Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juni IV           Band Juni I           Anhang Juni IV

21. Juni


DIE VIGESIMA PRIMA IUNII.

SANCTI QUI XI KALENDAS IUNII COLUNTUR.

Sanctus Tertius, Discipulus Pauli, forte & Episcopus.
S. Jesus Justus, Discipulus Pauli, forte & Episcopus.
S. Artemas, Discipulus Pauli, forte & Episcopus.
S. Terentius Episc. & Martyr, Iconii in Lycaonia.
S. Ursicinus, Episcopus Ticinensis, in Italia.
S. Martinus, Episcopus Tungrensis, in Belgio.
S. Cyriacus, Martyr, in Africa.
S. Saturninus, Martyr, in Africa.
S. Bellicus, Martyr, in Africa.
S. Perseus, Martyr, in Africa.
S. Apollinaris, Martyr, in Africa.
S. Crisinus, Martyr, in Africa.
S. Primus, Martyr, in Africa.
S. Januarius, Martyr, in Africa.
S. Rufinus, Martyr, Syracusis in Sicilia.
S. Marcia, Martyr, Syracusis in Sicilia.
S. Hiperelus sive Hierperidus, Martyr.
S. Saturnina, Martyr.
S. Stertia seu Storgia, Martyr.
S. Hieremia sive Hieria, Martyr.
S. Thomas Martyr, in Ægypto.
SS. ter mille Viri, in Ægypto.
SS. Feminæ novem. in Ægypto.
S. Aphrodisius, Martyr in Cilicia.
Socii, Martyres in Cilicia.
S. Demetria, Virgo Martyr Romæ.
S. Nicolaus, Eremitæ, in Surdinia.
S. Tranus, Eremitæ, in Surdinia.
S. Albanus, Martyr Moguntiæ in Germania.
S. Albanus Episcopus, Martyr, Burani prope Venetias honoratus.
S. Dominicus Eremita, Martyr, Burani prope Venetias honoratus.
S. Peladius seu Palladius, Episcopus Ebredunensis, in Gallia.
S. Innocentius, Episcopus Emeritensis, in Hispania.
S. Mavennus Abbas, in Britannia Armorica.
S. Leutfredus Abbas, in Ebroicensi Galliæ diœcesi.
S. Engelmundus Presbyter, Velsenæ in Hollandia.
S. Radulphus, Archiepiscopus Bituricensis, in Gallia.
B. Raymundus, Rothensis & Barbastrensis Episcopus, in Arragonia.
B. Aloysius Gonzaga, e Societate Jesu, Romæ.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.
Opera R. P. Godefridi Henschenii piæ memoriæ nisi aliud indicent litteræ, margini appositæ.

Sancti Odilonis, Abbatis Cluniacensis Elevatio sive Translatio refertur hoc die ab Hugone Menardo. De ea egimus, post ejusdem Sancti vitam I Januar.
S. Valentini II, Episcopi Interamnensis, memoria aliqua habetur. Nos de eo egimus VII Januarii.

D. P.

SS. Julianus, Basilissa, Celsius Antonius, & alii Martyres Antinoi in Ægypto cum longissimo encomio referuntur in Ms. Synaxario Ecclesiæ Constantinopolitanæ, unde pauca excerpta habentur in Menologio Sirleti. De iis plurima dedit P. Bollandus adhuc solus in opere vix leviter inchoato necdum ita ut postea ad veri falsique discrimen exercitatus fuit. Ego necesse habui Responsis ad Exhibitionem Errorum Art: XV §. XXVIII illorum Acta rigidiori examini subjicere & evidentes ubique inveniens fictionis notas, eadem ut prorsus fabulosa rebrobare: quod denuo faciendum in Supplemento ad diem IX Januarii.
Ananias Pauli baptizator invocatur in Hagiologio metrico Æthiopum. Egimus de eo cum Latinis XXV Januarii.
S. Licinii, Episcopi Andegavensis Reliquiæ, anno 1165 solenni pompa translatæ sunt: ejusque rei meminerunt Menardus & Dorganius. De ea ante Vitam ejus egimus, XIII Febr.

D. P.

S. Ursus, S. Albani Martyris socius, a Ferrario in Catalogo generali memoratur hoc die, velut Torcelli apud Venetias quiescens, cum S. Dominico Eremita. Sed hic, cum S. Albano Episcopo, quiescit Burani, uno inde milliari; Ursus autem, neutrius socius, sed S. Albani alterius Moguntiæ passi, in itinere præmortuus, quiescit Augustæ in Sabaudia, coliturque. I Febr.
S. Walburga Virgo, in civitate Cestrensi memoratur in Ms. Romano Ducis Altempsii, quod in Anglia auctum. Potuit S. Walburgis Cestriæ cultum habuisse cujus Acta varia dedimus XXV Februarii.
S. Romani, Abbatis & fundatoris Jurensis cœnobii, nunc S. Claudii, translatio celebratur ibidem sub ritu duplici primæ classis cum Octava. Acta illius illustravimus XXVIII Febr.
S. Julianus Anazarbenus, in Cilicia Martyr, cum serpentibus sacco inclusus & in mare mersus, atque a S. Chrysostomo laudatus, recolitur cum Officio Ecclesiastico a Græcis in Menæis excusis & variis manuscriptis, eorumque exemplo a Molano, Galesinio, Canisio, Ferrario. Verum de eo & Græci & Latini cum Martyrologio Romano agunt, die, quando excerpta ex Oratione S. Chrysostomi dedimus, XVI Martii.

D. P.

S. Marcus, consobrinus Barnabæ, cum aliis tribus S. Pauli discipulis, hoc die commemoratur a Græcis, & quidem ut Episcopus Apollaniadis. Omisi eum notare in titulo: quia Episcopatum istum gratis ei affictum credo; & in Commentario de S. Barnaba doceo, nullum esse causam, ipsum distinguendi ab Euangelista Marco, de quo egimus XXV Aprilis.
S. Walbodonis, Episcopi Leodiensis, translatio inscripta est Ms. Florario. De ipsa actum ad Vitam. XXI Aprilis.

D. P.

Andreas Joannis, & Blasius Antonii, a S. Angelo Carmelita dicuntur resuscitati, ipsiusque institutum deinde amplexi, qui proinde ut Beati inseruntur Aciei bene ordinatæ Sanctorum ac Beatorum Ordinis: de quibus vide illius Sancti Vitam V Maji.
Inventio S. Luciferi Calari in Sardinia an. 1613 hoc die contigit: de qua vide Actorum ejus caput 8. XX Maji.
S. Cassius Martyr proponitur in Ms. Casinensi. Videtur is esse qui in Campanta colitur XXII Maji.
S. Attonis, Episcopi Pistoriensis, memoriam apud Monachos Vallis umbrosæ celebrari indicat Ferrarius. Nos Acta ejus illustravimus XXII Maji.
S. Desiderius, Episcopus Viennensis ut Martyr inscriptus est Catalogo Ferrarii & Supplemento Saussati. Acta ejus illustravimus ad diem XXIII Maji.
SS. Primus & Januaria in Oriente referuntur in Mss. Florentinis. Sunt iidem ad Martyres Afros prætitulatos apponendi.
S. Genesius Martyr memoratur in Ms. Trevirensi S. Martini, sed ex indicio nominis solius, quod quia pluribus & variis Martyribus commune est, non facile dici potest quis hic intelligatur.
S. Agofredus Confessor, frater S. Leutfredi, una cum hoc refertur a Menardo & Bucelino. Omnia quæ de illo habentur leguntur in Appendice ad Vitam S. Leutfredi.
S. Theofredes Virgo, inserta est Kalendario Ms. Ordinis Benedictini non antiquo: cujus alibi non reperimus memoriam.
Monacha Virgo indicatur in Auctario Greveni ad Usuardum; nobis ignota; si adderetur Martyr, videri posset ex numero Ursulanarum.
Gervadius Episcopus, insignis Christi dogmatis in Moravia concionator, his verbis laudatur ab Hectore Boëthio, lib. 10 Scothorum historiæ pag. 191; &a Leslæo, lib. 5 pag. 277: inscriptusque est Menologio Schotico Camerarii. At plura addit Dempsterus ad VIII Novembris. Verum Wion & Menardus agunt de eo in appedice, quod dies natalis ignoretur. Nos cupimus de aliqua ejus veneratione Ecclesiastica certius edoceri.
Lambertus, venerabilis Morinorum Episcopus, qui istam Ecclesiam pretiosissima tam librorum quam ornamentorum varietate multipliciter insignivit, hoc die obiit. Ita Ms. Martyrologium Adonis Ecclesiæ Morinorum, sub finem; quod sufficit indicasse.
Cormanus, discipulus S. Columbæ & Abbas Dormagensis, dicitur a Colgano ad istius Vitam pag. 374 nota 45, hoc die coli; quo voluit Vitam ejus dare. Hæc ubi prodierit, poterit de eo certius judicari.
S. Simplicius Subdiaconus, Bronii in Placentina diœcesi ad Padum fluvium, ob quoddam repertum epitaphium indicatur a Ferrario in Catalogo Sanctorum Italiæ. Verum postea illum omisit in Catalogo generali, forsan melius instructus de illius epitaphii in sufficientia cultum probandum. Adde quod Historiæ Placentinæ diligentissimus Collector Petrus Maria Campi, nusquam ejus meminerit.
Salmannus, Presbyter & Confessor, quemdam cultum habet in pago Vilers-Perwin diœcesis Navurcensis, ob Os ejus istie servatum, & invocari dicitur contra tussim, cetera latent.
Constantinus, latro conversus a S. Bernardo, in clara-valle mortuus, inscriptus est Kalendario Ordinis Cisterciensis Divione excuso, & cum titulo Beati relatus ab Henriquez & Chalemoto: Piis adscriptus a Saussato.

D. P.

Beatæ memoriæ Hedwigis, filia Regis Bohemiæ, sed cujus? ut hodie defuncta inscribitur Necrologio Doxanensi in Bohemia ante annos 300, ex eoque laudatur in Epitome rerum Bohemicarum Bohuslai Balbini pag. 225 ut quæ obierit seculo 13.
Wenceslaus Pius, Rex Bohemiæ, quamvis vivus virtutibus maximis claruerit, & mortuo non defuerint miracula, hactenus tamen Sanctis non adnumeratur neque cultum aliquem publicum habet Pragæ, ubi corpus & monumentum visitur; in ecclesia Aulæ Regiæ, per ipsum in monasterum Cisterciensis nobilissimum commutatæ: neque Crugerius vel Balbinus Sanctum appellant. Obiit hac die an. 1305: ejusque Acta fuse inveniuntur explicata in Chronico Ms. Francisci Canonici Pragensis coævi; unde si ea nobis integre transcribat aliquis, deliberari poterit, an sint supplemento hujus mensis, saltem per modum Corollarii inserenda, in spem vindicandæ aliquando ab ecclesia Romana sanctitatis, si non desit qui causam promoveat.
Eustachius monachus in Flandria, qui in eremo de Baudeloo e vita discessit, ut Beatus insertus est Menologio Cisterciensi Henriquez & Chalemoti, ut Pius a Saussaio habitus. De Baudeloo agit Jongelinus in Abbatus Ordinis Cisterciensis in Belgio pag. 58, absque illius mentione: tacet etiam Sanderus in Hagiologio Flandriæ.
Alexia, socia S. Catharinæ Senensis, ab hac moriente in suo loco præfecta Sororibus de Pœnitentia, uti in hujus Vita 30 Aprilis di citur cap. 1 & in Annotatis, & aliis locis; hoc die memoratur in Anno Sancto Ordinis Prædicatorum.
Raymundus, post carceres in Ordine Seraphico toleratos, cognita innocentia liberatur, dein cum aliis missus ad Regem Armeniæ & magna operatus, in pace mortuus, & ut Beatus relatus est ab Arturo, a quo titulo Wadingus & alii abstinent.
Matthæus a Leonissæ Aquilæ an. 1553,
Leonara Gusmania Hispali an. 1589, Ordinis S. Francisci ut Beati ob sanctitatem vitæ habentur ab Arturo.
S. Eusebius, Episcopus Samosatenus, in hodierno Martyrologio Romano, Baronii potissimum auctoritate, hunc diem obtinuit; eo quod in antiquissimis quibusque Latinis, referatur hoc die Eusebius Episcopus in Cæsarea addentibus plerisque Palæstinæ, quibusdam etiam Historiographi: quæ omnia notant Eusebium, Arianæ factioni saltem haud parum implicitum, licet forte ab ea abstractum ante mortem, certe post Nicenam Synodum minime palam Arianum. Dubiam ejus fidem minus videntur Latini attendisse, quam commodum ecclesiasticæ historiæ, eo auctore acceptæ. Interim notat Baronius de Samosatensi Græcos agere die sequenti; neque difficulter crediderim, ut alios plures, sic etiam hunc a proprio apud Græcos die ad proximam apud Latinos migrasse; deinde, ex ignorantia Samosateni, irrepsisse apud eosdem Cæsareensem. Dum tamen fieri potuerit ut Eusebium, Cæsareæ in Cappadocia Episcopum, ante S. Basilium, intellexerit vetustissimus Martyrologii Hieronymiani collector; malui Samosateno relinquere certum sui cultus diem.
S. Blasius, Episcopus Veronensis, inscriptus est Martyrologio Galesinii. Verum colitur is XXII Junii.
S. Albanus, Martyr in Britannia, inscriptus est Violæ Sanctorum Hagenoæ excusæ. Celebratur ejus memoria in Officiis propriis Ecclesiæ Trevirensis. Et in vaiis Ecclesiis Coloniæ necnon Breviario Sleswicensi anni 1512 sub IX Lectionibus Acta damus. XXII Junii.
S. Paulinus, Episcopus Nolanus, inscriptus est Ms. Coloniensi, apud Carmelitas servato. Colitur sequenti die XXII Junii.
S. Pelagius, Martyr Cordubæ, adfertur in Catalogo generali Ferrarii: in Martyrol. Rom. cum aliis XXVI Junii.
S. Embrosius ex lini textore Episcopus nobis ignotus refertur in scriptis additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum, qui ferme eisdem verbis indicatur in Ms. Florario XXVIII Junii.
S. Petrus, XII Episcopus Spoletanus, memoratur a Jacobillo de Sanctis Umbriæ; forsan quod alius Sanctus hoc die non esset. Ab Ughello dicitur mortuus quod & Jacobillus fatetur XXIX Junii.
Dedicatio sedis S. Timothei, ut mihi videtur Patriarchæ Alexandrini qui post fratrem suum Petrum successit S. Athanasio in Hagiologio Habessinorum referetur hoc die. Obiit ipse XX Julii.
Hemmingus, Episcopus Aboënsis in Suecia, cui revelatus fuit ortus S. Birgittæ, defunctus an. 1307, cum titulo Sancti refertur in Vite Aquilonia Joannis Vastovii, eique in Chronologico indice hic dies adscribitur. Nihil nos aliunde comperimus de ejus cultu, quare de ipso agere differimus usque in ipsius S. Birgittæ diem VIII Octobris.
B. Joannes Prutenus sive Lobedanus, Ord. Minorum in Prussia, hodie refertur ab Arturo in Martyrologio Franciscano: obiit, quando dabimus Vitam a nostro P. Frederico Schembeck compositam, & a Prænobili D. Andrea Vincentio Ustrzycki e Polonico Latine redditam, IX Octobris.
S. Geraldi Abbatis translatio, Vasati in Aquitania, indicatur in Martyrologio Gallicano Saussaii. Dies natalis est XIII Octobris.
B. Eliphii Martyris commemoratio Coloniæ, in monasterio S. Martini, inscripta est Martyrologio Coloniensis & Lubecensis editionis anno 1490; item apud Grevenum, Canisium & Gelenium; qui ait hanc corporis in argenteo loculo esse depositionem. De eo iidem & alii antiquiores agunt, die ejus natali XVI Octob.
S. Constantiæ Reginæ, Virginis & Martyris, ex Societate Ursulanarum, inventio corporis anno 1327 facta, indicatur in Ms. Florario, & Martyrologio præfato, anno 1490, item apud Grevenum & Canisium. Reliqua poterunt proponi ubi de omnibus Sanctis Ursulanis, XXI Octobris.
Senilis, præceptor S. Columbani in Scotia, indicatur a Dempstero, sed in hujus Vita Silenis appellatur. XXI Novemb.
S. Victoriæ, Virg. & Mart. Romanæ, Translatio celebratur quotannis in monasterio & terra, ab ipsa denominatis S. Victoriæ, in Sicilia; uti testantur ejusdem Monasterii Prior & Monachi in Epistola sua anno 1580 die 26 Junii Romam missa ad Illust. D. Mutium Frangipanium pro obtinendis Indulgentiis: adduntque corpus Sanctæ Martyris tempore Gothorum ad se perlatum in Ecclesia; & pugionem quo pectus ei transfixum fuit, in sacrario monasterii sui servari. De his nobis licebit accuratius agere die, quo Martyr obiit & ut ipsi etiam aiunt solennius colitur. XXIII Dec.
Jacobus ad Portam, Ordinis Minorum, Basileæ mortuus anno 1526, incertum quo die, ad hunc refertur ab Arturo, cum titulo Beati. Extat apud nos in Mss. illius Vita & conversatio, cum solo titulo devoti viri. Nihil ibi de ejus morte: plurima tamen colliguntur miracula, eo deprecante facta, in confirmationem Indulgentiæ, quam vocant Portiunculæ. Huc igitur referri res tota poterit, & dari ad II Augusti; vel etiam ad vitam S. Francisci, qui ipsam indulgentiam impetravit, IV Octobris.

DE SANCTIS DISCIPULIS PAULI APOST.
TERTIO, IESU IUSTO, ET ARTEMA ITEM TERENTIO EPISC. MART.

SEC. I

SYLLOGE HISTORICA.
Eorum cultus; Episcopatus incertus, Terentius alius a Tertio.

Tertius, Discipulus Pauli, forte & Episcopus (S.)
Jesus Justus, Discipulus Pauli, forte & Episcopus (S.)
Artemas, Discipulus Pauli, forte & Episcopus (S.)

AUCTORE G. H.

[1] In Martyrologio Romano celebratur memoria S. Terentii Episcopi & Martyris Iconii in Lycaonia: & addit in Notis Baronius, [S. Terentius Martyr,] agi de eo etiam a Græcis hoc die in Menologio, scilicet Cardinalis Sirleti: cujus ista verba sunt. Eodem die, XXI Junii, Sanctorum Martyrum Terentii Episcopi Iconii, Marci Episcopi Apolloniadis, fratris, consobrini Barnabæ Apostoli, cognomento Justi. Extracta sunt dicta verba ex Menæis excusis, ubi eadem sunt exceptis verbis, quibus sanctus Martyr in singulari, [non Apolloniæ] Terentius solus appellatur. Interim Galesinius ista scribit: Iconii S. Terentii Episcopi & Martyris. Apolloniæ S. Marci Episcopi & Martyris, & allegat Tabulas Græcas: sed vereor ut accuratas legerit. Istis tamen cum Galesinio citatis, Ferraris in Catalogo Sanctorum qui in Martyrologio Romano non habentur omisso S. Terentio, illic relato, ista addit: Apolloniæ in Phrygia S. Marci, Episcopi & Martyris. Verum unde scivit Ferrarius hic agi de Apollonia urbe Phrygiæ, [sed Apolloniadi adscribendus.] cum Stephanus de Urbibus numeret istius nominis quinque & viginti; & ipsemet Ferrarius in suo Lexico geographico recenseat octo? A Græcis autem nusquam Apolloniæ adscribitur Terentius sed semper Apolloniadi, ut mox apparebit. Est autem duplex Apollonias, urbs Episcopalis, altera Cariæ, altera Bithyniæ in confinio Mysiæ, cui etiam videtur tribui.

[2] De his Sanctis aliisque XXII Junii in Menæis Mss. Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ, Taurinensibus Ducis Sabaudiæ, Parisiensibus Cardinalis Mazarini, & in Ms. Synaxario Ecclesiæ Constantinopolitanæ his verbis agitur. Ἄθλησις τοῦ ἁγίου ἱερομάρτυρος Τερεντίου, Ἐπισκόπου Ἰκονίου. Certamen sancti Hieromartyris Terentii Episcopi Iconii qui solus refertur in Mss. Menæis Divionensibus: [Illi junguntur Marcus, Iesus, & Artemas 22 Iunii] in aliis additur. Καὶ τοῦ ἁγίου Μάρκου, ἀνεψιοῦ Βαρνάβα τοῦ Ἀποστόλου λεγομένου, Ἐπισκόπου Ἀπολλωνιάδος· καὶ Ἰησοῦ λεγομένου Ἰούστου, Ἐπισκόπου Ἐλευθεροπόλεως· καὶ Ἀρτέμα, Ἐπισκόπου, Λύστρας, καὶ τῶν συν ἀυτῷ. Et Marci dicti consobrini Barnabæ Apostoli, Episcopi Apolloniadis, & Jesu appellati Iusti, Episcopi Eleutheropolis; & Artemæ, Episcopi Lystræ & Sociorum. Hinc primo corriguntur verba Sirleti, & Menæorum ad XXI Junii, in quibus videbatur Marcus appellari cognomento Justus, cum Jesus tali cognomento afficiatur. Duorum autem horum meminit S. Paulus in epistola ad Colossenses cap. 4, Salutat vos Aristarchus concaptivus meus (referendus addiem IV Augusti) & Marcus consobrinus Barnabæ, de quo accepistis mandata: si venerit ad vos, excipite illum: & Jesus qui dicitur Justus, qui sunt ex circumcisione: hi soli sunt adjutores mei in regno Dei, qui mihi fuerunt solatio.

[3] Iterum in Ms. Synaxario Constantinopolitano de his quatuor ad diem XX Octobris ista habentur: [& rursus ad 20] Memoria Sanctorum Apostolorum Terentii Episcopi Iconii, Marci Episcopi Apolloniadis consobrini Barnabæ, & Jesu dicti Justi Episcopi Eleutheropolis, & Artemii in Lystra episcopantis. Iterum XXX Octobris in Menæis excusis hæc leguntur: Οὗτοι οἱ ἅγιοι Ἀποστολοί εἰσὶν ἐκ τῶν Ἑβδομήκοντα, ἐν τῇ πρὸς τὸν Θεὸν πίστει πεφωτισμένοι. Καὶ μὲν Τερέντιος Ἐπίσκοπος γέγονε Ἰκονίου μετὰ Σωσίπατρον, καὶ τούτου τὸ ὑστέρημα ἀνεπληρὼθη, καὶ τοὺς παραλειφθέντας πάτας τῷ ἁγίῳ βαπτίσματι ἀνεκαίνεσε, θαυματουργὸς ἐξαίσιος γεγονὼς· ὃς ἔγραψε δὲ καὶ την πρὸς Ῥωμαίους ἐπιστολὴν. Μάρκος δὲ τοῦ Βαρνάβα πρὸς ἀδελφῦ ἀνεψιὸς οὗ Ἀπόστολος ἐν ταῖς ἐπιστολαῖς μέμνηται, καὶ ἀυτὸς Ἀπολλωνιάδος Ἐπίσκοπος προυκεχείριστο, ἐξολεθρεύσας ἐν τῶ τῆς ἀληθείας κηρύγματι τὰ τῶν ἐιδώλων σεβάσματα. Ἰοῦστος δὲ Ἰησοῦς, Ἐλευθεροπόλεως Ἐπίσκοπος γέγονε, πάντας ἑλκύσας εἰς ἐπίγνωσιν τῆς ἀληθεῖας τῷ λόγῳ τῆς διδασκαλίς αὐτου. Ἀρτεμᾶς δὲ Λυστροῖς ἐπισκοπεῖ, πᾶσαν δαιμονικὴν λύσας στραγγαλίαν, ὡς τοῦ Χριστοῦ δώκιμος ὑπηρέτης. Οὗτοι ὑπὲρ τῆς ἐυσεβείας ἀγωνισάμενοι, καὶ πειρασμοῖς οὐ τοῖς τυχοῦσι περιπεσόντες, ἐν ἐιρηνῃ τὰ πνεύματα ἀυτῶν τῷ Κυρίῳ παρέθεντο. Quæ sic Latine reddo.

[4] Sanctorum Apostolorum ex Septuaginta, Terentii, Marci, Iusti & Artemæ. Sancti isti Apostoli fuerunt ex Septuaginta, in fide erga Deum illuminati: [& 30 Octobris,] ac Terentius quidem Episcopus Iconii factus est, secundus post Sosipatrum: & quod hic reliquerat, ille implevit, relictosque omnes sancto Baptismate initiavit, ingentiaque miracula patravit & scripsit ad Romanos Epistolam. Marcus vero, Barnabæ ex fratre nepos fuit, cujus Apostolus in Epistolis meminit, qui & ipse Apolloniadis Episcopus ordinatus, idolorum cultum per veritatis prædicationem penitus abolevit. Iustus vero, qui & Jesus appellatus, Eleutheropoli Episcopus creatus, [ubi dicuntur in pace quievisse] omnes ad Dei cognitionem per doctrinam veritatis pertraxit. Artemas demum Lystris Episcopus, omnes dæmonis artes & laqueos, ut legitimus & germanus Christi minister, dissolvit. Hi igitur pro vera religione decertantes, & periculis minime vulgaribus perfuncti, in pace animas suas Deo tradiderunt.

[5] Hæc ibi, quæ cum ex Synopsi Dorothei fere sint accepta; operæ pretium videtur ipsa verba Synopseos addere. Est illi inter Septuaginta Christi discipulos Sosipater XXXIX, ejusque Meminit Apostolus Paulus & Iconii factus est Episcopus: Tertius XLI. Hic qui & Epistolam Pauli ad Romanos scripsit, alter factus est Episcopus Iconii, Marcus LII. Hic consobrinus Barnabæ fuit, cujus etiam Paulus mentionem facit Episcopus Apolloniadis æstimatus. Joseph LIII; [Horum elogia ex Dorotheo] qui & Iustus dicitur, & Barsabas, cujus Lucas in Actis Apostolorum meminit, quod in sorte cum Mathia conjunctus fuerit, Eleutheropolis Episcopus factus est. Artemas LIV (recordatur hujus quoque Paulus) Lystris Episcopus fuit. Verba Pauli ad Titum cap. 3 ver. 12 sunt ista. Cum misero ad te Artemam & Tychicum, feltina ad me venire Nicopolim, ibi enim statui hiemare. Sunt autem Lystræ urbs Episcopalis Isauriæ in Lycaoniæ confinio. At Tychicus LVII, primus Episcopus Calchedone in Bithynia fuit. Hujus memoriam celebravimus XXIX Aprilis, & de variis illi adscriptis Episcopatibus egimus. Denique alter Marcus LXV, qui & Joannes vocatus est, cujus Lucas in Actis Apostolorum recordatur, Bybli fuit Episcopus. Apud Hippolytum de hic nominatis discipulis ista referuntur, [& Hippolyto supposititiis.] Sosipater Episcopus Iconii, Terentius Episcopus Iconii, Marcus consobrinus Barnabæ Episcopus Apolloniæ, Iustus Episcopus Eleutheropolis, Artemas Episcopus Lystrarum, Tychicus Episcopus Calchedonis, Marcus & Joannes Episcopi Bibliopolis. Et hi quasi duo forent, cum sit unicus, cilicet Marcus qui & Joannes a Luca vocatur, Bybli Episcopus.

D. P.

[6] Hactenus Henschenius qui collatis inter se Dorothei supposititii & Synaxariorum verbis, merito dubius hæsit, quid de singulis statueret: nam in Synaxariis æqualiter omnes dicuntur in pace animas suas Deo tradidisse, [In multa istic confusione] & omnibus aliquis Episcopatus adscribitur, & omnes dicuntus fuisse ex Septuaginta Christi discipulis, quorum nihil probatur ex sacris litteris; nec inter se satis cohærent omnia; sed nec nomina uniformiter suggeruntur. Episcopales tituli, perquam incerti sunt; utpote ex auctore suspecto, ne vel eos gratis confinxerit, vel ætatis incognitæ Episcopalia nomina sumpserit ab Ecclesiis, initia sua ad talis nomenclaturæ magistros referentibus; nec aliud ex traditione scientibus, adeoque pronis ad amplectendos nomine tenus repertos in Scripturis Discipulos eosque ad collegium LXXII evehendos. In Ms. Divionensi ad eumdem XXII Iunii, [videtur distinguendus Tertius, scriptor Epistolæ ad Romanos,] videtur is, qui Epistolam Pauli ad Romanos scripsit, ad ejus calcem non Terentius, sed Tertius vocatus satis clare distingui ab Iconii Episcopo Terentio, ita absque aliorum societate relato. Τῇ αὐτῇ ἡμέρα ἅγιος Τερέντιος. Ἐπίσκοπος Ἐικονίου, ἀκάνθαις κατακενθεὶς τελειοῦται, qui spinis conpunctus vitam finivit; & additur distichon.

Γῆς Τερέντιος τὴν ἀρὰν γενναιόφρων
Τέλους ἀφορμὴν εὗρεν ἐυλογομένην.

Maledicta tellus quod tulit, benedicta
Terentio causa necis invicto fuit.

Quare non dubitaverim Pauli discipulum Tertium a Terentio, multo forsan juniori, [a Terentio Iconii Episcopo Martyre] diversum statuere; &, utrum vel ubi Episcopus aut Martyr factus sit Tertius in medio relinquere: licet in Ms. Collegii nostri Parisiis, ubi ad XXX Iunii referuntur omnium Apostolorum sive Apostolicorum virorum nomina, & quo quisque loco prædicaverit, post Sosipatrum nominetur, Τέρτιος καὶ ἀυτὸς δεύτερος Ἐπίσκοπος Εικονίου, Tertius, qui & ipse fuit secundus Episcopus Iconii.

[7] Similiter Apolloniadis Episcopum Marcum, siquis unquam fuit, diversum dixerim a Marco, qui & Joannes, Barnabæ consobrino; & ab utrisque diversum Episcopum Bibli, [& Marcus Ep. Apolloniadis] si hæc quoque civitas Marcum aliquem habuit; Barnabæ autem consobrinum, non distinxerim a Marco Euangelista, primo Aquilejæ ac deinde Alexandriæ Ægyptiacæ Episcopo, prout eum non distinguendum verosimile feci ad Acta S. Barnabæ XI hujus, ac porro faciam in supplemento Aprilis die XXV. De veritate porro alterus Marci sive Apolloniadis sive Bibliopolis Episcopi nihil aliunde sciens, nolui tam incerto nomine multiplicare Sanctos hujus diei. Similiter suspicari quis posset Eleutheropoli fuisse aliquem Episcopum, [a Consobrino Barnabæ] nomine Iustum, qui occasionem dederit eodem trahendi Jesum cognomento Iustum, quem ex circumcisione fidelem sibi socium laudat Paulus, Roma Colossensibus scribens ex vinculis. Quid ni tamen libere quo vellet abire permissus Paulus Iesum istum a se dimiserit in Syriam, Episcopum ordinatum; & ille Eleutheropoii sibi sedem statuerit? [ac multo magis Iesus Iustus] Quod autem hic Jesus in Catalogo discipulorum relatus sit a collectore Synaxarii nostri Pariensis ad XXX Iunii, non potest aliter factum fuisse, quam ex vicinia nominum, Ἰησοῦς & Ἰωσὴς: unde nata confusio occasionem dederit, istum Pauli discipulum faciendi quoque unum ex LXX, qualis omnino fuit cujus inter primos idem Catalogus ita meminit, Ἰωσὴφ, καὶ Ἰοῦστος καὶ Βαρσαβὰς, καὶ σύμψηφος γενόμενος Ματθίου, [a Iosepho qui & Barsabas.] καὶ αὐτὸς τῶν ἐβδομὴκοντα μαθητῶν ὑπάρχων εἱς, ἐν᾽ εἰρήνῃ τελειοῦται Joseph, qui & Iustus & Barsabas, sortitioni cum Matthia subjectus, LXX Discipulorum unus etiam fuit, & in pace quievit: de hoc autem agemus XX Iulii, cum Usuardo, Adone, Notkero & Romano Martyrologio.

[8] Interim in Titulo retinuimus tres certos Pauli discipulos, Tertium Jesum & Arteman verosimiliter etiam alicubi Episcopos: omisso Marco, quia ubique vocatur, Barnabæ consobrinus, nec alia de causa eum cum Iesu Iusto nominavit collector Synaxarii quam quod cum eo invenerit; & quidem ut solum cum illo ex Iudæis Paulo adhærentem, quod in alios plures in eadem Epistola nominatos non quadrat.

DE SANCTO URSICINO
EPISCOPO TICINENSI IN ITALIA

CIRCA CCXVI

Elogia ejus recentiori stylo Papia accepta

Ursicinus, Episcopus Ticinensis, in Italia (S.)

G. H.

Tabulæ Martyrologii Romani ad hunc XXI Junii celebrant memoriam S. Urcisini, Episcopi & Confessoris Papiæ. [Cultus sacer.] Addit Galesinius: Qui pietate, clementia, & misericordia in Episcopali munere prælucens, vita sancte acta, & Episcopatu ad Dei voluntatem pie administrato, quievit in Domino: de quo Ferdinandus Ughellus tomo primo Italiæ sacræ in Episcopis Papiensibus ista scribit: Septimus S. Ursicinus, floruit sanctitate anno CLXXXIII, decessitque anno CCXVI die XXI mensis Iunii, cujus sacræ Reliquiæ requiescunt in ecclesia S. Ioannis de Palude, sive in cœmeterio de Burgo. Fuimus nos Papiæ anno MDCLXII, & quærentes de Sanctis Papiensibus, accepimus, dono venerabilis Presbyteri Joannis Baptistæ de Gasparis Breviarium Vitæ Sanctorum Ticinensis Ecclesiæ Episcoporum, ab eo in lucem editum, & ab aliis laudatum: in quo de S. Ursicino ista habet. [Vitæ compendium,] Ursicinus, illustris Ticinensis, a prima ætate illustriora miræ probitatis signa dedit. Adolescens Ecclesiasticæ militiæ adscriptus, insigni morum præstantia & summa eruditione ceteros antecelluit: suum corpus asperrime domans, idem in servitutem redigebat. Episcopale solium adeptus, Pater beneficus fuit. Pro suorum salute civium sedulo Pastorali studio strenuo laborans, Ecclesiam suam mirifice illustravit. Civitatem tantis virtutibus excoluit, ut infideles ob populi mirandam religionem eo confluentes, & pulchritudine virtutum excitati, relicta impura idolorum superstitione, & corpore & animo in societatem fidelium se conferrent. Paupertatis studiosissimus, patrimonium in pauperes erogavit. Hæc erat illi familiaris sententia: Qui plures appetit seu complectitur divitias, pluribus subjicitur hostibus. Cum ipse Præsul præclari ingenii, admirandæ sanctitatis, virtutis & gratiæ ad misericordiam, pietatem, clementiam promptissimus, sancte & religiose populum ecclesiamque cum maxima omnium benevolentia annos triginta tres integerrime administrasset, relicto corporis ergastulo ad cælorum regna feliciter advolavit, undecimo Kalendas Julii, anno ducentesimo decimo sexto, & eximio funeris honore sepultus est. Ejus autem corpus in S. Joannis de Palude aut de cœmeterio, sive, ut modo dicitur, in Burgo religiose custoditur. Hæc ibi. Citantur Gualla, Breventanus, Spelta, scriptores Papienses; Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ, aliique pauci: qui omnes historiæ suæ melius consuluissent, si vetustiora ex quibus talia sumpsere monumenta indicassent: nunc dubitamus, an plus quam nomen antiqui tradiderint: cui pia superioris ævi simplicitas elogia addiderit, qualia convenire possent cuivis sancto Episcopo, qui sub Gentilismo vixerit, atque ita Rhetores potius quam Historici ista nobis scripserint.

DE SANCTO MARTINO
EPISCOPO TUNGRENSI IN BELGIO.

CIRCA CCLXXVI

COMMENTARIUS PRÆVIUS
De cultu, ætate, actis an fuerit etiam Trevirensis Episcopus?

Martinus, Episcopus Tungrensis, in Belgio (S.)

G. H.

Die tertia decima Maji illustravimus Vitam S. Servatii, qui Cathedram Tungris Trajectum creditur transtulisse, ac tum ante Tomum secundum Maji dedimus Exegesim præliminarem de Episcopatu Tungrensi & Trajectensi, [Natalis 21 Junii apud Molanum] ubi capite primo egimus de antiquitate urbis Tungrensis & decem illius primis Episcopis, quorum septimus fuit S. Martinus. Huic Foannes Molanus elogium tale in Natalibus Sanctorum Belgii concinnavit, ad hunc diem XXI Junii. Trungris depositio S. Martini, ejusdem Ecclesiæ Episcopi & Confessoris, qui convertit Hasbanos. Hic scribitur Trungris obiisse anno salutis CCLXXVI, administrationis undecimo. Sanctissimus vero Servatius, qui Cathedram Trajectensem transposuit, eumdem multis miraculis coruscum in argentea theca ibidem conclusisse asseritur. Merito autem nominatur Hasbanorum Apostolus, quia, ut festi ejus lectiones habent, Christum in plerisque Hasbaniæ villulis prædicando, populum ab alta cæcitate liberavit. Longo encomio celebratur in Ms. Florario Sanctorum, [in Ms. Florario,] ex quo ista damus: Natale S. Martini Tungrensis Episcopi & Confessoris, ac Brabantinorum versus Austrum Apostoli. Hic Hasbanos ad fidem convertit. Obiit anno salutis CCLXXVIII, XI Kalendas Julii. Tabulæ Martyrologii Romani ita habent: Apud Tungrenses S. Martini Episcopi. [Martyrol. Romano,] Ubi in Notis addit Baronius: In tabulis Episcoporum Tungrensium septimus hic ponitur ordine, Hasbanorumque Apostolus appellatur, eumque obiisse tradunt anno Domini CCLXXVI. Adstipulatur Miræus in Fastis Belgicis hoc modo: S. Martinus, Tungrensis Episcopus, [Fastis Miræi,] Hasbanorum Apostolus merito nuncupatur, eo quod Christi doctrinam in plerisque villis Hasbaniæ (quæ partim Leodicensis, partim Brabantini brantini juris censetur) serio prædicarit. In dicta Brabantia prima Hasbaniæ urbs æstimantur Thenæ, cum vicinis versus Leodium oppidis & agris: in quibus pagus Hespen prope Lundam vestigium nominis Hasbaniæ retinet, quæ etiam Hespengau Teutonice appellatur. [& aliis.] Dictis Martyrologiis consentiunt Galesinius, & Saussaius atque cum longo encomio Bartholomæus Fisen in Floribus Ecclesiæ Leodiensis.

[2] Acta S. Martini duplicia nacti sumus, priora ex Ms. Ultrajectino Ecclesiæ S. Salvatoris, & alio Rubeæ Vallis monasterii Canonicorum Regularium, [Vita duplex ex Mss.] ubi habentur in secunda parte Hagiologii Brabantinorum, cui Joannes Gillemannus, qui ante ducentos annos ibidem floruit, præfixit Prologum. Posteriora Acta ex Ms. Passionali insignis Ecclesiæ Trajectensis curavit nobis describi Amplissimus Dominus Guilielmus Lyssen, ibidem Ecclesiæ S. Servatii Decanus, attestatus sua subscriptione apographum nobis missum cum suo originali convenire. Ex hisce posterioribus Actis desumptæ sunt novem lectiones, quæ in Breviario pervetusto Ecclesiæ Tungrensis ad Matutinum solitæ fuerunt recitari. Sola tamen priora damus, quia ab his posteriora non differunt nisi prolixitate phrasis; nec placet gratis multiplicare Acta, præsertim pluribus seculis post rem gestam scripta; ideoque (hæc sunt) fidei non magnæ. Eadem Teutonice translata fuerunt, quæ ex illis eleganti stylo ab aliquo nostro Latine reddita habemus, sed malumus antiquum scriptum retinere.

[3] In præcitata Exegesi ostendimus S. Martinum, & alios septem Episcopos Tungrenses, intrusos esse catalogo Episcoporum Trevirensium, [Episcopatus Trevirensis videtur ei affictus.] auctoritate cujusdam Chronici Trevirensis, circa initium fabulosi. Browerus in Annalibus Trevirensibus, ut hisce Episcopis locum reperiat, assignat S. Martino unum annum, eumque vulgaris æræ trecentesimum octavum, quo tempore præfuisse S. Agritium ibidem observavimus. Annum obitus, cum Molano, Baronio & aliis assignamus, ducentesimum septuagesimum sextum; tenemusque eum, & saltem præfuisse undecim annis, aut forsan multo pluribus; cum priora Acta num. 6 habeant eum suum Episcopatum ad metas longi ævi pertransivisse. Interim Actis S. Martini etiam Episcopatum Trevirensem esse postea intrusum, hinc liquet, quod decessor Florentius dicatur sextus Tungrensium & Trevirorum Episcopus, S. Martinus septimus, & successores Maximinus octavus & Valentinus nonus, qui interim apud Browerum aliosque censentur Episcopi Trevirensis supra vigesimum tertius, quartus, quintus & sextus, quod necessario fuisset indicandum. Hinc nos intrusum Trevirorum nomen non delemus, sed minori charactere imprimi curamus.

[4] Festum S. Martini in Ecclesia Tungrensi sub ritu triplici, ut vocabant, recitari solebat, addita hac oratione, quæ etiam in Breviario Trajectensi refertur: Omnipotens sempiterne Deus, fidelium tuorum indeficiens conservator, [Oratio.] qui hunc diem in gloriosi Confessoris tui atque Pontificis Martini glorificare dignatus es solennitate; exaudi preces supplicantis Ecclesiæ, & præsta, ut quod devote expetit eo suffragante consequi mereatur.

VITA
Ex antiquis Mss. codicibus.

Martinus, Episcopus Tungrensis, in Belgio (S.)

BHL Number: 5607

EX MS.

PROLOGUS
Joannis Gillemanni.

[1] Beati & gloriosi Confessoris Christi Martini, Tungrorum Præsulis vitam moresque pauca ex multis recolligens, [Laudandus ob Brabantos fide illustratos Martinus,] sed in paucis multa comprehendens, hic nunc inserere dignum duxi: pro co quod & ipse Brabantinos, adhuc tenebris ignorantiæ & infidelitatis obcæcatos, nuper spirituali bello aggressus, ipsos fidei Christianæ subdidit, tetramque illorum caliginem rutilo suæ sanctæ prædicationis lumine illustravit. Qui licet certe cunctis virtutibus adornatus fuerit; præcipue tamen admirabilem qua pollebat patientiam (prout diligens lector ex his quæ subjuncturus sum liquido agnoscere poterit) commendare convenit & expedit æmulari: [& proponenda ejus patientia,] quatenus ejus intuitu & impatientia nostra retundatur, & superbia confundatur. Denique beatus iste Pontifex, non modo amicos in Deo, [& caritas etiam erga inimicos,] sed etiam inimicos suos dilexit propter Deum; eisque semper, non obstantibus injuriis ab illis sibi frequenter irrogatis, salutis & subsidii dona sine personarum acceptione caritative impertiri solicitus fuit. Unde factum est, ut a Domino, cujus dono hanc gratiam fuerat assecutus, sublimiter meruerit coronari. [a Deo coronata.] Quod utique non sine confusione nostra dici potest, quia cum manus Domini abbreviata non sit, ut similiter nos dotare possit; si nos tales exhiberemus, vasa cordium nostrorum contra omnes adversos insultus inconcussa servando, etiam eamdem a Domino gratiam perciperemus.

VITÆ HISTORIA.

[2] Post Beatum a Florentium qui sextus a S. Materno Tungrorum ac Trevirorumb b rexit ecclesias, beatus Martinus, vir virtutibus adornatus, a Clero & populo utriusque sexus, licet multum renitens, est electus; [Sanctitate & miraculis clarus creatur Episcopus,] atque septimus utrorumque Pontifex consecratus. Hic ante Episcopatum soli Deo vacans, in abditis locis, postquam loca sancta sedule visitaverat, conversabatur: ac tanta vitæ sanctitate pollebat, ut miracula sæpius per eum coruscarent, & in actibus suis quasi angelicus appareret. Unde propter præcedentia merita atque miracula non tam assumptus, quam coactus ab universo populo ut dictum est; Pontificalem subiit dignitatem.

[3] Cum vero per cunctam suam diœcesim prædicationibus insisteret, [in Hasbania prædicans,] & plurimos adhuc idololatriæ deditos, maxime in Hasbaniæ partibus, ad fidem Christi converteret; contigit eum ad villam, quæ c Horion dicitur, divertere: cujus habitatores, utpote villani duræ cervicis, prædicationem ejus respuentes, ipsum contumeliis affectum a se expulerunt: & vix manus a verberibus cohibentes, interdixerunt, ne quis eum, sub corporis rerumque dispendiis, [contumeliis afficitur.] hospitio susciperet vel humanitatis ei solatium exhiberet. Declinante autem eo a villa, rustici persecuti sunt eum, subsannationum ac derisionum verba post ipsum jaculantes, usque dum instante nocte lassati ac tædio affecti, turmatim ad propria redierunt.

[4] At vir Dei cuncta patienter ferens, ac se Domino commendans, jam corpore debilis, in vasti nemoris solitudinem cum paucis discipulis se recepit, [rupes præbet expulso dormiendi locum,] & membra fessa propter nocturnam requiem super rupem reclinans, accubuit. Et ecce rupes nutu Dei, vitalem in se motum ostentans, hac parte ubi caput vir sanctus reclinavit, pulvinaris instar intumuit; illuc se deprimens, quietum requietionis locum exhibuit. Post dormitionem autem, cum capite levato in eadem rupe resedisset; idem se locus sedem idoneam exhibendo, virescentibus herbis in modum cathedræ d coaptavit eidem. Nec solum hæc ad laudem sui fidelis servi exhibuit Dominus, [& cathedram coaptat:] verum etiam ipse plurimis miraculis claruit. Nam quotquot ex beati viri licet primitus æmulis, aliisque debilibus & infirmis dictam rupem devote postmodum inviserunt, exinde plenariam sospitatem retulerunt: factaque sunt ibidem tanta prodigia, videlicet cæcorum illuminatio, sensuumque quorumlibet perditorum restauratio, leprosorum & energumenorum emundatio, [dein miraculis fulgens] tantaque ceterorum cura morborum; quod per diversa terrarum spatia longe lateque ipsius nomen dispergeretur ac meritum: adeo quod vix ea sufficiat humana lingua enarrare, unde & locus ipse hodieque Passus sive Transitus S. Martini dicitur, a quo feliciter primitus nomen traxit.

[5] Interea sanctus iste villam, quæ e Aquiria dicitur, adiit: ubi populus multo fuerat errore perplexus, quamobrem eos intuens theatrali vanitati ardenter insistere; [Aquirienses ad fidē & modestiam deducit,] & præcipue festivis diebus, quibus Domino vacandum erat, choreas circumducere, pomposisque spectaculis operam dare; ingemuit ac Fratribus suis secretius dixit: Ecce quomodo deperit Christiana religio. Numquid non pro istorum animabus coram districto Iudice rationem reddituri sumus? Oportet certe, oportet & his per me demonstrari viam salutis æternæ, ne hæc vana non destruens omnia, cum ipsis fiam a Domino reprobatus. Nec mora, eodem in loco ecclesiam ædificari quem instituit, [eisq; ecclesiam construit] incolæ voluptuosis oblectationibus & illecebrosis frequentationibus dæmonum servituti mancipaverant, atque in locum orationis subito permutavit. Populum quoque ubi prius carmina theatralis mollitiei personuerant, pro reatu lacrymas cum gemitibus Domino offerre perdocuit. Aquirianis itaq; sic correctis, eis sic secunda stabilita est ecclesia, nam antea dudum ipse beatus Martinus, ab altera parte ipsius villæ, Ecclesiam construxerat, & sic demum ipse Tungrim regressus est.

[6] Sed quanta qualiaque in urbe illa Dominus per eum operatus sit si omnia prosequar, dies (ut opinor) ante quam sermo cessabit. Nam per eum Dominus quas virtutes non edidit? cum cæcis visum, paralyticis gressum, surdis auditum, leprosis munditiam, & oppressis a dæmonibus restituerit sanitatem. Cum beatus Martinus, [apud Tungros miraculis clarus] eo modo quo prædictum dictum est, usque ad metas longi ævi pertransisset, benefaciendo & sanando omnes oppressos a diversis languoribus; tandem cursu vitæ suæ feliciter peracto, sciens sibi diem obitus imminere, ecclesiastica negotia mire disposuit. [longævus obit,] Denique discipulis convocatis, & diligenter de perfectione sequenda informatis, plebe insuper sibi commissa Domino precibus commendata; ipse vir sanctissimus, undecimo Kalendas Julii, migravit ad Christum. In cujus exequiis ex omnibus fere totius patriæ locis, [21 Iunii] omnis ætas, omnisque sexus convenere, dolorem cordis lacrymis corporis profitentes: eratque ibi copia pauperum, quorum sedulus pater & procurator extiterat, fletibus ora rigantium, & pii Pastoris destitutos se præsentia conquerentium. Monachorum quoque f greges & Sanctimonialium turmæ, inculto habitu despectum mundi protestantes, [in ecclesia S. Mariæ sepultus.] ad viri Dei exequias mœstis vultibus properavere. Tandem sanctum corpus in Ecclesia B. Mariæ g Virginis, juxta suos prædecessores Tungrorum Trevirensiumque Pontifices, maximo cum honore sepelierunt, in qua meritis ipsius ad Dei laudem maxima fiebant miracula.

[7] Cum vero post decessum B. Martini Episcopi, Tungrorum civita florentissima & famosissima, inter omnes Africæ urbes simul & Europȩ diu floruisset, habens h septuaginta duarum congregationum ecclesias; [dicitur Corpus] & de Sanctorum pignoribus, prȩcipue beatissimi Martini Episcopi, propter quotidianam ad tumbam ipsius miraculorum frequentiam exultasset sub i Maximino octavo a B. Materno, atque Valentino nono Trevirorum & Trungrorum Pontificibus, tandem prȩsidente Beato Servatio, decimo a beato Materno; [a S. Servatio Trajectum delatum,] cum ipse civitatem Tungrorum propter peccatorum multiplicitatem ab Hunnis devastandam per revelationem sibi divinitus factam certissime cognovisset; thesaurum Tungrensis Ecclesiȩ, cum corporibus sanctorum Pontificum ejusdem, videlicet Martini k Naviti, Marcelli, Metropoli, Severini, & Valentini Trajectum transtulit, una cum plurium Sanctorum numero per totam urbem in singulis collegiis humatorum: qui cum in crypta ecclesiȩ, quam ad hoc erexerat, thesaurum allatum diligentissime collocasset l, inter ceteras quas secum attulerat Reliquias, altiori in loco, retro scilicet altare, in quo tunc ipse beatus Pater Servatius quotidie celebrabat, [& præ aliis honestiori loco depositum:] corpus beatissimi Martini singulariter exaltavit; facto hujusmodi prophetizans, ipsum ceterorum allatorum maximi fore meriti in cælis, propter quod in terra merito debuit honirificentius sublimari. Hunc namque honorem posteritas exemplo Patris Servatii non sine maxima prodigiorum ostensione, quibus merita beati Martini Dominus revelare dignatus est, ipsius Reliquiis observavit: ut & postmodum multis temporibus transactis B. Servatii translatione completa, corpori ipsius ad majoris excellentiæ cumulum, corpus etiam Beatissimi Martini in capsa majori dignum sit habitum lateraliter collocari m. Cognoscamus igitur, o dilectissimi, eos qui ejusmodi modi sunt & oremus puro corde, [postea ad latus S. Servatii collocatum.] ut is beatus ac gloriosus Pontifex Martinus, qui tot miraculorum insigniis claruisse dignoscitur, omnium a nobis scelerum nostrorum onera, orationum suarum cum suffragio repellere dignetur. Per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat Deus; per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA D. P.

a Coluntur S. Florentius 16 Octobris & S. Maternus 14 Septembris.

b Imo Trevirorum Episcopus creditus 22, quod non siluisset, si scivisset vel credidisset Auctor; ideoque interpolationem hanc esse censemus.

c An pagus Heer, (quasi Herion esset legendum) haud procul Borchloa versus meridiem situs?

d Fisen, Mansere diu signa, sed paulatim pia mentis affectione peregrini fragmenta sibi auferentes, sedilis omnem formam destruxerunt. Sola hodie ostenduntur pedum vestigia.

e Aquiria in aliis Actis Alwiria vulgo Awieres, Leodium inter & Hoyum, de quo pluribus ante Vitam S. Lutgardis 16 Junii num. 1.

f Præpropere hic inducuntur Monachi & Sancti Moniales, vix primum seculo 4 in Belgio nosci cœpti. Sacras tamen Virgines ab initio habuerunt Ecclesiæ nostræ, æque ac aliæ.

g Uti hæc ecclesia primum extructa fuit seculo 4, sic neque corpora Episcoporum prius fuerint eo allata ex suburbano cœmeterio: nec enim Romanis, Tungros tunc obtinentibus, fas erat intra urbes mortuos suos sepelire.

h Septuaginta duas congregationes adstruit etiam Ægidius Aureæ vallis cap. 24 Parochias ergo intelligo.

i Coluntur S. Maximinus Trevirensis, & S. Valentinus Tungrensis, Episcopi 20 Junii, & 7 Junii.

k Coluntur Navitus 7 Julii. Marcellus 4 Septembris, Metropolus 6 Octobris & Severinus 24 Octobris. Additur apud Ægidium corpus S. Maximini uti in Vita altera hic omissa.

l Quæ de translata a S. Servatio Sede & corporibus decessorum ex Trajectensium opinatione dicuntur, non satis congruunt cum certiori S. Gregorii Turonensis relatu, indicantis Sanctum de excidio urbis præmonitum raptim extulisse necessaria sepulturæ, ad quam postea accessit celeberrima nunc ecclesia, omnium istorum sacrorum corporum custos; loco olim suburbano: quis autem ad urbanam Cathedralemque prius S. Mariæ ecclesiam videatur Sedem sacraque corpora transtulisse, alibi divinando indicavimus.

m Addit Fisen, per tot secula ibidem religiose servari. Consule dicta ad VI Februarii inter Prætermissos.

DE SANCTIS MARTYRIBUS AFRIS
CYRIACO, SATURNINO, BELLICO, PERSEO, APOLLINARE, CRISINO, PRIMO, JANUARIO.

Notitia ex Martyrologio Hieronymiano aliisque.

Cyriacus, Martyr, in Africa (S.)
Saturninus, Martyr, in Africa (S.)
Bellicus, Martyr, in Africa (S.)
Perseus, Martyr, in Africa (S.)
Apollinaris, Martyr, in Africa (S.)
Crisinus, Martyr, in Africa (S.)
Primus, Martyr, in Africa (S.)
Januarius, Martyr, in Africa (S.)

G. H.

Quatuor Martyrologii Hieronymiani apographa ab octo hisce Martyribus auspicantur diem XXI Junii, & vetustissimum Epternacense his verbis: XI Kalendas Julii. In Africa natalis Cyriaci, Saturnini, Bellici, Persei, Apollinaris, Crisini, Primæ, Januarii. In aliis tribus apographis deest palæstra Africa, & scribuntur cum aliqua varietate nomina Quiriaci, Crisini etiam Crisimi, & Arimi. In apographo Corbejensi desunt nomina Apollinaris & Persei. Verum in alio Corbejensi Ms. referuntur tria nomina, Saturnini, Quirini, Apollinaris. Ut videantur incuria amanuensis in editione Parisiensi omissa. In Ms. Reginæ Sueciæ, ab Holstenio edito, ita legitur: In Africa natalis Sanctorum Saturnini, Quiriaci, Aprilis, cum aliis 3, imo 5. Ms. Florentinum bibliothecæ Mediceæ ita illos indicat: In Africa Sanctorum Martyrum Saturnini, Albini, Quiriaci, Apollinaris, Bellici, Persei, Crisini & Primi. Deest ibi nomen Januarii, cujus loco intrusum nomen Albini. Eadem sed alio ordine habentur in Mss. Strozziano & Bruxellensi. At Mss. Richenoviense & Rhinoviense ita illorum tres indicant: In Africa natalis Cyriaci, Bellici, Brissimi, Mss. Barberinum & Trevirense S. Maximini: In Africa Saturnini, & post alios interpositos, Item in Africa Quiriaci & Apollinaris. Qui duo ultimi etiam Africæ adscripti referuntur ab Usuardo, & aliis. A Bellino & Maurolyco dicuntur viri miræ sanctitatis. In Martyrologio Romano ita scribitur: In Africa sanctorum Martyrum Cyriaci & Apollinaris. At palæstra Africa omissa, sex Martyres collocantur in Mss. Augustano S. Udalrici & & Parisiensi Labbei, pauciores vero in aliis Mss. quæ non lubet sigillatim enumerare. In citatis Mss. Florentinis tamquam alii Martyres subjungebantur isti: In Oriente Primi & Januariæ. Omissa erat in iis Mss. nomen Januarii pro quo etiam Januaria habetur in Ms. Corbejensi, & hic sepositum cum nomine Primi repetito. Quos proinde non arbitramur ab Africanis Martyribus separandos. De S. Primo Martyre, ut arbitramur Romano fit Officium sub ritu duplici in basilica Antoniana diœcesis Viennensis in Gallia ob sacras Reliquias. De quo aliisque ejus Ecclesiæ Martyribus egimus die XIII Martii.

DE SS. RUFINO ET MARTIA
MARTYRIBUS SYRACVSIS IN SICILIA.
Ex Hieronymiano & variis Martyrologiis.

[Commentarius]

Rufinus, Martyr, Syracusis in Sicilia (S.)
Marcia, Martyr, Syracusis in Sicilia (S.)

G. H.

Hoc par Martyrum secundo loco in antiquis Martyrologii Hieronymiani apographis collocatur his verbis: In Sicilia Rufini & Martiæ; quæ etiam Marcia scribitur. De iisdem apud Usuardum & Adonem ista leguntur primo loco: Apud Siciliam civitate Syracusis, natalis sanctorum Martyrum Rufini & Martiæ. Quibus similia habentur in præcipuis Mss. Martyrologiis, uti etiam apud Notkerum, Bellinum, aliosque recentiores cum hodierno Martyrologio Romano. Wandelbertus etiam istos solos ad hunc diem refert taliversu.

Martyr Rufinusque undeno & Martia pollent.

Cajetanus allegat etiam Breviarium Gallicanum, Tabulas Ecclesiæ Syracusanæ, & veteres codices manuscriptos, doletque eorum passionis Acta desiderari. Florarium Ms. utramque feminam facit. Apud Siciliam civitate Syracusa, natale Sanctarum Martyrum Rufinæ & Martiæ.

DE SANCTIS MARTYRIBUS
HIPERELO, SIVE HIERPERIDO, SATURNINA, STERTIA, SIVE STERGIA, HIERIA, SIVE HIEREMIA.
Ex iisdem Martyrologiis.

[Commentarius]

Hiperelus sive Hierperidus, Martyr (S.)
Saturnina, Martyr (S.)
Stertia seu Storgia, Martyr (S.)
Hieremia sive Hieria, Martyr (S.)

G. H.

Iam citatum Martyrologium S. Hieronymi concluditur cum quatuor in titulo propositis Martyribus, qui in apographo Epternacensi ita leguntur: Item Hipereli, Saturninæ, Stertii, Hieremiæ. In Ms. Corbejensi sic exprimuntur nomina: Hipericli, Saturninæ, Sturiæ, Ineriæ. In apographis Lucensi & Blumiano hoc modo; Hiperidi, Saturninæ, Stertiæ, Hieriæ. Quæ in Ms. Florentino Bibliothecæ Medicæ Magni Ducis, ita exponuntur: Item Sanctorum Martyrum Yerpendi, Saturninæ, Stergiæ, Hieriæ. Eadem sunt in Ms. Florentino Senatoris Strozzii, sed loco primi legitur Hierperidi, uti in Ms. Patrum Conventualium, eodem modo habetur Hierperidi, sed Yenæ loco Hieriæ. En quanta prioris nominis varietas, dum Hipereli, Hipericli, Hiperidi, Hierperidi & Yerpendi scribitur. Saturnina eodem modo constanter exaratur. Ast tertio loco habetur Stertii, Stertiæ, Stergiæ & Sturiæ: ultimo autem loco Hieremiæ, Ineriæ, Yenæ, & frequentius Hieriæ. Hinc quæ potissimum nomina essent in titulo exarandæ, multum dubitavimus.

DE S. THOMA MARTYRE ET SOCIIS VIRIS TER MILLE
AC NOVEM FEMINIS.
Ex Hagiologio Metrico Habessinorum.

