Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juni IV           Band Juni I           Anhang Juni IV

22. Juni


DIE VIGESIMA SECUNDA IUNII.

SANCTI QUI X KALENDAS IULII COLUNTUR.

Sanctus Julianus Martyr, Arimini in Italia.
S. Gamgalis sive Sandalicus, Martyr Antiochiæ in Syria.
S. Julianus, Martyr Antiochiæ in Syria.
S. Graptus, Martyr Antiochiæ in Syria.
Sancti DCCCCLXXIX aut DCCCCXVI. Martyres Antiochiæ in Syria.
S. Rufinus, sive Rufus, Martyr Alexandriæ.
S. Pompejanus, Martyr Constantinopoli honoratus.
S. Galaction, Martyr Constantinopoli honoratus.
S. Juliana, Martyr Constantinopoli honorata.
S. Saturninus, Martyr Constantinopoli honoratus.
S. Albanus Protomartyr, Verolamii & vicinis locis in Britannia.
S. Amphibalus Diaconus, Verolamii & vicinis locis in Britannia.
Sancti circiter bis mille, Verolamii & vicinis locis in Britannia.
S. Albinus Martyr, Roma Coloniam delatus.
Martyres crucifixi in monte Ararath.
Martyres Samaritani in Palæstina sub Gosroë.
S. Paulinus, Episcopus Nolæ in Campania Italiæ Prov.
S. Eusebius, Episcopus Samosatenus in Syria.
S. Blasius, Episcopus Veronensis in Italia.
S. Exuperantius, Episcopus Comensis, in Italia.
S. Nicetas seu Niceas, Episcopus Romatianæ Ecclesiæ,
S. Nicetas seu Niceas, Episcopus Aquilejæ in Italia.
S. Aaron Monachus, in littore Aremorico.
S. Consortia Virgo Cluniaci in Gallia.
S. Aprincia Virgo, Metis in monasterio S. Clementis.
S. Sicildis Virgo, in Cœnomannensi Galliæ diœcesi.
S. Rotrudis Virgo, in monasteriis Gandavensi & Bertiniano apud Belgas.
S. Eberhardus, Archiepiscopus Salisburgensis in Germania.
B. Christina Stumbelensis, Virgo, in diœcesi Coloniensi.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.
Opera & studio R. P. Godefridi Henschenii piæ memoriæ, nisi aliud indicent litteræ, additæ margini.

Sanctus Julianus Levita & Martyr proprium hoc die Officium & Missam, cum insigni Præfatione, habet in antiquis Breviario & Missali ritus Ambrosiani: & in illo clare dicitur maritus S. Basilissæ: utriusque vero Acta examinata habentur in Responsione ad exhibitionem errorum mihi perperam attributorum Art. XV §. 28 qualiacumque legi possunt IX Januarii.
S. Joannes Episcopus Neapolitanus, quem B. Paulinus ad cælestia regna vocavit, inscribitur hoc die Romano Martyrologio, post primam anni 1584 editionem rursum aucto. Miratur id in Notis Baronius, quia eum cui visio illa oblata est, constat obiisse, quando etiam Neapoli colitur, 1 Aprilis.
S. Jacobus Alphæi, Apostolus in Perside memoratur in antiquis Martyrologii Hieronymiani apographis & variis Mss. nonnullisque excusis Fastis. De eo late egimus 1 Maji.
S. Aptonius, S. Ausonii Lemovicensis Episcopi frater & successor, dicitur in Supplemento Saussaji hodie cultum suum a majoribus obtinuisse; quod unde confirmem non habeo, & nomen a Lemovicensibus Fastis pridem abest: quidquid autem de eo dici posset, dictum est, ubi de fratre, XXII Maji.
S. Attonis, Vallis umbrosæ Abbatis & Episcopi Pistoriensis, nomen inscribitur Kalendariis Missalium ac Breviariorum, superiori seculo impressorum ad usum Congregationis Vallumbrosanæ & Hispanico Martyrologio Tamaji; occasione scilicet Translationis hoc die factæ an. 1337: nunc vero festum agitur, quando & Romano Martyrologio inscribitur, tamquam natali die, XXII Maji.
S. Domitianus, Confessor Crispinii, a multis recentioribus hoc die relatus, communem cum Sancto suo Magistro Adelino tractationem apud nos habet XV Junii.
S. Deodatus Episcopus, colitur in Monasterio Latiniacensi prope Parisios, ob Reliquias eo olim delatas cum Reliquiis aliorum Sanctorum, commune Translationis festum habentium (uti inter Prætermissos diximus) 11 Junii. Nescimus an is sit, de quo, ut Episcopo Nivernensi ac postea Abbate Vallis Galilææ in Vosago, egimus XIX Junii.
S. Terentius Martyr Episcopus Iconii, S. Marcus consobrinus Barnabæ, S. Jesus appellatur Justus S. Armatus Episcopus Lystræ, & Socii memorantur in variis Mss. Græcis Menæis, relati a nobis XXI Junii.
SS. Juliana & Demetria Virgines, Martyres Romæ proferuntur a Galesinio & ex hoc a Ferrario, tamquam ab Arianis excruciatæ. Ille in Notis citat Ms. & nescio quem Arthimarum Monachum. Sed veremur, ne, ut alibi sæpe Wandalos, ita hic Arianos finxerit Galesinius; & alicubi invenerit pro Bibiana, scriptum Juliana; sintque hæ Sanctæ sorores, sub Apostata Juliano passæ, de quarum posteriore Demetria egimus XXI Junii.
de Bibiana agemus II Decembris.
S. Marcus, S. Justus, S. Terentius, S. Artemas, ut Episcopi referuntur in variis Menæis Mss. in aliis uti & in excusis pridie XXI Junii.
S. Albanus Martyr Namurci, in Martyrologio Gallicano Saussaji. Est is Moguntinus, cui Namurci dedicata Cathedralis, & de hoc egimus XXI Junii.
S. Ansoli Monachi meminit Kalendarium Benedictinum Dorganii: nescimus quis sit. Ferrarius in Generali Catalogo addit esse discipulum S. Maini Abbatis: & hic S. Mavennus, de quo egimus XXI Junii.
S. Hermolaus Episcopus Toletanus apud Tamayum longa Acta habet, fundata in quadam interpolatione Passionis Sanctorum Decemmillium (de quibus infra hoc die) & in Pseudo-dextrinis Chronicis: nobis gratis confictus videtur, & magis gratis Hispaniæ adscriptus cum illorum plerisque.
Rufina & Jovita, sanctæ Virgines, proferuntur in scriptis additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum, qui æstimant alibi poni. At quo die ignoramus. Plures variis diebus Rufinæ occurrunt, sed nulla cum Jovita Virgine.
S. Annianus Martyr, colitur apud Patres S. Georgii in Paggiali Bononiæ, ob caput anno 1660 Roma ex cœmeterio S. Cyriacæ eo delatum, uti latius exponit Masinus in Bononia perlustrata.
Theodosius, Patriarcha Alexandrinus, XXXIII a Jacobitis numeratus, licet numquam receptus, sed exul defunctus. Hic a Coptis & Habessinis ejusdem sectæ asseclis, ut Sanctus frustra hodie colitur; id meriturus, si quæ hæreseos & schismatis causa pertulit, pro Christi fide in Catholica unione tulisset. Vide plura in nostro de Patriarchis istis tractatu.
Gregorius Episcopus Toletanus, extitisse inter Olympium & Audentium, & quidem Sanctus haberi, mortuus hoc XXII Junii, anno 366, asseritur a Tamayo Salazar in Martyrologio Hispanico, citatis Dextri & Juliani libris nuper inventis. Deest nomen in Chronologia Præsulum Toletanorum apud Garsiam Loiasam ante Concilia Hispanica. Proinde certiora argumenta desideramus de ejus existentia & veneratione.
Heligaudus, Episcopus & Martyr, ordine nonus Ferdensium Antistes, a Danis pro Christo occisus, refertur a Camerario in Menologio Scotico, qui citat Crantzium lib. 1 Metropolis, sed eum non accurrate legit: quia is Martyrem successorem ejus Erlulphum appellat; de quo 2 Februarii egimus.
S. Basilii, Hegumeni Monasterii Patelariæ, memoria invenitur in tribus Mss. Synaxariis; duobus Taurinensibus, Ducis Sabaudiæ; & uno Parisiensi, Julii Cardinalis Mazarini. Optamus de persona & loco plura discere, ac præcipue de ætate qua vixit; veremur enim ne ejus sit temporis, quo talium plurium orthodoxia merito dubia habetur.
S. Ortrudis Virgo, Gisnæ in Picardia, profertur a Saussaio in Supplemento, ut distincta a Rotrude Virgine, deposita in cœnobio S. Bertini, relata in ejus Martyrologio. Verum unam eamdemque esse, infra ad Vitam S. Rotrudis ostendimus.
Lambertus Abbas, in cœnobio Sithiu S. Bertini ut Beatus inscriptus Martyrologio Menardi & a Menardum secutis Sammarthanis in Gallia Christiana ubi de cœnobio illo agunt. Plura ausus Saussaius in supplemento, Sancti titulo eumdem honorat. At contra Arnoldus Rayssius, Auctario Molani ad Natales Sanctorum Belgii, ne quidem nomen inscripsit. Fuit familiaris B. Joanni Episcopo Morinorum, in cujus Actis XVII Januarii sæpius fit ejus mentio, sed absque titulo Beati.
SS. Quadraginta millia Martyrum sub S. Bertholdo referuntur ad hunc diem, in Acie bene ordinata Sanctorum ac Beatorum Ordinis Carmelitici, per R P. Philippum a Visitatione cusa ac recusa aliquoties. Is in Mss. Nobis allegat Kalendaria Ordinis, sed quæ editores Speculi novi Carmelitici, ubi talia studiose colliguntur, vel ignorarunt vel contempserunt, citat etiam Palæonydorum lib. 3 cap. 1 ubi de Bertholdo dicit, quod suo tempore multorum animas pro Christo passorum Fratrum in diversis Terræ sanctæ locis seu monasteriis, corporali intuitu in cælum deferri vidit. Eadem ex Palæonydoro scribit Wernerus Rollevink in Fasciculo temporum, & ex utroque Lezana in Annalibus; & nec Martyres nec Sanctos vocare audet ante Apostolicæ Sedis judicium; verum qui tantum expresserit numerum nec indicatur a Philippo, nec mihi hactenus innotuit. Non posset is tamen videri nimius credere valenti, quod Lovanii sub quadam pictura in templo exposita legitur, Humarus tyrannus, ad assumendas Barratas coëgit Fratres, quos ferrum & flamma reliquos demisirant ex 7 millibus cœnobiorum; sed quam talis numerus est incredibilis pro una Provincia, sec. VII; consideranti multo minorem nunc numerum conventuum Ordinis toto licet orbe diffusi; sic iste numerus Fratrum, pro seculo XII. Societas nostra, non solum in Europa, sed etiam in Asia, Africa atque America laborans, mille dumtaxat, qua Domos & Collegia, qua Residentias & Missiones numerat, in iisque Socios Sacerdotes & Sacerdotii expertes ad octodecim circiter millia; & credam in una Syria, Saracenis & Turcis circumsessa ac fere sessa tota fuisse ad quadraginta millia Carmelitarum? Fateor id mihi difficile videri. Minus exorbitavit (exorbitavit tamen) qui intra sextum & decimum tertium seculum centum quadraginta martyrum millia sui Ordinis numeravit 1. Novembris in libello Flandrico cui titulus Corolla florum Carmeli menstrue distribuendorum.
S. Badulphus Episcopus & Confessor, indicatur Hagiologio Gallo-Franciæ a Philippo Labbe primum edito cum Martyrologio Romano, Gallice anno 1643 excuso, dein tomo 2 Novæ bibliothecæ ejus; in cujus Indice memoratur, & S. Badulphus Episcopus, & Franciæ locus quidam. Nos nihil aliud de eo assequi potuimus, & ad ulteriorem inquisitionem aliis proponimus.
SS. Paulinus, Archirion, & Onuphrius, Confessores Suteræ in Sicilia; cum proprium nullum diem haberent, huc relati sunt a Cajetano in Idæa propter Paulinum Nolanum unde etiam eorumdem Octava ibidem ad XXIX descripta reperitur. Plura de eorum cultu non suggerit ipse, neque nos invenimus alibi.
Adam, Episcopus Cathanesiensis in Scotia, ut beatus Martyr refertur ab Hectore Boëthio, Bucelino & a Chalemoto inter Cistercienses, aliisque. Obiit an. 1230: & tamen nihil de eo legitur in Breviario vetusto Aberdonensi, diligenter omnes Scotiæ Sanctos colligente: unde arbitramur cultum nullum publicum habuisse.
Theodoricus, Abbas secundus Veteris Campi, Ordinis Cisterciensis in diœcesi Coloniensi, familiaris S. Bernardo, hoc die anno 1177 mortuus, inter Pios a Gelenio in Fastis Agrippinensibus relatus est; omissus ab Henriquez, Chalemoto & aliis.
Arnoldus, Conversus Villariensis in Brabantia, ex Molani Kalendario Sanctorum Belgii, Raissii Auctario, aliisque passim cum titulo Beati inscribitur, Fastis Monasticis. Nullum interim apud suos cultum habet, dignus alioqui. Quare de eo lege Cæsarium Heisterbacensem, ex quo pius affectus ejus erga Ordinem innotuit. Ossa tamen venerabiliter habentur, cum ossibus aliorum, similiter cum singulari sanctitatis opinione istic mortuorum.
Andreas Bobii Faventinus, Ordinis Prædicatorum, laudatus ab eximia doctrina ac virtute: qui a Cardinalibus destinatus in Walachiam, plurimos ab hæresi ad veram fidem convertit, ac tandem ab hæreticis militibus in odium fidei in partes est sectus, uti asserit Ioannes de Rechac, in Triumpho Martyrum tract. 5 cap. 6; & ad hunc diem indicatur in Anno sancto ejusdem ordinis.
Philippus, S. Francisci socius, Raphaël Nursinus, an. 1540, Didacus Peregrinus, Franciscus de Talavera anno 1392, Ioannes de Mauriena Capuc. ab Arturo referuntur omnes, Seraphinus Messanæ an. 1616, Altrudis tertiaria Romæ 1284, Iulia Mediolani ad S. Ursulæ clari vel mortui in Ordine Franciscano; ab Arturo referuntur omnes, determinato hoc ad ejus arbitrium die, cum titulo Beati aut Beatæ, in Martyrologio ejus Franciscano, & posteriores duæ etiam in Gynæceo: ubi aliunde additur. Isabella Ludovici Ord. Prædic. Averii an. 1542. De Iulia, sed absque Beatæ titulo, agit Waddingus ad annum 1463 num. 136: multo autem prolixius Iacobus Grassettus noster in Vita B. Catharinæ Bononiensis, 9 Martii a nobis Latine data num. 162 & seqq. ubi & de revelationibus ab hac illi factis per annos 30, quas ipsa propria manu tribus libris descripsit; quorum autographum an adhuc maneat Mediolani, ut ille scribit, & solum ecgraphum acceperit a Bononiensibus matribus Cardinalis Paleottus, B. Catharinæ Canonizationem promoturus uti est apud Waddingum: an vero etiam restituerit; videant quorum interest. Ego negligendam rem non sentio, sciens quam multa ejusmodi præstantissima monumenta tali modo irrecuperabiliter perierint & etiamnum pereant: quare rogatos monasterii istius curatores velim, ut si autographum adhuc inveniatur, curent inde scribendum ecgraphum nobisque mittendum; & una cum pluribus aliis adhuc ineditis monumentis, aliquando dandum in lucem, aut saltem conservandum quiscumque casus autographo accidat.
Philippus de Luxemburgo, Episcopus Morinorum, dein Cenomanensis, & S. R. E. Cardinalis Legatus a Latere in Gallia, mortuus anno 1519, ob sanctitatis opinionem inter Pios adscriptus in Supplemento Saussaii.
Ven. Joannes Fischerus, Episcopus Roffensis & S. R. E. Cardinalis, an. 1535, Henrici VIII Regis jussu, ob negatum ipsi Capitis Ecclesiæ titulum, capite plexus fuit. Vitam ejus & mortem fideliter descriptam habemus: a Molano in editione an. 1573 refertur cum titulo Beatæ memoriæ Martyris. Abstinebimus eo titulo donec restituta veteri Religione, Romano Pontifici integrum sit causam & modum mortis cognoscere, eique condignum titulum sanctitatis martyriique decernere.
Ioannes, cognomine Silvicola seu Sauvage, Ordinis Minimorum, ob gratiam dicendi & varias virtutes celebris, laudatur a Saussaio in Martyrologio Gallicano, sed solum Piis adscribitur.
SS. Aristocleas Presb., Demetrianus Diac., Athanasius Lector, relati in Synaxariis Parisiensi & Taurinensi ac Menæis excusis: alibi XXIII Iunii
B. Lietbertus, Episcopus Cameracensis & Atrebatensis hoc die mortuus est. Ejus Vita datur XXIII Iunii.
SS. Zenon & Zenas Martyres hodie referuntur in Menæis excusis, in pluribus Mss. die sequenti XXIII Iunii.
S. Irenæi Episcopi Lugdunensis Inventio Reliquiarum, Catanzari in Calabria, assignatur a Ferrario & Paulo Regio: de qua ad Vitam ejus agetur XXVIII Iunii.
S. Kilianus cum sociis suis consignatur in Ms. Trevirensi S. Maximini. Horum Acta danda erunt, VIII Iulii.
S. Iacobus Apostolus, frater Ioannis, qui Herodis jussu decollatus est, indicatur in Ms. Usuardo Parisiensi S. Victoris: ab aliis XXV Iulii.
S. Hildegardis Virginis commemoratio, sic indicatur a Dorganio, ut addat quod principalior festivitas celebretur XVII Septembris.
SS. Abraam, Isaac, & Iacob Patriarchæ, XXVIII Bunæ, qui huic XXII Iunii respondet; & quolibet mense, die eadem solennissimum habent cultum in Fastis Copticis & Habessinis, sequente mox, simili per omnes etiam Commemoratione Nativitatis Dominicæ. Abrahamum Latini colunt IX Octobris.
S. Martinus solitarius inscriptus est Ms. Florario. Quis sit non satis cognoscimus. Forte est Abbas Vertanensis XXIV Octobris.
S. Gregorius, Episcopus Agrigentinus, ex hujus ecclesiæ Kalendario ponitur in Idæa Cajetani: proprius dies est, quo Romano Martyrologio inscribitur, XXIII Novembris.
Waltfridi martyris, Therasiæ uxoris ejus, & Rotfridi filii, translatio in Frisia juxta Groningam adscripta est Additionibus Greveni & Molani ad Usuardum, item martyrologio Canisii & Ms. Florario. At Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii, ex lectionibus propriæ Ecclesiæ, refert aliquod compendium ad diem III Decembris.
Galgani Confessoris nomen inscribitur Additionibus Greveni & Ms. Rhinoviensi. Ego alium nullum novi, quam qui prope Senas colitur, III Decembris.

DE S. IULIANO MARTYRE
PATRONO ARIMINI IN ÆMILIA ITALIÆ PROV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De Actis S. Juliani Anazarbeni male ipsi aptatis, Translationibus, ecclesia, cultu.

Julianus Martyr, Arimini in Italia (S.)

AUCTOR D. P.

Flaminia via, ad Urbe ad mare Adriaticum ducta, Æmiliæ versus Insubriam procurrenti, [S. Julianus hic a Martyre Anazarbeno] jungitur ad Ariminum vulgo Rimini, civitatem sub Ravennati Archiepiscopo Episcopalem, ab eaque initium sumit Provincia, Æmilia antiquis, hodiernis Romandiola dicta. Hujus urbis Patronus præsenti die solennissime colitur S. Julianus Martyr, cujus corpus in sua arca per mare creditur illuc appulisse, æræ Christianæ seculo X, tempore Otthonis Magni; ut habent Acta, ex veteri Ariminensi. Ms. una cum Hymnis propriis duobus transcripta, nobisque illac Romam euntibus anno MDCLX donata, a nostri istic Collegii tunc Rectore, R. P. Francisco Via. Horum initio narratur Martyrium, plane simile Martyrio S. Juliani Anazarbeni, [distinctus, cognomento istricus.] in Cilicia passi, & Antiochiam Syriæ delati, ubi annuam ejus Panegyrim ornavit S. Joannes Chrysostomus insigni homilia, illustrata ab Henschenio ad diem XVI Martii. Solum interest, quod hic Cilix, iste Istricus fuisse dicatur; ab eodem tamen Præside Martiano, in civitate Flaviade, (quæ ipsa quoque Ciliciæ civitas fuit) in judicium adductus, culeoque æque ac alter insutus, sed usque Prœconesum in Propontide aquis ablatus, ibidem putetur seculis pluribus fuisse honoratus, quoad provoluta in mare rupe quæ arcam prædictam sustinebat, ipsa Ariminum appulit undis supernatans; simili miraculo, quo jam alias vidimus Anconitanos & Altinenses credere, SS. Liberii & Theonesti corpora ad se pervecta.

[2] Tale miraculum cur ipsis credere nequeam, dixi ad XXVII Maji & XXI Junii: [Hujus corpus in saxea arca trans mare venisse dicitur,] Ariminensibus cur credatur, nihil obest ex parte circumstantiarum, fictionem manifeste prodentium: hujusmodi enim circumstantiæ nullæ hic apparent: potuitque res facta fuisse ut narratur; licet, ad firmam fidem adstruendam, plus aliquid videatur requiri quam simplex traditio, post aliquot secula primum scripto signata. Porro ut illud potuit factum fuisse, sic etiam potest factum concipi, ut idem S. Julianus, qui tempore S. Joannis Chrysostomi adeo celebrem cultum obtinebat in Syria, rebus istic pessumeuntibus, [sed quod ex Prœconeso vix est credibile;] terrestri per Asiam minorem via delatus sit in Prœconesum, indeque Ariminum. Sed huic conjecturæ firmandæ obstat silentium Synaxariorum Constantinopolitanorum, quorum nullum meminit alicujus cultus, S. Juliano delati in Prœconeso, adeo vicina Constantinopoli peninsula. Obstant etiam Acta ipsa, inter locum, a quo & ad quem advecta arca dicitur, solius Adriatici sinus latitudinem interponentia, & Istricum Julianum expresse nominantia.

[3] Nolim igitur, tam debili conjectura nixus, unum eumdemque credere, olim Antiochiæ, nunc Arimini cultum: sed potius quod, propter nominis similitudinem placuerit iis, [aut quod inventus in arca sit libellus Passionis qualis narratur.] qui primi corpus venerandum exceperunt, aptare illi passionem Anazarbeni Martyris: nam quod num. 5 dicitur Episcopus Joannes, qui circa an. MC vixit, arcam aperiens invenisse libellum certaminis conscriptum; aliud non probat, quam istam duorum Julianorum confusionem, seculo XI antiquiorem esse. Etenim longe aberat a consuetudine lictorum, quibus tradebantur Martyres culeo insuendi, ad omnem eorum abolendam memoriam; eorumdem nomina actaque plumbo vel saxo incidere, aut a Christianis sic incisa accipere, eidem culeo includenda. Anazarbus aut etiam Flavias, civitates Ciliciæ mediterraneæ quidem, super fluvios tamen sitæ, qui injecta sibi corpora ad mare devolverent; non adeo longe distant ab Ægis, urbe ejusdem Ciliciæ maritima, quin hic statim sciri potuerit a Christianis, quis ibi culeo insutus occubuerit, quo nomine dictus, quæ tormenta & sub quo judice passus: sed de Ariminensi Patrono, seculo primum X ad Italiæ littus appulso, [Est & alius S. Julianus Dalmata in Latio passus.] nihil simile præsumi potest. Tenendum ergo videtur, quod in Istria natus & honoratus fuerit, usque ad tempus translationis in Italiam: ubi si ejus Acta, antiquitus nota, & intra sacri corporis arcam descripta latuissent, alia procul dubio locorum ac personarum nomina indicarentur, aliusque modus passionis, ac forte etiam socii septem, quorum intra eamdem arcam reperta sunt capita. Hic vero in memoriam mihi etiam venit S. Julianus, cujus, apud Soranos vel Atinatis in Latio passi, martyrium ex Italico Latinum Bollandus fecit, ediditque XXVII Januarii; qui ex Dalmatia Anagniam advenisse dicitur, ætate juvenis etiam ipse, & a Flaviano Campaniæ Præside, ea quæ ibi narrantur passus. Est vicina Dalmatiæ Istria; ut mirum non foret, si uni ab altero accesserit aliquid, ut sæpe contingit inter plures synonymos, quorum non satis distinguuntur Acta.

[4] Sub his ergo cautelis, dabo quæ Arimino attuli Acta; sub eademque conditione legi poterit eorumdem Compendium, a Petro de Natalibus insertum Catalogo Sanctorum lib. 5 cap. 141, [Dantur tamen Acta ex Ms.] indeque transcriptum in Hispanico Martyrologio Tamaji, & Hagiologio Lusitano Cardosi; ne scilicet capite, quamvis male assuto, careat narratio reliqua, de translatione & miraculis variaque arcæ sacræ inspectione, quæ præcipuam Actorum partem constituunt, certiorique cum scientia scribi potuerunt. Asserunt illa, quod Christi Athleta volavit in cælum decimo Kalendas Julii, & tali die etiam hodie colitur, ut constat ex Kalendario, quod habemus anno 1643 ad præscriptum Romani Breviarii editum, [non 23 Iunii] jussu Angeli Cæsii Episcopi; ubi præscribitur S. Juliani Mart. Patroni Duplex majus; ut manifestus sit error Petri de Natalibus, quo legit passum 9 Kalendas Julii. Hunc tamen errorem secutus est, Philippus Ferrarius, in Catalogo Sanctorum Italiæ, licet elogium sumere profiteatur ex monumentis ecclesiæ Ariminensis: secuti sunt etiam Tamayus & Cardosus præcitati, [sed 22, quo colitur.] persuasi eum Flaviobrigæ Hispanicæ adscribere, auctoritate Pseudo-dextri, in Martio nostro satis rejecta. Ferrarius insuper persuasus, ipsum esse Anazarbenum Julianum, secundum Græcos passum XVI Kal. Aprilis diem hunc esse alicujus Translationis censet. Potuerunt etiam Ariminenses, ex simili persuasione quam hodiedum retinent, seculo XIV, quo scripta videntur Acta, elegisse hunc diem X Kal. Julii; quia in antiquis Latinis Martyrologiis, ut mox videbimus, inter Antiochenos Martyres referebatur S. Julianus, olim pro mense Martio Latinis ignotus: illi enim tunc de Græcorum Fastis nihil vel sciebant vel curabant.

[5] Ferdinandus Ughellus, tom. 2 Italiæ sacræ, inter Episcopos Ariminenses decimum quartum statuit Joannem; asserens, quod Ariminensibus jus dixit anno DCCCCLXI; & quod in ipso anno marmoreum sepulcrum, [Arca an. 960 Ariminum appulsa] quo corpus S. Juliani Martyris claudebatur, ad Ariminense littus Angeli deduxerunt per undas; temploque S. Petri, quod postea S. Juliani prisci dixerunt, honorifice intulere. Hæc ille; quoad annum secutus Cæsaris Clementini historicam Collectionem de Ariminensium originibus, Italice excusam an. 1617, pag. 241: ubi tamen, non Angelis, sed Episcopo adscribitur invectio corporis in templum istud, sicut etiam habetur in Actis. Verum ab his dissentit Clementinus, dum Ottonis I (qui anno mox sequenti Romæ coronam Imperialem accepit, & in reditu Arimino transisse dicitur) Joannisque tempora conjungit; [circa an. 1110 delata in ecclesiam S. Petri] inter quos ipsa Acta num. 5 multum temporis spatium collocant. Huic phrasi inhærendo, videor mihi posse Joannem istum collocare inter Obizzum primum, anno MLXI electum; & Obizzum alterum, anno MCXLIII defunctum; nec enim aptior locus occurrit in toto illo Catalogo; nec alterutrius ulla proferuntur monumenta, per quæ constet eos sibi immediate successisse, simulque tenuisse Cathedram annis LXXXII: sic arca quæ juxta ipsum templum sesqui seculo steterat, inducta in ipsum fuerit circa confinia XI & XII seculi; atque ex tunc cœperit certior haberi notitia rerum, S. Juliani cultum apud Ariminenses spectantium.

[6] Est ad Euroboreale civitatis latus pons vetustissimus, Arimino, nunc Mariciæ flumini instratus, Octaviani Augusti & Tiberii Casaris opus, per quem a Flaminia in Æmiliam transitur a civitate in Burgum sive suburbium, S. Petri dictum, a veteri istic S. Petri ecclesia. Hujus ecclesiæ conditorem S. Gaudentium esse volunt, qui eam pro Cathedrali habuerit; nunc S. Juliani dictam; [in burgo, post dicto S. Iuliani.] eamdemque ab Ottone præfato, intuitu Sancti prope depositi varie dotatam Clementinius asserit; quando autem cœperit Benedictinos monachos habere non indicat; solum duos istic Abbates nominat, Lupicinum & Ioannem, quos sibi facit mutuo succedere: mihi vero suspicio incidit, Lupicinum Ottoni fuisse synchronum; Joannem, Joanni Episcopo æqualem, prout æqualem illi Acta faciunt; ita ut unus viderit sacrum corpus trans mare advectum, alter in ecclesiam tunc opportune restauratam intulerit. Corpore autem ibidem sine præcipuo aliquo ornatu diu remanente, ut habes num. 6 ipsum honorabiliori loco poni curavit Petrus Abbas, seculo fortassis XIV, quando pro usu proprii Officii primum conscripta videntur Acta.

ACTA
Ex Ms. Collegii societatis Iesu Arimini.

Julianus Martyr, Arimini in Italia (S.)

BHL Number: 4537

EX MS.

[1] Temporibus Decii Cæsaris, in civitate a Flaviada, sedente Martiano Proconsulari, Iulianus Istricus, nobili genere ortus, dum esset decem & octo annorum, [Martiano Præsidi adductus octodennis,] fide prudentiaque conspicuus, apud eum ut Christianus accusatur: ad cujus tribunal adductus, Præses sic eum alloquitur dicens; Sacrifica, Iuliane, & tuæ juventuti salutem acquire; nam aliter in tormentis finem vitæ accipies. Cui ille respondit: Ego Christianus sum. Ad quem Martianus: Non est licita responsio tua; sed magis diis sacrifica, & Regum b nostrorum præcepta custodi. Et ille: Ego Christum adoro, quem colui, & in quem semper credam: & tum noli dicere deos, [Christumque confessus,] quoniam omnes dii gentium dæmonia, Dominus autem cælos fecit, & quidquid cælorum ambitu continetur; hominemque creavit, cui & legem dedit, ut ipsum creatorem omnium diligeret & timeret. Martianus vero dixit: Unus quidem Deus, qui fecit & deos: quare oportet te Principibus victoriosissimis acquiescere, & eorum parere mandatis. Ad quem S. Iulianus respondit: Agnosce justitiam, Consularis, quia magis oportet obedire Deo quam hominibus: ego enim subditus sum Deo omnipotenti Regi cælorum, cujus doctrinam a pueritia didici, cui & in ipsa juventute servio.

[2] Dixit ei Præses: Et forsan Presbyter c vel Diaconus inter Christianos amentes? Ad quem ille: Talis non sum dignitatis. [fustibus dicitur cæsus:] Et Martianus; Cujus generis es? ille: Christianus sum. Tunc Præses ira commotus tradidit illum ministris puniendum, ut permixtus ei dæmon (inquiens) sic discedat. Et ille: Ego dæmonium non habeo. Et Martianus: Noli amplius insanire, diis sacrifica: sin autem, tu cum malus sis, pessime morieris: & ait illi; Estne tibi mater? Cui ille est, inquit. Et Præses: Ubi est? Et ille: Ubi me d comprehendistis. Tunc Martianus jussit eam adduci ad se, ipsum vero custodiri. Cumque Asclepiodora e genitrix ejus ad Præsidem pervenisset, sic eam alloquitur dicens: [deinde ab adducta ad eum matre,] Instrue filium tuum, ut sacrificet: vides enim quantos patitur cruciatus. Tunc illa ad filium suum conversa, dixit: Fili, tu scis quod doctrinam optimam semper te docui: nunc ergo custodi verba mea, ut salveris. Deinde dixit Consulari: Dimittito illum mihi per tres dies, ut sic commode eum instruere valeam. Et Martianus: In hoc triduo venenum illi propinare debes. Ad quem Iulianus: Melius est a te omnia mala suscipere, [per triduum animatus in carcere,] quam quod mei occisor existam. Tunc Præses: Si petitas dedero inducias, postea sacrificabitis? Respondit B. Iulianus: In hoc tempore sapientior efficiar. Consularis autem annuens votis suis, ambos in carcere includi imperavit; ubi inter se confortantes, dominumque collaudantes, triduo ibi feliciter permansere.

[3] Quarta vero die iterum Præses illos ante se præsentari jubet, & ita secum alloquitur: Jam vestræ pertransierunt induciæ, diis igitur nostris oblationes offerte. [insutus culeo ac mari mersus.] Cui Iulianus: Consilio unanimi, mater mea & ego, decrevimus ut in lege Domini meditemur usque ad mortem, nec abeamus in consilio impiorum, in cathedra pestilentiæ sedentes & mortis. His verbis Præfectus ira permotus, præcepit ut cum serpentibus in sacco consueretur, & in profundo pelago demergeretur. Hujusmodi verbis pæne expeditis, [Corpus vero ad Prœconesum appulisse,] impiissimi satellites illum comprehendentes, crudelissimæ sententiæ finem imposuerunt. Tali igitur coronatus martyrio gloriosus Christi athleta evolavit in cælum decimo Kalendas Julii. Sed corpus in mari projectum a fluctibus in Insulam Prœconesum f mirabiliter jactatur, & a Christianis prope scopulum maris, in arca marmorea valde honorifice sepelitur.

[4] Cum vero jam diu, vel propter Christianorum persecutionem, aut per incolarum ignorantiam, benedicto corpori nullum præstaretur obsequium; factum est, ut, dum silerent omnia, & nox in suo cursu medium iter haberet; tempore Ottonis majoris, æstatis tempore, contra solitam consuetudinem, g Adriaticum mare maximis cœpit fluctibus quati, nulla ventorum rabie impellente. Ictibus maris igitur assiduis fracto scopulo, [indeque Ariminum in arca saxea,] arcam super se placide susceperunt undæ Incolæ vero ex strepitu attoniti, cum vidissent arcam ibi cecidisse, putaverunt eam sub undis remansisse: sed propter illam insolitam maris perturbationem, Ariminenses etiam obstupuerunt omnes, nonnulli enim eorum magno gaudio felicem diei horam expectantes; aliqui vero apud littus pervenientes, ac versus pelagum jugiter admirantes, maximum splendorem in Adriatico sinu mirabiliter concernere. Illis igitur magis magisque coruscam lucem commirantibus, arcam marmoream, velut navigium ibi esse comprehenderunt: & spectantibus cunctis, absque ullo extrinseco adminiculo, ad terram tandem mirabiliter pervenit, tranquillitasque magna illico facta est.

[5] Divina igitur gratia arca in littore ducta, apud Monasterium Beati Petri, juxta civitatem, cum supposito rubri marmoris h saxo, requievit, ibique populi utriusque sexus magna frequentia fuit. Post multum i vero temporis spatium, Joannes civitatis k Præfectus arcam ipsam, cum universo clero & civibus, variisque boum ordinibus ac aliis, [quam Ioannes Episc. frustra conatus in urbem inducere,] ad Episcopatum trahere conabatur: quod non solum non obtinuerunt, sed nec etiam eam aliqualiter movere potuerunt. Quid vero in ea esset videre cupientes, eam aperire attentare cœperunt; & hoc quoque ab eis frustra factum est. Omnibus itaque attonitis remanentibus arca ibi aliquamdiu permansit. Denique Joannes præfati Monasterii Abbas, convocatis Monachis atque amicis, inito jejunio, ac Dei auxilio implorato, ut si possent ad suum monasterium arcam perducerent, [posuerit in suburbana ecclesia S. Petri,] de consensu Præsulis illuc se contulerunt: quod & facili fuerunt consecuti labore. Quo ab Antistite audito, ipse & clerus, omnesque Ariminenses illico devenerunt; sublatoque cooperto, intro aspicientes, dilectissimum castissimumque corpus Beati Juliani, cum l pallii integritate ornatum, libellumque m ejusdem certaminis conscriptum, exposite invenerunt: n necnon septem ignota capita, quæ tamen Martyrum fuisse opinarunt.

[6] Arca autem ibi sine aliquo præcipuo ornatu diu remanente, diversis tamen præclara. miraculis, concives eam in honorabiliori loco templi sanissime poni curarunt. Et Petrus o præfati Monasterii Abbas arcam aperuit, ex qua suavissimus ac fragrans ador exivit: cum autem in nocte mirabilis thesaurus a civibus custodiretur, p ne a furibus tolleretur magna adfuit Sanctorum copia, [& deinde aperuerit Petrus Ab.] in quorum medio B. Julianus coronatus emicuit; talisque ac tantus, in habitaculo refulsit splendor, quod vix attoniti extra fugere custodes. Mane autem facto, custodes quamplurimis narrarunt visionem; indiesque mirabilia magna coruscarunt. Nam inter occurrentium multitudinem, quædam mulier Gerberia q nomine, nobilis vidua, [Huic appropians matrona impudica terretur,] moribus licet impar & obscœna vita, ad videndum beatissimum corpus pervenit: & cum se illi appropinquare vellet, mox cœpit arca fluctuare atque in modum salientis cervi mirabiliter elevari. Præ timore autem omnes fugerunt: unde & illa egressa, mox arca requievit. Deinde laborantibus hominibus ad ipsius Ecclesiæ ædificium r optimum vinum ex robore opime scaturivit. Altero vero die, Monachis Vesperum decantantibus, lampas oleo plena a culmine in lapideum pavimentum furibunde cecidit, [lampas innoxie labitur,] necnon & plumbum, quo ad ima trahebatur, fracto funiculo in ea decidit. Quo audito omnes illico concurrentes, & nec fragile vitrum confractum, nec olei guttam expersam fuisse concernentes, sed integram erectamque eam invenientes, magnopere admirarunt.

[7] Altera quoque mulier, in civitate divitiis abundans, cum jam ex senectute sterilis effecta fuisset, cui antea quamplures liberi jam fuerant defuncti; [sterilis fœcundatur,] persæpe de prolis privatione mœstissime plorabat. Sanctus itaque Julianus, nocte cuidam agricolæ splendidissimus apparuit, dixitque; Vade ad dominam tuam, & dicito ei: Si ad sepulcrum meum adveniens, misericordiam Domini nostri Jesu Christi devote imploraverit; de concepta jam masculi prole jucunditatem accipiet, & puer Julianus nomine meo vocetur: sitque hoc tibi signum. Nam in die præsenti, hora nona, quædam domus igne succensa, magno labore ab incendio liberabitur; eo tandem extincto, invenietis hominem Dominicum nomino, subitanea morte defunctum. His denique undequaque expletis, promissum sibi liberalissime obtinuit; illeque supervivens, necnon & sui descendentes, Beato martyri diu felix deservivit.

[8] Fuit insuper & alia femina, habitans civitatis mœnia, filium habens attractum, omnium membrorum motus possibilitate privatum, [contractus curatur,] qui nisi portatus haud se movere valebat. Quare ad Sancti sepulcrum quadam die eum mater adduxit, & ibi devote, magnoque clamore, ac denique multis profusis lacrymis, Sanctum deprecata est, dicens: Suscipe, Beatissime Juliane, filium, quem desolatum apud te derelinquo; & quem mœsta mater adjuvare non valet, tu, pie Pater, adjuvare dignare. His dictis, & ecclesia egressa, filium se clamantem audivit: Jam nunc te sequor: me igitur expecta, genetrix piissima. Et illa conversa, eum expectans, ambulantemque prospiciens, omnipotenti Deo beatissimoque Juliano gratias reddidit immensas.

[9] Die quoque quo S. Juliani celebrabatur festivitas, contigit, ut quædam rustica mulier, dum se ornaret, [punitur festum violans,] caputque incrispare curaret; manus tanta fuit tenacitate constricta pectim, quod unum ab alio nequaquam divelli poterat. Hoc igitur animadverso, magno clamore [ad auxilium] vicinarum clamavit; initoque consilio, ad sepulcrum B. Juliani, misericordiam petitura pervenit; ibique precans & plorans, Monachis quoque intervenientibus, sanitatem recepit. [sanatur paralyticus] Quidam etiam adolescens per triginta dies tanta fuit oppressus paralysi, quod vix linguam movere valebat; tantoque parentes affligebat mœrore, ut ejus mortem potius optarent, quam tali modo viventem inspicerent. Eum denique ad B. Juliani arcam adducentes, & ibi biduo plorantes atque orantes, eumque in Sancti obsequio offerentes, sui geniti promeruere salutem.

[10] Fuit & alius vir agricola, s in villa Mustiana vocata, qui in eadem festivitate ad metendam segetem sui agri mane fuit egressus: & dum ibi ardenter insisteret, statim fuit visione privatus. [rustici in festo metentis pœna & pœnitentis curatio.] Unde vicini ad clamorem concurrentes, eum ad ecclesiam B Juliani, in eadem villa constructam, perduxere; & ibi ad Deum preces & lacrymas profundentes, pristinam sanitatem eum recipere mirabiliter viderunt. Nonnullasque alias gratias, ad sancti Martyris sepulcrum devote accedentes, indies plerique recipere merentur: mirabilis est enim Deus in Sanctis suis.

ANNOTATA D. P.

a Flavias, alias Flaviopolis, nunc Fliopoli 30 p. m. a mari: nec absurdum est, Anazarbo oriundum, istic consummasse Martyrium, quem S. Chrysostomus ait, anno integro per universam Ciliciam circumductum; sed Istricum Iulianum, ut habet titulus horum Actorum, & mox etiam textus, illuc adducere minus congruum videtur. Quæ de sua Flaviobriga, quasi istic natus sit Sanctus, ad diem sequentem comminiscuntur Hispani, non fuit operæ pretium remandere, jam delibata & obiter rejecta XVI Martii ubi de Anazarbeno Iuliano egimus.

b Nomen Regum, Græcis usitatum, non Latinis (qui Imperatorum scripsissent) suadet, hoc initium, ex Græco Latinum factum esse.

c Non convenit hæc interrogatio ætati annorum 18.

d Puta Anazarbi: sed quam hoc apte dicere potuit Julianus Cilix, tam idem inepte tribuitur Istrico, in Ciliciam traducto; quod id cogitetur de juvene in militiam adscripto, non potest cogitari de muliere, quam castra sequi disciplina Romana non patiebatur.

e Ita etiam appellat Petrus, Asclepiodotam, scribit Ferrarius.

f Iulianus Cilix, Ægas in Cilicia appulsus dicitur; Istricus, Ionio Ægeoque emensis, per Hellespontum adnatasset Prœconesum; sed jam indicavi causas ex ipsis actis sumptas ob quas vix credibile sit ex Prœconeso advectum Sanctum.

g Hic quasi a somno incipit expergisci auctor, & velut de Istrico, in Istria sepulturam habente loqui; dum Adriatici maris fluctibus imputat avulsum a continenti scopulum, supra quem stabat sepulcrum Martyris. Istria enim & Æmilia invicem sibi objacent, interluente Adriatico discretæ: estque Istriæ ora tota scopulosis obsepta insulis, contra quam Æmiliæ littus totum planum ac læve. Adjacet etiam Istriæ insula Cherso, cui a forma potuit Prœconesi nomen aptatum fuisse, vel isti ejus partique instar peninsulæ ei cohæret, diciturque Lezina, & Arimino directius obvertitur.

h Hoc saxum pro basi arcæ fuisse, cum eaque pariter adnatasse volunt: quod tamen ex contextu non sequitur: potuit enim ab Ariminensibus suppositum fuisse, ut altius ab humo arca extaret.

i Sesqui seculum saltem hæc verba indicant.

k Infra Præsul & Antistes.

l Italica Mss. pro Pallio ponunt Saccum, ea scilicet ratione confirmatura, Patronum suum fuisse culeo insutum, sicut de Anazarbeno sacco seu culeo, & arenam & angues simul cum corpore repertos fuisse, simulque ad martyrii genus comprobandum servari dicitur.

m Hunc scilicet scripserant, arcæque imposuerant, priores post eam advectam Monachi, pro exigua quæ ipsis aderat rerum peritia, indeque nata persuasione hunc esse Iulianum adeo celebrem in Oriente: neque sane credibile est, tanto miraculo appulsam arcam, non fuisse usque ad id tempus apertam. Petrus ait, quod Abbas Passionis Epitaphium conscriptum, ibidemque repertum, coram omnibus legit.

n Clementinius 25 Junii id factum ait.

o Petri hujus tempus, Ariminensibus hactenus ignotum, definire utcumque possumus ex particula diu; & ad seculum 14 rejicere, quo Acta & Hymni compositi sint.

p Crediderim, moris fuisse, ut in die festo, & per Octavam, arca aperiretur ad solatium accurrentis vulgi; interimque adhibitis noctu custodibus solitam servari.

q Puto melius scribendum, Gerberga.

r Pulcherrimum illud fuisse, infra ex Clementinis videbimus. Ms. Italicum, plenius hoc miraculum exponens, ait accidisse foris in silva agentibus, lignaque secantibus: quod est credibile.

s Hodie Musen inquit idem Ms. idem fortassis quod in tabulis Misanum, ad 7 p. m. ab urbe versus Euro-austrum.

APPENDIX
Ex Ms. Italico & impressa Historia Clementini.

Julianus Martyr, Arimini in Italia (S.)

[11] Anno MCCCCLIV, mense Februario, cum R. P. Fr. Natalis Utricolanus, Ordinis Prædicatorum, [Tempestas invocato Sancto sedata,] cum sociis octodecim gravissima jactaretur tempestate; facto in honorem S. Juliani voto, cessavit procella, & liberati fuerunt. Hoc autem ipsius Patris manu scriptum fuit, ad calcem historiæ ipsius Sancti.

[12] Similiter anno MCCCCLXXVIII, quidam nomine Menghinus, de Castello-Abbatis (distat illud in littore maris versus Euroboream ad 5 m. p.) loquelam amisit, [triduum muto loquela reddita.] servato tamen auditu. Cui cum persuasum esset, votum facere Deo, Deiparæ Virgini, ac S. Juliano, de Missis tribus musice curandis ad altare Sancti, si sanitatem recuperaret; facto voto cubitum se vesperi contulit, ipsaque nocte conspicuam habuit beatissimam Virginem, jubentem ut iret ad arcam S. Juliani; ubi pauxillum dormitans, liberandus erat ab incommodo quod patiebatur. Experrectus ergo, & visionis utcumque recordatus, ad civitatem se contulit, ac prius aliquot alias ecclesias pro sua devotione visitavit, domumque rediit. Tunc primum in memoriam ei venit mandatum dormitandi ad arcam miraculosam: ibique supra pulvillum una circiter hora dormivit. Deinde experrectus, totus attonitus stetit cum vehementi stomachi dolore; moxque spumam quamdam evomuit & clamavit, S. Juliane adjuva me: atque exinde loquela expedita mansit ei, qui per triduum mutus fuerat. Miraculum hoc scriptum fuit manu propria R. Patris & Abbatis Commendatarii prædicti monasterii, Fr. Antonii Aquilani, die XXIII Aprilis MCCCCLXXVIII.

[13] Hactenus Ms. Italicum, unde conjectare possis, ecclesiam, de qua hic sermo est, a Petro Abbate restauratam fuisse verosimiliter uno seculo prius, [Abbatiæ in Commendam data an. 1430,] quam in Commendam recideret Abbatia: quod anno MCCCCXXX factum scribit Clementinius, adeoque circa finem Martini Papæ V; qui eam, mortuo Simone Ariminensi, post Franciscum Gualdi istic Abbatem, contulit Gabriëli Cardinali S. Clementis. Ante eam calamitatem, quam potens jurisdictione & possessionibus eadem Abbatia fuerit, declarat idem Clementinius, ex Bulla Innocentii VI, pro jurium ac bonorum illic enumeratorum recuperatione, data rogatu Angeli, Abbatis monasterii S. Juliani Ariminensis, Ordinis S. Benedicti, ad Romanam Sedem nullo medio pertinentis: qui Angelus anno MCCCLXIII etiam rexerit Monachas S. Euphemiæ, multosque tum ecclesiasticos tum seculares, utriusque sexus emphiteuseos titulo habuit sibi obnoxios, quorum istic licet legere enumerata loca & clientelæ professiones. Idem meminit Donationis, anno MLXI Uberto Abbati factæ ab Opicio Episcopo, variarumque ecclesiarum, ex concessione plurium Episcoporum atque Pontificum, [an. 1363 immediate subjacebat Sedi Apost.] a dicta Abbatia ut a capite dependentium: de ipsa vero ecclesia, sub Petro prædicti Angeli fortassis decessore aut successore immediato restaurata, scribit, quod intra eam decentiori loco posita fuit arca, erecto super eam in honorem Sancti altari, eo loco ubi nunc est altare S. Mustiolæ: ibi enim terminabatur ecclesia, ubi inchoatur hodierna; & saxum rubri marmoris, quod arcæ pro basi fuerat, conversum est in mensam altaris S. Luciæ; itaque mansere, quoad ecclesia illa funditus destructa est, novaque erecta, qualis hodie cernitur: De veteris porro, seu potius medii ævi ecclesia, sic scribit Clementinius.

[14] Ex delineatione, effigiata supra portam minorem, intelligitur, structuram fuisse pulcherrimam: quod & seniores referunt qui viderunt illius partem adhuc superstitem, [ecclesiæ sub Petro Ab. novæ structura pulcherrima,] ornatam columnis marmoreis, plures fornices sustentantibus, porticusque tam intra quam extra templum, quæ speciem admirabilem operi addebant, præsertim circa Confessionem. Talis ergo illa stetit, etiam sub Abbatibus Commendatariis; qui post Gabriëlem eorum primum fuerunt, Franciscus Condelmerius, Cardinalis Episcopus Portuensis & S. R. E. Vice-cancellarius, concedente Eugenio IV; Bessarion Cardinalis, ex indulgentia Nicolai V; [cedit Canonicis Regularibus an. 1496] Sacramorus Sacromori Ariminensis, Parmæ Episcopus, beneficio Sixti IV. Per illius porro mortem, eadem Abbatia transiit ad manus Marci Coccapani Carpensis, Protonotarii Apostolici, qui ipsam resignavit Alexandro VI, attribuendam Congregationi Canonicorum Regularium S. Georgii in Alga, prout factum esse anno MCCCCXCVI, constat ex ejusdem Papæ Bulla. Ab eo ergo tempore ipse eam administrarunt, magna cum religione; solicitudine atque solertia, optimoque exemplo. Sane cum anno MDLI, illa præscriptæ ecclesiæ pars, [pro qua ruitura an. 1551 ea quæ nunc est fabricatur,] quam vidisse majores nostri meminerunt, ruinam meditaretur etiam ipsa, Regularium istorum studio & cura, jacta sunt fundamenta majoris capellæ & ecclesiæ novæ die XXVI Martii; operique intra biennium absoluto accessit, die XV Julii MDLIII, turris campanaria; & eodem tempore renovatus est fere conventus totus, novissima urbis obsidione miserrime habitus a militibus, æque ac omnes Burgi officinæ tunc pariter restauratæ.

[15] In principio operis retracta est arca ab altari majori: ecclesia enim prior eo loco stabat, ubi nunc cœmeterium est, cum parte conventus, versus viam regiam, ipsiusque porta Occidentem spectabat: [consecrata an. 1578] in effodienda autem humo deprehensi fornices aliquot, cum longis quadrati marmoris saxis, tessellatique operis fragmentis, monstraverunt Gentilium istic templum fuisse; aperuitque se portæ principalis frontispicium, hisce litteris insculptum, Genio ariminensium. Novam ecclesiam cum ara principe solenni ritu consecravit, anno MDLXXVIII, die XIX Januarii tunc Dominica, Ioannes Baptista Castelli Bononiensis, Ariminensium Antistes: alia vero altaria, anno MDLXXXIII, dedicata sunt a Ioanne Francisco Sormano Mediolanensi, Montisfeltrii Episcopo.

[16] Anno MDLXXXIV, tertia Dominica Quadragesimæ in diem XI Martii cadente, Prior monasterii D. Gabriël Venetus, assistente sibi Collegio toto, [Arca aperitur an. 1584.] servatisque in tali occasione servandis, sustulit operculum arcæ marmoreum, quantum opus erat ut ingredi illuc unus ipsorum posset, cum super pelliceo & stola, scilicet D. Marinus Millani Ariminensis; apparueruntque per arcam sparsæ multæ Reliquiæ, interque eas capsa lignea, tribus instructa seris, sed reclusis, & craticula ferrea satis spissa cum fenestella, [ostenditur caput;] cui unica erat sera, sed aperta etiam ipsa, ex eo capite ubi sanctum Martyris caput jacebat. Tum per jam dictam fenestellam, jussu Prioris, Caput sanctum extulit D. Marinus, ipsumque Priori porrexit extra arcam; qui illud, superpelliceo reverenter exceptum, nobis qui aderamus omnibus (inquit Auctor Ms.) reverenter exosculandum obtulit. Accuratius vero ipsum intuentibus, apparuerunt capilli aliquot flavi, instar aureorum filamentorum, occipitio adhærentium; maxillæ autem integræ cum omnibus dentibus. Alia pars sancti corporis nulla aforis videri potuit propter impedimenta prædicta: [tactuque exploratur latus sinistrum corporis.] Dominus tamen Marinus asseruit, vidisse & tetigisse se humerum, brachium ac manum sinistram, nec dubitare quin reliqua etiam membra videri ac tangi possent, si capsa tota aperiretur. Postea repositum est sanctum Caput, priori quo antea jacuerat loco; ne uno quidem capillo imminutum, sed ablato argenteo nummulo, deprehenso hærere inter os & cutem cranii, ea præcise parte ubi erant capilli. De quibus omnibus rogatum scriptumque est publicum instrumentum, a Notario qui aderat, Dominico Vannuccio, anno & die prædictis, Pontificatus Gregorii XIII anno XII.

[17] Anno MDLXXXV Arimino transierunt Legati Iaponici, ab exhibita, Principum suorum nomine, Romano Pontifici obedientia revertentes; Mantius scilicet, Fiungæ Regis nepos; Michaël, Regis Arimæ consanguineus; [Ex eadem arca rasura petitur a Legatis Iaponiis 1585,] eorumque socii Martinus & Iulianus: qui cum singulari devotione arcam sanctam visitarent, instanter petierunt (quod audierant passim viros Principes facere, qui Romam vel Lauretum peregrini hac forte transirent) dari sibi aliquid de ipsius arcæ rasura: quod cum deficiente idoneo instrumento excusaretur, promittereturque ipsis ultro mittendum in hospitium suum; non desierunt iteratis vicibus solicitare promissum, donec obtinerent die XIX Augusti. Utiliter sane ejusmodi rasuram adhiberi, contra colicos dolores & infirmitates quascumque alias, crebra docuit experientia. Anno MDLXXXVI die XVI Februarii, dissolutum est altare majus, & arca retroacta intra murum, [eadem movetur an. 1586 propter novū altare.] sicut hodiedum manet; novum autem altare anno MDLXXXVII consecratum IV Maji, Dominica VI post Pascha, per Vincentium Tophaninum Episcopum nostrum, in honorem SS. Iuliani, Innocentiæ atque Margaretæ, Virginum Martyrum, quarum Reliquiæ istic tunc pariter inclusæ fuerunt; sicut fuerant in ipsius altaris trunco, cum dissolveretur, antea repertæ. Hactenus Clementinius, ex Ms. suppletus: quibus addendum nihil habeo, nisi quod prædicta Georgianorum Canonicorum Regulari Congregatione dissoluta sit de mandato Clementis IX, anno MDCLXVIII, in eorumque locum successerint Monachi Benedictini.

DE SANCTIS MARTYRIBUS GAMGALO SIVE GANDALICO, IULIANO, GRAPTO ET ALIIS DCCCLXXIX AUT DCCCXIII.
ANTIOCHIÆ IN SYRIA.
Notitia nominum & numeri ex Martyrologio Hieronymiano & aliis.

[Commentarius]

Gamgalis sive Sandalicus, Martyr Antiochiæ in Syria (S.)
Julianus, Martyr Antiochiæ in Syria (S.)
Graptus, Martyr Antiochiæ in Syria (S.)
DCCCCLXXIX aut DCCCCXVI. Martyres Antiochiæ in Syria (S.)

G. H.

[1] Hunc diem XXII Iunii antiqua Martyrologii Hieronymiani apographa a Sanctis prætitulatis auspicantur: & quidem vetustissimum Epternacense his verbis: [In antiquis Fastis] X Kalendas Iulii in Antiochia Syriæ, Gamgali, Iuliani, & aliorum octingentorum septuaginta novem. Apographum Corbeiense eos ita consignat: In Antiochia Gandalici, Iuliani, Graphi, & Sanctorum Martyrum nongentorum tredecim quorum nomina habentur in libro vitæ. In alio Ms. Corbejensi scribitur, Gantalici, qui ibidem solus cum Iuliano indicatur. In apographo Lucensi ita memorantur: In Antiochia Gandalici, Iuliani, Graphi & Sanctorum octingentorum tredecim; quorum nomina Deus habet in libro viventium. Ab hoc Blumianum solum dissentit in nomine Gantalicæ. Notkerus eosdem hoc modo ordinavit: Antiochiæ nativitas Sanctorum Martyrum Agathalicæ, Iuliani, Graphi & aliorum octingentorum quatuordecim; quorum nomina Deus habet in libro viventium. Mss. Richenoviense & Rhinoviense ista habent: In Antiochia, Gantali, Iuliani & aliorum octingentorum septuaginta septem Martyrum. Mss. Florentina Magni Ducis & Strozzii Senatoris: Apud Antiochiam, Sanctorum Martyrum Ganthalicæ, Iuliani & Grapi. Quæ etiam ita leguntur in Ms. Augustano S. Udalrici, nisi quod ibi Iulianæ exprimatur, uti & in Parisiensi Labbei, ubi prioris nomen Cantoliæ est. Mss. Trevirense S. Martini & Ultrajectinum Ecclesiæ S. Mariæ, ita habent: Item Antiochiæ Iuliani & aliorum octingentorum & quindecim. Grevenus in Auctario Usuardi meminit Iuliani, & aliorum multorum.

[2] En quanta sub varietate nomen primi exprimatur, Gamgali, Gantali, Gantalici, Gandalici, Ganthalicæ, Cantoliæ & Agathalicæ. Pro Iuliano etiam Iuliana legitur; [varie expressa nomina & numerus Martyrum.] ita Graphus & Grapus. Ast Anonymi præter octingentos, in Corbeiensi nongentos, sunt tredecim, seu quatuordecim aut quindecim, in Epternacensi septuaginta novem; in aliis septuaginta septem. In titulo potissimum secuti sumus antiquissimum Epternacense, & alia apographa Martyrologii Hieronymiani.

DE S. RUFINO SEU RUFO
MARTYRE ALEXANDRIÆ.
Ex ejusdem Hieronymiani vetustis apographis aliisque.

[Commentarius]

Rufinus, sive Rufus, Martyr Alexandriæ (S.)

G. H.

Hunc Martyrem consignant antiqua Martyrologii Hieronymiani apographa, ac Lucense & Blumianum hoc modo: In Alexandria civitate S. Rufini Martyris. In Corbeiensi nomen Rufi scribitur, uti etiam in Mss. Barberiniano & Trevirensi S. Maximini. Et, palæstra omissa, in Mss. Augustano S. Udalrici, Parisiensi Labbei, & Florentinis bibliothecæ Medicææ atque Musæi Strozziani. Verum in Ms. Aquisgranensi & Auctario Greveni ad Usuardum, ita legitur: Alexandriæ S. Rufini Martyris. In vetustissimo Ms. Epternacensi, adduntur socii plurimi hoc modo: In Alexandria Rufini & aliorum octingentorum sexaginta novem. Verum quia simili fere numero adduntur hoc die socii S. Albano Martyri; cujus nomen, in hoc Epternacensi omissum, immediate subsequitur in aliis apographis, nos non fuimus ausi illi adjungere dictos socios: quod hic indicasse sufficit.

DE SANCTIS POMPIANO, GALACTIONE IULIANA ET SATURNINO FILIO
MARTYRIBUS CONSTANTINOPOLI HONORATIS.
Ex duobus Mss. Synaxariis nostræ Societatis.

[Commentarius]

Pompeianus, Martyr Constantinopoli honoratus (S.)
Galaction, Martyr Constantinopoli honoratus (S.)
Juliana, Martyr Constantinopoli honorata (S.)
Saturninus, Martyr Constantinopoli honoratus (S.)

G. H.

Pervetustum Synaxarium quod nos Divione in Collegio Societatis Iesu reperimus, suggerit hos Sanctos, sub triplici hoc titulo: ἅγιος Πομπιανὸς ἐν τῇ θαλάσσῃ τελειοῦται, S. Pompianus in mari consummatur: ἅγιος Γαλακτίων ἐν τῇ θαλάσσῃ τελειοῦται, S. Galaction in mari consummatur: Οἱ ἅγιοι Ἰουλιανὴ καὶ Σατουρνίνος υἱὸς ἀυτῆς πυρὶ τελειοῦνται, S. Iuliana & Saturninus ejus filius igni consumuntur. Post singulos erant disticha: sed priora duo non poterant legi. At post S. Iulianam istud superest:

Ἰουλιανὴν, καὶ τὸ ταύτης παιδίον
Ἴουλον, ἀνθοῦν ἄρτι, πῦρ καταφλέγει.

Julianam & filium pubescentem,
Ætatis in flore, ignis exussit vorax.

De his, non expresse mortis genere, in pervetusto Ms. Synaxario Ecclesiæ Constantinopolitanæ quod apud Collegium nostrum Parisiis asservatur sic legimus: Ἄθλησις τῶν ἁγίων Μαρτύρων Πομπηιανοῦ, Γαλακτίωνος, Σατουρνίνου καὶ Ἰουλιανῆς, τελεῖται δὲ αὐτῶν σύναξις ἐν τῷ μαρτυρίῳ αὐτῶν, τῷ ὄντι πλησίον τῆσ ἁγίας Μάρτυρος Εὐφημίας, ἐν τῷ Πετείῳ.. Certamen sanctorum Martyrum Pompiani, Galactionis, Saturnini & Julianæ. Celebratur autem eorum solennitas in propria eorum ecclesia vicina sanctæ Martyris Euphemiæ in Petreio, quod ultimum ἐν τῷ Πετρέιῳ deest Ms. Divionensi. Eadem solennitas ad XXI Decembris, iisdem plane verbis, apud Græcos in Menæis & alibi tribuitur S. Julianæ Virgini & Martyri Nicomediæ passæ: cujus Acta dedimus XVI Februarii; cum tamen ea plane ab hac Juliana matre S. Saturnini diversa sit; sed fortassis propter hanc placuit etiam istam cum sociis illuc inferre, ad vitandas contentiones ex synonymia nascituras, si alibi conderentur sicuti ob eam causam in ædem S. Dionysii prope Parisios illatum fuit corpus S. Dionysii Corinthiorum Episcopi. De S. Euphemia ejusque pluribus Ecclesiis Constantinopoli erectis agendum erit XVI Septembris: interim potest videri Constantinopolis Christiana Caroli Cangii, qui libro 4 cap. 7 num. 12 & tribus sequentibus de hisce Ecclesiis præclare disserit. In dicto Synaxario Constantinopolitanæ Ecclesiæ dicuntur Pompianus & Galaction in mari submersi; at Juliana & Saturninus filius igne consumpti. Unde videtur colligi, eas forsan non simul uno in loco & eodem tempore martyrium passos sed simul conjunctos coli, eo quod Reliquiæ simul sint collocatæ.

DE SANCTIS BRITANNIÆ PROTOMARTYRIBUS ALBANO ET AMPHIBALO CLERICO AC BIS MILLE CIRCITER SOCIIS
VEROLAMII ET VICINIS LOCIS ANGLIÆ.

ANNO CCCIII

Commentarius Prævius.
De variis eorum Actis, Miraculis & Analectis eo spectantibus.

Albanus Protomartyr, Verolamii & vicinis locis in Britannia (S.)
Amphibalus Diaconus, Verolamii & vicinis locis in Britannia (S.)
Circiter bis mille, Verolamii & vicinis locis in Britannia (SS.)

AUCTORE G. H.

[1] Verolamium, urbs olim celeberrima apud Catyeuchlanos Britanniæ populus in hodierno Hertfordiæ Comitatu; Tacito, lib. 4 Annalium cap. 33 Verulamium municipium jure civium Romanorum donatum. [Palæstra S. Albani Verolamium,] Ptolemæus, lib. 2 Geographiæ cap. 3 Οὐρολάνιον scribit. Cambdenus vero, Nulla re, inquit, æque celebre Verolamium erat, quam quod civem sanctitate & fide in Christum singulari protulerit Albanum: qui, cum Diocletianus Christianam religionem exquisitis suppliciis ex hominum memoria delere moliretur, invicta animi constantia mortem pro Christo primus in Britannia oppetiit. Unde & Stephanus noster, & Britanniæ Protomartyr appellatur. Hæc ibi. Verum in bellis Anglo-Saxonicis concidit penitus Verolamium: sed Offa Rex, post inventum Corpus S. Albani, loco vicino monasterium amplissimum in ejusdem memoriam construxit, [S. Amphibali Readburna.] & dein oppidum una surrexit Fanum S. Albani appellatum, elegans & amplum in eoque templum monasterii magnitudine, elegantia & venustate suspiciendum, quod in Monastico Anglicano duplici schemate repræsentatur tomo 1 pag. 176. Ab hoc oppido S. Albani tribus leucis versus Occidentem distat Readburna, ubi S. Amphibalum martyrio vitam finiisse, docet ex Wintoniensium antiquitatibus Jacobus Usserius, de Britannicarum Ecclesiarum primordiis pag. 166; additque vicinum Annable oppidum, ab Amphibalo nomen accepisse.

[2] Acta eorum habemus varia, sed ex iis damus: primo, quæ venerabilis Beda lib. 1 Historiæ Ecclesiasticæ cap. 6 & 7, de S. Albano ejusque statuto carnifice, sed converso & Martyre habet; tum subjungimus quæ per Stephanum Vitum Hibernum, e Societate Jesu virum eruditum, curavit olim ad nos mitti memoratus Usserius Acta antiquiora; [Acta dantur ex Beda.] ex quibus potuit Beda aliqua decerpsisse. Fuit horum Actorum volumen antiquissimum, de quo in Vitis viginti trium S. Albani Abbatum, in Eadmaro Abbate IX ista leguntur: Istius Abbatis tempore, dum fossores muros & abscondita terræ rimarentur, in medio civitatis antiquæ, cujusdam magni palatii fundamenta diruerunt: & quo tantorum vestigia ædificiorum admirarentur, invenerunt in cujusdam muri concavo depositum quasi armariolo, cum quibusdam minoribus libris & reculis, cujusdam codicis ignotum volumen, quod parum fuit ex tam longæva mora demolitum. Cujus nec littera nec idioma alicui tunc invento cognitum præ antiquitate fuerat: venustæ tamen & manifestæ litteræ fuerant: quarum epigrammata & tituli aureis litteris fulserunt redimiti: asseres quercus, ligamina serica, pristinam in magna parte fortitudinem & decorem retinuerunt. De cujus libri notitia cum multum lateque fuerat diligenter inquisitum, tandem unum senem jam decrepitum invenerunt Sacerdotem, litteris bene eruditum, nomine Unwonam: qui imbutus diversorum idiomatum linguis ac litteris, [Alia Acta Britannico sermone inventa seculo 10] legit distincte & aperte scripta libri prænominati … In dicto libro scriptam invenit historiam de S. Albano Anglorum Protomartyre: quam Ecclesia diebus hodiernis recitat legendo. Cui perhibet egregius Doctor Beda testimonium, in nullis discrepando … Solus ille liber, in quo historia S. Albani continebatur in Thesauro carissime reponebatur. Et sicut prædictus Presbyter illum antiquo Anglico vel Britannico idiomate conscriptum, in quo peritus extitit, legerat; Abbas iste Eadmarus, per prudentiores Fratrum, in Conventu fecit fideliter ac diligenter exponi, & plenius in publico prædicando edoceri. Cum autem conscripta historia in Latino pluribus, ut jam dictum est, innotuisset; exemplar primitivum ac originale (quod mirum est dictu) irrestaurabiliter in pulverem subito redactum, cecidit annullatum. [Latine reddita.]

[3] Hæc ibi: mira sane, & quæ haud immerito possint suspicionem movere fictionis. Nolo tamen antiquæ credulitati præjudicium creare operosiori examine ejus causæ per quam codex eo usque integer, tam subito esse desierit. Utut est contigerint illa circa annum DCCCCLXX. Deinde post annos ducentos prodierunt Acta SS. Albani & Amphibali forte eadem, [Acta Anglice scripta circa annum 590, Latine reddita sec. 12] ex Anglico sermone a Guilielmo Albanensi monacho in Latinum conversa, jussu Simonis Abbatis XIX, anno MCLXVI constituti, & anno MCLXXXVIII vita functi. Auctor auctem floruit circa annum DXC, cum Anglo-Saxones adhuc Pagani ibidem dominarentur; asseritque in Prologo, se nomen non præposuisse; ne loquendo, nomen pariter & vitam amitteret; & sic suppresso nomine, quod viderit, quod audierit, non vult tacere. In epilogo prædicit Paganos convertendos, dein dicit se Romam proficisci, ut illic lavacrum regenerationis adipiscatur. Usserius ex duplici Ms. Cottonianæ bibliothecæ illa Acta descripsit, [ex Mss. Cottonianis dantur,] & Præfationem Guilielmi interpretis, & Prologum & Epilogum Auctoris edidit pag. 156 & 157. Nos ut diximus, ejus beneficio accepta illa Acta integra damus. Eadem heroicis versibus expressit Radulphus Stapulensis; cujus Præfationem carmine elegiaco compositam edidit etiam Usserius pag. 158 quam Lector ibi poterit videre.

[4] Post illa duplicia Acta damus Miracula S. Albani, apud Capgravium relata in Legenda Sanctorum Angliæ. Postea subjicimus Analecta ex variis, potissimum ex Historia Bedæ, Vita Offæ secundi Merciorum Regis, & Vitis viginti trium Abbatum S. Albani, quæ tribuuntur Matthæo Parisio, atque editæ sunt cum ejus historia, ex qua etiam uti & ex historia Thomæ Walsinghami nonnulla proferimus. [Adduntur Miracula & Analecta] Varia ex hisce continentur apud dictum Capgravium, sed valde contracta. Antiquissima omnium Albani mentio habetur apud S. Gildam Sapientem, de Excidio & conquestu Angliæ: cujus verba in Annotatis ad Vitam secundam commodius ad rei narratæ confirmationem proferimus. Habemus alia super Acta ex variis Mss. Sed fere ex Beda desumpta; ut & ex vetustissimo codice Claudii Puteani, [mentio apud Gildam. Varia Acta Mss.] Ultrajectino S. Salvatoris, & alio nostro. Tum etiam ex Ms. Trevirensi S. Maximini, sed in hoc varia adjunguntur de S. Albini translatione ad urbem Coloniensem huc nequaquam spectantia. Denique Acta utriusque Sancti, Albani & Amphibali accepimus studio D. Andreæ Maroquin descripta; sed quis hic fuerit ignoramus. Taceo libellum de Actis & translatione Coloniam, excusam anno MDII, quia de eo infra agemus, distinguentes S. Albanum hunc, Anglis relinquendum ab Albino Coloniam Roma advecto.

[5] Inter Martyrologos primum locum obtinet Venerabilis Beda cujus in genuino Martyrologio, [Elogium S. Albani ex Martyrologio Bedæ] a nobis ante tomum 2 Martii ex octo Mss. edito, ista habentur: In Britannia S. Albani Martyris, qui tempore Diocletiani Imperatoris, in Verolamio civitate, post verbera & tormenta acerba capite plexus est: sed illo in terram cadente oculi ejus qui eum percussit pariter ceciderunt. Passus est cum illo etiam unus de militibus, eo quod eum ferire justus noluerit, divino utique perterritus miraculo; quia viderat beatum Martyrem sibi, dum ad coronam martyrii properaret, [& Fastis Romanis.] alveum amnis interpositi orando transmeabilem reddidisse. Hæc Beda: ex quo Rabanus, Usuardus, Ado, Notkerus, & alii sua encomia desumpserunt. In hodierno Martyrologio Romano ista leguntur: Verolamii in Britannia S. Albani Martyris, qui tempore Diocletiani pro Clerico hospite, quem susceperat, seipsum tradens, post verbera & acerba tormenta capite plexus est. Passus est etiam cum illo unus de militibus, qui eum ducebat ad supplicium qui in via conversus ad Christum, sanguine meruit baptizari. Est dictus Clericus hospes, S. Amphibalus, cujus Acta cum Actis Albani cohærent: seorsim vero ipse refertur ad XXV Junii in martyrologiis Anglicanis tam Richardi Witfordi anni MDXXVI, [S. Amphibalus refertur 25 Maji] quam Joannis Wilsoni hoc seculo: illum secuti sunt Ferrarius & Alfordus. Præterea in Mss. Romanis Cardinalis Barberini, & monasterii S. Cyriaci & Atrebatensi Cathedralis Ecclesiæ ad elogium Bedæ ista adduntur. Et cum eo alii numero octingenti novem (in Atrebatensi octo) positi in Cathalacum, [una Martyrizati dicuntur 699 Socii] quorum nomina scripta sunt in libro vitæ. Verum in Actis num. 36 dicuntur fuisse nongenti nonaginta novem. Fuerunt hi occsi prope Lichfeldiam, quæ creditur ideo sic appellata, quod Lichfelt Cadaverum campus interpretetur. Iterum num. 39 dicuntur alii mille Redburnæ, visa constantia S. Amphibali conversi, [atque iterum mille;] eoque intuente morti traditi; ast anno MCLXXVIII. At cum corpore S. Amphibali inventa fuisse corpora novem Sociorum indicatur in Analectis num. 36.

[6] Hos omnes passos esse anno CCCIII, in magna persecutione Diocletiani, cum plerisque scriptoribus arbitramur. Interim Michaël Alfordus refert eos ad annum CCLXXXVII, cujus rationes lector poterit expendere aliquas ejus Reliqutas asservatas fuisse Londini in ecclesia Cathedrali, legitur in Appendice ad Historiam hujus ecclesiæ, a Gulielmo Dugdale edita; [Tempus martyrii.] in qua pag. 214 inter alias Reliquias ibi adservatas, ista leguntur: Item unum vas argenteum, deauratum, ad modum cupæ factum, continens Reliquias Sanctorum Oswaldi, Albani & Dunstani. De S. Oswaldo Episcopo egimus XXVIII Februarii & de S. Dunstano XIX Maji. Colitur etiam S. Albanus Martyr XXI Iunii Gnesnæ, Posnaniæ, Wladislaviæ Cracoviæ, & dicitur in Anglia sub Diocletiano passus.

ACTA MARTYRII
Ex Historia Bedæ lib. I cap. 6 & 7.

Albanus Protomartyr, Verolamii & vicinis locis in Britannia (S.)
Amphibalus Diaconus, Verolamii & vicinis locis in Britannia (S.)
Circiter bis mille, Verolamii & vicinis locis in Britannia (SS.)

BHL Number: 0206

[1] Anno incarnationis Dominicæ ducentesimo octogesimo sexto, Diocletianus, tricesimus tertius ab Augusto Imperator ab exercitu electus, annis viginti a fuit; Maximianumque, cognomento Herculeum, [a Sub persecutione Ecclesiæ immanissima,] socium creavit imperii: & Diocletianus quidem in Oriente, Maximianus autem Herculeus in Occidente vastari ecclesias, affligi interficique Christianos, decimo post Neronem loco, præceperunt. Quæ persecutio omnibus fere ante actis diuturnior atque immanior fuit: nam per decem annos incendiis ecclesiarum, proscriptionibus innocentum, cædibus martyrum incessabiliter acta est: denique etiam Britanniam, cum plurima confessionis Deo devotæ gloria, sublimavit. Siquidem in ea passus est S. Albanus, de quo Presbyter Fortunatus in Laude virginum, cum beatorum Martyrum, qui de toto orbe ad Dominum venirent, mentionem faceret, ait:

Albanum egregium fœcunda Britannia profert.

[2] Qui videlicet Albanus, Paganus adhuc, cum perfidorum Principum mandata adversum Christianos sævirent, Clericum b quemdam, persecutores fugientem; hospitio recepit: quem dum orationibus continuis ac vigiliis diu noctuque studere conspiceret, [Albanus conversus] subito divina gratia respectus, exemplum fidei ac pietatis illius cœpit æmulari; ac salutaribus ejus exhortationibus paulatim edoctus, relictis idololatriæ tenebris, Christianus integro ex corde factus est. Cumque præfatus Clericus aliquot diebus apud eum hospitaretur, pervenit ad aures nefandi Principis, confessorem Christi, cui necdum fuerat locus martyrii deputatus, penes Albanum latere. [ultro se offert ad mortem.] Unde statim jussit milites diligentius eum inquirere: qui cum ad tugurium Martyris pervenissent, mox se sanctus Albanus, pro hospite ac magistro suo, ipsius habitu, id est caracalla c qua vestiebatur, indutus, militibus exhibuit, atque ad judicem vinctus perductus est.

[3] Contigit autem judicem ea hora, qua ad eum Albanus adducebatur, aris assistere, ac dæmonibus hostias offerre. [Constansque in fide Christi.] Cumque vidisset Albanum, mox ira succensus nimia, quod se ille ultro pro hospite, quem susceperat, militibus offerre ac discrimini dare præsumpsisset; ad simulacra dæmonum, quibus assistebat, eum jussit pertrahi: Quia rebellem, inquiens, ac sacrilegum celare, quam militibus reddere maluisti, ut contemptor divum meritam blasphemiæ suæ pœnam lues; quæcumque illi debebantur supplicia, tu solvere habes, si a cultu nostræ religionis discedere tentas. At S. Albanus, qui se ultro persecutoribus fidei Christianæ esse prodiderat, nequaquam minas Principis metuit: sed accinctus armis militiæ spiritualis, palam se jussis illius parere nolle pronuntiabat. Tum Judex: Cujus, inquit, familiæ vel generis es? Albanus respondit: Quid ad te pertinet, qua sim stirpe genitus? Sed si veritatem religionis audire desideras, Christianum jam me esse, Christianisque officiis vacare cognosce. Ait Judex: Nomen tuum quæro, quod sine mora mihi insinua. At ille: Albanus, inquit, a parentibus vocor; & Deum verum ac vivum, qui universa creavit, adoro semper & colo. Tum Judex repletus iracundia, dixit: Si vis perennis vitæ felicitate perfrui, diis magnis sacrificare ne differas. Albanus respondit: Sacrificia hæc, quæ a vobis redduntur dæmonibus, nec auxiliari subjectis possunt, nec supplicantium sibi desideria vel vota complere: quinimo quicumque his sacrificia simulacris obtulerit, æternas inferni pœnas pro mercede recipiet.

[4] His auditis, judex nimio furore commotus, cædi sanctum Dei confessorem a tortoribus præcepit, autumans se verberibus, quam verbis non poterat, [post verbera damnatur capitis,] cordis ejus emollire posse constantiam. Qui cum tormentis afficeretur acerrimis, patienter hæc pro Domino, imo gaudenter ferebat. At ubi Judex illum tormentis superari, vel a cultu Christianæ religionis revocari non posse persensit, capite eum plecti jussit. Cumque ad mortem duceretur, pervenit ad flumen, quod muro & arena, ubi feriendus erat, meatu rapidissimo dividebatur: viditque ibi non parvam hominum multitudinem utriusque sexus, conditionis diversæ & ætatis, quæ sine dubio divinitatis instinctu ad obsequium beatissimi Confessoris ac Martyris vocabatur; & ita fluminis ipsius occupabat pontem, ut intra vesperam transire vix posset: denique, cunctis pæne egressis, Judex sine obsequio in civitate substiterat. [super aquas graditur,] Igitur S. Albanus, cui ardens inerat devotio mentis ad martyrium ocyus pervenire; accessit ad torrentem, & dirigens ad cælum oculos, illico siccato alveo, vidit undam suis cessisse ac viam dedisse vestigiis. Quod cum inter alios etiam ipse carnifex, qui eum percussurus erat, vidisset, festinavit ei, ubi ad locum destinatum morti venerat, occurrere divino nimirum admonitus instinctu; [eoque convertit carnificem;] projectoque ense, quem strictum tenuerat, pedibus ejus advolvitur, multum desiderans, ut cum Martyre, vel pro Martyre, quem percutere jubebatur, ipse potius mereretur percuti.

[5] Dum ergo is ex persecutore factus esset collega veritatis & fidei, ac jacente ferro, esset inter carnifices justa cunctatio, [fontem impetrat precibus,] montem cum turbis reverendissimus Dei confessor ascendit: qui opportune lætus gratia decentissima, quingentis fere passibus ab arena situs est, variis herbarum floribus depictus, imo usquequaque vestitus: in quo nihil repente arduum, nihil præceps, nihil abruptum, quem lateribus longe lateque deductum, in modum æquoris natura complanat; dignum videlicet eum, [capite truncatur punito percussore:] por insita sibi specie venustatis, jam olim reddens, qui beati martyris cruore dicaretur. In hujus ergo vertice S. Albanus dari sibi aquam a Deo rogavit: statimque incluso meatu, ante pedes ejus fons perennis exortus est, ut omnes agnoscerent, etiam torrentem martyri obsequium detulisse: neque enim fieri poterat, ut in arduo montis cacumine Martyr aquam, quam in fluvio non reliquerat peteret, si hoc opportunum esse non videret. Qui videlicet fluvius, ministerio persoluto, devotione completa, officii testimonium relinquens, reversus est ad naturam. Decollatus itaque Martyr fortissimus ibidem, accepit coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se: sed ille qui piis cervicibus impias intulit manus, gaudere super mortuum non est permissus: nam oculi ejus in terram una cum beati Martyris capite deciderunt.

[6] Decollatus est ibi etiam tum miles ille, qui antea superno nutu correptus, sanctum Dei confessorem ferire recusavit: de quo nimirum constat, [decollatur etiam conversus prior carnifex.] quia etsi fonte baptismatis non est ablutus, sui tamen est sanguinis lavacro mundatus, ac regni cælestis dignus factus ingressu. Tunc Judex, tanta miraculorum cælestium novitate perculsus, cessari mox a persecutione præcepit; honorem referre incipiens cædi Sanctorum, per quam eos opinabatur prius a Christianæ fidei posse devotione cessare. Passus est autem beatus Albanus die decimo Calendarum Iuliarum, juxta civitatem Verolamium, quæ nunc a gente Anglorum Werlamacestir d sive Warlingacestir appellatur: ubi postea, redeunte temporum Christianorum serenitate, ecclesia e est mirandi operis, atque ejus martyrio condigna, extructa. In quo videlicet loco, [Ecclesia S. Albani.] usque ad hanc diem, curatio infirmorum & frequentium operatio virtutum celebrari non desinit. Passi sunt ea tempestate Aaron & Julius f, Legionum urbis cives, aliique utriusque sexus diversis in locis perplures: qui diversis cruciatibus torti, & inaudita membrorum discerptione lacerati, animas ad supernæ civitatis gaudia perfecto agone miserunt.

ANNOTATA G. H.

a Hi anni viginti sumendi ab anno 284, quo cœpit regnum ad annum 304 quo imperium deposuit.

b S. Amphibalum a posteris appellatum.

c Caracalla vestis quædam cum cuculla. Hinc S. Hieronymus epist. 128 describit palliolum miræ pulchritudinis, perstringens oculos fulgore, in modum caracallarum sed absque cucullis. Eucherius lib. 2 Institutionum: Ephod vestis Sacerdotalis quæ superindumentum vel superhumerale appellatur: est autem velut in caracallæ modum sed sine cuculla.

d Westmonasteriensis ad an. 313. Quod, inquit, civitas nomine censetur bifario, hæc ratio. Ab alveo enim qui Warlame dicitur, & ad Orientalem civitatis plagam defluit Warlancestria. A via autem regia, quæ Watlingestrete nuncupatur, & ad partem civitatis jacet Occidentalem, Warlingecestria nominatur.

e Idem Westmonasteriensis, dicto anno 313, asserit, decem annos post Passionem elapsis ecclesiam fabricatam esse.

f Inscripti hi sunt Martyrologio Romano ad Kalendas Julii. Vide de iis Alfordum ad an. 287 num. 28.

ALIA ACTA SS. Albani, Amphibali & Sociorum anno DXC Anglice scripta.
Interpr. Guilielmo monacho Albanensi.

Albanus Protomartyr, Verolamii & vicinis locis in Britannia (S.)
Amphibalus Diaconus, Verolamii & vicinis locis in Britannia (S.)
Circiter bis mille, Verolamii & vicinis locis in Britannia (SS.)

BHL Number: 0213

INTERP. WILLEL.

PRÆFATIO INTERPRETIS
Reverendo Patri & Domino carissimo Simoni, Willelmus in Domino salutem.

[1] Cum liber Anglico sermone conscriptus, Passionem beati Martyris Albani continens, ad nostram notitiam pervenisset; ut eum verbis Latinis exprimerem, [Excusatio scriptoris, obedientiam secuti.] præcepistis. Ego vero vobis non obedire nefas existimans, dicto parui: non tamen ex aliqua præsumptione, sed ne contemni jubentis auctoritas videretur. Quod opus nomini vestro credidi consecrandum, non inveniens cui magis oris mei primitias offerrem, quam Domini Sacerdoti. Si quid minus Latine forte sonuerit apud doctas aures; interpretem novum obedientiæ, quæ viribus plerumque majora præsumit, excusabit. Sciendum autem quod huic operi beati Clerici nomen adjecerim: quod non in libro, quem transfero, sed in historia, quam Gaufridus Arturus de Britannico in Latinum se vertisse testatur, inveni. Sed ne verborum prolixitas hominis displiceat occupato: restat nunc, qualiter auctor operis sui Præfationem dirigat, audiatur.

PROLOGUS AUCTORIS.

[2] Quisquis beatorum Martyrum gloriosa certamina tentaverit ad memoriam revocare, [Paganorum odia incurrit Scriptor Martyrii.] necesse est si tamen evaserit odia sustineat paganorum. Si quis enim de nece martyrum, de gloria Sanctorum, narrationem cœperit ordinare; mox qui eorum felicitati invident, irasci, fremere, & usque ad mortem persequi consueverunt. Inde est, quod passionem beati Albani martyris qualicumque stylo posteris traditurus, operi titulum non præpono: malens tacendo nomen, quam loquendo nomen pariter & vitam amittere. Quamvis igitur insidiantium laqueis plena sunt omnia, suppresso tamen nomine, quid viderim, quid audierim, [Suppresso suo nomine visa & audita scribit.] non tacebo. Cives quondam Verolamii, ob elationem cordis sui declarandam qualiter passus sit beatissimus Albanus in muris suæ civitatis sculptum reliquerunt: quam scripturam, longo post tempore, in muris eorum, jam ruinosis & ad ruinam inclinatis, inveni: vidique mœnia præ vetustate jam labi, infra quorum ambitum B. Albanus graves in corpore pertulit cruciatus. Vidi locum repleri arborum densitate, in quo Martyr invictus quondam pro Christo sententiam subiit capitalem. Hæc inter cetera multorum relatione cognovi, qualiter vir sanctus fontem in vertice montis orando produxerit; ut inimicis siti laborantibus, & jam de vita desperantibus, aquarum beneficio subveniret. Omnem rei seriem diligenter inquisivi, didici, & (ne lateret posteris) in hunc modum stylo memoriæque mandare curavi.

CAPUT I. S. Amphibali adventus in Britanniam. Conversio S. Albani.

[3] Cum persecutio, quæ sub Diocletiano mota est in Christianos, longe lateque desæviret; a vir quidam meritis & doctrina clarus, nomine Amphibalus, b transiens in Britanniam, Verolamium Domino ducente pervenit. [S. Amphibalum venientem in Britanniam] Qui ingressus urbem in domum divertens Albani, hospitium postulavit. Erat autem Albanus cives Verolamius, vir eminens in civitate, ex illustri Romanorum prosapia originem ducens: in quo divitiarum gloria & dignitas secularis, nobilitati generis respondentes, honorabilem virum omni populo reddiderunt. Hic sanctum virum hospitio benigne suscipiens, vitæ necessaria ministravit. Quem tandem, remoto servorum strepitu, secretius allocutus; Quomodo, inquit, cum sis Christianus homo, [S. Albanus hospitio excipit:] per Gentilium fines transitum habere & ad hanc urbem illæsus pervenire potuisti? Dicit ei Amphibalus: Dominus meus Jesus Christus, filius Dei vivi, iter meum jugiter prosecutus, securum me inter discrimina custodivit. Hic pro multorum salute me misit ad istam Provinciam, ut videlicet fidem quæ in Christo est Gentibus annuntians, ei populum acceptabilem præpararem. Et quis est, inquit, iste Filius Dei? Quid est quod Deus natus esse asseritur? Nova sunt hæc & mihi hactenus inaudita. Nosse vellem, quid super hac re vos Christiani sentiatis.

[4] Tum B. Amphibalus, Euangelicam ingressus disputationem, dixit ei: Assertio nostræ fidei hæc est, ut Deum Patrem, [de fide instruitur] & Deum Filium esse dicamus; qui videlicet Filius, pro salute hominum carnem dignatus assumere, hoc procuravit, ut qui carnem fecerat, caro fieret; & qui creator Virginis extiterat, ipse mirabiliter ex Virgine crearetur. Ut igitur exhibendæ hujus novitatis tempus advenit, cælestis ad Virginem nuntius destinatur: qui ingressus ad eam dixit; Ave gratia plena, Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus. Quæ cum audisset; turbata est in sermone ejus. Et ait Angelus ei: Ne timeas Maria; ecce concipies & paries filium, & vocabis nomen ejus Jesum. Dixit autem Maria ad Angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco? [circa mysterium Incarnationis:] Et respondens Angelus, dixit ei: Spiritus sanctus superveniet in te, & virtus Altissimi obumbrabit tibi; ideoque & quod nascetur ex te Sanctum vocabitur Filius Dei. Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Hoc modo Virgo Deum, ancilla Dominum, Patrem filia meruit generare. [Martyr futurus prædicitur:] Virgo mater facta est; sed virginitatis insignia non amisit. Hoc quoque futurum fuisse non latuit Prophetas; sed multis illud oraculis a seculo prædixerunt. Si hæc hospes ita esse credideris; cuncta quæ ad fidem Christi pertinent circa te digne poterunt adimpleri: factus vero Christianus, debilibus, ægrotis, & cunctis male habentibus, invocato Christi nomine, poteris subvenire: tibi nulla nocebit adversitas, mors non appropinquabit, priusquam ipsius voluntas fuerit Creatoris: tandem hanc vitam finies per Martyrium, felicique beatus excessu, de seculo migrabis ad Christum. Idcirco hanc urbem ingressus sum, ut in ea præco tuæ fierem passionis: benignus enim dominus humanitatis officia, quibus insistis, cælestis vitæ præmio recompensat.

[5] Dicit ei Albanus: Quid reverentiæ Christo, quid honoris impendam; si Christi fidem forte suscepero? Et ille: Crede dominum Iesum, cum Patre & Spiritu sancto, Deum unum esse; & opus magnum in ejus oculis peregisti. Tunc dicit ei Albanus: Quid est quod loqueris: insanis: c nescis quid dicis. Assertionem tuam non capit intellectus, [resistit ejus sermoni,] ratio non admittit. Si nossent viri hujus civitatis te talia locutum fuisse de Christo, sine mora blasphemos sermones secundum publicas legum sanctiones capitis abscissione vindicarent. Ego vero omnino pro te solicitus, ne quid tibi contingat adversi, priusquam ex hoc recesseris habitaculo, vehementer pertimesco. His dictis surrexit, [& renuit plura audire:] & abiit ira commotus. Nullatenus enim adhuc patienter audire quæ dicebantur, nec aurem placidam præbere voluit admonenti. Solus in loco remansit Amphibalus; noctemque totam pervigil in oratione transegit.

