Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juni IV           Band Juni I           Anhang Juni IV

20. Juni


ACTA SANCTORUM IUNII TOMUS QUARTUS. DIES VIGESIMA.

SANCTI QUI XII KALENDAS IULII COLUNTUR.

Sanctus Novatus, Presbyter Romæ.
S. Methodius Martyr, Episcopus Patarensis in Lycia.
S. Asyncritus, Martyr Constantinopoli honoratus.
Socii, Martyres Constantinopoli honorati.
S. Maximinus, Episcopus Tungrensis in Belgio.
S. Paulus, Martyr Tomis in Scythia.
S. Cyriacus, Martyr Tomis in Scythia.
S. Paula, Martyr Tomis in Scythia.
S. Feliciana, Martyr Tomis in Scythia.
S. Thomas, Martyr Tomis in Scythia.
S. Felix, Martyr Tomis in Scythia.
S. Emilius, Martyr Tomis in Scythia.
S. Vitalis, Martyr
S. Crispinus, Martyr
S. Martyria, Martyr
S. Gemma, Virgo & Martyr, in Santonensi Aquitaniæ provincia.
S. Arius sive Macarius, Episcopi Petræ utriusque in Palæstina & Arabia.
S. Asterius, Episcopi Petræ utriusque in Palæstina & Arabia.
S. Latuinus, Episcopus Sagiensis in Normannia.
S. Silverius, Papa & Martyr, in Palmaria Pontiarum insularum una.
S. Florentina, Virgo in Hispania.
S. Avatia, in agro Bellunensi Dominii Veneti.
S. Gobanus, Presbyter & Martyr, in Gallia.
S. Aldegundis, Virgo Trunchinii, prope Gandayum in Flandria.
S. Ida, Gandavi in Flandria.
S. Bainus, Episcopus Teruanensis, & Abbas Fontanellensis.
S. Iduberga, Bergis S. Winoci in Flandria.
S. Adalbertus, Archiepiscopus I. Magdeburg. Ordinis S. Benedicti.
S. Ioannes a Mathera, Abbas & Fundator Ordinis Pulsanensis in monte Gargano.
B. Bertholdus, Canonicus, Fundator Vrundebergenses in Westphalia.
B. Menricus, Canonicus, Fundator Vrundebergenses in Westphalia.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.
Opera & studio R. P. Godefridi Henschenii piæ memoriæ, nisi litteræ appositæ margini aliud indicent.

D. P.
Paulus Presbyter Concordiensis in Lusitania, cui S. Hieronymus Vitam S. Pauli primi Eremitæ miserit cum Epistola, quam Fl. Dexter recitat, sed supposititiam supposititius ipse, ut plenius dicetur in Supplemento ad Vitam ipsius S. Pauli XV Januarii.
S. Genulphus Episcopus indicatur in Ms. Romano Ducis Altempsii, & in Coloniensi apud Carmelitas servato. Idem Officio trium lectionum celebratur in Breviario Bituricensi anni 1625 referturque in Ms. Coloniensi S. Mariæ ad Gradus necnon a Bellino auctiore Parisiis anno 1521, & Maurolyco. In Actis prioribus S. Genulphi lib. 2 num. 13 dicitur hoc die corpus transpositum in sancti Salvatoris monasterio, quod etiam confirmatur in Miraculis ad Acta posteriora num. 19. Quæ omnia accurate sunt illustrata XVII Januarii.
S. Caducanus, Episcopus Benchorensis in Wallia, memoratur a Camerario in Menologio Scotico. De eo inter Prætermissos egimus XX Januarii.
S. Sulpitii Episcopi Translatio Reliquiarum, anno 986 Gislenopolim facta, refertur inter Acta edita XXVII Januarii.
Translatio corporum Sanctorum Binchium ex ecclesia Lobiensi, anno 1409 facta, recolitur a Ferrario & Saussaio. Singulorum dies natalis servatur: Vulgisi, Episcopi & Abbatis, IV Februarii.
Amolwini Abbatis, VII Februarii.
Ursmari, Episcopi & Apostoli Theoraciæ & Flandriæ, XVIII Aprilis.
Ermini, Episcopi & Abbatis, XXV Aprilis.
Theodulphi Episcopi, XXIV Junii.
Hidulphi Ducis XIII Junii.
Abelis Archiep. Remensis II Augusti.
Amelbergæ Viduæ X Julii.
S. Fœlanus submersus, a S. Attracta suscitatus, dicitur a Colgano hoc die coli. Alia non occurrunt, quam quæ in Vita S. Attractæ habentur num. 12 Annotatione A die IX Februarii.
S. Edouardi Regis & Martyris Translatio indicatur in pluribus Martyrologiis, itemque in Anglicano Missali Ms. quod accepimus post editam ejus Vitam, XVIII Martii.
D. P.
S. Archibaldi Abbatis Translatio inscripta est Menologio Scotico Camerarii. De illo inter Prætermissos egimus XXVII Martii.
S. Gabrielis Archangeli dedicatio ecclesiæ in Monasterio Naklon, inscripta Hagoliogio Metrico Habessinorum. Colitur ipse a Latinis XVIII Martii.
S. Georgii Martyris allatio Reliquiarum ad monasterium Aquiscinctinum, anno MC facta, referenda ad §. VI ante ejus Acta XXIII Aprilis.
S. Vitalis, pater SS. Gervasii & Protasii, refertur in Ms. Coloniensi S. Mariæ ad Gradus: de filiis pridie hujus diei actum: de S. Vitale XXVIII Aprilis.
Ludovicus Pius Imperator hoc die mortuus an. 840 Corbejæ Saxonicæ fundator, ibidem cum titulo Sancti statuam habet in altari inter alios loci Patronos ac Sanctos, uti dicitur in Comm. de S. Stephano Upsalensi 2 Junii num. 15. De ejus aliquo cultu Metis, communi cum matre B. Hildegardi, egimus ad hujus Vitam §. 1. Comment. prævii XXX Aprilis.
D. P.
S. Patricii Martyris Romani insignes Reliquiæ, an. 1643 donatæ Teresanarum Viennensium ecclesiæ, hoc die coluntur Officio semiduplici; sicut diximus, ubi simul de reliquo ibidem thesauro sacro S. Fabii & sociorum, XXI Maji.
S. Itisbergæ Virginis translatio indicatur a Saussaio, uti diximus ad diem natalem, XXI Maji.
S. Helenæ Virginis Translatio Autissiodori profertur a Saussajo, uti indicavimus etiam ad ejus Acta, XXII Maji.
D. P.
S. Joannis Abbatis in Monasterio Parmensi Natalis hoc die notatus in Kalendario Sanctorum ad seculum V Benedictinum spectantium, idemque hic dies ad singulas paginas Vitæ prænotatur. Interim in ipsa Vita dicitur obiisse XI Kal. Junii; & operis illius collector Mabilio in Observationibus præviis num. 4 Natalem illum statuit. Evidens ergo hic sphalma est non Mabilionis, sed alterius cujusdam Amanuensis, minus attenti ad nomen mensis numerumque diei. Interim hac occasione disco extare Historiam translationis anno 1588 celebratæ, auctore D. Andrea Leucio, quam operæ pretium sit una cum Vita anno 1642 excusa, nobis mitti pro supplemento, ad diem quo vitam antiquam illustravit Henschenius, XXII Maji.
S. Jovinus, Presbyter & Confessor, indicatur in Ms. Romano Ducis Altempsii. Est ex eodem Ms. nobis relatus inter Sanctos Pictavienses I Junii.
S. Daria, Martyr Atinæ, soror SS. Nicandri & Marciani Martyrum, memoratur a Ferrario in utroque Catalogo. Nos de ea una cum fratribus egimus XVII Junii.
S. Josephus anachoreta memoratur in Mss. Synaxariis Claromontano & Taurinensi, qui Joannes appellatur in Ms. Mediolani. Varia ejus axiomata ex Vitis Patrum dedimus XVII Junii.
D. P.
Zosimus Miles Martyr sub Trajano, in Pisidia, relatus in Synaxario Ms. Collegii nostri Parisiensis, in Menæis est XIX Junii.
Odo Episcopus Cameracensis indicatur a Menardo. Vitam ejus illustravimus XIX Junii.
Inventio & Translatio Χιτώνων καὶ περιβολαίων, tunicarum & opertoriorum Sanctorum Apostolorum & Euangelistarum Joannis & Lucæ, Andreæ & Thomæ, Elisæi Prophetæ & Lazari Martyris, quæ deposita sunt in ecclesia sanctorum Magnorum Apostolorum. Ita Mss. Synaxaria Ecclesiæ Constantinopolitanæ, Parisiis & Divione asservata in Collegiis ibi nostris. De Ecclesia illa præclare scribit D. du Cange in Constantinopoli Christiana, lib. 4 cap. 5 num. 1.
Duo Assuetæ, in eremo in pace mortui, indicantur in Mss. Menæis Divionensibus, de quibus ob nomina non apposita nihil possumus pronuntiare. Fortassis sunt supra relati Josephus & Joannes, nec unus, sed duo censendi.
S. Zenonis Martyris translatio profertur a Rabano eaque sola invenitur etiam post alios plures Sanctos apud Notkerum & auctorem Martyrologii sub nomine Bedæ editi. Plurimi occurrunt nominis hujus Martyres, & forte alicujus eorum translatio facta est Fuldam, Moguntiam, aut ad vicinam aliquam Ecclesiam.
SS. Ruffina & Martina Virgines indicantur in Kalendariis Breviariorum antiquorum Ecclesiæ Ultrajectinæ. In posterioribus & potissimum Officiis propriis, nulla fit illarum mentio. An ibidem fuerint illarum Reliquiæ, nunc sublatæ, & num forte Ursulanarum, non divino.
Bajanus, Episcopus Ravennensis & Confessor, indicatur a Greveno in Additionibus ad Usuardum & Canisio in Martyrologio Germanico. Verum, quia talis Episcopus Ravennæ in Italia nullus fuit; intelligendus erit S. Bainus Episcopus Tervanensis in Belgio, de quo infra agemus.
Helia, quarta Abbatissa Treviris monasterio Horrei, sanctitate clara memoratur a Wione, eumque secutis Dorganio, Menardo, Bucelino, Ferrario & Saussaio in Supplemento. Antiquiora monumenta venerationis requirimus: nullum enim ejus vestigium istic reperimus.
Theobaldus, Episcopus Eugubinus, qui scripsit Vitam S. Ubaldi a nobis ad XVI Maji editam, cum titulo Beati refertur a Jacobillo: absque ullo titulo ab Ughello, tomo I Italiæ sacræ col. 680, & dicitur mortuus anno MCLXXI, die XX Februarii.
Joannes, discipulus S. Bernardi, primus Abbas Laudensis cœnobii in Gallo-Flandria, ut beatus Pater indicatur ab Henriquez, & omisso omni titulo a Chalemoto. Saussaius inter Pios recenset.
Macarius, Conversus in Valle-bona, obiisse hoc die dicitur in Kalendario Cisterciensi Divione excuso, & Beatus appellatur ab Henriquez & Chalemoto, monasterium illud in Hispania collocantibus, citato Kalendario Angeli Manrique, quod aliud debet esse, quam quod in Laurea Euangelica habetur, nam in hac ejus mentio non fit.
Benigna, Virgo Ordinis Cisterciensis in Uratislaviensi cœnobio, a barbaris capta, tam pro fidei confessione, quam pro castitatis integritate conservanda, ferro percussa, vitam cum sanguine fudit. Ita Chalemotus, Beatæ titulo eam honorans; addensque, in quibusdam Ordinis diptychis ejus memoriam recoli, scilicet in Menologio Henriquez, quod & nos libenter facimus, plura addituri, si a Polonis inter Sanctas aut Beatas haberetur.
Raynaldus de Piperno, socius S. Thomæ Aquinatis, memoratur in hujus Vita & Processu a nobis ad 7 Martii editis. Hic aut alius hujus nominis, Martyr obiit, a Mauris captus, spinis coronatus, & cruci affixus capite in terram verso. De eo agunt Michaël Plodius lib. 1 cap. 206 & lib. 4 cap. 6 Joannes Rechac in Triumpho Martyrum tit. 5 cap. 5 & alii, cum Anno sancto ejusdem Ordinis.
Domitilla Piatesi, Sanctimonialis Ordinis S. Dominici, Bononiæ in monasterio S. Agnetis Martyris, post varias apparitiones Christi Domini & S. Thomæ Aquinatis, sanctam vitam finivit XX Junii anno MDXXXVI. De ea agitur a Michaële Plodio lib. 4 cap. 28, & in Anno sancto dicti Ordinis.
D. P.
Franciscus ab Aragonia, Brixiæ anteseculum 16, Alphonsus Betanzos in India Occidua, an. 1566, Helena Puccia Florentiæ anno 1320 Ordinis S. Francisci, ut Beati ob singularem virtutem habentur ab Arturo.
Augustinus Carasius, Carmelita Hispanus, cum sanctitatis opinione mortuus prope Solanam an. 1599, refertur in Acie bene ordinata Philippi a Visitatione. Corpus ejus miraculis clarum dicitur permanere incorruptum, & anima gloriosa apparuisse Ven. P. Dominico a Feju-Maria, ideoque a populo Beatus haberi: quod hic sufficit indicasse, donec amplius liceat per Apostolicam Sedem.
SS. Aristocles Presbyter, Demetrianus Diaconus, & Athanasius Lector, Martyres in Cypro, memorantur in Mss. Menæis Divionensibus: ab aliis XXIII Junii.
Reginæ Virg. memoria inscripta est Additionibus Greveni ad Usuardum: sed quænam illa, non additur. Forte est fundatrix monasterii Dononiensis; non tamen Virgo, sed Vidua quod videtur per litteram V posse insinuari æque ac Virgo, & colitur hæc 1 Julii.
S. Monegundis, electa in Germania, inscripta est Catalogo generali Ferrarii, citato Canisio, apud quem nulla ejus mentio fit in duplici editione, sed Aldegundis Virginis Gandavi, de qua infra agimus. Ast S. Monegunda, religiosa femina Turonis, Martyrologio Romano & Canisiano inscripta est II Iulii.
S. Euspicii, Abbatis Miciacensis, festum celebrari XX Iunii, legitur apud Carolum Saussaium lib. 3 Annalium Aurelianensium cap. 4 Sed videtur irrepsisse mendum typographicum, ac legendum, quando colitur XX Iulii.
S. Oswaldi, Regis Northumbriæ & Martyris, Translatio Reliquiarum ad cœnobium Winoci-Bergense, relata a Molano, Miræo & aliis, ad diem ejus natalem V Augusti.
D. P.
Cæcilia Ioannelli Castella, Innocentii Papæ XI matertera, cujus & Cardinalatum & Pontisicatum prædixit, Ordinis S. Francisci Tertiaria, in Matrimonio tam sancte vixit obiitque hoc die anno 1641, ut Vitam tomo 2 Legendarii Franciscani Italice editi Venetiis inseruerit ejus auctor Benedictus a Mazzara Provincialis Provinciæ S. Angeli in Aprutio. An pro ejus Beatificatione cœptum sit agi nescio: sed si causa nepotis ad Rotam deducta finem consequatur ut optamus, non poterimus non etiam de illa saltem ut ipsius matertera agere, ad diem quo hic abiit, anno 1689 XII Augusti.
S. Samuelis Prophetæ Translatio hoc die facta indicatur apud Theodorum Lectorum Lectorem. Dies natalis habetur XX Augusti.
D. P.
S. Josue filius Nun, invocatur hoc die in Hagiologio Metrico Habessinorum, inscribitur Martyrologio Romano I Septembris.
SS. Crispini & Crispiniani Martyrum Translatio Osnaburgum urbem Westphaliæ, celebratur in Breviario Osnaburgensi & Ms. Florario. Dies natalis eorum est XXV Octobris.
B. Agabarus, Princeps civitatis Edessæ, qui scripsit epistolam Domino nostro Jesu Christo, adscriptus in fine Florarii Ms. Plura adduntur in Martyrologio Coloniæ & Lubecæ anno 1490 excuso, ex lib. I Hist. Eccl. Eusebii cap. 13, diciturque Thadæus Apostolus ad eum missus, quem Græci colunt pridie hujus diei, ut vel ideo videatur ad hunc diem relatus, etiam apud Grevenum, Canisium, Ferrarium, aliosque. Non reperimus ejus memoriam in Fastis Græcis, aut antiquioribus Latinis. Si quid certi de ejus veneratione Ecclesiastica suggeratur, libenter proferemus vel in Supplemento hujus mensis, vel ad diem S. Judæ Thadæi XXVIII Octobris.
S. Florentiæ Virginis Commemoratio Senonis; S. Florentiæ Virginis & Martyris repositio corporis, Agathæ in Volcis Arecomicis, memoratur a Saussaio: sed num una eademque sit dubitamus. De Virgine & Martyre addit Saussaius coronatam cum SS. Tiberio & Modesto XII Novembris.
S. Victoriæ Virginis Translatio indicatur in scriptis additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. Plures Martyres sunt hujus nominis: at magis celebris Virgo & Martyr inscripta est Martyrol. Rom XXIII Decemberis.

DE SANCTO NOVATO,
PRESBYTERO ROMÆ.

AN. CLI.

SYLLOGE HISTORICA.
De ejus obitu, cultu, ætate ac genere.

Novatus, Presbyter Romæ (S.)

D. P.

[1] Nulla certior S. Novati potest haberi notitia, quam ex epistola, XIX Maji a nobis illustrata, [Ex epistola S. Pastoris ad Timotheū fratrem Novati] quam scripsit Pastor, Presbyter Romanus, Timotheo item Romano Presbytero; breviter ea complexus quidquid as Sanctas Virgines, Pudentis Senatoris filias, Pudentianam & Praxedem attinet. Nempe cum harum prior obiisset, & corpus aliquamdiu occultum fuisset habitum in titulo, quem sub nomine Pastoris pater illarum dedicaverat, & Pius Pontifex, constructo manibus suis fonte baptismali instruxerat; dicitur quod post sororis mortem, Virgo Christi Praxedis habitavit in eodem titulo, [scitur hic obiisse anno post S. Potentianam,] vehementer affligens se propter transitum germanæ suæ. Ad quam cum multi nobiles Christiani consolandi gratia venirent, una cum sancto Pio Episcopo; venerat etiam ad eam germanus vester Novatus, qui est frater noster in Domino, consolans eam; & multos Christianos pauperes suis facultatibus reficiebat, & ministrabat omnibus de facultatibus suis in honorem ejusdem Virginis Praxedis, petens ut orationibus suis indulgentiam mereretur; qui & vos frequenter beatissimo Pio Episcopo, ad altare Domini accessuro, commendabat.

[2] Accidit post hæc, post annum & dies viginti octo, ut ægritudine detentus Novatus, absens esset a conspectu beatæ Virginis Praxedis. Pio itaque Episcopo cogitante de omnibus Christianis, [donatis Ecclesiæ facultatibus & thermis suis.] una cum Virgine Praxede; requiritur inter eos & Novatus: de quo cum auditum fuisset quia ægritudine detineretur; contristati sumus omnes. Tunc dicit B. Praxedis ad Patrem nostrum, sanctum Pium Episcopum: Jubeat Sanctitas vestra ut eamus ad eum, si forte visitatione nostra & orationibus vestris salvet eum Dominus. Quod dictum cum placuisset omnibus nobis, & nocte surgentes perrexissemus ad eum; videns vir Dei Novatus nos omnes congregatos ad se venisse, gratias agere cœpit Deo, quia meruit a Sancto Pio Episcopo, & Virgine Domini, una cum nostra devotione, visitari. Et fuimus in domo ejus, diebus ac noctibus octo. In quibus diebus placuit ei, ut nobis ac beatæ Virgini omnem substantiam suam derelinqueret. Hoc ita ordinato, tertio decimo die migravit ad Dominum *. De quo facto litteras hujus textus ad vos direximus, una cum auctoritate beati Pii Sedis Apostolicæ Episcopi, & Virginis Christi Praxedis: ut quod vobis placuit de substantia germani vestri, nos faciatis scire; quatenus ordinatio vestra in omnibus custodiatur.

[3] Tali epistola, per Eusebium Romanæ Ecclesiæ Subdiaconum accepta, rescribens Timotheus Presbyter, sancto Fratri Pastori & sanctissimæ Sorori Praxedi salutem; Noverit, inquit, Sanctitas vestra, meam in hac re, pro qua scripsistis, votivam esse conscientiam; & quod germano meo placuit, [in quibus consentiente S. Timotheo,] placet & nobis famulis vestris; hoc est, ut in arbitrio tuo sit & sanctæ Virginis, quidquid dereliquit; & secundum quod vobis placuerit, dispensare ea, potestatem habeatis. Hac epistola gaudio repleti sumus: & tradidimus eam legendam sancto Pio Episcopo: qua ille lecta gratias egit Deo. Eodem tempore Virgo Domini Praxedis accepta potestate, rogavit B. Pium Episcopum, ut thermas Novati, [dedicatus titulus S. Potentianæ.] quæ jam tunc in usu non erant, ecclesiam consecraret: quia ædificium magnum in iisdem & spatiosum esse videbatur. Quod & placuit sancto Pio Episcopo: thermasque Novati dedicavit ecclesiam, sub nomine beatæ Virginis Potentianæ.

[4] Ex his certum fit, Timotheum & Novatum fuisse germanos fratres. [Novati nomen inscriptum Fastis] Itaque in antiquissimis ad genuinum Bedam Additionibus, Divione repertis, (nam ipse Beda hoc die vacat) sic primo loco ponitur: Romæ Novati, fratris Thimothei Presbyteri: qui ab Apostolis (Sanctis videlicet Petro & Paulo) eruditi sunt: quod ultimum non convenit cum eorum ætate, neque ex Epistola præcitata recte educitur. In Ms. Vallicellano Romæ, valde antiquo, ita legimus: Romæ depositio Novati, fratris Timothei Presbyteri. Eadem verba quæ ex Divionensi dedimus, transcripserunt Ado & Usuardus. Sed Ado subjungit: De quo Novato scribit Pastor, in gestis Pudentianæ & Praxedis Virginum, ad prædictum Timotheum germanum ejus, [ubi male dicitur eruditus ab Apostolis:] eaque transcribit iisdem fere verbis, quæ supra usque ad *. Usuardus, illis omissis, pro Elogio addidit: Horum Sorores fuerunt beatæ Potentiana & Praxedis, sacræ Virgines: quæ cum deinde alii aliique augerent, tandem Romani Martyrologii Recognitoribus ita visum est legendum præscribere: Romæ depositio S. Novati, filii B. Pudentis Senatoris, & fratris S. Timothei Presbyteri & sanctarum Christi Virginum Pudentianæ & Praxedis, qui ab Apostolis eruditi sunt in fide. Horum domus in ecclesiam commutata, Pastoris titulus appellatur.

[5] De Pudentis, atque adeo etiam filiarum domo, verum hoc est, [& frater sanctarum Virginum.] modo ab ea distinguantur Domus Sanctorum Novati & Timothei, quorum prior Pudentianæ, posterior Praxedis titulum accepit. Neque sanctæ Virgines illæ fuerunt ab Apostolis instructæ vel baptizatæ, & verosimiliter nec earum pater; sed alius, ab illo diversus Pudens, avus forte ipsarum, alias Pudas & Pudes; Si autem Novatus & Timotheus instructi fuissent ab Apostolis cæsis anno LXV; debuissent fuisse centenarii cum obiit Novatus. Vivebant enim sub Pio Papa: de cujus Pontificatu, Pontificatui Aniceti postponendo, cum in Conatu Chronico-historico ad Catalogos Romanorum Pontificum egissem; in Appendice ad XIX Maji post tom. 7 ejusdem mensis censui, [Obiit an. 151] quod transacto post S. Pudentianæ mortem anno & diebus XXVIII, seu potius XXIII id est anno CLI XI Junii itum est ad visendum S. Novatum: qui assistentibus sibi per octo dies & noctes, SS. Pio atque Praxede, obiit XIII Kal. Julii, etsi festum agatur die Depositionis XII Kal. Sed nihil est in tota prædicta epistola, quod, non dicam Sanctas illas Virgines, sed neque quod Presbyteros prædictos faciat Apostolorum discipulos credi, si recte legantur prima Epistolæ verta hæc: [Pudentis nec filius, nec frater sed amicus.] Pudens, frater noster, & amicus Apostolorum, & susceptor peregrinorum. Potest hic Τὸ amicus idem esse, quod cultor etiam pridem mortuorum: si autem aliter interpungas, verbum unum supplendo Pudens, frater noster & amicus, Apostolorum [cultor] & susceptor peregrinorum, clarior etiam sensus fiet; interimque apparet non fuisse Pudentis filios, qui hic fratres ejus & amici dicuntur; apparet etiam nomina Fratris atque Sororis, quibus se mutuo Christiani solebant compellare, nihil carnale in hac Epistola prætendere; & sic Epistolæ auctor Pastor etiam de Novato scribit, qui est Frater noster in Domino.

[6] Plura quæ de eo dicam non suppetunt, nisi quod Baronius annotet, [Alius Novatus sub Nerone.] non ignobile vel obscurum Romæ fuisse Novati nomen temporibus Neronis: ad Novatum enim extant tres libri Senecæ, de ira conscripti: quem ego ab hoc nostro tam esse diversum puto, quam fuit Pudens amicus istius nostri, Sanctarum Virginum pater a Pude vel Pudente, Sanctorum Apostolorum discipulo.

DE S. METHODIO MARTYRE
EPISCOPO PATARENSI IN LYCIA.

AN. SUB DECIO?

SYLLOGE HISTORICA.
De ejus cultu; & an idem vel alius sit ab Episcopo Olympi, scriptis claro.

Methodius Martyr, Episcopus Patarensis in Lycia (S.)

AUCTOR G. H.

[1] Celeberrima est ad hunc XX diem Iunii memoria S. Methodii, Episcopi Patarensis, in omnibus sacris Græcorum libris tam excusis quam manu exaratis quotquot uspiam potuimus reperire incipientes ab ipso Typico, [Memoria in Typico S. Sabæ] sub nomine S. Sabæ Abbatis citari solito, in quo Methodius Episcopus Patarensis memoratur; & in Magnis Menæis totum de eo solo Officium fit: unde & ad Moschos ejus notitia pervenit. In Menologio Græco sub auctoritate Basilii Porphyrogeniti Imperatoris seculo Christi decimo vulgato, istud breve Elogium & unicum ad dictum diem habetur: Μηνὶ τῷ ἀυτῷ κ᾽. Ἄθλησις τοῦ ἀγίου Ἱερομάρτυρος Μεθοδίου Ἐπισκόπου Πατάρων. Μεθοδιος τοῦ Χριστοῦ Ἱερομάρτυς, ἑαυτὸν τῷ Θεῷ ἀναθεὶς, σκεῦος τίμιον καὶ δοχεῖον τοῦ θείου Πνεύματος γέγονεν. Ὅθεν καὶ ψήφῳ Θεοῦ τῆς ἀρχιεροσὺνης αξιωθεὶς, καὶ τῆς ἐν Πατάροις ἐκκλησίας Επίσκοπος γεγονὼς, καλῶς ἐποίμανε τὸ ποίμνιον ἀυτοῦ· διὸ καὶ τὴν Ὠριγένους αἴρεσιν πλεονάζουσαν ἰδὼν, ὡς ἄριστος ποιμὴν, τῷ θείῳ πυρὶ τῶν ἀυτοῦ λόγων κατέφλεξε. Καὶ μὴ φέρων ἐχθρὸς διάβολος τὴν αὐτοῦ παῤῥησίαν καὶ ἔνστασιν ἐξώπλησε τοὺς αὐτοῦ ὑπουργοὺς πρὸς τὴν τούτου ἀναίρεσιν. δὲ καὶ πρὸ τοῦ θανάτου τῆς ἀυτοῦ μαρτυριας, νέκρωσιν ζωηφόρον ἐνδυσάμενος, καὶ καθ᾽ ἑκάστην ἡμέραν νεκρὸν ἑαυτὸν λογιζόμενος, κατὰ τὸν θεῖον Ἀπόστολον Παῦλον, ξίφει τὴν ἱερὰν καὶ μακαρίαν κεφαλὴν ἀποτμηθεὶς, πρὸς Κύριον εξεδήμησε Χαίρων καὶ ἀγαλλόμενος. Quæ sic Latine reddas.

[2] Eodem mense Iunio, die vigesimo, certamen sancti Hieromartyris Methodii Episcopi Patarensis. Methodius Christi Hieromartyr, ab infantia se Deo consecravit, [Elogium ex Menologio Basilii Imp.] vas honorabile & divini Spiritus receptaculum factus: unde & calculo Dei summo Sacerdotio dignatus est, & Ecclesiæ apud Patarenses Episcopus creatus, præclare suum gregem pavit. Quare cum hæresim Origenis invalescere vidisset, tamquam optimus pastor, divino igne sermonum suorum eam combussit. Unde diabolus hostis, hanc ejus libertatem & contentionem non ferens, suos in ejus necem armat ministros. Ipse vero qui etiam ante hanc mortem in suo martyrio obeundam, vivificam mortificationem induerat, [& Synaxario CP.] & secundum divinum Apostolum Paulum per singulos dies seipsum mortuum censuerat; sacro & beato capite gladio amputato, ad Christum gaudens & exultans migravit. Eadem iisdemque verbis, sed subinde amplificatis, legimus in pervetusto Ms. Synaxario Ecclesiæ Constantinopolitanæ, quod spectat ad Collegium Parisiensi Societatis Iesu.

[3] Eadem quoque legimus in Menæis excusis: sed hæc addunt nonnulla, [Aliud ex Ms. Synaxario.] quæ melius in dicto Synaxario & Menologio Basilii Imperatoris omit tuntur, forte ad alium Methodium transferenda his verbis. Hic plane admirabilis Dei Sacerdos & Martyr libros abs se elaboratos reliquit, scientia omni plenos atque utilissimos. [In Menæis adjuncta fabulosa,] Quin & de futuris clarissime vaticinatus est, ac perquamperspicue prædixit de Regum sive regnorum conversionibus, mutationibus & translationibus, de gentium excursionibus, regionum & locorum eversionibus & vastationibus, de Regibus catholicis & hæreticis, de consummatione mundi, de Antichristo ejusque regno & interitu deque omnis carnis humanæ interitu. [vel spectantia] Hæc omnia divinus hic vir clarissime vaticinatus est. Verum hujusmodi Revelationes sancto isti suppositas & falso tributas Cardinalis Bellarminus & Philippus Labbe de scriptoribus Ecclesiasticis censent.

[4] S. Hieronymus de scriptoribus Ecclesiasticis cap. 83 de Methodio, non Patarensi sed ut apparet alio, ista scribit: Methodius Olympi Lyciæ & postea Tyri Episcopus, nitidi compositique sermonis adversum Porphyrium confecit libros, [S. Methodium Olympi Episcopum, scriptis clarum,] & Symposion decem Virginum, & de Resurrectione opus egregium contra Origenem, & adversus eumdem de Pythonissa & de Antexusio. In Genesim quoque que & Cantica Canticorum commentarios, & multa ali quæ vulgo lectitantur. Et ad extremum novissimæ persecutionis, sive ut alii affirmant, sub Decio & Valeriano in Chalcide Græciæ martyrio coronatus est. Hæc ibi. Socrates etiam, qui eodem cum S. Hieronymo tempore vixit, sed aliquanto junior, lib. 6 Hist. Eccl. cap. 13 assumpsit propugnationem Origenis; & oppugnat viles homines & obscuros, (ut eos maledicus iste appellat,) qui per se ipsi inclarescere non possunt, sed ex potiorum vituperatione famam aucupari conantur. Laboravit hoc morbo primum, inquit, Methodius Olympi Lycæ civitatis Episcopus: deinde Eustathius, qui exiguo temporis spatio Antiochensem Ecclesiam rexit.

[5] Verum ambo fuerunt præstantissimi, & Martyrologio Romano adscripti sunt; Eustathius ad XVI Iulii, [diversum ab altero:] & Methodius Olympi Episcopus ad XVIII Septembris: a quo S. Methodium Episcopum Pataræ, de quo hic agimus, diversum constitui congruum omnino est, licet hic quoque Origenem oppugnaverit, nisi id etiam elogio ejus perperam insertum sit, ab utrumque male confundentibus. Est provincia Asiæ Lycia admodum magna, ut quæ continuerit viginti octo urbes Episcopales, inter quas sunt Olympus versus Pamphyliam, & procul inde in media Lycia Patara, ubi dicitur hic S. Methodius ejus Episcopus Martyr obiisse. Ast alius Methodius Episcopus Olympi videtur inde pulsus, fugisse Tyrum, ibique Episcopatum administrasse, quousque discessit in Græciam, & Chalcide martyrio coronatus est. Fuit ea illustris urbs Eubœæ insulæ primaria, & creditur nunc Negroponte cum ipsa insula appellari. Fuit is sane illustris scriptor, de quo Maximus in Scholiis ad librum Ecclesiasticæ Hierarchiæ Dionysii cap. 6 ista septimo seculo protulit: Lege quæ adversus Origenem de Resurrectione scripsit Methodius sanctissimus Martyr & Episcopus Olympi urbis Lyciæ, quæ etiam Hadrianopolis dicta est. Interim libri ejus apud Franciscum Combefis adscribuntur S. Methodio Episcopo Patarensi, uti etiam intitulo Oratio de Simeone & Anna edita a Petro Pantino Decano Bruxellensi. Et S. Ioannes Damascenus, oratione 3 de Imaginibus, allegat Orationem secundam S. Methodii Episcopi Patarensium. Ut oporteat vel hunc quoque aliquos libros composuisse, vel errorem in Episcopatu nominando irrepsisse, quem secutus Suidas; Methodius, inquit, Olympi Lyciæ aut Patarensium & postea Tyri Episcopus.

[6] Interim a Genebrardo in Kalendario Græcorum ad XX Iunii celebratur Methodius Pataræ Episcopus Martyr: [& alio die coli solitum.] & Molanus in secunda & tertia editione Auctarii ad Usuardum ista habet: Die vigesima sacrosancti Martyris Methodii Episcopi Pataræ & postea ad XVIII Septembris edidit ista verba Usuardi. Natalis B. Methodii Olympi Lyciæ & postea Tyri Episcopi, qui sub Diocletiano in Chalcide Græciæ, ut scribit S. Hieronymus, martyrio coronatus est. Advertat lector, sæpissime nos in hoc vasto opere distinxisse varios Sanctos, ab aliis in unum eumdemque virum conflatos. Solum ex Orientalibus propono Anastasium monachum Sinaitam, eumdem habitum cum Anastasio Archiepiscopo Antiocheno, quos ad XXI Aprilis distinxi: & quia uterque Scriptor Ecclesiasticus fuit, conatus fui singulis suos proprios fœtus assignare. An idem hic possit fieri propono viris, inter ejusmodi monumenta versatis; ut si habeant, certiora distinctionis faciendæ, vel asserendæ identitatis documenta, proferant, libenter ea amplexuro ad diem XVIII Septembris.

[7] Quo tempore occubuerint hi duo Martyres, quis definiet? Mavult S. Hieronymus S. Methodium, Olympi Episcopum ad novissimam persecutionem, sub Diocletiano excitatam, [Tempus martyrii.] pervenisse: ab aliis affirmari ait, sub Decio & Valeriano passum, quod dici forte potest de S. Methodio Episcopo Patarensi. Hoc autem posito, multo magis dubitarem, an ei aliquid contentionis dogmaticæ cum Origene fuerit; quippe de cujus doctrina, usque ad Decii persecutionem, non videam dubitare quemquam; licet ordinatio ejus in Presbyterum fuerit vocata in controversiam, velut contra Canones facta, eo quod ipse se evirasset, Euangelio de Eunuchis perperam intellecto.

DE SS. ASYNCRITO ET SOCIIS
MARTYRIBUS CONSTANTINOPOLI HONORATIS.
De ejus Martyrio, cultu, Reliquiis.

[Commentarius]

Asyncritus, Martyr Constantinopoli honoratus (S.)
Socii, Martyres Constantinopoli honorati (SS.)

G. H.

[1] Pervetustum Synaxarium Ms. Ecclesiæ Constantinopolitanæ, quod ad Collegium Societatis Jesu Parisiis spectare diximus ad hunc diem XX Junii bis proponit idem fere elogium, [Cultus sacer Constantinopoli.] primo de S. Asyncrito solo & his verbis Ἀθλησις τοῦ ἁγίου Ἱερομάρτυρος Ἀσυγκρίτου. Τελεῖταὶ δὲ ἀυτοῦ σύναξις ἐν τῷ μαρτυρίῳ τοῦ ἁγίου Ἰσιδώρου, ἔνδον τῆς ἐκκλησίας τῆς ἁγίας Ἐιρήνης, τῆς πρὸς θάλασσαν. Certamen sancti Hieromartyris Asyncriti. Celebratur vero ejus solennitas in martyrio seu templo S. Isidori intra Ecclesiam S. Irenes versus mare. Postea interposito elogio S. Methodii Episcopi Patarensis & memoria S. Josephi anachoretæ, iterum ista habet: Ἄθλησις τοῦ ἁγίου Μάρτυρος Ἀσυγκρίτου, καὶ τῷν σὺν αυτῷ. Τελεῖταὶ &c. Certamen sancti Martyris Asyncriti & Sociorum ejus. Celebratur vero illorum solennitas &c. Quo etiam modo Socii adjunguntur in Mss. Menæis Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ, & aliis Divione adservatis in Collegio Societatis Jesu.

[2] In iis adduntur hi versus cum allusione ad nomen, quod incomparabilem Græce significat.

Ἀσύγκριτον σφαγέντα Κυρίου πόθῳ,
Ἀσύγκριτα στέφουσιν ἀξίως στέφη

Asyncritum amore Domini sui occisum,
Digne coronis nemini paribus ornant.

Utrobique additus titulus Ἱερομάρτυρος, significat vel Episcopum vel Presbyterum, de quo certius definiri a nobis posset, si Acta extarent: nunc suspendimus judicium, eo magis quod in iterata ejusdem memoria simplici Μάρτυροσ titulo donetur.

[3] Vitam S. Isidori Martyris in Insula Chio illustravimus ad diem XV Maji, [in ecclesia S. Isidori Martyris.] & in præfatione egimus de Reliquiis ejus Constantinopolim translatis, ubi num. 2 ex antiquis Actis ista produximus: Divinæ memoriæ Marcianus, sanctus, & beatus Oeconomus & Presbyter, venerandum templum S. Irenes & S. Anastasiæ excitavit: & responso a S. Isidoro in somnis accepto, extruxit venerandam ædem, in nomine & ad gloriam sancti & gloriosi Martyris Christi Isidori prope S. Irenem, quæ spectat ad mare; quam etiam simul dedit ipsi ædi S. Irenes, & deposuit ibi partem quamdam sanctarum ejus Reliquiarum: ut pluribus diximus in Actis S. Marciani X Januarii. Consuli quoque potest Constantinopolis Christianæ Caroli Fresnei du Cange lib. 4 cap. 6 num. 531; ubi de S. Isidori æde agit & cap. 7 num. 21 ubi S. Irenes templum describit.

[4] Alio quoque die, videlicet VIII Aprilis a Græcis colitur S. Asyncritus Martyr, cujus meminit Apostolus scribens ad Romanos, quemque ex Septuaginta Christi discipulis, atque Episcopum Hircaniæ fuisse asserunt, de quo tunc egimus: [An alius ab eo S. Asyncritus 8 Aprilis.] nunc vero, & maxime ob titulum Ιερομάρτυρος, suspicamur hunc eumdem esse, qui Aprili quidem mense cultum meruerit, in eo ubi defunctus est loco, sive apud Hircanos ille sit, sive alibi gemitum (nam parum fidei dari potest fictitiæ illi enumerationi Discipulorum LXX, quorum nomina fere sumpta ex Actis Apostolorum & Epistolis Pauli, licentia perquam termeraria & subinde ridicula) quique hodie etiam colatur, ob allatas Constantinopolim Reliquias & in præfata S. Isidori Confessione locatas. Itaque propendeo ut hic dicta, in Supplemento Aprilis ad ipsum Aprilem transferri jubeam, ne gratis multiplicentur nomina eorum, pro quibus distinguendis adeo exigua apparet ratio, quam est diversitas diei: quamquam ex altera parte similitudo nominis valde debile fundamentum sit adstruendæ identitatis.

DE SANCTO MAXIMINO
EPISCOPO TUNGRENSI IN BELGIO.
Sylloge de ejus cultu, ætate translatione, ab eoque distinguendo S. Maximino Trevirensi.

CIRCA An. CCC.

[Commentarius]

Maximinus, Episcopus Tungrensis in Belgio (S.)

G. H.

[1] Sanctus Maximinus, octavus Tungrensi Episcopus, successit S. Martino, circa annum ducentesimum septuagesimum sextum vita functo, [Translatio corporis Trajectum.] de quo late agemus die sequenti XXI Junii. In Hujus Actis iste designatur ejus successor; & sacrum corpus, cum exuviis S. Martini aliorumque sex Episcoporum, Trajectum a S. Servatio delatum creditur, quod in hujus Actis, die XIII Maji examinatur num. 25 indicatum sed probatum minime fuit; ostendimus enim de sola sua sepultura solicitum sanctum Servatium, verosimiliter aliud nihil curasse: verosimilius autem censuimus ejusmodi translationem factam post secundam Tungrorum vastationem, ab Hunnis Attilam secutis, anno CCCCLI; vel etiam post extructam a S. Monulpho Servatianam Basilicam circa finem seculi VI.

[2] Ægidius Aureæ-vallis Monachus, in Additionibus ad Harigerum cap. XVII, celebrat octo Episcopos B. Materni in Sede Tungrensi successores, ac de hoc Sancto ista profert. [Memoria 20 Junii.] Octavo numero ordinatur Beatus Maximinus Episcopus, magnaliter octo beatitudinum sanctitate perfectus. Bartholomæus Fisen, in Floribus Ecclesiæ Leodiensis, ad hunc XX Junii producit S. Maximinum Episcopum octavum his verbis. Hujus Episcopi sanctitate frui Tungris olim concessum est: solis illius honoribus posteritas gaudet. Sunt qui fuisse Martyrem opinentur, nec persuasi difficile est. Nam crebras ejusmodi palmas illis temporibus pepererunt quotidiana pæne certamina. Ceterum quas a Maximino gestas res ignoramus, [Vixit sub Diocletiano:] novit Deus & æterna gloria coronat. Decessisse arbitramur temporibus Diocletiani & Maximiani Imperatorum; an Martyr factus, dubitamus. Deinde Sedem Tungrensem Episcopo vacavisse usque ad annum CCCVIII, diximus in Exegesi Præliminari ante Tomum secundum Maji.

[3] Ibidem probavimus, nomina octo Episcoporum Tungrensium, interque eos S. Maximini, perperam intrusa Catalogo Episcoporum Trevirensium, [aliquibus Martyr habetur,] ex quodam Chronico Trevirensi circa initium fabuloso, quod ad Acta S. Valentini VII Junii & S. Martini XXI Junii confirmamus. Eum tamen ut Trevirensem refert Grevenus, in Auctario Usuardi, cum Martyrologio Coloniæ & Lubecæ sub nota anni 1490 excuso, ubi Martyr appellatur, a quo titulo abstinet Ferrarius. In Ms. Florario Sanctorum, ad diem XIII Septembris ista leguntur: Eodem die depositio S. Maximini octavi Episcopi Ecclesiæ Tungrensis. [cultus etiam 13 Septembris] Antonius Monchiacenus Demochares, de divino Missæ Sacrificio cap. 33, recenset Episcopos Trevirenses, sanctique Martini successorem statuit XXVI Episcopum S. Maximum seu Maximinum in Concilio Agrippinensi anno CCCXLVI. Sed is ab hoc S. Maximino Tungrensi prorsus alius, [& cum S. Maximino Trevirensi confusus.] successit S. Agricio, ejusque Acta illustravimus ad diem XXIX Maji. In Officiis propriis Ecclesiæ Trevirensis, anno MDCXLV excusis, ad hunc diem celebratur memoria S. Maximini Episcopi & Martyris, & omnia recitantur de Communi.

DE SS. PAULO, CYRIACO, PAULA, FELICIANA, THOMA, FELICE, EMILIO
MARTYRIBUS TOMIS IN SCYTHIA.
Ex Martyrologii Hieronymiani ecgraphis, aliisque.

[Commentarius]

Paulus, Martyr Tomis in Scythia (S.)
Cyriacus, Martyr Tomis in Scythia (S.)
Paula, Martyr Tomis in Scythia (S.)
Feliciana, Martyr Tomis in Scythia (S.)
Thomas, Martyr Tomis in Scythia (S.)
Felix, Martyr Tomis in Scythia (S.)
Emilius, Martyr Tomis in Scythia (S.)

AUCTORE G. H.

Tomi, metropolis Scythiæ in Mœsia inferiore & regione Bulgariæ, ad oram Ponti Euxini, Ovidii Poëtæ exilio celebris, varios olim habuit Martyres; e quibus ad hunc diem primo loco in antiquis Martyrologii Hieronymiani apographis referuntur sequentis XII Kalendas Julii. In Tomis civitate, Pauli, Cyriaci, Paulæ, Felicianæ, Thomæ, felicis, Emilii. In Epternacensi deest palæstra, adest in tribus aliis apographis: & in Corbejensi scriptum est Feliciani. Verum in aliis legitur Felicianæ. De his Notkerus cum Ms. Bruxellensi ista habet: In Tomi civitate, Pauli, Cyriaci, Paulæ, Felicianæ, Felicis, Æmilii, ubi Thomas omittitur. Ms. vetus Reginæ Sueciæ: In Tomis civitate Pauli Cyriaci & aliorum quinque: qui omnes suis nominibus exprimuntur, sex eorum nominantur in Mss. Augustano S. Udalrici & Parisiensi Labbei hoc modo. In Tomis civitate, Pauli, Cyriaci, Feliciani, Thomæ, Felicis, Emelii, sive Æmili. Et solum quinque sunt in Ms. Rhinoviensi, In Tomis Pauli & Cyriaci, Felicis & Thomæ, Emilii: qui iidem etiam indicantur in Ms. Barberiniano: In Tomis civitate natalis Sanctorum Pauli, Cyriaci, Felicianæ, Felicis, Emilii. Omisso autem Emilio reliqui proferuntur in Mss. Pragensi & in Trevirensi S. Paulini, & in Auctario Greveni ad Usuardum. Mss. S. Cyriaci, Casinense & Altempsianum eorumdem quatuor ita consignant: In Tomis civitate Pauli, Cyriaci, Paulæ, Feliciæ loco Felicis aut Felicianæ. Usuardus solos duos primos eligit. Civitate Tomis SS. Pauli & Cyriaci: quod secuti passim recentiores cum hodierno Martyrologio Romano. Celebratur ad diem XVIII Junii memoria Thomi, Pauli, & Cyriaci: qui num recte ab his Sanctis separentur, ibidem considerandum proposuimus. Petrus de Natalibus, lib. 11 cap. 176, in suo sensu abundat, ita scribens: Paulinus, Cyprianus, Felix & Feliciana Virgines & Martyres, apud civitatem Tomis, martyrio coronantur XII Kalendas Julii. Simili modo in Mss. Florentinis Magni Ducis & Senatoris Strozzii ista leguntur: Civitate Tomis SS. Paulini & Cypriani, Felicis & Feliciani, cum aliis plurimis. Nos Paulum & Cyriacum cum antiquioribus detinemus. Et, si Feliciana Virgo fuerit, duas coronas habebit: nos in silentio antiquorum, differimus ei adscribere Aureolam istam.

DE SANCTIS MARTYRIBUS
VITALE, CRISPINO, MARTYRIA.
Ex iisdem Martyrologiis distinctim a prioribus.

[Commentarius]

Vitalis, Martyr (S.)
Crispinus, Martyr (S.)
Martyria, Martyr (S.)

Hi Martyres, aliis jam relatis, tamquam in civitate Tomis coronatis, adjunguntur in tribus Martyrologii Hieronymiani apographis scilicet Lucensi, Corbejensi & Blumiano. In Mss. Ultrajectino Ecclesiæ S. Mariæ atque Trevirensi S. Martini ita legitur: In civitate Tomis, Pauli & Cyriaci & aliorum octo. Tot enim simul constituunt quinque prægressi cum hisce tribus. Interim in vetustissimo Martyrologio Hieronymiani apographo monasterii Epternacensis, post recensitos septem in civitate Tomis passos Martyres ista subjunguntur: Alibi Vitalis, Crispini, Martyriæ. Eodem modo in pervetusto Ms. Reginæ Sueciæ legitur: Et alibi Vitalis, Crispini, Martyriæ, Mss. Barberianum ipsos a prioribus separat hoc modo: Eodem die passio SS. Crispini & Vitalis, Martyrum. Ms. Richenoviense. Item Vitalis Martyriæ. His ita consideratis arbitramur, particulum Alibi facilius omissam, quam inconsiderate appositam. Quo autem in loco & utrum diversis in civitatibus fuerint martyrio coronati tres isti, non possumus in silentio antiquorum declarare.

DE S. GEMMA VIRGINE ET MARTYRE,
IN SANTONENSI AQUITANIÆ PROVINCIA.

[Commentarius]

Gemma, Virgo & Martyr, in Santonensi Aquitaniæ provincia (S.)

AUCTORE G. H.

[1] In Santonensi Aquitaniæ provincia est oppidum Broagium, haud procul ab Oceano Aquitanico, e regione insulæ Uliaris, & munitissimi ibidem castri Oleronis vulgo dicti. In istius Broagii territorio fuit antiquissima parochia, S. Gemmæ dicata: quam Dux Aquitaniæ & Comes Pictaviensis Wido seu Guido, cognomento Gaufredus idemque etiam Guilielmus VII dictus, subjecit monasterio Casæ-Dei in diæcesi Claromontana Arvernorum. Hujus donationis monumentum edidit, ex Tabulario S. Gemmæ Santonensis Joannes Beslius, in suis Probationibus ad Historiam Comitum Pictaviensium & Ducum Aquitaniæ pag. 379, unde ista excerpimus: [Locus S. Gemmæ donatus Abbati Casæ-Dei] Ego Wido, Dux & Comes Pictavensium, in Dei nomine, uxore mea Aldiarde filioque meo Willelmo concedentibus, gratis & absque pretio, do locum, qui dicitur S. Gemmæ, Deo & B. Rotberto, & Durando Casæ-Dei Abbati, & Monachis tam præsentibus quam futuris, pro peccatorum meorum & parentum nostrorum remissione & animæ redemptione; & terram ad colendum habilem, quæ in circuitu sita est, inter monasterium & lucum, & similiter in silvis totius Baconesii, do eisdem Monachis, ligna & arbores ad omnia construenda, sive ad calefaciendum, & ad omnia quæ illis fuerint necessaria, scilicet omnium eorum jumentis, pascua boum, vacarum, ovium, porcorum, equorum vel equarum: & hæc omnia [do] absque ullo pretio vel consuetudine, quæ pro talibus prædictis solent dari vel reddi. Hanc vero donationem concesserunt & confirmaverunt ii, quorum nomina hic subscripta sunt; videlicet, Willelmus, Fredolandus, & Arnaudus de Monte Aysero, & Fulco Comes Andegavorum, & Gaidradus Barbati, Vitalis Porcels & Radulfus Malateta, ejusque filius Richart. Hæc ibi. Dictus Wido, Dux & Comes, præfuit ab anno MLVIII ad annum MLXXXVI: cujus tempore floruit S. Robertus Abbas Casæ-Dei, mortuus anno MLXXIV die XXIV Aprilis, quo varia ejus Acta illustravimus.

