Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juli V           Band Juli V           Anhang Juli V

20. Juli


VIGESIMA DIES

SANCTI QUI XIII KAL. AUGUSTI COLUNTUR.

S. Elias Propheta, in Palæstina.
S. Joseph, qui & Barsabas & Justus.
S. Margarita V. M. Antiochiæ.
S. Sabinus Martyr in Africa.
S. Lucianus Martyr in Africa.
S. Petrus Martyr in Africa.
S. Amabilis Martyr in Africa.
S. Nonnina Martyr in Africa.
S. Saudus Martyr in Africa.
S. Agrippianus Martyr in Africa.
S. Medadulus Martyr in Africa.
S. Respectatus Martyr in Africa.
Alii XXIII Martyres in Africa.
S. Victor M. in Thebaide.
Forte Silvanus, in Thebaide.
S. Sabinus Martyr Damasci.
S. Maximus Martyr Damasci.
S. Julianus Martyr Damasci.
S. Cassius Martyr Damasci.
S. Macrobius Martyr Damasci.
Alii X Martyres Damasci.
S. Cyprianus Martyr Corinthi.
S. Donatus Martyr Corinthi.
S. Tertius Martyr Corinthi.
S. Appia Martyr Corinthi.
S. Felix Martyr Corinthi.
S. Neratia Martyr Corinthi.
S. Fructus Martyr Corinthi.
S. Celsus Martyr Corinthi.
S. Theodolus Martyr Corinthi.
S. Calorus Martyr Corinthi.
S. Partinus Martyr Corinthi.
S. Spretus Martyr Corinthi.
S. Victor Martyr Corinthi.
S. Maximus Martyr Corinthi.
S. Pastorus Martyr Corinthi.
S. Nestita Martyr Corinthi.
S. Paulus Martyr Corinthi.
S. Romanus Martyr Corinthi.
S. Valerianus Martyr Corinthi.
S. Emilis Martyr Corinthi.
S. Cassius Martyr Corinthi.
Forte S. Magnus Martyr Corinthi.
S. Passeria Martyr Romæ.
S. Macrina Martyr Romæ.
S. Vestita Martyr Romæ.
S. Satyrus Martyr Romæ.
S. Amarinus Martyr Romæ.
S. Secundus Martyr Romæ.
S. Emilius Martyr Romæ.
S. Columba V. M., Conimbricæ.
S. Mera V. M., Lactoræ in Gallia.
S. Wilgefortis seu Liberata, in variis Europæ partibus.
S. Lucanus episcopus Sabionensis, Beluni in ditione Veneta.
S. Severus ep. conf. Cassini in Samnio.
S. Euspicius, in Miciacensi monasterio prope Aurelianum in Gallia.
S. Severa virgo, apud Treviros.
S. Vulmarus abbas, prope Bononiam in Picardia.
S. Paulus diaconus martyr, Cordubæ in Hispania.
S. Ansegisus abbas, Fontanellæ in Normannia.
S. Bernardus episcopus, Hildesii in Westfalia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REJECTI

Margarita de Silva benedicta, in diœcesi Aniciensi seu Podsensi Galliæ, cum longo elogio, plerisque piis sanctimonialibus aptabili, memoratur a Chrysostomo Henriquez in Menologio Cisterciensi, citante peculiare kalendarium Ordinis, quod non satis designat; illudque etiam quod Divione impressum sæpissime diximus. In hoc ipsam haberi fateor; ast hæc omnia necdum satis probant, publica veneratione donatam; utpote quam Saussayus non nisi inter pias connumerarit, Castellanus vero, inter sanctos incertæ diei, venerabilem dumtaxat appellare ausus sit. Hujus verba proferri merentur ex pag. 936: Venerabilis Margarita Anglica nominatur beata in Silva benedicta apud Vellaunos, cœnobio virginum Ord. Cisterciensis, ubi & miracula narrantur. Angliæ eam quoque tribuit Gynæceum Arturi, verum de ejus origine, ætate aut gestis tantumdem se novisse, haud obscure demonstrat. Ego Vitam aliquam præ oculis habeo, Gallice scriptam, atque in capitula ferme triginta divisam, in qua, sed absque ullo temporis charactere, in Hungaria, & patre quidem Romano, nata dicitur; postmodum cum matre in Palæstinam peregrinata, ihi & alibi mira egisse, qua reserre, refutasse sit; ut cetera id genus exponenda non censeam. Neque vero hanc esse obitus ejus diem, si quid certi ex ea erui possit, planissime constat, cum ibi cap. 38 obiisse asseratus altero die post Circumcisionem Domini. Temporis igitur abunde superest, ut si saltem legitimus cultus umquam probetur, de ea agi possit in Supplemento, proprio obitus die II Januarii
Titus episcopus a Bollando in aliquo kalendario repertus; male utique: nam alius istius nominis episcopus mihi hactenus ignotus præter Apostoli discipulum qui relatus est IV Januarii.
S. Gregorii reliquiarum exceptio recolitur in nonnullis codicibus Usuardinis, apud Cluniacum ut videre est in nostra editione. Sed de sanctissimo eo Papa jam pridem actum est ad XII Martii.
B. Ambrosius Ord. Prædicatorum male hoc die signatus est a Greveno, atque ex hoc a Canisio: indicatur enim Sansedonius Senensis de quo pridem egimus ad XX Martii.
S. Eleutherii Synaxis seu solennitas celebratur in codice Taurinensi β Ducis Sabaudiæ, addito loco prope Xerolophum, id est Collem siccum: de quo loco Cangius in Cpoli Christiana lib. 4, pag. 123, num. 37: & nos die, quo de S. Eleutherio episcopo & martyre tractavimus XVIII Aprilis.
SS. Georgius & Theodorus MM. notantur in codice Taurinensi β Ducis Sabaudiæ & in Supplemento nostro Ms. ad Menæa excusa Sirmondo-Chifletiano. Autumo hic agi de S. Georgio megalo-martyre, ac Theodoro Duce martyre etiam celeberrimo. De huc actum die VII Februarii; de isto autem die XXIII Aprilis; utrique pugna cum dracone fabulose afficta occasione imaginum, exprimentium victoriam eorum cum diabolo: de qua videsis tomum 3 Aprilis, pag. 104 & 105 ad dictum diem XXIII Aprilis.
S. Gereberni S. Dympnæ socii translatio alicubi celebratur: vide quæ die natali dicta sunt XV Maii.
S. Hildegrinum, ut S. Ludgeri Monasteriensis antistitis germanum cur hoc die Saussayus novarit, prorsus non capio: dubitari potuit de die hesterna, ut ibi inter Prætermissos diximus: quo ipso die ab eodem Saussayo nescio quæ translatio S. Hildegrimi &c. adscripta est. Vide XIX Junii.
S. Maternus episcopus Mediolanensis nimis scrupulose hoc die signatus est in Ferrarii Catalogo generali, quod in Actis, ut ait, ejusdem ecclesiæ alicubi hodie referatur: satis ipsi esse oportebat, Sanctum in tabulis ad usum sacrum confectis celebrari eo die quo de ipso egimus XVIII Julii.
S. Epaphras huc in Beda Plantiniano translatus est, spectat ad diem præcedentem XIX Julii.
S. Bernoldi episcopi Trajectensis qui apud S. Petrum quiescit memoriam huc transtulit Matricula Cartusiæ Ultraject. S. Bernulphum dicere voluit, male hic etiam a Saussayo signatum, de quo egimus die præcedenti XIX Julii.
S. Gregorii episcopi junioris confessoris memoria hoc die aut aliquo e proximis occurrit in excerptis, quæ habemus ex Mss. Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ: quem quo referam in tanto Sanctorum ei synonymorum numero, hactenus ignore; quamdiu pluribus characteribus individuantibus non insignitur.
Sabina virgo ultimo loco adjecta est textui Florarii Sanctorum Ms.; ast unde, quis est qui divinet? Equidem existimo, Sabinam ex Sabino Hieronymianorum effictam, in codices aliquos parum accuratos transiisse; certe nulla istius nominis pro hoc die nota est.
Maximus ut episcopus & martyr Calari in Sardinia apud solum Ferrarium in Catalogo generali notus est, acceptus ex tabulis, intellige ex Catalogo Sanctorum ibidem repertorum sub seculi XVII initium; de quibus jam aliquoties a Majoribus nostris & a nobis dicendum fuit. Ne igitur toties eadem repetenda sint, vide quæ superius de S. Caio notavimus XVII, & de S. Pancratio XIX hujus.
Ethelwidam, Ethelwitam alias Aswitham & Alswitam Alfredi Anglosaxonum regis conjugem, anno 904 vita functam, nescio qua auctoritate Martyrologio suo Anglicano inseruerit Wilsonus in utraque editione 1608 & 1640, citans ad marginem Chronicon Angl. & Arnoldum Wion lib. 4 Ligni vitæ; utrumque frustra, & hunc non recte; nam citato Wionis libro cap. 15 Ethelswitam ipse expressissime signat inter reginas, sanctimoniales factas, sed non Sanctas ex Matthæo Westmon. Ad annum 904, ubi nec de nomine, multo minus Sancta appellatur. Verba ejus sunt: Eodem anno religiosa Christi famula regina, mater Eadwardi regis, quæ monasterium Wintoniæ construxerat sanctimonialium, ex hac luce migravit. Ex quibus ne id quidem sequitur, sanctimonialem umquam fuisse, qualem non agnovit Mabillonius, de ea tamen agens seculo 5 Ben. pag. 640, ubi de monasterio Wintoniensi meminit; porro in antiquioribus monasticis de Ethelwida altissimum silentium. Laudatur a Baronio ut religiosissima femina; in Annalibus Wintoniensibus apud nostrum Alfordum dicto anno 904, ut Deo amabilis femina; at Martyrologio suo nimium tribuit Alfordus dum eam ut Sanctam prædicat. Neque major Ferrarii auctoritas, qui Wilsonum descripsit. Id me summopere mirati fateor, in Castellani Martyrologio (qui annum 930 signat) locum invenisse: equidem nihil reperio quo vel tenaissima religiosi cultus vestigia vindicare possim.
SS. Magnus presbyter & Amorinus annuntiantur hoc die a Greveno in additionibus ad Usuardum: ast hi ex Hieronymianis accepti videntur ut dicemus infra.
Placeria ibidem refertur, quæ alia esse non potest a S. Pasteria ex classe Martyrum Romanorum.
Aurelii Carthaginensis in Africa episcopi, S. Genethlii successoris, S. Augustini synchroni memoriam totidem verbis hoc die Sanctis attexuit Castellanus, nescio quo duce quave auctoritate, cum ejus in sacris Fastis memoriam nullibi expressam repererim.
S. Arnulfus confesior a solo Greveno hoc die textui Usuardino superadditus est, at sine cruce aut luce, ut suspicari omnino oporteat, ab imperito aliquo librario huc male aliunde translatum fuisse.
Majorianum hic nomino, quamquam id non mereatur perdita in his rebus fides Tamayi, in Martyrologio suo Hispanico ita hoc die scribere ausi; Toleti in Carpetania Hispaniæ, S. Majoriani, ipsius urbis episcopi, qui expedita feliciter ad S. Leonem Pontificem legatione, infulis ecclesiæ Placentinæ apud Græcos ab ipso Leone donatus, sic vitæ sanctissimæ expedivit excursum, ut ad Dominum emigraret confessoris titulo decoratus. Cujus sacra lipsana Toletum translata, ibidem, ut creditur, requiescunt. Ex quorum figlina hæc processerint, apud ipsum videre est: ego Majoranum aliquem Placentinum episcopum apud Ughellum invenio ad annum 451, solo nomine, at nulla prorsus sanctitatis opinione notum.
Margarita Romana quæ apud eumdem refertur, ex cryptis ibidem accepta in hoc opere locum non habet.
Robertum regem Galliæ piissime hoc die ad Christum migrasse scribit Saussayus, quem & aliis multis ornat encomiis. Regem doctissimum, inquit, patres concilii Lemovicensis nuncupaverunt: piissimum vero & scientiæ Sanctorum peritissimum, religiosa quæ Ecclesiæ conscripsit carmina, adhuc in sacris frequentata declararunt. Miracula vero quæ, dum viveret, edidit, ut jam præsignarunt beatitudinis candidatum, ita vitæ sanctissimæ acta præclara æque persuadent, cæli civibus a morte adlectum: quorum albo meritissime adscribendum, duo præcipui S. R. E Cardinales ac propugnatores Baronius ac Bellarminus, gravi sua admonitione suggesserunt.
Cyrillum Magriniamum Hispanum, Carmeli Barcinonensis alumnum laicum virtutibus excellentem, non sine sanctitatis titulo celebrandum ait Acies bene ordinata, de qua jam sæpius dictum est.
Mascellinus titulo beati ornatus refertur a Chrysostomo Henriquez & Chalemoto hoc die, ut qui fuerit S. Bernardi discipulus, admirandisque virtutibus ac eximia sanctitate institutum quod amplexus tuerat decorarit. Inter pios a Saussayo collocatus est sub nomine Marcellini.
Joannes item Lintzingius abbas Mulbrunnensis, qui pro ecclesiastica libertate & Catholica religione multa perpessus, post varias ærumnas, persecutiones & tribulationes magna animi fortitudine toleratas, exul & pauper piissime obiit.
Gentam Vallis floridæ (Florival) in Brabantia abbatissam venerabilem hoc die prædicat Menardus in textu, ast in observationibus beatæ titulo donat: Chalemotus cum elogio eam signat XXIII Martii, omni sanctitatis titulo abstinens: quod vero mirum est maxime, nec de nomine eam in Menologio suo appellat Henriquez. Rayssius de ipsa egit jam dicta XXIII Martii, Saussayus ad XXII ejusdem mensis atque etiam hoc die, ast solum inter pios, ut de culta ejus nulla adhucdum vestigia appareant.
Margarita de Ipris, seu Iprensis vixit; inquit Miræus in Fastis suis hoc die ex præscriptis tertiæ regulæ S. Dominici; & a sacris illi confessionibus fuit B. Segerus Insulensis. Annos unum & viginti nata ad Dominum migravit anno MCCXXXVII. Vitam ejus scripsit Thomas Cantipratanus & eidem Segero inscripsit, quam ex meo codice Ms. Hyacinthus Choquetius, ejusdem Ordinis doctor theologus Duaci MDCXVIII publicavit. Vide & Cantipratanum lib. 2 Apum cap. 48; sed quo in editione Colvenerii de Margarita non agitur. Est penes nos Vita ista Ms. sive a Cantipratano sive ab alio concinnata, cum Miræi codice & Choquetii editione collata, atque in nonnullis plenior, nimirum in capitula 57 divisa, quæ sane vulgari hic mereretur, si ulla cultus aut venerationis indicia Iprenses suppeditarent. Laudatur etiam Virgo ab aliis recentioribus Rayssio, Sandero, Saussayo & Marchesio, qui Vitam Italice vertit, male tamen citans Arturum, in cujus Gynæceo, inter plurimas Margaritas nulla hujus Iprensis exstat memoria.
Margarita alia ejusdem instituti cum titulo item beatæ a Choquetio refertur ex secunda parte Novalis Sanctorum Joannis Gillemanni, laudaturque hoc die a Rayssio in Auctario ad Natales Sanctorum Belgii. Fuit hæc origine Bruxellensis, cognomento de Gerinnes, quæ inter conversas in jugi beneficiorum Christi memoria ac passionis ejus mysteriorum meditatione (quæ per singulos hebdomadæ dies distribuebat) se exercens, usque ad finem vitæ suæ religiosissime Deo servivisse dicitur.
Donatus, Philippus & Mauritius apud Hiberniam in territorio Adfertensi, Garcias Blandez Allarii in territorio Orensano, Franciscus a Venzolasca Casinchiæ prope locum natalem, Alphonsus ab Erena Vitiosæ in Hispania, Mathias Bellintany Brixiæ, Andrea de Bandinis virgo Volaterræ, Hi cum titulo beati memorantur ab Arturo in Martyrologio Franciscano, & ultima etiam in Gynæceo.
Henricus de Conimbria cum sociis in India Orientali, Bernardus de Fossambruno & alii in Italia, Alphonsus de Benavides in novo Mexico Felix Clarissa Fulginii, Matthæus Rotula in Italia, Cum elogio referuntur in Menologio S. Francisci, per Hueberum.
Michaëlem de Oro ut venerabilem hoc die prædicat Marchesius in Diario Dominicano: sitne idem nec ne cum aliquo Michaële de Fabro qui cum titulo beati alicubi pictus est, non satis liquet, certe videtur cognominari de Auro, ut verosimillime idem sit, sed nusquam honoribus ecclesiasticis donatus.
B. Franciscus Solanus ex Ordine S. Francisci de Observantia, de quo ad ejus natalem meminimus inter Prætermissos XIV Julii, hoc die celebratur a Castellano in Martyrologio universali, nos eum ibi cum ipso Ordine remisimus ad diem quo de eo agemus XXIV Julii.
S. Glodesindis seu Glodesinda, Chlodesendis & Glodsendis abbatissa Metensis, Ferrario Clodesinda, ab hoc & Saussayo in supplemento perperam refertur hac die XX Julii: nam in variis auctariis Usuardinis, a Mabillonio, Castellano & aliis rectius signata est eo die quo de ipsa agemus XXV Julii.
SS. Leontius & Carpophorus MM. celebres sunt Vicentiæ in Italia, unde primi sacrum corpus totum, & alterius reliquias non modicas abstulisse dicitur Rothardus diaconus, in Inventione Sanctorum a Diederico Metensi episcopo apud Acherium in Spicilegio tomo 5 pag. 145, ubi notatur, natalem eorum XIII Kal. Augusti celebrari. Verum si cetera his sinceriora non sint, omnimodam fidem ea relatio non merebitur, dum de iis Sanctis agendum erit die quo vere coluntur XX Augusti.
S. Philibertus abbas in appendice Adonis conjungitur cum S. Vulmaro, sed perperam; nam hoc die S. Vulmarus recte quidem notatus est, alter spectat ad XX Augusti.
SS. Moysis, Aaronis & Elisæi meminerunt hac die synaxarium Ms. membranaceum Sirmondi, codex Taurinensis Ms. β Ducis Sabaudiæ, ac Martyrologium Abrabico-Ægyptium, a Gratia Simonio Maronita ex Arabico translatum. Ultimo loco signatum habes XIV Junii; penultimo, I hujus; superest Moyses, dandus cum Martyrologio Romano IV Septembris.
S. Erembertam seu Hermembertam, alias Bertanam, Bertranam, Bertramam S. Vulmari neptem ex VIII Julii, quo die eam Castellanus in Martyrologio suo universali collocaverat, ad hunc remisimus, quod Sancti istius celebritas huc spectaret, ex cujus Actis Virgo ista potissimum innotescit. Verum cum ibi notaverit Mabillonius, coli ipsam XVII Kalend. Novembris; aliunde vero de legitimo cultu dubitare aliqui videantur, rem tantisper differemus, ut interim de debita veneratione doceamur, rem omnem examinaturi ad dictam diem XVI Octobris.
S. Clari martyris qui in Aquitania pro Christianæ pietatis propugnatione trucidatus sit sub Galieni imperio, meminit hoc die Saussayus, vaga annuntiatione, dum in ea regione plures sancti Clari inveniuntur, uti ad 1 Junii de Claro Lactorensi disputatum est, nosque iterum supra in Prætermissis diximus XVIII hujus. Igitur sanctus iste Clarus quisquis est, vel ad priores reducendus, vel iterum recurret IV Novembris.
S. Onanum diaconum Rossensem solus hoc die profert Camerarius in Menologio suo Scotico; addens; De eo Boëtius & alii; quasi satis sit Boëtio nominari ut inter Sanctos quis computetur: maluissem ejus memoriam legere in Breviario Aberdonico. Idem an synonymus sit qui a Dempstero laudatur XXIII Decembris: In Scotia, Onani diaconi viri incomparabilis; equidem discernere nequeo: dierum diversitas satis ostendit, cultus diem fixum non esse, neque satis secura auctoritas, ut alterum vel ambos admittamus, forte aliquid accedet pro XXIII Decembris.

DE S. ELIA PROPHETA
IN PALÆSTINA

COMMENTARIUS HISTORICUS. DE CULTU, GESTIS, RAPTU ET REDITU.

Elias Propheta, in Palæstina (S.)

AUCTORE G. C.

§ I. Cultus ex sacris Græcorum, Latinorum, aliorumque populorum monumentis.

[1] Quam stupenda fuere magni Prophetæ Eliæ gesta in terris, quam omnibus retro seculis mirandus ejus in cælum raptus, vitaque per tot annorum chiliades continuata, tam insolitum videri debet, hominem adhuc in via superstitem sacris Ecclesiæ Fastis adscribi, [Probatur cultus S. Prophetæ ex Martyrologiis Græcis,]cum Ecclesiasticus cap. 11 ℣ 30 vetuerit hominem quemquam ante mortem laudari, & ferat vulgaris parœmia, beatum neminem ante obitum dici posse. Verum ut ferme in ceteris supra communem naturæ ordinem eminuit prodigiosus Thesbites, sic & hoc singulare ipsi est, quod receptissima Ecclesiæ placita supergressus, a Deo ipso quodammodo canonizatus sit, ut recte notavit Eminentissimus Bellarminus tomo 2 controversiarum Fidei, lib. 1 de Beatitudine Sanctorum cap. 7. Certe Ecclesiam tum Græcam tum Latinam Eliam adhuc viventem catholico duliæ cultu prosequi ex utriusque tabulis perspicuum est. Græci quidem XX Julii ipsum ecclesiasticis suis fastis passim inseruerunt. Typicum S. Sabæa hac die sic illum annuntiat: Τοῦ ἁγίου ἐνδόξου προφήτου Ἡλιοῦ. Sancti & gloriosi prophetæ Eliæ. Synaxarium vero Basilii imperatoris eadem die ita habet: πυρφόρος ἀνάβασις εἰς οὐρανοὺς Ἡλιοῦ τοῦ προφήτου. Id est: Igneus ascensus in cælos Eliæ prophetæ. Menologium Græcorum, quod Latine interpretatus est Cardinalis Sirletus, annuntiationi addit breviorem præcipuorum Actorum synopsim hoc modo: Natalis beati prophetæ Eliæ, qui de cælo ignem detulit, pluviam derinuit annis tribus & mensibus sex, duos quinquagenarios combussit, in monte Choreb (ita plerumque Græci pro Horeb) Deum vidit, Jordanem scidit melote, & in cælum curru igneo assumptus est. Ne sæpius eadem repetere cogar, similia habent Kalendarium Ruthenicum apud Possevinum in Apparatu sacro tom. 2 pag. 367, synaxarium Ruthenorum a nostro Georgio David Moscua ad nos missum, Menologium Sctavo-Russicum a Barone De Sparwenfeld Latine redditum, Kalendarium Græcorum a Genebrardo editum, Menologium Ms., quod videtur fuisse ecclesiæ Constantinopolitanæ, Menæum Chiffletii, & alia tum Mss. tum impressa Græcorum monumenta, quæ in Museo nostro servamus.

[2] Menæa impressa prolixo & solenni Officio festum S. Eliæ celebrant, [Menæis impressis] indicantque geminum istius Officii auctorum. Prior Rubrica nominat Joannem archiepiscopum, qui forte est Joannes Euchaitarum Metropolita, pluribus encomiis in laudem Sanctorum scriptis notus, ut videri potest in Acoluthia Officii Græci § 3, quam tomo 2. Junii præsiximus. Alterius vero partis auctor est alteruter Josephus (ambo seculo IX floruerunt) de quo utroque sat dictum est die XVII Julii in Commentario prævio æd acta Latina S. Alexii num. 33 Totum hoc Officium eximias Eliæ virtutes & illustria ejus facta complectitur, quæ cum ex sacris Litteris postea daturus sim, cadem hic referenda esse non judico. Proferam itaque solummodo cum versione nostra versiculos quosdam, quorum primus est acrostichus, cui Joannis archiepiscopi nomen apponitur:

Αἰνῶ χορεύων Ἡλιοὺ τὰ θαύματὰ.

Tripudians miracula Eliæ cano.

Alter vero Josephi nomen post se habet, ac ita sonat.

Νέμοις μάκαρ μοὶ θείαν Ἡλιοὺ χάριν.

Dei favores impetra Elia mihi.

Deinde de illius assumptione leguntur sequentes versiculi etiam lambici, ut præcedentes.

Ἐπέσχεν ὄμβρον πῦρ τρίτον φέρων κάτω:
Σχίζει δὲ ῥεῖθρον Ἡλίας τρέχων ἄνω.

Inhibuit imbrem,ignemque ter ab alto vocat;
Sed in alta tendens scindit Elias aquam.

Denique de eodem raptu sequitur hoc carmen hexametrum:

Εἰκάδι βήσατο Ἡλίας οὐλυμπόνδε τέθριππος.

Quadriga Elias bis deno scandit olympum.

Hic postremus versus, facta nonnulla mutatione, reperitur etiam in Ephemeridibus Græco-Moscis, quæ tomo primo Maii præmissæ sunt. Etsi in his versiculis manifesta sit allusio ad gesta S. Eliæ, tamen obscurum & obiusum est eorum acumen. Ceterum nihil hic notandum est circa licentias poeticas, quas lector, Græcæ poëseos peritus, facile ultro observabit.

[3] Horologium, quod ad usum Patrum Basilianorum, in monasterio Cryptæ Ferratæ degentium, [& ecclesiasticis Græcorum Officiis,] anno 1677 Romæ typis excusum est, die XX Julii præscribit Officium S. Eliæ, in quo canitur sequens Troparium: O’ ἕνσαρκος ἄγγελος, των προφητῶν κρηπὶς, δεύτερος πρόδρομος τῆς παρουσίας Χριστοῦ, Ἡλίας ἕνδοξος, ἄνωθεν καταπέμψας Ἐλισσαίῳ τὴν χάριν, νόσους ἀποδιώκει, καὶ λεπροὺς καθαρίζει, διὸ καὶ τοῖς τιμῶσιν αὐτὸν βρύει ἰάματα. Hæc in linguam Latinam sic tranfero. Angelus in carne, prophetarum basis, secundus præcursor adventus Christi, Elias gloriosus, qui desuper Elisæo transmisit gratiam, morbos fugat, & leprosos mundat; propterea etiam honorantibus ipsum abunde suppeditantur remedia. Tropario jam dicto subnectitur hoc Contacium: Ἡλίαν τὸν Θεσβίτην ἀναλαβὼν ἐν ἄρματι πυρὸς ἀπὸ γἦς πρὸς οὐρανὸν, δός μοι τῆς ψυχῆς μου τὸ παραμύθιον, καὶ τοῦ γήρουσ μου τὸ στήριγμα. Hoc est: Qui Eliam Thesbitem curru igneo a terra in cælum transtulisti, da mihi animæ meæ solatium, & senectutis meæ fulcimentum. In altero Horologio Græco, quod anno 1607 forte Venetiis impressum est, idem legitur Troparium: sed differt Contacium, quod recitatur hoc modo: Προφῆτα καὶ προόπτα τῶν μεγαλουργιῶν τοῦ Θεοῦ ἡμῶν, Ἡλία μεγαλώνυμε, τῷ φθέγματί σου στήσας τὰ ὑδατόῥῤυτα νέφη, πρέσβεύε ὑπὲρ ἡμῶν τὸν μόνον φιλάνθρωπον. Id est: Propheta & prævisor magnalium Dei nostri, Elia celeberrime, qui verbo tuo sistis aquosas nubes, ora pro nobis unicum hominum amatorem. Hactenus e Græcis producta S. Eliæ encomia magis mihi placent, quam illud, quod ex Appendice Concilii Florentini hic jam subjungo.

[4] [inter quæ nobis nonplacet opinio Marci archiepiscopi Ephesini,] Gregorius protosyncellus & patriarcha in apologia adversus Marci epistolam apud Labbeum nostrum tomo XIII Conciliorum col. 806 narrat, Marcum Ephesiorum metropolitam ab incolis insulæ Cretæ rogatum fuisse, ut sermonem scriberet, quem quotannis, recurrente sancti Eliæ festivitate, in Officio legerent. Deinde dicit, hunc præsulem petitioni Cretensium satisfecisse, & sermonem de S. Elia conscripsisse, in quo præter alia leguntur sequentia: Ego vero licere quidem ipsi (videlicet Eliæ) sicut & animabus Sanctorum, quocumque voluerit, per tempus sese conferre, sibique dicata templa invisere, atque ad eos accedere, qui ejus opem implorant, necessarium arbitror & verum esse; non tamen propterea dixerim, abesse illum a cælis, & micantibus illic splendoribus, aut cum angelis & ipsum non assistere Domino: ita enim fieret, ut ceteris Sanctis minus haberet, qui fere omnibus anteit, si, quia carnem gestat, orbatus esset eorum consortio, & clara Dei visione non frueretur, cujus præcipue fruitione non caruit per totum vitæ curriculum. Tunc Marcus ad stabiliendum suum ratiocinium adducit verba cujusdam Officii Græci, in quo sic de Elia canitur: Propheta Christi præco, tu numquam a sede majestatis abjungeris, & singulis ægrotantibus semper ades, in excelsis fundens pro omnibus preces, orbi terrarum beneficia tribuis, & laudibus ubique celebraris. Ex hac Marci opinione Gregorius protosyncellus argumentatur quidem ad hominem, sed eam non approbat, ut perperam quidam existimarunt. Ceterum ut dicam, quod sentio, non placent citata Officii Græci verba, si quis ea stricte de beatifica Dei visione intelligi velit. Displicet etiam ex iis deductum Marci Ephesini consequens, quod non videtur satis consentaneum sacræ Scriptura Exodi 33 ℣ 20, ubi Deus dicit Moysi: Non poteris videre faciem meam: non enim videbit me homo & vivet. Hunc opinioni etiam contradicere videtur Apostolus, dunt Epist. 1 ad Timotheum cap 6 ita scribit: Rex regum & Dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem & lucem inhabitat inaccessibilem, quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest. Præter ea, quæ postmodum dicemus, vide theologos passim obvios, qui communiter hanc paucorum sententiam ratione & SS. Patrum auctoritate oppugnant. Hæc de Græcis Martyrologiis Officiisque dicta sufficiant; nunc ad Latinos altarumque nationum Martyrologos transeamus.

[5] Videntur Latini olim festum S. Eliæ celebrasse XVII Junii: ista enim die in Ms. Barberiniano, in Florario nostro Ms., & apud Grevenum, Molanum, Maurolycum, ac Canisium raptus illius memoratur. Venerabilis Carmelitarum Ordo eumdem diem tunc retinebat, ut patet ex antiquo, quod penes nos est, istius Ordinis Ms. Kalendario, sicut inter Prætermissos eo die dictum est. Postea Eminentissimus Cardinalis Baronius Græcos secutus, die XX Julii S. Eliam Martyrologio Romano, quod anno 1586 Antverpiæ impressum est, ita inseruit: In Judæa, sancti Eliæ Thesbitæ prophetæ. At in editione anni 1608, aliisque posterioribus eadem die sic legitur: In monte Carmelo, sancti Eliæ prophetæ. Galesinius autem die sequenti eumdem in suo Martyrologio ita posuit: In Græcia, Eliæ Thesbytæ. Forte eum in Græcia annuntiat, quia ibi præcipue venerationem habuit, ut paragrapho sequenti videbimus. Sed nescio, cur in auctariis Usuardinis a Molano editis raptus ejus in Arabia collocetur, cum ex sacra Scriptura colligatur, S. Eliam igneo curru e terra sublatum fuisse non procul a Jordane, qui est fluvius Palæstinæ seu Judææ. Quidquid sit de loco, quem a variis hic diversum assignari vides, R. R. P. P. Carmelitæ in observando cultus die, jam Martyrologium Romanum Sequuntur, & solenni Officio festum S. Eliæ XX Julii celebrant, ut videre est in recentioribus eorum Breviariis ac Missalibus.

[6] Neque solum Græci & Latini Eliam Sanctorum catalogo adscripserunt, [aliarumque nationum Martyrologiis memoratur.] sed etiam aliæ nationes eumdem sanctum Prophetam invocant, & nonnumquam alio die ac mense venerantur. Petrus de Natalibus in Catalogo Sanctorum lib. 7 cap. 61 asserit, raptum illius coli ab Hebræis XIX Calendas Septembris. Martyrologium Copticum, quod Simon Moyses Maronita anno 1633 Latine interpretatus est, die VI mensis Tuba, id est apud nos I Januarii, post annuntiatam Christi circumcisionem, hæc subjungit: Item sancti Eliæ prophetæ. Kalendarium Syriacum seu Chaldaicum, Romæ ab eodem Maronita Latine redditum, cum Græcis XX Julii annuam S. Eliæ memoriam recolit. Martyrologium Arabico Ægyptium, quod Gratia Simonius, Romæ Maronitici collegii alumnus, ac postmodum anno 1682 Tripolitanus in Syria archiepiscopus Latine vertit, etiam die XX Julii in Ms nostro sic habet: Ascensio Eliæ prophetæ maximi, suscepti in curru igneo ad cælum. Deinde subnectitur sequens elogium, quod cum Græco Tropario, superius dato, fere convenit: Qui est corpore angelus, & speculum prophetarum, præcursor adventus secundi Christi, Dei laudabilis Elias ab excelsis Elisæo gratiam impetravit infirmitates sanare, lepras mundare, & etiam honorantes illum donabit sanitate gaudere. Denique in Kalendario Æthiopum & Coptitarum, quod Ludolfus in suo commentario ad Historiam Æthiopicam typis vulgavit, ad diem I Decembris Elias Thisbites memoratur. Hic unanimis variarum nationum consensus satis probat receptum Eliæ cultum, quem jam aliis etiam argumentis confirmatum imus.

§ II. Templa & oratoria Sancto in Oriente dedicata.

[7] [In honorem S. Eliæ exstructæ sunt sacræ ædes Sareptæ,] Inter præcipua venerationis Sanctorum signa certe veniunt monasteria, oratoria aut templa alicujus nomini erecta: hæc vero S. Eliæ sacra pridem fuisse, docebit Joannes Phocas, cujus Itinerarium de locis sanctis tomo 2 Maii præfiximus, de illius ecclesia, in Sarepta Sidoniæ exstructa sic narrans num. 7. Post Sidonem Sareptha castrum in alluvione ipsa maris fundatur, & templum prophetæ Eliæ in æde viduæ, quæ eum hospitio exceperat, media in urbe assurgit. De eadam æde sacra dudum ante egerat S. Gregorius Nazianzenus, qui in editione Billiana tom. 2 pag. 195 in templum Eliæ, quod χηρεῖον, appellabatur, composuit epigramma, cujus tale est initium:

Hospes Sareptam cernis hic Sidoniæ,
Viduæque turrim, quæ pium Vatem Dei,
Cum premerut urbes aspera vindex fame
Perquam hospitali pectore excepit domo.

De eodem loco meminit S. Hieronymus in epistola ad Eustochium virginem, ubi in editione novissima Parisiensi tom. 4 col. 672 & 673 quasdam sanctas Paulæ peregrinationes sic enumerat: Bæryto Romana colonia, & antiqua urbe Sidone derelicta, in Sareptæ littore Eliæ est ingressa turriculam, in qua adorato Domino Salvatore, per arenas Tyri, in quibus genua Paulus fixit, pervenerunt Aco, &c. Miror, recentiores aliquot scriptores, citato etiam Gregorio Nazianzeno, memoratum S. Eliæ oratorium in monte Carmelo collocare, illudque Semnion aut Dominicum appellare, cum Nazianzenus situm illius in Sarepta indicet, diserteque vocet χηρεῖον, quæ Græca vox provenit a χήρα id est vidua. Unde Cangius in Glossario Græco-barbaro dicit, per vocem χηρεῖον significari ædem viduarum, seu viduis pauperibus receptandis ac alendis addictam, & ex prædicto Nazianzeni epigrammate colligit, ejusmodi ædes communiter S. Eliæ dicatas fuisse ob viduam Sareptanam, quæ sanctum Prophetam hospitio excepit.

[8] [in monte Carmelo,] Nolim, ut quisquam hæc a me dicta ita accipiat, quasi negem, jam olim in monte Carmelo ædem Eliæ sacram exstitisse: libentissime enim id agnosco, cum ab antiquis scriptoribus traditum sit. Benjaminus Tudelensis, qui seculo XII ex Hispania in Orientem profectus est, in Itinerario suo pag. 38 de hac re ita loquitur: Ex latere uno Carmel mons imminet, ad montisque radices Israëlitarum quamplurimorum sepulcra sunt, inque ipso monte Eliæ prophetæ antrum visitur, juxta quod Christiani sacellum construxerunt, sancti Eliæ dictum. At ne quis forte homini Judæo fidem adhibere detrectet, addo Joannem Phocam numero præcedenti laudatum, qui eodem seculo varias in Oriente peregrinationes instituit, & montem Carmelum num. 31 describens hæc ad propositum nostrum habet: In extrema parte jugi, qua mare respicit, prophetæ Eliæ spelunca spectatur, in qua angelicam vitæ rationem cum exegisset mirificus ille vir, in aëra sublatus est. Erat eo loci antiquitus monasterium magnum, ut structurarum vestigia ad hæc usque tempora commonstrant, sed illud tempore, quod omnia in senium impellit, & gentium variis excursionibus, penitus abolitum. Verum ante aliquot annos quidam monachus, dignitate sacerdos, capillitio albus, e Calabria oriundus, ex Prophetæ revelatione in montem appellens, ea loca monasterii nempe reliquias, vallo perparvo cinxit, & turri exædificata, temploque non ingenti exstructo, Fratribusque fere ad decem collectis, etiamnum sanctum illum ambitum colit. Qui hodiernum hujus sacri montis statum novisse desiderat, legat inter alios Josephum Bessonum nostrum, oculatum testem, in sua Syria sancta, anno 1660 Gallice edita, part. 2 cap. 10.

[9] Franciscus Quaresmius in Elucidatione Terræ sanctæ tom. 2 lib. 6 cap. 8 Peregrinationis I testatur, [& non procul a Bethlehem.] sese alteram S. Eliæ ecclesiam vidisse, uti refert his verbis: Non longe a cisterna trium Regum in medio viæ Bethlehem est obvius locus parum montosus memorandaque rupes, in qua quiescentis hominis effigies, velut in molli cera, impressa cernitur, quam esse sancti Eliæ prophetæ autumant hujus regionis incolæ: inquiunt enim hunc sanctum Prophetam hac transeuntem inibi dormivisse, & sui corporis effigiem in ea miraculose impressam reliquisse. Et hac ratione iste locus Sanctus Elias nominatur. Cum primo locum hunc vidi, eleganter expressam quiescentis hominis figuram referebat; sed pietate nescio an impietate, ob particulas ex ea a Christicolis abrasas, postea eamdem fere demolitam iterum intuitus sum. Non longe a via ad lævam partem, e regione hujus rupis, est non ignobile monasterium & templum Græcorum, nomine sancti Eliæ nuncupatum. Quare vero sic appellatum sit, non omnium eadem est sententia. Deinde Quaresmius, refutatis erroneis quorumdam opinionibus, sic suam subdit: An, inquam, eo nomine fuit insignita, quia aliquando hac transivit sanctus Elias? Vel denique, quod vero similius arbitror, quoniam a piis fidelibus ob singularem erga illum Prophetam pietatem ac devotionem, ecclesia illa fuit ejus nomini dicata, etsi peculiare aliquod mysterium non fuerit ibi a Propheta operatum? Non dubito, quin in monte Horeb aliisque Terræ Sanctæ locis aliqua sacra monumenta, in S. Eliæ honorem exstructa inveniantur. Sed brevitatis causa operosius illa non inquirimus, & in Græciam Eliano cultui jam a multis seculis deditam descendimus.

[10] Georgius Codinus, a Lambecio editus, in Originibus Constantinopolitanis pag. 47 narrat, [S. Elias in Græcia sub Zenone imperatore] quomodo & qua occasione ecclesia S. Eliæ seculo V ædificata fuerit. Templum S. Eliæ, inquit, quod Petrion dicitur, legiones totusque exercitus Zenonis ex Perside redux, collata magna auri summa, accedente etiam ipsius Zenonis & Ariadnæ auxilio, exstruxerunt, quibus in castris apparuerat. Anonymus scriptor Græcus, Codino antiquior, apud Anselmum Bandurum tom. 1 in Antiquitatibus Constantinopolitanis part. 3 pag. 35 eamdem historiam tradit his verbis: Templum S. Eliæ, quod extat in loco Petrion nuncupato, scholæ legionesque Zenonis ex Perside reducis, collata magna auri summa, ipso imperatore instante ac una cum Ariadne in partem sumptuum veniente, exstruxerunt amplissimum; quoniam ipsis S. Elias in castris apparuerat. Jam tum monasterium, Eliæ nomine insignatum, exstabat, ut colligo ex concilio Calchedonensi, cui Eusebius anno 451 apud Labbeum nostrum tom. 4 Conciliorum col. 233 ita subscribit: Eusebius presbyter & archimandrita monasterii Eliæ subscripsi in depositione Eutychis. Idem patet ex concilio Constantinopolitano, quod ante medium seculi VI sub Menna patriarcha celebratum est, cui Silas monasterii Eliani abbas subscripsit. Nescio, an Græci hoc monasterium indicare velint, quando in Menæis impressis de XIII Januarii celebrant τὰ ἐγκαίνια τοῦ προφήτου Ἡλιοῦ τῆς μονῆς οὗ βαθέου ῥύακος, id est Encænia prophetæ Eliæ in monasterio ad profundum rivum.

[11] Basilius Macedo imperator magna semper veneratione S. Eliam prosecutus est. [& Basilio Macedone, cujus matri apparuerat,] Fortasse hunc pium affectum ipsi a teneris instillavit mater, cui sanctus Propheta apparuerat, & futuram filii dignitatem prædixerat, sicuti Constantinus Porphyrogennetus Vitam Basilii Macedonis avi sui describens, in editione Combefisiana num. 8 refert hoc modo: Non multo post videt in somnis virum senio gravem, ignem ex ore mittentem, in hæc clare verba ipsam alloquentem: Charissimo tibi filio Basilio, concredenda a Deo sunt imperii Romani sceptra ac gubernacula, ideo necesse est, horteris eum, ut Constantinopolim vadat. Mater jucundo hoc nuntio diffusa plenaque gaudio, senem venerata; Ecquis, inquit, tu domine mi, qui mihi ancillæ tuæ non solum apparere dignatus es, sed & nuntium sic lætum afferre? Cui ille; Elias, inquit, Thesbites sum. Atque hoc dicto, ex oculis evolavit. Leo Grammaticus & Symeon Logotheta aliique historici Græci passim scribunt, Basilium magnam habuisse in Eliæ patrocinio fiduciam, quam quidem adhuc monstrat antiqua tabella, quæ codici S. Gregorii Nazianzeni præfixa asservatur in bibliotheca Christianissimi Regis num. 155, ut testatur Cangius in sua Constantinopoli Christiana lib. 4 sect. 4. In ea pictura conspicitur Basilius pretioso & regio habitu indutus, qui manu sinistra globam, & dextra simul cum S. Elia labarum tenet. Ad sinistram partem pingitur S. Gabriel, qui Basilii capiti diadema imponit. Ibidem vero leguntur hæ Græcæ inscriptiones: Ο ΑΓΙΟC ΗΛΙΑC. ΒΑCΙΛΕΙΟC ΔΕCΠΟΤΗC ΑΡΧΙCΤΡΑΤΗΓΟC ΓΑΒΡΙΗΛ. Hoc est SANCTUS ELIAS. BASILIUS IMPERATOR. DUX MILITIÆ GABRIEL.

[12] [habuit oratoria nomini suo dicata.] Ceterum Basilius reliquit varia suæ pietatis erga S. Eliam monumenta, quæ nepos ejus Porphyrogennetus litteris mandavit. Ac primo quidem in editione Combefisii jam citata narrat num 81, quomodo ecclesiam S. Eliæ in Petrio (haud dubie est eadem, quam sub Zenone imperatore ædificatam fuisse supra diximus) restauraverit. Eliæ vero prophetæ templum in Petrio, inquit, extremo quasi spiritu, ac cujus propemodum ruina exspectaretur, corroboravit ac magnifice extruxit, a communium ædium circumambientium prementiumque injuria liberans. Deinde idem Porphyrogennetus de alia S. Eliæ ecclesia, ab avo suo ædificata, sic scribit num. 86: Ad Orientalem regiæ partem extructum extat Eliæ Thesbitæ templum, non intus solum, sed & foris omni cultu & lepore magnificentissime stipatum: supra enim, tectum omne auro renidebat, ex tesselulis totum apte compactum; quamquam modo præruptorum imbrium vi, hiemalibusque nimbis & gelu, pristini decoris partem maximam amiserit detriveritque. Denique num. 90 de duobus S. Eliæ oratoriis ita meminit: In Pegis quoque, quas vocant, regia, mutationis causa, diversoria ac habitacula idem imperator a fundamentis erexit, sacrarumque ædium structuris exornavit. Inter eas est sancti prophetæ Eliæ venerabilis ædes…In Hieriæ quoque palatiis, ejusdem prophetæ Eliæ oratorium construxit, quod nulli alii pulcritudine & elegantia secundum existimatur. Non ignoro, etiam a Porphyrogenneto enumerari alia templa, quæ sancto Eliæ simulque aliis Sanctis consecrata sunt. Sed hæc præcipua sufficient, ad probandam Græcorum erga Eliam venerationem. Quomodo autem Manuel Comnenus imperator festum S. Eliæ celebrari præceperit, videri potest in Commentariis Theodori Balsamonis ad Nomocanonem Photii tit. 7 cap. 1. Nunc ex Oriente in Occidentem regredimur.

§ III. Ædes sacræ eidem Prophetæ in occidente exstructæ; ejus miracula, & reliquiæ.

Christiani Orientales exstruendis in memoriam S. Eliæ sacris ædibus, ut paragrapho præcedenti vidimus, [Ecclesiæ S. Eliæ exstant] suam erga hunc Prophetam venerationem ostenderunt; Occidentales vero eamdem pietatem jam ab immemorabili tempore imitati sunt, ut uno alterove exemplo declarabimus. Rocchus Pirrus abbas Netinus in Sicilia sacra lib. 3 notitia 2, inter alia urbis Netinæ, patriæ suæ, decora recenset domus religiosas & hospitales, atque ad rem nostram ita loquitur tom. 2 pag. 223: Non est prætermittenda una S. Eliæ, quæ superba & vetusta mole, quamvis exiguo sub loco, nulli, in Sicilia cedit: immanibus enim eisdemque quadratis saxis fundata est. Fama est a primis insulæ hujus colonis, ut illinc Pachyni littora prospicerent, superimpositis sine cæmento saxis ædificatam [fuisse.] In lapide incisum hoc distichon legitur:

Quæ fuerat quondam moles operosa gigantum
Cœptus in hac vivens Helias æde coli.

Quamvis in Sicilia varii Sancti nomine Eliæ insigniti colantur, tamen hic sermonem esse de Elia propheta, satis patet ex epitheto vivens, quod in versu exprimitur.

[14] Idem Abbas lib. 4 Siciliæ sacræ notitia 8 agens de monasterio sancti Eliæ Ebuli seu de Ambula, [in Siciliæ] illius fundationem & fundationis occasionem pag. 66 sic exponit: Hujus templi atque Basiliani cœnobii prima in nostra insula fundamenta anno salutis circiter MLXXX ei jecit Rogerius ille tam vehementis spiritus, quo bellacior nemo, quo pietate præstantior nullus, primus Siciliæ magnus Comes. Cum ea nondum tota potitus esset, de expugnanda vetustissima Troyna, urbe natura & arte munita, atque Græcis Christi cultoribus, Saracenorum tempore, promiscue culta consulit. Eo quidem in eminentiori loco inter nemora ad Septemtrionem ab urbe quinque passuum millibus dissito, ubi in nocte D. Elias propheta stricto gladio contra hostes apparuerat, convocatis militibus & incolis Christianis annuentibus, post paucorum dierum obsidionem & barbaros & Troynam suo subjecit imperio. Quare ad gestientis animi de felici rerum eventu lætitiam effundendam, ad debitas Sancto gratias agendas, statim sub titulo S. Eliæ ebuli Græce, de Ambula Latine, id est BONI CONSILII sacras extruxit ædes, easque viris vel ex urbe, vel vicatim per nemora eremitico more sub D. Basilii disciplina degentibus, collectis elargitus est. Pagina sequenti profert Pirrus integrum fundationis diploma, in quo nemora variaque alia monachis concessa nomine S. Eliæ appellantur. Alexander III Romanus Pontifex hanc donationem confirmavit, sed apud Laërtium Cherubinum tom. 1. Bullarii pag. 27 vocat monasterium S. Eliæ de Embola. Non capio, quomodo Pirrus vocem De Ambula Latinam faciat, eaque bonum Consilium significari innuat. Si vero hanc significationem ad cognom n Græcum Ebuli referat, propemodum intelligo, quid velit: nam εὔβουλος significat bonum consiliarium; quæ oritur ex adverbio εὕ id est bene & a verbo βουλεύω hoc est consulto. Quare hoc monasterium proprie vocandum esset S. Eliæ Eubuli, si a Græca origine nomen traxerit.

[15] [& reliqua Italia,] Paulus Æmilius Sanctorius in Historia monasterii Carbonensis pag. 11 dicit, sese ville posteritati tradere maximorum heroum beneficia collata cœnobio sancti magni prophetæ Eliæ de Carbono. Deinde pag. 13 situm ejus ita describit: In Lucania opimo solo provincia, & uberi grege armentisque, Carbonense monasterium, Ordinis sancti Basilii, cum æde sanctissimæ Deiparæ, sancti martyris Anastasii apud Persas immani supplicio laniati, ac magni prophetæ Eliæ dicata nominibus, præcipuo honore famaque sanctitatis præfulsit annorum mille spatio. Origo ignoratur, suppressa fundatorum gloria. Alii auctores asserunt, varias in Italia ecclesias ad impetrandam pluviam sancto Eliæ dicatas esse, ad quas tempore siccitatis instituuntur supplicationes, & desiderata pluvia plerumque obtinetur. Præ ceteris elapso seculo celebre factum est templum de Sperone, in diœcesi Nolana situm, ubi S. Elias Jacobo Antonio Galeotæ, istius loci parocho, sese spectandum præbuit, & contra contagiosam luem patrocinium suum addixit, si ecclesiæ sibi dicatæ curam haberet, uti jam ex authentico testimonio reseremus.

[16] [ubi quidam incolæ diœcesis Nolanæ] Speculum Carmeliticum tom. 1 parte 1 tract. 2 cap. 34 & 35 exhibet authenticum memorati miraculi testimonium, quod ex Italico idiomate Latine redditum hic transcribimus. Ego D. Joannes Baptista Fellecchia decanus ecclesiæ Cathedralis civitatis Nolanæ, & ejusdem civitatis tempore contagionis vicarius capitularis: Dico, quod cum mense Junio, anno præfatæ contagionis essem vicarius capitularis dictæ civitatis Nolanæ, ad me venerit D. Jacobus Antonius Galeota pastor ecclesiæ terræ de Sperone, & mihi retulit, quod noctu in somnio viderit hominem senem cum barba, venerabilem aspectu, omnino similem picturæ S. Eliæ in quadam ecclesia, haud longe inde dissita, quæ olim parochialis fuerat istius loci, sed præ vetustate collapsa erat, sic ut nihil restaret præter partem capellæ, in qua erat quædam pictura S. Eliæ: ecclesia autem parochialis alia nova ædificata erat. Populus interea magna ferebatur devotione ad imaginem S. prophetæ Eliæ in præfata ecclesia ruinosa; & quandoque per hebdomadam ibi accendebatur lampas ante illam imaginem. Hic igitur S. propheta Elias apparens prædicto pastori, dicebat illi: Habeto curam meæ ecclesiæ, & ego a Deo impetrabo gratiam, ut pestis cesset. Ego autem non habens evidens motivum credendi visionem illam esse ex parte Dei, ipsum remisi, ut haberet curam animarum sibi commissarum, quæ in magna erant necessitate propter mortalitatem istius temporis.

[17] [tempore pestis] Abiit igitur illuc ille; sed non tardavit Sanctus præstare promissam gratiam & miracula hoc modo: Mulier quædam istius loci de Sperone infecta peste habens tumorem seu carbunculum in femore, ivit ad præfatam ecclesiam, ubi genuflexa magna cum devotione ex oleo lampadis ante imaginem S. Eliæ appensæ, locum contagionis perunxit, & subito a peste liberata sanitati integræ reddita est. Mox illa se contulit ad dictum pagum de Sperone, populo manifestans quod sibi contigerat, dicens non timendam ulterius pestem, cum oleum lampadis ante imaginem S. Eliæ pestem abigat. Fama ejus rei illico divulgata fuit, & magna confluxit hominum multitudo ad istam ruinosam ecclesiam, & imaginem S. Eliæ, & omnes peste infecti se ungentes oleo e lampade ista curati fuerunt. Ego superior & superintendens tempore contagionis deprehendi, quod ab eo die, quo concursus ille fieri cœpit ad istam ecclesiam, nullus ulterius peste mortuus fuerit, scripsique pastoribus circumvicinis pro plenario testimonio. Hic sequebantur varia vicinorum pastorum testimonia, inter quæ præcipuum est parochi de Sperone, quod supra dicta sic confirmat: Ego D. Jacobus Antonius Galeota curatus ecclesiæ parochialis gloriosi S. Eliæ in loco de Sperone, dependente d'Avella, plenam & indubitatam fidem facio omnibus præsentes lecturis vel audituris, tam in judicio quam extra, etiam cum juramento, tacto pectore, paratus confirmare, quod in mea parochia præfata plures infecti fuerint peste, & aliis malignis infirmitatibus, qui clam adeuntes præfatam ecclesiam S. Eliæ se unxerunt oleo e lampade appendente ante ejus imaginem, qui mihi testati sunt, se sanatos fuisse absque al o remedio abhibito: ab illo autem tempore nullus ulterius morbo contagioso mortuus fuit. In cujus rei fidem propria manu hisce subscripsi in Sperone die XXVIII Junii MDCLVI. Huic similia sunt aliorum parochorum testimonia.

[18] Prædictus vero D. Fellechia ita testari pergit: Cum præfata in variis locis evulgata essent, [mirabiliter senserunt ejus opem,] populus undequaque confluxit, nonnulli processionaliter, alii autem solitarie, & ibi plurimas gratias ac beneficia receperunt. Quadam die inter alios illuc adventantes vidi P. Alexandrum Carraccillo Societatis Jesu, mortuo fere similem, illuc adduci: cum oleo e lampade S. Eliæ inunctus esset, illico sanatus fuit, & adhuc incolumis vivit. Populus continuo accurrit magna cum pietate & fiducia erga eumdem Sanctum, cum multis donis & pecuniis, ita ut brevi temporis spatio oblata ascenderint ad aliquot millia scutorum. Hinc controversiæ ortæ fuerunt inter ingratos homines haud bonæ vitæ, prætendentes pecuniam illam suæ curæ committi. Ad controversiam illam sedandam sollicite laboravi, & interdixi, ne deinceps quispiam ingrederetur in illam ecclesiam, quam ad dies aliquot curavi claudi. Ingratitudo illa & despectus, seu exiguus respectus erga ecclesiam & ejus præfectum, Deo & S Eliæ displicuisse apparuit: nam statim pestis iterum gratlari cœpit & proserpebat, ac plurimi moriebantur. Ea causa populus ad capellam illam turmatim confugiebat; plurima autem offerebantur, & habui inter manus aliquot millia scutorum. Pecuniam illam impendi in instauratione ecclesiæ S. Eliæ juxta formam, prout ante fuerat, conformiter antiquis muris. Emi etiam terras circa ecclesiam, ut ex redditibus viverent sex capellani, qui quotidie in ista capella Missam legerent, & alia pietatis opera exercerent. Ex restantibus scutis quadraginta annuis feci fundationem pro magistro scholarum ad erudiendos pueros.

[19] [ut constat ex authenticis testimoniis.] Populus confluebat in tanta multitudine, ut coactus fuerim duas facere portas ecclesiæ, alteram pro infirmis illuc adventantibus, ut sanarentur, alteram pro sanis venientibus, ut S. Eliæ pro beneficiis receptis gratias agerent. Sed concursus tantus fuit, ut istud observari non potuerit. In hodiernum usque diem concursus ille, & pius zelus populi perseverat: nulla enim est hebdomada, quin plurimi magna cum devotione ac donis eo veniant, ut S. Eliæ gratias referant, aut supplicent pro novis beneficiis. Hæc sunt, quæ novi de ecclesia & imagine S. Eliæ, & ego ipse vidi: de quibus plenarium perhibeo testimonium, paratus etiam juramento, tacto pectore, confirmare coram omnibus illis, qui hæc videbunt aut legi audient, tam in judicio quam extra. In signum veritatis hisce subscripsi & subsignavi propria manu. Nolæ die XXVI Octobris anno MDCLIX. Dum fama tam prodigiosi patrocinii per vicinas urbes circumvolaret, clerus, senatus, populusque Capuanus S. Eliam tempore ejusdem pestis patronum ac civitatis suæ protectorem elegerunt, & statuerunt singulis annis die XX Julii festum illius solenniter celebrare, ut constat ex authenticis illius electionis Actis, quæ legi possunt in Vinea Carmeli parte 2 cap. 10.

[20] [Aliud ipsius patrocinium & ejus reliquia.] Non recenseo hic alia S. Eliæ miracula, quiæ vulgo circumferuntur; sed probatissima selegi, quibus addo auxilium S. Patricio Hibernorum apostolo præstitum, de quo in ejus Confessione, tom. 2 Martii a Papebrochio edita, sic legitur pag. 535: Eadem vero nocte eram dormiens, & fortiter tentavit me sathanas, quod memorero, quamdiu fuero in hoc corpore: cecidit enim super me velut saxum ingens, & omnium membrorum meorum vires abstulit. Sed unde venit ignoro, ut spiritu Eliam invocarem. Et inter hæc vidi in cælo solem oriri, & dum clamarem Eliam totis viribus meis, ecce splendor solis illius cecidit super me, & statim discussit a me omnem gravedinem. Jocelinus monachus in Vita S. Patricii, tom. 2 Martii impressa, fusius hæc narrat pag, 544. Decreveram huic paragrapho jam finem imponere, dum recordor eorum, quæ aliquando de reliquiis S. Eliæ andiveram in Hispania, quando ibidem anno 1721 & 1722 ad indaganda quorumdam Sanctorum Acta versabar. Cœpi itaque collectanea mea discutere, & inter alia in manuscripto monasterii Scorialensis lipsanologio, quod ex parte transcripseram, inveni exiguam Eliani pallii partem in regio illo monasterio conservari. Habeo præterea catalogum Hispanice impressum reliquiarum Ovetensium, in quo recensetur pars pallii Eliæ prophetæ. Unde, aut quo tempore Elianæ illæ reliquiæ in Hispaniam pervenerint, ignoro. Lezana interim in Annalibus Carmelitarum tom. 4 ad annum Christi 1289 num. 5 Arnoldum Bostium in speculo Hist. lib. 7 cap. 33 de excidio montis Carmeli ita loquentem inducit: De Acchon etiam Sarraceni ad sanctum montem Carmeli, qui ab ea non longe distat, pergentes, monasterium montis Carmeli Ordinis Fratrum beatæ Mariæ Virginis ibidem commorantium, quod sæpe invaserant, sed numquam destruerant (lege destruxerant) tum omnino devastaverunt: nam omnes Fratres ibidem repertos, & SALVE REGINA cantantes in ore gladii trucidantes, totum monasterium incendio cremarunt; in qua combustione, ut refert Frater Joannes Hildesheym in tractatu suo, quem composuit de Ordine nostro, constat, Eliæ pallium usque adhuc reservatum, cum multis aliis rebus incendio periisse. Hæc ego, qua auctoritate nitantur, pluribus hic non discutio, ad solidam sanctissimi Prophetæ gloriam propius spectant divina ipsa oracula, e quibus aliqualem ejus vitæ seriem texere aggredior.

§ IV Sancti Eliæ nomen, patria, tribus, parentes; mira prognostica nativitatis, & forma corporis.

Quod passim nobis usuvenit, ut in historiis longo temporum intervallo a nostra ætate remotis obscura omnia ac tenebris obsita offendamus, [Præmissa quadam monitio ne,] ad singula ferme cespitantes, id in Actis modo enarrandis locum non habere in confesso est. Etenim sacra ipsa Scriptura, quæ in secunda S. Petri epistola cap. 1 ℣ 19 comparatur lucernæ lucenti in caliginoso loco, nobis hic tantam lucem præbet, ut præcipua S. Eliæ gesta, etsi a nostro tempore plurimum remota, clare cognoscamus. Alia autem, quæ de ipso traduntur, & hoc divino lumine destituta sunt, tantis tenebris involvuntur, ut hic frustra certam illorum cognitionem exspectes. Ut tamen in illustranda hujus celeberrimi Prophetæ vita rectum temporis & rerum gestarum ordinem observemus, præmittenda erunt quædam incerta de ipsius nomine, patria, parentibus, aliisque, quæ primum regis Achabi alloquium præcesserunt. Deinde historicam Elianæ vitæ seriem ex infallibilibus sacrarum Litterarum monumentis prosequemur, sicuti aliorum Sanctorum Acta ex antiquissimis scriptoribus eruere consuevimus. At ne quis specioso SS. Dorothei, Epiphanii, Joannis Hierosolymitani, similiumque virorum titulo fallatur, præmoneo, nos nullam fidem adhibere pseudoscriptoribus, qui sub ementito veterum auctorum nomine indignas tantis viris fabulas procuderunt, ut videri potest in Vita S. Epiphanii ad diem XII Maii illustrata cap. 7. Jam rem ipsam aggrediamur.

[22] Cornelius a Lapide in commentariis ad cap. 17 & 18 libri 3 Regum nomen Eliæ ex Hebraica origine interpretatur, [examinatur etymologia Eliæ,] deducitque ab El Ia Hu id est potens est Deus ipse. Citat ibidem Hebræos asserentes, eum antea Ioberscyth vel Iaberichuah vocatum fuisse; postea vero cognomen Eliæ seu Eliahu accepisse, quando populus propter miraculum contra impios Baalis sacrificulos patratum 3 Reg. 18 ℣ 39 exclamabat: Dominus ipse est Deus. Huc forte respexit Hieronymus, quando in caput 5 Micheæ ita scripsit: Adveniens Elias propheta, quod interpretatur Deus Dominus, convertet corda patrum ad filios. Non desunt etiam, qui Græcum Eliæ etymologiam excogitarunt: nam venerabilis Beda, Angelomus Luxoviensis monachus, aliique volunt, Eliam dici quasi ἥλιον, id est solem, eo quod ipse fuerit sol Israelis, & curru igneo vectus sit in cælum, indeque a poetis fingi, solem vehi curru igno. Verum hæc, ut recte Cornelius noster loco citato observat, per allusionem dicuntur, cum nomen Eliæ sit certo Hebræum, non Græcum.

[23] Rabbini quidam duas distinctas personas confundentes, Eliam nomine Phinees appellarunt, & Christianos nonnullos sanctitate & doctrina illustres in errorem suum pertraxerunt, [qui diversus est a Phinees] uti patet ex S. Petro Damiano, qui lib. 1 Epist. 6 ad Nicolaum II Romanum Pontificem inter alia laudans zelum Phinees de hac re ita scribit: Ipse (nempe Phinees) siquidem est, nisi fallor, Elias propheta, qui videlicet igneis equis & curru, Elisæo suspiciente, est translatus in cælum. Unde me quisquis mentiri autumat, divinæ legis interpretem Hieronymum, qui hoc in Hebraicarum Quæstionum libro testatur, potius reprehendat…Phinees autem filius Eleazar, erat dux eorum coram Domino: cui nimirum Phinees nomen est a parentibus inditum; Elias vero agnomen est accidens per eventum: Elias siquidem interpretatur Deus Dominus, quod ex hac sibi occasione impositum fuisse creditur … Ab his itaque rationem reddentium verbis Elias nuncupatus asseritur, qui Phinees eatenus dicebatur, ut illorum responsum, hujus videatur esse vocabulum. Non lubet hic operose refellere hanc opinionem, quam interpretes sacræ Scripturæ, aliique viri eruditi jam passim refutarunt.

[24] [De Eliæ patria, tribu,] In sacris Litteris Elias cognominatur Thesbites de habitatoribus Galaad. Unde plerique colligunt, patriam ejus esse Thesbe (Flavius Josephus lib. 8. Antiq. Judaic. cap. 7 Thesbonem appellat) qui locus juxta Adrichomium situs est in tribu Gad inter Jebaa & Saron. Quare noster Cornelius a Lapide contendit, errasse Abulensem aliosque, qui censent, Eliam oriundum esse ex urbe Thebe, in qua Achimelech Gedeonis filius occubuit, quia Thebe erat in tribu Ephraim juxta Sichem. Franciscus Quaresmius in Elucidatione Terræ Sanctæ tom. 2 lib. 6 Peregrinatione 1 cap. 8 refellit eos, qui Eliæ locum natalem assignarunt inter Jerusalem & Bethlehem: Quoniam, inquit, locus, ubi est hoc monasterium & templum. pertinet ad tribum Juda, sicut & proxima civitas Bethlehem in Ephrata; Elias vero Propheta natus est in civitate Thesba sive Thesbe regionis Galaad, quæ pertinet ad tribum Gad. At si lis illa pendeat ex tribu Eliæ, non facile dirimetur, cum varæ tribus ipsi adscribantur. Metaphrastes enim, seu quisquis est auctor Vitæ Elianæ apud Lipomanum & Surium editæ, tradit, quod fuerit ex tribu * Aaron, & natus in Arabia. Scipio Sgambatus noster in Archivis veteris Testamenti lib. 2 tit. 29 refert varias Judæorum de hac re sententias, citatque librum Hebraïcum, cui titulus est Bava Mezia, ubi in capite Me Kabbel longa de illius prosapia disputatio est. Quidam putant e tribu Gad paterno sanguine ortum, materno vero e Benjamin; alii ex Manasse oriundum faciunt. Sed in capite Me Kabbel dicitur e filiis Aaronis ac tribu Levi fuisse. Sinamus ergo (utor verbis Lazanæ in Annalibus Carmelitarum tom. 1 ad annum mundi 3123 num. 4) tribus omnes Israëliticas de Elia decertare potiori jure, quam de Homero septem urbes Smyrnam, Rhodum, Colophon, Salamin, Chios, Argos, Athenas.

[25] Neque major certitudo est de S. Eliæ parentibus, quos sacra Scriptura tacuit. [& parentibus] Pseudo-Epiphanius aliique similis farinæ scriptores patrem ejus vocant Sobac vel Sabbacha. At verus Epiphanius in Opere adversus hæreses, quod Petavius noster Græco-Latine edidit, Hæresi 35 alias 55 de stirpe S. Eliæ ita disserit: Multi sunt, quorum origines aperte non produntur; puta Daniel, Sidrac, Misac, Abdenago, Elias Thesbites, quorum qui parentes fuerint, nusquam in Scripturis commemoratum legimus. Sed ne cuiquam erroris ex ea re occasio præbeatur, non gravabor ea hoc loco referre, quæ nonnullorum traditione didicimus. Igitur Daniëlis patrem Sabaam fuisse quemdam accepimus. Quod ad Eliam attinet, ejusmodi illius stemma ac prosapiam repetimus, quam ordine hunc in modum percenseo: Fuit Elias Thesbites Jodaæ sacerdotis frater (Petavius in suis ad Epiphanium Animadversionibus pag. 220 existimat, hunc esse Joiadam pontificem, qui sub Athalia & Joas sacerdotio functus est) proindeque ex sacerdotali stirpe, filius Achimaami, Achimaamus Sadoci. Dein eamdem genealogiam texere pergit.

[26] Quidquid sit de vero genitoris nomine, quod S. Epiphanius ex quadam traditione refert, [varia traduntur.] vides hic ab Epiphanio vocari Achimaamum, qui Sobac a pseudo-Epiphanio appellatur. Utri credendum? Marcus Antonius Alegre de Casanate S. Epiphanium sequitur, sicuti in Paradiso Carmelitici decoris pag. 110 indicat his verbis: Tantus ergo princeps (nempe Elias) filius fuit Sabachæ, sive ut alii, quibus hæremus, malunt, Achimæ sacerdotis summi, fratris Joiadæ summi etiam sacerdotis, de tribu Aaron per Eleazarum, & iste alterius summi sacerdotis Sadoch magni Heliæ & Joiadæ avi. Matrem habuit Bassemathem Salomonis regis filiam, Taphetique sororem. Etsi de matre Eliæ apud plerosque scriptores sit altum silentium, tamen memoratus Paradisi Carmelitici auctor recte collegit maternum nomen & genus, si Achimaas fuerit Eliæ pater; quia libro 3 Regum cap. 4 ℣ 15 legitur: Achimaas in Nephthali: sed & ipse habebat Basemath filiam Salomonis in conjugio. Dixi si Achimaas fuerit Eliæ pater, quia id Lezana aliique Carmelitæ passim negant, ut tueantur auctoritatem Breviarii sui, in quo Eliæ genitor Sabac appellatur.

[27] Incertum quoque est prodigium, ut mitissime dicam, quod pseudo-Dorotheus in Synopsi de Vita Prophetarum narrat his verbis: Cum nasciturus esset Elias, [Incertum est, quod de ejus nativitate] pater ejus Sabbacha vidit illum ab angelis albicantibus salutari, & igne tamquam fasciis involvi, & flamma ignis veluti cibo ali, & Jerosolymam profectus rem istam indicavit; dictumque illi ex oraculo, ne timeret: fore enim, ut puer nasciturus in luce habitaret, & quæ diceret, firmam sententiam haberent, judicaretque Israëlem in gladio & igne. Appellavi auctorem hujus opusculi pseudo Dorotheum, quia multa scribit vero Dorotheo indigna: unde eminentissimus Cardinalis Bellarminus in suo libro de Scriptoribus Ecclesiasticis tale fert judicium: Dorotheus Tyrefisis dicitur tempore Diocletiani exilium passus, & scripsisse Synopsim de Vita Prophetarum & Discipulorum Christi; quæ Synopsis extat in Bibliotheca sanctorum Patrum & frequenter citatur. At hujus Dorothei nullam mentionem inveni apud Eusebium, S. Hieronymum vel Gennadium, aut etiam Joannem Trithemium, qui scripserunt de viris illustribus. Ipsa vero Synopsis plena est fabulis. In fine autem hæc addit Non meminissem libri tam fabulosi, nisi vidissem a multis citari, & non minimi fieri. Miram illam historiam etiam refert pseudo-Epiphanius in Vitis Prophetarum. Sed Petavius noster in editione Græco-Latina Operum S. Epiphanii, anno 1622 Parisiis a se facta, tomo secundo præfigit præfationem ad lectorem, in qua agens de supposititiis ac spuriis Epiphanii scriptis, ita nominatim de hoc opusculo loquitur: Horum ducit agmen liber de Vita Prophetarum, quem ψευδεπίγραφον esse, sexcentæ mendaciorum nugæ persuadent, quibus ille refertus est. Idem esto judicium de aliis quibusdam auctoribus hanc historiam referentibus, qui sub ficto veterum nomine a fabulatoribus aliquibus conscripti, aut saltem vehementer corrupti sunt. Ceterum si hujus historiæ veritas ex antiquis & fide dignis scriptoribus probari possit, illi non refragabimur.

[28] [& corporis forma narratur.] Atque ea quidem, quæ hactenus dicta sunt, saltem aliquam antiquitatis larvam præferunt; At Ægidius Camartus Minimorum Generalis ex sola sua, ni fallor, idea corpoream Eliæ formam ita graphice depinxit, acsi illum oculis suis conspexisset: nam in libro de Gestis Eliæ cap. 3 sect. 15 post varias conjecturas ita concludit: Habuit igitur Elias formosissimum speciosissimumque corpus, pulcherrimis animæ functionibus exercendis idoneum, oris majestate conspicuum, forma appositaque membrorum compage ad quoslibet tolerandos labores ornatum, fulgentibus oculis, igneum ex se fulgorem veluti vibrantibus, vultum habuit modesto sanguine rubentem, eloquium suave, erectam speciem, non triste supercilium. Quidquid sit de hac forma, S. Chrysostomus in sermone de Petro Apostolo, & Elia propheta, quem Henricus Savilius Græce edidit, tomo 8 vocat S. Eliam τρίπηχυν ἄνθρωπον id est tricubitalem hominem. Nescio, an S. Chrysostomus id alicubi legerit, vel ex Majorum traditione acceperit. Certe in sermone festivo de SS. Petro & Paulo, etiam S. Paulus ab eo appellatur homo tricubitalis. At nostra parum interest, quacumque fuerit corporis statura, cum forma ad virorum sanctorum laudem nihil conferat. Idem Camartus disputat, an Elias fuerit in utero sanctificatus: sed has similesque quæstiones Theologis examinandas relinquimus, ad certiora properantes.

[ANNOTATA]

* Id est genere

§ V. Prædictio siccitatis coram Achabo, Eliæ recessus ad torrentem Carith, commoratio Sareptæ apud viduam, & miracula ibi patrata.

Hactenus incerta quœdam Elianæ historiæ puncta attigimus; nunc vero præclara illius gesta ex divino testimonio referemus, [Elias, prænuntiata regi Achabo siccitate,] & ubi operæ pretium videbitur, explicatione quadam elucidabimus. Libro 3 Regum cap. 17 primum sit mentio de Elia, quando Regi Achabo futuram siccitatem prœdixit his verbis: Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab: Vivit Dominus Deus Israëel, in cujus conspectu sto, si erit annis his ros & pluvia, nisi juxta oris mei verba. Sacra Scriptura non indicat, quid Achabus ad hanc denuntiationem responderit. Credibile est, inquit Salianus noster in Annalibus ecclesiasticis ad annum mundi 3123 num. 16, Eliam ejectum fuisse de conspectu Regis, tamquam insanum, qui res extra hominum potestatem positas sibi vendicaret. Neque Achabus curavit, Deo ita disponente, Prophetam istum minacem comprehendere, & in vincula conjicere, ut si res ipsa minarum veritatem comprobaret, aut precibus aut verberibus adigeretur ad impetrandam pluviam, quemadmodum malefici dicuntur plagis cogi ad rollenda maleficia, quæ dæmonum ope in homines bestiasve induxerunt. Si quis hanc Eliæ prophetiam rhetorica S. Chrysostomi eloquentia exornatam videre cupit, adeat nostrum Frontonem Ducæum tom. 6 pag. 228, & Savilium tom. 8 pag. 18 vel Lipomanum tom. 7 fol. 256.

[30] Deinde monitus est Elias sive per apparentem angelum, [recedit ad torientem Cærith, & ibi pascitur a corvis,] sive per vocem aliquam in aere formatam, sive per somnium, aliamve rationem, qua Deus agere solet cum prophetis, jussusque est recedere versus Orientem, quod sacer codex capite jam citato sic narrat: Et factum est verbum Domini ad eum dicens: Recede hinc, & vade contra Orientem & abscondere in torrente Carith, qui est contra Jordanem; & ibi de torrente bibes, corvisque præcepi, ut pascant te ibi. Abiit ergo & fecit juxta verbum Domini: cumque abiisset, sedit in torrente Carith, qui est contra Jordanem. Corvi quoque deferebant ei panem & carnes mane, similiter panem & carnes vesperi, & bibebat de torrente. Torrens Carith, teste nostro Cornelio a Lapide, descendit de montibus Ephraim juxta urbem Phaselum, ubi juxta eum multæ erant cavernæ, in quas se abdere poterat Elias. Hic in ejus memoriam S. Helena construxit ædem sacram, ut Nicephorus Callistus lib. 8 Historiæ ecclesiasticæ cap. 30 testatur. Quam insulsa nunc confingant Judæi de antro Eliæ, vide apud Franciscum Quaresmium in Elucidatione Terræ sanctæ tom. 2 lib 7 Peregrinatione 6 cap. 6.

[31] Occasione corvorum, a quibus cibum accepit Elias, [quod aliqui perperam explicant.] movetur nova quœdam, & a communi sensu aliena quæstio: aliqui enim per vocem Hebraicam Orebim intelligunt Arabes, & sacram Scripturam ita interpretantur: Arabibusque præcepi, ut pascant te ibi. Ad probandam hanc suam interpretationem dicunt, eamdem vocem Orebim 2 Paralip. cap 21 ℣ 16, & 2 Esdræ cap. 4 ℣ 7 per Arabes explicari. Alii vero volunt, per Orebim significari incolas urbis Arabo prope Bethsan, quæ non longe distat a torrente Carith. Interpretes illi ad hanc novam explicationem confugerunt, quia corvus ex lege Levitici 11 ℣ 15 est animal immundum. Præterea cum sit avis vorax & maligna, minus idonea videtur ad obeundum hoc ministerium. At respondeo, quamvis eadem vox alibi Arabes significet, tamen septuaginta interpretes textum Hebraicum hic ita Græce vertisse: καὶ τοῖς κόραξιν ἐντελοῦμαι διατρέφειν σε ἐκεῖ. Id est: Et corvis mandabo nutrire te illic. Adde, quod textus Chaldaicus, Syriacus, & Arabicus diserte asserant, corvos ei detulisse cibum. Quod ad legalem corvi immunditiam attinet, ea stricte de illius cadavere & carnis esu intelligenda est, non vero de iis, quæ corvus vivens contigerat. Imo si ultro concedam, corvum fuisse animal undequaque immundum, nonne Deus, supremus ceremoniarum legislator, hic in lege sua dispensare potuit? Etsi autem corvus sit rapax, minusque aptus videatur ad alendum hominem, forte Deus illo usus est, ut ostenderet, sese omnibus animalibus imperare, eorumque indolem posse mutare, ac Sanctis, qualis erat Elias, omnes creaturas servire & obsequi. Sic in Vita S. Pauli eremitæ ab Hieronymo conscripta legimus, corvum propter adventum S. Antonii integrum panem attulisse, qui antea dimidium quotidie afferre consueverat. Si quis curiofior scire velit, unde corvi panem & carnem Eliæ attulerint, legat Salianum nostrum, qui in Annalibus ecclesiasticis veteris Testamenti ad annum mundi 3123 num. 19 varias de hac re conjecturas proponit

[32] [Hospitatur Sareptæ apud viduam, cujus cibum multiplicati,] Incertum est, quamdiu Elias apud torrentem Carith remanserit. Salianus putat, eum post unum alterumve annum inde recessisse. Alii existimant, illum post commorationem aliquot mensium aut dierum Sareptam discessisse. Sacer textus rem totam ita narrat: Post dies autem siccatus est torrens: non enim pluerat super terram. Factus est ergo sermo Domini ad eum dicens: Surge & vade in Sarepta Sidoniorum, & manebis ibi; præcepi enim ibi mulieri viduæ, ut pascat te. Surrexit & abiit in Sarepta. Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua colligens ligna, & vocavit eam, dixitque ei: Da mihi paululum aquæ in vase, ut bibam. Cumque illa pergeret, ut afferret, clamavit post tergum ejus, dicens: Affer mihi, obsecro, & buccellam panis in manu tua. Quæ respondit: Vivit Dominus Deus tuus, quia non habeo panem, nisi quantum pugillus capere potest farinæ in hydria, & paululum olei in lecytho: en colligo duo ligna, ut ingrediar & faciam illum mihi & filio meo, ut comedamus & moriamur Ad quam Elias ait: Noli timere, sed vade & fac sicut dixisti; verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum, & affer ad me; tibi autem & filio tuo facies postea. Hæc autem dicit Dominus Deus Israël: Hydria farinæ non deficiet, nec lecythus olei minuetur usque ad diem, in qua Dominus daturus est pluviam super faciem terræ. Quæ abiit & fecit juxta verbum Eliæ: & comedit ipse & illa & domus ejus: & ex illa die hydria farinæ non defecit, & lecythus olei non est imminutus juxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu Eliæ. Urbs Sareptana, ad quam missus fuit Elias, sita erat inter Tyrum & Sidonem in terra gentilium, adeoque verosimile est, hanc viduam etiam fuisse gentilem. De hodierno appidi illius situ videri potest Quaresmius in Elucidatione Terræ sanctæ tom. 2 lib. 7 Peregrinatione 8 cap. 12. Ceterum nihil hic peculiare explicandum est, quod ad historiam pertineat. Sancti Patres & Scripturæ interpretes meritis laudibus extollunt misericordiam aliasque hujus viduæ virtutes, quas concionatoribus exornandas relinquimus.

[33] [& a morte suscitat filium,] Cum Elias tempore publicæ penuriæ, & privatæ abundantiæ, apud hanc viduam habitaret, voluit Deus probare mulieris patientiam, atque illius caritatem novo miraculo remunerari, quod sacra Scriptura sic narrare pergit: Factum est autem post hæc, ægrotavit filius mulieris matris familias, & erat languor fortissimus, ita ut non remaneret in eo halitus. Dixit ergo ad Eliam: Quid mihi & tibi vir Dei? Ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates meæ, & interficeres filium meum? Et ait ad eam Elias: Da mihi filium tuum: tulitque eum de sinu ejus, & portavit in cænaculum, ubi ipse manebat, & posuit super lectulum suum. Et clamavit ad Dominum & dixit: Domine Deus meus, etiamne viduam, apud quam ego utcumque sustentor, afflixisti, interficeres filium ejus? Et expandit se, atque mensus est super puerum tribus vicibus, & clamavit ad Dominum & ait: Domine Deus meus, revertatur obsecro anima pueri hujus in viscera ejus. Et exaudivit Dominus vocem Eliæ, & reversa est anima pueri intra eum & revixit. Tulitque Elias puerum, & deposuit eum de cænaculo in inferiorem domum, & tradidit matri suæ, & ait illi: En vivit filius tuus. Dixitque mulier ad Eliam: Nunc in isto cognovi, quoniam vir Dei es tu, & verbum Domini in ore tuo verum est.

[34] Quæstio hic est, utrum filius istius viduæ fuerit Jonas propheta, [qui non fuit Jonas propheta.] qui postea ad convertendos Ninivitas missus est. Hieronymus Præfatione in Jonam inter opera ejus anno 1704 Parisiis impressa tomo 3 columna 1469 & 1470 sententiam aliorum ita refert: Tradunt autem Hebræi, hunc, nempe Jonam, esse filium viduæ Sareptanæ, quem Elias propheta mortuum suscitavit, matre postea dicente ad eum: Nunc cognovi, quia vir Dei es tu, et verbum Dei in ore tuo est veritatis. Et ob hanc causam etiam ipsum puerum sic vocatum: Amathi enim in nostra lingua VERITATEM sonat; & ex eo quod verum Elias locutus est, ille qui suscitatus est, filius esse dicitur veritatis. Sic ille utique recitando, non probando. Sed hæc ab Hebræis subtilius, quam verius excogitata sunt. Quis enim neget, Jonam, sicut reliquos prophetas, a patre suo cognominari, sicque Amathi esse proprium nomen viri, non appellativum; quod certe consentaneum est consuetæ sacrarum Luterarum phrasi, qua semper vera nomina progenitorum exprimuntur. Adde quod Jonas in hac opinione non fuisset Hebræus, sed Sidonius; cum tamen ipsemet Jonas in sua prophetia cap. 1 ℣ 9 dicat: Hebræus ego sum, & Dominum Deum cæli ego timeo. Deinde Jonas verosimiliter a patria vocaretur Sareptanus; & interim lib. 4 Regum cap. 14 ℣ 25 dicitur Deus locutus per servum Jonam filium Amathi prophetam, qui erat de Geth, quæ est in Opher. Denique epocha Jonæ non potest facile convenire filio viduæ Sareptanæ: nam a tempore memoratæ famis usque ad prædicationem Jonæ Ninivitis factam plus quam nonaginta anni effluxerunt; quibus si addas decem annos ætatis, quando ab Elia vitæ restitutus est, jam centenario major Ninivitis pœnitentiam prædicaverit, quod sine peculiari testimonio non videtur admittendum.

§ VI. Eliæ reditus ad Achabum, certamen cum pseudo-prophetis Baal, victoria, & pluvia terræ reddita.

Sanctus Jacobus Apostolus nos docet, quam diu terræ siccitas per Eliam inducta duraverit, dum in sua Epistola Catholica cap. 5 ℣ 17 ita scribit: [Elias post tres annos ad Achabum redire jussus,] Elias homo erat similis nobis passibilis: & oratione oravit, ut non plueret super terram, & non pluit annos tres & menses sex. Et rursum oravit, & cælum dedit pluviam, & terra dedit fructum suum. Idem sicci temporis spatium Lucæ 4 ℣ 25 indicatur. Itaque tertio sterilitatis anno elapso, & quarto inchoato, ut computat Salianus noster, clementissimus Deus, humanæ calamitatis misertus, voluit ultro debitam sceleribus pœnam relaxare, sicut libro 3 Regum cap. 18 refertur his verbis: Post dies multos factum est verbum Domini ad Eliam in anno tertio dicens: vade & ostende te Achab, ut dem pluviam super faciem terræ. Ivit ergo Elias, ut ostenderet se Achab. Erat autem fames vehemens in Samaria. Vocavitque Achab Abdiam dispensatorem domus suæ: Abdias autem timebat Dominum valde: nam cum interficeret Jezabel prophetas Domini, tulit ille centum Prophetas, & abscondit eos quinquagenos & quinquagenos in speluncis, & pavit eos pane & aqua. Dixit ergo Achab ad Abdiam: vade in terram ad universos fontes aquarum, & in cunctas valles, si forte possimus invenire herbam, & salvare equos & mulos, & non penitus jumenta intereant. Diviseruntque sibi regiones, ut circuirent eas: Achab ibat per viam unam, & Abdias per viam alteram seorsum. Flavius Josephus lib. 8 Antiq. Judaic. cap. 7 hunc regiæ domus dispensatorem vocat Obediam; in quo minus mihi displacet, quam dum ait, hanc historiam contigisse χρόνου δ᾽ ὀλίγου διελθόντος, id est pauco tempore transacto, cum sacra Scriptura diserte asserat, id factum esse post dies multos.

[36] [occurrit in via dispensatori regio,] Cum præter hanc Josephi Judæi discrepantiam, nihil hic observandum occurrat, historiæ Elianæ filum prosequamur cum sacra Scriptura, quæ eodem capite sic pergit: Cumque esset Abdias in via, Elias occurrit ei: qui cum cognovisset eum, cecidit super faciem suam & ait: Num tu es, Domine mi, Elias? Cui ille respondit: Ego. Vade & dic domino tuo: Adest Elias. Et ille: Quid peccavi, inquit, quoniam tradis me servum tuum in manu Achab, ut interficiat me? Vivit Dominus Deus tuus, quia non est gens aut regnum, quo non miserit dominus meus te requirens. Et respondentibus cunctis: Non est hic, adjuravit regna singula & gentes, eo quod minime reperireris. Et nunc tu dicis mihi: Vade & dic domino tuo: Adest Elias. Cumque recessero a te, Spiritus Domini asportabit te, in locum, quem ego ignoro; & ingressus nuntiabo Achab, & non inveniens te, interficiet me: servus autem tuus timet Dominum ab infantia sua. Numquid non indicatum est tibi Domino meo, quid fecerim, cum interficeret Jezabel prophetas Domini, quod absconderim de prophetis Domini centum viros, quinquagenos & quinquagenos in speluncis, & paverim eos pane & aqua? Et nunc tu dicis: Vade & dic domino tuo: Adest Elias, ut interficiat me. Varii auctores ex traditione Hebræorum asserunt, hunc Abdiam, Achabi dispensatorem, esse eumdem cum Abdia propheta, qui inter Prophetas minores ordine quartus recensetur, aut cum duce quinquagenario Ochosiæ, qui tertio loco ad Eliam missus mortem humiliter deprecabatur, de quo postea agemus. Sed Cornelius a Lapide proœmio in Abdiam prophetam, & Jacobus Salianus in Opere jam laudato ad annum mundi 3255 num. 9 & 10 opinionem eorum prudenter rejiciunt. Scipio Sgambatus noster in Archivis veteris Testamenti lib. 2 tit 41 de Abdia refert varias Judæorum traditiones, quæ sane exiguam fidem merentur. [& regem increpat, petitque ab eo, ut possit cum pseudo prophetis Baal inire certamen,]

[37] Elias cognito Abdiæ metu, eum securum reddidit, comparuitque coram rege Achabo, cui manifestam veræ divinitatis probationem ultro obtulit, ut constat ex sequentibus, quæ ex capite proxime citato hic ita transcribimus: Et dixit Elias: Vivit Dominus exercituum, ante cujus vultum sto; quia hodie apparebo ei. Abiit ergo Abdias in occursum Achab, & indicavit ei. Venitque Achab in occursum Eliæ; & cum vidisset eum, ait: Tune esse ille, qui conturbas Israël? Et ille ait: Non ego turbavi Israël, sed tu & domus patris tui, qui dereliquistis mandata Domini, & secuti estis Baalim. Verumtamen nunc mitte, & congrega ad me universum Israël in monte Carmeli, & prophetas Baal quadringentos quinquaginta, prophetasque lucorum quadringentos, qui comedunt de mensa Iezabel. Misit Achab ad omnes filios Israël, & congregavit prophetas de monte Carmeli, Hic Elias libere reprehendit Achabum, eo quod coleret Baalim, id est idola, quæ a Nemrod primo idololatriæ auctore hoc nomen acceperunt, ut affirmat noster Cornelius a Lapide in commentario ad librum 3 Regum cap. 16: nam Nemrod dictus est Baal id est Dominus; unde ab eo ceteri deinceps gentium dii agnominati sunt Baal vel Baalim. Erant autem quadringenti quinquaginta pseudo-prophetæ, qui mandato regio cultum hujus idoli procurabant; aliis vero quadringentis, quos regina alebat, incumbebat cura lucorum, id est aliorum deorum, qui in silvis & lucis colebantur.

[38] Postquam Achabus, propter pluviæ desiderium nihil Eliæ negare ausus, [cujus conditiones coram populo proponit.] pseudo-prophetas & populum convocasset, initum est de vera divinitate demonstranda certamen, quod in sacro Codice ita describitur: Accedens autem Elias ad omnem populum ait: Usquequo claudicatis in duas partes? Si Dominus est Deus, sequimini eum: si autem Baal, sequimini illum. Et non respondit ei populus verbum. Et ait rursus Elias ad populum: Ego remansi propheta Domini solus; prophetæ autem Baal quadringenti & quinquaginta viri sunt. Dentur nobis duo boves, & illi eligant sibi bovem unum, & in frusta cædentes, ponant super ligna; ignem autem non supponant: & ego faciam (id est sacrificabo) bovem alterum, & imponam super ligna; ignem autem non supponam. Invocate nomina deorum vestrorum, & ego invocabo nomen Domini mei, & Deus, qui exaudierit per ignem (id est qui ignem in hostiam sibi oblatam cælitus immiserit) ipse sit Deus. Respondens omnis populus ait: Optima propositio. Obiter hic observo, Deum in hoc casu per miraculi propositionem ab Elia non fuisse tentatum, uti ex Suarezio nostro ostendi in commentario prævio § VII ad Vitam S. Joannis Gualberti, XII Julii illustratam.

[39] Sacer textus ita prosequitur: Dixit ergo Elias prophetis Baal: [pseudo prophetis frustra idolum invocantibus,] Eligite vobis bovem unum, & facite primi, quia vos plures estis: & invocate nomina deorum vestrorum, ignemque non supponatis. Qui cum tulissent bovem, quem dederat eis, fecerunt, & invocabant nomen Baal de mane usque ad meridiem dicentes: Baal exaudi nos. Et non erat vox, nec qui responderet: transiliebantque altare, quod fecerant. Cumque esset jam meridies, illudebat illis Elias dicens: Clamate voce majore: Deus enim est, & forsitan loquitur, aut in diversorio est, aut in itinere, aut certe dormit, ut excitetur. Clamabant ergo voce magna, & incidebant se juxta ritum suum cultris & lanceolis, donec perfunderentur sanguine. Cruentus ille sacrificulorum ritus, testibus scriptoribus ethnicis, etiam in usu fuit apud Syros, Græcos & Romanos. Lactantius lib. 1 de falsa Religione cap. 21 crudelia Gentilium sacrificia impugnant dicit, esse quædam, in quibus ipsi sacerdotes non alieno, sed suo cruore sacrificant: sectis namque humeris, & utraque manu districtos gladios exserentes, currunt, efferuntur, insaniunt. Atque hanc ita concludit: Nonne satius est pecudum more vivere, quam deos tam profanos, tam sanguinarios colere?

[40] [Elias sacrificium suum præparat,] Sed ad historiam nostram revertamur, quæ immediate post divina verba, numero præcedenti allata, sic habet: Postquam autem transiit meridies, & illis prophetantibus venerat tempus, quo sacrificium offerri solet, nec audiebatur vox, nec aliquis respondebat, nec attendebat orantes: Dixit Elias omni populo: Venite ad me. Et accedente ad se populo, curavit altare Domini, quod destructum fuerat. Et tulit duodecim lapides juxta numerum tribuum filiorum Jacob, ad quem factus est sermo Domini dicens: Israël erit nomen tuum. Et ædificavit de lapidibus altare in nomine Domini: fecitque aquæductum quasi per duas aratiunculas in circuitu altaris. Et composuit ligna, divisitque per membra bovem, & posuit super ligna, & ait: Implete quatuor hydrias aqua, & fundite super holocaustum, & super ligna. Rursumque dixit: etiam secundo hoc facite. Qui cum fecissent secundo, ait: Etiam tertio id ipsum facite. Feceruntque tertio. Et currebant aquæ circum altare, & fossa aquæductus repleta est. Chrysostomus aut quicumque est auctor homiliæ in Petrum & Eliam, quæ a Savilio tom. 8 pag. 18 Græce, & a Lipomano tom. 7 fol. 256 Latine edita est, hujus copiosæ effusionis aquarum rationem reddit his verbis: Velim consideres, quare ab Elia hoc factum sit. Quoniam erroris mos est veritati propria vitia objicere. Id quod faciunt meretrices: anticipant enim ipsæ, & ingenuas feminas meretrices vocant, ut non habeant illæ quod convitii objiciant. Propterea etiam in hac re sapienter se gessit Elias. Attende, quæso, quod dicturus sum; vidi enim ipse, quod dicam. In idolorum altaribus foramina quædam sunt ex inferiore altaris parte, & fovea quædam obscura. Descendunt autem erroris artifices in foveam illam, & ex foraminibus, quæ diximus, ignem sufflant ad sacrificium conficiendum, ita ut multi decepti cælestem esse ignem illum existiment. Ne igitur & Elias in suspicionem veniret, quod & ipse aliquid tale machinatus esset, aquam effudit, ut aqua illa nulla esse infra altare foramina ostenderet: ubi enim foramen aqua invenerit, illic aqua non consistit, sed per foramina ipsa defluat necesse est. Hæc ratio satis congrua videtur. Sed ne quis miretur, tam magnam aquæ copiam in tanta siccitate ad manum fuisse, sciat, mare ad radices montis Carmeli fluitare, unde facile aqua hauriri potuerit. Miraculum, quod Rabbi Salomon hac occasione confinxit, non vacat hic referre, multo minus refutare.