[6] Albano vero in solario quiescenti, miranda quædam nocte illa divinitus ostenduntur. Cumque novo visu fuisset exterritus, ac insolito perturbaretur aspectu; surgens continuo ad inferiora descendit; & accedens ad hospitem, dixit: Amice si vera sunt quæ de Christo prædicas; veram mihi solutionem somni mei quæso ne metuas indicare. Aspiciebam, & ecce de cælis homo veniebat; [in visione nocturna aspicit tormenta Christo illata,] quem apprehendens innumera hominum multitudo, diversa expendit in eum genera tormentorum. Manus vinculis constringuntur, flagellis corpus atteritur, & graviter laniatur, corpus saucium ligno suspenditur, per transversum ligni robur manus expanduntur. Homo qui torquebatur nudus erat, & calceamenta non habebat in pedibus: manus ejus & pedes clavis affiguntur, latus lancea perforatur; ex cujus lateris vulnere, ut mihi visum est, sanguis & aqua profluxerunt. A dexteris ejus arundinem statuunt, coronam spineam capiti superponunt. Consummatis omnibus quæ humana potuit inferre crudelitas; cœperunt verbis illudere ei, dicentes, Ave Rex Iudæorum: si filius Dei es, descende nunc de cruce, & credimus tibi. Cumque multa convitia irrogarent; adolescens ille non respondit eis verbum. Denique cum dixissent in eum quæcumque voluerunt: tandem exclamans voce magna dixit, Pater, in manus tuas commendo spiritum meum; [ejusque Resurrectionem & Ascensionem.] & his dictis, expiravit. Corpus exanime de cruce deponitur sanguine de vulneribus adhuc largiter profluente: lapideo illud includitur sarcophago, signatoque lapide custodes deputantur. Mira res! Cadaver extinctum remeavit ad vitam; resumptisque viribus clauso prodiit monumento: qui qualiter a mortuis resurrexit, propriis oculis ipse conspexi. Viri niveis induti vestibus de cælis adveniunt; assumptoque secum homine, illuc unde venerant revertuntur. Subsequitur eum candidatorum infinitus exercitus, qui per omne illud iter laudes canere non desistit; & Patrem, nescio quem, ejusque Filium assidue benedicit: dicens; Benedictus sit Deus Pater, Filiusque ejus unigenitus. Ingens inter eos gaudium; lætitia ineffabilis, ut nulla huic digne valeat comparari. Hæc & multa alia, quæ nec volo, nec licet ulli mortalium indicare; mihi nocte per visionem sunt ostensa. Quid illa significent, obsecro te, ne celaveris mihi. Noli timere.

[7] His auditis, B. Amphibalus, sentiens cor ejus visitatum a Domino; supra quam cuiquam credibile est in Domino est gavisus; [Visa exponit S Amphibalus Crucem proferens,] statimque Crucem Domini, quam secum habebat, proferens, ait: Ecce in hoc signo potes manifeste dignoscere, quid visio tua nocturna velit, quid portendat. Homo namque veniens de supernis, Dominus meus est Iesus Christus: qui crucis supplicium subire non renuit, ut nos a reatu, quo per prævaricationem primi parentis Adæ tenebamur adstricti, suo sanguine liberaret. Qui vero manus homini injecerunt, & diversis pœnarum generibus affecerunt, populum significant Iudæorum: qui cum promissum haberent, quia Deus eis filium suum de cælis mitteret, & tandem venisset quem diu expectaverunt; non receperunt venientem, nec suæ salutis auctorem cognoverunt; sed in omnibus ei contradicentes, semper ei mala pro bonis, odium pro dilectone rependerunt. [de Christo Redemptore:] Denique invidia contra eum ducti, ad tantam nequitiam proruperunt; ut hominem, in quo nullam causam mortis invenerant, comprehenderent, crucifigerent & occiderent. Sic benignus Dominus pretio sanguinis sui nos redemit, sic mortis moriendo victor extitit, & in cruce exaltatus ad se traxit universa: sed ad inferni claustra sponte descendens, suos qui illic tenebantur absolvit, & æternis nexibus diabolum alligans, ad infima tenebrarum loca dejecit.

[8] Tunc Albanus, super sermonibus illius vehementer admirans, in hæc verba prorupit, [cui S. Albanus assentiens,] dicens: Vera sunt, inquit, vera quæ de Christo memoras; nec possunt ullatenus argui falsitatis. Ego enim evidenter hac nocte cognovi, qualiter Christus diabolum vicerit, alligaverit, & ad inferni profundiora detruserit. Propriis oculis ipse conspexi, quia catenarum nexibus teter ille jacet irretidus. In hoc cognoscens quoniam omnia quæ locutus es vera sunt, amodo fidelissimum me tibi polliceor auditorem. Dic ergo obsecro (quia nosti universa) quid. Patri, quid Spiritui sancto facturus sim, accedens ad Filii servitutem. Quibus ille auditis, cum ingenti exultatione dixit. Gratias ago Domino meo Jesu Christo, quod hæc tria nomina per temetipsum proferre jam nosti. Tres igitur personas, quas aperte suis designasti vocabulis. Deum unum crede, firmiter & fideliter d confitere. Respondens autem Albanus; Credo, inquit & ex hoc fides mea est, quod nullus Deus nisi Dominus meus Iesus Christus, qui ob salutem hominum hominem dignatus assumere, crucis sustinuit passionem; ipse cum Patre & Spiritu Sancto Deus unus est; & præter eum non est alius. e

[9] His dictis sæpe prosternitur ante crucem: & quasi pendentem in cruce Dominum Iesum cerneret, veniam sibi beatus pœnitens deprecatur. Sic pedes, sic vulnerum loca assidua exosculatione demulcet; [compunctus & pœnitens baptizatur,] acsi ad ipsius, quem crucifigi viderat, vestigia procumberet Redemptoris. Sanguine mixtæ per ora volvuntur lacrymæ, super illud venerabile lignum ubertim decidentes. Ego, inquit, diabolum abnego, omnesque Christi detestor inimicos; in illum solum credens, illi me committens, qui (sicut asseris) a mortuis die tertia resurrexit. [Quod cum constanter confiteretur Albanus; baptizavit eum Amphibalus in nomine ejusdem sanctæ Trinitatis, ex corde factum integrum Christianum.] Dicit ei Amphibalus: Forti animo esto: Dominus tecum est, & illius gratia tibi non deerit unquam. Fidem, quam ceteri mortalium homine tradente percipere consueverunt, tu non ab homine, neque per hominem didicisti, sed per revelationem Iesu Christi. Quare jam securus omnino de te redditus, longius ire dispono, viam veritatis Gentibus ostensurus. Nequaquam, inquit Albanus, sed una saltem septimana maneas apud me, ut interim dum mihi solicitudinem exhibueris Doctoris, [apud se retinet S. Amphibalum.] cultum Christianæ religionis plenius instructus agnoscam. Amphibalus ergo, sentiens quod discessum suum graviter Albanus acciperet, trahitur ad consensum. Igitur diebus singulis cum jam in vesperam hora declinaret, magister & discipulus hominum frequentiam devitantes, ad domum remotiorem, quæ tugurium vulgo solet appellari, se proripiunt; noctem totam ibidem in Dei laudibus transigentes. Et hæc faciebant, ne secretum suum palam fieret infidelibus; qui cultores Christianæ religionis, non in fide sequi, sed pro fide persequi contendebant.

ANNOTATA D. P.

a Beda Clericus, in Ms. nobis ab Andrea Maroquin; Abbas egregius, cultor & doctor sanctissimæ Trinitatis.

b Hinc transmarinum arbitramur origine fuisse, & in Britanniam ob persecutionem transiisse. Interim ex Urberlegionum seu Cair-leon extitisse oriundum scripserunt Ranulphus Cestrensis seculo 14 lib. 1 Polychronici cap. 48 (quod nos Ms. habemus) & Giraldus Cambrensis Seculis lib. 1 Itinerarii cap. 52. Alii posteriores civitatis Cantabrigiæ Rectorem fecerunt.

c Apud Capgravium, nescio.

d Idem profitere.

e Hæc de baptismo desunt in antiquiore Ms. & apud Capgravium. Sunt in prædicto Ms. ista, Per amplius & perfectius catechizans eum tandem baptizavit in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti.

CAPUT II. S. Albani captivitas, verbera, vincula, constantia in fide & execratione idololatriæ.

[10] Verum aliquanto tempore interjecto, Gentilis quidam ad judicem audacter ingressus, quod factum fuerat indicavit. [Albanus cognoscens proditionem & sententiam judicis,] Nihil omnino reliquit intactum, quo facilius vel obesset innocentibus, vel judicem impelleret ad furorem. Quibus cognitis Iudex mox iracundiæ furore succensus, Albanum & Magistrum ejus ad suam præsentiam jussit evocari, ut cum ea qua dignum erat reverentia diis suis victimas immolarent; nolentes autem, vi & violentia comprehendi, vinculis arctari, & aris deorum loco victimæ jugulandos imponi. Sed hujusmodi decretum Albanum non latuit: qui Principis insidias modis omnibus cupiens prævenire a, hortatur Amphibalum ut urbe secedat; dans ei chlamydem auro textam, quo tutior ab hostibus redderetur: festis enim hujusmodi tunc temporis tantæ apud omnes dignitatis erat, tantæque reverentiæ; [S. Amphibalum dimittit,] ut illa indutus cuneos hostium penetraret illæsus. Ipse vero Magistri sui caracallam sibi retinuit, certissime sciens, quod non æquis oculis eam sævientes aspicerent inimici. Igitur Amphibalus, Albani precibus acquiescens, ante lucis exortum fugam arripuit, per viam tendens quæ de civitate vergit ad Aquilonem: Albanus vero eum deducebat, [manet ipse in habitu illius.] quam diu ambobus visum est expedire. Cumque discederent ab invicem, & ultimum sibi valefacerent; quis eorum lacrymas sine lacrymis ad memoriam possit revocare. Itaque in Walliam Amphibalus ad martyrium festinat; Albanus, habitu magistri vestitus, ut vel hoc modo Gentilium animos in se solum facilius provocaret, remeavit.

[11] Ubi dies exortus est, ex improviso equites cum magna manu peditum, efferatis animis in ædes Albani irruunt; scrutantur abscondita, [Non invento Amphibalo,] strepitu & tumultu universa pervenientes ad tugurium, illic illustrem virum Albanum reperiunt in habitu peregrino, nudis pedibus ante Crucem Domini precibus incumbentem. Mox catervatim irruentes, ubinam esset Clericus quem susceperat, percunctantur. Quibus ipse ait: Ecce cum Deo est; cujus præsidio circumfultus, minas hominum non veretur. Quid eum quæritis? Postquam vero qui poscebatur nusquam inventus est; ministri scelerum, immanitatem nequitiæ vertentes in Albanum, mox ei manus injecerunt. Rapitur, trahitur, [capitur & ad idola trahitur:] dirisque constringitur nexibus catenarum: ab aliis vestibus, ab aliis trahitur & capillis. Quem variis afficientes injuriis, & satis inhumane tractantes, ad idola sua perduxerunt; ubi tunc omnis civitas una cum Judice fuerat congregata: Albanus, ut servum Crucis palam se cunctis ostenderet, signum Dominicum jugiter in manibus præferebat. Gentiles signum novum & incognitum intuentes, turbati sunt & exterriti. Iudex vero, qui præerat civitati, truci vultu, minacibus oculis, beatum virum signumque salutis aspexit. Cujus iracundiam in tantum dicitur Albanus contempsisse, [nomen & fidem profitetur:] ut nec genus suum, nec cujus esset familiæ, dignatus sit ei confiteri: sed de singulis interrogatus, nomen tantum indicavit; Christianumque se esse libera voce respondit.

[12] Quem Iudex hujusmodi verbis aggreditur, dicens: Albane, Clericus ubi est, qui nuper a Christo nescio quo huc directus, [audit Iudicem debachantem in Amphibalum,] ut civibus nostris illuderet, hanc urbem latenter ingressus est? Si reatus eum conscientia non remorderet, si de causæ suæ qualitate non diffideret; sponte se nostris obtutibus ingessisset, ut pro se suoque discipulo magister egregius allegaret. Verum in ejus doctrina quanta latuerit falsitas, quantaque fraudulentia, suo tandem patefecit exemplo: quandoquidem eum, quem in causa tueri debuerat, inerti resolutus timore deseruit & aufugit. Qua in re (nisi fallor) satis evidenter intelligis, quam fatuo homini præbueris in errore consensum: cujus instinctu ad tantam devolutus es insaniam, ut omnia quæ mundi sunt repente desereres, & Deos magnos habere contemptui non timeres. Unde ne injuriam Deorum inultam præterisse videamur, [& promissis ad cultum deorum allicientem:] eorum contemptum in nece contemptoris placuit vindicare. Sed quia nemo est qui falli non possit; eorum poteris indignationem pœnitendo declinare: quorum gratiam hoc modo tandem promereberis, si hæc secta nefandissima fuerit a te penitus segregata. Igitur saluberrimis acquiesce consiliis, & diis magnis sacrificare ne differas; a quibus non modo peccatis veniam, criminibus indulgentiam, verum etiam urbes & gentes, exercitus, pecunias, Provincias, potestates, facile consequeris.

[13] Albanus intrepidus inter minas, integer inter munera, Judici respondit: Verba tua, o Judex, quibus diutius insudasti, quam vana sunt & superflua, [excusat discessum Amphibali,] satis in promptu est. Clericus enim, si bonum, si utile videretur, si denique utrique nostrum cordi esset; ad vestram utique audientiam occurrisset: sed adventus ejus mihi certe placere non potuit, qui sciebam populum hunc semper ad mala fuisse proclivem: nec ei Judices unquam placuerunt, qui verum in judicio non discernunt. Hujus doctrinam me fateor suscepisse: nec facti pœnitet. Quod enim non imperiti, non alicujus de plebe verbis fidem accommodaverim, ex posterioribus forsitan cognoscetis. [fidem profitetur:] Fidem hanc quam suscepi, debiles & ægroti, sanitati pristinæ restituti, veram esse salutis suæ testimonio comprobabunt. Hæc mihi fides carior est cunctis opibus quas promittis, pretiosior cunctis honoribus quos proponis. Licet enim quis ditatus fuerit supra modum, ad extremum tamen moritur vel invitus: nec valet aurum illud, tanta diligentia conservatum, suum custodem ex mortuis revocare. [idola spernit:] Sed quid in longum sermo producitur? Diis vestris falsis & fallacibus non sacrifico; qui omne genus meum spe vana demulcentes, dum eis sedulo deserviret, miserabiliter deceperunt b. His dictis, fit subito dolor in populo, hinc luctus, illinc clamor insultationis exoritur: sed martyr beatissimus nec Judicis comminationem, nec circumstantis populi fremitum pertimescit.

[14] Statim conveniens turba Gentilium, sanctum virum collatis viribus ad sacrificia dæmonum cœpit impellere, jubens ut diis eorum quantocius immolaret. [inter dira flagella Christum invocat:] Sed unius viri mentem tanta nequit infringere hominum multitudo, ut nefandis ritibus in aliquo consentiret. Tunc ex præcepto Judicis apprehensus, extenditur ad flagella. Qui cum graviter cæderetur, ad Dominum conversus, hilari vultu dicebat: Domine Jesu Christe, custodi quæso mentem meam, ne vacillet, ne a statu decibat quem dedisti. Tibi, Domine, animam meam in holocaustum libenter offerre, fusoque sanguine testis tuus fieri concupisco. [detinetur in carcere 6 mensibus:] Hæc verba inter verbera resonabant. Cumque defatigarentur lictorum manus, & res effectum non haberet; sperans adhuc populus mentem Martyris a proposito quandoque revocandam (maxime cum soleat accessu temporis a suo rigore frequenter mens humana lentescere) facit eum sub custodia Iudicis mensibus sex & eo amplius detineri.

[15] His ita gestis, mox injuriam martyris elementa testantur. A tempore namque comprehensionis illius, [populis sterilitate punitis,] usque in diem quo carnis vinculis erat absolvendus, terram ros aut pluvia non infudit, venti non spirarunt; sed in dies singulos omnis regio sub sole ardentissimo torrebatur: nocturnis quoque horis æstus erat nimius & intolerabilis: non agri, non arbores quidquam fructuum protulerunt, orbe terrarum pro justo contra impios dimicante. Cives autem Verolamii plagam hujusmodi non ferentes, convenerunt in unum, & dixerunt: Prævalente maleficio artis magicæ, defecit germen, viror omnis interiit: Christus ille, quem colit Albanus, hoc agit, ut nulla nobis germina, sata nulla proveniant. Directis ergo nuntiis totius illius provinciæ, viri sapientia & honore & facultatibus præditi convocantur, salutis suæ negotia tractaturi. [in publico consilio innoxius acclaratur;] Quibus tandem in unum congregatis, beatissimus Albanus de squallore carceris ejectus, nudis pedibus procedit in medium. Quo viso, mox sapientes ad invicem colloquuntur, consentiunt universi, Albanus ab omnibus innoxius judicatur: injuriæ condolent, vinculis ingemiscunt. Sed & per parentes & genus ejus magnum & valde præclarum, quod erat in civitate, non minima perturbationis rabies & dissensionis exoritur. Injuriam namque tanti ac talis viri æquanimiter ferre non poterant; ut videlicet homo liber, acsi alicujus furti auctor extitisset, [& vinculis solutus,] coram Iudice ferro staret oneratus: cum de moribus ejus nec saltem sinistræ suspicionis aliquando fama exorta sit; & certissimum apud omnes haberetur, hujusmodi eum scelera summo semper studio refugisse. Cumque seditio gravis oriretur in populo, & tumultus incresceret; vir beatus omnium judicio nexibus exuitur catenarum, quatenus liber a vinculis causam facti sui Iudici redditurus adstaret.

[16] Hoc genus misericordiæ graviter Albanus accipiens, vehementer cœpit formidare, [Crucem adorat,] ne differretur a martyrio, ad martyrium præparatus. Et stans in medio multitudinis, cum gemitu suspexit in cælum: & proferens Crucem Domini adoravit & dixit: Domine Iesu Christe, ne permittas in hac parte adeo diaboli prævalere malitiam, ut per machinationes suas callidas, & istius populi concordiam, meam impediat passionem. Conatus ejus a te quæso fiant irriti; reprimatur audacia, virtus decidat in defectum. [vanitatem deorum irridet.] Dein ad populum se convertens ait: Quid sustinetis? Videtis certe quod tempus sub hac dilatione prætereat. Si non nostis ferre sententiam, leges vestras consulite, civitatis vestræ statuta requirite: ipsa vobis insinuent, quid agere debeatis. Quid moras patimini? Sciatis universi me deorum vestrorum gravem existere inimicum. Numquid honore sunt digni qui nihil divinitatis in se dignoscuntur habere; cum sint opera manuum hominum? Vos estis eorum testes; quia nihil vident, nihil audiunt, nihil intelligunt. Optatne aliquis vestrum sic videre, sic audire, sicut dii quos adorat? Nequaquam. Quid ergo dicemus de talibus, quorum similitudinem habere cultores sui contumeliam credunt? O multum detestanda vanitas! Ab his vitam sperare qui numquam vixerunt; his offerre preces qui numquam audiverunt; ab his salutem quærere quibus numquam bene fuit. Unde absolute pronuntio; quia qui tales colit, insanissimus est. Rogo, quid infelicius homine, cui sua figmenta dominantur! Væ ergo idolis, & væ cultoribus idolorum. Quid vobis videtur?

ANNOTATA H. G.

a Gildas Sapiens de excidio ista interserens, Albanus, inquit, postquam caritatis gratia Confessorem, a persecutoribus insectatum, & jam jamque comprehendendum, imitans & in hoc Christum, animam pro ovibus ponentem, domo primum ac mutatis demum mutuo vestibus occuluit: & se discrimini, in fratris supradicti vestimentis, libenter persequendum dedit.

b Apud Capgravium additur: Nec etiam minas vestras, nec tormenta vestra, Dei mei fultus præsidio, pertimesco.

CAPUT III. Martyrium S. Albani & alterius militis. Miracula fluvii exsiccati, fontis eliciti, & mortuorum resuscitatorum.

[17] His auditis, Gentiles mutuo colloquuntur, collatoque utrimque consilio, [Albanus adjudicatur morti:] omnes unanimi consensu in sanctum virum mortis tulere sententiam: illudque mox in loco qui vulgi consuetudine a Holmhorst vocabatur, fieri delegerunt, sed contentio inter eos ingens exorta est, non invenientes quonam mortis genere suum perderent inimicum. Quidam namque eum, tamquam discipulum Crucifixi, crucifigendum; alii, quia deorum hostis extiterat, vivum terræ infodiendum; nonnulli, evulsis oculis post magistrum suum dirigendum esse decreverunt: denique Iudex populusque civitatis universus, capitali eum sententiæ addixerunt. [educitur inter opprobria tacens:] Igitur ex judicio vinculis iterum constrictus Albanus, ad supplicia trahebatur. Tunc populus, in civitate Iudice derelicto, certatim proruit ad spectaculum: qui sanctum virum convitiis jugiter insectantes; Egredere, inquiunt, egredere hostis civitatis, deorum omnium inimice. Vade quo tua te vocant scelera; ut meritis tuis digna rependatur vicissitudo: beatus vero martyr non respondit eis verbum.

[18] Tanta congeries illuc confluxerat populorum; ut loca prius ampla & spatiosa, nunc præ hominum densitate angustissima viderentur: [ob submersos aliquos ex multitudine accurrentium,] vis quoque tanta solis erat, ut nimiis ejus ardoribus terra sub itinerantium pedibus ureretur. Cumque iter ageretur; tandem ad flumen rapidissimum pervenerunt: ad cujus ripam populo subsistente, non minima transeundi facta est difficultas. Dum enim ruunt sine ordine, dum alter alterum præire contendit; nulli facilem transitum pontis angustia concedebat. Tunc quidam hanc dilationem non ferentes, sed vasto flumini se credentes, in ulteriorem ripam natatu celeri transmearunt. Alii vero, opus simile præsumentes, ab aquis vehementibus intercepti, vitam miserabiliter amiserunt. Quo viso, factus est dolor & luctus magnus in populo.

[19] Albanus quoque hæc videns ingemuit, & pereuntis populi damna deflevit: & positis in terram genibus, [oratione fluvium exsiccat:] misericordia motus super populum, oculos ad cælum, mentem direxit ad Christum, Domine, inquit, Jesu, de cujus sanctissimo latere sanguinem simul & aquam manare conspexi; fac quæso ut minorentur aquæ, fluenta recedant: quatenus omnis hic populus, sanus & incolumis meæ valeat interesse passioni. Mira res! Cum genua curvaret Albanus; b alveus ille repente siccatus est. Albani lacrymæ dum funduntur, [& submersos resuscitat:] aquas in flumine non relinquunt: orationis virtus flumen exhaurit, & inter undas viam populo patefecit. Crebrescunt miracula, & virtutibus virtutes dum succedunt, potentia Albani merita in populo clarius elucescunt. Quos paulo ante fluminis impetus secum rapuit, involvit, atque perdidit; hi nunc inventi sunt, nihil habentes læsionis, nec signum aliquid mortis in se præferentes.

[20] Tunc miles ille, qui Albanum trahebat ad supplicia, tandem per Albanum pervenire meruit ad salutem c. Visis namque mirabilibus, quæ gloriose fiebant ab eo, [his miraculis militatem ad fidem convertit,] pœnitentia ductus ensem projicit, pedibus ejus advolvitur, fatetur errorem, veniam deprecatur; obortisque lacrymis ait: Albane serve Dei, vere Deus tuus Deus verus est, & non est alius. In illum me jam noveris credere, illum mihi tecum pro Deo vendicare. Fluvius iste, quem precibus tuis in momento perduxisti ad nihilum, quodammodo loquitur & testatur, quod non sit similis, potens & faciens mirabilia super terram. His auditis, scelerum ministris furor accrescit, invidiæ stimulis agitantur, & homines acerrimi fiunt acriores. Qui efferatis animis ad eum revertentes; Non est, inquiunt, per Albanum (sicut asseris) quod flumen istud repente disparuit: sed nos, quibus deorum benignitas scientiam contulit secretorum, res ista quare contigerit novimus indicare: nos deum Solem colimus, & illi præ ceteris reverentiam deferimus ampliorem. Hic nostræ non immemor devotionis, propter nos aquam fluminis vi caloris absumpsit; ut sani & numero integri necem inimici nostri lætis oculis cerneremus, tu vero, quia deorum benificia ad alios sinistra interpretatione torquere præsumis, dignam blasphemiæ pœnam lues. His dictis hominem arripiunt, dentes excutiunt: & illud os sacrum, [plurima mox tormenta passum.] quod testimonium perhibuerat veritati, graviter ab impiis laceratur. Sed cum tot manibus non sufficeret una pars corporis; ad reliqua membra transeuntes, omnia illius membra confringunt: & cum nihil in corpore remaneret illæsum; fides tamen quæ fervebat in pectore, lædi non potuit. Toto igitur corpore laniato, hominem in arena seminecem reliquerunt; ad scelus de scelere transitum facientes.

[21] Quis vero jam sine lacrymis possit recordari, cum per dura lapidum loca, per vepres & aspera quæque, B. Albanum homines crudelissimi ducerent ac reducerent: [Per vepres & spinas in montem ascendit:] spinæ quoque & radices arborum etiam de pedibus avulsa secum frusta diriperent, & saxa pretiosus sanguis inficeret? Tandem cacumen montis ascendunt; ubi Dei athleta cursum sui certaminis erat impleturus. Jacebat illic hominum turba sine numero; qui sub ardenti sole siti æstuantes, extremum spiritum jam trahebant. Hi cum vidissent Albanum, fremebant in eum, dicentes: Ecce malefico prævalente, tantis urgemur incommodis, ut nulla nobis ulterius remanserit spes vivendi; per artes magicas, quas Albanus iste non desinit exercere, dies nostri defecerunt, & ipsi defecimus. Quorum miseriis Albanus intimo affectu condoluit, caritatisque gratia fervens, pro suis persecutoribus preces fundere non neglexit. Deus, inquit, qui hominem de limo creasti, ne sinas quæso creaturam tuam mei causa qualemcumque sentire jacturam. [oratione fusa] Aëris adsit læta temperies, aquarum copia tribuatur; ventus incipiat spirare clementior; ut æstus, quo populus laborat, tuo munere citius restinguatur. Adhuc sermo in ore loquentis volvebatur; & ecce subito fons ante pedes ejus in medio vulgi circumstantis erupit. Mira virtus Christi! Terra nimiis ardoribus solis torrebatur, & tamen de cacumine montis, de terræ pulvere, fons frigidus repente scaturiens, venis exundantibus largiter profluebat. Cumque rapido impetu rivus ad inferiora descenderet; occurrit populus, ut aquis refocillatus cladem tandem qua vexabatur evaderet. Quibus haustis, mox unius merito omnium sitis extincta est: sed adhuc tamen humanum sanguinem sitiebant. Æstus quidem corporum relevatus est, [fontem elicit:] sed fervor furentium animorum non est imminutus: infirmi salutem adepti sunt, sed salutis auctorem minime recognoscunt; Christum quippe blasphemantes; Laus, inquiunt, Deo magno Soli, qui servis suis in arcto constitutis tale dignatus est providere remedium, ut aquarum rivulus subito de terra prosiliens, nobis occurreret ad salutem.

[22] His dictis ad fundendum sanguinem populi furor accenditur: cincinnique Martyris ad stipitem religantur. [capite truncatur] Ex omni populo carnifex unus eligitur, qui scelus pro omnibus perpetraret. Qui mox expeditus, sublatum alte consurgit in ensem; eumque summis viribus librans in cervicem, uno ictu caput sancti Martyris amputavit. Cadit in foveam cadaver exanime, præparatam cædi: pendet caput in stipite capillis irretitum. Crux vero quam vir sanctus jugiter in manibus ferre consueverat, felici jam cruore respersa, super herbam decidit: eamque occulte quidam Christianus, [& carnifex oculis privatur.] Paganis omnibus ignorantibus rapuit & abscondit. Carnifex autem, cum adhuc staret juxta corpus, luminibus ejus in terram cadentibus totus efficitur tenebrosus: nec potuit miser objectu manuum oculis labentibus obsistere, nec lapsos in locum pristinum revocare. Quo viso plurimi Gentilium mutuo colloquentes vindinctam hanc plenam justitia profitentur.

[23] [Debilitatus miles passus insultationem Iudicis,] Cumque hæc ita geruntur, ecce ex improviso miles ille, quem paulo ante semivivum in inferioribus Pagani reliquerant, annisu quo potuit montem manibus reptando conscendit. Tunc Judex, quem illuc miraculorum, quæ per Beatum fiebant Albanum, rumor attraxerat; insultans viri vulneribus; Eja, inquit, debilis obsecramus Albanum; ut ossa tua dignetur in statum pristinum reformare. Curre, festina, reliquo corpori caput appone; statimque plenam ab eo mereberis consequi sospitatem. Quid moraris? Sepeli mortuum, refer obsequium; nec dubium quin servi sui manibus celerem conferat medicinam. At ille, fidei calore succensus: Ego, inquit, firmissime credo, [attactu capitis S. Albani sanatus,] quod B. Albanus suis meritis integram mihi reddere sanitatem, & ad clementiam possit perducere Salvatoris. Facile enim hoc, quod vos irridendo nunc dicitis, per eum circa me poterit adimpleri. His dictis, beati Martyris caput amplectens, sanctam cæsariem reverenter exsolvit. Tunc pium onus fragilis vector assumens, illudque corpori manibus devotius apponens; mirum in modum mox convalescere, ac desperatum cœpit robur corporis recuperare. [eum sepelit:] Qui sanitati pristinæ dicto citius in integrum restitutus, Christi potentiam, & Albani meritum, omni populo audiente, non destitit prædicare. Et jam fortior ad laborem, propriis manibus debitum Sancto reddidit obsequium. Ipse humo corpus operit; tumulum desuper ipse componit.

[24] Videntes autem Pagani quæ fiebant, repleti sunt zelo: & conferentes ad invicem, dicebant; Quid faciemus? Homo iste ferro non potest interire. Corpus ejus omne contrivimus; [capite truncatur.] & ecce jam versa vice vires pristinas, primamque speciem caro recepit. Et quid amplius faciemus. Inite consilium quid agere debeamus. Tunc unus ex eis in medium prosiliens; Homo, inquit, iste gladio non poterit occidi, nisi membratim prius distrahatur. Magus enim est, & per artes magicas ferro ne sibi noceat novit obviare: omnem ferri aciem hebetat nec audet gladius hominis malefici corpus attingere. Quibus auditis miles jubetur apprehendi, & vinculis arctari: & nimis horrendo supplicii genere, sanctum illud corpusculum discerpentes, ad ultimum gladio caput amputarunt. Sic beatus miles, usque ad mortem in fide Christi perseverans, una cum sanctissimo Albano corona martyrii solus ea die meruit sublimari: & qui factus est consors passionis, gloriæ quoque consortia non amisit. Peracta tandem Martyrum cæde, Judex soluto concilio populo dat licentiam abeundi. Discedentes autem, sævitiam Judicis detestantur, & dicunt: Væ Judici, apud quem locum non habet æquitas, partes suas contra rationem exercet. Væ Judici, in cujus judicio dominatur furor, non justitia; sententiam dictat non ratio, sed voluntas.

[25] Nocte igitur insecuta, Dominus Jesus Christus famuli sui Albani merita signis evidentibus declaravit. [Tumulus cælesti luce illustratur.] Nam cum tempus quietis advenisset; ecce columna Crucis e tumulo beati Martyris in cælum usque extendebatur: per quam descendentes Angeli & ascendentes, noctem totam in hymnis & laudibus deducebant. Inter cetera vero quæ canebant, vox ista frequentius est audita: Albanus vir egregius, martyr extat gloriosus. Cumque ad hoc spectaculum subito fieret concursus hominum, magis ac magis intuentium numerus augebatur. Qui stantes eminus lumine turbantur insolito, novitasque rei vertitur in miraculum.

ANNOTATA G. H.

a Usserius ait Hurst apud Anglo-Saxones Silvam denotans, ac postea Deuswoldinæ silvæ nomen obtinuisse, ibique oppidum S. Albani fuisse extructum, & ex Verolamii ruinis accrevisse: hoc certum Saxonicum nomen Albani ætate posterius, ex interpretis sensu hic positum esse.

b Gildas ea ita describit: Deo placens inter sacram confessionem cruoremque coram impiis, Romana tum stigmata cum horribili phantasia præferentibus, signorum miraculis adornatus est, ut oratione ferventi, instar Israëliticæ arentis viæ minusque tritæ, stante diu Arca testamenti prope glareas in medio Iordanis, iter ignotum, trans Thamesis nobilis fluvii alveum, cum mille viris sicco ingrediens pede, suspensis utrimque more præruptorum montium fluvialibus gurgitibus, aperiret.

c Idem Gildas: Et priorem carnificem, tanta prodigia videntem, in agnum ex lupo mutaret: & una secum triumphalem martyrii palmam sitire vehementius, & excipere fortius faceret. Apud Capgravium appellatur ille Heraclius.

CAPUT IV.
Martyres DCCCCXCIX a Christo ad gloriam invitati. Corpora redintegrata, a lupo & aquila custodita.

[26] Tunc unus ex eis, cum præ timore omnes stare videret attonitos, ait: Hæc miranda quæ videmus, Christum Dei filium liquido constat operari. [Ab aliquo converso excitati ad horrorem idolorum,] Dii quos hucusque coluimus, potius probantur esse portenta quam numina: quippe quibus virtus nulla, nulla divinitas inesse facile deprehenditur. Opera nostra, opera inutilia; diesque nostri inaniter defluxerunt. Ecce noctis tenebræ cæli cedunt splendoribus; superni cives eunt & redeunt, & ab his Albani sanctitas assidue commendatur. Tenebrarum caligine mundus involvitur, sed Albani claritas tenebras non admittit; Albani merita nequeunt obscurari. Nos, quia nihil utilitatis habet religio illa, quam hucusque tenuimus, veterem tandem damnemus errorem; de falsis ad vera, ad fidem de perfidia convertamur. Eamus & inquiramus Dei virum, qui (sicut nostis) Albanum, prædicando convertit ad Christum. Quam sint autem vera quæ de Christo loquitur; [& Christi cultum,] ex his quæ per Albanum fiunt mirabilibus liquido potestis advertere. Opera quæ fiunt per discipulum, magistri procul dubio sermonibus attestantur.

[27] Dum hæc & alia vir ille prosequeretur, laudabilem ejus sententiam omnium favor excepit: mox errorem pristinum detestantur, Christi fides ab omnibus prædicatur, iter in Walliam sub festinatione dirigitur, [mille viri discedunt ad S. Amphibalum,] ubi Dei servus Amphibalus manere putabatur. Nec eos sua fefellit opinio; nam procul adhuc positi, quod ibidem consisteret, famæ celebritate cognoscunt. Ad quem cum pervenissent, repererunt eum verbum vitæ regionis illius hominibus prædicantem. Cui adventus sui causam exponentes, Crucem, quam suo Albano quondam commendaverat, obtulerunt; quæ beati Martyris recenti cruore perfusa, signa sui martyrii satis evidentia præferebat. Vir autem Domini gratias agens in omnibus Creatori, inclinat se & adorat, signumque salutare devotione debita veneratur. Qui dum novis auditoribus faceret de religione sermonem, [instructi baptizantur:] mox omnes ei in fide consenserunt; abjectaque superstitione vanitatis, signaculum quod in Christo est ab ejus sacris manibus alacriter susceperunt. Cumque dies plurimi præterissent, fama facti per omnem diffunditur regionem: quæ processu temporis per loca singula convalescens, tandem Verolamium vario sermone replevit, asserens, quosdam de civitate toto corde hominem sequi transmarinum, ejusque suasu deorum culturas & leges patrias abjecisse. [cum multa Verolamensium perturbatione:] Quo audito concutitur civitas, turbantur universi; requiritur qui abierint, & compertum est mille viros non adesse; eorumque nomina mox jubentur annotari. Adversum quos nimio furore commoti, totis viribus se præparant ad insequendum: instructique armis bellicis, cum ingenti strepitu iter ineunt, acsi essent ad prælia processuri.

[28] Audientes autem celebre nomen Amphibali, ad eum post aliquot dies fama ducente perveniunt; & in circuitu ejus, quos quærebant, intendentes verbis illius, inveniunt. Quibus visis, [a submissis revocantur ad idololatriam,] mox unus ex eis Sanctum Dei cum nimia severitate verbis aggreditur hujusmodi: Seductor pessime (inquit) cur istos imprudentes, & qui cavere tuas nescirent insidias, verborum fallaciis circumvenire voluisti? Quid egisti? Impulsu tuo leges calcare, deos contemnere præsumpserunt. Cur deos magnos irritare non metuis, quod tibi non cedet in prosperum? Si suam in te cœperint injuriam vindicare, nulli dubium quin cito de terra dispereas: sed si vis, [alias occidendi.] una cum his quos in erroris tui vincula conjecisti, coram diis & hominibus inculpabilis apparere; præcipe ut resipiscentes ab errore, simul nobiscum ad propria revertantur. Quod si tanta eis fuerit in errore pertinacia, ut nullatenus redire consenserint; non remanebit ne unus quidem, qui non occidatur. Stat sententia.

[29] Tunc unus ex Christianis, fidei calore succensus, pro Clerico respondit, dicens; Hunc virum quem cernitis, cultorem esse veri Dei, forsitan hodie comprobabitis. Confidimus enim, quod in conspectu vestro, more solito, per eum infirmo alicui salus pristina in Christi nomine sit reddenda. Ad illius profecti sumus sanctitatem, [Defendunt illi S. Amphibalum,] ut cunctis, quæ ad fidem Christianam pertinent, circa nos rite peractis, æternæ vitæ nos faceret esse participes. Absit a nobis hoc scelus; ut hujus sancti viri vestigia relinquamus, & vanis iterum vobiscum superstitionibus involvamur. Vos potius a lite cessantes, nostro saltem provocati exemplo, fidem Christi suscipite: ut una nobiscum ad ejus possitis gaudia pervenire. Mortem minamini: sed quam pro Christo libenter amplectimur. [seque in fide constituros profitentur:] Deus autem & Dominus noster Iesus Christus de servis suis faciat quod voluerit. Quid nos a proposito bono & utili revocare conamini? Quid inaniter & superflue laboratis? Quæ semel pro Christo dimisimus, ad ea nullatenus denuo revertemur. Stat sententia.

[30] His auditis Paganorum furor magis accenditur: ad arma prosiliunt, extractisque gladiis sanguis funditur innocentium. Proh dolor! Ministri scelerum in sua (ut ita dicam) membra desæviunt, dum filius a patre, pater a filio trucidatur; [mox trucidantur:] dum fratres a fratribus, cives a civibus occiduntur. Non reverentia senum, non parentum miseratio dura carnificum corda mollivit. Sancti vero Martyres certatim cervices suas gladiis objiciunt: & dum prior trucidatur, moras arguit secuturus. Ex hoc sacro collegio unus omnino superfuit, qui in via corporis infirmitate detentus adesse non potuit.

[31] S. Amphibalus vallatus undique corporibus occisorum, beatas animas lætus Domino commendabat. In quem carnifices cruenti omnem iracundiam suam refundentes, juraverunt, quia nihil cibi sumerent, donec inimicum deorum suorum seu vivum seu mortuum ad suam perducerent civitatem. [S. Amphibalus nudis pedibus abducitur:] Cujus brachia loris durissimis astringentes, ante equos suos eum ire impulerunt: illi quippe sublimes in equis ferebantur, solus Amphibalus nudis pedibus iter peragebat. Sed quo magis suo Albano appropinquat, eo amplius asperitas viarum & laboris injuria mitigatur. Carnifices vero semper ad locum cædis respicientes, seria jam pœnitentia ducti, super cognatos & amicos suos, quos in furore suo trucidaverant, amarissime flere incipiunt.

[32] Dumque iter agitur, intuentur hominem languidum secus viam jacere: qui cognoscens quod S. Amphibalus præteriret, cœpit clamare & dicere: [ægrum in via sanat] Serve Dei excelsi, adjuva me; ut qui propria jaceo depressus infirmitate, tua merear relevari intercessione: credo enim quod invocato super me Christi nomine, celerem mihi possis reddere sospitatem. Carnifices autem, importunitatem clamoris illius non farentes, hominem incipiunt irridere. Nec mora sub oculis irridentium, qui jacebat exurgit; & per hominem vinctum, vinculis diutini morbi, quibus tenebatur, absolvitur. His ita gestis, cœpto itinere perrexerunt. Res gesta diu celari non potuit: sed mox per universam regionem facti fama diffunditur. Mirantur & ipsi carnifices; in tantum ut quidam ex ipsis Deum glorificarent, dicentes: Quam magnus Christianorum Deus, & quam magna virtus ejus! Denique cum ad natale solum pervenissent, & suæ jam possent mœnia cernere civitatis; [cum admiratione carnificum.] paululum in loco deserto fame & labore confecti requiescentes, defigunt telluri hastas & scuta reclinant. Ceteris autem quiescentibus, solus Amphibalus inter vincula constitutus, requiem non habebat. Et licet gravibus vinculis esset coarctatus: suis tamen persecutoribus verbum vitæ non destitit prædicare; Verbum quippe Dei non potuit alligari.

[33] Interea nuntiatur in civitate, quod cives in patriam remeassent; & magistrum Albani, magnum & diis suis acceptabile sacrificium adduxissent. Quod cum percrebuisset, [Lamentantur Verolamienses ob cædem suorum,] ingenti gaudio civitas replebatur. Æstimabant enim, quod eos, pro quibus ierant, incolumes ad propria revocassent. Sed dum inter eos mira fieret exultatio, quidam ex carnificibus adsunt improvisi, dicentes; omnes, pro quibus tam laboriosum iter assumpserant, in externis finibus pariter in gladio cecidisse. Quo cognito protinus omnis illorum hilaritas & gaudium in luctum & tristitiam convertuntur. Patres a pignoribus, cives a civibus se queruntur destitutos: hic fratrem, ille propinquum se deflet amisisse: matres quoque, cognita filiorum nece, sparsis crinibus, veste conscissa, subito mœstam incendunt clamoribus urbem: ubique luctus, ubique gemitus: nec erat quem ad lamenta doloris non cogeret magnitudo. Et dicebant: Heu; cur venerunt super nos hæc mala? væ nobis! Quid adhuc vitam trahimus infelicem? Ad mortem nos præcesserunt, quos habere decrevimus successores. Heu filii! quid egistis? Propter vos cunctis in circuitu nationibus facti sumus in opprobrium: nec jam præ confusione faciem hominum possumus intueri. Frequenter enim ante oculos nostros revocabitur, quod filii nostri deos suos deseruerunt; & idcirco in externa patria procul ab amicis miserabiliter fuerint interempti. Totis dispersi agris jacetis exanimes, jacetis insepulti, volatilibus in escam, bestiis in devorationem. Proh dolor! Ad hoc reservati sumus? ad hoc superstites vobis existimus? ut quod filii commiserunt, parentibus imputetur. O miseria! Periit spes nostra: requies senectutis nostræ sublata est. Væ homini sacrilego & fraudulento, qui dudum ab Albano receptus hospitio, illud Christi nomen execrabile nostræ civitati primus invexit. Ille perturbavit omnia: ille causa necis omnium esse convincitur. Dii immortales, si vobis unquam servivimus, nefandum hominem disperdite, & talem terris avertite pestem. Cum damnis nostris, & vestras injurias in eo vindicate: & mala, quæ in nos commisit, in caput proprium retorquete.

[34] Cumque carnifices vidissent, quod populus intolerabili dolore conficeretur; prosilientes in medium, Nolite, inquiunt, cives, nolite flere, nolite supra modum contristari. Reprimite lacrymas, consolationem admittite: [sed a carnificibus monentur gaudendum esse] ne videamini filiorum gaudiis invidere. Non necesse est super mortuos magnopere contristari, quorum mortem vita, quorum dolores gaudia prosequuntur. Nihil esse crudelius, quam parentes a filiis morte interveniente separari, nec nos quidem abnuimus: sed illic ubi morientes multam de se materiam gaudendi posteris derelinquunt. Istis nequaquam condolendum est, [quod cum Christo vivant] imo magis congaudendum, quos semper beate victuros constat in cælo regnare cum Christo. Non ergo dolere, sed gratias agere Christo debemus; qui tantam ex hac urbe multitudinem dignatus est assumere, & secum in cælestibus collocare. Non sunt quasi mortui plangendi in terris, qui feliciter cum Christo vivunt in cælis. Damna deflere, humanum quidem est; sed dolori nolle modum ponere, insaniæ proximum est. Audite quæ circa defunctos gesta sunt; & quia incassum plangitis, forsitan cognoscetis.

[35] Tunc jurantes, quia narrationi suæ nihil falsitatis admiscerent, ad omnem multitudinem locuti sunt, [& quod ipsi occisores] dicentes. Egressi (sicut scitis) ut parentes & amicos quæreremus; tandem in Walliam fama ducente pervenimus: ibique Clericum, ad fidem Christi Wallenses, Pictos, civesque invenimus exhortantem. Tunc sine strepitu parentes nostros a ceteris segregare, & sic nobiscum reducere cupientes; nunc monitis, nunc minis eos cœpimus convenire. Sed tanta inerat omnibus pertinacia, ut nulla possent verborum industria vel ad horam ab illius viri consortio separari. Nos ergo in iram versi, ad arma prosilimus; & injuriam nostri contemptus, in cæde civium vindicamus. Ipsi vero certatim cervices suas gladiis objectantes, mortem pro Christo libenter excipiunt. Et erat spectaculum miserabile; cum filii in patres, patres in filios insurgerent, prosternerent, interficerent. Nulla ibi miseratio, nec reverentia senectutis. Proh dolor! quod dicturi sumus, sine gravi gemitu loqui non possumus. Dum patris vulnera filius alligaret, fratris manum, frater superveniens amputavit. Itaque funduntur parentes, [audiverint a Christo eos ad æternam beatitudinem invitari.] carissimi trucidantur: inundant campi sanguine, cadaveribus obteguntur. Dum hæc agerentur, ecce Iesus ipse, pro quo ponebant animas, de cælo prospiciens, dixit clara voce: Transite ad me milites mei: ecce vobis aperta est janua paradisi; præparata est vobis beatitudo, quæ non minuitur, gaudia quæ terminum non noverunt. Quibus auditis, nos, qui cædem exercuimus, incredibile memoratu est quanto gaudio repleremur; intelligentes, quod amici de mundo ad cælum, de morte migrarent ad Christum. Felices nobis esse videbamur, qui tales habuimus parentes; quorum jam concives Angeli, quibus ipse Christus occurrere dignaretur. Verum ex insolito divinæ vocis auditu conturbati sumus & perterriti.

[36] Volentes autem scire, quot in illa cæde corruissent, recensere cœpimus interfectos: & inventi sunt a nongenti nonaginta novem, omnes pro Christi nomine trucidati. [Corpora 999 precibus S. Amphibali redintegrata & cognita,] Iacebant singuli equorum ungulis calcati, nec poterant propter vulnera & sanguinis copiam qui profluxerat recognosci. Sed dum vir sanctus hujus rei gratia Deo suo preces effundederet; subito præter spem redintegrantur omnium vulnera mortuorum. Sanguis in speciem lactis convertitur, cutis ad formam pristinam revocatur; adeo ut nec vestigium vulneris in eis potuerit deprehendi. Factumque est ut agnitionem humanam, quam nostra crudelitas prius abstulerat, oratio Justi denuo repararet. Tunc populus terræ, beneficia Christi sinistra interpretatione pervertens, divinis per omnia virtutibus contradicit; & ne in suis finibus mandentur sepulturæ, qui fidem Christi susceperunt, vehementer obsistit. Supremum naturæ debitum defunctis negatur, [a lupo & aquila custodiuntur] & devorandi bestiis ac volatilibus exponuntur. Sed aderat Dei gratia, quæ servos suos post mortem quoque glorificans, dura furentium corda mollivit, & hostes circa mortuos reddidit mitiores. Ut enim liquido daretur intelligi, divinam Christi cultoribus non deesse custodiam; ecce lupus & aquila, ex improviso venientes, ad Sanctorum cadavera substiterunt. Lupus feras, aquila volucres abigebat: ut eos ad illorum missos esse præsidium facile sensus humanus intelligeret.

[37] Quibus perspectis, mirantur Picti, Wallenses contremiscunt: humana rabies mitigatur, impugnare jam desinens, [& ab incolis honorantur:] quos divina dextera defendebat. Undique visendi studio vicinia tota circumfusa ruit: Reliquias Martyrum piis amplexatur affectibus, & dignis obsequiis veneratur: & quos paulo ante habuerunt in derisum, nec pati poterant ut eos terra susciperet; nunc versa vice miris laudibus extollunt, & habere desiderant; gratias agentes omnium Creatori, qui suam regionem tot taliumque virorum dignatus sit sanguine consecrare. Ad perpetuandam quoque memoriam occisorum, ab ipsis incolis eorum numerus & nomina describuntur. [& lætantur consanguinei.] Hæc omnis multitudo quæ convenerat, priusquam ad propria remearet, vidit, audivit, & in his omnibus nobiscum testis extitit. Cum hæc & alia carnifices prosequuntur; sedantur lacrymæ populi, dolor mitigatur. Multi quoque qui audierunt, potentiam Christi collaudant; de parentum gloria lætantur, & dicunt: Magnus Deus Christianorum, qui servos suos ita reddit gloriosos. Non posset homo peccator mortuorum vulnera in integrum reformare. Vere bonus medicus, qui tam subito servorum vulnera ad pristinam revocat sanitatem. Ex hoc manifeste colligitur, Clericus ille quanti sit apud Deum meriti, quamque amplectenda sit illius prædicatio; qui solis precibus cuncta quæ audivimus potuit obtinere.

ANNOTATA G. H.

a Apud Capgravium dicuntur in ore gladii mille viri pro Christo occisi. Sed non indicatur unus ex hoc collegio superfuisse, qui in via corporea infirmitate detentus adesse non potuit. In Mss. Vaticano & alio S. Cyriaci martyrologio, ad Bedæ Martyrologium additur. Et cum eo alii numero DCCCLXXXIX positi in Cathalacum, quorum nomina scripta sunt in libro vitæ: ubi arbitramur deesse numeros duos & scribendum DCCCCXCIX. At Cathalacum forte est Charlem seu Streetlem in Staffordiensi Comitatu prope Lichfeldiam, quam dictam volunt a cadaverum campo quasi ibi essent occisi: & potuit tempore Scriptoris Staffordia, necdum ab Anglis occupata, mediterraneis Britonibus annumerata fuisse; aut certe S. Amphibalus, iturus versus Walliam, ibi substitisse.

CAPUT V.
Martyrium SS. Amphibali & mille conversorum. Pœna lictorum & Judicis. Epilogus.

[38] Judex autem cu audisset hos sermones; volens placere Paganis, in hæc verba furibundus erupit: Usquequo patiemur hoc scandalum? [Incitati a judice contra Amphibalum cives Pagani,] Non est hic homo a Deo, qui sermone suo perimit innocentes. Clericus ille quibusdam verborum præstigiis novit decipere oculos intuentium; ut ea quæ falsa sunt, vera faciat æstimari. Per illius verba deceptoria urbis nostræ cives optimi perierunt. Præcipimus ergo, ut omnes qui sequuntur hunc hominem, aut carnificum verba magnificant & mirantur, ubicumque fuerint reperti, gladio puniantur. Post hæc mandavit omni populo, dicens: Egrediamur universi, & inimico nostro quantocius occurramus: ut qui omnes cognoscitur offendisse, ab omnibus sibi vindictam sentiat irrogari. Dicant omnes quod voluerint: sed nos nostræ civitatis injuriam negligere vel inultam relinquere non debemus. [cum armis ei occurrunt:] Hoc mandatum postquam in civitate divulgatum est; Gentiles hinc inde concurrunt, & quidquid teli furentibus venit in manus arripitur. Alter alterum ut velocius eat hortatur, & in suum sese invicem excitant inimicum. Tendentes ergo per viam, quæ de civitate vergit in Aquilonem, urbem vacuam reliquerunt. Erat autem populi numerus infinitus, nec poterant plateæ multitudinem capere confluentem: & quia stipatis agminibus incedebant præ densitate sua lento gradu iter agere cogebantur.

[39] Interea quidam ex eis hujuscemodi moras non ferentes, animorum levitate ducti, a reliquo populo diverterunt: & ingressi semitam, cujus compendio stratæ publicæ obliquitatem declinarent; [palo circumactum exenterant,] citius ad virum Dei in vinculis constitutum, & a sociis suis longius remotum pervenerunt. Quem mox arripientes, & tractantes atrocius expoliaverunt, visceraque ejus ferro patefacta, palo in terram defixo circumligantes, & flagellis nimiis Sanctum Dei concidentes, in circuitu ejusdem a pali ambulare fecerunt. Cumque beatus Martyr, Dei munere, inter tot angustias constitutus, nulla daret doloris indicia; [dein cultellis confodiunt:] illi acriores effecti eum quasi ad signum statuunt, & cultellis lanceolisque quod reliquum erat corporis confodiunt. Vir autem Domini, tamquam nihil mali pateretur, vultu hilari stabat constantior; & signa sui martyrii toto jam corpore præferebat: prodigiosum cunctis de se præbens spectaculum, quod post tanta supplicia, post tot mortis genera, adhuc vivere potuisset.

[40] Eadem hora plurimi, quorum corda Deus tetigerat, compuncti sunt corde; renuntiantesque idolis, [visa ejus constantia mille conversi occiduntur.] Christianæ se fidei subdiderunt, orantes Martyrem, ut ipsius intercessione beatitudinis æternæ, quam illi Deus præparaverat, & quam se jam videre perhibebant, participes fieri mererentur; pro quo etiam omnes, animas ponere minime formidabant. Quo cognito, Princeps vocatis mos spiculatoribus, omnes qui deorum suorum culturam abjecerant, & doctrinam Clerici sequebantur, jubet interfici. At illi ferale complentes edictum, mox mille viros morti tradiderunt: beato Amphibalo intuente, eorumque animas Domino commendante.

[41] Tunc unus qui ceteris audacior videbatur, sic eum prior alloquitur: Crudelissime hominum, [S. Amphibalus objurgatus ob necem Martyrum,] cur imprudentes illos persuasionis tuæ fraude decepisti; & perversis ac feralibus tuis monitis irretitos a cultura deorum submovisti? Quid in te civitas nostra peccavit, ut eam suis civibus spoliares? Diligenter attende, vir bone, quid feceris. Tuorum subtilitate verborum parentes & amici nostri in perditionem abierunt. Tu causa necis omnium: tu eos ad mortis laqueum impulisti. Hinc justis odiis te persequimur: maxime cum ipsa quoque justitia justitiæ adversariis jubeat adversari. Ubi te jam miser esse conspicis? [& invitatus ad cultum deorum,] Hostium undique vallaris agminibus, nec est locus evadendi. Sed quamvis deos & homines ad iracundiam supra modum provocaveris, eorum tamen gratiam pœnitendo poteris promereri. Perfectæ vero pœnitentiæ hoc erit indicium, si sectam illam quam hucusque tenuisti, deserueris; & deos invictos, quos ignorans forsitan offendisti, cœperis adorare: nec dolebis de facto; quia mox rerum omnium affluentiam consequeris; insuper omnes quos neci nuper tradidisti, per suæ divinitatis potentiam dii nostri a mortuis revocabunt.

[42] Dicit ei Amphibalus: Dum deos tuos, o Pagane, nimiis laudibus conaris extollere; in verbo tuo te noveris offendisse. Solus enim Dominus Jesus Christus suscitat mortuos & vivificat. [opponit virtutem Christi & pœnas peccatorum.] Illos vero quos quasi deos & potentes æstimatis in cælo, potenter tormenta patiuntur in inferno. Illic deorum vestrorum commoratio & mansio sempiterna: ibi fletus & stridor dentium, ibi vermis qui non moritur & ignis inextinguibilis. Horum participes & locii fient in tormento injusti, adulteri, maledicti, ceterique, qui dum hic viverent, similes se dæmonibus per actus reprobos reddiderunt; ut quorum voluntatem secuti sunt per convenientiam vitiorum, eorum quoque consortio non careant in perpessione tormentorum: talium quippe cultores numinum talis decet retributio meritorum. Tu quoque, o Pagane, tu cum ceteris cultoribus idolorum, nisi citius relicto gentilitatis errore ad fidem Christi convertaris, eisdem doloribus habes subjacere. Sed dum vacat, abjiciatur vanitas, error condemnetur: misericordia Dei nostri magna est, nolite desperare. A viis vestris pravis resipiscite, & ad baptismi gratiam convolate. Quid vero baptismus conferat diligenter advertite. In baptismo peccata donantur, cælum homini reseratur; & vetustate deposita, nova quodammodo efficitur creatura. Qui enim prius erant per culpam filii diaboli, fiunt postmodum per gratiam filii Dei. Ad hanc ergo gratiam confugium facite; ut pœnas possitis evadere sempiternas.

[43] His auditis, hinc inde concurrunt: crudeles dexteræ lapidibus onerantur. Fervent impii in nece innocentis: & ut beatum spiritum ejiciant, totis viribus elaborabant. Sed licet Dei Martyr saxorum grandine graviter undique cæderetur: [lapidibus cæsus;] immobilis tamen in oratione persistens, loco suo motus non est, nec in partem alteram vel ad horam declinavit. Denique cum invictum spiritum esset cælo redditurus; elevatis oculis Jesum stantem ad Patris dexteram intuetur: Angelorum quoq; concentum in cælis audivit: & inter eos Albanum suum recognovit. [S. Albanum invocat:] Quem sibi in auxilium advocans, Sancte, inquit, Albane communem Dominum quæso depreceris, ut mihi Angelum bonum obviam mittat; ne mihi prædo truculentus obsistere, ne iter meum pars iniqua valeat impedire. Vix verba compleverat: & ecce duo Angeli cælesti fulgore radiantes ad eum de supernis veniebant. Vox etiam cælitus hujuscemodi ad eum facta est: Amen dico tibi, quia hodie cum discipulo eris in paradiso. [ab Angelis defertur in cælum.] Pagani autem cælestem sonum audientes, stabant stupefacti. Igitur Angeli beati viri animam, niveo candore fulgentem, secum assumentes in cælum, cum hymnis & laudibus detulerunt b.

[44] Sed viri animo concitati, corpus exanime & in vinculis constitutum lapidibus adhuc obruere non cessabant. Nec poterant opem ferre morienti nec de manibus eruere sævientium, [Rixantibus Paganis] duces ejus & comites, jejuniis & fatigatione confecti. Tunc grave inter Paganos certamen exoritur; & usque ad conflictum gladiorum, contentio nefanda procedit. Agmine denso pars utraque cucurrit; & supra membra beatissima gravis pugna committitur. Sed noluit nec permisit Deus omnipotens ut fierent veridici, veritatis inimici; qui dudum juraverant, quia sanctum virum seu vivum seu mortuum ad suam perducerent civitatem. [corpus a Christiano aufertur.] Dum enim tumultus incresceret, & inter se Pagani turbarentur; quidam fidelis in Christo clam beati Martyris corpus auferens, sub terram occuluit diligenter, quandoque (ut confidimus) divino munere in lucem proferendum.

[45] Interim cælestis in populum vindicta desævit, distorquentur labia, varia deformitas vultus apprehendit, [Lictores omnes in membris suis puniti] obrigescunt digiti; nervi officiis non funguntur: ardent linguæ, quibus beato Martyri fuerant illata convitia. Quid multa! Brachia, manus, & omnium omnino membrorum flexibilitas ita repente diriguerat, ut ne lapidem quidem de terra levare jam possent. Variis ergo pœnis afflati, sic demum a prælio quieverunt. Judex autem, amisso rationis intellectu, amens effectus est. Nec erat qui posset, [& Judex amens effectus;] se Domino Jesu & servo ejus Amphibalo contumelias irrogasse, & tamen periculum evasisse, jactando gloriari: quotquot enim manum erexerant contra Dominum, dignam pro meritis a justo judice senserant ultionem.

[46] Res autem gesta diu celari non potuit. Exciti rumore vicini accurrunt; quod auditu perceperant, [postea tota civitas ad Christum convertitur.] oculis comprobantes. Mox fidem Christi civitas tota suscepit, Deumque justum in suis judiciis collaudavit. Multi divini amoris instinctu sua relinquentes, Romam adeunt: deflent commissa, fatentur errores, undamq; lavacri expetunt salutaris. Igitur a die illa & deinceps, omnis populus civitatis, deos quos coluerat vanos esse cognoscens, Christum Dei filium omni tempore colere studuit & timere.

[47] Hæc & alia multa, quæ divina pietas noluit hominibus occultare, diligenter litteris commendavi. Benedictus Deus. Decessit omnis ille cœtus infidelium, qui in B. Albanum mortis quondam tulere sententiam, nec jam de eis multum tractant homines aut loquuntur: Albani memoria non delebitur, sed ejus laudabile meritum, si quid mea carmina possunt, longe lateque per orbem diffundetur. Tempus erit, ut confidimus, quo viri religiosi, viri Christiani, ad prædicandum Gentibus venient in Britanniam. Isti cum venerint, [Prologi Auctor prædicit Anglos convertendos] Dei magnalia hoc modo libris adserta reperient, legent & ad notitiam deferent plurimorum. Tunc veritate cognita lætabitur insula: tunc Gentiles errorum vinculis absoluti multiplici gaudio replebuntur. Verum tempus prædicatæ visitationis & gratiæ quando venturum sit, quia certum non habeo; istic hujus lætitiæ magnitudinem non expecto. Sed ne posteri super meo nomine reddantur nimium soliciti: sciant quia si voluerint verum mihi ponere nomen, me miserum, me peccatorem ultimum nominabunt. Romam autem proficiscar, ut illic gentilitatis errore deposito, & lavacro regenerationis adepto, [ipse Romam abit ibi baptizandus.] veniam merear assequi delictorum: libellum quoque istum, qui habetur in manibus, afferam examini Romanorum; ut si quid in eo secus quam debuit forte prolatum fuerit, hoc per eos dignetur in melius commutare Dominus Jesus Christus, qui vivit & regnat Deus per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA G. H.

a Hinc forte eum cujus nomen ignorabatur, Amphibali nomine dicere placuit: quo deinde etiam usi scriptores, qui S. Albanum vel Angelos de eo locutos induxere.

b Harpsfeldius in sex seculis cap. 10. Cæsus est, inquit, vir Dei apud villam Rudburniam, tres mille passus a Verolamio distantem, quo loci usque ad sua usque tempora duos grandiores cultros quibus martyrium consecutus est, reservatos tradit Thomas Rudburnus, scilicet lib. 1 historiæ cap. 5, qui floruit circa annum 1480.

ANALECTA G. H.

Albanus Protomartyr, Verolamii & vicinis locis in Britannia (S.)
Amphibalus Diaconus, Verolamii & vicinis locis in Britannia (S.)
Circiter bis mille, Verolamii & vicinis locis in Britannia (SS.)


AUCTORE G. H.

CAPUT I.
Corpus S. Albani a S. Germano honoratum; ab Offa Rege inventum & Translatum. Monasterium cum nova ecclesia constructum.

[1] Sanctus ac venerabilis Beda, cum capite VII narrasset Martyrium S. Albani, ut supra relatum est, adjunxit; [Ecclesiam S. Albani] Redeunte temporum Christianorum serenitate, ecclesiam, mirandi operis atque ejus martyrio condignam, esse extructam: ad quam, ut refert cap. XVIII, SS. Germanus Episcopus Autissiodorensis & Lupus Episcopus Trecensis, compressa perversitate damnabili hæreseos Pelagianæ, ejusque auctoribus confutatis, atque animis omnium fidei puritate compositis; B. Albanum Martyrem, auctori Deo per ipsum gratias acturi, petierunt. Ubi Germanus, omnium Apostolorum diversorumque Martyrum secum Reliquias habens, [honorat S. Germanus,] facta oratione, jussit revelli sepulcrum, pretiosa ibidem munera conditurus: arbitrans opportunum, ut membra Sanctorum ex diversis regionibus collecta, quos pares meritis receperat cælum, sepulcri quoque unius teneret hospitium. Quibus depositis honorifice atque sociatis, de loco ipso, [aufert massam pulveris sanguinolenti.] ubi beati Martyris effusus erat sanguis, massam pulveris secum portaturus abstulit: in qua apparebat, cruore servato rubuisse, Martyrum cædem persecutore pallente. Quibus ita gestis, innumera hominum eodem die ad Dominum turba conversa est. Hæc Beda.

[2] Gesta hæc sunt seculo Christi quinto; quo eodem seculo, aliquot post obitum S. Germani annis, [Fuit ea a Paganis Saxo-Anglis eversa.] Anglo-Saxones in Britanniam venerunt, ejusque partem maximam (præter Walliam) in septem regna distribuerunt, heptarchiamque constituerunt, ipsi tunc Christianæ religionis hostes acerrimi: adeo ut auctor majoris Vitæ S. Albani, sub eisdem degens, nomen suum non fuerit ausus apponere, ne (uti inquit in Prologo) loquendo illud, nomen simul & vitam amitteret: ei autem in Vita Offæ, secundi Merciorum Regis, auctore Matthæo Parisio, Monacho cœnobii S. Albani, legitur, hac tempestate Ecclesia beati Anglorum Protomartyris Albani, inter ceteras regionis ecclesias, funditus est subversa; unde locus sepulcri & loci distincta cognitio penitus delebatur. At quomodo sacrum corpus inventum fuerit, ita ibidem narratur.

[3] Rex Merciorum Offa potentissimus, cum in urbe Bathonia residens post diei laborem, noctis quietem in strato regio caperet; Angelo nuntiante divino est admonitus oraculo, [Revelatione Angelica facta Offæ Regi] ut Sanctum Dei Anglorum sive Britonum Protomartyrem Albanum de terra levaret, & Reliquias ejus in scrinio dignius collocaret. Rex vero, divinis illico studens obtemperare præceptis, accito Humberto Merciorum Archiepiscopo (cujus Sedes apud Lichefeld nuper ab eodem Rege fuerat constituta) divinam ei voluntatem indicat de præmissis. Tunc Archiepiscopus, assumptis continuo secum Ceololfo Lindesiensi, & Untrona Legecestrensi Episcopis, suis suffraganeis, cum innumera utriusque sexus & diversæ ætatis multitudine, Regi, die sibi statuta apud Verolamium occurrerunt. Rex vero, dum illuc iter expediret, lucis radium, in modum ingentis faculæ cælitus emissum, super locum sepulcri quasi fulminare conspexit. Hoc quoque divino miraculo manifeste ab omnibus aspecto, gaudentes tali indicio extiterunt, de visionis veritate effecti certiores. Tunc populo in jejunio & orationibus sanctificato, Antistites sacri Sacerdotalibus infulis adornati, affore sibi beati Martyris auxilium flagitabant … Facta igitur, ut diximus, oratione a Clero & populo cum eleemosyna & jejunio, terram percutiunt, & passim Martyris sepulturam offendunt. Nec fuit necesse locum diu quærere, quem divina clementia dignata est cælesti lumine revelare. Martyris igitur corpus, astante Offa Rege Christianissimo, in theca lignea (in qua prius a Christi fidelibus, propter barbarorum sævitiam fuerat tempore discriminis occultatum) reperiunt, [invenitur corpus,] cum ipsis sacris omnium Apostolorum diversorumque Martyrum Reliquiis, quas ibi dudum sanctus deposuerat Germanus, intercessione beati Martyris de Pelagianis triumphans. Movit hæc inventio tam Clerum quam populum universum ad lacrymas; & ob hoc maxime, quod fidem fecit Dominus de sanctorum Patrum Reliquiis, ibidem cum corpore Martyris, prout legimus, depositis: quas, ut pium est credere, voluit Dominus, quasi ad solatium ejusdem Martyris, corpori diu soli fuisse associatas. Roboravit insuper fidem Regis & ejus fidelium divinum testimonium, cum apud Weneslave lux, cum miri odoris fragrantia, cellam Præsulum orantium illuminavit, & Regis propositum certius solidavit. Plus tamen ceteris omnium corda erexit radius igneus, ab æthere missus super locum, & indies descendens, & solare sicut & lunare lumen adaugens; Regem cum suis sodalibus (quasi stella Magorum dux, donec staret supra domum, ubi erat puer Christus) ad locum perduxit, memoratis Reliquiis insignitum: Ut vere dici possit, Testimonia tua, Christe, credibilia facta sunt nimis; & idcirco domum tuam, Domine, tali loco fundandam, decet sanctitudo in longitudine dierum, hoc est in sempiternum.

[4] Quem utique thesaurum, super aurum & topazion pretiosum, sub cespite diu absconditum, & jam divinitus inventum, [elevatum transfertur ad ecclesiolam,] Archiepiscopus Humbertus, cum suis Coëpiscopis & Clericis, astante Rege reverenter levantes de sepulcro, præcedente solenni processione, in hymnis & laudum præconiis, transtulerunt in quamdam ecclesiolam, ibidem extra urbem Verolamium a neophytis in honorem beati Martyris constructam: ubi Martyr percussus sanguinem suum fudit pro Christo: quam persecutores quia parvulam, ejecto locello corpus suum continente, diruere non dignabantur. Ibidem igitur, in eodem locello Reliquiis ordinate dispositis, & palliis involutis, & cranio aureo circulo a Rege circumdato, in quo scriptum fuit; Hoc est caput S. Albani, Anglorum Protomartyris, Missa solenniter celebratur. Et interim miracula, æterna recordatione digna, ibidem celebrantur in conspectu Regis & Antistitum & omnium illic existentium. Nam mortui ad vitam revocantur, semineces ad sospitatem restaurantur, leprosi mundantur, paralytici solidantur, febricitantes curantur, contracti eriguntur; muti, surdi, cæci, & arreptitii, imo omnes languidi & se male habentes malorum remedia recipiunt. Quæ Dei beneficia usque in hodiernam diem fieri non desistunt, sine ea quæ pluris est animarum salute, quæ eodem loco devotis largiter impertitur. Rex igitur Offa Christianissimus, locellum memoratum, [miraculis clarum:] laminis aureis & argenteis gemmisque pretiosis, de thesauro suo magnifice sumptis, decenter adornari; & ecclesiam ipsius in qua, ut dictum est, collocabatur, picturis, aulæis, & aliis ornamentis, donec amplior, multis ditanda possessionibus & honoribus ædificaretur, jussit decorari. Acta sunt hæc a passione sæpedicti Martyris anno quingentesimo septimo, ab adventu Anglorum in Britanniam trecentesimo quadragesimo quarto, Indictione prima, Kalendis Augusti, scilicet anno DCCXCIII, quo erat prima Indictio. Hæc Matthæus Parisius, ante quem de hac inventione egit Malmesburiensis; & eodem cum ipso tempore Radulphus de Diceto, & juniores Joannes Brompton, Wilhelmus Thorn, ac potissimum Matthæus Westmonasteriensis, qui magna ex parte Parisium describit, & sub initium interponit, certum esse, Albanum, Britonem, non Anglum extitisse; sed quia Angli, Britonum hostes, eas regiones occuparint, videntur conati fuisse memoriam Britonum extinguere, & sic jussu Offæ Regis adscriptum; Hoc est caput S. Albani Anglorum Protomartyris. Quæ deinde facta sunt, ita prosequitur Parisius.

[5] Eodem quoque mense Rex ibidem provinciale statuit concilium, cum Archiepiscopo Humberto suisque Suffraganeis & Primatibus suis universis. Cumque tractarent diligenter & efficaciter, de conventu monachorum in loco illo congregando, atque cœnobio constituendo, & magnifice ac regaliter privilegiando; ubi Protomartyris regni sui, imo totius Britanniæ vel Angliæ Reliquias invenit, [ab Offa Rege Romam profecto] & quem locum suo sanguine consecravit; placet omnibus pium Regis propositum, eique Episcoporum consulit prudentia, ut auctoritate Romani Pontificis (etsi alias hoc factum fuerit, quod non iterari inutiliter dicitur quod non scitur perpetratum) canonizetur simul, & privilegietur monasterium, in honorem ejusdem Martyris noviter construendum. Et hæc omnia ut digniorem & firmiorem sortiantur effectum, consilium virorum sanctorum & discretorum suscipit & exaudit, ut per Legatos solennes a latere Regis destinatos, aut potius in propria persona Rex ipse, super his cum Curia tractet Romana. Offa igitur Rex piissimus, suorum Magnatum sano acquiescens consilio, divino ductus spiritu, transalpinum laboriosum & sumptuosum iter arripit sine moræ dispendio… Romam tandem perveniens… Adriano summo Pontifici sui causam adventus explicans, [approbatur cultus S. Albani,] & de loco simul & B. Albano canonizando & magnificando, cœnobioque constituendo, devote preces porrigens, petitioni suæ Romanam de facili Curiam inclinavit: præsertim cum Martyris inventio cælitus mortalibus sit declarata… & cum benedictione devota summi Pontificis Rex ad propria prospere remeavit. Tunc congregato apud Verolamium Episcoporum & Optimatum suorum concilio, Rex, unanimi omnium consensu & benevola voluntate, B. Albano amplas contulit terras & possessiones innumeras … Monachorum quoque conventum ad tumbam congregavit, & Abbatem eis, nomine Willogodum præfecit… & statim ecclesiam cœpit ædificare, ponens primum lapidem in fundamento, dicens: In honore Dei omnipotentis, Patris & Filii & Spiritus sancti, & Martyris sui Albani, totius terræ meæ Protomartyris.

[6] Hæc aliaque plura Matthæus Parisius, eumque secutus Westmonasteriensis. [construitur monasterium cum nova ecclesia;] Præter possessiones autem, ab Offa Rege dicto monasterio S. Albani collatas ibidemque descriptas, aliæ indicantur lib. 3 Historiæ; eorumque chartæ & diplomata referuntur in Auctario Additamentorum pag. 237 & sequentibus; & in Monastico Anglicano, tomo 1 pag. 177 & sequentibus: priorique chartæ, post Offam Regem, subscribunt decem in regno successores, & Episcopi quindecim: qua in re non multum est difficultatis, postquam Joannes Mabilio, in suo eruditissimo de re Diplomatica tractatu demonstravit, solitos antiquitus Reges & Episcopos, Majorum suorum & Decessorum chartas, jam pridem factas, sui nominis subscriptione firmare. Major difficultas in eo est, [cujus tamen rei charta suspecta merito est.] quod Higberctus Archiepiscopus (quem passim alii scriptores asserunt primum & ultimum Sedis Lichfeldensis Archiepiscopum fuisse nominatum, eique substituunt Humbertum) primo loco subscribat; quem tamen supra Parisius Archiepiscopum nominavit, eumque secutus Westmonasteriensis, ait obiisse anno DCCXCV eique successisse Higbertum. Denique dicitur hæc chartula scripta, anno DCCXCIII, Indictione III; quæ convenit cum anno DCCXCV: & sic pergit adhuc suspecta manere dicta charta quod monuisse sufficit.

CAPUT II.
Corpus S. Albani a Danis ablatum & restitutum. Occasiones figmentorum de eo ad Elyense monasterium delato. Ecclesia nova constructa.

[7] Adduntur, apud præmemoratum Parisium, Vitæ viginti trium Abbatum S. Albani: quorum quartus statuitur Vulnotus, & ista interseruntur: Hujus Abbatis tempore, (Capgravius annum DCCCCXIV indicat) debachantibus Danis in Anglia, qui superficiem terræ cooperuerant, [Corpus a Danis ablatum] inæstimabile facientes exterminium, & ad S. Albanum hostiliter venientes; cum audissent, quod Angliæ Protomartyr extitit famosissimus; ossa ejus fracta capside, rapuerunt, & in suam regionem detulerunt: & ea venerantes in feretro pretioso, ad hoc specialiter fabricato, reposuerunt in quadam domo Religiosorum, scilicet Monachorum nigrorum; ut sicut in Anglia, sic in Dacia conformiter veneraretur. Sed quia non placuit Sancto ibi commorari, sed potius ubi sanguinem suum pro Christo fudit, [& restitutum;] per industriam & cautelam cujusdam Monachi, nomine Egwini, suam procuravit repatriationem. Hæc ibi. Videntur intelligi Monachi Corbejæ Saxonicæ, qui suum zelum exercebant circa limites Daniæ, & liberum exercitium Christianæ religionis habebant Sleswici atque in agro Holsatico, & maxime in Saxonia inferiore; ut videantur Ossa ad dictas ditiones, aut forte ad Corbejam Saxonicam translata, unde potuerunt commodius in Angliam referri. Capgravius Owense monasterium appellat; & corpus facta S. Albani apparitione, relatum, affirmat.

[8] Abbas undecimus Alfricus, visione præmonitus S. Albani, quomodo nunc cantatur, [cultu Sancti promoto] composuit historiam, & eidem Notam melicam adaptavit; & auctoritate fratris sui Archiepiscopi multis locis Angliæ fecit publicari, diemque ejusdem Martyris honorari: statuens, ut die Jovis, nisi præoccupatur legitimis temporibus, Missa de ipso cum pertinentiis solenniter celebretur…

[9] In sceptris agebat Rex Edouardus, piissimus ac Deo acceptissimus. In cujus tempore se præparaverunt Dani cum Rege suo hostiliter Angliam intrare, ipsam feraliter vastaturi, vel suo dominatui subjugaturi … Abbas igitur Alfricus fecit Reliquias S. Albani, [corpus ob timorem Danorum secreto servatur,] muro quodam salvo & secreto, cum feretro recondi, scilicet sub altari S. Nicolai, paucis consciis de Fratribus, electis personis gravibus & honestis. Misit autem ex industria in propatulo ad Abbatem & conventum Elyensem, petens humiliter, ut penes se Reliquias S. Albani, donec pace reddita reposcerentur, reservarent. Erat enim eorum insula intransmeabilibus circumdata paludibus & arundinetis: unde hostium incursus nequaquam timuerunt. Verumtamen Abbas, sicut vir prudens & circumspectus, fraudem hominum pertimescens, [alterius cujusdam Ossibus ad Elyenses missis] ne forte cupiditate obcæcati Elyenses, ipsi Abbati contradicerent requirenti, si ipsas veras Reliquias committeret eis reservandas; transmisit illuc cujusdam Monachi sancti Reliquias, in capside pretiosa, acsi essent Ossa ipsius Martyris Albani; veras ejus Reliquias, in prædicto muro, ut dictum est, reservando, hujus intentionis prudentia, ut si forte pars adversa supervenientium barbarorum prævaluisset, & thesauros S. Albani perscrutarentur, eis opinio relata de prædicta asportatione satisfaceret, & furorem compesceret. Erant enim in Ely, cum dicta capside, multa ecclesiæ S. Albani ornamenta asportata; &, ut verum videretur, quod Reliquiæ beati Martyris illuc certissime transportarentur, [cum caracalla:] quemdam panniculum villosum qui Gallice Villuse dicitur, dictus Abbas Alfricus cum memoratis Ossibus involutis, in ipso fecit transportari: asserens ad cautelam, ipsum fuisse B. Amphibali, B. Albani Magistri, caracallam.

[10] Dum autem supervenientium barbarorum hostilis adventus crederetur, & revera, ut transfretaret, præparabatur; Rex Danorum, dum de scapha in navem ascenderet, [quæ ipsa cum frustra deinde repeterentur,] lapsus in mare submersus est, & illud sanctus Rex Anglorum Edouardus, apud Westmonasterium orans in Missa pro pace regni, vidit in spiritu, & gavisus modeste risit. Cum igitur, per merita S. Edouardi, submerso Rege Danorum, exercitus confusus frustrato proposito in suam rediit regionem, & Anglis pax & securitas est restituta; dictus Abbas Alfricus ea, quæ Elyensibus bona fide commiserat reservanda, sibi exigebat restitui, postquam apud eos fere per annum unum reservarentur. Inierunt autem Abbas & Conventus Elyensis iniquum consilium, quod scilicet sibi credita Abbati & Conventui S. Albani nequaquam resignarent. Et sic ea procaciter respondentes retinuerunt: forte credentes, tali violentiæ minime fraudem inesse aut impietatem, secundum illud Poëticum,

Facto pius & sceleratus eodem.

[11] Hanc autem ex piissimi Regis Edouardi senio & debilitate conceperunt Elyenses audaciam. Verumtamen instantibus S. Albani ad Elyenses missis, [& similiter supposititia alia essent remissa,] prece & admonitione multiplici, Monachis de concepta malitia admirantibus, & de tanta religionis & fidei læsione; comminati sunt eis, asserentes, quod tam Dominum Papam, quam Regem conquirendo super hoc lacrymabiliter, commoverent. Timuerunt igitur sibi Elyenses, & inter eos jam dissidentes, ortum est schisma gravissimum. Cogitantes igitur ipsi dolosi, qui fraudem conceperunt, & quosdam suorum Fratrum, quibus ipsa fraus displicuit & Monachos S. Albani pacare: clam eadem Ossa ad eos missa deponentes, & sibi reservantes; loco eorum, videlicet in locello ad eos misso de S. Albano, per quemdam posticum, qui desubtus fuerat, quædam Ossa adulterina supposuerunt. Et sic dolosi dolo pio decepti sunt Elyenses: pia fuit Albaniensium cautela, & dolus Elyensium detestabilis & facinorosus. Recipiebant igitur Albanienses feretrum illud, ne fraus Monachorum Elyensium scandalum in populo generaret, & sic tota religio sorderet diffamata. Et cum in proprium cœnobium pervenissent, illud quasi quiddam sophisticum in capside, quæ est super altare S. Oswini, picta (ubi inveterata corporalia reservantur) reponebant.

[12] Jacuerat autem Martyr Albanus in illa lignea capside, quæ postea pingebatur, usque ad tempus istius Abbatis Alfrici, qui ipsum, ut dictum est, immutavit. Prudentissimus igitur Abbas memoratus Alfricus, [corpus verum ex ab dito profertur:] compertam malitiam Elyensium, testimonio eorum, qui veritatis [conscii] erant, videlicet duodecim monachorum de senioribus cœnobii S. Albani, evidenter detexit; & rem gestam manifestando, extractum feretrum cum Reliquiis beati Martyris Albani, de muro ubi repositum fuerat, publice & solenniter in medio ecclesiæ collocavit. Elyenses vero Ossa sæpedicta, in villoso panniculo, quem caracallam vocant, sibi reservarunt, & in perpetuum sibi reservent. Et si idem Martyr Albanus proinde ibidem honoretur, & honoratus miracula operetur, desiderare deberent Albanienses, quod in qualibet celebri ecclesia Anglicana, sicut & ibi, jacere crederetur; ut plus honoris, & in locis pluribus eidem impenderetur. Fraus autem Elyensium prænarrata, postquam Regi Edouardo fida relatione innotuerat; iratus valde incanduit, quia B. Albano fuit amicissimus: & nisi præmatura morte in animam pretiosam resolveretur, talia præsumentes condigna morte castigasset; sed ipsos indignatione & maledictione detestans, terribiliter est insecutus, cum funesto lecto decubuisset. Abbas quoque Alfricus, cum parasset hujus perturbationis auctores potenter pessumdare, naturæ debita persolvit.

[13] In cujus rei argumentum, tempore Gulielmi Abbatis, Magister Walterus pictor, memoratum feretrum a dicta capside extraxit: [& apparitione S. Albani confirmatur] in cujus superficie [apparent] vestigia laminarum argentearum, quas Abbas Gulielmus fabricaturus illud nobile, quod adhuc est, intrinsecus deposuit ad opus novum; & extraxit dictus Walterus sacrista a ligno feretri undique clavos argenteos, qui dimidiam marcam ponderabant. Et tunc temporis cum decertarent quidam Fratres, ex quibus unus erat Dominus Gilbertus de Sisseverne, super hac materia; apparuit nocte sequenti eidem Domino Giliberto, exiens manifeste de feretro sancto suo. Et stans ante altare majus, scilicet suum, allocutus eum ait: Ecce ego Albanus hic quiesco. Nonne me videtis de meo feretro exire? At ille: Etiam Domine & Martyr. [Tum Sanctus], Hoc de cetero firmiter palam testificare. Et his dictis, rediit in locum suum. Hæc omnia Parisius. Quorum aliquod compendium habetur apud Capgravium. Dictus Gulielmus fuit Abbas XXII, constitutus anno MCCXIV, mortuus anno MCCXXXV, in cujus Vita pag. 122 narratur, quod quasdam structuras nobilissimas circa majus altare construxit cum quadam trabe, historiam S. Albani repræsentante, quæ totam illam artificiosam machinam supereminet. Quod quidem opus splendissimum Magister Walterus de Celecestria, non sine magno studio laborioso & labore studioso, Abbate sumptus ministrante, perfecit. Sed ad priora tempora revertamur, in quibus memoratus S. Edouardus floruit, & regnavit ab anno MXLII ad annum MLXVI, & diem V Januarii quo ejus Acta sunt illustrata. Fuerunt ejus tempore Reges Daniæ Magnus vulgo Bonus cognominatus, & Sueno Esthritius, ut difficile sit assignare quis Rex supra indicetur in mare lapsus & submersus. Fortassis autem aliquis ex familia regia hanc adornarit classem, itaque perierit.

[14] Sed & alia fabula, de translato corpore S. Albani ad Elyenses sic refertur a Parisio. Fretericus XIII Abbas cum Guilielmi Conquæstoris, suo tempore coronati, [fingitur a Fretherico Abb. ad Elyenses portatum.] favorem non haberet; de licentia Conventus, & consilio, assumptis secum quibusdam libris & pannis & viaticis necessariis, in insulam clanculo fugit Elyensem; ubi per aliquot dies graviter infirmatus, diem clausit extremum, ibique corpus suum dicitur quiescere. De quo Elyenses, in capita sua mentientes, asserunt ipsum secum ossa B. Albani illud attulisse: non verentes crimen sacrilegii viro sancto imponere. Qui de licentia totius domus suæ, ut indignationem tyrannicam declinaret, licite ac licita secum asportando recessit.

[15] Fritherico successit Paulus Abbas XIV, promotus IV Kalendas Julii anno MLXXVII. … Iste Abbas vir religiosus & eleganter litteratus, & in observantia Ordinis regularis rigidus & prudens, [Ecclesia nova constructa:] totius monasticæ religionis normam caute & paulatim reformavit. Qui cum jam Abbas undecim annis extitisset, infra eosdem annos totam Ecclesiam S. Albani, cum multis aliis ædificiis, opere construxit latericio, Lanfranco efficaciter juvante: qui, ut dicitur, mille marcas ad fabricam contulit faciendam … Cum idem Abbas circiter duodecim annis Ecclesiam B. Albani strenue rexisset, obiit ejus optimus amicus Archiepiscopus Cantuariensis Lanfrancus: cui successit Anselmus Abbas Beccensis, qui ut prior, factus est ei amicissimus … Et vixit postea Abbas Paulus circiter quatuor annis, & omnia quæ incepit, laudabiliter consummavit … Obiit autem anno MXCIII Indictione prima, Willielmi Regis secundi videlicet Rufi anno quinto … Richardus Abbas decimus quintus ecclesiam B. Albani, [& anno 1115 dedicata.] quam prædecessor ejus Paulus immediatus fabricaverat, magnifice fecit dedicari anno gratiæ MCXV, ab Archiepiscopo Rotomagensi Gaufredo, Laudonensi Richardo, Dunelmensi Ranulpho, Lincolniensi Roberto, Sarum Rogero, Episcopis; Abbatibus multo pluribus, præsente quoque Rege Henrico primo & bona Regina Mathilde, multisque Comitibus, Baronibus & Magnatibus præclarisque personis, Archidiaconis, Decanis, Presbyteris & ecclesiarum custodibus, quorum numerus est incognitus præ multitudine copiosa quinto Kalendas Januarii feria tertia… Quibus & cunctis in posterum advenientibus ea die ad tantam solennitatem concessa est indulgentia multorum dierum.

CAPUT III.
In thecam novam translata ossa; eadem jussu Papæ inspecta & numerata, arca exterior aliaque ornamenta curata.

[16] Mortuo Richardo Abbate XVII Kalendas Junii anno MCXIX successit Gaufridus Abbas XVI, [Theca Reliquiarum S. Albani fabricatur anno 1123] qui B. Albano Patrono nostro unam thecam gloriosam inchoavit anno prælationis suæ quinto: & cum circa opus suum sexaginta libras expendisset, distulit inchoatum… Anno sequente collecta pecunia propositum suum in opere feretrali diligentius & efficacius exequebatur. Et factum est ut fabricante Domino Anketello, hujus ecclesiæ Monacho, adeo prosperatum sit opus & expeditum, ut intuentibus admirationem generaret. Fecit autem illud opere ductili & elevato & educto imagines impulit elevari, & concava cœmento solidavit, & elegantiam totius corporis feretralis in brevius culmen ascendendo coarctavit, & sic totius rei substantium melius venustavit… Feretro igitur perfecto, Translationi Abbas Gaufridus diligenter insistebat. Porro quia Translationis solennitas non poterat die Translationis ejus competente celebrari, propter S. Petri ad Vincula, ejusdem festivitatem in crastino illius solennitatis, quæ de S. Petro est, solennitatem Translationis B. Albani ex provisione & unanimi Conventus assensu fieri constituit. Præsentibus itaque Alexandro Lincolniensi Episcopo; & Abbatibus Waltero Egneshamensi, quondam Priori S. Albani & Roberto Horvicensi, [ei imponuntur ossa numerata:] & Elia sanctæ Trinitatis Ecclesiæ Rotomagensis, & Andrea Novigensis Ecclesiæ Abbatibus, cum toto Conventu monasterii S. Albani, necnon & aliorum Religiosorum Clericorum, assistente frequentia, patefacta est beati Martyris antiquissima tumba. Verum, quia quoddam collegium in Dacia, & Elyense in Anglia, mendaciter asserebant, se corpus S. Albani ex integro seu partem corporis habere; proinde coram omnibus qui adesse poterant præ turba, dinumerata sunt omnia Ossa Martyris, & sigillatim ostensa. Et caput eminentius in propatulo, manibus venerabilis Fratris Radulphi, tunc illius monasterii Archidiaconi elatum, inventum est habere in occipite schedulam filo serico dependentem, & aureis litteris vetustissimis inscriptam, Sanctus Albanus. Imposuerat quidem venerabilis Rex Offanus circulum aureum circa cranium insculptum litteris his: Hoc est caput S. Albani Anglorum Protomartyris. Amen: postea tamen incaute deletus est circulus ille, gratia materiæ ad fabricam feretri, ut dicitur. Factus autem fuit alius circulus, irato Abbate, ut loco prioris apponeretur…

[17] Cum autem diligenter numerata fuissent omnia ossa Martyris, prout ab eis qui interfuerant accepi, defuit sinistræ scapulæ os, reliqui corporis integritati. Sed qua ratione defuerit, vel ad quem locum deportata foret, [defuit os scapulæ] nullius qui tunc aderat occurrit memoriæ. De hinc autem elapsis paucorum annorum curriculis, destinati a Naumucensi Clero & celebri Ecclesia venerunt ad ecclesiam beati Martyris Albani, tempore ipsius Abbatis Gaufridi, duo viri litterati, moribus & ætate maturi, more suæ regionis, Canonici seculares: rogantes instantius Conventum loci necnon & Abbatem, quatenus mererentur accipere ab eis servitium, quo uti possent competenter & apte & proprie in Passione S. Albani; Ecclesiæque suæ instantiæ annectentes, dixerunt esse penes se unam de scapulis beati Martyris. [in Hispaniam delatum] Porro Fratres, qui translationi nuper factæ interfuerunt, & unam de scapulis defuisse compererunt, diligenter qualiter ad eos pervenisset, inquisiverunt. Hæc ibi, ubi ad marginem ista leguntur: Numerata sunt ossa Martyris, & de osse S. Albani in Hispaniam deportata: quam dum circumlustramus, ut sequentibus adoptetur, arbitramur supra relatos Naumucenses in Gallæcia habitasse prope Finem-terræ, ubi in Mappis Geographicis Namaneos Terra collocatur. Potuit autem Rex Angliæ Cnuto, [tempore Cnutonis Regis,] dum anno MXXXI iter Romanum suscepit, actus tempestate adversa, in hoc Ducatu appulisse, cum dux a Saracenis acrius infestaretur, & simul copiis conjunctis illos devicisset, ac postmodum filium Ducis secum in Angliam duxisse & ad S. Albanum tutelæ Abbatis commisisse. Qui post obitum Ducis patris sui rediturus, os humerale Martyris impetrarit, itidemque in ecclesia fabricata reposuerit ad quam etiam facinorosi confugientes, pacem obtinent securam. Quæ ibidem fuse deducuntur. Hactenus Henschenius cujus conjectura de Naumucensi Ecclesia S. Albani in Galæcia, quæ nec Tamayo quidem Martyrologii Hispanici auctori in mentem venit, [aut potius in Hasbania] non potest mihi placere, nec ipsi credo placuisset, si videre potuisset quæ deinde scripsi in Commentario de S. Albano Martyre Moguntino apud Namurcenses die præcedente num. 25 de alicujus Albani pervetusta ecclesia Namurci; cujus Ecclesiæ diu desolatæ & seculo XI restauratæ Canonici intellecta S. Albani Moguntiæ celebritate suos illuc legatos miserunt, fraternitatem & Reliquias postularunt & particulam cranii obtinuerunt. Quidni autem sicuti isti tunc recurrerunt Moguntiam, conjectantes ecclesiam suam S. Albani Moguntinensis esse; sic illorum antecessores, solum Angliæ Protomartyrem Patronum agnoverint, & in Angliam miserint qui partem peterent Reliquiarum atque os scapulæ obtinuerint: quod tamen una cum aliis multis sacris pignoribus ante prædictam restaurationem perierit. Quidni etiam pro Hasbania in Belgio usque ad Mosam extensa & ipsum Namurcum olim complexa, Anglis obrepserit Hispania nomine vulgo notiori, sicuti in nonnullis Martyrologiis Mss. S. Trudo Comes Hasbaniæ nostræ, toti Belgio notissimus adscriptus invenitur Hispaniæ, eoque solo fundamento Sanctis Hispanis annumeratus a Tamayo.

