectus omnem penitus scrupulum dubietatis abduxerit.

[5] Interea præfati monasterij Abbas & monachi, sublati corporis non ferentes iniuriam, Romam properant, & Romanum Pontificem Vrbanum Quintum magnis clamoribus implent, pulsant plurimos, concitant vniuersos, & totam fere curiam clamosa improbitate conturbant. [Abbas & monachi Fossæ-nouæ] Concurrunt vndique Fratres Cistercienses, & velut de temerata iustitia sacrilegas vociferantes iniurias, ad pedes Apostolicos se infestanter aduoluunt. Cuncti audiunt, & mirantur, & quia non penetrant diuinæ prouidentiȩ aditū, quasi ad grauis iniustitiæ commouentur excessum. Sed quare ista? Tu Deus nosti, qui cuncta disponis: sic latentem veritatem producis in lucem, sic secreta mysteria mira sapientia prodis, [apud Vrbanum V restitutionem corporis vrgent.] sic alto consilio impugnatores gratiæ latentis muneris constituis esse præcones. Tunc enim lucidius prædicant mysteriū, cum impugnant, & quod ipsis tacentibus mansisset longo tempore dubium, cunctis nunc extat eorum oppugnatione præclarum. Sic Pharao prædicat Israël, cum affligit: sic nimirum Herodes extollit paruulos, cum occidit. Talibus perstrepentibus vndecumque querelis, tantis allegatis impatienter iniuriis, non parum stupet Romanus Pontifex & turbatur: dum enim putat solum hoc humanitus gestum, vehementer exhorret cum indignatione commissum. Iam Magister Ordinis Prædicatorum Fratrum non procedit in publicum, nec eiusdem Pontificis audet adire conspectum: trahitur a diuersis in diuersa iudicium, & dum singulis clauditur cæleste mysterium, diuinæ prouidentiæ intimatur arcanum. Nullus pro ipso excusator admittitur, nullus repellitur execrator. Sumunt monachi de criminatione fiduciam, & tanto se vnusquisque audacior ingerit, quanto Apostolicis auribus grauiora proponit. Quid multa? Hæc omnia occulte, Deus, gerebas, vt tuum, non hominum, opus, & te agente intelligatur obtentum, cum censebatur ab omnibus desperatum. [Prou. 21, 1] Scriptum est enim: Cor Regis in manu Domini, & quocunque voluerit inclinabit illud. Pluribus igitur excursis in hac contentione diebus, mutatur diuinitus mens repente Pontificis, & dum in venerabilem Heliam funestum trepidabatur exitium, in se inclinatum comperit Apostolicæ exauditionis affectum.

[6] Cum in festo Corporis Christi anno Domini MCCCLXVIII sacra solennia agerentur coram eodem Vrbano, [Id Papa in festo Corporis Christi anno 1368] & cunctis Romanæ Ecclesiæ Cardinalibus illustribusque Comitibus Nolano & Monopolitano, aliisque quam pluribus de genere S. Thomæ, nec non multis Principibus & Baronibus, exortus est sermo, fideli & efficaci sermone comprobatus, quod sanctus Doctor totum eiusdem solennitatis officium, sub Vrbano Quarto composuit: quod non tam humano ingenio, quam diuina inspiratione dictauit. Acclamantibus ergo cunctis, & vna voce dicentibus: Dignum esse in munus recompensationis ab Vrbano successore pensari, quod deuotus Pater Helias in vicem spiritualis præmij postulabat: Dei procul dubio operante virtute, eidem astanti, imo indefesse constanti, [donat Ordini Prædicatorum] & per ipsum Prædicatorum Ordini, cuius erat sacrum Doctoris corpus, illud beatissimæ animæ diuinum organum, grati osa atque perpetua largitione donauit. Vox omnium surgit in laudes, & Deo redduntur a cunctis gratiarum debitæ actiones. [& postridie caput:] Mirum in his Dei opus ostenditur, & tanto maius, quanto amplius cogitatur. Redit Prædicatorum Magister in crastinum: & dum pro accepto munere reddit gratias, insperatam sibi audit lætitiam geminari. Ecce, inquit Vrbanus, tibi tuoque Ordini reddidi sacrum corpus, sed ne tanti Doctoris caput a corpore sit diuisum, ipsius tibi caput, cælestis vtique sapientiæ gazophylacium, Apostolica auctoritate concedo, in nomine Patris, & Filij, & Spiritus sancti. Moxque ab omnibus altis vocibus responsum est, Amen.

[7] Festinant ergo nuntij Apostolici cum litteris & sententiis Papalibus ad Ciuitatem Fundorum castrumque Piperni, [transferūtur solenni pompa Tolosam.] in quibus sacri corporis & capitis reliquiæ seruabantur: inde in Montem-Flasconis ad eumdem Vrbanum Pontificem deferūtur. Diuino autem disponente consilio, mandato ipsius Vrbani ad ciuitatem Tolosæ, pluribus coruscando miraculis, sacratissimum corpus & caput de Italia sunt translata. Non est autem nostrum breui posse sermone referre, quo modo in tanti receptionē thesauri, assistere illustri Principe Lodouico Andagauiæ, fratre videlicet Regis Franciæ, & quampluribus Archiepiscopis, & Episcopis, vniuerso insuper Clero ac innumerabili populo, qui centū quinquaginta millium extitisse refertur, accēsis luminibus, decē millibus ardentibus cereis, & tota non immerito commota lætitiis ipsa ciuitate, Tolosæ in domo Fratrum Prædicatorum sui Ordinis ineffabili sunt cum honore locata anno Domini, [anno 1369.] MCCCLXVIIII, Pontificatus eiusdem Domini Vrbani Papæ Quinti anno VII. Extant quoque per singula de prædictis litteræ Apostolicæ & publica Instrumenta, iuramentis & testimoniis vallata solennibus. Scripsit autem præfatus Vrbanus Litteras Apostolicas studio Tolosano, sancti Doctoris extollens gloriam, & approbans Apostolica auctoritate doctrinam.

[9] Qualiter autem sacratissimum eius brachium, de eiusdem mandato Pontificis Parisius est trāslatum, [& brachiū Parisios.] & quanta deuotione susceptum, quæ littera, quæ lingua sufficienter edixerit? Ipsum enim Illustrissimus Carolus Francorum Rex flexis genibus a Magistro Prædicatorum reuerenter accepit, atque c Belluacensi Romanæ Ecclesiæ Cardinali seruandum detulit. Sic comitantibus Archiepiscopis duobus, Episcopis quāpluribus, vniuersoq; Clero tribusque d Reginis cunctisq; regalibus Ducibus, atque Comitibus multis, omnique populo ciuitatis ipso die edicto Regio festinanti, ad domū Fratrum Prȩdicatorum, omnes nimirum exultātes diuinis laudibus, peruenerunt: ibiq; oblatis magnis auri & argenti muneribus, aliisque diuersorum generum regalibus ornamentis, ipsum pretiosissimum Doctoris brachium Rex inclytus collocauit: super quibus omnibus benedictus Deus in secula seculorum. Amen.

[Annotata]

a Hinc incipit MS. Mediolanense Ambrosij Tagij, in quo plurima ex priore relatione erant inserta, ideo a nobis omissa.

b Imo nobis annum a Ianuario inchoantibus est annus 1368.

c Ioannes de Dormano ordinatus anno 1360 Episcopus Bellouacensis, creatus Cardinalis anno 1368, mortuus an. 1373.

d Fuerunt hæ Reginæ, Ioanna vxor Caroli V Regis, Ioanna huius nouerca, vidua Ioannis Regis, & Blanca eiusdem magna nouerca, vidua Philippi Valesij, aui dicti Caroli, quæ traditur ad annum 1398 vixisse.

BREVIS NARRATIO
Brachij S. Thomæ in Conuentu Parisiensi depositi.
Ex codice MS. Ambrosij Taëgij.

Thomas Aquinas, Doctor Angelicus Ordinis Prædicatorum (S.)