[Commentarius]

Thomas Martyr, in Ægypto (S.)
Ter mille Viri, in Ægypto (SS.)
Feminæ novem. in Ægypto (SS.)

Martyrium & cultum generosi pugilis Thomæ, cum tanto numero Sociorum, adhuc ignoraremus, nisi eorum memoriam versibus suis illigasset Poëta Hagiologus Habessinus, illum sic Æthiopice salutans, juxta versionem, a Jobo Ludolfo nobis submissam.

[2] Salutem tibi, Thoma, gravi flagello, & ferreis cuspidibus præfixo, castigate; sed ita acsi ferientis manus destituta viribus fuisset. Saxum quod collo tuo alligatum fuit, conterat, velut vas fictile, caput hostis mei Sathanæ, quocumque loco fuero. Ubi significari videtur crudeliter flagellatum quidem, sed nihil læsum, alligato ad collum saxo, mari aut flumine mersum obiisse Sanctum. De Sociis ibidem sic scriptum lego.

[3] Salutem vobis Thomæ sociis, ter mille viris & feminis novem, qui in die passionis atque martyrii ipsius, voluistis cum eo vitæ coronam adipisci. Venite ad me visitandum de cælo. Hoc autem tam certa prece non peteret Poëta, nisi in ipsius Thomæ Actis, quæ optamus nancisci, legisset, non solo voto, sed reipsa Martytyres omnes factos. Palæstram tam gloriosi certaminis existimo Ægyptum fuisse. Conjecturæ talis rationes vide ad diem 1 Junii ubi de Martyrum millibus decem ex hoc eodem Hagiologio.

DE SANCTO APHRODISIO,
MARTYRE IN CILICIA

Certaminum Synopsis, ex Galesinio & Menæis Græcorum.

Aphrodisius, Martyr in Cilicia (S.)
Socii, Martyres in Cilicia


G. H.

Philippus Ferrarius, in Catalogo generali ad hunc XXI Junii, In Cilicia, inquit, S. Juliani Martyris sub Marciano Præside. Ibidem S. Aphrodisii Martyris sub Dionysio Præside. De S. Juliano, [Cultus sacer.] Anazarbeno dicto, egimus die XVI Martii. Pro S. Aphrodisio allegat Ferrarius Græcorum Menologium & Galesinium, qui tamen illum Amphrodysium nominat. Verum errore typographico: nam in Notationibus Aphrodisium scribit, & ista addit: Cujus res pro Christi gloria actas, Græce scriptas, Latine reddimus, hoc modo. Eodem die S. Aphrodisii Martyris. Is, Cilix Christianæ religionis colens, capitur, indeque ad Dionysium Præfectum a fide aversum perductus, Christum verum Deum esse libere profitetur. Quam ob rem candentibus laminis adustus, [Elogium ex Galesinio.] post in ollam liquato plumbo ferventem conjicitur: tum feræ teterrimæ objicitur: a quibus periculis divina ope ereptus est. Itaque rei admirabilitate perspecta, multi se Christi fidei adjunxerunt: quam libere constanterque datis etiam cervicibus professi sunt. Qua animadversa re, Præfectus animo ad iracundiam profuso, saxum medium secari jubet. Quo exciso Martyr illius mandato inclusus, satellitum vi tamdiu arctus & adstrictus est, quoad animam Deo reddidit. Hæc Galesinius, sua liberiori phrasi Latine reddens, quod in Menologio citato, scilicet Cardinalis Sirleti, compendiosius refertur; in Menæis autem excusis sic Græce legitur.

[2] Οὗτος ἦν ἐκ τῆς Κυλίκῳν χὼρας, τον Χριστὸν ἄνωθεν σεβόμενος καὶ προσκυνῶν. Συσχεθεὶς δὲ, καὶ Διονυσίῳ τῷ Ἄρχοντι προσαχθεὶς, [Aliud ex Menæis] καὶ τὸν Χριστὸν εἶναι ἀληθῆ Θεὸν ὁμολογὴσας, πεπυρωμένοις σιδήροις τὰ νῶτα καταφλέγεταὶ, καὶ ἐις λέβητα μολήβδου πλήρη καχλάζοντα ἐμβάλλεταὶ, καὶ κατὰ κεφαλῆς κρεμᾶταὶ Καὶ παραδόξως ἐκ πάντων ῥυσθεὶς, ἐπιφανεῖσα ἐν τῷ θεὰτρῳ λέαινα, αὐτῷ ἀπολύεταὶ· καὶ ἀνθρωπίνῃ φωνῇ φθεγξαμένῃ, πολλοὺς τῶν Ἑλλήνων πρὸς τὴν εἰς Χριστον πίστιν ἐπεσπάσατο. Οἱ δὲ τὸν Χριστὸν παῤῥησίᾳ κηρύξαντες, τὰς κεφαλὰς ἀπετμήθησαν. Τοῦτο δὲ τύραννος θεασάμενος, κελεύει πέτραν μέσον διαιρεθῆναι. καὶ ἁμα τῇ διαιρέσει τὸν Ἅγιον ἀπλωθῆναι, ἄνωθεν δὲ τοῦ τμὴματος ἐπιτεθέντος παρὰ πέντε καὶ πεντήκοστα στρατιωτῶν, ὡς παρευθὺς τὸν Ἅγιον τὴν ψυχὴν ἀφιεναι, καὶ τὸν τοῦ μαρτυρίου στέφανον ἀναδύσεσθαι.

[3] Hic fuit e regione Cyliciæ, Christumque a prima ætate coluit & adoravit. Comprehensus vero & ad Dionysium Præsidem adductus, cum Christum verum Deum esset professus, [Latine redditum.] ejus mox tergum laminis candentibus aduritur, ipseque in lebetem liquato plumbo ebullientem immittitur, & inverso capite suspenditur: verum miraculose ex omnibus liberatur. Adducta in theatrum leæna in ipsum adigitur: quæ humana voce locuta, multos Paganorum ad fidem Christi attraxit qui omnes Christum constanter aperteque professi, capitibus mulctati sunt. Quod ubi tyrannus vidit, jussit saxum per medium secari, & simul Sanctum supra unum segmentorum extendi, altero superinjecto a militibus quinquaginta quinque; atque ita factum est ut continuo spiritum exhalarit, & martyrii corona fuerit redimitus.

D. P.

[4] Scio equidem, nihil Deo impossibile esse; & asinam Balaam voce humana locutam; sed cum in Passionibus Martyrum, quæ neque primæ nec secundæ sunt notæ, [Non videntur hæc scripta ex Actis magnæ fidei.] (ut sunt illæ quæ ex Præsidialibus Actis redemerunt Christiani quæque ipsa simplicitate sua se probant genuinas; aut eæ quæ ex recenti post persecutiones memoria conscriptæ a fidelibus fuerunt, graviter modesteque) cum, inquam in hujusmodi primæ secundæve notæ Passionibus, miracula talia numquam legantur; non erit accusandus de tarditate ad credendum, quisquis dubitaverit, an satis certa & antiqua Acta præ oculis habuerit compendii illius Auctor, ut fides miraculo tali sit necessario adhibenda.

DE SANCTA DEMETRIA
VIRGINE MARTYRE ROMÆ.
Ejus obitus, ex Actis Sororis S. Bibianæ; cultus ex Martyrologiis.

AN. CCCLXII.

[Commentarius]

Demetria, Virgo Martyr Romæ (S.)

G. H.

Illustris fuit familia Romæ SS. Bibianæ & Demetriæ, Virginum sororum, & qui ipsas mundo genuerunt parentum SS. Flaviani & Dafrosæ qui omnes una cum S. Pigmenio Presbytero, [Familia sancta,] sub impio Iuliano apostata, gloriosam coronam fuerunt adepti; sed Acta martyrii fuisse valde depravata, indicavimus tum die IV Ianuarii, ad Natalem S. Dafrosæ matris; tum XXIII Martii, ubi egimus de S. Pigmenio Presbytero; omnium difficultatum examen ultimum posteris relinquimus, memoriam S. Bibianæ illustraturis die 11 Decembris, qua ipsa solennissimam venerationem in tota Ecclesia habet, propter propriam Romæ ecclesiolam, S. Bibianæ nomine dicatam, quam Urbanus VIII instauravit, Sanctarum Bibianæ, Demetriæ & Dafrosæ corporibus in ea repertis, & sub ara maxima collocatis; sicut dicto die sub finem lectionis sextæ quotannis in Officio Ecclesiastico recitantur. S. Flavianus, Virginum pater, colitur XXII Decembris; [Demetriæ martyrium] Post cujus in exilio decessum, inquit Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ hoc XXI Iunii, Apronianus Præfectus Dafrosam, nolentem Deos venerari, cum non multos post dies capite plecti jussisset, Demetriam & Bibianam sorores ad se adduci imperat: quæ cum neque blanditiis, neque minis deterreri possent, sed in fidei confessione constantissime reperirentur; in ipsa fidei confessione Demetria responsura, spiritum Deo reddidit XII Kalendas Julii: cujus corpus apud matrem a Joanne Presbytero sepultum est. Hæc ibi. De hac Sancta ad hunc XXI Iunii ista scripsit Usuardus: Romæ S. Demetriæ Virginis. Hæc cum ante impium Julianum pro fide Christi introduceretur, in confessione spiritum emisit. [cultus.] Verum illud sub Aproniano Juliani Præside factum est, & ipsi Iuliano male attribuitur. Interim idem habent Ado, Notkerus, Bellinus aliique recentiores. In Martyrologio Romano primo loco ipsa Sancta indicatur his verbis: Romæ S. Demetriæ Virginis, quæ sub Juliano apostata martyrio coronata est. Masinus in Bononia perlustrata eamdem retulit, propter aliquas ejus Reliquias apud Patres Teatinos, in ecclesia S. Gabriëlis prope portam Ravegnatam, asservatas.

DE VENERABILI EUSEBIO,
EPISCOPO CÆSAREÆ IN CAPPADOCIA.

ANNO CCCLXX.

Cur is hoc die & loco a nobis referatur?

Venerabilis Eusebius Episcopus Caesareae in Cappadocia


AUCTOR. D. P.

Licet inter Hieronymiani Martyrologii ecgrapha, hactenus reperta, vetustissimum omnino sit Epternacense, quod sancto illius monasterii fundatori Willibrordo in usu fuisse, [Cum in sinceriori mrlii Hier. ecgrapho] aut saltem ex tali quo usus ipse sit integerrima fide descriptum ante annos fere nongentos, manifestum est; non tamen ideo præferendum esse ipsum multo recentiori Lucensi, ex utriusque ad invicem collatione pronuntiavit Henschenius; & accuratius etiam utrumque scrutatus Franciscus Maria Florentinius, deprehendit, Gallicanis Sanctis pluries adjectis videri in Gallia auctum, itaque allatum esse in Angliam, unde illud vel ejus exemplar antiquius in Belgium attulit S. Willibrordus. Merito igitur appendit idem Florentinius, quod in Lucensi suo ecgrapho hoc solum de Eusebio legatur, [simpliciter nominaretur Cæsarea,] In Cæsarea depositio S. Eusebii Episcopi: id enim etiam in suo Martyrologio secutus est Notkerus & qui Bedæ Martyrologio genuino hac die vacanti Supplementa adscripsit in Barberino Romæ Ms. Et vero credibile est, nihil ultra scriptum in originali primo fuisse; deinde, cum duæ essent Cæsareæ, præ aliis ejusdem nominis urbes celebres, altera in Cappadocia, altera in Palæstina; & utrobique fuerit Episcopus Eusebius, magni uterque nonominis, unus S. Basilii ordinator & decessor; alter Ecclesiasticæ historiæ scriptor; cœptum disceptari, uter eorum hic designaretur.

[2] Pro Cappadoce senserunt Monachi Corbeienses & Dionysiani in Gallia quorum Consuetudines apud Martynæium præscribunt ei agendum festum trium Lectionum; [alii de sua adaiderunt, in Cappadocia;] quas utinam aliunde nancisceremur, certius declaraturas quod dixi. Illos sequebantur forsitan alii multi, nobis ignoti; abominantes scilicet memoriam Palæstinii Eusebii, addo manifeste censurati a S. Hieronymo, velut ante Nicenam Synodum Arriani, post eam vero numquam serio hæresim execrati; utpote qui palam retractare subterfugiens male assertas solum conatus est se excusare Ecclesiæ, quasi heræticorum opinionem numquam ipse tenuisset, sed Synodum in suam Ὁμοιουσίας traxisset sententiam per quam τὸ Ὁμούσιον pacis causa subticeretur. Favit interim, etiam in sua historia, ubique Arrianis; eosque ut plurimum excusare nisus est quemadmodum præclare demonstrat Florentinius, inter Annotationes ad prævias Hieronymiano Martyrologio Epistolas, Exercitatione gemina: quarum una est, An Eusebius Cæsariensis sanctitatis titulo, quo ab aliquibus insignitur, sit exuendus; altera contra Hadrianum Valesium Eusebii interpretem & commentatorem novissimum, suscepta est, Pro S. Hieronymi sententia, contra Eusebium Cæsareensem, de Arianismo insimulatum. Ergo in Corbeiensi apographo sic legitur. In Cæsarea Cappadociæ depositio S. Eusebii Episcopi.

[3] E contrario Epternacense Ms. ait: Cæsareæ Palestinæ, Eusebii Episcopi & Historiographi. Florus quoque Lugdunensis, qui multos dies Bedæ vacantes bis supplevit, in Atrebatensi, [alii, in Palæstina:] Tornacensi ac Lætiensi Mss. ita loquitur. In Cæsarea Palæstinæ, depositio S. Eusebii Confessoris, qui in scripturis divinis studiosissimus, & bibliothecæ divinæ cum Pamphilo Martyre diligentissimus investigator fuit. Tacet Ado, nec scio quinam recentiores sint conati ipsum in hanc sententiam trahere, absque nomine indicati a Florentinio. Usuardus restringere solitus Bedæ ac Flori longiora elogia, sic legendum præscripsit Cæsarea Palestinæ, S. Eusebii Episcopi & Confessoris, viri excellentissimi & Historiographi. Cum autem Usuardi Martyrologium, præ aliis quibuscumque placuisset Ecclesiis Gallicanis, utpote unius ubique formæ, neque nimia brevitate obscurum, aut inæquali partium quarumdam prolixitate molestum; etiam illius usus a ceteris omnibus Occidentis Ecclesiis, ipsaque Romana, paulatim susceptus est; & sic Cæsareensis Eusebius ubique commemorari cœpit, ut Sanctus; paulatimque in animos irrepsit opinio, de seria atque integra illius ante obitum pœnitentia, nullo alio solido argumento probata hactenus, judice Florentinio, post eas omnes auctoritates expensas, quas in illius favorem Valesius profert.

[4] Ita jam communiter receptus in Fastos locum ille tenuit, quousque Gregorius XIII, [Baronius expuncta Cæsarea,] Romanæ Ecclesiæ Martyrologium, seu potius Usuardi ad illius morem aptatum, reformandum tradidit eruditis quibusdam viris, ac nominatim Cæsari Baronio postea facto Cardinali. Hic Annalibus ecclesiasticis condendis intentus, cum hinc quidem Eusebio Cappadoci minus afficeretur, ob eam quæ ipsi aliquando cum S. Basilio fuit controversiam; inde Palæstinum inter Sanctos sustinere non posset; didicisset autem ex Sirleti Menologio, proxima die a Græcis coli insignem Christi pugitem, [substituit S. Eusebium Samosatenum ex die 22;] S. Eusebium Episcopum Samosatenum in Syria, suis in opere illo collegis persuasit, ut repudiatis ambobus illis, crederent originarium vitium latere in nomine urbis, quo, pro Samosata, Cæsarea obrepserit primo Martyrologii conditori; quem tamen verosimile est fuisse Hieronymum, certe antiquissimum esse constat. Itaque in Notis ad sic reformatum Martyrologium, quasi gloriabundus hortatur, ut insignem Martyrem in Martyrologium quasi postliminio redeuntem, meritis illum præconiis venerantes digno etiam suscipiamus honore.

[5] Equidem agnosco, Martyrologiorum descriptores, sæpe per oscitantiam commisisse, ut Sanctos ab uno ad alium, [sed ut potuerint facile commutari vicini duo dies,] præsertim proximum diem trajicerent; sed quam hoc variis de causis facile potuit contigisse; tam parum pronum est suspicari, commutata per aliquam inadvertentiam inter se nomina, præsertim toto cælo disparatißima ut sunt Cæsarea & Samosata. Omnino igitur retinendam Cæsaream censeo, ex mente Auctoris: & quoniam minus verosimile est eum patrocinari voluisse homini, passim Arianismi insimulato; propendeo in prædictum Cappadocem, ab ipsomet Basilio insigniter pluriesque laudatum. Hunc in tractatu de Basilio ostendimus ordinatum Cæsareæ suæ Episcopum anno CCCLXII, defunctum circa CCCLXX; neque est cur vereamur suspicari, mortuum sancte fuisse, & anniversarium Cæsareæ celebratum hoc ipso die. Nam quod hodiernis Græcorum ritualibus nusquam adscriptus inveniatur Sanctus hic Episcopus, [non item dissimillima urbium nomina.] minus mirum videbitur consideranti, libros illos longius a Cappadocia, a SS. Saba & Damasceno in Palæstina restitutos, vix alios haberi quam suppletos ordinatosque ad usum Constantinopolitani Patriarchatus; cujus suprema jurisdictio in Cappadoces primum cœpit in Concilio Calcedonensi anno CCCCLI.

[6] Neque novum nobis accidit Orientalis Ecclesiæ Patres aliquos, quorum nulla in Meneæis Græcorum memoria extat, invenire adscriptos Latinorum [Quare retinetur hic Cappadox cum titulo Venerabilis.] Fastis; non solum recentioribus, quos Baronius liberaliter implevit novis inde acceptis Sanctis; sed etiam vetustioribus, puta SS. Gregorio & Nonna, Gargonia & Cæsario, Nazianzeni; Petro Sebasteno & Macrina, Basilii parentibus ac germanis. Quia tamen non idem mihi licere hoc in genere scio, quod licuit Baronio; in referendo hic Eusebio Cappadoce solum usus sum titulo Venerabilis. Utar autem & Exercitatione illa, quam suis ad hunc diem Notis prælaudatus Florentinius inseruit, utpote ea omnia erudite complexam, quæ pro ejusdem sanctitate asserenda possint aliquando ad trutinam revocari; & Romanæ Ecclesiæ judicio (si ita videatur iis, quibus ea provincia demandata fuerit) probari vel infirmari valeant. Nihil per hoc decedet Samosateno, quandoquidem eum relinquamus ipso, quo eum Græci semper coluerunt die, tamquam magis proprio. Quod Sancti duo Albani Martyres, unus in Germania, alter in Britannia duos consequenter dies triumpho suo consecraverint, incredibile non videtur; cur pro iisdem diebus incredibile videatur, duos Sanctos Eusebios eosque amicissimos inter se, diversis annis sic obiisse, ut eorum natales mutuo sibi cohæreant in Fastis? Nam & hoc Decessoribus meis Bollando & Henschenio accidit quorum hic XI iste XII Septembris obiit. Ex tali autem dispositione nostra non alterabitur causa Eusebii Historiographi, pro cujus hinc Arianismo, inde orthodoxia denuo acriter disceptatum est nuper inter eruditos duos heterodoxos, in Anglia unum, alterum in Hollandia, quorum hic Auctor Bibliothecæ universalis Tomo X contra Eusebium, alter in scriptorum Ecclesiasticorum Historia litteraria pro illo facit: hos adeat quibus auctores utrimque allegati non sufficiunt.

EXERCITATIO FRANCISCI MARIÆ FLORENTINII LUCENSIS
Qua in opinione sanctitatis apud coævos Patres hic Eusebius fuerit.

Venerabilis Eusebius Episcopus Caesareae in Cappadocia


A. FLORENTINIO

§. I. Eusebii ad Episcopatum electio a Gregorio Naz. patre & filio probata.

[1] Ut Basilium Magnum, univeræ Ecclesiæ lumen, [Proponit Auctor contra Baronium,] laudibus extolleret Nazianzenus; & Gregorium Patrem suum, cui oratorio stylo parentabat, apposite laudaret; perfunctorie quidem de Eusebio, Cæsariensis Ecclesiæ ante Basilium Episcopo, egit; verum non ita obscure, ut beati illius viri merita & characteres non exprimeret. Acerrimi vir judicii Cardinalis Baronius, in sanctos Ecclesiæ Doctores omni jure propensus, animadvertens inter hunc Eusebium & S. Basilium simultates aliquas intercessisse, dum omnem dissidii causam in Eusebium retorquet, non modo in Sanctorum Episcoporum classem eumdem non retulit, neque proprio calamo laudibus de more ornavit; sed potius, ne posteri ipsum quodammodo magni facerent, ad annum 362, num. 63, monita Nazianzeni in deteriorem partem accepisse monstravit. Nostræ exiguitatis non est cum tanto Viro pugnare, neque sanctitatem alicui asserere. Verum cum alius Cæsariensis Cappadociæ Episcopus nobis non occurrerit nomine Eusebius, [sic agere pro Eusebio Cappadoce,] non alienum ab instituto nostro putavimus, pro Eusebio Magni Basilii decessore, ea fideliter adducere, quæ in vetustiori Martyrologio locum illi fuisse aliquando assignatum suadere potuerunt. Igitur cum tempore Iuliani Apostatæ & Valentis Arriani, Eusebium Cæsariensem, eximiæ pietatis virum, a S. Gregorio Theologo, & synchrono scriptore nuncupatum viderem; & in persecutione atrocissima Iuliani & Valentis impollutam fidem orthodoxam tenuisse, [ut Ecclesiæ judicium non prævertat.] pluraque fortiter sustinuisse, apud eumdem sanctum Doctorem animadverterem; Confessoris strictissime vocati titulo decorandum apud eumdem etiam colligi posse succurrebat. Dum tamen Eusebii ejusque vitæ spicilegium contexo, sanctitatis judicium non assumo: sed id omnino S. Romanæ Ecclesiæ me relinquere profiteor.

[2] Eusebius, vir Illustris, & secularis doctrinæ ornamento decoratus, ac ex orationibus S. Gregorii Nazianzeni eximia probitate præditus, [Gregorius Nazianz: de eo narrat,] nondum Baptismo salutari ablutus, renuens & coactus Cappadociæ summam Cathedram ascendit: & quamquam per populi tumultuantis voces & vim, eo modo quo etiam Magnus Basilius ejusdem successor, Sedem illam deinde accepit, catholicum tamen vereque electum Episcopum fuisse Nazianzenus non dubitavit affirmare; sicuti mordicus existimavit Gregorius senior, & Gregorii Theologi pater. Is tamquam sanctus a Græcis veneratus Kal. Ianuarii, non modo præsens in Eusebii electionem consensit, sed pro viribus adversus Iuliani Apostatæ Præfectum illius nomine persecutorem, & contra illos, qui titulo religionis Eusebium de Sede deturbare conabantur, [quod cum Cæsareæ disceptaretur de Episcopo eligendo,] strenue dimicavit. Rem omnem prosequitur S. Gregorius Nazianzenus filius, tum in Oratione 27 de Patris funere, tum in funebri S. Basilii laudatione, in qua ingressum Eusebii ad Cæsariensem cathedram, Iacobo Bilio interprete sic exorditur. Cæsareæ Cives de Archiepiscopi creatione factiose inter se contendebant (nam alter clanculum se abduxerat, alter requirebatur) acrisque seditio erat, compressuque ac sublatu nequaquam facilis. Præter idem enim quod in hac re, præsertim ob fidei fervorem, natura sua ad tumultus excitandos proclivis est ea civitas. Cathedræ insuper illius splendor (quinquaginta enim sub Cæsariensi Metropoli urbes idem Nazianzenus alibi annotavit) & gloria contentionis acrioris causam afferebat.

[3] Aderant nonnulli Episcopi pro novi Præsulis electione, sed in diversa studia populi scindebantur: [ipsique Episcopi inter se dissentirent,] se enim subduxerat, ut conjectare licet, Basilius jam illius Ecclesiæ presbyter, & qui plurimis placeret requirebatur, nec inveniebatur; ut interpretatur Baronius doctissimus ad annum 362, num. 54. De Basilio tamen & Eusebio hæc intelligi, quorum alter clanculum secessisset, alter vero etiam se abscondisset, extra dubium videtur. Tandem, subdit Theologus, Plebs tota uno consensu primarii ordinis virum (Eusebium nempe) unum, eximia illum quidem vitæ probitate præditum, nondum tamen divino Baptismo consignatum, invitum & repugnantem corriptentes, simulque militaribus copiis, quæ tum in urbem venerant, opem afferentibus, in sublimi Sede collocarunt. [plebs arreptum Eusebium ipsis obtulerit;] Temporum necessitate cogente, & furentibus præcipue tyrannorum gladiis, mos quidem priscis temporibus aliquando inolevit, ut tam Presbyteri, quam Episcopi, nullo servato Clericali instituto, acervatim in Presbyteros vel Episcopos sacrarentur, ut de Origene & Paulino Nolano, inter Presbyteros palam est; & de SS. Hilario Pictaviensi ac Ambrosio Mediolanensi, inter Episcopos, ita constat, ut id Baronius in Paulino excusaverit ad annum 394, n. 90; & in Ambrosio probatum esse ab omnibus Episcopis docuerit ad annum 375, num. 21.

[4] Sed quid in Eusebii Cappadocis electione similius Ambrosianæ accidere poterat? Erat Eusebius primaria nobilitate clarus, [plane sicut Mediolanenses Ambrosium.] eximia morum probitate præditus, litteris secularibus imbutus: oblatum pariter munus detrectabat, latebat; invitus & nondum Baptismate ablutus, in Cathedra sedere coactus est. Quid inde? Non utique erat tam violenter intrusus, ut sine Episcoporum præsentium consensu, vel conniventia res perficeretur. Neque revera Nazianzenus vel impietatis, aut omnimodæ violentiæ popularem conatum insimulat: ita enim narrare pergit populi ardorem. Eusebium Episcopis obtulerunt, atque ab his petiere, [Illi cum baptizatum ordinassent;] ut eum salutari aqua tingerent, atque Archiepiscopum nominarent, suasioni interim vim admiscentes, non id quidem admodum graviter & modeste, admodum tamen pie atque ardenter; nec enim cujusquam virtus aut pietas oblata occasione clarius emicuit. Laudat igitur potius, quam damnat plebis conatum Nazianzenus, & eamdem vim infra appellat egregiam & honestam, præsentes potius atque simulantes, & conniventes aliquos Episcopos redarguens, atque ita Eusebii electionem prosequitur. Coacti Episcopi rore purifico hominem perfuderunt, Antistitem pronuntiaverunt, in throno collocaverunt, manibus tamen potius quam voluntate sinceroque animi affectu.

[5] Minus quidam in hoc laudandi Episcopi, quia id neque detrectantes, neque sincere perfecerunt: potuissent namque (ut idem Nazianzenus subdit) & discedere, & libere decernere. [postea questi se coactos fecisse,] Ut enim volentes lubentesque discesserunt, ac quæ vellent libere decernere potuerunt; consilium inter se ineunt, haud scio an spirituale; sed ineunt, atque omnia, quæ gesta fuerunt abrogare statuunt, eamque institutionem, ut minus legitime factam pro irrita habere. Per vim se intrusisse dicebant Eusebium, cum tamen ipse raptus ad thronum, illatam vim sustinuisset, ut expresse subdit Nazianzenus, Vim ei, cui non minor vis illata fuerat, obiicientes, ac sermones quosdam, [conati sunt irritare quod egerant:] petulanter magis, quam sapienter, eo tempore jactatos urgentes. Non omnes Episcopi hi erant, sed nonnulli, quos Gregorius senior & Theologi pater, æquus rerum æstimator, damnabat; nec cum iis, qui hujusmodi consilium inibant adductus est, nec eorum sententiam comprobavit: sed constans, atque invictus permansit, haud minus quam si nullam omnino vim perpessus fuisset. Non ita repugnaverant Episcopi quasi vim passi, unde Gregorius senior potius eos culpandos obiiciebat, quod periculum noluissent subire. Quapropter junior Theologus eorum consilia, quod a spirituali zelo profecta non existimaverat, modeste se supra dixerat ignorare.

[6] Senior igitur cum utrisque vis allata fuisset, vel vicissim accusandos eos esse dicebat si ipsum accusarent; vel culpa solvendos, [& hoc merito culpans S. Gregorius pater,] si ipsum culpa solverent, vel quod justius erat, ne absolvendos quidem, tametsi ipse crimine solveretur. Putaverat Gregorius in turbulentissimo tempore, & quando ex Iuliani Apostatæ ira Cæsariensibus ingentia mala imminebant, non esse hæc repastinanda. Longe enim ipsis honestius tum futurum fuisse periculum subire, atque omni ratione obsistere, quam insidias postea moliri; eo præsertim tempore, quo veteres inimicitiæ potius essent deponendæ, quam novæ excogitandæ. Sic enim se res habebat. Aderat quippe Imperator, adversus Christianos fremens, atque hanc electionem irato infestoque animo ferens, gravesque in eum, [laudat piam violentiam plebis,] qui Archiepiscopus institutus fuerat, minæ jactabantur. Nil magis Eusebii sanctitatem exprimere poterat, quam ejusdem electionem Iuliano Imperatori displicuisse, in orthodoxos omnes & summæ pietatis viros infensissimo; & fortasse inter illos fuerat Eusebius, de pietate a Nazianzeno non semel laudatus, qui reliquum adhuc Cesareæ ex gentilitate Fortunæ fanum everti curaverat, dum sub impio & idolis addicto Imperatore, gentilitati Fortuna arrideret, ut idem Nazianzenus innuit oratione prima in Iulianum. Minabatur enim non modo propter facinus illud Cæsariensibus Apostata, sed etiam quod Episcopum elegisset.

[7] In novaculæ acie sita res civitatis erant, ab eone die in rerum natura esse deberet, an servaretur, ac clementiæ, [pro homine quem Iulianus electum dolebat,] humanitatisque nonnihil impetraret. Ad eum enim dolorem, quem ob Fortunam secundioris fortunæ tempore solutam eversamque capiebat, nova hæc atque insolens Præsulis electio accedebat, quam publici juris convulsionem atque oppressionem interpretabatur. Exarserat etiam in Eusebium electum, qui partes sibi commissæ plebis tuebatur Præfectus Proviniciæ; & eos a quibus electus fuerat, velut accusatores illius futuros per litteras accersebat; non jam leniter & remisse, sed minis etiam quibusdam additis, tamquam hoc Imperator flagitaret. Restitit Præfecto Gregorius senior, a juniore laudatus, & ad acceptam epistolam rescripsit: [ut complicem in evertendo Fortunæ fano:] Nos optime Præfecte, rerum omnium quæ geruntur censorem unum & regem habemus, qui nunc armis oppugnatur. Is & præsentem electionem expendet, quam nos rite ac legitime atque ex ipsius voluntate fecimus. Gregorius igitur Theologus, dum Patrem laudat, quod Præfecto aliisque Episcopis electionem Eusebii minus canonice factam ex probantibus reluctaretur; [& canonice processum esse defendit.] quoniam non Electi renuentis & detrectantis culpa, sed plebis, pie & ardenter virum eximia vitæ probitate præditum, aliqua admissa violentia expostulantis, electio facta fuisset, jam rite ac legitime electum fuisse Eusebium consentit, quod a non reluctantibus Episcopis ordinatus ex Dei voluntate fuerit.

§. II. Episcopalis administrationis laus, obnubilata per simultatem Eusebium inter & Basilium.

[8] Qualis postea Episcopus evaserit Eusebius, quamque illustris Confessor, nec Gregorius Theologus, [Laudat Eusebii Episcopalem administrationem Nazianzenus,] neque alius quem viderim scriptum, per acta aut studio confectas laudes reliquit; sed cum non longo tempore in Episcopatum vixerit, dum consimilem in electione Basilii tumultum excitatum idem Gregorius narrat, brevissimum quidem, sed illustre ac perspicuum de Eusebio epitaphium conscripsit in eadem Orat. 27 de funere patris. Rursus eadem civitas (nempe Cæsareensis) eamdem ob causam seditione laborabat; eo nimirum, qui honesta & egregia vi ad Episcopatum pertractus fuerat (Eusebius profecto) celeri morte arrepto, atque ad Deum cujus causa in persecutionibus fortiter strenueque decertaverat, profecto. Hoc utique de Eusebio elogium audaciorem me fecit, ut ipsum Cæsareensem Cappadocem, non incongrue inter Sanctos veneratum esse existimarem. Nec minimi faciendas has Theologi laudes putabam in funere Patris, quod præsente Basilio eas dixerit, qui de omnibus plenissime conscius falli non poterat; ut pondus hinc etiam non minus, quam a Gregorii sanctitate, mendacium respuente, recipiant.

[9] Nec dissimilia de eo habere Nicephorum videbam, quippe qui lib. 11 cap. 18 illius virtutem his verbis per interpretem ornabat: [itemque Nicephorus:] Fuit autem Eusebius in aliis rebus (excipit dissidium cum Basilio, de quo infra) vir magnus, tum certaminibus, & periculis pro pietate subeundis maxime spectatus, & quod ejus temporis persecutio declaravit. Irato igitur contra Eusebium Iuliano in ea persecutione (quam idem Nazianzenus pluries omnium teterrimam vocavit, & ideo atrociorem, quod dolose perduellis, odium in Christianos celans, & martyrii gloriam invidens, carnificinam interim exerceret) quanta passus fuerit Eusebius, [quorum, ille persecutiones toleratas expendit,] dum strenue pro Deo decertasse S. Gregorius idem testatur, coniectari quidem licet, affirmare in omnium silentio non licet. Non una illi fuit persecutio, quod in persecutionibus fortiter pugnaverit; Nam & ad Valentis Imperatoris Arriani tempus pervenit; qui arrepta occasione dissidii inter Eusebium Archiepiscopum & Basilium Presbyterum, adversus Catholicum Eusebii gregem expeditionem suscepit, non urbem, sed animas discerpturus. In hac non minori procella quomodo se gesserit Eusebius, & quam strenue repugnaverit, idem Nazianzenus, in laudes Basilii intentus, innuit potius quam narrat Orat. 30.

[10] Secesserat propter dissidium in Pontum Basilius, cum institit repente nubes, grandinis plena & perniciose stridens, quæ Ecclesias omnes, [absente Basilio,] in quas incidit, prostravit; & quascumque invasit Imperator (Valens inquam, Arrianus pervicacissimus) auri amantissimus, & Christi hostis infensissimus, ac duobus his gravissimis morbis laborans, inexplebili nimirum avaritia & blasphemia post persecutorem persecutor, non quidem Apostata, sed nihilo tamen meliorem se Christianis præbens. Hunc pergit narrare Nazianzenus expeditionem adversus Ecclesiam Cæsareensem suscepisse, non urbem, non domus, [& Valente Imp. orthodoxos Cæsareæ tentante.] quæ iterum extrui possent, expugnaturum; sed animas ipsas immortales distracturum. Impetum cum eo faciebat exercitus eo dignus, nefarii Ecclesiarum Antistites, sævi orbis illius Tetrarchæ, qui ipsius imperio & ditioni subjacebant. Venerunt hi Cæsaream, ut Ecclesiam illam in deditionem acciperent. In tanta rerum parturbatione explicanda Nazianzenus, ut Basilium illius deinde Ecclesiæ propugnatorem, in Eusebii auxilium accurentem enixius (ut par erat) laudaret; quædam quæ in Eusebio desiderari tunc videbantur attingit.

[11] Horum nonnulla ex rei ecclesiasticæ imperitia, aliqua quod administrum non haberet Basilium, accidisse existimavit: inquit enim, [Ad ista non satis instructo Eusebio] Magnum ergo certamen propositum erat; non ignava etiam multorum alacritas, sed infirma erat acies, utpote propugnatore carens ac perito artifice, tam in doctrinæ quam in spiritus facultate. Vocatum proinde Basilium, amore Dei inflammatum, advenisse statim addit, in cujus laudes declamabat. Dum vero quantum adventus ejus Cæsaream opportunus fuerit, narrare Theologus aggreditur; & hæc addidit de Eusebio ac Basilio. [auxilio venit accersitus Basilius:] Ille plebem ducebat (nempe Eusebius) hic (nempe Basilius) ductorem; atque instar cujusdam leonum curatoris, præpotentem scite cicurabat. Namque ut nuper in sublimi Cathedra constitutus, ac terreni nonnihil adhuc spirans, nondumque in his quæ spiritus erant numeris omnibus absolutus, magnisque fluctibus invalescentibus atque ingruentibus Ecclesiæ hostibus, opus habebat homine, qui eum manu ductaret atque fulciret.

[12] Ex his verbis puto Baronium doctissimum ansam accepisse, de Eusebio non ita bene sentiendi. [Episcopi defectum suppleturus.] Atque, ut candide loquar, meminisse etiam oportebat, non animi virtutem in nupero Episcopo Eusebio Nazianzenum desideravisse, sed Ecclesiasticam doctrinam & rerum spiritualium notitiam. Cum hæreticis enim, non cum gentilibus, pugna tunc invalescebat: & quamvis generosus in propugnando, & in sæcularibus doctrinis Eusebius esset instructus, & naturali candore & perspicacia præditus, mendaciisque adversissimus (ut ep. 20 eumdem pingit Nazianzenus) repente tamen raptus ad insulas, nondum spiritualis armaturæ ac doctrinæ peritiam habebat, ut in tanto Ecclesiarum turbine, omnia ad amussim componere posset ac propugnare. Duo igitur per Episcopatus initia in Eusebio desiderari posse videbantur, quæ reprehensione digna animadverterat Gregorius. Dissidium nempe cum Basilio, in quo fortasse culpa non caruit; deinde major in rebus divinis peritia. Sed a plebe nimis ardenter Cathedram ascendere coactus, & ab Episcopis non reluctantibus consecratus, excusari in hoc poterat; non ita de concepta & enutrita simultate cum Basilio quem, scientia ad hæreticorum laqueos dissolvendos aptissimum, longius abesse sustinebat, & non revocabat; & in hoc aliquid humani passum esse Eusebium Nazianzenus affirmat.

[13] Sane in hoc paululum esse immorandum video, [Dissidium illud,] & explicandum, an in eo aliquid culpabile apparuerit; & quomodo in reconciliatione se gesserit, quibusve modis agnita veritate se purgaverit, ac pœnitentiam non distulerit; deinde quantis postea exantlatis laboribus, in brevi vitæ quod superfuit curriculo, secundæ persecutionis agonem fortissime expleverit. Ira ergo, Basilii laudes percurrens Nazianzenus, de hoc dissidio disserit: Cum Basilio simultatem quamdam is qui proximus ante eum Ecclesiæ præerat excercebat: quibus autem de causis, aut quomodo præterire satius est; exercebat tamen; vir cetera quidem non ingenerosus atque eximia pietate præditus, ut persecutio tum temporis exorta, & acris adversus eum suscepta contentio perspicue declaravit; sed tamen in Basilio humani aliquid passus. Neque enim viles tantum & plebeios, sed etiam præstantissimos quosque viros Momus attingit; ut solius Dei sit omni peccato atque animi perturabatione vacare.

[14] Eruperat contra Eusebium Episcoporum aliquorum, [ex suspicione Eusebii de Basilio sibi adversante ortum,] ut vidimus, turbo; qui etsi ipsum adhuc Cathecumenum Baptismo abluissent, & in Episcopum ordinassent, pœnituerat tamen; incertum, ut diximus, an zelo divino vel humano. Hinc in clero, ac plebe orta est divisio, præsertim scissuram foventibus Arrianis. Pro orthodoxis Eusebium sterisse dubitari nequit, toties a Nazianzeno in persecutione laudatum; & qui Sozomeno teste lib. 6, c. 12, sub Ioviano Catholico principe Antiochiæ cum aliis Omousion tenendum esse statuerat, & in concilio Tyanensi, sub Valentiniano & Valente, cum Occidentalibus & Romano Pontifice senserat: & tamen scissura magna erat. Nam quamvis fuga lapsus Basilius esset, cum tamen eodem tempore, quo Eusebius ordinatus est, & ipse quæsitus fuisset ad infulas, innocenter quodammodo turbas fovebat. Nazaræi siquidem, ita Monachos vocat Gregorius, quorum princeps ipse Basilius, [nutriebant Monachi pro Basilio zelantes,] jam Presbyter & doctrina clarus reputabatur, tumultuabant; quippe qui turpe & indignum esse arbitrati sunt, principis sui contumeliam repulsæque injuriam dissimulanter ferre; vel quod in electione rejectus Basilius ab Eusebio minoris fieri videretur, & a Synodis aliisque Ecclesiæ convetibus rejiceretur. Fortasse etiam, quod Basilius ipse, Cæsariensi Presbyterio ac doctrina clarus, dum non ita demisse se erga novum Episcopum gereret, alicujus pervicaciæ insimularetur, ut Nazianzenus ipse obscure indicavit, cum a se recusatum honorem innuens, de ipso ait, Atque a nonullis, qui rationum illius ignari erant, [nec forte sine aliqua Basilii culpa;] fastus insimulari maluit, quam aliquid facere, quod rationibus consiliisque suis adversaretur. Unde Abbas Uspergensis in Chronico (ut mos schismaticis est apertius in Sanctos oblatrandi) ansam arripuit dicendi, Basilium ex nonnullorum sententia superbiæ vitio laborasse, quemadmodum notat etiam Bilius in hujus Orationis scholio.

[15] In idem etiam collimare videtur Sozomenus, non ita sincerus scriptor, qui lib. 6, cap. 15, ut est Latine redditus; [cujus fuga Eusebium populo suspectum faciebat.] Basilius inquit non alia de causa in monasterio Ponti vitæ quietæ se dederat, quam uti Ecclesia, quæ ceteroqui rebellione Arrianorum graviter exegitabatur, etiam sua causa aliquid damni acciperet. Narraverat ante inter Basilium, & Eusebium susceptas fuisse inimicitias, & ex illius secessione in Pontum populum, & maxime eos qui animi magnitudine & sapientia excellebant, Eusebium suspectum habuisse, veluti causam, cui Basilius, vir ob piam vitam & eloquentiam singularem ab omnibus pleno ore laudatus, inde fugeret. Qui autem essent in Eusebium concitati, & qui civilem contentionem foverent, ita eadem Orat. 30 notat Nazianzenus. Et adversum eum (Eusebium nempe) concitatur Ecclesiæ paris selectior & sapientior; si modo sapientiores ii habenid sunt, quam reliquum mortalium vulgus, qui seipsos a mundi consortio segregarunt, ac vitam suam Deo consecrarunt (Nazaræos nostrates dico) atque in hujusmodi res præsertim maxima animi contentione incumbentes: qui turpe & indignum esse arbitrati principis sui contumeliam repulsæque injuriam dissimulanter ferre, periculosissimum facinus aggrediuntur. A magno, & seditionis experte Ecclesiæ corpore deficere seseque abrumpere constituunt.

[16] Ne vero quis dubitaret eorumdem Monachorum Principem alium quempiam esse, ex primo Clericorum ordine, præter Basilium, [uti ex Nazianzeno colligitur;] qui repulsam passus fuerit; audiendus est idem Nazianzenus, dum momenta rationum de schismate illo adducturus, Basilium deinceps non tacuit, & de Nazaræis seu Monachis ita narrare pergit, post adducta postremo loco postrema verba; Non exiguam quoque multitudinem in ipsius partem amputantes, tam eorum qui plebeio ordine censebantur, quam eorum qui magistratus gerebant. Idque autem ob tres causas, easque firmissimas, perfacile erat. Primum enim Basilius tanta apud omnes veneratione erat, quanta haud scio, an quisquam nostræ ætatis philosophorum; eamque vim habebat, ut cohorti suæ si voluisset animum & fiduciam affere posset. Id certe Basilius non præstitit, sed potius fugam meditatus est & secessit in Pontum. At quia turbæ jam erant excitatæ, & ex ipsius repulsa ac magna apud omnes existimatione nequaquam difficile erat in Eusebio suspiciones excitari, ne Basilius easdem foreret; præsertim dum illius æmuli (plures enim fuisse etiam post Episcopi mortem dilucide alibi narrat Nazianzenus) falsis rumoribus & calumniis apud Eusebium, jam in suspicionem versum, eum traducere conarentur.

[17] Spirabat adhuc Eusebius, ut ex eodem Nazianzeno diximus, nonnihil secularis generositatis; & natura magnanimus, [licet in Eusebio quoque culpa esset aliqua:] irasque non facile ut leo comprimens, in Basilium ferebatur, quem contra ipsum dissentiones nutrire, ex ipsius (ut vocat Nazianzenus) cohorte non prorsus temere suspicabatur. Poterat quidem Basilium, virum irreprehensibilem & ecclesiastica doctrina calamitosis illis temporibus apprime clarum ac opportunum, majoris existimare, ad se allicere, ad synodos vocare, ut Arrianis majori potentia obsisteret: sed humani aliquid passus, nonnihil tardius e Ponto revocavit. [quam tamen generose correxit.] Revocavit tamen generose; vel potius, insigni Christianæ humilitatis exemplo, non modo primus & tanto dignitate superior, ad Basilium scribens; sed legationem adornans, dum interim titulo defensoris Ecclesiæ Cæsareensis, una cum Gregorio Nazianzeno, ipsum decoraverit. Sed pergamus primum turbas excitatas referre: mox gloriosum, tam ipsi quam Eusebio, Basilii reditum absolvemus.

[18] Potuisset Basilius, ut jam ex verbis Theologi vidimus, suas cohortes in schismate contra Eusebium firmare, sed noluit; nec tamen difficile fuisset; nam qui negotium Episcopo faciebant, [Dissidium auxerint SS. Eusebius Vercell. & Lucifer Calarit. male concordes,] hoc jactabant, quod Eusebius, propter tumultum in ipsius electione coortum civitati suspectus erat, ut non magis rite ac legitime, quam tyrannice, Præfecturam consecutus esset. Aliam etiam attingit Nazianzenus dissidii illius seu schismatis causam; nempe occidentales quosdam Episcopos, qui orthodoxos omnes ad suas partes pertrahebant. Hos putat Billius in scholio num. 53, Luciferum Calaritanum & Eusebium Vercellensem fuisse, Roma Cæsaream missos ad Ecclesiam illam tranquillandam. Equidem hi jam inter se divisi ad invicem erant: Lucifer enim, quæcumque dissidii cum Eusebio Vercellensi causa fuerit, jam se ab ejus communione & ecclesiæ segregaverat imperante Juliano; & quamquam Luciferiani se pro Catholicis venditarent, pars revera Catholica cum S. Eusebio Vercellensi consentiebat, quemadmodum Baronius ad annum 362 latius disserit. Nondum tamen detecta Luciferianorum secta, dum uterque pro Catholico haberetur, & unusquisque orthodoxos ad se trahere conaretur, etiam Cæsareensis scissura fovebatur. [quorum iste pro Cæsareensi steterit:] Neque difficile putarem S. Eusebium Vercellensem, pro Eusebio Cæsareensi dimicasse, quod omnino Cæsareensis pro Catholico haberetur; non modo quia in pluribus Synodis contra Arrianos steterit, ut ex Sozomeno diximus; sed quia Catholicus semper, tam a Basilio redeunte, quam a Gregorio seniori & Theologo habitus fuerit. Facile proinde est credere, Apostolicum legatum Eusebium Vercellensem, ratam Cæsareensis electionem habuisse, cum de ejus legitima electione neque Nazianzenus, neque Basilius ex infra dicendis unquam dubitaverint.

[19] Dum ergo Ecclesia illa intestino malo laboraret, & pars Basilium jam Episcopum, [sed periculum dispulit secedens in Pontum Basilius,] pars Basilium repulsam passum respiceret; enituit Basilii virtus ex his, quæ pergit ad superiora verba attexere Nazianzenus. Quid igitur, præclarus ille & Pacifici discipulus (nec enim his qui consimilia ipsi inferebant, aut qui ipsius partibus studebant obluctari poterat; nec illius erat dimicare, aut Ecclesiæ corpus lacerare, alioquin etiam bello vexatæ, atque ab hæreticis (penes quos, tum summa rerum erat) in periculum adductæ, simul etiam consultoribus nobis sincerisque monitoribus in ea re usus) nobiscum hinc profectus in Pontum secedit. Laudabili quidem exemplo, ne Eusebii suspiciones augeret, autschisma quoquo modo foveret, secessit Basilius; at Gregorius Nazianzenus, qui necessitudinis familiarissimæ vinculo eidem connectebatur, & Eusebio invisus non erat, poteratque imminenti jam Valentis procellæ se murum opponere, ac mediatorem cum Eusebio agere; a Gregorio seniore & Patre longuis immorari non permittitur, sed tam difficile revocatur, ut vix se abstrahi passum fateatur oratione eadem 27 in funere Patris: & tamen, [quem eo secutus Nazianzenus est.] efflagitante plebe Nazianzena, a Patre ordinatum Sacerdotem, ut Arrianis opponeretur, narrat, quos repressisse patrem addit. Tum per se ipse, tum per nos etiam fortasse, quos velutt non ignavos ac degeneres catulos, in illos tamquam in sævissimas bestias immittebat. Cæsareæ, quæ Metropolis paterni etiam Episcopatus erat, nil ante cum Eusebio egisse mediatorem Gregorium Theologum, dum Basilio adhuc ille infensus erat, ex infra dicendis constabit.

§ III. Insignis Eusebii modestia, in revocando per Nazianzenum Basilio.

[20] Interim demus Eusebium nostrum aliquid humani passum contra Basilium; & errasse, vel nimis suspicioni addictum, vel aliorum detractionibus nimium innixum, [Ut ut est correxit, si quid peccavit, Eusebius,] quod videtur per Momum, invidiæ vel detractionis numen, a Nazianzeno adductum significari, sive non ita magni faciendo Basilium, ut æquum erat in tam difficili tempestate; quin etiam, ut elicitur ex epistola Gregorii Theologi ad ipsum Eusebium, quæ editionis Parisinæ vigesima nona in ordine est, non vocando ad Synodos contumelia quadam affecerit; errorem equidem deinde agnovit, ac ita emendavit, ut Christianæ virtutis non minimum exemplum reliquerit.

[21] Putat Nicephorus lib. II Historiæ jam adductæ, sponte Basilium rediisse, ac auxiliares manus, non tam Eusebio, quam fluctuanti Cæsareensi Ecclesiæ ultroneas præbuisse; [Basilio vel ultro reverso,] dum omnem reconciliationis laudem Basilio tribuit; & ante ipsum Sozomenus, lib. 6, cap. 15, qui de reditu Basilii scribit, sua sponte venit Cæsaream. Nec aliter videtur Nazianzenus affirmare, ut puto ex orationis abundantia in Basilii laudes defluentis. Quid igitur, inquit de Basilio, generosa illa mentisque magnitudine præstans anima, Christique amore vere inflammata? Ne longa quidem ad hoc oratio comparanda fuit, ut ad nos se conferret, nobisque adjumento esset. Vere simul atque legatione me fungentem aspexit (erat enim utrique nostrum commune hoc certamen, ut qui fidei defensores atque patroni designati essemus) statim legationi cessit: atque spiritualibus rationibus secum optime sapientissimeque distinguens, aliud simultatis tempus esse (si quid etiam huic affectui indulgendum esset) nempe pacis ac tranquillitatis; aliud æquanimitatis, nempe necessitatis ac periculorum tempus; hoc inquam, secum reputans, confestim e Ponto nobiscum excedit, atque erga periclitantem veritatem zelo exæstuat, ultroque suppetias nobis affert, totumque se matri Ecclesiæ tradit.

[22] Ex qua de reditu Basilii narratione nonnulla elici posse videntur: primum, etsi non multam, [vel tam prompte acsi rogatus non fuisset,] orationem tamen sive epistolam suasoriam præcessisse, qua motus Basilius, in mansuetudinem alioquin pronus, reditui acquiesceret. Deinde ad eum legatione, Eusebii nomine functum fuisse Gregorium, ad cujus aspectum statim Basilius cesserit, & reditui assensum præbuerit. Tertio ita alacrem promptumque in patriam fuisse reditum, ita facilem cum Eusebio reconciliationem Basilii, ut quasi sponte facta videretur, illumque ultro suppetias periclitanti fidei attulisse dici posset. [ad opem contra hæreticos ferendam:] Hoc sensu Nicephorus scripsit, Valentem & cum eo Episcopos Arianos, ut Cæsareensem Ecclesiam pessumdaret, opportunum tempus nactos Cæsaream advenisse, ut recta sentientes ecclesiis exigerent, puta Eusebium, propterea quod Basilius secessisset, & populus Eusebii odio ad discessionem spectaret. Ceterum consilium id frustra fuit. Quamprimum enim hos Cæsaream pervenisse nuntiatum est, Basilius, monasticis in Ponto scholis vale dicto, Cæsaream & ipse redit, & Eusebio rebus omnibus aliis posthabitis conciliatur; quo quidem facto animi sui benevolentiam maxime ostendit. [revera autem rogatum rediisse.]

[23] Sed res alio modo, quo ad spontaneum reditum Basilii, evenit, quam Nicephorus videatur narrare: & ex Epistolis Nazianzeni, quid ipse pro reconciliatione egerit, & quid antea Eusebius perfecerit, luculenter apparet: sunt enim Epistolæ, quæ sine oratoria amplificatione scribuntur, magnum apud eruditos historiæ lumen. Igitur ex Epistola, quæ in opere Basilii 29 est, in Nazianzeni 20, constat Gregorium, ad Eusebium Episcopum Cæsareensem rescribentem, prima de reducendo Basilio semina jecisse; dum eidem gratias agendo, quod ipsum laudasset & ad synodos & conventus spirituales vocasset; [patet ex Nazianzeni ad illum Epistola,] arrepta occasione, quod Basilium suum parvipenderet, nec ad hujusmodi conventus vocaret, modeste increpat, & orat ut vocet, spondens Basilium ad officia responsurum, & ambos eum secuturos, tamquam umbra corpus. Quid hæc Epistola, aliaque officia per amicos exhibita præstiterint, habetur ex Epistola alia, nempe 19 Nazianzeni ad Basilium scripta; quam ideo ex interpretatione Billii apponere libuit, ut inde appareat, non minus Basilium opera Gregorii, quam Eusebii ipsius mansuetudine Cæsaream evocatum fuisse. [cum insigni Eusebii Capp. laude conjuncta,]

[24] Tempus jam est, inquit, ut prudens consilium ineamus, tolerantiæque laude floreamus; nos itaque comparemus, ut nec quisquam animi magnitudine præstantior nobis appareat, nec multi nostri labores & sudores temporis puncto collabantur & evanescant. Cur hæc scribam quæris? Deo carissimus Episcopus noster Eusebius (sic enim de eo nobis deinceps sentiendum & scribendum est) animo erga nos est admodum amico, & ad simultates componendas propenso, ac tempore velut igne ferrum emollitus: litterasque etiam deprecatrices & evocatrices ad te missurus est, quemadmodum & ipse mihi significavit, & multi ipsius animum perspicue cognitum habentes nobis fidem faciunt. Quæ antevertamus, quæso, vel ad eum venientes, vel scribentes; vel, quod erit rectius, prius scribentes, ac deinde ad eum nos conferentes; ne forte nos pudeat, si victi fuerimus, cum vincere licuerit; præclare videlicet & philosophice cedendo, id quod plerique a nobis exposcunt. Mihi itaque obsequere, & veni, tum ob hanc causam, tum etiam propter tempus. Quandoquidem hæretici conjuratis animis Ecclesiam percursant, partimque jam adsunt ac turbas movent, partim (ut fama jactatur) affuturi sunt. Ac periculum est, ne veritatis doctrina convulsa distrahatur; nisi primo quoque tempore Beseleelis spiritus excitetur, hoc est sapientis hujusmodi disputationum & dogmatum Architecti. Quod si tibi operæ pretium esse videtur, ut ipse adsim, atque hæc administrem, tibique itineris comitem me adjungam, ne hoc quidem munus defugiemus.

[25] Clarissime ut puto ex hac Epistola apparet, quanta mansuetudine Eusebius cum Basilio, [qui prior ad suum Presbyterum scripsit.] præteritorum pœnitentia ductus, egerit. Quid enim magis poterat Metropolita, cum suæ Ecclesiæ Presbytero, ad Christianæ perfectionis libellam agere, post simultates enutritas, easque ex suspicionibus non ita temere natas; quam ad humilitatem primum se componere, & in officiis illis, quæ (ipso favente Gregorio Basilii amicissimo) multi putabant magis Basilio convenire, ita Archiepiscopum descendisse, ut cederet, ut litteras ipse ad presbyterum deprecatrices & evocatrices daret. Utique, si humani aliquid passus adversus Basilium erravit Eusebius, ita resipuit, ut ex sequenti in eumdem mansuetudine jure merito a Gregorio vocatus fuerit, Deo carissimus Episcopus, quod nimirum se ad amussim Evangelicæ legis accomodaverit. Neque enim litteras tantum officii plenas dedisse ad Basilium credere par est, non modo quod id Gregorio pollicitus erat, & multi fidem interponebant; sed quod legatum Gregorium ipsum ad Basilium miserit, ut ex supra adductis in Orat. de laudibus Basilii idem Gregorius apertissime docet.

[26] [Ex hinc Eusebio humiliter adhæsit Basilius.] E Ponto igitur secum excedentem Basilium ita pingit Gregorius, ut veteris simultatis in illius animo fomites quosdam nequaquam remansisse ostendat. Inimicitias, inquit, ponit, quasi nonnihil antea & ipse humani passus esset; consulto aciem instruit; scandala & offendicula intermedia submovet; deinde quomodo cum Eusebio se gesserit addens, Proximum autem, inquit, Basilio negotium ac studium hoc fuit, Antistitem observare, suspicionem extinguere (ex suspicionibus enim in Eusebio dissidium ortum fuisse diximus) mortalibus omnibus persuadere, mœrorem illum quo affectus fuerat, tentationem quamdam colluctationemque perversi spiritus extitisse, honestæ ac laudabili concordiæ invidentis; ceterum non ignarum se esse, quid obedientiæ ordinisque spiritualis leges postularent, & post plura officiose sancteque erga Eusebium a Basilio præstita ac narrata, uno verbo colligit, tantam illius benevolentiam hunc consecutum esse, quantum prius apud eum odio flagrare putabatur; vel (ut post Billium vertit Bilibaldus Pirckeymerus) Talis erga illum (Eusebium nempe) erat benevolentia, qualis prius ad inimicitias proclivis fuisse putabatur; nonnihil etiam, de nutrita cum Eusebio dissensione, Basilium male apud aliquos audivisse, non silens. Sed ablatis simultatum nebulis, & Eusebii insigni pietate cognita, cum jam Basilius sub lege esset obedientiæ ac ordine spirituali, [moritur cum laude pietatis.] explanaturus Eusebii ipsius jussu librum Proverbiorum, nil mirum si ab his verbis inceperit. Obediamus igitur bono Patri, certaminum præmia nobis ex spiritus oraculis proponenti, qui nos instar venatorum in locis inviis quasi catuli cujusdam venatici indicio cursus nostri experimentum vult capere. Homil. 12 init. Prou.

§. IV Sanctus & pius Eusebii obitus: scrupuli Baroniani discussi.

[27] Quam vero his ministrantibus, Gregorio, inquam, Theologo atque Basilio, Eusebius profecerit, quantave virtutum hauserit incrementa, utinam aliquis scripsisset, sed plurima quæ Basilio Eusebii cooperatori tribuit Gregorius, [Restaurata concordia, egregie proficiens Eusebius,] dum in illius laudes data opera decurrit, Eusebio communia fuisse vix dubitarem, saltem quod permittendo adjuvaret, sive in sustinenda, sive in depellenda hæreticorum procella, sive in sub secuta fame demulcenda opes uterque impenderet. Non diu deinde advixisse Eusebium Theologus narrat, & dum ob tanta præclare sub illo gesta Basilium in ejus locum subrogatum fuisse docet, his utitur verbis orat. eadem de laudibus Basilii. Ob hæc igitur, ac tanta (quid enim omnibus recensendis, [moritur cum laude pietatis,] longiorem moram trahere necesse est) cum is qui nomen a pietate apposite ducebat (Eusebius nempe, Latine Pius) ex hac vita migrasset, atque in ipsius manibus animam suaviter exhalasset, ad excelsam Episcopatus Sedem evehitur. Obitum pariter Eusebii in orat. de funere Patris Gregorius refert tamquam optimi Confessoris, & celerem fuisse innuit, dum iterum in electione Basilii Urbs illa tumultuaret. Rursus eadem civitas eamdem ob causam seditione laborabat; eo nimirum, qui honesta & egregia vi ad Episcopatum pertractus fuerat, celeri morte abrepto, atque ad Deum, cujus causa in persecutionibus fortiter strenueque decertaverat, profecto.