[18] Gaufrido successit anno MCXLVI Radulphus XVII & huic anno MLI Robertus XVIII Abbas, qui dum in Curia Romana moraretur, inter colloquendum cum Papa, recolens jactantiam Elyensium, [Anno 115 jussu Papæ examinati Elyenses, fatentur se corpus S. Albani non habere.] qui se falso asserunt Reliquias B. Albani penes se obtinere, ait; Pater sancte… scribat venerabilis Sanctitas Vestra tribus Angliæ Episcopis, ut facta diligenti inquisitione commenta detegant falsitatis … Scripsit igitur Dominus Papa Episcopis, districte præcipiendo & efficaciter admonendo, ut secundum Abbatis S. Albani petitionem, hoc negotium sine moræ dispendio prosequerentur … Advenerunt hi corporaliter Ely: & ostenso Conventui in Capitulo Papali authentico, electi sunt duodecim de Conventu seniores & discretiores: qui præstito in districto veritatis examine & virtute obedientiæ sacramento, ut super hoc rei veritatem confiterentur; protestati sunt unanimi consensu se fuisse per dolum deceptos: nihilominus graviter deliquisse & sacrilegium perpetrasse, & sic veri Martyris caruisse Reliquiis. De caracalla etiam simili cautela se fuisse deceptos crediderunt, quæ ipso tempore in rerum natura creditur non fuisse. Non enim invenit eam S. Germanus in sepulcro Martyris, sed in quadam palla involuta ossa pretiosa; sed neque Rex Offa, qui postea ipsum Martyrem inventum levavit in ecclesia S. Albani integram & illæsam, nec adhuc feretro inclusa est: & cum hæc in propatulo manifestabantur quievit spiritus Abbatis certificatus.

[19] Obiit Robertus ille anno MCLXVI, eique successit Abbas XIX Simon, de quo subsequenter Parisius scribit, quod ex tempore consecrationis suæ cœpit provide & sapienter thesaurum non modicum auri & argenti & gemmarum pretiosarum diligentissime adunare; [Simon Ab. 19 exteriorem arcam] & thecam exteriorem, quam nos feretrum appellamus (qua ipso tempore nullam vidimus nobiliorem) præcepit per manum præcellentissimi artificis, magistri Ioannis aurifabri, fabricari: & tam laboriosum, sumptuosum, & artificiosum opus infra paucos annos feliciter consummavit; & loco suo eminentiori, scilicet supra majus altare, contra frontem Celebrantis collocavit, ut in facie & in corde habeat quilibet, celebrans Missam super idem altare Martyris memoriam: & idcirco in objectu visus Celebrantis martyrium ejusdem, scilicet decollatio, [materia & opere pretiosam construit:] figuratur. In circuitu autem feretri, videlicet duobus lateribus, fecit vitæ beati Martyris seriem, quæ fuit arrha & præparatio passionis suæ, eminentibus imaginibus de argento & auro, opere propulsato, quod vulgariter levatura dicitur, evidenter effigiari. In capite vero quod respicit Orientem, imaginem Crucifixi cum Mariæ & Ioannis iconiis, cum diversarum gemmarum ordine decentissimo, veneranter collocavit. In fronte vero, Occidentem respiciente, imaginem beatæ Virginis, Filium suum tenentis in gremio eminenti opere inter gemmas & pretiosa monilia aurea, in throno sedentem, incathedravit. Et sic ordine Martyrum, in lecto ut utrobique disposito, theca in crispam & artificiosam cristam consurgit, in quatuor angulis fenestratis, cum suis mirabilibus tholis crystallinis, quadratur venusta. In ipsa igitur, quæ miræ magnitudinis est, ipsius Martyris theca (quæ quasi ejus conclave est, & in qua ipsius secreta ossa recondi cognoscuntur) ab Abbate Gaufrido fabricata convenienter reconditur.

[20] Anno MCLXXXIII (librario errore impressum est LXXXVIII) naturæ debitum persolvit Simon cui mox successit XX Abbas Guarinus anno MCXCV vita functus, [Guilielmus Ab. 22 altare exornat,] postquam ecclesiam B. Albani annis XI, mensibus VIII, & totidem diebus rexisset; Guarino successit XXI Joannes; Ioanni, XXII Willielmus, exeunte anno MCCXIV. Hic quasdam structuras nobilissimas circa majus altare construxit, cum quadam trabe, historiam S. Albani repræsentante, quæ totam illam artificiosam machinam supereminet: quod quidem opus splendidissimum magister Walterus de Colecestria, non sine magno studio laborioso & labore studioso, Abbate tamen sumptus copiose ministrante, perfecit. Ad quæ etiam servanda & honorem Martyris ampliandum, constituit Abbas sex cereos, in festis quæ in Cappis fiunt & maxime præcipuis, accendendos: ad quos sustinendos unam marcam ex consensu Conventus assignavit… Insuper tempore istius Abbatis collati sunt duo cerei, & provisum est unde sustineantur, per providentiam & acquisitionem D. Walteri de Rameseye, ut quotidie accendantur… Abbas autem memoratus Wilielmus migravit a seculo anno Domini MCCXXXV, die S. Matthiæ, postquam ecclesiam annis viginti & mensibus fere tribus rexisset. Suffectus porro est Abbas XXIII Joannes alter, cujus anno XX Domini MCCLV, hunc tractatum Parisius finit, pergens nihilominus historiam scribere usque ad annum MCCLXXIII.

[21] In hac ille ad annum MCCLVII narrat, quomodo eodem anno contigit, ut propter quasdam hiantes rimas, de quibus timebatur; pars orientalis ecclesiæ B. Albani, [invenit veterem arcam S. Albani an. 1257.] de consilio Abbatis & Conventus, ut forma repararetur, in Adventu Domini dissoluto tecto muri prosternerentur, & dum ligonibus in pavimento cæmentariorum ministri insisterent; per tinnitum instrumentorum & pedum strepitum perpendebant aliquid ibi insolitum & incognitum latitare. Profundius igitur scrutantes, invenerunt sub terra, sed non profunde unam tumbam lapideam, satis eleganter compositam, in loco qui fuit inter altare S. Oswini, ubi scilicet consuevit Missa matutinalis celebrari; & altare S. Ulstani, ubi quoque collocatum fuerat antiquum feretrum pictum & quædam tumba marmorea cum columnis marmoreis: qui locus & tumba dicebatur, Vetus tumba S. Albani. In ipso igitur mauseolo tumulabatur S. Albanus, die qua decollatus est, ab amicis & parentibus suis & neophytis; occulte tamen & honorifice de nocte, propter metum Paganorum: ubi lux cælestis descendit & apparuerunt Angeli descendentes & ascendentes. In quo etiam mauseolo inventa est quædam lamina plumbea, in qua secundum antiquorum consuetudinem, scriptus est hic titulus. In hoc mauseolo inventum est venerabile corpus S. Albani, Protomartyris Anglorum. Hoc evenit in Octavis S. Stephani, in præsentia Domini Episcopi Bangor, & D. Abbatis Joannis, & D. Philippi de Cestria, principalis consiliarii Comitis Richardi, & quorumdam nobilium de familia D. Willelmi de Valentia, fratris Regis uterini, & totius Conventus & fidelium innumerabilium, quibus solenniter hæc sunt nuntiata. Et concessit Episcopus veniam quindecim dierum, omnibus ipsam inventionem præsentialiter venerantibus: & cito post D. Archiepiscopus Eboracensis illuc venit causa orationis.

CAPUT IV.
Iterum Elyenses coram Rege Eduardo II convicti. Apparitiones & miracula S. Albani.

[22] [Suscitatur rursum ab Elyensibus controversia] Elyensium arrogantia, in asserenda sibi corporis S. Albani possessione, seculo XII sic ut vidimus repressa; mortuis, qui omnium testes esse poterant, paulatim repullulavit intra sesqui seculum subsequens; donec renatam super ea re quæstionem dissolvit Eduardus Rex ab ingressu Normannorum ejus nominis secundus, anno MCCCXIII uti scribit Thomas Walsingamus ad dictum annum, & una Regis in S. Albanum pietatem indicat, his verbis: Rex venit in Vigilia Palmarum ad S. Albanum, & obtulit beato Martyri quamdam crucem auream, diversorum Sanctorum Reliquiis insertam & lapidibus pretiosis, commendans se & suos necessarios ejusdem Sancti tutelæ & precibus Monachorum. [Rex Edouardus an. 1313 honorat S. Albanum,] Cumque suggestum fuisset ei, quod pater suus chorum S. Albani renovasse proposuerat; desiderium patris explere gestiens, contulit mox centum marcas argenti, & manerium apud Dynesleiam quærendum ad opus illud, jubens ut pecuniæ nullo modo parcerent, quin opus illud ad honorem Dei & B. Albani Anglorum Protomartyris irreprehensibiliter consummarent. In crastino diei Palmarum Rex iter versus insulam Elyensem, arripuit: ubi solennitatem Paschalem tenuit nobiliter & festive. Quo tempore Elyenses, mentientes se corpus habere S. Albani Anglorum Protomartyris, manifestissime confutavit coram nobilibus & monachis dicti loci. Nam cum ad alleviandum moram suam in monasterio oculis diversa subjiceret, variaque videre vellet ibidem; tandem incidit menti ejus, [dein Elyenses visitans,] ut videret quid esset contentum in feretro, quod B. Albani vocatur in ecclesia memorata: dixitque Episcopo, qui tunc aderat, Elyensi: Scis, inquit, quod Fratres mei apud S. Albanum corpus ejusdem Martyris putant veraciter se habere; & in hoc loco dicunt monachi se dicti Sancti corpus tenere. Per animam, inquit, Dei, volo videre, in quo loco Reliquias sancti corporis debeo potissimum venerari. Cumque Præsul verba Regis Priori & Fratribus retulisset; illi velut exangues effecti, quid responderent, quid facerent nesciebant: ex una parte timentes amittere tantum thesaurum, si verum esset quod apud eos foret; [cupit videre inclusa feretro,] ex altera convinci de mendacio metuentes, quia hoc prædicaverant se habere: nesciebant enim pro tunc, quid in dicto feretro continebatur. Episcopus videns suorum consternationem, animavit eos, monens ut confiderent, quia non ad auferendum tantum thesaurum, sed venerandum, Rex aspectum Reliquiarum requisivit.

D. P.

[23] Ventum est igitur in ecclesiam, & feretrum solutum & apertum est per quemdam monachum, Alanum de Walsingham dictum, qui postea proficientibus meritis Prior factus est illius ecclesiæ: [& solum reperit pannum villosum,] qui & ipse peritus erat in opere auri fabrili, & ideo ad solvendum feretrum tunc vocatus. Rex vero cum vidisset cunctos clavos extractos, ad feretrum patefaciendum, accessit & levavit operculum manu sua. Et ecce vident locellum illum, a summo usque deorsum, quodam panno villoso ita occupatum, ut nihil posset aliud continere. In superiori vero parte vestimenti conspiciunt cruoris coagula dense respersa, ita nova, ita recentia, quasi pridie fuissent effusa. Constat hanc vestem fuisse caracallam, quam S. Albanus in conversione acceperat a S. Amphibalo Magistro suo in signum religionis: in qua idem Martyr sententiam subiit capitalem. Et fas est credere, quod ad honorem Sancti divino miraculo sanguis ejus sit in hac veste servatus, [habitum pro caracalla S. Albani.] sicut in pulvere sui sepulcri per multa secula legitur conservatus. Cujus pulveris massam, in qua rubebat adhuc sanguis Martyris, S. Germanus Altissiodorensis Episcopus secum abstulit & detulit ad natale solum secum, Altissiodori capellam construens in honorem Martyris memorati. Rex igitur & omnes assistentes de tanto miraculo stupefacti, proni corruerunt in terram. Et facta est non parva hæsitatio, quis accederet ad deponendum operculam & feretrum contingendum. Tandem Rex ipse ceteris animosior, operculum detrahit ad locum suum: & tunc primo cognoverunt Elyenses, quid de S. Albano haberent, quid non haberent, cum oculata fide cernerent in dicto feretro præter caracallam nihil omnino contineri. Rex vero hilarior de rei comperta veritate, dedit illic dona varia, residuum temporis, quo mansit ibidem, ducens in summa lætitia, frequenter conferens de merito Martyris Albani & gloria, & judicans non sine divina factum providentia, ut in duobus locis tam celebribus specialis veneratio Martyris haberetur. Et ait Elyensibus: Gaudete de Dei munere, gaudete de tanti Martyris meritis & sanctitate: quia si prout dicitis, hic Deus per illum plura facit miracula ratione Vestis, credatis quod apud S. Albanum ampliora facit miracula ratione Corporis illic sanctissimi quiescentis. Hæc Walsinghamus, cujus sinceritatem in scribendo laudant Pitseus & alii. Ex tali autem relatione consequi videtur, non esse verum quod supra num. 19 scripsit Parisius, quasi Alfricus, simulans se Elyensibus mittere Reliquias S. Albani, miserit eis Reliquias cujusdam Monachi Sancti: sed revera Elyensibus missam fuisse caracallam sacro cruore respersam quod cum memoria excidisset, putaverint posteri apud se esse Corpus S. Albani & credi voluerint contra Albanenses, aliquanto pertinacius quam decebat.

[24] Notandum autem monuerat Parisius in Gaufrido Abbate, quod ipsemet Sanctus, ut super hoc dubitantes certificaret, [Idem probant crebræ apparitiones Sancti;] multis Fratrum pluries apparuit, multa ostendens veriratis argumenta. Ut autem de multis multa præteream, inquit, veritatis indicia, unum duxi huic opusculo inserendum. Dum Dominus Anketellus, qui fabricam feretri manu propria (auxiliante juvene quodam seculari, discipulo suo, Salomone de Ely) & incepit & consummavit, diligenter in suo opere aurifabrili & animo studuit & manu laboravit; improperavit ei sæpe discipulus suus, favens parti Elyensium, sæpius dicens: Utinam hæc sit domus ipsius Protomartyris Albani, quem vos creditis habere, circa quam fatigamur tot laboribus studiosis & sumptuosis. Cui magister Anketellus Amice, amice, desine talia fari: certus sum quod hæc domus (nec adhuc condigna est tam glorioso Martyre) conclave & reclinatorium erit ipsius Martyris Albani Benedictus Deus, qui hanc ad sui honorem concessit operandi peritiam: ego indefessus & libens ipsi operam adhibebo, nec unquam victus aut fessus fluctuabo. Nocte autem una apparuit ei sanctus Martyr Albanus, vultu alacri & sereno, [imprimis una facta arcæ sacræ fabro.] & quasi pro labore suo, & pro verbis quæ pro eo faciebat, gratias agens consolansque ait: Operare, fili mi & artifex specialis, advocate & hospitator meus; quia te manet, de qua non fraudaberis, merces copiosa: ego sum qui retribuam: ego, inquam, Anglorum Photomartyr Albanus; qui hoc ipso loco pro Christi confessione sententiam subii capitalem, egoque, usque ad diem magni judicii generalis, in hac tua fabrica requiescam, [(quæ arca utinam adhuc supersit!)] donec mihi detur a Domino stola repromissa pro mercede duplicata. Et his dictis cum lumine magno, quod eum sequebatur, evanuit. Ita Parisius pro tempore fabricatæ arcæ, quæ utinam pro affectu non amplificata & hactenus verificata sint, sic ut arca illa cum sacro corpore adhuc supersit, sacrilegorum subtracta manibus; eaque vel humi defossa alicubi lateat, donec reflorescente apud Anglos Catholica religione, aliquando in lucem offeratur. Hactenus certe quid ea factum sit necdum comperi.

[25] Insuper ad prædictæ veritatis confirmationem asserit Parisius loco præcitato, quod, si corpus S. Albani furto retentum esset ab Elyensibus, & aliud loco ejus thecæ suppositum… signa quæ Sanctus facit multiplicia, [Item miracula crebra,] & quæ multotiens innovavit, celebrata in loco ubi sanguinem suum pro Christo fudit abscisso capite, testimonium evidens non perhiberent. Sed ejusmodi miracula nec ipse Historiæ suæ inseruit, nec eorum ab aliquo collectorum scriptorumve uspiam expresse meminit; solum in Ioanne Abbate XXI, [puta resuscitatio mortui quatriduani,] agit de quodam Clerico, nomine Amphibalo, quem Dominus quatriduanum, meritis SS. Albani & Amphibali, a mortuis suscitaverat; ut miraculis Sanctorum ipsorum testimonium fide perhiberet oculata: unde suspicari quis posset, ipsum id fecisse non solum verbo (ad quod vitæ remissus dicitur, & quo plurimum pecuniam coacervarat, ad prosequendum opus novi frontispicii ecclesiæ, fabricari ab illo Abbate cœpti) sed etiam scripto posteris relicto. Certe ejusmodi quid habuit is, qui Passionem Legendæ Capgravianæ insertam scripsit; quando relata Elyensi controversia, ad narranda miracula sic processit: Judicia præmissorum discutienda lectoribus peritis relinquens; quæ diversis in locis exarata reperi, sine invidia scribendo communicare decrevi. Sunt autem sequentia.

[26] Quidam Tribunitiæ potestatis, nomine Thurstanus, quemdam viculum ecclesiæ S. Albani sub annuo censu a Monachis accepit; & processu temporis censum solvere renuens, terram illam ut suam propriam vendicavit. [pœna illata vindicanti sibi fundum S. Albani,] Et ecce eques quidam terribilis, in equo albo obviam ei veniens, & armis aureis renitens, eum hasta percussit, & elisum in terra semivivum relinquens abiit. Resumpto tandem spiritu reatus sui pœnitens, omnem satisfactionem promisit. Sed convalescens, ad scelus suum cum rediret; in medio convivantium cœtu duo viri incogniti ad eum festinando prorumpunt, & arripientes eum fortiter in terram præcipitant: [restinctum incendium,] qui, confractis cervicibus, coram omnibus expiravit: & protinus viri illi egressi, nusquam comparuerunt. Cum domum quamdam vorax flamma invaderet, Monachi feretrum ignibus opponunt: & sedatis flammis & extinctis, ædificia ab incendii periculo liberantur.

[27] Multi infirmi, variis languoribus oppressi, S. Albani suffragium postulantes, integram sanitatem se recepisse lætantur. Naves etiam periclitantes in mari, sedata tempestate ejus beneficia consequuntur. [ægri naufragique adjuti,] Juvenis quidam homicidii reus, ad S. Albani præsidium confugit; sed promissis cujusdam deceptus, egressus capitur; Judici præsentatus convincitur; & lata sententia, oculorum pariter & genitalium mutilationi est addictus. Cumque lictores oculos ejus eruere niterentur, omnis eorum conatus cassatur: Sanctus enim Albanus reum adamante duriorem effecit: sicque ad ecclesiam currens grates Deo lætus exsolvit. Dives quidam, in Translatione S. Albani, ad agrum cum messoribus ivit; [liberatus a supplicio reus.] & videns multos ad ecclesiam tendentes, dixit: Quare ad Albanum pergerem ego, qui rusticus quidam fuit, ut ego; per posteriora stercora egerens, ut ego. Dixit; & cibum, quo refectus fuerat, per os blasphemum evomuit, & sub forma stercorum egessit: per septem annos quibus vixit, [Punitus blasphemus rusticus,] numquam, nisi per oris blasphemi officinam, ventrem purgavit: & licet ditissimus fuerat, ad tantam demum pervenit inopiam, ut victus necessaria ante mortem vix haberet: uxor ejus, quamdiu vixit, ostiatim mendicavit: filia ejus, ventris mulctata tumore, prægnante grossior, in utero quod pareret non habens, monstruosum spectantibus præstabat prodigium.

[28] Miles quidam, Herebertus Duket nomine, latrociniis assuetus, terram S. Albani nocturnis incursibus deprædabatur. [& miles injuriosus Sancto.] Factum est autem ut cum Domino suo in ecclesia S. Albani Missam audiret: & vocans Dominus milites suos, ait illis: Videtisne Heribertum, solito minorem effectum? Videmus, inquiunt, & supra modum obstupescentes miramur: & cœperunt inter se eum deridere. Egressis omnibus de ecclesia, ait Dominus; Heriberte, quid est, quod tam parvus effectus es? Vide ne B. Albanum in aliquo læseris; qui, Britonum more, cito in male conscios animadvertit. Heribertus vero confusus, vix manibus strepam tangere potuit, quam prius facillime pede tangebat. Et statim signo Crucis humeris apposito, peccata commissa Abbati cum lacrymis confitetur, veniamque obtinuit, & solitam staturam recuperavit. Huc scilicet manifeste respexit Parisius, cum loco præcitato ad miracula provocans. Perhibeat, inquit, Herbertus Duketh, qui in præsentia usque ad simialem decrevit staturam, evidens testimonium & alii quam plures. Pergit porro Capgravius:

[29] Peregrini dum per mare navigarent, orta tempestate maxima, quinque ex eis B. Albani suffragium flebiliter implorabant. [Salvati 5 naufragi;] Et ecce navis, vim ventorum ferre non valens, tabularum ruptis compagibus, fluctus admittit: perit navis: pereunt & qui in ea fuerunt, his quinque exceptis, quos B. Albanum diximus invocasse: nam undæ maris, eos incolumes subvehente, in portum voluntatis eorum, cum omnibus rebus suis, exposuerunt. Cum quidam nocte quadam ante altare Martyris Albani consideret, [castigata irreverentia sartoris.] Deum non timens nec Martyrem reveritus, cum summa festinatione calceos suos resarcire cœpit. Cumque aliquantulum in opere jam processisset; ecce, tam valida alapa ei inflicta est, ut a summo gradu, non solum ad infimum, verum etiam longius in pavimento devolveretur. Præ timore autem exterritus, relictis quæ præ manibus habuerat, de ecclesia quantocius aufugit.

CAPUT V.
Revelatio & inventio S. Amphibali & sociorum, eorumdemque translatio ex Parisio.

G. H.

[30] Matthæus Parisius, in sua Historia majore & gestis Henrici secundi Regis, ad annum MCLXXVIII, inventionem corporis S. Amphibali ita describit: Eodem anno vir quidam, [S. Albanus apparens civi dormienti,] B. Albani Martyris Burgum inhabitans, & loci illius indigena, inter suos sine querela vixit. Hic ab ineunte ætate, quantum substantiæ mediocritas permittebat, honeste vivens, devotus ecclesiæ extitit frequentator. Dum igitur una nocte in strato jaceret, circa gallicinium intravit quidam, decorus vultu & eleganti statura procerus, thalamum suum interiorem: qui vestibus indutus candidis, virgam in dextra pulcherrimam bajulabat. In cujus ingressu domus continua resplenduit, & quasi claritas solaris interiora cubiculi perlustravit. Qui lecto appropinquans, jacentem vocavit, &, si dormiret, leniter requisivit. Roberte, inquit, dormis? [excitatum educit foras] Expavit autem Robertus timore vehementi, & supra modum admirans ait: Quis es, Domine? Et ille: Ego sum Martyr Albanus, qui ad hoc venio, ut annuntiem tibi Domini voluntatem, de Magistro meo, inquit, Clerico videlicet illo, per quem fidem Christi suscepi: de quo inter homines sermo frequens habetur, & spes fidelium sit, quod futuris temporibus debeat relevari, licet locus sepulturæ jam ab omnibus ignoretur. Surge ergo velociter, circumda tibi vestimentum tuum, & sequere me, & ostendam tibi sepulcrum, pretiosis ejus Reliquiis insignitum.

[31] Surgens ergo Robertus, velociter vestitus & calceatus, secutus est eum: [de magistri sui passione multa narrans;] & versus Aquilonem in strata publica gradientes, perrexerunt pariter, donec ad planiciem quamdam, ab antiquo incultam, quæ sita est juxta viam regiam, pervenerunt. Obiter colloquebantur, ut solet amicus cum amico coitinerante, tum de mœniis dirutæ civitatis, tum de strata communi adjacente civitati, tum de adventu B. Amphibali Magistri sui in civitatem, tum de recessu ab invicem lamentabili, tum de utriusque passione. Et quæcumque Robertus interrogare volebat, Martyr prompta responsione disserebat. Contigit autem, ut inter loquendum quosdam mercatores de Dunstaple haberent obvios, qui mane interesse foro in pago S. Albani pro negotiis festinabant. Quorum adventum prædicens, ait Martyr: Divertamus paulisper, donec pertransierint adventantes, ne forte iter nostrum impediant percunctando (iter enim ab eo coruscavit) quod & factum est. Cum autem pervenissent ad medium circiter itineris, ubi duæ arbores in medio stratæ fuerant, ait Martyr: Huc usque duxi Magistrum meum B. Amphibalum, [ostendit locum ubi ab invicem separati fuerunt,] cum ultimo in hac vita mundiali lacrymabiliter colloquebamur, tunc ab invicem discessuri. Et nisi splendor, qui a Martyre procedebat, obtutus Roberti reverberasset, & timor eum simpliciter refrænasset; ipsum Robertum de multis tam futuris quam præteritis Sanctus certificasset. Habebat autem locus ille gratam planitiem, tam pascuis quam fossis, in via hominibus ad pausandum aptam, in villa quæ Redburnia nuncupatur, tribus ferme milliaribus a Sancto distans Albano. In hac sane planitie duo colliculi eminebant, qui Colles vexillorum dicebantur, eo quod circa illos populares fiebant concursus, quando populus fidelis ex antiqua traditione solennem annuatim processionem ecclesiæ S. Albani debita cum veneratione persolvere consuevit.

[32] Tunc S. Albanus a via paulatim declinavit, & apprehensa manu viri, duxit eum ad unum de colliculis, [& colliculum in quo Reliquiæ ejus conditæ;] qui sepulcrum beati Martyris continebat. Deinde converso ad eum vultu, Hic, inquit, locus Magistri mei Reliquias tenet: hic ejus ossa contegit & conservat. Et sic fatus, pollice viri terram adinstar crucis aperuit; & eversa cespitis modica portione, quoddam scrinium reseravit: ex quo splendor nimius exiens, orbem occiduum illustravit, & primos lucis suæ radios in mundi latitudinem copiose diffudit. Quo facto capsa recluditur, & loci planities in statum pristinum reformatur. Stupet vir ille, & quid sibi super iis sit agendum a Sancto postulat edoceri. Ad quem B. Albanus: Signa locum diligenter, ut, quæ in eo tibi revelata sunt mysteria, [eumdemque reducit.] firmius adhæreant menti tuæ: veniet enim e proximo tempus, quando hæc instructio tua specialis generali profectui militabit, multisque proderit ad salutem. Robertus vero aëris & planitei visum dimetiens, lapides quosdam, qui ibi jacebant, collegit, & ibidem quodam schemate locavit, dicens: His metis de hoc sancto loco cras plenius edocebor. Et his dictis, Surge [inquit Sanctus] eamus hinc: & ad locum, unde recessimus, revertamur. Illis autem per viam, qua venerant, revertentibus, cum venirent ante portam ecclesiæ (erat [enim] domus Roberti remotior) Sanctus suam intravit ecclesiam, [Res gesta indicatur monacho S. Albani,] & homo domum suam ingressus, proprio sese lecto recepit. Istud non (ut quidam fingunt, detrahentes veritati) ut somnium evenit, sed in veritate: cui testimonium perhibet finalis rei eventus; & cujusdam Fratris, videlicet monachi ecclesiæ S. Albani Gileberti de Sissenerne, testimonialis assertio; qui frequenter a prædicto Roberto rei veritatem sciscitabatur, & diligenter veritatem sub attestatione tremendi judicii, utpote vir prudens & litteratus, medullitus exploravit.

[33] Vir autem mane expergefactus, in ancipiti positus fluctuabat, utrum sub silentio præteriret; an aliis, quæ non visu sed re, [& domesticis.] sine aliqua hæsitatione corporaliter gesta didicerat, revelaret. Si enim sileret, peccare metuebat in Deum; si rem publicaret, sannas hominum verebatur. Ista tandem animo sæpe revolvens homo, timore Dei timorem humanum absorbuit: & licet adhuc verbum hoc communibus esset auribus absconditum, domesticos tamen & privatos suorum fecit conscios secretorum. Illi autem quod dicebatur in tenebris, in lumine proferebant: & quod in aure audierant, super tecta prædicabant. Factum est autem, ut hoc anno verbum istud per totam disseminaretur provinciam, adeo quidem, ut ipsius frequentia monasterii beati Martyris Albani claustrum intraret. Denique fama desiderata, quibusdam perferentibus, ad Abbatem Simonem ascenderat: [A Simone Abbate missi monachi cum Roberto] cujus post Deum auctoritate negotium illud robur erat specialiter habiturum. Qui protinus gratiæ Dei laudes persolvit, & communicato consilio electos de conventu Fratres aliquot ad locum, quem vir ille ostensurus erat, eodem viro prævio destinavit. Conventus domi devotis orationibus incumbebat, & Fratres ductorem suum sequentes, videre Martyrum Reliquias properabant. Quo demum pervenientes, invenerunt ibidem fidelium multitudinem: quos Spiritus sanctus de diversis provinciis in unum prospero prognostico collegerat, ut inventioni Martyris interessent. Illis eventum præstolantibus, sæpe dictus homo præcedebat, [locum Reliquiarum discunt 17 Iunii.] Fratribus planitiem ostendens, Sanctorum corpora continentem. Erat autem feria sexta ante solennitatem B. Albani, quando hæc facta sunt: qua ejusdem Sancti passio celebratur. Ab illo ergo die, usque quo elevati fuerunt Sancti, loco illi custodia non defuit: sed Fratres jugiter cum laicis adfuerunt. Conventus interim abstinentiam vitæ suscepit arctioris, & statuto cum processione orationum suffragio, solenne jejunium populo prædicatur. Jam locus ille futuræ inventionis, nundinarum similitudinem præferebat; & recedentibus aliis, quos fervor devotionis adduxerat, alii quotidie accedebant.

[34] [Sanatur 10 annorum debilitas] Porro signorum initia, quæ adhuc sancti Martyres, in corde terræ latentes, in auspitium spei melioris patrabant, multorum poterunt testimonio confirmari. Mulier namque quædam de Gatesdene, scapularum & renum debilitate per decem annos detenta, jam propter ægritudinis turpitudinem marito despectui habebatur: quæ proprios egressa fines, [hydropisis] & per Redburnam transitum faciens, juxta sanctorum Martyrum decubuit sepulturam: nec de loco surrexit, donec sanitati pristinæ redderetur. Alia de Dunestaplia, nomine Cæcilia, [& impotentia gradiendi.] in hydropisis ægritudine annis sedecim transactis, habentis in utero similitudinem præferebat. Hæc ad loca prædicta, suæ salutis avida perveniens, illico optatam recepit sanitatem. Item puella quinquennalis, quæ numquam a nativitate pedes incesserat, semper parentum ministerio portabatur. Hæc, quod multi fidelium conspexerunt, juxta locum præparatum collocata, cum paululum obdormisset, exiliit & incessit; parentumque suspiria in lætitiam commutavit.

[35] Illuxit interea sancta solennitas, B. Albano Martyri consecrata; [Blasphemus in Sancto a dæmone arripitur,] quam in se claram, istorum publicatio miraculorum reddidit clariorem. Admonentur fideles ad eleemosynas largiores: singulis usus parcior alimentorum indicitur, & iterata in crastinum processio instauratur. Sed interpositi quoque dies nequaquam otiosi transiere discursu, sed usque in horam inventionis Sanctorum miraculis evidentibus coruscabat. Nempe vir quidam de Kyngesberia, fodientes & Sanctos quærentes irridens, nocte cum aliis venit ad locum, pari quidem via sed voluntate diversa. Qui confestim arreptus a dæmonio, furiosum evidenter expressit, & vestes dirumpens abjecit: & qui alios deridens, spectare venerat fodientes, spectaculum omnibus est effectus. Cumque cunctis videntibus diutius torqueretur, corripientis Dei manus cessavit; & demum castigatus, incolumis ad propria repedavit. Alius autem, [alius subita morte punitur,] Sanctos quærentes verbis subsannatoriis illudens, statim divinæ subjacuit ultioni: nam inter loquendum gravi correptus incommodo, in brevi blasphemum spiritum exhalavit. Algarus de Dunestaplia, cum ad locum eumdem dolium cerevisiæ plenum, ad vendendum, rheda portari fecisset; accessit ad eum æger quidam & pauper, rogans simpliciter ob Martyris amorem, cujus interventionem populus expectabat, ut sitim, qua premebatur, potu modico relevaret. Incanduit Algarus ad verba ægroti ira vehementi, asserens se illuc non causa Martyris advenisse sed ut lucrum quoque modo augeret. Adhuc ille pauperem in hunc convitiante; ecce, [alius effusione cerevisiæ suæ.] utroque fundo dolii impetuose evulso, in platea cerevisia fundebatur: sicque factum est, ut cujus portiunculam, Martyris nomine spreto, negaverat, procurante Sancto non solum pauper ille, sed & alii multi cum eo, fixis in terram genibus, sufficienter nullo prohibente potarent. Repressa igitur, Martyre procurante, perversorum nequitia, devotio fidelium recipit quod meretur. Nam tribus continuis quæ sequebantur diebus, decem utriusque sexus homines a diversis infirmitatibus, ad laudem Dei & beati Martyris, receperunt pristinam sanitatem.

[36] Clarescente interim die, quam Sanctorum inventio consecrabat, venerabilis Pater Simon Abbas locum adiit sanctissimum: & celebratis in cappela S. Jacobi, loco illi contiguo, in venerationem beati Martyris Albani, [Celebrante Missam Simone Abbate laborant fossores:] nostræ redemptionis mysteriis; monachis qui aderant ut diligenter quærerent, & pluribus adhibitis fossoribus, ut cœptis insisterent, imperavit. Fuerat autem capella illa antiquitus in honorem Martyris fabricata, propter frequentes cælestis radios lucis, qui pastoribus, vigilias noctis super gregem suum agentibus, ibidem apparuerant: qua in honorem S. Jacobi principaliter & Sanctorum, pro quorum veneratione fulgor cælestis apparuit, ibidem fabricata venerabatur. Unde dictus Abbas in eodem loco divina celebrans Sacramenta, super instanti negotio beati Martyris auxilium imploravit. Reverso itaque domum Abbate, & jam cum Conventu ad prandium sedente, legebatur passio beati Martyris, quem quærebant & sociorum ejus; per quam carnis ergastulo soluti, promeruerunt gloriam sempiternam. Dum igitur sævitia Iudicis, lictorum immanitas, Martyrum patientia & mors prolixius recitata, pias mentes Conventus in fletus & suspiria commovisset; B. Amphibalum cum tribus sociis suis repertum, accurrens aliquis nuntiavit. Quid ergo? Suspiria mutantur in laudes, & tristitiæ successit lætitiæ magnitudo. Exsurgens a mensa Congregatio, ad ecclesiam festinanter procedit; & lætitiam corde conceptam elevatis laudibus protestatur. Inventus est autem beatus Martyr Amphibalus inter duos socios medius, [inveniuntur corpora S. Amphibali & 9 sociorum] & collateralis ambobus, tertio socio quasi ex transverso & ab opposito locum solitarium occupante. Inventi autem sunt prope locum illum sex ex sociis Martyrum prædictorum, ita quod beatus Martyr Amphibalus decimus habebatur. Inter Reliquias athletæ Christi Amphibali, cultelli duo magni inventi fuerunt, unus in testa capitis, & alter circa præcordia: ut verum esse insinuent, quod in libello Passionis ejus scripto antiquis temporibus continetur apud S. Albanum. Ut enim habet passionis illius textus, alii occubuerunt gladiis cæsi, ipse vero visceribus primo patefactis & intestinis ejectis, & post lanceis confossus & cultellis, occubuit tandem lapidibus conquassatus: unde nullum fere ex ossibus ejus integrum apparebat, cum sociorum ipsius ossa illæsa penitus extitissent.

[37] Abbas autem, ut diximus, audito nuntio desiderato, adjuncto sibi Priore, cum aliquot Fratribus de Conventu, [atque ad basilicam S. Albani deportantur:] Sanctorum celeriter adiit sepulturas; & effossas Reliquias erigens, in linteaminibus idoneis collocavit, metuensque supra modum fraudem plebis, & vim turbæ undique confluentis, quam a compressione inventi thesauri arcere non poterat; placuit Abbati, ut Martyres sancti in B. Albani basilicam portarentur, ubi custodia diligentior & securitas amplior poterat adhiberi. Quid multa? Redeunt cum Abbate Fratres separatim, Sanctorum pignora processionaliter deferentes. Procedit Martyribus obviam cum processione Conventus, corpus secum B. Albani Martyris deportantes. Quod cum aliquoties consuevit, prout ejus portatoribus constat, satis existere ponderosum; tantam sui facilitatem illa hora exhibuit, ut volare potius quam humeris ferentium incumbere videretur. Occurrit ergo Martyr Martyribus, Magistro discipulus, & jam palam Magistrum recepit revertentem, quem habebat olim clam fidei Doctorem in tugurio latitantem. Sed miraculum, quod in elementis suis Dominus ostendere dignatus est, cum obviantes sibi penitus Reliquiæ pariter convenerunt, [anno 1177 25 Iunii] non debet sub silentio præteriri. Cum enim siccitas prolixior, exustis herbis & fructibus, diutius perdurasset, & agricolas desperatos reddidisset; eodem momento, cum in aëre nec minima appareret nubecula, tanta pluviarum inundatio prorupit, ut & copiose descendentes imbres terram decorarent, & desperatæ messis spem promitterent lætiorem. Et tamen (ut in Vita Warini alia occasione dicitur) Induviæ festivales, quibus audacter Conventus induebatur, cum nulla aëris serenissimi immutatio, pallor, nubes, vel nubecula apparuisset; &, ut dictum est, terra arida & rimosa repentina inebriatione perfunderetur; Cappæ aurifrigiatæ & opere plumario pretiose redimitæ, nulla penitus labe, deterioratione vel damnificatione lædebantur. Inventus est autem pretiosus Martyr Amphibalus cum sociis suis, & in ecclesiam B. Albani cum canticis & laudum præconiis solenniter delatus est, anno a passione sua trecentesimo octogesimo sexto, ab Incarnatione Domini millesimo centesimo septuagesimo septimo, die Sabbati, Kalendis Julii. In præsentia autem sanctarum Reliquiarum ipsius, ad laudem Dei & gloriam Martyris, [clarent miraculis.] a diversis infirmitatibus sanantur ægroti, membra paralytica solidantur, multorum ora ad loquendum laxantur, cæcis tribuitur visus, surdis auditus, claudis firmatur gressus; &, quod magis magnificum est, arrepti a dæmonio liberantur; epileptici sanantur, leprosi mundantur, & ad vitam mortui revocantur. Si quis autem miraculorum, quæ per Sanctos suos divina operatur clementia notitiam habere desiderat, libellum legat, in quo de signis ejus & virtutibus clarius habetur, & nos ad alia festinantes, a lectore veniam postulamus. Hactenus Matthæus Parisius. Utinam qui sub finem allegatur libellus de miraculis inveniatur & ad nos transmittatur, saltem cum Supplemento operis imprimendus.

CAPUT VI.
Ejusdem rei narratio alia ex Joanne Bromptono: ædificata ecclesia, translatæ aliquoties Reliquiæ.

D. P.

[38] Parisium, vel eumdem quem ipse auctorem, secutus Matthæus Westmonasteriensis, ad annum MCLXXVIII, [Historia a quibusdam contractius edita] rem in pauca contraxit, ex multis tunc factis unum addens miraculum; idem (ut puto) cujus supra meminimus ex Parisio num. 25, quo scilicet Mortuus quidam quatriduanus, ita scilicet quod a die mortis quatuor dies haberet & dimidium, ibidem resuscitatus, omnes videntes ad gloriam Dei & laudem Martyrum juvantium ibi efficaciter procuravit. Similiter rem eamdem contraxit Capgravius pag. 9, insuper definiens, quod Robertus ille, post habitam visionem, proprio lecto se recepit; nec nisi elapsis duobus annis, idem vir divinitus admonitus, Abbati ordinem rei gestæ denudavit, & Fratribus locum ostendit. Quæ omnia ex ipsorummet Albanensium monumentis accepta, longe certiorem videntur mereri assensum, [a Ioanne Bromptono, seculi 12 scriptore,] quam quæ Joannes Brompton, Jorvallensis Abbas in agro Richemondensi, leucis Anglicanis CLX & amplius a S. Albani monasterio, scripsit, ex minus certa narratione rei, tota Anglia celebratissimæ, sed varie a variis relatæ, licet proprior iis temporibus fuerit uno fere seculo quam Parisius, utpote qui sub Eduardo III in anno MCXCVIII finem scribendi fecit. Detur tamen antiquitati hæc reverentia, ut id etiam transcribatur.

[39] Eodem anno (MCLXXVII) in hebdomada Pentecostes (celebratæ XII Junii, Parisius autem sequentem annum ponit, [haud paulo aliter narrata,] quo Pentecoste cecidit in XXVIII Maji) Angelus Domini cuidam in somno apparuit, dicens; Hæc dicit Dominus Deus. Volo ut corpora Sanctorum, scilicet corpus S. Amphibali, qui Magister S. Albani extiterat, & eum a pagano errore ad Christianam veritatem converterat; & aliud sanctum corpus, illius videlicet, qui cum a nequissimo Rege, ad B. Albanum necandum, missus fuisset, in eum manus mittere nolebat; sed de Pagano errore ad fidem Christi conversus, sententiam subiit capitalem; & Martyr Christi effectus, cælos penetravit; transferantur de loco, ubi sepulta sunt, ad ecclesiam S. Albani, & ibi cum digna reverentia recondantur. Et ad hæc Angelus subjunxit, dicens ei: Vade cito ad Abbatem & Conventum ecclesiæ S. Albani, & hanc eis indica visionem; & præcipe eis, [quoad modum revelationis,] ut in quodam loco qui dicitur &c. fodere faciant, ut ibi possint Sanctorum corpora invenire. Vir autem ille, tanta visione Angelica expergefactus, apud se diu meditabatur, utrum Abbatem & conventum S. Albani, sicut Angelus ei præceperat, verbis aggrederetur, an non. Cumque diu in hunc modum animum suum affligeret, tandem ei placuit ut non iret, & sic suo recubuit in grabato. Et ecce Angelus secundo & tertio ei apparuit eumdem sermonem dicens; & nisi iret celerius, minas addens. Talibus ergo minis vir ille perterritus, ocius a cubili suo surgens, ad Abbatem & Conventum perrexit, & eis illud cæleste mandatum & visionem Angelicam indicavit. Cujus dictis Abbas & Conventus fidem dederunt, quia in Annalibus suis, ubi Miracula & Passio B. Albani scribebantur, nomina & passiones dictorum Martyrum legebantur: sed ignotum erat eis, quo in loco eorum corpora humabantur. Convocatis igitur Comprovincialibus, [& inventionis.] præfatus Abbas & homo ille cui Angelus apparuit, ad dictum locum, ubi corpora Martyrum sepulta erant, procedentes, circumquaque fodere præceperunt. Cumque illi circumquaque fodientes, jam per octo dies incassum laborassent; ecce odor suavissimus, de tumulo Martyrum erumpens, eos ad fodiendum ibi mirabiliter provocavit. Assiduis ergo orationibus insistentes, & omnipotentis Dei auxilium invocantes, ad locum unde odor ille prorupit ocius accesserunt: & ibi fodientes, sarcophagos, in quibus Martyrum corpora sepulta fuerant, invenerunt. Corpora vero tollentes, in crastino nativitatis S. Joannis Baptistæ VII Kal. Julii, ad ecclesiam S. Albani cum hymnis & canticis detulerunt: ubi illis honorifice reconditis, cæci visum, & alii plures sanitatem a diversis languoribus receperunt.

G. H.

[40] Ad annum MCLXXIX Westmonasteriensis præfatus describit iter Ludovici VII Regis Franciæ in Angliam, ad sepulcrum S. Thomæ Cantuariensis, & ista subdit: [Rex Franciæ eo mittit munera] Quia Christianissimus Rex Ludovicus magnalia Dei audivit in B. Amphibalo Martyre & Sociis suis nuper inventis celebrari, proposuit illuc ire: sed consilium suorum non permisit eum a terra tantum elongari: super quo dolens, sed contradicere nolens, misit illuc quasi vice vicaria Capellanum, dona eximia pro oblatione deferentem. Porro Sanctorum Translatori Simoni, ut jam diximus, anno MCLXXXIII successit Garinus seu Warinus Abbas XX, in cujus Vita dictus Parisius ista habet pag. 96. Apparuit Waldemgevæ venerabilis persona, videlicet Clericus adinstar radii solaris perlucidus: [monitu S. Amphibali apparentis] qui requisitus asserebat se esse S. Amphibalum, B. Albani Anglorum Protomartyris Magistrum & Conversorem, in quo sibi bene complacuit, & in ipsius gloria congloriabatur. Dixit insuper & asseruit, locum ipsum (in quo contigit ut idem Amphibalus cum suis Sociis inveniretur, & eorum Reliquiæ versus S. Albanum deportarentur, & obviam feretrum B. Albani veheretur) venerabilem fuisse & Deo & Sanctis Martyribus ipsis carissimum. Et addidit, Vade igitur ad Abbatem Warinum, & vice mea dic ei, [ædificatur ecclesia S. Mariæ de Pratis.] ut locum ipsum condigna extollat veneratione. Venit igitur fidelis ille nuntius, & omnia prædicta quibusdam intersignis confirmata Abbati seriatim retexuit. Abbas autem ipsi viro non tantum fidem, sed & favorem adhibuit… Ædificaturus igitur cœpit fundamentum ita initiare, ut infra breve tempus cœptum perficeret, dotaret, dicaret, religiosis inhabitaret & instrueret religione … Ædificata igitur Ecclesia & dedicata, constructisque decenter officinis, pia consideratione constituit quasdam mulieres leprosas ibidem includi, & velatas quibusdam limitatis regulis arctavit, ne vagæ secularibus erroribus involverentur … & B. Mariæ de Pratis nomine intitulavit…

[41] Anno Dominicæ Incarnationis millesimo centesimo octogesimo sexto, ex præcepto Domini Warini Abbatis ecclesiæ S. Albani, per Suppriorem ejusdem ecclesiæ, & Adam Cantorem, & Gilebertum & Baldwinum Sacristas, [Anno 1186 24 Iunii transferuntur Reliquiæ in novum feretrum:] & Rogerum de Hospitali custodem Reliquiarum S. Amphibali sociorumque ejus, octavo Kalendas Julii, translatæ sunt Reliquiæ prædictæ de locello, in quo primum conditæ fuerant sub Domino Simone Abbate, in feretrum novum, ad hoc specialiter adaptatum, & ad honorem eorumdem Martyrum & decorem domus Dei, auro & argento arte excusoria splendide adornatum: quod nimirum feretrum medius quidem paries intersecat interius: & in ea parte cujus frons intrinsecus passionem S. Albani exprimit, repositæ sunt Reliquiæ ipsius Martyris & trium sociorum ejus (qui simul consepulti, inventi sunt) singulæ in singulis ligaturis. In reliqua vero parte Reliquiæ sex reliquorum sociorum ejusdem, quorum sepulturæ seorsum inventæ sunt, singulæ in singulis ligaturis colligatæ. In locello autem illo, qui præfatas Reliquias continebat, aliquantula portio earumdem Reliquiarum remansit, simul cum multa numerositate corporalium venustorum, quæ ob sui reverentiam honeste ibi collocata sunt. Ille quoque locellus cum alio consimili, in dextra parte altaris in presbyterio super murum collocatus est: in primo sunt prædicta, in alio pulvis & ossium particulæ minutissimæ (in quem pulverem carnes sanctorum Martyrum creditur fuisse resolutas, [iterum transferuntur ad altare consecratum:] nam in earum sepulcris cum ossibus inventus est) reponitur. Hæc ibi.

[42] Guarino subrogatus est sicut etiam dictum est supra anno MCXCV Joannes primus sub quo manu Fratris Gulielmi picta est tabula ante altare S. Amphibali, uti & variæ tabulæ aliæ. Anno autem MCCXIV succedens Gulielmus, qui feretrum cum Reliquiis B. Amphibali sociorumque ejus, a loco ubi prius collocatum fuerat (videlicet secus majus altare juxta feretrum S. Albani) a parte Aquilonari, usque ad locum, qui in medio ecclesiæ includitur pariete ferreo & craticulato, solenniter transtulit altari decentissimo ibidem constructo, cum tabula & super altari pretiose pictis: fecitque ipsum altare solenniter dedicari in honorem S. Amphibali sociorumque ejus, quia ibidem eorum corpora requiescunt, ab Episcopo Harefordensi Joanne. Et ab eodem fecit Crucem magnam ipsi altari suprapositam cum suis imaginibus consecrari. Abbas quoque Gulielmus postquam hæc decenter omnia consummaverat, duo feretra deaurata, [aliquæ in Redburniam portantur] in quibus primo ante tempus Warini Abbatis reconditæ fuerunt Reliquiæ beatorum Martyrum Amphibali sociorumque ejus, cum illis quæ in eis continebantur, contulit ecclesiæ eorumdem in Redburnia, ob honorem & reverentiam loci illius, in quo ipsi sancti Martyres sui Martyres sui agonis cursum consummaverunt. Constituitque ibidem custodem perpetuum, Monachum videlicet vigilem & diligentem, nocte dieque ibidem assistentem thesauro illic reposito, tali custodia condignum. Hic autem Monachus ibi assignatus, [miraculis claræ] indultu Abbatis postea sibi socium acquisivit, dum operibus indulgebat peragendis. Istam autem Translationem honorabilem quamplurimum credimus Deo complacere, propter manifesta miracula, quæ Deus ibidem tunc in honorem dictorum Sanctorum in propatulo celebravit… Inter alia quoque pietatis opera ecclesiam B. Amphibali Martyris sociorumque ejus, ob reverentiam loci illius, [& ecclesia dedicatur.] in quo idem cum Sanctus sociis suis martyrium celebravit, solenniter ab Episcopo Joanne, sicut & alias plures Ecclesias vel capellas in nostra diœcesi fecit ipso præsente Abbate Pontificalibus redimito, relaxatione quadraginta dierum concessa, Domino Gileberto de Sisseverne tunc ibidem Priore, dedicari…

[43] Crucem quoque S. Amphibali, quæ diuturno tempore Loudoniis latuit abscondita, & quæ in possessiones multorum, videlicet patrum in filios transmigraverat, nobis prudenter acquisivit Abbas Gulielmus memoratus. Quæ quidem Crux, talis existens schematis, [Crux S. Amphibali reperitur.] tanto carius habet custodiri, quod (sicut historia de SS. Albino & Amphibalo protestatur) sanguine B. Albani in decollatione ejus fuit delibuta, & prima quæ in Britanniam fuit apportata. Hæc ibi Mortuus est dictus Gulielmus Abbas anno MCCXXXV.

DE S. ALBINO MARTYRE,
ROMA COLONIAM DELATO.

COMMENTARIUS HISTORICUS.
De præsenti corporis statu, translatione Roma Coloniam, & an verosimile sit ipsum prius ex Anglia allatum Romam esse corpus S. Albani Protomartyris Angliæ.

Albinus Martyr, Roma Coloniam delatus (S.)

AUCTORE G. H.

Cum anno MDCLX Romam e Belgio per Germaniam iter haberemus, substitimus ad plures dies Coloniæ, [Corpus S. Albini nobis Coloniæ ostensum,] gratissimi hospites Reverendo Patri Hieronymo Warmoldo Rectori ac reliquis collegii Societatis nostræ Patribus, inter quos eminuit humanissima caritas Rev. P. Hermanni Crombachii qui nos deduxit ad omnia sacra, quæ plurima illa in urbe sunt, accurate perlustranda, ac potissimum curavit ut sibi nobisque exhiberentur sacræ Reliquiæ S. Albini: quod insigni humanitate præstiterunt Religiosi loci. Eadem ergo quæ dictus Hermannus Crombach de sancto corpore a se antea viso scribit, lib. XI Historiæ pag. 1105, nobis cupimus applicari.

[2] Nescio, inquit, an jucundius, & ad fidem orthodoxam stabiliendam aptius spectaculum, [prout illud describit Hermannus Crombach.] oculi mei hauserint, vidi magno animi gaudio, non sine sacro ad tale prodigium stupore, venerandum caput, undique carne cuteque circumdatum; glabrum tamen, nam quod trecentis abhinc annis carvitium cum brachiis sacri corporis repertum est, aliis donatum locis cum eisdem existimo; cum apud Machabæiticas Virgines Coloniæ os unum S. Albini, carne satis crassa & cute circumseptum, viderim alias. Facies etiam carne vestitur, palpebræ reconditis introrsum oculorum orbibus apparent clausæ: nasus extremus defluxit paululum. Hiat os sacrum elingue, labris contractis mento carne cooperto. Cervix vero resecti recens capitis figuram exhibet: ita caro sanguinolenta tegit omnia, qua caput collo committitur, ut extrema venarum, arteriarum, ac nervorum fere liceat discriminare. Scapularum altera superest carnea, ut ossium nihil promineat. Pectus vero & venter totus, carne & pelle quaquaversum obtegitur, arida & exsuca; quæ a latere dextro aperta, ac fuscinula argentea levata, pectoris intima pandit: in quo viscera quædam indurata monstrat. Tota posterior corporis pars, utrumque femur, tibiá, pedesque desiderantur: quæ Angliæ cœnobium Albanense pie religioseque adservavit, variis etiam prodigiis decorata. Egregium sane divinæ potentiæ argumentum, & fidei contra heterodoxos, cultusque Sanctorum asserendi evidens testimonium, annuis fere miraculis nostra ætate nobilitatum, quæ cum authenticis documentis erunt confirmata, posteris non invidebo. Hæc ibi. Miracula ista, si nobiscum communicentur, sub finem subjiciemus. Ceterum dictus Crombach singula, ut accurate descripsit, nobis ostendit. De S. Albano, Martyre Verolamiensi in Anglia, ejusque sacris Reliquiis in propria ibidem ecclesia adservatis supra egimus. Quas easdem esse, quæ Coloniæ servantur credebatur ibidem ab anno saltem MCLXXXVI, quando loculo aperto ostensæ fuerunt Reliquiæ, uti ab Auctore oculato tunc scriptum testimonium habemus ex codice ipsius monasterii S. Pantaleonis, sed rem totam accuratius explicat diploma elevationis S Albini factæ, anno MCCCXXX quod Ægidius Gelenius edidit in magnitudine Coloniæ lib. 3 syntagmate 12 53 excuso hoc modo.

[3] In nomine Domini. Amen. Nos Theodericus Dei gratia Abbas, Prior, totusque Conventus monasterii S. Pantaleonis Coloniensis Ordinis S. Benedicti, universis Christi fidelibus, [Reliquiæ anno 1330 in novam capsam translatæ,] & præcipue Ecclesiarum Prælatis, Rectoribus, Plebanis, necnon de Ordine Prædicatorum, Minorum , Carmelitarum & S. Augustini Fratribus, salutem in Domino omnium Salvatore. Cum secundum Prophetam, Dominum laudare decet in Sanctis ejus &c. hinc est quod nos, peccatores licet indigni, tanti Patroni gloriosi Martyris S. Albini, militis, primi in Britannia martyrium passi: cujus Reliquiæ primo a B. Germano Episcopo a Britannia in urbem Romanam, & postea per Imperatricem Theophaniam, Imperatoris Ottonis tertii matrem, a Roma Coloniam ad nos translatæ, trecentis & quinquaginta annis apud nos sunt reconditæ, & nunc, Dei nutu præcipue, & propter causam evidentem, a capsa, in qua erant reconditæ, exceptæ & apertæ, fideli populo ad excitandam devotionem, ut in sancto suo Martyre honorificetur & laudetur Deus, ad videndum ostenduntur: cujusque a passione usque nunc, cum sint mille & viginti anni, suis tamen meritis apud Christum exigentibus, ipsius Reliquiæ adeo pretiosæ videntur ac recentes, [apparent recentes,] acsi non longo tempo ris intervallo mortem subierit temporalem: nam caput cum barba, cervicem passionis adhuc sanguine infectam, brachia & manus ac scapulas, pelle & carne protectas, pectus cum tractibus laterum, & spina dorsi cum renibus; pannus etiam, quo sacrum corpus ejus trecentis & quinquaginta annis apud nos involutum & contectum fuit, adinstar nivis candidus & incorruptus est, acsi impositus esset recenter. [Psal. 150. 1] Præterea de miraculis & signis, nunc noviter per divinæ misericordiæ largitatem apud nostram ecclesiam magnifice factis, veritatem vobis duximus intimandam. A Dominica enim die ante festum Nativitatis S. Joannis Baptistæ anno Domini MCCCXXVII usque nunc, ejus Reliquiæ sanctæ & venerandæ populo publice ostenduntur, tam paralytici quam alii claudi cruribus incurvati, alii contracti, alii super terram reptantes, alii gibbosi dorso & incurvati, alii cæci nati, alii muti, alii dæmoniaci, alii manci, alii febricitantes & diversis languoribus oppressi, & plures mortui & aquis suffocati, [miracula patrata.] ad numerum quingentarum & amplius personarum utriusque sexus, meritis ipsius Albini, per divinam misericordiam & largitatem; apud nostram Ecclesiam sunt curati. Non solum autem a languoribus hominum, sed etiam in pallefridis, equis & jumentis curationis & sospitatis gratia est multipliciter ostensa, testimonio non solum nostro, sed multorum fide dignorum, & totius civitatis Coloniensis & circumiacentis patriæ, pulchro & vero testimonio possunt veraciter comprobari: super quo dignum & justum est, sanctam & individuam Trinitatem, per totum orbem Christianum, de his misericordiæ suæ gratiis ac beneficiis honorari & laudari, quod nostris temporibus talia ac magnifica suæ misericordiæ beneficia percipere nos dignetur. Hoc vobis nostro sigillo scribimus, ad excitandam devotionem plebi fideli vestris in ecclesiis prædicando. Datum in Vigilia Pentecostes anno Domini millesimo trecentesimo trigesimo.

[4] Hactenus illud diploma, secundum cujus supputationem corpus S. Albini fuisset Roma Coloniam deportatum anno DCCCCLXXX. [Tempus ejus Roma accepti.] Florebat tum Theopano Imperatrix, uxor Ottonis II, quo sub annum DCCCCLXXXIII mortuo, Ottonem III filium parvum juvit & in administrando Imperio, & anno DCCCCLXXXIX, inquit Lambertus Schafnaburgensis, Theophania Imperatrix Romam perrexit, omnemque illam regionem Regi subiecit. Quidni tunc a Romano Pontifice Joanne XI pretiosum illum thesaurum dimidii corporis S. Albini acceperit, atque anno DCCCCXI Coloniam detulerit; quo anno sol defecit XII Kalendas Novembris quinta diei hora. Hoc addo: quia ista eclipsi indicata, scribit Ditmarus lib. 4 Chronici: Insequenti anno, consummato in bonis vitæ suimet cursu, in Neumagen Theophano infirmatur Imperatrix, atque ab hac vita XVII Kalendas Julii discedit, sepulta ab Evergero, sanctæ Coloniensis Ecclesiæ Archiepiscopo, in monasterio S. Pantaleonis (quod datis impensis Bruno Archipræsul ibi requiescens construi præcepit) præsente filio, ac multa pro remedio matris his Confratribus largiente. His omnibus ita discussis, arbitramur corpus illud S. Albini a dicta Imperatrice ad monasterium S. Pantaleonis relatum. Sed quod illud sit corpus S. Albani, a S. Germano delatum Romam, necdum possumus credere. Alia audiamus instrumenta.

[5] Est Coloniæ excusa anno MCCCCLXXXIII, & biennio post Lovanii recusa Historia Sanctorum, in qua post Vitam S. Albani Martyris, [Et mentio in historia anno 1483 excusa.] pag. 88 recensetur Vita S. Albani in Britannia passi; & post relata ex Beda Acta martyrii, ista adduntur: Corpus hujus Albani Romam delatum est, donec Otto tertius adhuc puerulus imperavit cum matre sua. Hæc autem a Papa corpus S. Albani obtinuit, & prospere Moguntiam cum eo venit: ubi tunc temporis Episcopus, tam corpus S. Albani, quam ipsam Imperatricem honoravit, & quia Sanctum suum Albanum isto S. Albano fuscari, per æquivocationem nominis (vocabatur enim uterque Albanus) petiit ab Imperatrice istum Sanctum ad differentiam alterius Albinum nominari. Tunc Imperatrix Albinum in Coloniam duxit, & in loco ubi nunc veneratur, deposuit, sibique sepulturam ante altare composuit. Hæc ibi, in quibus mutatio nominis apposita est, cujus in priore relatione nulla facta est mentio. Eadem mutatio asseritur etiam in Ms. Trevirensi S. Maximini, ubi ista adduntur: Postea vero, cum Letaniæ solenniter cum Sanctorum Reliquiis Coloniæ celebrarentur, & Apostolicus Leo simul & Imperator Henricus cum ejusdem Sedis Præsule Herimanno præsentes haberentur, hunc de quo agimus, proprium suum Martyrem a Romanis Albanum appellari audivimus, Romæq; ab Apostolicæ Ecclesiæ ædituo eadem ipsi percepimus. Est hic S. Leo Papa nonus cujus Acta accurate discussimus ad diem ejus natalem XIX Aprilis, diximusque ex Hermanno Contracto, eum anno MXLIX cum Henrico Imperatore Coloniam venisse, in Apostolorum Petri & Pauli natalitio, & additur in Actis lib. 2 num. 12 eum Herimanno Archiepiscopo varia privilegia concessisse, sed absque mentione Litaniarum & Reliquiarum S. Albini.

[6] Excusus est libellus Coloniæ anno MDII de incliti & gloriosi Protomartyris Angliæ Albani, quem in Germania & Gallia Albinum vocant, conversione, passione, [Libellus anno 1502 editus,] & miraculorum coruscatione, & dicatus est Henrico VII Regi, sub hac inscriptione:

Illustrissimo Principi, Domino Henrico, Angliæ, Franciæ, Regi invictissimo,
Ac Hiberniæ Domino, nostro semper Domino gratiosissimo.

Serenissime maximeque Rex, cum jam ex multis retro temporibus in civitate Coloniensi monasterio nostro S. Pantaleonis, ex Britannia, [cum præfatione ad Regem Angliæ:] quam nunc Angliam vocamus, oriundus, in natali solo ad martyrium usque perductus, beatus Angliæ Protomartyr Albanus, celebri veneratione colatur, ac pia populi devotione, tam pro sacri corporis Reliquiarum, quam virtutum ipsius præsentia frequentetur; quemadmodum præter alios multi quoque præclari viri, ex vestræ Celsitudinis regno, Ecclesiastici & seculares, & sæpe antea & nuper, qui hac forte transierunt, intuiti sunt; animum subiit, quotquot ejus vitæ, miraculorum, translationis, veris nobis testimoniis innotuit, breviter colligere atque edere, quo ejus nomen, sicut etiam gratia, latius diffundatur; atque hoc ipsum vestræ Regiæ Celsitudini obsequentissimo animo offerre, ut ex ejusdem gratia, venia & permissu, de quo bonam spem habemus, in vestros regno vulgari possit. Nam sicut ejus martyrium & alia nonnulla ex vestris scriptoribus, præcipue venerabili Beda didicimus; non absurdum videbitur, si, velut gratiam referentes, quæ a nostris accepimus, illorum scriptis adjungeremus: ut quemadmodum una in cælis anima Martyris gloriosa, corporis sui Reliquias disjungi passa est, e diverso una iterum historia in animos hominum totam ejus, quantum per nos ipsus zelatores licet, laudem gloriamque connectat Quod felici faustoque homine contigisse nobis, vestri regni temporibus, Serenissime Rex, non ambigimus: cujus non minor est erga Deum & Sanctos religio, quam in imperio prudentia & æquitas, adversum hostes felicitas & fortitudo. Accipiat ergo, Serenissime Rex, vestra Celsitudo ab humilibus & devotis vestris hujus sancti Martyris Albani connexam historiam: ut ad ea quæ in ipsius patria comperta sunt, qualis quantusq; hic (ubi sui quoque partem esse voluit) habeatur, pia mente Vestra Celsitudo condiscat. Ex Colonia. Anno Domini MDII Idibus Januarii.

Vestræ Regiæ Celsitudini deditissimi; Abbas in Conventus monasterii S. Pantaleonis, in Colonia Agrippinensi.

[7] An hanc epistolam & additum opusculum responsum ullum, & quale datum fuerit, nusquam apparet. Interim animadvertat Lector quod qui hactenus Albinus Martyr appellatus est, [qua indicatur corpus ab Offa Rege inventum,] in jam dicta epistola primum cœpit Albanus appellari; ut sic aliquanto verosimilior ad Martyrem Anglicanum seu Britannicum daretur accessus. Ceterum quæ § primo de conversione & passione in dicto opusculo habentur, omittimus, jam supra ex Beda vulgata. Dein §. secundo quæ de Inventione sui sacratissimi Corporis in Anglia habentur, exposuimus in Analectis a num. 2 usque ad finem capitis primi, ex Vita Offæ Regis, qui anno DCCXCIII illud invenit, post revelationem Angelicam factam, & quidem (ut in hoc opusculo etiam habetur) his verbis: Invenies venerabile corpus B. Albani, Anglorum Protomartyris, & construes ei cœnobium, collocans sacras ejus Reliquias veneranter in capside pretiosa. Rebus autem omnibus peractis ita ibidem concluditur: Ipse Rex super altare B. Albani offerens munera, Deo suæque Matri, devotissime supplicavit, ut ipsa in S. Albani honorem dicata Ecclesia felix semper suscipiat incrementum.

[8] Deinde sequente §. tertio, in quo mysterium continetur, scilicet Quomodo corpus B. Albani ex Anglia Romam pervenerit: [300 annis citius Romam delatum,] dicitur illud corpus, quod anno DCCXLIII in Anglia ab Offa Rege inventum fuit, trecentis annis citius (mirum & paradoxum) a SS. Germano Autissiodorensis & Lupo Trecassinæ civitatum Episcopis ablatum, scilicet susceptis sancti Martyris Albani Reliquiis, cum tendentes Romam attigissent Ravennam a Valentiniano Imperatore suscepti sunt honorifice. Sancto autem Germano ibidem ad Christum migrante, prædicti Martyris Reliquiæ a venerabili Regina Placidia, matre scilicet Valentiniani, debita cum devotione Romam delatæ, in maxima veneratione sunt habitæ: usquequo monarchiam Otto tertius obtinuit, qui defuncto patre cum matre sua Theophano regni gubernacula administravit. Hæc ibi. At venerabilis Beda in Analectis num. 1 ista scribit: Germanus Episcopus de loco ipso, ubi beati Martyris effusus erat sanguis, massam pulveris secum portaturus abstulit, in qua apparebat cruore servato, rabuisse Martyrum cædem: addunt alii detulisse ipsum hujusmodi massam Altissiodorum, [sed ostenditur in Anglia relictum:] in cujus & ecclesia & diœcesi celebratum fuit festum S. Albani & Sociorum Martyrum, sumptis tribus lectionibus ex relatione Venerabilis Bedæ, apud quem Germanus dicitur jusisse evelli sepulcrum S. Albani addiditque varias Reliquias Sanctorum, ut quos pares meritis receperat cælum, sepulcri unius teneret hospitium. Quæ eadem Constantius habet in Vita S. Germani XXXI Julii. Reliquit ergo Germanus Verolamii corpus S. Albani, postea ab Offa Rege elevatum & translatum; cujus ossa omnia anno MCXXIII numerata asserit Parisius supra num. 27, prout ab eis qui interfuerant accepit, & defuit scapulæ sinistræ os reliqui corporis integritati, quod in Hispaniam (imo Hasbaniam) fuisse delatum additur.

[9] Quæritur ergo quanam potissimum occasione crediderint Colonienses monachi S. Pontaleonis, [qua occasione dicatur S. Albani Britanni corpus Coloniæ esse.] illud corpus S. Albini quod Theophano Roma attulerat, fuisse illud idem S. Albani quod Verolamii in Anglia asservabatur. Pro responso videntur plura dici posse; ac primo elevationem seu translationem forte factam fuisse hoc XXII Junii, eoque die annuam solennitatem habitam, ac proinde facilius creditum unum idemque S. Albini & S. Albani corpus extitisse; aut certe communi hujus temporis adhuc errore, quo post acceptas Roma Reliquias arripitur dies, ejusdem nominis Sancto adscriptus in Martyrologio Romano, uti in hoc nostro opere sæpissime monstratur. Deinde excogitari debuit ratio, qua tale corpus ex Anglia fuisset Romam deportatum, ideoque in diplomate anni MCCCXXX superius relato, dicuntur hæ Reliquiæ primo a B. Germano Episcopo a Britannia in urbem Romanam translatæ. Verum quia ex Vita S. Germani constat eum Romam non pervenisse, sed tantum Ravennam, ibique diem extremum obiisse: ideo in libello anno MDII excuso, dicuntur hæ Reliquiæ a Placidia Imperatrice Ravenna Romam delatæ. Porro hæc Romæ e vita decessit annis duobus post obitum S. Germani. Sed qua certitudine illud post mille & plures annos asseri potuerit, necdum comprehendimus. Præterea ubi & quo in loco sive Ecclesia ibidem Romæ depositum, & per quingentos & plures annos adservatum dicetur? Conferantur hæc cum instrumentis Anglicanis, ideo majore cum diligentia a nobis prolatis; ac facile unusquisque judicabit alium omnino fuisse S. Albanum Martyrem Verolamii, & alium S. Albinum Martyrem Romanum, cujus gloriosum Corpus a Romano Pontifice accepit Theophano Imperatrix.

[10] De hujus translatione dum in dicto libello § 4 agitur, dicitur Equus exuviarum sanctarum bajulus, in Alpibus summis repente corruisse, [Corpus cum equo in Alpibus lapso dicitur servatum] & per præceps devolutus in montis radicibus substitisse. Qui cum Imperatricis & omnium qui aderant mœrore maximo quæreretur, & jam minutatim disruptus æstimaretur, sanus & incolumis repertus est in vallibus imis, illæsis etiam, ubi Reliquiæ viri sancti condebantur, scriniis. Ibi Ecclesia in honorem S. Albani constructa, digno honore ejus festivitas nunc colitur, & martyrium celebri memoria celebratur, quæ vulgariter Silymon dicitur. Hæc ibi. Quæ etiam in Ms. Trevirensi S. Maximini habentur. Dein §. quintus est de mutatione nominis ipsius, facta Maguntiæ ad instantiam Archiepiscopi, intuitu alterius S. Albani, qui Maguntiæ quiescit & colitur. Sed de hisce in prima relatione nihil habetur & ubique Albinus appellatur, quod & nos facimus. Quæ §. sexto narrantur, potissimum desumpta ex superiore relatione sunt, ac tandem pro conclusione quæritur quales Reliquiæ in Anglia remanserint; quæ inde supra ab Hermanno Crombach referuntur, & ex jam dictis satis refutantur.

[11] Idem Crumbach, tomo 3 Historiæ trium Regum Magorum lib. 3 cap. 54, refert Translationem horum Corporum seculo XIV factam, & capsas Reliquiarum civitatis Coloniensis tunc in solenni processione circumlatas, quando capsam S. Albini, quæ est ad S. Pantaleonem, portabant Scabini. [Reliquiæ in Processione publica immobiles.] Sed hæc capsa S. Albini dum venit apud Albas Virgines, non poterat ultra portari, nec moveri de loco illo; sed iterum reportari debuit ad Ecclesiam S. Pantaleonis, & loco S. Albini portatur capsa S. Maurini, ejusdem monasterii Abbatis. Reliquiis istis, dum circumferuntur, nunc addi posset Caput S. Sabariæ, quod cum nonnullis ejus Reliquiis, in sacculo pretiosioris materiæ, repertum fuit Coloniæ, anno MDCXC, sub altari majori ecclesiæ S. Pataleonis. Et sacculo quidem inscriptum erat, Reliquiæ gloriosæ Sabariæ Virginis: intus vero alius titulus repertus, ubi, loco Gloriosæ, ponebatur B. id est Beatæ. Interrogatus quid de eis sentirem, respondi, tali loco & modo repertas, indubie posse ut Sanctas coli, nec male ex arbitrio Ordinarii assignandum ejus cultui diem specialem, quandocumque placeret solennem aliquam earumdem elevationem seu translationem instituere. Si adderetur titulus Martyris præsumi posset una ex Sociabus S. Ursulæ esse: is cum desit, temeraria foret conjectura. Interim ejus hic facere mentionem volui, quia aptior locus nullus in hoc opere occurrit, ad eorum quos attinet diligentiam commemoratione hac excitandam.

DE SS. DECEM MILLIBUS CRUCIFIXORUM IN MONTE ARARATH ITEM DE MCCCCLXXX MARTYRIBUS
SUB REGE PERSARUM CHOSROE IN PALÆSTINA.

SUB ADRIANO IMP.

COMMENTARIUS CRITICUS.

Martyres crucifixi in monte Ararath
Martyres Samaritani in Palæstina sub Gosroë


D. P.

Martyrologii præsertim Romani ordinem, operi huic propositum sequenti non licet quemquam præterire eorum qui istic referuntur nedum tam multorum quot continent in titulo positæ classes duæ quin Actorum huc spectantium contextus quam possumus antiquissimos proferamus simulque scrutemur num qua vetustior auctoritas eos valeat erudito Lectori credibiles reddere. [Quid intendat critica] Fecit hoc in suis ad Martyrologium Notis Cardinalis Baronius: feci & ego non tantum secundum, sed etiam primum. Quæris quo successu? [circa Sanctos hic propositos] Respondebunt pro me Acta ipsa, articulatim excussa, & ad oculum demonstrata talia; ut, si ipsorum iis descriptorum Martyrum cultus, alio nullo nitatur fundamento quam credulitate iisdem decursu paucorum seculorum data, omnino videatur dubitari posse utrum tales revera extiterint in rerum natura. Hoc dum invitissimus facio nemo me dicat hominem privatum, censorem aut reformatorem agere operis publica auctoritate Ecclesiæ ad communem fidelium usum tantisper approbati donec eadem ecclesia iteratæ illius recognitioni allaborandum judicet. Consultorem etiam privatum admittit Magistra veritatis, modo is inventa a se documenta & monumenta sic proponat ut nihil ipse definitum velit quacumque demum phrasi utatur, nisi quod ipsa tandem statuerit. Equidem cogitaveram prætitulatos Martyres, communi ordini aliorum magis certorum exemptos referre per modum Appendicis ad hujus diei XXII finem: sed quia id in S. Meletio sociisque a me factum die XXV Maji licet probaverint plerique; [ut minus certos.] audio nihilominus improbari Romæ ab aliquibus quasi ea esset expressa reprobatio cultus in Romano Martyrologio probati: quod ego sane neutiquam intendi. Ne vel hinc præbeatur occasio obloquendi, hos de quibus nunc agitur suo ordine refero; nunc, sicut & tunc humiliter me meaque scripta subjiciens Sedis Apostolicæ judicio, itaque incipio prælo dare quæ post Henschenium commentatus de hoc argumento in chartam contuli.

PARS PRIMA
De Sanctis in Ararath crucifixis.

Martyres crucifixi in monte Ararath
Martyres Samaritani in Palæstina sub Gosroë


AUCTORE D. P.

§. I. Quam minime antiqua Occidentalibus, Orientalibus autem ne nunc quidem extra Armeniam cognita sit ejusmodi passio.

[2] Armenia, regio Asiæ apud Scriptores notissima, ab Hebræis Ararath appellata: cujus vocis etymon illic est Aram, quod altum & excelsum significat. Et est Armenia regio valde alta: in cujus montibus arcam Noë post diluvium sedisse, [Armenia Ararath dicta,] indicatur. Geneseos capite VIII, versu IV: ubi dum dicitur sedisse in montibus Armeniæ, Hebraice est in montibus Ararath & inde passim non pro Armenia, sed pro aliquo particulari monte Armeniæ sumi cœptum nomen: cujus ut sic apud alios antiquos scriptores nulla reperitur mentio nec etiam apud recentiores nisi quod Tavernerius apud Baudrandum dicat nunc Mesesousar id est montem arcæ indigenis dici dicatque partem esse montis Caspii prope Mediam inter Artaxadam & Arsissam paludem. [pro monte hic sumpta:] Atque hinc prima circa hujus Martyrii veritatem controvertendi occasio sumitur. Martyrologii Romani sub Gregorii XIII recognitores eidem ipsum adscripserunt die XXII Iunii his verbis: In monte Ararath, [cui Martyres 10000 crucifixi tribuuntur] passio sanctorum Martyrum decem millium. In Notis citatur Martyrologium Bedæ. Hoc nos genuinum edidimus ante tomum 2 Aprilis, ex plurimis & optimæ notæ codicibus: & ibi solum agitur de S. Albano, in Britannia Martyre [nihil etiam de tali Martyrio in suis Additamentis ad Bedam Florus; nihil Ado, Usuardus, Rabanus, atque Notkerus, nec ullus seculo XI antiquior]; solum in Martyrologio, sub nomine Bedæ in lucem protruso, (quod aliud non est quam Adonis compendium, additis aliunde Sanctis nonnihil auctum seculo XII aut XIII) sub finem leguntur ista verba: Passio Sanctorum decem millium Martyrum. Quæ tamen verba delevit noster Heribertus Rosweidus, eo quod deessent codici Ms. Richebergensis monasterii in Bavaria, cum quo totum contulerat. Martinæus de antiquis Monachorum Ritibus lib. 4 cap. 6 allegat Dionysiani Monasterii Consuetudines in quibus legitur Natale SS. X millium Martyrum trium Lectionum & Codicem Colbertinum atque Consuetudines S. Cornelii Compendiensis ubi XII Lect. præscribuntur: in Kalendario autem Lyrinensi tres Lectiones S. Achacii Sociorumque ejus quæ omnia non sunt vetustatis & auctoritatis magnæ.

[3] Aliquod elogium eorumdem Martyrum edidit Petrus de Natalibus, lib. 5 Catalogi cap. 137, quem Catalogum absolvit Plebanus Ecclesiæ sanctorum Apostolorum Venetiis; ergo ante XVI Maji anni MCCCLXXI, [a Petro de Natalibus] quo Petrus creatus est Episcopus Equilinus. Hunc auctorem secuti sunt plurimi in suis Martyrologiis, tam manuscriptis (quæ non lubet proferre) quam aliis prælo excusis. Inter hæc censeri potest Martyrologium Bellini, secundum morem Romanæ Curiæ Venetiis anno MCCCCXCVIII excusum, ubi ista leguntur ad hunc XXII Iunii: Apud Alexandriam in monte, qui vocatur Ararath, Passio sanctorum decem millium crucifixorum. Secuti mox sunt alii Martyrologi, [& aliis recentioribus.] Grevenius, Maurolycus, Felicius, Galesinius, Canisius, & eisdem cum Bellino verbis Molanus in Auctario Usuardi: qui sub finem Annotationum ista adjungit: Decem millium Passioni Ms. inscribitur quoad versionem Anastasii Bibliothecarii. Doctis tamen displicent quædam. in ea.

[4] Sub hoc generali quorumdam Doctorum titulo, videtur comprehendi Radulphus de Rivo, Tungrensis Decanus; [Historia talis Martyrii] qui scripsit exeunte seculo XIV librum de observatione Canonum: ubi Propositione XI enumerat variorum Sanctorum Acta apocrypha, & in Ecclesia nequaquam legenda; puta Passiones SS. Barbaræ & Catharinæ; Et, inquit, de decem millibus Martyrum, quæ (fabulose dicam, donec aliud videro) finguntur omnia genera passionis Christi perpessi fuisse in monte Ararath prope Alexandriam: nec ipsorum passio in aliquo Martyrologio authentico annotatur, nec ipsorum diem Romæ in aliquo Kalendario potui reperire. Dicitur quidem Anastasius Bibliothecarius Passionem illam e Græco transtulisse; [non reperitur Græce] sed merito dubitamus, utrum vere: hactenus enim ejusmodi Acta Græca nusquam potuimus reperire, nec minimum quidem eorumdem alicubi latentium vel cuiquam visorum indicium aut vestigium deprehendere. Talia autem unquam Græce extitisse, quomodo credemus, qui in tot Menæis aut Synaxariis Græcorum, Arabum etiam Coptorum atque Æthiopum, præteritos omnino Martyres illos videmus, [nec epitome in Synaxariis,] necnon a quibuscumque aliis historicis Græcis quos omnes, præsertim Synaxariorum collectores quis dixerit iis abstinuisse eo quod Acta judicaverint fabulosa? cum passim legendas exhibeant Epitomas Actorum æque fabulosorum ut sunt Acta S. Meletii sociorumque undecies mille ducentorum & octo, quæ Græco-Latina dedimus per modum Appendicis ad XXIV Maji; & Acta vigesies mille civium Anthiochenorum, qui finguntur in nocte natalis Domini in ecclesia congregati, simulque cum ipsa a Diocletiano combusti. Utrosque ex fide Græcorum in Romanum Martyrologium receperunt ejus reformatores, [in quibus tamen aliorum fabulosa Acta non desunt.] prædicti, utrosque omissos fuisse præstitisset; quod in Meletio demonstravi satis, in Anthiochenis facile demonstrabunt posteri, si vel hoc solum attendant, quam parum sit credibile, habuisse Christianos, fervente persecutione, ecclesiam multitudinis tam enormis capacem; aut Diocletianum, plus quam par erat cautum providumque, in eadem urbe, ubi fortuitum sui palatii incendium, Christianis imputatum, tam severis quæstionibus fuerat prosecutus, ultro excitaturum fuisse rogum tam immanem, unde civitas tota vel magna ejus pars potuisset consumi, præsertim hyeme, cum validiores venti regnant.

[5] Hæc & his absurdiora alia, cum sine scrupulo receperint Synaxariorum compilatores; non debemus existimare eos a decem millibus Crucifixorum abstinuisse, propter Actorum fabulositatem; [Sed neque Armenis nota est nisi ex Latinis scriptoribus.] sed ideo tantum, quia nullam ipsorum habuerunt notitiam; proinde credi debet apud Latinos nata, apud quos solos fuit cognita ejusmodi narratio qui Latini hanc seculo XII & XIII Armenis Christianis communicaverint occasione sacorrum in Syria bellorum ad Romanæ Ecclesiæ unionem adjunctis, quibus omni fere litteratura destitutis, eandem nunc decantatissimam esse asseruit nobis quidam eorum Archiepiscopus anno MDCIC Antverpiam excurrens: ita nos existimare facit Clemens Galanius: qui pæne ab adolescentia versatus in Missione Apostolica apud Armenos, linguarumque Orientalium Turcicæ, Ibericæ, Colchicæ, & Armenicæ scientiä imbutus, gentis Armenæ historiam Ecclesiasticam, ex ejus Codicibus undecumque quæsitis, multorum annorum studio conatus est excerpere. Hic enim in eo opere, quod Romæ edidit lingua utraque anno 1650 sub titulo Conciliationis Ecclesiæ Armenæ cum Romana ad cap. 2 num. 3 agens de Martyribus quorum notitiam gens illa habuit ante S. Gregorium, sub Constantino Magno passum; primo quidem loco illa decem millia Martyrum ponit; sed ex sola fide Romani hodierni Martyrologii, quasi omni alio ad eorum Martyrium corroborandum præsidio destitutus. Quod autem ad interpretem Anastasium a Baronio in Notis laudatum, attinet; haud facile eum vere proferri crediderit, quicumque considerabit, nec in hac passione, nec in alia S. Petri Alexandrini, quam eidem Anastasio adscribit Baronius, ullam inveniri similitudinem styli, cum Vitis Pontificum Gregorii IV, Sergii II, Leonis IV, Benedicti III ac Nicolai I, quæ, judice Ioanne Ciampino, in Examine Libri Pontificalis, ipsius haud dubie sunt. Cum ergo ex Auctore Græco de istorum X millium veneratione non possimus quidquam expiscare; cogimur fateri apud solos Latinos eorum reperiri notitiam, nec aliunde acceptam quam ex Actis, undequaque ut mox ostendetur, vacillantibus.

[6] Apud Laurentium Surium mortuum an. 1578, in prima & secunda editione Vitarum Sanctorum, nihil omnino de talibus Martyribus editum est. [Originaria passio invenitur in editione 3 Surii] Sed tandem anno MDCXVIII vulgata aliqua Acta sunt ex Ms. codice Collegii Coloniensis Societatis Jesu, cum longa apologia, qualis etiam extat in Notis Baronii: quæ omnia ibidem videri possunt. Interim placet indicare loca, in quibus dicta Acta reperiuntur. Guilielmus Cambdenus, qui hoc seculo XVII floruit, & anno MDCVI erudito suo calamo Britanniam illustratam vulgavit Londoni; reperisse se asserit Passionem decem millium Martyrum, [& excipit in variis Mss.] crucifixorum in monte Ararath, eamque transmisit Heriberto Rosweido: hic enim anno MDCVII ediderat Fastos Sanctorum, quorum Vitas in Bibliothecis Belgicis repererat, ipsoque suo de illis silentio satis indicarat, necdum sibi visam ejusmodi Passionem. Nos eam, ut missa a Cambdeno erat, postea contulimus cum insigni codice Ms. a Nicolao Belfortio nobis submisso: itemque cum aliunde acquisitis codicibus nostris, a mense Majo usque ad finem Decembris varias Vitas Sanctorum continentibus. Et in his tribus Mss. locis Anastasii dicitur e Græco transtulisse Athanasius summæ & Apostolicæ Sedis Bibliothecarius; [qualem Latine vertisse] sed librarium sphalma id esse videtur: certe Joannes Ciampinus, post examen Libri Pontificalis Romæ editum an. 1688, in Catalogo colligens nomina omnium qui inveniri hactenus potuerunt Bibliothecariorum S. R. E. nullum uspiam Athanasium reperit. Eadem aut similia Acta habuit olim Jacobus Sirmondus, & obtulit nobis. Extant etiam in Ms. codice LXXIX Reginæ Sueciæ, uti & Romæ in Bibliotheca Vallicellana Patrum Congregationis Oratorii in Lectionario A. & Susati in Marchia Westphalica apud Patres Prædicatores.

[7] In codice vero Ms. Prologus venerabilis Anastasii Armaristæ, [Anastasius vel Athanasius Bibl.] id est, Custodis librorum Apostolicæ Sedis, ad venerabilem Patrem Episcopum Sabinensem, S. R. E. Cardinalem super Passione decem millium Militum & Martyrum crucifixorum, de quibus Hieronymus in suo Martyrologio X Kalendas Junii. Sed frustra allegatur Martyrologium S. Hieronymianum, [& dedicasse Petro Ep. Sabinensi vel Gabinensi dicitur:] cum in apographis quatour, nunc palam extantibus, nulla eorum mentio reperiatur; uti neque in aliis primariis Martyrologiis, sive (ut Radulphus appellat) authenticis id est antiquitate aliqua & auctoritate venerandis.

[8] Porro is qui in præfato Ms. Osnaburgensi, cum titulo Patris indicatur Episcopus Sabinensis, alibi dictus Petrus; [sed Petrus Sabinensis nullus fuit ante 1216,] sed absque mentione Cardinalatus, nec apud Ciacconium nec apud Oldoinum habetur. Ferdinandus Ughellus, pro tomo I Italiæ sacræ ejusque Appendicibus, undequaque rimatus nomina Sabinensium Episcoporum; eaque a tempore quo vixit Anastasius Bibliothecarius satis feliciter assecutus, absque notabili ullo hiatu, nullum invenit Petrum ante annum MCCXVI; cui eodem & sequenti seculo mox alii sex eodem nomine successere. Horum alicui posset Versio ista dicata credi, si tunc aliquis Athanasius vel Anastasius inveniretur, qui eam fecisset. Baronius dum eorumdem Actorum meminit, ut a se in monasterio S. Cæciliæ trans Tiberim repertorum, [Gabinensis autem omnino nullus.] ait ibi legi Petrum Gabinensem: & sic etiam reperisse testatur Joannes Mabilio, Musæi Italici pag. 80, ut ne putes typographicum mendum obrepsisse loco præcitato Baronii. Fuerunt Gabii, ante Romam conditam opulenta civitas, & sub Tarquiniis Regibus media inter Urbem & Prænesten, uti eam describit Appianus: sed ita defecerant, jam olim a Tarquinio dissipati, ut Augusti Cæsaris tempore, quo Dionysius Halicarnassæus vixit non tota eorum civitas habitaretur, sed ea tantum pars quæ ad viam frequentatur diversoriis. Postea ipsos resurrexisse eatenus, ut Episcopum habere mererentur, nullo ostenditur argumento: nunc autem adeo evanuit memoria, ut ubinam fuerit ea civitas inter eruditos controvertatur. Invenitur quidem in corpore Conciliorum, sub Hilaro Papa anno CCCCLXV, Asterius Gabinas, itemque anno DI sub Symmacho, Mercurius Gabinas; sed cum Sabinas inter ibi nominatos nusquam appareat, quis non videat fieri potuisse ut in prima littera errarit librarius? Maxime cum Sabinensem Episcopatum antiquissimum esse constet, Gabinensis alibi nusquam nominetur. Præter Compendium, quod a Petro de Natalibus relatum dixi, extat unum, ante ducentos annos editum a Bonino Mombritio; [Aliqua Acta solum habent 1480 martyres.] alia vero tria habemus descripta ex Codice Ultrajectino S. Salvatoris, Trevirensi S. Maximini, & Monasterii Richebergensis. Descripsimus etiam, ex bibliothecæ Vaticanæ codice 6075, Passionem Sanctorum mille quadringentorum octoginta Martyrum quot præcise referuntur fidem Christi arripuisse, atque Imperatoribus accusati, velut rejectis idolis Christiani effecti: & hic numerus notatur in Ms. Vaticano num. 3 & 4; ibidem tamen num. 18 ac deinceps memorantur decem millia Martyrum. Unde dicta varietas fuerit exorta, non constat. Quid si dicantur Acta accepta ex variis Mss, quorum aliqua non habuerint nisi Passionem Sanctorum mille quadringentorum octoginta? Talis certe numerus & non major invenitur in Sacramentario, cuius, velut ante septingentos annos scripti, meminit Mabilio pag. 69, ubi hæc inveniri notavit; Mense Junio die XXII Sanctorum Martyrum Mille CCCCLXXX. Idem numerus similiter habetur in vetustiori Ms. Casinensi, apud eumdem Mabilionem, pag. 80.

§. II. Qualis auctoritas ejusmodi passioni accedat ex hodierno Romano etiam post consideratum antiquorum silentium de illa, ipsorumque Actorum fabulositatem agnitam.