BHL Number: 8166

Anno eodem MCCCLXIX, die XIII Iulij collocatum fuit brachium sancti Doctoris in conuentu Parisiensi Ordinis Prædicatorū hoc modo. Nam cōgregata vniuersa multitudine Cleri & populi, vna cum illustri Carolo, Francorū Rege, vno Cardinali & duobus Archiepiscopis, sex Episcopis, tribus Abbatibus, Duce Burgundiæ ipsius Domini Regis fratre, tribus Comitibus & tribus Reginis aliisque Dominabus regalibus, in ecclesia S. Genouefæ Magister Ordinis, sacris indutus vestibus, venit coram Rege cum brachio, & ait: Serenissime Princeps Capitulum generale ob reuerentiam Dominationis vestrȩ mihi, Magistro Ordinis Fratrum Prædicatorum, concessit, vt brachium S. Thomȩ Celsitudini vestræ donarem: quod ego in præsentiarum Serenitati vestræ concedo, iuroque ipsum verum B. Thomæ de Aquino brachium fore, & in huius rei testimonium ipsum reuerenter adoro. Et tunc genibus flexis Rex valde reuerenter illud accepit, & D. Cardinali Belluacensi obtulit deferendum: sicque comitantibus præfato Rege Prælatisque ac Principibus omnibusque populis ciuitatis, ipso die dicto festinantes ad Fratrum Prædicatorum ecclesiam Parisius, omnes nimium exultantes diuinis laudibus, peruenerunt, ibique oblatis auri & argenti muneribus, aliisque diuersorum generum regalibus ornamentis, ipsum pretiosissimum sancti Doctoris brachium Rex inclytus collocauit: voluitque quod capella S. Thomæ capella regia appellaretur. Eodē tempore præfatus D. Cardinalis Missam cantauit, & tunc temporis propter populi multitudinem actualiter tres prædicabant: nam in ecclesia coram Rege prædicauit Abbas Fiscanensis, in claustro Fratrum vnus Magister Ordinis Minorum, & in platea ecclesiæ Frater vnus Ordinis Carmelitarum.

DONATIO BRACHII S. THOMÆ
Neapolim ad ecclesiam S. Dominici deferendi.
Ex collectione Antonij Cæraccioli, Clerici Regularis.

Thomas Aquinas, Doctor Angelicus Ordinis Prædicatorum (S.)

BHL Number: 8167

In Dei filio sibi carissimis Fratribus, Philippo de Theate, sacræ Theologiæ Magistro, Prouinciali prouinciæ regni Siciliæ ceterisque eiusdem Prouinciæ Ordinis Prædicatorum, Frater Helias, Fratrum eiusdem Ordinis Magister, salutem & spiritus vnitatem. Licet per felicis memoriæ Dominum, Dominum Vrbanum diuina prouidentia Papam Quintum, odore mirifico redolentia Virginei Corporis ossa Doctoris eximij S. Thomæ nostro fuerint Conuentui Tolosano collata, diuina nobis fauente Clementia, quæ in Sancto suo taliter ibidem aspicitur miraculis gloriosa, vt ipsum locum ad gloriam Sancti sui æternaliter electum, haud dubie teneat plebs fidelis; attamen diligenter inspectis ipsius Sancti proposito, & vestræ adipsum innatȩ deuotionis affectu, nec non nostræ gratitudinis debito, sperantesque rediuiuis miraculorum gaudiis partes originis propriæ reflorere, & de sua contristatos absentia singularis consolationis remedio releuare; de voluntate pariter & assensu Diffinitorum Capituli Generalis, celebrati Tolosæ anno Domini MCCCLXXII in Festo Pentecostes XVI Maij, nec non Prioris conuentus Tolosani, & ipsius conuentus vnanimi & concordi, os verum brachij, de nodo ad nodum integrum, Doctoris mirifici S. Thomæ per fideles & dilectos filios, Fratres Franciscum de Vigiliis Diffinitorem dicti Capituli, & Nicolaum de Pēnis, sacræ Theologiæ Magistrum de prouincia regni prædicta, vobis gaudenti & beneuolo transmittimus animo; collocandum per Priorem Prouincialem, & ipsos deferentes in vestro conuentu S. Dominici de Neapoli supradicto, perpetuis ibi temporibus conseruandum. Vos itaque tanti doni solatio exultantes, ipsum honore debito veneremini, & ordinetis, vt Deus ipse laudes, Sanctus gloriam recipiant, & vos ipsi Dei & Ordinis ac mei gratiam, & hominum aliorum famam & nomen bonum reportetis exinde. In cuius rei testimonium sigillum mei officij duxi præsentibus apponendum. Datum Tolosæ anno quo supra, die XXVIII Maij, Decima Indictione, Pontificatus sanctissimi in Christo Patris & Domini nostri, Domini Gregorij, Diuina prouidentia Papæ vndecimi, anno eius secundo.

ANALECTA

Thomas Aquinas, Doctor Angelicus Ordinis Prædicatorum (S.)

§ I Neapoli singularis veneratio S. Thomæ in Patronum adsciti. Bullæ Pontificiæ.

[1] Qvanta semper fuerit religiosißimis huius Ordinis Prædicatorum maioribus æstimatio apud Neapolitanos ciues clarißime indicant quatuordecim conuentus huius Ordinis, [Neapoli cōuentus 14,] qui etiamnum in ea vrbe visuntur. Eorum primus inhabitari cœpit anno MCCXXXI, facta tunc loci plena abdicatione a monachis Benedictinis: in quo, anno MCCXLIII sacrum Ordinis habitum assumpsit S. Thomas. Dein anno MCCLV mense Ianuario, Dominica de Nuptiis, ecclesia huius conuentus ab Alexandro Papa IV consecrata est ad honorem Dei & B. Dominici: in qua adseruatur brachium S. Thomæ, [brachium S. Thomæ,] anno MCCCLXXII ab Helia, Magistro Generali, cum consensii Capitul: Generalis donatum, & Tolosa huc transportatum. Ibidem effigies Christi crucifixi in superiore parte altaris collocata, [Crucifixus ei locutus,] summa cum veneratione honoratur, quod ex illa vox audita tradatur doctrinam S. Thomæ approbans. Est præterea cella S. Thomæ in piißimum sacellum commutata, vbi & liber supra Dionysium de cælesti hierarchia, propria S. Thomæ manu conscriptus, habetur. Nos ipsi anno MDCLXI Neapoli in festo S. Thomæ existentes, [cella, liber MS.] singula ista monumenta venerati sumus. In ipso studiorum loco appensa est imago Angelici Doctoris, & cathedra ostenditur, in qua sacram Theologiam magno auditorum accursu docuerat, [cathedra,] accersitus a Carolo I Rege vtriusque Siciliæ, constituta illi mercede vnius vnciæ auri per singulos menses, vti ea prope portam studiorum marmori insculpta leguntur.

[2] Pius Papa V Bulla conceßa anno MDLXVII ordinauit, vt in ciuitate & regno Neapolitano Nonis Martij semper vniuersi vtriusque sexus ab omnibus vetitis & seruilibus operibus laboribusque abstinentes, [festum in vrbe & regno,] festum Diui Thomæ solenniter celebrarent. At postea auctoritate Clementis VIII anno MDCIV fuit S. Thomas in numerum Protectorum vrbis Neapolitanæ magna cum solennitate assumptus; vti illo anno excusus Panegyricus Iulij Cæsaris Capacij præclare edocet, [Protectoribus vrbis additus.] & post virtutes scientiasque eiusdem Sancti late indicatas, triumphum illius diei describit: in quo sexcentæ Sanctorum reliquiæ, ex suis conditoriis extractæ, circumferebantur, & inter alios Sanctos septem vrbis antiqui Protectores comitatum præbebant, vbi, inquit Auctor: Aspremus baculo defendit, Agrippinus præsentia hostes arcet, Ianuarius sanguine fouet, Agnellus vexillo liberat, Seuerus iusto iudicio iudicat, Eusebius inuisibiles diabolo reddit, Athanasius oratione protegit. Quibus adiunctus S. Thomas, nobilitate, sanctitate, doctrina tuetur. Excerpta pars e brachio S. Thomæ, & argenteæ statuæ ad pectus vsque formatæ inclusa, [reliquiæ in æde Metropolitana,] seruatur in magnifico sacello dictorum Patronorum, in templo Cathedrali erecto. In hoc sacello adseruatur sanguis S. Ianuarij in ampulla vitrea concretus, quem vidimus, [vbi sanguis S. Ianuarij adseruatur.] cum in conspectu capitis eiusdem Martyris in altari poneretur, admirandum in modum colliquefieri & ebullire, perinde atque recens foret effusus. Quod nobis hoc beneficium præstitum sit, debemus Cæsari Vino Præposito, Felici Barberito, Iosepho Blanditio aliisq; Domus Professæ Neapolitanæ Sacerdotibus, qui eam facultatem procurarunt: ac fatemur hunc gratiam summe a nobis æstimari.

