Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juli V           Band Juli V           Anhang Juli V

21. Juli


VIGESIMA PRIMA DIES JULII.

SANCTI QUI XII KALEND. AUGUSTI COLUNTUR.

S. Daniel propheta Babylone.
S. Praxedes virgo Romæ.
S. Julia virgo Martyr Trecis in Gallia.
S. Claudius imp. barbarorum Martyr Trecis in Gallia.
S. Justus. Martyr Trecis in Gallia.
S. Jucundinus Martyr Trecis in Gallia.
V alii Martyres Trecis in Gallia.
Sive S. Justa Martyr Trecis in Gallia.
S. Jocunda Martyr Trecis in Gallia.
S. Ternus Martyr Trecis in Gallia.
S. Antonius Martyr Trecis in Gallia.
S. Herenus Martyr Trecis in Gallia.
S. Theodorus Martyr Trecis in Gallia.
S. Dionysius Martyr Trecis in Gallia.
S. Apollonius Martyr Trecis in Gallia.
S. Appamia Martyr Trecis in Gallia.
S. Pionicus Martyr Trecis in Gallia.
S. Cussio Martyr Trecis in Gallia.
S. Papyra Martyr Trecis in Gallia.
S. Saturius Martyr Trecis in Gallia.
VII alii Martyres Trecis in Gallia.
S. Victor Massiliæ in Gallia.
S. Alexander Massiliæ in Gallia.
S. Longinus Massiliæ in Gallia.
S. Felicianus Massiliæ in Gallia.
& forsan S. Deutherius vel Eleutherius Massiliæ in Gallia.
SS. tres martyres anonymi Melitinenses apud Græcos.
S. Victor Martyr in Africa.
S. Stercorius Martyr in Africa.
S. Emilianus Martyr in Africa.
S. Hugal Martyr in Africa.
S. Saphus Martyr in Africa.
S. Montanus Martyr in Africa.
S. Adrianus Martyr Cæsenæ in Italia.
S. Helius Martyr Cæsenæ in Italia.
S. Patrochus Martyr Cæsenæ in Italia.
S. Cæsariana Martyr Cæsenæ in Italia.
S. Adrianitis Martyr Cæsenæ in Italia.
S. Dimesus Martyr Cæsenæ in Italia.
S. Felix Martyr Cæsenæ in Italia.
S. Aurelius Martyr Cæsenæ in Italia.
S. Thymogrates Martyr Cæsenæ in Italia.
& forte S. Theodotus Martyr Cæsenæ in Italia.
S. Julianus Martyr Cæsenæ in Italia.
S. Zoticus episc. mart. Comanæ in Armenia.
S. Joannes anach. conf. ad mare mortuum in Palæstina.
S. Serenedus conf. apud Cenomanos in Gallia.
S. Arbogastus episc. Argentorat. in Germania I.
S. Vastrada vidua, Sustereni in argo Juliacensi.
B. Oddinus Barottus, Fossani in Pedemontio.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REJECTI.

S Sulpitii episcopi & S. Leocadiæ virg. in Cellensi monasterio, seu in Cella S. Gisleni memoriam facit Molanus, acsi hoc die eorum esset natalis: at rectius hæc alibi explicat de translatione. Eum secuti sunt recentiores alii, quos referre opus non est. De primo jam actum XXVII Januarii.
S. Leocadiæ natalis est IX Decembris
S. Basiliscus martyr hoc die passus dicitur in Actis III Martii cap. 4, num. 21; at cum ibi omnia ad eum spectantia, illustrata sint, lectorem eo remittimus III Martii.
Phronimus aliquis notatur in Kalendario Græco, quod edidit Genebrardus. Plura de ipso nescimus: nisi forsan idem sit cum synonymo Martyre inter Nicomedienses XIII Martii.
S. Ezechiel propheta hoc die inscribitur Typico S. Sabæ, aliisque pluribus qua excusis, qua manuscriptis fastis Græcis, quos habemus. At Menæa magna impressa cum Maximo Cytheræo ipsum signant XXIII hujus. Nos vero cum Martyrologio Romano ipsum dedimus die X Aprilis, substituta longe alia epocha, quam hodie habeatur in Menologio Slavo-Russico Sparwenfeldtano, quod signat annos 417 ante Christum: ubi tamen simul indicavimus, aliter ab aliis computari. Vide dictum diem X Aprilis.
S. Zenonis episcopi Veronensis translatio signata est hoc die a Notkero non sine elogio. Natalis est die quo ejus Acta illustrata sunt XII Aprilis.
S. Paterni, gente Armorici, celeberrimi in Britannia episcopi memoriam, non una solennitate festivam esse recte observavit Harpsfeldius historiæ suæ pag. 43, ubi notat, eum decessisse XVII Kalendarum Maii: Armoricanos vero tres celebres & statos dies in ejus memoriam observare: Kalendis Novembris, quibus dissidentes … principes in gratiam reposuit; XII Kalendarum Augusti, quando in sacerdotem &c. initiatus; postremo eum quo obiit diem &c. Atque is est quo Acta ejus illustrata sunt, ubi in Vita notatur alius ordinationis dies. Tu vide sis XV Aprilis.
Sancti martyris Acacii in Pascalo synaxis hodie consignatur in Menæis magnis Græcorum excusis cum Maximo Cytherorum episcopo. Lege Heptascalo cum Mss. Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ, ac supplemento Sirmondo-Chiffletiano pluries alibi citato. Cangius CPolis Christianæ lib. 1, pag. 56 agit de isto loco; & de hoc Martyre lib. 4, pag. 118; ubi nonnulla congerit de prædictæ ædis sacræ ædificatione, instauratione, situ ac nomine, admodum probabile censens, vocem Πάσκαλον ex Ἑπτάσκαλον corruptam esse. Non recte ibidem adjungit, translationis reliquiarum S. Acacii festum celebrari a Græcis XV Septembris: nam in Menæis laudatis, Maximo Cytheræo & in Menologio, ex interpretatione Sirleti vulgato, recensetur isto die inventio reliquiarum S. Acacii episcopi Melitinæ absque titulo martyris; non hujus, de quo hic agimus, qui fuit miles & martyr. At quidquid ad eum spectat, remittimus ad diem, quo cum Martyrologio Romano eum dedimus VIII Maii.
S. Pancratius hoc die notatus in cod. Sanmaximinianensi Treveris spectat ad XII Maii.
S. Petri Cælestini canonizatio est in Florario Ms. Vide Vitam satis illustratam XIX Maii.
S. Simeon Salus ex Horologio Græco hoc die synascetæ suo Joanni jungitur a Molano & ex ipso a Ferrario; seorsim refertur a Castellano. Vide quæ hoc die de Joanne dicuntur, & de Simeone I Julii.
SS. Joannem & Benignum geminos & S. Hidulphi discipulos hoc die memorat Castellanus: nos de utroque cum sanctissimo magistro egimus XI Julii,
S. Caii martyris, Calari in Sardinia ita hoc die memoriam recolit Ferrarius in Catalogo generali acsi de eo ante locutus non fuisset. Vide quæ in Prætermissis diximus XVII Julii.
S. Speratus & socii hoc die reperti sunt alicubi a Bollando: de iis actum XVII Julii.
S. Symphorosa cum septem filiis signata hoc die est in cod. Hieronymiano parvo Reginæ Sueciæ seu S. Columbæ; unde & in plures alios transiit. De ea actum est XVIII Julii.
S. Vulmarus in Kalendario Benedictino male signatur hoc die, spectat ad XX Julii.
S. Eliam prophetam huc transposuit Galesinius: sed nos de eo egimus XX Julii.
S. Eleutherii synaxis prope Xerolophum signatur in Ms. nostro supplemento ad Menæa magna excusa Sirmondo-Chiffletiano: de qua etiam inter Prætermissos ad XX Julii.
Claudiam ut S. Praxedis matrem & Scotam & Beatam facit Dempsterus: alio die commodius reponi non poterat. Tu vide XIX quæ Maii de S. Pudentiana suo loco dicta sunt.
Synaxis sanctæ Deiparæ in Sarmasii refertur in Menæis magnis excusis; in quorum supplemento nostro Ms. Sirmondo-Chiffletiano eadem synaxis traditur, sed locus scribitur ἐν τοῖς Ἁρματίου; & ita legendum, recte probat Cangius CPolis Christianæ lib. 4, pag. 83, ex eo, quod ita scribant Græci ad XVII Augusti, quo eamdem synaxin colunt, & ad XVII Januarii, quo occurrit memoria S. Theodoti episcopi Cyrenensis: ut videre est in dictis Menæis.
SS. Dionysium, Pontum, Cussionem, Papirium, Saturium cum aliis septem, opinor ex Florario Sanctorum Ms., nobis annuntiat Edit. Lubeco-Col., quam descripsit Grevenus, Custionem scribens pro Cussione. Hæc meræ confusioni apta sunt; tu vide quæ hoc die de S. Julia & sociis Trecensibus dicuntur, ubi & de Claudio aliisque a Molano relatis.
Joannis Jejunatoris nomen invenio in Synaxario Ruthenorum peculiari diœcesis Kioviensis, pluribus laudando ad diem XXIII hujus: qui jam dictus, an sit idem cum Joanne, apud Castellanum inter Abemeros cum titulo venerabilis, & cognomento Abstinentis posito, utpote qui, si Rufino, ut addit, & Palladio credimus, vivebat sola Eucharistia, quam sumebat die Dominico; nos latet.
S. Eleutherius puer in nonnullis auctariis seorsim refertur; ut in Greveno: Eleutherii pueri & confessoris: qui cum oraret ad sepulcrum S Victoris, emisit spiritum. Verum sive is Eleutherius sive Deutherius fuerit, a classe sociorum S. Victoris, de quo hoc die agitur, avellendus non fuit.
Eliæ Confessoris, apud Turnes in Sardinia festivitatem admittemus ex Ferrario, ubi de hujusmodi Sancti existentia & cultu magis constiterit.
Festum Dei Genitricis in partibus Armeniæ hodie inscribitur Martyrologio Arabico-Ægyptio, a Gratia Simonio Maronita Latine reddito: cujus vel meminisse, hic satis.
Albini Confessoris hoc die legitur in Greveno; at quem velit, nec ipse indicat, nec promptum est divinare: Sanctos non admitto sola ejus auctoritate suffultos.
Higbaldus abbas Bardeniensis in comitatu Lincolniæ vir sanctissimus ac continentissimus vocatur a Beda lib. 4 Hist cap. 3. Lege Martyrologium Anglic. die XXI Julii, & Acta S. Swiberti seculo seq. Ita in Prætermissis Mabillonius sec. 2 Benedict. Solus Menardus eum retulit inter Sanctos, habetque elogium ejus Mahew in Floribus Anglicanis.
Serenum episcopum Andegavensem diserte nobis hoc die profert Ferrarius, notans tabulas ecclesiæ Andegavensis: item floruisse circa annum DCIX: demum, natione Italum fuisse, patria Spoletinum. Ad quæ adducit Renatum Benedictum, de Sereno historiam aliquam more suo texentem. At palmam omnibus eripuit Saussayus in Supplemento pag. 1148 hujusmodi oratione: Juliomagi Andium, sub IV Lugdunensi, S. Sereni episcopi & confessoris. Hic natione Italus, patria Beneventanus, in Galliam veniens, lumen gratiæ quo fulgebat, diffudit; eamque in omnium bonorum existimationem, ob clara Spiritus sancti charismata evasit, ut Audonino Andegavensi episcopo supernas ad sedes abeunte, eidem, communi cleri & populi desiderio, suffectus fuerit. Quo in munere, editis perfectæ sanctimoniæ exemplis, morte beata obdormiens, ad eum, quem unice quæsierat, Christum, qui via, veritas & vita est, feliciter transivit. Quis hæc legens non existimet, vera ibi & sincera prædicari? Interim inania sunt, ni fallor, omnia: neque enim Serenum aut Audoninum in serie episcoporum Andegavensium reperias; ut mera sit nominis fictio ex Serenico vel Serenedo quorum Acta jam illustrata sunt VII Maii. Et Serenedi quidem, cujus corpus Andegavum translatum est, hoc die memoria agitur, ut vide infra suo loco, atque totam Saussayi orationem rescinde.
Saturnini episcopi & confessoris ex ritu antiquo in Dolensi ecclesia episcopali fieri hodie festum asserit ibidem Gallicanus Martyrologus, ast ex quo fonte non divinavero: ego talem Sanctum episcopum & confessorem, nec in tota Britannia, neque alibi hoc die reperi. Si alibi recurrat, locus ei proprius dabitur.
Heliæ & Stertionis, in Africa meminit Grevenus, quos ex corrupto aliquo Hieronymiano codice descripserit. Et Heliæ quidem in Africa legitur in Rhinoviensi & Richenoviensi, sed & istic perperam. Videsis ambos infra ad classes suas revocatos proprio nomine; Helium ad Cæsenatensem, Stercorium ad Africanam. Neque ea sola turbatio est quæ in minoribus Hieronymianis hoc die occurrit, ubi in Richenoviensi ex Alexandro victoris Massiliensis socio formata est Alexandria; in Augustano ex Massilia, Basillæ, pro qua in Labbeano Massillæ; alia vero æque male connexa sunt.
Corona item ex Rhinoviensi & Richenoviensi processit cum Victore conjuncta: Massiliæ, Victoris & Coronæ, ubi corona illa, procul dubio, accipienda est, pro particula socios colligente, quamdiu aliunde nihil certioris luminis accedit. Mali totius principium ex depravato codicis Epternacensis laterculo ortum videtur, ut infra suo loco notatum invenies.
Felicianum aliquem martyrem perperam hoc die Cordubæ adscripsit sæpius infelix Galesinius, citans in notationibus Adonem, Usuardum, & codicem aliquem Ms.; ipsum, haud dubie, quem passim fallere Majores nostri toties demonstrarunt; nam Adoni & Usuardo ignotissimum fuisse Felicianum istum Cordubensem, tam certum est quam quod certissimum. Massiliensis Felicianus S. Victoris socius satis celebris est, at synonymum martyrem Cordubensem, nemo est qui agnoscat præter unum Tamayum spuriis hujusmodi prædis avidissime inhiantem, reperto haud dubie suffragante aliquo ex suis pseudochronicis; quem idcirco acriter hic etiam corripit Clar. Nicolaus Antonius in Adversariis Mss. Madriti a sociis Pinio & Cupero descriptis, quæ utinam lucem aliquando videant, ne solos exteros arguant Hispani, quod Tamayi sui ineptissima somnia, vigiles ipsi toties convellere compellantur.
Daniel abbas a Greveno in additionibus ad Usuardum hoc die collocatus est in Ægypto, ut presbyter confessor, nulla apposita characteristica, unde a synonymis distinguatur: Canisius eum secutus, non satis elogii addidit, ut inde melius cognosci queat. Maurolycus paucis ac nitide, & quidem primo loco, sed tamen æque obscure; Apud Schytopolim Ægypti, memoria S Daniëlis, viri magnæ sanctimoniæ; atque hæc descripsit Felicius. Quæro quid velint recentiores isti dum Sanctum tam ambigue annuntiant, antiquioribus omnibus Martyrologis ignotum; fontemque assecutus videor ex quo res tota profluxerit; nimirum ex Petro de Natalibus lib 6, cap. 123, ubi Daniëli alicui, in Vitis Patrum satis conspicuo, nempe lib. 10, cap. 114 innocentiam suam insigni miraculo infantuli recens nati loquentis, comprobanti, nescio quæ alia appingit, nec eidem persona, opinor, nec temporibus convenientia, rotunde sub finem adjiciens, sanctitate perfectum in pace quievisse XII Kalendas Augusti. Hæc, inquiens vaga phrasi, ex Vitis Patrum: Ferrarius magis presse ex Heraclide acceptum memorat. Verum hæc ego in Rosweydi editione frustra quæsivi hactenus: neque vero tametsi ibi reperirentur, statim consequens esset, Daniëlem istum Sanctis annumerandum, si non accesserit major auctoritas; multo minus hoc die quem nescio unde Equilinus acceperit. Ceterum quisquis is Daniël sit, hic forte positus occasione synonymi prophetæ, si vero cultu gaudeat, alibi certo recurret.
Beatorum patrum Pauli ep., & Joannis senioris (πρεσβυτέρου) Vitam habemus Græcam, hinc inde mutilam, ex pervetusto, uti adscribitur, codice bibliothecæ Seguierianæ Parisiis. Primus eorum natus fuisse scribitur in Athalia, nescio qua, Ponti civitate, cujus invitus consecratus fuerit episcopus; e qua sese clam subduxerit, strepitum pertæsus, Edessam versus, seculo quinto aliquantulum adulto, sicut colligitur ex nomine Rabbulæ (de quo vide tomum IV Julii pag. 263) qui ibidem tum episcopus præsederit. Paulus juxta dictam Vitam, ibi episcopum sese celaverit, labore manuum victum quæritans; cui se junxerit Joannes quidam; ac post gesta varia & peregrinationes, hic ab illo monitus de instante morte (quem clam profectum in urbe Nisibena quæsiturus iverat) atque Edessam reversus, cum Sanctis in spelunca permanserit, quoad vixit. Joannem S. Symeonis Sali synasceten damus hoc die. Joannes ille ac Paulus quo spectent, nescimus, nullo amborum vel alterutrius cultus vestigio reperto. De Vitæ auctore nihilo habemus amplius. Ob synonymiam tamen Joannis hodierni, utrumque hic proponimus; alibi pluribus de illis acturi, si major alicunde nobis notitia suggeratur: & si pro vera historia Græculus aliquis hic, uti alibi sæpius, dramaticam fabulam non adornaverit.
Daniëlis abbatis & conf. Ord. Cisterciensis depositionem, ut sancti hoc die Venetiis nobis annuntiat Arnoldus Wion in fœcundiori suo quandoque vitæ Ligno, quem alii monastici certatim secuti sunt; Dorganius, Menardus & expressius Henriquez, ex Wionis annotatione nonnulla colligens, quæ ego quidem inde erui posse non video. Habe primum quæ observat laudatus Wion. Tabulæ, inquit, sanctimonialium sancti Daniëlis (non hujus sed Prophetæ) Venetiis ejus natalem hoc die reponunt, puta in Necrologio, ut moris est. De eodem agit Franciscus Sansovinus in descriptione civitatis Venetæ lib. 1. Sic est; agit Sansovinus fol. 5 de monasterio S. Daniëlis, aitque anno MCXXXII Joannem Polanum episcopum dedisse fundum Daniëli abbati Cisterciensi familiari suo, viro sanctæ vitæ. Cetera quæ ibi habet Sansovinus ad Daniëlem non spectant: quod si vera narrat Wion, ipso illo anno 1132, quo sua collocat Sansovinus, Daniël ipse e vivis excessit. Ceterum ex ultimis istis vervis, viro sanctæ vitæ, formavit Wion sanctum Daniëlem; Henriquez vero ex ejus notatione ea corollaria deduxit, quæ hic expendenda subjicimus. Elogium suum his verbis concludit; & inter Sanctos postmodum fuit relatus; quod ex Wionis verbis collegit; addens, cœnobium illud virginum Cisterciensium Venetiis constructum, eidem sancto abbati Daniëli sacrum esse, adeoque ejus nomen Sanctorum Catalogo adscriptum. Hæc porro avide arripuere Bucelinus & Chalemotus, quin & prius etiam Kalendario insertus est, sicque accrevit isto etiam nomine Sanctorum vinea. De Daniëlis istius vita aut gestis nihil usquam traditur: ast hoc mea nihil interest; si de legitimo cultus docear, & istum & quoslibet alios ejus generis promptissime & libentissime venerabor.
Benedictus item monachus qui sub Cisterciensium vexillo egregie Altissimo militavit, & cum magna opinione sanctitatis obdormivit in Domino donatur ab eodem Henriquez titulo beati; modestior Chalemotus venerabilem dumtaxat pronuntiat, refertque die sequenti.
Gabriël novitius cœnobii Nucalensis in citato Henriquezii Menologio prolixiori elogio decoratur, verum sub sola appellatione pii Viri
Joannes Lintzingius, Mulbrunensis abbas, Henriquezio ignotus, merito a Chalemoto venerabilis nomine nuncupatus est, utpote a Lutheranis plurima perpessus.
Joannes cognomento Buta, Ordinis Minorum S. Francisci, miraculis post mortem inclaruit Panormi, teste nostro Octavio Cajetano in Martyrologio Siculo. Hunc non novit Arturus in Martyrologio Franciscano, neque Hueberus in Menologio.
Oliverius Maillard confessor, Tolosæ, Angelus Pelitensis conf., Uxenti, Salentinorum in Apulia, Joannes de Sillis conf., apud Marianum montem, Gabriëla a Perusio, Fulginii in, Umbria, Beati titulo donantur ab Arturo in Martyrologio Fransc. & ultima iterum in Gynæceo.
Godefridus, Londini in Anglia, multa tormenta & mortem tandem perpessus, Claudius & Antonius, in Avenionis provincia multis certaminibus clari, Hieronymus a Villa vitiosa Eboraci, in Portugallia, Maria Longa Capucina, Neapoli in Campania, Maria Catharina, Brixiæ in Tyroli, In Hungaria LX Tertiarii Adduntur ab Huebero in Menologio, sed absque sanctitatis titulo.
Barbaram matronam Romanam pientissimam, genere, scientia, castimonia, ac vitæ perfectione illustrem, Sanctis hoc die annumerat Arturus in Gynæceo, testem adducens S. Ennodium Ticinensem. Laudat hic quidem Barbaram istam, at qua demum auctoritate Sanctorum catalogo eam intexat Arturus, necdum intelligo. Ineptior est Gallonii citatio: nam virginem hic Romanam prædicat, toto cælo ab Ennodiana matrona diversam.
Raymundus de Plano, Ordinis Prædicatorum, ab hæreticis in provincia Tolosana comprehensus, cum in fide Catholica quam egregie prædicaverat, perseveraret, erutis oculis, & eidem in cibum datis, tandem dire necatus est. Elogium est Saussayi in Martyrologio Gallicano Paucula adjecit Marchesius in Diario, cum titulo Beati, quo ipsum gaudere aliunde non intelleximus.
Bartholomæam Martinam profert hoc die Arturus ex Ordine Dominicano, patientia, regulari disciplina, & miro Spiritus ervore celebrem, quamque adeo beatam appellare non dubitat. Prudentior Marchesius satis habuit, eam venerabilis titulo honorare.
Alexandro de Oliva de Saxo-ferrato titulum beati tribuit Thomas de Herrera in Alphabeto Augustiniano pag. 14. De ejus cultu nihil alibi legere memini, hoc ipsi epitaphium ibi adscribitur: Alexandro Oliva Saxoferratensi theologo clarissimo, Eremitarum B. Augustini ab infantia spei maximæ alumno: qui cum esset sui Ordinis generalis, ob singularem doctrinam & vitæ sanctimoniam Cardinalis a Pio II ignorans creatus est. Vixit annos LV, obiit anno salutis MCCCCLXIII.
Venerabilem Carularum Tornacensem Canonicum a singulari modestia & profusa in pauperes liberalitate laudat Castellanus, notatque obiisse 1556.
S. Liberii (pro Liborii) scribit hoc die Ferrarius in Catalogo generali: sed melius notat haberi in Martyrologio Romano die, quo de ipso agemus XXIII Julii.
S. Theophili, Justi, Trophimi & Matthæi certamen notatur hoc die in Menæis magnis excusis, sequente Maximo Cytheræo: quæ ad illos spectant, dabuntur die, quo duo ex illis consignantur in Martyrologio Romano XXIII Jul.
S. Ignatius Steirionites in pace consummatus in nostro manuscripti Synaxarii vel Menæi, nostri Collegii Divionensis seu Petri Francisci Chiffletii apographo memoratur: in quo indicatur idem Sanctus haberi in Mazariniano: de quo agendum erit die, quo inscribitur Menæis magnis Græcorum excusis XXVI Julii.
S. Leubini episcopi confessoris, & quidem civitate Carentis annuntiat codex Remen. SS. Timothei & Apollinaris, ut est inter Usuardina auctaria: ast ibi observavimus, indicari procul dubio S. Leobinum Carnotensem de quo agetur XV Septembris.
Memoria Andreæ Apostoli habetur in Martyrologio Arabico-Ægyptio, a Gratia Simonio Maronita verso in gratiam nostri Athanasii Kircheri. Colitur, ut notum est, XXX Novembris.

DE S. DANIELE PROPHETA
BABYLONE.

VERSUS AN. MUNDI CIRC. MMMCDLXXIX, ANTE Christ. CIRC. DCLXVIII.

SYLLOGE HISTORICA.

Daniel propheta Babylone (S.)

AUCTORE J. P.

§ I. S. Danielis nomen, genus, patria; unicusne an plures? educatio, externæ dotes.

Daniel, nomen officio, ad quod a Deo magnus hic Propheta electus fuerat, conveniens, hebraice significat judicium Dei, aut, secundum Hieronymum, judicavit me Deus, sicut dicit noster Cornelius a Lapide in præfatione in Danielem; vel judex Dei, ut noster item Jacobus Tirinus in caput 1 Danielis ℣ 7: nam præter ea, quibus sanctus Vates prænuntiavit postremum judicium, variaque ac multiplicia Dei judicia circa varios reges & regna, [Daniel, cujus etymon dator, an nomen nostri prophetæ, an potius cognomen?] quæ tradit; mirabilem etiam judicem se præbuit in reformanda iniquissima sententia, contra innocentem Susannam lata: quibus si adjungas summam in rebus arcanis & abstrusis exponendis dexteritatem, in futuris item occultissimis & obscurissimis prænuntiandis sagacitatem, totum merito hominem coaluisse dicas ex cælesti discerniculo, quo solide ac prudenter de omnibus judicavit ac judicare justa docuit, illo dante, qui ad munus adeo singulare ipsum vocaverat. Porro an nomen illud datum ei fuerit ab initio, an post exposita somnia, & manifestata judicia Domini, ita ut non tam nomen, quam cognomen fuerit, quærit Sanctius noster; ac primum amplectitur, secundum censet probabile; ut videsis ejus Commentarium in Danielis cap. 1, ℣. 31

[2] Porro postquam e Judæa abductus esset in captivitatem Babylonicam nomen illud Hebraicum ibidem in Chaldaicum mutatum fuit; [Illud in captivitate ejus mutatum fuit.] quæ mutatio erat signum dominii & auctoritatis, uti habetur ex Genes. cap. 2, ℣. 19, 20; cap. 41, ℣. 45; 4 Reg. cap. 23, ℣. 34, & cap. 24, ℣. 17. Nomen illud fuit Baltassar, Danielis I ℣. 7; 2 ℣. 26; 4 ℣. 16, genti isti magno in honore habitum ac regium, ne dicam divinum. Etenim a filio Nabuchodonosoris Balsassar Daniel dictus videtur Baltassar, q. d. Baal vel Beli occultus thesaurus, puta Beli sapientia, uti ex Maldonato affirmat a Lapide in dictum caput 1 Danielis, ℣. 7. Observat tamen noster Gaspar Sanctius in cap. 1, ℣. 7, a rege non omnino mutatum esse Danielis nomen, sed idioma: idem quippe valere Hebraice τὸ Daniel, & Chaldaice, Baltassar, cum aliquo tamen discrimine. De variis interim nominibus Danieli tributis consuli potest noster Scipio Sgambatus in opere Archivorum veteris Testamenti, Neapoli excuso anno 1703, titulo 55.

[3] [Sanctus originem trahit ex stirpe Juda, & regia;] De stirpe Juda progenitum esse Danielem, constat ex cap. 1 Danielis, ℣. 6: Fuerunt ergo inter eos de filiis Juda Daniel, Ananias &c.; ac de semine regio oriundum, omnes, teste Gaspare Sanctio præfationis in Danielem prolegomeno I, conveniunt; idque non obscure liquet ex ipso Daniele cap. 1, ℣. 3, ubi Ait rex (Nabuchodonosor) Asphenez præposito eunuchorum; ut introduceret de filiis Israël, & de semine regio & tyrannorum, pueros &c. Unde recte deducit a Lapide hic, Danielem ex Davide, Salomone aliisque regibus Juda esse prognatum. Josephus Antiq. itatum Judaicarum lib. 10, cap. 12 asserit, Danielem fuisse de Sedeciæ genere. Perperam ergo Dionysius Cartusianus Proœmio in Danielem innuit, Danielem ex paterno genere fuisse tribus Levi ex materno tribus Juda; Scriptura enim paternum genus consignare solet. Cum igitur ea hic Danielis genus referat ad reges Juda, sequitur hoc ejus genus paternum fuisse, uti recte hic rursus a Lapide.

[4] [quamquam de stirpe Juda magis constet quam de regia,] Idem genus, sicut notavit Theodoretus oratione 1 in Danielem, suadet, quod Isaiæ cap. 39, ℣. 7 Ezechiæ dicitur, postquam regias opes ostentavit Babyloniis, De filiis tuis, qui exibunt de te, quos genueris, tollent (Babylonii) & erunt eunuchi in palatio regis Babylonis. Quo fit, ut ex tribu Juda ortus fuerit Daniel, quæ una ex omnibus reges jam antea a multis seculis ferebat; prout notat laudatus Sanctius: qui quamquam recte dicat, Danielis ortum e tribu Juda negari, non posse ob Danielis caput 1, ℣. 6; putat tamen ex hoc loco genus Danielis regium non sic effici necessario, ut qui contra senserit, aliquid existimari possit Scripturæ sacræ cogitasse contrarium; idque non male videtur probare ex loco supra citato: Ut introduceret de filiis Israël & de semine regio & tyrannorum, id est principum, ut videsis apud a Lapide hic. Hi porro tyranni, inquit Sanctius, sive principes, alieni esse poterant a genere regio, immo & a tribu Juda; adeo ut rex non jusserit, ut ad aulam regiumque conspectum eligerentur solum, qui genus ducerent e regiis natalibus, aliis exclusis, quos regii sanguinis splendor non ornaret; sed ut advocarentur ad aulicum ministerium, qui claris essent orti parentibus, & aliquo titulo ac nomine commendatis.

[5] Ad locum supra ex Isaia productum, quo edicitur, [quæ tamen ipsi probabilissime videtur attribuenda,] e regio sanguine quosdam eunuchos fore in aula regis Babylonii, respondet, non ab eodem loco ac ministerio ceteros excludi. Accedit eo quod, teste S. Hieronymo in præfatione Commentariorum in Danielem, translatio Septuaginta, quam ipse tunc habuit, ortum esse dicat e Levitico genere; quando in titulo historiæ Beli ponebatur: Homo quidam erat sacerdos, nomine Daniel, filius Abda; & Chronicon Alexandrinum inter ea, quæ habet de Prophetis Olympiade 70, e parentibus, qui in aula regia principem locum obtinerent. Sanctio videtur suffragari noster Pererius, qui præfatione in Danielem, ait, genus ejus PROCUL DUBIO regale fuisse; a Lapide autem in præfatione sua; Daniel, inquit, ortus est ex stirpe Juda, PUTA ex stirpe regum Juda: quæ particulæ, hujus quidem puta, illius procul dubio, videntur aliquo modo insinuare, non eadem certitudine de Danielis ortu e genere regio constare, qua constet de ortu e tribu Juda.

[6] Unde non videtur arguendus Augustinus Calmet, Ordinis S. Benedicti, congregationis S. Vitoni & S Hidulphi, [ex sensu communi. Scriptura non repugnante.] Commentariis litteralibus in omnes antiqui ac novi Testamenti libros ab anno 1707 Lutetiæ Parisiorum Gallice editis notissimus, quando in capitis I Danielis ℣. 6, dicit, Credi (ON CROIT) omnes quatuor (Danielem & tres ejus socios) e regio sanguine fuisse Concludamus itaque cum Sanctio, minus quidem esse certum, e regio sanguine ortum fuisse Danielem; sed hoc magis esse verisimile, ut est communis sensus, neque deesse aliquod in Scriptura vestigium. De patria nihil haberi ex Scriptura certum, prosequitur Sanctius.

[7] Pererius ex Dorothei Synopsi, & Epiphanio in libro de Vita & obitu prophetarum assignat Bethoron superiorem; [De patria & patre non constat.] adde Chronicon Alexandrinum citatum cum Menæis magnis excusis in elogio Sancti, de quo infra; ubi βύθαρον scribitur; quæ est in sorte Ephraim, & familia Leviticæ annumerata, quæque distare dicitur ab Hierosolyma novem milliaribus, prope castellum Emmaus. Quam sententiam uti non persuadet adeo levis ne dicam nulla istorum, quos citant, scriptorum auctoritas, ita eam non evertunt contraria documenta, quæ in promptu sint. Unde malumus, hanc fuisse genuinam S. Danielis patriam supponere, quam negare. Cui tamen certe non valde favet, uti observat Sanctius, quod Daniel de tribu Juda ortus est, non e tribu Ephraim, ubi sita dicitur Bethoron; neque de Levi, cui ex Ephraimitico funiculo civitas illa adscripta est. De patre ejus mirum est silentium, nisi quod, ut colligitur ex dictis, princeps fuerit. S. Epiphanius hæresi 35 vel 55 ex editione nostri Petavii postea laudanda, Quam multi sunt, inquit, quorum origines aperte non produntur: puta Daniel, Sidrac &c. Quorum qui parentes fuerint, nusquam in Scripturis commemoratum legimus.. Non gravabor ea hoc loco referre, quæ nonnullorum traditione didicimus. Igitur Danielis patrem Sabaam fuisse quemdam accepimus. At de hæc qualiquali traditione ipse viderit.

[8] [Nihil cogit admittere] Septuaginta interpretum translatio, a S. Hieronymo superius memorata, quæ in principio capitis 14 hujus libri habuerit, Danielem fuisse de tribu Levi & sacerdotum, in causa fuit, teste Pererio in pluries nominata præfatione, cur nonnulli existimarint, duos exstitisse Danielis, & unum quidem de tribu Juda fuisse auctorem hujus libri usque ad caput 13; de altero autem, qui erat de tribu Levi, historiam; quæ in ultimo capite continetur, a quodam Abacuc, alio nempe, quam qui inter XII Prophetas ponitur, esse scriptam. Quam opinionem idem auctor recte refellit ex eo, quod neque olim synagoga, neque nunc Christi Ecclesia, plures uno Danieles, libri hujus auctores novit.

[9] [Danielis duos.] Dionysium Cartusianum; qui ex duplici genere, paterno nempe ac materno litem hanc dirimere in uno eodemque Daniele nititur (frequens enim erat duarum istarum tribuum per matrimonia copulatio) etiam citat, sed non sequitur; credibilius censens, codicem illum LXX interpretum, quem citavit Hieronymus, fuisse mendosum; testante, inquit, non semel Hieronymo, codices LXX interpretum fuisse suo tempore admodum vitiosos & corruptos; certe non deprehendi in ullo Græcorum librorum, qui nunc quidem exstant, id, quod in illo codice fuisse eo loco refert S. Hieronymus. Ita ille alterum istum Danielem expungit: quæ cursim hic delibasse pro nostro instituto sit satis. De anno natali aget chronotaxis.

[10] [Educatio qualis] Quamquam de singularibus atque individuis adjunctis educationis Sancti nostri eo tempore, quo ante captivitatem apud suos puer degebat, nihil hactenus ex idoneis documentis didicerimus, neutiquam tamen dubitandum, at certissime ponendum est, hanc primam ineuntis ætatis partem, quæ crepusculi instar, consequentis ætatis lucem annuntiare solet, ab ipso compositissime, integerrime ac religiosissime decursam fuisse, in timore videlicet Domini, divinæ legis observatione, ceterisque virtutibus, quæ tenellam istam ætatem, robustioris prænuntiam comprimis decent; easque jam tum supra vulgus hominum, divinorum charismatum possedisse dotes, quibus tot tantisque rebus mirabilibus, in decursu vitæ perpetrandis, prolusisse quodammodo videri posset; prout solenne esse divinæ providentiæ in antiquo æque ac novo Testamento, notissimum est.

[11] [externæque ejus dotes.] Externas porro ejus dotes & gratias, ac singularia educationis ornamenta, enumerant sacra eloquia Danielis I a ℣. 3, quando indicant inter filios Israel, quos Nabuchodonosor introduci ad se jusserat, fuisse Danielem, Ananiam, Misaëlem & Azariam pueros utique, quales rex adduci designarat, in quibus nulla esset macula, decoros forma, & eruditos omni sapientia, cautos scientia, & doctos disciplina, & qui possent stare in palatio regis, ut doceret eos litteras, & linguam Chaldæorum. Accurato adeo regis delectui accessit par cura eos alendi tempore captivitatis, de qua paragrapho proxinie sequenti.

§ II. Captivitas, sanctitas, virtutes.

Postquam venit Nabuchodonosor rex Babylonis in Jerusalem, & obsedit eam, Dan. 1 ℣. 1, [Captivitatis] captumque regem Joakim & vinctum catenis duxit in Babylonem 2 Paralip., cap. ult. ℣. 6, una cum Daniele ejusque sociis; Joakim supplex tyranno factus ac tributum ei pollicitus, regno mox redditur, relictis Babylone obsidum loco Daniele ejusque sociis, & aliis, prout videre est apud Tirinum in Commentariis ad dictum mox Danielis locum ex variis, quos citat auctoribus. Hæc igitur tam inchoatæ, quam ad tempus continuatæ Danielis nostri captivitatis causa exstitit; quam si ascetice expendas, referendo eam ad Dei providentiam cum Pererio, commentante in eumdem locum; cur nimirum permiserit Deus; innocentem Danielem in captivitatem abduci, tres potissimum occurrunt rationes.

[13] 1. Ut Daniel Hebræos, qui erant in eadem captivitate, [causæ;] instrueret, in spiritu curaret, auctoritate, doctrina & exemplo contineret in veri Dei cultu, alioquin facile ad gentium, quibuscum versabantur, impiam superstitionem & idololatriam lapsuros; captivitatis ærumnas solaretur, ejusque finem acceleraret. 2. Ut nomen Danielis hoc pacto magis illustraretur, majorem utique gloriam & potestatem adepti apud alienos reges & barbaras gentes in ista captivitate, quam liber apud suos umquam fuisset adepturus. 3. Ut per Danielem apud superbissimos reges ac populos superstitionis tenebris obcæcatos veri Dei cognitio eluceret. Atque hæc de captivitatis causis tam historice quam ascetice consideratis; post quas de ejusdem tempore disseramus.

[14] Figendo isti tempori maxime conducunt verba ista cap. 1 ℣. 1: [tempusque ejusdem,] Anno tertio regni Joakim regis Juda, venit Nabuchodonosor &c. ut supra. De duplici ad obsidionem Jerosolymitanam Nabuchodonosoris sub Joakim adventu, quorum alter contigerit sub initium regni, anno videlicet tertio; alter vero iterum anno undecimo, id est postremo, quo cum regno vitam quoque finivit, habes apud Sanctium hic, ex Scriptura sacra probatum. Quo anno e patria emigraverit S. Daniel, dissentiunt auctores, quos citat, sed non sequitur dictus scriptor; e quibus sint, qui putent anno 8 Joakim id contigisse. Alii idem fere statuunt, censentes cum Jechonia esse translatum; præeunte S. Hieronymo in caput 1 Ezechielis. Sed a Lapide præfat. in Dan, Sanctum captum esse cum Joakimo rege, anno ejusdem regni tertio, qui fuit annus primus regni Nabuchodonosoris, atque ab eodem abductum esse Babylonem, rectius statuit; ac proinde consequens est, ut res gesta innectatur primæ Nabuchodonosoris adversus Judæos expeditioni. Videri etiam possunt Pererius ac Tirinus in Commentariis ad verba Danielis proxime citata, & Salianus ad annum mundi 3428, num. 24, ubi & Hieronymo respondet; quibus adde Calmetum in tabula Chronologica, præfationi ejus in Danielem subjecta.

[15] Quorsum enim, uti recte observat Sanctius, de tertio anno Joakimi in principio sermo, & de aliis captivitatibus tantum silentium, nisi hoc Propheta suarum rerum vellet esse principium? Exorsus est autem suæ vitæ narrationem ab illa ætate adhuc puerili, in qua cum aliis tribus, [primo nempe Nabuchodonosoris ad Hierosolymam adventu.] aulicis ministeriis destinatus est sub eunuchorum magistro; quod statim subdidit, postquam tertii anni Joakimi, & primi Nabuchodonosoris appulsus meminisset. Ita Sanctius; qui re sic stabilita, solvit argumentum Maldonati, uti & locum in speciem contrarium ex Jeremiæ cap. 25, ubi primus Nabuchodonosoris annus in quartum annum Joakimi incidisse dicitur, intelligendo videlicet annum tertium finitum, & quartum inchoatum aut modice progressum. Alio etiam modo idem interpres conciliat Danielem cum Jeremia, si dicatur, secundo anno regni inchoato venisse Nabuchodonosorem; & annum illum imperfectum omissum esse a Daniele, qui incurrit in annum quartum Joakimi, ut paulo pluribus ibidem deductum reperies.

[16] [Quoto ætatis anno Daniel in captivitatem abductus?] Difficilius queri potest, quoto ætatis anno Daniel abductus sit Babylonem? Pererius in præfatione tamquam simillimum vero censet, eum tunc non fuisse decimo anno majorem; at debili nititur auctoritate pseudo-Epiphanii ac pseudo-Isidori. Deinde affirmat, Danielem duodecimo ætatis anno Susannam liberasse, ex S. Ignatii epistola ad Magnesianos (quæ interpolatis annumeratur; & de qua videri possunt bibliographi) aliisque, quos profert. Sanctius ei dat annos 20 aut circiter; quam opinionem tamquam veriorem & nos amplectimur cum Cornelio a Lapide in citata præfatione: eamque confirmat in expositione capitis 13, ℣. 45, statuens Danielem facile 24 annorum fuisse, quando Susannam liberavit; quod quarto vel quinto anno postquam Daniel venerat Babylonem, accidisse ei videtur. Rem cum Tirino hic in pauca contraho. Quomodo, inquit, populus omnis puero duodenni, judicem agere volenti, ipsosque judices ad judicium suum vocanti auscultasset? Ergo puer junior (qualis dicto loco vocatur Daniel) significat hic juvenem, qui comparatione senum adulterorum merito censeri poterat puer. Et vero pueros dici in ætate etiam grandi ex usu Scripturæ sacræ, ostendit Sanctius prolegomeno 3, num. 13. Adde, quod major ætas quam 10 aut 12 annorum, qua Sanctus primo in captivitatem abductus sit, suadeatur ex iis, quæ de sapientia ejus mox disseremus, ubi nonnulla de sanctitate ac virginitate præmiserimus.

[17] [Ejusdem sanctitas,] Sanctitas Danielis tum ex pluribus aliis argumentis, tum ex eo potissimum elucet, quod dum etiamnum in vivis degeret (anno videlicet ætatis 34, prout supputat a Lapide in locum Ezechielis mox producendum) ac proinde ætate non valde provectus, ipsius Dei testimonio viris duobus sanctissimis annumeretur Ezechielis cap. 14, ℣. 14 & seqq., ubi habentur ista: Si fuerint tres viri isti in medio ejus (terræ prævaricatricis atque infidelis) Noë, Daniel & Job; ipsi justitia sua liberabunt animas suas … nec filios autem nec filias liberabunt; sed ipsi soli liberabuntur, terra autem desolabitur. Jam vero eximia vitæ Danielis sanctitas & integritas adeo vel ipsis principibus ac satrapis gentilibus erat spectata, ut invidiæ stimulis acti, & ad callidissimas fraudes oculatissimi, non existimarint odium regis adversus eum aut offensionem alio modo concitari posse, quam dolos struendo religiosæ ipsius pietati: nam, prout dicitur Dan. 6 ℣. 4. Nullam causam & suspicionem reperire potuerunt; eo quod fidelis esset (Daniel) & omnis culpa & suspicio non inveniretur in eo.

[18] Atque ita cum in technas omnes & consilia se versarent, [studium orationis duris probatum, at non intermissum,] dicunt tandem ℣. 5: Non inveniemus Danieli huic aliquam occasionem, nisi forte in lege Dei sui. Latoque a rege decreto, ut omnis, qui petierit aliquam petitionem a quocumque Deo & homine, usque ad triginta dies, nisi a rege, mittatur in lacum leonum; vel ob crudele tamen adeo ac fatale decretum nihil remisit Daniel de consueta adorandi Deum religione, eligens mori potius, quam minus pie vivere. Etenim hoc cum Daniel comperisset … ingressus est domum suam, & fenestris apertis in cænaculo suo contra Jerusalem tribus temporibus in die flectebat genua sua, & adorabat, confitebaturque coram Deo suo, sicut & ante facere consueverat; ibid. ℣. 10. Accusatus itaque de violato regis edicto, & in lacum leonum missus, inde illæsus evasit, duplici prodigio ob raram adeo ac duris probatissimam pietatem, tam in se, quam in æmulis suis triumphans.

[19] Abstinentia Danielis supra modum rara, supra fidem sere mirabilis, [mira abstinentia,] nisi ex divinis verbis constaret. Ecquis enim satis admirari possit, quod tempore duræ captivitatis inter Babylonicæ aulæ delicias, quarum spectator esse poterat & testis & particeps in dies, accedente ad hæc potissimum regis imperio, ac præpositi eunuchorum solicitudine ac precibus, numquam tamen adduci potuerit Propheta, vel in tenera adeo ætate, ut de severissima vivendi ratione quidquam remitteret. Proposuit .. Daniel in corde suo, ne pollueretur de mensa regis, neque de vino potus ejus; & obtinuit, ut solis leguminibus & aqua victitaret. Causas vide apud interpretes. Et vero hanc parcam & religiosam Juvenis sanctissimi abstinentiam Deo mirifice gratam fuisse, liquet ex insignibus præmiis, quibus illam Deus miraculose prosecutus est ℣. 15, 17 & seqq. Verum an illa abstinentia ipsi perpetua fuit? Sanctius in caput 10 Danielis ℣. 3, Panem desiderabilem non comedi, hæc habet, quibus propositæ quæstioni fit satis: Hinc constat, aliquando Danielem cibis usum fuisse lautioribus, bibisse vinum, & panem comedisse desiderabilem, id est, delicatum, qualis expeti solet ab his, quibus vita est a sordibus & vulgaribus epulis aliena: id enim ipse non obscure docet; cum hæc trium hebdomadum jejunio respuisse dicit. Quare quod principio fecit cap. 1, ut tantum legumina & quam ad mensam adhiberet, id illi perpetuum non fuit. Pererius autem in citatum caput commentans, exponit, cur Daniel melioribus fuerit usus cibis in senectute, quam in juventute.

[20] Nec prætereunda est virginitas ejus, quam illibatam illum ad mortem usque conservasse, [virginitas,] omnes, inquit a Lapide in prolegomenis pluries allegatis, consentiunt. Sic porro alienus erat ab illis rebus, quæ libidinem aut provocant, aut produnt, ut a Judæis putaretur eunuchus: usque adeo casti ac compositi ad decorum motus, virginalis pudor atque modestia, verecundi oculi, verba pudica, ut a carne nihil habere crederes. Unde S. Joannes Damascenus lib. 4 de Fide cap. 25 ait, castitatis gratia ram Danielem a leonum sævitia, quam tres pueros ab igne Babylonio fuisse inviolabiles. Objectionem, quam contra cælibatum ejus nonnulli formant ex loco Ezechielis cap. 14 supra: Si fuerint tres viri &c. solvunt a Lapide & Sanctius in prolegomenis. Quamquam vero non satis certo constet, an Sanctus noster fuerit spado seu exsectus; de qua re utrimque citantur auctores apud interpretes; præplacet tamen sententia Cornelii a Lapide ac Sanctii in prolegom. (ne alios memorem ab ipsis citatos) uti & Tirini in cap. I ℣. 3; quæ ipsum eximit ab hac probrosa apud Judæos & odiosa macula.

[21] [desiderium propriæ & alienæ salutis. An martyr & quo sensu? Typus fuit Christi.] Daniel item hanc sanctitatis dotem habuit, ut tam suæ quam alienæ salutis ac perfectionis esset avidissimus. Unde, ut recte observat a Lapide, cap. 9 ℣. 23 vocatur vir desideriorum. Inde orans pro populo, ei reditum e captivitate Babylonica tum a Deo tum a Cyro impetravit: permansit enim Daniel in principatu & præfectura usque ad Cyrum, qui primo anno suæ monarchiæ Judæos e captivitate dimisit. Inde denique tempus Christi redemptoris, ejusque nativitatis & passionis abbreviari petiit & impetravit dicto cap. ℣. 24. Martyrem fuisse probat a Lapide, illa ductus ratione, quod ob pietatem & invocationem Dei Hebræorum missus fuerit in lacum leonum, & quidem bis, esto Dei ope inde evaserit illæsus. Titulum hunc suadet ab exemplo S. Joannis, qui a Patribus vocatur martyr eo quod in dolium ferventis olei sit immissus, quamquam inde gratia Dei illæsus exierit. Atque hoc etiam sensu S. Daniel martyr dici potest, quamquam martyrium revera passus non fuerit, sicut probabitur § 4. Daniel denique typus fuit Christi, Sanctorum omnium prototypi, & sanctitatis omnis auctoris; id quod rationibus omnino septemdecim ostendit laudatus a Lapide. Atque hæc pro nostro instituto de S. Danielis sanctitate ac virtutibus plus quam satis: de sapientia ejus nunc dicamus.

§ III. Sapientia; auctoritas apud reges ac populos inde orta; an S. Daniel excludendus e numero prophetarum.

[Sapientia Danielis ab ipso Deo laudata,] Sapientia sanctitati reliquisque sancti Vatis dotibus par eum exornavit: cujus complura ex dictis ac factis ipsius, in libro ejus expositis, argumenta in promptu sunt, quæ suis quæque locis explanata habes apud interpretes. Sed illud maxime notandum, quod sapientiæ suæ Sanctus ipsummet Deum præconem habuerit. Etenim rex Tyri, sapientissimum se reputans, Danieli tamen se comparare non audebat. Atque hoc est, quod irridens, per sarcasmum ei objicit Ezechiel cap. 28, ℣. 3. Ecce sapientior es tu Daniele, omne secretum non est absconditum a te. Jam vero ex Danielis 1, ubi tenera adhuc erat sapientissimi Juvenis ætas, cui sicut crescentibus paulatim annis crescebat quotidie robur corporis, ita pariter nova in dies fiebat eruditionis accessio, luculentissime constat, quantam, quam late patentem, quam subtilem & acutam & haberet jam tum ingenii vim cum profundissima sapientia conjunctam, & qualem postea habiturus esset, ubi eum maturior ætas virum formasset.

[23] [a quo supra alios egregie ornatus fuit,] Pauca vero e pluribus, quibus per decursum libri, ejus nomine inscripti, divina plane ipsius sapientia commendatur, & varia, quæ interpretum lucubrationibus inserta leguntur circa hoc idem, quo de in præsentia agimus, argumentum; paucula, inquam, nobis hic sufficiant. Jam tum a primo ingressus sui in Babylonem tempore, publica eruditionis ac sapientiæ fama erat notissimus: ut qui eo nomine præ pluribus aliis selectus & ad regis Babyloniorum aulam deductus fuerit cum sociis suis. Dixerat quippe rex ad aulicum suum ministrum, ut introduceret de filiis Israël … eruditos omni sapientia, cautos scientia, & doctos disciplina. Et ℣. 17, Pueris autem his dedit scientiam & disciplinam in omni libro & sapientia; Danieli autem, quo ceteris longe altius emineret, intelligentiam omnium visionum & somniorum; munus utique & partem non minimam spiritus prophetici, quo Deus ipsum cumulatissime donavit.

[24] Nec vero modice laborarunt Daniel & socii ejus, [quam & rex Nabuchodonosor summis laudibus extulit.] ut tempus triennii, quod datum eis erat ad excolendas scientias antequam ad regem ingrederentur, cum fructu transigerent: nam cum jam regi adstarent, elapso triennii termino, specimina edituri rationemque reddituri eorum, quæ & ante sciebant & ibi didicerant, adeo eximiam ex variarum scientiarum aggregatione sapientiam præ se tulere, ut asseverarit rex de illis ℣. 20, invenisse se decuplum super cunctos ariolos & magos, qui erant in universo regno. Juvat his attexere ea, quæ de S. Danielis sapientia paulo magis singulatim determinat a Lapide in proleg. Fuit, inquiens, chronologus sui non modo temporis, sed illius ævi certissimus ac celeberrimus. Fuit vir omnium hominum illius seculi sapientissimus, & in omni scientia etiam Chaldæorum aliorumque gentilium versatissimus. Tirinus in cap. 1 ℣. 4, solertiam & sagacitatem in scrutatione rerum naturalium; ac disciplina ethica, politica, œconomica præditos fuisse Sanctum ejusque socios, tacite indicat vel supponit: nam cauti scientia & docti disciplina, qui pro Nabuchodonosoris aula quærebantur ex Hebræis, hisce facultatibus ornatos fuisse dicit: proinde dotes illæ in Daniele ac sociis, qui ad regiam aulam erant delecti, desiderari haud poterant.

[25] Daniel itaque non secus ac scientiæ oraculum ac sapientiæ prodigium a summis & imis, [Et vero regibus & populis] regibus & populis habitus semper fuit summa in veneratione & admiratione. Ac rex Nabuchodonosor imprimis post somnium de famosa statua sibi a Daniele expositum, cecidit in faciem suam, & Danielem adoravit, & hostias & incensum præcepit, ut sacrificarent ei. Et paulo post: Tunc Rex Danielem in sublime extulit, & munera multa & magna dedit ei: & constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, & præfectum super cunctos sapientes Babylonis. Daniel autem postulavit a rege, & constituit super opera provinciæ Babylonis Sidrach, Misach & Abdenago: ipse autem Daniel erat in foribus regis, uti habes cap. 2. Lecturus vero scripturam digitorum in pariete apparentium cap. 5, Baltassari regi a regina, (sive ea regis mater, sive avia, sive uxor fuerit; vide a Lapide) ita commendatur:

[26] Est vir in regno tuo, qui spiritum deorum sanctorum habet in se; [ob eam summo semper in honore fuit habitus.] & in diebus patris tui scientia & sapientia inventa sunt in eo: nam & rex Nabuchodonosor, pater tuus, principem magorum, incantatorum, Chaldæorum & aruspicum constituit eum: pater, inquam, tuus, o rex, quia spiritus amplior, & prudentia, intelligentiaque & interpretatio somniorum, & ostensio secretorum, ac solutio ligatorum inventæ sunt in eo. Accitus itaque Daniel postquam scripturam exposuisset, jubente rege indutus est … purpura, & circumdata est torques aurea collo ejus, & prædicatum est de eo, quod haberet potestatem tertius in regno suo. Sub Dario autem constituitur supra satrapas regni, cap. 6, honorifica auctoritate ornatissimus: Igitur Daniel superabat omnes principes, & satrapas: quia spiritus Dei amplior erat in illo. Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum. Summam denique eidem etiamnum juveni auctoritatem & gloriam peperit adeo inexspectata & mirabilis liberatio innocuæ Susannæ, cap. 13; post quam Daniel … factus est magnus in conspectu populi a die illa & deinceps.

[27] [Prophetarum ex albo illum expungere,] Constat abunde apud omnes, S. Danielem prophetarum numero accensendum esse, quidquid eum inde eximere nonnulli voluerint. Hebræi, Hieronymo teste in præfatione in Danielem, sacræ Scripturæ libros in tres digerunt classes, nimirum in Legem, Prophetas & Hagiographa, seu scripta sacra. Porro tertiæ huic classi Danielem annumerant, & a Prophetis segregant, eodem Hieronymo teste. Cur id Hebræi putarint, docet Theodoretus in hunc librum: cujus verba brevitatis causa non transcribo. Argumentum, Hebræorum opinioni in speciem favens, quod desumitur ex oratione Azariæ cap. 3, ubi eodem tempore, quo Babylone esset Daniel, is dicit: Non est in tempore hoc propheta &c. elucidat Sanctius proleg. 4; atque in ulteriorem rei confirmationem; quod propheta, inquit, fuerit Daniel, liber totus manifeste docet, & ita clamat aperte & clare, ut nisi qui aures obstinato obstruxerit, ignorare non possit.

[28] [nemo nisi pertinax potest: qualem etiam exstitisse,] Quam multa de Christo, quam varia de Antichristo, deque imperiorum mutatione prædixerit, quam illa rerum confirmaret eventus, quis non videt? Cæcus sit oportet & amens, qui hic prophetici spiritus vim non agnoscat, & donum plane divinum supra naturalem hominis facultatem, prænoscendi & prænuntiandi ea, quæ solus novit Deus, & ille, cui is voluerit revelare. Enimvero Judæorum ora obstruit Christus Matth. 24, quando dicit: Cum videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta &c. Judæos quoque confutare debet Josephus, dilucide significans quam grandem de hoc Danielis charismate existimationem concepisset, quando non prophetis dumtaxat, sed maximis quoque prophetis Sanctum hunc virum accensuit lib. 10 Antiquit. cap. 12, ubi sic legitur: Omnis eximia felicitas ut prophetæ excellentissimo ei contigit, & viventi tam apud reges, quam apud populum gratioso, & post obitum sempiternam memoriam consecuto. Et vero sequenti elogio Prophetam ibidem prosequitur: Libri enim ejus, quos conscriptos reliquit, etiam nunc apud nos, inquit, leguntur: qui nobis certam fidem faciunt, quod Deus cum eo colloquia miscuerit.

[29] [Josephus agnoscit:] Non solum autem futura prædixit quemadmodum alii prophetæ; verum etiam tempus, quo eventura essent, præfiniit: & cum alii prophetæ calamitates prædicerent, ideoque malam gratiam apud reges & multitudinem vulgarem inirent; hic bonarum rerum vates fuit, ut propter faustam ominationem quidem benevolentiam omnium sibi conciliaret, propter eventuum vero certitudinem, fidem sibi apud universum mortalium genus compararet. Exstat enim in illius scriptis, unde maxime illius prophetiæ certitudo potest colligi &c. Atque ex his plane liquet, tam longe abfuisse antiquos Judæos ab illa opinione, quæ Danielem expungendum censuit ex albo prophetarum, ut honorificentissimo loco eum inter prophetarum coryphæos reponant.

[30] Interim Josephus, cui Daniel bonarum rerum vates fuit &c. recte refutatur a Saliano ad annum mundi 3497 tamquam locutus ad mentem suorum popularium, [bonarum tamen rerum vatem falso asserens.] non ipsius Prophetæ & rei veritatem. Si enim librum, inquit, ipse legit, invenit Danielem, si quis alius, regibus, quibuscum vixit, severissima atque acerbissima denuntiasse (uti probat ab exemplis, licet res probatione non egeat) neque proinde regibus aut populo inde charum fuisse. Addit: Danielem, opinor, ex se ipso metitus * est Josephus, qui Græcorum & Romanorum, quibus serviebat, gratiam venabatur … Pseudoprophetarum iste mos est, & ne omnium quidem, cum Balaam etiam domum auro plenam præ veritate prophetica contemnere potuerit.

[Annotata]

* mensus

§ IV. Visiones, interpretationes somniorum, prophetiæ, scripta; mors ejusque adjuncta; an sanctus martyrium passus?