[41] [quod ultro accenditur, & post occisos pseudo-prophetas desiderata diu pluvia oritur.] Superest, ut hunc paragraphum concludamus prodigiosa Eliæ victoria, qua diuturna siccitatis calamitas finita est, ut exponitur lib. 3 Regum cap. 18 in hunc modum: Cumque jam tempus esset, ut offerretur holocaustum, accedens Elias propheta ait: Domine Deus Abraham & Isaac & Israël, ostende hodie, quia tu es Deus Israël, & ego servus tuus, & juxta præceptum tuum feci omnia verba hæc. Exaudi me Domine, exaudi me, ut discat populus tuus, quia tu es Dominus Deus, & tu convertisti cor eorum iterum. Cecidit autem ignis Domini & voravit holocaustum & ligna & lapides, pulverem quoque & aquam, quæ erat in aquæ ductu lambens. Quod cum vidisset omnis populus cecidit in faciem suam, & ait: Dominus ipse est Deus, Dominus ipse est Deus. Dixitque Elias ad eos: Apprehendite prophetas Baal, & ne unus quidem effugiat ex eis. Quos cum apprehendissent, duxit eos Elias ad torrentem Cison, & interfecit eos ibi. Et ait Elias ad Achab: Ascende, comede, & bibe: quia sonus multæ pluviæ est. Ascendit Achab, ut comederet & biberet; Elias autem ascendit in verticem Carmeli, & pronus in terram posuit faciem suam inter genua sua: & dixit ad puerum suum: Ascende & prospice contra mare. Qui cum ascendisset, & contemplatus esset, ait: Non est quiddam. Et rursus ait illi: revertere septem vicibus. In septima autem vice, ecce nubecula parva, quasi vestigium hominis, ascendebat de mari. Qui ait: Ascende, & dic Achab: Junge currum tuum, & descende, ne occupet te pluvia. Cumque se verteret huc atque illuc, ecce cæli contenebrati sunt, & nubes & ventus, & facta est pluvia grandis. Ascendens itaque Achab abiit in Jezrahel: & manus Domini facta est super Eliam, accinctisque lumbis currebat ante Achab, donec veniret in Jezrahel. Benjaminus Tudelensis in Itinerario suo, quod Arias Montanus ex Hebraïco Latinum fecit, pag. 38 sic scribit: In summo Carmeli montis dorso vestigium extat altaris diruti & combusti in diebus Achab, cujus in Eliæ historia illustris fit mentio. Estque aræ illius locus circularis quatuor fere cubitorum diametro Franciscus Quaresmius in Elucidatione terræ Sanctæ tom. 2 lib. 7 cap. 3 Peregrinatione 8 objectionem quamdam circa hoc sacrificium formatam solvit, & antiquum novumque montis Carmeli statum describit.

§ VII. Fuga Eliæ ob iram Jezabelis; apparitio, & jussio divina; reditus ad regem Achabum, & minæ eidem ab Elia intentatæ.

[42] Elias, qui hactenus bis coram irato rege impavidus steterat, totque sacrilegos idolorum cultores intrepide interfecerat, [Eliæ, ob minas Jezabelis fugienti,] jam exemplo suo nos commonet humanæ imbecillitatis & inconstantiæ, dum feminæ minis territus repentinam fugam arripit, ut in libro 3 Regum cap. 19 narratur hoc modo: Nuntiavit autem Achab Jezabel omnia quæ fecerat Elias, & quomodo occidisset universos prophetas gladio. Misitque Jezabel nuntium ad Eliam dicens: Hæc mihi faciant dii, & hæc addant, nisi hac hora cras posuero animam tuam, sicut animam unius ex illis. Timuit ergo Elias, & surgens abiit, quocumque eum ferebat voluntas: venitque in Bersabee Juda, & dimisit ibi puerum suum. Et perrexit in desertum viam unius diei. Cumque venisset & sederet subter unam juniperum, petivit animæ suæ ut moreretur, & ait. Sufficit mihi Domine, tolle animam meam: neque enim melior sum, quam patres mei. Projecitque se, & obdormivit in umbra juniperi: & ecce angelus Domini tetigit eum, & dixit illi: Surge & comede; Respexit, & ecce ad caput suum subcinericius panis, & vas aquæ. Comedit ergo & bibit, & rursum obdormivit. Reversusque est Angelus Domini secundo, & tetigit eum, dixitque illi: Surge: comede, grandis enim tibi restat via. Qui cum surrexisset, comedit & bibit, & ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus & quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb. Oportet Eliam in hoc itinere quadraginta dierum & noctium, metu & angore perculsum a recta semita multum deflexisse, cum Bersabee a monte Horeb tantummodo quinquaginta leucis distet.

[43] [apparet Dominus.] Cumque venisset illuc, inquit sacra Scriptura eodem capite, mansit in spelunca: & ecce sermo Domini ad eum, dixitque illi: Quid hic agis Elia? At ille respondit: Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israël: altaria tua destruxerunt, prophetas tuos occiderunt gladio: derelictus sum ego solus, & quærunt animam meam, ut auferant eam. Et ait ei: Egredere & sta in monte coram Domino: & ecce Dominus transit, & spiritus grandis & fortis subvertens montes, & conterens petras ante Dominum: non in spiritu Dominus. Et post spiritum commotio: non in commotione Dominus. Et post commotionem ignis: non in igne Dominus. Et post ignem sibilus auræ tenuis. Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio, & egressus stetit in ostio speluncæ, & ecce vox ad eum dicens: Quid hic agis Elia? Et ille respondit: Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum: quia dereliquerunt pactum tuum filii Israël: altaria tua destruxerunt, prophetas tuos occiderunt gladio, derelictus sum ego solus, & quærunt animam meam, ut auferant eam. Septuaginta Interpretes in nonnullis editionibus post sibilum auræ tenuis habent: κᾀκεῖ Κύριος id est & ibi, nempe in sibilo, Dominus. Quod sensum clariorem reddit, etsi in textu Hebræo & versione vulgata non legatur. In eodem monte Horeb seu Sinai Deus decalogum daturus majestatem suam Moysi olim ostenderat. De hoc monte, & sacello Eliæ ibidem constructo, aliisque sacris monumentis disserit Quaresmius in Elucidatione Terræ sanctæ tom. 2 lib. 8 cap. 2 Peregrinatione 5.

[44] [eique prædicit hostium exitium, præcipitque unctionem regum & Elisæi prophetæ.] Tunc Deus Eliæ significat, se idololatris illis, de quibus Elias conquerebatur, suscitaturum adversarios, quod divinis verbis ita exprimitur: Et ait Dominus ad eum: Vade & revertere in viam tuam per desertum in Damascum: cumque perveneris illuc, unges Hazaël regem super Syriam, & Jehu filium (significat hic nepotem) Namsi unges regem super Israël: Elisæum autem filium Saphat, qui est de Abelmeula unges prophetam pro te. Et erit, quicumque fugerit gladium Hazaël, occidet eum Jehu, & quicumque fugerit gladium Jehu, interficiet eum Elisæus. Et derelinquam mihi in Israël septem millia virorum, quorum genua non sunt incurvata ante Baal, & omne os, quod non adoravit eum osculans manus. Profectus ergo inde Elias, reperit Elisæum filium Saphat, arantem in duodecim jugis boum, id est inter duodecim aratores, & ipse in duodecim jugis boum arantibus unus erat: cumque venisset Elias ad eum, misit pallium suum super illum. Qui statim relictis bobus, cucurrit post Eliam, & ait: Osculer, oro, patrem meum, & matrem meam, & sic sequar te. Dixitque ei: Vade, & revertere: quod enim meum erat, feci tibi. Reversus autem ab eo, tulit par boum, & mactavit istud, & in aratro boum coxit carnes, & dedit populo, & comederunt, consurgensque abiit, & secutus est Eliam, & ministrabat ei. Quomodo hæc unctio regum & Elisæi prophetæ intelligenda sit, explicant passim interpretes & Salianus noster in Annalibus Veteris Testamenti ad annum mundi 3127 num. 18 & sequentibus.

[45] Cum rex Achabus vineam Nabothi possidere cuperet, [Jubetur Elias minas Dei] nec voti compos fieri posset, impia illius uxor Jezabel Nabothum interfici curavit, ut legimus in libro 3 Regum cap. 21, ubi a ℣ 17 adduntur sequentia: Factus est igitur sermo Domini ad Eliam Thesbiten dicens: Surge & descende in occursum Achab regis Israël, qui est in Samaria: ecce ad vineam Naboth descendit, ut possideat eam. Et loqueris ad eum dicens: Hæc dicit Dominus: Occidisti, insuper & possedisti. Et post hæc addes: Hæc dicit Dominus: In loco, in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent quoque sanguinem tuum. Cum Achabus in Samaria sepultus fuerit, varie se torquent interpretes, ut litteralem hujus prophetiæ sensum explicent. Quidam putant, hanc prophetiam impletam esse, quando 3 Reg. 22 ℣ 38 Achabo occiso, laverunt currum ejus in piscina Samariæ, & linxerunt canes sanguinem ejus. Si opponas, quod canes sanguinem Achabi linxerint in Samaria, sanguinem vero Nabothi in Jezrahel, ubi lapidibus obrutus est; respondent, Jezrahel pertinuisse ad Samariam, adeoque intelligi eumdem locum in genere, id est eamdem regionem. Alii censent per sanguinem Achabi hic intelligi ejus filium (filii enim ex parentum sanguine gignuntur) afferuntque illud Virgilii Æneidos 6 projice tela manu sanguis meus, id est fili mi. Atque eo sensu prophetia exacte impleta est, quando 4 Regum 9 ℣ 25 Jehu occisum a se Joram filium Achabi jussit projici in agrum Naboth Jezrahelitæ. At non video, hic multis violentisque explicationibus opus esse, cum Deus ipse testetur, sese propter Achabi pœnitentiam mala Achabo ipsi intentata ad filium ejus transtulisse, uti postea videbimus.

[46] In eodem libro 3 Regum cap. 21 a ℣ 20 reliquum Achabi & Eliæ colloquium ita recitatur: [denuntiare regi Achabo] Et ait Achab ad Eliam: Num invenisti me inimicum tibi? Qui dixit: Inveni, eo quod venumdatus sis, ut faceres malum in conspectu Domini. Ecce ego inducam super te malum, & demetam posteriora tua, id est posteritatem tuam, & interficiam de Achab mingentem ad parietem, & clausum & ultimum in Israël. Et dabo domum tuam, sicut domum Jeroboam filii Nabat, & sicut domum Baasa filii Ahia: quia egisti, ut me ad iracundiam provocares, & peccare fecisti Israël. Sed & de Jezabel locutus est Dominus dicens: Canes comedent Jezabel in agro Jezrahel. Si mortuus fuerit Achab in civitate, comedent eum canes; si autem mortuus fuerit in agro, comedent eum volucres cæli. Prophetia de ignominiosa Jezabelis morte ad apicem impleta est, ut constat ex libro 4 Regum cap. 9 a ℣ 30. Sed difficultas quædam apparet in explicandis iis, quæ de ignominia post mortem Achabo inferenda prædicuntur: nam cum Achab in prælio contra Syros ex vulnere interiisset, perlatus est in Samariam, sepelieruntque regem in Samaria, ut 3 Regum 22 ℣ 37 narratur. Nulla autem ibi fit mentio volucrum aut canum, qui ejus cadaver comedissent. Si itaque hæc prædictio de Achabo ipso accipienda sit, dicendum est, eam implicite fuisse conditionalem, nempe nisi Achab resipisceret. Cum vero postea Achab pœnitentiam egerit, videtur hæc pœna in filium illius translata fuisse. Omnem difficultatem plane tollit textus Hebraïcus, quem Septuaginta interpretes ita Græce verterunt: Τὸν τεθνηκότα τοῦ Ἀχαὰβ ἐν τῇ πόλει φάγονται οἱ κύνες, καὶ τὸν τεθνηκότα αὐτοῦ ἐν τῷ πεδίῳ φάγονται τὰ πετεινὰ τοῦ οὐρανοῦ. Id est: Mortuum de Achaab (intellige de stirpe Achabi) in civitate comedent canes, & mortuum ejus in campo comedent volatilia cæli. Hanc phrasim sequitur etiam versio Chaldaica, Syriaca & Arabica. Atque hoc modo memorata prophetia ad litteram explicari potest.

[47] [de cujus im pietate & pœnitentia disseritur.] In fine præfati capitis scelera Achabi ejusque pœnitentia sic describuntur: Igitur non fuit alter talis, sicut Achab, qui venumdatus est ut faceret malum in conspectu Domini: concitavit enim eum Jezabel uxor sua. Et abominabilis factus est in tantum, ut sequeretur idola, quæ fecerant Amorrhæi, quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israël. Itaque cum audisset Achab sermones istos, scidit vestimenta sua, & operuit cilicio carnem suam, jejunavitque & dormivit in sacco, & ambulavit demisso capite. Et factus est sermo Domini ad Eliam Thesbiten dicens: Nonne vidisti humiliatum Achab coram me? Quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus ejus, sed in diebus filii sui inferam malum domui ejus. Disputant interpretes & theologi, utrum sincera & utilis fuerit Achabi pœnitentia. Sed, ne hic falcem in alienam messem immittamus, videri potest noster Cornelius a Lapide, qui in commentario ad hunc locum varias sententias conciliare nititur.

§ VIII. Sacrilega idoli consultatio disturbata: disquisitio de habitu Eliæ: cælestis duorum ducum & centum militum punitio: mors ab Elia regi Ochoziæ prædicta.

Post mortem Achabi solus regnare cœpit Ochozias, scelere similis patri filius, qui præter alia infortunia, [Elias nuntios Beelzebub consulturos remittit ad Ochoziam, qui eum ex figura & habitu agnoscit,] quibus Deum vindicem agnoscere debuisset, cecidit per cancellos cœnaculi sui, quod habebat in Samaria, & ex lapsu debilitatus in gravem incidit morbum. Neque sic confugit ad verum Deum, sed misit legatos suos Accaronem, qui interrogarent Beelzebub Philisthæorum idolum, quis futurus esset istius morbi eventus. At Elias sacrilegum iter abrupit, ut lib. 4 Regum cap. 1 a ℣ 3 dicitur in hunc modum: Angelus autem Domini locutus est ad Eliam Thesbiten dicens: Surge & ascende in occursum nuntiorum regis Samariæ, & dices ad eos: Numquid non est Deus in Israël, ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron? Quamobrem hæc dicit Dominus: De lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris. Et abiit Elias. Reversique sunt nuntii ad Ochoziam. Qui dixit eis: Quare reversi estis? At illi responderunt ei: Vir occurrit nobis, & dixit ad nos: Ite & revertimini ad regem, qui misit vos, & dicetis ei: Hæc dicit Dominus: Numquid quia non erat Deus in Israël, mittis ut consulatur Beelzebub deus Accaron? Idcirco de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris. Qui dixit eis: Cujus figuræ & habitus est vir ille, qui occurrit vobis, & locutus est verba hæc? At illi dixerunt: Vir pilosus, zona pellicea accinctus renibus. Qui ait: Elias Thesbites est. Rabbi Eliezer cap. 31 fabulatur, teste nostro Cornelio a Lapide, zonam hanc Eliæ fuisse ex pelle illius arietis, quem Abraham loco filii sui Isaaci immolavit. Sed, relictis Rabbinicis commentis, de habitu Eliæ hic indicato, paululum disseramus.

[49] Ex postremis sacræ Scripturæ verbis satis patet, [qua occasione variæ opiniones] Eliam in corporis figura vel habitu habuisse signum aliquod distinctivum, quo inter alios dignosceretur. Sed non adeo liquet, quodnam illud signum fuerit: nam dum nuntii regis Ochoziæ illum vocant, virum pilosum, nonnulli id ad pilos capitis & barbæ referunt, dicuntque, Eliam promissa cæsarie & barba more eremitarum fuisse conspicuum; quidam autem de villosa veste interpretantur, ne hi nuntii vestimenti notam maxime insignem omisisse videantur, cum rex viri habitum quæsisset, quem zona non satis indicat, minusque quam ipsa vestis notabilis est. Septuaginta interpretes, & Flavius Josephus lib. 9 Antiq. Judaic. cap. 1 de pilis corporis potissimum agere videntur: nam Elias ab illis appellatur δασὺς, id est pilosus vel hirsutus; qua etiam voce Græca utuntur ad exprimendam formam Esau, cui opponitur λεῖος, id est lævis, qualis erat Jacob. Huic opinioni favet S. Hieronymus in Commentariis ad Ezechielem cap. 35 ita scribens: Quod si prudens lector opposuerit, quomodo in isto loco Seir hoc est hispidus & pilosus intelligatur in malam partem, cum Elias quoque vir pilosus dictus sit, breviter respondebo, de Esau scriptum esse, quod rufus fuerit, & quasi pellis hispidus; de Elia vero, quod vir tantum pilosus. In Esau, qui sanguinarius & cruentus pelli hispidæ comparatur, mortalium operum, & ipsius mortis indicium est; in Elia virilitatis argumentum. Quamobrem & habitatio ejus in solitudine, & conversationis austeritas non solum virum, sed & virum fortissimum demonstrabat.

[50] Alii opinantur, Eliam ab hirsuta veste & simul a pilis corporis pilosum nominari. [de veste & figura Eliæ] Hæc sententia, quæ cum præcedenti facile conciliari potest, mihi verosimilior apparet, quia sic nuntiorum responsio magis directe quadrabit interrogationi regis Ochoziæ, qui de Eliæ figura & habitu quærebat. Eidem adhæret noster Cornelius a Lapide, qui in hoc nuntiorum responsum ita commentatur: Incedebat enim Elias intonsus, prolixa barba & capillis, hispido vestitu & piloso, puta melote, sive pelle ovina vel caprina intonsa circumdatus, & zona pellicea accinctus, id est corio non apparato, sed adhuc piloso & villoso, quasi eremita, mundi contemptor, & paupertatis priscæque simplicitatis amator. Neque ista opinio sacræ Rituum Congregationi displicet: Cum enim inter P P. Carmelitas & Basilianos de Eliano habitu lis orta esset, sacra Congregatio anno 1686 propositam a PP. Basilianis Eliæ imaginem approbavit, eamque depingi ac publice exponi concessit, prout ex Responsionibus Papebrochianis hic æri intisam vides. Similis imago depicta fuit inter alios prophetas in aula regia ante capellam Pontificiam in palatio Apostolico montis Quirinalis, & videtur esse consormis habitui Eliæ, qui hic a sacra Scriptura describitur. Flammeus gladius, quem Elias manu præfert, nihil aliud, ni fallor, quam ardentem illius zelum denotat. Non fit hoc capite distincta mentio de pallio Eliæ, quod forte sub piloso habitu comprehenditur. At saltem ex libro 4 Regum cap. 2. patet, eum gestasse pallium, quod Tostatus censet fuisse cilicinum ex pilis camelorum, uti fuit vestis S. Joannis Baptistæ. Alii autem putant, fuisse confectum ex pelle ovina, quia Septuaginta μηλωτὴν appellant, de qua voce mox pluribus agemus.

[51] [proponuntur.] Videtur Apostolus Paulus in Epistola ad Hebræos cap. 11 hunc ipsum veterum prophetarum vestitum ita descripsisse; Circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes, in montibus & speluncis, & in cavernis terræ. Est autem melota proprie pellis ovina a voce Græca μῆλον, quæ ovem significat, etsi per catachresin ad aliorum animalium pelles extendatur, ut legitur in Vita S. Fructuosi archiepiscopi Bracarensis, ad diem XVI Aprilis illustrata, in qua dicitur meloten ex caprinis pellibus indutus. Divus Thomas in Expositione super proxime citatam S. Pauli epistolam lect. 8 hanc vocem sic explicat: Melota est vestis facta de pilis camelorum, ut quidam dicunt. Vel melius, quod taxus habet pellem hirsutam, de qua fit vestis, quæ dicitur melota. Pellis caprina cum hoc quod est hirsuta, est etiam vilis. Et hæc dicuntur de Elia IV Reg. 1, quod erat vir pilosus & zona pellicea accinctus renibus. Quidquid sit de vestimenti materia, suspicor cum Tostato, Eliam aspera & hispida veste indutum fuisse, sicut Joannes Baptista, de quo Matthæus cap. 3 ℣ 4 ita testætur: Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, & zonam pelliceam circa lumbos suos. Suspicionis meæ ratio est, quod Judæi, missa ad Joannem Baptistam legatione, eum interrogaverint Joan. 1 ℣ 21: Elias es tu? Forte Judæi illi in sacris Litteris legerant, Eliam fuisse virum pilosum; aut ex majorum suorum traditione acceperant, illum villosa veste indutum fuisse, atque ideo ob vestimenti similitudinem petebant a Joanne, an ipse esset Elias. Hæc conjectura nostra est, quam libenter deseremus, si probabilior aliqua ratio afferatur.

[52] Jam ab hac longiori digressione ad historiam nostram redeamus, [Elias duos duces cum suis militibus cælesti igne comburit,] quæ lib. 4 Regum cap. 1 ita prosequitur: Misitque (rex Ochozias) ad eum quinquagenarium principem, & quinquaginta, qui erant sub eo. Qui ascendit ad eum, sedentique in vertice montis ait: Homo Dei, rex præcepit, ut descendas. Respondensque Elias dixit quinquagenario: Si homo Dei sum, descendat ignis de cælo, & devoret te & quinquaginta tuos. Descendit itaque ignis de cælo, & devoravit eum, & quinquaginta, qui erant cum eo. Rursumque misit ad eum principem quinquagenarium alterum, & quinquaginta eum eo. Qui locutus est illi: Homo Dei, hæc dicit rex: Festina, descende. Respondens Elias ait: Si homo Dei ego sum, descendat ignis de cælo, & devoret te, & quinquaginta tuos. Descendit ergo ignis de cælo, & devoravit illum, & quinquaginta ejus. Plerique sacræ Scripturæ interpretes censent, quod Elias ab hisce pentacontarchis per ironiam homo Dei appellatus fuerit; quam opinionem subsecuta pœna verosimillimam reddit. Non defuere tamen, teste Theodoreto, qui Eliam crudelitatis accusarunt; eo quod hos duces quinquagenarios cum suis militibus igni cælesti devorandos tradiderit. Sed idem Theodoretus in Quæstionibus ad librum IV Regum Interrogat. 4 in Græco-Latina Sirmondi nostri editione tom. 1 pag. 336 calumniatoribus illis ita respondet: Qui prophetam accusant, adversus Deum prophetæ, linguam movent: ipse enim immisit ignem. Est ergo nimiæ audaciæ divinæ irafci administrationi. Oportet enim scire æquitatem divinæ providentiæ, & quod juste punit peccatores, & beneficio afficit suos cultores. Est autem perspicuum, quinquagenarios, & qui eis parebant, convenisse cum scopo ejus, qui illos misit. Unde etiam a Domino immissa sustinuerunt supplicia.

[53] Jacobus Salianus in annalibus Ecclesiasticis veteris Testamenti ad annum mundi 3138 num. 52 existimat, [cujus ultionis circumstantiæ examinantur.] hanc divinæ ultionis tragœdiam in monte Carmelo peractam esse, & secundum pentacontarchum ignarum fuisse eorum, quæ priori contigerant. Rem totam loco mox citato sic probabiliter exponit: Hæc dum in Carmelo fierent, nec superesset nuntius, qui rem gestam Regi nuntiaret, rex flagrabat desiderio habendi Eliam in potestate sua, virum, quem patri suo pridem inimicum ab illo ipso non semel audierat, quem tam multis deorum suorum prophetis mortem intulisse meminerat, quem universum populum quadraginta duorum mensium fame afflixisse tenebat, quem sibi & toti regno infestum ac perniciosum putabat, ut qui sibi nunc mortem, & paulo ante universæ familiæ interitum denuntiasset. Itaque cum primus quinquagenarius neque Eliam vinctum ad regem adduceret, neque nuntium de re tota mitteret, impatiens moræ alterum nuntium eadem ex superbia & animi tumore in Carmelum misit, qui simul sciret, quid socio factum esset, & eadem potestate præditus, eodem cum illo munere, si res ita ferret, fungeretur. Estque admodum credibile, tam trissem casum in Samaria adhuc ignotum fuisse, & tam regem quam secundum quinquagenarium latuisse. Ab hac Saliani opinione dissentit Cornelius a Lapide, dum in hunc sacri Codicis locum ita scribit: Impudentior fuit hic secundus pentacontarchus priore; tum quia audito ejus supplicio non resipuit; tum quia auxit impudentiam addendo: Festina; ideoque eadem pœna plexus, ac igne cælesti consumptus est. Hæc Cornelii sententia etiam probabilis est: nam in aulis principum sæpe inveniuntur ministri adeo temerarii, ut nullis terreantur periculis, & corporis atque animæ salutem impio dominorum suorum mandato postponant.

[54] [Tertio duci parcens cum eo adit regem Ochoziam, cui mortem prædicit.] Cum neque secundus pentacontarchus desiderio regis satisfecisset, misit rex tertium, qui intellecto duorum præcedentium supplicio cautior factus, suppliciter Eliam alloquitur, eumque volentem coram rege adducit, ut in eodem libro 4 Regum cap. 1 ℣ 13 narratur hoc modo: Iterum misit principem quinquagenarium tertium, & quinquaginta, qui erant cum eo. Qui cum venisset, curvavit genua contra Eliam, & precatus est eum, & ait: Homo Dei, noli despicere animam meam, & animas servorum tuorum, qui mecum sunt. Ecce descendit ignis de cælo, & devoravit duos principes quinquagenarios primos & quinquagenos, qui cum eis erant: sed nunc obsecro, ut miserearis animæ meæ. Locutus est autem angelus Domini ad Eliam dicens: Descende cum eo, ne timeas. Surrexit igitur, & descendit cum eo ad regem. Et locutus est ei: Hæc dicit Dominus: Quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron, quasi non esset Deus in Israël, a quo posses interrogare sermonem; ideo de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris. Mortuus est ergo juxta sermonem Domini, quem locutus est Elias, & regnavit Joram frater ejus pro eo, anno secundo Joram filii Josaphat regis Judæ: non enim habebat filium. Huic Joramo Achabi filio postea acciderunt ea, quæ Elias viventi Achabo prædixerat, ut supra indicavimus.

§ IX. Eliæ raptus, & quæstiones huic annexæ.

Hoc paragrapho mirabilem Eliæ raptum ex sacris Litteris referemus; [Elias paulo ante raptum varia adit loca,] ceteras vero quæstiones huic raptui connexas, vel ea occasione ab interpretibus aliisque scriptoribus motas breviter attingemus. Liber 4 Regum cap. 2 prodigiosam hanc historiam ita exponit: Factum est autem, cum levare vellet Dominus Eliam per turbinem in cælum, ibant Elias & Eliseus de Galgalis. Dixitque Elias ad Eliseum: Sede hic, quia Dominus misit me usque in Bethel. Cui ait Eliseus: Vivit Dominus, & vivit anima tua, quia non derelinquam te. Cumque descendissent Bethel, egressi sunt filii prophetarum, qui erant in Bethel, ad Eliseum, & dixerunt ei: Numquid nosti, quia hodie Dominus tollet dominum tuum a te? Qui respondit: Et ego novi, silete. Dixit autem Elias ad Eliseum: Sede hic, quia Dominus misit me in Jericho. Et ille ait: Vivit Dominus, & vivit anima tua, quia non derelinquam te. Cumque venissent Jericho, accesserunt filii prophetarum, qui erant in Jericho, ad Eliseum, & dixerunt ei: Numquid nosti, quia Dominus hodie tollet dominum tuum a te? Et ait: Et ego novi; silete. Dixit autem ei Elias: Sede hic, quia Dominus misit me usque ad Jordanem. Qui ait: Vivit Dominus, & vivit anima tua, quia non derelinquam te. Notant hic communiter interpretes, quod Elias ex modestia & humilitate voluerit Eliseum a se dimittere, ut honorificum raptum suum occultaret: singularia enim Dei dona oculis hominum subducenda sunt, nisi Deus ipse ea manifestet, sicuti hic Eliseo & filiis prophetarum instantem Eliæ recessum indicaverat. Quare Elias tertio repetens sede hic, non præcipit Eliseo, ut ibi subsistat, sed potius comiter ipsum hortatur, ut itineris labori parcat, quasi diceret: Non est necesse, ut me comiteris. Ita fere Cornelius a Lapide in commentario ad hunc versiculum.

[56] Porro Scriptura sacra ibidem sic pergit: Ierunt igitur ambo pariter, [& prodigiose transiens Jordanem, Eliseo spectante, igneo curru in altum sublevatur.] & quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt eos, qui & steterunt econtra longe, illi autem ambo stabant super Jordanem. Tulitque Elias pallium (Septuaginta μηλωτὴν, appellant, de quo supra) suum, involvit illud & percussit aquas, quæ divisæ sunt in utramque partem, & transierunt ambo per siccum. Cumque transissent, Elias dixit ad Eliseum: Postula quod vis ut faciam tibi, antequam tollar a te. Dixitque Eliseus: Obsecro, ut fiat in me duplex spiritus tuus. Qui respondit: Rem difficilem postulasti; attamen si videris me, quando tollar a te, erit tibi, quod petisti: si autem non videris, non erit. Cumque pergerent, & incedentes sermocinarentur, ecce currus igneus, & equi ignei diviserunt utrumque, & ascendit Elias per turbinem in cælum. Eliseus autem videbat, & clamabat: Pater mi, pater mi, currus Israël & auriga ejus. Et non vidit eum amplius. Apprehenditque vestimenta sua, & scidit illa in duas partes. Et levavit pallium Eliæ, quod ceciderat ei. Reversusque stetit super ripam Jordanis, & pallio Eliæ, quod ceciderat ei, percussit aquas, & non sunt divisæ, & dixit: Ubi est Deus Eliæ etiam nunc? Percussitque aquas, & divisæ sunt huc atque illuc, & transiit Eliseus. Vicentes autem filii prophetarum, qui erant in Jericho econtra, dixerunt: Requievit spiritus Eliæ super Eliseum. Et venientes in occursum ejus adoraverunt eum proni in terram, dixeruntque illi: Ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes, qui possunt ire & quærere dominum tuum, ne forte tulerit eum Spiritus Domini, & projecerit eum in unum montium, aut in unam vallium. Qui ait: Nolite mittere. Coëgeruntque eum, donec acquiesceret & diceret: Mittite. Et miserunt quinquaginta viros, qui cum quæsissent tribus diebus, non invenerunt, & reversi sunt ad eum. Videntur hi filii prophetarum sibi persuasisse, quod Elias tantum pro tempore quodam ex oculis suis sublatus esset, & in loco quodam vicino absconditus. Forte hujusmodi prophetarum translationes eo tempore erant satis communes, cum Abdias Achabi procurator supra Eliæ dicat: Cumque recessero a te, Spiritus Domini asportabit te in locum, quem ego ignoro.

[57] Aliqua in sacro textu numeri præcedentis explananda sunt; ac primo quidem, quis sit duplex ille spiritus, quem Eliseus sibi petiit. [Disquiritur quis fuerit duplex spiritus, quem sibi Eliseus postulavit,] Theodoretus & nonnulli Græci Eliseum duplici Eliæ spiritu donatum fuisse scribunt, quia duplo majora vel plura patravit miracula. Hos sequitur S. Petrus Damianus seu alius auctor sub ejus nomine citatus Serm. 2 de Nativitate S. Joannis Baptistæ dicens: In Eliseo fuit duplex Eliæ spiritus, non meritorum cumulo, sed exhibitione miraculorum, quia XXIV miracula fecit, cum Elias fecerit XII dumtaxat. Anastasius Nicenus aliique numerant pauciora utriusque prophetæ miracula, sed ea proportione, ut Eliseus duplo plura patraverit. Sanctes Pagninus hanc Elisei petitionem ita vertit: Fiat mensura duarum partium de spiritu tuo super me. Qua versione innuit, Eliseum duas Eliani spiritus partes sibi postulasse, sicuti primogenitus juxta legem Deuteronomii cap. 21 ℣ 17 debebat habere duplicem portionem hereditatis paternæ. Alii denique volunt, Eliseum sibi petiisse eadem sancti Spiritus dona; nempe gratiam prophetiæ & miraculorum, quibus Elias cultum veri Dei propugnaverat. Unde Angelomus supra laudatus ait: Spiritus duplex, est spiritus prophetiæ & miraculorum. Quamvis omnes hæ interpretationes sint satis probabiles, tamen primæ magis quadrare videtur responsio Eliæ, qua dixit: Rem difficilem postulasti, scilicet duplo majorem spiritum, quam in me fuerit. Hanc interpretationem etiam confirmant ea, quæ interpretes passim observarunt; videlicet, quod Eliseus non unum, ut Elias, sed duos mortuos resuscitaverit, nec triennii cum dimidio, sed septennii famem induxerit, & duplo plura miracula fecerit. Videri hic potest Salianus noster, qui ad annum mundi 3139 num. 12 & sequentibus fuse de hac re disserit.

[58] Alia quæstio est, qualis fuerit currus igneus & equi ignei, [& qualis fuerit currus, quo Elias a terra sublatus est,] quibus ascendit Elias per turbinem in cælum. Aliqui existimant, fuisse angelos, qui sub hac forma Eliam sursum vexerunt juxta illud Psalmi 103 ℣ 4: Qui facis angelos tuos spiritus, & ministros tuos ignem urentem. Videtur huic opinioni favere auctor, qui passim sub. S. Ambrosii nomine citatur, dum in Symbolum Apostolorum non procul a fine sic scribit: Elias in corpore isto positus curru igneo, id est Angelorum subvectione, qui sunt spiritus & flamma ignis, qui faciunt voluntatem Dei, in illa commotione usque ad cælum assumptus est. Alii arbitrantur, totam hanc machinam compositam fuisse ex aëre densiori, qui instar ignis splendebat ac rubebat, & sic Eliam, turbine seu vento impellente, & Angelo hunc aërium currum moderante, in altum fuisse sublatum. Cornelius a Lapide in commentariis ad hunc locum etiam dicit, hunc currum non fuisse vere igneum, sed tantum habuisse speciem ignis, sicut habent meteora in aëre formata. Idem sentit Salianus, qui simul ex Tostato nitide explicat, quomodo Elias & curru igneo & turbine in altum raptus fuerit, dum ad annum mundi 3139 num. 39 ita scribit: Nubes videlicet rutilans in quamdam soliditatem addensata, & quasi meteorum quoddam in speciem currus & equorum igneorum efformatum super terram decurrere videbatur versus utrumque prophetam, & inter utrumque pertransiens alterum ab altero separavit, & raptus est Elias ad currum igneum, ubi consedit, Eliseo solo humi remanente; statimque consurgens ventus e terra extulit paulatim equos atque currum, donec ab oculis spectantis & inclamantis Elisei subduceretur: sicque verum est, & a curru igneo, & a turbine venti Eliam abductum in cælum, curru ferente, auferente vento, & angelo, ut supra dixi, utrumque quasi auriga moderante.

[59] Cum Elias sursum elevaretur, Eliseus clamabat: Pater mi, [Explicantur extrema verba Elisei clamantis, dum Elias sursum levabatur] pater mi, currus Israël & auriga ejus; sive ut sonat Hebraice: Currus Israël & equites ejus; vel ut Septuaginta habent: eques ejus. Vatablus aliique hanc Elisei exclamationem ita exponunt, acsi diceret: Vale o Elia pater mi, qui eras totum robur Israëlis, ac magis Israëlem juvabas tuo zelo & oratione, quam magna curruum & equitum multitudo. Chaldæus interpres ita hanc phrasim vertit: Magister mi, magister mi, qui melior eras Israëli oratione tua curribus & equitibus. Unde S. Ambrosius in libro de Nabuthe cap. 14 ita scribit: Cum reciperetur Elias, & curru quasi ad cælum ferretur; clamavit ad eum Eliseus: Pater, pater, agitator Israël & eques ejus: hoc est, qui populum Domini bono ductu regebas, constantiæ merito hos accepisti currus, hos equos ad divina currentes, quia moderatorem te humanarum mentium Dominus comprobavit: ideo tamquam boni auriga certaminis, victor æterno præmio coronaris. Quæ hic de æterno præmio dicuntur, de certa ejusdem spe intelligenda sunt; quandoquidem Elias nondum æterno gaudio fruitur, ut docent sancti Patres & Theologi. Gregorius Magnus lib. 2 in Ezechielem Hom. 21 eadem Elisei verba sic tropologice explicat. Quid est, fratres charissimi, quod Elias currus Israël & auriga dicitur, nisi quia auriga agitat, currus portat? Doctor ergo qui mores populi & per patientiam sustinet, & sacri eloquii verbis docet, & currus dicitur & auriga. Currus, quia tolerando portat; auriga, quia exhortando agitat. Currus, quia mala sustinet; auriga, quia populum bonis admonitionibus exercet. Tostatus in lib. 4 Regum cap. 2 quæst. 19 inter alias rationes dicit, Eliseum ita exclamasse, ut significaret, Eliam a se abeuntem videri, adeoque se duplici spiritu donandum esse juxta promissum Eliæ, qui paulo ante prædixerat: Rem difficilem postulasti; attamen si videris me, quando tollar a te, erit tibi, quod petisti; si autem non videris, non erit.

[60] Non minus controvertitur, quem in locum Elias fuerit translatus. [& referuntur variæ sententiæ de loco,] In textu vulgato legitur ascendisse in cælum. Hinc Procopius Gazæus, aliique nonnulli putarunt, Eliam jam gloriosum in cælis cum Christo regnare. Sed hi auctores cælum nimis stricte acceperunt, cum tamen ea vox sæpe in sacris Litteris pro aëre sumatur, sicuti dum aves vocantur volatilia cæli. Ideo forte Septuaginta hanc expressionem ita Græce verterunt: ὡς εἰς τὸν οὐρανόν. Id est tamquam in cælum. Præterea S. Augustinus lib. 9 Genesis ad Litteram cap. 6 huic opinioni aperte contradicit: Neque enim arbitrandum est, inquit, Eliam vel sic esse jam, sicut erunt Sancti, quando peracto operis die denarium accepturi sunt, vel sic quemadmodum sunt homines, qui ex ista vita nondum emigrarunt. Jam itaque aliquid melius habet, quamvis nondum habeat, quod ex hac vita recte gesta in finem habiturus sit, Gregorius Magnus Hom. 29 in Euangelia duplex cælum distinguit his verbis: In veteri Testamento cognovimus, quod Elias sit raptus in cælum: sed aliud cælum aëreum, aliud æthereum: cælum quippe aëreum terræ est proximum. Unde & aves cæli dicimus, quia eas volitare in ære videmus. In cælum itaque aëreum Elias sublevatus est, ut in secretam quamdam terræ regionem repente duceretur, ubi in magna jam carnis & spiritus quiete viveret, quousque ad finem mundi redeat, & mortis debitum solvat. Non meretur hic refutari inepta fabula quorumdam Rabbinorum, qui fingunt Eliam in sphæra ignea ab igne fuisse consumptum, & solo spiritu in cælum penetrasse. Vides hic a S. Gregorio Eliæ commorationi secretam quamdam terræ regionem assignari.

[61] [in quem Elias est translatus.] Irenæus aliique veteres & graves auctores collocant Eliam in paradiso terrestri, ex quo Adam expulsus fuit. Sed hæc sententia certa non est, cum multi probabiliter existiment, terrenum hunc paradisum aquis diluvii periisse, ut videri potest apud Blasium Viegas in commentariis exegeticis ad caput II Apocalypseos sect. 5, Benedictum Pererium tom. 1 in Genesim lib. 3 disp. 1 quæst. 5, Jansenium episcopum Gandensem in Concordia euangelica cap. 143, Franciscum Suarez tom. 2 in 3 partem divi Thomæ, quæst. 59 art. 6 disp. 55 sect. 1. Plurimi sancti Patres, asserunt ignotum esse locum, in quo Enoch & Elias nunc versantur. Imo S. Chrysostomus Hom. 21 in Genesim monet, non esse curiosius indagandum, quo Deus Enocum transtulerit. Theodoretus quæst. 45 in Genesim proponit hanc quæstionem: Quem in locum Deus omnium transtulit Enoch? Mox autem respondet: Non inquirenda sunt, quæ silentio sunt tradita, sed veneranda, quæ scripta sunt. Idem de hodierna Eliæ commoratione sentiendum est, acquiescendumque Patribus illis, qui hunc locum nobis incognitum esse affirmant. Subtiliter hic a quibusdam disputatur, an Elias in hoc loco indigeat cibis corporalibus, an sit in statu merendi; de quibus videri possunt Franciscus Suarez & Blasius Viegas locis proxime citatis, aliique Theologi. Huc magis spectant ea, quæ ab Elia post raptum gesta sunt, ac porro circa finem mundi gerentur.

§ X. Præsens Eliæ status, epistola ab eo post raptum regi Joramo missa, futurus regressus circa finem mundi.

Hebræi scriptores Eliam in loco, ubi nunc degit, plurimis negotiis occupant, ne scilicet otiari videatur. Imprimis in suo Seder Olam cap. 17 tradunt, [Elias in loco ubi nunc degit, minime otiatur,] eum ibidem conscribere gesta omnium ætatum & temporum. Præterea Rabbi Kimchi comminiscitur, Eliam singulis Judæorum circumcisionibus invisibilem adesse. Imo apud Sgambatum nostrum loco jam aliquoties supra citato Jalkut Sect. In Monte ita habet: Cum quis aliquid boni facit, Elias & Messias illud scribunt, Deus autem obsignat. Sed ut incertas & fabulosas Judæorum traditiones omittamus, dicendum potius est, Eliam suavissimis contemplationibus vacare, & minime otiosa quiete frui, ut innuit Suarezius noster tom. 2 in 3 partem Divi Thomæ quæst. 59 art. 6 disp. 55 sect. 1. Quod si quis contra Suarezium cum Blasio Viegas aliisque Eliam meriti capacem statuat, dici potest, eum varios virtutum actus exercere, aliisque occupationibus notitiam nostram fugientibus merita sua angere. Ut ut est, Bernardus serm. 6 de Ascensione Domini assiduam Eliæ occupationem indicat his verbis: Felices nimium viri illi, per quos dominica Ascensio legitur præsignata, Enoch raptus, translatus Elias. Felices plane, qui soli jam Deo vivunt, soli vacant intelligendo, diligendo, fruendo: neque enim corpora, quæ corrumpuntur, illas aggravant animas, aut terrena inhabitatio sensus eorum tamquam multa cogitantes deprimit, qui cum Deo ambulasse noscuntur. Factum est impedimentum omne de medio, occasio universa sublata, materies nulla relicta est, quæ eorum affectum aggravet, vel deprimat intellectum. Nunc de Eliæ epistola diu post ejus raptum ad regem Joramum allata, hæc pauca accipe.

[63] Liber 2 Paralipomenon cap. 11, narrata regis Joram impietate, [& post raptum suum misit regi Joramo litteras,] de hac minaci epistola sic loquitur ℣ 12: Allatæ sunt autem ei litteræ ab Elia propheta, in quibus scriptum erat: Hæc dicit Dominus Deus David patris tui: Quoniam non ambulasti in viis Josaphat patris tui, & in viis Asa regis Juda; sed incessisti per iter regum Israël, & fornicari fecisti Judam, & habitatores Jerusalem, imitatus fornicationem domus Achab, insuper & fratres tuos, domum patris tui, meliores te, occidisti; ecce Dominus percutiet te plaga magna cum populo tuo, & filiis & uxoribus tuis, universaque substantia tua. Tu autem ægrotabis pessimo languore uteri tui, donec egrediantur vitalia tua paulatim per singulos dies. Hisce Eliæ minis respondit eventus, ut ostendunt sequentia, quæ ibidem sic subjunguntur: Suscitavit ergo Dominus contra Joram spiritum Philistinorum & Arabum, qui confines sunt Æthiopibus & ascenderunt in terram Juda, & vastaverunt eam, diripueruntque cunctam substantiam, quæ inventa est in domo regis, insuper & filios ejus & uxores: nec remansit ei filius, nisi Joachaz, qui minimus natu erat. Et super hæc omnia percussit eum Dominus alvi languore insanabili. Cumque diei succederet dies, & temporum spatia volverentur, duorum annorum expletus est circulus, & sic longa consumptus tabe, ita ut egereret etiam viscera sua, languore pariter & vita caruit, mortuusque est in infirmitate pessima, & non fecit ei populus secundum morem combustionis exequias, sicut fecerat majoribus ejus.

[64] Explicatores sacræ Scripturæ in varias abeunt sententias, [quarum missio diversimode exponitur.] ut inveniant modum, quo Elias probabilius has litteras scripserit, & tam diu post suum raptum ad Joramum direxerit. Cajetanus quidem asserit, Eliam hic memoratum ab Elia Thesbite distingui; sed hæc ejus assertio facilius negatur, quam ipse eam possit probare; præsertim cum Elias ille hic vocetur propheta, quo nomine Elias Thesbites designari solet. Saltem cum torrente interpretum nova illius opinio respuenda est, donec quis ostenderit, alterum Eliam prophetam sub rege Joramo floruisse. Neque placet effugium Vatabli, qui per Eliam hic intelligit Eliseum, quia duplicem Eliæ spiritum acceperat. Alii putarunt, Eliam ante raptum suum has litteras scripsisse, & dedisse custodiendas Eliseo vel alicui simili, ut eas postmodum traderet regi Joramo: poterat enim Elias, inquiunt, spiritu prophetico prævidere, quæ facturus & passurus erat Joramus, sicque diu antea scribere epistolam, quæ regi postea redderetur. At non video necessitatem recurrendi ad hanc explicationem, quæ nonnihil violenta videtur. Quid absurdi est, si Elias ex loco, in quo nunc versatur, has litteras miserit per angelum humana forma indutum, sive per Eliseum aliumve prophetam, cui ipse apparuerat? Sicut enim in Transfiguratione Christi Elias apparuit Petro, Jacobo, & Joanni, sic etiam apparere potuit alicui prophetæ aut viro fideli, eique litteras a se scriptas as Joramum perferendas dare. Hæc est communior interpretum sententia, cui consentiunt Hebræi in suo Seder Olam cap. 17, ubi vocatur hæc epistola de cælo missa. Rabbi David Kimchi, teste Scipione Sgambato supra citato, harum litterarum missionem ita explicat: Apparuit forte Elias alicui ex prophetis, & ei dictavit hanc epistolam ferendam ad regem, ut ille recogitans, Eliam sibi e cælo hæc scribere, agnosceret, quantum facinus admisisset. Ne quid circa Eliæ Acta neglexisse videamur, etiam de rebus ab illo circa finem mundi gerendis agendum est.

[65] Juxta communem sanctorum Patrum mentem de Henocho & Elia explicantur ea, [Elias circa finem mundi rediturus est,] quæ in Apocalypsi S. Joannis cap. 11 sic prænuntiata sunt: Et dabo duobus testibus meis, & prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, amicti saccis. Hi sunt duæ olivæ, & duo candelabra in conspectu Domini terræ stantes. Et si quis voluerit eos nocere, ignis exiet de ore eorum, & devorabit inimicos eorum: & si quis voluerit eos lædere, sic oportet eum occidi. Hi habent potestatem claudendi cælum, ne pluat diebus prophetiæ ipsorum, & potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem, & percutere terram omni plaga quotiescumque voluerint. Et cum finierint testimonium suum, bestia quæ ascendit de abysso, faciet adversum eos bellum, & vincet illos, & occidet eos: & corpora eorum jacebunt in plateis civitatis magnæ quæ vocatur spiritualiter Sodoma & Ægyptus, ubi & Dominus eorum crucifixus est. Et videbunt de tribubus & populis & linguis & gentibus corpora eorum per tres dies & dimidium, & corpora eorum non sinent poni in monumentis. Et inhabitantes terram gaudebunt super illos, jucundabuntur, & munera mittent invicem, quoniam hi duo prophetæ cruciaverunt eos, qui habitabant super terram. Et post dies tres & dimidium spiritus vitæ a Deo intravit in eos, & steterunt super pedes suos, & timor magnus cecidit super eos, qui viderunt eos. Et audierunt vocem magnam de cælo dicentem eis: Ascendite huc. Et ascenderunt in cælum in nube; & viderunt illos inimici eorum. Jam aliqua obscuriora hic ordine elucidanda.

[66] [quod negant aliqui hæretici,] Scio, quosdam Catholicos hæc non intellexisse de Henocho & Elia, atque ita ansam præbuisse hæreticis pejora excogitandi & effutiendi: nam Calvinistæ, præsertim Angli, qui negant Eliam & Henochum venturos in fine mundi, docent hosce duos testes esse novum & vetus Testamentum. Sed hunc errorem egregie refellit Lessius noster, dum contra magnæ Britanniæ regis expositionem ita scribit: Hi duo testes, quos Dominus mittet, erunt testes vivi, qui poterunt se explicare, disputare, refutare adversarios, ostendere illum hominem esse Antichristum, ejus signa esse mendacia &c. At duo isti libri sunt testes mortui, nec possunt certamen inire cum adversariis, aut se explicare, & objecta solvere, neque occidi. Adde, quod duo testamenta non vestiantur saccis, nec iis conveniant aliqua, quæ usque ad ℣ 13 de duabus singularibus personis dicuntur. Nonnulli etiam orthodoxi duos illos testes jam dudum venisse arbitrantur, & totam hanc prophetiam de Christo Domino nostro & Joanne Baptista exponunt. Alii, inter quos Lyranus & Aureolus, per eos Sylverium Papam & Mennam Patriarcham Constantinopolitanum intelligunt, qui contra Eutychetis hæresin decertarunt. Denique non desunt, qui putent in his duobus notari S. Dominicum & S. Franciscum, quod non displicuit Ubertino. Sed tota Apocalypseos series manifeste ostendit, hic agi de novissimis mundi temporibus, & hos duos testes esse Eliam cum suo socio, ut recte probat noster Gregorius Ferrarius in suis commentariis ad Apocalypsin.

[67] Hi duo testes prædicabunt 1260 diebus, qui efficiunt tres annos cum dimidio, [qui etiam tempus prædicationis ejus impie & ridicule interpretantur.] uti computant Cornelius a Lapide & Gregorius Ferrarius, aliique interpretes hunc Apocalypseos locum notis illustrantes. Lutherani & Calvinistæ in his diebus explicandis ridicule seu potius misere se torquent, ut rebellioni suæ contra Romanum Pontificem larvam aliquam obtendant. Fingunt namque per dies hic intelligi annos, & designari tempus, quo Romanus Pontifex, quem maligne & impie Antichristum vocant, tyrannidem suam in ecclesia Christi exercet. Cum vero jam videant, Romanos Pontifices diutius Ecclesiæ præfuisse, suamque supputationem non succedere, etiamsi ex suo cerebro dies in annos converterint, alias excogitarunt fabulas, quibus rudi popello imponant. Bullingerus quidem Serm. 46 dicit, certum tempus hic poni pro incerto. At hoc non placet Chytræo & Illyrico, qui in suis centuriis somniant, hos 1260 dies esse Angelicos. Alii alia comminiscuntur. Ita illi inter se dissident fanaticis explicationibus, ad quas intelligendas OEdipo opus esset. Sed quid mirum, si venenosa hæreseos hydra quotidie nova errorum capita producat? Possent hic facile insulsæ eorum ineptiæ convelli; at infelices isti, toties de calumnia convicti, commiseratione potius quam refutatione digni sunt. Nunc reliqua explicemus.

[68] [Circumstantiæ hujus extremi reditus explicantur.] Per bestiam, quæ ascendit de abysso, communiter hic intelligitur Antichristus, qui erit crudelis & ferus, acsi ex inferno ascenderet: imo juxta plerosque interpretes a dæmonibus dirigetur, ut in Eliam ejusque socium, & sanctos illorum asseclas omnem sævitiem exerceat, eosque morte afficiat. Palæstra autem Eliani martyrii verosimiliter erit Hierosolyma, quæ vocatur spiritualiter, id est, non proprie, sed attentis turpibus ancolarum moribus & nefanda libidine, Sodoma & Ægyptus. Quamvis id aliqui de urbe Romana perperam interpretentur, tamen probabilius Hierosolymam designari colligitur ex his verbis immediate sequentibus: Ubi & Dominus eorum crucifixus est. Porro sacra Scriptura non exprimit, quo mortis genere Elias afficiendus sit. Speculum Carmelitanum tom. 1 parte 1 pag. 124 Eliam crucifixum repræsentat, citatque S. Thomam, qui in Expositione aurea in Apocalypsin hæc verba, ubi & Dominus eorum crucifixus est, ita dicitur exponere: UBI, id est in qua civitate, scilicet Hierusalem, DOMINUS EORUM scilicet Eliæ & Henoch, scilicet Christus, CRUCIFIXUS EST, corporali crucifixione, & ita erunt ei conformes & morte & mortis loco. Fateor, hic indicari futuram Eliæ crucifixionem; verum negatur, hanc Expositionem Auream in Apocalypsin Angelico Doctori adscribendam esse. Ita sentiunt plures viri eruditi, & novissime Jacobus Echardus Dominicanus, qui in Scriptoribus Ordinis Prædicatorum a se nuper editis tom. 1 pag. 343 hoc opus absolute supposititium censet. Ferrarius noster ex conjecturis quibusdam probabile putat, Eliam crucifigendum esse. At fori nostri non est de ea re pluribus disceptare: satis hic sit, præcipua quæque capita ad S. Eliam spectantia, pro instituto nostro exposuisse. Si cui hæc non sufficiant, habet, quos consulat, obvios in sacram Scripturam interpretes.

DE S. JOSEPH, QUI ET BARSABAS ET JUSTUS.

Seculo I

Sancti cultus, Acta, confusio cum aliis, miraculum.

Joseph, qui & Barsabas & Justus (S.)

AUCTORE P. B.

Diem hunc sancto Joseph Ecclesia jam olim Romana festum assignavit, ut liquet & ex pervetusto ejus martyrologio, quod Romanum Vetus seu Parvum appellare consuevimus; ubi ad XIII Kal. Augusti annuntiatur his verbis: [Antiquus hujus cultus in Ecclesia Romana die XX Julii,] Joseph, qui cognominatus est Justus, qui a Judæis pro Christo multa perpessus, victor in Judæa quievit. Hoc elogium ad eamdem diem Ado in Martyrologio suo dilatat in hunc modum: Natalis beati Joseph, qui cognominatus est Justus: qui cum beato Matthia, ut numerum duodenum impleret, ab Apostolis statuitur. Sed Matthia locum Judæ proditoris implente, beatus Joseph nihilominus prædicationis & sanctitatis officio inserviens, multamque pro Christi fide persecutionem a Judæis sustinens, victoriosissimo fine in Judæa quievit. De quo refertur, quod venenum biberit, & nihil ex hoc triste pertulerit, propter Domini fidem. Adonem fere describunt hoc die Usuardus atque Notkerus; consonatque (ut alia præteream recentiora) martyrologium Romanum hodiernum.

[2] [quem diem etiam servant Æthiopes & Copti; non Græci ac Syri.] Apud Græcos diem ipsi peculiarem non inveni; celebratur tamen cum aliis Christi Apostolis ac discipulis die XXX Junii, quando in Menæis magnis ita notatur: Ἰωσὴφ, καὶ Ἰοῦστος, καὶ Βαρσαβᾶς· καὶ σύμψηφος γενόμηνος, τῶν μαθητῶν ὑπάρχων εἷς, id est, Joseph, qui & Justus & Barsabas: qui etiam cum aliis suffragium tulit, (cum scilicet eligendus esset Apostolus, qui locum Judæ proditoris impleret) septuaginta discipulorum unus existens. Verti qui cum aliis suffragium tulit; quia hoc sonant voces illæ σύμψηφος γενόμενος; tametsi suspicer, hoc asseri ex Eusebio lib. 1 cap. 12, quod hic dicitur in Menæis; adeoque sensum esse passivum ac significare τὸν σὺν αὐτῳ τῇ ὁμοίᾳ ψήφῳ τιμηθέντα, id est, Joseph, qui cum Mathia pari suffragio fuit honoratus, uti habet Eusebius. Diem tamen XX Julii servant Æthiopes in suo Kalendario apud Ludolphum, uti & Copti apud Seldenum, ubi eum appellant Joseph Justum. At Syri in Kalendario Syriaco, Romæ excuso 1624 ad diem XX Junii memoriam celebrant Apostoli Barsabæ, qui cognominatus est Justus, ex LXXII. Atque hæc de cultu satis.

[3] Patet vero, hunc illum esse S. Joseph, cujus elogium longe præcipuum est in Actis Apostolorum cap. 1 a versu 15, [Hic est, qui cum S. Mathia ad apostolatum collatus fuit,] ubi electionis ejus & S. Mathiæ historia describitur his verbis: In diebus illis (qui fluxerunt inter Domini Ascensionem & Adventum Spiritus sancti) exurgens Petrus in medio fratrum, dixit (erat autem turba hominum simul fere centum viginti.) Viri fratres, oportet impleri Scripturam, quam prædixit Spiritus sanctus per os David de Juda, qui fuit dux eorum, qui comprehenderunt Jesum, qui connumeratus erat in nobis, & sortitus est sortem ministerii hujus … Scriptum est enim in libro Psalmorum: Fiat commoratio eorum deserta, & non sit qui habitet in ea: & episcopatum ejus accipiat alter. Oportet ergo ex his viris, qui nobiscum sunt congregati in omni tempore, quo intravit & exivit inter nos Dominus Jesus, incipiens a baptismate Joannis usque in diem qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis ejus nobiscum fieri unum ex istis. Et statuerunt duos, Joseph, qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Justus, & Mathiam. Et orantes dixerunt: Tu Domine, qui corda nosti omnium, ostende, quem elegeris ex his duobus unum, accipere locum ministerii hujus, & apostolatus, de quo prævaricatus est Judas, ut abiret in locum suum. Et dederunt sortes eis, & cecidit sors super Mathiam, & annumeratus est cum undecim Apostolis.

[4] Meum non est afferre huc omnia, quæ ad explanandum hunc textum legi satis copiose possunt apud obvios quosque sacrarum Litterarum interpretes. [& fuit unus ex 70 Christi discipulis,] Colligere hinc interim licet, non temere sanctum Joseph apud Martyrologos inter septuaginta duos Christi discipulos numerari. Quid enim aliud sibi volunt hæc S. Petri verba: Oportet ergo ex his viris, qui nobiscum sunt congregati in omni tempore, quo intravit & exivit inter nos Dominus Jesus, incipiens a baptismate Joannis, usque in diem, qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis ejus nobiscum fieri? Ita certe de S. Joseph pronuntiat Eusebius Eccles. hist. lib. 1 cap. 12: Et alterum illum, qui cum Mathia pari suffragio fuit honoratus, fama est ex illo cœtu septuaginta discipulorum fuisse. Idem tradit S. Epiphanius in iis quæ de Christo subjungit hæresi vigesimæ; cum inter discipulos Justum recenset; idem etiam venerabilis Beda in Retractatione in Acta Apostolorum ad hunc locum, ubi etiam pro hac sententia appellat S. Clementem Alexandrinum. Sunt porro etiam, qui ex citatis verbis conjiciant, eum interfuisse nuptiis Canæ Galilææ.

[5] Constat præterea ex eodem textu, quam excellenti inter Christi discipulos virtute vir habitus fuerit S. Joseph; [vir spectatæ sanctitatis.] quandoquidem communi Apostolorum suffragio ad apostolatum cum Mathia delectus sit, ac primo quidem loco nominatus. Nec refert, quod illum Deus Mathiæ postposuerit: non enim de sola vitæ sanctitate agebatur, sed etiam de munere apostolico, quod & alias exigebat corporis & animi dotes, quibus forte S. Mathias instructior erat. Quin imo ex eo capite laudem amplissimam consecutus est S. Joseph, quod judicio divino tam libenter acquieverit, cum cecidit sors super Mathiam, & annumeratus est cum undecim Apostolis: Nec enim alter ille præteritus doluit, inquit de Joseph S. Joannes Chrysostomus Hom. 3 in Acta Apostolorum; id quod confirmat ex silentio Scripturæ sacræ, cum subdit: Non celarunt Apostoli, si quid habuerunt minus perfectum, qui quidem de ipsis primoribus non veriti sunt dicere, quod alicubi commoti fuerunt; idque non semel, sed semel atque iterum ac sæpius. Hos igitur & nos imitemur & cetera, quæ sequuntur usque ad finem homiliæ, quibus Os illud aureum exemplo sancti Barsabæ ambitionem insectatur eorum, qui nimis avide ecclesiasticas appetunt dignitates.

[6] [Eum aliqui confundunt cum Barnaba; alii cum Jose, fratre Domini,] Sunt & alia, quæ ex adducto Actorum loco consequi quidam putarunt, non sine magna personarum confusione: ut cum ex nomine Joseph alii eumdem hunc esse collegerunt cum S. Barnaba, de quo agitur Actor. 4, vers. 36, quos refellunt Baronius ad annum Christi 34, num. 237; aliique posteriores; alii, & quidem nobilissimi Scripturæ sacræ interpretes passim, eumdem hunc faciunt cum Joseph, qui dictus est frater Domini, apud Matthæum cap. 13, ℣ 55, & cap. 27, ℣ 56; & Marcum cap. 6, ℣ 3, & cap. 15 ℣ 40 & 47. Sed cum nomen Joseph, quando tribuitur Sancto nostro in Actis Apostolorum, in textu Græco juxta obvia quæque exemplaria exprimatur Ἰωσὴφ; quando autem tribuitur fratri Domini in Euangelio locis citatis, in omnibus, quas potui consulere, editionibus constanter scribatur Græce Ἰωσῆς, vel in genitivo casu Ἰωσῆ, & sic etiam scribat Chrysostomus Hom. 48 & 88 in Matth. juxta editionem Savilii; & S. Hieronymus in Quæstionibus ad Hedibiam § 4, & adversus Helvidium, ubi illud in obliquo inflectit Josetis, itemque S. Gregorius Nyssenus Orat. 2 de Resurrectione, ubi & satis clare innuit discrimen nominum Joseph & Jose, quod etiam deprehendere lices ex textu Euangeliorum & Actorum Syriaco; dubitandum vix videtur, quin diversis nominibus diversa significetur persona; nosterque adeo S. Joseph non sit idem ille qui frater Domini nuncupatur. Itaque rotunde pronuntiat Augustinus Calmetus in commentario in Actorum caput 1, ℣ 23, Josephum Barsabam notum non esse in Euangelio. Adi etiam Tillemontium tom. 1 Monument. eccles. nota 7 in S. Petrum. Non diffiteor tamen, Majores nostros in aliam aliquando sententiam propendisse, ut videri potest ad diem I Maii pag. 21 num. 8 & alibi.

[7] [alii cum Justo ep. Hierosolymitano; a quibus tamen videtur distingui.] Alia indidem accersita, ni fallor, confusio est ex cognomine Justi, quod Josepho nostro in textu citato tribuitur. Hinc enim eumdem illum putauit esse auctor Chronici Paschalis, vulgo Alexandrini, ad annum Christi 107, cum Justo illo, qui tertius fuit Hierosolymorum episcopus, de quo & nos egimus tum in Historia chronologica episcoporum Hierosolymitanorum tom. III Maii, tum in Prætermissis ad diem V Maii; verum huic sententiæ refragatur inter alia testimonium Hegesippi apud Eusebium Hist. eccles. lib. 3 cap. 32 juxta editionem Valesii, ubi significat, postremum virorum apostolicorum, qui Christum viderant, vixisse S Symeonem, qui Justum in Hierosolymitana sede præcessit. Ex eodem Justi cognomine colligit Clichtoveus in dissertatione de Maria Magdalena, edita Parisiis anno 1519, pag. 77, sanctum hunc nostrum Joseph Josetem esse euangelicum; & fratrem Jacobi Adelphothei; quippe qui etiam ipse appellatus sit Justus apud Josephum, Hegesippum, Eusebium & omnes antiquos. Sed nimirum aliter S. Jacobus, aliter S. Joseph Justi vocantur: Jacobus enim Græce δίκαιος dicitur, Joseph autem Ἰοῦστος: hoc adeo nomen proprium videtur; illud epitheton virtutis ac sanctimoniæ. Quod si etiam Ἰοῦστος, ut quidam interpretantur, epitheton esse velis a Latinis in Palæstina versantibus Sancto nostro ob sanctitatem inditum, quod etiam Græci, ut alias voces non paucas (puta custodia, titulus, flagellum, denarius, prætorium &c) in eadem cum Romanis significatione usurpaverint; qua ratione hinc, obsecro, sequitur, ut fratres fuerint Jacobus & Joseph?

[8] Quod addunt Martyrologia de veneno, quod hauserit sine incommodo S. Joseph, [Scitur bibisse venenum illæsus. Cetera fere obscura sunt.] id etiam testatur S. Papias apud Eusebium lib. 3 capite ultimo, ubi sic legitur: Alterum quoque ingens miraculum refert (Papias) de Justo, qui Barsabas cognominatus est; qui cum lethale poculum ebibisset, tamen Dei adjutus gratia, nullum inde accepit incommodum. Unde & illud facile eruitur, quod eadem Martyrologia de persecutionibus ab eodem toleratis affirmant. Cetera vero, quæ ibidem notantur de morte ejus, alibi non legimus: uti nec illud, quod eum aiunt pseudo-Dorotheus & pseudo-Hippolytus in apographo Vaticano, quod habemus, episcopum fuisse Eleutheropoleos in Palæstina. De hoc etiam Sancto intelligi volunt Salmeron & Corderius nostri, locum illum S. Dionysii Areopagitæ, seu quisquis est auctor libri de Divinis nominibus, cap. 11 sub initium: De ipsa igitur divina pace ac silentio, quam Sanctus Justus vocat insonantiam & immobilitatem ad omnem emanationem, quæ cognoscitur, &c: ex eoque consequens esse putant, ut aliqua S. Joseph de pace ac silentio scripserit, quæ modo scilicet interierint. Atque hæc sunt omnia, quæ de sancto Barsaba comperire potuimus.

DE S. MARGARITA SEU MARINA VIRG. ET MART.
ANTIOCHIÆ IN PISIDIA.

Forte UNO EX TRIBUS PRIMIS SECULIS.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Margarita V. M. Antiochiæ (S.)

BHL Number: 5303


AUCTORE J. P.

§ I. Sanctæ memoria ex tabulis Græcis ac Latinis; nomen.

Hæc Sancta tam apud Græcos quam apud Latinos longe notissima, die ac nomine diversis refertur. Græci quippe eam memorant die XVII hujus, sub nomine Marinæ; Latini vero die XIII & XX, prout notavimus ad dictum diem XVII, [Sancta apud Græcos notissima] sub nomine Margaritæ vel Margaretæ, a quo huc rejecta fuit Porro nomen ejus scribitur in Typico, quod sub nomine S. Sabæ citari solet, novo Anthologio, Synaxario Basiliano, Menologio quod a Sirleto versum Canisius edidit, Horologio Græco utroque, nec non in altero, seu in Horis canonicis Cryptæ ferratæ, Romæ excusis anno 1677; Kalendario Græcorum apud Genebrardum (ubi mendose Matinæ) item Ephemeridibus Græco-Moschis ante tomum primum Maii, Kalendario Æthiopico apud Jobum Ludolphum in historia istius gentis pag. 422; quibus adde nostra ecgrapha, nimirum Menologium Slavo-Russicum, Synaxarium Ruthenorum, a nostro Georgio David missum; Mss. item ex bibliotheca Ambrosiana; supplementum denique nostrum Sirmondo-Chifletianum ad magna Menæa excusa, quæ (sequente, ut solet, Maximo Cytheræo) cum titulo megalomartyris, quo & alibi, raro tamen, gaudet, eam signant, rituque perquam solenni plura ipsi accinunt in canone seu cantico sacro peculiari, cujus acrostichis est:

Χριστοῦ παρθενομάρτυρα νύμφην ἄσμασι μέλπω.

Sponsa tuos Christi ac martyr cantamus honores.

[2] Interseritur laudato canoni iterata annuntiatio; cui subduntur isti versiculi: [cultu solenni celebratur die 17 Julii.]

Χεὶρ δημίου τέμνει σε, Μαρίνα, ξίφει.
Χεὶρ Κυρίου χάριτι θεία δὲ στέφει.
Ἑβδομάτη δεκάτη Μαρίναν δηροτομήθη.

Marina te lictoris obtruncat manus:
Sed te coronat gratia Domini manus.
Septima post decimam sanctæ fert flagra Marinæ.

Sequitur ibidem elogium, quod est synopsis Actorum; contractius illud est, quod habetur in Basiliano; contractissimum, quod habet Canisius: dictum autem Anthologium in suo consonat Menæis excusis; ex quorum litteris acrostichis in fine canonis appositis ΙΩΣΗΦ, colligo nomen auctoris, qui illum panxit, esse Joseph; de quo plura dedimus ad diem XVII hujus in commentario prævio S. Alexii pag. 247.

[3] [Primus e Latinis Rabanus, quantum scimus,] Margaritam hanc ex antiquis Martyrologis Latinis ante Rabanum qui signarit, novimus neminem: is vero die XIII sic habet: In Antiochia, passio Margarethæ virginis, quam Olibrius consul stuprare volens, & a fide Christi avertere, multis tormentis eam afflixit, hoc est, in equuleo suspensam ungulis acerbissimis jussit carnes ejus lacerare: postea in carcerem tenebrosum eam misit, ubi diaboli seductiones, qui in specie draconis & Æthiopis illi apparuit, superavit, & nihil ei illius fraus nocere potuit: novissime vero gladio persecutoris decollata est, & ad vitam migravit æternam. Et rursum, quod mireris, eadem fere verbum de verbo refert de S. Marina, die XVIII Junii, quæ in Prætermissis ad istum diem dedimus, & sunt hæc:

[4] [eam bis signat sub diverso nomine & die;] In Antiochia celebratur passio Marinæ virginis, quæ per Olibrium præfectum multa tormenta passa est pro nomine Christi, vincula, carceres, flagella, equuleum; quam & diabolus in draconis specie similiter & in Æthiopis tentavit, & subvertere voluit, sed per signum sanctæ Crucis effugatus & superatus est. Novissime vero per prædictum præfectum decollata, cum sacro martyrio vitam sinivit. Utrobique habes idem martyrium; præfidem eumdem, eamdem palæstram, eadem historiæ adjuncta, eamdem Sanctam, semel a Latinis, semel a Græcis solo mutuato nomine diversam, duobus diversis diebus, & alio quidem quam apud Græcos celebretur, die memoratam; de qua re mox pluribus. Elogium hoc Notkerus transumpsit, ab alio suo ductore Adone hic destitutus.

[5] Wandelbertus ita canit die XV Junii:

Margarita martyrii splendore nitescit. [alio item die Wandelbertus; alii 13 Julii;]

Cur isto die referatur, nos latet; nisi vel a XVIII Junii vel a XIII Julii huc retracta sit. Interim ex dictis liquet, Castellanum in suo Martyrologio universali ad annuntiationem Sanctæ falso in margine notare, quod incognita fuerit omnibus antiquis martyrologis & menologis. In Adone aucto, Florario nostro Ms., Beda Plantiniano, & Maurolyco notatur XIII Julii Molanus in prima sua editione, die XVIII Junii S. Marinæ Alexandrinæ, ab Usuardo notatæ, applicat elogium, quod ex Rabano jam dedimus, eam confundens cum Antiochena: hanc nos (non illam, sicut perperam notat in margine) Margaretam nominamus. In secunda autem & tertia editione, nimia licentia usus, Alexandrinam ex textu Usuardi retraxit ad additiones suas die XX hujus; Antiochenam faciens, elogiumque ipsi accommodans ut supra, & non satis recte observans in annotationibus, in Usuardi textum fortassis incuria scriptoris vitiose irrepsisse Alexandriæ: & debilis ratio est, quam addit: Nam Beda (supposititius) eo die secundum historiam habet, in Antiochia.

[6] Circa codices Usuardinos, quibus S. Margarita vel S. Marina postmodum accessit, [alii alio cum Mrologio Romano.] consule observationes & auctaria in Usuardum a nobis vulgatum, die XVIII Junii; XIII & XX Julii: quo utroque hujus mensis die signatur a Felicio; die autem XX a Bellino & Galesinio; die XVII a Ferrario in Catalogo generali Sanctorum, qui in Romano non sunt. Martyrologium Romanum ita brevissime hoc die XX: Antiochiæ, passio sanctæ Margaritæ virginis & martyris. Hæc de tabulis Græcis ac Latinis.

[7] Diverso, ut vidimus Marinæ ac Margaritæ seu Margaretæ nomine apud Græcos & Latinos notatur una eademque Sancta: [De diversitate nominis] nam etsi nomen duplex sit (ut de diverso die cultus, quia hoc pluribus aliis adeo commune est, nihil dicamus) inducere in animum non possumus, duplicem hic exhiberi Sanctam, ubi rerum gestarum adjuncta adeo perfecte inter se conveniunt. Hic quærimus originem & causam diversi istius nominis. Propria, primigenia & patronymica nomina ex una lingua in aliam transire consuevisse vel ab antiquissimis temporibus, in eorumque locum adventitia, adscititia & translata successisse, notissimum est. Sic Porphyrium philosophum a Longino nomen accepisse a purpura, velut purpureum (proprio enim seu Syrorum idiomate dicebatur Malchus, quod Tyriorum lingua regem sonet) traditur ex Eunapio apud Vossium lib. 2 de Historicis Græcis, cap. 16. Sic Tyrtamus, auditor Aristotelis, ob divinam phrasin a præceptore in Metaphrastum transformatus, uti ex Strabone & Laertio ibidem invenies lib. 1, cap. 9.

[8] Pelagium hæreticum Morgan vocatum (quod Britannis marigenam sive pelago ortum denotet, [unius hujus Sanctæ,] unde Latinum Pelagii nomen deductum sit) notat dici Usserius in Britann. eccl. primordiis cap. 8, pag. 207. At ne longe quæsita consecter; de S. Alexio apud Syros Riscia, id est princeps, vocato, & qua occasione, dictum in commentario prævio ad Acta ejus Arabica tomo quarto Julii pag. 263. Et pag, 264 dicitur Mar. Riscia & Gabra D'Hallaha. Eadem pag. 263 narratur S. Artemius, quia præfectus Ægypti fuit, a Syris nominari Mar-Schialitha; ubi de S. Dula, & de S. Adaucto quædam reperies. Quid ni ergo simili nominis metamorphosi nomen Marinæ a Græcis usurpatum, in nomen Margaritæ apud Latinos transierit? Quis primo id fecerit, quove tempore, nescimus; sed longe ante Rabanum in factum esse, constabit inferius, ubi nomen Margaretæ seculo septimo apud Anglos in honore fuisse ostendemus.

[9] [conjecturæ proferuntur] Causam certam hujusmodi transformationis quia detegere non est in promptu, conjecturis, a quibus cœpimus, insistere pergamus. Margarita origine vox Græca, at jam passim foro etiam latio donata, deducitur a μαργαρίτης; quæ vox sive gemmam sive lapillum denotet (de qua re Vossius in Etymologico Latino) in alterutra & in utraque etiam significatione ansam præbere potuit Latinis, ut a Græca Marinæ appellatione transirent ad Latinam Margaritæ; sive quia hoc modo virginitatis nitorem & candorem voluerint exprimere; sive quia sic voluerint honorare Sanctam tamquam virginum & martyrum gemmam antonomastice, & utraque dignitate præ reliquis insignem.

[10] [variæ.] Nec magis mirum videri debet, Sanctæ inditum a Latinis nomen origine Græcum Margaritæ, quam a Græcis Latinum Marinæ esse. Nec obstat, quod nos lateat, a quo primum, quave ætate aut tempore sæpe dicta transformatio inducta sit: nam mutationes hujusmodi, transitu ab uno ad aliud nomen semel facto, sæpe solent abire lapsu temporis in oblivionem; quod autem eorum loco assumptum est, vigere ac superesse, abolita memoria illorum, quæ prius erant. Die XX Junii a pag. 8 actum de S. Gemma virgine & martyre apud Santones; ubi pag. 10 proponitur dubium Castellani circa nomen Gemmæ, sed merito non admissum; & subdere placuit nostram conjecturam, an nomen ejus Latine non debeat reddi Jacoba? Die XII Maii pag. 182 habes B. Gemmam viduam, quæ ob reverentiam S. Gemmæ virginis Sulmonensis, quod esset ejusdem patriæ, voluit appellari Gemma, cum antea Elisabeth diceretur. Quod in his duabus contigit, in nostra Sancta contigisse quid vetat, si non eodem, saltem simili modo?

§ II. Sancta ab aliis homonymis distincta; cultus in Oriente; initia & propagatio ejusdem in Occidente; veneratio publica in Missalibus ac Breviariis.

Plures virgines sub nomine Marinæ distinguendas exhibuimus die XVII Julii occasione virginis homonymæ andromorphæ seu monachopartheniæ, [Sanctis aliis nostræ homonymis alio remissis] quæ simulato sexu sub monachi habitu delituit. Hoc argumentum, toto ibi paragrapho deductum a pag. 280, hic non repetimus. De duabus utique Alexandrina & Antiochena, utraque virgine & martyre, potissimum hic controversia est. Textus Usuardi, prout a nobis editus est, ad diem XVIII Junii habet ista: Alexandriæ, passio S. Marinæ virginis; de qua, sed solo nomine (omisso videlicet titulo virginis) ut apud Alexandriam passa, agere inter Hieronymiana, Epternacense & Corbeiense, tum ibi in observationibus, tum in Actis nostris ad istum diem monuimus.

[12] Pro Marina Lucense (sed erronee, prout vel ipsi Florentinio videtur) Marii, Blumianum Mariæ substituunt. [hodiernam Antiochenam vere distinguendam] At nomen, palæstram, ac titulum virginis, adeo diserte ab Usuardo signata, mutare nihil cogit: quamquam in primario Ms. (intellige Pratensi) Mariæ scribi, ibidem in Actis nostris notaverimus. Si ab illa Marina, quam signant dicta Hieronymiana apographa sine titulo virginis, vere istum titulum removendum judices, & non ex oscitantia amanuensium omissum, tum signum habebis characteristicum, quo ipsam secernas ab hodierna, quæ virgo & martyr exstitit; quamque nos diversam jam pridem statuimus in Prætermissis ad dictum XVIII Junii, & eodem die seorsim dedimus.

[13] Quæstio jam resumi potest de Marina Alexandrina & Antiochena, [ab Alexandrina putamus:] seu Margarita, eadem an diversa? Baronius hoc die in notis eamdem esse censet, sic loquens: Hanc aliter Marinam dicit Beda (supposititius) & Usuardus XIV Kalend. Julii … Errare noscuntur hi, qui ipsam Alexandriæ passam referunt, cum constet, Antiochiæ Pisidiæ id factum, quod & Græci tradunt. At supponit Baronius, non probat, eamdem ubique Sanctam indicari; eodemque supposito nixus diversitatem palæstræ mox corrigit. Quæ nos in Prætermissis paulo ante citatis, sed nimis præmature, ut de hac controversia satis solide tunc statueretur, diximus, nobis plane probari, sentireque cum illis, qui elogium addunt ex Actis S. Marinæ seu Margaritæ Antiochenæ. Ego vero textum nostri Usuardi sincerum ac purum judico, quamdiu corruptus non probatur; atque adeo ex palæstra passionis Alexandria, quam suæ Marinæ is assignat, ab ipso alicubi repertam fuisse id nominis virginem, quæ ibidem passa sit, ab Antiochena condistinctam tam loco martyrii, quam die natali ad meliorem vitam; nec male ipsam referri a Maurolyco & Felicio die XVIII Junii Alexandriæ, quamquam cum solo titulo virginis.

[14] Ad Rabanum quod attinet; non satis assequor, quo pacto elogium idem semel sub Marinæ ac semel sub Margarethæ nomine retulerit. [cui non debet officere obscurus Rabani textus.] Si duas putarit diversas, quomodo eamdem utrique historiam aptavit? Sin unam unicam tantum; cur diverso die ac diverso nomine eam annuntiavit? An in exemplari, e quo historiæ compendium transscripsit vel contraxit, invenit Alexandriæ pro Antiochiæ; an pro hac, palæstram illam proprio marte substituit? Marinam, quam dat die XVIII Junii, alieno, aliam vero, quam signat XIII Julii proprio elogio exornans, & hanc quidem sub Margarethæ nomine referens; quod alicubi facile reperire potuit; cum a seculo septimo satis cognitum fuerit in Anglia, uti postea dicemus, & prout suspicor, alibi in Occidente: Utcumque se res habeat: quandoquidem clarus est Usuardi textus pro Marina Alexandrina, & Rabani confusus & obscurus, Alexandrinam retinendam censeo, & ab Antiochena distinguendam, sive duas statuas Alexandrinas, alteram quidem sine titulo virginis juxta dicta ex codicibus Hieronymianis, alteram autem cum isto titulo ex Usuardo; de qua re non satis certo constat.

[15] Sanctam pluribus in Oriente locis celebratissimam fuisse, [Sanctæ memoria tum in Oriente nota,] conficitur ex tabulis Græcis, ac potissimum ex Menæis magnis excusis; in quibus tanta cum titulo megalomartyris solennitas videtur indicare, plures ipsius nomini apud Græcos ædes sacras dicatas fuisse; tametsi de unica tantum hac nobis constet ex supra citato supplemento Sirmondo-Chifletiano, ubi leguntur ista: Τελεῖται δὲ αὐτῆς σύναξις ἔνδον τοῦ ἁγ. μ. Μηνᾶ. Celebratur ipsius (Marinæ) solemnitas intra sancti martyris Menæ, CPoli, ut opinor: de quo templo Cangius in CPoli Christiana lib. 4. pag. 128. At plurima in promptu sunt monumenta, quæ Sanctæ sub nomine Margaretæ vel Margaritæ cultum apud Latinos commendent.

[16] [tum in Occidente potissimum, a seculo 7;] Inter vetera Analecta a Mabillonio vulgata pag. 168 novissimæ editionis, nomen S. Margaretæ inseritur litaniis Anglicanis, quas laudatus auctor pag. 169 probat jam tum a seculo septimo usitatas fuisse in ecclesia Anglicana. Seculo 8 & 9 ille cultus accreverit haud dubie: nono certe magnum in occidente S. Margareta sibi nomen fecerit, sicut colligere licet ex Rabano & Wandelberto, qui tunc floruere. Noster Bartholomæus Fisen in historia ecclesiæ Leodiensis ad an. 966, pag. 228 S. Margaretæ parœciam conditam tradit: quod ipsi argumento est, eas regiones, per quas commoda in Hasbaniam via est, magna multitudinis frequentia jam tum excoli cœptas esse, nobis vero, nomen Sanctæ jam tum satis pervulgatum in Belgio fuisse.

[17] [variis locis successive enumeratis] Vetus fuit, inquit Baronius in notis, in ecclesia Occidentali etiam hujus sanctæ Martyris cultus: in antiquis enim litaniis Romanæ Ecclesiæ, quæ & positæ habentur in ordine Romano, inter alias sanctas Virgines & Martyres hæc recensetur: ast qualem ætatem præferant hæ litaniæ, non prodit. Nisi fortasse eædem sint, quas per S. Gregorium (Magnum intellige) grassante Romæ pestifera lue, ordinatas, & e bibliotheca Casinensi litteris Longobardicis exaratas, se invenisse ac descripsisse testatur Wion tomo 2 Ligni Vitæ, pag. 619, & quas a pag. 620 typis commisit, in quibus S. Margarita notatur. Pagina vero 626 irrepsisse istis litaniis tria nomina observat, postmodum eisdem apposita; atque adeo non omnino genuinis. Sanctæ non plane insignem cultum datum fuisse Romæ seculo octavo, inde colligo, quia Romanum parvum Martyrologium ne illius nomen quidem habet. Admodum inclaruisse ejusdem venerationem in Italia seculo undecimo, illud argumento est, quod Alphanus ex monacho Casinensi primus Salernitanus episcopus, eam metro celebraverit; de quo infra. Apud Browerum nostrum libro, quem inscribit Sidera illustrium & Sanctorum virorum Germaniæ, in Vita Ludewici Arensteinii, Ordinis Præmonstratensis, qui vixit seculo 12, notatur pag. 15 ecclesia B. Margarethæ. Festum in ejus ecclesia parochiali antiqua, & jam ab anno 1199 a monialibus Ordinis S. Benedicti possessa, invenies apud Masinium in Bononia perlustrata ad XX Julii.

[18] [ac præsertim in Anglia;] Seculo 13 sanctæ Martyris nostræ cultus longe lateque ac summa cum celebritate in Anglia extensus fuit; nam in concilio Oxoniensi anni 1222 apud Labbeum tomo 11 Conciliorum, col. 274, capitulo 8 inter festa, in quibus, prohibitis aliis operibus, conceduntur opera agriculturæ & carrucarum, notatur festum S. Margaretæ. Tomo 4 Anecdotorum apud Martene inter selecta statuta capituli generalis Ordinis Cisterciensis anni 1247 ponuntur ista: Petitio abbatis de Nept in Wallio, qui petit fieri festum beatæ Margaretæ in domo sua tantum, quæ frequenter guerrarum multiplicitate turbatur, ut facilius retineat guerrarum persecutores, qui quodam modo in maxima devotione & reverentia dictam Virginem habent, in cujus honore habent capellam dedicatam, exauditur. Et ibidem inter statuta prædicta anni 1260 sic decernitur: Item statuit & ordinat capitulum generale, ut commemoratio beatæ Margaretæ fiat XIII Kalendas Augusti per Ordinem universum. Additurque collecta: Omnipotens sempiterne Deus, qui infirma. Ibidem inter acta selecta capitulorum generalium Ordinis Prædicatorum, in eo, quod Bononiæ celebratum est anno 1285, statuitur, ut in Letania, ubi dicitur: Sancta Catharina, ora pro nobis, addatur: Sancta Margareta, ora pro nobis.

[19] Cassiæ, Umbriæ oppidulo, abbatia sub titulo S. Margaritæ, [adde Italiam;] monialium Ordinis S. Benedicti, in Spoletana diœcesi, notatur apud Lubin in abbatiarum Italiæ notitia pag. 89. Laudatus supra Masinius meminit ecclesiæ ad S. Margaritam extra portam vulgo dictam Castiglioni, quæ ab anno 1300 assignata fuerit patribus Servitis. Continuationem cultus seculis sequentibus, variis in Occidente locis perseverasse, evincunt sequentia. Gregorius XI anno 1376 S. Margaritæ montis Flasconensis ecclesiam dedicavit in cathedralem; sicut invenies apud Ughellum tomo 1 Italiæ sacræ Plura huc spectantia dabuntur in appendice post Acta. De Lero Lerinæ proxima, vulgo insula S. Margaritæ, a vetusto ejusdem Sanctæ istic sacello, diximus tomo 11 Januarii, pag. 21.

[20] Festa plura Romæ celebrata recenset Piazza in Hemerologio sacro Romæ christianæ & gentilis hac die. [& huic denuo Angliam.] Templum in radice Exquilini montis anno 1587 notat Floravantes Martinellus in Roma sacra, cap. 12 inter templa Sanctorum obsoleta; Pancirolius vero Transtiberina Regione 21, pag. 599 monasterium ponit. In Anglia abrogatum Sanctæ festum post schisma, uti plura alia, servatum tamen ipsius nomen in novo Kalendario Liturgiæ; sicut prætendunt, reformatæ, observat legendista Gallus; postquam præmiserat ibidem duplex primæ classis plus quam a trecentis annis fuisse usque ad dictum schisma; at opera servilia solis feminis interdicta, quia videbantur potissimum esse sub tutela S. Margaritæ. In historia ecclesiastica urbis Abbatisvillanæ, Gallice edita Parisiis anno 1646 ab Ignatio Josepho a Jesu Maria Carmelita discalceato, pag. 60 notatur sacellum S. Margaritæ. De ecclesia S. Margaretæ virg. & mart. instaurata & consecrata Augustæ Vindelicorum in hospitali sancti Spiritus anno 1594, legitur in Hierarchia Augustana, auctore Corbiniano Khaam, Benedictino ibidem ad SS. Udalricum & Afram monacho, anno 1709 in eadem urbe edita, pag. 381; ubi & inscriptio de hac instauratione, post quam sermo fit de Sanctorum, inter quos est S. Margareta, capellanis restitutis.

[21] Ad illustrandum Sanctæ cultum præcipue conducunt ea, quæ habent Missalia & Officia ecclesiarum particularium. [Cultus S. Margaritæ illustratur ex Missali Mediolanensi.] In Missali Mediolanensi, quod excusum est anno 1522, a pag. 185 ista notantur: Oratio super populum: Domine Deus omnipotens, cui omnis devota constat virginitas; præsta, quæsumus, ut qui beatæ Margaritæ virginis & martyris tuæ solemnia veneranda recolimus, ejus apud te patrociniis sublevemur. Per. Epistola: Volo vos sine sol. Euangelium: Simile est regnum cælorum thesauro. Super synd. Da nobis, omnipotens Deus, ut beatam Margaritam, virginem & martyrem tuam, cujus festivitatem debitis veneramur obsequiis, sanctæ conversationis sequamur exemplis. Per. Super obl. Omnipotens sempiterne Deus, tuam misericordiam supplices deprecamur, ut devotionis nostræ munera, quæ in solemnitate beatæ Margaritæ virginis & martyris tuæ offerimus; tuæ majestati grata existant, & in nobis suis intercessionibus, salutem mentis & corporis operentur. Per.

[22] [quod habemus;] Præfatio: Æterne Deus, meritorum magnificentiam, miraculorum præeminentiam, præmiorum excellentiam venerabilis virginis & martyris tuæ Margaritæ festiva lætitia & devotione celebri recolentes: quam fides victoriosa, stabilis spes, charitas inextinguibilis, calcatis carnis illecebris, contemptis honoribus & mundi divitiis, adeo fortissimam constantemque reddiderunt &c. Sequitur compendium passionis. Postcommunio: Alimonia cælesti, Domine, refecti, suppliciter te rogamus, ut per sacramentum corporis & sanguinis Domini nostri Jesu Christi, quod ad honorem beatæ Margaritæ percepimus, & a peccatorum sordibus emundemur, & ad æterda gaudia perducamur. Per eumdem. Singulare est, quod in indice laudati Missalis notetur Sanctæ nomen die V hujus.

[23] [Virdunensi, Tornacensi, & Officiis propriis in Gallia;] Missale Virdunense anni 1554, die XIII Julii habet Missam propriam: Introitus: Gaudeamus omnes in Domino, diem festum celebrantes. Ceteris supersedeo, excepta prosa, quæ sic sonat: Quod terrarum, quod profundi, quod totius ambit mundi grandis continentia, Laude nova compellatur, justa namque causa datur, ut lætentur omnia. Pietatem summi regis, ac præcepta suæ legis, recolat Ecclesia. Ipsum cuncta laudat caro, mente pura, corde claro, cum devota gratia. Ecce dies nobis læta, in qua virgo Margareta conscendit cælestia. Paucula sequuntur ex Actis, & sic rhythmus concluditur: Tu sacrata, tu beata, vota cerne, nec jam sperne servorum precantia, Ut donetur nec negetur pœnitenti nostræ menti commissorum venia. Amen. Historia Germano-Pratensis postea memoranda, inter monumenta, quæ sub finem colliguntur ad stabilienda ea, quæ in dicta Historia narrantur, parte 2, pag. CLXI ponitur, S. Margaritæ festum duplex, sicut in festo S. Joannis Baptistæ… Post Vesperas fiet processio ad capellam S. Margaritæ in chorea. In Tornacensis Missalis anni 1498 indice notatur duplex, ac deinde Missa suo loco: & hodiedum ritus duplex ibidem perseverat, uti constat ex Officiis propriis ejusdem ecclesiæ; quo ritu etiam celebratur in Cathedrali tm (tantum) Cabilonensi, prout fidem facit ecgraphum nostrum de Officiis propriis istius ecclesiæ, Lugduni editis 1620, ut præteream festa propria monasterii S. Launomari Blesensis, in quorum apographo ponitur sub eodem ritu.

[24] [nec non variis Missalibus aliorum locorum.] In indioe Missalis Spirensis, quod præfert annum 1540, exprimitur Sanctæ nomen litteris rubris, prout festa solenniora in eo notari solent. Addi hisce possunt Breviarium Ultrajectinum editionis Leydensis 1508, Missale speciale Argentinense anni 1512, Cameracense 1527. Nunc Sancta inscribitur Breviario Romano per modum festi simplicis, quo notari illam in Breviario 1550 observat Gavantus in Commentariis ad Rubricas hac die XX Julii, pag. 155. Coronidis loco his addi potest Missa propria typis edita, quam habemus, de Sanctis quatuordecim auxiliatoribus; quorum nomina in collecta, oratione secreta, & postcommunione exprimuntur; quos inter etiam est Margarita. Adscripsit Janningus noster legi hanc Missam Lanchemii in diœcesi Bambergensi: ubi nullo die omnes simul coluntur: olim tamen sic culti fuere VIII Augusti; prout Martyrologia Mss. indicare dicuntur. Liber de quindecim Sanctis urbis Panormitanæ auxiliatoribus Italice editus Panormi anno 1657, auctore Joanne Baptista de Franchis & Spinola Ordinis Prædicatorum, Sanctos eosdem exhibet, uno superaddito. In libello, cui titulus Ordo recitandi officium divinum, in quo agitur de festis, quæ generaliter in Hispania celebrantur, anno 1718 Matriti excuso, sub titulo Decanatus Tubelæ (Tutelæ) & ecclesiæ regni Navarræ a die XX Julii ad diem XXI transfertur festum S. Margaritæ Virg. & M. sub ritu dup. maj.