[28] Ex celeri autem a Gregorio vocata morte Eusebii, putat doctissimus Baronius, ad annum 369, num. 46, eum repentino violentoque morbo confectum ex hac vita sublatum esse, [suavissima, non violenta morte:] sed quod suavissime animam in manibus Basilii exhalaverit, vel non ita violentam mortem oppetiisse significaret, vel somno sanctorum suaviter in Domino quievisse in Deo, inquam, cujus causa in persecutionibus fortiter decertaverat. Quæ verba fortasse doctissimus Baronius tacuit, quod ei displicuisset per quamdam violentiam Eusebium Cæsareensem fuisse in Cathedram illam intrusum, cum de eo & Nectario intelligenda esse velit, quæ Nazianzenus alibi in sui temporis violentas Episcoporum electiones declamaverat. At cum de hac honesta in Eusebium & egregia vi, aliqua infra refricare opus sit, nunc dixisse sufficiat, de ejus beato obitu ac orthodoxia cum Nazianzeno Basilium ipsum consentire, dum eidem scribens Ep. 21, timere se fatetur, ne a morte Beati Episcopi Eusebii, [Basilio laudatus vivus,] Ecclesiam Cæsareensem catholicam aliqui ex hæreticis zizaniis impleant; & pietatem, in hominum animis multo labore sparsam, perniciosis suis doctrinis radicitus evellant. Nec alibi veritus est Basilius ipse pientissimum Episcopum Eusebium appellare, dum ad Meletium scribens inter ipsius Epistolas num. 78, ita loquitur: Litteras accepi a pientissimo Episcopo Eusebio, quibus mandatur, ut Occidentalibus iterum de quibusdam Ecclesiis scribatur.

[29] Sed cum quæ post mortem laudes adjiciuntur majoris existimandæ sint, quamvis a sanctis viris semper inducta laudatio suspicienda sit, præter ea quæ de ejus obitu, [& mortuus Nazianzeno,] strenuaque fortitudine tempore persecutionum addit post ejus mortem Nazianzenus, & nos supra retulimus, videtur etiam aliud accedere testimonium ipsius Nazianzeni scribentis Ep. 33. ad sanctum Eusebium Samosatensem. Qui cum post mortem Eusebii nostri Cæsaream profectus in novi & catholici Episcopi electione noviter incumberet, ita expectare se novum pastorem inquit Nazianzenus antecessoribus Episcopis dignum, ut a classe Sanctorum virorum Leontii, Hermogenis, & aliorum, Eusebium non exceperit. Post reconciliatum vero sibi Basilium, non diu Eusebium advixisse, confirmat etiam Gregorius Presbyter Græcus, scriptor vitæ Nazianzeni a Billio interpretatus, qui ejusdem Theologi opera revocatum e Ponto Basilium narrat; sedente ad clavum metropolis ejus adhuc viro religioso Eusebio; de quo parum infra ad reditum Basilii addit, neque multo interjecto tempore Præses Ecclesiæ, quem diximus, meliorem ad vitam translatus est, non minus ita mortis celeritatem ad reditum Basilii conferens, quam ex morum integritate meliorem vita defuncto Episcopo tribuens.

[30] Antequam vero colophonem huic exercitationi imponamus scrupulus removendus est, quo fortasse motus vir summus Baronius, [qui alibi improbans Episcoporum promotiones per saltum] Eusebium numquam laudibus extulit, ut potius violenta morte multatum videatur subobscure sentire; est enim offendiculum, quod Nazianzenus eadem oratione de laudibus Basilii, dum in Ecclesiasticis præfecturis ordinem servandum exemplo ejusdem Basilii docet, qui per sacros Ordines paulatim ad Presbyteralem & Episcopalem gradum pervenit, violentam quodammodo Eusebii electionem videatur damnare, cum hæc de Divina in Basilium providentia subdit. In quo hanc rationem tenuit, ut minime repente eum ad hujusmodi gradum subveheret, nec eodem temporis momento salutari aqua tingeret ac sapientia instrueret, quemadmodum plerisque eorum accidit, qui nunc ad præfecturas inflammati cupiditate rapiuntur, [solam voluntatem afferentium ad id muneris,] verum ordine ac spiritualis progressionis lege hoc eum honore afficeret. Nec enim mihi perturbatio illa temeritasque probatur, quæ apud nos interdum, & in nonnullis primarias Ecclesiæ Sedes tenentibus oboritur, & infra; uno die Sanctos fingimus, eosque sapientes & eruditos esse jubemus, qui nihil didicerunt, nec ad Sacerdotium quidquam ante contulerant præterquam velle. Prosequitur, in hæc absurda oratorio stylo declamare, ut in laudes Basilii diverso modo electum deflecteret, putatque Baronius eruditissimus ad annum 362 n. 60, Nazianzenum alludere ad Eusebium, de quo nuper, & ad Nectarium, qui item ex Cathecumeno ad Episcopatum Sedis Constantinopolitanæ postea evectus est.

[31] Sed quidquid de Nectario, aliisque sit, per calamitosa illa tempora repente ad Episcopalem sedem evectis volentibus, [non potest censeri Eusebium sugillare,] & optantibus; hæc certe de Eusebio intelligere nequaquam Nazianzenus poterat; quem renuentem, fugientem, reluctantem, & egregia & honesta vi raptum fuisse ad Sedem episcopalem, in funere patris coram ipso Basilio docuerat. Tantum enim abest ut Eusebius Cathedram optaverit, & ambitu quæsiverit, ut omni studio declinaverit. Et quamquam, ingruente Arianorum procella, majorem Basilio absente experientiam ac spiritualem doctrinam in Eusebio optaverit Nazianzenus; eumdem semper de modestia, pietate, [quem honesta vi raptum testatur invitum,] ac fortitudine in persecutione lauda vit; nec unquam gradum illum ambisse, vel obscure protulit. Quinimo, statim post ea quæ contra abusum illius sæculi & urbis declamaverat, de Eusebio sermonem instituens, de dissensione tantum cum Basilio, ac minori peritia, non ambitu, nonnihil virum, alioquin eximia pietate præditum insimulavit; quod Hæreticorum ausibus inde animus accreverit, ac via aperta fuerit ad Ecclesiam Cæsareensem devastandam, nulla re perinde, ut prædictorum hominum simultate, (Ecclesiasticorum Cæsareensium nempe, ut jam dixerat) atque illius, qui tunc nobis præerat imperitia. Sed de hac potius culpandi erant, [majorem dumtaxat in eo optans experientiam & doctrinam.] qui elegerant & ordinaverant, quam qui coactus impar onus susceperat. Neque Nazianzenus tantum contra Laicos & Episcopos, qui statim extra ecclesiasticum Ordinem assumerentur declamavit, sed & alii Patres passim, & Hieronymus præcipue ep. 83 ad Oceanum; S. Gregorius, ad Brunichildam Reginam; Leo primus ep. 85: & tamen, ubi temporum necessitas exigeret, & magna in Laico elucerent merita, toleravit & probavit Ecclesia, ut in Ambrosio aliisque accidit.

[32] Et hæc quidem ex coævo & in eadem Cæsareensi Ecclesia versato, Gregorio inquam Theologo collegimus. [Dicitur divinitus cognovisse & prædixisse] Sunt & alia de Eusebii sanctitate testimonia, quæ etiam libet afferre. Extat S. Basilii vita per Amphilochium scripta, tum inter vitas Patrum Rosweydi, tum in postrema Surii editione Coloniense ad primum Januarii diem, in qua aliqua elucent de Eusebii sanctitate lumina. Hujus scriptorem etsi Amphilochium Basilio coævum neget esse doctissimus Baronius, & aliqua continere velit quæ corrigenda sint, vera tamen etiam narrare non inficiatur ad annum 378 n. X. Is igitur, sive Amphilochius, sive alius. scriptum reliquit, quod Basilio & Eutulo socio ingressuris Cæsareensium Civitatem, in visione noctis revelatus est tunc Episcopo ipsius Urbis, Eusebio nomine, horum adventus; & quod Basilius ejus esset futurus successor. [successurum sibi in Episcopatu Basilium,] Addit vero quod missis Archidiacono aliisque honestioribus Clericis, in occursum Basilii ac ejus socii, cum intrarent, intuitus eos sanctissimus Episcopus & stupefactus in similitudine visionis, Deo gratias egit. Honorifice igitur susceptis hospitibus, ac universo Clero participata visione, Clerici Episcopo Eusebio una voce dixerunt, Veraciter & hoc digna est munda vita tua, ut divinitus revelaretur is qui post te ornaturus est Pontificalem thronum; & subdit consentientia scriptori vitæ S. Gregorii Nazianzeni, Eusebium scilicet ad adventum Basilii non post multum temporis obiisse. Et quamquam in hac narratione, quam integram non apposui, videatur illud fortasse veritati minus congruum, [unde saltem probatur vulgata de ejus sanctitate opinio:] quod Eusebius Basilium non nisi per visionem agnoverit; quod de tanto viro Cæsareæ notissimo, & cum quo aliqua simultas intercesserat, videatur difficillimum; unum tamen me haurire tuto posse existimavi, apud Græcos & Cæsareenses, Eusebium fama sanctitatis & morum innocentia fuisse celebrem.

[33] Nihil ergo videtur Eusebio Confessori (hoc enim nomen illis temporibus usitatum, etiam strictissime acceptum, [nec culpandum in aliquo, præterquam in simultate cum Basilio;] propter invictum animi robur in persecutionibus Eusebio tribuere audeo) voluntarii nævi inhæsisse, præter simultatem cum Basilio, nec alterius criminis insimulari posse. Hoc autem, in tumultuosa urbe ex suspicionibus natum, S. Gregorius de facinore non damnavit; tantummodo cotentus post ejus mortem, ipso Basilio amicissimo & Archiepiscopo præsente, humanam passionem appellare. Neque enim quis credere debet, adversa omnia, quæcumque S. Basilius dolet in libris suis, ab Eusebio, sancto pioque viro, profluxisse, [qui nec imputavit ei adversitates suas,] sed multa in scissura illius Ecclesiæ a factiosis, plurima ab hæreticis quibus semper reluctatus est, accidisse, ex ejus scriptis convincitur, præsertim ex epistola 58 ad Meletium Episcopum; in qua jam Eusebio pientissimo, ut ibi dicitur, conjunctus, insidias contra ipsum Antiochiæ structas dolet, & insidiose contra eum multa adhuc fingi, quæ orat præveniri. Neque enim si quid calumniæ in eum spargeretur, [nec tacuisset impactas ab eo calumnias:] tacuit Basilius, quod Presbyter esset & princeps Monachorum; sed toleranda quidem forti animo docuit, non silenda; & de eo Orat. X de odio & invidia, inquit, Ad calumnias autem conticescere non oportet; non ut contradicendo nosipsos defendamus, sed ne mendacio progressum permittamus, circumventosque damno affici patiamur.

[34] Dum vero Eusebium hinc humana passione tactum in Basilii simultate, ac novitium in spirituali doctrina, in Ecclesiæ disciplinæ minus versatum indicat; [ille interim ejus nævus non debet contumeliæ verti.] inde laudat de moribus invictoque in persecutionibus robore; id videtur in Eusebio Gregorius servare, quod in Orat. 29 de S. Cypriano mago scriptum reliquit; Sanctos viros nimirum, dum ex aliquo errore ad Salubriora consilia animum appellunt, sese veluti signum quoddam ad bene sperandum attollere; & admodum ignavi sordidique animi esse, eos qui rerum minus laudandarum commemoratione Sancto alicui contumeliam afferri censent. Nazianzenus quidem in Eusebio reprehendit, Ep. 29 inter Basilianas, quod non vocando Basilium Cæsareensem Presbyterum ad concilia & synodos spirituales, eidem contumelian intulerit; sed interim ipsum Eusebium ita laudat, ut optimum omnium quos cognoverit, affirmare non dubitaverit: hoc est; Virum & Sacerdotem, & tantum, quem inquit cum vita & doctrina, canicie quoque omnium quos cognovimus optimum esse scimus. Quæ per adulationem fuisse dicta, nefas est de Nazianzeno scribente suspicari.

[35] Billius, qui ex Græcis Nonni & Nicetæ Scholiis sua confecisse profitetur, affirmat Eusebium Cæsareensem, [Non scripsit ad illum exulem Nazianzenus.] Cappadocem Episcopum, bis pro fide exulasse. Sed quod ad ipsum in exilio agentem tres Epistolas Nazianzenus scripserit, vereor ne hallucinetur, non advertens eas non ad Cæsareensem, sed ad Samosatenum scriptas esse, quem pro fide exulasse palam est. Negare tamen non velim, antiquos Scholiastas aliunde excerpere potuisse, exilium pro fide Eusebium Cæsareensem pertulisse, quod ex Nazianzeno certum sit, eum sub persecutoribus Juliano & Valente, pro Christi fide strenue decertasse. Videantur Billii Scholia, tum ad Orationem de laudibus Basilii, num. 51, tum ad orationem de funere patris num. 34.

[36] Hæc pro Eusebio Cæsareense Episcopo, Cappadoce, non Palæstino libuit cumulare; non ad ejus sanctitatem certius asserendam, [Iterata Auctoris protestatio.] sed ad emendatam simultatem cum S. Basilio emaculandam, nostrumque vetustius Martyrologium dilucidandum, Corbeiense confirmandum; & reliqua Hagiologia, quæ hac die Eusebium venerantur, vindicanda ab interpolatione minus pia.

DE SS. NICOLAO ET TRANO
EREMITIS IN SARDINIA.

SEC. IV

Notitia ex Dima Serpi & Philippo Ferrario.

Nicolaus, Eremitæ, in Surdinia (S.)
Tranus, Eremitæ, in Surdinia (S.)

D. P.

[1] Sardorum insula, ut est alpestris fere tota, sic inter recessus montium plurimam offert commoditatem exercendæ eremiticæ vitæ; cujus illuc exemplum intulisse creditur S. Eusebius, Vercellensis Episcopus, [Eremiticum in Sardinia institutum] in Sardinia natus, quasi eo sit regressus ex Thebaide secunda, ultimo mutati quater exilii loco cum S. Lucifero Calaritano Episcopo exilii socio, Juliani Apostatæ permissu restituendus Episcopatui suo. Deduxi ego S. Luciferi Acta ad diem XX Maji; de S. Eusebio ad I Augusti successores agent; interim apparet ex ibi deductis num. 40, Sanctos non redivisse immediate ab Ægypto in Occidentem; [(quod S. Eusebio Vercellensi adscribitur,] sed ordinandis Orientis Ecclesiis turbatissimis multam dedisse operam; majorem fructum facturos, si rem unanimiter gerere potuissent. Sed rigidius agente Lucifero, nullamque communionem volente cum Episcopis Ariana communione aliquando pollutis, quantumvis pœnitentibus & doctrina Catholicis; natum est inter orthodoxos schisma Antiochiæ, ubi loco S. Meletii, eo quod fuisset ab Arianis ordinatus, S. Paulinum ordinaverat Lucifer: quod cum non probasset Alexandrinæ synodo, ejusque decreta a suo signata legato, [rectius S. Lucifero adscriberetur)] allataque ab Eusebio, nec rejicere posset, nec recipere vellet; indignabundus in suam se recepit Sardiniam. Eo tunc secutum fuisse Eusebium, aut postea illuc accessisse, nedum diuturniorem ibi moram traxisse, nulla ratione fit probabile: quippe qui ab Antiochia Romam festinans ad reddendam obitæ Legationis rationem, multo breviori via appellere illuc potuerit, quam circum navigata Sicilia in Sardiniam deflectendo, ubi inventurus Luciferum esset, in neganda sui communione obfirmatum.

[2] [amplexi ibidem SS, Nicolaus & Tranus:] Rectius igitur ipsimet S. Lucifero ibidem ad annos circiter octo superstiti, laus illa tribuetur; ipsiusque potius quam Eusebii discipuli dicentur fuisse prætitulati Sancti Nicolaus & Tranus; si tamen illius temporis revera illi fuerint, quod unde affirmem vel infirmem non habeo: solum tenere ausim, floruisse illos eximia sanctitate, prius quam insulam occuparent Saraceni, [quorum usque ad sec. 13 occultorum inventionem] anno Christi DCLXX. Ab hoc ergo tempore latuerint corpora, in eo ubi antea vixerant ipsi sepultique & culti fuerant loco, usque ad annum MCCXVII. Tunc quomodo ea fuerint inventa, descripsit Ludovicus Civitatensis Episcopus, cui omnem eorumdem notitiam acceptam refert Dimas Serpi, in Chronica Sanctorum Sardiniæ lib. 4 cap. 1 eosdemque Catalogo Sanctorum generali inserens Philippus Ferrarius allegat Tabulas Ecclesiæ Civitatensis, [scripsit Civitatensis Episcopus.] ut prima fronte rem consideranti dubium videri vix ullum posset, quin ad illius Ecclesiæ diœcesim pertineat, vel saltem vicina eidem sit parochia Dominæ nostræ de Loco-sancto, inter Longorum & Templum quorum postremum locum vulgo Tempiu, exhibet Topographica Sardiniæ tabula, sub nomine Tempi in Septemtrionali insulæ parte, cui a Capite seu Promontorio Lugoderi seu Loci-aurei nomen est, XX p. m. a mari.

[3] [Sed quis talis in Sardinia?] Sed ubinam apud Sardos inveniemus Civitatensem Episcopatum? cum is qui curiosius ceteris concinnavit descriptionem insulæ, Atlanti Blaviano inserendam, præter Archiepiscopos Calaritanum, Arborensem, & Turritanum, solum nominet Episcopos quatuor; Algarensem, Ampuriensem, Prosanensem (nam quod Prosanensia legatur typographico mendo imputandum est) & Usellensem; omisso, quem Carolus a S. Paulo in Geographia sacra suggerit, Phausiano, seu Terræ-novæ, tamquam jam unitum Empuriensi Orestagnansi item Castel-Aragonensi, [an forte Bosensis cujus civitas] quos prædictis quinque jungit Ludovicus Moreris, in suo magno Dictionario historico nuper Gallice edito; cui tamen non omnem fidem adhibere ausim. An forte ad solvendum nodum faciet, quod Bosa, non quidem Loco-Sancto propinquior quam Terra-nova, Algarium & Castellum-Aragonense, sed prius forte Episcopalis, [Bosa-citta dicta?] quam tres illæ civitates viciniores in tabulis Topographicis Italiæ an. 1620 a Joanne Antonio Magini editis Bononiæ & an. 1662 a Joanne Blau reformatis Amstelodami, non simpliciter Bosa, sed Bosa-citta scribatur, quasi Civitas ad Bosam fluvium? (ab hoc enim illa nomen habet) & an ea simpliciter & quasi Antonomastice Civitas Sardis dicitur?

[4] Id sane vel simile quid oporteret cogitare si veræ sunt quas Ferrarius allegat Civitatenses Tabulæ. [Tale quid videtur indicare Ferrarius.] Sed vereor subinde ne bonus ille scriptor, lecto Ludovici Civitatensis nomine, tamquam auctoris; imaginatus sibi sit, consequens esse, ut in Ecclesiæ ipsi subjectæ tabulario ejusmodi relatio descripta inveniatur, aut ad ejusdem diœcesim pertineant Sancti, ejusque propriis Fastis adscribantur. Sane in allegandis Ecclesiasticis Tabulis, adeo varius incertusque Ferrarius est, ut ægre divines, quid Tabularum nomine ille intelligat; nec raro deprehendatur nominare numquam visas, [Quid si Civitatensis ex Apulia,] nec usquam extantes. Interim vehementer propendeo ut suspicer Ludovicum istum fuisse Civitatensem Marsici veteris in Capitanata Apuliæ Episcopum, ab Honorio III tamquam supremo Insulæ Domino, illuc missum anno MCCXVII in auxilium B. (fortassis Beatricis aut alterius habentis nomen a B. inchoatum pro more seculi) Judicissæ Calaritanæ & Arborensis, cujus jura Pisani invaserant, totius insulæ supremum affectantes Dominium, ex jure (ut volebant) sibi per Romanos Pontifices ante ducentos annos concesso.

[5] Sane invenitur Dominæ illius, quæ eadem etiam Massæ in Liguria Marchionissam se scribit, [illuc missus ab Honorio 3 Legatus,] epistola apud Raynaldum in Annalibus num. 90 per quam illa suggerit metuendum esse, ne qui Blasio Turritano Archiepiscopo, in Apostolicæ sedis obsequio quondam ad Calarim venienti, pro eo quod credebatur ab ipsis Apostolicæ Sedis Legatus, multas injurias ac mortis minas nequiter intulerunt, cum non essent in fortitudine aliqua constituti; nullum imposterum Romanæ Sedis Nuntium aut etiam Legatum alium, qui non sit Pisanus, patiantur suas vices inter eos explere, cum sunt in arce roboris radicati, & in specula superbiæ apud semetipsos firmissime fundati, Ea propter, inquit, Domine venerande ac sanctissime Pater, caritate illa quæ Christus est, qua & tenemini potenter subvenire oppressis violenter; mittite Nuntium vestrum, virum utique honestum pariter & discretum, avaritiæ execratorem, & caritatis justitiæque amatorem, qui perscrutetur subtiliter &c. Ad hujusmodi preces credere possumus missum Ludovicum; dum Ugolinus Cardinalis rem Pisis componit, & obtenta male usurpatorum jurium restitutione excommunicatos absolvit.

[6] Tum vero licuerit ipsi Ludovico, Insulam visitare totam, [an. 1217 vel 27 transtulit inventa corpora?] & transferendis Sanctorum corporibus, quæ interim fuerant reperta, attendere; si tamen res acta est illo, qui apud Dimam Serpi in Margine per zyfras notatur anno 1217; & non potius decennio post, sub Honorii successore Gregorio IX anno (sicut in textu ad longum scribitur) millesimo ducentesimo vigesimo septimo; Ubaldo præpotenti Pisano cive eadem attentante, ob quæ fuit anno MCCXXIX anathemate percussus. Anno deinde MCCXXXVII idem Ubaldus, obtentis jure uxoris Adelasiæ Principatibus Turritano & Galluriensi, in cujus postremi districtu continebatur Locus-sacer, supremum ditionis suæ Dominum agnovit Romanum Pontificem, fuitque a vinculis excommunicationis absolutus: sed ad hoc missum ait Rainaldus Gregorii Pontificis Capellanum Alexandrum: ut retinendus nobis pro Ludovico sit annus MCCXVII vel XXVII. Hoc tamen fortasse certius discerni poterit ex Fara Episcopo Sassarensi, horum Sanctorum memoriam faciente in libro de rebus Sardois, necdum nobis viso, & in Notis Ferrarii alibique sæpius allegato.

[7] Hactenus scripseram, ex Dima redditurus Latine quæ ille ex Ludovico Civitatensis scripsisse profitetur; [aut etiam Terræ-novæ Episcopus?] cum animadverto, eumdem qui bis in margine & semel in contextu ipso vocatur Episcopus Civitatensis, in eadem margine vocari semel Ludovicum Episcopum Terræ-novæ. Hæc sane civitas, ad Orientale latus insulæ sita, multo propior est Templo supra nominato, quam in Occidentali littore Castellum Aragonense, multoque magis quam porro versus meridiem recedentes in eodem Occidentali littore Algarium & Bosa. Huc omnino se applicat Ferrarius in Notis ubi Templum describit oppidum haud obscurum Phausanensis diœcesis inter Sassarim, urbem olim Episcopalem & Phausaniam sive Terram-novam hinc XL p. m. inde XX, intra Montes: quis enim non putet hanc esse diœcesim ex cujus tabulis dicit se habere Sanctos istos? Restat igitur ut Sardis dijudicandum relinquam quænam Ecclesia debeat nomine Civitatensis venire. Utinam! sicut Italiam sacram Ferdinandus Ughellus, Notitiam Siciliensium Ecclesiarum Roccus Pirrhus, Galliam Christianam Sammarthani, Hispanicarum Theatrum Ægidius Davila, ita expandat aliquis Sardoïcarum Episcopales Catalogos, antiquos ac novos; aliæ enim ante Saracenos, aliæ post illos, ut civitates, sic cathedræ fuerunt. Multum sane res illa haberet usum cuicumque res Sardoas attingere volenti: nec tamen id aliunde quam ex Sardinia sperare possumus, ubi fortassis satis ad rem eam litterarum est, si de Primatu contendentibus satis etiam esset concordiæ. Nam Ughellum audivi excusantem Insulanorum jurgia, ob quæ sibi jam seni non esset animus idem quod de Italia fecerat etiam pro Sicilia & Sardinia exigentibus obsequi: & quam difficile sit talibus facere satis, didicit in S. Agatha illustranda Bollandus, querulos expertus Messanenses æque ac Panormitanos.

[8] Interim ex isto quocumque Ludovico & cujuscumque Civitatis Episcopo, scribit Dimas, [Describit it locum anachoresis ac sepultura eorum] quod SS. Nicolaus & Tranus habitaculum sibi constituerunt inter Logonium & Templum, in loco Sardoa lingua ideo dicto Logu santu, ubi Deiparæ virgini oratorium dedicarint; ad quod cum propter ipsorum in vita atque post mortem miraculis clarescentium merita (nam sepulti etiam ibi fuerunt) magnus undique concursus fieret, tres ibidem viculi collecti sunt, sub nominibus SS. Nicolai, Trani & Quirici. Et viculi quidem nunc sunt nulli, sed supersunt ecclesiæ tres ita nuncupatæ, ad quas Gallurenses & Templarii omnes multa cum devotione solent accurrere: [& inventionem factam an 1227.] sigillatim autem constat, quod ad ecclesiam Loci-sancti, in die dedicationis ipsius, concurrat quidquid est mortalium in Gallura, Monte-acuto, totoque Anglonio. Addit idem Civitatensis, multos prædictis Sanctis fuisse discipulos ejusdem instituti sequaces; quorum tamen memoriam mulla supersit. Denique etiam subjungit, quod anno millesimo ducentesimo vigesimo septimo apparuit Regina cælorum (cui Sancti isti fuerant dum viverent devotissimi) cuidam religiosæ personæ; docuitque locum ubi invenienda essent corpora sancta ipsorum; inventa autem sepelierunt in ecclesia montis, nomen habente S. Mariæ de Loco-sancto.

[9] Hactenus Dimas ex Ludovico: qui porro videtur de suo addere; quod, [In Ecclesia S. Mariæ de loco sancto] propter miracula magna, quæ Deus operabatur ibidem, meritis Reginæ Angelorum & Sanctorum istorum, Honorius Papa II, qui sedit seculo uno ante revelationem inventionemque prædictam, misit Legatum suum Cardinalem Accimonensem, nomine Ioannem, qui prædictam ecclesiam consecravit, atque Apostolica auctoritate constituit Indulgentias multas ipsam visitaturis: sicut & ego, inquit Dimas, ipsam visitavi, censuique habendam unam ex venerabilioribus hujus regni. Meminit Ciacconius alicujus Ioannis, quem Honorius II pro se fecerit Cardinalem Episcopum Ostiensem, anno MCXXV. [pridem a Joanne Card dedicata ante annos 100.] Addit novissimus Ciacconii locupletator Oldoinus, quod hujus sanctitatis rumor, cum adhuc eremi Camaldulensis Prior generalis esset, Apennini terminos prætergressus, ad Constantinum Sardiniæ Regem, & Marchusam ejus uxorem pervenit: qui cum a Joanne suorum Monachorum coloniam impetrasset, fundato in Sardinia cœnobio multis illud opibus ac privilegiis auxerunt. Hinc verosimile fit Joannem istum, jam factum Cardinalem, cujus dexteritate & prudentia semper ad Romanæ curiæ officia peragenda usus est Honorius, libenter suscepisse onus Legationis Apostolicæ in Sardiniam, ut eadem opera suos ibi olim filios visitaret.

[10] Sed animadvertendum, Regem dici Constantinum, quomodo prædicta Iudicissa B, apud Rainaldum in margine atque in Indice, vocatur Regina; ex usu scilicet vulgi, [Judices insulæ quomodo Reges dicti?] tali titulo appellantis Iudices, constitutos a Pisanis, insulæ conquisitoribus, per ea loca, ubi Saraceni suos habuerant Reges, quamvis ipsi tales sese non scriberent nec a Pisanis scriberentur; & sub Romanis, usque ad Saracenorum adventum, nullos insula Reges habuerit. In Hispania, ubi Maurorum Præfecti Regium sibi titulum arrogaverant, Miramolino suo in Africa Imperatori solo nomine tenus subjecti; eadem ratione inductum Regium nomen, etiam ad ipsorum domitores Aragonios atque Castellanos Reges transiit; unde ibi tot fere numerantur regna, quo Africam respiciunt illustres urbes, Saracenis successive ereptæ: atque hinc tot nunc tituli Hispaniarum Regibus appinguntur, quos brevius & significantius Hispaniarum Indiarumque Reges Catholicos appellamus.

DE S. ALBANO MART.
MOGUNTIÆ IN GERMANIA PRIMA.
ITEM DE SANCTIS MARTYRIBUS ALBANO EPISC. ET DOMINICO EREM.
BURANI PROPE VENETIAS HONORATIS.

SEC. IV

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Albanus, Martyr Moguntiæ in Germania (S.)
Albanus Episcopus, Martyr, Burani prope Venetias honoratus (S.)
Dominicus Eremita, Martyr, Burani prope Venetias honoratus (S.)

BHL Number: 0200, 0202


AUCTORE D. P.

§. I. Martyrium, ac patria S. Albani Moguntini.

Beatus Rabanus Maurus, quartus post S. Bonifacium Archiepiscopus Moguntinus, anno DCCCXLVII ordinatus, [In Rabani Martyrologio,] cujus Acta Henschenius illustravit IV Februarii, jam inde ab anno X ejusdem seculi, quo Fuldensis scholæ magisterium suscepit, factus deinde ibidem Abbas anno DCCCXXVII, variis claruit scriptis libris, quorum singulorum satis accurata ratio habetur apud antiquos, nec difficile est ætatem cognoscere. Archiepiscopus autem, licet Conciliis habendis gravioribusque implicatus negotiis, non tamen credendus est prorsus seposuisse calamum, quin subinde aliquid scriptitarit quoad vixit, [pro Fuldensi Abbatia scripto,] defunctus anno DCCCLVI. In his potuit fuisse Martyrologium Hrabani, prout in Monasterio S. Galli apud Helvetios intitulatum reperit Henricus Canisius, tomoque 6 Lectionum antiqu, inseruit. Quia tamen nullus omnino titulus nomini additur, potius crediderim id ab eo necdum Abbate scriptum, in usum privatum Fuldensium Fratrum, quorum varia subinde dispersio effecerit ut opusculum istud apud illos perierit, servatum autem apud Sangallenses sit.

[2] Hæc ideo præmiserim: quia in isto Martyrologio, tam antiquo (si vera præsumptio est) & ad Moguntinam diœcesim, [solus S. Albanus refertur hoc die;] intra quam Fuldensis Abbatia consistit, adeo prope spectante, ad XI Kal. Julii solus S. Albanus nominatur; & quidem cum prolixiori, quam passim alii plerique elogio, his verbis concepto: In Moguntia natalis Albani Martyris, qui sub Theodosio Imperatore de Insula * Namsia pergens, cum S. Theonesto & Urso, Mediolanum venit; indeque exiens. * pervenit ad Gallias: & in servitio Dei manens, ad martyrium pro nomine Salvatoris promptus [erat]. Postquam autem in Augusta civitate B. Ursus Martyrium accepit, Theonestus cum Albano Moguntiacum pervenit: dumque ibi prædicaret verbum Dei, Albanus discipulus ejus Martyrium explevit, & sepultus est juxta civitatem. Eadem omnia verba in supposititio ab annis circiter quinegentis Beda (nam vacat Genuinus) sic describuntur, ut Diocletianus pro Theodosio nominetur. Et hoc plurimos decepit; ut, [non item in supposititio Beda] licet errorem eum esse vix dubitarent, ipsius tamen Bedæ eum esse crederent, Sequuntur autem ibi Albanum sic prolixe laudatum, primo loco sancti Rufus & Martia cum elogio longiori: deinde nomina Romanæ & Demetriæ. Bollandus, in sua ad Sanctorum Acta Præfatione generali Cap. 4 §. 7, meminit alterius Martyrologii, quod S. Maximini majus vocare solet, quia ex illius monasterii codice, ante quingentos annos exarato, nobis transcriptum fuit una cum altero minori antiquiorique; & istud, licet nomen auctoris non adscribatur, in multis tamen reperit simile Ms. Sangallensi. [aut Ms. Trevirensi, quod Rabani non est.] Sed ibi, nec primus nec solus Albanus legitur, neque cum elogio; sed medius inter alios quatuor hoc modo: In Africa Saturnini. In Cæsarea depositio Eusebii Episcopi. In Moguntia S. Albani Martyris. In Sicilia civitate, Rufini & Martiæ. Item in Africa, Quiriaci & Apollinaris. Quæ cum sint, ut vides, longe dissimillima; male illud diceretur Rabani; esto alibi San-Maximianensis scriptor sæpius ac liberaliter usus eo sit. Cur autem etiam non hoc loco? Fortassis quia videbantur parum congrua illis, quæ ex Goswini prolixiori legenda, tunc passim credebantur de S. Albano, licet prorsus asystata.

[3] Nos istæc omnia, quantacumque verbositate exornata, [Isti credimus, ex insula, forsan Naxia,] nihil morantur quin amplectamur imprimis illam quam Rabanus offert solidiorem certioremque notitiam; in qua tamen dolemus a librariis depravatum nomen loci, unde Mediolanum Sancti venerunt. Namsiam enim vel Nansiam aut Nauseam Insulam nemo novit; quamquam præsumere ex nominis affinitate possimus, legendum esse Naxiam insulam: (quæ Cycladum una est antiquioribus Naxus dicta) unde Paulus Episcopus τῆς Ναξίων πόλεως civitatis Naxiorum in Concilio C. P. Act. 5 invenitur subscriptus Mennæ Patriarchæ, sententiam contra hæreticos ferenti. Fueritne Episcopus S. Theonestus, id quod posteriores voluerunt, non ausim asseverare; uti nec quod discipuli ejus Ursus & Albanus fuerint Presbyteri. [sub Theodosio venisse Albanum,] Potuit absque illo charactere, vir egregius & ecclesiastica aliqua dignitate inter Naxios Presbyteros conspicuus, causa negotii cum Theodosio Imperatore tractandi, venisse Mediolanum, circa annum CCCLXXX vel CCCXC, una cum duobus Clericis discipulis suis; exhortationeque S. Ambrosii, contra Arianos fortissime dimicantis, fuisse ad simile certamen animatus directusque in Galliam. Hoc in conatu, cum Augustæ Prætoriæ in Salassiis martyrium subiisset S. Ursus, de quo egimus I Februarii, tandem etiam pervenerit Moguntiam Theonestus post mortem S. Maximi, ab Arianis hæreticis multas & atrocissimas insidias & persecutiones passi pro fide orthodoxa, [post mortem S. Maximi:] atque septies de sua Ecclesia pulsi (uti de eo scribit Megenfridus) similia plane sustinebat Episcopus Auræus, & ipse aliquando eadem de causa exul, uti in Commentario leges quem de illo collegimus XVI Iunii, Tum vero Albanus, uti junior, sic & ad lacessendos hæreticos animosior quam Theonestus, magistro suo præripuerit coronam martyrii, cujus causa tam solenniter a civibus colitur.

[4] Huic expositioni ad amussim conveniunt pictura & versus, [ab eodem possunt credi versus,] inscripti in fronte sacelli domusque, in platea quæ S. Petri dicitur Moguntiæ stantis; ac primum quidem rythmo Germanico hic sensus exprimitur.

Albanus sanctus hic requievit,
Scisso cum capite agonem complevit.

Versibus deinde Latinis, annum Domini CCCCIV martyrio Albani assignantibus neque a stylo & ætate Rabani multum abeuntibus, sic plenius explicatur tota res.

Post Christum natum, genus humanumque redemptum,
Orbe quater centum numerante & quattuor annos,
Dum tenet Imperii moderamina Honorius, urbis
Sceptra Moguntinæ Auræus fert Præsul & exul,
Arius atque fidem labefactat schismate diro;
Advenit Sanctus longis Albanus ab oris. [& cædem adscribimus anno 404 & ætati S. Auræi Ep.]
Qui cum divini constanter semina verbi
Spargeret & veræ fidei convinceret hostes,
Obrutus infida, pro Christi nomine, turba,
Hic capite oblato passus requievit; & ipsum
Ipsemet (o factum cunctis mirabile seclis!)
Complexus propriis cælesti numine palmis,
Adportare locum meruit valuitque sacratum:
Nunc ibi tam Capitis quam Corporis ossa quiescunt.

[5] Hic in medio depictus est S. Albanus suum manibus caput gerens; ad eum scilicet modum, quo alias sæpe monuimus pingi omnes Martyres capite cæsos: nam talis mos occasionem dedit opinandi, eos revera scisso capite ambulasse, ipsumque detulisse ad locum sepulturæ: quem popularem errorem nihil attinet pluribus hic arguere: potius addantur reliqui versus, picti ex altero Sancti latere.

Hinc istud pietas olim construxit avorum
Albano, sacra decorans araque sacellum: [ipso ubi decollatus creditur Loco]
Ædibus hinc istis adscriptum nomen ad Hunum.
Nam juxta Historias, Albani tempore passi,
Hunorum, quam lata patet Germania, sævit
Gens, Moguntino sed tunc crudelius agro.
Ergo Moguntinis, Albane, pie advena quondam,
Nunc cæli patriæ civis Christique coheres,
Quæsumus exores Patronus Cunctipotentem.

Ex hinc sequentium versuum defluxerant initia, solumque potuerant ultima hemistichia legi ac renovari; haud inepte forsitan sic integranda,

Vivat ut Otgarius per secula nomine clarus,
Atque Ludovico Dominus sub Principe, nostras
Perpetuo servet, benedicat, protegat ædes:
Illisque & populo toti cælestia secum
Post vitæ finem, sine fine habitacula donet.

[6] Ita suppleti versus significarent, scriptos se esse intra annum DCCCXXV, quo Rabani immediatus decessor Otgarius Cathedræ Archiepiscopali admotus est; [ad Hunum dicto positi:] & annum DCCCXL, quo Ludovicus Pius excessit e vivis. Cum autem locus ipse vulgo nuncuparetur ad Hun, id est, ad Gallinam (sic enim Germanis hodieque scribitur quod pro dialectorum varietate aliis Houn, Hin, Hen exprimitur) placuit allusionem facere ad Hunos, Germaniæ depopulatores atque Moguntiæ vastatores, simulque indicare martyrium S. Albani non adeo multum præcessisse Martyrium S. Auræi Episcopi, [forsan tamen aliquanto serius passus est Sanctus,] anno CCCCLI (ut putamus) cæsi sub Attila. Neque etiam alienum a verosimilitudine est, vel Auræum ab initio fere seculi IV Episcopatum iniisse, eumque ad annos quinquaginta tenuisse, inter annuas fere barbarorum incursiones; quæ tandem cum excidio urbis finem acceperint; vel extremis Honorii annis, circa CCCCXX Christi, primum Moguntiam applicuisse cum Theonesto Albanum, in auxilium diœcesis, gravissime ab Arianis afflictæ.

[7] In Vita S. Maximi, quam Trithemius in libro de viris illustribus compilavit ex Meginfredo, [cum ibi turbatissimus Ecclesiæ status esset:] circa finem seculi X Fuldensi Chronologo, dicitur quod sub turbationibus ecclesiæ, quas ibi enumerat, & quarum bona pars ad Honorii Imperatoris tempora spectat, multa Christianorum millia, propter Catholicæ fidei confessionem, ab infidelibus & hæreticis apud Moguntiam & in omnibus terminis ejus crudeliter fuerunt occisa: quorum apud mortales nulla penitus habetur memoria, propter malitiam impiorum & penuriam fidelium scriptorum. Nusquam satis in urbibus & oppidis securi; quando & gladius ubique sæviebat Gentilium, insania & non minus perfidia invaluit hæreticorum. Nam etsi pacem videretur habere Ecclesia ab istis qui Romanis Principibus fuerunt subjecti, ut abnegare Christum jam nunc nemo compelleretur. Arianorum tamen in tantum eo tempore væsania prævaluit, ut nihil aut parum a persecutione gentium differet. Denique Franci, tam Orientales, quam illi qui ad ostia Rheni confederant Occidentales Gothicæ quoque nationes, & alii Pagani frequentes in Galliam motus & incursus facientes, Moguntiam, Coloniam, Treverim, Wormatiam, Spiram, Argentinam & alias trans Rhenum urbes nimia crudelitate sæpius molestabant, nulli parcentes gradui, sexui, vel ætati.

[8] Ea erat, S. Auræo Episcopatum tenente, facies rerum: quæ cum tandem ad extremum urbis alias præpotentis, excidium ab Attila illatum, prolapsæ scirentur, omnis illa inundantium Paganorum multiplicitas, [prius tamen quam Attila Rex Hunnorum an. 251 urbem vastaret.] cœpit in ore hominum, sub nomine Hunnorum venire, & posteris tradi sermone vulgi: itaque etiam Albani cædes ad eorumdem tempus referri, etsi multis ante irruptionem Attilæ annis patrata. Interim hic notandum occurrit, quod cum Mœnia prioris Moguntiæ, per Hunnos eversæ in campestri loco spatioso, longius a Rheno distante fundata fuerint, ubi nunc est domus leprosorum & ecclesia Sanctimonialium S. Mariæ, quæ Sacra-vallis dicitur, ut scribit Sigehardus in Actis S. Auræi per verba a nobis relata num. 10, notandum, inquam est, quod a veteri situ civitas defluxerit ad eum, in quo Albanus cæsus creditur, suburbanum tunc locum: cujus corpus & caput delatum deinde est ad vicinum montem, qui antiquitus a Gentilibus nominabatur Mons-Martis, a tumulatis autem ibidem magno numero Martyribus, Diocletiani forsitan ævo passis, Mons-Martyrum cœpit appellari, nunc vero ab ecclesia & Abbatia, istic erecta circa finem VIII seculi, S. Albani Mons vocatur.

ANNOTATA.

* al. Nausia

* an perrexit?

§. II. Vita a Goswino male consuta, sub annum 1072, & a Canisio vulgata.

[9] Nicolaus Serarius noster, lib. 1 rerum Moguntiacarum cap. 48 num. 4, [Seculo XI Vitam scribit Goswinus] refutata Henrici Canisii conjectura, qua is edita a se S. Albani Acta Sigehardo Monacho Sant. Albanensi tribuit, ei scilicet qui dicitur Auctor Actorum Auræi & Justinæ, scriptorum sub annum MCCXCVII manuscriptorum, inquit, meorum optimus, clare ac designate illius [Vitæ] auctorem pronuntiat Goswinum, duasque ejus Præfationes præfigit … unam ad Sigefridum, Archiepiscopum Moguntinum; alteram ad Bardonem, S. Albani Abbatem: unde colligitur primo, scripsisse circa annum MLXXII, quod & postea in eo ipso anno confirmat idem Ms. Deinde, videri quidem fuisse Monachum, sed non Monasterii S. Albani … Nam de Abbate Bardone ipsique commisso Monachorum cœtu ita loquitur, quasi suus neuter esset … Quin & S. Albanum, Bardonis quidem suique sodalitii Patronum vocat, non autem suum. Denique Præfationem priorem sic orditur, ut in Episcopali monasterio Fratrem se esse indicet his verbis. [S. Martini verosimiliter Monachus,] Quamvis Christianæ Religioni, ex sacri Ordinis professione, debeam, ut Deo & Sanctis ejus omnibus Orthodoxis humili devotione inserviam; Tibi tamen, mi Pater sanctissime (Sigefridum Archipræsulem alloquitur) & Ecclesiæ, cui auctore Christo præsides, speciali quadam servitutis lege memet adjicio, & ad humilitatis jugum sub manu tua cervicem mentis inclino … Hæc ille, apud præcitatum Serarium, apta Canocicum fortassis, potius quam Monachum, significare, nisi idem Serarius nos docuisset cap. 18; Inter omnia monasteria primum & præexcellens fuisse, quod apud veteres Episcopale, aut Majus, aut S. Martini monasterium appellatur, hodie vero Metropolitanum Canonicorum collegium.

[10] Præfationes ipsas, Canisio non visas, proferre in lucem operæ pretium non censuit Serarius; mihi vero, ipsas habenti ex Chronico Moguntino, olim per Gamansium communicato, necessarium est eatenus saltem delibare utramque, ut constet, [cum duplici Præfatione.] cur & quomodo scribere Auctor instituerit. Ac primo quidem Antistiti Domino Sigefrido Archipræsuli, humilis Frater Goswinus apprecatus quidquid hominem Deo commendat acceptius, post alia quædam sic progreditur; Videns ergo Moguntiam, S. Albani Martyris illustrari & patrocinio sustentari; neque vero vitam ejus uat virtutes, præter admodum pauca sacris codicibus contineri; quæsivi diligenter a senioribus loci, quidnam causæ esset, [I ad Sigefridum Archiep.] quod vir tantæ venerationis, & Martyr tanti nominis, debito munere careret; & ad salutem credentium Vita ejus historico syrmate quærentibus non pateret. Qui cum simplici veritate exponerent, antiquo urbis excidio, vel potius majorum obsolevisse desidia; & plura hujusmodi, quæ propter notam temporis supersedenda sunt; obnixe cœperunt rogare, ut quæ ipsi per tomos dispersa legissent, vel a majoribus tradita accepissent, adhibita cura in unum colligerem, & ad honorem beati Martyris salutemque legentium litteris memoriæque mandarem.

[11] Ego vero, cum parvam ingenii venam & tenuem spiritum, ad implendam hanc dicendi tubam, debita humilitate excusarem; [docens unde scribenda collegerit;] tandem rogatu vel potius jussu venerabilis Bardonis Abbatis ejusdem loci, (Bardonis nostri Magni ab anno MXXXI ad L Archiepiscopi, tam propinquus genere, quam non dissimilis sanctitate; nam fratruelis ejus erat) ipsius, inquam, jussu me ad stylum contuli, & quæ cana seniorum fide auctore didiceram, in unum stylo subserviente collegi; non quidem viribus meis innitens, sed in spiritu sancto confidens; non de cothurnato turgentium verborum præsumens fastu, sed viventis aquæ refici desiderans haustu. Magni quidem ponderis videbatur tale quid ultra vires aggredi; quippe ubi scirem si ad publicas prodiret aures, me a pluribus notatum iri: sed iterum ad constantiam animum roborabat reverenda seniorum canities, annis matura, cygnæo capite florida, omnium prorsus auctoritate dignissima; quæ me negantem urgebat, obedientiæ stimulo renitentem trahebat, caritatis loro [astringebat nullam esse causam] dicens quæ me tantopere ab hujusmodi deterreret; cum pæne omnis historia & chronica magis audita quam visa denarret. Ita ergo nefas putans hujusmodi non credere; ratum duxi jubentibus parere, unde & pedestrem prosaice pro posse texui historiam: in antiphonis vero & Responsoriis hermoniacæ dulcedinis respersi melodiam.

[12] Quod siquis de Fastis & Chronicis quædam hic inferta causetur; & cum Martyris agonem & coronam texere debuerim, [& quomodo;] me potius chronographiæ vel topographiæ ostentaliter studere cachinnetur; agnoscat [eruditis] auribus nihil tale mirum videri; cum sæpe veritas rerum colligi soleat ex congruentia locorum & ordine temporum. Quod si nos ulterius arguat premens, hic aliter quædam ac in quibusdam historicis poni; noverit etiam sanctos Euangelistas, licet unam loquerentur veritatem, quæ Christus est, non uno tamen modo vel eodem ordine cuncta digessisse, nec unquam multas ejusdem rei scriptiones omnibus & verbis & sententiis convenisse. Excusans deinde Goswinus quod sumens ab ipsomet Christo exordium, irridendu mse videatur proponere nonnullis, quasi qui

— Gemino bellum Trojanum orditur ab ovo;

& deprecans ne forte nobilis Moguntia stomachetur; &, quod ingenio tale quid cudendum non reliquerit, causetur; petit &, ipse pro indigena haberi; tandemque conversus ad Archiepiscopum suum; Jamjam Pater, ad te redeo, inquit; ad te, cui totus innitor & suspiscio. Tu labanti porrige dexteram; errata corrige, hiantia supple, rescinde ambitiosa, commode dicta Patrone suscipe gratiose: quidquid enim hic scriptum est pro infecto indictoque habebitur, nisi vestra auctoritate roboretur.

[13] Tum vero Theoretico Euangelicæ crucis bajulo, Domino Bardoni Abbati, idem Frater Goswinus apprecans spiritu vivere, [2 ad Bardonem Abbatem.] spiritu & ambulare, usque ad coronam gloriæ; profitetur, quod hic divinus Martyr, etsi multa gesserit, per quæ notitia tanti nominis semper superstes vivat; & ita miraculorum signis se usquequaque diffuderit, ut usque in finem mundi nulla oblivione obliterari metuat; tamen præcipuis ejus meritis etiam hæc debetur reverentia, ut Vita ad finem martyrii mandata litteris, omni posteritati in immortalem memoriam porrigatur … Tersius ergo, inquit, scribentur, si quæ de tanto Martyre narravit antiquitas, si quæ in schedulis fidelium respersit devotio, quantum tunc temporis hæreticorum patiebatur immanitas; ut quamdam Passionem, licet modicam ex tunc scriptam indicare videatur. Laudatur apud Trithemium in Chronico Hirsaugiensi, [Collegit Goswinus sua ex vetustis schedis] circa annum Domini DCCCXCII Rupertus Monachus undecumque doctissimus, Græce & Latine peritus, qui scholæ Monachorum apud Moguntiam in monasterio S. Albani præsidens, multa ingenii sui monumenta posteris reliquit: Vitam quoque S. Albani metrice descripsit. Id si verum est, hanc quoque vidisse & secutus esse potuit Goswinus. Sed vereor ne Trithemium fefellerit nomen, ejusque Vitæ auctor sit alius longe junior Rupertus, qui Goswini contextum metrice reddiderit seculo XIII vel etiam serius. Id vero pro certo judicari debet, si de ea Vita agit Trithemius, [non tamen ex metris Ruperti, ipsomet junioris,] ex qua, ut superiori seculo adhuc sibi lecta, licet a Serario nusquam inventa, D. Latomus quidam apud eumdem Serarium pag. 276, descripsit Leoninos hosce versus seculo ut summum XII excoli cœptos:

Schismate sub tali, solio de Pontificali
Pellitur ejectus, Romamque petit Theonestus.
Inde Moguntinam sedem devenit opimam …
Inclitus Albanus, fidei virtute probatus,
Exponendo fidem, sectas damnabat ibidem.

[14] Verum quæcumque aut quandocumque scripta reperit Goswinus, [infelix historicus,] in iisdem connectendis infelix admodum historicus fuit; cum duos Theonestos, duosque Albanos, locis plane dissitis diversissimisque temporibus mortuos in eamdem conflavit personam. Nam quod ad S. Theonestum Albani Moguntini magistrum attinet (Germanice dictum Sint-Thenaus) is die XX Octobris colitur, ibidemque verosimiliter sicca morte est defunctus; forte etiam tumulatus in sui nominis sacello, quod, ut Serarius docet, lib. 1 cap. 31 in Rheni ripa extra muros infra S. Martini arcem situm erat; eoque ibat e S. Petri templo frequenter processio, imo etiam majorum pietas festis maxime Paschalibus, ad Emaüntinorum discipulorum imitationem, unde & Emaus vocabatur, forte a corrupto Germanico nomine maleque diviso quasi Sint-Enaus diceretur. Theonestus autem Episcopus cum Sociis Tabra & Tabratha, ex Africa verosimiliter advectus Altinum in Marchia Tarvisina tempore Wandalicæ persecutionis, uti & alii multi ad varia Italiæ loca, ibidem cum iisdem obiit; eversaque ab Hunnis civitatæ translatus in ædem Cathedralem Torcellensem, ibidem colitur XXII Novembris Similiter alius a Moguntino Albanus, neutrius Theonesti socius, isque Episcopus, habetur Burani, quæ est Veneticarum insularum una; eodem tamen quo Moguntinus die colitur; propter propriorum Actorum defectum. Sed de hoc nihil videtur scivisse Goswinus, ab Altinensibus vero videtur mutuatus Thabraham, & Thabratham, quos Theonesto suos scios peregrinationis jungeret, & Moguntia digressos simul faceret Altini martyrizari.

[15] Nec felicior fuit in locorum discrimine: nam S. Ursum, de quo a decessoribus meis actum 1 Februarii, quemque Rabanus ait, [topographus,] Mediolano in Gallias transire volentem, in Augusta civitate Martyrio coronatum; Augustam Prætoriam intelligens, ipse traduxit Augustam, primæ Retiæ, seu Vindeliciæ urbem. Quem errorum agnoscens eruditissimus Marcus Velserus, rerum Augustanarum lib. 8 ad annum 425, Vereor, inquit nostrorum aliquos nominis errore ductos (dicere potuisset Moguntinensium scriptis deceptos) de Vindelicorum urbe perperam sint interpretati, quæ ad Prætoriam Salassiorum pertinent. Pro Prætoria enim argumenta non obscura sunt aliquot. Consultæ tabulæ ecclesiæ Buraniæ … planæ habent civitatem Augustam, quæ sita est ad radicem montis qui dicitur Jovis. Deinde locuples auctor Antoninus in Itinerario, iter Mediolano Moguntiacum describens, Augustam Prætoriam quintæ mansionis loco posuit: tum antiquissimum ad eam monasterium titulo S. Ursi superesse audio. Nobis contra neque itineris ratio suffragatur, neque ullam nostra Ecclesia Ursi memoriam retinet. Jam porro quam alienum a verosimilitudine est, quod Theonestus, Philippopolis in Macedonia Episcopus (urbis utique mediterraneæ & LXX P. M. remotæ a littoribus maris Ægæi) dicatur in exilium missus a Rege Wandalorum in Africa dominantium? Hinc Serarius conjectat Hippensem, vel Cipipensem aut etiam Hipponensem in Africa Episcopum fuisse Theonestum: quod ut de illo valeat, quem tempore Wandalicæ persecutionis sub Hunerico Rege Altinum credimus appulisse; sua tamen non caret difficultate; eo quod, licet Hippam & Cipipam Ptolomæus nominet, & Hipponensem Episcopum sciamus fuisse Augustinum, probare tamen nequeamus eas Urbes fuisse Episcopales, quando Victor Vitensis omnes Africæ ecclesias enumeravit, quarum Episcopi Catholici anno CCCCLXXXVI Carthaginem convenerunt, cum Arianis disputaturi, nominatis etiam Cathedris quæ tum forte vacabant: ut oporteat tria illa loca, si omnia erant Episcopalia, habuisse Antistites Arianos; anno illo atque adeo Theonestum, si ex earum aliqua pulsus advenit, sub Geiserico Hunerici patre pulsum fuisse ante plures annos.

[16] Sed omnem priorum confusionum absurditatem vincit confusio temporum, dum in exilium missus ab Hunerico, Christianos Præsules Clericosque in Africa persequente ab anno CCCCLXXVI ad CCCCLXXXV, [& chronologus.] dicitur confugisse Romam ad S. Leonem Papam, qui rexit Ecclesiam ab anno CCCCXL ad CCCCLXI, indeque ad S. Ambrosium qui obiit ut minimum anno CCCXCVII. Mox vero ad Sigismundum Regem Burgundionum Catholicum abiisse qui post annum quingentesimum ad hujus fidem primum se contulit; ab hoc deinde ad S. Paulinum Trevirensem, qui juxta S. Hieronymum in Chronico mortuus est anno Constantii XXI, id est CCCLVIII anno Christi; ut ducentorum fere annorum ambitum unius Albani, non admodum senis aut potius adhuc juvenis vita sic explicata comprehendat. Omittimus ergo ista tam male cohærentia, omittimus etiam illius vitæ compendium, quod ex Ms. Windbergensi consequenter exhibet Canisius; ubi in principio, loco irruptionis Hunerici, scribitur nomen piissimi Regis Honorii. Persarum atque Medorum & Wandalorum gentis; cujus jussu dum Carthagine Synodus congregaretur, tam Fidelium quam Arianorum, sexcenti septuaginta Episcopi convenerunt; inter quos vir valde egregius Theonestus, a Philippis expulsus & propria sede privatus, pro certamine fidei individuæ & sanctæ Trinitatis, peregrinationis causa Romam venit; licet ejus nomen ut dictum est; nusquam inveniatur in accuratissimo Victoris Vitensis Catalogo, Præsulum omnium Catholicorum qui istic comparuerunt nomina referente.

§. III. Ecclesia & monasterium S. Albani, ejusque ad præsentem ætatem fortuna. Sancti ipsius Reliquiæ.

[17] [Post restauratam urbem &] Veniamus tandem aliquando ad ea quæ post S. Albani mortem, urbisque Moguntinæ instaurationem, & institutionem Archiepiscopatus Moguntini gesta, certiori testimonio scire Goswinus potuit: atque his verbis ab eo referuntur. Post eam persecutionem, quam in ultionem hujus sceleris & hæreticæ impietatis, sub Attila Rege Hunnorum, cælesti judicio factam supra retulimus; cum ecclesiis reddita esset pax, Sanctorum precibus divinæ animadversionis iram propitiantibus; S. Albani tumba cœpit miraculis celebrari, [crebrescentibus ad tumbam S. Albani miraculis] & multo populorum frequentari conventu: quia videbant qualiter Dominus Sanctum mirificaret, & quomodo magnificentiam suam in eo exaltaret. Videbant enim inibi ejus florere orationes, coruscare virtutes, ejus meritis multa petentibus præstari beneficia, infirmantibus sanitatum donari. Omnis qui ad eum de quacumque tribulatione clamaturus ingrediebatur, protinus impetrata consolatione lætus regrediebatur. Videbant ibi illuminari cæcos, in solidos gressus erigi claudos, & omnium membrorum dolores in pristinam sanitatem revocari. Inde Christiani, religione ducti, prout tunc temporis erat copia, super sacrum cinerem parvæ molis Ecclesiam fabricant, altare dedicant, ejus se patricinio commendantes, sancti corporis loculum præ omnibus venerantes.

Aliquanti processu temporis evoluto, cum jam civitas ad integrum esset renovata, & Christiana religio tam Catholice quam canonice ad plenum redintegrata; [ædificatur super ipsam ecclesiola,] venerabilis Richolfus, a Præsulatu magni Bonifacii sanctæ Moguntinæ Sedis Archiepiscopus tertius; sicut videbat locum egregii Martyris miraculis coruscare, ita hunc fabricis & aliis divinis cultibus aggressus est honorare; fundans primo basilicam tanto Martyri condebitam: cujus fabricæ modum & structuram, quia promptum est oculis cernere, [quam Richulfus Archiep. amplifican, ac dotans,] non est opus cartis intexere; estque superfluum ut litteris vel lectione depingatur, cujus facie vel specie omnis ingrediens delectatur. Super sacrum vero cinerem Mausoleum erexit, quod auro, argento ac gemmis vestiens, diligenter undique decoravit. Addidit præterea quoque, in cultum sanctuarii & in ministerium altaris, vasa aurea & argentea, sacris ministeriis idonea; sacras etiam vestes, divinis Officiis, prout tempus dictat, competentes. [eidem addidit monasterium.] Construxit etiam ibidem omnes vitæ regularis officinas, quas voluit servorum Dei, in loco illo degentium ad perpetes Martyris excubias, esse receptacula; ut ejus suffragantibus meritis, recipiant eum in æterna tabernacula. Obtulit insuper sancto Martyri, ad sumptus Deo famulantium, prædia villasque & Ecclesiarum decimas quas sancto altari ejus rata adstipulatione firmavit, scriptisque testamentis perpetua stabilitate legavit.

[19] [Illa dedicata fuit an. 804 1 Decembris] Hinc inter ædis istius rudera, lapis repertus est sic inscriptus:

Antistes humilis Riculf hanc condidit aulam,
Martyris Albani nomine namque sacram:
Hanc quoque fulgenti jussit vestire metallo,
Cum titulis, ara, cumque decore sacro.
Perpetuam cujus mercedem Christe laboris,
Albani precibus cui rogo redde pie.

Iuxta adjacebat hæc describenti lapis alius, completi operis tempus sic denotans.