Tres istæ modo in titulo propositæ magni Prophetæ dotes adeo cohærent simul, ut non abs re facturus videar, [Summa fuit Danielis in visionibus &c.] si modo de una modo de alia promiscue agam, usurus verbis Pererii in præfatione alias indicata, quibus erudite præsens argumentum dilucidat: Omnes, inquit, Danielis visiones admirandis imaginibus & similitudinibus fuerunt expressæ. His accedit, quod prophetia Danielis complectitur omnia tempora, præterita, præsentia & futura: præterita, ut in primo somnio Nabuchodonosor: futura, ut in expositione somniorum ejus, & in aliis omnibus prædictionibus: præsentia, ut in scriptura manus, quæ apparuit in pariete, & in judicio Susannæ. Continet item omnes modos, quibus visiones propheticæ fieri solent, hoc est vel per somnia, vel per ecstasim aut raptum, vel per signa sensibilia, vel per illuminationem mentis. Et, ut paucis dicam, si præstantia prophetiæ eo major debet æstimari quo de Christo vel plura & majora, vel explicatius & apertius vaticinatur; Daniel profecto unus de summis & nobilissimis prophetis eo nomine censeri debet. Ita ille.

[32] Daniel … hoc, inquit S. Hieronymus in Dan. cap. 1 ℣. 17, [excellentia:] extra tres pueros habebat insigne, quod visiones & somnia, quibus per symbola quædam & ænigmata, futura monstrantur, sagaci mente cernebat; ut quod alii videbant in phantasmate, oculis cordis adspiceret. An & quousque scientia Danieli & sodalibus ejus a Deo communicata fuerit naturalis vel supernaturalis; cujusmodi fuerint somnia, quorum eventum Daniel interpretatus est; quo pacto vera somnia a falsis discriminentur; item quid somnium sit, quid visio; & cetera, quæ hic quæri possint, disce ab interpretibus; e quibus consule imprimis Sanctium ac Pererium in caput 1 Danielis, & a Lapide in cap. 40 & 41 Genes.; sufficiat hic verbo insinuasse, somnia illa, quorum Daniel interpretem egit, a Deo immissa fuisse, non vero fortuita. Alias porro Danielis prophetias de mundi excidio recenset pseudo-Epiphanius in Vita Danielis, pseudo-Dorotheus in Synopsi, & Chronicon Alexandrinum.

[33] [quædam spuria inter illas, & falso ipsi imputata.] Opera S. Epiphanii recensuit, e Græco in Latinum convertit ac notis illustravit, eaque Lutetiæ Parisiorum edidit anno 1622 noster Dionysius Petavius, duobus tomis tam genuina istius auctoris, quam spuria complexus & supposititia. Horum ducit agmen, inquit in præfatione tomi 2 ad lectorem, Liber de Vita Prophetarum, quem ψευδεπίγραφον esse, sexcentæ mendaciorum nugæ persuadent, quibus ille refertus est. Rem itaque gestam eodem tomo pag. 143 pseudo-Epiphanius sic narrat: Aliud præterea portentum in arduis Babyloniæ montibus designavit. Cum, inquit, montem illum, qui ad Aquilonem obversus est, fumantem videbitis, Babylonis exitus appropinquabit: cum utem velut igne flagrantem aspexeritis, totius orbis occasus imminebit. Sin mons ille, qui ad Austrum est, aquis manaverit, populus in patriam revertetur, & Hierusalem ampla & spatiosa demum instaurabitur: id quod Jesu pontificis & Zorababelis filii Salathielis studio atque opera perfectum est. Quod si mons cruore fluxerit, Belialis per universum orbem cædes protenditur, ac Dominus, hominis assumpta specie, descendet in terram. Quæ nos cum Saliano ad annum mundi 3535, num, 4 dicimus Rabinicum furfurem sapere, & passim contemni.

[34] [Præter scripta ab interpretibus Danieli vindicata,] Quoniam vero non tam Danielis scripta, quam Danielis gesta ac persona ad nostrum præcipue institutum spectant; plurima, quæ de libro ejus hic quæri possent, alio remittimus. Hunc Danieli vindicat Pererius in sua præfatione; ubi & de ejusdem libri præstantia, ex materia & auctore petita; hysterologia sive præpostera rerum serie atque orta inde obscuritate; ac denique utilitate. Librum item hunc Danieli asserit Sanctius proleg. 5, historiam Susannæ proleg. 4; totum caput tertium, proleg. 7; de dracone & sacerdotibus Bel, de lacu & Habacuc proleg. 8; de canonica libri totius auctoritate proleg. 9; qua lingua scriptus, & quis ejus interpres proleg. 10. Consuli item potest Tirinus in sua præfatione, uti & Calmetus in sua, pag. 518.

[35] [quædam etiam ei supposita.] Falso quædam Danieli adscripta fuisse, & ab Ecclesia pro talibus non agnita, meminisse hic etiam convenit: de qua re Huetius in Demonstratione euangelica Propositione 4, cap. 14, titulo de Prophetia Danielis num. 10 sic fatur: Fecit præstans Danielis fama, & explicandis potissimum somniis celebrata, ut vetus quidam onirocritorum auctor operi suo Somnialiorum Danielis nomen falso præscriberet. Ejus usum damnant Decreta Gratiani, utpote supposititii & impii. At incertum est, idne, vel simile quid notaverit synopsis, cum inter apocrypha Danielem collocavit. Certe additamenta Danielis non respexit, quæ inter legitimos hujus Prophetæ fœtus ab eo recensentur. Ego vero & Latinam Christiani hominis scriptionem esse puto, cum nulla ejus appareat mentio, vel in Artemidoro, vel in Achmete; nec valde antiquam, cum inter eos qui ante Artemidorum idem tractaverunt argumentum, nomen Danielis nuspiam exstet. Hæc Huctius, in margine citans Decretum Gratiani par. 2, causs. 27, q. 1, cap. 16; sed habentur caus. 26, q. 7, cap. 16.

[36] Pererius in fine præfationis in Danielem statuit, [Referuntur variæ circa annos vitæ] sanctum Vatem vixisse ad annos usque 100, ætatem illam pertexens per varios successive calculos chronologicos; ultra vero quam longe processerit, incompertum esse. Pererio perperam imputat a Lapide in prolegom. quasi vixisse Danielem statuerit annis 138; quod si verum foret, merito certe tunc tantam ætatem rejiceret a Lapide, tamquam enormis sit ætas hominis, & illo seculo inaudita: unde alii censeant, Danielem non excessisse annum centesimum. Denique puncta chronologica, quæ ibidem figit, eo redigit, ut mors Danielis innectatur anno suæ ætatis 101 aut III. Sanctius prolog. 3, num. 14, quamquam fateatur, incertum esse, quo ætatis anno sanctus Vir e vita excesserit, ut certum tamen admittit, ad grandem usque ætatem progressum, &, sicuti chronologice statuit, plus quam senilem.

[37] Abulensis quæst. 91 in cap. 2 Matth., ætatis dictæ tempus circumscribit uno supra octoginta anno; [sententiæ.] sed multo plures, inquit Sanctius, vixisse constat. Tirinus vero omnium, quos ego quidem viderim, in definienda illa ætate restrictissimus, statuit ex hypothesi quod, si mortuus sit Daniel anno tertio monarchiæ Cyri (quia deinceps Scriptura illius non meminit) vixerit universim annis 71; idque conformiter ad ea, quæ disserit in Chronico suo sacro cap. 35, de principio ac fine 70 annorum Babylonicæ servitutis, captivitatis & desolationis; tempore, quo vixerit sanctus Propheta in captivitate ista, non ad septuaginta annos, id est ad totam ejusdem durationem extenso, uti interpretes bene multi statuunt, sed ad triginta ex annis istis septuaginta restricto; de quo uti & aliorum metiendi hæc & alia Sancti tempora calculo, pluribus videbitur in chronotaxi paulo post a nobis ordinanda.

[38] Proximum est, ut præter ea, quæ tempus vitæ ac mortis circumstant, nunc de loco mortis disseramus. [Locus mortis] Petrus de Natalibus Sanctum vita functum vult in Media, & quidem V Kalendas Septembris, uti videre est in Vita lib. 7, cap. 126; de utroque isto asserto ipse viderit. Sanctius obitum ejus tribuit Babyloni, ut docent, inquit, communiter Patres, & Martyrologium Romanum. Et commentans in cap. 1 Danielis ℣. 21, censet Prophetam nostrum ex Media rediisse … Babylonem, atque ibi tandem nobili sepulcro conditum esse; sed ex auctoritate pseudonymorum Epiphanii, Isidori, Dorothei &c. quos citat, id neutiquam confici potest. Eumdem mortis locum assignat a Lapide; causam addens; noluit enim, ait, redire in Judæam cum Esdra & aliis, quibus reditum a Cyro impetraverat, tum ut Judæorum salutem & negotia apud Cyrum promoveret; tum ut Judæorum, qui in Babylone plurimi remanebant, director & protector esset. Ita ille ex Theodoreto in caput 10. Consule etiam Pererium in Proleg. versus finem. Si vero Prophetæ idem fuerit locus mortis, qui & sepulcri, varia huc faciunt, quæ dabimus § 5. At notat recte novus legendista Gallus in Vita Danielis paragrapho 2, de qua infra, non posse hic proferri id, quod Deus ad ejus sepulcrum fuerit operatus, nec quales ipsi fuerint honores exhibiti: cum nihil possit asseri de loco sepulturæ ejus, aliisque adjunctis, quæ ejus mortem comitata & secuta sunt.

[39] Præplacet itaque mihi ista opinio, quæ affirmat, incompertum plane nobis esse locum mortis, & alta ejusdem adjuncta; [aliaque ejusdem adjunctæ nos latent.] qua in re lubentes sententiæ memorati legendistæ subscribimus; viderit tamen num satis sibian ista incertitudine constare probetur, quando paucis interjectis affirmans, non videri locum sepulturæ umquam exstitisse Babylone, Daniel, inquit, non amplius habitabat Babylone, ex quo Darius Medus ipsum abduxerat Ecbatana, urbem Mediæ principem. Videtur obiisse in Persia, aut in urbe quadam ad Tygrim sita, ubi habuit ultimas suas visiones. Hæc ille; quod mihi videtur idem esse, atque rem incertam ex incertis divinare conjecturis: etenim an & quamdiu Sanctus supervixerit istis supremis visionibus non constat; non magis quam an & quamdiu tunc ibi substiterit, an potius alio migraverit. Malumus itaque nullam aliorum circa locum obitus adoptare sententiam, quam adoptando aliquam ex illis, non sufficiente fundamento suffultam, meras venditare conjecturas. Unde consequens est, ut Calmetus præfatione in Danielem pag. 515 nimis affirmate mortem in Persia ponat; neque satis sibi etiam constet, cum paulo post asserat, dubitari, an mortuus fuerit Babylone.

[40] [Græci comminiscuntur Sanctum ab Attalo capite truncatum.] Sanctum Vatem nostrum certo aliquo sensu fuisse martyrem dicebamus obiter num. 21 ex Cornelio a Lapide. Plus aliquid volunt tabulæ Græcorum sacræ, uti post patebit, referentes, Sanctum veri & stricte dicti martyrii, fuso nempe sanguine, lauream consecutum, quando eum sub rege Attalo, nescio quo, capite truncatum tradunt: cum nullus, quod sciatur, veterum Patrum vel historicorum, uti recte observat a Lapide in prolegomenis, hoc memoriæ prodiderit. Nugis igitur ipsi suis gaudeant Græculi, hic item, more sibi alias satis superque usitato, falli volentes aut fallere. Idcirco commentitiam hanc mortem imaginariis fabulatorum somniis accensemus; quam an ipsi primum excogitarint, an alibi inter Rabinicas aut Thalmudisticas quisquilias invenerint, non habemus unde affirmemus. Atque hæc quidem spectant Sancti obitum, & ea, quæ eumdem circumstant; nunc subdamus, quæ illum consecuta sunt.

§ V. Sepulcrum, epitaphium, statuæ.

[Varia de sancti Prophetæ sepulcro] De S. Danielis sepulcro, quidquid nonnulli scriptores illud certo loco determinare voluerint, nihil satis credibile videtur statui posse: propterea quod nec auctores, nec proinde eorum testimonia satis habeant ponderis ad faciendam fidem. Referemus tamen ea, quæ ipsi tradunt, relicta lectori plena assentiendi vel dissentiendi libertate. Si pseudo-Epiphanio credimus, humatus est in angusta (forte augusta) caverna honorifice, exstatque monumentum ejus ad hoc seculum cunctis notissimum; si autem pseudo-Dorotheo in Synopsi de Vita & morte Prophetarum, Bibliothecæ Patrum tom. 7 per Margarinum de la Bigne, editionis secundæ anni 1589; edidit, inquit, & aliis Persarum regibus multa portenta, quæ scripta non sunt. Mortuus est vero Daniel in terra Chaldæorum, & in sepulcro regio solus cum honore sepultus. Ubi videtur significare, eum fuisse sepultum in ipsa turri, de qua mox agemus.

[42] [narrantur:] Josephus lib. 10 Antiquit. cap. ultimo turrim quamdam a Daniele constructam celebrat, minime vacantem prodigio, si vera is narrat. Cum ab omnibus, inquit, Deo charus existimaretur, & propter hanc de se opinionem esset illustrissimus, ædificavit apud Ecbatana Mediæ turrim, opus pulcherrimum, & singulari admiratione dignum, quod in hodiernum usque durat, & spectantibus recentissimæ structuræ videtur, ac si ea ipsa die, qua spectatur, esset absolutum: tantam novitatis speciem, & tam integram pulchritudinem habet, nihil omnino a tam longo tempore læsam, præter aliorum ædificiorum consuetudinem, quæ æque atque homines vetustatis injuriam sentiunt, nec firmitatem solum, sed etiam decorem sensim deperdunt. Mos autem durat usque in præsens tempus, ut in ea turri sepeliantur Medorum reges, & Persarum atque Parthorum: ejusque custodia Judaici generis sacerdoti hodieque concreditur.

[43] Ad illud ipsum sepulcrum alludunt clarissime verba Vitæ S. Danielis apud Petrum de Natalibus, [sed nihil satis fide dignum.] de qua infra; ubi postquam dictum erat de morte ejus in Media, mox additur sepultus in sepulcro regali solus cum gloria. Quod Græci memorant in suis Menæis magnis excusis ad diem XVII Decembris in elogio Sancti & sociorum ejus, nimis inauditum ac singulare est, quam ut ob tantillam auctoritatem, non prolatis fide dignioribus documentis, mox credi debeat, quæ vel aniles Rabinorum, vel similis certe ingenii fabulatorum nænias redolent, donec aliunde probentur. Itaque ibidem fabulosæ, uti supra diximus, eorum morti subditur ista fabula duplex: Dicitur autem, eorum capita post truncationem agglutinata fuisse corporibus eorum. Angelus autem Domini tollens ipsos, in montem Gebal eos duxit; in quo positi sub petra annis 400, in resurrectione Domini nostri Jesu Christi & ipsi resurrexerunt, & iterum obdormierunt. De Hebal, seu Gebal (Josepho lib. 4 Antiq. cap. ultimo, versus finem est Gibal seu Gibalus) montis situ juxta Sichem consuli potest a Lapide in cap. 8 Josue, ℣. 30.

[44] Benjaminus Tudelensis in suo Itinerario, quod ex Hebraico Latinum fecit Benedictus Arias Montanus, [Alia quædam] & typis Plantinianis prodiit Antverpiæ anno 1575, in quo res memorabiles, quas ante 400 tunc annos totum fere terrarum orbem, prout notatur in titulo libri, notatis itineribus dimensus, vel ipse vidit, vel a fide dignis suæ ætatis hominibus accepit, describuntur; laudatus, inquam, Benjaminus pag. 78 narrat in Chuzsethan, Elam olim dicta, Elamitarum patria, ante unam ex 14 synagogis Judæorum, quæ ibidem congregabantur, Danielis sepulcrum esse: de quo subjungit sequentia, quæ an vera sint, an ex apocryphis, quod suspicor, Judæorum somniis deprompta, non habeo unde certo affirmem; daturus quæ apud ipsum de hac re reperio, his verbis notata: Interfluit autem Tigris fluvius urbem ipsam, & habitationem etiam Judæo. rum dividit; atque altera ex parte fluminis ditissimi omnes sunt, quicumque inhabitant, foraque habent negotiis & mercibus instructissima.

[45] Ex altera vero tenuiores pauperioresque omnes, [ejusdem farina] nulla fora, commercia nulla habent, neque hortos aut pomœria; adeo ut aliquando invidiam conceperint adverius alteros, existimaverintque divitias & ubertatem illis ex Danielis prophetæ ibidem sepulti vicinia effici: quamobrem ab illis postularunt, ut Danielis sepulcrum ad suam regionem transferri permitteretur. Quod cum constanter negatum esset; ad contentionem primum, deinde ad dimicationem atque pugnam deventum est, magna cum utriusque partis clade ad multos usque dies; donec tandem lassi utrique in conditiones & pacta convenere, ut alternis annis Danielis cipus ad alteram partem transferretur: idque aliquamdiu factum repetitumque fuit. Sed accidit interim, ut Senigar Saa, filius Saa, regum omnium Persarum imperator summus, eo veniret; interjectisque pauculis de multitudine regnorum, quæ illi parebant, nomine Arabico, quo is appellabatur, ditionisque ipsius extensione, sic prosequitur:

[46] [proferuntur,] Is igitur cum in hac urbe aliquando commoratus, Danielis cippum ex altera in alteram urbis regionem transferri, atque cum illo complures ex Judæis & Ismaëlitis commigrare vidisset; causa rogata & cognita, indignum judicavit, ut hujusmodi adversum Danielem irreverentia toleraretur: verum spatium inter utramque partem diligenter dimensus, Danielis cippum, in arca magna vitrea impositum, in medio illo loco ex trabe maxima æneis catenis suspendit, ædemque construi jussit synagogæ usui dicatam, omnibusque totius orbis hominibus patentem, neminique negatam mortali, sive Judæo sive Aramæo, eo precationis causa ingredi volenti. Pendet autem arca illa ex trabe usque in hodiernum diem. Porro imperator ille edicto vetuit, ne quis pisces e fluvio caperet ad unum ex inferiori parte, alterum vero ex superiori, miliare, propter Danielis reverentiam & cultum. Senigar ille Saa an & quando regnarit, fatemur tam nobis esse incompertum, quam investigatu impervium in tam intricata regum Persarum post seculum septimum successione: nec vero tanti est res hæc gesta seu potius fabula.

[47] [& æque suspecta.] Gregorius Abulpharagius in historia Dynastarum ex Arabico in Latinum versa ab Eduardo Pocockio, dynastia 5, pag. 54, Danielem sepultum esse vult in arce Shushan, scilicet urbe Tustar *. Verum, quia auctor ille adeo recens est, utpote qui floruerit seculo post Christum natum 13 (vide tractatum de Patriarchis Antiochenis tomo IV Julii præliminarem, pag. * 100) quidnam, amabo, ab ipso hic exspectare possis, quod vel tantillum viri prudentis mentem movere valeat ad assensum? Habemus hic interim in diversa abeuntes circa sepulcrum Danielis sententias, urbium septem, de patria Homeri contendentium more divisas. At nihil censemus hic esse certum, sed potius incerta omnia, tacentibus de loco, in quo conditus sit sanctus Propheta, divinis eloquiis. Jam vero sepulcrum hoc ubiubi fuerit, non pigebit illud cohonestare sequenti epitaphio, quod ex rebus Sancti gestis eleganter ac nervose concinnavit Salianus ad annum mundi 3535:

[48] [Epitaphium breve ac nervosum,] Claudit spelæum hoc Virum magnum, viator, Virum regio Davidis sanguine illustrem, regia plurimorum regum atque imperatorum familiaritate, atque honoribus clarum: regis Messiæ vivido typo, ac spiranti figura clarissimum. Virum dico prophetam Danielem, potentem opere ac sermone: qui duodennis propheticæ lucis radios orsus accipere, ultra centesimum vaticiniis clarus evasit. Cui divina exponendo somnia, afflatusque cælestes, longinquos imperiorum progressus, longaque serie futuros principes, Xerxes, Alexandros, Antiochos, Ptolemæos, Titos ac Vespasianos, ultimumque mundi portentum Antichristum oculo perspicaci vidit, atque perscripsit. Qui septuaginta ipsos annos populi exilium deplorans, postremam ejusdem populi reprobationem atque interitum tanto ante agnovit, exhorruit, renunciavit: populi sui, Christum ac Messiam suum ad se missum negantis, & diem visitationis suæ, excæcatis malitia luminibus, non agnoscentis; Christum, cujus ipse diem, annis hebdomadisque studiose numeratis indicarat.

[49] Prophetam dixi, martyrem dicere oportuit: qui septem leonibus rabida fame furentibus objectus in cibum, [a Saliano concinnatum.] septenos dies latrantem bestiarum stomachum, arentes fauces, hiantia ora, ungues humano sanguini assuetos frenavit atque compescuit; susceptoque cum immani dracone certamine, eum medicata fruge disrupit atque distraxit. Martyrem dixi, non satis est. Addo ergo doctorem populi idolorum tenebris circumfusi: addo confessorem in exilio seculari: addo virginem in eo populo, in quo sterilitas erat pudori: addo eversorem idolorum, veræ pietatis propugnatorem, ac firmamentum: miraculum sapientiæ, fortitudinis, pudoris & integritatis. Vitam in exilio ad centesimum decimum annum produxit quingentis atque octodecim annis ante Christi Domini nativitatem. Abiit e vivis anno ab orbe condito ⅭⅠƆⅭⅠƆⅭⅠƆⅠƆXXXV. Ita Salianus: notas temporis, ex ejus chronologica ratione hinc inde producto epitaphio interspersus, aptare poterit quivis aliter, easque ex nostra chronotaxi paullo post subjungenda emendare.

[50] Addi bis velim paucula ista ex notationibus ad Martyrologium Romanum ad hanc diem XXI Julii, [De statua] ubi sic legitur: Antiquus mos Christianorum fuisse reperitur, ut in suis sepulcris inter alia resurrectionis symbola, Danielem in lacu inter leones liberum stantem sculperent. Extant ejus rei in veteribus lapideis sepulcris complura exempla; ea fortasse de causa, quod de resurrectione mortuorum cap. 12 apertissime sit locutus: seu quod e lacu ipse liber egrediens, quodammodo hieroglyphicum hominis e tumba resurgentis expresserit. Publicum item suæ erga Sanctum nostrum venerationis monumentum CPoli exstare voluit piissimus imperator Constantinus magnus, teste Eusebio Pamphili de Vita Constantini lib. 3, cap. 49: Vidisses igitur, inquit, in fontibus, qui sunt in medio foro … Danielis … effigiem una cum leonibus ære expressam, & auri bracteis refulgentem.

[51] Adjungas his licet quantulamcumque Sancti effigiem, post præfationem Commentariorum in Danielem æri incisam apud a Lapide cum hac epigraphe: [& effigie.] Effigies Danielis in habitu Babylonico, scilicet saraballis, purpura & cidari: illo enim eum in Babylone & aula usum, patet Danielis 3, 21, & cap. 2 (imo cap. 5) 29. Curavi, inquit, eam expingi ex vetusto codice bibliothecæ Vaticanæ, nempe ex Græco Sanctorum Menologio manu scripto, & picto auratis imaginibus ad vivum ante annos 700. Fuit hic codex Basilii Porphyrogeniti imperatoris, qui Constantinopoli nuper allatus ad Cardinalem S. Cæciliæ, ab eoque datus S. D. N. Paulo V Pontif., ejus jussu repositus est in bibliotheca Vaticana, utpote illustre antiquitatis monumentum. Vocem saraballa, quæ Chaldaica est, pro capitum & crurum tegumentis promiscue usurpari, notat Cangius in Glossario Latino: hic vero videtur adhiberi pro tibialibus aut braccis. Sanctius in caput 3 Danielis, braccæ, inquit, Chaldaice SARBAL, quam vocem Hieronymus modo SARABALLA, modo braccas convertit.

[Annotata]

* al. Shusthar:

§ VI. Rerum a Sancto gestarum chronotaxis.

[Proponuntur] Non est hic animus mihi, nec porro præsentis id est instituti, novam circa res a Sancto gestas chronotaxin condere: aliorum quippe jam pridem in eo desudavit labor, ad quos id propius spectat; fixum fere dumtaxat habeo, quamnam temporum seriem illi ordinarint, exponere; quo fiat, ut præterpropter norit lector hagiophilus, sibi hic formare ideam saltem rudem chronologicam. Pererius sub finem suæ præfationis in Danielem ordinavit chronotaxin; debili tamen fundamento nixam, auctoribus videlicet Epiphanii & Isidori nomen mentitis. Sic loquitur Pererius: Cum Babylonem captivus Daniel ductus est, tenerrimæ fuit ætatis: eum namque Isidorus fuisse inquit tunc puerum; Epiphanius pusionem & infantem vocat. Quo fit, ut simillimum vero sit, tunc Danielem 10 anno non fuisse majorem. Atque hoc ponatur tamquam fundamentum chronologiæ Danielis deinceps explicandæ. Annus igitur decimus Danielis, quo ductus est Babylonem, concurrit cum tertio anno regni Joacim .. & cum primo anno regni Nabuchodonosor … Hinc liquet, natum esse Danielem anno circiter 25 regis Josiæ … annis ante Domini nostri ortum sexcentis ac prope sexaginta …

[53] [variæ] Cum Daniel Susannam liberavit, annum agebat 12 … Interpretatus est Daniel primum somnium regis Nabuchodonosor annum agens 35; visiones, quæ in 7 & 8 cap. libri hujus narrantur, octogenarius habuit. Scripturam manus in pariete scribentis annum natus prope centesimum explanavit. Anno, qui hunc proxime secutus est, quique primus fuit Darii regis Medorum, tempus Messiæ adventus & mortis, septuaginta illis hebdomadis comprehensum & definitum, divinitus ei patefactum est. Visiones, quæ memorantur in 10 & 11 & 12 capite, hoc est, usque ad tertium Cyri regis annum, jam centenario contigerunt … Ultra vero, quam longe processerit, incompertum est. Parachronismum pseudo-Isidori, qui asserit Sanctum, centum ac decem annos, & usque ad Darium Persarum regem vixisse, ibidem refutat; sententiam utique, quæ se ipsam destruat, sicut pluribus ibi ostendit. At quæ ibi ædificat, destrueret ipsemet, si vera forent, quæ ipsi Cornelius a Lapide imputat.

[54] [aliorum] Pererii quippe systema chronologica serie per reges deducit idem Cornelius a Lapide in sua præfatione hic; Computat, inquit, Pererius, Danielem mortuum esse anno ætatis 138: natus est enim juxta ipsum anno Josiæ 25, qui deinde adhuc regnavit 6 annis, scilicet usque ad annum 31; post Josiam regnavit Joachaz tribus mensibus; post Joachaz, Joakim undecim annis; post Joakim, Joachin tribus mensibus; post Joachin Sedecias undecim annis: post quem secuta est captivitas Babylonica 70 annorum usque ad Cyrum: post captivitatem regnavit Cyrus 30 annis; post Cyrum Cambyses octo annis; post Cambysem Magi uno anno; post Magos Darius Hystaspis: cujus primo anno (si credimus Isidoro libro de Vita & obitu Prophetarum) mortuus est Daniel in Babylone. Jam adde annos hos omnes; invenies 138. Tot ergo vixit Daniel. Ita Pererius, inquit noster Cornelius. At Pererium non tot Sancto annos dare, imo vero eos, qui tot ipsi dant, refutare, liquet ex dictis: ita ut mirari satis haud possimus, adeo affirmate hoc ipsi imputare Cornelium a Lapide; qui proposita duplici de obitu Danielis hypothesi, notat ad marginem, verius esse, ipsum 100 annos vixisse. Sed observa, in superiore systemate annos 27 regni Cyri perperam non distingui ab annis 3 monarchiæ Persarum: cum admodum sint diversi.

[55] Salianus tomo 4 Annalium ecclesiasticorum veteris Testamenti, [circa res a Danielegestas] ad annum mundi 3426 censet cum Torniello, tunc Danielem natum fuisse, anno videlicet Joakim regis Juda primo, ante Christum 627; ac tertio circiter ætatis anno in captivitatem adductum ex pseudo-Epiphanio & Sulpitio initio lib. 2 sacræ historiæ. Nec vero absurdum judicat, id infanti contigisse, quoniam ibi non tam captivus, quam obses futurus erat, regii utpote sanguinis, ut tuto Joakim remitti posset in regnum suum. Sed & Susannæ judicium, quod, inquit, plerique sancti Patres anno ejusdem duodecimo contigisse dicunt, cum hac juxta ipsum positione optime convenit, cum altera convenire non potest. Porro deinceps ita Sancti gesta ac tempora ordinantur apud ipsum variis locis (de quibus vide dicti tomi indicem in voce Daniel) captivitas anno mundi 3428; institutio puerilis anno circiter 3433; manifestatio sapientiæ 3436; liberatio Susannæ 3438; annus tertius prophetiæ 3440; sanctitas in exemplum sumpta ab Ezechiele 3441;

[56] Explanatio somnii de successione monarchiarum, machinatio mortis, impetrata a rege dilatio, revelatio divina, [earumque tempora,] responsa regi data 3453; dedicatio statuæ aureæ inter ea, quæ narrat 3455 & 56: explicatio somnii Nabuchodonosoris 3463; manifestatio fraudis sacrificulorum Beli, interfectio draconis, projectio Danielis in lacum leonum 3473; somnium de 4 bestiis, sive 4 ventis 3495; secessus ex aula Nabuchodonosoris 3496; visio de eversione regni Persarum & Antiochi crudelitate in Judæos 3497; interpretatio scripturæ in pariete exaratæ 3516; profectio ad Medos cum Dario, præfectura super satrapas &c., eorum uti & principum invidia, oratio Sancti terna in die, ingressus in lacum leonum &c., vita deinde apud reges gratiosa, oratio pro solutione septuagenariæ captivitatis &c. eodem 3516, ante Christum 537; qui omnes anni, si primi ad ultimos producantur, conficient universe summam annorum 90.

[57] Tomo autem 5 reliqua Sancti gesta suis temporibus sic innectuntur. [chronotaxes.] Convivium ac familiaritas cum Cyro, anno mundi 3517; jejunia, corporis afflictationes, visio postrema, luctus &c. 3519; obitus denique 3535, ante Christum 518, Cum, inquit, Isidorus scribat Danielem ad centesimum & decimum ætatis annum pervenisse, quem nos primo Joacimi regis anno natum cum Torniello censuimus, oportet eum hoc anno vivende finem fecisse. Sed, ut iterum hoc inculcem, illud oportet, ex tali auctoritate petitum, nullam fidem facere potest. Perperam interim ad prædictum annum a laudato auctore producitur Cornelius a Lapide in eumdem Prophetam, tamquam isti chronologiæ non immerito subscribens; qui longe tamen ab ea abhorret.

[58] [Quibus videtur ea præferenda,] Tirinus in Chronico sacro, quod præfigitur tomo ejus primo, cap. 35 inquirit, quando cœperint, quando desierint 70 anni Babylonicæ servitutis, captivitatis & desolationis; relatisque quinque sententiis, ingenue profitetur ob tantorum, quos pro iis allegarat, virorum auctoritatem, omnes illas probabiles esse; paucis tamen conclusionibus edisserit, quænam sibi præ reliquis amplectenda videatur, non tam, inquit, asserendi quam disputandi studio. Statuit itaque 1. certum videri, 70 annos tam desolationis quam captivitatis & servitutis Judæorum finem cepisse anno 1 monarchiæ Cyri, qui una cum Dario Medo expugnata Babylone; & Balthasare, ultimo Chaldæorum monarcha, occiso, monarchiam a Chaldæis transtulerit ad Persas, & statim primo suæ monarchiæ initio relaxarit captivitatem Judæorum, remissis quotquot vellent redire in Judæam. 2. Statuit non esse distinguendos 70 annos desolationis templi vel urbis Jerosolymitanæ ab annis 70 captivitatis vel servitutis Judæorum, ac proinde nec duo statuenda principia, nec duos terminos quasi duplicis captivitatis septuagenariæ Judaicæ, a Prophetis prædictæ.

[59] [quam ponit Tirinus.] Statuit 3. tamquam verosimilius, ab anno 11 Sedeciæ, quo excisum est templum & urbs Jerosolymitana, usque ad annum 1 monarchæ Cyri, fluxisse dumtaxat 30 annos. Ex variis probationibus, quas affert, unam delibo, tamquam huc spectantem potissimum. Daniel, inquit, cum rege Joakim, anno regni ejus 4, abductus est Jerosolymis Babylonem (Dan. 1, ℣. 1) utique 10 ut minimum (imo juxta dicta nostra § 2, paulo plurium) annorum. Ergo si exinde fluxerint 70, 80, vel 88 anni, quot ponunt auctores priorum 4 sententiarum, jam imperante Cyro & Dario fuisset Daniel pene centenarius. Atqui, inquit, tantus senex non fuisset a Dario præpositus 120 satrapiis (Dan. 6. ℣. 1) ut Darium regem sexagenarium (cap. 5, ℣. ult.) sublevaret ipse centenarius. Idque confirmat exemplo aliorum, quos profert; quique centenarii vel centenariis majores fuerint oportet: cum tamen constet, vix ullos ea mundi ætate ad tantam senectutem pervenisse. Ratio hæc, fateor, satis videtur urgens, ut in illud systema propendeamus. Nec vero incommodis ab ingenti illa & tum temporis insolita Sancti nostri aliorumque supra ætate petitis, satis expedite & apte occurritur, si sic respondeas:

[60] Quid vetat, Danielem vel in tanta senectute ad id muneris, [Occurritur objectioni, quæ contra illam formari posset,] idque in dictis adjunctis admotum fuisse? Mirabile id quidem, at non ideo mox incredibile. Mirabile, inquam. At quid tum? Cur pigeat aliquid mirabile admittere circa ætatem illius, in quem tot mirabilium prærogativarum cumulum toto vitæ ejus decursu congessit is, qui facit mirabilia magna solus, & in hoc Propheta præ aliis mirabilis apparuit. At sic fere tantum ostendis 1. quod fieri id potuerit, non quod vere hoc factum sit. 2. In miraculis & paradoxis sic quidlibet solvi potest, recurrendo ad causam primam. 3. Grandis illa Vatis ætas nec juxta hoc systema necessaria est, nec auctoritate irrefragabili suadetur.

[61] Itaque laudatus Tirinus hanc rerum a Sancto gestarum ordinat chronotaxin in sua præfatione in librum Danielis: [& juxta illud systema gesta Sancti suis temporibus innectuntur.] natales affigit anno circiter 15 Josiæ; qui juxta Chronicon sacrum, paulo ante laudatum, respondet anno circiter 3408, ante Verbum incarnatum circiter 597. Adhuc puer seu adolescens 20 annorum captivus a Nabuchodonosore ducitur Babylonem una cum rege & cognato suo Joakim, anno 3 regni ejusdem: ubi quarto post anno Susannam a morte liberavit, & prophetam agere cœpit. Comparatur ob sanctitatem cum Noë & Job (Ezech. 14 ℣. 14) nondum egressus annum vitæ 34; regi autem Tyrio per sarcasmum objectus propter suam sapientiam, jam tum non nisi 38 annos natus. Anno ætatis 57, monarchiæ Nabuchodonosor 2, interpretatus est eidem somnium, tam quod cap. 2, quam quod cap. 4 describitur. Anno 66 visionem habuit, quæ cap. 7; anno 68, quæ cap. 8; quo & cædem Balthassaris prædixit, cap. 5. Sequenti anno tempus adventus & mortis Missiæ, 70 hebdomadis (cap. 9) comprehensum divinitus. Biennio post, nempe 3 anno monarchiæ Cyri revelata sunt ei, quæ cap. 10 & 11 de excidio urbis Jerosolymæ, & orbis totius, de Antichristo, de extremo judicio prædixit. Quo eodem anno si mortuus est Daniel (quia Scriptura deinceps non meminit illius) vixerit universim annis 71, & prophetarit annis 47. Ita ille, remittens lectorem ad Chronicon citatum cap. 30 & 34.

[62] Torniellus in Annalibus sacris ad annum mundi 3426, [Nonnullorum opiniones] natales affigit isti anno, Joakimi primo; captivitatem autem regni ejus 3, sicut dicit ad an. 3428; ac variis deinceps locis Acta sancti Prophetæ in sua tempora dispertit, usque ad annum ætatis suæ 94, mundi 3522; quamdiu vero ultra supervixerit, addit, in sacro eloquio non haberi, & in tali quidem ætate adhuc corpore fuisse robustum. At nec tam gravis ætas ob dicta videtur ei danda, nec apparet adhucdum tantillus pusio existens Daniel abductus (quod ipse conficit ex verbis pseudo-Epiphanii) uti tum ex dictis, tum potissimum ex nostro § 2 colligi potest. Tostatus in cap. 2 Matthæi quæstione 91 Sancti vitam & quidem Babylone extendit ad annos 81, partim cos conflans ex 70 annis captivitatis, & undecim aliis eamdem antegressis; quæ refutantur ex dictis.

[63] Novus legendista Gallicus natali deputat annum 3388, captivitati 3398, liberationi Susannæ 3400; [minus nobis probantur.] varia deinceps Sancti gesta calculis chronologicis innectens usque ad annum ejus 88, quo circiter obiisse credatur. Sed huc redeunt eadem fere incommoda; uti & in tabula chronologica Calmeti a pag 250: in qua signatur abductus Babylonem anno mundi 3398; liberasse Susannam 3401. Quia vero eum non plures tunc quam 12 annos habuisse, credi affirmat in Commentariis suis pag. 754; in signando anno Vitæ natali fere cum legendista consentiat oportet. Nonnulla post hæc Sancti gesta per annos distribuit usque ad historiam Beli & draconis anno 3468.

§ VII. Cultus sacer ex variarum gentium fastis; reliquiæ, ædes sacræ, apparitio.

Martyrologi Latini annuam Sancti memoriam signant hac die XXI Julii. Beda ex Floro auctus sic habet: S. Danielis Prophetæ. Romanum parvum: Danielis Prophetæ: quod sequitur Ado, hunc Usuardus & alii, iisdem fere omnes terminis. [Martyrologi Latini communitur Sanctam hac die,] Romanum hodiernum adjungit locum: Babylone S. Danielis Prophetæ; non abs re: quamquam enim de loco mortis sancti Prophetæ non satis nobis constet, sicut diximus; imo verosimilius fortasse sit, alibi eum mortis debitum solvisse, Babylone tamen satis apte annuntiatur, utpote in qua diutissime is vixerit, quamque habuerit tot rerum mirabilium a se patratarum testem & spectatricem. Danielis Prophetæ memoriam notari in fragmento Kalendarii Lucensis, a Florentinio post Martyrologium Hieronymianum excuso, monuimus jam pridem in Prætermissis ad diem X Aprilis; qua vero de causa eo retractus sit, nos latet. Incompertum quoque habemus, cur Ado post Romanum parvum ipsius memoriam repetat die XI Decembris.

[65] [Græci vero 17 Decembris,] Græci de S. Daniele & tribus ejus sociis, videlicit Anania, Azaria & Mizaële agunt die XVII Decembris; quos tres remittimus hinc ad diem XVI Decembris, quo inscribuntur Martyrologio Romano. Sanctum itaque nostrum annuntiant dicto die Kalendarium Græcorum a Genebrardo editum, Anthologium, Menologium ex versione Sirleti a Canisio vulgatum; Typicum sub nomine S. Sabæ, Horologium anno 1607 Venetus, ut puto, excusum, Menologium ex bibliotheca Friderici Lindebrogii, quod, sicut ei adscribitur, videtur fuisse ecclesiæ CPolitanæ, Menologium item jussu Basilii imperatoris editum, quod Latinum fecit Arcudius, & impressit Ughellus tomo 6 Italiæ sacræ, a Septembri nimirum usque ad Martium: Menæa denique magna excusa, sequente, ut solet, Maximo Cytheræo, solenni ritu Sanctum honorani, hoste versiculos ei accinentia:

Ὕπαρ Θεοῦ βλέπει σε ἐπὶ θρόνου,
Τμηθεὶς Δανιὴλ, οὐκ ὄναρ καθὼς πάλαι.

Daniel perempte, clara te visio Dei
Non somnium, ut olim, in throno positum videt.

[66] [cum versiculis & canone.] Ad fabulosam Danielis sub Attico mortem hic alluditur. Allusio altera ad claram Dei visionem & ad somnium, longa explanatione non indiget: nam satis clare videtur alludi ad antiquum dierum & thronum ejus, Dan. cap. 7; Deum Patrem videlicet & majestatem ejus; vide a Lap. hic. Laudata Menæa canonem etiam habent, non apposito nomine auctoris, ex laudibus Sancti constantem; cujus est acrostichis:

Σοφὸν Δανιὴλ ἄσμασιν περιστέφω.

Tibi necto, sapiens Daniel, sertum metro.

Nihil porro continet canon iste satis notatu dignum, ut operæ pretium non sit, eidem pluribus immorari; de quo breviuscule inferius inter elogia dicetur.

[67] [Sancti memoria apud alios etiam memorabilis.] Sed apud alias quoque nationes magnum sibi nomen, hominibus autem venerabile fecit sanctissimus Propheta, prout colligitur ex variis aliis tabulis sacris, eadem cum Græcis die XVII Decembris Danielem ejusque tres sodales consignantibus; nimirum Kalendario Ruthenorum apud Possevinum (in quo nil de sociis) tomo 2 Apparatus sacri a pag. 364; Synaxario Ruthenorum peculiari diœcesis Kioviensis, interprete nostro Georgio David, pluries apud nos laudato; Menologio item Slavo-Russico Sparwenfeldiano; adde Martyrologium Arabico-Ægyptium, a Gratia Simonio Maronita ex Arabico translatum, ac Ephemerides denique Moscorum figuratas, ante tomum primum Maii editas, ubi tamen Danieli non adjunguntur socii. Atque ex his liquet, celebrem fuisse apud hagiologos Latinos pariter ac Græcos, aliosque, magno omnes hactenus numero recensitos, annuam Prophetæ sanctissimi memoriam.

[68] Nunc trado de ejus reliquiis ex aliorum fide, quæ colligere potui. [Reliquiæ dicuntur esse Venetiis, Vercellis; CPoli;] Baronius in notationibus ad Martyrologium Romanum, Translatas, inquit, eorum (Danielis & trium Puerorum, de quibus proxime egerat) reliquias Babylone Alexandriam, & in ecclesia SS. Joannis & Cyri positas, Acta eorumdem significant; easdemque Venetias translatas accepimus; insuper & Vercellis crus S. Danielis asservari percepimus, thesaurum plane incomparabilem. In Vita SS. Cyri & Joannis MM., saltem prout ea a nobis vulgata est die XXXI Januarii, pag. 1085 tantum agitur de reliquiis sanctorum Trium puerorum, nulla facta mentione S. Danielis. Ex Georgio Codino in Excerptis e libro & chronico de antiquitatibus CPolitanis a Lambecio editis, & typis regiis Lutetiæ Parisiorum anno 1655 excusis, discimus, quod B. Helena prope ecclesiam S. Romani deposuerit capsam cum reliquiis prophetæ Danielis… uti & aliorum prophetarum reliquias, quas Hierosolyma secura attulisse ibidem dicitur. Rem eamdem narrat Cangius lib. 4, pag. 135.

[69] Saussayus in suo Martyrologio Gallicano inter alia, [Trecis item atque Aretii.] quæ in elogio Urbani PP. IV ad diem IV Octobris adjecit, sic de ilio habet in rem nostram: Patriæ autem memor opt. max. hic Pontifex, Trecis natali solo templum sub S. Urbani PP. & mart. titulo excitavit … in quo posuit duodecim canonicos sacris operantes, quibus … cranium Danielis Prophetæ & martyris reliquias asservandas commisit. Petrus Rodulphius Tossinianensis, conventualis Franciscanus, historiarum Seraphicæ religionis lib. 1, pag. 84, vult lipsana sacra Danielis in Italiam delata, in Vita beati Benedicti Aretini; qui, inquit, cum esset minister provinciæ Antiochenæ, detulit Aretium digitum Danielis prophetæ ex Babylonia: cujus virtute multa Deus operatus est in ea urbe. Obiisse ibidem scribitur laudatus Benedictus 11 Kalend. Septembr. anno 1224. Titulum beati, quo hic vocatur, examinare, non est hujus loci.

[70] Menæa magna excusa in elogio Danielis ac Trium puerorum, [Ædes Danieli sacra CPoli,] ædem sacram nobis suggerunt: Celebratur eorum synaxis in magna ecclesia (CPolitanam S. Sophiæ intelligo) quorum memoriam agi a patribus accepimus ante dies septem dominicæ epiphaniæ, & divinæ per carnem præsentiæ Domini & Dei & Salvatoris nostri Jesu Christi: quapropter & ipsos puto e tribu Juda esse (imo vero ex Danielis cap. 1, ℣. 6 eos fuisse de filiis Juda constat) e qua omnium Servatoris Christi genus deducitur. In eadem urbe exstitisse sacrarium S. Danielis nomine nuncupatum, discimus e Commentario prævio ad Vitam S. Marciani tomo 1 Januarii, pag. 610. Sed quis iste Daniel, inquit recte Cangius CPolis Christianæ lib. 4, pag. 100, & an diversus a Stylita, incertum. Nescire enim se fatetur, an hic locus a statua Danielis Prophetæ, superius a nobis memorata, nomen habuerit; majore cautela ujus, quam novus legendista Gallus, qui alibi exotice criticus, hic vero in affirmando plus æquo facilis, in Vita S. Danielis Prophetæ, quæ habetur inter Vitas Sanctorum veteris Testamenti, ab ipso editas translationem corporis S. Danielis ex Oriente CPolim (quam non male suppositam dicit, donec saltem sufficienter probetur) & sepulcrum ejus in ecclesia S. Joannis, a laudato Marciano condita, ædemque illam sacram simul Danielis nomine vocatam, sine idoneo fundamento intelligit de S. Daniele hodierno.

[71] [ac Venetiis] Ecclesia S. Danielis Prophetæ Venetiis exstructa, ac sub Petro Polano duce in monasterium Benedictinum converso notatur apud Ughellum Italiæ sacræ tomo 5, Petrus vero Polanus Venetiarum dux floruit sub finem seculi XI, prout colligitur ex laudato auctore, qui ibidem ponit Joannem, filium ejus, ad infulas Venetas promotum anno 1133, ubi & de prædicta ecclesia mentionem facit. A monachis Cisterciensibus, qui monasterium primo incoluerunt, transisse ad moniales Benedictinas, tradit idem Ughellus Vide etiam de hoc loco & 1318. Eo CPoli translatum fuisse corpus S. Joannis martyris, habes ad XIX Maii pag. 305; ubi & de miraculis.

[72] [in qua Sancti apparitio contigit.] Inde etiam pag. 307 desumitur factum aliquod, quod ad Sancti apparitionem, de qua dicendum nobis proposueramus, pertinet: paralytica enim jam moritura ibidem dicitur servata fuisse apparentibus SS. Joanne martyre & Daniele; subdito rei expositæ hoc epiphonemate ad laudem æterni Dei … & patroni ac defensoris S. Danielis Prophetæ.

§ VIII. Scriptores antiqui, qui de Sancto meminerunt; item spurii; Vitæ, & elogia.

[Præter Josephum occasione Danielis non satis recte de divina providentia locutum,] De rebus a S. Daniele gestis præter ipsummet Danielem, ab eodem Spiritu, quo inspirante locuti sunt sancti Dei homines, inspiratum, agit, uti ex dictis constat, Flavius Josephus lib. 10 Antiq. Jud. cap. 11, & 12; sed hoc ultimo nec contra Epicureorum, divinam providentiam e medio tollentium, quos ex Danielis vaticinus refutat, satis fortiter, nec de ipsis vaticiniis satis honorifice locutus; quando dictum caput ita concludit: Verum hæc ego ita, ut inveni, in litteras retuli; quod si quis mavult diversam opinionem sequi, id per me quidem erit illi integrum. At quid nos hæc autem? Ubi idem ille auctor sexcentis locis vapulat apud Salianum; qui assignantur in indice post tomum 4 Annalium ecclesiasticorum veteris Testamenti.

[74] [agunt de ipso Sancto SS. Asterius & Chrysostomus &c.] S. Asterius, Amaseæ in Ponto episcopus, versus annum 400 clarus, scripsit sermonem in S. Danielem & Susannam, quem Græco-Latinum edidit Combefisius tomo 1 Auctarii Græcorum Patrum col. 95. Novus bibliographus Gallus, a fide orthodoxa & Ordine suo apostata, in Commentariis de Scriptoribus ecclesiasticis tomo 1, col. 894 dicit, eumdem manuscriptum exstare Græce inter Mss. codices Bodleianæ bibliothecæ, cod. 192, Barocciano ad diem XXXI Decembris. S. Asterio synchronus Severus Sulpicius sacræ historiæ lib. 2 S. Danielis gesta exponit satis terso, ut solet, stylo. S. Joannes Chrysostomus sermone 1 de oratione, Quod omni morte, inquit, acerbius existimare conveniat, privari oratione, docet pulcre nos Daniel, magnus Propheta, magis eligens mori, quam tres dies solos oratione privari. Non enim impium esse huic mandavit Persarum (imo Chaldæorum) rex, sed tres dies solum volens invenire. Notum ex cap. 6 Danielis, edicto istius regis, qui fuit Darius Medus, vetitam fuisse orationem usque ad triginta dies. Inter opera istius sancti Patris, anno 1724 Parisiis Græco-Latine edita, tomo 6 a pag. 200 recensetur Interpretatio in Danielem, antea, ut præmittitur, a Cotelerio edita; in qua Sanctus variis locis laudatur. Apud Eusebium in Constantini Oratione ad Sanctorum cœtum cap. 17 laudatur noster Vates a magnitudine animi, morum sanctitate ac virtutum ornamentis, & miraculis.

[75] Nec vero quis miretur, non majorem hic rationem haberi quorumdam aliorum auctorum, [Aliqui auctores sublestæ fidei notantur.] videlicet S. Epiphanii de Vita XXV Prophetarum, S. Dorothei in Synopsi, & S. Isidori de Vita vel obitu Sanctorum; mirari potius nobis liceat, eos adeo liberaliter ab egregiis Scripturæ interpretibus allegari tam ultra meritum nominis, quod præferunt, quam ultra auctoritatem ac fidem, qua carent. Nam præter nomina, quæ mentiuntur, nugas non paucas venditant ac falsitates, atro calculo notati atque ex auctorum genuinorum ac fide dignorum numero eliminati a bibliographis, quorum sunt partes hujusmodi argumenta tractare; nobis vero sufficit eo lectorem remittere, ne longiores simus quam par est. Consuli itaque potest bibliographus paulo ante designatus, omnium recentissimus, qui ex variorum aliorum testimonio pseudo-scriptoribus istis sublesta fidei notam inurit tomo 1, col. 532, 1378, 1591. Vide insuper ea, quæ jam pridem ad diem X Aprilis pag. 857 dicta sunt de istis operibus Isidoro & Epiphanio suppositis; item syllogen historicam S. Eliæ die XX hujus, ubi de pseudo-Epiphanio & pseudo-Dorotheo. Nos porro ad alia progrediamur.

[76] Commentarium item de S. Daniele ac tribus Pueris exhibet Surius hoc die sub nomine Metaphrastis: ejusdemque argumenti habemus apographum Græcum; [Gesta Sancti apud Surium,] quod nihil aliud est quam compilatio historica e sacris Litteris deprompta, & alicubi etiam ex Flavio Josepho aucta. Cum itaque ea videri possit ibi, satis sit nobis ejusdem hic vel meminisse, ne annotatis quidem pauculis, quæ minus placent. Petrus de Natalibus lib. 7, cap. 126 Vitam S. Danielis collegit e variis. Sed ea non placet undequaque, quia reculis quibusdam loco plus uno respersa; quas proin ad Rabbinorum aut hujusmodi certe ingenii fabulatorum somnia ablegamus. De exsectione, uti vult ex Josepho, S. Danielis & sociorum, habes sententiam nostram superius. De Nabuchodonosore sine ulla probationis specie dicit: Videbatur ei quod bos esset in anterioribus, & posterioribus leo, quæ & pseudo-Epiphanius fabulatur.

[77] De famoso dracone ita memorat idem Petrus de Natalibus: Sacerdotes.. ejus habebant vasa plena aqua, [Petrum de Natalibus,] facta de coriis vitulorum, & ea virgis percutiebant, ut facerent sonitum terribilem quasi tonitruum: ad quem excitatus draco quandoque emittebat ignem, quandoque tumum, quandoque visibiliter apparebat. Dramatica certe & episodica descriptio, quam sive ad Græculorum scenas referas, sive ad Thalmudistarum commenta, nihil refragabor. Nec melioris certe notæ videntur ea, quæ narrat de Balthassare: Intellexerat enim, ait, ut dicunt Hebræi, 70 annos captivitatis Hebræorum, quos Hieremias prædixerat, fluxisse: & tamen Judæi non erant liberati: unde Judæorum Deo insultabat. De signis, a Daniele, uti refert, datis, & supra ex Josepho productis; de spelunca item regali, in qua solus cum gloria sanctus Vates sit sepultus, jam diximus, uti & de loco sepulturæ, quam ponit in Media, & die mortis.

[78] [ac Legendistam Gallicum neotericum.] Neotericus legendista Gallus tomo 4 de Vitis Sanctorum, inter eas, quas habet de Sanctis veteris Testamenti, Acta S. Danielis digerit a col. 184, illa distribuens in duos paragraphos, in primo quidem historiam Vitæ, in secundo autem cultus documenta complexus, utrobique satis cum laude, gestis Sancti, prout generatim in præfatione ad laudatas Vitas § 1, sibi præfixerat, e Scriptura desumptis, &, quo majore cum sacri textus reverentia, & rerum narrandarum brevitate id fieret, non paucis ejusdem locis in compendium quasi contractis; quibus adjecit hinc inde ex Josepho ea, quæ in rem suam erant, adeo sibi temperans in digressionibus argumento suo extrinsecis minime tangendis, ut ipsas quidem observationes Patrum, sive illæ ad elucidandos sensus sive ad confirmandos mores spectarent, exclusisse sese a suo argumento fateatur. Utinam sicut hic ab alienis, ita in Vitis Sanctorum novi Testamenti a propriis observationibus plusculum abstinuisset, ubi aperto sibi liberiore in Vitas Sanctorum grassandi campo, ultra modestæ criseos metas sæpissime vagatus fuit; pluribus item locis non tam errorum corrector, quam corrigendus convincitur ex tomis nostris hujus mensis Julii.

[79] [Elogia ex Menologio Basiliano,] Menologium Basilianum Sancti laudes prædicat sequenti elogio: Eodem die (XVII Decembris) certamen S. Danielis Prophetæ Daniel sanctus eamdem cum Tribus pueris captivitatis fortunam passus Babylone nonaginta annos prophetavit, Christique nativitatem præcessit annis quadringentis sexaginta, vir summa omnium rerum abstinentia, nihilque nisi legumina in cibum admittens, eum sibi a Deo amorem conciliavit, ut per angelum occulta edoctus mysteria, somnia regi interpretaretur: deque singularum gentium regnis, Medorum, Assyriorum, Persarum, Macedonum, Romanorum, eorumque omnium excidio prænuntiavit, excepto Romanorum Christianorumque imperio, quod quidem Christo imperatore futurum esset perpetuum. Demissus autem in leonum foveam, miraculoque servatus, habitus est a Baltasare rege filii loco; sed postea ab Attico rege cum tribus pueris capite damnatus occubuit. Fabulosam hanc mortem jam reprobavimus. An vero & quid sit corrigendum in notis chronologicis dicto elogio immixtis, discere poteris ex superiore chronotaxi.

[80] [Menæis excusis,] Aliud Sancti simul ac Trium puerorum elogium texunt Menæa magna excusa; quod huc transcribere, non est operæ pretium. Fabellas quasdam in eo occurrentes notavimus supra in decursu hujus sylloges. Elogium pariter habet Anthologium, nihilo melioris circa dictas fabellus notæ. Canon, de quo supra, componitur ex congerie laudum seu attributis Sancto ex sua historia convenientibus; & duplex quidem est, titulo saltem tenus; nam is, qui soli Danieli inscribitur, paucis absolvitur; sed mox ei subjungitur alius, tam ipsi quam Tribus pueris communis cum hac acrostichide:

Τρεῖς παῖδας ὑμνῶ Δανιήλ τε τὸν μέγαν.

Tres canto Pueros, teque magne Daniel.

Cum autem ejus argumentum non tam conducat ad novam eruditionem de Sancto subministrandam. quam ad excitandum recitantium aut psallentium pium ac religiosum erga eumdem affectum, supersedebimus ulteriore laudati canonis istius transscriptione.

[81] [& lib. 1 Machab.] At vero omnia ista Sancti elogia coronet unicum aliud divino oraculo prolatum lib. 1 Machab. cap. 2, ℣. 60, ubi Mathathias jam moriturus hortatur filios, ut patrum exemplo semper tueantur legem Domini; interque varios, quos enumerando ob oculos eis ponit, postremo loco recenset Danielem his verbis: Daniel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum.

DE S. PRAXEDE VIRGINE
ROMÆ.

Sec. II.

[Commentarius]

Praxedes virgo Romæ (S.)

AUCTORE J. B. S.

De celeberrima hac Sancta vix quidquam reliquum fecit Papebrochius, dum ad XIX Maii S. Pudentianæ sororis ejus Acta, cum hujus gestis undequaque connexa ita illustravit, ut hic de solo peculiari S. Praxedis cultu paucula liceat subjungere. [Illustratis 19 Maii hujus & S. Sororis Actis,] Vetustissimum illum esse probant Frontonis & Allatii Kalendaria, præter exemplar Sacramentarii Gregoriani, quod in annotationibus suis refert Menardus. Id equidem miror potissimum, in omnibus Sacramentariis memoriam ejus non recoli, cum Sanctæ ecclesia jam a primis seculis titularis verosimillime fuerit, inter antiquissimas Romanas reputanda. Id certum est, ipso seculo quinto, saltem anno 499 eum titulum prætulisse famosum illum antipapam, Græcæ factionis artibus adversus S. Symmachum electum, ut die XIX hujus paulo fusius narrandum fuit. Habes ejus subscriptionem primo loco inter presbyteros apud Labbeum tomo 4, col. 1315, Cælius Laurentius archipresbyter titulo S. Praxedis, cui & alterum ejusdemmet tituli licet adjungere, nomine Petrum, ordine septimum & quadragesimum.

[2] Vetustissima in Martyrologiis sacra S. Praxedis memoria repetenda est ex Romano parvo & Beda, [superest singularis ejus] quandoquidem ea quæ in Hieronymianis codicibus Epternacensi & Corbeiensi adjecta aut inserta sunt, ut minimum valde dubia videantur. Sic de ea Romanum parvum brevissime loquitur: Romæ, Praxedis virginis, & paribus ferme terminis Beda: Natale S. Praxedis virginis, quos secutus Ado, ex vulgatis Actis elogium contraxit in hæc verba: Romæ, natale S. Praxedis virginis. Hæc cum sorore sua Potentiana vel Pudentiana a sanctissimo patre Pudente, qui fuit edoctus in fide ab Apostolo Paulo, in omni castitate & lege divina erudita, post transitum parentis, vigiliis & orationibus atque jejuniis assidue vacans, omne patrimonium suum, simul cum prædicta beata sorore in sustentatione pauperum & Christi Sanctorum erogavit. In titulo vero quem pater earum Pudens, nomine beati Pastoris dedicavit, una cum consilio B. Pii Sedis Apostolicæ Episcopi fontem Baptismi construere soror & ipsa studens, ut familia earum die sancto Paschæ baptizaretur.