§. III. Reliquiæ sanctæ Martyris; a quibus ea potissimum invocetur; fama posthuma.

Rayssius in Hierogazophylacio Belgico plures sub nomine Sanctæ nostræ reliquias recenset: nam pag. 54 meminit calvariæ in Anderlacensi ecclesia collegiata prope Bruxellas; [Plures reliquiæ sub nomine Sanctæ hujus in Belgio:] pag. 160 in collegio Audomarensi Anglorum ponit os brachii; pag. 314 in cathedrali S. Mariæ ecclesia Tornacensi os grande; pag. 197 in cathedrali S. Donatiani, patroni Brugensium tutelaris, de scapula sine titulo virginis & martyris (de quibus sacris lipsanis cum titulo virginis agit etiam Sanderus in Flandria illustrata pag. 215.) Laudatus Rayssius pag. 212 scribit, in Epternacensi Benedictinorum monasterio asservari digitum; pag. 201 in cœnobio Floreffiensi juncturam; pag. 378 in S. Nicolai de Pratis Canonicorum regularium S. Augustini Tornaci insignem reliquiam; pag. 411 in Collegiata S. Petri ecclesia Duaci brachium; pag. 357 apud Brugenses sinistram manum & quidem integram divæ Margaritæ (an virginis & martyris?) liberalitate ac munificentia Margaritæ Flandriæ comitissæ, ejusdem conventus fundatricis, impetratam, adservari memorat; pag. 282 inter reliquias cœnobii Lætiensis in Hannonia recenset digitum & os ejusdem corporis.

[26] Consuli potest idem auctor pag. 42, 55, 82, [aliæ in Germania,] 93, 128, 215, 259, 261, 396, 402, 444, 455, 475; & noster Willot in compendio sui Martyrologii pag. 37. Sed an non nimis multa sunt ista sacra pignora, quam ut sint unius Sanctæ nostræ? præsertim cum ingens supersit copia eorum, quæ sub nomine S. Margaritæ alibi quoque coluntur? Gelenius de Coloniensis urbis magnitudine pag. 445 thesauro sacro ecclesiæ S. Joannis & Cordulæ apponit brachium dextrum S. Margaretæ virg. & mart.; quod carne, nervis, digitis, unguiculisque conspicuum venerabilioribus reliquiis urbis Ubiorum accensendum sit. Pag. 372 thesauro sacro ecclesiæ S. Pantaleonis annumerat digitum S. Margaretæ vir. & mart. Longum esset varios alios locos ex ipso producere, in quibus reliquias recenset. Opus de scriptoribus rerum episcopatus Bambergensis recentissime editum tomo 2, col. 420 notat item reliquias S. Margaretæ.

[27] De sacris exuviis ex Oriente in Galliam transvectis, post Saussayum ad diem XX hujus mensis, agit nuperus Legendista Gallus. [& in Gallia] Arturus a Monasterio in notis ad hunc diem XX tradit sequentia: Hujus etiam gloriosæ Virginis, Christi athletæ, delata in Gallias aliquot sacra pignora, cultum ejus in nonnullas regni Christianissimi ecclesias invexerunt. Maxime vero natalis ejus celebris est Lutetiæ Parisiorum in abbatiali ecclesia S. Germani Pratensis, ubi illius zona veneranda magno honore servatur atque honoratur non sine divinæ munificentiæ testificatione. Illic etiam anno MDCVIII regina, Maria Medicæa, uxor Henrici IV Gallorum regis, dedit imaginem S. Margaritæ argenteam, pulchram & magnam pondere 37 marcarum (videsis Breulium in Theatro antiquitatum Parisiensium lib. 2, pag. 317) in qua includitur mentum ejusdem Virginis. Adde parvum os, basi alterius Sanctæ nostræ statuæ inclusum, ex Historia prædictæ abbatiæ anno 1724 Gallice edita, pag. 315; quæ ad annum 1556 refert, zonam hanc die VI Septembris furto sublatam, ita tamen ut supermanserit parvum fragmenum; quod postmodum capsæ includi jussum est, & aptatum, prout visitur hodiedum.

[28] [Lutetiæ & alibi:] Redeamus ad Arturum: De capite illius portio habetur etiam Lutetiæ in monasterio Virginis S. Claræ de Ave Maria, & Sylvanecti in æde S. Reguli … pes quoque & ossicula quædam ejusdem in ecclesia cathedrali Trecensi. Tum consimiles asservantur reliquiæ in æde nostra S. Margaritæ prope Gisortium diœcesis Rothomagensis, apud Abbatisvillam diœcesis Ambianensis in ecclesiis parœcialibus, & aliis; quæ videri possunt apud supra memoratum Legendistam. De reliquiis sub nomine S. Margaretæ Aroasiam in Artesia delatis, meminimus jam pridem ad diem XIII Januarii pag. 834. Nunc in Italiam pergamus.

[29] [nec non in Italia.] Sanctuarium Romanum Caroli Bartholomæi Piazza pag. 230 testatur, asservari partem capitis ad S. Cæciliam, & unam costam ad S. Mariam Transtiberinam. Ad S. Bartholomæum de Ravegnana videri cranium, auctor est Masinius in Bononia perlustata. Brachium item S. Margaritæ Caprulæ attribuitur apud Ughellum Ital. sacr. tomo 5, col. 1407; caput S. Margaritæ virg. ponitur in Catana sacra Joannis Baptistæ de Grossis pag. 7. Sanctis, quarum exuviæ sacræ recensentur in sanctuario Tranensi, urbe regni Neapolitani in Apulia, tomo 1 Junii pag. 258 annumeratur nomen S. Margaretæ virg. & mart.; ut nihil dicam nomen S. Margaritæ notari inter Sanctos, quorum reliquiæ exstant in ecclesia Neapolitana SS. Apostolorum apud Caracciolum Neapolis sacræ pag. 167. Sunt qui velint corpus S. Margaritæ hodiernæ Antiochia transvectum fuisse ad montem Flasconis; sed cum ea res paucis absolvi non possit, opportunius alio loco post Acta de illa disseremus. Officia propria ecclesiæ Brundusiensis Romæ edita anno 1583 exhibent catalogum reliquiarum in ista ecclesia existentium; inter quas notatur caput S. Marinæ virg. & reliquiæ S. Margheritæ virg. Adde quod de ossibus S. Margaritæ virg. & mart. ponatur in Historia antiquitatis, nobilitatis, rerumque notabilium urbis Ticinensis, Italice collecta a Stephano Breventano, lib. 4, fol. 103; & lib 3, fol. 87 unum brachium sub nomine S. Margaritæ virginis.

[30] Præclaris plurimorum Sanctorum reliquiis (quarum Catalogum contexuimus tomo 11 Januarii pag. 612; [Lusitania, ac Hispania in monasterio Scorialensi;] quasque tum diximus anno 1587 Ulyssiponem allatas, ac anno sequenti in domum nostram professam solenni supplicatione translatas fuisse) annumerantur eæ, quæ sunt S. Margaritæ virg. & mart. Notabiles quoque Sanctæ nostræ reliquias Hispani sibi vendicant; de quibus in Lipsanologio seu Inventario Ms. reliquiarum regii Scorialensis monasterii traduntur ista, ex Hispanico versa: Item manus sinistra S. Marinæ cum parte brachii; quæ est Antiochena montis Sinai virgo & martyr, quam Latini Margaritam nominarunt. Sed ipsis incumbit hoc probare; quod facere neutiquam poterunt: nam Laurentius archiepiscopus & abbas sancti montis prædicti, qui istas sacras exuvias die XVIII Februarii anno 1599 ad Philippum III, Hispaniarum regem misit, uti liquet ex testimonio, super hisce reliquiis dato, fidem facit, prædictæ Sanctæ corpus totum & integrum in monte Sinai existere, nulla alia re deficiente præter tres dextræ manus digitos præ vetustate desideratos.

[31] Si itaque corpus istud totum & integrum, illic asservatum, [sed ultimæ sunt alterius Sanctæ.] exceptis tribus dictis digitis & manu sinistra cum parte brachii, sit S. Margaritæ hodiernæ, jam consequens est, omnes fere alias reliquias, sub nomine unius ejusdemque Sanctæ in tam multis locis publicæ venerationi expositas, non hujus sed alterius sacri compositi partes esse, & quatenus sub hodiernæ Margaritæ nomine honorantur, falsas. Quod quis ausit suspicari? Edisserant, amabo, sacri istius pignoris possessores, quando & quomodo illud Antiochia Pisidiæ in montem Sinai translatum sit; deinde an & qua fide de translatione ista constet. Non pugnat tamen, quin illud corpus sit alicujus Sanctæ sub vero & proprio vel arbitrario nomine S. Marinæ ibidem asservatum: cum enim tanta sit multitudo Sanctarum ejusdem nominis, quas vide ad XVII hujus a num. 280, & quas modo scimus; plures alias homonymas latere quid vetat, quas nescimus. Tria item ossa sub nomine Margaretæ virg. & Mart. quæ una cum pluribus aliis reliquiis dederunt Augustiniani Colonienses Philippo II, Hispaniarum regi, notantur in Inventario seu Lipsanologio Scorialensi prædicto, uti liquet ex testimonio sub traditione 7, num. 33, quod signatur anno 1593; & in eo dicitur, quod istas reliquias (excepto corpore S. Constantii, & capite ex sodalitio S. Mauritii) D. Theodorus Vomhirtz, eques auratus, dictus Bomderlascrone, Roma asportarit, & una cum sua uxore Sophia (prout ex scriptis authenticis, apud eos etiam tunc existentibus, constare ibidem dicitur) conventui isti anno 1200 donarit. Item ibidem notatur inter lipsana Scorialensis monasterii os parvum S. Margaritæ duobus digitis longum. Atque hæc de reliquiis plus satis.

[32] Recte observat Arturus in notis supra citatis, hanc sanctam Virginem præ ceteris virginibus sanctis parturientium advocatam, [S. Margarita parturientium patrona] tamquam matrem esse habitam. Exempla duo nobis suppeditat Historia laudata abbatiæ S. Germani Pratensis. Ad annum 1661 narrantur sequentia e Gallico hic reddita: Dies vigesima Julii memorabilis est per ceremoniam, quæ habita fuit in ecclesia abbatiæ. Regina (Maria Theresia Austriaca) tum temporis uterum ferens, suæ erga S. Margaritam pietatis ac devotionis signa dedit per oblationem, quam fecit, panis benedicti die ipsi sacro. Hunc offerre ipsamet non potuit, quia ad fontem Bellaqueum degebat; sed illud supplevit per tres ex eleemosynariis suis, qui oblaturi eum in ecclesia venerunt cum tubarum & tympanorum regiorum clangore … Die XVI Octobris sequentis P. Prior S. Germani jussus fuit a Rege reliquias S. Margaritæ deferre ad fontem Bellaqueum, ut reginæ, quæ eas rogabat, & partui erat vicina, devotioni fieret satis. Morem mox gessit Prior; at publicas ante suum discessum pro sua majestate præcepit indici preces, exposito venerabili Sacramento in omnibus suburbii ecclesiis; id quod duravit usque ad diem primam Novembris, quo Delphinum enixa est. Simile fere exemplum ibidem narratur ad annum 1682 de Delphini uxore.

[33] [pro felici partu invocatur.] Nec vero S. Margaritam in sola Gallia sub isto titulo invocari; sed ad alias quoque provincias ejusdem tutelam diffusius propagatam fuisse, conficitur ex Hieronymo Vida, episcopo Albanensi, ac laureato poeta, in hymno, quem in honorem Sanctæ non inculte panxit, ita canens:

Te matres facilem partus jam mensibus actis
Implorant, mediaque vocant in morte jacentes.
Ipsa faves, Lucina: tuo se munere lætæ
Incolumes testantur: adit tua protinus omnis
Hinc delubra chorus matrum; & tibi sacra quotannis
Dona ferunt, gnatasque docent, connubia nondum
Expertas, primis tua templa invisere ab annis,
Et votis venerari, & sacras dicere laudes.

Vult Petrus de Natalibus, Sanctam orasse ante suam mortem pro parturientibus; sed scimus hujusmodi narratiunculis parum fidei habendum; ut videsis inferius. Ecgrapha nostra Montisfalisci de Sanctæ martyrio, inducunt ipsam inter alia orantem, Succurre partu periclitantibus. Quæ omnia atque his similia, etsi speciose magis quam vere scripta, maxime tamen potuerunt conducere ad inchoandam, confirmandam & promovendam parturientium erga Sanctam matrum fiduciam. Atque hoc quidem erga parturientes Sanctæ patrocinium quamquam præcipua laudum pars est, quibus gloria ipsius posthuma commendetur, adjungi tamen his possunt sequentia.

[34] [Gloria posthuma ex scriptoribus] Hymnum in ejusdem Sanctæ honorem metro heroico illigavit Alphanus, primus archiepiscopus Salernitanus; qui exstat apud Ughellum tomo 2, inter varia poëmatia de aliis Sanctis ab eodem composita. Leo Allatius in Diatriba de Symeonum scriptis pag. 97 notat elogium in Sanctam Christi megalomartyrem Marinam, auctore Gregorio Cyprio patriarcha CPolitano, cum hoc exordio: Καὶ τὸν ἐκκλησίαν ἄρα ἧς Χριστὸς κεφαλὴ, παράδεισον κατανοοῦμεν. Ecclesiam enimvero, cujus caput est Christus, paradisum esse intelligimus. Elogium hoc habemus; de quo postea. De dicto Gregorio, qui floruit seculo 13, plura ex variis novissime collegit bibliographus quidam apostata tomo 3 Commentariorum de Scriptoribus ecclesiasticis a col. 556. Idem scriptor composuit elogium S. Georgii martyris, datum ad XXIII Aprilis, a pag. 123. Aliud in laudem ejusdem Sanctæ idem Allatius indicat pag. 88 sub nomine Theodori Metochitæ magni logothetæ, seculo 14 clari: cujus hoc sit exordium: Ἐμοῦ δὲ καὶ οὐρανὸς εἶναι δοκεῖ τὸ τῆς ἐκκλησίας στερέωμα, ἰδεῖν τε κάλλιστος. Mihi quidem cælum esse videtur ecclesiæ firmamentum, visuque pulcherrimum. Porro de isto auctore consuli potest Vossius de Historicis Græcis lib. 2, pag. 308.

[35] Vita S. Gertrudis abbatissæ, Ordinis S. Benedicti, quæ floruisse fertur versus finem seculi 13 (de qua Wion tomo 2 Ligni Vitæ, [& rebus gestis.] lib. 5, cap. 89, Menardus XII Novembris, & Bucelinus ad eumdem diem, nec non XVII ejusdem mensis) Vita, inquam ista e Latino Gallice Parisiis edita anno 1671, cap. 47 insignem revelationem isti abbatissæ exhibitam pandit; qua & S. Margaritæ gloria posthuma, & pia diei ipsi sacræ veneratio plurimum commendetur Eo lectorem remittimus; qui rem gestam præterea inveniet in libro de Sanctis auxiliatoribus Panormitanis supra indicato a pag. 260. Dionysius Cartusianus seculo 15 inter homilias de Sanctis, brevem sermonem composuit, in quo succincte delibat quædam de Actis ejus, addens in fine illud singulare, quod multas animas de purgatorii liberavit pœnis. Suum hic pariter meritissimo jure sibi locum vendicat jubilum cæleste de gloria nostræ Sanctæ virginis, inter alias S. Franciscæ Romanæ, eodem seculo 15 celeberrimæ, visiones die IX Martii pag. * 126 relatum; quod brevitatis causa huc non transcribo. Ad hæc Baptista Mantuanus Carmelita egregio carmine heroico ejusdem Sanctæ martyrium celebravit tomo 1, Parthenice 3. Ex laudati Vidæ epigrammate, hymno, de quo supra, subnexo, discimus, quod ecclesiam S. Margaritæ præ vetustate collapsam sua ipse cura magnifice restaurarit: id quod paucis insinuat, quando sic canit:

Margarita tuam, senium quam everterat, ædem
      Vida tibi e patrio marmore restituit.

Aliud alterius de Sancta epigramma a Baronio in notis indicatur.

§ IV. Sanctæ Martyris imagines; tempus martyrii; Acta Latina apocrypha.

Amplissimus dominus Thomas Luytens, anno 1637 mense Decembri creatus Lætiensium abbas (vide annotata ad calcem Vitæ venerabilis Ludovici Blosii, [Varia est S. Margaritam repræsentandi ratio;] die VII Januarii, pag. 456, & commentarium prævium ad Vitam S. Ettonis ep. & conf. ad X Julii, pag. 51) in litteris, quas ad Bollandum dedit Lætiis anno 1632, inter varias notitias de Sanctis, notat S. Margaretam in Belgio vulgo pingi cum dracone, vestitu regio: in Gallia vero & Artesia, habitu custodis ovium, passis crinibus, cum pedo pastorali, & ovibus circumpascentibus. Modus iste olim obtinuerit in Gallia, postea certe saltem ubique non obtinuit: nam in Historia Germano-Pratensi alias citata, ubi datur ectypum sacelli ejusdem Sanctæ ad pag. 270, exponitur ipsius statua plane diversa: Sancta quippe modesto ac virgineo habitu vestita, pede premit belluam, crucemque præfert sinistra, ac vacuam attollit dextram.

[37] In statua vero argentea minoris formæ, cujus ectypum datur ad pag. 314, [plerumque cum dracone aut simili bellua exprimi consuetam;] exhibetur Sancta modesto item habitu induta, junctisque manibus, atque oculis in cælum sublatis oranti similis, belluam calcans. In altera statua ibidem majoris formæ, oculos item in cælos erigit, junctisque simul manibus gestat crucem, ac pedibus belluam calcat; ad quos videtur poni vasculum aliquod, ollæ vel lebeti bullienti simile; juxta ea, quæ narrantur in Actis num. 37. Donum est eucharisticum Mariæ Mediceæ reginæ, quod anno 1608 ob felicem antea partum Ludovici XIII obtulit. Apud Hartmannum Schedel in sexta mundi ætate fol. 126 comparet cum corona in capite, passis capillis, manu dextra & sinistra oblongam transverse crucem gerens, dracone inter brachium Sanctæ dextrum se insinuante & collo tenus emicante. Aliam S. Marinæ imaginem in veteri tabella Græcanica expressam ex museo Canonicorum regularium S. Genovefæ Parisiensis exhibet Cangius Cpolis Christianæ lib. 4, pag. 149; repræsentatur autem longo ac modesto habitu, dextra crucem tenens, sinistræ vero palmam apertam exhibens; ac proinde tum ob istam crucem, tum quia cum duabus aliis Martyribus repræsentatur, nostram suspicamur Marinam hic intelligi: quamquam Cangius intellexerit eam, quæ in cœnobio monachorum accusata de adulterio, pœnitentiam egit; de qua nos die XVII hujus.

[38] [non vero apud Moscos: qua occasione quædam dicuntur de isto dracone.] In tabulis Sanctorum Moscoviticis figuratis apud nos tomo primo Maii, repræsentatur S. Marina sine dracone cum cruce in dextra manu, modesto & quasi monastico vestimento induta. Occasione famosi draconis S. Georgii die XXIII Aprilis, paragrapho 3 Commentarii prævii ad Acta ejusdem Sancti, obiter mentio facta est de dracone S. Margaritæ; quem si symbolice illi appingi intellexeris, quia multiplicia, sicut ibi tunc diximus, diaboli machinamenta virtute crucis superarit, rem pictam ex vero æstimaveris; sin physice, jam draco fiet commentum, ad aniles nænias relegandum; quemadmodum illum nobis in scenam producunt vulgaria Sanctæ Acta, graphica at ficta inductione seu hypotyposi ejusdem speciem externam exhibentia, tot ridiculis adjunctis vestitam, ut risum moveant. Alia aliis Sanctis symbola appinguntur, suum Sanctæ maneat nostræ, at modo conveniente non fabuloso expressum & intellectum. De his hactenus; nunc de tempore martyrii.

[39] [De epocha martyrii] Incertum prorsus & obscurum est tempus, quo S. Margarita martyrium subierit. Ad hoc hæsit Baronius, nihil sibi in hac materia satis probabile aut verisimile in promptu fuisse professus, quando ita conjectat in notis: Cum autem omnes tradant, hanc fuisse filiam Ædesii, idolorum sacerdotis, in mentem subiit ille Ædesius addictissimus idolorum cultui, rerum Christianarum hostis acerbissimus; de quo plura scribit Eunapius Sardianus in Vitis philosophorum, clarus seculo quinto, & memoratus apud Vossium in Historicis Græcis pag. 252, & Tillemontium Histor. Impp. tom. 2, pag. 133. Idem Baronius cum Ædesium istum anno 351 annumeret familiaribus Juliani, jam in hoc supposito martyrium, de quo quærimus, aptari posset seculo quarto aliquantulum adulto. At fac verum illud ac proprium patri Sanctæ nomen adhæsisse; (id quod propter exiguam Actorum fidem absque ulla temeritate negari posset) quo pacto si non evincat saltem probabiliter suadebit Baronius, hujusce illam & non alterius cujusdam Ædesii filiam exstitisse? Adde, quod pro Ædesio scribatur Theodosius in Actis, quæ leguntur apud Petrum de Natalibus, & Mombritium: nec non in pluribus nostris codicibus Mss., & apographis martyrii.

[40] [nihil certi.] Schedelius loco antea citato Martyrem nostram ponit proxime ante S. Blasium, sub Diocletiano, Maximiano, Licinio vel Juliano passum; vide III Februarii, pag. 332; Saussayus item Diocletianeæ persecutioni, Laherius noster in Menologio suo anno circiter 300 illam innectit. Præplacet Tillemontius, qui nihil satis obvii aut tuti nactus, ubi hic pedem figeret inoffensum, inter paucula, quæ de S. Margarita collegit, Monument. eccl. tomo 5, locum ei dedit sub titulo Sanctorum, qui floruerunt tribus primis seculis sub ignota epocha; ut videsis art. II, pag. 562. Sed non scio an vel ista ratio temporis adeo confusa satis tuto admitti queat ob incerta & suspecta Acta, de quibus jam dicemus.

[41] Sancta Acta præter pium drama nihil magnopere continent; [Acta apud Surium correcta, non sincera:] quod valde quidem antiquum sit oportet, si, ut referemus num. 47 ex Radulpho Tungrensi, apocryphis annumerata sint in canone Gelasii PP., qui vixit exeunte seculo quinto. Nihil certi resciri de eadem Sancta, notavit nuperus Legendista Gallus in tabula critica auctorum & Actorum hujus mensis pag. 18; non hic, quamquam alibi sæpe, rigidus plus æquo judex. Compendio martyrium apocryphum edidit Petrus de Natalibus lib. 6, cap. 130; sed pluribus id legitur apud Lipomanum ac Surium (e quo parvum compendium extraxit Haræus pag. 458) sub nomine Metaphrastis. Merito ibi conqueritur auctor adulteratum fuisse illud martyrium, veræ .. narrationi, tamquam puro frumento, a communi omnium inimico injectis zizaniis, illo, inquit, dæmone, qui illic fingitur fuisse in medio ejus certamine, & illius vocibus: adeo ut qui audiunt, attendentes quam sit ridicula & absurda dictio illius dæmoniaca, dubitent de ipso quoque martyrio egregiæ victricis Marinæ. Ideo nugas & fabulas .. abjiciens, ac veris mentem adhibens, brevem orationem, & quæ nihil superflui contineat, promittit. Verum tametsi juxta promissum plurimas sordes in eo expurgarit, non paucas tamen expurgandas reliquit. Nam quis purum a zizaniis ac paleis frumentum exspectare ausit ex horreo, lolio ac tribulis pessime coagmentato? præsertim cum non sciamus, certe non indicet auctor, ex qua penu deprompserit meliores istas herbas.

[42] Pejoris imo pessimæ notæ sunt Acta, quæ leguntur apud Mombritium tomo 2, [ea quæ habet Mombritius] a fol. 103 verso, cum hoc exordio: Post resurrectionem Domini nostri Jesu Christi, & gloriosæ tempus ascensionis ejus in cælum: in quibus præter ineptos ac ridiculos Sanctam inter & diabolum dialogos, alia plura absurda & falsa infarta sunt; quæ tamen (si Superis placet) sub larva oculati testis male jeriatus nugarum artifex lectoribus venditat tamquam vera. Audi inficeti blateronis ineptias: Ego, inquit, Tectinus (Theotimus) curavi agnoscere caute, quomodo beatissima Margarita contra dæmonem & tyrannum dimicavit, & scripsi omnia, quæ passu est. Præmissa hac ad conciliandam sibi auctoritatem suada, max adjungit: Omnes aures audite &c. Ut alia præteream, vide, quam belle partes suas agat fabulator apud S. Margaritam in carcere: Contimus (Theotimus) autem erat in carcere & nutrix ejus ministrantes ei panem & aquam; & aspiciebant per fenestram, & orationem ejus scribebant, & omnia, quæ eveniebant cum timore Dei notabant.

[43] Et ecce (scenam tanti gerronis hiatu dignam) subito de angulo carceris exivit draco horribilis, [pessimæ notæ sunt, uti patet ex fabuloso dracone,] totus variis coloribus deauratus. Capilli ejus & barba aurea: & videbantur dentes ejus ferrei: oculi ejus velut margaritæ splendebant, & de naribus ejus ignis & fumus exibat: lingua illius anhelabat: super collum ejus erat serpens: gladius candens in manu ejus videbatur: & fœtorem faciebat in carcere. Traxit se in medium carceris, & sibilabat fortiter: & factum est lumen in carcere ab igne, qui exibat de ore draconis. Et postquam orantem exhibuisset nugivendulus S. Margaritam (ecce tibi dignum patella operculum) draco ore aperto posuit os suum super caput ejus, & linguam suam porrexit super calcaneum ejus, & suspirans deglutivit eam in ventrem suum: sed crux Christi, quam sibi fecerat beata Margarita, crevit in ore draconis, & in duas partes eum divisit. Beata autem Margarita exivit de utero draconis, nullum dolorem in se habens. Et ecce ipsa hora aspexit in partem sinistram, & vidit alium diabolum sedentem, ut homo niger, habensque manus ad genua colligata. Sunt alia plura, quæ tædet referre.

[44] [absurditatibus] Vin’ specimen? Diabolus sic loquens inducitur: Salomon in vita sua conclusit nos in uno vase; sed post mortem ejus ignem mittebamus ex ipso vase, & venientes homines Babyloniæ putaverunt aurum invenire, & fregerunt ipsa vasa, & tunc nos laxati implevimus orbem terrarum. Alia rursum, ne longior sim, prætereo. Apocrypha Acta sapit Martyris oratio, qua sic rogat: Si quis legerit librum gestæ meæ, aut audierit passionem meam legendo, ex illa hora deleantur peccata eorum. Et quisquis lumen fecerit in basilica mea de suo labore, non imputetur peccatum illius ex illa hora. Quisquis fuerit in illa hora in judicio terribili, & memor fuerit nominis mei, libera eum de tormento. Adhuc peto, Domine,qui legerit aut qui tulerit, aut qui audierit eam legendo; ex illa hora non imputetur peccatum illius: quia caro & sanguis sumus, & semper peccamus. Adhuc peto, Domine, ut qui basilicam in nomine meo fecerit, & scripserit passionem meam; vel qui de suo labore comparaverit codicem passionis meæ, reple illum Spiritu sancto tuo, spiritu veritatis, & in domo illius non nascatur infans claudus, aut cæcus vel mutus, neque a spiritu temptetur; & si petierit de peccato suo, indulge ei Domine. Quænam hic umbra veritatis?

[45] [& falsitatibus, Sancta indignis.] Adde tonitrua & columbam cum Sancta colloquentem, quæ petitiones ejus impletum iri affirmat. Absurdissima est oratio, qua Martyr lictorem compellasse narratur in hæc verba: Frater, tolle nunc gladium tuum, & percute me. Ecce jam vici mundum. Ille dixit: Ego hoc non facio, nec interficio Sanctam virginem Dei. Deus autem tibi locutus est: propterea te interficere non possum. Beata Margarita respondit: Si hoc non feceris, non habebis partem in paradiso Dei mecum. Tunc quæstionarius cum timore & tremore attulit gladium suum, & in uno ictu percutiens amputavit caput beatæ Margaritæ, & amputavit, dicens: Domine, ne statuas hoc mihi in peccatum. Et tremens percussor cecidit cum percussorio suo ad dextram partem beatæ Margaritæ. Aniles fabulas tandem concludit narrator, ista subdens: Ego .. Tectinus tuli reliquias beatæ Margaritæ, & reposui eas in scrineo, quod feci de lapide cum odore suavitatis, & posui eas in Antiochia civitate in domo Sicliti * & Matronæ. Ego enim eram, qui ministrabam in carcere ei panem & aquam, & ego consideravi omne certamen, quod habuit contra impios bellatores, & omnes orationes ejus scripsi in libris cartaneis cum multa astutia, & transmisi omnibus Christianis eadem in veritate.

[46] Ejusdem aut similis furfuris sunt illa Acta; quæ notantur in codice nostro Ms. membranaceo, [Alia Mss. ejusdem aut similis notæ.] qui olim fuit D. Isaaci Vossii, & in variis aliis item Mss. nostris in pergameno. Aliorum plurium ecgraphorum, quæ ad manum sunt, eadem in substantia est scribendi ratio, videlicet Passionis ex Ms. membranaceo legendario Cardinalis Barberini, signato f 207; item Windbergensi ac Fuldensi; quæ collata sunt cum Ms. sancti Maximini Treviris; adde Ms. Aquicinctinum; reginæ Sueciæ num. 80, S. Gisleni in 4 corio rubro, Valcellense, & aliud denique ecgraphum, quod putatur exscriptum ex Ms. S. Bernardi apud Antverpiam. Pluribus etiam de causis displicet ecgraphum nostrum; quod acceptum notatur ex Mss. ecclesiæ Montisflasconensis cum hoc exordio: Divæ Margaritæ dies festus agitur: ubi ex voce divæ pro sanctæ proditur scripti juventus, uti infra observabimus. In Catalogo Ms., quem habemus, Vitarum ex codicibus antiquis monasterii Weingartensis in Suevia, notantur Acta cum hoc exordio: B. Margarita erat Theodosii filia, sed ex auctore coævo Theotimo rem æstima. In codice antiquo membranaceo Scorialensi, cui titulus Passiones multæ Mart., notatur hic titulus: Passio sanctae, ac beatissimæ virginis & martyris Christi Marinæ, quæ passa est in campo Limiæ, quæ est sub urbe Armeniæ Quid sibi vult campus Limiæ in Armenia; ubi in Actis ubique fit mentio Antiochiæ? In eodem titulo scribitur passa XV Kal. Augusti, & in fine dicitur passa XI Kal. Augusti. Sic porro incipit: In temporibus illis, dum post corporeum Salvatoris adventum. Varii ibidem dialogi, orationes prolixæ, Theotimus, longa draconis descriptio, Sancta ab eodem deglutita, crux in ventre draconis crescens; ipse draco in duas partes divisus; deinde varii Marinæ cum diabolo dialogi, cum Olibrio altercationes, longæque orationes.

[47] Ne vero severus nimium cuiquam hic videar ar judex, [Aliorum auctorum] juverit in medium producere aliorum de dictis Actis judicia, ac Baronii imprimis, qui in notis habet ista: Quod autem spectat ad Acta ipsius; hæc Radulphus Tungr. de observ. can. II “Passionem” (inquit) “beatæ Margaritæ vidi Romæ apud. Lateranum in canone beati Gelasii apocryphis adnumeratam” Hæc ipse: quæ vehementer miramur, cum nec in antiquis manuscriptis, quorum plurima suppetunt exemplaria e diversis, quæ Romæ extant bibliothecis, nec in his, qui typis excusi sunt codices, aliquid tale in decreto Gelasii potuerimus invenire. Non tamen imus inficias, in Actis ejus, quæ edidit Metaphrastes & recitat tomo 6, & Surius tomo 4, quæ etiam e Latinis codicibus accepta descripsit Mombritius tomo 2: quæ denique legimus in pluribus manuscriptis pervetustis codicibus, ut inter alios S. Mariæ ad Martyres. & S. Cæciliæ trans Tiberim: non, inquam, negamus, in eis nonnulla reperiri, quæ indigeant emendatione non levi. Adde quod, teste Gavanto supra, Pius V ademerit lectiones incertas de ejus martyrio, & mutarit orationem. In Breviario hodierno substitutam habes orationem de communi, & lectionem ex S. Ambrosio.

[48] [de Actis S. Margaritæ] Joannes Hessels a Lovanio in censura de quibusdam Sanctorum historiis, a Molano typis edita ad calcem sui Martyrologii primæ editionis, Passio, inquit cap. 7, S. Margaretæ, “Post passionem & resurrectionem Domini nostri Jesu Christi, & gloriosam ascensionem ejus” non placet eadem de causa qua displicet Passio Julianæ (de qua egerat cap. 2) quia diabolus a Margareta coactus dicit Salomonem inclusisse dæmones in novum vas, quo facto sunt relaxati Quod falsum est, & sapit magicam artem, per quam diabolus se fingit concludi. Item dicitur, ubicumque est liber Passionis ejus, quod non nascetur infans claudus, nec cæcus &c.; & quod quisquis librum emerit, Spiritu sancto replebitur. Nostri Majores tomo I Maii, pag. XXVI in Ephemeridibus Græco-Moscis jam pridem verbo indicarunt, quid de Actis S. Margaritæ seu Marinæ sentirent.

[49] [judicia.] Vitam, Post passionem & resurrectionem D. N. I. C. sub nomine Theotimi tamquam oculati testis, vidisse se asserit Tillemontius Monum. eccl. tom. 5, pag. 797 in notis; addens pulcras admodum res in ea contineri, sublimem esse stylum, magnificum & satis elegantem; omitti maximam partem prodigiorum ridiculorum, quæ sunt apud Surium; at apparitionem diaboli etiamnum ibi esse; quæque loqui inducitur Sancta, videri otiose potius composita & extracta ex S. Augustino de Civitate Dei, quam scripta sub illa persona, quæ palam loquitur coram judice; verbo, ne vel minimum in istis Actis, quæ auctor tamquam sincera vult obtrudere, notæ hujusmodi vestigium haberi. Viderit ea haud dubie Molanus: nam in notis hac die ad suum Martyrologium Usuardinum dicit, historiam revera apocrypham esse, quæ habetur sub titulo Theotimi, qui Sanctæ in carcere panem & aquam se ministrasse scribit, & omne certamen consideratie; quamquam idem Molanus ibi historiæ exordium non proferat. Paulus Æmilius Sanctorius Casertanus in libro peculiari de duodecim Virginibus & Martyribus, anno 1597 Romæ excuso, martyrium stylo eleganti & oratoriis phaleris compto vulgavit; in quo utinam plura, quam fecit, corrigenda notasset! Pseudochronographus Hispanos Acta hodiernæ Sanctæ insigni plagio ad suam Marinam ineptissime transtulisse, observavimus die XVIII hujus. Compendiolum Passionis habet noster Raderus parte I Viridarii; pag. 251. Eamdem contraxit noster item Laherius in suo Menologio; ubi quædam etiam notat contra Bivarium. Prætereo nostrum Petrum Ribadeneyram, & Alfonsum de Villegas, qui ultimus Theotimo (scribit ipse Theostito) plus tribuit, quam par est, quia non satis eum novit.

[Annotata]

* al Sincleticæ.

§ V. Acta Græca apocrypha; Latina, quæ hic dantur.

Tomo primo Maii in citatis Ephemeridibus Græco-Moscis pag. XXVI diximus, Acta S. Irenes fabulosa, etsi Græca habuerimus, [Acta Græca e bibliotheca Cæsarea non damus] non judicasse nos, inserenda operi nostro; idque nescio quo modo aliis etiam quibusdam insignibus & in Occidente non minus quam Oriente cultissimis virginibus ac martyribus contigisse, puta Barbara, Margaritæ seu Marinæ & Catharinæ. Quod tunc quamquam etiamnum præmaturum de Actis Sanctæ nostræ Græcis diximus, & nunc dicimus, eaque ab opere secludimus. Triplex itaque in promptu est Græcorum Actorum apographum. Ac unum quidem desumptum fuisse notatur ex cod. Ms. Chartaceo antiquo, eleganti & bonæ notæ in 4, ex bibliotheca Cæsarea (de quo videri potest Lambecius in Bibliotheca Vindobonensi lib. 8, pag. 71) partim a Janningo nostro, partim a nostro Baertio descriptum. Auctor est Gregorius Cyprius patriarcha CPolitanus; hoc exordio: Καὶ τὸν ἐκκλησίαν ἄρα, ἧς Χριστὸς κεφαλὴ, παράδεισον κατανοοῦμην; quod coincidit cum eo, quod superius num. 34 ex Allatio indicavimus.

[51] Acta ista jam Latina feceram; sed intellige causas, [quia scenica.] cur ea a prælo arceantur. Quid ab auctore seculi 13 exspectes præter verba & voces? Id prodit vel ab ipso orationis principio, quod verbosam inductionem continet; in fine autem longam ad Martyrem habet apostrophen, exemplis virorum in veteri Testamento celebrium, quos cum ea comparat, infartam: in decursu autem exponit desiderium martyrii, quo illa flagrabat, Diocletiani & Maximiani rabiem adversus Christianos, furorem Olibrii, Sanctæ cum eodem dialogismum; pœnarum contemptum &c.; graphicam item draconis hypotyposin, qui postquam devorasset Martyrem, disruptus sit; Sanctæ epinicion; dæmonem, crucem, columbam, similitudines, nova tormenta, aliorum ad Christum conversorum martyrium, ac demum Sanctam e vivis sublatam. Quæ tam argumentum vulgaris historiæ, quam fabulosas Græculorum scenas referunt.

[52] Alterum item Græcum exemplar habemus ex Ms. Vaticano 866, [Alia exemplaria prælo quoque indigna.] quod etiam in Latinum converteram, cum eodem exordio, quod apud Leonem Allatium in Diatriba de Symeonum scriptis pag. 123 profertur, τῆς ἀναστάσεως τοῦ κυρίου ἡμῶν Ῥησοῦ Χριστοῦ καὶ σωτῆρος, καὶ τῆς ἐνδόξου αὐτοῦ ἀναλήψεως, ubi idem auctor Metaphrasti illud abjudicat; at si non istius, alterius certe Græculi ingenium prodit, Theotimo, de quo supra, & hic plus semel partes suas agente, ut de fabuloso dracone, aliisque nugis non loquar. Quis enim patienter legat ista? Sancta vero conversa, & inveniens malleum ferreum, verberare victum a se diabolum cœpit, ac pede collo ejus immisso, verberabat malleo caput ipsius ac tergum. Tertium denique ad manum est apographum ex bibliotheca Medicæa, pluteo 9, cod. 33, hoc exordium præferens: Οὐδὲν οὕτως ἡδύνει καὶ καθιλαρύνει ψυχὴν ἁγαθὴν καὶ πιστήν. Nihil adeo dulcem & hilarem. reddit animam bonam & fidelem; estque illud martyrium, quod Latine Lipomanus ac Surius edidere. Nunc quænam Acta Latina præ aliis visum fuerit typis committere, paucis accipe: sed prius observari velimus ea, quæ sunt apud Lipomanum ac Surium, cum nostris quæ prælo destinamus, in substantia fere convenire.

[53] Habemus ea in ecgrapho nostro Rebdorffensi (cœnobium est canonicorum regularium S. Augustini in Bavaria, [Acta ex apographo Rebdorffensi hic dantur.] de quo Bruschtus inter monasteria Germaniæ fol. 102 verso.) Præfigitur ei prologus auctoris, de sua eorumdem correctione. Quonam autem tempore ille vixerit, nos latet: hoc unicum constat, videlivet ipsum non scripsisse ante tempora S. Gregorii PP. (intellige Magni) cum ibidem eum indicet. Nec explorati quidquam habemus de ipsius nomine vitæve professione. Monachum tamen vel religiosum exstitisse, inde argui posse videtur, quia inter alia, quæ præfatur, tradit ista: Humillimæ vestræ deprecationi, dilectissimi fratres, annuere non incongruum duxi. Porro ista Acta præ reliquis hic typis committere visum est, non quiæ omnino & undequaque bona & probata (ecquis enim de ullis Sanctæ nostræ Actis id speret?) sed quia minus mala & improbabilia; sive alia auctor præ oculis habuerit aliquanto melioris notæ, sive eadem ipsa vel aliqua ex illis, quæ diximus, a se ad exactiorem trutinam qualemqualem revocata. Utcumque se res habet; tolerabitiora sunt, quæ refert de apparitione draconis, quam ea, quæ habent Petrus de Natalibus, Mombritius, Lipomanus ac Surius, atque ecgrapha supra indicata. Ad hæc vel non invenit in exemplari suo, vel si invenerit, recte resecuit preces, vere suspectas & apocryphas, a Sancta jamjam moritura ad Deum fusas: quas videsis supra, nec non apud dictos auctores: quamquam Petrus de Natalibus brevissime eas memoret.

[54] [tamquam minus mala.] Adde, quod de fabuloso Theotimo, ineptisque Martyris cum dæmone dialogismis, supra ex Mombritio recensitis, altum taceat. Jam vero ut quædam etiam in illo ipso corrigenda notemus; nimius est ubique in verbosa ac prolixa dialogismorum ac precum identidem recurrentium sermocinatione, tanto magis de toto martyrii contextu meriturus, quanto magis in hoc genere sibi temperasset. Quod, quid est aliud, quam homiliam adornare, non vero puram & genuinam condere martyrii historiam? At demus ipsi hanc veniam. Alicubi etiam paucula superflua a nobis amputari, monebitur in annotatis. Nonnullæ item supplebuntur in apographo nostro lacunæ adminiculo alterius, quod habemus trascriptum ex antiquo codice Ms. S. Mariæ ad Martyres Romæ, ex tomo, prout adscribitur, quinto, fol. 356. At caret prologo. Illud ipsum haud dubie exemplar legerat Baronius, sicut ex ipso notabamus num. 47. Atque hæc quidem sunt, de quibus lectorem præmonere placuit. Ecce nunc Acta ex superiore laudato codice, ad hunc posteriorem emendata.

ACTA
Ex Ms. Rebdorffensi, ad Ms. S. Mariæ ad Martyres correcta. Auctore anonymo.

Margarita V. M. Antiochiæ (S.)

BHL Number: 5308


EX MS.

PROLOGUS.

Divinarum series Scripturarum tanto sapientum auribus delectabilior exstat, quanto per Grammaticæ lineam incedens salva veritate, [Præfatus auctor quædam Acta Sanctorum esse depravata,] mendacii fuco carente, quasi quidam purissimus amnis affluxerit. Humanitatis quippe est proprium, his devotis fidem accommodare sermonibus, quos constat non solum per veritatis incedere tramitem, sed etiam per eloquentiam oris inoffensis currere pedibus. Hinc etenim accidit, ut quædam egregiorum doctorum non infimi quorundam Sanctorum gesta depravata a per imperitiam translatorum corrigerent, atque de ignorantiæ tenebris elevata tanto facerent splendescere lumine, ut pristina vitiositate depulsa, vibrantem cunctis effunderent legentibus lucem.

[2] Beatus denique Ambrosius, cujus eloquium per sacrosanctam Ecclesiam potius divinitus insonat, [alia vero melioris notæ,] quam humanitus personat, beatæ virginis Agnetis b agalmata c tam luculento famine perornavit, ut etiam infidelium mentes ad fidem tantorum dictorum valeat provocare. Nec minor quoque fides accommodanda est melleis beati Papæ Gregorii dictionibus, quorum dulcedine ita textus beatæ Felicitatis & filiorum d est ejus illitus, ut ejus nectarea suavitate etiam fastidiosi perfrui delectentur. Horum autem validissimam auctoritatem, qui cælestis ædificli jure possent vocari columnæ, moderni etiam non improbabili tenore secuti sunt, cupientes videlicet herili gregi si non patulis phialis, angustis saltem cyathis propinare.

[3] His itaque validissimis obicibus undique circumseptus humillimæ vestræ deprecationi, [hæcc S. Margaritæ corrigere nititur.] dilectissimi fratres, annuere non incongruum duxi, vitamque ac passionem beatissimæ virginis Margaretæ non propriis sed divinis viribus innixus corrigere studui e. Nec sum veritus igniferis invidiæ facibus me fidenter ingerere; cum non diffitear terream ustionem quamlibet validissimam divino rore posse sine mora restingui, ac elingues infantulos, cum divinæ libuerit majestati, & posse fieri facundissimos.

ANNOTATA.

a De Actis Sanctorum corruptis pluries in opere nostro. Baronius ad an. 290, num. 35 producit Gelasii PP. circa ea animadversionem.

b Acta S. Agnetis habes 21 Januarii.

c De voce ἄγαλμα agit Hierolexicon Macri. Hic ἀγάλματα intellige splendidos lætosque Martyrum triumphos.

d Insigne S. Felicitatis elogium dedimus ex S. Gregorio Magno ad diem 10 hujus, a pag. 7.

e Utinam plura correxisset auctor, ac superfluam imprimis orationem ac dialogismorum verbositatem; quod supra monuimus.

CAPUT I.
Sancta ob fidei constantiam patri exosa, ad Olibrium præsidem defertur.

[5] Annorum a ab Incarnatione Domini salvatoris fere ducentorum nonaginta circulus volvebatur, [Sancta Dioclenani & Maximiani] quando Diocletianus, Dalmatæ scribæ filius b, dominatu crudelissimo Romani imperii retinebat habenas. Hic namque primo c anno imperii sui nefarium & impium virum sibi collegam in regno sociavit; Maximianum videlicet cognomento Herculeum. Qui uterque adversus Christianos vehementissima crudelitate sævire cœperunt; sed Diocletianus supra omnes imperatores in Christianam fidem atrocius exæstuans, in tantum desævit, ut per totam regni sui ditionem judices ac præsides ordinaret, quatenus ubicumque Christianos cognoscerent, ferro, igne, ac fame, vitam eorum cruciando necarent, ut Christianum nomen funditus ex terra deleret.

[5] [atrocissimæ persecutione audita,] Nono decimo quippe anno imperii sui ipse in Oriente d, Maximianus in Occidente vastare ecclesias, & penitus interficere Christianos non desinebant. Sed Dei omnipotentis judicio, secundo anno e persecutionis Diocletianus Nicomediæ, Maximianus apud Mediolanum imperii dignitatem deposuerunt. Attamen exorta semel crudelitatis persecutio usque ad septimum f annum Constantini, Helenæ filii, fervere non desiit, adeo ut oceani limbum transgrediens plurimos illic variis suppliciis interficeret. Eadem vero tempestate apud urbem Romuleam Marcellus tunc Apostolicus habebatur pontifex, qui & ipse martyrio coronatus est g.

[6] [Deum orat,] Per idem vero tempus quo talia gerebantur, beata Margareta quinto decimo ætatis anno audiens hujuscemodi atrocitatem contra Christianos ebullire, his verbis orationem ad Dominum fudit: Domine Jesu Christe Sanctorum virtus & vita, mœstorum consolator salusque miserorum; qui numquam deseris sperantes in te; conforta me parvulam in te, ut, si venerit tyrannica potestas, & me comprehenderit, & per cruenta tormentorum genera corpus meum dilaniaverit, non patiaris, Domine, famulam tuam deficere præ timore pœnarum, ne fidem gratiæ tuæ abnegem, & tuum sanctum nomen formidando relinquam.

[7] [ut se protegat.] Tu es enim, Domine, formator animarum & corporum: tu nosti humanam fragilitatem. Memento, quæso, quia terra, & pulvis sumus: nam pater meus & genitrix mea, qui me exhortari debuerant, ut tuis obedirem mandatis; ecce, decipere me nituntur; quia non veneror culturam falsorum deorum. Sed quoniam, Domine, salvator meus fidelissime, credo, quod tu me assumere digneris, ideo non timebo, quid faciat mihi homo.

[8] Hæc denique Virgo erat filia cujusdam viri, nomine nominati Ædesii, [Patri ob fidei constantiam exosa] admodum potentissimi, qui etiam sacerdos erat templorum, & primæ potestatis ordinem videbatur tenere. Hic ita * filiam suam valde diligens, dedit eam nutriendam procul a civitate sua scilicet Antiochia h. Mortua vero genitrice beatæ Margaretæ, cum experimento cognovisset pater ejus Ædesius, eam esse omni modo Christianam; & nullatenus a sancto proposito sequestrare valeret, crudeliter exardescens, omnemque amaritudinem furoris contra puellam exacuens, non poterat illam saltem oculis aspicere. Insuper abominatus est eam ac repulit. Sed Dominus omnipotens, qui numquam deserit sperantes in se, consolari eam solita pietate dignatus est, & in tantum illam amabilem fecit suæ nutrici, ut quasi uterinam filiam eam diligeret. Nam & ipsa Christiana erat, & christianis operibus tenebatur.

[9] [suæ nutricit oves pascit.] Inter cetera enim virtutum magnalia, quæ illi divina gratia contulerat, adeo se Virgo Domini sanctæ humilitati subdiderat, ut de nobilitatis genere nullam haberet jactantiam. Et quoniam pater suus eam exhorrens procul ejecerat, ita in omnibus suæ famulabatur nutrici, atque magistræ; ut etiam illius oviculas custodiret, & ad pascendum cum ceteris puellis educere non dedignaretur. Pascebat autem eas cum omni humilitate, & mansuetudine: sicut illa quondam Rachel, mater patriarchæ Joseph, puella humilis & decora, patris sui oves humiliter custodiebat. Interea quidam præfectus, nomine Olibrius, crudelitate & impietate tumidus, veniebat de Asia, in Antiochiam propter persecutionem Christianorum. Qui cum iter ageret, contigit, ut videret beatam Margaretam deambulantem in pastu ovium cum ceteris puellis coætaneis suis.

[10] Hæc igitur inter omnes incredibili pulchritudine speciosa videbatur. [Ejus amore exardescit Olibrius; ad quem perducta,] Quamobrem concupiscentia superatus præses jussit ministris suis, dicens: Ite quantocius & diligenter inquirite puellam illam. Si libera est, amantissime eam in conjugio sociabo: si autem servitutis conditione retinetur annexa, dignum pretium pro ea tribuam; & erit in concubinali jure sociata. Illi autem celerius euntes, suique domini jussionem facientes, comprehenderunt illam; cursuque concito reversi, perduxerunt ad præsidem.

[11] Cum autem duceretur beata Virgo ab impiis, [suæque fragilitatis memor, ex pœnurum metu aliis illatarum] terrore & timore contrita, utpote femineæ fragilitatis non immemor; vehementissime formidare cœpit; maximeque propter atrocitatem, & incendia pœnarum, quæ tunc crudeliter ab impiis ingerebantur. Inimicus enim Christiani nominis diabolus tales pœnas talesque cruciatus per suos satellites adversus Dei famulos exquisierat, ut non corpus, quod facile erat occidere, sed animi vigorem decipiendo vinceret: sicut B. Hieronymus in Vita sancti Pauli eremitæ plenissime refert i. Unde plurimi elegerunt in montibus & speluncis arctissimam vitam cum bestiis ducere, quam paganorum manibus comprehendi; metuentes per omnia, ne forte acerrimis tormentorum generibus cederent, & a culmine sanctæ fidei compulsi caderent.

[12] Istiusmodi tormentorum pœnas virgo Christi Margareta pertimescens, [ac sibi imminentium, Dei opem implorat,] jam inter manus impiorum posita, oculis ad cælum erectis, regem omnium seculorum deprecabatur, dicens: Miserere, Domine, miserere famulæ tuæ: subveni, succurre mihi in hac tribulatione: da fortitudinem, da tolerantiam ad superandos aculeos pœnarum, ut videant qui tollere a tua pietate festinant, & confundantur. Ne me permittas, Domine, a tua sancta religione sequestrari; sed resiste adversario mihi vehementer infenso; ut anima mea, te opitulante, ab his cruentis bestiis sine crimine liberetur, & pudor virginitatis meæ, quem tibi Domino consecravi, illibatus permeneat. Quamobrem, Domine Deus, mitte nunc sanctum angelum tuum, qui custodiat, protegat atque defendat corpus meum & animam meam, ut te laudem, te glorificem: quia tu es benedictus in secula seculorum.

[13] Et cum hæc & his similia beatissima Virgo ex suo ore proferret; [præsecto deinde sistitur.] pervenerunt cum ea milites ad præfectum; statimque præsentati dixerunt: Domine, magnificentia vestræ dignitatis non potest transgredi culturam deorum, atque imperatorum decreta, quæ non solum Romana nobilitas, sed etiam mundus ubique custodit. Puella siquidem, quam nobis præcepisti inquirere, utrum ancilla, an libera sit; Christianam se esse profitetur; & omnino extraneam a cultura sacrorum deorum; illumque Jesum colere se testatur, quem Judæi olim crucifixerunt. Hanc cum apprehendissemus, & lenioribus & asperrimis verbis flectere studuimus; sed nulla promissione dignitatis, nulloque timore pœnarum animum ejus emollire potuimus. Verumtamen ut vestra industria liquidius hæc indagare possit, vestro examini præsentetur.

ANNOTATA.

a Ita Ms. S. Mariæ ad Martyres. Anno male in Rebdorffensi.

b Eutropius in Breviario Romanæ historiæ lib. 9, cap. 13 scribit, Diocletianum a plerisque scribæ filium, a nonnullis Anulini senatoris liberrinum fuisse creditum. Vide etiam Baronium ad finem anni 285.

c Non primo anno imperii sui, videlicet 284, sed 286 id fecisse, notatur apud Tillemontium historiæ Imperatorum tomo 4, pag. 7, probaturque ibidem in notis pag 597.

d Mendosissime habet ecgraphum nostrum S. Mariæ ad Martyres: Ipso moriente.

e Contigisse illud anno 305, Kalendis Maii ex Lactantio contra alios probat Tillemontius loco citato, nota 20.

f Constantinus imperator salutatur 306, die 25 Julii: cessavit persecutio 312 versus mensem Novembrem.

g Martyrio coronatur anno 304, 26 Aprilis. Vide ibidem apud nos tempus sedis.

h Additur hic in ecgrapho S. Mariæ ad Martyres fere stadia quindecim. Digressionem utriusque nostri ecgraphi de differentia Antiochiam Pisidiæ inter & Antiochiam Syriæ, resecui tamquam superfluam.

i Vide caput primum istius Vitæ apud nos ad diem 10 Januarii, pag. 604.

* al. itaque

CAPUT II.
Martyr carceri includitur; deinde in publicum producitur coram præside; cujus blanditias & minas spernit.

[14] Quibus auditis, nequissimus judex admodum contristatus, jussit eam suo conspectui velocius præsentari. [Sancta interrogatur a præfecto;] Quæ cum præsentata fuisset, ita eam alloqui cœpit: O puella, omni deposita formidine narra mihi genus tuum, & utrum ancilla, an libera fueris, manifestius pande. Ad quem sacratissima Virgo respondit: Mea quidem progenies omnibus in hac urbe notissima est, nec adeo de infimo & ignobili genere sum, ut mea possit latere origo. Quod enim me de libertate interrogas, scias per omnia, quia nullius servituti obnoxia sum. Famulam autem me domini mei Jesu Christi, ore & corde profiteor, quem ipsa tenera ætate adoravi & colui, & semper colere non cessabo.

[15] [in carcere siti & inedia condemnatur: sed visitur ab angelo.] Cui præfectus: Quo, inquit, nomine nuncuparis? Margareta respondit: Apud homines Margareta vocor: [quod autem illustrius est, ex fonte sacri baptismatis Christiana vocor.] a Hæc ubi dicta sunt, præses nimio furore accensus, Dei famulam in tenebroso concludi carcere præcepit, & omne humanitatis solatium cibi & potus ab ea prorsus excludi mandavit, quatenus omni auxilio destituta & carceralibus tenebris macerata facilius plecteretur ad ejus voluntatem. Illa autem angelica visitatione consolata, & cælestis luminis illustratione clarificata, constantissime in Christi confessione perseverabat, & cuncta, quæ sibi ad pœnam illata fuerant, pro nihilo reputabat.

[16] Cum autem videret præfectus, quod nullis blandimentis, [Conventum publicum indicit præfectus,] nullisque terroribus eam posset a Christi intentione revocare, cœptum iter arripiens, profectus est Antiochiam, ibique ad se convocans universæ urbis nobilitatem, & omnes qui sapientes esse videbantur, consilio inito cum eis, qualiter beatam Margaretam studiosa argumentatione, non occidendo perderet, sed terrificando vinceret. Inde diu multumque pertractanti, tandem visum est ei, ut in conventu populorum publica examinatione discuteretur; dicendo: Forsitan turpitudinis confusione & populorum aspectibus inclinata, citius mentem a proposito revocabit; & quam carceralis penuria famisque inedia non humiliavit, populositas superabit. Hæc denique statuens, secunda die postquam urbem ingressus est, jussit sibi præfectus tribunal permagnificum præparari, & ad spectaculum sanctæ Virginis, universæ civitatis multitudinem convocari.

[17] Quibus convenientibus, fit conventus utriusque sexus copiosior. [coram quo Sanctam blande affatur:] Dehinc præfectus, honoris excellentia sublimatus, cum in solio resideret, illico præcepit Christi fidei cultricem in conspectu omnium deferri. Quæ cum præsentata fuisset, cœpit eam blanda locutione primum suadere dicens: Videmus te, o puella, per viam perditionis incedere. Videmus tuam mentem quibusdam erroribus implicatam, nostrisque monitis pertinaciter resistentem; sed quia te perdere nolumus, imo potius summo conamine liberate satagimus, hortamur, ut omni remota excusatione, omnique relicto errore, per viam salutis, quam tibi ostendimus, incedas, quo possis & nostram consequi gratiam, & tormentorum pœnas evadere. Certe quia de tuo interitu admodum afflicti sumus, idcirco tibi hactenus inducias dedimus, & non te celerius trucidari fecimus. Inveniat ergo animus tuus consilium saluberrimum, ut salutem percipias, & non metuenda pœnarum genera atrociter suscipias. Ecce apposita est tibi vita & mors; gaudium & supplicium; ad quod vis, porrige manum: elige quod tibi melius videtur.

[18] Cui Domini Virgo respondit: Consilium salutis & gaudium jam Deo favente veraciter inveni, [sed repulsam passus, durius ipsam increpitat,] & in arce pectoris mei firma stabilitate collocavi, scilicet ut Dominum Jesum Christum, quem certa glorifico fiducia, adorem, magnificem & ex totis præcordiis colere numquam desistam. Verumtamen non tibi ex hoc sit amplius laborandum, neque incertus fatigeris; quia nulla potestas, nulla umquam atrocitas talem tantumque thesaurum de corde meo evellere potest. Tunc Olibrius dixit: Ex quo mihi loqui cœpisti, cum pertinacia & superbia mentis responsionem pertulisti *, & quantum te exhortari conati sumus per dulcia verba, tantum te asperrimam adversus nostram cognovimus clementiam.

[19] [quasi ea corrigi non possit: sed hoc ipsa refellit;] Unde non incongrue conjicere possumus, quia non a temetipsa, sed alterius cujusdam suasione ista prosequi non vereris. Nescio enim quis imperitus hujuscemodi te fabulationibus irretivit. Et inde est, quod ad cor tuum redire nescis: & has responsiones nobis meditatas attulisti: nam & ipsa ætas, quod dico perspicue demonstrat: quia hoc a te proferre nescieras. Sed quis hic sit, omni remota argumentatione, edissere quantocius. Ad hæc beata Margareta respondit: Quid me seductam & fatuis meditationibus perdoctam asseris: si libenter audis, citius dignoscere poteris, si tamen Christo credideris. Cui judex ait: Et patienter audio, & quid sit, patienter cognoscere cupio.

[20] [affirmans se edoctam a Spiritu sancto:] Sancta Margareta respondit: Ne mireris, o judex, quod tibi mea parvitas rationem ponere novit: hoc non humanum est argumentum. Audi ergo, & sapienter adverte. Qui Domino Jesu Christo fideliter servit, non indiget seculari magisterio, ut quærat, quid loqui, quidve debeat respondere. Ipse nimirum in sua virtute confidentibus promittere dignatus est dicens: Cum seculi potestatibus traditi fueritis propter nomen meum, & steteritis ante reges & præsides; nolite cogitare, quid loqui, vel qualiter debeatis respondere. Spiritus sanctus pro vobis digna loquitur. Ergo si hoc ita est; immo quia ita est, non meditando, sed credendo docta sum. Credendo magistrum inveni. Credendo nempre nostræ fidei traditionem ponere scimus, & vestris tartareis suasionibus reluctari.

[21] [id quod præses infirmare conatur,] Tunc præses ait: Putabamus te aliquid verisimile intimare, sed impudentissimum astruis mendacium. Et nos quidem audivimus, quod talis sit seductio Christi, ut quem semel sua doctrina implicaverit, nulla umquam assertio, nulla violentia dissolvere possit. Ergo juxta tuam pertinaciam, quod dudum auditu percepimus, nunc experimento cognoscimus. Talis quippe magister non doceat animam meam: talis quippe doctrina procul sit a me, quæ potestatem principum contemnere facit, jocundissima gaudia perdere, & tribulationem invenire perpetuam. Sed quoniam ignoras, o Virgo, quanta sit indignatio imperatorum contra christianorum fidem, idcirco, quod tibi rectum videtur & sanctum quasi secura te retinere profiteris.

[22] [addens minas,] Quod si consilium nostræ exhortationis audire volueris, perspicue videbis, quemadmodum mortem effugias, & vitam invenias. Non te fallat vana spes, non falsa deceptio. Scias verissime, quia invictissimi imperatores ideo me judicem constituerunt hic, ut omnes Christicolas, qui sacratissimos deos non adoraverint, per varia tormenta sine ulla miseratione dilaniem, ac dilaniatos amarissimæ morti tradam. Et quia hæc imperialibus decretis sancita sunt, consule tibi modo, dum tempus habes, & a nostra clementia tuæ pusillitati facultas indulta est, ne forte postmodum quæras & non invenias, quando nostram indignationem circa tuam duritiam sentire cœperis. Non te seducat inanis tallacia, quod de manu potestatis meæ quodammodo effugere possis, aut qualiscumque violenta potestas valeat eripere te. Si hoc cogitasti, oblivioni trade, & tandem reversa ad cor tuum, quod jubemus, celerius adimplere satage, quatenus statuta die deorum majestatem una nobiscum adores: alioquin per varia tormenta spiritum exhalabis.

[23] Beata Margareta respondit: Quid mihi pœnas minaris, [quas contemuit Martyr.] impie judex? Quare Christianam religionem terrificando despicis, & gloriaris, quod de manu tua non sit qui eri piat. Si Dominus meus Jesus Christus solummodo homo esset, sicut tu insipiens opinaris, & non veracissime esset Deus & homo, & rex cæli & terræ, poterant mihi minæ tuæ inferre pavorem, ut tuis jussionibus parerem, & simulacra muta adorarem: sed quia in cælis habitat, & humilia respicit, atque secundum prophetam: Cælum illi sedes, terra autem scabellum pedum ejus: tantæque potestatis est, ut, si vellet, juberet te vivum sic tartara tuosque sequaces vorare, [Unde per omnia stultissimum esse probatur, talem tantumque Dominum relinquere] b & idolis vanis colla flectere & gloriam dare. Ergo judex hac re non oportet te ambiguum esse. Indubitanter accipe, quod dico: quia nec imperatorum decreta custodio, nec minas tuas metuendo pavesco, neque falsis diis honorificentiam exhibeo. Occide, reseca, incende, bestiarum dentibus trade: interficere quidem potes, separare a caritate Christi nullatenus valebis.

ANNOTATA.

a Uncis [ ] inclusa, hic; in ecgrapho S. Mariæ ad Martyres non habentur.

b Legit apographum ex Ms. S. Mariæ ad Martyres ea, quæ uncis inclusa hic sunt.

* al. protulisti.

CAPUT III.
Cruciatus; orationes ad Deum; diaboli machinæ.

Audiens hæc præses suribundus, jussit eam a capite suspendi, & virgis crudeliter cædi. [Virgis crudelissime cæditur,] Apparitores autem nefaria jussa complentes ita tenerrimum ac sanctissimum corpus ejus verberabant, ut sanguis ejus veluti fons inundaret super terram. Hanc denique immanissimam crudelitatem multi viri ac mulieres ex circumstantibus aspicientes, in fletum amaritudinis dolorisque gemitum conversi, voce consolatoria dicebant ad beatam Martyrem: O speciosa Virgo! valde dolemus nimiumque angustiamur de cruciatu, quem in tuis inembris videmus, summoque conamine te liberare optaremus, sed non valemus: consilium autem tibi dabimus, & quomodo possis evadere non negamus. Iste nam tyrannus, ut ipsa conspicis, a turore iræ suæ non desinit, sed semel iratus perdere festinat de terra memoriam tuam.

[25] [movetque ad commiserationem gentiles, quorum verbis ac lacrymis ipsa non sectitur.] Tu autem, o Virgo, secundum sapientiam tuam, tandem aliquando parce animæ tuæ: miserere corpusculo tuo, & acquiesce saltem modicum sermonibus ejus. Forsitan miseratione placatus non te perducet in laqueum mortis. Quibus sancta Virgo dicebat: Cessate, o viri clarissimi, obsecro; recedite, o nobiles mulieres, & nolite plorando disrumpere sensum meum: quoniam secundum Apostolum: Corrumpunt bonos mores colloquia mala. Parco autem vobis, quoniam humaniter hoc facitis, & in tenebris ambulantes lumen verum non cernitis. Si enim lumen veritatis cognitum haberetis, non solum me de via recta abstrahere formidaretis, verum etiam vosmetipsos ultroneos mecum pro Christi nomine traderetis ad pœnam.

[26] [Suspenditur in equuleo, ungulis laniatur:] Tunc indignatus præses jussit Christi Martyrem in eculeo suspendi atque sacratissimos ejus artus acutissimis angulis laniare Carnifices autem tyrannica justa complentes, cum acerrime sancta membra laniarent pervenerunt usque ad secreta ventris, & patefactis visceribus effusoque cruore, cunctis astantibus crudelissimum videbatur, adeo ut etiam ipse nefandissimus arbiter, & qui aderant, averterent species * suas, & exhorrerent istiusmodi videre cruciatus. Sancta autem cælesti juvamine roborata, has tormentorum pœnas pro nihilo ducebat: cujus robustissimam constantiam plurimi admirantes dicebant: Ecce tenerrima ac delicata puella cruentos agones patienter sustinent, quos etiam robustissimi viri cernere formidarent.

[27] [ad flammas condemnatur:] Sed paganissimi homines & a Deo prorsus alienati, unde ad misericordiam flecti debuerant, inde ad homicidii atrocitatem veherunt: nam videntes quod Virgo Domini ungularum lacerationes & virgarum vulnera derideret, excogitaverunt graviora supplicia, quibus eam aut superare possent, aut certe ferocissimæ morti traderent. Tunc eam in crastinum flammarum incendiis concremare decreverunt. Et hæc statuentes, jusserunt illam carceralibus tenebris iterum mancipari. Sanctissima igitur Virgo dum carcerem fuisset ingressa, erectis manibus ad Dominum preces effundens, orabat:

[28] [orat in carcere:] Domine Deus, rex cæli & terræ, creator visibilium & invisibilium, æternæ vitæ largitor, atque mœrentium consolator, fac me in confessione tui sancti nominis viriliter permanere, ut quia te adjuvante confidentissime pugnare cœpi, te adjuvante victoriam consequi merear, ne quando insultent in me, qui adversantur inique, mihi dicentes: Ubi est Deus ejus, in quo contidebat? Lumen autem, quod cæca mihi carceris obscuritas abstulit, angelus tuæ lucis adveniens restauret, omniaque antiqui hostis phantasmata dextera tuæ potentiæ procul abjiciat. Scimus enim, Domine, misericordiam tuam in tentationibus affuturam.

[29] [diabolum sub specie draconis apparentem precibus fugat;] Hæc & his similia B. Margareta dum mundi Salvatorem laudans exoraret, ecce, caput nequitiæ cum mille nocendi artibus, variis machinationibus atque phantasticis præstigiis illam terrificare aggressus est. Quippe in draconis specie apparens, se in diversas formas transtulit, atque ex ore simul & naribus ignem teterrimum evomens, Dei famulam vorare nitebatur. Sancta autem Virgo istiusmodi phantasmata cernens, ad solitæ orationis arma cucurrit, signumque sanctæ crucis contra hostem depingens, his verbis auxilium deposcebat. Domine Jesu Christe, tuorum militum propugnator, qui superbiam diaboli per crucis victoriam humiliasti; exurge in adjutorium mihi. Dic animæ meæ; Salus tua ego sum. Tu enim dixisti: Super aspidem & basiliscum ambulabis, & conculcabis leonem & draconem. Ad hanc igitur vocem antiquus coluber confusus recessit, nihilque mali contra Virginem exercere valuit.

[30] Mox autem B. Margareta de cælesti præsidio exultans, [cujus machinas novas contemnit;] salvatori omnium Deo gratias persolvere non desinebat. Sed Christiani nominis inimicus diabolus, condolens amarissime, quod a femina fuisset devictus, non veritus est alias opponere terrificationes Namque habitu calcaneo tenus criniti hominis apparens, horribilemque se præserens vultu, nova fraude terrorem ingerere conabatur. Quæ cum beata cerneret Virgo: Agnosco, inquit, satana insidias vestras, agnosco laqueum vestræ calliditatis. Cur mihi terrorem incutere conamini? Si me propterea contemnitis, quia pusilla sum, magnum dominum habeo adjutorem magnumque auxiliatorem.

[31] Ipse est utique meus Dominus, qui vestram ferocissimam potestatem ad nihilum redegit, [ipsumque abigit.] vestram jactantiam humiliavit, & cum mundi terminus adveherit, te tuosque collegas in sempiternam projiciet gehennam, ubi semper ardebitis. Ergo quia ita est, in illius sancto nomine præcipio tibi, pessime dæmon; ut hinc procul abscedas, & ad me ulterius accedere non præsumas. Mox spiritus nequam divina coactus potentia, Faciam, inquit, quod præcepisti: quoniam superni regis esse famula comprobaris. Siquidem, te orante, illius majestas omnes nostras confregit insidias, nihilque adversus te jam nostra versutia prævalere potest. Hæc & multa horum similia dæmon referens de conspectu ejus evanuit.

[Annotata]

* al. facies.

CAPUT IV.
Iteratæ de tyranno victoriæ; aliorum ad Christum conversio; Sanctæ martyrium.

[32] His ita gestis, cælestis advenit visitatio, quæ Christi Virginem lætificavit: quippe instar solis in eodem carcere divina lux emicans, [Sancta recreatur apparitione cælesti,] horridum fœtorem, quem spiritus nequam asperserat, effugavit, ac deinde in ejusmodi claritate signum salutiferæ crucis effulsit, & super eamdem crucem columba nive candidior residere visa est. Statimque vox ad eam facta est, dicens: Gaude fidelissima Virgo, exulta martyr gloriosa: quoniam per multa certamina falsorum deorum cæremonias contempsisti, & Christi nominis gloriam audacius prædicasti; ecce per martyrium tuum ad gaudia pertinges æterna, ubi cum angelis & cum Sanctis omnibus in perpetuum lætaberis.

[33] [eaque contra novos tyranni insultus roboratur;] Et hac ergo visitatione sancta Virgo magis magisque roborata est, & ita animus ejus ad passionem confortatus est, ut omnia tormentorum genera pro nihilo duceret. Mane autem facto, iniquitatis arbiter, non immemor crudelitatis malignæ, quam contra Dei Famulam excogitaverat, de squalore fœdissimo carceris eam abstrahens, in conspectu populi ante suum tribunal astare præcepit. Quæ cum læta facie & quasi nihil mali perpessa esse videretur, furiis exagitatus, his verbis ejus constantiam frangere cœpit: O impudentissima omnium feminarum, & inimicissima animæ tuæ & corporis tui! quare cor tuum more bestiarum obdurasti, & circa salutem tuam nihil tractasti?

[34] [pluribus verbis constantiam Martyris labefactare conantis:] Ecce facta es ferro durior, adamante robustior, omnes cruciatus pro nihilo reputas, principum decreta respuis, sacrisque numinibus debitum honorem exhibere contemnis. Scimus & nos dignam tibi adhibere medicinam, tuisque artibus fomenta aptissima. Sed quid te per multa ducimus? Per salutem invictissimorum regum, & deorum magnificentiam, quia nisi continuo ore profitearis diis immortalibus tumida flectere colla, & sacra afferre libamina, ignivoma adustione ferream tuam excutiam animam, & si tantus tibi est amor Christum colere, ut flammarum incendia parvi pendas, evidentissime probabimus. Sed festina infelix subvenire annimæ tuæ, antequam te incendia præparata concrement & flammarum ardor exurat.

[35] [sed contemnitur a Martyre:] His auditis, sancta Martyr superbissimum tyrannum ita affata est: Quare anxiaris, o judex, & mihi stimulos ignium inferre minaris? Minas tuas non timemus, & supplicia tua nullo modo formidamus, quoniam quidem consideranti præmiorum magnitudinem contemptibilis efficitur omnis cruciatus: Quoniam non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis. Propterea a Domino meo Jesu Christo non ignis, non gladius, non mortis articulum * me aliquando separare poterit. Tantum, quod facturus es, jam amplius ne differas; quoniam te tuosque pariter deos contemnimus, & solum Dominum Christum adorare & glorificare non cessabo.

[36] [ignitis postea lampadidus cruciatur, tyranno ipse insultante, sed frustra.] Hæc illa loquente, crudelitatis judex ampliori exæstuans ira, jussit eam denudato corpore a terra suspendi: dehinc ignitis lampadibus triumphalia ejus membra cremari præcepit, deridensque illam, dicebat: Margareta gaude & lætare in Christo, quem tunullo pacto negare asseris. Hanc quippe requiem, hoc tibi gaudium ipse acquisivit. Quapropter, si potest, subveniat tibi, & ab isto incendio eripiat te. Porro si adhuc nostræ jussioni parere volueris, & tibi infelicissimæ succurrere festinaveris, tot & tanta deliciarum commoda proferemus, ut omnia tormenta, quæ perpessa es, oblivioni tradas. Sancta Margareta respondit: Gratularis de momentanea combustione; & tu non attendis sempiternæ. Hæc est gloria Christianorum, per quam venitur ad gaudium, quod numquam finitur. Hæc enim jugiter optavi, & in desiderio habui. Iste quidem ignis artus meos ad modicum comburit, te autem utpote paganissimum perpetua cruciabunt incendia. Ille utique cæli terræque Dominus, qui quoniam tres pueros de camino ignis ardentis eripuit, ipse mihi famulæ suæ refrigerium præstat, ut ignis iste non dominetur mihi, quatenus tua devicta pertinacia merear cum illis hymnum gloriæ decantare.

[37] Et cum hæc dixisset, elevatis ad cælum oculis ita precabatur: [Preces ad Deum fundit & in vas aqua plenum injicitur,] Domine cunctorum creator, cui omnia elementa famulantur, exaudi me clamantem ad te. Tribue mihi, ut ignis iste me superare nullatenus possit. Mira Domini gratia! sustinebat enim ardentes lampades quasi refrigerium suavissimi roris, & dicebat ad judicem: [Saltem tu inteliige, quis sit Dominus meus, quem colo, qui tantæ virtutis tantæque potentiæ est, ut ignis iste corpusculum ancillæ suæ comburere nequeat. Tandem fatigati, atque devicti, reliquerunt eam suspensam, ab ignis tamen combustione illæsam; & dicebant ad judicem] a Decernat dominus noster, qualiter inimica deorum puniri possit: quoniam omnis vester conatus ad nihilum redactus est. Tunc præses jussit afferri vas magnum, & aqua usque ad summum repleri, eamque ligatis manibus & pedibus in eo præcipitari jussit. Sancta vero Margareta cum in mortale præcipitium demersa fuisset, orabat Dominum dicens: Disrumpe, Domine, vincula ista, ut sacrificem tibi sacrificium laudis, & videntes populi credant, quia tu es Deus solus, & gloriosus, quem mundus iste miser ignorat.

[38] Ad hanc vocem ligamina illa disrupta sunt, [ac mirabiliter servatur.] & ex vase illo absque molestia surrexit. Videntes autem, qui aderant, tanta mirabilia in Dei Virgine celebrata admirantes dicebant: Vere magnus ac verus est ille Deus, cui hæc Virgo famulatur, ad cujus preces tot & tanta prodigia peracta sunt. Hac igitur inventa occasione, cœpit sanctissima Martyr ad eos loqui: O prudentissimi viri attendite & cognoscite, quod Dominus Christus ipse sit creator omnium, cui universæ famulantur creaturæ, sicut ipsi in his, quæ mihi acciderunt, evidentius probare potuistis.

[39] Quamobrem relinquentes simulacrorum cultus, convertimini ad creatorem vestrum, & salvatorem animarum, qui vos de tenebris vocavit in admirabile lumen suum: ad quem si tota mente convertimini, ejusque baptismate abluti fueritis, & christianæ fidei religionem opere & professione servaveritis, non solum animas vestras beata requies suscipiet, verum etiam cum generalis resurrectio facta fuerit, duplicia possidebitis præmia, hoc est in animabus & corporibus vestris absque ullo termino gaudebitis.

[40] Ad hanc vero prædicationem multitudo populi, [Aliorum ad Christum conversio ac martyrium:] relicto paganitatis errore, ad fidem Christi conversi sunt. Quod ubi nefandissimus præses comperit, tædere * cœpit, ne populi commotio contra eum fieret, dignitatis honorem simul cum vita perderet, & absque omni examinatione eos, qui ad prædicationem sanctæ Virginis crediderant, decollari præcepit. Quos nimirum constat in suo felici cruore regenerationem sancti baptismatis percepisse, & sempiternam vitam procul dubio adeptos fuisse. Post istorum itaque consummationem perfidus tyrannus cum sanctæ Martyris invictissimam cerneret constantiam, eamque jam flectere desperaret, jussit illam capitalem subire sententiam.

[41] [post quos Sancta, fusis ad Deum precibus,] Apparitores autem suscipientes eam, duxerunt eam extra civitatem ad locum ubi eam jugulare destinatum habebant, ibique illam cuidam spiculatori, cui nomen erat. Malchus, ad decollandum tradiderunt. Tunc sancta Margareta petiit, ut ei orandi licentia daretur. Quam cum impetrasset, his verbis ad Dominum preces effudit: Glorifico te, Domine Jesu Christe, collaudo & benedico nomen tuum: virtus enim tuæ potentiæ me in fragili sexu constitutam roboravit, & triumphales agones percurrere fecit; ideoque suppliciter exoro, ut nunc anima mea a tuis suscipiatur angelis, quatenus æternæ felicitatis gaudia cum Sanctorum cœtibus possidere, tuamque optabilem, quam semper optavi, merear videre præsentiam. Qui cum Patre & Spiritu sancto vivis & regnas per cuncta secula. Amen.

[42] [capite plectitur.] Et hæc dicens, spiculatorem, ut feriret, hortata est. At ille juxta quod in mandatis habuit, gladio caput ejus amputavit. Martyrizata est autem pro Christi nomine sanctissima virgo Margareta XVI Kal. Augusti b. Quod fideles Christicolæ audientes, venerunt & auferentes corpus ejus, digna cum veneratione, ut mos est Christianitatis, sepulturæ tradiderunt. In quo loco cum pax esset Ecclesiæ reddita, basilicam in ejus nomine construxerunt ad laudem & gloriam Domini Jesu Christi: qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Ex ecgrapho s. Mariæ ad Martyres suppleta sunt, quæ hic uncis inclusa legis.

b Ecgraphum sæpe dictum legit Idus Januarii. Sed quid de die martyrii probabile statues? Ubi alia omnia ejusdem adjuncta adeo obscura & incerta sunt.

* periculum.

* timere

APPENDIX I.
De S. Margaritæ hodiernæ, ut volunt, corpore Antiochia Syriæ in Tusciam translato.
Ex Ms. ecclesiæ Montisfalisci, auctore recentiore anonymo.

Margarita V. M. Antiochiæ (S.)

BHL Number: 5311

[Prologus]

AUCTORE I. P.

In Commentario, Actis hujus Sanctæ prævio, hanc translationem obiter indicavimus, pluribus, ut ibidem diximus, hic discutiendam. [Auctor hujus translationis falsum patriarcham Antiochenum somnians,] Enimvero plurima sunt, quæ eidem incommodent, reique veritatem infirment. Auctor imprimis incerti nominis ac temporis, addo etiam incertæ fidei, quia non pauca congessit, quæ non cohærent, quæque nos haud satis comperta habemus, dubitantes an satis intellexerit ipsemet ea, quæ lectoribus adeo confidenter ac rotunde intelligenda obtrudit. Diceres, ipsum auctoritatem singularem non tam mereri, quam affectare voluisse accumulandis plurium rerum adjunctis; adeo totus est in enumerandis nominibus propriis hominum ac locorum; sed abs re, sicut jam monstratum imus. Ab ipso mox suæ narrationis exordio inducit historiam Eusebii Antiocheni patriarchæ, cui superædificat Sanctæ translationem, debilissimo certe ac ruinoso fundamento: nam in historia Chronologica istorum patriarcharum, a nobis edita ante tomum quartum labentis mensis Julii, nullus vel ante vel post indicatum ab dicto auctore tempus comparet Eusebius. Etenim ab anno 904 ad 931 sedit Elias, hujus nominis primus. Quomodo itaque istum nobis obtrudit Eusebium? qui numquam extitit in rerum natura. Ex tam malo principio historæ judica de toto ejusdem decursu

[2] Per Antiochiam, unde sacras exuvias translatas vult, [duas Antiochias confundens,] manifeste intelligit Antiochiam Syriæ patriarchalem, & per Sanctam, de cujus translatione agit, non aliam denotat, quam illam, quæ sub Olibrio præfecto passa fuerit, ut videsis infra num. 14. Margarita vero hodierna ab omnibus Antiochiæ in Pisidia adscribitur. Hanc itaque cum illa vel confudit, vel aliam Sanctam pro hodierna accepit; vel docere nos debet, hodiernam ex una in alteram Antiochiam translatam fuisse: quod cui umquam venit in mentem vel somniare? Dabit etiam nobis hanc veniam, ut ea, quœ garrit de Andronico principe Antiocheno, deque Simardo, Simetri filio, qui eidem principi fuerit substitutus, prius non admittamus, quam melior ac certior aliqua lux affulgeat ex idoneo antiquitatis monumento, memores, quod ei, qui adeo turpiter palpat in tenebris ac fallit, non leviter sit credendum. Ad hæc, reditus ille Andronici ex urbe Romana ad Antiochenam, quam ferro igneque vastarit, sicut habes num. 2, non melioris est notæ, quamdiu non profertur idoneus de hac re scriptor.

[3] Nec vero plus deferendum censeo iis, quibus ibidem exponitur Prior templi (SS. Margaritæ & Euprepiæ) Augustinus quidam Papiensis genere. edoctus ab Ubaldo sacerdote seniore, [& plura alia peccans] ubi illa jacerent; itemque num. 3 Familiares duo, quorum alteri Lucæ, alteri Alberto erat nomen; quibus largis muneribus & pollicitationibus allectus jurejurando se astrinxit (Augustinus) quod militiæ cingulo illos donaret, si secum in patriam proficiscerentur. Nec tacitus præaterierim, quod num. 12 & 13 corpus S. Felicitatis apud Rovillianum castrum in Tuscia, velit esse istius S. Felicitatis, quæ septem filiorum Martyrum fœcunda parens. Sed cum de ista re sententiam nostram exprompserimus die X hujus, tomo III Julii, pag. 9, eo lectorem remittimus. Quæro item, quam talis auctor, adeo multa peccans, fidem mereatur in apparitionibus, quas describit a num. 13.

[4] Inscriptio etiam apud corpus Sanctæ in urbe Antiochena reperta num. 3, [suam historiam suspectam ac fabulosam reddit;] merito apud eruditos tamquam sublestæ fidei vacillet necesse est, quia metrica & Latina: cujus phrasis recentiorem auctorem vel interpolatorem videtur indicare; uti pariter vox divus pro sanctus vel beatus, quam toties repetit. Enimvero hujusmodi vocem in rebus ecclesiasticis inusitatam olim fuisse, & in Breviario Romano non legi, nisi fortasse in recentissimis lectionibus, alias notavimus. Consule diem XI hujus mensis, pag. 202; & diem XII, pag. 267. Juventus pactoris, interpolatoris vel collectoris manifestissime se prodit ex iis, quæ in fine recenset de ecclesia Montis-Falisci in cathedralem erecta ab Urbano V, anno 1389; de qua re agit bulla apud Ughellum tomo 1 Italiæ sacræ a Hujusmodi autem scriptis non cito credere jam pridem nos docuit experientia, nisi alia auctoritate roborentur. Ne longiores simus, Monteflasconenses rogatos volumus, ut dignentur nos docere ex melioribus documentis, corpus illud, quod possident, esse, prout volunt, S. Margaritæ Antiochenæ seu hodiernæ, & non alterius, sub adscititio Antiochenæ nomine ibidem honoratæ. Atque hic pariter solvendæ sunt ipsis difficultates, quæ solvendæ sunt Hispanis, manum illius corporis in monasterio Scorialensi possidere se putantibus. Adi commentarium prævium ad Acta a num. 30. Paucula notatu digna dicentur in annotatis.

[5] Historiam hanc habet Ughellus tomo 1 citato a eam longe supra meritum extollens, [ab Ughello editam, & supra meritum laudatam,] dum asserit illam exstare in antiquo codice illius ecclesiæ, vocatque fidelissimam narrationem; addens exemplar haberi in bibliotheca Vallicellana. Quando & a quo illuc missum fuerit, discimus ex apographo ejusdem manuscripto, quod in promptu habemus; in quo ex epistola Laurentii Mezzini, data Viterbii XII Julii MDCI ad P. Antonium Gallonium, ista haberi testatur noster Papebrochius, quæ ex Italico sic reddo: Mitto ipsi translationem SS. Margaritæ & Felicitatis, extractam ex Martyrologio antiquo ecclesiæ cathedralis manuscripto in charta pecudinea. At sive illud ecgraphum corruptum fuerit ab amanuensi, sive vitiose postea excusum, mendosa plane sunt, quœ edita leguntur apud Ughellum. Nostrum item ecgraphum ex Ms. Gallonii mendis scatet. Nos sequemur apographum nostrum ex Ms. ecclesiæ Montisflasconensis. Contextus in duas partes & in suos numeros more nostro dividitur, ab erratis quibusdam expurgatus; ubi & lacunæ ex alio exemplari suppletæ.

[6] [quam & recentior quidam Italice vulgavit, quibusdam adjectis Sanctæ mirabilibus,] Ejusdem translationis historiam ex Latina Ughelli anno 1688 Roncilione Italico idiomate edidit Joachimus a Montefalisco, Ordinis fratrum Minorum S. Francisci Capuccinorum, ac. dedicavit Eminentissimo Domino Cardinali Barbarigo Montisfalisci episcopo. Eam ad nostrum Janningum misit Bernardinus Coccovagini. Mirabilia quædam tempore incendii ecclesiæ ejusdem loci, a laudero interprete superaddita, & ab ipso S. Margaritæ patrocinio attributa, nos Latine in compendium hic cogimus. Conflagravit S Margaritæ ecclesia anno MDCLXX, die IV Aprilis, vespere Veneris sancti sub tertiam noctis horam: (incendit occasionem ibidem exponit) ac primum quidem mirabile fuit, quod reperto, qui illuc intrare vellet, nemine ad auferendum sanctissimum Sacramentum, homo unus præ reliquis animosior ad hanc rem se obtulerit. Ingressus itaque templum, postquam pervenisset ad sacellum, in quo Venerabile asservabatur, custodiam cepit, per medias incredens flammas, & ne vel in uno quidem capillo læsus ab igne. Secundum est, quod omnes S. Margaritæ imagines manserint incombustæ. Tertium, quod statua marmorea effigiem sanctæ repræsentans Margaritæ & in chori ingressu posita, nec non zona serica cincta ac flammis undequaque circumdata, manserit illæsa: quæ quidem reposita fuit inter reliquias in ecclesia cathedrali asservatas. Crucifixi imago pii aliquid spirans, posita in sacello Dominorum Piatti, illæsa perstitit, tametsi ignis devoraret altare cum toto vicino apparatu.

[7] Tam hæc recentiora, quam plura alia antiquiora Sanctam sub Margaretæ nomine illic honoratam commendant, [& ejusdem in Montefalisco veneratione.] patronam, teste eodem Joachimo pag. 60, præcipuam Montisfalisci. In synodo, tempore Laudivii Zacchia, S. R. E. Cardinalis & episcopi Montisfalisci, anno 1623 habita, ad diem XX Julii notantur ista: S. Margaritæ, virginis & martyris, solemnizatur cum Octava, & fit processio in utraque civitate, videlicet in Montefalisco & Cornueti, cujus episcopatus isti unitus est. Vide Ughellum col. 1066 Ecce nunc tibi supradictæ qualisqualis translationis

PARS I.
Translatio ad ecclesiam S. Petri in Tuscia, nec non inde ad castrum ibidem Rovillianum.

EX MS.

In nomine Domini nostri Jesu Christi Amen a. Anno salutis nongentesimo octavo, [Exponit auctor,] Sergio b Ecclesiæ Romanæ Pontifice Maximo, & Berengario c imperatore regnante, cum inter Eusebium d patriarcham Antiochenum, & Andronicum e quemdam ipsius civitatis principem maxima discordia orta esset, ob insolentiam ipsius Andronici, quem populus diutius ferre non poterat, Symardus, Symetri f quondam principis filius, annos natus quatuordecim ab omni populo in principem est electus, & ab ipso patriarcha inter celebrandum est confirmatus. Qui postea ipsius Andronici gener effectus, socerum insolentiæ præsertim in patriarcham non timide incusabat. Andronicus autem ob sua scelera ab ipso patriarcha excommunicatus, non ferens principis correctionem, qui patriarchæ favebat, propter metum tyranni Romam discesserat.

[2] [Qui] nocte ex improviso [rediens], Symardum generum interficit, [qua occasione] urbem invadit, & post multam hinc inde hominum stragem, omnia ferro, igneque vastavit; incensisque sacris ædibus, quæ plurimæ in eadem urbe, auro & argento munitæ sacrarum reliquiarum veneratione coruscabant, templum Margaritæ & Euprepiæ sacrarum virginum evertit. Erat eodem tempore Prior illius templi Augustinus quidam Papiensis, & genere, & virtute clarus, qui horrescens deletam crucem, & templa incensa deflens, in patriam remigrare decrevit. Et nolens sacratissima corpora dictarum sanctarum Martyrum sic inculta deserere, edoctus ab Ubaldo sacerdote seniore, ubi illa jacerent, secum ferre putavit, ut his duabus [gemmis] B. Syri g confessoris templum h decoraret in patria.

[3] Habebat iste familiares duos, quorum alteri Lucæ, [SS. Margaritæ & Euprepiœ corpora] alteri Roberti nomen erat. Quibus largis muneribus, & multis pollicitationibus allectis, jurejurando se astrinxit, quod militiæ cingulo eos decoraret, si secum in patriam proficiscerentur. Noctis igitur silentio effosso loco; ubi latebant sacratissima corpora, circa unum passum invenerunt concham porphyriam; serro æreque munitam, ubi litteræ sculptæ patebant in hanc sententiam:

Margarita hic est ter quinis martyr in annis.
      Virgineam cælo reddidit ipsa animam.

posito autem igne solverunt concham illam: ubi alia inerat argentea gemmis ornata: quæ sacræ Virginis corpus continebat. Læti igitur [&] ex suavissimo odore refecti, domum cujusdam Crisperis *, amici Prioris, clam adivere: ubi nullo patefacto consilio, quatuor dies se continuerunt. Deinde collocato corpore in vase quodam ligneo, concham argenteam, quam fregerant,vendiderunt, ingressique iter, navem conscenderunt.

[4] Favente autem omnipotenti Deo, [Antiochia Romam;] & ipsa Martyre gloriosa, quasi duce, plenis velis ad Brundusii portum applicuerunt. Ubi emerunt equos duos, & inde per Apuliam Romam profecti, in domum cujusdam Jacinti juxta templum beati Theodori i martyris se receperunt. Hic autem cum prior ille Augustinus dies quindecim ingenti animi devotione. templa Sanctorum viseret, assiduo labore fatigatus, incidit in adversam corporis valetudinem, quam dysenteriam vocant. Qua se opprimi sentiens, timens ne morte præreptus sacra ipsa corpora ad patriam perferre non posset, statim inde discedens cum comitibus suis, Sutrium k pervenit.

[5] [indeque postea in Etruriam delata fuerint] Postera die ad templum beatæ Victoriæ in via publica juxta veterem aulam se contulerunt, nec ulterius progredi potuerunt ob Prioris infirmitatem. Et quoniam eodem die, quo beati Marci Papæ, & sanctorum Sergii & Bacchi solemnitas celebratur l, basilica beatæ Victoriæ in ecclesiam fuerat consecranda; de gloriosis reliquiis divæ Margaritæ, unius scilicet costæ particulam tribuit, & ad laudem omnipotentis Dei, sub inclyto Virginis nomine ibidem altare erectum est. Die vero postera ad montem Lucæ m profecti sunt, ad ædem scilicet divæ Mariæ, & beatæ Candidæ, ubi Prior donavit optimum pallium, & duas sindones. Inde processerunt ad ecclesiam beati Petri Vallis perlatæ juxta Lacum Vulsinium: ubi a Bonifacio Abbate, & fratribus monasterii n dies aliquot cum honore susceptus est.