Ecclesia hæc est consecrata in honorem sancti Salvatoris Domini nostri Jesu Christi, Kal. Decembris anno incarnationis ipsius DCCCV, indictione XIII. Ubi annus Dionysianus notatur, novem mensibus Ianuarium præveniens & intelligitur annus DCCCIV, Septembri mense numerare incipiens Indictionem quando littera Dominicalis F ostendit Dominicam Primam Adventus, [Dominica Adventus] idoneam tali actui concurrisse cum 1 die mensis. Quod autem jam antea aliqua saltem ecclesiola ibidem fuerit, testantur hi versus apud Serarium lib. 1 cap. 30; forte inventi apud Latomum, ex S. Albani Vita metrica de qua supra hi videlicet:

Martyris Albani renovavit culmina Richolf,
Antistes humilis, Christi devotus amore,
Exornans aram pretiosis atque metallis.

[20] Pergit porro Goswinus: Idem ergo venerabilis locus in tanta celebritate cœpit haberi, ut non tantum ejusdem regiæ urbis Pontifices, [exinde plures illic sepulti Archiepiscopi,] verum etiam regni primores, cum defungerentur, non alibi se sepeliri poscerent. Sicut in argumentum fidei intra & circa Ecclesiam quoquoversum extant Mausolea, singulorum nomen & obitus diem titulis designantia. Ex his apud Serarium reperiuntur Epitaphia, primum Richulfi, pag. 616; tum successoris Haistulfi, pag. 619; Otgarii, pag. 623; Rabani pag. 651; Caroli, pag. 654. Sequentis Luitperti, licet ibidem sepulti, vel nullum Epitaphium extitit, vel abolitum excidit memoriæ: Zunzonis seu Sonderildi, anno DCCCXCI VI Kal. Julii a Normannis Wormatiæ martyrizati, atque ad S. Albanum delati, monumentum vide apud eumdem Serarium, pag. 668. De Hattonis sepultura nihil liquet. Post hunc ecclesiam suscepit Hildebertus, cui ad laudem adscribit Trithemius, [item ab an. 935 primi X Episcopi sancti,] ubi de S. Maximo, quod anno Dominicæ incarnationis DCCCCXXXV, Indictione Romanorum VIII, die mensis Martii quarta decima, decem Ecclesiæ Moguntinæ Pontificum ossa (eorum scilicet qui sub Romanis illam rexerunt) de capella Divi Hilarii, solenni cum processione Cleri & Populi, ad ecclesiam monasterii Divi Martyris Albani transtulit, & in choro summa cum reverentia locavit. Sequuntur porro ibidem sepultorum Epitaphia, Friderici, pag. 685; Wilhelmi pag. 689; Hattonis II pag. 695, Rupertus, Willigisus, Erkenboldus, Aribo, Bardo, Luidboldus; & ipse denique, cui librum suum Goswinus inscribit, Sigefridus, alibi sepulturam sunt nacti.

[21] Principum secularium ibidem sepultorum meminisse superfluum esse censuit Auctor, quando pro omnibus aliis ad ornamentum loci sufficere poterat, quod, [item præter alios Proceres Fastradana Regina,] ut prosequitur ipse, Potentissimus ille Carolus, Magnus & orthodoxus Imperator, cum Fastrada conjunx ejus apud Franckenfurt diem obiisset, tam nobile funus ad monasterium S. Albani præcepit deferri, & in Aquilonari vestibulo ante altare Apostolorum terræ fecit mandari. Argumento est titulus monumenti ejus in ejusdem vestibuli pariete intra fornicem descriptus pro cujus animæ remedio quædam sancto Martyri prædia contulit Carolus, unde hodieque Fratribus ministrantur diætæ. Titulum istum numquam nunc reperias; credo quia ruinam passus est fornix, post ætatem Goswini, seculo forsitan XII vel XIII; quando aliud Epitaphium, & alio forsan loco substitutum est, [pro cujus primo Epitaphio positum aliud adhuc superest,] Leoninis ex parte versibus (quorum tunc usus primum cœperat) sic descriptus.

Fastradana pia, Caroli coniunx vocitata,
Christo delecta, jacet hoc sub marmore tecta.
      Anno septingentesimo nonangesimo quarto:
       Quem numerum metro claudere musa negat.
Rex pie quem gessit Virgo, licet hic requiescit,
Spiritus heres sit patriæ quæ tristia nescit.

Α. ET Ω.

[22] Atque hoc ibi sic perstitisse credo usque ad annum MDLIII, quando fax illa Germaniæ, [post an. 1553 translatum ad Metropolitanam;] Albertus Brandeburgicus, mense Augusto depulsus Francofurto quod obsederat, omne in vicinam Moguntiam iræ furorisque virus effudit; eamque nemine resistente ingressus, templa sacrilege spoliavit; S. Martini arcem, quæ Archiepiscopi domicilium erat, nefarie incendit; simulque die XXVII, pridie S. Bartholomæi, nobilissima templa S. Albani, S. Victoris, S. Crucis, & Carthusiam, ut ait Serarius pag. 920. Eo digresso urbeque recepta, tum alia forte plura vetera monumenta in urbem allata ex monte S. Albani sunt; tum illud in primis, quod dixi, Fastradanæ epitaphium, in æde summa prope ostium ad Australem ingressum super columnam collocatum est; addito hoc recentiori Epigrammate, rei gestæ teste.

Quæ Fastradanæ coram monumenta tueris,
Haud isto primum fixa fuere loco:
Æde sed Albano sacra, cæsisque propinqua
Martyribus, claro vertice collis erat.
Nunc ea quod periit flammis hostilibus ædes,
Mota locis zelo sunt monumenta pio.

[23] Sacris corporibus factum quid sit, licet non indicet Serarius, ex paucis tamen illis Reliquiis quas visu audituque cognitas sibi scribit lib. 1. cap. 17 intelligas; plerasque ruinis loci involutas flammisque consumptas periisse. [quando etiam Caput sancti illatum in Urbem est;] Ibi primo loco nominatur Caput S. Albani, tum alia insignia lipsana undecim numerantur, illustrium Sanctorum omnia quæ Reliquiæ, cum ob bella & incendia repositæ a S. Albani Dominis in S. Ignatii Parochiali templo fuissent, inventæ nuper sunt (puta sub exitum præteriti aut initium currentis seculi; nam anno 1604 sua edidit Serarius) ab admodum Reverendo & Nobili Domino, summi templi Canonico Capitulari, Wolfgango ab Hensenstain, cum aliis aliquot antiquitatis monumentis. Neque de Capitis illius veritate cui quam dubium moveat Namurcensis quidam scriptor, ex occasione quod diœcesis illius Patronus quoque S. Albanus sit, ejus historiam percurrens, [ubi etiamnum est apud Canonicos S. Albani,] atque affirmans, quod anno MDXCIX hujus S. Albani caput viderit Monachii in Ducis Alberti sacello. Re enim examinata existimat Serarius pag. 276 quod vel ille aliud sacrum caput viderit, nomenque ipsi aut male indicaverit Mystagogus., [non Monachii,] aut bene indicatum memoria exciderit. Nam hoc, inquit, Moguntiæ asservatur ab ipsis S. Albani Dominis, & quidem nunc in Prædicatorum templo ubi sacra sua peragunt; quod non oculis tantum, sed & osculis etiam tangere, manibusque versare, licet indigno, datum sæpius. Ita ille, Dominos appellas, [successerant illi Monachis an. 1419] quia ut ante dixerat pag. 110, quod prius fuerat cœnobium Monachorum, usque ad annum MCCCCXIX, Martini Pontificis concessu in Canonicorum Collegium demigravit: qui, destructo licet loco, suis adhuc fruuntur reditibus, divinumque suum cultum, Psalmodiis sacrisque Missarum liturgiis obeunt in Prædicatorum templo prædicto.

[24] Albaniani templi, cum scriberet Serarius, tantummodo parietinæ supererant, ut tamen, inquit de sanctuario aliquo ibidem restaurando sperare liceat facit Rev. & Nob. Domini Decani Eberhardi ab Heusenstam pietas, [destructa ab hæreticis ecclesia.] & hodierni Archiepiscopi Ioannis Swichardi a Cromberg anno ipso 1604 ordinati, qui ante electionem suam illic fuit Præpositus, aliorumque multorum munificentia. Neque vana spes ea fuit: nam cum anno MDCXXXI, Gustavus Adolphus Rex Sueciæ occuparet urbem, jam tum stabat perfectus Chorus insignis, aliaque ædificia sacra, qualia videre est in Matthæi Meriani Topographia Moguntina anni 1646; sed inclusa aggeribus novæ ac primariæ arcis, ad meridionale urbis latus structæ; quo ex tempore credibile est multum decessisse de loci religione, propter morositatem præsidiarii militis portas observantis.

[25] Felicior fuit alterius Albanianæ ecclesiæ conditio Namurci. Hæc, originis tam antiquæ ut initium ignoretur, [Alia ejusdem Sancti est Namurci,] cum frequentibus publicæ rei conversionibus vel esset collapsa vel ruinam minaretur; sub Adelberto seu Alberto Comite, resurrexit in Collegialem Canonicam; & parentum nostrorum memoria, sub Philippo II Hispaniarum Rege, facta est etiam Cathedralis, instituto illic Episcopatu. Jo. Baptista Gramayus, in Historia Namurcensi pag. 46, secundam & meliorem fundationem sic describit. Albertus Comes, Reginaldo Episcopo Leodiensi (ab anno MXXV ad MXXXVI) contra Odonem Comitem Campaniæ opem tulit; ubi dum in confertas hostium turmas ruit intrepidus, occubuisse traditus est. Sed inter cadavera latens ignotus, [seculi XI facta Collegiata, nunc Cathedralis,] voto concepto se Martyris Albani ædem restauraturum, incolumis ad suos remeavit. Et voti reus, consilio imprimis Frederici tum Leodiensis Archidiaconi, postea Pontificis (sub nomine Stephani Papæ IX) cœpit templum reparare; & loco Monachorum, substituere Canonicos. Ita Gramayus, ad marginem notans, quod opus anno MXLVII cœpit prœdictus Comes Albertus; perfecit MLV. Hujus & Episcopi Frederici operæ imputat Arnoldus Raissius, in Gazophylacio Belgico, quod Moguntia impetratæ sint S. Albani Reliquiæ: neutrum nominat instrumentum donationis, ab eodem Raissio sic expressum: [cujus Canonici stabilita cum Moguntinis Fraternitate,]

[26] Wilhelmus, Dei gratia Abbas S. Albani in Moguntia, totusque ejusdem loci Conventus, dilectis in Christo Fratribus Canonicis S. Albani de Namurco, salutem, cum sinceræ & fraternæ dilectionis perpetuitate. Cum pervenissent ad nos viri venerabiles, Decanus & alii vestri Canonici; & per eos intellexissemus, ecclesiam vestram in honorem gloriosi Martyris Albani, Patroni nostri, specialiter esse fundatam; ipsis de Reliquiis dicti Martyris cum humilitate petentibus, petitioni eorum justissimæ animo libenti duximus annuere; & inter ceteras Reliquias, ut ecclesia vestra eo solenniori habeatur in veneratione, æternæ fraternitatis ducti dulcedine, [particulam capitis acceperunt:] de pretiosissimi Martyris capite partem ad vos, per viros prædictos, transmisimus; & fraternam sinceritatem, corpore & animo, perpetua conservandam stabilitate, ordinavimus. Unde Fraternitatem vestram, pro salute animarum vestrarum, modis omnibus monemus & rogamus, quatenus Reliquias, quas ad vos transmittimus, cum timore Dei & reverentia hominum, & Fraternitatem inter nos in Domino ordinatam, sine intermissione servetis. Auctor Sanctuarii Namurcensis, editi anno 1619, annis novem ante editionem Gazophylacii præcitati, Sanctorum & Sanctarum Namurcensis Comitatus Epitomen auspicatur a S. Albano, & addit; [an os coxendicis in nostro ibi Collegio?] Pars cranii ejus habetur in æde principe, argentea inclusa statua: de quo nolim dubitare, cum id nihil officiat veritati ejus Capitis, quod etiamnum Moguntiæ asservatur: sed cum subjungit, quod ejusdem coxendicis partem sat notabilem habet Namurcense Societatis Jesu Collegium, tunc apud me fidem inveniet, cum similes Moguntini Capituli eam donantis litteras videro; alias verebor, ne Roma vel aliunde allatum os aliquod sacrum sub nomine S. Albani Martyris, habeatur pro osse Albani ejusdem, ex cujus capite solum pars aliqua, eaque forsitan perquam exigua est in Cathedrali.

§. IV. De Sanctis Albano Episcopo & Dominico Martyribus Burani apud Venetos quiescentibus: deque alio Albano fictitio.

[27] Cum adeo celebris esset S. Albanus MartyrapudMoguntiam

Quæ caput est regni Francorum maxima genti,

[Vita a Goswino Moguntiæ scripta] ut loquitur Poëta metricæ Vitæ auctor, ex Latomo apud Serrarium allegatus; jamque haberetur & late divulgaretur Vita, per Goswinum exornata; pronum fuit, ut quicumque alii Albanum, vel Theonestum aliquem Martyrem apud se invenirent solo nomine notos, eis applicarent istam Moguntia acceptam Legendam. Id imprimis fecerunt Torcellenses, receptis ad se Altino corporibus SS. Theonesti Episcopi, Tabræ & Tabratæ Diaconorum ejus, quos illuc ex Africa appulsos Confessoresque potius quam Martyres defunctos, [applicata Torcellensium patrono Theonesto & sociis] facile concipimus. Quod autem iidem a Philippensibus egressi ex insula Nausia, Roma visitata, Ambrosioque Mediolani salutato, Gallias prædicando transierunt, veneruntque ad Regem Rosimundum, (virum forte eis factum ex Rosimunda, Alboini Longobardorum Regis seculo VI uxore) non magis credam, quam quod sociis, Urso Clerico Augustæ, & Albano Coëpiscopo Moguntiæ amissis, ipsi ibidem Moguntiæ multa cæde mactati, in navi perforata missi sunt … sed Dei virtute, restaurata navicula … devenerunt Altinum sicuti ex Torcellensium scripturis narrat Petrus de Natalibus lib. 10 cap. 98: id enim æque absonum, [pro 23 Nov.] quam si dicas Alpes navigatas; nam quæ navalis communicatio Moguntiæ, ad Rhenum sitæ, concipi potest cum Altino, in littore maris Adriatici haud procul a Venetiis posito? Cetera ad istorum Patronorum Torcellensium diem scilicet X Kal. Decembris, quo Altini cum sociis passus dicitur Theonestus iste, reservamus expendenda.

[28] In eodem maris sinu Buranum est, ab dominatrice Venetorum urbe p. m. v, unico autem dissitum Altino; [& Buranensium S. Albano Episcopo Mart.] cujus Borealem partem respiciens nomen etiam inde traxisse dicitur, quasi Boreanum. Huc, ut scribit Petrus de Natalibus lib. 5 cap. 133, translata Sanctorum duorum Martyrum Ursi & Albani corpora, ibidem tumulata servantur: ibique & corpus jacet tertii Martyris sancti Dominici Monachi: qui quamvis in istorum passione non reperiatur specialiter nominatus, ab incolis tamen ipsius loci consocius Albani & Ursi fuisse dicitur, & cum eisdem pro Christi nomine creditur martyrio coronatus: moxque addit Petrus, Passio horum Martyrum ibidem agitur XI Kal. Julii, ut appareat non alium ibi diem sciri, quam quo Moguntiæ passus est S. Albanus, [socio S. Dominici Erem. M.] alio prorsus loco, anno ac die, quam ejus socius Ursus. De talibus conciliandis nihil solicitus fuit Nicolaus de Castro Taglia-petra (sic enim interpretor cognomen, quod ipse scribit Italice, da Ca Taja-piera) Primicerius Torcellensis, qui sub titulo Catholici peregrinantis anno 1630 Italice edidit Vitam S. Albani, Episcopi Martyris, cujus corpus Burani requiescit, in Parochiali S. Martini ecclesia. Hic postquam eleganter ut potuit prætacta omnia consarcinasset; solum ait ex majorum traditione haberi, quod prædictorum trium Sanctorum corpora, intra grandem ex solido saxo arcam, illuc miraculose affluxerunt super aquas; quæ arca ibidem etiamnum servetur cum operculo suo, simul cum laterculo marmoreo intra ipsam reperto atque sic inscripto barbare satis: Albani Episcopi, Dominicus Heremita, ambo una hora occisi fuere pro Christi fide.

[29] [sicut in laterculo sepulcrali] Hæc ut distinctius apparerent, rogaviunum ex Patribus nostris Venetis Joannem Baptistam Romaniolum, ut Buranum excurrens, ipsum laterculum nobis exacte delinearet ac describeret totum; quod sua ipse manu diligentissime fecit hoc modo. Idem monuit, marmor totum candidum ac læve esse, nisi quod interior fundus tantum deprimatur infra extremum latiorem limbum, quantum opus est, ut ab eo tantumdem extent duo minores laterculi, quorum alteri inscribitur Albani nomen, sed characteribus (quod mireris) inversis, alter purus relinquitur, latus etiam dextrum limbi nonnihil obfuscatum ætate est, sicut & laterculus inferior extrema sui ad dexteram parte.

[30] His bene consideratis, poterat prælaudatus Nicolaus da Ca Taja-piera intellexisse, quod sicut in Actis S. Albani & Ursi, [veluti contra omnem verosimilitudinem allati Moguntia.] quantumcumque depravatis, testante ipsomet Petro de Natalibus nulla habetur mentio Dominici, sic in laterculo, Sanctorum corporibus apposito, nullus nominetur Ursus, nec quidquam Burani monstretur, quod proprie ipsius sit, aut fidem faciat plus quam duorum corporum: adeoque solum ideo ab imperitis Burani incolis jungi Albano Ursum, ut idem ille esse credatur qui Moguntiæ colitur, licet ibi ut summum colatur tamquam Presbyter, cum titulus prænotatus expresse vocet Episcopum, illum qui Buranum allatus est. Tali autem qualis præfertur modo allatum eum revera esse cum Dominico, ægre mihi persuadebunt homines, tam parum solida traditione nixi. Videat lector quæ scripsi XXVII Maji de S. Liberio, Anconæ ad idem Adriaticum mare Patrono, cujus corpus ibi dicitur, per fictionem nihilo minus absurdam, fuisse conditum in arca, a Sanctis quatuor Coronatis fabricata juxta Euphratem, eumque in finem per mare miraculose advecta Anconitano littore. Quam enim hoc nihil fidei meretur, tam omnem verosimilitudinem superat quod Moguntia Buranum affluxerit arca istæc lapidea, quæ simili fide dici potuisset trans Alpes per aërem advolasse. Si divinandum est, conjectaverim ego, sub Iconomachis simul passos alicubi in Thracia, vel Macedonia aut Epiro, similive Constantinopolitani Imperii provincia, Albanum Episcopum & Dominicum Eremitam, quorum corpora alicubi reperta, sicut & multa alia, Veneti advexerint, cum eo Imperio Latini potirentur: allatis autem arcam istam comparaverint Buranenses posuerintque in ecclesia sua Parochiali, cum tunc pariter sculpto Latine laterculo, juxta notitiam in loco ubi primitus colebantur, vel ex simili Græco titulo obiter acceptam.

[31] Ipsam Ecclesiam idem Nicolaus ait novo opere reædificatam, [Eorum corpora ibidem decentius in altaribus] non minus pulcram quam sumptuosam, siquidem conferatur cum paupertate incolarum: unde nec reditus ullos certos habeat, sed conservatur ornaturque ex meris eleemosynis, quæ istic a vulgo fideli minutim quidem sed crebro offeruntur. Nunc autem, inquit, Confratres sodalitatis, istic in honorem prædictorum Sanctorum institutæ, sub patrocinio Illustriss. ac Reverendiss. D. Marci Zeni Episcopi Torcellensis, qui, abundantia munificentiæ supplens inopis populi defectum, curavit sacri ossibus ædificandum altare, nulli circumjacentium ecclesiarum cessurum, [collocata hoc seculo.] ut nihil minus honoris illa habeant Burani quam Torcellis habent corpora SS. Theonesti, Thabræ, Thabratæ, Heliodori, Liberalis, aliorumque Sanctorum Martyrum & Confessorum, collocata in altaribus, pia liberalitate Antonii Grimani, [Festi cultus,] prius Episcopi Torcellensis postea Aquilejensis Patriarchæ, fabricatis; intra quæ idem ejus successor Marcus ipsa festivissime transtulit. Idem Burani factum intelligo, ex Epistola prælaudati P. Romanioli sic scribentis: SS. Albani & Dominici corpora (ex vulgi errore additur etiam Ursi) servantur in capella grandi, erecta ad cornu Euangelii altaris majoris, in qua & festum cum solenni musica celebratur; cujus vigilia a plerisque cum jejunio observatur, nullo licet præcepto cogente.

[32] Memorabilis autem omnino casus hoc ipso anno MDCXCI accidit. [choreas sub eo ducentes puniti,] Solebat Buranensis juventus antiquo usu partem festi postmeridianum impendere choreis, in area ante templum patente ducendis. Id cum novo ejus loci Parocho incongruum videretur, oratorem, qui mane dicturus ad concionem erat, rogavit abusum istum increpare acrius, & Parochi nomine prohibere. Adfuit nihilominus a prandio tripudiatura juventus, cum turba fidicinum. Et ecce erecta medio foro malus, supra columnam firmissimam, cum vexillo Communitatis, subito ruit, suoque lapsu tres personas contrivit; contritura facile quinquaginta, si solito numero tunc accurrisset ad spectaculum populus. Res autem eo magis omnes conterruit, [item jocatus in S. Albanum] quod ipsa columna, cui infixa malus erat, per medium fissa dissilierit, cælo prorsus sereno & absque vento. Hoc etiam anno circa exitum Septembris, ad nova fundamenta pone ecclesiam Domus nostræ Professæ, applicuit cymba, Burano advecta, cum ejus loci inquilinis aliquot. Hi dum inter exscendendum inter se jocantur, quæsivit eorum unus, Græcusne an Italus S. Albanus fuerit? Et subito in aquas labens, videri desiit: corpus autem diu quæsitum a piscatoribus, licet mare istic vix mediam hominis staturam altitudine sua æquet, nusquam comparuit, quo certius judicaretur vindictam eam divinam fuisse. Hactenus P. Romaniolus. Ferrarius, in Generali Catalogo Sanctorum in Romano Martyrolgio desideratorum, [Ferrarii errores.] ita scribit: Torcelli Sanctorum Martyrum Dominici Eremitæ Armeni (quam ejus originem unde acceperit non divino) & Ursi, socii S. Albani Martyris; in Notis autem allegat tabulas ecclesiæ Torcellensis in qua corpora ipsorum habentur eo translata. Interim neutro in Catalogo accenset Sanctis Italiæ Albanum, cum quo Dominicum haberi apud Buranum constat: Ursum autem nec ibi nec Torcelli, sed Augustæ Prætoriæ.

[33] Nunc quid de altero illo S. Albano Martyre dicemus, [Alius Albanus M.] quem Petrus Mersæus Cratepolius, in libro de Sanctis Germaniæ, dispositis alphabetico ordine, priorem illo S. Theonesti discipulo facit, Legendam ejus compendio tradens? Iste, inquit Serarius pag. 274, hodie prorsus ignotus est, & eum bonus ille auctor undenam exculpserit, nescio. Scivisset, si Petri Catalogum habuisset: ibi enim lib. I cap. 16 invenisset Legendam prolixiorem sed oppido fabulosam. Quia porro idem Serarius dicii, quod talis, non in templi monumentis & schedis, [accisus prope Moguntiam a Latronibus,] non in ritualibus libris, non in editis aut scriptis manu codicibus, non in hominum etiam sermonibus & memoriis ullis Moguntiæ reperitur; mirari satis nequeo, quomodo de ejus ibidem ut publice notissimo cultu fingere potuerit Auctor a Petro descriptus, quod, sicut ubi in fine legitur, relicto regno (Hungariæ) factus Anachoreta & peregrinus, apud civitatem Moguntiam, in nemore a latronibus paganis inventus, dum se Christianum diceret, jugulatus est; corpus quoque in flumine jactatum est. Quo cursu fluminis ad molendinum delato, dum filia Militis cujusdam leprosa in flumine balnearet, repente a lepra mundatur. [qui dicitur coli I Decembr.] Quod cum admirans deferret in urbe, multi leprosi venientes, & se in amnem tingentes, mundabantur. Et mirantibus cunctis, unde talem aqua virtutem haberet perquirentes, corpus Martyris invenerunt: & reperta pyxide de collo suspensa, Vitaque inibi inclusa perlecta, Deo gratias agentes corpus cum honore ad civitatem portantes, venerabiliter condiderunt Kalendis Decembris, ubi & quiescit miraculis clarus.

[34] Sic descripta a Petro de Natalibus Vita, in ejus opere sicut ipsum habemus impressum Vicentiæ anno 1945, [invenitur apud Petrum de Natalibus,] sesqui columnam implet; adeoque compendium dumtaxat est alterius prolixioris, quam a se repertam indicarunt Belleforestius & Balbinus noster; & Balleforestius quidem tam olim Bollando, in Ms. quodam Gallicano; Balbinus vero mihi sub annum 1671, ex Ms. Codice in Bohemia, hoc uterque principio: Fuit olim in partibus Aquilonis homo potens & nobilis; fine autem tali: Da nobis ergo Domine compunctionis gratiam, laborum tolerantiam, [ex Legendariis Mss.] efficaciam pœnitendi; ut per exemplum Albani servi tui, mereamur cum eo a nostris facinoribus ablui, & super nivem in æterna gloria dealbari. Amen. In Ms. Bohemico additur insuper hæc Oratio, quasi ad Missam vel ad tumulum recitanda. Præsta, quæsumus, omnipotens Deus, ut ad cælestia promissa tendentes, B. Albani Martyris tui deprecatione suffulti, regnorum tuorum cælestium efficiamur heredes. [ex quibus Cisterciense unum,] Per Christum &c. Sunt hæc Acta utrobique facile quadruplo prolixiora, quam sit contextus Petri; nec scio an non etiam ipsa ex alia multo longiori sumpta, qualem indicat altera Legenda, reperta a nobis anno 1661 Roma redeuntibus in Cisterciensis Legendarii codice tom. 4, ante annos trecentos ut minimum exarato. Est ea major prioribus, an vero originem suam debeat isti, quam in Bohemia & Gallia reperiri dixi, id ipse dijudica, si potes, Lector, viso Cisterciensis Ms. Prologo hujuscemodi. [profitetur Petrus argumentum verbosius a se contrahi,]

[35] Solet animis placere fidelibus, Sanctorum merita dignis prædicare præconiis; & ibi devotionis figere desiderium, ubi consequi valeant sanctitatis augmentum. Nobis igitur ut quietum studium, & attentum possit esse silentium, Albani Vita proponitur consequenda cujus exemplis instructi, ejusque præsidiis animata mens nostra, nec de viribus præsumere propriis, nec de clementia præsumere audeat Redemptoris. Quam quidem ab alio, nostris temporibus insigniter eloquente, digestam & rethoricis legibus novimus insignitam; ita ut propter insolitum linguæ scintillantis ornatum, ipse nitor eloquii præferretur materiæ dignitati. Hujus vero nostri itineris ille merebitur ductor existere, qui quasi ante faciem meam narrationis meæ superficiem visus est præcurrisse; & de suorum copia exuberante dictaminum, nostram supplebit detractio augmentativa defectum. Ita enim pauper editio non polluere poterit, sed pollere; si aliquam habeat cui innitatur originem, cujus disserendo non deserat veritatem. Sequebatur deinde stylo, satis pro ætate eleganti, deducta Passio S. Albani Martyris, hoc exordio: Habitavit quidam Aquilonis in partibus Imperator, tam nobilitatis elatus genere, quam prælatus secularis imperii dignitate; cui uxor non infimis orta natalibus, stabili juncta connubio, singularis formæ decore conspicua, & quod laudabilius est titulo pudicitiæ commendata.

[36] Plura describere non vacabat aut lubebat, cum res tota videretur poëtica, [& sub finem addit pro Epitaphio Epitomen metricam.] fabulamque Oedipi imitata & substantia jam aliunde haberetur: notavi tamen mihi conclusionem cum Epitaphio, futuro brevioris compendii loco: ubi post annotatam mortem & sepulturam Albani sic progreditur Auctor: Cujus quia actum vitamque descripsimus, tale, quasi super ejus tumbam marmoream, Epitaphium exaramus:

De patris incestu pariens sibi filia natum,
      Celatura scelus, ne videatur, agit.
Fertur ad ignotos: exponitur; inde jubente
      Traditur Ungarico præda reperta Duci.
Floret: adoptatur: vult ducere: jungitur illi
       Mater, amica; filia, nupta nurus.
Rex puero; puer uxori velata revelat:
      Credit uterque, dabant regia dona fidem.
His senior victus resipiscit: pœna jubetur,
      Si Tria demantur, quæ quadriennis * erit.
Iter adimpletur, ad vatis claustra reditur.
      Nox nocet: in facinus res replicata redit.
Impietatis opus auctor pietatis abhorret,
      Et pietatis opus pro pietate necat.
Pertinet ad veniam geminati pœna laboris:
      Hoc opus, hanc seriem pagina nostra capit.
Essera pacificum, mitem manus impia truncat.
      Spiritus alta petit corpus in amne manet.
Una prius, per eam generalis lepra fugatur,
      Virtutum tumulis laus cumulata viget.
His vitæ meritis albans Albanus in albis,
      Transit ad albatos albificatque suos.

[37] Non memini, utrum in isto Ms. nec scio, an in duobus aliis habeatur notatæ Kalendæ Decembris, uti apud Petrum. Sed neque res digna est ut operosius investigetur. Qualiscumque enim sit narratio tota, [ubi Albanus dicitur adoptatus a Rege Hungariæ,] oportet ut ea primum composita fuerit post Hungaricum regnum institutum & Christiana fide imbutum, quod primum sub S. Stephano factum est, ad finem seculi X converso; adeoque non solum post ætatem Rabani (quem proinde mirum non sit in suo Martyrologio, ad Kalendas Decembris, de tali Albano silere) sed etiam post Vitam a Goswino scriptam, qui alias non potuisset omittere, quin saltem obiter meminisset recentioris alicujus Albani, pariter Martyris, ac Moguntiæ culti. Res autem seculo XII aut serius gesta, & annuo celebrata cultu, quomodo potuit sic tota ex notitia Moguntinensium abivisse? Neque tamen si alius iste Albanus, vel nunc haberet, vel alias habuisse probaretur Moguntiæ tumulum atque cultum, fundatum in vera sanctitate alicujus Eremitæ, istic a latronibus cæsi, quam Deus miraculosa leprosorum sanatione voluerit manifestatam; [parricidiaque & incestus fabulosi multiplicantur,] non ideo, inquam, putarem aliquid veritatis subesse ei quæ de eo circumfertur Vitæ; sed pro reverentia prioris S. Albani, crederem, isti alias ignoto, factum esse nomen Albani; Vitam autem, qualis ei appingitur, negarem omnino, sic ab eo scribi jussam, ut prætenditur; colloque appensam reperiam cum corpore; diceremque, otioso alicui fabulatori libuisse, illudere credulitati vulgi; exemplo forsan sumpto a similibus SS. Juliani & Ursii Actis, de quibus Henschenius breviter egit ad III Maji. Siquidem horum prior, patrem & matrem; posterior, patrem, uxorem, ac filium dicuntur occidisse, errore alias inculpabili inducti ad facinus, quod longa deinde pœnitentia expiarint. Sed ab istorum parentibus, uti flagitium aberat, sic nulla inde vera infamia derivatur ad filios: istius vero Albani progenitores, gemino eoque voluntario commaculantur incestu, graviorque illius quam Oedipi calamitas fuisse fingitur: quod nescio cui placere potuerit.

[Annotatum]

* id est septennis

DE S. PELADIO SIVE PALLADIO, EPISCOPO EBREDUNENSI IN GALLIA,
IN CATALAUNIAM TRANSLATO.

CIRCA DXVI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De actis, & tempore Translationis atque Episcopatus.

Peladius seu Palladius, Episcopus Ebredunensis, in Gallia (S.)

AUCTORE D. P.

Ebredunensis Alpium Maritimarum Provinciæ Metropolitanus (sicut eum appellat S. Hilarius Papa Epistola sua IV) ex antiqua Provinciarum notitia, [Sanctus Ebredunensis Metropolita,] jam olim sub se habuit Episcopos suffraganeos sex. De ea Metropoli vide pluribus agentem Henschenium, ad XX Aprilis, quando Vitam dedit primi ibidem Episcopi, S. Marcellini. Successorum Catalogum, sed valde imperfectum, in sua Gallia Christiana dedit Claudius Roberti; nec ulli eorum, præterquam primo isti, titulum Sancti præfixit. Longe ampliorem proponunt Sammarthani fratres, in auctiori ejusdem nomenclaturæ opere tomorum quatuor.

[2] In eo qui de Archiepiscopis est, sic numerantur primi Antistites Ebredunenses quinque usque ad initium seculi XI & Saracenorum expulsionem; ut eorum decem, [Gallis redditur per Hispanos,] Roberto partim præteriti, partim inhonorati, appellentur Sancti plerique tamen nullo assignato cultus die; qui additur solis duobus, prænominato scilicet Peladio sive Palladio; & Liberali, qui pulsus a Saracenis seculo X, in patria sua Brivate obiit, coliturque XI Kal. Decembris: quod ideo hic notare volui, quia neutrum invenies in Gallicano Martyrologio Saussaii; & de S. Liberali distinctiorem notitiam quam Sammarthani dederunt, adhuc requirimus; necnon de aliis octo, si quid amplius haberi potest.

[3] Ne pro S. Palladio idem queri possimus, Antonii Vincentii Domenecci, ex Ordine Prædicatorum, [Acta ejus conservantes] diligentia fecit; qui in Breviariis Historia generali Sanctorum Catalaunorum, Barcinone edita anno 1602, quamdam illius Vitam Hispanice dedit, ex Breviariis Gerundensi & Barcinonensi (quorum tamen contextus ipsos videre optaremus) necnon Legenda quadam (Latina, ut opinor, ideoque pariter a nobis desiderata) Monasterii Camprodunensis, in quo corpus servatur. Eam Vitam Sammarthani viderunt, ex eaque habuerunt atque Galliæ suæ reddiderunt notitiam Sancti, seculis aliquot occultati. Eamdem Latine redditam exhibet Joannes Tamajus de Salazar ad hunc diem; sed parum accurate nec integre, & ideo necessarium putavi novam ex Hispanico versionem dare, quoadusque adferantur originaria illa, unde relationem Domeneccus accepit, instrumenta.

[4] Ut autem Tamaji qualiscumque versio admitteretur, non tamen admitti hoc loco posset, [cum corpore Camprodunum translato] quod ejusdem Sancti memoriam Martyrologio suo sic inscribat: Gerundæ in Hispania Tarraconensi, apud cœnobium S. Petri Camprodunense, Depositio Sacrorum pignorum S. Palladii, Ebredunensis in Gallia Præsulis, quæ ibidem ornatu asservantur magnifico, & pio honore coluntur. Qui non crederet urbanum aliquod ipsius Gerundensis civitatis monasterium hic notari; & tamen in Notis ait, Camprodunum oppidum citerioris Hispaniæ, ad Pyrenæi montis juga; qua Ruscinonensis Comitatus vertices visuntur, diœcesis est Gerundensis. In eumdem lapidem impogerat ante Tamajum Ferrarius, in Generali Catalogo Sanctorum qui Romano Martyrologio desunt, citata Historia Domenecci & tabulis Gerundensibus: Camprodoni, inquit in Hispania apud Gerundam S. Palladii Episcopi Ebrodunensis, cum tamen plusquam XIII horariis leucis oppidum istud Gerunda distet. Sed Italo scriptori talis error facilius, quam Hispano ignoscitur. Topographicæ recentiores tabulæ Camprodun scribunt, Camprodon Domeneccus; Tamaius, modo per quartam, modo per quintam vocalem nomen exprimit: sed malim quintam, qui hæc propius reddit ætymon quod Sammarthani recte exprimunt Campum-rotundum.

[5] Tempus Translationis tacetur: verosimili tamen conjectura dico factam non esse ante XI seculum nec priusquam commeantibus ultro citroque itinera essent libera, [seculo XI.] pulsis (ut supra dixi) Saracenis. Nescio tamen quid suspicer ex eo, quod idem Tamajus in Episcopis Gerundensibus, ad III Septembris, de Gothomaro I dicat, quod ecclesiam Camprodunensem territorii Bisoldunensis, quo cœnobium S. Benedicti construeretur, concessit: ubi Leufridus primus Abbas electus fuit, ad annum DCCCCL; & mox aliquoties nominatur Monasterium S. Petri Bisoldunense Ordinis S. Benedicti. Idemne Bisoldunense & Camprodunense monasterium esse dicam? Locorum periti Gerundenses id definiant. Si idem sit, confirmatur opinio nostra de tempore Translationis.

[6] Certiori cum fundamento possumus disserere de tempore Episcopatus nam Ingenuus, Episcopus, in cujus favorem S. Hilarius Papa scripsit præcitatam Epistolam anno CCCCLXIV, [Videtur post Ingenuum sedisse,] dicitur usque ad LXXV circiter annum istius seculi, & Sedis aditæ XXXV, superfuisse; hujusque Episcopatum, patrocinio Gundobaldi Burgundionum Regis, Arianos. invasisse. Ita Sammarthani; estque hoc credibilius, quam quod iidem subjungunt, de ejus successore Catulino; hunc a Sigismundo, Gundebaldi filio orthodoxo, Antistitem Ebredunensi ecclesiæ datum, [non vero post Catulinum,] dum sua in urbe Synodi Epaonensis decreta exequi instituit, ab hæreticis Ebreduni potentioribus ejectum, & Viennæ per aliquot annos commoratum, ibidem obiisse.

[7] Dixerim potius, Sigismundum, necdum Regem, sed pridem Catholicum, [mediante Gallicano,] apud patrem, de Christi divinitate convictum, & ab Ariana hæresi abstractum, licet necdum orthodoxiam professum obtinuisse, ut mortuo pseudo-Episcopo, Catholicis daretur orthodoxus Episcopus; & hunc fuisse Gallicanum, hujus nominis primum (nam duos numerari in Diptychis Ebredunensibus Sammarthani ajunt) cui citius defuncto successerit circa annum DX Palladius: sed obierit ante annum DXVII, quo anno successor Catulinus XVI Kal. Octobris subscribit Concilio Epaonensi; [& obiisse circa an. 516.] qui si fuit constitutus a S. Sigismundo jam Rege fuisse id debuit anno præcedenti: tunc enim teste Mario Episcopo coævo, Rex Gundobaldus obiit, & levatur filius ejus Sigismundus Rex, Petro Consule. Catulinum porro secutus Gallicanus, non I, sed II, interfuit Concilio Aurelianensi IV ad annum DXLI, & octennio post per Probum Diaconum subscripsit etiam Aurelianensi V. Ut mirum sit Sammarthanos, his omnibus postponere Peladium; & ad. octavum locum retrudi, qui potuerat sexto collocari.

ACTA
Ex Hispanico Antonii Vincentii Domenecci.

Peladius seu Palladius, Episcopus Ebredunensis, in Gallia (S.)

AUCTORE D. P.

Sanctus Palladius, Ebroduni in a Arvernia Gallici regni provincia natus, [Cum suo Episcopo Viennæ exul degens Palladius] nobilibus catholicisque parentibus, a tenera ætate præmonstravit, qualis futurus adultior esset. Parvi enim faciens res omnes mundanas, totum sese divino applicabat servitio, sicut eum docuerat ejusdem civitatis Archiepiscopus b. Hunc ab c hæreticis contigit sua Sede pelli, Viennamque d se recipere; sumpto exilii socio id cupiente Palladio. Ibi eos benigne suscepit S. Avitus e, Episcopus loci; cum quo multis annis manserunt, [eidem post Gallicanum subrogatur,] exercentes sese in omni virtute atque cultu divino. Obiit deinde, quemadmodum legimus, Ebredunensis f Archiepiscopus; cujus loco electus fuit S. Gallicanus: & hoc quoque brevi extincto, concordi voto tam Cleri quam populi postulatus fuit Palladius.

[2] Creditur hujusmodi electio non per solos homines, sed Spiritu sancto assistente, [familiaris Angelis,] & Angelis cooperantibus facta: hi siquidem ab ejus comitatu numquam recedebant. Quemadmodum enim suis solebat referre discipulis, quidquid agendum ipsi erat vel docendum, per beatos illos genios ei revelabatur. Fervebat hic Dei famulus ad orationem, [munificus erga pauperes,] eratque tam felix in ea, ut quidquid peteret etiam obtineret. Magna cum caritate opitulabatur pauperibus; atque de sui Episcopatus reditibus orphanos & viduas sustentabat: peregrinis autem aliisque egenis ita succurrebat, ut neminem postulantem abire a se vacuum sineret. Devotissimus etiam erga Christi passionem, [spiritu prophetiæ donatus,] solo Crucis signo sæpe dæmonem superabat. Donatus spiritu prophetiæ, obitus sui diem multo ante prædixit; necnon g S. Sigismundi Burgundiæ Regis, cum exterminio ipsius regni: qui Sigismundus haud dubie familiariter usus Palladio est, utpote commorante apud S. Avitum Viennæ, [quinquennio laudabiliter præest] ipsius Sigismundi in spiritu magistrum.

[3] Vixit in Episcopatu annis quinque: quo tempore fecit fabricari in ecclesia Metropolitana altaria h quinque, ad Dei gloriam & honorem. Sanctissime rexit diœcesim suam: quia monebatur ab Angelis de cunctis suorum diœcesanorum excessibus, iisque occurrebat etiamsi levibus quandoque, solicitudine maxima. Denique, vita sancte peracta, cum vellet Deus labores ipsius remunerari, [& sancte mortuus] dedit ei miseræ hujus ac temporalis vitæ finem; reddens pro ea æternam anno Domini 518, i regnantibus in Francia Childeberto, Clothario & Childerico, filiis k Chlodovæi Regis; & summi Pontificatus apicem tenente Felice l III. De hoc sancto Confessore Officium fit Camproduni, nominando eum in Collecta ad Missam & quidem cum Octava, per quam similiter Officium fit, nisi major aliqua tunc occurrens festivitas id impediat.

[4] [Camproduni colitur 21 Iun.] Festum celebratur XXI Junii: qui est dies corporis translati ex Francia, ubi primum sepultus fuerat: Corpus autem sanctum inde attulit quidam Benedictinus Monachus Portellensis, diœcesis m Vicensis; Camproduni coactus miraculo subsistere: nec enim ultra progredi possibile ei fuit: atque ita repositum fuit in ipso ejusdem Ordinis Monasterio S. Petri Camprodunensis. [quo fuit translatum corpus.] Sacræ ipsius Reliquiæ conservantur intra argenteam arcam, quæ pro more quotannis in die festo monstrantur populo devote accurrenti. Multa per Sanctum illum, tam in vita quam post mortem, operatus est Deus miracula. Antiqua Gerundensis ac Barcinonensis diœcesis Breviaria narrant, quod cum iret ad Castrum n Alagonense sex milliaria id est duas leucas Ebroduno distans, [Is lapsurum in se saxum Cruce averterat,] subito dissoluta a rupe quadam est grandis petra, Sanctum oppressura: sed hic elatis in cælum manibus, signum Crucis formavit: & mox obediens humano nutui irrationalis creatura flexit sese in latus o aliud: atque hoc fuit primum miraculum, quod de eo in sua civitate fuit divulgatum.

[5] Jacebat homo quidam Ebroduni in extremis, adeo defectus viribus, ut nihil sumere per os posset. Itum pro eo p ad Sanctum est, qui frusto panis benedicens, [& plura vivus miracula fecerat.] præberi ipsum infirmo jussit: qui eo gustato mox sanus apparuit. Puellæ cuidam infectum erat veneno brachium ex morsu scorpionis. Cum periclitaretur de vita, auxilii causa r accurrit ad Sanctum: qui ad orationem se prostravit: & ea finita, puella sese sanam sensit. Hæc aliaque operatus est Sanctus in vita sua: innumera autem fecit post mortem, ac specialiter Perpiniani & Camproduni.

[6] Huc cum allatum esset ejus sacrum corpus, infantem mortuum collocarunt supra altare, [Mortuus mortuum suscitavit,] in quo positum erat; & placuit Deo, per merita & intercessiones Sancti, ipsum resuscitare ad vitam s. Est autem ille præsens Patronus contra tempestates ac grandines; adeo ut quoties profertur Reliquia ejus, continuo dissipetur quantumcumque gravis & nebulosa procella. Experientia etiam compertum est, quod pestilentia per circumjectas regiones grassante, Camprodunense oppidum illa numquam afflavit, aut alia contagiosa lues quamdiu in ea mansit sanctum corpus. Ordinarie autem ac fere quotidie, miraculose juvat oculis laborantes, [& omnis generis miraculis claret.] dum supra eos ponitur gemma quædam, in isto monasterio asservata, quæ pro certo creditur S. Palladii annulo inserta fuisse, cum Archiepiscopus esset: est autem tam præsentis virtutis Reliquia ista, ut idem sit sanari oculos, & ipsam illis imponi. Similiter ii quibus caput dolet, imponentes eidem mensuram, capiti Sacro admotam, ipsa hora liberatos se gaudent. Mulieribus quoque, in partu laborantibus, ipsumque devote invocantibus, præsto venit: ac denique ad omne morborum genus advocatus expetitur.

[7] Anno MCCCCLXX mense Octobris Sanctum corpus Franci abstulerunt, [An. 1470 ablatum a Francis corpus,] quemadmodum narratur in epistola quadam, scripta per Reverendum Abbatem istius monasterii ad Illustrem Petrum Leopardum Canonicum sanctæ Cathedralis Barcinonensis; sumpta ex vetustis quibusdam codicibus ejusdem oppidi; ubi narrat Abbas t, quomodo Franci capto oppido, postquam muros dejecissent & cives expoliassent, etiam aurum & argentum ecclesiarum, [citra noxam labitur in præceps.] & quidquid in eis erat pretiosum abstulerint, una cum sacris Reliquiis ibi repertis. Arcam autem, in qua conditum erat corpus S. Palladii, imposuerunt jumento: quod progressum usque ad rupem quamdam, inter Pruta-Melli u & Arbes, cecidit in præceps. Extulerunt illico vocem qui aderant, S. Palladium invocando: & ecce, miraculum grande! Ex tali casu neque arca, [Perpiniani salubrem liquorem stillat,] sancti custos corporis; neque bestia, ejus bajula, quidquam damni passæ sunt. x Perpinianum autem venientes, invenerunt ex sancto capite stillare liquorem, salutarem ad curandas infirmitates capitis, oculorum & colli, necnon variolarum, aliasque plures.

[8] Ruscinonensis quidam diuturno tempore sic paralyticus, [& paralyticum sanat.] ut absque alieno auxilio movere se de lecto non posset; cum audivisset Perpinianum advenisse corpus cujusdam S. Palladii, multis clarificatum miraculis, voto sese obstrinxit certæ cujusdam oblationis, si Deus ipsi sanitatem redderet, necnon observandi per omnem vitam illius Sancti festum. Ita iste vesperi: mane autem sanum se reperit, atque de strato alacriter consurgens, circuibat domum, omnibus inclamando ut surgerent, seque sanum aspicerent. Qui cum admirabundi interrogarent, quomodo id ei contigisset, respondit, a glorioso S. Palladio se esse curatum: & continuo profectus est ad gratias coram sanctis Reliquiis persolvendas de recepto beneficio, promissamque oblationem repræsentandam. Divulgatum autem tota mox regione fuit tam illustre miraculum.

[9] Dum sic Perpiniani manebat sacrum corpus, caupo quidam qui ipsum domi suæ custodiebat, [Os inde sumptum datur illi ecclesiæ,] a militibus illud sibi commendatum habentibus, os unum impetravit. Huic persuasit Notarius quidam ut illud donaret ecclesiæ castri, quæ plane insignis eo loci est: quod & fecit: itaque Canonici cum toto Clero processionaliter venientes ad domum cauponis ab eoque pretiosam Reliquiam accipientes ipsam ad ædem sacram detulerunt. Cum autem ad pedem majoris altaris venissent confectum de re tota publicum instrumentum: quod mox ac signaverat Notarius, lapsus de secundo gradu est confractaque ei tibiarum una, [quod morte luit auctor talis consilii.] nec desiit ille per annum integrum ægrotare, donec obiit; dicentibus omnibus peccasse ipsum in S. Palladium qui ossa sua dispergi nolebat. Postea detulerunt milites sanctum corpus ad locum castri, ubi is qui locum Præfecti tenebat ab hoc illud sibi commendatum custodivit, sed parva cum reverentia & magno cum animæ suæ periculo; obiit enim, nec scitur quomodo.

[10] Plurimos post dies sacer hic thesaurus translatus est Carcassonam y in Galliam ubi Episcopatum tenebat frater Capitanei Benaqui dicti qui Camproduno sanctum corpus abstulerat, [Carcassonensis Episcopus corpus retinere volens,] & ipsum adferri Carcassonam fecerat impulsu z Antistitis, sperantis quod illud posset Ecclesiæ suæ vindicare. Mansit ergo istic arca tribus vel quatuor annis, interim dum Romam scribitur ad summum Pontificem, ab eoque licentia expectatur attribuendi sancta illa ossa cuipiam ecclesiæ vel monasterio prædictæ diœcesis. Allegabat enim Episcopus, [cita morte punitur:] Camprodunum esse locum desolatum & nidum latronum, qui mox ac relatum illuc corpus foret direpturi illud erant, nemine obsistente. Verum supremus omnium judex Deus pati noluit, ut summus α Pontifex annueret postulatis; sed confirmaretur in sententia restitutionem imperandi. Tandem obiit Episcopus Carcassonensis in flore juventutis ex levi, ut videbatur infirmitate: & persuasus mortem sibi accelerari, quia fratri suo suaserat ne Camprodunum remitteretur Sanctus, mandavit suis extremum æger, dicerent fratri nomine suo restituendum omnino esse quia opinabatur se ideo divinitus castigari.

[11] Defuncto illo jussit Capitaneus sacrum depositum deferri ad quoddam sui juris castellum Belcayre β dictum circa Montempessulanum quod nomine Regis Franciæ obtinebat, [sicut & Locumtenens Belcayre, illud servans irreverenter:] ipsumque suo istic Locumtenenti commendavit custodiendum: hic autem paulo post obiit tam rabidus ut manus sibi admorderet: ideo credo, quia exigua cum reverentia tam venerabile pignus habuerat. Denique ipsum transvehi Capitaneus fecit domum suam quam in Castilionensi γ arce habebat. Postea in Franciam venit Legatus quidam δ Pontificius, quem invitatum ad suum illud castrum rogavit Capitaneus potestatem cui vellet ecclesiæ sanctum corpus donandi, [Castilionem delatum,] quam facile obtinuit etiam bulla signatam.

[12] Antequam tamen venisset Legatus; fuerat in Burgundia, ipso S. Palladii die XXI Junii prælio victus Capitaneus, dixeratque; O Sancte Palladi, [nolens integre restituere qui abstulerat,] an forte tua hæc vindicta est? ex eoque tempore gerebat animo fixum propositum eidem pro offensa satisfaciendi: quare Abbati fecerat nuntiari, quod si vellet ad se mittere fidos homines, restitueret eis vel caput vel arcam: nam & hæc valde speciosa erat, & istud includebatur capiti, ad medios usque humeros etiam argenteo: Crucem tamen sanctam & alia quædam servare sibi volebat. Camprodunenses vero consilio inito responderunt; recepturos se quidquid reddere placuisset, in pignus integræ restitutionis, non aliter. Quo responso accepto rescripsit Capitaneus, quandoquidem nolebant in aliquo codescendere suæ petitioni, nihil eorum quæ obtulerat facturum se, quippe cui ampla potestas esset concessa a Legato Pontificio faciendi de sancto corpore quod vellet.

[13] Rogabat igitur Deum, ut dignaretur revelari, cuinam ecclesiæ vellet ipsum donari; verum semper, [Tandem lætaliter sauciatur in die ipsius Sancti;] ut ajunt, recurrebat animo Camprodunum: distulit tamen adhuc annum integrum impulsui isti obedire. Interim contigit eum in quadam pro Rege Franciæ expeditione, castrum ε Carlati obsidere contra Dominum Avernonii: ipsa autem S. Palladii die sic lædi in tibia, ut crus amputandum, ad gamgrænam sistendam chirurgi judicarent. Videns ergo tanto in discrimine vitæ positum se, [& ex voto sanatus, nec votum solvens,] S. Palladii auxilium imploravit; vovitque ejus corpus Camproduno redditurum se si supervixisset. Et ille quidem mox convaluit intra paucos dies, sed votum distulit adimplere. Rursus igitur anno sequenti occasione simili vulnus accepit a globulo, [iterum anno vertente, punitur & moritur:] nucis avellanæ magnitudinem non excedente, ideque eodem Sancti festo, & cadens mori se exclamavit. Casui aderat Rex ipse & Proceres multi, collapsoque addebant animos: ille vero dixit, Domine mi, morior propter peccatum, commissum in retinendo corpore ejus Sancti, cujus hodie festum agitur: supplico igitur Majestati tuæ, ut cum bona ejus gratia ipsum restitui faciam domui suæ. Annuit supplicanti Rex, & ille continuo condidit testamentum, quo mandabat restitutionem accelerari, eo quod nollet simul cum corpore etiam perdere animam.

[14] Ipso mortuo Vicecomitissa de ς Valere, ejus relicta, nuntius Camprodunum misit, [votum ex equitur ejus vidua] petens submitti fidos homines, in quorum manus traderet quidquid monasterii istius erat. Missi sunt igitur Ecclesiastici tres, cum uno ex Juratis: & Vicecomitissa in eorum manus consignavit sanctam veram Crucem, cum Spina Coronæ Dominicæ, Sancti corpore, aliisque cimeliis Camproduno allatis. Omnia hæc imposita sunt currui, quem armati duo stipabant : mirum autem accidit, quod cum densa circum pluvia caderet neque currum, neque arcam, [itaque non sine miraculis Camproduno Sanctus redditur.] neque comitatum ejus gutta una attigerit, aut cereos duos ante arcam ardentes extinxerit. Admirationi omnibus per quos transibatur res ista fuit, nec tamen aliud incidebat ipsis cogitare, quam alicujus magnatis in prælio mortui corpus domum referri. Subeuntibus autem illis campos Catalauniæ, pulsari cœperunt per se omnium qua transitus erat villarum campanæ: atque ita restitutus suis Sanctus est, atque in monasterio S. Petri cum omni veneratione susceptus.

ANNOTATA D. P.

a Nulla trans Rhodanum Alvernia seu potius Arvernia est, sed Burgundia, cujus Regibus, etiam Delphinatus hodiernus, in eaque Ebredunum suberat, vulgo Embru vel Ambrun.

b Ingenuus, qui sedit ab anno 440 ad præter propter 475.

c Arianis scilicet, quales tunc Burgundiones erant.

d Distant eæ civitates ab invicem leucis 30.

e S. Aviti Acta illustravit Henschenius 5 Februarii, & ab anno circiter 490 ad 524 sedisse censuit.

f Arianus aliquis, & ab Arianis intrusus, qui post Ingenuum, usque ad annum 510, Sedi illi incubuerit: nec enim credibile est, usque eo vixisse Ingenuum: maxime si is (ut volunt Sammarthani) immediate successit Armentario, deposito ad annum 439, ut autem successerit Armentario alius, cujus nomen exciderit; fuit saltem Episcopus Ingenuus ab anno 464, quando Sedis suæ jura apud Hilarium Papam defendit.

g A Francis victoribus, præcipitatus in puteum, cum uxore & liberis S. Sigismundus, an. 524, colitur 1 Maji: & frater ejus Godemarus, iterum prælio victus, conclusit lineam Regum Burgundionum, itaque regnum ad Francos transiit.

h Erratum hic volunt Sammarthani; & jubent quinque ecclesias, in diœcesi dicatas, intelligi. Ego correctionis necessitatem nullam video.

i Imo (ut dictum) ante 517, circa 510 factus Episcopus, Sammarthani addunt VII Januarii; si ex Diptychis Ebredunensibus, debebit saltem inter Prætermissos tali die referri.

k Obiit Magnus Chlodovæus an. 511, cujus regnum partiti filii obierunt, Chlodomeres, hic non nominatus, an. 524; Theodoricus, 534; Childebertus, 558; Clotharius 561.

l Hormisdam debebat nominasse Auctor, ab anno 514 ad 523 Romanum Pontificem. Nam Felix III obiit an. 492: Felix IV, non ante 530 creatus est.

m Est hæc Gerundensi proxima, inter ipsam & Barcinonensem civitatem, ubi Portellense monasterium designari mihi peto.

n Neque Alphabetum Franciæ Poduval, neque topographicæ Tabulæ tale ullum nomen in toto Delphinatu agnoscunt, nedum tam prope Ebrodunum.

o Tamayus, Saxum in clivo montis mirabiliter subsistens, adhuc viatoribus miraculi testimonium præbet.

p Idem, Ad sancti Episcopi pedes, ut ab eo medelam acciperet, se deferri curavit, &c.

r Idem, Ejus afflictionem sancto viro aperuere nonnulli.

s Reliqua hujus numeri, idem omisit.

t Etiam hæc allegatio Auctoris a quo res scripta est, tanti ad fidem faciendam momenti, a Tamayo omittitur: adeo etiam in historia verum est, quod vulgo dicitur; Compendia, dispendia: nam porro omissa sunt multa, alio ordine narrata in historia satis per se brevi.

u Vulgo Prats de Mello: distat autem Camproduno 4, Arbes vero 8 leucis ambo ad fluvium, Tech vulgo dictum; qui sese ad Elenam mari infundit; quare ne hic Arelatem cogites, procul in Provincia positam civitatem, Arles etiam vulgo dictam.

x Perpinianum munitissima civitas Comitatus Ruscinonensis, & quasi ostium Catalauniæ, distat Camproduno 15 leucis.

y Carcassona, Galliæ Narbonensis civitas ad Atacem fluvium, supra Narbonam leucis circiter octo.

z Sammarthanis Joannes de Castro dictus, ab anno 1455 ad 1475. Nec alium suspicari possumus, quia idem Joannes anno 1472 invenitur ælicui contulisse Rectoriam ecclesiæ de Podioclerico, & successor ejus Guiscardus, ultra annum 1485 vixit, adeoque intelligi hic potest. Igitur vel Capitaneus Benaqui non fuit frater Episcopi germanus, vel cognomentum tulit ab aliqua sua toparshia, puta a Benac Bigerronum loco, in Aquitania.

α Sixtus IV, ab anno 1471 ad 1484.

β An adhuc supersit libenter sciam: nomen certe nec in tabulis Occitaniæ, nec in Alphabeto Francico invenitur.

γ Idem Alphabetum plus quam decem loca hujus nominis adnumerat, a fluviis quibus adjacent cognominata; præter alia forte plura ibi præterita, ut difficile sit conjectare.

δ Puta Julianus Card. Roboreus, Sixti nepos, an. 1476 expeditus in Galliam, ad Regem Proceresque perducendos in sacram contra Turcas militiam.

ε Carlatum, castrum superioris Arverniæ, haud procul Aureliaco. Hinc suspicor, Avernonii Dominum (cujus nominis nullam invenio notitiam) hic appellari Comitem Arverniæ, qui tunc temporis erat Bertrandus II, adhuc superstes an. 1487.

ς Forte legendum de Valery, quæ dicitur esse nobilis familia in Vastinio, vulgo le Gastinois.

DE SANCTO INNOCENTIO
EPISCOPO EMERITENSI IN HISPANIA.

SEC. VII.

Notitia ejus ex Paulo Diacono aliisque.

Innocentius, Episcopus Emeritensis, in Hispania (S.)