[2] Tunc, uti ex eodem Tabulario S. Gemmæ Santonensis apud Beslium, pag. 403 legitur, anno V post transitum gloriosissimi Patris Rotberti, misit Domnus Durandus, [ibi constructus Prioratus] Abbas Casæ-Dei, tres viros religiosos, honestos & sanctos, fratres Monachos, ad ædificandum, regendum, & custodiendum locum ipsum S. Gemmæ ad honorem individuæ Trinitatis, Patris & Filii & Spiritus sancti, & beatissimæ Dei Genitricis Mariæ, & S. Gemmæ Virginis, & omnium Sanctorum: quorum hæc sunt nomina; Domnus Artaudus, qui fuit Prior; & Domnus Theodardus, qui fuit Præceptor & Magister; & Domnus Rotbertus, qui fuit Reclusus. Numerus est, millenus septuagesimus nonus ab Incarnatione Domini. [anno 1079.] Est autem dictus Prioratus etiamnum conventualis, habens reditus duodecim millium librarum, dependensque in præsentatione & collatione ab Abbate dictæ Casæ-Dei, solus in Archipresbyteratu Carmeæ-regiæ vulgo Carme-royale, Parochia autem vicina S. Gemmæ habet Patronum Priorem conventualem S. Gemmæ, & collatorem Episcopum Santonensem. Est præterea in Archipresbyteratu Mathensi ejusdem Diœcesis Santonensis, parochia S. Gemmæ de Brosamburch, cujus & præsentatio & collatio est penes Episcopum. Insuper in Archipresbyteratu Sparrensi, diœcesis Burdegalensis, visitur etiam parochia ejusdem S. Gemmæ. Gaufredus, cœnobita monasterii S. Martialis Lemovicensis ac Prior Vosiensis cœnobii, [Parochii ejus nominis in Aquitania.] cap. 15 sui Chronici, agit de Sanctis in Episcopatu præclarioribus; inter quos asserit apud Stirpem coli Gemmam & Serenam. Videtur autem Serena esse, quæ inter Sanctos Pictavienses refertur a Saussaio pag. 1252. Bertrandus, Monachus Casæ-Dei in libro tripartito de Miraculis S. Roberti, asserit se omittere quæ dixerat in Vita Domni Stephani VI Abbatis, & in actibus illustrium Patrum, qui locum S. Gemmæ in pago Santonensi fundavere. Scripta ista hactenus latent: solum ibidem num. 16 memoratur Bernardus S. Gemmæ Prior, ac dein locus Prioratusque S. Gemmæ.

[3] In Breviario Santonensi, sub nota anni MDXLII Parisiis excuso, memoria ejus ita notatur in Kalendario: XII Kalendas Julii, [Cultus 20 Iunii] Gemmæ Virginis & Martyris, trium Lectionum, additurque Oratio: Deus, qui Ecclesiam tuam meritis & orationibus B. Gemmæ, Virginis & Martyris tuæ, mirifico splendore clarificas; [Oratio,] tribue quæsumus, ut, qui illius memoriam venerantur, ejus intercessione quæ digne postulant assequantur. Præterea hæc Vitæ epitome proponitur, in tres parvas lectiones distributa. Gloriosa Gemma, Christi Virgo præclara, urbe Planatia extitit oriunda: libera & nobilis spectabili genere, liberior fide ac nobilior sui conditoris dilectione: specialiter quidem forinsecus corporali coruscans pulchritudine; [Lectiones,] specialius vero intrinsecus fulgens fidei fervore. Nullo modo a patre, Carillio nomine, nobilissime Principe, nuptui potuit tradi: quod videns pater, ira motus, eam carceri mancipatam tamdiu virgis & tormentis cædi fecit, ut virgo, amore Dei omnia patienter ferens, spiritum emiserit.

[4] Saussaius in Martyrologio Gallicano, ad hunc eumdem XX Junii, ita exornat jam relata: Ipso die Mediolani Santonum, Natalis S. Gemmæ, Virginis & Martyris: [memoria apud Saussaium 20 Iunii] quæ Christo ab infantia devota, eidem pretiosum virginitatis munus divinitus afflata consecravit. Indeque cum eximia corporis pulchritudine floreret, quam mentis præcelsæ dotes mirifice adornabant, a patre Catillio viro illustri, nobilissimo ut nuberet juveni, modis omnibus tentata; quia adduci ut illi pareret non poterat; jussu ejus furore perciti, in carcerem conjecta est, tamdiuque virgis & tormentis cæsa, ut tandem divina puella, quæ Conditoris dilectione patienter omnia perferebat, ipsis in teneris corpusculi lanienis expiraverit: sicque ad cælestis Sponsi, quem unice amavit & coluit, desideratissimas nuptias fortis athleta evolavit. Iterum in supplemento ad hunc eumdem XX Junii ista habet: In Aquitania festum S. Gemmæ, Virginis & Martyris, in Prioratu sui tituli solenniter celebratur; a monasterio Casæ-Dei in Arvernia diœcesis Claromontensis dependenti. Denuo idem Saussaius ad XVI Augusti ista habet. [& 16 Augusti.] Ipso die natalis S. Gemmæ Virginis & Martyris, quæ summo loco nata, Christi fide ilustris, pro ejusdem assertione, & virginitatis quam cælesti ipsi Sponso devoverat tutela, agonem acerrimum sustinuit: deque pugna ad palmam properans, in triumpho cælesti beatarum Virginum choris ob victoriæ præmium associata, magnis resplenduit partæ sibi æternæ gloriæ insigniis. In hujus beatæ Virginis venerationem pie propensus Guido, primus Dux Aquitaniæ & Pictaviensis Comes, nobile asceterium construxit in Episcopatu Santonensi; quod pignoribus ejus decoravit pretiosis, ipsiusque titulo insignivit glorioso. Hæc omnia Saussaius de una eademque S. Gemma, Virgine & Martyre: & utrumque diem ejus natalem appellat. At quo loco nata sit non indicat.

[5] Martinus Marrier, lib. 4 Historiæ monasterii Regalis S. Martini de Campis, inter Prioratus huic subjectos pag. 398 apponit Prioratum S. Gemmæ Suessionensis diœcesis; ubi debent esse, Priore computato, quinque Monachi: & apponit duo diplomata, alterum Hugonis Episcopi Suessionensis, [Prioratus in Suessionensi diœcesi.] ipsum concedentis anno MXCVI, & in eo fit mentio altaris S. Gemmæ; alterum continet concordiam Fratrum de S. Gemma cum fratribus Igniacensis ecclesiæ, super Decima territorii de Raroi, actum anno MCLI. In hoc Fratres S. Gemmæ Decimam, quam in territorio de Raroi possidebant, assensu Simonis Prioris Ecclesiæ S. Martini de Campis & Capituli Igniacensis, [Confraternitas Parisiis,] Ecclesiæ huic pro sex sextariis, ad mensuram de S. Gemma, tribus triticeis & tribus hordeaciis, ad festum S. Dionysii singulis annis persolvendis concesserunt. Parisiis etiam, in ecclesia SS. Leonis & Ægidii, vulgo S. Len ut S. Gilles esse quamdam Capellam & Confraternitatem S. Gemmæ, didicimus ex litteris Andreæ Saussaii ad Franciscum Lahier scriptis. [& ecclesia in diœcesi.] Præterea in diœcesi Parisiensi est ecclesia parochialis de Stag. vulgo de Stain, haud procul a monasterio S. Dionysii, cujus S. Gemma est Patrona.

[6] Habemus aliqua Acta martyrii ex Ms. Rubeæ vallis prope Bruxellas, & Ms. Atrebatensi S. Vedasti, sed in hoc deest Prologus, Sunt ea magnifico stylo, [Acta fabulosa omittuntur.] sed minus veraci conscripta, adeoque hic non inserenda. Dicitur enim S. Gemma in Sponsam petita a filio Blandualdi seu Blandiani Imperatoris regnantis in Eycinnia sive Eicimia regione; ad quam ipsa fugerit, cum pater ejus Rex Catillius illam vellet viro alligare. Tum Imperator, Christianos atrociter persequens, ipsam tradiderit septem inquisitoribus pervertendam, sed frustra. Postea adjuncto sibi Rege vigesimo, cum ad cultum idolorum non posset adducere, ipsam obtulerit septem pueris, qui eam strictis gladiis aggrederentur, sed hi mutuis confossi vulneribus expirarint: ejusque postea oratione resuscitati, & repudiatis idolis a Capuano Episcopo baptizati, postea pro Christi nomine decollati sint: sancta autem Gemma, in ignem injecta manserit illæsa, ac tandem a filio Imperatoris fuerit occisa.

D. P.

[7] Hæc est Synopsis Actorum, quæ merito insulsa apparuerunt Henschenio, continent enim plane pugnantia cum iis, quæ ex Lectionibus Breviarii Sanctonensis supra dedit. Ego cum in his etiam lego Catillium patrem, carcerisque ac tormentorum & fugæ causam, studium scilicet servandæ quam Deo Sancta voverat virginitatis; [Videntur ea ad imitationem Actorum S. Quiteriæ ficta.] eaque considero, quæ prorsus similia ad XXII Maji retulimus, ex fabulosis S. Quiteriæ Actis; suspicor ad imitationem illorum fictum & consarcinatum fuisse, quidquid de S. Gemma habebatur, antequam componerentur Lectiones; neque video quomodo harum Auctor potuerit ex tam lutulento fonte aliquid solidæ veritatis secernere. Certe Planatia S. Gemmæ patria, æque suspecta est mihi ac Belcagia S. Quiteriæ: & utramque confuderunt quidam propter commune utriusque fictitio Patri, Regis Catillii nomen, arbitrantes sorores inter se Sanctas esse. Etenim inter novem geminas Catillii & Calsiæ filias, etiam Gemma nominatur in Breviariis, Palentino ac Saguntino, apud Tamajum ad XVIII Ianuarii; ubi de omnium communi nativitate, educatione, & fuga communem narrat & tuetur fabulam. In Notis autem, assignans unicuique martyrii tolerati diem ac locum, Margarita, inquit, seu Gemma (in titulo Marinam appellaverat, [Hispani ipsam sibi adscribunt:] Margarita Latinis, apud Græcos Marina est) Amphilochii XVIII Aprilis. Verum ad hunc diem oblitus Gemmæ est, nec alibi de ea agit in toto suo Martyrologio; Amphilochium vero, cui ipsam adscribit, accepit ex Strabonis Geographia lib. 3, allegantis Aschlepiadem Myrleanum, prosecutum vestigia errorum Ulyssis & Teucri; quorum hic socium Amphilochium apud Callaicos sepeliverit, urbique in ejus memoriam conditæ nomen illud fecerit. Hoc qui legit, merito dubitabit an illud recipi mereatur inter vera quæ olim habuit Hispania nomina: tale certe non habuit Gothorum ætate, ad quam S. Quiteria spectat, & pleræque earum quæ sorores illius appellantur Sanctarum. Sunt interim qui Auriam sive Orensem, Galleciæ civitatem, inter Tudem & Lugum ad Minium fluvium, Strabonis Amphilochium esse velint.

[8] Lubet hic attexere partem Epistolæ, ab Eruditissimo viro Jacobo Sirmundo ad Bollandum nostrum Parisiis datæ, VIII Novembris MDCXXX, in qua sic habet: [Sirmundus Acta reprobat.] Vidi SS. Quiteriæ & Gemmæ Vitas, de quibus non possum aliter sentire quam judicasse video Reverentiam vestram, meras fabulas videri. Mirum est de his nusquam certas & sinceras historias reperiri: memini enim Hispanos cum Romæ essem, de S. Quiteria, quæ apud ipsos in honore cultuque habetur, diligenter, sed frustra investigasse. Galli vero nostri, tametsi S. Quiteriæ memoriam non uno in loco habeant, & S. Gemmæ nomine Prioratus est nobilis in urbe Santonensi; neutrius tamen (quod sciam) legitimam Vitam hactenus nacti sunt. Longe autem, mea quidem sententia, consultius ecclesiæque honorificentius fuerit omnino carere, quam similes ineptias in lucem proferri.

[8] [Alius suspicatur pro S. Iacobo assumptum nomen,] Claudius Castellanus, Parisiensis Canonicus, cum Antverpiam anno MDCLXXXIV excurrens, laborem sumpsisset pervolvendi omnia, quæ jam tum pro mense Junio parari cœperant, atque hanc meam ad Henschenii Commentarium additiunculam legeret; adscripsit dubitare se, an ea persona, quæ tot locis in Galliis colitur sub nomine S. Gemmæ, diversa sit a S. Jacobo Majore; qui sicut Hispanis nominatur Sant-Jago ac San-Diago, ita pluribus per Galliam pronuntiatur Sint-Jame, quod hodiedum etiam servant Angli, atque Iacobum scribunt Yames, sed pronuntiant Yemes. Certe, inquit, parochia quædam Normanniæ, vulgo Sint-Jame dicta, non alium Patronum colit quam S. Jacobum Majorem. Divinatio hæc ingeniosa satis quidem est, verum non ausim ego tam incerto fundamento destruere veterem S. Gemmæ cultum; & credere malim, ut multas alias, ignoti temporis ac generis Sanctas, quas vere extitisse persuadent sæpe earumdem corpora, etiamnum extantia, [mælim pro Iacoba usurpatum credere.] & perpetuæ incolarum traditiones; sic etiam fuisse in Galliis aliquam S. Gemmam, cujus cum præter nomen & antiquum cultum sciretur nihil, male feriato cuidam sciolo data occasio sit suprascripta fingendi. Quid autem si Sinte Jemme vel Gemme (nec enim quidquam apud Francos discrepat pronuntiatio I vel G ante vocales E & I) revera quidem Virgo sancta sit, sed nomen ejus Latine debeat reddi Jacoba?

DE S. ARIO SIVE MACARIO ET SANCTO ASTERIO, EPISCOPIS
PETRÆ IN PALÆSTINA ET PETRÆ IN ARABIA.
Sylloge de eorum Actis ex S. Athanasio, cultuque in hodierno Romano.

CIRCA CCCL.

[Commentarius]

Arius sive Macarius, Episcopus Petræ utriusque in Palæstina & Arabia (S.)
Asterius, Episcopus Petræ utriusque in Palæstina & Arabia (S.)

D. P.

Sardicensis Concilii Patres anno CCCXLVII in causa S. Athanasii congregati, [Venientes ad Synodum Sardicen. deficiunt ab Eusebianis.] gestorum rationem reddentes per Epistolam, omnibus Catholicæ Ecclesiæ Episcopis scriptam, prout eam Apologiæ suæ totam inseruit ipsemet S. Athanasius; expositis Eusebianorum eo venientium sycophantiis, Rem, inquiunt, ita ut retulerant, actam esse per comministros nostros Macarium Palæstinum & Asterium Arabem, qui una cum iis in itinere fuerunt, & ab eorum infidelitate recesserunt, rescissere licuit: qui cum ad sacram Synodum venissent, simul & de vi quam passi essent conquesti sunt, & quanta pravitate usi essent in rebus agendis Eusebiani indicarunt. [eorumque sycophantias aperiunt;] Interim in nominandis Provinciatim Episcopis qui interfuerunt, ad calcem Epistolæ, inter Palæstinæ Episcopos Macarius nullus, sed solum nominatur Arius, idque tertio loco, veluti ex senioribus unus: quomodo etiam idem Arius tertius iterum nominatur a S. Athanasio, ibidem post Epistolam quam sancta Synodus Hierosolymitana anno CCCL scripsit, omnibus in Africa & Ægypto sacrorum Comministris suis.

[2] Unum eumdemque tamen sub utroque nomine intelligi recte cognovit Baronius, & in Notis ex sua conjectura addidit, [unde consternati illi,] quod Arius mutatus est in Macarium, ob odium scilicet infausti nominis: unum certe eumdemque esse apparet ex Epistola ipsius S. Athanasii ad Solitarios; ubi explicat, quantum consternati fuerint Sardicam advecti Eusebiani, conspicati ibidem Arium & Asterium venerabiles Episcopos, una quidem secum ex Oriente profectos, sed diverso itinere ingressos, nobisque (Athanasio & sociis orthodoxis) inveniendo comites factos; eosdemque memorantes vafriciem ipsorum, [ipsos curant ablegandos in Africam.] & quantopere rebus suis diffiderent, judiciumque metuerent. Ac paulo post; Imperatore vero Constantio, prompto ad omnia quæ ipsi vellent… Arium & Asterium, alterum in Petra Palæstines, alterum in Petra Arabiæ Episcopum, qui ab ipsis desciverant, non solum in superiorem Africam relegarunt, sed ut contumelias paterentur operam dederunt.

[3] Redierintne illi ab exilio isto, vel ærumnis in Africa confecti meruerint Sanctis annumerari, definire non possum; [Iidem præsumuntur sancte etiam mortui;] nihil ultra de illis scribente Athanasio, & Græcorum Synaxariis nullo uspiam die illorum memoriam facientibus, nedum Latinorum antiquis Martyrologiis. Sed Gregoriani Romani Revisoribus, peculiari quadam auctoritate instructis, ad eos omnes Fastis adscribendos, quorum in Sanctis Patribus virtutem commendatam invenissent; placuit ad hunc XX Junii sic legendum præscribere; Petræ in Palæstina S. Macarii Episcopi & Confessoris (ultimus hic titulus postea omissus invenitur in aliis editionibus) qui ab Arianis multa passus, [& sic inscripti sunt hodierno Romano;] in Africam relegatus, quievit in Domino. Iidem ad X Junii, similiter arbitrario assumptum, de altero sic scripserunt. Petræ in Arabia, S. Asterii Episcopi, qui ob fidem Catholicam ab Arianis multa perpessus, & a Constantio Imperatore in Africam relegatus, Confessor gloriosus occubuit. Huc autem in Annalibus respexit Baronius, cum ad an. 348 num. 3 scripsit, quod Macarii, qui alias Arius dictus reperitur, [diebus arbitrarie lectis,] Natalis dies annua memoria duodecimo Kalendas Julii in Ecclesia colitur; itemque Asterii, quarto Idus Junii Natalis recurrit anniversaria, Ecclesiasticis monumentis inscripta: scilicet monumentis, non antiquis, sed tunc plane recentibus, & die, quem ipse cum suis Collegis primus definivit Natalem habendum.

[4] Non est meum revocare ad examen potestatem, quam habuerint Revisores illi, ad eos quorum nomina nullis Ecclesiarum Fastis unquam adscripta fuerant, nedum certus dies constabat, [optanda tamen esset certitudo major.] novo illi Martyrologio ubi collibitum esset adscribendi: fateor tamen dubitari posse, an rei sic agendæ vel actæ satis conscius fuerit Gregorius; qui ante emendatum jussu suo Martyrologium præfatur quod curavit ipsum, nonnullis in locis librariorum typographorumque negligentia mendosum, per viros eruditos ad fidem historiæ (quæ rerum gestarum, personarum, locorum, temporum veritate continetur) adhibitis etiam codicibus vetustioribus atque emendatioribus corrigi, correctumque & multis locis auctum proponi in choro legendum. Verum sive sic augeri ipsum Gregorius scivit & voluit, sive non; placuit saltem ei ipsorum qui id fecerunt judicio stare, quod & successores Pontifices probaverunt, & nos reverenter suscipere æquum est, donec aliter Romæ visum fuerit. Optare tamen licet circa Sanctos, quorum memoriæ nullus evidens error irrepsisse deprehenditur, ut æque certa notitia inveniatur mortis, in exilio vel in patria sancte obitæ; quam certum est ipsos circa tempus Concilii Sardicencis ab Eusebianis eorumque fautore Constantio multa gravia fuisse perpessos, quocumque demum modo vitam finiverint.

DE SANCTO LATUINO
EPISCOPO SAGIENSI IN NORMANNIA.
Nomen & cultus ex Breviariis antiquis illius Ecclesiæ. Acta incerta.

[Commentarius]

Latuinus, Episcopus Sagiensis in Normannia (S.)

G. H.

Sagium, civitas Saiorum Episcopalis est in Normannia inferiore: cujus Antistites Sagienses & Saienses appellantur. Horum duo primi, apud Antonium Monchiacenum Democharem, [Quotus fuerit Episcopus,] ita referuntur. 1 Sigiboldus, 2. S. Latuinus, cujus festum celebratur XII Kalendas Julii. Iisdem etiam verbis recensentur apud Joannem Chenu, citato Ægidio Bry in Senatu Parisiensi Patrono, qui Catalogum Sagiensium Episcoporum addidit in fine historiæ Comitum Perticensium & Comitum ac Ducum Alenzoniorum. Eodem Catalogo allegato a Claudio Roberto, indicantur primus Sigiboldus, Secundus S. Latuinus, XX Junii seu XII Kalendas Julii. Quo etiam ordine collocantur in Ms. Codice Reginæ Sueciæ, numero 322 signato, in quo post Chronica Eusebii, Hieronymi, Prosperi, Sigeberti, habentur Episcopi isti. Sammarthani dictum Ordinem immutarunt hoc modo: Primus S. Latuinus, anniversaria memoria celebratur die XX Julii (imo Junii) in Proprio Sanctorum diœcesis. Hinc alii collocandum autumant post Sigeboldum, qui primus ab iis Præsul Sagiensis asseritur. Præmonendum autem, primos Antistites videri valde confusos.

[2] Habemus Breviarium Sagiensis Ecclesiæ, anno MDLXXXII excusum, in quo ad hunc XX Junii præscribitur Officium novem Lectionum de S. Latuino Episcopo Sagiensi: [colitur 20 Iunii.] sed omnia de Communi Confessoris & Pontificis recitantur. Ejusdem memoriam celebrat ad hunc eumdem diem Grevenus in Auctario Usuardi anno MDXV & MDXXI excuso, his verbis: Civitate Sagiensi S. Latuini Episcopi & Confessoris. Secuti Molanus, Canisius, Ferrarius. Galesinius eum hoc exornat elogio: Apud Sagienses, S. Latuini Episcopi & Confessoris; qui secundus ejusdem civitatis Episcopus, illustribus virtutis Episcopalis exemplis ad pie agendum civium animos excitavit. In Notationibus citantur Tabulæ Ecclesiæ Rotomagensis. Habemus hujus Ecclesiæ duplicia Breviaria, sed absque mentione S. Latuini. Quin etiam fatentur ipsi Sagienses, uti nobis asseruit Claudius Castellanus Parisiensis Canonicus, sibi dictum ab eo, qui nuper propria istius Ecclesiæ Officia concinnavit, verum diem Natalem ignorari; sed hunc assumptum, quia proxime sequitur festum SS. Gervasii & Protasii, Patronorum loci. Multos etiam esse qui credant eumdem esse, qui in diœcesi Carnotensi prope Anetum colitur, vulgo S. Lain dictus: idque habet Simon Petronetus in suo Onomastico Gallico-Latino.

[3] De Tempore quo vixerint. Episcopi primi, nihil constat: nam Hubertus quintus hujus Sedis Episcopus apud Sammarthanos, vixisse fertur anno quingentesimo; atque ita quatuor priores potuerunt floruisse quarto & quinto seculo. [Vixit sec. 4 vel 5.] In terim Saussaius in Martyrologio Gallicano mirabile confecit encomium, quod unde hauserit non assequimur: ipsum tamen judicio lectoris proponimus, cum grano salis excipiendum.

[4] Sagii, sub secunda Lugdunensi, S. Latuini Episcopi, qui de partibus Orientis adveniens, a S. Clemente Apostolorum successore Roma in Gallias, [Saussaius elogio eum ornat,] cum S. Dionysio aliisque egregiis Euangelii præconibus, directus est: in Neustriamque progressus, quam exitiosa dæmonum superstitio inquinabat, Euangelico lumine sanctitatisque admirandæ splendore, luem hanc longe lateque profligavit. Primus enim fuit vir iste Apostolicus, qui Sagienses, Oximenses, finitimosque populos ab impietatis caligine ad Christianæ religionis lucem salutiferam adduxit. Quo in opere ab idolorum cultoribus diversas perpessus est insidias dirasque persecutiones, & numquam pro votis satis asperas; cum Christi succensus amore, pro eo quæque extrema pati desideraret; adeo ardens martyrii, ut sæpius mori se percupere pro Redemptoris gloria affatim verbis proderet & jaculatoriis precibus etiam non semel in die oraret, ut hanc gratiam tandem assequeretur. [quod videri possit gratis confictum:] Zelo itaque æstuans quo Petrus, eadem fere gloria etiam refulsit: cum morbis & languoribus oppressos sola sui corporis umbra ad sanitatem reduceret; eaque vitæ sanctimonia niteret, ut divinæ veritatis præcepta quæ tradebat, non tam dictis exprimeret quam factis. Cum igitur in fidei Christianæ propositum, inductas animas qua miraculis qua sanctis operibus confirmasset; vir beatus parta Christo percopiosa filiorum sobole, totaque circum regione ad amussim purissimæ religionis composita, relicto Regulo successore, qui collectas oves pasceret, in cælum profectus est.

[5] Hæc Saussaius. At quis iste Regulus, cujus nulla mentio in ullis Catalogis Episcoporum Sagiensium? Ipse Saussaius in Catalogo Sanctorum, [uti & Regulus successor.] Beatorum, & Piorum, qui proprias historias vel natales non habent, pag. 1241 ista habet: Regulus discipulus & successor S. Latuini primi Episcopi Sagiensis, in ejus natali XX Junii. Quæ æque manent incerta. Quidsi S. Regulus Episcopus, Silvanectensium Apostolus intelligatur, cujus Acta varia dedimus XXX Martii? Hic ibi dicitur e Græcia Romam advenisse, & cum S. Dionysio in Gallias missus, Silvanectum excolendum suscepisse, a S. Dionysio Episcopus ordinatus, atque miraculis clarus obiisse: quibus similia huic Latuino applicantur. Consule quæ idem Saussaius ad diem X Junii retulit de S. Euremundo, Abbate in territorio Sagiensi.

DE SANCTO SILVERIO PAPA ROMANA ET MARTYRE,
IN PALMARIA PONTIARUM INSULARUM UNA.

ANNO DXXXIX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De cultu ejus, exilii loco, actis ex coævorum relatione colligendis.

Silverius, Papa & Martyr, in Palmaria Pontiarum insularum una (S.)

AUCTORE D. P.

Flaviæ Domitillæ, sociorumque Nerei & Achillei, ac plurium illustrium Romanorum exilio, sub Domitiani tyrannide, [Turbatissimo tempore exul sepultus in Pontiis insulis maris Tyrrheni,] nobilitata Pontia Insula primo Christi seculo; aliis minusculis novem aut pluribus veluti corono cingitur, quæ communi omnes nomine dicuntur Pontiæ seu Pontianæ insulæ; sicut Britannicæ communiter, quotquot Britanniam circumstant, etiam Hibernia, Hebrides, Orcadesque. Illarum occidentalior hodiedum Palmariola dicitur (verosimiliter ad distinctionem Palmariæ, sinui Lunensi in eodem Hetrusco littore objectæ) Plinio & Melæ absolute etiam Palmaria dicta; & Liberato Carthaginensis Ecclesiæ Archidiacono nominata, tamquam in ea obierit S. Silverius, ibidem vel in Pontia insula principali, sepultus XII Kal. Junii, ut scribit Auctor Vitæ apud Anastasium Bibliothecarium. Quia tamen, turbatis in Italia non minus Ecclesiæ quam imperii rebus, propter Græcorum Gotthorumque inter se bella, nemo curavit inde referre Romam demortui corpus; nemini etiam curæ fuit ibidem, seculis aliquos consecutis, annuam ejus commemorationem inter Sacra stabilire.

[2] Hoc cum alicui, de Pontificibus scribenti, indicassem; errandi illi, aliis insultandi occasionem dedit, quasi negassem Romano Martyrologio hodierno inscriptum reperiri Silverium; [non fuit relatus in Fastos antiquiores seculo 15.] quem tamen omnes, quotquot ad Romani Breviarii usum tenemur, Officio nunc colimus ecclesiastico, & quidem solum hoc præsenti die. Intelligendus ego eram de Martyrologiis vetustioribus, Bedæ, Flori, Usuardi vel Adonis, quatenus iis usa Romana ecclesia est, puris ab additionibus quæ variis locis temporibusque, etiam Romæ, ipsis accesserunt, prout ibi contigit alicujus approbati Sancti cultum assumi. Hinc Silverii nomen invenias in Martyrologiis posterioris ævi veluti ad Romanæ Curiæ usum editis, a Bellino, Maurolyco, Galesinio: itemque in Kalendariis ante vetustiorum Missalium ac Breviariorum exempla impressis, quale unum venetiis anno MCCCCLXXIX excusum habemus; ubi Vita ex Anastasio contracta in sex Lectiones distributa invenitur, veluti pro Officio semiduplici, quod nunc solum fit ritu simplicis.

[3] Actis ejus nihil lucis adferunt duo antiquiores Catalogi, quos eruderare Henschenius cœpit: eorum enim ultimus desinit in Felice IV, [Pauca de eo Catalogi seculo 6 aucti.] qui Silverium quartus præcessit: sequuntur tamen novem Pontifices, signato dumtaxat Sedis spatio, atque de Silverio scribitur, quod sedit an. I, men. V, dies XI: aliæ nostræ membranæ, collatæ cum Corbejensibus, & usque ad Vigilium Silverii successorem dumtaxat continuatæ, variant in numero mensium, & IX scribunt. Tertius Catalogus, ab Henschenio neglectus, Schelstratio visus non contemnendus, quoniam Anastasio præluxit ad Ordinationes numerandas verbis jam citatis ex Appendice secundi Catalogi, addit, Hic ordinavit Episcopos LXXXI, Presbyteros XLVI, Diaconos XVI: quos tamen numeros quædam Anastasii exemplaria vehementer minuunt & Diaconos prætermittunt.

[4] Cum autem Anastasium dico, intelligo librum de Vitis Pontificum, [Plura liber Pontificalis apud Anastasium,] qui sub ejus nomine passim habetur. Alias vehementer probo Examen ejusdem libri, nuper ab eruditissimo viro Joanne Ciampino Romæ vulgatum, in cujus sect. 3 agens ille de styli varietate, qui haud obscure notatur in Codice Anastasiano, censet Collectionem istam Pontificiarum Vitarum varios habere Auctores: & Vita, inquit, Liberii bonum fluidumque stylum sapit usque ad Silverium inclusive … a gestis autem Vigilii, Silverii Papæ successoris, usque ad Martinum mutationem aliquam stylus perpessus est. [a coævo usque ad Vigilium continuatus,] Quisquis autem Silverii Vitam Anastasiano codici insertam scripsit, utcumque coævus Silverio, non tamen ita accuratus fuit, quin omiserit multa, supplenda ex Liberati Carthaginensis Archidiaconi Breviario causæ Nestorianorum & Eutychianorum, alias mihi frustra quæsito, nunc in tomis Conciliorum reperto. Quoniam autem ille consequenter refert primum omnia quæ Gotthos inter & Græcos sunt acta, usque ad urbem eorum obsidione liberatam; [& ex Liberati Breviario supplendus.] postea aggreditur quæ eodem tempore circa Silverium & Vigilium evenere; mihi aliquando suspicio venit duas diversorum auctorum narrationes ab Anastasio compilatas, consequenterque descriptas; quod nunc quidem non credo; illum tamen quisquis fuit Auctorem, melius consulturum historiæ fuisse censeo, si Imperii & Ecclesiæ res mixtim recensuisset, eo quo gesta sunt ordine: nobis certe laborem abstulisset eas discernendi per conjecturas.

[5] Ex isto interim Auctore sumptæ sunt Lectiones prædicto anno MCCCCLXXIX insertæ Breviario, [Reliquiæ an Romam relatæ?] quarum usurpandarum quæ prima occasio fuerit non præsumo definire; certe, non aliqua Reliquiarum translatio, ex Pontianis in Urbem. Quamquam enim Carolus Bartholomæus Piazza, in suo Sanctuario seu Menologio Romano perpetuo anni 1675, dicat S. Silverii festum agi ad S. Petrum, ubi ejus creditur sepultum corpus; & ad S. Mariæ majoris ejusdem haberi exponique Reliquias; credulitas tamen illa admodum recens est: siquidem nec Romanus Basilicæ Vaticanæ Canonicus, qui ejus descriptionem sub Eugenio III composuit; neque Paulus de Angelis, qui eamdem sub Innocentio X Adnotationibus auxit atque in lucem protulit, usquam Silverii meminerunt, inter eos quorum corpora suo tempore requiescebant in Vaticano. Tacent etiam de Silverio, Octaveus Pancirolius in Thesauro abscondito almæ urbis, & in septem Ecclesiis Onuphrius Panvinius, atque Pompeius Ugonius, & Ioannes Severianus. Prælaudatus etiam Paulus de Angelis, alio opere describens Basilicam S. Mariæ majoris, librum 6 exorditur ab Indulgentiis, stationibus, Reliquiis ipsius, sed nullam facit Silverii mentionem; uti nec illi quos dixi septem Urbis Basilicas descripsisse. Videat igitur Piazza unde venerit opinio ista, & quomodo probari possit.

[6] Omnia porro circumspectanti, nullus occurrit antiquior Petro de Natalibus, [Primus Silverium videtur Sanctis adscripsisse Petrus de Natalibus.] Episcopo Equilino, ad quem initium colendi apud Romanos Silverii possit referri. Hic in suo Sanctorum Catalogo, quem anno MCCCLXXXII ab eo editum docet noster Philippus Labbe, libri 5 caput 131 habet, de S. Silverio Papa & Martyre: qui quod in Anastasiano codice de loco sepulturæ legitur; Ibique habetur multitudo male habentium & salvantur, ita vertit: Ubi multitudo male habentium salvi facti sunt: & ubi ille dicitur, Confessor factus, Petrus ait Martyrio coronatus est: atque ita nihil in substantia discedit ab originario textu Petrus, licet brevior multo quoad historiam. Si qua Usuardi exempla sub finem habent additum Silverii nomen, ea (quæ quidem videre contigit) sunt omnia Petri Catalogo recentiora; quod idem possumus de iis exemplaribus censere, quæ Grevenus & Auctor Florarii Ms. atque Molanus viderunt. Cujus ætatis sit supposititius Beda, quem anno MDLXIII Antverpiæ excusum nescio unde habemus, nequeo divinare. Rosweidus noster cum Ms. Richebergensi in Bavaria contulit. Ex eo autem quod primo loco referat, quem inter ultimos alii, per conjecturam haud insulsam opinabitur aliquis, posteriorem esse Lectionibus in Romanum Breviarium olim receptis.

[7] Verba istius qualiscumque Bedæ hæc sunt, XII Kal. Julii, Silverii Papæ; qui sedit Romæ anno uno, [Elogium Gregoriano Martyrologio prius insertum,] qui consentiente Justiniano Imperatore, a Belisario depositus & Monachus factus, Confessor moritur; pro quibus Romani Martyrologii recognitores sub Gregorio XIII, in prima anni MLXXXIV editione, sic legendum statuerunt: Natalis S. Silverii Papæ & Martyris, qui post S. Agapitum Ecclesiam gubernavit; cumque Anthimum Episcopum hæreticum, ab Agapito depositum, restituere noluisset; agente impia Theodora Augusta, a Belisario in exilium pulsus est ad insulam Pontiam; * sed reclamantibus totius orbis Episcopis, ad Sedem suam reduci jubetur; [cur deinde mutatum sit.] cumque ad Palmariam insulam pervenisset, ibi ab impiis ministris aliquamdiu detentus, pro fide Catholica ærumnis confectus defecit. Sumpta hæc videbantur ex prælaudati Liberati Breviario cujus relatio ut cum Anastasiana relatione conciliaretur, pro Patara Lyciæ civitate, quam exilio Silverii adscripserat Liberatus, nominata erat, insula Pontia. Verum cum neque sic probarentur cetera; neque de reclamantibus totius orbis Episcopis, vel Liberatus vel Anastasius mentionem facerent; placuit, omnia post signum * expungere; atque post verba ad insulam Pontiam addere, ubi pro fide Catholica multis ærumnis confectus defecit. Verum ut dixi non Pontiam sed Pontias, vel potius Pontianas, quarum una Palmaria est, scripserat Auctor vitæ apud Anastasium. Pataram autem initio devectum, ejusque urbis Episcopo instante restituendum fuisse, licet non dicat Vita, non tamen negat, & alia multa ex Liberato supplenda omittit.

[8] Quod ad tempora attinet quibus Silverius sedit & vixit, non fuit ea ausus aliter definire Baronius, quam ab anno DXXXVI ad DXL; utpote qui neque certi quidquam statuerat de obitu decessoris Agapiti, [Ordinatus an. 536] neque volebat sequi stylum Catalogorum, solum illud spatium cujusque Pontificatui adscribentium quo quisque reipsa sedit; in iis vero quos forte deponi contigit, sicut contigit Silverio, nullam habentium rationem temporis post depositionem acti. Ego, cum in Conatu Chronico-historico ad seriem Pontificum Romanorum, Pontificatum S. Agapiti sic ordinassem, ut is anno DXXXV, XXVIII Aprilis consecratus, post menses XI, dies XX obierit Constantinopoli, XVII Aprilis anni DXXXVI; licet colatur XX Septembris, quando relatum Romam corpus, depositum fuit ad S. Petrum; cum inquam Agapiti Pontificatum ordinassem; posui mensem I, dies XIX, quibus Sedes vacaverit; & post quos Silverius, natione Campanus ex patre Hormisda, [6 Iunii] Episcopo Romano ab anno DXIV ad DXXIII, ante Ordines sacros susceptos procreatus, per vim Theodati Gothorum Regis Clero obtrusus & ordinatus anno DXXXVI, vt Junii proxima Dominica, id est VIII ejusdem, pacis causa acceptatus fuit; & sedit annum I, menses V, dies XI, usque in XVI Novembris anni DXXXVII. Tunc scilicet de Pontificatu depositus est, detrususque in monasterium, substituto in ejus locum Vigilio, die XXII Decembris; [depositus fuit 539 16 Novemb.] ad cujus arbitrium primum Pataram in Lycia relegatus; deinde, cum jussu Imperatoris Justiniani in Romanam Sedem restituendus Neapolim appulisset, a Belisario Duce traditus est Vigilii ministris; a quibus in Palmariam Pontianarum unam deportatus, ibidem ærumnis confectus obiit, XX Junii anno DXXXIX, ibidem, aut in Pontia insula, quæ ceterarum caput est, sepultus. Atque hoc modo velim circa finem mutari elogium Silverii Chronologicum, quod ei in Conatu dedi, necdum viso, nisi apud Baronium, Liberato.

ACTA
Ex Liberato Diacono Carthaginensi & Vita apud Anastasium Bibliothecarium.

Silverius, Papa & Martyr, in Palmaria Pontiarum insularum una (S.)

AUCTORE D. P., EX LIBER. ET ANAST.

[1] Cum Agapetus Papa, Christi legatione apud Justinianum Imperatorem Constantinopoli functus, deposito ab Episcopatu Anthimo hæretico, in ejusque locum substituto Menna orthodoxo, nequidquam contranitente minasque & promissa ingerente Theodora Augusta, [Defuncto Agapeto,] in Italiam reverti disponeret, constituens apud Imperatorem Apocrisiarium Ecclesiæ suæ Pelasium Diaconum; post dies aliquantos ægritudine correptus, defunctus est Constantinopoli * X Kal. Maji … Augusta vero vocans Vigilium, Agapeti Diaconum, profiteri sibi secreto ab eo flagitavit, ut si Papa fieret tolleret Synodum, & scriberet Theodosio, Anthimo, & Severo, & per epistolam suam eorum firmaret fidem; promittens dare ei præceptum ad Belisarium, ut Papa ordinaretur, & dari centenaria septem. Lubenter ergo suscepit Vigilius promissum ejus, amore Episcopatus & auri; & facta professione Romam profectus est. Vix possim dubitare, quin data sit opera ut Agapeti mors lateret Romanos, [Vigilius Romam mittitur Pontificatum ambiturus:] usque ad Vigilii adventum; sed frustra; quia saltem intra unum mensem & dies aliquot, de illius decessu audiens Romana civitas, Silverium Subdiaconum, Hormisdæ olim Papæ filium, elegit ordinandum. Veniens ergo Vigilius invenit Silverium Papam ordinatum. Ita Liberatus in Africa scribens; & propter brevitatem temporis, quod inter ordinationem Silverii Presbyterorumque in eam intra biduum consensum intercessit de eorum dissensu nihil sciens; vel si quidquam scivit, operæ pretium non æstimans meminisse rei, ad eam quam tractandam susceperat causam nihil pertinentis.

[2] Ast Vitæ Auctor apud Anastasium in hunc modum refert rem, sub suo verosimiliter conspectu actam. [sed prævertit eum accelerata Silverii ordinatio] Hic silverius levatus est a tyranno Theodahato sine deliberatione Decreti: qui Theodahatus corruptus pecunia, talem timorem induxit Clero, ut, qui non consentiret in ejus Ordinationem, gladio puniretur. Equidem Sacerdotes non subscripserunt secundum morem antiquum, neque Decretum confirmaverunt ante Ordinationem. Jam autem ordinato sub vi & metu Silverio, propter adunationem Ecclesiæ & religionis, se subscripserunt Presbyteri. Ita Vitæ auctor apud Anastasium Biblioth. Veram tamen causam violentiæ, [urgente eam Theodato R.] tam præcipitis & non ante usitatæ, Theodahato fuisse existimo, non datam ei a Silverio pecuniam, licet id forte rumor sparserit; sed metum a Justiniano Imperatore, quem graviter offenderat, ideoque cavendum sibi putavit Rex barbarus, ne Imperatoriæ partis studiosus aliquis ad Pontificatum elevaretur. Silverius tamen culpam, si quam in aditu Pontificatus admisit, abunde eluit per ærumnas exilii, usque ad mortem causa fidei toleratas.

[3] Sed quid prius Romæ, Neapoli & Constantinopoli sit actum ordinate relegamus. Indignatus Domnus Imperator Justinianus Augustus, [sed non impune:] quia Reginam Amalasuntham, sibi commendatam occidisset Theodahatus; misit Belisarium Patricium cum exercitu, ut liberaret omnem Italiam a captivitate Gotthorum. Tum veniens Patricius suprascriptus in partes Siciliæ, fuit ibidem aliquantum temporis … deinde circa vernos menses, venit in partem Campaniæ juxta civitatem Neapolim, & obsedit eam cum exercitu suo: [nam is, amissa Neapoli,] quia noluerunt ei cives Neapolitani obedire; & pugnando intravit; & ductus furore interfecit Gotthos, & omnes cives Neapolitanos, & nec ecclesiis pepercit prædando: sed primorum dierum ista rabies fuit, quam etiam valde lenit Procopius, laudans Belisarium, ut victoria satis moderate usum. Ex eodem, longe distinctius cuncta narrante, intelligitur, capta Neapolis vivente adhuc Theodahato, haud multo post ordinationem Silverii: [mox regnum Vitamque perdidit.] si verum est quod apud Anastasium sic legitur; post menses duos, ab ordinato Silverio, extinguitur Theodatus tyrannus & levatur Witigis. Neapoli ergo, non vero antea in Sicilia audiens Belisarius quod Gotthi sibi fecissent Regem contra votum Domni Justiniani Augusti, festinavit Romam admovere exercitum.

[4] Witiges interim, tam vicino sibi hoste conterritus, Ravennam rediit; diffidens scilicet se Romam tunc posse tueri, confidens vero quod eamdem, auctus Francorum viribus, facile recuperaret: quemadmodum reipsa sequenti anno ad illam cum numeroso exercitu rediit. Et ille quidem abiens, ut scribit Procopius, Silverium urbis Antistitem, Senatumque ac populum … ut fidem in Gothos servarent, etiam jurisjurandi sanctimonia obligavit … [Urbs autem in Belisarii potestatem se tradidit] Romani vero, metu, ne quæ Neapolitanis evenerant paterentur, melius duxere Imperatoris militem intra urbem admittere, præcipuo ad id suadendum Silverio urbis Antistite … Receptaque est Roma sexagesimo anno, mense eodem, postquam a barbaris insessa fuerat, cum undecimum imperandi annum ageret Justinianus, id est ipso anno DXXXVI mense Augusto: tali enim mense anno CCCCLXXVI urbem occupaverat Odoacer Rex Herulorum. [auctore Silverio.] Apud Anastasium nihilominus legitur non esse urbs recepta mense Augusto, sed mense Decembri, hoc modo: Ingressus autem. Belisarius in urbe IV Idus Decembris, custodiis & munitiombus vel fabricis murorum, & reparatione fossati civitatem Romanam munivit, quomodo adhuc munita cernitur. Et noctu ipsa qua introivit Belisarius Patricius, Gotthi qui erant in civitate vel foris muros fugerunt, & omnes portas apertas dimiserunt, [4. Kal. Sept. non Decembris.] & fugerunt Ravennam. Verum existimo dicto loco errorem esse veteris alicujus librarii, cui nomen Decembris obrepserit pro Septembris; utque mensis Augustus teneatur, suspicor legendum fuisse & scribendum, IV Kal. Septembris. Mox enim a suo ingressu custodiis & munitionibus vel fabricis murorum & reparatione fossati civitatem munivit Belisarius, sicut prolixe describit Procopius. Molitio autem talium murorum tam grandi urbi circumducendorum quales etiamnum videntur, & quantum scire possumus perfectorum ante sequentis anni Martium, largius tempus requirit.

[5] [Inde Neapolim excurrit Belisarius, eaque ordinata revertitur.] Interim Belisarius, sedule a Papa Silverio & acriter increpatus, cur tanta ac talia homicidia Neapoli perpetrasset, tandem pœnituit: (uti in Historia miscella lib. 16 scribit Paulus Diaconus Aquilegiensis, initio seculi IX,) rursusque proficiscens Neapolim, & videns domus civitatis depopulatas ac vacuas, tandem reperto consilio recuperandi populi, colligens per diversas Villas Neapolitanæ civitatis viros ac mulieres, domibus habitaturos immisit, id est Cumanos, Puteolanos & alios quamplurimos. Atque hoc est quod Silverianæ vitæ Auctor apud Anastasium, secutam mox tragœdiam exorsurus, sic ait. Eodem tempore, quo scilicet Roma munibatur, ambulavit Belisarius Patricius Neapolim, & ordinavit eam: & postmodum redivit Romam. Qui susceptus est a Domino Silverio benigne: & habitavit Belisarius Patricius in Palatio Pinciano, Idibus Maji Indictione XV, anno DXXXVII: sed non statim a suo in urbem reditu, quippe ad quam obsidendam regressus est Witiges, uti ibidem legitur IX Kal. Martii: utique post reditum Belisarii, qui pro nomine Romano erat, & inclusit se Romæ intra civitatem, & custodivit civitatem tam arcte obsessam, ut nulli esset facultas exeundi vel introeundi, unde & grandis fames erat, ita ut etiam aquæ pretio venderentur … pugnæ quoque maximæ erant contra civitatem, idque annum unum; post quem denique victi Gotthi recesserunt. Quæ omnia notare oportet, ut intelligatur, non solum Belisarius Neapoli Romam revertisse ante obsidionem; sed illuc etiam Constantinopoli redisse Vigilium, quando secunda vice, ut mox dicetur, advenit cum jussione Augustæ contra Silverium. Liberato pro Roma obrepsit Ravenna, errore credo librariorum; cum ait, quod in ea invenit Vigilius Belisarium. Sed rem ordinate recenseamus.

[6] [Interim Augusta, consilio Vigilii usa,] Tunc, cum muniendæ Romæ ordinandæque Neapoli occupabatur Belisarius, erat Vigilius Apocrisiarius Constantinopoli; eo utique haud invitus regressus, ad munus idem pro Silverio exercendum, quod susceperat ab Agapeto, postquam se vidit dejectum spe Pontificatus concupiti, per acceleratam Silverii Ordinationem. Dolens autem Augusta pro Anthimo Patriarcha, quod depositus fuisset a sanctissimo Agapeto Papa, qui eum hæreticum reperisset, & in locum ejus constituissent Mennam servum Dei; [scribit Silverio pro restitutione Anthimi:] consilio usa cum Vigilio Diacono, misit Epistolas suas Romam Silverio Papæ, rogans & obsecrans, ne pigriteris ad nos venire, aut certe revoca Anthiomum in locum suum. Qui dum legisset Beatissimus Silverius litteras, ingemuit, & dixit: Modo scio, quia hæc causa finem vitæ meæ adducit. Sed beatissimus Silverius, fiduciam habens in Deo & B. Petro Apostolo, rescripsit Augustæ: Domina Augusta, ego rem istam facturus numquam ero, ut revocem hominem hæreticum, in sua nequitia damnatum. [& repulsam passa,] Dum hæ litteræ eunt redeuntque, rediverat Neapoli Romam Belisarius, rediverat etiam Constantinopoli Vigilius, & tradens præceptum Augustæ, promisit ei duo auri centenaria, si Silverio remoto ordinaretur ipse pro eo. Ita Liberatus; præceptum autem illud ita latius apud Anastasium explicatur.

[7] [mandat Belisario ut eum deponi faciat, substituatque Vigilium.] Tunc indignata Augusta, libero scilicet Silverii responso, misit Jussiones ad Belisarium Patricium per Vigilium Diaconum, ita continentes: Vide aliquas occasiones [invenias] in Silverium Papam, & depone eum ab Episcopatu, aut certe festinus transmitte ad nos. Ecce ibi habes Vigilium, Archidiaconum & Apocrisiarium nostrum carissimum, qui pollicitus nobis est revocare Anthimum Patriarcham. Ast vero Belisarius, sciens quantum deberet Silverio, nupero illius beneficio ad Romanam Urbem recipiendam adjutus; suscepit Jussionem, sed dixit: Ego quidem jussionem facio; sed ille qui interest in nece Silverii Papæ, [Paulo post obsidetur a Gotthis civitas 24 Febr.] ipse rationem reddet de factis suis D. N Jesu Christo. Interim civitas obsidetur a Gotthis, primisque obsidionis mensibus nihil minus cogitare Belisario licuit in urbe satis superque laborante exterius a Barbaris, interius a fame, quam novas turbas inducere vexando Silverium. Credo proinde nihil moveri cœpisse prius, quam ex Constantiniano apud Lateranas palatio ad Pincianum migraret cum familia Belisarius; specie quidem propius attendendi Barbaris, Pontem Milvium insidentibus, & Septemtrionale urbis latus potissime prementibus; [& migrat in Pincianum Belisarius 15 Maji,] revera autem ut commoditatem haberet, longius a Patriarchio avocandi Pontificis, & a frequentia Cleri sui. Migravit autem illuc mense Majo, fortassis stimulatus altera tertiave Augustæ jussione, etiam per obsidentium excubias in urbem perlata; cum mulieri sævæ longum incertumque videretur obsidionis exitum præstolari.

[8] Ex ipsa autem circumstantia temporis, arrepta est ansa quæsitæ calumniæ. Ut enim scribit Liberatus, Urgente jussione, exierunt quidam falsi testes, qui & dixerunt: quia nos multis vicibus invenimus Silverium, scripta mittentem ad Regem Gotthorum: veni ad portam quæ appellatur Asinaria juxta Lateranas, & civitatem tibi trado, & Belisarium Patricium. [ubi ad eum defertur, Silverium Gotthis scripsisse de urbe tradenda,] Quod audiens Belisarius Patricius, non credebat: sciebat enim quod per invidiam hæc de eo dicebantur: sed dum multi in eadem accusatione persisterent, pertimuit; seque ad Pincianum, ut dixi, contulit; rem fortassis sic disponente Antonina uxore, in gratiam Augustæ, maritum quamvis reluctantem inductura ad facinus. Mihi certe persuadere non possum, auctorem ipsum fuisse calumniæ, cui tam expresse dicitur non habuisse fidem.

[9] Prius tamen quam extrema illa & sceleris plena machina admoveretur, placuit Antoninæ mitiora experiri consilia; atque, ut ait Liberatus, [calumniam adornante Antonina,] evocato in Palatium Pincianum Silverio, Belisarius & ejus conjux secreto persuadebant, implere præceptum Augustæ, ut tolleretur Chalcedonensis Synodus, & per epistolam suam hæreticorum firmaret fidem. Qui mox de Palatio egressus, quid de eo fieret consiliariis suis locutus est; [post frustra tentatam constantiam Papæ] & veniens contulit se in basilicam beatæ Martyris Sabinæ, ibique manebat; ubi & directus est ad eum Photis, filius Antoninæ Patriciæ, ut præstito sacramento invitaret eum venire ad Palatium. Qui autem Silverio adstabant, persuadebant ei ne Græcorum crederet juramentis: ille autem exivit, & ad Palatium venit. Et illa quidem die pro juramento ad ecclesiam redire permissus est. Ad quem rursus mandavit Belisarius, [qui dolose evocatus in Palatium] ut ad Palatium veniret: qui de ecclesia exire nolebat, dolos sibi præparatos agnoscens: sed postea orans, & causam suam Domino commendans, exiit & ad Palatium venit: quo solus ingressus, a suis ulterius non est visus.

[10] [violenter deponitur & monachum induitur,] Hactenus Liberatus, ultimis verbis multa perstringens, quæ priorum dierum actis præmissis, apud Anastasium sola sic leguntur, Tunc fecit Belisarius B. Silverium ad se venire in Palatium Pincii, & ad primum & secundum velum retinuit omnem Clerum: quo ingresso Silverio cum Vigilio solis in Mausole (ubi suspicor legendum Mansole, intimius conclave quo soli domino accessus est, vulgo Cabinet) Antonina Patricia jacebat in lecto, & Belisarius sedebat ad pedes ejus. Et dum eum vidisset Antonina Patricia, dixit ad eum: Dic, Domine Silveri Papa, quid fecimus tibi & Romanis, ut tu velis nos in manus Gotthorum tradere? Adhuc ea loquente ingressus Joannes, Subdiaconus Regionarius primæ Regionis, tulit Pallium de collo ejus, & duxit in cubiculum; & expolians eum, induit eum veste monachica, & abscondit eum. Tunc Sixtus, Subdiaconus Regionarius Regionis sextæ, videns eum jam Monachum, [16 Novembris,] egressus foras nuntiavit ad Clerum, dicens; Quia Domnus Papa depositus est, & factus est Monachus: qui etiam audientes fugerunt omnes. Ceterum, priusquam huc procederetur, verosimile est tot menses effluxisse, ut a die VI Junii qua ordinatum Silverium diximus, potuerint supra annum unum effluxisse menses V, dies XI, quos ei omnes fere Catalogi concorditer tribuunt, quique ad XVI Novembris nos perducunt.