[6] [ad monasterium S. Petri:] Sed infirmitate prægravatus, sentiens se diutius dictus Prior vivere non posse, abbatem, & fratres accersiri jubet; & ingemens, atque lacrymans, quod in solo alieno vitam ignotus amitteret, sacras reliquias, corpus scilicet Margaritæ, & Euprepiæ caput se habere patefecit: commendavitque se omnipotenti Deo, & orationibus abbatis, & fratrum, sumptisque Sacramentis ecclesiasticis, rite & recte e vita migravit decimo sexto Kal. Novembris. Sepultus est autem non longe ab altari sancti Blasii martyris. Abbas vero, & fratres corpus inclytæ virginis Margaritæ super altari majori collocarunt; & dies octo sacrificiis solemnibus, hymnis, & canticis ad laudem & gloriam Jesu Christi, & ejus dicatæ Virginis devotissime celebrarunt.

[7] [quo loco] Quo tempore in eodem loco multa coruscavere miracula, annuente clementia summi Dei propter merita gloriosæ Martyris. Quidam enim Donatus ex Castro S. Victoris oriundus, homo dives, cum ibi forte adesset, & sinistra manu, quam aridam habebat, sacri corporis loculum tangeret, valida statim atque potens miraculose effecta est. Matthæus custos horti ejusdem loci ex paralytico firmus factus est. Ægidius quidam Pisanus, ex sorore abbatis nepos, desperata valitudine morbi hydropici, quo laborabat, a Viventio * sacerdote ipsius loci erectus, & ad sacras reliquias ductus, incolumis evasit.

[8] Quidam, qui Mugentius dicebatur, eoquod mutus mugiret, [plura miracula] non loqueretur, tactus devotione Martyris, verba formavit. Rosa de Castro sanctæ Christinæ malo vexata spiritu, & propterea catenis astricta, a viro tracta ad sacratissimum corpus, statim est liberata. Laurentius filius Albonecti *, sancti Flaviani arrhetria * infirmitate diu gravatus, impositus equo, & eo perductus, sanus pedibus ire cœpit. Vicarius Rollandi ejusdem loci cum surdus esset, auditum recepit. Lucianus quoque dicti loci cum lapidis morbo diu laboraret, incolumis evasit. Itidem Vitellus quartana est liberatus. Berta mulier præfati loci dies quatuor in discrimine partus constituta, invocato Margaritæ nomine, emisso partu, sana est præservata. Palma Balneoregiensis o cum dies & noctes a maligno spiritu vexaretur, coarctata catenis, & a Britio ejus viro illuc perducta, altis & inhumanis vocibus emissis, fuit liberata.

[9] Mulier quædam nobilissima nomine Rorisana, ex urbe veteri p oriunda, [pareata;] cum sanguinis fluxum longo tempore pateretur, & nulla medicorum curatione sanari posset, ad Deum & ad beatam Margaritam voto emisso, incolumis facta est. Unde non ingrata sacro corpori obtulit pallium, sindonem, & calicem argenteum. Floriana quoque Balneoregiensis annos quinque gravissimam perpessa corporis infirmitatem, ad venerandum corpus perducta, illico firma, & valida est effecta. Scambius quidam de Burgo sancti Valentini, natura claudus, adductus ad sacras reliquias, fortis, & rectus incedere cœpit. Henricus vir ditissimus eodem loco natus, cum propter longam ægritudinem oculorum lumen amisisset, visum recipere meruit.

[10] Brimachius sanctæ Cristinæ incola graviter ita laborans, [quorum hic] ut jam de ejus funere ageretur, Martyris gratia liber evasit. Ubertus, vir quidem nobilitate clarus, archidiaconus Parisiensis, Roma regrediens, multis comitantibus, cum de equo, quo considebat, descendere vellet: exterritus equus, seque in saltum erigens, dominum ad terram projecit, cumque adhuc frenum tenens surgere conaretur, & equus pedibus superbiret; relictis demum habenis, calcibus percussus, crura fregit; cumque gravissimo dolore affectus, nec pedibus, nec equo inde discedere posset, ibi noctem egit.

[11] Venit autem illi in mentem Margarita virgo sanctissima, [series, texitur.] cujus nomen ob stupenda miracula in omni ecclesia celeberrimum erat, & ex imo corde lacrymas effundens, votum vovens Martyri gloriosæ, longa oratione se commendavit. Completa vero oratione, sopore quodam occupatus, dormire cœpit, apparuitque illi in somno beata Margarita dicens: Noli timere; age gratias Deo omnipotenti, qui te meis precibus liberare dignatus est. Et visa est illi membra fracta moliter tangere, & componere rupta ossa, & eum sanum reddere. Cumque excusso somno se liberum & firmum perspiceret: Deo, & beatæ Martyri innumeras gratias habuit, & accedens ad locum sacrarum reliquiarum, Lucensium q libras sexaginta donavit.

[12] [Altera ad montem Rovillianum translatio.] Contigit ut paucis annis post, vi bellorum r, quæ in iis regionibus gesta sunt; locus ipse desereretur incultus: erat autem secundum situs ejusdem lacus Vulsinii versus flumen, qui Marta s dicitur, castrum quoddam quod Ruvillianum t * appellabant, ubi Genitricis Dei Mariæ constructum stabat parvum templum: in quo divæ Felicitatis martyris, septem filiorum matris sub bona religione reliquiæ u servabantur, cujus dies festus Non. Kal. Decembris agitur. Clerici igitur ejusdem templi cum habitatoribus dicti castri, Margaritæ virginis sacratissimum corpus eo transtulerunt, & juxta corpus sanctæ Felicitatis collocarunt. Ubi cæci illuminati sunt, & variis languoribus laborantes, meritis & intercessione invocatæ Virginis bonam recuperarunt valetudinem, plurimaque ibidem miracula claruerunt, quæ enumerare longum esset. Ad corroborationem bonarum mentium prædicta, quæ brevi sermone perstrinximus, sufficere visa sunt. Translatum autem fuit corpus beatæ Virginis ab ecclesia sancti Petri ad Ruvillianum pridie Idus Octobris, eo scilicet die, quo beati Calixti martyris atque Pontificis passio celebratur, ad laudem, & gloriam summi Dei.

ANNOTATA.

a Ista nec sunt in excusit apud Ughellum, nec in apographo nostro.

b Infamis iste hujusco nominis III satis in historiis notus est, de quo Baronius ad an. 980 & duobus sequentibus.

c Designatur Berengarius istius nominis primus, Italiæ rex: de quo varia habet Baronius, & ejus cædem anno 924.

d Fictitium hunc patriarcham exsufflavimus paulo ante.

e De historia hujus Androniti nihil reperio tam prout hic, quam prout paulo post describitur.

f Et hæc historia mihi incomperta.

g Haud dubie hic indicatur S. Syrus episcopus Ticinensis; de quo erit dicendi locus di 9 Decembris.

h Addit Joachimus a Montefalisco, de quo supra, in sua Italica versione, ecclesiam metropolitanam Ticinensem.

i De hac ecclesia agit Pancirolius in Thesauris absconditis urbis Romanæ, Reg. 9, pag. 704 inter eas, quæ sunt in portu Romano.

k Urbs est Etruriæ parva, sed episcopalis in provincia Patrimonii S. Petri ad amnem Pozzolo, rupibus undique cincta.

l De iis agendum erit die 7 Octobris.

m Montem hunc sub isto nomine non invenio in mappis; situs tamen colligitur ex contextu, qui unus esse potest ex his, quibus interjacet Sutrium. Idem intellige de locis ignobilioris notæ, paulo post hic occurrentibus; si vera scribat auctor.

n Ponitur hic monasterium in individuo vago: de quo viderit scriptor.

o Urbs est in agro Urbevetano Tusciæ, patria S. Bonaventuræ, de quo egimus 14 hujus.

p Urbs vetus (Orvieto) territoris Orvetani caput, in Etruria ad Clanis & Palliæ fluviorum confluentem, super montem sita.

q Moneta, ni fallor, hic ita dicta a Luca, urbe Etruriæ notissima, quam & Luculensem dici ex Alberto Aquens. affirmat Cangius in Glossario; ubi variarum etiam librarum tradit valores; hujus forte, de quo hic agimus, valor eris 10 assium, prout est Genuensis.

r De bellis seculo 10 per Italiam grassatis, præsertim sub tyrannide Berengarii & Adalberti, agit Baronius ad an. 960.

s Fluvius est Etruriæ e Vulsino lacu egrediens, deinde in meridiem per provinciam Patrimonii fluens Tuscaniam versus, cujus mœnia radit, qui in mare Thyrrenum infra Cornuetum urbem defertur. Cognomine ibidem Marta oppidum.

t Castrum hoc frustra nunc quesieris: cujus, uti addit hic supra laudatus Joachimus, hodie ne ipsa quidem vestigia apparent; quod etiam hic in textu dicitur mox.

* al. Chrisperii.

* al. Vincentio

* al. Albonetti

* arthritica.

* al. Rovillianum.

PARS II. Translatio ad Montemfaliscum.

[13] Cum autem & Ruvillianum propter bella solo æquatum esset, & jam spineta crevissent, [Diruto castro Rovilliano.] ubi homines habitaverant, haud passa est divina pietas in locis silvestribus sacra dictarum Martyrum corpora, summis decorata meritis, perpetuo ignota latere; sed anno salutis MCLXXXV, Indictione tertia, Urbano tertio Romano pontifice a, regnante Frederico imperatore, erant in silva Marchionis, quæ est inter Neapolim & Terracinam b duo eremitæ, viri admodum religiosi, quorum alter dicebatur Johannes.

[14] [Sancta apparens cuidam Joanni eremitæ] Huic Margarita in somnis apparuit, dicens, Johannes, famule Dei, surge, & ad Montemflasconem proficiscere nuntius meus. Dic priori basilicæ divi Flaviani martyris c, ne me, & Felicitatem in loco deserto diutius latere patiatur. Cui Johannes eremita sic respondere visus est: Quisnam es tu? qui talia jubes. Et Virgo, Ego, inquit, sum Margarita, ancilla Dei, quæ pro nomine Jesu Christi apud urbem Antiochiam sub Olibrio præfecto mortem perpessa, opera & industria Augustini Papiensis in Tusciam sum delata. At ille, ut Margaritæ nomen auribus insonuit, religioso quodam timore correptus: Ego, inquit, Virgo sanctissima, locum, quem me petere jubes, ignoro, & quid agam nescio. Cui Margarita, Surge, inquam; socius tuus tibi comes esto; ne dubites, rectum tenebis iter; sic Deo placitum est: me duce omnia recte perages.

[15] Ille autem cum e somno evigilasset, socio cuncta ordine narravit. [indicut suum corpus,] Qui statim iter ingressi, sicut qui spiritu Dei aguntur; ad Montemflasconem pervenerunt, ubi iterum beata Margarita apparens ait: Propera ad Priorem d: quæ tibi dixi, nuntia illi meo nomine, me, & Felicitatem apud Ruvillianum, ubi Genitricis Dei Mariæ templum fuerat, inter rubos sub terra latere. Mittat viros, idoneos, qui nos inde effodiant. Non placet omnipotenti Deo, nos amplius incultas esse. Eremita autem cupiens, Virginis, immo Dei adimplere mandata, profectus ad priorem, omnem rei seriem explanavit. Prior vero a referente caput avertens, nullam fidem habuit. Quod cum vidisset eremita, dolore affectus ingemuit. Cui tertio Margarita ait: Noli ingemere: omitte dolorem: redi ed eumdem, & quæ jussi, etiam atque etiam refer.

[16] [Illudque ad honorationem locum transferri jubet:] At eremita, Mihi, inquit, fidem non habet. Tu, quæso, ad eum properes, Virgo; tibi ipse credet; tu facilius coram explicabis, quidquid facto opus est. Sed a Virgine vox subinde profecta est: Regredere, vir Dei; ne dubites; tibi fidem habebit; ipso principe Deo volente, ministerio, & officio tuo hæc sunt peragenda. Quæ quidem vox non solum ab eremita, sed etiam a multis, qui ibidem aderant, audita est: & cum alium viderent neminem, nisi solum eremitam cum, socio, perculsi virginea voce, & subita religione correpti, omnes una Priorem adivere. Quibus conclamantibus & asserentibus, vera esse, quæ Johannes eremita prædicat de Margarita virgine, Prior acquievit,& credidit, seque rei expediendæ accingens, Ugonem presbyterum, & cum eo Scagnum quemdam, & nonnullos alios locum ipsum petere, & pro sacris reliquiis inveniendis, diligenter perquirere jussit.

[17] [quod quæsitum] At illi jussa Prioris exequi cupientes, eo profecti, in solo, ubi sacra ædes extiterat, fodiendo, diem integrum consumpsere, & cum nihil invenire potuissent, dedignati quod frustra laborassent, ad oppidum redierunt, & eremitæ turbatis animis acta nuntiarunt. Quibus ipse respondit: Fratres mei, nulla sit vobis turbatio: ipse locum numquam adivi, sed sequimini me, & ostendam vobis ubi lateat thesaurus adeo gratiose concessus. Et iter capiens, multis comitantibus, eo profectus est: ubi circumspiciens vidit in quodam loco, ubi fuerat templum e, magis quam alibi, rubos crevisse; Hos, inquit, incidite: hic effodite: nam sicut Margarita mihi detegere visa est, hic ejus & Felicitatis martyris reliquiæ jacent, cum duabus costis sanctorum Cosmæ & Damiani f. Illi autem e vestigio monita exsequentes, invenerunt tabulas marmoreas accuratissime clausas, in quibus hæ litteræ sculptæ patebant: Hic requiescit corpus beatæ Margaritæ, & Felicitatis.

[18] [ac repertum] Apertis autem tabulis, locus ipse redoluit suavitate odoris, & sacræ reliquiæ inventæ sunt, sicut vir ille sanctus prædixit. Omnes igitur gaudere, lætari, exultare, ad oppidum nuntios mittere, ut rem ipsam priori, & populo patefacerent. Prior autem & populus omnis lætitia affecti properarunt ad sacras reliquias, & maxima veneratione, canente & psallente clero, ad oppidum transferebant: sed nocte superveniente tenebræ factæ sunt, & omne cælum nubibus tectum, ut qua iter esset ad oppidum, nullo modo inveniri posset. Senes autem, & pueri, feminæ, valetudinarii, omnis denique populus, qui illuc confluxerat, obscura, & improvisa nocte perterriti, desperato reditu valde timebant. Unde emissis votis ad sacras reliquias clamabant omnes: Adjuva nos beata Margarita. Illico cælesti & clara luce via resplenduit, acsi meridiano sole dies claresceret, & ea huc prævia pervenerunt ad Montemflasconem usque ad domum Benencasæ g juxta domum Sigismundi, ubi & lux evanuit: & sacræ reliquiæ ita fixæ ibi permansere, ut nulla vi inde amoveri potuerint h.

[19] Quo miraculo stupefactis omnibus, accersitur Benencasa, [transfertur ad Montemfaliscum,] & data illi optione, ut aut venderet domum suam quanticumque vellet, aut cum alia permutaret, id sæpe rogatus agere recusavit. Intonuit subito e cælo Dominus, & nox atra terris incubuit simul & exorta tempestas, imbribus & crebris ignibus dies tres continuos civitatem perterrefecit. Qua quidem re perterritus, & Benencasa domum suam ultro concessit, & in eodem vico aliam perbenigne accepit. Quo peracto, cælum continuo clarum, atque mite redditum est, & omni tempestate fugata, cuncti in lætitiam, & sanctarum Martyrum laudem prorupere, & accingentes se operi, alter alterum exhortantes, ibidem basilicam novis semper miraculis crebrescentibus exstruxere.

[20] Nam Scontra Voneluchæ de vico S. Bartholomæi, [ubi prodigiis clares,] quæ longo tempore in mamillis fistulas fuerat perpessa, ut nulla posset medicina curari, accedens ad Sanctarum corpora, quamprimum est liberata. Tedescus Cognetti de regione Porticellæ, incurabili narium morbo, qui cancer dicitur, gravissime affectus, auditis Sanctarum miraculis, surrexit de lecto, & eo profectus, ita sanus factus est, ut nulla morbi vestigia apparerent. Quidam Ultramontanus obcæcatus infirmitate oculorum, meritis dictarum Martyrum est illuminatus. In vico divi Bartholomæi ignis validus accensus est; ubi & mulier quædam Foletta nomine interiit, cum nulla aquarum multitudine, nulla vi extingui posset. Ugo sacerdos divæ Margaritæ caput exhibuit, & ad ignem pertulit: quo extenso, flammæ illico sedatæ sunt, & omnis ignis ita extinctus est, ut nec scintilla ignea inveniri posset i.

[21] Hæc, & alia quam plurima miracula ibidem facta sunt, [erecta sub ejus nomine ecclesiæ in cathedralem.] & quotidie fiunt. Quibus coruscantibus, ipsa basilica in cathedralem ecclesiam est erecta k sub vocabulo Margaritæ virginis, ubi sacerdotes, & ministri numero duodeviginti l pias orationes, & divina quotidie persolvunt officia ad laudem, & gloriam summi Dei, sanctarum martyrum Margaritæ, & Felicitatis, quarum corpora ad Montemflasconem translata sunt decimo octavo Kal. Decembris, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui laus, honor, & gloria in sempiterna secula. Amen.

ANNOTATA.

a Si vera narrat auctor, debuit hoc contigisse post 26 Novembris anni 1185, quo iste Pontifex creatus fuit.

b Urbs parva est in Campania Romana & in confinio regni Neapolitani, Romam inter ad occasum & Neapolim ad ortum, 60 milliaribus utrumque distans. Unde patet, quam parum accuratum geographum hic se exhibeat auctor, in vasto indeterminatoque hujus sylvæ spatio extra justæ topographiæ limites vagatus.

c De has ecclesia parochiali meminit bulla Urbani V, de qua diximus. Nonnulla item huc spectantia suæ historiæ a pag. 37 inseruit Joachimus supra memoratus. De S. Flaviano plura dici poterunt die 22 Decembris. Satis sit modo notare, hanc ecclesiam Montifalisco proximam esse ad partem portæ, quæ Florentiam ducit, uti observat idem Joachimus.

d Joachimus pag. 39 dicit hanc ecclesiam prius collegiatam fuisse quam esset cathedralis, atque a canonicis frequentatam cum suo capite sub nomine prioris: quod nomen etiam adhibetur in sequenti inscriptione ibidem in altari exarata, quam refert pag. 38: Anno Domini MCCLXII Urbanus PP. IV fieri fecit istud altare … Sacrificavit manibus propriis: consecravit illud cum cardinalibus, archiepiscopis, episcopis pluribus secundo Idus Octobris, tempore PRIORIS Philippi. Sed male confudit supra Joachimus ecclesiam S. Flaviani cum cathedrali seu S. Margaritæ, cum tamen inter se distinguantur, uti liquet ex sæpe dicta bulla Urbani V: Duo canonici, & duo capellani in sacerdotio constituti, præfatæ ecclesiæ montis Flasconen., ecclesiæ S. Flaviani prope dictam civitatem, quæ parochialis existit, continuo deserviant, ita tamen quod ad præfatam ecclesiam cathedralem in die ejusdem S. Margaritæ venire teneantur.

e Textum interpolavit Joachimus,hæc addendo ex Italico a me translata pag. 43: Detexerunt portam loci subterranei; & hæc ecclesia erat dedicata gloriosæ Virgini Mariæ. Mox introiverunt: ubi viderunt duo sacella, more antiquo fabricata, cum suis altaribus semidirutis, quo modo supradicta sacella videntur in isto loco subterraneo, non ita pridem repurgari jusso a D. Andrea Lampani (ecclesiæ cathedralis Montisfalisci decano) qui hodiedum vocatur Crypta S. Margaritæ.

f De illis Sanctis cum Martyrologio Romano agetur die 27 Septembris.

g Nomen est avi S. Catharinæ Senensis, ut videsis die 30 Aprilis in parte prima Vitæ cap. 1 sub initium. Sancta hæc in Breviario Romano typis Plantinianis anno 1636 Antverpiæ impresso ex Benincasia una cum Burghesia familia ex eodem stipite proveniente, orta dicebatur: sed tituli isti familiarum postea merito expuncti sunt. Vide 12 Julii commentarium prævium Vitæ S. Joannis Gualberti, § 1. Benencasæ apud Ughellum & in nostro Ms. Galloniano additur bonæ filiæ, subaudito forte filio.

h Splendor autem [per] quem supra diximus tenebras fugatas, a quam plurimis in remotis & longinquis regionibus visus esse refertur, ut nonnulli de civitate Lucana, qui splendorem ipsum perspexisse retulerunt, venerunt ad reliquias adorandas cum muneribus, audax hyperbole apud Ughellum, & in Ms. nostro Galloniano, hic recte quidem præterita, sed paulo post importune intrusa loco non suo. Vide lit. 1.

i Hyberbolicam lucem, de qua supra, huc male intrusam expunximus.

k Quanam is occasione sit factum, exponit Ughellius citatus,

l Ita etiam apographum nostrum Gallonianum, & Ughellus, non viginti quatuor, sicut Joachimus ex ipso vertit, interpres hoc loco (qualem tamen se profitetur pag. 52) non omnino fidelis. Addit, accrevisse jam duorum beneficiatorum accessione ad numerum viginti sex, id est canonicos 2, beneficiatos decem, clericos quatuor.

APPENDIX II.
De S. Margarita, insulæ Procidæ in regno Neapolitano tutelari patrona.

Margarita V. M. Antiochiæ (S.)

AUCTORE J. P.

[1] Documentum de præsenti argumento incerti nominis auctore conscriptum, noster Bollandus accepit VII Martii anno 1645; [Qua occasione Sancta hunc locum putetur in tutelam accepisse, exponitur;] idque nobis ansam dedit notandi ea, quæ in illo Ms. narrantur, ex Italico hic reddita: Occasio, qua Procida dicitur habere patronam tutelarem S. Margaritam, ista est, quod pluribus jam elapsis annis, quando venerunt Turcæ ad illam insulam, supra primariam ipsius ecclesiam aliquoties lumina quædam accensa apparuerint, quæ eos derepente in fugam conjecerint. Alias dum Turcicarum triremium præfectus nomine Barbarossa, volebat Turcas illuc introducere, media nocte sonum dedit æs Campanum; quo prior una cum omnibus aliis e strato se levavit, visuri quid hocce rei esset. Videbantque æs Campanum sonare, quamquam nemo adestet, qui pulsaret. Ad quem sonum colluvies ista se proripuit. Dicunt alii, in Procida præsumi, quod ibidem sit corpus prædictæ sanctæ Virginis. Verumtamen quænam istarum rationum hanc Sanctam prober loci patronam tutelarem, scire equidem haud possum.

[2] Prochyta, Prochyte, Procita, nunc Procida (Prochite) insula est parva maris Thyrreni in regno Neapolitano; [resque elucidatur] de qua plura Geographi. Barbarossa ille, supra nominabatur, fuerit, si res vere subsistat, hujus nominis secundus, fratri homonymo in regno Algeriano successor, qui seculo 16 aliquantulum adulto legitur in Italiam exscendisse. Ac de insula Procida ab eo incursa signare agit Baronii Annalium continuator Spondanus ad annum 1531 num. 1. Per priorem supra item memoratum intelligo abbatem (qua notione sæpe priorem occurere in regula S. Benedicti notat Cangius in Glossario) monasterii videlicet S. Michaëlis archangeli; Ordinis S. Benedicti, cujus perpetuus abbas Commendatarius fuit Eminentissimus Robertus Bellarminus; quam abbatiam nunc, restante commendatario abbate, totius insulæ, exactis monachis, factam esse parochialem ecclesiam, invenies apud Lubinum supra laudatum pag. 310. Clemens PP. VIII voluit istam insulam ipsamque abbatiam diœcesis esse Neapolitanæ, cujus olim fuerat, Archiepiscopo Neapolitano obnoxiam: de qua re exstat diploma apud Ughellum tomo 6, a col. 240, datum VI Septembris anno 1600.

[3] [& examinatur.] Ad lumina ista & sonum quod attinet; respondeo incumbere iis, qui talia credi volunt, alicujus idonei testimonii robore illa munire, alioqui nihilo pluris apud nos valitura, quam hujuscemodi historiunculas vulgares, sola fama nulloque antiquitatis monumento subnixas. Ego certe nihil hactenus reperi, quo ista comprobari possint. Verum alia eaque varia hujus Sanctæ, a Procidanis in tutelarem patronam assmptæ, ratio subesse potest, quamquam illa nos lateat. Singulari etiam modo Minorenses in eodem regno Neapolitano contra ingruentes Turcas protexisse fertur S. Trophimena, Minorensiun patrona, de qua re mentionem fecimus ex Joanne Baptista d' Affitto, ut videre apud nos est tomo secundo Julii pag. 232. Certe laudatus auctor in brevi historia de vita, martyrio ac miraculis ejusdem Sanctæ Italice edita Neapoli anno 1685, totus est in ornatu istius rei gesta vel saltem pie a vulgo creditæ. Quod tum ibi, tum alibi in similibus traditiunculis usuvenit, in hac, de qua agimus, locum quoque habere suspicor, ut speciose magis dicatur, pieque credatur quam convenienter, vere, & historice. Utut est, dum monumenta deficiunt, satis esse debet Procidanis, injectam hic qualemqualem suæ patronæ, ut fertur, mentionem. Quæ subjiciebat superius nostrum Ms. de corpore S. Margaritæ, quasi præsumi possit in Procidæ asservati, satis refelluntur ex dictis.

DE SANCTIS MARTYRIBUS AFRICANIS
SABINO, LUCIANO; PETRO, AMABILI, NONNINA, SAUDO, AGRIPPIANO, MEDADULO, RESPECTATO, CUM ALIIS XXIII.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Sabinus Martyr in Africa (S.)
Lucianus Martyr in Africa (S.)
Petrus Martyr in Africa (S.)
Amabilis Martyr in Africa (S.)
Nonnina Martyr in Africa (S.)
Saudus Martyr in Africa (S.)
Agrippianus Martyr in Africa (S.)
Medadulus Martyr in Africa (S.)
Respectatus Martyr in Africa (S.)
Alii XXIII Martyres in Africa


J. B. S.

En turmam Martyrum expressis nominibus novem & anonymorum viginti trium, ut numerum simul constituant athletarum XXXII, quot nobis exhibent codices Lucenses & Corbeiensis, hoc solo discrimine quod pro Nonninæ in Corbeiensi sit Nonnæ, pro Saudi legatur Savoi & Medatuli. Cetera conveniunt & confirmantur ex contractiori codice reginæ Sueciæ, ita in nostro apographo recte legente: In Africa, natalis sanctorum Sabini, Luciani, Petri, cum aliis numero XXIX, ut cum ubique parem invenias; quem numerum non exprimuns ceteri breviores codices, in quorum tamen plerisque totius classis antesignanus notatur Sabinus, a pauculis Domasco adscriptus, ut pateat amanuenses istos secutos fuisse exemplar simile Epternacensi, cujus laterculus hic mire confusus est, in hunc modeum: In Africa, Luciani, Petri, Amabilis Nunninæ. Et in Thebaide Victoris. In Damasco, Sabini. In Casino, Severi, Saudi, Acripiani, Medaduli, Respectæ & aliorum XXII.

Patet utique confusio, at non æque promptus est modus eam restituendi. Imprimis certum est, alio transferenda verba; Et in Thebaide Victoris, de quo cum aliis codicibus infra. Nec quidquam significat, In Damasco, Sabini, ubi cum hoc Sancto plures alii conjungendi sunt. Sic nec de Casino in aliis codicibus usquam mentio; ut ferme suspicari ausim, sciolum aliquem ex Sabino formasse Casinum, illusque Severum, de quo infra agemus, intrusisse, forte ut numerum compleret neminatiorum decem, qui cum XXII aliis, summam XXXII, jam supra stabilitam conficerent. Ita equidem opinari cogor, quo res utcumque componatur; nam quod hic Florentinius Severum Casinensem episcopum olfacere videatur, admittendum prorsus non censeo: neque enim iste ut martyr colitur, neque ad persecutionum tempora spectat, neque socios habuit, saltem ut a Petro Diacono & Ferrario relatus est, quemadmodum infra etiam indicabitur. Si ista conciliandi modum faciliorem quis invenerit, ultro & lubens assentiar: parva certe, si qua est, difficultas, quod Sabinus aliquis æque Damascenorum ductor fuerit quam MM. Afrorum.

DE S. VICTORE MART. ET FORTE SILVANO
IN THEBAIDE
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Victor M. in Thebaide (S.)
Silvanus, in Thebaide.


J. B. S.

Sancto huic Victori socium addidi Silvanum, sub apposita particula, quod is in solo codice Corbeiensi adjungatur: In Thebaide, natalis S. Victoris, Silvani. Ex condicibus contractis subsidii nihil: Rhinoviense scribit Victori, Richenoviense Victuri, Rabanus Victuris. Florarium Sanctorum Ms. nescio unde hauserit, quod scribit, Victoris, Feliciani, Alexandri & aliorum martyrum, nisi S. Victorem Massiliensem ex laterculo diei sequentis huc perperam retraxerit. Neque magis capio quid sibi velint edit. Lubeco-col & Grevenus, ex quibus sua habuit Maurolycus, dum scribunt: In Thebaide, Victoris confessoris: quibus certe absterreri non debuit Florentinius, quo minus in classe martyrum suo quodammodo jure collocaretur: unde non video cur amovendus sit, donec argumenta urgentiora adducantur, quibus eo compellar: neque enim majoris ponderis est auctoritas Adonis S. Laurentii Leodii, ubi nullus character apponitur, non magis quam in antiquiori codice Usuardino Centulensi.

DE SANCTIS MARTYRIBUS DAMASCENIS
SABINO, MAXIMO, JULIANO, CASSIO, MACROBIO, PAULA CUM ALIIS X.
Ex Hieronymianis &c.

[Commentarius]

Sabinus Martyr Damasci (S.)
Maximus Martyr Damasci (S.)
Julianus Martyr Damasci (S.)
Cassius Martyr Damasci (S.)
Macrobius Martyr Damasci (S.)
Alii X Martyres Damasci


J.B.S.

Ita annuntiat textus Florentinii ex suo vel suis codicibus: neque magnopere differt codex Epternacensis, nisi quod res, ut dixi, & nomina aliquantulum involverit: nam post assignatam confusionem ad numerum Afrorum martyrum, immediate absque ulla positione subjungit: Passeris, Maximi, Juliani, Macrobi, Cassi, Paulæ cum aliis X. Dele Passeris, & substitue Sabini, habebis ipsam totam Damascenorum classem suprapositam, ut non videam de ea multum dubitari posse, ea omnia excusando quæ Florentinius de codice Epternacensi eo loco recte annotavit: neque vero terreri debemus, quod alicubi Julianus pro Sabino ducatum obtineat: nullæ animis cælestibus iræ; neque Passer aut Passerius, sive verum hic sit, sive ex Passeria Romana, inferius adducenda, corruptum nomen, ægre feret sese prætermitti. Ita salvabitur annuntiatio Usuardi, de qua in observationibus nostris pridem egimus, nihil modo novi habentes, quod ibi dictis superaddendum videamus.

DE SS. MARTYRIBUS CORINTHIACIS
CYRIACO, DONATO, TERTIO, APPIA, FELICE, NERATIA; FRUCTO, CELSO, THEODOLO, CALORO, PARTINO, SPRETO, VICTORE, MAXIMO, PASTERO, NESTITA, PAULO, ROMANO, VALERIANO, EMILI, CASSIO, ET FORTE MAGNO.
Ex Heronymianis.

[Commentarius]

Cyprianus Martyr Corinthi (S.)
Donatus Martyr Corinthi (S.)
Tertius Martyr Corinthi (S.)
Appia Martyr Corinthi (S.)
Felix Martyr Corinthi (S.)
Neratia Martyr Corinthi (S.)
Fructus Martyr Corinthi (S.)
Celsus Martyr Corinthi (S.)
Theodolus Martyr Corinthi (S.)
Calorus Martyr Corinthi (S.)
Partinus Martyr Corinthi (S.)
Spretus Martyr Corinthi (S.)
Victor Martyr Corinthi (S.)
Maximus Martyr Corinthi (S.)
Pastorus Martyr Corinthi (S.)
Nestita Martyr Corinthi (S.)
Paulus Martyr Corinthi (S.)
Romanus Martyr Corinthi (S.)
Valerianus Martyr Corinthi (S.)
Emilis Martyr Corinthi (S.)
Cassius Martyr Corinthi (S.)
Magnus Martyr Corinthi (S.)

J. B. S.

In adductis nominibus ea est in codicibus variatio, ut pro Neratia alteri sit Neracia, alteri Neratea: Sic Calocero pro Caloro: utrum Partini, Parthimi, an Parthemii scribendum, æque incertum est. Spectati pro Spreti legit solus Corbeiensis; sic pro Pastori & Emili solus Epternacensis scripsit Marthori atque Ameli. Et hæc quidem levioris momenti sunt. In numero pugilum XXI concordant codices Lucenses & Epternacensis, quamvis hic classem divisisse videatur; sic ut in solo Corbeiensi superadditus sit Magnus quem excludendum non putavi. Inventes in Usuardo Greveni junctos simul Magnum presbyterum & Amorinum; utrumque, opinor, ex aliquo codice Hieronymiano, hunc ex classe sequenti Romana, illum ex codice aliquo simili Corbeiensi, quem ex martyre in presbyterum, procul dubio, confessorem aliquis, transmutaverit; ut jam sæpius observatum est.

DE SS. MARTYRIBUS ROMANIS
PASSERIA, MACRINA, VESTITA, SATYRO, AMARINO, SECUNDO ET EMILIO.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Passeria Martyr Romæ (S.)
Macrina Martyr Romæ (S.)
Vestita Martyr Romæ (S.)
Satyrus Martyr Romæ (S.)
Amarinus Martyr Romæ (S.)
Secundus Martyr Romæ (S.)
Emilius Martyr Romæ (S.)

J. B. S.

Ex hac classe quatuor dumtaxat reperit Notkerus, nempe Passeririam, Macrinum, Saturum & Emilium: in Lucensibus & Corbeiensi adduntur Nestita & Amarinus sive Amirinus; & in utraque editione subjungitur; Et alibi Secundi, quem tamen dissertissime in classe sua penultimo loco posuit codex Epternacensis, quem hic reliquis præferimus, manipulum istum Sanctorum martyrum ad septenarium numerum extendentes. Pro Nestita, qualis & in turma Corinthiaca nominatur, maluimus cum nostro legere Vestitæ, quamvis Satyrum & Amorinum elegerimus præ Satero & Ametino.

DE S. COLOMBA VIRG. ET MART.
CONIMBRICÆ IN LUSITANIA

Sylloge de cultu.

Columba V. M., Conimbricæ (S.)

AUCTORE J. B. S.

Sanctam hic Lusitanam adducimus, cum aliis synonymam, sed Fastis omnibus antiquis, [Ignota de cetero Sancta] æque ac aliæ, ignotam, eo solo titulo quod apud Conimbricam atque ibidem in regio S. Crucis monasterio sacras ejus reliquias venerationi expositas testentur scriptores populares Antonius Vasconcellus in descriptione regni Lusitani pag. 451, & Ludovicus ab angelis in Viridario Lusitanico cap. 33 pag. 96, aliique recentiores, quibus in hac parte fidem adhiberi posse credimus. Horum, opinor auctoritate a Tamayo de Salazar Martyrologio Hispanico inscripta est cum hoc elogio: Conimbricæ in Portugallia, sanctæ Columbæ virginis & martyris, quæ ex eadem urbe oriunda illam suo sanguine decoravit, ut castitatis florem & virginitatis candorem, quem Christo sponso promiserat illibatum in ipso vitæ periculo conservaret. Plura idem sed exiguo operæ pretio disputat in notis suis, quas paucis infra salutabimus. Interim totum hic serme habes vitæ, seu potius meræ traditionis compendium, ut mox patebit.

[2] [casu plans innotuit.] Egimus die IV hujusce mensis Julii de S. Elisabetha Lusitaniæ regina, atque in Commentario prævio num. 6 tractavimus de codice grandiori Ms. non tantum S. Reginæ, sed & aliorum Sanctorum Lusitanorum Vitas, e lingua Lusitanica in Latinum Romæ translatas, continente. In codice isto habetur etiam processus anno 1576 Conimbricæ ab Episcopo loci institutus super gestis cujusdam S. Columbæ virginis martyris. Gesta ibi antiqua reperiuntur nulla, nec credibile est umquam scripta fuisse: neque vero ulli Martyrologi ante seculum XVII talis S. Columbæ meminerunt: quidquid autem de illa in dicto processu depositum est, nititur fere tradione populari. Indidem tamen cognoscitur, a tempore immemorabili publice cultam fuisse. Nihil certius super ea re afferri potest quam processus ipse jam indicatus, qui sub hoc titulo Summarium miraculorum aliquorum S. Columbæ, ita orditur:

[3] Die vigesima septima mensis Septembris anni prædecti, [ex processu an. 1576 instituto,] in hac civitate & monasterio S. Crucis Conimbricensi, ad quod accessit licentiatus Franciscus de Magalhais; ipse dixit portario majori P. Don Nicolao, quod adhibuerat magnam diligentiam ad inveniendum Legendam & Vitam hujus S. Columbæ, & expediverat mandatum, ut priores, rectores & curati ecclesiarum hujus civitatis magna cum diligentia quærerent cartoria sua antiqua, vult dicere vetustas chartas investigarent aut chartophylacia lustrarent, ad videndum, utrum in eis invenirent quiddam spectans ad hoc negotium: & quod solummodo fuerat repertus in capitulo sedis cathedralis hujus civitatis quidam antiquissimus liber scriptus in pergameno magno & veteri, ubi jacer Legenda in hunc modum videlicet. Ubi mox observabis S. Columbam Senonensem quæ XXXI Decembris colitur, cum hac Lusitana confusam, quod in iis regionibus nec rarum nec insolitum est. Audi rursus processum.

[4] Vita S. Columbæ, quæ passa est in civitate Sanone; [super sepulcro, oratorio,] & quod per communem traditionem hujus populi habetur pro certitudine, qualiter hæc S. Columba fuit altera, quæ passa fuit, martyrium juxta hanc civitatem in valle Das cellas, quæ distat quarta parte unius leucæ a dicta civitate, ubi dicitur quod fuit reperta a suo sponso, quatenus ab eo aufugit, dicendo quod minime contrahere volebat matrimonium, & volebat adimplere votum, quod Domino Deo nostro voverat de castitate sua: & ideo illam jugulavit in fovea, ubi ædificatum est quoddam oraculi sui eremitorium, ex quo fideles Christi trahunt terram, illamque collis suis imponunt sub certis diebus & recuperant sanitatem suarum infirmitatum. Hæ paulo aliter traduntur in Viridario, ast in re ipsa satis conveniunt. Pergamus cum processu.

[5] Et secundum quod dicto Licentiato dictum fuit, [& cultu.] plurimis ab hinc annis magno aquarum diluvio, fuit perdita magna cartorii dicti monasterii pars, ubi debebat jacere vita hujus Sanctæ. De quo ut constaret, & de miraculis ac de fide, quam populus iste & religiosi habent in ea, & qualiter ejus corpus in hoc jacet monasterio; opus erat confici summarium testium, quod insertum est Vitis & miraculis beatorum Martyrum Marochii & Theotonii, quandoquidem hic thesaurus & reliquiæ omnium eorum existunt in hac domo. Et petebat a P. Generali, ut hæc injungeret religiosis suis antiquis: quod nuntium dictus P. Ostiarius major detulit P. Generali, qui accessit ad loquendum cum dicto Licentiato Francisco de Magalhais, & dixit, quod statim accedere debent religiosi antiquiores, qui venerunt; & summarium quod factum fuit super contentis in hoc termino, super quo fuerunt testes interrogati; est sequens. Didacus Cotinho scripsi.

[6] Citati auditique fuerunt testes quinque jurati super sancta Euangelia de dicenda veritate, [Testis 1 deponit de reliquiis] quorum primus P. Don Nicolaus canonicus dicti monasterii S. Crucis; interrogatus super contentis in acta superiori, dixit esse verum, quod de triginta sex annis ad præsens, de quibus est religiosus in hoc monasterio, semper vidit & scit, quod in sacrario ejus, ubi jacent custoditæ reliquiæ ligni Crucis Christi, & sanctorum Martyrum Marochii, existunt reliquiæ corporis S. Columbæ, quas semper audivit dici, fuisse repertas sub sepulcro lapidis, quod nunc jacet in capella S. Joannis dicti monasterii juxta murum, cum epitaphio characterum admodum antiquorum, in quibus dicitur; hic requiescit corpus S. Columbæ: & quod juxta hanc civitatem est quoddam eremitorium oraculi hujus Sanctæ, ad quod concurrit magnus numerus personarum infirmarum de febribus & quartanis, quæ dictæ Sanctæ se recommendant & recipiunt sanitatem; secumque portant terram ex altari in collis suis pro reliquia & devotione; quia ex fide credunt, quod dicta Sancta ibi est passa martyrium, & quod ibi etiam fuit sepulta. Dixit insuper præfatus testis, quod non invenitur in cartorio hujus monasterii aliquid spectans ad illius vitam aut martyrium; habetur tamen pro verosimili, quod in tempore, quo ratione magnæ aquarum inundationis, fuit deperdita major pars scripturarum Cartorii, dicti monasterii, cum scripturis aqua consumptis fuerat etiam consumpta Vita hujus Sanctæ.

[7] [Testis 2, 3 &c fere eadem dicunt,] Ne quid in supradictis obscurum maneat, puto satis intelligi per oracula, oraculum, oraculi indicari ædiculam sacram, in Sanctæ honorem cum eremitorio exstructam. Jam testes reliques brevius enumeremus. Testis secundus Pater Don Dionysius ibidem canonicus dixit, quod quadraginta abhinc annis est religiosus in hoc monasterio, intra quod tempus, dum ipse esset Prior, transmutando reliquias quinque Martyrum Marochii, ex quadam capsa, ubi jacebant involutæ in mantilibus altaris, ad aliam capsam de novo factam, invenit cum prædictis reliquiis ossa & reliquias S. Columbæ, quæ involutæ erant in iisdem mantilibus, & separatæ per se ab aliis. Reliqua ejus depositio, utut forte aliis expressa verbis, plane convenit cum us quæ P. Don Nicolaum jam supra testantem audiviums. Nec ab illis differunt, quæ deposuit testis tertius P. Don Clemens, ibidem religiosus ab annis quinquaginta.

[8] [quintus addit de suæ ipsius curatione.] Testis quartus P. Don Hieronymus, Vicarius in eodem monasterio, annos triginta quatuor religiosus, præter jam relata, dixit, quod ipse, dum esset valde infirmus, suscepit reliquiam hujus Sanctæ ex iis, quas hoc monasterium habet, illamque habuit in collo suo per aliquot dies, & liber remansit a febribus, quibus laborabat; quod evenit viginti abhinc annis, & numquam amplius simili infirmitate laboravit. Testis quintus, P. Gaspar Lopez, prior S. Bartholomæi hujus civitatis, postquam nonnulla retulerat, quæ in prima depositione narrata sunt, dixit, quod cum ipse admodum esset infirmus & laboraret tertianis febribus per sex vel septem menses, fecit devotionem & dormivit in ædicula dictæ Sanctæ quadam nocte, & die sequenti mundavit dictam ejus domunculam, & Missam inibi celebravit. In qua die sanitatem recepit: quia numquam [ab] eo laboravit dictis febribus.

[9] [Cetera de hac & aliis SS. Columbis incerta sunt.] Atque hæc quidem utcumque certa sunt, non item quæ multis disputat Tamayus hoc die de tribus aliis diversis Sanctis Columbis; altera nimirum Eborensi cum fratre episcopo martyrio coronata, cujus gesta aut ætatem frustra quæsieris: altera Columba Osores sive Osorii quæ abbatissa fuerit in vetustissimo cœnobio Archensi in diœcesi Lamecensi tempore Almanzoris, qui monasterium solo æquaverit, & sanctam Virginem cum aliis sanctimonialibus ejusdem cœnobii ob fidei constantiam & castitatis honorem decollaverit. Tertia dicitur etiam fuisse virgo & martyr Interamnensis in diœcesi Bracarensi, quæ ab aliquibus dividitur, ab aliis cum alia confunditur; verius dixero, omnes istas solo ferme nomine notas esse, neque de ipsarum cultu constare hactenus. Hæc vero alterius Conimbricensis occasione, paucis hic annotasse sit satis. De hodierna porro versiculos aliquot refert Tamayus, virginibus omnibus martyribus facile aptandos. Vitæ cujusdam schema ex citato Lusitanico Viridario Latine versum admittere equidem non recusavero, quousque a dato jam processu non deflectit; nam quæ præterea dicuntur, nulla certa fide subsistunt: certiora dabuntur de synonyma V. M. cordubensi XVII Sept.

DE S. MERA VIRGINE ET MARTYRE
LECTORÆ IN GALLIA
Ex notitiis Auscitanis & recentioribus Martyrologiis

[Commentarius]

Mera V. M., Lactoræ in Gallia (S.)

AUCTORE J. B. S.

Ignotæ hujus apud veteres Martyrologos Sanctæ obscuram memoriam primus, quem quidem noverim, suscitavit Ferrarius in suo Sanctorum Catalogo generali anno 1625 primum edito, quem Saussayus in Gallicano, [Ignotioris Sanctæ cultus] Arturus in Gynæceo, aliique non magnæ auctoritatis recentiores secuti sunt, ut proinde satis incerta dudum mihi visa sit S. Meræ in sacris Fastis commemoratio, tacente ad hæc Claudio Castellano, diligentissimo Sanctorum præsertim popularium scrutatore, apud quem nulla prorsus ejus, ne quidem inter venerabiles usquam mentio fieret. Dubius itaque num in hoc opere locus ipsi deberetur, solita majorum praxi usus sum, recurrendo ad fontem ipsum, seu locum, ubi coli dicitur, si forte lucis aliquid inde affunderetur, quo saltem de cultu certior reddi possem: nam quod ad gesta aut ætatem attinet, nihil repertum iri, jam satis perspexeram.

[2] Dubia itaque eo submisi ad solum prædictum cultum spectantia, [ex acceptis notitiis stabilitus,] ad quæ Bertrandus, collegii nostri Auscitani Rector, pro sua humanitate ea subjecit, ex quibus Sanctam satis tuto hic collocari posse, statuere licuit. Sic habet ejus responsum: In Breviario Auscitanæ ecclesiæ impresso & absoluto pridie Kal. Majas an. Domini MDXXXIII, in Litaniis, psalmos pœnitentiales subsequentibus, legitur inter virginum & viduarum Sanctarum nomina, nomen S. Meræ, sic; Sancta Mera, ora pro &c. In ipsa fronte Breviarii, in catalogo Sanctorum mensis Julii reperitur sic; XII Kal. Aug. Mere virginis. Et postea Margaritæ virginis commemoratio. In Corpore Breviarii, in festis Sanctorum mensis Julii reperitur sic; In natale Sanctæ Mere virginis oratio: quæ oratio sic habet: Deus qui nos beatæ Mere virginis tuæ commemoratione lætificas, da, quæsumus, ut quam veneramur officio, etiam piæ conversationis sequamur exemplo.

[3] Atque hæc satis certa sunt antiquioris cultus vestigia, [quidquid modo forte neglectus sit.] quibus dictorum Martyrologorum auctoritas utcumque fulciatur, quidquid fortasse hodie neque Auscii neque Lectoræ in Breviariorum recognitionibus servata sint, quæ in ipsis olim recitabantur. De Auscitano exploratum nihil habeo, at Lectorense, quod citat Ferrarius, certo mutatum oportet, cum in Proprio Sanctorum ecclesiæ cathedralis Lectorensis, quod penes nos est, excusum tempore illust. Rupe-focaldensis qui ab anno 1649 ad 1654 sedem tenuit, nec verbum reperiatur, quo de S. Mera ulla fiat commemoratio. Hæc, inquam, Sanctis, antiquitus receptis, fraudi esse non patimur, neque quotidianis illis Gallicorum Breviariorum reformationibus tam facile inducimur, ut Sanctos aliunde sufficienter stabilitos, ab opere nostro excludamus, aut nimiæ criticorum hodiernorum licentiæ subscribendum censeamus, ut alibi forte plenius erit exponendum.

[4] [Ipsum agnovere Ferrarius,] Hæc dicta sint ad vindicandum solum & unicum S. Meræ cultum; nam iis quæ præterea a Ferrario, Saussayo aut aliis dicta sunt, nihilo plus tribuimus, quam ipsorum fides mereatur: neque satis liquet unde Martyrologis istis constare potuerit, Sanctam istam ad diem II Martii martyrium consummasse, ex quibus Bollandus ipsam eo die in elencho Prætermissorum huc olim remisit. Ferrarius non alia quam Lectorensia monumenta secutus, Sanctam hoc solo die annuntiavit, his verbis: In territorio Lectorensi, sanctæ Meræ virginis & martyris. Addit porro in notationibus, se eam accepisse ex Kalendario ecclesiæ Lectorensis & Auscensis, quæ illam etiam Officio ecclesiastico veneratur. Passa traditur apud Auscios; in territorio autem Lectorensi sacra ædes illi dicata est, & oppidulum ex ejusdem nomine appellatum. Exstetne etiamnum ædes illa sacra qualiscumque, & an oppidulum supersit, in responso suo notare Bertrandus prætermisit.

[5] [Saussayus,] Audiamus modo Saussayum, paulo graviori cothurno hæc omnia exornantem. Ita habet hoc die in supplemento pag. 1148: In territorio Auscensi, natalis S. Meræ virginis & martyris, quæ pro testificatione divinæ veritatis, firmo sanctitatis colendæ proposito ibidem mactata, victima Deo grata, moriendo æternæ vitæ aditum penetravit. Virginibus martyribus omnibus hæc propria esse, satis manifestum est. Sic prosequitur: Colitur autem potissimum in territorio Lectorensi, ubi dicatam ædem habet & oppidulum. Cumque passa sit die II Martii, tamen quod ea dies sacræ Quadragesimæ, ut plerumque primordiis ineundis occupetur, quo uberiori celebritate fulgeat, ejus festivitas in hunc diem protelatur. Hæc, opinor, Saussayi conjectura est, rara admodum & parum usitata: unde vero martyrii diem collegerit, candide fateor, me divinare non posse.

[6] Paucioribus verbis omnia complexus est noster Laherius in Menologio Virginum, dum ad prædictum diem 2 Martii, [& alii.] omisso omni elogio, cui condendo materiam non repererat, simpliciter scribit; Lectoræ in Aquitania, sanctæ Meræ virginis & martyris. Arturo magis placuit Saussayi oratio, quam proinde in Gynæceum suum integram transtulit, quemadmodum & Simon iste Peyronetus in Catalogo Sanctorum Tolosæ edito 1706, cum notis, ut eas appellare placuit, exquisitissimis, in quibus nempe sola quoque Saussayi verba descripsit, nulla ulteriori opera ad rem elucidandam aut illustrandam posita, ubi tamen nullus ipso vicinior fuit qui, si quid huc conducens exquirere voluisset, rem omnem paulo amplius & clarius eruderare potuisset: ego quod addam, non habeo.

DE S. LIBERATA ALIAS WILGEFORTE VIRGINE ET MARTYRE
IN VARIIS EUROPÆ PARTIBUS

COMMENTARIUS HISTORICO-CRITICUS.

Wilgefortis seu Liberata, in variis Europæ partibus (S.)

AUCTORE G. C.

§ I. Variæ & intricatæ difficultates proponuntur.

De Sancta in titulo proposita acturus vastum ingredior labyrinthum, qui tot tamque variis semitarum amfractibus est implexus, ut mihi vix ullum ex eo exitum promittere ausim. Vastum dixi, quia totam pene complectitur Europam, quæ ad illustrandam hujus Sanctæ vitam percurrenda est. [S. Liberata in Belgio polyonyma] Sed ne longiori prologo scribendo lectorem detineam, rem ipsam aggredior, & a Belgio nostro labyrintheum iter auspicor. Imprimis observo, plurimus Belgii locis coli S. Liberatam, communiterque appellari Wilgefortem, & vernacule Oncommeram vel Ontcommenam; quæ ultima vox Flandrica magnam cum Latino Liberatæ vocabulo habet significationis affinitatem. Aliqui Belgæ non contenti hac quadruplici Sanctæ appellatione, eam insuper vocant Liberatricem, Eutropiam, Regrufledem aut Regenflegem; quibus omnibus nominibus eamdem Sanctam significari volunt. De polyonyma hac sua Sancta plerumque narrant, quod fuerit filia regis Lusitaniæ, quæ ad vitandas regis Siciliæ nuptias prolixam barbam a Deo impetraverit, ac dein ob publicam christianæ religionis professionem, constantemque virginitatis amorem, jussu ethnici patris in crucem acta martyrii palmam obtinuerit.

[2] Relicto Belgio proficiscor in Galliam, & post emensum sat magnum terræ spatium reperio in Aquitania, [etiam in Aquitania Galliæ provincia,] ejusdem regni provincia, S. Liberatam Gallice sainte Livrade jam Caroli Magni tempore celebratam. At an hæc eadem est cum præcedenti? Hoc opus, hic labor est. Asserunt id quidem duo Martyrologi Galli, putantque, aut potius supponunt, eamdem hanc esse cum ea, quæ in Belgio, Hispania ac Lusitania colitur: sed nulla pro opinione sua argumenta afferunt; imo ne ipsa quidem Sanctæ Acta producunt. Forte ob solam nominis identitatem ita judicaverint; verum illa ratio parum nos movet, qui quotidiana experientia discimus, multos Sanctos ob synonymiam confundi. Hoc ipso mense Julio, quo illustrando nunc occupamur, plura hujus rei habemus exempla: nam Antoninos varios in unum conflatos esse ostenditur die IV Julii. Plures Moduennæ homonymæ perperam confusæ distinguuntur die VI ejusdem mensis. Die X demonstratur, tres Amelbergas esse distinguendas, quas aliqui, homonymia decepti, confuderunt. Plurimæ ejusmodi confusiones in opere nostro passim occurrunt, ad quas detegendas improbum impendimus laborem, ob quem tamen exiguam a quibusdam gratiam inimus, imo nonnullos magis gloriæ suæ quam Sanctorum cupidos offendimus, eo quod veritatis amore coacti Sanctis illorum popularibus aut patronis abjudicemus ea, quæ ab aliis synonymis gesta, ipsis antea promiscue adscribebantur. Hæc obiter ex occasione dicta sunto. Jam ad institutum redeo.

[3] [& Seguntiæ in Hispania] Cum prædicti scriptores Galli uni eidemque S. Liberatæ jam a multis seculis in Aquitania honoratæ etiam Belgicum, Hispanum ac Lusitanum cultum attribuant, atque ita sine ulteriori instructione me triplici itineri expositum, deserant, nescio quæ potissimum eligenda sit via, ut hanc eorum sententiam funditus examinem. Si in Belgium revertar, nulla illic de Aquitanico S. Liberatæ aut Wilgefortis cultu est notitia. Itaque in Hispaniam aut Lusitaniam transeundum est. At prius in Hispaniam pergamus, si quis forte hic nos e labyrintho deducat. Statim hic plurimi sese offerunt, ut mihi in ecclesia Seguntina monstrent magnificum S. Liberatæ sepulcrum, in quo sacrum ejus corpus jam a quatuor seculis Florentia Seguntiam allatum quiescit, & summa fidelium veneratione honoratur. Quando eos de hujus Sanctæ patria, stirpe, Actis ac translatione interrogo, plerique affirmant, eam fuisse reguli Lusitani filiam, unico partu cum suis octo sororibus editam, ac martyrii laurea in Lusitania coronatam, cujus corpus postea in Italiam & ex Italia in Hispaniam translatum sit. Si antiqua prodigiosi partus ac primæ translationis documenta postulem, necesse est, ut iis se carere fateantur, aut ea in quibusdam pseudo chronicis vel ejusdem farinæ scriptoribus ostendant. De translatione ex Italia in Hispaniam facta videntur certiora habere instrumenta.

[4] [coli creditur;] Seguntini duces, qui hactenus eadem via incesserant, nunc circa Sanctæ suæ nomen & supplicium in diversa abeunt. Antiquiores Sanctam ecclesiæ suæ patronam tantummodo Liberatæ nomine compellant, eamque capite plexam fuisse tradunt; recentiores vero Sanctæ suæ martyri superaddiderunt Wilgefortis nomen, ajuntque, eam fuisse crucifixam. Suspicor eos illud nomen Wilgefortis a scriptoribus Belgis acceptum suæ martyri Liberatæ addidisse, & propterea etiam supplicii genus mutasse, aut, ut clarius loquar, crucis supplicium a Belgis ac Germanis S. Wilgeforti constanter assertum, suæ sanctæ Liberatæ aptasse. Nolo enim hic audire Psuedo-Julianum ejusque sectatores, qui volunt eam prius in cruce suspensam ac dein capite truncatam fuisse. Scilicet hoc novo commento, veteribus Seguntinis ignoto, S. Liberatam cum Wilgeforte subdole nituntur confundere. Quidquid sit, a Seguntinis in bivio positus sequar seniores viæ duces, quibus magis fidendum arbitror, quamvis nec illi ipsi ita sint viarum periti, ut mihi facilem e labyrintho exitum possint commonstrare. Cum Hispani S. Liberatæ martyri apud se cultæ patriam & martyrii palæstram assignent Lusitaniam, in eam transeamus, videamusque, an istic antiquiora certiorave de hac Sancta offerantur documenta.

[5] Lusitaniam ingressus pervolvo Martyrologium anno 1591 Conimbricæ impressum, [idem perperam putat Martyrologium Lusitanum] & in notis circa Sanctos istius regni proprios pag. 21 lego hæc verba Lusitanica: De sancta Wilgeforte virgine & martyre Lusitana non scimus singillatim ubi sit nata, ubi martyrio coronata, aut ubi existant ejus reliquiæ. Postea notarum auctor ob leves quasdam rationes opinatur, S. Liberatam Seguntiæ patronam, ac S. Wilgefortem seu Ontcommeram in Belgio & Germania celebratam, unam eamdemque esse; legerat nempe in additionibus Molani, S. Wilgefortem seu Ontcommeram etiam Latine Liberatam appellari; atque ita ex sanctarum martyrum homonymia judicium pro identitate tulit. At mihi S. Liberata, Seguntinæ ecclesiæ patrona, diversa videtur ab ea, quæ in Belgio colitur, eo quod Acta Belgica a Seguntinis, præsertim antiquioribus, multum discrepent. Præterea apud Hispanos Lusitanosque de virili S. Liberatæ barba (hoc prodigium Belgæ & Germani passim de S. Wilgeforte in Actis narrant) adeo altum est silentium, ut ideo Tamayus in notis ad Martyrologium Hispanum die XX Julii, quantumvis absque sufficienti fundamento suspicetur, a Germanis per errorem coli S. Paulam Barbatam, virginem Abulensem, de qua actum est ad diem XX Februarii.

[6] Antequam progrediar, superest scrupulus circa citatum Martyrologium Lusitanum, [quod anno 1591 editum a Pseudo Dextri auctore potuit corrumpi.] quod impressum est anno 1591, priusquam Pseudo Dextri chronicon in lucem ederetur. Hinc aliquis inferre posset, Pseudo Dextrum non fuisse primum, qui S. Liberatam cum Wilgeforte confuderit. Ut huic objectioni aditum præcludam, præmoneo, me per Pseudo-Dextrum non tantum ipsius librum, sed ipsum auctorem intelligere, qui ante editum suum pseudo-chronicon potuit varia commenta aliis clanculum suppeditare. Adde P. Hieronymum de la Higuera, circa S. Liberatam a Lusitanis consultum, jam ab anno 1591 Augustino de Castro archiepiscopo Bracarensi datis litteris de hac re respondisse, uti testatur ejusdem præsulis successor Rodericus da Cunha in Hist. eccles. Bracar., Part. 1, cap. 26, num. 4. Hæc pauca intelligenti, quorum pro paragraphis sequentibus meminisse juvabit. Nunc aliorum sententias audiamus.

[7] Martinus Carillus in Annalibus chronologicis mundi, [Carillus duas admittit SS. Liberatas Lusitanas;] anno 1634 Cæsaraugustæ impressis, lib. 2 duplicem S. Liberatam in Lusitania distinguit, & Pseudo-Dextri auctoritate nixus utramque etiam confidenter Wilgefortem appellat. Unam statuit ad annum Christi 138 cum octo suis sororibus, cujus Vitam in Seguntino & Palentino Breviario referri ait; alteram vero ad annum 308 collocat, narratque, eam ab amasio ad lascivum amorem expetitam, excrescente repente virili barba, perdendæ virginitatis periculum evasisse, ac deinde ob constantem virginalis pudicitiæ ac Christianæ fidei defensionem cruci affixam esse; addit autem, eam ob hoc barbæ miraculum Barbatam cognominari; Liberatam vero dici, quod eam Deus hoc discrimine liberasset. Satis manifestum est, hæc Carillum, paucis mutatis, ex Germanis aut Belgis scriptoribus hausisse, & pro libitu suo alteri S. Liberatæ tribuisse, cum Hispani aut Lusitani, ac ne ipsi quidem Pseudo-chronicorum auctores de barba S. Liberatæ cælitus concessa meminerint.

[8] [At præsul Bracarensis tantum unam agnoscit Lusitanam, alteram vero ait esse Novocomensem,] Aliam plane viam & ab aliis parum tritam init illustrissimus ac reverendissimus D. Rodericus da Cunha archiepiscopus Bracarensis asserens, S. Liberatam seu Wilgefortem (hanc eamdem etiam sub Ontcommeræ nomine a Germaniæ populis coli existimat) post peractum martyrium a Christianis in Calensi Lusitaniæ urbe sepultam esse, ac de ejus ex hoc loco ad alium translatione nihil hactenus sciri. Quo loquendi modo satis indicat, se arbitrari, quod S. Liberatæ ossa eodem, quo primum condita sunt, loco etiamnum quiescant. Si objicias, S. Liberatam in urbe Calensi sepultam, ipsomet teste, unam esse e novem sororibus unico partu editis, adeoque illam eamdem juxta Breviaria Hispanica & historica monumenta Seguntiam translatam esse, respondet S Liberatam, quam Seguntini venerantur, esse virginem Novocomensem, cujus corpus Simon Gironus episcopus Seguntinus ex Italia in Hispaniam transvexerit. Ecce ubi me sinuosis semitarum ambagibus expediendum speraveram, magis magisque iis implicor. Cum itaque hac non successerit, alia conabimur egredi via, & in assignatam ab illustrissimo præsule Italiam navigabimus.

[9] [quæ in Italia non colitur ut martyr.] In Italia præter S. Liberatam Ticinensem invenio alteram ejusdem nominis virginem Novocomensem, de qua numero præcedenti potissimum instituta est quæstio. Hæc postrema quidem, teste Augustino Valerio, episcopo Veronensi, in libro de episcopis & Sanctis Veronensibus pag. 26, in quibusdam Calendariis descripta est virgo & martyr, sed perperam, ut ipse ibidem contendit, pag. 27 dicens, fuisse S. Liberatam sororem S. Faustinæ, quæ ambæ fuerunt virgines tantum. Imo, inquit, ex traditione celebrantium ejus festum in ipsa ecclesia celebratur virgo tantum. Extant etiam duo versus ad caput imaginis ejus antiquæ in pariete ipsius ecclesiæ id attestantes:

Libera virgo Dei precibus pietate benigna.
Tu memor esto mei liberans a morte maligna.

Hæc ergo alia est a S. Liberata, quæ Seguntiæ honoratur, nisi quis alteram virginem & martyrem in Italia assignet, quam potuerint Seguntini ad se transferre, aut nisi velit, eos virginem pro martyre colere, adeoque Seguntinam tum vitæ tum translationis historiam omnino falsam esse, quod sine gravibus argumentis non facile est admittendum. Hinc etiam ultro sequitur, sanctam illam virginem Novocomensem a S. Liberata seu Wilgeforte in Belgio culta plane diversam esse. Non igitur mihi diutius hic hærendum, cum Italis ignota sit S. Wilgefortis, in cujus cultum & originem præcipue inquiro.

[10] [S. Liberata a quibusdam creditur sepulta in Hollandia;] Opportune hoc loco recordor epistola postea exhibendæ, quam R. P. Andreas a S. Nicolao, Carmelitarum Exprovincialis, anno 1706 ex Burgundia ad nos dedit, & ex qua intelligo, Helvetos Bavarosque singulare quidpiam circa S. Liberatæ vel Wilgefortis sepulturam novisse. Juvat igitur, relicta Italia, Helvetiam Bavariamque petere, & hoc novum de S. Wilgefortis sepulcro documentum investigare. Conspicor illic Virginem barbatam, vulgo Kumernuss dictam, & cruci affixam. Lego appositam ad ejus tabellas Actorum epitomen, quæ quantum ad substantiam cum Legenda Belgica convenit. At ecce in hujus epitomes fine additur clausula, quæ notitiam plane novam & Martyrologis hactenus ignotam continet his paucis verbis: Sepulta est in Hollandia in ecclesia, quæ dicitur Steinberg. Sane operæ pretium est Hollandiam ipsam adire, sepulturæ locum coram inspicere, & antiqua hujus rei monumenta excutere.

[11] Prætermitto itaque nunc Pragam primariam & amplissimam Bohemiæ urbem, [sed nulla illic superest istius sepulturæ notitia.] in quam cultus S. Wilgefortis recenter inductus est. Omitto pagum Muringen ad silvam Herciniam, in quo sub nomine Cumeranæ crucifixa cernitur, & miraculis clarissima dicitur. Prætereo Moguntiam, ubi martyrii occasio in Actis Germanicis narrata, ab omnibus aliis discrepat. Transeo alias Germaniæ urbes, & recta in Hollandiam iter instituo. Quando eam ingressus incolas de ecclesia Steinbergensi interrogo, negant se Steinbergam in Hollandia novisse; mihi ulterius indaganti respondent, in finibus Brabantiæ sibi proximis hujus nominis oppidum extare. Quare ego suspicatus, Helvetos Bavarosque Steinbergam Hollandiæ vicinam ejusque dominio subditam per errorem in ipsa Hollandia collocasse, ad oppidum istud propero, & consuliis, qui illic supersunt, Catholicis, nil præter vernaculum S. Ontcommeræ nomen agro alicui inditum reperio. Reliqua de sepulcro & cultu monumenta illic plane ignota sunt. An ea umquam extiterint, an temporum injuria aut variis, quas hoc oppidum sustinuit, calamitatibus perierint, ignoro.

[12] Jam frustranei laboris pertæsus domum repetere statueram, [In Anglia, Normannia aliisque locis colitur;] dum mihi incidit, nomen S. Wilgefortis apud alios Wilfordis, Anglicum, nescio quid, sonare, & fortasse in hac insula, sanctorum olim feracissima juxta ac studiosissima, celebriorem haberi illius memoriam. Quapropter ne quid circa hanc Sanctam neglexisse dicar, e portu Batavico in Angliam solvo. Reperio ibidem antiquum libellum precum ad usum Sarisburiensis ecclesiæ compositum, in quo S. Wilgefortis inter alias sanctas virgines & martyres Anglas in Litaniis omnium Sanctorum invocatur, atque alibi peculiari antiphona & oratione celebratur, ita ut olim solennis illius cultus in Anglia fuisse videatur. Sed modo post rerum omnium præsertim sacrarum perturbationem ulteriores notitiæ in hoc regno frustra quæruntur. Cum aliquando audiverim, eamdem sanctam in Normannia etiam cultum obtinere, ex Anglia in hanc Galliæ provinciam trajicio. Ad urbem Deppensem appulsus intelligo, Sanctam nostram in pago Arques non procul Deppa dissito, atque aliis hujus regionis locis magna fidelium pietate celebrari. At hic, amisso Liberatæ nomine, non nisi Dignefortis, Wilgefortis, aut Virgofortis appellatur; unde, autem quomodo, & quando istius sanctæ Virginis & martyris cultus in hanc Galliæ provinciam transierit, ignoratur.

[13] [Sed Sanctæ patria, tempus, sepulcrum aliaque incerta sunt.] Atque ita quidem, majori Europæ parte peragrata, ferme æque dubius ac exieram, domum revertor: nam circa S. Wilgefortis originem, vitam, chronotaxim, sepulturam aliasque Actorum circumstantias incerta sunt omnia. Anglamne dicam an Gallam? Belgamne an Germanam? Italam an Lusitanam? Plerique eam Lusitanam existimant; sed ipsum Wilgefortis nomen illam originem negare videtur; imo non desunt, qui ipsam in Galliæ natam esse affirment. Verbo uno adeo insolubilis est is Actorum nodus, ut non nisi scindendo dissolvendum sperem. Fateor equidem in opere nostro passim intricata occurrere Acta, sed hactenus magis implexa me legere non memini. In plerisque lis est inter unam alteramve urbem aut provinciam; at hæc obscura controversia ad plures Europæ regiones pertinet. Labori non peperci in pervolvendis & examinandis variarum nationum monumentis; nihilominus post hæc omnia lustrata etiamnum versor in labyrintheo circulo, ex quo exitum non video, nisi forte imiter illos, qui labyrintho inclusi post longos frustraneosque circuitus septa perrumpunt, & hoc qualicumque modo egressum inveniunt. An & quomodo hoc facturus sim, docebit reliquus commentarius. Sufficiat hoc paragrapho totam difficultatem quasi sub uno intuitu spectandam dedisse. Jam de singulis controversiæ punctis fusius agemus.

§ II. Variæ sanctæ Liberatæ.

Censeo præmittendas esse quasdam sanctas, Liberatæ nomine nuncupatas, ut secuturi paragraphi clarius intelligantur, & S. Liberata, [Inter varias SS. Liberatas] de qua hic agimus, quoad fieri potest, distinguatur, aut saltem minus confundatur. Prima occurrit S. Liberata Ticinensis, de qua egit Bollandus ad diem XVI Januarii. Altera S. Liberata, quæ cum S. Faustina sorore sua in cœnobio circa annum Christi 580 placide e vita migrasse dicitur, Novocomi inque aliis Italiæ urbibus celebratur, ut videre est apud eumdem Bollandum die XVIII Januarii. Tertia est S. Liberata virgo, quæ cum sorore sua S. Olivaria apud Calvum Montem in Gallia seculo VI pie obiit, ut habent Acta nostra ad diem III Februarii. Quarta quædam S. Liberata colitur potissimum a Belgis ac Germanis, qui eam etiam Wilgefortem & vulgo Oncommeram vel Ontcommenam appellant. Gallis etiam nota est, saltem quoad nomen, quædam S. Liberata, quæ jam a tempore Caroli Magni in Aquitania colebatur. Hæc Gallice vocatur Sainte Livrade, fuitque olim in hac regione adeo celebrata, ut plura habuerit sacella cultui suo dedicata; imo pagi quidam ab ea appellationis originem traxerint. An hæc diversa sit ab ea, quæ in Belgio, vel Hispania aut Lusitania celebratur, incertum esse arbitror. Audiamus tamen Gallorum de hac re judicium.

[15] Claudius Castellanus in Martyrologio cum notis ad diem XXIII Februarii de hac postrema sic loquitur: [una in Aquitania olim celebris] Cum Carolus Magnus ædificasset ecclesiam circa palatium suum Cassinogilense ad Oldam in Aginnensi agro, eam dedicari jussit nomini hujus Sanctæ (nempe Liberatæ, de qua agit) quæ verosimiliter prope hanc regionem obierit, & cujus reliquiæ causam præbuerint huic dedicationi juxta frequentem istius seculi usum. Deinde ait, istam S. Liberatam in Legenda apocrypha postmodum composita acceptam fuisse tamquam unam ex octo sororibus S. Quiteriæ, sibique videri eamdem, quæ in Lusitania & Belgio honorari creditur. Utinam solidas hujus suæ assertionis rationes produxisset, & lucis aliquid attulisset ad dispellendam hujus historiæ caliginem. Sed quæcumque demum sit ea S. Liberata, antiquitus satis celebrem fuisse oportet, cum nomen suum quibusdam Galliæ locis inditum reliquerit. Etymologiæ hujus testis est laudatus Castellanus, qui notas suas concludit his verbis: Hæc ecclesia S. Liberatæ fundata per Carolum Magnum, facta est Prioratus ordinis S. Benedicti, circa quem accrevit oppidum S. Liberatæ. Præter Prioratum, qui jam pertinet ad congregationem S. Mauri, est in eo oppido conventus Ursulinarum. Papirius Massonus in descriptione fluminum Galliæ de eodem loco hæc habet pag. 580: Hinc Cassinogilum soli non infelicioris succedit, & proxime S. Liberata frugum & commerciorum præpotens. Hujus loci etiam obiter meminit Adrianus Valesius in Notitia Galliarum pag. 500,

[16] Copiosius, at simul confusius, S. Liberatæ celebritatem in Gallia probat Simon Peyronettus in notis ad suum Martyrologium Sanctorum & Sanctarum: [a Simone Peyronetto] postquam enim pag. 484 egisset de S. Liberata Novocomensi, addit sequentia: Sed est & B. Liberata martyr, quæ refertur ab eodem Ferrar. in Catal. Gener. SS etiam XVIII Jan. Uti & a Thoma Trugillo tom. 1 Thesauri concionum, aliisque. Ast ecclesia Seguntina, ubi ejus traditur corpus quiescere, eam colit Officio duplici cum Octava XX Julii. De ea Ambrosius Morales lib. XII Histor., Marietta lib. IV de SS. Hispaniæ. Ista Sancta, quæ a Papirio Massono libro de flumin. Galliæ Sainte Livrade vernacule effertur, complures habet ecclesias, seu capellas in Aquitania sibi sacras, & in diœcesi Tolosana dat nomen vico & Parœciæ a Tolosa non longe dissitæ prope insulam Jordanis, vulgo Sainte Librade. Haud obscurus est etiam vicus S. Liberatæ, SAINTE Livrade, non longe ab Aginno.

[17] Scriptor hic, ut ex verbis ejus patet, opinatur, eamdem esse hanc Sanctam cum S. Liberata Seguntina; [supponitur esse eadem cum illa,] sed cum nullum opinionis suæ motivum exprimat, hactenus sententiam ejus amplecti non possum: si enim suspicionibus, veterum testimonio destitutis, indulgere liceret, suspicarer ego eodem jure, Sanctam, quæ in Aquitania plures habet ecclesias, non esse diversam a S. Liberata Novocomensi, vel Ticinensi aut altera Calvi Montis quarum reliquiæ eo delatæ sint,; imo suspicabor potius eam Aquitanam esse, sicut exemplum habemus in S. Quiteria, quam Vascones sibi vindicant, etsi Lusitani suam esse contendant. Nec refert, quod forte in Aquitania Liberatæ Seguntinæ Acta legantur: nam in Vasconia eadem fabulosa S. Quiteriæ Acta legebantur, quæ ab Hispanis & Lusitanis vulgo traduntur, etsi ad Lusitaniam non pertineret, ut ostensum est in Actis nostris ad diem XXII Maii.

[18] Hispani S. Liberatam, quæ Seguntiæ colitur, diversimode describunt. [quam Seguntini in Hispania colunt,] Ut ea diversitas, pro sequentibus paragraphis hic observanda, manifestius appareat, sufficiet dare, quæ de ipsa habet F. Thomas Trugillo in suo Thesauro concionatorum, quem composuit, nondum natis pseudonymis Fl. Lucii Dextri, M. Maximi ac Juliani Petri chronicis. Is tom. 2 de festis Sanctorum anno 1583 Barcinone impresso col. 450 in festo beatæ Liberatæ narrat sequentia: In ecclesia vulgo de Siguntia habetur in maximo honore Liberata, quæ mutato aliquantulum vocabulo nominari solet Librata. Est ibi sumptuosum quoddam & magnificum sepulcrum hujus Sanctæ, & vario diverso atque mirabili jaspide, adeo ut hoc sepulcrum sua arte mira, qua constructum est, videatur facile cum alio quolibet conferendum. Celebratur autem ejus festum XVIII Januarii, translatio vero die XV Julii.

[19] [& cujus Acta e lectionibus antiquis desumpta] Deinde Acta ejus ex lectionibus ecclesiasticis istius temporis nonnihil credibiliora, aut saltem novis Pseudo-Dextri & sectatorum ejus figmentis nondum plane corrupta & confusa proponit his verbis: In suis autem lectionibus dicitur, quod fuit hæc Sancta filia cujusdam regis vel principis alicujus viri, qui appellabatur Catelius, conjunx autem vocabatur Calsia, & civitas præcipua regni ejus dicebatur Balcagia Atque ut aliqui dicunt, fuit hæc civitas præcipua inter occidentales civitates, sive fuerit civitas Hispaniæ sive alterius provinciæ. Erant autem hujusmodi reges gentiles, & habuerunt novem filias, quarum nomina hæc sunt: Liberata, Genibera, Victoria, Eumelia, Germana, Gema, Marcia, Basilia & Quiteria. Fuerunt autem istæ omnes sorores Christianæ a pueritia sua, & cum essent optime in fide instructæ, Liberata, quæ inter ceteras eminere videbatur in fide & religione, suo exemplo & sanctis verbis gentiles multos convertit: degens enim vitam solitariam in quodam deserto, concurrebant ad eam multi tum Christiani tum etiam gentiles.

[20] [hic a Trugillo exhibentur.] Hoc tempore publicarunt Romani edictum quoddam contra Christianos, ita ut vel dimitterent legem Christianam vel statim interficerentur. Fuit autem accusata Liberata tunc cum suis sororibus & aliis Christianis, excepta sola Quiteria, quæ per se triumphavit & martyrizata fuit alio modo. Attulerunt autem eas coram patre, & cum non posset eas blandimentis inflectere, ut dimitterent Christi fidem, vigente in eo magis impetu & spiritu diabolico, quam paterno amore, posteaquam variis tormentis eas discruciavit & excarnificavit, tandem capite truncantur. Quamvis non satis constat, an fuerit sola Liberata, quæ decollata fuit ex patris mandato, aut si etiam fuerunt decollatæ ceteræ sorores, & alii Christiani, qui cum his capti fuerant & vincti. Verum ab omnibus scriptoribus asseritur, sanctam Liberatam vel ab hoc judice vel ab alio martyrium sustinuisse. Post multos autem annos Simeon episcopus collocavit corpus sanctæ Liberatæ in argentea quadam arca, & eam collocavit in eminenti quodam loco, præcipiens ut ab omnibus coleretur & in veneratione haberetur.

[21] [Hanc Italam esse contendit archiepiscopus Bracarensis,] Lusitani quidam S. Liberatam, cujus hic Acta ex Trugillo dedimus, sibi vindicant, eamque a Seguntina omnino distinctam volunt. Unus pro omnibus sit illustrissimus ac reverendissimus D. Redericus da Cunha archiepiscopus Bracarensis, qui in Historia sua ecclesiastica part. 1 cap. 26 num. 3 habet sequentia, quæ ex idiomate Lusitano sic Latina reddo: Nomen S. Liberatæ præbuit occasionem omnibus fere auctoribus nostri temporis tum Hispanis tum Lusitanis confundendi eam cum alia S. Liberata, cujus festum XV Julii celebrat ecclesia Seguntina, quia illic possidet pretiosum ejus corpus, cum interim illæ inter se sint omnino distinctæ: nam S. Liberata Seguntina fuit Itala, & nata ut probabilius existimamus, Novocomi civitate Ducatus Mediolanensis… Nostra vero S. Liberata nota est Bracaræ, ut jam diximus. S. Liberatam Italam memorat Martyrologium Romanum, tribuens illi tantummodo titulum Virginis, Novocomi sanctæ Liberatæ virginis, uti etiam facit Usuardus. Nostra non solum virgo, sed præterea fuit martyr pro fide passa XX Julii. Italam Florentia Seguntiam transtulit episcopus Simon Giron cum peculiari facultate sub Pontificatu Bonifacii VIII, qui fuit inter annos MCCXCIV & MCCCII, ut constat ex Breviario istius ecclesiæ in lectionibus matutinis XV Julii, quando illic celebratur hoc festum… Sed cum Seguntiæ potissimum nota esset S. Liberata Lusitana, facile scriptores illius temporis non distinguentes inter unam & alteram accommodarunt Italæ res, quæ spectabant ad Lusitanam, & huic multa, quæ pertinebant ad Italam. Denique post adductam quorumdam doctorum idem secum sentientium auctoritatem, & narratam S. Liberatæ vitam ac mortem sic illustrissimus præsul citatum caput concludit: Reliquias hujus magnæ Virginis ac martyris sepelierunt Christiani in eadem civitate Calensi. Non scimus: quod inde alio translatæ sint: reliquiæ enim Seguntinæ, ut jam diximus, sunt S. Liberatæ Italæ.

[22] Joannes Tamayus Salazar hanc illustrissimi scriptoris opinionem acriter impugnat in suo Martyrologio Hispanico ad diem XX Julii sic Seguntinorum causam defendens: [cujus opinionem oppugnat Tamayus:] A veritatis apicibus discessit D. Rodericus De Acuña Histor. Braccar. 1 P. cap. 26 num. 3 firmans, S. Liberatam, quam in templo Seguntino veneratam conspicimus, cujusque sacra pignora ibidem asservari cognoscimus, esse S. Virginis hujus nominis apud Comum urbem Italiæ, & Florentiam cultæ. Nam si illius ecclesiæ monimenta legisset, procul dubio in hosce erroris scopulos non impingeret. Ex illis igitur manifestum apparet, sacra B. virginis Comensis lipsana anno MCCCXVII ex humili loco in basilicam majorem urbis Comensis fuisse translata, ut ex lection. Breviar. Comens. a Philippo Ferrar. in Catal. SS. Italiæ die XVIII Januarii fol. XXXVI adductis liquet. Ast (ut ipse Acuña fatetur) ea, quæ in Seguntino templo conduntur, Simon episcopus Seguntinus Florentia Seguntiam attulit de licentia Bonifacii VIII Pont. Max. anno MCCXCIV; ergo nequaquam potuere Seguntiam transferri, quæ postmodum, elapsis XXIII annis, in basilicam Comensem translata fuere. Etiamsi huic Tamayi argumento responderi posse videam, tamen libenter fateor, S. Liberatam Seguntinam a Novocomensi verosimilius distinctam esse; imo in gratiam Seguntinorum aliam probationem a Tamayo prætermissam hic addo. Nam in ultima S. Liberatæ Seguntinæ translatione anno 1537 facta, uti ex antiquo Breviario Balthasar Porreño in ejus Vita pag. 98 refert, ejusdem Virginis camisia adeo recenti sanguine perfusa visa est, acsi hesterna die effusus esset. Hæc si vera sunt, quomodo S.Liberatæ Novocomensi convenire possunt, quæ pro Christo sanguinem non fudit, sed cum S. Faustina sorore in monasterio sancte vivens, placide in Domino obdormivit, ut latius videri potest in ejus Actis a Bollando editis ad diem XVIII Januarii. [Mariana scribit eam Seguntiæ passam esse.]

[23] De S. Liberata singulare quiddam tradit Joannes Mariana noster in Historia de rebus Hispaniæ lib. 4 cap. 14, ubi eam contra omnium popularium suorum opinionem Seguntiæ passam scribit his verbis: Ad hæc tempora & calamitatem Verissimus, Maximus & Julia fratres referuntur Olissipone perempti, Bracaræ Victor, Cordubæ Zoilus & decem & novem alii, Centolla & Helena prope Burgos, Seguntiæ Liberata & Quiteria, aliique, quos si sigillatim recensere velimus, neque modum dicendi, neque finem reperiet oratio. Quantum hic ad S. Liberatam attinet, puto quod Mariana locum cultus pro palæstra martyrii per errorem acceperit. Quod immediate subjungit, forte in hac ipsa, quam tractamus, materia locum habet; illius saltem hagiographos sæpe meminisse oportet. Horum omnium, inquit, martyrum corpora, quibus in locis hoc tempore sint, de quibusdam affirmare promptum est, de plerisque non item, aliis alibi prædicantibus; fortassis in plures partes sacris exuviis distractis, variæ opiniones natæ, penes quos pars tantum esset, totum habere putantibus.

[24] [Quidam unicam, alii duplicem S. Liberatam adstruunt in Lusitania.] Recentiores Pseudo-chronicorum defensores inter se non conveniunt, aliis unam, aliis duplicem S. Liberatam admittentibus. Quidam statuunt unam cum octo sororibus ad annum Christi 138; alteram ad annum 308, ne scilicet caro suo Flavio Dextro videantur contrarii, qui ad diversos hos annos S. Liberatæ meminit. Hinc Ferdinandus de Camargo in Chronologia sua sacra ad annum 138 & 308 unam ab altera solicite distinguit. Ex eodem motivo Balthasar Porrennus in Vita S. Liberatæ Seguntinæ pag. 39 duplicem agnoscit Wilgefortem: Idem, inquit, nomen Wilgefortis habuit altera sancta Lusitana, de cujus martyrio mentionem facit præfatus Flavius Dexter anno trecentesimo. Quinimo Martinus Carillo in hujus falsidici oraculi gratiam retractat sententiam, quam antea de S. Liberatæ sororumque ejus epocha sustinuerat: nam in Annalibus Chronologicis anno 1634 Cæsaraugustæ impressis ita Hispanice scribit ad annum Christi 138: Aliqui ponunt earum (nempe S. Liberatæ ac sororum) martyrium anno Domini CCCVI, & sic nos etiam scripsimus in prima editione horum Annalium. Dexter & archipresbyter Julianus illud ponunt tempore imperatoris Adriani. Postea ad annum Christi 308 agens de S. Liberata, quam etiam Wilgefortem & Barbatam vocat, sic loquitur: Est diversa a S. Liberata, de qua & octo sororibus actum est anno CXXXVIII. Alii Pseudo-Dextri discipuli classicum suum auctorem aliter interpretantur, & de una eademque S. Liberata explicant. At tædet nos in hoc labyrintho diutius frustra vagari. De Seguntino S. Liberatæ, quæcumque illa sit, cultu agamus.

§ III. Cultus S. Liberatæ in Hispania.

Seguntia, teste Livio ac Plinio, urbs Celtiberorum in Hispania Tarraconensi, nunc vulgo Siguenza, sita est in colle ad radices montis Atiença, [S. Liberata Seguntiam translata,] estque fere media inter Bilbilim & Complutum. Hæc civitas episcopalis possidet reliquias S. Liberatæ, quas aliunde ad se allatas summa pietate veneratur. Hanc reliquiarum translationem ex variis, ut ait, scriptorum schedis refert Joannes Tamayus in Martyrologio Hispanico die XV Julii. Sed tam alte eam repetit, totque verbis amplificat, ut existimem, eam ex legitimis & antiquis schedis non probaturum omnia, quæ narrat: cumque in similibus rebus hunc scriptorem sæpius fallere aut falli deprehenderim, malui breviora hujus translationis documenta, & quidem cum aliis collata proferre ex antiquo Breviario Seguntino, ex quo se ea accepisse testatur Balthasar Porrennus in Vita S. Liberatæ, ubi pag. 98 habet sequentia: Post martyrium beatæ Liberatæ, sanctum ejus corpus successu temporis a Simone tunc Seguntino episcopo in hac alma ecclesia conditum est, cujus tempore a regulari in secularem auctoritate apostolica translata fuit anno Domini MCCC. Hæc erat præcipua, quam novimus, translatio, quæ ex urbe Florentina Seguntiam facta est. De hac etiam meminit Ægidius Gonzalez Davila in Theatro ecclesiastico tomo 1 de ecclesia Seguntina cap. 8, ubi de Simonis episcopi Seguntini gestis & epitaphio plura habet.

[26] De ultima translatione idem Breviarium antiquum agit his verbis: [& postea magnificentius ornata] Deinde illustris Fredericus a Portugali, tunc Seguntinus ac demum Cæsaraugustanus sub hujus beatæ Virginis nomine regale sacellum construxit, ubi sanctum corpus mira fragrantia in arca argentea, lapidea intro inclusa, XV Julii anno Domini MDXXXVII editis miraculis honorifice translatum est (nam ejusdem Virginis camisia adeo recenti sanguine perfusa visa est, acsi hesterna die effusus esset) simulque sanctorum Joannis & Thomæ apostolorum, Stephani, Ignatii, Blasii, Gamalielis, Mauri, Hilarii & Sixti ac plurimorum martyrum, confessorum & virginum reliquiæ venerandæ; conveniente undique populo, ut eidem translationi interesset, ac plenariam indulgentiam ab Adriano VI, Clemente VII & Paulo III Romano tunc pontifice concessam consequeretur, regnante in Hispania Christianissimo Carolo V Romanorum imperatore. Quod hic de indulgentia a tribus Pontificibus concessa dicitur, sic intelligendum arbitror, ut ea primum ab Adriano VI abtenta, ac eo mortuo a Clemente VII iterum impetrata, tandem, translatione, nescio ob quam causam, per aliquot annos dilata, eadem indulgentia a Paulo III confirmata fuerit. Non tam facile explicare possum hujus ultimæ translationis annum, qui hic dicitur fuisse 1537; cum Ægidius Gonzalez Davila in suo Theatro ecclesiastico ecclesiæ Seguntinæ cap. 18 asserat, eam translationem factam fuisse sub illustrissimo ac reverendissimo D. Ferdinando Niño, qui juxta ejusdem scriptoris calculum tantum anno 1546 cathedram Seguntinam primo adiit. Hæc inquam combinare non possum, nisi forte in numerum arithmeticum error irrepserit, & pro anno 1537 annus 1547 sit legendus.

[27] Post hanc translationem fuit præcipua præsulum Seguntinorum cura, [coli cœpit Officioi proprio,] ut de S. Liberata, quæ in magnifico sepulcro collocata erat, Officium proprium recitaretur. Id pium & elegans, teste Balthasare Porrenno in Vita S. Liberatæ pag. 97, habetur in Breviario Seguntino, cujus impressioni anno 1561 finis impositus est. Breviarium illud non vidi; at vix dubito, quin in eo contineantur Lectiones, quas Prudentius Sandovallius in Antiquitate civitatis & ecclesiæ Tudensis pag. 38 & seqq. ex lectionario Seguntino protulit, aut quas Bivarius in commentario ad Flavii Lucii Dextri chronicon pag. 237 exhibet; ubi dicit, se ex Breviario Seguntino & Palentino collegisse hanc historiam, prout in antiquis venerandisque Breviariis Hispaniæ legi in divinis Officiis consuevit in festo S. Liberatæ. In antiquis hisce lectionibus prodigiosa quidem novem sororum unico partu editarum historia legitur, sed nec Lusitaniæ aut Wilgefortis nomen, nec crucis supplicium, nec martyrii palæstra aut tempus exprimuntur; quæ tamen omnia in recentiori Officio expressa videmus. Hæc pro paragraphis secuturis meminisse juverit.

[28] [in quo post Pseudo Dextri inventionem] Post fictitiam Flavii Lucii Dextri inventionem, primamque ejus editionem anno 1619 Cæsaraugustæ factam, ecclesia Seguntina lectiones S. Liberatæ mutavit, & quasdam circumstantias antea ignotas, &, ut suspicor, ex novo Pseudo-Dextro haustas Officio suo inseruit. Id, cum anno 1625 sacra Rituum congregatio legi permisisset, anno sequenti Matriti primo impressum est. Post annos plus quam quinquaginta proponitur idem Officium S. Liberatæ virginis & martyris, patronæ ecclesiæ & diœcesis Seguntinæ duplex secundæ classis (titulus is est Officii, quod habeo) a sacra Rituum congregatione recognitum & approbatum, in regnis Hispaniarum celebrandum die XX mensis Julii ab omnibus utriusque sexus, qui ad horas Canonicas tenentur, juxta decretum ejusdem sacræ congregationis XXVI Septembris MDCLXXXII. Juxta hæc sacræ congregationis indulta Seguntini patronam suam celebrant solenni Officio, in quo præter lectiones secundi Nocturni, de quibus mox, propria habent sequentia. Antiphona ad Magnificat in primis vesperis est hæc: Gloriosum sanctæ Liberatæ triumphum solemniter celebremus, quæ in cruce pendens, infernum vicit, & tyrannorum tormenta superavit, alleluia. Antiphona ad Benedictus: Quamvis plurimis blandimentis & minis sancta Liberata exspectaretur, ut fidem christianam pudicitiamque desereret, stabilis & firma in agone permansit, & in cruce impollutum spiritum Deo reddidit. Antiphona ad Magnificat in secundis vesperis: O felix Liberata a tyrannorum sævitia liberata! o gloriosa Wilgefortis, quæ ubique fortis in certamine reperta es! o patrona admiranda civitatis & diœcesis Seguntinæ, fac nos tuis precibus ad gaudia cælestia, quibus frueris, pervenire. Oratio denique sic habet. Beatæ Liberatæ virginis & martyris tuæ, quæsumus Domine, precibus & meritis adjuvemur: ut quæ pro tui nominis confessione, & pudicitiæ defensione in cruce pependit, ab inimicorum insidiis sua nos protectione defendat. Per Dominum nostrum Jesum Christum.

[29] [lectiones novæ] Seguntini vitam & martyrium suæ patronæ in lectionibus secundi Nocturni ita describunt: Lect. IV. Lucius Catellius Severus, præses Gallæciæ & Lusitaniæ, & ejus terræ regulus, idolorum cultor, ex Calsia conjuge, eidem falsæ religioni dedita, uno partu (ut multarum in Hispania ecclesiarum fert traditio) novem edidit filias. Quæ cum existimaret, hoc posse contra eam aliquam violati tori & intemperantis vitæ excitare suspicionem, obstetrici severe indixit, ut occulte illam tot filiarum turbam in flumen projiceret. Illa vero consilium detestata, in proximum vicum progressa, novem puellas totidem nutricibus alendas tradidit; a quibus sacro fonte lustratæ, Genivera, Wilgefortis seu Liberata, Victoria, Eumelia, Germana, Gemma, Martia, Basilissa, ac Quiteria nuncupatæ, totas se Deo concepto virginitatis voto consecrarunt.