G. H.

Emerita Augusta, urbs olim celeberrima, & totius Lusitaniæ etiam Metropolis, ab antiquis temporibus sub Romanis & Gothis Episcopalis fuit: [Cultus sacer.] cujus sedis Episcopus XIV censetur S. Innocentius; quem teste Georgio Gardoso, in Hagiologio Lusitano ad hunc XXI Iunii, Ecclesia Emeritana inter suos sanctos Episcopos veneratur. Eumdem quoque Sancti titulo honorant Barnabas Morenus de Vargas, lib. 3 Historiæ civitatis Emeritæ cap. 12, & Ioannes Tamaius de Salazar ad XXXI Martii; ubi post Acta S. Renovati, in hac sede suffecti S. Innocentio, edidit Catalogum Episcoporum Emeritensium, atque post obitum S. Massonæ, quem ipse refert ad annum DCV & Kalendas Novembris, ista subjungit: S. Innocentius hujus nominis I, Episcopus Emeritensis XIV, [Subscribit Decreto Gundemari Regis.] vir & sancta simplicitate re & nomine innocens, & operum celeberrimus patrator mirabilium, Gundemari Regis Decreto interfuit anno Domini DCX. Edidit hoc Decretum Garsias Loiasa, in Collectione Conciliorum ubi pag. 265 inseruntur nomina sex & viginti Episcoporum, qui subscripserunt. Inter eos secundus & S. Isidoro Hispalensi Episcopo proximus, his utitur verbis: Ego Innocentius, Emeritensis provinciæ Lusitaniæ Metropolitanus Episcopus, [Laudat eum Paulus Diac.] dum in urbem Toletanam pro occursu Regio advenissem, agnitis his constitutionibus, assensum præbui atque subscripsi. Paulus Diaconus Emeritensis conscripsit librum de vita & miraculis Patrum Emeritensium, in quo caput ultimum habet de Innocentio & Renovato Episcopis: & quia Acta S. Renovati illustravimus ad diem XXXII Martii, hic ea proferimus, quæ de Innocentio ipse scribit.

[2] Post discessum sanctissimi ac venerabilis Massonæ Episcopi, subrogatur vir summæ humilitatis ac simplicitatis, Innocentius nomine, cujus meritum nominis indicavit vocabulum: innocens utique & simplex, [dicitque solitum pluvias impetrare necessariæs,] neminem judicans, neminem condemnans, nemini nocens; innocuus semper & pius cunctis suæ vitæ temporibus extitit: qui & eodem tempore, quo ordinatus est, ut fertur, in ordine Diaconorum ultimus habebatur. Tantæ denique sanctitatis tantæque compunctionis fuisse perhibetur, ut quoties pluvia deerat, & æstu nimio terra longa siccitate exarebat; collecti in unum cives loci illius cum eodem per basilicas Sanctorum, precibus Dominum exorantes, pergebant. Repente vero, quoties cum eo procedebant, pluvia cælitus largiflua tribuebatur, [& ejus Reliquias ob miracula celebrari.] quæ plenissime terram satiare potuisset. Unde non dubium erat, quod ejus lacrymæ, ex tam humili simplicique mente editæ, apud omnipotentem Dominum, non solum hæc, verum etiam potiora iis obtinere potuissent. Deinde interpositis S. Renovati Actis, ista subduntur. Horum igitur supradictorum Sanctorum corpora in una eademque cellula, haud procul ab altari sanctissimæ Virginis Eulaliæ honorifice tumulatæ quiescunt: ad quorum denique veneranda sepulcra tantam Christus quotidie confert copiosæ caritatis gratiam; ut quacumque fuerit quispiam ægritudine vexatus, quocumque fuerit etiam languore afflictus, statim ut divinum Numen illic toto corde depoposcerit, omnes a se morbos discussos, omnesque maculas pulsas divinitus sentiens, hilaris sanusque ad cupitam per Dei gratiam pervenit sanitatem. Colitur S. Eulalia, Virgo & Martyr Emeritensis, X Decembris. De ea interim obiter est actum ad Vitam S. Eulaliæ Virginis & Martyris Barcinonensis XII Februarii. [inventæ illæ & inspectæ.] In hujus S. Eulaliæ templo Emeritæ, inventæ fuerunt sub Regibus Catholicis Ferdinando & Isabella Reliquiæ duodecim aut quatuordecim Sanctorum, interque eos quinque Archiepiscoporum; scilicet S. Pauli, S. Fidelis, S. Massonæ, S. Innocentii & S. Renovati: depositæ autem fuerunt juxta altare in ornato Reliquiario, & festum translationis adhuc peragitur Dominica quarta Quadragesimæ, ac postrema inspectio facta est anno MDCXXXII. Quæ omnia late deducuntur ad Vitam S. Renovati XXXI Martii ex libris Ambrosii Morales & Barnabæ Moreni; quorum hic addit, hoc quod scribit tam certum, tam verum, & tam bonæ traditionis esse, ut non licitum sit de eo dubium moveri.

DE S. MAIANO SIVE MEVENNO
ABBATE IN BRITANNIA ARMORICA.

SEC. VI

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De cultu ejus & vita a variis sed non antiquis scripta.

Mavennus Abbas, in Britannia Armorica (S.)

AUCTOR. F. B.

[1] Eminentissimus Cardinalis Baronius, interrogatus cur tam pauca de rebus Hispaniarum, in suis præclaris Annalibus scripsisset, respondisse fertur; [Certa scribi non possunt] cum sibi propositum non esset aliquid ex suo ingenio scribere, sed tantum colligere & illustrare ea, quæ ab idoneis auctoribus scripta inveniuntur, non potuisse se de iis multa referre, de quibus nihil aut parum in scriptis antiquis memoriæ proditum invenisset. Prudens hoc Eminentissimi & Eruditissimi Historici responsum, obversetur animo, [de sanctis] quoties de sanctis Armoricis, si S. Yvonem exceperis, est agendum. Gens quippe virtutibus magis quam litteris a primis suis Apostolis exculta, & edocta virtutes Sanctorum imitari potius quam aliis imitanda conscribere; vix quidquam de Sanctis suis posteritati, præter sanctitatis famam & venerationem reliquit. [quorum Acta antiqua non extant] Hi qui decursis aliquot seculis majoribus successerunt, aliarum nationum excitati exemplo, aggressi vitas patriorum Sanctorum divulgare scriptis, prout rudi vulgo narrabantur, per obscuram & vix cohærentem traditionem, multa protulerunt piæ credulitatis objecta.

[2] Albertus le Grand ex Ordine Prædicatorum, qui sanctorum Britonum vitas in unum volumen collegit, [quamvis plures recentiores de iis scripserint] eas ex monumentis ejusmodi desumpsit & circumstantias addidit verosimiliter excogitatas & temporibus nostris, saltem quoad loquendi modum, magis accommodatas. Secutus hic in eo est Magistrum Petrum Viel S. Theologiæ Doctorem, per quem Reverendissimus Pater Rolandus de Neufville Episcopus Leonensis vitam S. Maini ex Antiquis manuscriptis describendam curavit; uti & Antonium Yëpes qui in Annalibus Benedictinis Lusitanice primum editis, deinde latinitate donatis per R. P. Thomam Weis Monachum Neresheymensem, pluribus vitam Sancti descripsit. Si ea quæ proprie sanctum Mainum spectant, eique peculiaria sunt consideres, in plerisque omnes conveniunt: si ordinem & modum narrandi, multum inter se discrepant; dum nonnumquam narrationem protrahunt, interjectis adhortationibus piis & catecheticis explicationibus, [& habeantur in Breviariis.] quas Sanctus iis quibus fidem annuntiabat aut proposuit aut proponere potuit, & aliis ejusmodi. His aliisque de causis expedire visum non est diversorum Auctorum contextus huc referre, cum nullus tanti sit ponderis, ut ex eo quidquam certi statui possit & omnia desumpta sint ex iisdem quibus Albertus usus est monumentis. Asserit namque is vitam a se collectam ex antiquis breviariis Leonensi & Madorrensi & proprio Sanctorum Ecclesiæ Rhedonensis: quæ quamvis non sint certæ fidei; mererentur tamen, si a nobis habere possent, in defectu certiorum inter Acta Sanctorum legi; ut scire curiosus Lector posset, quænam sint antiquiora hactenus de hoc Sancto reperta monumenta. Quoniam vero præfatus Albertus ultimus post alios scripsit, nihil ab eo prætermissum existimo quod ad Sancti gloriam narrari possit; ideoque ejus narratione contenti erimus, desumpturi tamen ex aliis nonnullas observationes, ubi id congruum aut explicationis gratia necessarium videbitur.

[3] Ante omnia autem ex prædictis monumentis ostenditur, Sanctum hunc honore cælitibus debito colendum cultumque semper fuisse. [Ex his tamen cultus probatur] Testantur Quippe tres illi vitæ scriptores, monasterium ab ipso ædificatum, dedicatumque Deo ad honorem S. Joannis Præcursoris, secutis temporibus nomen a conditore suo sortitum, eo quod ibidem ipsius festum tamquam Patroni præcipui celebraretur. Testantur iidem de concursu peregrinorum ad ejus ecclesiam & fontem, ut narratur a Sancto miraculose elicitum, spe curationis intercessione ejus a morbis impetrandæ. Item Albertus cultum confirmat ex eo quod Reliquiæ ejus statim a morte honorifico sepulcro conditæ, metu Normannorum & Danorum Britones infestantium, clam a Monachis sublatæ fuerint in tutiorem locum, quod aliis quam Sanctorum Corporibus fieri non solet.

[4] Festum ejus celebrari invenio hac vigesima prima Junii, & ejusdem die decima quinta, ut ibidem inter Prætermissos diximus. [& ex celebratione Festi diversis diebus] Vigesima prima festi ejus memoriam habet Kalendarium Dolense & Macloviense a Joanne Du Bec Episcopo Macloviensi recognitum anno MDCIII. Menardus in Martyrologio Benedictino, decima quinta hujus, eumdem refert his verbis: in Britannia minori S. Maini Abbatis, qui multos ad fidem convertit. Sequitur ipsum Dorganius in Kalendario Maclovii impresso anno MDCXXII, addens ad verba Menardi, Et Sanctitate clarus migravit ad Dominum. Eadem die refertur S. Maini vita inter Gallice editas a Renato Benedicto. Antonius Yëpes in Annalibus ait, Ad decimam septimam Kalendas Julii concessit fatis. Contra Albertum le grand, qui ait, Sanctum vigesima prima Junii Creatori animam tradidisse. Uterque, credo, ea ratione ductus est quod aliquam in iis, quibus usus est scriptis, tali die repererit Sancti memoriam: fieri autem potest, ut ignota nobis causa, utroque die cultum aliquem habuerit. Sicut diversum nomen apud Auctores latinos sortitus est: nam qui Britonibus S. Meen vel Mein appellatur latinis aliis Majanus Mainus Conaidus aliis Mavennus vel Mevennus vocatur. [& sub diverso nomine.] Hæc cum invenisset Saussaius, nihil ultra inquirendum sibi ratus, in Martyrologio suo Gallicano S. Mainum decima quinta retulit, & vigesima prima S. Mavennum, addito utrique elogio diverso, quod solis Sanctis ita proprium est, ut pluribus sit commune. Bucelinus in Menologio Benedictino partim Saussaium secutus festo S. Maini decimam quintam assignat, Actis præcipuis, quæ de hoc Sancto scribuntur ab Auctoribus, in unum elogium contractis. At vigesima prima, cum nihil de Mevenno alibi reperisset, elogium ex Saussajo desumpsit: In Armorica inquit S. Mevenni Abbatis, qui cum esset summus rerum humanarum contemptor, suiipsius aspernator, honoris fugiens & propriæ carnis hostis, Deo soli ut complaceret studuit, & sic puram toto vitæ curriculo, eidem cordis & operis servitutem exhibuit.

[5] Floruisse autem ab omnibus dicitur circa seculum Christi sexto sub Alano primo istius nominis Rege Britanniæ Armoricæ VIII, de quo Argentræus libro I. cap. XXIX pag. 108. Quamvis Rex Alanus admodum perniciosus fuerit patriæ, [Floruit Majanus sec. 7] bellis Gallicis afflictæ; felix tamen in eo seculum fuit, quod nullo unquam tempore tot sancti viri floruerint, tam indigenæ quam advenæ, ex majori Britannia expulsi ab Anglosaxonibus… inter illos fuerunt S. Sampson, Archiepiscopus Eboracensis, domo nobilis; S. Maglorius ejus ex sorore nepos, S. Paulus, S. Mainus, S. Maclovius, S. Briocus, S. Columbanus; qui postmodum consecrati Episcopi fuerunt: ideoque, usque in hodiernum diem, ab ipsorum nomine Episcopatus quidam appellantur. His forsan deceptus Belforestius, S. Mainum Episcopis Nannetensibus addit, [nec Episcopus Nannetensis fuit] quod sic refutat Yëpes pag. 242. Haud dubium est quin a linea aberraverit Belforestius. Multi enim Historici Galli in rebus hujus servi Dei explicandis trivere calamum, e quibus Robertus Cenalis & Bertrandus de Argentre nomenclaturam Episcoporum Nannetensium de composito fecere, præterito S. Maino, cujus etiam vita Rolandus de Neufville diligenter persequitur, nec tamen infulam ei Nannetensis Ecclesiæ imponit: negligentem facere deberemus, si Episcopum fuisse vel ignorasset vel dissimulasset. [nec Benedictinus.] Præter Auctores alios, ipse Ordo S. Benedicti eum pro Abbate tantum habuit, nec aliquando Episcopis interposuit. Sed qua ratione eum Benedictinis accensuerit ipse Yëpes, non video: præsertim si ex Britannia majori venerit in Armoricam, pulsus ab Anglosaxonibus. Neque enim ante Anglosaxones, Benedictini in Anglia fuerunt, eo primum cum S. Augustino ingressi: neque ipsum inter Benedictinos numeratum invenio apud Mabilionem: nisi forte ideo Benedictinis ipsum aggregaverit Yëpes quod successores ejus in monasterio, se regulæ S. Benedicti subdiderint.

VITA
Ex Gallico Alberti le Grand Ordinis Prædicatorum.

Mavennus Abbas, in Britannia Armorica (S.)

AUCTORE F. B.

[1] [A parentibus pie educatus,] Sanctus Majanus ex Provincia Cambriæ, quæ Australis Wallia appellatur, Brittanniæ insula, erat oriundus. Habitabant Parentes a ejus in regione quadam nomine Venta b, civitate Orckh c, proxima consanguinitate contingentes S. Sampsonem Archiepiscopum Eboracensem d in Anglia, Dolensem deinde in Armorica. Hi pia solicitudine filium ab infantia educarunt docentes adhuc tenellum, orare Deum ultro ad id propendentem. Transacta infantia traditur scholis, in quibus ita se litteris & virtuti impendit, ut coætaneos multum superaret; quamvis nemini sese præferret, aut æstimationem sui quæreret, bene in humilitate fundatus.

[2] Scholis egressus domum revertitur; sperabantque parentes, [fugit ad avunculum Episcopum:] fore ut ejus suavissima fruerentur conversatione, veniretque in partem solicitudinis domesticæ. At sanctus, a Deo vocatus aspiransque ad altiorem perfectionis gradum, implorat Dei auxilium, quo in viam salutis deduceretur: atque ita clam parentibus se subducens, ad avunculum suum S. Sampsonem Eboracensem proficiscitur a quo perbenigne susceptus est. Sciebat enim Episcopus, ipsum duci Spiritu sancto, futurumque aliquando Monachorum patrem, qui strenue in vinea Domini laboraret. Substitit aliquamdiu in monasterio habitu seculari retento, avunculi doctrinam excipiens, & ministrans fratribus; donec virtutem suam, patientiam, devotionem & perseverantiam probasset. Tunc Religiosum Habitum per S. Sampsonem suscepit, sanctioribusque votis sese adstrinxit. Cum autem ejus in virtute profectus ad oculos omnibus pateret, susceptis rite sacris Ordinibus ad Sacerdotium evectus est.

[3] Post aliquantulum temporis transactum, S. Sampson jussus a Domino e transfretare in Armoricam, elegit sibi Religiosos socios, [monachus & sacerdos factus, trajicit in Armoricam:] quos conversioni animarum magis idoneos judicabat. Ex felici isto numero S. Majanus fuit. Superato freto ad littus Armoricæ appellunt: ubi S. Sampson nonnullis patratis miraculis f, ad stuporem incolas & sui desiderium movit: tantam excitavit in se benevolentiam, ut alacriter ipsum juverint sibi suisque sociis extruere monasterium g in civitate de Kerfeunteun hodie dicta Landtmeur, dissita duabus leucis Morlæo. Ibi cum suis habitationem figens, orationi sacrisque exercitationibus vacabat: prædicabat etiam instruens accolas & catechisans ad se turmatim confluentes. At Deus, ad amplificandam gloriam suam aucturus labores S. Sampsoni in conversione animarum, ita disposuit ut omnes Britanniæ Episcopi eum in suum eligerent Archiepiscopum, conferentes ei eamdem in se auctoritatem, quam in suffraganeos habuerat cum in insula Britanniæ Eboracensem teneret Archiepiscopatum. Tunc S. Maglorium Kerfeuntensi monasterio præfecit Abbatem, ipse in prædicatione cælestis doctrinæ ad circumjacentes populos perseverans.

[4] Nec multo post S. Sampson considerans discipulum suum Majanum animabus lucrandis idoneum, [mittitur ad fidem propagandam,] consilio inito cum fratribus, dimisit eum impertita benedictione sua, fratribusque aliquot in societatem adjunctis, potestatem concessit Abbatibus competentem, acceptandi monasteria si alicubi offerrentur, & Religiosos admittendi ad Ordinem. Valedicens itaque Fratribus in viam se dedit Majanus, cum sociis sibi assignatis: peragrataque regione, devenit in terram Domini de Gaël, hominis bene h catholici, eleemosynarii & religiosi: qui illos sibi obviam factos præmissa consalutatione mutua, rogavit intrare domum suam viresque quiete & cibo reficere. Majanus actis pro benevolentia gratiis, quod offerebatur admisit: domumque ingressus diebus aliquot ibi moram traxit.

[5] Inter spiritualia, quæ toto illo tempore habebant colloquia, [monasterium ædificare aggressus] Dominus de Gaël ita amore Dei & religionis desiderio exharsit, ut S. Majanum rogaret, dominium suum cum terris & territoriis, ad monasterium fundandum acciperet. Tum Sanctus, Dei favorem gratanter agnoscens, donationem acceptat: relictisque ibidem aliquot Monachis Dolam revertitur, facturus certiores S. Sampsonem & S. Maglorium: qui actis pariter gratiis Deo, eum ad opus istud cum plena potestate remiserunt. Ipse autem reversus optatum responsum Domino de Gaël retulit: [in aquæ penuria] qui sine mora convocatis undequaque operis, collectaque omni ad ædificandum necessaria materia, operi manum admoveri jussit: & alacritas ædificantium spem faciebat, intra breve tempus ædificii consummandi: unum tamen afficiebat molestia operarios, penuria scilicet aquarum queis opus habebant molliendum cæmentum: tam longe enim distabat aqua proxima, ut ea quærenda multum temporis & operæ consumeretur.

[6] S. Majanus in oratione prostratus plenus fiducia petit a Domino, ut sibi de aquis prospiciat: deinde surgens scipionem in terram defigit eoque retracto erumpere videt fontem aquæ vivæ qui hodie etiamnum celebris est, [fontem elicit mirculosum.] ob virtutem sanandi morbum Medicis Psoram i dictum vulgo Malum S. Majani: est autem scabies ex acri bile, carnem usque ad ossa exedens. Monasterium jam perfectum dedicatum est ad honorem Gloriosi Præcursoris Joannis Baptistæ cujus virtutem & austeritatem vivendi imitandam sibi proposuerant Monachi isti. Fama sanctimoniæ eorum, per totam regionem diffusa, excivit plurimos adolescentes nobiles qui eo confluebant desiderio vivendi sub disciplinæ & regula S. Majani. Inter alios Judicaël k Rex Armoricæ satiari non poterat piis admonitionibus S. Majani, quas & libenter audiebat & solicite exequebatur. Hinc desiderium concepit Deo serviendi sub suavi Religionis jugo. [S. Iudicaël Rex sub ipso fit monachus.] Quapropter reversus e bello Gallico victoriis ornatus, ipsam victoriam sub pedibus calcans, ad monasterium de Gaël progreditur: ibi ornamenta regia exutus monasticum Habitum induitur, reliquum vitæ in eodem monasterio exacturus.: quod cum angustum & multis partibus ruinosum esset, ampliandum & reparandum curavit, magnis reditibus eidem attributis; in tanta porro perfectione vitam traduxit, ut meritus sit post mortem sibi Sancti honores deferri

[7] Quartus frater S. Judicaëlis nomine Hoël ardentis animi juvenis indole & moribus multum discrepans a sanctis fratribus Judicaële l Judoco & Winoco, habitationem habebat in castro quodam prope monasterium de Gaël, ruricolas violentis exactionibus opprimens. Unus ministrorum ejus, [Ejus frater Hoël opressor pauperum] aut quod injusta imperia executus non fuisset aut alia ex causa indignationem ejus incurrerat: propterea in loco subterraneo carceri inclusus est, ferreis compedibus astrictus, aliisque molestiis vexatus. Miser ille homo ultra hæc patienter ferre non poterat. Accidit itaque ut S. Majanus, cellulas suorum religiosorum circumiens, auditu perciperet lamentationem & ejulatum miseri captivi illius: proinde sciscitanti causam ploratus responderetur, hominem esse pauperem quem Princeps Hoël teneret in vinculis. Confestim duos ex Monachis suis mittit qui nomine suo, [captivum liberare nolens] pro miseri istius libertate, apud Principem intercederent. Fecerunt illi quod injunctum fuerat: sed incassum; non enim flectere potuerunt obstinatum Principis animum. Hoc cum ad Sanctum relatum est, orationi se dedit, implorans misero illi divinam misericordiam. Vix oratione finita, miser ille Angelico auxilio e carcere liberatur; qui statim ad monasterium festinavit, gratias acturus Deo & S. Majano, libertatemque inter ejus brachia reperturus.

[8] Cum Hoël intellexisset, captivum suum evasisse ergastulo & confugisse ad monasterium, [ad monasterium fugientem sacrilege abstrahens] tamquam ad sacrum asylum; confestim ablegat quosdam e suis ad S. Maianum, qui captivum reposcant. At Sanctus æqua excusatione usus, dixit. Sibi nequaquam licere tradere in manus ejus hominem miserum qui ad suum monasterium tamquam ad asylum confugisset. Absconderat autem fugitivum in ecclesia, ratus inde per vim ab Hoële nequaquam extrahendum: verum aliter omnino evenit: nam Princeps accepto Sancti responso, nullo modo acquievit; sed furore accensus ad monasterium accurrit, januas effringit, & miserum sacro Altari advolutum violenter abripit: [vaticinium S. Majani contemnens] frustra S. Maiano & Monachis ejus deprecantibus: qui cum viderent incassum preces fundi, hominem consolantur hortanturque ad patientiam, spe brevi restituendæ libertatis. Et Maianus Hoëlem accedens spiritu prophetico admonet, discutiat animum suum præparetque se ad pœnitentiam; nam intra triduum moriturum sistendumque coram tribunali supremi Iudicis.

[9] Hoc audito juvenilis vesaniæ Princeps effusus in risum, sancti Abbatis effata contemnit tamquam senis deliramenta: atque ita conscenso equo revertitur, secum trahens captivum suum, obfirmatus animo suum in illo furorem explere; [punitur] sed Deus avertit. Cum enim ad introitum palatatii sui, calcar equo subderet; is in rabiem actus sessorem excussit, osse fœmoris confracto, cum cussione tam valida, ut tamquam ossa comminutus supinus caderet. Tum recolligens animum, recordatur eorum quæ Sanctus sibi prædixerat: & ecce jam ad pœnitendum motus deportari se in domum suam jubet & in lectum deponi; captivum suum libertati restituit, eumque orat suppliciter ad monasterium se conferat certioremque reddat sanctum Abbatem Maianum calamitatis quæ sibi obvenerat; postulet ignosci vesaniæ suæ, oretque ut ad se non dedignaretur accedere. [& pœnitens moritur.] Accepto nuntio Maianus ad Hoëlem se confert, delicta præterita reprehendit, graviter adhortans a Deo exorare veniam & patienter afflictionem sustinere, levem omnino, gravitatem criminum ejus perpendenti; ad veram animi contritionem excitat, confitentem de peccatis audit, aliaque administrans ipsi Sacramenta, ad mortem pie disponit; quam tertio die obiit, juxta Sancti vaticinium. m

[10] Territorium Gaël pingue & fertile solum, ab insectis quibusdam vexabatur, frumenta dum maturescerent infestantibus: [In secta noxiafugat.] S. Maianus, damnum expertus quod suo monasterio adferebant, præmissa ad Deum oratione, cavernulas in quas sese abdiderant adiit: & Dei nomine eis præcepit in desertum avolarent, ut nocere deinceps non possent aut monasterio aut incolis: præcipienti obedierunt insecta illa & in aliam regionem avolarunt, ut nullum tale deinceps visum sit in Armorica n. Perfecto igitur tam spirituali quam materiali monasterio, & sacro suo Ordine disciplina regulari bene firmato, & incolis circumquaque per suos Religiosos fidem christianam edoctis, [Romam peregrinaturus,] decrevit Romam peregrinationem instituere ad veneranda sepulcra Principum Apostolorum Petri & Pauli, aliasque sacrosanctas urbis ejusdem tam intra quam extra muros ecclesias. Assumptis igitur quibusdam e Fratribus suis in socios itineris, aliis valedicens, viam ingressus est, comitantibus eum quocumque iret miraculis. Andegavum cum pervenisset invitatus est ad dicendum pro concione in majori Ecclesia; quod fecit cum magno auditorum applausu & fructu spirituali.

[11] In hac urbe pia quædam Domina, audita fama sanctitatis ejus & miraculorum, quæ Deus per eum operabatur, [Andegavi Draconem fugat,] accessit ad eum obsecrans, ut immunem se redderet a damnis quæ ab horrendo quodam patiebatur dracone o. Habebat is latebras suas in nemore adsito agris suis fertilioribus, qui metu cuncta terrentis bestiæ jacebant inculti, ruricola nullo ad eos appropinquare audente. Erat hæc mulier magnæ virtutis, & propterea quod postulabat, se facturum Sanctus addixit. Draconis caverna sita erat non procul a monasterio S. Florentii, ad ripam fluvii Ligeris: Maianus deduci eo se jubet: cumque locus esset in conspectu, neque itineris duces neque populus Sanctum subsequens, avidus videndi eventum rei, ausi sunt appropinquare: sed a longe indice demonstrant ei antrum. Ponit hic humi genua, & preces ad Deum fundit, deinde in proxima ecclesia oblato. Missæ sacrificio, recta ad draconis antrum tetendit: exire eum jubet; prodit continuo scintillantibus oculis, squammis radens humum, & horrendum edens sibilum ut per circumjacentes agros audiretur: accedit ad illum Sanctus & sacerdotalem stolam collo injicit: itaque ligatum deducit instar animalis domestici ad ripam fluminis, ubi ei in nomine Domini imperat, ut se præcipitet in fluvium: quod inspectante omni populo fecit.

[12] Hoc peracto Andegavum revertitur, omni populo ipsi obviam procedente, cum ea, [& monasterium condit,] quam ipsius sanctitas merebatur veneratione: & mulier illa nobilis, in gratam agnitionem beneficii, & æternam tanti miraculi memoriam, dedit illi in perpetuum possidendos agros, ex quibus draconem abegerat: in eo loco Sanctus monasterium fundavit, cujus Antistiti Prioris titulum concessit, eumque Abbati de Gaël subesse voluit. Hic Monachos quosdam suos aliosque de novo admissos constituit. [Moriturus ad suos revertitur,] Post hæc decrevit prosequi Romanum iter. Ecce autem Deo revelante intelligit evocandum se propediem, ad mercedem laborum suorum: quod cum Fratribus suis indicasset, suaserunt omnes, reverteretur in Gaël, ut ibi a laboribus suis inter Fratres suos quiesceret. Probavit ipse consilium, revertitur ad monasterium suum, omnium qui in eo degebant gaudio exceptus.

[13] Non diu post in morbum incidit, quo, accedente senili ætate & afflictationibus, quibus per omnem vitam corpus domuerat, intra paucos dies ita debilitatus est, ut finem vitæ sibi instare sentiret. Convocavit Fratres suos lacrymis perfusos & lectum circumstantes, gravi & benevola oratione adhortatus est ad perseverantiam, votorum adimpletionem & regulæ servandam puritatem. [alteri mortem imminentem revelat:] Conspiciens autem e junioribus Monachum, nomine Ausonium, præ reliquis tristem, nec sibi temperantem a lacrymis ob decessum optimi patris; accedere eum ad lectum jubet, detergensque propriis manibus lacrymas, spiritu prophetico effatur: Fili ne de obitu meo tristeris, non enim diu ab invicem separabimur: præcedo ego ut pater, intra octiduum me sequeris: interim præpara te ad felicem transitum.

[14] His dictis petiit extrema ad supremum luctum unctione muniri: [susceptis Sacramentis obit.] antea enim & sacramentalem pœnitentiam & Corpus Christi in viaticum susceperat. Deinde in altam contemplationem raptus, manibus, oculis, corde ad Deum elevatis, in manus ejus, qui ipsum ad suam gloriam creaverat, supremum spiritum reddidit die vigesima prima junii circa annum sexcentesimum sexagesimum quintum regnante in nostra Britannia Armorica Analo II p ejus nominis, nepote Regis Salomonis secundi Regis superioris & inferioris Britanniæ; quæ prius divisæ in unum coaluerunt sponte sua sedente S. Iudicaële. Corpus honorifice depositum in suo monasterio in monumento supra terram elevato ad dextram aræ Principis, ubi Deus magna operatur miracula in testimonium sanctitatis ejus. Ibi servatæ sunt sacræ ejus Reliquiæ debito honore & veneratione usque ad annum DCCCLXXVIII quando descendentibus in Britaniam Normannis & Danis, [Reliquiæ & monasterium ejus in veneratione sunt.] ecclesias & monasteria evertentibus, comburentibus sacrosanctas Reliquias & spargentibus inventum; Monachi eorum furori illas subduxerunt, delatas ad S. Florentii: ubi aliquot seculis permanserunt. Secutis temporibus repertæ sunt quædam particulæ depositæ in monasterio de Gaël, quod a suo conditore S. Maiani appellatur. Fuit istud in amore & æstimatione antiquis Principibus Britonibus, qui plurima & maxima dona & privilegia eidem contulerunt. Godefridus I Dux q Britanniæ decreverat istud a fundamentis reædificare; sed morte præventus curam demandavit filio suo Duci Albano III, qui executioni mandavit ecclesiis S. Mariæ & S. Guicquelii r, & quod amplius est, concessit anno MXXIX Hugoni & Monachis ejusdem monasterii privilegium fori habendi in suo oppido, & commutandi auri & argenti. Ita celebre factum est Monasterium istud per universam Europam, confluentibus eo devotionis causa peregrinis, laborantibus morbo præsertim vulgo S. Majani appellato, qui sæpe sanitatem impetrant intercessione & meritis S. Abbatis. s

ANNOTATA F. B.

a Patrem Renatus appellat Gerascenum.

b Urbes aliquas eo nomine & unam saltem in Wallia olim extitisse docet Baudrand; regionem eo nomine appellatam, non assignat.

c Orche scripsit Renatus.

d Meneviensem appellat Renatus: de Menevia autem ita Baudrand; Menevia urbs Angliæ Episcopalis sub Archiepiscopo Cantuariensi in Wallia meridionali. Renato hic magis adhærendum censeo, quam Alberto, quod si revera S. Sampson Meneviensis Episcopus fuerit & inde trajecerit in Armoricam, forsitan invenietur ratio cur S. Mainus in gente cui verum nomen ejus ignotum esse potuit Mevennus appellatus sit.

e Videtur Albertus Sampsonis transfretationem attribuere revelationi divinæ, cum alii eam attribuant violentiæ Anglosaxonum.

f Inter miracula ab ipso patrata, narrat Renatus uxorem cujusdam nomine Privati liberatam fuisse a lepra & filiam a dæmonio.

g Primum monasterium quod S. Sampson extruxit vocant Yëpes & Renatus Dolense; consentiente Quereto Regionis comite S. Maino legatione apud ipsum fungente pro Sampsone.

h Tran-sylvam regionem vocant Yëpes & Renatus; Dominum vero Cadonum appellatum dicunt: ego Transsylvam apud alios non reperio sicut neque Gaël.

i Alii sic morbum describunt cutis asperitas squamosa: & videtur alius a scabie.

k De Rege judicaële agit Argentræus lib. 2 ab initio usque ad caput 7. Ipsum adeat qui plura cupit. Cum autem dicitur canonizatus, intelligendum more istius seculi consueto.

l Videntur hi esse SS. Judocus & Winocus quorum hic 6 Novembris colitur ille 13 Decembris: sed eorum legenda non parum differt ab iis, quæ hic narrantur, quamvis in præcipuis conveniat, quod poterit ad eorum festa inquiri.

m Fratribus sane præmortuus est & sine liberis: nam in Judicaële deficiunt Reges Armoricæ inferioris, juxta Albertum & Argentræum.

n Miraculum simile iis, quæ de S. Patricio aliisque Sanctis Hybernis narrantur, de quibus vide dicta in Commentario prævio ad illius vitam 17 Martii.

o Yëpes draconem istum prætermisit ratus ut existimo fabulosum aut mere symbolice explicandum pro idololatria aut peccandi inolita consuetudine.

p Contra Argentræus dicit, post mortem S. Judicaëlis totum regni statum turbatum fuisse, nullumque inveniri Regem apud Auctores probatos: quia ergo nullum alium invenit Albertus, supponit superioris Armoricæ Regem etiam in inferiori regnasse.

q Ducatum hic tenuit ab anno 992 ad 1008, quo filius successit.

r Idem qui S. Judicaël Rex Britonum de quo supra & hinc confirmatur cultus Sancti ipsi ab antiquo delatus, si seculo undecimo templum extiterit ipsius nomine dedicatum.

s Yëpes ait; qua de causa ex multis regni provinciis viam in id monasterium corripiunt, instituta etiam cum vexillo densisque ordinibus peregrinatione: quam tanta religione peragunt, ut Roberto Cenali Episcopo teste, de annona sibi non prospiciant, sed stipem singuli rogent, quantumvis domi locupletes, ut humili cultu victuque precario facilius Deum sibi propitient.

DE S. LEUTFREDO ABBATE
IN EBROICENSI NORMANNIÆ DIOECESI.

AN. DCCXXXVIII.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De ejus monasterio, cultu, actis.

Leutfredus Abbas, in Ebroicensi Galliæ diœcesi (S.)

AUCTORE G. H.

Ebroicæ sive Ebroicum, urbs est superioris Normanniæ Episcopalis ad Honium fluvium, [Monasterium Sanctæ Crucis constructum,] sub Archiepiscopo Rotomagensi, a cujus urbe versus Meridiem distat decem circiter leucis Gallicis. In hac diœcesi construxit S. Leutfredus monasterium, medio itinere inter Ebroicas & Sequanam fluvium, ubi huic adjacet Castrum Gallionis. Infra in Vita num. 14 dicitur hoc monasterium ab urbe Ebroicensi distare duabus leucis, & num. 24, Aucturam flumen ipsi monasterio a plaga meridiana adjacere. [circa annum 690.] Situs ejus describitur num. 12 & 13, ubi dicitur, quod post aliquot annos decessionis S. Audoëni Archiepiscopi constructum sit monasterium, in honorem vivificæ Crucis, & Sanctorum Apostolorum & S. Audoëni. Hinc monasterium sub initium dictum Crucis S. Audoëni, [Obitus S. Leutfredi an. 738.] at postea ob miracula & venerationem prætitulati Abbatis, nuncupatum Crucis S. Leutfredi. S. Audoëno successit in Sede Rotomagensi S. Ansbertus, cujus & S. Sidonii hortatu discessit Leutfredus, ut num. 11 dicitur, ad natale solum, & incepit construere monasterium. Factum id volunt circa annum DCXC, & quia num. 29 dicitur sanctus Abbas suo illi præfuisse monasterio per annos circiter quadraginta & octo, obitus referendus foret ad annum DCCXXXVIII.

[2] Dies ibidem additur undecimus Kalendarum Juliarum, quo requievit in pace, [Cultus sacer in Breviariis] atque in Breviario Ebroicensi (quod habemus anno MDLXXXVI excusum) præscribitur festum S. Leutfredi Abbatis novem Lectionum, cum utrisque Vesperis celebrandum, & hæc recitatur Oratio: Deus qui Beatum Leutfredum, Confessorem tuum atque Abbatem, contra hostis antiqui sævitiam dimicantem, Angelica visitatione confortasti; ejus intercedentibus meritis, ab omni nos absolve peccatorum vinculo, & in æterna lætitia fac gaudere cum illo. Ac dein in novem Lectiones sunt ejus antiqua Acta digesta; quæ lectione nona hoc modo finiuntur: Post ejus mortem virtus ejus & gratia ad miracula perficienda, per ejusdem invocationem, ad nostra usque tempora in monasterio perduravit: cujus nos meritis & orationibus adjuvari a Domino nostro Jesu Christo precamur. Ejusdem S. Leutfredi festum celebratur in diœcesibus Luxoviensi, Parisiensi, & aliis, quorum Breviaria habemus; in iisque proponuntur Lectiones ex Vita desumptæ. Ejusdem memoria ad XI Junii celebratur in Ms. Luxoviensi, defectu forte unius denarii abrepto in errorem scriptore: ad hunc autem XXI verumque natalis diem ipsius cultum confirmat Usuardus his verbis: [& Martyrologiis.] In pago Madriacensi & Leutfredi Confessoris, qui, in monumentum eximiæ sanctitatis, orationibus suis fontem produxisse fertur de terra. Sequuntur passim recentiores, Bellinus, Grevenus, Mauroloycus Canisius, cum variis Mss. & Martyrologio Romano. Item Wion, Dorganius, Menardus, Bucelinus, in suis Fastis Benedictinis. Miraculum fontis producti refertur in Actis num. 19, uti & pagi Madriacensis nomen legitur num. 11, quem ait Mabilio, in observationibus præviis ad hujus Vitam, eum esse, cui Nebelongus Comes, ejusque filius Theodebertus præfuisse dicuntur, Ebroicas inter & Vernonem oppidum diffusum. Alii multo diffusiorem esse asserunt: quorum sententias & controversias late describit Carolus le Cointe ad an. 690 num. 12 quem curiosus lector consulat.

[3] Vitam habuimus ex pervetusto Ms. Codice Aroasiensi in Artesia, [Vita ex Mss.] & contulimus cum Ms. Reginæ Sueciæ num. 1466, quale etiam reperimus Parisiis in bibliotheca Cardinalis Masarini. Præterea eadem Vita excusa est a Jacobo Brulio Parisiensi & monacho S. Germani de Pratis, in Supplemento Antiquitatum Parisiensium, propterea quod sacrum corpus S. Leutfredi, ut infra dicetur, [& variis editionibus.] ad eam civitatem fuerit delatum: recusa quoque eadem vita est a Vincentio Barrali Salerno in Chronologia sacræ insulæ Lerinensis, quod ibi adservetur inter Reliquias Os ulnæ, allatum Parisiis, anno Domini MDXCIX. Ex hac porro Chronologia relata est illa ad ultimam editionem Surianam. Demum ediderunt ipsam Lucas Acherius & Joannes Mabilio in Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti, parte prima seculi tertii: Compendia vero inveniuntur in Breviariis supra indicatis, item apud Vincentium Bellovacensem lib. 23 cap. 12: & alios recentiores cum Martyrologio Saussaji.

D. P.

[4] Infra in Actis num. 29 dicitur sepultus Sanctus in ecclesia S. Pauli, & inde translatus ad basilicam vivificæ Crucis & S. Audoëni: [Elevatio & Translatio.] quod in Appendice a Jacobo Brulio ponitur factum anno DCCCLI die XXII Junii per Gumbertum Episcopum Ebroicensem, imo etiam (ut dicto num. 29 scribitur) per Joannem Episcopum Dolensis Ecclesiæ & Abbatem loci ipsius. Idem dum Auctor Vitæ asserit suis temporibus contigisse, ostendit se tunc ibidem Monachum vixisse, eique elevationi subjicit Translationem ad cœnobium Parisiense S. Germani, atque donationem Reliquiarum factam variis Ecclesiis. * Hinc mirum mihi non accidit, quod apud Martinæum de antiquis Monachorum ritibus de eo notent Consuetudines S. Germani, festum XII Lectionum præscribant cum Officio proprio & Octava in Cappis parvis; vestimenta autem ministrantium erunt viridia: Kalendarium autem Beccense apud eumdem Martinæum solum III Lectiones præscribit.

VITA
Auctore Cœnobita Crucis S. Leutfredi.
Ex variis Mss. & impressis

Leutfredus Abbas, in Ebroicensi Galliæ diœcesi (S.)

BHL Number: 4899, 4901


EX MSS.

PROLOGUS.

[1] Scriptum legimus in libro Ecclesiastici: [Eccl. 44. 1 & 7] Laudemus viros gloriosos & parentes nostros in generatione sua, qui in diebus suis gentis suæ gloriam adepti sunt, & nomen eorum non derelinquetur. [Laudandus Deus in Sanctis:] Qui enim apertis oculis fidei videre promeruit, quam gloriosus Dominus noster in Sanctis suis, mirabilis in majestate, faciens prodigia; totis viribus ad investigandam venerabilium virorum vitam accingitur, ut in eis ille laudetur, qui munere gratiæ suæ eos ad tantam gloriam provexit, ut & animas audientium imbre verbi Dei irrigarent, & corporalibus molestiis virtute miraculorum mederentur. De hujuscemodi viris per Prophetam a Domino dicitur; In lumine jacula tua ibunt, in fulgore armorum tuorum. [Zach. 914] Fulgor namque armorum, est claritas miraculorum. Armis quippe nos tuemur, jaculis adversa destruimus: arma vero cum jaculis, sunt miracula cum prædicamentis. Sancti enim viri verbis suis, quasi quibusdam jaculis, corda adversantium transfigunt: armis autem, id est miraculis, semetipsos tuentur, ut quantum sint audiendi, sonent per impetum jaculorum; [ob virtutes & miracula eorum.] & quantum sint reverendi, ostendant per arma miraculorum. Tandem igitur opera magni Dei pronuntiantes, proponamus nobis virum reverentissimum B. Leufredum, in quo Spiritus sanctus mundam sibi sedem præparavit, & de ipso loqui instituamus. Cujus etsi facta prosequi non sumus idonei; auxilio tamen omnipotentis Dei, & tanti viri meritis fulti, quæ ex antiquariis monumentis, partimque relatione majorum nobis comperta sunt, enarranda, suscepimus.

CAPUT I.
Ortus, studia, vita solitaria, dein monastica Rotomagi incepta.

[2] Beatus vir Leufredus; intra Gallias pago Ebroicensi exortus est; sanguinis nobilitate conspicuus, [In pago Ebroicensi natus,] parentibus Christianissimis natus. Hic in adolescentia sua, cum in vana mundi hujus gloria excrescere posset, totam militiam suam Domino vero Regi devovit; magis cupiens pauper Christum nudus ipse sequi, quam divitiis seculi vestitus, ad tempus sicut flos fœni florere. Mox ergo adhuc puerulus, divino spiritu tactus, æstuabat animo; assidue parentes deprecans, ut accessum posset habere ad aliquem locum, ubi exercitia litterarum in scholis inveniuntur. Ad hæc cum pater nullo modo assentiret, [devotus in pueritia,] & unici filii diceret se non posse absentiam sustinere; puer ille devotus occasionem invenit, qua id quod desiderabat perficeret. Petivit ergo a patre, ut liceret sibi cognatos & affines suos visitare, qui in castro Ebroicensi morabantur: cumque visionis mutuæ & allocutionis eis impendisset officium, continuo ad propria reverteretur.

[3] Postquam itaque obtinuit quod poscebat, ad suburbium præfatæ civitatis tetendit: ubi venerandus Confessor Christi a Taurinus, Præsul quondam ejusdem loci requiescit: [in ecclesia S. Taurini studiis vacat:] veniensque ad locum, & ædituum domus Dei allocutus, ei voluntatis suæ reseravit arcanum. At ille libenter eum audiens, unanimo affectu tractavit: & quia mente sincerus & corpore pulcher esset, fraterna dilectione ei ministrare curavit. Ut autem magistrum reperit, qui sibi operam in litterarum eruditione impenderet; cum documento linguæ, morum probitate cœpit alios anteïre.

[4] Interea cum ibidem diutius moraretur, parentes, eum in exteris regionibus ad aliquam eremi vastitatem profugisse credentes, mox cœperunt circuire loca diversa, [a parentibus requisitus frustra, repetitur:] si forsitan eum alicubi reperire possent: & cum dies & noctes, in quærendo eo agerent, in memorato loco inventus est. Cumque ei vehementius instarent, ut parentum dolorem reversione sua relevaret; Euangelica voce respondit: Nemo mittens manum suam ad aratrum, & aspiciens retro, aptus est regno Dei. [Luc. 9.] Nam postquam me Dominus meus Jesus Christus ad sibi serviendum assumere dignatus est, indecens omnino est, si ab ejus nunc militia ad carnis & sanguinis transeam amicitias; præsertim cum ipse dicat, [Matt. 14, Luc. 10.] Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus; &, Si quis venit ad me, & non odit patrem suum aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut fratres, aut sorores, adhuc autem & animam suam, non potest meus esse discipulus. Tali ac tanto pondere dictorem victi parentes, cum resistere non possent, in proposito suo eum manere passi sunt. Illisque abscedentibus, cœpto operi magis ac magis insistere cœpit: quousque omnibus sodalibus transcensis, magistrum quoque suum æquiparare videretur.

[5] Cumque omnia epotasset, in quibus idonei doctores erant, quos in eodem vico invenerat; ad alium vicum, cui b Condatus vocabulum est, festinus migravit. Sed cum nec ibi virum inveniret, qui sibi satisfaceret ad omnia quæ quærebat; [migrat Condatum] quamcitissime loco cessit, & ad urbem Carnotensem convolavit; ubi diversorum studiorum doctrinam abundare cognoverat. Quo cum pervenisset, juvante semper Dei gratia, ita ad plenum eruditus est, ut omnes eum cum attentione discipulum mirarentur factum esse magistrum. [dein Carnotum:] Miroque modo industriæ, sapientiæ, & conversationis sancta simplicitas in eo refulgebat: ut cum verborum studio & litterarum affluentia, bonorum operum incrementa consurgerent. Unde factum est, ut & ipse vir Dei experiretur, quod ceteri sancti Patres ab inimicis religionis suæ perpessi sunt. [ubi ob præstantiam patitur invidos.] Etenim quanto ipse amplius flumine gratiæ Spiritus sancti debriabatur; tanto malevolorum sociorum invidentia contra illum acrior erumpebat. Et hoc de versutia antiqui hostis miseris hominibus accidit, ut alter alterius felicitate torqueatur: de quo scriptum est; Incidia diaboli, mors intravit in orbem terrarum: imitantur autem illum, qui sunt ex parte ejus. [Sap. 2.]

[6] Porro vir Dei cum contra se venena antiqui hostis, & invidiam hominum grassari conspiceret; velociter inde digressus, [In patriam reversus] ad propriam possessionem remeavit. Cum autem fama reversionis ejus ad vicinos pervenisset; cognoscentes in eo divinarum litterarum sapientiam coruscare, filios suos ab eo edocendos offerebant: quos ille & litterarum peritia imbuebat, & religionis modestia informabat. Denique dum spiritualibus studiis occuparetur, inter cetera semper memor verborum Domini, quibus in judicio fideles alloquetur, dicens; Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis; necessaria indigentibus, viduis, ac pupillis & orphanis procurabat: & eos in domum suam introducens, [sibi & aliis proficit.] ciborum satietate reficiebat; & prout poterat, abscessuris viaticum tribuebat. [Matt. 25.] In eodem loco possessionis suæ Oratorium statuit, quod etiam Reliquiis diversorum Sanctorum exornavit, ubi nullus introitus neque accessus feminis dabatur. Sane quamvis adhuc in laico habitu detineretur, opus tamen veri Monachi assidue Domino persolvebat; pernox in vigiliis & oratione perseverans, in jejuniis promptus, in eleemosynarum largitate benignus.

[7] Post hæc majora ac perfectiora semper animo perquirens, cœpit intra semetipsum cælestis oraculi verba revolvere, quibus dicitur; Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quæ habes, & da pauperibus; & veni, sequere me. [Matt. 19.] Quapropter dignum duxit, ut omnibus mundanæ dignitatis affectibus funditus despectis, monasticum subito convolaret ad habitum. Nec in longum devotionis suæ distulit propositum: legerat quippe dixisse Sapientem; Fili, ne differas converti de die in diem. [Eccles. 5.] [Parentes epulo exceptos] Quadam igitur die, cum honestioribus cibis præter solitum convivium instruxisset; patrem & matrem, propinquos quoque, in domum suam convocavit, & abundantia cibi & potus refecit, xenia insuper eis largitus est. Cumque jam vespertina hora adesset, & illi in epulis lætarentur; servus Domini in corde Domino decantans, secretum aliquod secum meditabatur, dixitque eis. Audite me, carissimi parentes, [noctu detinens,] noti & vicini, & quicumque pauperculam domum nostram introire dignati estis: jam nox imminet, dignamini hic hac nocte requiescere, & mane ad vestra singuli revertimini: ego vero (juvante me Domino meo Jesu Christo) quod desidero, festinus implere curabo. Hoc autem ad quid dixerit, omnibus incognitum fuit.

[8] Cumque illi sopore gravi depressi essent, ipse concupitum iter arripiens, [clam discedit:] parentibus relictis, & omnibus quæ in mundo tenere videbatur, intra profundæ noctis tenebras, veram lucem, id est Christum, habere meruit. Cui iter facienti, pauper quidam nudus obviam venit: at ille pallio, quo erat amictus, eum protinus vestivit: indeque paululum progrediens, alterum pauperem obvium habuit nudum: quem similiter vestimentis suis circumtexit, reminiscens propheticæ monitionis; Cum videris, inquit, nudum, operi eum, & carnem tuam ne despexeris. [Isa. 58.]

[9] Pervenitque ad monasteriolum, quod vocatur vulgo c Varenna: cumque caritate illic habitantes aliquantum temporis eum detinere vellent, [abit Verennam,] nullo modo acquievit, quia feminarum habitaculum illud erat. Egressus itaque petivit locum qui dicitur d Calliatus: ubi Dei hominem Bertrannum invenit, cujus in rebus divinis indefessa mentis agilitas ferebatur. Qui dum sermone mutuo invicem de spiritualibus agerent, [inde Calliatum:] visum est eis ut aspectibus hominum se subducerent; & quasi catena colligati, intra claustra domus usque ad finem vitæ in hymnis & precibus permanerent. Sed vir Domini Bertrannus, relictis omnibus quæ habebat, peregre profectus est: devotus vero miles Domini Leufredus, [ubi se recludit:] in cœptis persistens, ibidem se velut in specu retrusit. Ibi die noctuque orationibus & vigiliis intentus, fonte lacrymarum ora suffusus, pietati Omnipotentis seipsum commendabat: ut ipse in quo sperabat intentionem & opus suum usque in finem feliciter dirigeret.

[10] Evoluto autem tempore, cum jam dispensatio divina per eum plures lucrandos decerneret, audita fama B. Sidonii e, vir Dei Leufredus Rotomagensem urbem protinus advenit: [Rotomagi fit Monachus sub S. Sidonio.] ubi prædictus homo Dei Sidonius, Hibernia Britanniæ insula ortus, virtutum splendore venerabilis habebatur. Postquam autem venerabilis vir Dei Leufredus vera esse comprobavit, quæ fama ad eum detulerat; homini Dei arctius se conjunxit, & per ordinem voluntatis suæ patefecit arcanum; satisque ab eo in regulari tramite ac monastica conversatione edoctus, & habitu corporis immutatus, accepit signum capitis, quo milites Christi a populari cœtu discernuntur: & sub ipso Patre, voto se ipse constrinxit, omnem obedientiæ disciplinam servaturum: sciens scriptum, Obedire magis placet Deo, quam victimæ; & auscultare magis, quam offerre adipem pacificorum. Et Samuel ad Saul ait: Quasi peccatum ariolandi est repugnare; & quasi scelus idololatriæ nolle acquiescere. [1. Reg. 1.]

ANNOTATA G. H.

a S. Taurinus, primus Ecclesiæ Ebroicensis Episcopus colitur XI Augusti. Eo loci, inquit Mabilio, nunc præclarum monasterium est Congregalibus S. Mauri subjectum, quod inter antiquiora computat Willelmus Gemmetic. lib. 7. cap. 22.

b Condutus vulgo Condet, burgum inquit du Val in Alphabeto Francico cum castro in Episcopatu Normanniæ Ebroïcensi, ad Ilonem fluvium, quatuor scilicet leucas supra Ebroicas.

c Varenna, videtur vicus Garennæ S. Petro sacer, prope Gallionis castrum, haud procul a Sequana.

d Calliatus, vulgo Caillus, prope Abbatiam S. Leutfredi.

e Colitur S. Sidonius, 4 Novembris, in cujus Vitæ compendio apud Menardum, lib. 2 Observationum, dicitur S. Leutfredum Angelus a Deo missus monuisse, ut Rotomagum ad Christi famulum Sidonium se conferret, omniaque quæ sibi ab illo præciperentur faceret. Plura de eo hic notat Mabilio, ejusque monasterium ait quarto milliari Gallico ab urbe Rotomago in Cabetensi territorio situm esse, nunc Prioratum vulgo S. Saëns, & Fontanellæ subjectum.

CAPUT II.
Monasterium sacræ Crucis constructum. Miracula patrata. Contumaces puniti.

[11] In diebus illis Dominus a Ansbertus in Rotomagensi urbe Pontificatum gerebat. Hic frequenter egregium virum Sidonium & S. Leufredum ad familiare colloquium invitans, [Reversurus in patriam,] de acquirendis Deo animabus cum eis tractabat. Factum est interea, ut hortatu Præsulis & B. Sidonii, ad natale solum vir Domini reverteretur; ut in patria sua homines, in via erroris ambulantes, ad lumen veritatis reduceret; cujus rei ipse magis quam alius sufficiens esset. Egressusque urbe, Spiritu sancto duce, devenit in fines Madriacensis pagi; ad locum quidem virtutibus insignem, nullis tamen habitaculis adornatum.

[12] Dudum namque cum vir Domini b Audoënus, Rotomagensium Antistes, Spiritu sancto plenus, diversas provincias peragrans, verbum Dei disseminare non cessaret; [devenit in fines Madriacensis pagi] jamque gravi senio confectus equitare non valeret; usus est vehiculo, in quo jacentem eum duo muli vehebant. Quodam igitur tempore cum sic incederet; accidit ut transiret per vallem illustrem, juxta fluvium Aucturam, ubi via erat ab Occasu in Orientem: porro alia via ducebatur a Meridie in Septemtrionem. Dumque super ipsum locum, ubi viæ in similitudinem Crucis jungebantur, vehiculum sancti viri pervenisset; illico tamquam terrore divino, animalia substiterunt; nec a loco moveri potuerunt. Tunc vir Domini, [ubi S. Andoënus,] non absque mysterio rem tantam fieri sentiens, familiare cum Domino secretum iniit. Et ecce respiciens in cælum, vidit signum sanctæ Crucis miro fulgore radians: statimque animadvertit vir Deo plenus, resplendente cælo ad terram, & terra ad cælum, quod locus ille futuris temporibus crucifixi Domini Iesu Christi veros cultores habiturus esset, [Crucem erexerat] qui Crucis mortificationem in corde & in corpore suo evidenter gestaturi essent. Tali igitur visione gloriosus Domini Pontifex lætificatus, jussit sibi adferri lignum, unde signum ipsius vivificæ Crucis effigiare posset. Sed cum minister non inveniret; a rustico quodam, in eodem loco terram arante, partem stimuli pretio comparavit; de qua vexillum Crucis figuravit & cespite congesto desuper illud composuit, Sanctorumque Reliquias ibidem colligavit. Quo facto iter quod cœperat prosecutus est: ipsoque itinere perductus est ad prædium, quod vocatur Clippiacus: c in quo finem vitæ præsentis accepit & ad aulam regni cælestis translatus, [miraculis claram,] vitam æternam est adeptus. Locus autem suprascriptus crebris miraculis resplendebat; ita ut adventantium illuc miserorum multitudo, pristinæ sanitati restitueretur: quin etiam continuis noctibus nubes splendidissima super ipsum locum videbatur, pertingens a cælo usque ad terram. Vicinis ergo in circuitu commanentibus tantæ rei novitate stupefactis, quidam eorum casulam horrei sui super pignora Sanctorum (quæ præfati sumus) stabilire curavit.

[13] Hunc denique locum vir Dei Leufredus, post aliquot annos decessionis S. Audoëni Archiepiscopi, invisere tentavit: visoque loco, amœnitate ejus (eo quod esset aquarum nemorumque & vinearum fertilitate jucundus) miraculorum quoque prodigiis, quæ ibi fiebant, plurimum lætificatus; domum sacram Domino Deo ibi construere acceleravit, [ecclesiam & monasterium.] in honorem scilicet vivificæ Crucis, & sanctorum Apostolorum, ac præcipui Confessoris Christi Audoëni Pontificis: atque in eo loco altare statuit, ubi Crux semitarum apparuerat. Sed & post modicum tempus congruentibus habitaculis eamdem cellulam cinxit, atque Monachorum conversatione nobilitavit: siquidem ex diversis partibus ad eum confluebant, qui possessiones agrorum suorum vendentes, pretia ante pedes ejus, secundum morem primitivæ Ecclesiæ, deferebant, ut distribueretur omnibus prout cuique opus esset. Alii autem de facultatibus suis eumdem locum ditare certabant; ut de reditibus rerum suarum, per futura tempora, servi Dei inibi habitantes necessaria acciperent. Dici non potest quanta celeritate locum suum Dominus exaltaverit: ita ut in brevi spatio multi, pompa seculari abdicata, conversi sint ad Dominum.

[14] Per idem tempus pontificatum Ebroicensis Ecclesiæ d Desiderius agebat: a qua non longe duabus scilicet leucis locus distabat. Qui cum opinionem viri Dei audivisset, & quia plures ab ipso lumine veritatis accensi, [a Desiderio Ep. Ebroicensi exagitatur,] vitam Apostolicam sequerentur; zelo invidiæ superatus, quod in diœcesi sua talia agere præsumpsisset; quadam die conscenso equo, assumptis Officialibus suis, ad cellam viri Dei perrexit. Ventum est ad locum: & subito virum Dei injuria verborum exacerbavit. Sed cum ad hæc Patronus noster immobilis perduraret, & patientiam fortiter conservaret; magis ac magis Episcopus exagitatus furore, imperat suis, ut eum in equum levarent; [sed equo subito extincto,] cum ipse vir Domini jam decrevisset numquam equum ascendere. Cumque pariter ambularent, & eum Episcopus ad civitatem perducere conaretur, ut ibi in eum quæcumque vellet liberius exerceret; necdum milliarium a cella hominis Dei compleverant, cum subito equus cui vir Dei sedebat in terram concidit, & disrupta sunt omnia viscera ejus. Mirantibus cunctis, [honoratur.] Episcopus nimio terrore consternatus est atque levitatem suam admodum reprehendit, quod virum Dei lædere præsumpserit; sicque ad genua ejus provolutus, indulgentiam postulavit. Cui vir Domini, memor orationis Dominicæ, placide omnem injuriam remisit: Pontifex autem cum summa veneratione & obsequio, eum ad cellam suam redire fecit: ubi postea divino adjutorio comitatus, per multa annorum curricula, & verbo fidei claruit, & miraculis coruscavit.

[15] Denique die quadam unus monachorum, nomine Gislehardus, tanta antiqui hostis malitia perculsus est, [Monachum infirmum oratione sanat.] ut subito animam exhalare se crederet: currensque ad hominem Dei, voce lacrymabili aiebat; Succurre, Pater, succurre: quia modo ab hac luce discessurus sum. At vir Domini ad familiaria sibi arma recurrit; hortatusque est suos, ut precibus obnoxie instarent; ut verus & æternus Pastor Iesus, unam ovem sibi creditam a jugo diaboli eripere dignaretur. Cum autem surrexisset ab oratione, benedixit ei; dans præceptum ut in jejuniis devotus esset, memor verbi Domini, quod ad discipulos ait: Nam interrogantibus eis, quare ipsi non potuissent a puero immundum spiritum ejicere, respondit: Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione & jejunio. [Matt. 17.] Post tradidit ei baculum, quem ipse manibus gestabat: & dixit ei; constans esto fili: non morieris modo. Viriliter age: & in operibus bonis meditare jugiter. Et sanatus est Frater ille: nec ulterius tale aliquid passus est.