[11] Vigilius autem Archidiaconus suscepit Silverium, ita depositum, & Monachica veste illusum potius quam indictum in suam quasi fidem, inquit Auctor Vitæ apud Anastasium; moxque subjungit exilium, & quidem in Pontia. Sed Liberatus, quæ interea sint acta distinctius nos docet, sic narrationem cœptam prosequens: Et alia die Belisarius, convocatis Presbyteris & Diaconibus, & Clericis omnibus, mandavit eis ut alium sibi Papam eligerent. Quibus dubitantibus & nonnullis ridentibus, favore Belisarii ordinatus est Vigilius XXII Novembris utique Dominica proxima. [substituitur deinde Vigilius:] Qui Vigilius, quamdiu duravit obsidio (duravit autem usque in Martium anni DXXXVIII quando Belisarius pugnando vicit Gotthos, qui fugerunt Ravennam post annum unum obsidionis continuatæ) Vigilius, inquam dum duravit obsidio Silverium habuit sine dubio in oustodia, puta apud Lateranas in monasterio, quod ibi fuisse crediderim, Patriarchio adjunctum. Soluta autem obsidione (nec enim prius commodum vel consultum erat) Silverius missus est in exilium in civitatem Lyciæ Provinciæ, quæ Patara dicitur.

[12] Post ordinationem autem suam compellebatur. Vigilius a Belisario implere promissionem suam, [& an. 538 relegatur Silverius in Lyciam:] quam Augustæ promiserat, & ut sibi redderet duo auri centenaria promissa: quod ille quidem facile potuit excusare, quamdiu adhuc Romæ Silverius erat; hoc autem jam demisso, nolebat nihilominus promissionem suam implere, timore Romanorum & avaritia patrocinante. Justus autem erat a Romanis timor, utpote orthodoxis, quique jam externo metu liberi passuri non erant, aut Concilium Chalcedonense convelli, aut rescindi S. Agapeti judicium contra hæreticos. Interim Silverio veniente Pataram, venerabilis Episcopus civitatis ipsius, venit ad Imperatorem, & judicium Dei contestatus est de tantæ Sedis Episcopi expulsione; multos esse dicens in hoc mundo Reges; &non esse ullum, sicut ille Papa est, [sed Episcopo loci intercedente, jubetur reduci in Italiam:] super Ecclesiam mundi totius, a sua Sede expulsus. Quem audiens Imperator, revocari Romam Silverium jussit & de litteris illis judicium fieri; ut si probaretur ab ipso fuisse scriptas, in quacumque civitate Episcopus degeret; si autem falsæ fuissent probatæ, restitueretur Sedi suæ.

[13] Pelagius vero, tunc Vigilii Apocrisiarius Constantinopoli, postea autem successor in Pontificatu, currens cum voluntate Augustæ volebat irritum facere Imperatoris præceptum, [unde territus Vigilius ipsum sibi tradi impetrat;] ne Silverius Romam reverteretur; sed prævalente Imperatoris jussione, Silverius ad Italiam reductus est: credo Neapolim ad Belisarium, fortassis non invitum & gaudentem habere se, quo Vigilii lentitudinem vel excuteret vel ulcisceretur. Nec in hoc eum spes sua fefellit: Silverii enim adventu territus Vigilius, ne Sede sua pelleretur, Belisario mandavit, trade mihi Silverium; alioqui non possum facere, quod a me exigis. Ita Silverius (fortassis sub specie reducendi eum Romam, [devectusque in Pontias Sanctus fame enecatur an. 539,] ibique causam ejus recognoscendi) traditus est duobus Vigilii defensoribus & servis ejus: qui in Palmariam insulam adductus, sub eorum custodia, defecit inedia. Hæc omnia prætermittit auctor Vitæ apud Anastasium; & narrata depositione Silverii, ad finem ejus festinans, Misit eum, inquit, in exilium Vigilius; nulloque alio verbo mediante addit, in Pontias (ad quas tamen non potuit, nisi post medium aut amplius annum, a sua in Lyciam deportatione, adductus fuisse) & sustentavit eum pane tribulationis, & aqua angustiæ. Qui deficiens, mortuus est, & Confessor factus est: qui & sepultus est in eodem loco, XII Kalendas Julii, anno ut minimum DXXXIX, si non etiam serius: & sic revera vixit summus Pontifex (neque enim legitima depositio fuit, aut ipse in eam invenitur consensisse) annis tribus, si non etiam quatuor, diebus XIV.

[14] [ubi is sepultus miraculis clarescit.] Ibi autem, id est, in insula Palmaria, vel potius in Pontiarum primaria, quæ verosimiliter sola habebat Parochialem ecclesiam & cœmeterium, cum ceteris sua ut summum oratoria essent, simul autem omnes non mererentur habere Episcopum, sed sub Terracinensis in proxima continente Episcopi jurisdictione degerent; ibi inquam occurrit multitudo male habentium & salvantur. Andreas du Chene, in Vitis Pontificum Gallice scriptis, hoc ei Epitaphium addit, nescio unde erutum.

Romanæ supremus Apex Silverius Ædis;
      Ossa sub hoc retinet mortuus extraneo.

Aliud de eo nihil reperitur, [Ordinatio una ab eo celebrata an. 536.] nisi quod fecit ordinationem unam per mensem Decembrem anno DXXXVI Presbyteros Cardinales XIV, Diaconos XVI, Episcopos per diversa loca numero XIX. Additur autem, secundum stylum Catalogorum, Pontificatum ejus solum æstimantium usque ad diem depositionis, quod cessavit Episcopatus solum dies quinque: nec enim plures intercurrerunt inter feriam II qua Silverius depositus & Dominicam qua ordnatus Vigilius est.

[15] [Interim promissa implevisse arguitur Vigilius,] Hujus autem & Belisarii, quæ fuerit pœnitentia, de peccatis contra Silverium admissis, quam justa nihilominus ipsum & Vigilium secuta sit talionis pœna, alibi explicatum lector inveniet. Vigilii causam aggravat Liberatus, dum asserit, quod per Antoninam Belisarii conjugem implens professionem suam, quam Augustæ fecerat; scripsit Epistolam … sub qua fidem suam scripsit, in qua duas in Christo damnavit naturas, resolvens tomum Papæ Leonis. Suspecta hic mihi mulieris fraus est, pridem ad epistolas calumniose fabricandas factæ, & veritæ indignationem Imperatricis, nisi comminisceretur aliquid, quo videretur ipsa effectum dedisse, quod tanto molimine exegerat Augusta. Suspecta etiam est inscriptio, [sed ex litteris verosimiliter supposititiis,] Romanis inusitata Pontificibus, Dominis & Christis Vigilius. Non apposuisset hic nomina eorum, quibuscum unam se fidem habere & habuisse scribebat? Aliud certe sonat ejus ad Augustam responsio, quando eidem non magnam fidem habenti litteris per Antoninam acceptis, & post annos aliquot urgenti atque scribenti; Veni, adimple nobis quæ pro bona voluntate tua promisisti, de Patre nostro Anthimo, & revoca eum in officium suum: quando, inquam rescripsit: Absit hoc a me, Domina Augusta: prius locutus sum male & insipienter: modo autem nullo modo tibi consentio, ut revocem hominem hæreticum & anathematizatum. Etsi indignus, Vicarius sum B. Petri Apostoli, quomodo fuerunt sanctissimi Agapitus & Silverius, qui eum anathematizarunt.

[16] Affictæ Silverio Epistolæ adversus Vigilium, servire ad historiam non possunt; neque fidem facere prætensæ Synodo quatuor Episcoporum, qui sententiæ a Silverio latæ subscripserint. Proinde nullius momenti est, quod Silverius in ea fingatur dicere, le Domino favente, tribus jam jugiter emensis temporibus. Apostolicæ Sedi præsidere, [quales etiam habentur affictæ Silverio.] in eamque Vigilium data pecunia invasisse. Fictionem vero arguunt etiam subscriptiones, quarum una notatur Principe Basilio, præter stylum notandorum tunc annorum; quod ineptus sarcinator sumpsit ex subscriptionibus annum DXL secutis, cum cœpit scribi P. C. Basilii V. C. id est post Consulatum Basilii Viri Clarissimi. Altera signata Justiniano V & Belissario VV. CC Coss. æque monstrosa est: quia Justinianus, post IV Consulatum anno DXXXIV, nullum amplius gessit; & Belisarius semel dumtaxat Consul fuit, scilicet DXXXV

[Annotatum]

* imo xv

DE SANCTA FLORENTINA
VIRGINE IN HISPANIA.

SECULO VII

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De ejus cultu, actis, reliquiis.

Florentina, Virgo in Hispania (S.)

G. H.

Illustris fuit, generis prosapia & virtutum splendore, S. Florentina, Soror SS. Leandri, Isidori & Fulgentii, præcipuorum seculo Christi sexto Episcoporum & Doctorum Hispaniæ; quæ sanctimonialium Virginum mater & gubernatrix effecta, plurimos earum choros Christo Sponso obtulit, æternam eo nomine in Ecclesia merita memoriam. Huic testimonium perhibent antiqua Breviaria & Legendaria, [Memoria in antiquis Breviariis] potissimum Hispanica: atque imprimis id quod Mozarabum dictum jussu Francisci Ximenes Archiepiscopi anno MDII Toleti fuit excusum, Hispalense etiam & Abulense ad hunc XX Junii; Placentinum vero & Carthaginense ad diem XIV Martii. Plura addit Tamayus de Salazar in Martyrologio Hispanico ad hunc diem, quæ apud ipsum videri possunt. Ex horum Lectionibus & Legendario Hispalensi Acta aliqua ille subjungit; quæ fere eadem ex Salmantino Breviario edidit Franciscus Bivarius, [ex illis aliqua Acta] in Commentario ad Chonicon, sub Maximi nomine vulgatum pag. 579, quæ mox etiam nostris Annotatis illustrabimus ex aliis rerum Hispanicarum scriptoribus, quorum præcipui, Ambrosius Morales lib. XII anni MCLXXVII cap. 5 fol. 103; Joannes Basilius Sanctorius, in sua Hagiographia anni MDLXXXV, ad hunc XX Junii; Alphonsus de Villegas, in Floribus Sanctorum anni MDXCI sæpe postea recusis, ubi de Sanctis Hispanicis agit; Joannes Mariana, in Historia de rebus Hispaniæ, [collata cum auctoribus gravibus.] anno MDXCII vulgata lib. 6 cap. 1: Joannes Marietta de Sanctis Hispaniæ, anno MDXCVI lib. 19 cap. 1; Franciscus de Padilla, in Historia Ecclesiastica anni MDCV centuria 7 cap 14, Auctores omnes graves, quos secuti sunt recentiores plurimi, ex quibus Vitam ejus scripserunt, Martinus de Roa de Sanctis Astigitanis, lib. 2 cap. 6, & Antonius de Quintanadueñas, de sanctis Hispalensibus & Astigitanis. Sed hi aliique recentiores novis inventionibus nomina Dextri, Maximi, Juliani, Luitprandi præferentibus decepti, nonnulla miscent, viris eruditis merito displicentia, quibus omissis dabimus Appendicem ex Vita a Roderico de Jepes scripta.

[2] Est autem palæstra S. Florentinæ, ubi potissimum ad mortem usque vixit, [In Martyrologiis dicitur Florentiana,] urbs Bæticæ Astygis, vulgo Ecija, etiam Ptolomæo nota, & hac quoque tempestate clara atque, Episcopalis ad Singulim fluvium vulgo Xenil, qui haud procul inde in Bætim influit, sed sine loco refertur in nonnullis Mss. Martyrologiis auctioris Usuardi, & apud Grevenum atque Molanum primæ editionis in simili Auctario Usuardi, necnon apud Canisium sub nomine S. Florentianæ Virginis; errore forsan inde nato, quod hoc eodem die colatur S. Florentiana, inter Martyres Tomis in Scythia coronatos. Bellinus in Martyrologio, secundum morem curiæ Romanæ sub annum MCCCCXLVIII Venetiis excuso, Beda supposititus, Maurolycus, [& Florentia;] Galesinius & Molanus posterioris editionis, cum Florario, eamdem S. Florentiam Virginem appellant. In Martyrologio autem hodierno Romano ista habentur: Hispali in Hispania, S. Florentiæ Virginis, [apud Hispanos Florentina,] sororis SS. Leandri & Isidori Episcoporum Hispalensium. Verum inhærendum est scriptoribus Hispanis eamdem constanter Florentinam appellantibus, uti & SS. Leander & Isidorus fratres in suis libris eidem inscriptis, Auctorque antiquus in Vita S. Isidori, ad diem IV Aprilis edita.

[3] Corpus apud fratres suos Hispali sepultum, aut saltem eo translatum volunt Auctores; [delata Hispalim,] sicuti diximus, S. Fulgentium Episcopum e vita decessisse Carthagine, ejusque corpus triginta quatour ab obitu ejus annis Hispalim translatum, cumque Germanorum Leandri Isidori ac Florentinæ Reliquiis in æde SS. Ruffinæ & Justæ locatum fuisse prout legi potest ad ejusdem S. Florentii Vitam XIV Januarii cap. 3 & 4. Possedisse hunc nobilem thesaurum Hispalis creditur usque ad Maurorum incursionem. Tunc enim in montes, Guadalupæo flumini propinquos, [& ad Berzocanum pagum.] corpora SS. Fulgentii & Florentinæ deportata traduntur; ibique recondita & ignota delituisse ad Alphonsi XI tempora, sive ad seculum XIV, quando reperta fuerunt sacra utriusque lipsana, in Berzocano pago, tribus fere leucis a celebri Guadalupæo oppido, ubi etiamnum conservantur: & quia locus est Placentinæ diœcesis, colitur in hac tota S. Florentina ut Patrona, sub ritu Duplicis primæ classis, idque die XIV Martii, eo quod sacræ Reliquiæ tunc videantur translatæ. Anno postmodum MDXCV, [Reliquiæ Murciæ & in Escuriali.] Philippi II Regis Catholici jussu, ad instantiam Carthaginensium & Murciensium eruta sacra lipsana, quorum aliqua ossa ecclesiæ Murciensi & scuriacensi Regio cœnobio oblata, & honorifice ibidem fuerunt condita; uti post Martinum de Roa scribunt Tamayus de Salazar & Ægidius Gonzalvus Davila in Theatro Ecclesiæ Murciensis.

ELOGIUM VITÆ PERVETUSTUM
Ex antiquis Breviariis & Chronico Hispalensi.

Florentina, Virgo in Hispania (S.)

[1] Beatissima Florentina Virgo, incomparabilis moribus & sanctitate, fuit tempoporibus a Justiniani imperatoris Romani, filia b Severiani Ducis Carthaginensis, & Turturæ conjugis ejus: quæ tres habuit fratres, scilicet c Leandrum, Episcopum Hispalensem; & Fulgentium, [Illustri & sancta familia nata,] Astigitanum, & post Carthaginensem Episcopum; & Isidorum, etiam Episcopum Hispalensem; viros eruditos in omni sanctitate & doctrina, protectores & doctores totius Hesperiæ & universæ Ecclesiæ. Habuit etiam sanctissimum Hermenigildum consobrinum, & Reccaredum gloriosissimum Principem, filios sororis suæ, nomine d Theodoræ, quorum mores & constantiam ipsa vere fuit imitata: [videt in ore S. Isidori examen apum.] cujus odoris fragantia & imitatione sanctitatis Hispaniarum Ecclesiæ fulsere insignes. Hæc igitur Virgo Deo devota, cum S. Isidorus in cunabulis nutriretur, prospexit quoddam e examen apum in ore ejus frequentare vices. Territa quid hoc esset, prostrata in oratione intellexit, illum fore magnum doctorem & verum pugilem contra hæreticos, quos a finibus Hesperiæ foret profulsurus: & quod oculis contemplationis vidit, postea oculis propriis feliciter est intuita. Et quia B. Isidorum tam admirabilem fore sciebat; ipsum nutrire, non lacte carnis, sed lacte spiritus, cum omni diligentia studebat; ipsa sese custodiens ab omni inquinamento vitiorum.

[2] Sed f cum Virgo illustris, in conjugium a plurimis Palatinis Proceribus expeteretur, [Virginitatem vovet] prorsus simile status impedimentum abhorrens, mundi illecebras & seculi mores despiciens, suam virginitatem illibatam Christo sponso totis visceribus devovit. Cujus sanctitati atque doctrinæ quamplurimæ virgines & continentes se subdiderunt: & velo sanctimonialis insignita fulsit, quasi stella matutina in medio nebulæ. Quis enarrare possit tantam Virginum multitudinem, pœnitentiæ labores, caritatis ardores, humilitatis apices, & aliarum virtutum margaritas subire gaudentem? [præest aliis Virginibus:] Hanc sanctissimam Florentinam, in horto deliciarum & virtutum, florentem in odore suavitatis, florem campi, nimia dilectione suum sequentem sponsum, & amicum super omnia aromata amplectentem, beatissimi Præsules ac fratres sui informantes; necnon ejusdem consortium, consolationibus crebris animæ & corporis intendebant, in omni doctrina & eruditione quotidie ædificantes.

[3] S. Leander, ejusdem S. Florentinæ frater, scripsit ei g duos libellos, ad consolationem ejusdem & sodalium suarum: [incitata libris fratrum sibi dicatis:] unum de Institutione Virginum, quomodo integritas erat proxima Deo, & vicina coæqualisque Angelis, cujus conversatio erat in cælis; h alium libellum de contemptu mundi, quomodo cuncta sub cælo erant labentia. Sanctus vero Isidorus etiam ad ipsam sororem Florentinam, adversus Judæorum nequitiam, i duos dicavit libellos: quibus proventibus & continuis cohortationibus erudita evasit. Denique hæc sancta Virgo; [dirigit monasteriæ plurima.] Spiritus sancti dogmate imbuta, magistra virginitatis ac ministra castitatis, habebat sub custodia fere k quinquaginta monasteria, in quibus multitudo Virginum sanctarum degebat. Obdormivit B. Florentina in Christo Iesu, post obitum S. Leandri l.

ANNOTATA G. H.

a Justinianus imperavit ab anno 527 and 566: & hic mos recurrendi ad tempora Imperatorum Græcorum a trecentis circiter annis apud Hispanos inolevit: unde licet æstimare exiguam horum Actorum ætatem. Padilla & alii asserunt eam vixisse temporibus sex Regum Wisigothorum in Hispania, scilicet Leovigildi, Reccaredi, Liubæ, Witterici, Gundemari, Sisebuti, ab anno 568 ad annum 612.

b Iidem parentes Severianus Dux Carthaginensis, & Tortura uxor ejus, in antiqua Vita S. Isidori fratris referuntur 4 Aprilis, pro Tortura dicitur Theodora Lucæ Tudensi. Hunc Theodorici Regis Ostrogothorum filium, fuisse scribit Quintana-Dueñas.

c Coluntur S. Leander 13 Martii, S. Fulgentius 14 Januarii, ubi de Theodorico Rege actum.

d Hæc Theodosia appellatur, Marianæ lib. 5 cap. 11: familia autem S. Hermenigildi 13 Aprilis cap. 1 num. 2.

e Hæc visio de examine apum refertur in Vita S. Isidori num. 3, sed tribuitur patri Severiano, cui potuit adfuisse S. Florentina.

f Hæc de procis & voto, desunt in Breviario Palentino apud Bivarium.

g Hi duo libelli sunt in unum conflati, editi a Sandovallio Madriti anno 1604, & a Tamajo Salazar ad hanc Vitam S. Florentinæ; nunc autem inserti Bibliothecæ Patrum Lugdunensi: sed primus tantum habet circiter tertiam partem opusculi.

h Secundus libellus habet majorem partem, & distinguitur in capita 21, quorum primum est de vitandis laicis mulieribus: & in his carissimam sororem Florentinam sæpius alloquitur, instruendo, adhortando, consolando, protegendo.

i Horum libellorum prior est de Domini Nativitate, Passione, Resurrectione, Regno & Judicio & continet 61 capita: posterior, est de Gentium vocatione, & continet capita 26, sed aliquanto majora.

k Quadraginta monasteria habent Ambrosius Morales, Joannes Basilius Sanctorius, Marietta & alii hos secuti recentiores.

l Apud Tamajum habetur hæc conclusio. Tandem omnibus cara, & spectabilis Sororibus, sanctitate venerabilis, senio confecta, ad æternas Sponsi nuptias evolavit Kalendis Septembris Æra DCLXXI, anno Christi DCXXXIII. Hæc ibi quæ apud antiquiores, Moralem, Sanctorium aut similes, optaremus reperire. Annus certe mortis, ne quidem in Pseudo-Chronico Juliani Petri reperitur, ubi tamen num. 264 hæc leguntur: S. Florentina nascitur Carthagine anno DXLV, tingitur Bigastri. Ejusdem farinæ Luitprandus in Adversariis num. 243 scripsisse dicitur: Æra DLXXXVIII ergo anno Christi DL, nascitur Florentina, in die S. Florentii Martyris, obiit sancta anno DCX annorum LX. Sed nullius fidei ista apud nos sunt.

APPENDIX.
Ex Hispanico Roderici de Jepes.
De vetusto S. Florentinæ monasterio.

Florentina, Virgo in Hispania (S.)

AUCTORE G. H..

[4] Floruit seculo præcedenti, in urbe Astygitana, & in ipso S. Florentinæ monasterio, [Monstrantur in monasterio S. Mariæ de valle,] Rodericus de Jepes Ordinis S. Hieronymi, qui inter alias lucubrationes edidit Hispanice Madriti anno MDLXXXIV Historiam de gloriosa Virgine S. Florentina, ex qua illa potissimum quæ huc spectant, inde excerpsit Antonius de Jepes, ediditque tomo primo Chronici generalis Ordinis S. Benedicti, ad annum Christi 599 fol. 412 & sequenti.

[5] Sanctam Virginem Florentinam, cum sanctimonialibus vixisse in monasterio S. Mariæ de Valle, [turris S. Florentinæ,] perpetua traditio est, eamque confirmant multa antiquitatis indicia; inter quæ turris ibidem visitur, admodum vetusta, quam etiamnum turrim S. Florentinæ appellant. In claustri medio apparent vestigia & cœmenta, [vestigia cellarum,] & dicuntur fuisse cellæ religiosarum, quas ibidem moderata est S. Florentina. Præterea in illa civitate est hospitale & confraternitas antiquissima, cognominata S. Florentinæ; neque ullus inveniri potest qui aliquid de prima illorum institutione inaudierit. Solent etiam Confratres statuam S. Florentinæ, [Astygi hospitate & Sodalitas.] habitu monastico vestitam, magna cum solennitate & Clericali pompa deferre ad ædem sive monasterium S. Mariæ de Valle Astygitana, ibique Vesperas decantare, sanctum Missæ sacrificium offerre, & concionem habere, in qua festi hujus institutio proponitur, ut cognoscatur antiqua conversatio & habitatio per iter quod prudentissima Sancta tenuit, eo quod vestigia omnium adhuc videantur, in quibus sua regna in Jesu Christi servitio habuit (nam huic servire est regnare) & in quo regimine habebat Virgines, quæ ibidem vivebant, ex tota Hispania collectæ. Dum autem sacra statua S. Florentinæ eo defertur, ex nullius imperio vel præcepto supplicatum eunt cives; [Solennis processio,] ut nuda majorum exempla imitentur, incitati etiam, quod in illa æde sacellum & altare S. Florentinæ dicata extent: quæ tamen ob fabricam templi adjunctam aliquid splendoris perdiderunt. Huc etiam iidem S. Florentinæ Confratres tribus præcipuis anni festis confluunt, atque ad altare S. Florentinæ Missam cantando celebrant. Cum decreto publico hospitalia ad parvum numerum per varias civitates redigerentur, ac proventus Minorum majoribus hospitalibus addicerentur, ne idem apud Astygitanos contingeret, commode Philippus Rex noster, anno millesimo quingentesimo septuagesimo in Andalusiam iter facturus, [sacellum, altare.] pro sua benignitate ad tenue hoc monasterium S. Mariæ in Valle deflectere voluit: cui supplicem libellum obtuli, petiique ne antiquum S. Florentinæ xenodochium, quod ego id temporis procurabam, alteri alicui annecteret; ne jam relata celebris solennitas intercideret, & memoria hujus Sanctæ aboleretur.

[6] Quotquot etiam nunc vivunt homines, cum desiderio testari poterunt, devotionem erga Dominam nostram S. Mariam de Valle, & erga sanctam imaginem Divæ Florentinæ; eamque ibidem vixisse cum sanctis Virginibus monasterii illius. Avi & majores nararunt nepotibus suis, [Via Virginum Martyrum sub Mauris,] pietatem erga viam quæ ducit in monasterium, vocaruntque Viam Virginum: quæ ab ipso templo sanctæ Crucis usque ad monasterium respersa quondam fuit sanguine sanctarum Virginum, quæ ibidem sub disciplina S. Florentinæ vixerant, & martyrio coronatæ fuerant ab infidelibus; ab hæreticis scilicet Arianis, aut Mauris destructoribus Hispaniæ. Et hi quam barbare trucidarint Cordubæ Christi fideles, cognoscitur ex libro S. Eulogii. In eadem via occurrit ponticulus, Virginum appellatus; ibidemque erectæ sunt stationes similes illis, per quas Christus in sua passione tetendit ad montem Calvariæ; easque magna cum devotione, ob piam hanc considerationem, obeunt. Visitur ibidem porta parvula antiqua in marmore incisa, quam ferunt harum quoque Virginum sanguine illitam fuisse cum a barbaris victimæ trucidandæ raperentur. Ad rei hujus confirmationem nostra memoria quædam femina, Maria Alonso dicta, asserit se, cum summo mane ex more ad monasterium iret, conspexisse Virgines ardentibus candelis instructas, & in supplicationem digestas; ostenditque passim oblatum sibi cereum, quem servat in horam mortis usque. Quo circa ob reverentiam harum rerum, & devotionem erga magnum illud sanctuarium, plurimi Astygitani, [in processione apparentium.] nudis pedibus aut flexis etiam poplitibus, magnam hujus viæ partem terere consueverunt, donec imaginem Matris Dei, & locum, a Florentina & a sacris Virginibus Christi Martyribus habitatum, illiusque sacellum & sepulturam oculis suis conspexerint. Si testibus oculatis fides adhibenda, mihi plane credendum, qui duos annos in hoc monasterio exegi, qui inter alia, singulis potissimum Sabbatis confertam turbam ad matutinum Sacrum confluentem, atque ad portam natantibus pietate oculis præstolantem, egomet vidi.

D. P.

[8] Roa, ubi de Sanctimonialium Monasteriis agit pag. 144, primo loco collocat Parthenonem S. Florentinæ, tamquam situm intra urbem, [Parthenon S. Florentinæ] atque adeo diversum ab illo, cujus in Valle positi ad ripam fluminis supra meminimus; ab ipsa tamen similiter fundatum gubernatumque, de quo ita loquitur: Mox atque recuperata de Mauris Astygis fuit, Christiani aliqui eremitorium ibidem constituerunt, sub invocatione S Florentinæ: quo cum temporibus præteritis piæ quædam mulieres se recepissent, citra specialem ullam Regulam, contigit earum unam, ex Hebræis conversam serioque intendentem exercitiis pietatis, cum particulari affectu erga Sanctam; videre ipsam, palam conspicuam; monerique, divinæ voluntatis esse, ut quotquot istuc se receperant, [circa an. 1460 fundatum sancta bis apparente.] ad statum transirent perfectiorem, ibique fundarent monasterium sub habitu & regula S. Dominici. Hoc cum innotuisset per civitatem, varii mox Equites filias suas & facultates novæ fundationi obtulerunt, quæ creditur initium habuisse circa annum MCCCCLX. Vivebant tamen absque clausura Virgines illæ per tempus aliquod, quoadusque civitati gravis supervenit pestilitas. Huic cum remedium ardenti prece postularent a sancta Religiosæ; uni earum apparens illa, significavit, cessaturam luem, si ipsæ sese obstrinxissent voto clausuræ perpetuæ. Nec defuit promisso fides. Nuncupato enim voto tali, resedit malum; exindeque ibidem clausura perseverat, quam servant hodiedum Sanctimoniales ad centum sexaginta.

DE SANCTA AVATIA,
IN AGRO BELLUNENSI DOMINII VENETI.
Notitia cultus ex Philippi Ferrarii Catalogis Sanctorum.

[Commentarius]

Avatia, in agro Bellunensi Dominii Veneti (S.)

D. P.

[1] Illustrare nostro modo desideravimus aliquoties Sanctos Ecclesiæ Bellunensis: [Defectu monumentorum Bellunensium,] sed nulla inde monumenta hactenus potuimus assequi & necesse habuimus, cum ita res exigeret, pauca hinc inde collecta proferre, de Sancto Salvatore, Episcopo Bellunensi, ad diem III Januarii; atque de Sancto Joatha, Martyre & Patrono, XXII Maji. De hoc autem aliquod encomium, ex antiquis Lectionibus, suppeditavit nobis Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ ex hujus altero Catalogo, ut vocat Generali, eorum scilicet, qui non sunt in Romano Martyrologio, nunc accipimus notitiam præcitatæ Sanctæ, his verbis; Apud Bellunum B. Avatiæ, [Ferrario allegatorum] additque in Notis ejus Ex monumentis Ecclesiæ Bellunensis: cujus, Acta, inquit, Mss. in antiquo Missali Ms. pergameno descripta, nuper transmissa sunt. Ejus dies festus die præscripta una non absque incolarum & vicinorum populorum confluentia celebratur.

[2] Quamquam vero idem Ferrarius, in Sanctorum Italicorum Catalogo, Avitiæ non meminerit ad hunc diem; haud tamen omnino eam tunc ignoravit. Siquidem ad XX Julii ab eo texitur elogium cujusdam S. Luxani, Brixinonensis quidem in Rhetia Episcopi, sed Brixinonensibus ignorati; qui Sede pulsus, ad Bellunenses confugerit, in Vallem Agordiam; ubi, inquit, usque ad obitum, Avatia pia femina (quæ in ea valle templo sibi extructo colitur) victum ministrante, mansit. [ex ipso solam damus notitiam cultus] Hanc ego vallem esse reor, quam fluvius intersecat, Cordevolus in tabulis dictus, intra Bellunum atque Feltrium, Plavio Bellunum præterlabenti se miscens; ibi enim, XII milliario a Bellunensi civitate, notatur Castellum Agordinum, & longius etiam, oppidum Agorum sive Agordum, ambo apta nomen dare valli illi.

[3] Sed in istius S. Lucani Actis, qualia ex monumentis Ecclesiæ Bellunensis accepisse profitetur Ferrarius, quædam ejus judicio continentur fabulis proxima; certe ea ipse inde narrat, [donec prodeant Acta, licet parum sincera.] quæ ex fabulosa S. Gerontii Ficoclensis Vita, a nobis IX Maji repudiata, videtur sumpsisse Auctor, de ejus profectione ad Romanum Pontificem miraculis illustrata. Quare expectamus, ut tum Vitam illam qualemcumque invariatam accipiamus ex suo fonte; contenti interim certi esse de cultu, quem habemus ex Ferrario probatum. Eumdem recentibus anni MDCXCII litteris nobis ex Collegio Tridentino confirmat P. Franciscus Parthenis, in eam curam incumbere jussus a Rectore suo P. Paulo Frisch, post imploratum Vicarii Generalis Bellunensis auxilium, nihil amplius reperiri nuntians.

DE SANCTO GOBANO, PRESBYTERO HIBERNO ET MARTYRE,
APUD SUI NOMINIS OPPIDUM IN FRANCIA.

COMMENT. PRÆVIUS R.D. SUPPRIORIS GENLIACENSIS
De ejus oppido, ecclesia, cultu.

Gobanus, Presbyter & Martyr, in Gallia (S.)

Positum est in Insula Franciæ oppidum quoddam, [Oppidum Gobani,] cui nomen S. Gobani est, vulgarique Idiomate Sainct Gobain, ad montis cujusdam cacumen, silvis fere undequaque cinctum, loco horridum, simileque antiquis eremi. Thebaïcæ speluncis ac secessibus, distans horis duabus seu leucis Calniaco, urbe ad Isaram posita, totidemque Farra ac Præmonstrato, totius Ordinis ejusdem nominis archicœnobio. Id quidem omnimode antiquitatem sapit; nam ad ejus septemtrionale latus Castrum quoddam, præcisæ altissimæque rupi insitum, turribus undique rupi adjunctis ex quadrato lapide communitum, ita inspectores allicit, ut nec Cussiacense nec Solembracense, quamquam vicina admirandaque ita sapiant antiquam ætatem, fumosasque imagines. Id tamen (nescio quo casu) dirutum desertumque veterum adhuc mœnium firmissimorumque propugnaculorum fragmenta servat hucusque, quæ dirutorum augeant mœrorem, integrorum salvorumque cupidinem.

[2] Hic igitur locus, primus quidem suis initiis abjectus fuit, aliudque nihil quam silva densissima, solis obvia feris animalibus: sed cum, [cui dicata] disponente suavius Domino, S. Gobanus Presbyter & Martyr, ex Hibernia in Galliam transfretans, cum multis aliis divini verbi præconibus, eamdem sibi a Deo destinatam intellexisset; e silva faciens sibi famuloque suo Eremum, fecit processus temporum, ut locus is ex diutina mansione, Eremi-mons (vulgo Le mont d'Hermitage) appellatur. Nec frustra nomen loci immutatum, cum qui solis olim incolebatur feris, postea a Sancto Eremita factori rerum omnium dicaretur. Ibi itaque S. Gobanus, insudans vigiliis & orationibus diu noctuque, unam ecclesiam ex oblationibus fidelium construit (inquit Legenda) propriis manibus in honorem S. Petri Apostolorum Principis, loco ei antea concesso a Rege Francorum Lotario III filio Clodovæi II.

[3] Dicata primum quidem Ecclesia Sancto Apostolorum Antistiti Petro: [ecclesia loci] sed cum eam suis orationibus gemitibusque Gobanus sanctificasset, successu temporum nomen fundatoris, uti & totum oppidum retinuit. Illius itaque nunc atque ab annis plusquam quingentis Patronus habetur S. Gobanus, qui primus sub alieno patrocinio fundator. Templum illud amplum, elevatum muris lapidum quadratorum, maxime vero sanctuarium augustum, formam præseferens Abbatiæ cujusdam insignis Ecclesiæ. Et sanctuarium illud quidem duplex, utrumque solidis extructum fornicibus; aliud quidem inferius ac subterraneum, amplum satis & spatiosum, ubi altare fontesque, quos Gobanus percussa baculo rupe maximo eduxit miraculo; cujus aquis infirmi complures indies sanantur. Aliud superius, cujus altare majus S. Gobano dicatum, insigne est, ut aliæ ejusdem templi aræ omnes. Inter navim & sanctuarium antiquus umbo, affabre ex ligno factus, designat vetustatem longam, quod rarum in ecclesiis Galliæ ruralibus. Atque ad dexteram intrantium ad parochialem hanc Ecclesiam, extat insignis locus, elevatus tribus fornicibus, quo per gradus ascenditur; cujus frontispicio inscribitur Gothico charactere antiquo (o Gobane gratiam impetres & gloriam his qui tibi serviunt) & post latinam hanc periodum, Gallice scriptum Hæc thesauraria S. Gobani extructa fuit anno MDXXXIV. Ora pro illis. Ibi olim Corpus S. Gobani, & nunc caput ejusdem recondi solet, ut in tutiori secessu, ecclesiæque secretiori loco.

[4] In ea pariter Ecclesia Monachi Benedictini, S. Vincentii extra Laudunenses muros, possidebant conventualem Prioratum, [olim prioratus conventualis, nunc secularis cum capellania & parochia.] ubi Patres quinque vel quatuor publicis ecclesiæ muneribus fungebantur: unde & adhuc, ad Meridianam Ecclesiæ partem, apparent nonnulla vestigia cujusdam dormitorii, in quo conventualiter agebant; & cui subjacebant aliæ regulares officinæ, ad communem vivendi modum necessariæ. Lucas Acherius, in Notis ad Chronicon Guiberti Abbatis de Novigento, pag. 650, de Reginero Vincentiano Abbate, Corbeia oriundo, agit, cui dat Elinandus Antistes Laudunensis (ab anno MLII ad XCVIII) altare S. Gobani, quod & in Prioratum erexit. Hic vero Prioratus extat adhuc, sed commendatario Priori ex indulto Sedis Apostolicæ commissus, quem occupat Dominus de Meaux, antea Archidiaconus cathedralis Ecclesiæ Laudunensis. Ibidem denique præter Parochiam, inest insignis Capellania, S. Gobano dicata, certisque dicata proventibus annuis, quam possidet Burdinus vir nobilis, olim Canonicus & vicarius cathedralis Ecclesiæ Noviomensis, totiusque Episcopatus.

[5] Olim corpus integrum, integrumque caput Sancti Martyris Gobani asservabatur in sacrario hujus Ecclesiæ, quod eo fine constructum fuerat uti diximus: [Reliquiæ] sed turbinibus bellorum, Galliam hasque potissimum partes regni extremas infestantibus, corpus huc illucque transportatum, illic isticque a singularibus templi custodibus abditum ita latuit; ut a multis jam annis inveniri non potuerit. Sunt tamen qui dicant furore hæreticorum oppidum expilatum, castrum dirutum, corpus S. Athletæ combustum, solumque caput restasse, cautela majori absconditum: quod argentea inclusum theca in dicto ecclesiæ sacrario usque modo visitur, [sepulchrum] annisque singulis ipso die festo S. Gobani qui incidit in XX Junii, cuncto populo ostenditur, & peregrinis eo properantibus. Superstat in hanc pariter diem tumulus Sancti Martyris seu loculus, quem in ecclesiæ quasi medio cernere est, unico prægrandi lapide constructus, ubi olim conditus Sanctus: in quo nihil prorsus præter lapideum cervical, respiciens ad anteriorem ecclesiæ partem; obstructus autem nunc lapide superim posito, cui binæ insident columnæ, columnisque lapis alter quadrangularis, longus quinque pedum, triumque elevatus, quem tegit tapes an incolis datus ad sui tutelaris reverentiam.

[6] Duplex quotannis festum Sancti Martyris agitur in ecclesia præfati oppidi: unum quidem principali die XX Junii, quo Sanctus hic gladiis impiorum obtruncatus ad superos transiit: aliud quidem inferius, [cultus publicus & vita] quo translationem corporis ejus celebrant; & hanc non certa die, sed semper feria quarta infra octavam Pentecostes. Ac primum quidem festum ibi olim celeberrimum agebatur, maxime sub temporibus quibus Monachi S. Vincentii Laudunensis coloniam Fratrum divinis instantem illic ex assignatis proventibus alebant. Sub id temporis etenim, totum Officium diei noctisque cum propriis S. Gobani Lectionibus per totam Octavam a XX Junii ad XXVII diem inclusive agebant Monachi, ut constat ex uno illorum codice pergameno adhuc superstite, quo vita Sancti Martyris, in varias partita lectiones distribuitur in lectionario veteri per totam hebdomadam. Missa etiam illius propria cum Prosa seu sequentia non incongrue composita, quam hucusque per totam Octavam decantant. At ubi conventus Fratrum desiit, solusque ibi commendatarius Prior cum Parocho resedit; factum quidem S. Gobani Officium, sed jejuniori penso, rescissis per totam Octavam Matutinis, ut ex recentioribus constat ecclesiæ libris. Porro erui Legendam cum passione illius ex antiquo codice Ms; ubi integrum illius Officium, quem codicem opinor fuisse olim Monachorum Vincentianorum dicti Prioratus; sequentiam vero ex Missali Ms. pergameno. Habet mentionem S. Gobani novum processionale Laudunense, impressum Lauduni anno 1664 instantia curisque illustrissimi & Eminentissimi Laudunensis Episcopi Cæsaris Estræi, S.R.E. Cardinalis, qui eumdem in Letaniis Dioceseos propriis accensuit Sanctis, Laudunensis Episcopii illustratoribus.

[7] Hactenus vir diligentissimus Presbyter veteris instituti ordinis Præmonstratensis, vetustis Codicibus complures illustrium Sanctorum Vitas manu propria transcripsit; tunc, cum hanc S. Gobani mitteret, Genliacensis monasterii apud Calniacum supprior: a cujus erudita solertia postea accepit Respublica litteraria, insigne supplementum de scriptoribus vel scriptis ecclesiasticis, a Bellarmino prætermissis, usque ad annum MCCCCLX, editum Parisiis 1686. In sequentia ad Missam, quam idem nobis transcripsit, invenitur nomen Regis, prætermissum in Vita, scilicet Clotharius: recteque æstimatur is fuisse hujus appellationis Tertius: quippe qui ab anno DCLVI ad DCLXX regnum in Neustria ac Burgundia tenuit. Hoc autem tempore etiam S. Furseus S. Gobani Ordinator vixit; mortuus (uti Henschenius monuit in notis ad Vitam S. Madelgisi Eremitæ XXX Maji litt. e) circa annum DCL. Hinc porro sequitur Vitæ auctorem, cum scripsit a Wandalis occisum S. Gobanum, non esse intelligendum de ita proprie dictis Wandalis, longe anterioribus; sed ex usu medii ævi scriptorum, quoscumque Barbaros Galliam vastantes Wandalorum nomine designantium.

VITA

Gobanus, Presbyter & Martyr, in Gallia (S.)

BHL Number: 3569


EX MS.

[1] Mundi Salvator, humanæ calamitati compatiens, postquam omnia Incarnationis suæ mysteria, [Gobani natione Hiberni] ad reparationem generis humani convenientia, Patri obediens consummasset; & discipulis suis præcipiens dixisset, Euntes in mundum universum, prædicate euangelium omni creaturæ; quidam petierunt quamdam insulam, in Occiduo sitam, quæ dicitur Hibernia, incolarum ejus corda corroborare & confortare in fide Catholica; de qua cognoscimus sanctum Martyrem Gobanum, æterno Regi sacerdotem dilectissimum, non ex infima sed insigni prosapia fuisse progenitum. Hic denique elegantissimus puer ætatem benignæ suæ juventutis deducens, sacrarumque litterarum studiis deditus, bonæ indolis esse satagebat: Domino Deo omnipotenti serviens, condidit cælo thesauros, quo perciperet eos dum a glebis corporis flatus animæ ejus disgregaretur. Omnia quoque pro nihilo terrena parvipendens, in eleemosynis pauperum largus, & in crebris pernoctationibus pervigil; ut ei placeret, cui se totum mancipaverat, semper affectabat. Corpus suum ab illicitis carnis voluptatibus abstinens, [virtutes.] illecebrosa mundi gaudia deceptoribus miseris amabiliora vitabat; omniumque congeriem virtutum in scrutinio mentis suæ recondere festinabat; ut discipulus ejus effici mereretur, qui fidelibus suis charismatum octo Beatitudines promisit. Erat namque omnibus amabilis Gobanus, mutuo alloquio affabilis, conversatione mansuetissimus, lætissimus facie, serenissimus mente, sitiens nancisci dicta Psalmographi David, Ibunt Sancti de virtute in virtutem.

[2] Eo tempore vir quidam venerabilis, Fursæus a nomine, dignus Deo Episcopus, in supradicto pago Pontificalem administrabat dignitatem; [Fit Presbyter a Fursæo cum aliis X sociis,] qui Sacerdotali plane reverentia plenus, omnibusque degentibus in spatio parochiæ suæ memorandus, atque nimium laudabilis habebatur. [Ps. 83. 8] Hic namque memorabilis vir omnem Diœcesis suæ Clerum convocavit in unum, ut eos ad sacri Ordinis gradum promoveret. Jussu igitur Episcopi Gobanus & b Nervisandus, Foillanus c atque Gislenus, Etho d & Vincentius, Adelgisus & e Mommolenus, Eloquius f & Godelgerus, Guillebrodus g & Melbœnus, & ceteri ordinati, ad sacri consecrationem Presbyteratus transcendunt, & Sacerdotalibus titulis decorati, ad proprium mansionis suæ habitaculum redierunt. [Illuminat cæcum,] Supradicto vero S. Gobano sacris benigne vestibus infulato, & cum gaudio revertenti, quidam cæcus, famam ejus audiens, obviavit; atque incessanter ei supplicabat, ut ejus orationibus ab infirmitate sua incolumis efficeretur. Quod diu abnuens, dicens, Ad hoc me indignum fore certo profiteor; condolens tamen longa cæcitate afflicto, precibus ejus acquievit; & pietate perculsus, statim rogaturus pro eo dominum ad terram se prostravit, ut visum reciperet. At ubi ab humi facie devote surrexit, super oculos ejus signum sanctæ crucis impressit, & continuo visum recepit. Cumque vicini & parentes ejus audirent ita illuminatum, laudaverunt Regem Angelorum, qui per famulum suum Gobanum hoc dignatus est operari.

[3] Quadam Dominica nocte, cum superius memorati Sancti corpora sua sopore humano aggravata quieti dedissent; [videt Dominum,] his cunctis una hora vel uno momento Dominus Jesus Christus apparuit, dicens: Venite ad me omnes qui laboratis & onerati estis, & ego reficiam vos. Omnibus quidem a somno excitatis, mentibus eorum hujusmodi cogitatio incidit, quo omnes ad Episcopum Fursæum unanimes convenirent: quos ut vidit Episcopus, omnes in unum, Pontifex fraterna visitatione, & Fratres Episcopali susceptione lætabantur. Cumque mutuo loquerentur, S. Gobanus exorsus est dicens: Mihi, fratres, in strato meo soporato visum est, Dominum affuisse proferentem, Venite benedicti Patris mei, possidete regnum quod vobis paratum est a constitutione mundi. Quod cuncti pariter audientes, protulerunt se tali modo vidisse eamdem visionem: & Spiritu sancto eos repente illustrante, [venit in Gallias;] ipsi pariter se esse ituros in Galliam testabantur, reminiscentes verbi Jesu Christi, dicentis discipulis suis: Si quis venit ad me, & non odit patrem & matrem, adhuc autem & animam suam, non potest meus esse discipulus. Tunc Pater Fursæus eis dixit: Quis hujus rei exitus vobis videtur? Cui supradicti athletæ Dei responderunt dicentes; Hæc visio verissime cogit nos patriam nostram relinquere, & ultra mare in peregrinationem proficisci; & quæ illis in itinere necessaria videbantur, statim præparaverunt. Et rura sua & domos, cognatos & parentes, vicinos & quæ possidebant dimittentes, petierunt exinde littus maris.

[4] Beatus Gobanus, cum ad littus maris cum sociis suis pervenisset, subito magna tempestas orta est, [sedat tempestatem] & omne pelagus undisonis undique procellis vertitur; animosque eorum percellente formidine, confestim triduanum jejunium sibimet ipsis indixerunt. Peracto jejunio, ad S. Gobanum convenerunt, dicentes; Frater sanctissime, omni probitate referte, omnes desideranti animo volumus te hodie sacratissimum mysterium Missæ celebrare: nam te nobis sanctiorem fore scimus, per quem Dominus cæco optabilem visum restituit. Dixit autem eis B. Gobanus, [dicendo Missam,] Nolite quæso talia Fratres proferre, qui me vobis admodum deteriorem proloquor. Quem ut rursum admonuerunt, vocibus eorum annuit, minime ausus obedientiam amplius omittere: & sacris vestibus Sacerdoti aptis, accepta maxima ab eis benedictione, se velociter induit. Cumque pervenisset ad secretæ Missæ orationem, statim gratia Dei in mari magna facta est tranquillitas, ventis procellisque mitescentibus, jubente domino: & confestim ascendentes navium robora, veloci navigio ad ulteriora Domino ducente appulerunt littora.

[5] Deinde vero petierunt monasterium Corbeiæ, dicatum in honore S. Petri Apostolorum Principis; ubi ab incolis loci illius honorifice suscepti sunt. Trium dierum & amplius iter peragentes, [Venit Corbeiam] ibi permanserunt, & loca in quibus unusquisque Domino suo factori servire potuisset, nominatim elegerunt. Deinde unicuique compari suo mutuo [osculum] præbentes, statim ad loca secesserunt, quæ nominata antea fuerunt. Tunc insignis Pater Gobanus in Lauduni pago quamdam Eremum, quæ vulgo Eremi-mons dicitur, [& intrat Laudunense territorium:] propere petivit. Cumque illuc pervenisset, longo itinere admodum fatigatus soporeque aggravatus, humi baculum suum infigit, cappamque suam sub caput suum posuit, ac se libenter ad terram prostravit. Deinde alloquitur famulum suum; Tu me vigilanti animo cura soporantem, nam multum sopori me tradere cupio. Ipso soporante visum est ei totum Psalterium cantare, usque ad hunc Psalmum, Memento Domine David: eumdemque Psalmum [prosequi] usque ad hunc versum: [educit e rupe fontem aquæ.] Hæc requies mea in seculum seculi, hic habitabo quoniam elegi eam. Unde cum se Beatissimus Gobanus excitando levaret ex loco, in quo baculus fixus fuerat, continuo largissimæ fons aquæ emanavit: de quo multimoda congerie infirmitatum diversorumque dolorum captis male & aggrovatis, Dominus salus omnium, per merita gloriosissimi Martyris sui Gobani, tranquillam & benignam sanitatem pie reddit. Quapropter cum illic tanta miracula fieri miraretur, sciens atque certissime cognoscens, illum locum vere esse congruum ad serviendum Deo omnipotenti, qui cuncta ex nihilo fecit; ministrum suum alloquitur dicens: Pro certo possumus scire, quod Dominus noster velit nos hic habitare.

[6] Transactis deinde aliquot diebus, Beatus Sacerdos & Martyr Gobanus petiit festinans Laudunensem B. Mariæ Ecclesiam orare. Cumque ad Laudunum montem, qui antiquo sermone Bibrax nuncupabatur, [Lauduni sanat cæcum & mutum.] semper ad sequentiam Psalterii intentionem cordis sui dirigens, ascendisset; castra supradictæ civitatis cum reverentia & mansuetudine intravit; & ipso ad majoris templi Genitricis Dei limimina appropinquante, cæcus quidam & alter mutus, jacentes in introitu, uterque ad eum clamavit: Pie Sacerdos Dei, nostri miserere. Quos ut vidit, invocans supplex cernuo vultu ineffabilem clementiam Dei omnipotentis, cæco visum reparavit, [Rex franciæ eum vocat:] necnon muti linguam disertam reddidit. Postea eo illius templi & ceterorum loca Sanctorum perlustrante, fama ejus in omnem civitatem volans, personuit usque ad patulas aures… Regis, qui tunc honorem regni digne sustentabat, commonuitque statim Gobanum ut ante conspectum suum accederet. Ad quem cum pervenisset, allocutus est eum: O Frater mi, unde & ex qua progenie es tu? Respondit: Ex provincia Hiberniæ insulæ progressus; atque ex prosapia Scotorum natus, [obtinet locum Eremi-montis,] propter amorem Christi huc adveni; Ideoque ante te Clementiam tuam implorans venio, quatenus in istius pagi solitudine locellum mihi tradas. Cui Rex inquit, quod aptum servitio Dei & amabile in oculis tuis visum fuerit, tibi libenti animo perpetualiter concedam. Moxque quemdam domesticorum ejus cum eo redeunte direxit, ut ille supradictus locus sub regali adstipulatione in servitio Dei staret in ævum.