[30] Lect. V. Interea dira persecutio Christianum nomen urgebat, [ab antiquis] & ad Balchagiam Catelii sedem progressa (quæ hodie dicitur Bayona Tudensis) cultores idolorum impulit, ut Virgines sacras comprehenderent, & Catellio patri sisterent puniendas. Qui de genere & religione sciscitatus, Christianas & filias suas esse cognovit. Cum autem omnia illis regia liberalitate promitteret; omniaque supplicia judicis severitate minaretur, ut eas a studio Christianæ religionis abduceret, & maternæ preces & lacrymæ his omnibus accederent, nihilominus sacræ virgines omnes in ea, quam susceperant, fide constantes permanserunt.

[31] Lect. VI. Cum autem pater nil proficeret, & in filiarum cædem raperetur furore, [multum discrepant.] illæ tametsi martyrii cupidæ, patris tamen grave peccatum vitare cupientes, ab ejus statuerunt sese potestate subducere, quod fecere non simul omnes, sed seorsum aliæ alio dilapsæ, ubi variis locis martyrium subierunt. Wilgefortis vero seu Liberata cum aliis Christianis in eremum secessit, ubi asperrime vivens, silvestri cibo semel ad vesperam quotidie reficiebatur; donec comprehensa iterum ab impiis idolorum cultoribus ad sacrilegum idolorum cultum & impudicitiam fuit instigata; illa vero nec sororum nece perculsa, nec minis aut cruciatibus deterrita, tortoribus sese læta obtulit Et post varia tormentorum genera, in Lusitania ad Castraleuca pro fide & pudicitia decertans, in cruce meruit martyrii palmam adipisci, circa annum Domini centesimum trigesimum nonum: cujus corpus in amplissimo templo Seguntino honorifice conditum, summa colitur religione & populorum frequentia.

[32] Quid de hac historia judicent prudentiores Hispani paucis indicabo. [Actis in Breviario Seguntino contentis non multum deferunt Ambrosius Morales,] Ambrosius Morales narrans quædam de S. Liberata in chronico Generali Hispaniæ lib. 10 cap. 18, ita Hispanice loquitur: Huc usque pertingit historia istius Sanctæ in Lectionibus & Officio relata, in qua narrantur exotica quædam, quæ illic poterit videre, qui cupit: Ego enim in eo omni non video rationem exempli, doctrinæ aut certitudinis, quæ me ad id scribendum invitet. In tota historia numquam expresse dicitur hæc Sancta fuisse Hispana, nec ego video alium modum, quo hoc possit probari. Morales hic loquitur de antiquis lectionibus Seguntinis, in quibus non fiebat expressa mentio Lusitaniæ: imo fatetur Balthasar Porrennus in Vita S. Liberatæ pag. 58, eam tempore Frederici a Portugali, qui ab anno 1512 usque ad 1532 Seguntinam sedem tenuit, necdum agnitam fuisse, ut Lusitanam, quia in ejus Legenda tantum dicebatur nata ex patre Cathelio & matre Calsia regibus gentilibus inter finitimos Occidentis haud infimis.

[33] Franciscus Padilla scribens de S. Liberata ejusque sororibus in historia Ecclesiastica Hispaniæ part. I, [Franciscus Padilla,] cent. 4 cap. 26 hæc habet: De his Sanctis scribunt Basilius Sanctorus, Ambrosius de Morales, Doctor Villegas & Joannes de Marieta, qui (postremus scilicet) longam de illis texit historiam, & nescio unde eam sumpserit. Gauderem si indicasset, sicut solet, dum scribit de aliis Sanctis: nam plerumque solet ponere in margine auctores, qui scribunt de illis; at hic non ponit. Nec sunt verisimiles res quædam, quas de his Sanctis narrat, atque ita non videntur mihi dignæ, ut ponantur in hac historia… Præfatus Basilius ait, Catelium istarum Sanctarum patrem, insignem quemdam virum fuisse in terra Bolcagia. Et certe ita esse debuit, quia tum temporis non erat rex in Hispania. Quod autem ad nomen Bolcagiæ attinet; nec in lexico, nec in ullo cosmographo sive antiquo sive moderno invenire potui quis sit ille locus Bolcagiæ; atque ita de eo rationem reddere non potero. Deinde, exposita vita & translatione S. Liberatæ, hæc inter alia dicit: Certitudo, quam habemus, quod hæc Sancta sit Hispana, in eo sita est, quod ejus corpus in Hispania existat, quod sufficit ad ei concedendum locum in nostra historia, etiamsi non fuisset nata in hac regione.

[34] [& Nicolaus Antonius,] Nicolaus Antonius in Mss. posthumis mihi a R. D. Adriano Coninck auctoris consanguineo Matriti anno 1721 humanissime communicatis, de hac Sancta sic disserit: Nec certum est, quamvis lectiones Breviarii Seguntini huc tendant, martyrem nos celebrare Hispanam; siquidem hujus almæ ecclesiæ monumentis translatum ad se foris a Florentia usque Simonis Gironii præsulis opera circa annum millesimum trecentesimum Liberatæ martyris corpus non obscure manifestatur; cujus translationis festum XV Julii celebrat. An inde ad nos, quæ a nobis olim in Italiam, translata sint vernæ Martyris pignora, nec affirmare nec negare est animus. Certe ab aliis non tantum Hispanicos hujus Sanctæ natales in dubium revocatos, sed rotunde negatos fuisse, patet ex refutatione D. Prudentii de Sandoval, episcopi Tudensis, qui in libro de antiquitate civitatis & ecclesiæ Tudensis post exhibitas antiquas ecclesiæ Seguntinæ lectiones pag. 41 sic quosdam refellit: Erravit Villegas dicens, has Sanctas fuisse Gallicas, qui est idem error, in quem lapsi sunt auctores, qui reformarunt Breviarium Pampilonense, quod idem asserit. Hæc duo Breviaria inter se conciliet, qui volet. Ego huic liti me non immisceo.

[35] [ex quo posteriore objectioni cuidam occurritur,] Forte quispiam hic afferet argumentum, quod mihi Sanctorum causa in Hispania versanti sæpe objectum memini; nempe ad historicam certitudinem sufficere auctoritatem Breviarii. Is præter alia, in Responsionibus Papebrochianis hac super re dicta, habeat responsum eruditissimi Hispani, Nicolai inquam Antonii, qui in Mss. posthumis proxime citatis occasione S. Epitacii, in Placentino Breviario celebrati, in simili causa se tuetur his verbis: Nec opponas sacram congregationem Rituum, instante Placentina ecclesia, summoque viro D. Didaco de Arce Reinoso, Generali Hispaniarum Inquisitore, ejus episcopo, lectionem solemnis Officii, quo eadem ecclesia nunc utitur, S. Epitacii approbasse, in qua is Ambraciæ antiquissimæ Hispaniarum urbis antistes fuisse dicitur, a Petro Rotensi renuntiatus. Non enim, quod S. Rituum congregatio indulserit fidelium instantissime supplicantium pietati tam objiciendum nobis est, quam imputandum credulæ & parum cautæ fidelium pietati, quod absque exactissimo rei examine traditionibus scriptoribusque heri & nudiustertius natis imprudenter stipare libellos supplices, a sacraque ista congregatione, quæ traditionibus ecclesiarum non parum deferre consuevit, impetrare, ac ut verius dixerim, extorquere solent, quibus ad obrussam sani ac defœcati judicii exactis, ne adversus se ipsa pronuntiet, veritas testimonium denegat.

[36] Si quis huic responsioni non acquiescat, audiat eminentissimum Cardinalem Vincentium Mariam Orsinum, [quæ responsio Benedicti XIII summi Pontificis opinione confirmatur.] tunc archiepiscopum Beneventanum; nunc autem sub nomine Benedicti XIII summum Romanæ ecclesiæ Pontificem, qui in eruditissima dissertatione de S. Bartholomæi reliquiis Benevento vindicatis articulo 7 simile argumentum ita solvit: Respondeo primo, maximæ quidem auctoritatis esse Breviarium Romanum in iis, quæ per sese ad cultum ecclesiasticum attinent; minoris tamen ponderis esse in privatis factis aut gestis, quæ in Vita Sanctorum ex occasione referuntur, ita ut efficax inde argumentum peti non possit, ubi præsertim antiquiora monumenta adversantur. Nec enim Ecclesia ipsa, quæ iis utitur, inconcussæ infallibilisque veritatis judicat quæcumque Breviariis suis sunt inserta, cum multoties pro variis temporibus, varia ex occasione ea mutaverit correxeritque. Deinde citatis quibusdam conciliis, quæ Breviarii correctionem decernunt, ita concludit: Quæ omnia argumento sunt, Breviaria non illico putanda esse ab omni historica aberratione libera, sed magna plerumque spongia egere, licet illa in suum usum usurpet Ecclesia. Imo nec suis omnino carere nævis Clementino-Urbanum, quo utimur, Breviarium doctissimi historiarum exploratores indicant. Denique idem judicium fert de Martyrologio Romano, in quo quosdam errores detegit adductis exemplis, ad quæ curiosum lectorem remitto.

§ IV. Diversæ auctorum opiniones de Actis Liberatæ Seguntinæ.

[37] Ut in hac confusa scriptorum varietate saltem aliquem servemus ordinem, primo de S. Liberatæ parentibus, [Proponuntur variæ sententiæ] dein de quibusdam vitæ circumstantus, ac denique de martyrii loco, tempore ac genere varias opiniones reseremus. Quod ad parentes attinet, in antiquis lectionibus Seguntinis apud Prudentium Sandovallium supra citatum nata dicitur beata Liberata ex patre Castellio & matre Calsia regulis gentilibus inter finitimos Occidentis: in novis autem ecclesiæ Seguntinæ lectionibus pater ejus vocatur Lucius Catellius Severus, præses Gallæciæ & Lusitaniæ & ejus terræ regulus. De hujus reguli titulo & nomine pluribus disserit Joannes Tamayus in Martyrologio Hispano dic XVIII Januarii, ubi Caium Atilium Severum nominandum censet. Sed si modo de re conventat, de nomine non litigabimus.

[38] In hujus Catellii reguli tempore & regni situ assignando multum a reliquis discrepat antiquus codex Ms. Musei nostri signatus ✠ Ms. 40, [de S. Liberatæ parentibus,] in cujus principio notatur, quod ad nos pervenerit ex Rubea valle prope Bruxellas. Is Passionem S. Quiteriæ ita inchoat: Erat quidam rex magnus super omnes Orientales Catillius nomine, habens uxorem nomine Alfiam de stirpe Juliani imperatoris. Hi genuerunt novem filias & unum filium, qui omnes passi sunt mortem pro fide Catholica. In sine Passionis hæc leguntur: Passa est autem S. Quiteria in Vasconia prope civitatem Adurensem XI Kalendas Junii anno Domini quadringentesimo septuagesimo septimo. Mater harum filiarum, quæ a plerisque Calsia, & in citato codice Alfia vocatur, a Pseudo-Juliano Quiteria appellatur, & quidem in Sanctarum numerum resertur. Audi ipsum in Chronico num. 57 tamquam ex tripode sic pronuntiantem: Ex S. Quiteria natæ sunt istæ divinæ sorores Genivera, Victoria, Eumelia, Grimana, Gemina, Martiana, Quiteria, Basilisa, Vulgefortis vel Liberata uno partu in civitate Gallæciæ, dicta, Beleagra, quæ nunc dicitur Baiona, prope civitatem dictam Tudensem. Quomodo hæc mater S. Quiteria cum Calsia Breviarii Seguntini componetur? At ego hanc curam Juliani interpretibus relinquo,

[39] [& fictitia eorum apotheosis exploditur,] Vidimus S. Liberatæ matrem a Pseudo-Juliano in sanctarum numerum relatam, jam etiam ejus patrem ab eodem Juliano martyrum catalogo adscriptum videamus. Credibile est, inquit in Adversariis num. 250, parentes tot virginum & martyrum veniam & salutem a Deo consecutos, Severumque passum in Hispania sub persecutione Antonini cum quodam centurione XX Augusti. Respexit nempe impostor ad SS. Martyres Severum & Memnonem, qui XX Augusti a Græcis celebrantur, eosque in Hispaniæ urbem Deobrigam pertrahere conatus est, uti satis patet in ejus Chronico num. 400, ubi sic scribit: Deobrigæ S. Severi & Menonii sub Valeriana Augusto. Nempe compositis de industria sphalmatibus ac solœcismis antiquitatem mentiri voluit. Sed an omnes posteros adeo stupidos sore existimavit, ut sine idoneo teste Catellium Severum sub Antonino, aut S. Severum martyrem Græcum cum socio Memnone sub Valeriano, crederent in Hispania passum? Ars magna est, quamvis mala, consequenter multa fingere. Tam aperta est hæc Pseudo-Juliani impostura, ut Joannes Tamayus in ejus verba jurare solitus, hic charum suum in fallendo ducem deserere partim cogatur, uti in Martyrologio Hispanico ad diem XX Augusti patet ex ejus notis: nam agens de SS. Severo & Memnone tamquam martyribus Hispanis scribit sequentia: Licut apud relatos auctores haudquaquam locis adsignetur palæstræ, tamen illum indigitavit Julianus archipresbyter Toletanus in Chron. num. 400, his verbis: Deobrigæ SS. Severi et Memnonis sub Valeriano Augusto. Quæ sententia amplectenda est, nec admittenda alia ab eo confarcinata in Advers. num. 250 fol. 57, qua credidit hunc Severum fuisse patrem SS. Quiteriæ & aliarum octo Virginum Gallæcarum. Hæc de S. Liberatæ parentibus dicta sufficiant.

[40] Post hæc in ipso Martyris, de qua agimus, nomine, [uti & nutricis Silæ.] aliisque levioris momenti circumstantiis occurrit quædam discrepantia, quam hic breviter annotabimus. In antiquis hujus Martyris Lectionibus vocabatur solummodo Liberata; in recentioribus vero Wilgefortis seu Liberata appellatur. Nescio ex quo auctore duplicatum hoc nomen in novum ecclesiæ Seguntinæ Officium transierit, nisi forte ex Pseudo Dextro, qui inter scriptores tum Hispanos tum Lusitanos primus, quod sciam, S. Liberatæ nomen duplicavit. At de hac re postmodum recurret opportuna dicendi occasio. E contrario nomen Silæ, quæ obstetrix aut novem sororum nutrix fuisse dicitur, in antiquo Breviario Seguntino expressum, nescio qua de causa in novo prætermittitur. Certe nomen illud honorifice poni potuit, si adhibenda sit fides Juliano, qui in Adversariis num. 317 tamquam testis oculatus testatur, sese fuisse prope templum, ubi corpus ejus servabatur. Creditur, inquit ibidem, fuisse virgo, quæ creavit & educavit sanctas virgines & martyres sorores, S. Quiteriam, Liberatam & alias Lusitanas. Colitur anniversarius dies ejus martyrii Kalendis Novembris. Creditur passa non multum postquam virgines illæ passæ sunt. Joannes Tamayus semper ad multiplicandos Hispaniæ Sanctos promptus, ambadus, ut ajunt, manibus hoc testimonium arripuit, & sola istius Pseudo-scriptoris auctoritate nixus Silam die I Novembris in suum Martyrologium Hispanicum intrusit. An tales sancti omnibus historicis & martyrologis ignoti, qui in quodam pseudo-chronico tantummodo canonizantur, in ecclesia colendi sint, sanctæ Sedi judicandum relinquo.

[41] Scriptores Lusitani in his novem sororum Actis narrant quasdam circumstantias, [Præter alias Actorum circumstantias discrepantes] quas apud Hispanos passim non invenio. In primis Georgius Cardosus, qui S. Liberatam ejusque sorores magis florido quam solido exornat elogio, in Hagiologio Lusitano die XVIII Januarii ait, eas a S. Ovidio archiepiscopo Bracarensi baptizatas & in fide Christiana institutas fuisse. De hoc patre spirituali & sancto fidei præceptore apud Hispanos, saltem quos legi, altum est silentium; imo in Lectionibus Seguntinis tam antiquis, quam modernis dicuntur a suis nutricibus … sacro fonte Lustratæ. Ludovicus dos Anjos in suo Horto Lusitanico sect. 6 S. Liberatam appellat fidei Christianæ magistram, & vitæ solitariæ fundatricem in Lusitania. Rodericus da Cunha in Historia ecclesiastica loco supra citato peculiare aliquid resert, nempe S. Liberatam a patre suo Cajo Atilio ignominiosæ impudicorum hominum lasciviæ expositam fuisse; sed eam divino auxilio munitam ab eorum vi sese fortiter defendisse. Hanc publicam ignominiam S. Liberatæ ab ipso parente illatam fuisse, in nullis ejus Actis hactenus legere me memini.

[42] De loco, quem S. Liberata sanguine suo consecravit, [de martyrii loco,] non minor est disceptatio: nam ne quidem inter ipsa pseudo chronica de eo convenit. Dexter ad annum Christi 138 ait: Wilgefortis vel Liberata Catelii Lusitanorum reguli filia passa est Amphilochii. Julianus vero in siro chronico num. 83: Monte Calensi prope Castra Leuca in Lusitania S. Wilgefortis, quæ & Cometiensis & Liberata dicitur, pro defensione fidei & pudicitiæ in crucem agitur, & cervice succisa gloriosissimum de truci tyranno triumphum egit. Bivarius in Commentærio ad hunc Dextri locum inter hos duos sese judicem constituens, hanc definitivam contra Julianum profert sententiam: Audiendus sane Dexter est præ Juliano. Nos non multum disputabimus, uter alteri sit præferendus; quia apud nos uterque æqualem, id est nullam, fidem meretur. Veteres Lectiones Seguntinæ martyrii palæstram distincte non exprimunt; novæ autem asserunt, eam passam esse in Lusitania ad Castraleuca, pro quo Bivarius Castralœlia legendum putat. Omitto varias incertasque aliorum interpretationes, & scriptas sub Laimundi nomine fabulas, de quo pseudohistorico Lusitano vide judicium Nicolai Antonii in Bibliotheca Hispana veteri lib. 6 cap. 4.

[43] Nec magis inter se concordant scriptores de Passionis tempore. Novæ Lectiones Seguntinæ, tacentibus iterum antiquis, volunt, [tempore] S. Liberatam martyrii palmam obtinuisse circa annum Domini centesimum trigesimum nonum. Alphonsus Ciacon in libello, quem scripsit de Martyrio ducentorum Monachorum S. Petri a Cardegna, enumerans martyres sub persecutione Diocletiani passos, inter alios resert S. Liberatam his verbis: sanctæ duæ virgines sorores Liberata & Quiteria, diversis temporibus martyrio affectæ; Liberata quidem decimo quinto Kalendas Februarii, Quiteria vero undecimo Kalendas Junii. Quiteriam vero plus centum quinquaginta annis Diocletianea persecutione posteriorem facit codex noster Ms. Supra citatus, qui dicit, S. Quiteriam passam esse in Vasconia prope civitatem Adurensem XI Kalendas Junii anno Domini quadrigentesimo septuagesimo septimo. Bernardum Brittum historiographum Lusitanum, aliam de martyrii tempore opinionem tueri colligo ex Antonio Vasconcellio nostro, qui post narratam sanctarum noveni sororum historiam in Descriptione regni Lusitani Antverpiæ impressa pag. 447 hæc subnectit: De his sacris Martyribus scripsere Ambrosius Morales lib. X cap. XVIII: Villegas, qui easdem nulla ex causa Galliæ adscribit; nec non Frater Bernardus Brittus parte II Lusitanæ Monarchiæ lib. I cap. XVIII. Duabus tamen in rebus longe fallitur; ætate scilicet, cum annos centum & quadraginta recentiores faciat, quam revera fuerunt; & patria, quamdo Bracharenses negat fuisse. Discrepantes aliorum sententias indagare operæ pretium non est: nam ex modernis scriptoribus de martyrio a tot annis peracto nihil certi eruemus.

[44] [ac genere] Postremo hujus paragraphi loco de martyrii genere quædam dicenda supersunt. In Lectionibus ex antiquo Breviario Seguntino & Palentino apud Bivarium in commentario Dextri relatis leguntur sequentia: Dimissis igitur cunctis sororibus ad regna cælorum, tandem beata Liberata multis tormentis cruciata; cum a fide avelli non posset, capitis abscissione migravit ad Dominum, Eamdem sententiam secuti sunt F. Thomas de Trugillo in Thesauro concionatorum supra citato, Basilius Sanctorus in Vitis Sanctorum ad diem XVIII Januarii, Joannes Marieta in sua Historia ecclesiastica omnium Sanctorum Hispaniæ anno 1596 conchæ edita lib. 4 cap. 16, Ambrosius de Morales in Chronico generali Hispaniæ lib. 10 cap. 18, Franciscus De Padilla in Historia ecclesiastica Hispaniæ centuria 4 cap. 26, Alphonsus de Villegas in Flore Sanctorum anno 1626 Cæsaraugustæ impresso, qui agens de festis Sanctorum Hispaniæ ad diem XVIII Januarii fol. 399 in fine Actorum S. Liberatæ Seguntinæ addit, de ea mentionem fieri in Martyrologio Romano. At in eo fallitur, quia Martyrologium istud die XVIII Januarii tantum loquitur de S. Liberata virgine Novocomi: nisi quis eum excusare velit, quod cum Roderico da Cunha archiepiscopo Bracarensi aliisque putaverit, reliquias Seguntinas ad Liberatam Novocomensem pertinere; qua de re satis actum est supra.

[45] Contra hunc veterum Hispanorum torrentem fertur novum Seguntinæ ecclesiæ Officium, quod, [diversa referuntur.] nulla decollationis facta mentione, tantummodo dicit, quod S. Liberata post varia tormenta in cruce meruerit martyrii palmam adipisci. Huic novæ opinioni viam paravit Pseudo Dexter, qui primus S. Liberatam etiam donavit nomine Wilgefortis, quæ justa Martyrologium Romanum in Lusitania pro Christiana fide ac pudicitia decertans, in cruce meruit gloriosum obtinere triumphum. Cum itaque S. Liberata in vetustioribus Breviariis & historicis hispanis diceretur capite truncata; sancta vero Wilgefortis in additionibus Molani & Martyrologio Romano scriberetur crucifixa, inveniendum fuit aliquid, quo hæc duo suppliciorum genera uni eidemque martyri jam a Pseudo-Dextro confusæ convenirent. Pseudo-Dexter contentus hujus novæ sententiæ fundamentum posuisse, martyrii speciem non expressit, sed hanc fabulæ partem socio suo (nisi forte sit idem Proteus, qui sub diversis formis Hispanam historiam corrupit) Pseudo-Juliano adornandam reliquit. Is igitur Dextro succenturiatus in Chronico num. 83 hoc duplex supplicium eidem personæ ita aptat: Monte Calensi, inquit, prope Castra leuca in Lusitania S. Wilgefortis, quæ & Cometiensis & Liberata dicitur, pro defensione fidei & pudicitiæ in crucem agitur, & cervice succisa gloriosislimum de truci tyranno triumphum egit. En novum de S. Liberata documentum veteribus Hispanis ignotum. si quis illud latius explicatum videre cupiat, adeat Bivarium, qui in Commentario ad Flavii Lucii Dextri chronicon ad annum Christi 138 hanc Pseudo-Juliani fictionem satis subtiliter defendit. Nos interim ad cultum; S. Liberatæ seu potius Wilgeforti in Belgio exhiberi solitum, properamus.

§ V. Cultus S. Liberatæ seu Wilgefortis in Belgio.

Belgæ colunt quamdam S. Liberatam vel Liberatricem virginem & martyrem, quam etiam Wilgefortem & Oncommeram vocant. [Belgica quædam S. Wilgefortis effigies] Communis autem apud eos traditio est, ut superius dixi, hanc fuisse regis cujusdam Lusitani filiam, quæ regi Sicilioæ nuptui locanda talem a Christo impetravit faciei suæ mutationem, ut ab ea sponsus abhorreret. Quare cum divinitus ei virilis barba excrevisset, ab trato & gentili parente in cruce suspensa est. Hæc traditionis summa; justa quam in quibusdam Belgii ecclesiis ita depingitur.

[47] Tabellæ huic omnino similis est imago S. Wilgefortis, quam D. Laurentius Ramires de Prado G. C. se Matriti invenisse asserit, [a Bivario,] quamque Pseudo-Juliani Adversariis a se editis post paginam 54 inseruit. Verum de ea longe aliter judicat Franciscus Bivarius in Additionibus S. Braulionis, ubi pag. 16 de S. Paula virgine Abulensi vulgo Barbata locutus hæc subjungit. Prodidit noster Ramiresius imaginem S. Liberatæ, Seguntinorum patronæ (de qua nos multa diximus cum Dextro ad annum Christi CXXXVIII) cruci susfixæ, virili vultu promissa barba decoro cum hac inscriptione: “Sancta Wilgefortis, alias Liberata, quam Belgæ a depellendis curis Ontcommeram nominant; regis Portugalliæ filia. Postquam a Christo sponso deformari rogasset, ne ab amasio ad nuptias expeteretur, atque ita subito promissa illi barba excrevisset, pro christianæ religionis ac pudicitiæ defensione cruci affixa fuit, miraculis hodieque clarissima; atque hoc inter cetera, quod simulacrum ipsius cytharœdi cujusdam ad mortem damnati, atque ad patrocinium ejus confugientis innocentiam unius ocreæ argenteæ excussione declararit.” Sed vero minime huic historiæ fidem præbet Ramiresius: nec mirum, cum imago illa non Liberatæ, sed crucifixi Domini gloriosi sit, apud Lucam Italiæ urbem in magna populi veneratione habiti; utpote cujus vivida contigit virtute, calceum argenteum alterius pedis innocenti aut pauperi excussisse. Sed de Liberata nullus scriptorum vel leviter quidquam de barba ei miraculose oborta aliquando prompsit, nisi forsan (quod nunc occurrit) Paulam nostram Liberatam vocarint ob liberationem ex barba ei miraculose concessam, eamque ex nomine cum Wilgeforti vulgus confuderit.

[48] [& Barone Blunnio eadem creditur] Confirmat hanc Bivarii opinionem eruditissimus ac nobilissimus D. Henricus Julius Baro de Blun in litteris anno 1687 Praga ad Papebrochium datis, in quibus de crucifixa Wilgefortis effigie tale fert judicium: Jam a pluribus annis frequenter inquisivi, unde cultus hujus Sanctæ potuerit ortum trahere, sed nihil admodum inveni, quod ad rem esset. Existimavi quidem primum illam repræsentare Wilgesortem regiam Lusitanaiæ virginem, cujus meminit Martyrologium Romanum XX mensis Julii: sed cum hæc ipsa historia non satis videatur esse certa, quia neque nomen Hispanicum est, neque ullus auctor meminit regum gentilium in Lusitania, suspicatus demum sum, & ipsam Wilgefortem, quod Belgicum potius nomen esse videtur, & S. Kummernissam, uti vulgo appellatur, repræsentare effigiem sanctissimi Crucifixi, quæ Lucæ in Italia a pluribus seculis colitur, quæque Nicodemo adscribitur. Illam ipsemet spectavi ante triginta & amplius annos, cum peregrinarer per Italiam; & agit de illa pluribus Angelus Rocca in libro, quem Romæ anno MDCIX de particula sanctissimæ crucis edidit. Ut S. Wilgefortis aut Kummernissæ imagines non alias esse existimem, quam hujus Crucifixi, quod Lucæ antiqua veneratione colitur, hoc potissimum me persuadet, quod omnibus S. Wilgefortis & Kummernissæ imaginibus appictus cernitur fidicen, cui ærumnis & egestate oppresso alterum ex aureis sandaliis porrexerit. Sed hæc ipsa desumpta sunt ex historia hujus Crucifixi.

[49] Cum hæc legissem, statui in imaginem Christi crucifixi quæ Lucæ in Hetruria asservatur, ulterius inquirere, [cum imagine Christi crucifixi, Lucæ in Tuscia.] atque ecce inter primas paginas libri, quem illustrissimus ac reverendissimus D. F. Angelus Rocca episcopus Tagestensis de particula sacratissimæ Crucis composuit, eam ipsam depictam intueor. Deinde pervolvens ejus commentarium pag. 40 hanc illius effigiei, quæ a Nicodemo picta fuisse fertur, lego descriptionem: Illa imago, quæ Lucæ asservatur tamquam viva Cruci affixa cernitur; barbam coloris avellanæ, subflavam scilicet, comæ adsimilem, haud longam, sed in extrema parte sensim bipartitam habens… Calcei ejusdem imaginis argentei sunt, sed aurati, cruce insigniti, quorum dexterum ad hominem quemdam, pro ope sibi impetranda orantem, ipsamet imago miraculose projecisse narratur. Inde pro eo calceo sustentando (nudato calcaneo, qui calceum numquam recipere potuit) calix non consecratus appositus fuit, sicut ad hanc usque diem illic cernitur; & calcei pretium illi homini Crucifixum imploranti datum fuit.

[50] Fateor hanc Lucensem Christi crucifixi imaginem excepta coronæ ac vestium forma, [Sed pingendi modum a pictorum arbitrio dependere] non multum a S. Wilgefortis tabella jam exhibita discrepare; imo & miraculum ab illustrissimo Angelo Rocca relatum non adeo absimile esse ab eo, quod de fidicine ad S. Wilgefortis opem confugiente, communiter in Belgio narrari solet. Verum hæc a pictoris arbitrio dependere existimo, qui Virginem martyrem crucifixam virili forma depingere jussus, forte Lucense illud prototypon imitatus sit, eo quod ex quibusdam Actis audivisset, eam orasse, ut Christo crucifixo sponso suo similis fieret, sicque deformata virginitatem intaminatam conservaret. Quidquid sit, modo supra in æs inciso, inquit R. D. Augustinus Wichmannus in sua Brabantia Mariana lib. 3 cap. 5, in plerisque campestris Brabantiæ ecclesiis conspicitur, sicut & Lovanii in ædis primariæ pronao, ubi peculiare habet altare, prout & in pago Alphen juxta Bredam, quod hodieque frequentatur & oblationibus vidi honorari, licet pene sit collapsum. In Waerle autem juxta Eyndoviam pago sacram habet sodalitatem & celebri peregrinorum concursu olim visitari solita est, ac magno cum fructu & sublevamine eorumdem ante nuperam iconomachiam. An in his Brabantiæ locis Sanctæ nostræ cultus adhuc perseveret, nescio. Saltem Lovanii aram ejus non amplius exstare jam intelligo.

[51] Dixi hunc pingendi modum a pictoris arbitrio dependere: [patet ex alia effigie.] nam longe dissimilem crucifixæ Wilgefortis imaginem exhibet Bartholomæus Riccius noster in suo Triumpho Jesu Christi crucifixi ad diem XX Julii pag. 45. Illic Martyr muliebri veste induta, & regali corona redimita, prolixiori, quam in ceteris tabellis, barba depingitur, atque crux, cui nondum erectæ clavis affixa est, a supplicii ministris in altum tollitur. Multum ab hac aliisque imaginibus differt lignea ejusdem sanctæ Martyris statua, quam anno 1722 vidi Mechliniæ in nosocomio virginum, quas nos in Belgio vulgo Beghinas nominamus. In hac statua repræsentatur quidem S. Virgo cruci jam erectæ affixa, sed imberbis, ut ex subiecta tabella, juxta illud exemplar æri incisa, patet. Hæc sanctæ Wilgefortis statua ex antiquo Beghinasio, quod in suburbio Mechliniensi antea situm erat, & seculo decimo sexto in tumultibus Belgicis exustum est, in urbem delata ac in hodierni Beghinasii nosocomio collocata est, cui pia veneratio exhibetur, & vulgari nomine virgo ægrotantium appellatur. Narrant autem seniores Beghinæ atque inter eas una annos 98 nata, quod illius sanctæ Martyris intercessione quædam patrata fuerint miracula, quæ olim scripto consignata aut perierunt, aut saltem inveniri non potuerunt. Atque hæc de picturarum discrepantia hic sufficiant. Parum quippe resert, quocumque pingatur modo. Nos Belgicum hujus sanctæ cultum prosequamur.

[52] [Quidam asserunt Bruxellis S. Wilgefortis reliquias,] Imprimis in nobili urbe Bruxellensi, antequam anno 1695 magna ejusdem pars bellicis machinis exureretur, Sanctæ nostræ reliquias exstitisse, eamque sub Ontcommeræ nomine in publica veneratione habitam fuisse, patet ex epistola, quam presbyteri sacelli sanctissimæ Virginis Mariæ vulgo Auxiliatricis anno 1706 ad nos miserunt. Hæc autem sic habet: Bruxellis in virginis Auxiliatricis sacello venerationi palam expositæ fuerunt sacræ Virginis exuviæ ante urbem pyrobolis dirutam; sed ruina communi absumptæ non amplius extant. Hæ porro una cum imagine exuviæ quotannis in supplicatione S. Jacobi Majoris, sacelli nostri patroni, populi accursu ingenti, circumferri solitæ. Asserit autem nobis eremicola noster fide dignus, legisse se sæpius, thecæ statuam Virginis dimidiam eminentem gestanti subscriptum Flandrice: Hic sanctæ Ontcommeræ quiescunt Reliquiæ, hydropicis curandis patronæ aptæ. Denique festo illius XX Julii perpetuæ concessæ sunt sacello nostro indulgentiæ ab Urbano VIII Pontifice Maximo.

[53] [& Steinbergæ ejus sepulcrum exstisse.] In oppido Steenbergensi jam Batavorum ditioni subjecto Sanctam nostram olim catholico ritu invocatam, imo & sepultam fuisse quidam voluerunt. Ea quamvis incerta fama nos movit ad scribendum P. Petro Idiers Societatis nostræ Sacerdoti, tunc temporis in Zelandia missionario, ut quid de hac re esset, cognosceremus. Missionarius iste anno 1707 respondit in hunc modum: Steenbergæ indagavi circa S. Ontcommeram olim ibi cultam; sed vix ulla notitiæ nunc vestigia nisi nomen solum, quod oppidi consul mihi amicus assignavit in territorio suo Sinte Ontcommerspolder; nec sacerdos nec Catholici quidquam ultra. Sane mirum non est, illic periisse hujus Sanctæ cultum & memoriam, cum Joannes Baptista Gramayus in Antiquitatibus Bredanis cap. 19 de hoc celebri quondam Brabantiæ oppido scribat sequentia: Jncendium anni MCCCLXIII tota urbe grassatum, & taliter, ut nulla cladis expers domus superesset, cineribus consepelivit Steenberganæ felicitatis memoriam. Et cap. 22; Videtur etiam ex antiquis Ducum Brabantiæ & Bredæ Dominorum rescriptis oppidum istud non mediocres calamitates ab igne, aqua & peste sustulisse, ita ut antiqui splendoris, si fuit, vix vestigium videatur. Adde quod Calviniana hæresis reliquum, si quis superfuerit, cultum aboleverit.

[54] Extensus est ejusdem Sanctæ cultus per varios Belgii pagos, [Colitur in variis Belgii pagis,] quorum aliquos, qui ad notitiam meam pervenerunt, hic enumerabo. R. P. Joannes Braze, collegii nostri Casletani Rector ad P. Janningum anno 1706 Casleto ita scripsit: In Terdeghem, qui pagus est tribus horæ quadrantibus hinc dissitus, reperta est ara lateralis templi, in qua erecta est pictura illius Sanctæ, prout describitur in scheda his inserta (miserat una Vitam S. Wilgefortis e codice Gelensi ab Augustino Wichmanno editam) quæ servabatur a Decano Christianitatis in Steenvoorde. Fuit olim in pago præfato confraternitas divæ Wilgefortis, sed ab annis facile quadraginta soluta sine ullis aliis documentis; ut adeo nec diem norint, nec modum, quo colebatur. In Waelre Brabantiæ pago eamdem Sanctam honorari consuevisse testatur R. D. Servatius Nieuwenhuysen, pastor Helmondanus, qui in litteris anno 1712 ad nos datis inter alia hæc habet: Sæpius vidi ipsam imaginem barbatam, & ut apparebat, satis antiquam tempore præcedentis pastoris. Intellexi tunc etiam plurimum fuisse a vicinis frequentatam præsertim tempore catholico. An & quomodo is cultus perseveret nescio: nam istius loci parochus ad iteratas litteras respondere non est dignatus.

[55] Humanius nobiscum egerunt duo parochi in agro Alostano, [ac præsertim in Veltzike,] quorum unus, nempe R. D. Schuurmans, pastor in Veltzike Flandriæ pago inter Alostum & Aldenardam sito, datis anno 1706 litteris ad quæsita respondet in hunc modum: Ut satisfaciam piæ petitioni vestræ de cultu S. Wilgefortis, respondeo, verum esse, dictam sanctam Virginem & martyrem hic specialiter coli; & hic vocari Wilgefortem, Oncommenam & Liberatam; & hic esse speciale altare ipsi consecratum in parte septemtrionali ecclesiæ, insuper ejusdem esse imaginem & in altari picturam, in quibus repræsentatur cruci affixa non quidem clavis, sed alligata funiculis in manibus & pedibus. Ipsius autem festum hic colitur quarto die Februarii tam a populo, quam a clero. Insuper per totum annum sæpe colitur a circumjacentibus parochiis & etiam ab incolis hujus offerendo aliquod cor vivum (ut hic dicitur) id est vivum animal, columbas, gallinas, pullos & similia; & hoc ad illum finem, ut ægri in angustiis mortis constituti allevientur, ex cujus cultu multi dicuntur invenire solatium. Similiter hic ab incolis colitur, qui orantes circumeunt certam viam hic dictam Ommeganck (id est circuitus) S. Oncommenæ. Quantum ad certa miracula, illa non ausim, ut certa proferre: nam licet quidam ægri, qui voverant specialem exhibere cultum dictæ Sanctæ, convaluerint, tamen incertum, an vitute medicamentorum an aliunde id contigerit.

[56] Quantum ad notitiam Vitæ, hic traditio est, fuisse regis Portugalliæ filiam, [ubi exstant illius Reliquiæ.] quæ pacis ineundæ causa dabatur a patre in sponsam regi Siciliæ. Quæ quam cito scivit intentionem patris, oravit Christum Dominum, ut dignaretur talem ipsi deformitatem immittere, qua taliter appareret deformis, ut ab ipsa sponsus haberet horrorem. Et exaudita a Domino Deo excrevit quam cito barba in mento. Quod advertens gentilis pater adegit ipsam cruci. Ulterius hic in traditione est, ipsam cruci adactam in mediis tormentis orasse Dominum Deum, ut tale habere posset privilegium, ut qui ipsam in angustiis mortis constituti invocant, possint invenire solatium. Ceterum depicta habetur barbata in mento cum corona in capite, quam sustinent duo angeli. Quantum ad reliquias, habemus hic duas partes ab ordinario approbatas, longas ad medium pollicem, crassas fere ad duos digitos, præter aliam parvam partem, quæ a tempore immemoriali hic est in ecclesia. Hæc ille, cujus diligentiam in danda exacta de suis Sanctis notitia utinam alii imitarentur.!

[57] [litteris testimonialibus approbatæ.] Postea anno 1722 cura ac diligentia R. admodum D. Benedicti de Ruddere, canonici Mechliniensis, accepi authenticum de reliquiis Veltzikanis testimonium, quod anno 1670 datum sic sonat: Amatus Coriache, presbyter canonicus archidiaconus ecclesiæ metropolitanæ Mechliniensis & ejusdem sedis vacantis vicarius generalis, omnibus has visuris salutem in Domino. Cum nobis per fide digna testimonia constet, duas partes reliquiarum sanctæ Oncomenæ sive Wilgefortis annis quam plurimis in sacello beatæ Mariæ Virginis de Successu in oppido Bruxellensi asservatas, & publico Christi fidelium cultui & venerationi expositas fuisse, & jam primum traditas fuisse ad manus venerabilis domini Thomæ Verbesselt pastoris in Velsique, districtus Oordegemiensis, ad supplicationem dicti domini pastoris de Velsique, in quo loco ecclesia parochialis in ejusdem Sanctæ honorem est consecrata, easdem reliquias approbamus, permittimus easdem reliquias in dicto loco & ecclesia Christi fidelium venerationi exponi. In quorum fidem ac robur præsentes dedimus Mechliniæ die ultima mensis Septembris anno Domini MDC septuagesimo. Autographum hoc instrumentum servatur in archivo Veltzikano, quod R. D. Vander Eecken pagi illius parochus transcripsit, cujus copiam cum originali concordare testatur die XXIII Augusti anno 1722.

[58] [Cultus ejusdem in aliis Flandriæ, Brabantiæ,] Alter in eodem agro Alostano parochus est R. D. Joannes Carolus Broeckmans, qui in epistola anno 1706 ad nos data hæc significat: Colitur in ecclesia mea de Baveghem sancta Wilgefortis sub nomine Ontkommeræ picta, affixa cruci cum barba in mento instar viri cum corona aurea in capite & vestibus femineis. Colitur octava die Octobris festo in populo, multo externorum concursu. Eamdem S. Wilgesortem non procul Lovanio habere sacellum suo cultui dedicatum colligo ex Augustino Wichmanno supra citato, qui in sua Brabantia Mariana lib. 3 cap. 5 scribit sequentia: Est autem Vlierbeca dimidio circiter lapide a Lovanio sita extra portam Diesthemiensem, in cujus via sacellum visitur, sanctæ cuidam virgini, sed non cinnibus ita notæ, sacrum. De qua, quia per Brabantiam & totam præsertim Campiniam nostram plurimas habet statuas & altaria, tribus verbis hic agendum duxi, bona lectoris venia, qui digressiunculam hanc æqui bonique consulet; tum maxime quod B. Virginis Mariæ cælesti sponso virginitatem suam consecraverit, pro qua etiam vitam lubenter perdidit. Est ea virgo & martyr B. Wilgefortis, nobis autem Brabantis Oncommera vernacule finte Ontcommer, cujus vitam sic breviter accipe ex Ms. codice, Gela mihi transmisso, Vitas sanctorum continente. Hic subdit Acta, quæ nihil aut parum differunt a vulgaribus, de quibus postea latius.

[59] Notatu dignum etiam est, quod P. Angelinus Gazæus Societatis nostræ, [ac Hannoniæ locis.] vir editis libris notus, a multis jam annis ad Majores nostros Valencenis clara Hannoniæ urbe perscripsit: Coluntur, inquit, in pago nobis vicino nec amplius medio milliari ab urbe hac distanti sanctus Colpinus & S. Wilgefortis. Pago nomen est Onoit, quo ad eorum opem implorandam confluunt undique ex ipsa etiam Francia, sed præsertim ex Hannonia plurimi. Nudiustertius locum ipsum adii, ut inquirerem, quid Sanctorum esset, & cujus ergo colantur. Sub ipso templi choro cryptam inveni, ubi altare est, & in hoc imagines duæ ligneæ sine ullis sanctorum illorum reliquiis. S. Colpinus fere pingitur instar S. Jacobi; vestem habet apostolicam & pedum peregrinorum, cui pera appensa est. Tegitur caput galero, sed sine concha marina, uti solet S. Jacobus. Sancta Wilfordis cruci fixa est, sed vestita & coronata, & quod mirere, barbata. Coluntur præsertim pro pueris languidis, pro aliis etiam tumescentibus; & quidem coluntur indifferenter ambo. Scitatus sum ex pastore, num quid scriptum esset de eorum Vita aut aliis. Negavit quidquam reperiri, idque, uti verosimile est, vitio bellorum. Epistolæ inclusum erat numisma plumbeum, in cujus una parte conspicitur S. Colpinus modo supra descripto; in altera vero parte S. Wilgefortis, additis his characteribus S. WILFOR, crucifixa exhibetur. Opinor hæc numismata fidelibus eo confluentibus distribui.

[60] Hisce de Belgico S. Wilgefortis cultu collectis, reperi de eadem Sancta Missam manuscriptam, [Missa antiqua de S. Wilgeforte] quæ cujus sit temporis aut loci non facile dixero. Cum tamen character sit Belgicus, eam in Belgio olim recitatam fuisse suspicor, ideoque huic cultui Belgico subnecto. Titulus est. Missa de sancta Wilgeforte virgine & martyre, cujus festum celebratur XX die Julii. Hæc fuit filia cujusdam regis Portugaliæ gentilis, per eumdem crucifixa propter nomen Domini nostri Jesu Christi crucifixi sponsi sui. Introitus. Me exspectaverunt peccatores &c. Collecta. Deus in cujus sancti nominis honore beata Wilgefortis virgo & martyr martyrio crucis triumphavit, præsta quæsumus, ut qui ejus commemorationem pia devotione frequentamus [&] honore, ipsius meritis & precibus ab omni necessitate & periculo animæ & corporis eripias, & ad gaudia æterna perducas. Lectio libri sapientiæ. Confitebor tibi domine rex &c. Euangelium: Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro &c. Reliqua, quæ in hac Missa sequuntur, nil peculiare continent.

§ VI. Cultus ejusdem Sanctæ in Germania aliisque Europæ partibus.

Germani plurimi S. Wilgefortem catholico ritu venerantur eamque lingua sua proprie Ohnkummer vel Ohnkummernus & passim brevitatis causa kummernus appellant. [Germanicum Sanctæ nomen explicatur,] Sed ne forte quemquam nomina hæc Germanica morentur, breviter ea explico. Nomen Germanicum ohnkummer vel ohnkummernus componitur ex præpositione ohn id est sine, & substantivo kummer vel kummernus quod mærorem, angorem ac solicitudinem significat; ita ut ohnkummernus idem sit quod sine anxietate. Forsan hæc etymologia ex Actis originem trahit; nempe quod ipsa Sancta ad conservandam fidem vel virginitatem sine mærore & angore fortiter martyrium subierit. Forsan etiam hoc nomen ex effectu ortum est; quia scilicet clientes suos angustiis liberare dicitur, atque ita opem ejus implorantes sine anxietate fiant, secundum id quod in cruce ultimum oranti cælitus promissum legitur; nimirum fore ut illi ab omnibus molestiis & angustiis & tribulationibus cordis, corporis & spiritus, ejus intercessione liberentur. De hac Actorum clausula quid sentiam, postmodum indicabo. Hæc de nomine satis; jam ad rem veniamus.

[62] [Ostenditurque ejus cultus Moguntiæ, Fuldæ,] Moguntiæ ac Fuldæ pium S. Wilgeforti cultum exhiberi intelligo ex litteris P. Ignatii Dorn e Societate nostra, qui anno 1716 præter alia hæc scribit: Significo præterea R. V. Moguntiæ, & quidem in templo Metropolitano esse ejusmodi imaginem (crucifixæ nempe virginis cum barba) satis vetustam, quæ ab incolis Moguntinis quotidiana devotione, eaque non vulgari colitur: vix enim memini, me templum hoc ullo tempore transivisse, quo non observassem unum alterumve aut etiam plures accensos cereos coram imagine ista; sæpe etiam ibidem flectentes & orantes homines; appensa etiam videntur quædam anathemata. Subscriptio propter vetustatem non amplius tota legi potest. Homines quidem sciunt, crucifixam hanc virginem cum barba esse sanctam Wilgefortem; non aliter tamen illam appellant, quam sanct gehulff/ id est proprie sanctum auxilium; forte quia pluribus illic sese invocantibus auxilium præbuit. Demum finitæ epistolæ hæc subjungit. P. S. Modo audio, etiam Fuldæ esse ejusmodi imaginem ad cultum publicum in præpositura montis S. Michaelis expositam

[63] [in Muringen] Habeo penes me Germanicam crucifixæ virginis imaginem, ex qua apparet, eamdem S. Wilgefortem seu Kumernissam, mutato nonnihil nomine, in Muringen ad Silvam Herciniam miraculis clarescere. Hic quidem coronata & barbata, sed a capite usque ad umbilicum nuda pingitur; reliquum corpus consueta multeribus veste ad pedes usque tegitur. Nullus hic ante eam flectit fidicen, sed ex utroque crucis latere pinguntur angeli qui in aere volitantes Martyri flores spargunt. Cruci vero subscripta sunt hæc verba: Sancta Cumerana virgo & martyr miraculis clara in Muringen ad silvam Herciniam. Ex hac pictura liquet, non ubique eodem modo, sed, ut supra diximus, pro pictorum arbitrio hanc Sanctam depingi, adeoque non esse periculum, ut cum Lucensi Christi crucifixi imagine confundatur: nam in hac nec fidicen nec calcei, nec calix aliaque appinguntur, quæ confusionis suspicionem præbeant. Miraculosa autem calcei excussio, quæ in plerisque S. Wilgefortis imaginibus tamquam fidicini facta exprimitur, in historia Crucifixi Lucensis homini cuidam pauperi contigisse traditur; quæ personarum distinctio diversum videtur indicare miraculum, quamvis solidam id affirmandi rationem non habeam.

[64] Non dubito, quin in plurimis aliis Germaniæ locis mihi ignotis Sancta nostra publicam venerationem obtineat: [aliisque Germaniæ] Embricæ enim notam fuisse, conjicio ex litteris P. Bartholomæi Des Bosses, qui anno 1613 ad Janningum nostrum Paderborna sic scribit: De S. Wilgeforte spero R. V. anno præterito aliquid accepisse per Colonienses nostros, qui eam provinciam susceperant. Scripseram ego P. Ambrosio Wirich Rectori Embricensis collegii, qua in urbe extare intellexeram memoratæ Sanctæ statuam in crypta ecclesiæ archidiaconalis S. Martini. Respondit ille mihi, Dominos Canonicos illius ecclesiæ consultos a se respondisse, nihil in ecclesiæ suæ archivio reperiri de Sancta illa. Quod responsum innuit, vere in crypta illa extare statuam hujusmodi, quamvis nesciatur, qua occasione eo devenerit. Quocumque modo hæc sese habeant, saltem Susati S. Wilgefortem olim honoratam fuisse, colligo ex Collectaneis Mss. Westphaliæ apud nos Codice S num. 113 in cujus principio, ubi de S. Patroclo & urbe Susatensi agitur, lego sequentia: S. Wilgefortis crucifixæ cum barba & calceo imago in ecclesia collegiata Susatensi columnæ adpicta cum candelabro oblongo plurium candelarum inserto ipsi muro; quod signum cultus votivi.

[65] In Bohemiam progrediamur, in cujus metropoli non a multis annis crucifixæ Wilgefortis imago publicæ fidelium venerationi exposita est: [ac Bohemiæ locis,] nam R. P. Martinus Bilinensis Capucinus de hac, ni fallor, imagine erigenda primo Papebrochium consuluit per litteras anno 1684 Praga datas in hunc modum: Mercator quidam Pragensis natione Belga statuit erigere hic Pragæ in quadam ecclesia altare S. Wilgefortis virginis & martyris, cujus festum juxta Martyrologium Romanum cadit in vigesimam Julii. Hæc Sancta in regno Boëmiæ ignotissima, mirabilis videtur genti nostræ, maxime quia præfigurando ejus effigiem pingitur virgo miraculose barbata, in cruce pendens cum uno aureo calceo: alterum enim quidam fidicen coram ipsa flectens ante se jacentem habet, calix etiam adjungitur. Vocatur vero hæc sancta vulgo Liberata, Germanice Ohnkummernus / diciturque plurimum coli in Belgio. Fateor, perlustravi diversos libros, de hac tamen Sancta aut nihil aut paucissima reperi. Deinde petit quædam ad præfatæ Sanctæ vitam & cultum spectantia, quæ cum a Papebrochio Pragam transmissa fuissent, idem P. Martinus litteris circa ejusdem anni finem datis perhumaniter egit gratias.

[66] [& Pragensis illius effigies exhibetur.] Vix dubito, quin hæc eadem sit effigies, de qua anno 1686 in epistola ad Papebrochium jam partim supra memorata Laudatus Baro De Blun ita meminit: Non ita pridem Reverendi Patres Capuccini in hac urbe extruxerunt elegans sacellum, in quo publicæ venerationi exposuerunt hanc effigiem, cujus ectypon ære expressum mitto. Spectatur hæc imago sacra in pluribus aliis locis hujus regni; quin etiam per totam Germaniam memini me illam in diversis ecclesiis sæpe vidisse sub nomine sanctæ Kummernis. Hujus imaginis apographum impressum est Pragæ cum devota & prolixa ad eamdem Sanctam oratione Germanica, quam hic brevitatis causa omitto. Effigies vero illa, quæ juxta subscriptionem chronographicam anno 1684 erecta est, ab omnibus aliis regio vestium ac gemmarum ornatu distinguitur, ut hic vides.

[67] [In Angliæ olim habuit] Videtur etiam Sancta nostra in aliis Europæ regionibus jam dudum fuisse nota. Imprimis Anglos olim S. Wilgefortem peculiari cultu veneratos fuisse suspicor: habemus enim in Museo nostro Enchiridion præclaræ ecclesiæ Sarisburiensis in Anglia, devotissimis precationibus ac venustissimis imaginibus, & iis quidem non paucis refertum (ita notatur titulus libri) in quo peculiaris de S. Wilgeforte fit mentio, ut statim videbimus. Impressum est hoc orarium (verba sunt in libelli fine posita) Parisiis in ædibus spectabilis viri Germani Hardouyn librarii jurati Universitatis Parisiensis, apud palatium commorantis, ad signum divæ Margaretæ anno 1533, uti colligitur ex tabula paschali. In illo enchiridio elegantibus varii generis imagunculis adornato, & in charta pergamena nitidissimis typis excuso post Psalmos pœnitentiales leguntur litaniæ omnium Sanctorum, in iisque post SS. Sitham, Fredeswidam, Wenefredam aliasque sanctas Anglas invocatur etiam S. Wilgefortis.

[68] Alibi in eodem libello inter Collectas de variis Sanctis legitur una de sancta Wilgeforte virgine & martyre sub hac Antiphona. [Antiphonam & orationem propriam.]

      Ave sancta famula, Wilgefortis, Christi,
      Quæ ex tota anima Christum dilexisti;
      Dum regis Siciliæ nuptias sprevisti;
      Crucifixo Domino fidem præbuisti.
      Jussu patris carceris tormenta subisti,
      Crevit barba facie, quod obtinuisti
      A Christo pro munere, quod sibi voluisti,
      Te volentes nubere sibi confudisti.
      Videns pater impius te sic deformatam
      Elevavit arius * in cruce paratam:
      Ubi cum virtutibus reddidisti gratam
      Animam quantocius, Christo commendatam.
      Quia devotis laudibus tuam memoriam, virgo, recolimus,
      O beata Wilgefortis, ora pro nobis quæsumus.
℣ Diffusa est gratia in labiis tuis.
℞ Propterea benedixit te Deus in æternum.

Oremus.

Familiam tuam, quæsumus Domine, beatæ Wilgefortis virginis & martyris tuæ, regis filiæ, meritis & precibus propitius respice; & sicut ad preces ipsius barbam, quam concupivit, sibi cælitus accrescere fecisti; ita desideria cordis nostri supernæ gratiæ digneris beneficiis augmentare. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

[69] Nunc ex Anglia in Normanniam Galliæ provinciam trajiciamus. [In normannia etiamnum celebratur,] Illic etiam invenio S. Wilgefortis cultum, & sacellum sub ejus patrocinio consecratum, uti latius patet ex litteris anno 1706 a R. P. Henrico De la Crochiniere Collegii nostri Deppensis Rectore ad nos datis, quæ sic sonant: Nudiustertius adivi pagum Arques ob victoriam ab Henrico Magno reportatam famosum, & ab urbe nostra Deppensi leuca & amplius distantem; quo in pago vidi sacellum satis antiquum Deo optimo Maximo sub invocatione S. Wilgefortis sacrum, ubi extat in altari unico dictæ Virginis statua lapideo muro prominens, quæ ipsam virginem barbatam, veste talari indutam, manibus & pedibus fune cruci alligatam exhibet. Duæ præterea visuntur ad altaris latera ejusdem Virginis imagines recentiores, in quarum una pingitur stans coram rege vel judice, qui videtur eam velle inducere ad idolum proxime erectum adorandum. In altera autem tabula pingitur jam in cruce pendens & pluribus utriusque sexus orantibus circumdata, cum hoc tamen picta discrimine, quod ibi defluant fere ad pedes capilli, qui in statua vix apparent linteolo ad occiput forte obligati. Festum dictæ sanctæ Virginis celebratur in hac capella die decima nona Julii, qua præsertim die magnus ad eam fit populorum concursus; toto autem anni tempore sæpissime adeunt fideles, etiam plus quam viginti leucis remoti, sanctam Wilgefortem adprecati, ut languentibus maxime infantibus sanitatem vel morientibus bonam mortem impetret a Deo. Dictum mihi fuit, eamdem Sanctam coli adhuc in pago Doudeville, & in aliquibus locis aliis regionis illius Caletensis dictæ vulgo du pays de Caux.

[70] [ubi & Acta ejus impressa sunt.] Hisce litteris adjunctus erat libellus Gallicus jam a sexaginta circiter annis Deppæ impressus, qui sanctæ Wilgefortis (in titulo præterea Dignefortis & Virgofortis appellatur) vitam novem capitibus complectitur. In ultima hujus libelli pagina habetur hæc communis oratio: Indulgentiam nobis, quæsumus Domine, beata Dignefortis virgo & martyr imploret, quæ tibi grata semper extitit & merito castitatis & tuæ professione virtutis. Per Christum Dominum nostrum. Amen. Non videtur S. Wilgefortis cultus ulterius in Galliam penetrasse; imo in quibusdam istius regni provinciis hæc Sancta est omnino ignota: nam insolita barbatæ Virginis imago Sequanos, Galliæ populos, attonitos reddidit, sicut patebit ex epistola, paragrapho sequenti danda, ubi etiam dubiis quibusdam in ea circa S. Wilgefortem propositis respondere conabimur, atque eadem opera ejus cultum & Acta, quantum fieri potest, illustrabimus.

[Annotata]

* lege acrius vel ocius

§ VII. Dubiis quibusdam circa S. Wilgefortem propositis respondetur.

Cum sub initium labentis seculi decimi octavi excitata esset gravis apud Sequanos disceptatio de S. Wilgeforte, [R. P. Exprovincialis Carmelitarum,] putavit R. admodum P. Fr. Andreas a S. Nicolao, Ordinis B. Mariæ de monte Carmelo Exprovincialis exquirendum sibi esse judicium hagiographorum Antverpiensium per litteras Vesontione Sequanorum Nonis Januarii anno 1706 ad eos datas, in quibus post amicam salutationem ita scribit: Quæstionis cardo sic vertitur. Exposita fuit in quibusdam templis effigies virginis barbatæ & e cruce pendentis, quam regis ethnici filiam, ideoque diademate redimitam, pro servando pudoris voto & fidei christianæ constantia ferunt martyrium fecisse. Portentosa visa est pluribus barbatæ virginis effigies, eamque a templis amovendam voluerunt nonnulli etiam probe catholici, ne risum ultra moveret apud vulgus imperitum & minus pium, dissuadentibus tamen aliis forte prudentioribus & magis piis.

[72] [exposito controversiæ statu de S. Wil. geforte,] Consultus ego, in posteriorem sententiam ut pronus descenderem, suaserunt hæc argumenta; quod scilicet videntibus tacentibusque episcopis diœcesanis pluribus, plures hujusmodi tabellæ atque etiam statuæ non raro expositæ jam dudum fuerint in templis ecclesiæ Catholicæ per Bavariam & Germaniam universam, per Gallias etiam alicubi ac Burgundiam superiorem; imo & per Helvetios orthodoxos in ipso S. Nicolai templo sub oculis episcopi Lausanensis, qui a Lausana sua extorris & per heterodoxos pulsus, sedem habet extemporaneam ad ipsum S. Nicolai templum in oppido Helvetiorum Friburgo. Accedit Martyrologiorum, Romani præsertim, auctoritas, in quo ad vicesimam, quam dixi, Julii diem legimus, S. Wilgefortem in cruce pro fide & pudicitia decertasse & triumphum reportasse.

[73] [& variis circa nomen,] Nec obstat apud me, quod barbati in Virgine vultus non meminerit Romanum Martyrologium; ac Wilgefortem appellaverit quam Bavari & eorum contermini Helvetii Kumernum, Germani vernacule vocarunt Ontkummer, nosque Galli Kombre & Ankombre solemus nuncupare: illa enim pro regionum & idiomatum varietate, appellationum inducta varietas; sicut & Romani Martyrologii de barbato Wilgefortis vultu silentium, distinguendam non suadent Kumernum seu Ontkummer ab illa Wilgeforte; tum quia Romanum Martyrologium non vultus martyrum pingere, sed martyrii modum tantum & causam aliquando breviter solet recitare; tum etiam maxime, quia sicut sanctæ Virginis istius nomen diversimode flectit vulgus, ita & Martyrologium Germanicum Latine Liberatam dixit, quam Wilgefortem Romanum vocavit.

[74] [culiam,] Rem controversam aperte videtur definivisse Bartholomæus Riccius Societatis vestræ, qui in libello pio juxta ac erudito, quem edidit de Triumpho Jesu Christi Crucifixi ista ad vicesimam Julii diem scripsit: “In Portugallia S. Wilgefortis virgo, regis Portugalliæ filia pro Christianæ religionis ac pucicitiæ defensione decertans, cum a Christo sponso suo deformari rogasset, ne ab amasio ad nuptias expeteretur, subito illi satis promissa excrevit barba. Hæc apud Belgas pluribus in locis colitur, sed S. Ontkommeræ appellatione; forte a depellendis curis atque incommodis, ut in ejus Vita MS. colligas. Martyrologium Romanum & Molanus ad Usuardum” Hæc Riccius, ubi supra. Atque ista si æque certa atque clara, certius certe nihil clariusve ad rem nostram adduci potuit pro sanctæ Virginis personæ, nominis, & passionis identitate.

[75] Scrupulum nihilominus movet narratio, quam ad tabellas ejusdem Virginis apposuerunt Bavari & Helvetii contermini, [& Sanctæ Acta erudite observatis,] quæ sic habet. “Erat alicujus regis gentilis filia apprime pulcra, quam rex ethnicus omnibus votis desiderabat accipere in conjugem; sed hoc dicta Virgo summopere doluit, utpote quæ Deum sibi in sponsum delegit. Ex quo pater iratus illam conjicit in carcerem. Virgo invocat Deum, ut illi auxilietur, quem sibi apparentem enixe rogat, ut eam in talem mutet formam, qua nulli viro placeat, quam soli Deo, & ut ipsam faciat sibi similem in capillis & barba. Quod cum videret illius parens, quæsivit ex ipsa, quænam hæc forma sit? Ait illa, ejus sponsum, quem elegit, sibi illam omnino similem fecisse, quippe, addidit, se nullum alium velle, nisi Crucifixum. Itaque iratus parens ait: Mori ergo te in cruce cum tuo Deo oportet; quæ ad hoc paratissima in cruce est mortua. Qui invocat sanctam Virginem in sua necessitate, illi subvenit nomine Kumernus. Sepulta est in Hollandia in ecclesia, quæ dicitur Steinberg.” Scrupulum, inquam, movet, quod Virgo in Lusitania martyr dicatur sepulta in Hollandia, & quidem in ecclesia de Steinberg. Quomodo enim, si una eademque Kumernus seu Ontkummera sit cum Wilgeforte, qua occasione & quo tempore translata fuit a Lusitania in Hollandiam, & in ecclesia de Steinberg deposita?

[76] Liceat igitur pro re Christiana & Catholica cum piis & eruditis nostratibus tibi, [dubia sua proponit,] eruditissime hagiographe, solvenda quædam super gravi isto negotio proponere capita. I. Quænam illa fuerit barbata Virgo in cruce? Anne Wilgefortis, de qua Martyrologium Romanum ad vicesimam Julii? II. Utrum Kumernus, Ontkummera, Liberata, sit una eademque cum Wilgeforte, uti laudatus Riccius vester censuit? III. Quomodo vulgus flectere soleat in Belgio vestro nomen barbatæ Virginis? IV. An vere in Hollandiam elatæ fuerint Virginis exuviæ, & in ecclesia de Steinberg depositæ? A quo, & unde, & quo tempore? V. Fueritne vere in Lusitania rex gentilis, cujus Wilgefortis seu Ontkummera fuerit filia? Quis rex ille, & quo nomine proprio donatus? Qui fuerint regni fines? Quo tempore regnaverit? VI. Ad quam diem per anni circulum festivitas Virginis istius apud vos celebrari solita? Hæc tota viri prudentis, uti ex ipso contextu patet, ac eruditi epistola, præter clausulam & exordium, quibus in hagiographorum, quos consulebat, laudem excurrit.

[77] [ad quorum primum,] Quid huic epistolæ tunc responsum fuerit, ignoro; quid autem nunc, re mature examinata, respondendum censeam, mox indicabo. Proponuntur in harum littērarum epilogo paucis verbis dubia multa, quibus numquam liquido me satisfacturum arbitror: nam argumentum rei, de qua agitur, perquam obscurum & intricatum est. Ne quid tamen dissimulasse videar, ad singula ordine respondeo, ut queo, quando ut volo non licet. Primo quæritur, quænam fuerit illa barbata Virgo? Anne Wilgefortis, de qua Martyrologium Romanum ad vicesimam Julii? Censeo non aliam Wilgefortem (quidquid recentiores quidam Lusitani & Hispani duas Wilgefortes distinguant) in Romano Martyrologio designari, quam quæ in Belgio & Germania passim colitur, & in cruce barbata pingitur: Germani enim & Belgæ primi istius Virginis & Martyris meminerunt, eamque Martyrologio Romano suppeditarunt; haud dubie autem suppeditaverint Wilgefortem aut Liberatam, quam noverant coli apud se & in cruce pingi, antiquis scriptoribus & Breviariis Hispanis asserentibus, suam S. Liberatam, cui nova Pseudo-chronica primo Wilgefortis nomen addiderunt, capite plexam esse, nullumque de crucis supplicio verbum facientibus.

[78] [collatis inter se] Ut responsio vim suam & claritatem obtineat, Martyrologiorum quorumdam genealogia paulo altius repetenda est. Hermannus Grevenus Cartusianus, qui Usuardi monachi Martyrologium cum variis additionibus anno Domini 1515 Coloniæ Agrippinæ impressit, atque anno 1521 iterum edidit, utrobique in dictis additionibus sic habet die XX Julii: S. Wilgefortis Virginis & Martyris, filiæ regis Portugalliæ. Ex his sua de S. Wilgeforte hauserint, & alicunde auxerint compilatores Martyrologii Germanici Adam Walasser & P. Petrus Canisius Societatis nostræ apostolicis laboribus per Germaniam celebratissimus, atque apud Helvetos Friburgi cum sanctitatis opinione vita functus. Hoc Martyrologium, quod communiter Canisii nomine citatur, anno 1561 Dilingæ cusum, & recusum annis 1573 ac 1599, in prima & secunda editione, teste Molano, ad diem XX Julii ita Teutonice habet: Sancta Virgo & martyr Wilgefortis, regis Portugalliæ filia, quæ a nonnullis appellatur Latine Liberata & Teutonice Onkummer; Quibus in tertia editione nempe anni 1599 hæc superadduntur: Quæ pro conservatione virginitatis suæ & fidei Christianæ in cruce suspensa & mortua ad Christum transiit in cælum.

[79] Habemus præterea tres editiones Usuardi aucti per Joannem Molanum sacræ Theologiæ doctorem, factas annis 1568 Lovanii, 1573 ibidem, & 1583 Antverpiæ. [variorum Martyrologiorum textibus,] In prima ad dictum diem post Usuardi textum sic lego: S. Wilgefortis Virginis & Martyris filiæ regis Portugalliæ, quam nonnulli Latine Liberatam, Teutonice autem Ontcommeram agnominant. Hujus elogii partem priorem sumpsit Molanus ex Additionibus Greveni citati; posteriorem vero ex Germanico Canisii primæ editionis, ut consideranti patet, atque ipsemet additis certis notulis indicat. In secunda & tertia editione non meminit, filiam regis esse, sed addit mortis causam & modum ita scribens: In Portugallia, natalis S. Wilgefortis (apposita margini hac notula Ontcommera agnominatur Teutonice) Virginis & Martyris, quæ amore castitatis & Christianæ fidei in cruce moriens feliciter transivit ad Dominum. Hæc additio nova Molani convenit cum iis, quæ in editione tertia Martyrologii Germanici etiam addita leguntur, & verosimiliter ex illo huc translata sunt.

[80] Ex præmissis & præcipue ex editione Molani, quam Baronius consuluit, [paulo fusius respondetur.] primum inserta fuit S. Wilgefortis Martyrologio Romano sub finem Pontificatus Gregorii XIII, ejusque elogium tale legitur in editione Antverpiensi anni 1586: In Lusitania, S. Wilgefortis Virginis & Martyris, quæ pro Christiana fide ac pudicitia decertans in cruce meruit feliciter consummare martyrium. In editione anni 1608 ultima elogii verba, nulla significationis mutatione sic mutata sunt: Meruit gloriosum obtinere triumphum. Atque ita deinceps in Romano lecta sunt & leguntur. Prior lectio integra ex Romano, sub Gregorio Papa tunc recentissime correcto, translata legitur quoque in Martyrologio Basileensi juxta Romanum ad novam Kalendarii rationem & Ecclesiasticæ historiæ veritatem restitutum & Jacobi Christophori episcopi Basileensis jussu editum Friburgi Brisgoiæ MDLXXXIV. Ad Martyrologium Romanum nihil hic annotavit Baronius, nisi quod eadem habeantur in Additionibus Molani. Indidem sua etiam sumpsisse videtur Martyrologium Lusitanicum de propriis regni istius Sanctis impressum Conimbricæ anno 1591, aitque expresse, a Teutonibus appellari Ontcommeram & ab aliquibus Latine Liberatam. Opinor, hæc Martyrologia annuntiationes suas hausisse ex ipsis Actis aut certe ex Florario Ms., quod omnibus Martyrologiis hucusque hic citatis antiquius est, ut sequenti paragrapho videbimus.

[81] Jam procedamus ad secundam quæstionem, in qua petitur, [Occasione secundæ quæstionis] utrum Kumernus, Ontkommera, Liberata sit una eademque cum Wilgeforte? Respondeo Kumernum aut Ontkommeram eamdem esse cum Wilgeforte, fateorque, eam a Belgis & Germanis interdum vocari Latine Liberatam. At nego, Wilgefortem nostram eamdem esse cum S. Liberata, quam Seguntini ut patronam venerantur. Ad ita judicandum me movent rationes sequentes. Imprimis Wilgefortis non est Hispanicum aut Lusitanicum nomen, uti vel ex primo ejus elemento innotescit, quod Germanis & Belgis nominari solet duplex V, ac sic W formari. Hæc autem littera W Hispanis & Lusitanis æque inusitata est ac Italis & olim Latinis. Neque cogitari potest, nomen illud cum Gothis, Suevis aut aliis gentibus in Hispaniam irrepsisse, quia scriptores Hispani pariter ac Lusitani Pseudo-Dextro posteriores contendunt, sanctam Virginem suam, quam etiam vocant Wilgefortem, seculo post Christum natum secundo passam esse; tanto longius a vera Wilgeforte recedentes, quanto eam faciunt antiquiorem.

[82] [fraus Pseudo-Dextri detegitur,] Hac occasione vehemens mihi incidit suspicio de dolis, quibus hic Pseudo-Dexter Hispanos circumvenit: pseudonymus enim iste primus, quantum indagando rescire potui, S. Liberatam Seguntinam, quæ sub solo Liberatæ nomine antiquitus nota erat, etiam Wilgefortem appellavit, in Chronico suo ad annum Christi 138 ita scribens: Wilgefortis vel Liberata Catelii Lusitanorum reguli filia, passa est Amphilochii. Et iterum ad annum 308: In Lusitania civitate Callensi, quæ prope Castralælia sita est, S. Wilgefortis floret, pro fide & pudicitia mortem passa. Verum, quid amabo, Flavio Lucio Dextro, qui S. Hieronymi ætate vixit, commune fuit cum nomine Wilgefortis, ut illud in Chronico suo scriberet, cujus primum elementum duplex V vel W nullum noverat, nedum scribere potuit. Præterea eædem mortis causæ pro fide & pudicitia, ut legitur in ultimo Dextri elogio, ita leguntur etiam in Additionibus Molani ad Usuardum anno 1573 impressis; ita ut censeri debeat, vel Molanum hic præ oculis habuisse Chronicon Dextri, vel auctorem Chronici habuisse præ oculis Additiones Molani. Certum est autem, Molanum additiones illas publice per typos luci prius dedisse, quam Chronicon Dextri mundo innotuit. Videtur igitur consequi, quod auctor Chronici illa mutuatus sit a Molano, & Chronicon ipsum non possit esse aliud quam Pseudo-Dextri, qui scriptum illud exeunte seculo XVI commentus est in dedecus sui nominis & confusionem historiæ Ecclesiasticæ.

[83] [& duplex S. Liberata distinguitur,] Est præterea ingens discrimen inter S. Wilgefortem, in Germania & alibi cultam, & Liberatam jam Seguntiæ patronam: nam prior non aliter pingitur aut cælatur quam in cruce suspensa, in qua & exspirasse creditur; altera autem a scriptoribus & Breviariis Pseudo-Dextro antiquioribus, nulla crucis facta mentione, capite plexa dicitur. Unde judico in novis Lectionibus Seguntinis Acta S. Liberatæ & S. Wilgefortis confusa esse, atque perperam ex duabus diversis unam factam fuisse. Adde, quod S. Wilgefortis juxta miraculum in Actis narratum barbata depingatur, quam miraculosam barbam nemo S. Liberatæ Seguntinæ attribuit. Huic ultimæ rationi succubuit vel ipse Tamayus in Martyrologio Hispano ad diem XX Julii hæc notans: Aliqui suspicantur, nostram S. Virginem & martyrem Wilgefortem eamdem etiam esse, ac illam, quam Germani Ontcommeram … vocitant; in cujus rei probationem, historiam nostræ S. Virginis & martyris exprimunt. De quo sæpe sæpius dubitavi; quia nullibi in nostris Breviariis, Chronicis, scriptoribus & monumentis vetustissimis aut recentioribus miraculum de barba, quam Germani S. Virgini Hispanæ tribuunt, invenitur.

[84] [Tertiæ quæstioni facile satisfit.] Levior est tertia quæstio, quam ut multum nos morari debeat: nam tantummodo petitur, quomodo vulgus flectere soleat in Belgio nomen barbatæ Virginis? Nomen S. Wilgefortis duplici modo in Belgio inflecti solet. Rosweydus noster in sua Belgica Sanctorum Legenda cum quibusdam vocat eam Ontcommene; quæ vox derivatur a verbo Belgico ontcomen quod proprie evadere significat; ita ut ontcommene idem sit ac quæ periculum evasit. Forte hoc nomen Belgicum ad Latinam vocem Liberata alludit, originemque suam trahit ex ipsis Actis, eo quod S. Wilgefortis per miraculosam barbam perdendæ virginitatis periculum evaserit, & a conjugali amplexu liberata sit. Belgæ alii vocant eam Oncommer, eo quod, inquit Augustinus Wichmannus in Brabantia Mariana lib. 3 cap. 5, sui cultores solicitudine, anxietate & angustia cordis liberet; a quibus nostrum vernaculum becommeren, id est solicitum vel anxium esse (potius reddere.) Quamvis hæc etymologia repudianda non sit, puto tamen hoc Belgicum S. Wilgefortis nomen oncommer proprie originem habere a composito Germanico oynkummer, quod sine solicitudine significat; nempe quia vel ipsa absque anxietate martyrium subiit, ut alibi dixi, vel quia opem suam implorantes solicitudine & angustia liberat.

[85] Quartæ quætioni, an vere in Hollandiam elatæ fuerint Virginis exuviæ & in ecclesia de Steinberg depositæ? [Dubiis in quarta] At quo & unde, & quo tempore? nihil certi responderi potest. Quippe in Hollandia nullam istius nominis urbem, pagum, aut ecclesiam invenio. Est quidem Steinberga oppidum Brabantiæ, quod forte in Hollandia situm putatur, quia jam Hollandorum potestati subditum est. Steinbergæ autem in Brabantia nil modo superest præter nudum S. Oncommeræ nomen, quod terræ alicui contra maris impetum aggeribus obseptæ illic inditum est, appellaturque vulgo sinte Oncommers-polder. Quamvis olim illic celeberrima fuisset Sancta nostra, mirum non est, de ejus cultu & reliquiis nihil jam sciri, cum oppidum istud, olim commercio & canonicorum capitulo nobile, post varias ignis & aquæ calamitates non tantum pristinæ nobilitatis, sed etiam avitæ religionis vestigia perdiderit. Quare assequi non possum, unde Bavari Helvetique eam sepulturæ Steinbergensis notitiam eruerint. Cum itaque de ista reliquiarum Steenbergam translatione non constet, patet, multo minus dici posse, a quo, & unde, & quo tempore translatæ fuerint.

[86] Quinta quæstio paucis verbis multa dubia complectitur; [& quinta quæstione propositis incerius respondetur.] scilicet, fueritne vere in Lusitania rex gentilis, cujus Wilgefortis seu Oncommera fuerit filia? Quis rex ille, & quo nomine proprio donatus? Qui fuerint regni fines? quo tempore regnaverit? Ad hæc singillatim respondendum est. Primo quod ad regis titulum attinet, is certe commentitius est, cum ipsi Lusitani multis post exstinctum gentilismum seculis tantum proprie dictos reges agnoscant. Ut ad reliqua respondeam, prius distinctione opus est. Si agatur de S. Liberata Seguntina, cui Pseudo-Dexter ejusque sequaces Wilgefortis nomen superaddunt, quis fuerit ejus pater, & quo nomine proprio donatus multis disputat Tamayus in Martyrologio Hispano ad diem XVIII Januarii, atque ibidem contendit, eum Cajum Atilium nominandum esse contra novas Lectiones Seguntinas, quæ illum Lucium Catellium Severum appellant. Regi autem huic qui fuerint regni fines aliquo modo indicant, si credere lubeat, novæ Lectiones Seguntinæ, in quibus dieitur præses Gallæciæ & Lusitaniæ & ejus terræ regulus; qui habuerit urbem Belchagiam regni sui sedem, quæ hodie dicitur Bayona Tudensis. Porro quo tempore regnaverit pater S. Liberatæ, colligi debet ex usdem Lectionibus novis, juxta quas ejus filia in cruce meruit martyrii palmam adipisci circa annum Domini centesimum trigesimum nonum. Hæc, inquam, ex novo Officio Seguntino & qualicumque Hispanorum ac Lusitanorum traditione responderi possunt, si de S. Liberata quæstio instituatur. Si vero eadem quærantur de S. Wilgeforte quam a S. Liberata Seguntina omnino distinctam censemus, respondeo, in ejus Actis nec patris nomen, nec regni fines aut tempus exprimi. Pater ejus tantummodo vago nomine vocatur rex Portugalliæ gentilis, qui cum rege Siciliæ bellum gesserit. At hæc ipsa fabulam olent, cum tempore gentilismi nec reges Lusitaniæ nec Siciliæ fuerint, multo minus inter se bella gesserint.

[87] [Sexta quæstione soluta;] Ad ultimam quætionem, qua petitur, ad quam diem per anni circulum festivitas Virginis istius celebrari solita sit apud nos, facilis est responsio. Quamvis S. Wilgefortis in plerisque Legendis Belgicis collocetur die XX Julii, tamen non ita cultui ejus affixus est hic dies, quin in variis Belgii pagis diverso anni tempore cum plurimo populi concursu invocetur, uti ex quorumdam parochorum litteris intellexi. Imo in Passione istius sanctæ Virginis & martyris, ex Ms. Ultrajectino S. Salvatoris desumpta, sub finem hæc ponuntur: Passa est autem prædicta virgo Wilgefortis die XII mensis Julii propter fidem Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in secula seculorum. Amen. Apud quosdam vero servatur die XX mensis Julii; secundum alios vero in festo Dionysii in Octobri. In Florario nostro Ms, quod in Rubea valle prope Braxellas verosimiliter collectum est, refertur ad XIX Julii, quo etiam die solenniter honoratur in Arques Normaniæ pago, non procul ab urbe Deppensi sito.

[88] [fit totius responsionis epilogus.] Atque hæc sunt, quæ ad eruditam religiosi viri epistolam respondenda esse duxi. Etsi autem hæc responsa valde antiquis monumentis probari non possint, talia tamen sunt, ut cultum S. Wilgefortis, a tempore immemorabili ante Bullam Urbani VIII inchoatum, commonstrent legitimum esse. Hinc igitur patet, Sequanos pium cultum a Belgis, Germanis aliisque nationibus S. Wilgeforti impensum tuto imitari posse, quæ erat potissima dubitandi ratio, & præcipuus epistolæ scopus. Nec barba Virgini mirabiliter nata eos terrere debet: nam factum id esse potuit, atque sic factum esse traditio est cum cultu imaginis sit pictæ a tempore immemorabili continuata. Nonne Deus fecit alia non minus mirabilia in gratiam sponsarum suarum Virginum? Nonne periclitantem de pudicitia S. Luciam ita loco fixit in omnium conspectu, ut nulla vi vel ad latum unguem dimoveri posset? Nonne S. Agnetem periculo proximam terrifico lumine circumfulsit ac defendit? Nonne S. Cæciliæ aliisque ad tuendam virginitatem angelos misit? Quid, quod in hac ipsa materia nobis non desit exemplum: colunt enim Abulenses in Hispania S. Paulam virginem cognomento Barbatam, cujus, ut ajunt Acta, illico pulcra olim facies cœpit pilorum densitate repleri, cum lascivus quidam juvenis eam persequeretur. Istius sanctæ Virginis memoria, inquit Tamayus in Martyrologio Hispanico ad diem XX Februarii, adhuc apud Abulenses perseverat, prout ejus effigies in pervetusta ecclesia S. Laurentii conspicitur. Adde, non esse adeo potentosum, quod feminæ barbatæ reperiantur: testatur enim Bivarius in Additionibus Braulionis pag. 17, sese sub Philippo II Hispaniarum rege vidisse Peñarandæ feminam cingulo tenus barbatam. Si quis alia barbatarum mulierum exempla legere cupit, inspiciat speculam Physico-mathematico historicam, quam R. D. Joannes Zahn Ordinis Præmonstratensis Canonicus regularis anno 1696 Norimbergæ edidit, ubi tomo 3 pag. 71 plura hujusmodi prodigia inveniet.

§ VIII. Varia S. Wilgefortis Acta, ac de iis judicium.

Sunt in Museo nostro varia Acta S. Wilgefortis Belgice, Germanice, Gallice, ac Latine conscripta. [S. Wilgefortis Acta Belgica,] A Belgicis incipiamus. Præter Passionem ejus inter Vitas Sanctorum a Rosweydo nostro die XX Julii impressam, & e Latinis nostris schedis, ut opinor, Belgice editam, habeo Ms. quoddam Belgicum, de quo R. D. Schuurmans parochus Veltzikanus in litteris suis anno 1706 ad nos datis ita testatur: Scrutatus sum archiva, & inveni originale hujus inclusi, quod similiter vobis transmitto. Inclusum autem erat martyrium S. Wilgefortis, quod cum editione Rosweydiana ferme convenit, nisi quod in fine eam anno Domini 130 passam dicat, cum Rosweydus usque ad annum Christi 138 ejus mortem differat. Hos vero annos unde uterque determinarit, non facile dicam, cum Acta Latina nullum martyrii tempus designent. Alterum Ms. ejusdem Sanctæ martyrium antiquo & luxato carmine Belgico complectens, in pago Terdeghem prope Casletum ex codice pergameno descriptum est, & inde ad nos transmissum. In eo quidem carmine historiæ substantia servatur, sed licentia poëtis consueta inter patrem & filiam varia instituuntur colloquia, & angeli consolatores, aliaque pia episodia inducuntur. Hæc de Legendis Belgicis.

[90] Laudatus supra P. Ignatius Dorn Societatis nostræ sacerdos litteris antea citatis inclusit Passionem S. Wilgefortis Germanice scriptam, [Germanica & Gallica breviter indicantur.] quam sese Moguntiæ a quodam seniore summi templi vicari accepisse asserit. In Actis hisce Germanicis quidem narratur, quod S. Wilgefortis fuerit filia regis Portugalliæ; sed de bello inter regem Lusitaniæ & Siciliæ altum est silentium. Longe alia illic adfertur martyrii occasio: dicitur namque ipse pater filiam suam ad incestum amorem solicitasse, eamque impio suo desiderio resistentem, variis tormentis excruciasse, ac demum post impetratam divinitus barbam cruci affixisse. Præter hanc Passionem Germanicam Ms. Habeo libellum Gallicum ante annos circiter sexaginta Deppæ in Normannia impressum, qui multis verbis Latina ejusdem Martyris Acta auxit, & piis quibusdam episodiis exornavit. In titulo libelli vocatur Dignefortis, alias Wilgefortis vel Virgofortis, additurque, quod sit Belgii patrona; qui postremus titulus in rigore sumptus nonnihil hyperbolen sapit. At jam de Actis Latinis agamus.

[91] Quatuor habemus Mss. Latina, quorum si unum noris, [Omissis tribus Mss. Latinis,] omnia noris, ita sunt narratione similia. Trium antiquitatem ignoro. Unius, nempe Florarii nostri Ms., ætatem præterpropter colligere possum ex die XVI Julii, ubi sic legitur: In Trajecto super Mosam, depositio SS. episcoporum Monulphi & Gondulphi, quorum primus erat heres & dominus oppidi Dynantensis, jam proh dolor! nostris temporibus destructi, scilicet anno salutis MCCCCLXVI. Ex eo itaque hic Acta S. Wilgefortis producam, ex reliquis excerpturus, si quid ab hoc diversum & notatu dignum occurrerit. Dictum itaque Florarium ad diem XIX Julii sic habet: Apud Portugaliam, passio sanctæ Wilgefortis virginis, quæ inde Liberatrix, Eutropia vel Regrufledis nominatur. Hæc fuit filia regis Portugaliæ tunc pagani, guerram gerentis contra regem Siciliæ. Unde guerris hujusmodi durantibus, contigit regem Siciliæ manu violenta fines intrare Portugaliæ, potentiæ ejus resistere, ubi dampna multa faciebat. Nec rex Portugaliæ potentiæ ejus resistere valebat. Pluribus igitur nobilibus pro concordia regum laborantibus, tandem pax conditione hac componitur; quod rex Portugaliæ regi Siciliæ daret suam filiam.

[92] [Acta Sanctæ dantur ex Florario Ms.] Ambobus igitur regibus hac de causa in unum convenientibus, beata Deliberatrix eorum sistitur præsentiæ, eique de matrimonio per ejus patrem promisso indicatur, & ut ipsa assensum præbeat, insistitur. Tunc beata Virgo respondit, se non velle viro alicui conjungi, nisi tantum Crucifixo. Unde ambo reges multum perplexi & commoti fecerunt eam strictissime incarcerari, ut sic per tribulationes a proposito revocaretur. Ipsa vero incarcerata rogavit Deum, ut eam servare vellet castam & immaculatam ab omni consortio virili, & sic in corpore disponeret & deturparet, ut amplius a nullo viro appeteretur. Quod factum est: nam barbata ad modum viri facta est. Præsentata igitur patri sic barbata, commotus pater dixit, eam arte magica hoc fecisse. Cui respondit illa, non per artem magicam barbam ei accrevisse, sed sponsum suum Crucifixum ad preces ejus sibi eam concessisse, ut sic castitatem servare posset. Cui pater ait, quod nisi Deum Crucifixum abnegaret, & deos suos adoraret, ipsa crucifigeretur. Ipsa vero constans in proposito jussu patris crucifixa est, ubi ei variæ pœnæ & tribulationes illatæ sunt. Quæ morti appropinquans oravit pro omnibus Passionis suæ memoriam agentibus, ut ab omnibus tribulationibus cordis & corporis & spiritus liberarentur; & exaudita emisit spiritum. In tribus aliis Mss. post sanctæ Martyris mortem adduntur hæc verba: Unde horrenda facta sunt eo tempore tonitrua & palatium patris ejus ab igne absumptum est.

[93] [Quatuor Ms Latina S. Wilgeforti varia tribuunt nomina,] In hoc Florario, ut consideranti apparet, neque locus neque tempus, quibus vixerit passave fuerit sancta, neque nomen patris aut sponsi aut alterius personæ usquam indicatur; imo nec ipsius quidem Wilgefortis nomen istis Actis ita proprium est, quin sub aliis nominibus eadem proponantur: nam in Ms. Ultrajectino S. Salvatoris hic est titulus: Vita S. Regenflegis Virginis. Eodem nomine, mutata ultimæ syllabæ littera G in D, intitulatur exemplar Ms., quod ad nos pervenit ex schedis Guilielmi Lindani, primi Ruremundensium episcopi; hoc quidem etiam in contextu ipsam vocat Regenfledem, secus atque Ultrajectinum, quod cum eam Regenflegem nominasset in titulo, postea in contextu appellat Wilgefordem. Solus codex Ms. monasterii Canonicorum Regularium Rubeæ vallis prope Bruxellas sibi constat, & utrobique Wilgefortem nominat. Trium horum Mss. principium hoc est: Beata Virgo & martyr Wilgefortis (Regenfledis in scheda Lindaniana) filia fuit regis Portugalliæ pagani tunc temporis, & guerras contra regem Siciliæ gerentis. Cetera quoque in omnibus exemplaribus pari tenore decurrunt usque ad finem, nisi quod in Ms. Ultrajectino supperaditur: Passa est autem prædicta virgo Wilgefordis die XII mensis Julii propter fidem Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in secula seculorum Amen. Apud quosdam vero servatur [festum ejus] die XX mensis Julii; secundum alios vero in festo Dionysii in Octobri. In scheda Lindaniana, quamvis in illa ubique vocetur Regenfledis, notatur passa esse XIII Kalendas Augusti sive XX die Julii, quo passim referri in Martyrologiis Wilgefortem vidimus.

[94] Habuit hæc tria Mss. jam olim P. Rosweydus noster in collectaneis suis, [quibus eamdem Sanctam significari volunt;] atque annotatum reliquit ad vocabulum Regenflegis in titulo, quod alio nomine vocetur Eutropia & Wilgefortis & vulgariter Ontcommera; suspicatus, credo, diversis nominibus istis eamdem designari personam, quia eadem sub illis nominibus legebantur Acta. Videntur mihi nomina Wilgefortis, Regenflegis & Eutropiæ nimium discrepantia, ut uni eidemque personæ conveniant. Aliud est de nomine Oncommeræ, quod S. Wilgesorti Belgæ & Germani dederunt ex effectu, quo suos cultores ab angustiis liberat. Nomen Regenflegis in plurimis Sanctorum catalogis frustra quæsivi. Inveni quidem Regenfredem; sed hæc fuit abbatissa Denoniensis, adeoque a S. Wilgeforte penitus diversa. Plures mihi occurrerunt Eutropiæ; prima est martyr Alexandriæ, de qua egimus in Actis nostris XXV Maii. Altera fuit virgo & martyr Sibapoli seu Nisibi in Mesopotamia, martyrio coronata cum S. Febronia aliisque virginibus, de quibus etiam actum est ad diem XXV Junii nostri. Tertia istius nominis virgo passa est cum Nicasio episcopo Rhemensi in irruptione Wandalorum, aut ut alii volunt Hunnorum. Quarta Eutropia est vidua in Gallia, de qua scribit Sidonius Apollinaris lib. 6 epist. 2 ad Pragmatium. Hæ omnes procul dubio a Sancta nostra sunt distinctæ. Asserit quidem Augustinus Wichmannus in Brabantia Mariana lib. 3 cap. 5, Cartusianos in suo Officio ecclesiastico habere hujusmodi Collectam: Deus, qui beatæ Eutropiæ in cruce pendenti barbam mirabiliter excrescere fecisti &c. At ego frustra ad inveniendam hanc orationem Breviarium Cartusianum pervolvi, imo ipsos Cartusianos Antverpienses adii, qui de hac oratione, aut S. Eutropia nihil norunt. Forte olim in eorum Breviario nomen Eutropiæ juxta Acta superius data cum Wilgeforte confusum est.

[95] Malim ego suspicari singulis nominibus istis singulas venire Sanctas, [sed videntur quædam diversis convenire.] si tamen talem titulum meruisse probentur idoneis argumentis, ac opinari, eadem Acta, quæ alicui obscuri nominis Sanctæ, quam tamen constabat amore castitatis mortem oppetiisse, compilata sine debitis circumstantiis fuerunt, aliis visa esse apta, quæ suis Sanctis æque obscuri nominis, sed eadem de causa passis post longa temporum intervalla applicarent: fuit enim posterioribus seculis prurigo quædam comminiscendi de ejusmodi Sanctis scripta apocrypha, si non posset proferri vera. Putabant forte idiotæ illi, se minus Sanctorum suorum reverentes esse, nisi scripta de eorum gestis qualiacumque populo legenda proponerent; atque utinam non lucri causa id præstiterint, saltem illi, qui Sanctos morti vicinos ita orare faciunt, ut in his Actis sancta Wilgefortis jam cruci affixa & morti appropinquans orasse legitur pro omnibus passionis suæ memoriam agentibus, ut ab omnibus tribulationibus cordis & corporis ac spiritus liberarentur, & exaudita emisit spiritum. Quæ quam aliena est a Sanctorum humilitate oratio, tam est apta promissio subjuncta ad stimulandam religiosæ plebis pietatem, ut talis Sancti potius aras frequentet atque intercessionem imploret, quam alterius tam certam opem non polliciti.

[96] [uti ostenditur quibusdam exemplis.] Dixi malle me opinari, Acta, quæ ejusdem tenoris sunt & sub plurium Sanctorum nominibus leguntur, potius designare Sanctos plures diversos talibus sub nominibus, quam unum eumdemque, cui plura nomina illa conveniant. Talia exempla multa monstrari possunt in Actis Sanctorum, ubi Acta sancto uni tributa etiam alteri tribuuntur. Plures istiusmodi applicationes in promptu sunt. Exemplo sint Acta S. Venantii martyris Camertis, qui cum non tam celebris, ac modo, nominis esset olim, is qui Acta ejus conscripsit multis post Sancti martyrium seculis, sumpsit sibi Acta qualiacumque S. Agapiti Præneste martyrio coronati, eaque pura puta, mutatis paucis, applicuit S. Venantio, ut videre est diem XVIII Maii nostri. Idem fecit, quiscumque demum ille sit, qui monialibus Heresiensibus prope Paderbornam de sua S. Saturnina Acta, ut illæ existimant, propria; at revera ex antiquioribus S. Benedictæ virginis martyris Lugduni aut potius Lauduni in Galliis, die VIII Octobris adscriptæ Martyrologio Romano, desumptæ, & S. Saturninæ illi accommodata obtrusit, uti notatum est in Commentario historico de hac S. Saturnina ad diem XX Maii. Plura istiusmodi si, luberet, aut opus esset, adferre possem.