[3] Non satis advertit S. Ado, implicationem istic involvi, [in antiquis Martyrologiis memoria] ut Virginum pater a Paulo Apostolo edoctus sit (quod factum supponi debet circa annum Christi 62 aut 63) ipsæ vero ad Pii tempora supervixerint; de quibus vide ad XIX Maii. Pergit elogium: Quos ad XCVI numero manumissos B. Pius aquis salutaribus abluit. Inde post innumera pietatis opera, post multorum Martyrum sepulturas (inter quos B. Symmetrium presbyterum cum aliis XXII apud titulum supradictum manibus suis sepelivit) qui per martyrii palmam ad regna cælorum transierant: eadem beatissima Virgo migravit ad Dominum, coronam justitiæ receptura XII Kal. Augusti. Sepulta in cœmeterio Priscillæ via Salaria, juxta sororem suam, atque sanctum patrem Pudentem posita. Brevius hæc & nitidius ab Usuardo totaque ejus progenie reddita sunt, atque extra controversiam posita; ut videre est in citata jam nostra editione, quemadmodum & in hodierno Romano.

[4] [Quid de Actis censendum sit.] Ceterum quæ ex Adone hic data sunt Actorum vices facile supplent, reliqua ex jam dicta die XIX Maii quærenda. Ast erit fortasse qui ex me quæri posse censeat, num ea ignorem quæ post Maium nostrum typis vulgata sunt criticorum de iisdem sanctarum Sororum Actis judicia? Huic ego paucis respondeo, me ea & vidisse, & non semel expendisse, sic tamen ut non adverterim, multo solidiora attulisse, quam quæ ad prædictam diem notata fuerant ad salvandam aliquousque narrationis non satis accuratæ substantiam, quam immitiori calamo excutiens Tillemontius, id ferme evincit, quod in observationibus ad Usuardum XIX Maii ingenue confessus sum. De cetero autem verbum unum aut alterum in ipso textu, prævia monitione immutatum, vitio verti non usque adeo debuit, cum librariorum ignorantia plures id genus errores in alia etiam Acta intruserit; hic vero patentissimum videatur, confusa esse Apostolorum tempora cum B. Pii PP. ætate, ut rursus ad XI Julii cursim a nobis indicatum est; item in Observationibus Usuardinis XX Junii, ubi plura ferme polliciti sumus, quam hic exsequi promptum sit, quod nullæ ex eo tempore notitiæ accesserint, quæ ad rem istam recoquendam nos magnopere alliciant.

[5] Alia hodie quæstio vertitur inter RR. PP. Ordinis Vallumbrosani, [Hodierna inter duos Ordines controversia] jam a tot seculis ecclesiæ Praxedianæ possessores, & RR. PP. Bernardinos reformatos (vulgo Feüillans) ad S. Pudentianæ; non jam de Actorum auctoritate & pretio, aut de similibus eo spectantibus, sed de re minoris certe in se momenti; utra nimirum duarum istarum ecclesiarum antiquitate præemineat, dum interim ambas S. Petri Apostoli præsentia consecratas quodammodo esse contendant; quæ opinio seu traditio an cum ipsis Actis qualibuscumque, certe cum veritate historica satis conciliari possit, frustra equidem hic denuo examinandum susciperem; ex iis quæ ad XIX Maii, XX Junii, XI Julii & alibi jam observata diximus, facile intelliget eruditus lector, multa hic passim asseri aut potius supponi, quæ argumentis paulo firmioribus fulciri oporteret, priusquam de prioritatis prærogativa contentionis quantumvis piæ funiculus ulterius producatur. Instrumenta nonnulla eo pertinentia, ad me non ita pridem missa sunt, quorum si hic vel obiter meminero, utrique parti satis me facturum pro nostro instituto existimavi.

[6] Habeo præ manibus nova Officia Romæ MDCCVII ex typographia reverendæ Cameræ Apostolicæ vulgata; [de S. Pudentianæ aut S. Praxedis] alterum pro die XII Maii, In festo dedicationis ecclesiæ S. Pudentianæ de Urbe, ubi lectionibus quatuor secundi Nocturni sic tota historia deducitur, ut prædicta prioritas ecclesiæ S. Pudentianæ non possit non vindicari. Alterum Officium est, In festo translationis seu elevationis reliquiarum S. Pudentianæ virginis ad diem XX Julii; in quo lectio V secundi nocturni sic inchoatur: Hæc olim sancti Pudentis senatoris domus divino cultu, & Sacramentorum ministerio a beatissimis Apostolorum principibus primum decorata, ex privata æde, antiquissima omnium ecclesiarum Urbis, & supra alias potissimo venerationis cultu dignissima reddita est. Hic namque visitur puteus, in quo a piissima virgine Pudentiana sacer plurimorum martyrum, sub Antonino imperatore interemptorum cruor spongia collectus reconditus fuit. Vides hic denuo anterioritatis prærogativam ecclesiæ S. Pudentianæ apertissime tribui; tametsi ætas ejus cum Antonini temporibus connectatur.

[7] Officiorum istorum postulandorum occasio fuit postrema sacrarum reliquiarum inventio, cujus longum instrumentum nihil operæ pretium est describere, [ecclesiarum prioritate,] cum lectio octava rem totam complectatur his verbis: Dum autem anno reparatæ salutis MDCXCIX pro eodem altare majori venustiorem & ampliorem in formam redigendo, fundamenta ab imo foderentur, tertio decimo Kalend. Augusti, ipso S. Praxedis pervigilio, reperta est arca plumbea easdem reliquias beatarum virginum Pudentianæ & Praxedis, ac particulas quasdam memoratorum vasorum, pretioso Sanctorum martyrum cruore rubricatas continens. Quæ recte recognitæ, & in ipso altare publico fidelium aspectui & cultui honorifice expositæ fuerunt, præsidente huic reliquiarum inventioni Joanne Maria Gabriellio abbate generali nostræ congregationis S. Bernardi, & paulo post presbytero Cardinale hujusce tituli, qui, ut istius reliquiarum translationis seu elevationis memoria peculiari festo ac Officio quotannis solenniter recoleretur, a S. Sede Apostolica facultatem & indultum obtinuit.

[8] Quod hic dicatur reperta arca plumbea easdem reliquias beatarum virginum Pudentianæ ac Praxedis… continens, [uti & de ambarum reliquiis,] non sic accipiendum censeas, ut omnes S. Praxedis reliquiæ in S. Pudentianæ asserventur, sed quod verosimiliter utriusque Sancta reliquiarum partes in ambabus ecclesiis pridem honoratæ fuerint; neque enim in ipso instrumento Ms. de inventis S. Praxedis reliquiis ulla prorsus memoria; sic enim ibi legitur: inventa marmorea capsa fuit aperta, & intus reperta fuit alia capsa plumbea, longitudinis palmorum duorum cum dimidio, & tam latitudinis quam altitudinis palmi unius cum dimidio, habens in coperchio * signum sanctissimæ crucis impressum, qua elevata, & ea, qua decet, reverentia asportata ad sacrarium dictæ venerabilis ecclesiæ per eumdem Illust. ac Reverendiss. D. Vices-gerentem aperta, & intus reperta fuere quamplura ossa, & ex cineribus corporis dictæ sanctæ Christi virginis Pudentianæ. Et infra; Extraxit ex dicta capsula plumbea, humiditate madefacta, dictas sacras reliquias corporis S. Pudentianæ, illasque recondidit in quadam capsula lignea &c. Hactenus verba instrumenti.

[9] [in una an altera, an utrobique repositis,] At jam dictis non omnino consonant quæ ab aliis tradi video, quæque difficile sit ad rectem normam exigere. Sanctuarium Piazzæ ad XIX Maii de S. Pudentiana agens, fatetur quidem in ea ecclesia ejusdem reliquias esse, addit tamen Sanctæ ipsius corpus quiescere ad S. Praxedis. A S. Prassede ne monti, ove riposa il suo corpo: in Hemerologio autem ad dictam diem XIX Maii eadem verba rotunde repetita invenies. Nihilominus sacrum caput exponi ait ad S. Pudentianæ; illud, opinor,quod sub elapsi seculi principium, sedente Paulo V, ex prætorio comitis Stanghæ, ad preces Cardinalis Burghesii impetratum est; eo delatum ex Bavaria, huc autem ex cœnobio virginum Vallis profundæ (Dieffental) in Ringavia, ut testatur instrumentum Sereniss. Guilielmi ducis Bavariæ, datum Monachii anno 1592. Atque hæc etiam fuse deducta habeo, verum quæ nihil doceant quod erudito lectori gratum esse possit: præterquam quod hæc nos a S. Praxede longius abducant. Neque de sanctarum Sororum reliquiis hic quidquam nostro arbitrio definitum cupimus: sacris suis thesauris gaudeant ambæ ecclesiæ, aliæque tum Romæ, tum alibi; superest ut paucis memoremus, quæ pro prioritatis prærogativa in S. Praxedis favorem adducunt RR. PP. Vallumbrosani.

[10] [de nobis hic definienda] Hos inter Reverendiss. P. D. Benignus Davanzati a Florentia, olim per spatium sexdecim annorum parochus ecclesiæ, seu potius basilicæ S. Praxedis de Urbe, deinde quadriennio abbas ejusdem monasterii, & ad præsens abbas modernus archicœnobii Vallis umbrosæ nobis exponit se tempore suæ mansionis in Urbe multa invenisse documenta, quibus præfatæ basilicæ historiam texuit, quamque in aliorum obedientiæ obsequium typis mandare brevi compellitur, unde non incongruum duxit præsentem compendiosam ejusdem ecclesiæ notitiam nobis mittere qua non dubitat auctor ostendere, præfatam ecclesiam S. Praxedis primam præ ceteris omnibus anterioritate temporis fuisse Romæ erectam, & in qua D. Petrus primo sacra facere cœperit. Hoc ipsum est exordium epistolæ e monasterio Vallis umbrosæ ad me scriptæ die XXX Maii MDCCXXIV. Porro ad asserti sui probationem adducit scriptores ecclesiasticos Ciacconium, Oldoinum, Gorlianum, Martinellum, Bosium, Hugonium, Severanum, Panvinium, Piazzam &c., sed specialius, inquit, Cardinalem Baronium.

[11] [non suscipitur.] Hujus verba recitat ex anno 44 (vellem numerum addidisset;) Majorum firma traditione præscriptum est, domum Pudentis Romæ fuisse primum hospitium S. Petri principis Apostolorum, illicque primum Christianos convenisse ad synaxim coactam ecclesiam; vetustissimumque omnium titulum Pudentis nomine appellatum. Ex quibus verbis, inquit, liquide apparet, quod ista ecclesia a D. Petro fundata prima fuit præ omnibus aliis. Ad evincendam sequelam, paulo inferius incunctanter affirmat, domum Pudentis primum a D. Petro præ omnibus in ecclesiam conversam, sub titulo Pudentis, sitam esse in Exquiliis, & esse illam S. Praxedis. Ego apud Baronium lego ad annum 44 num. 61, S. Petrum a Pudente senatore, qui Christo credidit, in domum suam exceptum esse, quæ erat in Viminali, ubi postea titulus est erectus, Pastoris nomine nuncupatus. Rursus ad annum 57, num. 100; Constat, Pudentis Senatoris, Petri discipuli domum in ecclesiam ad sacra obeunda esse mutatam, is est titulus Pastoris. Quid multa? Ad annum 59, num. 18, disertissime asserit, Pudentis domum ad radicem Viminalis positam fuisse, ut non videam ex Baronii sententia adjumenti quidquam Reverendiss. Davanzato posse accedere: cetera non prosequor, hæc cursim delibasse sit satis.

[12] Paucula hic subnectere me compellit Tamayi de S. Praxede digna auctore suo oratio, [Tamayi somnia securius refelluntur.] qua ipsam quidem Sanctam Romanis non audet eripere, at sacrum ejus corpus Majoricam deportatum asserit, his verbis: Majoricæ in Balearibus Hispaniæ insulis, depositio sacrarum B. Praxedis virginis exuviarum… cujus corpus Majoricam delatum, & honorifice collocatum, summo insulanorum cultu recolitur. Miratus sum, fateor, audacem annuntiationem, idque etiam magis, quod rei ejus auctorem faciat nostrum Ribadineiram, Legendam ejus Hispanicam sic Latine vertens, ut sub finem hæc verba impudenter & vitiose assuat: Postmodum sacra Virginis pignora Roma Majoricam in Balearibus Hispaniæ insulis translatum est, ubi honorifica inclusum theca, & in sacrario majoris basilicæ conditum, summa colitur veneratione. Consului ego textum ipsum Hispanicum quem habemus editionis anni 1604, consului versiones, ubi verborum istorum nec vola nec vestigium, ut qua fronte Tamayus ipsi hæc tribuat, prorsus non intelligam. Ad majoricenses quod attinet, viderint ipsi quas Sanctæ istius aut forte synonymæ reliquias aliquando nacti fuerint, easque qua possunt ratione tueantur, saltem religiose venerentur; de S. Praxede quod præterea seorsim dicam, nil superest.

[Annotata]

* operculo

DE S. JULIA VIRGINE ET MARTYRE. ITEM DE SS. CLAUDIO IMPERATORE BARBARORUM, JUSTO, JUCUNDINO ET QUINQUE ALIIS: SEU JUSTA, JOCUNDA, TERNO, ANTONIO, HERENO, THEODORO, DIONYSIO, APOLLONIO, APPAMIA, PIONICO, CUSSIONE, PAPYRA, SATURIO ET SEPTEM ALIIS.
TRECIS IN GALLIA.

Sub Aureliano.

[Praefatio]

Julia virgo Martyr Trecis in Gallia (S.)
Claudius imp. barbarorum Martyr Trecis in Gallia (S.)
Justus Martyr Trecis in Gallia (S.)
Jucundinus Martyr Trecis in Gallia (S.)
V alii Martyres Trecis in Gallia
Justa Martyr Trecis in Gallia (S.)
Jocunda Martyr Trecis in Gallia (S.)
Ternus Martyr Trecis in Gallia (S.)
Antonius Martyr Trecis in Gallia (S.)
Herenus Martyr Trecis in Gallia (S.)
Theodorus Martyr Trecis in Gallia (S.)
Dionysius Martyr Trecis in Gallia (S.)
Apollonius Martyr Trecis in Gallia (S.)
Appamia Martyr Trecis in Gallia (S.)
Pionicus Martyr Trecis in Gallia (S.)
Cussio Martyr Trecis in Gallia (S.)
Papyra Martyr Trecis in Gallia (S.)
Saturius Martyr Trecis in Gallia (S.)
VII alii Martyres Trecis in Gallia


AUCTORE J. B. S.

Acta sanctæ hujus Trecensis Virginis primus, quod sciam, in lucem extulit, is quem in nostris ad Usuardum Observationibus laudavimus, Tricassini Promptuarii auctor Nicolaus Camuzatus ibidem canonicus, [Acta a Camuzato primum edita,] rerum Trecensis ecclesiæ accuratissimus investigator, in subjuncta Actis ipsis notatiuncula solerter monens, prædictam historiam inconcinne conscriptam, quod sane verissimum est; se vero ipsam prætermittere nec debuisse nec potuisse, cum S. Juliæ martyrium Romanæ Ecclesiæ Fastïs seu Martyrologio ad diem XXI Julii intextum sit. Dicere ferme poterat, fontem se detexisse, unde verosimiliter recitati in titulo Martyres in sacros ipsos Fastos transiissent; prima quidem in Usuardum; Trecas, S. Juliæ virginis & martyris: Claudius, Justus & Jucundinus in ejus auctaria, ceteri in Saussayum, qui tot martyrii socios nominatim expressit quot repererat in dicta passionis historia; quam nos ea solum causa, hic post Surium denuo producimus, tametsi patentissimum sit, imperitum scriptorem multa inseruisse, quæ nec rebus nec temporibus facile quis aptaverit.

[2] Videritne ea Acta Usuardus, indeque Juliam acceperit, [verosimilius non vidit Usuardus;] asserere equidem non ausim, verosimilius est, ex solo vicino cultu Virginem ipsi innotuisse, cur enim præteriisset martyrii socios, qui in iisdem Actis tam diserte commemorantur, quique ab aliis, eo, quo jam dixi, ordine, subinde adjuncti sunt? Claudius quidem imperator barbarorum Justus & Jucundinus, cum quinque anonymis in Usuardis Coloniensibus. Adjecit Molanus S. Juliæ translationem, de qua primus meminerat auctor Florarii Sanctorum manuscripti, cujus verba sunt: Cujus sacrum corpus in territorio Meldorum, Jodarensi monasterio translatum, honorifice veneratur humatum, anno salutis CCLXXII. Quo hæc tempore gesta sint, ii nos doceant, quorum interest, satis patet florilegum istum a vero aberrare, etiam dum infra adjungit; In Græcia, depositio Claudii imperatoris, anno salutis CCLXXII. Voluit haud dubie dicere Trecis. Æque confusa sunt verba ejus ultima; Item beatorum martyrum Dionysii, Ponti, Cussionis, Papirii, Saturii cum aliis septem; qui majori confusione a Greveno in Africam translati sunt. Postremos suggessit Saussayi elogium non inelegans, Actorum substantiam aliquatenus emollitam referens, mutata etiam nonnihil sanctorum Martyrum serie, dum tres feminæ in postrema acie collocantur. En Saussayi orationem:

[3] Eodem die Augustæ Trecorum, natalis S. Juliæ virginis & martyris, [Saussayus ipsa nitide] quæ ejusdem civitatis oriunda, non minus purissimæ religionis studiis ac moribus castissimis, quam rara corporis forma præcelluit. Quibus nominibus a Claudio copiarum militarium duce primum in conjugium expetita; magna virtutis & fidei imprimis efficacia, eum ipsum cum nonnullis ejus commilitonibus a nefando dæmonum cultu, ad Christi Servatoris agnitionem & obsequium pertraxit: sicque & virginitatis suæ decus, quam Domino sacraverat, illibatum servavit, & a perditionis via ereptum suum procum, Christi effecit servum, atque in veræ felicitatis tramitem provexit. Cujus rei serie comperta, Aurelianus imperator succensus furore in Virginem, fidei in asseveratione Christique præconio magnanimiter perseverantem, jussit illam extra urbis mœnia decollari.

[4] Cumque nec Claudium abducere potuisset a sententia, [& eleganter contraxit,] quem videbat ipso Virginis martyrio factum in tuenda Christiana pietate firmiorem, ipsum una cum viginti aliis, qui salutaribus Virginis monitis baptisma susceperant, securi quoque plecti eodem loco mandavit; ubi datis fortiter cervicibus, extremum Christo testimonium omnes unanimi confessione reddiderunt. Ex hoc nobili agmine tredecim athletarum dumtaxat nomina fuere monumentis tradita; nempe Terni, Antonii, Herenei, Theodori, Dionysii, Apollonii, Pionici, Cussionis, Papyræ, Saturii, Justæ, Jucundæ, Apamiæ: ceterorum vero vocabula, quæ a memoria hominum excidere, in libro Dei & Agni fulgent æternum consignata. Observatur vero magna veneratione corpus S. Juliæ, cum capite S. Claudii in sacrario inclyti monasterii Jotrensis in agro Meldensi, ad quod e Tricassina urbe pridem translatum fuit, non sine divinæ virtutis & gratiæ insigniis: quæ utinam alicunde eruisset, ac de translationis tempore nos docuisset. In Meldensi Breviario nulla hoc die de S. Julia aut sociis memoria, neque de singulari apud Trecenses cultu meminit Camuzatus.

[5] Ceterum satis nitide Acta contraxit Saussayus, sublato ferme potissimo offensionis lapide, [ae duriora emollivit.] in titulo illo S. Claudio appicto imperatoris barbarorum, quem melius copiarum militarium ducem appellavit. Quidni & barbarorum aliquot ductor esse potuerit, eo seculo, quo non infrequentes fuisse extraneorum populorum (qui apud Romanos barbari dicti sunt) in Gallias excursiones, satis notum est; quos inter Claudius iste sanctissimæ Virginis Christianæ constantia, castitate ceterisque virtutibus ad fidem Christianam cum militum suorum nonnullis perductus sit, & martyrii palmam Aureliani tempore in urbe Tricassina adeptus: quæ si simpliciori ea phrasi in ipsa passionis historia explicarentur, neque adeo inconcinna Camuzato visa fuissent, neque tam crude a Tillemontio & sequacibus criticis rejecta. Equidem longe absum ab historiæ approbatione, at qualiscumque appareat, cum laudato Camuzato dicam, non debuisse me ipsam ab Actis nostris excludere, in quibus sexcenta hujusmodi relata sunt, vel ea solum gratia, ut ex eorum collatione Acta sincera & genuina magis elucescant.

[6] Notationes subjunctæ non sunt, quod ipsas supervacaneas omnino censuerim ad ea explananda, [Camuzati observatio.] quæ meri ornatus gratia a compilatore inventa videntur: ast ea prætermittenda non fuere, quæ de aliquali ejus superstite apud Tricassinos veneratione suggerit Camuzatus, martyrii tempus cum Baronio anno CCLXXV adscribens, quo tempore Aurelianus imperator Tricassibus agebat. Communis autem hujus regionis hominum animos pervasit opinio (inquit) ipsam Virginem una cum Claudio & ejus sociis prope urbem Tricassinam securi percussam & capite plexam fuisse, non procul ab eo loco ubi hodie visitur puteus, camerata testudine, in sacelli speciem conformata coopertus, in cujus fronte præsignatæ Virginis lapidea exstat effigies. Febre etiam laborantibus id usitatum, ut aliquo motu devotionis, manantem ex præfato puteo aquam, fusis dictæ Virgini precibus, ejusque præsidio implorato ebibant, futurum confidentes, ut pristinam valetudinem recuperent. Jam de Actis ipsis lectorum esto judicium.

ACTA MARTYRII
Ex Camuzato & Surio.

Julia virgo Martyr Trecis in Gallia (S.)
Claudius imp. barbarorum Martyr Trecis in Gallia (S.)
Justus Martyr Trecis in Gallia (S.)
Jucundinus Martyr Trecis in Gallia (S.)
V alii Martyres Trecis in Gallia
Justa Martyr Trecis in Gallia (S.)
Jocunda Martyr Trecis in Gallia (S.)
Ternus Martyr Trecis in Gallia (S.)
Antonius Martyr Trecis in Gallia (S.)
Herenus Martyr Trecis in Gallia (S.)
Theodorus Martyr Trecis in Gallia (S.)
Dionysius Martyr Trecis in Gallia (S.)
Apollonius Martyr Trecis in Gallia (S.)
Appamia Martyr Trecis in Gallia (S.)
Pionicus Martyr Trecis in Gallia (S.)
Cussio Martyr Trecis in Gallia (S.)
Papyra Martyr Trecis in Gallia (S.)
Saturius Martyr Trecis in Gallia (S.)
VII alii Martyres Trecis in Gallia

BHL Number: 4518


EX EDITIS

[Julia a Claudio capta renuit ejus nuptias:] Tempore illo Julia sanctimonialis Christi, civis urbis Tricassinæ, capta est a quodam Claudio imperatore barbarorum: cumque eam cepisset, duxit illam in patriam suam: videns vero vultum ejus pulcherrimum, statim voluit eam sibi conjugio sociare. Tunc Ancilla Christi dixit ad eum: Ego sponsum habeo Dominum meum, cui me vovi, & animam meam commendavi, & angelus ejus mecum semper habitat: hic si vel leviter senserit, quod tu me amore polluto contingas, mox contra te furorem suum exagitabit, & injurias meas in te vindicabit. Cumque hæc audisset Claudius imperator, iracundia plenus, ait ad eam: Et quis est sponsus tuus, vel quis est cui potestas est ab eo data, ut vindicet injurias tuas de manibus meis? At illa, ut ancilla Christi fiducialiter nihil metuens, respondit dicens: Dominum meum habeo Jesum Christum qui est in cælis, cui me devovi virginem, qui habet potestatem universæ carnis humanæ: cui servio immaculata, qui potens est præstare omnia se ex fide petentibus. At ille audiens hæc, dixit ad eam: Tu vero, ut audio, Christiana es: illa respondens, dixit: Vere Christiana sum. Audiens hæc imperator magis timuit, & exinde satis cœpit eam honorare. Statimque jussit condignum parari cubiculum, ubi nullus virorum haberet ingressum: & præcepit puellis ut ei obsequium sine intermissione præstarent: cumque ibidem degeret: obsequium sibi unaquæque ad invicem præstabat. Tunc Ancilla Christi ingressa in cubiculum, orationi & jejuniis vacare cœpit, maximasque gratias agere Deo die noctuque, qui eam dignam habuit respicere positam in captivitate, ut tantam gratiam inveniret in conspectu Domini Claudii imperatoris, pro quo tam devote Dominum supplicabat, ut nihil mali evenisset in plebe, neque in domum ipsius regis.

[2] Cumque hoc ageretur: contigit post paucum tempus, [& precibus suis ipsum juvat.] ut ad bellum iret imperator Claudius contra suos adversarios. Et antequam proficisceretur, vocavit Juliam ancillam Dei, & dixit ad eam: Roga pro me Dominum tuum ut sanus revertar de inimicis meis triumphans; & ego te amplis honoribus ditabo. Castissima Dei Julia, dixit ad eum. Perge securus, domine meus, ego enim orabo Dominum meum & sanus reverteris. At ille audito sermone Ancillæ Dei, pervenit ad adversarios suos nocte, & percussit eos usque ad internecionem. Sed cum triumphasset de iis, reversus in domum suam cum magna gloria magnosque ei apponens honores; ut dominam illam adoravit, non ut ancillam. Intellexit enim quod per ejus orationes Dominus salvare illum dignatus est. Quoniam longum est omnia enarrare per ordinem rerum gestarum, ego si possum pauca de pluribus dicere curabo. Quotiescumque Claudius imperator ad bellum pergeret, omnibus inimicis suis prostratis in Dei nomine, victor revertebatur: quia Dominus noster Jesus Christus per orationem B. Juliæ ancillaæ suæ hoc illi præstabat.

[3] Cum vero complesset ibi Julia annos viginti & octo: in visu apparuit ei Dominus dicens; [Monita in visione, cum Claudio Trecas redit;] Exurge, inquit, Julia, quia non amplius oportet te hic manere, sed revertere ad urbem quæ vocatur Trecassis, unde capta es, quoniam oportet te ibidem coronam martyrii accipere. Sancta vero Julia exsurgens prima luce, exultans & laudans & adorans Dominum lætabatur, quod vidisset visionem hoc jubentem, ut ad civitatem suam remearet: magis autem confortabatur, quoniam ad gloriam & laudem Christi martyrium suscipere promeruisset, dicens; Quia si ibidem cursum meum habeo complere, ad coronam martyrii vocor. Accessit ergo S. Julia ad Claudium imperatorem; dixitque ad eum: Sic enim dignatus est revelare mihi Dominus meus Jesus Christus, cui servio in corpore, & in spiritu meo immaculato, ut revertar Trecassim, quia ibidem me oportet coronam martyrii accipere. Vide ergo imperator, ne velis me hic retinere, & graveris. Claudius imperator dixit ad S. Juliam: Tu hinc vadis, me cui relinquis? Non expedit mihi, ut vadas, nam venient adversarii mei, a quibus per orationem tuam liberare me solebas, & occident me. Ideo quæ mea sunt derelinquens, vadam tecum. Sancta vero Julia dixit ei: Relinque omnia bona tua & veni mecum; credo quippe in Dominum meum, quod sibi acceptabilem te faciet, gregique tuo * sancto. At ille cum audisset hæc, derelinquens domum suam, cum uxore & filiis, aurum, argentum, possessiones multas & infinitas, profectus est cum Ancilla Dei, non ut alienigena, sed ut domesticus Sanctorum, non ut barbarus, sed ut fidelis Christianus. Non ut lupus, sed ut ovis Christi iter cum Ancilla Dei carpit & utrique properant in fines Trecassis. Ingressi sunt vero civitatem persecutionis tempore.

[4] Sancta vero Julia hoc agebat ut religiosis, qui retrusi erant in carcerem, [capitur, & decollatur;] pro nomine Domini Jesu Christi palam se ostenderet, ut a militibus percuteretur. Post non multum vero temporis comprehensa est S. Julia, & ducta est ad Cæsarem. Cumque oblata esset Elidio præsecto, dixit ad eam: Tu Christum adoras quem dicis te habere sponsum? Sancta vero Julia respondit: Ego Christum Dominum meum confiteor: nam dæmones immundos non adoro. Tunc præfectus dixit militibus: Ite & extendite eam ad trocleas, & carbones ignitos supra dorsum ejus ponite. Cumque extensa fuisset B. Julia, excæcati sunt oculi ministrorum carnificum, & clamantes dicebant: Adjuva nos Julia: & cum obcæcati fuissent qui eam cædebant, alii ministri venerunt, ut nervis crudis eam attraherent, & non potuerunt. Quod cum vidisset impiissimus Aurelianus, sanctissimam Virginem in sua constantia permanere, dixit ad eam: Sacrifica diis, aut certe si non sacrificaveris, hodie gladio morieris. B. Julia respondit; Ego parata sum pro nomine Domini mei Jesu Christi mori, qui me vocare dignatus est: ut completo certamine, accipiam coronam vitæ meæ. Tunc imperator, data sententia, jussit eam decollari.

[5] [eodemque supplicio afficitur Claudius] Cumque hæc audisset Claudius in Ancillam Dei gesta fuisse, offerens [se] imperatori, dixit, Et me cum ea jube interfici, quia domina mea est. Imperator autem interrogavit quis esset? At ille respondens, dixit: Ego sum Claudius imperator, qui in captivitate eam duxi: quando contra Romanos pugnavi. Nam multa mihi Deus ipsius per eam præstitit bona: quam ego per annos viginti & octo venerando servavi. Sed cum Deus ipsius apparuisset ei nocte per somnium, ut acciperet coronam martyrii, dixit mihi: Noli me retinere, domine mi, sed fac dimitti me ut eam ad urbem Tricassinam, ubi Deus meus dignabitur dare mihi coronam. Ego vero dixi ei: Non vades nisi eam tecum. Et ipsa Sancta dixit mihi; Relinque possessionem tuam & da pauperibus, & veni mecum, ut accipias coronam vitæ æternæ. Ego vero, relictis omnibus, pro nomine Domini mei Jesu Christi, profectus sum cum ea usque huc. Imperator autem Aurelianus hæc audiens, dixit ei; Christianus non es; quomodo potes in nomine ipsius mori? Respondens autem Claudius imperator dixit: Credo, si pro nomine Dei mei Jesu Christi sanguinem meum fudero, vere Christianus ero. Nec ante conspectum magnæ divinitatis suæ, B. Juliæ martyris suæ meritis, me faciet alienum. Imperator Aurelianus audiens hæc, data sententia, jussit eum gladio percuti extra muros urbis Tricassinæ, ubi gloriosa virgo Julia a Domino meruit accipere palmam XII Kalendas Augusti.

[6] [& post ipsum 20 alii.] Quod cum regressus fuisset imperator in prætorium suum, oblati sunt ei alii viginti: & hæc nomina eorum, Justa, Jocunda, Ternus, Antonius, Herenus, Theodorus, Dionysius, Appollonius, Appamia, Pionicus, Custion, Papyras, Saturius, & socii eorum, quorum nomina scripta sunt in libro Christi & Agni. Sed similiter ipsi consummaverunt martyrium suum in pace, sepultique sunt in supradicto loco, in quo Julia virgo passa est & sepulta. Acceperunt igitur coronam vitæ apud Dominum nostrum Jesum Christum confessione nominis sui: quia ipse dare dignatus est vitam æternam, cui est honor & gloria, virtus & imperium sempiternum, laus & potestas cum Deo patre, almoque & vivifico Spiritu, in secula seculorum. Amen.

[Annotata]

* suo

DE SS. VICTORE, ALEXANDRO, LONGINO, FELICIANO MARTYRIBUS, ET FORSAN DEUTHERIO VEL ELEUTHERIO.
MASSILIÆ IN GALLIA.

CIRCA FINEM SEC. III, AUT INITIO SEC. IV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Victor Massiliæ in Gallia (S.)
Alexander Massiliæ in Gallia (S.)
Longinus Massiliæ in Gallia (S.)
Felicianus Massiliæ in Gallia (S.)
Deutherius vel Eleutherius Massiliæ in Gallia (S.)

AUCTORE G. C.

§ I. Sanctorum cultus & numerus.

Inter plurimos sanctos Martyres, Victoris nomine insignitos, illustris plane est Victor Massiliensis, quem a martyrii palæstra sic vulgo cognominatum existimo: is enim Massiliæ (hæc est antiqua & celebris Galliarum civitas, [Apud antiquos Martyrologos notus est S. Victor Massiliensis,] Rhodanum inter & Alpes ad mare Mediterraneum sita) gloriosam martyrii palmam adeptus est, ibidemque solenni ritu colitur XXI Julii cum sociis, quamvis illi non eodem die ad Cælites migraverint. Venantius Fortunatus lib. 8 carm. 4 inter alios Sanctos de Victore nostro meminit hoc pentametro: Massilia Victor martyr ab urbe venit. Omnia Martyrologia, tum antiqua tum recentiora, annuam horum Sanctorum memoriam hac die celebrant, ex quibus aliqua exhibuisse sufficiet. Hieronymiana, a Florentino edita, sic habent: Et in Gallia Massilia natalis sanctorum Victoris, Alexandri, Dotheri, Feliciani & Longini. Vetus Martyrologium Romanum de solo Victore ita breviter meminit: Massiliæ Victoris martyris. Usuardus eumdem cum tribus sociis commemorat: In Galliis civitate Massiliæ, natalis sancti Victoris; qui cum esset miles, & nec militare, nec idolis sacrificare vellet, primo in carcerem trusus, ibique ab angelis visitatus, deinde variis excruciatus pœnis, novissime contritus in mola pistoria, martyrium consummavit. Passi sunt cum eo tres milites, Alexander, Felicianus & Longinus. Martyrologium Romanum, quo hodiedum utimur, pene iisdem verbis hos Martyres annuntiat, & Usuardi exemplo omittit Deutherium, de quo postea pluribus agemus.

[2] Usuardum præcesserat Ado, qui XII Kalendas Augusti S. Victorem sequenti exornat elogio: Eodem die in Galliis, [eumque memorant Ado,] civitate Massilia, natalis sancti Victoris, qui persecutione Diocletiani & Maximiani, cum esset miles, & nec militare, nec idolis sacrificare vellet, primum a tribuno suo Asterio in carcerem trusus, sed omni nocte ad consolandos & visitandos infirmos ab angelo eductus est. Deinde jussu Eutychii præfecti, retortis brachiis, loris subtilibus ligatus, & pedibus fune constrictus, per mediam tractus est civitatem. Post hæc fustibus crudelissime cæsus ac suspensus & taureis cruciatus, cum exhibuissent aram, in qua sacrificaret, & eam nec respicere sustinens, de manu sacerdotis calce excussisset, pedem ei præses jussit incidi. Ad ultimum in confessione persistens, missus est in molam pistoriam, in qua sparsum granum vertigine animalis macerari solet: atque ita contritus martyrium consummavit. Passi sunt cum eo tres milites, Alexander, Felicianus & Longinus: qui dum eum nocturno silentio in carcere custodirent, visitantibus illum angelis sanctis, tanto claritatis fulgore obstupefacti, atque ad ejus genua provoluti, credentes in Christum, nocte eadem in mari baptizati sunt; & sequenti die ante consummationem beati Martyris gladio jugulati. Puer quoque Deutherius, qui dum ad sepulcrum ejus oraret, emisit & spiritum. Videtur Ado hic in compendium redegisse Acta, quæ nos infra examinabimus.

[3] [& Rabanus;] Rabanus certe aliud Actorum exemplar præ oculis habuit, cum S. Victorem martyrem, quem alia Acta militem fuisse affirmant, nominet episcopum Massiliensem: sic enim in suo Martyrologio ad hunc diem scribit: Eodem die passio est Victoris, Massiliensis episcopi, qui sub Diocletiano & Maximiano imperatoribus propter fidem Christi per Arterium præsidem trucidatus est simul cum militibus Eleutherio (Petrus de Natalibus eodem nomine appellat puerum, de quo supra Ado) Feliciano & Alexandro: nam cum memoratus episcopus prædictis militibus ad custodiendum in carcereni traditus esset, ibi angelica visione visitatus est. Unde ipsi custodes videntes ibi lumen splendidum, cadentes ad beati Victoris genua, remedium ab eo implorant; quos cum sanctus episcopus baptizasset, & ipsi in confessione nominis Christi usque in finem perseverassent, martyrio coronati sunt. Similiter & episcopus jussu imperatoris decollatus est. Deinde subnectit clausulam de subita Maximiani tyranni punitione, & morte paulo post subsecuta, quam viri eruditi merito rejiciunt. Inter alios Ruinartius in Admonitione prævia ad hanc passionem de ista narratione ita judicat: Ceterum veri simile non est id, quod Rabanus in Martyrologio commemorat, Maximianum scilicet post Victoris mortem dæmonum infestatione tortum fuisse, ac quinto post die putredinis squalore decoctum & vermibus bullientem semetipsum strangulasse. Certiora enim habemus de Maximiani morte argumenta. … sed & in hoc quoque erravit Rabanus, quod Victores Massiliensium episcopum fuisse existimarit.

[4] [ex quorum aliorumque diversa narratione oritur dubium] Ex hactenus relatis Martyrologiis suboritur dubium, an S. Victori tres vel quatuor martyrii, aut saltem cultus, socii adjungendi sint: Hieronymiana enim Martyrologia ipsi quatuor socios, atque inter eos Dotherum addunt, Usuardus vero & hodiernum Martyrologium Romanum tantum tres recensent; Ado autem tribus militibus subjungit Deutherium puerum, qui ad S. Victoris tumulum in oratione exspiraverit; Rabanus denique tantum tres enumerat, omissoque Longino, puerum Deutherium in militem Eleutherium transformat. Antiquus noster codex Molsheimensis asserit, quod tribus militibus Deutherio, Feliciano, & Alexandro sanctus Victor in baptismi gratia pater exstiterit. En nodum undique implexum: at videamus, utrum aliunde solvi non possit. Imprimis Acta a Bosqueto ac Ruinartio edita, & Mss. a nobis edenda, quæ passim sinceriora & antiquiora putantur, dumtaxat tres milites cum S. Victore passos memorant, & de Deutherio vel Eleutherio non meminerunt. De eo etiam tacent Varia Breviaria Gallica, quæ die XXI Julii festum S. Victoris Officio ecclesiastico celebrant; nempe Lexoviense anni 1624, Rothomagense anni 1627, Parisiense anni 1680, & forte plura alia, quæ jam operosius quærere non vacat. Contra vero Officia propria Massiliensia, anno 1633 & 1662 impressa, S. Deutherium in Lectionibus propriis & ipsa collecta exprimunt: sed quem anno 1633, ut custodem a S. Victore conversum, coluerant, eum anno 1662 ut puerum, in oratione sancte mortuum, venerantur. Habe utriusque Breviarii verba. In antiquiori Officio ita legitur: Beatus Victor… in carcerem detruditur, ubi cælesti lumine circumfusus custodes suos, Alexandrum, Felicianum, & Longinum, & Deuterium ad Christi fidem convertit. In altero autem post narratum S. Victoris & trium militum martyrium hæc habentur: Eodem die, Deutherius puer ad illius sepulcrum orans in ipso orationis impetu innocentem animan efflavit, & ei corpore consepultus est, cujus charitatis spiritum infans viriliter hauserat. Hinc etiam collecta mutata est: prior enim recitabatur hoc modo: Omnipotens sempiterne Deus, mundi creator & rector, qui beatos martyres tuos Victorem, Fælicianum, Alexandrum, atque Longinum, nec non & Deuterium ad nominis tui gloriam consecrare voluisti, exaudi populum tuum, cum sanctorum tuorum tibi patrocinio supplicantem, ut ad pacis donum proficiat, & fidei charitatique augmento repleatur. Per &c. Posterior oratio anni 1662 concipitur his verbis: Exaudi Domine populum tuum, cum sanctorum martyrum tuorum Victoris, Alexandri, Fæliciani, Longini, & Deutherii pueri confessoris tui patrocinio supplicantem, ut & temporalis vitæ nobis tribuas pace gaudere, & æternæ reperire subsidium. Per Dominum &c.

[5] Ex his quidem constat, Massiliæ quemdam Deutherium coli, [de numero sociorum,] ut sanctum; sed ob diversam Rabani & Adonis sententiam, ac Massiliensis Officii mutationem necdum liquet, qualis hic Deutherius fuerit, aut qua occasione mortem obierit. Tentemus igitur, an ex Actis quibusdam Mss., aliisve monumentis certiorem notitiam possimus eruere. Isaacus Vossius, serenissimæ reginæ. Sueciæ bibliothecarius, habuit in codice membraneo Acta S. Victoris martyris, quorum nos ecgraphum servamus, in quibus ad rem nostram leguntur sequentia: Nec illud miraculum omnino reticendum est, quod parvulus filius Longini, beatissimi martyris, Deuterius nomine, amore Christi jam baptismatis unda perfusus, natandi adminiculo pelago porti tenera membra transmeaturus committere non dubitavit: quique spiritu Dei gubernante, ad littus maris perductus, & dolore ac maceratione natandi, seu imbecillitate corporis attritus, dum se ad monumentum patris pia animi contritione defigit, emisit spiritum. Cum patre tamen martyrio copulatur, ut dignus martyrio fieret, qui exstitit pietate carissimus. Non placet mihi hæc pueri natatio, nescio quorsum suscepta, quamvis codex noster Molsheimensis, signatus P. Ms. 20, suppresso patris & natatoris nomine, eamdem sic narret fol. 130: Nec illud miraculum omnino silendum est, parvulum filium de utero matris amore Christi jam baptismatis unda perfusum &c. Codex noster Fuldensis Q. Ms. 6 rem adhuc magis implicat: ita enim habet fol. II verso: Nec illud miraculum omnino silendum est, parvulum filium Deuteri beati martyris, amore Christi jam baptismatis unda perfusum natandi adminiculo &c. Ecce unde aliquid lucis speraveram, majores tenebræ affunduntur.

[6] [& unius martyrio.] Petrus de Natalibus in Catalogo Sanctorum lib. 6, cap. 122 hunc puerum vocat Eleutherium (Rabanus supra eo nomine appellat unum ex tribus militibus) & tale texit Actorum compendium: Victor martyr cum sociis suis sub Maximiano imperatore in civitate Massilia passus est. Qui Maximianus, perfecta cæde martyrum Thebæorum in civitate Sedunensi, Massiliam devenit, Victoremque militem, eidem de Christianitate delatum, comprehendit: quem sacrificare nolentem funibus per totam urbem distractum Asterio præfecto puniendum tradidit; qui ipsum dudum in patibulo afflictum in carcerem trudi jussit, ubi sanctus Victor cælesti lumine & angelica visitatione confortatus est. Quæ cum vidissent tres milites eum custodientes, id est Alexander, Longinus & Felicianus, conversi sunt ad Christum: quos in confessione fidei imperator decollari mandavit. Præfectus vero Victorem equuleo suspensum, & fustibus ac nervis cæsum, iterum in custodia reposuit. Sed post triduum inde eductus statuam Jovis, sibi oblatam, ut ei thura incenderet, pede evertit; cui pes ille statim præciditur. Deinde mole molendini suppositus crudeliter conteritur: verum post paululum machina ipsa divinitus dissipata, dum adhuc Martyr Domini aliquantulum palpitaret, gladio cædente vere victor ac triumphator efficitur: nam & eodem instanti vox de cælo audita est: Vicisti Victor beate. Corpora vero sanctorum Martyrum jussu cæsaris in pelago projecta, angelis ministrantibus, ad oppositum littus enatantia devecta sunt, & a Christianis sepulta. Ad quorum tumulum dum puer, Eleutherius nomine, Christianus persecutionem fugiens declinasset, orans emisit spiritum, eisdem Sanctis sepultura sociatus. Similem passionis synopsin habet quoddam Ms. Ultrajectinum & Vincentius Bellovacensis in speculo Historiali lib. 12, cap. 7; sed in iis de Eleutherio vel Deuterio nullum fit verbum. Cum igitur de hoc Sancto tam diversa & incerta tradantur, ad illius nomen in titulo dubitationis signum forsan addidi. Nunc de sanctorum Martyrum, ac præsertim sancti Victoris reliquiis sermonem instituam.

§ II. Sancti Victoris reliquiæ variis locis honoratæ.

Antiquissimum Massiliæ monasterium, quod a S. Victore nomen gerit, & originem suam debet celebri Joanni Cassiano, [Testimonium Gregorii Turonensis] conservat hactenus pretiosas sanctorum Martyrum nostrorum exuvias, quorum ossa tegit deaurata capsa; caput autem S. Victoris includit argentea lipsanotheca, gemmis ornata, quam Guesnayus noster in suo Cassiano illustrato lib. 2, cap. 22, § 1, num. 5 ita describit: Ad sinistrum majoris aræ latus in amplo satis armario S. Victoris martyris caput, ex auro argentoque duos inter angelos argenteos inauratos prominens asservatur; pectorale illi ex auro solido, lapillis eleganter distincto; collum etiam pretiosis ornatum monilibus; basis ei argentea incurvata, leunculis octo gryphisque totidem deauratis imposita, cum insignibus Urbani V Pontificis Maximi, estque inusitatæ adeo magnitudinis, ut quingentas libras facile pendat. Quantus vero olim ad has reliquias fieret hominum concursus, & quam crebra patrarentur miracula, memoriæ prodidit Gregorius Turonensis lib. 1 De gloria Martyrum cap. 77, ubi in editione Ruinartiana col. 807 ita loquitur: Est & ad sepulcrum sancti Victoris Massiliensis martyris mira virtus. Nam cum sæpius ad eum accedentes infirmi sanentur reliqui, energumeni tamen multum se conlidentes, & Martyrem declamantes, ejectis dæmonibus, liberantur. Aureliani autem patricii servus a dæmonio correptus, dolendo exitu cruciabatur, ita ut plerumque propriis se morsibus laceraret: sed adductus ad basilicam Sancti, cum se exuri ejus virtute fateretur, debacchans per totam ædem, die tertia mundatus abscessit. Qui in tantum fidei merito roboratus est, ut deinceps humiliatis capillis, abbatis sortitus ordinem, monasterio uni præponeretur.

[8] Idem Gregorius in Historia Francorum lib. 9. cap. 22 narrat, [de Massiliensibus S. Victoris reliquiis,] quomodo seculo VI patrocinium S. Victoris imploratum fuerit, quando Massiliæ dira pestis exorta erat: Massiliensis urbs, inquit, contagio pessimo ægrota, quanta sustinuerit, altius replicare placuit. His enim diebus Theodorus episcopus ad regem abierat, quasi aliquid contra Nicetium patricium suggesturus. Sed cum a rege Childeberto minime de hac causa fuisset auditus, ad propria redire disposuit. Interea navis ab Hispania una cum negotio solito ad portum ejus adpulsa est, quæ hujus morbi fomitem nequiter deferebat: de qua cum multi civium diversa mercarentur, una confestim domus, in qua octo animæ erant, hoc contagio interfectis habitatoribus, relicta est vacua. Nec statim hoc incendium luis per domos spargitur totas: sed interrupto certi temporis spatio, ac velut in segetem flamma accensa, urbem totam morbi incendio conflagravit. Episcopus tamen urbis accessit ad locum, & se infra basilicæ sancti Victoris septa continuit cum paucis, qui tunc cum ipso remanserant, ibique per totam urbis stragem orationibus ac vigiliis vacans, Domini misericordiam exorabat, ut tandem cessante interitu, populo liceret in pace quiescere. Cessante vero hac plaga mensibus duobus, cum jam populus securus redisset ad urbem, iterum succedente morbo, qui redierant sunt defuncti: sed & multis vicibus deinceps ab hoc interitu gravata est. Imo eadem urbs a paucis annis contagioso morbo iterum afflicta est, qua occasione illustrissimus ac reverendissimus Dominus Henricus Xaverius de Belzunce, qui anno 1710 dignissimus Massiliensium episcopus consecratus fuerat, ardentissimæ erga gregem suum caritati fræna laxavit, & præsenti mortis periculo se assidue ac intrepide exponens exercuit zelum vere Xaverianum, quem omnis posteritas meritis laudibus extollet, & munificus laborum remunerator Deus æterna, ut certo confidimus, gloria compensabit.

[9] [quæ urbi Constantinopolitanæ,] Etiamsi Massilia semper studiose pretiosas S. Victoris reliquias conservaverit, non tamen ita fuit avara, quin aliis eas communicando gloriam & cultum sancti Martyris sui per varias provincias propagarit. Ac primo quidem quasdam hujus Martyris exuvias Constantinopoli prope portam auream in æde sacra S. Victoris, quam Joannes Comnenus imperator ædificavit, honoratas fuisse discimus ex duplici epistola, quam Cangius in sua Constantinopoli Christiana lib. 4, cap. 7, pag. 140 refert, quamque se ex Martyrologio Canonicorum S. Victoris Parisiensis descripsisse testatur. Prioris hic est tenor: Venerabili fratri domno Petro Canonico S. Martini Trecensis. Frater Joannes Pict, canonicus S. Victoris Parisiensis salutem. Intimo cordis affectu vestræ supplico Fraternitati, ut certitudinem illam, quam vos de capite beati Victoris Massiliensis meministis habere, insinuare dignemini. Petrus autem, qui Garnero episcopo Trecensi in Orientem profecto erat a sacris, huic epistolæ ita respondet: Frater Petrus, Fratri Joanni. Hoc vobis de certitudine capitis beati Victoris insinuo, quod imperator Constantinopolitanus, Calojohannes nomine, tertius, ante Emanuel, volens fundare quamdam ecclesiam in honore beati Victoris Massiliensis, misit nobilem quemdam virum ad civitatem Massiliensem cum pretiosis muneribus ac reliquiis plurimorum Sanctorum, insinuans domino Massiliensi, ut remuneratione prædictorum munerum aliquid de corpore beati Victoris sibi mittere dignaretur. Qui satisfaciens ejus petitioni, misit imperatori magnam partem capitis præfati Martyris: & sic, illa per nuntios parte recepta, fundavit ecclesiam in honore beati Victoris in Constantinopolitana urbe infra muros, non longe a portis aureis. Urbe autem subjugata, dominus Garnerus episcopus Trecensis, cujus ego Petrus eram capellanus, accessit ad ecclesiam beati Victoris, in qua erat conventus monachorum. Assumpsit autem idem episcopus ab eadem ecclesia caput beati Victoris pretioso vase repositum cum aliis reliquiis Sanctorum. Ego vero Petrus ab eodem episcopo, domino meo, pro servitio quod ei impenderam, postulavi, ut partem illam capitis sancti Victoris conferre mihi dignaretur: qui petitioni meæ satisfaciens, litteras sigilli sui munimine impressas, & aliorum episcoporum, qui erant in civitate prædicta, in testimonium illius partis capitis & aliarum reliquiarum, mecum in Galliam reportavi. Demum vero partem illam sanctissimi capitis Victoris beatissimi dedi magistro Petro de Corbolio, tunc Senonensi archiepiscopo Idem vero archiepiscopus magnam contulit portionem illius partis capitis ecclesiæ beati Victoris prece domini Johannis Teutonii, tunc ejusdem ecclesiæ abbatis. Suscepimus autem eamdem portionem sanctissimi capitis cum processione & gaudio pridie Idus Aprilis. Gerardus du Bois in Historia ecclesiæ Parisiensis tom. 2, pag. 296 scribit, hæc sacra lipsana a Parisiensibus Victorinis anno 1210 honorifice suscepta esse.

[10] Parisiense S. Victoris cœnobium jam antea acceperat quasdam ejusdem sancti Martyris reliquias, [& Parisiensi S. Victoris cœnobio] nempe dum anno 1115 uterque Hugo cœtui Victorino nomen dedit. Laudatus Gerardus du Bois lib. 12 Historiæ ecclesiæ Parisiensis cap. 8, num. 3, hanc rem ex annalibus Victorinis ita narrat: Ambo (nempe Hugo senior ac junior) ut opinor per speciem Romam proficiscendi, e patria exeunt; deinde Massiliam veniunt, memoresque propositi, basilicam sancti Victoris ad persolvenda Deo vota ingrediuntur, obtinentque a Massiliensibus monachis reliquias sancti Victoris martyris, dentem scilicet & scapulam, & tamquam opimis onusti spoliis Parisios advolant, ossaque sancta ad familiam Victorinam deferunt, seque suumque nomen collegio canonicorum inscribi poscunt. Gratus eorum fuit adventus Victorinis, & anniversaria dies susceptionis reliquiarum die XVII Junii apud Victorinos colitur. Joannes Picardus canonicus Sanvictorinus in commentario ad Passionem S. Victoris, quem manuscriptum habemus, hanc narrationem confirmat, testaturque, in Rituali ejusdem cœnobit ad diem XVII Junii præscribi sequentia: Hac die legitur Missa matutinalis pro magistro Hugone, cujus studio & labore, Deo cooperante, reliquias S. Victoris nobis ab urbe Massilia allatas amplectimur. Adamus, qui seculo XII in eadem domo Victorina obiit, inter alia pia carmina ad perpetuam hujus susceptionis memoriam composuit hymnum, quem Picardus in commentario jam citato ita exhibet: Ex radice charitatis, ex affectu pietatis, psallat hæc ecclesia. Psallat corde, psallat ore, & exultet in Victore Victoris familia. Pars ipsius nobis data, per fideles est allata ex urbe Massilia; cujus prius spiritali, nunc ipsius corporali fruimur præsentia. Hæc est summa gaudiorum: dilatemus animorum ipsa penetralia. Martyris reliquiæ laudis & lætitiæ nobis sunt materiæ. Victor miles triumphalis, Christi martyr specialis, nos a mundi serva malis, ne nos amor mundialis mergat in flagitia. Ne permittas spe frustrari, quibus potes suffragari, fac nos Christo præsentari, ut hunc tecum contemplari possimus in gloria.

[11] Deinde anno 1283 ad sacrum ejusdem ecclesiæ thesaurum nova accessio facta est, [communicatæ fuerunt,] quam Gerardus du Bois tomo 2 laudati operis pag. 585, ita memorat: Anno MCCLXXXIII Carolus princeps Salernitanus, filius Caroli regis Siciliæ, post immanem illam cædem Francorum, quam Panormitani in Sicilia perpetraverant, venit Parisios, attulitque secum reliquias sancti Victoris, quas acceperat a Joanne abbate sancti Victoris Massiliensis, quas tradidit ecclesiæ Victorinæ Paris. Tunc subdit, exstare apud Victorinos ipsas Caroli litteras, quæ mense Julio ejusdem anni Parisiis hac super re scriptæ fuerunt; sed cum eas omiserit, nos ex Picardo proferimus authenticum hujus donationis instrumentum, quod ita habet: Carolus primogenitus illustris regis Hierusalem, princeps Salernensis, Montis sancti angeli dominus, universis præsentes litteras inspecturis salutem in Domino. Noveritis, quod cum propter devotionem, quam ad sacratissimum Christi martyrem beatum Victorem Massiliensem habuimus & habemus; impetraverimus a viris religiosis domino Joanne abbate & conventu monasterii S. Victoris Massiliensis prædicti, de reliquiis præfati Martyris portionem aliquam nobis dari; quas reliquias ad majorem certitudinem de ipso sacratissimo corpore accepimus manu nostra. Nos de prædictis reliquiis nostris juncturam unam monasterio S. Victoris Parisiensis donavimus ad honorem beatissimi Martyris supradicti. In cujus rei testimonium sigillum nostrum præsentibus litteris duximus apponendum. Datum Parisiis anno Domini MCCLXXXIII mense Julio. Dein Picardus exacte describit sigillum, quod etiamnum pendet ex membrana hujus diplomatis, & in archivo Victorino conservatur.

[12] [ubi solenniter honorantur,] Officia propria cœnobii Parisiensis, in quibus festum S. Victoris solenniter cum Octava celebratur, die tertia infra Octavam recolunt sub ritu duplici memoriam insignium reliquiarum hoc modo: Lectio IV. Alacri devotione, charissimi, diem hodiernum recolamus, quo cælestis providentia ecclesiam nostram dextro pede beatissimi Victoris martyris, patroni nostri (quo idolum Jovis in terram dejecerat) insignivit. Ipsum siquidem sacratissimum pedem nobis donavit illustrissimus princeps Joannes dux Bituriæ, regis Francorum christianissimi Joannis filius, quem per varias manus habuerat a sanctissimo Papa Urbano quinto, prius abbate sancti Victoris Massiliensis, quando ejusdem sacratissimi Martyris corpus de veteri capsa in novam transtulit anno Christi circiter millesimo trecentesimo sexagesimo. In hoc autem pede naturæ omnino vis est illata: nam cum mille trecenti & amplius anni fluxerint, quo a corpore præcisus est, tamen illius partes sunt adhuc ita naturali ordine sitæ, solidæ, & cute integra tectæ, ut a corruptione cernatur illæsus. Lectio V. In hunc quoque diem memoriam referimus aliarum reliquiarum ejusdem gloriosi Martyris, de quibus ex Necrologio nostro hæc excerpsimus. Venerabilis & discretus vir Joannes a Pignu, Prior S. Martini a campis, & postmodum abbas Cluniacensis, partem brachii sancti Victoris martyris supplici prece nobis impetravit a domino Papa Urbano quinto, dum Massiliæ translationem faceret corporis ejusdem sancti Victoris. Hanc reliquiam per episcopos, & testes fide dignos idem dominus Urbanus per eumdem dominum Joannem nobis transmisit, pro qua veneranter operienda idem dominus a Pignu dedit nobis viginti francos auri. Dominus quoque Petrus a Tienvilla, cantor ecclesiæ sancti Aniani Aurelianensis, dedit nobis in pluribus parvis fracturis quamdam particulam capitis sancti Victoris martyris quam penes se propter hoc specialiter retinuit, quando dictum caput venerandum (quod in ecclesia sancti Aniani honorifice conservatur) de veteri vasculo in novum vasculum argenteum fuit translatum, vedelicet anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo primo in die solennitatis ipsius sancti Victoris.

[13] Eadem Officia propria, quæ ab Antverpiensibus S. Victoris monialibus mihi perhumaniter communicata fuerunt, [& miraculum ad eas patratum in Officio proprio narratur.] in die Octava quoddam miraculum, ad Parisienses S. Victoris reliquias patratum, narrant his verbis: Lectio VI. Tam præsentes quam posteri scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum Martyrem post antiqua, quæ plurima leguntur, miracula in terra & in mari ad invocationem ipsius divina virtute patrata, novum faciens præclarum & evidens miraculum in præsenti ecclesia, in honore ipsius fundata, & in ejus nomine specialiter dedicata. Anno siquidem dominicæ Incarnationis millesimo trecentesimo secundo, vir quidam, Garnerus nomine, divino sed occulto judicio tertio Idus Januarii dum culturæ cujusdam vineæ solus operam daret subita percussione dextri brachii ac manus dextræ, motum sensumque amisit. Qui cum jam quorumdam Sanctorum, sanitatis beneficium petiturus, visitasset ecclesias, nullum tamen remedium reportasset, tandem dum anxius nocte sabbati vigilaret, audivit vocem hujusmodi: Noli timere, vade ad sanctum Victorem, & sanaberis. Hæc ille divina revelatione monitus, fide & devotione iter arripuit, dieque conversionis sancti Pauli Apostoli, quæ erat feria VI, ecclesiam nostram ingressus [est], quadam honesta cive Parisiensi pluribus nota comitante ipsum. Dum Fratres horæ sextæ preces cantabant, ante majus altare venit, ubi oratione fusa deosculatisque sacris S. Victoris martyris reliquiis (quas pridem venerabilis Hugo canonicus noster e Massilia detulerat) antequam preces inceptas Fratres percantassent, pluribus videntibus, dictorum brachii & manus sensum recuperavit & motum. Plura alia miracula collegit, & in tres libros distinxit monachus anonymus, sed fide dignissimus, utpote in multis testis oculatus, quamvis illius ætatem nullo modo detegere potuerim. Istam miraculorum historiam, more nostro in capita divisam, post hunc Commentarium prævium Actis subnectemus.