[3] Est habitum anno MDCXII die XII Maij Capitulum Prouinciale Neapolitanum in conuentu S. Petri Martyris, Ordinis Prædicatorum sub Seraphino de Nuceria, [Officium ob has reliquias.] Magistro Prouinciali: & primo ibidem ordinatum est, vt in tota prouincia Regni, propter singularem, quam in Diuum Thomam Aquinatem, prouinciæ suæ Patrē & Alumnum gerunt deuotionem, celebretur festum translationis eiusdem Sancti: cuius occasione Neapolitana ciuitas sibi eum in Patronum adsciuit, sub toto duplici die XIX Ianuarij. Est celebratum deinde Capitulum Generale Romæ in conuentu S. Mariæ super Mineruam, in festo sanctißimæ Pentecostes IX Iunij eodem anno Domini MDCXII, [Electio in Patronum inserta Actis Capituli generalis anno 1612.] sub Reuerendißimo P. Fr. Seraphino Sicco Papiensi, Sac. Theol. Professore, Magistro Generali totius Ordinis Prædicatorum in eodem Capitulo electo: in cuius Actis ista leguntur inserta: Denuntiamus die XIX mensis Ianuarij MDCV. Indictione III. sub fel. rec. Clemente Papa octauo ab Illustrissima ciuitate Neapolitana, approbante ac laudante eodem Summo Pontifice, S. Thomam Aquinatem Doctorem Angelicum, nouum Patronum electum, Protectoremque adscitum fuisse. Cuius rei seriem, & in eiusdem sanctissimi Præceptoris, eiusque integerrimæ, & ab omni prorsus errore immunis doctrinæ commendationem, & nostræ Dominicanæ familiæ ornamentum, præfatæque rei confirmationem a Sancta Romana & Apostolica Sede, Veritatis magistra, Breuia emanata, grauissimis Patribus hoc ipsum poscentibus in præsentis Capituli actis inseri, totique Ordini nostro conspicua fieri curauimus: sunt autem quæ sequuntur.

A tergo
Dilectis Filiis, Nobilibus Viris, Deputatis a ciuitate Neapolitana.

Intus vero:
CLEMENS PAPA VIII

[8] Dilecti filij Salutem, & Apostolicam benedictionem. In quo nos pastoralis officij nostri cura excitati, elaboramus tantopere, vt hominum cogitationes omnes ad cultum Diuinum, atque ad Sanctorum venerationem intendantur; [Clemens 8] in id vos sponte ferri cum videamus, inenarrabili certe lætitia in Domino exultamus. Gratia Dei facitis id quod facitis, & gratia Dei in vobis vacua non est, cum donis cælestibus cumulati, gratos vos exhibetis memoresque beneficiorum, aucta in Deum pietate, atque in Sanctos eius reuerentia. Quarum quidem cogitationum, vt auctorem verum Deum maxime oportet agnoscere, ita etiam affirmandum eas ipsas piis precibus eorum, in quorum tutela ciuitas ista est adscita, Diuinæ maiestati acceptas esse magis. Proinde pie prudenterque cogitatis de nouo ciuitati Patrono adsciscendo, ciue vestro, diuinæ voluntatis Angelico interprete, vitæ sanctitate & miraculis claro, Thoma Aquinate: cuius doctrinæ tantum fuit tributum, vt Christianæ eruditionis suæ, Diuinum etiam illud habeat testimonium: Bene de me, Thoma, scripsisti. Tali vos tantoque deprecatore quia iure arbitramini diuinos thesauros facilius vobis posse patere, suppliciterque ac demisse rogatis, vt ad reliquos Patronos istius ciuitatis, is quoque adiungatur; Nos auctoritate nostra Apostolica pium sanctumque istud vestrum consilium probamus, vobisque, [concedit vt inter Patronos adsciscatur,] vt id liceat, concedimus: quod si quid & preces nostræ valent, pro vobis etiam humillime supplicamus, vobis idem vt præsto sit, vestrasque orationes, pio e corde profectas, porrigat Diuinæ maiestati, curetque vt vobis sint eædem salutares. Vnum id monemus, ciuitatem istam, tamquam nouo sponso e cælo venienti, occurrere oportere circumdatam monilibus, sicut sponsam ornatam viro suo: vt ille vestimentorum, hoc est, bonorum operum odore suauissimo captus, caritatis vinculo sponsæ adhæreat arctiore. Ratum id habeat, qui bonus omnibus propitius est Deus, & quam nos ad augendam pietatem vestram vobis nunc benedictionem nostram impartimur, sua idem sanctissima gratia prosequatur cumulatissime. Datum Romæ apud S. Petrum sub annulo Piscatoris, die XXII Nouembris MDCIII, Pontificatus nostri anno XII.

Martius Malacrida.

Decretum prædictorum Deputatorum ciuitatis Neapolitanæ est sequentis tenoris.

[5] Qvod virum sanctissimum Thomam Aquinatem nouum Patronum vrbi adsciscimus, vt ea res Inuictissimo atque Augustissimo Regi nostro Philippo, cunctis Patrum Ordinibus populoque Neapolitano prospera & læta eueniat, votis omnibus precamur. Igitur quod omnibus innotescat, hodie XX mensis Ianuarij anni MDCV, Indictione III, constituti in nostra præsentia Fuluius Constantius, Marchio Corleti & supremi a latere consilij Regens, Ioannes Simon Moccia, [Deputati in eum effectum,] Horatius Ligorius, Marcus Antonius Mormilis, Alphonsus Ligorius, Franciscus Mormilis de Sedili Portæ-nouæ, Felix de Marra, Marcus Antonius Caracciolus de Sedili Capuanæ, Io. Paulus Sanfelicius, Fabius Surgens, Cæsar Carmignanus quondam Renaldi, Carolus Miroballus, Horatius Muscetola de Sedili Montaneæ, Don Cæsar Pappacoda, Fabritius Tuttauilla, Hieronymus Macedonius de Sedili Portus, Ascanius Carafa, Claudius Milanus, Alonsus Brancatius de Sedili Nidi, Anellus de Martino, Franciscus Imperatus V. I. D. Horatius Campansilis V. I. D. Octauius de Martino V. I. D. Iacobus Pintus, Franciscus Pauellus, Ioannes Hieronymus Romanus, & Antonius de Iacobo, pro fidelissimo populo Deputati ab hac fidelissima ciuitate Neapolitana, præsentes in templo D. Dominici ante aram maximam, astante frequentissima Nobilium corona, ac fere innumerabili tum ciuium tum exterorum multitudine, prædicti Deputati publice declarauere, hanc fidelissimam ciuitatem Neapolitanam iamdiu summo studio concupiuisse, atque exoptasse D. Thomam de Aquino, [exponunt suam commissionem,] diuinæ voluntatis Angelicum interpretem, vitæ sanctitate, miraculis & eruditione insignem, inter vrbis tutelares Patronos referre: vt præter Ianuarium, Athanasium, Asprenum, Agrippinum, Seuerum, Eusebium & Anellum, Sancti quoque Thomæ adiunctis precibus, præpotens & miserator Deus mala omnia auertat, bonaque plena manu largiatur. Huius autem optandi patrocinij, præter caussas quæ cum alijs possunt esse communes, illæ etiam accesserunt, quod ex hac ipsa vrbe a nobilissima Aquinorum familia originem trahat; quod hic primum disciplinis eruditus; quod bonæ vitæ partem in hac vrbe, & sacra æde traduxerit, quo tempore ciues omnes singulari studio complexus est, eosque publice sacras litteras docuit; quod hic etiam diuinum illud oraculum, Bene scripsisti de me Thoma, audire meruerit. Quamobrem re communicata cum Illustriss. & Excellentiss. D. D. Ioanne Alphonso Pimentel de Herrera, Beneuentanorum Comite, optimo & præstantissimo Prorege, non modo potestatem fecit, sed cohortatus etiam est, operam suam apud Pontificem Maximum pollicitus, ac postea rem omnem singulari pietate promouit. Tandem sanctissimus D. Clemens VIII Pontifex Maximus, ciuitatis precibus commotus, [& assensum Papæ:] collaudato eius studio ac pietate, vt id faceret voti compotem fecit, transmissis ad hanc fidelissimam ciuitatem, ipsosque deputatos infrascriptis Apostolicis litteris in forma Breuis. Quare præfati Deputati ciuitatis nomine eius voluntatem adimplere volentes, Thomam de Aquino Doctorem Angelicum in Patronum & Protectorem accipiunt, atque inter ceteros vrbis Tutelares aseribunt, eumdemque Sanctum submisse atque enixe obsecrant, vt assiduas pro ea ad Deum preces effundat, [S Thomā inter Patronos adscribunt:] vrbemque a peste, fame & bello, ceterisque infortuniis vindicet ac tueatur. Et in fidem, ac tutelam acceptos ciues atque incolas omni bonorum genere cumulet, ac diuinum præcipue obsequium nobis impetret. Præterea Philippum III Regē nostrum, Catholicæ fidei Defensorem acerrimum, cum Prole sua protegat & foueat, sanctam iustamque eius voluntatem fortunet & dirigat, eique longæuam ac felicem ætatem exoret. Prædicti denique Deputati eiusdem S. Thomæ augustissimam imaginem, quam fideles huius ciuitatis Fratribus Dominicanȩ Religionis elargiti sunt, [statuam cū reliquijs apportant.] & partem dexteri eius brachij, quo scribente profligauit hæreses & sacras litteras illustrauit, in argentea theca repositam ad sacellum illud templi maximi, quod Thesaurū appellamus, quodue ceterorum Patronorum asseruandis reliquijs dicatum est, asportari & collocari volunt: huiusque translationis diem, qui est hodie, singulis annis, vt diem festum colendum ac celebrandum fore pollicentur iurantes ad sancta Dei Euangelia: meque Notarium publicum rogauere, [20 Ianuarij.] vt hæc omnia ad futuram rei memoriam meis tabulis referrem, vniuerso acclamante populo, ac S. Thomæ nomen sæpius iterante, & ad sua vota inuocante.