[97] [Acta Sancta apparent suspecta,] Suspicor idem factum esse in Actis S. Wilgefortis, quæ uti primum Sanctæ illi parum circumspecte aptata, ita magis temere aliis aliorum nominum Sanctis attributa fuerunt. Indicavi jam supra, quasdam horum Actorum circumstantias apocryphas esse: ajunt quippe regem Siciliæ & regem Portugalliæ adhuc paganum inter se bella gessisse, acsi contermina habuissent regna, imo regem Siciliæ violenta manu intrasse fines Portugalliæ, ac armis superiorem regno huic multa damna intulisse. At, obsecro, quinam in Sicilia aut Lusitania fuerunt regio titulo donati? Quandonam eorum regna fuerunt tam vicina, ut alterum alteruter violenta manu intrare potuerit, saltem sine armata classe, cujus in Actis nulla fit mentio. Quando etiam regis Siciliæ potentia ullis temporibus (Siciliæ inquam solius) tanta fuit, ut regnum Portugalliæ debellaverit; ut non dicam Portugalliæ nomen non usque adeo antiquum esse. Si regem Gallæciæ in scenam induxisset auctor pro rege Siciliæ, tolerabilior & verosimilior fuisset fictio. Hæ aliæque circumstantiæ S. Wilgefortis Acta, etsi brevia sint, eoque ex capite proa videri possent, adeo reddunt suspecta, ut majori eorum parti fidem adhibere non possim.

[98] [& forte aucta sunt ex pruritu scribendi propriam Legendam,] Si conjecturas meas sequi auderem, nihil aliud in hac re tuto crederem, quam priscis temporibus virginem quamdam fuisse, sive indigenam sive peregrinam, sicut fuerunt plures in Belgio & alibi, quæ amore castitatis non dubitaverit mortem oppetere. Cum autem proprium ejus nomen ignoraretur, a clericis aut monachis ob tam generosam pudicitiæ suæ defensionem virgo fortis Latine appellari potuit; quam appellationem vulgus non perciptens ita inflexit, ut per corruptam plebis pronuntiationem Wilge-fortis vocata fuerit. Saltem in Actis Gallicis, ut supra monui, lingua vernacula vierge forte id est virgo fortis nominatur. Populus vero Christianus gestorum ejus aliorum ignarus eam colendam & invocandam duxit, quando Deo, qui est mirabilis in Sanctis suis, illius Virginis fortis sanctitatem miraculis probare placuit. Certe tam impius aut effrons præsumi non debet compilator Vitæ ejus, ut publico scripto tamquam Sanctam celebrare vellet, quæ talis non esset & haberetur. Adjuncta tamen putavit absque gravi piaculo comminisci se posse in rerum omnium ignoratione propter alterutrum aut utrumque finem, a me supra expositum; nempe ut scripta publice Vita populo venerationem erga Sanctam augeret, aut ecclesiæ alicui, fortassis suæ, ubi colebatur, majorem populi concursum conciliaret.

[99] Utut est, sub expresso nomine S. Wilgefortis exstat Legenda, [licet Sanctæ patria, aliaque gesta ignorarentur.] cujus hactenus non potui invenire originem, quæ trium quatuorve seculorum antiquitatem excedat. Nec aliunde quam ex illo fonte hauserint sua, qui Wilgefortem primi Martyrologiis adscripserunt ac Lusitanam fecerunt, nihil dubitantes de veritate Actorum istorum, quæ defictu meliorum scripturarum non poterant evidenter falsitatis convincere, præsertim ubi de patria Virginis loquuntur. Judico ego, salvo meliori, patriam ejus non magis esse Lusitaniam, quam vera esse, quæ de regibus Siciliæ & Portugalliæ eorumque bello, as de suprema sanctæ Virginis in cruce pendentis oratione in Actis narrantur. Nomen Wilgefortis, si quidem huic Virgini & martyri proprium sit, certe Lusitanicum non est, sed potius Germaniam aut Belgium aliamve septemtrionalem regionem sapit. Memoria ejus in Germania & Belgio primum fastis ecclesiasticis adscripta fuit, in Germania & Belgio cultus ejus plusquam alibi terrarum viget. Hæc sunt, quæ de S. Wilgeforte colligere potui, & de Actis ejus dicenda esse duxi, libenter sententiam mutaturus, si quis solidas rationes aut antiqua documenta protulerit ad obscuram hujus Sanctæ historiam illustrandam, cujus examen mihi non exiguo labore constitit.

DE S. LUCANO EPISC. SABIONENSI
BELUNI IN DITIONE VENETA
Ex Ferrarii Sanctorum Catalogis.

Forte AN. CCCCXXIV.

[Commentarius]

Lucanus episcopus Sabionensis, Beluni in ditione Veneta (S.)

J. B. S.

Nihil olim prætermisere Majores nostri, quo de sanctis Belunensibus, ac nominatim de hoc S. Lucano ejusque exsulis altrice S. Avatia monumenta aliqua eruerent iis paulo certiora, quæ in Bavaria sua sacra, duce laudato Ferrario, [De cultu constat,] tradiderat Raderus noster, de elegantia hinc inde magis quam de sincera veritate solicitus. Testatum id reliquit Papebrochius, ubi de prædicta S. Avatia agit ad diem XX Junii; habeoque etiam præ manibus adductas ibi litteras collegii Tridentini rectoris Pauli Frisch atque Francisci Perthanis, id candide rescribentis XXVII Julii 1692, implorasse se subsidium Reverendissimi D. Vicarii Generalis ibidem; viri, inquit, mihi longe amicissimi: recurri itidem ad alium sacerdotem mihi addictum: sed utrimque idem retuli responsum, nimirum, nihil prorsus exstare in scriptis de Vita S. Avatiæ & S. Lucani: id solum constare & dici posse, quod a populo fideli habeantur in veneratione & colantur ut Sancti.

[2] Hisce fisus, S. Lucanum debito hic loco reposui, ut cujus festivitas huic diei affixa est, [non item de gestis], tametsi nec de anno, nec de die obitus certi quidquam statui posse videatur; quemadmodum nec gesta ipsa qualiacumque, quæ Beluno se accepisse ait Ferrarius, satis tolerabilia sunt, utpote recentius digesta, atque ex similibus aliis æque fabulosis ad hunc Sanctum translata, quod non observare non potuit editor, Papebrochius vero paulo clarius explicuit, ut opus non sit hic repetere, quæ loco citato dicta sunt. Sub hac cautela describo quæ in Catalogo Sanctorum Italiæ hoc die habet Ferrarius in hunc modum: Lucanus episcopus Brixinensis (urbs est Brixina, seu Brixino Rhætica inter Tridentum & OEnipontem) cum in summa rerum penuria populo, ut lacticiniis in Quadragesima uterentur permisisset, a malevolis apud Cælestinum Pont. Max. circa annum salutis CCCC XXIV accusatus est. Et res & tempora, hic tam confidenter adducta, paulo majori auctoritate fulciri merentur. Sic textus prosequitur:

[3] [quæ satis mira] Qui, ut senex erat, unico comitatus famulo Romam proficiscens, apud Spoletum hospitis uxorem hydropicam oratione sanat. Cum Romam pervenisset Pontificemque adiisset, pallium suum radio solari, tamquam vecti impositum mirabiliter substitit: quod cernens Pontifex, non modo illum ab objectis absolvit; sed & multis affectum beneficiis ad suam ecclesiam remisit. Verum paulo post ab eisdem persecutoribus sede pulsus, in vallem Agordiam Belunensis diœcesis venit, ubi usque ad obitum Avatia pia femina (quæ in ea valle templo sibi exstructo colitur) victum ministrante mansit. Cum vero multis clarus miraculis obiisset XIV Kalendas Augusti, corpus Belunum, nisi prius Agordi capite relicto, numquam transferri potuit. Translatum autem in ecclesiam Cathedralem, in arca marmorea conditum, magnam habet apud Belunenses venerationem, opinor quia fortasse hoc die translatus supponitur, alias pridie recolenda esset ejus festivitas.

[4] Citat monumenta ecclesiæ Belunensis, quæ mirum est, ibi hodie amplius non superesse: [retulit Ferrarius.] an quod Belunenses ipsi satis perspiciant, pro genuinis admitti vix posse? In quibus, pergit Ferrarius, nonnulla continentur fabulis proxima, veluti, quod ursum, qui sibi in itinere equum devoraverat, Romam usque ad Pontificis conspectum equitaret; ac perdices, quibus in itinere præceperat, ut Romam convolarent, Pontifici donandæ, illæ ante Pontifici adfuerint. Annexum Ferrarii scrupulum pridem solverunt Raderus & ex eo Gewoldus in additionibus ad Hundium in Metropoli Salisburgensi, de episcopis Brixinensibus pag. 457; facillime enim intelligitur, Brixinensem episcopum appellari non posse S. Lucanum, nisi adhibita prolepsi seu anticipata usurpatione, quæ in hisce frequentissima est: tu cetera locis citatis atque etiam de S. Ingenuino ad V Februarii legere poteris; mihi satis est, S. Lucano meritam venerationem, qua sola ipsum gaudere jam ostendimus, hic asseruisse.

DE S. SEVERO EPISC. CONF.
CASINI IN SAMNIO
Ex Usuardo Vaticano & Ferrario

Forte SEC. V

[Commentarius]

Severus ep. conf. Cassini in Samnio (S.)

AUCTORE J. B. S.

Quam parum celebris in Martyrologiis fuerit sancti hujus Severi memoria, abunde patere existimo ex nostra Usuardi editione; cum istic solo fere nomine notus sit inter auctaria in codice Vaticano, qui fuit olim ecclesiæ Beneventanæ, ubi de ipso sic legitur: [Obscuram Sancti memoriam] In Cassino, natalis S. Severi episcopi, quo saltem de cultu ejus, ut a synonymo Neapolitano, qui ad XXX Aprilis relatus est, diversi, aliquatenus securi reddamur. De ipso plura collegit in Catalogo Sanctorum Italiæ ad hunc diem Ferrarius hoc elogio: Severus, Valentiniano Marciano, Leone ac Zenone imperantibus, sub Leone I, Hilario, Simplicio ac Felice III summis Pontificibus vixit, qui ob vitæ sanctimoniam & doctrinam ad episcopatum Casinensem evectus, adversus ejus temporis hæreses decertavit. Affuit enim sub Leone synodo Romanæ adversus Nestorium, Eutychen, Dioscorum & alios hæreticos, ac sub Felice adversus Acacium. Vitam duxit austeram; & in pauperes maxime pius fuit. Qui cum plures annos ecclesiæ suæ sancte præfuisset, obdormivit in Domino VIII Kalendas Augusti, in sua ecclesia sepultus.

[2] Errorem typographicum facile observas, nam Sanctinatalis a Ferrario hoc ipso die XIII Kalendas Augusti consignatur. [suscitavit Ferrarius;] Clarus, inquit deinde, post mortem miraculis: cum enim mulier Aquinas oculorum morbo difficillimo, cui opera nulla medicorum profuerat, laboraret, ei oranti S. Episcopus apparuit præcipiens, ut se ad ecclesiam suam conferret. Quæ eo a viro suo deducta statim ab ea infirmitate convaluit. Ex Pet. Diac. De vita & ob. SS. Casinens. qui plura refert miracula. Nescio ubi ista legerit Ferrarius, ego unicum illud in nostro codice reperio, & ita quidem descriptum, ut vix fidem inveniat. Magis placet quod in annotatione subjicitur, exstare prope monasterium Casinense ædiculam S. Severo dicatam, de qua videndum Chronicon Casinense ab Angelo de Nuce recensitum lib. 2. cap. 52, ubi textui lucem addit editoris notatio, ex qua de antiquo atque hodierno situ prædictæ ædiculæ clarius edocemur. Porro Casinenses monachos sancti hujus Severi natalem hac die celebrare testanti Ferrario haud difficuter credidero.

[3] Hæc de S. Severi cultu satis certa sunt, verum de ipsius ætate aut gestis quid Petrus Diaconus tradere potuerit, [quem secutus videtur Ughelius] haud equidem satis porspicio, utpote qui totis sex seculis Sancto posterior, non nisi verbosam juxta ac tetricam panegyrim contexuit, de qua mox censuram proferre non verebimur. De reliquo videndus Ughellus Italiæ sacræ tomo 2 in appendice de episcopis Casinensibus, ubi plane obscuram ostendit & episcopatus istius & S. Severi memoriam. Paucula ex eo huc transferre liceat. Veteres Casinates Christiana sacra primum ab Apostolorum principe Petro disseminata amplexatos fuisse, constans est majorum traditio; nec inani conjectura ducuntur asserentes, ab eodem Casinam in ecclesiam cathedralem excitatam, eidem proprium reliquisse pastorem, cujus nomen ceterorumque post illum, usque ad Severum, invidiosam delevisse vetustatem. Constat enim Severum Casinensem episcopum, virum sanctissimum, sub Felice III Papa anno CCCCLXXXIII, cum finitimis Aquinate, Fundano, Capuano, aliisque Campaniæ præsulibus Lateranensi concilio subscripsisse, alterique sub eodem Felice concilio convocato adfuisse tradit Petrus Diaconus qui ejus præclaras virtutes peculiari volumine complexus est.

[4] [atque item Angelus de Nuce.] Nominum significatione hic tantillum abutitur Ughellus dum peculiare volumen obtrudit. Verbosa oratio est, de qua quid sentiendum, jam me dicturum pollicitus sum. Reliqua Ughelli verba huc spectantia audiamus: Cujus etiam, nempe S. Severi, meminit Leo Ostiensis lib. 3, cap. 40 (mihi lib. 2, cap. 52) Historiæ Casinensis, retulitque ejus nomini in Casinensi monte ecclesiam consecratam esse. Post hunc Severum, neque ante ipsum, sive ex longiori temporum serie, sive ex Gothorum incursionibus antiquorum Casinensium præsulum memoria intercidit. Potiori forte jure quis diceret, prætensos eos præsules numquam exstitisse in rerum natura. Scio equidem quod de spiritualis jurisdictionis Casinensis qualitate & origine fusius disputet laudatus Angelus de Nuce in Excursu historico a pag. 103, ubi operose conatur evincere ante S. Patriarchæ huc adventum, jam tum Casinense territorium propriam habuisse cathedram, diœcesim & episcopum. At enim, utrum hæc omnia extra controversiam satis posita sint, erunt, ni fallor, qui mecum dubitent, nisi paulo certiora argumenta adducantur, quam quæ ex verisimilitudine potius quam ex vetustis verisque documentis hactenus prolata sint. Fontem haud satis limpidum propius inspiciamus.

[5] [Fons omnium est Petrus Diaconus] Video hæc omnia niti sola auctoritate Petri Diaconi Casinensis, quæ quanta sit, non uno loco Mabillonius aliique eruditi testati sunt. Desumitur nimirum historia ex eo libro qui inscribitur, De ortu & vita justorum sacri cœnobii Casinensis, quem exscriptum habemus ex ejus autogragho Ms. antiquis & difficillimis litteris Longobardicis in pergameno, qui in eo monasterio sub arctissima custodia asservatur. Sane perquam solicite, nimium fortasse; nam si cetera iis paria sunt, quæ ibi sive Petrus ipse, sive alius, de S. Severo tradidit; in hac nostra Actorum collectione locum haud quaquam merebuntur. Ex brevi peculiaris istius voluminis analysi, quanti faciendum sit, faxo mox intelligas. Tota oratio hyperbolica facies circiter decem in folio complectitur, cujus prologus plane laxurians omni & nulli aptari potest: id verissimum est, non absque adolescentiæ venia, quam auctor merito flagitat, legi posse. Post varia parerga, nunc jam, inquit ad Severi retexenda præconia stylus sequens vertatur.

[6] Quid vero tanto hiatu proferat, mirare: duabus integris paginis verbosissime laudatur Publius Marcus Terentius Varro, [verbossima oratione] ut Romanorum doctissimus, considerantissimus, acutissimus & diligentissimus, quod alicubi sub nomine Casca montem Casinum appellaverit, ut stomachum moveat puerilis loquacitas. En tandem pag. 6 venerandi Severi præsulis Vitam scribere orditur. Ita nempe ut per quinque alias facies plurimis verbis paucissima dicat: multum enim inde eduxeris, si satis evincas, S. Severum exstitisse, episcopum concilio Romano sub Felice PP. III interfuisse, obiisse, sepultum esse Casini, ac per varias ambages cæcæ mulieri visum restituisse. Ex uno specimine disce reliqua: Annorum autem a vivifici verbi incarnatione quadringentesimus primus circulus volvebatur, cum Valentinianus III felicissimum ac excellentissimum Romani imperii thronum suscepit regendum. Hoc itaque orbis moderante habenas, vir Domini Severus, omnipotentis beneficio donatus, Campaniæ, ceu topazius, morum gravitate, vitæ prærogativa, virtutumque jubare coruscus, eo potissimum tempore Casinensis ecclesiæ pontifex splenduit, quo æquitas ab injustitia, pietas ab impietate, mansuetudo a severitate, Catholicæ & apostolicæ fidei cultus ab Arianorum, Nestorianorum … fluctuabat vesania. Hic itaque … erat sanctitate conspicuus, castitate pudicus &c.

[7] [ex qua nec de Sancti sede satis edocemur.] Pedetentim, obsecro; ita puer adhuc virum post se relinquit; mox eodem cothurno ad cathedram promotus, in æquitate discretus, fortitudine prudens, longanimitate vigens, in adversis patiens, & quid non? Sic pueritiam, sic electionem, sic episcopales virtutes pompose magis quam vere prosequitur: tum Nestorii, Eutychetis & aliorum hæreses fuse describit, eo solum ut insinuet, quod dicebam, Romam cum aliis episcopis ad concilium vocatum fuisse S. Severum, quod si sola horum Actorum fide substet, equidem non admiserim, quidquid Ferrarius, Ughellus & de Nuce ea sola assertione inniti videantur. Debili profecto, ut iterum repetam: quid enim, quæso, de rebus ante sex secula gestis testari potuit Petrus Diaconus? Dum ita expilata imo planissime destructa fuissent archiva Casinensia, ut episcopatus istius vix ulla superessent, non dico vestigia sed nec sola memoria. Satis sit, S. Severum coli ut episcopum, cujuscumque demum loci antistes fuerit: nam antiquissimum, quod de ipso superest, monumentum, Casini quidem eum depositum ait, ast loci istius episcopum fuisse; nusquam pronuntiat. At enim contentionis funem ea causa ducere, operæ pretium haudquaquam existimo. Ceterum ex hactenus dictis satis manifestum est, huc referri non posse Severum qualemcumque, codici Epternacensi perperam insertum, ut dictum est supra hoc die ad classem Martyrum Africanorum num. 2.

DE S. EUSPICIO CONFESSORE
IN MONASTERIO MICIACENSI
CIRCA AURELIAM IN GALLIA.

INEUNTE SEC. VI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sancti cultus, ætas & Vitæ scriptores.

Euspicius, in Miciacensi monasterio prope Aurelianum in Gallia (S.)

AUCTORE G. C.

Miciacense cœnobium, duobus milliaribus Gallicis Aurelia dissitum, quod modo sancti Maximini nomen præfert, & vernacule S. Mesmin de Micy appellatur, conditorem agnoscit S. Euspicium, & haud dubie sacram illius memoriam quotannis veneratur. [S. Euspicius in monasterio Miciacensi] Sed cum Euspicius in ecclesia sancti Aniani primo sepultus fuerit, quemadmodum in Actis ejus num. 13 refertur, Miciacenses reliquiis sui Fundatoris caruerunt usque ad tempora Roberti Francorum regis; nempe quando pius ille princeps ecclesiam S. Aniani, flammis consumptam, anno 1029 restauravit, & ad illius dedicationem multos præsules convocavit. Cum ea occasione corpora Sanctorum, quæ in S. Martini ecclesia interim quieverant, in novum hoc templum solenniter deferrentur, Albertus Miciacensis abbas aliquas a Rege petiit ac impetravit. Conjicio, illas sacri corporis exuvias satis notabiles fuisse, cum Miciacenses hujus susceptionis causa celebrarint mense Junio peculiare festum, quod in eorum Martyrologio juxta Mabillonii testimonium ita notatur: Susceptio reliquiarum sancti Euspicii. Si quis ulteriorem monasterii Miciacensis notitiam desideret, consulat Carolum Sausseyum in Annalibus ecclesiæ Aurelianensis lib. 3 num. 4, vel Franciscum le Maire, qui ejusdem diœcesis & urbis Antiquitates Gallice edidit; & in secunda historiæ suæ parte cap. 36 præter alia narrat, quomodo illud cœnobium anno 1608 Patribus Fuliensibus concessum fuerit. Nos interea Sancti nostri cultum examinemus.

[2] [& Kalendario Aurelianensi colitur.] Quamvis S. Euspicius antiquis Martyrologis sit ignotus, tamen alia monumenta satis testantur, publicam venerationem ipsi jam dudum exhibitam fuisse. Imprimis Kalendarium Ms. Sanctorum Aurelianensium, quod ex istius ecclesiæ Breviario transcriptum esse existimo, sequentem suggerit lectionem: Euspicius presbyter, Virduni nobilibus parentibus procreatus, in territorio Aurelianensi una cum nepote suo Maximino agens, tanta apud Deum & homines vitæ sanctitate floruit, ut utrisque Clodovæus rex Francorum agrum Miciacensem cum multis aliis prædiis in eodem territorio donaverit, ut in eo jugiter divinis sese manciparent obsequiis. Ibi cellulas monasticas & basilicam construere, adjuvante Eusebio Aurelianensi episcopo, cœperunt, quam idem celerius, quam credi par est, divina opera consummatam in honorem Dei & sancti protomartyris Stephani, ipsis poscentibus, consecravit. Cumque illic Euspicius monachos multos congregasset, biennio posteaquam Maximinum nepotem suum ad sacerdotium promeveri curasset, migravit ad Dominum, miraculis etiam post mortem clarus. Cum S. Euspicius juxta omnia Acta in diœcesi Aurelianensi obierit, miror, quod Castellanus in Martyrologio universali XIV Junii, & in indice Sanctorum expresse asserat, cum Parisiis mortuum esse. Ferrarius quidem in Catalogo generali illum hac die etiam Parisiis annuntiat; sed fortasse tantum indicare voluit, eum in hac urbe honorari ob notabiles sacri corporis reliquias, sicut in notis suis innuit hoc modo: Claruit sub Clodoveo rege. Corpus [quiescit] in æde S. Victoris, quæ est Canonicorum Regularium. Saussayus in Supplemento Martyrologii Gallicani die XX Julii eumdem Sanctum apud Parissos collocat. Quid sit de hac re, plenius edoceri cupimus, & ad Sancti ætatem inquirendam pergimus.

[3] Tempus, quo S. Euspicius vixit ac vivere desiit, [Determinata Sancti ætas] præterpropter colligendum est ex civium Virdunensium contra Clodovæum rebellione, in qua primum de illo fit mentio. Cointius in Annalibus Francorum putat, illam civitatis Virdunensis defectionem anno 498 consignandam esse, quia Aimoinus eam post Clodovei baptisma, quod ipsi anno 495 vel 496 collatum est, & ante expeditionem Burgundicam, anno 500 peractam, collocat. Memoratus autem Aimoini, monachus Floriacensis, qui ineunte seculo XI floruit, in historia Francorum lib. 1 cap. 17 hanc rem ita narrat: Contra hunc regem (videlicet Clodoveum) cives Viridunensis urbis rebellaverunt. Sed dum rex urbem obsidione vallasset, & jam admoti arietes alta murorum pulsarent, supplicante sancto viro Euspicio, ejusdem tunc urbis archipresbytero, verbum impunitatis a principe promeruerunt, & rex civitatem recepit. Postea cum Aurelianemsem urbem Clodoveus rex adire disposuisset, sanctum Euspicium ac ejus nepotem beatum advocans Maximinum, jussit ut suum prosequerentur iter: quibus & Miciacense contulit prædium, & ut ipsi ac posteri eorum illum possiderent locum, per suum firmavit pragmaticum. De hoc pragmatico seu diplomate statim agemus. Ceterum ex hoc Cointii argumento nondum plane constat de anno Virdunensis obsidionis, cum Clodoveus duplicem contra Burgundos expeditionem susceperit, incertumque sit, utrum Virdunenses ante primam vel secundam expeditionem rebellarint.

[4] Hugo abbas Flaviniacensis in Chronico, quod Labbeus noster in Nova Bibliotheca Mss. librorum edidit, [incerta est,] Virdunensem obsidionem expeditioni Burgundicæ postponit, & aliud hujus historiæ tempus notat, dum de Firmino episcopo Virdunensi, qui eo tempore obiit, ita loquitur apud citatum tom. 1 pag. 87: Audita autem defectione Virdunensium, & ratus non esse procrastinandum in talibus, viribus undecumque coactis, cum valida manu militari ad eamdem urbem venit injuriæ gratia ulciscendæ: cujus muros corona militum obambit, aggeres struit, aspecra complanat, & quæque urbi capiendæ commoda ordinat, portis custodias admovet, & ne quis tute exeat, magno studiosoque conamine prohibet. Quo in tempore Firminus episcopus ejusdem civitatis, miræ sanctitatis vir diem clausit ultimum … Obiit autem mense Decembrio, die secundo, anno, quantum colligere possumus, ab Incarnato Domino DIV, imperante. Anastasio anno XIV, tertio conversionis Clodovei anno, Atheo V. C. consule, Pontificatum Romæ agente beato Papa Symmacho, & soluta obsidione, sepultum est corpus ejus sacratissimum ad dextram altaris beati Petri Apostolorum principis &c. Vides hic plures characteristicas temporis notas exprimi; sed hæ inter se non conveniunt: nam decimus quartus Anastasii imperatoris annus, quo Cethegius vel Cethæus (forte hic vitiose scriptum est Atheus) fuit Consul, incidit in annum Christi 504. At tertius annus a conversione Clodovei respondet anno Christi 498 vel 499. Itaque ex hac chronotaxi secum pugnante nihil certi concludi potest.

[5] [nec ex duplici diplomate] Chronologica hæc difficultas non parum minueretur, si in diplomate, quo Clodovæus donationem prædii Miciacensis confirmat, annus exprimeretur. Sed quamvis duplex hujus donationis exemplar circumferatur, tamen utrumque anno subscriptionis caret. Carolus Sausseyus in Annalibus ecclesiæ Aurelianensis lib. 3 num. 2 ex Ms. codice, quem Adam abbas Miciacensis anno 1257 compilari curavit, profert sequens diploma: In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, Clodoveus. Quicumque regiæ dignitatis culmine efferri desiderat, merito eum præ oculis habere debet, cujus gratia effertur. Noverit ergo omnium sanctæ Dei Ecclesiæ fidelium & nostrorum tam præsentium quam futurorum solertia, quia nos res ecclesiasticas, plus quam omnes vitæ nostræ actus tutari atque augmentare gaudemus. Unde cunctis nostris fidelibus, omnibus videlicet episcopis, abbatibus, comitibus, missis, vicedominis, vicecomitibus, vicariis, telonariis, centenariis, villicis, seu cunctis, ut diximus, vero corde fidelibus notum fieri volumus, quia nos, Dei providente benignissima sive annuente clementia, beatissimos viros Euspicium ac ejus nepotem Maximinum religione monastica comptos a civitate Viridunis adduximus Aurelianis, nostrique eis fundum juris concessimus nomine Miciacum, ut ibidem universorum Domino tam ipsi quam eis pie adhærentes seu per annorum curricula succedentes deserviant Deo sub ordine monastico, nostrique in perpetuum habeant memoriale coram Deo.

[6] [fundationis Miciacensis] Adjecimus etiam Cambiacum, atque Latiniacum, ut suarum habeant necessitatum supplementum. Lygeris igitur cursum, quantum prædicti terra fundi ex utraque tenet ripa, cum omni libera piscatione, & de singulis salis navibus, per aquam eorum transeuntibus, singulas minas jure damus perpetuo. Superaddimus nostrorum postulatione fidelium, ut quicumque eis aliquid de sui juris beneficio tribuere voluerit, in aliqua qualicumque re beneficium, liberam habeat facultatem. Nos deinceps nostræ largitatis munere propter divinum amorem per nostram auctoritatem præsatis Dei servis, cum sibi vinculo Christi junctis suis succedentibus, eis jam dictum tenere concedimus locum, ut abhinc eumdem cum omnibus supradictis terris, aquis, & eis pertinentibus silvis, servis atque ancillis, vel quæque ad eos pertineant, vel pertinere videbuntur, absque alicujus impedimento, præsenti & futuro tempore, absque ullo telonio aut vicaria habeant Deo annuente. Sigillo nostro subter eam jussimus assignari. Nulla hic, ut vides, temporis nota additur; & tamen Sausseyus libri proxime citati num. 4 opinatur, hanc fundationem circa annum 510 factam esse: alii autem eam anno 504 consignant. Mihi videntur hi auctores tempus illud determinare ex mera conjectura, ad quam probandam aut improbandam solidum argumentum non invenio.

[7] Dacherius in Spicilegio tom. 5, pag. 303, vel in secunda istius operis impressione tom. 3, [erni potest.] pag. 307 exhibet aliud ejusdem fundationis diploma, quod est sequentis tenoris: Clodoveus Francorum rex, vir inluster, tibi venerabilis senex Euspici, tuoque Maximino, ut possitis, & hi qui vobis in sancto proposito succedent, pro nostra, dilectæque conjugis & filiorum sospitate divinam misericordiam precibus vestris impetrare *, Miciacum concedimus, & quidquid est fisci nostri intra fluminum alveos, per sanctam confarreationem * & annulum inexceptionaliter tradimus, & corporaliter possidendum præbemus absque tributis, naulo & exactione, sive infra sive extra Legerim & Ligerinum, cum querceto & salicto & utroque molendino. Tu vero Eusebi sancte, religionis Catholicæ episcope, Euspicii senectam fove, Maximino fave, & tam eos quam possessiones eorum in tua parochia, ab omni calumnia & injuria præsta liberos: neque enim nocendi sunt, quos regalis affectus prosequitur. Idem agite, o vos omnes sancti Catholicæ religionis episcopi. Vos ergo, Euspici & Maximine, desinite inter Francos esse peregrini, & sint vobis loco patriæ in perpetuum possessiones, quas donamus in nomine sanctæ, individuæ, æqualis & consubstantialis Trinitatis. Ita fiat, ut ego Clodoveus volui. Eusebius episcopus confirmavit. Dacherius dicit, sese hoc donationis instrumentum transscripsisse e schedis Hieronymi Vignerii, quarum antiquitatem & auctoritatem ignoro. Mabillonius quidem in notis ad Vitam S. Maximini hoc secundum diploma præcedenti præfert; sed Germonus noster in erudito opere de Veteribus regum Francorum diplomatibus ostendit, quam incerta sint istius ætatis instrumenta. Quare utriusque diplomatis auctoritatem vel alterutrius electionem prudenti lectoris judicio relinquimus.

[8] Superest, ut de Euspicianæ Vitæ scriptoribus hic aliqua subjungamus. [Værii Vitæ ejus scriptores.] Benedictus Gononus monachus Cælestinus in Vitis Patrum Occidentis lib. 4 pag. 217, ex Ms. monasterii Ambertensis edidit Vitam S. Euspicii; sed perperam in titulo Vitæ præfixo eum vocat episcopum: nullibi enim episcopatum administravit, ut recte advertit Cointius in Annalibus Francorum ad annum Christi 501, num. 5. Habemus Acta S. Euspicii descripta ex membranaceo codice bibliothecæ regiæ, quæ etiam Mabillonius præ oculis habuisse videtur, cum fragmenta ab ipso citata cum nostro Ms. plane conveniant. Scripsit ea auctor anonymus, cujus ætas ignoratur. Suspicor, antiquam & simpliciorem Vitam ab eo interpolatam & verbosiori phrasi exornatam fuisse: nam post narratam S. Euspicii mortem adeo prolixus est in describenda cælesti aula, & Beatorum felicitate, ut huic digressioni facile viginti lineas impendat. Quare non judico, operæ pretium esse, ut hunc interpolatorem typis vulgemus. Gesta ejusdem Sancti Bertoldus monachus Miciacensis inseruit Actis S. Maximini, quæ seculo IX Jonæ episcopo Aurelianensi dedicavit, ut videre est apud Mabillonium in Appendice ad seculum 1 Benedictinum pag. 591. Verum cum Bertoldus in carmine Actis præmisso fateatur, sese prisca priorum Patrum monumenta secutum esse, more nostro ipsum Actorum fontem investigamus. Nescio, an illum repererimus; at saltem antiquior ceteris apparet auctor anonymus, quem Mabillonius seculo VII vixisse existimat, quemque proinde ex illius editione his recudimus. Hisce translationem & Miracula ab eodem Mabillonio edita, & cum Ms. nostro collata subjungimus.

[ANNOTATA]

* Alias implorare

* id est communicationem

VITA
AUCTORE ANONYMO PERANTIQUO
Ex Actis S. Maximini abbatis Miciacensis a Mabillonio editis in appendice primi seculi Benedictini pag. 582.

Euspicius, in Miciacensi monasterio prope Aurelianum in Gallia (S.)

BHL Number: 5815


EX IMPRESSIS.

CAPUT I.
Rebellio civium Virdunensium contra Clodoveum, & regis erga eos clementia ob intercessionem sancti Euspicii.

Gentem Francorum fuisse bellicosissimam & regibus floruisse strenuis, & antiquis probatur historiis & ampliatione terminorum: [Clodoveus rex Francorum Virdunum obsidet,] quæ gens per divinum adjutorium se longe lateque porrigens & divinum beneficium eis impertitum, & ejus gentis manifeste testatur fortitudinem. Porro, ut dixi, cum regibus floruerit clarissimis, Chlodoveus inter ceteros eminuit nulli priorum secundus, utpote quem ornabat virtus invicta, sed ideo invicta, quia erat ei mens Deo devota: & ideo ornabatur magis & firmabatur divinis viribus, quam victoriis carnalibus. Sed cum auspicia ejus regni multimodis urgerentur incursibus, sicut se habent multorum voluntates, quæ cupidæ sunt mutationum, & rebus novellis, antequam convalescant, inferre nituntur perniciem vel ditficultatem; plurimi tales in regno ejus reperti sunt talium cupidi rerum: inter ceteros vero cives Viridunensis oppidi defectionem atque perduellionem dicuntur meditati; sed idem præfatus rex, ratus non esse in talibus rebus procrastinandum, viribus undequaque coactis, cum valida manu militari ad eamdem urbem venit, injuriæ gratia ulciscendæ. Cujus muros corona militum obambit, aggeres struit, aspera complanat, & quæque essent urbi capiendæ commoda ordinat, portis custodias admovet & ne quis tute exeat, magno studiosoque conamine providet.

[2] Quo in tempore episcopus ejusdem civitatis a diem clausit ultimum. [cujus cives, morino urbis episcopo, ad placandum regem mittunt S. Euspicium,] Obsessi vero cum, ut dixi, clausi tenerentur, viribusque diffiderent, sed & murorum firmitas arietibus atque aliis machinis jam cedere videretur, & mortuo episcopo nullus putaretur aptus reperiri, qui preces populi convenienter allegaret coram principe ira fervente; omnes in unam coiere sententiam, ut sanctum virum, Euspicium nomine, qui in eadem urbe sub titulo presbyteratus degebat, clarissimisque virtutum titulis florebat, ad principem miserorum civium postulationem lacrimasque depositurum mitterent. Vir autem Deo ac misericordia plenus, suorum civium postulata non renuens, sed in eo confidens qui discipulis suis præcepit dicens: “Cum steteritis ante reges & præsides, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini, dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini: non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus patris vestri, qui loquitur in vobis” ad principem, ut petebatur, ire disposuit, & calamitatem, quæ jam jamque civibus suis imminebat, Domino propellendam commendavit, simulque ut ipse in ore ejus esset, suppliciter exoravit.

[3] Nec spes eum fefellit: nam cum regem pro civibus precaturus adiisset, [qui benigne exceptus] seseque humilitatis studio coram principe terræ prostravisset, ab eo surgere reverenter & causam adventus sui dicere est jussus. Ille autem præcepto parens, talibus ad eum fertur usus verbis: Nobilissime, inquit, & omnium piissime regum, pene universo promulgata tua bonitas est seculo, per quam bonitatem tuam te obsecro, ut patienter me audias, meorum civium preces allegantem & tuam clementiam supplicantem. Emersit quidem inter nos quorumdam protervitas hominum, quæ improbitate sua multorum maculavit imperitiam, & juvenum sustulit stultam proterviam. Et quidem tua animadversione digni sumus, nec diffitemur: sed obsecro propter Dei misericordiam, ut interim subtrahantur culpæ debita supplicia, & porrigatur immeritis clementia. Nosti enim quia in principe plurimum valeat animi dulcedo & parcens liberalitas ad conciliandos civium animos. Etenim si mos est bonorum principum debellare superbos, par est tamen & parcere subjectis: nec abhorret a victoria tua nostra suasio: quia cum victor sis hominum, passionis quoque pro priæ fortior eris triumphator, si malueris patientiæ vires exercere, quam sanguine civium tuum fœdare triumphum.

[4] His rex auditis & vi dictorum gravitateque Viri perspecta, [rebellibus veniam impetrat,] cœpit ejus rigor animi mansuefieri, & amaritudo fellis dulcorari, divino utique nutu id agente, cujus fortitudini immania cedunt & dura fatiscunt. Denique tantus divino monitu rex adeo affectus est, ut postulationi ejus libentissime annueret & impunitatem quamvis nocentissimis contribueret, in tantum, ut specialiter de eo Scriptura divina olim dixisse visa sit per Salomonem: Hanc quoque, inquit, vidi sub sole sapientiam & probavi maximam: civitas parva & pauci in ea viri, venit contra eam rex magnus & vallavit eam, exstruxitque munitiones per gyrum & perfecta est obsidio, inventusque est in ea vir pauper & sapiens, liberavit urbem sapientia sua. Igitur viro Beatissimo ordinante & regis manum tenente, repagula portarum urbis reduci jussa sunt & portæ aperiri; sed & clerus procedere ordinatu s est, regem cum laudibus & Deo dignis cantilenis suscepturus, per quæ & principi dignum sedulitatis suæ monstraret obsequium, & liberationis propriæ. Domino offerret tripudium.

[5] Itaque rex postquam, ira refrigerata per Famulum ejus, [& oblatum urbis episcopatum recusat;] se sentit ab immani ereptum piaculo, gratias in ecclesia Deo reddidit, & civibus principali indulgentia data ad curanda juxta morem epulis regalibus corpora sese convertit. Quibus biduo indulgens & recreatum exercitum post laborem itidem ad alia paria negotia curanda ducere volens, tertia demum die sanctum Euspicium suis aspectibus evocari voluit, & urbi, cujus subventor fuerat, quamque ab imminenti periculo eripuerat, episcopali dignitate & honore præesset admonuit & admonendo petivit. At vero Sanctus divinæ institutionis non immemor, qua præcipitur: Quanto magnus es, humilia te in omnibus & coram Deo invenies gratiam; oblatum honorem vel potius onus sacerdotii humiliter recusavit, &, ut credendum est, præscius brevitatis suæ vitæ, quæ postmodum terminanda erat, ut alter succederet ei, cedere libuit b. Nam actuum ejus posteritas hoc indicat: cum enim rex hoc ab eo obtinere non potuisset, ut pontifex scilicet crearetur, jussit, ut sibi comes fieret, quo usque ad Aurelianensem urbem deveniret. Nec tamen id præcepit tamquam simultate imperante, sed potius amore devoto suggerente; quippe cui dulcissima Viri præsentia causa erat lætitiæ, & absentia itidem putabatur causa mœstitiæ.

[6] [sed regem Aurelias discedentem sequitur.] Jam ergo in crastinum discessurus, cum inter gaudia regalia a beato & præfato Viro, ne id sibi molestum esset, multimodis precibus obtinere videretur, & ad consensum ejus se pervenisse gauderet; id ab eo muneris reciproci exactum est, quatenus regis præcepto Maximinus, nepos illius, consors ejus fieret itineris & baculus senectutis, nec non & baculus imbecillitatis senilis. Videbat namque in eo ingenitam bonitatis docilitatem, & a puero innocentiæ puritatem, & crescentia virtutis insignia per dies incrementa: atque ideo quem videbat virtutis parem, volebat continuatim sibi fieri consortem. Neque in eo tantum diligebat sanguinis societatem, quantum virtutis parilitatem. Omne enim, ut Scriptura dicit, animal ad simile sibi conjungitur, & homo simili sibi copulatur. Rex vero libentissime petitioni ejus assensum præbuit gaudens, ut qui sibi unum adsciverat, duos jam divino munere assumendos cognoverat. Jubet ergo, ut uterque ejus comitatui jungeretur ejusque conspectui, dum tempus resque dictasset, semper præsso essent. Nimio enim eorum ducebatur favore, quem Christus ejus cordi immiserat, ut tantos viros nobis immeritis c condonaret.

ANNOTATA.

a Hic episcopus in Vita Ms. ac aliis monumentis vocatur Firminus, ut vidimus in Commentario prævio num 4.

b Hoc in Vita Ms. ita narratur: E contra vir venerabilis Euspicius omnimodis renitendo humiliter gratia provectæ ætatis recusavit administrare ecclesiastica jura; sed veluti melius deliberando pontificalis oneris cuidam suorum nepotum strenuo viro S. Vitono curam dignum duxit committendam: qui vir Domini Vitonus adeptus pontificalis infulam honoris vigilanti solertia, dignus dominici ovilis extitit pastor & custos: hujus etenim gemina fratris prosapia fuere S. Euspicii nepotes benignissimus Lupus Trecassinæ urbis episcopus (non tamen ille gloriosissimi Germani Autisiodorensium socius antistitis, sed alter posteriore præsul tempore) atque Maximinus pater insignis Christi gratia, merito, & vocabulo. Ab Hugone Flaviniacensi in Chronico apud Labbeum nostrum tom. 1 Novæ bibliothecæ Mss. librorum pag. 89 vocatur sanctus Maximinus, frater sancti Vitoni. Hæc genealogia examinari poterit IX Novembris, quo die S. Vitonus colitur. Videri interim potest Camuzatus in Promptuario sacrarum antiquitatum Tricassinæ diœcesis, ubi agit de episcopis Trecensibus, fol. 157 verso.

c Ex his verbis non immerito aliquis conjiceret, auctorem hujus Vitæ esse monachum Miciacensem, etsi libenter fatear, id non satis certo concludi.

CAPUT II.
Clodovei erga Euspicium se secutum liberalitas, fundatio monasterii Miciacensis, S. Euspicii mors & sepultura.

Quid plura? Cum rex sæpe dictus ab oppido Viridunensi pedem extulisset, & res regno suo dignas per loca opportuna & civitates ordinavisset, [Clodoveus locum vitæ monasticæ aptum offert SS Maximino & Euspicio,] ad Aurelianorum urbem pervenit, comitatui ejus adhærentibus prædictis viris. In qua urbe dum aliquantisper remoraretur, quadam die dum more regibus solito alacritate ultra solitum utitur, tactus instinctu divino sanctum senem Euspicium, ejusque tam virtute quam sanguine proximum advocari jussit Maximinum, cui & dixit: Nostræ quidem fuerat voluntatis & ut putaveramus ecclesiæ utilitatis, ut te doctore & duce frueretur civitas, & populus tibi sanguine sociatus: sed quia suggerente animo nostro usque and hæc te traximus loca, forsitan voluntate operante divina, optamus te in his partibus locum aliquem eligere, in quo & tuæ voluntati & utilitati satisfiat, & per vos futura ætas provectum utilitatis percipiat: quatenus & vobis in hac re certantibus merces accrescat, & nobis fautrix divinitas existat, sed & vobis successuri emolumentum capiant salutare, nostrumque teneant continuum memoriale. Vestrum est ergo illud providere, nostrum vero erit provisa ordinare.

[8] Qua indulgentia viri sancti percepta, diligentissime investigare cœperunt, [qui eligunt prædium Miciacense,] qui locus eorum votis esset commodus, scilicet ubi secreti compotes fierent, & menti semper amica silentia adipisci possent. Sed cum quod quærebant, divina voluntate fautrice reperissent, & a rege super hac re sciscitati essent; sanctus Euspicius, qui sciret imminere sibi diem vocationis extremæ, non suo nomini tantum munus adscribi, sed sub titulo nepotis sui Maximini voluit confirmari dicens: Domine mi rex, gratias ago primum divinitati, quæ vestrum sublimitatis affectum in meam inclinavit humilitatem, ut tanto me dignareris honore. Et quia impar sum tantæ benignitati, ille tibi rependet vicissitudinem hujus beneficii, qui tuo id inspiravit cordi. Scio enim verum esse quod Spiritus sanctus dixit, quod Cor regis in manu Dei est, & quocumque voluerit inclinabit illud. Verumtamen quia ætas mihi immensa non multos promittit annos, & famuli vestri, nepotis mei Maximini industria animique devotio meliora de se sperare suadet, peto, ut agrum Miciacensem ei liberalitas vestra concedat parvulamque possessionem, quæ vocatur Cambiacus, simulque aliam, quæ vocatur Litimiacus, quatenus dum supersumus, Deo nobis vacare ibi liceat cum his, qui nostræ voluerint jungi societati, adjuvante nos atque favente hujus urbias præsule Eusebio: nam ibidem rege consistente, isdem Eusebius loco præcedentis fuerat substitutus episcopus a.

[9] [quod illis rex concedit,] His auditis, rex libentissime annuit, & petitis venerabilis Viri assensum præbere judicavit. Ideoque accitis commentariensibus & notariis publicis sollemnes ordinatæ atque conscriptæ vel confirmatæ sunt conscriptiones, b adhibitis signis atque sigillis sub nomine beati Maximini, ut in eodem agro Miciacensi, ubi veteres parietinæ structuram tantummodo priscam præferebant, nova famulorum Christi usibus reparare liceret habitacula, & in eis famulis Dei absque ullo liceret Domino famulari incommodo. Hoc sanctorum Virorum factum atque eventum conferat, cui placet, beatissimo Abrahæ, & videat quodammodo alterum Abraham & nepotem ejus Loth patrio solo, rebusque relictis exsulantem apud Abimelech vel Pharaonem reges, & apud eos potiore honore functos majorique, quam pridem in terra sua habuerint, claritudine donatos. Sed & promissum Salvatoris etiam ad litteram completum; quia qui sua pro Domino reliquerint, centuplum in hac vita cum persecutionibus recipient, & in futuro seculo vitam æternam.

[10] [& cujus amœnitas hic describitur.] Isdem namque fundus, qui eis attributus est, Miciacensis scilicet, adeo est sancto Ordini monastico congruus, ut specialiter (si dici potest) ad hoc videatur a Deo dispositus. Nam hincinde dum fluviis Ligeris c, & Ligeriti d colluitur, & servis Dei secretum præbet habitaculum, & importunis quibusque sese ingerere cupientibus arcet accessum. Porro intra sinus sui spatium insula ipsa majoris est bonitatis & fertilitatis quam magnitudinis: est enim ferax tritici, vinum abundans atque præcipuum reddens. Hortorum varietas quid ibi venustatis, quid conferat utilitatis, quis explicet? Porro nemora tam agrestia quam insitiva multam eidem loco augmentant pulchritudinem. Et ut dotes ejus sub uno comprehendam, omnigenum est altrix materque bonorum; cui & ad cumulum delectationis & gratiæ plurimum conferunt naves a mari commercia marina portantes.

[11] [Constructo illic monasterio,] His ita peractis, rex Chlodoveus eosdem venerabiles Viros supradictos præsuli Eusebio cum prædiis supra memoratis commendavit, ut ejus juvamine fruerentur, quo & locus supra scriptus ad cupitum præpararetur officium, & ab eodem sancto viro & episcopo ad id peragendum acciperent emolumentum. Ipse autem rex, ut se habet negotium regni administrandi, ad alia curanda se vertit, urbemque reliquit. At vero beatissimus Euspicius cum nepote non impari Maximino, cum consilio & adjutorio pontificis, in sæpe dicto agro indefesso studio habitacula cœperunt struere monachis congrua, perinde & ecclesiam divino cultui aptam exstructis protinus erexere parietibus. Deo namque eorum cœpta prosperante ultra quam credi potest, opus illud in brevi peractum est, ad cujus dedicationem basilicæ invitaverant prædicti Viri jam dictum episcopum. At vero venerabilis episcopus cum clero sibi credito devotissime advenit, Deo digne opus consummavit propter quod venerat, basilicamque eamdem in honore Dei & sancti Stephani protomartyris consecravit. Et ut majori gratia eamdem venustaret ecclesiam, ejusdem dedicationis die sub honore diaconatus sanctum consecravit Maximinum, quo munere loco illi impertito episcopus cum clero ad urbem rediit.

[12] Sancti vero in cœpto persistentes opere, in brevi odore famæ suæ religiosæ populum resperserunt in tantum, [S. Maximinus sit sacerdos, & S. Euspicius moritur,] ut more alvearii monasterium videretur quosdam venientes atque redeuntes recipere atque reddere. Et quidam bona visuri atque audituri veniebant, quidam eadem narraturi redibant. Inter hæc autem, cum beatus Euspicius ad cælestia capessenda quotitidie anhelaret, inter alia, quæ a Deo acceperat, munera, hoc etiam ei collatum est, ut diem resolutionis suæ a corpore nosset, idque his, quibus tantam rem committere decebat, prædiceret. Et quia sancto Maximino unum adhuc deerat, quo insigniri debet secundum regularem sanctionem, qui monachis præest, sacerdotale scilicet ministerium e: episcopum beatus Euspicius Eusebium supplex adiit, vocationis suæ rempus non multum abesse prædixit, petivitque; ut semet adhuc superstite, beatus Maximinus ad honorem proveheretur sacerdotalem: cujus voluntatem atque petitionem præsul benignus amantissime suscepit nec perficere distulit: insuper & benedictionem, qua patres abbatesque monachorum confirmari solent, superaddidit. Postque omnia biennio cum felici nepote suo Maximino in terreno corporis sui habitaculo commorans, extremam sortitus diem, ad Dominum felici successu, commigravit f. Cujus non mors sed migratio, ut assolet mortalium pectora concutere, tenerrime beatum Maximinum fratresque cohabitantes affecit.

[13] Sed vir venerabilis Eusebius episcopus hoc comperto caritatis ac perinde compassionis stimulo tactus, [cujus corpus jam sepeliendum moveri nequit,] a civitate ad monasterium venit, sanctum Maximinum fratresque cohabitantes & lugentes consolaturus, nec non & beati viri officia funeris curaturus. Venit ergo, & quæ circa talia caritas agenda præcipit, studiosissime peregit. De loco autem sepulturæ prædicti Viri cum deliberare episcopus cœpisset; visum est prudenti ejus consilio, ut in beatissimi Aniani g ecclesiam corpus ejus transferretur, & ad dextram partem corporis ejusdem sanctissimi viri poneretur: non dubitans convenire, ut quibus in Christi amore una fuit devotio, juncta & inseparata esset etiam corporis pausatio. Cum placuisset autem, ut per medium civitatis reliquiæ sanctæ portarentur, & episcopus venerabilis adesset cum clero itidem devoto atque monachis singultibus pectora quatientibus, simulque multis prosequentibus diversi generis & conditionis turmis, & ventum esset ad portam Orientalem ejusdem urbis, quæ transmittit ad monasterium sanctissimi Aniani, vectores qui sanctissima ossa gerebant (mirabile dictu) subito constiterunt; & quasi in terra radicitus fixi immobiles restiterunt.

[14] [donec capilvi liberantur.] Causa quæritur stationis, impossibilitas movendi sola tenetur: episcopi autem cogitatio dum in diversa distenditur, & quid facto opus esset, alta cogitatione rimatur, tandem ad id, quod utile erat, intelligentia ejus remittitur. Jussit enim, ut hi, qui in carcerali custodia nexibusque duris mancipati erant, solverentur; æstimans quod apud Deum gratum foret, ut eos, quos iniquitas vinxerat propria, beatissimi Viri præclara solverent merita. Quod & verum probatum est. Mox namque ut illi ab angustiis & ergastulis sunt liberati, eodem momento vectoribus sancti corporis facultas reddita est eundi. Sed quid in tali facto præter hoc, quod dictum est, considerandum visum sit edicamus. Novimus namque quia beati Aniani meritis & precibus, populi ab eadem urbis obsidione liberati sunt h, qui propriis muris ita adstringebantur, ut urbs carceris angustias imitaretur. Et idcirco forsan placuit divinitatis consilio, ut ostenderet sanctos viros paris apud se fuisse meriti, quos pares miraculo pari atque familiari jungebat sepultura. Quid multa? perventum est ad locum, quo pontifex voluerat, impletur ex more funeris is obsequium.

ANNOTATA.

a Is interfuit Concilio 1 Aurelianensi anno 511.

b De donationis litteris egi in Commentario prævio num. 5 & 6.

c Notissimus Galliæ fluvius vulgo la Loire, quo per aliquot dies usus sum, dum Aurelia Salmurium navigarem.

d Vocatur etiam Ligerula Gallice le Loiret, & prope Aureliam adeo copiose ex fonte effluit, ut statim navigabilis evadat.

e Notavi in Vita S. Joannis Gualberti ad diem XII Julii, eum fuisse abbatem, etsi sacerdotali dignitate non esset ornatus. Itaque hæc regularis sanctio fortasse alicui monasterio aut Ordini fuit peculiaris.

f Hinc circiter colligi debet epocha mortis Euspicianæ, quam ideo in margine Commentarii ineunte seculo VI collocavi.

g Hic seculo V fuit episcopus Aurelianensis, de quo agendum erit XVII Novembris.

h In Actis S. Aniani narratur, quod captivos liberaverit, & Attilam ab Aurelianensi urbe prodigiose repulerit, ad quam utriusque Sancti similitudinem hic alludit auctor.

TRANSLATIO
Ex editis apud Mabillonium seculo VI Benedictino parte I, , & cum Ms. nostro collatis.

Euspicius, in Miciacensi monasterio prope Aurelianum in Gallia (S.)

BHL Number: 2758


EX IMPRESSIS.

Libet præterea annotare scripto, quo tempore & qua causa existente reliquiæ beatissimi Euspicii Miciaco fuere delata honorifice. [Dum Robertus rex Galliæ ecclesiam S. Aniani dedicari jubet,] Conditoris omnium milleno vigesimo nono benignissimi Christi Salvatoris nostri Incarnationis anno, Indictione duodecima, præstantissimi confessoris Aniani basilica diutino ædificata spatio jussa est dedicari. Ad cujus consecrationis diem a glorioso rege ejus basilicæ restauratore Rotberto, regni ipsius anno trigesimo tertio a, jussione imperatoria imprimis evocantur archipræsules Leutericus Senonensis b. Gauslinus Bituricensis c, qui & abbas Floriacensis, atque Arnulfus Turonensis d. Horum præsentiam subsequuntur præsules Odolricus Aurelianensis e, Theodoricus Carnotensis f, Bernerius Meldensis g, Rudolphus Silvanectensis h, nec defuit etiam præsentia * venerabilis Odilonis Cluniacensium abbatis i: rector denique Miciacensium pater Albertus k, cujus reverendum caput nive dealbatum designat veræ specimen innocentiæ, jussus a rege cum caterva suorum & ipse adfuit monachorum.

[2] Nactus * itaque nunc opportunum invenisse tempus expetendi beati reliquias Euspicii, supplex rogaturus regem adiit cum fratribus suis: preces quorum nobilissimus rex, qui etiam Miciacense cœnobium plurimum diligens optimis amplificavit bonis, faventibus ipsis * primatibus regis, insuper strenuissimo viro prædicti loci decano domno Tedelino *, cujus maxima apparent in Miciacensi loco beneficia, quod petebatur, libentissime annuit. In crastino autem die dedicationis, quæ est decimo sexto Kalendas Julii, fratres duo, quorum est nomen Laterius * & Odo, jussi sunt a præfato rege mitissimo, & jam nominato reverendo decano urnam, in qua sanctissimi Euspicii corpus reclausum * fuerat, aperire, pallioque non minoris pretii, quo sancta ipsius tegebantur ossa, detegere, & partem reliquiarum ejusdem Sancti, uti expostulaveramus, accipere. Quod cum summo gaudio excipientes *, illico obortis lacrymis, pro pietate sui & omnium nostrorum Patroni, videlicet primi pastoris Miciacensis, erexit se ad eorum obtutus, quasi pro benedictione filiorum, dexte um ipsius brachium. Quo viso læti & trementes exinde illud attrahunt quoque honorificentius possunt, quo paraverant, recondunt.

[3] Tectis deinde altrinsecus sacris * reliquiis & gratantissime partem, quæ eis concessa fuerat, [quæ a monachis Miciacensibus magno honore excipiuntur.] secum ferentes, recedunt, atque protinus nuncium dirigunt, quatenus fratres cum honore congruo longe eis occurrerent a monasterio. Mandatis obsequentes fratres excipiunt Patroni sui cum omni jubilo sanctas reliquias, sicque cum laudibus & cum honore, quantum mortalibus conceditur, digno ad ecclesiam veniunt, omnipotenti Deo pro concesso desiderio hujus beneficii devote reddunt immensas grates ad laudem & gloriam nominis Christi, cui est cum Patre & Spiritu sancto æternus honor, par gloria per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Est annus 33 Roberti, quo nempe solus regnavit a morte patris; alioquin est 42 ipsius regni.

b Alias vocatur Leothericus, & ab anno 1000 usque 1032 Senonensem cathedram tenuit.

c Is fuit filius naturalis Hugonis Capeti, Galliarum regis, ut scribunt Sammarthani, & anno 1028 abbatiam Floriacensem, biennio ante combustam, testauravit.

d Hic avunculo suo successit anno 1023. De eo plura videri possunt apud Sammarthanos.

e Iste post multa præclare gesta obiit crica annum 1033.

f Theodoricus ascendit cathedram Carnotensem, clero plurimum reluctante, ut ex quibusdam epistolis ostendunt Sammarthani. In Ms. nostro omittitur hic præsul.

g Bernerius iste etiam memoratur apud Helgandum in Epitome Vitæ Roberti regis. In Ms. nostra nulla fit illius mentio.

h Apud Sammarthanos vocatur Rodulfus; sed certa ipsius episcopatus duratio non exprimitur.

i De hoc Odilone actum et die 1 Januarii in opere nostro.

k Sausseyus in Annalibus ecclesiæ Aurelianensis lib. 3 num. 6 dicit, huic Alberto abbati successisse Asenarium anno 1029. Hoc si verum est, obiit Albertus eodem anno, quo dedicationi interfuit.

* additur cum summa dicendi dicendi reverentia

* sorte Ratus abbas Miciacensis quasdam S. Euspicii reliquias impetrat,

* al. ipsius

* al. Tedelmo

* al. Laterius

* al. reclusum

* al. perficientes

* al. Sanctis

MIRACULA
Ex seculo VI Benedictino apud Mabillonium parte I, pag. 314 & 315.

Euspicius, in Miciacensi monasterio prope Aurelianum in Gallia (S.)

BHL Number: 2759


EX IMPRESSIS.

Quia Sanctorum gloria eo amplius dilatatur & excrescit, quo latius diffusa propagatur; [Andreas abbas Miciacensis,] ne virtutibus eorum invidere potius quam delectari videremur; si quæ ab eis laudabiliter gesta tempore sepulta ex negligentia sub modio premerentur: quæ recenter gesta & sub oculis omni laude digna gloriosissimi confessoris sui Euspicii Salvatoris clementia fidelibus suis contulit, ipsa cogit universitas litteris immortalibus alligari. A patre itaque ipsius loci, ubi hæc gesta sunt, Andrea a habentes exordium, quæ sub ipso & in ipso mirifica contigisse novimus, non tam sermonum venustæ sobrietati, quam veritati indulgemus. Inferiori quippe inguine periculoque viciniori, letali quodam affligebatur tumore, quo vehementius paulatim protuberante, acsi totum inguen sibi subjici morbus ille decertaret.

[2] [implorata ope S. Euspicii, periculoso tumore liberatur,] Tali, inquam, infestatus incommodo, ipso die solemni Ascensionis dominicæ obsequentium fratrum manibus innixus, ad ecclesiam accessit; expletisque ex more Missarum solemniis, cum vis morbi incessanter validior coalesceret, ut vel levis tactus reformidantem offenderet, omnisque medicantium ars frustra deperiret, sedit tandem animo salubre consilium non humani ingenii opem vel operam ulterius implorare, sed totum se divinæ virtuti sanctissimi confessoris Euspicii intercessionibus commendare; spem certam concipiens se citissimæ saluti posse restitui, si doloris vulnus divino tangi medicamine mereretur. Ad piam itaque ipsius petitionem [profertur] incomparabilis ille thesaurus noster dextera beatissimi Euspicii, cujus crucis munimine roboratus, quo morbus validius sese infuderat, sacro tactu liniri jubet. Jamque de salute securus, ipso die dum fessa membra dolore aliquantulum mitigato optata quiete refovens impensius obdormiret, tumor repente dissolvitur, tensa cutis laxatur, dolor excluditur: quodque intus latuerat putredinis, nimio fluxu ipsum dormientem excitat, & quod fide præsumpserat, effectu prosequente completum considerat. Sic demum sanitatem plenissimam adeptus, Deo & interpellatori suo beato Euspicio debitas atque innumeras grates retulit.

[3] Erat quædam muliercula villæ ipsius incola, cui Miciacense monasterium præeminet, [& ejusdem intercessione] quæ licet in rebus tenuis & abjecta, naturæ tamen non invidentis fœcunditate sibi perspicua, filio ex partu suscepto, adversantis fortunæ solabatur tristitiam, & in eo delectata est, ut in omnibus divitiis. Cujus sedula nutrix cum eum maternis affectibus tenerrime diligeret, & eo solo pignore ridiculæ b paupertatis temperaret infamiam; cum jam plenis & capacioribus adolesceret annis, ad cumulum infelicitatis, nubilosior fortuna adjiciens pro prolis defraudatæ profectu fraudulenti inimici infestatione lingua infantuli, quæ jam pridem plenam atque perfectam loquendi facultatem acceperat, silentii torpore sopita est. Quo mater infortunio non mediocriter permota, quod solum huic malo remedium adhibere poterat, in plateis per coætaneorum consortia filium passioni silentii subjectum mœrens trahebat: ut si forte ex industria obmutesceret, consimilium puerorum colloquiis invitata lingua facilius solveretur.

[4] [puer mutus loquelam recuperat.] At cum nullatenus vox, sed solus risus extorqueretur, non voluntariæ taciturnitatis causam, sed impossibilitatis esse sentit; jamjamque exspes & mente jacens, quid ageret hæsitans & ignara, piis tandem condolentium suggestionibus acquiescens, vehementer anxia, pro impetranda Salvatoris clementia ad memoratas gloriosissimi confessoris Euspicii reliquias avidius maturabat. Matri enim pro sanitate filii solicitæ mors erat ipsa celeritas. Petit itaque supplex & devota, ut quod latenti vulnere inimicus inflixerat, Sancti meritis ac precibus redimeretur. Cum igitur infantulus ille elinguis deosculata dextera, vinum, quod beatæ reliquiæ immersione sua sacraverant, degustasset, jam lingua palpitans & paulatim quodam modo stupendo ad alicujus vocabuli expressionem soluta, antequam claustra monasterii mater cum puero egrediens excederet, ex integro, quod amiserat, complevit officium.

ANNOTATA.

a Andreas ille in Catalogo abbatum Miciacensium apud Sausseyum dicitur vixisse anno 1171. Unde hujus miraculi tempus præterpropter colligi potest.

b Ex sensu patet, hic paupertatem pro ignominiosa vocari ridiculam, quia sæpe pauperes ridentur.

DE S. SEVERA VIRGINE
APUD TREVIROS.

CIRCA AN. DCLX

[Praefatio]

Severa virgo, apud Treviros (S.)

AUCTORE J. B. S.

De illustri hac S. Modoaldi sorore, in monumentis Trevirensibus propemodum ignota, agere non prætermisit is, qui sancti Trevirensis antistitis Acta satis eleganter recensuit Stephanus abbas S. Jacobi Leodiensis, a nobis jam pridem edita ad diem XII Maii. [Ex Vita S. Modoaldi cognita] Nimirum præclarissimæ Virginis elogium istic texuit, eamque a Sancto fratre, exstructo ad S. Symphoriani parthenoni præpositam ostendit; ut quidquid de aliis Virginum cœnobiis ab eodem sancto Præsule conditis dubitari modo possit, de hoc sane res extra controversiam posita sit. Encomium pluribus, quam forte necesse erat, verbis conceptum, quamquam in prædictis S. Modoaldi Actis olim excusum, hic proprio suo loco inserere non dubitavi, præsertim cum de sanctæ hujusce Virginis gestis, nihil memoriæ proditum alibi invenerim, præterquam in Lectionario Trevirensi, alibi sæpius citato, unde nihil magnopere erui posse perspicies, quod a laudato Stephano pluribus descriptum non sit.

[2] Porro hodiernum S. Severæ apud Trevirenses cultum satis certum reddit jam dictum Lectionarium. [elogium habet in Lectionario Trevirensi,] Notavit Bollandus XXVI Februarii in Prætermissis, eo die ipsam signatam esse in Ms. Kalendario Benedictino S. Salvatoris, melius ex Romano & aliis huc remissam: quando a Wione, Dorganio, Menardo ceterisque monasticis festivitas ejus celebratur. Bucelini oratio nihil addit iis, quæ de ipsa pluribus & certius a Stephano prædicata sunt; Trithemius autem non nulla miscuit pridem a nobis refutata. Magis placet Lectio Trevirensis, quam hic subjicio: Severa virgo multarum & magnarum propinquitatum, a S. Modoaldo episcopo ejus fratre monasterio monialium, quod ipse in ripa Mosellæ, divi Symphoriani martyris honori construxerat, præficitur: cui sancti Benedicti disciplinam servandam tradidit. Et quæ erat fraternæ virtutis haud degener, & præstanti religione femina, excellentibus istic Christianæ perfectionis exemplis per omne vitæ tempus effulsit. Demum fratri viam ad beatam vitam muniens, obdormivit in Domino, ad beatum Symphorianum sepulta. Inde vero Ludolphi archiepiscopi tempore, sæviente in ecclesia Treverensi schismate, ad S. Matthiæ basilicam translata est.

[3] [quod in pauculis explicatur.] Quod in hac lectione primum ponitur, multarum & magnarum propinquitatum fuisse, dit omnino ad ea, quæ Stephanus de S. Modoaldi progenie memoravit; qua de re consuli merentur Henschenii annotationes pag. 54; tum ea quæ de S. Jita sive Jduberga disputavit ad VIII Maii pag. 307; ex quibus equidem necdum consequi video, quæ tam rotunde a Wione pronuntiata sunt, & ex eo a Bucelino descripta; nimirum S. Severam patre natam esse Arnoaldo Austrasiæ duce, matre Oda Sueviæ ducissa; quidquid ista se legisse asserat apud Rosieres: quo fieret ut & S. Arnulfi Metensis episcopi soror esset hæc nostra S. Severa: at enim operæ pretium non est, spinosam silvam hic denuo ingredi; de genealogia Francica investigationes novas invenies, occasione jam dicti S. Arnulfi ad XVIII Julii. Quod vero postremum dicitur, ad S. Mathiæ basilicam translatam fuisse, credam auctori Lectionarii. Utrum hodiedum superstites ibidem sint reliquiæ, an alio fortasse loco depositæ, a Trevirensibus doceri cupio: notavit editio Usuardina Lubeco-col., nescio quo auctore, sepultam fuisse in ecclesia S. Eucharii, quod cum jam dictis nemo facile conciliaverit.

[4] In numerosa acie sanctarum Virginum & viduarum quæ S. Scholasticæ exemplum imitatæ sint, [Memoria in pluribus Marlliis] ad X Februarii cap. 6. pag. 411 locus etiam datus est S. Severæ abbatissæ monasterii S. Symphoriani Treviris. De eodem parthenone in ripa Mosellæ ad urbis mœnia educto, meminit Browerus, cui prædictam S. Severam sororem propriam magistram dederit S. Modoaldus, regula D. Benedicti omnibus præscripta; unde & in monasticis celebrem jam diximus ejus memoriam, quibus Mabillonium in Actis SS. Benedictinorum non assentiri, ex ejus silentio satis colligitur; neque in Annalibus, ubi ipsam nominat, de Ordine quidquam protulit: non magis quam auctaria Usuardina, in quibus notissima est. Ultratrajecten. Leyden. Albergen. & Danicus eadem phrasi utuntur: Treveris, S. Severæ virginis, sororis S. Monovaldi ejusdem loci episcopi: in Bruxellensi vero melius legitur Modoaldi, quomodo etiam scribunt Hagenoyen., Editio Lubeco-col., Grevenus & Molanus; quibus adde Canisium & recentiores alios: solum Florarium Ms. adjecit, materteram fuisse S. Gertrudis; in ea nempe hypothesi quod fuerit soror S. Idubergæ uxoris B. Pipini, quam controversiam hic non relegimus. Notavit alicubi Browerus prædictum S. Severæ cœnobium vix suis ruderibus superesse. Cetera ex Stephano intelliges.

ELOGIUM
Ex Vita S. Modoaldi in Actis XII Maii.

Severa virgo, apud Treviros (S.)

Interea cum domus ejus decorem diligeret, & ad referendas dignas conditori laudes ardentissimo semper amore flagraret, [Monasterio a fratre exstructo præficitur] super ripam Mosellæ oratorium in honore B. Symphoriani martyris exstruxit, opere quidem exiguum, & artificiosi schematis decore minus ambitiosum: sed, quod nobilius est, clarissimis virtutum gemmis ac pulcherrimis virginei candoris margaritis, multo splendidius ac spectabilius, quam fuerit illud famosissimum Salomonis templum, auro & argento ac tot mirificis expositum argumentis. Ibi quippe congregationem sanctarum Virginum, tamquam dulcisonos adolescentularum choros, in nuptiis Christi ecclesiæ jugiter laudes canentium, instituit, de quibus sponsa in laudibus sponsi videtur illud in Canticis dicere: Oleum effusum nomen tuum. ideo adolescentulæ dilexerunt te. Quibus etiam ad regularis vigorem disciplinæ servandum, sororem suam præfecit, nomine Severam; quæ secundum nominis sui præsagium & convenientiam, digna præsidentis animi severitate copulam carnis, opes, gloriam & cuncta quæ peritura noverat, cum ipsa sui nobilitate & corporis specie, quæ vermibus exaranda erat, parvipendenda esse dijudicans, virginitatem suam Christo illibatam obtulerat.

[2] [quod illa piissime rexit,] In cujus fide & amore virgineam aciem, quam sponso collegerat, tam materna pietate quam magistra severitate confirmans, omnem eis sanctæ institutionis diligentiam exhibebat. Nihil illius severitate jucundius, nihil jucunditate severius: lætitia illius tristis, tristitia suavis: inculta vestis, oculi demissi, caput inclinatum, incessus gravis, cibus tenuis, ita sane, ut cum omnia Deo digna faceret, nihil tamen dignum se fecisse crederet, comitesque suas plus exemplis doceret quam verbis. Nec deerat ei venerandi fratris sui assidua consolatio, qui in modum æris candentis ardens desiderio, sonans verbo, per scintillas sacræ exhortationis animum Virginis ad amorem Dei fortius accenderet, &, ut ajunt, oleum camino adderet. Benedictum & Scholasticam crederes: idem desiderium, non impar studium, eamdem erga Dei cultum devotionem in istis videres. Illum non magistrum, sed discipulum putares: istam non dominam, sed ancillam humilem æstimares: nisi quod eo magis ille servus, hæc ancilla Christi esset, quod uterque subjectis non dominari, sed ministrare videretur: quorum dignam fidei & laboris remunerationem quia jam tempus est enarrare, prudentissimæ Virginis vocationem, sicut tempore præcessit, ita nostra præcedere narratione faciamus.

[3] [in eodem sancte mortua.] Quæ dum vocem sponsi vocantis audiret & dicentis, Veni de Libano, sponsa mea, veni de Libano, veni coronaberis; ista nihil demorata, pio respondit affectu: Ego dilecto meo, & ad me conversio ejus. Statimque secuta vocantem, cum lampade accensa & ornata oleo optime nitentis conscientiæ, digno est cum honore ab eo excepta, & in illum æthereum thalamum cum multa Sanctorum exultatione introducta. In quo tandem, quod diu optaverat, feliciter collocata, inter dulcissimos dilecti sibi sponsi requiescit amplexus; atque splendidissimis filiarum Sion agminibus adjuncta, deliciis beatissima perennibus delectatur. Cujus sacratissimum corpus, virgineis stipatum choris, virgineis conclamatum lamentis, cum psalmis & hymnis spiritualibus multo honore in ecclesia supradicti Martyris, cui summa strenuitate præfuit, officiosissime est reconditum. O vere beata & venerabilis Virgo! quæ pro mortali sponso immortalem elegit, quæ pro lutea domo cælestem thalamum commutavit! vere beata & gloriosa, quæ pro brevi labore æterna beatitudine fruitur, pro vanis histrionum cantilenis, dulci angelorum concentu jucundatur. Hæc de vita & transitu clarissimæ Virginis paucis libavimus: neque enim justum erat, tam pro ipsius meritis, quam pro honore & reverentia egregii fratris, memoriam & laudem ejus præterire, de qua gaudent angeli & collaudant filium Dei.

DE S. VULMARO ABB. SILVIACENSI
PROPE BONONIAM IN PICARDIA.

EXEUNTE SEC. VII SIVE INEUNTE SEC. VIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Vulmarus abbas, prope Bononiam in Picardia (S.)

AUCTORE G. C.

§ I. Sancti cultus, & pia ædificia ab ipso constructa.

Locus olim Silviacus dictus, teste Mabillonio in Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti sec. 3, part. 1, pag. 233, nunc est oppidum agri Bononiensis vulgo Samer appellatum; quod nomen ex truncatis & in unum conjunctis sancti Vulmari vocabulis originem traxit, [S. Vulmarus, qui nomen suum dedit cuidam oppido,] quando nempe incolæ pro Saint Vulmer compendii causa, ut non raro fit, Samer usurparunt. Hoc loco S. Vulmarus seculo VII monasterium condidit, quod S. Vulmari in nemore aut in Silviaco interdum appellatur, ut distinguatur ab altero S. Vulmari monasterio, quod B. Ida vidua intra muros civitatis Bononiensis construxit, uti dictum est in ejus Vita ad diem XIII Aprilis ab Henschenio nostro illustrata. Ab hoc priori monasterio oppidum Samer appellationem accepit, quod proinde rectius Latine oppidum S. Vulmari, quam Samerium vel Saulmerium dixeris. Jacobus Malbrancus noster in opere suo de Morinis lib. 6, cap. 38 docet, quomodo Nortmanni hoc oppidum & monasterium funditus everterint; deinde lib. 7 ejusdem operis cap. 32 narrat, quomodo idem monasterium postea restauratum fuerit, ut suo loco videbimus. Lis est, an S. Vulmarus in hoc monasterio, a se condito, statim post obitum sepultus fuerit, de qua re postmodum agemus. Sed hic prius Sancti cultum stabiliamus

[2] Non est dubitandum de hujus Viri sanctitate, quam veteres Martyrologi aliaque monumenta satis probant. [in Martyrologiis] Imprimis Ado, a Rosweydo nostro editus, XVII Junii ita eum annuntiat: Eodem die S. Vultmari confessoris, admirandæ sanctitatis & religionis viri. Usuardus ad eamdem diem XVII Junii iisdem plane verbis utitur, nisi quod eum non Vultmarum, sed Vulmarum appellet. Martyrologium Usuardi, quod monachus quidam Benedictinus anno 1718 Parisiis edidit, die XX Julii eamdem habet annuntiationem. Merito dubitari potest, an in hac postrema editione hæc annuntiatio loco suo collocata sit; qua de controversia vide Sollerium nostrum die XVII Junii & XX Julii in observationibus ad Usuardum pridem ab ipso illustratum. Apud eumdem etiam videri possunt Auctaria Usuardina, inter quæ editio Lubeco-Coloniensis Junii XVII S. Vulmarum vocat discipulum sancti Judoci confessoris. At eadem editio ad diem XX Julii tantum ita habet: In pago Bononiensi depositio sancti Vulmari abbatis, presbyteri & confessoris. Ut similes variorum Martyrologiorum phrases cum tædio lectoris hic non repetam, sufficiet adducere verba hodierni Martyrologii Romani, quod hac die sic eum memorat: In pago Boloniensi in Gallia S. Vulmari abbatis, admirandæ sanctitatis viri.

[3] [Breviariisque ac alibi celebratur.] Breviarium diœcesis Morinensis anno 1518 impressum celebrat festivitatem S. Vulmari novem propriis lectionibus, quæ partim Actorum continent, ac proinde hic transcribendæ non sunt, cum post hunc Commentarium prævium Acta integra daturi simus. Præter alia loca, in quibus S. Vulmari memoria recolitur, est pagus quidam inter Casletum & Belliolum Flandriæ Occidentalis oppida situs, nomine Eecke, qui S. Vulmarum tamquam patronum veneratur. Memorant loci istius incolæ, sese a quercu (hæc arbor Flandrice vocatur eecke vel eicke) in qua S. Vulmarus habitavit, nomen traxisse, & quercicam Sancti casam postea in magnum monasterium conversam fuisse. Jacobus Meyerus in Annalibus Flandriæ lib. 1 ad annum Christi 668 de hac etymologia & populi traditione ita scribit: Claruit eodem tempore divus Vulmarus, Vulperto ac Duda in Bononiensibus ortus, qui relicta sponsa sua Hostorholda parentibusque ac Wamaro fratre, petiit monasterium Alti montis in Nerviis, ubi postquam aliquantisper persancte vixisset, reversus in patriam devenit in Mempiscum, vastamque ingressus silvam in cava quadam arbore triduum absque cibo egit: ea ab arbore Ekenses, agri Casletani populus, nomen se trahere arbitrantur, Vulmarum templi sui præsidem studiose venerantur, locumque, ubi quercus illa stabat, se ostendere posse putant. Plura sanctitatis ejus monumenta per decursum videbimus. Interim sacra ædificia & monasteria ab ipso exstructa investigemus.

[4] [Sanctus in Flandria construxit ecclesiam,] Cum S. Vulmarus aliquamdiu habitasset in cœnobio Altimontensi, venit in Flandriam seu pagum Minpisco, ut Acta nostra loquuntur, quando quidam vir fidelis… congruum ei dedit locum, ubi Dei ecclesiam construxit, & plurimos in eodem loco convertens ad Dei cultum instruxit per multa bona exempla. Quamvis non sit improbabile, huic ecclesiæ monasterium additum fuisse, tamen id ex his Actorum verbis non clare eruitur: potuit enim S. Vulmarus per bona exempla plurimos ad Dei cultum convertere & instruere, etsi non ædificarit ibidem monasterium. Vellem, ut omnia, quæ Malbrancus noster in Opere supra laudato lib. 3, cap. 40 de hoc Eeckensi monasterio asserit, ex antiquis monumentis probarentur. Certe mirum est, tam magnam molem ita a Nortmannis fuisse excisam, ut nulla superfuerint vestigia, de quibus antiqui scriptores meminerint. Porro ea, quæ Malbrancus ex Iperio & Ms. Bertiniano citat, per meram conjecturam monasterio Eeckensi applicat, & de alio quopiam cœnobio æque commode intelligi possunt. Denique per pagum Mempiscum vel Menapiscum non significatur determinatus aliquis pagus, uti hodiedum loquimur, sed ipsa Flandria, aut saltem magna ejusdem pars, uti videre licet in Vita S. Amandi ad diem VI Februarii illustrata, aliisque Belgicorum Sanctorum Actis passim obviis. Unde tota hujus monasterii moles traditione Eeckensium potissimum nititur.

[5] Deinde S. Vulmarus humanas laudes fugiens ex pago Mempisco discessit, [& in agro Bononiensi condidit duplex monasterium,] & ingressus quamdam silvam patriæ suæ vicinam, ibidem ecclesiam & duo (recentiores scriptores tria enumerant) monasteria construxit. De his ædificiis anonymus Actorum scriptor sic loquitur num. 13: Illo quoque tempore in eadem eremo construxit ecclesiam sanctus Vulmarus in honore sanctæ Dei Genitricis Mariæ semperque Virginis, & beati Petri Apostolorum principis. Deinde cœperunt ad eum confluere viri & feminæ, ut potarentur de ejus immarcescibili fonte. Beatus autem Vir instruebat eos regulariter degens, & adunavit præclaram congregationem utriusque sexus; semota autem fuit habitatio virorum a sexu fragili. Mabillonius in observationibus præviis ad Vitam S. Vulmari num. 3 de his monasteriis ita scribit: Inde in natale solum se reddidit, ubi tria monasteria, virorum unum, duo virginum ædificasse dicitur; quamquam in utraque ipsius Vita duorum tantum mentio facta videtur. Vileriam in Silviaco, vulgo Wiere aux bois, appellant locum, ubi conditus parthenon, modo excisus, uno lapide ab oppido S. Vulmari, quod Saulmerium seu Samerium, vernacule Samer, vocant. Hic Vulmarus condidit virorum cœnobium, & (si recentioribus credimus) aliud puellarum. Superest etiam nunc monasterium virorum, congregationi S. Mauri nuper unitum, quod oppido nomen & augmentum peperit.

[6] Malbraneus noster jam sæpe citatus lib. 4, cap. 27 de virorum monasterio aliisque circumstantiis ita facunde disserit: [unum virorum] Cum vitam in Silviaco suo degeret inedia, frigore & nuditate horridam, innumeros advenas ad se non modo visendum, sed ad sui sequelam simul pellexit, magis homines acerbitatibus suis, quam mundus voluptatum suarum illecebris inescando: siquidem e Gallia ac Morinis præsertim ad ramosam illam solitudinem avide confluentes, cælestis doctrinæ quasi ambrosia pastos, & divini amoris nectare pene ebrios detinebat: ita ut ipsi postmodum mutuis igniculis additum fomitem excitantes, idem vitæ institutum arripere stimularentur. Itaque multitudine non exigua disciplinæ asperioris spem faciente, cœpit domicilia monachorum usibus accommoda moliri. Etiam accessit basilica in honorem augustissimæ Virginis, Principisque Apostolorum non parum augusta; quo in opere docuit suam non minus in magnificis Deo structuris, quam sibi in vili casa & tuguriolo parandis industriam versari. Stetit hæc moles in prædio, quod jure alioquin hereditario ad ipsum devolvebatur, eo loco, ubi jam Saulmerium seu S. Vulmari oppidum: ita ut patria domus Saulmerium inter & Bononiam interjaceret. Istius paterni castelli nonnulla adhuc visuntur vestigia; brevis autem eremus in grande monasterium, deinde in concinnum oppidum excrevit, quod etiamnum geminum templum gerit. Malbrancus hic & alibi sæpius indicat, S. Vulmarum fuisse comitis Bononiensis filium. Ego de hac re nihil certum apud antiquos inveni: nam scriptor Vitæ tantum asserit, eum ex Christianis & inclitis parentibus natum esse. Si mater ipsius fuisset comitissa Bononiensis, non opinor, Sanctum fratri suo ita dicturum fuisse: Tu vero & ipsa (nempe mater mea) quantum vires suppetunt, mihi aliquam consolationem alimoniæ impendite. Certe comiti Bononiensi vires suppetebant ad alendum pauperem eremitam.

[7] [& alterum feminarum.] Idem Malbrancus lib. 4, cap. 28 de monialium cœnobio hæc habet: Vix uno a Saulmeriensibus Bononicam viam versus lapide occurrit Wileria in Silviaco, sic dicta ad alterius ejusdem nomenclaturæ discrimen; nunc vulgo Wiere est nomen. Illic modo ruralis solum ædes residua est, & amplius nihil: verum insignis olim monasterii breve monumentum. Uti enim Vulmarus viris, qui divino ejus alloquio eloquiove rapiebantur, in monte inter frondosa & opaca virilem, sic feminis non minori zelo præditis in declivi femineum cœtum dedit: cellas, triclinium, peristylia, partheniam ædem instar superioris exædificavit. Dein lib. 6, cap. 38 cladem a Nortmannis utrique monasterio illatam ita exponit: Porro in Saulmerium ipsum involarunt, civitatem in monte sitam radicitus exstirpantes, incenso penitus monasterio… Ab Saulmerio monte descendere in vallem Wierensem lapide dissitam, ubi femineum D. Heremberthæ, quæ S. Vulmari neptis erat, cœnobium [invaserunt]. Diffugerant sanctimoniales ac præcipuam asportarant supellectilem: quod male habuit Nortmannos, utpote mulierosos homines, qui jam toties frustrati, cupidinibus suis nequiverant ancillari. Nihil hic residui voluere, quin flammis omnino deperiret. Denique Malbrancus lib. 7, cap. 32 refert, quomodo Saulmeriense monachorum cœnobium e favillis Nortmannicis assurrexerit, & Wierense monialium monasterium in cinere suo sepultum remanserit. Hæc de cultu Sancti & sacris ejusdem ædificiis dicta sufficiant. Nunc aliqua ad ipsum propius spectantia examinemus.

§ II. Sancti chronotaxis, sepultura, reliquiæ, Acta & miracula.

[Chronologica vitæ Vulmarianæ series] Malbrancus noster in chronologia, tomo 1 de Morinis præfixa, præcipuas Vulmarianæ vitæ partes certis fere annis alligat. An ex solidis monumentis, an ex conjecturis hanc chronologicam annorum notitiam hauserit, ignoro. Juverit saltem illius chronotaxin hic proponore. Anno DCXXXXII, inquit, Vulmarus rescissis nuptiis fugit, & ad Altimontense monasterium moratur … Anno DCLVIII pariter S. Vulmarus in Eekensi memore sedem figit eremiticam … Anno DCLXXVII, ait, S. Vulmarus circa hæc tempora ex Eekensi monasterio discedens agit eremitam in Silviaco suo… Anno DCLXXXVIII Ceadvalla rex Occidentalium Saxonum in Anglia instruitur in Silviaco a S. Vulmaro abbate… Anno DCXCVII decedit in Silviaco S. Vulmarus XX Julii. Unus ex his annis satis videtur certus; nempe dum dicitur rex Ceadvala Sanctum nostrum anno 688 invisisse: nam venerabilis Beda in Hist. eccles. gentis Anglorum lib. 5, cap. 7 testatur, illum regem Romæ paulo post perceptum baptismum anno 689 obiisse. Consonant omnia Mss. S. Vulmari Acta, præter Ms. nostrum, in quo haud dubie per amanuensis oscitantiam octo anni omissi sunt. Ceterum sicut reliquos annos a Malbranco signatos erroris convincere non possumus, ita antiquis testimoniis destituti, eosdem probare non audemus. At saltem annum conversionis & mortis dubium esse, patebit ex iis, quæ jam subjungo.

[9] Imprimis Malbrancus confidenter asserit, S. Vulmarum anno 642 ad Altimontense monasterium fugisse. [in omnibus non est certa.] Interim non desunt graves auctores, qui istius monasterii erectionem ultra annum 642 differunt, ut videre est in Commentario prævio ad Vitam S. Vincentii Madelgarii die XIV Julii illustratam § 1, num. 8. Neque certius est mortis tempus, quam Malbrancus anno 697 collocat: Mabillonius enim vitam illius plus quam ad decem annos extendit, in notis ad Acta S. Vulmari sic de obitu ejus disserens: Et quidem circiter annum DCCX obiit; siquidem anno DCLXXXVIII monasterii Silviacensis fundamenta posuit ex num. 10. Certe annis minimum viginti apud Silviacum morari eum oportuit, ut duo triave monasteria numeroso discipulorum cœtu impleret. Fateor, hanc Mabillonii rationem non omnino urgere, ut vita S. Vulmari tamdiu protrahatur: potuit enim spatio decem annorum (etiam viginti annos Silviacensi ejus commorationi assignat Malbrancus) duo monasteria ædificare. Attamen ex hoc annorum discrimine saltem colligitur, chronotaxin Malbranci non usque adeo certam esse.

[10] Altera inter Malbrancum & Mabillonium controversia est de primo sepulturæ loco: [Reliquiæ Sancti prius in cœnobio a se constructo sepultæ,] Malbrancus quippe lib. 4, cap. 45 existimat, S. Vulmarum primo sepultum esse in sacrario, quod etiamnum S. Vulmari dicitur, ad forum Bononiæ altioris, at postea monasterio suo redditum, compluribus inclaruisse miraculis. Contra Mabillonius contendit, ejus corpus, primo in monasterio Silviacensi conditum, postea Bononiam fuisse translatum. Mabillonii opinio videtur præferenda, quia Acta ab antiquo auctore scripta sic habent num. 20: Tunc humatum est corpus beati Vulmari cum reverentia magna in propria hereditate. Antea autem eadem Acta num. 10 dixerant: Ipsa vero sylva ejus hereditas fuerat. Unde videtur legitime sequi, eum in cœnobio, quod in illa silva construxerat, sepultum esse. Deinde Mabillonius in Appendice ad Vitam S. Vulmari probat, ejus reliquias e monasterio Silviacensi Bononiam translatas fuisse, ut restatur historia translationis SS. Wandregisili & Ansberti, de qua nos, Deo favente, ad diem XXII Julii pluribus agemus. In ea monachus Blandiniensis apud Mabillonium in Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti sec. V pag. 205 narrat sequentia: Ecce enim in nostrates gravis suspicio oritur, gravior seditio suscitatur, dicentes corpus egregii confessoris Vulmari atque abbatis a nobis esse sublatum: cujus rei materiam excitabant duo clerici, quorum alter dicebatur Notgerus, alter Helgerus; unus eorum sancti Vulmari præpositus, alterque ædituus… Videns autem abbas, eos sibi nullo modo acquiescere, neque cœptam pertinaciam deponere, id pro omine imminentis sibi lætitiæ præsagus accepit. Unde & cunctis coram adstantibus dixit: Vere scio, beate Wandregisile, hic tuam vigilare virtutem pro consociandis tibi collegæ tui Vulmari sacris artubus, famulis tuis laborem istum impendere; quod & factum est. Aperto ergo sacrosancto loculo corporis sancti Vulmari, bina membrorum pii Confessoris occulto Dei beneficio promeruit, & unum episcopali benedictione, gratias agens Deo, suscepit.

[11] [postmodum ab hæreticis dissipatæ sunt.] Reliquiæ S. Vulmari, quas abbas Blandiniensis accepit, Gandavi a Calvinistis seculo XVI dissipatæ sunt. Neque furibundas hæreticorum manus evaserunt sacra ejusdem Sancti ossa apud Morinos diu conservata, de quibus Malbrancus lib. 6, cap. 38 occasione Nortmannicæ vastationis ita scribit: Quod ad D. Vulmari corpus, pretiosissimam totius Bononesi gazam, attinet, superioris seculi hæretici & iconoclastæ videntur majori Normannis barbarie fuisse concitati: cum enim ascetæ excogitata quam optima potuerunt latebra, paucis admodum consciis, intra crassioris muri cæmenta, sacra Divi lipsana abdidissent, nullo extrinsecus apparente vestigio, perfidi luculentam in propatulo mercedem proposuere illi, qui latebras recelaret. Vicit fabri murarii famulum auri sacra cupido, ita ut mille sannis fuerint in Divum debacchati, eaque peregerint, quibus nihil simile legimus a Danis actitatum. Nescio, an omnia Sancti ossa in hac iconoclastarum irruptione perierint, an vero aliqua, fortasse antea aliis ecclesiis aut monasteriis communicata, rabiem hæreticorum effugerint. Id curiosis sancti Abbatis sodalibus aut popularibus indagandum relinquimus. Nos interea de manuscriptis & editis illius Actis hic pauca præmonebimus.

[12] [Examinantur varia Mss. S. Vulmari Acta] Mabillonius in Observationibus præviis ad Vitam S. Vulmari num. 1, ait, sese vidisse duo Mss. Actorum exemplaria, quorum unum ab interpolatore quodam tot parachronismis & erroribus erat infectum, ut illud consulto rejecerit. Alterum vero in Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti sec. III, part. 1, pag. 234 ex Ms. Bibliothecæ Gerardimontensis edidit. Habemus nos præterea quatuor alia eorumdem Actorum Mss., inter quæ est quoddam Vitæ Vulmarianæ fragmentum, ex Ms. Audomarensi desumptum, quod gesta Sancti alia plane phrasi verbosius narrare incipit. Alterum est Ms. Ultrajectinum S. Salvatoris, quod ex prolixioribus Actis est contractum. Tertium exstat in codice nostro Valcellensi, qui sinceram & integram, excepto prologo, refert S. Vulmari Vitam una cum miraculis, quæ Mabillonius in suo Ms. Gerardimontensi non invenisse, sed tantum apud interpolatorem legisse videtur. Quartum denique descriptum est ex codice Aquicinctino a fol. 37, in quo sine parachronismis, a Mabillonio indicatis, narrantur S. Vulmari gesta & miracula, quæ cum codice Valcellensi ferme ad verbum conveniunt. In eodem codice præfigitur Actis prologus, qui in aliis Mss. deest, & ex quo colligitur, scriptorem Vitæ non fuisse synchronum, sed ea tantum narrare, quæ venerabilium hominum narratione comperta habuit. Mabillonius censet, anonymum Vitæ scriptorem esse antiquum. Idem ego suspicor, etsi determinatam illius ætatem detegere non possim. Ex codice Aquicinctino cum aliis Mss. collato dabimus Sancti nostri Vitam & miracula, a Mabillionio omissa, quæ in editione nostra capite tertio comprehendentur.