[7] Denique ille gloriosissimus Sacerdos Dei Gobanus strenue cœpit propriis manibus suis ecclesiam in honore sancti Petri ædificare, in qua jugi oratione assiduisque pernoctationibus constanter perseverabat, [monet peccantes] ut ineffabilem gratiam Dei mereretur adipisci. Manebat autem Sacerdos Altissimi Gobanus in suo deserto, deprecans Deum pro Domino Rege qui ei concesserat voluntate bona & laudabili locellum ad manendum & [orandum] pro peccatoribus, ut Dominus illos per suam misericordiam dignaretur convertere a via sua mala & pessima; quia tunc in illic partibus erant multi maligni & odiosi homines, qui nihil amabant nisi peccatum & bonis inferre blasphemiam. Sed nihil proficiebat suis precibus Deo gratiosis, suisque suavisonis exhortationibus ad populum; eo quod totus mundus tunc esset in maligno positus, & omnes declinarent & simul inutiles facti essent. [Exodi 32] Dicebat frequenter illud sacri eloquii; Dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me de Libro viventium quem scripsisti. [admonetur martyrii,] Cui Dominus attendens, dixit ei aliquando in visione per noctem: Serve mi Gobane, mundus quidem gaudet, & tu tristis oras & luges; sed expecta paululum, & tristitia tua vertetur in gaudium: nam tu me incessanter interpellasti pro eis condonandis, ideo puniam eos temporali miseria, ut castigati non amittant æterna præmia. Venient intra paucos dies Barbari homines qui priscis Wandalis successores acerbiores, tuam deridentes vocem, [gladio occumbit.] coronabunt labores tuos præmio martyrii. His auditis beatus Sacerdos confortatus est, eo quod debebat subire mortem pro Christo, sciens illud scripturæ quod ei antea jam dictum fuerat: Qui non odit patrem & matrem, adhuc autem & animam suam, non potest meus esse discipulus. [Luc. 14 ] Venerunt igitur hi Wandali & barbari homines: & illorum aliqui intrantes ex improviso in Eremi-montem, ubi beatissimus Pater Gobanus orabat Deum suum, amputato capite illum ferociter occiderunt. Fuit autem postea humatus cum cereis & cantu in ecclesia quam ædificaverat sancto Petro Apostolo, & sepulcrum ejus fuit multis miraculis frequentatum a populis, reddens gressum claudis, visum cæcis, auditum surdis, faciensque multa mirabilia post mortem, ad laudem Dei & Domini nostri Jesu Christi, quem prædicaverat per vitam, qui vivit & regnat cum Patre & Spiritu sancto in secula seculorum. Amen.

SEQUENTIA AD MISSAM.

Ortus in Hibernia, pullulat in Francia,sanctitatis flosculus:
Quem insignem moribus, sociat Martyribus passionis titulus.
Monet hunc in somnio inspirata visio exire de patria.
Duodena concio, felix est exilio, tanti patris socia.
Radiant miraculis, & virtutum titulis, latere non potuit:
Dum cæcos illuminat, languores exterminat, omnibus innotuit.
Per hunc cœpit incoli Eremi-mons, Clotarii, datus beneficio.
In deserto lilium, rosa fit per gladium, felici martyrio.
Irruentes Wandali regno, causa scandali, Sanctum interficiunt.
O Gobane, gratiam impetres & gloriam, his qui tibi serviunt. Amen.

ANNOTATA D. P.

a Colitur S. Fursæus 16 Jan. ubi Vita data, non sine mentione S. Gobani, qui ibi Golbona nuncupatur.

b Nervisandus, necdum aliunde notus, vereor ut hic habeat recte scriptum nomen.

c S. Foillanus, 31 Oct. S. Gislenus, 9 ejusdem; sed hic vereor ne æque gratis adducatur ex Hibernia, quam sui eum adducunt ex Græcia, cum Francicum nomen sit.

d S. Ethonis Vitam illustrabimus 10 Julii: qui autem huic additur S. Vincentius, eum suspicor esse S. Vincentium Madelgarium, S. Ethonis susceptorem, maritum S. Waldetrudis, perperam adnumeratum Hibernis.

e Adelgisus & Mummolenus, necdum nominantur inter Eremitas sanctos, vel Monachos Franciæ incolas: nomina videntur Francica.

f S. Eloquius fuit Ab. Latiniacensis colitur 3. Decembr. quando licebit quærere in socium hic ei additum, Godelgerum.

g Si intelligitur S. Willibrordus, Frisonum Apostolus, non ex Hibernia is, sed ex Britannia venit. Melboëni nomen facile erit apud Hibernos invenire, & forte etiam inter Sanctos: non tamen eum qui in Galliam transierit Sanctusque habeatur. Videntur autem nomina ista duodecim fere gratis congesta.

DE S. ALDEGUNDE VIRGINE,
TRUNCHINII, APUD GANDENSES IN FLANDRIA.
De ejus Reliquiis & cultu, una cum S. Basino patre.

SEC. VII.

[Commentarius]

Aldegundis, Virgo Trunchinii, prope Gandayum in Flandria (S.)

G. H.

Antonius Sanderus, lib. 4 Gandavensium rerum cap. 6, describit Trunchinium, [Trunchinii monasterio per S. Amandum erecto] vulgo Drongene, nunc Ordinis Præmonstratensis cœnobium, & de ejus origine ex ejusdem cœnobii monumentis Mss. ista profert: Primam hujus loci ecclesiam in pago Mempisco, super fluvium Ligiam, Deiparæ Virgini sacram, a S. Basino Regulo & Martyre constructam & dotatam, B. Amandus, Trajectensis Episcopus & Gandavensium Apostolus, Collegio Canonicorum, sive (ut veteres loquebantur) monasterio Clericorum in communi viventium, decoravit circa annum DCXXXXIII … Id anno MCXXXVIII traditum est Ordini Præmonstratensi, eique hactenus permanet. Ad Vitam S. Amandi VI Februarii § V. egimus de Gandensibus ab eo conversis, & tribus ibidem extructis monasteriis; quorum tertium est dictum Trunchinium: in quo S. Basinus solenni officio sub ritu triplici, ut ipsi vocant, colitur cum Octava die XIV Iulii. Hujus S. Basini filia fuit S. Aldegundis Virgo, cujus itidem festum, [cultus S. Aldegundis,] etiam sub ritu triplici cum Octava in dicto monasterio celebratur hoc XX Junii: ad quem diem Molanus, in Natalibus Sanctorum Belgii, ex monumentis Trunchinii, ista scribit: In Trunchinio S. Aldegundis Virginis, filiæ B. Basini Regis & Martyris. Hæc tempore B. Amandi Deo servivit in Trunchinio prope Gandavum: ubi etiam cum patre quiescit in Abbatiali Ecclesia B. Mariæ Ordinis Præmonstratensis, in peculiari feretro. Festum unicum habet die XX Junii. Hæc Molanus, [memoria in Fastis,] qui ejusdem meminit in prima editione Additionum ad Usuardum; eumque in hoc secuti sunt Sanderus in Hagiologio Flandriæ, Miræus in Fastis Belgicis, Saussajus in Martyrologio Gallicano, Canisius in Martyrologio Germanico, Ghinius in Natalibus Sanctorum Canonicorum, Wion, Dorganius, Menardus, Bucelinus in Martyrologiis Benedictinis, ac denique Ferrarius in Catalogo generali. Habemus Officia propria monasterii Trunchinensis excusa: in quibus ad hunc XX Junii præscribitur Antiphona ista: [Antiphona.] Hæc est quæ nescivit thorum in delicto: habebit fructum in respectione animarum: & additur Oratio: Deus, qui nos Beatæ Aldegundis Virginis tuæ annua solennitate lætificas; concede propitius, ut ejus adjuvemur meritis, [Oratio.] cujus castitatis irradiamur exemplis, Reliqua sumuntur de Communi Virginum. In Ms. Florario Sanctorum, ad diem XIII Novembris, ista leguntur: Translatio S. Gengulphi Militis & Martyris. Item Aldegundis Virginis filiæ Basini Regis. [Item 13 Novemb.] Ad Patris natalem XIV Julii, de ortu & adventu utriusque latius agetur. Demum Feria sexta per annum in Officio parvo B. Mariæ fit Commemoratio S. Aldegundis Virginis per Antiphonam Hæc est quæ nescivit ut supra, additurque Versus Specie tua, & Oratio Indulgentiam nobis, quæsumus Domine, B. Aldegundis Virgo imploret, quæ tibi grata semper extitit & merito castitatis, & tuæ professione virtutis.

DE SANCTA IDA,
GANDAVI IN FLANDRIA.
Reliquiæ inventæ. Notitia ex Molano ad alios derivata.

[Commentarius]

Ida, Gandavi in Flandria (S.)

G. H.

[1] Depositio S. Idæ, cujus corpus quiescit Gandavi, in parochiali Ecclesia S. Joannis, * quæ nunc est * Collegiata S. Bavonis, [imo Cathedralis] Natalem tamen ejus Canonici non celebrant. Quid autem fecerit parochialis Clerus ante eorum adventum ignorant. [Peregrinatio,] Illud tamen in confesso est, magnam olim in ecclesia S. Joannis peregrinationem, multamque populi devotionem in die obitus S. Idæ ad ejus altare & tumbam contigisse. [altare, tumba:] Sed quæ postea supervenerunt in eamdem ecclesiam Bavonis, Livini & aliorum celeberrimæ certissimæque Reliquiæ, videntur memoriam S. Idæ obscurasse.

[2] Cum autem Cornelius Jansenius, primus felicis recordationis Episcopus, [Reliquiæ.] feretra ecclesiæ suæ visitaret, quæ annis fere duobus ob Guesiorum persecutionem in locis secretis & subterraneis latuerant; in unius scrinii schedula reperit scriptum, Reliquiæ S. Idæ Virginis & Martyris; [Translatio ad novum feretrum.] cum tamen historia, quæ in manuscripto quodam libro in veteri ecclesia Divi Joannis servabatur, habeat eam matrem fuisse S. Ursulæ, & de martyrio ipsius nullam faciat mentionem. Sed utcumque hoc est, Reliquiæ in munda lintea & in novum feretrum sunt translatæ.

[3] Hæc Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii; vir plane accuratissimus & de Sanctis, maxime Belgii, optime meritus, ad hunc diem XX Junii, [Ex Molano,] ex informatione Domini Petri Simonis Archipresbyteri Gandensis, qui deinde anno MDLXXXV creatus est Iprensis Episcopus, mortuus anno MDCV, relictis præclaris scriptis, quæ Joannes David Societatis Jesu Sacerdos simul in folio Plantinianis typis curavit vulgari. [Petro Simonis,] Antonius Sanderus lib. 1 Hagiologii Flandriæ pag. 70 eadem de S. Ida, quam Virginem & Martyrem celebrat, ex Molano a se citato edidit: [Sandero,] ad hunc Molanum quoque Miræus in Fastis Belgiois, [Miræo,] de B. Ida Gandavi quiescente, lectorem remittit. Denique idem Molanus, in Additionibus ad Usuardum primæ editionis meminerat Idæ, cujus corpus servatur in ecclesia S. Joannis Gandavi, [Canisio,] & inde secutus eum est Canisius in Martyrologio Germanico. [Ferrario,] Philippus Ferrarius in Catalogo generali ita scribit: Gandavi in Belgio S. Idæ viduæ & Martyris, & diem citato Molano addit, illam ferri S. Ursulæ matrem extitisse. Cujus rei nullum apud Hermannum Crombach in Historia Ursulana reperitur vestigium. [Ghinio.] Demum Constantinus Ghinius in Natalibus Sanctorum Canonicorum aliquod ejus ex Molano formavit elogium.

DE S. BAINO EPISCOPO TARVANENSI, ET DEIN ABBATE FONTANELLENSI.
IN NORMANNIA FRANCICA.

CIRCA DCCX.

[Commentarius]

Bainus, Episcopus Teruanensis, & Abbas Fontanellensis (S.)

AUCTORE G. H.

CAPUT I.
Memoria in Fastis. Gesta in Episcopatu.

[1] Illustre Martyrologii Hieronymiani apographum, a Francisco Maria Florentinio nobili Lucensi editum, & eruditis Notationibus illustratum, olim in Fontanellensi cœnobio ad Sequanam Galliæ fluvium auctum, hujus loci Sanctos repræsentat, atque ad XXII Julii primo loco habet S. Wandregisilum, dicti monasterii fundatorem ac primum Abbatem, a quo jam cœnobium appellatur. Ita ibidem interponuntur aliis S. Lantbertus Abbas secundus, & dein Episcopus Lugdunensis, ad diem XIV Aprilis; S. Ansbertus, tertius Abbas & Episcopus Rotomagensis, ad diem IX Februarii; S. Wulfrannus, Episcopus Senonensis ibidem mortuus, ad diem XX Martii; &, præter alios, S. Bainus, Abbas quintus & Episcopus Tervanensis, ad hunc XX Junii, his verbis: In Fontanella monasterio depositio Baini Episcopi. In antiquo Ms. Martyrologio Bruxellensi Ecclesiæ S. Gudulæ, hæc ita exponuntur: Fontanellæ monasterio depositio S. Baini, Tarvanensis Episcopi & Confessoris. Quibus in Ms. Florario ista adduntur: Hic corpora SS. Wandregisili, Ansberti, & Wulfranm Episcoporum transtulit. Similia habent Molanus, in Additionibus ad Usuardum secundæ & tertiæ editionis, & in Natalibus Sanctorum Belgii; Miræus, in Fastis Belgicis; Ferrarius, in Catalogo generali; uti & in Fastis Benedictinis Wion, Dorganius, Menardus, & Bucelinus; ac denique longo encomio Saussajus, in Martyrologio Gallicano.

[2] Extat penes nos Ms. Chronicon Fontanellense, ex quo primi produximus Theodoricum, filium Childerici, ultimi Regum Merovingorum, in dicto monasterio Fontanellensi attonsum. Est illud Chronicon postea excusum tomo 3 Spicilegii Acheriani, ex quo nonnulla quæ ad S. Bainum spectant, ubi ex aliis antiquis monumentis de Episcopatu egerimus. Bainum Episcopum de civitate Tyroanda solum in dicto Chronico legitur: ast ubi dicta civitas sita sit, [Episcopus Tarvanensis] & quibus annis ille præsederit, aut quid egerit, non indicatur. Est civitas ejus Episcopalis, Tarvana, Morinorum Metropolis, perperam, & amanuensium errore Tyroanda dicta. Habuit Bainus in hoc suo Episcopatu decessores S. Audomarum & Draucium. Vitam S. Audomari edidit Surius ad diem IX Septembris; sed præfatur se stylum passim mutasse. Alia Acta nos habemus, primogenia phrasi suo tempore edenda. [post S. Audomarum] Ex his constat eum tempore Dagoberti primi Francorum Regis creatum Episcopum, ergo ante annum DCXXXVIII; quo Regem vita decessisse die XIX Januarii, accurate docuimus in Diatriba de tribus Regibus Dagobertis, innovata ante tomum 3 Aprilis. Verum quia Scriptores, qui seculo IX & X floruerunt, nihil plane sciverunt de Dagoberto secundo, anno DCLXXX occiso, quem nos aliquando primi restituimus, Dagobertum primum, cum Adone & aliis, ultra etiam annum DCLXXX vixisse tradiderunt, qui error etiam in aliqua Acta S. Audomari irrepsit. Interim secundum Acta ejus apud Surium, postquam Morinensis sive Tarvanensis Cathedra, [& Draucium,] triginta annorum spatio, tanto fuisset potita Præside, decessit V Idus Septembris, circa annum DCLXVIII, cui tunc successit Draucius. Demus hunc (nihil enim certi constat) superfuisse usque ad annum circiter DCLXXX, [ordinatus circa 680.] ac tum S. Bainum ex monacho Fontanellensi, ut censet Malebrancus lib. 4 de Morinis cap. 20, ordinatum Episcopum.

[3] Idem Malebrancus, citato Chronico Morinensi, asserit cap. 31, Baini Episcopi Pastoralem curam, [Eximius caritate] non Morinos solum, sed marinos omnes posse amplecti. Mirum enim, inquit, quam ipse in concionatorio munere apud vulgus & Magnates laudabilis, sed laudabilior in muniis fervidæ caritatis. Non poterat flagitiosam scabiem in grege tolerare, præsertim illam, quæ libidinibus corpus animumque depravat. Quapropter in hujusmodi homines pervigil, complures e suo voluptatum cœno peculiari industria extraxit. Quos e viris primariis pervicaces deprehendisset, [ab Angelo monitus, Romam abit,] non in ipsos, sed in se arietandum ratus, acriter corpus afflictabat suum, sicque e suis pœnis alteri faciebat medicinam. Dum sic in Euangelica orbita desudat, Pontifice hominis operam laudante & mirante, ecce precante adstitit Angelica specie juvenis, monuitque ad Romanum iter se accingeret; illic sibi suisque non pœnitendum cudi munus. Nec mora, re ad Archidiaconos & Ravengarium, cui administrationem universam crederet, [ubi a Sergio Papa accipitur.] delata, Romam felici auspicio contendit, pertigitque. Ubi a Sergio Pontifice liberaliter acceptus, probationem sui fecit eximiam. Hæc Malebrancus: qui utinam nuda verba citati Chronici protulisset. Consecratus est Sergius XXVI Decembris anno DCLXXXVII, mortuus anno DCCI.

[4] Scripsit Matthæus Desprets, Achidiaconus Morinensis seu Tervanensis, antiquitates Ecclesiæ Morinensis ex archivis ejusdem, quæ Atrebati legi in Mss. servata, asserit Valerius Andreas in Bibliotheca Belgica. Hoc auctore citato, ista dicto capite scribit Malebrancus: Annus volvebatur DCXCI, cum Bainus Episcopus Roma, uti liberaliter acceptus, liberalius dimissus est, non tenui suæ sanctimoniæ relicto vestigio. Ubi enim Apostolicum ejus zelum & corporeæ moli magnitudinem sapientiæ, pietatis, eloquii respondentem animadvertit Sergius, muneribus auctum, & præsertim insignibus Divi Silæ Apostoli Reliquiis, ad patrios fines remisit. [Reliquiis Sancti Silæ donatus,] Nil gratius poterat obtingere, imo nihil ornatius. Nunc juvat consilio Angelico aurem pedesque præbuisse. Exinde vix sibi bene esse credit, quamdiu Morinis suis itineris longitudo abesse cogit. Compendium facit, quantum per vires licet. Dum Tarvanæ proximum vicum oppidumve attigit (Aria nullum vicinius) moram facere, de sacri pignoris adventu ad Abbates, uti assolet, Curiones, Viros nobiles, expeditos mittere tabellarios, stato die Tarvanam celebriore pompa Apostolicum munus deferendum. Qui ubi affulsit, sese cum universo Clero obviam effundere cives, cumque multa vicinarum partium manu in Marianam basilicam Apostoli Reliquiæ importatæ. Quisque pro virili Baino gratulatur, qui Silam, Divi Pauli socium & collegam, [eas deponit in ecclesia S. Mariæ.] alterum e Jesu Christi primariis discipulum, pretiosam adeo e Romano gazophylacio gemmam, a communi Christianorum parente obtinuisset. Magno deinceps Partheniæ ædi fuerunt illæ ornamento. Eo facta quotannis concursatio, quoties solennis festus dies III Idus Julii recurreret. Habemus Breviarium Ecclesiæ Morinensis, anno MDXLII excusum: in quo ad dictum XIII Iulii præscribitur Officium de S. Sila. Reliqua ad istum diem accuratius examinabuntur.

[5] S. Amatus, Senonensis quondam Episcopus, Brogli apud S. Maurontum (uti V Maji in hujus Vita dicitur) exul, [Transfert corpus S, Amati,] anno DCXC ex hac vita ad Dominum migravit, ab eodem S. Mauronto ibidem in Ecclesia S. Petri sepultus, ac postea in ecclesiam Deiparæ haud procul a priore constructam, per S. Bainum Morinorum Episcopum divino monitu translatus: uti ad XIII Septembris a Molano, in Natalibus Sanctorum Belgii, indicatur. Ioannes Buzelinus, in Annalibus Gallo-Flandriæ sub libri secundi finem pag. 87, hanc Translationem sic describit. Mauronto, vitam intra Brogliensis monasterii septa ducenti, de cælo significatur, S. Amati corpus in eam, quam recens ædem struxerat deportandum esse, ibique collocandum honorifice. Quod ergo dignitate ac virtute conspicuo viro ad eam rem opus esset, Bainum, Tarvanæ Morinorum Episcopum orat, ut operam præstet eam, ad cujus Episcopatum pertinebat Menrivilla, sive ut alii volunt, Minariacum, intra cujus fines situm erat asceterium Brogliense. Non cunctatur ille Menrivillam iter capessere: ibi quanta potest pompa delatum e veteri loco divi Amati corpus, nova sede collocat. At tunc, quanti Amatum faceret Christus Jesus, eo maxime tempore patefecit, cum se videndum plerisque festivitatem celebrantium præbuit, palam multis Angelorum circumfluentibus. Hæc ibi, quæ ad laudem S. Baini plurimum conferunt, quia ipse dictam festivitatem adornavit.

[6] Coluntur die XXIII Octobris Sancti Martyres Luglius & Luglianus, fratres Hiberni, & oppidi Lilleriensis Divi Tutelares, ex quorum Actis Mss. & excusis habemus, illos usque Tarvanam iter tenuisse, & ingressos urbem ad matrem Ecclesiam oratum perrexisse: finitis orationibus e templo festinanter egressos; præ nimio fessos labore, hospitatos esse. Noluisse enim ut per urbem illam fama illorum crebrescens, aures Domni Baini, tunc temporis Pontificali Cathedræ præsidentis, [& SS. Luglii & Lugliani corpora ad proprium castellum:] attigisset, ne divulgati ibi a prædicto Præsule detinerentur. Inde ergo progressi, a nefariis prædonibus occisi fuerunt. Tunc, inquit Malebrancus, lib 4 de Morinis cap. 39, ex Chronico Morinensi, res ad Bainum delata est: qui cum pia illuc multitudine concessit. Sacra autem pignora, tumulis honorifice condita, ad castellum suum illic in propinquo situm deportavit, ubi verosimile est fuisse ædiculam, vel sane capellam a Pontifice adjectam: ad hæc enim tempora continuo quodpiam illic sacrariolum extitit, eorum nomine & honore insignitum: atque omnino existimatur, Lilerium opportuna istorum Patronorum, quos adhuc servat, accrevisse beneficentia: scilicet cum illic nil nisi silva, Burnetum nomine, & in aditu ejus illud Baini esset castellum. Latius hæc ad diem illorum natalem.

[7] Idem Malbrancus cap. 53 addit, esset Baini non leve in Morinis mnemosynon. Creditur enim, [comparat Ecclesiæ Baingahem,] inquit, Lisas inter ac Diverniam in Bolonesio Ecclesiæ suæ prædia comparasse, quæ exculta in Tarvanensis Episcopi frugem ita deinceps excrevere, ut in pagum insignem abierint, & primogenii auctoris nomen induerint Baingahem, id est Baini domicilia, cum sacrario, quod forsan ipsius accessit opera. Vix enim aliter factum legimus, ut ab istius ævi Præsulibus non nisi sacra profanis jungerentur, & præsertim a tantæ sanctimoniæ viro. Post Tarvanæ excidium, quod is pagus in Bolonesio Sedem haberet, ad Bononiensem Episcopum attinuit, & hodie pertinet. Existimarim etiam vicum Bainghem, [& Bainghem.] qui supra Tarvanam ad Agnionis brachiolum assidet, ab eodem nomenclaturam duxisse. Denique arbitramur S. Bainum adfuisse dedicationi Ecclesiæ Blangiacensis, non Ravengarium successorem: quod poterit exactius quæri ad Vitam S. Bertæ fundatricis, die IV Julii. Ipse autem, cum Episcopatum dicto successori Ravengario commendasset; secessit ad monasterium Fontanellense; ibique aliquamdiu Monachus videtur vixisse, ac dein Abbas creatus, uti jam dicetur.

CAPUT II.
Gesta in regimine Fontanellensi. Obitus.

[8] Accedimus ad Chronicon Fontanellense, ex quo sua elogia de S. Baino sumpserunt, Arturus du Moustier, [Menda Chronici Fontanellensis ab aliis observata.] in Neustria pia ubi de Abbatia Fontanellensi S. Wandregisili; & Joannes Mabilio, in seculo tertio Benedictino, pag. 474 & sequenti, qui præfatur, pauca de S. Baino sciri, & ea quidem tot nodis intricata, ut filum abrumpere quam dissolvere facilius videatur. Eas & nos difficultates proposuimus XIV Maji, ad Vitam S. Eremberti Episcopi Tolosani, in cœnobio Fontanellensi vita functi: cujus corpus, ut infra dicitur, S. Bainus fertur transtulisse. Fuit illud Chronicon tempore Ludovici Pii Imperatoris exaratum, ac forsan a posterioribus circa characteres Chronologicos mutatum: & quia tunc temporis in primo suo vigore erat, ratio temporis computandi ab ortu Christi, eique inserendi Indictiones cum annis Romanorum Pontificum; idem factum in anterioribus ejusdem Chronici annis non absque pluribus mendis: atque ita cap. 2 de S. Baino legitur: Bainus Episcopus de civitate Tyroanda, quod jam corrigendum. monuimus, quintus ab almifico ac cum omni honorificentia nominando Protectore nostro clarissimo Sacerdote Wandregisilo, regimen assumit cœnobii, ab anno videlicet septimo Hiliberti Francorum Regis, [Tempus regiminis] & decimo tertio Sergii Papæ, usque ad decimum quintum ejusdem Regis annum, & Joannis Apostolici secundum; qui fuit octogesimus octavus a Petro Apostolo; exarchatus autem Pippini filii Ansegisili vicesimus primus, Dominicæ autem Incarnationis DCCVI, Indictione IV, per annos novem. Hæc ibi, ex quibus primo assumimus annum XIII Sergii Papæ, qui convenit in annum DCC. At quomodo tunc per annos novem pervenitur ad annum DCCVI, cum solum sex sint aut utroque termino incluso septem? Præterea; teste auctore coævo, jussu Childebrandi scripta est historia, secundum quam Childebertus solum regnavit annos tredecim, uti nos sæpius docuimus. [ab anno circiter 700.] Carolus le Cointe ad annum DCCXI, quo mortuus est Childebertus, tribuit huic annos septemdecim; ac primo loco pro se allegat Gesta Regum Francorum, quorum auctorem idem le Cointe in tomo anteriori, ad annum 638 num. 98 pag. 73 lin. 21, appellat Anonymum Fabulatorem, qui Gesta Regum Francorum scripsit, quæ alii ab eo citati absque ullo examine descripserunt. Componimus ergo, donec aliquod certius proferetur initium regiminis S. Baini in cœnobio Fontanellensi, cum anno XIII Sergii Papæ, circa annum DCC. De tempore obitus infra agetur: nunc progrediamur cum Chronico Fontanellensi.

[9] Sub hujus tempore Pippinus gloriosissimus Dux Floriacum cœnobium, [Floriacum cœnobium ei commissum,] una cum nobili conjuge sua Plectrude ædificat, quod situm est in pago Veliocassino, anno nono Hildeberti Regis: qui erat exarchatus sui annus XXIII, Dominicæ autem Incarnationis annus DCCVIII; ipsumque Bainum Rectorem ibi præfecit, plurimamque turbam Monachorum adunavit. Ubi annus nonus Childeberti, in duplici nostro Ms. & editione Acheriana signatus, confertur cum anno DCCVIII, licet supra annus XV Childeberti cum anno DCCVI jungeretur, ut nihil magis monstrosum videatur posse afferri. Istud autem olim Floriacum monasterium, vulgo Fleuri, modo vedactum est in Prioratum de mensa Prioris S. Marcelli Cabilonensis, uti in Bibliotheca Cluniacensi legitur: estque modo oppidulum, ad Andelam amnem, quinque leucis Gallicis ab urbe Rotomago distans. Quo autem jure possederit dictum locum, & qua occasione Quercitani monasterium construxerit Pippinus, in eodem Chronico declaratur ac legi potest: quibus relatis ista adduntur: Denique evocatum ipsum venerabilem Patrem idem Princeps hoc cœnobium ædificare jussit, Rectoremque constituit: sicut in largitione, quam de ipso locello huic monasterio tradidit, scriptum fore constat. Sic enim inter cetera illic insertum reperitur, ubi constituimus virum strenuum & Dei cultorem, Domnum Bainum, ipsum Rectorem monasterii Fontinellensis; ea videlicet conditione, ut ex præfato monasterio Fontinella, post recessum ejusdem Baini, ipsi Monachi, in ipso Floriaco cœnobio consistentes, omni tempore Rectores & Gubernatores habeant, & sub eorum ditione nostris & futuris temporibus permaneant, ac sub nostra ac heredum nostrorum defensione ipsa loca perenniter tuenda consistant. Actum est anno duodecimo, regnante Hildeberto Rege. In quo conventu interfuit idem gloriosissimus Princeps & nobilis conjux ejus Plictrudis, filiique eorum Drogo & Grimoldus, Grippo, & alii plures. Annus XIL Childeberti ex computu nostro, est DCCX: sed jam tum Drogo obierat, ab auctore Chronici perperam intrusus. Adduntur variæ donationes, a Principe Pippino eidem Floriaco factæ, & ad singulos annos Indictiones, quarum tunc in istis partibus necdum usus erat assumptus: imo sunt ibi Donationes ab aliis factæ anno VI & VII Childeberti cum necdum esset cœptum ædificari dictum Floriacum; & solum anno septimo supra dicebatur Abbas Fontanellensis creatus. Sed reliqua gesta S. Baini ex dicto Chronico pertexamus, ubi ista leguntur in Ms. nostro.

[10] Hic namque Bainus, inter innumera bonitatis suæ opera quæ gessit, [ab eo translata corpora SS. Wandregisili & Ansberti,] etiam corpora SS. Wandregisili, Ansberti, atque Wulfranni in ecclesiam Principis Apostolorum Petri, de basilica S. Pauli transtulit: & posuit quidem corpus beati Patris Wandregisili in medium, magni vero Præfulis Ansberti ad lævam, & gloriosi Pontificis Wulfranni ad dexteram partem, in absida ejusdem basilicæ ad Orientem plagam. Facta est autem hæc sancta translatio anno Dominicæ Incarnationis DCCIV, Indictione secunda, pridie Kalendas Aprilis feria secunda. Nam solennitas Sancti Paschatis tertio Kalendas Aprilis tunc extitit, qui erat annus X Regis Hildeberti, porro Joannis Papæ, qui octogesimus octavus a B. Petro Romanam rexit Ecclesiam, annus primus; Baini vero beati Patris prædicti annus quintus, ex quo regiminis assumpserat curam istius cœnobii. Nullo modo hæc consentiunt cum Actis S. Wulfranni, [non S. Wulfranni,] a nobis ad XX Martii illustratis: ex iis enim constat, eum ad annum usque DCCXX in Frisia vixisse, & postea Fontanellæ privatum degisse, ac senem anno DCCXLI migrasse ad Dominum; uti ibidem ostenditur ex Chronicis antiquis Senonensibus, ab Oderanno & Clario monachis S. Petri vivi apud Senonenses scriptis: qui & adjungunt mortem, Caroli Martelli, eodem anno DCCXLI vita functi. Præterea corpus S. Wulfranni postea, sed seorsum, ad basilicam S. Petri fuisse translatum XV Octobris, pluribus ostendimus; ac forte undecim post obitum annis, ut in Chronico Fontanellensi dicitur: verum non anno DCCIV, sed DCCLII. Potuit autem S. Bainus transtulisse corpora SS. Wandregisili & Ansberti, dicto anno DCCIV, quibus postea adjunctum fuerit corpus S. Wulfranni. Eodem die XX Martii ostendimus corpus S. Wulfranni delatum Abbavillam, non Gandavum, cum corporibus SS. Wandregisili & Ansberti, uti eodem plane errore a nonnullis fuit assertum. Demum non solum in annis Childeberti Regis, ut supra dictum; sed etiam in annis Joannis Papæ fuit erratum, dum annus ejus Pontificatus primus assignatur, qui secundus erat, quia anno DCCII die VIII Octobris in Pontificem fuerat ordinatus.

[11] De S. Eremberti translatione in dicto Chronico ista ita interseruntur: Eodem vero in loco, quo B. Wandregisilus in prædicta S. Pauli Apostoli requieverat basilica, [item corpus S. Eremberti,] B. Erembertum Episcopum posuit: qui antea in inferiore loco ejusdem ecclesiæ subter arcubus tumulatus annis plus minusve triginta tribus requieverat, die trigesimo primo post translationem prædictam; condiditque super eum repam argento decoratam; quæ explicantur ad Vitam S. Eremberti XIV Maji.

[12] Obiit idem Episcopus Bainus duodecimo Kalendas Julii. Ita idem Chronicon, quod & supra ex Martyrologiis stabilivimus. De anno major difficultas est. Ac primo, [Tempus mortis.] quia regimen videri illi commissum anno DCC supra innuimus, non arbitramur mortuum esse anno DCCVI, neque elapsis annis novem regiminis, anno DCCIX: sed, si diploma Pippini Principis de Floriaco monasterio sit ea parte sincerum, vivebat adhuc anno Childeberti XII, Christi DCCX: quamdiu autem postea superfuerit nos latet. Joannes Mabitio in pluribus aliter sentit, dum ex Abbate Episcopum Tarvanensem asserit creatum, ac deinde privatum degisse in monasterio, tandemque anno DCCXXVIII aut serius obiisse; scilicet ut Wulfranni corpus posset transferre, quem anno DCCXX statuit vita functum. Quæ omnia displicent, & ex supra relatis corruunt.

DE S. IDABERGA VIRG. ANGLA,
BERGAS S. WINOCI IN FLANDRIAM TRANSLATA.

COMMEMTARIOLUS IOANNIS BOLLANDI.
De tempore & auctore translationis, verosimiliter ex monasterio Petro Burgensi.

Iduberga, Bergis S. Winoci in Flandria (S.)

AUCTORE G. H.

[1] Martyrologium monasterii S. Winoci, a Raissio citatum; & Molanus, in additionibus ad Usuardum, [Translatio Fastis adscripta,] ita habent: XII Kal. Julii, gloriosa translatio S. Oswaldi Regis, & S. Idabergæ (Molano Idubergæ) Virginis. Brevius Wion & Menardus: Eodem die S. Idubergæ Virginis. Putat Wionx (in Notis) esse Idabergam sive Itisbergam, de qua XXI Maji egimus; quod & alii, ut Meyerus, Molanus, Raissius aliique tradidere.

[2] [facta creditur an. 1038] Verum in Chronico Bergensi isthæc habentur: Dehinc anno MXXXVIII corpora SS. Oswaldi Angliæ Regis & Martyris ac Idabergæ Virginis, Balgerus monachus de Anglia transtulit Bergas in monasterio S. Winoci, de qua translatione ad Rumoldum scripsit Drogo Monachus. Dabimus V Augusti vitam S. Oswaldi, a Drogone Monacho, ac deinde Tervanensi Episcopo collectam, duosque de illo ejusdem Drogonis Sermones ad Rumoldum Abbatem Bergensem. Guilielmus Gazæus in historia Ecclesiastica Belgii ait, [cum corpore S. Oswaldi R.] quædam ossa S. Idabergæ, & S. Oswaldi ex Anglia allata. Idem ex Gazeto refert Sanderus in Hagiologio Flandriæ.

[3] Quænam hæc fuerit Idaberga, nondum comperi sed cum plures fuerint in Anglia Edburgæ vel Edilburgæ aut Edilbergæ, omnino existimaverim quampiam ex iis fuisse, [fortassis paulo serius:] cujus Reliquias ab Anglis obtinuerit Balgerus, cum esset Regi Anglorum, ut dicitur, carus. Imperabat quidem anno MXXXVIII Anglis Oswaldus, sed paulo verius id accidisse existimaverim, sub Hardecnutone Rege, aut S. Eduardo, qui cum Emma Flandrensi genitus esset, Flandris ea occasione liberior erat ad ejus aulam accessus; & cum Brugis esset diu commoratus Hardecnuto, contraxerat forte cum eo tunc notitiam Balgerus. [alia anni 1221.] Porro cum, ut dicemus II Augusti, Reliquiæ S. Oswaldi fuerint Petroburgi asservatæ, indeque pars in Flandriam allata; probabile est Edburgæ, filiæ Pendæ Regis Merciorum, quæ cum SS. Kineburge, Kineswitha, Chinesdra sororibus, in monasterio Dormundeastrensi, duobus tantum Petroburgo milliaribus sepulta erat, aliquas allatas a Balgero in Flandriam Reliquias. Quam Meyerus ante citatus refert translationem, anno MCCXXI factam; ea forte ejusmodi fuit, ut in novum feretrum fuerint SS. Edburgæ & Oswaldi reliquiæ conditæ.

[4] Anno MDLVIII cum Thermæus, Gallicarum copiarum Dux, in maritimam Flandriam irrupit; [Reliquiæ an. 1558 dissipatæ.] captaque Dunkerka, Bergas quoque occupavit, atque incendio vastavit: tum conflagrante nobilissimo S. Winoci monasterio, Monachis fuga dilapsis, deperditæ etiam sunt Reliquiæ SS. Idubergæ, Oswaldi, Lewinæ.

D. P.

[5] Bollandus, ante annos forte plures quam quinquaginta, cum nondum ad prælum dari cœpisset Martius, nescio qua occasione digestum reliquerat Commentariolum hunc: [Potuit floruisse sec. 7.] nec invenit quod postea adderet Henschenius, quamvis in Martio ad diem VI, de SS. Kineburga ac Kineswitha prædictis, multa commentatus. Mihi volupe est magistrorum nomina laboresque invenire inter Acta posteriorum mensium, & qua licet prosequi atque complere bene cœpta: sed quod his addam nihil ultra invenio; solum dico, si cum prædictis sanctis sororibus commune aliquid in vita habuit S. Idaberga, de qua nobis hic sermo, videri vixisse sub finem seculi VII, sicut vixisse illas Henschenius statuit.

DE SANCTO ADALBERTO EX MONACHO TREVIRENSI ORD. S. BENEDICTI,
ARCHIEPISCOPO MAGDEBURGENSI PRIMO.

AN. MCCCCLXXXI.

COMMENTARIUS JOANNIS MABILIONIS.

Adalbertus, Archiepiscopus I. Magdeburg. Ordinis S. Benedicti (S.)

A. MABILIONE.

§. I. De origine monasterii, ipsius urbis, & erectione ejus in metropolim.

[1] Antequam Adalberti gesta exponamus, juvat hoc loco præmittere originem civitatis & monasterii Magdeburgensis: [Allatis Magde burgum S. Innocentii M. Reliquiis an. 379,] quod utrumque metropoli ejusdem urbis principium dedit. Otto Magnus totius negotii auctor; qui devictis Slavis, Saxoniæ ad Albim populis, religionem Christianam persuadere cupiens, non aliud huic rei magis salubre consilium invenit, quam erigendo præsidio simulque monasterio nostrorum, quod Fidei Christianæ seminarium esset & asylum. Itaque anno DCCCCXXXVII, Edithæ piissimæ conjugis suæ instinctu, prout in Chronico Magdeburgensi legitur, Magadaburgensem ædificare cœpit civitatem, ad quam reliquias Christi Martyris Innocentii cum magno adduxit honore. Nam urbem hanc, ob æternæ remunerationis gratiam, patriæque communem salutem, & acquisivit & construxit. Juvit eum ad hoc beatæ memoriæ Edith, quibus potuit: quæ innumera virtute prædita, [illi & SS. Petro ac Mauritio monasterium struit Otto I,] ut signis post obitum claruit, inducias viȩ * istius sibi concessas, Deo hominibusque acceptæ perduxit. Decrevitque idem Rex eodem anno IX Kal. Octobris, hoc est in proximo die post festum sancti Mauritii, congregationem Monachorum fieri in eadem urbe, ab amorem Dei, & patris suȩque animȩ, sanctissimȩ contectalis suȩ, & Rodolfi Regis Burgundiæ Transjuranæ, qui ad eum Sanctum transmisit Innocentium, omniumque debitorum suorum remedium; construens monasterium in honore sancti Petri Apostolorum principis, & S. Mauritii atque Innocentii; tradens ad eumdem locum prȩdia multa in diversis locis, & ipsum locum Romano subjiciens mundiburdio, Fratribus concedens liberam electionem Abbatis; peragens omnia cum consilio Friderici Moguntini, & Adaldagi Bremensis Archiepiscopi, aliorumque Episcoporum complurium.

[2] Hæc omnia fuse commemorantur in ipsius Ottonis litteris apud Meibomium, post Withichindi Annales, [ipsumque dotat.] quod privilegium secundum est Magdeburgensi ecclesiæ datum anno Dominicæ Incarnationis DCCCCXXXVII, indict. XII, anno vero Ottonis piissimi Regis II. Tertium sequitur privilegium, quo prædia item multa tradit ad S. Petrum Apostolorum principem, & ad S. Mauritium, atque ad S. Innocentium, ad nutrimen Monachorum, in loco Magdeburg dicto Deo servientium, quem ipsum locum Romano subjicit mundiburdio; in proprium dans, quod a Bernhardo Halberstadensi Episcopo commutatione acceperat. Diploma datum est in Magdeburg anno Dominicæ Incarnationis DCCCCXL, quæ urbs alio nomine Parthenopolis dicta est.

[3] Primus Magdeburgi Abbas fuit Anno, qui post Richgowonem Episcopum in Sedem Ecclesiæ Wormatiensis evectus est, anno DCCCCL. Otwinus, ejusdem loci Abbas secundus, [Ejus primi Abbates Owinus,] itidem ad Episcopatum promovetur anno DCCCCLIV: quo anno hæc leguntur in Chronico Magdeburgensi: Thiethardo Hildensheimensi Episcopo defuncto, Otwinus Parthenopolitanus Abbas, decimus Episcopus ordinatur: qui pluralem utilitatem suæ Ecclesiæ per triginta annos providit, specialiter tamen curtem Gisenheim in usum Fratrum acquisivit. Vinum etiam in summis festivitatibus per XVI dies instituit. Ipse aurum pretiosum, & gemmas, & lapides, & margaritas in constructionem calicis & patenæ collegit: sed infirmitate præventus, sub sigillo & fide Christi successori suo reservavit. Ipse etiam, Wendelgarda defuncta, Gerbergam Abbatissam in Gandersheim ordinavit. Denique Otwino in regimen Magdeburgensis Abbatiæ successit Richarius, quo Abbate cœnobii translatio facta est, [Richarius, & Riddagus.] ut postea dicemus. Huic vero successisse videtur Riddagus, cujus egregia mentio fit in eodem Chronico Magdeburgensi ad annum DCCCCXCV; ubi Cunigundis, Sigifridi Comitis de Waldbike uxor, flagitante fratre suo altero Sigefrido Comite, nuntium ad Abbatem Riddagum misisse perhibetur, ut filium suum Sigefridum, ad S. Joannem in Magedaburh sub habitu monachico degentem, accepta licentia reduceret. Hic quia vir valde prudens fuit, cunctis solicite perquisitis, injustæ legationi restitit; & propter curam a Deo sibi creditam, quod hoc facere non prȩsumeret, respondit. Digna sane bono Pastore animi constantia! Nuntius autem, ut ei jussum fuerat, ad Ekkihardum, qui tunc Custos ecclesiȩ sancti Mauricii & Magister scholȩ fuit, veniens, ut filium suum Thietmarum ob rem necessariam matri remitteret, supplex rogavit. Qui cum laïcali habitu, quo inter piratas conversari debuit, profefectus est, nempe ut suis a captivitate liberandis auxilio esset. Sed hæc extra lineas.

[4] Cum Otto Magnus Slavos variis impressionibus attrivisset, demum anno DCCCCLX universos Slavorum populos suo imperio subjecit; [Idem Otto subactis an. 960 Slavis consulturus,] & quos pater ejus uno grandi bello domuerat, ipse tanta deinceps virtute constrinxit, ut tributum & Christianitatem pro vita simul & patria gratanter susciperent: baptizatusque est totus gentilium populus; ecclesiȩ in Slavonia ȩdificatȩ; monasteria etiam virorum ac mulierum Deo servientium plurima constructa. Tunc Slavonia in duodeviginti pagos dispertita est; qui dicuntur ad Christianam fidem omnes, exceptis tribus, fuisse conversi. Hæc ex Chronographo Magdeburgensi Ms. ex quo etiam sequentia desumpta sunt.

[5] Anno DCCCCLXII, cum Otto, a Joanne Papa XII Romæ Imperator acclamatus esset, Archiepiscopalem sedem Magdeburgi ab eodem institui curavit tametsi ad effectum non ante annum DCCCCLXVIII perducta res est. [an. 962 auctoritate Ioannis 12,] Joannis Pontificis Litteræ, in prædicto Chronico Ms. ad marginem relatæ, sunt in hunc modum: Ioannes Episcopus, servus servorum Dei, reverendissimis confratribus, Archiepiscopis, Abbatibus, Monachis, Primatibus, omni Clero & populo, in Gallia, Germania, Bauvaria constitutis. Quoties ad profectum novæ Christianitatis, concessionis firmitatisque privilegium a sancta Romana Ecclesia, cui Deo auctore deservimus, exposcitur; toties omni diligentia omnique amore impertiri operæ pretium diximus; ne quod erga pia desideria propensius impendi convenit, callidi hostis invidia ob desidiam indeficienter subripiat. Totis ergo viribus, carissimi Fratres, certandum est, ut Christianitatem, quam Deus omnipotens per servos suos cælesti trophæo quotidie extendit & provehit, nostro quoque per eum adjutorio, in eodem solidetur & maneat. Nunc vero, Dei operante clementia, carissimus & Christianissimus filius noster Otto, devictis barbaris gentibus, [ad gentis totius conversionem,] Avaribus scilicet aliisq; quamplurimis, ut ad defensionem sanctæ Dei Ecclesiæ triumphalem, victoriæ imperii culmen, per nos a B. Petro Apostolorum principe susciperet coronam; summam & universalem, cui Deo præsidemus auctore, adiit Sedem. Quem paterno affectu suscipientes, ob defensionem sanctæ Dei Ecclesiæ, in Imperatorem, cum B. Petri benedictione, unximus. Cumque in ecclesia beati Petri Apostoli, de statu & regimine totius Christianitatis tractantes, quæ utilia sunt utiliter secundum Deum tractarentur; præfatus piissimus Imperator Otto, qualiter Sclavos, quos ipse devicit, [monasterium mutat in Archiepiscopium,] in Catholica fide noviter fundaverat, nostræ innotuit paternitati; deprecans & obnixe postulans, ne in oves, quas ipse in Christo acquisierat, ob Pastoris defectionem, antiqui serpentis versutia dominaretur. Ad hanc itaque petitionem, assensum, Fratres carissimi, merito præbuimus. Totis ergo medullis cordis, prout dignum est, ut novella hæc plantatio super verticem montis, in petra quæ Christus est, fundetur, intendamus: dabit vires qui neminem vult perire. Cujus annuente clementia volumus, & per hanc privilegii paginam jubemus, ut Magdeburgense monasterium, in regno Saxonum juxta Albim constructum, quod prælibatus sanctissimus Imperator ob novam Christianitatem construxit, [& Mersburgense in Episcopium:] quia vicinius id locorum gentibus est; in Archiepiscopalem transferatur Sedem, quæ per subditos Suffraganeos totum Dei gregem regere & gubernare valeat. Volumus, & per hanc privilegii paginam jubemus, ut Mersburgense monasterium, quod ipse piissimus Imperator, quia Ungros prostravit, futurum Deo devovit, in Episcopalem evehatur Sedem, quæ Magdeburgensi sit subdita Sedi: quia tot gentes sub uno Pastore regi minime possunt. Volumus, & per nostræ auctoritatis privilegium censemus, ut censum & decimationem omnium gentium, quas idem piissimus Imperator baptizavit, vel per eum suumque filium æquivocum Regem, successoresque eorum, Deo annuente baptizandæ sunt, ipsi successoresque eorum potestatem habeant distribuendi, subdendi Magdeburgensi, Mersburgensi, vel cuique velint futuræ Sedi. Volumus etiam, carissimi Fratres, & ex B. Petri Apostoli jussione præcipimus, ut Moguntiensis, Treverensis, Coloniensis, Salzeburgensis, Hammaburgensis Archipræsules, Magadaburgensis monasterii in Archiepiscopalem, & Mersburgensis translationis in Episcopalem Sedem, totius cordis corporisque viribus, consentanei fautores persistant. Cum vero Deus omnipotens, per prætaxatum servum suum invictissimum Imperatorem, suumque filium Regem, successoresque eorum, vicinam Savorum gentem ad cultum Christianæ fidei perduxerit; per eos, in convenientibus locis, secundum opportunitatem Episcopatus constitui; & eidem, per consensum prædictorum, & Archipræsulum successorumque eorum, ab Archiepiscopo Magdeburgensi Episcopos consecrari volumus Suffraganeos. Sed tamen, si præfati filii nostri piissimi Imperatoris, suique filii æquivoci Regis successores, eorum statuta frangere tentaverint, aut prædictarum Ecclesiarum ceterarumque Præsules sucessoresque eorum Magdeburgensi Archiepiscopo suisque successoribus, eorumque Suffraganeis & eorum successoribus, adjutores consentaneique non fuerint; anathematis mucrone feriantur, a summoque Retributore damnationem sine fine recipiant. Omnipotens itaque Deus serenissimo Imperatori Ottoni, [quod una cum aliis adhuc instituendis subdit Primati Magdeburg.] suoque nato æquivoco Regi, spiritualibus filiis nostris, longævam tribuat vitam: quatenus in hoc seculo tranquille viventes, in futuro immarcessibilis gloriæ percipiant palmam. Scriptum per manum Leonis, Scriniarii sanctæ Sedis Apostolicæ, in mense Februario Indict. v. Data 11 Id Februarii; per manum Georgii, Secundicerii sanctæ Sedis Apostolicæ, anno Deo propitio Pontificatus Domni Joannis, summi Pontificis & universalis Papæ, VII; imperii Domni piissimi Augusti Ottonis, a Deo coronati magni Imperatoris, anno I; in mense & Indictione prædictis. Hactenus diploma Joannis XII, pro erectione monasterii Magdeburgensis in Metropolim, & Merseburgensis in Sedem Episcopalem. At res effectu caruit, ut mox dicemus, ad annum DCCCCLXVIII.

ANNOTATA.

* an Vitæ

§. II. Non Rugis, sed Russis missus Episcopus Adalbertus, inde Abbas Wirciburgensis factus ac denique Magdeburgensis Archiepiscopus.

[6] Quibus ministris Slavi seu Rugi ad Fidem conversi sint, [Rugiani ad idololatriam relapsi] traditione acceptum refert Helmodus, in historiæ Slavicæ lib. 1 cap. 6, idque revocat ad tempora Ludovici secundi Imperatoris: cujus temporibus egressi de Corvea Monachi, sanctitate insignes, Slavorum salutem sitientes, impenderunt seipsos ad subeunda pericula & mortes pro legatione verbi Dei: peragratisque multis Slavorum provinciis, pervenerunt ad eos, qui dicuntur Runi sive Rugiani, & habitant in corde maris. Prædicantes itaque verbum Dei cum omni fiducia, omnem illam insulam lucrati sunt: ubi etiam Oratorium fundaverunt in honorem Christi, & in commemorationem S. Viti, qui est patronus Corveiæ: quem Slavi, in idolorum cultum denuo lapsi, pro Deo, inquit, venerantur.

[7] Id si factum est Ludovico secundo imperante, idem iterum tentatum sub Ottone Magno per Adalbertum Corbeiæ novæ in Saxonia Monachum, [denuo convertuntur ab Adalberto Corbeiensi,] quem Otto Apostolum in illas gentes transmisit. Hujus Adalberti seu Adelberti acta reperire nobis non licuit, nec scio an ab aliquo veteri auctore in commentarios relata sint. Faciemus itaque de eo pro more nostro; ut collecto ex veterum monumentis ejus elogio, facta ipsius ab oblivionis tenebris pro modulo eruamus. Hunc Adalbertum illustrissimus Cardinalis Baronius ad an. 97, recte distinguit ab Adalberto Pragensi Antistite ejus discipulo: sed non bene ab Adalberto primo Archiepiscopo Magdeburgensi, quem unum eumdem esse cum Adalberto Rugorum Apostolo, constabit ex iis quæ jam dicturi sumus.