A tergo
Dilecto filio, Nobili Viro, Comiti Beneuentanorum, in regno Neapolitano Proregi

Intus vero.
CLEMENS PAPA VIII.

[6] Dilecte fili, Nobilis Vir, salutem & Apostolicam benedictionem. Quantum prodesse possint, [Clemens 8 Proregis pietatem laudat] qui præsunt alijs, vitæ integritate & pietate, licet id ex tua nobilitate facile conijcere: quippe omnes animi conatus ad Dei gloriam atque publicam vtilitatem cum tu dirigas, tacita tui æmulatione populos ad eos imitandos, atque ad eorum normam, vitam moresque formandos inflammas. Erat quidem antea multo optandum, vt ciuitas ista pietati inprimis dedita, nouum Patronum ad reliquos, quos habet, addendum curaret Thomam Aquinatem; cuius diuino eloquio & cælesti doctrina miraculisque illa quidem illustris, merito apud remotissimas nationes, summa Christiani nominis cum laude atque Ecclesiæ vtilitate celebratur; verum id tuæ debebatur virtuti, vt sanctum consilium etsi acceptum Deo referre oporteat, a quo quidquid boni agimus ac cogitamus proficiscitur, ex quo nostra omnis sufficientia emanat, tuum tamen in eo etiā studium laudaretur: quo factum est, vt multorum sopita pene pietas te procurante excitetur, atque in oculis omnium, imo in Dei conspectu appareat altior a terra atque eximior. Et Nos solemus, vt decet, semper fauere supplicationibus, sed huic certe ardentiori quadam voluntate annuimus, quod & nos ipsi Angelico huic Doctori, & nostro & totius Christianæ Ecclesiæ nomine, plurimum debemus, & tua in eum extat pietas singularis. Hoc igitur Patrono vna cum aliis vtatur ciuitas, hunc in rebus ad vsum vitæ, ad salutem animarum necessarijs fautorem atque adiutorem imploret, nostrique saltem & tui, qui idipsum optas tantopere, publicisque & priuatis precibus teneat memoriam, colatque beneficij accepti recordatione perpetua. Firmum hoc, quod nos auctoritate Apostolica & benedictione nostra habemus, firmius faciat Deus sua gratia, & benedictione sanctissima. Datum Romæ apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die XXII Nouembris MDCIII, Pontificatus nostri anno XII.

A tergo
Dilectis filiis, Nobilibus Viris, ciuitatis Neapolitanæ Deputatis

Intus vero;
CLEMENS PAPA VIII.

[7] Dilecti filij, nobiles viri, salutem & Apostolicam benedictionem. Sicut Angeli in ministerium missi propter eos, qui hæreditatem capiunt salutis, ineffabili Dei prouidentia non modo singulorum hominum curam gerunt, verum etiam ipsis vrbibus & prouinciis præsident; [Sanctos Patronos Angelis comparat:] ita Sancti cum Christo regnantes, qui vitam meruerunt Angelorum, non solum priuatos quosque homines suis orationibus adiuuant, sed publicas ciuitates & regna continua protectione defendunt. Sunt enim communes generis humani custodes & legati apud Deum potentissimi, sunt cunei inexpugnabiles & nostræ salutis præsules, qui secretorum conscij diuinorum familiarius clementiam Dei pro nostris exorant laboribus, & nequissimi dæmonis insidias ac conatus ab omnibus diuina virtute depellunt. Verum quo plures numero ac meritis præstantiores sunt, qui pro salute hominum in cælestibus regnis apud Deum intercedunt, eo homines ipsi desiderata bona facilius impetrant, & impetratis diutius perfruuntur. Cum igitur in isto nobili regno plurimi olim sanctitate, miraculis & doctrina insignes viri claruerint, qui vniuersam Ecclesiam Dei suarum virtutum splendore illustrarunt; inter hos autem Sancti illi Asprenus, Ianuarius, Agrippinus, Seuerus, Athanasius, alijque complures tum Episcopi tum Abbates præcipue floruerint, quos merito hæc vestra ciuitas certos sibi Patronos adoptauit; cumque superiorum temporum memoria S. Thomas Ordinis Prædicatorum, Doctor Angelicus, ex antiqua & nobili Comitum de Aquino familia oriundus, similiter in eodem regno, tum sanctitatis ac miraculorum gratia tum doctrinæ laude clarus extiterit, laudabili consilio eadem ciuitas illum ceteris Patronis suis adiungendum statuit. Hic siquidem honor eius virtutibus cum admirabili doctrina coniunctis, [laudat S. Thomæ doctrinam] iure optimo debetur: ac doctrinæ quidem testis est ingens librorum numerus, quos ille breuissimo tempore in omni fere disciplinarum genere, singulari ordine ac mira perspicuitate sine vllo prorsus errore conscripsit; in quibus conscribendis interdum sanctos Apostolos Petrum & Paulum colloquentes, locosque illi quosdam Dei iussu enarrantes habuit: quos deinde conscriptos expressa Christi Domini voce comprobatos audiuit. Cum autem illi nunc peculiare eiusdem vestræ ciuitatis Patroni nomen accedat, sperandum est fore, vt ratione perfectæ caritatis, qua Deo propinquior est, & patrocinij, ad quod eligitur, vobis magis proficiat precibus; quod eiusdem antedicta doctrina, eximiæ virtutes, & summa præsertim, [& humilitatem,] qua semper excelluit, humilitas, hūc ipsum honorem postulasse videntur. Quapropter cum ille tam religiose ac demisse semper de se ipso existimauerit, vt inter cetera oblatum a fel. rec. Clemente IV, Romano Pontifice, prædecessore nostro, ciuitatis vestræ Archiepiscopatum insigni cum modestia recusauerit; merito Deus hoc tempore vobis ob animum induxit, vt eum, qui cum in terris esset, vobis in summam humilitatem præesse noluit, nunc cum ob cælis est, propter eiusdem sanctitatem in numerum vestrorum Patronorum adsciscatis. Qua quidem in re nos pietatem & consilium vestrum plurimum in Domino commendantes, electionem a vobis factam auctoritate Apostolica tenore præsentium approbamus, illique, nostræ & Apostolicæ confirmationis robur adiicimus, & vt in posterum idem S. Thomas inter ceteros ciuitatis vestræ Patronos connumeretur, vtque etiam ab vniuerso Clero seculari & regulari vtriusque sexus cuiusuis ordinis eiusdem ciuitatis Officium de ipso S. Thoma, tamquam de Patrono, [Officium de eo vt Patrono recitari mādas.] publice & priuatim recitari debeat, perpetuo statuimus ac præcipimus & mandamus, sicque ab ipsis & alijs, ad quos spectat, obseruari debere, irritumque & inane quidquid secus super his a quoquam quauis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari, decernimus. Quocirca Deum bonorum omnium auctorem & parentem, pro vobis omnibus precamur, vt meritis quoq; ac precibus huius vestri noui Protectoris omnes humani generis hostis insidias a vobis longe repellat, ciuitatem in pace custodiat, & vniuersum Regnum cælesti benedictione tueatur.

PAVLVS PAPA V.