[16] Alio itidem tempore noctu, flamma ignis cum casu validissime per omnia monasterii habitacula cremando pervolaret; [Incendium oratione] repente vir Dei manus ad cælum levavit Omnipotentem invocans, ut ipse flammarum vires constringeret, qui fornacem Nabuchodonosor nihil valere fecit, ut tres Pueri liberarentur illæsi. Deinde oratione completa, tanto imperio impetum ignis coërcuit ut nihil ulterius contingere posset: sed tota violentia ventorum in unum conglobata, [restinguit:] quasi inundatione imbrium in semetipso emarcuit. Ubi evidens misericordia Dei, & intercessio sancti Viri apparuit: nam cum domus hæreret domui, omnia citissime disperissent, si non servi sui Dominus precibus placatus fuisset.

[17] Alio quoque tempore certamen antiqui hostis quemdam hominem instigavit, [mentiens viro sancto dentibus miraculose privatur.] ut contra virum Dei inique ageret, & de rebus cellulæ ipsius diminutionem facere tentaret. Pro qua re vir Domini, zelo domus Dei permotus, ad Judicem festinavit. Cumque sanctus Domini famulus querelam suam exponeret; homo ille turpibus sermonibus ei cœpit exprobrare, atque falsidicum appellare. Cui vir Domini concitato spiritu ait: Deus ipse judicet inter me & te: & in hoc apparebit quis nostrum justitiam impugnet, si modo dentes ei radicitus omnes ab ore ceciderint; & sit hoc signum per omnem illius progeniem. Vix verba complevit, & pondus condignæ ultionis ipsum & semen ejus percussit: ita ut omnes de illius progenie nati, hac maledictione deturpati sint, usque in hodiernum diem.

[18] Aliud simile miraculum gessit per eum spiritus Domini. [Calvitiem ei exprobrans mulier fit recalva.] Nam cum quondam in Auctura fluvio piscando laboraret; ex adverso respexit eum quædam femina, & quasi subsannans, in corde suo dixit: Vere iste calvus, omnem hunc fluvium piscando exhauriens, evacuabit, nec quidquam post se aliis capiendum relinquet. Sic autem hoc ipsum intra labia se submurmurasse putavit, ut nullo modo ad aures viri Dei pertingeret: sed quia rumor verborum ad virum Dei pervenerit ipsa experta est, ut postmodum claruit. Denique vir Deo familiaris, conversus ad eam, ait: O mulier, quid invides, aut cur molesta es super bono, quod mihi cum ceteris hominibus commune est? fiat tibi retro, & omni semini tuo, quod mihi a fronte accidisse vides; ut sicut frons ista capillis nudata est, ita tuum caput & seminis tui retro decalvetur. Quæ verba viri Dei mox adimpleta sunt, sicut usque hodie rei veritas testatur. Nec mirum: quia omnipotens Deus, nec ea quæ a fidelibus famulis suis vel leviter proferuntur, otiosa & vacua patitur præterire.

[19] Alio quoque tempore, cum orandi gratia urbem Turonicam peteret, limina S. Martini visitare cupiens; [Solemniaci] transibat per pagum Vindocinensem. Cumque jam vespere ingressus esset quamdam villam e Solemniacum nomine, & fatigatus ex itinere aquam ad bibendum postulasset; respondit hospes: O homo Dei, penuria aquæ patria nostra laborat: non est nobis puteus, non est fons. His auditis, vir Dei ait ad Fratres, qui se comitabantur: Perennem fontem Dominum nostrum Jesum Christum, Fratres, deprecemur; ut de venis terræ hujus fontem indeficientem manare faciat. [fontem scaturire facit.] Illico ab oratione surgens, virga quam manu tenebat decies terram percussit: & continuo fons vivus effluxit, qui permanet usque hodie: omnisque populus gavisus est in mirabilibus, quibus per servum suum Dominus penuriam eorum relevare dignatus est. Ipse autem iter quod cœperat prosecutus est: cumque loca Sanctorum circuisset, peractis omnibus ad proprium monasterium repedavit.

ANNOTATA G. H.

a Acta S. Ausberti illustravimus 9 Februarii.

b Colitur S. Audoënus 24 Augusti, in cujus Vita hæc eadem referuntur.

c In Vita varia interponuntur postea ante mortem patrata. Est autem Clippiacus prope Parisios.

d Desiderius præfuit suæ Ecclesiæ sub finem seculi septimi, hinc potissimum notus. Locum ipsum ponit Mabilio medio itinere inter Ebroicas urbem & castrum Gallionis, famosam ædem Archiepiscoporum Rotomagensium ad Sequanam.

e Ms. Arusiense: Solniacum vulgo Salomme, uti & pagus Vendocinus, le Vendasmois. Locum ipsum ponit Mabilio, medio itinere.

CAPUT III.
Accessus ad Carolum Martellum. Miracula. Obitus. Sepultura.

[20] Præterea cum optime in cœnobio suo turba Monachorum in lege Dei floreret, [A Carolo Martello petita impetrat.] & grandi fervore ad supernam patriam anhelaret; pro quibusdam necessariis negotiis evenit, ut reverendissimus Patronus noster nobilissimum Principem Carolum Martellum, Majorem-domus adiret: qui eo tempore quo a Dagobertus Rex, Childeberti gloriosissimi & æquisissimi Regis filius, regnum Francorum tenebat, curam reipublicæ nobiliter administrabat. A quo honorifice susceptus est, & humane tractatus: & quæcumque suggessit consecutus est. Nam & pro merito sanctitatis ejus, idem Princeps familiarissime eo usus est; & gavisus occasionem se invenisse, de animæ suæ salute cum eo diutius tractavit. Jamque cum reverteretur ad propria, devenit ad castrum Laudunense, quod Clavatum vocant. Post quem præfatus Princeps festinanter direxit, qui eum ad se celeriter reducerent: nam filius ejus b Gripho gravissimis febribus torquebatur: [Griphonem ejus filium sanat a febre.] cui mortem vicinam adesse credebant: propter quod Princeps multis precibus virum Dei flagitabat, ut ei sanitatem pristinam orationibus suis reformaret. Cumque ille negare non posset, quod paterna devotio extorquebat; jussit ut a ministris sibi offerretur. Igitur manibus ministrorum puer ad eum delatus, nocte illa cum eo fuit. Cum autem aquam sanctificasset, & membra pueri ex ea superfunderet, signo Crucis eum muniens, in divinis laudibus & officiis noctem illam exegit: inter quæ cœpit puer melius habere, & humores febrium per os effundere. In crastinum autem servus Dei Christique Sacerdos Missarum solennia celebrans, puero Corporis Dominici Sacramentum tradidit. Post hæc optime convaluit puer: & sibi salutem se reportare gavisus est, & patri gaudium. Porro vir venerabilis, postquam innotuit populis cujus esset meriti, reversus est in sua. Venerabantur hunc Principes, diligebat manus plebeja; atque ad imitandum eum non solum sui, sed etiam externi de aliis monasteriis properabant.

[21] Quodam vero tempore, cum a reclamationibus rerum Ecclesiasticarum, quas apud judices seculares deposuerat, reverteretur; [Muscas orando abigit:] hospitium cujusdam propinqui sui ingressus est. Ubi cum ferventi sole muscarum insolentiam pateretur, & minister jam lassaretur, non prævalens abigere muscas; vir Domini manus conserens super oculos, Deum exoravit, ut requiescerent jam membra hac fatigatione lassata. Tunc subito omnis illa inquietudo muscarum cessavit: nec ultra visa est musca in eadem domo.

[22] Dæmonum quoque phantasmata potenter evanescere faciebat. [dæmonem a sede occupata pellit] Aliquando namque cum intempesta nocte aliqui e Fratribus ardentioris desiderii, ante tempus vigiliarum surrexissent, ut secretius orationi vacarent; adest immundus spiritus, sedens in loco ubi vir Dei sedere consueverat, assumpta ejus effigie. Nec mirum: cum ipse satanas transfiguret se in Angelum lucis Cumque a transeuntibus adoraretur, quia æstimabant, secundum morem, virum Dei illic consedisse; unus eorum, non oblitus ubi virum Dei dimisisset, citius venit ad eum, dicens; Similis tibi, o Pater! homo sedet in basilica ubi sedere consuevisti: & modo illudit Fratribus, qui per errorem illi reverentiam exhibent. [2. Cor. 11.] Audiens hæc vir Deo dilectus, præstigium diaboli mox recognovit: & eadem hora surgens, ostia & fenestras ecclesiæ, vexillo Crucis depinxit, ac impetum in eum fecit, & flagellis vexare cœpit. Ille vero per diversa fugiens, non inveniebat aditum quo exiret. Tandem autem unum invenit locum, ubi vir Dei signum Crucis non direxerat: foramen scilicet cameræ ubi funis dependebat, per quem signum ad horas canonicas pulsabatur: & velociter funiculo illi innixus, fastigium templi conscendit: sed illo ascendente, chorda post eum quasi ab igne combusta est. Adhuc autem lædere se posse sanctum virum arbitratus, signum illud a templo asportavit, non longe a monasterio, [& campanam ab eo ablatam recipit:] & in defosso terræ aggere abscondit: quod postea vir Domini relevari fecit: non enim latebat eum ubi repositum esset. Cognoscentes equidem immundi spiritus, dolos suos & phantasmatum figmenta coram eo nil valere, cesserunt loco, meritorum ejus sanctitate fugati. Hanc namque potestatem Dominus Apostolis suis ac omnibus fidelibus suis tribuit, qui ei inconcussa fide & perfecto corde deserviunt; Ecce (ait) dedi vobis potestatem calcandi super serpentes & scorpiones, & super omnem virtutem inimici: & nihil vobis nocebit. [Luc. 10]

[23] Denique etiam per idem tempus, puella quædam Guntarii Comitis, [dæmoniacam sanat:] maligno spiritu infestabatur, in tantum ut & linguæ officium amitteret. Cumque in præsentia viri Dei deducta fuisset; ille aqua benedicta eam aspersit, & Crucis sanctificatione signavit. Deinde digitos suos in os mulieris componens, expuensque in faciem ejus, in nomine Domini nostri Jesu Christi immundum ab ea spiritum expulit: & continuo solutum est vinculum linguæ ejus, & ad imperium viri Dei mox loqui cœpit recte: sicque sana facta est mulier ex illa hora.

[24] Alio tempore, dum ipse venerabilis Pater cum Fratribus in labore manuum occupatus esset; [falcastrum in flumen lapsum miraculo recipit.] quadam die, cum juxta ripam fluminis Aucturæ, quæ ipsi monasterio a plaga Meridiana adjacet, dumos & spinas toto adnisu succiderent; cuidam Fratri excussum de manubrio ferrum a manu cecidit, & in interiora fluminis demersum est. Illud autem ferramentum vocant rustici bidubium, quod a quibusdam falcastrum vocatur, eo quod in falcis similitudinem curvum sit. Cum autem ad notitiam viri Dei hoc pervenisset, ipse ad fluvium accessit; & cœpit perquirere ab operantibus locum, ubi ferramentum illud cecidisset. Et agnoscens locum, stetit e regione: & baculum, quem manu ferebat, in flumen porrexit: statimque sicut piscis ad hamum, sic ferrum illud natavit, & baculo illi inhæsit: quod vir Dei reddidit operario suo, cohortans eum lenibus verbis, ut fidem disceret habere in Deum, per quem talia fieri cerneret. Ipse namque in Euangelio ad fidem nos exhortans, ait: Habete fidem Dei. Amen dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic, Tollere & mittere in mare, statim obediet. [Matt. 17. 4, Reg. 6.] Vere venerabilem virum istum dixerim, qui etiam gratia & merito prophetarum exuberavit. In hoc etenim facto Elisæum imitatus est; plenus utique eodem spiritu, per quem tanta facere Elisæus promeruit.

[25] Sed & illud adjiciendum est, quod famulus Domini æmulatione, Christianæ religionis stimulatus, gessit in vicino monasterii sui loco. Nam prope monasterium erat locus, ubi armentorum custodia habebatur, [agrum Dominica die aratum reddit sterilem:] unde & boves ad excolendam terram producebantur. Contigit denique aliquando, ut ab agricolis die sabbati, secundum consuetudinem legis suæ, in cultura terræ debitum servitium persolveretur. Sed cum ad terminum suum eo die non potuissent pervenire, quia jam sol ad occasum festinabat; bubulci memorati loci pretio ab eis accepto, contra usum Christianitatis, in crastinum, id est die Dominica, ausi sunt terram arare, volentes perficere quod imperfectum reliquerant. Illis vero in hoc laborantibus adfuit vir Domini, veniens a cœnobio suo, post completa tanti diei Sacramentorum solennia: vidensque tantum facinus, graviter ingemuit, & ait. Heu miseri! quid fecistis? Quare tam grande nefas tentastis? Et conversus ad Dominum, cum lacrymis imprecatus est, dicens: Fiat, Domine, terra ista sterilis, & nullus fructus ex ea proveniat in æternum. Quod ita factum oculis comprobamus, ita ut usque hodie locus ille plenus sit sentibus & infructuosis arbusculis, neque nucem neque fructum aliquem utilem proferentibus.

[26] Aliquamdiu ergo cella parva juxta basilicam usus est: ubi cum appropinquare jam cerneret finem vitæ suæ, [monachum proprietarium sacra sepultura privat] diebus & noctibus in jejuniis, in vigiliis, & orationibus, Domino indefesse vacabat. Interea contigit unum ex Monachis e seculo migrare: cumque Fratres qui corpus ejus tractabant, inter vestimenta ejus tres nummos absconditos reperissent, continuo Patri reverendissimo retulerunt. At ille vehementer ad hæc infremuit, & eum a societate Fratrum excommunicandum esse decrevit; dixitque Fratribus: Ite, & ejicite eum in aliquem locum seorsum, & non in cœmeterio Fratrum: & accipientes nummos projicite super eum, clamantes; Pecunia tua tecum sit in perditionem. Qui abeuntes, omnia sicut jusserat executi sunt. Factum est autem, post circulum ferme quadraginta dierum, cum deprecaretur vir Dei faciem Domini, & se in lacrymis ac vigiliis vel jejuniis nimiis pro noxa Fratris illius affligeret; revelatione didicit absolutum esse Fratrem, & ad preces ejus indulgentiam peccati collatam: statimque convocatis Fratribus, ait: Fratres tempus est, ut misereamur Fratri, [& postea absolutum eadem impertitur,] quem judicio excommunicationis extra sortem vestram fieri censuimus. Dominus Deus noster, precibus vestris placatus, veniam ei contulit: ideoque & vos communicantes ei, corpus ejus ad polyandrum vestrum revocate. Sicque factum est. O quantum possunt, qui omnipotenti Deo fideliter famulantur! Ecce enim cum hic adhuc in corpore commorentur, animas defunctorum in alia regione & ligare possunt & absolvere. Certe videmus quia jam hic ex parte incipiunt sancti viri, quod eis Dominus in futuro repromittit: Vos (inquit) qui dereliquistis omnia, & secuti estis me, inregeneratione cum sederit filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis & vos super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israël. [Matt. 19.] Per duodecim qui sessuri sunt, omnem plenitudinem Sanctorum Iudicum voluit intelligi; sicut & per duodecim tribus Israël, omnes qui judicandi sunt. Vir namque sanctus sententia divina animam Fratris cum voluit ligavit, & cum voluit absolvit: sancti namque viri severissima sententia peccatores ferit, ut post iram divinæ animadversionis frænare possint. Quasi enim ad vota Sanctorum suorum & irascitur Dominus & parcit: ait quippe ad Moysen, Dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos. [Exod. 32.] Sed Moyses postquam iram Domini multis precibus a populo removit, mox conversus ipse ultor in eis extitit; & peccatum plurimos occidendo purgavit, & ita Dominum placare studuit. c

[27] Longum est enarrare per singula, quantam gratiam Dominus beatissimo Sacerdoti suo contulerit: nam & tempus me deficiet, si velim omnia gesta illius comprehendere; [Xenodochium construit & dotat.] licet plurima sint, quæ homines ipse latere voluit. Unum est, quod obliti sumus, & necessarium duximus illud commemorare, quod inter cetera pietatis opera gessit. Prævidens enim tempora erga religionem refrigeranda, xenodochium monasterii sui, ad suscipiendos pauperes, rebus sufficientibus ad hujuscemodi eleemosynam ditavit: & ut opus misericordiæ semper inviolatum permaneat, testamento corroborare decrevit.

[28] Postquam igitur per multa curricula annorum, cœtum monachorum diutina pace rexit, quos ipse Domino exemplis & monitis salutaribus acquisivit, [Febre correptus,] appropiavit tempus vocationis ejus de seculo. Cumque jam omnipotens Deus fidelem militem suum vellet a labore quiescere, & bravio supernæ remunerationis cursum ejus remunerare decrevisset; plenus ipse Spiritu sancto mox febre corporis tactus est: & deficientibus quotidie membris congregari fecit ad se filios suos, quos in Christo ipse genuit; [preces aliorum expetit:] & exhortabatur eos multis sermonibus. Deinde misit eulogiarum benedictionem per loca Sanctorum, & in vicino & procul; petens ut religiosorum virorum intercessionibus, apud Sanctorum memorias, indulgentia sibi & delictorum remissio obtineretur. His ita expletis, reversi sunt ad eum qui missi fuerant: & expectantibus omnibus diem ultimum vitæ ejus, ipse vir Dei animum a laudibus Dei non patiebatur quiescere: sed noctem illam ultimam totam in vigiliis & laudibus Dei deduxit, & psalterium ex integro cum suis decantavit. [& susceptis Sacramentis obit] Matutinorum igitur synaxi cum Fratribus peracta, exitum suum Sacramentorum perceptione munivit; & inter verba orationis & deprecationis vale dicens Fratribus, ultimum diem clausit: complevitque dies suos in senectute bona, senex & plenus dierum; & quod semper desideravit, & forti certamine quæsivit, inter Sanctorum spirituum agmina susceptus, de perpetua visione Conditoris sui sine fine lætatur.

[29] Sepultus vero est in Ecclesia, quam ipse in honorem B. Pauli Apostoli fundaverat: [anno 48 sui regiminis.] indeque nostris temporibus translatus est a Ioanne venerabili Episcopo Dolensis Ecclesiæ, & Abbate loci ipsius in seniorem basilicam, quæ ædificata est in honorem vivificæ Crucis & S. Audoëni, præcipui Confessoris Christi. Militavit autem vir Domini Leufredus bonam militiam sub Principibus Francorum d, Childeberto, Dagoberto, & Chilperico, junioribus scilicet Regibus. Quo tempore Grimaoaldus & Carolus senior, per successiones Majores domus palatii, curam Regni administrabant. Præfuit huic monasterio per annos circiter e quadraginta & octo, & requievit in pace undecimo Calendarum Iuliarum. Cujus patrociniis nos apud omnipotentem Deum ac Dominum nostrum credimus adjuvari, ut & in seculi transeuntis excursu recte & pie conversemur, & post coheredes illius in retributione justorum exsistere mereamur: præstante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat, nunc & semper & in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA G.H.

a Hic a nobis Dagobertus tertius dicitur, post regnum Austrasiæ Dagoberto secundo filio S. Sigeberti a nobis vindicatum. Præfuit ab anno DCCXI ad annum DCCXV, juvenculus existens & sine prole vita functus. Verum in eo hic collocando apparet auctor lapsus memoria. Nam Carolus Martellus necdum erat Major-domus, factus id solum annis circiter duobus post obitum patris sui Pippini Erstallii anno DCCXIV mortui. Porro propter ea quæ de Griphone adjunguntur, arbitramur substituendum Theodericum Regem, filium Dagoberti Junioris sive secundi, qui regnavit ab anno DCCXX ad annum DCCXXXVII.

b Gripho erat filius Caroli Martelli ex secunda uxore Sovichilde Bavara, quam duxit anno DCCXXV; proinde is non videtur nisi anno sequenti natus; & quia hic filius non filiolus appellatur, videtur jam tum aliquam ætatem habuisse.

c Mabilio ad hunc locum sic notat: suspecta omnino historia nisi forsan dicamus, Monachum illum in proprietatis culpa, dum adhuc viveret deprehensum, excommunicatum a Leutfredo fuisse, & profanæ sepulturæ addictum: sicque increpitum & facti pœnitentem vita excessisse, & adhibitis Sancti precibus veniam meruisse. Quale olim Justo Gregorii Magni monacho, ob tres aureos nummos inscio Patre servatos, accidisse legimus, in lib. 4 Dialog. cap. 55.

d Imo addendi ante alios Theodericus filius Chlodovæi II, & post alios Theodericus filius Dagoberti II.

e Ab anno DCXC ad annum DCCXXXVIII, ut supra diximus.

CAPUT IV.
Miracula post mortem patrata.

[30] Explicuimus ea, quæ de vita & actibus beati viri Leufredi Dominus donavit posse describere; nunc dicamus paucis, quæ post excessum ejus virtutum insignia, ad memoriam illius, omnipotentia sanctæ Trinitatis operari dignata est. Nam ad cineres ipsius (si petentium adsit fides integra) cæci illuminantur, surdi auditum recipiunt, claudi gressum, obsessi a dæmonio liberantur: superbi quoque, qui servos Dei, ante meoriam ejus die noctuque excubantes, infestatione tyrannidis suæ opprimere non metuunt, terribili ultione feriuntur.

[31] In diebus igitur magni & gloriosissimi Principis Caroli, Hucbaldus, Abbas non parvæ ad seculum dignitatis, ipsi monasterio præerat. Hic quemdam ex domesticis suis, [Oeconomus renuens lautius tractare monachos in festo S. Leutfredi,] nomine Batericum, eidem loco præfecerat; ut ejus cura res ipsius Ecclesiæ administrarentur, & alimenta ibidem Deo famulantibus, secundum ritum institutionis monasticæ, præberentur: qui cœpit in eos ferus & austerus apparere. Accidit autem ut adveniente die, quo solenniter transitus sancti confessoris Christi Leufredi Abbatis erat excolendus, cum nihil præter solitum ad usus servorum Dei de lautioribus cibis præpararet, Offa Decanus memorati loci ad eumdem œconomum accederet; & ut mitius cum eis ageret, gratia tantæ festivitatis persuaderet. Ille autem, ut nomen sancti viri Leufredi audivit, blasphemavit; & superbiæ spiritu tumidus, sprevit dicens: Leufredum nominas? Quis est ille Leufredus? sic & subulcus patris mei vocatur: sed scito, quia pro ejus memoria, nullus vobis apparatus a me exhibebitur. Postera autem die surgens venatum abiit: & cervam albi coloris insecutus, cum post eam nimium fatigaretur, nequivit comprehendere. Monachi vero letaniis & precibus Dominum totis viribus in commune deprecabantur, ut super eos tandem clementer intenderet, & indignaretur super tantis blasphemiis nomini suo irrogatis. Et ecce, cum sederet ad mensam cum uxore & necessariis amicis, inter cetera allatus est piscis; [cælitus percutitur & moritur.] & ait. Omnino ex isto non manducabunt Clerici Leufredi. Cui subito apparuit quidam monachus ex eadem congregatione, nomine Hercus, dudum vita perfunctus, habens baculum in manu sua. Ait autem Batericus: Video Hercum, baculum tenentem, & contra me venientem: certe, ut video, in malum meum festinat. Cumque uxor ejus & omnes qui aderant stupefacti essent, utpote qui nihil tale viderent; ille affirmabat sic se habere. Sed is qui videbatur terribiliter in eum impetum faciens, baculo eum in pectore percussit: qui statim exiliens mensa, projecit se in terram; & sanguinem ore & naribus excreans, concidit: & illico mandavit ad monasterium omnia necessaria de suo Fratribus honestissime præparari. Ipse autem ipso vulneris dolore ingravescente, post modicum humanis rebus excessit.

[32] Nuper quoque quidam pæne viginti annorum cæcus, ad memoriam viri Dei accessit. Ubi die tertio post festivitatem sancti Leufredi, misericordiam Domini, [Illuminantur cæcus] & auxilium intercessionis ejusdem viri Dei præstolabatur. Factumque est, ut Fratribus vespertinali hora in precibus incumbentibus, & prædicto cæco in ecclesia perstante, columba (sicut ipse asserebat) a parte altaris veniens, in oculos cæci insiliret. Et continuo cæcus voce magna exclamavit dicens; Adjuva me, S. Leufrede. Ad hanc vocem venerunt quidam e Fratribus ad eum, & viderunt ab oculis ejus guttas sanguinis defluere, & invenerunt eum veraciter visum recepisse: & postulans sibi potum dari, bibit & confortatus est, & sanus factus abiit.

[33] [& cæca;] Alia item femina cæca juxta monasterium adveniens, cum cognovisset nullum aditum feminis illuc ingrediendi patere, misit candelam ad memoriam viri Dei per quemdam hominem. Cumque accenderetur candela ante sepulcrum sancti viri, [liberantur energumeni.] femina illa statim lumen recepit. Dæmoniaci quoque catenati & loris astricti, sæpe ad eumdem locum adducti, virtute & meritis sancti viri, pristinæ sanitati restituti sunt.

[34] Plurima omisimus, quæ etiam recenti tempore ad Memoriam ejus facta referuntur; timentes ne forte, cum religiosorum virorum paremus voluntati, legentibus fastidium gigneremus. Sed respiciat omnipotens Deus devotionem servorum suorum, & obedientiam nostram: & ad ejus nos societatem (de cujus meritis, etsi imperito sermone, sed devoto disputamus) pervenire faciat: ubi est gloria omnibus Sanctis ejus, per infinita secula seculorum. Amen.

APPENDIX.
De elevatione & translatione corporis Auctore Iacobi Brulio.

Leutfredus Abbas, in Ebroicensi Galliæ diœcesi (S.)

EX MSS.

[1] Anno Incarnationis Dominicæ octingentesimo quinquagesimo primo, regni autem Caroli Calvi duodecimo, [Corpus elevatum anno 851] die XXII Iunii, Gumbertus Episcopus Ebroicensis, corpus sancti Leufredi Abbatis, quod propter incursiones Nortmannorum adhuc infidelium humi defossum fuerat, inde levavit, atque illud in nova & decenti capsa positum, ad primariam monasterii ædem, sanctæ Cruci & B. Audoëno Rotomagensi Archipræsuli dicatam, transtulit. Idem quoque fecit de Beato a Agofredo, ipsius S. Leufredi fratre.

[2] Temporibus Caroli Simplicis, Francorum Regis, monachi Crucis S. Audoëni (quæ nunc est S. Leufredi) Abbatiam suam a Nortmannis expilatam, [transfertur Parisios] pæneque totam dirutam deseruerunt: & cum sacris corporibus Audoëni Archiepiscopi b, Thuriavi pariter Archiepiscopi Dolensis in Britannia (qui Archiepiscopatus non multo post in Episcopatum reductus est) & Leufredi atque Agofredi fratrum, ad cœnobium S. Germani a Pratis venerunt, se suaque omnia eis dedentes: ut in consortium aliorum adsumpti, bonorum quoque hujus loci ex æquo participes fierent: quod quidem humanissime illis aliquot annos præstitum est. Prævidens autem Robertus Comes & Marchio, Odonis quondam Regis frater, [ad S. Germani de Pratis,] & Hugonis Magni pater, necnon tam nominis Abbatis S. Germani, quam redituum ejus, primus secularium usurpator, Leufredianos Monachos, feliciore aura aspirante, posse a proposito desciscere, & bona data perfide repetere, quod eventus docuit, hanc Abbatiam sanctæ Crucis, non tam confirmari cœtui Germanico, quam de novo dari a Carolo Simplice petiit, & impetravit. Et hujus donationis privilegium anno salutis nongentesimo decimo octavo datum, adhuc integrum manet in tabulario dicti S. Germani: ubi hæc inter cetera leguntur: Donavimus & subjecimus illam Abbatiam Crucis S. Audoëni (cujus caput est in Madriacensi pago super flumen Auturæ) S. Germano, [anno 810] ejusque Monachis ad eorum mensam: cum omnibus villis, terris cultis & incultis, vineis, pratis, silvis, aquis, aquarumque decursibus, farinariis, cum mancipiis & colonis, & cum omnibus aliis appendiciis.

[3] Eodem tamen anno, Leufrediani Monachi, cum bellum Northmannicum, tamdiu Gallis infestum & exitiale, per Rollonem primum Northmanniæ Ducem (qui a Francione Rotomagensi Archiepiscopo baptizatus, [revertentibus monachis] atque a Roberto Comite superius memorato ex sacro fonte susceptus, Robertusque nuncupatus, hanc regionem prius Neustriam dictam, cum Ægidia Caroli Simplicis filia dotis nomine accepit) finitum, minime renasci viderent, ad proprias sedes repedare satagunt. Quamobrem monachi prædicti S. Germani Pratensis, pie assentientes, illis Abbatiam suam reddiderunt: ita tamen, ut in memoriam humanæ eorum receptionis, ac per aliquot annos nutritionis, [Corpus S. Leufredi detinetur] & modo indulti regressus, remaneret in præfato S. Germani cœnobio corpus B. Leufredi Abbatis. Retulerunt etiam secum Beatorum Audoëni Archiepiscopi, & Agofredi fratris S. Leufredi corpora: quæ prius ad S. Germanum allata fuisse patet ex præfato Caroli Simplicis privilegio. Arbitrantur etiam monachi sanctæ Crucis, hic remansisse cum S. Leufredo corpus c B. Barsenorii, quondam eorum pariter Abbatis: sed nulla extat memoria.

[4] Anno Domini millesimo ducentesimo vigesimo secundo Galterus Abbas XLVI Sancti Germani a pratis, [& novæ capsæ argenteæ imponitur an. 1222,] Corpus S. Leufredi ex vetere capsa in novam ligneam, tenuissimis argenti laminis (quæ ejus præcipua miracula cælo sculpta referebant) opertam, transferri per d Guidonem Carcasonensem Episcopum curavit. Adfuit etiam huic transpositioni Abbas Crucis S. Leufredi; qui de voluntate ipsius Galteri Abbatis & Conventus Ecclesiæ S. Germani, recepit os unum de reliquiis ipsius Sancti, cum duabus unciis digitorum. Data fuit præterea costa una Ecclesiæ Surisnarum, & os unum prædicto Episcopo Carcassonensi. Os autem quod Leufredianus Abbas accepit, illud est unius brachii, quod a cubito ad manum protenditur: [redditis tamen ossibus aliquot.] unciæ vero sunt duo articuli pollicis, quos separatim argento inclusos deosculandos præbent. Ob has receptas reliquias, Leufrediani monachi festum solenne quotannis certa die celebrant: quod relationem Reliquiarum sanctissimi Leufredi a Parisius in suum cœnobium appellant. Qui si quid juris in toto ejus corpore habuissent (ut quidam nostris temporibus asserere non erubuerunt) nequaquam illud repetere prætermisissent: maxime cum eorum Abbas huic de capsa in capsam translationi adesset. Qui tamen satis bene secum actum credidit, cum præfatas Reliquias de manu Abbatis S. Germani recepit.

[5] Anno Domini millesimo quingentesimo sexagesimo tertio Monachi S. Germani a Pratis, necessitate compulsi, [Argentum capsæ S. Leufredi venditur] & de consensu Reverendissimi Cardinalis Borbonii, Abbatis sui commendatarii, vendiderunt Reliquias argenteas, ad duum millium & viginti trium librarum ac septemdecim solidorum Turonensium summam: ut nova torcularia apud Antoniacum & Verrerias conficerent, loco aliorum quæ impii Hugonotæ bella moventes combusserant. Tuncque die vigesima Iunii, capsa S. Leufredi superius memorata argento exuta fuit: pro quo quatuordecim marchas ponderis conficiente, aurifices centum sexaginta octo libras Turonensium dederunt: marcha non pluris quam duodecim libris æstimata; quoniam tale argentum, eorum judicio, minime erat purum putum.

[6] Anno Domini millesimo quingentesimo septuagesimo septimo die vigesima Junii, [datur Surisnensibus mentum] incolis & habitatoribus Surisnarum (qui costam S. Leufredi, quam tempore Galteri Abbatis habuerant, ut supra refertur, perdiderant) Religiosi S. Germani dederunt mentum ejusdem Sancti, cui tres dentes molares inerant, cum osse unius cruris. Sed his Reliquiis non nisi annis tredecim potiti sunt: nam anno Christi MDXC die decima quinta Octobris, cum eorum ecclesia incendio perierunt: quod quidem militares copiæ Henrici quarti, Francorum Regis, ab hæretica labe necdum expurgati, immiserunt.

[7] [& pars costæ Capellæ Sancti.] Lutetiæ, inter pontem molitorum & magnum (ut vocant) Castelletum capella est S. Leufredi: quæ cum nullas ejus Reliquias haberet, anno Christi millesimo quingentesimo nonagesimo secundo, die septima junii, partem costæ ex ejus loculo erutæ, a Reliligiosis S. Germani prædicti, devotionem populi erga tantum Confessorem ubique augeri cupientibus, accepit. [In novam capsam reliqua ossa transferuntur:]

[8] Anno Domini millesimo quingentesimo nonagesimo quinto, die decima sexta Julii, B. Leufredi ossa e capsa, tempore Galteri Abbatis facta, per e Arnaldum Pontacum Vasatensem Episcopum extrahuntur, & in novam ligneam forinsecus deauratam transferuntur.

[9] Fulienses Monachi, Ordinis S. Bernardi, & ejus jam pæne lapsi veri reparatores (qui in Lutetiano S. Honorati suburbio degunt) digitum unum ipsius S. Leufredi, [unde digitus Fuliensibus datur,] cum quibusdam aliis aliorum Sanctorum Reliquiis a monachis S. Germani, reformatos regulares præ ceteris colentibus, anno Christi millesimo quingentesimo nonagesimo septimo die decima nona Julii, acceperunt: processionaliter eo profecti, Missaque alta voce magno cum affectu ibidem celebrata.

[10] A civilibus externisque bellis, quæ pæne omnem populi substantiam exhauserunt, respirante tandem Gallia; Surisnenses incolæ non meliorem modum retinendæ diu pacis merito censuerunt, quam si corruptæ vitæ moribus emendatis, Deum sanctius solito colerent, & pro offensarum suarum remissione Patronos apud eum gratos constituerent: [& Surisnensibus iterum] quorum specialem ab Ecclesiæ suæ prima fundatione S. Leufredum Abbatem habuerunt. Sed Reliquiis ejus abhinc octo annis in cinerem per truculentos, impios & hæreticos milites redactis, minus confidenter eum implorare videbantur. Rogarunt itaque Dominos suos, Priorem & Conventum S. Germani, ut alia quæ vellent ejusdem Sancti sacra pignora largiri rursum dignarentur. Qui anno Domini millesimo quingentesimo nonagesimo octavo die Veneris, vigesima prima Augusti, ut devotioni hujus populi satisfacerent, capsam S. Leufredi e sublimi tabulato sacelli Divæ Margaritæ Virginis & Martyris ad ima descendentes, & in sacrarium seu sacristiam deportantes, inde omnibus qui aderant spectantibus, tulerunt tibiæ os gracile ac tenue, decem unciarum geometricarum seu pollicum longitudinis, quod usque ad malleolum (vulgo cavillam) pedis extenditur: sumpserunt etiam articulum, sive partem priorem medii digiti manus, [pars tibiæ & digiti] duos pollices longitudine æquantem. Deinde ipsam capsam in abside capellæ S. Germani (quæ quondam Corporum sanctorum nomen habuit) sub ejus capsa collocarunt. Die autem vigesima octava ejusdem mensis, Curio seu Vicarius perpetuus Surisnarum, omnesque Sacerdotes ejusdem loci & Puteani vici, cum maxima utriusque sexus plebe, huc advenerunt, non alio quam Reliquiarum promissarum desiderio permoti. Quas (prius tamen Missa solenniter de eodem Sancto celebrata, hymnisque & antiphonis in ejus laudem decantatis) summa cum exultatione receperunt: eosque regredientes; aliquot Religiosi, melioribus ecclesiæ ornamentis vestiti, Surisnas usque comitati sunt. Huic Reliquiarum donationi adfuit Notarius Apostolicus Stephanus Cordonnier: qui litterali instrumento super hoc confecto non prætermisit addere, ut illas ad nos referre custodiendas tenerentur, quoties bellum aut aliud evidens periculum finibus eorum immineret. [atque os digiti Rupifucaldo.]

[11] Anno Christi millesimo quingentesimo nonagesimo octavo, die vigesima octava Octobris, Domino Alexandro Rupifucaldo f, S. Porciani Priori Commendatario (quem pietas, doctrina, & generis nobilitas notissimum reddidere) os unius digiti manus B. Leufredi, cum ejus vita nuper nostro impulsu typis cusa, tradidimus: ut ex ipsa lectione, quantus hic Abbas fuerit melius cognoscat, sacrumque S. Maximini g Nunciatensis pedum (quod offertur) adeptus, ei se conformare studeat.

ANNOTATA G. H.

a In Supplemento Aymoini, lib. 5 de Gestis Franc. cap. 4 etiam Beatus Agofridus appellatur; & infra in diplomate Caroli Simplicis, beati Confessores Leutfredus fraterque ejus Agofredus eodem modo habentur. Menardus eum Ordini Benedictino ad hunc diem cum titulo Sancti adscribit, & Bucelinus adjunxit encomium: sed potuit extra monasterium sancte vixisse.

b Colitur S. Thurianus 13 Julii etiam ab Usuardo memoratus.

c S. Barsanorius citato Breviario Fiscannensi, refertur a Menardo 13 Septemb. Deest nomen inter Abbates apud Sammarthanos.

d Sammarthani arbitrantur, Guidonem e vita decessisse ante annum 1220, quo anno statuunt hi Episcopum fuisse Bernardum successorem.

e Hic est qui inter alias Lucubrationes Chronicon Eusebii eruditis observationibus illustravit.

f Prioratus S. Porciani est in Arvernia, ad Elaverim fluvium in diœcesi Claromontana, cujus Patronum S. Porcianum Saussaius in Appendice asserit solitarium fuisse, diem tamen ignoravit. Ast S. Porcianus Abbas, in Arvernia celebris, colitur 29 Novembris.

g S. Maximinus Nunciatensis. Credo quod sit Miciacensis in diœc. Aurelianensi qui colitur 15 Decemb.

PRIVILEGIUM
Caroli Simplicis, Francorum Regis, de donatione Abbatiæ Crucis Sancti Audoëni (hodie Crucis Sancti Leufredi) monasterio S. Germani a pratis facta.

Leutfredus Abbas, in Ebroicensi Galliæ diœcesi (S.)

In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, Carolus divina propitiante clementia Rex Francorum. Quoniam Deus omnipotens, qui est Rex Regum, [Debite honoranda corpora Sanctorum,] nostram sui muneris celsitudinem dignanter prætulit suo & regno & populo; idcirco oportet nos non modo præesse, verum potuis sanctis prodesse ecclesiis, ac præsertim dirutis: quibus feritate paganorum, pulsa existunt corpora Sanctorum, hactenus debita veneratione carentium. Quapropter comperiat omnium sanctæ Dei Ecclesiæ fidelium, nostrorumque etiam præsentium ac futurorum solertia; quia Robertus venerabilis Marchio, nostri quidem regni & consilium & juvamen nobiscum, simulque Abbas Monasterii S. Vincentii Martyris, egregii quoque Pontificis Parisiorum Germani, adiens nostram sublimitatem, una cum Comite Heriberto eximioque Episcopo Abbone, suggessit tam pro veneratione sanctorum cinerum, Audoëni scilicet Archiepiscopi, necnon beatorum Confessorum Leufredi fratrisque ejus Agofredi, [Leufredi & aliorum] quam etiam pro nostra totiusque salute Regni, concedere Abbatiam, quæ nuncupatur Crux S. Audoëni, monachis prælibati Confessoris Germani; quatenus abhinc & deinceps prædictorum membra Sanctorum, diu Officio divino carentium, ab eisdem cœnobitis reverenter susciperentur, cultuque divino secus beatos artus Germani collocata honorarentur. Quorum scilicet nostrorum fidelium congruis petitionibus annuentes, donavimus & subjecimus illam Abbatiam, cujus caput est in Madriacensi pago super flumen Auturæ, S. Germano ejusque monachis, ad eorum jugiter mensam; præter partem ipsius Abbatiæ, quam annuimus Nortmannis Sequanensibus videlicet Rolloni suisque Comitibus, pro tutela Regni. Idcirco autem res prædictæ Abbatiæ, cum omnibus villis, terris cultis & incultis, vineis, pratis, silvis, aquarumque decursibus, [hujus monasterium subjicit ut monasterio S. Germani.] farinatiis, cum mancipiis & colonis, & cum omnibus aliis appendiciis ibidem (excepta portione Nortmannorum) tradere & subdere & confirmare decrevimus, ad victum, vestimenta, seu etiam ceteros usus congregationis S. Germani; quatenus singulis annis, quarto idus Februarii, anniversarium nostræ dilectissimæ conjugis Friderunæ, cum Vigiliis Missarumque oblationibus frequentent; diem quoque nostræ unctionis, quinto Calendas Februarii, solennitate S. Agnetis, cum summa refectione celebrent. Post obitum vero nostrum mutentur & orationum & refectionum præsidia in diem nostræ migrationis. Et super hanc cessionis auctoritatem hoc nostrum regale præceptum fieri jussimus: per quod decernimus atque jubemus, ut nullus quilibet fidelium sanctæ Dei Ecclesiæ præsentium & futurorum, de prænotatis rebus inquietudinem, aut refragationem, vel præjudicium, seu violentiam nec ipse Abbas ejus cœnobii facere tentet: sed potius, sine ulla subtractione vel diminoratione atque divisione, liceat eas res eidem Congregationi cum omni integritate inviolabiliter, absque ulla calumnia & contradictione, securiter ac perpetualiter possidere & frui. Ergo hæc nostræ auctoritatis præceptio, ut firmiter continuationis vigorem obtineat, ac veraciter per curricula annorum succedentia credatur; manu propria subter firmantes, annulo nostro eam jussimus insignari.

Signum Caroli Regis gloriosissimi.

Gozlinus Notarius, ad vicem Herivei Archiepiscopi summique Cancellarii, recognovit. Datum II Idus Martii, indictione VI, regnante Carolo Rege glorioso, redintegrante XXI, largiore vero hereditate indepta VI. Actum Compendio Palatio, in Dei nomine feliciter. Amen. Amen.

DE S. ENGELMUNDO PRESBYTERO
VELSENÆ IN HOLLANDIA.

SEC. VIII.

SYLLOGE HISTORICA.
De ejus cultu, vita, miraculis.

Engelmundus Presbyter, Velsenæ in Hollandia (S.)

AUCTORE G. H.

Harlemum, urbs magna Hollandiæ atque caput Kennemariæ, Episcopalis facta est, dum fides orthodoxa ibidem adhuc floreret: [Cultus Velsenæ & in diœcesi Harlemensi.] in cujus diœcesi & quatuor circiter passuum millibus ab ea versus Septemtrionem dissita, est Velsena, vicus cum arce, Patronum agnoscens S. Engelmundum, de quo hic agimus. Habemus Officia propria Archiepiscopatus Ultrajectensis, & Episcopatuum suffraganeorum Harlemensis aliorumque, anno MDCXL auctoritate Philippi Archiepiscopi Philippensis & Vicarii Apostolici excusa, in quibus ad hunc XXI Junii, pro tota diœcesi Harlemensi, præscribitur Officium de S. Engelmundo sub ritu duplici, & in primo Nocturno recitantur Lectiones de libro Ecclesiastici, [Cum lectionibus ubi dicitur] Sapientiam omnium antiquorum, ut in Communi Doctorum. In secundo Nocturno præscribuntur de rebus ejus gestis Lectiones hæ propriæ.

[2] Engelmundus, natione Anglus, de stirpe Frisonica, piis natus parentibus, & a prima ætate studiis applicatus, [Anglus,] rara docilitate, Christianæ doctrinæ & virtutum semina apprehendit. In flore juventutis, parentum domo relicta, Ordinem S. Benedicti ingressus, humilitatis obsequia gnaviter sectans, in pœnitentiæ exercitiis & monastica disciplina colenda strenuus fuit. Misericordiæ operibus strenue vacans, castitatem animi & corporis per sobrietatem & orationis studia mirifice coluit, [Presbyter, Abbas,] ut membra sua exhiberet arma justitiæ in sanctificationem. Ad Sacerdotium promotus, & a Fratribus in Abbatem electus, prudenti simplicitate, verbo & exemplo suis præluxit. Mansuetudinis humilitatisque virtutes jugiter exercens, omnibus se acceptum reddidit. In hospitalitate erat benignus, in docendo & monendo assiduus, necnon acer in corripiendo; ita ut ipso dirigente, perfectionis regula multum vigeret.

[3] Temporibus S. Willibrordi divino instinctu Engelmundus venit in fines Hollandiæ, ad eam partem, quæ Kennemaria dicitur: [prædicasse in Kennemaria,] ubi indomitis ac ferocibus populis Jesu Christi Euangelium prædicavit. Et cum Angelica præditus eloquentia, fideliter in animarum messe desudasset, plurimasque animas in Christi Ecclesiam congregasset; febri correptus, & obitus sui diem instare prospiciens, convocato clero ac populo valedicens, [a morte Velsenæ depositus,] salutaria dedit monita; & sacro munitus Viatico, plenus dierum & bonorum operum, beatam Creatori animam reddidit; ac honorifice sepultus, quievit in pago Velseno diœcesis Harlemensis: ubi olim una fuit ex quinque matricibus Ecclesiis, a S. Willibrordo inter Mosam fluvium & Texaliam insulam extructis.

[4] Hic Sanctus aquam de terra oratione sua produxit: quæ etiam nunc hausta, [& miraculis clarus:] pluribus sanitatem adfert fidelibus, & maxime dentium dolores curat. Eaque, ut vetus habet traditio, in modum rivuli ædes habitationis ipsius præterlabi solet: cujus rudera in campo, Velsanæ ecclesiæ vicino, adhuc extant, [corpus a Balderico Ep. inventum,] & pia devotione a fidelibus visitantur. Sacrum ejus corpus Baldericus Ultrajectensis Episcopus per mysticam revelationem invenisse creditur, cum multis aliorum Sanctorum corporibus, quibus diœcesim suam honorifice adornavit. Caput sancti, auro involutum, [nunc Harlemi servatur.] ante annos aliquot furto ablatum est: ceteræ Reliquiæ a Geusiis per templi pavimentum dispersæ, sed a custode fideliter collectæ, in Cathedrali civitate Harlemensi tuto loco conservatæ sunt.

[5] Hactenus Lectiones secundi Nocturni. In tertio Nocturno legitur Euangelium Vos estis sal terræ, cum Homilia S. Joannis Chrysostomi; & post Lectionem octavam recitatur Responsorium, In medio Ecclesiæ uti de Doctoribus solitum est fieri. [Antiphonæ propriæ] Antiphonæ ad Vesperas & Laudes sunt propriæ, ex quibus una profertur ad Magnificat hujusmodi. Beatus Engelmundus, velut Angelus Dei, ad gentem expectantem auxilium Domini in monasterium missus est, propter eos qui hereditatem capiunt salutis. Alleluja, & ista additur Oratio: Populum tuum, quæsumus Domine, B. Engelmundi Abbatis intercessione custodi, [& Oratio.] ut cujus ministerio fidem tuam edocti sumus, ejusdem meritis æternæ beatitudinis præmia consequamur. Hæc in dictis Officiis propriis, in quibus reliqua præscribuntur ex Communi Confessoris non Pontificis sumenda: & consentiunt ea quæ Molanus habet in Natalibus Sanctorum Belgii. Accepimus ex schedis D. Lindani quamdam S. Engelmundi Vitam, [Alia Vita scripta, unde adduntur] a Meilerdo Pastore Velsano anno MDLXIV compositam; sed quæ præter variam circumlocutionem & virtutum ornamenta nihil singulare, quod non possit quibuscumque viris Apostolicis applicari, videtur continere, quare omittendam censuimus, solumque addimus quæ sub finem de ejus ad Velsenam adventu, morte ac Reliquiarum inventione sic referuntur.

[6] S. Engelmundus a Spiritu edoctus, deductusque circa partes marinas, accessit ubi nunc temporis Velsen Vicus ostenditur locatus: [acta Velsenæ,] & amore Dei inflammante, in lucrandis animabus cœpit ibidem prædicare verbum Dei; ascendensque in quodam monte, de quo hodierna die memoria constat, ibidem divino devictus fervore, non verebatur faciem potentium, sprevitque minas illarum gentium infidelium, fideliterque atque viriliter aggressus est illis prædicare verbum salutis. Et sic inter feroces ac indomitas gentes Kermariorum tam diu Euangelicis insistebat eruditionibus, donec qui erant cultores idolorum, jam verum Deum adorantes, & superstitiones idololatriæ omnino deserentes, ad veram fidem & cognitionem salutarem pervenientes, in Domino crediderunt; & homines, qui ante erant lupi rapaces atque feroces, jam ad pedes Domini tamquam oves mansuetissimas deduxit, [pius obitus,] neque enim tam verbo quam exemplo docuit: & exemplar in præsentia omnes docuit, qualiter fidelis Christianus in opere existere debet & vita. Legitur enim quod in pago de Velsen tam sancte & devote vixit, ut orationibus suis aquam de terra produxit. Cum autem post labores coronam, quam redditurus esset justus Judex, accepturus esset B. Engelmundus, grandævæque ætatis existeret; febre correptus est, & providens, sicut a Domino doctus erat, finem suum appropinquare, Clero & populo valedicens, sacra Communione accepta, secundum ritum Catholicæ fidei, felicem Creatori animam reddidit. [& corporis translatio.] Ideo Confessor inclitus, Ecclesiasticæ sepulturæ traditus, in vico prædicto de Velsen honorifice requiescit. Cujus sanctum corpus, ut ab aliquibus creditur, per mysticam revelationem Baldericus Trajectensis decimus quintus Episcopus adinvenit, cum multis sociorum corporibus, de quibus diœcesim Trajectensem gloriosius adornavit, anno Domini nongentesimo septuagesimo septimo ad laudem Dei. Hæc ibi.

[7] Joannes de Beka in Chronico Episcoporum Trajectensium enumerat septem corpora Sanctorum, a Balderico adinventa, absque mentione S. Engelmundi: [Martyr per errorem habitus.] qui tamen supra in Lectionibus & apud Molanum, Miræum aliosque adjungitur. Eumdem Sanctis Benedictinis adscripserunt Menardus, Bucelinus, aliique. Joannes Mabilio seculo 3 pag. 2, solum inter Prætermissos retulit. Saussajus in Supplemento Martyrologii Gallicani Martyrem facit, ejusque elogium descripsit Alfordus in Annalibus Ecclesiæ Anglo-saxonicæ, ad an. 727 num. 13, atque cum Martyrologio Anglicano Martyrem etiam scribit: quem errorem ex vulgato Hollandiæ Chronico arreptum asserit Molanus. Edidit Soutmannus anno MDCL præclaris typis effigies Sanctorum, quos in fœderato Belgio militiæ suæ Legatos, sanctissimi sacri belli Duces, patriæ Apostolos, & decora lumina appellat; atque inter hos collocat S. Engelmundum, cum hac inscriptione: Engelmundus, non ex numero XII discipulorum S. Egberti, laboravit tamen cum S. Willibrordo, & cum S. Adelberto Kennemarios ad Christum convertit: proprius Patronus in Velsen. Colitur XXI Junii. De S. Adelberto agemus infra XXV Junii, & de S. Willibrordo VII Novembris. Ejus memoria ad Kalendas Februarii inscripta est Ms. Florario, & nonnullis antiquis Missalibus a Molano citatis, qui dies ejus natalis censetur in Ms. codice cœnobii Præmonstratensis Antverpiæ; sed additur, solennem ejus memoriam agi cum processione & occursu populi die XXI Junii, adduntur etiam nonnulla ejus meritis patrata miracula, quibus hæc Acta concludimus, & sunt ista.

[8] Enghelmundus Presbyter & Martyr Domini gratiosus, & in Velsen Patronus, sicut ibi in corpore requiescit, sic etiam gloriosis miraculis clarescit. Puer quidam, de Geldriæ partibus oriundus, [Curantur tumor colli cum languore,] anno Domini MCCC & LXX, tumore colli languebat in gutture: cujus parentes, filio parvulo compatientes, admoniti sunt nocte, veris, non inanibus somniis, ut pro salute filii Patronum prædictum Enghelmundum sanctum in Velsen visitarent, & filium cum muneribus ibi præsentarent. Cumque vigilantes de somno quod audierant invicem referret, votum distulerunt, donec secundo & tertio voce lapsa cælitus admoniti sunt. Qui quamvis locum nescirent, utpote non in Hollandia sed in Geldria conversati; voto se strinxerunt illuc filium deferre, & eumdem Christi Confessorem honorare. [glutiendi impotentia,] Filius igitur voto facto convaluit illico: & eumdem sanatum parentes cum muneribus eidem Sancto præsentaverunt in Velsen cum gaudio magno. Deinde anno Domini MCCCXC, vir quidam defectum glutiendi sentiens in gutture, medicum consuluit: qui cum dixisset quia per aliquot adhuc dies oporteret eum languere, & sic post novem dies curari posse; ille putans tanto tempore se non victurum, [& languor ex sanie nimia.] ad invocandum suum proprium Patronum se convertit: & sine mora defectus præscriptus in eo cessavit. Eodem anno MCCCXC, puer quidam languebat sanie nimia ex auribus & naribus ejus decurrente; parentibus vero suis votum suo Patrono voventibus pro puero, puer ille convaluit illico.

DE S. RADULPHO SEU RODULPHO
ARCHIEPISCOPO BITURICENSI IN GALLIA.

AN. DCCCLXVI.

SYLLOGE HISTORICA.
De ejus cultu, genere, fundationibus piis aliisque in Præsulatu actis.

Radulphus, Archiepiscopus Bituricensis, in Gallia (S.)

AUCTORE G. H.

Inter Illustres Archiepiscopos civitatis Bituricensis, quæ est Aquitaniæ primæ Metropolis, floruit seculo Christi nono S. Radulphus, sive Rodulphus, [Cultus sacer 21 Iunii,] vulgo S. Roils: cujus festivitas in Breviario Bituricensi, auctoritate Rolandi Heberti Archiepiscopi anno MDCXXV excuso, præscribitur ad hunc XXI Junii celebranda, uti etiam in Festis propriis diœcesis Bituricensis. Reperimus Romæ in bibliotheca Ducis Altempsii præclarum Martyrologium Ms. cui inter ceteros Sanctos inscripti erant illi, qui in Aquitania & Anglia vixerant; & ad hunc XXI Junii habebantur ista verba: Bituricis S. Rodulphi, Episcopi & Confessoris. Eumdem titulo Sancti honorant Demochares, Chenu, Carolus Robertus & Sammarthani in Catalogis Archiepiscoporum Bituricensium qui ultimi ejus elogium concludunt his verbis: Festinus dies celebratur Officio duplici (ut melius officio trium Lectionum apud Claudium Robertum ex dicto Breviario) in Ecclesia S. Ursini die Junii XXI seu VII Kalendas Julii: quasi dies XXI Junii incideret in VII Kalendas Julii, & non in diem XI Kalendas Julii, quo die dicitur obiisse cap. 47 Patriarchii Bituricensis, conscripti seculo præcedenti a Monacho Sansulpitiano, in suburbio Bituricæ civitatis Ordinis Benedictini: qui in encomio de ejus rebus gestis nullam facit mentionem vitæ ejus monasticæ in Ordine Benedictino: quod tamen facit Trithemius lib. 3 de Viris illustribus Ordinis S. Benedicti cap. 215 his verbis: [apud Benedictinos die 25,] Radulphus, Archiepiscopus Bituricensis, ex Abbate S. Medardi Suessionensis, vir sanctus & in divinis Scripturis valde eruditus, magnis virtutibus clarus effulsit. Claruit anno Domini DCCCXLIII: cujus festum agitur VII Kalendas Julii. Iterum Trithemius, lib. 4 cap. 85 sub nomine Arnulphi ista de eodem scribit: Arnulphus, Abbas S. Medardi Suessionensis Archiepiscopus Bituricensis, vir secundum seculi dignitatem nobilis, sed secundum fidem & religionem multo nobilior, signis & virtutibus innumeris coruscavit. Claruit circa annos Domini DCCCXL. At dies VII Kalendas Julii incidit in XXV Junii, quo die secuti Trithemium eumdem retulerunt Wion, Dorganius, Menardus, Bucelinus qui mutata phrasi etiam refert ad hunc XXI Junii. Sammarthani, in Notitia Abbatum S. Medardi, eum dein statuunt decimum Abbatem, successorem Hilduini, anno DCCCXLII III Kalendas Novembris mortui. Sed hæc non consistunt, quia jam mense Martio anni DCCCXLI fuisse S. Radulphum Archiepiscopum constat per chartam ex tabulis Abbatiæ S. Sulpitii & Belli loci ab ipsismet Sammarthanis relatam, quam hic propterea placet adnectere.

[2] Ego in Dei nomine Rodulphus, primæ Sedis Episcopus, per hoc testamentum, Dominum Salvatorem omnium mihi heredem de quibusdam proprietatis meæ rebus eligo; quæ sunt in pago Caturcino in Vicaria Casiliacensi; Sarraziacum scilicet cum Ecclesia S. Genesii Martyris: [oblatio bonorum pro monasterio construendo] necnon & in alio loco, in orbe Lemovicino in Vicaria Asnacense, casam nostram Dominicariam, super fluvium Sardoiram sitam, cujus vocabulum est Veterinas, cum mansis ad se pertinentibus, & utriusque sexus mancipiis ibidem commanentibus &c. Et omnia quæ mea genitrix Aygua per testamenti chartulam mihi concessit, Domino offero & Silvio Abbati contrado; ita dumtaxat, ut idem Silvius una mecum in Veterinas, monachorum sub Regula S. Benedicti degentium, in honorem Dei Salvatoris nostri & beatorum Apostolorum Petri & Pauli & omnium Apostolorum, cœnobium construat, ut ibi propriæ recordationis nomine genitoris mei Rodulphi jugis oblatio fiat &c. Rodulphus Primæ Sedis Episcopus huic testamenti chartulæ subscripsit. Signum Ayguæ, Signum Landrici. Datum mense Martio, anno primo Caroli Regis. Hæc ibi cum notitia patris & matris & fundati monasterii ex hereditariis bonis. At mortuo Ludovico Pio, XX Junii anno DCCCXL, in divisione regnorum inter fratres, [anno 841 ab eo jam Archiepiscopo facto.] obtinuit Carolus Calvus Franciam Occidentalem, & jam tum erat Archiepiscopus S. Radulphus, successor S. Aygulphi; cujus Acta dedimus XXII Maji, diximusque vita functum circa annum DCCCXXXVIII: quem etiam Wion, Menardus, Bucelinus adscribunt suo Ordini Benedictino, quod optassemus apud antiquiores Scriptores inveniri. Sammarthani in S. Radulphi elogio asserunt antea Floriacensem Abbatem fuisse; & inter hosce Abbates, etiam statuunt illum decimum anno DCCCXLI. Quid si jam Archiepiscopus, dicatur fuisse Abbas Commendatarius, quales dicunt Sammarthani post ipsum in monasterio S. Medardo fuisse per centum & viginti annos & amplius? Nos harum difficultatum clariorem resolutionem expectamus a Mabilione, dum ad hoc seculum nonum pervenerit.

[3] Dicti Sammarthani asserunt S. Rodulphum, antiqua & nobili prosapia natum, Rodulphi Comitis Turenæ & Cadurci ex Aygua filium, [Genus ex nobili stirpe Turenæ.] Gotofredi Robertique Comitum Turenæ & Joannis Abbatis Bellilocensis fratrem fuisse. Verum quod iste Joannes Abbas fuerit, non satis constat ex Catalogo illius monasterii: imo apud Justellum, in familia antiqua Turenæ ex veteri Genealogia Comitum Cadurorum in Ms. Chartulario monasterii Belli-loci, adjungitur alter frater Landricus, & Soror Immena Deo sacrata; additurque donatio parentum ipsi S. Rodulpho tunc Clerico, & Immenæ Sorori facta anno DCCCXX sub hac formula. Ego Rodulphus Comes, & uxor mea Ayga, cedimus filio nostro dilectissimo Rodulpho, quem ad Clericatus Ordinem Deo & Bertranno viro religioso vice S. Petri tradimus, villam seu curtem nostram indominicatam Bello-montem, quæ est in pago Lemovicino, in Vicaria Asnacense &c. Cedimus etiam ipsi filio nostro & filiæ Immenæ, quam Deo tradimus, Ecclesiam juris nostri in honorem S. Projecti constructam, [Clericatus anno 820.] in orbe Caturcino, in loco qui nuncupatur Blanguris; & aliam villam quæ vocatur Anisiacus. Concedimus etiam in alio loco curtem nostram, quæ vocatur Stivale, cum ecclesia in venerationem B. Pauli Apostoli ædificata in orbe Lemovicino: & in alio loco cedimus villam nostram indominicatam & Ecclesiam, in honorem S. Genesii Martyris dicatam; Sarasiacum, in orbe Caturcino &c. Facta cessio ista in mense Novembris, anno X regnante Ludovico nostro Strenuissimo Augusto: signum Rodulphi Comitis; sign. Ayganæ: qui cessionem istam fecerunt & adfirmari fecerunt. sign. Petroni Cancellarii. Hæc ibi: ex quibus pietas & potestas parentum cognoscitur. Imo & Aygua mater, cum consensu Rodulphi Archiepiscopi & aliorum quatuor filiorum, pro anima Rodulphi Comitis, anno primo obitus ejus, donavit mansum Ecclesiæ S. Genesii. Ipsa etiam Immena Deo sacrata nonnullas possessiones suas vendidit vel tradidit Rodulpho fratri suo, qui eas omnes in res pias impendit.