[14] Nescio, unde aut quo tempore reliquiæ S. Victoris pervenerint ad cœnobium, [Aliqua ejusdem S. Martyris ossa ad Normanniam,] ejusdem sancti Martyris nomine insignitum, quod seculo XI conditum est in Caletensi Normanniæ tractu, quem incolæ vulgo en Caux appellant. Arturus in sua Neustria pia pag. 545 de illius origine hæc scribit: Hic locus exordium cepit ab ecclesia, sancto Victori martyri inibi consecrata, ob nonnullas ipsius Christi Athletæ asservatas reliquias; ad cujus invocationem illic etiamnum complura Deus operatur magnalia, & fideles impetrant varia cælitus beneficia. Quam quidem sacram ædem quidam presbyter, nobili stirpe progenitus, nomine Tormordus, de cujus jure erat, dedit abbatiæ sancti Audoëni Rothomagensis, assensu Guilielmi Nothi ducis Normannorum, & Malgerii archiepiscopi Rothomagensis, & Rogerii de Mortuo mari illius vici toparchæ anno MXLVIII. Diplomata fundationis aliaque de hoc loco ibidem videri possunt. Porro jam sæpe laudatus Picardus de eodem monasterio & S. Victoris reliquiis illic honoratis hæc habet: Anno MDCV cum illuc religionis ergo pervenissem, contemplatus sum annosas ædes, præclaras tamen hisce sacris Victoris nostri reliquiis, scilicet duorum brachiorum mentique ejusdem portionibus, insuper annulo buccinaque, cujus cuspidem ad surditatem tollendam plurimum facere testatur color genuinus ex creberririmo mutatus attactu. Eodem plane die, quam nos & Massilienses sancti Victoris agunt ἐπινίκιον, scilicet XXI Julii, eamdemque precationis usurpant formulam.

[15] [Flandriam,] Nonnulla S. Victoris ossa in Belgium nostrum allata sunt, ut idem Picardus testatur his verbis: Guilielmus Betunianus eques insignis parthenonem (Mayerus in Annalibus Flandriæ lib. 9 ad annum Christi 1271 moniales hujus cœnobii Victorinas appellat, de quibus Sanderus in Flandria illustrata lib. 3 rerum Iprensium cap. 2 fusius agit) excitavit in Belgio ad pontem Rorardi super Isaram in agro Furnensi. Sed hæreticus miles tam ferociter impieque locum vastavit patrum memoria, ut virgines sese receperint Ipras. Quamobrem Margareta de Mailly (Sanderus eam de Maingni cognominat) antistes prudentissima litteris supplicibus datis ad R. P. & D. Dionysium de Coulemp, nostræ Canonicæ rectorem vigilantissimum, exoravit particulam brachii sanctissimi Victoris, earum nostrique patroni, quam lectissimus vir D. Dionysius Villerius Tornacensis canonicus & cancellarius detulit hoc anno: sacrilegus enim miles, ut præmonui, antiquas reliquias auro nudarat, nudatasque barbare temerarat. Hæ postremæ reliquiæ, ni fallor, mihi anno 1725 a monialibus istis Victorinis, jam in urbe Iprensi commorantibus, ostensæ fuerunt. Rayssius in Hierogazophylacio Belgico pag. 368 asserit, sacras hujus Martyris reliquias a Minoritis Valecenensibus asservari. Valentianenses (nempe Minoritæ, de quibus agit, habent) corpus sancti Victoris, inquit, qui Massiliæ in Gallia in persecutione Diocletiani & Maximiani martyrium consummavit, ex donatione Joannæ comitissæ Flandriæ & Hannoniæ, Ferdinandi Lusitani conjugis. Opinor, Rayssium, homonymia deceptum, hic unum martyrem pro altero accepisse: Gonzaga enim Minister generalis Ordinis S. Francisci in opere, quod de ejusdem Ordinis origine ac progressu conscripsit, parte 3 agens de provincia S. Andreæ, in qua est Conventus Valencenensis pag. 1067 ita loquitur: Anno Domini MCCXXXIII supradicta Comitissa… deferri fecit ad templum noviter consecratum corpus sancti martyris Victoris, pretiosissimo & ditissimo loculo inclusum. Fuit hic Christi martyr socius B. Mauritii ex legione Thebæorum, qui pro Christiana fide sub Maximiano imperatore in agro Sedunensi Galliæ occubuerunt. Eadem habet Waddingus in Annalibus Minorum ad annum 1233 num. 43.

[16] Moniales, quæ seculo XIII prope Antverpiam habitarunt, [Brabantiam] & nunc in illa urbe degentes vulgo Victorinæ appellantur, seculo elapso notabiles sancti Patroni sui reliquias ex Parisiensi S. Victoris cœnobio acceperunt. Sacras illas exuvias, quæ publicæ venerationi exponuntur, propius aspexi & veneratus sum, petiique authentica documenta, quibus earum fides probaretur. Prudentes autem virgines istæ præter alia instrumenta, solicite conservata, mihi consignarunt testimonium illustrissimi episcopi Antverpiensis, quod mihi sufficere videtur, & sic sonat: Frater Ambrosius Capello, Dei & Apostolicæ sedis gratia episcopus Antverpiensis, omnibus has visuris salutem in Domino Quoniam Sanctorum cum Christo regnantium relicta in terris corpora aliasque exuvias ecclesiarum esse ornamenta, urbium contra hostes visibiles & invisibiles præsidia, publicæ pietatis incitamenta, & recta ratione & innumeris experimentis & omnium seculorum sensu comprobatum est, propterea peculiari favore ac benevolentia eos complectimur, qui ejusmodi sacrum thesaurum pie asservant ac colunt, vel aliunde in nostram important diœcesim. Quare cum venerabilis domina Roosen priorissa cœnobii vallis sanctæ Margaretæ in hac civitate nobis supplicasset, ut portiunculam capitis sancti Victoris martyris, ipsi donatam ab admodum R. D. Priore vicario regalis abbatiæ sancti Victoris Parisiensis inspicere & auctoritate nostra ordinaria approbare dignaremur: Nos, quantum in Domino possumus, respondere volentes pio devotionis affectui, thecam, cui includebatur, sigillis & inscriptione salvis existentibus, diligenter inspeximus, ac in ea reperimus particulam capitis sancti Victoris martyris, quam dictus admodum R. D. Prior de consensu capituli miserat prædictæ dominæ Priorissæ Roosen, uti luculenter testabatur adjunctum legale veritatis, donationis, & traditionis instrumentum. Quibus visis & debite examinatis, uti & ex aliis desuper transmissis litteris cum constet, dictas reliquias veras & legales esse, eas & nos ut tales approbamus atque venerationi publicæ exponi posse præsentibus decernimus. In quorum fidem præsentibus subscripsimus, & sigillo nostro, ac secretarii nostri signatura communiri fecimus. Antverpiæ in palatio nostro episcopali die XVI Maii MDCLXVII. Frater Ambrosius Capello episcopus Antverpiensis. De mandato reverendissimi domini episcopi prædicti D. Van de Brul secretarius.

[17] Aliqua ejusdem Martyris ossa antiquitis in comitatu Ruscinonensi exstitisse, colligo ex epistola Garsiæ monachi Cuxanensis, [aliasque provincias pervenerunt,] circa annum 1040 ad Olivam episcopum Ausonensem scripta, quæ apud illustrissimum Petrum de Marca in Limite Hispanico a refertur: in ea enim prædictus Garsias plurimas monasterii sui reliquias enumerans sic habet col. 1076: Sunt reliquiæ beati Victoris, qui apud Massiliam crudelissime cæsus ac suspensus & taureis cruciatus, & in molam pistoriam missus martyrium consummavit. Non dubito, quin etiam in aliis locis mihi ignotis sacra Martyris nostri ossa honorentur. Inter illa tamen non numero Flaviobrigam, Cantabrorum urbem, vulgo dictam Bermeo vel juxta aliquos Bilbao, ad quam corpora SS. Victoris & Alexandri per maris undas enatasse, Tamayus hac die in Martyrologio Hispano fingit. Cum autem pseudo-Dextrum huic fabulæ non satis clare subscribere conspiceret, poetam Aulum Halum, quem semper ad quælibet confirmanda paratum habet, statim in auxilium advocat, & quosdam fictitios versus ex eo recitat. Neque contentus præcipuas horum Martyrum reliquias Hispaniæ falso attribuisse, eorum Acta corrumpit, tempus martyrii mutat, & omnia pro libitu suo perturbat. Nobis manifesta hujus Martyrologi commenta, toties alibi refutata, hic iterum operose refellere nec lubet nec vacat.

[18] Potius ad primum omnium reliquiarum fontem Massiliam revertamur, [& Massilienses reliquiæ anno 1363 recognitæ fuerunt.] ubi anno 1363 reliquiæ S. Victoris aliorumque visitatæ & recognitæ fuerunt, ut constat ex quodam instrumento, quod R.D. Fournier, in Massiliensi S. Victoris abbatia religiosus, anno 1709 ad Janningum nostrum misit, ex quo excerpsi sequentia: Fuerunt repertæ infra dictum altare reliquiæ S. Victoris & sociorum ejus in magna quantitate, prout in instrumento super dicta inventione confecto continetur. Et quia videbatur, quod in reliquiis hujusmodi non essent ossamenta corporis S. Victoris & sociorum ejus, & in versibus dictæ capsulæ depictis & descriptis continebatur, quod corpus B. Victoris infra dictam capsulam erat. Ideo capsula fuit aperta, in qua fuerunt inventæ, ut præfertur, reliquiæ, quæ sequuntur cum suis albarellis seu cartellis. Et primo fuerunt reperta ossamenta corporum B. Victoris & sociorum ejus in magna quantitate, prout apparent, & sunt involuta in quatuor pannis seu saccis in dicta capsula repositis, & sunt etiam magnæ formæ, & residua ossamenta corporum dictorum sanctorum Victoris & sociorum ejus fuerunt reperta in dicto altari, dum diruebatur. Deinde post enumeratas multorum aliorum Sanctorum reliquias sequuntur hi versus, qui lipsanothecæ inscripti sunt:

Serva thesaurum, qui gemmas vincit & aurum,
Corpora Sanctorum, pia capsula, custos eorum.
Corpus Victoris conservat pignus amoris.
Victor non victus, quia lætus pertulit ictus,
Cum Sanctis multis divino munere fultis
Cælo lætatur, cælestibus associatur.

Hæc de sacris exuviis dicta sufficiant, jamque diversa Sanctorum nostrorum Acta discutiamus.

§ III. Diversa horum Sanctorum Acta examinantur.

[Acta a Bosqueto,] Illustrissimus Bosquetus fuit primus, ni fallor, qui duplicia horum Martyrum Acta typis vulgavit. Priora quidem & prolixiora, quæ stylo soluto conscripta sunt, historiis ecclesiæ Gallicanæ part. 2, pag. 127 inseruit; deinde sequuntur alia in fine mutila, & metro Leonino adstricta, quæ ex codice Ms. bibliothecæ Vaticanæ edidit. Antonius Beaugendre, monachus Benedictinus, eadem Acta metrica Marbodo Redonensi episcopo adscribit, & Parisiis anno 1708 ex duobus Mss. inter Opera illius edidit. Ruinartius, qui prosaïcam Bosqueti editionem, cum Mss. collatam, inter Acta Martyrum sincera Amstelodami iterum typis mandari jussit, in admonitione prævia pag. 292 de prioribus hisce. Actis ita loquitur: Hujus Martyris Acta in variis codicibus Mss. passim reperimus, sed in nonnullis quidem vitiata; at in aliis sinceriora, quæ jam Franciscus Bosquetus, tum prætor Narbonensis, in probationibus ad librum quartum historiæ ecclesiasticæ Gallicanæ vulgaverat; ex quo ea ipsa, sanatis ope codicum Mss. aliquot mendis, descripta proferimus. Hæc porro Acta etsi tantæ antiquitatis esse non videantur, ut ab auctore æquali, vel etiam fere æquali scripta dici possint; talia tamen viris eruditis visa sunt, quæ Joanni Cassiano, aut alicui ex illustribus viris, qui seculo quinto ineunte istis in partibus florebant, possint tribui. Tillemontius in Monumentis ecclesiasticis tom. 4, pag. 549 eadem digna judicat, quæ S. Eucherio, vel S. Hilario Arelatensi, aut Cassiano aliisve illustribus illius ævi scriptoribus attribuantur. Alii ea adscribenda putant Honorato Massiliensi episcopo, qui circa finem seculi V floruit. At frustra de certo auctore conjecturam faciemus, cum Mss. hactenus reperta nomen illius non prodant.

[20] Joannes Baptista Guesnayus noster in Annalibus Massiliensibus pag. 131, [& Guesnayo] profert breviora eorumdem Martyrum Acta, quæ sese ex vetustissimis tabulis monasterii S. Victoris excerpsisse testatur. Tillemontius tom. 4, Monument. ecclesiast. pag. 755 in illis carpit quasdam levioris momenti circumstantias, quæ a longioribus Actis differunt. At illius scrupulis satisfacere conabimur, ubi prius ex Guesnayo oculis & judicio lectoris subjecerimus ea ipsa Acta, quæ sic habent: Cum post Christi passionem sub Diocletiano & Maximiano, imperii eorum vigesimo anno, die octavo mensis Julii pene totum orbem crudelis vastaret persecutio, ad Massiliensem urbem totius Maximiani imperatoris adventura denuntiatur atrocitas. Tunc cum beatus Victor latere non posset, pervigili tandem indagatione inventus ad Asterium & Euticium præsides adducitur: qui cum se Christianum ingenue fateretur, & idolis sacrificare recusaret, in carcerem violenter detruditur, ubi cælesti lumine circumfusus custodes suos Alexandrum, Fælicianum, Longinum & Deuterium ad fidem Christi convertit. Ex quo indignatus Maximianus jussit eum retortis brachiis loris subtilibus ligari, & pedibus fune constrictis per mediam trahi civitatem. Post illa vero supplicia revocatus ad judicem, ut sacrificaret; Non sacrifico dæmoniis, constanter ait. Cui blando sermone dixerunt judices: Victor cum sis homo Romanis legibus serviens, principum dignitatem debes amare. At ille: Ego creatorem Deum omnium timeo & diligo, qui verus & magnus est, quem ego etiam pro salute imperatorum deprecor, & sine intermissione oro; illi autem sacrificare debemus, qui omnium corpora defunctorum in die judicii reparabit in melius. Cui præsides: Ecce suspenderis in patibulo, & videbimus, quid tibi proderit animus iste tam pertinax. Ego, inquit, suspensus in patibulo ad veram religionem migrabo, ibique me suscipiet, qui pugnat pro me; vos autem cum idolis vestris perpetuis tenebris involuti apud inferos æterna morte torquebimini. Cumque diu suspensus fuisset in patibulo dicere cœpit: Domine, audi precem servi tui, ne permittas me discedere a te, a quo numquam defui * ex quo te cognovi, & quia creator meus es, esto & redemptor.

[21] Tunc præsides sanctum Martyrem de suspendio deponi, [typis excusa examinantur,] & coram eo statuam Jovis, cui sacrificaret, exhiberi jubent; quam cum nec aspicere vellet, & eam de manu sacerdotis calce in terram dejecisset, Maximianus iratus pedem, quo calcem dederat, sancto Martyri præscindi jussit. Postea jussu ejusdem tyranni molæ pistoriæ suppositus & celeri vertigine saxi circumactus, collisis cervicibus cerebroque excusso, mirabile visu, conteritur. Sed dum aliquantulum palpitaret, una cum sociis, quos ad fidem converterat, capite truncatus est XII Kalendas Augusti. Tunc vox de cælo audita est dicens: Vicisti, Victor beate, vicisti: eripui enim te a persequentibus & de profundo aquarum. Displicet hic Tillemontio vigesimus imperii annus (id est Christi trecentesimus quartus) quem Acta ista & alia quædam Mss. martyrio eorum assignant, probabiliusque ipsi apparet, eos inter annum 287 & 291 passos esse. Sed cum Maximianus, ut ipsemet fatetur tom. 4 Monument. ecclesiast. pag. 757, mense Julio anni 303 vel 304 potuerit esse Massiliæ, non video, Acta illa ob hanc causam esse rejicienda, aut manifestæ falsitatis convinci. Neque velim tamen hunc determinatum martyrii annum operose tueri, cum Actorum antiquitatem & auctoritatem non satis cognoscam. Non placet etiam Tillemontio, quod in iis dicatur Maximianus die octavo mensis Julii Massiliam venisse. Ex hoc loquendi modo colligit, Acta illa esse recentiora. Attamen tom. IV Julii ad diem XVII ejusdem mensis pag. 214 in proconsularibus martyrum Scillitanorum Actis legimus, eos mense Julio die septimo decimo occisos esse. Nemo interim ob hanc expressionem Acta illa novitatis arguit; imo ipse Tillemontius tom. 3 operis proxime citati pag. 638 in iis antiquitatem & veritatem veneratur.

[22] [& quorumdam manu scriptorum,] Habemus plura manu scripta ejusdem Passionis exemplaria, quæ multum inter se discrepant. Codex noster Fuldensis fol. 10 hunc præfert titulum, rubris characteribus exaratum: Incipit passio sancti Victoris Massiliensis episcopi mense Julio die XXI. Deinde in toto contextu nulla fit mentio professionis militaris, quæ tamen in plerisque aliis Mss. illi tribuitur: nam in Ms. Isaaci Vossii, quod supra citavi, inducitur Asterius præfectus sic apud Maximianum imperatorem de S. Victore conquerens: Hic Victor miles habet jam duos menses, quo annonam non vult accipere, & clamavit, se Christianum esse; denique & cum me jubente reclusus fuisset in carcere, de signis fugit occulte. Volo ergo scire, quomodo de signis recesserit custoditus a militibus: omni enim nocte, ut audio, egrediebatur. Si non esset maleficus, istud facere non valeret. Audiens hoc Maximianus dixit sancto Victori: Victor, cur consuetas annonas non accipis? Dicit ei sanctus Victor: Quia militare seculo nolo … Maximianus dixit: Quomodo egrediebaris nocte de signis, qui militum custodia servabaris? Sanctus Victor respondit: Non latenter ego egrediebar, sed publice & aperta janua, non ad otium deambulandi, sed ad languentium visitationem, quod semper facere consuevi: Deus enim favens bono operi & cernens me præ impia custodia spatium non habere egrediendi, mittebat per singulas noctes angelum suum, qui januas, obseratas humana industria, sua præsentia aperiret, & vigilantibus custodibus egressum liberum & regrediendi facultatem donaret. Hæc etiam leguntur in antiquo Breviario ecclesiæ cathedralis Massiliensis; at in pluribus aliis Mss. quæ nihilominus S. Victorem militem faciunt, nullum de tota hac historia fit verbum.

[23] [fabulis] Vix intelligo, quid significare velint præsides, quando in Mss. jam citatis S. Victorem ita alloquuntur: Miserrime hominum, deciperes nos loquendo, si conditione tua nautam te forsitan nesciremus. Quis hoc conciliet cum Actis post hunc commentarium edendis? ubi num. 4 dicitur: Sed quia vir clarus erat, judicatum a præfectis est, uti ejus causa ad Cæsaris audientiam referretur. Neque hanc nauticæ conditionis exprobrationem magis declarat S. Victoris responsio, quæ sic habet: Non solum nauta, sed etiam gubernator, adjuvante me Domino, fui. Unde qui creavit me, ipse modo gubernat, tuetur, & adjuvat, in quo spem posui, cui vota obtuli, & offerre non desino. Memini me simile quid legere in Passione S. Phocæ episcopi & martyris Sinopensis, cujus Acta ad diem XIV Julii illustrare conatus sum, ubi in Commentario prævio § IV de nautica istius Sancti professione conjecturam proposui, quæ utrum hic locum habere possit, judicent eruditi. In eodem codice Fuldensi additur in fine sequens commentum: Maximianus vero diu jam languidus animo, corpore & virtute nudatus, & dæmonis jugi infestatione confectus, consummato Sanctorum martyrio, clamare Asterio præsidi cœpit ac dicere: Heu incidor miser a sanctis Viris ac torqueor, quia ut video jam & nos excludimur a luce, quam tulimus; torquet pœna quam dedimus; majus est quod recipimus, quam intulisse probamur. Qui usque ad quartum diem tortus, die quinto a semetipso laqueatus, etiam omni putredinis squalore decoctus, vermibus bulliens in diro judicio vitæ suæ malum digna morte finivit; quod ejus cadaver etiam nobis, qui adhuc cernimus monumentum, aperta veritate declarat, id est ut gloriæ sit testimonium, qui probatur crudelitatis fuisse principium. Codex Molsheimensis, & alia quædam Mss. hanc postremam fabellam etiam narrant. Confidenter appello hanc narrationem fabulosam, quia ab omni verisimilitudine est aliena & venerandis antiquitatis monumentis repugnat, ut jam paucis ostendam.

[24] Imprimis quis credat, tunc temporis Maximiano libuisse aut licuisse Christianos persequi, [detectis,] cum circa finem vitæ suæ in maximis angustiis versaretur? Quis credat, S. Victorem aliosve Christianos ejus jussu necatos fuisse anno Christi, 310, quo Maximianus laqueo vitam finivit, postquam jam diu a Constantino ob rebellionem purpura & auctoritate privatus fuisset, ut fuse narrat Lactantius, scriptor synchronus, in libro de Mortibus persecutorum cap. 28, 29 & 30. Dum vero dicitur hic Maximianus omni putredinis squalore decoctus, vermibus bulliens in diro judicio vitæ suæ malum digna morte finivisse, manifesta confusio facta est cum Maximiano Galerio, de quo Lactantius cap. 33, operis jam citati id diserte affirmat. Quod autem additur de Maximiani cadavere, cujus testimonio prædicta narratio confirmatur, non satis convenit cum iis, quæ tradit chronicon Novaliciensis monasteru de corpore Maximiani, quod seculo XI Massiliæ inventum fuisse dicitur. Fragmentum hujus chronici apud Chesnium tom 3, Script. Galliæ pag. 641 ita habet: Circa igitur hæc tempora apud Maxiliam * civitatem sepulcrum ejusdem Maximiani, Christianorum ingentis persecutoris, inventum est. Nam sicut nobis retulerunt, qui interfuerunt, erat mirabiliter corpus ejus intus & extra unctionem balsami, & alia nonnulla genera odoramentorum oppido perfusum. Corpus quoque ejus totus integer *, tetro pilo, caro candida, barba permaxima: ad caput vero ejus pocula erant auro aurizo * plena balsami. Ipse vero in locello plumbeo quiescebat in quodam labro ex marmore candidissimo, cum litteris aureis desuper scriptis. Nam consilio Rainbaldi (apud Dionysium Sammarthanum in novissima Galliæ Christianæ editione tom. 1, col. 553 vocatur Rajambaldus, diciturque anno 1031 Arelatensem cathedram ascendisse) archiepiscopi Arelatensis, & ceteris fidelibus actum est, ut in mari magno cum totis libris jactaretur. Nam diebus ac noctibus maris æquora ibi videntur semper ardere, ubi jactatum est corpus ejus. Hujus historiæ fides sit penes auctorem; at saltem hæc cadaveris descriptio non convenit ei, qui in Mss. perperam legitur putredinis squalore decoctus, & vermibus bulliens impiam animam exhalasse. Quantum ad marmoreum Maximiani sepulcrum spectat, S. Ambrosius lib. 7, epist. 57 ad Theodosium imperatorem, in qua agit de Valentiniani Augusti sepultura curanda, Maximianum tali tumulo reconditum esse indicat his verbis: Et hic porphyreticum labrum pulcherrimum, & in usus hujusmodi aptissimum: nam & Maximianus, Diocletiani socius, ita humatus est.

[25] [Acta & miracula hic edenda recensentur.] Cum igitur pleraque Mss. nostra contineant narrationes, aut parum verosimiles, aut manifeste falsas, iis recensendis supersedeo, & ex omnibus dumtaxat duo ad editionem eligo, quæ sinceriora videntur. Primum est brevius quoddam Ms. Ultrajectinum, quod paucis verbis complectitur ea, quæ in Actis, a Bosqueto & Ruinartio editis, fusius exponuntur. Alterum est Ms. quoddam Gallicum, a Chiffletio nostro transmissum, cujus habemus tria apographa, diversis locis exarata, quæ plane inter se conveniunt. Hoc autem ecgraphum Chiffletianum Actis Bosquetianis & Ruinartianis est admodum simile, si paucas levioris momenti discrepantias excipias, quas in margine annotabimus. Porro hæ Acta, ut supra ex Ruinartio monui, non sunt talia, ut ab auctore synchrono vel suppare scripta dici possint: nam longæ ratiocinationes aliique characteres satis innuunt, ea studio composita fuisse, quamvis prudens eorum scriptor intra verisimilitudinis limites se continuerit, nihilque contra antiquam historiam protulerit. Hinc fortasse dubium oriri posset, utrum breviora Acta non sint primigenia, & longioribus præferenda. Sed cum nesciamus, an hæc ex illis contracta, an vero illa ex his adornata sint, hujus rei judicium erudito lectori relinquimus, & jam ex Mss. prælo subdimus utraque Acta, post quæ ex Ms. Chiffletiano sequentur miracula, cum Ms. Parisiensi collata.

[Annotata]

* forte defeci

* lege Massiliam

* lege totum integrum

* lege obrizo

ACTA BREVIORA AUCTORE ANONYMO
Ex Ms. Ultrajectino.

Victor Massiliæ in Gallia (S.)
Alexander Massiliæ in Gallia (S.)
Longinus Massiliæ in Gallia (S.)
Felicianus Massiliæ in Gallia (S.)
Deutherius vel Eleutherius Massiliæ in Gallia (S.)

BHL Number: 8574


EX MS.

[S. Victor variis injuriis & tormentis affectus,] Sub Maximiano passus est in Urbe Massilia Victor miles. Cum enim illuc venisset Maximianus, peracta cæde sanctorum Thebeorum, decrevit ut omnes diis sacrificarent, aut exquisitis mortibus deperirent. Cum autem hujusmodi decreto animi Christianorum turbarentur, beatus Victor in medium se ingerens statim apprehenditur, & præfectorum tribunalibus præsentatur, ubi cum fidem Christi constanti vultu & voce libera testaretur, protinus circumstantium clamor attollitur; & cum multas injurias ab omnibus tolerasset a, præfecti decreverunt, ut ejus causa ad audientiam cæsaris deferretur. Qui statim ejus præsentiæ sistitur, & multis accusationibus undique impetitus, summis terroribus ad sacrificia perurgetur. At ille terrente robustior, Spiritu sancto repletus, imperatorem & preces ejus mira prudentia confutavit, evacuans idolorum cultus, & fidem Christi certa ratione confirmans. Tunc cæsar in rabiem convertitur, & ad jussum ejus Martyr Dei funibus coartatus per totam urbem trahi præcipitur, ut ex ignominiosa ejus pœna [dii] vindicarentur, & Christianorum animi terrerentur. Tali ergo ludibrio spectantium oculis satiatis, iterum tribunalibus præsentatur, & de negando Christo & diis adorandis acrius iterum perurgetur. Sanctus autem Victor ad singulas eorum objectiones sapienter respondens, cunctos oppressit quodam rationum pondere. Sed tamen ab incusatis * unum jubetur eligere, aut placare deos, aut infeliciter deperire. Si sic, inquit, proponitis, quod verbis docuimus, & exemplis videbitis: Deos sperno, Christumque confiteor. Quæcumque potestis date supplicia, cumulate tormenta. Qui statim Asterii jussu patibulo affigitur, & torquetur: sed ibidem orans, apparente sibi Domino, recreatur.

[2] Post hæc in carcerem mittitur; sed statim cælesti lumine & angelica visitatione confortatur. [conversis ad fidem tribus custodibus, martyrio coronatur.] Et dum exultans psalleret, tres milites Alexander, Longinus, & Felicianus eum custodientes, dum hoc viderent, ad pedes ejus procidunt, ac pœnitentes baptizari se petunt. Hoc audiens imperator milites quidem capitali sententia damnavit; Victorem vero, conversionis eorum auctorem, iterum suspensum, & fustibus & nervis taureis laceratum, ad carcerem revocavit. Peracto autem triduo, dum idem per omnia constans in fide reperiretur, in eum minæ, terrores, maledicta, & convitia denuo revocantur; & jussu cæsaris coram Jovis ara componitur. Sed Vir sanctus de ipsa sacerdotis manu statuam solotenus prostravit, & protinus eodem pede jussu Maximiani privatur. Ad ultimum vero corpus & animam Deo redditurus, edicto cæsaris ad molendum * ducitur, & mox molæ suppositus, crudeliter conquassatur. Sed cum, dissipata paulo post divinitus machina, spirans aliquantulum videretur, amputato ei capite, mox cælica vox auditur: Vicisti, Victor beate, vicisti. Jussu autem cæsaris eorum corpora marinis fluctibus immerguntur; sed ministrantibus angelis natatu celerrimo in littus oppositum transferuntur, ibique a Christianis decenter sepulta, multa petentibus pie beneficia largiuntur. Passus est beatus Victor octavo Idus Marii b, præstante Domino nostro Jesu Christo, cui cum Patre, & Spiritu sancto, honor & gloria in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Tillemontius tom. 4 Monument. eccles. pag. 755 judicat, ea, quæ hic dicuntur de populi furore erga Christianos, omnino conformia esse antiquis historiæ monumentis.

b Eo die Mediolani passus est alius miles, nomine Victor, cujus Acta illustrata sunt tomo 2 Maii a pag. 286. Forte ob hanc synonymiam facta est diei confusio: nam Martyrologia passim nostrum Victorem ad 21 Julii referunt.

* id est incusantibus

* forte molendinum

ACTA LONGIORA AUCTORE ANONYMO
Ex Ms. cujusdam bibliothecæ Gallicæ, quod Petrus Franciscus Chiffletius noster ad nos transmisit.

Victor Massiliæ in Gallia (S.)
Alexander Massiliæ in Gallia (S.)
Longinus Massiliæ in Gallia (S.)
Felicianus Massiliæ in Gallia (S.)
Deutherius vel Eleutherius Massiliæ in Gallia (S.)

BHL Number: 8569


EX MS.

CAPUT I.
Maximiani persecutio, sancti Victoris comprehensio, & post ignominiam illi illatam libera fidei Christianæ defensio.

[Massiliam veniente Maximiano,] Massilia civitas ampla, quondam mirabili structura sua, firmitate simul & pulchritudine gloriosa, in optimo terræ solo, in capite Galliarum sita, terra marique omnium fere gentium commerciis patens, immensa divitiarum opulentia, & frequentibus populorum turbis armorumque terroribus inclyta fuit: unde & Romanæ potentiæ meruit esse in occiduis partibus quædam quasi propria sedes. Quare & Romanorum numinum, imo Romanorum dæmonum, studiosa cultrix, & sacrilegarum superstitionum acerrima & ferocissima defensatrix habebatur. Quas ob res superba nimis & pessima tanta crudelitate in Christianorum supplicia Sanctorumque neces, velut totius humanitatis immemor, raptabatur, ut collectos undique circa se piorum greges, ad adventum maxime imperatorum, instar luporum raperet; sed nec ipsis civibus parcens, quoscumque Christiani nominis invenisset, absque ulla miseratione ætatis aut sexus, quasi ad triumphum suorum dæmonum, variis ludibriis affectos, & irrecitabilibus tormentorum generibus excruciatos, vilius quam pecudes trucidaret. Inter quas sanctorum martyrum gemmas Victor sanctissimus, velut ceteris stella fulgentior, gloriosus claruit, vel quod esset nobilior, vel quod in religione nostra instructior, ferventior atque famosior; vel quod de ipsa ceteris pessimis immaniore & truculentiore bestia, Maximiano videlicet imperatore, cum ipso cominus pugnans, insigniter & digne suo nomine triumphavit.

[2] Maximianus enim cum pro Sanctorum sanguine, [& Christianos persequente,] quem per totum orbem crudelius ceteris * maximeque per totas Gallias recentius fuderat, & præcipue pro famosissima beatorum * Thebeorum a apud Agaunum b cæde, nostrorum plurimis nimis terribilis factus, Massiliam advenisset, ut secundum Scripturam impius adhuc impie ageret c; cuncta illic * crimina sua cum vita nequissima completurus, ne quid sibi deesset scelerum, pietati protinus insatiabilis tortor, velut parum hactenus fecisset, tota rabie bellum indicit, Christicolasque, nisi sacrificent idolis, exquisitis mortibus deperire jubet: tum vero tanta malorum nube oppressis perturbatisque nostrorum animis, invincibilis sese in medium Victor opposuit singulis noctibus sanctorum castra solicite circumiens, & per domos singulas ad amorem æternæ vitæ, & contemptum transitoriæ mortis servorum Dei corda confortando succendens.

[3] Talibus insistens, felix hostia mox futurus, deprehenditur, [comprehenditur S. Victor miles,] ac præfectorum tribunalibus præsentatur. Præfecti primum suadent clementius Viro, ne deorum culturam sperneret, nec consueta militiæ stipendia & cæsaris amicitias pro cultu cujusdam olim mortui recusaret. Ille statim, sancti Spiritus armatus eloquio, deos, quos dicebant, immundissimos dæmones efficacissime comprobat; militaria vero stipendia, & imperatoris amicitias, se Christi militem in contumeliam Regis sui nullatenus habere velle respondit. Dominum autem nostrum Jesum Christum, altissimi Dei Filium, pro caritate restaurationis humanæ, vere quidem hominem fuisse mortalem, & ab impiis, se volente, occisum, sed divinæ suæ virtutis potentia die tertia suscitatum, cælos ascendisse, & a Deo Patre regnum super omnia stabile suscepisse, vultu constanti, ac liberæ vocis plena auctoritate protestatur. Nec mora; circumstantium clamor ingens in cælum attollitur, pius Domini Confessor ab omnibus injuriatur: sed quia vir clarus erat, judicatum a præfectis est, uti ejus causa ad cæsaris audientiam referretur. Quo facto, ille efferato animo subito conversus in furias, dilationis impatiens, jubet Athletam sanctum suis tribunalibus præsentari.

[4] Beatissimus igitur Victor coram tribunali furentis imperatoris statuitur, [qui ob fidei confessionem ignominiose per urbem raptatus,] multisque undique accusationibus impetitus, omni calliditate summisque terroribus ad sacrificia iterum dæmonum perurgetur. Martyr vero ex audito terrore robustior, velut qui gehennas levi commercio vinceret, nec auferri de terra veritus, qui municipatum cælestis curiæ jam sentiret, de promptuario sancti Spiritus recreatus, imperatorem sævissimum cunctosque principes ejus mira prudentia & virtute animi confutavit, idolorum cultus assertionibus claris evacuans, Jesum Dominum * verum Deum esse certa publice ratione confirmans. Tunc impiissimus cæsar, omni fera crudelior, omni dracone malignior, diabolica face succensus, in rabiem vertitur, sanctumque Martyrem funibus coarctatum per totam urbem præcipit volutari; ut ex ignominiosa Viri pœna, & deorum suorum vindicaret injurias & nostrorum simul animos territaret, Data sententia, conclamat exercitus, insanientis populi undique ad spectaculum multitudines ruunt; dumque per totam civitatem brachiis pedibusque ligatis Christi Athleta pertrahitur, impiis manibus, vel maledico saltem ore, prout quisque poterat, cruciatus adaugent, ita ut pro reatu non minimo sibi duceret, qui ad ejus injurias non aliquid adjecisset.

[5] [iterum ad deorum cultum invitatur;] Tali ergo ludibrio cum satis superque vulgi nefandissimi oculos satiasset, ad tribunalia præfectorum sanctissimus iterum Victor laceratus, cruentusque reducitur; de negando Christo & diis adorandis acrius itidem peroratur: putantes enim pœna & contumeliis populique tumultibus fessum animo decidisse, nec jam de superfluo locuturum, qui sibi potius consulendum esse crudeli experimento didicisset, de injuriis cæsaris ac totius reipublicæ graviter conqueruntur. Tum deinde supremæ dementiæ, nihilque esse infelicius asserunt, quam omnium deorum, & invictissimorum principum amicissima familiaritate posthabita, cuncta mundi oblectamenta, & gloriam & honorem, ipsam quoque dulcissimam salutem corporis, pro eo quod numquam viderit, perdere; cunctorum iras deorum hominumque in se gratuito provocare: cum omnium dolore carorum persumma tormenta ad interitum festinare. Proinde vel jam experto rationem sanioris eligendam esse consilii, nec contemnendos esse deos quorum manifesta majestas fulgeret in templis, quorum beneficia sentirentur a cunctis, quos & veneranda antiquitas adorasset, summi principes colerent: quibus propitiis, cuncta lætarentur; quibus adversis, durare mundus nec ipse valeret. Illi sane quantocius renuntiandum, qui & vivendo semper pauperrimus fuerit, & quam esset impotens moriendo demonstraverit: id si faceret, futurum ut & imminentia supplicia lucraretur, & de intima cæsaris amicitia summisque honoribus ipsis posset intervenientibus gratulari: quæ si respueret, ad illam, quam nemo umquam vidisset, Christi sui gloriam, non aliter quam ipsius exemplo per summa tormenta & contumelias, totius opprobrium & abjectio populi factus, esset illico transiturus.

[6] [sed ille multis rationibus,] Cum Martyr de primo jam impetu plene victor, & sancti Spiritus factus oraculum, imperterrito & infatigabili animo, Deo confortante, persistens, ad hunc modum concionatus ait: Si de injuriis cæsaris & reipublicæ agitur, numquam, inquit, cæsari, numquam reipublicæ nocui, non honori imperii quidquam detraxi non ab ejus me propugnatione retraxi. Quotidie pro salute cæsaris, & totius imperii studiose sacrifico: Quotidie pro statu reipublicæ coram Deo meo spiritales hostias macto. Dementissimum autem non ab re videri omnibus existimo, si quis unum aliquid ita diligat, ut non id pro centuplo meliore postponat. Quid vero si illud unum nec prout cupias habere, nec si habeas, sine metu gaudere, nec cum maxime solicitus sis, valeas retinere; illud vero centuplum, mox ut volueris, præ manibus habeas, cum tenueris, securus gaudeas, quod nullo jam fine, nullo sui tuive defectu, nullius deinceps violentia perdas: proinde sanioris ratione consilii, omniumque judicio sapientium familiaritas principum, mundi oblectatio, gloriæ, honores, salus corporis, cara cognatio, & hujuscemodi cetera, ipsa denique temporalis vita, quæ nec pro voto acquiri, nec secure haberi, nec vel longiuscule teneri, omnibus plane notissimum est, æternæ vitæ ineffabilibus & stabilibus gaudiis, summique omnium auctoris amplexibus postponenda sunt. Quem cum amaveris, habeas; cum habueris, cuncta pariter cum illo possideas; nec re doleas hæc ipsa, quæ deserueras, momentanee reliquisse, quæ commutatione levissima incomparabiliter meliora in æternum gaudeas recepisse. Non autem tormenta, sed refrigeramenta recte dici, quæ cruciatus æternos exstinguunt; nec mortem, sed salubre poculum reputari, per quam ad talem vitam transitus procuratur.

[7] Illo sane nihil insanius, nihil omnium, conscientia teste, [impia deorum scelera revelans,] vecordius, qui hoc tanto bono sine causa posthabito, manifestum vitæ suæ hostem, studiose ut deum, colat. Unde & post vitam nihil aliud quam mortis æternæ mercedem, & inexplicabiles sine termino cruciatus acquirat. Quis enim vitæ humanæ truculentior hostis appareat, quam qui agenda docet, proprioque exemplo suadet, quæ & extrema sunt agentis opprobria, & justissimis legibus capitaliter puniantur? Nonne autem agenda docentur, quæ publice recitari, quæ laudando cantari jubentur? Tales quippe, tales sunt dii vestri maximi, quibus præcipientibus, horrenda sua scelera non solum recitantur, sed & visibiliter effinguntur, in theatris cantantur, & summis laudibus celebrantur in templis. Cui enim vestrum nescire licet funestas rapinas, & quantum in se fuit, nefanda parricidia summi Jovis? Cui innumera ejus stupra, & adulteria furtiva & publica, fraudulenta & violenta ignorare permissum est? Numquid reginæ deorum sororisque Jovis maligna crudelitas, & fraterna secum incesta latuerunt? Nonne palam sunt Martis implacabilis ferocitas, & obscœnissimi Priapi, nec non fœdissimæ Veneris turpitudo? Quid deas febres d deosque pallores e, & hujuscemodi deorum referam greges, quos ipsi vos deos malignos, & salutis inimicos humanæ prædicatis? Pudet memorare deos stercutiosf, & deas cloacinas g, & mille talium portenta deorum, qui tanto dedecore miseros suos cultores afficiunt, ut venerari cloacas, & stercora (deorum scilicet talium templa) compellantur;

[8] Patet igitur quam truculentissimi & ultra omnes inimicos immanissimi hostes sint hominum isti dii vestri magni, [& insanum eorum cultum explodens,] quorum lignea vel lapidea, vel ærea majestas, a vobis facta & stabilita, a muribus seu avibus stercoratur in templis: quorum prædicta maleficia, nulla vro beneficia sentiuntur a suis: quos venerata vestra misera antiquitas periit; quos utinam vestri principes tollendo felicius viverent, quibus propitiis, cuncti, quibus propitii sunt, jubentur a justissimis legibus capitaliter plecti, quibus adversis, per mundum innocentia, honestas & justitia reflorescit. Non enim illi propitiari nisi similibus possunt, dissimilibus enim nequerunt, quia nulla contraria sibi invicem convenire possunt. Similes vero illorum & justissima lex (ut diximus) cum pessima nota de medio exterminat, & ipsa æquitas nihil illis post vitam aliud nisi mortis æternæ supplicia servat. Beatitudinem quippe flagitiosis nemo vel insanus concedit. Restat ergo, quidquid post hanc vitam talibus retribuitur, id esse, ut quoniam numquam beati sunt, sempiterna miseria moriantur. Quoniam ergo dii vestri dissimilibus quidem adversi, similibus autem semper mortaliter sunt inimici, ratione firmissima constat, quod eos nemo colere debeat, quorum & cultura viventes semper turpissimos, & retributio, sive in hac vita, sive post hanc vitam, facit miserrimos; quos nec aliquatenus deceat formidari, cum sola sit eorum propitiatio metuenda.

[9] [Christi fidem constanter defendit,] Illum sane quanta caritate, quanta veneratione dignum est adorari *, qui cum inimici essemus, prior nos dilexit, qui & deorum turpium nobis fraudes aperuit, & ut nos ab illis eriperet; non suam minuens deitatem, sed nostram vestiens humanitatem inter nos Deus permanens, homo factus apparuit; ut pauperrimos ditaret, nostræ se paupertati, cum ditissimus esset, pauperrimus veniens configuravit: cujus illa humana conversatio nobis est omnis virtutis & honestatis exemplum. Cujus indebita mors debitam nostram abolevit in æternum, & dum isti dii, imo pessimi dæmones, illum innocentem nostra infirmitate velarum injuste expetunt, quos a se deceptos captivaverant, juste perdiderunt. O quam dives illa, quam objicis *, paupertas, qua quando sibi placuit solo jussu piscibus implevit naviculas, quinque panibus quinque millia * satiavit turbas! o quam sortis infirmitas, quæ omnes suorum infirmitates sanavit! o quam vivifica mors, quæ tot mortuos suscitavit! Quæ ne forte minus vera esse aliquatenus æstimetis, aspicite ab initio prædicta, innumerabilibus miraculis totius creaturæ attestatione firmata. O si intente videretis, quantus iste sit, cui totus est obediens mundus; qualis sit qui est desiderabilis totus, in quo nihil vituperabile, in quo totum laudabile, cujus caritas omnes recipit, cujus judicium nullus evadit! Quid ejus vita sanctius, quid doctrina rectius, quid promissi utilius, quid minis terribilius? Quid ejus tutius patronatu, quid laudabilius amicitia, quid jucundius gloria?

[10] [& ethnicos ad eam amplectendam hortatur.] Quis deorum huic similis, quis huic comparabilis? Omnes enim dii gentium dæmonia, Deus autem noster cælos fecit, & ideo illi cum suis cultoribus æternis incendiis damnati sunt, atque damnandi, sicut scriptum in sancto Propheta: Dii, qui cælum & terram non fecerunt, pereant de sub cælo. Et in alio: Confundantur omnes, qui adorant sculptilia: & iterum: In ignem dejicies eos, in miseriis non subsistent. De isto autem sanctus Propheta dixit: Deus noster præ omnibus diis, omnia quæcumque voluit fecit in cælo & in terra, in mari & in omnibus abyssis; unde & eodem propheta testante *; beati omnes, qui timent eum *, qui ambulant in viis ejus: Regis enim sui gloria fideles milites non carebunt; propter quod secure pro ejus testimonio mortem nos ultro suscipimus, & quam certa sit nostra spes, passionis exemplo monstramus. Quocirca, viri illustrissimi, viri doctissimi, mentis compotes, & ratione vigentes, semoto quæso paulisper odio & contentione, justo examine vim utriusque partis attendite, ne turpissimis & inimicissimis dæmonibus, damnatis atque damnandis *, ulterius vosmetipsos tradatis; neu divinæ similitudinis honorem, quæ in vobis est, eorum obscurissimæ turpitudini substernatis, ut eorum damnationem evadere valeatis. Obedite autem sanctissimo, pulcherrimo, justissimo, clementissimo, omnipotenti Creatori, & amico vestro, cujus vos humilitas, si ei acquiescitis, sublimabit, paupertas ditabit, mors vivificabit, cujus vos nunc advocant saluberrima monita, invitant præmia; ut in æterna ipsius gloria paulo post suscipi, & in ejus semper amicitia valeatis gratulari.

ANNOTATA.

a Baronius cædem martyrum Thebæorum anno 297 consignandam existimat; alii vero eam ad annum 286 revocant. Poterit hæc controversia chronologica operosius discuti ad diem 22 Septembris, quando eorum memoria in Martyrologiis celebratur.

b Locus ille, in diœcesi Sedunensi situs, adhuc celebris est ob tot martyrum memoriam, & ob exstructum ibi insigne monasterium, quod hactenus perseverat, sub S. Mauritii nomine notissimum.

c Auctor hic alludit ad illud Apoc. 22 ℣. II: Qui nocet, noceat adhuc &c.

d Cicero lib. 3 de natura deorum refert, fanum Febri fuisse erectum in palatio. Vide de eadem insania Valerium Maximum lib. 2, cap. 5, & Lactantium de falsa religione lib. 1, cap. 20.

e Livius lib. 1, cap. 27 ait: Tullus in re trepida vovit Pallori ac Pavori fana. Unde Lactantius loco proxime citato ethnicos ita ridet: Pavorem Palloremque Tullus Hostilius figuravit & coluit. Quid de hoc dicam, nisi dignum fuisse, qui semper deos suos, sicut optari solet, præsentes haberet.

f Suspicor, deum Stercutium esse eumdem, qui a Lactantio circa finem capitis 20 vocatur Sterculus, & de quo ibidem ita loquitur: Et Sterculus, qui stercorandi agri rationem primus induxit.

g Lactantius eodem libro 1 de falsa religione cap. 20 hanc fœdam divinitatem ita explodit: Cloacinæ simulacrum, in cloaca maxima repertum, Tatius consecravit: & quia cujus esset effigies ignorabat; ex loco illi nomen imposuit. Alia deorum dearumve nomina non explico, quia passim nota sunt.

* Ruin. edit. aliis

* Ruinartius omittit beatorum

* Ruin. edit. illuc

* edit. Christum

* edit. adorare

* edit. objicitis

* edit. millium hominum

* edit. teste

* edit. Dominum

* edit. damnantibus

CAPUT II.
Constantia S. Victoris in tormentis, trium militum conversio, felix eorum mors, ac S. Victoris post varia supplicia martyrium.

Cumque perorasset Martyr, impiissimi præsides, rationum pondere oppressi: Adhuc inquiunt (Victor) philosophari non desinis? [Dum S. Victor in tormentis divina consolatione recreatur,] Unum tibi elige aut placare deos, aut cum summa infelicitate deperire. Si sic, inquit, proponitis, quod docuimus verbis, exemplo firmandum est; Deos sperno, fateor Christum. Quæcumque potestis, date supplicia, cumulate tormenta. Exacerbati ergo responsis ejus præfati sacrilegi, dum in laniando eo alter alterum crudelitate vincere nititur, in se primitus versi, orta rixa, dissentiunt: pro qua recedente Euticio, optatæ sortes excruciandi Martyris alteri cedunt. Tunc Asterius (sic enim dicebatur) Christi Militem patibulo * mox jubet affigi: quo facto cum diutius acerrime torqueretur, attollens Sanctus, in cælum lumina piam tolerantiam a misericordissimo patre Deo, cujus id esse donum noverat, precabatur: nec jam ultra ferens clementissimus Jesus certatori suo insigne certaminis, victoriæque signum, crucem videlicet in manibus gestans, in specie consolantis apparuit dicens: Pax tibi, Victor noster: Ego sum, inquit, Jesus, qui in Sanctis meis injurias & tormenta sustineo. Viriliter age, & esto robustus: ego enim tecum sum fortis adjutor in prælio, qui & fidelis post pugnam * & victoriam remunerator in regno. Ad Salvatoris vocem protinus omnis dolor cunctaque irrita cessere tormenta. Tunc ille mente vultuque alacri conversus ad laudes, immensas visitatori, ac consolatori suo toto spiritu gratias referebat.

[12] [& in obscurum carcerem detruditur: viso cælesti lumine, tres ejus custodes ad fidem convertuntur,] Lictores autem sævi cum jam lassi deficerent, nihil autem se profecisse, tripudiante Martyre, cernerent, depositum patibulo jussu nefandissimi præsidis sub custodia militum in obscurissimum omnium carcerem trudunt. Et ecce benignissimus Jesus, sponsionis suæ non immemor, noctis medio Militi suo visitationem angelicam mittit. Continuo igitur solutis carceris claustris, depulsa nocte, totum carcerem die clarior lux cælestis irradiat. Exultans Martyr laudes Domino cum angelis leniter se demulcentibus cantat. Milites ergo claritatem tanti cernentes fulgoris, ad pedes Sancti cernui procidunt, veniam flagitant, baptisma petunt: quos pro tempore diligenter instructos, ascitis sacerdotibus, ipsa nocte ad mare duxit, ibique baptizatos propriis manibus de fonte levavit. Mane autem facto, sanctorum militum Aleandri, Longini, Feliciani a (sic enim eorum nomina dicebantur) divulgata conversione, magnus ille draco Maximianus furore succenditur, feralia edicta proponuntur: hæc omnia in Victorem (quippe qui auctor fuisset) durius retorqueri, milites vero debere aut consentire idolis, aut capitali sententia condemnari.

[13] [qui ab illo excitati,] Tunc beatus Victor novos Christi milites præmissurus ad prælia, hujuscemodi oratione præmunivit, dicens: O fortissimi commilitones, o gloriosi certaminis antesignani, nunc opus est animis, nunc opus est tota fortitudine; fidem quam nunc imperatori vestro * promisistis, viriliter custodite. Imminet enim hostis, adest pugna: vult enim hostis * tirocinia vestra repentinus aggredi, ut si incautos invenerit, palmam victoriæ se quodammodo subripuisse glorietur: vos autem, carissimi, non ita negligenter instructi estis, non ita parum Christum didicistis, vos quoque non ignoratis præmia, nec perdidistis militiam, sed mutastis; experiatur igitur rex vester * quos elegit, quibus aciem primam felicis pugnæ commisit: experiantur & inimici, quos impetant, nec vos degeneres in aliquo sentiant, de quibus tam bene vester imperator sensit, ut recentissimis tironibus rerum summam committeret, & primos belli eventus nostræ * fortitudini commendaret: nec vos terreant bella, qui semper bella didicistis, nec vos avocent peritura, qui jam præ manibus æterna videtis. Superest vobis illa fortiter rapere, superest vobis per medias acies ad illa transire, quæ si paulo vobis interim asperiora videntur, ipsum Regem nostrum, jamjam per talia transisse cognoscite. Ipsum non alium dicentem audite: In mundo pressuram habebitis, sed confidite; ego vici mundum, ipsum, inquam, fiducialiter mente & voce contra omnia dura invocate.

[14] Non vobis fideliter invocantibus deerit, qui suis omnibus veraciter promisit dicens: [ad constantem Christi confessionem;] Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem seculi. Denique hujus rei me ipsum vobis exemplum fidele propono. Dum enim appensus patibulo intolerabilibus cruciarer angustiis, misericordem Dominum supplicibus lacrymis invocavi; & ecce protinus illum video gloriosum redemptionis nostræ signum in manu ferentem, & dicentem mihi: Pax tibi, Victor, ne timeas; ego enim sum Jesus, qui in Sanctis meis injurias & tormenta sustineo: ad cujus vocem tanta mihi statim virtus infusa est, ut nulla deinceps * supplicia reputarem. Quapropter, carissimi, virtutis vestræ memores, in auctorem omnium Jesum Dominum, & qua ille transierit, quo pervenerit, aspicientes, ne timeatis minas volaticas mortalium hominum, quibus promissa jam præ manibus est immortalium societas angelorum; & momentanea ferte supplicia, ut triumphaliter superare possitis æterna; & qui antehac malebatis mori, quam vinci, perpetuo perituri, nunc patimini, oro vos, vincere *, in æternum postmodum regnaturi.

[15] Talibus armatos, unaque Victorem sanctum, missi apparitores ad forum superius rapiunt. [ante illum gladio feriuntur.] Quibus auditis, certatim ad spectaculum tota pene civitas ruit: alios furibunda mentis insania pertrahebat, alii meliore jam spiritu cupiebant videre sanctum Martyrem cum diabolo dimicantem; vulgi concurrentis undique confusio personat: tumultu & clamore omnia replentur; in sanctum Martyrem maledicta & convitia undique jaciuntur; at ille contra omnia illata robustior permanens, cum ab impiis cogeretur, ut vel milites, quos averterat, ad cultus deorum revocaret: Quæ ipse, inquit, ædificavi, destruere mihi non licet. Interrogati ergo milites sancti, Alexander, Felicianus, atque Longinus, in confessione Domini fideliter perseverant, moxque ex imperiali jussu gladio feriuntur, corporaque projicientes temporalia, vita potiuntur æterna.

[16] Sacratissimus autem Victor cernens Sanctos milites neci datos, [Postea S. Victor iterum frustra ad Jovis cultum impellitur,] lacrymabili voce Dominum precabatur, ut illorum socius esse martyrii pariter & gloriæ mereretur; quorum post Deum credulitatis & confessionis auctor exstitisset. Statim igitur gloriosus Martyr, conclamantibus turbis, undique tunditur, iterumque suspensus, fustibus, nervisque taureis atrocissime cruciatur; inde, victis tortoribus, revocatur ad carcerem, ubi triduo b in oratione perseverans, martyrium suum magna contritione cordis & multis lacrymis Domino commendabat. Denique funestus cæsar, audita constantia Martyris, velut ad ultimum tortor insanior reservatus, suis eum adspectibus imperat sisti. Tunc interrogatione facta, Martyr perseverantissimus, idem qui fuerat in confessione Domini per omnia reperitur. Tum vero quasi de novo furor & rabies in Christi Militem debacchantur; tum minæ, terroresque, maledicta, & convitia denuo renovantur. Interea Maximianus Jovis aram jubet afferri: mox igitur coram ipso ara componitur, sacrilegus quoque sacerdos paratus assistit. Tunc imperator ad sanctum Victorem: Pone, inquit, thura, placa Jovem, & noster amicus esto. Hoc audito, fortissimus Christi Miles, sancti Spiritus ardore inflammatus, seseque amplius ita ferre non sustinens, velut litaturus, propius accedit, aramque de ipsa manu sacerdotis solo tenus pede prostravit, atque ipsum pedem jussu mox detestabilis cæsaris amputatum, Deo & regi suo Domino Jesu Christo, velut quasdam suaveolentes primitias interim sui corporis dedicavit.

[17] [ac tandem sub mola contritus capite truncatur,] Ad ultimum vero jam tum corpus & animam Domino redditurus, edicto cæsaris ad molam pistoriam ducitur. Ibat autem ita celer & hilaris, acsi nihil penitus passus incommodi videretur. Igitur cruentissimi & execrabilis tyranni jussa complentes lictores sævi gloriosum Martyrem, toto mox corpore, rotatu celeri conterendum, pistoriæ molæ supponunt; tunc electum Dei frumentum sine miseratione conteritur, tunc invictissimi Martyris ossa felicia crudeliter conquassantur: sed cum, dissipata paulo post divinitus machina, spirans adhuc aliquantulum videretur, ad perfectam ejus plenamque victoriam, tot Domino confessionibus dedicatum, tot & tantis agonibus decoratum, gladio illi caput abscindunt. Quo facto mox desuper vox cælestis intonuit dicens: Vicisti, Victor beate, vicisti.

[18] [ejusque corpus cum aliis in mare dejectum prodigiose eripitur & honorifice sepelitur.] At infelix Maximianus, speciale dæmonum templum, a quibus hactenus fuerat superatus, sperans se vincere vel defunctos, ad cumulandas Martyrum glorias, omni humanitate sepulturæ prohibita, eorum corpora in profundo maris brachio, quo a meridiano lacere civitas cingitur, a piscibus devoranda submergi facit. Sed pius Dominus meliori consilio & honori Sanctorum, & posterorum patrociniis providens, ministrantibus angelis, natatu celerrimo sancta corpora in oppositum littus illæsa transponit: ibique a Christianis in crypta, nativo in saxo operose ac decenter excisa, sepulta multis usque in hunc diem miraculis honorantur, multaque beneficia pie petentibus, ipsorum meritis, conferuntur. Per Deum & Dominum nostrum Jesum Christum, cui sit laus æterna, virtus, honor, & imperium cum Deo Patre & Spiritu sancto per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Vides, hic dumtaxat tres milites nominari, nullamque fieri mentionem Deutherii vel Eleutherii, de quo sat fuse disputavimus in Comm. præv. § 1.

b Hinc patet, milites a S. Victore conversos, triduo ante ejus martyrium passos esse. Nihilominus Lectiones Massilienses post officium S. Lazari, anno 1633 impressum, eodem die omnes laurea martyrii coronatos fuisse indicant his verbis: Sed dum aliquantulum (nempe S. Victor mola contritus) palpitaret, una cum sociis, quos ad fidem converterat, capite truncatus est duodecimo Kalendas Augusti.

* in edit. omittitur patibulo & sanctus

* in edit. omittitur pugnam

* edit. nostro

* edit. nova

* edit. noster

* edit. vestræ

* edit. hic addunt penitus

* an vinci?

MIRACULA AUCTORE ANONYMO,
Ex eodem Ms. Chiffletiano, quod contulimus cum Ms. altero, quod ex Parisiensi S. Victoris archivo descriptum est.

Victor Massiliæ in Gallia (S.)
Alexander Massiliæ in Gallia (S.)
Longinus Massiliæ in Gallia (S.)
Felicianus Massiliæ in Gallia (S.)
Deutherius vel Eleutherius Massiliæ in Gallia (S.)