[8] Ad perpetuam rei memoriam. Splendidissimi Catholicæ fidei Athletæ, B. Thomæ Aquinatis, cuius scriptorum clypeo militans Ecclesia hæreticorum tela feliciter eludit, [Paulus V gaudet S. Thomam inter Patronos assumptum,] honores & venerationem indies magis magisque augeri plurimum in Domino gaudemus: & iis, quæ ad illius honorem deuote sancita sunt, vt firma & illibata permaneant, libenter Apostolicæ firmitatis robur adiicimus. Alias siquidem, postquam dilecti filij, Deputati & Electi ciuitatis Neapolitanæ, præter SS. Ianuarium, Athanasium, Asprenum, Agrippinum, Seuerum, Eusebium & Anellum, dictæ ciuitatis certos Patronos, etiam S. Thomam Ordinis Fratrum Prædicatorum Doctorem Angelicum, ex nobili Comitum de Aquino familia oriundum, cuius natalibus prædicta ciuitas originem dedit, quiq; in nobili Regno Neapolitano cum sanctitatis & miraculorum gratia tum doctrinæ laude clarus extitit, dictis Sanctis Patronis laudabili consilio adiungendum duxissent; fel. rec. Clemens Papa VIII Prædecessor noster dictorum Deputatorum & Electorum pietatem & consilium plurimum in Domino commendans, electionem ab ipsis factam per suas in simili forma Breuis litteras Apostolica auctoritate confirmauit, & vt in posterum idem S. Thomas inter ceteros ciuitatis præfatæ Sanctos Patronos connumeraretur, atque etiā ab vniuerso Clero seculari & regulari vtriusque sexus cuiusuis ordinis eiusdem ciuitatis Officium de ipso S. Thoma, tamquam de Patrono, publice & priuatim recitari deberet, perpetuo statuit & præcepit: ac anniuersarium diem translationis brachij dicti Beati Thomæ ex ecclesia Sancti Dominici ad ecclesiam Metropolitanem factæ, [transfert festū Trāslationis brachij in 19 Ianuarij.] qui vigesimus mensis Ianuarij fuit, tamquam festū de præcepto & duplici Officio in ciuitate, & diœcesi Neapolitana celebrandum esse ordinauit. Cumque subinde compertum fuisset, sub eumdem diem vigesimum Ianuarij, festum diem S. Sebastiani Martyris cadere, qui pariter duplici Officio celebratur, & eapropter eodem die festum trāslationis huiusmodi modo præmisso celebrari non posse; Nos eorumdem Deputatorum & Electorum supplicationibus, nobis tunc porrectis, inclinati, per alias nostras similes litteras, celebrationem anniuersarij duplici Officio in ciuitate & diœcesi Neapolitana singulis annis faciendam iuxta ritum Breuiarij Romani in diem decimam nonam Ianuarij transtulimus, vtque in ciuitate, & diœcesi prædictis singulis annis in perpetuum die XIX. Ianuarij festum translationis brachij S. Thomæ de Aquino ad præscriptum Breuiarij Romani ritum celebrari posset, concessimus & indulsimus. Postmodum vero (sicut nomine eorumdem Deputatorum & Electorum coram nobis nuper propositum fuit) eiusdem ciuitatis Deputati in ecclesia S. Dominici prædictæ ciuitatis congregati, nomine totius ciuitatis, & frequentissimo Nobilium cœtu ac plurima cum ciuium tum externorum multitudine adstante, per publicum desuper confectum Instrumentum, dictum B. Thomam de Aquino Doctorem Angelicum, in Patronum & Protectorem dictæ ciuitatis acceperunt, atque inter ceteros eiusdem ciuitatis Tutelares Sanctos adscripserunt, eumdem Sanctum subnixe & enixe obsecrantes, vt assiduas pro dicta ciuitate ad Deum preces fundat, eamque a peste, fame & bello, ceterisque calamitatibus vindicet ac tueatur, pollicentes etiam se medio eorum iuramento, anniuersarium diem translationis huiusmodi tamquam festum de præcepto celebraturos, prout in dicto Instrumento plenius dicitur contineri. Quare iidem Deputati & Electi Nobis humiliter supplicari fecerunt, vt pio eorum beatum Doctorem honorandi studio, huiusmodi auctoritate Apostolica suffragari dignaremur. Nos litterarum prædictarum tenorem præsentibus pro plene & sufficienter expresso habentes, ac ipsos Deputatos & Electos a quibusuis excommunicationis, suspensionis, & interdicti aliisque Ecclesiasticis sententiis, censuris & pœnis, a iure vel ab homine, quauis occasione vel caussa latis (si quibus quomodolibet innodati existunt) ad effectum præsentium dumtaxat consequendum, harum serie absoluentes, & absolutos fore censentes, non solum huiusmodi, sed etiam dilecti filij nostri Octauij, tituli Sanctæ Praxedis S. R. E. Presbyteri Cardinalis, Aquauiuæ nuncupati, Ecclesiæ Neapolitanæ ex concessione & dispensatione Apostolica Præsulis, supplicationibus nobis humiliter porrectis inclinati, diem prædictum XIX Ianuarij, tamquam anniuersarium translationis brachij S. Thomæ perpetuis futuris temporibus in dicta ciuitate Neapolitana diem festum de præcepto fore & esse, [& diem festum in populo celebrari mandat,] & vti talem ab omnibus & singulis ipsius ciuitatis incolis custodiri & celebrari inuiolabiliter debere eadem auctoritate statuimus, ordinamus, præcipimus ac mandamus. Ac præterea, quoniam, vt eadem propositio subiungebat, publicas etiam processiones eodem die celebrari seu fieri prædicti Deputati & Electi desiderant; Nos, [eum publica processione.] vt omnia rite & ad animarum ȩdificationem in Domino peragantur, easdem processiones [de consensu] nunc & pro tempore existentis dictæ Ecclesiæ Neapolitanȩ Prȩsulis, quando ac quomodo illi videbitur, peragi volumus & mandamus; irritum & inane decernentes, quidquid secus super his a quoquam, quauis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari, contrarijs non obstantibus quibuscumque. Datum Romæ apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die XVII Decembris MDCVII, Pontificatus nostri anno III.

Scipio Cobellutius.

§ II Salerni veneratio celebris S. Thomæ: eius ibi campanula index mortis alicuius. Conuentus Casinensis ad S. Germanum ei donatus.

[9] Conuentus Salernitani Fundatorem S. Thomam de Aquino fuisse, ait Theodorus Vallius de Piperno in compēdio Virorum illustrium sui Ordinis ex regno Neapolitano: [In Conuentu Salernitano, ex amore erga S. Thomam tum viuentem constructo,] alij velut ex communi Fratrum traditione scribunt, acceptasse eum, rataq; habuisse pacta, quibus ad iura Ordinis translatus locus prædictus est: quæ nobis eo magis incerta sunt, quo certius est nullum in Ordine magistratum sanctum Doctorem gessisse. Hoc certum, Matthæum de Porta Salernitanum Patritium (a cuius insignijs Conuentus ille nomen retinuisse videtur, vt S. Mariæ de Porta nunc dicatur) Cæsareo Archiepiscopo demortuo subrogatum, Diuo Thomæ perquam amicum fuisse, & eius gratiæ adscribi pro parte voluisse beneficium, quod in illius fundatione Conuentus prædicto Ordini conferebat: Ob reuerentiam enim, inquit Instrumentum anno MCCLXII super hac re conditum, quod integrum videre est in Italiæ sacræ tom. 7. Ob reuerentiam, inquit, omnipotentis Dei, & B. Dominici Confessoris, institutoris Ordinis Prædicatorum; ob deuotionem & præcipuum amorem, quem habemus ad prædictum sanctum Ordinem Fratrum Prædicatorum; nec non & amorem præcipuum, quem habemus ad venerabilem virum Fratrem Thomam de Aquino, & Magistrum nostrum prædicti Ordinis Prædicatorum, & religiosum virum Fratrem Euphranonem eiusdem Ordinis, dilectum nobis in Christo & carissimum consobrinum nostrū: ecclesiam S. Pauli, sitam in Septentrionali suburbio istius ciuitatis, quæ de Palearea dicitur, cum domibus, hortis & casalenis & adiacentijs suis… prædicto Fratri Euphranoni pro parte prædicti Ordinis Prædicatorum… duximus de speciali gratia perpetuo canonice conferendam, ad construendum ibidem omnia ædificia iuxta ipsorum Fratrum beneplacita voluntatis…