[4] Supra memoratus Monachus Sansulpitianus, in elogio S. Radulphi; Prætereundum, inquit, non est, [Constructa monasteria, Doverense Virzionem translatum,] quod sanctus vir templum nobile sub Doverensi nomine extruxerit, eique pari dignitate monasterium addiderit. De hoc monasterio, ad Castrum Virzione translato, docent tabulæ Metropolitanæ Ecclesiæ Bituricensis apud Sammarthanos de Virgione Abbatia, ubi ista leguntur: Anno ab Incarnatione Domini nongentesimo tertio Ecclesia Doverensis (quæ constructa quondam a Rege Carolo & Rodulpho Archiepiscopo videbatur) infestatione iniquorum hominum devastata… in Cellula Castellulo Virizione sita est collocata … Theobaldus Comes eumdem ipsum locum, quia tutior, quam Doroverensis videbatur, in Abbatiam suo præcepto firmavit. Est Virzio oppidum ad confluentiam Araris & Caris, XVI circiter M. P. Biturigibus dissitum. Sed & in territorio Lemovicensi (addit idem Monachus Sansulpitianus) cœnobium Belli-loci peculiari sumptu ædificavit, & magnis prædiorum reditibus amplifice dotavit, [& Belli-loci.] ut per ipsius testamentum dilucide apparet. Illud exhibet Iustellus hoc exordio. In Dei nomine Rodulphus Bituricensis Ecclesiæ Antistes, cedo ad monasterium novi operis, quod nuper Velinus, nunc quidem a nobis Bellus-locus dicitur; quod in honorem Principis Apostolorum Petri, in fundo juris mei construens constituo res proprietatis &c. Datum in mense Martio, anno IV Caroli gloriosissimi Regis, ergo Christi DCCCXLIV. Alia plenior donatio est a Sammarthanis ad Belli-loci monasterium excusa, & concluditur his verbis: Factum testamentum hoc anno XVI regnante Rege Carolo, ergo anno DCCCLV aut sequente. Est porro Bellus-locus in Diœcesi Lemovicensi, super fluvium Dordoniam.

[5] Interfuit S. Rodulphus variis Conciliis; ac primum Meldensi anno DCCCXLV, tum illi quod anno DCCCLIX habitum fuit in suburbano Tullensi villa Saponarias, in quo Judex electus fuit cum Remigio Archiepiscopo Lugdunensi, pro causa Wenilonis Archiepiscopi Senonensis, adversus quem in eadem Synodo libellum proclamationis protulerat Rex Carolus. Dein anno sequente DCCCLX, [Acta in Conciliis,] ex Concilio Tullensi secundo apud Tusiacum habito, Hincmarus epistolam jussu Synodi misit ad hunc Rodulphum Bituricensem, & Frotarium Burdegalensem, in qua causam de nuptiis Stephani & filiæ Regimundi Comitis eis definiendam commiserunt. Idem Nicolao Papæ litteras misit, & resolutionem ad septem sibi causas controversas postulavit; cui Papa respondit epistola XXXIX apud Sirmondum, aut XIX apud Labbæum in Appendice, & ista sub initium habet: Susceptis beatitudinis tuæ litteris, humilitatis dono refertis, cunctarumque virtutum floribus redimitis, multiplices gratiarum cultus omnium bonorum Auctori rependimus, tuamque a multis retro temporibus erga sedem Apostolicam agnitam devotionem plurimum collaudamus; atque ut in hoc salubri proposito perseveres, fraternitatem tuam obnixius adhortamur. Et sub finem: Quæ in alia nostri Apostolatus epistola Beatitudini tuæ intimamus, solum tuæ solertiæ sint pervigili cura sectanda, præcipuoque studio peragenda. [& cum Nicolao I Papa:] Siquidem circa nos circaque sedem B. Petri, non est aliud signum devotionis tuæ quod polliceris, nisi obtemperantia & consummatio decretorum & diffinitionum nostrarum, qui licet indigni, per abundantiam tamen gratiæ Christi ipsius Vicarii sumus. Alia subjungitur apud Sirmondum epistola ejusdem. Nicolai Papæ, ad eumdem Rodulphum Bituricensem, ejusque Coëpiscopos, qua scribit de Theutgando & Guntario a sede Apostolica damnatis, monetque ut ab eorum communione penitus abstineam, prout ibidem legi potest.

[6] Dadinus Altaserra, lib. 4 Rerum Aquitanicarum cap. 4, primus, inquit, Nicolaus Papa Rodulphum Bituricensem Archiepiscopum primatem agnovit, [titulus Primatis & Patriarchæ:] & Patriarchæ titulis cohonestavit in epistola, quæ legitur in Gratiani & Ivonis decretis. Illius canone Conquestus 9 qu. 3 & hujus lib. 4 epist. 12. Verum ea desumpta sunt ex prima jam citata epistola, ubi cap. 2 ista leguntur: Conquestus est Apostolatui nostro frater noster Sigebodus Archiepiscopus Narbonensis, quod Clericos suos eo invito ad judicium tuum venire compellas, & de rebus ad Ecclesiam suam pertinentibus eo inconsulto, quasi jure Patriarchatus tui disponas; cum hoc neq; antiquitas, cui sancti Patres sanxerunt reverentiam, habeat; & auctoritas sanctorum Canonum penitus interdicat; nisi forte pro causis, quæ apud se terminari non possunt, ad te quasi ad Patriarcham suum provocaverint per appellationes; vel, si Episcopus suus decesserit, res Ecclesiæ judicio tuo dispensare voluerint. Primates enim vel Patriarchas nihil privilegii habere præ ceteris Episcopis, nisi quantum sacri Canones concedunt, & prisca consuetudo illis antiquitus contulit, diffinimus.

[7] Nonnulla de S. Radulphi virtutibus internis attingit monachis Sansulpitianus, quæ lubet ad imitationem annectere. Quadragesimus septimus, inquit, præfuit S. Radulphus, vir quidem carnis origine valde ingenuus, sed animi virtute magis strenuus, meritorum autem gratia præcipuus atque insignissimus: in quo sane tam perspicua erat bonitas, [eximiæ ejus virtutes,] tanta radiabat fides, totius justitiæ fundamentum; ut dubitare nefas fuerit, omnium gratiarum largitione Spiritum sanctum in illius pectoris sacrariolo delectabiliter habitasse; Vita dum præsens (sicut in hymno canitur) vegetavit ejus Corporis artus. Præterea ipsius virtutes, cum laude & gloria passim vulgatæ, eumdem cunctis reddebant admirabilem, carum & desideratissimum. Imo, quod ingenue fatendum est, famæ suaveolentia ipsum non solummodo optabilem, sed & votis omnium mire excolendum efficiebat. Denique summa illi cura de litteris, sed maxime divinis erat, nihil non perpensum probatumque recipiens: in quibus eum magis occupavit medulla sensuum, quam spuma verborum. Quod si ad subjectorum instructionis & correptionis modum, [eruditio,] quem tenuit veniatur; dociles quidem & proficientes non cessabat divinarum Scripturarum salutaribus documentis, ad majorem virtutis acquirendæ instantiam & laborem provocare peccantes vero, incorrigibiles, & contumaces durius redarguendo stimulabat, eorumque vitia gravi verborum tonitruo terribiliter effulminabat. Ceterum pia ejus misericordiæ opera quis competenti præconio extollat? Qui videlicet conditionis humanæ per omnia memor, prius soleret indigentium, pupillorum, viduarumque respicere causas quam personas; prævenire illum, [opera misericordiæ:] qui non valebat ad ipsum pedibus pervenire; quandoquidem ipse crebro non minus absentium pauperum verecundia, quam præsentium querimonia movebatur. Et hinc fuit quod sæpe terserit eorum lacrymas, quorum oculos non vidit. Tanta quippe extitit in pauperes gloriosi hujus Pontificis vigilantia, cui tota actionum suarum intentio, finis, merces, gloria Christi erat.

[8] Florebat eodem tempore in tractu Bituricensi S. Iacobus Eremita, cujus Acta danda erunt XIX Novembris, quo Ecclesiasticum cultum in diœcesi Bituricensi habet. [obitus 21 Iunii an. 866,] In his ista leguntur, a Monacho Sansulpitiano excerpta: Interea vir Domini Iacobus, inter tot præclara bonorum operum exercitia, illustratus gratia divina, prædixit prophetico spiritu obitum præstantissimi Pontificis Rodulphi. Hic (addit dictus Monachus) insita sibi prudentia, animi quoque nobilitate, sua tempestate plebem sibi creditam optime regens, [sepultura in ecclesia S. Ursini.] merito Pater patriæ a cunctis Aquitanicæ gentis Primoribus dici poterat. Immature hic forte hominem exuens, pæne inevitabile excidium suæ intulit provinciæ. Obiit autem XI Kalendas Iulii, anno Dominicæ Incarnationis octingentesimo sexagesimo sexto, ut auctor est Ado Viennensis (jam tum XVII anno Archiepiscopus Viennensis) Illius vero sanctissimum corpus condigne traditum est sepulturæ, in basilica Divi Ursini, primi Bituricæ civitatis Archiepiscopi, ubi magna devotæ plebis veneratione excolitur. Ferrarius eumdem retulit XXV Iunii citato Martyrologio Canisii, in quo ejus mentio non habetur. At XXVI Iunii inscriptus est Ms. Florario & inter Additiones Greveni, addentis ab aliis referri XXV Iunii.

D. P.

[9] Hactenus Henschenius eodem fortassis tempore, quo Parisiis prælo parabat secundam seculi quarti Benedictini partem eruditissimus Joannes Mabilio, [Post hæc scripta ab Henschenio] sed non ante annum MDCLXXX in lucem dedit, eo ipso scilicet quo letali paralysi contactus Magister, non quidem obiit, sed abiit ex Musæo ad valetudinarium; nec scio an eo adhuc spirante Antverpiam tomus iste pervenerit; certe perlustratus numquam vel levi oculo per ipsum fuit, tunc aliter occupatum sicut explicui in Tractatu de Vita ejus ante ultimum Tomum Maji. Interim in isto Actorum Benedictinorum tomo apparet S. Rodulphi Elogium historicum, perquam diligenter collectum, & Henscheniano Commentario multum lucis confirmationisque allaturum: quo licet sic uti potuissem, [prodiit Io. Mabilionis Commentarius,] ut ex utroque novus unus conflaretur; putavi tamen id honoris debere me Magistro, ut quæ ipse diligenter collegit, invariata acciperet lector, neque Mabilioni decederet quidquam de laude quam meruit abundantiori instructus copia originalium antiquorum. Apparebit autem ex utriusque Commentarii collatione quomodo illi Eruditi in unicam intenti veritatem neque Trithemio credere quidquam ausi in eadem conspirarint sensa, [dignus hic recudi.] ad monasticam Sancti professionem suspectam faciendam aut potius negandam, nihil cujusquam gratiæ tribuentes: quo spiritu utinam omnes suorum quique ordinum opinamenta ab antecessoribus accepta & expendant ipsi & expendi ab aliis patiantur. Dabo autem hunc secundum Commentarium sicut jacet, nihil vel in ipsis Additionibus marginalibus mutando quo melius ii, qui forte insigne istud opus numquam viderunt, modum istic observatum cognoscant.

EIUSDEM S. RODULFI
ELOGIUM HISTORICUM.
Auctore Joanne Mabilione Benedictino.

Radulphus, Archiepiscopus Bituricensis, in Gallia (S.)

A. MABILIONE.

[1] Non immerito inter Sanctos Ordinis nostri referendus mihi videtur Rodulfus, Bituricensis Ecclesiæ Archiepiscopus: qui, si Monachus non fuit, Abbas certe fuit, & eximiæ affectus erga sanctum Benedictum, sub cujus Regula Monasteria quatuor, tria virorum, quartum Virginum ædificavit: ex quibus duo in sanctissimi Patris honorem consecrari voluit. Mihi proinde religio est, his in Actis prætermittere tantum virum, tametsi nomen ejus in vulgatis Sanctorum nostrorum indicibus non habet locum. Utar præcipue Chartario Monasterii Bellilocensis, quod ejus monumenta pietatis in posteros transmisit.

[2] Rodulfus, aliis Radulfus, patre cognomine, Cadurcorum Comite, & Aiga matre natus est. [Rodulfi genus] Genus ejus ex Bellilocensi chartario ita describitur apud Justellum, in Probationibus Historiæ Forinensis pag. 6 Rodulfus, Comes Cadurcorum. Domna Aigua, uxor sua. Filii eorum Rodulfus Comes, Godafridus Comes, Rotbertus, Landricus; Immena, filia eorum, fuit Abbatissa sancti Genesii apud Sarrasiacum. Iste Godafredus Comes, filius Rodulfi Comitis, habuit uxorem dominam Gerbergam, & duos filios, Godafredum & Rodulfum. Rodulfi Comitis mortem ac sepulturæ locum postea referam num. 15.

[3] Rodulfus & Aiga filium suum a teneris in Clericorum ordinem adscribi curarunt anno DCCCXXIII, ut patet ex eorum litteris, quarum hæc verba. Ego in Deo nomine Rodulfus Comes, & uxor mea Aiga, [Clericatus] cedimus filio nostro dilectissimo Rodulfo, quem ad Clericatus ordinem Deo & Bertranno viro religioso vice sancti Petri tradimus, villam seu curtem nostram indominicatam Bellomontem seu Catinairo, quæ est in pago Lemovicino vicaria Asnacense, extra consortium Fratrum, ipsam curtem cum omnibus appendiciis suis, vineis, terris, cultis, incultis, pratis, pascuis, silvis, adjacentiis, & juxta fluvium Dordoniæ, &c. tibi filio nostro tradimus, ad habendum & possidendum. Cedimus etiam ipsi filio nostro & filiæ nostræ Emenanæ, quam Deo ad Sanctimonialium habitum tradimus, pro timore & amore Dei, ut animæ quæ militant Christo, per nostram intermissionem remedium queant recipere peccatorum suorum, ecclesiam juris nostri, in honore sancti Projecti constructam in orbe Caturcino, in loco qui nuncupatur Blauguris, &c. Facta cessio in mense Novembri, regnante Ludovico domino nostro serenissimo Augusto. In his litteris illud observatione dignum, quod Rodulfi parentes, filium suum in Clericorum numerum promovere volentes, pro titulo prædia ei adsignant: qua de re exstat in prædicto libro alia charta Ratbodi cujusdam, redditus nonnullos concedentis Rodulfo Abbati & Monachis Cœnobii Bellilocensis, cum causa pietatis, cum pro Clericatu cujusdam consanguinei sui nomine Gumberti, ea quidem ratione, ut supra dictus Gumbertus tamdiu istas res denominatas teneat, usquedum Abbas & Monachi supradicti loci aut Ecclesia alium honorem ei concedant, ut secundum Clericatus sui officium vivere possit. Ex quibus intelligitur, Clericos sub titulo (ut vocant) patrimonii seculo nono jam admissos fuisse. Ceterum quis fuerit Bertrannus ille, sub cujus disciplina Rodulfus factus est Clericus, mihi incompertum.

[4] Rodulfus iste variorum Monasteriorum Abbas fuisse dicitur, nempe sancti Medardi apud Suessionas, quo nomine Concilio Moguntiacensi dicitur subscripsisse anno DCCCXLVIII apud Trithemium in Chronico Hirsaugiensi, [Abbatialis dignitas.] tametsi jam Episcopus erat: Floriacensis, ut probat Sirmondus in Notis ad Capitula Caroli Calvi pro Synodo Tullensi apud Saponarias; [V. Trithem. de viris illust. Ord. S. B. lib. 3 cap. 211, & lib. 4 cap. 81.] Sollemniacensis, ut quidam putant; & Veterinensis, de quo postea. Sane in quadam charta Bellilocensis codicis legitur venditio, a Bosone ejusque conjuge Talasia facta, venerabili Abbati Rodulfo, anno primo quo domnus Lotharius excellentissimus Imperator assumpsit Imperium: quod de Rodulfo nostro intelligendum esse, constat ex litteris ipsius donationis, in eo codice subsequentibus. Et quidem Abbatiam Floriacensem retinuit Archiepiscopus: quod adeo movit Patres prædictæ Synodi Tullensis, ut postulaverit humiliter Synodus generalis, se ad terram usque prosternens ante Karolum Regem & Rodulfum Archiepiscopum, obsecrans & adjurans per crucem & Christi sanguinem, ut privilegium Monasterii sancti Benedicti, [Archiepiscopatus.] quod annuente Rege præfato firmaverat, quodque idem Rodulfus subscripserat, qui præfatam Abbatiam irregulariter retinebat, ratum & inconvulsum servare studerent: nempe, ut liceret Monachis regularem habere Abbatem. An autem Suessionensis Abbas fuerit Rodulfus, frustra inquiras ultra Trithemium. Officium quidem fit de eo in Cœnobio S. Medardi, sed ante paucos annos invectum ob Trithemii auctoritatem. Certe in proprio istius Abbatiæ Breviario, quod seculo superiori typis vulgatum est, S. Rodulfi memoria non comparet. Denique Trithemii hac in re auctoritas non obtinet apud eruditos; quippe qui in Patribus Synodi Moguntinæ recensendis, tot fere errata edit, quot nomina, ut ostendi ad Elogium Rabani num. 28 & Synodo Moguntinæ anno DCCCXLVIII. Radulfum ait subscripsisse, Abbatem S. Medardi, postea factum Bituricensem Archiepiscopum, quem ante annos octo huic Sedi præfuisse constat.

[5] Is quippe Archiepiscopus creatus, anno DCCCXL Veterinense Cœnobium condere cœpit, datis litteris, [Veterinensis Monasterii conditio.] in quibus hæc leguntur. Ego in Dei nomine Rodulfus, primæ sedis Episcopus, solicita mente pertractans, qualiter ex rebus caducis atque transitoriis, sumptus virtutum præbere valerem; cujus gradibus ab omni contagione terreni pulveris exutus, aulam supernæ civitatis merear ingredi; Dominum Salvatorem omnium per hoc testamentum mihi heredem de quibusdam proprietatis meæ rebus eligo, quæ sunt in pago Caturcino, in vicaria Casiliacense; Saraciacum scilicet cum ecclesia sancti Genesii Martyris, necnon in alio loco in orbe Lemovicino, in vicaria Asnacense, casam nostram dominicariam super fluvium Sordariam sitam, cujus vocabulum est Veterinas, cum mansis ad se pertinentibus; in his dumtaxat locis, casis, ædificiis, domibus, vineis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, farinariis, utriusque sexus mancipiis ibidem commanentibus, quantumcumque in prædictis locis nostra cernitur esse possessio; & omnia quæ genitrix mea Aigua per testamenti cartulam mihi concessit, totum & ad integrum a die præsenti, hilari mente promptaque voluntate, Domino Salvatori omnium devotus offero, & Silvio Abbati contrado; ita dumtaxat, ut idem Silvius una mecum in Veterinas, Monachorum sub Regula sancti Benedicti degentium, in honore Dei Salvatoris nostri, venerationeque beatorum Apostolorum Petri & Pauli & omnium Apostolorum, sancti Laurentii, Sebastiani, Dionysii, Mauricii & cunctorum Martyrum, Hilarii, Martini, Martialis, Eligii, Austrigisili, Sulpicii, Benedicti, & universorum Confessorum Cœnobium construat: ut ibi sub vera religione degentes, pro remissione meorum peccatorum & perceptione vitæ æternæ præmio, & pro piæ recordationis nomine genitoris mei Rodulfi, jugis oblatio fiat; pro parentum etiam nostrorum, tam pro præteritis, quam præsentibus & futuris erratibus, necnon pro catholicæ & universalis Ecclesiæ statu sedulis precibus divinam misericordiam implorare decertent. Quin etiam huic testamento inseri placuit, ut quamdiu ego & præfatus Silvius vixerimus, nostrorum dispositione communique regimine ibidem Deo famulantes consistant, &c. Datum mense Martio, anno primo Caroli Regis. Actum Condato villa. Veterrinense Monasterium modo extinctum est, redactum in vicum vulgo dictum Vegennes, una leuca prope Bellilocum: cujus vici Rector pendet a nominatione Bellilocensium Monachorum. Sordaria, qui dicitur fluvius, rivulus est, vernacule la Sordoire.

[6] In Chronico Virzionensi, quod Philippus Labbeus edidit in Bibliothecæ novæ tomo 2, ponitur anno DCCC XLIII principium Abbatiæ de Dovero, [Doverensis] de qua hæc leguntur in Patriarchii Bituricensis ibidem editi cap. 47. Denique prætereundum non est, quod idem sanctus vir, (Radulfus) quemadmodum in veteribus memoriis scriptum invenimus, templum nobile sub Doverensi nomine extruxerit, eique pari dignitate Monasterium addiderit. Litteras quas de hac conditione condidit Rodulfus, mihi recuperare non licuit: sed tantum eas quibus Carolus Calvus eam ratam habuit. Sic autem se habent.

In nomine sanctæ & individuæ Trinitatis, Carolus, [Caroli Calvi hac de re litteræ.] gratia Dei Rex. Si petitionibus servorum Dei justis & rationabilibus benignum commodamus assensum, Regiæ dignitatis debitam exercemus consuetudinem, ac etiam apud æternam beatitudinem id ipsum nobis rependi non diffidimus. Quapropter comperiat omnium sanctæ Dei Ecclesiæ nostrorumque fidelium, præsentium scilicet & futurorum solertia, quia Rodulfus, Bituricensis ecclesiæ venerabilis Archiepiscopus, nostræ innotuit Serenitati, qualiter cuidam Monasteriolo memoratæ Ecclesiæ suæ, nomine Dovero, ad stipendia Monachorum ibidem Deo militantium, quasdam res ejusdem Episcopii, eisdem Monachis & eorum Abbati, nomine Aimerico, largitus fuisset; qui ibidem consistentes absque ulla indigentia Domino famulari potuissent; hoc est villam Granicas, cum suis appendiciis; & villam Vidiliacum, cum sua integritate; & silvam de Villa-Canologio, cujus vocabulum est Malavilla; & in loco, qui dicitur Mons, mansos duos; & de villa Brienniaco prope Marologio, mansum unum; & de villa Mariaco, mansos quindecim, cum ecclesia inibi constructa; & vicum sancti Georgii cum duabus capellis, habentes mansos sex, cum farinariis tribus, & areis in civitate Biturica sitis; & in villa Miseriaco, mansum unum; & in villa Livo, mansum unum; in villa Gothorum, mansum unum; & ad illas Bordas, mansum unum; similiter etiam & villam vocabulo Drosgadam, cum omnibus colonis ibidem consistentibus; & res in villa Baniolo, emptas a quodam homine, nomine Sulpicio. Unde petiit idem Pontifex nostræ Celsitudinis clementiam, ut prædicto Abbati suo Aimerico, & Monachis sub se consistentibus, nostræ auctoritatis præceptum super hanc suam largitionem fieri dignaremur: quatenus ipsi Monachi successoresque eorum perpetim memoratas res, absque cujuspiam inquietudine aut. diminoratione, tenere valerent; & eosdem Monachos, cum omnibus rebus eorum & mancipiis, more paterno sub nostræ defensionis mundeburdo, immunitatis tuitione recipere dignaremur. Cujus petitionem, ob amorem Dei & reverentiam ipsius loci, libenter annuimus, & hanc nostram auctoritatem illis fieri jussimus: pro qua statuimus atque firmamus, ut prædicti Monachi supra scriptas res, cum omni integritate, a venerando Pontifice Rodulfo vel ejus antecessoribus ad eorum stipendia deputatas, perpetuo teneant atque possideant, remota totius inquietudinis molestia: simul etiam, propter divinum amorem & Monachorum quietem ibidem degentium, suscepimus eos, cum omnibus rebus eorum, quas præsenti tempore habere noscuntur, & quæ deinceps divina pietas augere voluerit, sub plenissima defensione & immunitatis nostræ tuitione; ita dumtaxat, ut successores memorati Episcopi, qui eamdem cellam post eum sub sui regiminis cura habituri sunt, nihil de supra memoratis rebus habeant minuendi licentiam: scilicet cum omni integritate, sub prætextu proprii Antistitis, eas quiete possideant, & in eorum usus perpetuo jure consistant, remota iniquæ occasionis dominatione. Interea præcipientes jubemus, ut nullus judex publicus, neque quislibet ex judiciaria potestate, nec ullus ex fidelibus nostris, in ecclesias aut loca vel agros, seu reliquas possessiones prædictæ cellulæ, quas moderno tempore juste & rationabiliter possidere videntur, in quibuslibet pagis & territoriis, vel quæ deinceps in jure ipsius sancti loci voluerit divina pietas augeri, ad causas audiendas, vel freda exigenda, aut mansiones vel paratas faciendas, ad fidejussores tollendos; nec homines ipsius cellulæ, tam ingenuos, quam & servos, qui super terram residere videntur, distringendos; nec ullas redhibitiones, aut illicitas occasiones requirendas, ullo unquam tempore ingredi audeat, vel ea quæ supra memorata sunt, penitus exigere præsumat; & quidquid de rebus præfatæ cellulæ exigi vel acquiri poterit, concedimus ut perennibus temporibus, ad stipendia Monachorum ibidem Deo famulantium & alimoniæ pauperum, proficiat in augmentum. Et quando quidem divina vocatione supradictus Abbas vel successores ejus de hac luce migraverint, quamdiu ipsi Monachi inter se tales invenire potuerint, qui ipsam congregationem secundum Regulam sancti Benedicti regere valeant, per hanc nostram auctoritatem & consensum proprii Episcopi, licentiam habeant eligendi Abbates: quatenus ipsos servos Dei, qui ibidem Deo famulari videntur, pro nobis, conjuge, proleque nostra, ac stabilitate totius regni a Deo nobis collati, attentius Domini misericordiam exorare delectet. Et ut hæc auctoritas, nostris futurisque temporibus, Domino protegente, valeat inconvulsa manere, manu propria subter eam firmavimus, & annuli nostri impressione adsignari jussimus. Signum Karoli gloriosissimi Regis. Jonas Diaconus scripsit.

[7] In Ms. codice, ex quo superiores litteras eruit noster Claudius Stephanotius, nulla apponitur chronologica nota: [Centulfi donatio pro eodem loco] at eas anno DCCCXLIII datas fuisse ex prædictis intelligitur. Paulo post, id est anno DCCCLIII, Centulfus, vir præpotens, sacrosanctæ basilicæ S. Petri Doverensis Monasterii, quæ est constructa in honore Apostolorum Principis Petri, & intemeratæ virginis Mariæ, ubi etiam sanctorum Optati Confessoris & Filicitatis Martyris corpora quiescunt, ubi etiam Asinarius Abbas præesse dignoscitur, [Ludovici Balbi confirmatio.] tradit res suas sitas in pago Santoniaco, in duabus vicariis, Brasdunense & Chrispense, litteris datis mense Februario, regnante Carolo Rege anno tertio decimo. Utramque donationem, tam eam scilicet quam Rodulfus eidem loco pro Cœnobii constructione fecerat, quam Centulfi, confirmavit Ludovicus Balbus, [Doverensis Cœnobii translatio Virzionem.] rogatu Asinarii Abbatis. Denique cum Abbatia Doverensis, infestatione perversorum hominum, pæne ad nihilum redacta esset; quidam ecclesiæ Bituricensis Canonici eam in tutiori loco, id est in castello Virzione proximo, instaurarunt, favente Comite Theobaldo, ut docet instrumentum sequens.

Anno ab Incarnatione Domini nongentesimo tertio, ecclesia Doverensis, quæ constructa quondam a Rege Carolo & Rodulfo Archiepiscopo videbatur, infestatione iniquorum hominum devastata, ad nihilum pæne redacta extitisset; nisi instinctu miserationis Omnipotentis, clementia quorumdam Canonicorum sancti Stephani ei succurreret. Quod qualiter gestum sit, & quis inde fructus ecclesiæ Bituricensi accesserit, ad utilitatem futurorum notare studuimus. Namque Girbertus, ecclesiæ sancti Stephani Decanus; & Gaufredus, Præcentor; & Joannes, Præpositus, supradictum locum sic redigi in desolationem conspicientes; Monachos & Abbatem eorum Raimundum adsumpserunt; & de Theobaudi Comitis amicitia præsumentes, in cellulam, castellulo Virsione sitam, eos collocaverunt; & eis ex rebus sancti Stephani necessaria, ad eumdem ipsum erigendum locum, ut ibi absque penuria Domino servirent, largiter præbuerunt. Postea vero Comitem prædicti Canonici adeuntes, & Carnoti eum reperientes, ei quæ gesta erant seriatim retulerunt: & pro misericordia servis Dei attributa ab eo collaudati, eumdem ipsum locum, quia tutior quam Doverensis videbatur, supradictis Monachis & eorum sequacibus in Abbatiam suo præcepto firmavit, & sub tuitione & defensione Canonicorum sancti Stephani, magno munere ab eis accepto, in perpetuum eumdem Monasterium constituit: &, ut id ratum foret, chartulam fieri, & nomen suum adnotare in ea jussit. Legitimos quoque testes jussit conscribi de sua parte, Gualterum, Guidonem, Gedeonem, Frodgerum. Ex Canonicis Girbertus, Gaufredus, Joannes, Vaudradus, Arnulfus. Actum mense Novembris die Jovis, in festivitate sancti Clementis, quarto anno Rodulfi Regis, adsistente & adjuvante Domno Gerontio Biturigensium Archiepiscopo. Gajanus Canonicus sancti Stephani scripsit. Signum Theobaudi Comitis.

[8] [Doveri status.] Hinc discimus fortunam Doverensis * Monasterii, quod modo redactum est in simplicem (ut vocant) Prioratum, cujus situs est inter Virzionem * & Menetonem *. De istius Cœnobii translatione Virzionem agit Chronicon Virzionense, a Labbeo editum tomo 2 Bibliothecæ novæ, his verbis. Anno DCCCC III eadem Abbatia Doverensis translata est Virzionem cum Abbate Raimundo. Perstat etiam nunc Virzionense Monasterum in Biturigibus, ad confluentes Avarici * amnis in fluvium Carum * Congregationi S. Mauri nuper aggregatum, uti & Bellilocense, de quo nunc agendum.

[9] Hujus Cœnobii fundamenta posuit anno DCCC XLVI Rodulfus, in paterno fundo ad Dordoniam fluvium, [Bellilocensis Cœnobii constructio.] qui Lemovices dirimit a Cadurcis. Locus antea vulgo appellabatur Vellinus, cui nomen indidit Rodulfus Belloloco: ubi coloniam posuit Monachorum, quibus præfectus Gairulfus seu Garulfus Abbas primus, ex Monasterio Sollemniacessi arcessitam. Hæc omnia colligimus ex testamento seu litteris Rodulfi, scriptis in hunc modum.

Ego in Christi nomine Rodulfus, ecclesiæ Episcopus, solicita mente pertractans, qualiter ex rebus caducis atque terrenis turrem construere valeam, cujus adscensu ab omni contagione mortalis pulveris exutus, multimodaque sorde peccati immunis, aulam supernæ civitatis merear ingredi; Dominum & Salvatorem omnium totiusque bonitatis largitorem, per hoc testamentum scriptum, nobis heredem ex rebus proprietatis nostræ eligimus, quæ sunt in pago Lemovicino, in vicaria Asnacense, super fluvium Dordoniæ, qui locus nuper a rusticis Vellinus, a nobis autem Bellus-locus nominatur; cum casis, domibus, ædificiis, pratis, campis, vineis, silvis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, farinariis, mobilibus & immobilibus, perviis, adjacentiis, exitibus & regressibus, quantumcumque in supradicto loco nostra cernitur esse possessio, ex emptione seu quolibet modo adquisitum, vel quidquid ad prædictum locum adspicit aut adspicere videtur, totum & ad integrum a die præsenti, hilari mente promptaque voluntate Deo Salvatori omnium devote offero; & in vice Christi, Chuniberto Abbati Monasterii Sollemniacensis, necnon Godoni Monacho, Frannario, Bernardo, Gairulfo, Flotgiso, Rigaldo, Rainulfo, Silvio, Rainerio, Girberto, Umberto, Abraham, trado. Ita dumtaxat, ut prædictus Chunibertus Abbas vel præfati Monachi in in eodem loco Cœnobium Monachorum, sub Regula sancti Benedicti degentium, in honore beatissimorum Apostolorum Petri & Pauli, construant: ut ibi sub religione viventes, pro Regis nostri parentumque nostrorum erratibus, quin etiam pro catholicæ atque universalis Ecclesiæ statu, sedulis precibus divinam clementiam implorare decertent. Damus etiam ad supradictum locum curtem nostram indominicatam, quæ vocatur Bellus-mons; cum ecclesia, quæ est sacrata in honore beati Stephani in villa Staliaco, & mansis qui sunt in Membriaco, cum piscatoriis, &c. & in alio loco in prædicto pago & in præfata vicaria, aliam curtem nostram, quæ vocatur ad sanctum Genesium cum ipsa ecclesia, &c. & in alio loco, in orbe Lemovicino & territorio Torinense, aliam curtem nostram & ecclesiam quæ vocatur Stivalis, &c. & in alio loco, in orbe Lemovicino in vicaria Asnacense ecclesiam nostram cum adjacentiis atque appendiciis & omnibus ad se pertinentibus, & quidquid ibidem habere videmur, quæ vocatur Nonars. Similiter in alio loco, in orbe Lemovicino & territorio Torinense, mansum nostrum, quem de Bobino dato pretio comparavi in villa Terniaco, cum omnibus ad se pertinentibus. Omnia superius nominata, cum præfatis ecclesiis & villis atque appendiciis earum, prædicto Abbati seu prænominatis Monachis, necnon & successoribus eorum, trado atque transfundo, in eorum usibus vel stipendiis, in futuris generationibus, absque ullius hominis contradictione, firmissima libertate. Volumus etiam, prout opportunitas atque possibilitas ejusdem loci sese *, quotidie misericordiæ opera pauperibus indigentibus & advenis, pro levamine nostrorum peccaminum, exhiberi. Placuit etiam huic inseri testamento, ut nec meo, nec parentum meorum *, nec fascibus regiæ magnitudinis, nec cujuslibet terrenæ dignitatis subjaceant: sed quemcumque præfati Monachi e semetipsis Abbatem vel Pastorem, suique rectorem, secundum beneplacitum Dei & Regulam sancti Benedicti, eligere voluerint, & vero in omnibus jure eligendi potiantur, absque ullius potestatis vel inquietudinis artibus. Pro infestatione vero pessimorum iniquorumque hominum, regium exposcimus mundiburdum; ut illius solatio fulti, tuitionisque ope relevati, lætiori animo pro regiæ dignitatis exaltatione, atque cunctorum Catholicorum salute, divinæ votis supplicibus queant adstare clementiæ. Rogo etiam & poplite flexo humiliter, omnes Reges, Episcopos, Abbates, Comites, Vicarios cunctosque reipublicæ administratores, atque in commune omnes sanctæ Dei Ecclesiæ Fideles exposco, & per individuam & inseparabilem Trinitatis majestatem obnixe flagito, & flagitando adjuro; ut secundum tempus, posse, & locum, si aliquis Dei inimicus hanc nostri studii devotionem infringere, aut instinctu diabolico, maligna cupiditate violare conatus fuerit; adjutorium, divini zeli ardore inflammati, caritatisque atque veræ fraternitatis igne succensi, ferre non dedignentur: Reges, secundum virtutis suæ potentiam fortiter illos comprimendo; Episcopi vero, juxta potestatis suæ sanctitatem a cœtu Fidelium & ab Ecclesia Dei separando, ac anathematis vinculo colligando; ceterique Fideles, aut pro ministerii potestate coërcendo, aut etiam vel verbis juxta posse solatium supplendo. Ego autem, omnium servorum Dei exilis servus, licet indignus, Episcopali tamen infula adstrictus, illum omni iniquitate repletum & in omnibus voluntati Dei contradicentem, qui hoc nostræ parvitatis donum, quod spontanee ac devotissime Deo offero, destruere, aut in suos vel aliorum quorumcumque usus retorquere, nisi in stipendia Monachorum, ibi Deo sub Regula sancti Benedicti degentium, conatus fuerit; non inflationis vel præsumptionis audacia, sed ministerii mihi a Deo commissi auctoritate, ab omni cœtu Fidelium extraneum fore censeo, & canonica institutione anathematizo. Si quis vero contra hoc testamentum, quod ego pro amore Dei omnipotentis ac veneratione beatissimi Apostolorum Principis Petri fieri sancivi, aut regiæ potestatis dignitatis, aut quorumlibet regalium Procerum sublimitas, sive etiam heredum aut proheredum meorum calliditas venire, aut callide tentaverit infringere; doli ejus & fraudes penitus irritæ fiant, & omnipontentis Dei iram incurrere certissime sciat; & ab Ecclesia, proprio Christi sanguine mercata, sequestratus, & a communione Christianorum fiat extraneus. Et insuper ut pœna temporali dignus expiatus, cogente fisco auri libras centum & argenti pondera quinquaginta coactus exsolvat, & sua petitio nullum obtineat effectum : sed præsens testamentum, pro animæ meæ parentumque meorum remedio institutum, omni tempore maneat inconvulsum cum stipulatione subnixa. Et ut verius credatur, & diligentius conservetur, & ab omnibus firmius custodiatur, manu propria subterfirmavi; & bonorum hominum, Canonicorum, sive fidelium laïcorum manibus firmandum contradidi. Stodilus, Episcopus Lemovicensis ecclesiæ subscripsi. Launus, Episcopus & Abba, huic testamento subscripsi. † Rodulfus Episcopus S. Godefredus S. Landricus S. Immo S. Raimundo Comite S. Agine S. Teutarius S. Idoneus Presbyter S. Arnulfus acsi indignus Presbyter S. Bertaldus S. Godifredus S. Signum Daconi. S. Adalradi. S. Aspasii. S. Bernardi. S. Vildraus *. S. David. S. Fulconi. S. Ildoardus. S. Rodulfi. S. Aboni. S. Adraldi. S. Baraldi. S. Bertrandi. † Abba S. Alamarius Abba S. Abbo Abba S. Samuël S. Agarius Presbyter S. Garnarius Presbyter S. Ingilbertus inutilis Levita S. Daniel Diaconus S. Admondus Clericus. Berengarius Clericus. Elias. Garulfus Monachus. Data donatione in mense Novembri, anno VI regnante Carolo Rege serenissimo, XV * Indict.

[10] Qui in præmissis littteris exprimitur Garulfus, Solemniacensis Monachus, is postea Belloloco præfuit Abbas primus, ut postea dicemus. Abbo Abbas videtur esse is, [Garulfus & Abbo Abbates.] qui secundus Lemovicensi Cœnobio sancti Martialis post adductos Monachos præfectus est; tametsi annus apud Ademarum Monachum de Abbatibus Monasterii sancti Martialis non omnino respondet. Cum enim Monachorum introductionem statuit anno DCCCXLVIII, primum Abbatem per tres annos habet Dodonem aliis Odonem, cui suffectus dicitur Abbo in annos undecim: cujus anno quinto, inquit, Carolus Calvus in Regem Lemovicas unctus est a Radulfo Bituricensi Archiepiscopo, & Stodilo Lemovicensi Episcopo, & aliis Franciæ & Aquitaniæ & Italiæ & Burgundiæ multis Archiepiscopis & Episcopis. Tum subjungit: Hoc anno Cœnobium Bellolocum a Rodulfo Archiepiscopo fundatum & consecratum est: nisi si hoc referendum est ad annum DCCCXLVIII, quo in basilica sancti Martialis collocati sunt Monachi. Et Cœnobio Masciaco diœcesis Bituricensis tum præerat Abbo Abbas, qui anno DCCCXLVII ordinatus est, ut constat ex Chronico Masciacensi apud Labbeum in Bibliothecæ novæ tomo 2.

[11] Bellilocensis ecclesia dedicata est in honorem sancti Petri & sanctæ Felicitatis, ut passim legitur in prædicto Chartario: additur sanctorum Dionysii, Rustici, Eleutherii, Pancratii, Crispini, Crispiniani, Hilarii, Martini, Benedicti, Eligii, & Tilloni, in quadam charta Dautberti. Sacerdotis, data anno VII Caroli Regis: quibus etiam adjunguntur nomina Sanctorum Primi, [Bellilocensis ecclesiæ patroni.] Feliciani, & Æmilii; quorum, uti & sanctæ Felicitatis, Reliquiæ ibidem quiescere dicuntur, tum in quibusdam Chartarii litteris, tum apud Gaufredum Priorem Vosiensem, & Bernardum Guidonem de Sanctis diœcesis Lemovicensis.

[12] Locum hunc multis prædiis & censibus ditavit Rodulfus; quem etiam secuti Frotarius ipsius successor, [donationes.] Stodilus Lemovicensis Episcopus, aliique permulti: quas donationes confirmaverunt Carolus, Pippinus, Carolomannus, & Odo Reges. Insignis est charta Frotarii, concedentis Orbaciacum villam in valle Exandonensi, eo pacto, ut annis singulis Fratribus refectio exhiberetur post funus suum in die suæ depositionis: & ut annuatim custodi ecclesiæ vini modii decem tribuerentur, unde Sacrificium quotidie Domino offeratur. Notatu etiam digna est charta Geraldi & Adalgarii Abbatum, qua inter se compromittunt, ut in quibusdam locis sibi subjectis servi Vicarii, id est Judices, imponantur: quos ideo servos eligunt, ut fideliter exigant servitium dominis suis: ea conditione, ut nullus ex illis neque ex posteris eorum efficiatur Miles, neque ullus portet scutum aut spadam, neque ulla arma, nisi tantum lanceam & unum esperonem: non habeant vestes scissas ante & retro, sed tantum clausas: quos eximunt a vectigalibus, eisque ex quolibet manso vicariæ suæ quatuor denarios, & unam gallinam, & tertiam partem de omnibus placitis & de vestitionibus concedunt.

[13] Ad primos Belliloci Abbates quod attinet, Gerulfus seu Gairulfus præfuit a primordiis ad annum Odonis Regis octavum, [Abbates] id est ad annum DCCCXCI: tametsi jam ejusdem Regis anno quarto coadjutorem adsciverat Rainulfum, qui ei postea in solidum successit. Plura ejusmodi coadjutorum exempla reperio in eodem Chartario: nam Guerno, Belliloci Abbas quintus, cum Geraldo; Geraldus deinde cum Bernardo; Gerardus cum Adalgiso Abbates bini in nonnullis chartis nominantur. Garulfus privilegio Carilocensis Monasterium anno DCCCLXXVI subscripsit in Concilio Pontigonensi, ubi mendose Carnulfus scribitur in editis apud Severtium, & in nova editione Conciliorum ad calcem tomi 9. Garulfo successit Rainulfus, seu Ranulfus, anno (ut puto) Regis Odonis nono; Ranulfo Rodulfus, qui anno Caroli cognomento Simplicis nono primum notatur, ultimum anno primo Rodulfi Regis: cujus Regis anno quinto signatur Joannes; deinde Guerno Lotharii anno XIII, postea cum socio Geraldo; Geraldus dein cum Bernardo, tum cum Adalgiso seu Adalgario regnante Lothario; Boso Ludovici Regis anno tertio; Bernardus duodecimo. Alios aliorum inquisitioni permitto. In Concilio Lemovicensi anni MXXXI conquesti sunt Monachi Bellilocenses, quod ipsis dominaretur Abbas sæcularis: cui malo remedium Patres attulerunt.

[14] [B. Ramerus Præpositus.] Ex eodem Monasterio processit beatus Ramerus * Præpositus, in cujus honorem Remigius quidam villam Arnolz concedit tempore Guernonis Abbatis, ob hanc scilicet causam, quia ipse Ramerus, inquit Remigius, virtutem magnam omnibus qui aderamus ostendit. Adolescens enim qui deportatus ad tumulum contractus fuit, ipsius intercessione, cum magna facilitate, ad altare sancti Petri currendo pervenit: & illud magnum miraculum ostensum fuit in festivitate sancti Martialis. De Belloloco satis.

[15] Quartum Cœnobium, a Rodulfo conditum, est sancti Genesii, in gratiam Virginum Benedictinarum, constructum in orbe Caturcino, secus castrum Cosiliacum, ubi Rodulfus Comes bonæ memoriæ corpus suum sepeliri curavit, in loco qui dicitur Sarasiac, in ecclesia quæ dicitur sancti Genesii. Cui Cœnobio Aigua, Rodulfi Comitis uxor, consentientibus filiis suis Rodulfo Archiepiscopo, Godafredo Comite, Rotberto, Landrico, & Immenana dilecta filia sua, Deo devota atque Abbatissa, quædam prædia concedit pro anima Rodulfi Comitis ad suum sanctum Sacrificium offerendum. Facta cessio in mense Februario, in anno obitus bonæ memoriæ Rodulfi jam dicti; & anno tertio, quo assumpsit Imperium domnus Lotharius Rex propitius.

[16] Rodulfo Biturigensi, pro rebus Remensis ecclesiæ in pago Lemovicino conjacentibus, scripsit Hincmarus teste Frodoardo in lib. 3 cap. 21. cujus Hincmari alia epistola de nuptiis Stephani & filiæ Regimundi Comitis, Rodulfo & Frotario Burdigalensi inscripta, extat in tomo 3 Conciliorum Galliæ. Ad ejusdem Rodulfi consulta, respondet Nicolai Papæ I epistola 39, sæpius laudata in decreto Gratiani. Item ei ejusque Coëpiscopis Nicolaus ipse scripsit epistolam 40, de Thetgaudo & Guntario ab Apostolica Sede damnatis, ut ab eorum communione abstinerent. Rodulfus porro Capitula quindecim, de rebus ecclesiasticis condidit, in gratiam sua diœceseos Sacerdotum & Clericorum, V. Cl. Stephano Baluzio propediem vulganda. Variis etiam Conciliis interfuit, nempe Meldensi anno DCCCXLV, Tullensi apud Saponarias anno DCCCLIX, Tusiacensi anno sequenti. Ad hæc privilegio S. Dionysii, in Synodo Pistensi anni DCCCLXII; & biennio post, privilegio Autisiodorensis Monasterii S. Germani, in alia Synodo Pistensi, subscripsit.

[17] Hæc sunt quæ de Rodulfi Archiepiscopi gestis observare mihi licuit: [Rodulfi sanctitas & obitus,] quem Eustorgius Lemovicensis Episcopus, medio fere seculo decimo, sanctæ memoriæ magistrum suum vocat, in litteris Geraldo Abbati concessis. Sane si quid peccavit vir Sanctus, quod Abbatias quasdam tenuit Episcopus; non solum reditus inde profectos refudit in Monachorum profectum, sed etiam prædia & bona sua liberali manu contulit in Monasteriorum ejusdem Ordinis ædificationem. Rodulfus obiit anno Christi octingentesimo sexagesimo sexto, teste Adone, XI Kal. Iulii, sepultus in basilica sancti Ursini apud Biturigas, ubi magna veneratione colitur, ut legitur in Patriarchio Bituricensi. Iacobus piissimus Eremita, de quo supra, prædixit obitum sancti Rodulfi: cujus providentia sic Bituriges gubernabantur, ut a cunctis Pater patriæ esset vocatus.

ANNOTATA.

* Devre

* Vierzon

* Meneton

* l' Avron

* le Cher

* f erit aut feret

* supple dominio

* al. Eldraus

* l. IX

* an Rainerus

DE SANCTO RAYMUNDO EPISCOPO ROTENSI ET BALBASTRENSI
IN ARRAGONICO HISPANIÆ REGNO.

ANNO MCXXVI

COMMENTARIUS PRÆVIUS. De duplici ejus Episcopatu, Vita bis a coævo scripta, cultu veteri & hodierno.

Raymundus, Rothensis & Barbastrensis Episcopus, in Arragonia (B.)


AUCTORE D. P.

Idem Carolus Magnus, cujus auspiciis vicinior Galliis Hispania Tarraconensis, [Veteribus Episcopatibus sub Carolo M. instauratis,] hodiernam Aragoniam Catalauniamque complexa, Saracenis erepta fuit; merito creditur restituendæ ibidem Hierarchiæ allaborasse, sua apud Apostolicam Sedem auctoritate; ut sub uno instaurarentur episcopatus sex, quibus accederet novus unus in oppido Rota vulgo Roda, medio fere loco inter Oscam & Urgellum antiquos Episcopatus. Sed cum eidem regioni præfecti Comites, non omnes pari felicitate rem gererent; & Regum Carolingorum curæ, promovendo stabiliendoque versus Septemtrionem cum religione Imperio magis intenderentur; ac denique divisum a Regno Imperium, Francorum potentiam vehementer immunitam reliquisset, sic ut ipsi se contra irruentes a Septemtrione Normannos ægre tuerentur; [addita Rota, & rursus ablata,] pleraque iterum sub potestatem Saracenorum reciderunt; virtute indigenarum Principum paulatim recuperanda. Inter ea sic recuperata etiam fuit Rota; quam Rex Aragoniæ Ramirus, anno MXL Urgellensi Episcopatui denuo adjunxit quasi ex ordinatione Ludovici Pii, qui illi subjecerat omnes ecclesias Ripæcursiæ intra quem Comitatum etiam Rota, illius caput comprehenditur. Etenim in diplomate desuper confecto dicit Rex ille, quod Rota diu fuerit possessa ab infidelibus; sed tempore patris sui Sancii recepta a Christianis. Ita Zurita lib. 1 Annalium Aragonensium cap. 17, cum antea cap. 9 dixisset, quod anno DCCCCLV Rotensis primus Episcopus fuerit ordinatus Odissendus, filius Raymundi Comitis Ripagortiæ quartogenitus, & ab Archiepiscopo Narbonensi (Tarracona enim adhuc sub Saracenis erat) receptus in Suffraganeum, dedicataque Rotæ Cathedralis in honorem S. Vincentii Martyris.

[2] De ordine Episcoporum sequentium, per annos exinde centum, nihil apud Zuritam lego cap. 19, nisi quod cum Urgellensis Comes Armengoldus, anno MLXV, [sicut proprium Episcopum habebat an. 955,] obsidione cinxisset Barbastrum (civitatem potentem & quasi mediam inter Oscam ac Rotam, atque compescendis barbaris Oscam tenentibus, oportunissimam) post Comitis mortem captum Rex Sancius Raymundi filius dederit Salomoni Rotensi Episcopo: in quo tamen nonnihil difficultatis idem Zurita invenit, eo quod tempore Ramiri Regis, qui obiit anno MLXIII, & aliquanto post, Episcopus Rotensi fuerit Arnulfus. Verum hinc non aliud sequitur, quam quod in Vita S. Valerii docet Abbas Carilius apud Aynzam, [ita recepit sec. 11, Balbastrensi etiam Episcopatu auctum,] duos fuisse Arnulfos, inter quos medius sederit Salomon, & quorum primus anno MXXXII cum titulo Episcopi Ripæcursiæ interfuit Synodo Pampilonensi, ac deinde Giennensi anno MLX; alius Salomoni, non multorum annorum Antistti successerit; deinde Raymundus Dalmatius, & postea Pontius. Hic anno MCI, a Rege Petro, post iterum receptum de Maurorum potestate Balbastrum, missus Romam est; Paschali II persuasurus, ut illuc pateretur transferri Sedem Episcopalem, cui Rota subjungeretur. [sub Pontio Sancti decessore,] Hinc Pontii successor Raymundus, cujus causa hæc agimus, tam in propriis quam in Romanorum Pontificum litteris, simpliciter scribitur Balbastrensis Episcopus; etsi, ad querelas Canonicorum. Rotensium, deinde constitutum sit, ut utriusque Capituli electione crearentur Episcopi, & utroque titulo dicerentur; quod tamen ultra Raymundum non valuerit, ut ex vita intelligetur.

[3] Utramque simul Ecclesiam, & totum Ripæcursiæ districtum regere incepit Raymundus anno MCIV, [cui his suffectus an. 1104, obiit 1126,] & Sedit in Episcopatu (ut habet Vita) annis XXI, mensibus VIII, diebus XX, defunctus XI Kal. Junii anno Domini MCXXVI, adeo ut illius inthronizatio, unde mensura temporis ducitur (nam consecratio postea accidit, ut infra constabit) inciderit in 11 Octobris, qui dies jam dicto anno, per cursum litteræ Dominicalis B, Dominicus erat. Merito autem non tacuit Vitæ scriptor titulum Rotensis: quippe qui & antiquior erat, & citra controversiam Sancto mansit, usque ad vitæ finem. Balbastrensis autem Ecclesiæ possessione vi expulsus idem per Stephanum Oscensem Episcopum, potentia Alfonsi Regis subnixum, [Balbastrensi Sede a Stephano Oscensi pulsus an. 1113.] anno Episcopatus sui IX; numquam ad eam vivus rediit, sed Oscæ mortuus, Rotam delatus est sepeliendus. Raymundo, Stephanus; huic Petrus dicitur successisse: quiscum Alphonsus Rex, motus calamitoso exitu Stephani Oscensis & S. Raymundi miraculis, restitui jusserit Balbastrensem Ecclesiam, eoque mortuo electus sit, sed non ordinatus Ramirus, monachus S. Pontii Tomeriarum, Regis frater, mox anno MXXXIII factus Rex ipse, dispensante cum eo Romano Pontifice; apparet illos duos non integrum septennium gessisse titulum utriusque vel alterutrius Ecclesiæ, quem exceperit illis suffectus Gaufridus.

[4] Hic primas sui muneris curas videtur consecrasse honori sui decessoris Sancti, talem enim probabant miracula; atque Canonizationis causam Romæ acturum, [post scriptam ab Elia coævo Vitam canonizatus,] ante omnia curavisse Vitam scribendam per quemdam ecclesiæ suæ Theologum, uti etiam ex Cæsar-augustani nostri Collegii Membranis olim accepit Rosweydus noster a P. Petro Castelarnau, cum hoc titulo, Vita Beati Raymundi, Rotensis & Balbastrensis Episcopi. Hac Vita Romæ lecta, cum variis testium juratorum depositionibus, obtenta Canonizatio est; utique ab Innocentio Papa II, idque verosimiliter intra decimum ab obitu annum; siquidem Ramirus Rex præfatus, non dedignatus propriæ suæ ad eumdem Episcopatum electionis subscribendo meminisse, dicit, æra MCLXXIV, id est anno Christi MCXXXVI facere se cartam Donationis & Confirmationis Domino Deo, & sancto Vincentio, & sancto Raymundo, & omnibus Sanctis, [atque an. 1143 electus a Gaufrido Episc.] qui in eadem ecclesia adorantur. Ubi tamen si quis velit Sanctum dici, necdum quidem Canonizatum; sed interim, dum causa maturius expenditur, coli Rotæ permissum; oporteret tamen: ut idem Innocentius, qui obiit anno MCXLIII die XXIV Septembris, saltem extremo Pontificatus sui tempore illam definierit si certo constaret quod quando prædictus Gaufridus Episcopus, isto anno animum erexit ad elevandum corpus B. Raymundi, eum jam summus Ecclesiæ Pontifex canonizaverat, prout legitur in altera Vita apud Tamayum, eidemque Eliæ auctori adscripta; sed revera multo recentius interpolata, & isto de Translatione additamento aucta diu postea, atque adeo fidei non valde magnæ.

[5] Ea in Barbastrensi Ms. inventa fuit hoc seculo sub hujusmodi titulo, Acta S. Raymundi, Episcopi Barbastrensis & Rotensis, Confessoris, ab Helia Doctore Theologo scripta: [ea Vita hic editur primigenia,] qui titulus vel solus sufficit ad dignoscendam ætatem longe minorem ætate Eliæ. Interim, ut genuinum ejus fœtum eamdem vitam sumpsit, Hieronymus a S. Joseph Carmelita excalceatus, suique Ordinis Historiographus, & Joanni Tamayo Salazar misit; inserendam (uti inserta est) Martyrologio Hispanico, ad hanc XXI Junii. Primam hic dare placet; ex posteriori vero referre ad Annotata, quidquid interpolator de suo addidit; non sine erroribus, ex eoque accipere elevati corporis historiam. Eisdem Annotatis locupletandis serviet liber 2 rerum Oscanarum, qui est de Sanctis illius ecclesiæ, nonnullum jus habentis in hunc quoque Sanctum, apud se mortuum. Eum librum an. 1619 Oscæ vulgavit Franciscus Didacus de Aynza & Triarte, [cum additamentis alterius apud Tamayum] civis Oscanus qui profitetur illam accepisse ex antiquis Breviariis, Oscano, Ilerdensi, & Cæsar-augustano, in quibus omnibus etiam cum Octava celebrandus præcipitur S. Raymundus; itemque ex libro Domni Michaëlis Cerciti Episcopi Balbastrensis, quem inscripsit Regi Philippo II, sub titulo instaurationis Ecclesiarum Aragonicarum, cum historia primorum Episcoporum Barbastrensium, usque ad Ramirum II Regem; ubi prolixe describitur Vita Sancti istius Prælati: ipsa (ut mihi quidem ex Interpolationum stylo atque ætate videtur) quam Eliæ nomine Tamayus dedit.

[6] Quod autem de ejusdem publica in ecclesia Barbastrensi adoratione, asserentem audimus prædictum Regem, id confirmari ait Aynza cap. 44 depositionibus octo vel decem testium, [sub an. 1590 priorem interpolantis:] qui omnes eum noverunt dum viverent, aut ex iis qui noverant audierunt: & in margine iterum allegatur Episcopus Cercitus in Vita, ut is videatur habuisse Processum, in ordine ad Canonizationem formatum. Meminit Michaëlis in sua Bibliotheca Hispanica Nicolaus Antonius, eumque ait primum obiisse anno MDXCV; sed putat numquam edidisse quæ scripsit; ut iis obstetricantem manum adhuc optemus; quæ simul etiam in lucem protrahat, vel nobis saltem transcriptum communicet, Processum istum pro supplemento. Videre similiter velim Annales Arragoniæ alios, etiam Hispanice sub annum hujus seculi XX editos a Canonico Cæsar-Augustano, Vincentio Blasio; in quibus prolixius etiam Sancti vita describitur, cum mentione illius in Barbastrensi Archivio servatæ: quod de secunda intelligendum puto: [quam secuti Aynza & Morales Hispanice.] nec tamen vel ex illa vel ex priori consequi, Barbastrensi, potius quam Rotensis Ecclesiæ Canonicum fuisse Eliam si id revera fuit. Unde autem Bollando nostro ad XXVIII Januarii, de S. Valerio Cæsaraugustano commentanti, suggestum fuerit, ut num 24 scriberet, eumdem Eliam postea etiam Episcopum factum, necdum comperi; nedum nomen Sedis, ad quam fuerit ordinatus. Sed neque Nicolaus Antonii Tom. 2 Veteris Bibliothecæ Hispanæ prolixe agens de S. Raymundi Vita per Eliam scripta huic alium titulum quam Canonici Rotensis tribuit.

[7] Porro Raymundi in ecclesia etiam Ilerdensi colendi causa (si nescis) est, quod receptam anno MCXLIX Ilerdam, [Ilerdam cum Sede transiit cultus Sancti an. 1149] vulgo Leridam antiquarum sub Romanis Cathedralium unam, permiserit Eugenius III Pontifex pristinæ restitui dignitati, & Rota, XI leucis Hispanicis distante, sic referri Sedem, ut qui primus eo transiit Willelmus Perez, Gaufridi successor, nonnullique post illum alii, scripserint se Elerdenses & Rotenses Episcopos, omisso Barbastrensis Ecclesiæ nudo & instructuoso ac semper antea litigioso titulo quem una cum reditibus pergebant retinere Oscenses Episcopi, & retinuerunt usque ad annum MDLXXII; quando Barbastrensis & Giennensis Ecclesiæ, ab Oscana abjunctæ, proprios iterum cœperunt habere Episcopos. Quamdiu autem Ilerdenses Episcopi perrexerint sese etiam Rotenses scribere; non habeo compertum; solum video in accuratiori Topographia Hispaniæ, oppidum Rotæ signari Pedo, non autem Mitra, quibus signis Abbatiales ab Episcopalibus ecclesiis distinguuntur.