[8] Qui ex Adalberti nostri rebus gestis agunt, alii ad Rugos, alii in Russiam missum perhibent. [a quo diversus hic datur Russis Episcopum petentibus] Rugos hodie quoque appellamus eos, qui nunc oram Balthici maris incolunt, Pomeraniæ modo attributi, & Rugorum insulæ, vulto Rugen, vocabulum indiderunt. Sed ne Adalbertum ad Rugos istos directum existimemus, vetat Helenæ Reginæ nomen, quæ recens sacro lavacro regenerata, fidei Christianæ præcones ab Ottone Magno postulavit. Atqui hæc Russiæ Regina erat, ante baptismum Olga dicta, quæ Constantino Leonis filio imperante profecta Constantinopolim, Christiana facta, Helenæ nomen in baptismo accepit. Lambertus Scafnaburgensis, qui ante quingentos annos Chronicon rerum Germanicarum scribebat, auctor est, anno Christi nati DCCCCLX Russiæ gentis legationem ad Regem Ottonem primum venisse, orantem ut sibi Episcopus aliquis, qui religionem Christianam apud se prædicaret, mitteretur; missumque fuisse Adalbertum, qui vix manus eorum effugerit. Sed Martinus Cromerus, initio libri 3 de rebus gestis Polonorum, [per simulatam legationem,] hallucinatum ait Lambertum; ratum, Adalbertum in Rugiam missum esse, non in Russiam, quæ a Basilio Imperatore Constantinopolitano Episcopum & fidei Christianæ normam & Græcanicos ritus acceperit. Verumtamen non solus Lambertus, sed alii illorum temporum auctores, Adalbertum in Russiam directum contestantur; & qui Rugos appellant, addendo Helenæ Reginæ nomen, id de Russia interpretandum satis innuunt. Inter primos Ditmarus, homo illius ætatis, Adalbertum Russiæ Præsulem ordinatum tradit in lib. 2. Chronicon Hildensheimense consentit ad annum DCCCCLX. Nec minoris est momenti Reginonis Annalium Continuatoris auctoritas, qui Helenæ precibus hanc missionem tribuit cum Chronographo Magdeburgensi. [post mortuum an. 961 Libutium] Continuatoris hæc verba sunt ad annum DCCCCLIX: Legati Helenæ Reginæ Rugorum, quæ sub Romano Imperatore CP. Constantinopoli baptizata est, ficte (ut post claruit) ad Regem Ottonem venientes, Episcopos & Presbyteros eidem genti petebant. Eadem verba habet Chronographus Magdeburgensis, nisi quod rectius scribit, Episcopum & Presbyteros eidem genti ordinari petierunt; additque; Quos ille benigne suscipiens, & multum gavisus, consensit deprecationi eorum, ordinavitque ad hoc venerabilem & catholicum virum Libutium; id est designavit: nam Libutii ordinatio facta est anno sequenti DCCCCLX. Teste enim eodem Chronographo, præ Regiononis Continuatorem, Rex Natale Domini Franconevord celebravit, ubi Libutius, ex Cœnobitis S. Albani, a venerabili Adaldago Archiepiscopo Bremensi Rugorum genti ordinatur Episcopus. [frustra ordinatus, & regressus ad Ottonem,] Libutium hunc fuisse insignem religione & pietate virum, vel ex hoc facto intelligimus; tametsi nihil de eo rescire nobis licuit præter obitum, quem anno DCCCCLXI contigisse, docet idem Cronographus, cum Reginonis appendice his verbis: Libutius, priori anno quibusdam dilationibus ab itinere suspensus, XV Kal. Martii obiit anni præsentis: cui Adalbertus, ex Cœnobitis S. Maximini Treverensis, machinatione & consilio Willehelmi Archiepiscopi Moguntini, licet meliora in eum confisus fuerit, & nihil in eum unquam deliquerit, peregre mittendus in ordinatione successit. Nimirum Willelmo, Ottonis Magni filio, forsan invidiam faciebat Adalbertus: quem piissimus Rex solita sibi misericordia, omnibus quibus indigebat copiis iustructum, genti honorifice destinavit.

[9] Quid ex hac peregrinatione consecutum sit, docent iidem auctores anno DCCCCLXII. [frustra ordinatus, & regressus ad Ottonem,] Quippe eodem anno Adalbertus Rugis ordinatus Episcopus, nihilque in his propter quæ missus fuerat, proficere valens, & inaniter se fatigatum videns, revertitur: & quibusdam ex suis in redeundo occisis, ipse cum magno labore vix evasit, & ad Regem veniens caritative suscipitur, & a Deo amabili Willelmo Archiepiscopo, pro retributione tam incommode ab eo sibi machinatæ peregrinationis, bonis omnibus & commodis, quasi frater a fratre amplectitur & sustentatur. Missis etiam pro eo ad Imperatorem litteris, reditum ipsius in Palatio operiri jubetur. Sic tandem invidia virtuti cessit, facili humanitate Willelmi optimi Principis. Ceterum ex hujusce missionis eventu patet, fictam fuisse Legatorum Rugorum (quod prælaudati auctores observarunt) petitionem.

[10] Post annos tres, id est anno DCCCCLXVI, Erkanbertus, [Abbas Wicenburgen. constituitur an. 966:] Wicenburgensis cœnobii Abbas, obiit: & Imperator, electione Monachorum, Adalbertum, Rugis ordinatum Episcopum, eidem monasterio præfecit. Insigne est istud in diœcesi Spirensi monasterium, cujus originem ad Dagobertum referunt, S. Petro sacratum: cui jus electionis restituit anno DCCCCLVII Otto Magnus studio sanctæ religionis; & virum venerabilem Gellonem eidem cœnobio Abbatem præfecit. Anno DCCCCLX mortuum Geilonem excepit Gerricus; cui anno DCCCCLXIV suffectus est Erkembertus ejus frater; & post biennium huic Adalbertus, uti discimus ex Chronico Magdeburgensi; ex quo corrigenda vulgata Reginonis continuatio, in qua, pro Wicenburgensi, perpetuo legitur Wirtzburgense monasterium.

[11] Sed quoniam Adalberto non sufficiebat exigua hæc patrandæ virtutis materia, post duos Wicenburgensis regiminis annos, [ac denique Magdeburgensis Antistes creatur an. 968;] Sedi Magdeburgensi tandem impositus est: quod argumentis demonstrandum; ut non alium a Magdeburgensi Adalbertum Rugorum Apostolum, quod Baronio visum est, sed unum eumdemque extitisse appareat. Primus nostræ sententiæ auctor occurrit Ditmarus, cujus hæc verba sunt in lib. 2 pag. 20. Imperator vocavit ad se Richarium, Magdeburgensis Ecclesiæ Abbatem tertium (nam Anno & Otwinus tunc Episcopi præfuerunt) & volens hunc dignitate Sacerdotali decorare, visa quadam epistola quæ clauculum sibi deferebatur, omisit; Adelbertumque Treverensem, professione Monachum, sed Russiæ prius ordinatum Præsulem, & hinc a Gentibus expulsum, ad Archiepiscopatus apicem, inclitum Patrem & per omnia probatum, anno Dominicæ Incarnationis DCCCCLXX; XV Kal. Novembris Apostolica auctoritate promovit. Tunc misit eum ad Sedem suam cum magno honore, præcipiens universis Saxoniæ Principibus, ut proximum Natale Domini cum eo essent. Ex his manifestum est, Adalbertum, Russiæ Apostolum, non alium esse ab Adalberto Pontifice Magdeburgensi. Idem probatur ex Chronico Magdeburgensi, cujus eadem est atque Ditmari narratio; quæ paulo altius repetenda est, nempe ab anno DCCCCLXVIII, quo Adalberti promotio facta dicitur in Chronico Magdeburgensi, non anno DCCCCLXX ut apud Ditmarum. Sic igitur factum Chronographus commemorat anno prædicto DCCCCLXVIII.

[12] Imperator Otto Magnus, audita morte matris & filii, ceterorumque principalium virorum, [quando concepta a sexennio erectio Metropolis] judicavit ab expeditione Fraxineti abstinere. Urgebat ad hoc eum timor mortis propinquæ: & quod Deo in rebus promisit anxiis, opportuno tunc tempore complere studuit. Electum namque a cuncto sanctæ Halberstadensis ecclesiæ Clero & Populo Hildiwardum Præpositum, & a domino suo Bernhardo ad hoc præsignatum, Romam ire præcepit; cumque eodem, quod diu latebat, secretum mentis revolvit; scilicet facturum se in urbe Parthenopolitana Archiepiscopatum semper studuisse, ob spem remunerationis æternæ & defensionis cælestis patriæ; seque ad omnia quæcumque unquam ab eo expetisset, promisit paratum, si consentiret sibi, hoc perficere votum. Hic autem, ut erat vir sapiens, petitioni piæ annuit, partemque parochiæ, quæ sita est inter Aram & Albim & Bodam fluvios, & insuper viam quæ Friderici dicitur, Deo concessit, sanctoque Mauritio ac Imperatori. Insuper caritative rogatus ab eodem Augusto Cæsare, dedit Deo sanctoque Laurentio parochiam jacentem inter fluvios Willerbici & Salsum mare & Salam ac Unstrod & Helmana, [partem parochiæ Hilwerdo Halberstadensi conferente,] & Foveam quæ est juxta Walehusen. Tali muneri Imperator arridens, per manus suscepit eumdem, curamque ei cum Baculo comittens Pastoralem, Accipe, inquit, pretium patris tui. Hunc enim, Ericum nomine, cum ceteris (sicut superius dictum est) in Quidelingeburch in Pascha eum occidere conantem, decollari præceperat. His ita transactis Imperator vocavit ad se Richarium, Magadaburgensis Ecclesiæ Abbatem tertium (nam antecessores ejus Anno Wormatiæ, Otwinus Hildensheim Episcopi præfuerunt) volens hunc dignitate Sacerdotali decorare: sed visa quadam epistola, quæ clam deferebatur, omisit, Adalbertumque Treverensem, professione Monachum, * Rugis prius ordinatum Præsulem, & hinc a Gentilibus expulsum, ad Archiepiscopatus promovit apicem, inclitum Patrem & per omnia probatum: quem & Romam pro pallio a Domno Papa suscipiendo direxit. Domnus autem Papa Joannes, illius nominis XIII, [& approbante Ioanne Papa XIII, perfecta tandem fuit:] & prius Narniensis Episcopus, justis petitionibus annuens, nihilque tarditatis impendens, privilegio Apostolicæ auctoritatis eum dignum Archiepiscopum decernens, pro amore B. Mauricii & Innocentii, & Sanctorum qui Magadaburch requiescunt, & prædicti Imperatoris, Pallium ad Missarum solemnia celebranda dedit anno Dominicæ Incarnationis DCCCCLXVIII, Indictione XII, XV Kal. Novembris, hoc est in festivitate S. Lucæ euangelistæ, anno Pontificatus ipsius Domni Joannis universalis Papæ quarto. Tunc Imperator misit eum ad Sedem suam cum magno honore, præcipiens universis Saxoniæ Principibus, ut proximum Natale Domini cum eo essent. Eidem Adalberto Wizenburgensem abbatiam retinere concessum est, litteris Apostolicis & Imperialibus, quarum summam Meibomius refert.

[13] Paulo aliter hoc factum memoratur apud eumdem Meibomium pag. 108. ubi ista Magdeburgensis Metropolis erectio facta dicitur in Concilio Ravennensi: [frustraque repugnante Ab. Richario] at in alia narratione, quæ ex altero Chronico Magdeburgensi Ms. eruta est, primo hæc erectio in Synodo prædicta concepta dicitur anno DCCCCLXVIII. Quibus peractis Cæsar lætatus, accersito Richario, Magdeburgensis cœnobii Abbate tertio, coram Annone Wormatiensi & Othwino Hildensheimensi Episcopis, secum tunc forte commorantibus, volebat illum officio Episcopatus fungi, in ipsa Sedis suæ mutatione: sed impedierunt quidam occulto consilio, & Imperatori pro secreto hoc delatæ litteræ. Qui dum se tanto honore privatum intelligens, minus æquo animo ferret, ac impediendo tam sancto proposito Imperatori quoquo pacto obviare proponeret; brevi pulsatus valetudine, terrena mutavit cælestibus, successitque in ipsa Sedis mutatione Herdiggus. Erat tunc quidam magni nominis & meriti Adelbertus, qui dudum Treveris de cœnobio S. Maximini Monachus abstractus, & Episcopus consecratus, ad prædicandum Rugis fuerat destinatus. Sed populus exasperatus, dura fronte & indomabili corde, expulit illum de finibus suis, contemnens euangelizantem Euangelium pacis; quia Dei providentia in terra nostra illi populus committendus erat novæ acquisitionis. [Adelbertus Archiepiscopus Romæ declaratur, ac Pallio donatur 18 Oct.] Hunc ergo de Wissenburgensi Abbatia, quam interim regebat, assumptum, per omnia dignum & probatum, Cæsar prædictæ Ecclesiæ Magdeburgensis Sacerdotio promovit; illumque Romam, pro Pallio ab Apostolica Sede suscipiendo, cum litteris suæ auctoritatis direxit. Sedit eo tempore in Clavigeri cælestis Cathedra, gratia & nomine Joannes Papa, nominis illius tredecimus, in ordine vero Romanorum Pontificum centesimus tricesimus sextus. Hic igitur benigne illum suscipiens, pro pio studio gloriosissimi Imperatoris, quod in amplificatione divini cultus habebat, gaudens, ideoque justis ejus petitionibus annuens, illum Apostolica auctoritate Archiepiscopum fore, ejusque successores decrevit: cui & Pallium ad Missarum solemnia celebranda dedit; [concessis ei Privilegiis,] & ipse nimia dilectione commotus, XV Kal. Nobemb, id est in festo S. Lucæ Euangelistæ, eum ordinavit; & privilegio Apostolicæ auctoritatis sanxit ac confirmavit… (Hic mihi D. P. liceat interfari atque lectorem remittere ad Analectorum Norbertinorum Caput IV ubi num. 56 & 57 inveniet privilegia hic omissa & suppositionis convicta; sicut porro confirmatur eodem Capite §. 7.) confirmavit, inquam, eum esse Metropolitanum totius ultra Salam & Albiam Slavorum gentis, [& Suffraganeis assignatis:] tunc ad Deum conversæ, vel convertendæ; & ut secundum desiderium Imperatoris in his civitatibus, in quibus olim barbari ritus maxima vigebat superstitio, id est Cizi, Misni, Merseburg, Havelberg, Poznani, in honorem Dei Episcopi fundarentur; quorum Pastores, secundum canonicam auctoritatem, Magdeburgensi Episcopo fidem & subjectionem debendo sociarentur. His & aliis, quæ privilegia adhuc inibi conservata testantur, Synodali decreto ordinatis, & interminatione Dei & Apostolici nominis confirmatis; præfatus Archiepiscopus, cum Legatis Romanæ ecclesiæ, Widone scilicet Episcopo Bibliothecario, & Benedicto Cardinali, qui illum cum Hildiwardo Halberstadensi Episcopo Sedi suæ inthronizarent, dimissus, ad Imperatorem remeavit lætus: quem Imperator nihilo minus gaudens, utpote beati sui desiderii compos, cum litteris commendatitiis Magdeburg destinavit. Illuc ergo ex præcepto Imperatoris, Episcopi, Marchiones, & reliqui Saxoniæ Principes convenientes, ipsum honorifice susceperunt; & vocum acclamatione manuumque elevatione electum, cum præfatis Apostolicæ Sedis Legatis celebri ritu inthronizaverunt. [inthronizatus Magdeburgi,] Adfuit omnis sexus & ætas gaudentium: fuit prorsus generale tripudium. Ubi ad confirmationem fui idem Archiepiscopus in præsentia eorumdem, Nativitatem Domini secum celebrantium, Bosonem Monachum, Merseburgensi; Burchardum, Misnensi; Hugonem, Cizensi Ecclesiis primos Episcopos ordinavit. Dudo quoque Havelbergensis, & Dudellinus Brandenburgensis Episcopi, prius quidem Moguntino Archiepiscopo subjecti, sed tunc agente Imperatore a debita sua obedientia absoluti, Magdeburgensi ecclesiæ & ejus Archiepiscopo cum præfatis confratribus fidem & subjectionem promisere. Hactenus erectio metropolis Magdeburgensis es codice Meibomii.

[14] His Episcopis, quos Magdeburgensi Archiepiscopo subjectos voluit Imperator, [ubi Suffraganeos consecrat,] Jordanem Poznanensem addit Chronographus Magdeburgensis, ad annum DCCCCLXIX. Adalbertus Archiepiscopus, a clero & omni populo magnifice susceptus, in his festivis diebus consecravit Bosonem, Mersburgensis Ecclesiæ Pastorem primum; Burchardum, Misnensis Ecclesiæ Provisorem primum; Hugonem, Cicensis Ecclesiæ primum Episcopum. His confratribus coaptavit Imperator tres prius consecratos; hoc est Dudonem Havelbergensem, Dudelinum Brandenburgensem, & Jordanem Poznanensem, omnes subjectionem Episcopo suisque successoribus promittentes. Monachi autem qui prius ibidem conversabantur, [& Abbatiam transfert ad S. Ioannis.] transpositi sunt in monte, qui dicitur ad S. Joannem, in suburbio ejusdem civitatis, V Idus Augusti, hoc est in vigilia S. Laurentii Martyris. Qui multis retro annis, ob devotionem & recordationem ejusdem transpositionis, nudis pedibus eadem die facere solebant processionem in urbem, suppliciter implorantes S. Mauritii ceterorumque Sanctorum patrocinia. Permansit autem talis institutio usque ad adventum Hirsaugiensis Ordinis, id est reformationis. Quo autem anno hæc transpositio facta fuerit, certum non tenemus: nisi quod legimus Imperatorem tradidisse ad idem monasterium, anno Dominicæ Incarnationis DCCCCLXV, Indictione VIII, anno imperii sui IV, regni autem XXX, omnem Decimam mellis de provincia Slavorum, Nizizi nominata. Si in eodem anno, an in superioribus factum sit, in dubio est.

ANNOTATA.

* imo Russis

§. III. Reliqua Adalberti acta, obitus, sanctitas.

[15] Eodem anno DCCCCLXIX Herimannus, Saxoniæ Dux, [Adalbertus Ottonem placat,] Magadaburgi susceptus est ab Archiepiscopo Adalberto, manuque deductus est ad ecclesiam, accensis luminaribus, cunctisque resonantibus campanis. Re per Heinricum Comitem de Stadhe accepta, Otto, qui tunc in Italia versabatur; & nuntio accepto, quomodo Herimannus Dux, in medio Episcoporum, ad mensam loco Imperatoris sederet lectoque dormiret; ob hoc maculabile succensus, Athelberto mandavit Archiepiscopo, ut tot sibi equos mitteret, quot Duci campanas sonare, vel quot coronas accendi præceperat. Imperatoria Archipræsul peragens edicta, quibuscumque valuit modis se per legatos suos excusare contendit. Anno DCCCCLXX, defuncto Bosone Merseburgensi Episcopo, intercessione Annonis Wormatiensis Episcopi, Imperator Gisilero, moribus & natura nobili, [Gisilerum Episcopum consecrat,] Episcopatum dedit: qui Gisilerus consecratus est in Madagaburh ab Athelberto Archiantistite, Junio mense.

[16] Anno DCCCCLXXII, Imperator multa Sanctorum corpora, ab Italia ad Magadaburh, per Dodonem Capellanum suum transmisit, [Reliquias accipit, Ottonem sepelit;] ut cum sacris pignoribus ibi felicius quiesceret. Nam anno sequenti cum apud Miminleven in Saxonia obiisset idem Otto, ejus filius æquivocus transtulit corpus patris in civitatem, quam ipse magnifice construxit, vocabulo Magdaburh. Ibi honorabiliter atque lacrymabiliter susceptum, marmoreoque impositum sarcophago, sepultum est ab Archiepiscopis, Gerone Coloniense, atque Athelberto Magdaburgense, ceterorumque auxilio Episcoporum, & plebis totius. Otto junior, piæ genitricis suæ instinctu, cujus gubernaculo vigebat, Minminleve, ubi pater suus obiit, justo acquisivit concambio, Decimasque quæ ad Heresfeld pertinebant: & congregatis ibi Monachis, liberam fecit Abbatiam, datisque rebus necessariis Apostolico confirmavit privilegio. [Canonicis libertatem Archiepiscopi eligendi obtinet.] Insuper licentiam Archiepiscopum eligendi Confratribus Magdaburh Deo famulantibus, præcepto Imperiali, præsente Athelberto Archiepiscopo, dedit; & cum uno libro, qui hodie ibidem est, in quo sua & Imperatricis Theophanu imago auro splendet formata, munus affirmavit: quod gratia Cæsaris & in præsentia ejus Archiepiscopus, præparatus ad Missam, cum peracto Euangelio more solito optime prædicasset, recitato coram præcepto Imperiali, quo electio continebatur, ostendit: eumque qui temerarius hoc unquam auderet infringere, terribili damnationis excommunicatione, cunctis prosequentibus Amen, fiat fiat, consolidavit.

[17] Anno Dominicæ Incarnationis DCCCCLXXVIIII Imperator Natale Domini in Franconevord, Pascha in Trotmannia celebravit. [Duelli ab Imperatore permissi] Accusatus apud Imperatorem Gero Comes de Alesseve, a Waldone, & in loco qui Sumeringe dicitur captus; hortatu Athelberti Archipræsulis & Theoderici Marchionis, Sigefrido Comite & Lothario fratri ejus, filiis Lothario de Waldebike, firmiter est commissus. Deinde convocatis in Magdaburg cunctis Regni Principibus, congressi sunt hi duo judicio, in insula quadam, singulari certamine. Vulneratus Waldo bis in cervicem, ardentius insequitur hostem; percutiensque ictu valido in caput, prostravit eum. Interrogatus autem Gero Comes ab eo, si plus posset pugnare, coactus est confiteri quod jam defecisset. Waldo egressus, aqua refocillatur, armis depositis; & post tergum mortuus cecidit. Tunc Gero justus est, decreto judicum & voce Imperatoris, a carnifice quodam decollari III Idus Augusti. Hæc pugna nulli, [miserandus successus,] nisi tantum Athelberto Archiepiscopo & Theodorico Marchioni placuit. Correptus est quoque Imperator ab Ottone Bauvariorum Duce, filio Liudolfi, eodem die veniente, & a Comite Bertoldo, quod ob tam vilem causam tantus vir unquam damnari debuisset. Geronis obitum Liudolfus novæ Corbeiæ Abbas cælitus agnovit, ut in ejus Elogio dicemus. Pro hujus, id est Geronis, memoria, soror ejus Tetta & conjux ejus Athela monasterium in loco, qui Alesseve dicitur, ubi ipse requiescit, construentes, decimam partem totius suæ hereditatis tradidere Deo, ejusque Præcursori dilecto, hoc privilegium Imperiali præcepto ea ratione firmantes, ut Abbatia ibidem liberaliter facta, [fit occasio condendi Aleslevensis parthenonis,] Imperatoris suorumque successorum potestatem ac tutelam respiceret, Comitis præfati corpus post tres annos, cum juxta illud contectalis sua poneretur, integrum una cum vestimentis inventum est. Filia ejus Athela nupsit Sigefrido filio Heinrici Comitis de Stathen, qui genuit ex ea Liutgerum Comitem, & Irmingardem & Bertam Abbatissas de Alesseve. Ipsa Comitissa Athela prædia contulit Magdaburgensi Ecclesiæ, pro redemptione capitis patris sui: insuper duobus monasteriis, scilicet in Alesseve & Hersevelden constitutis, dedit bona quæ sunt Trebenezi. Hæc tametsi ad Adelberti facta non omnino pertinent, visum est referre ad rei monasticæ illustrationem.

[18] Denique anno DCCCCLXXXI Athelbertus Magdeburgensis primus Archiepiscopus, ut in sæpe laudato Chronico Magdeburgensi legitur, Imperatore Romæ commorante, XIII suæ ordinationis anno, suos docendo & confirmando; & Gisileri Præsulis Merseburgensis, quia tunc cum Cæsare fuit, diœcesim perlustrans, XIII Kal. Julii in Merseburh Missam celebravit. [Adalberti obitus,] Proximam vero noctem cum Hamezone venerabili laico in Crowate lætus duxit: crastinoque die exurgens tristis nimium, capitis queritur dolorem, & tamen non abibat. Cumque Cirmini villam ad Frekenleve pergere cupiens præterisset, ni cito a suis sustentaretur, ex equo paulatim declinans, in terram cecidisset. Is vero tapeto superpositus, completisque omnibus quæ a Clericis dicenda erant, fideliter migravit ad Christum XII Kal. Julii. Hujus corpus ad Givikinstein delatum, atque Sacerdotali apparatu vestitum, navigio ad Magadaburh usque deductum est; flebiliterque a Confratribus, [& sepultutura.] & maxime a Monachis susceptum est. Commendatum vero est ab egregio sanctæ Halberstadensis Ecclesiæ Episcopo Hildewardo, favente sibi Hartwigo Abbate, in medio ecclesiæ, coram altari Apostolorum Philippi & Jacobi.

[19] Quanta solicitudine idem Archiepiscopus sibi commissis invigilaverit gregibus, lector attende. Sæpe numero ad ovile Joannis Baptistæ sanctique Mauritii noctis silentio venit, duobus tantum comitantibus; qualiterque Confratres ad Matutinas convenirent, vel qui in dormitorio remanerent, ex improviso prospexit: &, si bene fiat, Deo gratias egit: [Solicitudo ejus & pietas.] sin autem, culpabiles digna castigatione redarguit.

[20] Sed Clerus & Populus, tanti Patris funere turbatus, Ochtricum Confratrem, & tunc Imperatori fideliter servientem, communiter elegerunt in Dominum & Archipræsulem: quamvis hoc nullo modo posse fieri, dum adhuc viveret beneque valeret, multis ex eorum numero publice prædiceret Adalbertus. Cum enim Episcopus & Ochtricus numquam convenirent moribus, magna fratrum & hospitum caterva bene elaborata, [Ochtricum sibi successorem designari non patitur,] quia Magister scholæ fuit, maluit inde exire quam in monasterio permanere. Huic Cȩsar cum apud Archiepiscopum licentiam sibi serviendi vix impetraret, contigit in die sanctæ Resurrectionis Episcopum ad Missam paratum, Subdiacono, ut moris est, sanctam Crucem tenente, ambabus eam complectens manibus, ut Ochtricus & Ico Sedem suam numquam possiderent, lacrymis profusis postulat. Peracto autem divino pleniter ministerio, cum idem ad mensam sederet, præfatos numquam sibi successuros præsentibus cunctis innotuit: qualiter autem hoc sibi revelatum fuerit, non aperuit. Post mortem quoque suam Walthardo sibi dilecto, qui & Todico dicebatur, ut ipse pro vero narravit, in somnis idem cuncta, quæ in hac re vivus prænuntiaverat, compleri talibus affirmavit. Hic in lecto positus in discessu mentis, vidit Archiepiscopum in ecclesiæ australi janua, quæ cœmeterium respicit, [& moriturus quoque non successurum asserit:] stantem; & eumdem quasi Romam cum baculo suo pergere cupientem, his exasperavit verbis: Mi Todico, ut quid alii meum præbetis honorem? Qui respondens ait: Nonne in tristi meo habitu, non voluntatem, sed obedientiam solum, senior carissime, vales considerare? Ad hæc Archiepiscopus prosequitur dicens: Pro certo scias, Ochtricum Sedem meam numquam possessurum. Universus autem Clerus & populus, ut supra memoravi, completa electione miserunt Ekkihardum, qui dicebatur Rufus, cum consortio aliorum Fratrum & Militum, qui hanc Imperatori nuntiarent, & de promissis admonerent. Qui cum Italiæ partes, ubi tunc Imperator erat, itinere attingerent; Gisileri Merseburgensis Episcopi suffagium, qui apud Imperatorem tunc plurimum valebat, implorantes, legationis suæ secretum ei aperiunt. Promissa est his ab eo fidelis intercessio, [succedit autem ei Gisilerus] completurque proxima sibi in omnibus benevolentia: namque ut audita Cæsaris auribus instillavit, pedibus supplex advolvitur, promissa & diu expectata longi laboris præmia postulans; Deo hoc consentiente, protinus impetrat. Egressus autem interrogatur a nuntiis, & maxime ab Ochtrico, qui se fidei ejus firmiter commendaverat, si quid in sibi creditis proficeret: respondit, quod vix in suis necessitatibus in hoc subveniret. Corruptis pecunia cunctis Optimatibus, maximeque Romanis Judicibus, quibus omnia venalia sunt, qualiter ad Archiepiscopatum aliqua ratione veniret, primum secreto revolvit: deindeque palam Domni Papæ Benedicti septimi, qui sic vocabatur ex numero præcedentium æquivocorum, obnixe petit auxilium: quod cum totius consilio Senatus, si posset impendi, paratum se fore & hic promisit. [per judices Romæ curruptos probatus.] Positum est Romæ Concilium generale: sapientissimi conveniunt: impleturque illa Jeremiæ prophetia, Quomodo obscuratum est aurum, &c. Nam cum Judices ab Apostolico interrogarentur, si liceret Gisilerum promoveri ad Archiepiscopatum, qui certam non haberet tunc Sedem, sed ab Episcopo Hildiwardo injuste, ut semper questus sit, ablata caruisset hactenus quam possederat, tunc auctoritate canonica jure meritoque hoc percipere verbis affirmabant & exemplis, Davidica transgredientes monita, Recte judicate filii hominum & illuc,

Corruptus judex nescit discernere verum.

Piget atque pudet hoc verbis exponere, quod hi ad præsentem futurumque pudorem noluerunt omittere. Merseburh, quæ usque huc libera dominabatur, Episcopali sede destructa Halberstadensi ecclesiæ subditur; & Gisilerus, ejus non pastor, sed mercenarius ad majora semper tendens, desiderata IV Idus Aprilis percepit. (Ditmarus, [Ochtricus ambiti Episcopatus pœnitens,] qui eadem iisdem verbis in lib. 3 commemorat, habet Septembris. Ochtricus vero Beneventum postea veniens infirmatur: viditque, uti Huswardus, qui tunc aderat, postea retulit, Atelleken Præpositum quondam Magdaburgensem, sed tunc defunctum, sibi assistere, atque annonam sibi S. Mauritii eminus porrigentem. Et expavescens ad hanc visionem, Cernis, inquit, Frater aliquid? Et exponens ei cuncta per ordinem dixit: Væ mihi misero & peccatori, quod unquam monasterium meum & obedientiam ob ambitionem dereliqui: &, si Divinitas aliquam mihi sanitatem concedere dignaretur, supplex illuc veniam, & numquam inde recedam. Talia prosecutus, infirmitate validiori opprimitur, & post paucos dies in præfata civitate Nonis Octobris moritur ac sepelitur, nullum sapientia relinquens sibi similem. Gisilerus autem, accepta ab Imperatore licentia Magdaburh, II Kal. Decembris, Theoderico Metensis ecclesiæ Episcopo comitante, venit. [pie moritur.] De divisione ab eo facta Episcopatus Merseburgensis superius Actum est. Porro Ochricum fuisse monachum, ex jam dictis intelligitur, utpote quem in extremis relicti monasterii & obedientiæ ob ambitionem prætermissæ pœnituit.

[21] Redeo ad Adalbertum, quem summæ sanctitatis virum appellat Adamus in cap. 60, ubi Magdeburgensis Archiepiscopatus fines accurate disterminat. Sanctum Adalbertum vocat Crantzius, in lib. 4 de Saxonia cap. 28. Illud maxime in nostri Adalberti laudem cedit, quod alterum Adalbertum, [Adalberti sanctitas.] futurum postea Pragensem Episcopum, instituit, tum per se, tum per Ochricum Scholasticum Magdeburgensem, de quo mox agebamus.

[22] Hoc loco non præteream id, quod de Eppone monacho Magdeburgensi in Chronico Ms. legitur ad annum M. Fuit iisdem temporibus in urbe Parthenopoli quidam Decanus, nomine Eppo hilaris homo, valde utilis in monasterio, & maxime in choro: qui cum jam senex & in cunctis actibus suis maturus esset, paralysi subito percussus obmutuit: sed postmodum, Auxilio summi Medici, [Epponis Decani punitio,] Psalmos optime potuit cum Fratribus canere; ad cetera vero parum valuit adspirare. Et in hoc laudanda virtus Christi est, qua sibi servienti fideliter vires suggerere probabatur. Cumque hic venerabilis Pater in relicto habitu monastico se nimis peccasse facta confessione ingemuisset, idque hortatu Fratrum in receptione ejusdem emendare voluisset; non longe post obiit; sepultus ad S. Joannem cum ceteris Fratribus, cum quibus vivere debuerat, si sic humana fragilitas fieri sineret. Ex his intelligitur, quosdam sancti Joannis Magdeburgenses Monachos, non raro in cathedralem transferri solitos, alicujus dignitatis gratia, vel etiam docendi: quos inter unus est etiam Otricus, de quo supra num. 19. Post superiora Chronographus de Ekkihardo, [ob dimissum monasterium.] cognomine Rufo, qui arte Grammaticus, & Magister Scholæ, Walthardo Præposito res suas distribuendas commisit moribundus: tum de Huswardo, ac de Marquardo quodam Canonicis Magdeburgensibus: ex quibus Marquardus in somnis admonitus dicitur, se in pœnas post mortem præcipitandum cum Rothulfo, nisi is in limine Liudegeri, id est in monasterio Helmenstadiensi a sancto Liudgero constructo, conversus staret. Ambo enim hi fuerant Monachi in monasterio Confessoris prædicti, qui locum Helmanstide vocatum de sua proprietate construxerat tempore Karoli Regis: [Plures ex Monachis in Clerum adsciti ad officia.] eratque frater, Hildegrimi Catalaunensis Episcopi, primi Halberstadensis ecclesiæ Rectoris. Qui (Liudgerus) primus Mimigardensis Episcopus a Karolo effectus, locum quoque, qui Wirdina dicitur, ex propriis impensis construxit. Prædictus autem Presbyter eodem anno quo hoc vidit, habitum pristinum resumere & obedientiam vovit, & non longe post obiit. Hæc de Confratribus meis, inquit Chronographus, non arguendo, sed ut cauti simus, & bonos imitemur obsecrando, locutus sum. Et ista quidem occasione Adalberti Magdeburgensis Archiepiscopi primi, cujus obitum Baronius ad annum DCCCCLXXXIII, id est biennio serius, uti & ejus ordinationem revocavit.

D. P.

[23] Hactenus Commentarius diligentissimi Mabilionis, desumptus ad verbum ex Benedictinorum Sanctorum Seculo V. Placuit enim integrum specimen unum aliquod proponere accurationis ejus, qua vir iste eruditissimus in rem ecclesiasticam, præsertim Monasticam, eruderandam incumbit. Placuit etiam Adalberto huic locum dare inter Sanctos; quamvis publici cultus, ei in ecclesia Magdeburgensi post mortem delati, nulla satis certa & clara documenta extent. Indulgendum enim aliquid Ecclesiis illis, in quibus prædominans hæresis, superiori seculo invecta, pleraque veteris religionis monumenta sustulit. Certe de S. Norberto, qui juxta Democharem decimus quartus ab Adalberto fuit, haud multo certius nobis constat, eum Magdeburgi habuisse proprium Sanctis ac publicum cultum: & nisi suus Ordo corpus, hereticorum potestati subtractum Pragam curasset transferendum; cultumque instaurandum, vix quisquam, [Obscuritas antiqui apud Magdeburgum cultus hæresi imputanda.] præter institutos ab eo Præmonstratenses, eum nosset ut Sanctum. Idem S. Bennoni Misniensi Episcopo contigisset, si non translatus Monachium fuisset. Restat igitur ut similem sortem S. Adalberto optemus ab eo, qui novit suis temporibus disjecta vel contempta Sanctorum suorum ossa clarificare. Unum interim notaverim, Adalbertum, licet jam ante consecratum Episcopum, Romæ non fuisse Archiepiscopum institutum Pallioque donatum, nisi in Dominica die; in hanc enim anno DCCCCLXVIII, habente litteram Dominicalem D, cadebat dies XVIII Octobris, licet alioqui in honorem S. Lucæ festivus.

Ergänzungen: Acta Sanctorum: Anhang Juni IV

DE S. JOANNE, MATHERENSI, ORD. PULSANENSIS SUB REG. S. BENEDICTI FUNDATORE ET ABBATE.
APUD MONTEM GARGANUM IN APULIA.

AN. MCXXXIX

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Ioannes a Mathera, Abbas & Fundator Ordinis Pulsanensis in monte Gargano (S.)

BHL Number: 4412


AUCTORE D. P.

§. I. De ejus Cultu, Vita, nomine Martyrologiis inscripto.

[1] Gargani-mons (sic enim penultima correpta pronuntiandum, [Iuxta montem, jam olim cultu S. Michaēlis celebrem,] nomē probant metra, de quibus infra) Mons, inquam Gargani, nomen creditur accepisse ab eo, cujus ibi repertus taurus monstravit, locum a S. Michaële Archangelo electum, ut suus in eo cultus solennissimus celebraretur. Hic affluente peregrinorum toto orbe concursu, ita inclaruit, ut factum sit oppidum non contemnendum; in quo Sipontini Archiepiscopi, cum domum & palatium sibi fabricassent ad delicias, titulum quoque Archiepiscopalem sibi communicatum aliquando præsumpserunt incolæ, idque etiam hoc seculo in publicis usurpant tabulis, appellantes suam S. Michaëlis ecclesiam Cathedralem, atque Archiepiscopatum Garganicum, non obstante Alexandri III sententia, quam in Garganicos ipsos, inquit Ughellus tom. 7 col. 1104, merito tulit, cum eorum retexisset conatum; abrasumque & vitiatum ab ipsis Garganicis Eugenii III privilegium propriis usurpasset oculis. Sed si vanus hic fuit conatus, Sipontinum Archipræsulem, temere appellantium Garganicum quasi duæ ad invicem unitæ sedes forent Mons Garganus & Sipontum; [exortus est Ordo Pulsanensis;] vera ac solida ipsis obvenit gloriandi materia, quam miror ab Ughello nec indicatam obiter, a Pulsanensi apud se ad tertium ab oppido lapidem condito monasterio, capite olim aliquot aliorum utriusque sexus ab eo dependentium, sub Regulæ Benedictinæ professione; quorum indicem nemo adhuc texere curavit, uti nec Abbatum seriem, nec rerum ibidem memorabilium historiam postquam in Commendam locus venit, sola jam magni nominis umbra.

[2] In hac Pulsanensium, ad loci sui historiam producendam ex propriis monumentis, [cujus fundatoris Vita] non tam negligentia quam impotentia commode accidit quod Montis-Virginis Religiosis, eamdem Benedictinam Regulam sub peculiari quadam noma professis, venerit desiderium illustrandi Ordinis sui, æque ferme ignoti extra Neapolitani regni fines; & quærere alios Sanctos, quos Fundatori suo Guilielmo, cujus Vitam XXV hujus mensis Junii proferemus, socios adderent. Primus autem iis merito occurrit B. Ioannes, Pulsanensis monasterii fundator, circa idem fere tempus, id est circa annum MCXXX, [per Montis-Virginis scriptores innotuit,] quo virginei montis Archimonasterium S. Guilielmus condere exorsus erat. Nam ille aliquantis antea annis Hierosolymam iturus, Joannem, jam tum monasterii unius apud Genusiam conditi Patrem, atque annis forte viginti seniorem, consuluerat; & eumdem, inde recedentem, hospitio exceperat in Monte-Laceno. Cumque ibi cœpta flammæ absumpsissent, uti futurum Joannes prædixerat, comitem eum habuit Guilielmus ad Montem Cuneatum; quoad inde ab invicem disjungerentur ad Montem Gargani unus, ad Vigilii seu Virginis alter.

[3] Tali studio primus, ab annis jam centum & amplius, [ut qui sui fundatoris aliquando socius fuit.] incubuit Neapolitanus quidam Thomas Costus, sanctique Fundatoris Guilielmi, ac discipulorum ejus Amati & Donati Vitas, semel iterumque sic edidit, anno MDLXXXV & XCI, ut titulum simul præferrent Historiæ, originem sacri montis Virginis complexæ Italica lingua; cum nonnulla S. Joannis Pulsanensis mentione, ob eas quas dixi causas. Medio deinde seculo post, in similem curam intento Reverendiss. D. Joanni Jacobo Iordani, Abbati Generali Congregationis præfatæ, donavit Bartholomæus Chioccarellus, Iurisconsultus Neapolitanus, tum vel maxime incumbens scrutandis totius Regni archivis, unde conficeret Episcoporum Neapolitanorum paulo post editam historiam; Ioanni inquam Iacobo Iordani, donavit Bartholomæus, Chioccarellus repertam a se vitam prætitulati Sancti, sub hoc suo chirographo: Fidem facio ego Bartholomæus Chioccarellus, utriusque Iuris Doctor, & in verbo veritatis testor, [Eam ex Ms. Garganico sumpserat Chioccarellus.] qualiter annis præteritis, propriis manibus, summo labore, exscripsi Vitam, Miracula, & Officium S. Joannis de Mathera Apuli, & Fundatoris Cœnobii S. Mariæ de Pulsano, ex vetusto & prægrandi codice in carta pergamena, Longobardis litteris conscripto, qui servabatur in Metropolitana ecclesia S. Michaëlis Archangeli in Monte-Gargano. Quæ quidem Vita fuerat conscripta ab anonymo ejus temporis scriptore Synchrono, qui testatur, dictum S. Ioannem cælestem patriam ascendisse anno MCXXXIX, ejusque corpus in ecclesia dicti monasterii quiescere. In fidem subscripsi, & meo sigillo signavi, Neapoli die primo Iulii MDCXLII.

[4] Hæc Attestatio primum locum habet inter Prolegomena ad utriusque Sancti Guilielmi & Ioannis Vitas; [De cultu Ioannis testantibus, Collegio Canonicorum] sequuntur Martyrologiorum textus de Ioanne, infra commodius referendi; deinde vero hujusmodi declaratio Italica: Nos dignitas & Canonici ecclesiæ Cathedralis S. Michaëlis Archangeli Montis Gargani, plenam & verificam fidem facimus, omnibus in quorum manus venturæ sunt hæ, quod in ecclesia Abbatiali S. Mariæ de Pulsano, sub hujus Archiepiscopatus jurisdictione, servantur Reliquiæ Venerabilis Abbatis dictæ ecclesiæ, sancti scilicet Joannis Pulsanensis, reverenterque & devote habentur: Sanctus etiam ipse semper fuit habitus & adoratus a fidelibus, tam hujus civitatis atque regionis, quam peregrinis, ipsum ad suas necessitates invocantibus. [Magistratu loci] In quorum fidem præsentes scriptæ sunt a Domino Archipresbytero nostro, ac propria cujusque nostrum manu signatæ, sigilloque nostræ Cathedralis munitæ, in civitate Montis Gargani X Octobris MDCXLII. Et sequuntur subscriptiones Balthasaris Iordani Archidiaconi, Archipresbyteri, Primiceriorum duorum, Decani, atque Canonicorum Garganicorum octo: fidem pro ipsis faciente D. Alexandro Peruccio S. T. D. & Protonotario Apostolico. Eadem deinde & Italice testantur Syndicus, [& Conventu Minorum.] Electi tres & Consiliarii novem atque Cancellarius Civitatis S. Angeli de Monte Gargano; addunt insuper se, Ex traditione seniorum & Religiosorum præd. Ecclesiæ, atque Eremitarum vallis Pennachii, ad d. ecclesiam pertinentis, scire, quod d. Sanctus infinita sit operatus miracula; quodque Officium ejus descriptum habeatur in membraneo Pulsanensi Breviario, & solenniter celebratum festum sit; mutatis tamen Religiosis, d. ecclesiæ inservientibus, intermissum fuisse usum ipsius Officii celebrationemque festi, annis paucis ante datam præsentium, signatarum atque sigillatarum die XII Octobris MDCXLIII. Sequitur denique attestatio Vicarii Franciscanorum, locum nunc obtinentium, ad finem hujus Commentarii referenda.

[5] Sub hujusmodi testimoniis cum haberemus editam Vitam prædicti S. Joannis, [Vitam ipsam damus ex Ms. sinceriore,] allata nobis est Vita & obitus S. Ioannis Eremitæ & Abbatis ecclesiæ Pulsanensis, ex Codice Ms. Longobardico Bibliothecæ Neapolitanæ S. Severini Abbatis. Erat quidem mutilus post num. 23 contextus, deficiente (quemadmodum ex impressis apparet) parte plus quam dimidia; gratulati tamen nobis sumus ipsam accepisse, & posse ex tali fonte saltem primam partem Vitæ dare; cum eamdem in edita a Jordano manifesto interpolatam agnoverimus. Causa interpolandi fuisse videtur, quod nollent aliqui quidquam in Vita S. Joannis comparere repugnans Vitæ S. Guilielmi. In quo quidem fide bona usum interpolatorem existimo, sed sinceritate non summa; hæc enim suasisset mutare nihil, verum in margine vel ad calcem notare, quare relatis num. 9. de actis in monte Laceno, potius credendum videatur ei qui Vitam S. Guilielmi, quam qui S. Ioannis scripsit, licet hic quoque supparis sit ævi. [ut fuit a coævo scripta.] Talem sane ipse se probat dum num. 4 sic loquitur: Eodem S. Joanne, licet invito, referente cognovimus: & num. 35, cujus actus jam expresse, sicut ab allis qui ejus mirabilia viderunt & interfuerunt, audivimus… a nobis descripti dignoscuntur, & deinde num. 49. Ne alicui, inquit, ea quæ diximus & quæ dicimus & quæ dicturi sumus, incredibilia videantur; omnes Fratres, qui ad illud spectaculum … convenerant… invoco testes, adeo ut nihil propius dicere videatur, quam se quoque præsentem adfuisse. Id tamen nusquam expresse profitetur; solum num. 36 ait: nulli incredibile debet esse, id quod de Patre nostro Joanne retulimus; eo ipso indicans se Pulsanensis vel monasterii vel saltem Congregationis Monachum; licet Casinensem quemdam, æque anonymum, sed scripto Chronico clarum, offerre videatur Jordanus, nullo apparente argumento.

[6] [Eadem Vita Rhythmice reddita habetur,] Fuit qui sic scriptam S. Joannis Vitam rhythmico compendio exprimeret, incertum qua ætate, sic exorsus:

Jesu Redemptor omnium, amor, & Desiderium,
Qui Pulsanensem hodie vocas ad thronum gloriæ.

Hunc rhythmum, cum nihil conferre ad Historiam valeat, satis est bis haberi impressum, primo post vitam Latinam, deinde post Italicam in Chronico Montis-virginis, quod Chronicon idem Jordanus Generalis vulgavit anno MDCXLIX. Facit hunc tamen Rythmi illius conclusio, cum Sancti invocatione conjuncta; simulque probans pronuntiandum esse, quod supra indicavi, Garganum non Garganum, dum sic canit Auctor, quem Matherensem credere possis.

Tu ergo, Dei famule, Joannes Beatissime,
Sis memor tuæ patriæ tuorumque concivium.
Non adsit hic mortiferum, non pestis, non penuria: [cum invocatione Sancti,]
Sit procul omne prælium a Regni hujus finibus.
Seda quæso discordias, tuis piis precatibus,
Ortas in tuo populo; regnet hic pax perpetua.
Anachoritas Garganos tuam sectantes Regulam,
Ad Paradisi gaudia ducens post vitæ terminum. Amen.

[7] Hic porro annotat Jordanus, canonizandorum istius temporis Sanctorum potestatem penes Episcopos populumque fuisse. [ejusque Officio proprio] Talis vero canonizationis statim a morte secutæ indicium sit, præter nomen mox inscriptum Martyrologio, de quo infra, antiquum Matherensis ecclesiæ Breviarium Ms. in membrana, quo tota Sancti vita continentur, verosimiliter contracta in compendium, per Lectiones divisum (neque enim aliter inserebantur Breviariis Sanctorum historiæ) quomodo post Vitam Latinam impressæ leguntur. Idem probat Officium totum proprium, ibidem similiter scriptum, quomodo antiquitus in ecclesiis Montis Gargani, Pulsani atque Matheræ recitabantur; unde satis fuerit hanc Antiphonam proferre.

O Joannes Pulsanensis, Abbas venerabilis,
Concivis Matherensis, Pater admirabilis;
Serva servos ab offensis, qui prodigiis immensis
      Fulges & miraculis.
Pro salute populorum tuorumque monachorum, [ac Missa;]
      Pater, ora Dominum
Ut exutos a peccatis, nos conjungat cum Beatis
      Ad æternum gaudium. Amen.

Oratio. Deus, qui ad obedientiam mandatorum tuorum, arctis vitæ semitis multitudinem populi, per B Joannem Abbatem, adunare curasti; tribue quæsumus, ut, eodem pro nobis suffragante, vitam consequamur æternam. Secreta. Omnipotens sempiterne Deus, omnium bonorum institutor & amator, da nobis ita Joannis Abbatis institutis insistere, ut admisceamur & præmiis. Postcom. Præsta quæsumus, omnipotens Deus, illuc intentionis nostræ gressus dirigere, quo se hodierna die B. Joannes Confessor & Abbas migrasse lætatur. Duo etiam hujusmodi libri, alter cum Nota, alter sine ea, habentur Matheræ in collegiata S. Petri & in Cavensis Abbatiæ ecclesia, easdem omnes Antiphonas, Responsoria, Hymnos &c. continentes.

[8] Reperitur insuper in Bibliotheca Vaticana, ex Palatinatu allatus codex, in quo post Hymnos Pentecostales, [datur ex Ms. Palatino Sequentia,] habetur unus de S. Joanne Pulsanensi, consequentibus deinde aliis de Baptista; quem Hymnum seu potius Sequentiam. Missæ destinatam, quoniam nusquam alibi invenitur excusus, fortassis nec manuscriptus, ignotus certe ipsismet Pulsanensibus apparet; placet dare post Vitam. Interim ad Martyrologium Pulsanense transeo, quod casu allatum Antverpiam anno 1652 redemimus ab antiquarum membranarum propola, tam vetustum, ut sub immediato Sancti successore Jordano scriptum videatur; quippe aliorum Pulsanensium Sanctorum nomina nulla habens, sicut habent alia Jordano II chronici auctori visa & allegata. [cum verbis vetustioris Mrlii Pulsanen.] Ibi ad XII Kal. Julii, cum prærogativa Majoris litteræ initialis paucis dumtaxat iisque summis festivitatibus solitæ præfigi, primo loco sic legendum scribitur: Natalis beatissimi Eremitæ Joannis, Pulsanensis ecclesiæ Abbatis, qui vivus in seculo se totis viribus mortificavit pro Christo. Hujus venerabilis obitus extitit XII Kal. Julii, anno incarnati verbi MCXXXIX, Indictione II. Aliud in Pergameno, ac similis fere antiquitatis, allegat Jordanus in Chronico pag. 529 quod ex vetustissima ecclesia S. Mariæ de Plesco in Apulia, pervenit ad Bibliothecam Patrum Theatinorum Neapoli, ubi idem dies sic inchoatur: XII Kal. Julii. In Monte Gargano, natalis beatissimi Eremitæ Joannis, Abbatis Pulsanensis, prope oraculum S. Michaëlis, qui Pater Monachorum vivens in seculo &c. ut supra.

§. II. De ordine pulsanensi, nunc extincto; ejusque variis Sanctis ac sancti Fundatoris Reliquiis.

[9] In prælaudata Patrum Theatinorum biliotheca Neapoli, vidimus etiam alterum Martyrologium, Florentiæ impressum anno MCCCCLXXXVI, [S. Ioannes Fundator Ordinis Pulsanen.] quod & apud Senatorem Carolum Strozzium invenimus, cum hac sub finem diei prædictæ clausula, Item S. Joannis Abbatis & Eremitæ, Sipontinæ diœcesis, in Apuliæ partibus, primi Abbatis & Fundatoris Ordinis Pulsanensis, magnæ sanctitatis viri. Ubi Pulsanensem Ordinem vides nominari, sicuti nominantur Cluniacensis, Camaldulensis, Vallumbrasanus aliique vitis Benedictinæ palmites; cujus siquis speciales Bullas ac Privilegia invenerit ac nobis transmiserit, libenter omnia dabimus in Supplemento, ut ab oblivione ac tenebris vindicentur in quibus delituerunt, simul cum Ordine, quem extinctum dolemus. Quod autem Fundator suus Joannes ipsum sub Regula Benedictina instituerit, colligitur ex Vita num. 50, ubi apparet Sanctus, [sub Regula Benedictina.] ad sui cujusdam Monachi defensionem in judicio, testimonium S. Benedicti exposcens; & interrogans, si non præcepit ipse in Regula sua, obedientiam subordinatis etiam præpositis exhibendam, æque ac Patri supremo; & si ipse non concessit Monachis, ut ad opera manuum Fratres pro scapulari schema haberent. Quia tamen suas constitutiones quasdam proprias addidit, eremiticæ quam suos tenere volebat vitæ arctiorique disciplinæ congruas, ideo laudatur in Sequentia ad Missam, ut novam condens Regulam.