[10] Hoc principium secuta alia argumenta sunt, ob quæ Conuentus prædictus speciale Doctoris sancti arrogare sibi patrocinium poßit: nam ibi Theodora soror locum sepulcri habet, [manus eius dextera ibidem adseruatur,] & Theodoræ filius Thomasius de S. Seuerino, Marsiti Comes, sacram auunculi dexteram ibidem reuerentius habendam collocauit; prout suo loco fusius explicatur: sed & Campanulam idem Conuentus seruat in hodiernum diem, quam S. Thomæ cognominat, certißimam indicem extremæ horæ vni alicui vel monachorum vel secularium inter monachos degentium, tum cum sonus illius prodigiosus auditur, imminentis. Varia de nola hac publicis Instrumentis consignata, transmisit ad nos circa annum 1651 Syluester Aiossa, Sacerdos Capuanus, [& campanula index mortis alicui imminentis:] ex quibus quæ sequuntur præcipua desumpsimus; idemque nos docuit, esse eam in summo campanili tam alte collocatam, vt nonnisi adminiculo longißimæ scalæ poßit adillam perueniri: nec tamen vllum ex ea funem pendere, quo vel ipsa vel malleus possit motus censeri, quando prædictus sonus manifeste percipitur. Ergo quoties id fit (fit autem quoties intra monasterij ambitum aliquis est ex vita discessurus) ad mortem sese comparant omnes, imprimis ij, qui languore detenti aliquo ei se viciniores existimant; successu sæpe inopinato. Contingit enim non raro vt ijs, quorum desperata maxime vita erat, conualescentibus, moriantur alij, quos minime Fratres fuerant suspicati. Adeo vt inter Medicos, falli in predictionibus metuentes, consuetudo inualuerit identidem exquirendi, num auditus Campanulæ sonus sit.

[11] Multorum exemplorum instar esse poterit Michaëlis Rocci iuratum testimonium, fideliter ex Italico Latine redditum hoc tenore: Ego Michaël Roccus, artis medicæ ordinarius Doctor ex almo Collegio ciuitatis Salernitanæ, idemque medicus Physicus venerabilis Conuentus S. Mariæ de Porta Patrum Dominicanorum ciuitatis prædictæ testificor, etiam cum iuramento omni solennitate vallato, omnibus has lecturis vel audituris, qualiter multis abhinc annis, cum Salerni esset Ven. Pater Magister Innocentius de Matalunis, qui sibi in eo conuentu habitationem elegerat, [id certo testimonio probatur ex morte] Neapolitani Regni regimine Prouinciali feliciter perfunctus, idem Pater Magister mortali fuerit morbo correptus cum acutissima febri pessimisque symptomatis: cui (postquam biduo fuisset pressus sopore grauissimo, [P. Innocentij de Matalunis.] qui motum ei omnem sensumque eripuerat) pater quondam meus Iacobus Roccus, tum temporis primus prædicti conuentus medicus, purgatiuam præscripsit potionem, postero sumendam die. Ego autem ad maiorem Patrum, qui infirmo aderant, satisfactionem rogatus fui, vt præsens adessem medicinam sumpturo. Itaque duabus ante auroram horis eo me contuli, & dicto sopore non obstante effeci, industria singulari adhibita, vt potionem infirmus sumpserit, quam suo tempore secuta est optata euacuatio. Cum hac autem ita immutata in melius ægri valetudo est, vt demum perfecte loqui ac mouere se potuerit; & mirantibus cunctis, ipso illo matutino tempore sapide cibum sumere lecto insidens. Postea placide requieuit, ac reliquo quo die ea vsus valetudine est, quæ multum exhilarauit Patres tum ipsius conuentus, tum alios multos qualificatos Magistrosque, qui eius visendi caussa Neapoli die precedenti conuenerant. Sub vesperam denuo cibum sumpsit cum assistentibus colloquens, seque miraculose propemodum vitæ existimans restitutum. Noctu intellectum fuit quietissime eum dormire per eos, qui obseruabant ægrum, frequenterque adibant, quamuis ab ipsomet moniti, securi vt essent: & tamen sub auroram inuentus est mortuus cum admiratione omnium maxima & stupore vniuersali. Data igitur opera est, vt inquireretur, num audita fuisset gloriosi S. Thomæ campanula; quæ omnium ibidem exposita oculis, audiri solet aliquanto citius, quam ex huius Conuentus Patribus aliquis ad meliorem transeat vitam: scitumq; fuit Conuersum quemdam, qui prædicto Patri Magistro Innocentio ministrabat, nocte illam præcedenti de lecto detrahi sibi visum; interque expergiscendum audire campanulæ sonum. Quæ mihi cum referrentur, continuo in memoriam venit eius, quod mihi euenerat tempore illo matutino, quo potionem præbueram ægro: ad auram enim recentiorem captandam egressus e cubiculi istius angustijs in subdiale curritorium, interim dum tempus speratæ euacuationis adueniret, ibique consuetas mihi preces recitans, audiui campanulæ cuiusdam vehementem sonum, causatum crebro velocique impulsu malei, vt fit cum is non mouetur reciproco funis attractu, sed manu populum conuocantis ad arma. Perculit adeo me inopinatus hic sonus, vt totis artubus contremuerim: cumprimum autem resumpsi spiritum, conuerti me, si forte diiudicare possem vndenam signum istud processisset, mihique conatus sum persuadere pulsatam fuisse nolam, quam Capituli dicunt, haud ita procul a Campanula S. Thomæ collocatam. Sed nec illa attractu funis, vt solet, mota, hoc modo sonuisset; nec huic propriam argenteæ claritatis vocem potuisset sono suo minaci imitari: vt proinde aliud nequeam cogitare, quam eundem hunc fuisse pulsum, quem ipso in tempore Frater prædictus audietat. Atque hæc sunt, quæ ad Dei gloriam & S. Thomæ Aquinatis Protectoris nostri honorem, possum testari. Curritorium autē, in quo ego inambulabam tunc temporis, dictæ campanulæ tam vicinum erat, eiusque conspectum prebebat tam liberum, vt conuersus subito videre potuerim, num alicuius manus illam feriret: nec tamen vllam viuentis hominis speciem conspexi.

[12] Testificor etiam & ad honorem Dei dictique S. Thomæ gloriam declaro, [volens canna campanulam pulsare,] quod annis retro actis huius conuentus Prior P. Ambrosius Palomma, Neapolitanus, pia curiositate motus ad prædictam S. Thomæ companulam pulsandam canna, quam manu tenebat (frustra dissuadente ne faceret Patre Fratre Francisco d'Ensa de Monte-Coruino) ascenderit campanile: cumque iam iam tacturus sacram nolam esset, [punitur tremore & morbo:] subitum quidem carnes brachiumque gelu perculit; ipse vero totius corporis tremore pauefactus cœpto debuit abstinere: eademque vespera intellexi eum ex morbo decumbere, quem diuturnum periculosumque perpessus est: sed cum culpam esset a Sancto deprecatus, credo intercessione eiusdem, sanitatem ipsi fuisse restitutam. Possem etiam exemplum aliud Conuersi cuiusdam commemorare, qui iam a triduo extra spem vitæ positus, motuque omni ac sensu priuatus, & toto corpore frigidissimus, cum nullum interea campanulæ istius signum audiretur, conualuit tandem & aliquanto tempore superuixit: vnde pie credi potest hac quoque via voluisse Deum Sancti sui gloriam manifestare. Actum Salerni die XXVI Aprilis anni MDCL. Plurimos alios istius modi casus referre possem, inquit in sua ad Ayossam epistola Frater Hyæcinthus da Caluello Ordinis Prædicatorum, relatos mihi a testibus fide dignissimis, quos breuitatis caussa prætermitto: tantum dicam, quod tempore reuolutionis præteritæ, cum Politus Pastina, proscriptorum Caput, Salernum obsidione premeret, & super ipsum nostrum campanile, ad quod quotidianæ velitationes fiebant, defensiua opera ex regulis militaris artis fabricarentur; audita fuerit S. Thomæ campanula. Preparare se continuo cœperunt ad mortem, quotquot aderant aut Nobiles aut Fratres, [alius post sonum campanula mortuus:] certi alicuius in conuentu tum existentis obitum eo signo prænuntiari. Fabrorum autem vnus, veritus ne suam necem, emissa per sclopum glande alicunde inferendam, signum istud indicasset; omisso quod præ manibus habebat opere, ab Orientali parte hosti exposita in Occidentalem se transtulit, vbi nullus esset eiusmodi metus. Hinc cum vellet balistam emittendis in hostes lapidibus soluere, defecit lignum, cui infixa balista erat, ipseque vna cum tormento in terram corruit, & fracta ceruice expirauit tertio post signum auditum die.