BHL Number: 8576


EX MSS.

CAPUT I.
Præfatio, blasphemi punitio, dæmoniacorum, cæcorum, contractorum, aliorumque ægrotantium sanatio.

Miracula, quæ Dominus Jesus Christus ad declarandum gloriosum martyris sui Victoris meritum, [Auctor pauca præfatus] post venerabilem ipsius triumphum operari dignatus est, ad laudem ejusdem Domini Jesu, de cujus munere sunt, enarrare & scribere honorificum est: neque enim infructuoso silentio sunt tegenda, quæ & dicta & scripta multis possunt esse utilia. Verumtamen parvulus sensus meus ad hæc scribenda nullatenus ex se solo præsumeret, nisi ad hæc obedientia injuncta me cogeret; sed plerumque vera obedientia nequaquam de sua, sed de Dei virtute præsumens, supra vires assumit negotium, confidens in id, quod imperitia denegat, divinum adesse auxilium. Tu itaque, pater carissime a, qui imperas, ora inquam ut Spiritus sanctus cordi meo adveniens lucem suæ veritatis infundat, & os meum ad id, quod jubes, digne pronuntiandum aperiat.

[2] Die Dominica, illa scilicet quæ dicitur Ramis palmarum b, [narrat, quomodo blasphemus fuerit punitus,] cum populus ad ecclesiam beati Andreæ apostoli ob flores benedicendos (sicut ea die fieri solet) cum processione exiret, & sancti Victoris caput cum magna veneratione & devotione in lignea theca deferret, quidam custos ecclesiæ, perfidiæ & blasphemiæ spiritu nequiter incitatus, cœpit tandem in populum invidiæ suæ virus effundere, & eorum devotionem irridendo velle dissolvere: superstitiosum enim esse dicebat, ligno inutili & vacuo quidem, sed signato, tantum honorem ab hominibus exhiberi; nihil inibi, quod veneratione dignum esset, haberi. Mox derisorem Militis sui ultio divina percussit, unumque ex oculis illius eruens, os quoque blasphemum ad aurem usque detorsit, sicque dolore cogente, confiteri miser & venerari [debuit] præsentem, quem prius, suadente perfidia, subsannando dixerat fuisse absentem.

[3] [ac dein ope S. Victoris liberatus.] Sed mox ad precem conversus veniam postulat, affirmans multumque contestans, quia si sanitatem pia Martyris interventione reciperet, proculdubio in posterum toto vitæ suæ tempore erga cultum ejus supplex ac devotus existeret. Rogavit, obsecravit; nec tamen tunc aliquid impetravit: sicque per totum annum in eadem vexatione ac deformatione permansit. Emenso demum anni spatio, prædicta die Dominica recurrente, cum populus more solito ad ecclesiam supradicti Apostoli cum deportatione reliquiarum procederet, tum ille, cui sua vexatio intellectum jam dederat, clamare cœpit ac dicere: O beatissime Victor, parce mihi misero, parce, & pro tua pietate peccati mei impietatem remitte; oculum obcæcatum illumina, & os deformatum reforma; satis dederim huc usque pœnarum: audeo enim & confidenter affirmo, quia amodo tuus ero, si per te sanitatem amissam recepero. Statim miseratio divina supplicanti affuit, quæ confitentem & pœnitentem pristinæ sanitati restituit: qui pro sanitate recepta gratias agens ac de cetero, ne quid inepte proferret, ori suo custodiam ponens, quamdiu vixit postea erga beati Martyris cultum devotus permansit.

[4] [Mulier a septem dæmoniis possessa,] Cum igitur fama miraculorum beati Martyris longe lateque crebresceret, & non solum proximas, verum etiam longe remotas provincias relatio gloriosa percelleret, mulier quædam de Wasconia c, quam per annos decem possederant & possidendo vexaverant septem dæmonia, cum per plurima loca Sanctorum duceretur, nec sanaretur, tandem auditis Christi militis Victoris virtutibus, ad ecclesiam memoriæ illius adducitur; quæ ferreis nexibus alligata in quoscumque poterat rabidis dentibus sæviebat; & ecce virtutem non ferens, per os ejus cœpit clamare dæmonium: Scitote, quia hinc nullatenus exeo, si non carnes prius ad vescendum accipio. Virtus siquidem illa, quæ dæmonem illum fortiter exurebat, jam ab ea muliere, interventione beati Victoris, dæmones sex socios ejusdem expulerat. Sequenti autem die sancto Parasceve, malignus ille terribiliter rugiens horribili voce proclamat: O Victor, o Victor, merito diceris Victor, quia per te victus * jam teneor, & per te victus hinc exire compellor; sed veraciter scias, quia si hinc coactus egrediar, statim filiam transmarini regis ingredior, ibique diutius moror. His dictis, vellet nollet, miser exire compellitur, & a possessore maligno mulier diu possessa relinquitur, ita ut ab ore illius saliva sanguinolenta deflueret, & fœtor intolerabilis de inferiori parte procederet. Quæ, ut Deo & beato Victori pro adepto beneficio gratias retulit, gaudens ad propria remeavit.

[5] [vir contractus,] Homo quidam toto corpore contractus, & in modum sphæræ miserabiliter conglobatus, benignissimi Martyris Christi efflagitabat auxilium. Cujus infortunium vir quidam piæ mentis adspiciens, ejusque miseriæ miserationis affectu compatiens, tali voto se erga beatum Martyrem obligavit; quia si eum sanaret, per singulos annos ei candelam unam offerret. Tunc divina clementia & patientis miseriam & compatientis misericordiam ex alto prospiciens, Martyris sui suffragantibus meritis, contractum illum misericorditer visitavit, visitatum erexit, ita ut eadem hora, ruptis contractionis suæ nexibus, surgeret, & ad locum, in quo beati Martyris corpus conditum quiescebat, velocissime curreret, gratias agens & dicens: Gratias tibi Deus, qui interventione Martyris tui misericordiam mecum fecisti, & ex toto debilem ex toto sanasti. Alios quoque ad laudem invitat, signa monasterii totis viribus pulsat, atque in voce excusationis * & confessionis Te Deum laudamus cum fratribus cantat d: & ne hoc, quod diximus, aliquis æstimet fabulosum, attendat & videat hunc, de quo locuti sumus, adhuc superstitem cum filiis supradicti condescensoris sui, quo voluntas tulerit, liberis gressibus ambulantem.

[6] Quodam tempore secundum morem patriæ, ad confirmationem pacis cum aliis Sanctorum reliquiis gloriosa beati Victoris memoria ferebatur. [mulier elephantiasi laborans,] Ventum est igitur ad villam quamdam, quæ Cararco dicitur, ubi mulier quædam elephantiæ e morbo percussa a communi omnium conversatione sequestrata morabatur, quæ intelligens gloriosi Martyris adesse reliquias, Credo, inquit, sanctissime, quia si vis potes me mundare. Sequenti igitur nocte, tamquam in excessu mentis effecta, vidit ad se radium immensæ lucis influere, & totam domum illam, in qua jacebat, eodem lumine coruscare: & ecce in ipso accessu lucis divina quædam virtus affluit, quæ ab omni eam lepræ contagione mundavit.

Saturninus quidam gravi satis incommodo vexabatur, [gravi incommodo vexatus,] quippe qui crebro in faciem corruens, spumans in terra volutabatur: qui mox ut mente devota beati Martyris expetivit auxilium, omnimodum ægritudinis suæ meruit obtinere remedium.

[7] Cum ad memoriam Martyris quispiam fuisset ingressus, [dæmoniacus,] quod coram sacrosanctis reliquiis adstare dignus non fuerit, rei exitus comprobavit: nam mox correptus dæmone, amens effectus est. Laniare miser se ipsum & pugnis tundere, & naturæ hostis effectus sibi ipsi propriis manibus oculos eruere, sicque tandem prostratus in faciem miserabile omnibus spectaculum fore. Quis tantam inibi impiissimi possessoris non execratur sævitiam? Quis possesso benignissimi Martyris non exorat clementiam? Transacta tamen hebdomada, multorum precibus victus, maximeque gloriosissimi Athletæ Christi virtute superatus, objurgare dæmon cœpit & dicere: Quid me, Victor, persequeris? Cur me hinc exire compellis? Ego si violenter introissem, lege coactus violenter ejici debuissem. Hic autem se sponte tradidit, se mihi sponte subjecit. Constat igitur, quia injuriam patior, si hinc coactus ejicior. Si justus est Deus tuus, justus & tu servus illius, justitiam servato & rectum judicium judicato. Statimque in his verbis cum illo familiari sibi fœtore malignus exire compellitur, & non sine suo dedecore per virilia patientis, cum fluxu veneni venenosus ejicitur. Quid plura? Roboratur infirmus populus, gratulatur, gratiarum actio in commune persolvitur.

[8] Quædam ab ocellis f mulier cum ad sepulcrum Martyris in oratione prostrata jaceret, [femina] vidit quemdam miræ pulchritudinis juvenem, cominus accedentem, duas lampadas in manibus ferentem, sibique verbis consolatoriis blandientem; Æquanimior, inquit, esto, Deo gratias agito, per cujus potentiam lumen tibi amissum restituo. His dictis, qui apparuerat adolescens, evanuit, & receptis oculorum lampadibus, mulier læta discessit.

[& puer cæcus] Narrare quispiam solet, quia dum puer quidam fabro exhiberet obsequium, oculorum amisit intuitum. Qui diutius ad memoriam Martyris in oratione persistens dum nec desperatione nec tædio fatigatur, unius oculi restitutione donatur. Tum ille non solum de illuminato jam oculo concepit lætitiam, sed de alio quoque illuminando assumpsit fiduciam. Nec piæ eum exspectationis fefellit eventus: nam post dies aliquot, dum attentius orationi insistitur, & alterius oculi reparatur amissio, & videndi, qui cæcus fuerat, duplicato gratulatur officio.

[9] [mulier toto corpore contracta,] Mulier quædam toto contracta corpore, apud virum suum, ut ad beati Viri reliquias præsentaretur, obtinuit; cumque orasset, nec sanaretur, a viro suo, quo advecta fuerat asino, ad domum propriam reportatur. Sequenti die sabbati petit illa denuo, se ad ecclesiam reportari, quod vir suus, etsi invitus, acquievit tamen, ut fieret; sed nec sic quidem beneficium, quod petebat, obtinuit. Tertio demum sabbato iterum viro suo mulier devota blanditur, & plus de ipsius vexatione, quam de sua fatigatione, sollicita, orat tamen, ut semel adhuc ad ecclesiam reportetur. Tum ille, desperatione jam fractus ac tædio, durius respondere, & quasi præsumptuosam ipsius petitionem increpando corripere: stultum esse dicebat post tam diutinam infirmitatem de sanitate præsumere, inani quadam fiducia tantum laborem assumere; præsertim cum jam secundo nihil potuisset orando proficere. At illa, ut turbatum illius sedaret animum, molliori quidem responsione asserebat, Deo nihil esse impossibile, nihilque difficile, semper eum orationem humilium, maximeque afflictorum vota respicere, piis desideriis aurem libenter impendere, semper justis supplicationibus præsto esse, numquam eum cor contritum & humiliatum despicere: denique, qui compeditos solveret, qui elisos erigeret, qui cæcos illuminaret, aliasque nonnullas per Martyris sui merita virtutes ostenderet, & suæ quoque contractionis compedes per interventionem ipsius posse dissolvere.

[10] [ad reliquias S. Victoris de ducta,] Cum igitur iter agerent ille pedibus nitens, illa inter manus viri asello innitens, factum est ut imminente jam vespera ad ecclesiam propinquarent. Tum illa in terram se deponi efflagitat, justum esse perhibens ac devotioni congruum, se quoque, si quo modo posset, sine vehiculo incedendo ecclesiam introire: præsertim cum eadem hora servos Dei inibi commorantes constaret vespertinas laudes ante sanctum Dei Martyrem decantare: quæ, viro stomachante, deposita, statim ut terram contigit, solutis colligationis suæ vinculis, in pedibus stetit, & in usum pristinum revocatis membris, reliquum viæ una cum viro suo propriis gressibus peragens, ad ecclesiam venit.

Cæcus quidam, uxore ducatum præbente, ad ecclesiam venit, pro restitutione oculorum orationi incubuit, [& cæcus liberantur.] nihilque proficiens, qui cæcus venerat, cæcus abscessit. Die sequenti cum spe hesterna regreditur, quanto recentior tanto devotior ad orationem revertitur, sicque in brevi desiderii compos efficitur. Exponit oratio devotionis affectum, mereturque devotio orationis effectum.

ANNOTATA.

a Ex his, aliisque hic proxime adjunctis conjicio, auctorem fuisse monachum, qui forte abbatis sui jussu hæc miracula collegerit.

b Quamvis scriptoris nostri ætatem determinare non possim, tamen ex hac expressione colligo, eum post seculum VIII vel IX vixisse, cum Edmundus Martene in tractatu De antiqua Ecclesiæ disciplina in divinis celebrandis Officiis cap. 20 ostendat, nullam fieri mentionem apud auctores de benedictione palmarum seu florum ante seculum octavum vel nonum.

c Wasconia vel Vasconia aliquando sumitur pro omni Aquitania, quæ est pars Galliæ inter Oceanum Aquitanicum, Garumnam fluvium & Pyrenæos montes extensa. Aliquando strictius sumitur, ut videri potest apud geographos passim obvios.

d In Ms. Parisiensi nihil legitur de campanarum pulsu aut hymno Te Deum laudamus.

e Morbus ille, teste Bartholomæo Castaldo in Lexico medico, elephantia vel elephantiasis vocatur, quia in eo cutis corio elephantis similis videtur. Est autem species quædam lepræ, quæ ab aliquibus lepra Arabum appellatur. Plura de eo, vide apud Gorræum in Definitionibus medicis.

f Ab ocellis id est pro ocellis, seu pro lumine oculorum impetrando ad sepulcrum Martyris in oratione prostrata jacebat. Auctor simili phrasi infra iterum utitur.

* lege exultationis

* al. vinctus

CAPUT II.
Cæcorum illuminatio, leprosorum mundatio, & pueri mortui resuscitatio.

Mulierem quamdam contractio nervorum debilem inutilemque reddiderat, cui ad totius corporis solatium una tantum manus sana remanserat. [Mulier nervis contracta,] Hæc igitur adminiculo cujusdam filii sui ingressa basilicam orationi incumbit, lacrymas fundit, exponit mileriam, implorat misericordiam. Die quadam, imminente jam vespera, janitorem ecclesiæ obsecrat, ne inde expellatur, quin potius ante sanctum altare intomittatur, per beatum Victorem se sanandam fore, sibi jam promissum esse testatur. Homo misericordiæ janitor acquiescit, & mulierem, quo rogaverat, intromittit. Nocte sequenti totum ejus corpusculum, acsi febribus urgeretur, ita subito tremore concutitur, nervorum ligatura dissolvitur, tortuositas membrorum dirigitur & in statum pristinum contractionis deformitas revocatur.

[12] Nec solum mater beneficium cæleste percipit, [cum filio sanitatem impetrat.] ad filium quoque exuberans misericordia redundavit: nam & ipse unius brachii virtutem amiserat, quod pectori suo contiguum movere omnino non poterat. Sed dum maternæ calamitati pium filius impendit obsequium, ipse quoque sanitatis adeptus est commodum. Statim in Dei tabernaculo vox exultationis & salutis emittitur, & Deo gratias referentes, filius de matre, mater de filio collætantur; itaque filius in eodem loco in obsequio Fratrum remanere disposuit. Mater vero non jam ope aliena, sed virtute propria ad sua remeavit, quæ mox ut ad conjugalem copulam est regressa, & ad eam quoque sua contractio est reversa. Quæ iterum ad ecclesiam veniens & de cetero continentiam spondens, sanitatem pristinam consecuta est.

[13] [Intercessione S. Victoris cæcitas,] Lotharius quidam Turonensis, ut lumen amissum reciperet, diversas Sanctorum memorias expetebat. Denique cum beati Antonini a oratorium peteret, virtutum, quæ per beatum Victorem efficiebantur, odore respersus est: virtus Dei Martyris ab iter agentibus prædicatur, & eorum, qui per eum curati jam fuerant, numerositas intimatur. Cumque mutato itinere, quo respersus fuerat odore prosequitur, in ipso itinere occurrentem sibi misericordiam experitur: cum enim ad quamdam crucem in via erectam pervenisset, & ad venerationem ipsius paululum in oratione subsisteret, unius oculi visum adeptus est; quo ducente, ad ecclesiam venit, qualiter virtutem Martyris ante exspectatum fuisset expertus, omnibus enarravit, noctem sequentem in vigiliis & orationibus totam expendit, & statim in crastinum in restitutione alterius oculi beneficium cæleste persensit.

[14] [a variis utriusque sexus hominibus,] Mulieres duæ de diversis locis ad beati Victoris suffragia expetenda convenerant, quæ utræque, altera senectute, altera infirmitate, oculorum lumen amiserant. Die quadam illa, quæ prior natu erat, dum ad januam monasterii beati Martyris Christi auxilium præstolatur, elegantis formæ & habitus juvenis ei per visionem ostenditur, qui duas candelas accensas in manibus gestans, acsi exstinctas lampades vellet illuminare, ita candelas ipsas oculis ipsius visus est admovere. Recedente visione, visionis effectus consequitur, & lumen, quod senectus obtuderat * per manus juvenis restitutum accenditur. Altera quoque, cum illuminata fuisset, & ad domum regressura ab ecclesia paululum recessisset, in ipso itinere secundo & tertio excæcata, secundo quoque & tertio ad memoriam Martyris illuminata est. Tum vero metuens, ne deterius sibi aliquid contingeret, si ad sua deinceps redire tentaret, in eodem loco resedit, ubi & nunc usque incolumis degit.

[15] [depellitur,] Uno quispiam oculo gressus dirigens, utroque orbatum lumine ad sepulcrum Martyris frequentius deducebat: uno igitur oculo incedentes crebro, ut dictum est, ad ecclesiam veniebant, statimque recedentes nullum sanitatis beneficium reportabant. Diu siquidem ad orationem stare non poterant, quia victum necessarium non habebant; duplex eos urgebat necessitas, una vivendi, altera videndi, & cum venissent, ut visum reciperent, statim recedebant, ut victum perquirerent. Quadam denique die cum ecclesiam more ingressi fuissent, mox ille, qui unum oculum habuit, alterius visum recepit; qui ex toto cæcus fuit, ex toto cæcus remansit. Qui tamen, de curatione alterius assumpta fiducia, noctem sequentem in oratione pervigilem duxit; mane vero circa introitum Missæ, reseratis oculis, reliquum diei in laude consummavit.

[16] Mulierem quamdam immunditia lepræ singularem reddiderat; [mulier leprosu sanatur,] quippe quæ non solum a thoro legitimo, verum etiam a communi conversatione sequenstrata manebat; quæ & passionis magnitudine prægravata, & rubore sequestrationis confusa, dum omni se humano solatio destitutam vidit, quod inde consequi solet, intentionem cordis sui ex integro ad Deum convertit. Tandem, auditis Sancti virtutibus, ad martyrium ejus accessit; quas necessitas suggerebat preces cum lacrymis fudit, & quæ hominibus despectui erat, ut ipse eam susciperet, imploravit. Cumque post orationem cum ipsa, qua venerat, lepra regreditur, & Deum quoque vel qui ejus sunt sibi difficiles esse conqueritur: statim occulta quadam virtute in ipsa sua querimonia totum ejus corpusculum, varietas cutis ad unius speciem coloris reducitur, & in pristinum vigorem revocatis membris, tota mirabiliter natura renovatur.

[17] Vir quidam fidelis & devota ejus uxor ad sepulcrum Martyris facta oratione, [puer mortuus,] dum ad propria redeunt, quem sanum reliquerant, parvulum filium ægrotantem inveniunt: qui infirmitate crescente, tertia die defunctus est. Parentes vero, dum seipsos præ dolore non capiunt, ad beatum Victorem lamentationis suæ verba convertunt. Quid est, inquiunt, o beate Victor, quid est quod factum est; ad sepulcrum tuum preces & vota persolvimus: nos & nostra tuæ protectioni commisimus, & ecce unde magis securi esse debuimus, inde infortunium majus incurrimus. Dum enim post orationem & venerationem, tibi exhibitam, domum regredimur, unici, quem habebamus, filii solatio destituimur; fide tamen amplectimur & exempla testantur, quia quidquid volueris ab omnipotente Deo facile impetrabis. Age ergo, converte in gaudium luctum nostrum, & restitue nobis filium nostrum. Vicini igitur & qui convenerant dum dolorem consolando lenire cupiunt, quas juvare debuerant, ex sua desperatione preces redarguunt: superfluum esse ajunt dignumque ridiculo, tale aliquid orando exigere, spe vana se ipsum affligere, preces eos & lacrymas perdere. Tam grande miraculum aut nulli umquam Sanctorum aut paucis admodum fuisse possibile; proinde dolori ac fletibus temperandum esse, per patientiam levius fieri posse, quod impossibile esset corrigere.

[18] At illi nihilominus persistentes in precibus sedulis Martyrem questibus interpellant: quippe quos ipsa sua necessitas vel fide devotiores vel spe robustiores effecerat. [ad vitam revocatur,] Deinde cum ad locum sepulcri pro amicorum deferretur obsequio, ecce subito, qui mortuus fuerat, residere puer visus est, parentes vocare, ut solveretur ac portaretur erigere, longo se itinere fatigatum afferere, denique & vocem se hujusmodi audisse testatur: Propter dilectum meum Victorem anima corpori suo restituatur. Mirari omnes ac lætari & gloriosa Victoris sanctissimi merita cum laudibus protestari. Quanto vero parentes exultaverint gaudio non est nostræ possibilitatis evolvere. Mox depositum atque solutum ad sepulcrum Martyris præsentare non differunt, factumque mirabile omnibus enarrantes, ipsi ad propria regressuri Suscitatori suo puerum tradiderunt. Hujus rei, qui viderunt, audierunt, testes sunt.

[& duæ feminæ sanitati restituuntur,] Duæ mulieres, cæca una, alia contracta, spe recuperandæ sanitatis ad sepulcrum Martyris præsentatæ, ibique una post alteram curatæ sunt: prius * ab ocellis videndi beneficium experitur; deinde contracta subito fragore concussa in pedes erigitur.

[19] [uti etiam vir cæcitate & lepra percussus.] Quidam cæcus & leprosus alterius ducatu ad ecclesiam venit, diem illam cum nocte sequenti in oratione pervigilem duxit. Post hæc vero dilationem curationis suæ moleste accipiens miserabilem in auribus omnium querimoniam exorsus est. Miserum se & infelicem appellat, qui nec Sanctos cum Christo regnantes, nec homines in terris viventes propitios habeat; Omnes, inquit, amici mei dereliquerunt me; & noti mei quasi alieni recesserunt a me. Stulti quoque despexerunt me, & quam maxime diligebam, uxor mea aversata est me. Omnis substantia mea ad nihilum redacta deperiit & exceptis duobus vasculis apum nihil omnino remansit. Tu igitur, beate Victor, tu ad luminaria tua concinnanda de ipsis vasculis ceram accipe, & mihi ad vestigia mea dirigenda lumen corporis redde. Quod fratres, qui forte aderant, tunc audientes, & necessitatem illius vel devotionem compassionis visceribus intuentes, preces precibus adjuvant & ex intimo cordis affectu, ut exaudiri mereatur, exorant: quibus orantibus exauditio divina non defuit, quia subito æger ille beneficium, quod petebat, obtinuit. Cessant lacrymæ, dolor omnis excipitur & mutatis precibus gratiarum actio in commune persolvitur.

[20] [Mulier impudica,] Cryptam illam, quæ Sanctorum corpora in primo ipsorum adventu servanda suscepit, Julia quædam impudica, & in cœno luxuriæ multo jam tempore volutata, præsumptuose & irreverenter intravit; quod enim aut venerationis gratia, aut necessitatis suæ causa nequaquam advenerit, continuo super eam irruens ultio divina monstravit. Nam quia simplicem illum oculum cordis secuta non fuerat, amisso corporis visu, manifestum præsumptionis suæ cunctis indicium dabat. Sed hoc profecto miraculum (ut postea patuit) quam ob sui Martyris meritum, tam ad suæ pietatis indicium virtus cælestis exhibuit: tali enim necessitate compulsa infelix illa, immo jam vere felix mulier, tenebras corporis in lucem congerit cordis, dum per illam, quam exterius patitur, quanta intus cæcitate defecerit, ad memoriam revocare compellitur.

[21] [a cæcitate corporis & mentis,] Prius igitur interioris oculi cæcitate fugata, anteactæ lasciviam vitæ detestans, & futuræ continentiam spondens, pro recuperando corporis visu ad sanctum Dei Martyrem tota se cordis ac precum devotione convertit, & non solum deinceps caste victuram, verum etiam sub sacro velamine reliquum vitæ suæ spatium in Dei se servitio fore acturam ex voto promisit. Quid plura? Et lumen mulier impetravit amissum, & effectui mancipare non distulit, quod fuerat ex voto promissum: sacri enim velaminis impositione sanctimonialis effecta castam deinceps vitam agere studuit, & continentiæ non segnis amatrix, in continentiæ perseverantia vivendi terminum fecit. Constat igitur quatuor miracula, ut ita dicam, in uno miraculo fuisse patrata. Dum enim visus exterior ex præsumptione subducitur, ex ipsa pœnæ admonitione interior oculus aperitur, & lumen amissum per orationem restituitur, quod his omnibus mirabilius est, ad vitam anima, peccatis exstincta, reducitur.

Accidit inter cetera, ut quidam morbo, quem intercutaneum b vocant, [& alius ab hydropisi liberantur.] gravissime laboraret, adeo ut similitudinem quamdam lepræ in carne ipsius pestis illa prætenderet; qui auditis Sancti virtutibus, in nullo prorsus diffisus opem ejus expetiit, & quid fidei devotio quid Sanctorum apud Deum posset oratio, alios expertus edocuit: nam velut nihil umquam perpessus incommodi fuerit, sic ab omni potius *, qua tenebatur, infirmitate mundatus apparuit.

ANNOTATA.

a De variis sanctis Antoninis egimus ad diem 4 Julii, tom. 2 ejusdem mensis a pag. 7. Nescio, an hic indicetur S. Antoninus Apamiensis in Gallia, de quo ibidem actum est.

b Morbus intercutaneus hic idem est, ni fallor, qui apud Græcos ὑδσὼψ & Latinos aqua intercus. Sic autem appellatur, quod aquosi humores hæreant inter cutem. Attameu fortasse est æstus inter carnem & cutem, aut quædam lepræ species, ut hic indicare videtur auctor.

* al. abstulerat

* forte prior

* al. ocius

CAPUT III.
Dæmoniacæ liberatio, mira ferri pro candela accensio, gravissimi morbi ac cæcitatis depulsio.

Mulier quædam a pessimo dæmone miserabiliter vexabatur, ita ut nihil penitus sui juris in sensibus corporis, [Mulier a dæmone possessa,] malignissimo usurpante spiritu, retinere videretur: omnimoda enim sospitate destitutam hospes impius totam obsederat, & obtusis auribus, visuque sublato, insuper & usum loquendi subduxerat. Sic itaque misera illa & miserabilis mulier præter hoc, quod gravissime patiebatur intus, cæca, surda & muta deprehendebatur exterius, quæ membris ferro constrictis rabiem pectoris & rubore genarum & stridore dentium testabatur, furorisque sævitiam, etsi cæci, torvi tamen oculi minabantur: mortem omnibus intentabat, & accendentes quoslibet vel ad quos ipsa accedere poterat, mordicus laniabat. Tandem inter nitentium manus ad sepulcrum Martyris non tam adducta est, quam violenter attracta, ibique omnibus, quos vel sua necessitas vel illius infelicitas præsentes reddiderat, miserabile prorsus spectaculum facta: omnium siquidem unius miseriæ commovebat affectus, nullius tam ferreum pectus, quod ad compassionem vel misericordiam infelicis mulieris non tangeret cruciatus. Flebant, quoniam eo magis flendam esse credebant, quo minus usque flentem videbant: nam & ii, qui lugere se ipsos advenerant, suarum obliti, tantisque illius compassi miseriis, pro salute illius preces ad Dominum cum lacrymis effundebant.

[23] [& surda, cæca, ac muta facta liberatur.] Flentibus igitur cunctis & pro restitutione mulieris Deo & sancto Victori devotissime supplicantibus, tandem impudentissimus ille alieni juris invasor, per os feminæ, quam suam fore crediderant, in audientia omnium clamare compellitur: O Victor, o Victor, qui mihi ac patri meo a adversari non desinis; nusquam nos requiescere pateris; de multis nos hactenus mansionibus expulisti, crebro sedes, crebro hospitia mutare coëgisti, & nunc, ut sentio, me hinc quoque habes ejicere, & in barathri tandem ima retrudere. Vere enim intelligo, velim nolim, tuis me orationibus egressurum; sed pro certo noveris, me ex toto sine vindicta minime recessurum: nam etsi aliud facere nequeam, obscœnum tamen fœtorem in exitu meo tibi tuisque relinquam. Nec mora post hæc, dum in ipso confusionis suæ testimonio, acfi flagris cæderetur, cum magno ejulatu & fœtore, quem ipse prædixerat, immundus spiritus exire compellitur. Et hic igitur quatuor miracula in unius reparatione mulieris magnifice constat esse profecta: siquidem ab obsesso corpore malignus expellitur, surditas in auditum reducitur, & in visum cæcitas revocatur, & in usum loquendi lingua resolvitur; quod videntes, qui aderant, tanto uberiores Deo & sancto Victori gratias referebant, quanto venerationem jam curatæ mulieris graviorem esse prospexerant.

[24] [Pauper quidam in somno monitus,] Nec illud prætermittendum puto, sed tanto diligentius referendum, tantoque attentius audiendum, quo singulare & inauditum hactenus, quod subjungitur, constat esse miraculum. Rebus aliquis pauper & spiritu quemdam gloriosi vultus & reverendi habitus virum sibi videt in somnis assistere, & torporem suum in hunc modum increpationis arguere: Cur, inquit, negligenter agis? Cur ceteris segnior inveniris? Cur ecclesiam beatæ semper Virginis cum aliis adire non properas, ut dignum aliquid una cum precibus offerendo, per intercessionem nostram Christum ejus filium tibi placabilem facias? Qua ille redargutione perterritus, a somno excutitur, & mente tacita secum anxius sciscitatur, quisnam esse potuisset, a quo talia salutis suæ monita percepisset. Sed hunc esse beatissimum Martyrem Christi, & tunc quoque in simplicitate cordis sui homo credidit, & fide certissima rei eventus ostendit. Verum attenuatis paululum curis, rursum ille sopitus est: & ecce iterum in modum supradictæ visionis Sanctus apparuit, negligentiam ipsius cum increpatione redarguit, ut ferrum illud rotundum & longum, quod in domo sua habebat absconditum, pro cereo tolleret, & sic ad ecclesiam pergeret, imperavit.

[25] [ut ad opem S. Victoris confugeret,] Quo ille audito, expergefactus obstupuit & quod imperatum secundo jam fuerat, effectui mancipare non distulit. Ferro sublato, ad ecclesiam venit, quam tunc forte non minima populi multitudine constipatam invenit: eadem enim nocte, qua ille ingressus est, beatissimi Martyris gloriosæ passionis dies annua recensebatur, & in eadem ecclesia juxta morem provinciæ ad laudem ipsius nox illa ab incolis in vigiliis & orationibus tota expendebatur: quibus singulis luminaria in manibus accensa tenentibus, non tam coruscare, quam ardere videbatur ecclesia, tanti luminis irradiata fulgoribus. Solus inter alios pauper ille penuria luminis ab aliis divisus apparuit, & quid ageret nescius, tandem quasi invento consilio, cuidam de commorantibus inibi Fratribus præsentiam suam exhibuit, cui & ferrum illud ostendens, ut pro eo vel unam candelam mutuo sibi daret oravit, ne vel noctem illam solus sine lumine vel diem festum sine oblatione transigeret, nihil se aliud ad manum habuisse contestans, quod in tali negotio sibi commodius deservire potuisset. Verum indignatus ille aurem avertit, & quod petebat, se non acturum fore respondit: nam curam ecclesiæ ipse gerebat, & multum in hujusmodi negotiis vexatus jam fuerat.

[26] Tum ille humano destitutus solatio ad aliquem Sanctorum convertitur & de supernis auxilium præstolatur. [carens candela, quam offerret,] Tu, inquit, beatissime Victor, tu me pausantem in lectulo meo surgere compulisti, tu me ecclesiam istam & noctis hujus vigilias adire fecisti. Tu etiam paupertatis meæ angustias optime nosti: & quia præter hoc ferrum, quod ut mecum tollerem, ipse jussisti, nihil aliud, quo paupertas mea imminui pateretur, inveni: & nunc jussionem tuam implere festinans, vides, o Domine, in quantam anxietatem devenerim, ut quid agere debeam, ratione aliqua invenire non possim: ego enim opprobrium hominum & abjectio plebis, solus inter coruscantia agmina tenebrosus assisto, ego in derisum omnibus factus, solus tantæ multitudini vel dissimilis vel singularis appareo. Et quid agam? Verum quia melius nequeo, scio quid faciam: in conspectu omnium ferrum istud exponam, quod ipse jussisti, tenendo pro cereo, quantulumcumque dedecoris mei solamen accipiam.

[27] Fecit homo, quod dixerat, & ferrum in manibus in modum cerei erectum tenebat; & ecce mirum in modum in summitate ferri ignem præsagiens fumus apparuit, [manu gestat ferrum,] parvoque spatio interjecto tota se in splendorem ignis nubes illa fumigabunda convertit. Sicque (mirabile visu) nulla extrinsecus materia ignis adhibita, ferrum accensum est, ut contra naturam flammarum globos emitteret, & in modum salis, ardentibus prunis injecti, crepitantes de medio ignis scintillas ejiceret. O vere mutatio dexteræ Excelsi! qui miserabile omnibus paulo ante spectaculum fuerat, versa jam vice, miserabile * cunctis spectaculum dabat: & quibus ante penuria luminis timuerat esse contemptui, hic jam erat novæ lucis immensitate formidini. Stabant enim omnes rei novitate perterriti, exspectantes finem tam grandis videre miraculi, nec diu tantum splendorem ferentibus oculis, sese mutuo respiciebant, & inter gaudium metumque suspensi, ejus hanc esse potentiam, qui rubum ardere fecerat incombustum, minime dubitabant; at ille novi luminis portitor; quidnam ageret, quo se verteret, nesciebat, nec tamen ignarus hoc divinæ ostensionis signum sanctissimi Martyris sui prætendere meritum, in vigiliis & observationibus tota nocte sic permanebat.

[28] [quod miræbiliter arfit.] Mane autem facto, cum in eadem ecclesia Missarum solennia celebrarentur, & sua ab omnibus luminaria offerrentur, & ipse quoque inter alios devotus accessit, & ardentis ferri partem superstitem cum humilitatis hostia offerre curavit. Oblatum igitur cum luminaribus aliis ferrum exstinguitur, & usque in præsentem diem, ad aliorum infidelitatem arguendam, aliorum devotionem excitandam, in testimonium multis ostenditur. Quo viso, mirabilis Deus in Sanctis suis ab omnibus prædicatur, & Martyris sui apud Deum virtus & merita declarantur.

[Quidam gravi morbo afflictus,] Alter quispiam miserabili quadam ægritudine tenebatur adstrictus, ut quasi truncus inutilis per singula videretur membra contractus. Qui auditis Sancti virtutibus, ut ad memoriam ejus deferretur, obtinuit, & sæpe delatus nullum penitus infirmitatis suæ remedium reportavit: sed non idcirco desperatione fractus aut tædio, die quadam Dominica sic restitutus est, ut vigorem pristinum singula corporis membra reciperent, & nulla prorsus in eo vel contractionis vel dissolutionis vestigia remearent *.

[29] [& puella cæca sanitatem obtinent.] Puellam quamdam, haud longe ortam a cœnobio, pestis quædam oculorum mirum in modum cæcam reddiderat; palpebræ enim, quæ aliis, ad velamen vel munimen oculorum solent esse subsidio, huic erant cæcitatis occasio: nam pupullis irrevocabiliter superductæ & deorsum faciei, acsi visco tenerentur, adstrictæ, totum illud receptaculum lucis obduxerant, &, jubare solis excluso, quasi obserato aditu, videndi iter obstruxerant. Hæc a matre lugubri ad sepulcrum Martyris & ipsa lugubris adducta deponitur, ibique pro salute unius indefessa ab utraque ad Deum oratio funditur, & gloriosi Martyris suffragia cum omni precum ac devotionis instantia præstolantur. Frequenter enim ad ecclesiam ventum est, frequenter oratum: cumque in hujuscemodi opere muliebri quadam improbitate b persisterent, tandem a Domino factum est, ut & filia de sua cæcitate remedium, & mater de filiæ reparatione solatium, ambæ simul divinæ pietatis experirentur solatium. Quadam enim [die] Sabbati circa solis occasum, dum attentius orationi insistitur, reseratis subito palpebris, oculorum claustra laxantur, & retro acto velamine, in suum videndi usum pupillarum faculæ revocantur. Unde factum est, ut eadem hora & luctus in gaudium & preces in jubilum verterentur, & lætitiam animi clamore testante, per ora mulierum sanctissimi Victoris præconia panderentur. Itaque non jam matre filiam, sed e converso matrem trahente filia, duplicato viam carpentes lumine, regrediuntur ad propria. Sed quia omnia quæ vel vidimus vel audivimus, hujus Sancti miracula in uno libro comprehendere vel laboriosum, vel fastidiosum esse perpendimus, in hujus fine miraculi & libellum istum finem pariter habere statuimus, ut ad ea, quæ restant, describenda miracula quanto recentiores tanto devotiores accedamus.

ANNOTATA.

a Sic legitur in utroque Ms.; sed non intelligo, quem hic dæmon patrem suum appellet. Suspicor, ita legendum potius: Mihi ac parti meæ, id est sociis meis, adversari non desinis. Vide tamen, quæ noster Cornelius a Lapide habet ad verba Joannis 8 ℣. 44, ubi de diabolo hæc dicuntur: Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, & pater ejus, nempe mendacii.

b Improbitas hic significat assiduitatem vel perseverantiam eo modo, quo dixit Virgilius: Labor omnia vincit improbus id est constans & assiduus.

* forte mirabile?

* sorte remanerent

CAPUT IV.
Confirmatio miraculorum S. Victoris alio miraculo, & mira domus cujusdam conservatio in communi vastatione.

Gravissimo quispiam vexatus incommodo, quodam genere languoris defecerat, & posteriori corporis parte præmortua, [Post ægrum quemdam sanatum,] usque ad interiora ventris pestis illa pervenerat. Qui opinione virtutum & fidei devotione subnixus ecclesiam, quæ Sanctorum reliquias continet, ab amicis deportatus ingreditur, ibique in oratione persistens divinæ pietatis remedia & beati Victoris suffragia præstolatur: qui prima vel secunda die nihil proficiens, nec tamen vel diffidentia vel labore deficiens, tertia demum die (erat autem dies illa Sabbati) salutem, quam petebat, obtinuit, & vegetato corpore, viribusque resumptis, membris omnibus sanus & integer, acsi nihil passus fuisset, apparuit: sicque factum est, ut qui alienis manibus deportatus advenerat, voti compos effectus, suis gressibus ad propria remearet.

[31] Verum hoc, quod subjungitur, tanto diligentius & retractari debet & recipi, quo non solum miraculum sed & argumentum quoddam miraculorum in eo ipso constat explicari. [aliqui homines de miraculis S. Victoris dubitantes,] In castro, quod vulgo Teminas a dicitur, quidam infidelitatis amici & duræ cervicis homines, auditis tot signorum virtutibus, non credebant, sed tam divinæ potentiæ quam Sanctorum meritis derogantes, quidquid de perpetratione signorum hactenus fama vulgaverat, jurejurando verum esse negabant, & sicut scriptum est; Aliis odor vitæ in vitam, aliis odor mortis in mortem, his pene miraculorum opinio non vitæ fuerat, sed mortis occasio. Cumque in hujusmodi incredulitatis errore persisterent, & multa super his confabularentur, & quærerent, tandem unius consilium in commune proponitur: probandum scilicet fore, & experimento discendum, utrum vera essent, quæ de Sancti virtutibus dicebantur, an falsa. Aiebat igitur, anum quamdam in sua possessione degentem, videndi beneficio multo jam tempore caruisse, ita ut de cæcitate illius nullus omnino posset ambigere. Hanc ad ecclesiam summo mane oportere duci, & ad martyrium beati Victoris pro deponenda cæcitate deponi. Porro si voluntas Dei esset, ut per sancti Martyris sui merita mulier visum reciperet, consequens etiam fore, ut eos, incredulitate deposita, erroris sui pœniteret, simulque ipsius clementiam humiliter implorandam, ut super his, quæ in eum mentiendo deliquerant, Deum sibi per intercessionem suam placabilem faceret.

[32] [anum cæcam veritatis explorandæ gratia illuminandam adducunt,] Acquiescunt alii hoc ita omnino, ut dictum est, fieri: spondent omnes, dextrisque mediis ab incredulitate se recessuros affirmant, si hoc tamen Sanctus efficeret, ut lumen amissum mulier cæca reciperet. Mane igitur, jubente domino, ducatum vero præbente filio, mulier ab ocellis b adducitur, & convenientibus, qui fœderati fuerant, simul ab omnibus ad ecclesiam properatur; quam tunc forte tanta populi multitudo repleverat, ut, qui mulierculam caperet, vix in ea locus inveniri debuisset; quæ tamen non sine magno conatu post januam intromissa deponitur, ibique turba incredula rei exitum præstolatur: inter quos, qui consilium dederat, tam de propria quam de aliena cæcitate solicitus, ita supplex exorsus est: Magna sunt, o beatissime Victor, & omnimodis stupenda, quæ hactenus de virtutibus tuis audivimus, quibus tamen, peccatis nostris, ut puto, exigentibus, nondum fidem adhibere potuimus; sed nunc jam obsecro, quia ad hoc ipsum convenimus, utrum vera sint, quæ dicuntur, appareat, & visum huic mulieri virtus tua adeo prædicata restituat: nam si actum id fuerit, ut tuis suffragantibus meritis lumen ei reparetur exterius, & nobis procul dubio lumen ad credendum restituetur interius. Nos enim, ut verum fatear, magis excæcati sumus, qui ad contemplandam veritatem signorum tuorum cordis oculos non habemus. Discant igitur omnes, qui scire desiderant, & in uno miraculo indubitanter agnoscant, quia & alia omnia, quæ hucusque audivimus, per tua sancta merita operatus sit Deus, qui facit mirabilia magna solus.

[33] [post cujus illuminationem credunt.] Post hæc quasi unius horæ spatio interjecto, filius supradictæ mulieris, qui matris inibi vel custodiam vel curam gerebat, contra fenestram, quæ altari postposita, ei erat opposita, oculos intendebat; & ecce tam vultu quam habitu reverendus per eamdem (ut ei videbatur) fenestram juvenis introibat, quem candenti super amictum chlamyde lampas in modum sphæræ immenso splendoris lumine præcedebat; qua super altare residente, adolescens ille, acsi aliquem quæreret, ecclesiam circuire videbatur, ut quidnam ageret, quo se verteret, dubitare crederetur. Mox, quasi dubitationis nube remota, per mediam populi multitudinem ad mulierem gressum vertit, propiusque accedens propriis digitis, quasi medendi gratia, lumen ei utrumque aperuit. Quæ statim in faciem corruens, in vocem laudis erupit; adolescens vero cum ipso prævio lumine per eamdem, qua intraverat, fenestram egressus est, nec eum prius se vidisse vel postea ipse, qui hæc videre promeruit, testatus est: sicque omni incredulitate vel dubietate deposita, qui ad hoc ipsum convenerant, crediderunt, & simul omnes, qui aderant, Deum, qui in Sanctis suis mirabilis est, glorificaverunt. Unde factum est, ut, dum per merita sanctissimi Martyris, unius oculi ad videndum reparantur exterius, multorum oculi ad credendum illuminarentur interius.

[34] Ruricola quidam, cum ex more agriculturæ operam daret, [Agricola surdus & mutus,] justo quidem, sed occulto Dei judicio percussus, surdus, simul & mutus effectus est: qui statim in terram corruens & laborem in dolorem, exercitium in supplicium versum intelligens, tota die sic semianimis permanebat, nec de loco illo, in quo ceciderat, omnino movere se poterat. Inclinata jam die horaque transacta, qua ille de agro redire solitus fuerat, de absentia viri uxor solicita, ab amicis & vicinis, sicubi eum vidissent, anxia requirebat: quibus referentibus, cum miserabilem rei cognovisset eventum, denotatum sibi locum adire non distulit, & ut dictum fuerat, ita & experimento factum esse cognovit. Mox jacentem in faciem de terra erigens interrogare cœpit, & ut causam infortunii sui modumque sibi indicaret, admonuit; at ille penitus obmutescens, ad ecclesiam, in qua Sancti memoriam haberi sciebat, manus supplices porrigebat, acsi hoc solum dicere vel impetrare vellet, ut illuc eum uxor sua in eadem hora deduceret, quod & factum est. In ipso igitur solis occasu ad sepulcrum Martyris simul adstabant, & pro salute unius ambo pariter, ille corde tantum, illa corde simul & voce; Deo & sancto Victori devotissime supplicabant: & ecce subito virtus cælestis apparuit, quæ duo simul beneficia, videndi scilicet & audiendi efficaciam, infelici illi restituit. Verum infelix diu esse non potuit, quem ab infelicitate sua felix Christi Miles liberare disposuit. Mane igitur facto in ipso ortu solis sanitas inchoata perficitur, & mutatis precibus in laudem beati Victoris muta prius lingua resolvitur.

[35] Cuidam mulieri diutina cæcitatis molestia laboranti Sanctus in somnis apparuit, [& mulier cæca sanantur.] eamque, ut ecclesiam beatæ semper Virginis adiens pro recuperando lumine luminare sibi offerret, admonuit. Qua mulier allocutione turbata omnem illico somni soporem excussit, viroque suo visione exposita, ut ei ad perveniendum opem ferret, expetivit; qui mox fide adhibita, & ducem viæ & comitem seipsum impendit. Itaque cum post laborem itineris alicubi resedisset, rogat illa virum suum beato Victori una secum gratias agere, cujus suffragantibus meritis cæcitatis suæ tenebras jam sensisset ex parte clarescere. Deinde ad ecclesiam veniens definitum salutis suæ pretium luminare dedit, & ex integro lumen recepit.

[36] Quidam malefici & effrenatæ mentis homines per villam aliquam discurrebant, [Domus quædam in communi vastatione,] & insatiabilem in ea vel rapinam vel ruinam cum omni vesania spiritus exercebant: ab ipso enim irruptionis suæ exordio tecta succendunt, homines feriunt, spolia distrahunt, cuncta subvertunt. Quam eorum sævitiam indigenæ non ferentes passim diffugiunt, & quo quisque loco poterat, sese a conturbatione hominum, & a facie furoris eorum abscondunt: inter quos unus aliis non corpore sed fide robustior inter fruteta latitans, & de latebris cuncta prospectans, in hunc modum exorsus est: O beatissime Victor, de cujus virtutibus tot & tanta audivi, & vera esse non dubito, tibi domum meam & omnia, quæ in ea sunt, servanda committo; tu eam ut custodias obsecro, quia hoc te posse veraciter credo; confundantur, qui nos persequuntur, pereant qui perdere cuncta festinant. Inter hæc singula quæque vastabat incendium, & sola, pro qua orabat, domo superstite, cuncta jam fuerant redacta ad nihilum.

[37] [incendiario divinitus punito,] Denique de tota illa multitudine tres majori aliis sævitia debacchantes, ad domum illam rapidis equorum cursibus accesserunt; duoque ex illis quasi ex præcepto unius, qui vel atrocitate, vel auctoritate præeminere videbatur, ignem vicissim imponere, tectumque succendere conati sunt: sed ad subvertendum humana præsumptio effectum non habuit, ubi ad protegendum virtus divina prævaluit: illis siquidem inani labore confectis, domus illa permansit incolumis. Quam eorum inertiam vel tarditatem tertius ille redarguens, ocius advolat, suis ignem manibus imponendum esse, domumque cremandam exclamat. Cumque, ut dixerat, ignem conaretur imponere, continuo equus ille, cui insidebat, in præceps corruit, & toto corpore in terra colliso, grandiloquus ille divina ultione percussus interiit. Quod ut reliqui duo viderunt, præ nimio timore pene exanimes effecti, quantocius in fugam conversi sunt. Nec mirum, si contra adversarios suos fortis Christi Athleta prævaluit, si regum triumphator & principum ministros iniquitatis Victor devicit.

[38] [ab incendio illæsa conservatur.] Hoc dominus domus de loco, in quo latebat, prospiciens illico surrexit, cum tremore & gaudio magno ad domum cucurrit, sua omnia intacta & integra reperit: nec multo post ad ecclesiam venit, rem gestam omnibus enarravit, & pro liberatione sua gratias agens Defensori suo ab illa die & deinceps rerum suarum decimam vovit, cujus nimirum virtute actum fuisse asseruit, ut nec domum suam ignis omnino læsisset, nec de rebus suis usque ad pretium unius nummi quippiam deperiisset, qui etiam hostes suos, alios fuga subactos ad nihilum redegisset, mox ipsam, quam secum attulerat, decimam, id est unius vituli obtulit, & nihilominus per singulos annos in decima persolvenda votum implere curavit.

ANNOTATA.

a Nunc communiter vocatur Themines, estque marchionatus in provincia Cadurcensi. De hoc castro agit Valesius in Notitia Galliarum pag. 551.

b Hic recurrit idem loquendi modus ab ocellis, qui significat pro ocellis, nisi forte hic aliquid subaudiatur, & ita explicandum sit ab ocellis ægra vel vexata, aut quid simile.

CAPUT V.
Variorum cæcorum illuminatio, & puellæ mortuæ revocatio ad vitam.

In die Kalendarum Novembrium, quando festivitas omnium Sanctorum sub una celebritate recolitur a, [Mulier cæca,] mulier quædam ab ocellis b adducitur & ad memoriam Martyris, pro voto suo deponitur: ut enim ibidem posita asserebat, multum diuque optaverat, ut ad sepulcrum Viri Dei præsentari debuisset, sperans procul dubio, quia ejus suffragantibus meritis, optatæ salutis beneficia reportaret. Cum igitur ex intimo cordis affectu in conspectu Dei orationem suam effunderet, & tribulationem pronunciaret, nihilum tamen illa die proficiens, noctem quoque sequentem in oratione persistens duxit pervigilem. Mane autem facto, cum per manus sacerdotis in altari salutaris hostia tractaretur, factum est, ut, tacentibus vel orantibus aliis, mulier illa de loco, in quo jacebat, pro salute sua gratias agens ab omnibus audiretur.

[40] Eadem nihilominus die puer aliquis, nullo membrorum suorum fretus auxilio, [puer contractus,] ad suffragia Martyris pio patris deferebatur obsequio. Hic enim ab utero matris suæ ita toto corpore contractus apparuit, ut nihil in eo, quod hominem demonstraret, agnosceres, nisi faciem tantum aspiceres, vel vocem loquentis audires: hæc duo in illa confusione membrorum humanum aliquid prætendebant. Hunc, ut dictum est, cum ad locum virtutum fidelis ac pius pater spe promerendæ salutis deferret, in ipso itinere, invocato nomine Martyris, virtus divina non defuit quæ deformem illam membrorum congeriem competenti ordine & omnimoda sanitate restituit. Nam crepitantibus membris, ita toto corpore, acsi in equuleum extensus fuisset, erigitur, & mox solutus a patre in terram cum admiratione deponitur, & mirum in modum, qui gressum hominis minime noverat, sine omni adminiculo patrem saliendo præibat. Nomen beati Victoris in commune extollitur, & non jam pro impetranda valetudine, sed pro reddenda gratiarum actione ad ecclesiam properatur. Quam cum ingressi fuissent, ipsi arreptis funibus signa pulsabant, & divinæ laudis cantica inchoantes ad cantandum alios invitabant.

[41] Maleficus quidam in suo tandem facinore deprehensus ab eisdem, [uxor visu privata,] quos læserat, oculis erutis excæcatus est: qui cum multo tempore lugens & mœrens ducatu pauperculæ suæ mulieris & ipse pauper incederet, ad cumulum communis miseriæ, factum est ut & illa infortunium cæcitatis incurreret. Quid plura? Palam omnibus factum est, gravi eos incommodo laborare. Cæcus igitur, aliquo præbente ducatum, crebro ad ecclesiam veniebat, & stans ante altare quasi calumniando dicebat: O sancte Victor, qui tanti meriti ab omnibus prædicaris, qui tot beneficia necessitatibus aliorum impendis, mihi misero & infelici homini quare injuriam facis? Sciebas me oculorum luce privatum nec posse incedere, nisi uxore præbente ducatum. Cur ergo fieri permisisti, ut & illa commune lumen amitteret, ita ut nec mihi, nec sibi postmodum utilis foret? Precor igitur, & per Dominum Jesum obsecro, ut aliquod solatium necessitati nostræ impendas, & vel mihi violenter ablatos, vel illi pestilentiæ tabe consumptos oculos reddas. Quadam igitur die sabbathi cum ante altare simul assisterent, & hæc & his similia vel objurgando vel obsecrando proferrent, sensit mulier circa caput suum quasi sibilum auræ lenis, totum corpus suum, ut ipsa dicebat, algore subito refrigerantis, sicque redeunte paulatim lumine, visum recepit, donec cunctis, qui aderant, audientibus, clare omnia se videre asseruit. Mox collatum sibi beneficium in commune deduxit, & ducatus officium, quod cæcitate interveniente omiserat, cæcitate deposita, renovare non distulit.

[42] [famulus a dæmone possessus,] Petrus quidam dominum suum adeo viventem dilexerat, ut in morte ipsius modum doloris excederet, & quia per discretionis regimen suus esse contempsit, per doloris intemperantiam maligni spiritus sese dominio mancipavit. Statim correptus a dæmone est, & in brevi ejus incommodum manifestum omnibus factum est. Amici igitur, opinione virtutum excitati, ad beati Victoris adeunda suffragia iter instituunt, & illud maligni spiritus vehiculum vehiculo impositum ante sacratissimi Martyris ossa deponunt. Cumque ut de obsesso corpore exire debuisset divina se virtute coarctari dæmon persensisset, unde prius beato Viro de sua ejectione calumniam fecit, inde nimirum, quia invitus egrederetur, ostendit: Nullum, inquit, Victor, nullum mihi in conspectu tuo refugium esse perspicio, nullum prorsus a facie tua tutum mihi latendi locum invenio: quos enim usitatis artibus & labore non modico mihi acquiro, tua violentia alienatus amitto. Et quid agam? Vel hinc obsecro ne me ejicias, hunc, quem juste possideo, mei juris esse permittas. Cumque in hunc modum immundus spiritus horrende perstreperet, cum ejulatu magno ac fœtore suo egressus est. Qui autem vexatus fuerat, reparatis paulatim viribus, magis magisque convaluit, omnique in brevi sanitate recepta, a die liberationis suæ & deinceps Deo & beato Victori se devotiorem exhibuit.

[43] [& pauper quidam cæcitate percussus sanitati pristinæ restituuntur.] Rebus aliquis pollens & moribus, cuidam Avito pauperi temporalem spe mercedis æternæ in domo sua victum præbebat, & ut ejus abundatiæ in futuro particeps fieret, de suis divitiis illius inopiam sustentabat. Is, Avitus scilicet, præter rerum inopiam, penuriam etiam visus incurrebat, & cum ipso lumine spem omnem recuperandæ salutis amiserat: cui præter necessarium corporis victum, ille suus procurator compassionis etiam impendebat affectum: nam plurima Sanctorum loca in eadem civitate lustraverat, preces expenderat, gradiendo corpus, spiritum orando, afflixerat; & nihil prorsus remedii tanto se labore adeptum fuisse dolebat. Compertis denique Victoris sancti virtutibus, cæcum suum ille pius pater familias, ut illius quoque martyrium adiret ac suffragia postularet, admonuit; viæ quoque ejus ac precibus opem se laturum esse promisit. Cumque eum in hujusmodi opere pene usque ad desperationem desudasse cognosceret, ut fidem ejus ac devotionem excitare posset, merita beati Victoris extollere, multa miraculorum ejus exempla proponere, ab ipso denique, si fidei præmium non deesset, optata eum salutis gaudia reportaturum asserere: sicque persuadente domino & ducatum præbente, tandem cæcus iter arripuit, & ad locum, in quo orari oportebat, aliquando pervenit, ibique ante Sancti reliquias in oratione persistens, non prius abscessit, quam salutem, quam petebat, obtinuit.

[44] Mulier quædam, viri sui jam defuncti destituta solatio, [Filia unica] unicæ, quam habebat, filiæ sustentabatur obsequio; quæ & ipsa lecto decidens necessitatem mortis experta est. Dolor matris modum nescit, consolationem respuit, consilium non admittit, ætatis oblita vel sexus, quasi amens effecta, discurrit, & pene se ipsam præ dolore non capiens, post longa tandem inventa suspiria cum clamore voces intendit; crebro Deum invocat, crebro filiam nominatim appellat, sæpe ad aliquem Sanctorum convertitur, & inter hæc ad funus sæpe recurritur. Tandem inter alia nomen ei beati Victoris occurrit, & quanta per eum Dominus mirabilia fecerit, ad memoriam necessitas ipsa reducit. Mox ad ejus postulanda suffragia tota se cordis intentione convertit, & ad ipsum omnem illam precum suarum vehementiam referens, his eum vocibus interpellare cœpit: Novi & ego, Victor felicissime, novi & ego mulier infelicissima, quanta sit apud altissimum virtus tua; novi, inquam, & ego, quanta miseris beneficia conferas, quam te benevolum omnium votis exhibeas. Nec me latet illud tam grande miraculum, & nostris pene temporibus inauditum, quomodo orbato patri ante paucos dies unicum restituisti filium.

[45] Vicinis igitur, & qui convenerant, vigiliarum vel exsequiarum funeri morem gerentibus, [cujusdam mulieris] miserabilis mater persistebat in fletibus, & sanctum Dei Martyrem sedulis interpellabat questibus, dicens; Experiatur, obsecro, Martyr beatissime, infelix anima mea sanctissima apud Deum merita tua: inclina aurem tuam & exaudi me, quoniam inops & pauper ego sum, quoniam unicum illud, quod habebam de filia mea, vides amisisse solatium. Novi enim, o Domine, & indubitata fide teneo, quia si voluntas sola affuerit, facile apud misericordem Deum, hoc singulare donum tua obtinebit oratio. Peractis igitur nocturnis ex more vigiliis, circa prosecutionem funeris & sepeliendi officium ab amicis satagitur, & ad sepulturæ locum cum illo suo ejulatu prosequente matre, & sola ad planctum exsequiarum sufficiente, corpusculum deportatur. Tandem vero consummatis omnibus, cum eo ventum fuisset, ut in defossam humum naturali reciprocatione deponi debuisset, super artus funereos mater lugubris & ipsa pene præ nimio dolore exanimata prosternitur, crebroque vocem interrumpente singultu, vocatam ex nomine filiam, quasi ulterius jam non videndam, in hunc modum alloquitur: Heu mihi filia mea carissima! Cur tam cito meis te amplexibus subtrahis? Cur dulcissimo solatio tuo senectutem meam destituis? Cur me, inquam, superstitem deseris? In tua morte cuncta jam perdidi. Baculum senectutis meæ, lumen oculorum meorum amisi. Ut quid mihi ulterius vivere, ut quid mihi sine te lucem hanc exosam aspicere. Hactenus igitur vixisse sufficiat, imo te sublata, me jam superstitem esse pœniteat, & si non potui moriendo præcedere, saltem ut subsequar, mortis jam liceat jura persolvere.