Godefridus Henschenius, priusquam anno MDCLXXX mense Octobris paralysi corriperetur, nonnihil fuerat de hisce Martyribus commentatus, [Hactenus cœperat commentari Henschenius,] ex recentioribus, ubi eorum memoriam invenerat, Martyrologiis; dissimulans quid ipse de re tota sentiret. Verum postea cum, sibi utcumque restitutus per veris clementiam, in ipsomet valetudinario recognosceret Acta reliqua dimidii Maij, suo meoque labore parata ad prælum; ac vehementer probasset meum ad XXIV diem consilium, de S. Meletii ac sociorum Actis ad illius diei finem rejiciendis refutandisque; tale quid hic etiam sibi faciendum censuit, si quando gradiendi facultate aliqua recepta ad Musæum reverteretur. Reipsa autem quod proposuerat cœpit, decem vel duodecim diebus ante mortem, scribens partem aliquam Paragraphi prioris, sed quæ parvo usui mihi fuit multa alia necdum ipsi observata habenti. [volens rem totam ut apocrypham rejicere ad Appendicem:] Supererat autem præcipuus labor, quo demonstraretur Acta ipsa quæ jam ille agnoverat minime esse antiqua, toti autem Orienti semper fuisse ignota, a Latino quopiam scriptore conficta, sub ementito Interpretis Anastasii nomine, quasi ex Græco; idque tam licenter, ut Græcorum de Meletii passione figmenta videatur voluisse multis parasangis antecedere. Hoc cogitans novo paralysis accessu tactus est, finemque pæne simul scribendi & vivendi fecit octogenarius senex, uti in ejus vita explicui ante ultimum tomum Maij num. 34, lampadem porro mihi deferendam tradens.

[10] Ingressus in materiam, ante omnia legenda mihi censui, quæ Card. Baronius in suis ad Martyrologium Romanum Notis congerit, [Ego ab exordio resumo scriptionem] ad speciem aliquam verosimilitudinis inducendam Martyrio tali, jam in prædicti Martyrologii tabulas recepto. Ac primo vehementer obstupui, cum legi, quod Græci etiam de iis decem millibus Crucifixorum, agunt in Menologio hac die. Sciebam enim nihil tale haberi, non modo in ullis quæ Romæ vidi omnia & Mediolani Græcis Menologiis; sed nec in eo, quod Guilielmus Sirletus tumultuaria satis opera Latine concinnaverat, ad usum eorum, qui Romanum erant aucturi Martyrologium Græcæ linguæ ignari; [certus non agi de istis crucifixis in Menologio Græco quod Baronius] quod Menologium deinde Henricus Canisius imprimi fecit, anno 1602 tomo 2 Antiquæ Lectionis, ex Sirleti autographo. Citabatur etiam a Baronio præter Maurolicum, eruditus Petrus Galensinius: haud magnæ alias auctoritatis apud ipsum, sæpe expertum nimiam ejus in asseverando fiduciam: volui tamen videre quid Galesinius in suis Notis hic haberet, & legi; SS. Acatii & X millium Martyrum, ut Græce scriptum extat in Horologio. Edidit suum Martyrologium Galesinius Venetiis anno MDLXXVIII, eo ergo antiquius fuerit, si quod ille vidit, vel manu scriptum vel typo cusum Horologium. Tale nullum nos vidimus: sed, [nec in Horologio quod Galesinius allegant;] si liceat argumentari ex eo quod ibidem excusum est anno MDCVII æque gratis allegatur a Galesinio Horologium, atque a Baronio Menologium, & neutrum illi suis oculis viderunt. Etenim in eo quod habemus, ut dixi Horologio bis recensentur Sancti singulorum mensium, & utrobique S. Eusebius Samosatenus invenitur solus hoc die. Ejusmodi autem libri quoties recuduntur solent augeri potius Sanctis quam minui. Merito igitur suspicabimur, memoria lapsum Galesinium non quod legerat, sed quod legisse sibi falso imaginabatur, ibi scripsisse.

[11] A producendis Auctoribus (quorum exiguum numerum Baronio incipit supposititius Beda) in præcitatis Notis proceditur ad Radulfum & verba ejus supra num. 3 allegata citantur, [nullum etiam fuisse in quo referretur hæc passio, Romanum Martyrologium,] asserentis, (donec aliud viderit) fabulose fingi quæ habentur de decem millibus Martyrum, addentisque quod eorum Passio, nec in aliquo authentico Martyrologio annotatur, nec ipsorum dies Romæ in aliquo Kalendario antiquo reperiatur. Ad quæ Baronius; Miramur, inquit, virum alioqui eruditum & gravem, tam festinam de his Martyribus protulisse sententiam, qui Romani saltem Martyrologii auctoritate contineri debuisset; nec frustra excipere de Kalendario Romano: cum alia sit ratio Martyrologii, alia Kalendarii, ubi tantum illi Sancti scribi consueverunt, quorum recitatur Officium ecclesiasticum. Festinus profecto hic ipse Baronius dici posset, [quando obiit ipsa Acta reprobans Rodulfus de Rivo an. 1403.] salva reverentia ei debita. Anno millesimo quadringentesimo tertio, in die S. Humberti, videlicet tertia die mensis Novembris, obiit Mag. Radulphus de Breda, alias de Rivo, Decanus dum vixit ecclesiæ beatæ Mariæ Tungrensis, patriæ & diœcesis Leodiensis; sicut in Tungrensis ecclesiæ Kalendario reperitur, teste Melchiore Hittorpio, qui ipsius Radulfi librum Parisiis an. 1610 inseruit Collectioni vetustorum scriptorum de divinis Catholicæ Ecclesiæ Officiis & Mysteriis. Scripsit ergo is seculo XIV. Atqui tunc nullum adhuc nominabatur Romanum Martyrologium: sed tota Urbe legebatur Usuardus ex cujusque transcribentium arbitrio auctus, [Usuardo omnes utebantur,] in cujus tamen exemplari nullo Martyres istos a se repertos asserit Radulfus; & in hoc vir eruditus & gravis (quod opera testantur) fidem omnino meretur invenire: nec frustra etiam Kalendaria nominavit. Sicut enim variæ tunc Romæ ecclesiæ colebant aliquos proprios sibi Sanctos, necdum inscriptos Martyrologio Usuardi; sic etiam poterant aliquæ Kalendariis suis X millia Martyrum inscripsisse, si aliquod de iis fecissent Romæ Officium, quale Polonos alicubi assumpsisse videbimus infra.

[12] Primus Bellinus de Padua Augustinianus, ab aliquo Pontificiæ Capellæ Magistro (quod munus tunc penes Augustinianos erat estque etiam nunc) ejus Martyrologii exemplar nactus, [quod sub an. 1498 Bellinus secundum usum Curiæ Romanæ recudi fecit] quo forte tunc utebatur Capella illa; Usuardo circa finem seculi XV recudendo, præfixit titulum Martyro logii secundum usum Curiæ Romanæ; an autem ei nihil addiderit de suo, nobis non liquet: hoc scimus, ex tali principio cœptum nominari Martyrologium Romanum, quod aliud non erat quam Usuardus modice & privata solum auctoritate interpolatus: in quo cum peccari multa, deesse plura, passim dolerent celeberrimæ quæque per Italiam Ecclesiæ, & Tridentini decreto, ad Romani Breviarii atque adeo & Martyrologii usum conformare se cupientes; placuit Gregorio XIII mandare quibusdam eruditis ac piis viriis, quorum fere præcipuus fuit Baronius, non solum recognoscerent Martyrologium eatenus usitatum, [quodque Gregorii XIII auctoritate vehementer auctum,] & ab erroribus si qui invenirentur repurgarent; sed etiam supplerent deficientibus magni nominis Sanctis. Fecerunt hoc illi sane liberaliter, ex Sirleti Ms. Menologio, ex Molani ad Usuardum Additionibus, ex Tabulis peculiarium Ecclesiarum; quin etiam multos assumpserunt, quorum eatenus nullus in aliqua Ecclesia cultus extiterat, nec mortis dies sciebatur; sed virtus & sanctimonia singularis inveniebatur a sacris scripturis vel sanctis Patribus commendata.

[13] Ita compositum opus, & pro temporis angustia, quo ei vacare licuit, accuratum diligenter, vulgandum sanxit Romanus Pontifex; [non caret multis quæ adhuc corrigi possint erratis;] sicut antea jusserat vulgari simili modo recognitum auctumque Breviarium; de diligentia pro tempore adhibita testatus, quod vere testari poterat; de singularum vero istic delibatarum historiarum certitudine, nihil: alias neque locus fuisset tot postea factis in utroque correctionibus, neque foret tot novis, quas adhuc faciendas superesse sacrorum Rituum Præsides Cardinales, eorumque Secretarii, haud gravate agnoscunt. Integram & perfectum correctionem, tum demum sperandam censuit eruditissimus Florentinius, in Admonitionibus ad vetustius Occidentalis Ecclesiæ Martyrologium præviis pag. 51, cum, perfecto quod pergimus moliri opere, post unum scilicet seculum, [nec potest haberi pro regula historiæ de Sanctis tenendæ,] sapientissimus alius Pontifex iterum Romanum Martyrologium emendari & locupletari mandabit. Itaque hujus quo nunc utimur auctoritate, adeo non prohibemur, si qua sint dubia falsaque notare; ut magis etiam stimulemur ad omnes vires contendendas in subsidium tam optatæ correctionis. Atque hæc iis dicta sint, qui nimia vel animi imbecillitate, vel ad propria quædam præjudicia tuendum pertinacia dolent, non omnia quæcumque in Martyrologio Breviarioque nunc leguntur, excipi clausis oculis, & veluti canonizata haberi, contra notam nobisque sæpe indicatam Romanorum Pontificum, conatibus nostris faventium mentem.

[14] Nunc dum sic undique ruit prætensa vetustas testium, [dum exempla ad numerum probandum adducta nihil prosunt,] X millia Crucifixorum asserentium; nihil magnopere, ad verosimilitudinem numeri firmandam, facit illa multitudo Judæorum, quorum indies quingentos Romani crucifigebant, durante obsidione Hierosolymitana; vel bina eorumdem millia, ab ipsorummet Rege Alexandro; aut totidem millia Tyriorum, ab Alexandro Macedone; vel denique sex millia servorum, ab Augusto Cæsare, si Orosio credimus affigi crucibus jussa. Nam Orosio, seculi V scriptori, quis credat de tanta carnificina, Principum mansuetissimo adscripta, in silentio tot propinquorum resque Augusti accuratissime tractantium scriptorum. Judæorum sub Tito tanta copia, successive tamen, crucifigendorum; alia longe apparet causa; ceteri, iique forsan multum supra veritatem exaggerati, solum quinta eorum pars sunt, qui dicuntur in Monte Ararath crucifixi. [præsertim historiæ tam dubiæ ut hæc est:] Ut autem decem & amplius seculis post Adriani Imperatoris tempus, primum edita in lucem talis Martyrii historia, alicui credibilis pro numero, si non præcise isto, magno tamen aliquo videretur; numquid eam saltem oporteret talem esse, quæ in aliis circumstantiis certiori illius temporis historiæ consona, nihil haberet præter numerum de quo dubitare quis posset? Atqui nec ipse audet negare Baronius, in his Actis inesse aliqua quæ indigeant emendatione quadam sed levi, inquit ille, quod in aliis fere omnibus contingit. Hoc ergo videamus an ab eo qui attente singula legerit, quod properanti Baronio forsitan non vacavit, prudenter sic æstimari potuerit, talia illa esse, ut levi solum correctione egeret.

[15] Primas in hac tragœdia partes, agunt Hadrianus & Antoninus Imperatores, nihil inter se commune habentes, [ubi male junguntur Hadrianus & Antoninus] nedum Imperium, nisi quod hunc ille, sex mensibus ante mortem, anno CXXXVIII obitam, adoptaverit Cæsarem cum jure successionis. Istis rebellasse dicuntur Gadareni & Euphratesii, quorum hi ultimam versus Boream Syriæ provinciam, alias Comagenam; isti primam versus meridiem in Cœlesyria tenuerunt; utique totius fere Syriæ intervallo, atque adeo leucarum fere octoginta spatio, seu CC & amplius P. M. ab invicem discreti. [Gadareni & Euphratesii:] Contra hos cum novem millibus progressi Imperatores, & ad inopinatum centenorum millium occursum pavefacti, cum septem tantummodo viris fugam iniverint, novem millibus in campo permanentibus; atque post susceptam Christi fidem, sibi ipso in loco prædicatam ab apparente Angelo, hostem intrepide aggredientibus & fundentibus. Et tale tamque periculosum bellum, a tam paucis tam cito confectum, nullum Romanis in historiis locum meruerit apud Dionem, [de quibus miraculose relata sit hactenus inaudita victoria,] Xiphilinum, Capitolinum, eosdem scilicet qui victoriam divinitus relatam de Marcomannis, sub Marco Aurelio Antonini successore tam magnifice descripserunt; licet dissimulent eam obtentam fuisse precibus Christianorum, quibus constabat tota una Legio, ab eventu dicta Fulminatrix? prout fuse prosequitur ipsemet Baronius ad annum CLXXVI.

[16] Parta sic victoria, deduxit Angelus Domini Sanctos in verticem montis Ararath, qui eminet supra omnes montes Armeniæ, & distat quasi stadiis quingentis, id est horariis leucis circiter XXIV a civitate Alexandrina. Hoc spatio distat Alexandria Syriæ a Tauro, monte minoris Armeniæ, qui inde, continuatis per Majorem Armeniam jugis, connectitur Caucaso sive montibus Caspiis, ubi resedisse creditur Noëtica arca. Moyses Geneseos VIII Montes Ararath scripsit lingua sua, quod vulgata lectio Montes Armeniæ vertit; [a 9 millibus postea in montem Ararath ductis ab Angelo:] ut non montis sed regionis nomen istud esse videatur, & quidem soli Hagiographo XIV seculis prius usurpatum quam Christus nasceretur: postea autem nulli tot veterum Geographorum gentilium notum, ac ne Christianis quidem Auctoribus, nisi quatenus istum Scripturæ locum sibi sumunt explicandum, & locum Arcæ requiescentis exquirunt, a quo prædicta Alexandria non stadiis, sed milliaribus quingentis distat. Plane ut videatur peregrinum nomen affectasse Auctor, in appellandis Tauri montis juxta Syriam radicibus, inepte prorsus atque extra tempus. Sed hoc inter leviora censeatur.

[17] Gravius est, nec ullo quamvis ferreo stomacho digerendum, [contra quos evocati Reges quinque adduxerint 5000000 intra dies 30.] quod Hadrianus & Antoninus Imperatores, contra quæsitos milites suos inventosque Christianos, atque a suscepta religione inflexibiles, scriptis litteris evocaverint Reges alios quinque; Saporem scilicet Maximum, Hadrianum, Tiberianum atque Maximianum. Hi autem intra trigesimum diem, ex quo montem conscenderant Sancti, collegerint adduxerintque exercitum, in quo numerabantur Milites cum rustica manu centena millia quinquaginta; quibus præter ipsos Reges erant Præfecti decem, Patricii quinquaginta, Comites & Magistri militum & Tribuni ducenti. Insulsum enim vero scriptorem, qui tam brevi tempore quod perferendis in diversa regna litteris vix suffecisset, collectam crediderit multitudinem tantam! ineptiorem, quod tantis in propinquo paratis copiis Imperatores eduxerit, cum solis novem millibus, contra rebellium centena millia. Cetera inconcinnæ fictionis menda ne dicam mendacia, per sese Lector facile dijudicabit; neque dubito quin omnibus expensis censeat, nulla correctione emendabilem esse fictionem totam, ut aliquam verosimilis historiæ speciem induat.

[18] Sed quoniam nulla fere est fictio, quæ non habeat aliquod alibi fundamentum; neque hactenus divinare valeo, cur prædictis Crucifixis assignatus sit dies XXII Junii, [Fabula videtur sumpta] nusquam in Actis qualibuscumque expressus, sed solum in titulo; suspicari libet Socios aliquos ejus Sancti Acacii vel Agathii Militis, de quo ut Byzantii passo egimus VIII Maji, traductos in Italiam fuisse; cumque ipsorum ac Ducis eorum nulla extarent Acta (nam quæ nunc Græco-latine dedimus minime antiqua videntur, & judicio quidem majori, sed notitia nihilo certiori composita, ut Græca pleraque) cum, inquam nulla extarent Acta, istius S. Acacii, fuisse qui propria quædam comminisceretur, tam infeliciter ut vidimus; animatum fortassis successu Actorum S. Meletii, [ex Actis S. Acacii 8 Maji.] passim receptorum licet fabulosissima sint. Cum iis certe communem habet uterque Acacius Adrianum Imperatorem & Maximum Ducem sive Regem; visitationes vocesque cælestes, & Angelico ministerio curatam omnium sepulturam. Fieri etiam potest, ut sicut iste Acacius cum sociis passus Byzantii est; sic alius cum plurium comitatu passus sit in Armenia; & Reliquiæ sacri belli tempore in Europam pervectæ Scyllacium in Calabriam; ibique (nam Græcæ linguæ ritusque oppidum erat) scripta Græce sint tam absurda Acta quæ impostor aliquis sub nomine Anastasii vel Athanasii Bibliothecarii Latine verterit seculo XIII.

§. III. Horum tam dubiorum Martyrum cultus quomodo propagatus apud varios sit, quin & Reliquiæ haberi creditæ: & Hispaniam tracti plerique.

[19] Quisquis Actorum hactenus ventilatorum extitit Auctor, aptissimo usus invento est ad popularem devotionem movendam, [Propterea quæ morituri orasse finguntur,] quod Martyres prætensos fecerit (sicut & ceteri Sancti finguntur fecisse, quos passim Auxiliatores nominamus) a Deo, sub tempus passionis suæ petere, ut quicumque memoriam passionis eorum cum jejunio celebraverint & silentio, mereantur… sanitatem corporum & animarum & in domibus eorum bonorum omnium ubertatem, diesque illius jejunii unum annum pœnitentialem concludat se observantibus. Hoc autem cum maximi fieret eo tempore, quo similium Indulgentiarum petendarum invalescebat usus & studium; credulos passim fideles habuit, accedente verosimiliter alicujus Pontificis approbatione. Ita in Sacramentario annorum, si non septingentorum, certe quingentorum, quod Romæ vidisse Mabilio asserit, aliisque Fastis scriptum sit ad hunc diem XXII quod eorum Vigilia, (scilicet mille CCCCLXXX, ubi numerus decem ante mille potuit socordia librariorum excidisse) cum jejunio & silentio est celebranda; concessumque est eis, qui sic celebraverint, vel ipsismet Martyribus id precatis, annum unum dimittere de pœnitentia.

[20] His sic petitis & impetratis (ut præsumebatur) privilegiis, cum alia plura adderent alii, de quibus infra, per omnes fere Occidentis Ecclesias ipsorum æque ac aliorum, [Sanctis Auxiliatoribus annumerantur Martyres 10480] quos Auxiliatores ex simili causa vocari jam indicavi, invaluit celeberrimus cultus, usque in Daniam Sueciamque. Sic intelligimus festum celebrari, & quidem sub ritu duplicis cum Officio IX Lectionum, in Polonia Cracoviæ & Vladislaviæ; sic Parisiis in ecclesia Patrum Cælestinorum, hæc Gallice leguntur: Reverendus Pater in Deo, Dominus Carolus de Bourbon Cardinalis Archiepiscopus Lugdunensis, posuit primum lapidem hujus ecclesiæ, in honorem & reverentiam decem mille Martyrum, quorum festum celebratur ante Vigiliam S. Joannis Baptistæ. Ita Jacobus du Breuil lib. 3 Antiquitatum Parisiensium pag. 918, referens consequenter duo Disticha sic descripta, in ipsorum Sanctorum Capella, cujus Dedicatio recolitur X Octobris:

Pontificis digni Ludovici Parisiensis,
      Fabrica quam cernis ore dicata, nitet, MCCCCLXXXII.
Millibus hæc denis Crucifixis diva capella,
      De populi donis ultro patrata fuit.

Est is Ludovicus de Bello-monte ordinatus anno MCCCCLXXIII, defunctus XCII ejusdem seculi: Borbonius ab anno MCCCCLXX ad LXXXVIII Lugdunensem Ecclesiam rexit.

[21] [cœperunt variis locis solennius coli;] Habeo etiam antiquitus impressi Missalis fragmentum, ubi inter alias plures sequentias ponitur propria decem millium Martyrum, eaque bene longa hoc principio

Concentus vox jubilei, solennizans regnum Dei,
      Penetret cælestia.

&, post descriptam simili rythmo eorumdem Passionem, ad extremum illa sic concluditur:

Tamquam oves victimantur, conspuuntur, flagellantur,
Vincti spinis coronantur, caritatis balsamum:
Crucifixi, lanceati, læti mortis mortem pati,
Sponsi sine patre nati properant in thalamum,
Quidquid volunt impetrare possunt apud Salutare, [cum propria sequentia,]
Supplicibus suis dare quæsita præsidia.
O qui tot triumphis estis compotes aulæ cælestis,
Nos, intentos vestris festis, eximite (nam potestis)
      Ab omni pernicie:
Ne repulsam toleremus, dum dies adest extremus,
Ne cum reis exulemus, sed cum dignis impetremus
      Optionem gloriæ. Amen.

Ex alio Missali accepit Rosweidus noster Missas duas proprias, unam pro Vigilia, alteram pro festo: & in hac prior Oratio talis est: Adjuvet Ecclesiam tuam, Deus, gloriosa Martyrum obsecratio Sanctorum: [propriaque Missa.] & quorum hodierna die mirabilem excipimus triumphum, eorum interventionem apud tuam clementiam sentiamus. Tum ad Præfationem, post Omnip. æt. Deus, addendum præscribitur: Qui sanctorum Martyrum tuorum pia certamina ad copiosam perducis victoriam, atque perpetuum iis largiris triumphum, ut Ecclesiæ tuæ semper sint in exemplum. Præsta nobis Domine, Rex æterne, ut per intercessionem eorum, quorum festa hodie celebramus, pietatis tuæ munera sentiamus per Christum Dominum nostrum. Et ideo. Denique post Ultrajectinum Compendium hæc Collecta legitur. Deus qui ad imitandum sanctæ Passionis tuæ exemplum, decem millia Martyrum crucis patibulum subire fecisti; concede propitius, ut qui eorum passionem veneramur, passionis tuæ remedia consequamur.

[22] Porro ex supra positis conjecturis ferme apparet, quid responderi possit Ecclesiis variis quæ S. Achacii vel Acacii Sociorumque Reliquias habere se putant, & religiose venerantur; [Quid porro Sentiendum de Reliquiis Pragæ?] scilicet, vel alterius eas Acacii esse, vel aliorum Anonymorum Martyrum, sub ista nomenclatione traditorum acceptorumque, bona, sed simplici nimium fide; talemque cultum, sine cujusquam injuria & cum certa Dei ac Sanctorum laude, continuari etiam pro hoc die. Pragæ, in Metropolitana S. Viti ecclesia, scribit ejus Decanus haberi unum caput & frustula aliquot, in sacculo colligata; & duas insignes partes. Item reliquiarium unum ligneum inauratum, plenum eorumdem ossibus notabilis quantitatis: aliud quoque ligneum cum vitro, plenum eorumdem Sanctorum Reliquiis. Inter Carelsteinenses quoque diversas partes, ac sigillatim de mandibula. Collegium nostrum Embricense habet inter eas Reliquias, de quibus ex solo nomine affixo constat, nec scitur unde vel a quibus allatæ sint, os ex coxendice latum, & aliud fere integrum ex Societate S. Achacii; eaque, inclusa cistæ cupreæ affabre factæ, exponit in altari hoc die. Avenione etiam accepimus, in ecclesia Metropolitana S. Mariæ de Donis, haberi brachium unius ex illis, ideoque Officium duplex fieri. Item Romæ in ecclesia Gallicana S. Ludovici, & Bononiæ in Variis sacris ædibus, teste Masinio: [Embricæ Viennæ & alibi] Abbavillæ quoque in Normannia, atque Coloniæ Agrippinæ ad Rhenum. Imo Viennæ in Austria apud Cathedralem Basilicam quatuor Corpora haberi creduntur, ut nobis innotuit ex Lipsanographia inde missa. Idem opinari licet de Aniciensi Ecclesia in qua festum duplex celebratur XXIII Junii. Et illi quidem ac alio forsan plures necdum mihi noti, Anonymos esse patiuntur illos, quorum Reliquias tenet. Ast Suterenses in Sicilia, teste, Roccho Pirro tom. 2 pag. 150, [item in Sicilia,] gloriantur se habere S. Achirionis, unius ex decem millibus Martyribus, duo ossa, & ex digitis aliquod. Ego vero, agens de S. Pulino illius compatrono, ad Vitam S. Paulini Nolani, censui Achirionem & socios duos, ibi nominatos, nihil habere commune cum Acacio, prædictorum X Millium Primicerio, uti appellant Acta; sicuti nec cum S. Paulino Nolano.

[23] De Hispanis jam dixi, ad Maji num. 10, ante Acta S. Acacii Byzantini: credere ipsos, quod ejus Reliquiæ sint, quas habent in ecclesiis Abulensi & Conchensi: Lusitani autem, ut est apud Cardosum, [& Hispania,] putant se habere ejus Acacii Reliquias, qui colitur hoc die: unde in Annotatis sic scribit. In ecclesia S. Trinitatis Ulissiponensis, habebatur illius olim pars tam notabilis, ut Religiosi festum sub ritu Duplicis celebrarent; quæ pars deinde translata est licet per pium furtum valde imminuta, in capellam Sanctorum omnium. Sed & Barrauci, in Episcopatu Conimbricensi, servatur ejusdem Reliquia, inclusa statuæ pectorali inauratæ; variisque miraculis celebris, magno concursu honoratur, prima Octava Paschatis Florum, propter Jubilæum quod loci Prior Roma impetravit; [ac Lusitania.] & propter nundinas publicas. Ubi Pascha Florum videtur dici, quod Italis Pascha Rosarum, id est Pentecoste: nam Dominica Palmarum, alias etiam solita Pascha floridum dici, quam habere Octavam potest? Pergit Cardosus Sancti quoque Eliodi, proximi post Acacium Ducis, caput habetur in conventu Clarissarum Cetrobricensi, una cum indulgentia pro hoc die concessa a Paulo V, sub data anni MDCVII. Sed unde tunc sciebatur is ad hunc diem pertinere, cum viginti annis antea de illo Conventu scribens Franciscus Gonzaga, tunc Generalis Ordinis dicat pag. 1014, [His non contenti Pseudo-Dexter & sequaces] ibi custodiri caput cujusdam Christi Martyris incogniti, ut plurimi volunt, vel Divi Eliodi, qui sanguinem pro fide Catholica fudit. Socius autem Acacii in Actis non Eliodus, sed Eliades appellatur. Denique Sanctimoniales Cellenses, inquit idem Cardosus, in territorio Conimbricensi devotissimæ sunt istis sanctis Militibus, ab immemorabili tempore celebrantes hoc ipsorum festum; propter multa quæ continuo operantur miracula per suas Reliquias, una cum aliis aliorum Sanctorum servatas in eleganti argentea capsa, quam anno MDXXXII fabricandam curavit Domina Abbatissa ejus loci, Eleonora Vasconcellia.

[24] Exciderat fabulæ totius Auctori, nominare patriam tot taliumque Martyrum; itaque non omittenda ea visa est occasio Dextrinorum figmentorum compilatoribus, [finxerunt plerosque Hispanos fuisse,] & audendum aliquid quo vel omnes vel partem eorum traherent in Hispaniam suam. Cum ergo in Palentino, aliisque nonnullis Hispaniarum Breviariis antiquis, legeretur quædam Actorum, sub Anastasii nomine vulgatorum Epitome; ubi præter, imo contra ipsorum Actorum sensum dicebatur, quod passus est cum eis decem millibus, Sanctus Hermolaus Episcopus (Rebdorffii Codex Archiepiscopum dicit) qui sanctos Martyres baptizaverat; cujus etiam meminerunt proprii Hymni, ex Compostelano Breviario editi per Tamayum; cum, inquam hæc ibi legerentur, [& ab Hermolao Archiep. Toletano instructos] jussus est ipsorum Pseudo-Dexter sic scribere, ad annum CXXXIV; Decem millia Martyrum in Ararath, Magistro & Socio Hermolao Archiepiscopo Toletano: quibus addidit æque Pseudo-Maximus, Erant isti sancti Milites majori ex parte Hispani; & Pseudo-Julianus, quorum ille bonam partem prædicatione sua ad fidem converterat, vel in Hispania baptizaverat: quare, relicto suæ diœceseos Aulo Pelagio Agrippa successore, Romam sequitur, & inde ad Armeniam.

[25] Hæc omnia ut cum Actis conciliaret Tamayus finxit, juvenem illum, qui prælium inituris victoriam spopondit, si Christi fidem amplecterentur, [atque ab Audentio successore sepulta corpora.] quique post victoriam reductos in montem plenius erudivit, Angelum se fassus; fuisse Hermolaum: qui tamquam Angelus Domini stetit inter eos. Deinde, præeunte sibi pseudo-chronico Juliani, addit Tamayus quod, post multum temporis Audentius, Toletanus Episcopus (nescio quis) exules in Armeniam secutus, sciens quod ejus (Hermolai) pignora absque honore tumulata jacerent (cum tamen in Actis fingatur quod omnium pariter Reliquiæ illic manibus Angelicis meruerunt sepulturam) illa fecit honorifice collocari ad annum CCCXCVI. Et hinc forte Episcopus Abulensis Sancius Davila, tam firmiter credidit, in suo Oratorio se habere duo capita & aliquid de vestibus, puta allata ab Hermolao, in Hispaniam regresso: quod idem potuisset æstimare de ceteris, quæ sub eo titulo per Europam haberentur, Reliquiis aliis, Interim nihil de Hermolao, nihil de decem Millibus sciebant veteres Armeni (uti dixi); quod solum fere posset sufficere ad rem totam saltem suspectam habendam. Ne tamen id solum suspiceris, sed etiam scias; eccum tibi ipsamet Acta.

ACTA
Ex Membraneo nostro, olim Valcellensi, collato cum variis.

Martyres crucifixi in monte Ararath
Martyres Samaritani in Palæstina sub Gosroë

BHL Number: 0020


AUCTOR. D. P., EX MSS.

INCIPIT PROLOGUS

Athanasii (seu Anastasii) Apostolicæ Sedis Bibliothecarii. In Passione decem millium (alias mille quadringentorum) Martyrum

a

Petro, egregio sanctæ Savinensis Ecclesiæ Episcopo, Anastasius, summæ & Apostolicæ Sedis Bibliothecarius, in Domino salutem.

b c

[1] Post translatam a me, ad petitionem tuæ Sanctitatis Passionem præcipui Doctoris ac Martyris d Petri Alexandrinæ Urbis Patriarchæ, placuit Tibi præcipere mihi, ut Passionem sanctorum e multorum, quorum apud Græcos habetur insigne, Latino traderemus eloquio. Sed considerans ego imperitiam scientiolæ meæ, primum quidem hoc aggredi non præsumpsi; dehinc vero, [Interpres post redditam Latine Vitam S. Petri Alexandrini] Paternitati tuæ refugiens apparere inobediens, parui; & quod jussisti celitus adjutus explevi; malens apud doctos de inscientia reprehendi, quam apud Paternitatem tuam pro inobedientia culpabilis exhiberi: præsertim cum tua Sanctitas, in amore horum Martyrum flagrans, non rusticitatem attendat linguæ peregrinæ, transformatam in Atticam locutionem, qua & Apostolos ante vocationem non caruisse manifestum est; sed triumphos eorum, qui ex ipsa minus urbana peritia utcumque scire possunt, [aggreditur hanc quoque passionem vertere.] considerare valent, qualiter horum sanctorum multitudini maximam exhibeant venerationem, qui eorum participes esse in regno cælorum optant. Bene diutius valeat tua Paternitas in Domino, ac pro nobis semper orare dignetur. Amen.

Sume, Pater, placidus, multorum gesta piorum:
Rusticus ex tomo calamus quæ vertit Achivo f.

ANNOTATA D. P.

a Athanasius in nostro, Anastasius in Vaticano Ms. Hic solum 1400, istic 10000 censentur: & idem numerus, utrobique iteratur sub eadem diversitate, ante principium & post finem Actorum.

b Ms. nostrum perperam e regione: alibi etiam pro Petro est Patri Egregio, quid si legendum Patri Gregorio? quod nomen scriptores corruperint. Tales certe inter Sabinenses inveniuntur quatuor seculis consequenter videlicet anno 826, 929, 1078, & 1163.

c In nostro Ms. Savinensis in Vaticano Gavinensis utrobique per u loco b, pro usu medii ævi quo hæc primum scripta seu ficta.

d Acta Græca antiqua S. Petri edidit Franciscus Combefis satis diversa ab iis quæ passim Latina habentur, dubitatque num illa sint quæ Anastasius vertisse se dicit: quod poterit ad 26 Novembris examinari; interim jam moneo vulgata Latina stylo differre ab iis Pontificum Vitis, quas Anastasii Bibliothecarii esse constat.

e In Vatic. hic tantum scribitur Sanctorum quadringentorum octoginta Martyrum, omisso etiam millenario.

f Hi versus habentur in solo Vaticano, tomus autem Græcus nusquam hactenus potuit inveniri; & an ullus unquam fuerit, merito dubitatur.

CAPUT I.
Victoria a Sanctis de fide instructis relata: eorumque oratio, intellecto adventu septem Regum contra se.

[2] Salvatore igitur nostro Jesu Christo Domino, æterni & veri Dei filio apparente in mundo, ut Psalmographus cecinit, Veritas de terra orta est, & magna Justitia de cælo effulsit supra terrigenas, justos excitans ad pietatem: de quorum numero extiterunt beatissimi viri Achatius a Primicerius, & Eliades Dux, & Theodorus Magister Militum & Carterius b Campi-doctor, cum aliis contubernalibus suis denis millibus, qui sub uno die pro Christi nomine interempti sunt. [Ps. 84. 12] Sed qualiter passi fuerunt, quo etiam ordine ad sedes cælicas pervenire meruerunt, sermo subsequens accelerat fideliter depromere. c

[3] Adrianus d & Antoninus cum Imperii Romani gubernarent habenas, Gadareni & e Eufratenses de eorum dominatione se subtrahentes, rebellare cœperunt. Quod dum præfatis Imperatoribus divulgatum fuisset, [Imperatores duo cū 9000 profecti contra rebelles,] nimia iracundia commoti, illico adversus hostes castra metati sunt, habentes in exercitu suo novem f millia virorum, maxima virtute robustorum, quos secularis militia habebat strenuos in rebus bellicis. Venit itaque dies pugnæ: & ecce utræque acies ad dimicandum in campum venerunt. Habebant autem dicti Imperatores secum simulacra Apollinis & Jovis, quibus adipisci se posse victoriam de suis hostibus confidebant. [ad 100000 venientes in campum fugam ineunt.] Sed cum cernerent multitudinem hostium permaximam (centena enim erant millia) languore valido tacti, & intrinsecus nimia perculsi formidine, cum septem g tantummodo viris fugam arripiunt.

[4] [Fugit etiam eorum exercitus,] Versis Imperatoribus in fugam, Primicerius nomine Achatius & Eliades Dux, conversi ad novem millia, dixerunt: O viri fratres, quid videtur vobis, aut fugam arripere aut stare ut fortes milites? Venite ergo & sacrificemus diis nostris, ut per eos de hostibus obtinere valeamus triumphum. Et sacrificantibus eis unum hœdum de capra, abundantiori formidine sunt consternati, ita ut fugæ impetum arriperent. Cum autem in fugam verterentur, adest Angelus Domino ante eorum faciem, currens velut adolescens: qui dixit Achatio: Cur pavor vos invasit, sacrificantes diis vestris, ita ut cogeremini in fugam, de vobis ipsis magnum præstando ridiculum? Sed audite me, viri; & hoc, quod vobis pando, [sed ab Angelo monitus Christum invocare,] festini explete. Probate Deum cælestem invocare, qui cælorum extendit cameram, & fundavit terram super stabilitatem suam; qui etiam per suum Angelum centum & octoginta quinque millia, de exercitu Senacherib Regis Assyriorum, interfecit, & eum in fugam vertit. Igitur credite, Jesum Christum Dei esse filium, Regem immortalem; & ipse pugnabit pro vobis, & vos salvos faciet.

[5] Hæc ubi dicta Angelus in eorum auribus contulit; Achatius dixit Eliadi & ceteris contubernalibus suis: Quid inde, Fratres, videtur vobis? Eliades ait: Probemus experimentum hujus rationis; &, sicut hic juvenis nobis est locutus, faciamus. Tunc omnes ex uno ore exclamaverunt, [reportat victoriam.] dicentes: Credimus in te, Domine, & ea, quæ nobis iste juvenis reservit facturos nos esse promittimus in tuo nomine. Credentibus autem Sanctis in Domino, impetumque in inimicos facientibus, cuncti eorum adversarii, Angelo suo auxilium ferente, deciderunt, & multi perierunt in lacu qui erat proximus, [Translatus ab eodem in M. Ararath,] alii vero præcipitio perierunt. Consumptis vero adversariis diversis mortibus, Angelus Domini accipiens Sanctos, deduxit in verticem montis qui dicitur Ararath, gloriantes in potentia Domini: distat vero mons Ararath a civitate h Alexandriaca quasi stadiis i quingentis.

[6] Sedente autem Angelo in medio Sanctorum, aperti sunt cæli, & descenderunt septem Angeli inter ipsos: [& confirmatus infide.] quos cum vidissent Sancti, magno terrore consternati sunt. Angelus autem, qui primus illis apparuerat, corroborans eos; Ne paveatis, inquit: Angeli namque sunt. Tunc primum & ille Angelus, qui loquebatur Sanctis, agnitus est ab eis; illi vero Angeli ita se manifestare curaverunt, sicuti capescere valet humanæ conditionis fragilitas. Docentesque eos atque dicentes: Beati estis vos, qui credidistis viventi Deo: denuntiamus itaque vobis, quæ futura sunt. Post tertium diem quæremini & in conspectum Regum deducemini: sed ne paveatis, quia Deus vobiscum est: custodit enim ossa eorum, qui in se credunt. Cum hæc Angeli perorassent, ab oculis eorum ablati sunt. Tunc terrore correpti Sancti, magna voce peccata sua confitebantur.

[7] Diebus autem k tribus transactis, perquisierunt eos Imperatores, [Imperatores eo audito,] dicentes: Quid putas milites facti sunt illi? Nos denique fugientes nullo modo prævaluimus. Quid igitur dicturi erimus? aut quid faciemus? Post hæc milites quosdam miserunt ad perquirendum eos. Qui euntes pervenerunt ad montem, in quo Sancti erant: & intuentes eos, agnoverunt quod essent Christiani: audierunt enim eos glorificare & benedicere Dominum: & descendentes de monte, renuntiaverunt Imperatoribus. Quod cum audissent nimio dolore consternati, posuerunt cinerem & pulverem super capita sua, [alios 5 Reges accersunt,] & per quinque dies nec potum sumpserunt, diro luctu tabefacti. Transactis autem diebus quinque, tractabant inter se, ut convocarent alios Reges quinque, & coram Regibus septem fieret examinatio istorum Sanctorum. Et sedentibus illis, scripserunt epistolam, continentem hunc sensum: Regibus invictissimis Sapori, Maximo, Adriano, Tiberiano atque Maximiano, Augusti l clarissimi Romanorum Adrianus & Antoninus, salutem. Intimamus vobis, quoniam habuimus bellum adversus Gadarenos & Euphratesios, in quo novena millia fortissimorum habuimus: at ubi conspeximus multitudinem adversariorum, valde exterriti fugæ præsidium arripuimus cum septem militibus; m manserunt autem in certamine novena millia pugnatores: & pugnam committentes, [missis ad eos litteris de re acta.] quod est mirabile auditu, prostratis centenis millibus adversariorum, victoriam obtinuerunt. Hæc nos audientes, magnas hostias libavimus diis nostris, pro tanta victoria celebrata & magno gaudio gavisi sumus. Sed postea cecidimus in angustiam pessimam, audientes quod Christiani sunt effecti, & supra montem excelsum habitant, qui eminet supra ceteros montes Armeniæ. Venite igitur ad nos usque, & exinde quid agendum nobiscum petractate. Valete.

[8] Susceptis itaque epistolis quinque Reges & perlectis, magna tristitia sunt præoccupati: & congregantes maximum n exercitum virorum fortium, pervenerunt ad præfatam o civitatem, in qua consistebant jam dicti Imperatores. [Adsunt illi cum exercitu maximo.] Primum quidem victimas diis immolaverunt, & postea pransi sunt ac deinde novos milites Christi perquirere satagebant. Qui autem missi fuerunt, verticem montis conscenderunt, in quo Sancti degebant Dominum exorantes. At ubi eos ad se venire perspexerunt, Achatius dixit suis contubernalibus, Surgite, fratres, & orationi operam demus: diabolus enim direxit ad nos proprium exercitum.

[9] Inclinantes autem suas cervices, orabant poplite flexo, dicentes; Deus incomparabilis & incomprehensibilis, qui hominem de limo terræ formasti, & contulisti ei honorificentiam tuæ imaginis; [Quæri se intelligentes Sancti] qui direxisti Spiritum sanctum tuum ad virginem Mariam, ut eam obumbraret, quatenus ex ea nasceretur carissimus Jesus Christus, filius tuus, Dominus noster. Exaudi nos omnipotens Deus, qui ad nos dignatus es mittere Angelum tuum Sanctum, ut nobis viam veritatis demonstraret: per quem etiam de hostibus nostris tuis famulis, concessisti victoriam, & eduxisti nos in hujus cacumen montis, & enutristi nos cibo cælesti triginta dierum circulo. Ne permittas nos sub servili decidere laqueo inimici, [petunt a Deo constantiam] ne ejus audacia valeat vincere constantiam servorum tuorum; ut minime insultans possit dicere contra nos, Prævalui adversus eos. Veni, Domine Jesu, & communica nobiscum in nostris passionibus, & eripe nos a conturbatione & formidine, & extingue ferocitatem Regum iniquorum. Tu, Domine, qui dignatus es dicere & pronuntiare per Angelum tuum, judicandos nos esse coram septem Regibus. Ex hoc nunc, & usque in seculum, laudes & gratias ineffabiles, tibi Deo omnipotenti referimus. Amen. Hæc dicentibus Sanctis, vox delapsa de cælo est, dicens eis: Ego Dominus, [& voce cælesti animantur.] gloriosus in concilio Sanctorum, audivi quæ orantes petistis: & non paveatis eos qui corpus occidunt, animæ autem nullatenus facere prævalent impedimentum: ego enim Dominus vobiscum, confortans vos. Audientes autem Sancti hanc vocem sibi datam de cælo, gaudio magno gaudebant & exultabant in Domino.

ANNOTATA. D.P.

a In Vaticano semper Acatius, vel Acacius.

b De Campi-doctoribus vide Cangium in Glossario: errant qui Campi-ductores scribendos putant: quamvis & hi noti sint in antiquis scriptis.

c Ms. Vaticani exordium paucis sic absolvitur Salvatore nostro Jesu Christo apparente, orta est magna justitia, excitans justos ad pietatem. Dicam autem quomodo passi sunt sancti Martyres; qua etiam occasione hujusmodi gratiam meruerunt. Atque ita sæpius per decursum invenitur contractum Ms. istud; & ideo nostrum, licet recentius, sequi malui.

d Licet uno ante mortem anno, Christi 138 Antoninus adoptaverit Adrianum; non ea tamen erat valetudine, utpote hydrope gravis, ut proficisci ad bellum posset, de quo vide Ælium Spartianum.

e Solos Euphratenses nominat Ms. Vatic. num. 7 præmittuntur illis Gadareni, unde apparet socordia librarii hic omissos.

f Idem: Elegerunt viros mille quadringentos octuaginta, potentes in fortitudine, & tamen dicitur Acatius mox infra alloqui novem millia.

g Ibidem. Cum septem millibus: & hoc etiam infra num. 17 iteratur, essetque congruentius ad novem millia, in campum educta.

h Idem: Distat autem mons Aratha civitate, cujus civitatis nulla uspiam notitia i Alexandria vero quantum ab Armenia distet (proxima scilicet Syriaca, nam aliæ alibi longius absunt) jam præmonui.

i Vaticanum quasi stadiis quinque; & certe situm montis indicare volens auctor, debebat propinquam civitatem nominasse: sed in Armenia nulla est Alexandria.

k Idem quatuor, minus congrue ad numerum prænotatum.

l Ineptius legitur in Ms. Vaticano Augustis clarissimis, & scribentium nomina præter consuetum omittuntur. Non est tamen altenum ab Adriani Imperio Reges nominari: nam Ælius Spartianus in ipsius Vita varios nominat, quibuscum amicitiam ille coluerit, & omnia trans Euphratem ac Tigrim reliquit exemplo Catonis, qui Macedonas liberos pronuntiavit, quia teneri non poterant… Armeniis Regem habere permisit. Albanos & Iberos amicissimos habuit, quod Reges eorum largitionibus prosecutus est. Reges Bactrianorum legatos ad eum amicitiæ petendæ causa miserunt. Sed ridiculum, quod omnibus nomina dantur Latina, præterquam primo eorum Sapore.

m Hic rursum, & deinceps aliquoties, in Vaticano est, cum septem millibus; & qui remanserunt dicuntur fuisse mille quadringenti octuaginta.

n [Col. 184D] Infra num. 12, centena millia quinquaginta: ast Compendium Ultrajectinum dicit quod Regum exercitus fuerit XXX millia.

o Vatic. in civitatem Aratham, ut supra.

CAPUT II.
Constanter fidem professi coram tyrannis Sancti flagellantur & spinis coronantur.

[10] Tunc accesserunt ad eos milites Regum, dicentes: Miserunt nos ad vos Imperatores, & Reges qui cum eis sunt, [Sancti, Regibus exhibentur:] ut venientes descendatis ad eos. Et descendentes de monte, steterunt coram signo Regis, habentes spem integram in Dominum Jesum Christum. Videntes autem Reges lacrymati sunt. Et dixit eis Adrianus: Quid, boni milites, hoc facere voluistis? Patefacite mihi, quis vobis persuasit derelinquere Deos, & credere Crucifixo? An nescitis quia potestatem habemus mortificare vos hodie? [quorum Dux Achatius,] B. Achatius respondit: Bene, Rex, locutus es, quia vobis potestas data est mortificandi: vere enim mortem corporis inferre potestis; animam autem nemo potest mortificare nisi Christus, qui potestatem habet mortificandi & vivificandi. Sed si vultis scire, quomodo Christo credimus, nunc vobis omnem veritatem rei innotescimus.

[11] Euntibus nobis in prælium, Adrianus & Antoninus, metuentes multitudinem adversariorum, arripuerunt fugam una cum septem militibus: nos vero, [exponit quomodo sint conversi ad Christum.] habentes simulacra Jovis & Apollinis, hœdum unum eis sacrificavimus, putantes nobis eorum auxilium affuturum: sed nihil nobis profuit, ita ut majori formidine invasi arriperemus fugam. Angelus autem Domini, in specie viri nobis apparens, corripuit nos, cur formidaremus sacrificantes idolis. Cui respondentes diximus, quia nullum auxilium ab eis reperire potuissemus. Qui dixit nobis, Credite in Deum cæli, qui potens est in prælio. Cumque nobis euangelizasset Christum Dei filium, credidimus in eum: & sub ipsa hora corruerunt hostes nostri: & ceciderunt in profundum lacum, & nonnulli ex eis præcipitio interierunt: & sublatis omnibus hostibus, Angelus Domini sustulit nos in montem Ararath. [& minas eorum spernit.] Stantibus autem nobis in vertice montis, vidimus apertos cælos, & descenderunt in medium nostrum septem Angeli. Et timentibus nobis, Angelus qui nobiscum erat, dixit: Nolite timere: quippe Angeli sunt, fratres mei. Hi namque dixerunt nobis: Beati estis vos, qui credidistis viventi Deo. Prophetizamus itaque vobis ea quæ postmodum passuri estis. Post tres dies perquirent vos Imperatores; & in conspectu septem Regum judicabimini. Sed non eos pertimescatis, quia Deus omnipotens, vester per omnia erit adjutor. Hæc locuti Angeli, recesserunt a nobis, & ascenderunt in cælum. Nos vero sustentabamur cibo cælesti in monte isto. Hæc est certa notitia, per quam agnovimus Deum cælestem: & inde est illud quod de vestris minis atque tormentis minime curamus.

[12] Adrianus Imperator dixit Achatio: O inimice deorum nostrorum, [Iisdem insultant Eliades.] quantum philosophastis, ita ut nostris auribus surditatem inferre non timuisses, qui existimamur esse dominatores cæli & terræ. Achatius respondit: Vos septem Reges, septem vulpibus assimilamini dominantes gallinis, qui semper positi in insidiis, nihil aliud agitis nisi ut quemlibet capiatis fraudum offendiculo. Qui enim cæli & terræ habet potestatem, totius suæ creaturæ Dominus & Rex seculorum & Judex vivorum & mortuorum est. Audientes hæc Reges, turbati sunt adversus Sanctos. Tunc Eliades ait: O Reges, quid frustra turbamini, super veritate prolata? Adrianus vero furia succensus, dixit Sanctis: Testor omnes deos meos, quoniam non effugietis manus meas: [& Pharetrius.] & quia vos cuncta creditis Christo, procul dubio illius sustinebitis pœnas. Unus autem ex collegio Sanctorum Pharetrius nomine, Campidoctor, respondit: Beati erimus, si digni fuerimus expiari talibus tormentis, quia merebimur communicare passionibus Christi. Erat autem multitudo maxima quæ tunc erat conglobata; id est, septem Reges, Præfecti decem, Patricii quinquaginta, Comites & Magistri militum & Tribuni ducenti, milites vero cum rustica manu centena millia quinquaginta; qui omnes una voce exclamabant, dicentes, Tollantur hi de medio cum suis præstigiis.

[13] Facto silentio Adrianus Imperator dixit S. Achatio: Achati, numquid non audistis clamorem multitudinis? [Conclamantibus contra eos 1050 millibus,] Ite & sacrificate diis, ut non ulterius fiat clamor hujus populi contra vos. Achatius dixit: Non conturbat nos clamor populi hujus: sed audite Reges, visionem quam vidi. Videbam in visione quasi novena millia aquilarum, volantium in aëra; vidi autem & avium multitudinem copiosam in terra: sed aves, ubi perspexerunt aquilas, fugam arripere studuerunt; usquequo vero fugiant, oportet eas manifestari & discerpi ab aquilis. Reges vero hæc audientes, dixerunt: O quam malum collegium, quod septem Reges, [& lapides jacientibus frustra.] non tantum vulpes, sed etiam gallinas appellare non metuit! Adrianus Imperator, ad hæc ira succensus, jussit Sanctos obrui lapidibus, dicens: Animadversionem Jesu Christi, illius Nazareni, inferam super vos Sancti vero cum lapidarentur, lapides vertebantur in facies lapidantium. Et dixit Adrianus Sanctis, Quid vobis proderit hæc vanitas? sacrificate diis, & liberamini a tormentis. Stantes autem Minas nobilissimus Signifer & Achatius Primicerius dixerunt: O inimice Dei, & omni veritati contrarie, non sufficit tibi & Antonino judicare nos? Sed quinque Reges cum suis provocans exercitibus, nos terrere æstimasti, & deviare a via Christi? sive in multis, sive in paucis tenebimus eamdem fidem quam accepimus.

[14] Antoninus dixit, O inimici totius religionis, vos putatis, vel qui vobiscum sunt, effugere nostras minas? [Flagellantur Sancti] Et statim jussit congregari Sanctos. Et appropinquantibus eis dixit: Pueri sacrificate diis. Speusippus Comes, maximus inter quatuor qui erant in exercitu Sanctorum, dixit Imperatori: Recede a nobis vir inique, quia desiderium tuum diabolicum est; manducans panem suspendii & bibens calicem insidiæ, non audes proferre sententiam adversius nos. Audiens autem hæc Imperator, fremuit in ira contra Sanctos, & jussit eos flagellari. Et cum cæderentur sancti Martyres, dixit quidam, Drachorius nomine, a qui erat germanus SS. Achatii & Cliadæ: Orate, [ad quorum preces] viri sancti pro nobis, quia gravia tormenta sunt quæ patimur. Cui dixit Achatius, Perseverate, Fratres in hac confessione, qua nunc statis: qui enim (ut ait Salvator) perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Et oravit Dominum, dicens: Domine Deus, magne & æterne, judex vivorum & mortuorum, qui non despicis eos qui sperant in admirabile nomen tuæ cognitionis: qui fortitudinem diaboli in cruce confregisti, [tremente terra,] qui obturasti ora leonum & eripuisti famulum tuum Danielem; exaudi nos peccatores, Dominator Dominus, & erue de manu iniquorum: quia tua factura sumus, opera manuum tuarum. Tu concede nobis perseverantiam perfectam, & accelera nos in tua misericordia, quia tu es Deus noster benedictus, per cuncta secula seculorum. Amen. Hac oratione finita factus est terræ motus, & continuo arefactæ sunt manus flagellantium Sanctos.

[15] Erat ibidem in exercitu b Maximiani Regis, Magister quidam militum, nomine Theodorus, habens sub se milites mille: [convertitur Theodorus cum aliis 1000] qui stupore miraculi hujus perculsus, exclamavit ad Dominum, dicens: Domine Deus, Rex cæli & terræ, qui opem tuæ misericordiæ contulisti novem millibus, Domine, apud quem est misericordia sine invidia; dignare nos peccatores connumerare cum tuis Martyribus. Hæc dicens & vocem sustollens & insignium, cum suis militibus mille, transtulit se ad Sanctos: & sic omnipotens Deus complevit vitem suam palmitum decem millium. Hoc cum vidissent Imperatores turbati sunt. [atque ita jam pleno numero 10000] Maximianus dixit ad Adrianum & Antoninum: O Imperatores, quantam a vobis patior injuriam! Ecce enim meus exercitus recessit a me. Cui Adrianus ait: Patienter fer Domine Rex: qui enim meum exercitum abstulit, ipse & tuum ademit. Verumtamen minime concidat cor tuum per hoc: nam si tuæ celsitudini placet, paratus sum tibi dare millenas libras auri: sin vero, mille viros do tibi. Hæc audiens Maximianus mitigato furore conticuit, & jubet sibi præsentari universum collegium Sanctorum.

[16] Euntibus vero Sanctis adsunt cum illis Angeli Domini comitantes. Et adstantibus illis, Maximianus ait ad Theodorum; [coguntur per tribulos ferreos nudipedes gradi:] Quid lucratus es, Theodore, me deserendo? Theodorus respondit: Multa bona lucratus sum, agnoscendo Deum verum. Maximianus conversus ad reliquos, ait: Audite me, dena millia, ne putetis vos leviter posse finiri: ideo hortor vos, ut sacrificetis & vivatis; & effugiatis meam iram, ne male pereatis. Achatius dixit: Furor culicinus non prævalet adversus cervicem taurinam: Deum enim vivum habentes, nil curamus tui. Furore itaque nimio accensus c Maximianus, jussit fieri multitudinem clavorum trigonorum acutissimorum, & spargi per triginta stadia, ut exercitus Dei incederet super eis nudis plantis. Illis autem ad incedendum paratis super hoc genus tormenti; Angeli missi a Deo, antecedentes incedebant, facientas tumulum ex fixis clavis evellentes eos & coacervantes eos in unum, [sed tribuli ab Angelis dissipantur.] ne infigerentur in pedibus Sanctorum. Sancti autem hoc cernentes, referebant laudes Deo, dicentes; Gratias tibi agimus, omnipotens Deus, qui nobis famulis tuis dignatus es conferre varia & tam inaudita omnibus seculis miraculorum prodigia. Cum autem agnovissent Reges hoc miraculum, dixerunt: Dii nostri hoc agere voluerunt per suam providentiam, ut manifestarent se denis millibus, quod dii omnipotentes sint. Beatus Eliades dixit Imperatoribus: O sine corde & absque intellectu, quos cæcavit sathanas, ut minime valeant cognoscere opera Domini.

[17] Turbatus Cæsar Maximianus a constantia Sanctorum, dixit ministris: Audivi de Christo crucifixo, quem isti vocant Deum, d quia capite gestavit spineam coronam, & quia latus ejus lancea, vel ut alii volunt e asseverare calamo fuerit apertum: simili modo præcipimus, [Coronati spinis Sancti] ut hi scelesti patiantur eamdem pœnam. Tunc ministri composuerunt totidem coronas ex spinis, sicut eis jussum fuerat… f Tenentes itaque in manibus acutissimos calamos, aperiebant latera Sanctorum, & ponebant singulis coronas spineas in capitibus eorum. Postea tulerunt dena millia virorum, & bis per universam civitatem, verberantes illos flagris, g & nimiis injuriis. Sancti vero Martyres, patienter sustinentes illatas sibi injurias, referebant laudes Deo, dicentes; Gloria tibi Christe: quia essemus indigni, dignos nos fecisti suscipere passiones tuas.

[18] Deducti ergo ad Imperatores in palatio, h cœperunt eis insultare, & omne vulgus, dicentes: [insultant tyrannis.] Avete Reges Judæorum: quid vobis profuit Christus? Numquid potest vos eruere a cruciatibus & injuriis vobis illatis? Ad hæc decem milla Sanctorum, quasi uno ore Imperatoribus dicebant: O Dei imagines, filii autem diaboli, exiguæ & importunæ muscæ! O cogitatio sathanæ, quæ vos quotidie separat a Deo! O rete maximum erroris maligni, in quo vos quotidie alligamini! O opus Dei, dissolutum ab idolis! O magnum vulgus, quod decipit diabolus! O populus multus, & a maximis peccatis violatus! O mala messis, ex qua germinantur zizania, & fructus gehennæ pullalat! O Imperatores insanissimi & inanes, populusque multus & gravis, qui minime Deum verum agnoscitis, sed colitis lapides & ligna, opera manuum hominum. Hæc dicentibus Sanctis, defluebat sanguis eorum in terra de lateribus. Quem illi sumentes in manibus cœperunt perungere corpora & capita sua, dicentes ad Dominum: Dominator Domine Deus: fiat nobis hic sanguis mysterium baptismatis, in remissionem peccatorum. Et facta est vox eadem hora dicens: Sicut petistis, mei amici carissimi, ita contingat vobis. Audientes autem Imperatores & turbæ hanc vocem, dixerunt: Terræ motus factus est cum tonitruo.

ANNOTATA D.P.

a Vatic. dixerunt Germanus & Drachorius.

b Ita Ms. Vaticanum in nostro tum supra num. 7 tum hic & deinceps semper scribitur Maximus, & sic ponuntur duo Reges Maximi dicti: nobis magis placet distingui nomina, ut distinguantur personæ.

c Ibidem, Imperator: & hic infra num. 17 vocatur Cæsar, sed in Vaticano iterum Imperator.

d Addit Vatic. Indutum fuisse purpuram.

e Quam ridicula hoc loco in tali persona accuratio, quæ vix caderet in hominem laicum Christianum, quamtumvis Euangelicæ historiæ gnarum.

f Expungo quæ sensum nostri Ms. interturbant verba hæc, Quia decoratus exercitus Sanctorum videbatur in personis.

g In Vatic Pompis illudebant eis.

h Idem Dissolventes autem eos a pompis, venerunt ad Imperatores. Videntes autem eos Imperatores, inclinaverunt capita sua cum turbis, dicentes, Gaudete Imperatores Judæorum & totius orbis.

CAPUT III.
Crucifixi Sancti multa petunt cultoribus suis: mortui sepeliuntur ab Angelis.

[19] [Carterius explodit idolorum vanitatem,] Unius autem horæ spatio transeunte, Sapor dixit ad sanctos Martyres: Pœnitemini de malis actionibus vestris, & convertimini ad Deos veros omnipotentissimos, per quos universa sunt creata a. Ad hæc quidam juvenis, nomine Carterius, Campidoctor, ait: Si mihi jusserint majores nostri, disputabo tecum. Dixit S. Achatius: Loquere adolescens, decet enim te verbum Dei prædicare. Ad hæc Carterius ita exorsus est loqui, dicens: O sapientia Regis quæ est horror perditio! Non audistis Scripturam dicentem, Idola gentium argentum & aurum, opera manuum hominum, similes illis fiant qui faciunt ea? Dic mihi, Rex b, quis anterior efficitur, domus an homo; Sapor Rex dixit: O amens primo quidem homo nascitur, & tunc domus fit. Carterius respondit: Si ergo homo domo judicatur esse anterior, manifestum est quia similiter & delubro. Sicut enim domus fit per hominem, ita & simulacra per artem hominum efficiuntur. Ecce sapientia qualiter absorpta est c iniquorum! Christus enim veniens in hunc mundum, natus est per Virginem, ut quæ veteri Testamento deerant, adimpleret: ipse enim Legis est plenitudo, qui fecit utraque unum, qui etiam in abyssum damnabit impios. Homo itaque a Deo est, & ab ipso accepit ut bonus esset, & ut ejus semper voluntatem faciat.

[20] Audiens hæc Rex Sapor, in sanctum Dei Carterium diro exæstuabat furore, [& omnes ad crucem damnantur:] & truci vultu exterminare eum satagebat, pro his responsionibus. Cui B. Carterius, adolescens quidem ætate, sed moribus grandævus, respondit dicens: Sermo quem protuli, in auribus mortuis sonuit, quoniam in malevolam animam non introibit sapientia. Sapor Rex, super hujuscemodi verba exardescens furore, persuasit Imperatoribus & Regibus & exercitibus, ut Sanctorum decem millium virorum corpora simul in unum crucifigerentur. Data autem sententia, fiducialiter Sancti iter ad passionem, veluti invitati ad thalamum, cum exultatione & cordis hilaritate suscipiunt: & cum eis crucifixores bis dena d millia, præmissis innumerabilibus turbis ad spectacula tantorum Martyrum confluentibus usque ad montem Ararath, [Ducti ergo ad montem Ararath,] ubi jussi fuerant crucifigi. Venientes illuc ligaverunt illos ad stipites affixos saxis, quousque universi crucifigerentur. Est autem mons ipse scabrosus & asperrimus. Milites vero sanctos Martyres crucifigentes, custodiebant eos, sicut jussum fuerat eis.

[21] Erant autem in exercitu eorum Primicerius unus, Dux unus, Magistri-militum quatuor, Comites quinque, Tribuni novem, Principes undecim, Campidoctores duo, Domestici & Cornicularii viginti. Aperiens vero os suum S. Eliades: [& de fide plenius instructi ab Achatio,] postquam crucifixi fuerant, Primicerio Achatio dixit: Quia in Cruce Christi triumphantes exultamus, obsecro te, ut exponas nobis aliquid de fide. S. Achatius ita ad universos suum aggressus est sermonem dicens: Vasa sacra & purificata, audite fidei meæ locutionem. Sicut enim unumquemque fidelem corde oportet credere, ita quoque ipsam interiorem cordis credulitatem ore extrinsecus debet quotidie dicendo proferre. Credo in Deum Patrem omnipotentem, & unigenitum Filium ejus Jesus Christum, redemptorem mundi; & in Spiritum sanctum, a Patre & filio procedentem, quia ex substantia Patris effulsit. Verbum Patris missum est in terram, & qui illud misit Deus Pater est, & qui missus est Dei filius est. Hic ex Maria Virgine natus est; carne indutus, carnalem recreavit hominem: qui & per Prophetas annuntiatus est & per Apostolos demonstratus est & crucifixus, mortuus & sepultus. In sepulcro sic requievit, ut die tertia resurgens dolores solveret mortis & resurrectionnem mortuis demonstraret. Ascendit ad cælos sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. Idem ipse veniens in secundo adventu judicare vivos & mortuos & omne seculum, & reddere unicuique secundum opus suum. Qui possidet hanc fidem per operationem bonam, ejus erit portio cum Dei Angelis. Hæc eo dicente venit eis vox de cælo dicens: Bene dixisti, Achati: ita enim se habet veritas.

[22] Hora vero sexta diei illius terræ motus factus est magnus: & terra & petræ scissæ sunt. Sancti vero Martyres, fundentes ad Dominum orationem, e dixerunt: Domine Deus, memento nostri in hoc patibulo crucis, & suscipe petitionem nostram, [orant pro celebraturis suam Passionem,] & ea quæ a te poscimus; ut quicumque memoriam passionis nostræ cum jejunio celebraverint & silentio, mereantur a te consequi fructuosam mercedem, tribuendo eis sanitatem corporum & medicamentum animarum; & in domibus eorum bonorum omnium ubertatem concede, diesq; jejunii nostræ Passionis unum annum pœnitentialem concludat se observantibus. Hoc exposcimus a te Dominator Domine Deus. Dissipa Domine omnem occupationem sathanæ & omnem immundum spiritum, & omnem infirmitatem expelle quia gloriosum & laudabile est nomen tuum per cuncta secula seculorum. Et respondentibus omnibus, Amen, facta est vox de cælo dicens: Quæ petistis, dilectissime Dei, scitote vos impetrasse: gaudete quoque & lætamini, scientes quia orationes vestræ, coram Christo immortali Rege, sunt exauditæ.

[23] Circa vero horam nonam Sanctorum animæ ad cælica translata sunt palatia, & aperti sunt cæli & lumen magnum super Sanctorum corpora emicuit. [& pariter mortui]

Mox autem Dominus, præmisso lumine cæli
Affuit, Angelicis stipatus rite catervis,
Sanctorum medio perstans in vertice montis.
Lætantur Sancti tanto solamine septi,
Quorum dat cælis animas, & corpora terris f g

Et rursus exortus est terræ motus, in monte ipso, ita ut Sanctorum corpora patibulis solverentur, per Domini jussionem; & Reliquiæ meruerunt suscipere sepulturas illic Angelicis manibus, [sepeliuntur ad Angelis.] quarum animæ pariter cum Deo & Angelis gloriantur in cælis. Omnipotenti Deo Patri, cum Filio Spirituque sancto, sit laus, honor, decus, potestas, virtus atque victoria, per omnia secula seculorum, qui suos provehit assidue milites & honorificat. Amen.

ANNOTATA D.P.

a Vatic. Saporem sic loqui facit. Respicientes ad splendorem potentiæ & ad maximos Deos, pro eo quod ipsorum sunt omnia. Cælum enim Jupiter fecit, terram autem Apollo; figmentum hominum Æsculapii est, & sol Artemidis, & luna & stellæ Veneris: jumenta & bestias & volatilia cæli Serapis possidet. Si est sapiens in vobis, respondeat mihi ad hæc. Carterius Campi-ductor dixit &c.

b Idem sic prosequitur: Ecce, Rex, prius est homo & postea simulacra: quomodo tu dicis, Plasma hominum Æsculapii, ita & Manichæi dicunt ex Ascalone esse hominem. Confundimini iniqui, lugete & plorate & convertimini qui eratis, primitus filii gehennæ, deinde Manichæi. Dic mihi Rex, Domus est &c. Sed quem inepte hic inducuntur Manichæi quorum nomen primum audiri cœpit sesquiseculo post Imperium Adriani?

c Ibidem Paganorum, & sequitur Dicam autem & ad Manichæos. Ipsi dicunt ex Ascalone esse hominem. Ascalo dæmonium est inconstans. Audite, Manichæi, quod dicit Propheta: Ego dominus primogenitus: & post hæc: Christus enim &c.

d Ibidem Novies dena millia: in Ms. autem Ultrajectino additur quod dum crucifigerentur, hostes integram silvam exciderunt: & tandem ad ultimum defuit una crux, & Angelus portavit crucem ut similiter crucifigeretur.

e Hæc oratio, & orationis exauditio, in Vaticano ponitur paulo ante clausulam totius Legendæ, hoc modo. Vultis autem scire merita Martyrum? Dicam vobis & orationem qua sancti Martyres oraverunt ad Dominum hora finis eorum: Domine Deus &c.

f Hæc omnia in prosa & paucis habet Ms. Vatic. & additur in fine: Sic autem finierunt sancti Martyres passiones suas, & perrexerunt ad Dominum: ipsi enim decet &c.

g

In Mss. Anglicano & Ultrajectino continuantur versus.

Rursus mons tremuit concussus funditus omnis:
Stipitibus fixa solvuntur corpora sancta:
Angelicis manibus firmatur terra sepulcris;
Et cuncti propriis conduntur monte locellis.
Jam retinent regnum, te Christo duce, supernum.

PARS II.
De Martyribus MCCCCLXXX in Palæstina sub Chosroë.
ANIMADVERSIO PRÆVIA.

Martyres crucifixi in monte Ararath
Martyres Samaritani in Palæstina sub Gosroë


EX MSS.

[1] In nostra Patriarcharum Hierosolymitanorum Chronologica Historia, ante Tomum III Maji edita, inveniet Lector quomodo anno Domini DCXIV, [Persis loca sancta invadentibus an. 614] Persæ Jordanis loca, Palæstinam, & sanctam civitatem, armorum vi subegerunt; & manibus, ut quidam asserunt Judæorum, ad nonaginta Christianorum millia trucidarunt, teste Theophane. Ibidem invenietur Epistola S. Modesti, pro abducto in captivitatem Persicam Zacharia inter eversæ urbis ruinas considentis, civiumque reliquias foventis; in cujus principio cum ostendisset, quod ibi relicti fere gravius, quam qui captivi abducti fuerant, [trucidantur 90 millia Christianorum,] dolebant; cum scilicet salutares ædes solotenus dirutas oculis aspicerent, ac se Cruce, Pastore, Grege, simul ac uno fere momento destitutos viderent; neque id modo sed & multitudo cadaverum in civitate, & quem illa exhalabant fœtor, non leviter excruciabat, eorum præcipue quæ nosse potuerunt.

[2] His præmissis Horum, inquit quæ diximus testis est præclarus, junior noster Nicodemus, illiusque fere conjux Magdalena, [& acervatim sepeliuntur.] egregium par ac studiosum: qui nimirum facinus, memoria ac litterarum monumentis dignum plane ediderunt. Hos qui velint, interrogent; ac clare discent tunc Hierosolymis gesta. Hi nempe, hi virtutum cultores ac Dei, ubi hostes exiissent inque Persidem abiissent, totam circum urbem ac vicos lustrantes, sicque Fratrum reliquias jacere conspicientes, mercedem sibi parant, æterna memoria consecrandam. Projecta enim sparsim ubique cadavera simul acervantes, in specu deponunt, quæ est ante portam, ad sexaginta quinque millia. Si quis igitur, quæ certo sciunt nosse velit, ex illis requirat: palamque docebant ac dicent quæ nos quoque aspeximus qua nempe forma atque habitu prostarent Beati solo strati, [Horribilis illa strages.] qui sub idem tempus Hierosolymis meruerunt occidi. Alter a capite ad cor usque gladio vulnus acceperat, alter ab humeris adusque ventrem. Alius quinque decemve ictus in intestinis habebat; alius dissectus medius inque duo divisus erat. Alii, ventre ense perfosso, intestina omnia effusa erant; alium, ovis instar in macello, diri carnifices in frusta plura conciderant. Quid vero miserabiliora alia? Alii in plateis spectaculo prostabant, alii in oratoriis necabantur: alii, cum in Sancta sanctorum opis causa confugerent; alius Dominicum Corpus, alius Christi tenens Crucem. Alter in Fontem baptismalem ingressus jugulabatur, alter subtus altare latitans, fiebat victima.

[3] Hæc omnia, non multa anni parte, nec toto mense, sed intra paucos dies contigere, inquit Chronici, vulgo dicti Alexandrini compilator in anno DCXXXII finiens, [intra paucos dies patrata] adeoque rei gestæ proximus: contigisse autem ait Περὶ μῆνα Ἰούνιον circa mensem Junium; fortassis XXII Maji, constat enim Monachos quadraginta quætuor Martyres monasterii S. Sabæ trucidatos fuisse XVI Maji, una septimana antequam sancta civitas fuisset occupata, ut ait Antiochus Monachus tunc vivens & scribens. Istius ergo diei numero hebdomadem dierum apposuerint aliqui & XXII Maji cladem Hierosolymitanam adscripserint. [diei 22 Maji videtur adscripta fuisse.] Alterum deinde mensem, eudemque diem sumpserit fabulæ hujus Auctor, quo Samaritanorum Christianorum per Chosroæ ministros tentata constantia sit, atque illi demum Hierosolymam ducti, quasi ad ibi tunc regnantem tyrannum; licet ex dictis jam constet nullam eum ibi moram fecisse, nisi quanta opus erat ad thesauros & captivos colligendos quos in Persidem transportaret traduceretque. [Hinc finguntur uno mense post, ducti in Ierusalem Samaritani,] Fabulam dico, licet enim verosimile sit Persas, nihilo clementius egisse Samariæ, atque per reliquam Palæstinam, quam egerant Hierosolymis, frustra conato Heraclio per Legatos missos obtinere, ut humano sanguini parcerent; res tamen non potuit magis in speciem fabulæ deduci, ineptioribusque vestiri circumstantiis, quam hoc Samaritanorum Martyrium palliavit, qui prætitulatam Legendam compilavit, qualem ex Ms. Legendario Urbevetano Romæ invento, sumpsimus sub hoc titulo: Mense Junii die vigesima secunda, [ad 1484 similia passi;] Passio Sanctorum Martyrum MCCCCLXXXIV: itemque aliunde eo missum ecgraphum, asservatum in Bibliotheca Vallicellana tomo X, ubi Passio Martyrum multorum, qui in contextu dicuntur promiscui sexus numero mille quadringenti octoginta: iique non Civitatis sanctæ, sed Samariæ habitatores & quidem recens ad Christi fidem conversi, quod est incredibile.

[4] Porro non concepit rem Auctor, veluti paucis diebus furore militari peractam: sed lento progressu missis semel iterumque legatis, qui Samaritanum populum ad defectionem a Christianismo solicitarent: sed cum isti quoque Christo nomina dedissent, [idque sub Maxentio Regis Chosroë filio qualem hic non habuit.] baptismumque suscepissent, Sacerdotum pauculorum istic Catholicam rem curantium miraculis rationibusque victi; tandem ipsum Chosroen, cum filio, non Mardesane quem patri comitem venisse constat, sed Maxentio inducunt post occupatam Hierosolymam adductus eo aliunde Christianos judicantem pro tribunali, cum iisque altercantem eo fere modo, quo passim Romanorum Martyrum agones describuntur, in quibusdam sequioris notæ ac fidei minoris Actis. Tota autem narratio nihil habet commune cum ea tragœdia, quæ dicitur acta in monte Ararath, nisi quod similiter Samaritæ, de quibus hic quæritur, [Ex tali tamen narratione] fingantur ante obitum vota fecisse pro iis qui jejunaverint vigilias ipsorum, & celebraverint diem festum: & similiter vox de cælo audita est, dicens Athletæ Dei, exauditæ sunt orationes vestræ. Interim in Romano Martyrologio, post ista decem millia in monte Ararath crucifixa reperiens in Romano Martyrologio notata hæc verba, Samariæ Sanctorum mille quadringentorum octoginta Martyrum, sub Chosroë Rege Persarum: cogor sub eadem qua priorem Passionem examinavi cautela, istorum quoque Passionem examinandam suscipere, eam scilicet, quam Baronius in notis extare asserit in eodem quem de Crucifixorum decem millibus legi dixerat, [in uno alterove Ms. reperta] pervetusto codice manuscripto monasterii S. Cæciliæ trans Tiberim positi, Breviusque haberi apud se enarrata. Plus aliquid si reperisset Baronius, ad ipsorum veritatem stabiliendam haud dubie allegasset: ego vero insuper codicem Urbevetanum jam notavi: & in comment. prævio ad Acta 10 millium numero 8 indicavi horum quoq; Passionem loco non uno præferre minorem istum numerum mille quadringentorum octoginta: quin etiam ex Mabilione docui hunc eumdem numerum ante annos septingentos in veteri Sacramentario exhiberi, necnon in vetustioro Casinensi. Atque hinc primum noto id fieri sine ulla Chosroæ vel Samariæ mentione adeo ut vetus illam talis numeri notitia pro die 22 Junii sola videatur præluxisse posterioribus utrorumque Actorum compositoribus quorum priora pro sua majori admirabilitate quam præferunt, latius sparsa fidem etiam repererint apud recentiores, ut dixi, Martyrologos; alia ab iis non fuerint recepta ante Gregorianam Martyrologii Romani recognitionem, [relati sunt 480 in hodiernum Romanum.] diligentibus iis quæ Baronius monstrabat Actis. Mirum autem est hoc facientibus tam perfunctorie ipsa esse lecta, ut Samariæ Passionem adscripserint quam illa num. 19 adscribunt Hierosolymis, quo omnes tandem jussi fuerant duci ligati collo ad collum, & in natatoria Siloë recludi: qua autem verosimilitudine, seu potius quam evidenti cum falsitate, id sola eorum lectio poterat doceri. Itaque videtur operæ pretium hanc quoque compositionem legendam exhibere, & sacræ Congregationi æstimandum relinquere utrum digna sit ex cujus fide tot alias ignotis Sanctis auctum Martyrologium fuerit. Qualescumque in hoc genere errores facile excusat brevitas temporis ad recognitionem prædictam concessi & impensi: sed numquid eadem excusare non poterit imo vehementer commendare deberet Ecclesiæ studium eorum, qui toto uno seculo (nam Heribertus Rosweidus huic ante Nos se applicuit annis pluribus) hoc saxum volvunt ut novæ recognitioni Martyrologii materiam suggerant quemadmodum Alexander VII optavit ipsos facere cum omni diligentia & fide? Hac igitur fiducia secundum hoc examen aggredior.

ACTA.
Ex Ms. Paßionario Urbevetano.

Martyres crucifixi in monte Ararath
Martyres Samaritani in Palæstina sub Gosroë

BHL Number: 5673


EX MSS.

[1] Temporibus Chrosroæ impiissimi tyranni, ipse & filius suus a diabolico super sanctam civitatem Hierusalem [incensus furore, [Chosroës deleturus omnes Christianos,] cœpit] persequi eos, qui sacratissimo Domini sepulcro deserviunt, & in templo Domini sunt: & lignum Sanctæ Crucis perdere, & nomen Domini de terra delere prodibant. Nam cum omne regnum suo subjugasset Imperio, circuire cœpit omnes civitates, mandans [per] epistolam cum sigillo annuli sui, inquirere Sanctos, ut adorarent deos suos, Jovem, Apollinem b & Dianam: & quicumque non veniret in suum adjutorium ad delendum Christianos, & nomen Jesu Nazareni de terra, vivum ardere, seu secari serra, aut gladio: necari præcepit. Et venerunt utique in Samariam c civitatem, ubi erant omnes confidentes in Dominum Jesum Christum.

[2] Tunc Præses dixit ad eos: Chosroës, piissimus Imperator noster, direxit me ad vos, ut veniatis in suum adjutorium Christianos delere, & nomen Nazarenum perdere, quem [Judæi] ante tempus d modicum crucifixerunt, [auxilium ad hoc petit a Samaritanis:] & spineam coronam super caput ejus imposuerunt, & lancea latus ejus pupugerunt, & mortuum sepelierunt, & discipuli ejus furati sunt eum, & dixerunt quia surrexit. Respondit ei e Arthios Sacerdos, & dixit: Cur non dixisti? quia ille quem Judæi crucifixerunt, multa mirabilia in illis fecit, cæcos illuminavit, paralyticos curavit, surdos audire fecit, Lazarum quatuor dies in monumento habentem suscitavit: Respondit Saton Præses & dixit: Si ista mirabilia in illis fecit, quare crucifixerunt eum?

[3] Responderunt Sacerdotes Arthios, Messias, Sophyr, Manuël, & Adonas; dixeruntque ad Saton Præsidem: Ista & alia multa signa in illis fecit, [Sacerdotes quinque fideles,] qui olim pro illis decem plagas Ægypto dedit, & eis per Mare rubrum viam fecit, & Pharaonem & exercitum ejus in mare projecit. Quadraginta annos in deserto de cælo manna pluit illis, & innumerabilia miracula pro illis operatus est: post multa vero tempora, sicut Joannes Euangelista testatur, in propria venit, & sui eum non receperunt. Venit Dei filius in uterum virginis, & non crediderunt in eum parentes sui: quia cæci sunt in animo. Nam & dii vestri, quos colitis & adoratis, vani sunt: de quibus scriptum habemus in Psalmo, Similes illis fiant qui faciunt ea, [cum Præside ad id misso disputant] & omnes qui confidunt in eis. Respondit Saton Præses, & dixit ad eum: Bene dixisti, quia similes illis sumus, participando cum eis: Responderunt Sacerdotes: O Saton Præses, quare non agnoscis Deum vivum & verum? Age pœnitentiam, quia venisti sancta delere; & gaudebis in regno cælesti, ubi sunt Angeli & Archangeli, & ubi Sancti & Justi; ubi est odor inæstimabilis, & gloria sine fine.

[4] Ipsa autem nocte Saton vidit cælum apertum in somnis, & civitatem Sanctam Hierusalem, & lignum sanctæ Crucis Domini, [qui viso horribili territus,] quod impius Chosroës volebat perdere: & ex ore suo ignis horribilis exibat, & ignitam catenam ferream in collo ejus tenebat, & circumquaque eum trahebat. Videns Præses contremuit, & excitatus misit ad Sacerdotes, & cum ingenti pavore dixit ad eos: Per Deum vos conjuro, qui crucifixus est & resurrexit; ut qualem legem vos accepistis, talem mihi detis: quia in somnis cælum apertum vidi, & sua judicia Deus mihi revelare dignatus est. Prosternentes se Sacerdotes in terra, adoraverunt; glorificantes Deum & dicentes; Deus qui dispersa congregas, & congregata conservas, qui misisti filium tuum unigenitum in terra, qui patibulum crucis pro nobis sustinuit, [convertitur ad fidem Christi:] & nos liberare dignatus es de manu diaboli; qui fundasti terram, & mari terminum posuisti, & cælum extendisti; qui misisti soporem tuum in Adam, & Evam de costa ejus formati, & de ejus origine separavisti omnes homines: dignare mittere amorem tuum cælestem in nos, ut cognoscamus omnes quia tu es verus Dominus, qui cum unigenito filio tuo & Spiritu sancto, vivis & regnas per immensa secula seculorum. Amen. Et responderunt omnes viri & mulieres cum magno gaudio: Amen.

[5] In illa hora cœperunt Sacerdotes gratias agere Deo, qui dignatus est jungere impios inter choros Sanctorum: [simul & populus Samariæ,] & venerunt Arthios, Messias, Sophyr, Manuël, & Adonas Sacerdotes, & dixerunt ad populum, Audite nos, viri & mulieres, parvuli & seniores. Estote parati, quia omnes unum Deum habemus. Vigilate in oratione, vigilate in jejunio, in castitate, in silentio: quia Deus noster sicut fur in nocte ita veniet. Et jejunaverunt pariter viginti quinque dies in Domino, & cœperunt Sacerdotes inter se quærere, quam legem accepturi essent. Respondentes Sophyr & Manuël, dixerunt: f Dominus dixit ad Nicodemum; [qui pariter baptizantur ad 1484] Nisi quis renatus fuerit ex aqua & Spiritu sancto, non introibit in regnum Dei. Et cœperunt cogitare qualem baptismum, & venerunt ad fluvium Excutium, g qui procedit de una cisterna: & ibi est lacus altus, & benedixerunt aquam, omnes pariter credentes dederunt nomina sua, & baptizati sunt in Domino. Tunc Sacerdotes obtulerunt Corpus & Sanguinem Domini, & communicati sunt omnes, & in Domino confortati: & baptizati sunt promiscui sexus numero mille quadringenti octuaginta quatuor, & cum gloria reversi sunt ad propria.

[6] Tunc Julius & Marcisco, Joannes & Agapitus oraverunt ad Dominum: Domine Jesu Christe, [& in Ierusalem adducti Maxentio,] Pastor bone, qui discipulis tuis dixisti; Nolite cogitare, cum steteritis ante Reges & Præsides, quomodo aut quid loquamini, quia Spiritus Patris vestri loquetur in vobis. Da, Domine, consilium tuum & scientiam tuam super nos, non permittas errare, sicut oves non habentes pastorem. Igitur mandavit impiissimus Chosroës & Maxentius filius ejus, ut Saton Præses veniret cum omni exercitu suo, & super Hierusalem & super Samariam, & deleret Nazarenum de terra. Saton Præses, cum Sacerdotibus & cum omni populo, dixerunt: Deleat eum Deus de libro vitæ, qui delere vult nomen Domini de terra. Nam cogitet iniquus Chosroës, quod Socius est Annæ & Caiphæ, Judæ & Herodis, quia quod de illis factum est, hoc de se fiet: & ecce illi sepulti sunt in inferno. Responderunt populi iniqui & dixerunt ad Principes: Alii capite puniantur, atque alios vivos ardere faciatis: quia si isti vivunt, omne regnum sibi subjugabunt.

[7] Et verba dulcissima locuti sunt ad Saton Principem: [constanter fidem profitentur] Insensate, stultus factus es, quia recessisti a regno decoris, & perdere vis florem tuæ juventutis: accede & adora deos qui te salvare possunt, & recede ab homine mortuo. Responderunt Sacerdotes, Arthios & Messias, & Saton Præses, & dixerunt: Bene dixisti, ut credamus in Deum Salvatorem mundi, & idola vana & surda respuamus, quæ nec sibi nec aliis prosunt. Responderunt Marcius h & Marcellianus, qui missi sunt a Chosroë Imperatore, & dixerunt ad populum: Qualia mirabilia in vobis fecit, quia vos in illum creditis? Populi dixerunt, multa mirabilia Dominus fecit, cæcos illuminavit, mortuos suscitavit, & nobis magna mirabilia ostendit, quando in pectora nostra revelare dignatus est suam sanctam sapientiam. [& puerum bimulum loqui pro se faciunt.] Erat autem quidam, Stephanus, a vidua matre sua nomine Theones, quem loqui fecerunt, & verbum vitæ prædicare, qui erat duorum annorum & trium dierum.

[8] Marcius & Marcellianus ut eum tanta dicere viderunt & talia, subridentes ad eum dixerunt: Loquere nobis tu, Puer. Stephanus respondit: In Euangelio sancto Dominus dicit, [Paret ille & confundit ministros Regis:] Ambulate dum lucem habetis, ut non tenebræ vos comprehendant. Et dixit: Filioli, non vos seducatis, sed credite in nos, & baptizemini, & accipite pœnitentiam, quia blasphemastis Deum verum & vivum. Marcius & Marcellianus patienter auscultabant verba ejus, & ingeniose simulantes, dixerunt: Stephane, si tu puer nobis credis, & disinis sic agere, aurum & argentum, & inæstimabiles vestes dabimus tibi. Stephanus respondit eis, dicens: Si vos creditis in Dominum meum Jesum Christum, aurum & argentum vobis dabo, & perpetuum regnum vobis promitto. Tunc eum circumvenire cœperunt, quomodo eum subripere possent; quantoque plus illi cum eo pugnabant, eo magis scientia & sapientia ex ejus ore audiebantur.

[9] Marcius & Marcellianus talia mirabilia in Stephano videntes, [ipsosque convertit,] cucurrerunt ad pedes Sacerdotum, & cum fletu rogare cœperunt, ut baptizarent eos. Tunc Saton Præses, cum Arthio & Messia Sacerdotibus, gloriam dederunt & dixerunt, Gratias tibi agimus, omnipotens Deus, quod nobis per misericordiam tuam donasti, ut homines qui in dæmoniis crediderunt facias eos reverti ad se. Filii, jejunemus & oremus ad Dominum, ut nos recipiat inter servos suos. Et jejunaverunt sex dies: die autem sancto Dominico baptizati sunt Marcius & Marcellianus, cum aliis promiscui sexus viginti quinque. Elevatis oculis in cȩlum, Marcius & Marcellianus viderunt Dominum sedentem in throno, duas quidem coronas in capite eorum ferentem & odor suavissimus erat in coronis, & viderunt Regem Chosroën cum suo exercitu, sicut horribiles muscas, inter pedes Sanctorum euntes circumquaque.

[10] Cum audisset Chosroës quod Marcius & Marcellianus credidissent, & baptizati essent; nimis iratus & inflammatus adversus Sanctos, misit per omnes exercitus suos, [quo audito Chosroës,] & direxit illos ad civitatem illam, ut omnes gladio punirentur; quia omnes habitantes in ea cognosco quia credunt & adorant Nazarenum, & cum illis intereant Saton Præses, simul Marcius & Marcellianus: majores & minores, omnes gladio feriantur. Quod audientes Arthios, Messias, Sophyr, Emmanuël & Adonas Sacerdotes, Marcius & Marcellianus, Julius & Marcisco, Joannes & Agapitus, coadunaverunt cunctam civitatem illam; & dixerunt ad eos: Filii & Fratres & Sorores, estote parati; quia ecce venit tempus, quo accepturi estis coronam martyrii. Confortate vos, & state in fide; [mortem omnibus decernit,] & nolite timere eos qui corpus occidunt, animam & corpus non possunt perdere in gehennam. Responderunt populi & dixerunt: Ecce gloriam, quam semper desideravimus: nos non habemus fiduciam & spem, nisi in Deum & Dominum Jesum Christum, qui fecit cælum & terram. Nam omnes nos parati sumus ad palmam martyrii introire. Ecce nos quotidie optavimus ad istam gloriam pervenire.

[11] Igitur impiissimus & nequissimus adversarius advenit Chosroës, [& Ierosolymam veniens] cum suo exercitu: & intravit in sanctam civitatem cum filio suo Maxentio: & nimio furore repleti apprehenderunt cunctum populum, & versis manibus ligatos omnes alapis percutiunt: & irati dixerunt ad eos, Ecce excæcati estis, insensati; & stulti, quia adoratis Nazarenum mortuum, & dereliquistis Deum Jovem & Apollinem: & jussa Regis contempsistis. Sancti autem clamabant: Christe, adjuva nos, quia non adoramus nisi Patrem & Filium & Spiritum sanctum; idola vana, muta & surda respuimus manufacta, [puerum Stephanum fustigari mandat:] non se nec alios juvant, sed damnant; Regisque jussa nullatenus faciemus. Beatus Stephanus clara voce dixit, Nolite margaritas vestras ante porcos jactare, Fratres, quia calcant eas pedibus suis. Tunc Maxentius furore plenus dixit: Ergo & nos porci sumus? Et jussit eos statim cum impetu fustibus cædi.

[12] Mater ejus Theones, cum vidisset Stephanum filium suum cum ceteris Sanctis fustibus cædi, [animat eum Theones mater:] erigens manus ad cælum, pectus tundens pugnis, caput percutiens ad terram, una osculando dicebat: gratias tibi ago, Christe salvator & Rector, quia filium meum video servum tuum esse & participem regni cælestis, deprecor te, Domine Jesu Christe, ut non separer ab unico filio meo, neque in hoc seculo neq; in futuro. Statim autem Theones ante præsidem adducta est: cui dixit Præses: Videtes magica arte delutos filium & matrem, deos eum præciteris contemnunt, nec timent præcepta Principum nec custodiunt. Tunc Maxentis simul & præses dixerunt: Statim adducite puerum ad templum Martis foras; quod si noluerit sacrificare, capite puniatur. Theones cum ceteris Sanctis una voce dixerunt: Noli expavescere, fili, quia hodie accipies coronam vitæ. Tunc cum lapidibus os Theones tundentes, dimiserunt eam; & B. Stephanus ductus est extra civitatem ut adoraret.

[13] Jusserunt Imperatores venire ursos & leones in amphiteatrum, ut impetum facerent in Theonem & reliquos Sanctos. Theones ut vidit timuit. B. vero Stephanus dixit i: Noli timere furorem bestiæ, mater, quia Dominus conteret dentes bestiarum, [& cum illo ad bestias ducitur:] & reprobat consilia Principum. Cum autem ad templum B. Stephanus Martyr venisset, ait. Quare, miseri, vos coarctat diabolus, qui dicitis ad hominem Christianum, ut derelinquat Dominum creatorem suum, & adoret statuas lapideas & surdas & mutas. Tunc Sacerdotes sancti, & Saton Præses in abscondito oraverunt: Domine Jesu Christe, qui supra mare ambulasti, & ipsum tacere fecisti & quiescere, permitte istos leones & ursos & furores eorum quiescere & tacere; ut cognoscant isti, qui superbi & tumidi sunt, quia tu es vivus & verus, [ambo illæsi permanent.] qui regnas in secula seculorum. Amen. Dimissi sunt autem ursi duo & leones tres. Stephanus & Theones mater ejus in medio steterunt. Cucurrerunt ursi & leones ad pedes B. Stephani & Theones matris ejus, & lingebant & osculabantur pedes eorum. Inflammati vero Reges adversus eos, leones & ursos jusserunt occidi. Videntes Christiani hoc factum, confortati in fide, clamaverunt: Benedictus Dominus, qui confortavit servos suos. Populi autem astantes & cognoscentes virtutem Domini, crediderunt in Domino, viri duodecim; locum expectantes ut introirent ad Sanctos.