[13] Notatu autem dignum imprimis est, quod anno MDLXXVIII lapsa confractaque sit sæpe dicta campanula: [campanula post fracturam refectæ eadem vis inest:] quam P. Magister F. Hyacinthus de Tripalda, Conuentus Prior, de Capituli sui consensu in fornace liquefactam curauit refundi, & Beatæ Virginis filiolum brachio stringentis imagine insigniri. Non tamen cum forma pristina etiam virtutem amisit, vt quotidiana docemur experientia: vnde colligimus manifesto locum hunc B. Thomæ carum imprimis esse, quem tam singulari prærogatiua muniuit, vt de mortis imminentis apparatu mature omnes præmoneantur. Hæc ille.

[14] Puer vixerat S. Thomas in sacro monasterio Montis-Casini: ad cuius radices est ciuitas S. Germani, de qua in elogijs Abbatum ista refert Marcus Antonius Scipio in Bernardo Abbate LIX. Coactis, inquit, in vnum Clericis totius Casinatis diœcesis, [Conuentus ad radices Montis-Casinensis] Synodum celebrauit apud S. Germanum, Fratribus Ordinis Prædicatorum ecclesiam in S. Germano concessit, D. Thomæ Aquinatis desiderio ac postulatis libenter gratificatus. Pluribus de S. Thomæ apud Casinenses educatione agit idem auctor in Landulpho Senebaldo, ex illustri Comitum Aquinatum familia Abbati LVI, sub quo S. Thomam ibidem inter studia litterarum adoleuisse tradunt.

§ III De cingulo S. Thomæ Vercellis culto, & militia Angelica sub hoc titulo apud Belgas instituta.

[15] Conuentus Patrum Prædicatorum Vercellis in Pedemontio perantiquus est, vnde cognominatus fuit Ioannes Vercellensis, Ordinis totius Magister Generalis eo anno electus, quo D. Thomas e viuis abijt. Hic (quantum quidem ex traditione nullis scriptorum monumentis consignata aut confirmata haberi potest) dicto conuentui donasse creditur cingulum quoddam, hisce verbis descriptum a Francisco Deurwerdero in libello Militiæ Angelicæ, pluribus infra describendæ: Superne ei orbita bina, cui reliquum intromittitur, vt lumbos stringat. Ea vero pars, [Forma Vercellensis cinguli,] quæ corpus ambit, plana est, atque vnius straminis latitudinem aliquantulum excedit: reliqua in duas ligulas tenues & quadratas se extendit, quas quindecim moduli, eiusdē singuli magnitudinis, mirabilique modo facti, distincto ordine fortiter connectunt. Longitudo rotius septem palmas habet. Color albus est, verum temporis vetustate & frequenti exemplarium contactu obfuscatus: ita vt extrinsecus vnionis marinæ colorem cōtraxisse videatur. Denique composita ex multiplici & subtili filo, ast cuius sit speciei, visus hominis etiam acutissimus non discernit.

[16] Hæc Deurwerderus, addens etiam, quod Pius V Pontifex Maximus tanti fecerit sacrum illud pignus, [alia ad eius similitudine formata.] vt sub sponsione aliarum magni nominis reliquiarum dignatus sit postulare ipsum a Patribus Vercellensibus, eo animo, vt in aliqua vrbis Romanæ basilica collocatum celebriori coleretur honore: sed prouidit Deus, Pontificis morte anno MDLXXII interueniente, ne tanto thesauro Vercellæ priuarentur: neque enim difficile deinde fuit idem vrgenti Cardinali Bonello, Pij pronepoti, quamuis Ordinis Protectori atque in signem villa in gratitudinis mnemosynum Vercellensi cœnobio promittenti, modeste recusare, quod cœperant prædicti Patres habere carius, postquam circa annum eiusdem seculi LXXX, Fr. Cypriano Vberti, fidei istis in partibus Inquisitori, diuinitus iniecta mens est, vt, pro suo erga D. Thomam amore propagandæque castitatis zelo, adinueniret alia cingula, ad primarij huius formam & mensuram facienda per Ordinis sui in cœnobio D. Margaretæ sanctimoniales: quæ pretioso prototypi contactu sacrata, tamquam præsentißimum contra prurientis carnis insultus remedium vtriusque sexus hominibus distribueret cuius generis nos quoque duo habuimus, & alterum Reuerendis Patribus conuentus Antuerpiensis dono dedimus.

[17] Huius porro instituti sui exemplum videri potest prædictus Cyprianus ab ipso D. Thoma sumpsisse, etenim in Vita Columbæ de Trochazano, tertij Ordinis S. Dominici pijßimæ Virginis, in cœnobio S. Lazari sanctißime mortuæ IV Idus Februarij anni MDXVII, ita scribit cap. 12 Ambrosius Taëgius ipsius Confessarius: Quadam vice dum virgo sancta pro persona quadam, quæ carnis tentatione plurimum vexabatur, [Columba Mediol. coram D. Thoma cincta ab Angelis,] deuote & instanter oraret; humani generis inimicus hoc ferre non valens, tantam ei immisit carnis tentationem, quod vix respirare poterat. Ad consuetum autem orationis refugium se conferens, instanter precabatur, vt tentationem illam ab ea remouere Deus sua benignitate dignaretur. Adiecit etiam B. Thomam deprecari, ad quem maxima affici batur deuotione, vt quemadmodum Dominus per Angelos suos renes ei suos cinxit, ita quod nullus in eo libidinis motus de cetero pullulauit; sic suos cingeret renes, quatenus nullo vmquam tempore anima eius & corpus aliqua carnis incontinentia macularetur. Dum autem sic oraret, apparuit ei præfatus Doctor sanctus, duobus com itantibus Angelis, linteum niue candidius manu deferens: qui Virginem Columba confortans, manuque sua sancta facto Crucis signaculo benedicens, linteum Angelis tradidit, vt eius renes cingerent: quod cum Angeli sancti fecissent, ita libidinis motus in ea sunt restricti, quod de cetero nullo modo in ea pullularint. Hoc facto sanctus Doctor vna cum Angelis disparuit.

[18] Et sane eiusmodi gratiam merebatur, iam pridem hoc in genere certaminis inuicta pugnatrix: [post insignia pro castitate certamina:] etenim, vt capite dictæ Vitæ 6, idem auctor narrat, cum in ciuitate Mediolanensi pestis ingrauesceret, & paternam Columbæ tum adhuc secularis domum lues afflasset; contactis qui in ea morabantur omnibus, matre etiam fratribusq; extinctis, ad destinatum infectis locum deportate est, infirma adhuc puella, publicis impensis curanda. Ibi autem dum moram traheret, medicus, qui ad curandos illos infirmos deputatus fuerat, in eamdem Virginem concupiscentia captus oculos coniecit, eamque de re turpi pluries tentauit; asserens, quod nisi consensum prȩberet, nullo modo ei mederi disponebat, sed potius eam miserabiliter mori permitteret. At Virgo sancta magis eligens honeste mori quam impudice viuere, potius temporalem quam æternam mortem eligens, nullo modo assensum præbere voluit. Et cum nequam ille continuo Virgini esset molestus, ipsa Virgo hoc idem his, qui loco præerant, intimare studuit: quod illi factum horrentes, magna cum ignominia medicum illum a loco expulerunt.

[19] Quæ ideo huc libentius transcripsimus, vt ijs ad quos attinet, demus occasionem, certiora nobis de eius cultu & legitima appellatione Beatæ indicia subministrandi, [vti & Stephana de Soncino.] quibus nixi istam lectu dignißimam & ædificationis plenissimam Vitam possimus futuris temporibus inserere Februarij iam editi supplemento: idem in supplemento simili Ianuarij mensis facturi de Vita Stephanæ de Soncino ad diē II, si intellexerimus, quam legitime Beata vocetur ab ijs, qui vitam eius elogiaq; scripsere, mortuæ anno MDXXX: de qua interim iuuat hoc loco commemorare, quod in sancti Doctoris peruigilio, grauiter a dæmone impetita, se nudam in spinis volutarit; cumq; ardentius precaretur Sanctum, vt illam quoque cingere dignaretur, mox tanta vi lumbos sibi perstringi senserit, vt nimius corporis dolor etiam ad clamores compelleret.