[13] At cum miraculorum mentio inciderit, non possum, [& miracula, inter quæ Malbrancus annuum prodigium collocat,] quin de illis etiam pauca præmoneam. Videtur ea collegisse idem auctor, qui Sancti Acta conscripsit, ut ex textus continuatione non improbabiliter eruitur. Ceterum num. 21 profitetur, se narrare ea miracula, quorum multi adhuc testes supersunt, quibus hæc contigit vidisse. Imo num. 26 dicit: Hoc quoque, quod subjungo, ego ipse & alii quamplurimi oculis nostris vidimus. At hic scriptor antiquus non meminit de annuo prodigio (forte tantummodo post ipsius obitum cœpit) quod Malbrancus noster ab immemorabili tempore usque de seculum XV contigisse affirmat, & de quo lib. 4, cap. 45 ita præfatur: Non tacendum, quod ab omni retro memoria ad XV seculum pertigisse videtur: præterquam quod Saulmeriensibus & Diverniensibus pro comperto sit, narratum mihi a nepote cujusdam, Petri Eulart, qui XCVI numerabat annos, & jam a XXXX e vita migravit, in iis partibus figens domicilium. Magno animi sensu suis nepotibus (quorum alter in nostra Societate superstes) recensebat hocce miraculum, majorum suorum ætate patrari solitum.

[14] Deinde Malbrancu rem stupendam narrat his verbis: [quod hic narratur.] Quotannis inventæ cruci sacro die, celebriore circum ritu & supplicatione compita obire in more positum fuit Saulmeriensibus. Pia hujusmodi institutione ingens in Vulmaro crucis studium recolebatur. Et illud quam Deo gratum, non homines solum, sed feræ ipsæ comprobarunt. Siquidem paulo ante supplicationis e templo ineundæ principium, in procinctu stabant pro valvis cervi duo, qui concito cursu e profundis Sylviaci recessibus advolarant: sed summa cum modestia præibant pompæ. Et sicubi facienda mora, pariter hærere cervi. Fiebat e vicinis & remotis partibus maximam ad spectaculi insolentiam concursatio. Peracto solemni ritu, vidisses se iterum valvis reddere feras, prono in sacrum limen capite; dein sylvas suas ocyssime repetere alteram: altera remanens communibus expensis alebatur aliquamdiu, & cedebat in pastum indigenis. Anno insequenti qui ad sua transfugerat cervus, alium sibi comitem reducere solitus, officiosam suam supplicationi operam eadem prorsus ratione impendere, restare etiam ad basilicæ fores, socio se in nemora ad annum recipiente. Atque in multa secula perenne stetit cervorum obsequium: scilicet quamdiu tacitam fidem servarunt incolæ. Quondam enim (uti se suis cancellis continere nequit humana curiositas, novis forsan per bella accedentibus incolis & portentoso superiorum annorum experimento necdum plane instructis) utrumque cervum penes se retinere voluerunt, & deinceps ne unus quidem comparuit. Unde quæ in hodiernum diem circumfertur nomenclatura, ingratum illius curiositatis indicium, ad illos advenas est referenda: quia indigenis inveteratam adeo divinæ benignitatis consuetudinem devenerantibus mens tam improvida numquam incidisset, civicis præfectis illi rei haud dubie advigilantibus. Hujus miraculi veritatem penes virum fide dignissimum relinquimus, & S. Vulmari gesta ac miracula ex Ms. nostro typis vulgamus.

VITA
AUCTORE ANONYMO
Ex Ms. codice cœnobii Aquicinctini, cum aliis Mss. collato.

Vulmarus abbas, prope Bononiam in Picardia (S.)

BHL Number: 8749


EX MSS.

PROLOGUS.

[Auctor narraturus quæ de S Vulmaro audivit, stylum excusat.] Scripturus Vitam beati Vulmari, habitatorem ejus invoco Spiritum sanctum, ut, qui ei talem conversationem largiri dignatus est, tantum etiam sermonem tribuat narrandi; quatenus & vestræ charitati debitum servitutis impendam, & ne is lateat, qui omnimodis imitandus est. In primis volo vos scire, quia non omnia illius gesta stilo comprehendi possunt. Ea igitur, quæ tantum de illo sunt venerabilium hominum narratione comperta, non ambigo calamo conscribere sacræ auctoritatis exemplo; quia Marcus & Lucas Euangelium, quod descripserunt, non visu, sed auditu didicerunt. Obsecro autem eos, qui hunc libellum lecturi sunt, ut animus eorum non abhorrescat, quia rustico & inornato sermone hæc comprehensa sunt, sed potius animo advertant, quia non in eloquentia, sed in fide constat regnum Dei, & meminerint, quia salus mundi non ab oratoribus, neque a philosophis; sed a piscatoribus est prædicata: cum, si utile fuisset, id quoque Dominus præstare potuisset. Sed jam nunc articulum reflectamus ad ea, quæ proposuimus.

CAPUT I.
Sancti patria, parentes, conversionis occasio, vita monastica in cœnobio Altimontensi; & vita eremitica in Flandria.

Vulmarus inferioribus Galliæ partibus haud longe a littore maris, [S. Vulmarus sponsam deserens] in pago Bononiensi a in villa nuncupata Silviaco b & Christianis atque inclytis parentibus est editus. Pater ejus Vulbertus nomine, genitrix vero Duda; frater vero ejus Vualmarus * nuncupatur. Præfatus ergo vir sanctus Vulmarus tempore juventutis suæ conjugem duxit nomine Osterhildam *, quæ erat desponsata ab alio viro nomine Vuilmaro. Sed ipse Vuilmarus accusavit prædictum Dei famulum propter memoratam feminam ad principem Francorum; & per ejusdem jussionem principis adeptus est Vuilmarus sponsam suam superius memoratam.

[3] [petit monasterium Altimontense,] Sanctus vero Vulmarus postquam reliquit conjugem, petiit monasterium recto tramite, quod est situm in pago Hainonense c Altus mons nomine, ibique a patre ejusdem monasterii libentissime susceptus est. Tunc primitus rector ejusdem cœnobii injunxit junxit ei causa obedientiæ boum fratrum curam gerere, ac ligna ad eorum officinam ministrare. Ille vero, ut erat prompti animi, injunctam sibi obedientiam exercebat. Sed postea, ut erat vir fultus adminiculo Spiritus sancti, instigante eodem spiritu ad scholam perrexit, alphabetum postulavit sibi scribi, nam antea illiteratus erat.

[4] Quadam vero die consueto more pergebat beatus Vulmarus ad silvam cum vehiculo, [in quo boum curam gerit,] & deferens secum manu tabulam ac legens pergebat ante boves, sicut mos est bubulcis. Intento vero eo lectioni ac diligenter scrutante, substitit paulisper vehiculum. Nec mora post tergum aspiciens vidit illud retro stare, regressusque assumpsit illud, ac peregit incœptum opus. Postquam vero talis ejus intentio nota facta est abbati monasterii, præcepit ei, ut ad scholam pergeret, & diligenti cura litteras disceret; memoratam vero obedientiam alii commisit viro. Tunc demum clericus effectus est, & cœpit omnibus esse obediens a minimo usque ad maximum.

[5] Non arbitror prætereundum esse hoc, quod solitus erat facere vir Dei Vulmarus; [& ultro aliud humilitatis officium obit] nocturno scilicet tempore omnibus pausantibus silenter accipere calciarios d fratrum ac lavare, & ad nota loca iterum purgatos ferre. Cumque indesinenter id opus exerceretur, admirati sunt omnes, & vehementer stupefacti, & quis hoc ageret illos latebat. Consilioque inito, suo indicaverunt abbati. Abbas vero scupulosius rimans, ac diligentius id probare cupiens, quis talem obedientiam fratribus exhibuisset, dimisit quadam nocte ipse suos calciarios cœnosos. Præfatus vero Dei famulus Vulmarus more solito venit ad stratum abbatis, volens deferre calciarios ejus ad abluendum. Tunc pater monasterii extensa manu eum arripuit ac tenuit, interrogans bis ac ter, quis esset. Ille vero siluit; sed postquam nequivit oppilare talem obedientiam, compulsus nimium patefecit humiliter dicens: Ego sum Vulmarus, filiolus tuus. Inquit abbas ad eum: Fac quod vis. Ille vero assumptis calciariis, peregit consuetum opus, quod desiderabat: sed tamen abbas nulli revelavit hoc.

[6] Deinde perstitit Dei miles in agone viriliter pugnans contra vitia, [atque ob virtutem ad sacerdotium promovetur.] serviens Deo in humilitate & mansuetudine. Ubi non mediocriter degens præbebat ceteris exemplum, ac testimonium boni operis imitandi: & ad hoc usque Deo suffragante protelavit, ut ad onus sacerdotale a fratribus dignus judicaretur, sicuti & adeptus est. Dehinc cœperunt eum summa cum reverentia venerari, & multas ei debitas laudes impendere. Sed Vir Dei non adquiescens adulationibus hominum, timens hic retributionem accipere, & in futuro privari, sicut de quibusdam Dominus in Euangelio dicit: Receperunt mercedem suam; eremum more antiquorum patrum petit nihil hæsitans, nec ferens secum amplius nisi ministerium sacerdotale, [& bipennem e.

[7] Post vero egressus est beatus Vulmarus de cœnobio, [Inde tendit ad eremum,] in quo diu habitavit, perrexitque directo tramite partibus Aquilonis in pago nuncupante Minpisco * f, ubi erat immanis silva; in quam ingressus, cavam arborem offendit: Introgressus autem habitavit in ea tribus diebus totidemque noctibus, neminem videns, nec cibum omnino sumens. Tunc pius ac misericors Dominus, qui est inspector omnium, respexit ejus devotissimum jejunium & afflictionem sui corporis; misitque sanctum angelum per visionem, ad quemdam virum fidelem, increpans eum ac dicens: Tu quidem delicias tibi præparas, & servus meus illa in eremo fame periclitatur. Qui expergefactus diluculo suæ intimavit uxori per ordinem, qualiter ei fuerat per angelum visio hujuscemodi intimata Attamen testabatur, se ignorare locum, ubi Dei famulus morabatur.

[8] [ubi a viro divite invenitur,] Tunc inquit ejus conjunx: Vade sine ulla dubitatione, & fac prout tibi ostensum est. Ego vero præparabo tibi panem & alia necessaria; si autem a Deo est ille, comitabitur tecum usque ad destinatum locum. Tunc ille accepit sumptus *, ascendens equum. Dixit autem ad eum uxor ejus: Sine equum ire in quamcumque partem voluerit, Dominus te perducet ad locum, ubi ejus famulus conversatur. Qui ita faciens, Deo annuente pervenit ad arborem illam, ubi Domini Jesu Christi Servus orationi vacabat. Cum autem procul aspexisset Virum Dei, inquit ad eum: Dic mihi, si tu es servus Jesu Christi? Quia Dominus misit me ad te. Qui respondens dixit: Licet indignus, tamen servus ejus sum, eique, in quantum prævaleo, militare desidero. Ipse vero post hæc imperterritus accessit ad eum, simulque refectionem cum gratiarum actione perceperunt.

[9] [& accipit locum ad ædificandam ecclesiam.] Post refectionem autem, inquit ad Dei famulum: Si Domini Jesu Christi servus es, & ei militare desideras, veni una mecum, & ego tribuam tibi portionem hereditatis meæ, ubi cellam construere queas, & tunc liberius poteris plurimos lucrari. Sed ista facere Dei servus primitus renuit. Ille tamen in prece perstitit supplicando, ut ita faceret. Qua deprecatione compulsus Christi miles assentiens ait: Vade modo, & cras revertere, & ego tuam petitionem adimplebo. Sequente autem die reversus est, secundum jussionem Viri Dei. Beatus vero Vulmarus, prout pollicitus fuerat, cum eo perrexit. Ille vero vir fidelis, prout spopondit, omnia implevit, congruum ei dedit locum, ubi Dei ecclesiam construxit, & plurimos in eodem loco convertens ad Dei cultum, instruxit per multa bona exempla. Deinde commisit ei memoratus vir filium suum, ut eum litteris imbueret, & in Dei omnipotentis servitio educaret. Post hæc tradidit ei suam hereditatem, necnon & ejus germani, & alii quamplurimi illustres viri.

ANNOTATA.

a Id est in comitatu Bononiensi, nunc vulgo le Boulenois, qui est tractus Galliæ in Picardia, extenditurque a Septemtrione in meridiem ad tredecim leucas. De eo plura videri possunt apud geographos passim obvios.

b Locum, qui olim Sylviacus dictus est, assignavimus in Commentario prævio num. 1

c Hoc est in Hannonia, in qua est monasterium dictum Mons altus, vulgo Haut mont, de cujus fundatione pluribus actum est in Vita S. Vincentii Madelgarii XIV Julii.

d Calciarius interdum significat sutorem; sed hic vox illa significat ipsum calceum, uti etiam in statutis Corbeiensis monasterii lib. 1 cap. 3, & alibi, ut notat Cangius.

e Hoc in Ms. nostro omissum erat. Ego uncis inclusum addidi, quia in aliis Mss. legitur.

f Per pagum Minpiscum, Mempiscum, vel Menapiscum significatur Flandria, vel magna illius pars, ut notavi in Commentario prævio num. 4.

* alias Wamarus

* alias Historaldam & Holcoroldam

* alias Mempisco

* id est annonam

CAPUT II.
Vita solitaria in patria, duplicis monasterii erectio, virtutes, pia mors & prodigiosæ exsequiæ.

Præterea cœpit Athleta Christi, in Dei omnipotentis servitio undique militare: & Dominus per eum multas facere virtutes. [Humanas laudes fugiens venit in silvam patriæ proximam;] Sed cum longe lateque ejus fama percrebuisset, cœperunt ex vicinis locis multi ad eum confluere, ac eum summa reverentia venerari. Sed ille non facile accommodans animum humanis laudibus vel rumusculis, iterum assumpta memorata sarcina, latenter inde progressus in partibus occidentalibus in pagum Bononiensem, ubi natus fuerat, Domino Jesu Christo opitulante, pervenit, ingressus in quadam silva, non longe de illa villa, in qua natus fuerat, plane non plus uno milliario. Ipsa vero silva ejus hereditas fuerat, ubi construxit sibi tugurium, in quo militans die noctuque servivit Deo in vigiliis, jejuniis, in frigore, & nuditate, atque in orationibus, & in multa patientia.

[11] Eodem quoque tempore ambulabat ejusdem Viri Dei germanus, nomine Vualmarus, per memoratam silvam, [ubi a fratre suo repertus ad matrem redire renuit,] reperitque Anachoretam Christi ante tugurium suum stantem, ac manibus laborantem. Nesciens tamen quod ejus germanus esset, interrogavit eum dicens: Quis es tu, aut unde venis, vel quid agis? Eremita vero Christi non patiens illum diu in tali hæsitatione commorari, germanum ejus se professus est esse. Ille vero hilaris & alacer, inquit ad eum. Si tu es Vulmarus frater meus, descendamus una ad domum matris visitare ac consolari eam; quia longo tempore mœsta est de tua absentia: quam petitionem S. Vulmarus sprevit dicens: Non ibo. Tu vero & ipsa, quantum vires suppetunt, mihi aliquam consolationem alimoniæ impendite: ego autem quantum prævaleo in conspectu Dei omnipotentis memor ero vestrum. Posthæc recessit præfatus vir ad domum nuntians hoc genitrici suæ; & congratulati sunt multum ad invicem.

[12] Quadam vero die prædictus Vualmarus pergens ad fratrem suum, deferens secum cibaria, [sed tantummodo cibum sibi necessarium petit.] nequivit eum reperire; cœpitque magnas emittere voces, & acclamare beatum Vulmarum. Ille autem hoc audiens, factus est ei obviam, prohibuitque eum amplius talem emittere clamorem. Tunc suspendit in una arbore tabellam, & malleolum & jussit, quandocumque veniret annonam deferens, tabellam percuteret & non hujusmodi clamorem emitteret. Quod in ejus cœnobio usque in hodiernum diem a permanet.

[13] [Dum in eremo templum & duo monasteria condit,] Illo quoque tempore in eadem eremo construxit ecclesiam sanctus Vulmarus in honore sanctæ Dei Genitricis Mariæ semperque Virginis & beati Petri Apostolorum principis. Deinde cœperunt ad eum confluere viri & feminæ, ut potarentur de ejus immarcessibili fonte. Beatus autem Vir instruebat eos regulariter degens: & adunavit præclaram congregationem utriusque sexus. Semota autem fuit habitatio virorum a sexu fragili, alebatque illam quotidie cibo spirituali, unaque temporali sub regulari habitu regens. Tunc Vir Dei Irembertanam g, * neptem suam abbatissam constituit, ut vigilantissimam curam gereret de illis sanctimonialibus, & diligenter custodiret a lupo invisibili & eas corroboraret in fide nec non & in castitate, seu etiam in bono opere. Ipse vero pastor erat monachorum non mercenarius: sicut Dominus de semetipso dicit in Euangelio: Ego sum pastor bonus, bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis; mercenarius autem videt lupum venientem, dimittit oves & fugit.

[14] Sub eodem vero tempore, quando idem vir Dei Vulmarus suam construxit basilicam anno Incarnationis Domini sexcentesimo octogesimo, [invisitur a rege Anglo-Saxonum.] [octavo b] Cheadvuala * rex occidentalium Saxonum, Romam de Britannia pergens, cum ad præfati regis notitiam Viri Dei bona opera ac religio sanctitatis ejus, fama multorum volutante pervenisset, curavit ipse festinus ad eum venire, ac triginta solidos c ad ornandam ipsam basilicam contulit, inquiens ad Dei famulum: Audivi, quod sis prudentissimus vir, ideo supplico te, ut intercedas pro me ad Dominum, quia ego ignarus sum orandi Deum: videlicet, hæc dicens ideo, quia nondum fuerat regeneratus in Christo, tamen in Deum credebat. Deinde benedictione accepta a viro Dei Vulmaro, Domino Jesu Christo deducente, Romam pervenit, ibique sacro fonte baptizatus, repletusque bonis operibus feliciter de hoc seculo migravit ad Christum, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

[15] [Sæpe consolatur & instruit moniales.] Erat vero consuetudo beati Vulmari frequenter visitare & consolari illas sanctimoniales. Si quando vero contigisset, illis deficere alimenta, susurrabant erga Dei Famulum. Sanctus vero Vulmarus indesinenter reficiebat eas per mellifluam prædicationem, & per exempla antiquorum patrum, & consolabatur eas inquiens: Abundanter ministrabit vobis Dominus alimentum, sicut per Euangelium pollicetur dicens: Primum quærite regnum Dei, & justitiam ejus, & hæc omnia adjicientur vobis. Sed sicut Vir Dei prædixerat, ita sæpius contigit evenisse: nam aliquando antequam exhortationem finiret, tabella percutiebatur annuntians [eulogias d] advenisse. Illæ hoc aspicientes promptiori animo crediderunt, quidquid illis de cælestibus prædicabat.

[16] Quodam die venit quidam fur, accepitque ejus equum & caballicabat * eum, [Mansuetudo ejus erga furem,] per totam noctem errans, & lustrans devia; & non poterat ad locum destinatum pervenire. Mane autem facto, stetit ante portam memorati Viri. Contigit ergo, ut duo ex discipulis ejus egrederentur ad laborandum, inveneruntque illum sedentem supra equum. Et apprehensum, deduxerunt ad Dei Virum, retuleruntque ei, reum esse illum de ejus equo, cupientes eum custodiæ mancipare. Sed hoc abnuit Dei miles. Professus est enim, eum se salvum facere, usque ad certum judicium. Illis vero abeuntibus, cœpit latroni prædicare verbum Dei, ac monere, ne ulterius tale scelus perpetraret. Tunc demum dimisit eum liberum abire.

[17] Sæpius memoratus Dei famulus Vulmarus illam arctam viam ducebat, per quam pauci ingrediuntur: [aliæque virtutes] sicut Dominus dicit in Euangelio Angusta via est, quæ ducit ad regnum: & pauci sunt, qui vadunt per eam. Vilis namque erat in habitu, ac vilior in victu, promptus in oratione, assiduusque in lectione, frequens in opere, & laus Dei prorsus non recedebat de ore ejus, juxta quod Psalmographus ait: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. Et Paulus ait: Sive manducatis sive bibitis, sive quodcumque aliud facitis, omnia in gloriam Dei facite. Et iterum: Semper gaudete; sine intermissione orate; in omnibus gratias agite: hæc est enim voluntas Dei, in Christo Jesu Domino nostro.

[18] Tunc longe lateque divulgata est ejus fama; & concurrebant quamplurimi ex propinquis regionibus ad eum, [& misericordia erga pauperes.] & ipse fovebat eos esca potuque spirituali corroborans illos in Dei servitio. Ipsi vero multas ei afferebant eulogias: sed Vir Dei, ut erat largus dispensator, quemadmodum ait Apostolus, Hilarem datorem diligit Deus: omnia pauperibus propriis manibus erogabat. Sed ego fastidium vitando aliorum, sicut superius spopondi, pauca ejus gessa, stilo currente perstrinxi, plurimaque prætermisi. Sed in istis, quæ Deo suffragante, patefeci, liquet, qualiter iste miles pugnavit positus in acie, adversus omnia nequitiæ spiritualia, quantasque passiones perpessus est, in frigore & nuditate, aliasque quamplurimas necessitates, quas in eremo sustinuit.

[19] Tandem ergo senex & plenus dierum, volente Domino ejus patientiam ac laborem remunerare, [Pie moritur, & sicut prædixerat,] cœpit suos in Christo corroborare discipulos, & suum denuntiare obitum. Sed postquam hoc ad notitiam Deo sacratarum virginum pervenit, petierunt ac humiliter supplicaverunt, ut liceret eis illum visitare. Sed vir Domini beatus Vulmarus, repletus Spiritu sancto, præscius imminere haud longe suum obitum, omnino testatus est, non se in perpetuum jam feminam visuram. Eadem vero nocte Dei omnipotentis famulus beatus Vulmarus Deo patri omnipotenti innumerabiles gratias referens, migravit de hoc mundo, factusque est planctus magnus ac ululatus virorum ac mulierum in ejus cœnobio, quia recesserat ab illis tam egregius pastor, & tam præclarus doctor, tamque præcipuus magister. Etenim tam erat sancta de illius gloria exultatio, quam pia de morte confusio: quia & pium erat illum flere, & pium de illo gaudere.

[20] [corpus ejus monialibus invisibile redditur.] Deinde, sicut mos est illis in regionibus, imposuerunt illud sanctum corpusculum feretro, ut ad ecclesiam deferrent. Illæ vero sanctimoniales confluebant, undique cupientes vel mortuum cernere, quem vivum non meruerunt visitare. Cum autem esset lux micans per totum mundum, nebula tamen velabat ejus venerabile corpus, ut sicut ipse vivens prædixerat, femina eum videre non debuisset, sic adimpleretur. Candelabra autem, quæ ante ferebantur, & turbam, quæ subsequebatur, videre poterant; loculum autem, in quo Sanctus vehebatur, cernere non valebant propter densitatem nebularum. Tunc humatum est corpus beati Vulmari cum reverentia magna in propria hereditate.

ANNOTATA.

a Hinc forte non temere aliquis conjiceret, auctorem Vitæ saltem ante Nortmannicam vastationem scripsisse: nam monasterio ab his barbaris funditus everso, tabella & malleolus verosimiliter non permansissent. At conjecturam ut conjecturam damus.

b Haud dubie hic numerus amanuensis negligentia omissus est: nam in Mss. Valcellensi, Gerardimontensi, aliisque is additur, & confirmatur ex morte regis Ceadvalæ, ut in Commentario prævio num. 8 diximus.

c Opinor, fuisse solidos aureos, de quibus videri potest Cangius in Glossario. Malbrancus autem lib. 4 cap. 27 de hac pecunia ita judicat: Magnas auri partes fuisse autumo: namque data munera principis magnificentiæ haud respondissent, si nummorum magnitudo exiguum numerum minime pensasset; vel cum ea ætate pecuniarum minor esset copia, possit grandiorilla summa reputari.

d Eulogiæ præter panes benedictos significant etiam quælibet alia munera, ut fuse ostendit Cangius in Glossario.

g Agit de ea Malbrancus lib. 4 de Morinis cap. 46. Mabillonius in notis ad Vitam S. Vulmari dicit, eam coli XVII Kalendas Novembris, quo die de ipsa agi poterit, si interea ejus Acta & manifesta cultus signa suppeditentur.

* alias Bertanam & Herembertam

* alias Keadwala & Ceadwala

* alias equitavit

CAPUT III.
Miracula post S. Vulmari obitum patrata.

[Inter alia S. Vulmari miracula paralyticus] Præterea nec hoc omnino prætereundum censeo *, quin vel aliqua miracula, quæ Dominus per merita sancti Vulmari post ejus obitum gessit, nunc perstringam, licet sint innumerabilia, quæ a nobis propter superfluitatem non sunt scripta *. Sed ista, quæ modo opitulante divina gratia vobis intimare cupio multi adhuc testes supersunt, quibus hæc contigit vidisse. Tempore quoque Domini Karoli a venit quidam clericus a partibus Provinciæ regionis, nomine Andobaldus, qui erat paralyticus ab annis quatuordecim: superna enim gratia eum per visionem admonuit, ut ad sancti Vulmari limina deveniret, ibique sanitas illi pristina redderetur. Præfatus vero æger diluculo consurgens, & visionem intra semetipsum pertractans cœpit rimari viam, quæ duceret ad monasterium sancti Viri.

[22] Tandem illo pervenit die sabbati in vigilia sancti Michaëlis archangeli. [ad ejus sepulcrum sanatur,] Nocturno tempore surrexerunt fratres ejusdem cœnobii consueto more, ut laudes Deo peragerent. Memoratus vero paralyticus ad ecclesiam devenit, ibique resedit super unam petram. Sed cum a lectoribus nona lectio jam legeretur, venit ad eumdem ægrum odor suavissimus, qualem antea non sensit. Ipse autem diligentius considerans, æstimabat, ad se thuribulum deferri. Cumque hoc studiosius attenderet, visum est ei a thoro sancti Vulmari instar faculæ ardentis venisse ac in ejus intrasse auriculam. Tunc in faciem suam, corruit, clamans ac dicens: Sancte Vulmare adjuva me: sancte Vulmare, adjuva me. Cœpitque emanare sanguis per omnia foramina capitis: & invasit omnes validissimus timor, qui erant in ecclesia. Finitis vero matutinorum hymnis, deduxerunt præfatum ægrum, qui sanatus fuerat, ad balneum, eumque abluerunt. Et sicut ipse testatus est, se per visionem vidisse, ita restituta est ei sanitas. Deinde benedictione percepta, cum gratiarum actione remeavit ad propria.

[23] Quodam itaque tempore cum festivitas beati Vulmari, quæ est tertio decimo Kal. Augusti, [& aliqui festum illius] celebraretur, & multi tam de proximis quam de longinquis properassent regionibus, quidam clericus, Marfridus nomine, qui ædi beati Martini præerat, quæ a monasterio beati Vulmari uno milliario ad septemtrionem distabat, jussit eo die cunctos, qui eidem ecclesiæ subesse videbantur, convocari ad secandum fœnum juxta flumen, quod dicitur Elna b. Illi vero accersiti ajunt: Hodie nobis minime operari licet, quia festivitas sancti Vulmari a cunctis in agro hic degentibus cum ingenti colitur gaudio. Ille autem spiritu superbiæ inflatus, illorumque parvipendens dicta, nec considerans quanti ille meriti apud Deum omnipotentem esset, cujus festum colebatur, illico respondit dicens: Ejus qui volunt festa colant; vos tamen debitum servitium implere debetis.

[24] Sed omnipotens Deus ei terribiliter, apud se intus esset meriti, [celebrare contemnentes] cujus iesta foras colebantur, ostendit: nam testis alveus tanta immensitate redundavit, ut aqua fœnum, quod illo die fuit sectum, operiret: simulque totum perdidit, ac usque ad littus maris projecit. Tunc præfatus clericus horrore nimio perculsus, seipsum reum recognovit, simulque profitebatur, omnibus diebus vitæ suæ ejus festa se celebraturum. Sicque factum est divina dispensatione, ut ille spiritum superbiæ deposuerit, qui per spiritum rectitudinis seipsum humiliare noluit.

[25] Alio itidem tempore cum festivitas sancti Viri coleretur, [puniuntur.] quidam rusticus ab amico suo, ut secum ad solennitatem tanti Viri ascenderet admonitus, ire contempsit, ac cum suo ad silvam perrexit vehiculo. Cumque jam ab ipsa die, qua ejus veneranda celebratur festivitas, prædictus rusticus solus isset ad silvam, validissimus eum invasit pavor, ac repente coruscatio fulgurum immensaque tempestas orta est, ita ut ea hora, sicut ipse retulit, vitalem statim reddere se æstimaret spiritum. Cumque anxietate nimia huc illucque discurrendo æstuaret, crebris cœpit vocibus Deum sibi fore propitium, sanctumque Vulmarum intercessorem clamare, simulque professus est, omnibus diebus vitæ suæ, si ei Dominus vitam per merita sancti Vulmari concessisset, ejus festa mente devota se veneraturum. Et cum diu tanta esset fatigatus anxietate, tamen incolumis demum evasit, sed integrum ad domum non reduxit vehiculum.

[26] [Intercessione S. Vulmari vir quidam] Hoc quoque quod subjungo, ego ipse, & alii quamplurimi oculis nostris vidimus. Quodam itaque tempore in natali sancti Martini, cum inter sacra Missarum solemnia sanctum legeretur Euangelium, divina largiente clementia, & meritis sancti Vulmari adjuvantibus, cuidam peregrino, qui erat ab infantia surdus & mutus, cuncto circumstante populo, solutum est vinculum linguæ, & aures ejus apertæ sunt, ita ut loqueretur & videret. Solebat enim dicere idem æger, quod vidisset quemdam virum, cum sanctum legeretur Euangelium, mira canitie vultu honorabili ad se accedentem, & in manu baculum gestantem, ac in ejus auriculam insufflantem, & linguam illius extrahentem. Ad quam visionem totus ille obriguit, & semetipsum protinus in terram prostravit, sanguisque per os & nares ejus emanavit; ac deinde horribilem emisit vocem: ita ut omnis plebs, quæ astabat, æstimaret, eum sine sensu esse.

[27] [linguæ & aurium usum recipit,] Sed postquam erga eum divinam senserunt clementiam, omnes una voce benedixerunt Deum, qui tale miraculum suum Vulmarum operari dignatus est. Nocte vero alia eidem viro in visione astitit, eique dixit: Gratias age Deo pro sanitate tua, & cœptum iter ad basilicam sancti Martini ne dimiseris, sed omnibus, ubicumque veneris, intimare stude, quanta tibi fecit ac misertus sit tui Deus. Et hoc scias, quia in basilica beatæ Gertrudis per merita illius manus & pedes tui erecti sunt; hic vero in basilica sancti Vulmari, per illius merita aures tuæ apertæ sunt, & vinculum linguæ tuæ solutum est.

[28] [& puer gressum recuperat.] Neque hoc silere debeo, quod omnipotens Deus eodem statim tempore per merita præfati Virioperari dignatus est. Quidam namque puer gravissima infirmitate perculsus, ita ut anno pene integro nec ambulare nec se sursum erigere, nec ad modicum vel in scamno residere valeret, sed ubicumque erat ei opportunitas eundi, in modum ranæ manibus se sustentans, cetera membra post se trahebat: opitulante divina clementia illi, ad basilicam præfati Viri devenit: ibique in oratione prostratus, preces Deo omnipotenti pro sua infirmitate sudit & impetrare meruit. Nam cum vespertinalis ageretur laus, de terra, qua jacuit, coram omnibus surrexit, atque illico ante altare devenit, ibique erectus est, & statim Deo sanctoque Vulmaro pro sanitate sua innumeras referebat gratias: ac deinde sanus effectus est, quasi numquam læsionem ullam habuisset in corpore. Præterea plurimi, qui diverso morborum genere teneri videbantur, sanitatem pristinam recipere meruerunt, largiente Domino nostro Jesu Christo; qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat Deus per cuncta secula. Amen.

ANNOTATA.

a Si scriptor hujus Karoli cognomen expressisset, præterpropter ejus ætatem colligeremus. Cum vero fuerit Carolus calvus, Carolus simplex, aliique hujus nominis, frustra divinabimas, quem hic voluerit indicare.

b Elna vulgo la Liane fluvius parvus Picardiæ, qui oritur in confinio Artesiæ, ac deinde per comitatum Bononiensem fluens, juxta Bononiam in mare Britannicum se exonerat.

* alias supersedere audeo

* alias referenda

DE S. PAULO DIACONO
MARTYRE CORDUBENSI.
Ex S. Eulogio.

ANNO DCCCLI.

[Commentarius]

Paulus diaconus martyr, Cordubæ in Hispania (S.)

AUCTORE G. C.

[1] Inter plurimos gloriosos Christianæ fidei pugiles, quos seculo nono dira Arabum persecurio in Hispania sustulit, hac die palmam martyrii adeptus est S. Paulus diaconus cujus sacra ossa, clam a Christianis sublata, [Hic S. Martyr ab Usuardo & Martyrologio Romano relatus,] sepulta sunt in Armilatensi S. Zoili monasterio; qui locus, inquit S. Eulogius in Memoriali Sanctorum lib. 2 cap. 4, pene a Corduba in parte Septemtrionis triginta & amplius milliaribus distans, vastissimam horret inter deserta montium solitudinem; ad cujus collis radices, quo idem situm est, flumen Armilata discurrens, magno pisciculorum solatio inediam refovet monachorum: ex quo etiam Armilatense œnobium appellatur. Usuardus in melioris notæ codicibus die XX Julii sic breviter ejus memoriam celebrat: Civitate Corduba, sancti Pauli diaconi & martyris. Martyrologium Romanum eodem die hunc sanctum Martyrem memorat his verbis: Cordubæ sancti Pauli diaconi & martyris, qui cum infideles principes Mahumeticæ impietatis ac sævitiæ argueret, & Christum constantissime prædicaret, eorum jussu necatus, ad præmia evolavit in cælum.

[2] Hagiologi quidam Benedictini eumdem Martyrem in Menologiis suis referunt, [a quibusdam adscribitur Ordini Benedictino,] ac Ordini suo adscribunt. Contra hos consfidenter insurgit Joannes Tamayus in suo Martyrologio Hispano ad hunc diem, & quasi parta victoria gloriabundus exclamat, prorsus Wionis & Menardi commentum respuendum esse. Deprompserat nempe ex armamentario suo, in quo ipsemet omne genus telorum cudere noverat, aliquot carmina, eaque sub Cypriani archipresbyteri Cordubensis nomine contra Benedictinos intorserat, quæ in Ms. (modo lubeat credere) sic habentur:

Paulus amor patriæ, Paulus contribulis una
Christi levita, & sacri minister amoris;
Qui fidei regulas servans cum robore Christum
Extollis; vatem obscœnum sed verbere vocis
Confundis sanctæ: quo factus martyr in auras
Conscendis celsas, & amici vincula solvis.
Esto tui memor in CLERO, cui unus adhærens
Viventi nostros auxisti corpore greges,
Ut Deus his pacem tribuat, post cælica regna.

[3] Sed de his carminibus audiamus judicium Nicolai Antonii, eruditissimi Hispani, qui lib. 6 Bibliothecæ veteris Hispaniæ cap. 7 agens de scriptis Cypriani archipresbyteri Cordubensis, [contra quos Tamayus fraudulento argumento utitur.] tom. I, pag. 346 solitas Tamayi fraudes sic detegit: In martyrum Cordubensium celebrandis agonibus id fuit pseudo-Cypriani consilium, ut S. Eulogii verissimam narrationem, aliis ipse, sed falsis eventibus locupletare videretur. Deinde loco proxime citato inter alias assertionis suæ probationes in hac ipsa materia, de qua jam agimus, hoc tertium affert exemplum num. 153: De sancto martyre Paulo Eulogius egerat. Quem quidem sui Ordonis monachum fuisse quidam Benedictini asseruere, reclamantibus aliis. Tamayus voluit Benedictinis occludere os carmine pseudo-Cypriani, ubi CLERICUS, non MONACHUS, Paulus ille asseritur. Denique Antonius prædictum caput septimum sic concludit: Sed planissime hæc Tamayi merx est, quam profitetur ipsa ejus facilitas barbare, quidquid in mentem venerit, in versus fundendi. Sed satis jam de Cypriano poëta Cordubensi, & Joannis Tamayi eidem suppositis carminibus. Nos prudentioribus Benedictinis adhæremus, qui hunc Paulum Sanctis Ordinis sui non annumerant, cum Eulogius nullibi monasticam illius professionem expresserit. Fictitia igitur Tamayi carmina tantummodo retulimus, ut ostenderemus, veritatem fraudulenta defensione non indigere.

[4] [Ex S. Eulogio dantur ejus Acta,] Nunc solum restat, ut sincera hujus Martyris Acta describamus ex S. Eulogio, auctore synchrono, qui in Memoriali Sanctorum lib. 2, cap. 6 de eo narrat sequentia: Sanctus vero Paulus contribulis noster, & hic levita dignissimus, cum primo adolescentiæ flore venustaretur, e civibus Cordubensibus progenitus, simplex affatim, obediens, & humanus, semper carceratis opem miserationis impendens, apud basilicam, quæ corporis beati martyris Zoïli præsentia illustratur, spiritalibus enutritus est disciplinis. Qui exemplo sanctissimi Sisenandi verboque instructus, principibus & consulibus adsistere non extimuit, eosque de vanitate culturæ suæ, & scelerosi vatis insania arguens, Christum quoque Deum veraciter confitendo, peremptus est. Fertur tamen, cum adhuc carcere detineretur, imploratus a Tiberino Pacensi presbytero, qui ei ita dicebat: Obtine solutionem coram Domino, beate minister, & digno interventu tuo, dum coronatus Christo perveneris, longævum a me carceris squalorem amove: erat enim idem sacerdos pene viginti annos ergastulo mancipatus, nescio ob quod crimen accusatus ab inimicis coram rege. Qui presbyter florentissima adhuc juventute præpollens, ac virili præditus venustate, illi subterraneo specui deputatus, pene decrepitus, & senio confectus inde eductus, publicis demum carceribus mancipatur. In his martyres Christi usque in horam mortis degebant. In his parricidarum, homicidarum, latronum, & scortatorum improbi ausus & execranda temeritas, ac diversorum criminum rei sub arctissima macerabantur custodia. In his positus prædictus sacerdos, causam sui carceris beato Paulo commisit. Cui Martyr sanctus, de corona victoriæ confisus, satisfacere optioni * ejus promittens, non post multos dies martyrii sui fidelis splendor eum carcere absolutum, Deo fautore, propriæ urbi restituit.

[5] Consummavit autem Dei servus martyrium suum in pace XIII Kal. Aug. feria II, [& annus martyrii contra cacocriticum demonstratur.] era qua supra. Cujus cadaver inhumatum, & ante fores palatii derelictum, post nonnullos dies, quorumdam fidelium curiositate clam sublatum, cum beati Theodemiri Carmonensis monachi corpore, apud sanctuarium prædicti martyris Zoïli conditum est. Qui & ipse juvenis post sexta die, qua sanctus decidit Paulus, id est VIII Kal. August. feria VII, era qua supra occubuit, regnante Domino nostro Jesu Christo, qui Sanctos suos adjuvit, & coronavit in pace in secula seculorum. Amen. Vides hic annum & diem, quo Sanctus martyrii laurea coronatus est, accuratissime notari: Eulogius enim diserte dicit, id factum esse XIII Kal. Aug. feria II, era qua supra; superius autem lib. 2, cap. 2 expressit Eram 889, quæ sine ulla controversia respondet anno Christi 851. Attamen nuperus quidam Legendista Gallus putavit in his verbis invenite, quod more suo arroderet, asseruitque, hic evidenter designari annum 850, quo littera dominicalis E currebat. At homo hypercriticus, carpendi prurigine abreptus, toto anno a vera chronologia aberravit, cum anno 851 dies XX Julii in feriam secundam inciderit, ut manifestum fiet cuilibet, qui litteram dominicalem D, eo anno currentem, considerare voluerit.

[Annotata]

* an non optationi?

DE S. ANSEGISO ABBATE
IN MONASTERIO FONTANELLÆ APUD ROTOMAGOS.

Anno DCCCXXXIII.

COMMENTARIUS PRAEVIUS.
Sancti cultus, Acta, chronotaxis vitæ, locus sepulturæ, donationes, scripta.

Ansegisus abbas, Fontanellæ in Normannia (S.)

AUCTORE P. B.

Hic ille est S. Ansegisus sive Ansigisus (nam utrovis modo scribitur) de quo egimus inter Prætermissos die XVIII hujus mensis pag. 348; quia die illo notatus erat apud Ferrarium in Catalogo generali, & Saussayum in Supplemento pag. 1147; [S. Ansegisus idem abbas Flaviacensis, Luxoviensis, ac Fontanellensis,] at hic eum etiam inter illos collocat Sanctos, in Appendice pag. 1218, quorum incertos dicit esse dies natales; nimirum ibi Luxoviensem, hic Fontanellensem abbatem consignans, unum Ansegisum, qui utrique cœnobio præfuit, dividit in duos. Idem fecisse videntur Sammarthani tom. 4 Galliæ Christianæ pag. 909 & 379: nam loco primum assignato, licet illum fuisse asserant abbatem Fontanellensem, Luxoviensem, ac Flaviacensem, tamen & Sanctum appellant, & obitum ejus assigunt XIII Kal. Augusti anni 832; at loco secundo inter Flaviacenses Ansegisum abbatem octavum recensentes, nec Sanctum faciunt, & fatis concessisse ajunt anno DCCCLXXXII; nisi forte est error typographi: nam cum S. Ansegitum nostrum constet abbatem fuisse seculo nono Flaviacensem, Luxoviensem, & Fontanellanum, & unicus per illa tempera Ansegisus inter cœnobiorum illorum trium abbates inveniatur; haud dubium est, quin noster is esse debeat.

[2] Quod vero sanctum Ansegisum annuntiat Ferrarius die XVIII Julii, [colitur nunc quidem diebus aliis, obiit tamen 20 Julii:] id se cruisse in notis indicat ex Kalendario Burgundico & monumentis cœnobii Luxoviensis. Ea mihi videre non licuit: Sammarthani tamen tomo 4, pag. 586 Luxoviensia Kalendaria sic aiunt habere: XVI Kal. Augusti obitus B. Ansegisi abbatis; Item XX die mensis Maii, inventio corporis S. Ansegisi abbatis atque confessoris Christi; & ita etiam citantur a Mabillonio hic in Observationibus præviis: consignant ergo illa natalem S. Ansegisi die XVII, non vero XVIII, Julii; quamquam & in eo errant, ut recte observat Mabillonius; cum legendum sit XIII Kal. Augusti; ut patet ex Vita sequenti, inquit, & ex vetusto Breviario Fontanellensi, typis edito ex mandato Claudii de Pictavia abbatis, quo in Breviario habetur: XIII Kal. Aug Anchisili monachi hujus loci commemoratio; ubi Ansigisum nostrum intelligit non Mabillonius tantum, sed etiam Cointius in Annal. Franc. ad annum 833, num. 81, pag. 291. Ceterum nunc In ecclesiasticis officiis nihil de eo agunt Luxovienses nostri, inquit ibidem Mabillonius; Fontanellenses die XX Augusti Ansegisum colunt, itemque Novembris die XIX. De die XX Augusti id etiam assirmat Castellanus in Supplemento Martyrologis sui universalis pag. 695. Hæc sunt, quæ de cultu ejus invenimus: nam nec Wioni quidem, aut Menardo, nedum aliis Martyrologis notus fuit.

[3] [cujus Acta damus ex Chronico Fontanellensi;] Raræ est hujus Viri mentio apud auctores; & qui de illo scribunt; ut Sammarthani, Arturus in Neustria pia pag. 157, auctor Historiæ episcoporum Rotemagensium, ubi de Ragnoardo pag. 200, & alii forsan pauculi, quæ de illo habent, ex eo fonte delibarunt, unde nos, Mabillonium, in Actis Sanctorum Benedictini Ordinis sec. IV a pag. 630, secuti Acta nostra proferemus; ex Chronico, inquam, Fontanellensi, quod typis primum vulgavit Lucas Acherius tomo tertio Spicilegii prioris editionis; in editione nupera, quam hic sequemur, quod ad codices itorum Mss. exacta sit, habetur tomo secundo a pag. 263; de Ansegiso vero agitur cap. 17 a pag. 278. Chronici hujus auctor, tametsi sit anonymus, auctoritate tamen in hac re valet plurimum, cum quia monachus fuit Fontanellensis, tum præsertim quod cum S. Ansigiso vixisse debuit, cum scripserit imperante Ludovico pio, ut ex ipso ejus Chronico patet, & probat satis luculente qui Spicilegium, ad incudem revocatum, haud ita pridem Prisiis edidit, in Monito quod Chronico Fontanellensi præmittit, in quo etiam lectorem admonet, Constitutionem Ansegisi abbatis, quam cap. 4 damus, non reperisse sese in Ms. Fontanellensi vetustissimo, neque ab eodem auctore scriptam eam esse vult Cointius ad annum 833, pag. 290.

[4] Porro quia amanuensium vitio, ut fit; non nulla in hoc Chronicum notatorum male temporum vitia deprehenduntur, [juxta quod videtur S. Ansegisus monachus factus non diu post an. 788;] tum quia aliter illa a quibusdam auctoribus, nec recte, signata sunt, libet hic breviter S. Ansegisi chronotaxim retexere, simulque siqua sunt in ea menda, purgare. Primum quo tempore natus fuerit Sanctus noster, non prodit hic auctor; conjici tamen illud utcumque potest ex iis, quæ postea consignantur: nam, ut num. 2 dicitur, tenente locum regiminis hujus cœnobii (Fontanellensis, vulgo S. Wandrigisili) Girowaldo abbate, propinquo suo, hoc accessit monasterium (Ansegisus) tonsuramque capitis ab eo suscepit Giroaldus autem sive Gervoldus, juxta idem Chronicon cap. 16, vitæ terminum dedit XVIII Kalendas Julii, anno Incarnationis Domini Jesu Christi DCCCVI … postquam rexit istud cœnobium annis octodecim, menses quinque, dies tre decim; atque adeo ab ineunte Januario anni Christi 788, vel 787 ut habet Chronicum annos ordiens a Paschate, ut recte observat Cointius, quem consule ad annum 788 num. 1. Neque vero sub extremis Gervoldi annis monachum induit Ansegisus; quandoquidem

[5] Ante annum Christi 807 jam duobus cœnobiis abbas præerat, ut asseritur in Actis num. 4; & quidem sub invictissimo rege Carolo, [eum duobus cœnobiis præfuerit ante annum 807 & forte mul to citius.] ut ait auctor noster, qui tamen Carolum post adeptum imperium, ac deinde Ludovicum vel imperatores vel augustos nuncupare consuevit: videtur ergo innuere, cœnobia illa S. Sixti, & S. Memmii Ansegiso commissa fuisse a S. Carolo magno, rege quidem, at nondum tunc imperatore; hoc est, ante finem anni Christi 800. Atqui munus illud virum ætate maturum fere exigit, vix certe annis triginta minorem, neque obiter tantum in vita monastica probatum; jam ergo pridem institutum religiosum amplexus erat; atque adeo sub initia circiter Gervoldi: nascique proinde potuit ut summum versus annum Christi 770. Non diffiteor tamen, conjecturam hanc esse meram; quatenus verbis modo citatis innititur; cum Carolum idem auctor (præter morem tamen suum) regem tantum appellet, anno Christi 807, quando tamen jam imperium diu tenuerat; ut patet ex num. 4 in fine. Ut ut est, haud multum a vero distare potest hypothesis nostra.

[6] Relicto deinde utroque illo cœnobio, Flaviacensi præesse cœpit anno, [Abbas Flaviacensis constituitur an. 807; Luxoviensi, vero an. 817;] juxta auctorem nostrum num. 2, Incarnationis Domini Jesu Christi DCCCVII, qui erat magni Caroli, ex quo rex Francorum constitutus est, XXXVIIII, (sic habet vetus editio Acheru; & recte, si modo sincere: nam annus regni Caroli XXXVIIII terminatur die IX Octobris anni Christi 807) ex quo vero imperator & augustus appellatus est, annus VII. Hæc, opinor, satis plana sunt. Corrige ergo Sammarthanos supra num. 1 citatos, & Acherium in Observationibus ad opera Guiberti abbatis pag. 602, ubi etiam Ansegisum inter abbates Flaviacenses humana deposuisse asserit anno 882; quod nequaquam cum hoc Chronico nostro cohærer. Post hæc Ludovicus pius anno imperii sui IV, ut dicitur in Actis infra num. 5, Luxovium, famosum Galliis cœnobium ad regendum beneficii jure eidem (Ansegiso) contulit Quo anno Stephanus Papa tertio mense postquam Romam remeaverat, reversus de Francis, VIII Kalendas Febr. vita decessit. Tam annus Ludovici pii quartus, quam Stephani Pontificis obitus hic manifeste denotant annum Christi 817, quo Luxoviensi cœnobio præfectus sit abbas S. Ansegisus. Emendandum hic ergo iterum quod habent Sammarthani pag. 586, ubi S. Ansegisum inter abbates Luxovienses vixisse scribunt anno DCCCXVI, Indictione VIII.

[7] [ac tandem Fontanellensis an. 823, ibique obiit an. 833.] Fontanellensibus tandem assignatus est abbas, juxta num. 1, Anno Dominicæ Incarnatio nis DCCCXXIII, qui erat annus Ludovici, gloriosissimi augusti decimus, porro Pascha lis Apostolici, id est Pontificis Romani, circiter septimus, sub die quarto Nonarum Aprilium, Indictione I. Cum hi characteres inter se omnes tam apte congruant, mirum, si vitium huc aliquod irrepsisset. Cum his optime convenit, quod ait num. 33, nempe Ansegisum præfuisse cœnobio Fontaneliensi per annos decem, occubuisse autem, Dominica illucescente, die XIII Kal. Augusti; id est, anno Christi 833, quo dies XX Julii, signatus littera E, Dominicus erat. Errat ergo, vel cum ibidem addit Ansegisum rexisse supra annos decem, menses quinque, dies octodecim; vel cum ante initium ejus asfixit diei secundæ Aprilis: nam inde ducti anni 10, menses 5, dies 18, excurrunt usque ad XIX, vel XX Septembris ejusdem anni 833, qua tum in Dominicam non incidebant. Sed nimirum facile est in hujusmodi minutiis non satis accuratos esse amanuenses. Itaque Mabillonius in Annalibus tom. 2, pag. 561 post Cointium errorem agnoscunt in mensibus 5 & diebus, sed non satis recte restituunt. Ego rexisse illum existimo annos 10, menses tres, dies 18, non annumerando diem obitus; totidem enim sunt a die 2 Aprilis anni 823, usque ad XX Julii anni 833; & facile in obscuris, licet non admodum vetustis, codicibus zyfra 5 accipi potuit pro 3.

[8] [Unde corriguntur errores aliquos.] Ex hac chronologia, quæ saltem quoad annos est accuratissima, pronum est mendum illud deprehendere, quod habetur num. 26, ubi dicitur ab auctore nostro S. Ansegisus anno regiminis sui (utique Fontanellensis) Decimo octavo in paralysim incidisse; cum annis tantummodo decem ibi vixerit. Quare anni decimi octavi loco legendus videtur octavus, quocum annus Redemptoris octingentesimus trigesimus primus coincidit, inquit Cointius ad annum 831, num. 51; quem in eo sequuntur Annales Benedictini ad eumdem annum. Suspicor ego in primo exemplari fuisse lituram, quam postea amanuenses pro littera numerali acceperint, & alii quidem pro X, alii pro XX: nam XXVIII pro VIII legitur in apographo ejusdem Chronici, quod habemus ex codice Rubeæ Vallis, uti & in codice quodam Tornacensi, cum quo apographum nostrum contulimus. Colligitur indidem etiam, errasse utrobique Sammarthanos num. 1 citatos, sive cum anno 832, sive cum anno 882. obitum ejus assignant, uti & Baluzium in præfatione ad Capitularia Reg. Franc. num. 40, ubi annum notat 834. Denique hinc facile detegitur hallucinatio Martyrologorum, qui cælestes Ansegisi natales alio die aut mense celebrant, quam illo, quem Chronici nostri auctor gemino charactere definit, diei nempe Dominicæ, ac decimæ tertiæ Kalendarum Augusti.

[9] Sunt in Actis nostris & alia notatu digna; ut quod scribitur num. 21 de loco sepulturæ, quem sibi jussit exstrui in capitulo, [De loco sepulturæ apud Fontanellam, ac donationibus ejus.] ut vulgo appellatur, cœnobii Fontanellani; & in quo deinde conditus est eodem, quem extremum obierat, die, ut asserit auctor noster num. 33. Qua in re longe præfertur ejus auctoritas testimonio Adsonis, sive Hermirici, abbatis Luxoviensis, qui seculo decimo floruit, cum loco paullo inferius producendo videtur affirmare S. Ansigisum in cœnobio Luxoviensi sepultum esse. Mirari vero quisquam possit, quod de profusis donationibus in Actis hisce nostris legitur, maxime a num. 26: quamquam enim abbas erat S. Ansegisus, paupertatis tamen religiosæ voto tenebatur. Sed nimirum habebant abbates multa tum sibi quasi peculiaria, de quibus libere statuebant, ut ferebat per illa tempora consuetudo atque usus communis, qui ipsis pro lege erat, inquit Mabillonius tom. 2 Annal. pag. 543, quem ibi consule, uti & in animadversione ad Vitam S. Ansegisi pag. 639, & tom. 1 Annalium pag. 255.

[10] Ex eo, quod narratur num. 8, de monachis Luxoviensibus, [Videtur fuisse abbas duorum simul monasteriorum;] quos Sanctus noster ad restaurandam in Fontanellensi cœnobio monasticam disciplinam traduxit, colligit Mabillonius, aut potius pro certo ponit, Ansigisum eodem tempore duas simul abbatias, Fontanellensem scilicet ac Luxoviensem, administrasse; vide tom. 2 Annalium pag. 356. Idem notat, sed subdubitans, Cointius ad annum 831, pag. 198 & seq.; ubi tamen putat, abbatem fuisse Fulbertum eo tempore, quo Ansegisus suam edidit largitionem, hoc est, anno Christi 831, atque adeo biennio ante mortem ejus.

[11] Mirantur, nec immerito, Mabillonius & Cointius, auctorem Chronici Fontanellensis, cum in laudes S. Ansegisi satis prolixe excurrat, [est auctor Capitularium,] altum de collectione Capitularium Caroli magni & Ludovici pii ab eo in quatuor digesta libros, quos post alios edidit Baluzius Capitularium regum Franc. tom. 1 a pag. 697, silentium. Ansegisum abbatem semetipse collector appellat in præfatione, syllogenque hanc suam composuisse se indicat anno Incarnationis DCCCXXVII. Sed quia non additur nomen abbatiæ, hinc opus illud alii Ansegiso abbati, qui postea Senonensium archiepiscopus fuit; alii, quos inter Sigebertus ac Trithemius, Ansegiso abbati Laubiensi tribuendum censuere, quos refellii Baluzius in præfatione ad Capitularia num. 39, ac numero sequenti hæc subjicit: Existimare itaque fortassis liceret, Ansegisum abbatem, qui Capitularia regum collegit, eum esse qui Fontanellensis abbas fuit. Quod vero de hac re non meminerit auctor noster Fontanellensis monachus, id eo fieri potuisse suspicatur Cointius ad annum 833 pag. 290, quod S. Ansegisus in opus illud incubuerit, cum degeret in monasterio Luxoviensi, seu Luxoviensis tantum, seu Luxoviensis simul & Fontanellensis abbas esset. Certe lucubrationem illam S. Ansegiso nostro, ac decessori quondam suo vindicavit Adso Luxoviensis abbas, apud Mabillonium hic in Observationibus præviis; cujus verba, quia ad Sancti laudem faciunt, libet adscribere.

[12] Sic igitur de S. Ansegiso seculo decimo narrat hic abbas: [teste Adsone abbate.] Ea tempestate Luxoviensium quoque dignitas inter cetera, pristino rigore tabescente, jam pene vacillabat. Quod cæsar Ludovicus expertus, Ansegisum, virum dignissimum, comptum moribus, & sapientiæ decore præpollentem, loco præficit in pastorem. Hic collapsa reparat, dispersa recolligit, situm ecclesiæ longius extendit, circumpositas officinas amplioribus spatiis atque altioribus muris exporrigit, parietes quoque ecclesiæ cum ceteris ornamentis pulcra varietate depingit. Capitula siquidem regum Francorum, quæ diversis fuerant acta conciliis, excepit, & uno volumine contineri fecit. Cumque inter regni proceres Francorum regibus gratus esset, justis & piis operibus intentus vitæ finem fecit, & illic, ubi spatiosius ecclesiam extenderat, dignam accepit sepulturam. Hæc Adso. Qui plura de libris illis Capitularium desiderat, adeat Cointium ad annum Christi 827 a num. 5, pag. 805. Ego ad Acta festino; de quibus hoc etiam lectorem moneo, nihil in iis immutatum a me præter capitum ac numerorum marginalium juxta methodum nostram divisionem, adjectionemque notarum.

VITA
Auctore anonymo, sed coævo, in Chronico Fontanellensi apud Acherium edito.

Ansegisus abbas, Fontanellæ in Normannia (S.)

BHL Number: 0524


A. COÆVO.

CAPUT I.
S. Ansegisus pluribus cœnobiis præficitur, ac tandem etiam Fontanellensi, ubi regulam S. Benedicti restituit.

[S. Ansegisus fit abbas Fontanellæ. A. C. 823,] Ansigisus, vir gloriosus ac tranquillus, omnique scientia, divinæ scilicet atque humanæ philosophiæ, sufficienter instructus, a patre, Anastasio nomine, matreque, vocabulo Himilrada, procreatus, divina ordinante clementia, regimen accepit loci hujus anno Dominicæ Incarnationis DCCCXXIII, qui erat annus Ludovici gloriosissimi augusti decimus, porro Paschalis Apostolici circiter septimus, sub die quarto Nonarum Aprilium, Indictione I. De cujus clara origine, vita, conversatione, moribus, & actibus, placet præsenti operi ea tantum inserere, quæ lectoris animum non offendant. Nam juxta seculi dignitatem ex nobili Francorum prosapia claram duxit originem, quam nobiliorem operum splendidiorum reddidit exemplis.

[13] Duæ vero clarissimæ virtutes in eo maxime refulgebant, quarum prima illa fuit, [cum ab an. 807 abbas fuisset Flaviacensis cœnobii,] bene vivere; secunda, recte docere. Denique tenente locum regiminis hujus cœnobii Girowaldo Abbate a, propinquo suo, hoc accessit monasterium, tonsuramque capitis ab eo suscepit. Deinde non multo post ad palatium eum perducens, in manus gloriosissimi regis Caroli b commendare studuit. Defuncto vero Geroaldo, Trasarius hoc adeptus est cœnobium, ac non post multum temporis præfatus domnus Ansigisus Flaviacum monasterium, quod sanctus Geremarus fundavit, ac corpore requiescit c, quod est situm, in pago Bellovacensi, a domno rege Carolo in precarium accepit, anno videlicet Incarnationis Domini Jesu Christi DCCCVII, qui erat annus magni Caroli, ex quo rex Francorum constitutus est, XXXVIII *; ex quo vero imperator & augustus appellatus est, annus VII: Quod fere ædificiis destitutum, ac in egestate redactum atque relictum invenit: sed intra pauci temporis spatium nobili sua industria recuperare studuit.

[3] Omnia namque ædificia & publica & privata ipse ibidem, [quod egregie instauravit;] eliminatis atque projectis iis quæ vetustate consumpta fuerant, a fundamentis constitui, atque in majori elegantia restaurari fecit; veluti cunctis illo advenientibus palam est. Nam in præceptis rei rusticæ sagacissimus erat: unde factum est ut diversarum frugum maxima illi copia numquam deesset, quam semper larga manu cunctis indigentibus erogare noverat. Erat namque eleemosynarius valde, pauperumque refector, profluus ditator ac defensor ecclesiarum, clericorum nutritor, monachorum verissimus pater, peregrinorum lætissimus susceptor, viduarum ac pupillorum maximus adjutor.

[4] Denique ante Flaviacense cœnobium duo alia ad regendum ab invictissimo rege Carolo ei commissa fuerant cœnobia; [& ante illud alia duo cœnobia gubernasset: aulæ insuper negotiis adhibitus;] unum quod est situm prope muros urbis Remensis, & in honore S. Sixti, primi ejusdem urbis præsulis constructum, & est in ditione ejusdem civitatis d: alterum in territorio Catalaunici castri quo sanctus episcopus Memmius e corpore quiescit humatus. Quibus desertis, Flaviacensis rector constituitur anno supra scripto. Præterea dum prædictum Flaviacense cœnobium jure precarii ac beneficii teneret, etiam exactor operum regalium f in Aquisgrani palatio regio sub Heinhardo abbate viro undecumque doctissimo, a domino rege constitutus est: quod nobilissime administravit, atque in cunctis operibus suis prudenter se agebat. Plurimis vero ejusdem regis jussu legationibus strenuissime functus est.

[5] Interea defuncto magno Carolo imperatore augusto divæ memoriæ, [Luxoviensi vero præfuisset cœnobio ab A C 817:] Ludovicus ejus filius in imperium elevatur. A quo idem domnus Ansigisus magnifice honorari meruit. Anno denique imperii sui IV Luxovium, famosum Galliis cœnobium, ad regendum beneficii jure eidem contulit. Quo anno Stephanus Papa tertio mense, postquam Romam remeaverat reversus de Francis, VIII Kalendas Febr. vita decessit: in cujus sede Paschalis successor efficitur. Luna eclipsim passa est Non. Febr. die, hora noctis secunda g. Abdiraman rex Saracenorum legatos pro pace Compendium ad imperatorem misit, qui Compendio auditi, & Aquisgrani iterum perrexerunt, tresque menses detenti, regi suo remissi sunt. Hoc etiam anno Bernardus rex Italiæ in deditionem apud Cavilonem imperatori se tradidit. Sed his omissis ad cœpta revertamur.

[6] [in Fontanallensi autem successit Einhardo,] Anno igitur imperii domni Ludovici augusti tertio Trasarus rector hujus cœnobii cum licentia ejusdem imperatoris ad locum suæ nativitatis repedavit; ac Beneventum in Campania regrediens a Sigone duce, quem ex lavacro sanctæ regenerationis susceperat, honorifice susceptus est. Post quem Einhardus hoc cœnobium per septem ferme tenuit annos. Quod demum ultro derelictum, divina, ut credi fas est, jussione, ac gloriosissimi imperatoris Ludovici largitione domnus Ansegisus ad gubernandum suscepit anno jam supra taxato. Quod tam solerti studio summaque industria nobilitavit, ut novus Wandregisilus h credi posset, aut etiam magnus præsul Ansbertus i redivivam ad lucem regressus fore putaretur.

[7] [ubi disciplinam collapsum restituit] Verum sicut illi in exordio sui ædificiis nobilitaverunt, clerum k auxerunt disciplinis ecclesiasticis imbuerunt; ita iste diruta emendare studuit, ac vetustate consumpta in majori elegantia reparavit: clerum nobilissime auxit, ac regulari ordine secundum egregii Patris Benedicti normam ut vitam degerent, multipliciter decertavit. Nam ex desidia priorum patrum, qui gregis sibi commissi curam minus devote gesserunt, status almæ Regulæ prædicti Patris Benedicti, jam quasi casurus videbatur, licet illi, qui Dominio militabant Canonico ordine, irreprehensibiliter conversarentur. Contigerat enim ob incuriam, ut jam dixi, prælatorum, qui ea, quæ Regulæ auctoritas sacræ dare mandabat, parvipendendo impertiri distulerant: sed prædictus reverendissimus pater Ansegisus hoc modis omnibus sategit, ut in pristinum statum ac legem recuperaret, juxta quod voluntatem domni imperatoris super hoc noverat, & quæ Regulæ auctoritas dare mandabat, largiri modis omnibus non negligeret.

[8] [per monachorum Luxovio evocanorum.] Denique ex Luxovio cœnobio, quo in Galliarum terris in religione ac regulari disciplina non inferius usque ad præsens videtur, monachos Deum timentes, virosque religiosos secum huc adduxit, qui & legem istinc monachorum docerent, & exempla salubria ostenderent: licet olim a viro justo Benedicto Fossatensis cœnobii abbate l eruditi in hac philosophia fore viderentur: qui plurimis diebus in hoc monasterio conversantes, nonnulla exempla doctrinæ & bonitatis suæ istic reliquerunt. Nam, ut vere fatear, non inferius Franciæ seu Galliæ monasteriis istud in omni religione comparabatur cœnobium.

[9] Nec mirum, si tempore Ducis optimi milites Christi per viam regiam incederent; [ac suarum ipsiu exempla virtutum,] licet nunc Christi caritas non sit refrigerata, cum utique signifer sanctissimæ disciplinæ idem existeret, qui omnibus imitandus apparebat. Quicumque enim illum audiebat præcipientem, non redarguebat aliter operantem. Testimonium veritati, non amicitiæ reddebat. Sermones ejus utiles magis quam faceti esse noverant: a verbis quoque turpibus omnimodis abstinebat, sciens quia licentia eorum impudentiam nutrit. Quatuor quoque virtutes, quibus omnis homo præcipue inniti debet, in eo refulgebant: prudentia videlicet, fortitudo, temperantia, atque justitia: sermo nempe ejus nusquam inanis exstitit, immo subditis sibi, aliisque aut suasit bona agere, aut monuit docere recta, aut consolatus est dolentes, aut præcepit fidem Deo æterno & immortali, regique terreno inviolatam servare, quæ etiam in suis actibus primus adimplere curavit.

[10] Quæcumque vero ex rebus transitoriis possedit, [quarum hic habes compendium aliquod.] nihil magni æstimavit, sed potius caducum esse credidit: ideo gazas suas monasteriis ac egenis distribuere satagebat, thesaurizans sibi thesauros in cælo, quo fur non appropiaret, neque tinea devoraret. Vitiorum per omnia fugax exstitit: Aliorum vero neque acerbus reprehensor, neque curiosus scrutator. Cunctis denique benignus, in adversis firmus, in prosperis cautus & humilis. Justitiæ postremo virtutem quam magnifice tenuerit, testantur legationes, quibus jussu Augustorum frequenter functus est; maxime ea, quæ tempore domni Ludovici magni imperatoris, jussu ejusdem partibus Marcæ Hispanicæ celebrata est adversus Gautselinum m, custodem limitis illius. Erat enim in sermone verissimus, in fide firmissimus, in bonis operibus promptus, in judicio justus, in consilio providus, in bonitate conspicuus, in caritate præclarus, fide catholicus, eleemosynis dives, vigil ingenio, promptus eloquio, flagrans studio. Utile nempe vas in domo Domini, Deo sedule serviens, errantes corrigens, correctos fovens, obstinatos spernens, humiles semper diligens, regi terreno subjectus, Christo dominatori omnium devotus.

ANNOTATA.

a Girowaldus, seu Geroaldus, aut Gervoldus Fontanellæ præfuit, ab anno Christi 787 usque ad 806, quo obiit 18 Kal. Junii, uti dictum est in Commentario.

b Carolum hic intellige cognomento magnum, Ludovici pii, de quo supra, patrem.

c Hinc monasterio nomen vulgo, Saint Germer de Flay. Adi Sammarthanos in Gallia Christiana, & Mabillonium tum in Actis Sanctorum, tum in Annalibus Ordinis sancti Benedicti ad annum Christi 655 a num. 36. Nos de S. Geremaro agemus die, quo in Ecclesia colitur, 24 Septembris.

d Nunc S. Sixti ecclesia parœcialis est intra muros urbis, inquit hoc loco Mabillonius.

e S. Memmii, vulgo Saint Mange, abbatia prope Catalaunos nunc est Canonicorum Regularium S. Augustini; ut vide apud Sammarthanos.

f Id est, regiis ædificiis præfectus, qualis etiam fuit S. Heinhardus, sive Einhardus, aut Eginhardus; uti docet Mabillonius in Actis Sanctorum O. B. sec. IV part. 1, pag. 414, ubi datur ejus Vitæ compendium.

g Eclipsim hanc & cetera quæ sequuntur parerga, ad hunc annum etiam notant alii: vide Annales Eginhardi apud Chesnium tom. 2 &c.

h Cœnobii Fontanellani conditor & primus abbas, de quo agendum erit 22 hujus mensis.

i Abbas tertius ejusdem cœnobii, ac deinde episcopus Rotomagensis, de quo actum die 9 Februarii.

k Id est, clericorum numerum, quo nomine monachi passim eo tempore donabantur; ut hic notat Mabillonius.

l Hunc Benedictum eumdem esse vult Cointius, in Annalibus ad an. Chr. 817 num. 283 & an. 823, num. 60, cum S. Benedicto abbate Anianensi & Indensi, cujus Acta dedimus 12 Februarii; sed plane diversum esse contendit Mabillonius in Annalibus Benedict. lib. 30 num. 75; quippe qui Anianensi facile decem annis supervixerit.

m Illum, opinor, quem cum aliis reprehenderat Carolus magnus anno imperii sui 12, apud Baluzium, Capitularium Regum Franc. tom. 1, col. 499.

* Print editio habet, XXXVIIII

CAPUT II.
Quid contulerit S. Ansegisus Luxoviensi ac Fontanellensi cœnobiis.

[11] [Ansegisi liberalitas in cœnobium Luxoviense;] Quantum vero in ecclesiasticis curis intentus fuerit, testantur munera, in cœnobiis ejus curæ subditis ab ipso collata. In Luxoviensi namque cœnobio hæc dona obtulit: crucem aurem mirifice factam, gemmis pretiosissimis decoratam, habentem baculum, argento coopertum, quem secum solitus erat in itinere bajulare: offertorium a aureum cum patena sua aurea opere mirabili: calices argenteos tres deauratos anaglyfico opere patratos: hanappum b argenteum, optimo opere factum, habentem limaces aureos quatuor, in fundo exterius sibi annexos: aquamanile c & urceum argenteum mirabili opere: altare in honore perpetuæ Virginis Mariæ decoravit tabula lignea, quam imaginibus argenteis diversis cooperuit. De vestimentis vero, dirodimum d optimum unum; planetas casulas quinque: cindados e duodecim coloris diversi: dalmaticas tres: pallia fundata f sex: tapeta optima octo. Ecclesiam S. Petri altiorem in fabrica sua, muros exaltans, reddidit, ac cum clavis ferreis eam cooperuit. Porticum præterea, quæ vadit de ecclesia B. Petri ad S. Martinum, de novo fecit, & eam cooperiens scindulas g ejus ferreis clavis affixit.

[12] [item in Fontanellense,] In hoc igitur Fontinellensi cœnobio hæc munera contulit: portionem magnam ligni salutiferæ Crucis Dominicæ, inclusam auro, quod rotundo schemate formatum erat, ejusque in medio crystallum positum; ita ut figura ligni sanctæ Crucis intuentibus intus appareret. Quod postea præpedientibus peccatis, sive alio quolibet casu de frontispicio lecti protectoris nostri B. Vandregisili fures sustulerunt, perforata maceria basilicæ S. Petri, quod factum est pridie Nonas Decembris, Dominica, expletis post obitum ejusdem gloriosi Patris mensibus tribus, & diebus sexdecim.

[13] [cui multa contulit vasa sacra pretiosa,] Calicem aureum, mirifice factum, duas hinc inde habentem ansulas, gemmis pretiosissimis decoratum, qui pensat libram: alterum argenteum, anaglyfico opere factum, operis mirandi, cum patena sua argentea: offertorium argenteum, ejusdem calicis habens effigiem, mirifici operis: alia offertoria argentea cum patenis argenteis earumdem: coronam majorem argenteam cum lampada sua argentea, optimam unam: item lampadam argenteam unam: thuribulum argenteum optimum unum: candelabra, argentea tria, habentia solidos nonaginta, id est, unumquodque triginta: sigilla aurea mirifica cum pretiosis lapidibus numero duo: urceum argenteum, cum aquamanili optimum unum: cuppas h vitreas auro ornatas duas, eburneam unam, mirifice factam: pixidas eburneas duas: hanapum vitreum optimum unum. Quatuor Euangelia in membrano purpureo ex auro scribere jussit Romana littera; ex quibus Matthæi, Joannis & Lucæ complevit; sed, interveniente morte ejusdem, reliquum imperfectum remansit: Lectionarium etiam in membrano purpureo similiter scribere jussit, decoratum tabulis eburneis: Antiphonarium similiter, in membrano purpureo argenteis scriptum litteris, ornatumque tabulis eburneis.

[14] De vestimentis vero ecclesiasticis largitus est pallia, [vestesque itidem sacras,] quæ dicuntur fundata, tria: stauracia, i duo; stragulum Hispanicum unum: tapetia quatuor: dalmaticas, ministrorum ministerio aptas, sex: roccum subdiaconalem unum: coccum k unum: tunicam sacerdotalem Indici coloris l cum vestimento integro unam: planetas casulas quatuor: casulas item ex cindato Indici coloris tres, viridis coloris ex cindato item tres: item rubei sive sanguinei coloris ex cindato unum: blatteam m item casulam unam: cappas Romanas duas; unam videlicet ex rubeo cindato & fimbriis viridibus in circuitu ornatam, alteram ex cane pontico, quem vulgus Bevurum n nuncupat, similiter fimbriis sui coloris decoratam in orbe: linteum optimum unum: facistergium optimum unum: Fanones o optimos duos; unum auro decoratum, alterum stauratio: item de cindato duos: pulvinaria serica Euangelicis officiis apta; majora, duo; minus, unum: cingula Romano opere facta auro decorata duo: mappulas duas, stolas duas.

[15] De libris autem hanc dedit copiam, bibliothecam p optimam, [ac libros, maxime S. Augustini,] continentem vetus & novum Testamentum cum præfationibus ac initiis librorum aureis litteris decoratis; libros Expositionum divi Augustini in Genesim ad litteram, volumen unum. Item Enchiridion ejusdem, volumen unum: ejusdem Explanationum in omnes Psalmos volumina tria: ejusdem contra Julianum hæreticum, volumen unum: item librum Epistolarum ejusdem ad diversos, volumen unum: item ejusdem librum qui dicitur, Unde malum, volumen unum. Item librum ejusdem qui prætitulatur, de Doctrina Christiana, volumen unum: librum decem Chordarum ejusdem: ejusdem super Epistolam Joannis [vol. 1]: item adversus Epistolam Fundamenti volumen unum: Homiliare ejusdem, volumen unum.

[16] Expositionem B. Ambrosii in Lucæ Euangelium volumen unum: [sed & aliorum Patrum.] Epistolarum ejusdem ad diversos, volumen unum; Item ejusdem librum qui dicitur de Bono mortis, volumen unum: item ejusdem de Joseph ac duodecim Patriarchis vol. 1. Epistolarum B. Hieronymi volumen unum. Epistolarum S. Sixti episcopi volumen unum. Historiarum Josephi volumen unum. Tagii q sententiarum, volumen unum. Excerptionum Paterii de veteri ac novo Testamento ex Opusculis B. Gregorii Papæ vol. 1. Euippi * ex Opusculis B. Augustini similiter vol. 1. Gregorii in parte media Job. vol. 1. Librum Fulgentii episcopi Carthaginensis vol. 1. Librum Ferandi Diaconi ecclesiæ Carthaginensis vol. 1. Bedæ in Genesim expositio vol. 1. Ejusdem de computo ac ratione temporum vol. 1. Collectaneos duos super anni circulo, Pauli Diaconi volumina duo r. Libros Glossarum duos [volumina duo.] Librum canonum diversorum conciliorum, volumen unum.

[17] [Ibidem ædificavit dormitorium,] Ædificia autem publica ac privata ab ipso cœpta & consummata, hæc sunt: in primis dormitorium Fratrum nobilissimum construi fecit, longitudinis pedum ducentorum octo, latitudinis vero viginti septem: porro omnis ejus fabrica porrigitur in altitudine pedum sexaginta quatuor; cujus muri de calce fortissima ac viscosa, arenaque rufa & fossili, lapideque tofoso ac probato constructi sunt. Habet quoque solarium, in medio sui pavimento optimo decoratum, cui desuper est laquear, nobilissimis picturis ornatum. Continentur in ipsa domo desuper fenestræ vitreæ; cunctaque ejus fabrica, excepta maceria, de materia quercuum durabilium condita est; tegulæque ipsius universæ clavis ferreis desuper affixæ; habet sursum trabes & deorsum.

[18] Post quod ædificavit aliam domum quæ vocatur refectorium, quam ita per medium, [refectorium cum domo majori,] maceria ad hoc constructa, dividere fecit, ut una pars refectorii, altera foret cellarii; de eadem videlicet materia similique mensura, sicut & dormitorium, quam variis picturis decorari in maceria & in laqueari fecit a Madalulfo, egregio pictore Cameracensis ecclesiæ. Tertiam nempe fecit domum egregiam construi, quam majorem vocant, quæ ad Orientem versa, ab una fronte contingit dormitorium, ab altera adhæret refectorio: ubi cameram & caminatam s, nec non & alia plurima, ædificari mandavit; sed, adveniente morte ejusdem, hoc opus ex parte imperfectum remansit.

[19] [quorum situs describitur; uti & ornatus templo adjectus;] Hæc tria egregia tecta ita constituta sunt. Dormitorium videlicet ab una fronte versum est plagæ Septemtrionali, ab altera Australi, & adhæret ab ea basilicæ S. Petri. Refectorium similiter versum est eisdem plagis: & est fere contiguum a parte Meridiana absidæ t basilicæ S. Petri. Porro illa major domus, sicut supra diximus, constituta est. Ecclesia autem S. Petri a parte Meridiana sita est, versa tamen ad Orientem. Ipsa etiam a parte Occidentali triginta pedum in longitudine, ac totidem in latitudine accrevit, constructo desuper cœnaculo, quam in honore Domini Dei Salvatoris nostri Jesu Christi dedicandam fore præoptabat. Sed & ipsum opus propter mortem ejus tam citam imperfectum remansit. In eadem autem basilica S. Petri pyramidem quadrangulam altitudinis triginta quinque pedum de ligno tornatili compositam, in culmine turris ejusdem ecclesiæ collocari jussit; quam plumbo, stanno ac cupro deaurato cooperiri jussit, triaque ibidem signa posuit: nam antea nimis humile hoc opus erat. Ipsam namque turrim, simulque absidam tegulis plumbeis a novo cooperiri jussit.

[20] Jussit præterea aliam condere domum juxta absidam basilicæ S. Petri ad plagam Septemtrionalem, [ac tandem etiam capitulum, ut vocant, & bibliothecam.] quam conventus, sive curiæ, quæ Græce bouleuterion u dicitur, appellari placuit; propter quod consilium in ea de qualibet re perquirentes convenire fratres soliti sint. Ibi namque in pulpito lectio quotidie divina recitatur, ibi quidquid regularis auctoritas agendum suadet, deliberatur: in qua etiam monumentum nominis sui collocari jussit, ut dum vitæ præsentis terminum daret, illic a suis deponeretur poneretur x. Item ante dormitorium, refectorium, & domum illa quam majorem nominavimus, porticus honesta cum diversis pogiis y ædificari jussit, quibus trabes imposuit, ac juxta mensuram eorumdem tectorum in longum extendit. In medio autem porticus, quæ ante dormitorium sita videtur, domum cartarum constituit. Domum vero, qua librorum copia conservaretur, quæ Græce pyrgiscos z dicitur, ante refectorium collocavit, cujus tegulas clavis ferreis configi fecit.

ANNOTATA.

a Offertorium significat vel sindonem sericam, seu linteamen in quo fidelium oblationes reponebantur; vel pannum oblongum, quo involvitur calix, cum a diacono offertur sacerdoti; vel etiam aliud quidpiam solidum, & calicis, perinde ac patenam, appendicem; ut hoc loco intelligit Cangius in Glossario ad hanc vocem.

b Hanappus est patera sive crater.

c Aquamanile est vas inferius quod aquam recipit, quæ ex urceo manibus, dum lavantur, infunditur.

d Sic habet in textu postrema editio Acheriana, & prior in margine; at hæc in textu Rodinum. Sane Dirodimum quid rei sit, nescio; at Rhodinum vestimentum a colore roseo vocatur apud Græcos; imo & Dirodinum pro diarhodino pallio, sive roseo intensioris coloris accipi, ostendit Cangius in Gloss.

e Cendalum, cendatum, cindatum & cindadus juxta Cangium est pannus sericus, vel amictus ex lino Ægyptiaco.

f Fundata dicuntur Macro, quæ fundum habent aureum.

g Scindula est latus asser, quo domus cooperitur; imo ab assere differt, juxta Isidorum, quod asseres soli ponantur atque conjuncti; scindulæ vero scindantur & dividantur.

h Id est, pocula, sive pateras, Gallice coupes.

i Stauracium est genus palliorum depictorum ex storace, quæ gutta similis est mali cydonii.

k Pro cocco legendum putat Cangius cottum, quæ est tunica clericis propria, Gallice cotte.

l Color Indicus, opinor, cæruleus est purpureo mixtus, ab Indico (vulgo Indigo) nuncupatus.

m Id est, purpuream.

n Id est, castorem seu fibrum.

o Fanones sindones sunt aut mappæ; usurpætur etiam illa vox ad significanda quæ voce ecclesiastica dicuntur corporalia.

p Id est, Biblia, inquit Acherius in margine primæ editionis.

q Tagii, seu Taii, vel Taïonis episcopi Cæsaraugustani opus hoc sententiarum Ms. servatur hactenus in quibusdam bibliothecis; verum de eo consule bibliographos, vel Mabillonium tom. 2 Analectorum a pag. 68.

r Nempe Homiliarum in Euangelia totius anni, ut hic notat Mabillonius, quem vide, si lubet.

s Caminata & caminatum dicitur camera, conclave, cœnaculum quodvis, in quo caminus exstat. Adisis Cangii Glossarium.

t Absida, sive apsida passim denotat fornicem: accipitur tamen etiam, ut hic, pro parte templi interiori, in quæ altare collocari solet.

u Id est, locus in quo fiunt consultationes; nunc vulgo Capitulum dicitur.

x Ergo jam tum mos erat, ut abbates in capitulo tumularentur, inquit hic Mabillonius, Porro notatur in editione postrema hujus Chronici, quod hinc sequitur usque ad hæc verba, Domum vero, qua librorum &c., non legi in codice Fontanellensi.

y Pogium sive podium & poium, sunt ea quibus innitimur; ut sæpe in porticibus sunt clathra, vel columellæ mediam fere viri altitudinem adæquantes, unde qui prospectant, cubitis inniti solent.

z Πυργίσκος Græcis est armarium vel arca in modum turris exstructa.

* al Eugyppii

CAPUT III.
Beneficia & eleemosynæ S. Ansegisi in cœnobium Flaviacense & alia plurima, etiam canonicorum, ac monialium.

[21] [In Flaviacensi cœnobio, præter alia dona, basilicam construxit;] In Flaviacensi quoque cœnobio quæ obtulerit dona, hoc in loco declarandum censuimus. Ibi namque gratuita benignitate largitus est calices argenteos diversos decem: aquamanile argenteum, cum urceo suo argenteo: candelabra argentea numero septem; pallia diversa plus minusve quadraginta: casulas planetas ac cindatos diversos triginta, quarum colores oneri videtur describere: fanones ac lintea non occurrunt memoriæ quot fuerint numero. In honore vero sanctæ Trinitatis basilicam ædificavit, ante cujus aram tabulam argenteis imaginibus decoratam collocavit, ipsique aræ crucem argenteam imposuit, universamque basilicam variis picturis decorari jussit.

[22] [dedit ibidem opera varia SS. PP.] Nomina autem librorum quos ipsi contulit loco, hæc sunt: Pandectem a a B. Hieronymo ex Hebræo vel Græco eloquio translatum: ejusdem Expositionem in duodecim Prophetas, & sunt tomi viginti in volumine uno: ejusdem in Isaia Propheta libri octodecim, volumen unum: ejusdem librum Epistolarum, volumina duo: in Proverbiis Salomonis ejusdem volumen unum: in Daniëlem Prophetam ejusdem: in Euangelio Matthæi ejusdem, continens in eodem Decreta Gelasii Papæ de libris recipiendis & non recipiendis: & excerptio aliqua de libris Exameron S. Ambrosii episcopi, codex unus: libros S. Augustini, qui prætitulantur, De civitate Dei, numero triginta b duo in codice uno: ejusdem Expositionem in Euangelio S. Joannis, volumen unum; Homiliare ejusdem continens sermones CXLVII, volumen unum: libros ejusdem XV, de S. Trinitate, volumen unum.

[23] Concordiam Euangeliorum ejusdem, codicem unum: [Hieronymi, Ambrosii, Augustini,] ejusdem de Doctrina Christiana, cod. unum: Expositionem symboli ejusdem, cod. unum: Quæstiones ejusdem octoginta, cod. unum: de Baptismo parvulorum ejusdem ad Marcellum c, lib. tres: de Sermone Domini in monte lib. duos: de Providentia Dei serm. I: de Natali proprio serm. I [ de Cruce serm. I ] Ad Flactianum Epistol. d [ I ] vol. I: ejusdem Academicorum lib. tres: Soliloquiorum lib. duos: de Immortalitate librum unum: de Quantitate animæ lib. unum: de Magistro librum unum: de Ordine lib. II: de Videndo Deo librum I, vol. I. Libros Confes. ejusdem cod. unum: librum qui dicitur Enchiridion cod. unum: in Psalmis Expositionem ejusdem, codicem unum. Expositionem S. Ambrosii ein Epistolas Pauli, vol. unum. Hisychii presbyteri in Leviticum lib. 7, cod. I. Expositionem S. Joannis Constantinopolitani episcopi in Matthæum: Apocalypsim S. Joannis, continentem etiam librum S. Isidori Differentiarum cod. unum.

[24] S. Hilarii, episcopi, contra hæreticos cod. I. Homiliarium S. Gregorii Papæ in novissima parte Ezechiëlis prophetæ, [Hilarii, Gregorii, Isidori,] in cod. uno: Epistolarum ejusdem cod. unum: Expositionem Bedæ presbyteri in Actibus Apostolorum, cod. unum. In septem Epistolas Canonicas & Apocalypsim Joannis cod. unum: ejusdem in Marci Euangelium cod. unum: ejusdem in Lucam Euangelistam cod. I: librum Testimoniorum Isidori de Christo & Ecclesia f cod. unum: ejusdem Etymologiarum cod. unum: ejusdem Rotarum g ad Sisebutum regem, cod. I. Prosperi de Vita activa & contemplativa h in cod. I. Prognosticon futuri seculi cod. I. Disputationem fidei inter Arium hæreticum ac Athanasium Catholicum in cod. I. Epistolarum S. Cypriani Martyris cod. I. Alcuini de Trinitate librum in cod. I: Regulam B. Basilii episcopi: Regulam B. Benedicti in cod. I.

[25] Historiam ecclesiasticam Eusebii Cæsariensis episcopi in cod. uno: [& aliorum, cum libris aliis.] Chronicam ejusdem in cod. uno: Historiam item ecclesiasticam trium virorum, id est, Sozomeni, Theodoriti, & Socratis, in cod. uno. Canones diversorum Patrum in codice uno. Sacramentaria volumina duo. Cassiodori de Arithmetica, vol. unum: ejusdem in Psalmos expositionem vol unum. Homiliarum Origenis in veteri Testamento, volumina duo: ejusdem in Psalmos expositionem, volumina duo. Vitas beatorum Confessorum Hieronymi, Augustini, Gregorii. Item passionem B. Columbæ Virginis in cod. uno. Institutio ac collectio cujusdam de vita canonica, vol. 1. Gesta Francorum in cod. uno. Et alios plurimos, quorum nunc nomina non occurrunt memoriæ.

[26] [Catalogus eleemosynatum ejus in Fontanellense] In Eleemosynarum vero largitionibus quantum solicitus extiterit, ipsa ejus opera testimonium perhibent. Nam quodam tempore. id est, anno regiminis sui decimo octavo i, in passionem incidit illam, quam medici paralysim vocant: moxque vocatis domesticis ac fidelibus seu intimis suis, hanc rerum suarum distributionem gratuito animo facere curavit. Quæ elargitio seu distributio, ipsius jussu ac supplicatione edita est a venerabili viro Hildemanno, Bellovacensis urbis episcopo, adjuncto Berteningo & Gerlone laïcis simulque Landone monacho. Cujus textus talis est: In hoc Fontinellensi Cœnobio largitus est Fratribus libras nonaginta; nam omnibus annis triginta in censu dare consueverat: famulis laïcis libras decem: senibus in illo xenodochio, & ceteris mansionibus pauperum solidos k decem. Universæ familiæ hujus cœnobii libras quadraginta.

[27] [& alia] Ceterorum monasteriorum l nomina, ad quæ eadem largitio eleemosynæ pervenerit, sigillatim exprimam. Ad Gemmeticum cœnobium libras V direxit: ad Logium libram unam: ad Fiscannun libram unam: ad Villare libram unam: ad Longogilum libram unam: ad sanctum Walericum libram unam: ad B. Richarium libras duas & semis: ad sanctum Audomarum libras duas & semis: ad sanctum Audoënum in Rothomago libras quinque: ad sanctam Mariam in domo ejusdem ecclesiæ libras duas: ad sanctum Martinum in eadem urbe, & ceteris cellis, solidos viginti quinque: Ragnoardo ejusdem urbis archiepiscopo libras decem; videlicet ut quinque presbyteris, & alias quinque pauperibus erogaret.

[28] [cœnobia] Ad Penthale monasterium solidos quindecim:ad Penante solidos quindecim:ad Pratellos similiter: ad Ebroïcas civitatem libram unam: ad illam Crucem S. Audoëni libras duas: ad Lixovium urbem libram unam: ad Fontanas cœnobium solidos duodecim: ad Bajocas civitatem libras duas: ad duorum Gemellorum monasterium libras duas: ad S. Martinum Turonensem libras quinque, illis canonicis in domo libram unam: ad S. Anianum Aurelianensem libram unam, illis canonicis in domo libram unam: ad sanctum Benedictum in Floriaco libram unam: ad Ferrarias libras duas: ad S. Carilefum libram unam & semis: ad Curbionem monasterium libram unam: ad sanctam Columbam in Senonis, illis monachis libras duas, illis canonicis in eadem civitate libras duas.

[29] [plurima,] Item ad S. Petrum illis monachis in eadem urbe libram unam: in Autisiodoro urbe illis canonicis libram unam: ad S. Remigium illis monachis similiter: ad S. Heracleum in eadem urbe similiter: item in Autisiodoro ad S. Germanum, illis monachis libram unam: in Trecas illis monachis ad S. Petrum libram unam: ad sanctam Crucem Meldis illis monachis similiter: ad Fossatos monasterium illis monachis libras duas: ad S. Genovefam Parisius libras duas: ad sanctum Germanum Parisius libras tres, in eadem urbe illis canonicis libram unam: ad S Dionysium libras quinque: ad Calam monasterium libras duas: ad sanctum Lucianum, illis monachis libras duas.

[30] [& canonicorum] Belloaci, illis canonicis libram unam: ad Flaviacum illis canonicis libras quindecim: ad opus famulorum eorum libras decem: Hildemanno m episcopo ad presbyteros & pauperes libras decem: ad Oratorium monasterium solidos quindecim: ad Fontanidum monasterium solidos decem: Ad Insulam monasterium solidos decem: ad Andelagum monasterium solidos duodecim: ad Malardum-vallem solidos decem: ad Resbace monasterium libram unam & semis: ad sanctum Salvium in Brago solidos decem: ad Malam monasterium libram unam: ad S. Vedastum in Atrebato libras duas: ad Cameracum libras duas: ad S. Gaugericum libram unam: ad Corbeïam libras quinque.

[31] Ad S. Eligium in Noviomo civitate libram unam; [collegia] item ad eamdem urbem canonicis libram unam: item ad Suessionis civitatem canonicis libram unam: ad S. Crispinum solidos quindecim: ad S Medardum monachis libram unam: illis sanctimonialibus libras tres: ad Remis, illis canonicis libram unam: ad S. Remigium in eadem urbe monachis libram unam: ad S. Memmium in Catalauno libram unam: ad eamdem urbem solidos XV: ad Altum montem monasterium, quo S. Ansbertus quondam exilio fuit intrusus atque consortiis inde ereptus humanis n, solidos quindecim: ad Malbodium cœnobium libram unam: ad Castrilocum monasterium similiter: ad Laubias monasterium libram unam: ad Indam cœnobium libras duas.

[32] Ad Lingonas illis canonicis libram unam: ad Luxovium libras viginti quinque, [collatarum biennio ante obitum,] id est, in ipso monasterio libras decem o; ad Fontanas, cellam ejusdem cœnobii, libram unam & semis; ad Cusantiam similiter; ad Anagrates lib. duas: ad Romarici montem libram unam: ad Balmam similiter libram unam & semis: ad Morbach cœnobium libram unam: ad S. Gregorium libram unam: ad monasterium Mauri libram unam: ad Melundas * libram unam: ad S. Reginbertum, ubi primo elementa didicerat litterarum, per manus quoque matris suæ in usus egenorum viginti libras expendit: simili modo per manus Berteningi libras viginti: sibi vero in domo sua famulantibus libras quadraginta largiri fecit. Tribus vicibus omnes opes suas egenis ac pauperibus erogari fecit, nil sibi reservans; quæ qualiter gesta sint, ne nauseam aut fastidium ingessisse videar, transcendendo omittam

[33] Eleemosynis enim sibi viam præparavit, quoniam noverat externum omnem hominem esse sive ad pœnam sive ad gloriam: [qui iucidit in annum Christi 833, diem 20 Julii.] ideo eleemosynis ac orationibus servorum Dei se roborabat, ut & cursum hujus vitæ pacifice transigeret atque feliciter in perpetuum viveret. Rexit autem hoc cœnobium idem gloriosus Vir per annos decem, menses quinque, dies XVIII p. Ipso tempore recessit domnus Ansigisus, Dominica illucescente, die XIII Kal. Augusti; eodem die cum fletu maximo tumulatus extra basilicam S. Petri ad Aquilonalem plagam, in porticu, in qua Fratres conventum celebrare soliti sunt, ac consultis Deo dignis aures accommodare q: & cessavit regiminis locus triginta & octo diebus.