[14] Tunc jussu Imperatorum patris & filii apprehensi sunt Arthios, & Messias, Sophyr, [His & Sacerdotibus alio ductis,] Emmanuël, Saton Præses & Marcus, Julius & Marcisco, Joannes & Agapitus, Stephanus & Theones: & separati sunt isti a ceteris Sanctis. Populus autem videns istos a se segregatos cæperunt plangere, & osculati sunt se pariter, & dicebant: Ecce vos pergitis ad vitam æternam, & nos miseri quid faciemus? Responderunt Arthios & Messias Sacerdotes, & dixerunt ad populum: Filii, nolite flere, quia non separamur a vobis, sed imus præparare vobis cælestes mansiones. Ecce tempus quod semper desideravimus, & optavimus ad istam gloriam pervenire.

[15] Accessit impiissimus Rex ubi erat tota congregatio Christianorum, [populus ad defectionem solicitatur:] & clara voce dixit ad eos: Ecce stulti, quare non receditis ab amentia vestra, & quæ præcipio vobis facitis, sicut Sacerdotes vestri? Ipsi mihi consenserunt, & jussa mea adimplentes vos dereliquerunt, & Deum propitiatorem Jovem adoraverunt; facultates suas receperunt, & incolumes facti sunt & amici nostri, fruuntur bonis nobiscum. Facite etiam vos meam voluntatem, & adorate Deum nostrum, & fruimini pariter bonis vestris: quia si non creditis mihi, per Deum Jovem vos faciam incendi. Cui sanctus Verillus respondit: Impie tyranne quare non erubescis tanta mala dicere, [respondet pro cunctis Verillus,] quia tales sunt frontes tuæ sicut canis qui non erubescit? quia dicis ut deseramus auctorem nostrum Dominum Jesum Christum, & adoremus statuam lapideam manufactam. Iratus Chosroës statim jussit abscindi linguam beati Verilli; quod sanctus Verillus gaudenter patiebatur: & cum diu cæderetur, elevans oculos ad cælum, dixit: Gratias tibi ago, omnipotens Domine, quia dignatus es me conjungere inter servos tuos. Populus autem, ut vidit mirabilia quæ facta sunt, benedixit Dominum, qui salvos facit sperantes in se.

[16] Illi autem duodecim, qui credebant in Dominum, cœperunt quærere a Rege Chosroë, ut eos illis daret in custodiam: [& convertit aliquos ex gentilibus.] quia si noluerint sacrificare, capitalem subirent sententiam. Audiens hoc Rex gaudens effectus est, & jussit statim apprehendere Sacerdotes & mitti in potestate eorum. Cumque ducerent eos in domum suam, lavantes & osculantes pedes Sanctorum, dicebat: Adjuramus vos per omnipotentem Deum, ut detis nobis Legem vestram, quia magna est; & Deum vestrum magnum & gloriosum esse cognovimus. Responderunt Sancti & dixerunt: Magnus & verus Dominus Jesus Christus est, nos autem talem legem habemus, credere in Patrem & Filium & Spiritum sanctum, ut baptizemini & derelinquatis diabolum & pompas ejus. Responderunt Georgius & Sergius, Donatus & Petrus Exorcista, k & Marcellinus frater ejus: Nos omnes credimus in Deum vivum, ut dignetur nos recipere per misericordiam suam.

[17] Responderunt Sancti: Scimus quia misericors est Dominus & non vult mortem peccatorum, [Quibus etiam baptizatis,] sed ut convertantur & vivant; & non venit vocare justos, sed peccatores ad pœnitentiam. Responderunt Georgius & Sergius: Cognovimus quia verus est, ursos & leones superavit, & sine lingua hominem loqui fecit. Sancti Dei dixerunt: De Domino nostro legimus, Super aspidem & basiliscum ambulabis, & conculcabis leonem & draconem, nam si creditis in Patrem & Filium & Spiritum sanctum ex toto corde, potestis vitam æternam adipisci & remissionem peccatorum. Georgius & Sergius dixerunt, Nos semper desideravimus sacrum baptismum percipere in nomine sanctæ Trinitatis, gratuito animo. Arthios & Messias Sacerdotes oraverunt ad Dominum, & dixerunt: Gratias tibi agimus, omnipotens Deus, quia nobis dedisti gratiam tuam superare diabolum, & Chosroën adversarium qui nos perdere desiderat. Respice in nos, Domine, secundum misericordiam tuam. Et statim catechizaverunt eos: & accepta aqua benedixerunt, & dixerunt ad eos: Si creditis in Deum patrem omnipotentem, creatorem cæli & terræ. Responderunt, Credimus. Et in Jesum Christum filium ejus, unicum Dominum nostrum, natum & passum. Responderunt, Credimus. Et in Spiritum sanctum, sanctam Ecclesiam Catholicam, carnis resurrectionem. Responderunt, Credimus. Et acceperunt l nomina, & baptizati sunt, in nomine Patris & Filii & Spiritus sancti. Amen. Elevatis oculis Georgius & Sergius in cælum, gloriam Dei aspicientes, dixerunt: Gratias tibi agimus, omnipotens æterne Deus, quia dignatus es nos conjungere inter servos tuos, quia demonstrasti nobis misericordiam tuam.

[18] Rex vero Chosroës mandavit Georgio & Sergio dicens, ut ad palatium perducantur ad sacrificandum diis immortalibus. Georgius & Sergius dixerunt ad Arthion m & Messiam, [& fidem Christi libere confitentibus,] Saton Præsidem & Marcium & Marcellianum: Chosroës impiissimus mandavit, ut vos ad palatium perducamus. Responderunt Sancti & dixerunt: Filii, estote parati, quia ecce tempus accipiendi vitam æternam. Responderunt Georgius & Sergius, Quare nos non vociferamur, quia nos Christiani sumus. Sancti Dei dixerunt: Filii, non vos seducant blandimenta hujus seculi, sed estote parati in Domino, & quando clamabimus vos, veniatis ad nos; & soliciti estote quando moriemur, & sepelite nos, & postea clarificate nomen Domini. Tunc Georgius & Sergius acceperunt benedictionem ab Arthio & Messia Sacerdotibus, sumpseruntque cibum cum exultatione, & venerunt ad Regem dicentes: Ecce isti quos nobis dedisti. Chosroës ait: Sacrificaverunt diis immortalibus? Respondit Georgius: Loquere tu cum illis. Ait Rex Marcio & Marcelliano, Sacrificate diis immortalibus, & estote amici nostri, & gaudeat anima vestra, & vivetis in æternum. Responderunt Sancti: Quare coarctat vos diabolus, quia dicitis ut derelinquamus Deum vivum & verum, qui fecit cælum & terram? Audito hoc Rex, iratus dixit. Per Deum invictissimum Jovem & Apollinem seu Dianam, quia nemo vos de manibus meis eruet, sed vivos vos faciam igne cremari. Responderunt Sancti Dei: Quod dicis, impie, facito, quia nullatenus jussa tua explebimus.

[19] [aggressus Hierusalem Chosroës] Statim impius Rex, jussit, ligari Sanctos collo ad collum, ut ad civitatem Hierusalem eos adducerent, & recluderent eos in natatoria Siloë, & ligaverunt eos ibi. Chosoës cœpit civitatem sanctam Hierusalem circuire, & cum dolo pacem falsam fecit, & intraverunt milites sui in sanctam civitatem, & desolaverunt eam, & facta est desolatio magna: apprehenditque aurum & argentum de templo Domini, & lignum sanctæ Crucis, & lapides pretiosos. [in ea dolose occupata vult adorari ut Deus.] Et jussit turrem ædificare ex auro & argento & lapide pretioso quæ de templo Domini tulerat: & in summitate turris vitreum construi n cælum, & aquam ibidem per fistulam ascendere præcepit; equorum simul & porcorum cursus ibidem fecit, & quasi tonitrua vocis audiebantur. Ligari prope se lignum sanctæ Crucis constituit; coronatus sedebat aquas fundere ex ipso vitreo cælo per artem præcepit vocibus & tonitruis.

[20] Hæc videntes Populi dicebant: Quia non est alius Deus præter Chosroën, qui pluviam dat & tonitrua facit. Cui Sancti dixerunt, O stulti, cur excæcati estis, qui derelinquitis Deum verum & vivum qui fecit cælum & terram; [Quam ejus insaniam explodentes Sancti,] & adoratis hominem qui est stercus & vermis, & Deo vos eum similatis. Nam si ille, ut simulatis, Deu est, aut infirmum sanet, aut mortuum suscitet. Hoc audiens Rex, nimis iratus, jussit ut Sancti Dei fustibus cæderentur. Et dum diu cæderentur, vox de cælo audita est: Venite ad me omnes qui laboratis, & onerati estis, & ego reficiam vos. Sancti audientes hoc, dixerunt: Gratias tibi agimus, Domine Jesu Christe, quia dignatus es consolari servos tuos. Tunc Marcius & Marcellianus dixerunt Chosroæ: Stulte & insensate, quare non agnoscis vivificæ & Sanctæ Crucis lignum, quod post te habes, in isto seculo; sed damnatio tibi erit in futuro, & præparatum tibi erit æternum supplicium.

[21] Tunc Rex cum filio suo Maxentio jusserunt sibi sedem præparari ante templum o Martis, & præsentari Sanctos Dei ligatos, quibus dixerunt, [& minas tyranni contemnentes,] Per virtutem Dei Apollinis & Dianæ, si non sacrificaveritis, mox meo gladio peribitis. B. Stephanus dixit: Ventus est ira tua, Rex, & nihil nobis nocebit: quia a Deo nostro præparatum habemus regnum & gloriam sine fine. Iratus impius Rex misit, & jussit venire milites gladiatores, & ut omnes transverberarent Sanctos longe a se. Venerunt autem ad locum destinatum Arthios & Messias, Sophyr & Emmanuël, & Saton, Marcius & Marcellianus, Julius & Marcisco, Joannes & Agapitus, [ad mortem se offerunt,] & cœperunt adorare ad Dominum dicentes; Domine Jesu Christe, mitte super nos misericordiam tuam: & ne confundas nos, sed fac nos ad tuam misericordiam pervenire. Sed deprecamur te, Deus omnipotens; ut quicumque jejunaverint vigilias nostras, & celebraverint diem festum nostrum, scribe eos Domine in libro vitæ, & deleas eorum peccata, & de quacumque tribulatione clamaverint ad nos Domine exaudi eos, qui vivis cum Patre & cum Spiritu sancto in secula seculorum; & responderunt Sancti, Amen. Et vox de cælo audita est, Athletæ Dei, exauditæ sunt orationes vestræ.

[22] Tunc Sancti Dei cervices tendentes crudelibus spiculatoribus, sanguinem suum fundentes, decollati sunt, & turba magna Sanctorum decollata est. [& cum reliquis capite plectuntur.] Præcipientibus impiissimis Regibus Chosroë & filio suo Maxentio tyrannis, gladio passi sunt viri & mulieres, numero mille quadringenti octoginta quatuor: corpora vero Sanctorum, a canibus comedenda, & a bestiis & volatilibus dilaceranda, in ipsis locis relicta sunt; nullusque est ausus ea sepelire; sed per totum diem custodita sunt. Georgius autem & Sergius noctu, cum duodecim viris qui a sanctis Dei baptizati sunt, collegerunt sanctorum corpora Martyrum, & miserunt ea in basternas: & ubi baptismum perceperant, cum summa diligentia sepelierunt, ubi eorum orationes p florent usque hodiernum diem. Beati vero martyris Stephani, filii Theones, facto crine per singulos annos cæsaries capitis q tondetur, usque in hodiernum diem. Decollati sunt sancti Dei martyres gladio, decimo Kalendas Julias, regnante Domino & Salvatore nostro Jesu Christo, cum Patre & Spiritu sancto, per infinita secula seculorum. Amen.

ANNOTATA D. P.

a Chosroë filius infra Maxentius, revera Mardesanus dictus.

b Romanorum hi dii erant, non Persarum: itaque aliud Ms. jubet adorari Solem.

c Ecgraphum nostrum Sanctam; sed aliud Ms. Samariam suggerit quæ Sameron antiquitus dicebatur; & correctionis necessitas patet infra num. 6 ubi Hierusalem & Sancta nominantur velut civitates distinctæ: ac rursum num. 19 ubi jubentur Sancti a sua civitate duci in Hierusalem.

d Imo ante annos ferme sexcentos.

e Cur non potius Zacharias, tunc Patriarcha?

f Quasi vero nondum omnes Christiani essent & baptizati.

g Aliud Ms. Abanna, 4 Reg. 5 Abana & Pharphar fluvii Syriæ dicuntur; sed hi Damascenum agrum irrigantes, duplo longius absunt Samaria, quam ipsa Hierusalem.

h Saltem Persica nomina Legatis hisce imposuisset fabulator.

i Quomodo hic ibi aderat jam ductus extra civitatem?

k Videntur hi mutuo sumpti ex 2 Junii, quo coluntur Marcellinus Presbyter & Petrus Exorcista, Martyres Romæ sub Diocletiano.

l Quasi universum mos fuerit nova nomina in baptismo accipere.

m Scriptum hic erat Arthemium, quod magis placeret si sæpius recurreret.

n Traducta huc ea sunt ex Cedreno qui an. 13 Heraclii narrat, quomodo Heraclius Gazacum Mediæ urbem cœpit, ubi Crœsi thesaurus a Cyro repositus fuerat; ibique invenit Chosroæ simulacrum & effigiem, ejus in tholopalatii formam globi referente, tamquam in cælo residentem. Circum erant Sol & Luna & Astra, a quibus infelix ille coli se tamquam Deum faciebat, circumstantibus sibi Angelis sceptriferis. Machinas porro impius paraverat, quæ ex eo loco guttas pluviæ instar emitterent, sonitumque tonitrui æmulum redderent. Ubi dum Græce legitur οἷς ὡς θεοῖς ἐλάτρευε quod esset quibus ut Deis serviebat; omnino puto mendum esse, legendumque οἷς ὡς θεὸς ἐλατρεύετο, a quibus ut Deus adorabatur.

o Quis, nisi delirus totus, tempore Chosroæ templum Martis concipiat extitisse Hierosolymis?

p Communis hæc plerisque Legendis, diu post scriptis formula, quam non vere huc aptata sit, ex præcedentibus collige.

q Etiā mortuis capillamenta crescere visa aliquando legimus & audivimus: non item sic, ut semel detonsa recrescerent; & quidem identidem; an id de aliquo Sancto verum sit, unde id accipi potuerit, nescio.

DE S. PAULINO EPISCOPO
NOLÆ IN CAMPANIA ITALICA.

AN CCCCXXXI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Paulinus, Episcopus Nolæ in Campania Italiæ Prov. (S.)

AUCTORE D. P.

§. I De cultu Sancti deque Actorum scriptoribus, Uranio coævo, & Sacchino atque Chiffletio S. I. Presbyteris.

[1] Nolanæ civitatis decus, Paulinum ejus Episcopum, Sanctorum Fastis adscriptum reperio in antiquissimis Codicibus; [Elogium primus scripsit Florus Lugdun.] & in Epternacensi, quo ante annos circiter mille exarato usus est, si non ipsemet illud scripsit S. Willibrordus, post Hieronymiani Martyrologii Sanctos, omnibus ecgraphis communes, sic eodem charactere legitur, In civitate Nola, Paulini Episcopi: pro quibus in Corbejensi, sed manu recentiori, est additum In Nola civitate, Natalis S. Paulini Episcopi & Confessoris: quæ eadem fere in Lucensi ac Barberino paulo recentioribus ideoque eadem qua cetera manu, transcribuntur; nisi quod Barberinum Ms. omittat titulum Confessoris; Blumianum vero solum habet, Nola Natale S. Paulini. Corbejense Kalendarium in Gallia Paulini Hortulani, (imo Nolani) Episcopi & Confessoris. Brevius etiam Augustanum S. Udalrici, & Gellonense, Paulini Confessoris. [Nomen in antiquissimis Mss. Mrliis.] Florus Lugdunensis, vacantes in genuino Bedæ Martyrologio dies quadamtenus supplens, circa seculi VIII ac IX confinia (quem deinde Usuardus, Ado, & ceteri veteres ac novi, ipsiusque Romani Martyrologii compilatores certatim secuti sunt, contractiori alii, alii prolixiori phrasi) Florus inquam Lugdunensis addidit nomini prolixius elogium, post verba Bedæ de S. Albano Britanniæ Protomartyre, idque hujusmodi in tribus apographis, Atrebatensi, Lætiensi ac Tornacensi: Eodem die, Nolæ depositio S. Paulini, Episcopi & Confessoris, qui valde dives & locuples, ad verbum Domini vendidit omnia quæ habebat, & dedit pauperibus. Deinde Episcopus factus, tantum virtute multiplicata in gratiarum charismatis resplenduit, [Epistolam de obitu Uranius Presb. scripsit:] ut in obitu suo S. Martinum, & S. Januarium Episcopum Italicum, priusquam spiritum redderet, corporeis oculis contemplaretur: prius enim eo de hoc mundo migraverunt; Martinus quidem ante finem seculi IV, Januarius vero sub ejusdem initium: ipse vero, uti testatur Uranius Presbyter familiaris, qui de obitu ejus ad Pacatum scripsit, obiit X Kalendas Julii, Baccho & Antiocho viris clarissimis Consulibus, id est, anno CCCCXXXI.

[2] Si idem Uranius, eadem qua obitum, etiam vitam scribere diligentia curavisset, non fuisset in ea ordinanda viris eruditis laborandum. Primus id fecit, [Vitam a Rosweido editam diu Anonymus,] sed Anonymus manere optavit eruditus nostræ Societatis Sacerdos, cum Heribertum Rosweydum accepisset intendere illustrandis & excudendis Sancti operibus, prout ea ex prælo Plantiniano prodierunt MDCXXII. Ibi inter Opera Paulini & Amœbæas Notas Frontonis Ducæi ipsiusque Rosweidi, legitur Vita Sancti, ex scriptis ejus & veterum de eo elogiis concinnata, sub hac Rosweydi ad Lectorem Præfatiuncula. Uti Roma hanc Vitam, ab amico Socio concinnatam, accepi; ita tecum communico. Voluit nempe ille latere magis, quam inclarescere: ita cum Paulino colorem suum dat, ab eodem calorem hunc traxit. Nec meum fuit fidem violare, qua me obstrictum voluit. Modo Paulinus in publicum utilis, sat fructuum ad se rediisse existimat, si conscientiam solam testem habeat. Sed ut ille latere voluerit, secretique fidem servaverit Rosweidus; patuit tamen arcanum totum ex primo seculo seu Bibliotheca Scriptorum Societatis Jesu; sive hujus collector Philippus Alegambe Auctorem cognoverit, ex asservato Romæ autographo & notissima istic manu; sive Bollandus noster, Antverpiæ curans impressionem ad Francisci Sacchini nomen, [deinde notus Franc. Sacchinus:] reliquis ejus Philippo enumeratis scriptis, adjecerit S. Paulini Vitam ab Heriberto Rosweido vulgatam, certus ipsum esse auctorem, ex utriusque inter se Epistolis, supra ea re post mortem utriusque repertis inter Rosweidi schedas. Nec difficile est Historiæ Societatis secundam, tertiam, quartam, ac quintam partem, a Sacchino elaboratas pervolventi, stylum istic & hic eumdem deprehendere; imo easdem non raro phrases: equidem, cum num. 6 hic legi, quod Ausonius Paulinum instruendum suscepit, sedulitate industriaque præceptoris, humanitate patris ac pietate, recordatus continuo sum, sæpius a me lectum in Vita B. Stanislai Kostka, sub annum MDCXII Romæ vulgata a Sacchino, quod sanctus ille juvenis, in colendo suo germano Paulo, ut amorem superabat fratrum, sic obsequia vicerit famulorum. Fuit autem Paulini Vita ultimus fere litterarius Sacchino labor, cum enim provecto quousque licebat Historiæ opere a Generali Mutio Vitellesco esset assumptus in Secretarium, subcisivis horis oppellam istam amico veteri dedit, & triennio post obiit, anno MDCXXV, XVI Septembris, initæ Societatis XXXVII.

[3] Alter in eodem argumento versatus, sed historiæ nodos evolvere magis quam Vitæ historiam contexere solicitus, fuit item noster Petrus Franciscus Chiffletius, in opere quadraginta post annos excuso, cui titulum fecit Paulinus illustratus; quod voluit pro Appendice servire operibus, si quando aliquis ea sumeret, ex ipsius præscripto corrigenda, ordinanda, atque supplenda, [alteram Petrus Franc. Chiffletius] id enim ei tunc facere non licebat. Is qua ratione, quove consilio animum scriptione tali adjecerit, sic paucis aperit. Venerunt mihi in manus Paulini opera aliquot, manu exarata. His a me collatis cum editione Plantiniana, omnium accuratissima; vidi primum, huic deesse Paulini Epistolam ad Eucherium & Gallam, tunc in Lero insula degentes; brevem quidem illam, sed gemmarum instar in exigua mole pretio maximum. Intellexi ex hac Epistola, apertum mihi campum amplissimum, ad eos profligandos, qui Eucherium juniorem Lugdunensem Episcopum sibi finxerant, Gallæ maritum; quam tamen Eucherio Seniori, imo ejus nominis inter Lugdunenses Episcopos unico conjugem, Paulini hæc Epistola ostenderet. Ad hæc ex eisdem Mss. codicibus, atque ex Flori Lugdunensis Collectaneis in omnes Apostoli Pauli epistolas, deprehendi imperfectam esse in vulgatis Epistolam, quæ ad Pammachium prænotabatur: atque ad eumdem Pammachium datam fere esse totam Paulini Epistolam, quæ inscripta esset ad Alethium; [cum auctario Epistolarum] unde indolui turbatam Paulæ Romanæ familiam, etiam a doctissimis viris, qui ex hac male percepta, ac præpostere digesta Epistola, Alethium Paulæ generum, Ruffinæ porro ejus minimæ natu filiæ maritum affirmabant: cum tamen Ruffinam ex Hieronymo constaret morte immatura sublatam, in ætate quidem nubili, sed verosimilius ante nuptias; certe Alethio Cadurcensi numquam fuisse uxorem. A compactorum oscitantia eam labem cognovimus duabus Paulini ad Pammachium & Alethium Epistolis jam olim affusam, quæ remotioris antiquitatis certis testimoniis eluenda esset.

[4] Animadverti præterea, ex iisdem Mss. codicibus, vulgatam Paulini ad sanctum Amandum Epistolam in duas diffindendam esse; sicut & Epistolam ad Romanianum, [& correctione earumdem,] quæ alteram carmine ad Licentium ejus filium datam includit. Diversas denique ab editis lectiones, in omnibus pæne Paulini Epistolis, ex iisdem manu descriptis in veteri membrana exemplaribus, observavi; quæ Paulini genium atque ingenium præ vulgatis præseferrent. Quid plura; Paulini Consulatum, Baptismum, Monachismum, Sacerdotium, Episcopalem ordinationem, Natales S. Felici dicatos, Melaniæ Senioris & Nicetæ Dacorum Episcopi per Nolam transitus, alienis temporibus a plerisque adsignari animadverti. Captivitatem quoque ejus… nec suo tempori reddi, nec ejus narrationem (quæ Gregorii Papæ est) Uranio vere adscribi; & quidquid fere vir tantus vel egisset vel scripsisset, in chronologiam præpostere, [atque historiæ inde pendentis eluciadatione,] etiam a recentiorum eruditissimis digeri. Quid commemorem visionem S. Paulini, Ioanni Episcopo Neapolitano triduo ante obitum oblatam; quam ab aliquot Scriptoribus Italis, imo & Neapolitanis, perperam tribui videbam Ioanni, inter Episcopos Neapolitanos ejus nominis quarto qui octingentis fere abhinc annis floruit; cum eam antiquiori Ioanni, hujus nominis primo tribuendam, in aperto sit, qui proximo Paulini obitum anno, æræ Christianæ CCCCXXXIII die Sabbati sancti, mensis Aprilis secunda, ad Superos evolasset? [in ordine ad novam editionem operum,] Hæc & alia de S. Paulini rebus a me observata, parum abfuit quin me permoverent, ad novam ejus Operum moliendam editionem, cui, post Heriberti Rosweydi & Frontonis Ducæi amœbæas Notas, tertio loco meas apponerem; ut ex omnibus aliquid existeret, quo tam diserti ac tam sancti Scriptoris studiosis fieret satis: mentemque illis injicerem, ad Magni Theodosii Panegyricon, ceteraque nondum edita ejus opera, per omnes veterum bibliothecarum latebras disquirenda. Sed inhibuit præsertim mansionis meæ Divionensis, ad accuratiorem typographiam perquam inopportunæ, conditio: seditque animo tandem, quæcumque mihi ad Paulinum illustrandum comparata erant, in hunc libellum conjicere, integram (ut spero) ejus Operum impressionem aggredienti aliquando profutura. Si consilium meum probaris, ac notulis meis, majora tu ipse aggressus uti volueris, adquiescam.

[5] Hactenus illa Præfatio, in qua potuerat etiam Henschenius noster commemorari, propter operam minime contemnendam ab eo navatam, [non sine auxilio G. Henschenii.] ut rogabatur, in Epistola Uranii conferenda cum Sanmaximiniensi & Scheckingiano Ms. explicandaque Neapolitanorum Episcoporum chronologia, & duplicis Joannis ætate, unde multum se adjutum Auctor profitetur, in Epistola desuper eucharistica quam habeo; idemque patet ex autographis Henschenii animadversionibus quas recepi. Sequitur autem Præfationem Elenchus Partium & Capitum, ex quo ad primum oculi jactum discit Lector quod Pars I de operibus S. Paulini sit, præsertim de Epistolis; Pars II, de rerum gestarum & scriptorum Chronologia: quam deinde cap. 35 in synopsim colligit haud inutiliter hic apponendam.

[6] Anno Christi CCCLIV Burdigalæ in Aquitania natus est S. Paulinus.

CCCLXXVII Mortuo Imperatore & consule Valente, [Ex illo vitæ chronotaxis.] V Idus Augusti suffectus est in Consulatu Paulinus ad reliquum annum.

CCCLXXX Interest Paulinus Nolæ ad diem Januarii XIV Sancto Felici sacram, eumque sibi Patronum adoptat.

CCCLXXXIX Hoc minimum anno, ante susceptum Sacerdotium quarto, Paulinus Burdigalæ a Delphino Episcopo baptizatus est.

CCCLXXXXIII S. Paulinus in Hispania, effusis in pauperes facultatibus, monasticam vitam aggreditur.

CCCLXXXXIV Prima die hujus anni, secundum Dionysium a Christi Natali deducti, quæ dies in Dominicam incurrit, consecratus est Presbyter a Lampio Barcinonensi Episcopo Paulinus; qui ejusdem anni Januario primum Natalem cecinit S. Felici Nolano; & exinde alios ad quindecim, annis singulis singulos, eidem patrono ac dominædio suo velut tributum persolvit. Idem hujus anni exordio sextam ad Severum Epistolam, ac paulo post, circa veris initium quintam dedit. Post Pascha Mediolanum venit ad S. Ambrosium Episcopum: inde Romæ aliquamdiu versatus, Nolam denique ex voto ad S. Felicem se recepit.

CCCLXXXXV Theodosio Imperatori ad XVI Kalendas Februarias vita functo, Paulinus panegyrico pereleganti parentavit. Eodem anno ad Severum primam & secundam, item ad Augustinum nondum Episcopum primam & secundam Epistolas dedit. Ipse Augustinus mense Decembri, vivo adhuc Valerio seni Hipponeregio ordinatus est Coëpiscopus.

CCCLXXXXVI Datæ sunt hoc anno Paulini ad Romanianum, & ad Licentium Epistolæ: item ejusdem ad Severum tertia & quarta.

CCCLXXXXCII S. Paulinus videtur consecratus fuisse Episcopus Nolanus mense Januarii, nec multo post Consolatoriam dedisse ad Pammachium super obitu Paulinæ conjugis. Ad hunc ipsum annum referendæ sunt Epistolæ Paulini ad Severum XIII, & ad Iovium XXXVIII.

CCCLXXXXVIII Nicetæ Dacorum Episcopi primus Nolam adventus ad Natalem S. Felicis. Anno eodem Melania senior Romam e Palætina rediens, Paulinum ex itinere Nolæ invisit. Adhæc datæ sunt Paulini ad Severum Epistolæ VII & XIV.

CCCLXXXXIX Hoc anno emisit Paulinus Epistolas, ad Alethium XXXIII, ad Desiderium XXXV, ad Sebastianum XL, ad Delphinum II; item ad Severum VIII, IX & X: quarum nonnullas jam ex anno præcedenti conscripserat.

CCCCI Data est Paulini Epistola ad Delphinum tertia.

CCCCII Nicetæ Dacorum Episcopi secundus Nolam adventus, ad S. Felicis Natalem. Scriptæ sunt anno eodem Epistolæ Paulini ad severum XI de Cruce, & XII de basilicis.

CCCCIX Roma obsidetur ab Alarico & auro redimitur; sequenti capitur & spoliatur, alterutro autem S. Paulinus in Africam captivus abducitur, unde postea cum suis civibus remittitur Nolam.

CCCCXVI Circa hunc annum data est epistola Paulini ad Augustinum IV, qua & Melaniæ senioris filium in Africa defunctum & ipsam parentem superstitem commendat.

CCCCXIX Honorius Imperator Paulinum, magnis ornatum laudibus, ad Synodum invitat.

CCCCXXXI Basso & Antiocho Coss. X Kal. Julii, circa horam quartam noctis obiit S. Paulinus. Hactenus Chiffletius, a cujus Chronologia nihil dissentio, nisi quoad annum Ordinationis, quem infra statuo differendum usque ad annum CCCCIX vel ultra; & quoad servitutem Wandalicam in Africa quam alterius Paulini, etiam Nolani Episcopi sed integro fere seculo junioris esse demonstraturum me puto in Analectis. [Reliquæ partes opusculi Chiffletiani indicantur:]

[7] Caput XXXIV & ultimum hujus Partis II, constituunt Scriptorum, præsertim veterum, de S. Paulino testimonia, quibus fere adstruuntur quæ de ejus rebus gestis in hoc opere disputata sunt. In his primum locum merito obtinet Epistola Uranii, ex Ms. Trecensi emendatior ea quam edidit Surius; quo etiam contulerint variæ Lectiones ex Mss. Belgicis collatæ ab Henschenio ut diximus: præter quæ ipse ex Medicæo Florentiæ Ms. accepit, & nobiscum communicavit, ejusdem Epistolæ, ex Gregorio Magno interpolatæ ecgraphum, ad quod ipsam ex Chiffletii editione dandam etiam conferam eamdemque pæne integram reddam, & quidem primo loco idque privilegio antiquitatis auctoritatisque maximæ, licet de obitu fere solum agat, & pæne verbotenus contineatur in Vita a Sacchino nostro compilata, deinde ipsi Annotationes seu Illustrationes, [& Carmen votivum Iusti Rycquii.] & quatenus opus fuerit etiam correctiones capitatim interponam & finiam cum Votivo Carmine Justi Rycquii Belgæ Romæ per Jubilæum anni MDCXXV editum quod si ab auctore sibi amico citius accepisset Rosweidus, haud dubie additum voluisset Paulini operibus eo quod synopsim vitæ elegantissimam contineat. Ipsum vero carmen eo produco libentius quod eruditum hunc Belgam videam præteritum Auberto Miræo seculi XVI ac XVII scriptores diligenti cura collectos exhibenti, necnon nepoti ejus Auberto vanden Eeden eosdem in lucem danti. Meminit quidem Rycquii Andreas Valerius in Bibliotheca Belgica pag. 604 ubi iterum Romam profectum ait anno MDCXXIV atque Urbani Papæ VIII auspiciis & invitatu Cardinalis Cobellutii, fortunarum sedem elegisse Bononiam, ubi triennio post mortem immaturam obierit: sed edita ab eo opera multa enumerat Valerius, tacet Votivum istud Carmen.

[8] Ambrosius Leo, lingua Græca Latinaque eruditus, [Celebris Nolæ domus Sancti.] medicusque & Philosophus celeberrimus, initio seculi XVI, inter alios plures quos vario in genere scripsit libros, in Bibliotheca universali Gesneri & Neapolitana Toppii recensitos; in libello de Nola patria sua, Venetiis excuso sub nota anni 1614, uno fere seculo post ejus mortem (nisi Toppius erravit in zyfra) lib. 2 cap. 13 apud Chiffletium, narrat aliquid de Nolana S. Paulini domo nequaquam prætermittendum hoc Paragrapho qui est de cultu ipsius. Nolæ Sacellum, inquit Divi Paulini ubinam sit, clarum est. Ædes sola est, & absque cella. Hæret illi magna domus, quæ nobis pueris hospitium mendicorum solummodo adventantium erat, Hospitale eam ob rem appellatum: nunc vero in cœnobium commutata est, in quo Divi Augustini Sacerdotes inhabitant. In eo vero sacello, quotannis ceremoniæ atque nundinæ aguntur, cum pompis, spectaculis, atque Magistro nundinarum … Existimo interim S. Paulini domum dici non quia ipsam habitaverit Episcopus cui habitatio esse debuit eadem quæ decessoribus suis aut æque vicina Cathedrali ecclesiæ; sed quia ipsam ædificari fecerit usui pauperum & peregrinorum, ut in ea per se ministraret vel quia eam adhuc Presbyter locatam habuerit, similis pietatisque operibus ibi exercendis intentus. Celebrantur autem nundinæ illæ a XVI Kal. Julias, usque ad X ante easdem. Hæc Leo.

§. II. De anno Ordinationis.

[9] Dimidium ferme ætatis, inquit Sacchinus num. 2, [Natum circa an. 344] hoc est ad annum circiter duodequadragesimum, humanæ reipublicæ vixit Paulinus; ex eo tempore ad annum septimum supra septuagesimum, hoc est ad extremum usque spiritum, religioni & sanctitati. Justam hanc esse partitionem probatur ex Paulini Epist. 41 ad Augustinum, quam sequitur 42 ad eumdem, utraque ad nondum Episcopum scripta; meminit enim in ea officii sibi cum illo communis, id est Presbyteratus, & Episcopum Aliorum Patrem communem appellat. Respondet vero utrique Augustinus per Epistolam 32 & 34, atque in posteriore indicat, recens se creatum Episcopum. Creatus est autem mense Decembri anni CCCXCV. Mensem indicat ipse Homil 25 inter 50 cap. 3 cum in ea quam habuit in anniversario suæ ordinationis dicat Natali Domini imminente. [& an. æt. 38 conversum a seculo,] Annum designat Prosper in Chronico Olybrio & Probino Coss. Isto autem anno ætatis annum XL explevisse se indicat Paulinus Augustino infra num. 15 & agere conversionis suæ secundum: inde a quo si procedas ad an. CCCCXXXI, habebis annum ætatis LXXVII saltem inchoatum & anno CCCXLIV vel paucis mensibus citius natus fuerit Paulinus, unum vero annum serius, si placet accedere ad sententiam Pagii in Criticis, ordinatum Augustinum tenentis anno CCCXCVI.

[10] Difficilius est assignare certo annum Ordinationis Episcopalis, ideoque Sacchinus num. 65 ingenue fatetur, quo tempore, quave ratione creatus Episcopus Paulinus sit, [Episcopum ordinatum existimat Chiffletius circa an. 396] plane incompertum sibi esse. Chiffletius cap. 12 putat, ex ipsius scriptis deprehendi posse, hanc ejus dignitatem, plus minus biennio ab ejus secessu Nolano initium sumere; secessit autem Nolam Barcinone Sanctus, ubi fuerat populari violentia coactus suscipere Presbyteratum, anno CCCXCIV exeunte. Primum argumentum sumit ille ex Epistola ad Pammachium, scripta (ut ipse ostendit) an. CCCXCVI vel ineunte CCCXCVII: ubi loquens de scriptis, Episcopi Olympii, non utititur titulo Patris (ut inferioris Ordinis Presbyterum decebat) sed Fratris nostri: fatetur tamen codicem Puteanum ad nomen Olympii carere Episcopi titulo. Secundo, quod Natali 4, [quia videtur isto anno meminisse sui Natalis:] quem S. Felici composuit Paulinus, anno 396 aut ineunte 397 meminerit etiam Natalis proprii, in quo innumeris sint gaudia publica turbis; diem utique intelligens non suæ nativitatis, quem secularium more non celebrabant Episcopi conviviis & ludis, sed Ordinationis, ad quem sacris concionibus & solennibus Officiis celebrandum populum totius diœceseos invitari solitum testantur Patres, comparentibus saltem eorum Presbyteris, cum quibus & Synodus celebrabatur; uti notissimum est ex Romanorum Pontificum Actis; qui ceteris solennius tali die, aut potius infra octavam (nam toto octiduo durabat festivitas) Synodum agebant vicinorum quotquot convenerant Episcoporum, Abbatum & Presbyterorum. Paulini versus hi sunt.

Annua vota mihi remeant, simul annua linguæ
Debita, Natalis tuus, o clarissime Christo [qui fuerit 18 Ianuarii;]
Felix, Natali proprio mihi carior; in quo,
Quamlibet innumeris sint gaudia publica turbis,
Est aliquid speciale tuis: quod nos tibi Christus
Esse dedit, viles caro largitus amico.

[11] Sed si recte Paulini sensum capio, non adscribit ipse publica gaudia Natali suo proprio, [sed per conjecturam valde incertam.] sed Natali S. Felicis, quem potuit & debuit præ suo in carne Natali æstimasse Paulinus, necdum Episcopus, & nullum adhuc alium Natalem numerans. Alterum Natalem Ordinationis videlicet, infra octavam ejusdem S. Felicis cecidisse nescio unde suspicari potuisset Chiffletius: quare solum dico eam factam in Sabbato: quod lucescit in prima Sabbati vel ipso dominico die sicut Leo Papa loquitur hoc solum legitimum tempus appellans. Pro anno plus fortassis elicere volet Chiffletius ex verbis, quod sibi præ innumeris turbis gaudendum specialius dicat Paulinus, cum aliis Sancto magis propriis & quasi domesticis expressis particula Tuis; quod nos tibi Christus esse dedit; nec enim quidquam Felici Paulinum obstrinxit arctiori nexu, quam quod illum Christus Episcopum Nolanum in S. Felicis ecclesia esse voluerit. Verum valde infirma ea conjectura est, cum jam inde a sui Nolam accessus initio servitutem Martyri obligatam professus sit Paulinus. Addit Chiffletius, videri sibi Natalem Paulini cecidisse infra Octavam natalis S. Felicis, qui cum anno CCCXCVII actus fuerit Feria IV, si ordinatus Paulinus fuit Dominica infra Octavam, Natalem habuerit XVIII Januarii quo & Cathedra S Petri celebrabatur. [Alii præferunt annum 409]

[12] Alium omnino annum designat ultimus operum S. Paulini editor Joannes Baptista le Brun anno 1684 Parisiis in epitome vitæ quam ab illo sumptam inseruit Casimirus Oudin suo de scriptoribus Ecclesiasticis supplemento. Ibi ait ille quod Sanctus Nolam venit & in morbum incidit 395 … & in illius gratiam scribit Anastasius Papa 399 ad Episcopos Campaniæ, eodemque tempore iterum gravi & diutino morbo laborat Paulinus. Anno 402 a Niceta Dacorum Episcopo & a Melania seniore invisitur, [ante quem non fuerit Sanctus ordinatus] Basilicas anno 403 Nolæ ædificat … Anno 409 exeunte Nolæ creatur Episcopus, ætatis anno 56. Eumdem ordinationis Paulinianæ annum assumit Ludovicus Antonius Muratorius Ambrosianæ Bibliothecæ Mediolani Præfectus Tomo Primo Anecdotorum suorum anni 1697 quatuor S. Paulini Poëmata hactenus in edita complexo, quas ille notis ac disquisitionibus augens præmittit etiam ipse brevem vitæ Chronologiam, dissertatione autem XII hunc ponit titulum De tempore suscepti a Paulino Episcopatus.

[13] Lucubrationem prælaudati le Brun necdum mihi videre contigit neque illis expectandæ necessariam moram indulget festinatio præli; [idque argumentis] maxime cum jam Roma acceperim Muratorii dissertationes huc spectantes; in quibus tanta accuratione refutantur Chiffletii rationes, ut in iis verificari possit Græcum hoc αἱ δευτέραι φροντίδες σοφωτέραι, Secundæ curæ sapientiores. Si quid oblatum melius fuerit sub finem hujus impressionis, locus dabitur in Appendice vel Supplemento.

[14] Probatur autem vel ideo prædictus annus CCCCIX vel alius posterior quod evadat duplicem difficultatem Chiffletio minime explicabilem; quarum prima sumitur ex epistola ad Severum cui intexta epigrammata describunt Paulum Episcopum Nolanum Paulini decessorem in extructa ab hoc noviter S. Felicis basilica concionantem, ac dedicationis ritus peragentem; unde Paulum tunc adhuc vixisse colligas; gratisque sibi fingere videtur Chiffletius, hæc ibi sic a Paulino scribi, quia Paulum, licet mortuum, ibi fingi fecerit gemino isto in actu. Cum enim dicitur quod atria novæ basilicæ.

Paulus in æternos Antistes dedicat usus.

non de alia quam Feliciana basilica intelligi potest: hæc autem operis tempore & voti genere conjuncta dicitur, [ex parte decessoris Pauli an. 401 ecclesiam consecrantis,] & jam dedicata, cum basilica quam Severus illo ipso vel præcedenti anno S. Martino struxerat & dedicarat. Non potuit igitur Paulus iste mortuus fuisse ante annum CCCXCVII, ut Chiffletius præsumit: quia tunc mortuus, non debuit pingi velut ecclesiam dedicans, quæ primum anno CCCCI est consecrata.

[15] Altera difficultas petitur ex epistola 16, qua Sanctus scribit Amantio, quod ipsum Anastasius Papa (fuit autem hic ordinatus V Decembris anni CCCXCVIII interposito tempore (puta post annum CCCC) etiam ad Natalem suum (quod Consacerdotibus suis tantum solet) invitare dignatus est; [& Anastasii Papæ Paulinum Presbyterum inter Episcopos invitantis:] quasi illis sese non adnumerans, adeoque necdum Episcopus. Excipit quidem ab hoc sensu Chiffletius, propter Τὸ suos; quasi eo soli intelligi debeant Romanæ provinciæ Episcopi, ad quam non spectabant Episcopi Campaniæ. Sed illi venire obligati tamquam subditi, non videntur soliti invitari; igitur invitationis honor externos spectabat; quo etiam dignum habitum Paulinum, licet dumtaxat Presbyterum, maius quid erat.

[16] [alia addit Muratorius.] Hæc eadem, a me jam pridem mente concepta, ex Bruno assumit contra Chiffletium Muratorius; ipsaque nervose porro confirmans addit: Alia porro & ego argumenta suppeditabo. Scribens ad Delphinum Episcopum Burdigalensem, eum semper, annoque potissimum 403., venerabilem Patrem appellat, quod non fecisset Episcopus; moris enim erat iis temporibus, ut Episcopi se fratres invicem appellarent. Consule quæso Epistolam XVI ad Delphinum 2., ubi ait: Mediolanensis quoque Episcopus filius vester hucusque, nunc frater Venerius scripserat &c. Vides Venerium, statim ac ad Episcopatum venit, fratrem Delphini cœpisse nuncupari, & eum ab isto quoque se distinguat Paulinus, utique Episcopalibus infulis nondum cingebatur. Sed clariora proferamus. Anno 404 Natalem XI recitavit Paulinus. In eo vero multa de fure habet, qui sacra nuper expilarat. Captus non sine miraculo improbus latro ad S. Felicis ducitur.

Post sacra jam solvente pios Antistitite cætus.

Sunt hæc vatis nostri verba, qui se propterea a Nolano Episcopo tum temporis diversum facit. Natalis quoque decimus tertius rem evidenter prodit. Cum Nolanis aperiendi tumuli, ubi S. Felicis ossa quiescebant, animus obvenisset, ait Paulinus:

— Cunctos transmittit Episcopus ad nos
Presbyteros. His fabra manus spectantibus instat
Iussa Sacerdotis facere. —

Hunc Natalem anno 406 elucubravit Paulinus. Rem vero ibi memoratam nuper accidisse certum pæne est mihi; non enim tantum opus diu silentio pressisset Poëta sanctus. Igitur, cum Antistes alius Nolæ sedens ibi diserte dicatur, ne anno quidem 406 Episcopalem Cathedram Paulinus ascenderat. Deinde cur eximiam hanc dignitatem, si sibi contigisset, præteriturus in Natale XIII fuisset Paulinus? Nullis ibi parcit verbis, ut honores in se collatos, vitæque peractæ gesta recenseat; & maximum hoc munus insalutatum dimisisset? Ne credas. An tamen Episcopus anno solum 409 processerit, latere procul dubio arbitror. Eruditissimi nihilo secius Brunii sententiæ acquiescendum nunc est, a quo non sine validis rationibus, apertisve saltem conjecturis hoc affirmatum mihi persuadeo. Quod autem asseruit Ambrosius Leo lib. 2 cap. 12 de Nola, videlicet Paulinum Fundanæ Ecclesiæ Antistitem ante fuisse; Auctoris alioquin eruditi somnium habeatur. Reliquas Paulini res gestas, ejusque mirandam sanctitatem prosequi statuta mihi brevitas non sinit. Si tamen hanc quis adornandam susciperet spartam, uberem messem e Natali XIII hauriet.

EPISTOLA URANII PRESB.
De obitu S. Paulini ad Pacatum.
Ex Ms. Trecensi edita a Chiffletio, & cum aliis Mss. ecgraphis collata.

Paulinus, Episcopus Nolæ in Campania Italiæ Prov. (S.)

BHL Number: 6558


A. URANIO COÆVO

[1] Domino illustri & in Christo merito venerabili Pacato, a Uranius Presbyter. Litteris Nobilitatis tuæ iterata vice solicitor, [Præfatio.] ut tibi obitum S. Paulini fideliter referam. [Sap. I, II] Faciam quidem quod præcipis, sed timeo, ne non tam efficaciter ut vis, faciam, quod facere cupio. Tamen quia jubere dignaris, fideliter & sine mendacio faciam. Novi etenim melius esse linguam silentio premere, quam ad peccatum animæ falsa narrare, dicente scriptura: Os, quod mentitur, occidit animam. Et ideo venerationem tuam plurimum quæso, ut imperitiæ meæ veniam dare digneris. Alioquin si tibi sermonis mei b vilitas cœperit displicere, non mihi, sed tibi rectius imputabis, qui aquam purissimi fontis a cœnoso rivulo postulasti. Sed hæc breviter dicta sint. Nunc autem veniamus ad ea, quæ tibi, qui vitam ejus versibus illustrare disponis, dicendi materiam subministrent.

[2] Igitur S. Paulinus Episcopus Burdegala oppido Galliarum oriundus fuit, sed in Campania c ad beatissimum Felicem Confessorem glorioso fine defunctus atque sepultus est. [Triduo ante mortem] Ejus vitam ex merito mortis agnoscimus, cujus & mortem de conversatione vitæ probamus. Denique cum * ante triduum quam de hoc mundo ad cæleste habitaculum vocaretur, cum jam de salute ejus omnes desperassent, & duo ad eum Episcopi visitandi studio convenissent, id est, sanctus d Symmachus, & benedictus e ACINDYNUS; ita in eorum adventu recreatus atque refectus est, ut oblita omni carnali infirmitate, totum se eis spiritalem atque angelicum exhiberet. Et quasi profecturus ad Dominum, jubet sibi ante lectulum suum sacra Mysteria f exhiberi: scilicet ut una cum sanctis Episcopis oblato sacrificio, [jubet sibi extrema ministrari:] animam suam Domino commendaret: simul etiam & eos, quos pro disciplina ecclesiastica a communione sacri mysterii extorres esse præceperat, ad pacem pristinam revocaret.

[3] Et cum hæc omnia sanctus Episcopus læto atque perfecto ordine celebrasset; subito clara voce interrogare cœpit, ubi essent Fratres sui. Tunc unus ex circumstantibus, qui putavit quod Fratres suos, id est, Episcopos qui tunc aderant, [visitatur a SS. Ianuario & Martino;] quæreret; ait illi; Ecce, hic sunt Fratres tui. At ille; Sed ego nunc Fratres meos Januarium atque Martinum dico, qui modo mecum locuti sunt, & continuo ad me venturos se esse dixerunt. E quibus Janvarius Episcopus simul & Martyr, Neapolitanæ urbis illustrat Ecclesiam; Martinus autem vir per omnia apostolicus, cujus Vita ab omnibus legitur, Galliarum Episcopus fuit. Et his dictis, extensis ad cælum manibus, hunc Psalmum Domino decantavit, dicens; Levavi oculos meos ad montes, unde veniet auxilium mihi. Auxilium meum a Domino, qui fecit cælum & terram. Deinde collecta oratione, commonitus est a sancto g Postumiano Presbytero, quod pro vestimentis quæ pauperibus fuerant erogata, quadraginta solidi deberentur. [Ps. 120. 1. 2.] Quod cum audisset S. Paulinus, leviter subridens ait; Securus esto, fili; [ad solvenda debita pro pauperibus contracta] crede mihi quia non deerit qui debitum pauperum solvat. Et ecce, non longa mora, ingreditur quidam Presbyter, de Lucaniæ partibus veniens, missus a sancto Episcopo h Exuperantio, sive a viro clarissimo fratre ejus Ursatio, qui ei per ipsum muneris gratia quinquaginta solidos miserant. [insperato accipit solidos 50:] Quos cum accepisset sanctus Paulinus, benedixit Dominum dicens; Gratias ago tibi, Domine, qui non dereliquisti sperantem in te. De his autem quinquaginta solidis ipse Presbytero qui eos exhibuerat, manu sua duos i dedit; reliquos vero negotiatoribus qui vestimenta pauperibus dederant, reddi mandavit.

[4] Inter hæc autem cum jam nox diei successisset, usque ad mediam noctem paululum quieti concessit; [noctem & diem sequentem] donec crudescente dolore qui lateri ejus nimius inerat, excitatus, multis etiam ex superfluo archiatrorum ustionibus fatigatus, usque ad quintam k horam noctis lassum atque anhelum pectus duxit. Deinde adveniente luce consuetudinem suam vir sanctus agnovit. Itaque, ut solebat, excitatis omnibus, Matutinum ex more & ordine celebravit. Facta autem die, Presbyteris & Diaconibus atque omnibus clericis, [orando transigit,] exemplo dominico pacem hereditariam l prædicavit: deinde quasi ex somno excitatus, lucernariæ m devotionis tempus agnoscens, extensis manibus, lenta licet voce, Paravi lucernam Christo meo, Domino decantavit. [Ps. 131. 17.] Tunc deinde facto aliquamdiu silentio, * circa horam quartam noctis omnibus qui aderant solicite vigilantibus, subito tam ingenti cellula ejus terræ motu concussa est, [tertia nocte moritur tremente cubiculo] ut hi qui lectulo ejus assistebant, exterriti atque turbati ad orationem se cuncti jactarent; nihil tamen scientibus his qui pro foribus consistebant: neque enim publicus ille, sed privatus in cellula fuerat terræ motus. Ille angelicis susceptus manibus debitum Deo spiritum exhalavit.

[5] Vidimus (fili carissime), vidimus, & inter lacrymas atque singultus vidisse gaudemus; vidimus quomodo tollitur justus, & nemo intelligit: & viri justi tolluntur, & nemo considerat. Neque ulli Christianorum incredibile debet videri, si in transitu Sancti Paulini, [magno cum suorum dolare,] unus angulus specialiter terræ motu concussus est, in cujus obitu totus pæne orbis ingemuit. Et sane quis locus est in orbe terrarum tam remotus aut abditus, quem transitus Domni Paulini non commoverit? Flevit plane Ecclesia, quod talem sacerdotem amisit; sed exultat paradisus, quod talem Sanctum suscepit: plangunt populi, sed lætantur Angeli: gemunt provinciæ hominum, sed gaudent loca Sanctorum ad quæ quotidie evolare cupiebat, cum diceret; Quam amabilia sunt tabernacula tua, Domine Deus virtutum! concupiscit, & deficit anima mea in atriis tuis. [Ps. 83. 2.]

[6] O virum sanctum, & omnium ore laudabilem, qui sic vixit ut non sibi tantum, [utpote etiam ante Episcopatum sanctus,] sed omnibus viveret! Et ideo quia multis vixit in hoc seculo, nunc sibi vivit in Christo: & tamen non sibi tantum, sed etiam nobis, quia quotidie orat pro nobis. Fuit denique lucerna ardens in domo Dei, non sub modio posita, sed super candelabrum constituta; ita ut etiam multas lucernas suo præclaro lumine redderet luminosas. Suavis enim & mitis fuit, etiam cum in superbia seculi versaretur. Cum autem ad Christum conversus est, [& eximie largus erga pauperes.] aperuit horrea sua pauperibus, apothecas suas advenientibus patefecit. Nam parum ei erat proximos alere, nisi etiam undique evocaret quos pasceret atque vestiret. Quantos captivos redemit! quantos intricatores n debiti, a creditoribus suis reddita pecunia liberavit! una scilicet pietatis negotiatione & planctus debitorum extersit, & creditorum gaudia reparavit.

[7] Cum autem ad summum Sacerdotii gradum provectus esset, [Episcopus autem factus] noluit talem se exhibere Episcopum qui ab aliquo timeretur; sed talem se reddidit Sacerdotem qui ab omnibus amaretur. Numquam sic iratus est, ut non in ira misericordiæ memor esset: neque enim poterat vir ille irasci, qui contumelias despiciebat, & odia vitabat. Numquam in judicio sine misericordia sedit, quia noverat misericordiam meliorem esse quam sacrificium; misericordia vestiendum esse omne Christianorum judicium dicente venerabili Scriptura; [excelluit virtutibus eo gradu dignis,] Misericordiam & judicium cantabo tibi Domine. Justitiam quoque votis benignioribus temperabat; sciens quoniam Spiritus sanctus quantum æquitati & justitiæ favet, tantum suis gratiam pietatis benignus indulget: & ideo tenebat rigorem in examinatione justitiæ, misericordiam autem in definitione sententiæ proferebat.

[8] O admirabilem virum, atque omnium virtutum o laude censendum! Hic etenim omnium Patriarcharum exempla secutus, fuit fidelis ut Abraham, credulus ut Isaac, benignus ut Jacob, munificus ut Melchisedech, providus ut Joseph, rapax ut Benjamin: rapuit enim divitibus, [non minus Sanctorum in se transferens exempla;] & pauperibus erogavit; & tamen plus divitibus quam pauperibus profuisse cognoscitur, quia pauperibus in hoc seculo profuit, divitibus autem in futuro providit. Ergo (quia dicere cœperam) fuit mansuetus ut Moyses, sacerdotalis ut Aaron, innocens ut Samuel, misericors ut David, sapiens ut Salomon, apostolicus ut Petrus, amabilis ut Joannes, cautus ut Thomas, doctor ut Paulus, videns ut Stephanus, fervens ut Apollo: de solicitudine autem & cura Ecclesiarum, in fide & caritate omnes Apostolos & Episcopos imitatus est. Hæc omnia in se habuit, hæc in tempore conversationis suæ fideliter custodivit. Et ideo cum de hoc corpore ad cæleste habitaculum vocaretur, (sicut superius dixi) doluit terra, sed lætatum est cælum; flevit caro, sed spiritus gloriatur.

[9] Denique non solum Christiani, sed etiam Judæi atque Pagani, ingenti fletu, scissis etiam vestibus ad Domni Paulini exequias convenerunt: ereptum sibi patronum, defensorem, tutorem una omnes nobiscum voce planxerunt. Et vere talis erat, ut ab omnibus amaretur: vixit enim cunctis in exemplum acquirendæ salutis, & in refrigerium consolationis. [ideoque etiam a Paganis deploratus;] Neque enim solius hæc mea vox est: testes sunt omnes provinciæ, testis est omnis terra quam Romanus orbis includit; testes etiam sunt barbaræ nationes, ad quas fama Domni Paulini pervenerat. Nec immerito ab omnibus amabatur, qui aderat omnibus. Quem enim jacentem non sua dextera erexit? quem interpellantem se, non pia voce consolatus est? Erat enim pius, misericors, humilis, & benignus: nullum spernens, nullum despiciens; omnibus tribuebat, omnibus indulgebat: animabat trepidos, mitigabat violentos; hos verbis, illos ædificabat exemplo: alios epistolis, alios sumptibus adjuvabat. Nullas opes, nullas divitias, nisi quas Sanctis suis Christus promiserat, mirabatur. Aurum atque argentum, & cetera sic diffiniebat, [ubique celebris] ut ea sibi ad largiendum liberalitas, non ad retinendum cupiditas vendicaret. Et, ut breviter dicam, omnia bona in se habuit, quia Christum amavit: habuit enim fidem, mansuetudinem, curam proximorum; jugem pro miseris solicitudinem, compassionem pro infirmis; nihil aliud respiciens nisi pacem & caritatem: solus namque mendicabat, ut omnibus abundaret. Denique quis locus est in orbe terrarum, quæ solitudo, quæ maria, [& de omnibus benemeritus.] quæ S. Paulini beneficia non senserunt? Omnes eum agnoscere cupiebant, omnes videre desiderabant. Quis ad illum non lætus advenit? aut quis ab illo non desideraturus abscessit? Nam qui corpore eum videre non poterant, saltem ejus epistolas contingere cupiebant. Erat enim suavis & blandus in litteris, dulcis & bene suavis in versibus. Quid plura? Vix quæcumque de illo dicuntur, admitteret credulitas fidei, nisi propellerent sua facta mendacium. Taceamus generis nobilitatem, paternis maternisque natalibus in Senatorum purpuras admirabiliter rutilantem: præterea & opulentias divitiarum, quas propter Deum pauperibus erogavit. Nunc veniamus ad ea p quæ de obitu ejus dicere cœperamus.

[10] Igitur cum Sanctus Paulinus debitum Deo spiritum reddidisset, ita niveo candore vultus ejus & omne corpus affectum est, [Corpus mortui miro nitet candore:] ut omnes inter singultus & lacrymas benedicerent Dominum Deum nostrum, qui educit Sanctos suos in magnificentia, ut ostendat servis suis quia hæc est gloria omnibus Sanctis suis: & ideo laudetur in Deo anima ejus, & revelentur opera ejus in omnibus timentibus Deum, quia concupivit in mandatis Dei sui, & intellexit super egenum & pauperem, ut potens esset in terra semen ejus, & justitia ejus maneret in seculum seculi.

[11] Verumtamen & hoc quod ad meritum sancti Paulini pertinet, Veneratio Tua debet agnoscere, quod etiam sanctus Ioannes q Neapolitanæ urbis Episcopus, [Ioannes Neapolitanus Ep.] a Domno Paulino de hac vita ad Christum accersitus atque evocatus agnoscitur. Nam ante diem tertium quam de hoc mundo Sanctus Ioannes ad Dominum migraret, retulit se vidisse sanctum Paulinum, angelica dignitate vestitum atque ornatum, totum niveum, totum sidereum, atque odore ambrosio renidentem: favum etiam candidissimum mellis in manu tenentem, ac dicentem sibi; Frater Ioannes, quid hic facis? Solve vincula tædiorum tuorum, & jam ad nos veni: hæc enim esca quam in manu teneo, apud nos satis abundat. Et cum hæc dixisset, complexus est eum, & immisit in os ejus partem favi illius: [ab eo sibi apparente visitatus,] cujus dulcedinem atque odorem ita sanctus Ioannes concupisse se dixit, ut si sibi in ipsa revelatione potestas fuisset, ab ejus vestigiis nullo modo recessisset. Et tamen non diu dissimulavit: nam excitatus a somno, eadem die, id est, quinta feria, juxta consuetudinem suam remunerans omnes clericos atque pauperes, [sancte moritur pridie Paschatis;] sanus dominicam Cœnam celebravit: sexta vero feria orationi vacavit, Sabbato autem, secunda hora diei, ad ecclesiam lætus processit, & ascenso tribunali ex more populum salutavit: resalutatusque a populo, orationem dedit: & collecta r oratione spiritum exhalavit. Ea tamen nocte in ecclesia vigilatum est. [ipsoque die honorifice sepelitur.] Postera autem die, id est Paschæ, illuminatis lampadibus, cum ingenti Neophytorum s pompa, prosequente etiam multitudine populorum, usque ad sepulcrum, gloriosam atque laudabilem sepulturam adeptus est.

[12] Hæc ideo t commemoravi Nobilitati Tuæ, ut etiam hic meritum S. Paulini agnosceres: habes enim materiam dicendi, si tamen non desit fides credendi. [Conclusio ad Pacatum hæc versibus redditurum.] Et ideo quæso Nobilitatem Tuam, ut, sicut promittere dignatus es, præclari operis munus accelerare digneris; consecuturus præmia laudis & gloriæ, si vitam sancti Viri, posteris profuturam, versibus illustraveris. Utinam antequam proficiscar, hujus operis lectione dignum me facias: quia si Christo placuerit, continuo navigare dispono. Obiit S. Paulinus Episcopus decimo Kalendas Julii, Basso & Antiocho VV. CC. Consulibus u.

ANNOTATA D. P.

a Vossius de scriptoribus Latinis pag. 224 Parato scribit, nescio unde; cum edita & Mss. passim scribant Pacato. Invenitur autem Latinus Pacatus, ut notat Chiffletius, qui Theodosio Imperatori Romæ panegyricum dixit, post mortem tyranni Maximi, an. 411. Hujus fortasse filius (secularem potius laicum crediderim, quam Clericum) Pacatus, adeo florenti vena fuerit, ut erudito isto seculo præsumeret Paulinum versu laudare; eoque sensu ab Uranio dici num. 5 Filium carissimum: ipsum vero Uranium, qui Sancto morienti adfuit, quia (ut in fine dicit) prima occasione festinabat abnavigare, conjectavit Chiffletius eum esse, quem an. 401 se a Delfino Burdegalensi Episcopo tota æstate præstolatum scribit Sanctus. Tunc enim juvenis Presbyter, postea senior potuit ex aliqua occasione navigasse in Italiam, ad veterem amicum visendum, & hanc Epistolam Nola domum scripsisse, ubi Pacatus degebat. Malim tamen juniorem ac forte nepotem alterius Auctorem Epistolæ.

b Surius Utilitati, minus recte.

c Id est, apud ecclesiam S. Felicis: hic autem colitur 14 Ianuarii. Ms. Medicæum addit & Martyrem: sed licet Bollandus duos Felices Nolæ Presbyteros distinguendos doceat; unum, filium Hermiæ Syri, Nolæ natum; Romanum alterum; utrumque tamen tenet solum Confessorem fuisse; agitur autem hic de primo, secundus autem fuit etiam frater alterius Felicis Martyris, unde nata confusio.

d Michaël Monachus, Sanctuarii Capuani pag. 191, testatur, [S. Symmachus Ep. Capuanus 22 Octobr.] quod in Ms. Kalendario Thesauri Capuani hæc verba legerit: XI Kal. Novembris, S. Salomæ, S. Symmachi, Episcopi Capuani & Confess. & quia anniversario is colebatur ecclesia S. Mariæ Majoris in Diœcesi, spectandum exhibet musivum, in quo scriptum: sancta Maria. symmachus episcopus: quod non nisi eo vivente sic scriptum est; ipsaque ecclesia non videtur posse antiquior credi novä Capua, intra quam consistit. Censet ergo Monachus eum vixisse post annum DCCCC, & fortassis circa DCCCCL. Quasi vero in restaurata seculo X ecclesia non potuerit superfuisse musivum aliquod seculi V. Hoc ille postea considerans, apud Ughellum in Episcopis Capuanis num. 38, Si quis, inquit, certa ratione motus, vel probabili conjectura ductus, putaverit. S. Symmachi nomen inter Episcopos veteris Capuæ numerandum, ego jam nunc libenter adhæreo: & is cogitet rogo, num S. Symmachus videri possit esse ille Symmachus, qui S. Paulino Episcopo Nolæ morienti adfuit. Solo XXI millium seu septem horarum spatio distant Nola & Capua; ut nihil sit pronius, quam adeo vicinum Episcopum evocatum in tali casu; nihil autem absimilius vero, quam Episcopum, qui tali in urbe tam solennem habuit & etiam nunc habet cultum, ut ibi explicatur, vixisse seculo X, & de ejus vita ac miraculis sciri fere nihil: ne quid autem Capuano Symmacho obstet Julianus, apud Gennadium vulgatam dictus pro hoc tempore Capuanus Episcopus; notat Chiffletius, in Gennadio Ms. legi Campanus: & hoc verosimile facit Prosper, cui pro anno 339 nominatur Julianus Atellanensis, jactantissimus Pelagiani erroris assertor.

e Ut Symmachus adjective Sanctus, ita Acindynus hic dici videtur Benedictus, titulis cuivis Episcopo olim cum viverent aptabilibus: interim substantive id accepit Surius, addens veluti adjectivum Hyacinthinus, pro quo Baronius in Annalibus conjectavit legendum Hydruntinus, licet Hydruntum fere CC. P. M. Nola distet. Nec tamen videtur propium Episcopi nomen Hyacinthinus esse, nusquam alibi inveniendum. Placet ergo Chiffletii conjectura, ex eo quod ecgraphum Medicæum habeat benedictus ac indignus, legendum suggerentis benedictus Acindynus. Habebat tunc Nola (præter Neapolim, cui Joannes I; & Atellam, cui prædictus Iulianus præsidebant) vicinas urbes Episcopales in Campania quidem Acerram Cumas & Puteolos; in Principatu autem ulteriori citeriorique Noceram, Cusentiam, Salernum, Avellinum, & Beneventum: nulli earum assignatur Episcopus, quem certo dicere possis vixisse an. 431: unicus Iulianus Puteolanus pro anno 449 accedit propius: quid ni ergo alicujus illarum civitatum Episcopus tunc Acindynus fuerit?

f Ita plures: Trevirensis codex Ministeria; infra, Ministeriis.

g Vides hic titulum Sancti, non solum Episcopis, sed & Presbyteris dari: ac fortassis invenientur exempla, quibus ea appellatio toti Clero fuisse communis doceatur.

h Nullus Exuperantius, alias etiam Exuberantius, occurrit toto tomo 7 Ughelli, Episcopos Lucaniæ & Apuliæ, quotquot inveniri potuerunt, complexo.

i Surius eumque secutus Baronius, notarunt in margine, non duos, sed decem legendum videri; quasi pretium itineris justum tunc temporis videri nequeant duo. Ego nil mutandum censeo cum Chiffletio.

k Theodosius Rubeus, Horarium universale perpetuum condidit, ubi pag. 277 notans pro Polo Boreali elevato grad. 41 & 43 (inter quos est Nola, habens elevatum Polum grad. 42) definit noctis spatium, a solis occasu usque ad ortum, pro die 21 Junii; horis 8 & minutis 56; unde consequens videtur, jam tum Nolanis horas numerari cœptas ab occasu solis, uti hodiedum faciunt omnes Itali, contra communem ceterarum gentium transmontanarum usum, a media nocte horas numerare incipientium: sic enim hora quinta diem habuissent Nolani; nunc autem tali die, hora quinta iis comparabitur cum hora prima post noctem mediam.

l Hereditariam intelligo, perpetuam, vel qualem Christus suis pro hereditate se relinquere dixit, Joan. 14, 27.

m Lucernarium Latini, Græci Λυχνικὸν dicebant, preces fundendas, cum occidente sole accendebantur Lucernæ; quas preces Vesperis præmitti solitas docet Magrius. Nunc cum Vesperæ ante solis occasum persolvuntur, Lucernarii loco successit Completorium, post Vesperas dicendum.

n Omnibus exemplis hic convenientibus, non audeo mutare & legere, intricatos debitis; ergo intricatores debiti eos intellige, qui, quia solvendo se sentiunt non esse, ipsum debitum studiose intricant: & huc spectare etiam videtur gaudium creditorum, molestis illis tricis expeditorum.

o Ms. Medicæum, Omnium Sanctorum, quod æque hic congruit.

p Idem solum hic interserit, quæ de servitute Wandalica habet Gregorius in Dialogis, & quidem ut ab Uranio scripta quod Possivinum in apparatu decepit; cum ipse Gregorius alleget auditos a se rei illius testes quorum, inquit, me necesse est grandævitati tam certo credere, acsi ea quæ dixerunt meis oculis vidissem: aliter vero loquitur Gregorius de terræ motu quo cubiculum tremuit, De cujus, inquit, etiam obitu apud ejus ecclesiam scriptum est, nempe in vel ex hac Uranii epistola. Apparet etiam assuti aliunde panni hiulca connexio dum dicitur: Nunc veniamus ad ea quæ gesta sunt. * Dum sævientium Wandalorum tempore. Ubi si pro Puncto substituas Comma, reliqua periodus, quæ apud Gregorium ad * inchoatur nova, imperfecta pendebit, & quasi suo carebit capite. Finito autem interpolamento resumuntur hic intercisa verba, repetendo priora; sed nunc veniamus ad ea; & subjungendo his immediate sequentia, quæ de obitu ejus dicere inceperamus.

q Chiffletius cap. 30 pluribus disputans, ostendit Joanni non IV, sed I hæc convenire, contra recentiores quosdam, [Ioannes I Ep. Neapolitanus confusus cum IV.] hæc interpolata esse censentes, quia Uranii epistola in aliquot vetustissimis Mss. reperitur absque hac de Joanne narratione; qua etiam abstinet S. Gregorius Turonensis, fere verbatim Uranium describens. Sed ut potuerit epistola hæc interpolari, potuitne etiam Ioannes Diaconus, qui Episcoporum Neapolitanorum Chronicon conclusit in Athanasio Iuniore, Ioannis IV successore, huic (cujus vitam prolixe describit, qualis a nobis data est 1 Aprilis) detrahere tam insignem laudem & adscribere Primo; nec in epistola Uranii recentissimum interpolamentum agnoscere? Vixit autem Ioannes IV usque ad an. 853, & Diaconus sub exitum seculi ejusdem scripsit. Fieri tamen potest, ut Uranius (quem ægre crediderim mortuo Paulino ad integrum annum Nolæ hæsisse, ut hæc post anni proximi Pascha ibi scriberet) fieri inquam potest, ut Uranius pridem scriptæ & ad Pacatum missæ Epistolæ, hoc de Ioanne postea addiderit cum ei reverso Burdegalam ex Italia nuntiata esset res acta Neapoli, non dico sequenti post discessum anno, sed posteriorum aliquo. Atque hinc orta sit illa exemplarium, a Cioccarello allegatorum, diversitas. Quod autem Ioannes Cimeliarcha, in altera dicti Ioannes IV Vita, quasi Diaconi errorem correcturus applicavit ei apparitionem Paulini, non multum nos commovet, quia Cimeliarcha iste scripsit an. 1362, adeoque multo minoris est fidei. Dixerim ergo Ioannem I, qui defunctus in Sabbato sancto, depositus sive sepultus tamquam Sanctus fuit ipso die Paschæ, colitur autem 1 Aprilis; non obiisse an. 432, proximo post obitum Paulini, ut passim scriptores volunt (iste enim annus habuit Pascha 3 Aprilis) sed potius an. 440, 31 Martii quando celebratum fuit Pascha 1 Aprilis, unde etiam Kalendarium unum quod vidit Cioccarellus, ipsum ponit die ultima Martii licet alii maluerint diem solennis depositionis tenere. Joannes vero IV, quo præcise anno & die obierit, ignorari existimo tacente id Diacono; ideoque assumptum diem, quo inveniebatur Fastis adscriptus Primus; idque auctoritate Ioannis Cimeliarchæ, credi volentis tunc sepultum Quartum: unde corrigas quæ minus distincte diximus de utroque 1 Aprilis. Agnosco autem vetustiorem cultum Primi obliteratum fuisse cultu Quarti, cujus notior erat quam primi Vita, ideoque etiam celebrius nomen; sed ætate Cimeliarchæ fuerit instituta veneratio annua Quarti, & quidem cum præjudicio Primi.

r Orationem colligere is puto dicitur qui pluribus precibus recitatis demum subjungit, Per Dominum nostrum &c. unde & Collectæ dicantur, quia post alteram principalem in sacro sic collectim leguntur, sub uno (ut vulgus loquitur) Per Dominum.

s Merito hic quærit Chiffletius, quænam illa esse potuerit pompa Neophytorum, tempore Joannis IV, quando Neapolis tota erat Christianissima, neque ad ætatem adultam differebatur baptismus, sicut tempore Primi.

t Hæc conclusio non minus apte legetur post num. 10, quam post hunc 11, ut vel inde verosimilius fiat, eam ab Uranio, vel Nolano aliquo ipsi coævo, statim post rem gestam ibi positam esse, non ab initio adfuisse.

u Id est, anno Christi 431.

VITA
a Francisco Sacchino Soc. Iesu Romæ, ex Sancti scriptis & Veterum elogiis concinnata; & ab Heriberto Rosweido ejusd. Societatis Antverpiæ una cum operibus edita.

Paulinus, Episcopus Nolæ in Campania Italiæ Prov. (S.)

A. FRAN. SACCHIN. S. I.

VETUS PARTITIO.

Quamquam aptissime degessivit Auctor opusculum hoc suum in Partes quatuor, sic ut Prima doceat, Qualis Paulinus fuerit in vita seculari, usque ad num. 17; secunda, Qualis Monachus, usque ad num. 65, Tertia, Qualis Episcopus, usque ad num. 75; Quarta denique de operibus ejus agat; incommoda tamen est ejusmodi divisio instituto a nobis operi, æqualia fere Capita hactenus sectato; eaque, non tam minuta, ut pluribus titulis hiare paginas singulas sit necesse; neque tam prolixa, ut non alternis saltem foliis respirare lector possit, & quid porro sequatur ictu oculi cognoscere, ex titulo novi Capitis. Sit ergo nostro more.

CAPUT I.
Paulini Patria, nobilitas, poëtica & oratoria facultas, Consulatus.

Pars I.

[1] Quo fine sanctus Athanasius Magni Antonii claudit, eo nobis exordio licet Pauli Magni (hac enim præfatione dignus est) Nolani Episcopi, [Vita hæc exemplo utilis,] inchoare Vitam. Salvator noster Jesus Christus, inquit ille, glorificantes se glorificat, & servientibus sibimet, non tantum regna cælorum, sed etiam hic in ipsis montium secretis latere cupientibus, famæ tribuit nobilitatem: scilicet, ut & ipsi fruantur laude meritorum, & ceteri eorum provocentur exemplis. [Cap. 62] Hæc in Paulinum aptissime tum ex ea parte conveniunt, quod egregie Christo Jesu ille servivit, [quadripartita datur.] & illustrem nomini ejus laudem peperit; tum ex altera, quod clementissimus Dominus ipsum, obscuritatis Euangelicæ peramantem, magnifice gloriosum, non modo inter Superos, sed etiam inter mortales fecit. Hæc utraque pars ex ipsius explicatione Vitæ patebit, quæ tripartita fuit; primum, in statu populari atque communi; tum in monastico; postremo in episcopali: accedit quarta de ejus scriptis.

[2] [Gradus ætatis Paulini,] Dimidium ferme ætatis, hoc est, ad annum circiter duodequadragesimum, humanæ reipublicæ vixit: ex eo tempore ad annum septimum a supra septuagesimum, hoc est, ad extremum usque spiritum, religioni & sanctitati; per gradus ita proficiens, ut ex magno Senatore major Monachus, inde maximus plane Episcopus fuerit; quo moderatior & infra merita videri titulus potest, si Magnum semel dixerimus.

[3] Humanæ vitæ ornamenta, quæcumque cadere in hominem possunt, cumulate possedit. Nobilissimus idem & locupletissimus, oris specie liberali, corpore paulo infirmiore, sed habili ad munia animi; ingenio præstanti, [humana decora.] natura cum primis bona beneficaque, & moribus suavissimis. Adhæc liberali omni doctrina excultus ac facultatibus, quæ gratiam maxime & admirationem popularem conciliant, Poëtica & Oratoria excellens. Deniq; summos honores, celeberrimam famam, amorem omnium & favorem adeptus est. Quæ constat eo tandem solum magni fecisse, ut haberet quod pro Christo despiceret, quodque nomini ejus velut sacrificio consecraret. [Epist. 5] Hanc enim unam talia amandi causam esse docet Nazianzenus, & ipsemet Paulinus eleganter his verbis exponit: Ergo nihil in hunc mundum inferentibus, substantiam rerum temporalium, quasi tonsile vellus apponit; non ut sarcina impediat, quos expeditos nasci jubet, sed ut materiam nobis virtutis ad merita parienda proponat; & sit unde documentum nostræ in Deum (id est, verum Patrem ac Dominum) fidei atque pietatis edamus, si suppetant nobis cara vel dulcia; quæ præferentes Deum, magno præmio negligamus. [Epist. 10 ad Severum] Eodem pertinent, quæ, dum Melaniam laudat, ac studium pariter opusque suum, minime id quidem agens sentiensque, commendat, de nobilitate ita disserit: Perspicuum est id quoque ad operis sui gloriam Dominum contulisse, quo magis confunderetur iste mundus, qui talibus titulis gloriatur; ut, quo vanitas hominum ad contemptum mundi uteretur: simul & major salutaris exempli auctoritas (quo scilicet in illustriore persona clarius emicaret) humiliandis superborum oculis proderetur.

[4] Patriam habuit gentium principem Romam; Patricium & Consulare genus; [Patri & Genus.] necessitudines quoque & affinitates amplissimas: nam & Seniorem Melaniam b, quam Consulibus avis nobilem, terrenæ se nobilitatis despicientia nobiliorem fecisse ait, sanguine sibi propinquam fuisse significat. [Epist. 10 ad Severum.] Sunt qui & ad Aniciam gentem referant, quod inter Aniciorum monumenta aliqui Paulini legantur. Quod ita si est, sacrum quoddam generi stemma accesserit, quod prima illa gens inter Romana fastigia ad Christum evecta, cælesti ejus apice humanam excelsitatem exaggerarit. [Baron. An. 394] Pontius haud dubie prænomen habuit, quo sæpe modo ab Ausonio nuncupatur: item Meropius alicubi, tum in editis prælo, [Prænomen] tum in exaratis manu libris inscribitur, & apud quosdam Eutropius. Itaque tota appellatio, Meropius Pontius Anicius Paulinus erat.

[5] Natus est in Aquitanis, seu Burdegalæ, ubi domum habuisse ex Ausonio constat, & diserte Uranius tradit (qui Presbyter c ipsius Paulini cum fuisset, ejus postea vitæ summam, aut potius mortem in litteras misit) seu d Hebromagi, ut aliis videtur, [Locus nativitatis.] quam & patriam ipse Paulinus appellat. Paternum id oppidum erat haud Burdigala procul, impositum amni Garumnæ. Quippe ea tempestate civium Romanorum haud pauci, quibus in proviciis latifundia possiderent, in iis & domicilia collocabant. Inde factum opinor, ut Paulinus Aquitanus patria censeretur; eoque veluti suo cive non injuria Galli semper gloriati sunt hodieque gloriantur. [Epist. 5 ad Severum.] Quamquam apad S. Ambrosium dum legimus ita scriptum, Paulinum splendore generis in partibus Aquitaniæ nulli secundum, minime putamus comparari cum Aquitana nobilitate, sed solum designari locum, ubi Paulinus degebat, & vendiderat facultates: & fortasse, ut ingens Scriptor virque optimus suspicatur Cæsar Cardinalis Baronius, verborum series a librariis immutata est, cum scribere debuissent, Paulinum splendore generis nulli secundum, in partibus Aquitaniæ venditis facultatibus, & quæ sequuntur. [Epist. 36] Hic enim splendor erat generis Paulini, [ubi supra] non qui nulli Aquitanorum, sed qui vix ulli omnium cederet. Quod & ex Prudentio constat, qui adversus Symmachum scribens, dum Romanam, quæ ad Christum transierat, nobilitatem recenset:

Non Paulinorum, inquit, non Bassorum dubitavit
Prompta fides dare se Christo, stirpemque superbam
Gentis patriciæ venturo attollere seclo. [Libr. 1]

Patrimonium ei peramplum, ingentiaque prædia fuisse, [Divitiæ.] cum alii testantur omnes, tum satis ostendit Ausonius, dum Paulinum ab secessu Hispanico revocans, inter alia ingerit:

Ne raptam sparsamque domum, lacerataque centum
Per dominos veteris Paulini regna fleamus.

Quibus ex regnis quantumvis multum Poëtica demat hyperbole, plurimum tamen semper in patrimonio reliquum fiet. [Epist. 23.] Nec solum in Aquitania Hebromagum, & alias possessiones, itemque Narbonæ alias, sed & in Italia Fundis, & apud Nolam habuit: unde etiam Romana stirps affirmatur.

[6] Seculo aureo cum juxta virtutes litteræque, præsertim sacræ, [Quo tempore natus?] plurimum colerentur, sub annum salutis humanæ trecentesimum quinquagesimum tertium ortus est, ut splendidissimo seculo & hoc lumen accederet; vicissimque ipsi copia foret ex aliena luce multiplicandæ suæ. Ita factum est, ut ad excolenda magnarum laudum semina, acre judicium, solers ac ferax ingenium, bonam atque tractabilem mentem, quæ natura excellens indiderat, egregium magistrum nancisceretur, Decius Magnus Ausonius is fuit, Poëticis idem & Oratoriis virtutibus inclytus inter ejus ævi primos. [Ausonius Gallus ejus Magister.] Is cum sua sponte, tum Paulini docilitate ac moribus, ad hæc veteri parentum inter se utriusque necessitudine & caritate compulsus, ita instituendum regendumque nobilem puerum suscepit, ut sedulitate industriaque præceptoris, e humanitate patris ac pietate docuerit formaritque: nec aliter postea, quam filium consueverit nominare. Paulinus sequi manum fingentis, avide in studia rapi, nulla non Scriptorum monumenta terere; parcius tamen Historicos versabat: in Oratoribus ac Poëtis totus erat. Denique ita profecit, ut in utraque facultate, sive Oratoria sive Poëtica, vel adæquarit docentis gloriam, vel etiam superarit.

[7] De Poëtica excellentia testimonium Ausonii in promptu est:

Et quæ jamdudum tibi palma Poëtica pollet, [Paulinus quam excellens Poëta.]
Lemnisco ornata, est, quo mea palma caret.
Cedimus ingenio, quantum præcedimus ævo:
Assurgit Musæ nostra Camœna tuæ. [Epist. 20]

Quippe est nemo qui nesciat, victoribus sacrorum certaminum præmia fuisse palmas: quibus si tæniæ quædam ac vittæ, quæ primo ex phylira, deinde ex materia pretiosiore fieri cœptæ, additæ essent, decus simul & auctoritas accedebat. Id genus tæniis lemnisci erat nomen. Inde clariores lemniscatæ palmæ, quam puræ. Porro Domitianus Romæ certamen inter Oratores quoque & Poëtas instituit Ergo seu vere proprieque palmam lemniscatam ex tali quopiam certamine inter Poëtas retulerit Paulinus, seu (quod libentius crediderim) per colorem sic nominet Ausonius, intelligere est, quantum adesset Paulino ex Poësi celebritatis, qui Ausonio per id tempus summo vate major haberetur. Neque enim id per assentationem ab magistro, aut per paternam in alumnum indulgentiam, potius quam vere dictum existimabit, qui ipsorum inter se ingenia stylumque componat. Haud dubie Paulini lenior, ac suavior, itemque magnificentior natura ac vena erat; cui, ut idem testis est Ausonius, mellea quædam inerat modulatio; vegeta & sublimis alacritas, sic appetenti summa, ut non decideret. [Epist. 19] Nec vero Poëtæ florentis, facultas existimanda est ex his quæ extant carminibus, ex Euangelica simplicitate conditis post abdicatas Musas: sed cogitandum, hæc ipsa cum tamen talia sint, profecto dum ferveret ambitio, placendi studium, & cupido famæ stimularent, atque exacuerent curam; dum omnia Poëtarum myrothecia scrutaretur; simulque hinc alti vigor ingenii dictionem attolleret, inde nobilitas morum ac lenitas temperaret; extitisse aliquid valde perfectum, quod merito & doctis & multitudini perplaceret.

[8] Quid autem soluta numeris oratione posset, instar omnium sancti Hieronymi elogium est Ingens ille Doctor, [Quantus Orator.] qui toti erat miraculo orbi terrarum, ita Paulinum admirabatur, ut, cum enumerasset Scriptorum Ecclesiæ Latinorum prima lumina, Tertullianum, Lactantium, Victorinum, Hilarium, Cyprianum, neque eos, qui tum vivebant florebantque, excepisset; ostendissetque, singulis ad perfectionem aliquid deesse, unum statuat Paulinum, in quo nihil desideretur: prædicens fore, si interior accederet divinarum scientia litterarum, ut Scriptores cum Latinos omnes, tum etiam Græcos, non ita olim prægrederetur. Interque cetera, O si mihi liceret, inquit, istiusmodi ingenium, non per Aonios montes & Heliconis vertices, ut Poëtæ canunt, sed per Sion, & Itabyrium, & Sina excelsa ducere; si contingeret docere quæ didici, & quasi per manus mysteria tradere Scripturarum; nasceretur nobis aliquid, quod docta Græcia non haberet. [Epist. 13] Et mox: Si quasi extrema manus operi tuo induceretur, nihil pulchrius, nihil doctius, nihil dulcius, nihilque latinius tuis haberemus voluminibus. Addit: Magnum habes ingenium, & infinitam sermonis supellectilem; & facile loqueris, & pure; facilitasque ipsa & puritas mixta prudentiæ est. Capite quippe sano, omnes sensus vigent. Huic prudentiæ & eloquentiæ si accederet vel studium, vel intelligentia Scripturarum, viderem te brevi arcem tenere nostrorum. Hæc scripsit ille, quam acris judicii, tam liberi oris Doctor, de Paulino, haud longo tempore postquam is totum se ad pietatem contulisset, etiamnum tirone sacris in disciplinis: propterea subjicit: Qui talla habes rudimenta, qualis exercitatus miles eris? Sed Paulinus præ animi submissione, ut suo tradetur loco, etiam illum in Christiana sapientia posthabuit principatum.

[9] Interim tamen, antequam se absconditæ mundo ambitioni, humilitatis Crucisque obsequiis penitus manciparet, [Quam gratiosus.] cum talia haberet ingenii, doctrinæ, ac linguæ ornamenta; quæ natalium splendore illo, ac divitiarum copia longe clariora ad vulgus & mirabiliora efficiebantur; haud mirum est si fama clarissima, si gratia maxima, & honoribus quoque summis floreret: & Consulatum, eumque f ordinarium, [Fit Consul.] qui primus ab Imperio gradus honoris censebatur, in flore juventæ, ante Ausonium, longe ætate præeuntem, consequeretur. Non inficiatur Paulinus hanc honorum suorum festinationem: sed undecumque profectus & abiiciendi sese materiam solitus rapere, id quoque ad elevandam sui ab seculo recessus admirationem refert, tamquam. saturatus abierit, & honorata a primis annis persona, ut ad Severum scribit, maturare sibi potuerit gravitatem. [Epist. 1 ad Severum.] Ausonius vero diserte præivisse sibi Paulinum honoribus profitetur, dum, quare contra temporis morem, ejus nomen in epistola præposuerit suo, his verbis excusat:

Paulino Ausonius. Metrum sic suasit, ut esses
Tu prior, & nomen prægredere meum:
Quamquam & Fastorum titulo prior, & tua Romæ
Præcessit nostrum sella curulis g ebur. [Epist 20]

Ceterum Ausonius idem ita præferebat sibi Paulinum, ut pariter ab se profectum videri vellet, seque veterum ejus honorum largitorem appellet. [Quomodo provectus ab Ausonio.] Quæ nequaquam crediderim ea solum causa dici, quod honoribus dignum, præceptis & institutione reddiderit; verum etiam, quod a Valentiniano seniore ad docendos ejus liberos Gratianum & Valentinianum in aulam accitus, eaque re gratiam Principum meritus, Paulinum maxime habuerit, quem & caritatis studio, & ad suarum incrementa rerum proveheret. [Epist 24]

[10] Matrimonium quoque Paulino felix contigit, locuples femina, & sapiens, mireque consentiens, & (quæ gloria est) apprime religiosa. Nomen ei Therasia. Unsa fœcunditas defuit ad cumulum terrenæ felicitatis: sed ideo fortasse defuit, [Therasia Paulini conjux.] ut de sterilitate corporum, fœcunditas augeretur animorum; & inde felicitatis æternæ cumulus nasceretur, unde manca erat humana. Quippe post longa vota, soboles tandem virilis, cum agitantibus in Hispania obtigisset, ea vitalis non fuit. Itaque sub octavum ab ortu diem rapta Compluti, [Amittunt infantem filium.] admonuit scilicet parentes, simulque viam expedivit, ut meliorem recte factorum progeniem, & minime caducam meritorum posteritatem desiderarent, quemadmodum sanctus Ambrosius interpretatur. [Epist. 30]

ANNOTATA D. P.

a Ad marginem, pro eo quod textus totum Vitæ tempus finit per annum septimum supra septuagesimum, notabatur secundus supra octogesimum: & hac ratione videtur Rosweidus, diversam suam a Sacchini calculo opinionem significatam voluisse.

b Hieronymus in Chronico ad annum Valentis & Valentiniani X, Melania nobilissima mulierum Romanarum, Marcellini quondam Consulis filia. Sed Paulinus, cui notior esse debuit, Marcellino Consule avo natam dicit: sanguinis tamen cum Paulino propinquitatem, necdum aliter in ea epistola indicatam reperi, quam quod illius hospitio Nolæ sit usa cum suo comitatu, anno (ut cap. 11 docet Chiffletius) 398.

c Existimem potius Burdegalensem Presbyterum Uranium fuisse.

d Ebromagus, vulgo Embrau in Xantonibus, ad Garumnæ æstuarium prope Blaviam, infra Burdegalam 7 leucis.

e Hic mihi primum se prodidit Auctor Sacchinus ex recordatione similis phrasis in Vita B. Stanislai: & congruit ætas qua ille scripsit jam Secretarius Societatis, & ab historia scribenda amotus, eoque forsan nomen supprimi voluit; vel quia vicinam mortem cogitans, nihili faciebat apud homines nominari.

f Ita ille ex mente Baronii an. 375 num 1, existimantis eum annum, post Consulatum Gratiani Aug. III & Equitii solitum nuncupari in Fastis, Paulini Consulatui posse assignari; cum tamen expresse dicant Hieronymus & Prosper, quod Quia superiore anno Sarmatæ Pannonias vastaverunt, iidem Consules mansere, ne scilicet novorum Magistratuum lætitia nimis cito aboleret mœrorem e clade conceptam, & vacaturis ideo Fastis signandam. Contra eos tamen, qui omnino Consulem negant fuisse Paulinum; & Ausonii verba alio torquent, asserit Chiffletius, Suffectum saltem fuisse in reliquum annum 378, quo idem Imperator & Consul Valens, V Idus Augusti cæsus a Gothis, & combustus est. Constat autem in iis Fastis, qui annorum supputandorum causa passim terebantur manibus, nullam suffectorum habitam rationem; alios autem antiquiores, quo singuli cujusque annui Magistratus scribebantur, frustra nunc requiras.

g Præturam Urbanam, inquit Chiffletius, solebat biennio præcedere Ædilitas curulis; cum ergo ex Codice Theodosiano, l. 4 & 5 de Scenicis, pro anno 380 habeamus Paulinum Prætorem Urbanum, consequens foret ipsum anno 378 istud fuisse, atque ab Ædilitate eodem anno ad Consulatum transisse, ac deinde factum Prætorem; esto ex legibus non ante annum ætatis 37 Ædilis, nec ante 39 Prætor fieret; nam ab illis legibus labente Imperio facilis erat exemptio: anno autem 378 vix plus quam 24 annos numerabat Paulinus, ex calculo præscripto.

CAPUT II.
Paulini Baptismus Burdegalæ susceptus, Monachatus in Hispania assumptus.