[10] In ipsa Mathera civitate: quæ (ut jam sæpe dictum) patria Sancto fuit, [Ejus ecclesia Matheræ;] distatque haud procul Genusio, Tarentinæ diœcesis oppido, ubi primum monasterium Joannes condidit, ecclesia est, inquit Jordanus, sub titulo S. Joannis de Mathera, fuitque olim Parochialis, ut ex vase baptismali, etiamnum ibidem visendo apparet; restaurata uti docent ex veteri inscriptione seniores circa annum MCCCCIII: estque nunc beneficium simplex, de jure patronatus Scalcionorum, ex quorum familia fuisse dicitur S. Joannes. Reliquiæ variis in locis honorantur, [Reliquiæ ibidem & alibi] ac nominatim in ecclesia Collegiata S. Petri Matheræ, ubi habetur os grande brachii, quod magna cum solennitate venerandum exponitur in die festo: ibidem etiam personæ quædam devotæ servant particulas cilicii. Caput autem ejusdem Sancti tenetur argenteæ formæ inclusum, in Abbatia Pulsanensi. Abbatia hæc celeberrima olim fuit, tum propter præsentiam dicti Capitis, frequentiaque ad illud miracula, tum propter aliorum sanctorum ibidem Monachorum corpora: quare illam, Alexander Papa III, Venetias transiens, consecrare non est dedignatus: de quo ita in loci Martyrologio legitur: Apud Pulsanum Dedicatio ecclesiæ & consecratio altaris Beatissimæ Dei genitricis & gloriosæ semper Virginis Mariæ, a D. Alexandro Papa III urbis Romæ, anno Dominicæ Incarnationis MCLXXVII, Indictione X. Ita Jordanus ex recentiori quam nostrum sit apographo, oblitus exprimere diem; de præsenti autem statu Abbatiæ hæc addens:

[11] Verum, postquam Abbatia & ecclesia in Commendam reciderunt, [Abbatia, nunc per Commendas desolata,] incertum qua causa; paulatim defecerunt Monachi, & qui alendis iis serviebant proventus annui; quia Commendatarii Abbates, utramque commiserunt variorum Ordinum Religiosis, prout aliis alii afficiebantur magis, vel minus impensum iisdem volebant. Et sic, licet fructus annui transcendant summam XVI millium Ducatorum Neapolitanorum, quibus fruitur Cardinalis Colomna; pauculi tamen Fratres Conventuales Franciscani loco ipsi deserviunt. Hic erat scribente Jordano status rerum: unde colligas reliqua ejusdem Ordinis monasteria magis etiam defecisse; itaque factum ut nomen ipsum Pulsanensis Ordinis extinctum sit, æque ac nomen Florensis, olim toto Regno numerosissimæ Religionis, ab eadem Commendationum Charybdi absorptæ.

[12] Ubinam in præsentiarum, serventur reliquæ sacri corporis partes, [tenetur a paucis Franciscanis.] inquit Jordanus non satis apud omnes convenit; aliis asserentibus ipsas adhuc manere in parvula S. Jacobi ecclesia seu capella, ubi a principio tumulatus Sanctus; aliis credentibus Pulsanum translatas. Verumtamen verosimilius dici videtur, ipsas nunc esse in quadam civitatis Garganicæ ecclesia, S. Petro dicata, quæ est loco illi parochialis, & unde Sacramenta civibus ministrantur; non autem in majori S. Angeli, propter loci naturam humidam situmque incommodum, utpote in quem descensus est per scalas graduum sexaginta vel septuaginta. [Ceteræ partes corporis Sancti] Qui autem postremum hoc sentiunt, fundamentum habent, hac probabilissima conjectura nixum. Scilicet quod anno Domini MDXC, cum reficiendum esset pavimentum pariesque collapsus ecclesiolæ Jacobææ, intra tofum excavatæ; inventa fuit capsula petrina, cum aliquantis ossibus, suavissime fragrantibus: & quia traditio erat ibidem sepultum haberi corpus S. Henrici, fratris Regis Angliæ; omnes judicaverunt, has esse ipsius Reliquias; ideoque ut tales magna cum celebritate transtulerunt a prædicta ecclesiola, [putantur an. 1590 allatæ ad ecclesiam Parochialem.] utpote suburbana, ad urbanam prædictam. Verum post tempus aliquod, cum in ecclesiola reperta esset alia capsula, sic inscripta; HIC REQUIESCUNT OSSA BEATI HENRICI mutato judicio priori, credi cœpit, antea inventam capsam continere ossa S. Joannis. Ergo ipsam collocaverunt intra altare, opertum lapide, medium palmum spisso, totique altari commensurato, ad latus altaris majoris. Ea capella admodum capax est, putaturque Gentilibus olim fuisse pro templo, ac deinde Rothari Longobardorum Regi pro Mausoleo, quem ibi sepultum scribit Octavius Beltranus fol. 332.

[13] Henricos, Angliæ Reges, omnino octo numerari scimus, præter eum qui Henrici II filius, [Quis ibidem inventus B. Henricus.] vivente adhuc patre coronatus, patrique rebellis, ante hunc obiit in Lemovicibus anno MCLXXXIII. Alicujus Anglici Regis fratrem Henricum, & quidem peregre defunctum ac Sanctum, prorsus nullum novi. Quare malo dicere, plus quam epitaphium notet, de isto B. Henrico sciri non posse. Egi ego XIII Martii de simili quodam B. Erico sive Henrico, Perusii Peregrino, cujus etiamnum ibi ostenditur corpus: & docui, nullo fundamento ab aliquibus credi Regis Daniæ filium; hic vero noto, eadem levitate qua talis illi titulus affictus est, etiam nostro isti Garganico peregrino, Regium genus potuisse affingi, & quidem ex Anglia, ubi tam multi nobiles Henrici inveniebantur. Talibus ergo inventiunculis contemptis, mallem discere diem, quo iste olim obierit; & virtutes aut miracula defuncti, quibus Beati titulum in Epitaphio meruit, securus unde illuc advenerit.

[14] Sic de aliis Ordinis prædicti Beatis certificamur, ex veteri Breviario loci, per eorum qui ipsum tenebant Franciscanorum testimonium; [Testimonium Vicarii] quod prædictis omnibus confirmandis hucusque reservavi, nunc Latine reddo. Ego Fr. Joseph Lucchinus Melfitanus, Vicarius in Abbatia S. Mariæ Pulsanensis, cujus modo Abbas est Illustriss. ac Reverendiss. D. Petrus Colomna, plenam atque indubitatam fidem facio omnibus quorum intererit has videre, [de corpore S. Ioannis Fund.] nos in hac Ecclesia seu Abbatia sanctissimæ Dominæ Pulsanensis ex traditione habere, quod sub altari sint duo sancta corpora, scilicet S. Joannis de Mathera Abbatis d. Abbatiæ, & S. Joannis Boni, similiter Abbatis atque discipuli d. Joannis de Mathera. Quodque in Reliquiario d. ecclesiæ sit media pars capitis, [B. Ioannis Boni discipuli ejus 23 Febr.] videlicet superior, cum inscriptione S. Joannis Abbatis Pulsanensis caput: & os brachii integrum intra brachium æreum inauratum, cum inscriptione S. Joannis de Mathera. Et in Breviario antiquo pergameno, quod apud nos servatur, junctum Regulæ S. P. Benedicti, scriptum charactere antiquo hæc verba legi: XII Kal. Julii natalis beatissimi Eremitæ Joannis &c. ut supra num. 8.

[15] Et alia die, VIII Kalendas Februarii, Eodem die natalis beatissimi Confessoris atque Sacerdotis Christi Joëlis, [S. Joëlis Ab. 25 Ian.] sanctæ Pulsanensis ecclesiæ Abbatis, qui rexit ecclesiam annis triginta tribus: cujus vita celeberrima, ac sanctitatis gratia, innumeris præclara extitisse dignoscitur miraculis: quæ utinam etiam scripta inveniretur. Et VII Kal. Martii. Eodem die Joannis Abbatis, discipuli d. Joannis Pulsanensis Abbatis, quem suscitavit a mortuis in monasterio Pulsanensi, postea misit ipsum in Mileto in insula Abbatem: illic vitam eremiticam duxit, & multis miraculis & virtutibus coruscat. Sed nec horum quidquam scriptum esse videtur. Et in eadem ecclesia sunt alia quoque duo corpora scilicet S. Joëlis præd. & S. Jordani Monachi: quæ corpora reposita sunt uno in loco, ad cornu Euangelii altaris majoris, multaque in veneratione habentur. Declaramus denique præd. S. Joannem de Mathera, [& B. Jordani monachi.] & B. Joannem Bonum discipulum ejus, & S. Joëlem, & B. Jordanum haberi pro Sanctis & adorari a fidelibus harum partium: quorum etiam referuntur miracula, hoc tempore facta. In quorum fidem hasce, propria manu scriptas, sigillo quoque nostro communivimus, X Octobris MDCXLII. Idem testimonio suo subscribentes confirmant quatuor Fratres, Antonius a S. Joanne rotundo, Antonius Mozreco, Felix de Juliis, Joseph de Cassano cum Fr. Carolo Eremita: qui diem B. Jordani nullum videntur certum invenisse. Ac denique fidem facit D. Joannes Gregorius de Avantagia, Sacerdos Garganicus & Notarius Apostolicus, adscriptus in Archivio Romanæ Curiæ, retroscriptam fidem fuisse subscriptam propriis manibus fidem facientum, & sigillo Pulsanensis ecclesiæ munitam.

VITA
Auctore Anonymo Pulsanensi coævo.
Ex manu scriptis & typo cusis.

Ioannes a Mathera, Abbas & Fundator Ordinis Pulsanensis in monte Gargano (S.)

BHL Number: 4411


A. COÆVO EX MSS.

PROLOGUS.

Qui verba divina suo sensu præsumit dicere posse, conatur fluvium retro convertere contra impetum inundantium aquarum improvide. [Auctor excusat] Unde Spiritus sanctus per Prophetam ait; Fluminis impetus lætificat civitatem Dei. [Ps. 45. 5] Ergo qui proprio impetu, imo superbia suæ voluntatis spiritus impetum reflectere voluerit, stultus & insipiens esse probatur. [Prov. 21. 30] Unde quidam Sapiens: Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Deum. Imploranda est ergo divina clementia, ut quæ aperuit os asinæ, quo humana verba proferret, & linguas infantium fecit esse disertas; & quæ mandavit labia Prophetæ, aliquantulum maculata de cohabitatione populi polluti, igne de altari sublato; & quæ docuit Jeremiam, ætate puerum, sapientia senem, qui se nescire asserebat, [tenuitatem suam.] sicut ipse dixit, Ecce nescio loqui Domine, quia puer ego sum, & qui dicit; Aperi os tuum, & ego adimplebo illud; ipse per inclitæ pietatis misericordiam os nostrum aperire dignetur, ut vitam actusque sanctissimi Joannis, Pulsanensis Ecclesiæ Abbatis, recte ac veraciter describere faciat, ad laudem & gloriam nominis sui; & quod de scientiola, quæ parva vel nulla est, aggredi nullatenus audemus, efficaces reddat atque valentes ad obedientiæ munus.

Hactenus Prologus, quem esse prorsus originali conformem non ausim affirmare: qui enim ex Ms. vetustiori primam vitæ partem, qua utemur, transcripsit; Prologum, inquit, omisimus quod lituris deformatus & admodum rudis esset ac plenus solœcis: quorum hic nihil apparet.

CAPUT I.
Suscepta apud Monachos cura ovium: vita eremitica variis in locis ducta.

[2] Igitur beatissimus Joannes Eremita, moribus egregius, parentibus non a gregalibus genitus, Apulia provincia, civitate Mathera oriundus fuit: cui tantam gratiam contulit Deus in ipsa sua pueritia, ut infra rationales annos, b eremum concupisceret. Gratia namque Dei suo pectore nimium ferventi, [A pueritia eremum affectans,] quæ omnes quos replet ardentes facit, quod concupierat, quantocius ad effectum perducere festinat. Quadam vero die cum de familia sua diversi diversa opera, patre familia jubente, prosequerentur; iste, ut erat jam mundo vacuus Deoque plenus, equis dimissis, asellum arripuit, genitoribus renitentibus, ne tali filii equitatione dehonestarentur. Illis invitis ad insulam quæ juxta Tarentum sita c est, aufugit; [paupere cultu Tarentum fugit,] ibique vestibus quibus utebatur exutis viliores quas habere potuit iudutus, mansit ibi aliquanto tempore incognitus. Parentes vero ejus miro affectu circa filium tenebantur: erat enim eleganti facie, venusto aspectu, ingenio singulari, præclaræ indolis. Per provinciam autem totam, per civitates & Castella singula, eum quærere fecerunt: nec tamen eum, divina protegente gratia, cognoscere valuerunt. Prænominatus autem puer Joannes, vili & aspero indumento contentus; ad monasterium, quod in insula illa Tarentina erat, advenit; ibique pauperis habitu assumpto, [seque ovibus monasterii pascendis addicit:] victum pro Deo quæsivit, ac se ovium custodem esse innotuit. Illi vero cum in alendis ovibus curam habuissent, suorum animalium custodiam, sub magna ei verberum d interminatione, tradiderunt. Qui alacer effectus, humilitatis præcedentium Patrum Jacob & David recordans, illud etiam Euangelicum; Discite a me, quia mitis sum & humilis corde, pertractans, lætabatur magis abjectus esse in Domo Dei, quam habitare in tabernaculis peccatorum.

[3] Post humilitatem quidem ita pollebat abstinentia B. Ioannes, ut odio haberetur a quibusdam Fratribus, quod eorum aspernabatur epulas. Demum, Quoniam rogatus a Fratribus communiter convivari renuit, invidia quosdam excitante in ipsum; panem, quem e expetebat, & in victum interpolatim sumebat, vel nullatenus, [ubi abstinentiæ causa vexatus,] vel adeo durum præbebant, quatenus omnino sumere non valeret. Unde cum quadam die famis periculo anxiaretur, & qui ei solatium tribueret non inveniretur; aliquantulum mœroris & tristitiæ cœpit ejus mentem vexare, cum nullam doctrinam vel levamen admonitione seu exemplo ab aliquo homine poterat habere. Dumque ipse sic interius afficeretur, Dominumque tota intentione deprecaretur, vox cælitus ad eum ita repente intonuit; [divinitus confortatur.] Quid mœrore aut tristitia afficeris, Ioannes? Pro minimo, imo pro nullo computandum est humanum auxilium, ubi præsens noscitur esse divinum. Ne timeas igitur, quia ego sum tecum. His verbis vir Dei mirabiliter consolatus, cœpit secum tacite illud revolvere, quod per Psalmistam dicitur: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes, tuæ, Domine, lætificaverunt animam meam. [Ps. 93. 19]

CAP. II

[4] Tunc ad monasterium rediens, inde casu ad maris ripam veniens, lintrem invenit; a cujus gubernatore cum causam & f tempus scitaretur, causam respondit, de tempore siluit; &, quod pro eo ut deportaret advenerit, indicavit. Mox juvenculus navem ingressus, in fines Calabriæ est delatus, ibique jejunium duplicare cœpit: [Transgressus in Calabriam] ut qui per duos dies non nisi semel reficiebatur, jam per triduum aut quatriduum vix semel reficeretur. Parvoque tempore post transivit usque Siciliam, ad vastam & inhabitabilem eremum; & mansit ibi supra duos annos, atque illic quam arduam & strictam egerit vitam, tacere melius puto, quam aliquid dicere. Eodem namque, licet invite, referente cognovimus; quia parcus erat ei de fonte strictusque potus; [indeque in Siciliam] in cibum autem nihil aliud sumpsit, præter amarissimas ficus silvarum, & herbas agrestes; lecti vero quietem non in terra humida habebat, sed in aqua frigida, & ut somnolentiam expelleret, usque ad gulam se immittebat. Illic etiam corpore fune circumplexo, & ad truncum firmato, jugiter pernoctabat; & quod difficile est, quiescebat ac dormiebat. Hoc vero non seriatim, sed intercepto sermone g ajebat, cum aliorum desidiam argueret, & ad meliorem & eminentiorem viam provocaret: statimque se cum h Paulo reprehendebat dicens; [vivit in summa austeritate,] Factus sum insipiens, vos me coëgistis. In prædicta nimirum aquarum pernoctatione, multimodas &. varias dæmonum illusiones ac etiam passiones tamdiu æquanimiter sustulit, donec ipsi se victos & invalidos clamitarent. [2 Cor. 11. 11] Illum congressum B. Antonii in famulum Dei Ioannem dæmones innovabant: formis diversarum bestiarum assumptis, dabant in eum fremitus leonino ritu, serpentum sybilos, taurorum mugitus, latratus canum & quidquid arte nocendi contra ipsum instaurare poterant, sæpe devicti satagebant; sed quia interius aderat mirabilis consolator, frustratus discedebat, exterius versipellis & callidus tentator. [1. Cor 9. 27] Cumque vir Dei nimiis afflictionibus carnem suam domuisset, & cum vitiis & concupiscentiis ita eam crucifixisset, ut recte cum Paulo dicere posset; Castigo corpus meum, & in servitutem redigo; ne forte cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar; &, Mihi mundus crucifixus est, & ego mundo. [Gal. 6. 14]

CAP. III

[5] Tandem divina voce admonitus, Genusiam i, quo parentes ejus pro bellis discesserant, advenit: ibique juxta domum parentum imo domum eorum, per duos annos, [Genusiæ ignotus ante ædes parentum] & dimidium [incognitus]… taliter fuit. Quinque enim mensium spatio nullum penitus cibum sumpsit, nec cibus alius ei fuit nisi ficus sylvestres, & myrti grana, quæ vulgariter mortellas k vocant. Per totum quippe biennium, & dimidium, nullum omnino verbum de ore suo egressum est, nisi quod sciscitanti nutrici l suæ, an ipse esset quem nutrierat, Joannes respondit: Quiesce, [longum tenet silentium:] sum etenim. Quo tempore sic ex toto carnem cum sanguine amiserat, ut vix tenuissima cute ejus ossa tegerentur. Hoc vero expleto tempore, ita Spiritus sancti gratia eum sermone sapientiæ & scientiæ replevit, ut nullus sic facundus, nullus ita disertus vel eloquens repertus fuerit, qui posset sapientiæ & spiritui qui per ipsum loquebatur, resistere. O quanti, Fratres mei acutissimi & ingeniosissimi dialectici, qui suis callidis & sophisticis argumentationibus propriis magistris incutiebant terrorem, confusi & contempti a facie hujus sancti viri discesserunt? Quanti Oratores, quanti Jurisperiti optime perorantes, & causam suam legaliter patrocinantes, erubescentes & verecundi istum Dei famulum dereliquerunt? confitentes & clare videntes, se non humanis sed divinis rationibus superari: [deinde facundia cælesti impletus.] ajebant enim, Non tu es, qui loqueris; sed spiritus Dei, qui loquitur in te. Mirabantur omnes, quia quandoque sic alta, ut capi non possent, loquebatur; aliquando tam suavia & dulcia, ut omnium mentes reficeret: illum imitans, qui sapientiam perfectis loquebatur, parvulus autem lac in potum dabat, non escam. Quosdam quidem increpans, alios arguens; plerosque, ut pius pastor, obsecrabat: omnibus omnia fiebat, ut omnes ad Christum deduceret; personas autem non suscipiebat, sicut noverat Magistrum suum personarum acceptorem non esse.

CAP. IV

[6] Eodem namque [tempore] B. Petrus Apostolus per visum venerabili apparuit Joanni & dixit ei: Viriliter ago, fili, quia multa tibi debentur pro Christo certamina. Ecclesiam m, quæ per milliarium fere distat a Genusina Civitate, [jubetur S. Petri ecclesiam restaurare:] quæ in meo nomine constructa est, ut adeas præcipio; & quæ ibi destructa sunt, restitue; qui non sunt, tuis justis laboribus acquire; ut ad honorem Dei & meum, possint ibi divina & nocturna Officia celebrari. His dictis vir Dei expergefactus, de visione Apostoli solicitus, ad locum perrexit. Quo in loco præcepta Apostoli prosequens, divina gratia cooperante, diversis in unum collectis personis, ad usum pauperum non modicam congregavit substantiam. Ubi cum in diversis officinis muri necessario essent construendi, & tam calcis, quam lapidum penuria ædificari non posset; præcepit quibusdam ut tali loco excavarent, ubi lapides invenirent abundanter: & alio ubi calcis copia adesset affluenter. Qui jussa complentes, sine magno etiam labore, quæ vir Dei prædixerat largiter repererunt. Cujus rei testes sunt, & Genusini fere omnes & finitimæ civitates, qui pro reverentia, & miraculo magnam partem prænominatarum rerum asportaverunt, & apud se cum reverentia & timore honorifice condiderunt.

[7] Vir autem Dei cum omni tempore divinis obsequiis mancipatus esset; [Animam sibi graviter molesti] tribulationes, persecutiones & angustias, ex diabolo & membris ejus quotidie tolerabat. Ut enim dicit Scriptura, Multæ tribulationes Iustorum, & de his omnibus liberat eos Dominus: & alibi; Omnes qui pie volunt vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur. Unde cum quidam, qui de mundo erat, odio eum maximo haberet, & suis eum jugiter infestaret injuriis, & exprobrationibus ac calumniis turpiter convitiaretur; sic inde terribiliter est punitus. [Ps. 6. 20, 2 Tim. 3. 12] Quadam etenim die summo diluculo, duo dæmones animam quamdam portantes ei apparuerunt; quos intuens famulus Dei stare jussit, & cujus esset anima quam deferrent interrogavit. At illi stantes nominatim ei dixerunt; Illius est, qui te pluribus lacessivit injuriis, & modis quibus potuit tibi contrarius extitit; [videt ad inferos rapi.] nunc vero Dei judicio, & tuam & aliorum injuriam in ipsam vendicamus. Ille vero, data eis eundi licentia, lacrymabiliter pro culpis ejus, maxime in se commissis, preces fundit ad Deum. Et suscitatus quid de tali viro contigisset, nuntiatum est ei, quod esset mortuus: & invenit eum ea hora de mundo exiisse, qua dæmones sibi constat apparuisse.

[8] His ita peractis accusatus est Dei servus Roberto n Comiti, qui tunc præerat illi Provinciæ, [Adductus in suspicionem inventi thesauri;] quod in prædicta terrarum fossione infinitam auri & argenti multitudinem reperisset. Præfatus autem Comes, iniquis persuasionibus assensum cito attribuens, & avaritiæ flammam mente concipiens, jussit hominem Dei comprehendi, & res Ecclesiæ publicari, eumque acriter ligari, & in carcerem detrudi. Ipse quippe, verborum Apostoli Petri non immemor, hæc omnia æquanimiter tolerabat; ipsum quoque egregium Prædicatorem ad mentem reducens ajebat; Ego autem non solum alligari, sed mori paratus sum pro veritate quæ Christus est. [Petr. 4, Act. 21. 13] Convertus autem ad eos qui eum affligebant, ait eis: Vobis, fratres Dominoque vestro condoleo, qui necdum, quod de me expetitis, consequimini; sed & hic temporaliter, & in futuro nisi resipueritis æternaliter puniemini. Illi vero verba viri Dei etiam aure corporis audire dedignantes, [vinculis & carceri traditur:] catenas & vincula ei attribuentes; nisi eis, mora omni remota, thesauros tribueret, vivum etiam minantur comburere. Vir autem Dei, quamvis strictus diris compedibus teneretur, verbum tamen Domini in ore ejus non erat alligatum; sed magis eos verbis veritatis urebat interius, quam ipsi eum possent torquere exterius: vincula vero, quæ impii ob verborum partim injuriam, partim ob flammam avaritiæ ei duplicabant & triplicabant, [sed divinitus solvitur,] & acrius quam possent innovabant, omnia innodata & aperta & quasi liquefacta postea reperiebant. Unde tortores licet obstupefacti, magicis tamen incantationibus, & non divinæ potentiæ, istud factum referebant. Cumque nimia carceris maceratione esset affectus, & de carcere cum posset non esset egressus; divina eum misericordia, quæ maxime intentationibus præsto est, angelica visitatione blande consolatur, dicens. Quid hic amplius moraris, Joannes? Patientia tua, [& abit inobservatus.] quæ soli Deo nota erat, hominibus modo satis est manifesta. Surge, & quo tibi Dominus ostenderit, vade: quia tibi nullus hominum obesse poterit. Moxque vinculis omnibus absolutus, sole meridiem faciente, liber venit ad ostium carceris: quo patefacto, per medium custodum & inimicorum suorum transiens; nullus ei, cum omnes clare viderent, vel mutire ausus est. In ipso quoque itinere prædicti Comitis nuntios obvios habuit, qui multa mala sibi jam irrogaverant, & ad plura irroganda veniebant; qui quasi incognitum, & numquam visum præterierunt.

ANNOTATA D.P.

a Ita Ms. in expresso: non Regalibus, quod merito minus placet.

b Impress. ut in ipsa sua pueritia vivificam eremum concupisceret.

c Joannes Juvenis, hist. Tacent. lib. 2 cap. 6, agit de insulis Occasum versus sitis, easque docet incertæ apud veteres nomenclaturæ esse: hodie autem, inquit, suum quæque a Sanctis sortita est nomen, major a D. Pelagia, minor ab Apostolo Andrea: est & tertia, in ipsis faucibus portus, D. Nicolao dicata: monasterium ego censeo in majori fuisse.

d Impress. verborum.

e Ibid. expectabat.

f Jordanus intelligit iis in partibus commoratum Joannem.

g Impressum & Ms. Agebat, minus apte ad sensum.

h Impress. Paulo post: sed melius Ms.

i Ibid semper Genusium vulgo Genosa, in provincia Hydruntina distat Tarento trans sinum ad 24 p m. in Occasum: dimidio autem dumtaxat spatio inde abest Mathera.

k Imo ipsas quoque Myrtos, Itali Mortellas diminutive appelant: est enim Myrtus arbustum non magnum.

l Genitrix dicitur Auctori vitæ Metricæ, qui versui potius quam veritati in hoc videtur studuisse.

m Locum non exprimit tabula, sed ad 5 milliaria in Boream ponit Fontem S. Petri, forte ad jus ecclesiæ istius olim spectantem, indeque dictum.

n Primus Matheræ Comes Robertus, teste Lupo Protospata, dominium istud obtinuit 1064; ipsumque anno 1080 Loffredo reliquit: quid si huic fuerit filius & successor Robertus alius, hic memoratus?

CAPUT II.
Regressus in Appuliam Ioannes varie exercetur, ad S. Michaëlis pluviam impetrat, Pulsanum adit.

CAP. VII

[9] Deo immensas gratias referens, [Ioannes] ex Apulia discedere disponens, Capuam usque discessit: ibique revelatione divina cognovit, quod in Provinciam Apuliam esset rediturus; & quod multum populum utriusque sexus admonitione & exemplo Deo fuisset acquisiturus, [Reversas in Apuliam Sanctus] pluresque cæcos illuminaturus. Perspecta igitur ex revelatione Dei voluntate, in prædictam reversus Provinciam, ad quemdam Dei servum Guilielmum a nomine, in montem Lacenum b advenit; de cujus adventu prædictus vir tanto repletus est gaudio, tantoque exultavit tripudio, ut Deo & illi immensas grates referret, qui ejus præsentia visitari meruisset. Vir autem Dei Ioannes c damnum eorum prospiciens & futura quasi præsentia eis prædicens, [adit B. Guilielmum in monte Laceno,] dixit eis, ut proprias mansiones relinquerent, & ad alia loca, quibus laborem suum salvum habuissent, demigrarent. Illi vero in ædificiis illis plurimum fatigati, atque in congregatis & acquisitis nimium lætati, habilitateque loci abstracti & illecti; multum grave est visum eis, quod a sancto viro audierunt, ejus verbis assensum minime præstiterunt; parvoque tempore evoluto post, totum ædificium cum omni supellectili igne vastante amiserunt, [suadetque ut discedat ex loco mox conflagraturo.] & conjectoris veritatem post damnum extulerunt atque laudaverunt; sicque loco dimisso, in partes Tricaricæ Civitatis, in loco, ubi dicitur Monscogñatus d, advenerunt: quorum precibus vir Dei Joannes exhortatus, tamdiu cum illis mansit, donec propriis laboribus, pluvias frigusque suo sub tegmine modice arcere potuissent.

CAP. VIII.

[10] Vir igitur Ioannes, non quæ sua sunt quærens, sed quæ Iesu Christi; vale faciens e eis, Barium perrexit: ibique vitia increpans omnium, [Barii incipit prædicare,] suadebat gulosis sobrietatem, libidinosis castitatem, discordantibus caritatem; denique ut vir per omnia euangelicus, vitia omnia execrabatur, virtutes super cælos efferebat. Cujus saluberrimo odore admonitionis quidam, erroribus relictis, viam veritatis capere gestiebant; quidam invidiæ facibus succensi, non solum verbum vitæ contempserunt, verum etiam ut hæreticum & blasphemum apud Episcopum f & primarios civitatis accusaverunt & diffamaverunt; ita ut cum Apostolo dicere posset; Aliis sumus odor vitæ in vitam, aliis odor mortis in mortem; illudque Euangelicum de Christo; Alii enim dicebant, Quia bonus est, alii non, sed seducit turbas. [2 Cor. 2. 16, Joa. 7. 12] Invaluit tamen pars iniquorum, & in corpore justi ad tempus dominari permittitur; unde Scriptura dicit; Terra data est in manus impii; ita ut eum caperent, & velut maleficum atque hæreticum ante Episcopum & Sacerdotes vinctum ducerent. [Job. 9. 24] Ubi cum variis afficeretur contumeliis & vivum urere minarentur; nuntiatum est Principi g prædictæ civitatis Barii: qui misit ad eum duos de sapientibus suis, [& hæreseos accusatus absolvitur.] explorare utrum sic infidelis & hæreticus esset, ut a sapientibus intimabatur. Illi vero audientes eum & prudenter interrogantes; invenerunt hominem Dei ex toto Euangelicum, & in nullo a sana doctrina discordantem. Quo Princeps comperto, jussit hominem Dei absolvi, & liberum quocumque ire vellet dimitti; & Sacerdotum eorum, qui bona quæ dicunt facere renuunt, invidiam graviter increpavit. Vir autem sanctus, gaudens & hilaris ibat a conspectu eorum, quia dignus erat pro Christo contumeliis affici; & sæpe ajebat; Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis, in regno Dei cum Christo & Sanctis ejus. [Rom. 8. 18] h

CAP. X

[11] Divino tamen ductus spiritu famulus Dei, sicut ait Apostolus, si spiritu ducimini non estis sub lege; Fratres quos i dimiserat, revisere decrevit. [Gal. 5. 18] Quo ex more benigne suscepto, ingenti gaudio sunt repleti; pro summo ducentes emolumento, [Genusinum cœnobium revisit,] si ejus aspectibus fruerentur. Joannes vero Beatus, nomini alludens, gratia Dei repletus tunc præcipue hominem in Christo lætari debere asserebat, cum hujus seculi flagellis atque tunsionibus intus extraque percutitur; quia leve & modicum hujus tribulationis immensum & æternum gloriæ pondus operatur. Majoribus obedientiam, paribus reverentiam, minoribus omnem humilitatem habere docebat. Incipientibus timorem, perdurantibus majorem, quia cum promotione virtutum timor, qui permanet in seculum, augeri debet. (Quanto enim magis diligimus eum, tanto magis timendum est, ne amittamus eum) diu persistentibus superbiam summopere cavere debere, [beneque instructos Fratres dimittens] quod initium primum recedentibus, quia initium omnis peccati superbia; ultimum redeuntibus, quia cum omne vitium suo fine sit concretum, istud suos fines egreditur: præmaxime enim custodiendum est [cor] etiam in bonis. Omni igitur custodia, Fratres mei, cor vestrum servate, & vestimenta vestra toto annisu candidate; ut animam & corpus integra & immaculata ei servetis, & in die illa repræsentetis, ut cum eo jugiter gaudere possitis: quia si pæna est intolerabilis, his qui Deum, qui summum bonum est, non degustaverunt; qua pæna illos dignos decreveritis, qui degustatum amiserunt? unde dicitur; Ne pereatis de via justa. [Ps. 2. 11]

[12] His & aliis admonitionibus adhortati, atque in Christum aucti, & augumentati Deo, illi grates immensas referebant, ac ne ab eis discederet obnixis precibus flagitabant. Vir autem Domini non quæ vellent, sed quod Dominus juberet, facere disponens; [& populo siccitate laboranti,] basilicam S. Michaëlis Archangeli, sitam in Gargino advenit: ibique ad eum adventantibus, ut Deo opimus, verba vitæ cælestis tam voce quam opere ministravit. Qui cum cognovissent virum Deo plenum, cœperunt humiliter expostulare suffragium, qualiter sterilitatis aquarum pestem repellerent, & inundantiam solitam habere potuissent. Si salubria, inquit famulus Dei, monita accipere gliscitis, & si meo communicare consilio absque cunctamine volueritis; per gratiam & misericordiam suam opitulabitur vobis Deus, meaque parvitate mediante exhibebit quo indigetis. Populi vero jubilantes, ac tanti viri promissa prædicantes, prærogativam istius viri sanctitatem alternatim erant commemorantes. Ille vero vir sanctus jubet populum in unum convenire, & die Dominica consilia præstolata accipere, & humiliter Dominum exorare, ut misericordiam suam infinitam eis dignetur enucleare.

[13] Populo igitur collecto, & pro audiendi compendio egresso foras (non enim valebant in Civitate, præ nimia mulierum ac puerorum turba, adesse) aperuit Deus os ejus & ait; Viri fratres & sorores, ibi noscimus esse affectum patris diligentis, ubi rimamur verbera corrigentis; ad hoc namque arguit, ut emendet; ad hoc castigat, [indicat eam accidisse ob Canonici unius peccatum.] ut sanet. Deponite igitur vitiorum sarcinam, & accipite monumenta virtutum, & convertimini ad Dominum: quia ipse convertetur ad vos. Pro hac affictione, super qua præcipue in præsentiarum laboratis, jubemus Canonicis S. Michaëlis, quatenus semetipsos examinent, & pœnitentiam agant: quia pro cujusdam Canonici notabili peccato, tota Garganica Civitas istud ariditatis malum patitur. Populus vero ad cælum tollens clamorem, istius flagitii flagitabant auctorem, ut flammis comburendum traderent, & iram Dei sic mitigarent. Jam dictus autem homo Dei, prout erat mansuetissimus, dixit: Non mox peccanti digna mors datur sed in iniquitatis proposito permanenti utriusque mortis animadversio jure promulgatur: si enim Deus peccatorem statim occideret inimicum, unde postea faceret amicum? Nolo, inquit, mortem peccatoris, sed ut convertatur, & vivat, & me per triduum a vobis discedente, eoque veraciter pœnitente, & cælum vobis pluviam, & terra solita exhibebit gramina. Quod si ipse, quod absit, diabolo instigante obstinatus fuerit, & medelam Dei suscipere renuerit; ego veniam, & per meipsum vobis ostendam, ut dignum digne vobiscum puniam, & Dei non minus nanciscemur misericordiam.

[14] Ille autem qui hujus rei conscius erat, timore correptus, & pœnitentiam egit, & de terra absessit; & pro verbis viri Dei tantam eis pluviæ abundantiam protinus Deus concessit, ut qui prius pretio ab aliis exigebant, aliis postmodum gratis exhiberent. Tunc Populus magno repletus gaudio, grates & gratiarum actiones Deo, & illi sancto viro ex amussim referebant. Ipse vero ne quid perperam elationis excessione mentem suam attigisset, eos dumtaxat videre renuit, quos se honorare quærentes novit. Quo discedere volente quibusdam se invitantibus & ne discederet poplitibus flexis orantibus, dixit; Non enim, fratres mei, ab eis discedo, quorum animos novi conjunctos Deo; potius ad obedientiam Dei & æmulationem nostram vos præparate, & me discessisse nuntiantibus credere nolite; operæ pretium est namque per decennium in hoc corporeæ molis carcere degere, & his in partibus non minimam turbam utriusque sexus ad servitutem Dei adunare.

ANNOTATA D.P.

a Impressa Vita hoc Capite fuit varie interpolata, dum librarius omnia vult aptare ad Vitam B. Guilielmi, dandam 25 hujus; ubi haud paulo aliter res narrantur: hic autem sic legitur quemdam Dei servum, jam dudum ab eo Genusii cognitum, Guilielmum Vercellensem nomine, audita ejus miraculorum fama, in monte Laceno in quibusdam tuguriis habitantem, adiit. Hujus autem Vita num. 10 habet, quomodo Guilielmus, Hierosolymam tendens, ex itinere Canusiam adiit; Ioanneque dehortante prosecutus iter illud sit; & num. 25 Guilielmum describit, ut tunc, cum Ioannes advenit, desertum a sociis: hinc porro omnia quæ hoc Capite dicitur Ioannes egisse, cum Guilielmo ejusque sociis, mutato contextu dicuntur in singulari ut de solo Guilielmo.

b Scriptor noster Licinium constanter exprimit: sed ex prima litura apparet dubium hæsisse, legeretne Lacinium: cum autem video Jordanum Generalem, Lacenum scribere, sequi hunc malui. Est autem, inquit Jordanus mons ille in Principatu ulteriori, haud procul Nusco ad 6 circiter milliaria: quem vide prolixe descriptum, lib. 2 Chronici cap 17.

c Eadem sic explicat Vita metrica. Guilielmum relinquere domum petit: is noluit: ignis consumit omnia sed ex ipsamet S. Guilielmi Vita, cui hic potior fides danda videtur, sequentia sic impressa leguntur: Dei autem famulus Ioannes, cognita Guilielmi religione & sanctitate, fraterna caritate illi associari petit, & cum eo devotus habitare incepit: sed quoniam futura quasi præsentia prædicabat, quibusdam evolutis diebus, dixit ei ut illas mansiones relinqueret, & ad alia loca, in quibus laborem suum salvum habuisset, demigraret. Ipse autem Guilielmus, &c. in singulari. Habitantibus igitur in præfati monte-Laceno Dei servis, omni studio omnique conatu, divino servitio jejuniis scilicet, orationibus, vigiliis, & carnis macerationibus vacabant. Interea quadam die apparuit eis Dominus Iesus Christus, in ipsamet forma qua passus est, confortans eos, & multa revelans; ac insuper præcipiens, ne moram ibi facerent, sed ab eo loco secederent alibi enim subjungens sibi esse necessarios, pro Dei servitio & animarum salute; Guilielmum scilicet in Occidente, & Ioannem in Oriente. Nihilominus adhuc ibi permanentes, ecce cum spiritualia colloquentes quadam die sederent, omnia tuguria ab igne vastari conspiciunt: sicque loco illo ab eis dimisso, in partes Tricaricæ civitatis, in locum qui Mons-cuneatis dicitur, advenerunt: ibique cellula constructa, in Dei servitio diu simul permanserunt. Tum Cap. 8 sic orditur interpolator: Igitur beatus Ioannes, memor revelationis & præcepti, quod scilicet pro suo servitio & animarum salute in Orientalibus partibus erat necessarius; vale faciens suo socio Guilielmo, a Monte-Cuneato Orientem versus direxit gressus & Barium pervenit.

d Cuneus, Italis Cogno, liquescente sono, ut alias, gn ac si Conio pronuntiaretur. Jordanus ait vulgo dici Serra-cogñata: esseque in Basilicata provincia, atque eo appulisse Sanctos circa Novembrim.

e Felix Renda apud Jordanum cap. 19 scriptor (ut puto) non valde antiquus, postea S. Ioannes, a S. Guilielmo monastico habitu assumpto, non sine lacrymis a Dei viro discedens, petens benedictionem post amborum amplexus, ut alter alterum precibus juvarent, solus a solo veniam obtinens, in Garganum secessit montem. Non existimo vel tamdiu habitu, salitem eremitico, caruisse Joannem, vel Guilielmo ullatenus nisi caritate obstrictum discessisse. Refutat ergo Rendam Jordanus: licet fieri potuisse putet, ut Joannes imitatione Guilielmi habitum album sumpserit, pro nigro aut furvo: videndum quo colore utantur posteri.

f Bariensis Archiepiscopus usque 1129, fuit Matthæus, vir religiosus, ab anno 1126. Qui successit Angelus, invasor potius quam Episcopus fuit, simulque cum substituto sibi nihilo meliore Joannes, Ecclesiam non tam rexit quam vexavit, usque ad 1151 teste Ughello.

g Ex historia Bariensi Antonii Beatilli discimus, Dominium civitatis, (occiso Boamondo Juniore, & Antiocheno Tarentinoque Principatibus ad Rugerium Comitem, sororemque Elisam Raimondo Comiti nuptam devolutis) pervenisse ad quemdam Grimoaldum Alfiranitem, ex Longobardis oriundum, ac forte Majoris Boamundi ex parte matris consanguineum: tenuit autem Principatum Bariensem Grimoaldus ultra an. 1131, quando a Rugerio Appuliæ Duce, dicto etiam Siciliæ Rege, captus adductusque in Siciliam est.

h Hic sub titulo Capitis IX inseritur, tamquam aptiori loco, quod infra damus ex Ms. num. 23, de puella moribunda servata.

i Scilicet Genusii, id quod etiam impressa addunt.

CAPUT III.
Novi monasterii exordia variis miraculis illustrantur.

CAP. XI

[15] Eo vero moram per annum fere faciente, ad ecclesiam S. Michaëlis revertitur; [Ioannes cælitus monitus,] eique hæsitanti, quid agere deberet, talis divinitus ostensa est visio. Pluribus namque circumstantibus, apparuit mulier, reverenda vultu, religione severa, & manu qua parte ire & Ecclesiam ædificare deberet annotavit. Cumque mulier ferme per medium horæ ante eum stetisset, & nutu signoque quid ageret, docuisset; quidam juvenis proceræ staturæ & terribilis, caput erigens ultra cujusdam fenestræ altitudinem, ei significavit, ut ad eum regrederetur, & cum eo proficisceretur. Quo clare perspecto, circumstantes stipulatur utrum insolitum aliquid, tunc cum ad matutinum Officium adessent, perspexissent: [Pulsanum adit, & monasterium condit.] illi quippe, ut nihil viderant, nil se vidisse asseruerunt. Ille vero eis, qui jam sibi ex animo inhærebant, matutinalibus Officiis. celebratis, qua parte irent præcepit: & ad locum, qui Pulsanus a dicitur, invisum & insolitum, rectissimo tramite adventavit. Quo ibidem morante, & gratia Dei quæ præcesserat sequente, ita parvo in tempore coaluit, & excrevit in personis personarumque alimentis, ut inexpleto anni dimidio, qui cum sex dumtaxat personis initio advenerat, plus quam quinquaginta cum earum necessitatibus, ad servitium Dei manciparet, ita namque Garganicæ civitatis populus tunc locum illum cum confiniis suis frequentabat, sicuti solet eorum basilica turbis fidelium certis temporibus condensari.

[16] Eodem namque tempore ex oraculo divino acceperat B. Joannes, ut quæcumque persona, [Multos, etiam pueros ad habitum recipiens] potens vel impotens, magna vel parva, monachicum habitum ab eo exigeret, absque hæsitatione ei tribueret. Unde puerorum etiam nobilium, deliciarum suavitates parentumque blanditias deserentium, inchoationis suæ tempore adeo ingens concursus ad eum fiebat; ut per eum Dominus dicere videretur, Sinite parvulos venire ad me, talium est enim regnum cælorum. Tanta itaque veneratione dignus vir Dei habebatur, [miraculis inclarescit.] ut quicumque ejus vestigiis provolvi, quicumque ejus vestimenta tangere, quicumque eum vel videre potuisset, felicem se ac beatum clamitaret. O fratres mei, quanti variis detenti languoribus validis immundis spiritibus vexati lumine privati, membrorum ariditate contracti, pristinæ sanitati per ejus sanctitatem sunt restituti? Cujus si cuncta, quæ per eum Dominus fecit conamur enarrare miracula, atque stylo perstringere, quæ in eo largiter gessit divina Clementia, humanæ vocis instrumenta potius annullare, quam hoc ad effectum perducere possemus. Quis unquam tanti Viri eminentiam extollere posset; qui fere in cunctis suis actibus & faminibus, divinis utebatur oraculis.

CAP. XII

[17] Et quamvis virtutum ejus copia me inopem faciat, unum tamen quod de puero nobili accidit miraculum consanguineis abnuentibus Monachi contulit habitum, [Puerum lapidis ruina obtritum,] veraciter propalabo. Quadam igitur die, dum prædicti pueri, Ursi nomine, propinquiores consanguinei, gratia visendi puerum ad virum Dei divertissent; & ipse ad parietem construendum, quem manibus propriis de solis lapidibus ædificabat, ad lapides colligendos & sibi præparandos, ut ei conveniens visum fuerat, pueros destinasset; quidam incaute per devexa montis latera immane saxum diruens, ita præfati pueri collum in proclive manentis graviter perculit, ut cunctis videntibus mortuus procul dubio assignaretur. Licet luminibus adhuc palpitare videretur, exanime tamen corpus ab omnibus judicabatur: unde luctus & clamor magnus ab omnibus, præcipue a consanguineis resonabat. Lugebant pueri, majores manu plaudebant; tota denique domus super ipsum, quem diximus puerum ejulabat. Patri etiam monasterii consanguinei caput vultumque tundentes, dicebant: Redde nobis puerum, quem nobis invitis monachasti. Hisque dictis barbam crinesque evellebant, quamque se miserabiliter afficiebant, qui carnis affectum noverunt, discernat.

[18] Vir autem Dei ejulantium vocibus paulisper commotus, jussit puerum ad se deferri, & in Ecclesiam beatæ Dei genitricis Mariæ portari, omnesque foras egredi præcepit, firmatis super se & puero valvis; [sanum reddit;] ibique sic fertur orasse ad Dominum; Domine Deus, qui cuncta ex nihilo creasti, & humanum genus de sua culpa perditum in melius restaurasti; qui mihi quamvis indigno quosque ad me venientes, istum habitum exigentes, dare & recipere jussisti: instaura puerum istum pristinæ incolumitati, & assigna sacrosanctæ ecclesiæ suæ matri; ut videntes glorificent nomen tuum, & verba tua in ore meo vera esse emineat & appareat, ad laudem & gloriam nominis tui, qui es benedictus in secula. Statimque ad puerum accessit, & manu capiens sursum elevavit, portisque apertis & foras profectus incolumen eum omnibus demonstravit, atque ad opus inchoatum remisit; &, ut cautius sibi provideret, admonuit. Hoc vero videntes, & præ gaudii magnitudine lugentes, Deum ex toto corde benedicebant, qui apostolica tempora Apostolorumque facta, per famulum Dei Joannem, manifestissime inter nos innovare, & alterius solis septempliciter illucessentis radio nos, imo mundum totum, mirifice illustrare dignaretur.

CAP. XIII.

[19] Ad hoc accidit quoddam per aliqua simile, quod Dominus per eum fecit mirabile. Recenti namque tempore post hoc, quidam puer Joël nomine, [Alium consanguineis invitis receptum,] egregius genere, nobilior fide, auditis quæ per eum Dominus agebat, clanculo a parentibus aufugiens, ad virum Dei advenit, atque habitum suum absque mora indui petivit. Quod Abbas, ut de Dei voluntate hauserat, incunctanter fieri jussit. Parentes vero ejus atque propinqui, audientes hoc, mœstissimi tamquam de unico facti, quamvis alta noctis silentia cuncti cernerent, dolore tamen suasioneque propinquorum iter mox armati Pulsanum arripiunt. Pro foribus igitur stantibus & Abbatem fortiter quærentibus, jussit eis Abbas intrepidus ostium reserari. Mox ipsi, quasi furibundi & insani capitis, domum ingressi, nulli de ratione loquentes, accensis quas secum detulerunt candelis, puerum suum inter Monachos inhoneste quærentes, divina [manu] percussi cæcitate, puerum etiam reperire non valuerunt. Tunc aliquantulum molliores effecti, ad virum Dei reverendum reversi, mundanæ sapientiæ invectivas e regione facere cœperunt; Miramur te, bone vir, Patrum sanctiones ignorare, quibus dicitur, vota atque promissa filiorum familias absque permissione Patrum, [suadet non esse reposcendum:] Monachorumque absque jussu Abbatis, cassa & inania judicanda. Ad hoc vir Dei subridens, ait, qui humanis rationibus incomprehensibilem & ineffabilem Dei sapientiam comprehendere posse existimant, non attendunt, quid Dominus per Esajam loquatur; Non enim viæ meæ viæ vestræ, neque cogitationes meæ cogitationes vestræ; sed quantum exaltantur cæli a terra, tantum exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris & cogitationes meæ a cogitationibus vestris, quis enim cognovit sensum Domini? [Is. 55. 8,] aut quis consiliarius ejus fuit? aut quis prior dedit illi, ut retribueretur illi? Nonne oportet nos Deo magis, quam hominibus obedire? & si ipsi, qui sacros Canones condiderunt, pro tempore, & loco, & persona dispensatorie ipsos fieri jusserunt; nonne dispensatori & moderatori omnium Deo, cuncta cernenti & videnti, cujus oculis cuncta sunt nuda & aperta, dispensare, & ordinare rempublicam suam non licebit? An non licet ei quod vult facere? Num qui de nihilo creavit, recreare est invalidus? Introrsus igitur, carissimi Fratres, ad vos redite, & quid modo citoque futuri estis recogitate; & cum sobole vestra ad vitam, quæ sine fine manet, properate.

[20] His admonitionibus acceptis, ita eorum temeritas & audacia fracta atque concussa est; [ipsumque illis jam persuasis ostendens,] ut ejus pedibus provoluti, de eo, quod fecerant & facere disposuerant pœnitentiam quærerent. Hoc insuper misericorditer petebant, ut prædictum puerum eis ostenderet; & si religiose indutus non esset, sibi redderet; sin autem saltem eis liceret videre, quem non possent habere. Vir autem Domini sanctus jussit quosdam introgredi chorum Fratrum, Deo devote famulantium, & Matutinas reverenter celebrantium, & puerum eis ostendit: quem raso capite habituque religioso indutum videntes, dimisso capite ad Abbatem redierunt, & eundi licentiam ab eo expetierunt. Quibus sic alloquens ait: Vidistis quod ego, cum pro pacto introspexistis? Illi quidem, admirantes dixere, Nihil nisi confratres & puerum intuiti sumus: sed si vos aliud vidistis, pro Deo nobis indicate. Vidi profecto, ait; & vos aliud facturos, [prædicit redituros ut eum vi tollant:] quam promittitis, animadverti. Puerum scilicet nudum juxta altare B. Mariæ clare perspexi. Ipsi magis ac magis cœperunt mirari, & puerum numquam amplius a Dei servitio per se avelli asserebant; quidque puer nudus designaret, flagitabant. Ille autem, in puero Christum ipsos nudaturos, & vestimentis religionis spoliaturos, & domum violenter conducturos confirmabat; sed hoc absque animadversione non esse futurum. Illi vero penitus abnuebant, & malle mori, quam a religione filium avellere dicebant. Benedictione autem ab eo expetita & accepta domum remearunt, quidque de puero fecissent consanguneis astipulari cœperunt: & [illi] accipientes quod fecerunt, eorum vecordiam & desidiam quibusdam convitiis additis acriter increpabant: satis enim quod fuistis, quodque reversi satis? & quid agere inde voluistis, quia eum non reduxistis, apparet.

[21] His & aliis injuriarum convitiis lacessiti, consilium habuerunt cum eo, quis post Regem b primatum totius Civitatis Garganicæ habebat, & cum eis ut illuc adveniret suppliciter exorabant: ille vero, & consilium eis dedit, & quia majores civitatis erant se cum eis venire promisit. Hujusmodi namque consilium tribuit, ut in comitatu suo ducerent feminas, & puerum quibusdam ad eas blanditiis allicerent, ita ut nullam ipsi violentiam facere viderentur, [quod deinde per feminas faciunt,] ne aliqua occasione damnum aliquod consequerentur. Consilio autem accepto, & pro posse perfecto, cum eodem Oeconomo ad locum jam petitum advenerunt. Herodianam igitur in vultu lætitiam ostentantes, de puero interrogaverunt. Venit puer, ad mulieres usque de industria perductus: quæ eum accipientes, ut eis imperatum fuerat, vestimenta religiosa sciderunt; & alia quæ præparaverant, eum induerunt; & sic eum, quasi bacchantes, domum reduxerunt. Abbas vero blande leniterque cuncta quæ acciderant ferens, ita eis, propinquis scilicet & secundum carnem amicis, ajebat; Numquid non dixi vobis quia Christum in puero illo spoliaturi eratis? [sed frustra.] sed quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, hoc ipsum quod vos pro malo facere destinastis, ad laudem & gloriam nominis sui convertet Dominus. Illi autem domum insalutati regressi, puerum cuidam Sacerdoti, per omnia Abbati ejusque monasterio inimicanti, & destruere funditus cupienti, custodiendum tradiderunt. Puer c vero, quamvis quibusdam repagulis anxiaretur in corpore, divina tamen clementia liber animo, per meritum sanctissimi Eremitæ Ioannis Pulsanensis Ecclesiæ Abbatis, brevi tempore post, se cum custode liberis monasterii vinculis innodavit.