[8] Ceterum, sive Rotensis ecclesia Monachos Regulares nunc habeat, sive Canonicos seculares, quorum Præpositus Pedo etiam utatur; dubium nullum est, quin ipsa quæ corpus sacrum possidet, [præcipuus autem mansit Rotæ ubi corpus;] Sanctum adhuc solennissime cum Octava colat, etiam post receptum usum Romani Breviarii, qui alibi ipsum cessare fecit; postque abolitos ideo proprios Hymnos, quos apud Tamayum legere est. Nam etiam Barbastrensis Ecclesia idem facere cœpit, postquam anno MDXCV ex Rotensi accepit os brachiale majus, a cubito ad humerum, quod prænominatus Episcopus Michaël, celeberrimo cum apparatu excepit die X Aprilis. Hic tamen dies non est deinceps festus ibi habitus, sicut nec Rota perseverat ordinare festum translati Corporis, XVI Novembris; si tamen hoc olim unquam fuit in usu. Porro hujus Sancti etiam Vitam tradit Marietta in Historia Sanctorum Hispaniæ: [unde os brachiale Barbastri habetur ab an 1595.] ex quo & ex Ambrosii Moralis lib. 16 Hist. Hisp. ejusdem notitia etiam transit in Catalogum generalem Philippi Ferrarii. Martyrologii quoque Gallicani supplementum cum amplo elogio meminit Raymundi quia scilicet in Tolosana diœcesi natus, atque ex ecclesiæ S. Saturnini Priore, factus Episcopus fuit.

ACTA Auctore Elia coævo.
Ex Ms. nostri Collegii Cæsar-augustani, collata & suppleta ex recentioribus, e Ms. Barbastrensi a Tamayo excusis.

Raymundus, Rothensis & Barbastrensis Episcopus, in Arragonia (B.)

BHL Number: 7074

PRÆFATIO.

[1] Reverendissimo & dilectissimo Domino suo Gaufrido, [Vita posterior novitatem etiam præfert in titulis,] Dei nutu Rotensi seu Barbastrensi Episcopo, Helias, inter servos Christi utinam minimus, inaccessibilem gloriæ coronam. Ita Cæsar-augustanus Codex, a cujus stylo mirum quantum diverso & Barbastrensis interpolator, sic exordiens: Reverendissimo atque colendissimo Domino meo, Gaufrido, Dei nutu Barbastrensi atque Rotensi Episcopo, per Regem Raminum electo & præsentato, & per Innocentium II Pontificem confirmato. Id præterquam quod seculi istius non sit, soliti nomini ejus cui scribitur, nomen scribentis humiliter subjicere, cum alicujus boni spiritualis apprecatione; novitatem insuper suam eo fatetur, quod Regiæ electionis & præsentationis, Pontificiæque confirmationis meminerit, & juxta mores hodiernos; cum illo tempore, sicut recte observat Aynza, sola Cleri populique electio, Regio roborata assensu, & subsequenti per Comprovinciales Episcopos ordinatione completa, Episcopum constitueret, qui usque ad eam solum diem dicebatur Electus. Epistola, salutationem sequens in Cæsar-augustano Ms. sic legitur.

[2] Quoniam Excellentia vestra pusillitati meæ dignata est injungere, beatissimam Vitam Raymundi stylo in posteros transmittere; [prioris vetustatem stylus probat,] feci pro modulo meo, quod potui, licet impolite, servata tamen in omnibus veridica serie: quod magis explevi vestro parens jussui, quam verborum studens splendori vel cultui. In tali namque materia pedestris & simplex oratio est necessaria, non sermonum folia vel luculentia. Quia sacra & Orthodoxa Dei Ecclesia, dum peregrinatur in terris, quasi quibusdam radiis, ita Sanctorum illuminatur exemplis. Atque sic dignum est stylo commendari vitam Beati Raymundi, Barbastrensis Antistitis, de cujus alma vita, & miraculis eximiis, & plurimis, pauca summatim & veraciter perstringemus, Christicolarum causa ædificationis. [Dan. 12, 3] Hujusmodi namque sublimes & cælestes viri, splendor & stellæ firmamenti; & qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates.

[3] Barbastrensi Ms. quod Episcopi Cerciti esse censeo, eamdem Epistolam invertit, quoad ordinem, multum; [multum alteratus ab interpolatore.] non multum quo ad sensum verborum; quæ tamen visum est specimen reliquæ interpolationis hic subdere. Quia Excellentia vestra, mota Dei spiritu, cum Propheta divino, quia Sancti Dei sunt sicut splendor in perpetuas æternitates; & quia sacra & catholica Ecclesia, dum peregrinatur in terris, quasi quibusdam radiis solis, ita Sanctorum illuminatur exemplis; ideo dignatus est mihi, in Heliæ nomine minimo Doctorum Theologo, præcipere, ut vitam sancti Raymundi, Episcopi Barbastrensis & Rotensis, cujus Cathedram vestra Excellentia obtinet, stylo in posteros transmitterem sive describerem. Utinam sufficiens essem! sed malo vestro obedire jussui, quam inobedientiæ labe corrumpi. Et in hac scriptura non ornatus sermonis, sed simplex oratio sit necessaria; non folia verborum, sed luculentia. Feci etiam, ut ipso S. Raymundo intercedente apud Deum, ego, cum sequentibus eum, immarcessibilem possimus consequi gloriam: pro qua habenda, ejus vita, exemplum & regula nobis est necessaria. De cujus alma vita & miraculis eximiis, & plurimis, pauca summatim & veraciter perstringemus Christicolarumque causa exhortationis. Hactenus Præfatio Vitæ posterioris, quam in hoc opere nostro, primigenia sectante, non puto magnopere desiderandam. Pergo igitur cum primo contextu.

PARS I.
De Vita priori Raymundi, Ordinatione & Administratione Episcopali.

[4] Beatus itaque Raymundus, quantum ad seculare stemma, Regali & Consulari a parentela claruit, in Tolosana Diœcesi; de Urbano b oppido, ex parentibus illustrissimis editus fuit: sacras ab infantia litteras didicit. [Excelso genere natus] Inde a parentibus abstractus in militia seculari adhuc puer aliquamdiu militavit. Tandem ad litterarum sponte rediit studium, atque in Beati Antonini c Fredalacii religiosa Ecclesia oblatus a parentibus, Canonicæ normæ devote subiit jugum; juxta illud euangelicum: Siquis vult venire post me abneget semetipsum. [Luc. 9, 23] [fit Monachus,] Uti divina inspirante & cooperante gratia, cœpit etiam in annis pubertatis seniliter vivere, atque in altiora se extendens, de virtute in virtutem gradiendo, tamquam divinus athleta, quotidie proficere; juxta illud sapientissimi Salomonis, Justorum semita quasi lux splendens procedit, & crescit usque in perfectum diem. [Prov. 4, 18, Gal. 5, 24] Carnem spiritui rebellem satagebat inedia edomare, ejusque motus, & concupiscentias rationi omnino subjugare, secundum illud Apostoli; Qui Christi sunt carnem suam crucifixerunt cum vitiis & concupiscentiis.

[5] Cumque esset præ ceteris commilitonibus peritia, facundia, religionis arduitate præditus; erat tamen omnium mitissimus & humillissimus; memor illius Dominici dicti: Discite a me quia mittis sum & humilis corde; & Qui voluerit inter vos esse primus, [tum Prior S. Saturnini Tolosæ,] erit omnium servus. [Matth. 11, 29 & 20, 27.] Unde cum ejus sanctissimæ vitæ bonus odor, ac laudiflua opinio circumquaque claresceret, a Beatissimi Saturnini Tolosanæ Ecclesiæ Canonico cœtu in Priorem unanimiter eligitur, instanter postulatur, atq; cum totius cleri ac populi universali favore, solenniter promovetur. Huic vero inter cetera divinitus collata charismata, elegantis exhortationis specialis inerat gratia: quam plurimos namque a morte resuscitavit vivos, & spirituali prædicatione. Elapsis interea plurimis d annis, venerandæ memoriæ Pontius Præsul Barbastrensis exuens hominem e evasit ergastulum carnis: post cujus lacrymabilem decessum Canonici Rotenses, f quorum erat in Barbastrensi Ecclesia Pontificem eligere & substituere, [absensque eligitur Episcopus:] venerabilem Raymundum unanimiter & consonanter elegere; concedente Petro Aragonum glorioso Rege, simulque congaudente omni circumquaque regione. Ejus quippe vitæ atque doctrinæ famam celeberrimam audierant; [casu præsens] ideoque tam honestum, tam humilem sibi Pastorem universaliter optabant.

[6] Interim vero dum ipse g sub alia occasione, de Pontificatu penitus ignorans, ad Hispaniam de Tolosatibus partibus adducitur; Rex Petrus temporali vita privatur h: Illefonsus frater ejus regno potitur. i Cum autem felicis memoriæ Raymundo, a Clero & a Rege, atque ab Optimatibus regni de Præsulatu suscipiendo persuadetur, licet virtutibus pollens renititur & reluctatur. Tamen k in vitus Barbastrum introducitur, atque in Episcopali Cathedra communi omnium voto & exclamatione inthronizatur. Deinde l a Bernardo, Ecclesiæ Toletanæ Primate venerabili sanctæque Romanæ Ecclesiæ legato, [atque a Rege persuasus ordinatur:] & a comprovincialibus Coëpiscopis canonice consecratur. Quo peracto ad sedem propriam regressus, cœpit in solicitudine præesse, diœcesim suam visitando perlustrare, oves Dominicas diligenter pascere, in agro sibi commisso disperdere & destruere; evellere & dissipare, ædificare & plantare. Non enim possunt ædificari bona, nisi prius deleantur mala; neque plantari optima, nisi eradicentur pessima: prius etiam extirpanda sunt vitia, deinde inserendæ virtutes. Cumque nonnulli, maxime his diebus in quibus tempora instant periculosa, soleant honoribus intumescere, divitias coacervare, deliciis diffluere: [& dignus eo gradu virtutibus emicat.] vir sacer e diverso studuit humillime ministrare, volens magis prodesse, quam præesse, res suas egentibus erogando in cælo thesarizare, carnem solito arctius cohibere, vestem cilicinam ad carnem clam & occulto induere. Hac enim vix octo annis aspera usus veste, uno tamen conscio secretario sibi custode. Non quæ sua essent quærebat, sed quæ Jesu Christi, vel quæ ad utilitatem pertinerent proximi. Juxta illud Apostoli; Nemo quod suum est quærat, sed quod alterius m.

ANNOTATA D.P.

a Consules etiam dici, quos vulgo Comites appellamus, [Raymundi genus regale & comitile.] notissimum est: quod autem ex Tolosanis Comitibus genus duxerit Raymundus, verosimile reddi potest ex cognomento Guillermi, quod ei nonnumquam in publicis scripturis additum reperitur, ut distinguatur ab ejus nominis I Raymundo Dal Matii. Fuit autem Guillermus IV, Tolosæ Comes XIX matrimonio junctus primæ uxori suæ Mantili, (ut est apud Catellum de Comitibus Tolosanis pag. 121) ante in annum 1067. Ex illa igitur genuisse potuit, præter alios liberos, etiam hunc Raymundum, qui sic fuisset pronepos Guillermi III, matrimonio juncti (ut existimat Catellus pag. 103) Sanciæ filiæ Regis Aragonum Raymiri: atque ita etiam ex Regibus ortus fuerit Raymundus; ut taceam de avia paterna Almodi Carcassonensi nobilissima Comitissa, Pontii III uxore, quæ illi Guillermum IV ac Raimundum genuit, ut ab hoc de sacro fonte susceptus noster nomen Raymundi accepisse potuerit.

b Ita dividendum censeo, quod Tamayus conjunctim legit, Deurbano: Durbanum enim, quod in ecgrapho nostro legitur, [patria] nullum est, Urbanum autem, vulgo Orbans, nunc ad Albigensem diœcesim spectans, abest Tolosa leucis dumtaxat 12 ad Orientem.

c Ms. Tamaji Freda-lici; Antonius Bertrandus in Gestis Tholosanorum fol. 22, de variis S. Antonini Mart. apparitionibus agens; Fuit, [monasterium,] inquit in Fredalecensi ecclesia (ubi corpus gloriosi Martyris Antonini ultra flumen Aregiæ venerabiliter dudum humatum quiescebat) quidam Abbas, nomine Sulpitius. Fluvius autem iste, vulgo l' Auriege, a Coulonensi Toparcha inter fluvios Galliæ sic describitur: Vix egressus Mureto Garumna, duabus supra Tolosam leucis, dextero latere Aregiam excipit. Papirius Massonus Aurigeram mavult appellare. Hinc intelligo, illam S. Antonini ecclesiam non procul a Tolosa requirendam; licet nomen nusquam reperiatur in tabulis, fortassis cum ipsa Abbatia extinctum: nam neque hujus ullam invenio mentionem apud Sammarthanos tom. 4 Galliæ Christianæ, vel Petrum du V al in Alphabeto Abbatiarum Franciæ. Colitur autem iste S. Antoninus 2 Septembris.

d Hinc datur facultas conjectandi Raymundum, saltem quinquagenarium fuisse, quando electus Episcopus est, & septuagenario majorem obiisse.

e Anno, ut dixi, 1104.

f Apud Tamayum cetera sic amplificata leguntur: Canonici Rotenses [ut Regulares], [a quibus electus,] quorum [consuetudo] erat in Barbastrensem ecclesiam [sive Sedem] Pontificem eligere & substituere [quod etiam per Privilegium Regis Sancii & Petri ejus filii, eis concessum constat], venerabilem Raymundum unanimiter & consonanter [cum Canonicis Barbastrensibus] elegerunt. Cerciti hæc esse interpolamenta, vix centum annis antiquiora merito judices; assumuntur autem ab eo quædam, quamdiu deest idonea probatio, vix credibilia. 1. Quod Rotensis adeo recens Ecclesia, ita cito eguerit reformatione, per Regulares Canonicos inducenda: mihi autem verosimilius est, Regulares Rotam introductos diu post Sedis translationem Ilerdam, cum per Episcoporum absentiam disciplina defecisset. 2. quod jam tum fuerit fundatum Balbastri Canonicorum Collegium, nam verosimilius censebitur illud mansisse Rotæ, cum jure electionis: idque non solum ex privilegio Sancii, qui Rotæ Capitulum fundavit; sed imprimis Petri, Balbastrum transferentis Sedem, cum quamminima poterat Capituli Rotensis injuria. Quid autem mirum, si in Cathedrali anno 1101 primum constituta, anno post tertio necdum fuerint Canonici? Utinam vero dictorum Regum concessa Rotensibus privilegia aliquis protulisset!

g Additur apud Tamayum Per litteras a Rege Petro ei mislas; divinatio hæc est; aliæ multæ causæ & communia Arragonensium Regum atque Aquitanorum Comitum inter se negotia & connubia, [an Tolosa, vocatus,] Raymundum potuerunt in aulam Regis Petri adducere, absque ejus litteris; nec prima illa fuerit in Aragoniam profectio, qui licet absens, jam sic cognitus Rotensibus Canonicis erat, utrimque genus Regale ac Consulare ducens.

h Sancio patri in obsidione Oscana, an. 1094, 14 Junii, successit filius Petrus; qui anno 1104, 28 Septembris moriens, regnum fratri Ildefonso, sive (ut alii passim scribunt) Alfonso, reliquit; hic vero per matrimonium cum Urraca, regnorum Castellæ & Legionis herede, factus potentior; ad incitationem Afonsi soceri, Imperatorem Hispaniarum seipsum intitulavit, ac deinde in historiis eo cognomento discretus ab aliis fuit.

i Additur alibi: Sed cum venerabilis Episcopus non accederet, [quomodo adductus in Aragoniam?] Canonici Barbastrenses curiam ejus [Alfonsi] adeunt; venerabilem Raymundum repetunt, & eum in Episcopum sibi dari exorant dictum Regem Ildefonsum seu acquirunt. Episcopus scilicet Barbastrensis Sarcitus Barbastrum vertit, quod Rotensium erat. Vix etiam est verosimile, quod hi Raymundi electionem, necdum ratificatam a Petro, Alfonso successori ratificandam obtulerint; siquidem inter Petri mortem & Raymundi inthronizationem vix quatriduum intercessit. Tempore autem tam occupato quam esse solet tempus successionis regiæ, adeo celeriter expediendum non fuisset negotium, si quod supererat. Est ergo verosimilius, Petro quidem adhuc vivente, missos ad consensum Electi requirendum Toletum a Rotensibus nuntios; sed eodem tempore, & sub mortem Regis Petri ipsummet venisse ad Curiam, alia ex causa, quem successurus Petro Alfonsus sine mora jusserit Barbastrum duci, ut inthronizaretur (quod factum sit quarto a Petri morte die, indeque illi cœperit Sedis tempus numerari) festinandi autem causa fuerit, ut saltem tamquam Electus, licet necdum consecratus, Regiæ coronationi posset assistere.

k Iterum additur tamen [Dei nutu acceptavit, litteræque Regiæ electionis & approbationis, [an confirmatus a Papa?] cum assensu Electi, Paschali II mittuntur. Qui summus Pontifex Paschalis, dictum Raymundum in Episcopum Barbastrensem confirmat; ut Pontium, Barbastrensem & Rotensem, per Regem Petrum electum & præsentatum, confirmaret. Quibus bullis acceptis, quasi] invitus. Hanc interpolationem convici falsitatis, ex illorum temporum usu contrario: nunc de novo accedit, quod Raymundum elegisse & præsentasse fingatur Alfonsus, & confirmatorias Bullas recepisse Raymundus, quibus tamen impetrandis non dico tres dies, sed tres menses vix solent ipsismet Italis, nedum Hispanis sufficere.

l Sequentia sic invenio Barbastri amplificata. Deinde [Petro Pampilonensi Episcopo, suo in corrigendis existente magistro, [a quo & ubi ordinatus?] cum suis Bullis, socio accepto, Bernardum, Toletanæ Ecclesiæ Primatem, S. R. E. Legatum, ob benedictionem & confirmationem ab eo, cum Episcopis comprovincialibus, accipiendam adiit: a quo Bernardo jam dicto canonice consecratur. Peractaque dicta consecratione, Petrum Episcopum Pampilonensem, socium suum, in Sede sua Pampilonensi dimisit, & ad Sedem suam] regressus, cœpit &c. Tamayus, in Notis ad VII Aprilis, Catalogum texens Episcoporum Pampilonensium, Petrum, ejus nominis primum, sedere facit ab anno 1084 ad 1115; qui licet in eo videatur falli, quod dicat etiam Rotensem fuisse (nec enim ei locus invenitur) non potest tamen falli nec fallere pro anno 1096, quo Concilio Claromontano idem Petrus interfuit; & 1100, quo illius epitaphium scribit ab eo cœptam fabricari ecclesiam S. Mariæ; nisi Petrum istum quis ostendat in duos secandum, quorum posterior sit cum S. Raymundo ordinatus. Sed minor hæc difficultas: quia facilius creditur auctorem longe post scribentem erravisse, quam coævum, qualis fuit Elias. Hic tamen revera dicit, Raymundum ordinandum sese stitisse Bernardo Toletano, Legatione Apostolica tunc fungenti & in hoc magnam difficultatem invenit Aynza, quod Ordinationem Raymundi putet factam eodem fere tempore, quo Petrus obiit & Alfonsus successit; neque inveniat tempus quo Toletanus in Aragonia fuerit, usque ad nuptias Alfonsi cum Urraca Castellana celebratas anno 1106: siquidem is a Regis senis latere, ut ait Mariana, non discedebat, auctor ipsi maturandarum nuptiarum istarum. Sed frustra hic se torquet Aynza, atque conatur persuadere ordinandum Raymundum ad suummet Metropolitam Ausonensem seu Vicensem Episcopum (Arnaldus hic erat ab anno 1096 ad 1116) accessisse, penes hunc enim tunc residebat jus & titulus Tarraconensis Archiepiscopatus, eo necdum a Saracenis recuperato. Verum prima vita dicit non fuisse tunc in Aragonia Primatem, & ad hunc expresse mittit Raymundum secunda Vita. Quid autem prohibet opinari, Alfonsum, de uxore ducenda solicitum, quæ spem sibi afferret extendendi etiam in Castellam & Legionem imperii, voluisse honorem istius consecrationis delatum Primati, cujus imprimis favore egebat? & prætextu consecrationis petendæ, misisse in Castellam Raymundum, cum uno alterove ex Aragonia Episcopo? sane inanis tituli fundatique in eo juris non debet credi vis tanta fuisse, apud Regem juvenem & ambitiosum, ut sua regnique commoda eidem posthaberet, vel contra mutire auderet Ausonensis seu Vicensis Arnaldus.

m Iterum additur: Regulam regularem cum suis Canonicis Barbastrensibus & Rotensibus, tam in victu quam in vestitu, non habens aliquid proprium, ut quisque eorum observabat; nolens ministrari, sed ministrare, juxta doctrinam Jesu Christi. Nobis non videntur Regulares fuisse hi vel illi, Albastrenses autem primum forte instituit Raymundus. Certius est quod Aynza asserit, de pluribus ecclesiis ab eo consecratis primum aut reconciliatis. Ritum specialem ipse ex veteri Rituali ponit pag. 316, & authentica adfert altaribus inclusa in memoriam actæ rei; Allerii, in quorum primo nominatur Raymundus Guillermi.

EMBOLISMUS RECENTIOR
De Raymundi a Barbastrensi Sede expulsione & translatione brachii S. Valerii.

[7] His bonis operibus vacando, perstitit Venerabilis Episcopus in Sede sua Barbastrēsi annis plurimis a pacifice, donec invidia, quæ primum hominem a proprio dejecit solio, movit Stephanum Episcopum Oscensem; ut persequeretur & comprehenderet Virum sanctum Episcopum Barbastrensem, [Violenter ab Episcopatu ejectum,] Sedem, Civitatem, & Episcopatum ejus; & divideret spolia, ut impleretur anima ejus, ut in Cantico Moysi habetur, dicente: Dixit inimicus &c. & sic opere complevit, & manu armata, & brachio seculari secum inducto horribiliter, & sine misericordia, dictam Civitatem Barbastrensem invasit; & de Ecclesia Barbastrensi, manu tenentem cornu altaris, & a Civitate, ipsum Raymundum expulit, atque atrociter expoliavit. [Cap. 3, Ex. 15, 9] Qui Sanctus Dei cum inde spoliatus, pedester, discalceatus, & nudatis pedibus exiisset, condolente & sequente communi plebe Christianorum, Iudæorum, & Saracenorum, usque ad locum prope Civitatem, qui dicitur Podium suspensorum: omnes lacrymantes & miseram sortem deflentes venerabilem Episcopum consolabatur, & prædicabat eis; & post prædicationem, ut solitus erat, dedit eis benedictionem Episcopalem ut filiis suis, & sicut Isaac dedit filio suo Iacob, dicens eis: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. [Gen. 23.] Det vobis Deus de rore cœli, & de pinguedine terræ, abundantiam frumenti, vini & olei. Serviant vobis populi, & adorent vos Tribus, & sitis domini fratrum vestrorum, & incurventur ante vos filii matrum vestratum. Qui maledixerit vobis, sit ille maledictus; & qui benedixerit vobis, benedictionibus repleatur.

[8] Benedictioneque ista finita, reversus & intuitus civitatem; Stephanum Episcopum Oscensem, sacrilegum, spoliatorem, & invasorem ejus sanctæ Sedis, Civitatis & Episcopatus Barbastri, cum fautoribus ejus, maledixit & excommunicavit, & maledictos & b excommunicatos reliquit; Deum & Sanctam Romanam interpellans Sedem, [dicitur excommunicasse auctores injuriæ.] vocibusque cordis & oris cum Propheta dicens: Nolite tangere Christos meos, & in Prophetis meis nolite malignari, quia eritis sacrilegi & criminosi. Et reversus in se, & assumens patientiam, ut mereretur Sedem Episcopalem in cælis, & ut nobis exulibus esset Pastor, Patronus & Advocatus in terris; recordatus illius: Abraham, egredere de terra tua, & de domo patris tui, & vade in terram, quam monstravero tibi; & ego benedicam benedicentibus tibi, & maledicam maledicentibus tibi, atque in te benedicentur omnes cognationes terræ; cum dolore sponsæ Sedis Barbastrensis, & filiorum suorum minoris plebis Christianorum, Iudæorum, & Saracenorum. [Psam. 104, Gen. 12.] Sanctus vir recessit, & ascendit ad Rotensem ecclesiam sive Sedem, quam destinavit sibi Pontificalem; donec Deus Iudex justus, sibi suisque Barbastrensem reddat Ecclesiam. Rotensis Ecclesia præfulget, & tanti Pastoris munita gaudet custodia. Flet Sanctus Dei, Barbastrensi Ecclesia, [Postquam ad Rotensem ecclesiam se recepit,] sponsa sua spirituali viduatus, jejunans, vigilans, orationibusque vacans, & toto mentis affectu, quæ Dei sunt amplectitur; cilicia sibi parat, & eis indutus sexdecim annorum c spatio, non nisi solo custode conscio, cooperitur. Sic caro spiritui rebellis domatur. O felix beati Viri constantia! o admirabilis sancti Præsulis abstinentia! o ineffabilis sancti Antistitis patientia! a quo tam patienter evitata humana gloria fuit.

[9] Subsequente autem tempore factum est, ut S. Raymundus, spolio Barbastrensis Ecclesiæ durante, per Stephanum Episcopum Oscensem facto, & propter residentiam in Ecclesia Rotensi, tunc temporis dictus B. Raymundus d, Ripacurtianorum Episcopus est nominatus, ut in festo Translationis e S. Valerii, in Breviariis Cæsaraugustanensi & Oscensi, scriptum habetur. [Cap. 4.] [dictus Episcopus Ripacurtianorum:] Quinimo non desivit esse vir magnæ religionis, nam veniens quondam ob expeditionem f Cotendæ, ad civitatem Cæsaraugustanam accessit; ab Episcopo Cæsaraugustano & ceteris Fratribus Canonicis ejus tanto dilectionis affectu susceptus est, ut in adolescentula Ecclesia g, Cæsaraugustana tantam caritatem tam citius excrevisse gaudens, admiraretur: ingressusque Capitulum ejusdem Ecclesiæ Cæsaraugustanæ, Canonicum & filium h & omnium beneficiorum participem se fieri postulavit. [Cæsaraugustanis rogantibus] Ipsi autem de tanti viri consortio congaudentes, & pro tali petitione sibi gratias referentes maximo cum amore, in Canonicum & Fratrem admiserunt. Societate igitur inita, & vinculo caritatis adstricta, & usque in hodiernum diem servata cum Canonicis Cæsaraugustanensibus; Canonici Rotenses, ut fratres, accipiunt quotidianam distributionem panis & vini; per tres dies eis conferendam.

[10] Episcopus Cæsaraugustanus, & alii Fratres Canonici, gemitibus & lacrymis dilectionem prædicti Raymundi, [concedit brachium S. Valerii,] tunc Ripacurtiani Episcopi & Barbastrensis, licet spoliati, unanimiter implorare cœperunt, ut de corpore B. Valerii Episcopi Cæsaraugustani (quod Corpus in Ecclesia Rotensi habebatur, & ibi sepultum esset) partem aliquam i eis tribueret, & Sedi propriæ restitueret. Quorum vir venerabilis petitionem justam videns, lacrymis & orationibus eorum victus; cum rem honestam peterent, preces eorum exaudivit; & voluntati eorum acquievit, & brachium B. Valerii Episcopi Cæsaraugustani se dare spopondit. Quamobrem mittuntur de Fratribus honestissimi viri, qui tantas Reliquias reverenter tractarent, & ad Sedem suam pristinam feliciter reportarent. Quibus acceptis, voti compotes, nec suo desiderio defraudati, cum gaudio remearunt, Patroni sui Valerii Brachium deferentes.

[11] Cum ergo appropinquarent ad urbem Cæsaraugustanam, facto præconio, Episcopus & Clerici, viri & mulieres, [quod festive excipitur, nec sine miraculo.] senes juvenes, & pueri, quasi tunc ab exilio redeunti Pontifici Valerio obviam exierunt; omnes quoque unanimiter concordantes, & Altissimo gratias referentes, Deum in tanto munere benedicere & glorificare, & in ipsis laudibus exaltare non cessabant. Ad ejus rei spectaculum multi ex Saracenis egressi, mirabantur quod hominem mortuum, tanto prosequerentur honore. Sed dæmoniacus, qui pluribus mensibus a dæmone vexatus, assistebat Episcopo & Canonicis, cum Brachio dicti S. Valerii supra pontem [procedentibus] ad eum, tamquam ad præsidium cucurrit, & liberatus est k: quo viso miraculo, multo magis gavisi sunt.

ANNOTATA D. P.

a Tempus hujus injuriæ non invenio, solum scio rem actam vivente adhuc Paschali II, qui obiit an. 1118, 18 Januarii. S. Oldegarius, tunc Barcinonensis Episcopus, [Ob factam Sancto injuriam] postea Tarraconensis Archiepiscopus, hac de re scribens ad Innocentium II, qui sedit ab an. 1130 ad 1133, ita exaggerat factum, apud Aynzam pag. 318, Certum quidem est apud nos, & (ut credo) apud Curiam vestram, quod per præcepta Regalia, Barbastrensis Ecclesia Rotensis Episcopatus dignitatem accepit; quod Romani Pontifices per sua Privilegia justum judicantes, confirmaverunt. Dum autem his actibus fultus Domnus Raymundus Episcopus, in pace ipsam haberet Ecclesiam Balbastrensem; ubi (id est, ad quam) consecratus fuit; Rex Aragonum, qui semper ipsi inimicabatur (nolebat enim eum sequi super Christianos) misso Stephano Oscensi Episcopo cum manu militum, ipsum Episcopum, eum manu tenentem cornu altaris, ignominiose fecit expelli ab ecclesia & civitate: ob quod excommunicationes, a Pontificibus Romanis in eumdem Stephanum promulgatas Romanæ Curiæ, non ignotum credimus. Sane rem ut intellexerat Paschalis Regi & Oscensi comminatorias scripsit: & Regi quidem has: Paschalis Episcopus, servo servorum Dei, [Paschalis 2 Regem increpat,] dilecto filio Ildefonso Hispaniarum Regi, salutem & Apostolicam benedictionem. Principatus tui tempore multa mala & multa pericula in regno Hispaniæ contigerunt. Scandalis itaque Regni, Ecclesiæ scandala non oportet apponi. Unde nobilitatem tuam monemus, ne terminos Ecclesiarum, qui a gloriosæ memoriæ Regibus patre & fratre tuo distincti, sunt per Romanam Ecclesiam confirmati, a personis ullis patiaris [indebita] præsumptione confundi. Nos enim Oscitanæ & Barbastrensis Ecclesiæ parochiam ita omnino quietam & integram volumus conservari, sicut & illorum scriptis & nostris est privilegiis definitum. Si quis vero aliquid præsumpserit, indignationem Apostolicæ Sedis inveniet. Ita Regi: Oscensi vero sic: Paschalis, servus servorum Dei, dilecto Fratri Oscitano Episcopo, [Stephano Oscensi officium interdicit,] salutem & Apostolicam benedictionem. Extulisti, Frater, in cælum os tuum, cum Sedis Apostolicæ statuta contemnens, Barbastrensem populum, ne suo Episcopo justa persolveret, instruxisti. Hoc profecto est Episcopalia prædari, Romana privilegia conculcare. Ad hæc Barbastrensis Episcopi domum invadens, quæ illic habentur detraxisti, & ab Ecclesiæ villula prædam armata manu diebus solennibus abegisti: super his ab eodem Episcopo monitus propria reddere contempsisti, insuper adversus eum Regis animum commovere tentasti, & excommunicatum ab eo militem in consortium suscepisti. Præcipimus ergo ut infra menses duos, postquam præsentes litteras acceperis, supradicto Episcopo satisfacias, & in posterum ab hac omnino præsumptione desistas: alioqui nos te ab Episcopali & Sacerdotali officio, donec satisfacias, interdicimus. Quam nihil utrisque litteris profectum tunc sit, ex sequentibus disces: quod vero Raymundus perrexerit titulo Barbastrensis censeri ab aliis, [nisi infra 2 menses satisfecerit.] liquet ex hac memoria dedicati altaris S. Joannis in oppido Alquezarii, Anno incarnationis Domini MCXIII. Raymundus, Barbastrensis Episcopus, septimo Idus Septembris consecravit hoc altare, & posuit in eo Reliquias sanctorum Martyrum Irenes & sociorum ejus: ac rursum circa ultimos vitæ annos, Anno Incarnationis Domini MCXXIII, sexto Idus Novembris, Raymundus Barbastrensis Episcopus, consecravit hujus sancti monasterii Alaonis ecclesiam, in honorem sanctæ Dei genetricis Mariæ, recondens in altari ejusdem sacratissimæ Virginis Reliquias Apostolorum Simonis & Judæ, & S. Cornelii Papæ & Martyris. Ipse tamen Sanctus maluit litigioso & vacuo titulo abstinere, signando, Raymundus Episcopus in Rota ut est apud Aynzam pro an. 1115; vel, ut est apud Tamayum in Notis, pro an. 1121, † signum Raymundi Rotensis Episcopi.

b Non potuit Stephanum, utpote nequaquam subditum sibi, excommunicare Raymundus; sed ipso facto, utpote notorio, excommunicationem incurrisse, palam protestari aliisque denuntiare; non ut judex, sed ut actor. Complices autem Barbastrenses, si quos habuit Stephanus, eos excommunicandi jus habebat, verus ipsorum Episcopus Raymundus.

c Elias ipse num. 6 solum definit vix octo annos: ubi vix usurpatur pro fere, & unde verba hic posita sumpta esse, apparet conferenti.

d Ripacurtia vel Ripacurcia, vulgo Ripagorsa (unde præcitata dedicatio anni 1105 facta scribitur, regnante glorioso Alphonso, filio Regis Sancii in Osca & Pampilona & Suprarbi & Ripacorcia) Riparcurtia inquam est pars Orientalior Aragoniæ, fluvio Noguera terminata; ad Occasum vero habens fluvium Esseram, quo simul & Cinca, in quem infra Barbastrum decurrit, distinguitur ab Episcopatu Oscensi, etiam Barbastrensem complexo, quamvis hic nunc proprium Episcopum habeat.

e Colitur S. Valerius Cæsar-augustanus Episcopus 28 Januarii, Translationis vero festum inscribitur Kalendariis ab antiquo, 20 Octobris. Vide quæ multa de ea Bollandus in dicto Januario, Tamayus in Octobri.

f Fortasse legendum ab expeditione, sed quæ ista Cotenda? Tamayus, aquam sibi hærere confessus, in margine notat, sic in originali legi. Hispani porro divinent, quis locus ille sit, vel quomodo nomen scribendum legendumque.

g Etenim an. 1118 de Mauris recepta Cæsaraugusta fuit, & ibidem ecclesia Metropolisque ordinata, translato illuc Barcinone S. Oldegario, cujus Acta illustravimus 6 Martii.

h Sic etiam Alfonsum II an. 1187 profitentur se admittere iidem Canonici, in omnibus orationibus, jejuniis, vigiliis ac beneficiis spiritualibus, atque temporalibus quæ in ecclesia ipsorum, & ejusdem membris quotidie fiunt, in Canonicum, Fratrem, atque participem omnium prædictorum bonorum, tamquam unum de Fratribus suis.

i Hac ratione postea etiam anno 1170, interveniente auctoritate prædicti Alfonsi II, impetraverunt a Rotensibus ejusdem Sancti Caput, 27 Decembris, cujus tamen causa non fuit institutum festum particulare: sed placuit Brachii & Capitis translationem communi festo celebrare 20 Octobris.

k Varia ex antiquis Lectionibus miracula habuit Carillius, & ex ejus Hispanico Bollandus Latine reddit, maluisset nancisci originalem textum, una cum ipsomet Breviario Cæsar-augustano: quod adhuc pergimus optare etiam nos.

PARS II.
Obitus Sancti & miracula post mortem.

[12] Interea Rex Aragonum Ildefonsus armipotens, bellicosus triumphator, magnanimus, proposuit cum ingenti Christicolarum exercitu Iberiam penetrare, Agarenos, alienigenas atque infideles potenter expugnare. Cui præfatum Dei Præsulem a secum voluit habere comitem, [Regem comitatus ad Malacen. expeditionem,] ut se atque exercitum suum roboraret diutius hortando, ac juvaret frequenter orando. Ea propter beatus Antistes, Ecclesia sua diligentissime disposita, profectus est cum belligero Rege, ejusque expeditione, usque ad ultimam Hispaniæ Provinciam quæ nuncupatur b Malacha, per multa videlicet prælia atque pericula. Quo in itinere innumeri de exercitu corruere partim fame, partim algore, partim itineris difficultate, variisque mortis accidentibus ex aëris insolentia sive intemperie: quibus vir Dei eo quo poterat subveniebat modo, esurientes alendo, algentes induendo, fatigatos vehendo, ægrotis consulendo, præliantibus, ne pro Christo formidarent mori, persuadendo: erat namque plenus caritate, & abundabant in eo viscera compassionis & misericordiæ. [caritatem exerit erga miseros,] Ubi vero Malacham pervenere, concurrerunt perfidi & audaces Moabitæ, cum innumera præliatorum multitudine: sed Christo triumphante per suos minime prævaluere c. Tunc prælibatus Pontifex Christicolis talia persuadebat: Potens est Dominus superare & in paucis & in multitudine: ipse enim suis dixit: Nolite timere, sed potius confidite, ego vici mundum. [Joan. 16, 33, Matth. 10, 28] Et iterum: Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Dum autem exercitus pugnabat, ille ad instar Moysi Deo vacabat, & seorsum orabat: talibus enim armis noverat dimicare, quæ possunt cælos penetrare.

[13] Ad ultimum, vir Theologus & Deicola, cum ceteris a Malacha, sed tamen ægrotus remeavit, & usque ad urbem Oscam ægrotando pervenit: d ibique jam deficiens ægritudine, [inde ægrotat Oscæ,] qualiter se haberet suis in Christo filiis Rotensibus Canonicis celeriter renuntiavit. Quo audito, de paterna summopere ægritudine lacrymantes, ad Oscam illico properant, ubi eum ægrotare agnoverant. Quibus assistentibus & lacrymantibus cœpit eos dulciter affari, paterne consolari, ab infirmis & transitoriis dehortari, ad summa & æterna, quæ jam prælibabat, exhortari e, sic dicens: [quo accersitos ad decumbentem Canonicos Rotenses]

Fratres virtutem, virtutis amate decorem,
      Inter vos virtus regnet amicitiæ:
Cassus amor, sincera fides, prudentia sana,
      Hæc sint inter vos, sanctaque relligio.
Ut sitis templum Christi, retinete vigorem
      Justitiæ: non vos frangat amor fragilis,
Ambitio rerum alliciens carnisque voluptas.
      In thalamo fidei semper habete Deum.
Numquam vos, Fratres, damnanda pecunia damnet:
      Nullaque vos, Fratres deprimat ambitio.

[14]

Este mei memores, Fratres; precibusque juvate,
       Ne nostrum a sathana præpediatur iter.
Scripturæ sanctæ, Fratres, retinete vigorem, [hortatur ad studium virtutum:]
      Et libros Canonum, justitiamque Patrum:
Et super omne quod est, Fratres, retinete pudorem:
      Ille pudor turris, & quasi murus erit.
O Fratres, pro justitia vos nulla procella
      Destituat: patiens ille, beatus erit.
Cui pro justitia certant, sua præmia Christus
      A dextris Patris præparat omnipotens.
In Sacramentis, Fratres, in pace colenda
      Sit studium vobis: hæc bona relligio.
Este quidem memores legis vos esse magistros: [valde lugetur a suis]
      Ad cælos estis inclita Scala Jacob.
Orat: Oves mihi commissas Rex suscipe Pastor.
      Ne lupus insidians irruat & laniet.
Serva, ne pereant per devia quæque vagando;
      Has tibi commendo, suscipe Pater eas.
Suscipe me, Pastor; Rex, ne me trade inimicis;
      Non in me valeat luciferi legio.
Summe Pater rerum, si quem ratione ligavi
      Immerita, solve; parce tuo populo f.

[15]

Tunc Sacramentum vitæ, Calicem quoque Christi
      Sumit; & exultat spiritus in Domino [& pie mortui]
Anno Incarnationis Domini MCXXVI Æra MCLXIV.
Fratres adstantes de tanti morte Patroni
      Mœrent; o quantus de Patre mœror eis!
O Pater, o Patriæ solamen, gloria nostra,
      Cur dimittis oves, quas lupus insidians
Dilaniare cupit, quas in virtutis habenis
      Frænabat sacræ Relligionis amor.
Quid faciet Clerus, quem tu nutrire solebas?
      Teque cadente cadit, teque ruente ruit.
Conveniunt populi, venit ætas omnis & ordo,
      Plangunt in sacri Præsulis exequiis.
O lux Pontificum, decus omnis relligionis!
      O lux Ecclesiæ justitiæque potens!
Veræ justitiæ, veræ pietatis amator,
       O dulces epulas pauperibus tribuens!
In membris satians Christum, nexosque catenis
      Captivos redimens. O miseras animas
Cælesti verbo satians, Satanæ quoque tollens!
      O paradisiaca sede locans animas!
O extirpator heresum, fideique columna!
      O templum Christi, mansio grata Dei!
O studiose nimis librorum relligionis,
      In Canonum libris o studiose nimis!
Pauperibus tua larga manus, tua larga voluntas;
      O Paupertatis quis relevator erit?
Quis sanctæ fidei, quis pacis habebit amorem?
      Post te cuncta ruunt, teque cadente cadunt.
O Pater exemplum prætendens spirituale,
      O Pater, o populi pons, via, scala tui!

[16] Mox corpus ejus, pontificaliter indutum, in theca lignea reponitur, ad Rotensem ecclesiam transfertur, ibique una cum lamentante clero, [corpus ad Rotensem ecclesiam translatum,] & populo honorifice deducitur.

Infirmi veniunt, sanantur de medicina,
      Quæ venit e cœlo. Pontificis feretrum
Tangunt, poscentes summi Regis medicinam,
      Illius meritis qui jacet in feretro.
Vel vestes tangunt, quibus illud amabile corpus
      Induitur. Venit de fidei thalamo,
Præsulis illius votis, cæli medicina,
      Sanans ægrotos; & medicante Deo
Venit, & est certum cunctis, quod eam medicinam
      Incola cælestis de regione bonis
Accipit: & novit fidei vim, vim meritorum;
      Et medicina datur vi fidei & meriti:
Est certum quod præbet eam Christus medicinam.
      Illius titulos & fidei & meriti
Ordinat in cæli regno; meritisque beatæ
       Vitæ ditat eum, clarificans populo:
      g Glorificat, monstrat, quod is fuit ille fidelis, [multis miraculis glorificatur.]
      Et quod servierit promptus ad omne bonum,
Quod bene servivit Domino, commissa talenta
      Quod bene multiplicans reddiderit Domino.
Sancto Pontifici tumulum faciunt, sepelitur:
      Ad tumulum veniunt, vota, preces faciunt.
Infirmi sanantur ibi, languentia membra
      Ex ope cælesti sana quoque redeunt.
Qui Pastor fuit in terris, Pastor super astra
      Efficitur, Pastor ordinat hunc Dominus.
In terris vivens, pascebat eos, super astra
      Regnans ipse regit, atque tuetur eos.

[17] Sedit autem in Episcopatu h annis XXI mensibus VIII diebus viginti. [Tempus Sedis.]

Ad cujus venerabile sepulcrum innumera confluit multitudo populorum, gaudens & stupescens recentium novitate signorum. Christo namque, ubi militavit operante per ipsum, Beati Raymundi nomine invocato, ægroti curantur, dæmoniaci liberantur, cæci illuminantur, muti loquuntur, carceres aperiuntur, compediti solvuntur, contracti eriguntur. De quibus ea, quæ certissime novimus compendiose ac veraciter elucidabimus.

[18] Post felicis igitur memoriæ Raymundi sepulturam modico transacto tempore, [Febribus laborantes sanantur,] quædam mulier in Rotensi vico, ubi vir Dei requiescit, filiæ suæ summopere condolebat, quæ diu incurabiliter febricitaverat: cui mater talia ait: O mi dilecta filia, reminiscor sanctissimæ vitæ illius beatissimi viri Raymundi, Barbastrensis nuper Episcopi; qui licet videatur temporaliter obiisse, tamen firmissime credo, illum ad meliorem & perennem vitam, ubi cum Christo regnat, emigrasse. In hujus itaque meritis, filia, sperans, si nomen ejus confidenter invocaveris, diutinis febribus indubitanter curaberis. Cujus secundum maternum consilium invocato nomine, febres cum superfluis humoribus illico evomuit: prorsusque curata, ut debitas gratias Deo, ejusque servo rependeret, comite matre cum luminis oblatione, ad ipsius sarcophagum gratulanter perrexit. Similiter & altera i mulier sacri Præsulis invocans auxilium simili eventu morbum evasit febrium, gratiasque actura, ejus venit ad tumulum. Accidit etiam quamplurimos in eadem diœcesi febricitare, qui continuo curabantur, Sancti Pontificis invocato nomine atque ad ejus confluebant mauseolum, cum gratiarum multiplici actione.

[19] Contigit etiam aliud miraculum memorabile in quodam oppido Castellæ. [captivi vinculis solvuntur.] Ibi namque duo Christicolæ Milites, compediti & catenati diu in captione fuerant, nullumque evadendi aditum reperire poterant: qui sacri Præsulis Raymundi confidenter invocato nomine, illico expediti ergastulum evaserunt; compedesque & catenas ad ejus sepulcrum, cum immensis gratiarum actionibus, attulerunt k. Deinde quædam mulier, quæ diu lumine privata fuerat, ad ejus tumulum pernoctatura & oratura venit; hocque impleto ad propria remeavit. Quæ regressa, sacri Præsulis nomen iterum invocans, visum subito recepit: moxque ante ipsum gratias redditura, magna cum exaltatione redivit. Postea quædam femina, quæ loquela penitus carebat, ad beati viri sepulcrum forte venerat; ubi cum stando assisteret, per sacri Antistitis meritum loquendi adepta est officium. Tot igitur clarescentibus miraculis, homo quidam cum filio a nativitate muto, ad beati Raymundi properavit sepulcrum; ejus humillime implorans suffragium. Ubi Patre assistente cum filio, ac pie orante pro ipso, mox integritas loquendi confertur puero, sanctissimi Raymundi interventu & auxilio l.

ANNOTATA D. P.

a Addit Interpolator, licet spoliatum, sanctitate præditum.

b Est Malaca regni Granatensis portus, ultra quod regnum solum tunc supererat regnum Hispalense, usque ad fauces Gaditani freti Oceanumque procurrens; quo respectu ipsum censetur ultima Hispanicarum provinciarum: utrumque autem regnum tunc fere adhuc totum Saracenorum erat.

c Mirum est de hac expeditione, nihil prorsus apud antiquos legi.

d Interpolamentum merum est, quod in Ms. Balbastrensi additur, Oscam Sanctum pervenisse, cum litteris Regis Ildefonsi, missis Stephano Episcopo Oscensi, ut Sedem Balbastrensem & diœcesim, Raymundo, quem manu armata de ipsa spoliaverat, restitueret efficaciter]. Sed cum jam sanctus Præsul, ægritudine oppressus & deficiens, dictam civitatem Oscæ accessit; qualiter se haberet &c. Verum non nisi mortuo non solum Sancto, sed etiam ipso Stephano, id est sub annum 1133, pœnituit Regem factæ Sancto injuriæ; & pœnitentia illa, quamvis publica, inefficax fuit ad hoc, lut Oscenses Episcopi desinerent Barbastrum sibi tenere.

e Interpolator, omissis versibus sic progreditur: Ita eos exhortabatur, & similia per versus proferebat, hic non descriptos. Mos fuit, istius ævi Biographis frequens, Sanctorum Vitas inspergere versibus: hoc si Interpolator scivisset, non existimasset per versus locutum Sanctum. Id vero etiam minus cogitasse debebat videns sequentia etiam per similes versus haberi descripta.

f Hæc quoque prosaice sic narrantur ab Interpolatore: Quibus finitis vir beatus atque sanctissimus, humanæ vitæ fine sibi accedente, osculi data pace, facta Confessione, sumpto Corpore Dominico, ac nostri Redemptoris adorata Cruce; illico imposita benedictione super seipsum, & signaculo Crucis impresso; a suis Canonicis, ut mos est, consecrato liquore perungitur; & ad ultimum, in cinere & cilicio ponitur beatissimum sancti Præsulis corpus, donec spiritus ejus in Christo felix elabitur, XI Kalendas Iulii; & ab Angelis suscipitur, in cælum defertur, in numero sanctorum Episcoporum & Confessorum collocatur, & ita beatissimus Raymundus, Episcopus Barbastrensis simul & Rotensis duplici corona, quam meruit, coronatur, ac feliciter sempiterna vita decoratur. Porro quod cilicium & cinerem attinet non est hic moriendi modus ab usu illius temporis alienus, imo valde usitatus, & inter Monachos qualis Raymundus fuerat, etiam præscriptus; nescio an inter Regulares quoque Canonicos, sed tales tunc fuisse Rotenses ægre crediderim, uti jam dixi.

g Subintellige servus, de quo Matth. 24, 45, Fidelis servus & prudens.

h Addit Interpolator, Balbastrensi simul & Rotensi.

i Idem apud Tamayum, ad diem Translationis, pluribus hoc extendit verbis; non rebus, nisi quod Civis Rotensis mulier ipsa dicatur.

k Addit idem, quæ usque in hodiernum diem manent, ad testimonium veritatis & argumentum fidei.

l Similiter addit idem, Plura & multa alia miracula facta sunt, & usque in hodiernum diem fiunt; præstante D. N. I. C.

APPENDIX
De Translatione & Vita recentiori: deque Stephano Oscensi.

Raymundus, Rothensis & Barbastrensis Episcopus, in Arragonia (B.)

[20] Per mortem dicti S. Raymundi, inquit Didacus de Aynza, litteræ Regiæ non habuerunt effectum; [Mortuo Sancto Romam profectus Stephanus,] neque dictus Stephanus, sacrilegus & invasor & excommunicatus, operatus est salutem animæ suæ atque restitutionem; sed crimina prædicta afferens, iter Romam arripuit; ut mortuo Raymundo, confirmationem sacrilegi spolii, & Cathedræ ejusdem investituram susciperet. Sed, suis meritis & peccatis exigentibus, Deoque minime permittente, ut sacrilegus in Cathedra sancti Præsulis sederet; evenit ut in itinere, antequam Romam accessisset, miserabiliter a latronibus interfectus fuerit; [occiditur a latronibus;] & socii redierint sine eo; ut in scripturis authenticis probatur & constat. Sed quia memoria Sanctorum in æternum permanet, voluit Deus ut memoria S. Raymundi, Episcopi Barbastrensis & Rotensis, post mortem & sepulturam ejus, ipsa in sancta ecclesia Rotensi, [corpus Raymundi miraculis clarescens,] ubi corpus ejus sepultum est, miraculis prodentibus manifestaretur & magnificaretur a Deo, cum novitate & multitudine recentium miraculorum. Nam innumerabilis multitudo Christianorum, tamquam certo medico & infallibili medicinæ, ejus sepulturæ affluere cœperunt.

[21] Cujus rei causa Gaufridus, tertius a sancto viro Episcopus Barbastiensis & Rothensis, postquam multa lipsana Sanctorum in quadam ecclesia, [a Gaufrido Ep. elevatur,] intra hortos civitatis Rotensis extra muros sita, ibidem sepulta & ab Agarenis occultata, in honorationem locum suæ Ecclesiæ transtulerit, & Confratriam sub nomine S. Eulogii, cujus se cum Sanctio Episcopo Pampilonæ, & cum Sanctio Naxaræ, & cum Odone Oscae Confratrem fecit, instituerit; animumque adjecerit ad elevandum sacrum Corpus B. Raymundi decessoris; quem jam summus ecclesiæ Pontifex Canonizaverat: ita, assistentibus prælibatis Episcopis, Canonicis, Proceribus & populis universis circumjacentibus sacra pignora intra thecam marmoream, XVI Kalend. [an. 1143 17 Dec.] Decembris anno Domini MCXLIII includens, in aram majorem Rotensis Ecclesiæ transtulit: ubi Deus ejus intercessione multa miracula patrat: de quibus non omnia, sed ea quæ magis necessaria & veridica, brevi serie scribere decrevi. Et consequentes sequuntur omnia superius relata, quæ ante translationem facta credimus, nec unum amplius addit auctor hic: ut vix credibile sit quod plura scripta repererit ad sua usque tempora, id est usque ad finem seculi præcedentis.

[22] [Rex pœnitens] Porro quod Regias litteras attinet, per quas fuerit Raymundus in sedem Barbastrensem restitui jussus; jam supra annotavi nullas revera illi datas fuisse: & S. Oldegarius super ista scribens, Innocentio II, longe serius eas datas indicat, cum sic scribit: Tandem pro Raymundo Episcopo defuncto, & Oscensi Stephano interfecto, ipse Rex ut audivit, quod multa Deus per eumdem Rotensem Episcopum Raymundum operaretur miracula; [successori Petro mandat Balbastri restitutionem] convocatis Episcopis & religiosis viris, confessus est malum quod egerat; & ait coram omnibus: Ego pro peccato meo illum virum religiosum, sine ratione & judicio, expuli de Sede sua Barbastrensi: nunc autem Dei judicium timens, Petro Rotensi Episcopo, secundum patris & fratris mei bonæ memoriæ Regum instituta, & Apostolicæ sedis Privilegia, ipsi & successoribus ejus auctoritate Regia confirmo.

[23] Causa autem Stephani sic processit, ut docent litteræ Calixti II, datæ postquam non solum, Paschalis II anno MCXVIII, [quod vivente adhuc Sancto frustra conatus Calixtus 2,] sed etiam Gelasius II anno sequenti obiissent ab isto illorum successore, vivente etiamnum Raymundo, hoc tenore. Calixtus &c. Tu ipse, Frater, nosti, quia ex longo tempore te diligimus, & diligere volumus: sed fama illa Fratres tuos vehementer turbat, quod Barbastrensem Episcopum, sine judicio & ratione, a sede sua horribiliter projecisti; & a prædecessore nostro, Paschali Papa bonæ memoriæ rogatus, etiam interdictus, ab eadem etiam violentia non desistis. Rogamus itaque Fraternitatem tuam & præcipimus, ut eumdem Fratrem plenarie in Sedis suæ cathedram restituas. Perrexit nihilominus Stephanus possidere sedem occupatam, [non solum nihil obtinuerat,] & ita suam causam egit, regio præsertim, favore fultus, ut ipsam Romanæ Curiæ tantum non probarit, & saltem sub pollicitationis satisfactione præstandæ absolvi meruerit. Hanc enim absolutionem Pampelonensi Episcopo committens Calixtus, XVIII mensibus prius mortuus quam Raymundus, ita illi scribit apud Aynzam pag. 319. ubi & præmissa legere est. In Oscitanum Episcopum excommunicationis sententiam dederamus, [sed etiam Stephanum absolverat.] pro eo quod venerabilem Fratrem nostrum Raymundum Barbastrensem de sede propria, fine audientia & judicio, expulit, & ad nos venire commonitus contempsit. Postea vero Aragoniæ Regis precibus inclinati eum absolvimus.

[24] Calixto successit anno MCXXIV Honorius II, [Honorius tamen 2 recusavit illum confirmare:] & sedit usque ad XIV Februarii anni MCXXX. Ad hunc mortuo Raymundo accessit Stephanus prædictus, confirmationem possessionis suæ sperans defuncto æmulo obtinere; sed quod spe illa fraudatus in Hispaniam redierit, ex Annalibus Aragoniæ colligit Aynza: ibi enim dici ait quod infectis propter quæ Romam iverat negotiis, invenit duos successive electos a Rotensibus Canonicis in ius titulumque Barbastrensis; primum quidem cognominem sibi Stephanum, qui consecratione necdum suscepta, Curiam Romanam prius sibi adeundam putaverit, ipsam confirmationem fortassis inde cum suæ controversiæ definitione relaturus; sed in via mutato proposito renuntiavit Electioni: quapropter pro eo electus sit Petrus: quo similiter per se vel delegatos causam prosequente in Curia, [Innocentius II forte iterum ex communicavit an. 1130.] sub Innocentio II, necesse habuerit Oscensis iterum Romæ se sistere, fortassis excommunicatus denuo, vel certe excommunicari metuens. Qualis Roma redierit nescio: hoc scio ex ejus funesta morte quod si absolvit eum homo; no absolvit saltem a pœna temporali Deus, quam ei inflictam Annales dicunt, teste Aynza anno MCXXX. Tum demum subiit Regem pœnitentia factæ Raymundo injuriæ, cujus, per restitutionem Petro faciendam expiandæ, non in efficacem voluntatem fuisse ex eo colligitur, quod Ranimirus, ipsius Alfonsi Regis frater, ejusdemque anno MCXXXIII defuncti successor, [Petro sic restituto sufficitur frater Regis.] ex S. Pontii Tormeriarum monasterio assumptum titulum gesserit Electi Barbastrensis atque Rotensis; utique minime inanem, sed ipsius Monachatu nequaquam diuturniorem. Post hunc succedens Gaufridus, de quo supra, denuo litigare coactus est: ejus autem successor Guillielmus Rotensi Episcopatui pro Barbastrensi junxit Ilerdensem: de illo tamen videtur cessavisse controversia.

[25] Existimat porro Aynza, tunc quidem cessasse controversiam; sed resuscitatam sub Innocentio III; qui sedit ab anno MCXCVIII ad MCCXVI: idque liquere putat ex ejus Brevi, quod inseritur Decreto lib. 1 lit. 41 de in integrum restitutione, atque Episcopo & Capitulo Oscensi inscriptum, sic incipit: Tum ex litteris Cælestini Papæ prædecessoris nostri, tum ex his quæ ipsorum temporibus gesta fuerint, gravem Ilerdensis ecclesiæ intelleximus quæstionem, per sententiam Eugenii Papæ, super ecclesiis quibusdam prolatam, graviter se læam querentis, & olim & nunc etiam conquerentis. Sed quomodo mihi quis probabit ea jura, quibus, non obstante definitiva Eugenii sententia, declarat Ponitifex præsentibus partibus tractari posse, causa restitutionis in integrum; provenisse ex capite Ecclesiæ Rotensis, ut esse potuerit de Barbastro quæstio; & non potius ex capite ipsiusmet ecclesiæ Ilerdensis, tanto quam Rotensis fuerit vetustioris, quæ sub Eugenio III restituta in integrum, necesse habuerit alia quædam jura contra Oscensem vindicare apud Pontificem; & coram Eugenio ceciderit causa quapiam alia, quam revideri ab Innocentio petierit & impetrarit? Teneamus igitur, donec amplius probetur, contentionem de Barbastro citius quievisse: nec ultra annum MCXLIX fuisse protractam: & sicut Rotensis Domus seu monasterium remansit ecclesiæ Ilerdensi, ita Barbastrum remansisse Oscensi.

B. ALOYSIUS GONZAGA
SOCIETATIS IESU ROMÆ.

[Commentarius]

Aloysius Gonzaga, e Societate Jesu, Romæ (B.)

Locum hic habere debebat. Sed qui Acta ejus colligenda & illustranda susceperat Conradus Janningus, medio in opere Romam evocatus ad communem causam, pro Dei Sanctorumque honore sustinendam coram Apostolica Sede, dignata ejus cognitionem suscipere; non ita cito inde potuit expediri ut inchoata absolveret prius quam hic dies ad prælum deposceretur. Cogimur igitur rem totam transmittere ad finem hujus Tomi, ubi omnia reperientur, in altera si qua fiat editione, huc retrahenda.

Ergänzungen: Acta Sanctorum: Anhang Juni IV

Übersetzung ins Deutsche  Google-Übersetzung ins Deutsche


Juni IV: 22. Juni




USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: 21. Juni

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: 21. Juni

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


- zuletzt aktualisiert 13.12.2014
korrekt zitieren:
Societé des Bollandistes:
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.