[11] Universa Paulini decora consummabat, & jucundissima quadam luce gratiaque respergebat ac publicabat mira viri suavitas, [Paulini ingenium mire suave ac benignum.] lenitas, & beneficentia: quæ tanta erat, ut, si quid nancisceretur quod gratum speraret amicis fore, mallet iis gratificari, quam genio indulgere suo. Inde illa Ausonii ex frequenti experimento grata exclamatio: Quid autem tam amabile, tamque hospitale, quam quod tu, ut me participes, delicias tuas in ipsa primitiarum novitate defraudas? [Epist. 12 ad Paulini.] O melle dulcior, o gratiæ venustate festivior, o ab omnibus patrio stringende complexu! Ergo vir adeo mirabilis, perindeque amabilis, non est tardum conjicere, quantis assectatorum turbis coleretur; quantum apud proceres existimationis, apud multitudinem favoris ac plausus haberet. Decus patriæ, curiæ lumen, idem senatus columen censebatur. Atqui talia fortunæ, ut vulgus nominat, id est, humanæ prosperitatis blandimenta, quo majora ac plura erant, [Ejusdem celebritas.] eo pluribus atque tenacioribus Paulinum sibi devinctum catenis seculi vanitas detinebat. Nimirum ut Christi gloria tanto fieret illustrior, ejusdemque vis gratiæ potentior appareret, cum tantus Senator universa illa pro detrimento duceret, & arbitraretur ut stercora, quo ipsum lucrifaceret Christum.

[12] Iuvat investigare quibus adjumentis & machinis divina gratia usa sit ad arcis ejus expugnationem, utque superbiæ apparatum tantum Crucis humilitati subjiceret. Sed prius indicabo, quibus in locis, quibusque muneribus ætatem egerit, antequam in recessu Nolano conquiesceret. [Summa Vitæ ante Nolanum secessum.] Pueritiam haud dubie, itemque adolescentiam, in studiis liberalibus traduxit Burdegalæ. Ibi enim Grammatices atque Rhetorices scholam Ausonius rexit. Quo translato in aulam Augusti, Paulinus ad agendas causas in fori strepitum & curiæ lucem processit; tum ad honores evectus, aliquamdiu Romæ vixit. Inde per annos fere quindecim peregrinatus est per Italiam, Galliam, Hispaniam, terra marique; partim publicis rebus, partim (nisi me conjectura fallit) domesticis occupatus. Quos inter errores Mediolani fuit per idem tempus, quo sanctus Augustinus ibidem & Alypius versabantur: & cognitus Alypio est, quamvis ipse Alypium ignorarit. Sic enim fieri videmus, ut magnæ personæ prope omnibus notæ sint, nec ita multos norint. Eodem temporis tractu, pietate sensim in animum admissa, Burdegalæ baptizatus, Barcinone Sacerdos creatus est, inde Nolam demum migravit, ut jam per singula enucleatius exponemus.

[13] Prima secundum Deum conversionis Paulini gloria sanctissimo Presbytero Felici deberi videtur. [Conversio ejus debetur præcipue S. Felici.] Hujus invicti Confessoris, aut potius Martyris, ut Paulinus & sancta Ecclesia appellat, (nam quamquam non est mortuus in tormentis, ad mortem tamen pro Christo est tortus) latissime nomen celebrabatur. Ad ejus venerandum corpus magna prodigia & plane evidentia patrabantur. Torquebantur gravissime mali dæmones, & spectacula mira edebant in iis, quorum corpora obsedissent. Quas ob res undique Nolam ad S. Felicis sepulcrum concurrebatur. Adiit & Paulinus, eo opportunius, quod paternos circa fundos possidebat. Animum sibi juvenis beatus Martyr ita devinxit, ut statueret quietam apud eum sanctamque vitam exigere. Sub annum hæc ætatis septimum ac vigesimum apud se decrevit, tribus a lustris antequam re demum ipsa præstaret. Inde primo Natali, quem iter Nolam ex Hispania parans, condidit, sanctum rogat Patronum, ut consulat.

Iam desideriis immenso tempore fessis.

sospitemque ad sese producat. [Natal. I] Et sequenti Natali jam præsens ita cecinit:

O pater, o domine indignis licet optime servis,
Tandem exaratum est inter tua limina nobis,
Natalem celebrare tuum. Tria tempore longo
Lustra cucurrerunt, ex quo solemnibus istis
Coram vota tibi, coram mea corda dicavi.

Ergo jamdudum etiam ante Baptismum consilia perfectæ vitæ coquebat: & protinus addit, ex quo tempore illam sibi vitam ad sancti Felicis agendam proposuerit, perpetuo ipsum, sibi inter varios terræ & maris labores adfuisse. [Natal. 2] Itaque S. Felici imprimis debetur S. Paulinus. Tanti interest Cælitum aliquem Patronum adsciscere, quem præcipuo cultu & constanti pietati venereris, cui te totum dedices, cujus omni tempore opem implores.

[14] [Iuvit conjux Therasia,] Inter mortales, adjumento fuisse Therasiam conjugem, gloriosa Ausonii contumelia docet, dum Paulinum carpens tamquam parum in amicitia constantem, causam in eam velut abducentem confert, Tanaquilem appellans, quæ sapientia & religionum peritia sese præferret, imperitaretque viro; & ob eam rem timeretur a Paulino. Sic enim latrat:

Si prodi, Pauline, times, nostræque vereris
Crimen amicitiæ, Tanaquil tua nesciat istud.

Et sane divina matronæ sapientia, & virilis constantia inde fit manifesta, quod in pauperem ac duram vitam viro certe consensit: & quidquid sive dotalium, sive aliarum habuit facultatum, vendidit, & in egentes consilio Christi pretium erogavit. [Epist. 24 ad Paulinum.] Ad hæc abundabat illa ætas magnis quibusdam & illustribus cum sapientia, tum sanctitate Episcopis. Ambrosius Mediolani, Turone Martinus, Burdegalæ Delphinus, alibique aliæ Euangelicæ lucernæ ardentes lucentesque supra candelabrum positæ, longe lateque fundebant cæleste lumen: & Paulinus, quantum argumentari licet, talium semper virorum consuetudinem adamavit. Enimvero ingens ad sanctitatem est gradus, usu delectari & familiaritate Sanctorum. Ergo trium maxime, quos nominavi sanctissimorum Antistitum, Paulinus exemplis, consuetudine, studioque profecit.

[15] Ambrosius jam senior, videns præclaram juvenis indolem, suavissime diligebat. Itaque ipsemet Paulinus ad Alypium scribit, [& sanctus Ambrosius] Ambrosii dilectione se semper ad fidem nutritum esse. [Epist 45. ad Alip.] De sancto Turonensi Martino, illud est conjecturæ, quod oculum quoque ægrum ei sanavit. Paulinus vero (inquit Severus) vir magni postmodum futurus exempli, [& sanctus Martinus,] cum oculum graviter dolere cœpisset, & jam pupillam ejus crassior nubes superducta texisset, oculum ei Martinus peniculo contigit, pristinamque ei sanitatem sublato omni dolore restituit. [Lib. de vita S. Martini cap. 21.] b Quis vero dubitet, quin præclara S. Martini euangelicæ perfectionis documenta multum valuerint ad illustrandos ei oculos mentis, cui tantum peniculi contactus valuit ad corporis lumen redintegrandum? Sed maxime omnium ad rem eamdem repræsentandam & redigendam in opus, S. Delphinus c valuit, a quo & sacro Baptismate expiatus est. [& sanctus Delphinus.] Profitetur hæc Paulinus in epistola ad eum scripta, dum ait: Meminerimus te non solum patrem, sed & Petrum nobis esse factum: quia tu misisti hamum ad me profundis & amaris hujus seculi fluctibus extrahendum, ut captura salutis efficerer; &, cui vivebam, naturæ morerer; & cui mortuus eram, viverem Domino. [Epist. 16 ad Delphinum 2]

[16] Mos erat iis temporibus, differre in multam ætatem genitale lavacrum. Quare & Paulinus non ante annum circiter duodequadragesimum nova genitus origine est a Delphino Burdegalæ: quam ob causam illum Patrem appellat: simulque Petrum vocat, quod sanctis ejus cohortationibus ad curam salutis perductus sit, [Quoto ætatis anno baptizatus.] tamquam a piscatore hamo vitali captus. De ætate Baptismi constat ex primæ ad sanctum Augustinum epistolæ verbis: Rege ergo parvulum in terra reptantem, & tuis gressibus ingredi doce. Nolo enim in me corporalis ortus magis quam spiritalis exortus ætatem consideres: quippe ætas mihi secundum carnem ea jam est, qua fuit ille ab Apostolis in porta Speciosa verbi potestate sanatus (id est annorum amplius quadraginta) in natalibus autem animæ, illius adhuc mihi tempus infantiæ est, quæ intentatis Christo vulneribus immolata digno sanguine Agni victimam præcucurrit, & Dominicam auspicata est passionem (id est bimatus Innocentium). [Epist. 41] Non enim paschalis agnus significatur anniculus, sed infantia Innocentium: quæ pulchre dicitur intentatis Christo vulneribus immolata, quod in unoquoque eorum Christum mactare ipsum Herodianis carnificibus destinatum erat. Atque idcirco immaculati Christi victimam sic immolata infantia digno sanguine præcucurrit, & Dominicam auspicata atque exorta est passionem; quod jam tum necem in infantibus pati Christus inciperet, ad quam quidem natus erat. Sed cum hauddum tempus adesset interitus, vicarios sibi illos subjecit. Ergo si quadragenarius ætate corporis, bimus ferme erat natalibus animæ, constat sub annum octavum atque trigesimum in meliorem vitam exortum d.

[17] [Statim a Baptismo cogitat Monachatum.] Sub idem quo renatus est tempus (quod divus Augustinus fecerat, nec pauci ea tempestate factitabant) ad monasticam disciplinam festinavit. Solebant quippe nonnulli, exactam Christianæ legis innocentiam considerantes, contenti Catechumenorum ordine, reservare in tempus illud Baptismum, quo se magis idoneos ad eam præstandam arbitrarentur; indignissimum rati, obligare Deo fidem, ac fallere, cum tantum flagitium sit dictum homini violare Sacramentum. Simul ergo per vitales undas renasci animum inducebant, & ad conservandam cælestis originis dignitatem, idque præstandum quod in divina ablutione spoponderant; hoc est, ut satanæ & mundo, & pompis eorum renuntiarent (quod in populari depravatione perægre fieri videbant posse) severiorem disciplinam capessebant.

Non me fugit, viros perdoctos, natales animæ interpretari susceptionem Monachismi, & ponere baptizatum multo ante fuisse. [Baron. An. 394] Ceterum, nisi magnopere fallor, Paulinus idem satis hæc duo ad Alypium distincte memorat. Verba sunt talia: Sed de me, ne quid ignores, scias antiquissimum peccatorem, non ita olim de tenebris & umbra mortis eductum, Spiritum auræ vitalis hausisse. Baptismum manifeste describit. Nec enim adeo affirmate potuisset de Monachismo pronuntiare, per eum se spiritum auræ vitalis hausisse. Nam ut religiosæ professionis assumptio soleat comparari Baptismo, modestia tamen non fert, ut quisquam de se prædicet perinde atque per eam renatum: & inde natales animæ numeret: quod eo minus Paulino conveniebat, quia quo tempore ad Alypium ea scripsit, necdum facultates vendiderat: nec ulla se intra cœnobii septa sub alieno imperio victurus abdiderat. [Epist. 45 ad Alip.] Denique rudimentum tentabat potius ineundæ militiæ, quam militiam erat aggressus. Protinus autem ubi dixit de spiritu auræ vitalis non ita olim hausto, hoc est, de Baptismo suscepto, subdit: Nec ita olim posuisse in aratro manum, & crucem Domini sustulisse; quam ut in finem perferre valeamus, orationibus tuis adjuvemur: quæ plane perfectionis Euangelicæ institutum demonstrant.

[18] Ceterum ad hunc celsissimum consummatæ sapientiæ verticem, ne quid per inconsultum ardorem assumeret, quod insuetum opprimeret, [Sensim ad perfectionem progreditur.] nequaquam repente transiliit: sed paulatim sensimque tentando se, præparandoque, quasi per gradus ascendit. Id ipsemet quo candore solet orationis & animi profitetur: sed ita, ut inde quoque Severum sibi præponat, quem in medio seculi æstu, abruptis potius vinculis quam solutis, ad Christum ait miraculo majore conversum. Denique, inquit, ut a calumniis & peregrinationibus requiem capere visus sum, nec rebus publicis occupatus, & a fori strepitu remotus, ruris otium & ecclesiæ cultum placita in secretis domesticis tranquillitate celebravi: ut paulatim subducto a secularibus turbis animo, præceptisque cælestibus accommodato, proclivius ad contemptum mundi, comitatumque Christi, jam quasi de finitima huic proposito via demigraverim. [Epist. I ad severum.] Ergo sub idem tempus ex aqua renatus & spiritu, & amore succensus perfectæ virtutis, cogitare secessum cœpit. Obtulit se, fortasse invitatus ab eo & allectus, socium consilii ejusdem. Sulpicius Severus; quamquam maluit postea vel sanctum Martinum sequi, vel familiam ipse suam ducere.

Pars. II

[19] Sed ante omnes secuta illum Therasia est conjux, non jam dux ad mollitudinem (juvat Augustini ad Paulinum, & hujus ad Aprum verbis uti) vel avaritiam viro suo, sed ad continentiam & fortitudinem redux in ossa viri sui: [Secedit in Hispaniam cum Therasia.] quam exinde charitas Christi tanto illi firmioribus, quanto castioribus nexibus copularet: ut essent iidem conjuges qui fuerant, sed non ita conjuges uti fuerant: essent ipsi, nec ipsi; nempe qui sicut Christum, ita semetipsos jam secundum carnem non nossent. Cum Therasia e igitur, jam non carnis tam consorte quam spiritus, in Hispaniam secessit; eam videlicet ob causam, ut egressus de domo & cognatio ne paterna, procul ab amicis ac notis, ad Domini servitutem se compararet. [Epist. 32 & 31.] Homini enim necessitudinibus tam multis implicito, inter suos ita culto, cujus gratiam ita certatim omnes ambirent, omnino necessaria fuga erat. Sed hic animadvertendum, bis in Hispania videri fuisse: primum, negotiorum causa, cum varia loca inter pelagi ac viæ labores pervagatus, filium Compluti suscepit & amisit, uti supra memoravimus; deinde, ad ponenda vitæ Monasticæ rudimenta. Nam ut ob negotia profectis, ubi filius mortuus est, monasticæ vitæ consilium steterit, non admodum probabile putarim: sed enim tum evenisse crediderim, quod Gregorius Turonensis narrat, ut, dum sacras latebras captat, conquireretur a suis, quo se abdidisset ignorantibus: &, ut humilem asperamque vitam instituerat, pro homulo e plebe haberetur ab iis apud quos degebat, donec agnosceretur casu, & proderetur a negotiatore. Nam, postquam Nolam secessit, non ita videtur Nolanos, quibus jampridem erat cognitus, latere potuisse.

ANNOTATA D. P.

a Imo duobus plenis dumtaxat, ex nostro superiori calculo, quo conversum ponimus expleto anno ætatis 38, Christi 393 currente, quod & Chiffletius tenet cap. 5. Eoque facit, quod mox ipse dicat in Natali S. Felicis secundo, id est an. 398, æt. 43 expleto, a tempore primi propositi Nolæ concepti tria lustra sibi cucurrisse.

b Quærit Chiffletius cap. 3, quo loco & tempore id acciderit; & ex Epistola ad Victricium 2 eruere se locum putat: sic enim ibi scribit Paulinus, Meminisse credo dignaris, quia Sanctitatem tuam Viennæ apud beatum Patrem nostrum Martinum viderim: quasi non nisi uno illo loco Martinum vidisse potuerit Paulinus. De tempore Chiffletius nihil addit, nisi quod etiam ex Severo putet, tunc adhuc Laicum fuisse: idque omnino est verosimile, ac pæne certum; cum mox a suscepto baptismo in Hispaniam abierit, & inde Nolam profugerit, nec Gallias unquam repetiisse sciatur Paulinus.

c S. Delphinus inscribitur Rom. Martyrologio ad 24 Decembris.

d Hæc, ut dixi, scripsisse creditur Augustino Sanctus eodem anno, quo exeunte ille factus est Episcopus 395. Sed Pagius in Criticis putat se evincere, Ordinationem Augustini uno anno postponendam: quo posito posset, imo deberet Paulini ætati annus unus detrahi. Mihi necdum convincens visa est ratiocinatio Pagii, contra Prosperum opinionemque communem.

e Quærit Chiffletius cap. 34, an fuerit marito superstes Therasia, [Therasia uxor Paulini an Sancta?] & cum illo in Canonem Sanctorum relata. Primum ille videtur negare, ex Uranii de illa silentio; ad secundum dicit, saltem libro vitæ inscriptam post mortem, cujus tanta dum vixerit virtus laudatur. Plus aliquid audent recentiores Hispani, Pseudo-dextri sui figmentis subnixi: & Tamayus SS. Paulinum, Therasiam, Celsum eorum filium, ut Sanctos, simul inscribit Martyrologio suo: quin & Therasiam origine Hispanam fuisse asserit ex Bivario; cum nullibi, præterquam in Hispaniis, Therasiæ nomen in usu fuerit. Sed cum Græcum id nomen sit a, Θηράω venor, sicut a Γελάω rideo fit Gelasius; quis credere possit ipsum nomen in Hispania natum, & non aliunde etiam in Gallias invectum esse? Usus communior nunc Teresiam scribit. Nolam quoque virum secutam Therasiam indicat Ambrosius infra num. 19; unde & verosimile ibi prædefunctam, sed ita ut nulla supersit memoria alicujus cultus.

CAPUT III.
Paulini in suscepto novo vitæ instituto constantia, frustra oppugnata a mundanis, laudata a Sanctis.

[20] In Occidente rari tum erant, præsertim e nobilitate, qui rebus abdicatis omnibus, ad attentiorem Religionis cultum prorsus ab humano usu secederent: [Quis motus in Paulini conversione:] quin adeo id qui facerent, pro socordibus & emotæ mentis hominibus, & Bellerophontæo vitio laborantibus (sic enim Rutilius ejus seculi Poëta describit) despectui atque irrisui erant. Cumque multi Senatorum ac Procerum adhuc superstitiones Ethnicas obtinerent, hi maxime Christianæ perfectionis studiosos insectabantur, cum ipsius vituperatione disciplinæ, quæ talem sectam, velut humanæ societati publicæque rei perniciosam, edidisset. Itaque S. Ambrosius, ubi Paulini consilium (litteris opinor ejusdem) certo cognovit, qui parati clamores essent, postquam res in publicam emanasset notitiam, in hunc modum ad Sabinum describit: Paulinum splendore generis in partibus Aquitaniæ nulli secundum, venditis facultatibus, tam suis quam etiam conjugalibus, in hos se induisse cultus ad fidem comperi, ut ea in pauperes conferat, quæ redegit in pecuniam; & ipse pauper ex divite factus, tamquam deoneratus gravi sarcina, domui, patriæ, cognationi quoque valedicat, quo impensius Deo serviat. [Itiner. I. 1] Elegisse secretum affirmatur Nolanæ urbis, ubi tumultum fugitans, ævum exigat. [Epist. 30] Matrona quoque virtuti & studio ejus proxime accedit, neque a proposito viri discrepat. Denique transcriptis in aliorum jura suis prædiis virum sequitur: & exiguo illic conjugis contenta cespite, solabitur se religionis & charitatis divitiis a. Soboles eis nulla, & ideo meritorum posteritas desiderata. Hæc ubi audiverint proceres viri, quæ loquentur? Ex illa familia, illa indole, tanta præditum eloquentia migrasse a Senatu, interceptam familiæ nobilis successionem, ferri hoc non posse. [Matth. 10. 33] Et, cum ipsi capita & supercilia sua radant, si quando Isidis suscipiunt sacra; si forte Christianus vir attentior sacro sanctæ religioni, vestem mutaverit, indignum facinus appellant. Equidem doleo tantam esse in mendacio observantiam, in veritate negligentiam, ut confundantur plerique attentiores ad sacrosanctam religionem videri, non considerantes vocem dicentis; Qui me confusus fuerit coram hominibus, confundar & ego eum coram Patre meo, qui est in cælis. Hactenus S. Ambrosius.

[21] At Paulinus, hæc reposita sibi ludibria satis gnarus, ita non expavit, ita non erubuit Euangelium, ut hac maxime constantia & libertate mirificus sit; & credere liceat, [ejusdem constantia.] ob id in primis meritum, tantam illi vicissim ab indulgentissimo Domino repensam etiam inter homines famæ celebritatem. Ante alios oblatravit famulo Christi, perque omnia ingenii artificia ejus tentavit constantiam Decius Ausonius. Hispanicum enim secessum cum perægre tulisset, [Acriter oppugnatur ab Ausonio.] ac spoliari se veteri discipulo, jamque tam claro caroque amico, nec minus opulento perdoleret; non aliis super alias interpellari litteris cessat, veterum honorum & patrimonii damna proponens; non proditæ crimen amicitiæ objectare dubitat, non sanctæ conjugi Therasiæ parcit; non mordere acrius, & tamquam leviter immutatum incusare ipsum veretur, occinens inter alia:

Vertisti, Pauline, tuos dulcissime mores.
Ergo meum patriæque decus, columenque Senatus,
Bilbilis, aut hærens scopulis Calagurris habebit? [Epist. 25]
Hic trabeam, Pauline, tuam Latiamque curulem
Constituis? patriosque istic sepelibis honores?

Quæ diversis annis carmina, seu potius incantamenta missa, fecit Deus (scilicet famuli sui interim vel latitantis, vel loca mutantis tranquillitati consulens) ut sero admodum eodem tempore omnia redderentur, quarto anno, ex quo nihil ab eo litterarum acceperat.

[22] Testatur id illud Paulini exordium, dum ad litteras simul omnes responsum meditatur:

Quarta redit duris hæc jam messoribus æstas,
      Et toties cano bruma gelu riguit,
Ex quo nulla tuo mihi littera venit ab ore. [Epist. 1 ad Auson.]

Tum fallaces blanditias & dolosas querelas nobilis tiro veterana firmitate confutat. [Sed liberrime Christum confitetur & rebus & verbis.] Non ire inficias se omnia illi debere: coluisse semper, culturumque pietate etiam mansura post mortem. Ceterum si quid in alumno esset quod Christus amaret, lætari & ipsum oportere, ad quem, ut ad magistrum, pars laudis & præmii pertineret. Incolere sola loca usitatum esse Philosophis, & Poëtis & sanctis Anachoretis; quare vitio sibi ne verteret; quamquam ipse vota potius quam rem Monachorum haberet. Atq; utinam, inquit, concederetur vere sub nomine Christi probra perferre! Quippe menti, quam Numen firmarit, nequaquam teneram esse frontem; & laudem hic contemptam redire Christo judice. Non igitur Bellerophontis insaniam sibi, nec Tanaquilem, sed Lucretiam conjugem esse. Non oblitum se patrii cæli; cum, qui Deum unum colit, ille vere sit cæli memor: neque impium posse dici, cum perinde sit, Christianum esse, & pium; contraque, non Christianum, & impium. Cum autem immutatum se audit, non statim prosilire ad morsus debere, sed pervestigare, quæ mutatio sit, cum quædam crimine vacet. Quodsi perversum deprehenderit, tum succensendum, enitendumque ut in rectum statum reponat lapsum amicum: sin autem cognoverit devovisse Deo pium pectus, eidemque credidisse confirmanti, æterna parari præmia præsentibus damnis empta,

Non reor, inquit, id sano sic displicuisse parenti,
Mentis ut errorem credat, sic vivere Christo,
Ut Christus sanxit. [Epist. 4 ad Auson.] Juvat hoc, nec pœnitet hujus
Erroris; stultus diversa sequentibus esse
Nil moror, æterno mea dum sententia Regi
Sit sapiens.

Illum se timere judicem: supremæ illius tubæ cieri terrore: id providere, ne imparatum mors opprimat; sed ut eam securo liceat animo expectare. [ibidem.] Denique præclaram Christi confessionem ita claudit, & quasi trabali clavo figit:

Si placet hoc, gratare tui spe divite amici:
Si contra est, Christo tantum me linque probari.

[23] Sed illud ex divino jambico, de gratia Christi totum immutante hominem, ostendit, quam ipsum sibi Paulinum penitus vendicasset. [Efficacia Christi gratiæ.]

Hic ergo nostris ut suum præcordiis
      Vibraverit cælo jubar,
Absterget ægrum corporis pigri situm,
      Habitumque mentis innovat:
Exhaurit omne quod juvabat antea
      Castæ voluptatis vice;
Totuique nostra jure domini vendicat
      Et corda, & ora, & tempora. [Epist. 2 ad Auson.]
Se cogitari, intelligi, credi, legi
      Se vult, timeri, & diligi.
Æstus inanes, quos movet vitæ labor
       Præsentis ævi tramite,
Abolet futuræ cum Deo vitæ fides:
      Quæ, quas videmur spernere,
Non ut profanas abicit aut viles opes,
      Sed ut magis charas, monet
Cælis reponi creditas Christo Deo,
      Qui plura promisit datis. [Prima virtus Monachi, contemptio humanorum judiciorum.]

Hæc autem omnia, Paulinus quam præstans fuerit Monachus, plane demonstrant. Nam prima virtus Monachi est, ut sanctus Hieronymus docet, hominum judicia contemnere. Ergo qui talia fundamenta posuit, facilem totius molis æstimationem præbet.

[23] Enimvero vituperantium linguas, non ipse modo constantia & æquitate animi summa vicit; sed etiam, ut fortis idem dux ac sapiens magister, ad eamdem alios pugnam egregie confirmavit & erudivit; nec alia nervosius argumenta tractavit. [Epist. 26.] [Paulini de hac re egregia præcepta.] Testimonio sunt quæ in eo genere extant epistolæ duæ sexta ad Severum, prima ad Aprum. Quarum specimen huc afferri, & ad Paulini notitiam, & ad imitationem, ut in re in qua summa ferme religionis vertitur, interesse sum arbitratus. Vetat Severum vel disputare cum iis, qui consilia perfectionis Christianæ reprehendant, ut quæ non ratione humana defendenda sint, cum auctoritate nitantur divina. Aprum admonet, talia odia & convitia vivendo melius quam loquendo revinci. Si stultum, inquit, putant esse quod gerimus, gratulare conscius tibi, quia opus Dei & præceptum Christi geris; & reminiscere, quoniam stulta mundi elegit Deus ut confundat sapientia: & quoniam quod stultum est Dei, sapientius est hominibus. Talibus autem velle purgari, idem est quod posse Christum ipsum negare; qui erubescentes nomen suum coram hoc mundo, erubescet invicem coram Patre confiteri suos. Tu igitur qui laboras (ut scribis) rationem pro meo ac tuo facto reddere, quid facies, si non persuaseris hominibus, non ad ædificationem suam, sed ad destructionem tuam tecum de opere Dei disputantibus? [Epist. 6] Jam erubesces, jamque pallebis, ut causæ pejoris adsertor: & motus gradu titubabis in via Domini, & de cælo in terram relaberis, si quæ ædificasti destruis. Et mox: Utinam, mi frater, digni habeamur qui maledicamur, & notemur, atque etiam interficiamur in nomine Jesu Christi, dum non ipse occidatur Christus in nobis. Tum demum super aspidem & basiliscum ambularemus, & conculcaremus caput draconis antiqui. Sed adhuc amico (quod pejus est) seculo solvimur, & in Christo deliciamur: laudari tantum in nomine ipsius amantes; contristari & tribulari, quod est utilius, recusantes.

[24] Hæc & similia his plura ad Severum; illa ad Aprum: O beata injuria, displicere cum Christo! [Epist. 26] Magis nobis timendus est amor talium, quibus sine Christo placetur. Et infra: Nos igitur taceamus istis, loquentes ad Dominum silentio humilitatis, & tunc ipse qui invictus est, pugnabit pro nobis, & vincet in nobis. In hujusmodi autem quid facere debeamus, Propheta nos docet, dicens; Ego autem cum mihi molesti essent, induebam me cilicium, & humiliabam in jejunio animam meam: videlicet, ut obtrectatores nostros, ea ipsa qua commoventur, humilitatis specie destruamus; tantoque magis confundantur coram Domino, in antiquæ adhuc superbiæ crimine permanentes, quanto magis nos ipsi gloriamur, in quo confunduntur in nobis. [Ps. 34. 13] Proinde stabiles in fide veritatis & operatione justitiæ, talium vel odia vel convitia vivendo melius quam loquendo arguimus; quia rejiciet sermones tuos post se, qui odit disciplinam; & qui insipientem arguit (ut tenes scriptum) sumit sibi contumeliam. Sibi habeant litteras suas Oratores, sibi sapientiam suam Philosophi, sibi divitias suas divites, sibi regna sua Reges: nobis gloria, & possessio, & regnum Christus est: nobis sapientia in stultitia prædicationis, nobis virtus in infirmitate carnis, nobis gloria in Crucis scandalo, quo mihi mundus occiditur & ego mundo, ut vivam Deo; non autem jam ego, sed in me Christus; cui consepulti sumus, in quo nunc abscondimur hujus mundi oculis, ut confusioni ejusdem cum ipso revelemur: quando horum quæ nunc nobis objicit memor, dicet; Hi sunt quorum vitam æstimabamus insaniam, quomodo reputati sunt inter filios Dei? Quibus ex verbis apparet, quam pleno loqueretur ex pectore.

[25] Multo autem magis (quo scilicet rerum testimonium majus est) ex factis, [Fides Paulini insignis.] quibus verba comitabantur, apparet quam vere S. Hieronymus eam præ ceteris Paulino laudem tribuat, ut ferventissimæ fidei Presbyterum appellet. [Epist. 34 ad Iulianum.] Et junior Paulinus, is qui Vitam sancti Martini heroico versu condidit, insignis fidei gloria nobilitatum affirmet, dum in secundo volumine canit:

Quin & Paulino similis medicina salutem
Reddidit, insignis fidei quem gloria late
Extulit. [Lib 2 Vitæ sanctæ Martini.]

Non enim sine fidei fervore summo tanta constantia esse potuit; quod ipse Paulinus quoque declarat, cum ait: Memento granum sinapis (de quo semine sumus) si conteratur, accendi magis, & tum demum in vim suam excitari. [Epist. 6 ad Severum.] Quamobrem debemus quasi naturæ nostræ in hoc respondere, ut adversis sermonibus contriti, inardescamus ad fidem; & eos ipsos, qui nos, ut minimos hominum, scilicet quasi granum sinapis, quod minimum est seminum, frangere conantur, uramus. [Epist. 29] Et ad Aprum: Perspicuum est quam fortiter credideris in Christo, cui jam donatum est pro Christo pati. Quin & videtur cunctarum abdicatio rerum, & sanctioris vitæ susceptio attributa fidei præcipua ratione olim fuisse, & opus fidei, vel fides nuncupata. [de glor. Confess. Cap. 107] Gregorius quidem Turonensis conversionem Paulini ita describit, tamquam auditis Euangelii verbis; ad ea vertenda in opus statim aggressus sit: quod nihil (ut reor) aliud significat, [Sententiæ ejus pulcherrimæ,] quam Euangelicas voces, quibus Christianorum aures assidue personant, sed sterili ignavoque ob eorum vitium significatu, prompta efficacique fide in Paulini mentem penitus descendisse. Hausit igitur a primo Euangelium toto pectore. Et quia (ut dulcissimis ejus formulis dicam) sapor mentis in sermone gustatur: sermo viri mentis est speculum, & thesaurus pectoris publicatur eloquio. [Epist. 32, 37, & 33] Inde est, quod divina Christi placita atque decreta, de perfecta & ad summum perducta virtute, adeo ubique magnifico ore fundit.

[26] Hinc lumina sive oracula illa, de Euangelica morte,

Vita prior pereat, pereat ne vita futura. [Natal. 10] Et:
--- Moriamur ne moriamur.
Letalem vitam vitali morte tegamus.

De cordis humilitate: Humilis corde, cor Christi est. [Epist. 2 ad Severum.] De condonandis injuriis: Vicem injuriæ reddere, humana ultio est; at inimicum etiam diligere, vindicta cælestis est. De Euangelica paupertate, Nihil habemus nisi Christum; & vide si nihil habeamus, qui omnia habentem habemus; & alia passim horum similia; semper in eo fixus, sequendum Christum, eique vivendum, [Christo serviendum ita, ut vult ille sibi serviri.] lege quā docuit & sanxit, & forma quam prætulit. [Epist. 5 ad Severum.] Quæ quidem Christianis omnibus ante alias curas, imo sola cura esse deberet. Nam si mundana sapientia ita suis gloriatur erroribus (inquit S. Leo) ut quem sibi quisque ducem elegerit, ejus opiniones, & mores, atque omnia instituta sectetur; quæ nobis erit communio nominis Christiani, nisi ut ei inseparabiliter uniamur, qui est (ut ipse insinuavit) via, veritas & vita? [Ser. 2 de Resurr.] Quid igitur aliud oportet facere (ut hoc quoque ex Nysseno adjiciam) qui magno Christi cognomine dignus effectus est, nisi ut omnia sua tum cogitata tum dicta tum facta diligenter exploret, &, utrum eorum singula ad Christum tendant, an ab illo sint aliena, dijudicet? [Joan. 14] Hoc itaque faciebat ubique S. Paulinus, ut, quoniam Christi se dedicarat servitio, ad ejus leges ac nutus totum sese componeret. Contra quam plerique perversissime faciunt, non modo exitiali sed & pudendo flagitio; qui ita vitam ac mores temperant suos, tamquam non Christum, sed mundum & satanam, pro duce ac Deo sequantur; & inde nomen accepisse contenti, hinc leges accipiant. [ad Olymp. mon.] Sed ad narrationis ordinem revertamur.

CAPUT IV.
Sacerdos Barcinone ordinatus Paulinus, Mediolano Roma Nolam venit totumque se tradit cultui S. Felicis.

[27] Ex datis invicem Ausonii Paulinique epistolis, præcipueque ex illa, cujus initium est, Quarta redit duris hæc jam messoribus æstas, aperte constat, quatuor ferme in Hispania annos Paulinum fuisse, totum Deo deditum, cælestisque militiæ suæ tyrocinia, maximo ardore & attentissima cura ponentem. [Epist. 1 ad Auson.] Ibi vero dum agit plerumque Barcinone, quamquam solitudinem latebrasque pias amaret, tamen abscondi non potuit civitas supra montem excelsissimæ virtutis posita. Omnium in se oculos Euangelicæ splendore lucis convertit. Itaque dum populus miratur æque eum ac veneratur, ita caritate exarsit, ut ad Sacerdotium pia vi compulerit. Vigebat is mos ea tempestate, [Paulinus ad Sacerdotium a populo adigitur.] nescias religiosior an violentior, ut quorum sanctimoniam longe eminere supra communem modum animadverterent, quosque vehementer amarent, eos populi cogerent in sacram militiam dare nomen. Ita Mediolani S. Ambrosius cooptatus Episcopus: ita Pinianus ut Presbyter crearetur. Hippone contentio tumultuosa extitit. quæ S. Augustino negotii sane multum molestiæque concivit: ita frater S. Hieronymi Paulinianus, comprehensus, & ore compresso ab Epiphanio initiatus: ita Maximum Palatinum Sacerdotio civicus amor (ut Sidonius loquitur) illigavit: ita demum noster Paulinus, per vim inflammatæ subito plebis, ab Episcopo Lampio sacratus est die natali Domini, biennio ferme post Baptismum. [4 Epist. 24]

[28] Porro cogendus fuit, non quod a divinis ministeriis mentem alienam gereret, sed ob causam duplicem. [Quanta pietate Sacerdotium susceperit ac tractarit.] Primum, quod monasticam meditaretur humilitatem, & obscurum secessum; ut qui elegerat adjectus esse in domo Dei. Deinde, quod si tandem ad Sacerdotium animum appelleret, cum indignum se augusta muneris sanctitate duceret, nihilque eximii & extra leges ferre posset, per gradus paulatim evehi, perque longam servitutem se reddere digniorem vellet. Quæ omnia Severo familiariter exponit his verbis: Nos modo in Barcinonensi (ut ante scripseram) civitate consistimus. Post illas litteras, quibus rescripsisti, die Domini a quo nasci carne dignatus est, repentina (ut ipse testis est) vi multitudinis, sed credo ipsius ordinatione correptus, & Presbyteratu initiatus sum; fateor, invitus, non fastidio loci (nam restor ipsum, quia ad æditui nomine & officio optavi sacram incipere servitutem) sed ut alio destinatus, alibi (ut scis) mente compositus & fixus, novum insperatumque placitum divinæ voluntatis expavi. [Epist. 6 ad Severum.] Ceterum, quia Monasticæ vitæ consilium fixum hærebat pectori, tametsi tandem se consecrari permisit, excepit tamen diserte ne diœcesi certæ alligaretur, in Sacerdotium tantum Domini, non etiam in locum Ecclesiæ dedicatus. Quo vero sensu animi, quanta submissione, qua reverentia divinissimo jugo colla subdiderit, idem ipse ita persequitur: Data igitur cervice in jugum Christi, video majora me meritis & sensibus opera tractare: jamque arcanis & penetralibus Dei summi receptum & insertum communicare cælestia, & Deo propius admotum in spiritu ipso Christi, & corpore & splendore versari. [Ibidem.] Vix adhuc intellectum sacræ molis capio mentis angustiis; & onus muneris mei, conscius infirmitatis, horresco. Sed is, qui sapientiam parvulis dedit, ex ore infantium atque lactentium perficit laudem sibi, potens est in me etiam opus suum perficere, & munus ornare, ut se dignum faciat, quem ab indigno vocavit.

[29] Creatus Sacerdos jam totus erat in eo, ut intime cum Deo conjungeretur; eamque ob rem, ut sese facultatibus & ceteris humanis bonis, [Statuit omnia sua vendere & dare pauperibus.] velut peccatorum materia & a summo bono distrahentibus, liberaret. Quod (ut alia) jucundum fuerit, ex gravissimo ejus dulcissimoque sermone didicisse. Sic enim ad Augustinum loquitur: Interea me, de periculis vitæ istius & profundo peccatorum evadere nitentem, orationibus tuis tamquam tabula sustine; ut de hoc mundo, quasi de naufragio nudus evadam. Idcirco enim me levare sarcinis & vestimentis onerantibus exuere curavi, ut undosum hoc, quod inter nos & Deum peccatis interlatrantibus separat, præsentis vitæ salum, omni amictu carnis, & cura diei sequentis, jubente & adjuvante Christo, expeditus enatem. [Epist. 41] Neque id me perfecisse glorior; quod etsi gloriari possem, in Domina gloriarer, cujus est perficere, [In Galliam redit, ac re ipsa distribuit universa.] quod nobis adjacet velle: sed concupiscit ad huc anima mea desiderare judicia Domini. Talia cum meditaretur, ut eadem primo quoque tempore in rem conferret, in Galliam, ut arbitror, remeavit. Hic (ut loquitur Uranius) aperuit horrea sua pauperibus, apothecas suas advenientibus patefecit. Nam parum ei erat proximos alere, [Mediolanum abit.] nisi etiam undique evocaret quos pasceret atque vestiret. Quam multos inique oppressos erexit? quam multos pro ære alieno mancipatos, persoluto ære, e creditorum servitute liberavit? quam aliis præterea multis æs alienum dissolvit; una negotiatione creditores juxta ac debitores exhilarans, sibique obstringens; hos a miseria eximens, illis sua restituens. [Epist. 45 ad Alipium.] Rebus in Gallia compositis, vel potius Domino restitutis, Italiam ingressus, Mediolanum ad sanctum Ambrosium accessit; a quo ita exceptus est amanter & honorifice, ut de suo Clero (quoniam aliter tenere non poterat) etsi diversis locis degeret, censeri voluerit; minime aliena conjectura putantium id factum, quod illum sibi Ambrosius senectute jam gravi destinaret & cuperet successorem. [Baron. An. 394]

[30] Mediolano Romam venit. Hic vero diversis acceptus est animorum studiis, honore ac veneratione ingenti a populo, [Romam venit, & vexatur.] ab nonnullis e Clero, & a Pontifice ipso, haud sine specie quadam livoris, aut certe parum considerati zeli. Siricius erat Pontifex, parum ea re (ut dicatur mitissime) fortunatus, quod apud eum sanctus quoque Hieronymus, ut Baronius Cardinalis observat, offendit. Vehementer incubuerat, ut grassantem per ea tempora pravum morem elideret, quo laici homines, aut etiam Neophyti raptim in Sacerdotes consecrabantur; & certa statuerat intervalla, per quæ sensim ad sacræ militiæ Ordinis ascenderetur. [Baron. An. 394] Ergo, dum Roma universa in Paulinum convertitur, & quem jam suspexerat Consulem, jam Presbyterum, ac prope Monachum admiratur; Siricius (quantum conjici licet) sivit emanare sermonem, ejus se consuetudinem nolle; scilicet, ne repentinam hominis consecrationem probare, & latas ab se ipsemet enervare leges videretur. Nihil ultra gestum satis ostendunt illa Paulini ad Severum verba, Qui nos odisse, & a consortio sanctitatis suæ segregare dicuntur. Idipsum tamen in magnum divinæ gloriæ cedebat impedimentum, & Dominicæ gratiæ detrimentum faciebat, cum ab sequendis Paulini vestigiis non paucos rumor ille de alieno Pontificis animo retardaret: cum quidem eo dignior omni venia Paulinus esset, quod nihil per contumaciam commisisset, sed inflammatæ vim multitudinis declinare non potuisset. [Epist. 1] Ceterum eo maturius filius pacis in sui Felicis optatum sinum abdidit se; ut invidia, quæ conspectu & præsentia elebatur, subducto fomite, quod evenit, extingueretur. Quodsi quid obtrectationum in paucis e Clero resedit, earum vix fama tenuis in Campaniam aspirabat: ut non secus atque aura frigida, vel importunum vacui culicis murmur (sic enim eas Paulinus appellat) ab auribus spinarum sepe munitis excluderetur. [Ibidem.] Nam, quod ad me pertinet, inquit, cum ipsis quoque qui oderunt pacem meam, mente pacificus sum; si quis enim vult contentiosus esse, hoc consuetudo nostra non recipit.

[31] Amœno in agro ad quingentos ab urbe Nola passus ossa beati Felicis Martyris quiescebant, hodieque servantur. [Recedit Nolam ad S. Felicis.] In eum veluti portum ubi Paulinus ab seculi æstu fessam ratem invexit, haud sperem equidem consequi posse dicendo, ut respirarit, quibus gaudiis exundarit, [Quam vitam hic instituerit.] ut amantissimo se Patrono totum dicarit permiseritque, ac totum in omnem sanctitatis præstantiam effuderit. Jam regnare, jam terrenis omnibus eminere; ante omnia persolvere, quod votivo nuper carmine illo receperat:

Pande vias faciles, da currere mollibus undis;
Et famulis famulos a puppi surgere ventos:
Inque tuo placidus nobis sit limine portus. [Natal. 1]
Illic dulce jugum, leve onus, blandumque feremus
Servetium sub te domino: etsi justus iniquis
Non egeas servis; tamen & patiere, & amabis
Qualescumque tibi Christo donante dicatos:
Et foribus servire tuis; tua limina mane
Munditie curare sines, & nocte vicissim
Excubiis servare piis, & munere in isto
Claudere promeritam defesso corpore vitam.

Hoc fideli obsequio cælesti Patrono famulans, totus ab illo pendere, [Quam pius in S. Felicem.] omnia in illo sita habere, accepta omnia illi ferre, maxime in sanctitate profectum. Quæ quasi divino instinctus afflatu venustissima cum sanctitate describens canit:

Tu pater, & patria, & domus, & substantia nobis;
In gremium translata tuum cunabula nostra,
Et tuus est nobis nido sinus; hoc bene foti
Crescimus, inque aliam mutantes corpora formam,
Terrena exuimur stirpe; & subeuntibus alis
Vertimur in volucres divini semine verbi. [Natal. 4]

Nihil dubitabat amari se a Martyre, saltem ut dominus amore dignatur catellum.

Cum, inquit, mihi vita, domus, res, gratia, gloria, panis
Sit Felix donante Deo —

Summum quoque erga sanctum Patronum sancti clientis studium verba ad Severum illa declarant: Habes ergo libellos a me duos, unum versibus Natalitium de mea solemni ad Dominædium meum cantilena: cui corpore ac spiritu quotidie, lingua autem quotannis pensito dulcissimum voluntariæ servitutis tributum, in die festo consecrationis ejus immolans Christo hostiam laudis, & reddens Altissimo vota mea. [Natal 9, Epist. 9]

[32] Tanta Paulini erga beatum Confessorem & Martyrem pietas, inclitum jam late per terras Felicis Nolani nomen, [Illustriorem eum reddidit primum carminibus.] multis modis clarius fecit: primum carminibus, quæ totum spargebantur per orbem terrarum: ex quibus & nos totam Martyris vitam, & sacra certamina, & gesta ad sepulcrum ejus prodigia habemus. Et haud dubie plura scripsit quam extent, cum Natales ad nos pervenerint tantum decem: ac certum videatur, a Paulino, qui novum quotannis quasi votivum solvebat, spatio ferme quinque & triginta annorum, quibus apud sancti Felicis vixit, [Secundo, Basilicarum magnificentia.] conditos multo plures. Deinde ædificatis excultisque Basilicis, & sacra pictura e veteri ac novo Testamento ornatis. Quæ sacra magnificentia mire valuit & ad frequentandas advenarum catervas, & ad sacrum Natalem Martyris religiose colendum. Hac enim salutari industria visum est Paulino capi posse detinerique hominum lumina ac mentes; & comessationes sensim tolli, quæ ex ethnica superstitione passim inter Christianos retinebantur; nec e mortalium, præsertim rusticorum, eradi moribus poterant. Addiderat picturæ titulos, & rationem consilii sic explicat.

---Ut dum picta vicissim
Ostendunt releguntq; sibi, vel tardius escæ
Sint memores, dum grata oculis jejunia pascunt:
Atque ita se melior stupefactis inserat usus,
Dum fallit pictura famem; sanctasque legenti
Historias, castorum operum subrepit honestas,
Exemplis inducta piis; potatur hianti
Sobrietas, nimii subeunt oblivia vini. [Natal. 9]

[33] Multo autem maxime illustravit sanctissimum Sacerdotem domicilio suo, [Tertio, auctoritate & sanctitate sua.] institutoque vitæ mirabili, & sapientia, & ceterarum virtutum ornamentis. Accurrebatur enim e remotissimis oris non tam Felicis, quam Paulini visendi cupidine. Sanctus Episcopus Nicetas, semel atque iterum usque ab Dacis ea causa venit: quem & Natali nono Paulinus miris laudibus secundo venientem excipit, nec minoribus ante triennium erat prosecutus abeuntem Sapphico propemptico. Sanctus Augustinus, cum permolesta incidisset causa inter Bonifacium presbyterum suum, & ejus accusatorem, neque constare veritas posset; illo rogante, hoc urgente crimen; pro more ejus ætatis, quo finiri tales controversiæ jurejurando ad Martyrum sepulcra concepto solebant, utrumque Nolam ad sanctum Felicem misit: asserens causam, cur e Martyribus, ad quorum monumenta in eo genere miracula edebantur, Felicem præcipue delegisset, Multis, inquit, notissima est sanctitas loci, ubi Felicis Nolensis corpus conditum est; quo volui ut pergerent, quia inde nobis facilius fideliusque scribi potest, quidquid in eorum aliquo divinitus fuerit propalatum. [Augustin. Epist. 137] Qua oratione amicitiam, pietatem, fidemque Paulini designat, quem Augustinus quammaxime diligebat, ac mirabatur. Ita clientis existimatio & fama, quod optatissimum Paulino accidebat, amplificandis Patroni honoribus & cultui dilatando proficiebat. Inde factum non modo ut Nola civibus augeretur, sed & ad ipsum sepulcrum, ubi principio pauper congestus erat tumulus, jam species urbis extaret.

[34] Verum non multis post temporibus, quam ad sanctum Felicem Paulinus venerat, tamquam novi ædificii fundamentis patientia solidandis, in gravem morbum implicitus est. [Natal. 6] Voluit mirus rerum arbiter ac temperator Deus, [Per morbum inclarescit.] per vexationem illam, non modo exercitationem quæstuosam athletæ suo, sed & multiplex solatium afferre; & ante omnia, acceptam Romæ contumeliam resarcire; mœroremque Paulini abstergere, verentis ne opus inde divinum impediretur. Solutus est igitur tali solicitudine per eam occasionem: nam cognitus circa morbus, accolarum animos erga virum Dei nudavit. Narrat rem ipse Severo, ut gloria Deo sit, & cognoscatur summæ ejus bonitatis opus. Viderunt, inquit, pueri tui quam assidua nos, quam sedula solicitorum fratrum monachorum, antistitum, clericorum, atque etiam ipsorum sæpe seculiarium officia, toto illo nostro ægritudinis tempore celebraverint. [Paulinus Epist. I ad Sever.] Quod apud unanimitatem tuam, de Dominica tamen gratia (cujus hoc quoque opus & munus est) gloriari licet. Nemo propemodum tota Campania Episcoporum non visitare nos fas existimavit sibi. Et quos infirmitas vel necessitas aliqua devinxerat, missis vice sua clericis & litteris adfuerunt. Afri quoque ad nos Episcopi revisendos prima æstate miserunt.

ANNOTATA D.P.

a Vide Chriffletium Cap. 4, ubi ex Epist. 6 ad Severum, data sub initium anni 394, & cursu litteræ Dominicalis B, eodem anno Dominicam diem cum festo Nativitati Christi componente, concludit, rem actam anno 393 exeunte, primo adhuc anno conversionis.

CAPUT V.
Paulini cum Afris Episcopis præsertim Augustino amicitia, aliorum Sanctorum judicia de ejus exemplo, ad mundi contemptum efficaci.

[35] Porro quod postremum dixit de Afrorum legatione Episcoporum, ita res habuit. Iampridem (uti supra est indicatum) Paulinum Alypius, quamquam ignotus, norat Mediolani. Is jam Episcopus tam insignem viri mutationem ut audivit (nam celerrime fama longissime pervagata est) salutandum sibi per literas officio Christiano putavit: [Africani Episcopi Paulinum salutant.] donoque misit S. Augustini quinque libros contra Manichæos. Horum lectione voluminum ita captus est Paulinus, ut non modo gratias Alypio summas egerit; sed & ultro ad Augustinum, ejus plenas laudibus suaque modestia litteras destinarit, misso puero, per quem alios quoque insignes Africæ viros salutaret. [Augustini & Paulini mutua charitas.] Quæ litteræ ubi perlatæ sunt in Africam, & sapientiæ viri sanctitatisque specimen præbuerunt, mirum quam cupide lectæ vulgatæque sunt, & adversus ipsum Paulinum quam incredibilia concitarunt Africanorum studia Sacerdotum & Monachorum. Ante omnes ipsorum inter se Paulini & Augustini, ut Davidis & Ionathæ, conglutinatæ sunt animæ. Quæ nec fidelius describi, nec dulcius a quopiam possunt, [Augustini de Paulini litteris judicium,] quam ipsa Augustini, id est, illa veritatis lingua & caritatis exequatur: qui sane & præcipuo studio accurasse descriptionem videtur, eique mellis sui quasi medullam largiter inspersisse. Sic exorditur: O bone vir, o bone frater, latebas animam meam: & ei dico ut toleret, quia adhuc lates oculos meos & vix obtemperat, imo non obtemperat.

[36] Deinde interposita disputatiuncula de dolore, quod eum de facie ignoraret, subjicit: Quomodo ergo non doleam, quod nondum faciem tuam novi, hoc est, domum animæ tuæ, quam sicut meam novi? [epistola 32 expressum.] Legi enim litteras tuas fluentes lac & mel, præferentes simplicitatem cordis tui, in qua quæris Dominum, sentiens de illo in bonitate, & afferens ei claritatem & honorem. Legerunt fratres, & gaudent infatigabiliter & ineffabiliter tam uberibus & tam excellentibus donis Dei, bonis tuis. Quotquot eas legerunt, rapiunt; quia rapiuntur, cum legunt. Quam suavis odor Christi, & quam fragrat ex eis? Dici non potest, illæ cum te offerunt ut videaris, quantum nos excitent ut quæraris: nam & perspicabilem faciunt & desiderabilem. Quanto enim præsentiam tuam nobis quodammodo exhibent, tanto absentiam nos ferre non sinunt. Amant te omnes in eis, & amari abs te cupiunt. Laudtur & benedicitur Deus, cujus gratia tu talis es. Ibi excitatur Christus, ut ventos & maria tibi placare tendenti ad stabilitatem suam dignetur. Ibi conjux excitatur, non dux ad mollitiem viro suo, sed ad fortitudinem redux in ossa viri sui: quam in tuam unitatem redactam & redditam, in spiritualibus tibi tanto firmioribus quanto castioribus nexibus copulatam, officiis vestræ sanctitati debitis in te, uno ore salutamus. Ibi cedri Libani ad terram depositæ, & in arcæ fabricam compagine caritatis erectæ, mundi hujus fluctus imputribiliter secant. Ibi gloria, ut acquiratur, contemnitur; & mundus, ut obtineatur, relinquitur. Ibi parvuli, sive etiam grandiusculi filii Babylonis eliduntur ad petram, vitia scilicet confusionis superbiæque secularis. Hæc atque hujusmodi suavissima & sacratissima spectacula litteræ tuæ præbent legentibus, litteræ fidei non fictæ, litteræ spei bonæ, litteræ puræ caritatis. Quomodo nobis anhelant sitim tuam, & desiderium defectumque animæ tuæ in atria Domini? Quid amoris sanctissimi spirant? Quantam opulentiam sinceri cordis exæstuant? Quas agunt gratias Deo? Quas impetrant a Deo? Blandiores sunt, an ardentiores? luminosiores, an fœcundiores? Quid enim est, quod ita nos mulcent, ita accendunt, ita compluunt, & ita serenæ sunt? Quid est, quæso te, aut quid tibi pro eis rependam, nisi quia totus sum tuus in eo, cujus totus es tu? Si parum est, plus certe non habeo.

[37] Ergo litteris hisce Paulini, cum tanta adversus eum excitata essent studia, alteræ supervenerunt ab eodem litteræ, nec pietate prioribus, nec caritate absimiles: & interim Augustinus a Valerio cooptatus adjutor, & creatus est Coëpiscopus. Tum omnes simul, Valerius & Augustinus Hipponenses, [Paulini ad Licentium cohortatio.] Alypius Tagastensis, Profuturus Calamiensis, & Severus Milevitanus Episcopi, litteris suis Paulinum officiosissime reviserunt. Commendarat eidem prioribus Augustinus litteris Romanianum, & ejus filium Licentium, Alypii patruum illum, hunc patruelem; ut utrumque, ac præsertim Licentium, ad perfectionis studia conaretur adducere. Venerant ambo Romam ex Africa, & Nolæ Paulinum salutarant. Is ergo cultor Christiani officii diligentissimus, postridie quam litteras ab Episcopis Afris accepit, scripsit ad utrumque lætitia gestiens, ac præcipue gratulans de Augustini Episcopatu: & Licentium non modo prosa ad Christianas virtutes & seculi fugam, sed & carmine adhortatur, quod delectari juvenem poësi cognorat. Adeo caritas in alliciendis ad pietatem mortalibus solers est: & ad cujusque se gustum accommodat, ut escam vitalem bona illecebra capti hauriant. Quæ omnia Cardinalis Baronius gesta ponit anno salutis CCCXCV, quo maxime anno etiam in Oriente Paulini nomen inclaruit.

[38] Decesserat ejus initio anni senior Theodosius Augustus; [Ejusdem Panegyricus de Theodosio.] quem cum Ethnici Scriptores indigne criminarentur, Paulinus Endelechii sancti admonitu, amicitia sibi conjunctissimi viri, defendendum ex meritis suis ornandumque suscepit; eo maxime consilio, ut in Theodosio non tam Imperatorem quam Christi servum; non dominandi superbia, sed humilitate famulandi potentem; nec regno, sed fide principem, ut ipsemet loquitur, prædicaret; vel, ut plane simpliciterque Gennadius, ut demonstraret, ipsum Christianum Imperatorem de Tyrannis fide magis & oratione quam armis victoriam reportasse. [epist. 9, Catal. Illustr. vir. c. 48.] Et sane Theodosii fidem magnifice sanctus Ambrosius in Oratione de ejus obitu prædicat. Idemque olim in Proœmio libri primi ad Gratianum scripserat. Petis, inquit, a me fidei libellum, sancte imperator, profecturus ad prælium. Nosti enim fide magis Imperatoris, quam virtute militum quæri solere victoriam. Eam laudationem Paulinus per Vigilantium, qui tum Monachus specie laudandus, postea hæreticus teterrimus fuit, ad S. Hieronymum misit in Palæstinam, adjecta epistola, in qua & Vigilantium commendabat, & præcepta vitæ sibi degendæ poscebat; S. Hieronymi felicitatem extollens, quod in Christi vestigiis sibi domicilium delegisset. Ad quam epistolam dum respondet S. Hieronymus, & præcepta Monasticæ vitæ quædam dedit; suadens ut prope urbes magis & in solitudine, quam in frequentia & in ipsa Jerosolyma habitaret; [Hieronymi de eo judicium.] non enim Jerosolymis fuisse, sed Ierosolymis bene vixisse laudandum esse: & de Theodosii defensione ita pronuntiat: [epist. 13] Librum tuum, quem pro Theodosio Principe prudenter ornateque compositum transmisisti, libenter legi: & præcipue mihi in eo subdivisio placuit: cumque in primis partibus vincas alios, in penultimis teipsum superas. Sed & ipsum genus eloquii pressum est & nitidum; &, cum Tulliana luceat puritate, crebrum est in sententiis: jacet enim, (ut ait quidam) oratio, in qua tantum verba laudantur. Præterea magna est rerum consequentia; & alterum pendet ex altero. Quidquid assumpseris, vel finis superiorum, vel initium sequentium est. Felix Theodosius, qui a tali Christi Oratore defenditur. Illustrasti purperas ejus, & utilitatem legum futuris seculis consecrasti. His acrem cohortationem ad colenda studia Scripturarum, quam nos supra posuimus, adjecit. Neque eo abstinuit: Nobilem te Ecclesia habeat, ut prius Senatus habuit.

[39] Ita cum celebraretur Paulini nomen, [Quantum Paulinus illustrarit consilia Euangelica.] difficile quidem est cogitatione assequi, quantum Religioni suo facto splendoris, quantum auctoritatis consiliis Euangelicis compararit. Existimare tamen licet, cum servi homines, si fideles modestique sint, doctrinam Salvatoris nostri Dei, ut sanctus Paulus loquitur, ornent; quantum ejus loci Senator eo vitæ genere exornaret. [Ad Tit. 2] Ex ipsa Urbe summus Pontifex Anastasius, cum Siricio successisset, ex his quæ ad ornandum hominem pertinerent, nihil reliquum fecit. Narratur id epistola ad Delphinum secunda: Sciat veneratio tua, Papam urbis Anastasium amantissimum esse humilitatis nostræ: nam ubi primum potestatem caritatis suæ nobis offerendæ habere cœpit, non solum suscipere eam a nobis, sed ingerere nobis piissima affectione properavit. Nam brevi post ordinationem a suam, epistolas de nomine nostro, plenas & religionis, & pietatis, & pacis, ad Episcopos Campaniæ misit; quibus & suum declararet affectum, & aliis benignitatis suæ præberet exemplum. Deinde nos ipsos Romæ, cum solemni consuetudine ad beatorum Apostolorum Natalem venissemus, tam blande quam honorifice excepit. Postea quoque interposito tempore etiam ad Natalem suum, quod Consacerdotibus suis tantum deferre solet, invitare dignatus est. Eadem benignitate Venerius, qui post Simplicianum, anno salutis CCCC b Mediolanenses induit infulas, simul primum est consecratus, Paulinum sibi salutandum putavit. Nec vero laudatores modo clarissimos viros, sed etiam imitatores habuit, imprimisque ipsum Severum, cujus ad interiorem sapientiam transitum modesta interpretatione Paulinus anteponit suo. Tu frater dilectissime, inquit, ad Dominum miraculo majore conversus es, quia ætate florentior, laudibus abundantior, oneribus patrimonii levior, substantia facultatum non egentior, & in ipso adhuc mundi theatro, id est, fori celebritate diversans, & facundi nominis palmam tenens repentino impetu discussisti servile peccati jugum, & letalia carnis & sanguinis vincula rupisti. [epist. 1.]

[40] Valuisse multum, opinor, Paulini exemplum ad Pammachium quoque post obitum uxoris, [Quanta vis & celebritas in Paulini exemplo] ex nobili Patritio nobiliorem in Monachum commutandum. Itaque cum cælestis philosophia per hominum florem ac senatorium apicem ita jam vulgaretur, merito S. Hieronymus ad eumdem Pammachium gratulans scribit: Nostris temporibus Roma possidet, quod mundus nescivit. Tunc rari sapientes, potentes, nobiles, Christiani: nunc multi Monachi sapientes, potentes, nobiles. [Hieron. epist. 26.] Verum quod infra dicit, Quod Patritii generis primus inter primos Monachos esse cœpisti, nihil officit Paulini gloriæ, tamquam vel non e Patritio ipse genere, vel non prior Pammachio ad Monachismum ascenderit; sed id tantum significat, qui fuerat inter primos Patritios, jam inter primos Monachos numerari. Quam gloriam etiam inter homines esse majorem, quam profanus antea splendor esset, egregie ibidem docet: Antequam, inquit, Christo tota mente serviret, notus erat in Senatu, sed multi alii habebant infulas Proconsulares: totus orbis hujuscemodi honoribus plenus est: primus erat, sed inter primos: nunc omnes Christi Ecclesiæ Pammachium loquuntur. Miratur orbis pauperem, quem hucusque divitem nesciebat. Quare concludit: Plus ergo accipimus, quam dedimus. Parva dimisimus, & grandia possidemus: centuplicato fœnore Christi promissa redduntur. Quæ in Paulinum recte conveniunt, tanto etiam magis, quanto is plura ad Christum attulit mentis & oris ornamenta, temporeque etiam & animi ardore præcessit.

[42] Usque eo valebat exemplum ejus, ut sanctus Augustinus magnopere optaret, ut coram se spectandum Afris præberet. [Celebratur a sancto Augustino,] Non impudenter, inquit, ego rogo vos, & postulo, & flagito, ut in Africam majore talium hominum siti, quam siccitatis nobilitate laborantem venire dignemini. [epist. 34.] Scit Deus, quia non solum propter desiderium meum, neque solum propter eos, qui vel per nos vestrum propositum, vel undecumque fama prædicante didicerunt; sed etiam propter ceteros, qui partim non audiunt, partim audita non credunt, tamen possunt comperta diligere, vos istis terris etiam corporaliter adesse cupimus. Hanc ergo Christi gloriam & oculis nostrorum hominum cupimus admoveri, in uno conjugio proposita utrique sexui calcandæ superbiæ, non desperandæ perfectionis exempla. Et ad Licentium suum scribens, Vade in Campaniam, inquit, disce Paulinum egregium & sanctum Dei servum, quam grandem fastum seculi hujus tanto generosiore, quanto humiliore cervice incunctanter excusserit, ut eam subderet Christi jugo, sicut subdidit: & nunc illo moderatore itineris sui quietus & modestus exultat. [& epist. 39] Vade, disce quibus opibus ingenii sacrificia laudis ei offerat, refundens illi quidquid boni accepit ex illo, ne amittat omnia, si non in eo reponat a quo hæc sunt. Idem Presbyterum suum nomine item Paulinum, cum ad hunc nostrum pervenisset, jubet Deo gratias agere, quod talem magistrum excipiendis rudimentis ejus ac nutriendis dedisset. Et Paulinum nostrum sic affatur: Non enim uberiore fructu legit vel audit me docentem, ac disserentem, ac vel quibuslibet exhortationibus accedentem, quam inspicit te viventem. [epist. 59.]

[43] Sanctus Hieronymus, dum Julianum ad perfectionem hortatur, claros viri natales, & amplam rem, munimenta seculi oppido firma, [a S. Hieronymo,] hac eadem machina quatit. Nec est, quod excuses nobilitatem, & divitiarum pondera; respice sanctum virum Pammachium, & ferventissimæ fidei Paulinum Presbyterum, qui non solum divitias, sed seipsos Domino obtulerunt: qui contra diaboli tergiversationem nequaquam pellem pro pelle, sed carnes, & ossa, & animas suas Domino consecrarunt: qui te & exemplo & eloquio, id est opere & lingua possunt ad majora perducere. [epist. 34.] Nobilis es? & illi: sed in Christo nobiliores. Dives & honoratus? & illi: imo ex divitibus & honoratis pauperes & inglorii, & idcirco ditiores & magis inclyti, quia pro Christo pauperes & inhonorati. Apud eumdem Hieronymum Auctor epistolæ tertiæ volumine nono, æqualis illorum temporum Scriptor non indoctus, virum singularem (sic enim nominat) Paulinum, qui Senatum, honores, divitias relinquendo, instar Abrahæ sepulcrum sibi comparasset, in quo una cum sua matre familias mortuus seculo, ab operibus mundialibus quiescebat, imitandum proponit filiabus Geruntii, quas ad negligendam hereditatem, [a S. Eucherio,] & simile sibi parandum quietis sepulcrum hortatur. Paucis post temporibus sanctus Eucherius, dum honestamenta cælesti philosophiæ conquireret, ut ad eam ab inanibus curis Valerianum traduceret propinquum suum, in prima acie collocat Paulinum, quem peculiare ac beatum suæ Galliæ exemplum vocat. [Isaiæ 49, 2] Adeo quisquis seculo bellum per ea tempora moveret, tamquam sagittam electam, cui nullum impenetrabile pectus obsisteret, Paulinum e pharetra divina promebat.

[44] Sed præstat cognoscere quanta gravitate, quantaque magnificentia ille adeo mirificæ sanctitatis Antistes, [a S. Martino.] cujus pro oraculo nutus erant, Turonensis Martinus, non modo lacessere, qui se adirent, auctoritate atque admiratione Paulini consuesset; verum etiam beatum præsens existimaret seculum, cui tale spectaculum contigisset. Sermo autem illius, inquit Severus, non alius apud nos fuit, quam mundi hujus illecebras & seculi onera relinquenda, ut Dominum Jesum liberi expeditique que sequeremur: præstantissimumque nobis præsentium temporum illustris viri Paulini, cujus supra mentionem fecimus, exemplum ingerebat, qui summis opibus abjectis Christum secutus, solus pæne his temporibus Euangelica præcepta complesset. [cap. 26.] Illum nobis sequendum, illum clamabat imitandum: beatumque esse præsens seculum tantæ fidei virtutisque documento, [Fructus boni exempli,] cum secundum sententiam Domini dives & possidens multa, vendendo omnia & dando pauperibus, quod erat factu impossibile, possibile fecisset exemplo. Ita S. Paulinus virtutis Apostolicæ dignitatem, humanis vitiis obscuram, Senatoriæ claritate lucis aperuit: abjectam vulgo Euangelicam margaritam tamquam e luto extraxit, sordes abstersit, horrorem excussit, cæleste pretium ejus & fulgorem blandissimum publicavit.

[45] Notos atque spectantes feriebat novi operis magnitudo, oculis mentibusque subjecta: fama percellebat ignotos, ad quos latissime per alia atque alia sapientum ora pervulgabatur. Inde fiebat, ut uberrimam a Deo gratiam Consularis Monachus mereretur, non pro iis tantum quæ ipse faciebat; sed & pro iis, quæ facere imitatores ejus & asseclæ conabantur: neque Deum una solum mente linguaque una, sed mille ac longe pluribus collaudaret; idque non in angulo tantum Nolano, sed per cunctam Italiam, & Galliam, & Daciam, & Africam, & Palæstinam, & alias terrarum remotissimas oras. Quin etiam eminens virtus in admirationem sui, & Christi Dei prædicationem, ut auctoris atque magistri, barbaros quoque & Christianæ religionis hostes alliciebat. [Homil. 13 in Gen.] Quæ cum Sanctus Chrysostomus cujusvis illustris exempli bona sapienter enumeret, tanto cumulatiora Paulino redibant, quanto plus gerebat exemplum ejus & majestatis & ponderis: [cui etiam adhortationem addebat Paulinus.] quod ipsa simul Therasiæ sanctitas ad feminarum singulare incitamentum, & in tali conjugio tanta perfectionis consensio fructuosius pariter ac speciosius faciebat. Sed tamen ad hæc omnia, & ad operum vocalissimam tubam adjiciebat Paulinus oris quoque voces ac styli, cum sermonibus ardentissimis præsentes, tum acerrimis epistolis & lucubrationibus aliis ad perfectionem absentes instigans; cominus juxta atque eminus, ore manuque potens, æquans facta sermone, sermonem factis, utrisque divitem contumaciam mundi, atque superbas divitias in obsequium paupertatis & humilitatis Christi captivans. Ceterum, quos amat Pater cælestis, numquam eis res ita secundas facit, quin probandæ virtutis durandæque ad patientiæ incudem relinquat materiam.

ANNOTATA D. P.

a Successit Siricio Anastasius an. 398, 2 Decembris.

b Eumdem calculum confirmatum vide in nostro de Episcopis Mediolanensibus Tractatu, num. 24 ante ultimum Tomum Maji.

CAPUT VI.
Paulini patientia, humilitas, gratitudo, studium paupertatis.

[46] Inter eos plausus Paulinus non Ethnicos modo obtrectatores habuit, non modo ipsum inter amicos primum carissimumque magistrum Ausonium, uti supra est demonstratum, nec solum Romæ invidorum malevolentia pulsatus est; sed etiam derelictus a suis. Nam, ut commercia seculi ferme re ac spe conferuntur & continentur, [Paulinus obtrectatores patitur, ac despicitur.] ubi quis ad Christi paupertatem transit, nimirum velut jam fruge cassum putamen, aut supervacaneum cadaver, amici plerumque & propinqui & clientes abjiciunt. Ita Paulinus evenisse testatur sibi, dum Severum ita compellat: Præterea peto, quia summum animi tui jus habere me confido, ut, si necesse fuerit deficientibus a me & libertis, & servis, & fratribus, tuam curam impedas, & ordinare digneris, qualiter ad nos vinum vetus, quod Narbone adhuc nos habere credimus, pervehatur. [Epist. 1] Ne timeas, frater sancte, damnum, si nos feceris etiam pecuniæ debitores. [Epist. 5] Omnes enim nostri a nobis declinaverunt: simul impii facti sunt, & inimici hominis domestici ejus. Et alibi: Ubi mihi nunc consanguinea germanitas? ubi amicitia vetus? ubi pristina contubernia? Evanui coram illis omnibus. Sed talia humilitatis asseclæ pro lucro numerabantur.

At laudes reformidabat, aversabatur, ferre non poterat, [Reformidat laudes,] quibus & sua aggravari peccata dicebat. Unde querimoniæ illæ ad Severum: Quid igitur miseri faciemus, hinc etiam rationem & pœnam debituri, quod honores accipiamus immeritos: &, qui auditores tantum legis sumus, a factoribus prædicemur? [Epist. 1] Quo magis scilicet exprobretur nobis condemnandæ torpor ignaviæ. Et: Te multa dilectio usque ad mendacii peccatum trahit. Vide ne contra ejus (id est caritatis) regulam videaris operari malum proximis, quibus sarcinam peccatorum pondere indebitæ laudis accumulas. [Epist. 2] Quo loco notare commodum est, Sanctorum inter se quam conveniat sensus. Magnus enim Gregorius eamdem sententiam, & fortassis lectione Paulini admonitus, ita expressit ad Anastasium: Quod vero me os Domini, quod lucernam dicitis, quod multis prodesse perhibetis, hoc quoque ad iniquitatum mearum cumulum accedit; ut, cum vindicari in me iniquitas debuit, laudes pro vindicta recipiam. [lib. 1 Reg. Cap. 7]

[47] Ergo Paulinus, ne commendatione hominum, qua se rebatur indignum, apud Deum condemnaretur, ita laudatores aversabatur, [& laudatores suos castigat.] ut incastigatos nequaquam dimitteret. Exemplo est libertas, qua Severum, hominem sanctum, quod interdum abripi se caritatis æstu longius sineret, non semel reprehendit. Præter usitatum ea tempestate morem (deinde enim urbanius quam verius receptus est) in titulo litterarum Severus servum se adscripserat. Paulinus novam præfationem haudquaquam tacitam prætermisit. [Epist. 1] In Epistolæ titulo, inquit, imitari præstantem in omnibus mihi fraternitatem tuam timui: quia tutius credidi vere scribere. Cave ergo post hæc servus Christi in libertatem vocatus, hominis, & fratris, & conservi inferioris servum te scribere: quia peccatum adulationis est magis, quam humilitatis justificatio. Alio tempore Severus idem postulavit, ut imaginem sui pictam ad se Paulinus mitteret. Is vero non leviter ad eam postulationem excanduit: atque non animum, sed verba imitans eorum, qui dixerunt olim Apostolo: Multæ litteræ te ad insaniam perduxerunt; Severe, mi Severe, inquit, multa te caritas pæne delirum facit: & circa me non ætate, sed sensu parvulum tuum tamquam avus circa serum nepotem, nimia pietate (quod tamen pace prudentiæ tuæ dixerim) stultus efficeris. [Actor. 26] Et subdit: Qualem cupis, ut mittamus imaginem tibi, terreni hominis, an cælestis? [Epist. 8] Scio, quia tu illam incorruptibilem speciem concupiscis, quam in te Rex cælestis adamavit. Et mox: Quomodo tibi audebo me pingere, cum cælestis imaginem inficiari prober corruptione terrena. Utrimque me concludit pudor: erubesco pingere quod sum, non audeo pingere quod non sum. Ita sagax modestiæ cultos inde laudes excludebat, hinc abjiciendi sese atque despiciendi causas venabatur.

[48] Faciebat ubique hoc Paulinus, ut ex laudibus suis non elatior, [Undique captat humilitatis materiam.] sed vilior sibi fieret. Itaque cum accepisset, una se cum S. Martino ad Baptisterium a Severo pictum, factumque doluisset, tandem excusat ea ratione, ut peccator (sese intelligebat) justo compositus magis sordeat, & peccatore collato magis justus (hoc est Martinus) eluceat. [Epist. 12] Denique, quia subscribendos etiam picturæ versus postularat Severus; Hac tantum gratia parui tibi, inquit, ut consilii tui ratio proderetur, qua salubriter novorum hominum informationi studens, diversas longe sibi imagines propusuisses, ut emergentes e sacro fonte, & vitandum & sequendum pariter conspicarentur. Præterea, quod sanctissimi viri docent, ad humilitatis nostræ custodiam aspicienda in aliis quæ eos attollere, in nobis vero quæ nos deprimere possint, id adeo solerter in loco ac scite facit Paulinus ut appareat etiam humilitatem ingeniosam esse; præsertim dum Severum sibi præferens, miraculo dicit majore coversum, & inter cetera etiam illa numerat: Mihi ætas provectior, a primis annis honorata persona, corpus infirmius. [Epist. 1] Quæ omnia cum ex assuetudine & imbecillitate magis arduam virtutis viam redderent, eoque juste ad laudem amplificandam pertinerent; ille tamen ad minuemdam refert. Addit deinde etiam, Severum oneribus patrimonii fuisse leviorem: tamquam Paulino optandum magis fuerit iis relevari. Et quoniam haud omnino possessiones idem Severus abdicarat, extollit ejus constantiam in curis quidem retinendis, fructibus autem in Dei obsequium conferendis. Ita demum amatores veri modestiæ, oculos removent ab alienis vitiis, & conferunt in virtutes: in se autem non, si quid insit boni & laudabilis, sed quidquid vile ac vituperandum est intuentur.

[49] Ex eadem submissione suique existimatione infima, oriebantur encomia, quibus humilis corde, [Magni facit omnium erga se quæcumque officia.] hoc est cor Christi Paulinus, qui aliquo erga se officio fungerentur, deprædicat. Censebat enim cunctis se bonis indignum, potiusque ab omnibus proculcari debere. Inde benevolentiam suspicit, ac virtutem eorum, quod adeo se (ut persuasum habebat) abjectum & despectum non exhorrerent. Immensis laudibus Victorem effert, Monachum quidem pium, at unum e vulgo, qui sibi quædam ex caritate ministeria adhibere voluisset. Quare ingemit: Servivit ergo mihi, servivit, inquam: & væ misero mihi, quod passus sum. Servivit & peccatori, qui non serviebat peccato. Sed hinc mihi levamen aliquod tanti ponderis spero (discamus Religiosi, quo sint animo excipienda fratrum obsequia) quod sancti fratris famulatum non superbia vendicavi, sed contestandæ caritatis more, & fide capiendæ benedictionis admisi. [Epist. 3 ad Severum.] Addit, quia idem & pedes lavare sibi voluit, semel tantum Apostolico exemplo cessisse, quod in Victore Christum veneratus optaret, ut ad infirmitatis remedium melior se conservus attingeret. Ceterum, non hæc solum vocis præconio remunerari obsequia satis habebat, sed mutuum manu sua rependebat famulatum, dolens quod bonus Victor servilium præreptor operum, vix aquam ministrari a Paulino suis manibus sineret. Quod tamen se nominatim usurpasse testatur, ut S. Martinum imitaretur, qui adeunti ad se Severo (ut idem ipse auctor est) manus abluisset. Quippe inter cetera caritatis officia iis temporibus sancti viri de suis quempiam missitabant cum litteris invicem salutatum. [Epist. 24] Hos, ut adveniebant, incredibili caritate excipiebat, & dulcissimis stringebat amplexibus Paulinus: eosdem suæ mensulæ adhibebat, omni obsequio demerebatur. Cardamatem quemdam, hominem servum, ac prope scurram, & male sobrium, quia ultro citroque commeans in Galliam & Italiam, ea caritatis pignora ad Sanctos deferebat, ita commendavit & scilicet dedolavit, ut & libertate donatus, & in Clerum ascitus sit Exorcista; ac demum inde collaudat, quod prope quotidianus conviva sibi esse non fugerit.

[50] Ex eadem suæ vilitatis opinione fiebat, ut monita ac præcepta degendæ vitæ passim exquireret, ab Hieronymo, ab Augustino, a Delphino, ab Amando, ab aliis; [Monita expetit.] itemque omnium precationes pro se sine ulla intermissione flagitaret. Nec discrepabat a dictis factisque externus apparatus. Omnia simplicia, vilia, spirantia humilitatem erant. Supellectilem argenteam a principio, [Vili supellectile utitur,] in ligneam mutavit ac fictilem. Ideo scutellam buxeam ad Severum mittens, ait: Misimus testimonialem divitiarum nostrarum scutellam buxeam; ut apophoretum voti spiritualis accipies, habiturus exemplo, si necdum simili argento uteris. [epistol. 1] Et petit sibi mitti fictilia, quæ amare se dicit, quod secundum Adam cognata nobis sint, & Domini thesaurum in talibus vasis commissum habeamus. [& mensa tum vili, tum perparca.] Mensa porro qualis esset, apparet ex eo, quod modo dicere de Cardamate institueramus, quem inde miratur, quod mensulæ suæ modum non fastidiebat: Cumque raris ac minutis calicibus aspergeretur, quibus labra summa vix tingeret, nihil de vacui ventris aut sicci gutturis injuria querebatur. [epist. 24.] Et alibi: Assiduus mensulæ nostræ particeps ita se ad mensuram nostri gutturis arctavit, ut nec oluscula nec pocula nostra vitaverit. [epist. 17] Itaque continentia & frugalitas viri Consularis jam erat hujusmodi, ut mirabiles esset, [Paupertas Paulini mirabilis.] qui de vulgo Monachorum pati eam possent. Verumtamen, quod mortales maxime mirabantur, & ascetæ etiam nobiles (ut quidem Severus de se profitebatur) imitari se negabant posse, summa erat ex divitiis paramplis inanitas. Itaque merito illum S. Augustinus cum ea Præsatione nominat; Paulinus noster, ex opulentissimo divite, voluntate pauperrimus, & copiosissime sanctus. Hortulum colebat initio: cujus causa per jocum Severus, Hebromagum relictam ab eo cum dixisset, respondit Paulinus: Hebromagum non hortuli causa, ut scribis, reliquimus, sed Paradisi. [l. I de Civ. Dei Cap. 10] Illum hortum prætulimus & patrimonio, & patriæ; quia illic magis domus vera, ubi æterna: ibi verius patria, ubi originalis est terra, & principalis habitatio. [Epist. 5.] Nam si credis propitio Christo, propter quem si nil habeamus, in ipso omnia possidemus; nunc in ista spinarum & laborum humo, ne in hortuli quidem glebula nos terræ limus tenet. Sed utinam ita nullus a peccato nobis pulvis hæreret. En quam perfecta nuditas Paulini, quam limo terræ soluta mens erat.

[51] Existimabat tamen nihil magnum ab se vacuitate illa perfectum. Rudimenta hæc ducebat militiæ suæ, ut sanctus Hieronymus vocat. [Sed rudimentum eam putat, non perfectionem.] In hunc modum disserabat: Facile nobis bona vel onera apposita pallium remittentibus exciderunt: &, quæ nobiscum non intuleramus in hunc mundum, ned poteramus auferre nobiscum, quasi mutuata reddidimus: nec ut cutem a carne distraximus, sed ut vestem posuimus. Nunc opus est, ut quæ vere nostra sunt, dependamus Deo, hoc est, cor, & animam, & opera nostra exhibentes, in hostiam vivam. Temporalium, quæ in seculo habentur, bonorum relictio sive distractio, non decursus stadii, sed ingressus; nec ut meta, sed janua est. Non enim athleta tum vincit, cum exuitur: qui ideo nudatur, ut incipiat dimicare, cum legitime certaverit coronandus. [Epist. 2] Ex natator amnem interpositum superaturus exuitur: nec tamen hoc tanto apparatu quod se dispoliaverit, transnatabit, nisi totius corporis nisu, & omnium scita mobilitate membrorum, & propulsu pedum, & remigio brachiorum, & lateris illapsu, torrentis impetum scindat, & laborem natationis exhauriat. His cogitationibus continenter sese ad certamen extimulabat. Alias vero, cum repositæ apud Deum mercedis amplitudinem intuebatur, exclamabat: O miseri homines! largiri nos aliquid credimus. [Epist. 12 ad Severum.] Negotiamur; & liberales habemur, qui avarissimi esse convincimur: & quidem tanto avariores cupidissimis terræ fœneratoribus, quanto amplius est cælestia de terrenis, & beata de miseris egenisque rebus emere; quam terrena terrenis & labentibus lapsura mercari, [Nec se largiri Deo, sed negotiari.] & Dominum quam hominem fœnerari. Nec minore admiratione illa interdum addebat:

— Et res magna putatur
Mercari propriam de re pereunte salutem?
Perpetuis mutare caduca; & vendere terram,
Cælum emere? [Natal. 9] Ecce Deus, quanto me carius emit
Morte crucis? passus, dejectus imagine servi,
Ut viles emeret pretioso Sanguine servos.

[52] Ceterum, ex obedientia, quam ipse consilio Euangelico exhibuerat, & benignitatis divinæ consideratione, illa fideli servo extitit precandi fiducia, quam S. Augustinus commemorat. Namque sub annum salutis CCCCX Nolam Gothi cum cepissent, vastarentque, & Paulinus ab eis teneretur, sic in corde suo (inquit Augustinus) ut ab eo postea cognovimus, precabatur: Domine, non excrucier propter aurum & argentum: ubi enim sunt omnia mea, tu scis. [l. I de Civit. C. 10] Ibi enim habebat omnia sua, ubi thesaurizare ille monuerat, qui hæc mala mundo ventura prædixerat. Et auditas credere par est pias preces. Nam quamquam fortasse vexatus vir Dei; tamen in urbe relictus est. In tanta vero mendicitate numquam buccellam omittebat suam cum mendicis dividere, [Pro pane subtracto pauperi perit navis annonam ferens.] non raro se minus egentibus. Nec discrepabat fidelis conserva, sub jugo meliore jam conjux. Fuit tamen, cum roganti mendico jussa dare stipem, renuntiavit Paulino, unicum domi panem esse: & eum ipsum dare cum ille jussisset, præter morem suum nimium provida, non dedit; argumentans (ut verosimile est) in pari necessitate digniorem esse qui vesceretur illo Paulinum, ac proinde ei servandum. Sed brevi didicit, fides Paulini quanto esset locupletior, quam timida suæ curæ solicitudo. Adfuerunt subinde viri, qui se missos ab suis ajebant dominis, [Turonens. De glor. Confess. Cap. 107] ut ad Paulinum vini triticique annonam deferrent: ideo que moratos, quod tempestas unam navium onustam tritico demersisset. Quæ audiens Paulinus, ad Therasiam conversus, Intellige, inquit, te illi pauperi unum panem fuisse furatam, & ideo hanc navem esse demersam.

[53] Sed qui, quibus nihil debebat, adeo erat benignus; proclive intellectu est, quam esset gratus & effusus in eos, quibus debere aliquid videretur. Quam prolixe Ausonio; [Paulinus quam esset gratus.] quam honorifice defert omnia? Quam pie ab se crimen impietatis, temere ab illo objectum repellit?

Pietas, inquit, abesse Christiano qui potest?
      Namque argumentum mutuum est
Pietatis, esse Christianum: & impii,
      Non esse Christo subditum. [Epist. 2]
Hanc cum tenere discimus, possum tibi
      Non exhibere, id est Patri?
Cui cuncta sancta jura, cara nomina
       Debere me voluit Deus;
Tibi disciplinam, dignitatem, litteras,
      Linguæ, togæ, famæ decus,
Provectus, altus, institutus debeo,
Patrone, præceptor, pater.

Delphinum vero, a quo & Christianis fuerat undis aspersus, & ad pietatem incensus, ita datis cum ad ipsum tum ad Amandum litteris affatur; commendat, rogat permistis quibusdam cum sancta ingenuitate quasi blanditiis, ut observantius nihil fieri, nihil suavius aut amabilius queat. [Epist. 18,] Commendarat eidem Delphino atque Amando presbyterum senem & inopem, cui per injuriam domus erepta erat. Valuit commendatio; sed operæ pretium est cognoscere, quanta vi beneficium prædicet Paulinus eorum, a quibus est impetratum, ut domum non suam, quamque jure debebant, redderent.

[54] Pro ipsis fratribus nostris, quos ante rogari poposceramus, nunc unanimitatem vestram petimus (Amandum & Delphinum alloquitur) ut eos ultra solitum affectum diligatis: &, si forte ipsi Burdigalam, ut solent, venerint, præsentibus etiam de nostrorum sensuum ac viscerum affectione reddatis. Aut si tarda fuerit eorum copia, cum prima fuerit occasio, dignemini eis gratulationem debitam, [Hom. 2 in epist. ad Ephes.] & meritam benedictionem operis sui mittere; ut sciant & intelligant, quam acceptum Deo sacrificium dederint, &c. Nam etsi debitum fecerint agnoscendo justitiam, ut alienum reddi juberent; tamen gratia largiter habenda digni sunt, pro ipso bono voluntatis affectu, quo potuerunt transgredi, & non sunt transgressi. Hic videlicet Dei mos est, qui, ut ait Chrysostomus, nostram salutem, hoc est, ut salvi esse velimus, [Quam clemens.] emit a nobis. Ita Deum Sancti imitantur, in beneficio numerantes si quis ipsorum monitu culpis abstineat, cum revera beneficium incomparabile is qui monetur a monitore accipiat. Sed Paulinus ut benignus in calamitosos, ita clemens in reos, cum quem affectum injuria defendendum suscipiebat, [Epist. 36] ita succursum innocenti volebat, ut nocenti concederetur. Itaque epistolæ ad Macarium ea est clausula: Hoc moderamine intervenire debemus, &c. ut pari labore defendas & excuses optimo Senatori, id est, Christiano viro reum suum; ita ut prædoni ipsi sufficiat impunitatis lucrum, nobis ab ipso Dei munera recipere contentis.

CAPUT VII.
Ceteræ Paulini virtutes, imprimis veneratio erga Sanctos, vivos & mortuos. Incendium ab eo restinctum.

[55] Sanctorum amicitias non cetera modo observantia, sed missitandis quoque munusculis diligenter colebat, [Quam officiosus Paulinus.] præcipue sacri panis, quæ Eulogiæ dicebantur: cum tamen ab se panem mitti diceret, quem accipientis dignatio Eulogiam faceret. Agnoscere erat Paulini probum ingenium & candissimam animam etiam in eo, quod, qui bonitatis speciem præseferrent, facile bonos existimabat. Itaque & Vigilantium, & Ruffinum, & Pelagium, & Julianum, [Quam bene de omnibus existimans.] antequam in apertum fallaciæ eorum & hæreses proferrentur, in amicis simpliciter numeravit & commendavit, ut S. Hieronymus cum Vigilantio loquens, quod primo non eum detexerit, excuset iis verbis: Quid tibi faciam? Credidi sancti Presbyteri Paulini epistolis, & illius super nomine ne tuo credidi non errare judicium. [Epist. 75] Igitur alienos mores de suis æstimans, qualem se quisque ferret, talem habebat.

[56] Nequaquam tamen si quæ minus probanda in familiarium quopiam videret, per incuriam aut assentationem dissimulabat: sed verum se amicum præstans (amicus enim bonus, [Quam liber in admonendis amicis.] ut idem ait, medicina cordis est) operam dabat, ut libera eos modestaque admonitione sanaret. Docent hoc omnes ad Ausonium versus, docent multæ ad Severum epistolæ, & ille præter alios a nobis ante productos, locus e quinta: quoniam nullum faciebat finem Paulinus Severum ad se vocandi, idemque paupertatis studio adeo sese nudabat, ut nihil ad varietates ac necessitates temporum reservaret. Severus, joco haud dubie, scripserat ad id redigendum inopiæ, ut tandem ad se illum invitare desineret. [Epist. 5] At Paulinus, ne jocis quidem locum esse ratus, ubi de sanctissimis Christi consiliis ageretur; Quomodo convenit, inquit, ut idem tu paupertatem, quam te admirari profiteris, horrere fatearis? Si credas hanc mihi donatam esse virtutem, quam te velle nec posse assequi confiteris, ut habens victum & vestimentum hoc contentus sim, nihil ultra diem cogitem; cur vel me inopiæ necessitate superandum putas, ut te, quem non desiderare non possum, invitare desistam? aut te tam infirmum diffidentemque Christo prodis, ut timeas ad hujusmodi, qualem prædicas, amicum venire, si in veritate sequeris illum, qui dixit: Tolle crucem tuam, & veni, sequere me? [Luc. 9. 23] Quomodo aliter putas Christum sequendum, nisi lege quam docuit, & forma quam prætulit? qui cum in sua venisset, reclinandi tamen capitis locum inter sua non habuit. [Psal. 15. 5] Et post venustissimam & gravissimam reprehensionem subdit tandem: Opto igitur ut tuæ potius comitatis hic jocus, quam infirmitatis fides fuerit. Ad extremum dignam fide sua auream clausulam apponit: Tu, si hoc bonum (id est, pro Christo missa omnia fecisse) ita credis ut prædicas; & in eo me esse credis, ut te credere scribis; & segnius me desideras; jam non in me peccatorem semper, & semper indignum conspectu tuo, sed in Dominum ipsum committis; si putas tum demum defuturam nobis vitæ mortalis alimoniam, cum nobis cœperit Deus esse possessio.

[57] Ex his quæ hactenus memorata sunt, incipit elucere species ac forma Paulini Monachi, in omnes partes absoluta, [Summa virtutum Paulini tā erga se & proximos,] & quodammodo ex omni latere conquadrata. Ante omnia inerat ei ardentissima fides, ut non surdis auribus & torpido corde Christi voces audiret; sed pro norma acciperet (uti sunt) & certa lege vivendi. Ex vivida acrique fide ceteræ virtutes, velut ex radice, vitalem succum vigoremque trahebant; atque nominatim illa Monachi prima virtus, opinionem seculi & rumusculorum generosa despectio; fidensque, libera, demum inconfusibilis cunctis locis professio Euangelicæ sanctitatis. Inerat summa nuditas rerum omnium humanarum, summa abjectio & contemptio sui. Adhæc benignitas in egentes & calamitosos nullis circumscripta terminis: in bene merentes grati animi memoria constans, aperta, munifica: adversus amicos observantia liberalis: prona in meliorem partem existimatio: simplex, ubi res posceret, admonitio; quæ res qualis erga se, qualis erga proximos esset, ostendunt. Superest ut erga sancta atque divina quemadmodum se gereret, adumbremus.