[46] [a morte suscitatur.] Hæc & similia prosequente matre, ecce mirum in modum totum subito corpusculum illud intremuit, & velut tacto loculo audiret a Domino, Tibi dico surge, ita cunctis cernentibus, quæ mortua fuerat, puella resedit, nec causam luctus ignorans matrem appellat, hortatur ut gaudeat, seque ad hoc revixisse cognoscat, ut dolorem ejus sua vita interimat. Ait enim, maternis precibus motum beatum illum Victorem, cum ad supplicia traheretur, sibi affuisse, & debellato mortis ministro, se ab eodem glorioso Viro matri restitutam esse. Quem tantæ rei novitas non illico in stuporem convertit? Quis tam grandis miraculi magnitudinem intuens, Deo & sancto Victori ingratus abscessit? Mater vero mirum in modum exhilarata una cum viro, qui eamdem puellam de sacro fonte susceperat, ad ecclesiam venit, & rem gestam omnibus referens de perpetrato miraculo multis miraculum fecit: fidem quoque verbis suis in ipsius, quam vivam receperat, filiæ suæ demonstratione vel attestatione perficiens, omnes, qui audire poterant, una secum in laudem & gratiarum actionem convertit.

ANNOTATA.

a Hinc iterum patet, collectorem miraculorum post seculum octavum scripsisse, cum Sigebertus in Chronico ad annum Christi 835 hæc habeat: Monente Gregorio Papa, & omnibus episcopis assentientibus, Ludowicus imperator statuit, ut in Gallia & Germania festivitas omnium Sanctorum in Kalendis Novembris celebraretur, quam Romani ex instituto Bonifacii Papæ celebrabant. Pluribus hæc confirmat Edmundus Martene in tractatu de antiqua Ecclesiæ disciplina in divinis celebrandis Officiis cap. 34, num. 26.

b Hic iterum occurrit eadem phrasis ab ocellis; de qua jam supra bis monuisse sufficiat.

CAPUT VI.
Diversarum infirmitatum curatio, & pueri decennis resuscitatio a morte.

[Quidam spiritu blasphemiæ vexatus,] Curialem quemdam, qui vicariæ potestatis gerebat officium, suo mancipatum domino, blasphemiæ spiritus horrendo prorsus agebat incommodo, ita ut Creatorem suum non solum confiteri, vel adorare contemneret, verum etiam confitentes quosque vel adorantes contumeliis, injuriisque lacesseret. Grave illud admodum erat, quidquid de Deo audire contigisset, quidquid ad cultum ipsius a fidelibus devote fieri comperisset; tam Missarum solennia, quam reliqua Christianæ religionis sacramenta, tota animi detestabatur insania. Campanarum sonitus, si quando ad aures ipsius pervenissent, demisso capite, ne eas audiret, divortium requirebat. Cumque ipsum jam corpus, quæ mentem infecerat, tabes malitiæ consumpsisset, & usque ad extremam maciem vel debilitatem artus impios exedisset, videt tandem in somnis sanctum Dei Martyrem ante lectulum suum quasi transitum facere, seque virga, quam manu gestabat, modeste percussum, salutaria ab eo mandata percipere: audivit enim, ut quæsito vehiculo, beatissimæ Dei Genitricis basilicam incunctanter adiret, custodem sui corporis monachum conveniret, de pane Fratrum aliquam sibi particulam dari postularet: Qua, inquit, percepta, si non in fide hæsitaveris, tam mentis quam corporis ex integro sanitatem recuperabis. Quibus ille monitis ad se reversus, primo mane vehiculum conscendit, ad ecclesiam venit, visionem exposuit, panem petiit, & accepit, & sui compos effectus infra paucos dies, membrorum etiam integerrimam sanitatem obtinuit.

[48] In Burgone castro, leproso cuidam Sanctus in somnis apparuit, [vir,] eumque, ut pro recuperanda sanitate martyrium suum adiret, admonuit. Mane facto, ægrotus iter instituit, ad memoriam Martyris cum labore pervenit, ubi quotidianis obsecrationibus vacans, paulatim convaluit, & infra unius anni spatium perfecte mundatus apparuit.

Mulier quædam dum lepræ plaga percutitur, ad cumulum pœnæ a thoro legitimo sequestratur: [& mulier lepra infecti sanantur.] quæ auditis Sancti virtutibus, apud virum suum, ut ad martyrium ejus duceretur, obtinuit. Ubi quanto necessitas gravior, tanto ab ambobus oratio fundebatur attentior; sed diu multumque orantes, nullum tamen desiderii sui consequuntur effectum: nondum enim curationis tempus advenerat. Discedunt mœstior uterque, quam venerat, quia dolorem morbi desperatio cumulabat. Tum illa ad dolorem suum verba convertens, infelicem se aiebat & miseram, quæ nec inter homines vivere, nec homines posset moriendo deserere. Opprobrium se esse conqueritur vicinis suis, & commotionem capitis in populis. Orat virum suum, ne vel ipse ægrotam despiceret, quam in nullo se umquam incolumis læsisse meminisset. Cujus ille querimoniam, piæ ut erat mentis, blanda studuit responsione compescere, & calamitati illius se super omnia condescensurum promittere. Insuper & mansiunculam e vicino domus suæ se ei facturum asseruit, & de labore manuum suarum necessaria provisurum. Anni igitur circulo revoluto, iterum prædictæ mulieri venit in mentem, Deo dilecti Martyris sepulcrum invisere, ejusque suffragia attentius flagitare: quo cum venisset & cor contritum, & humiliatum una cum precibus obtulisset; Aut sanitatis, inquit, remedium aut mortis hic exspectabo solatium. Cumque ibidem perseveraret in precibus, nocte quadam dormienti quidam adstare visus est, eique vestem, qua erat induta, magno conatu diripere: Patere, inquiens, pannis te vetustis & sordidis exui, & multo melioribus corpus tuum vestibus contegi. At illa, dum nudari se metuit, expergefacta consurgit, & lepræ veste deposita, nova se cute nitentem, & toto mundatam corpore deprehendit; moxque ad domum propriam cum gratulatione perveniens, ad communem vivendi usum est recepta.

[49] [Puer decennis jam sepeliendus] Puer quidam annorum circiter decem, immatura morte præventus, de medio sublatus est: cujus corpusculum a prima hora noctis usque ad horam diei sextam pervigili a parentibus & propinquis custodia frequentatur: sicque ad locum sepulcri ab amicis atque presbytero, qui ad hoc ipsum advenerat, deportatur: lugent parentes senectutis in puero se amisisse solatium, & nimis durum adversum se intempestæ mortis causantur imperium. Nec virtutum ignari, quas per Martyrem suum Dominus operari dignatus est, toto cordis annisu ad ejus suffragia postulanda se convertunt. Nam & ipsum puerum ab infantia sua Deo & beato Victori devoverant, & ipsius eum vel dominio vel patrocinio manciparant. Tandem inter efferentium manus subito corpusculum tremore concutitur; & recuperato spiritu, quasi ex jacendi lassitudine, puer in latus convertitur. Nec mora, audientibus cunctis more solito matrem appellat, & quasi ex longo fessum itinere se cibari expostulat. Qui mox cum ingenti omnium admiratione solutus, cibo potuque reficitur, viribusque receptis, ad sepulcrum Martyris a parentibus, I a hujus rei teste presbytero, præsentatur, ubi gratiarum actione completa, puer ejusdem ecclesiæ Fratribus, sacris imbuendus litteris traditur. Parentes vero ad propria cum gaudio revertuntur.

[50] [vitæ restituitur,] Sed forsitan, quia insolitum, idcirco & frivolum alicui videatur esse, quod diximus; verum si non mihi, saltem parentibus fidem adhibeat. Denique puerum ipsum interroget, jam ætatem habet, ipse de se loquatur: solet enim * simpliciter narrare quærentibus, magnæ quemdam auctoritatis & reverentiæ virum sibi, cum ab impietatis b ministris traheretur, affuisse, eorumque audaciam cum innocenti severitate corripuisse, videlicet cur eum, qui sibi ab infantia traditus fuisset atque commissus, suo juri absque judicio mancipare præsumpsissent. Eos vero ad hanc vocem confusos omnino ac debiles sine responsione aliqua discessisse, seque ab eodem venerabili Viro cum ingenti lumine ad superos reductum, & parentibus restitutum fuisse.

[51] [& varii morbi] Haud longe a cœnobio in castro, quod Cardiliacus c dicitur, mulier quædam incedendi palpandique privatur officio. Quæ & rebus destituta & viribus duplici contritione atteritur, undique calamitatis suæ angustiis premitur, nec pedibus incedendo per domos victum exigere, nec manibus laborando necessaria potest acquirere. Tandem a vicinis fidelibus, acceptis stipendiis, virtutum, quas per sanctum Virum fieri audiebat, odorem secuta est. Plus igitur fide robusta, quam corpore, laborem viæ arripuit, & novo quodam incedendi genere artus volubiles per terram trahendo, ad ecclesiam venit. Quam ingressa Paschalis solemnitatis feria tertia, tota die illa & nocte obsecrationibus vacans sic permanebat. Quarta vero feria, dum in ecclesia eadem circa horam diei primam Missarum solennia recensentur, & in pristinum membra vigorem, & novam mulier prorumpit in laudem. Ecclesia tota clamore confunditur; sed mox, quod factum fuerat, cognito, una cum muliere in laudem convertitur.

[52] Cujusdam divitis servus diutina & gravi admodum infirmitate atteritur: [a corporibus] ad aures morbo congesto, ad ultimum surdus efficitur, quem post annos quatuor in eadem infirmitate transactos dominus suus admonuit, ut ad memoriam Martyris pro recuperanda sanitate confugeret, præsertim cum aut ibi aut nusquam hujuscemodi beneficium adepturus esset. Qui uno tantum comite contentus, dum simul iter agerent, ad vocem illius aures cœpit erigere, & tenui licet auditu, verborum illius sensum admittere. In ipso vere ingressu ecclesiæ, ad plenum reseratis auribus, in materiam vertitur laudis restitutio sanitatis.

[53] Quidam de longinquo fama virtutum excitatus advenit, [pelluntur] & mutum ab utero matris suæ septennem filium ad locum sepulcri deposuit. Hic igitur nulli supradictorum in fide secundus, discedentibus aliis, non discedebat; sed quasi de beneficio percipiendo non dubius, tota illa hebdomada ibidem in precibus persistebat. Attende, inquit, o Victor sanctissime, quia nimia tui fiducia insipiens factus sum, dum in tali negotio tuum exspecto subsidium. Una enim omnes voce mihi persuadere conantur, talem te numquam virtutem operatum fuisse, nec ab utero matris suæ qualibet corporis parte damnatum te aliquando sanitati restituisse; ego tamen omnium tam fide quam sensu novissimus; ego, inquam, non possum ambigere, eum, qui omnia potest, & hoc quoque per sanctissima merita tua posse efficere. Age ergo, o Martyr Christi nobilissime, ut quod homines aut impossibile tibi esse credunt aut difficile, tu eis possibile ostendas ac facile. Hæc & his similia eo quotidie perorante, usque ad proximam diem Dominicam causa illius dilata est. Hac enim die circa horam primam fides præsens declaratur in filio; & quod natura negaverat, loquendi officium reformat oratio. Patri igitur filius primitias verborum impendit, eique, ut ad refrigerandam linguam suam modicum aquæ sibi deferret, oravit. Qua mox percepta, ita ad purum verba formavit, acsi hactenus suum exercuisset officium. Quanto tunc pater exultaverit gaudio (etsi utrumque difficile sit) facilius tamen æstimari, quam verbis explicari posse existimo.

[54] Aliis igitur admirantibus, aliis vero dubitantibus, pater ad propria faciliore, quam venerat, [intercessione S. Victoris.] gressu revertitur, quia non jam solum itineris sed & verborum comitem filium se habere lætatur. Nec multo post una cum puero eodem atque presbytero & vicinorum non parva multitudine, orationis gratia ad ecclesiam rediit, & ut verum esse constaret, filium suum ibidem loquendi inchoasse officium, ab utero matris suæ usque ad illud tempus eum mutum fuisse, multorum testimonio comprobavit. Ex uno igitur miraculo & alterum quoque conjicimus, & eum cum loquela audiendi quoque efficaciam percepisse perpendimus. Nam omnes fere quos mutos vidimus, & surdos quoque deprehendimus. Sed jam opportunum videtur & congruum, ut ad reparandas vires & recreandum paulisper spiritum, hunc secundum miraculorum librum claudamus, & oratione interposita, horum auctorem Deum, & gloriosum ejus Martyrem deprecemur, ut eorum, quæ sequuntur, sicut veritatem indubitanter amplectimur, ita & narratione digni inveniamur.

ANNOTATA.

a In Ms. Parisiensi hic est exiguus hiatus; in hoc autem Ms. est tantum majuscula I expressa, quam Chiffletius suspicatus est, Joannem significare, ut colligo ex hac nota, quam ad marginem posuit; forte Joanne.

b Nescio, quos hic impietatis ministros appellet.

c Cardiliacus vulgo Cardillac est marchionatus provinciæ Cadurcensis. Unde cum antea iterum castrum ejusdem provinciæ occurrerit, dubitari posset, an hæc miracula contigerint Massiliæ, nisi forte circa illam urbem sint loca, iisdem aut similibus nominibus insignita, quæ frustra quæsivi.

* al. puer

CAPUT VII.
Prodigiosæ quædam sanationes, quas scriptor miraculorum fieri vidit intercessione S. Victoris.

[Auctor narrationis suæ veritatem probat,] Hactenus igitur quadraginta & duobus capitulis totidem miracula, quæ per beatum Victorem martyrem suum Dominus operari dignatus est, compendiose collegimus, & ad profectum animarum in memoriam posteris tam credenda quam legenda reliquimus: hæc enim ante adventum nostrum in hanc patriam consummata, etsi nequaquam videre meruimus, ex his tamen, quæ propriis oculis vidimus, & subsequenter adjungimus, ea quoque, quæ superius memorata sunt, fideliter amplectenda esse didicimus: testem enim auctorem horum invoco Deum, quia eorum, quæ sequuntur, quædam sicut oculis vidi, manibusque tractavi; alia vero, sicut ipsorum, qui post adventum meum curati sunt, certissima relatione, & multorum testimonio didici, ita dictando digerere, styloque ligare curavi, quamvis & eorum, quæ supra dicta sunt, nonnulla etiam ab ipsis, qui curati sunt, & fere omnia ab his, qui viderunt vel manibus tractaverunt, audire & scire promerui.

[56] [& tamquam testis oculatus narrat,] Unde & me ipsum plurimum reprehendo, quia ea referentibus non statim fidem adhibui; sed testis mihi est Deus, & conscientia mea, quia auditis Sancti virtutibus, me idcirco nonnumquam dubitare simulabam, ut ea, quæ dicebantur, quanto expressius tanto verius, quanto frequentiori tanto certiori relatione cognoscerem. Cum enim juxta veritatis sententiam de omni verbo otioso, quod locuti fuerimus, rationem in die judicii reddituri simus; timui sane, ne non solum verbi otiosi, sed etiam mendacii apud Deum rationem exigerer, si ea scribere vel hominibus persuadere præsumpsissem, quæ non certis prius testimoniis, vel probabilibus indiciis vera esse comperissem. Nonnulli enim, dum favoralem auram vel loquendo vel scribendo apprehendere cupiunt, quæ nec probabiliter dici, nec veraciter credi possunt, impudenter mentientes, non parum credulitatem eorum, quæ vere dicuntur, imminuunt. Nunc igitur ad ea, quæ postquam huc advenimus, nobis præsentibus atque cernentibus gesta sunt, describenda recurramus a.

[57] Quædam mulier cum pro reparatione oculorum, quibus annis quatuor excæcata jam fuerat, [quomodo mulier cæca oculorum usum,] ad sepulcrum Martyris devenisset, & ipsa die adventus sui cum nocte sequenti pervigil in oratione perdurasset, primo mane sequentis diei beneficium, quod petebat, obtinuit. Quam cum exclamantem & de percepto munere gratias referentem audissem, statim accurri, manum adhibui, & de salute ejus exquirere cœpi; videntem inveni, quam multorum testimonio cæcam advenisse cognovi. Illico in laudem prorupi, & cum magno conatu vocis ac cordis compunctione, Te Deum laudamus incepi. Peractis laudibus, & gratiarum actione completa, mulier læta regreditur; & ecce in ipso itinere inopinato ictu in capite percussa prosternitur; quæ dolore ac metu pene exanimata, suis tamen peccatis hoc imputat, se adversus beatum Victorem, licet ignaram, ream tamen in aliquo esse accusat; mox commeantium manibus sublevata reportatur ad tumulum, & de commissis veniam postulans, beneficium est adepta secundum, sicque discedens ad propria rediit, & nunc usque incolumis Deo & sancto Victori gratias agit.

[58] Quidam pater familias & ejus fidelissima uxor tantas per beatum Victorem virtutes fieri audientes, [infans mortuus] sublato de cunabulis filio, ad ejus martyrium accesserunt: cui & seipsos oblationem facientes ejus se custodiæ atque tutelæ de reliquo commiserunt. Mox alacriores effecti ad propria redeunt, & post hæc in brevi prospera quæque succedunt. Sed quia nonnumquam evenire solet, ut prosperitati succedat adversitas, non multo post puerulus ille, quem unicum habebant filium, adversa valetudine prægravatus, infirmitatis suæ XIII die defunctus est. Igitur post planctum & lacrymas, quæ vel ætati hujuscemodi vel unicæ soboli uberiores impendi solent. virum suum fide robustior mater alloquitur, & virtutum, quas per beatum Victorem factas esse noverat, eum memorem esse hortatur. Aiebat itaque, toto cordis annisu ejus suffragia flagitari oportere, eum qui extraneos nec ad se pertinentes susciperet, sibi, qui ejus se dominio vel patrocinio mancipasient, procul dubio affuturum esse. Afferebat, etiam remota omni ambiguitate, credi debere, eum, qui trium in brevi mortuorum suscitator magnificus extitisset, suum quoque mortuum sibi posse restituere. Maternæ pietatis consilium a patre suscipitur, & ab hora egressionis ejus, id est ab hora diei nona usque ad occasum solis in oratione persistitur.

[59] Inter hæc vero ubi dolor, ibi oculus: quia dum per orationem vita speratur, crebro defuncti cadaver inspicitur. [vitam,] Tunc vero pater cum nullum orationis sentiret effectum, desperatione fractus & tædio, ad ministerium sepulturæ accingitur, & thecam ligneam, qua recondi corpusculum debeat, machinatur. Matre vero ampliore fide ac pietate in precibus persistente, ecce puerulus linteum, quo coopertus erat, nitebatur rejicere, & quasi de somno evigilans sic questus quosdam ætatis illius, & anfractus imperfectæ vocis cœpit emittere: nondum enim ad id ætatis pervenerat, ut posset ad integrum verba formare: statim cum admiratione & gaudio parentes accurrunt, vivum reperiunt, Deo & sancto Victori tam grandis miraculi virtutem attribuunt, pueroque sublato, ad sepulcrum Martyris cum festinatione perveniunt, ubi sex diebus continuis in oratione & gratiarum actione devotissime perdurantes, septimo demum die ad sua regressi sunt. Vidi ego parentes & puerum, quos & crebro allocutus, & multa supra facto hujuscemodi sciscitatus sum. Denique tam ex verbis eorum, quam ex fide ac devotione, ea, quæ dicebantur, vera esse cognovi; ita ut impium fore judicarem, si non simplicitati eorum & fideli narrationi fidem adhiberem.

[60] [& saber] Faber quidam dum uno tantum oculo sibi suisque labore consuetudinario necessaria provideret, casu miserabili accidit, ut & ipsum amitteret. Quadam enim, die dum super incudem suam manubrio * incidendo componeret, de ipso cornu particula aliqua ictu inopinato ejus oculo insiluit, & unicum illud lumen, quod operi suo impendebat, exstinxit. Plangit miser labori suo finem impositum, dolet exosum quietis se invenisse solatium: suæ enim cessationis otium, destitutæ familiæ suspicatur interitum; & cum utrumque difficile sit, non tantum eum sua infelicitas, in quantum domestica angit necessitas. Cumque dolorem dolori apponeret, & se ipsum de die in diem lugendo affligeret, unum post omnia restabat consilium, beati Victoris implorare subsidium. Quadam igitur nocte quiescenti in stratu suo Martyr apparuit, eumque, ut summo mane consurgeret, & candelabrum sibi faceret, admonuit; & quod ab ipso operis sui exordio paulatim lumen amissum recuperaturus esset, adjecit. Surgit ille velocius, & inter spem metumque suspensus fidem rei explorare disponit. Mox ad opus imperatum accingitur, & in tenebris inchoanti unius oculi lumen accenditur.

[61] [visum recuperaverint.] Vicini igitur, inopinatis malleorum ictibus excitati, cum admiratione concurrunt, & quem heri aut nudiustertius cæcum viderant, in opere solito desudantem inveniunt. Quid plura? Opus quod palpando inchoaverat, videndo consummat. Nec multo post, sublato candelabro, ad ecclesiam venit, & recuperati luminis pretium cum gratiarum actione persolvit. Ipse igitur talem nobis eventus sui historiam explanavit. Quod si cui hæc mea fidem verba non faciunt, candelabrum ipsum inspiciat, in inferiori quidem parte scrupulosum, & quadam difformitate distortum; in superiori vero parte rotundum, & rectum, & competenti qualitate porrectum Ipsum enim affirmantem audivimus, in inchoatione ejus parum sibi admodum luminis affuisse, cum ipso vero opere paulatim visu crescente, consummato candelabro, lumen quoque ex integro reparatum fuisse b.

ANNOTATA.

a Ex hoc prologo apparet, quantæ auctoritatis debeant esse ea miracula, quamvis in illis sint aliqua plane prodigiosa. Dolendum tamen est, quod auctor suam ætatem, nomen, aliaque non expresserit, quæ majorem adhuc fidem facerent.

b Hic finit Ms. Andreæ du Chesne, ut in Ms. nostro ad marginem olim notavit Papebrochius. Ea tamen, quæ capite sequenti narrantur, in utroque Ms. nostro leguntur, & ab eodem auctore collecta fuisse videntur.

* al. manubrium

CAPUT VIII.
Alia miracula, ope S. Victoris patrata, & ab auctore visa.

Mulier quædam rebus & animis pollens, incolumem felicemque cum viro suo vitam agens, [Mulier cæca] infirmata atque cæcata fuit: cui & hoc quoque ad cumulum doloris accessit, quod cum cæcitate eadem diutius laboraret, viro suo oneri atque contemptui esse cœpit. Unde factum est, ut multis eam contumeliis afficeret, injuriis provocaret, suis demum fraudaret amplexibus, &, quod his omnibus gravius est, crebro dissidium minaretur. At illa prudenti quidem usa consilio, patientiam, quam in flagello didicerat, injuriis atque convitiis opponebat, plus de viri sui quam de propria salute solicita, multa ad correctionem ejus tum blanda tum aspera prætendebat, ut bonum pro malo restituens, carbones caritatis super caput cordis ejus congereret, & ne perditionis ejus causa existeret, tantam ejus obstinationem vel blandiendo mitigaret vel arguendo reprimeret. Impium siquidem esse dicebat, a Deo flagellatos despicere, &, quos ipse recipit, mortales abjicere, ejus manum in flagellis aggravare velle, quos ipse percussionibus atterit, opprobriis arguere, injuriisque lacessere & in his omnibus eis, qui ejusmodi sunt, grave prorsus judicium imminere.

[63] Inter hæc a colloquiis divinis & orationibus non vacabat: [visum recipit,] quippe quam ipsa sua abjectio Deo propinquiorem reddiderat. Cumque ad Deum stillaret oculus ejus, hoc solum assiduis a Deo precibus flagitabat, ut aut viri animum mitigaret, aut cæcitatem suam, quæ obstinationis ejus causa exstiterat, in usum pristinum revocaret. Quid plura? Octavo demum cæcitatis suæ anno ad sepulcrum Martyris alienis manibus adducta deponitur. Tribus diebus & totidem noctibus sub oculis nostris in oratione persistens, quarto demum die voti sui compos efficitur: nam circa expletionem Missæ, quæ ante sepulcrum Martyris celebrari solet, dum attentius orationi incumberet, exaudiri promeruit, moxque collatum sibi beneficium sentiens, orationis constantiam in laudem & gratiarum actionem convertit. Quod videntes & audientes gavisi sumus, & quod factum laudabiliter fuerat, in materiam laudis convertimus.

[64] Mercenarius quidam, cum pascendis gregibus operam daret, [famulus bis in amentiam lapsus] subita infirmitate percussus, & in terram prostratus est: qui vix sero domum regressus per verba aliena, quæ protulit, quod suus non esset, ostendit. Qui, furore crescente, catenatus, & ad locum virtutum adductus est. Videres miserum stridentem dentibus, oculis coruscantem, terrentem pedibus, mortem omnibus minitantem, furorisque sævitiam & rubore genarum & verborum novitate testantem. Nomen vero Dei, vel quidquid de Deo Christiana ei devotio persuadere voluisset, omnimoda detestabatur amentia Sed dum ibi, compatientibus nobis & pro eo orantibus, vinctus teneretur, ad se ipsum paulatim revertitur, nec multo post, reprobante a eo * domino suo, & ad propria revertente; ipse remansit incolumis. Qui alterius se subdens dominio, cum ei per omnia gratus existeret, suam iterum incurrit amentiam. Quam ejus vexationem ille suus dominus satis ægre ferebat, quia fidem, quam in eo expertus fuerat, quanto rariorem tanto cariorem habebat.

[65] [ad mentem redit,] Accidit igitur, disponente Deo, ut die quadam monacho cuidam cum illo furioso suo occurreret, quæsitoque consilio, hoc ab eo responsum acciperet. Novimus, inquit, hunc nuper a beatissimo Victore, patrono nostro, curatum, ejus se injuste servitio subtraxisse, & idcirco pristinam, ut vides, amentiam incurrisse: unde credendum est, numquam eum integræ sanitati posse restitui, nisi ejus se ex toto mancipaverit servituti. Quam ille conditionem omnino recusabat, quia idoneum sibi ministrum & utilem invitus dimittebat. At ille de salute sua agi intelligens, sese medium ingerit, & quasi ad hoc ipsum paululum vexatione cessante, quid de se fieri debeat, sicut ei fuerat revelatum, exponit. Ait enim, magnum aliquem in somnis sibi assistentem, insipientiam suam cum magna vultus & verborum austeritate corripuisse: pro eo videlicet, quod ejus se subtractum dominio alterius servitio subdidisset: nec aliter eum ab infirmitate sua posse sanari, nisi ejus famulatui sese prius restituisset. Quod idcirco de beato Victore credi oportere dicebat, quia erga ejus obsequium se voto nuper obligaverat. Dimissum igitur a domino suo ad cœnobium monachus duxit, & infra paucos dies sanum effectum, ecclesiæ custodem constituit: qui nunc usque incolumis de percepto beneficio assiduas Deo & beato Victori gratias agit, & commissam curam ecclesiæ fideliter gerit.

[66] [& captivi] Accidit inter cetera, duos magnos secundum pompam seculi viros, suaque elatos potentia ad tantas inimicitias devenisse, ut suas invicem animas quærerent, & mori magis, quam ad pacem sibi cedere acquiescerent. Unde factum est, ut die quadam parati ad prælium ex adverso concurrerent, & collatis viribus bellum grande committerent. Multis ex utraque parte corruentibus, unius tandem milites fracto robore se in fugam converterent. Quos urgentes, qui victores exstiterant, alios interemerunt, alios vivos apprehensos carcerali custodiæ manciparunt. Fit non æqua digressio, dum lætus alter, alter tristis regreditur, & unde alter victor erigitur, inde alter victus confunditur. Qui de suis viribus nihil ultra præsumens (quippe qui suorum alios in mortem, alios in captivitatem dejecerat) ab Athleta Christi robur efflagitat, & ad sepulcrum ejus veniens, apud eum voto se obligat, ut eos saltem, qui de suis supererant, ipsius, de carcere, patrocinio vivos recipiat, ne de sua prorsus confusione pars inimica superbiat.

[67] Mox assumpta fiducia, ad suos regreditur, paucosque numero blande allocutus, [mirabiliter liberantur,] ad suas injurias ulciscendas hortatur; quibus & beati Victoris suffragia constantissime pollicetur: die vero tertia occulto quodam instinctu se trahi intelligens, cum eisdem egreditur, & si qua hostes reperiat per loca, quibus venire consueverant, discurrendo percunctatur: sicque progrediens ad castrum usque, in quo sui captivi tenebantur, accessit, portasque ex insperato apertas, ac sine custode reperiens, festinus irrumpit: nec sic contentus, septa quoque domus hostilis armatus ingreditur; hostes suos somno gravi oppressos, passim per humum fusos intuetur: siquidem de sua victoria elati manducare & potare consederant, & nihil minus quam hostium suspicantes adventum (quippe quos paucos superstites paulo ante repulerant) insolita quadam somni virtute sepulti jacebant. Mox ille, suis de custodia eductis, sublata ab eis vincula hostibus versa vice imposuit; sicque discedens paucos de suis, qui & domum & vinctos custodirent, ibidem disposuit: eos vero, quos de captivitate receperat, sepulcrum Martyris, utpote per eum liberatos, adire præcepit: qui & venientes Deo & sancto Victori de sua liberatione gratias retulerunt, & suas ibi compedes nonnulli ipsorum in testimonium reliquerunt.

[68] In quadam vigilia passionis Deo dilecti martyris & gloriosissimi patroni nostri, [multaque alia beneficia ad patrocinium S. Victoris confugientibus conferuntur.] scilicet beati Victoris, quæ XI Kal. Augusti recolitur, innumerabiles diversæ ætatis atque conditionis viri ac mulieres passim ad ejus postulanda suffragia convenerunt: inter quos & infirmorum sive debilium non minima multitudo, recuperandæ sanitatis gratia, affuerunt; alii namque suorum manibus adducti; alii vero in grabatis allati, nonnulli membra debilia baculo sustentante subnixi, passim ecclesiam repleverunt. Quidam igitur ex illis in eadem die ante solis occasum; multi vero in nocte sequenti; nonnulli quoque in ipsa solennitate dici beneficium sanitatis adepti sunt: adeo enim super his, qui infirmabantur, virtus divina emicuit, ut de illa tanta ægrotantium multitudine pene nullus affuerit, qui optatæ salutis, si eam ex corde petiisset, immunis abscesserit. Videres cæcos ab utero matris suæ mutuo se invicem lumine intuentes, surdos nova mutorum verba, utrisque admirantibus, audientes, claudos sicut cervos (ut legitur) salientes, leprosos recenti cute nitentes, energumenos immundorum spirituum expulsione gaudentes, & in his omnibus laudes & gratiarum actiones cum magna omnium exultatione resonantes: quarum scilicet virtutum numerum sola ejus scientia amplectitur, a quo & per quem hæc facta fuisse creduntur. Testes vero nonnulli, tam monachi vel clerici, quam fideles & laici, nunc usque supersunt, qui hæc una mecum vel viderunt oculis vel manibus attrectaverunt, inter quos & venerabilis Caturcensis b episcopus, qui & ipse hæc videre promeruit, & nunc usque tantarum virtutum testis fidelis existit.

ANNOTATA.

a Chiffletius in margine dubitat, an non sit legendum repedante eo domino suo pro redeunte eo ad dominum suum. Sed judico, retinendam esse lectionem verbi reprobante, præsertim quia Ms. Parisiense legit reprobante eum domino suo, id est, domino suo non volente eum amplius habere servum, ut colligitur ex sequentibus, ubi dicitur operam suam alteri domino locasse.

b Cum hic Caturcensem seu Cadurcensem episcopum, oculatum miraculorum testem appellet, crescit dubitatio superius proposita, circa locum, quo hæc miracula contigerunt. Utinam etiam Auctor nomen episcopi istius expressisset: tum enim de scriptoris ætate aliqualem conjecturam facere potuissemus.

* al. eum

DE TRIBUS MARTYRIBUS ANONYMIS MELITINENSIBUS.
Cultus apud Græcos.

Forte sub Diocletiano.

[Commentarius]

Tres martyres anonymi Melitinenses apud Græcos (SS.)


J. P.

Tres hi Christi Pugiles attribuuntur Synaxario Mazarimano: quibus in Chriffletiano apponitur post eorum annuntiationem hoc distichon: Οἱ ἅγιοι τρεῖς Μάρτυρες, οἱ ἐν Μελιτίνῃ ὑπὸ δημίων κατὰ πετρῶν σύρομηνοι τελ. Sancti tres Martyres, [Martyres isti] qui Melitinæ a lictoribus per petras raptati martyrium consummarunt:

Δώσουσι φωνὴν ἐκ μέσου πετρῶν ἅμα,
Τὸ τῆς Γραφῆς, τρεῖς θνήσκομην σεσυρομήνοι.

Dabunt vocem de medio petrarum simul,
Ut dicit Scriptura; Tres morimur raptati.

Alludit poëta ad illud Psalm. 103, ℣. 12. De medio petrarum dabunt voces.

[2] [ad quos ex variis Martyribus Melitinensibus videantur potissimum referendi.] De numerosissimo Martyrum Melitinensium in Armenia agmine sub Diocletiano agit Martyrologium Romanum ad diem V Septembris; e quibus tres nominatim memorantur, Eudoxius, Zeno, Macarius; de quatuor autem sacris corporibus CPolim delatis, ac temporibus Justiniani imperatoris repertis, qui eorum beneficio a letali morbo curatus fuerit, agit Baronius in notationibus. De Martyribus Armenis sub eadem persecutione passis laudatus auctor tractans ad annum 311, varios recenset Melitinæ martyrio coronatos, quos inter nominantur Hiero, Nicander, Hesychius & alii triginta sub Lysia præside. An nostri tres innominati ex his vel superioribus extracti huc sint, non constat. At repugnabit, ut opinor, nemo, si per tres nostros anonymos potius intelligantur alii tres, qui ibidem nominantur, sub eadem persecutione passi, non expresso mortis genere, Polyeuctus, Victor & Donatus .. nobiles milites; licet alii Cæsareæ eorum certamen contigisse referant, prout ibidem addit Baronius.

DE SS. MARTYRIBUS AFRICANIS
VICTORE, STERCORIO, EMILIANO, HUGALE, SAPHO ET MONTANO.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Victor Martyr in Africa (S.)
Stercorius Martyr in Africa (S.)
Emilianus Martyr in Africa (S.)
Hugal Martyr in Africa (S.)
Saphus Martyr in Africa (S.)
Montanus Martyr in Africa (S.)

J. B. S.

Hoc die, si umquam, manifeste patet imperiti alicujus librarii in laterculo codicis Epternacensis deformando supina inscitia, omnia ferme sus deque vertentis. Sic incipit: In Africa, natalis Boliæ, Stercori: Massiliæ, Victoris, Coronæ. Et Romæ, Praxedis, Emiliani, Hugalis, Saphi &c. quæ omnia turbatissima sunt, Rectius codices alii Africæ sex pugiles vindicant, & Massiliæ Victorem ultimo loco referunt, non cum Corona, quæ verosimilius sociis applicatur Alexandro nempe Feliciano, Longino & Deuterio: ut huc perperam Victor & Corona intrusi sint, de quibus actum est XIV Maii: Praxedes vero plane accessoria est, ut cui inter Martyres locus non competat, atque adeo assumentum dici oporteat in codice Corbeiensi; Et natalis S. Praxedis virginis. Uniformitas itaque codicum Lucensium, Corbeiensis & Blumiani satis evincit, classem Africanam recte hic a reliquo textu discretam esse, modo nomina apte conveniant; ut non Sophiæ Lucensis legerimus, sed Saphi; item Stercorii & Hugalis pro Stercoris & Hugal. Quam parum subsidii ex codicibus minoribus accersi potuerit, diximus supra in Prætermissis.

DE SS. MARTYRIBUS CÆSENATIBUS
ADRIANO, HELIO, VICTORE, PATROCLO, CÆSARIANO, ADRIANITIDE, DIMESO, FELICE, AURELIO, THYMAGRATE, ET FORTE THEODOTO ET JULIANO.
Ex Hieronymianis.

[Commentarius]

Adrianus Martyr Cæsenæ in Italia (S.)
Helius Martyr Cæsenæ in Italia (S.)
Patrochus Martyr Cæsenæ in Italia (S.)
Cæsariana Martyr Cæsenæ in Italia (S.)
Adrianitis Martyr Cæsenæ in Italia (S.)
Dimesus Martyr Cæsenæ in Italia (S.)
Felix Martyr Cæsenæ in Italia (S.)
Aurelius Martyr Cæsenæ in Italia (S.)
Thymogrates Martyr Cæsenæ in Italia (S.)
Theodotus Martyr Cæsenæ in Italia (S.)
Julianus Martyr Cæsenæ in Italia (S.)

J. B. S.

Inter codicis Epternacensis, quantumvis confusas annuntiationes occurrunt undecim martyres Cesenæ Italiæ adscripti, non Cæsanæ Indiæ aut Arabiæ, ut nimium scrupulose dubitat Florentinius. Idem est in Lucensibus numerus, quidquid luxata sint nonnullorum nomina. Post remos duos adjicit apographum Corbeiense, cui in hac parte fidem haberi posse existimo, quod tamen certo asserere non præsumpsi. In efformandis nominibus solita ferme occurrit differentia. Pro Cæsariana est in Lucensi Cæsariane, turpius in Epternacensi Tæsianæ; quemadmodum pro Dimesi seu Dimeli scribit Diomedis, & Timoratis pro Thymogratis, Corbeiensi Typogratis: alius forte velit esse Timocratis. Ceterum in hisce minutiis tantopere laborandum non video. De Victore Massiliensi & sociis suo loco agitur, uti & de Praxede, quam Hieronymianis non videri accensendam jam diximus.

DE S. ZOTICO EPISC. ET MART.
COMANÆ IN ARMENIA.
Ex Martyrologio Romano.

[Commentarius]

Zoticus episc. mart. Comanæ in Armenia (S.)

AUCTORE J. B. S.

Inter Martyres celebrem esse Zotici appellationem, ex Actis nostris plusquam manifestum est, utpote in quibus vel solo primo semestri ad usque duodeviginti synonymi referuntur, quos porro & alii, non minori forte numero subsecuturi sint. Ast inter eos omnes, [In sacris Fastis ignotus] tum jam præteritos tum deinceps futuros, nullum me, seu in Græcis, seu in Latinis Fastis aut Martyrologiis legere usquam memini cui ea conveniant quæ in hodierno Martyrologio Romano nobis hoc die suggessit Baronius in hunc modum: Comanæ in Armenia, S. Zotici episcopi & martyris, qui sub Severo coronatus est. Neque vero habuit quem citaret Eminentissimus Annalista præter solum Eusebium, dum in notationibus ita pronuntiat: Meminit hujus magna cum laude Apollinaris episcopus Hierapolitanus apud Eusebium lib. 5, cap. 15, ubi legitur, hunc adnumeratum inter episcopos fuisse ex vico Comana (Comanus episcopus ibi asseritur) licet Nicephorus dicat eum presbyterum Ostrenum lib. 4, cap. 23.

[2] Quidquid Nicephorus ibi comminiscatur, parum mea interest; [ex Eusebii historia] forte ei ansam præbuerint, quæ habet Eusebius citato libro, cap. 16, ubi laudatus Apollinaris cum vocat compresbyterum nostrum Zoticum Otrenum: at clariora sunt verba quæ sub ejusdem capitis finem habet idem Eusebius ex Asterio Urbano, dum inter eos qui garrulum illum Maximillæ, in Montanistarum historia famosissimæ, spiritum alloquerentur & examinarent, laudat viros probos & episcopali dignitate præditos, Zoticum scilicet Comanensem & Julianum Apamenum. Idem, procul dubio, est, de quo apud eumdem Eusebium cap. 18, pag. 186 edit. Valesianæ additur ex Apollonio; Zoticum illum, cujus a priore scriptore facta est mentio, cum jam Maximilla Pepuzis se prophetare simularet, supervenientem, dæmonium quo illa agitabatur coarguere instituisse. Atque hæc sola sunt quæ de hoc Zotico ex Eusebii historia adducere potuit Baronius, cujus textum ex Annalibus ejus ecclesiasticis ad annum 205, num. 27 hic subjungo:

[3] Passus quoque habetur, hac eadem persecutione (Severi) urgente, Zoticus episcopus Otrenus (quid ni Comanus?) in Armenia, [in hodierno Romano refertur.] cujus dies anniversaria in tabulis ecclesiasticis XXI Julii est conscripta. Meminit ejus laboris adversus Montani sectatores suscepti Apollinaris, nosque supra retulimus. Hallucinatur Nicephorus qui eum presbyterum, non episcopum nominat: nam idem qui supra Apollinaris, episcopum dicit ex vico Comana in Armenia oriundum: jam enim his temporibus satis dilucide distinctum erat nomen episcopi a presbytero. Virum probum istic describi, satis certum est, qui non immerito a Baronio Sanctis annumetari potuerit; ast ubi & quo tempore martyrium fecerit, fateor mihi hactenus plane incompertum esse. De Comana Ponti frustra litem movit Baronio Tillemontius, satis enim clare in Martyrologio positionem expressit; alium non Ostrenum sed Otrenum in Phrygia episcopum fuisse, insinuat Eusebius, ut diversus non sit ab eo quem Apollinaris compresbyterum vocat, & quidem Otrenum, quem etiam a Comano distinxit Valesius in notis ad Eusebium pag. 97: verum quid ex his magnopere erui possit, non video, neque quod hic superaddam, quidquam superest.

DE S. JOANNE ANACHORETA CONF:
AD MARE MORTUUM IN PALÆSTINA.
Ex Fastis Græcis ac Martyrologio Romano.

Versus finem seculi VI.

[Commentarius]

Joannes anach. conf. ad mare mortuum in Palæstina (S.)

J. P.

Ad diem primam hujus mensis in Commentario prævio Vitæ S. Symeonis Sali, quædam de S. Joanne, ejusdem in anachoresi socio, dedimus, quædam distulimus in hunc diem, ipsius cultui sacrum. Notantur ambo in Typico sub nomine S. Sabæ citari solito his verbis: [Cultus sacer apud Græcos,] Sanctorum patrum nostrorum Symeonis propter Christum stulti & Joannis synascetæ ejus. Kalendarium Græcorum a Genebrardo editum sic habet: Symeon eremita & Joannes collega. Kalendarium vero Syriacum seu Chaldaicum anno 1624 Romæ excusum sic: S. Joannis & Symeonis, qui appellatus est abjectus propter Christum. Adde Mss. Menæa bibliothecæ Ambrosianæ, Martyrologium Arabico-Ægyptium, a Gratia Simonio Maronita Latine redditum, Menæum Chiffletii, Menologium Slavo-Russicum, Horologium impressum anno 1607, novum Anthologium Græcum item typis editum, Kalendarium Ruthenorum apud Possevinum excusum tomo 2 Apparatus sacri (ubi non apponitur Symeon) Menæa magna excusa, sequente Maximo Cytherorum episcopo, Menologium a Sirleto Latine versum, ac Synaxarium Basilianum: de elogiis consuli potest paragraphus quintus Commentarii modo citati.

[2] A Græcis S. Joannes ad Latinos transiit: Molanus sic ipsum refert in editione sua secunda, quæ est anni 1573: [& Latinos; de Vita die 1 hujus, aliisque ad eum spectantibus.] SS. patrum Simeonis, qui propter Christum dictus est Salus, & Joannis synascetæ ipsius. Utrumque signavit Ferrarius in Catalogo Sanctorum, qui in Martyrologio Romano non sunt. Causam ignoro, miror magis; cum in Romano uterque signetur: Symeon quidem die prima hujus, Joannes vero hac XXI: In Syria S. Joannis monachi, collegæ S. Symeonis. Vitæ hujus postremi, gesta alterius immixta sunt tomo 1 Julii, a pag. 136. De ætate S. Joannis statues ex dictis de ætate S. Symeonis § 2 Commentarii prævii; & ex notis chronologicis Vitæ inspersis; unde sub initia seculi 6 aut paulo serius vixisse, & sub ejusdem finem eodem fere ambo tempore obiisse colliguntur. De scriptore autem Vitæ ejusque laudibus § 3 agitur. Ceterum solenni Officio coluntur apud Græcos, sicut liquet ex laudatis Menæis magnis, quæ recitant canonem sacrum seu canticum acrostichis litteris in utriusque honorem concinnatum. Supervacaneum foret illum huc transcribere. Suffecerit aliquod specimen sub ejusdem canonis finem: Unam animam, patres, duobus ferentes in corporibus, scopum habuistis unum in moribus diversis, o Symeon, Joannes: ideo vos laudamus. Synaxarium Ruthenorum, pluribus descriptum die XXIII hujus, occasione SS. Trophimi ac Theophili, hoc habet singulare, quod post Simeonem Salum memoret Joannem Jejunatorem: de quo in Prætermissis hodiernis. Nostrum porro Joannem in titulo superiore adscripsimus mari Mortuo in Palæstina, quia ibidem asceticam vitam duxit; Syriæ tamen attribui Sanctus etiam potest cum Martyrologio Romano, quia Syria oriundus, sicut habetur e dicta Vita cap. 1, num. 1. Quomodo autem Edessa, quæ locus ei natalis fuit, nunc Syriæ nunc Mesopotamiæ attribuatur, leges in annotatis ad Vitam S. Alexii die XVII hujus, pag. 254, littera i.

DE S. SERENEDO CONFESSORE
APUD CENOMANOS IN GALLIA.

SEC. VII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
Sancti cultus, translatio, Officium Andegavense, Vita cum fratris Actis communis.

Serenedus conf. apud Cenomanos in Gallia (S.)

AUCTORE J. B. S.

De sancti hujus Serenedi, seu Cerenedi, alias Seneredi (Gall. Serene vel Serne) de ejus, inquam, germano fratre Cerenico, itidem Sancto, satis fuse actum est ad diem VII Maii, ubi difficultates omnes, [Antiquis Fastis præteritus,] quæ hic moveri possent, pridem explanatæ sunt, tum circa utriusque fratris patriam, perigrinationem Romanam & Gallicam, munera & ætatem, quæ postrema aliter a Corvasserio, Bondoneto & Cointio definitur, quam eam stabiliverit Mabillonius in Actis Benedictinis seculo 2, a pag. 572, ut vide jam dicto loco abunde disputatum: nihil enim ex eo tempore lucis accessit, quo hæc a nobis denuo tractari, aut pressius modo determinari possint. Quæ S. Serenedi propria sunt, tam clare in Vita explicantur, ut commentatione opus non sit, nihilque adeo hic illustrandum maneat præter solum cultum, de quo in vetustioribus Martyrologiis nulla usquam memoria: inter auctaria Usuardina repertus est unicus codex Burdegalensis ita hoc die annuntians: Salvia, S. Sereneti confessoris. Clarius paulo & distinctius Castellanus; Salviæ ad Erviam, prope Sabolium, in decanatu Brunelonio in Cenomanis, S. Serenedi anachoretæ, cujus reliquiæ honorantur in S. Mauritii Cathedrali Andegavensi.

[2] Saussayi elegans oratio hic describi meretur. In agro Cenomanico, [a Saussayo] depositio S. Serenedi confessoris mirifici: qui apud vicum Salinam in cellula se recludens, vigiliarum orationumque assiduis obsequiis Deo complacere instituit, perque vitam activam ad contemplativam evectus, munditia cordis egregia præstans, divinis colloquiis, angelorumque etiam amico commercio frui promeruit; qui Deo grata ejus officia, præparataque piis operibus præmia revelabant. Raptibus frequenter ad superna petractus mira plurima vidit, quæ mortalis hominis captum, quantum cælestia terrenis præstant, longe exsuperant; divinoque irradiatus lumine, sic purissimæ mentis acie abdita cordium penetravit, ut facta non modo quorumcumque cognosceret, sed cogitationes etiam deprehenderet: insuper singulorum, qui gratia ornati erant, propria discerneret merita. His cum promicaret luminibus, ad eum religiosorum virorum, tamquam ad magistrum sanctitatis, & probatum Dei amicum, turba numerosa confluxit, quos benigne complexus, excellentissimam divinæ majestati obsequendi edocuit theoriam. Multi etenim ad eum temporalia subsidia conferebant: quæ Vir divinus, ne devotionem eorum contemnere videretur, cum gratiarum actione recipiens, continuo in pauperum solatia rependebat. Cujus pietatis fœnora Deus misericordiæ & totius consolationis pater miraculi insignis beneficio compensavit.

[3] [longo ornatur elogio.] Cum enim clauso ob hominum scelera æthere, pluvia deficeret, tantaque hinc messis immineret sterilitas, ut immensa fame tota circumquaque regio vastaretur; orante servo Dei Serenedo, ut quondam ad Eliæ preces, reserato cælo, copiosi imbres defluxerunt, quibus terra madefacta ubertatis copiosæ benedictionem recepit. At cum subinde ingens successisset mortalitas, insuperque incursibus hostium tota provincia quateretur, tantis ingruentibus malis, clerus & populus Cenomanicus episcopum adierunt, ejusdem consilium super tot calamitatibus inquirentes. Is censuit, divinum auxilium piis operibus expetendum. Indicto igitur cum Missarum sacrificiis Litaniarum triduano jejunio, postrema denique die cæleste innotuit responsum religioso viro super his afflictionibus Domino supplicanti; flagella hujusmodi a Deo irato immissa, non nisi Serenedi, ejus fidelis servi (cujus merita immensa erant) deprecatione averruncari posse. Unde concursu ad eum facto opem poscentium, Vir Dei pro populo in cilicio & cinere preces fundens, iram superni Regis sua intercessione placavit, pacemque & sospitatem communem impetravit. Alia longe maxima edidit stupenda, quæ antiqua apostolorum & prophetarum facta fere exæquabant; ad quorum desideratum consortium tandem Vir immaculatus, emenso feliciter hujus vitæ decursu, pro strenui famulatus, quem Domino jugiter persolvit, remuneratione, sanctissimo excessu profectus est.

[4] [Reliquiis Andegavum translatis,] Mirum prorsus, de sacri corporis Andegavum translatione Saussayum nec verbum addere. Porro quo tempore ea facta fuerit, aut a quo Andegavensi episcopo, tunc Salviæ seu Salicæ (Saulge) temporali domino, nec auctor Vitæ prodidit, neque ego alibi annotatum reperi: id certum est, Salviæ primum sepultum fuisse S. Serenedum, atque Sancti ipsius nomen (S. Serne) loco inditum. Testantur vero citati supra Corvasserius & Bondonetus, ille in Innocentio, hic in Domnolo, sacras reliquias Andegavi honorifice depositas, erectumque Sancto altare, ad sinistram ei qui templi navim ingreditur, in quo ambo fratres Cerenicus æque ac Serenedus opere anaglyphico sculpti repræsentantur habitu Cardinalitio purpureo, quod nempe in Vita S. Cerenici num. 4 & pressius in nostris annotatis referatur, quod post modicum tempus Romæ elapsum, idem Papa (verosimiliter Vitalianus) ob gratiam religionis, utrumque ordinarit Romanæ Ecclesiæ Cardinales. Quæ quo pacto accipienda sint, vel mediocriter erudito abunde patet, ibique explicatum est: satis fuit sculptoribus, nomen Cardinalis audivisse, ut habitum non adeo antiquum ipsis appingerent. Ex Serenedi nomine Serenus aliquis conflatus est, quem inter Andegavenses episcopos in Prætermissis supra collocatum vidimus.

[5] De singulari S. Serenedi festivitate apud Andegavenses quotannis celebrari solita hoc die certiora tradit ecclesiæ istius Breviarium, [Sancti festivitas ibidem] quod habemus excusam Parisiis anno 1624, ubi in propriis Lectionibus refertur totius vitæ compendium, Saussayano jam dato haud postponendum. Colitur autem Officio duplici sub hac propria oratione: Deus qui hodiernam diem beati Serenedi solennitate consecrasti; præsta, quæsumus, ut cujus solennia veneramur in terris, ejus apud te suffragia sentiamus in cælis. Fit etiam commemoratio S. Serenici ex communi secundo loco, & S. Praxedis. Sic incipit lectio IV: Serenedus & Serenicus fratres, honesto loco Spoleti in Italia nati, litteris sacris summa parentum cura eruditi, cum multum diuque consilium euangelicum secum contulissent; Omnis qui reliquerit domum, vel fratres aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet & vitam æternam possidebit: ac rationem ejusdem consilii perficiendi sæpe a Deo petivissent, tandem divinitus admoniti, relictis parentibus & fortunis, Romam profecti sunt; ibique ab omni rerum temporalium cura liberi, diu latentes, in oratione & rerum divinarum contemplatione, vitam angelis magis quam hominibus similem traduxerunt.

[6] Lect. V. Ubi vero eorum sanctitas cœpit inclarescere, [Officio duplice quotannis celebratur.] summus Pontifex ad se vocatos Ordine diaconatus insignivit, &, renitentes licet, ad honorem evexit Cardinalitiæ dignitatis. Verum cum splendor tanti honoris longe ab humili eorum instituto alienus, Sanctis viris non placeret; veriti ne, quod sæpius accidit, religionis obtentu, vana seculi gloria initum a pueris consilium labefactaret, Roma relicta, regnante Clotario in Galliam pergentes, Salviam pervenerunt Cenomaniæ vicum. Quem locum rati studio contemplationis accommodum, in eo constiterunt; donec Serenicus hominum turbam magis devitaturus, relicto fratre, ad pagum Oximum se contulit, ubi cum diu solitarius latuisset, ædificata ecclesia in honorem sancti Martini, munitus sacris Ecclesiæ mysteriis, Nonis Maii animam Deo reddidit. Lect. VI. Serenedus autem Salviæ relictus, studia indefesse persecutus contemplationis & orationis, ab iis numquam, nisi urgente charitate, abstrahebatur. Implorata per episcopum ejus apud Deum intercessione, Cenomaniam & circumvicinas regiones, longa sterilitate vexatas, suis precibus liberavit. Archidiaconus factus, licet invitus id muneris suscepisset, seipsum in doctrina in integritate, in gravitate exemplum præbebat bonorum operum: ut non esset, a quo non optime audiret, & sanctus haberetur. Diem vitæ præsagiens ultimum, suos admonuit, & eos ad omnia pro gloria Christi fortiter ferenda gravissime cohortatus, migravit in cælum. Corpus ejus primum loco honesto Salviæ sepultum est; unde postea in ecclesiam Andegavensem translatum, magna ibi veneratione, & votorum frequenti nuncupatione colitur.

[7] [Pars Vitæ S. Serenici eum hac connectenda.] Ad Vitam Sanctorum fratrum quod attinet, est ea pro magna parte utrique communis, quam VII Maii datam, supra jam diximus; saltem quousque ambo vitam eremiticam in agro Cenomanensi una duxisse leguntur, ut adeo numeri omnino septem capitis primi hic reliquæ S. Serenedi historiæ omnino præfigi deberent, nisi jam in Sancti fratris Actis pridem excusa essent omnia separationem prægressa, quam hac ratione institutam ibi invenies. Sed cum Dominus ex gemina lampade gemina disposuisset illuminare loca, necnon & duas provincias decorare; B. Serenicus tam fertile repudians solum, parcius atque solitarium perquirere deliberat; scilicet hominum frequentiam fugere, & solitariam cælesti contemplatione dignam cupiens deducere vitam. Hac autem secum deliberatione habita, germanum amabili affatus eloquio, & benedictionem cum lacrymis fundens; in cælesti patria nos, inquit, mereamur indeficienti visu cernere. Reliquum istius capitis & totum sequens usque ad finem ad S. Serenicum, apud Sagium agentem, pertinet; hic S. Serenedi nostri Vitæ reliquum seorsim decursum ex Actis Benedictinis subjiciendum superest.

VITA
Ex seculo 2 Benedictino.

Serenedus conf. apud Cenomanos in Gallia (S.)

BHL Number: 7591


EX IMPRESSIS.

[Sacris studiis vacans,] Sanctus ergo Serenedus cum apud vicum Salviam in pago Cenomanico remansisset, summa discretione instituit, qualiter viveret; scilicet quantum abstinentiæ, vigiliarum, orationum, ceterorumque bonorum Deo cotidie indesinenter offerret. Sæpe tamen hunc modum excessit, prout sibi gratia Spiritus adspirasset. Eo denique plenus, per activam ad contemplationem evectus vitam, interius deliciis pascebatur, præsertim qui per munditiam cordis divinis colloquiis & angelorum visionibus frueretur, qui suos labores pio solatio relevarent, & æterna sibi gaudia nuntiarent. Unde sæpius contigit ut divino Spiritu super se raperetur, adeo quod non solum facta, sed multorum etiam cogitatus cognosceret, & Spiritu veritatis edoctus, nullatenus falleretur, nec in ejus præsentia quispiam mentiri auderet. Excrevit igitur fama bonitatis ejus in populo, ac religiosorum virorum ad eum turba confluxit, certatim sibi temporalia bona ferentes, quæ quidem caritatis gratia suscipiebat, sed statim pauperibus erogabat, quibus e converso cælestis vitæ documenta reddebat, solerter præcavens, ne quis ab eo absque aliqua ædificatione recederet.

[2] [multos ad se allicit, quos ad caritatem hortatur.] Si quis desperatus peccator ad eum venisset, tantis hunc irrigabat doctrinæ fluentis, ut, relictis erroribus & peccatis, lætus & alacer remearet. Unicuique, sicut expedire videbat, cælestis dona fluenti præbebat; discordes ad pacem perpetuam revocabat. Cujus monitis multi patrimonia terrena reliquerunt, & calcantes caduci oblectamenta mundi, ejus sacro consortio penitus adhæserunt. Nam cum esset litteris eruditus, & omnis ejus sermo sale conditus in gratia, eos qui sibi adhæserunt tam doctrina, quam vita jugiter informabat, qui si quando ab oratione vel exhortatione vacaret, lectioni intentus, assidue studebat profunda Scripturarum rimari, veteris ac novi convenientiam inspicere Testamenti. Vir prudens & simplex ac pacis amator, vultu semper & animo placidus, nulli pro malis noverat reddere talionem. At si quispiam de amissis rebus sibi aliquid nuntiasset, pectore tranquillo Dominum datorem & ablatorem omnium collaudabat: nec erat ei in suscipiendis hospitibus personarum acceptio, sed divinum in his potius quam humanum attendebat honorem.

[3] Intentus ergo tam sanctis operibus, cœpit magnis clarere miraculis: non enim lucerna abscondi sub modio, [Cenomanos fame, peste & bello oppressos,] nec civitas super montem posita poterat non videri. Tempore quodam, clauso diutius cælo, cum terris pluviæ negarentur, tanta fuit messis sterilitas, ut immensa fame tota pene provincia vastaretur: desiccabat enim nimia terram ariditas, & colonis fructum nulla fere semina referebant. Præter hæc ingens successit mortalitas hominum & ex aëre jam corrupto vicinum multis minabatur interitum. Erat autem videre mirum, quod cum aliqui moribundi mortuos sepelirent, protinus exspirantes cum eisdem sepelirentur. Super hæc incursibus hostium atque bellis, quorumdam superbia principum tota provincia turbabatur, ut revera videretur impletum, quod in Propheta Dominus comminatur: In tribus, inquit, visitabo populum meum, in peste & fame & gladio.