[22] Quidam præterea rusticus, cujusdam nobilis feminæ amore correptus, cum ipsa eum respuisset, seipsum diabolo tradidit, ut ejus amore potiretur. Incentore igitur diabolo, ipsa in ejus cœpit dilectionem ardere; cum ipse, [Rusticum a dæmone præcipitatum] de eo quod gesserat aliquantulum dolens, ab ejus incepit amore refrigescere. Postquam ergo humani generis inimicus prædictum rusticum in proposito nolle manere prospexit, in acquisitam possessionem ingrediens, de alto eum præcipitavit, ut vitæ ablato termino, spes ei veniæ nulla constaret. In ipso autem immanissimo casu moribundo, quædam viri species apparuit, qui ab imminenti periculo eum liberaret, & in aliis consilium salubre præberet. Ibis, inquit, ad montem Garganum, ibique melliferum reperies consilium & sanum. Repentino itaque terræ hiatu erectus, [apparens salvat;] quamvis a dæmone possessus, advenit Garganum, multorumque suasu virum Dei Pulsanensem Abbatem petivit. Quem ut vidit, magnis ad eum clamoribus advenit: Ecce, inquit, cujus speciem in præcipitio videram, qui mihi ereptor & consultor fuerat. A tuis itaque vestigiis, sanctissime Pater, amplius nullatenus avellar, totisque animi viribus tibi inhærebo. Quid amplius morer? Sancti viri oratio ab eo dæmonem expulit, & sub eo, ut videntes retulere, mansuetus & humilis monachus in Domino obdormivit.

CAP. IX.

[23] Tempore, quo viro Dei apud Barium ab iniquis sacerdotibus ingens persecutio immineret; quidam Principis Cancellarius ejus parti favebat, oraque inimicorum veris assertionibus oppilabat, [item puellam moribundam.] & in eo quod poterat servo Dei obsequi se præparabat. Cum enim de honestate atque religione Abbatis altrinsecus altercaretur; nuntius subito adveniens ait; De tuæ neptis amantissimæ busto melius faceres si cogitares. Audiens hic instans necis periculum sui sanguinis tam trucem & lugubrem, vultum protinus immutavit, ut in ejus facie dolorem animi legere posses. Abbas vero compatientis affectum ostentans, cum eo domum perrexit, & ad infirmam usque deduci petivit. Quæ cum vocis viam intercedente raucedine interclusam haberet, & revolutis oculorum orbibus timorem aliis incuteret; manu innuit omnes foras egredi, ipseque solus cum ea manens per dimidium fere horæ oravit ad Dominum: dansque illi manum, in lectulo sedere fecit; & an aliquid in cibum sumere vellet, leniter consuluit. Quæ cum discreta voce cibum quæreret, & Deo ipsique gratias ageret; personas ingredi, illique ministrari suaviter præcepit. Introeuntes autem utriusque sexus homines, eamque in lecto sedere intuentes, discretaque verba fari audientes; in viri Dei immensa præconia magnis vocibus proclamabant, eique contradicentes flammis comburendos flagitabant. Servus autem Dei ne alicujus inanitatis vento in quamlibet partem declinaret, clanculo in aliam, in quam Deus veheret, regionem statim discessit.

CAP. XV.

[24] Post non multum vero temporis, cum duo de Monachis ejus ab hac vita sub una hebdomada discessissent, quia unus singularis obedientiæ, & alius maximæ probitatis extiterat; præmaxime, quia sui agri fructum, an Deus in horreum suum recondi jussisset hæsitabat; gravi mœrore afficiebatur. Cumque per triduum in hac mœstitia perdurasset, vigilanti & perspicua suæ mentis visione nubilum sic Dominus abstersit, [Duos e suis mortuos videt in gloria.] pontificalibus namque indumentis Princeps Apostolorum mirabiliter contectus, insignique infula redimitus, ei apparuit; d & [duorum illorum animas] super solem splendentes, in suæ Planetæ limbo e quasi in sinu fovens, demonstravit; sic inquiens: Qui tibi veraciter inhærent, tuamque obedientiam in Deo tenent, splendescere scias apud suum Creatorem. Hoc etiam cuidam discipulo suo in eodem instanti, per meritum prædicti famuli sui Ioannis, ad hujus veritatis irrefragabile testimonium, licet minus clare, Dominus demonstrare dignatus est. Gratias igitur imnumeras omnium Creatori Deo egit; seque & suos, ex tunc & deinceps, divinæ regulæ districtius subjecit.

ANNOTATA. D.P.

a Jordanus in Chronico ait, tribus ab oppido milliariis abesse locum, quem Tabulæ topographicæ indicare prætermittunt; atque ab incolis credi antiquitus ibi ecclesiam & monasterium S. Mariæ fuisse, cujus fundamentis Ioannis novum opus inædificarit: quod sane libentius credam, quam Pulsani nomen ex miraculo inditum, quo Deipara ægrum Joannem sanaverit, arteriæ pulsum explorando. Quin potius dixerim miraculum tale, ignoratum Auctoribus Vitæ, confictum esse, ad inveniendam etymologiam, quæ nulla certa habebatur.

b Rogerium intellige, qui Ducis titulo non contentus, an. 1129 24 Aprilis se fecerat Regem utriusque Siciliæ coronari.

c Jordanus ait, puerum hunc fuisse Joëlem, de quo infra num. 60 & de quo in Martyrologio Pulsanensi legitur: id quod retulimus in Comm. prævio num. 15.

d Hic nobis finitur Sanseverinense Ms. & impressionem Jordani, licet satis imperfectam, (quod Longobardicos characteres non semper recte assecuti librarii sint) sequi compellimur quandoque deficientia verba suppleturi inter [ ], quædam vero mutaturi: uti mox.

e Impressum: In suæ plantæ lembo, pessime utrumque.

CAPUT IV.
Prophetico spiritu mira quædam agit Ioannes, moribundos servat, dæmones coërcet, furta detegit.

CAP. XVI.

[25] Alio quoque tempore, cum pro servitio Fratrum, a se longe manentium, quemdam suorum, qui sapientia & ætate ceteris eminentior habebatur, destinasset; [Pravam doctrinam inter suos spargi absens cognoscit] qui legatione fruebatur ædificationis & servitii, (instigante diabolo) peremptionis causam quæsivit & exitii. Ad locum enim destinatum adveniens, litteratos ab idiotis seorsum convocat, ac suæ fermentum malitiæ eorum mentibus seminabat; per dulces sermones mortem & interitum parat; sinceræ Abbatis doctrinæ, modis quibus potest, derogat & repugnat. Sic namque perniciosa ejus doctrina mentes imbuit plurimorum, sic furens telis animos ferme armaverat singulorum, ut monasterium relinquerent, ejusque monitis parere desiderarent. Unus vero illorum, cui talia ex animo displicuerant; foras occasionem quærens, legatum invenit, quem omni cum a pernicitate ad Abbatem dirigit. Cumque ibi talia gererentur, Abbas, secreto sibi revelante spiritu, [& propere accurrens malum cohibet.] hæc Fratribus, qui secum ad laborem profecti erant, ex ordine pandit. Sed quia fidem dictis ejus non adhibebant; nuntio adveniente in eisdem quæ Abbas dixerat verbis, graviter eorum duritiem increpabat; & cito, equo ascenso, illuc properavit; quodque deliquerant emendavit, & ita deinceps in bono confirmavit, ut a veritatis tramite numquam ulterius avelli potuissent.

CAP. XVII.

[26] Cum quolibet tempore vir Dei (cogente rerum necessitate) Sipontum b petere voluisset, apud Primarium totius civitatis, multis ejus precibus [exoratus] habebat hospitium. [Hospitis sui Sipontini filium] Quodam itaque tempore, cum præfatus vir inviseret ejus domicilium, ejus usque ad mortem unicus infirmabatur filius. Vir namque ipse, quamvis totius Sipontinæ civitatis post Regem dispensator esset & dominus, cum omni tamen diligentia velut Patri spirituali Abbati obsecundare consueverat; modo autem filii (intercedente mœstitia) ut solebat ante virum Dei non veniebat. Quem Abbas vocari, & ante se venire præcepit; & qua de causa sic esset affectus, condoluit; & verba mundum contemnentia, magnumque solamen habentia dulciter ministrabat. [quem moribundum exceperat,] Ipse vero subito ab Abbatis facie recessit, & (ut amor impatiens compellebat) ad infantem cucurrit; & cum jam ultimum putaret exhalare spiritum, moribundum in ulnis elevavit, ac ex insperato in gremio Abbatis collocavit sic dicens: Aut mihi puerum per tuam sanctitatem vivum assigna, aut per tuam benignam personam mortuum repræsenta mihi: pro magno enim ducebat honore, ut suus mortuus filius a tanto viro teneretur; Abbas vero improviso concussus terrore, solitum petit diffugium; & oculos ad cælum elevans, flagitat Dominum, ut ei unicum dignaretur restituere filium. Quid plura? [sanum reddit.] Ita Dei aures ad justi sui preces adfuerunt, ut sanus & incolumis eodem die parentibus assignaretur. Parentes vero ejus, qui quasi de baratri voragine liberati, & plus quam si propriam vitam recuperassent, lætati, se cum puero totaque possessione viro Dei dari velle pollicebantur. Hoc Abbas intelligens, citius quam potuit, ab eis se explicavit, & apud eos numquam amplius hospitium habuit.

CAP. XVIII

[27] Circa idem fere tempus, Sacerdos quidam ad conversionem veniens, thesaurum absconderat; [Thesaurū a novitio absconsum] atque ab Abbate, an aliquid haberet, interrogatus, præter vestimenta, quibus induebatur, firmissime denegat. Per triduum igitur, aut quatriduum in conversione, ut videbatur, satis honeste atque religiose eo immorante; Abbas jussit eum ad se venire, & seorsum monuit, ut thesaurum quem occultaverat, reseraret, ne sibi scandalum & aliis perniciosum exemplum præberet; sicque bis, terque, quaterque sub testibus inquisivit; recordans illud memorabile furtum Ananiæ & Saphiræ. [revelat,] Ipse vero (diabolo suggerente) adeo obstinatus mansit & durus, ut cum omni fiducia, nihil aliud se habere juraret atque firmaret. Abbas vero eo ad Fratres dimisso, jussit alii ut tali loco, & sub tali lapide quæreret, & pecuniam ibi absconditam apportaret. Quo facto, cum post aliquot dies memoratus Frater exiisset, & pecuniam non inventam quæsiisset, [& reum emendat.] & ante Abbatem mœstus & turbulentus transiisset; Quid, inquit Abbas, solito tristior facies tua apparet? Pecuniam, pro qua consumeris, tibi reddam, & de hac Congregatione te procul expellam. Mox ille in terram procidens, & se reum magnis clamoribus confitens, veniam & misericordiam postulabat; ac flebiliter, ne aliquid mali per hoc sibi contingeret, exorabat.

CAP. XIX.

[28] Tempore quo Deus in partibus istis aliquantulum frugum & vinearum imminuit ubertatem, imo totam Italiam (ut accepimus) insolita coëgit inopia, quidam miles, præfata causa compulsus, Brundusinas oras relinquens, [Militem inopia pressum] Pulsanensem Abbatem, quia virum sanctum audierat, quæsivit, quem cœpit humiliter exorare, ut cum utraque die imminens famis periculum instaret, sibi pro Deo misericorditer subveniret. Majus enim, ait, misericordiæ munus, magisque Deo gratum fore hujusmodi viro subvenire, qui potius mori eligeret, quam passim a quolibet (tardante c verecundia) quæreret. Ille vero, ut benignissimus pater, & temporalium administrationem, [benigne suscipit,] & in spiritualibus pro dono sibi cœlitus collator, refectionem gratanter exhibendo, promisit. Prædictus autem vir, aliquantulum agriculturæ peritiam habens, cœpit agro, vineis, variisque illius domus, scilicet S. Iacobi, in qua hæc suprascripta fuerant, occupationibus exercere. Famulus vero Domini Ioannes, peractis iis, quæ ibi rite recteque in utroque homine agere debebat, præcipuum repetit cœnobium.

[29] Vir autem prædictus, parvo post tempore decurso, stimulis agitatus communis inimici, loricam apud eos commendatam, equorumque stramenta cum aliquantis solidis cujusdam nuper professi furtim surripuit (& prout sibi visum est) competenti loco abscondit. [& furtum ab eo factum indicat.] Cumque postea unus alterum, ut incertis in rebus fieri solet, varie appellasset, & ab alterutro modum contentionis insolita re perculsi diebus aliquantis decertatum fuisset; quemdam alium injuste ut furem conveniebant, & ei, ut redderet acriter instabant. Illi autem qui hoc egerat, quippe qui mundus & bonus apparebat, nulla suspicio habebatur. Prior itaque jam dictæ domus, cum damnum, tam rerum, quam personarum inspiciens, quid ageret ignorasset; Patrem monasterii adivit, rem ex ordine pandit, quid facto opus esset, quæsivit. Abbas vero vir per omnia propheticus; Vade, inquit, concito gressu; virum talem, quem pro Dei recepimus amore, ut furtum tibi reddat cohibe; qui si diabolica obstinatus malitia, negare præsumpserit; tali exquire loco, ibi procul dubio, quæ adhuc amisisti, reperies, eumque illæsum a domo ejicies. Qui confestim, & in nullo hæsitans mandatis, jussa Prophetæ prosequitur & ut prius verbis acceperat, ita ex toto factis reperit. Gratias igitur Domino omnipotenti & famulo ejus Joanni immensas agentes, prædictum virum (ut imperatum fuerat) expulerunt; & adeo majorem solito reverentiam, & timorem circa Patrem monasterii habere studuerunt, ut conscientiæ secreta ei certatim pandere curarent, timentes, ne ipse primitus eos argueret.

CAP. XX

[30] Quidam Garganicæ civitatis ingenuus, unum habens filium, [Ecclesiā a spurco possessore recuperatam;] super quamdam ecclesiam prope Pulsanum positam, sibi ita extorquebat dominium, ut ibi cum quadam Sanctimoniali degeret; & operi nefario inserviens, grave iniquitatis pondus ferret. Hujus interim filii discretionis oculos aperuit Dominus; qui iniquitatem patris abhorrens, ad Abbatem Pulsanensem aufugit, & sanctæ conversationis habitum ab eo expetiit. Vir autem Domini, ut in talibus ex more gavisus, & libenter eum excepit, & quod petiit adimplevit: pater vero hujus, quamquam nimium esset iniquus, [in usum Sanctimonialium vertit,] cum filium unicum a salubri proposito revocare non posset, in manibus venerandi Patris Professionem fecit, seque & sua daturum vere firmiterque promisit. Vir igitur Dei Ioannes statim eum, quamquam invitus ab invasione Ecclesiæ removit, & ipse famulus Domini canonice ingrediens, possidere cœpit; Sanctimonialem etiam, quam ibi invenit, vere pœnitentem suscepit, atque locum illum mulierum Domino dicandum, ex tunc & deinceps esse censuit. [& dæmones loco infestos pellit.]

CAP. XXI

[31] Hujusmodi igitur factum, quam graviter humani generis pertulit inimicus, nocturni sonitus diversorum animalium, & volucrum voces, ut cuique proprium esset, insinuaverunt; ibi namque magnis intonabat ululatibus; Cur me Ioannes Dei famule a domo antiquitus possessa exire compellis? Quare me hinc ejicis? Hos subsequebantur serpentum sibili, leonum rugitus, mugitus boum; omnium denique animalium & volucrum pavendi spiritus turbinem commovebant, quo tremebundi mundum ruiturum funditus cogitabant incolæ. Post hæc omnia tenebrosus spiritus, lucem odio habens, si quæ luminaria, vel lampades, vel quocumque modo ignes accensos prospiceret, mox extinguere præsumebat. Unde personæ, quas ibi vir Domini esse præceperat, adhuc pusillanimes, locum relinquere penitus disponebant. Quæ cum sancto viro nuntiata fuissent; nequam spiritus insidiantes vilipendens, illuc perrexit, & animos debilium roboravit; & si quid contra ipsum possent, vocibus etiam convitiantibus, dæmones irritavit. Qui ita sua præsentia (gratia Dei donante) omnes malignorum spirituum sordes illusionesque eliminavit, ut ulterius Domino inservientes, & obedientiam Patri suo observantes, nec ista, nec simile aliud persenserint.

[32] [Monachum mortuum] Cujusdam temporis articulo quidam de Fratribus Beati Ioannis, Ursus nomine, humilitate & obedientia eximius, ad mortem usque infirmatur: cumque aliquo evoluto tempore, ægritudo ejus invalesceret, migravit e seculo. Et cum hoc Patri monasterii nuntiatum esset; illuc, ubi corpus erat, properavit; & quia corpus exanime reperit, ex intimo corde doluit. Et dum aliquantulum temporis spatium cum silentio summo transegisset, & oculos lacrymis suffusos pro decessu boni Fratris habuisset, [precibus in vitam revocat.] præcepit, ut nullus ibi Fratrum remaneret. Ipse vero oculorum aciem figens in cœlum, immotis labiis, ut ei solitum fuerat, orationem faciens, tamdiu super defuncti membra recubuit, quamdiu corpus ex toto moveri persensit. Divinam itaque gratiam Apostolorum socius agnoscens, festinus in pedes constitit; ipsum quoque per dexteram apprehensum, in lectulo sedere fecit; & Fratribus advocatis, quem mortuum reliquerant, vivum assignavit.

CAP. XXII

[33] Alio quoque tempore cum Salpos d rationabili causa perrecturus, fluvium non vadando, sed transnatando, transire oportuisset; socii cum flumen ingredi valde timerent, [Fluvium sicco pede transit,] ipse torrentis alveum prævius ingressus est, illos commonens, ut recto tramite post ipsum incederent. Sic transito amne, ab aquarum molestia tam immunes se conspexerunt, ut vix ima pedum vestigia madefecissent; alios namque per idem iter natantes intuebantur, non solum aquæ effusionem non evadere, sed & mortis periculum formidare. [nec tingitur a pluvia.] In ejusdem quoque itineris reditu tanta pluviæ inundatio erupit, ut sociorum venerandi Patris, nedum indumenta, sed etiam membra aquis largiter defluerent. Qui cum Patrem suum ad quamdam ecclesiam declinare rogassent, quatenus parum quiescere, & vestimenta exudare valuissent; ita omni aquæ humore ejus vestimentum [vacuum] repererunt, acsi non aquæ, sed soli substitisset.

CAP. XXIII

[34] Quidam, cum a Regis Siciliæ ministris deprehensus, & multis afflictionibus, ut solidos & alia quæ non poterat exhibere persolveret, extortus fuisset; [Captivum liberat.] venerabilem virum Abbatem Pulsanensem per visum aspexit: qui eum monuit ut si mane facto cum aliis captis ad Regis curiam ire cogeretur, iter ipsum dimitteret, & per aliud fiducialiter pergeret; quia a nullo lædi poterat, quem Dei pietas liberare disposuit. Pro verbis igitur viri Dei faciens, liberatus, & ad eum usque perveniens, Deo & ipsi immensas gratias [in genua] devolutus persolvit.

ANNOTATA D. P.

a Impressum, Omnium pernicitatem.

b Distat Sipontum a Monte Gargano p. m. 7.

c Male impressum, tam dante.

d Hodie Salpe, antiquis Salpia vel Salapia, ferme ad Aufidi fluminis ostium, in finibus Capitanatæ & Bariensis Provinciæ; distat Pulsano ad 30 m. p. eo autem euntibus transvadandi fluvii Candelarius & Carapelles.

CAPUT V.
Auxilium quod Sanctus suis viventibus ac mortuis varie præstitit.

CAP. XXIV.

[35] Prudenti consilio sapientum provisum esse dignoscitur, venerabilium facta virorum litteris annotari, [Inter alia plura miracula,] memoriæque posterioribus commendare; ut perspecta eorum vita, suam eorum exemplo actitare satagant. Inter quos venerabilis & Deo carus Pulsanensis Ecclesiæ Abbas Ioannes refulsit, cujus actus jam expresse sic ut ab illis, qui ejus mirabilia viderunt & interfuerunt, audivimus, a nobis licet imperitis, utcumque Deo cujus gratia operabatur [juvante] descripta dignoscuntur inculto sermone. Cum igitur plurimis vir Dei devotus polleret miraculis, inter cetera quæ operatus est mirabilia, sicut veraci relatione comperimus, quoddam valde stupendum miraculum, quod per illum Dominus operari dignatus est, [dæmones infestos Fratribus lignatum missis,] fraternitati vestræ intimare curamus. Quodam die, venerabilis Pater quosdam ex suis Fratribus Monachis ad silvam duxit, ut ligna; quibus domus construi debuisset, inciderent. Qui jussa complentes, obedienti animo, ut eis imperatum fuerat, implere curarunt. Mox autem ut illuc pervenerunt, summo cum conamine, ea, quæ necessaria ad domum construendum videbantur, ut Pater communis illis imperaverat, præparare cœperunt. Et cum in tam bono opere Fratres occupati fuissent; omnium bonorum invidus inimicus, cum suis satellitibus, in similitudine armatorum militum, eis apparuit; quosdam vero illorum cedentes, alios in fugam timore perterritos ire compulerunt.

[36] Sed illis huc atque illuc timore concussis fugientibus, subito cum magno lumine virgamque manu gestans B. Ioannes apparuit; [virgā fugare conspicitur,] qui turbam adversariorum virga prosequens, eos fortiter percutiens, ante ipsius præsentiam, ut umbra tenuis evanuerunt. Quod Fratres qui aderant videntes (recepta animi fortitudine) ad Patrem ut boni filii cucurrerunt; quos brevi sermone consolans & ædificans, ab eorum oculis subito disparuit; sublata vero Patris præsentia amplius mirari cœperunt, & quid circa eos benignitas Dei fecerit stupefacti, atque sine voce affecti per horas plurimas permansere. Alia vero die unus de Fratribus ad monasterium rediens, quomodo a mortis periculo, & a dæmonum turba meritis ipsius liberati [essent] lineatim Patri venerando retulit. Quæ Vir Dei audiens, extensis ad cælum manibus omnipotenti Deo gratias reddidt; [dum interim procul absens in cella orat.] & hoc non suis ascribendum esse meritis, sed eorum fidei & obedientiæ potius factum fuisse, prædicavit. Vide, inquit, fili, quantum apud Deum valeat puro ex corde obedientia, & mandatorum Dei observantia. Qui admonitionibus Patris sufficienter instructus, ad Fratres, & ad injunctum opus rediit. Nulli enim incredibile debet esse hoc, quod de Patre nostro Joanne retulimus, qui omnia Deum posse credit, & nihil impossibile esse credenti veraciter recognoscit; Deumque semper mirabilem esse in Sanctis suis non dubitat. In multis namque & innumerabilibus miraculis Dei omnipotentis clementia Joannem suum fidelem famulum declarare voluit, & quanti apud eum foret meriti in patulo per orbem fidelibus innotescere non prolongavit; ne lucerna sub modio lateret, sed pie viventibus aperte clareret.

CAP. XXV

[37] Quodam die contigit B. Joannem ad opera manuum, una cum quibusdam Fratribus suis egressum fuisse. Et ecce subito quædam venenata bestia, hosti humani generis satis amica (quia in eam introivit cum ad decipiendum primum patrem, [Viperam, ne noceat impeditam,] & uxorem ipsius adversum Deum, ut cibum vetitum comederent, incitavit) in sinum cujusdam Fratris insiluit; protinusque ad latibulum, unde egressa fuerat, videntibus cunctis qui præsentes aderant, rediit; sed Frater ille, nimio timore perculsus, in terra exanimis cecidit, Deique viro Joanni sub festinatione nuntiari curavit, & ut sibi subveniret cum omni supplicatione rogavit. Qui mox Dei servus Fratribus præcepit, ut si in aliquo vulneratus fuisset inspicerent: qui eum inquirentes circumquaque, illæsum repererunt; Patrique suo spirituali, in nullo Fratrem percussum, retulerunt Ipse vero Frater, mox ad jussum Abbatis timore sublato, a terra surrexit, & cœptum opus cum ceteris Fratribus lætus exercuit.

[38] Providus illico Dei famulus & futurorum præscius, Fratribus omnibus interdixit, ne ab illis bestiola a supradicta læderetur; sed sicut Fratrem tangendo non nocuisset, [lædi prohibet:] ita & ipsa illæsa maneret. Unus autem ex Fratribus, aliquantulum spiritu superbiæ tumidus, Patris reverendissimi Joannis postponens monita, latibulum, quo se venenatum animal receperat, relictis Fratribus [adiit] ipsumque inventum protinus interemit. Qui statim Dei judicio, utpote inobediens, percussus, gravi subito dolore & intolerabili vexari cœpit; [quod contemnens quidam, torquetur quasi ab illa ictus,] & qui Patrem suum præcipientem contempsit audire, quasi veneno bestiæ perfusus cœpit magnis clamare vocibus, & Joannis Dei servi auxilium exorare precibus. Et cum ei nuntiatum fuisset, venire non distulit, sibique aquam afferri præcepit; quam benedicens bibere eum jussit: & tanta Dei virtus illico adfuit, ut mox b de terra surgeret, & omnis dolor & angustia ab ipso fugeret. Quod cum Fratres viderent, in eo quod contigerat admirati, Dominum omnipotentem, qui per famulum suum Joannem talia fecisset, benedixerunt. Neque hoc silendum esse fraternitati vestræ volumus, quod per electum famulum suum Joannem Dominus innotuit; [sed aqua a Sancto benedicta sanatur.] ut minus perfecti in Ecclesia lac haberent, unde nutriri potuissent; videlicet, exempla pie sancteque vivendi; & miracula, quæ Dei nutu per Sanctos suos Christus operatus est, incitamenta eis forent usque in finem in Dei servitio perseverandi. Nam si Dominus electos suos ita miraculis non decorasset, forsitan sancta Mater Ecclesia tot hodie filios non haberet; quoniam quidem per illorum miracula credentium fides firmata est, & spes corroborata.

CAP. XXVI

[39] Contigit c cuidam beati viri Monacho, nocte quadam in lecto quiescenti, assistere sibi in visione quamdam quam in seculo notam habuerat personam, monentem ac præcipientem sibi, ut eum sequeretur. Quod cum adimpleret, [Monacho cuidam offertur visio;] venerunt ad quemdam permagnum fluvium, in quo perbrevem pontem repererunt; quem sine aliqua dilatione ascendens, cœpit ire; & ut Monachus eum sine aliquo timore subsequeretur, monere. Tandem Frater ille satis pavidus pontem ascendit; qui pons ita ei tremere videbatur, ut pæne de vita sua desperaret. Et cum in pontis medio magno cum timore pervenisset; ille qui præcedebat eum, & prævius ire videbatur, jam, prope ad finem pontis veniens, pede lapso in flumen cecidit; quod flumen ita horrificum, ut cadentes in illud nulla spes resurgendi remaneret. Frater autem ille, [quasi ex maximo periculo] videns se solum relictum in magno periculo, amœnissimumque & deliciis affluentem esse locum proximum ultra pontem; invocato Christi nomine pertransiit. Quo transito, maximam in illo loco hominum albatorum d invenit multitudinem, summum silentium tenentem, e neminemque illorum loquentem. Quos contemplatus, & intuentes se intuens, & in locum cum insatiabiliter præ nimia pulchritudine aspiciens, pertransivit eos: quos parum pertransiens, permaximum invenit palatium, nimio decore ornatum; [in cæleste quodaam deductus palatium,] in quo ingrediens, speciosissimam gentis invenit pulchritudinem. Sed ibi nullum sibi notum cognoscens, ad quamdam palatii partem se declinans partem aliam palatii ingressus est; in qua multi & innumerabiles lecti satis ornati erant, in quibus honorabiles personæ quiescebant; qui locus tanta suavitate & dulcedine plenus erat, ut crederet se deliciis Paradisi interesse.

[40] Et intuens diligenter utrasque personas, plures de Congregatione sancti Patris Joannis, qui jam de mundo exierant, [ubi inter alios videt Fratrem,] recognovit. Inter quos quemdam Fratrem, nomine Oddonem, ante quemdam lectum sedentem reperit; ad quem prope accedens, inclinato capite, Benedicite, dixit. Quem resalutans, quomodo Dominus Abbas Fratresque sui haberent, requisivit; & præcipue de quodam Fratre sigillatim, qui familiarior & amicabilior extiterat B. Joanni, Reverendissimo scilicet Dei famulo Jordano, qui post ipsum Patrem Joannem totius Congregationis regimen, in protectione Dei cæli commorans, strenue, juste, pie, atque fideliter gubernavit vir bonus, ac justus, & Deo & hominibus rationabilis. Et illo respondente, quoniam Dei gratia bene se haberet; sed quomodo ipse esset sibi dicere non dedignaretur; [qui a requie sibi parata arceri se fassus,] respondit Frater ille, & dixit; Quidquid, Frater mi, boni habeo, Patris mei sanctissimi Joannis meritis habeo; sed adhuc propter quasdam, quas in ipso commisi culpas, & dignam inde non egi pœnitentiam, proinde plenum gaudium non habeo; & lectum istum, quem vides, mei causa paratum este scias; sed in ipso quiescere non valeo, donec ab ipso Patre relaxatæ fuerint mihi; sed roga obsecro devotissimum virum Jordanum, ut pro me Patrem spiritualem sanctissimum Joannem deprecetur, quatenus mihi culpas quas in eum commisi dimittat; & pro certo scias, quia, si mihi indulserit, statim licentia quiescendi in lecto concedetur, quia in hoc loco multa ejus jussione ignoscuntur.

[41] Qui curiose ab ipso culpas inquirens, Frater ille qui defunctus fuerat, humiliato capite tristitiamque demonstrans, [propter quædam commissa in Sanctum,] retulit dicens: Iussione sancti Patris causaque monasterii, cum quibusdam Fratribus mecum adjunctis, ad silvam perrexi; ibi, dum sanctus Pater adesset, quædam particula ligni, quam incidebam, peccatis meis facientibus, in maxillam ejusdem Patris prosiliens, vulneravit; pro quo facto ab eo veniam minime quæsivi. Alia quoque major culpa fuit, nam quadam die Dominica, celebrato in ipso Pulsanensi cœnobio divino ex more Officio, prædictus ad se Pater me vocavit, & cibum corporalem accipere monuit; meque post hæc ut [sibi] propararem, [rogat ab eo sibi indulgeri,] & sic ad silvam pergerem præcepit. Sed me respondente ire non posse, ab ejus illico discessi præsentia, sed post paulum in meipso de inobedientia tanti Patris recordatus, & stulte me egisse recognoscens, reversus sum ad eum; ut mihi indulgeret, humiliter rogavi; & ut sentio, adhuc non relaxavit. Sed væ illis, qui inobedientes ei existunt, si ab eo veniam non requirunt, & satisfactionem ei non faciunt. Qui Frater ad se reversus, per omnia quæ viderat & audierat, & sibi præceptum fuerat, venerabili Patri retulit; sed non post longum tempus Patri Sanctissimo Ioanni ipse frater Oddo, non in visione somni, sed quasi corporali præsentia apparuit; & ut sibi quod in eo peccarat indulgeret rogavit; & ut in pace quiesceret, totis suis visceribus exoravit: quem Pater sanctissimus illico absolvit, & in pace dimisit.

CAP. XXVII.

[42] Eo tempore, cum in ecclesia B. Barnabæ Apostoli Sanctimonialium floreret studium, (sicut usque hodie annuente Domi no floret, & suavissimus odor & clamor sanctitatis longe lateque naribus fidelium diffunditur) & multæ nobiles & ignobiles feminæ ad Dei cultum ibi congregari viderentur; [Sacerdos, commissas sibi Moniales avertens a Sancto,] contigit quemdam Sacerdotem ad monasterium beati Patris Ioannis Abbatis, sub cujus magisterio venerabiles feminæ degebant, ad conversionem venire; & quod devote petiit, ei devotius Pater venerabilis concessit. Videns autem sanctus Pater bonam ejus conversationem, & de die in diem secundum humanos visus in melius proficere; præcepit ei, ut ad ecclesiam B. Barnabæ Apostoli pergeret, & Sanctimonialibus feminis Deo ibi famulantibus divinum Officium celebraret, ipsasque monendo & exhortando a tortuosi serpentis insidiis præmuniret. Qui Patris præcepta libenter amplectens, earum curam cœpit honeste agere; quidquid autem acquirere a fidelibus Christianis poterat, acsi omnes generasset, fideliter eis afferebat.

[43] Sed omnium bonorum invidus inimicus, cœpit non solum Sacerdotis mentem, [dum apostatare parat,] sed etiam Sanctimonialium tangere corda, nam in tanta superbia quædam ex ipsis elevata est, ut audacter coram sancto Patre & omnibus Sororibus diceret; Jam de magisterio tuo non curamus, sufficit nobis iste Sacerdos venerandus. Proinde non post longum tempus divinum super se sensit judicium: ipse vero Sacerdos paulatim a doctrina B. Ioannis Abbatis cœpit discedere, & aliud monasterium disponebat ædificare, & Sanctimoniales illas feminas, quæ in errore isto consentiebant, ibi ponere; sicque pergere ad Antipapam (Anacletum f scilicet, qui tunc, quo occulto Dei judicio nescimus, Sedem tenebat Romanam; & ab eodem venerabilis Innocentius verus Papa, a Sancta Sede dejectus & exulatus in Francia g demorabatur) ac de multis idem Sacerdos electum Dei famulum Joannem falsissime accusare. Sed omnium Dominus, [morte prævenitur.] qui omnia suo disponit arbitrio, hæc prævidens; prædictus Sacerdos & Monachus, divino percussus judicio, non multo post propriam finivit vitam; & hoc idcirco Dominum fecisse credimus, ne prædictus Sacerdos manus ejus magis pollueret, & gravius peccatum pro Dei servo incurreret, si amicus Dei Joannes ab iniquis hominibus injuste dehonestaretur, & innocens a nocentibus male tractaretur.

[44] [eumdem e purgatorio Sanctus liberat.] Post cujus obitum B. Joanni revelatum est, quod Sacerdos ille Monachus, pro eo quod in corde suo malum contra eum facere disposuerat, magnas in purgatorio pœnas sustineret. Quod vir Dei advertens, misericordia motus, cœpit ad Dominum preces effundere, ut subveniret ei. Sed pius & misericors Deus a prece sui famuli fidelis non est elongatus, sicut in Psalmo legimus, Prope est Dominus omnibus invocantibus eum in veritate; nam post spatium unius anni & novem mensium, quando hanc orationem fudit ad Dominum Beatus Joannes (per tanti spatium temporis Sacerdos in pœna suum planxit peccatum h & post terminum) revelavit Patri ipsi, quod Dominus suis eum meritis a pœna liberasset. [Ps. 144. 18] Quanti igitur meriti vir iste sanctus fuerit, in hoc cognoscere possumus, qui animam, locis pœnalibus purgatorii reclusam, sola oratione sua absolvit; & requiem, quam culpa sua perdiderat, addidit. Sæpius, Fratres mei, commendemus nosmetipsos ejus meritis; & qui suum a culpa & pœna absolvit adversarium, multo magis veneratores suos ac filios devotos meritis suis in suo aggregabit consortio.

ANNOTATA D. P.

a Impressum, ne ab illa bestiola læderentur, sed sicut Fratrem tacendo non docuisses: quæ sensum non faciunt.

b Ibid. mox data.

c Hic & alibi fere semper invenitur contingit pro contigit.

d Male, Abbatum; Jordanus Monachos interpretatur.

e Impressum, Neutrumque.

f Anacletus schisma fecit ab an. 1130, ad 38.

g Rediit Innocentius II Romam cum Lothario Imp. an. 1133.

h In impresso, Et ipse.

CAPUT VI.
Similis auxilii extreme periclitantibus Monachis præstiti exempla alia duo.

CAP. XXVIII

[45] Mirabilis in excelsis Rex, immensus Dominus noster Jesus Christus, qui per famulum suum Joannem, Pulsanensis Ecclesiæ Abbatem, [In foveam frumentariam] miracula sua multis modis immeritis servis suis, adhuc in hac peregrinatione laborantibus, & dissolutionem sui corporis atque cum Christo esse desiderantibus, ostendere dignatus est; ut magis a fidelibus Christianis Dei servis audiretur, & norma institutionis a discipulis suis strictius teneretur. Eapropter unum ex pluribus eligentes, fideli narratione notificare curamus. Quodam itaque tempore contigit piæ memoriæ B. Ioannem Abbatem ad quamdam ecclesiam Divi Iacobi Apostoli, quæ subjecta est Pulsanensi Ecclesiæ, cum multis Fratribus illius loci, ut ei mos erat, commorari. Ubi dum diu Dei nutu (ut credimus) moram faceret; evenit ut granum, quod molendinum molere deberet, deficeret, & nihil extra fossam a reperiri potuisset. Tunc cœpit loci illius Prior, ne panis Fratribus deesset, animo angustiari; & quosdam de Fratribus in foveam, ubi granum erat, tentans deponere; nullum penitus, propter nimium calorem cooperitionis foveæ, invenire potuit [qui id facere auderet]. Illico (alio reperto consilio) quemdam alium Fratrem strenuum ad se vocavit: [ex obedientia ingressus Monachus,] & ut operam in tali negotio daret admonuit. Mox Frater ille fecit se funiculo ligari, & in foveam deponi; tale Fratribus dans mandatum, ut si moveret funiculum, quamcitius de fovea eum extraherent. Quo deposito, & satis tribus de grano sublatis; Frater, qui depositus fuerat, raptus in spiritu, cecidit. Videntes autem Fratres qui ibi aderant, quod moram innecteret, & nihil de grano eis ultra transmitteret, [eique immortuus,] magnis vocibus eum proprio nomine clamare cœperunt, & cum vidissent quod eis nullum redderet responsum, mortuum esse eum flebili voce lamentari cœperunt. Extrahentes autem eum velut mortuum, & de vita ejus penitus desperantes, ante suam præsentiam in terra eum collocaverunt.

[46] Qui Frater, ut ipse postea retulit, statim, ut cecidit, quodammodo factus est exanimis; [deductusque adjudicium] & (ut visum ei fuit) mox quidam splendidissimus Angelus ad eum veniens per manum tenuit; & ex sinistro latere teterrimus & multum horribilis spiritus malignus apparuit; qui tenens eum, & de manibus sancti Angeli tollere cupiens, vehementer trahere cœpit, & in vocem erumpens, talia protulit verba; Quid est, quod facis? quæ societas justi cum injusto? Numquid iniquitas est apud Deum? Est plene. Nam si justus Deus, ut dicis, esset, iste tibi conjungi non posset. Iste omnino mihi servivit, & a meo servitio non recessit, idcirco a me & a meis separari non poterit. Cui sanctus Angelus respondit, Licet peccaverit iste, pœnitentiam tamen egit, & sanctæ Religionis pro Dei amore habitum suscepit; & hæc est summa justitia, ut a pio Domino non puniatur, [ob peccata in seculo, poscente eum dæmone,] sed ut filius in suo regno recipiatur; nam per Prophetam olim ipse locutus est, dicens; Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur & vivat. Ad quem spiritus nequam ait; Si Monachi habitum sumpsit, vitam in melius non correxit, ut ipse asseris; & si habitum Monachi portavit, tamen vitam Monachi non tenuit, & mores suos in melius non commutavit; & ideo per omnia iste meus esse debet. Et Angelus ait, Hæc opera, pro quibus damnari debeat, ego in eo minime invenio; verumtamen procedamus simul ad justum Iudicem, qui culpas hominum justo suo examinat judicio, & nullius personam accipit in judicando. Ad hæc sathanas respondit, [defendente Angelo,] si tuus (ut asseris) justus est Iudex, istum a meo consortio non separabit. Et indignatus sanctus Angelus adversus eum dixit; Obmutesce, miser, omni honore privatus; & Creatorem piissimum cælestium & terrestrium noli dicere injustum, qui super humanum genus pius & misericors est, & pœnitentibus culpas relaxat, & veniam indulget & parcit.

[48] Hæc, & quamplurima alia Frater videns, & audiens, cœpit nimium, ne a dæmone ad loca pœnalia duceretur pavere. Ad extremum vero ante tribunal, & nimium pavendum peccatoribus Judicem statuitur: qui Judex tantæ pulchritudinis ei videbatur, ut splendor vultus ejus solis claritatem superaret, & aspectum illius nullus mortalium præ nimia pulchritudine videre posset. In circuitu namque throni & majestatis ejus, præclaram vidit familiam, suis versis vultibus ad ipsam Majestatem aspicientem, & inenarrabili lætitia gaudentem, quam & nulla unquam hominum lingua enarrare poterit. [petit a Christo misericordiam,] Felix & lætabundus ibi omnium Sanctorum innumerabilis chorus assistens, tantam majestatem infatigabiliter collaudabat. Accepta quippe divinitus Frater ille, qui judicandus astabat, quadam fiducia; cœpit tantæ Majestati tremens dicere, Piissime & clementissime omnium Plasmator & Redemptor, miserere mei, & ne patiaris me ab isto dæmone, qui graviter insequitur, detineri, & in infernum cum Angelis ejus demergi & damnari. Recordare, altissime & misericors Deus, quod tui ductus amore, Jerosolymam corde contrito & humiliato adii, ubi humanam carnem de sancta & immaculata semper virgine Maria, propter humani generis redemptionem, accepisti; ubi natus, pro injustis suspensus fuisti; & sanguinem tuum, Thronis & Angelis omnibus venerandum, in nostram redemptionem fundere voluisti; & ubi in sepulcro jacuisti verus Deus & homo, unde die tertia resurgere voluisti, ne caro tua sancta videret corruptionem; & inde cælum ascendisti die quadragesima post gloriosam Resurrectionem tuam, ut tecum captivitatem nostram duceres captivam. Post hæc ad locum nativitatis meæ rediens, consilium salvationis animæ meæ ardenter quæsivi, & citius inveni; & sub magisterio devotissimi servi tui Joannis, Pulsanensis Abbatis, Monachi habitum accipiens, hucusque permansi.

[49] Et ne alicui ea quæ dicimus, & quæ (Deo inspirante) dicturi sumus, incredibilia esse videantur; [& a Sanctis patrocinium:] omnes Fratres illi, qui ad illud spectaculum, & valde admirandum & inusitatum convenerant miraculum, invoco testes; omnes enim illa voces, quas Frater ille emittebat, ita audiebant, ut si bene sanus inter eos loqueretur. Sed, ut vidit ille Frater quod nullum ab illa admirabili Majestate responsum acciperet; cœpit Sanctos, qui adstabant, unumquemque per nomen proprium in suum auxilium invocare, dicens, Sancta Maria, Mater Dei, ora pro me; sic & ceteros, ut Frater postea affirmavit. O res nimium admirabilis & satis stupenda, ut quicumque Dei adjutus auxilio ibi pervenire poterit, omnes Sanctos notos habebit! Ibi omnia scient, verba cessabunt, & mutuo corde loquentur. Ibi est suavitas magna & tranquillitas, ibi omnis b delectatio; ibi tale gaudium, & gloria erit, ut recte Apostolus dicat, Nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quæ præparavit Deus diligentibus se. [1 Cor. 2. 9] Et contemplans ipsemet Frater illam præclaram familiam, nimium in aspectu eorum delectabatur; &, si fieri posset, ab illo tam præclaro & sanctissimo conventu numquam vellet disjungi. [sed frustra.] Sed cum viderit se nullum ab eis habere responsum, sicut ei visum fuit, & intelligere potuit, c nullum ad preces suas Sanctorum aures inclinasse, statim exclamavit, cum gemitu dicens; O piissime sancte Pater Joannes, in tam magna succurre necessitate, tuo succurre Monacho. Necdum verba finierat, & ecce Beatus adest Joannes, ante præsentiam Majestatis.

[50] Nemo fidelium credere debet, tam præclaram & Deo caram familiam, suis orationibus & meritis, [Videt auxilio sibi venire Ioannem:] prædictum Fratrem: ab illo dæmone non potuisse liberare sed Dei nutu hoc actum esse dignoscitur, ut Sancti eum minime liberarent pro majori gloria Beati Joannis; nam quanti meriti apud se esset ipse electus famulus suus Joannes, ostendere Dominus voluit, ut fidelibus populis longe lateque ipsius Sanctitas, demonstraretur. Et tuens in eum, humiliato capite & voce supplici dixit; O Rex totius pietatis & misericordiæ, esto placabilis omnibus ad te clamantibus; respice ad servi tui preces, ut hunc Monachum, tuo amore obedientem, clementer ab ipso dæmone, [qui postulato etiam S. Benedicti suffragio.] qui festinat eum tradere ad supplicia sui causa præparata, liberare digneris; ut fiducialiter in Ecclesia tua militem, & quoscumque potero a diaboli servitio extraham fideliter; & si istum perire permiseris, quænam spes de aliorum salute remanebit? Eripe ergo eum potenti tua virtute, ut miles & prævius hujus Ordinis tui esse valeam. Ad hæc dæmon respondit; Iste numquam fuit tuus Monachus, nec præcepto tuo in foveam introivit. Cui B. Joannes, extendens manum versus S. Benedictum, inter alios Deicolas sedentem, respondit; Surgat divus Benedictus, & testimonium mihi reddat, qui Pater omnium dignoscitur esse Monachorum, si non præcepit ipse in Regula sua, ut Præpositis & Decanis omnes Monachi, ut Patri, obediant, quia non omnia, quæ in Monasterio aguntur per Abbatem fieri possunt. Mox B. Benedictus de sede, capite inclinato Majestati, dixit; Verum est, sicque ad suam reversus est sedem.

[51] Ille omnis malitiæ artifex & inventor, iterum intulit dicens; Et quomodo tuus est Monachus, cum Scapulare non sit indutus, & Monachi habitum super se nullum habeat? Et B. Joannes iterum protenta manu ad B. Benedictum ait, Et testimonium ferat, si ipse non concessit Monachis, ut ad opera manuum Fratres pro Scapulare Schema d haberent. Surgens beatus Benedictus reverenter Majestatem adorans, dixit; Verum est, [ipsum sibi donari impetrat,] & ad suum rediit locum, & ita traditus est Monachus in manibus B. Joannis Abbatis; & ut se indueret, præcepit. Tunc frater ille cœpit clamare, dicens; Induite me Scapulare. Fratres autem qui aderant, audientes eum ita clamantem, induerunt eum; qui mox ut fuit indutus, visum ei fuit, ut lorica indutus fuisset; statimque cœpit magnis vocibus clamare; Veniant modo, & mecum pugnent, quia paratus sum pugnare contra eos. Sed cum Fratres nescirent contra quos clamaret, dixit; Non videtis dæmones, qui adversum me pugnare volunt? Sic Frater ille ad se reversus, & ab illa magna visione remotus, ductus est in ecclesiam. Nullus autem Fratrum sanctissimo Patri Ioanni ea quæ audiverant ausus fuit nuntiare; quia ipse Pater in cella residens, maximos planctus cum lacrymis emittebat. Sed postquam Frater ille ad se bene reversus est, venit ad B. Joannem, pedesque illius cœpit deosculari; & quid vidisset, & audisset, & perpessus fuisset & quomodo per eum a dæmone liberatus fuisset, retulit. Fratres vero omnes, qui præsentes fuerant, testimonium dabant omnium quæ acciderant, & sicut Frater recitabat testificabantur. Quod Pater audiens, una cum Fratribus benedixit Dominum, qui salvos facit sperantes in se.

CAP. XXIX

[52] Vir iste Sanctissimus Joannes, quantæ præcipuæ sanctitatis, quantorum egregiorum meritorum apud Deum & homines extiterit, quanto etiam eximio præconio vitam ejus celeberrimam divina clementia ubique clarificaverit, [Alius Sancti jussa contemnens,] perspicue in sequenti magis declarabimus. Quodam namque die, dum idem B. Ioannes in cœnobio Pulsanensi moraretur, contigit eum apud B. Iacobi Apostoli ecclesiam accedere, & ejusdem loci quædam utilia juste disponere. Convocans autem ad se quemdam ex Fratribus, Guilielmum nomine, qui prius in seculo, in monte scilicet Gargano, ex nobili genere ortus, strenue inter suos contubernales militaverat; paterno ei affectu qualiter se præpararet, & cum eo in itinere pergere deberet præcepit: jussit tamen ei, ut quoddam instrumentum, quod in itinere necessarium valde erat, sibi prius deferret. Ipse vero Frater, protervo spiritu indignatione commotus, viri Dei verba omnino despexit, atque adimplere contempsit. Quantum autem horrendum, & quantum perniciosum sit, [atque in præcipitium lapsus,] sanctorum virorum jussa parvipendere, rerum exitus comprobat. Nam supradictus Frater, qui viro Dei deferre renuit quod sibi jusserat, solus tandem iter arripuit; quem illius ultio illico secuta est, Deus enim electis suis dicere dignatus est; Qui vos spernit, meipsum spernit. Cum igitur jam unius milliarii spatio a viri Dei præsentia equitando distaret; subito in profundissimam atque obscurissimam terræ voraginem, cum equo in quo sedebat mirabiliter lapsus est. [Luc. 10. 16]

[53] In ipsa autem viri Dei progressione, sanctissimus famulus Domini Iordanus cum eo comitabatur. [orante pro ipso Ioanne,] Mox vero ut jam dictum Fratrem in illam horrendam foveam [lapsum] venerabilis famulus Domini Joannes, qui valde ab eo distabat, per spiritum agnovit; statim in amarissimas lacrymas prorumpens, sic ait; Properemus quantocius, fili; quia Frater ille, qui nos a longe præcessit, jam in baratrum mortis lapsus est. Statim vero ut ad locum, in quo ille ceciderat, pervenerunt; omnes, qui aderant, in luctu pariter conversi sunt. Vir autem Domini Ioannes, cum videret quod nullus esset, qui se in illam horribilem voraginem, ad illum Fratrem extrahendum, immitteret; ex divina confisus misericordia, cum beato Pariter Iordano, in oratione se protinus gravi cum mœrore prostravit. Surgentes autem ab oratione, [ab Angelo inde educitur.] quidam repente ante eos adfuit, juvenis splendidissimus & decorus aspectu, qui se in foveam velut avis aërem secans immergens, foras extraxit [fratrem]. Postquam vero ad pristinam ex integro rediit incolumitatem, is qui eum de fovea eduxerat juvenis, taliter [eum] allocutus est: Divinæ clementiæ ineffabili pietati innumeras grates persolvere non desistas; perpende siquidem, & diligenter considera, quia hujus sanctissimi famuli sui Ioannis meritis a mortis te confinio æternæ Majestatis clementia liberavit. Et hæc dicens, ab oculis omnium subito elapsus est. Videntes autem omnes qui aderant, omnipotentem Dominum, tam præclara per famulum suum Joannem mirabilia operantem; immensas divinæ Majestati laudes unanimiter persolvere non desistebant, qui glorificantes se Sanctos, ita glorificare & magnificare quotidie dignatur, ad ædificationem scilicet universorum suorum fidelium, atque ad laudem & gloriam suæ ineffabilis Majestatis.

ANNOTATA D.P.

a Pluribus in Italia mos est fruges sub terra condere servandas in annos multos, imo hic in Belgio, dum circa an. 1664 Mechliniæ jacerentur fundamenta novæ domus nostræ, Archiepiscopi Andreæ Creusenii munificentia extruendæ, repertæ sunt subterraneæ caveæ grandes, plenæ frumento, forte a seculis aliquot istic recondito.

b Impressum, Delectatio.

c Item, omnium.

d Schema Schematis vox Græca, passim significat Habitum monasticum: quomodo autem hic accipiatur pro semicinctio, aliave re simili, aut ubi ejus meminerit S. Benedictus, libenter discam. Jordanus videtur non intellexisse quid rei præcise esset, cum Italice vertit aliud genus habitus. Videtur tamen legendum Schemam acsi esset primæ declinationis Latinæ: nam in Vita metrica sic legitur. Reddit tunc testimonium Benedictus quod Monachis licet habere libere Schemam pro Scapulario.

CAPUT VII.
Mors Sancti, & mirabilia ipsam secuta.

CAP. XXX

[54] Venerabilis itaque Ioannes, Pulsanensis Ecclesiæ Abbas, tanta sanctitate fulgebat, ut nihil fere absque inquisitione & responsione [Domini] a ageret. [Maximis Sanctis comparandus.] Cum vero cogitationum secreta revelaret, & futura quasi præsentia prædiceret (ipso etiam Rege Siciliæ attestante, cui omnia, quæ prænuntiavit, immobili veritate contigerant) ipsos magnos Prophetas in ipso conspicio. Quando insuper habitatorem Eremi accipio, quamplurimis incoluit annis (quamvis quidam in ipsum Eliam & Ioannem Baptistam cernere velint) ego autem (confidenter dico) Paulum & Antonium in ipso intueor. Cumque varias per eum Dominus ægritudines sanaret, mortuos suscitaret, quamquam Apostolis adæquare non audeam, Apostolicum tamen virum plenissime contemplari possumus. Denique quia Sancti omnes, virtutum variarum conglutino, in unum corpus, cujus caput est Christus, conjunguntur; cum omnibus Sanctis juncturam habuisse decernimus. Qui, cum (corripiente febre) mortem sibi imminere cognosceret; & ex more in strato, [Extremo in morbo dæmonem a se pellit,] in quo jacebat vilissimo consedisset; elevans oculus, subridens ait; Quid iniquitatis operarii quæritis? Numquidnam aliquid vestrum in me recognoscitis? Ut canes namque rapacitate & rabie æque expetunt, & morticinum sibi dimissum, & carnem omni sanguinis contagione mundatam, humanis usibus conservandam, ita, & vos; sed in vanum laboratis; nihil in me mortiferum reperire potestis: quapropter hinc procul abite.