[28] Quibus etiamnum inter vivos præcipua cum Divinitate conjunctio esse videretur, eos submissione incredibili, & omni officii genere venerabatur … Nicetam vero qua pietatis suavitate, qua orationis magnificentia celebrat? [quam erga sanctos vivos.] Immortalitati memoriæ illum transcripsit. At Victricii, postea Rothomagensis Episcopi, quem Martyrem vivum appellat, haud minus eloquenter quam sancte descriptum certamen, una Paulini epistola ab oblivionis interitu vindicavit. [Epist. 28] Quam narrationem ubi ita conclusit, Dibutemus etiamnum an perfectus sis, qui de perfectione cœpisti? &, si legitime coronandus sis agone decurso, cum currere cœperis a corona? dolens quod ejus frui conspectu non liceat, æque dulciter ac religiose illa suspirat: Quis daret nobis pennas sicut columbæ, & volaremus ad te, & requiesceremus in conspectu sanctitatis tuæ, coram in ore tuo Christum Deum admirantes atque venerantes. Tergeremus capillis pedes illius in tuis pedibus, & lacrymis rigaremus; & in illis cicatricibus tuis, quasi Dominicæ passionis impressa vestigia lamberemus. Id autem, quod exhibere coram Victricio cupiebat, tempus incidit ut seni cuidam bono, quem Victorem nominat, cumulate præstaret: cujus mirabilem ex naufragio liberationem epistola ad Macarium describens, cum ei Dominum ipsum apparuisse in navi, & incredibili benignitate sinum ad requiescendum præbuisse, & aurum ad excitandum vellicasse dixisset, Fateor tibi affectionem meam, inquit, dum nimium tam insignia in nostri temporis homine Dei gesta admiror & diligo, pæne in ipsum senem fuisse crudelem. [Epist. 36] Nam tam assidue aurem ipsius retractavi, ut pæne detriverim. Vo̧luissem quoque vel unius partem auris abscindere, nisi in illo vulneris, quæ mihi pignoris res fuisset.

[59] Hac pietate Paulinus in homines Deo caros etiamnum mortalitate circumdatos ferebatur: Christum in eorum pectoribus, velut in thesauris pretiosis, [Celebrant laudes hominum virtute præstantium.] sed adhuc fictilibus agnoscebat: desiderabat absentes, præsentibus fruebatur: captabat occasiones præclara eorum facta virtutesque vulgandi. Ita præter jam dictos Victricium atque senem Victorem, majoris Melaniæ, quam Origenis depravatam erroribus ignorabat (resipuisse ad extremum bona conjectura est) studiose persequitur laudes. Ita ex Alypio rogavit, ut ad se scriberet genus ac vitam suam. [Paulin. Epistol. 10 ad Severum.] Quod cum Augustinus facturum se cumulatius pro eo respondisset, argumentatur acute Baronius, non modo id præstitum ab Augustino, & a Paulino celebratas Alypii res, sed multo magis ab eodem expetitam vitæ historiam ipsius Augustini; ex eoque factum, ut is formam excogitaret, qua modeste eam & utiliter explicaret in Confessionum libris. [Epist. 45, Augustin. Epist. 32, Baron, An. 395] Quodsi ita sit, haud sane mediocriter hoc uno nomine posteritas debet Paulino.

[60] Ille vero Sanctis jam cælo receptis atque Beatis quod genus obsequii piique cultus non adhibebat? [Mortuos honorat scriptis,] Felicem suum ut coluerit, ut ornarit, ut celebrarit, memoratum est satis. Haud ambigam multorum ab eo perscriptas Historias. Certe de Arelatensis Genesii martyrio quæ extat brevis narratio, nomine Paulino Nolani inscribitur, & stylus omnino consentit. Age, adversus Apostolorum principes Petrum & Paulum quanta pietas erat, cum quotannis ad sacra eorum corpora coram veneranda ipsorum natali die Romam adiret, [peregrinationibus,] nec viæ retardatus labore, nec graviore jam ferme per id tempus Romano ob æstum cælo deterritus? Quod officium ita constanter tenebat, ut solemnem morem, & annuum sibi illud votum atque iter vocet. Interdum tamen prævenisse Natalem Apostolorum, ex epistola illa patet, quam ad sanctum Augustinum reversus jam ex peregrinatione Romana Idibus Maji dedit. [Epist. 44] Romæ porro quid gereret, quemadmodum acciperetur, epistola ad Severum tertia decima conjiciendum proponit. Expediebat sese celerrime. Tempus ante meridiem in votis, quorum causa venerat, per Apostolorum & Martyrum sacras memorias consumebat: deinde ut ad hospitium rediisset, innumeris frequentationibus, quas partim amicitia, partim religio contrahebat, sic erat occupatus, vix ut vespera solveret cœtus. [Epist. 13]

Idem in conquirendis, colendis, decorandis cum sumptu tum aurea sua lingua Beatorum sacris Reliquiis, multus erat, [colligendis ornandisque Reliquiis,] quarum ab S. Ambrosio quasdam accepit. Nec solum ad S. Felicis, quem semper Patronum & dominum, & Dominædium suum, tamquam dominum ædium gaudens appellat, magnificas basilicas, sed & Fundis ædem sacram extruxit, haud minus ea re benignus in homines, quam pius in Deum. [Natal. 9] [extruendis Basilicis,] Per occasionem paternæ in eo tractu possessionis, familiariter usus oppido erat. Ergo vel ad pignus, inquit, quasi civicæ caritatis, vel ad memoriam præteriti patrimonii, basilicam dare in ipso oppido, quoniam & indigebat, ruinosam & parvam habens, voti fuit. [Epist. 12]

[61] Ceterum sacro-sanctas Crucis Domini Reliquias, & religione, ut debuit, summa est veneratus, [Cultus ligni Crucis Domini.] & unus omnium maxime earum gloriam posteritati suis litteris patefecit. Miserat per Melaniam illi Joannes Episcopus Jerosolymitanus fragmen e salutari pignore. Paulinus opportunitate usus, & vulgavit historiam repertæ Crucis (quæ nunc legitur in epistola undecima ad Severum) & singulare illud ejusdem nihil immunitæ, quantumvis ex ea demeretur, miraculum prodidit: ut ex quo tempore inventa erat, innumeris pæne quotidie hominum votis lignum suum commodans, detrimenta non sentiret, & quasi intacta permaneret; quotidie dividua sumentibus, & tota venerantibus. Unde intelligere est quo pacto vitalis trunci tanta per omnem Christianum orbem propagari copia spargique potuerit. Misit & nomine Therasiæ (quam conservam in Domino appellare consuevit) ad Severum & Bassulam socrum ejus magnum in modico munus, & in segmento pæne atomo astulæ brevis, munimentum præsentis, & pignus æternæ salutis. [Epist. 1 & 2] Ita describit partem ex donata sibi particula sanctæ Crucis. Misit autem aureolo inclusam tubello, addita interpretatione, expressam tali paratu formam ipsorum. Quippe ipsos aurum ignitum esse, qui intra se haberent regnum Dei, hoc est, fidem Crucis. Ex ejus vero portiunculæ, quam sibi reservaverat, possessione cultuque multiplicem sane fructum percepit cum alias, tum maxime, cum incendium ingens extemplo, ut contra est objecta, restinxit. Describitur res Natali decimo, & miraculum duplex notatur.

[62] Pro foribus extructæ ornatæque ab se sancti Felicis basilicæ, stabant tuguria duo ex rudi materia, quæ loci deformabant faciem, & adeunti populo velut offendiculum occurrebant. Obstinarant animos nequaquam cedere loco, qui tuguria incolebant. Modestissimo viro grave erat lite jus persequi, & vel vincere per contentionem. Hæc ita cum essent, ædicularum in altera sub primam quietem illapsa in fœnum scintilla, [per ejus particulam incendio objectam] repente magnum incendium suscitat; clamores gemitumque viciniæ. Excitatus Paulinus, videt omnia ita servere igni, ut ipsam quoque ardere basilicam opinaretur. Trepidi suarum quique rerum, aquam certatim, & quæcumque apta opprimendæ pesti suggerere: sed nequidquam sudabatur: irritabatur malum remediis: victrix flamma, quidquid ingestum esset, in alimenta vertebat. Paulinus non ad mortalis aquæ, sed ad misericordiæ divinæ fontes accurrit. [ipsum restinguit Paulinus] Festinant precatum ad S. Felicis corpus, & ad alia monumenta Sanctorum. Inde domum rapidus fiduciaque plenus evolat, Reliquias sanctæ Crucis assumit, manuque tenens pro pectore quasi scutum, quo tegeret se, hostem umbone elideret, adversus furentes faces consistit. Ecce autem continuo vis Crucis ignem

Terruit, inque loco, de quo surrexerat, ipso,
Ut circumseptam præscripto limite flammam
Sidere, & extingui fremitu moriente coëgit;
Et cinere exortam, cineri remeare procellam. [Natal. 10]
Quanta Crucis virtus, ut se natura relinquat?
Omnia ligna vorans ligno Crucis uritur ignis.
Multa manus crebris tunc illa incendia vasis
Aspergens, largis cupiebat vincere lymphis:
Sed licet exhaustis pensarent fontibus imbres,
Vi majore tamen, lassis spargentibus, omnem
Vicerat ignis aquam: Nos ligno extinximus ignem.
Quamque aqua non poterat, vicit brevis assula flammam.

[63] Mirabiliter extincto igni cum plurima putarentur cremata tecta, postridie ubi diluxit, unum dumtaxat e duobus tuguriis absumptum viderunt; [& contiguas domos servat.] quod manu & labore fuerat demoliendum, nisi occupasset flamma; & compendium fecisset. Tum vero animadversa re Dominus, & cognita cælesti pœna, reliquum tugurium ipsemet evertit, & mora importuna S. Felicis basilicam liberavit.

Hunc nobis, inquit Paulinus, sine lite videns cessisse triumphum,
Se tantum miser accusat, quem gratia nulla
Manserit obsequii, & maneat confusio pœnæ.

Igitur non minore prodigio factum est, ut obstinati hominis pectus malo perdomaretur, [Caritas ejus in Deum.] quam ut vitalis objectu ligni vorax flamma momento consideret. Utroque Paulini fides, modestia, pietas, tamquam suffragio divino probata est. De cujus erga Deum caritate, & præcipuo quodam erga Christum Dominum studio, supervacaneum est nominatim dicere; cum quæ extant ejus scripta id loquantur unum, quæ sanctus Augustinus vere dicit fragrare odore sincerissimo Christi.

CAPUT VIII.
Qualis Episcopus fuerit Paulinus.

Pars III.

[64] Quo tempore, quaque ratione creatus Episcopus sit, plane est incompertum. a Haud pro dubio posuerim, uti Barcinone per subitam vim & multitudine strangulante Presbyter consecratus est, [De cura animarum quid sentiret,] ita Nolæ simul primum decessit Antistes, communi studio & ardore civium in Episcopalem sedem adactum fuisse. Quæ extant ejus Opera, vestigium talis muneris vix ullum offerunt, sive quod pleraque ante Episcopatum scripta sint, sive quod mallet ubique se peccatorem, se tenuem ingenio, corde crassum, ore jejunum profiteri, aliterque deprimere, quam suarum quidquam laudum attingere. Verumtamen gravissimi molem oneris quam vera amplaque existimatione ponderaret, & bene suarum omni connisu virium conaretur, documento sunt, quæ Sacerdotio minore, quamquam nulli addictus pascendo gregi, suscepto cogitabat, & cum Amando communicata legimus. [Epist. 23] Quod ministerium, inquit, ut bene ministrem, & gradum bonum mihi acquiram, & sciam qualiter oporteat me in domo Dei conversari, & tractare mysterium pietatis, tu Domine venerabilis & frater & Domine in Christo nobis ora Dominum, in omni bono divitem, ut abundemus fide, & sermone, & scientia, & omni solicitudine. Quæ postrema verba totam continent perfecti Præsulis formam. Nam si ad sanctitatem vitæ, quæ in fide significatur, per quam velut idoneus sequester, acceptus Deo, venerandus populo sit, eloquentia accesserit ad exhortandum, & scientia ad recte docendum, & impensa ac solicita cura ad ceterum ministerium; nihil profecto reliquum fiet, quod ad explendas sacri pastoris partes desideretur.

[65] Hæc autem si Paulinus Pastorali liber Sacramento versabat, [etiam ante Episcopatum.] quanto impensius jam obligata fide, vasque pro hereditate Dei & Sanguine Christi factus, illa meditabatur, quæ paulo infra in epistola eadem adjungit? Igitur quia facti sumus de hostibus cives, de longinquis proximi, de ovibus pastores, & positi sumus in fundamento Apostolorum & Prophetarum; erudite & confirmate manus ad ædificandi scientiam, ut ad lapidem, qui factus est in caput anguli, discam parietem utrumque connectere; & in templum sanctum atque in habitaculum Dei, corpora & corda fide mundata construere; per arma Apostoli potentia Deo omnem elationem extollentem se adversus scientiam Dei captivam ducere; omnem intellectum ad obediendum Christo perducere; Euangelicam securim arborum radicibus admovere; & gladio spiritus, id est, verbo Dei, interficere peccatores terræ, & scuto Catholicæ Fidei omnia jacula candentia nequissimi extinguere; & certamine decertato cursuque decurso, fide servata, ministerio impleto, expectare illud quod Dominus in illa die justus judex reddet omnibus, qui diligunt adventum ejus. Hæc habemus tamquam lineamenta Episcopi Paulini, ab ipsomet nobis adumbrata. Sed & accuratæ adeo ad absentes & ad alienos exhortationes, [Quæ præcipue doceret tractarentque.] quam ad præsentes atque ad suos edocendos cohortandosque sedulus & acer esset, haud obscure declarant; ac nominatim ostendunt, quam ille creber misericordiam in egentes, libertatem confitendi Christi, & humanorum despicientiam judiciorum, cælitum cultum, sacro-sanctæ Eucharistiæ venerationem: suavitas enim & amplitudo, qua de adorando hoc mysterio loquitur, præcipuum erga illud animi studium palam facit. Nec sane mirum, qui vias scrutabatur omnes sanctitatis, in vena potissimum & capite inhæsisse; denique magnificentissimas Christi laudes, immensosque thesauros caritatis ejus & gloriæ, quanta gravitate ac majestate tractaret.

[67] Constat assiduum in decantandis Deo laudibus noctes ac dies cum Monachis, quos a principio sibi adjunxit, & Clero suo fuisse: adeo ut ne moribundus quidem consuetudinem intermiserit, [Assiduus in canendis Deo laudibus.] sed matutinam psalmodiam, anhelo licet, tamen læto spiritu, jussis in tempore excitari omnibus, ad seque acciri, peregerit. Et quamvis nihil eo fieri mansuetius, nihil beneficentius posset; tamen accepimus disciplinæ tenacem ita fuisse, ut in quos oporteret, tela etiam sacræ censuræ fortiter expediret. Quo in ordine sub decessum e vita suum, quicumque fuerunt, reconciliari pius pater voluit; [Disciplinæ amans, benignus tamen.] sperans, opinor, pro sua humilitate eo pacatiorem Dominum sibi futurum, quo benigniorem se præbuisset ipse conservis. Demum constat, adeo mirabilem viri sanctitatem fuisse, ut venerationi barbaris quoque populis, & alienis a Christo Iudæis atque Ethnicis esset.

Sed jam qualem Uranius, tametsi plus nimio brevi summa describat, [Uranius qualem Episcopum describat Paulinum.] Auctoris stylo prodamus. Non enim nihil interest oculati testis etiam verba noste. Cum autem ad summum Sacerdotii gradum provectus est, inquit, noluit se talem exhibere Episcopum, qui ab aliquo timeretur; sed talem se reddidit sacerdotem, qui ab omnibus amaretur b… Nec merito ab monibus amabatur, qui aderat omnibus. [Apud Sur. Tom. 3 22 Iunii] Quem enim jacentem non sua dextera erexit? quem interpellantem se non pia voce consolatus est? Erat enim pius, misericors, humilis, benignus, nullum spernens, nullum despiciens. Omnibus tribuebat, omnibus indulgebat. Animabat trepidos, mitigabat violentos: hos verbis, illos ædificabat exemplo: alios epistolis, alios sumptibus adjuvabat: nullas opes, nullas divitias, nisi quæ Sanctis suis Christus promiserat, mirabatur… Quid plura? Vix quæcumque de illo dicuntur, admitteret credulitas fidei, nisi propellerent sua facta mendacium.

[68] Hactenus Uranius ea quæ viderat persecutus. Quæ maxime suspicor Romanam postmodum Ecclesiam in Gregorii Magni sacris Vigiliis, [Paulini vita olim lecta in Gregorii Magni solennibus.] ob similitudinem sapientiæ & sanctitatis, recitare solitam. Docet enim Paulus Diaconus in Proœmio ab se scriptæ Vitæ sancti Doctoris, Romanos diu caruisse Lectionibus, quæ sancti Gregorii res continerent, & de Paulino civitatis Nolanæ Præsule substitui eas consuevisse. Nec est gloria modica Paulini, vitam ejus tamquam pro forma habitam vitæ Magni Gregorii. Haud dubie inclyta fama viri, quæ tam longe lateque ex Monachi secreto ante pervagabatur, aliquanto facta est Pontificalis adjectione claritatis illustrior; eo magis, quod per id tempus florebat inter primas urbium Nola, & cathedram quoque satis opulentam habebat. Ita sapiens Dominus bonum servum, qui fuerat fidelis in modico, supra multa constituit. Nam quidquid pecuniæ, quidquid honorum est profanorum, comparatione cælestium exile ac vile est, cum pretium illis humana fere æstimatio faciat, his Christi Sanguis. Exaltatus est igitur, qui sese demiserat: & fideli erogatori facultas erogandi subministrata nova est, si non amplior, certe sanctior, [Facultatibus sacris quomodo usus Paulinus.] eademque perpetua; addito etiam ex munere Pastoris incitamento, ut quod voluntate faciebat, jam quadam necessitate præstaret. Et ille sacras facultates ita non respuit nec contempsit, ut inde ostendat sanctus Prosper sine perfectionis impedimento ab Episcopis possideri. Sic enim disputat. [l. 2 De vit. contempl. Cap. 9] Sanctus Paulinus (ut ipsi melius nostis) ingentia prædia, quæ fuerunt sua, vendita pauperibus erogavit: sed cum postea factus esset Episcopus, non contempsit Ecclesiæ facultates, sed fidelissime dispensavit. Quo facto satis ostendit, & propria debere propter perfectionem contemni, & sine impedimento perfectionis posse quæ sunt communia Ecclesiæ possideri. Mox cum idem factum a sancto Hilario quoque docuisset, subdit: Quod utique homines tam secularium quam divinarum litterarum sine ambiguitate doctissimi, si scirent res Ecclesiæ debere contemni, numquam eas debuerant, qui sua reliquerant, retinere.

[69] Retinuit igitur & custodivit bona Ecclesiæ Paulinus, sed ad erogandum, non ad fruendum; side ministri, non possessoris arbitrio … c & morientis thesauri fuerint æs alienum in pauperum vestimenta contractum, [Quanta existimatio Paulini apud Imperatorem, & alios primos.] nulla reliqua re unde dissolveretur. Quibus virtutibus quantum auctoritatis veterano Episcopo accessisset, docet epistola Imperatoris Honorii, per quam illum in Urbem ad Concilium vocat. Quod cum in gravi perturbatione Ecclesiæ, schismatisque magni discrimine cogeretur, dilatum propterea dicit, quod absente illo propter invaletudinem, existimatum sit nihil posse definiri. Est autem epistola talis:

Sancto ac venerabili patri Paulino Episcopo.

Tantum fuit apud nos certa sententia, nihil ab his Sacerdotibus, qui ad Synodum convenerant, posse definiri, cum Beatitudo tua de corporis inæqualitate causata, itineris non potuit injuriam sustinere. [Baron. Anno 419] Et propter absentiam tancti viri, non quidem obtentura, interim tamen vitia gratulantur, cum prava & vetus ambitio & cum benedicto viro sanctæque vitæ diu velit habere certamen, ut contra hæc Apostolicæ institutionis bona, de præsumptis per vim parietibus existimet confidendum. O vere digna causa, quam non nisi coronæ tuæ beata vita designat! Dilatum itaque judicium nuntiamus, ut divina præcepta ex venerationis tuæ ore promantur, qui ea secutus implesti: nec potest alius eorum præceptorum lator existere, quam qui dignus Apostolicis disciplinis est approbatus. Specialiter itaque Domine sancte, merito venerabilis Pater, justus Dei famulus, divinum opus, contempto labore, tributum hoc nobis visitationis tuæ (si ita dicendum est) munus indulge, ut postpositis omnibus, quantum temperantia his & tranquillitas suffragantur, Synodo profuturus, sine intermissione etiam desideriis nostris, & benedictioni quam cupimus, te præstare digneris c.

[70] Quoque propius ad ætatem extremam accederet, hoc promptiora cunctis ad fruendum sua præbere bona Paulinus; [Paulinus æs alienum facit pauperum causa.] instar pomiferæ arboris, quæ graves fructibus ramos, quo propius ad maturitatem provenit, eo pronius, velut ad legendum invitans, incurvat & offert. Nec sua modo præbere, sed & quidquid (vel mendicorum causa sese mendicum faciens) undique posset ipse corradere, vel ad eum jam pro nota misericordia tamquam ad benignitatis publicæ præsulem, & inopum annonæ curatorem, ultro submitteretur. Denique nihil dubitare, cum omnia defecissent, nomina facere, de fide securus, ut qui præde fidebat Deo; cujus arca sumptu locupletatur; eique patet & exuberat maxime, qui creberrime & plurimum sumpserit. Itaque ubi decedendi dies appetiit, nihil repositum inventum est; vacua horrea, cellæ exhaustæ, loculi inanes, nuda plane domus. At animam magnam jam penitus fides ac beata spes, jam caritas, jam gaudia cæli, & immortales divitiæ, & Dei singularia dona complerant.

[71] Sanctissimi Antistitis migrationem mirabilem Uranius, cui præsenti datum est interesse, nibiscum hac descriptione communicavit: d … Circa horam quartam noctis, omnibus qui aderant solicite vigilantibus, subito tam ingenti cellula ejus terræmotu concussa est, ut hi qui lectulo ejus assistebant, exterriti atque turbati, [Terræmotus in ejus migratione.] ad orationem se jactarent, nihil tamen scientibus his, qui pro foribus consistebant: neque enim publicus ille, sed privatus in cellula fuerat terræmotus; nam ille Angelicis susceptus manibus debitum Deo spiritum exhalavit. [Psal. 131] Hujus terræmotus meminit etiam lib. 3 Dial. c. 1 Sanctus Gregorius e, ad hanc Uranii, ut reor, narrationem respiciens f… Decessit sanctus Paulinus anno salutis humanæ CCCCXXXI decimo Kalendas Iulias, quo die memoria ejus sacris Romanæ Ecclesiæ Fastis cum præclaro elogio indita est in hæc verba: [Encomium ex Martyrologio.] Apud Nolam Campaniæ urbem natalis beati Paulini Episcopi & Confessoris; qui ex nobilissimo & opulentissimo factus est pro Christo pauper & humilis g … Claruit autem non solum eruditione & copiosa vitæ sanctitate, sed etiam potentia adversus dæmones: cujus præclaras laudes sancti Ambrosius, Hieronymus, Augustinus, & Gregorius scriptis suis celebrarunt. Ejus corpus Romam translatum, in Ecclesia sancti Bartholomæi in Insula una cum corpore ejusdem Apostoli honorifice asservatur. Ad potentiam adversus dæmones hic descriptam pertinere crediderim multa ex iis, quæ Paulinus ipse narrat ad S. Felicis gesta corpus. Namque mos est Sanctorum, in Sanctos alios ab se laudes avertere: ut sanctus Benedictus Mauri super aquas incessum, obsequio tribuebat discipuli; is in merita referebat Magistri.

ANNOTATA D. P.

a Jam supra ostendi id factum videri an. 409.

b Cum Uranii contextum integrum supra dederim, placuit contrahere periodos prolixiores, verbotenus transcriptas a Sacchino.

c Hic incipiebat Auctor commendare Sancti caritatem tantam, ut exhaustis quæ largiretur ceteris, seipsum quoque impensum voluerit vicariam pro filio Viduæ apud Wandalos in Africa captivo, servitutem subeundi & verbotenus subtexit historiam ex initio lib. III Dialogorum Gregorianorum acceptam: sed hanc in appendice ostendam ad Paulinum III & seculum VI pertinere. Quare a ad pag. 725 transeo.

d Hic descripserat Sacchinus ex Uranio, quidquid habes ab his verbis, num. 2. asterisco * signatis. Ante triduum quam de hoc mundo … vocaretur, quæ ibi legi possunt, usque ad alterum asteriscum * num. 4.

e Verba Gregorii hæc sunt: De cujus etiam morte, apud ejus ecclesiam scriptum (utique in præcitata Uranii epistola) quia cum dolore esset lateris tactus, ad extrema perductus est; dumque ejus omnis domus in sua soliditate persisteret, cubiculum in quo jacebat æger facto terræmotu contremuit, omnesque qui illic aderant nimio terrore concussit; sicque sancta illa anima carne soluta est.

f Cetera apud Uranium supra lege, uti etiam illud de Joanne Neapolitano.

g Reliqua Martyrologii verba hic omissa, compendio tradunt id quod prolixe Gregorius narrat de Wandalica servitute, & ad alium Paulinum spectare multo juniorem, jam dixi.

CAPUT IX.
De operibus sancti Paulini, servatis & amissis.

Pars IV

[72] Monumenta Paulini sapientiæ pro viri magnitudine, sane modica extant. Causa duplex videtur. Primum, [Opera Paulini pauca extant,] quod multa interierunt: deinde, quod ad scribendum ex instituto contemplatione posteritatis animum ipse non appulit. Interiere quæ scripsit ante progressum ad vitam severiorem, haud dubie nec numero pauca, & genere nobilia, cum tantam Oratoriæ & Poëticæ facultatis gloriam adeptus esset. Neque enim is erat, qui ea ætate a scribendo abstineret. [quia multa perierunt] Quod significat Ausonius, dum interrupta secum litterarum & carminum dolet commercia; dum privatim litteras quasdam commendat, quas oppido quamlitteratas appellat; & poëma deprædicat, quo tres de Regibus Suetonii libros in compendium redegerat tanta elegantia, solus ut videretur assecutus (quod contra naturam est) brevitas ut obscura non esset. [versu,] Alia vero epistola de Poëmate alio idem Ausonius: Illud de epistolarum tuarum eruditione, de Poëmatis jucunditate, de inventione & continuatione, juro omnia, nulli umquam imitabile futurum, etsi fateantur imitandum. Hæc itaque Poëmata nulli imitabilia perierunt. [epist. 21] Scripsit etiam Paulinus statim, opinor, ut sanctitatem penitus intravit, aliquot Hymnos, quos laudatos ab Alipio significat idem, dum ex eo quærit, quem nam e suis Hymnis viderit. Præterea multo plures quam extent condidisse S. Felicis Natales, [rhytmo,] apud me indubitatum est, ut supra quoque notavi, cum quotannis votivum veluti munus persolveret, & tot annos ibi vixerit. [epist. 45.] Et quidem. Dungalus (quod nuper animadverti) in Auctario Patrum editus, in libro adversus Claudium Taurinensem, quindecim enumerat: & præclara etiam quædam ex iis, quæ non exstant fragmenta profert, quæ nos addenda huic a editioni curavimus.

[73] At e solutæ orationis operibus, ante omnia intercidit Liber pro b Theodosio, [& prosa] cujus desiderium doctis viris intolerabilius reddit magnifica illa S. Hieronymi approbatio. c Alipii res, uti supra diximus, a sancto Augustino missas ad Paulinum (sicut receperat) & traditas ab eo memoriæ, simile vero est: neque enim probabile quidquam succurrit, unde consilium benevolentiæ plenum, & honestatis impeditum immutatumve sit. At eam quoque lucubrationem desideramus. Uti sancti Genesii res, ejus, qui apud Arelatenses martyrium fecit, ne paulatim interciderent, ipse litteris illigavit, ita nihil apud me dubii est, quin eodem studio historias id genus alias scriptitarit. De Gazophylacio, non epistola, sed cohortatio est popularis. De eo genere certum haberi debet multa elaborasse, quæ ævi vetustas, & publicæ calamitates, & hominum incuria aboleverint. Nam qui tam benignus erat in pascendis corporibus, eum injurium sit suspicari fuisse in pascendis animis negligentem, præsertim postquam creatus est Pastor. Scripsisse etiam contra Ethnicorum impietatem, significant illa de S. Augustini epistola, Adversus Paganos te scribere didici ex fratribus. Siquid de tuo pectore meremur, indifferenter mitte, ut legamus: nam pectus tuum tale Domini oraculum est, ut ex eo nobis tam placita & adversus loquacissimas quæstiones explicatissima dari responsa præsumamus. [epist. 34.] Fortasse tum scribebat ad Jovium ea quæ extant oratione tum soluta tum vincta. Jam epistolarum ingentem numerum d excidisse, satis liquet ex epistolis quæ supersunt ejus, & aliorum ejusdem temporis.

[74] In summa, operibus cujusque generis nos carere multis, quæ tererentur sua ætate, docet sanctus Eucherius illustri illo præconio, Paulinus quoque Nolanus Episcopus, [S. Eucherii testimonium.] peculiare & beatum Galliæ nostræ exemplum, ingenti quondam divitiarum censu, uberrimo eloquentiæ fonte, ita in sententiam nostram propositumque migravit, ut etiam cunctas admodum mundi partes eloquio operibusque resperserit. [epist. Parænet. ad Valerian.] Gennadius vero hunc Operum ejus indicem texit: Paulinus Nolæ Campaniæ Episcopus composuit versu brevia, sed multa: & ad Celsum quemdam epitaphii vice consolatorium libellum super morte Christiani & baptizati infantis spe Christiana munitum: & ad Severum plures epistolas: ad Theodosium Imperatorem ante Episcopatum prosa Panegyricum super victoria Tyrannorum, eo maxime, quod fide & oratione plus quam armis vicerit. Fecit & Sacramentarium, & Hymnarium. [Gennadii index] Ad sororem quoque epistolas de contemptu mundi dedit, & de diversis causis disputatione diversa tractatus edidit. Præcipuus tamen omnium Opusculorum ejus, est liber de Pœnitentia, & de Laude generali omnium Martyrum. Claruit temporibus Honorii & Valentiniani, non solum eruditione & sanctitate vitæ, sed & potentia adversus dæmones Hæc Gennadius: qui aptius dixisset, Epitaphium de Celso puero, & Panegyricum pro Theodosio Imperatore scriptum.

[75] Suspicati sunt quidam, inter sancti Augustini epistolas duodequadragesimam, [De epistolis ad Lætum Armentarium,] quæ ad Lætum inscribitur, & quadragesimam quintam ad Armentarium & Paulinam, itemque inter epistolas S. Hieronymi quartamdecimam de Institutione matris familias ad Celantiam, nostri Paulini esse. Nulla nobis satis videtur, quamvis auctorem præferant eloquentem ac pium. Minus tamen de ea, quæ ad Celantiam est, dissentimus. Habet enim multas Pauliniani styli notas, [Celantiū,] & quasdam familiares ei figuras. Quod autem compositio minus interdum adstricta sit, de industria fortasse, cum ex instituto & præcepta ducendæ vitæ, & ad matronam scriberet, suam illam implexam concinnitatem remiserit. * Denique digna nobis visa est usum spectantibus, quæ in hæc Opera insereretur. Marianus Victorius, inter epistolas incerti Auctoris, [& iis quæ ex 9. Tomo S. Hieronymi Paulino attribuuntur:] quas S. Hieronymo falso adscriptas in Operum illius Tomum nonum rejecit, plurimas censet stylum Paulini redolere, & nominatim quartam ad Marcellam, de tolerandis adversis; quintam ad Virginem, in exilium missam; vigesimam tertiam, in qua redarguitur quidam, quod Levitam lapsum consolatus non sit; & vigesimam quartam ad Militem, ut ad Christi militiam transeat. Hæc postrema extra controversiam est, jamque diu inter Paulini epistolas edita legebatur. * Ceterarum quarta maxime accedere ad dictionem Paulini videtur, proptereaque edidimus & illam hic: aliis, quamquam non prorsus indignas Paulino, tamen quod ejus esse non censebamus, operæ non duximus volumen onerare.

[76] [De S. Hier. ep. 103. ad Paulinum de Scripturæ libris.] Quo loco & illud monuerim, epistolam sancti Hieronymi de sacræ Scripturæ libris, plane videri ad nostrum Paulinum datam, quamvis maximus Scriptor ob eam conjecturam neget, quod & aliquantum discrepet ab epistola de professione Monachi ad eumdem ante scripta, & nullam illius faciat mentionem. [Baron. Anno 394] Quam conjecturam inscripto primum refellit, ad hoc tempus a doctis recepta: deinde, quod ad Monachum scribitur, qui patrimonium de Euangelii consilio vendebat erogabatque; cujus morum honestas, contemptus seculi, fides amicitiæ, Christi amor laudatur; præterea quod inscribitur ad hominem eloquentem, cujus prudentiam, & eloquii venustatem ipsa ejus ad Hieronymum epistola prætulisset; qui multum proficere in divinis litteris posset: denique, qui non modo litteras suavissimas, sed & munuscula miserat, qui mos erat perpetuus Paulini Nolani. Atque hæc omnia ita in eum cadunt, ut in neminem aptius. Nec vero inter priores litteras atque posteriores discrepantia major, quam convenientia est. Haud enim obscure invitarat ad se epistola quoque priore Paulinum Hieronymus; quem ubi artificiosa insinuatione nihil pellectum vidit, tum scilicet ad apertam commonitionem processit. Quod vero ad extremam epistolam de patrimonio haud lente dividendo monet; non idcirco, quod in ea re lentior Paulinus fuisset, memorat; sed quod ad condendas Fundis & Nolæ basilicas cum aliquid reservasset, minus sincera fortasse rei fama ad Hieronymum in Bethlemium secessum penetrarat.

[77] Quærat aliquis, quid ita tantæ vir expectationis & facultatis magna Opera molitus non sit, [Cur is magna Opera non scripserit.] vel certe cur linguæ præclaras opes, & rarum illud lumen ingenii non ad illustranda ex instituto divina monumenta contulerit: itemque quid sit, quod tam facile quæ condidisse scimus, effluxerint. Respondeo, utriusque causam rei eamdem esse, mirabilem viri humilitatem, & contemptum sui, ut magna ex parte quadret in eum quod de sancto Pamphilo Martyre scriptum ab Eusebio refert sanctus Hieronymus: Et ipse quidem proprii operis nihil omnino scripsit; exceptis epistolis, quas ad amicos forte mittebat: in tantum se humilitate dejecerat. [epist. 67.] Veterum autem tractatus Scriptorum legebat studiosissime, & in eorum meditatione jugiter versabatur. Certe Paulinus non modo veterum, sed tempore eodem florentium Doctorum scripta cupidissime perlegebat, maxime autem sancti Augustini. [Quanti fieret a S. Augustino.] Ipse vero permagni fiebat non ab aliis modo, sed etiam ab ipso S. Augustino, qui & consulebat eumdem in rebus obscurioribus quibusdam, & consultus ab eo profitebatur se proficere per illius interrogationes, de quibus ajebat: Cum interrogando disputas, & quæris acriter, & doces humiliter: cujus etiam pectus, ut paulo ante demonstratum est, oraculum Domini appellabat. [epist. 59.] At Paulinus latendi cupidus, nec se idoneum ducens qui sacramenta Christiana Doctoris auctoritate tractaret, Opusculis levioris operæ contentus erat. [epist. 35.] Desiderio, qui explicationem postularat verborum, quibus Patriarcha Jacob filiis benedixit, ingenue respondet, [Quam se ipse despiceret.] tantorum nominum & mysteriorum pondera se ne digito quidem ausum tangere. [Sap. 1. 4.] Legi enim, inquit, In malevolam animam non intrabit sapientia: & ideo malitiæ meæ conscius, non potui divinæ revelationis habere fiduciam, cum prudentiæ lucem tenebroso corde non caperem.

[78] Quo loco subit nostrorum calamitas temporum, cum levissimi & nequissimi hominum non attingere modo cælestium arcana litterarum audeant, sed & sibi unis, contra sancta veterum Doctorum oracula, contraque firmamentum & columnam veritatis Ecclesiam credita & patefacta, corde impio & ore polluto jactent. At Paulinus non ab impia solum arrogantia, sed & a reconditarum ferme inquisitione rerum, quarum tenuia vestigia divini prodiderunt codices, quamvis sancti eas Doctores pie scrutarentur, abstinendum sibi putabat, cura prope omni ad actionem ab cognitione traducta. [epist. 44.] Itaque sancto ipsi Augustino ita respondet: Quæ vero post resurrectionem carnis in illo seculo Beatorum futura sit actio nostra, tu me interrogare dignatus es. At ego de præsenti vitæ meæ statu & medicum & magistrum spiritualem consulo, ut doceas me facere voluntatem Dei, tuisque vestigiis ambulare post Christum: & mortem istam Euangelicam prius emori, qua carnalem resolutionem voluntario præveniamus excessu; non obitu sed sententia recedentes ab hujus seculi vita, quæ tota tentationum plena; vel, ut tu aliquando ad me locutus es, tota tentatio est. Nec tamen postea omittit ad propositam quæstionem pie docteque, quod succurrebat afferre.

[79] Et Augustinus ad sensum accommodans se modestissimi viri, epistola sequenti multas ei dubitationes, quæ non tam ad scientiam quam ad conscientiam pertinerent, [Quæstio consideranda curatoribus animarum.] & ad docendum totam vitam tentationem esse, proponit, initio ex ea ducto, Omnis quæstio, quæ agentes quærentesque conturbat homines, qualis ego sum, illa est, Quonam modo vivendum sit, vel inter eos, vel propter eos, qui nondum vivere moriendo noverunt, non resolutione corporis, sed quodam se a corporalibus illecebris evertentes mentis affectu. [ep. 250.] Plerumque enim videtur nobis, quod nisi eis aliquantulum congruamus, ad ea ipsa, unde extrahi illos cupimus, nihil cum eis salubriter agere poterimus. Quod cum facimus, talium delectatio subrepit & nobis; ut sæpe etiam loqui vana delectet, autemque præbere loquentibus; non arridere tantum, sed etiam risu vinci, ac solvi, Ita pulvereis quibusdam, vel etiam luteis affectibus nostras animas aggravantes, laborosius & pigrius levamur ad Deum, ut vivamus Euangelicam vitam, moriendo Euangelicam mortem. Quam vellem ad hanc, & subjectas id genus quæstiones, & ad eam quam epistola sexagesima, quinta de agnoscenda Dei voluntate eidem proposuit, extarent Paulini responsiones! haberent profecto solatii multum ac lucis, qui idem ad celsiorem sapientiam iter per easdem difficultates carpunt. Inde tamen elucet, illæ sanctissimæ & eruditissimæ animæ, quas aureo inter se nodo Christi caritas copularat, quibus officiis, quibus negotiis commercia litterarum necterent; quam accurrate in expoliendis sese ad religionem purissimam, quam submisse & candide communicantes invicem animorum statum, petentesque & conferentes opem, insisterent.

[84] Porro Augustinus ut Paulino morem gereret, qui sciscitatus erat, [Augustini ad Paulinum libri] ecquid prodesset apud Sanctorum humari corpora, librum edidit, qui extat de Cura gerenda pro mortuis. Ad eumdem est, par libro sane ponderoso epistola adversus Pelagianos: cujus idem in libro de Bono perseverantiæ, & Prosper adversus Collatorem meminere. Hanc autem scripsit propterea, quod Nolæ audierat esse Pelagianos adeo pertinaces, ut citius ipsum Pelagium, si Catholicis (quod simulaverat) consentiret, quam haustam jam animo ejus hæresim deserturos ferrent. Ergo quo munitior Paulinus ad expugnandam hominum pertinaciam, & redarguendos errores fieret, Augustinus si quid posset adminiculi suggerendum putavit, ut ipsemet sub finem testatur, cum se quoque Paulini epistolis juvari in eam facultatem diceret: profertque ex octava ad Severum epistola locum illum, in quo Paulinus Severo de postulata ab se picta imagine sui respondens, quam vatiata natura sit, & quantopere divina gratia egeat, profitetur. Unde duo constant: primum, quam epistolæ Paulini spargerentur, cum & familiariter datæ in Galliam, usque in Africam differentur. Quamobrem etiam Uranius scriptum reliquit, cum omnes cuperent virum Dei tantum videre, quibus hoc potiri non dabatur, saltem cupiisse aliquid ejus epistolarum nancisci. Deinde, quam sine causa illa sancti Augustini contra Pelagianos epistola ad Bonifacium inscribatur.

[80] Sed ad Paulini ut Opera redeamus, is illa usque adeo negligebat, [Paulinus quam negligens Scriptorum suorum] ut paucarum quæ supersunt (si tamen illæ ipsæ supersunt) epistolarum, Sancto & Amando, qui collegerint, præcipua gratia debeatur. Quod ita præter opinionem Paulini est factum, ut eos sic alloquatur in epistola, quam nunc primum Plantinianæ editioni inseri curavimus. Legimus, inquit, in tergo epistolæ annotationem epistolarum, quas meas esse indicatis: nam vere prope omnium mearum epistolarum ita immemor eram, ut meas esse non cognoscerem, nisi vestris litteris credidissem. [epist. 26.] Unde majus accepi documentum caritatis vestræ, quia plus me vobis, quam mihi notum esse perspexi. Itaque cum vir totus ad agendum conversus, adeo prope contemptim scriptitaret, & scripta negligeret, haud mirum est, si partus velut a parente deserti præmortui sint, magna sane nostra jactura. * Illud quoque monere visum, extare nomine Paulini ad Ruffinum epistolas duas Operibus ejus præfixas, quas passus sum Paulinianis addi; quamquam stylus, magis affectatus a quopiam ad similitudinem Paulini, quam genuinus ipsiusmet Paulini videatur. [Ep. 32] Porro scriptorum Paulini ea propria laus est, sancti Augustini judicio, ut suavi fragrarent odore Christi. [licet aliis laudatus.] Apollinaris autem Sidonius, dum alias aliis Scriptoribus laudes attribuit, Paulinus, inquit, provocat. Quod de singulari acrimonia interpretor, vique suavissima, qua legentes ad obsequium Christi, & exactam consiliorum ejus custodiam provocat, allicit, atque incendit. [lib. 4 epist. 3.] Ad extremum, meminisse illud oportet, hæc ipsa quæ habemus, multo esse inferiora plausibili illo viri eloquentissimi ingenio & ore: quia per id tempus, qui serio dedicabant animum pietati, religiosum quoddam non ceterarum modo rerum, sed etiam eloquentiæ temperamentum assumebant, quod de sancto Cypriano nominatim sanctus Augustinus scriptum reliquit. [de Doct. Christ. l. 4. cap. 21.] Præterea in tanta profanarum litterarum eruditione omnino mirum est, [Mirus contemptor Ethnicæ eruditionis.] quam parce illa Paulinus, quam considerate utatur; adeo jam nihil se nisi cum Paulo Christum, & hunc crucifixum, scire arbitrabatur. Quin etiam, quatenus in illis versandum sit litteris, & quatenus earum ope utendum, pulchre docet, & observatu dignum est in epistola ad Iovium, quem traducere ad Christum studebat.

ANNOTATA D. P.

a Tali admonitu alios quoque Natales Paulinum procudisse innotuit. Sitim autem movit Muratorio fragmentorum pretium, visisque aliquot undæ guttis, continuo totus illi in votis fons fuit. Itaque dum uberrimam manuscriptorum Codicum seriem lustrat, quæ in Bibliotheca Ambrosiana asservatur, incidit illi in manus antiquissimum volumen, in quo Venantii Fortunati, Prosperi, Iuvenci, Aratoris, aliorumque veterum Christianorum carmina continebantur; tres & decem S. Paulini Natales ibi exaratos invenit; quos cum Dungali fragmentis collatos germanum protinus tanti scriptoris fœtum sibi & orbi litterario est gratulatus. Codex venerandam sapit vetustatem, characteres quadrati ac minutissimi, miraque venustate rectis lineis inter se distincti seculo ut arbitratur Muratorius nono elaborati fuere. Quindecim porro Natales Paulinum cecinisse hucusque creditum; cum expresse carmina Dungalus tum ex XIV tum ex XV citarit. Verum Auctor iste, aut librarii in illo exscribendo decepit fuere: quæ enim carmina ex Natali XIV hausta referuntur omnino rejicienda in XIII, codex inventus & rerum ordo evincunt. Itaque Natalis apud Dungalum XV hinc inscribendus erit decimus quartus, quem in Membranis istis descriptum non fuisse vehementer dolemus. Subsequebatur in prædicto codice aliud Paulini poëma absque titulo; quod, uti summa refertum eruditione, producendum quoque existimavit Muratorius: ex cujus dissertationibus & Chiffletii animadversionibus circa Paulini epistolas nonnulla fortassis observari possent ad hoc Vitæ caput utilia, sed non licet modo talibus immorari.

b Felix Theodosius, inquit Hieronymus ad Paulinum, qui a tali Christi oratore defenditur. Illustrasti purpuras ejus &c. ad quæ verba animum advertens Chiffletius, Vix de mortuo quis sic loquatur, ait, ut quem purpuris suis mors exuerit, & extra hostium tela eo transtulerit, ubi opus non habeat defensore. Igitur, vivumne an mortuum Theodosium Paulinus laudarit, in dubio relinquit. Quia tamen oratio illa, e Nolanis emersit latebris, in quas exeunte anno 394 sese abdiderat & Theodosius obiit an. 395, 17 Ianuarii; veretur idem Chiffletius ut vivo adhuc Theodosio cudere per tempus licuerit opus tam laudatum.

c Hæc verba Rosweydi procul dubio sunt, uti & quæ sequuntur notata astericis: ac fortasse totum hoc Caput.

d

Earum aliquas eruderavit Chiffletius, quarum prævie mentionem feci ex ejus Præfatione; ceteras multipliciter illustravit.

Hic finieram, cum in manus venit Carmen votivum Paulino Nolano, anno Jubilæo MDCXXV, auctore Justo Riquio Belga: item Ode ejusdem argumenti, ad Illustriss. Petrum Cardinalem Valerium, Patavinum Episcopum, excusa Romæ typis Andreæ Phæi 1626, quæ Heriberto Rosweido, de Paulini operibus ante quadriennium tam bene merito, Auctor observantiæ ergo dono mittit, uti hujus manu adscriptum lego. Præfatur ille, quod jam aliquot ab annis faciebat, anno jubilæo fecisse paulo solennius ut Divi Paulini Antistitis sanctissimi Natalem versibus celebraret. Ode stropharum quatuordecim minoris momenti est operæque levioris, ut & ea qua Cardinalem rogarit Auctor, tueri velit versiculos, projectos, subitaneos, & fortasse inconditos. Sufficit ergo Carmen quod accuratioris plane studii est.

IUSTI RIQUII BELGÆ CARMEN VOTIVUM.

Hospes ab extremis Belgarum finibus, aras
Advenio, Pauline, tuas, quas Dardana rerum
Constituit Regina caput, populisque colendas
Exhibet, & tanto jam se metitur alumno.
Non ego tam fulvo laquearia crassa metallo,
Marmoreosque tholos, Augustalesque paratus,
Saxaque Phlegræos quæ dedecuisse lacertos
Haud poterant, visurus adii; quam pignora divum
Romuleis aptata locis, quam casta sepulcra
Clavigeri senis, & Divinæ interpretis auræ
Tarsiadæ, cineresque tuos Nolane Sacerdos.
Est locus Urbe sacer media, quo Lydius amnis,
Serranis intortus aquis, impellit, & undas
Miratur nil posse suas. Si prisca monentem
Urgemus famam, primæ venerabilis illic
Libertatis honos: nam Regibus illa fugatis
Insula Tarquinias messes, segetemque nefandam
Composuit, tumuloque graves aggessit arenas.
Talis in Ortygio (si vera est fabula) Ponto
Errantes potuit terras Natura profundis
Commendare fretis, saxisque affigere Delon.
Olim marmoreæ laterum compage carinæ
Effingit speciem, nec Divum sedibus usquam
Tota vacat: visa est tum relligionibus apta.
Ergo Lycaonii templum Iovis, atque colubri
Culmina Phœbigenæ ritu indignata vetusto est;
Bartolomææ sed postquam sustinet urnæ
Pondera, Paulinosque sitos, purgatior obstat
Fluctibus, & sanctos jam non mentitur honores.
Fortunate error, tanto qui mœnia ditas
Romula deposito, Tiberinaque flumina stellis
Inseris, Eridano non dedignante priorem!
Vix aliter potuit bisseni rara Senatus
Gloria, non aliter potuit Paulinus haberi.
Illum siderei pandentem mystica Verbi
Gentibus innumeris, quas matutinus Eoo
Sidere Phœbus adit, fusco gens Memnone creta
Suspexit, Parthique truces, extremaque rerum
India: at hunc puris Oenotria dedicat aris,
Paulinum, Nolæ columen, magnæque Quiritem
Stirpis, quo Latii tumuerunt Consule Fasti.
Mox positis regni exuviis per opaca latentem
Hesperiȩ nemora, & tacitarum lustra ferarum,
Conjuge cum casta. Quis tum tibi sensus amico,
Ausonie, amisso? quantis heu! fletibus illum
Urgebas, vane miserans, ut saxa Pyrenes
Horrida Pieria mutaret Phocide, & istas
Quas coluit, silvas cum lauriferi Aonis umbris,
Bellerophontæi causatus semina morbi?
At sacrata Deo felicia pectora stultas
Irrisere preces: Phœbo Musisque negatur
Quæ Christo mens tota patet. Quis conferat horti
Finibus exigui contentum Epicuron, & umbras
Aegeriæ vallis, Pandioniique recessus?
Quis Libycos vates nemorosa sede latentes,
Aestibus in mediis? non hic oracula cæcas
Nexa per ambages, non somnia vana, Sophosque
Ambiguum; at superis demissus ab arcibus ignis;
Perpetuo mentem vero, & constantis honesti
Inflammat radiis, dioque accendit amore.
Non aliter (nec vana fides) Mareotide silva,
Alite ab ætherio pastus, renovavit honores
Thesbiacos Paulus, magnumque instaurat Eliam
Ac veluti, radio jam sub majore videndus,
Quem paulum terris nebulosa inviderat umbra,
Nubibus e mediis ostenditur auricomus Sol,
Et totum roseo collustrat lumine olympum;
Sic populi lucis raptum sapientibus, atque
Multa renitentem, placitæque umbracula vitæ
Nequicquam ardentem, Nolanæ sedibus arcis
Delegere Patrem. Non sic per devia rura
Mænalius tenerum pastor tutatur ovile,
Seu lustris Erimanthe tuis, seu rupibus alti
Stymphali, pavidumque feris immanibus arcet;
Nusquam oculo amittens fido: quam perpete cura
Dilectum servare gregem, Pauline, laboras.
Te stygii tremuere lupi, te lucibus arduo
Instantem, te nocte operi, vigilique tuentem
Omnia præsidio, horrisoni tremuere leones
Tænariæ sedis. Nec tam vigilantia miror
Lumina, solicitasque preces, & Numen amicis
Placatum populis; quam (quæ tua maxima virtus)
Munificas largo ære manus: quam prædia, census,
Attalicas vestes, auri, argentique, talentique, talenta
Dispensata viris, quos vel mala turpiter urget
Esuries: quos fœnus edax, quos durus acerbat
Creditor, & multa numerosi prole penates
Ecquid Erechtæum nobis nunc, Fama, Solonem
Objicis, addictis numerantem civibus æra
Largiter, aut Latios, Asiatica terra, Lucullos?
Major venit honos: donec pia Roma, polusque
Stabit, & æquorea tellus pulsabitur unda;
Semper honos, Pauline, tuus, laudesque manebunt.
Et tamen hæc poterant minus admiranda videri,
Si fuerint collata tibi. Quænam illa voluntas
Pectoris egregii, cum deficiente metallo,
Regifico & censu, pro caro ergastula cive
Formidanda subis? Scivit peregrina tremiscens
Sceptra ferox Libye, quæ te (quis credere posset?)
Compedibus servire gravem, duroque ligone
Jugera findentem Domini conspexit in hortis.
Felices horti, felicia jugera, tali
Delassata manu, queis vos ego laudibus ornem?
Vobis Mopsopii frustra certarit Hymetti
Gloria, sive aura sparsi Zephyritide campi
Vertice in Idalio; aut Phæacum ditia rura
Dulichio calcata seni, Campanave tellus,
Aut Lacedæmonio regio possessa Phalanto.
I nunc, Latonæ sobolem fer, Græcia mendax
Admeti pavisse gregem, cum Cynthia fratre
Erubuit viso: vel qui Tirynthia membra
Incingant nexus pollutis sanguine muris
Anguigenæ populi: Paulinum crimina nulla
Exagitant, nullæ torquent sub pectore diræ;
Sed diæ Pietatis amor, populique regendi
Cura vigil, sanctos stimulant adiisse labores.
Nec tamen indignos longum tolerare labores
Divorum voluit genitor, quin barbaricus Rex
Jam notum venerans (nocturnaque visa monebant)
Magnificis auctum donis, & pube soluta
Fertilis Ausoniæ, patrias dimittit in oras.
Quæ fuit illa dies, cum te pro littore stantes
Ausonii festa reducem adspexere carina?
Cum pavidæ matres natos, natique parentes
Amissos, sociumque thori lætissima conjux
Accepit, pridem quos tristia vincla coërcent?
Id cælo clamorque virum, plausuque frementis
Lætitiæ scopuli & campana remugiit unda.
Tunc dulces passim amplexus, passim oscula, & udis
Lumina pressa genis, hilari manantia fletu.
Nec satis est pressisse semel; juvat usque reverti,
Et notos ruere in vultus, Superumque benignam
Explorare fidem: Paulinum littora tota,
Paulinum maria atque urbes & rura loquuntur.
Quanta tuæ Nolæ tum gaudia, Magne Sacerdos!
Quam timuit vinci, dum mœnia cuncta Parentem
Agnoscunt, certatque tuo locus omnis honori!
Cognovit tamen illa suum, & constantia sancti
Pectoris officia propiori amplexa favore est.
Talis ab Elææ rediens certamine palmæ
(Si minus alta juvant) apio præcinctus amaro
Grande caput, glaucave comam redimitus oliva,
Cognato excipitur plausu, perque oppida, perque
Celsior it populos, curru spectabilis aureo
Albijugus, tantumque capit vix patria civem.
Sed quo Calliope tendis? decurrere totum
An plectris Heroa velis, sicque ire per omnem
Paulinum? quin, Musa, cave: male credula cymbæ
Ibis in æquorei stagnantia dorsa profundi,
Imbellique petes Hyperionis astra volatu.
Et, duce te, quædam cantata prioribus annis
Dum lux sancta redit, majorque sequentibus instat
Paulinus: nonnulla suis dicentur in annis,
Si liceat; revirescit honos, laudandaque virtus,
Et nihil e tanto ludum decrescit acervo.
Te potius fidibus spretis Divine precabor,
Antistes, Stygii mentem quæ vincula stringunt
Servitii, & dura miseram sub compede versant,
Disrumpas placide, Libyca ceu nosceris arce
Concaptivorum patrios solvisse maniplos.
Scilicet hoc veteris Mysteria sacra jobeli,
Christigenum populo Magnum repetenda sub Annum.
Adspirare jubent: jubet hoc tua sancta voluntas
Fidere, & immensum. Pietas testata per orbem.
Christigenas etiam populos, quos tristia rerum
Discidia, & belli vexat furialis Enyo,
Urbani auspiciis, tuta in statione reponas:
Aurea pacato revocentur ut otia Mundo,
Criminaque, & fontes, bellorum semina, causæ,
Et malesuada odia, atque ullum sufferre priorem
Indocilis fastus, felicia regna relinquant.
Tunc tumulis sese vestris Evandria Roma
Lætior adfundet, civemque in vota vocabit
Promptius, & cunctis libamina porriget aris.
Tunc tibi, quas Christo innocuas servire Camœnas
Jussisti, castam violam, & pallentia serta
Frondis Hyantææ, niveis intexta ligustris,
Dona ferent: semperque tuo chelys aurea Templo,
Semper Echionii resonabunt carmina plectri.

Scripsi Romæ X. Kal. Quinctil. Natali Pauliniano, anno Iubilæo MDCXXXV.

APPENDIX
De tribus Paulinis Nolæ Episcopis Sanctis.

Paulinus, Episcopus Nolæ in Campania Italiæ Prov. (S.)

BHL Number: 6560


AUCTORE D. P.

§. I. De Senioris Paulini successore immediato, Paulino Juniore; tertioque Paulino sub initium seculi 6, eorumque scriptis.

[1] [Paulinus Iunior] Reverendus Abbas Andreas Ferrarius Canonicus & Thesaurarius Ecclesiæ Cathedralis Nolanæ, anno MDCXLIV, Neapolitanis typis & Italica lingua Commentarium edidit de Cœmeterio Nolano & nonnullis Sanctorum Martyrum & Episcoporum istic olim sepultorum vitis. Hic ille Cap. XII complurium Episcoporum vetera Epitaphia recitat qualia sepulcralibus urnis marmoreis insculpta suo adhuc tempore legebantur: [ex Epitaphio notus] & sic in hujus S. Paulini arca asserit spectari ejusmodi litteras.

DEP. S. PAULINI IUNIORIS EP. IV Id. Septb. Fl. Dioscoro Vic. Cons.

[2] Si prælaudatus scriptor tam fuisset expertus in legendis ejusmodi antiquis monumentis quam fuit fidelis in describendis, non postposuisset hunc Juniorem Paulinum S. Felici Juniori, mortuo (ut ipse censet) in confinio seculi 5 & 6, neque fecisset ei succedere Leonem I circa annum 535; sed Epitaphium ipsius sic legisset. [obiisse anno 442] Depositio vel Depositum S. Paulini Junioris Episcopi quarto idus Septembris Flavio Dioscoro viro clarissimo Consule: invenisset autem quod sit Dioscorus hic Dioscorus Eudoxius nobilitatis causa prænominatus Flavius; [hic scripserit vitam S. Ambrosii] in Consularibus Fastis apud Bucherium nostrum emendatis signans annum CCCCXLII; qui est annus duodecimus post obitum Paulini Senioris: istum vero qui ab eo refertur ad finem seculi 5 eo quod coævus fuerit S. Perpetuo Turonensi, credidisset ab utroque distinctum fuisse.

[3] Interim reperta a Ferrario duplicis Paulini distinctio, & observata a nobis immediata post invicem successio magnam præbent commoditatem ad salvandam vitam successoris S. Deodati, 27 hujus proferendam. Hujus enim causa iste Mediolanum profectus ad Valentinianum Juniorem dicitur, ut calumniæ eximeret innocentem illum Archipresbyterum suum, eo tempore quo imperator jam filiam genuerat adeoque non ante annum 437. [senioris forte nepos] Vehemens autem mihi suspicio est quod Junior hic Paulinus senioris ex fratre nepos aut aliter consanguineus, ejus exemplo ad ecclesiæ ministerium seculo dimisso transierit; & S. Ambrosio sese conjunxerit eique morienti adfuerit ordinatus ab eo Diaconus ac denique vitam ipsius quæ extat ad Augustinum scripserit; postea vero audita Senioris Paulini apud Nolanos promotione ad Episcopatum ac celebri ubique fama virtutis illuc properaverit, dignus denique qui in cathedram ejus anno 431 mortui sufficeretur. Et quia nullo argumento colligitur Senior Paulinus post suam ordinationem Episcopalem unquam rediisse in Gallias, verosimile mihi fit Juniorem esse qui oculorum usum recepit ad S. Martini sepulcrum jam senex, per occasionem proficiscendi Mediolanum Turonas excurrens tali beneficio tanto dignior quanto major caritas fuit quæ Mediolanense iter & cæco vel cæcutienti tam incommodum, relegere compulit; cujus etiam præmium post annos paucos receperit mortuus uti dictum est anno 442. [qui Mediolani factus Diaconus,] Tertius porro Paulinus necessario est admittendus propter auctoritatem duplicis Gregorii, Romani & Turonensis necnon Venantii Fortunati in iis quæ narrant de S. Paulino Nolano Episcopo, quæque non ad primum (ut hactenus creditum) neque ad secundum sed ad tertium relata nullam ex ullo capite patiuntur difficultatem. Gregorius Turonensis de miraculis S. Martini caput secundum sic orditur. Paulinus quoque beatus Nolanæ urbis Episcopus, [diversus fuerit a scriptore carminum de S. Martino] post scriptos versu de virtutibus ejus, quas Severus complexus est, quinque libros, illa comprehendit miracula, quæ post ejus gesta sunt transitum, id est in sexto operis sui libro. Relatis deinde quibusdam sub finem istius capitis sic loquitur. Hæc Paulinus in sexto operis sui libro versu conscripsit, [a quo ultimus petit illuminari] accepto a S. Perpetuo Episcopo de his indiculo. Baronius ad annum 402 n. 52 hæc. citans non dubitat asseverare Gregorium plane decipi; in eoque consentientem sibi habet Andream Ferrarium ejus sententiis passim solitum inhærere: hic autem eo libentius quod suum assertum Baronius videatur evidenter demonstrare ex ipsomet operis prælaudati auctore qui libro secundo post varia S. Martini miracula sic progreditur:

Quin & Paulino similis medicina salutem
Reddidit, insignis fidei quem gloria late
Extulit, obducta cujus cum nube latebat
Visus, & infusis caligo extenta tenebris
Arcebat cunctam macularum tegmine lucem [sicut illuminatus fuerat Paulinus senior]
Quam levis & tenui tactu suspensa fugavit
Spongia, vicino benedictæ munere dextræ
Vix admota oculo didicit jam reddita lucem
Ferre acies, lumenque novum mirata recepit.

Hæc inquam de Paulino Seniore prosecutus pro seipso sic precatur:

Atque utinam nostri tenebras contingere cordis [vel potius Iunior.]
Tali luce velit sancti medicina Patroni
Reddat ut antiqui rursum mysteria facti:
Nomen idem, medicus idem, par causa medendi.

Non poterat multo clarius distinguere personam decessoris Paulini, jam olim a Martino curati a sua librum scribentis & similiter in spiritu curari optantis. Utinam æque clare distinxisset conditionem tunc suam ab ea quam habebat alter Paulinus; quando medicam S. Martini manum est expertus. Si tamen id primo factum est, [Tertius ille scripserit carmine vitam S Martini] oportuit fuisse cum ille adhuc secularis esset, fortassis nec baptizatus sed solum cathecumenus, Sin vero miraculum accidit alteri quem vocant Juniorem sicuti nostra conjectura habet; distinguendus hic nihilominus erit ab eo qui accepit indiculum miraculorum S. Martini, sicuti superius vidimus a Turonensi asseri. Id quidem nusquam illo in opere indicatur; non potuit tamen erravisse Gregorius in tam vicini sibi decessoris nomine, qui ejus ordinationem circa annum 575 factam seculo non integro præcessit, ordinatus Episcopus circa annum 460, & Episcopatum tenuit usque ad annum 490. Atque ita solvitur difficultas Baronio visa insolubilis uti revera erat respectu Paulini Senioris; quamquam etiam hic videatur Baronio solicitatus fuisse, ut quæ de S. Martino scripserat prosaïce Severus Sulpitius, ipse suis his versibus exornaret. Sic enim (ut notat Baronius) ad calcem Dialogorum de S. Martino loquitur ipse Severus de Paulino: Ille Martini non invidus gloriarum, Sanctarumque in Christo virtutum piissimus æstimator, non abnuet Præsulem nostrum cum suo Felice componere. Plus aliquid Baronio visus est indicare atque adeo falli Venantius Fortunatus quando circa annum 600 ita cecinit:

Stemmate, corde, fide, pollens Paulinus; & arte [opus a Venantio Fortunato laudatum.]
Versibus explicuit Martini dogma Magistri:
Cujus prosaïcus cecinit prius acta Severus;
Versibus intonuit Paulinus deinde beatus.

[5] Verumtamen non video cur hic censeri debeat errasse etiam Venantius circa nomen Paulini, cum nobilitas, [Eum præcesserunt] fidelitas, virtus quibus primus claruit potuerint etiam fuisse in tertio æque ac poëtica facultas; solumque superest ut hunc ostendamus fuisse S. Perpetuo Turonensi coævum, ut ab eo potuerit accepisse prædictum miraculorum indiculum. Hoc ut fiat texenda est series successorum. Texitur autem hoc modo: Successit Paulino Juniori S. Deodatus ejus & forte etiam senioris Archipresbyter, [Deodatus & Felix,] sedemque tenuit annis triginta; atque adeo usque ad annum CCCCLXII. Deodato mediate vel immediate successit Felix II, cujus tale reperitur Epitaphium.

Dep. SANC. FELICIS EPISC. V. ID. FBRS. POS. CONS. FAUS. FL. V. C. id est. [dein sede vacante Ioannes Ep. Alexandrinus] Depositio S. Felicis Episcopi V Idus Februarias post Consulatum Fausti Flavii viri clarissimi, id est: anno CCCCLXXXIV. Interim contigerat ut Joannes Talaia (sicut narrat Liberatus Diaconus in suo Breviario Causæ Nestorianorum & Eutychianorum cap. XVIII) sede sua pulsus a Zenone Imperatore Romanum appellaret Pontificem. Cumque hic causam illius tractans obiisset, sufficeretur Felix Papa II & nihil proficeret. Joannes habens Episcopi dignatem remansit Romæ: cui Papa Nolanam dedit Ecclesiam, quæ est in Campaniæ regione (utique per mortem Felicis præfati vacuam) in qua plurimos residens annos, in pace defunctus est.

[6] Vix dubium mihi est quin Nolana Ecclesia æque ac Neapolitana aliquos tunc haberet ritus Græci Parochtas tam intra quam extra civitatem; [ad tempus rexit saltem Græcos Nolæ] ut utriusque linguæ fidelibus promiscue habitantibus subveniretur in Sacramentorum administratione. Quapropter non cunctabor credere quod Nolani Latinis Episcopis Cathedralem sub Latino ritu tenentibus assueti, cito impetraverint proprium sibi Episcopum institui, sub quo Joannes, assignata sibi congrua pensione ad victum, Græcis deserviret, & post quamplurimos annos, (de quorum numero nihil possumus definire) Nolæ transactos, in earumdem aliqua ita sit tumulatus, ut nullum monumenti indicium adhuc uspiam sit repertum.

[7] Primus qui ipso ibidem agente ordinatus Latino ritu Episcopus post Felicem II fuit, censeri potest Theodosius, [Latinis autem præfuit Ep. Theodosius] cujus sepulcrum Ferrarius asserit pag. 74 conspici ad gradus ambonis seu pulpiti cum hac inscriptione: Dep. Theodosii EPISCOPI die VII Idus Decembris Fausto Juniore Vic. Cons. Quamvis enim hujus Junioris Faustis Consulatus non reperiatur in Fastis, verosimiliter quia suffectus ille fuit alicui per decursum anni alterius consulis nomine signari cœpti; puto tamen haud inepte judicari quod consulatus filii non longe a Patris consulatu successerit atque ita Theodosio isti perquam convenienter locum dari inter Felicem II & Serenum Conciliis Romanis subscriptum sub Symmacho Papa anno CCCCXCIX & DI. Ne autem ipsum quoque Felicis epitaphium suspectum quis habere velit quia annus post consulatum Fausti adscriptus depositioni Felicis proprios habebat consules, videlicet Theodericum, Gothorum Regem & Venantium, noto quod videantur Nolani una, [usque ad Consulatum Fausti Iunioris,] cum Neapolitanis necdum plene subacti a Gothis, Gothicos Consules flocci fecerint: Zeno autem Imperator, qui saltem poterat Consulem Orientis nominare, id facere contempserit, cum Occidenti quoque eum dare non posset. Sic I Concilium Romanum sub Symmacho anno CCCCXCIX intitulatur P. C. Paulini, licet is annus in Occidente habuerit Joannem Gibbum; & quintum Concilium anni DI P. C. Avieni, quo Dexiocrates in Oriente, Volusianus in Occidente nominabantur; imo Pagius in dissert. Hypat. pag. 316 & seqq. variis exemplis docet, liberum fuisse Postconsulatibus signare scripta seu publica seu privata, præsertim V ac VI seculo.

[8] Utut tamen ista se habeant, & quocumque tempore sederit Theodosius; [non diu post Consulatum Fausti senioris] mihi certum videtur & ex infra dicendis apparebit spatium medium inter Felicem II & Severum non satis idoneum esse Paulino III: esto quod hujus tempus sic conveniret cum tempore Perpetui Turonensis qui fuit ab anno CCCCLXI usque ad CCCCLXXXXI, sed potius ipsum collocaverim seculo VI inter Severum & Leonem I. Quamquam enim non constat quo anno hic cœperit iste desierit; facile tamen apparet inter annum DI & DXXXV quibus prima hujus, istius ultima mentio invenitur, facile est concipere annos viginti aut plures, [adeoque ante Severum Ep.] quibus Paulinus III sederit & non solum scripserit carmina de S. Martino; sed etiam in Africa Wandalicam servierit servitutem, de qua ad Paulinum I relata tam anceps hactenus fuit inter eruditos disseptatio, ut Ludovicus Antonius Muratorius, Ambrosianæ bibliothecæ Mediolani Præfectus Anecdotorum suorum initium faciens a quibusdam noviter repertis Senioris Paulini Poëmatis easque illustrans eruditis commentariis; [Synodis Rom. subscriptum 499 & 501] maluerit ut ipse mihi scribit ab hujusmodi quæstione jejunus abscedere, quam rem difficillimam pertractare, e qua cum honore evadendi nulla spes erat: utpote in qua facilius erat alienam refutare sententiam quam propriam recte statuere.

[9] Torsi & ego me, fateor, in omnes partes, quamdiu unum dumtaxat Paulinum præ oculis habui: sed cum suggerente Muratorio cogitare cœpi de distinguendis pluribus, quorum primus ab ultimo distaret integro fere seculo; vidi in Gregoriana de Paulino narratione tam recte congruere omnia cum Wandalorum historia, [cui successerit Paulinus III] ut vel hic standum esset vel nusquam: nam quod ad Perpetui Turonensis indiculum attinet, verba Gregorii itidem Turonensis de eo in principio relata, potuit hinc ab illo accepisse Paulinus adhuc plane juvenis multo prius quam Episcopus eligeretur, cum sibi proposuisset in S. Martini Actis exercere stylum, nec tamen opus absolvisse ac Turonas misisse ante maturam ætatem Episcopali ordinatione suscepta circa annum DV vel X. Porro sicut præfati Severi nullum invenitur Epitaphium, sic mirum non est neque Paulini III ullum indicari. Quid autem si peregre mortuus uterque peregrinam nactus sit sepulturam?

[10] Certe Leo I præfatus; sepulcrum sibi ipsi confecit quod Ferrarius allegat sic inscriptum. [ante Leonem] LEO PRIMUS CREDO RESURGERE. Quod principium Christiani epitaphii, mirum esset a nemine fuisse post mortem illius suppletum, [anno 535 notum.] si is Nolæ mortuus & sepultus fuit.

§. II. De Wandalica servitute quam in Africa non Senior nec Junior Paulinus sed tertius seculo VI servierit.

[11] Inter cetera egregiæ pietatis opera quæ S. Gregorius Papa I Ecclesiæ catholicæ legenda dimisit, haud minimam utilitatis laudem habent libri Dialogorum, [Gregorius Papa lib III Dialog] quos etiam Græci, Græce redditos a Zacharia Papa studiosius lectitant, ipsumq; eorum auctorem ex operis titulo cognominant Dialogum sicuti Joannem ἀπὸ τοῦ Κλίμακος id est Scala (qui operis ad perfectionem ducentis titulus est) Climacum indigitant. Libri tertii hoc est principium: Dum vicinis valde partibus intendo, majorum facta reliqueram; ita ut Paulini miraculum Nolanæ urbis Episcopi, qui multos quorum memini virtute & tempore præcessit, [narrat quomodo Paulinus Nolæ Episcopus] memoriæ defuisse videatur. Hoc ergo sumit auctor Capitis I argumentum, accurateque per omnes circumstantias deducit eo tenore, quem prius placet verbotenus transcribere, quam in tempus rei gestæ quæstio instituatur. Est autem historia talis.

[12] Cum sævientium Wandalorum tempore fuisset Italia in Campaniæ partibus depopulata, multique essent de hac terra in Africanam regionem traducti, vir Domini Paulinus cuncta, quæ ad Episcopi usum habere potuit, captivis indigentibusque largitus est. [lib. 3. Dialog. C. 1.] Cumque jam nihil omnino superesset, quod petentibus dare potuisset, quodam die quædam vidua advenit, quæ a Regis Wandalorum genero suum filium in captivitatem fuisse ductum perhibuit, atque a viro Dei ejus pretium postulavit; si forte illius Dominus hoc dignaretur accipere, & hunc concederet ad propria remeare. Sed vir Dei magnopere petenti feminæ quid dare potuisset inquirens, nihil apud se aliud nisi se invenit: petentique feminæ respondit, dicens: Mulier, quod possim dare non habeo; sed memetipsum tolle; servum me juris tui esse profitere; atque ut filium recipias, me vice illius in servitium trade. [servituti se in Africa offerens] Quod illa ex ore tanti viri audiens, irrisionem potius credidit, quam compassionem. At ille, ut erat vir eloquentissimus, atque apprime exterioribus quoque studiis eruditus, dubitanti feminæ citius persuasit, ut audita crederet, & pro receptione filii sui, in servitium Episcopum tradere non dubitaret. Perrexere igitur utrique in Africam. Procedente autem Regis genero, qui ejus filium habebat, vidua rogatura se obtulit; ac prius petiit, ut ejus filium donare debuisset. Quod cum barbarus vir, typho superbiæ turgidus, & gaudio transitoriæ prosperitatis inflatus, non solum facere, sed etiam audire despiceret; vidua subjunxit, dicens: Ecce hunc hominem pro eo vicarium præbeo, solummodo pietatem in me exhibe, mihique unicum filium redde. Cumque ille venusti vultus hominem conspexisset, quam artem nosset inquisivit. Cui vir Dei Paulinus respondit, dicens: Artem quidem aliquam nescio, sed hortum bene excolere scio. Quo vir gentilis valde libenter accepit, cum in nutriendis oleribus quia peritus esset audivit.

[13] Suscepit itaque servum, & roganti viduæ reddidit filium. Quo accepto, vidua ab Africa regione discessit; Paulinus vero excolendi horti suscepit curam. [addictus sit excolendo horto.] Cumque idem Regis gener crebro ingrederetur hortum, suumque hortulanum quædam requireret, & sapientem valde hominem videret; amicos cœpit familiares deserere, & sæpius cum suo hortulano colloqui, atque ejus sermonibus delectari. Cui Paulinus quotidie ad mensam olera virentesque herbas deferre consueverat, & accepto pane ad curam horti remeare. Cumque hoc diutius ageret, quadam die suo domino secum secretius loquenti ait: Vide quid agas, & Wandalorum regnum qualiter disponi debeat provide; quia Rex citius & sub omni celeritate est moriturus. Quod ille audiens, [Prædictaque ibi Regis morte,] quia ab eodem Rege præ ceteris diligebatur, ei minime tacuit; sed quid a suo hortulano, sapiente scilicet viro agnovisset, indicavit. Quod dum Rex audisset, illico respondit: Ego vellem hunc, de quo loqueris, hominem videre. Cui gener ejus, venerabilis Paulini temporalis dominus, respondit, dicens: Virentes herbas mihi ad prandium deferre consuevit: has itaque ad mensam eum deportare facio, ut quis sit qui mihi hæc locutus est, agnoscas. Factumque est: & dum Rex ad prandendum discubuit, Paulinus ex suo opere olera quæque & virentia delaturus advenit. Cumque hunc Rex subito conspexit, intremuit; atque accersito ejus domino sibi per filiam propinquo, ei secretum, quod prius absconderat, indicavit, dicens: Verum est quod audisti: nam nocte hac in somnio, sedentes in tribunalibus contra me judices vidi; inter quos iste etiam simul sedebat; & flagellum quod aliquando acceperam, eorum mihi judicio tollebatur. Sed percunctare quisnam sit, nam ego hunc tanti meriti virum, popularem, ut conspicitur, esse non suspicor.

[14] Tunc Regis gener secreto Paulinum tulit, & quisnam esset inquisivit. Cui vir Domini respondit: Servus tuus sum, quem pro filio viduæ vicarium suscepisti. Cumque instanter ille requireret, ut non quis esset, sed quis in terra sua fuisset, indicaret, atque hoc ab eo iteratione frequentis inquisitionis exigeret; vir Domini constrictus magnis conjurationibus, jam non valens negare quid esset, Episcopum se fuisse testatus est. Quod possessor ejus audiens, [liberatur una cum captivis suæ civitatis.] valde pertimuit, atque humiliter obtulit, dicens: Pete quod vis, quatenus ad terram tuam a me cum magno munere revertaris. Cum vir Domini Paulinus ait: Unum est, quod mihi impendere beneficium potes, ut omnes civitatis meæ captivos relaxes. Qui cuncti protinus in Africana regione requisiti, cum onustis frumento navibus, pro venerandi viri Paulini satisfactione, in ejus comitatu laxati sunt. Post non multos vero dies Wandalorum Rex occubuit, & flagellum, quod ad suam perniciem, dispensante Deo, pro fidelium disciplina tenuerat, amisit. Sicque factum est, ut omnipontentis Dei famulus Paulinus vera prædiceret: &, qui se in servitium solum tradiderat, cum multisa servitio ad libertatem rediret. Illum videlicet imitatus, qui formam servi assumpsit, ne nos essemus servi peccati, cujus sequens vestigia Paulinus, ad tempus voluntarie servus factus est solus, ut esset postmodum liber cum multis. Hæc S. Gregorius præfatus quod sicut bonorum facta innotescere citius similibus solent, senioribus per justorum exempla gradientibus, prædicti venerabilis viri celebre nomen innotuit ejusque opus admirabile se ad eorum instruenda, studia tetendit; quorum, inquit, me necesse fuit gravitati (alias grandævitati) tam certo credere, acsi ea quæ dicerent meis oculis vidissem.

[15] Quis hic non intelligit non potuisse Gregorium tam certa fide tradere prædicta omnia, acsi ea ipse suis vidisset oculis, nisi ab iis immediate acceperit qui viderant hominibus grandævis & fide dignissimis. [Hæc ille ut accepta a testibus oculatis,] Tales haud dubie fuerunt qui nati sub initium seculi VI Gregorio sub annum DXL in lucem edito & anno CCCCXCIII Dialogos scribenti prædicta narraverunt, homines tum ferme centenarii, ita ut sufficiat Acta ista fuisse haud multis annis ante nativitatem Gregorii; & siquidem de Paulino III (qualem supra descripsi) intelligantur omnia ante ordinationem Leonis I factam ante annum DXXXV.

[16] Saccinus noster sicut vulgatam eatenus opinionem etiam Romani Breviarii suffragio confirmatam secutus, nihil dubitavit quin tota res ad Paulinum I esset referenda, ita numquam cogitavit vel certe non expendit quam difficulter fieri potuerit ut S. Augustinus, sub cujus propemodum oculis res acta fuisset, [proinde Paulino I male tributa] aut familiaris Paulini Uranius, ambo effusi in commendanda Sancti erga afflictos misericordia, & erga egenos liberalitate aliique coævi Paulino scriptores simul & laudatores ejus nusquam voluerint (si vere potuerunt) meminisse caritatis, cujus fama propter exempli novitatem per Europam & Africam debebat fuisse celeberrima. Eadem etiam persuasione ductus idem Saccinus Historiæ ex Dialogis verbotenus transcriptæ ejusmodi non ineruditam animadversionem & ex Senioris Paulini ingenio sumptam subtexuit his verbis: [hortorum quidem amanti,] Hoc dumtaxat lucis addiderim, haud temere Paulinum barbaro satrapæ professum horti colendi scientiam sibi esse. Nam delectatum Nolæ tali cultura, tum ex apposito supra num. 50 Sulpitii joco apparet ex frequenti ejus mentione colendorum agrorum, [sed cum Wandalis anno 427 Africam ingrederentur] unde docet qua ratione suus cuique colendus sit animus. Quo de genere admonitio commodissima est illa ad Aprum: Igitur cum in agro es, & rus tuum spectas, te quoque ipsum Christi agrum esse cogita: & in te, sicut in agrum tuum respice. Qualem agri tui speciem fieri a villico tuo postulas, talem Deo Domino cordis tui redde culturam, & intellige quidquid in agro tuo tibi displiceat aut placeat, [septuaginta annis majori.] idem in anima tua placere Christo aut displicere.

[17] Belle omnia: sed ut hoc apte notatum sit de Paulino Seniore, ejus studium ad hortorum culturam potuit etiam tertius imitatus fuisse, sicut imitatus est eum in cultu Poëtices. [Quorum etiam tunc Regi] Dum autem venusti adhuc vultus homo dicitur barbaro visus idoneus ad horti culturam; satis clare indicatur non agi hic de sene grandævo qualis erat Paulinus I, quando in Africa dominabantur Wandali illuc primum ingressi anno CCCCXXVII ætatis Paulinianæ LXXIV. Hæc consideratio Cardinalem Baronium ad annum CCCCXXXI quo Paulinus obiit ancipitem tenuit. Ne tamen fidem omnem derogaret Gregorianæ narrationi de morte Wandalorum Regi per Paulinum prædicta neque impingeret in Regem Geizericum a quo constabat Wandalos in Africam deductos & totis XXXVII annis gubernatos fuisse, [non potuit mortem prædixisse Sanctus,] id est usque ad annum Christi CCCCLXIV, respexit ad ejus fratrem Guntharim simul cum illo & quidem potiori jure (utpote legitimum Godegiscli patris in Hispania mortui filium) & huic mortem a Paulino prædictam credi posse putavit. Verum Guntharim primis Africæ annis fraude fraterna sublatum satis constat; neque per eam mortem quidquam in regimine mutatum quod exigeret ejus curam cui Paulinus serviebat qualem hunc ei commendasse insinuat Gregorius.

[18] Chiffletius noster existimans extremos Paulini annos non convenire Hortentii labori ejus in Africa, [multo minus pluribus annis ante:] servitutem referre maluit ad tempora Gothicæ in Italiam irruptionis sub Alarico Rege ad annum istius seculi XV, sub quo Wandalorum aliquis militans, domicilium autem in Africa habens, eo abduxerit captivum juvenem pro quo Paulinus servum se obtulerit annos natus circiter LXII; [verum post regnum Geinzerici,] in quo quam multa incongrua sint facile intelliget quisquis Gregorium legit. Igitur dimisso inani labore Wandalicam servitutem cum Paulini Senioris ætate componendi, perrexi apud Procopium ut est ab Hugone Grotio editus scrutari successionem Wandalicorum in Africa Regum, & reperi quod Geinzerico succedens crudeli patre crudelior filius Hunericus tyrannidem tenuerit usque ad annum Christi CCCCLXXIV per annos VIII; [Hunerici,] Hinc regnum pervenit ad Gundemundum Genzonis filium Geizerici nepotem; [Gundemundi,] qui afflictis pessime Christianis interiit affecto jam regni anno duodecimo Christi CCCCLXXXVI circiter.

[19] Frater Trasimundus successor ejus fuit, forma, ingenio, animique magnitudine excellens; [invenitur Trasimundus,] transferre cupiens, non vi in corpora incessit ut priores, sed honores magistratusque ostentans, pecuniæ quoque in obsequentes largus, qui essent, nosse dissimulans; quin & si qui aut consilio aut fortuna gravibus delictis se implicuerant, his sectam mutantibus impunitatem criminum dabat. [ab eo quem Turonensis nominat diversus] Blanda persecutio, tantoque nocentior quanto minus timebatur. Aliter longe Trasimundus ille Gunderici filius quem in Hispania dominante describit Gregorius Turonensis lib. II & ait quod totam illam ut ad perfidiam Arianæ sectæ consentiret tormentis ac diversis mortibus impellebat. Sed hujusmodi Wandalorum in Hispania Reges neque Procopius neque S. Isidorus Hispalensis neque alii ejusdem ævi scriptores noverunt, [cui sub annum] soli Godegisclo Geinzerici patri adscribentes totum illud annorum XVI spatium, quo in Hispania Bætica substiterunt Wandali ut fateri cogamur fabulosa quapiam narratione deceptum Turonensem videri.

[20] Non tamen ideo minus mitis ille in speciem Transimundus impune tulit exorabilem illam & Juliano Apostatæ olim usitatam contra animas potius quam corpora crudelitatem; [DXI Paulinus III visus sit mortem minari] ac primo cum sua gente sacrilega gravissimam cladem pertulit a Mauris: deinde regno per annos viginti septem possesso, exui meruit per mortem, ipsi ut credimus præmonstratam a S. Paulino non primo sed tertio, cujus Episcopatum in hæc tempora optime conferri existimo, quibus prædictus Trasimundus obiit anno DXI. Jam enim vidimus, commode Paulinum istum ultimum statui successorem Severi; [ac deinde vixerit annis XX aut pluribus.] neque obesse quidquam ex parte ætatis, quo minus in Africa fuerit paulo ante obitum Trasimundi Regis annos natus XL aut L id est virili prorsus ætate, & quantumvis magnis laboribus pari quod in Paulino Seniore numquam invenietur. Vixerit autem post reditum a servitute sedemque tenuerit ad annos XXV aut plures quandoquidem prioris proxime ordinati nulla extet notitia ante annum DXXXV.

[21] Hujus autem Paulini meritis adscribi etiam potest quod res Christiana, sub præfatis quatuor Regibus tantopere afflicta, per Africanas Provincias Romano quondam subjectas imperio, respirare cœperit quando regnum pervenit ad Hildericum Hunerichi filium, Gizerichi & ipsum nepotem; qui teste Procopio, clemente animo, neque Christianis neque alii cuiquam gravis fuit. Contra hunc tamen ut regno æque ac bello inutilem, insurgens proximus consanguineus Gelimer, parricidio partum regnum totum perdidit, Justinianique Imperatoris Ducibus occupandam reliquit, plus semel in captivitatem ductus cum tota consanguinitate sua ac denique mortuus Constantinopoli. Ita Wandalicum regnum in Africa, centesimo fere ex quo cœperat anno, finem habuit; ulciscente Deo continuam ferme toto uno seculo tyrannidem, a crudeli & barbara gente in Christianos exercitam.

§. III. Quomodo ad reditum Paulini III ex Africa spectare videatur Anniversarius Parochorum Diœcesanorum ad Episcopum Nolanum processus.

[22] Postquam Saccinus noster præmissum Gregorii locum de servitute Paulini in Africa verbotenus transcriptum observatiuncula non inepta illustravit, [Festivissime receptum Sanctum dubitari nequit,] sic prosequitur. Reversum ab servitute in patriam Paulinum cum refertis annona navibus, & liberatorum turba civium, adhæc immortali illa fulgentem corona, & rara gloria triumphantem, quod seipsum popularis sui vicarium præbuisset; promptum est cogitationi subjicere, quo cives accolæque studio, qua gratulatione, quo plausu lacrymis misto susceperint. Ille vero, uti amantissimus pater dulcissimos filios, amplexari omnes, affari suaviter, exosculari, adhortari ad agendas Deo gratias, ad conservandam pietatem, ad omne officii Christiani decus: pristinum simul benigne faciendi morem repetere, & augere.

[23] Verum hæc recte quidem concepta omnia sed generalia valde sunt. Plus aliquid videmur intelligere posse ex illa pompa quam die XXV Aprilis Episcopo suo ducunt Parochi Diœcesani eum in finem Nolæ collecti: quapropter operæ pretium fuerit illam minutim descriptam proponere ex eo quem in Commentario prævio num. 8 laudavimus Ambrosio Leone apud Ughellum in Episcopis Nolanis Tomo 6 Italiæ sacræ col. 284. Antiquus, inquit, mos Nolæ incubuit, ut omnes Sacerdotes Episcopales, quos Presbyteros vocant, tam qui in urbe quam qui in conterminis oppidis commorantur, ad urbem Episcopumque se conferant. Verumtamen non licet Clericis urbem intrare, nisi coronatis atque ordine canentibus, cum plusculis tibicinibus. Cantus sunt Dei ac Sanctorum hymni; corollæ vero contexte rosis floribusque citreis aliisque, quos pulcherrimos ea dies producere solet; manu quoque ferentibus fasciculos rosarum affabre contextos, atque arte distinctos.

[24] Eo itaque modo ornati Sacerdotes, urbem templumque Episcopi ingrediuntur (singulæ vero turmæ eorum, [& hinc fluxisse potuit annuus processus ad Episcopum 25 Aprilis] a singulis oppidis adventantes [in anteriori templo consistunt]. Deinde ubi omnes in choro congregati sunt, singulatim vocantur ad Episcopum. Is vero tum sedet in solio quodam alto, quod situm est sub parva testudine: testudo autem hæc inter majorem cellam (id est capellam) atque minorem lævam erecta est, a duabus columellis atque pariete tribus arculus parvis interjacentibus; sustentatur quoque per solia, atque per imagines quasdam fastigiatur: sed hoc solium, quod in cella majore esse deberet, expositum est eo pacto quo dictum est. Vocatur igitur Sacerdos, de ordine ac turma sua solus, ab æde ad cellam, & a choro ad Episcopum accedit coronatus atque floribus redimitus. Deinde solium ascendit, [clero flores ferente & a stabiis agnum.] ac genu flexo extractaque capiti corolla Episcopum veneratur, corollamque & ac fasciculos florum omnes illi largitur, & exosculata manu accedit ad suos. Episcopus vero ubi plusculæ corollæ fuerint collectæ, eas mittit ad primarias urbis matronas; populus enim omnis, ad hunc veluti triumphum spectandum collectus est. Inter hosce vero Sacerdos unus a stabiis mittitur, qui agnum bajulo portante conducit, (agnus est magnus candidusque, atque cum cornibus auratis) quem ille dono ad Præsulem ducit, ut alii serta rosasque largiuntur. Facto itaque eo pacto censu Sacerdotum, communi omnium eorum cantu sacræ Rogationes finiuntur, domumque cuncti suam hilares revertuntur.

[25] Pergit deinde Ambrosius Leo inquirere in originem pompæ; & Ea res, inquit, atque Clericorum quasi census, usum Basilicæ antiquum auctoritatemque designat; quem ipse derivare videtur, tum ab usu Prætoris Romani, in æde Nolana seu Palatio, collecto quotannis populo, suum etiam in circumjecta oppida imperium sic demonstrantis; tum a fœdere quodam inter Nolanos & Stabianos olim icto, & per immolationem agni solito innovari, cum Gentiles adhuc utrique essent: quæ deinde omnia ad Episcopum sint translata. Ego vero verosimilius conseo ex prisco ad Natales Episcopales conveniendi ritu cœptum morem, & eatenus (ut alii aliique successive ordinabantur) vagum, fixum hæsisse in Natali Paulini: idque cum magno festivitatis incremento, atque insolito alias corollarum apparatu, postquam Sanctus reversus a Wandalica servitute, ubi hortum in eoque flores, coluerat, cum concaptivorum civium multitudine, meruisse videbatur, ut redemptorem suum extraordinaria illa ratione veneraretur plebs offerendis hortorum primitiis, non tantum in ejus persona, quoad viveret; sed etiam in ejus successoribus Episcopis; esto horum Natales, suo cujusque die, non ideo desinerent honorari, Synodis consuetis Presbyterorum agendis, ut dictum est. Quod autem a Stabiis agnus offerebatur, id (nisi mea conjectura me fallit) eo spectarit; quod juvenis, cujus vicariam servitutem servivit Sanctus, Stabiensis fuerit: quem quia justum erat, nec tamen opportunum perpetuo redemptoris sui mancipari servitio, placuerit pro eo agnum, jam cornua ferentem offere; cum respectu ad arietem illum, qui Isaaco immolando successit victima in holocaustum, Geneseos XXII. [Alio spectare videntur nundinæ] Sintne Stabiæ hic memoratæ illæ quæ in littore maris positæ hodie nuncupantur & notantur in tabulis Geographicis Castellum ad mare, civitas aliquando Episcopalis: an vero mediterranea aliqua Parochia Nolanæ diœcesis; sed in mappis præterita cupio discere.