ANNOTATA.

a Forte Pandecten a Græco πανδέκτης, quo nomine appellari non numquam consuevit complexum librorum omnium sacrorum veteris ac novi Testamenti, uti probat Cangius in Gloss.

b Lege viginti duo; & ita legi in codice Fontanellensi, testatur nuperus editor Spicilegii Acheriani.

c Sive Marcellinum.

d Non exstat.

e Hoc opus plerique nunc eruditi adscribunt Hilario diacono; quamquam id Petavio nostro non omnino placuit. Consule bibliogaphos.

f De hoc opere S. Isidori vide Nicolai Antonii Biblioth. vet. Hispan. lib. 5 cap. 4, num. 144.

g Imo de Natura rerum, quamquam & alibi Rotarum liber hic appellatur. Adi Nicolaum Antonium ibidem num. 104.

h Opus illud modo tribuitur Fuliano Pomerio, non Prospero. Adi bibliographos.

i Errorem hunc chronographicum notavi in Commentario prævio.

k Cointius ad an. 831 num. 51, legi vult libras; ut conficiatur ex quatuor partitionibus summa librarum nonaginta; nempe ex 30, 10, 10, & 40.

l Monasteria illa hic describere operæ pretium non duxi; qui singula nosse desiderat, legat prolixas, quas hoc loco subjungit, Notationes Mabillonius; uti & in Annalibus Benedictinis tom. 2 a pag. 540. Videri etiam possunt apud Cointium in Annalibus eccles. Francor. ad an. 831 a num. 52 usque ad num. 100, ubi singulis plerumque adscribitur, quis ibi tum præesset, cum hæc donatio fieret.

m Nempe Bellovacensi, ut notat Cointius.

n Uti narratur in ejus Vita cap. 7. Dedimus eam ad diem 9 Februarii.

o Lege libras viginti, inquit Cointius.

p Vide quæ hic errata esse diximus in Comment. prævio.

q Hoc est, in capitulo, ut supra dictum est, Fontanellensis cœnobis, quidquid eum Luxovii tumulatum fuisse innuat Adso apud Mabillonium, qui multum abest ut tantum illi tribus velit, quantum auctori hujus chronici contemporæneo.

* Meldunas

CAPUT IV.
Constitutio Ansegisi abbatis.

[34] [Constitutio S. Ansegisi,] Constitutionem vero, quam servis Dei isto in cœnobio degentibus de victu ac vestitu instituit, commodum arbitratus sum huic operi inserere. Cujus talis est textus.

Memoratorium qualiter domnus ac venerabilis Ansegisus abbas disposuit vestimenta, & calciamenta, atque alimoniam fratribus in monasterio Fontanella morantibus, una cum consensu eorum ordinabiliter: ut absque ullius occasionis querela, omni egestate exclusa, vota sua Deo reddere, atque sponsionis suæ negotium ad effectum omni tempore perducere possent.

[35] [qua notatur,] De pago namque Bononiensi & Tarvanensi vestitus integros LX censuit porrigendos; drappos a albos XX, de quibus camisiæ b XX fieri pofient; coria boum ad soleas V composita; fabarum modios XX; caseor. pensas c XXI per libras LXXV; ova mille; ceræ ad illam ecclesiam libras cc, ad opus fratrum c; sevo lib. cc; de Corialinse calcibus XXIIII. Bragal. LX; ad saccos autem faciendos, drappos albos II, de quibus fieri possint stamineæ d X; toaculas e II; coria bovina composita V; fabar. modios X, pisor. modios XX, caseor. pensas XV per libras LXXII; salis modios XXV; in mense Septembrio ova mille, de illa gregaria f pagens. LX; de Irtio & Idtio mapp. III. longitudinis ulnarum X, latitudinis II; de Apaliaco mappa una ejusdem mensuræ; lintea ad manus tergendas vellosa h III, unumquodque de ulnis quinque in longitudine, in latitudine III.

[36] De Gera camsiles i III, ad mappulas faciendas, [quid ex quolibet fundo] longitudinis ulnarum XIII, latitudinis trium; de Clariaco mappam unam, habentem in longitudine ulnas X, in latitudine III; item de Hirtio camsilem de ulnis XII, III latitudinis ad pedes tergendum; de Camponis toaculam I; de Rosontio similiter; de Floriaco similiter; de prædicta gregaria caseor. pensas XXX per libras LXXII; filtra k ad soccos faciendum XII, ad lecta, quantum necessitas poposcit; porcos saginatos ad adipem & lardum cum unctis l LX, & insuper quantum necesse fuerit; de ministerio Rosontione fabar. modios tres, pisor. modios v; ad Nativitatem Domini aucipastas m tres. pullipastas XX, pullos LX, ova CCL; & in Pascha similiter; ceræ lib. III, mellis sextarios tres; & in mense Novembrio ova D. ligna, carra LX.

[37] Inter illam Crucem Paldriaco & Bladriciagas fabar. III, [statis temporibus] pisor. modios V; ad Nativitatem Domini aucipastas IV, pullipastas XII, pullos LX, Ova CCL; & in Pascha similiter cerælib. III, mellis sextarios III; in mense Decembrio ova D; ligna, carra LX; de Campanis fabar. mod. III, pisor. modios VIII; ad Nativitatem Domini aucipastas IV, pullipastas VII, pullos LXX, ova CCL; & in Pascha similiter, mellis sextarium unum, ceræ lib. I; in mense Januario ova D; ligna, carra LX; de Sadanma & Bubulo captiva fabar. mod. II, pisor. modios IV; ad Nativitatem Domini aucipastas II, pullipastas X, pullos XXX, ova c; & in Pascha similiter, mellis sextarios II, ceræ libras II; in mense Februario ova D; ligna, carra XII.

[38] De Gariciagas, Duno, & Gera, fabar. mod. III, [pendi debeat] pisorum mod. IV; ad Nativitatem Domini aucipastas tres, pullipastas XII, pullos XI, ova CCL; & in Pascha similiter mellis sextarium I, ceræ libram I, & in mense Martio ova L; ligna, carra XII; de Petrioponte & Wirtlaïco toaculas II, fabar. mod. V, salis mod. XV; ad Nativitatem Domini aucipastas II, pullipastas XXVI, pullos CV, ova D; & in Pascha similiter mellis sextarios II; & in mense Aprili ova D; de Idcio fabar. mod. I, pisor. mod. I; ad Nativitatem Domini aucipastam unam, pullipastas IV, pullos XXV, ova L; & in Pascha similiter mellis sextarium I, ceræ lib. I, & in mense Maio ova L; ligna, carra XV; de Irtio fabar. mod. I, pisor. mod. I; ad Nativitatem Domini aucipastam unam, pullipastas IV, pullos XXV, ova L; & in Pascha similiter mellis sextarium I, ceræ lib. I; & in mense Junio ova D.

[39] Item de Rosontione in mense Augusto ova CLXVI; [ad usus necessarios] de illa Cruce & Campanis ova CLXVIII; de Revereis curte n vini modios XLVIII, ova CCL; vinum de Alpiaco mod. CCCL; de Riparensi curte mod. CL; de Abriaco mod. L; de Burgundia mod. L: sunt modii DC. Adumaticum mod. XXXII; Sicera, Humulone quantum necessitas exposcit. Ceræ ad illam Ecclesiam libras cc, olei libras CXXX, adipem mod. VIII; ad opus fratrum ceræ lib. c, olei lib. c; pelles hircinas sexaginta compositas lib. III; ad cordebisos o Xl comparandum lib. III; ad coria bovina XX, lib. 1; capellos p nigros VIII de solid. XXXII, alios quatuor, unumquemque de solidis III; qui fiunt solidi II q; tres qui remanent de solidis septem, qui fiunt simul lib. 2 & semis r: ad Stamineas XXX optimas comparandum lib. 3; ad femoralia paria XXX lib. 2.

[40] [cœnobii Fontanellensis.] Ad infirmorum curam mel & pigmenta lib. 1; ad saccos quindecim comparandum griseos s sicciscos, unde cappæ fiant, lib. X; id est talis ordo, unumquodque de solidis X; & duos optimos capellos de solidis XXX; quinque, qui supersunt, de solidis XXXVI, novem vero, de solidis LIIII; id est unumquodque de solidis sex; ad roccos t faciendum, qui sunt rocci XVIII, colligunt super totum libras X; ad sagos u XV in lecta mittendum lib II & semis; ad pelles berbicinas, unde pellicia fiant, solidos X; ad ubantos x lib. 1; ad fasciolas lib. 1. Sunt in summa lib. XXXI y; ad infirmorum curam, mansionilem z qui dicitur Bothmeregus, & quantumcumque decet sauram aa; id est, de porcis, mutones bb, berbices cc, pullos, ova, omnem decimam nostram ad ipsam domum infirmorum concessimus. De nutrimentis nostris & de vasallis nostris ad portam monasterii dedimus villam Noviomum, & illos mansioniles qui dicuntur Gisimacas, Strotella, sanctum Stephanum, Luviccinas, Bantana, Cisternas, Lenticulosa ad illorum infirmitates & necessitates ex caritate, & caseos, & butyrum, nec non ad illorum famulos nutriendum, &c. quæ necessaria sunt concessimus.

ANNOTATA.

a Drappos, id est, pannos.

b Camisiæ sunt interulæ, quas monachi quidam vice cilion gestabant laneas: nam Benedictinis, inquit Cangius in Glossario ad vocem staminea, laneas camisias interdixit Innocentius III. PP. Vide etiam hoc loco Mabillonium.

c Pensa hic appellari videtur persolutio, sive tributum in re quam ex pondere æstimamus.

d Stamineæ vocantur camisiæ sive interulæ laneæ, de quibus supra. De his etiam vide Menardum in Concordiæ Regularum pag. 912.

e Toacula dicitur Cangio mappula, mantile, manutergium.

f Gragaria est prædii pagensis seu rustici species, ubi greges ovium aluntur.

h Id est villosa, ut hic legit Cangius. Lintea sane viliosa ad tergendum aptiora sunt.

i Camsilis hic acciptur pro tela linea, ut patet ex adjuncto.

k Filtrum dicitur antiquis, ut recte notat hic Mabillonius, quidquid ex lana coacta & compressa conficitur; qualis est illa materia, ex qua pilei conficiuntur. Vide plura de hoc apud Cangium; ubi filtrum etiam pertinere ostendit ad lectos monachorum.

l Unctum est adipis massa ad ungendos calceos aliaque similia.

m Sic vocabant artocreata ex aucis, seu anseribus; & pullipasta quæ ex pullis: quorum esus monachis concedebatur in festis Nativitatis & Paschæ ex concilio Aquisgranensi, inquit hic Mabillon.

n Id est, de villa, quæ appellatur Revereis: curtis enim scriptoribus inferioris ævi, est villa, habitatio rustica ædificiis, colonis, servis, agris personis &c. ad rem agrestem necessariis instructa.

o Cordebisus dicitur pellis de Corduba, corium caprinum alutariorum arte præparatum. Cangius.

p Capellus, pileus est, seu quodvis regmen capitis.

q Imo 12: nam tria ducuntur in quatuor.

r Recte quidem si pro duodecim solidis superius numerentur undecim: sic enim solidi sunt hic universim 50; cum libræ una solidos 20 contineat.

s Griseus color est, qui ad album propius accedit, puta, cinericius. At quid Sicciscus? Unicum hoc ipsum hujus vocis exemplum profert Cangius; sed non explicat.

t Roccus est vestra suprema sive extima.

u Sagus hic est lecti stragulum.

x Ubantos pro wantos, id est chirothecas.

y Imo tota pecuniæ hic numeratæ summa redit ad libras 45 & semis; unde videtur hinc inde numerus alius pro alio positus.

z Mansionilis est agri portio cum mansione sive æde.

aa Cangius pro Sauram legendum putat Staurum, quod significat quidquid ad vitæ necessaria conducit.

bb Id est, verveces.

cc Gallice brebis simpliciter oves significant. Porro loca hic passim notata neglexi; quis enim singula, tum quo operæ pretio, persequatur?

DE B. BERNHARDO EPISC. ET CONF.
HILDESII IN SAXONIA INFERIORI.

ANNO MCLIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Bernardus episcopus, Hildesii in Westfalia (S.)

BHL Number: 1241


AUCTORE G. C.

§ I. Beati cultus & reliquiarum visitatio.

[1] Quam celebris est in sacris Fastis XX Novembris S. Bernwardi seu Berwardi, alias Bernardi Hildesiensis episcopi sub seculi XI principium ad Superos evocati festivitas, tam mihi difficile fuit junioris hujus Bernardi ullam in Martyrologiis aut ecclesiasticis Officiis memoriam reperire. [Quamvis hic Episcopus Hildesiensis non inveniatur in Martyrologiis,] Habebam quidem præ manibus Acta illius & miracula, olim a nostro Nicolao Schateno ad Henschenium missa, in quibus sæpe beati titulo decoratur; at cum anonymi istius scriptoris ætatem auctoritatemque ignorarem, & in Actis nostris nemini locus concedi soleat, nisi de sanctitate aut immemorabili cultu plane constet, certiora publicæ venerationis testimonia exquirenda esse existimavi. Scripsi itaque an no 1725 ad P. Ludovicum Henseler, tum Coloniæ Agrippinæ degentem, quem antea Hildesii habitasse intellexeram, ut me de hodierno istius Præsulis cultu aliisque ad reliquias illius spectantibus certiorem redderet. Præstitit id diligenter vir humanissimus, atque mihi respondit in hunc modum: Libens R. V. ea communico, quæ mihi Hildesio a P. Hesselmeir gymnasii nostri præfecto, de cultu B. Bernardi fundatoris monasterii ad S. Godehardum perscripta sunt, ex quibus judico locum illi inter Acta Sanctorum denegandum non esse: quamvis enim nullum de ipso fiat Officium ecclesiasticum, habetur tamen inter Beatos, & imagines ejus pro cultu publico exponuntur. In templo S. Godehardi statua B. Bernardi ad humanam magnitudinem in sinistro altaris latere a regione S. Godehardi exhibetur, manu portans cœnobium S. Godehardi, cujus est fundator. Statua hæc nova quidem est, sed in locum alterius substituta, quam a trecentis fere annis expositam in altari fuisse constat ex traditione apud religiosos præfati monasterii recepta. Ibidem exstat pictura anno MDCXLVII formata, in qua Bernardus BEATI titulo decoratus repræsentatur. Anno MDCC repertum est corpus B. Bernardi episcopi in tumulo suo pene incorruptum, licet calix argenteus, quem manu prætulit, nitro sic corrosus esset, ut abierit in frusta. Confectum est hac de re instrumentum publicum, auctoritate celsissimi principis & episcopi Hildesiensis, qui corpus inspexit ipse, roboratum. Si copiam illius R. V. desideret, curabo, ut a reverendissimo prælato mihi transmittatur, qui plures etiam de eo informationes, si necessariæ sint, lubens communicabit.

[2] [tamen habet cultum ut ex litteris constat,] Hanc notitiam adeptus obsequiosa viri istius benignitate abuti nolui, sed ad ipsum P. Sixtum Hesselmeir, Hildesiam gymnasii nostri præfectum, litteras dedi, quibus fidelem memorati instrumenti copiam petebam, & alia ad B. Bernardum pertinentia exquirebam. Is etiam post benignam obsequii sui oblationem varia perscribit de Actis & miraculis beati Præsulis, quæ in libro Ms. monasterii S. Godehardi leguntur. Ex initio & fine colligo, hæc forme eadem esse cum illis, quæ P. Schatenus jam pridem ad Henschenium miserat: nam præter alia in calce libri hæc haberi asserit: Caligulæ sandaliaque, quibus inter agendum episcopalis dignitatis officium beatus Pontifex usus est inter cetera reliquiarum loco tam decenter quam honorifice penes nos cum ecclesiasticis reposita clenodiis continentur. Hæc eadem verba in Ms. nostro inveniuntur post miracula num. 17. Deinde P. Hesselmeir hæc addit: Liber hic (nempe Vitæ & miraculorum, de quo supra egerat) cum sandaliis die obitus ponitur super sandapilam, quæ ad sepulcrum erigitur, diciturque Missa pro familia fundatoris, omisso nomine Bernardi, cum collecta de sacerdotibus non episcopis. Præterea in altera epistola publicam Antistitis venerationem confirmat his verbis: Inveni statuam Beati supra templi januam cum radiis, & ad portam monasterii cum inscriptione: BEATUS BERNARDUS FUNDATOR; ejusque statua, ut nuper memoravi, in altari majore exhibetur, templum manu præferens.

[3] Hisce subjungo ipsum authentici instrumenti ecgraphum, [& ex visitatione corporis anno 1700 facta,] quod opera ejusdem Sixti Hesselmeir Hildesio accepi, estque tenoris sequentis: In nomine Domini Amen. Noverint universi præsentis instrumenti seriem visuri, lecturi aut legi audituri, quod anno a nativitate Domini nostri Jesu Christi millesimo septingentesimo, Indictione Romanorum octava, pontificatus sanctissimi in Christo Patris ac Domini D. innocentii divina providentia Papæ, hujus nominis duodecimi, anno nono, die vero vigesima Julii, reverendissimus & amplissimus dominus Adolphus, asceterii ad sanctum Godehardum Ordinis divi Benedicti hic Hildesii abbas, me sacris Apostolica & Imperiali auctoritatibus notarium publicum infrascriptum, dominosque testes Joannem Assueri cathedralis Hildesiensis, & Joannem Henricum Schmising collegiatæ sancti Mauritii prope Hildesium vicarios, ad se in præfatum monasterium vocari curarit, ibidemque nobis oretenus exposuerit, quod in renovatione ecclesiæ suæ intenderet aperire sepulcrum beatæ memoriæ Bernardi, comitis de Walleshusen, episcopi Hildesiensis vigesimi, fundatoris prædicti monasterii ad sanctum Godehardum, in medio chori sepulti, requirens me notarium & prædictos dominos testes, quatenus omnia, quæ aperto sepulcro notatu digna reperirentur, diligenter observare, annotare, & super inventis in perpetuam rei memoriam, instrumentum publicum conficere & extradere vellem.

[4] Cum itaque ratione officii mei publici tam æquæ huic petitioni non potuerim non deferre, [cujus instrumentum publicum,] idcirco una cum dominis meis prænominatis die vigesima Julii, quæ erat dies anniversaria depositionis beatæ memoriæ Bernardi, comitis de Walleshusen, episcopi Hildesiensis vigesimi, me ad templum sancti Godehardi contuli, ac hora septima accessi sepulcrum lapideum beatæ memoriæ Bernardi, episcopi Hildesiensis vigesimi, super cujus operculum lapideum incisa erat hæc scriptura: ✠ XIII. KL̄. AVG. O. DOMNUS BERNHARDVS
EP̄C. FVNDATOR LOCI HVIVS In præsentia igitur & corona fratrum conventualium & nostra, sublato operculo, repertus est beatæ memoriæ Bernardus episcopus indutus casula moris antiqui, sub qua manus in pectore tectæ erant, nuda ossa capitis, quod adhuc consumptis carnibus integrum erat. Hoc caput videbatur reclinatum fuisse super lapidem, cui sequens scriptura incisa erat: ✠ ANNO DOMINICE INCARNATIONIS
MCLIII. INDICT. I. O. DOMNVS BERNHARDVS
BEATE MEMORIE HILDESH. EP̄C. XX. SEDIT. ANNOS XXIII. MENSES II. IES X.

[5] [Hildesio ad nos transmissum,] Hoc caput jacebat in facie supra dextrum humerum: forte, ut apparet, resoluta carne & arteriis, ad hanc partem declinatum est. Collum circumdabat parva catenula cum parva cruce pectorali, jacente supra pectus. Crux ipsa putatur argentea. Parvus calix argenteus, cujus pes consumptus erat, cum patenula repositus erat intra brachium dextrum. Pedum ligneum, cujus superior pars propter partem aliquam intermediam consumptam divisa erat a reliqua parte, jacebat ad dextrum latus. Ipsum corpus erat vestimentis opertum usque ad tibias; tibiæ autem & pedes erant induti sandaliis pontificalibus, tam tibialibus quam calceis, qui adhuc integriores erant, ornati parvis inauratis fimbriis: vestimenta autem, quæ a latere tangebant lapidem, videbantur ex parte consumpta; alia vero erant adhuc tractabilia, sub quibus sentiebatur concavitas aliqua usque ad ossa, quæ adhuc solida & densa continebantur.

[6] [hic exhibetur] Quæ omnia cum reverendissimus as celsissimus dominus D. Judocus Edmundus, modernus Hildesiensis episcopus S. R. I. princeps, dominus noster clementissimus, assistentibus reverendissimis & amplissimis dominis, domino Jacobo ad sanctum Michaëlem archangelum, & Adolpho ad sanctum Godehardum abbatibus, in præsentia & corona fratrum conventualium pridie (ut mihi relatum fuit) ipsismet oculis suis perlustrasset, & ultra centum numero aliæ personæ tam ecclesiasticæ quam seculares, adstantibus & cernentibus simul me notario & dominis testibus supra descriptam sepulcri formam conspexissent; hinc ego Bartholdus Windsracke sacris Apostolica & Imperiali auctoritatibus notarius publicus, in fidem præmissorum, inque veritatis testimonium præsens hocce publicum instrumentum desuper confeci, unaque cum dominis testibus meis supra nominatis subscripsi, & notariatus mei sigillo consignavi legitime vocatus, rogatus & requisitus. Acta sunt hæc & inventa Hildesii anno, indictione, Pontificatu, mense, die, locis, testiumque præsentia, quibus supra. Tunc notarius & testes more solito nomen suum subscribunt. Infra autem reverendissimus & amplissimus Benedictus Schiller, abbas ad S. Godehardum, apposito suo sigillo & propriæ manus subscriptione testatur, hoc apographum concordare cum originali, quod in monasterio S. Godehardi servatur.

[7] [& in eo aliqua observantur.] Nunc pauca in hoc instrumento observanda sunt; ac primo quidem, quod in utraque inscriptione occurrat littera O, quam linea jacens — mediam secat. Conjicio autem hoc charactere significari vocem obiit, nisi forte sit Græcum Θ, qua littera apud Græcos Θάνατος, id est, mors seu obitus significatur, quamque Browerus noster, a Masenio editus, in Proparasceve ad Annales Trevirenses cap. 24, num. 50 testatur legi in epitaphiis antistitum & cœnobitarum Trevirensium. Alterum est, quod in secunda inscriptione mors ejus consignetur anno 1153. At in Ms. nostro num. 23 post versiculos sepulcrales ita legitur: OBIIT TERTIO DECIMO Kalendas Augusti ANNO MCLIV. Suspicor, hunc annum in Vita Ms. ab aliquo recentiore ex conjectura aut traditione additum fuisse, cum in quodam codice Hildesheimensi annus omissus esset hoc modo: Obiit autem anno nostræ incarnationis …; suæ vero ordinationis anno … & in monasterio S. Godehardi requiescit. De hoc Ms. codice supra laudatus P. Hesselmeir sic ad me scribit: Accludo Vitæ compendium, quod in membrana notatum in monasterio S. Godehardi inveni: character etiam est antiquus; non additur annus. Quidquid sit, potius credo antiquæ lapidis inscriptioni, quæ verosimillime beato Præsuli contemporanea est, quam ignoto Vitæ Ms. auctori, cujus ætatem ignoro. Idem judico de serie episcoporum Hildesiensium, cum hic diserte numeretur XX, quamvis alia chronica ipsum XXI appellent. Jam de Actis eorumque scriptore nonnulla examinanda sunt.

§ II. Acta eorumque scriptor.

Varia B. Bernardi Acta, eorumque compendia tum manu scripta tum typis edita habemus. Imprimis in Museo nostro servamus historiam Germanicam Ms. urbis ac diœcesis Hildesiensis, [Habemus varia Mss. B. Bernardi Acta,] in qua inter alias episcoporum Hildesiensium Vitas, gesta B. Bernardi fuse describuntur. Sed cum in historia illa Germanica occurrat quoddam figmentum postea refellendum, & istius historiæ auctor videatur recentior, operæ pretium non est hanc Vitam Latinam reddere. Præterea Nicolaus Schatenus noster olim ad nos misit duplex Ms. Latinum, in quo eadem fere, quæ in Germanico, narrantur. At cum ambo talia sint, ut nec unum nec alterum ullam antiquitatis speciem præ se ferat, suffecerit ex utroque postmodum aliquam fabellam refutasse. Quartum Ms. nostrum ex codice membraneo monasterii S. Godehardi desumptum est, in quo continentur B. Bernardi Acta & miracula, quæ huic Commentario subjungimus, postquam de illius auctore aliquas conjecturas proposuerimus. Quintum denique est quoddam Vitæ compendium, quod laudatus Sixtus Hesselmeir ex vetusto ejusdem cœnobii codice describi curavit. Leibnitius id ipsum inter scriptores Brunsvicenses tomo 1 pag. 746 in Chronico Hildesheimensi edidit, & existimat, hoc conscriptum fuisse ab Ekkehardo abbate Vragiensi, qui B. Bernardo præsuli Hildesiensi synchronus fuit.

[9] Quidquid sit, nos istam Actorum synopsin, cum Leibnitiana editione collatam, [ex quibus Vitæ synopsis,] hic exhibemus ex memorato Ms. Hildesiensi, quod ita habet: Bernardus episcopus, qui primum magister scholarum, deinde majoris ecclesiæ præpositus [fuit] pari desiderio cleri & populi supra modum renirens in episcopum eligitur. Electus autem sicut vir litteratura & discretione omnique virtutum decore conspicuus, dispersa congregare & congregata conservare, & habita modis competentibus augmentare curavit. Abbatiam siquidem Ryngelemensem prius regalem, nunc vero episcopalem a Conrado rege, consensu principum donante, in perpetuum sibi & successoribus suis obtinuit; ac præposituram in Alsburg, cum ante non totam possideret. Henrico duce partem suam conferente, integraliter bonis proprietariis ecclesiæ nostræ coadunavit. In honorem quoque beati Godehardi episcopi nostri & confessoris vere Sanctorum catalogo non inconvenienter adscripti, cujus ipse translationem auctoritate Innocentii II Papæ, & conniventia Remensis concilii solenniter celebrarat, monasterium in australi parte nostræ civitatis construens dedicavit & dotavit, ac fratres monasticæ professionis inibi Deo servituros constituit, & eis Fredericum primum abbatem præfecit. Ipse fratrum utilitati pie prospiciens partem prædii, quod in Waleshusen habebat, in augmentum præbendarum contulit; prædia vero, quæ venerabiles abbatissæ Adelheithis & Eilika * ecclesiæ contulerant, hac moderatione fratribus impertivit, ut curtes & litones usui fratrum cederent; ministeriales vero curiæ episcopalis curialium more deservirent, sic tamen, ut ministerialium absque herede decedentium bona seu beneficia fratrum bonis semper accedant.

[10] [cum editione Leibnitiana collata,] Nec hoc silentio prætereundum est, quod curtem nostram in Embreke, qua longo caruimus tempore, sagaciter requisivit, & fratribus reddidit, & inde quatuor servitia fratrum consilio dari ordinavit; duo fratribus sancti Mauritii & sanctæ Crucis, in Ascensione & in Pentecosten nobiscum in refectorio; unum in Apostolorum Petri & Pauli festo, quartum in ipsius boni Comitis Thietmari, qui eadem bona nobis contulit, anniversario: & ut fratribus affectum fraternæ dilectionis in omnibus declararet, medietatem oblationum altaris beatæ Mariæ, & tertiam partem eorum, quæ ad beatum Godehardum afferuntur, itemque oblationes sepulcri cum omni integritate, domino Hermanno Thuringo venerabili presbytero interveniente, fratribus erogavit; & ne rerum necessariarum defectum sentire cogerentur, instituit, ut per licentiam absentibus per quindecim dies plenaria præbendarum portio, præter vinum, ministretur; quando autem vinum deest, decem nummos pro vino dari, cum ante septem darentur, ordinavit.

[11] [huic Commentario prævio inseritur.] Castrum etiam Wintzenburg funditus dirutum, ut sibi ad tutamen ecclesiæ reædificare liceret, ab imperatore Lotario impetravit, quod & reædificavit, & ut ecclesiæ & sibi & successoribus suis & absque alicujus invasione liberum permaneret; duorum Romanorum Pontificum Innocentii & Eugenii, magnorum in Christo virorum, banno firmari rogavit. Ipse etiam ligneam turrim, vetustate dirutam, amovit, & novam non modico sumptu reposuit, deditque vas chrismarium * argenteum, & dorsale (idem est apud scriptores medii ævi, quod apud Latinos aulæum) valde bonum, quando Embreke fratribus resignavit, in testimonium. Indumenta * quoque episcopalia aurifrigiis (hoc est fimbriis aureis) decenter ornata de suo ecclesiæ comparavit, annulosque duos pontificales, suo nomine inscriptos, unum topazio aliisque gemmis cum margaritis circumpositum; alterum quadrangulum jacintho optimo radiantem beatæ Mariæ obtulit. Qualiter etiam monasterium nostrum campanis & & picturis adornaverit, coram omnibus elucescit. Prærogativam denique episcopalis officii, quam in Gandesheimensi ecclesia sui antecessores episcopi videlicet Hildesheimenses, habuerant, toto vitæ suæ tempore quiete possedit: nam dominam Luthgardam, dominæ Berthæ abbatissæ subrogandam Goslariæ in curia imperatoris Lotharii in ecclesia beatorum Apostolorum Simonis & Judæ, promissa sibi debita obedientia, manu pro pria consecravit: qua defuncta, dominam Adelheidam illi rite substitutam, oculorum cæcitate præpeditus per manum domini Bernhardi Palburnensis * episcopi in Gandesheimensi monasterio, præsentialiter sibi obedientiam promittente, fecit consecrari. Obiit autem anno nostræ * Incarnationis…, suæ vero ordinationis anno…, & in monasterio S. Godehardi requiescit. Annorum computus, qui in Ms. nostro desideratur, in editione Leibnitiana exprimitur hoc modo: Obiit autem anno Dominicæ Incarnationis MCLIII, suæ vero ordinationis anno XXIII. Recte quidem; sed an ipse primus scriptor hunc annum posuerit, an autem alius suppleverit, nescio. Vide, quæ de hæc re diximus supra num. 7.

[12] Præter jam memorata Vitæ Ms. exemplaria varii auctores typis vulgati de gestis. [Fabula de quodam spectro,] B. Bernardi meminerunt. Verum aliqui Actis ejus immiscuerunt fabulam adeo insulsam, ut eam vix rusticæ plebi credibilem facias. Recens scriptor catalogi episcoporum Hildesheimensium apud Leibnitium tomo 2 pag. 791 ceteris istius Præsulis gestis hæc immiscuit: Acquisivit per revelationem ac admonitionem familiaris cujusdam spiritus (quem chronica Saxonum a rustico pileo, quo tectus incedebat, Hodeckhin vocant) Wintzenburgensem comitatum & oppidum Alveldense, postquam Hermannus ultimus Comes a Wintzenborg Saxonici cujusdam ac præpotentis reguli intersector, relictis suis omnibus ditionibus, in spontaneum exilium abierat, nemini postea suorum umquam visus. Eum comitatum totum cum consensu imperatoris Lotharii Saxonis possedit. Eadem ad verbum habet Gaspar Bruschius in compendioso opere de episcopatibus Germaniæ fol. 103 verso. Imhoffius in Notitia Procerum Romano Germanici imperii lib. 3. cap. II idem figmentum ex Bruschio descripsit, atque ita sine examine ab uno libro ad alterum transiit. Nos eam narrationem ad severiorem crisin revocamus, ac fabulosam esse contendimus, tum quia longiora & antiquora Acta de spectro illo nullum faciunt verbum, tum quia istius fabellæ scriptores in ea referenda inter se dissident, ut jam ex eorum verbis ostendo.

[13] Lesnerus, cujus Ms. opus de episcopis Hildesiensibus Schatenus noster vidit, [quæ in variis Mss. & editionibus] hanc rem ita narrat: Expugnavit deinde cæsar Lotharius arcem Wintzenborch… & comitem Hermannum captivum abduxit, & Bernardo episcopo totum comitatum in manus dedit pro veteri jure: episcopus ex consensu cæsaris arcem reparat, & munit, ac ne imposterum a diœcesi avelli posset, impetravit ab Innocentio & Eugenio PP. diploma. Flexus tamen postea Bernardus precibus Conradi imperatoris & Hartungi archiepiscopi Bremensis, comitatum comiti Hermanno reddidit: quo haud ita multo post cæso, comitatus ad episcopum rediit. In eadem arce infestus quidam spiritus, uti & vicinis locis, vagatus est, quem Bernardus occupata arce expulit. Is tamen Aquisgrani civi Hildesiensi post apparuit, ac per eum ab episcopo reditum expetiit. Reversus deinde fertur ei necem Hermanni comitis nuntiasse. Vides hic, Hermannum comitem Wintzenburgensem ab imperatore Lothario expugnatum & captum, qui juxta alios post cædem patratam, relictis suis omnibus ditionibus, in spontaneum exilium abierat, nemini postea suorum umquam visus. Vides hic, comitatum Wintzenburgensem Hermanno postea restitui, de qua restitutione apud alios fabulatores alium est silentium. Hæc combinet, qui potest; ego interim eamdem scenam, alio modo adornatam, jam repræsento.

[14] [diverso plane modo narratur,] Chronicon Ms. Hildesiensi, quod a P. Schateno olim accepimus & supra inter Acta Mss. tertio loco enumeravimus, de hoc episcopo Hildesiensi refert sequentia: Episcopatui acquisivit comitatum Wintzenburgensem. Miro prorsus modo, ut chronicon Saxonicum refert, id evenit: nam Bernardi temporibus Hildesii in urbe, comprimis in episcopali aula, malignus spiritus humana forma indutus se omnibus spectabilem dabat, adeoque disertum, benignum, & familiarem omnibus, ut nullus ejus consuetudinem horreret amplius: Saxonica lingua parvum canem appellabant, quod pileum e canis pelle formatum gestaret pauperis habitu. Accidit interea cædes præcipui e nobilitate viri. Auctor hujus Hermannus, ultimus e comitum Wintzenburgensium familia heres. Is, quia ob justam homicidii vindictam consanguineos veritus [fuerat,] deserta arce & bonis exul profugit, & incognitus diu latuit. Interea consanguinei ulturi necem cum collecto milite ad Wintzenburgensem arcem accedunt, ut eam occupent. Spiritus ille familiaris noctu cubiculum dormientis episcopi intrat, monetque, ut prævertat suis armis, & arcem sibi vindicet. Hoc monitu episcopus ministeriales suos convocat, militem subito colligit, & arcem occupat: inde comitatus a Lothario imperatore episcopatui junctus fuit. Arce in potestatem accepta, omnia reparat, & firmiter contra incursiones hostium munit. Tum vero spiritus ille incolas mire turbare cœpit: quem deinde Bernardus sacris exorcismis ex arce & diœcesi ejecit. Audi jam alterum, qui historiam illam modo ab omnibus diverso exponit.

[15] [hic exploditur,] Leibnitius in Introductione ad tomum 3 de scriptoribus Brunsvicensibus pag. 9 de ea vulgi narratiuncula sic scribit: Narrant enim Buntingius aliique hujus notæ scriptores ex antiquioribus fabulatoribus, Hermanno novissimo comite de Winzenburg cum uxore gravida occiso a ministeriali suo, cujus uxorem adulterio polluerat, genium quemdam Hodeke (id est pileolum) dictum, arcis incolam, statim episcopum Hildeshemensem Bernhardum, adhuc in lecto mane jacentem, occasionis capillateæ admonuisse: SURGE, inquit, O TONSE, ET Winceburgum VACUUM CAPE. Chronicon Stederburgense, quod Meibomius tomo 1 Rerum Germanicarum typis vulgavit, ad annum 1152 pag. 454 hæc habet: Hermannus comes de Winzenborg simul cum uxore a ministerialibus ecclesiæ Hildensemensis occiditur. Nihil hic de dæmone Hodikone memoratur. Hermannum comitem, quem alii exulem & numquam postea visum, alii a Lothario captum fuisse asserunt, hic occisum vides. Ego de hac tota re dumtaxat ea credo, quæ in antiquo Chronico Hildesheimensi, quod Duchesnius edidit inter scriptores Historiæ Francorum, leguntur tomo 3, pag. 538, his verbis: Burchardus de Lucca occiditur: unde rex contristatus & iratus, Winceburch castrum Herimanni comitis, cui hujus cædis consilium & jussum imponebatur, obsidione circumdat… Herimannus consilio principum cum prædicto castro regis se potestati tradit; quem rex custodiæ deputat; castrum vero everti solo tenus imperat. Nullum hic sit verbum de pileato isto spectro, quod ad terrendos pueros primum a matribus Saxonicis excogitatum esse, ac postmodum in simpliciora gentis illus chronica irrepsisse arbitror.

[16] Non minus fictionis suspecta sunt, quæ in quibusdam chronicis de hoc B. Bernardo narrantur, [& alia quædam fabulosa & incerta discutiuntur.] ut jam paucis ostendere conabor. In plerisque Actis dicitur hic Præsul aliquot annis ante mortem cæcus fuisse. Chronicon Gostariense, quod Leibnitius tomo 2 scriptorum Brunsvicensium inseruit, occasionem hujus cæcitatis pag. 535 refert hoc modo: Collocavit (nempe Henricus secundus imperator, de quo agitur) quasdam reliquias in altari cryptæ reverenter, quas postea Bernardus Hildesiensis episcopus cum Elberto, hujus ecclesiæ præposito, irreverenter videre, & alibi locare voluit, quod ambo excæcati fuerunt. Non parum fabulosa videtur hæc cæcitatis causa: quis enim credat, B. Bernardum erga Sanctorum reliquias fuisse irreverentem, qui cum magno timore ac tremore… sarcophagum, in quo positus fuerat noster patronus (nempe S. Godehardus) aperiri præcepit, ipseque cum ceteris fidelibus, orationibus interea devotissime institit, ut ab auctore synchrono narratur in Opere nostro ad diem IV Maii tomo 1 ejusdem mensis pag. 523. Æquivocum est, quod in citato Chronico Stederburgensi ad annum 1153 de Bernardo nostro sic legitur: Gregorius cardinalis Henricum Moguntinensem archiepiscopum & Bernhardum Hildensemensem & Henricum Mindensem deposuit. Falsum id est, si auctor Chronici velit abdicationem Bernardi Hildesiensis similem fuisse depositioni archiepiscopi Moguntini, de qua vide Baronium ad annum Christi 1153 num. 4 & sequentibus: nam Bernardus Hildesiensis ultro ab episcopali oncre liberari petiit, ut habes in Actis nostris a num. 16. Denique incertum est, quod in eodem Chronico Stederburgensi ad annum 1140 traditur hoc modo: Bernhardus episcopus Hildensemensis Romam profectus est. De hoc Romano itinere in omnibus aliis monumentis, quæ vidi, altum est silentium. Nunc Vitæ hic statim subjugendæ auctorem investigemus.

[17] Joannes Legatius apud Leibnitium tomo 2, pag. 407 elogium B. Bernardi ita concludit: [Inquiritur, quis fuerit scriptor Actorum & miraculorum.] De Bernhardo, cujus Vitam Johannes veteris civitatis abbas eleganti sermone perscripsit, satis litteris traditum est. Diu frustra quasivi, quis ille Joannes, veteris civitatis abbas, fuerit, aut quo tempore vixerit. Nec plura de eo reperisse videtur Leibnitius, qui in Introductione ad tomum 2, pag. 36 quædam præmonens de Chronico, quod Joannes Legatius in monasterio S. Godehardi seculo XV exaravit, inter alia ad propositum nostrum hæc præfatur: Monasterium hoc Ordinis S. Benedicti condi cœptum ab episcopo Bernhardo anno Domini MCXXXIII, XVI Kal. Jul. in honorem S. Godehardi episcopi, cujus relatio inter Sanctos anno præcedente cura ejusdem Bernhardi, perfecta fuerat. Bernhardi ipsius Vitam Johannes, veteris civitatis abbas, eleganti sermone scripsisse hic dicitur; ea non exstat. Veterem civitatem puto esse Olzen seu Oldenstad: nam & ibi erat monasterium Benedictinorum. At scire cuperem, unde Leibnitius tam certo noverit, Vitam B. Bernardi, ab isto abbate scriptam, non amplius exstare. An ita exacte omnium bibliothecarum angulos excussit, ut hæc parvæ molis Acta alicubi latere nequeant? Cum primum legissem in Chronico Joannis Legatii, Acta illa eleganti sermone a Joanne abbate conscripta fuisse, dubitare cœpi, an non essent ea ipsa, quæ post hunc Commentarium edituri sumus, cum illorum auctor subinde Ciceronianam sermonis elegantiam affectet. Attamen probabilius existimo, Vitam hic a nobis edendam a monacho S. Godehardi concinnatam fuisse, quia monasterium istud toties nostrum appellat. Fateor tamen hac observatione rem non penitus confici: potuit enim scriptor Benedictinus cœnobium istud appellare nostrum id est nostri Ordinis; licet in illo non habitaret, sicuti nos communiter Romanum, Pragense, Cracoviense aliaque collegia Societatis nostræ vocamus nostra, quamvis in iis non scribamus. Certius de hac re judicium possemus ferre, si constaret, eumdem esse scriptorem Actorum & miraculorum, cum collector miraculorum satis indicet, se Hildesii scripsisse. Sed quandoquidem hæc aliaque incerta sunt, nos hic Vitam & miracula sub titulo auctoris anonymi excudemus, & quibusdam notis illustrabimus.

[Annotata]

* edit. Adelheidis & Elika

* edit. crismatum

* edit In Dominica

* lege Paderbornensis

* edit. Dominicæ

VITA
AUCTORE ANONYMO BENEDICTINO
Ex Ms. codice monasterii Hildesiensis S. Godehardi.

Bernardus episcopus, Hildesii in Westfalia (S.)

BHL Number: 1239


EX MS.

CAPUT I.
Prosapia B. Bernardi, pueritia, & fratris ejus Lamberti elogium.

[Auctor pauca præfatus piam pueritiam,] Quia Euangelicæ veritatis ore præcipitur, ut lucerna non sub modio, sed super candelabrum ad illuminationem fidelium constituatur; & quia secreta regum celari jubentur; opera vero Dei revelanda & magnificanda, jure panduntur, ideo dignum, & etiam gloriosum putavimus, vitam beati & venerabilis patris nostri Bernardi episcopi, quantum divina clementia donaverit, in exemplum modernis & posteris proponere, & gestorum ejus probabile magisterium Deum timentibus exponere. Beatæ igitur memoriæ Bernardus, parentibus ortus clarissimis, de prosapia videlicet comitum de Walleshusen a egregius pastor inclytæ urbis Hildesheimensis fuit & episcopus, & nunc glorioso excessu (ut confidimus) patronus effectus. Qui infantiæ tempore in regalibus castris nobiliter, ut res postularat, educatus est & nutritus. Cum vero usum rationis nancisci cœpisset, in flore primævæ ætatis Christi militiam, laqueis seculi ruptis, perseverantiæ definitione suscepit, & ad capessendæ religionis propositum, & virtuosæ vitæ adhuc puerulus, Vir beatus mirandum in modum exarsit.

[2] Hinc jam lectionibus cœpit se divinorum voluminum mancipare, [& juventutem B Bernardi describit, ] & in eruditionibus fidei semetipsum insigniter exercere. Denique pro juvenilibus reprimendis cupiditatibus, & sapientiæ profectibus adipiscendis, orationibus se & abstinentiæ frænis constringebat: & (ut ita dixerim) ab ipsis cunabulis ecclesiastica observantia perquam honorabilis ei fuit, & multorum juvenum non solum, sed & senum quoque cum bonis exemplis, tum verborum sapientia eruditor fuit: manifeste enim ei aderat divina gratia, per quam innumeros ad imitationem sui in fide Dei, & operum exercitio provocabat. Ante omnia vero & præcepta euangelica & vocem Servatoris summo amore, summoque studio censebat implenda fore. Nam etsi juvenilis quidem & minus perfecti sensus fortasse videretur, perfectissimæ tamen castitatis indicium continens, quasi fundamentum quoddam primum ita ipsam in animum continentiæ dignitatem collocavit. Præclaræ igitur indolis puer tum annorum additione, tum etiam virtutum incremento pedetentim succrevit, cum augmento naturæ spiritu proficiens, de virtute in virtutem gratia Christi provectus est.

[3] Huic venerando adolescenti erant quatuor fratres, [& narrat, quomodo ejus frater Lambertus, canonicus Coloniensis,] Lambertus, Swiderus, Operatus, Everhardus; eisque erat soror unica, Eveze nomine, quam sibi in conjugio copulaverat generosus comes de Rodenborch b. Horum quoque fratrum tres ultimi Swiderus, Opertus, Everhardus, in statu habituque seculari conversati, divitiis & gloria donati, cum Dei timore vitam agebant. Quartus vero, Lambertus nomine, in primævæ ætatis flore divino (ut reor) plus quam humano, & amicorum auxilio in ecclesia cathedrali Coloniensi canonicus effectus est, ubi tam humiliter quam devote Dei servitio sese mancipavit, adeo ut etiam Christi bonus odor fuerit, & non tantum ad eos, cum quibus per dies singulos unanimiter in domo Dei ambulabat cum consensu, odorem bonæ famæ spargebat, verum etiam cum extraneis & secularibus virtutum gratia venerari cœpit. At vero quæ tanta potest existere ubertas ingenii, quæ tanta dicendi copia, quod tam divinum atque incredibile genus orationis, quo quisquam possit universa promerita horum duorum fratrum germanorum, imo venerabilium patrum, Bernardi videlicet & Lamberti, non dicam complecti orando, sed percensere numerando, qui suis præclaris operibus adeo mundum illustrarunt, qui divinum cultum amplissimum reddiderunt, qui patriam, qua nihil potest esse jucundius, paci libertatique vel ingenio, vel orationis studio conservarunt c?

[4] Insuper Deo dilectus Lambertus Dei servimini indies vigilantius inardens, [Hierosolymam tendere volens,] peregre proficiscitur, viam versus Terram sanctam aggrefsus, & uno tantum servo comite contentus civitatem Austriæ Passaviam d intravit, Apostolorum exemplo relictis, quæ possidebat omnibus. Ubi a quodam laico converso, Raso nomine, visus, cognitus & inventus est. A quo requisitus cur tanta vir nobilitate præclarus, cui militaris jure comitatus competeret, uno solum famulo contentus humiliter & pedester incederet. Cui ille: In beneplacito est Dei, ait; Raso autem (ut creditur) divinitus inspiratus, considerato ejus viri honorandi hospitio, Pataviensem episcopum, tunc temporis nutu Dei in civitate præsentem, quam celerrime adiit, ejus pedibus provolutus. Quo facto insolito perterritus episcopus, quænam tam subitæ provolutionis causa existeret, solicitus inquisivit. Domine, inquit Raso, gratiosissime; dominum Lambertum Coloniensem cationicum hac in urbe cum uno tantum servo vidi humiliter satis incedentem, Jerosolymam (ut reor) profecturum: qui si ecclesiæ nostræ sociari posset, gloriam confiderem patriam nostram consecuturam & honorem maximum. Quibus episcopus auditis, ut servus Dei quamprimum sibi adducatur jubet.

[5] [ab episcopo Pataviensi excitatus fuerit ad vitam religiosam; ] Raso autem ardentissimo desiderio currebat, eum, uti fecerat, episcopo præsentare conatus. Ille vero beatus Vir, quia vere humilis erat, nesciri se maluisset, quam cognosci; verum quia a reverendo patre & episcopo vocatus fuerat, ejus præsentiæ se concitus obtulit. Quo veniente, episcopus eum tam reverenter suscepit, quam benigne; cumque multo sermone collocuti fuerant, episcopus, Domine, inquit, Lamberte te Jerosolymam profecturum accepi; si autem meis consiliis aurem inclinare volueris, inutilibus laboribus & vagationibus absque frugi posthabitis, in ecclesia quadam virorum religiosorum te stabiliendo, Deo servire dispone, & ut brevius tibi consilium meum insinuem, apud nos ecclesiam esse scias, Redenbach nomine, in qua viri admodum religiosi sunt plerique, qui sub regula beati Augustini Deo devotissime serviunt. Eos igitur, si meis acquiescere consiliis decreveris, visitabis; ego & tibi & famulo tuo singulos equos cum suis ornamentis necessariis præstabo, & si locus placuerit tibi, & fratrum conversatio, & apud eos manere deliberaveris, equos cum eorum additamentis ecclesiæ assignabis; sic autem cum iisdem sub Dei benedictione proficisci curato.

[6] [qui præsulis illius consilio obtemperans,] Quibus vir humilis auditis, gratias egit episcopo longe maximas, & e vestigio locum præscriptum adire contendit. Quo ad viros reverendos adveniente, haud secus, [quam] angelus Dei susceptus est, & in eorum conversatione tantum delectatus est, quod eadem, qua venerat die, habitum tonsuramque secundum modum regularium canonicorum susciperet devotione maxima: ubi quam humiliter, quam devote, quamque charitative conversari cœperit non est dictu facile. Eo tempore episcopus Magdeburgensis, Aldegotus e nomine, tam hominibus reverendus, quam Deo charus, ecclesiam sua in diœcesi ædificare proposuit, in qua sub regula sancti Augustini Dei famuli Christo militarent. Cumque in ea mentis occupatione versaretur, cogitare cœpit, unde viros idoneos de regula sancti Augustini adsciscere posset; & ecce venerabilis archiepiscopus Saltzburgensis insperato divina (ut creditur) ordinatione advenit. Cui honorifice suscepto, & aliquamdiu manenti archiepiscopus Magdeburgensis de ecclesia & monasterio fundando Ordinis sancti Augustini mentem aperuit; sed affligor, inquit, nimium nesciens unde personas idoneas, & Deum vere quærentes adducere queam. Archiepiscopus autem Saltzburgensis devotionem re verendi patris archipræsulis Magdeburgensis plurimum & approbans, & laudans: Domine, inquit, vestrum est incipere, Dei autem perficere. Nos etiam, ut bonorum operum illorum consortes fieri mereamur, viros vobis ejuscemodi religionis probatissimos, Deo adjutore, transmittemus.

[7] Quo audito, archiepiscopus gratias agendo complurimas, [institutum canonicorum regularium amplectitur.] ut opus propositum executioni demandaretur, vigilantissime disposuit ordinavitque. Verum archiepiscopo secum cogitante, quonam in loco aptius cogruentiusque templum ædificaret, partim miraculis, partim civium Hallensium petitione motus, in locum circa oppidum Halle (ut hodie patet) ædificavit, quod cœnobium Novi operis appellavit; dominus autem reverendissimus archiepiscopus Saltzburgensis promissioni suæ satisfaciendo archipræsuli Magdeburgensi Aldegoto viros admodum religiosos hujusmodi professionis, beati videlicet Augustini, præpositum Berewicum de Redenbach, Everhelmum decanum ejusdem ecclesiæ, Wichmannum de Frekense cum aliis viris æque venerabilibus transmisit, adjuncto eisdem memorabili viro omni reverentia dignissimo Lamberto: qui in eo monasterio divinum cultum regulariter, gloriosissime, devotissimeque simul incepere. At ubi Berewicus præpositus, vir motum virtutumque probitate profecto clarissimus, paucis post annis mortem oppetiisset, communi fratrum consensu, tametsi plurimum renitens, dominus Lambertus electus & suffectus est. Ubi quam virtuose, quam prudenter, quamque sancte vitam egerit, & in domo Dei super candelabrum omnibus illuxerit, litteris latius mandassem, nisi styli prolixitas vetuisset. Nunc ad principale, quo cœpimus, revertamur.

ANNOTATA.

a Alibi dicitur ortus ex prosapia comitum de Rotenburg. An uterque hic comitatus ad eamdem familiam pertinuerit, genealogis disquirendum relinquimus.

b Forte ob hanc affinitatem vocatur B. Bernardus comes Rotenburgensis: nam alium hujus nominis comitatum non invenio, præter Rotenburgum ad Tubarim in Franconia vulgo Gotenburg an der Tauber. Plura de eo habet Merianus in geographica descriptione Franconiæ a pag. 46.

c Ex his similibusque phrasibus, quæ Ciceronianum quid olent, conjicerem, quod fortasse Joannes veteris civitatis abbas sit hujus Vitæ auctor, qui Acta B. Bernardi eleganti sermone scripsisse fertur. Sed ob rationes in Commentario dictas, & ob aliquam styli scabritiem non est hoc adeo verosimile.

d Latine vocatur hæc urbs Patavia, olim Batava castra, nunc vulgo Passaw atque hinc Passavia.

e Is fuit undecimus Magdeburgensium antistes, qui anno 1118 obiit. Pia ejus gesta vide in Chronico Magdeburgensi apud Meibomium tomo 2 Rerum Germanicarum pag. 323 & 324.

CAPUT II.
Varia ejus officia in ecclesia Hildesiensi, electio ad episcopatum, pastoralis vigilantia & pia opera.

[8] [B. Bernardus post varios gradus in ecclesia Hildesiensi,] Venerandus igitur pater & dominus Bernardus medio ætatis suæ tempore, & in adolescentia nostræ ecclesiæ majoris canonicus fuit: quo tempore his studiis, utpote liberalibus, operam dedit summam, quæ adolescentiam alunt, senectutem oblectant, secundas res ornant, adversis perfugium ac solatium præbent, delectant domi, non impediunt foris, pernoctant nobiscum & peregrinantur. Deinde primicerius seu scholasticus effectus, juvenes & adultos scholasticæ disciplinæ incumbentes omni cum diligentia, servato laudabili petulantis juventutis rigore, informabat, & ad Dei timorem servitiumque verbis & exemplis trahebat. Norat enim vir felicis recordationis, quam sit disciplina omni hominum statui & præcipue minori ætati necessaria. Est namque disciplina custos spei, retinaculum fidei, dux itineris salutaris, fomes bonæ indolis, magistra virtutum: facit in Christo manere semper, ac jugiter Deo vivere, & ad promissa cælestia pervenire: hanc sectari salubre est, aversari vero & negligere letale. Disciplinam enim qui abjicit, infelix est; ideoque Salomon: Fili, inquit, ne neglexeris disciplinam Dei, nec defeceris ab eo correptus.

[9] [ob eximias dotes ac virtutes,] Postquam hoc in officio ecclesiastico plurimum ecclesiæ contulerat, & Deo servierat humiliter & diligenter, propter ecclesiæ necessitatem amovendam & utilitatem atque honorem procurandum præpositus major ordinatur; cujusmodi officium omni cura & solicitudine pro Dei honore exsecutus est, & omnibus hominibus affabilem ac benignum, pauperibus adjutorem præcipuum sese exhibebat. Quod ecclesiæ officium dum procurasset solicitus, tunc scilicet anno Domini millesimo centesimo trigesimo beatæ memoriæ charus Bertoldus a præsul noster decimus a nonus obiit feliciter. Quo defuncto eis, quorum interfuit, de eligendo digno pastore, cura erat haud dubium quammaxima. Debet enim præferendus sive prælatus omni morum honestate exornari; sic quoque necesse est, ut nomen congruat actioni, actio respondeat, nomini, ne sit honor sublimis, & vita proclivis; ne sit deifica professio, & illicta actio, ne sit gradus excelsus, & deformis excessus, ne locutionem simulet columbinam, & mentem habeat caninam, ne professionem monstret ovinam, & ferocitatem habeat leoninam.

[10] [eligitur Hildesheimensis episcopus;] Præterea viros probatos eligi oportet, non probandos, non volentes, non currentes, sed cunctantes, sed renuentes, qui stent viriliter pro afflictis, & judicent in æquitate pro mansuetis, qui sint compositi ad mores, probati ad sanctimoniam, parati ad obedientiam, mansueti ad patientiam, subjecti ad disciplinam, rigidi ad censuram, Catholici ad fidem, fideles ad dispensationem, concordes ad pacem, unanimes ad unitatem, qui sint in judicio recti, in consilio providi, in jubendo discreti, in disponendo industrii, in agendo strenui, in misericordia non remissi, in domo non otiosi, in hospitio non dissoluti, in convivio non effusi, ubique & in omnibus circumspecti. Hæc & horum similia prælatis admodum necessaria, quorum intertererat eligere, profundius pensantes in dominum Bernhardum unanimi consensu vota sua deflexere, aptiorem, moratiorem, sanctiorem reperientes neminem. Cui electioni de se factæ non velle consentire [se dixit; sed] deliberaturum sibi * suisque (diutine enim restitit.) Tandem cum petitionibus compluribus, tum timore Dei inductus consensit.

[11] Venerando itaque patre Bernhardo pontificatus infulis decorato, [in qua dignitate constitutus,] condignas divinæ pietati gratias persolvens, diœcesim suam omni devotionis studio dilatare, dilatatam pace firmare, & firmatam in divini cultus exercitio satagebat decorare. Forinsecus etiam de generali & populi & cleri gubernatione in specula pastorali constitutus solerter invigilavit, pro qua etiam omni tempore, vitæ suæ Deo humiliter supplicavit, semetipsum etiam in sanctimonia solita, & in primitus incœpta bonorum operum assiduitate non modo caute satis custodivit, verum etiam sese meliorem indies evadere curavit, atque incredibili bonorum operum perseverantia in finem usque, sancto roborante Spiritu, perseveravit. Fuit igitur & regibus & principibus honori maximo, pro cunctis sollicitus profecto, rite & in Christo omnibus omnia factus, sibi communis boni gratia minime parcens, sæpenumero se fatigavit, sua pericula neglexit, dum timorem a patria propulsaret, æque omnibus divitibus & pauperibus, nobilibus ac plebeis, tamquam filiis, prospexit charissimis.

[12] Anno salutis nostræ millesimo tricesimo secundo, [procurat canonizationem S. Godehardi,] sui vero pontificatus secundo multis sumptibus, variis laboribus, & probatissimis miraculorum beati Godehardi gloriosi patroni nostri testimoniis procuravit, quod quarto Kalendarum Novembrium in synodo Remensi ab Innocentio II Papa, eodem venerando patre Bernardo præsente, S. Godehardus catalogo Sanctorum asscriptus est, & inter Sanctos Dei honorari præceptus est; quo memorabili viro cum gaudio redeunte, quamprimum translationem sanctissimi patroni nostri beati Godehardi efficere curavit, quemadmodum hoc historia de translatione ejusdem pii patris plenius docet & ostendit b. Et sequenti anno, decimo sexto Kalendarum Juliarum pro ecclesia sancti Godehardi pontificis construenda propriis manibus prima fundamenta collocavit, in loco quodam extra muros civitatis suæ in australi parte situatos quarto præsulatus anno.

[13] Anno quoque salutis nostræ millesimo, centesimo tricesimo sexto, [& pia industria,] præsulatus sui sexto, octavo Kalendas Julii abbas primus. Fridericus c nomine, in memorato monasterio, partim facto, partim infecto, ab eodem venerando Præfule maxima cum devotione est ordinatus. Ecclesiam etiam suam principalem pastorali cura sapientissime gubernavit, & fratres suos ad honestæ vitæ, sacræque religionis observantiam, & arguendo & obsecrando, aliisque modis informando conduxit. Thesaurum etiam ecclesiæ suæ, quem parvum invenit, tam decenter quam viriliter ampliavit: dispersa etiam quam diligentissime congregare, & diruta reformare curavit. Insuper abbatiam in Ringelen, quondam regalem, modo vero episcopalem, a Conrado d rege, consensu principum accedente, in perpetuum sibi ac successoribus suis impetravit. Præposituram etiam in Olsborgh, Hinrico duce conferente, ecclesiæ suæ integraliter adunavit.

[14] [diœcesim suam amplificat,] Curtem quoque in Embreke, qua longo tempore ecclesia caruerat, sagacissime requisivit; & fratribus reddidit. Ut etiam iisdem fratribus sive canonicis affectum in omnibus ostenderet, oblationem mediam altaris beatæ Virginis, & tertiam oblationum partem, quæ ad beatum Godehardum offeruntur, & item oblationes sepulcri omni cum integritate, domino Hermanno e presbytero interveniente, fratribus libere dari disposuit. Et ne rerum necessariarum defectum quovis sustinerent modo, ordinavit, ut per quindecim dies plenaria præbendarum portio cum vino ministraretur. Quoties autem vinum minus haberi posset, pro qualibet mensura decem nummos dari instituit. Præterea castrum in Winzenburch funditus dirutum collapsumque, ut sibi licitum foret restaurare, ab Imperatore Lothario f solicitus impetravit, & ut ecclesiæ & successoribus suis liberum absque cujuscumque impeditione permanere posset, duorum Pontificum summorum Innocentii II, videlicet & Eugenii III, continuo sibi succedentium, litteris papalibus firmari rogavit & obtinuit g. Ligneam etiam turrim ibidem vetustate collapsam amovit, novam vero lapideam haud parvis sumptibus reponendo.

[15] [& illustrat,] Quam egregie etiam ecclesiam utramque, majorem videlicet, & sancti Godehardi, a se constructam, & clenodiis h & ornamentis ecclesiasticis, librisque pretiosis exornarit, atque decorarit, nemo est qui ignorat; præsertim illos non fugit, qui in utraque ecclesia de ejus beneficiis participantes in hodiernum usque diem vitam agunt. Jurisdictionem etiam in Gandersheimensi ecclesia, quam antecessores sui episcopi Hildesheimenses habuerant, toto vitæ suæ tempore quietam possederat: nam dominam Luthgardam, dominæ Bertæ abbatissæ suffectam, Goslariæ in curia imperatoris Lotharii in ecclesia beatorum Apostolorum Simonis & Judæ, promissa sibi debita obedientia, manu propria consecravit. Qua defuncta dominam Adelheidam rite electam oculorum dolore præpeditus per manum domini Bernardi Paderbornensis episcopi in ecclesia Gandersheimensi, præsentialiter sibi obedientiam promittente, consecrari fecit.

[16] [ac denique ob oculorum defectum cura pastorali liberari petit.] Anno veto Domini millesimo, centesimo quinquagesimo tertio, suæ ordinationis vigesimo tertio, ingravescente oculorum dolore i, per dies singulos absolutionem curæ pastoralis a summo Pontifice & petivit & impetravit. Unde Bernhardus presbyter & Gregorius diaconus sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinales & legati in hæc verba litteras suas ad eum postea dederunt. “Venerabili fratri Bernardo quondam episcopo Hildesheimensi salutem. Humilitatem & mansuetudinem tuam, quam nobis exhibuisti, attendentes in opportunitatibus tuis tibi libenter volumus providere. Sane quia utilitati ecclesiæ Hildesheimensis potius, quam temporali favori consuluisti, ut magis privatus velles vivere, quam dignitate ac cura gravatus, nec tibi nec aliis posses prodesse, ratio postulat, ut tanto tibi libentius & plenius subveniamus, quanto te Sedis Apostolicæ legatorum consilio devotius obtulisti. Quapropter ea, quæ fraternitas tua postulat, per omnia tibi ad sustentationem tuam volumus adimpleri. Propterea quia de prudentia & honestate tua Ecclesia Dei doctrinam suscepit & utilitatem non modicam, ornamenta episcopalia tibi tam in vita quam in morte concedimus”.

ANNOTATA.

a De ejus gestis videri potest Chronicon episcoporum Hildesheimensium apud Leibnitium tom. 2 de script. Brunsvic. pag. 791.

b Hanc translationem dedimus post Vitam S. Godehardi ad diem 4 Maii.

c Hujus Frederici primi abbatis gesta præcipua habentur in Chronico Hildesheimensi Joannis Legatii apud Leibnitium tom. 2 script. Brunsv. pag. 407.

d Hic est Conradus III, ut exprimitur in chronico episcoporum Hildesheimensium apud Leibnitium tom. 2 Brunsv. pag. 791.

e Iste Hermannus cognominatur Thuringus in Chronico Hildesheimensi apud Leibnitium mox citatum tomo 1 pag. 747.

f Lotharius ille, antea dux Saxoniæ, electus est imperator & obiit anno 1137.

g Nullum hic fit verbum de anili spiritus familiaris fabula, quam in Commentario prævio num. 12 & sequentibus refutavimus.

h Clenodium significat res quasvis pretiosas, & a Germanis vernacule dicitur kleinod, quam vocem aliqui componi volunt a Germanico klein id est parvus & noth necessitas, cum res pretiosæ sint parvæ necessitatis. Sed cum vox κλεινώδιον in eadem significatione, teste Cangio, occurrat apud Græcos medii ævi scriptores, probabilius est, clenodium a Græcis ad Latinos ac Germanos ejusdem temporis transiisse.

i In quibusdam Actis dicitur novem vel decem annis ante mortem cæcus fuisse. Vide, quid de cæcitatis illius causa judicaverimus in Commentario prævio num. 16.

* pro secum

CAPUT III.
Pia munificentia, mors & epitaphium.

[17] Ut autem de innumeris bonis & utilitatibus, nostro præsertim cœnobio collatis, vel modica quædam commemorem, [Auctor proferi diplomata quædam,] ex privilegiis nobis ab eodem collatis inserere perpauca decrevi, ut audituri ejus zelum, curam, vigilantiam pro Dei & Sanctorum ejus honore augendo, beatitudinis suæ [tanto] certiores existant, quanto ipsum diligentius laborasse in vinea domini intelligunt. Unde inter cetera multa sic scribens pro privilegio nostri cœnobii post se dereliquit “Bernhardus Dei gratia, & beatæ Mariæ semper Virginis dignatione, sanctæ Hildesheimensis ecclesiæ episcopus. Conditoris mei beneficiis justum est, me nullatenus ingratum existere, quin immo honorificentiæ ejus per administrationes mei pontificalis officii ecclesias exstruere, exstructas vero, ut divinis laudibus jugiter illustrentur, fideli solicitudine procurare. Unde notum facio universis Christi fidelibus tam futuris, quam præsentibus, qualiter pro animæ meæ aliorumque Christi fidelium auxilio locum quemdam, extra murum civitatis nostræ in australi parte situm, quarto præsulatus mei anno excolere cœpi, quem divino honore sanctæ Mariæ Virginis, ac sancti Godehardi episcopi & confessoris, venerationi specialiter attitulavi.

[18] [quibus a B. Bernardo conceditur locus,] “Qui videlicet locus cum adhærente sibi [ab] Aquilone prato a quodam nostræ ecclesiæ ministeriali, Theodorico nomine, jure propietatis ante possessus, mihi ab eo cum omnibus pertinentiis suis ad hoc ipsum assignatus est, consensu heredis sui filii, scilicet Theodorici, impensis eis viginti quatuor libris argenti, septuaginta vere marcis pro molendino in eodem loco secus ripam fluminis industria posito. Verum quia idem Deo dignus confessor ante pontificatum in monachica professione laudabiliter conversatus est, visum est mihi valde competere, ut in loco, illi specialiter dicato, divinæ servitutis religio sic ordinaretur, quatenus quicumque ibidem militaturi aggregarentur, secundum regulam S. Benedicti in monachica Ordinis professione instituantur. Eapropter jactis in eodem loco templi fundamentis, quasdam religiosas monachici ordinis personas ibi coadunavi, quibus etiam abbatem præfeci nomine a Fridericum a.

[19] [ad fundandum monasterium Ordinis S. Benedicti] “Hoc igitur novæ devotionis studium Deo (ut speramus) mediante inchoatum, ut ratum & inconvulsum imposterum permaneat, ejusdem Dei & Domini nostri auctoritate, & beati Petri principis Apostolorum, sanctique Godehardi episcopi, ac nostra, divina nobis dignatione concessa, potestate in perpetuum stabilimus, & confirmamus, statuentes, ut nullo deinceps tempore vel locus ipse a qualibet cujuscumque dignitatis persona in alios usus redigatur, vel alterius professionis Ordini subjiciatur, sed monachicæ professionis religio ibidem perpetuis temporibus irrefragabiliter observetur. Decernimus etiam, ut defuncto ejusdem venerabilis loci abbate, sive ab officio prælationis quacumque justa occasione canonice amote, fratres ejusdem cœnobii liberam habeant facultatem secundum regulam beati Benedicti in paternitatis honorem quamlibet idoneam eligendi personam de iis, si reperta fuerit, sin autem, ex alio monasterio quovis sui Ordinis”

[20] [in honorem S. Goldehardi,] Et infra pro privilegio ulteriori latius addit, scribens hoc modo: “Sane quoniam eumdem locum per intercessionem beati Godehardi optato futuris temporibus incremento tam in divinæ servitutis laudabili amplificatione, quam etiam in possessione prædiorum, ac decimarum, omniumque rerum necessariarum proficere speravi, prædia ecclesiæ jam collata, itemque omnia, quæcumque deinceps venerabilis locus concessione pontificum, largitione principum, & oblatione fidellum seu aliis justis modis, Deo donante, poterit adipsci, præsentis paginæ testimonio communita, firma, & illibata semper consistere volumus, eorum, qui ibidem in Dei famulatum aggregati fuerint, necessariis usibus omnimodis profutura. Et quia monachicæ vitæ sancta conversatio libertatem & vacationem a strepitu curarum secularium exigit, in hoc quoque sanctis monachis providenter sancimus, ut ipsi cum abbate suo ab omni terreno servitio liberrimi inoffense debita Ordinis sui quiete perfruantur. Unde etiam ambitum curiæ totum, in quo ecclesia illa fundata consistit, a jure ac potestate advocati absolventes, liberam ab omni secularis cujuscumque personæ ditione, sed sub manu abbatis regendam consistere volumus. Reliquorum vero prædiorum ecclesiasticorum advocatum volumus ut abbas cum fratribus suis consilii maturioris eligat, eique illorum tuitiones pro salute animæ suæ injungant, non in beneficium, sed tamquam commissum permansurum ei, si patronus hujus fuerit; sin autem, alii committendum, nec in posteros cujuscumque beneficii more transiturum.

[21] “Si qua igitur in posterum ecclesiastica secularisve persona his nostris constitutionibus ullatenus contraire tentaverit, [& eidem monasterio varia privilegia,] nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, sciat se anathematis gladio a sanctæ Ecclesiæ communione segregatam divinæ ultioni in perpetuum subjacere. Cunctis autem eidem loco jura sua servantibus, ipsum quoque competenti honore, ac necessariarum rerum subministratione, consilio, aut bona voluntate vel etiam proprii laboris devotione promovere cupientibus, ipse Deus ac dominus noster Jesus Christus suæ benedictionis gratiam largiatur, ac sanctæ Mariæ Virginis, sanctique Godehardi confessoris intercessione adjutos & protectione munitos æternæ beatitudinis gaudiis aggregare dignetur”

[22] “In alio item privilegione b sic ait: “Providentæ pontificalis cura id a nobis exigit, [& dona conferuntur,] ut quia lucrandis fidelium animabus ejusdem officii debito invigilare compellimur, etiam temporali servorum Dei necessitati congrua nostræ auctoritatis tutela provideamus. Supernæ quippe pietatis respectus ecclesiam nostram mei sacerdotii temporibus spiritualium cœnobiis virorum ampliare dignatus est, quæ ne infestatione filiorum seculi graventur, in posterum ecclesiastica defensione munienda sunt. Et ut de cetero firmamentum habeat in perpetuum cum omnibus, quæcumque fuerint collata deinceps eidem loco, concessione pontificum, largitione regum, ducum, vel principum, sive quorumcumque sexus utriusque Domini fidelium in prædiis, redditibus, molendinis, villis, silvis, pratis, pascuis, piscationibus, viis & inviis, aquis, aquarumque meatibus & decursibus ac cunctis inhabitantium commoditatibus, quocumque vocabulo nominandis, iterum atque tertio auctoritate Patris, Filii, & Spiritus sancti mei episcopalis officii banno c in synodo generali nostræ ecclesiæ communivi, & in testimonium ejusdem confirmationis hanc chartam conscribi faciens, figilli mei impressione signavi. Si quis autem aut mei ordinis successor aut alia quælibet ecclesiastica secularisve persona quippiam horum aliquo tempore in irritum ducere tentaverit, omnipotentis Dei, & ejus dignæ Genitricis, atque omnium Sanctorum iram incurrens, anathemate sempiterno plectatur, nisi resipiscens satisfaciat” Hæc pauca ex multis collecta ad videndam hujus devotissimi Patris pietatem & piam devotionem sufficere visa sunt.

[23] [Mors & epitaphium B. Bernardi.] Anno vero incarnati verbi millesimo, centesimo, quinquagesimo quarto d, decimo tertio Kalendas Augusti de corporis ergastulo pius Pater ad cælestia regna migravit, sepultusque est in sanctuario dicti monasterii sancti Godehardi, quod ipse accurate satis & magnis expensis fundavit, cujus epitaphium exstat tale:

Bernhardus præsul, cælestis culminis exul
Istic dum viveret, ne Christi luce careret,
Omnia cernenti studuit parere parenti;
Miraculis clarus jacet hic Christo bene charus,
Cui Deus in cælis rapto ductu Michaëlis,
      Dignum cælicolis præstitit esse suis.

Bernardus comes de Walleshusen vigesimus episcopus Hildesheimensis, fundator hujus templi obiit tertio decimo Kalendas Augusti anno mcliv, et hic requiescit in choro.

ANNOTATA.

a Aliqui volunt, hunc Fredericum ex monasterio Corbeiensi, alii ex Fuldensi accersitum fuisse.

b Hanc certe vocem auctor non invenit in Cicerone, cujus subinde stilum & verba imitatur, ut ex præcedentibus patet. Cum igitur ea in apographo nostro legatur quam distinctissime, suspicor, illam intrusam esse imperiti interpolatoris aut amanuensis ignorantia, qua verosimile non est laborasse Actorum scriptorem, qui satis terse (saltem pro eo seculo) B. Bernardi gista complexus est, & alibi eamdem vocem recte inflexit.

c Banno hic indicatur edictum publicum. De multiplici hujus vocis significatione consuli potest Cangius in Glossario.

d Diximus num. 7 Commentarii prævii, verosimillime erroneum esse hujus anni computum.

MIRACULA
FORSAN AB EODEM AUCTORE ANONYMO BENEDICTINO SCRIPTA
Ex Ms. codice monasterii Hildesiensis S. Godehardi.

Bernardus episcopus, Hildesii in Westfalia (S.)

BHL Number: 1240


EX MSS.

CAPUT I.
Variæ utriusque sexus personæ ope B. Bernardi sanantur, & puella mortua ad vitam revocatur.

[1] Ad probandum præclara hujus Viri a merita, quædam miraculorum recensenda rati sumus, [Prologus.] quibus innumeros homines, diversarum molestias infirmitatum perpessos, ad se confugientes, ope suæ intercessionis liberavit, & ex post Deo custodivit, e quibus quamplurima enarrare postem a plerisque quondam b veraciter cognita, nisi vel tædium auditoribus, vel pigris creditu peccandi occasionem me dare timerem. In memorandis igitur hujus Viri honorandi præclaris operibus, & omni acceptione dignissimis, satius fore arbitror, ut, vitatis ambagibus longis, hæc tantum verborum eloquia afferantur, quæ ad rem notificandam fuerint congruentiora.

[2] Erat quædam apud nos matrona in seculati conversatione posita, [Mulier a febri & sanguinis fluxu,] sed in timore Dei secundum modum suum prædevota duabus simul junctis infirmitatibus, febribus videlicet, & sanguinis fluxu, gravissimis diutine detenta, & jam præ ægritudine prope confecta adeo, quod ne unum quidem verbum eloqui poterat. Qua sic & a filia & ab amicis seminece visa, de ejus vita desperatum est. Corporalis namque medicaminis ei profuturum erat nihil. Quibus ob hoc summe dolentibus in mentem venit, quod pro salute ejus impetranda Deo & venerando patri Bernardo episcopo promittant, oblationem aliquam cum ea se facturos, Deo beati Pontificis intercessione vitam productiorem ei donante. Quo inter loquendum proposito & unanimi consensu facto (mirabile dictu!) perinde ac nihil esset sentiens nocumenti, quamprimum eloqui cœpit perfectissime, & circa tempus meridianum a febribus liberata, serotino ejusdem diei tempore de fluxu sanguinis, interventu beati pontificis Bernardi sanata est.

[3] Eo tempore puerulus quidam inter ceteros hujus oppidi adolescentulos puerili more in baculo equitando lusit, [puer a periculoso gutturis vulnere,] & eumdem puerum inter equitandum in baculum inopinate cadere contigit, & fracto baculo pars ejus anterior guttur pueri ingressa est: qua tandem extracta, pars non modica septem (ut ferunt) diebus relicta est, cujus causa collum ejus plurimum intumuerat, adeo quod ne respirare quidem vel saltem difficulter potuisset: quas ob res parentes pueri dolore longe maximo sese macerantes, quid faciendum esset penitus ignorabant. Et ita mentibus eorum diversas in cogitationes mutatis, tandem nutantes, haud secus atque navis in fluctibus deprehensa maris, ad beatum patrem nostrum Bernardum, tamquam ad portum tutum, se dirigunt, spem suam in eum quasi in firmum littus infigentes, ut ab ingenti anxietate & puerum & se ipsos parentes eriperet, corde contrito & humiliato spiritu postularunt. Quid plura? Ecce paucis post diebus evomita ligni particula, nedum mortem, sed omnem quoque dolorem liber evasit. His visis & auditis, & corde & animo exhilarati Deum cæli benedixere, qui talem nobis patronum in ecclesia nostra c reservavit.

[4] [& alia mulier a doloro capitis,] Eodem temporum curriculo femina quædam, urbi nostræ habitatu vicina, dolorem capitis gravissimum ab ineunte ætate perpessa, nullo medicorum auxilio juvari poterat; quæ tandem sibi ipsi locuta est: Nihil, inquiens, terrenis medicaminibus diu frustrata proficis, His igitur floccipensis, ad superna medicamina a Deo petenda convertaris oportet. Quo in mente concepto, oblationem se Deo & beato Bernardo [daturam] spopondit, & quod fideliter postulavit, interventu pii Patris quamprimum consecuta est.

[ac rusticus surditate liberantur.] Fuit quondam rusticus de Maelhardan casu surdaster effectus, qui probato diverso humanitus dabili consilio, & nihil sanitatis recuperandæ vel sentiens, vel sperans, ad Deum conversus est, & beatum Bernardum, cujus intercessione a Deo sanitatem petere cœpit humillime, & petitam citius impetravit.

[5] [Puella mortua ad vitam revocatur,] Inimico humani generis insidiante, accidit, quamdam nostræ urbis puellam in aquis suffocari. Quæ post longum inventa & extracta, vitam expirasse reperta est. Et isto cognito, quantis doloribus, quantis gemitibus, quantisque tristitiis parentes ejus affecti fuerint, consequi verbis potest nemo. Mater enim, crinibus capitis evulsis, in cælum usque clamando lamentabatur; pater vero mœstior humi prostratus lacrymarum profluviis terram humectare non desiit. Quibus sic se frustra macerantibus, hoc unum inventum est solamen, ut videlicet a supervacuis tristitiis temperantes, divinum auxilium & beati Bernardi intercessionem implorarent, memoriam ejus congruis honoribus visitaturi. Quo facto (mirum dictu!) puella aquam vomendo subito revixit, & id miraculi parentes ejusdem puellæ in ecclesia majori mediis suis juramentis testiticati sunt.

[altera cum clerico a morbo caduco sanatur.] Fuerunt eodem ferme tempore clericus quidam & item puella, qui epileptico morbo, quem caducum vocant, adeo vexabantur, ut ad terram ore spumantes, & horribiliter ora in partem unam trahentes prosternebantur doloribus affecti gravissimis, & ad mortem usque periclitabantur. Qui singuli ad patrocinium beati pontificis Bernardi deducebantur, & ibidem profusis lacrymis & [post] orationum libamina in domum reversi sunt, plena sanitate gavisi.

[6] Puella quædam annos nata prope duodecim insperato tam miserabiliter quam mirabiliter muta effecta loquelam penitus amisit; [alia denique muta,] cujus infirmitati mater ejus plurimum compatiens planctu, fletu, lacrymis, & tristitia diebus pluribus sese macerabat. Hanc ob causam medicorum perquiruntur consilia, pecuniæ liberaliter expenduntur, præcepta physicorum perficiuntur diligentissime; speratæ vero sanitatis evenit nihil. Durante itaque ægritudine ista continuo propediem tribus & triginta hebdomadibus absque spe quapiam sanitatis recuperandæ, suadent amici, quia humanum non queat remedium inveniri, omnipotentis Dei necesse sit præsidium implorari, & beati Bernardi intercessionem humilius petendo desiderari, visitationem ejus promittendo, quatenus puella ista, ipsius fulta præsidiis, quondam habitam & modo amissam mereatur recipere sanitatem. Quod devotis cum personis Deum timentibus effectum est.

[7] Et ecce quid simplicium fides impetrare possit! [meritis B. Bernardi loquelam recipit.] Die sequenti post emissum votum, in Domini nostri Jesu Christi honorem & beati Bernardi pontificis, orationem Dominicam inducta puella toto cordis affectu meditatur, &, finita oratione, dictionem ultimam, Amen scilicet, tamquam nesciens, & inadvertenter plene perfecteque proferebat. Et rursus eamdem orationem (ut potuit) repetere curavit, & tunc quasdam inter arterias collisiones confractionesque & sensit & audivit, quod nobis coram d, medio juramento, contestata est. Deinde tertio eamdem orationem Dominicam cœptam, verbis planis atque perfectis omnem oblita dolorem prompte consummavit. Quo facto, in se lætificata e lecto surgit ægritudinis, in domum a cubiculo descendit, & salutatis, quos præsto esse invenit, ubinam, inquiens, mater sit diligentius inquisivit. His visis & auditis, mater ocyus vocatur. Res panditur, amici conveniunt, adsunt vicini, laudibus compluribus Dei pietas magnificatur, & merita beati Bernardi palam enarrantur, & lætitia non modica in populo facta est.

[8] Clericus quidem in Hogeneggessen aliquot diebus in febre laborans acuta, [Clericus,] multum infirmatus est: qua cessante, epilepsia eumdem invadere cœpit in tantum, ut quolibet die octies aut sexies in terram prostratus validissime vexaretur, ita quod a nullo teneri poterat. Quodam autem suæ miseriæ & passionis tempore quædam matrona domum suam casu ingressa, quantum angustiæ & passionis idem misellus sustineret, vidit cognovitque, & omnibus tunc præsentibus suggessit, quatenus Dei misericordiam implorantes bonæ memoriæ Bernardi pontificis sepulcrum una cum eo devotius se visitaturos promitterent. Et facto protinus voto, a passione infirmitatis istius meritis beati Bernardi liberatus est, qua laborabat gravissime a festo purificationis Dei genitricis Mariæ usque in Pascha continue.

Puella quædam prædicta infirmitate duobus ferme annis detenta pœnis valde miserabilibus affecta est, [& puella ab epilepsia liberantur.] & post habitam infirmitatem sæpenumero mortua putabatur: tanta enim passione jugiter allidebatur. Quæ tandem divinæ se credens voluntati, & meritis beati pontificis Bernardi, oblationem ad sepulcrum ejus se promittit laturam, si, vita comite, incolumitate gaudere queat. Qua facta sponsione, sanitatem omnimodam nimirum adepta est continuam.

ANNOTATA.

a Ob hanc orationis continuationem suspicor, eumdem monachum miracula collegisse, qui Acta conscripsit. Hæc tamen mera conjectura est.

b Ex voce quondam conjicio, hunc miraculorum collectorem recentiorem esse, & diu post tempora B. Bernardi vixisse.

c Hinc satis patet, hunc scriptorem fuisse monachum Benedictinum, & verosimiliter ex monasterio S. Godehardi, uti etiam de auctore Vitæ, qui forte idem est, diximus in Commentario prævio num. 17.

d Videtur auctor huic miraculo interfuisse, cum dicat: Nobis coram, medio juramento, contestata est.

CAPUT II.
Beatus Bernardus quosdam a febri, hydropisi, sanguinis fluxu, aliisque morbis mirabiliter liberat.

[9] [B. Bernardus febricitantem & surdum sanat,] Civis quidam Hildesiensis, Ambrosius nomine, negotiatione institor, percrebrescentibus beati Pontificis & meritis & beneficiis diffisus est, ludibrium ratus. Verum omnipotens Deus innotescere volens, quid in Sanctis suis efficere possit, permisit, ut isdem Ambrosius quotidiana febrium infirmitate haud mediocriter quateretur, quemadmodum & factum est. Quam aliquantisper infirmitatem perpessus, eadem infirmitate manente, surditas accessit. Quo cognito & uxor & amici suadere conati sunt, ut beati Bernardi meritis & intercessioni se committeret, & quia stultiloquio peccasset, veniam ex corde peteret. Et fit, ut quadam die præmemoratus Ambrosius inter ceteros ad tumbam beati Bernardi devotionis gratia devenisset, pro sui sanitate recuperanda humiliter deprecaturus. Cumque recedendo a sepulcro abiret, intra aures quasdam punctiones transitionesque sensit. Et ecce mox omnibus coram clara voce annuntiat, auditum sibi plenissime redditum esse, & sanum se penitus consistere. Quapropter tunc una cum aliis potentiam Dei magnificare cœpit, & merita Sanctorum ejus venerari, reversusque in domum plena sanitate gavisus [est.]

[10] [hydropisin curat,] Famulus quidam in Honhuten hydropisi valde depressus, viginti hebdomadibus & eo amplius decubuit ægrotus. Quo mirandum in modum durascente a, physicos consulere decrevit, quod & fecit. Qui remedia justa & huic infirmitati conducentia polliciti sunt. Patiens autem, quia pauper erat & egenus, nedum in comparandis necessariis medicamentis, sed nec ad contentandos b medicos satis abundabat. Omnipotenti igitur Deo, & beato pontifici Bernardo se plena fide commisit, flagitans eos, quos habere poterat, amicos & vicinos, quatenus pro eo orarent, & pro eo votum facere non dubitarent: Potens enim, inquit, Deus est intercessione Pontificis sui ab hac infirmitate me liberare. Qua sponsione facta, breviusculo in dies posthac tempore de tanta infirmitate liberatur, & cum eis, qui voto intererant, gratias agendo quamplurimas nostram in ecclesiam devotissime se contulit.

[11] Erat tunc temporis quidam, nomine Joannes, [sanguinis fluxum sistit,] arte lapicida, qui a natali Dominico usque in Pascha gravissimo sanguinis fluxu quotidie torquebatur. Demum exhaustis viribus propemodum omnibus, venit, ut beati Bernardi suffragia petere debuisset. Petit humiliter, & ejus se memoriam revisere promittit: qua facta sponsione, in dies convalescere cœpit, & paucis post diebus in ecclesia nostra liberatum se præsentavit, gratias Deo & B. Bernardo opera maxima peragens.

[12] Scholaris quidam annos natus propediem duodecim hora secunda prandendi causa hospitium intravit, [& muto loquelam restituit,] eoque quippiam petere volente, verbis in ore reclusis, subito mutus effectus est; qui a plerisque tentatus, an videlicet astu mutitatem c simularet, & tandem certa loquendi impotentia comprobatur. Quo cognito, presbyter quidam vicarius sanctæ Crucis, ejusdem scholaris cognatus, multorum amicorum fretus consilio, beati Bernardi patrocinium implorare curavit. Quo facto, pedetentim lingua resolvitur & loquendi officium eidem pleniter restauratur. Propterea condignas gratiarum actiones Deo, & beato Bernardo agentes devotione cum maxima nostram in ecclesiam se receperunt.

Erat item alius scholaris viscerum dolore longe maximo singulis tortus diebus, [viscerum dolorem lenit,] & tempore plurimo. Cui potiones, herbarum confectiones, ceteraque medicamenta innumera offeruntur, e quibus omnibus adjumenti percepit nihil. Parentes autem ejus attendentes passionem indies invalescere, pro ipsius liberatione vitæque pristinæ sanitate recipienda beato Bernardo supplicare studuerunt, cujus interventu infirmitas confestim sedata est.

[13] Febrium præterea homines complures utriusque sexus infirmitates passos, [plures febribus afflictos,] quosdam quotidianam, quosdam tertianam, alios vero quartanam, sanatos comperimus, maxima cum devotione ipsis sepulcrum felicis recordationis pontificis Bernardi singulis temporum curriculis visitantibus contestantibusque, quod nonnisi intercessione beati pontificis Bernardi liberati fuerint; nam quanto ocyus ejus interventum (ut nobis retulerunt) postularunt, relevamen sensim perceperunt.

Erat quidam adolescens per triduum [vel] quatriduum infirmitate maxima decumbens, ita quod nec os nec oculos aperire potuisset; [duosque gravibus morbis laborantes] quapropter a plerisque debita carnis solvisse arbitratus est. Verum ne hominem, cujus adhuc anima in corpore fuisset, humarent quoquo modo, sed ut viribus receptis pristinam agat vitam malentes, memoriam beati Bernardi pontificis spondent, se una cum ægroto frequentaturos, si, divina favente gratia, beati Bernardi intercessione auras sequenter spirare concessus fuerit. Quo emisso voto, sanitate postridie reddita, puer penitus convaluit, & juxta promissum in ecclesia nostra devotissime satis est factum.

[14] [pristinæ sanitati reddit.] Contigit in civitate nostra, quod, agonizante quodam puero, pœnis gravissimis afficeretur, quibusdam dicentibus puerum evadere mortem posse, quibusdam dicentibus oppositum. Parentes igitur ejus inter spem & metum hærentes dubii, temporali eum remedio posse sanari penitus diffidunt. Tandem suasu partim aliorum, partim devotione propria promittunt, eum ad sepulcrum beati Bernardi offerendum, quamprimum receptis viribus ire queat. Quo facto voto, incredibili velocitate pristinam recipit sanitatem, & oblationem suam ad beati Viri memoriam una cum parentibus humiliter complet.

[Mulier in partu periculoso,] Quædam femina oppidi Hildesheimensis in partu per dies tres gravissime angustiabatur: quæ nimium cruciata, & propemodum mortua, circumstantes, ut Dei clementiam, & beati Bernardi patrocinium implorarent, hortabatur. Quo facto, duos parturiens gemellos enixa, & omni dolorum angustia soluta est, & post tempore congruo muneribus suis onusta, in ecclesia nostra pro sui & puerorum liberatione facta, Deo & beato Bernardo læta oblationem fecit, devotione cum maxima. Eodem peracto, perplures aliæ prægnantes non nisi hujus Viri felicissimi meritis & intercessione a periculo vel mortis, vel pœnarum intolerabilium liberatæ sunt: de quibus singulis vitandi tædii causa dicendum non fuerit impræsentiarum.

[15] [alia infirma,] Tempore quodam femina item alia, labore forte fatigata, in campo dormire cœpit: qua soporante, vermes, quos vocant auriculares, aures ejus ingressi, ineffabili eam dolore cruciabant. Quæ de pœnæ vehementia sensuum propediem expers effecta, id solum remedii invenit, quod omnium medicorum summum, Deum videlicet, & beatum pontificem ejus Bernardum devotissime imploraret. Fit, quod conceptum est animo; Deum invocat, beatum Bernardum compellat, & ejus memoriam se visitaturam humiliter vovet. Et ur firmitas ejus fidei magis ac magis probaretur, permittente Deo, accessit & alia infirmitas ista, quod oculorum dolore quam maximo aliquamdiu afficeretur: pro quo paulisper leniendo lecto se imposuit, & paulo post, exeuntibus de aure ejus vermibus, pariter & oculorum sanitatem nacta est.

[plures cæci,] Varias præterea oculorum passiones interventu beati Pontificis curatas legimus, de quibus singulis memorare scriptis si conarer, deficeret me tempus potius, quam meritorum hujus Viri præclari per ostensa miracula recitatio. Quidam enim partim viri, partim mulieres leguntur vel ex toto visum perdidisse, patentibus & claris oculis nihil vidisse, vel saltem gravissimo oculorum dolore detentos longissimo tempore fuisse; tandem vero intercesiu beati pontificis Bernardi misericorditer adjutos, pristinas sanitates penitus recepisse.

[16] [paralyticus,] Quidam homo plebeius in Oedelem tam fortiter paralysi affectus fuerat, ut omnium membrorum corporis totius officio non modo defectus fuerit, sed ut vivere quoque pertæsus sit: qui demum a plebano suo hortatus est. quemadmodum beatum pontificem Bernardum auxilium ejus petendo, implorare deberet. Assensit homo, beatum Pontificem humiliter implorat, oblationem spondet, & per Dei gratiam, & beati Viri merita liberatur.

In villa Wetbergen erat quædam matrona, quæ tanto cœpit capitis dolore torqueri, [& matrona capite dolens B. Bernardi opem experiuntur.] ut amens effecta propriis se manibus dilaniare conata sit; quod ne contingeret, neve in ignem vel aquam sese peritura projiceret, compedibus vincta diligentius custoditur: cujus gravissima infirmitas cunctos videntes ad compassionem commovit, & quæ huic ægritudini potuisset applicata fuisse, medela profecto inventa fuit nulla. Uno igitur ore, una mente, unaque devotione, beatum pontificem Bernardum implorare aggressi sunt, vota voventes. Quo peracto, & usus rationis redditur, & dolor capitis penitus sedatur; mulier grata de his beneficiis & B. Bernardi intercessione, quibus ligata fuit compedibus ad sepulcrum beati Viri cum aliis muneribus allatis obtulit devotissime, ut cunctis evidenter patesceret, quantum Sanctorum suffragia apud Deum valeant.

[17] [Clausula de reliquiis B. Bernardi.] Demum in hujus calce libelli obsignandum venit, quoniam caligulæ sandaliaque, quibus inter agendum episcopalis dignitatis officium beatus Pontifex usus est, inter cetera reliquiarum loco tam decenter, quam honorifice penes nos cum ecclesiasticis reposita clenodiis continentur. Cujus beatissimi Viri meritis & intercessione nos imprimis juvari confidimus & defendi, eo nobis gratiam suam largiente, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat unus Deus æternaliter benedictus. Amen.

ANNOTATA.

a Durascente hic positum est, ni fallor, pro durante.

b Contentare vox barbara est pro satisfacere, quod a Gallis vulgo dicitur contenter.

c Latini veteres hoc substantivo non utuntur. Græcis dicitur ἀφωνία, quod idem est ac barbaro-latine mutitas.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Juli V: 21. Juli




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 20. Juli

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 20. Juli

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 15.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.