[4] Tantis igitur ingruentibus malis, omnis clerus & populus Cenomanicum præsulem adeunt, [rogante urbis præsule;] ejus consilium super tot calamitatibus inquirentes: qui ubi humanum cessit auxilium, decrevit a Deo precibus expetendum. Indixit igitur cum Litaniis & Missis triduanum jejunium. Tertia vero nocte jejunii, cuidam Religioso revelatum est, B. Serenedi meritis patriam liberari. Eo igitur agnito, præsul gavisus est, & venerandis sumptis secum a latere viris, ad virum Dei per semetipsum accessit, a quo cum honore susceptus est. Libatis igitur osculis, post amatoria verba notitiæ, virum secretius advocat, adventus sui causam & ordinem pandit, nec sine nutu Dei huc se venisse refert. Abnuit Sanctus, seque indignum, nec talis meriti fore dicit, per quem liberetur. Instat præsul dicens revelatum a Deo, ipsum nisi cedat, ex inobedientia reum, per quem populus deperiret. Tandem justis convictus rationibus cessit, & licet se diceret peccatorem, spondet tamen pro populo oraturum.

[5] Recessit igitur pontifex. Tunc vero vix crederes quanta se afflictione compressit, quantum se lacrymis, [precibus suis liberat.] jejuniis, vigiliis orando perdomuit. Igitur quia multum valet deprecatio justi assidua, accepit quod petiit, invenit quod quæsivit, atque pulsanti apertum est. Pluit igitur abunde & congrue, atque ipso anno tanta frugum omnium erupit ubertas, ut prædictam inopiam penitus aboleret. Quibus imbribus lotus aër salubriter temperatus est, fugataque peste, ingrata mortalitas desiit. Ubi attende, quod dum præsentem mortem tot pro certo morituris nec etiam morientibus distulit, tot quodammodo mortuos suscitavit. Post ubi compertum est, hoc ejus meritis accidisse, compuncti belli duces, ejus consilio pacem fecere, sicque fames, pestis & bella pariter quievere. O magni meriti Virum! O quam mirabilis Deus in Sanctis suis & sanctus in omnibus operibus suis!

[6] [Archidiaconus fieri recusat.] Hunc præsul honorans invitum & coactum archidiaconum statuit. Obstat ille, & causatur se diaconum Cardinalem Romanum minui non debere. Tandem hoc solo cessit, ut eo consulto res gererentur. Exinde Sanctus in summo honore a cunctis habitus est, & per ipsum confidentius a Deo indulgentiam postulabant. Nam tanta inerat ei gratia sanitatum, ut non solum ejus tactu & verbo, quin etiam vestibus sanarentur infirmi, ac quando manus lavisset, multi ex aqua loti vel poti febribus curabantur. De fragmentis panum vel de ciborum reliquiis, quas quidam fideliter longius asportabant, ægri sanati sunt. Leprosum quondam sibi notum precibus sanitati restituit, aliquibus cæcis lumen crucis signaculo reddidit. Gessit multa, quæ si quis per singula diceret, ante dies quam opus deficeret: sed fastidium vitans ejus vitæ finem veloci stilo decurram.

[7] [Obitus sui præscius moritur.] Cum igitur tantorum laborum vices Dominus sibi reddere vellet, graviter infirmatus mortem adesse sensit. Convocatis ergo discipulis rem prædicit, quorum mox lacrymis atque planctu vicinia conturbatur. Ubi cum multitudo promiscua convenisset, hortabatur eos ut benefacientes non deficerent, nec dubitarent ferre dura, & aspera mundi pro Domino, quibus corona daretur æterna. Scirent se tamquam advenas & peregrinos a carnalibus desideriis abstinere debere, pro quibus æterna tormenta parantur. Cumque talia diutius perorasset, sumpto Sacramento corporis Domini, præclaram, quam sibi dederat, animam sine macula reddidit creatori. Audita est in ejus obitu cælestis melodiæ suavitas angelorum canentium, & odor insolitus multorum naribus infundebatur. Ad ejus exsequias tota fere convenit provincia, eum ut patrem patriæ lamentantes. Sepultus est ergo in ecclesia, ubi miraculis clarus jacuit per tempora longa, & ibidem cernuntur adhuc sepulchri vestigia. Nam corpus ejus postmodum Andegavim translatum est: quod qualiter factum sit, sicut ab antiquis traditur paucis dicam.

[8] [Corpus Andegavum translatum.] Fama refert, quod dono cujusdam Salvia vicus ille in dominium Andegavensis episcopi devenisset. Quem cum aliquamdiu possideret, quoniam vicus idem remotior esset ab urbe Andegavensi, ipsum pro quodam, qui nunc Vicus-episcopi dicitur, dedit, unde etiam hoc nomen traxit. Detulit igitur inde præsul B. Serenedum, & in ecclesia pontificali condidit cum honore. Quod si res aliter sit, certum est in episcopali ecclesia B. Mauricii Sanctum istum haberi, quem populus Andegavensium orat, clerus honorat, & ejus festum recolit duodecimo Kalendas Augusti. Est enim magni meriti Sanctus, qui in carne vivens a plebe Domini pestem, famem & bella removit, nunc etiam carne solutus plus removere potest. Unde valde honorandus atque orandus est, ut se veneranti clero & populo corporis & animæ salus proveniat, atque ejus meritis vitam æternam consequantur ab eo qui vivit & regnat in ævum. Amen.

DE S. ARBOGASTO EPISCOPO ARGENTORATENSI
IN GERMANIA PRIMA.

ANNO DCLXXVIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Arbogastus episc. Argentorat. in Germania I (S.)

AUCTORE P. B.

§ I. Sancti cultus.

Quanta jam olim S. Arbogastum suum Argentina, sive Argentoratum, vel, ut modo vocitatur, Strasburgum veneratione coluerit, testatur auctor anonymus in Vita S. Deicoli, scripta anno Christi circiter 965, [S. Arbogastus Argentorati a multis seculis cultus;] quam dedimus tom. 11 Januarii ad diem mensis ejusdem XVIII: sic enim habet cap. 1: Nec incuriose prætereundum videtur cis-Vosagicas Alsatiæ partes, quarum caput atque decus omne civitas Argentina dignoscitur, quæ vulgarico vocabulo Strazburch vocatur; quæ exceptis reliquiis principalibus, proprios se gaudet possidere patronos, quos a Domino suscepit veræ fidei fundatores & divini verbi providos seminatores, id est, Amandum, Justinum, Arbogastum, Florentium, & alios non nullos, quorum nomina in beati ordinis albo superna illa regia sine fine tenet caraxata.

[2] Miramur ergo, cum nullam ejus mentionem vel apud Adonem, vel apud Usuardum, vel alios antiquiores celebrioresque Martyrologos reperimus. [antiquis Martyrologiis, si Germanicum unum excipias, ignotus fuit; non item recentioribus.] Apud Adonem, inquam, vel Usuardum; quo nomine genuinum utriusque textum intelligo: nam in appendice quidem ad Martyrologium Adonis a Rosweydo nostro editum hæc legi scio ad XII Kalendas Augusti: Eodem die, sancti Arbogasti episcopi & confessoris; quæ eadem verba hoc die sunt in Florario nostro Sanctorum Ms. seculi 15; nisi quod ad titulum episcopi addatur Argentinensis: in auctariis vero Usuardinis quam sit frequens ejus memoria, videri ad eamdem diem in editione nostra potest. Porro antiquissima Sancti nostri in fastis sacris annuntiatio ea videtur esse, quæ notatur in Martyrologio ecclesiæ Germanicæ, quod Beckius per septingentos annos delituisse ait, cum illud ederet Augustæ Vindelicorum anno Christi 1687; in eo hæc leguntur ad diem XII Kal. Augusti: Praxede virg. & Danihelis proph. & Arbogasti conf. Paulatim tamen sanctitatis ejus fama, prodentibus, ni fallor, miraculis, fundi latius cœpit, ac nomen sacris toto passim Occidente tabulis inseri, ut ex auctis Adoniano, Usuardinoque Martyrologiis, Wione, Dorganio, Menardo, aliisque licet intelligere; quibus tandem etiam accessit Martyrologium Romanum, eumdem cum ceteris omnibus diem ipsi festum assignans XXI Julii, ubi sic illum refert: Argentorati, sancti Arbogasti episcopi, miraculis clari.

[3] Officium quoque de S. Arbogasto quibusdam in ecclesiis pridem recitatum invenio: [Officium ejus in variis ecclesiis recitatum;] puta apud Moguntinos, in quorum Breviario, excuso Venetiis anno 1495, notatur die XX Julii Officium ejus ex communi confessoris pontificis ritu feriali, cum propria collecta: consonat Breviarium Moguntinum anno 1507, nisi quod in rubricis moneat: 3. Arbogasti ferialiter, sicut de confessore pontifice: sed in ecclesia Maguntina habentur novem Lectiones. At in alio ejusdem ecclesiæ Breviario, Coloniæ impresso anno 1570, mutata est collecta, & additæ sunt binæ Lectiones propriæ, quarum prior continet præcipue miraculum suscitati ad vitam filii regis Dagoberti; altera calcatas ab eo sæpius siccis vestigiis Bruschæ fluminis aquas. Apud Constantienses celebratur festum aliquanto solennius die suo, id est, XXI Julii, ut patet ex eorum Breviario excuso Lugduni anno 1561, in quo & diversa est a præcedentibus collecta, & Lectiones primi ac secundi nocturni sex propriæ ponuntur ex Actis fere nostris, servata plerumque phrasi, depromptæ; cetera sunt de communi confessoris pontificis. Euangelium, Sint lumbi vestri præcincti. In alia ejusdem diœceseos Breviarii editione Dilingana anni 1575 eadem servatur collecta, sed Lectiones primi nocturni petuntur de Scriptura, ut aiunt, occurrente; secundi propriæ sunt, sed a præcedentibus longe diversæ; reliqua cum priori conveniunt. Breviarium Wormatiense, impressum Moguntiæ anno 1576, aliam iterum collectam exhibet cum tribus tantum Lectionibus, iisque propriis, & ex Vita nostra petitis.

[4] [solennius tamen Argentorati, in quo propria sunt pleraque,] Verum hac parte ceteris ecclesiis multum antecellit Argentinensis, cujus Breviarium habemus excusum anno Christi 1489. In eo namque ad diem XXI Julii Antiphonæ ad Matutinum, Laudes ac Vesperas; Lectiones item & Responsoria omnia sunt propria: & Lectiones quidem sunt novem, per tria nocturna tributæ, quas idcirco prætereo, quod sex priores sint ex Actis infra dandis verbum propemodum de verbo translatæ, præcisis tamen brevitatis causa non paucis; tres autem reliquæ, quæ ad nocturnum tertium pertinent, assignentur ex homilia in Euangelium, Homo quidam nobilis &c. Reliqua, quia peculiaria sunt, studioso lectori hic repræsentanda putavi. Initium faciam a primis Vesperis, quarum Antiphonæ sic habent:

[5] [ad primas Vesperas,] 1. Gaude, nobilis ecclesia, spiritalis argenti fulgens elegantia, quæ tui patris Arbogasti votiva recolis solennia. 2. Hunc nobis specialem mater Hibernia misit pastorem, cujus lactis imbuti dulcedine, cælesti quandoque fruemur plenitudine. 3. Sanctus itaque pater Arbogastus, desiderio vitæ perennis inflammatus, paterno solo renuntiat; ut multos exemplo suo perfectos efficiat. 4. Laudatur merito beati Arbogasti sapientia, ejusque memoria perpetuo vigebat [forte pro vigebit] in ecclesia, quam multiplici virtutum decoravit efficacia. 5. Lætemur igitur in tanti patris Arbogasti festivitate, cujus patrocinio veniam peccatorum, & consortia civium speramus consequi supernorum. Capitulum. Plures facti sunt sacerdotes &c. ℞. Sancte præsul Arbogaste, pie tibi famulantibus assiste, defensando gregem, placando poli sibi regem. ℣. Te plebs ista bonum lætetur habere patronum. Defensando &c. Super Magnificat antiphona: O fons totius bonitatis Deus! A te bona fluunt, ad te recurrunt: quia longe ab insulis partem bonam maris Arbogastum usque ad nos manare fecisti; per quem nostram aridam fluminis tui impetu rigasti. Concede nobis, Jesu bone, viventium te fontem aquarum hanc venam sectando. Oratio. Adesto, Domine, &c., ut modo legitur in communi confessoris non pontificis.

[6] Ad Matutinum præter invitatorium proprium in primo nocturno hæ sunt antiphonæ. 1. Claris ortus natalibus, [ad nocturnum primum,] Hibernia oriundus, velut unum ex fluminibus paradisi, Arbogastus emissus est. 2. Infantiæ teneris annis decursis, sacris litteris a parentibus traditur erudiendus. 3. Puer vero animi ad sacra præcepta capacis existens, fluenta doctrinæ sitienti pectore potabat. Responsoria & versiculi post singulas ejusdem nocturni lectiones ex Actis, ut dixi, nostris excerptas, sic habent: 1. ℞. Beatus Arbogastus nobilibus &, quod est excellentius, parentibus Christianis editus, a puero cælestis tirocinii rudimenta suscipiens, Christianæ religionis venerator, ac præcipuus semper exstitit cultor. ℣. Qualis juvenili futurus esset ætate, adhuc in tenera indole præmonstrabat. Christianæ religionis. ℞. 2. Arbogastus puer non puerili lascivia relaxabatur; sed totus circa ecclesias & loca sancta semper intentus, perfectissimis quibusque studuit artius inhærere: quo Catholicæ documenta fidei per illos & bonorum operum exempla combiberet ℣.. Sectabatur ultra vires opera misericordiæ; ut, quantum posset, indigentibus subveniret. Perfectissimis quibusque. ℞. 3. Jam vero annos adolescentiæ ingressus, cum rerum suarum potestatem habere cœpisset, tantam circa pauperes Christi curam habebat; ut in eorum alimenta, cuncta quæ possederat, erogaret. ℣.. Nimirum verbis beati Job Vir iste sanctus poterat uti: Ab infantia crevit mecum miseratio. Tantam circa.

[7] In secundo nocturno antiphonæ 1. Fuit beato Viro moris etiam Sanctos quosque pro studio imitationis adire; [ad secundum,] & singulorum virtutes in vitæ propriæ ornamenta vertebat. 2. Hujus continentiam, illius sectabatur jocunditatem; istius largitatem, illius vigilias, alterius æmulabatur industriam. 3. His & talibus sanctæ conversationis studiis cunctos in admirationem sui amoremque converterat. ℞. 1. Vir beatus cum terrenarum opibus facultatum abundaret, non surda aure illud euangelicum percipiens, Nisi quis renuntiaverit omnibus, non potest meus esse discipulus, pauper pauperem Christum sequi disposuit. ℣. Reddere illi animo ardenti exæstuans, qui dives cum esset, pro nobis pauper fieri dignatus est: pauper pauperem. ℞. 2. Sanctus itaque Dei Famulus, toto desiderio in Dominum versus, patriæ, parentibus, amicis, seculo denique renuntians, eremum concupivit: & in partes Francorum, Domino ducente, pervenit. ℣. Ut sine solicitudine hujus mundi Deo totus vacaret, sedem hominum conversationi secretam elegit. Et in partes Francorum. ℞. 3. Ea tempestate regnum Francorum gubernabat Dagobertus, sub nomine terreni imperii miles Regis æterni, quæ cæsaris cæsari, quæ Dei erant Deo reddens: cui Vir sanctus, virtutum fama prodente, innotuit. ℣. Non enim sub modio latere lucerna poterat, quam Dominus, ut multis luceret in domo, præpararat. Virtutum.

[8] [ad tertium;] In tertio nocturno antiphonæ 1. Cumque Sancti fama longe lateque crebresceret, ad Argentinensis pontificium civitatis concordi regis, sacerdotum, ac civium voluntate & communi acclamatione non minus raptus quam electus est. 2. Qui licet omni conamine reluctaretur, vicit tamen pium devotæ plebis desiderium; atque inexplebili cunctorum gaudio, pontificali sublimatur cathedra. 3. Erat enim lucerna, veri luminis accensa gratia, atque ideo supra candelabrum dignissime constituenda, ut omnibus in domo Dei, verbo & exemplo, veritatis lumen infunderet. ℞. 1. Jam vero, sumpto episcopatu, qualem se quantumque præstiterit, non est humanæ facultatis evolvere. Idem nempe perseverabat qui prius fuerat. Eadem in corde ejus humilitas, eadem in vestitu vilitas erat. Atque ita episcopii dignitatem implebat; ut tamen pristinæ religionis propositum non amitteret. ℣. Verbi divini doctrinam cunctis impendens quotidie, nullum tempus a salutari prædicatione vacuum esse sinebat. Atque ita. ℞. 2. Erat quoque familiare beato Arbogasto ad oratorium, quod ab urbe trans fluvium submoverat, mundi clamorem declinare, illicque ad exemplum pristinæ anachoresis secretis cælestibus vacare: cujus sub plantis in transitu unda se calcabilem præbuit. ℣. Hac virtute Sanctum suum Dominus ornare dignatus est, ut dignum Petri successorem cunctis fidelibus ostenderet. Cujus. ℞. 3. Te mirabilem in Sanctis tuis, Domine rex regum, collaudamus; tua opera, Christe, tua miracula prædicamus: qui sanctum tuum Arbogastum ita dignatus es glorificare, ut illum de morte faceres mirabiliter triumphare. ℣. Apostolico quippe illum merito coæquasti, dum per illius merita filium regis a mortuis revocasti. Qui sanctum. Gloria. Te mirabilem.

[9] [ad Laudes &c.] Antiphonas in Laudibus positas prætermitto; quod non nisi pios ecclesiæ Argentinensis erga Pastorem suum affectus exhibeant, nec ad Vitæ ejus historiam quidquam conferant, præter antiphonam ad Benedictus, quæ his verbis concepta est: Cum Dominus Electum suum post decursa hujus vitæ stadia remunerare decerneret, cœpit Vir Dei æmula corporis infirmitate stimulari; qua ingravescente, dissolutionem sibi imminere præscius, extra portam sepulturæ locum delegit, ne vel in morte Domini extra portam passi vestigia relinqueret. Sequitur Oratio: Deus, qui nobis hujus diei solennitatem beati Arbogasti confessoris tui atque pontificis commemoratione fecisti; adesto familiæ tuæ precibus; & præsta, ut cujus natalitia celebramus, ejus meritis apud te & intercessionibus adjuvemur. Per Dominum. Hæc ergo dies Julii XXI coli dicitur, ut S. Arbogasti natalitia; quod idem repetitur in antiphona super Magnificat, in secundis Vesperis, quæ sic sonat: Beatissimi & ante secula prædestinati nobis Pontificis hodie solennitas veneranda recolitur, in qua de terris assumptus post longa hujus vitæ certamina cæleste capitolium, tamquam miles emeritus a Christo coronandus intravit. Quapropter veneranda hujus Patris suffragia imploremus: habebimus nimirum apud Deum intercessorem, quem specialem meruimus habere pastorem.

[10] Habemus & Missale impressum Argentorati anno Christi 1512, [Sancti cultus ex antiquis Missalibus ostenditur.] in cujus Kalendario ad XII Kal. Augusti rubrica notatur festum S. Arbogasti, non secus atque alia, quæ in populo celebrantur. In Missa vero nihil admodum est singulare præter Sequentiam, quæ sic habet: Pange sincera voce, fidelis ecclesia, quæ Sponsi replicas tui Patrisque festa solennia, Arbogasti, præsulis Christi virtutes, merita recolens. Lætetur tanto Filio mater Hibernia: exultet Hospite religiosa Gallia. Tu Sponso gaude fideli; tu Patre optimo, Pastore sanctissimo lætare semper devota. Hic pro patribus tibi natus, in Christo te progenuit: Christo despondens te virginem exhibere castissimam. Hujus doctrina Præsulis Dei eloquiis columna mundissimis deargentata nitescis. Cujus exemplis optimis fidem purissimam, quam monstras opere, claro testaris nomine. Cujus virtutibus plurimis polles, divina illi quæ contulit gratia. Nam Apostoli Principis verus successor undas calcabiles transiit. Et mirabile tropheum morte de triumphata retulit. Virtute Dei mortua rursus corpora vitæ suscitans. Hic cæco lumen, debili gressum reddidit. Hic nudo vestis, egeno victus exstitit. Hic viribus omnibus & toto desiderio in Dominum versus, terrenis cunctis renuntiat. Cujus ore prodiit semper justitia, fides, caritas, & cuncta ad veram vitam spectantia. Nunc ergo læti tanti Patris præconia canamus. Ipsius ore & animo suffragia poscentes; Ut qui mira fecit in terris, semper intercessorem sentiamus pium in cælis. Est & Missa de S. Arbogasto in Missali Moguntinensi, edito anno Christi 1493; sed minus celebris, nec quidquam continens peculiare; uti neque illa, quæ legitur in Missali equitum Melitensium, quod prodiit Argentorati anno 1505; in cujus Kalendario prævio festum celebrandum notatur per Ordinem universum ritu semiduplici.

[11] De reliquiis S Arbogasti erit infra dicendi locus: [Ejus memoria in Rhætia.] prætereunda non est hic tamen Rhætorum erga illum pietas; quippe qui ecclesiam ejus nomini sacram, haud procul Veldtkirchio ad fauces Montfortias, eo loco posuerint, ubi olim Divus habitasse memoratur, inquit Bucelinus in Menologio Benedictino ad hunc diem; quæ prodigiis multis illustrata peregrinos eo frequentes alliciat. Ibidem saxum, inquit idem, ostenditur durissimum, profunda & prodigiosa genuum ejus impressione nobilitatum, multis etiam hodie, pedum languore seu defatigatione afflictis, admodum salutare. De hac æde meminit idem auctor in Rhætiæ chronologia pag. 141, & in ea sæpius celebratam a se sancti Arbogasti ad aras memoriam profitetur.

§ II. Acta ejus, & scriptores illorum.

[Auctor Vitæ S. Arbogasti nullus Sancto æqualis aut suppar;] Ex quo inventa est ars typographica, auctores plurimi non orthodoxi tantummodo, verum etiam hæretici Acta S. Arbogasti vulgarunt; ita tamen ut quo juniores ii sunt, eo fere proferant copiosius argumentum. Quare ne quid in hac re temere ac sine idonea satis auctoritate assertum obtrudamus, primos, quantum quidem fieri potuit, detegere fontes conati sumus; & quamquam auctores aut Sancto nostro æquales aut suppares assequi non licuit, ad eum devenimus tamen, qui omnium primus hæc Acta litteris mandasse videatur; ut ex hoc ejus exordio liquet: Sanctissimi sacerdotis Christi Arbogasti exortum, vel conversationem ejus a puero ad provectionem usque pontificatus, seu antiquitas oblitteraverit, vel scriptorum raritas non declaraverit, quia scriptio non docet, incertum habetur. At vero tanti Patris insignia, quibus in diebus suis, miraculis coruscantibus, claruit, non ex toto sunt silentio oppressa, quæ per aures fidelium transeundo, posteris narrantibus, auribus nostris sunt infusa. Tradunt namque &c.

[13] [antiquissimum tamen proferimus;] Quibus quidem verbis haud obscure significat primo, quantum a S. Arbogasti temporibus distet; cum ea nomine antiquitatis appellet: deinde, cur illa prætermiserit quæ Sancti pontificatum antecedunt; quod ea nempe nec antiquitas traditione, nec scripto historia conservasset: postremo miracula se tantummodo quædam afferre, non quæ scripta prius uspiam legerit, sed quæ, per aures fidelium transeundo, posteris narrantibus, auribus ejus sint infusa; ut solam historiæ suæ testem adducat piam illam, quæ ad ejus usque tempora perseveraverat, fidelium traditionem. Frustra sit igitur, qui scriptorem Vitæ sancti Arbogasti hoc nostro (quisquis hic demum fuerit) antiquiorem requirat. Nec vero sine vade ac teste admittendum videtur, siquid auctores alii, nostro utique juniores, de sancto hoc Præsule vel amplius vel contrarium narrant; quando unicum eorum omnium, quæ de illo sciuntur, fundamentum piorum hominum est traditio, quæ in rebus ejusmodi hoc minus suspecta solet esse, quo ceteris est magis antiqua.

[14] [& saltem seculi decimi.] Quod siquis me roget, quem tandem, aut cujus ætatis esse putem auctorem nostrum; id me fateor nullo certo indicio posse definire. Si tamen verum est, quod tradit Guilielmus Eysengreinius in Catalogo testium veritatis, excuso Dilingæ anno Christi 1565, & ex eo Possevinus noster in Apparatu sacro, aliique in suis bibliothecarum scriptorumque commentariis: si verum est, inquam, Vitam S. Arbogasti scriptam fuisse ab Uthone, qui hoc nomine secundus (juxta Wymphelingum tertius) episcopum egerit Argentinensem ab anno Christi 950 usque ad 965, ausim affirmare, auctorem nostrum seculo decimo juniorem non esse; atque adeo vel ipsum esse Uthonem, ut sentit Henschenius noster in Diatriba de tribus Dagobertis pag. 77; vel alium quidem, sed Uthone priorem; quippe qui nullum ante se Actorum S. Arbogasti scriptorem noverit.

[15] Et de Uthone quidem haud levis est conjectura: convenit certe tempus: [ipsumque forsitan Uthonem ep. Argentinensem,] nam si primum ab illo scripta sint hæc Acta seculo decimo, recte dicere potuit, multa quæ ad Sancti vitam pertinebant, antiquitate fuisse oblitterata; ut qui tertio post S. Arbogastum seculo scriberet. Convenit etiam locus: Argentinensis enim episcopus erat Utho; apud Argentinenses autem scripsisse auctorem nostrum tum ex eo colligitur, quod sanctum Arbogastum patris nomine compellet, tum etiam quod ibi opus hoc elaboraverit, ubi præcipua vigebat miraculorum ejus operumque in pontificatu Argentinensis ecclesiæ gestorum memoria, quæ posteris narrantibus ipse didicerit. Denique si Vitam S. Arbogasti aliquam composuit Utho, eam haud dubie bibliothecæ etiam Argentinensi, quam tanto studio, testibus Wymphelingo, Eysengreinio, aliisque, locupletare conquisitis undique libris conatus est, reliquerit; aut certe cum popularibus ipse vicinisque, præsertim religiosis atque ejusmodi lucubrationum amantibus, communicaverit; qui eam in codices quoque suos transcripserint; atqui non alia S. Arbogasti Acta relata in codices Mss. istic invenimus, quam ea, quæ modo daturi sumus: restat ergo, ut opus Uthonis ea esse censeamus.

[16] Nam geminum habemus ejusdem Vitæ apographum; iisdem utrumque verbis conceptum, utrumque ex vicinis Alsatiæ locis depromptum; [ex duplici Ms. cum exemplaribus excusis collato,] alterum quidem ex Ms. cœnobii S. Maximini apud Treviros; alterum vero ex Ms. codice cœnobii Wiblingensis Ordinis S. Benedicti prope Ulmam in Suevia. Neque præter bina hæc manuscripta aliud nacti sumus, nisi schedam exiguam desumptam ex codice bibliothecæ Vaticanæ num. 110, quæ Vitæ nostræ compendium exhibet in tres lectiones, ad usum chori, dissectum, & ab auctore nostro usque adeo non recedens, ut iisdem passim phrasibus insistat. Eademne etiamnum Vita apud Argentoratenses manuscripta servetur, haud equidem scio; in usu tamen olim ibi ac pretio fuit; ut colligo ex Breviario, de quo ante memini, ad usum Argentinensis ecclesiæ typis expresso anno Christi 1489; ubi in sex lectiones primi ac secundi nocturni tributa legitur eadem omnino Vita, pauculis tantummodo compendii causa detruncatis. Ex quo id confici saltem potest, Acta hæc nostra præ aliis recepta jam olim in ipsa, quam S. Arbogastus ad mortem usque rexit ornavitque, ecclesia fuisse.

[17] Præ aliis, inquam: nam & alia ejus Acta habemus; [missa alia Vita impressa Lovanii;] non manuscripta quidem, sed jam inde ab anno Christi 1485 impressa Lovanii inter alias Sanctorum Vitas fol. 97 verso. Quin & easdem Sanctorum Vitas, biennio ante Coloniæ excusas, Corsendonci in Campinia apud canonicos regulares servari notavit Rosweydus noster. Differunt a nostris hæc Acta præcipue 1. Quod careant exordio illo, quod supra num. 11 dedimus. 2. quod S. Arbogastum de Scotia oriundum in Alsatiam venisse narrent cum aliis sociis suis, de qua re disseremus inferius. 3. quod pleraque compendiosius describant, verbis tamen hinc inde ex Vita nostra desumptis. 4. quod omittant miraculum S Arbogasti, fluvium siccis pedibus calcantis, ut est in Vita nostra num 9. Ceterum hæc Acta, ut modo dicebam, manuscripta nusquam invenimus; ut proinde de antiquitate illorum auctoritateque non constet: cum nostra in codicibus calamo exaratis reperta sint, & jam olim solenni ritu in ipsa ecclesia Argentoratensi decantata, ac subinde etiam non semel prælo commissa; primo quidem Coloniæ anno Christi 1485 in Legendis Sanctorum, Historiæ Lombardicæ adjunctis, cap. 180; deinde Argentinæ, ni fallor, in Breviario jam dicto, anno Christi 1489, ut in fine notatur; ac tandem iterum Argentorati, ubi Historia Lombardica cum adjunctis Legendis recusa est anno Christi 1496.

[18] [cui nostra merito præfertur.] Accedit, quod Acta nostra in illis, in quibus a Lovaniensibus dissonant, sequitur Codex Vaticanus supra laudatus; ut cum ait, S. Arbogastum ex Aquitania venisse, ac super Bruscham fluvium siccis ambulasse vestigiis; in utroque ea etiam sequitur Jacobus Wymphelingus in Argentinensium episcoporum catalogo, quem primus edidit Argentorati anno Christi 1508; aliique plures, ut patebit ex sequentibus. Atque hæc sufficere mihi visa sunt, ut, missis Actis Lovaniensibus, antiqua huc tantum nostra & manuscripta proferrem, eaque ex binis, ut supra monebam, apographis, Trevirensi scilicet & Wiblingensi, quæ tum inter se, tum cum excusis ante citatis plane conveniunt, si paucula exceperis amanuensium vitia, quæ in uno facile emendavi ex aliis. Imo hoc etiam a ceteris discrepat Ms. Trevirense, quod Actis in fine translationem reliquiarum adjiciat, ut in loco monebimus. Superest modo, ut universam Sancti præsulis nostri Vitam percurram, & quæ sunt in ea minus explicata, dilucidem; quæ dubia quibusdam sunt visa, cofirmem, suisque aptem temporibus, quæ in alia auctores plurimi detorserunt. Neque vero prætermissurus ea sum, quæ a recentioribus aut plane conficta, aut nullo certe testimonio fulta reperero; ut quivis perspiciat, neglectum hic esse nihil, quod vel ad hujus historiæ veritatem stabiliendam, vel ad amoliendas ab ea fabulas, quibus aliqui, nescio qua pietate, delectantur, quoquo modo facere videatur.

§ III: Nomen, patria, parentes, vita ante susceptum episcopatum ducta.

[S. Arbogasti nomen varie inflexum;] Arbogasti nomen Sancto nostro constanter attribuunt, quicumque de eo vel minimam ante seculum XVII fecere mentionem; apud Germanos tamen vernaculo idiomate appellatur S. Algast, quo nomine insignitur etiam ejus ecclesia illa, quam supra diximus in Rhætia haud procul Veldtkirchio percelebrem esse; ut fidem faciunt Bucelinus in Menologio suo, & in topographia Rhætiæ Merianus. Dempsterus insuper in Historia Scotorum lib. 1, pag. 25 appellatum ait, & Argobastum, & Armegastum; Wolfgangus Lazius de Gentium migratione in præfatione, & lib. 3 in catalogo Francorum Merovingorum, Arbogasten vocitat.

[20] De patria Sancti antiqua disputatio est, Hibernus fuerit, an Scotus, an potius Aquitanus. [patria ejus an Hibernia;] Et Sanctis quidem illum suis accensent Hiberni in Catalogo Sanctorum Hiberniæ edito Duaci anno Christi 1615, & in alio excuso quatuor post annis Leodii, itemque in illo, qui adjicitur Vindiciis Hiberniæ sive antiquioris Scotiæ contra Dempsterum impressis Antverpiæ anno Christi 1621, uti & in aliis pluribus, quos manuscriptos accepimus, inter quos tamen aliqui eum prorsus omittunt; qui vero recensent, unum plerique pro se citant Guilibertum Minoritam; cujus sane non multum urget auctoritas. At enim quis lites in hac re Scotos inter Hibernosque continuas se facile speret componere; cum ipsa Hibernia per plura secula Scotiæ nomen habuerit? Hibernis tamen etiam favent, quæ § 1 supra protuli ex vetusto Breviario & Missali argentoratensi, ubi S. Arbogastum ecclesiæ Argentinensi dedisse dicitur mater Hibernia.

[21] Pro Scotia aliquanto graviora sunt momenta: nam de Scotia oriundum facit Arbogastum Richerius, auctor seculi XIII, [an Scotia;] lib. 1 Chronici Senoniensis cap. 5 in Spicilegio Acheriano novæ editionis tom. 2, pag. 606. Idem habetur in Vita S. Florentii, qui S. Arbogasto in episcopatu successit, tum ea quam ex codice Ms. proponit Surius die VII Novembris, tum in duabus aliis itidem Mss., quas ad illum diem servamus; unde fortissimum pro Scotis peti posset argumentum, nisi loco isti errores inspersi essent: ubique enim dicitur S. Florentius cum beato Arbogasto, Theodato & Hildulpho e Scotia venisse in Alsatiam: cum id falsum sit tam de S Theodato sive Deodato, ut ostendimus tom. 3 Junii pag. 872; quam de S. Hildulpho, uti tom. 3 Julii pag. 210, demonstratum est; hunc etenim in Bajoaria, illum in Francia occidentali natum probavimus; & Hildulphus quidem non nisi anno Christi 671 ad S. Deodatum primo accessit, hoc est annis circiter quadraginta posterius quam anachoresim amplexus esse credatur Deodatus. Æque propemodum suspecta videtur Vita S. Arbogasti in editione Lovaniensi anni 1485, cum ita sonat: Beatus Arbogastus, de Scotia oriundus, cum aliis sociis suis in hanc provinciam (Alsatiam) profectus &c. hæc enim ex Actis S. Florentii desumpta videntur. Hanc interim sententiam sequuntur Grevenus & Molanus in Martyrologiis ad hunc diem, Eysengreinius, Dempsterus supra citati, & quidam recentiores.

[22] Aquitanum tamen fuisse, mihi quidem apparet verisimilius: quando id satis aperte asserunt Acta nostra, [an potius Aquitania?] etiam prout exstant in Breviario Argentinensi, cum affirmant, illum de Aquitania progressum esse. Iis adde codicem Bibliothecæ Vaticanæ superius commendatum, Jacobum Wymphelingum; antiqua Breviaria, Moguntinense anni 1570, Constantiense anni 1561 & 1575, Wormatiense anni 1575; accedunt Sebastianus Munsterus lib. 3 Cosmographiæ universalis, ubi de episcopatu Argentinensi, Gaspar Bruschius in epitome episcopatuum Germaniæ cap 5, & qui illum sequuntur Demochares de divino Missæ sacrificio cap. 35, ac Jodosus Coccius noster in suo Dagoberto cap. 15, qui omnes Aquitanum fuisse aiunt S. Arbogastum; tametsi non inficientur esse, qui Hibernum fuisse velint. Aquitanum etiam rotunde pronuntiant Cratepolius in Catalogo archiepiscoporum atque episcoporum, qui Missæ sacrificium asseruerunt, pag. 96; & Cointius in Annalibus eccles. Francorum ad annum Christi 664, num. 4. Enimvero videntur hic Acta nostra, utpote ceteris quæ modo dedimus, multo antiquiora, potissimam tum in hac re, tum in aliis mereri fidem.

[23] In antiphonis ac responsoriis, quæ ideo supra a num. 6 ex antiquo Breviario Argentinensi descripsi, [Parentes ejus & vita domi acta ignorantur.] quod novam aliquam Sancti Vitam exhibeant, dicitur S. Arbogastus claris ortus natalibus, atque adeo nobilibus, &, quod est excellentius, parentibus Christianis editus. Tum multa subduntur de pueritia, adolescentia ac virili ejus ætate privatim acta. Hæc qui legit, meminerit Sancti nostri elogia sibi proponi, satis quidem modeste excogitata neque a verisimilitudine aliena, sed elogia tamen, non historiam. Neque amplius ipse illius Breviarii concinnator videtur exigere; quandoquidem antiquam sancti Episcopi sui historiam in lectionibus primi ac secundi nocturni candide exhibet, ne initio quidem omisso, quod, ut jam notavi, sic habet: Sanctissimi sacerdotis Christi Arbogasti exortum, vel conversationem ejus a puero ad provectionem usque pontificatus, seu antiquitas oblitteraverit, vel scriptorum raritas non declaraverit, quia scriptio non docet, incertum habetur. Unde sequitur, ut neque de tempore, quo sit natus, certi quidquam statui possit.

[24] [Adventus ejus in Alsatiam,] Adulta tandem maturaque ætate ex Aquitania in Alsatiam venit, ut significat auctor noster num. 1; sed quid ibi primum gesserit, seculi decimi scriptor usque adeo ignorabat, ut a profectione ejus statim ad episcopatum transiliat; quasi nutu quodam divino, ut primum advenerat, ad infulas esset evectus. Aliter hæc tamen pene omnes, qui deinde scripserunt, accipiunt; nam solitariam ipsi prius in Alsatia vitam attribuunt, quam sedem Argentinensem adierit. Et solitudinem quidem diu ante incoluisse dicendus est, si ad eam se cum S. Deodato, episcopatum Nivernensem cum Vosagi eremis commutante, contulit; ut est in Vita S. Florentii apud Surium die VII Novembris, & S. Deodati, quam illustravimus ad diem XIX Junii, ubi sic habetur cap. 1, num. 4, pag. 873: Igitur terque quaterque beato Deodato, centuplum a Christo & vitam æternam capessenti, præ ceteris comites tantæ mercedis cohæsisse feruntur isti, Arbogastus & Florentius: quorum prior in Sacro nemore (quod Theutonico idiomate Heiligesforst vocitatur) eremitica vita est functus, indeque ad episcopatum Argentinæ civitatis est raptus. Id autem factum ibidem statuimus, in Commentario prævio num. 7, sub annum Christi 630. Vitæ eremiticæ meminit etiam Breviarium Argentinense supra num. 7.

[25] [& vita in eremo Vosagi, ubi nunc Hagenoa,] Idem fere de S. Arbogasto narrat Gaspar Bruschius loco supra citato, bis verbis: Is peregrinus & eremita venit in Alsatiam, ibique in Sacro nemore, eo pene loco, ubi nunc Haganoa sita est, oratorium sibi construens, Deo jejuniis ac precibus diligenter servivit: non otiosus tamen prorsus; nam & prodibat, & accolas de vera Dei cognitione, de vero timore Dei … diligentissime erudiebat. Hanc ipsam doctrinam confirmavit etiam miraculis: nam & immundos spiritus ejiciebat, & ægrotos sanabat, & mortuos resuscitabat: perturbatas vero conscientias ita verbo Dei erigebat, ut hilares ab eo discederent, qui tristi ac perturbato animo eccesserant. Quibus omnibus commotum ita Dagobertum fuisse ait, ut eum ad episcopatum Argentoratensem promoverit. Bruschium sequuntur assignati ante Demochares, Eysengreinius, Cratepolius, auctor Breviarii Constantiensis anni 1575 hoc die, Arnoldus Wion in suo Martyrologio monastico Benedictino aliique; quos inter singulare quid referunt Coccius noster, & Antonius de Heredia.

[26] [ac subinde alibi acta,] Nam prior in suo Dagoberto rege cap. 15 asserit, sanctum Arbogastum non modo exstruxisse oratorium atque aliquot annos vixisse in Sacro nemore, illo pene loco, ubi nunc Hagenoa, imperialis camera consistit; verum etiam fama sanctitatis, ac miraculorum ejus ad regiam delata, invitatum inde a Dagoberto ad alloquium fuisse; qui eum detinere apud aulam suam frustra tentaverit, quippe cui solitudo sua longe potior esset. Sed cum ipsa solitudo illa tandem nimia hominum undique ad illum recurrentium turba frequentaretur, migrasse Sanctum ad intimam eremum eo loco, ubi hodie Surburgum est; ibique templo ad S. Martini Turonensis memoriam excitato, ac positis circum tuguriis & mapalibus, cœpisse mentem sanctioribus studiis, ignotum pene omnibus, excolere; donec inde ad episcopatum evocatus sit. In margine citat instrumenta, quibus narrationem suam confirmet; atque inter illa codicem Salicum monasterii Ebersheim Ms., & Chronicum Argentinense Ms. Inde hæc ergo deprompserit: nam reliqua quæ istic assignantur, inspexi omnia; historiam vero illam nusquam offendi.

[27] De Heredia in Vitis Sanctorum Ordinis S. Benedicti Hispanico idiomate vulgatis, [non sine summa asperitate;] ad hunc diem ait, venisse S. Arbogastum ad Sacrum nemus, ubi nunc Hagenoa est; ibique in frondosa valle fundasse ecclesiam, in qua cum aliis monachis vixerit, regulamque S. Benedicti ad litteram servarit; vilissimo vestitu asperrimum tegens cilicium; herbis vescens ibi nascentibus, aut coctis, cum plusculum sibi indulgeret; frondibus arborum, ac fonte sitim levans; hiemis injurias quantascumque nudis pedibus atque aperto ferens capite; & vel in substrata tabula, vel herbis aridis tam breves carpens somnos, ut iis sustentare vires nequaquam posse videretur. Denique (nam sciens multa prætereo) in conventuali vita, ut loquitur auctor ille, jam satis probatus, in cellam ejusdem cœnobii eremiticam sese abdidit, in qua annos plures exegit, donec inde a Dagoberto, ob suscitatum a mortuis ejus filium, ad Argentinensis ecclesiæ cathedram sublatus est. At enim episcopum jam tum fuisse, cum Dagoberti filium precibus revocavit ad vitam S. Arbogastus, omnes asserunt: collige ergo, quam in ceteris fidem hic scriptor mereatur, quando in re tam nota fallitur. Benedictinis quidem Sanctum hunc accensent Wion, Menardus, Dorganius, Bucelinus; apud Mabillonium tamen, qui Acta Sanctorum Ordinis sui longe penitius introspexit, nusquam est.

[28] Sunt etiam, ut supra ex Bucelino diximus num. 11, [De quibus tamen omnibus antiquiora testimonia desiderari possunt.] qui habitasse illum, utique nondum episcopum, aliquamdiu velint in Rhætia. Verum hæc omnia, ut monui, Actorum nostrorum auctor ignoravit; silet etiam, qui Vitam ejus illam composuit, quam Lovanii anno Christi 1485 prælo subjectam fuisse diximus; non attingit vitam ejus anachoreticam Wymphelingus. Franciscus Guillimannus in Commentario suo de episcopis Argentinensibus pag. 92 ait, unum S. Florentium in eremum secessisse; ceteros autem, Arbogastum scilicet, Fidelem, Thietboldum & Childolfum, quos ipsi socios itineris tribuit, Argentoratum esse progressos; ubi piis Dagoberti studiis sub episcopi tum sedentis potestate subservierunt, ut addit Joannes Ruerus in Sacris Vosagi antiquitatibus lib. 2, cap. 6. Itaque quæ hoc paragrapho dedimus, tanti cuique sunto, quanti adducta pro iis momenta videbuntur. Porro, ut hoc etiam addam, quod inter socios S. Arbogasti Thietboldum aliqui numerant, eum ego suspicor pro Deodato sive Adeodato esse positum; cum etiam S. Deodati collegium corrupta voce appellari consueverit S. Diedold, ut observat Bruschius in catalogo Episcoporum Argentinensium, ubi de Rodthario: certe qui Thietboldum hic habent, Deodatum omittunt, & contra.

§ IV. Tempus episcopatus ejus Argentinensis, & felicis obitus, uti & suscitati ad vitam Sigeberti.

[S. Arbogastus factus est episcopus Argentinensis,] Cum de episcopatu Argentinensi, quem administravit tanta cum laude S. Arbogastus, agendum est, res ipsa videtur exigere, ut hic nonnulla tum de ipsa urbe Argentoratensi, tum de tota episcoporum ejus ditione ac serie disserantur; præteribo hæc tamen silentio; quando id jam ab aliis nec paucis nec parce præstitum diu est: nam de Argentorato quidem ac diœceseos Argentoratensis finibus præter alios plurimos per decem omnino capita scribit Guillimannus initio Commentarii de episcopis Argentinensibus: de serie autem episcoporum, quatenus saltem ad sua usque tempora ab auctoribus omnibus perturbata fuerat, restituenda non infeliciter laboravit Henschenius noster in Diatriba de tribus Dagobertis lib. 4, § 4; quem secuti sunt Sammarthani in episcopis Argentoratensibus, & Cointius in Annalibus ecclesiasticis Francorum ad annum Christi 627, a num. 13, & alibi. Causa vero subversi prius ordinis ac temporum in catalogis episcoporum illorum, error duplex fuit; alter, quo senior S. Amandus episcopus Argentinensis, cum S. Amando Trajectensi, tribus seculis juniore; alter quo junior Dagobertus, S. Sigeberti Austrasiæ regis filius, cum avo suo Dagoberto confusi ab omnibus diu fuerunt.

[30] [non, ut plerique putarunt,] Hinc etiam ante Henschenium male passim notata est episcopatus Arbogastini chronologia: nimirum legerant in Actis ejus auctores illi, eum in temporibus Dagoberti regis … divino nutu … Argentinensis ecclesiæ cathedram consedisse. Cum ergo Dagobertum secundum ignorarent, hoc ad primi Dagoberti tempora contulerunt; & quidem non sine novo errore: convenit enim nunc inter eruditos, Dagobertum I e vivis ereptum esse anno Christi 638, idque evincunt Hadrianus Valesius rerum Francicarum tomo 3, Cointius in Annalibus, Mabillonius parte 1 seculo IV in præfatione ad Acta Sanctorum Ordinis S. Benedicti § 9 a num. 199: cum nemo sit interea chronographorum illorum, qui S. Arbogastum sub Dagoberto seniore consecratum esse volunt episcopum Argentinensem, quin biennio saltem serius sancti Præsulis nostri initia collocet; & Wymphelingus quidem anno Christi 641, quem fere sequuntur Guillimannus, & Ruerus, annum notantes 640; Bruschius vero initium ejus refert ad annum 646, quod imitantur Munsterus, Demochares, Pantaleon, Mersæus Cratepolius, Coccius, locis ante assignatis; Eysengreinius elegit annum 643. Tantum ergo abest, ut Sanctus noster sub Dagoberto I episcopatum adierit; ut etiam qui id stabilire maxime volebant, re tamen ipsa negaverint.

[31] [sub Dagoberto primo;] Enimvero eadem auctoritas, Actorum scilicet S. Arbogasti, quæ adducere eos potuit, ad hujus episcopatus initia Dagoberti cujusdam regno illiganda, movere illos etiam merito debuisset, ne Dagoberti primi temporibus hæc innecterent: præcipuum enim Actorum illorum argumentum est restitutus vitæ per S. Arbogastum Dagoberti regis filius unicus, qui inter venandum ab equo, quem apri conspectus nimium perterrefecerat, excussus ac misere protritus erat. Quis autem non videat, hæc Dagoberto I nequaquam accommodari posse? Quippe qui binos reliquit filios moriens, S. Sigebertum ex Ragnetrude, atque ex Nanthechilde Chlodoveum; quorum hic illo tribus tantum annis junior fuit; ut unicus quidem patri Sigebertus fuerit ab anno Christi 630 usque ad 633, quo natus est Chlodoveus juxta chronicon Fredegarii, sed ea tamen ætate nequaquam ad equitandum, nedum ad beluas insectandas idoneus: neque ille proinde esse potuit, quidquid ita statuant auctores jam dicti, Dagoberti regis filius, de quo agunt Acta nostra; neque adeo idem etiam Dagobertus.

[32] De Dagoberto autem III, qui & secundus passim & junior appellatur, [& multo minus sub Dagoberto III;] multo hæc minus possunt intelligi; cum is vel filium per ætatem habere non potuerit, uti post Henschenium sensit Adrianus Jordanus noster Historiæ Franciæ tom. 3, lib. 28 in fine; vel si filium ejus, ut plerique volunt, fuisse statuas Theodoricum, non hic certe ab auctore nostro designari potuit; quandoquidem eum, ut iidem asserunt, moriens pater vagientem in cunis reliquerit. Neque hic dici plura necesse est; cum de hoc Dagoberto ejusve filio nulla fuerit hactenus in hac re mota controversia.

[33] Superest ergo, ut quæ narrantur in Actis nostris, [sed sub Dagoberto II,] ad Dagobertum II, S. Sigeberti filium, referantur, atque ad ejus filium unicum, sive Sigebertus is, avi nomine, dictus fuerit, sive alio quocumque: nomen enim Acta non exprimunt: Sigebertum tamen appellat Bruschius & sere post illum recentiores alii: ubi id ipse repererit, equidem nescio: legisse tamen alicubi debuit; cum & matrem ejus fuisse asserat, Mechtildem, Saxonum ducissam; quæ quidem a matre S. Sigeberti avi ejus toto cælo diversa est. Eodem sane hæc retulerunt non modo Henschenius noster tom. 1 Februarii in Analectis de S. Sigeberti rebus gestis § 1, pag. 231, in Diatriba Dagobertina & alibi, sed etiam post illum Sammarthani in episcopis Argentoratensibus, Cointius in Annalibus ad annum Christi 675 num. 16. Jordanus Hist. Franciæ tom. 3, lib 27.

[34] Neque vero diu post revocatum in partem regni Austrasiæ adrhenanam ab Hibernico exilio Dagobertum, [in Austrasia regnante,] creatum esse episcopum S. Arbogastum patiuntur Acta nostra; quæ postquam miraculum illud ejus insigne suscitati ad vitam filii Dagoberti verbis multis prosecuta sunt, subdunt de sancto Præsule num. 9: Postea vero multis vixit annis, pollens virtutibus sanctis. Quare cum anno Christi 680 non supervixerit Dagobertus II, sed vel illo anno vel sub finem antecedentis interfectus sit; uti ostendit Mabillonius in præfatione citata ad Acta Sanctorum Ord. S. Benedicti Seculi IV, necessario inde, quantum res sinit, retrocedendum est ad initia regni Dagobertini, ut ibi figatur S. Arbogasti consecratio, eamque non longo intervalio consecuta regiæ prolis exstinctæ suscitatio: quandoquidem necem ipsam Dagoberti anteverterit sancti Præsulis obitus; ut asserit Wymphelingus; cum ei successisse ait in sede Argentinensi, superstite Dagoberto, S. Florentium. Id quod etiam ex Chronico Senoniensi colligitur cap. 5, ubi dicitur S. Deodatus Nivernensis familiariter novisse S. Arbogastum jam episcopum factum, ac deinde successorem ejus S. Florentium: cum tamen Deodatus decesserit anno circiter eodem, quo Dagobertus secundus, uti dictum est in Commentario ejus Vitæ prævio ad diem XIX Junii; & sequitur ex Chronico Senoniensi, in quo dicitur cap. 8, S. Hildulphus, qui obiit anno Christi 707, viginti & octo annis S. Deodato supervixisse.

[35] [versus annum Christi 670;] Cum igitur Dagobertus non videatur ad solium Austrasiæ rediisse multo ante annum Christi 670, ut probat ibidem Mabillonius num. 203; circa tempus illud, aut certe non diu post, Rodthario successisse dicendus est S. Arbogastus, regisque filium suscitavisse; ut inde saltem usque ad annum Christi 678, quo illum circiter obiisse statuimus, annis multis vixisse censeri possit. Ita ecclesiam Argentinensem administraverit Sanctus noster per annos circiter novem, jam tum, cum esset de novo episcopus factus, miraculis fulgens; ut affirmat Richerius in Chronico Senoniensi cap. 5, & senex, ut habent Acta num. 4. Scio, hæc minime cohærere cum antiquis episcoporum Argentinensium catalogis; sed eos in hac re parum attendendos puto; cum eorum primus auctor Jacobus Wymphelingus initio operis sui ita pronuntiet: Etsi exactissimam fecerim diligentiam in colligendo nostratium episcoporum catalogo; non potui concordes per omnia invenire scriptores. Parum referre videtur, quoto quisque anno mortem obierit, aut quot annis sedi huic præfuerit; dummodo de vitæ & morum, rerumque aliarum gestarum statu ab ipsa comperta veritate non deviemus. Denique nihil illorum chronologia corruptius; ut exemplis quamplurimis, nisi lectoris tædio parcerem, possem ostendere.

[36] [quando Sigebertum Dagoberti II filium vitæ restituit;] Ne quis autem, Diatribam Henschenii Dagobertinam secutus, neget, Dagoberto II versus annum Christi 670, filium esse potuisse, qui utcumque equitare per ætatem potuerit, quod Acta nostra prorsus exigunt; is adeat Exegesim præliminarem tomo tertio Aprilis nostri præfixam, qua idem Henschenius priorem Diatribam innovat, systema suum ad receptam modo ab eruditis annorum Dagoberti primi, non a morte Chlotarii patris, sed ab inito primum Austrasiæ regno, epocham accommodans. Fatebitur nihil fuisse facilius, quam ut anno Christi 662 uxorem ducere potuerit Dagobertus secundus, sive in Alsatiam jam reversus esset, ut statuit Henschenius; sive post annos demum octo reversurus, ut loco citato contendit Mabillonius. Quidni ergo filium habere potuerit Sigebertum octennem circiter anno Christi 670, qui & puer tum esset, uti non semel appellatur in Actis, & in parentis comitatu equitare jam sineretur?

[37] [de quo miraculo qui dubitarunt,] Sed quoniam de filio Dagoberti, Arbogasti precibus ad vitam reducto, mentionem hic facimus, non abs re facturum me arbitror, si traditionis hujus historiam, quanta potuero, auctoritate confirmem; ne temere quis eam revocare porro tentet in dubium. Certe parumper dubitasse sese de miraculi hujus fide, fatetur ingenue Antonius de Yepes in Chronico generali S. P. Benedicti ad annum Christi 639, eo quod, inquit, Sigebertus Gemblacensis, auctor gravis & antiquus, in historia, quam de Sigeberto rege condidit, nullam ejus fecerit mentionem. Nimirum in antiquo adhuc errore versabatur vir eruditus, quo hæc intelligenda putabantur de S. Sigeberto, Dagoberti primi filio, eoque ipso, de quo historiam condidit Sigebertus Gemblacensis: quod si verum esset; habuisset enimvero juxta ea quæ diximus num. 31, unde merito de hujus miraculi fide dubitaret, saltem ut in Actis S. Arbogasti, & alibi passim narratur. Sed vel sic tamen credidisse illud sese affirmat, cum subdit: Sed scriptores alii æque clari & diligentes, nos adduxerunt, ut crederemus. Permovere etiam debuit insigne cœnobium, a Dagoberto fundatum, cui nomen Apri monasterium, vulgo Ebersmunster, (de quo agemus inferius) ne tantæ rei momoria aboleretur. Quanto igitur magis permovere hæc Antonii fidem debuissent, si discussæ jam tum fuissent tenebræ Dagobertinæ, quæ totam hanc historiam involvebant? Morari profecto eum minime potuisset Sigeberti Gemblacensis silentium in historia S. Sigeberti regis, ad quam S. Arbogasti miraculum nequaquam attinebat.

[38] Dubitasse hic etiam videri potest Henschenius, qua parte miraculum illustrius est; [aut qui aliter illud narrarunt,] cum in Exegesi præliminari ad tom. 3 Aprilis pag. VIII sic habet: Ad Dagobertum II regredimur; cujus filius a S. Arbogasto, episcopo Argentoratensi, ad vitam revocatus dicitur, sive is vere mortuus fuerit, sive saltem lethali morbo laborarit. Eam phrasim imitatus postea videtur Jordanus noster Hist. Franc. tom. 3, lib. 27, pag. 508. Verum hic noster loquendi modus non infrequens est in re nondum examinata, maxime si quid uspiam occurrit in contrarium; quale in hac historia legisse aliquid poterat Henschenius apud Henricum Pantaleonem in Prosopographia part. 1, pag. 133; ubi præter alios errores, hæc scribit: Accidit autem, cum rex in venatione esset, ut filius ejus Sigebertus, patrem comitatus, aprum insequeretur. Verum generosus equus, adolescente excusso, effecit, ut letali vulnere ab apro afficeretur. Hac clade rex territus, statim sanctum Arbogastum ad sese vocavit; ut partim medicamentis, partim ardenti oratione ad Deum efficeret, ut filius restitueretur sanitati. Itaque Arbogastus vocatus, illico comparuit, atque suis officiis regis filium ad pristinam sanitatem reduxit. Ita Pantaleon, ausus etiam hic citare Munsterum lib. 3, & Historiam ecclesiasticam centuria 7.

[39] Nimirum ea est hæreticorum propria confidentia, etiam cum splendide mentiuntur, [nullo prorsus fundamento nituntur.] ut hoc loco Pantaleon: nam neque Munsterus lib. 3 Cosmographiæ universalis (quam anno 1556 impressam habemus Gallice) neque Magdeburgenses centuria septima, ubi de hoc miraculo scribunt, aut medicamentorum meminere, aut letaliter dumtaxat vulnerati Sigeberti; sed utrobique mortuus fuisse dicitur, ac deinde precibus Arbogasti revixisse; uti etiam refert Nauclerus, Generatione 21, quem citant Centuriatores, hac saltem parte Pantaleone magis fideles, licet in S. Arbogastum alias, cum de loco agunt, quem sibi sepeliendo delegerat, proterve blasphemi. Sane qui aliter, ac ferunt Acta nostra, hoc prodigium narraverint ante Pantaleonem, & vero etiam post illum, legi neminem: quandoquidem Actis in hac re nostris consonent omnes, quos toto hoc Commentario produxi, quique vel tantillam Sancti Vitæ particulam attigere; imo & Franciscus Irenicus in Exegesi Germaniæ lib. 3, cap. 46, auctor fragmenti historici, quod Chronico Alberti Argentinensis præfigitur apud Urstisium in Historicis Germaniæ parte 2, pag. 74, Albertus ipse ibidem pag. 165, & alii, quorum testimonia, ut unus confutetur Pantaleon, hic acervare otiosum videtur; quando illos etiam ipsos auctores, quos appellat, adversarios habet, suæque indices imposturæ: quamquam omnes antiquos in eo errasse non diffitear, quod ignorantes alterum Dagobertum, nec suo tempore miraculum hoc, nec suis, ut ante monui, personis aptaverint, dum alium pro alio patrem, alium pro alio filium acceperunt.

§ V. Alia ejusdem miracula; beneficia in ecclesias & cœnobia; tempus mortis; sepultura; elevatio ac translatio reliquiarum; scripta.