[20] Vt autem ad Vercellense cingulum redeamus, atque ad propagatum exinde Militiæ Angelicæ institutum transire possimus, [Cingulorum Vercellenssum efficacia:] exhibere hic iuuat Camilli Quadrij in nostræ Societatis Vercellensi Collegio, vices Rectoris anno 1644 gerentis testimonium, in hæc verba datum XIII Martij: Per cingulum sanctissimi æque ac sapientissimi Thomæ Aquinatis, non est modo instituti mei omnia & frequentissima in alios collata beneficia referre: ea sunt quæ integra decerent volumina. Illud tamen inficiari non possum, me multis ad illius similitudinem elaboratis, atque eiusdem contactu sacratis, in cuiusuis ætatis ac sexus hominibus ea expertum, quæ soli D. Thomæ intercessioni accepta referri queant. Paria asseruit P. Aurelius Corbellinus ex Ordine Eremitarum D. Augustini & sacræ Inquisitionis Vercellis Consultor, atq; mulieris vnius sigillatim meminit luxui per multos annos deditæ, & P. Cypriani prænominati monitis nullis ab impudicitia reuocabilis, vsque dum ei persuasit Pater, vt impuros lumbos Thomisticæ Zonæ cingulo adstringeret; quod vbi fecit, paucos intra dies versa est in continentiæ speculum, quæ publicum fuerat libidinis incentiuum: & hoc inquit Corbellinus proprijs oculis vidimus, auribus audiuimus, manus nostræ contrectauerunt, & particulari sigillo muniuimus in nomine Domini.

[21] [Militiæ Angelicæ leges,] Talibus alijsque, quæ plura verbotenus exhibet, Deurwerderus prænominatus, ipse confirmatus est in proposito, quod Romæ conceperat & de quo contulerat cum Ordinis sui Magistro Generali Vincentio Candido, de instituenda inter Belgas suos sodalitate nomine militiæ Angelicæ sub cingulo castitatis D. Thomæ Aquinatis appellanda, quam approbante Ordinario his adstringeret legibus I Omnes sub cælesti Doctoris Angelici cingulo militaturi, in libro apud Patres Prædicatores præparato, sua nomina inscribi procurent, vt indulgentiarum & orationum participes reddantur. II Ipso admissionis suæ die salutari confessione peccata expiabunt, sacra synaxi animam reficient, mentisque castimoniam (prout status ratio exiget) semper se conseruaturos proponent. III Cingulum huius militiæ ex filo niueo confectum, & quindecim nodulis interpunctum, postquam a R. P. Directore fuerit benedictum, palam vel occulte circa corporis lumbos continuo gestabunt. IV Quotidie in honorem D. Thomæ, pro sua omniumque sub eo militantium castitate & extirpatione vitiorum carnis, ad quindecim Cinguli nodos Angelicam salutationem deuota mente persoluent. V Carnales dæmonis suggestiones, atque impuras mentis cogitationes (inuocatis Iesu & Mariæ nominibus nec non D. Thomæ auxilio) forti quantocyus animo reprimere studebunt. VI Verba obscœna numquam proserent, picturas inhonestas suis domibus proscribent, lasciuis comœdijs non intererunt; & a spurcis libris, saltationibus ac cantilenis sedulo abstinebunt. VII Quodcumque illicitum blandientis carnis opus perpetrare diligenter cauebūt, & in Angelica virtute castitatis continuo sese exercebunt, omnes fœdæ libidinis occasiones euitando. VIII Ad hoc sedulo intendent ne in sua præsentia ab alijs scurrilia proferri, cantari, legi aut fieri patienter sustineant: & si aliquos carnali vitio inquinatos cognouerint, blande eos ad castitatem exhortabuntur. IX Diem vigesimum tertium Ianuarij Translationi Corporis D. Thomæ, nec non septimum Martij illi dedicatos celebrabunt confitendo & communicando vel sacris orationibus suam aliorumque commilitonum castitatem Deo commendando. X Iusto ac debito honore & veneratione D. Thomam tamquam eximium suæ castitatis tutelarem, semper prosequentur eiusdemque militiam apud alios propagare studebunt.

[22] [& institutio Louanij an. 1649.] Has deinde leges & consilium suum, cum anno MDCXLIX, Decano & Professoribus sacræ Theologiæ in alma Vniuersitate Louaniensi proposuisset, ita probata res est, vt ad Nonas Martij (qui dies Angelicæ militiæ solenni apparatu auspicandæ fuerat destinatus) omnes se conuenturos decreuerint, exemploque præituros ceteris ad accingendos fortitudine lumbos suos per sacræ Zonæ susceptionem: quæ magno numero consecrata tum fuit, iuxta ritum iam pridem ab Hyacintho Chocquetio anno seculi huius XXII inductum, per hanc orationem: Domine Iesu Christe, Fili Dei viui, puritatis amator & custos, [Cingulorum benedictio:] obsecramus immensam clementiam tuam, vt sicut ministerio Angelorum S. Thomam Aquinatem cingulo castitatis cingere, atque a labe corporis & animæ præseruari fecisti: ita ad honorem & gloriam eius, benedicere & sanctificare digneris cingula ista: vt quicumque ipsa circa renes reuerenter portauerint ac tenuerint, ab omni immunditia mentis & corporis purificentur, atque in exitu suo per manus sanctorum Angelorum tibi præsentari mereantur.

[23] Confirmauit pium institutum Innocentius X, & hac ratione militaturis ex thesauro Ecclesiæ stipendia proposuit Indulgentiarum magnarum, [concessæ indulgentiæ:] quæ apud primum pij huius delectus præconem & militiæ Directorem Deurwerderum videre est, varijs Episcoporum Belgicorum congiarijs aucta, in libello hac de re edito Louanij: quo veluti classico alias quoque Belgij ciuitates excitauit, vt huius militiæ tyrocinium & armamentarium etiam apud se poni vellent (prout & hic Antuerpiæ & alibi feliciter factum videmus) idemq; pro obtinenda in hoc bello victoria hanc adscriptis proposuit crebro recitādam orationē: Omnipotens & misericors Deus, qui nos in durissimo castitatis certamine constitutos, [oratio ab adscriptis recitanda.] almo S. Thomæ Aquinatis cingulo munire dignatus es: largire supplicibus tuis, vt cælesti eius subsidio lasciuum corporis & animæ hostem in hac militia feliciter superare; & perpetuæ puritatis lilio coronati, inter castas Angelorum acies beatitudinis palmam a te accipere valeamus. Per Dominum &c.

[24] Porro non adeo nouum est, quam aliquibus fortassis videri ex prædictis posset, cingulorum sub inuocatione D. Thomæ consecrandorum inuentum: [Cingulorum eiusmodi antiqua origo,] sed crebrescentibus ad eius sepulcrum miraculis, antequam Tolosam transferretur corpus, initium habuit in ipso Fossæ-nouæ monasterio. Ita docemur miraculo illo, quod inter relata ex Bernardo Guidonis occurrit num. 79, vbi dicitur: Quædam de Piperno mulier in partu periculose laborans, inuocato S. Thoma & imposito quodam cingulo, quod fuerat super eius sepulcrum, supra corpus eiusdem mulieris, statim libere peperisse. Certe antiquo laudabilique Italicorum sanctuariorum vsu receptum scimus, vt in absentium gratiam cingula quædam ad mensuram vel sepulcri alicuius vel imaginis sacræ illius contactu sanctificanda fiant; multique infirmi, maxime puerperæ, sanitatis beneficium per eos consequuntur, vt est de ijs, quæ Lauratenæ icones inscriptas mensuras continent toti orbi Christiano notissimum, vt alia minus obuia exempla præteream.

[25] [caussa] Vt autem tale quid in S. Thomæ honorem institueretur, mulierum præcipue suadebat vtilitas: quibus enim iuxta Cisterciensis Regulæ laudatissimam consuetudinem omnis ad monasteriorum templa occludebatur ingressus, non alia ratione melius consuli poterat, quam si vice sepulcri suo sexui inaccessi contingerent aliquid illius attactu, vt diximus, sanctificatum. Quid autem potius quam cingulum ea forma confectum, vt multiplex illius vsus, nec absque mysterio significatio esset? Cum & niueus candor intemeratam ipsius sancti Doctoris integritatem, & internodia quindecim Dominicanum, quem fuerat professus, [significatio.] Ordinem ea ratione reuocare poterant in memoriam, qua dictus Ordo Mariani Rosarij per quindecim mysteria decurrendi exemplum & vtilitatem per vniuersum mundum diuulgauit. Quid quod hoc modo cauebatur ne insignis illa Angelicæ cincturæ visio, quam vsque ad mortem suam occultam habuerat, & de qua ex Fr. Raynaldi relatu frequens tum maxime sermo erat, veniret in obliuionem hominum, vix aliquid viuaci apprehensione cognoscentium, nisi quod vel ipsum sub oculos sensusq; externos cadit; vel si natura spirituale est aut tempore præteritum, tamen ijsdem sensibus præsens & tractabile sistitur, per sui vicarium & materiale signum ac instrumentum.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


März I: 8. März




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


<