[55] Ad hanc vocem omnis diabolicæ fraudis versutia statim evanuit, [& pie moritur] & e regione sanctorum Angelorum chorum adesse prospexit; quos cum videret, talem narratur orationem fudisse ad Dominum. Infinitæ misericordiæ Deus, qui non hominum merita, sed gratiam tuam in eis remuneras, unde gratiam tuam pro gratia rependis; abstrahe me a carcere isto, & disrumpe vincula mea, & per manus istorum Angelorum tuorum hostiam vivam me recipias, & per omnia secula me te benedicere jubeas. Sicque caput deorsum inclinans, duodecimo Kalendas Iulii, [an. 1139 20 Iunii] anno salutis nostræ millesimo centesimo trigesimo nono, apud S. Jacobum in pace b quievit; residente in Sede Apostolica Domno Innocentio universali Papa secundo, & Rogerio Rege Siciliæ; lugentibus discipulis pro tanto Patre perdito, & lætantibus Angelis de tanto collega a Deo sibi concesso; cujus pretiosam animam magno cum tripudio in cælestem pertulerunt Ierusalem, cum Sanctis perenniter Deum collaudantem.

CAP. XXCI

[56] Post decessum beatæ memoriæ sanctissimi Ioannis, Pulsanensis Ecclesiæ Abbatis, quidam cum magnis affectibus flagitabant [discere] utrum quibus, [Apparens cuidam humilitatem commendat,] dum onere carnis intuitus erat fulgoribus, ejusdem vel majoribus carne solutus rutilaret splendoribus. Cumque in hac prece jugiter instarent; & propriæ sensualitatis superbiam minime edomarent abstinentiæ parsimonia; cuidam eorum sanctus vir dignatus est apparere, & quare indigne postulata, digne repulsa sperneret, perhibere. Omni, inquit, altitudine constat Deum esse altiorem, & tamen humana fragilitas non nisi humilitate ad eum valet accedere; si enim te elevas, discedit. Ne igitur superbiæ temerariȩ fastu elevamini, & ne contra alios de beneficio Dei, tamquam de vestro, gloriamini; atque, ne obedientiam, humilitatis disciplinam, vestris moribus exhibere dedignamini; quæ ad laudem & gloriam suam per me facturus est Dominus non abstulit; & sic effatus, in locum suum se recepit.

CAP. XXXII

[57] Postquam igitur ex hoc mundo beatissimus Ioannes, Pulsanensis cœnobii Abbas, migravit ad Dominum; luctus ingens exortus est omnium Fratrum, quos Pater benignissimus ad Dei servitium aggregavit, [non patitur corpus suum nudari,] & ad amorem patriæ cælestis paternis admonitionibus, & vitæ suæ exemplo provocaverat. Videntes autem, quod proprium amiserant Patrem, voce flebili deplorabant, dicentes; Ut quid Pater proprios deseris filios? Cui committis tam devoti gregis tui curam? Quis a supervenientibus malignis spiritibus, ut tu, defendere valebit? Ne quæsumus deseras gregem, quem a faucibus Leviathan, de turbinibus hujus labentis seculi, abstraxisti. Iam portionem tuam inter Christicolas, quos sancta conversatio vexit in astra, te pro meritis habere credimus. Obtine quæsumus sanctis tuis precibus illuc tuum pusillum pervenire gregem, quo te pervenisse speramus. Talia & hujusmodi postulabant clamantes Fratres omnes, vocesque ad sidera dantes. Post hæc recepta consolatione, ut filii devotissimi inter se dicebant, satis esse congruum, ut pro Patris sui memoria, saltem vestimenta, quibus erat indutus, apud ipsos in eadem ecclesia summo cum honore reservarentur. Ad hæc vir quidam de Fratribus, vitæ venerabilis & omni honestate decorus, qui Patri familiarissimus & fidelis extiterat, cum timore & lacrymis, ad corpus sacrum, exanime ante sanctum altare B. Iacobi jacens, accessit; & vestimenta tangere, ac Patris Reverendissimi corpus exuere voluit. Mox autem ut corpus Patris tetigit, visum est ipsi Fratri Abbatis faciem contra se volui, vocemque talem sibi a corpore dimissam insonare; Quid agere, Frater, disponis? Quamcitius opus cœptum dimitte. Qui territus illico discessit, reversusque ad Fratres, quod ei contigerat, retulit.

CAP. XXXIII

[58] His autem peractis, quando illud venerabile corpus, ad Pulsanensem transferendum ecclesiam, omni studio præparatum fuisset, & jam corpus in lectica poni debuisset; [aut Pulsanum deferri:] tanta erat tunc cæli serenitas, ut nulla prorsus nubes in aëre appareret; sed mox ut ad corpus pervenerunt, tanta subito erupuit pluvia & grandinum terror, ut nullus ex ecclesiæ limite pedem movere potuisset. Videntes autem qui aderant, quod factum fuerat; omnes una voce clamaverunt Dei nutu advenisse, ne sacrum corpus de loco, ubi animam Deo tradiderat, moveretur; sed ibi debita cum veneratione sepeliretur (quod postea discipuli ejus recordati sunt, se ibi sepeliendum prænuntiasse) quod & factum est. [quare illud relinquitur in ecclesia S. Iacobi.] Nam juxta altare B. Iacobi Apostoli, in dextro cornu altaris, in arca lignea (quam ipse Pater comparari a viatoribus fecerat, eamque reservandam præceperat futuris usibus satis necessariam) in ipsa arca corpus beatissimi Patris nostri Ioannis beatæ memoriæ, sanctissimæ Dei genitricis semperque virginis Mariæ Pulsanensis ecclesiæ Abbatis, positum est, & diligenter collocatum a suis filiis, honorifice cum Sanctis in gloria perenniter surrecturum. Amen.

CAP. XXXIV.

[59] Scripturus primum, quod post obitum reverendissimi famuli sui Ioannis ad sacras Reliquias Dominus fuerit operatus, adorior; quicumque auditis, ut Deum mecum magnificetis, & sanctis ejus orationibus nos sine intermissione commendetis, [Electus pro eo successor Iordanus,] ac ejus exemplo ad obedientiam Creatoris vestri mentes vestras accendatis. Tanti igitur Patris corporali præsentia destituti, ita fere omnis valetudo & mentis robur doloris magnitudine a nobis aufugit, ut quasi vecordes, quid agere deberemus, ignoraremus. Tunc quidam de Fratribus, cui intellectus erat sanior, in medio Fratrum assistens; taliter eos est affatus: Si corruptibili carnis mole Fratres mei, detentus sanctus Pater noster viam Dei nos docuit, & docendo monstravit; quam vehementius terrenis vinculis liber, sapientiæ Dei longe alio modo quam prius inhærens, æstimatis non posse nobis temporalia & spiritualia ministrare? [& Regem Rogerium adire formidans.] Ad hanc igitur vocem tamquam de somno excitati, illum quem in ejus institutione potiorem, & scientiorem apud Deum & homines reperire valuerimus, nobis in Pastorem erigamus. Quod audiens Rex Siciliæ Rogerius, per cartulas & nuntios creberrimos (qua occasione impulsus nescio) nostrum ad se vocabat Electum. Pastor namque, disciplina sancta edoctus (erat enim sapiens & providus) ne ulterius in hac electione suum quæreret suffragium, vel ultra quam deberet videretur ejus extitisse dominium, non ire ad eum disposuit. Cumque legati ejus non deficerent, & potius per dies singulos increscerent, invasionem quoque non tam rerum quam personarum acriter minarentur, ab ipsis Confratribus suis, ipse reverendissimus Dei famulus c Iordanus Abbas electus, ut ire deberet, compellebatur.

[60] Qui cum quadam die apud S. Iacobum esset; [ea cura liberatur a Sancto,] & precibus Fratrum compulsus, equos, ut iret ad Regem, invitus sternere jussisset; ad Beatissimi Patris sui Ioannis sepulcrum primitus accessit; ibique talem fertur orationem fudisse ad Dominum: Trine & une Deus, incomprehensibilis & immense, qui tua Majestate orbem imples universum, qui etiam nobis hunc sanctum famulum tuum in terra concessisti, tua ineffabili pietati & meritis hujus sanctissimi servi tui Ioannis, nobis insinuare digneris, utrum ad hominem istum ire debeam, an non. Hac oratione peracta, mox de sepulcro claram insonuisse vocem hanc persentit Ne ire, [missoque legato] inquit, debeas, admoneo; ego namque pro te sufficienter Regi locutus sum: sed mitte cum eis, quos tecum ducere disposueras, & Fratrem Iohelem. Tali denique accepto oraculo, jussit eos cum Fratre, de quo monitus fuerat, festinare ad Regem. Qui aliquantulum in principio itineris pro Patre, quia cum eis non ibat, tristes effecti; perrexerunt tandem ad curiam; & ita familiariter a Rege sunt recepti, & in doctrina moniti & hortati, ut non ad Regem timendum, sed ad dilectionem fratris se venisse gauderent. [benevolum experitur.] Post multa itaque verba illis familiariter prolata, rogat eos ipsemet Rex, ut ex parte sua proprium salutarent Pastorem, & pro excessibus suis cum Congregatione sibi devote commissa Dominum dignaretur exorare. Dicebat namque eis ipse Rex, quia si in institutione illius Patris, qui fere omnia quæcumque sibi, ut contigerunt prædixerat, persisterent, nullam in temporalibus necessitatem pati eos permitteret.

CAP. XXXV

[61] Memorabile etiam factum, quod post hæc per famulum suum Ioannem, in ecclesia S. Iacobi Apostoli (quam ipsemet ædificavit, & in ea venerabile corpus præfati Ioannis humatum est) Dominus fecit, ad ædificationem præsentibus & futuris curavimus intimandum. [Monachum moribundum] Quidam namque ex Fratribus, pro doctrina & institutione jam dicti Patris in prænominata ecclesia commanentibus (Sabinus nomine) gravi correptus languore, ad mortem fere perductus est. Cumque Fratres eum pro mortuo quoque haberent, & ejus anima penitus discessisset, ac per omnes horas expectarent casum animæ suæ; ut ipse postea non sine gemitu retulit, perpessus est distractionem. Duo namque deterrimi viri, animam egressam a corpore mox acceperunt; & cum eam sub omni velocitate ad immania tormentorum genera ferre inciperent; ecce subito reverendissimus. Dei famulus Joannes cum choro Monachorum ibi adfuit; [a potestate dæmonum eripit,] & eos, quare suum Monachum tangere præsumpsissent, de potestate consuluit. Illis autem superbe respondentibus, Non tuum, sed nostrum capimus servum; Abbas sanctus acrius increpans, dimitti sibi servum Dei instantissime imperat. Qui aliquantulum viribus enervati, rationem ostendere conati sunt; unde eum, quem tenebant, de jure sibi a Deo permissum suo mancipatui vendicarent. Quorum unus librum, quem absconditum tenere videbatur, foras abstraxit; atque in manibus ejus unde altercatio fuerat, legendum aperuit; in quo aspexit quæcumque illicita, ab ineunte ætatis suæ tempore, contra Deum & animam suam, usque ad tempus monachatus sui commiserat.

[62] Hoc audiens Dei servus, ad eorum ignominiam subridens; cum habitum suum eum induerat, hæc omnia esse deleta constanter cœpit persuadere. Ipsi autem, [atque in vivis servat,] ut erant pervicaces, paginam memorati libri ante eum evolverunt, quare eum, furtim & contra institutum Abbatis, post perceptum habitum caseum comedisse vinumque potasse convicerunt. Hac denique audacia confisi, violenter (ut cœperant) asportare nitebantur. Venerandus autem vir, quamquam non tanta potestate tunc ut ante utebatur contra eos, nullo modo eum alibi ferri patiebatur. Cumque in hunc modum diu rixarentur; ecce magnæ gravitatis magnæque potestatis mulier ibi adfuit, quæ, ut intuita est Abbatem, statim eos ejecit, & Monachum sancto Dei famulo Joanni restituit, seque unde venerat festinans recepit. Præfato igitur Abbate, cum jam liberato Sabino, ceterisque quos secum duxerat commanente; mox duo de Fratribus, in Congregatione illa adhuc in carne viventes, ante eos apparuerunt, quorum unus frontem, alter maxillam elisam confractamque gestabant; de quibus jam liberato Sabino, sic est exorsus sanctus Abbas. [per eumque alios provocat ad pœnitentiam.] Istos, quos ita vides foris aptatos, criminis communione intus intellige vulneratos. Vade igitur, & quæ vidisti Patri monasterii seriatim annuntia, ut hos ad pœnitentiæ portum salubriter attrahat: qui si diabolico instinctu resipiscere noluerint, gravissima infamiæ nota cito puniendos contestetur. Sicque factum est ut unus eorum, peccatum quod egerat negando, diabolica obstinatione persisteret; alter vero, lacrymabiliter confitendo, salvus fieret, ad laudem & gloriam Dei omnipotentis, Patris, & Filii, & Spiritus sancti. Amen. d

ANNOTATA D.P.

a Locum hunc sic allegat Iordanus, quare vix dubito quin ita legerit in Ms. licet impressa omittant vocem Domini.

b Annis gravem obiisse scribit idem Iordanus, sed non addit unde hoc eruerit. Crediderim facile seniorem fuisse S. Guilielmo, quem Paulus Regius ad annorum solum 38 fuisse ait, quando a Ioanne digressus, circa 1130, cœpit novi sui Ordinis primum in monte Virginis monasterium condere. Quid si tunc sexagenarius fere Ioannes fuerit?

c Octavius Bertranus, in descriptione Regni Neapolitani fol. 331 apud Iordanum, hunc quoque Jordanum annumerat Sanctis, ad Sipontinam diœcesim spectantibus, æque ac SS. Ioannem & Ioëlem: idque confirmat Vicarius Franciscanorum, sed diem obitus vel cultus non invenit expressum.

d Iordanus lib. 2 Chronici cap. 27 hunc proponit titulum S. Guilielmus, intellecta morte S. Joannis, Abbatis Pulsanensis, socii sui, curat ut ejus Vita scribatur. In contextu autem, scribit, id effectum auctoritate Rogerii Regis apud quem demorabatur quidam Anonymus Casinensis, scriptor rerum in regno Neapolitano gestarum ab anno 1000 ad 1213: sed neque conveniunt tempora, ut per se patet, neque potest ab alio quam Pulsanensi Monacho scripta Vita credi, sicut ostendimus.

SEQUENTIA
Ex Ms. Palatino Bibliothecæ Vaticanæ.

Cæli celant gloriosam supernorum civium
Vitam, atque penetrale secretorum omnium,
Ubi fantur quod non fatur apud ullum hominum.
Sed æternus ac immensus, Rex insuperabilis
Terram, cælum, ima, celsa, uti ineffabilis,
Facit quibus Sanctis suis extat admirabilis
Qui Abbatis Pulsanensis implevit præcordia,
Vivo fonte quo potaret subditorum agmina,
Quibus novam musto plenus promulgaret Regulam.
Angelorum nactus vitam, ut mortales Angelos
Faceret, & veri solis propalaret radios,
Et supernæ civitati restauraret perditos.
Gravi mole premebamur in Ægypto seculi,
Quod Pharao Rex Ægypti sub lege servitii
Detinebat, ad perennis jugum exterminii.
Hic præposuit magistros luti atque lateris,
Ut terrenis premerentur corda nostra paleis,
Nec in nostro mari mares ullos esse voluit.
Et Joannes Pulsanensis, sumpta virga Moysi,
Tenebris de peccatorum traxit populum Dei:
Parsimonia legali strinxit fluxum seculi.
Nutrit masculos virtutum, atque findit impetum,
Pœnitentiæ baptismo enecat Ægyptios,
Et divinum contra hostes præparat exercitum.
Per desertum vitæ hujus, gregem sibi subditum
Manna pavit ac lymphavit, quo pararet aditum
Ad ingressum sanctæ terræ quæ pars est viventium.
Rex æternus ac tremendus incomprehensibilis,
Hujus meritis Joannis adsit exorabilis.
Et peccata nobis cuncta tollat ineffabilis.
Sit Laus Patri, Filioque, atque sancto Pneumati,
Qui Joannem Pulsanensem magnis vitæ meritis,
Decoravit & æternis mancipavit præmiis. Amen.

DE BB. BERTHOLDO ET MENRICO CANONICIS, HOC SECULARI ISTO PRÆMONSTRATENSI
FUNDATORIBUS PARTHENONIS VRUNDEBERGENSIS
ORDINIS CISTERCIENSIS IN WESTPHALIA.

SEC. XIII

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Bertholdus, Canonicus, Fundator Vrundebergenses in Westphalia (B.)
Menricus, Canonicus, Fundator Vrundebergenses in Westphalia (B.)

D. P.

Geminum hoc Canonici nominis duplici in statu lumen, de sub modio oblivionis eruit & nostro Joanni Bollando tradidit, ab annis forsitan sexaginta Gaspar Jongelinus; edita Cisterciensium Abbatiarum Notitia, [Acta suppeditata a Jongelino] non solum Ordini suo, sed & orbi notus, Vrundebergensis tamen Parthenonis notitia ibi non usus; fortassis quia alterum opus meditabatur de Sanctimonialium Abbatiis nam viriles solum continet prælaudata Notitia. Ex ipsius loci antiquis scripturis erutam credo, quam hic dabimus historiam: cui cum Jongelinus synopsim marginalem addidit Scheidæ monasterium, unde B. Bertholdus prodiit Præmonstratensium fuisse nos docuit, ipsis nunc ibi per hæresim sic extinctis, ut eorum ibi nihil amplius supersit, ac ne notitia quidem apud scriptores Ordinis. Est autem adhuc super Vrundenbergensis Parthenon, una circiter leuca propius admotus Ruræ fluvio, Marchiam intersecanti, [præsens monasterii status] sed tripartita inter Catholicas Calvinianas & Lutheranas Domicellas possessione ita ut proprios habeant Pastores. Hic scilicet fructus fuit abjectæ pridem professionis religiosæ; feruntur enim jam ante nascentes hæreses votorum vinculis exclusæ vixisse, communem tamen ac cœnobiticam vitam, per modum Collegii seu Congregationis Canonicalis.

[2] Locus hodie Fronnenberg dicitur: quem qui studiose lustravit noster P. Joannes Pinnink, [effigies fundatorum post altare.] ex Collegio Monasteriensi per eas partes Missionarius, refert, retro summum altare videri ad parietem statuam Beatæ Virginis, ad cujus latera depicti cernantur, uti subscriptæ litteræ indicant Menricus & Bertholdus, Canonici, Fundatores hujus loci; ex utriusque autem ore provolant hinc inde inscripta schedis verba. O Maria in tremenda judicii hora sim commissa tibi tota: & O Maria succurre miseris in hoc loco constitutis. [utriusque professio] Quomodo ad statuæ illius venerationem fundatum ibi monasterium cum ecclesia sit luculenter explicant, quæ subjicio Acta. Sed obierat Bertholdus, Scheidæ inter suos Præmonstratenses sepultus, priusquam illuc se transferit cœpta fratris prosecuturus B. Menricus. Fieri tamen potest ut hic se ibi vivum pingi sic fecerit cum mortuo fratre. Cum autem ipse quoque mortuus multis clareret miraculis, diadema insigne sanctitatis utriusque capiti (sicut nunc cernitur) appinxerint posteri. Fuit autem Menricus Lubecensis Canonicus; qui licet Cistercienses Sanctimoniales ibi instituerit & rexerit, nullius tamen Ordinis religiosi votis adstrictus fuisse legitur: uterque autem dum istic vixit Eremitæ potuerunt nuncupari: sicuti Menricum appellat noster Rhay ejus hoc die memoriam faciens in opere quod inscripsit Illustres animas Juliæ Cliviæ annexarumque provinciarum.

[3] Inusitatæ magnitudinis lapis pro altari est, qui profunde excavatus & retro patens putatur Fundatoribus commune sepulcrum præbuisse Bertholdi scilicet corpore post Menrici mortem vel eo adhuc vivente & curante, [& Reliquiæ,] Scheida allato. Nunc vacua sunt omnia sed ex sinistro latere altaris multa spectantur collocata ossa, & eorum quædam lipsanothecis inclusa, quæ præsumuntur Fundatorum esse. De iis quæ nuda jacent id facile crediderim, fuisse scilicet ab hæreticis prævalentibus, citra novum cultum aliquem ejecta ab altari: [atque genus nobile.] quæ vero clauduntur lipsanothecis vetustiorum esse Sanctorum, istic olim religiosius honorari & supra altare exponi solita, & hactenus ut inveniebantur servata. Fundatores ipsos Marchiæ Comites fuisse opinio est, more Germanorum paternos titulos in omnes post natos derivantium. Comitis tamen titulo abstinent Acta, ubi Bertholdi & Menrici patrem laudant num. 2. Facilius crediderim Marchiæ aut Arensbergæ Comites fuisse, [Insignis ibidem Comitum tumulus.] par illud conjugum, quorum sepulcrum ad tres pedes a terra elevatum, corporibus desuper effigiatis ibi cernitur, sed absque ulla nominum vel anni inscriptione, in sacello peculiari ad finem templi.

[4] Hactenus scire potui ex nititiis anno 1691 mihi transmissis a nostri tunc Monasteriensis Collegii Rectore P. Hunoldo Plettenberg. Restabat ut mihi delinearetur imago Deiparæ cum sibi adgeniculatis Beatis; & tumbæ prælaudatæ sculptura, unde chalcographus ectypum daret huic loco inserendum. Sed defuit aptus delineator qui hanc Sanctis operam commodaret, in tanta Monasteriensis civitatis ab ipso loco distantia horarum plus quam 10.

ACTA
Ex veteri manu scripto loci eruta a Gaspare Jongelino.

Bertholdus, Canonicus, Fundator Vrundebergenses in Westphalia (B.)
Menricus, Canonicus, Fundator Vrundebergenses in Westphalia (B.)

BHL Number: 1285


EX MS.

CAPUT I.
Bertholdi genus, & cœpta B. Virginis ædicula, obitus.

[1] Anno post Incarnationem Domini millesimo ducentesimo quarto decimo, glorioso Principe Frederico, a viro strenuo ac devoto, Imperialem majestatem subordinante, fuit in Westphaliæ finibus ad Australem plagam non multum distans a Scheidæ b cœnobio mons quidam cognominatus Hasley, [Prope Scheidam iu Westphalia,] in cujus montis altitudine steterat tilia latitudinis immensæ, quæ intuentibus non modicum præstabat oculis corporalibus delectamentum; fueratque pluries visum nocturnis temporibus, quomodo lumina ad eumdem locum descenderant, [visa cælitus descendere lumina ad tiliam] candelæ ibidem accensæ apparebant, & mirabilia innumera ibi fiebant. Et fuerat etiam consuetudinis ut de die cuncti circumhabitantes curiales utriusque sexus, qui luxui carnis & aliis seculi dissolutionibus inhiabant, conventum malignantium ibidem facerent ducentes multarum genera chorearum, ac alios ludos vanitatum exercentes, [celebrem nobilium luxu;] & per hoc laudem divinam non multiplicantes: Domini etiam terrarum & nobiles ibidem convenerunt, tenendo placita sua propter ejusdem loci amœnitatem, & umbraculum tiliæ ibidem positæ.

[2] Eodem tempore accidit quod quidam Conversus, nomine Bertholdus, [quem B. Bertholdus detestans,] cœnobitarius claustri prætaxati, videlicet Scheidæ, de ejusdem terræ locis oriundus fuit: habuit namque patrem, virum probatum, fama & opinione clarum, valde devotum, qui causa devotionis loca sancta consuevit visitare, & singulariter Terram sanctam & sepulcrum Domini. Habuit etiam fratrem de eodem patre, qui fuerat Canonicus Lubecensis c majoris Ecclesiæ nomine Menricum. Habuit etiam sororem, personam valde devotam, inclusam in inclusorio, Aslen d vocabulo nominato. Hic Bertholdus, vino compunctionis inebriatus, [adit sororem Reclusam;] a Deo præventus charismatibus donisque, detestari cœpit contumeliam loci illius. Hic intra se cogitare cœpit qualiter illas inolitas consuetudinum corruptelas, in laudem & gloriam conditoris omnium, necnon Genitricis suæ Virginis Mariæ festinanter commutaret: & quamvis difficulter obtenta licentia sui Prælati, Spiritu eum propellente, est progressus; iter agens ad prædictum inclusorium sororis suæ, nuncupatum Aslen, quod inhabitabat Dei famula, ejusdem Conversi (sicut dictum est) secundum carnem germana.

[3] Qui Conversus scrutabatur sororis habitationem, vitam, conversationem, religionem, necnon omnia domus suæ utensilia; [ab eaque impetrat Deiparæ imaginem,] ut & ipse compararet, vel saltem ordinaret sibi similia. Tunc inter cetera colloquia instanter Frater Bertholdus petiit sibi dari imaginem B. Virginis, quam pater utriusque horum de maritimis transtulit partibus: quæ imago (ut creditur) fuerat de trabe ligni Crucis facta: nam illa nocte manserat Bertholdus apud sororem suam. Eadem nocte apparuit Beata Virgo illi devotæ Inclusæ, petens ab ea, quatenus eamdem imaginem traderet fratri suo, [ipsa eam dari jubente,] exponens ei intentionem fratris sui bonam, promittensque quomodo imago prædicta deberet haberi futuris temporibus in maxima reverentia, in loco illo a fratre suo præconcepto; & Dominus per eamdem imaginem, merito illius cujus formam gereret miracula & mirabilia esset facturus; & eo quod imago illa seu cujus similitudinem gerit, ipsa Beata Virgo in eadem multos peccatores esset reconciliatura filio suo dilecto, ac totius terræ circumjacentis tutrix & singulare refugium & solatium. [& pollicente multa per eam miracula facere.] Monitis igitur Beatæ Virginis, ac multiplicibus fratris sui precum instantiis, donari sibi imaginem præfatam, impetravit, eamque nimis alacriter suscepit, & cum ea per diversa terrarum spatia bladum aliquantulum e congregavit, ut expeditius perficeret quod disposuit.

[4] Contigit cum quadam vice, tempore brumali, [Ea influmen lapsa contra ipsum ascendit:] vellet transire alveum Ruræ, per quemdam pedalem ponticulum, ubi algore lymphæ erant constrictæ. Tunc inopinato casu imago prædicta decidit, & aquarum velocia rapiditateque longe ab eo defluxit. Ob id vir Dei nimia turbatione perplexus, mox orationi se dedit, ac Virginem Salvatoris Editricem lacrymosis oculis & devotis suspiriis studiosius taliter invocavit; ut si quid per eam suæ laudi disposuisset, imaginem sibi prædictam reordinare non dedignaretur. [& in Menden exposita, ad eleemosynam colligendam,] Statim ut ab oratione surrexit, vidit eam contra fluctus aquarum ascendere, & ad eum usque refluxit. Qui tollens eam, per amplexus applausit, & magis per spiritum jubilare cœpit; ac post, eam cum cautiori diligentia gerendo, custodiebat. Et progressus pusillum venit ad oppidum Menden: f & ubi transitus populorum omnis fuerat ibi tentorium constituit, imaginemque superpositam collocavit: ut moti tam benignæ imaginis intuitu, ad dandum eleemosynæ sibi quidpiam provocarentur.

[5] Hoc videns quidam civis ejusdem oppidi, procurator ecclesiæ parochialis, illectus pia cupiditate, timens derogationem fieri parochiæ prædictæ, contra illum Conversum insurgens, verbis nefandis improperabat trufatorem g eum appellans; necnon dixit eum petitum frequentibus consumere potationibus. [contemptorem suum punit,] Ad hoc vir Dei Bertholdus, patientissime asseruit hoc ita non esse, sed se petititurum ad quamdam capellulam ejus, cujus hæc imago gerebat similitudinem. His auditis procurator dictus magis indignatus, accessit pro sua temeritate, & tentorium cum imagine pedali trusione subvertit. [ac pœnitentem sanat.] Verum statim hic pes est arefactus, quem in subversionem tentorii & contumeliam matris Dei mittere præsumebat. Qua ultione percepta devotione permotus, se devovit negotium id in omnibus velle promovere, & limina hujus imaginis singulis annis visitare. Viro autem Dei pro se interpellante, pristinam sanitatem mox adeptus est.

[6] Negotio suo completo cessit inde: ac ex tunc ædiculam parvam in pede Asley montis prædicti ad invocandum in ea gloriosæ Virginis & matris auxilium, [Capellam eidem struit Bertholdus,] instauravit [potius] quam erexit, sæpe circumdedit, & ornavit pro facultate tapetiis h. Hoc autem ut perceperunt Conventuales de Scheide, sui concœnobitæ; suam devotionem stultitiam & ridiculum æstimabant: quod & facto comprobabant: quia juvenes eorum transibant, & suam structuram penitus evertebant. Quam vir Dei laboriose reficiens, [& moritur 5 Iulii.] iterum & iterum post reædificationem simile faciebant. Tandem attædiati de assidua destructione, Bertholdum sæpe dictum cum tranquillitate sui spiritus ibidem habitare permiserunt; quousque in eodem loco, non tamen quod disposuerat perfecto, tertio idus Julii persolvit debitum carnis universæ: ac in Scheide apud suos sepultus est, cujus memoria sit in benedictione Amen.

ANNOTATA D.P.

a Fredericus II hic est, Ænobarbi nepos, Imperator contra Otthonem electus anno 1210, strenuus & pius aliquamdiu, & Romæ coronatus 1220; sed qui postea in Lugdunensi concilio deponi meruit an. 1245.

b Superest hodie Scheide monasterium magnæ horæ intervallo versus Boream a Frundeberg & Rura fluvio distans. Hic autem non est is, qui in Mosam decurrens, Ruremundæ in Geldria nomen dat; sed alius, ad Rur-roort in Rhenum se exonerans.

c Lubbeck, an celebre illud emporium & caput Hanseaticarum civitatum ad mare Balthicum? an vero Mindensis diœcesis oppidum, distans Scheida ad 20 circiter leucas horarias? Priorem potius intellexero, tum propter amplitudinem urbis, tum propterea, quod num. 7 jubetur Menricus ire ad Westphaliam terram nativitatis suæ: & Mindensis Episcopatus, licet non spectet ad Westphaliæ Ducatum, est tamen Westphalici circuli membrum.

d Fortassis Alen, Scheida trans Lippam distans tribus circiter leucis.

e Bladum id est Frumentum.

f Menden vix horæ unius spatio trans Ruram in meridiem, oppidum amplum.

g Trufa, ludus, dolus: hinc trufare, decipere; trufator, impostor.

h Ecgraphum nostrum Supetiis.

CAPUT II.
Fratris cœpta prosequitur Menricus favente Coloniensi Archiepiscopo.

[7] [Menricus Canonicus lubecensis,] Hic Frater Bertholdus fratrem habuit de utroque parente, nomine Menricum: qui tempore sui obitus & ante fuerat Canonicus majoris ecclesiæ Lubecensis: quem Deus ad decorem suæ Matris volens inclinare, & perficere per eum, quod per virum devotum studiosissime fuerat inchoatum; per somnium eum vocans, visitare dignabatur in hunc modum: Menrice festinanter vade ad Westphaliam terram nativitatis tuæ, in qua me promovente, quod tuus frater Bertholdus disposuit, perficies in operatione. Quo minus advertente existimabat esse illusionem: & addidit Deus ipsum, ut alterum Samuelem, vocare secunda & tertia vice. Dictaque vocatio sic iterata hunc de veritate magis certificabat, [divinitus jussus fratris cœpta perficere.] quam fratrem defunctum de loco, de imagine, de miraculis per eamdem imaginem futuris temporibus fiendis; & quomodo qui devote Beatam Virginem in suis necessitatibus in eodem loco implorarent, petitionis suæ salutarem essent consecuturi effectum sic quod B. Virgo locum illum specialiter elegisset, in quo suam gratiam omnibus digne petentibus largiter impertiri vellet.

[8] Hic dictus Dominus Menricus, sicut dictus Samuel, jussioni divinæ amodo non resistens; sed statim, sicut Petrus & Andreas, omnia relinquens, [Miraculoso alloquio imaginis confortatur;] sequebatur Dominum in ejus voluntate. Surgens autem servus Dei Menricus, temporalibus post se dimissis, ambulando ad partes Westphaliæ declinavit; multis laboribus, multis inquisitionibus, de loco ad locum cursitando, quo usque Hasley prænominato monti proximavit. Cum autem ad pedem ejus pervenisset, casam ibi parvam & vilem satis, & imaginem prætaxatam in ea decentissime positam reperiebat. Cum autem id vile tugurium consideravit, rememorans quanta in Lubicke reliquisset pro tam despecto loco, aliquantulum dolere cœpit. Verumtamen audivit Beatam imaginem dicentem sibi: Quid turbaris? Ego ero tecum, & cum omnibus locum hunc colentibus. Postea intravit, & Beatam Virginem devotissime adoravit, & imaginem satis intente aspexit. Quam cum intuitus fuisset servus Dei, prodigiose tanta illi datur gratia, quod totam pompam mundi faciliter deseruit, secundum illud Euangelicum, Nemo mittens manum in aratrum & respiciens retro, aptus est regno Dei.

[9] Penes hanc igitur imaginem mansionem ibidem faciens sibi, venerabiliter imaginem Virginis apud se ferebat, ad quemcumque locum ipse divertebat. Inde quadam vice Suzatum a perrexit, & ibidem favorem Proconsulis scilicet Gotmari Angelici b, hominis divitis & timentis Deum, [Suzatensem juventutem docendam suscipit,] & quorumdam aliorum ob Dei reverentiam adeptus est; quibus Deus & Beata Virgo suam auxerunt gratiam, ut sibi velle cooperari in omnibus necessitatibus fide tenus constrinxerint. Et tunc quosdam adolescentes Scholasticos, eorum filios, ad imbuendum litteris & disciplinis secum transmiserunt: quod idem Sacerdos Dei Menricus diligenter effecit; & laudem Virginis Mariæ castis ibidem vocibus melodialiter tempore quotidiano personabat alacrius. [fratris Oratorium in montem transfert.] Post paucorum transitum annorum curriculum vir Dei Menricus, cellam, cum imagine subtus posita, transtulit, & in montis cacumine devotissime statuendo sublimavit: & oratoriolum quoddam, in eo condidit, ad honorē matris Dei, & Beati Archangeli Michaëlis, necnon omnium Angelorum, quodadhuc hodie sic perseverat.

[10] Contigit alio tempore post, quod reverendus Pontifex ecclesiæ Coloniensis Henricus c de Molenarchen, gratiâ visitandi Westphaliam, Rhenum transfretavit, [Coloniensis Archiepiscopus, a Scheidanis rogatus inde eum pellere,] & usque ad nominatum oppidum Menden pervenit. Quo percepto, potentiores cœnobitæ de Scheide accedentes, cum magnis muneribus ipsum interpellabant, ut Sacerdotem Menricum cum sua structura locoque de monte extirpare dignaretur. Eâdem nocte Beata Virgo Pontifici apparuit, ipsumque diligenter instruxit, quomodo illud quod Dominus Menricus ageret, sua ordinatione & voluntate fieret. Pontifex vero volens scire rei veritatem, Menricum festinanter accersiri fecit, ut quid suæ intentionis foret coram omnibus verbotenus enarraret. Qui veniens, pyra, poma & alia d in disco quodam Pontifici, [ipsum accersit; & ejus simplicitate captus,] in congratulationem sui adventus, simpliciter cum imagine B. Virginis offerebat. Pontifex autem suam simplicitatem & intentionem magis advertens quam donum & oblatum suum, gratanter suscepit, juxta dictum poëticum.

Exiguum munus cum dat tibi pauper amicus
Accipito blande &c.

Et munera prædictorum Monachorum, ad impietatem promoventia velut stercora vilipendit & abjecit.

[11] Cernens autem Archiepiscopus Sacerdotis Menrici columbinam intentionem, timens, [benigne audit persistentem in proposito] propterea [quod] opus inceptum perficere minus posset, eum desistere; verbis lenibus & blandis avertere de proposito moliebatur. Sed e converso Menricus constantissime renitens, respondit; quod antequam desisteret agere structuram, propriis humeris vellet terram portare omnibus temporibus vitæ suæ. Tunc Archiepiscopus videns ejus constantiam & ejus inflammatam devotionem, [illic fundandi Cisterciensem parthenonem.] finalem causam sui propositi; scilicet cujus conditionis & ordinis, & sexus homines ibi collocare vellet intentissime requisivit. Ad hoc Mariæ servus Menricus in spiritu vehementi respondit: Voluntatis meæ est ut devotus sexus femineus, ac Ordinis Cisterciensis, ibidem Dei nutu fiat & constituatur.

[12] Postea quæsivit ab eo quantam hujusmodi conventus desideraret loci amplitudinem: Respondit e, & dictum Archiepiscopum ad eumdem locum venire importunis precibus impetravit. [Et locum, nube cælesti signatum ei largitus,] Postquam autem sæpe dictus Episcopus, cum multis nobilibus, videlicet comite Godefrido de Arnesberg, Ottone comite de Altona, ac nobilibus de Ardeii, ac multis aliis militibus & militaribus ad locum illum pervenerunt, Dominus Menricus, virginis Mariæ amicus, mox orationi se dedit; devote supplicans sue invocans Beatam Virginem, ut ostenderet suæ voluntatis beneplacitum de loci amplitudine. Et statim apparuit nubes lucida, cum tamen circum quaque esset serenitas; in cujus nubis medio signum Crucis aureum clare ab omnibus præsentibus videbatur: quæ nubes ipsius loci amplitudinem ostendebat: qui locus tunc per Dominum Coloniensem ac alios Dominos præsentes, fuit devoto Menrico pro constructione & fundatione dicti conventus concessus, ac postea per ordinationem eorumdem Dominorum, per Fredericum Imperatorem felicis f recordationis libertati donatus.

[13] [Abbatissam cum 12 Sororibus submittit] Cum autem sæpe dictus Dominus Archiepiscopus Henricus a viro Dei domno Menrico recessit, pia sibi consolatione verba dedit: & dixit: Forti animo esto, quoniam perfectioni tuæ voluntatis Abbatissam quamdam cum ceteris quibusdam puellis haud dubium mittere non tardabo. Quo reverso ad propria, statim de quodam claustro Hovensi in Comitatu g Iuliaco, Abbatissam cum bis senis puellis, juxta numerum discipulorum Christi, vita & religione probatas, transtulit ut Menrici structuram inhabitarent, & ejus devotionem ac V. Matris Mariæ gloriam laudibus continuis augmentarent. Acta sunt hæc XII Kal. Novembris.

[14] [quæ loci pauperie territæ,] Cum autem illuc venissent, repererunt locum ibi pauperiei nimiæ dicatum, ac mœroribus aptum. Sed & cum hora sumendi necessaria venisset, tunc neque panis neque cibus apparuit. Mater vero solicita pro filiabus, ad Patrem Menricum accessit, ipsumque pro diurno victu suaviter quæsivit. Cui Pater pius, in Domino spe projectus, confidenter secundum illud Ecclesiastici respondit illi. Quis speravit in Domino, & derelictus est? O Mater & filiæ, ite in Domino, & in memoriam suæ passionis preces Canonicas fundite, & Dominus de necessariis plenarie providebit, secundum id Euangelii, Primum quærite regnum Dei & omnia adjicientur vobis. [Eccle. 2. 12] [miraculo confirmantur.] Cum autem laudes Dei exolvissent alacriter, provisione divina & interpellatione B. Mariæ Virginis, carruca mox de Suzato veniens, ipsis victualia portans, & in abundantia; super quo conventus bis cœnariis in spiritu est roboratus. [Matth. 6. 13]

[15] In diebus illis Otto Comes de Altena, egregiæ formæ mirabilisque prudentiæ, [Otto comes de Altena] fratrum vero pax atque concordia, Deo acceptabilis, hominibusque amabilis ipse denique Otto Comes pietate eatenus clarus, dandi largus, dormiendi parcus … h ingenium admodum mirandum habuit. Nam post mortem parentum suorum, cum antea nesciret litteras, in tantum didicit, ut pleniter libros legere & intelligere noverit. Accessit ad hoc & moles corporis, omnem ostendens dignitatem; capite cano, sparso capillo, oculi rutilantes, facies rubicunda & prolixior barba, & hujusmodi contra morem antiquum; pectus leoninum [pilis] quibusdam sparsum, [Menrico confiteri solitus eique beneficus,] mollis venter, commodus incessus & quodammodo citus. Otto vero morum gravitate pollebat, & ob id ab ignotis minus clemens jucundusque prædicabatur; constanti admodum animo, fidelis & ipse amicus, ita ut discretum virum Patrem Menricum sua substantia honoraret, & amicum sibi Confessorem elegit. Ipse vero prædictus Otto, magnus erat eatenus ingenio, magnus scientia & omni virtute ac industria. Post hoc autem Otto moritur, vir fortis & potens, largitate strenuus, & omni virtute insignis & clarus. Translatum est corpus ejus Vrundenberge, quarto decimo Calendas Octobris, sepultus est autem prædictus in eodem loco Vrundenberge, [sepelitur ante altare quod fundarat.] in basilica nova latere Aquilonari ad Orientem, ante altare S. Crucis quam basilicam cum altari ipse construxit. Sed id altare quod ipse fieri fecerat, translatum est jam ad alium locum, ubi jam filii & filiorum suorum, videlicet Everhardus, Engelbertus, Adolphus, & iterum Engelbertus, & adhuc sorores quædam eorumdem requiescunt: sed reliquiæ patris omnium eorum in priori loco perseverant.

ANNOTATA D.P.

a Suzatum, vulgo Soest, intervallo sex horarum, Lippam versus euntibus.

b Suspicor potius legendum Anglici, mutare tamen non præsumo qui autem hic Proconsul, infra num. 16 Civium magister est, cui respondet Teutonicum Borgermeester.

c Hic est cui Cæsarius inscripsit Vitam S. Engelberti, ab anno 1225 ad 1127 Episcopatu potitus.

d Ecgraphum nostrum compositalia, eo fortassis modo quo fructus facere conditi vulgo vocantur Confecturæ.

e Vereor ne desit hic aliquid.

f Potius dixisset, infelicis: obiit enim excommunicatus & impœnitens an. 1250.

g Ecgraphum, & cum comitia Iuliaco, quod per conjecturam correxi, quam probat situs ipsius monasterii Hovensis prope Tolpiacum vulgo Zulpich Juliacensi comitatui insertum oppidum, sed jurisdictionis Archiepiscopalis.

h Claritatis causa expunxi sequentia, ut superflua sensui: Talium igitur tantorum mores, habitum, formamque, quos summa clementia mundo ad delicias omnemque decorem prædestinavit, meæ non est omnem modum virtutis exponere. His tamen expunctis, totus hic paragraphus nihilo adhuc melius cum antecedentibus & sequentibus cohæret, acsi aliena manu intrusus sit; primum verosimiliter descriptus in margine, tum a transcribente translatus in contextum.

CAPUT III.
Fundato Monasterio Vrundenbergensi, moritur B. Menricus, & miraculis claret.

[16] Paucis post decursis temporibus, quidam bonæ nationis homo, in villa vicina habitans cum sua familia, necessitate obligatoria compulsus, [Empta Vrundenbergensi decima] decimam propriam super villam eamdem quæ Vrundenberg nominatur, [quam] successione hæreditaria jam diutine possederat, ob solutionem suorum debitorum, omnibus publice venalem exhibuit. Quod ut percepit vir Dei Menricus, emptionem ejusdem decimæ pro marcis quadraginta Conventui procuravit: & post modicum tempus, prædictam decimam, quamvis nullum sciret paratum denarium, de marsupio pauperum promisit exolvendam: in cujus certitudinem quosdam in Suzato oppidanos pro fide jussoribus impetravit.

[17] Adveniente autem decimæ solutione, prædictus Menricus Suzatum se transtulit: sed cum nocturno tempore ante civitatem venisset, [Suzatum adit Menricus,] clausam & fortiter seratam [reperit] portam civitatis, [quæ] ei miraculose est aperta. Sed cum ad domum hospitis sui Gothmari prædicti Magistri-Civium veniret; ipse territus, num adhuc porta stetisset aperta, diligenter requisivit: ad quod vir Dei respondit, sibi nutu divino patefactam esse: statimque cum collectus esset hospitio, [& miraculis clarificatus,] imaginem suam cum diligenti reverentia posuit & locavit: & dum medium noctis silentium ageretur, filia vidua hospitis, Elizabeth nomine, ducta zelo caritatis, quid de imagine fieret advertens, est securata, stans & videns claritatem apud illam tota nocte prodigiose fulgere. Vidit enim duos Angelos stantes cum candelis accensis, tota nocte Dominæ suæ servientes.

[18] Mane facto surgens Menricus Sacerdos se diligenter præparans precibus suis devotis & assuetis, [resalutatur a B. Virgine:] ad imaginem B. Mariæ Virginis accessit, & eam, dicendo Salve, Sancta Parens, salutavit. Respondit Beata Virgo per imaginem; Salve Beate Menrice. Postea imaginem devote recipiens, & eam ad capellam Stephani Protomartyris reverenter portans, & Missam de Beata Virgine ibidem devotissime celebravit; Deum rogans & Virginem Matrem cum fiducia, ut sibi in pecunia debita provideret. Missa completa, gratias agens Deo de perceptis beneficiis, secundum illud Euangelii, Quidquid orantes petieritis credite quod accipietis, & fiet vobis. Surgens autem de oratione communes adhuc oratiunculas perfecit deambulando per summum templum seu monasterium. [Mar. 11. 24]

[19] Adsunt illi quibus debiter tenebatur, ipsum duriter satis monentes; quamdiu eos impedire vellet, [per eamque imperato pretio debito] imperiosius objiciebant, Menricus respondit: Sustinete parumper, & omnia quæ teneor vobis reddam. Statim paulo post tempore venit quædam habitu femineo intus templum S. Patrocli a Martyris, & ad eum usque pervenit, ab ipso requirens, quis esset, & utrum de novo opere Vrundenberg advenisset. Qui respondet: De loco novi operis veni, & quoniam Vrundenberg nominasti, Vrundenberg b nomen structuræ erit. Respondit femina, Et id typice asserui; quia pluribus eumdem locum post visitantibus, quibus Deus inimicus, Virginis interventu familiaris & amicus erit. Quæ manum extendens, quadraginta marcas Suzati legalium, [Vrundenberg appellat novam structuram;] in sublevamen suæ & suarum paupertatis est elargita, isto cum adjecto: Quando te monebo pro his, eos mihi reddere non dedigneris: quorum ad solutionem se Menricus obligans, gratiarum actiones Deo gaudio cum immenso fudit. Quæ femina (ut pie creditur) B. Mariæ Virginis fuit apparitio.

[20] Istud factum ut percepit Decanus Ecclesiæ prædictæ, Erpo nomine, omnes suos Clericos, [juvaturque a Decano Suzatensi,] tam civitatenses quam rurenses, sibi fecit advocari, & eis venerari præcepit Sacerdotem Menricum, & suum negotium in omnibus promovere, quod & usque in hodiernum diem implent observatione diligenti. Eodem tempore obiit Godefridus Comes de Arnsberge, vir fortis & potens dono militiæ, largitate serenus, & omnibus virtutibus insignis & clarus. Cujus corpus apud oppidum Meschede c operantibus suis honorifice collocatum, transportatur Arnsberg ibique sepelitur feria tertia post festum Paschæ: [Comite Arnsbergensi,] vir omni virtute animi & corporis, magnus atque famosus, cum fletu & planctu multorum populorum.

[21] Post interjecto pauco tempore Elisabeth filia sæpe dicti Proconsulis Suzatensis, mundo & ejus apparatui renuntians, habitum filiarum Menrici assumpsit, & in eodem Vrundenberg Dei gratia finivit cursum præsentis vitæ, [& filia Consulis facta Moniali:] quo usque agone beato consummavit vitam præsentem: quæ tunc de paterna petitione, centum marcas denariorum sozati legalium, ob Dei reverentiam ac in commodato inchoandæ structuræ obtulit ibidem Virgini gloriosæ; quæ nimis utiliter & non inaniter per Patrem Menricum sunt distributæ, quem Deus non longe post transtulit in paradisum voluptatis; pia tamen credulitate, quoniam secundum illud Euangelium,

Fructibus ex propriis quævis cognoscitur arbor.

Item, Qui seminat in benedictionibus, in benedictionibus & metet vitam æternam scilicet quia hic vir Dei seminavit in variis laboribus hortulum violarum, viventium in humilitate, liliorum in castitate, rosarum in Christo & mutua caritate; quem sæpe circumdedit cum obedientia salutari; idcirco messuit fructus meritorum in æterna benedictione.

[22] Mortuus est autem hic pius Pater Menricus XII Kalend. Iulii. [ibique mortuus 20 Iunii] Ex cujus morte non immerito suis novellis plantationibus filiarum non modicum doloris provenit & lamentum: quoniam ipse, temporibus vitæ suæ, sicut columna stetit immobilis, humeros suos exhibuit oneri ad portandum: idcirco memoria ejus non delebitur unquam, & nomen ejus per secula requiretur. Sepultus est autem in eodem loco Vrundenberg, juxta capellulam B. Michaëlis Archangeli, cum magno decore ab omnibus tumulatus, [miraculis claret.] ut dignum est. Lingua mea non suppetit mutuatæ sermocinationis [officio] evolvere, quæ post ejus obitum miracula gesta sunt: sed exigua, [quæ] didici a narrantibus, silere minime audebo.

[23] Post anniversarium vero dicti obitus sui, cum Vigiliæ a Clero seu Clericis circumjacentibus peractæ fuissent, [Ad ejus anniversarium collecti,] Abbatissa ejusdem cœnobii cœpit anxius de cibis Clericorum constringi qui ad Vigilias confluxerant prætaxati Menrici. Egressus unus ex Clericis, Hildebrandus nomine, Provisor ejusdem monasterii, ad fluviolum, cujus est vocabulum Rura d Orientalis, qui secus ipsum monasterium manat, annuente Domino conspiciens; non ignarus fidem Patris Menrici, vel ejus meritis forsitan … [confisus, cogitavit quod eo transmisso] e piscium inveniret solatium. Contigit piscatores capere cetum f (& quomodo ibi repertus nemo fuit qui fateretur nec audisse in ipso rivolo prius cetum captum vel visum) tantaque etiam eadem die ibi multitudo piscium reperta est, ut non solum Conventus & Clerus, [piscibus copiose captis aluntur:] sed etiam universus populus, qui ad ejus convenerant Anniversarium, omnes abundanter sufficienterque satiati, gratias pro eis Menrico sancto sanctæque referunt Trinitati.

[24] De hinc prolixum est tenere historiam, quales quantasque virtutes per ejus interventum ibidem Dominus operari dignatus est: [cetera tacentur.] nam cæci receperunt visum, dæmones quoque sine numero expulsi sunt; paralytici quamplurimi curati, mortui suscitati, & quamplurimi diversis infirmitatibus detenti, meritis g B. Virginis Mariæ pristinæ sunt restituti sanitati.

ANNOTATA D.P.

a Colitur S. Patroclus, Martyr Trecis in Gallia passus, 21 Januarii, ubi actum de ejus translatione Suzatum an. 960.

b Vrund, Vrind, vel Frund Teutonice; Latine Amicus redditur.

c Meschede ad Ruram, 12 circiter leucis supra Vrundenberg: medio autem fere utrimque cursu situm est Arensberg, cujus Comes Otto hic laudatur.

d Respectu scilicet alterius Ruræ, in Mosam influentis. Theodorus Rhay Occidentalem Ruram appellat, nescio quo respectu.

e Locum hunc nec integre potuit legere scriptor ecgraphi, nec videtur recte transcripsisse id quod putabat se legere posse, id quod transmisit: itaque per conjecturam supplevi hiatum.

f Non maritimum (hic enim esui aptus non est, totumque Ruræ alveum implesset) sed grandiorem aliquem piscem, ex iis qui ab ora maritima potuerint eo usque ascendere, & si raro vel numquam; puta Acipenserem seu Sturionem, Asellum, vel Salmonem.

g Forte legendum erat S. Menrici & B. Virginis.

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Juni IV: 21. Juni




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 20. Juni

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 20. Juni

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 13.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.