[Cetera Sancti miracula:] Nec postremum illud fuit, nec solum S. Arbogasti miraculum: nam & alia post illud, quoad vixit, patravit plurima; ut habent ejus Acta, Lovanii, ut ante dicebam, excusa; sed ibi tamen nullum eorum describitur. Nostra vero num. 9 id saltem exprimunt, quo intelligas ea præcipue ad morborum, dæmonumque ab insessis corporibus depulsionem pertinuisse. Unum præterea paulo latius explicant; cum illum orationis causa non numquam siccis pedibus fluvium trajecisse narrant: quod etiam asserunt codex Vaticanus, Breviaria Moguntinum anni 1570 & Constantiense anni 1575, Jacobus Wymphelingus, & alii quidam eo juniores; quos inter Jodocus Coccius noster in Dagoberto rege cap. 15 affirmat, oratorium illud S. Arbogasti postea in insigne canonicorum regularium cœnobium esse commutatum, idque per Hezelonem præstanti virtute præsulem; hodie tamen nihil præter Arbogasti nomen, religione prorsus abolita, retinere. Quem hic Hezelonem designet, ignoro: si illum intelligit, qui inter episcopos Argentinenses apud Wymphelingum quadragesimus octavus, apud Guillimannum quadragesimus numeratur, ac sedisse dicitur ab anno Christi 1047; profecto id admodum diu post Sancti obitum factum sit oportet. Aliter de hoc S. Arbogasti cœnobio pronuntiat Albertus Argentinensis in Chronico ad annum Domini 1374; aliter iterum Guillimannus cap. 9: ille ab rege Dagoberto constructum; hic ab ipso quidem S. Arbogasto inceptum, at deinde a duobus canonicis ecclesiæ cathedralis perfectum esse ac dotatum ait.

[41] [& possessiones pro ecclesia Argentinensi,] His porro tam frequentibus prodigiis quanti se apud Deum esse comprobabat meriti, tanta apud piissimum regem gratia valebat; ut quidquid ab eo vellet, nullo negotio consequeretur. Illud tamen præcipuum fuit, quod ecclesiæ Argentinensi, post suscitatum regis filium, impetravit; ut Acta narrant num. 8, & auctores, qui de eo scribunt, omnes consentiunt. Videri de hac re meretur imprimis Coccius in Dagoberto suo cap. 15, ubi donationem hanc vere regiam eleganter exponit; aitque amœnissimam traditam esse terrarum regionem cis citraque Rubeaquas, tum fœcundis Elli utrimque ripis adusque fere Novientum porrectam, ipsumque Rubiacense oppidum cum arce regia Isenburgo, accurata finium topothesia hodie oppidorum pagorumque circiter triginta duum definitum. Tum subdit: Ea hodieque in Argentinensis ecclesiæ possessionibus perpetuat, Mundati (de qua voce disserit in fine capitis) appellatione indita, ab singularibus exemptionum & immunitatum prærogativis, quibus regum ac cæsarum beneficio decorata, per unum aliquem ex illustri majoris ecclesiæ collegio administratur. Queritur deinde Coccius, commentariorum inopia premi se, unde tantæ munificentiæ testem Dagoberti primi syngrapham hauriat. Nempe in communi adhuc errore versabatur, quo Dagoberti primi donatio credebatur esse, quæ fuit secundi.

[42] Secundi tamen Dagoberti diploma reperisse se ait in præclaro Argentinensis diœcesis membraneo codice; [per illum a Dagoberto II impetratæ;] quod continuo, sed mutilum, exhibet; uti & ex ipso Henschenius in Diatriba de tribus Dagobertis lib. 2, cap. 5, & Cointius in Annalibus Eccles. Franc. ad annum Christi 675 num. 17. Interpolatum vero illud esse post Henschenium censuit Jordanus Hist. Franc. tom. 3, lib. 27; at Cointius ad annum jam dictum a num. 18 omnino commentitium esse contendit. Malim eos lector curiosus adeat, quam ut me queratur hic esse longiorem. Fatetur interim ultro Cointius num. 23, non improbare se quæ scribit Coccius de donis a Dagoberto rege collatis ecclesiæ Argentinensi, postquam Arbogastus episcopus Sigebertum ejus filium a morte suscitavit. Ceterum donationi in Actis nostris descriptæ, hoc additur in Vita S. Arbogasti impressa Lovanii: Ipse quoque rex, Dei gratia instructus, ad Argentinensem ecclesiam se Dei Genitrici serviturum contradidit & plurima prædia eidem ecclesiæ in proprietatem dedit. Plurimi quoque qui liberi erant, & beneficia ab eodem rege habebant, exemplo ejus accensi seipsos Argentinensi ecclesiæ contradiderunt. Verum hæc neque in Actis nostris, neque apud antiquos alios Sancti nostri præcones invenio. Itaque ex Vita Lovaniensi hæc eadem mutuatum fuisse opinor Ruerum sive Ruyrum in sacris Vosagi Antiquitatibus part. 2, lib. 2, cap. 5.

[43] Non stetit hic paterna S. Arbogasti cura; siquidem ejus tempore (quid ni etiam opera? [imo & aliis ecclesiis]) Dagobertus rex in Germania & Francia ad honorem Dei multas construxit ecclesias, quas propriis prædiis & possessionibus dotavit & ditavit: ut habent Acta Lovaniensia. Quin imo præter Apri monasterium, inquit, citatus ante Antonius de Heredia, Sanctus noster ad Rheni ripas fundavit alia duodecim. Sed hæc ego quibus confirmem argumentis, non reperio; at quibus convellam, nullis opus est; quando in hujusmodi negotiis sola nupert scriptoris auctoritas oppido sublesta est. Quid, quod ne ipsum quidem Apri monasterium (alias Ebersmunster, Ebersheimunster, sive ab Eberhardo; sive ab Apro, ut quidam volunt, qui Sigeberti equum terruerit, nuncupatum, cum antea Novientum & Novietum appellaretur) auctorem habeat S. Arbogastum; sed vel Athicum ducem, S. Othiliæ patrem; vel S. Deodatum episcopum Nivernensem, impensas & fundum Athico suppediante? Consuli de hac re possunt tum Eysengreinius loco jam sæpe assignato, tum Coccius in Dagoberto cap. 15, tum maxime Mabillonius in Annalibus Benedictinis anno Christi 667 a num. 59.

[44] Albertus Argentinensis in Chronico apud Urstisium ad annum Domini 1374 sic habet: [atque imprimis Surburgensi,] In cujus etiam sancti Arbogasti honore Dagobertus rex Francorum, cujus filius a morte suscitatur a sancto Arbogasto, construxit duo cœnobia: unum super Alsam fluvium prope Argentinam (de quo dixi num. 40.) & aliud in Sarburg (Guillimannus cap. 8 legit, Surburg) quæ largissime dotavit. Et de cœnobio Surburgensi id etiam affirmat Guillimannus; pro Dagoberto tamen Sigebertum regem ponens, qui collegium illud, ut alia, inquit, monasteria plura, ejus (S. Arbogasti) admonitu & opera .. condiderit: in quo falli putatur, cum vel ante patrem (Dagobertum scilicet secundum) Sigebertus obiisse credatur, vel certe eadem cum patre sorte ac cæde sublatus; ita ut rex numquam fuerit. Vide Diatribam Henschenii sæpe citatam lib. 2, cap. 15, & recentiores alios. Guillimanum sequitur Ruerus parte 2, lib. 2, cap. 5; at Alberto adhæret Jodocus Coccius, in Dagoberto cap. 19, ubi & Surburgense Benedictinorum olim cœnobium, at postea collegium canonicorum, describit.

[45] [ac Schutteranæ.] Multum etiam Sancto huic debet cœnobium Schutteranum; nam Arbogastus, inquit Wymphelingus, etiam Dagoberto, Francorum Germanicorum regi gloriosissimo, persuasit, ut monasterio Schutterano curtem seu curiam aut prædium, in pago Herlisheim Basileensis diœcesis, dono daret: unde & inter singulares monasterii istius benefactores & apud veteres, & apud recentiores Schutteranos monachos imaginibus depictus est. Legi de hac re meretur ante omnes Coccius in Dagoberto cap. 8, ubi fuse de cœnobio hoc disserit; sed quia non satis illi notus fuit Dagobertus secundus, corrige chronologiam ejus, & personas, quas confundit, distingue cum Henschenio in Diatriba lib. 2, cap. 5; Cointio in Annalibus eccl. ad annum Christi 675, num. 28, & Mabillonio in Annalibus Benedict, ad annum Christi 676, num. 64; quibus fere locis etiam de Surburgo agitur.

[46] [Obiit S. Arbogastus anno Christi 678;] Itaque Præsul sanctus optime, ut ex dictis patet, de ecclesia, tum sua, tum aliis meritus, vivere tandem desiit, non anno Christi 658, ut putant Bruschius, Demochares, Munsterus, Pantaleon, Cratepolius; neque 668, ut habent Wymphelingus, Irenicus, Guillimannus, Coccius, Ruerus, aliique, Dagobertum omnes secundum ignorantes; sed anno Christi 678; uti ex eo confici potest, quod anno sequenti sub tempus vernum Dagobertus II episcopatum Argentinensem (utique vacantem) obtulerit S. Wilfrido, Romam proficiscenti, teste Eddio in vita S. Wilfridi cap. 27, apud Mabillonium in Actis SS. Benedict. Sec. IV, part. 1, pag. 691. Cur autem obitum ejus in annum præcedentem retroagam, id causæ est, quod in annum aliquem octavum, ut modo vidimus, auctores omnes conspirent, deinde quia S. Arbogastus, ut ex § primo supra colligere est, obiisse creditur die XXI Julii; adeoque post tempus vernum, quo jam vacabat ejus sedes anno Christi 679.

[47] [cum paulo post ei succedere debuerit S. Florentius, recusante episcopatum S. Wilfrido.] Vacabat, inquam, tum ejus sedes; neque enim adduci possum, ut credam cum quibusdam, concessurum umquam fuisse Dagobertum, ut superstiti Arbogasto, quantumvis etiam id forsan optanti, alius Argentinæ sufficeretur episcopus. Accedit insuper, quod S. Florentium, ut supra monuimus, Arbogasti successorem & episcopum, ante mortem suam viderit S. Deodatus, qui vita functus creditur die XIX Junii, anno 679. Itaque recusante oblatam sedem S. Wilfrido, statim in eam succedere jussum esse S. Florentium existimo, qui eam aliquamdiu post Arbogasti mortem & ante Wilfridi adventum in Alsatiam, amore solitudinis deprecatus esse poterat. Nec moror Wilhelmum Malmesburiensem de Gestis pontificum Anglorum lib. 3, cum videtur significare, non recusatam a Wilfrido fuisse omnino Dagoberti oblationem; sed ad reditum a concilio Romano dilatam; quo pacto non videretur Arbogasto substitutus fuisse Florentius ante cædem Dagoberti; hæc, inquam, nihil moror; cum quia repugnant iis, quæ ante asseruimus; tum quia de ista dilatione verbum nullum facit Eddius, a quo omnem suam in hac historia auctoritatem Malmesburiensis habet, tamquam ab eo, qui cum Wilfrido vixerit.

[48] Jam quantum hæc mors ad Sancti nostri virtutes integerrimas commendandas faciat, facile quisque conjiciet, [Sepeliri voluit loco reorum suppliciis infami.] si ad locum attendat, quem sibi Vir apud Deum hominesque tantus, in sepulcrum elegit: nam ut Acta ferunt num. 10, & assentiuntur omnes qui vel epitomen Vitæ ejus qualemcumque scripserunt; Cum sentiret imminere sibi diem extremum, in monticulo, urbi vicino, ubi sancti Michaëlis est ecclesia constituta, sepulturam sibi fieri præcepit, & eo se ferri ac sepeliri, imitans Salvatorem Christum, qui extra portam elegit sibi sepulcrum. Est quidem monticulus ille nunc Strateburgi mœnibus inclusus, & non modo honestus, sed & oratorio S. Michaëlis consecratus; at olim ante dilatatam, urbem patibulo infamis, ut videre licet apud Merianum in Alsatiæ topographia post paginam 36 tab. 1; id quod ante Wymphelingum aliosque passim illum secutos, notat Albertus Argentinensis loco hactenus non semel adducto, his verbis: Etiam patibulum & locus supplicii malefactorum fuerat tunc, ubi jam est collis & capella sancti Michaëlis apud domum Augustinensium; ubi etiam beatus Arbogastus, pontificum Argentinensium sanctissimus, Christi volens sequi vestigia, sibi sepulturam elegit. Igitur sanctus Arbogastus apud patibulum, ut vivens disposuit, sepultus, multis signis & virtutibus ab eodem loco deportatur & in memoria sanctæ sepulturæ & devotionis loci, capella sancti Michaëlis ibidem ædificatur, in qua retro altare sepulcrum ejus elevatum adhuc cernitur, ac patibulum ad locum, ubi jam est, transfertur. Scribebat hæc Albertus seculo decimo quarto.

[49] Errat vero Bruschius (& post illum Bucelinus in Menologio ad hunc diem) in Arbogasto, [Elevatio corporis, & translatio.] cum ait: Postea vero, multis annis labentibus, supra tumulum ejus (Arbogasti,) monasterium S. Arbogasti, & in eadem vicinia summum templum Argentinense ædificari cœptum est. Monasterium enim illud etiam nunc extra urbem est, teste Guillimanno, quem citavi supra num. 40, & aliis; summum autem templum Argentinense a sacelllo S. Michaëlis immane quantum distat? Verisimilius est, quod habet idem Bruschius in S. Florentio, ita scribens: Elevabat (S. Florentius) de tumulo S. Arbogastum, miraculis clarum: id enim post illum affirmant etiam Demochares supra citatus, & Cratepolius. Serius tamen ex illo loco in alium translatæ videntur ejus reliquiæ; ut innuit appendix illa, quam in apographo nostro Actis annexam invenimus atque edidimus: At vero post multos annos inde translatus, & ad cœnobium Surburcæ deportatus, ibi est honorifice reconditus; ubi & nunc &c. Coccius in Dagoberto cap. 19 testatur, ejus cineres ibidem in locello inaurato affabre facto etiamnum reliogiose custodiri; quos cum in transitu venerabamur, inquit, unciales litteras in orbe adnotavimus, quæ thesauri reconditi, & auctoris nomina hoc verborum schemate proloquuntur:

Inclite servorum pater Arbogaste tuorum,
Munera Giroldi respice, serve Dei.

Non omnes tamen in illud cœnobium Sancti reliquiæ delatæ sunt; cum earum pars, testibus Wymphelingo, Guillimanno, Ruero, ad collegiatam S. Arbogasti ecclesiam, urbi Argentinensi vicinam, deportata sit.

[50] Sunt denique (ut nihil præteream, quod ad sancti Præsulis hujus gloriam notatum usquam invenerim) qui eum illustres inter scriptores recenseant. [Quid scripserit.] Id omnium primus fecisse videtur Joannes Baleus in scriptoribus Britanniæ centuria 14, cap. 81, ubi de Sancto nostro, Evulgasse dicitur, inquit, Homilias aliquot libro uno. Baleum pone secuti sunt Centuriatores Magdeburgenses cent. 7, cap. 10. Idem, ni fallor, sed clarius affirmat Guilielmus Eysengreinius, testis prioribus haud paullo dignior, in Catalogo testium veritatis ad annum Christi 643, cum S. Arbogastum ait fuisse præsulum suæ ætatis facile omnium eloquentissimum, atque in Epistolas Pauli doctissimos commentarios scripsisse; quod post Eysengreinium notarunt etiam Antonius Possevinus noster in Apparatu sacro, & Dempsterus in Historia Scotorum lib. 1, pag. 25. Cum tamen horum omnium nemo indicet, quo loco, & an omnino exstet opus illud; cumque in recentioribus Scriptorum catalogis non appareat nomen Arbogasti; vel delitescere alicubi commentarium illum, vel omnino intercidisse, necesse est. Id enimvero etiam demiror admodum, nullam apud antiquiores librorum scriptorumque collectores tam præclari Auctoris, operisve fieri mentionem.

VITA
Ex Ms. S. Maximini Trevirensi, collata cum Ms. VViblingensi, atque exemplaribus olim prælo vulgatis.

Arbogastus episc. Argentorat. in Germania I (S.)

BHL Number: 0656


EX MSS.

[Sanctus Arbogastus episcopus Argentinensis fuit Dagoberto carus,] Sanctissimi sacerdotis Christi Arbogasti exortum vel conversationem ejus a puero ad provectionem usque pontificatus, seu antiquitas oblitteraverit, vel scriptorum raritas non declaraverit, quia scriptio non docet, incertum habetur. At vero tanti Patris insignia, quibus in diebus suis, miraculis coruscantibus, claruit, non ex toto sunt silentio oppressa; quæ per aures fidelium transeundo, posteris narrantibus, auribus nostris sunt infusa. Tradunt namque eum in temporibus Dagoberti regis a, cum sancta Ecclesia longe lateque flores doctrinæ Catholicæ suave redolentes diffunderet, & verbum Dei usquequaque prospere curreret, de Aquitania progressum, divino nutu (quod postea signis testantibus patuit b) Argentinensis ecclesiæ cathedram consedisse, susceptumque culmen regiminis felici gubernatione diu rexisse. Qui beatus Christi Sacerdos præfato regi amica familiaritate adeo est innexus, ut, eo intra regalem aulam ascito, illius alloquio, quasi mellis dulcedine degustata c, delectaretur, & consilio uteretur.

[2] [cujus filium ab equo protritum,] Qua jocunditate cum uterque, suo rex in regno, episcopus in episcopio prospere se agerent, hostis humani generis invidia res læta vertitur in contraria. Nam cum quadam die venatores regis more solito aprum insequerentur in saltu d, regis etiam filius, qui erat ei unicus, pariter cum eis in eodem discursu festinavit Dum autem illi per devia quæque & diversos anfractus cum canibus aberrarent, solus relictus, singulari e occurrit incautus; quo viso sonipes, in quo sedit, pavefactus, cursum retorquens, in fugam vertitur. Puer vero cum eum freno retinere vellet, & in alteram partem habenam strictius traheret, heu! nimium pronus a sella est prolapsus: adhuc autem habenæ, quam in manu tenebat, inhærens per terram tractus, calcibus equi miserabiliter est protritus. Quem sui pedissequi diu quæsitum, & ita invenientes attritum, non sine maximo mœrore tollentes, & in equis levantes, funere lugubri domum sunt reversi. Hinc venit sermo, quod sit percussus ab apro f.

[3] Quod cum in palatio g regis personaret, quantus undique concursus virorum ac mulierum, [& summo omnium luctu extinctum,] quantus ejulatus regales ædes, vicos, campos, ubicumque auditum est, impleverit, nemo valet explicare h: nam non solum in vicinis, sed in omnibus usquequaque provinciis, ubi casus tantus est auditus, omnes dolor stuporque maximus invasit. Primates dignitates regni omnes eodem perculsi dolore, exanimati regis desperatione, ipsi desperati, quid faciant; aut in quo spem regni constare confidant? Quippe quia heres regni & spes tota fuisset extincta. Interea puer in lecto collocatus, altera die vita est præsenti exutus. Quid igitur hujusmodi concussionis facto opus sit, & quomodo regis dolorem mitigarent, cum secum quærerent, tandem consilio invento, ut Episcopus invitetur regi suggerunt: quod ille devotissime amplectens, mox, sine dilatione, legatis directis, ut ad se Episcopus omni festinantia fatigare se dignetur, exposcit.

[4] Nec mora, faciunt jussa; episcopum adeunt; causam invitationis non sine luctu exponunt Ille vero, [evocatus ad aulam Sanctus,] audito casu amici, totus spiritu conturbatus, fiens multumque gemens, vocato comitatu, statim properare non distulit. Nec minus interea rex ad adventum Pontificis impatiens, egressus, Senem eminus festinantem conspicatus, fusis lacrymis, velato capite, comitantibus multis atque lacrymantibus stipatus, occurrit. Qui cum se invicem solito salutare pararent, præ nimio dolore cordis vox hæsit in gutture Quantum lacrymarum ex utraque parte flueret, nulli cognitum esse poterit. Tandem luctu satiati i, transacto longo spatio, tersis luminibus, ruunt in oscula, amicis salutatibus. Ad orationem procedit Episcopus; rex cum suis a longe est secutus. Nec minus regina, comperto sancti Viri adventu, ut Martha vel Maria pro fratre, fusa lacrymis, singultu pectus quatiente, sed verecundo pudore vultu summisso, ad Episcopi flectitur genua, pro filio rogatura. Quam ille summissus manu erigens, quid velit non rogat, pie admodum intelligens, quid singultus implorat.

[5] Denique jejunus mox ecclesiam ingressus, in oratione pernoctavit, Dominum pro puero deprecaturus. [ope Virginis Matris revocavit ad vitam,] Quomodo, aut quibus verbis oraverit, non patet; quid autem impetraverit, non latet. Nam, finita oratione k, diei advenientis crepusculo, cum sopor gravissimus mortales solet occupare, lento pede ad puerum ingressus, ejectis omnibus ad exequias vigilantibus, flexis genibus, committit se beatæ Mariæ patrociniis; ut illa, quæ Vitam genuit, vitam puero impetraret a Filio l: nam aliter non est ausus tale aliquid tentare, nisi illa pro se Dominum dignaretur invocare. Quid enim ageret? Inter spem metumque trepidus, optatum instanti oratione exspectat auxilium. Nec suspendit diutius pius Archiater Famulum suum, qui ita sperantibus in se solitum confert remedium. Inter orandum enim puer, quasi de gravi somno excitatus, caput extulit; somniet, an vigilet, stupefactus. Sanctus ergo cum spei fixæ in Deum cognovit eventum, lætus accessit; puerum vivum erexit; vocatis officialibus, illum indumentis exui jubet funebribus, & quibus ante usus est, indumentis indui regalibus.

[6] [incredibili omnium gaudio:] Igitur qui huic officio aderant, clamorem gaudii diutius cohibere non poterant; quin libere eruptum atrium, omnemque aulam regis vociferatu maximo implebant. Quo omnes a somno excussi, huc illucque discurrebant, causam tanti sonitus ignorantes. Nec non ipse rex, qui tunc primum parum somni carpebat, exterritus (nam nimium tristis tota nocte jacebat insomnis) cubiculum, ubi tantus fragor exortus est, festinus incurrit. Quanta lætitia cor ejus pulsaverit, fusæ præ gaudio lacrymæ testantur; cum reviviscere vidit pro quo, si eum reciperet, ipse mori concupivit. Vocata mater ad sancti Viri pedes festinat; quia cor ejus triste filius vivus mulcebat: nec non omnes, qui ad funus deflendum confluxerant, gaudio repleti ad admirationem resurgentis pueri quique præ aliis ire festinabant.

[7] [tum regiam in se munificentiam deprecatus,] Rex ergo, ne moram faceret Episcopo, domum, ne laudaretur a populo, festinanti; consilium cum regina duxit, quomodo Sanctum remuneraret, qui eis tanta beneficia a Deo præstaret. Aurum, argentum, quæcumque concupiscibilia & regis dono honorabiliora in thesauris invenire poterant, gratissime præcepit offerri, humiliter deprecans, ut accipere dignaretur. Quæ sanctus Vir accipere devitans, ait: Si aliquid pro gratiarum actione Deo offerre te delectet; ad augendum Dei officium in ecclesia beatæ Matris Christi, cujus meritis filium vivum recepisti, terminos ejus, qui angusti sunt, ad tantum servitium dilatare aliqua paret regni tui, ut sit in usufructuario ibi servientibus Domino, si ita regiæ majestati placet, poteris: quia firmius hoc ac stabilius est ad beatitudinem tuam, tuorumque præcedentium patrum, & sequentium posterorum promerendam, quam aurum, quod oculos, cum videtur, delectat, & cor, cum perditum fuerit, contristat.

[8] [ecclesiæ Argentinensi Rubiacense oppidum impetrat.] Quam propositionem Pontificis rex gratulanter amplectens, Ubi, inquit, invenire poterimus locum talem, qui congruat ad serviendum Matri cælestis Regis, cujus sunt universa in cælis & in terris? Cumque hæc secum volveret, mentemque per omnem Alsatiam spargeret, sicubi talis forte locus inveniretur, qui tantæ donationi aptus haberetur; occurrit animo Rubiacham m, oppidum cunctis usibus, id est agris amœnis, campis, silvis, aquis, ædificiis, populis opulentissimum, summæ Reginæ in dotem convenire. Nec distulit rex, voto tandem invento, cancellario mox accito n, coram optimatibus suis, assensum tam bono consilio præbentibus, testamentum facit; ut Rubiacha cum omnibus appendiciis suis confinibusque, ad se pertinentibus, etiam cum villis, totum & integrum amodo & deinceps sit sub dominio sanctæ Argentinensis ecclesiæ: servientis Dei Genitrici Mariæ o, stabili & inextricabili stipulatione subnixum. Hoc nobili donativo ditatus, valedicens regi, ad propria remeavit Episcopus; convocatoque clero, militumque cœtu, populique conventu, cunctis astantibus ac aspicientibus, testamentum acceptum posuit super altare consecratum in honore sanctæ Mariæ.

[9] Postea vero multis vixit annis p, pollens virtutibus sanctis, [Super aquis ambulat; aliaque patrat miracula:] e quibus unum miraculum fidelibus valde proficuum huic operi dignum duximus inserendum. Fertur namque, eum citra flumen, quod de saltu Vosagi, nomine Briuscha q, mixtum cum Alsa fluvio, qui alveo per Alsatiam eo usque decurrit, oratorium ligneum parvum sibi fieri jussisse, quo nocturno silentio fluvium transiens, veniret, ut ibi se secretius in oratione mactaret, mentem quoque in divina contemplatione latius extenderet. Subinde vero cum navigium non invenit, siccis pedibus fluvium transivit; completaque oratione, rursus super undam ambulans repedavit. Ita ergo religiosam vitam ducens, diversis morbis oppressos curavit; dæmones ab obsessis corporibus fugavit; discordantes concordare fecit; quibusque secundum modum necessitatis commodus exstitit moderator.

[10] Cum autem sentiret, imminere sibi diem extremum, [moritur, & sepelitur extra urbem; inde postea transfertur ad cœnobium Surburgense.] in monticulo urbi vicino extra civitatem r, ubi sancti Michaëlis est ecclesia constituta, sepulturam sibi fieri præcepit, & eo se ferri ac sepeliri; imitans Salvatorem Christum, qui extra portam elegit sibi sepulcrum s. At vero post multos annos inde translatus & ad cœnobium Surburcæ deportatus, ibi est honorifice reconditus: ubi & nunc famulantibus Deo & hymnis & laudibus multa beneficia patronus [confert] comitante gratia Christi, cui est honor & gloria per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA.

a Dagobertum hujus nominis secundum intelligi debere diximus in Commentario § 4.

b Parenthesim hanc habet utrumque exemplar Ms.; at omittunt impressa.

c Hæc comparatio est in utroque Ms., & Breviario Argentinensi; non item in auctario historiæ Lombardicæ.

d Saltus is situs est cis locum, qui sive a copia aprorum, sive (quod vero propius) ab infausto apri lædentis eventu nuncupationem accepit vulgo Ebersheimunster, sive Apri-monasterium, quod est oppidulum in ditione episcopi Argentoratensis, & sedet ad Ellum fluvium, vix uno milliari Germanico distans a Schlestadio in Septentrionem: unde ipse saltus dicitur Ebersheimunsterwald, teste Coccio in Dagoberto cap. 15.

e Singulari, id est apro, ut probat Cangius.

f Ita utrumque nostrum Ms.; sed excusa hanc reflexionem expunxerunt.

g Dagoberti II regia erat Kirchemium, haud procul Molsheimio, quod Bruscha fluvius alluit; uti dictum in Diatriba de tribus Dagobertis lib. 2, cap. 2.

h Quæ sequuntur usque ad Interea puer in lecto collocatus, sunt in utroque Ms. nostro; sed in excusa Vita desunt.

i Quod sequitur usque ad, Quomodo, aut quibus verbis oraverit: desideratur in Vita impressa; conveniunt tamen hic inter se apographa nostra.

k Ita consonant Mss.; sed in impressis Actis deest quod sequitur usque ad, Ejectis omnibus.

l Hinc usque ad initium sequentis numeri pleraque omittuntur in impressis; nonnulla etiam variantur: exemplaria tamen Mss. conveniunt.

m Vulgo Rufach, de quo vide dicta in Commentario num. 41, & Coccium in Dagoberto cap. 21, ubi & de templo parœciali S. Arbogasti titulo insignito.

n Cancellario mox accito, non est in Vita impressa; est tamen in utroque apographo nostro; & in editione quidem Lovaniensi cancellarius appellatur Durandus, quod redolet illud diploma, de quo memini supra num. 42. Quamvis autem vox cancellarius illo seculo, quod in illo diplomate notatur, in usu non fuerit, ut citatus ibidem Cointius asserit; in usu tamen sub Carolinis fuit & deinceps, quando scripsisse putamus auctorem nostrum, qui usitata ac nota suis temporibus appellatione officium illud significat, quod alio prius nomine, sed jam exoleto, nuncupatum fuerat.

o Ecclesia cathedralis Argentorati, vulgo Munster dicta, jam tum Dei Genitrici erat sacra; nondum adeo tamen augusta, ut modo est. Adi Guillimannum cap. 9, & Merianum in Alsatiæ topographia idiomate Germanico scripta pag. 37.

p Annis scilicet octo circiter, ut in Commentario dictum.

q Impressa habent Bruyscha; Ms. Wiblingense, Brusen: vernacule Breüsch; Latine Bruschius & Bruscha dicitur. Fluvius est Alsatiæ nobilis, qui prope Argentinam cum Illo, Ello, sive Alsa, principe Alsatiæ flumine, a quo & nomen habet regio, mixtus suum deinde nomen retinet, donec se in Rhenum exonerat.

r Est monticulus ille cum imposito sacello S. Michaëlis modo intra urbis mœnia, ut in Commentario dictum est.

s Quæ sequuntur solum habet exemplar Ms. Trevirense, ut ante monui. De translatione egi num. 49; de Surburgensi vero cœnobio num. 44.

DE S. VASTRADA VIDUA
SUSTERENI IN AGRO JULIACENSI.
Ex monumentis inde acceptis.

Sec. VIII.

[Commentarius]

Vastrada vidua, Sustereni in argo Juliacensi (S.)

J. B. S.

Quam in sacris Fastis seu Martyrologiis parum celebris est S. Vastrada, alias Vastrades S. Gregorii, non proprie episcopi, sed abbatis & ecclesiæ Ultrajectinæ rectoris mater, S. Alberici episcopi avia, tam certum videtur, eam vero cultu ecclesiastico gavisam esse in cœnobio olim, [Cultam eam pridem ut Sanctam] nunc nobilium virginum collegio Susterenensi, Susterensi seu Suestriensi (vulgo Susteren) in agro Juliacensi, Leodiensis antea, nunc Ruræmundensis diœceseos, de quo non ita pridem varia collegit & vernaculo sermone descripsit R. P. Arnoldus Hertsworm, alibi a me laudatus, prior S. Crucis Venlonæ, cujus lucubrationem, perillustri D. Wilhelminæ Elisabethæ Baronissæ de Hompesch Susterenensi abbatissæ dedicatam, & ab ipsamet commodatam ad me misit anno 1721 R. P. Ludovicus Toebast, collegii nostri Ruræmundensis jam secundum rector, ex qua eas partes, quæ ad Sanctos spectant potissimum, transcribi curavi, tametsi plurima observaverim, quæ tum ab historica veritate, tum a recta temporum ratione longissime deflectant.

[2] Narrat istic Hertswormius parte 2, § 4 Zwenteboldi ejusque conjugis Odæ Susterenensem fundationem seu potius restaurationem, [probant adducta monumenta;] non usquequaque indubitatam, ad quod cœnobium sæpius confluxerint laudati SS. Gregorius & Albericus, utpote quorum mater, jam dicta S. Vastrada eo sese recepisset; ubi deinde & vitæ finem fecerit, & sepulturam nacta, & publicam venerationem consecuta sit: quod idem testatur Fisenus noster in Floribus Leodiensibus, inter ambigua multa id certo ausus asserere, quod ipsam, Sanctis adscriptam, veneretur posteritas: neque mihi dubium videtur, quin eamdem indicare voluerit Florarium Sanctorum Ms. dum hoc die Vastradem annuntiat titulo martyris non recte insignitam; Item Vastradis martyris, unde fortassis sua acceperit Grevenus in auctariis Usuardinis; Vastradis martyris: certe Castellanus in Martyrologio suo universali disertissimis verbis eam inter Sanctos collocat; Sustereni in ducatu Juliacensi, S. Vastradæ, id quod verosimiliter hauserit ex Wilhelmo Heda in Gregorio, ubi de ejus controversa Susterenensi sepultura locutus, subjungit; ubi & S. Wastradis, mater ejusdem Gregorii requiescit, cujus festum celebratur XII Kalendas Augusti.

[3] [licet de gestis ejus vix quidquam repertum sit.] Vastradam item ut Sanctam agnoscit Mabillonius ad Vitam S. Gregorii sec. 3 Benedictino tom. 2, a pag. 319; cultum porro immemorabilem confirmant sacræ ejusdem exuviæ, in sacro Susterenensi thesauro religiose asservatæ, de quibus laudatus Hertswormius parte 3, § 4, venerandum sacrarium bis ingressus omniaque accurate scrutatus, ut oculatus testis scribit, sese istic reperisse ossa & cineres S. Vastradæ seu Vastradis, matris sancti Gregorii, aviæ S. Alberici, quæ colitur XXI Julii. Hæc ad vindicandam S. Vastradæ publicam venerationem dicta sunto; nam de ejus Vita, gestis aut obitus tempore, nihil, quod sciam, memoriæ proditum est: quæ vero de aliis Sanctis, toto ferme seculo inter se dissitis, istic miscet Hertswormius, locis suis ex professo postmodum discutientur, nempe ad XVII Augusti, dum de Benedicta & Cæcilia Zwenteboldi filiabus agendum erit, tum ad XXV Augusti, dum de S. Gregorio, ad XIV Novembris, ubi de S. Alberico & alibi. Atque hæc hactenus: quod si quid præterea ad S. Vastradam spectans, in manus nostras perveniat, ad S. Gregorii filii natalem commode referri poterit, neque enim aliunde quam ex ejus Actis sanctitas matris innotuit.

DE B. ODDINO BAROTTO
FOSSANI IN PEDEMONTIO.

Anno MCCCC.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De cultu aliquali ex processibus & Actis.

Oddinus Barottus, Fossani in Pedemontio (B.)
[AUCTORE J. B. S.]

De urbe Fossanensi pluribus olim in hoc opere agendum fuit occasione culti illic, ut civitatis patroni, S. Juvenalis Narniensis (saltem quemadmodum tunc ferebatur) episcopi, quem potius, licet synonymum, Sanctum alium fuisse, [Apud solos populares celebris] ab infulato Narniensi martyre distinctum censuit Papebrochius in Commentario ad Acta ejus concinnato tomo I Maii a pag. 406, ubi diversa instrumenta referuntur, ad Majores nostros Fossano & Taurino transmissa, tum excusa tum Mss. in quibus nil prætermissum est quod ad Fossanensium rerum splendorem quoquomodo queat conducere, ut res istæ ibi abunde explicatæ, hoc loco iterum producendæ non sint; sufficit sane data istic Fossani notitia. Ea porro instrumenta talia sunt, ut adnexum ubique habeant, inter Sanctos aut saltem illustres alios Fossanenses, etiam hunc, quem beatum constanter prædicant, Oddinum, cognomento Barottum, primariæ ecclesiæ, tunc collegiatæ, modo cathedralis olim præpositum, rebusque præclare gestis, virtutibus ac miraculis apud populares suos in paucis celebrem.

[2] Equidem fatebor, optasse me sæpius paulo illustriora [Beati titulo istic decoratur,] lustriora cultus legitimi indicia, quam sint ea quæ in Fossanensium monumentis adducuntur, idque adeo vel maxime, quod a Ferrario, Sanctorum popularium collectore minime parco, Sanctosque & Beatos Italiæ omnes tanta diligentia scrutato, & sanctum ipsum Juvenalem Fossanensem tam distincte referente, nec verbo beati istius Oddini mentionem usquam fieri observarem; ut proinde in nullis usquam Fastis sacris, quantumvis recentibus ejus occurrat memoria, ut facile perspicias, muros Fossanenses ante seculum XVII transgressam non fuisse, totis ducentis annis quodammodo sepultam, donec anno 1608, annitentibus maxime ejus consanguineis, colligi cœperunt variorum incolarum testimonia quibus insignium gestorum, illustriorum virtutum, miraculorum ac cultus aliquatis fama stabiliretur, ea saltem ratione ut Oddinum suum Fossanenses altaribus proxime admoverint.

[3] Ab annis circiter sexaginta, anno nimirum 1667 ad Majores nostros missum est opusculum Italicum Joannis Nigri canonici & pœnitentiarii prædictæ ecclesiæ Fossanensis, [quem Majores nostri agnovere,] Taurini anno 1650 Italice excusum sub titulo Vitæ & miraculorum gloriosi sancti Juvenalis &c. de quo ad III Maii jam satis dictum ostendimus; cui cum non omnino acquiesceret Papebrochius, eo res perducta est, ut ipsa demum instrumenta manuscripta accesserint, ex quibus ipsis sua omnia laudatus Niger collegerat. Sunt ea codex Ms. foliorum chartæ integrorum triginta & amplius, seu plusquam centum viginti paginarum in folio, ex quo quæ ad S. Juvenalem spectant, jam data sunt, reliqua ad B. Oddinum referuntur potissimum, taliaque censuit Papebrochius, ut de toto instrumento pag. 409 scripserit in hunc modum: Atque ita totum instrumentum, seu potius instrumentorum plurium fidelissima collectio concluditur, firmaturque appressione episcopalis sigilli, qualiter in nostro Museo servatur ad memoriam posterorum, & usum etiam aliorum temporum, quando de B. Oddino agendum erit in Julio.

[4] Censuit igitur Papebrochius, relata istic multorum testimonia istiusmodi esse, ut de Beato illo hic agendum minime dubitaverit, [tametsi signa satis illustria non videantur.] in quo ei non illibenter subscribo, tametsi, utjam dicebam, paulo urgentiora optarem veri & legitimi cultus documenta; qualia an sint quæ habemus, jam mox fiet manifestius, ubi ex ipsius Nigri autographis litteris patuerit, post Vitam ab co editam nec hilum celebritatis accessisse. Sic scribit ipse ad Papebrochium VIII Aprilis 1675: Ad beati Oddini Barotti cultum ab anno MDCL nihil accessit, præter quædam ornamenta circa ejus iconem a latere chori existentem. Is vero cultus impenditur qui ante centesimum annum exhibebatur. Fiunt scilicet privatæ preces & vota; pingitur cum radiis, & publice colitur; non tamen apponitur altare, nec sacrificatur, neque appenduntur luminaria, etiam XXII Junii (lege XXI Julii) ejus fesio, sed ea accenduntur ad altare majus. Placuit hic alligare ejusdem effigiem, nec non S. Juvenalis, quæ ex devotione populi, post alias jam impressas circumferuntur.

[5] Miror sane, virum de cetero accuratum, in die obitus hallucinatum, quem tam clare expresserat in Vita seu elogio a se edito, [Accepta est Vita ex processibus] ubi mortuus dicitur non XXII Junii sed hac XXI Julii, die vero sequenti seu XXII sepultus. Porro processus jam dictus seu testimoniorum collectio in Ms. incipit fol. 27, ubi præmittitur depositio communis seu generalis totius urbis, in suis primoribus seu consiliariis congregatæ, qui magno numero, ad instantiam R. D. Petri Antonii Barotti, vera prædicant ea omnia quæ in sequenti instrumento & in reliquis depositionibus longe fusius & sigillatim deducuntur, quæque ipsissima capita sunt ex quibus Vitam suam nitide collegit exornavitque laudatus Joannes Niger a nobis Latine versam, ut plane opus non sit longum processum Latine reddere, aut hic inutili prorsus labore totum describere, ad centum ferme paginas extensum. Titulus Latinæ institutionis in hunc modum conceptus est: Testimoniales requisitionis, exhibitionis, supplicationis & librorum bellationisque juramentorum & informationum. En modo instrumentum ipsum, hinc inde contractum.

[6] [quorum præcipua substantia,] Anno Domini MDCVIII, die VI Junii Fossani judicialiter coram perillustri ac reverendissimo D. D. Thoma, Dei & Apostolicæ Sedis gratia episcopo Paphensi, coadjutore Fossanensi, comparuit R. D. Petrus Antonius Barottus, suo & nomine aliorum de Barottis, exhibens supradictam supplicationem, incipientem; Exponunt nobiles suprascripti … & petit sumi informationes, & testes examinari ad æternam rei memoriam, de & super contentis in illa & primo quod de anno Domini MCCCC & per ea tempora fuit inter viventes Adm. R. D. Oddinus, ejusdem familiæ de Barottis, præpositus, dum viveret, ecclesiæ SS. Mariæ & Juvenalis… Item petit sumi informationes a testibus præsentandis, quatenus deponant super voce & fama, & ipsos se scire quod dictus beatus Oddinus imprimis, dum viveret, fuit præpositus… Item quod præfatus beatus Oddinus, ob vitæ sanctitatem & insignia pietatis opera vivens, tandem moriens, divina permittente clementia, Beati nomen est assecutus, prout ad hæc usque tempora durant depictæ illius imagines, & de superioribus ipsos scire, concurrentibus voce. & fama & aliis adminiculis…

[7] [in instrumento Ms. fuse deducta,] Item de statu & prout remanent depictæ ipsius imagines. Item ubi repositæ erant corporis illius reliquiæ, & prout nunc jacent & reperiuntur, & de statu ipsarum. Item quod dictus beatus Oddinus suis sumptibus construi jussit capellas campestres… Item de pia populi devotione in dictum beatum Oddinum, illumque pro beato reputari & reputatum fuisse. Item quod depicta etiam fuerit ipsius imago cum nominis subscriptione, antequam parietes antiqui chori destruerentur. Item quod anno MCCCLXVIII gerebat curam animarum… Item electus fuit pœnitentiarius cum ipsamet auctoritate absolvendi qua fruuntur pœnitentiarii Romæ… Item de multis auctoritatibus sibi concessis… Item de multis miraculis, prout testes examinandi dixerint. Item quod anno Domini MCCCLXXVI accessit in Jerusalem ad sepulcrum D. N. J. C. invisendi causa… Quibus auditis, præfatus perillustris ac reverendissimus episcopus coadjutor & vicarius generalis, visis & diligenter inspectis… ordinavit esse sumendas informationes requisitas a testibus præsentandis quæ inde sumptæ fuerunt &c.

[8] [breviter exponitur;] Subjicitur copia dictorum & depositionum testium examinatorum, super vita moribus & actis quondam adm. R. P. beati Oddini Barotti ac contentis in suprascripta requisitione. Tum vero ex ordine testium viginti & amplius exquisita reseruntur testimonia sub latina formula quæ ad singulos repetitur, reliquo contextu Italice deducto. En testem primum fol 29 ℣. Et primo nobilis dominus Michaël Cuneo super contentis in supra scripta expositione illorum de Barottis, informando cum juramento, tactis, ut supra, Scripturis, deposuit se scire & notum esse, che sin che lui teste era adolescente &c. Atque hæc eadem toto reliquo codice ad singulos testes accurate præmittuntur, suntque satis convenientia omnium testimonia, tametsi non omnes articuli in ordine ad singulos testes eadem omnino serie digerantur: satis sit, jam tum anno 1608 fuisse constantem & a majoribus, patribus, avis & atavis receptam per id tempus traditionem circa vitam, mores & acta beati, de quo loquimur, Oddini Barotti, cujus radiatam vetustam effigiem, a Nigro huc transmissam, in æs incidi curavimus, totum vero elogium ex Italico Latine vertimus, ipsumque subjungimus.

B. ODDINUS BAROTTUS
Præpositus ecclesiæ Fossanensis
obiit anno 1400, 21 Julii, æt 56, sup. licentia

[9] Ad expositæ imaginis explicationem paucis observandum est, asseri passim in laudatis processibus seu testimoniis, [explicaturque expressa imago.] ac sæpenumero inculcari, Christum Servatorem B. Oddino apparuisse, quemadmodum in picturis certatim exprimitur, ut etiam narrat infra elogii auctor num. 12. Atque hæc sunt quæ de B. Oddino impetrari hactenus potuere. Frustra variis litteris toto anno & amplius institi, clariora mihi solidioraque perseverantis cultus argumenta suggererentur; responsi nihil obtinere licuit, ut facile intellexerim, in antiquo statu rem omnem persistere, neque adeo de approbando Romæ cultu Fossanenses hodie magnopere esse solicitos. Neque vero nos calculo nostro venerationis quidquam additum cupimus, quod vulgari usitataque illic appellatione, ab Ordinario haud dubie probata, saltem permissa, Oddinum beatum dixerimus: vocetur venerabilis dumtaxat, vel quocumque alio nomine: certe virtutes ejus & singularia ecclesiasticæ perfectionis sanctitatisque documenta, talia esse censemus, quæ clericis omnibus merito in exemplum proponantur. Et vero receptam eam de B. Oddini sanctitate opinionem olim invaluisse, testis est etiam Ughellus tom. 4, col. 1512, dum ita scribit: Cathedralis antiquæ sed elegantis architecturæ est, ubi præter sanctorum corpora Alverii & Sebastiani, martyrum Thebeæ legionis, nec non beati Oddini, illius ecclesiæ præpositi, anno MCCCC defuncti, S. Juvenalis… reliquiæ conquiescunt. En modo Vitæ compendium, quod e patrio sermone Latine redditum nuperrime diximus.

VITA
Seu potius elogium
Ex Italico Joannis Nigri Latine versum.

Oddinus Barottus, Fossani in Pedemontio (B.)


ex Ital. J. Nigri.

[Juvenis clericali militiæ adscriptus,] Fossani natus est beatus Oddinus anno MCCCXXXIV, patre Jacobo, matre Catharina conjugibus, ex conspicua priscaque Barottorum familia, quæ cum tribus abhinc seculis viros probos Deique timore præditos semper produxerit, haud obscure hi demonstrarunt, non dissimiles se fuisse progenitoribus ipsius Beati, seque adeo hujus meritis ac patrocinio singulares a Deo favores consecutos. Pie igitur ac laudabiliter educatus, præbitis indiciis docilis facilisque ingenii, mox litteris perdiscendis admotus est, in quibus quantum profecerit, ex muneribus, quibus dignus habitus est, manifeste licet conjicere: verum cum natura sua ad pietatis orficia magis propenderet, clericali militiæ adscriptus, sic magis magisque in dies virtutibus ac bonis moribus enituit, sic placuit in rebus ecclesiasticis administrandis; ut ad regendas ecclesias animarumque curam suscipiendam vocatus sit, priusquam ætatem assecutus esset qua ad sacerdotium promoveretur.

[2] [mox pastorali curæ admotus,] Hac fama impulsus Taurinensis per id tempus episcopus, ejus ordinarius, suppleto gratiose unius anni defectu, presbyterum ipsum ordinavit, quo capax redderetur ad regendam ecclesiam parochialem S. Joannis Baptistæ, diœceseos ferme præcipuam, quam ipsi ultro offerebat familia Opertorum, ejusdem patrona. Hanc adeptus zeli sui pastoralis vela expandit, tum in exponendo verbo Dei, tum in ministrandis Sacramentis, tum vero in aliis spiritus exercitiis atque in officiis caritatis; sicque annis aliquot prædictæ ecclesiæ præfuit, ut jam tum venerationem sibi conciliaret, eo maxime, quod exteriora ministeria interno devoti animi sensu inflammaret, assidue intentus orationi, vigiliis ac jejuniis, adeo ut sæpissime solis herbis & leguminibus vesceretur.

[3] [omnibus virtutibus enituit, atque Hierosolymam profectus est.] Ut autem palam faceret, quam abjecte de se humiliterque sentiret, circa annum MCCCLXXVI grosso se rudique habitu induit, ea plane forma qua ii procedunt qui tertiam S. Francisci regulam profitentur, multis se ipsum durisque pœnitentiis macerando; cum vero singulari ardore ferretur in contemplandam Servatoris nostri Jesu Christi passionem, inde tanto affectu incensus est, eumque animo amoris ignem concepit, ut diutius contineri non posset quin sacra ea loca inviseret, ubi prædictæ passionis Dominicæ & theatrum fuit, & vestigia supersunt. Ut itaque propius communicaret Redemptoris sui doloribus & tormentis, eodem circiter anno, debitis facultatibus litterisque munitus, peregrinationem Hierosolymitanam suscepit, votorum suorum compos effectus, non sine martyrii desiderio, Deo permittente ut in Furcarum captivitatem incideret, cum socio Hieronymo Mareneo Fossanensi, cui cum futuræ liberationis diem prædixisset, cum eodem in patriam regressus est.

[4] Tum vero pœnitentiæ disciplina probe institutus, [Rigide in se sæviens pauperibus prospicit;] continua ejus documenta exhibere non destitit, tum frequentibus suis concionibus, tum parsimonia vestitus victusque, frugali mensa, imo paupere utens, ut egenis succurreret; cibis ferme quadragesimalibus contentus, alios mendicis erogabat: & siquando carnis aliquid mensæ apponeretur, ad pauperes infirmos eam amandare, quotidianum ipsi erat; cujus rei singulare exemplum miraculo non caruit. Fuit qui Viro beato caponem in festis Natalitiis apponi juberet, ipse vero clerico suo injunxit, ad pauperem infirmam eum continuo deferret; quo respondente, ignorare se, ubi mulier ista habitaret; hoc pacto viam commonstravit: Vade, inquit, ostium tibi commonstrabit Dominus. Pergens itaque in incertum clericus, ubi ex adverso januæ domus pervenit, e manibus quodammodo ferculum sibi sensit eripi, quo indicio ingressus, infirmam mulierem consolatus est. Sunt qui referant, Beatum clerico dixisse: Vade, hic tecanis ad infirmam introducet; quodque obsequens canis clericum secutus sit, donec infirmæ vicinus gradum stiterit.

[5] Tanto salutis animarum peccatorumque conversionis zelo tenebatur, ut, quo potentiori stimulo eos ad pœnitentiam & confessionem excitaret, [variaque munera solus obire solitus,] ab Urbano PP. VI obtinuerit facultates pœnitentiarii Apostolici, atque ab episcopo Taurinensi licentiam absolvendi a casibus reservatis, ut liquet ex patentibus litteris eum in finem datis VII Julii anno MCCCLXXIV. Porro ob summam illam æstimationem quam de ipso prælati superiores conceperant, sæpius ei delegationes & negotia, res ecclesiasticas concernentia, tota circum Fossanensis territorii vicinia committebantur; eratque ipsi a præfato episcopo facta potestas, restitutiones incertis debitas exigendi, eas in pios usus erogandi, quin & vota commutandi. Cum autem varii Fossanenses sacra loca Romana Lauretumque visitare cuperent, dux ipse itineris directorque electus est; quo circa, ut piis peregrinantibus majori solatio esset ac Sacramenta ministrare posset, altare, quod vocant portatile, a Legato Apostolico Taurinensi impetravit per litteras datas decima Decembris MCCCLXXX.

[6] Singularis plane fuit hujus Servi Dei misericordia in pauperes, [nosocomium cendit & sacella varia erigit.] ac memorabilis juxta zelus erga loca pia, in quibus perpetua cura intentus erat ad largienda procurandaque egenis subsidia; ast inter cetera opera præclarius, quod anno MCCCLXXXII aggressus sit erectionem & fabricam nosocomii majoris, in quam rem tot eleemosynas & legata collegit, tantum de suo contulit, ut ex domo angusta arctoque peregrinorum hospitio, in eum statum adduxerit, ut & pauperes infirmos suscipere & eos sustentare posset. Fert etiam traditio, condita ab ipso fuisse sacella quatuor in honorem sanctorum Petri Apostoli, Stephani, Bernardi ac Lazari mendici, haud procul ab oppidi suburbiis, in quadranguli quodammodo formam disposita, tamquam propugnacula spiritualia seu stationes peregrinantium oppidanorum, quales a capitulo collatæ aliquando sunt, dotibus honnullis ditatæ.

[7] [Ad eccl. præposituram evectus] Piæ hujusmodi procurationes quibus assidue incumbebat, tantam ipsi æstimationem venerationemque conciliarunt, ut vacante mense Novembri anni MCCCLXXXIX præpositura, seu prima præcipuaque collegiatæ per id tempus ecclesiæ Fossanensis dignitate, communibus omnium votis successor acclamatus sit piissimus Sacerdos, atque ab ipso capitulo suavissima contentione ad dignitatem acceptandam inductus. At enim ubi se ecclesiæ caput advertit, ad proficiendum majores spiritus, atque ad grandiora molienda animos concepit, mox cum canonicis & populo de ecclesia amplificanda, deque erigenda turri consilia conferens; eique rei tam ingenti studio atque ardore sese applicuit, ut ei felicissime contigerit, opus ipsum consummatum intueri anno MCCCXCVII.

[8] [templum de integro restantat,] Et certe res plane miranda, quod subsidiis non stabilitis sed plane incertis exstruere potuerit mediam tanti ædificii partem cum frontispicio & grandi illa mole turris campanariæ. Verum assidua ejus cura ac diligentia meditato operi ærarium fuit, siquidem præter contributiones, eleemosynas & legata quæ dexteritate singulari exprimere noverat, ab Amadæo VII, primo Sabaudiæ duce, facultatem impetravit libere distrahendi frumenta ad fabricæ incrementum, effecitque ut Taurinensis episcopus eam decimarum partem remitteret, quæ ipsi in territorio Fossanensi competebat; quemadmodum ex archivi cathedralis codicibus hodiedum patet tota Servi Dei œconomia, non solum in ordine ad templi verum etiam ad nosocomii ædificationem. Neque vero Dominus ferventem illum cultus sui zelum immuneratum reliquit, quemadmodum ex binis miraculosis prodigiis manifestum fuit.

[9] De primo ita memorant: Dum trabs grandior templi fabricæ causa ductaretur, [non sine variis prodigiis;] ita luto infixæ sunt currus rotæ, ut tametsi juncta fuerint tria boum paria, e loco moveri non potuerit, donec accurrens beatus Oddinus, vectoribus animos addidit; missisque bobus quatuor, solos binos jugo applicuit, iisque impertita benedictione, manu altera temonem arripiens, altera stimulum agitans, Agite, inquit, pergite in nomine Domini & sancti Juvenalis; atque ecce continuo, non sine adstantium stupore, boves duo trabem ad templum commodissime perduxerunt. Alterum fuit, quod e summa turri prolapsus sit cæmentarius dum in templo esset beatus Oddinus, qui ex strepitu & clamoribus de intelici casu monitus, fusis lacrymis, brevique oratione præmissa, ad jacentem & pro mortuo habitum cæmentarium accessit, eumque de nomine compellans, apprehensaque ejus manu, fidenter dixit: Noli pavere, nihil tibi mali accidit; redi ad opus: ille vero tamquam e somno excitatus, in pedes sese erexit, ac turrim rursus conscendit.

[10] Quanto autem studio & amore ferretur in concives & populares suos, eodem isto anno MCCCXCVII comprimis patuit: [calamitatemque ab agris avertit.] cum enim observasset circumvicinorum agrorum fructus & grandine & alia aëris intemperie annis prope singulis misere prostratos, communitatem induxit, ut particulari statuto colendum sibi præsigeret festum S. Brigidæ virginis, quam & in compatronam ac protectricem elegerunt, secutaque est postmodum perpetua & constans ejusdem festivitatis observatio. Opinor hic indicari Brigidam illam Hibernicam virginem quæ apud Fæsulanos celebris est, utpote. Italis notiorem alia multo seniore S. Brigida thaumaturga, itidem Hibernica. De utraque eadem die agitur 1 Februarii; quod hic obiter notatum volui. Pergit elogii scriptor:

[11] Vivendi sinem fecit bonus Dei Servus anno ætatis suæ LXVI, Julii die XXI, an. MCCCC, fuitque depositus in communi canonicorum sepulcro: [Cum magna sanctitatis opinione moritur,] verum noluit Dominus ut etiam sepulta maneret meritorum ejus gloria; etenim mox ab obitu sæpius apparuit resplendenti corpore genibus flexis ante summum altare, sicque visus est a sacrista, signum campana daturo ad Matutinum. Id vero ubi ad episcopum Taurinensem relatum est, præmisso fideli examine, tum circa prædictas apparitiones, tum circa virtutes & miracula, jussit is corpus adhuc integrum alba indutum, reponi in muro chori ad latus Euangelii, in loco elevato inter tres longiores lapides, sic ut per fenestellam, craticula ferrea occlusam, spectari corpus posset, sequenti disticho inferius scripto:

Oddini veneranda jacent hic membra Barotti
Præpositum templi quem pia vita dedit.

[12] Superiorem sepulcri istius partem occupabat depicta Sancti effigies, [& honorifice sepelitur.] radiato capite, in habitu canonicali, flectentis ante imaginem Salvatoris in nube expositam, ad eum modum quo ei olim apparuerat; subscripto hoc epitaphio:

Jesus Maria. Beatus Oddinus Barottus PRÆPOSITUS HUJUS ECCLESIÆ ANNO Domini MCCCC, INDICTIONE OCTAVA, DIE XXII MENSIS Julii SEPULTUS. Hic PIUS, PRUDENS, HUMILIS, SOBRIUS, CASTUS FUIT ET QUIETUS. VITA DUM PRÆSENS VEGETAVIT EJUS CORPORIS ARTUS.

[13] [Visitantur ejus reliquiæ,] Hoc in statu cum permanerent reliquiæ, visitatæ fuerunt ab Hieronymo della Rovere Taurinensi archiepiscopo anno MDLXVI; deinde vero ab Hieronymo Scarampo episcopo Campaniensi & visitatore Apostolico anno MDLXXXIII atque ab ipsis summa cum veneratione monstratæ sunt familiaribus, & exteris qui tum forte aderant. Tantum vero accrevere Servi Dei sanctitatis fama, una & populi in ipsum fiducia, ob singulares gratias quæ post ejus mortem obtentæ sunt, ut in variis templis aliisque locis expressæ fuerint ejus effigies radiatæ omnes cum titulo Beati, præcipue vero in S. Juvenalis, S. Joannis Baptistæ, S. Francisci, S. Georgii, nec non in nosocomii frontispicio quæ hodiedum apparent.

[14] [aliaque venerationis signæ accedunt.] Fatendum tamen, hominum imperitia ac temporum iniquitate (quemadmodum & in aliis rebus contingit) neglectam esse curam referendi in tabulas accepta beneficia, quæ, ut fert traditio, plurima fuere, eaque inter illud memorandum, quod capitis dolore affecti, dum ipsum Beati tumulo applicarent, omni protinus doloris sensu liberi inde recederent: multi præterea contestati sunt, ejus meritis & intercessione, febres tertianas & quartanas sese dispulisse; unde & ad ejus sepulcrum & ad picturam frequentia visa sunt anathemata, ut in opinione hominum, Beatus semper habitus & creditus sit. Accidit autem ut corporis ejus depositum, cum novi chori exstructionem impediret, a primo Fossanensi episcopo Camillo Daddeo, in decentem capsam fuerit translatum IV Aprilis MDXCV, ast anno MDCVIII ad latus dexterum denuo collocatum est, inter ea sculptoriæ artis decoramenta, quæ modo adhuc spectantur, studio & munificentia sacerdotis Petri Antonii, beati Oddini agnati; cujus videlicet cura & studio processus supra in commentario citati, instituti sunt, sicque firmata in Beatum veneratio.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Juli V: 22. Juli




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 21. Juli

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 21. Juli

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 00.00.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.