[26] Idem Ambrosius non animadvertens quam apte prædicta pompa ad Paulini ex Africa reditum referri posset, maluit eo quem in Commentario prævio num. 8 descripsimus loco, illuc referre nundinas ibidem descriptas & celebrari solitas ad ædiculam S. Paulini a XVI Kalendas Julias usque ad X ante easdem cum ludis & spectaculis, [circa festum Sancti.] quæ nihil habent quo referantur ad S. Paulinum præter locum & tempus idque ex communissimo more plerarumque civitatum & oppidorum, præcipui sui cujusque Patroni festum adjungentium annuas nundinas, ad quas ut frequentiores accurrant faciunt ludi & spectacula præsertim currentium ad bravium. E contrario prænarratus processus Parochorum ad suum Episcopum die 1 Maji plus habet religionis optimeque fuerit institutus pro illo die quo redux ex Africa Paulinus fuerat a suis exceptus; qui etiam dies potest fuisse Paulini III Natalis sive in Episcopatu sive in cælis. Fortassis etiam hujus fuit domus quæ sacello Pauliniano adhæret non Paulini Senioris.

§. IV. De Corpore & Reliquiis S. Paulini, Romæ & alibi asservatis.

[27] Chronici Casinensis usque ad annum MLXXXVI perducti Auctor Leo Ostiensis lib. II cap. XXIV dicit quod anno tertio Abbatis Joannis, [Otto III anno 1000] qui est millesimus ab Incarnatione Domini, Otto III Imperator Beneventum venit; & causa pœnitentiæ, quam illi B. Romualdus injunxerat, abiit ad Montem Garganum; reversusque consequenter Beneventum, petiit ab eis Corpus S. Bartholomæi Apostoli. Qui nihil tunc illi negare audentes, callide pro corpore Apostoli, [transfert Romam corpus S. Paulini,] corpus B. Paulini Nolani Episcopi, quod satis decenter apud Episcopium ipsius civitatis erat reconditum, ostenderunt; & eo sublato, recessit tali fraude deceptus. Quod postquam rescivit, nimium indignatus; corpus Confessoris, quod detulerat, honorifice satis apud Insulam Romæ recondidit.

[28] Hactenus ille non solum tempore, sed etiam loco tam vicinus scriptor (medius enim inter Romam & Beneventum Casinus est, [primi an tertii] hinc inde bidui itinere distans) ut illi fidem non habere verecundia sit saltem quoad Corpus S. Paulini; maxime cum nec Beneventani quidem de illo dissentiant. Solum ergo dubitabitur, supposita & jam satis probata pluriam ejus nominis apud Nolam Episcoporum distinctione, utrum illud Corpus Paulini Senioris sit, quem Nolæ mortuum & sepultum fuisse constat ejusque ibidem adhuc multas Reliquias haberi & pridie festi processionaliter circumferri aliquas, asserit Andreas Ferrarius; an vero Tertii cujus nulla istic monumenta supersunt; ita ut, quemadmodum supra notavi, judicari hic possit peregre mortuus sepultusque fuisse & propter magnæ sanctitatis famam, insigni caritatis opere comparatam, pro sancto habitus cultusque etiam ipse tunc quoque cum utriusque distinctior notitia defluxisset ex hominum memoria.

[29] Ferdinandus Ughellus Tomo 6 Italiæ sacræ, unum tantum. Paulinum sciens, cum dixisset ejus Corpus translatum esse Beneventum credo, [Beneventi an Nolæ mortui?] inquit, occasione alicujus barbaricæ incursionis vel destructionis illatæ urbi Nolanæ. Verum consideranti mihi Corpus S. Felicis, primarii Urbis Patroni quem S. Paulinus tot præclaris carminibus & nova basilica condita honoravit, etiamnum manere sub altari, sub quo hic illud condidit, teste qui usque in præsentem diem inde scaturit miraculoso liquore; sicut ad XIV Januarii nostri legere est comment. Prævio §. VII: id inquam consideranti simulque memorias tot aliorum Episcoporum ibidem adhuc cum corporibus integras; ægre adducor ut ejusmodi translationem Nola Beneventum recipiam, & non magis propendeam in favorem Tertii hactenus incogniti: esto quod Nolanus ager & ipsa quandoque urbs Nolana passa aliquid sit a Wandalis, Gothis, Longobardis qui ipsam pluresque aliis mœnibus exuerunt, Campania divisa in Capuanum, Salernitanum, & Beneventanum Principatus.

[30] Quod ad Corpus S. Bartholomæi attinet, utrum idem Otto, Beneventanis ob fraudem sibi factam indignatus, contra ipsos reversus sit urbemque obsessam diutius, [An etiam cum corpore S. Bartholomæi?] nulla re peracta fuerit coactus dimittere, sicuti consequenter asserit præfatus Leo, nimium fortassis credulus Beneventanis asserentibus ipsum corpus apud se remansisse, an vero ipsum volentes nolentesve concesserint Romam auferendum sicuti prætendunt Romani Germanique scriptores; non est meum dijudicare. Eminentissimus Ursinus hodiernus Archiepiscopus Beneventanus eo a se nuper ut credit refosso, contendit numquam Benevento motum fuisse: Romani ipsum se habere septem seculorum possessione affirmant. Si Sacra Congregatio rituum causæ cognitione suscepta sacras utriusque loci capsas aperiri jubeat & quid utraque contineatur fideliter referri; fortassis invenientur utrobique pars magna ejusdem esse corporis. Certe si Beneventum ea causa repetiit Otto urbemque obsedit ut scribit Ostiensis; verosimile non est obsidione dimissa omnino vacuum rediisse; nec etiam Beneventanos eo terrore compulsos totum dimisisse; sed potius tam carum pignus cum Imperatore partitos retento apud se veteri scrinio cum præcipuis aliquot ossibus, & epigraphis quales erant servatis; alteram partem Romæ depositam fuisse velut corpus integrum, ut passim in talibus fieri assolet.

[31] Utut est habet Roma alicujus S. Paulini Corpus; & verosimiliter Nolani Episcopi; qua de re Baronius in Notis ad hunc diem ex suo quodam Ms. de Vitis Sanctorum: Corpus nunc videtur esse conjunctum Corpori S. Bartolomæi, in insula Lycaonia, in ecclesia S. Adalberti, quæ nunc vocatur S. Bartholomæi: quorum trium Sanctorum meritis ibi plurima præstantur beneficia. Octavius Pancirolus, inter Thesauros absconditos urbis Romæ, de illis corporibus agens, ipsam ecclesiam restauratam ait a Paschali II, qui anno. MCXIII confirmarit illic revera adeste corpora SS. Bartholomæi & Paulini; consecratam vero ab Alexandro III, sub annum MCLXXIX.

[32] Cum autem anno MDLVII Ecclesia S. Bartholomæi in Insula de Urbe, vi fluminis, quod illo anno fere universam urbem Romanam inundavit, [Istud an. 1557 translatum in Vaticanam] notabilem ruinam, tam ipsius ecclesiæ quam monasterii passa fuisset, adeo ut Fratres d. ecclesæ inde recedere coacti fuerint; & ecclesia, diruptis parietibus undique aperta, claudi non poterat; Paulus Papa IV, ne Reliquiæ Sanctorum, quæ in eadem ecclesia erant & venerabantur, sine solita ecclesiæ clausura & Fratrum custodia inibi tunc remanerent; illas ad basilicam S. Petri de Urbe transferri fecit; & inibi in custodiam Canonicorum & Capituli d. Basilicæ per inventarium consignatæ fuerunt, [fertur ad ecclesiam S. Bartholomæi] uti ex publico instrumento desuper confecto narrat Pius Papa IV in Brevi quo mandat Canonicis S. Petri, ut, quandoquidem Fratres prædicti ex fidelium eleemosynis d. ecclesiam clauserint, easdem Reliquias quotiescumque fuerint requisiti, eisdem Fratribus & Conventui, ad ecclesiam S. Bartholomæi, processionaliter, ut moris est, deferendas restituant & consignent. Breve istud accipiens ex Illustriss. Ciampini opere de ædificiis Constantini, cogor vereri, ne Pancirolius præter hanc inundationem, [& an. 1598 ab aquis servatum miraculo fuit.] male notet aliam anni MCLVII, per unius litteræ perperam variatæ errorem; fide dignior in eo quod ait, anno MDXCVIII exundante ultimum Tiberi (scribebat autem sub initium præsentis seculi) non fuit ejusmodi cautela opus eo quod ipse sanctus Apostolus prohibuerit circumsistentes aquas, ne arcam attingerent ab intervallo palmorum aliquot, qua de re publicum instrumentum habetur.

[33] Ad introitum Sacelli S. Paulini pendet in pariete affixa parva tabella, in qua habetur sequens scriptura in pergameno: [Translata ossa ipsius & aliorum anno MDCI] Anno Domini MDCI die XXVII Aug. sedente Clemente VIII summo Pontifice Corpus S. Paulini Episcopi Nolani, & partes corporum S. Adalberti Episcopi Pragensis & Mart. & SS. Exuperantii & Marcelli Diaconorum MM. quæ primum erant in hac Ecclesia, in hoc Altari, loco magis sublimi & decentius ornato, transferenda, atque altare ipsum ad honorem Dei, & S. Paulini memoriam, cum senio impeditus obsequium hoc Patrono meo Sanctissimo inutilis servus ipse præstare nequiverim; per Reverendissimum D. Leonardum Abel Episcopum Sidoniensen, sacris ritibus consecrandum curavi ego Franciscus Maria, hujus tituli S. R. E. Presbyter Cardinalis Taurusius, Senarum Archiepiscopus. [& nova capella erecta sub Iulio III,] Item in Sacello S. Paulini ad latus dextrum habetur scriptura Italice in marmore albo. Quam sic latine reddo: Capella opificii Molitorum, ab eodem a fundamentis exstructa, per Gabrielem Crispiati tamquam ipsius opificii Camerarium, tempore Julii Papæ III fel mem. anno MDCXXVI atque a Francisco Morretto, & Alphonso Herculani deputatis & anno MDCXXVI Consulibus prædicti Opificii, restaurata nomine & impensis ipsius. Ita mihi sub annum MDCXCVII R. P. Aurelianus de Baenst tunc pro Belgica natione Pœnitentiarius Pontificius Romæ ad S. Petrum, nunc Collegii nostri Alostani Rector.

[34] Ægidius Davila, in Theatro Ecclesiæ Segobiensis, scribit, quod loci Episcopus Joannes Vasquii de Cepeda, [An etiam corpus in Hispania?] permissu Joannis Regis Romam profectus ad annum Jubilæum MCCCC, facta sibi in transitu a Joanne XIII apud Avenionem potestate, transferendi quæ posset Sanctorum corpora; sumpto in Insula hospitio, eo fine ut Apostoli corpus auferret; cum interesset reserationi cujusdam arcæ, multa Sanctorum corpora continentis, acceperit inde corpus S. Paulini Episcopi Nolani, sanctorumque Martyrum Marcellini & Exuperantii, eaque honoranda deposuerit in Cartusia Aniagensi; idque haberi ex ratione itineris reddita Regi. De Martyribus videbimus XXX Decembris, quando eorum festum agi scribit Tamayus, scilicet quia tum inscribuntur Martyrologiis SS. Marcellus & Exuperantius: sed hi, ut jam vidimus, adhuc Romæ erant initio hujus seculi; quomodo autem illuc allati sint Spoleto ubi cum S. Sabino Episcopo suo passi fuerant, cupio discere in diem quo coluntur XXX Decembris. Ibidem etiam tunc fuisse corpus S. Paulini scimus neque hoc vel illa furtive in Hispaniam esse translata facile credemus ex tali relatione; quam esse oportet supposititiam, quæ Joannem XXIII (sic enim scribere oportuit non XIII) dicit repertum Avenione, ubi fuit nunquam; idque anno MCCCC, cum primum factus sit Papa anno MCCCCX, eodemque anno III post mortem Regis Joannis. Facilius credideris, vere Nolani esse duas partes ossium, inter Reliquias monasterii S. Salvatoris Antverpiam allatas ex Lusitaniæ Regum sacrario; sed illæ huc devenerunt per donationem anno MDXVI factam a Francisco I, Emmanuele item I, sicut explicatur in Appendice ad 2 Aprilis de S. Maria Ægyptiaca num. 2 & 3.

§. V. De sacris Nolæ ædificiis a Paulino Seniore extructis & versu ornatis.

[35] Postquam Muratorius suam de S. Paulino non ante annum 409 ordinato sententiam satis sibi visus est stabilivisse dissertatione XII, ad Commentarium prævium nostrum relatam; transit ad dissertationem XIII De sacris Nolæ ædificiis, cum qua ideo libentius hanc Appendicem finio, quod convenientius existimem finiri in Argumento certissime proprio huic, cujus causa de duobus synonymis successoribus præressas quæstiones tractavimus, merito cunctati omnia tribuere uni quæ in plures dividi debent, ut antiquis de illo nomine scriptoribus sua stet auctoritas, neque turpiter dicantur hallucinati circa personam, tam celebrem & suæ ætati tam vicinam. Deinde ex ipsius Sancti epistola XII ad Severum addam epigrammata quibus suas structuras Sanctus ornavit, daturæ specimen reliquorum poematum tanti viri, circa quæ illustranda tot eruditi homines magna cum laude versati sunt; & ad hos remissurus quemcumque lectorem majoris circa ipsa lucis cupidum. Muratorius dissertationem suam sic pertexit.

[36] Tres minimum adventus Paulini Nolam sunt enumerandi. Prior contigit, cum adhuc puerili in ætate versaretur, vixque e Galliis in Italiam advenisset: quod innuit ille his ad S. Felicem carminibus:

Nam puer Occiduis Gallorum advertus ab oris,
Ut primum tetigi trepido tua limina gressu &c.

Hinc est quod ipsum S. Confessorem alloquens, iterum canit:

--- tibi me
Mancipium primis donavit Christus ab annis.

Alterum Nolam instituit iter, [deinde Consularis Campaniæ;] cum a gesto Consulatu Campaniam Consularis factus regendam suscepit; sic enim inquit:

Jam tunc præmisso per honorem pignore sedis
Campanis metanda locis habitacula fixi,
Te fundante tui ventura cubilia servi.

Diu Nolæ versatus est Paulinus, quod exposcebat suscepta dignitas; cumque quotidie patrata per S. Felicem miracula sub ejus oculis starent, [munit viam ad ædem S. Felicis,] tum ad Christianam fidem ex Ethnicismo se convertere meditari cœpit. Inter Cathecumenos itaque constitutus, ut arbitror, quædam pietatis opera continuo sibi peragenda censuit. Quingentos circiter ab urbe Nola passus S. Felicis ossa quiescebant, ubi etiamnum illustris Basilica visitur. Illuc propterea ducentem viam munivit Paulinus, ut affluentium populorum commodo consuleret. Sic ipse S. Felicem alloquitur:

Cum tacita inspirans curam mihi mente juberes
Muniri, sternique viam ad tua tecta ferentem.

Neque his contentus vir pius apud eamdem B. Felicis ædem procudi magnificam domum voluit. [ibique hospitale struit;] Longo tractu protendebatur hujusmodi ædificium, primumque usui pauperum destinatus est locus, ut hinc etiam discas, quanta Paulini pietas foret, licet in Christi gregem nondum per Baptismatis undas esset perductus. Audiamus ita subsequentem:

Adtiguumque tuis longo consurgere tractu
Culminibus tegimen, sub quo prior usus egentum
Incoluit. ---

[37] Tertius demum Paulini ad urbem Nolanam adventus contigit, cum ejurato seculo, opibusque in pauperes effusis, [ac denique conversus a seculo] secessum Nolanum elegit, ut ibi Christo uni dicatus sanctiorem institueret ac prosequeretur vitam. Hoc anno 394 Actum. Tum Paulinus in omnia pietatis officia se vertit, nihilque antiquius habuit, quam ea promovere, quæ S. Felicis cultum augerent. Primus illi labor fuit, quemadmodum reor, conditam in secundo adventu domum amplificare. Alia igitur super priores muros tecta molitus ita veteres excoluit ædes, [illud amplificat] ut sibi decenter in habitaculum cedere potuerint. Pauperibus in cellas sub porticu conjectis, ipse in superiori tecto hospitium sibi constituit. Hinc ita canit:

---Post hæc geminato tegmine crevit
Structa domus, nostris quæ nunc manet hospita cellis:
Subdita pauperibus famulatur porticus ægris,
Quæ nos impositis superaddita tecta colentes
Sustinet hospitiis ---

Hujus porro ædis venustatem infra extollit:

Ecce mihi per tot benedicti Martyris aulas [& in eo sibi suisque habitaculum]
Et spatiis amplas & culminibus sublimes,
Et recavis alte laquearibus ambitiosas,
Irriguas & aquis, & porticibus redimitas &c.

Ita tamen ædificium Paulinus constituerat, ut in ipsa ejus amplitudine sibi suisque hospitibus humiles cellas esse voluerit, nimirum quæ nullam saperent ambitionem, sed quæ potius immania potentum tecta arguerent. Hinc de illustribus hospitibus suis, ad populum inquit:

--- Quos cernitis, & modo in ipsis [sed humile.]
Felicis tectis mecum metata tuentes
Hospitia, oblitos veterum præcelsa domorum
Culmina, & angustis vicino Martyre cellis &c.

His enarratis Paulinus aliud opus addit:

Omnibus extructis operum, quæ stare videntur.
Diversis composta modis, excelsa per aulas,
Et per vestibula extentis circumdata late
Porticibus, solum simul omnia munus aquarum
Tecta videbantur mœstis orare colonis, &c. [Eodem aquam ducit]

[38] Optatum propterea aquæductum temporum vetustate interruptum ab oppido Abella ad S. Felicis Basilicam perducere in animum induxit. Longus interponebatur viæ tractus, nempe quinque passuum millia. Sed operis difficultate non territus vir sanctus, amolos canales, reluctantibus nequidquam, [ad v P. M.] sacræque ædis beneficium respuentibus Nolanis, reseravit. Operas illi suas Abellani ad laborem contribuere; adeoque is incaluit, ut ingentem aquæ vim tandem destinatum ad locum perduxerit. Hæc fusissime in laudato semper Natali XIII habentur. Alia vero Paulini ædificia me prosequi propositum brevitatis institutum non patitur. Tantum meminero plures ab eo conditas fuisse Basilicas, quas omnes ex Ep. XII. ad Severum ab ipso descriptas petere potes. [Fundat etiam plures Basilicas;] Potiorem inter has locum obtinuit illa, quæ ad Dominædium (ut is inquit) communem patronum in nomine Domini Christi dedicata est. Ambrosius Leo lib. 2 cap. II de Nola, Basilicam hanc D. O. M. dedicatam a Paulino autumat, Deus enim, ait, tum Dominædius vocabatur, quod verbum in ore jurantium, ac invocantium Deum usque ad nostra tempora servatum audimus. Sed veram vocis significationem ille non tangit, siquidem pro Dominædio S. Felicem Paulinus intelligit. [in primis S. Felicis] Hujusmodi vox pure Dominum aut Patronum significat, quod itidem per me probabitur in quodam S. Maximi Taurinatis Sermone, quem una cum pluribus aliis ejusdem Episcopi ineditum in reliquis Anecdotorum libris producam. [quem dominædium vocat.] Ibi vero Domnædius pro Domino usurpatur. Paulinus quoque se S. Felicem innuisse ostendit in Ep. 9 ad Sever., ubi Natalem in ejusdem S. Confessoris honorem elaboratum, solennem ad Dominædium cantilenam vocat: & in Ep. 28 ad Victricium, Sancti sui Confessoris dilectissimi Felicis Dominædii meminit. Id autem alibi occurrit. Neque melius loquitur idem Leo lib. 2 cap. 12, cum S. Felicis Basilicam antiquitus intra urbis Nolæ ambitum sitam affirmat, [distat hæc Nola ad M. P,] ab ea namque enormi aberat spatio, nimirum mille circiter passus. Hæc eadem nunc tamquam eximium sanctitatis penetrale visitur in loco, quod Cœmeterium (vulgo Cimitino) nuncupatur. Ejus porro descriptionem petere licebit a Capaccio in Hist. Neap. lib. 2 in fine, a V. Cl. Sarnello in Cleric. Speculo ad Vitam S. Felicis, a Pacichello in Italicis ejus Epistolis, & ab aliis pluribus.

[39] Hactenus Muratorius: ab hoc transeo ad promissam supra partem epistolæ XII ad Severum a Paulino datæ ad quam ille nos remittebat; [ad quam ducens nova] ubi Sanctus suas Nolæ ac Fundis molitiones strictim describit ut amico suo, paria Turonibus molienti, & suis ædificiis ornandis Paulini epigrammata requirenti, & hæc mittit & illis inscripta vel inscribenda communicat prout optaverat, sic fere exordiens, Gratulor, quod unam cordis & corporis nostri, operum quoque & votorum similitudinem ostenderimus, eodem tempore basilicas Dominicis adjicientes ovilibus. Tu vero etiam baptisterium basilicis duabus interpositum condidisti: ut nos in horum quoque operum, quæ visibiliter extruuntur, ædificatione superares. Hinc effusus in mutui amoris testificationem & laudabilis utrimque studii commendationem, cum multa propria tenuitatis testificatione conjunctam, exponit versus ejus jussu compositos & novo illi baptisterio inscribendos, [inscribitur versibus ad Severum missis,] dignos omnino qui hic quoque legerentur, nisi judicio de ipsis ferendo sufficerent ii quos propriis ipse basilicis composuit quosque ideo se eodem jus epistolæ serie quo priores libello sive epistola complexum, ut in hoc quoque ipsorum conjunctio figuraretur, quæ, inquit, ut jungitur animis, & distat locis; sic & ista, quæ in nomine Domini eodem Spiritu elaborata construximus diversis abjuncta regionibus, … sibi tamquam contiguata visentur.

[40] Basilica igitur illa quæ ad dominædium nostrum communem Patronum in nomine Domini Christi dedicata celebratur, [sub apside] quatuor ejus basilicis addita, reliquiis Apostolorum Martyrum intra apsidem, trichora sub altaria sacratis, non solo Beati Felicis honore venerabilis est. Apsidem solo & parietibus marmoratam camera musivo illusa clarificat, cujus picturæ hi versus sunt:

Pleno curuscat Trinitas mysterio,
Stat Christus Agno: Vox Patris cælo tonat:
Et per columbam Spiritus sanctus fluit; [in qua pictus Christus cum Apostolis]
Crucem corona lucido cingit globo;
Cui coronæ sunt corona Apostoli,
Quorum figura est in columbarum choro.
Pia Trinitatis unitas Christo coit,
Habente & ipsa Trinitate insignia:
Deum revelat vox paterna, & Spiritus:
Sanctam fatentur Crux & Agnus victimam:
Regnum & triumphum purpura & palma indicant. [aliaque symbola;]
Petram superstat ipse petra Ecclesiæ,
De qua sonori quatuor fontes meant
Euangelistæ, viva Christi flumina.

[41] Inferiore autem balteo, quo parietis & cameræ confinium interposita gypso crepido conjungit aut dividit, hic titulus indicat deposita sub altari Sancta Sanctorum. [& in lymbo sub quo posita particula Crucis]

Hic pietas, hic alma fides, hic gloria Christi,
      Hic est Martyribus Crux sociata suis.
Nam Crucis e ligno magnum brevis astula pignus
      Totaque in exiguo segmine vis Crucis est.
Hoc Melanæ sanctæ delatum munere Nolam,
      Summum Jerosolymæ venit ab urbe bonum.
Sancta Deo geminum velant altaria honorem, [& SS. App.]
      Cum Cruce Apostolicos quæ sociant cineres.
Quam bene junguntur ligno Crucis ossa piorum,
      Pro Cruce ut occisis in Cruce sit requies!

Totum ver extra concham basilicæ spatium, alto & lacunato culmine geminis utrimque porticibus dilatatur, [Basilicam circumit duplex porticus cum cubiculis.] quibus duplex per singulos arcus columnarum ordo dirigitur. Cubicula intra porticus quaterna longis basilicis lateribus inserta, secretis orantium vel in lege Domini meditantium, præterea memoriis Religiosorum ac familiarium accommodatos ad pacis æternæ requiem, locos præbent. Omne cubiculum binis per liminum frontes versibus prænotatur, quos inserere his litteris nolui: eos tamen quos ipsius basilicæ aditus habent, scripsi quia possent, si usurpare velis, & ad tuarum basilicarum januas convenire, ut istud est:

Pax tibi sit quicumque Dei penetralia Christi
      Pectore pacifico candidus ingrederis.

Vel hoc, de signo Domini super ingressum picto hac specie, quam versus indicat: [Alii versus supra vestibulum]

Cerne coronatam Domini super atria Christi
Stare Crucem, duro spondentem celsa labori
Præmia: tolle crucem qui vis auferre coronam. [& sub Cruce.]

[43] Alteri autem basilicæ, qua de hortulo vel pomario quasi privatus aperitur ingressus, hi versiculi hanc secretiorem forem pandunt:

Cælestes intrate vias, per amœna vireta, [Item ex utraque facie ostioli ad hortum,]
Christicolæ; & lætis decet huc ingressus ab hortis,
Unde sacrum meritis datur exitus in Paradisum.

Hoc idem ostiolum aliis versibus ab interiore sui fronte signatur:

Quisquis ab æde Dei, perfectis ordine votis,
Egrederis; remea corpore, corde mane.

Prospectus vero basilicæ, non ut usitatior mos est orientem spectat, sed ad Domini mei beati Felicis basilicam pertinet, memoriam ejus aspiciens: tamen cum duabus dextra lævaque conchulis intra spatiosum sui ambitum apsis sinuata laxetur, una earum immolanti hostias jubilationis Antistiti patet, altera post Sacerdotem capaci sinu receptat orantes. [& ad cruces utrimque pictas,] Lætissimo vero conspectu tota simul hæc basilica in basilica memorati Confessoris aperitur trinis arcubus paribus perlucente transenna, per quam vicissim sibi tecta ac spatia basilicæ utriusque junguntur. Nam quia novam a veteri paries apside cujusdam monumenti interposita obstructus excluderet, totidem januis patefactus a latere Confessoris, quot a fronte ingressus sui foribus nova reserabatur, quasi diatritam, speciem ab utraque in utramque spectantibus præbet, sicut datis inter utrasque januas titulis indicatur. Itaque in ipsis basilicæ novæ ingressibus hi versiculi sunt:

Alma domus triplici patet ingredientibus arcu,
Testaturque piam janua trina fidem. [& super medianum arcum ex adverso basilicæ veteris;]

Item dextra lævaque crucibus minio superpictis hæc epigrammata sunt:

Ardua floriferæ Crux cingitur orbe coronæ,
      Et Domini fuso tincta cruore rubet.
Quæque super signum resident cæleste columbæ,
      Simplicibus produnt regna patere Dei

Item de eodem:

Hac Cruce nos mundo & nobis interfice mundum
      Interitu culpæ vivificans animam.
Nos quoque perficies placitas tibi, Christe, columbas
      Si vigeat puris pars tua pectoribus.

[42] Intra ipsam vero transennam (qua breve illud, quod propinquas sibi basilicas potius discludebat, intervallum continuatur) e regione basilicæ novæ super medianum arcum hi versus sunt:

Ut medium valli pax nostra resolvit Iesus, [& super arcus lateris utriusque]
Et Cruce dissidium perimens duo fecit in unum;
Sic nova, destructo veteris discrimine tecti,
Culmina conspicimus portarum fœdere jungi.
Sancta nitens famulis interluit atria lymphis
Cantharus, intrantumque manus lavat amne ministro.
Plebs gemina Christum Felicis adorat in aula,
Paulus Apostolico quam temperat ore Sacerdos.

Hæc vero binis notata versiculis epigrammata super arcus alios dextra lævaque sunt:

������In uno hoc:
Attonitis nova lux oculis aperitur; & uno
Limine consistens geminas simul aspicit aulas.
������In altero hoc:
Ter geminis geminæ patuerunt arcubus aulæ,
Miranturque suos per mutua limina cultus.

[44] Item in iisdem arcubus a fronte, quæ ad basilicam Domini Felicis patet mediana, hi sunt:

Quos devota fides densis celebrare Beatum
Felicem populis diverso suadet ab ore,
Per triplices aditus laxos infundite cœtus:
Atria quamlibet innumeris spatiosa patebunt.
Quæ sociata sibi per apertos comminus arcus
Paulus in æternos Antistes dedicat usus.

In aliis isti bini:

Antiqua digresse sacri Felicis ab aula [deinde ad secretaria duo.]
In nova Felicis culmina transgredere.
������Item.
Una fides, trino sub nomine quæ colit unum,
Unanimes trino suscipit introitu.

In secretariis vero duobus, quæ supra dixi circa apsidem esse, hi versus indicant officia singulorum.

���A dextra apsidis:
Hic locus est, veneranda penus qua conditur, & qua
Promitur alma sacri pompa ministerii.
������A sinistra ejusdem:
Si quem sancta tenet meditanda in lege voluntas
Hic poterit residens sacris intendere libris.

DE FUNDANA BASILICA.

[45] Egrediamur jam Nolana hac basilica, & in Fundanam transeamus. Fundis nomen oppido est quod æque familiare mihi fuit, [Fundanæ quoque basilicæ aptati versus] dum maneret possessio, quam illic usitatiorem habui. Itaque vel ad pignus quasi civicæ caritatis, vel ad memoriam præteriti patrimonii basilicam dare in ipso oppido (quoniam & indigebat; ruinosam & parvam habens) voti fuit. Propterea & hos versiculos adjiciendos putavi, quos illi in hoc oppido dedicandæ basilicæ paravimus; nam adhuc in opere est, sed propitio Deo dedicationi propinqua. Quod tamen ea mihi maxime ratio persuasit, quia & in hujus apside designatam picturam meus Victor adamavit, & portare tibi voluit, si forte & eam de duabus elegeris in hac recentiore tua pingere, in qua æque apsidem factam indicavit. Sed de hac apside an abside magis dicere debuerim, tu videris: ego nescire me fateor, quia hoc verbi genus nec legisse reminiscor.

[46] Verum hanc quoque basiliculam de benedictis Apostolorum & Martyrum Reliquiis sacri cineres, in nomine Christi, [explicant picturam apsidis & indicant Reliquias positas istic.] Sanctorum Sancti, & Martyrum Martyris, & Dominorum Domini consecrabunt. Ipse enim testatus est se vicissim Confessorum suorum Confessorem futurum. Ideo super hac præter picturam gratia geminatus est titulus.

De pictura:
Sanctorum labor & merces sibi rite cohærent,
Ardua Crux, pretiumque Crucis sublime corona.
Ipse Deus nobis, Princeps Crucis atque coronæ,
Inter floriferi cæleste nemus paradisi
Sub cruce sanguinea niveo stat Christus in agno;
Agnus ut innocua injusto datus hostia leto.
Alite quem placida sanctus perfundit hiantem
Spiritus, & rutila genitor de nube coronat.
Et quia præcelsa quasi judex rupe superstat,
Bis geminæ pecudes; discors agnis genus hædi,
Circumstant solium: lævos avertitur hædos
Pastor, & emeritos dextra complectitur agnos.
������De Reliquiis
Ecce sub accensis altaribus ossa piorum
Regia purpureo marmore crusta tegit.
Hic & Apostolicas præsentat gratia vires
Magnis in parvo pulvere pignoribus.
Hic pater Andreas, & magno nomine Lucas,
Martyr & illustris sanguine Nazarius;
Quosque suo Deus Ambrosio post longa revelat
Secula, Protasium cum pare Gervasio;
Hic simul una pium complectitur arcula cœtum,
Et capit exiguo nomina tanta sinu.

[47] Hæc interim mi Frater, & alia hujusmodi opera visibilia de terrenis in terra laborem molieram: sed benedictus Dominus die quotidie, qui facit mirabilia solus: sicut convertit petram in stagnum aquæ, sic & terrena cælestibus mutat, & hanc nobiscum (quamquam de suis hic & ibi rebus) permutationem facere dignatur, ut quæ corporaliter molieram in terris, latenter in cælis per ipsum ædificentur; tunc revelanda nobiscum specie videbimus, quæ nunc per fidem promovemus.

DE SANCTO EUSEBIO
EPISCOPO SAMOSATENO IN SYRIA

AN. CCCLXXIX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS
De cultu Sancti, præsertim apud Græcos.

Eusebius, Episcopus Samosatenus in Syria (S.)

F. B.

Inter illustriores Sanctos, qui contra Arianam perfidiam fortiter decertarunt, merito numerandus Eusebius Episcopus Samosatenus. [In Romano Mrlio relatus ad XXI Iunii,] Fuit autem Samosata urbs Syriæ ad Euphratem fluvium, Comagenes Regionis caput, episcopalis sub Archiepiscopo Hierapolitano, nunc diruta. Hunc Sanctum die præcedenti in Martyrologium Romanum retulit Baronii auctoritas: existimabat enim Eusebium in antiquioribus Martyrologiis ea die repertum, [redditur huic proprio suo diei XXII;] eumdem esse quem hoc die colendum referunt Græcorum Menæa: aliis Eusebium Cæsareensem historiæ Ecclesiasticæ auctorem eum esse opinantibus contra sentiente Florentinio, & tertium Eusebium producente, Cæsareensem in Cappadocia Episcopum S. Basilii Magni decessorem; ut dictum est fusius die præcedenti. At quidquid sit de Eusebio isto Cæsareensi & sententia Baronii, Florentinii aut aliorum; [quo in Arcadianis C. P. colitur,] consultius judicabimus, Eusebium Samosatenum hac die proponere cum Menæis Græcorum: qualecumque enim fundamentum adferat nomen Eusebii vigesima prima Junii, ad cultum Samosateni eidem diei vendicandum; id totum evertit appositum Cæsareæ nomen, sive Palæstinæ, eam esse intelligas, sive Cappadociæ; neutro enim loco Samosatenus aut vixit, aut mortuus est, aut cultum aliquem præcipuum obtinuit: ita ut verba illa de eo accipi non possint.

[2] At vero hoc die XXII Junii memoriam ejus celebrat Græcorum Synaxarium spectans ad Collegium Parisiense Societatis Jesu, addito etiam loco solennioris cultus, his verbis: Τελεῖται δὲ αὐτοῦ σύναξις ἐν τῷ προφητείῳ τοῦ ἁγίου Ἰωάννου πλησίον Ἀρκαδιανῶν. Celebratur autem Synaxis ejus in Prophetico S. Joannis prope Arcadianas, scilicet Thermas ab Arcadio Imperatore, ut habet Codinus apud Cangium; vel ab Arcadia ejus filia ut apud eumdem alii extructas. Propheteium autem templum vel oratorium significat sancto Prophetæ qualis est etiam S. Joannes Baptista, [Officio integro] dicatum. In Menæis Græcorum apud Venetos excusis, ita mors ejus annuntiatur ex Euphemeride metrica. Εἰκάδι δευτερίη κεφαλὴν θλάσαν Ἐυσεβίοιο Comminuit caput Eusebio bis dena secunda. Præscribitur eadem die Officium de Sancto, quod inchoant ad vesperas στηχηρὰ προσόμοια id est Versus similares; ubi laudatur Sanctus Eusebius ut verus Antistes, Orthodoxorum robur, Ecclesiæ oculus, Luminare immittens lumen intelligentiæ, Martyrum felicitatem possidens; veritatis propugnator; [& pleno ejus laudibus,] magnus impugnator falsitatis, fluvius sapientiæ egrediens de Eden, & irrigans terram fluentis spiritualibus; crater retundans divino latice submergendis Arii asseclis; columna ignis deducens novum populum, divina gratia pietatem fovens, impietatem dissipans; præmiandorum pulchritudo, Sacerdotum gloria, false exscindens zizania, triticum autem cæleste congregans; fons miraculorum jugiter manans, ignis exsiccans morbos.

[3] Ad Matutinum ponitur canon, quem a S. Josepho humnographo concinnatum testatur nomen additum acrostichidi huic:

Τῆς Εὐσεβείας, τὸν φερὼνυμον σέβω.

Nomen ferentem laudo pietatis virum, [tam in Vesperis quam Canone Matutinali.]

ubi alluditur ad significationem nominis Eusebius, quod pius & religiosus Latine redditur. In prima & tertia ode Canonis istius dicitur Sanctus amore Christi incensus a juventute appetitus carnis Spiritui subjugasse. Gratiæ unguento unctus, deduxisse populum in pascua sanctitatis; & tandem stola ex sanguine purpurea decoratus, sursum direxisse cursum suum in Sancta; atque propter impia Arii dogmata, persecutionem passus violentamque mortem, dignus habitus immortali gloria. Talibus etiam encomiis in aliis ejusdem Canonis sacris odis laudatur Sanctus quibus nihil opus est immorari. Distychon, quod elogio præmittitur, mortis genus denotat.

Κέραμος Ευσέβιε μάρτυς κυρίου
Εὐθύς δὲ καὶ στέφανος ἐν τῇ σῇ κάρα.

Eusebie Martyr Christi est tegula tuo
Corona capiti Regia. [Elogium ex Menæis.]

Sequitur hoc Elogium: Οὕτος ὑπῆρχεν ἐπὶ Κωνσταντὶου τοῦ βασιλέως· ζηλωτὴς διάπυρος τῆς ὀρθοδόξου πίστεως. Τοσοῦτον δὲ ἦν ἀυτῷ ἀνδρεία ψυχῆς, καὶ τῶν παρὸντων ὑπεροψία, καὶ διὰ σπουδῆς ἐποίει, ὅπως τὰ τῆς ἐυσεβείας καὶ ὀρθοδοξίας ἐις ἐπίδοσιν ἔλθοι. Κάιπερ τοῦ βασιλέως ἀντιδοξοῦντος ὡς οὐχ ἑτερός τις, καὶ τότε τοῦ Κωνσταντίου τὴν δεξιὰν ἀυτοῦ χεῖρα τεμεῖν απειλήσαντος εἰ μὴ τὸ ὑπὸ τοῦ μεγάλου Μελετίου ψήφισμα κατέχων ἀυτὸς προυτέινοιτο καὶ προδῶ, ἀμφοτέρας τὰς χέιρας ἐπανατεῖναι, ὡς ἡδέως αὐτῶν δεξαμένος ἐκτομὴν, τὸ ζητούμενον προδοῦναι αὐτῷ τὴν ἐυσέβειαν. Τοῦτον τὸν ὅσιον πατέρα ἡμῶν μέτὰ Κωνστάντιον καὶ Ἰουλιανὸν, Οὐάληνς τὴν ἀρειανικὴν κακοπιστίαν νοσῶν τοῦ Θρὸνου ἐξήλασε. καὶ διάγειν ὑπερόριον παρὰ τὸν. Ἴστρον ποταμὸν καταδικάζει. Οὗ μετὰ τὴν τελευτὴν πρὸς τὴν Λαχοῦσαν πόλιν Ἅγιος ἐπανιὼν μετὰ τοὺς πολλοὺς ἀγῶνας καὶ τὰς ἐπ᾽ αὐτοῖς νίκας μαρτυρικῆς ἔτυχε τελευτῆς. Γυναικὸς κακοδόξου, καὶ τὰ ἀρείου φρονούσης, κέραμον ἀπὸ τοῦ στέγους τινὸς ἐπὶ τὴν κεφαλὴν τοῦ Ἁγίου βαλούσης ἢν καὶ συγγνώμης ἠξίωσε τὸν ἰδιον δεσποτὴν, καὶ τὸν προτομάρτυρα μιμησάμενος Στέφανον. Quæ sic Latine reddo.

Floruit sub Constantio Imperatore, zelator ardens orthodoxæ fidei. Tanta autem erat ejus magnitudo animi & præsentium rerum despicientia, tantaque pro religione solicitudo, ut pietas & orthodoxa fides magnum incrementum caperent. [ejus pro fide certamina] Cumque Imperator hæreticus non extraneus quispiam, sed qui tunc imperabat Constantius, jussisset dextram ejus amputari, nisi decretum quod pro Magno Meletio scriptum fuerat, [& mortem explicans;] quodque ipse penes se servabat, porrigens proderet redderetque, utramque manum extendit alacriter, libentius exhibens abscindendam, quam proderet ipsi, quod quærebat pietatis testimonium. Hunc sanctum Patrem nostrum, post Constantium & Julianum, Valens Arianam perfidiam ceu seditionem quamdam promovens, throno potitus in exilium abegit: cujus tempore ad Istrum fluvium, vitam traduxit. [sed male eam Lachusæ adscribens] Mortuo Imperatore reversus Sanctus in civitatem Lachusam, post multa certamina & per certamina victorias, Martyrii præmium consecutus est; muliere hæretica sectæ Arianæ in caput Sancti tegulam de tecto projiciente, cui tamen Sanctus veniam delicti donavit, in eo Dominum suum & Protomartyrem Stephanum imitatus. Eodem fere modo laudes Sancti complectitur Menologium Cryptæ Ferratæ, conscriptum jussu Imperatoris Basilii Porphyrogennetæ, absque errore illo qui in Menæa irrepsit; [pro Dolicha.] scribentia Lachusam civitatem; qualis nulla est quod sciam. Theodoretus, ut infra videbimus Dolicham vocavit ubi Sanctus occisus est, quæ urbs Syriæ episcopalis est in Comagene regione ad Marsyam fluvium.

[4] Hæc sunt quæ ex Menæis de cultu & virtutibus tam præclari Martyris colligere potui. Miror autem nullam apud sacros Historicos præterquam Theodoretum ejus extare memoriam, [Acta ex Theodoreto] qui tamen abunde sufficiet in narrandis gestis ejus. Alia quæ ex S. Basilii Actis repetenda essent, quomodo scilicet pro Basilii electione laboraverit una cum utroque Nazianzeno Gregorio; quomodo legationum in Occidentem mittendarum curam cum Basilio susceperit eique exul commendatam voluerit ecclesiam suam ab eoque consolatorias acceperit; quoniam Basilium proprie spectant, satis esse existimavi si ibi suo loco legerentur. Ea quæ proprie Eusebium spectant, omnia ad tria capita rediguntur sub totidem diversis Imperatoribus: sub Constantio egregium pro Ecclesia certamen, sub Valente gloriosum exilium, sub Theodosio præclarum Martyrium.

ACTA
Ex Theodoreto.

Eusebius, Episcopus Samosatenus in Syria (S.)

AUCTORE F. B.

CAPUT I.
Constantia Eusebii in servando decreto apud se deposito.

[1] Quo tempore Constantius Antiochiæ morabatur, reparatis induciis finitoque que Persico bello, [Eudoxio Antiochia C. Polim translato,] Episcopos iterum ille congregavit, & cunctos tam consubstantialis quam diversus substantiæ vocabula rejicere coëgit. Erat tunc Antiochena Sedes Pastore destituta; cum Eudoxius, qui post Leontium Antiochenam Sedem occupaverat, inde expulsus fuisset, ac post multas Synodos Constantinopolitanam ecclesiam illegitime obtineret. Episcopi igitur, qui tum eo convenerant (erant autem plurimi ex diversis Provinciis congregati) prius quidem Pastorem gregi præficiendum esse dixerunt, deinde una cum illo de doctrina fidei consultandum. Per idem tempus divinus Meletius, [Ariani Meletium substituendum curant;] cujusdam urbis in Armenia Episcopus, cum Gregis sui contumaciam ferre non posset, alio migraverat, ibique in otio degebat. Hunc Ariani consentire sibi & dogmatum suorum participem esse arbitrati, petierunt a Constantio ut Antiochensis ecclesiæ administrationem ei committeret; cunctas enim leges audacter violabant, dum impietatem suam confirmare niterentur: & legum transgressio, fundamentum illis erat blasphemiæ: hujusmodi certe multa multis in locis innovarunt. [decretum que tradunt Samosateno.] Apostolicorum vero dogmatum defensores, quibus Magni Meletii & sanitas doctrinæ, & vitæ sanctitas, & virtutum copia probe cognita erat consensum præbuerunt; summoque studio curarunt, ut Decretum ea de re perscriberetur, & cunctorum subscriptionibus firmaretur: atque id Decretum, tum hi, tum illi tamquam commune factum Eusebio Samosatensi Episcopo servandum tradiderunt, generoso veritatis propugnatori.

[2] Cumque Magnus Meletius acceptis Imperialibus litteris advenisset, universi Episcopi obviam ei processerunt: sed & reliqui Ecclesiæ Ordines & universa populi multitudo obviam occurrerunt: [Episcopis in fidei expositione variantibus,] aderant etiam Judæi ac Gentiles, celeberrimum illum Meletium videre cupientes. Imperator vero, & illum & alios qui dicendi facultate præstabant, hortatus est, ut verba illa, Dominus creavit me initium viarum suarum ad opera sua, populo exponerent. Et singulorum dicta a notariis excipi jussit; ita futurum credens ut accuratior expositio a singulis afferretur. Ac primus quidem Georgius Laodicenus Episcopus, hæreticum virus evomuit. Post hunc Acacius Episcopus Cæsareensis mediam quamdam protulit expositionem, quæ ab illorum quidem blasphemia distabat plurimum, puram tamen ac sinceram Apostolicæ doctrinæ notam haud quaquam retinebat. Tertius demum surrexit Magnus Meletius; & quænam esset recta Theologiæ regula demonstravit. [Meletius orthodoxam profert] Ad veritatem enim tamquam ad amussim cuncta dirigens, ne quid plus, neve minus justo diceret cavit. Cumque ingens plausus & acclamatio multitudinis secuta esset, cunctique illum orarent ut compendiariam ipsis doctrinam traderet, ostentis tribus digitis, [cum magno populi applausu] ac deinde duobus compressis, unoque ut erat relicto, memorabilem illam protulit sententiam: Tria sunt quæ intelliguntur, sed tamquam unum alloquimur.

[3] Verum ii quorum animos Ariana labes infecerat, adversus hanc doctrinam linguas suas exacuerunt & calumniam texuerunt divino Meletio, quasi is Sabellii dogma sequeretur. [& fremitu Arianorum;] Et Euripo illo, qui huc atque illuc temere ferebatur, in sententiam suam pertracto, effecerunt ut ille in patriam suam relegaretur: statimque Euzoium in ejus locum substituerunt, qui opinionibus Arii patrocinabatur: hunc enim adhuc Diaconatus officio fungentem Magnus Alexander una cum Ario damnaverat. [qui ipso expulso Euzoium substituunt:] Mox igitur sanior pars populi ab iis qui Ariana labe contacti erant, sese abrumpens, in Apostolica ecclesia quæ in veteri ut vocant urbe sita est congregari cœpit. Etenim post insidias eximio illi Eustathio structas, triginta deinceps annos impietatem Arianorum pertulerunt, res in meliorem statum mutatum iri sperantes. Sed cum impietatem magis magisque apud se crescere viderent, & eos quidem qui Apostolicam doctrinam servabant, tum aperte oppugnari tum occultis insidiis peti; ac divinum quidem Meletium exturbari, Euzoium vero patronum sectæ Arianorum in ejus locum substitui, recordati tunc sunt eorum quæ dicta sunt olim Beato Loth, Servans serva animam tuam. [unde natum Antiochiæ schisma:] Memoria quoque repetierunt Euangelicas leges, quæ diserte præcipiunt; Si oculus tuus dexter scandalizat te, erue illum & projice abs te. Eamdemque legem de manu ac pede Dominus tulit, hæc addens: Melius enim est tibi ut pereat unum ex membris tuis, quam ut totum corpus mittatur in gehennam. Et Antiochensis quidem Ecclesiæ divisio contigit in hunc modum.

[4] Porro admirandus Eusebius, cui ut supra retuli commendatum fuerat commune Decretum, cum pacta conventa violari cerneret, [Eusebius Samosatam regressus] in urbem sibi commissam reversus est. Ariani vero metuentes ne propriis subscriptionibus convincerentur, suaserunt Constantio ut mitteret quemdam, qui Decretum illud repeteret ab Eusebio: quibus obsecutus Imperator, unum ex iis misit, qui permutatis equis publicis itinera conficere, [& Decretum pro Meletio factum reddere jussus,] & quam celerrime responsa perferre solent. Is cum ad Eusebium venisset & Imperatoris ei mandata exposuisset, tunc admirandus Eusebius; Non possum, inquit, commune Depositum restituere, nisi congregatis prius universis Episcopis, qui mihi illud commendarunt. Et nuntius quidem hæc ad Imperatorem retulit. Hic vero ira succensus, denuo scripsit, Decretum reddi jubens: adjicitque mandasse se, ut dextra illi manus abscinderetur, [nisi velit dexteram amittere,] nisi Decretum reddidisset. Verum hæc terroris tantum incutiendi causa scripserat: perlatori enim epistolæ mandavit, ne id quod ipse minatus fuerat exequeretur. At Divinus ille vir perlectis Imperatoris litteris, cum supplicium quod ipsi intentabatur didicisset; una cum dextra sinistram quoque manum protendit, [manum utramque offert.] ambas abscindi jubens: nam Decretum, inquit, non reddam, quo Arianorum improbitas apertissime convincitur. Hanc ejus fortitudinem cum Constantius cognovisset, & tunc laudavit plurimum, & postea mirari non desiit. Nam & inimici excellentem adversariorum virtutem admirantur, rerum gestarum magnitudine compulsi. Per idem tempus Constantius cum accepisset Julianum, quem in Europa Cæsarem constituerat, res novas moliri, & contra auctorem suum copias cogere; [Moritur Constantius.] is Syria digressus in Cilicia extremum diem obiit. Neque enim eum adjutorem habuit, quem pater ipsi reliquerat; quippe qui paternæ pietatis hereditatem integram atque illibatam non servasset. Quam ob causam moriens acerbe lamentatus est, quod fidem immutavisset. Hæc acta sunt anno CCCLXI ante mensem Novembrem, nam tertia Novembris Constantius obiit.

CAPUT II.
Relegatur Eusebius in exilium.

[5] Eudoxius, qui eo tempore ecclesiæ Constantinopolitanæ adhuc clavum tenebat, [Valens Arianismum tueri juratus,] non regens navem, sed potius submergens; cum Valentem Baptismi Sacramento initiaret, jurejurando miserum ad hoc obstrinxit, ut in impietate dogmatis perseveraret & contraria sentientes omnibus locis expelleret. Ita Valens, relicta Apostolica doctrina, adversariorum partibus se adjunxit. Dehinc interjecto brevi tempore reliqua quæ sub jurisjurandi fide promiserat, [Eusebium jubet deportari in Thraciam.] adimplevit. Nam ex urbe quidem Antiochena Magnum Meletium; Samosatis vero divinum Eusebium dejecit: Laodicensem autem ecclesiam egregio Pastore orbavit Pelagio … & hunc quidem in Arabiam relegavit; Magnum autem Meletium in Armeniam, Eusebium vero in Thraciam deportari jussit, virum apostolicis sudoribus exercitatum. Hic namque cum multas ecclesias Pastoribus viduatas esse comperisset, militarem habitum sumens, & tiara capiti imposita, [Hic silere jusso nuntio ejus vitæ consulit] Syriam, Phœnicen ac Palæstinam peragravit; Presbyteros ordinans ac Diaconos, aliosque Ecclesiæ Ordines supplens: ac si quando Episcopos eamdem cum ipso doctrinam fidei profitentes reperisset, eos Antistites Ecclesiis indigentibus præficiebat.

[6] Quantam porro magnitudinem animi ac prudentiam ostenderit, tunc cum Imperatoris litteras accepit, quibus proficisci in Thraciam jubebatur, necessarium esse existimo ut discant ii qui ignorant. Venerat forte sub vesperam Minister Imperialis præcepti: Eusebius vero eum monuit, ut sileret, causamque adventus sui celaret: [sub noctem in Zeugma trajicit;] Nam si plebs, inquit, Divino zelo prædita, istud resciverit; te quidem submerget, a me vero mortis tuæ exigetur pœna. Hæc cum dixisset, & vespertinum Officium ex more celebrasset, sub ipsa somni primordia, uno famulo confisus, solus egressus est, senex pedibus incedens. Sequebatur eum famulus, cervical dumtaxat & codicem ferens. Cumq; ad ripam fluminis pervenisset (Euphrates enim ipsa urbis alluit mœnia) navigium conscendit, & remigibus præcepit ut Zeugma versus contenderent. Orta luce ipse quidem Zeugma ingressus est; Samosatensium autem civitas lamentis ac luctu interim plena erat. Nam cum famulus ille necessariis Eusebii ea quæ jussa fuerant indicasset, & quos ille secum proficisci, quosnam codices sibi asfferri vellet; omnes Pastoris sui absentiam lamentari cœperunt, & fluminis alveus completus est navigantium turba. Cumque Zeugma pervenissent, & desideratum Pastorem cernerent; ejulantes mœrentesque, [ubi venientibus ad se civibus valedicit.] & in lacrymas effusi persuadere ei conabantur ut remaneret, nec Gregem suum lupis exponeret: sed cum flecti non posset, legemque Apostolicam iis recitaret, quæ diserte præcipit obediendum esse Magistratibus ac Potestatibus; alii aurum & argentum, alii vestem, alii famulos obtulerunt, ut in exteram ac procul dissitam regionem abeunti. At ille, paucis quibusdam rebus ab iis qui magis ipsi familiares erant acceptis: cum universos prædicationibus suis atque orationibus communisset, hortatusque esset, ut pro Apostolica doctrina fortiter pugnarent, ad Istrum perrexit; illi vero ad urbem suam reversi, & se mutuis exhortationibus incitantes, luporum incursus expectabant.

[7] Ego vero illorum quoque fidei ardorem ac sinceritatem hoc loco commemorabo: injuriam me facturum existimans nisi eorum virtutes ad perpetuam posterorum memoriam scriptione mea consecrarem: [Subtitutus ei Eunomius,] nam cum Ariani, post ademptum Gregis eximium Pastorem, ejus loco alium substituissent, nemo ex incolis civitatis, non pauper, non dives; non servus, non opifex; non agricola, non hortulanus; non vir, non femina; non adolescens; non senex, [vir mitis,] conventus Ecclesiasticos ex more frequentavit. Solus ipse degebat, cum nemo eum videre, nemo alloqui vellet. Ajunt tamen illum non mediocri mansuetudine præditum fuisse: cujus rei certissimum argumentum est, id quod dicam. Cum lavare aliquando vellet, servi balnearii fores occluserunt, eos qui ingredi vellent aditu prohibentes; ipse vero plebem pro foribus stantem conspicatus, eas jussit aperiri, & cunctos promiscue secum lavare. [civium odia non ferens discedit:] Idem etiam intus in tholis balneorum præstitit: nam cum lavanti sibi quosdam astantes vidisset, eos ut aquis calidis secum una uterentur, rogavit. Cumque illi taciti consisterent, ille honoris ipsius causa stare eos suspicatus, surgens e balneo ocius abscessit. Tum vero illi aquam, hæreseos piaculo contaminatam esse rati, eam in subterraneos pecus immiserunt; aliam vero sibi affundi jusserunt. Hoc ille comperto e civitate discessit, stultum esse ducens, planeque inconsultum in ea urbe degere, quæ ipsum aversaretur, & publico prosequeretur odio. Digresso Samosatis Eunomio, [successor ejus Lucius nihilo minus exosum se experiens,] sic enim iste vocabatur, Ariani ejus loco Lucium constituerunt; lupum plane & Gregis insidiatorem. Sed Grex, licet Pastore orbatus, Pastoris tamen officium complevit; Apostolicam enim doctrinam integram atque inviolatam perpetuo servavit. Qualiter vero cives universi istum quoque aversati sint, altera hæc docebit narratio. Quodam die adolescentes pilam inter se jactabant in foro, eo se Iudo oblectantes. [plures Orthodoxos expellit frustra] Forte contigit ut prætereunte illac Lucio illapsa pila inter pedes asini illius pertransiret. Tum vero exclamarunt adolescentes, pilam contaminatam esse arbitrati: quod cum ille intellexisset, uni ex famulis qui sequebantur, præcepit ut subsisteret, & quid acturi essent observaret. At pueri accenso rogo, pilaque per flammam trajecta, eam ita expiari crediderunt. Equidem non ignoro, puerile id facinus fuisse, & vetustæ consuetudinis quasdam reliquias: sed tamen ex eo abunde conjici potest, quam gravi odio civitas illa prosecuta sit sectam Arianorum.

[8] Ceterum Lucius mansuetudinem Eunomii haudquaquam imitatus est: sed persuasit Præsidibus, ut complures alios Sacerdotalis Ordinis viros in exilium mitterent; [interque eos Antiochum propinquum Eusebii] eos vero qui divina dogmata acrius quam ceteri defendebant, in ultimas oras Imperii Romani relegavit: Evolcium quidem Diaconum, in Oasim desertum oppidulum. Antiochum vero & Magni Eusebii propinquitate (erat enim fratris ejus filius) & multis facinoribus clarum atque insuper Sacerdotii honore decoratum, in quemdam Armeniæ angulum. Qualiter vero iste pro divino dogmate decertarit, sequentia demonstrabunt. Nam cum divinus Eusebius post multa certamina totidemque numero victorias, Martyrio vitam consummasset, convenit ex more synodus Provinciæ: accessit etiam Iovianus, qui tunc erat Episcopus Pergæ, qui exiguo admodum tempore communionem Arianorum admiserat. [exulantis in Thracia ab anno 373,] Cum igitur universi Antiochum successorem patrui elegissent, & ad altare eum adducerent, & genua flectere cogerent, conversus ille, postquam Jovianum vidit manum capiti suo imponentem, dextram ejus repulit, eumque ex numero Consecrantium removeri jussit; negans se dextram illam ferre posse, quæ Sacramenta per blasphemiam confecta suscepisset. Verum hæc quidem non diu postea contigerunt; tunc vero in ulteriorem Armeniam abductus est. Divinus autem Eusebius ad Istrum degebat, Gothis Thraciam populantibus, urbesque oppugnantibus, quemadmodum ex scriptis ejus cognosci potest.

[9] Videbitur fortassis quibusdam hæ ita narrare Theodoretus quasi statim a suscepto sacrilege Baptismate, Valens Eusebium in exilium ejecerit: verumtamen ita intelligi non debet; [interimque S. Basilii litteris confortati.] sed quod ab initio perjurium impie emissum per facinora magis impia implere satagens, orthodoxos persequi cœperit modo hunc modo illum in exilium proscribendo, & ita continuata persecutione Eusebium quoque eadem pœna mulctaverit circa annum CCCLXXIII quando ipsi in Thracia degenti hoc exilium, tamquam præclaram virtutibus suis & pro Christo afflictionibus coronidem gratulatur Magnus Basilius, in hæc verba ad ipsum scribens: Factus es superior persequentibus te, tum cum de patrio solo non illibenter, sed magno plane animo secederes exul. Natale solum alii quilibet suum incolant, nos supernam civitatem illam obtinemus. Episcopale fortassis solium nostrum occuparunt alii, nos Christo ipsum exhibemus. O quæ & qualis negotiatio! quanta reportabimus pro qualibus despectis! Per ignem & aquam transivimus: speramus quod exibimus & in refrigerium, neque enim derelinquet nos in finem Deus, nec veritatem persecutione prostratam intuebitur & patietur; sed secundum multitudinem dolorum nostrorum consolationes ipsius lætificabunt animam nostram.

CAPUT III.
Reditus Eusebii & Marytrium.

Anno CCCLXXVII Valens, Antiochia exire compulsus, Gothis Thraciam devastantibus; quemadmodum invalescente hoc bello, aliis curis distractus destiterat ab illis in exilium mittendis, [Valens sero pœnitens revocat exules anno 376] qui fidem Consubstantialis complexabantur; ita nunc multo magis, agnoscens forte vindicem Dei manum, sed sera pœnitentia ductus, Orthodoxos ab exiliis revocat: redire ergo cœpit inter eos Eusebius, sed ante Gratiani imperium Samosatam non pervenit. Interim qualiter Dominus Deus, homines furore atque insania contra ipsum elatos, diutissime sustineat, & qualiter puniat eos qui ipsius abutuntur patientia, [& male perit.] Valentis exitus perspicue demonstrat; misericordia enim ac justitia, velut quibusdam libris ac trutinis, utens Clementissimus Dominus, ubi aliquem viderit magnitudine scelerum clementiæ modum excedere, impetum ad ulteriora tendentem justa animadversione comprimit.

[10] Gratianus vero Valentiniani filius cujus Valens patruus fuerat, Imperii Romani summam obtinuit. [Succedit Gratianus,] Jam enim antea Europæ sceptra post obitum patris sui susceperat. Sed & ab illo adhuc superstite in consortium imperii fuerat adscitus: Valente vero absque liberis extincto, [quo Episcopos restitui] Asiam quoque & residuam Africæ partem imperio suo adjunxit. Statim ergo pietatem, quam in animo insitam habebat, manifestiorem reddidit; & imperii sui primitias summo omnium Imperatori consecravit. Lege enim lata præcepit ut Pastores qui in exilium missi fuerant redirent, [& Ecclesias catholicis reddi jubente,] suisque Gregibus restituerentur, utque ædes sacræ iis traderentur qui cum Damaso communicarent. Hic autem Damasus Episcopus erat urbis Romæ, qui post Liberium Ecclesiæ illius curam susceperat; vir sanctitate vitæ conspicuus & qui pro Apostolica doctrina nihil non dicere paratus esset. Porro simul cum lege Saporem quoque Magistrum militum misit, [Eusebius redit,] qui tunc celeberrimus habebatur: & Arianæ quidem blasphemiæ prædicatores, tamquam feras quasdam, a sacris ædibus excludi jussit; optimis autem Pastoribus ac divino Gregi easdem restitui. Atque id quidem in singulis Provinciis sine controversia executioni mandatum est.

[11] Tunc Magnus Eusebius, ab exilio reversus, Berœæ quidem Acacium, cujus celebris fama est, Episcopum ordinavit; [variosque Episcopos ordinat] Hierapoli vero Theodotum, cujus religiosa conversatio omnium sermonibus etiamnum prædicatur. Eusebium præterea Chalcidi & Isidorum Cyro nostræ Antistites dedit; utrumque admiratione dignum, & divino zelo insignem, sed & Eulogium, qui pro Apostolica doctrina fortissime certaverat, & in oppidum Antinoum una cum Protogine fuerat relegatus, Episcopum Edessæ ab illo ordinatum ferunt. Barces enim ille admirandus jam e vivis excesserat. Porro Eulogius Protogenem, qui certaminum ipsius particeps fuerat, Carrhis Episcopum constituit, urbi male habenti salutarem medicum tribuens. [quod Dolichæ facturus,] Postremus omnium Maris a divino Eusebio Doolichæ Episcopus creatus est. Urbs est exigua, quæ tunc temporis Ariana labe erat infecta: hunc igitur laudabilem virum & multis virtutum insignibus refulgentem, cum illic in Sacerdotali solio collocare vellet Magnus Eusebius, Dolicham ingressus est. Ingredienti mulier quædam, Ariana labe maculata, tegulam e superiore ædium parte immisit; [jacta in caput tegula læditur] quæ caput ei contrivit, nec multo post ad meliorem vitam illum transmisit. Sed hic moriens eos qui aderant jurejurando obstrinxit, ne a muliere pœnas hujus facti ullas exigerent: imitari enim studebat Dominum suum, qui pro illis a quibus crucifixus fuerat, dixit: Pater, dimitte illis, quia nesciunt quid faciunt; & conservum suum Stephanum, qui post lapidum densissimum imbrem, clamabat; [& moriens pro auctore necis suæ orat.] Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Hunc exitum vitæ, post varia tandem certamina, sortitus est Magnus Eusebius: & qui Barbaros on Thracia degentes effugerat, impiorum hæreticorum manus vitare non potuit; sed eorum opera Martyrii coronam adeptus est. Et hæc quidem gesta sunt post reditum Episcoporum. His porro nihil addendum superest, deficiente Antiquiorum auctoritate. [Corpus Transfertur Constantinopolim.] Hoc tamen dicere per conjecturam liceat, occasione quadam hactenus nobis ignota corpus ejus translatum Constantinopolim ad ecclesiam S. Joannis Baptistæ ibidem signis claruisse; quandoquidem in hymno divini Officii dicatur Fons miraculorum jugiter manans & ignis exsiccans morbos.

DE SANCTO BLASIO
EPISCOPO VERONENSI IN ITALIA.
Notitia cultus ex Valerio Episcopo & aliis.

[Commentarius]

Blasius, Episcopus Veronensis in Italia (S.)

G. H.

Augustinus Valerius, virtute & doctrina præstans, ordinatus Episcopus Veronensis anno MDLXV; [Elogium,] ac deinde creatus S. R. E. Cardinalis, & vita functus anno MDCVI, reliquit insignem librum de Sedis suæ Veronensis Sanctis Episcopis: ubi inter alios de S. Blasio illorum uno hoc edidit elogium. Blasius Episcopus Veronæ, Episcopalibus virtutibus præstitit, & in sublevanda egenorum inopia mirifice excelluit: quippe qui nulli, quantum in se esset, ejus opem imploranti unquam defuerit. In eo cum summa integritate, eximia doctrina & sancta quædam lenitas fuit. Obiit egregius Episcopus decimo Kalendas Julii: ejus corpus conditum est in eodem sepulcro, in quo conditus fuerat S. Alexander Veronæ Episcopus, sub altari de amborum nominibus consecrato, in crypta basilicæ S. Stephani. Hæc Valerius. De S. Alexandro egimus quarta hujus mensis Junii, [altare, & corpus;] ad quam diem plura de utroque retulimus ex dicto Valerio, & quidem ex tabula vetusta sacrarii diximus, in Confessione ipsius Ecclesiæ, in altari S. Blasii, corpus S. Blasii Episcopi Veronensis asservari; & ibidem, tam in mensa quam stypite altaris contineri ista verba: Hic sanctorum Episcoporum Veronensium Blasii & Alexandri corpora veneratur antiquitas. Præterea in palla altaris est imago depicta cum his litteris. S. Blasius Epis. Veron. Denique inter Reliquias Ecclesiæ S. Stephani censetur corpus S. Blasii Episc. Veron.

[2] Onuphrius Panvinius, lib. 4 Antiquitatum Veronensium cap. 7, collocat ordine Alphabetico cum S. Alexandro etiam S. Blasium inter Episcopos Veronenses ex Kalendario, incerti temporis & Ordinis; solum addens, [memoria apud alios.] obiisse XXII Junii, & sepultum ad S. Stephanum. Eumdem commemorat Philippus Ferrarius, tum in Nova topographia ad Martyrologium Romanum, tum in Catalogo generali, & in alio Sanctorum Italiæ; ubi addit elogium, sed ex Valerio desumptum: quod etiam habet Ughellus in Episcopis Veronensibus, ubi post S. Alexandrum constituit XXII Episcopum, adeoque secundum ejus calculum videri posset floruisse sub finem seculi quarti.

[3] Brautius, Episcopus Sarsanensis, hoc eum versu honorat:

Exemplum vitæ, studium, castosque Verona
Pontificis mores, quos imitetur, habet.

Die præcedenti XXI Junii Galesinius in suo Martyrologio celebrat memoriam S. Blasii, Episcopi & Confessoris Veronæ: & allegat in Notationibus Tabulas Sanctorum Ecclesiæ Veronensis, & constitutionem Synodalem. Verum facile potuit error unius diei obrepere homini etiam accuratiori quam fuerit Galesinius:

DE SANCTO EXUPERANTIO
EPISCOPO COMENSI IN ITALIA ALPESTRI.
Ex memoriis, a Comensium Chronographo Tatto subministratis.

CIRCA DXII.

[Commentarius]

Exuperantius, Episcopus Comensis, in Italia (S.)

G. H.

Primus Aloysius Tattus, jam sæpius circa Sanctos Comenses a nobis laudatus, hunc quartum Episcopum Sanctum hoc mense Junio indicat, [Elogium ex Martyrol. Comensi.] & citato Breviario Ecclesiæ Novocomensis tale elogium ad hunc XXII Junii profert: Decimo Kalendas Julii Novocomi, in ecclesia S. Abundii, natalis S. Exuperantii, Comensis Episcopi & Confessoris: qui genus ducens ex Græcia, & Novocomum adveniens, ob eximiam vitæ sanctimoniam, S. Consuli vita functo successit. Ecclesiæ suæ regimen in summa temporum iniquitate & barbarorum excursu nactus, eamdem strenuus athleta, fidei & Catholicæ religionis columna, contra Arianæ impietatis assertores propugnavit. Hanc cum aliquot annos admirabili prudentia & eruditione rexisset, ad laborum suorum mercedem evocatus in cælum evolavit. Hæc ibi Tattus: quibus similia habet idem lib. 7 Annalium Comensium. Ferdinandus Ughellus etiam, tomo 7 Italiæ sacræ, in Episcopis Comensibus num. 6; Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ & in Catalogo generali, aliique plures, a Tatto in Notis ad Martyrologium suum indicati, atque alibi a nobis relati. Unum ille disputat de die obitus: & rejectis aliorum sententiis, illam sibi præ ceteris arridere ait, [Tempus obitus,] eamque certiorem ac veritati consentaneam existimat, quæ eum decessisse affirmat anno DXII: a quo tempore requievit in ecclesia S. Abundii usque ad annum MDLXXXVII, quando corpus ejus inventum est. Deinde anno MDXC fuerunt translata solenni pompa sex Sanctorum Episcoporum corpora, de quibus nonnulla deduximus ad diem tertium Junii, quo S. Adelbertus Episcopus Comensis colitur: cujus sacrum corpus, sicuti & S. Exuperantii fuit translatum. [inventio corporis & translatio.] Id huc spectare videtur, quod Felicianus tunc Episcopus, de hac solennitate agens, hisce verbis utatur: Illud præterire minime possumus, quod divinitus Quintellio, homini nobili ex Odescalchorum familia, præstitum est. Is enim cum multos jam dies gravi febri oppressus decubuisset; ac singulari devotionis studio erga Sanctos, quorum corpora transferenda erant, accensus, firma fide speraret, pristinam sanitatem se illorum meritis ac intercessione recepturum; dummodo processioni, ad quam fuerat invitatus, & in numerum Nobilium adscriptus, per quos umbellas deferri oportebat, interesse posset; conjugis etiam cohortatione inflammatus; ut erat infirma atque ægra valetudine, [Febris capsæ tactu sublata.] adiit templum. Cumque animi magnitudo ac mentis fiducia corporis infirmitatem longe superarent; unum ex baculis umbellæ S. Exuperantii, qui ei obtigerat, gestare cœpit: atque ubi paulum processit, tacta devote capsa ipsius Sancti, illico sanitatem viresque recepit. Cumque eodem tempore constituisset, si proles mascula sibi nasceretur, illius Sancti nomen cujus beneficio & ope restitutus fuerat, ei se impositurum memoriæ & honoris causa; non multos post menses ei uxor filium peperit, qui e sacro Fonte Exuperantius est appellatus: cujus successus, ut modo retulimus, veram informationem per Dominum Tobiam Vicarium nostrum generalem sumi curamus. Hæc Felicianus Episcopus Comensis.

DE S. NICETA SEU NICEA
EPISCOPO ROMATIANÆ IN DACIA
ALIOQUE AQUILEIÆ IN ITALIA.
Sylloge de cultu, actis, ætate.

SEC. V.

[Praefatio]

Nicetas seu Niceas, Episcopus Romatianæ Ecclesiæ (S.)
Nicetas seu Niceas, Episcopus Aquilejæ in Italia (S.)

G. H.


AUCTOR. D. P.

In Geographia sacra Caroli a S. Paulo Fuliensis, pag. 210 indicatur Provincia Sardicensis, in Dacia utraq; & Mœsia superiore; & post nominatam Sardicam metropolim, [Sedes Episcopalis in Dacia.] proxime subditur Remessiana Hierocli. Manuscriptum addit in Dacia. Diogenianus Remessianæ Episcopus adfuit Concilio Chalcedonensi, ubi Actione prima, in editione Labbeana columna 118, inter ceterorum Episcoporum nomina habetur, Διογενιανοῦ Ῥεμεσιανῆς τῆς Δακίας. Ab eodem Carolo in notitia antiqua, ad calcem dictæ Geographiæ, in Provincia Daciæ Mediterraneæ, inter alias Episcopales urbes nominatur pag. 25 Ῥεμεσιανά. Sita hæc fuit inter dictam Sardicam & Naissum, quæ in Tabula Peutingeriana Romesiana dicitur. In Martyrologiis vero Romatiana, Rometiana & Romaciana appellatur. Hæc videntur sumi posse de Palæstra Sancto adscripta: nunc de nomine ipsius inquirimus. Habuimus hic Antverpiæ bibliothecam Reginæ Succiæ, [Nomen S. Nicetas seu Niceas,] in qua insignis codex Martyrologii Adonis, seculo Christi duodecimo exaratus, ad hunc XXII Junii offerebat hæc: Ipso die depositio Beati Nicetæ, Romantianæ civitatis Episcopi. Ast loco Nicetæ, in excuso Adone & apud Usuardum & Bedam supposititium exprimitur nomen Niceæ omissa scilicet unica littera per oscitantiam forsan amanuensium: hoc tamen secuti sunt passim recentiores. Verum arbitramur præferendam lectionem Ms. Adonis, de quo actum XV Februarii in Præfatione nostra ad Vitam SS. Faustini & Jovitæ num. 14 & 15. Petrus de Natalibus, ante trecentos & plures annos, lib. 5 cap. 140, de hoc Sancto inseruit tale elogium.

[2] Niceas, Episcopus Romatianæ civitatis, sanctitate & morum honestate compositus, [Elogium ex Petro de Natalibus] ac doctrina sublimis & facundia præclarus apparuit. Qui sex, ad baptismum venientes competentibus instructionibus informans, libellos edidit. Quorum primus continet quid agere debeant, qui ad baptismi gratiam venire cupiunt. Secundus de Gentilitatis erroribus. Tertius de fide unicæ Majestatis. Quartus adversus Genealogiam. Quintus de Symbolo, sextus de Agni Paschalis victima. Ad lapsam etiam Virginem libellum emendationis, omnibus insignem laudibus, [Nicetas apud Gennadium] misit. Quievit autem in Domino X Kalendas Iulii. Hæc Gennadius de illustribus, scilicet Scriptoribus Ecclesiasticis cap. 22. Petrum de Natalibus sequuntur Maurolycus, Felicius, Galesinius, Canisius, aliique. Lucas Holstenius in Animadversis ad hunc Martyrologii Romani diem, indicat, admirandum illum codicem Gennadii, ad S. Andream de Valle, Nicetam, non Niceam scribere, sicut supra monuimus in pervetusto Ms. Adone Reginæ Sueciæ etiam Nicetam haberi; & per errorem amanuensium littera omissa Niceam scribi. [inscriptus diversimode antiquissimis Martyrologiis cum S. Paulino,] E contrario Baronius in Notis Martyrologii ad hunc XXII Iunii, indicat alicubi Nicetam pro Nicæa legi: Hieronymiani Martyrologii apographa omnia, & cetera cum ipsis superius in S. Paulino allegata vetusta Mss. post ipsum statim subdunt, Et alibi depositio sanctæ memoriæ Niceti Episcopi, uti Epternacense & Corbejense; Lucense vero Nicei, Blumianum & Gellonense Nicæ, Augustanum denique Niceti Confessoris, nullo alio verbo præmisso.

[3] Hæc constantissima antiquissimaque conjunctio utriusque Sancti ab annis plus quam mille ita simul adscripti Hieronymiano Martyrologio, omnium vetustissimo, [& ab hoc insigniter laudatus;] ut Adonem, Usuardum, & recentiores quosdam taceam, facta esse videtur vel quia eodem ambo die, licet non eodem anno, obierint; vel potius quia verus Nicetæ Natalis ignorabatur, & tam unanimes amicos placuit commemoratione adunare. Ado, Usuardus & alii expressius Nicetam in Dacia scribunt, sentientes haud dubie id, quod & sensit Holstenius, esse hunc Nicetam celeberrimum illum hospitem S. Paulini, [Romano autem etiam adscriptus 7 Januarii, velut alius.] quem Baronius VII Ianuarii posuit … quem tamen nullum Martyrologium editum vel manuscriptum eo loco agnoscit: ideoque quæ istic notavit ille huc transferenda esse. Hæc Holstenius. Nos more nostro, ob auctoritatem Martyrologii Romani, de S. Niceta Dacorum Episcopo, eodem VII Ianuarii egimus, ejusque Acta per tria capita deducta, & potissimum ex S. Paulini scriptis excerpta illustravimus; eaque cum hoc voto conclusimus: Utinam res ab eo præclare gestæ litteris mandatæ essent! [Invisit Paulinum an. 398] Illustre procul dubio Apostolici præconis exemplar in iis haberemus expressum. Petrus Franciscus Chiffletius noster, sæpius a nobis memoratus, duplicem S. Nicetæ adventum in urbem Nolanam ad S. Paulinum par. 2 cap. II ita assignat, ut prior adventus contigerit anno CCCXCVIII, quando Vitam S. Martini, a Severo scriptam, ipse epistola X ad Severum, asserit se revelasse venerabili Episcopo atque doctissimo Nicetæ, qui ex Dacia, Romanis merito admirandus advenerat. At secundus ejus adventus notatur a Chiffletio ad annum CCCCII. Nam Paulinus in Natali IX ita præsentem Nicetam compellat. [& 402.]

Venisti tandem, quarto mihi redditus anno. Eum autem, quem Gennadius & Petrus de Natalibus supra referunt, non alium esse a Paulini amico cum Holstenio arbitramur: quia illa opuscula a doctissimo Pontifice, uti a Paulino appellatur, plane videntur esse composita. Uterque autem Nicetæ transitus per urbem Nolam, contigit dictorum annorum exordio, ad festum diem S. Felicis Nolani XIV Januarii. Quamdiu postea vixerit, necdum potuimus reperire.

[4] Cardinalis Baronius in Notis ad hunc XXII Junii littera f, fatetur se diu multumque, quænam fuerit ista civitas Episcopalis Romatiana quærendo, laborasse; [Baronius hic relatum Aquilejæ Episcopum fecit,] ac tandem (ni fallor) inquit, rem mihi videor assecutus. Censeo illam esse Aquilejam; Niceamque vel Nicetam esse ejusdem civitatis Episcopum, ad quem extat S. Leonis Papæ epistola 79. Successit hic S. Chromatio, de quo frequenter meminit S. Hieronymus, cujus tempore Nicæas ipse erat ejusdem Ecclesiæ Subdiaconus, ad quem extat illius epistola 42 cum hac inscriptione Hieronymi ad Nicæam Hypodiaconum Aquilejæ. Verum hi Nicetæ seu Niceæ, a S. Leone & a S. Hieronymo memorati, videntur & inter se distinguendi, & a S. Niceta Episcopo Daciæ, (quod huc spectat) plane diversi censendi, ea latissime deducit Paschasius Quenel, in suis observationibus ad epistolam S. Leonis centesimam vigesimam nonam; & contra Baronium negat Aquilejensem civitatem appellatam ab Historicis Romam, multo minus Romatianam. Reperimus Romæ in Bibliotheca Vallicellana Patrum Congregationis Oratorii, in Codice signato littera N, Kalendarium antiquum Aquilejense, quod descripsimus: ubi nulla uspiam mentio fit S. Nicetæ seu Niceæ; & ad hunc XXII Junii celebratur memoria Pauli, credo Paulini Episcopi, Arcatii & sociorum ejus; & dies XXI & XXIII vacant, ad quos potuisset referri; [ideoque nunc ibi colitur sub ritu duplici] si dictis Sanctis ille XXII fuisset occupatus. Postea quoque nacti fuimus excusum pro anno MDCLXXIV Kalendarium Ecclesiæ Metropolitana Aquilejensis, in quo ad hunc XXII Junii præscribitur Officium Niceæ Patriarchæ Aquilejensis sub ritu duplici, & lectiones secundi & tertii Nocturni sumuntur de Communi. Nos obtinuimus Romæ in dicta Bibliotheca Vallicellana Lectionem quartam & quintam, recitandam in festo S. Niceæ Episcopi Aquilejensis, quam addimus, prout ibidem descripsimus ex Collectione Augustini Manni, a quo editæ sunt selectæ Historiæ Rerum memorabilium. Et hoc modo absque præjudicio Ecclesiæ Metropolitanæ Aquilejensis omnia permittimus ulteriori examini virorum eruditorum. Sunt autem dictæ Lectiones hujusmodi.

[5] Niceas Episcopus Aquilejensis, iis temporibus Ecclesiæ illius gubernacula tenuit, quibus per ejus summam sanctitatem Christianæ fidei fundamenta Aquilejæ divina clementia omnino dirui non permisit. [L. IV] Ita enim creverant illius populi peccata, ut ira Dei, [cum 2 Lectionibus propriis de Vita,] per orationes, jejunia, vigilias, & lacrymas sancti viri Niceæ diutius retardata, amplius averti minime posset. Dum autem beatus Episcopus assidua prædicatione depravatos sui gregis mores emendare studet, atque a Deo patre misericordiarum impetrare conatur populo suo spiritum veræ sapientiæ & intellectus; erumpente in Italiam Attila, qui flagellum Dei dictus est, Hunnorum Rege cum exercitu formidabili, admonitus a Deo de eversione illius civitatis, Sanctorum Reliquias, sacras Virgines, viduas, pupillos, & Christi pauperes, ad Gradensem proximam insulam, natura loci contra barbarorum procellas satis munitam, transtulit: gregemque sic servatum a furore hostium, eximiæ studio caritatis mirabiliter ibidem aluit. Urbem vero Aquilejam eodem anno quo Niceas ad Gradensem insulam profectus fuit, Attila immanissime devastavit.

[6] [Ex Ms.] Ad hanc porro bonus Pastor cum servato grege rediens sexennio elapso, quamvis esset illius civitatis & Ecclesiæ incredibili strage perculsus, iis tamen qui supererant sustentandis, & opere & spiritu numquam defuit, totisque viribus curavit, per assiduas prædicationes & hortationes, ut populi illi tanta calamitate excitati, ad Deum tandem reverterentur. [L. V.] Quocirca plurima sanctissime decrevit, quibus Christianæ disciplinæ mores corruptos magna ex parte restituit: qua in re quantum exarserit Niceæ pastoralis zelus, colligimus ex epistolis sancti Leonis Papæ, qui ad ejusdem consultationes respondit. Sic gloriosus Episcopus, inter assiduas curas spiritualis instaurationis Ecclesiæ suæ ne latum quidem unguem ab ante actæ vitæ severa disciplina, & sui corporis castigatione numquam discedens, miraculis clarissimus, Aquilejæ migravit ad Dominum anno Christi quadrigentesimo quinquagesimo octavo, decimo Kalendas Julii quo etiam die memoria in Martyrologio Romano celebratur.

DISSERTATIO CRITICA
An verosimile sit, Aquilejam in Martyrologiis dici civitatem Romatianam, & illius Episcopum fuisse S. Paulini hospitem?

Nicetas seu Niceas, Episcopus Romatianæ Ecclesiæ (S.)
Nicetas seu Niceas, Episcopus Aquilejæ in Italia (S.)

AUCTOR. D. P.

[7] Cum Romanum Martyrologium in Lectionibus allegari vides, Lector; haud dubie agnoscis, [Cum nullum Romanum Martyrologium] non esse ipsas antiquiores Gregoriana illius reformatione, vel saltem seculo XV, quando curante Bellino de Padua, edita Venetiis ac porro Parisiis Usuardi Martyrologia, cœperunt in titulo præferre, quod essent ordinata secundum morem Romanæ Curiæ: in his autem ultimo loco solum legitur, Item depositio S. Niceæ Romacianensis Episcopi. Galesinius deinde, cum pro libris a se editis & edendis, in quibus dicebatur futurum Martyrologium de Sanctorum Vitis, quorum nomine Mediolani in ejusque diœcesi vel templa vel altaria consecrata sunt (quod opusculum numquam deinde prodiit) accepisset a Gregorio XIII Privilegium anno MDLXXIV, ne cui eos intra decennium recudendi potestas esset; præsumpsit grandius opus aggredi scilicet amplissimum ac universale Martyrologium sanctæ Romanæ ecclesiæ usui accommodatum, [Romatianæ civitati identificet Aquilejam] eidemque Gregorio post quadriennium offerre, præfixo quod dixi Privilegio tamquam eo spectante. Non placuit Romanis modus tale quid edendi inconsulta Curia, & multo minus ipsum opus, prolixitate sua grave futurum Clero, nec unius solius hominis judicio committendum: sed visum est novum Martyrologium cudendum credere pluribus eruditis viris, quos palam est Galesinii labore in multis usos. Verumtamen nec Galesinius, nec ipsi, aliam civitatem quam Romatianam nominarunt, nec aliunde quam a doctrina sanctisque moribus laudem Episcopi petierunt: satis autem ostendit Baronius in Notis, primum sese esse qui putaverit Aquilejensem pro Romatianensi sumi posse.

[8] Hoc ejus judicium secutos Aquilejenses, tamquam Romanæ Sedis permissu in Notis illis vulgatum, nolim equidem arguere, [quærere licet quam id recte Baronius fecerit.] nec obsistere cultui, quem ut suo Episcopo Nicetæ hoc die illi deferunt, quantumlibet solennem. Interim ejus sanctitatem satis persuadent calamitas temporum, sub quibus vixit ille; & zelus in restauranda ecclesiastica disciplina, cognoscendus ex S. Leonis Papæ responsis datis anno CCCCLVIII Christi, post Aquilejæ vastationem VI, ad ejus quæsita de feminis, quæ, occasione captivitatis virorum suorum aliis nupserunt; & de his, qui captivi cum essent, idolothyta fame vel metu compellente comederunt; aut metu vel errore baptizati; aut demum semel baptizati sunt, sed ab hæreticis. Non repugnabo etiam quo minus Niceam Hypodiaconum Aquilejæ ad quem S. Hieronymi Epistola 42 credant esse Nicetam, qui post S. Chromatium factus sit deinde Episcopus, & ultra annum CCCCLVIII vitam protraxerit: quamvis fieri possit ut hic diu post vixerit, nec possit cum Hieronymi Nicea componi. Tantum rogo, ut ne inique ferant Aquilejenses porro a me discuti, id quod jam senio fatiscens Henschenius detrectavit, & cum Quenello examinari fundamentum, quo nixus Baronius Aquilejam & Romatianam seu Rometianam urbem vel Romessianam, ab Hierocle & Peutingeriana veteri tabula tam distincte adscriptam Daciæ (quod tamen Baronius sine nota negligentiæ ignoravit, qui Ms. illud tabulamque numquam viderit) pro una eademque civitate habuit, totis pannoniis interjectis verosimiliter discretas.

[9] Quodnam autem Baronii ad istiusmodi novitatem superstruendam fundamentum? Romanarum Coloniarum nobilissima fuit Aquileja; &, sicut Ausonius in Carmine de nobilibus urbibus Arelatem nominat, Romam Gallicam; [Ponit is ipsam dictam alteram Romam,] ita Leander recens Cosmographus, dum agit de Aquilejensi civitate, eam secundam Romam vocatam dicit. Est is Fr. Leander Albertus Bononiensis, Ordinis Prædicatorum, qui Descriptionem totius Italiæ Italice scripsit, editam Bononiæ an. 1550 quod opus Latine reddidit Guilielmus Kyriander, & Coloniæ imprimendum dedit an. 1566. Originalis textus ad manum non est; Latina versio sic habet: Aquilejæ Cæsarem Augustum controversias Herodis & filiorum audivisse, judiciumque dedisse, Josephus refert; Tiberio hic cum Iulia conjuge commorante, partum illa immaturum edidit; Imperatorem etiam Aquilejæ Vespasianum a Legionibus salutatum legimus: [ sed sine teste idoneo;] quas ob causas tantum urbs incrementi ac decoris, cum opibus tum ædificiis, adepta est, ut altera diceretur Roma. Audio: & dici potuisse oratorie ac poëtice video; sed cedo mihi, non dico Historicum, verum etiam Poëtam vel Rhetorem, antiquum aut novum, qui sic locutus sit, præter istum Leandrum, in re tam antiqua nihil sine teste probaturum. Aquilejam toties Martyrologia nominant: hoc uno loco, eam appellassent nomine non suo? ac ne Romam quidem, sed Romatianam. Quis tam barbarus uspiam, ut sic loqueretur & scriberet?

[10] Instat Baronius, & Huic veritati maximopere suffragatur, inquit, quod S. Chromatius, prædecessor S. Niceæ de quo agimus, [quemdam Chromatium dici Episcopum Romanum,] in egregio commentario quem scripsit de octo Beatitudinibus, in ejus titulo inscriptus reperitur Chromatius Episcopus Romanus. Quamobrem hallucinatur plane Sixtus Senensis, dum ait Chromatium dictum reperiri Romanum Episcopum, eo quod Romanus patria esset. Hallucinatur ille omnino: nam ubi quæso (utor verbis Baronii) ejusmodi nomenclaturam invenit Sixtus, ut civis Romanus, factus alicujus civitatis extra urbem Episcopus, diceretur Romanus Episcopus? Sed non multum hallucinabitur, cui suspectus sit titulus libri, [sed non probat ipsum esse Aquilejensem Episc.] neque Hieronymo, Chromatii Aquilejensis familiari, neque Gennadio Scriptorum Ecclesiasticorum Catalogum annis post illum octoginta supplenti. Quis nescit ejusmodi titulos sæpe ex librariorum arbitrio scriptos? & non videat, facile, sed ignoranter, Chromatio isti, vere Romano, allini potuisse titulum Episcopi; cum quo scilicet nomen istud passim reperiebatur in Epistolis, hujus & Heliodori ad Hieronymum, & Hieronymi ad illos, præfixis antiquiori Martyrologio? Quis item non videat, unius litteræ mutatione ex Comano fieri potuisse Romanum? Est autem Comana civitas Episcopalis duplex, in Armenia una, [quid si ille scribi debeat, non Romanus, sed Comanus Episcopus,] in Ponto altera. Est (ut intra Latini sermonis provincias maneamus) Comania ad Danubium, Comenia Ptolomæo, pars hodiernæ Walachiæ aut Moldaviæ, Regis Hungariæ titulis adnumerari solita; quæ suum haud dubie Episcopum habuit aliquando proprium, a gente potius sua quam ab urbe Episcopali nominatus, sicut Nicetas Paulini amicus Episcopus Daciæ; ac fortassis idem si non persona & tempore, certe regione & dignitate (ut de nomine taceam) cum Comania veteris Daciæ pars sit.

[11] Demus tamen, inquit Quenellius Romanum quoque appellatum esse Episcopum Aquilejensem: istud, si contigit, post multos annos contigisse arbitror: qua autem ratione contingere potuerit, videor mihi satis feliciter ex Paulo Diacono eruere. Nimirum Longobardomum vastitatem (senescente seculo VI) fugiens plebs Aquilejensis, [aut intelligi Romanus, ut Aquilejensi oppositus Longobardo in Grado sedenti?] in proxima Gradus insula sedem elegit. (Idem sub Attila factum gratis dicitur in Lectionibus; sed scitur quod ex illius temporis fuga Venetiarum civitas suum sumpsit exordium) Fugiens, inquam plebs Aquilejensis Gradum, suum ibi deinceps Episcopum creavit; Helia qui pariter fugerat & Severo, qui post eum fuerat ordinatus, mortuis. Horum successores explicantur ab Ugello tom. 5 usque ad & ab anno DLXXXIX usque ad MCCCCXLV, quando Patriarchatus Venetias translatus est. Sic creatum, ad distinctionem ejus qui in veteri Aquileja creabatur, (Gradum enim Aquilejam novam appellare placuerat) Romanum forte vocitaverint, ut pro Romanis, vel a Romanis creatum. Paulus Diaconus, in quo se fundat Quenellius lib. 4 cap. 34 sic scribit. His diebus, defuncto Severo Patriarcha apud Gradum anno DCV, ordinatus est loco ejus Ioannes Abbas Patriarcha in Aquileja vetere, cum consensu Regis Agilulfi & Gisulfi Ducis; in Grado quoque ordinatus est Romanus (alias Romanis) Candidianus Antistes … Candidiano quoque defuncto apud Gradum ordinatus est Patriarcha Epiphanius, qui fuerat Primicerius Notariorum, ab Episcopis qui erant sub Romanis: & ex illo tempore cœperunt esse duo Patriarchæ. [isque junior Chromatio qui sub Attila vixit?] Eligat quod voluerit Lector, non cogetur credere Aquilejam olim Romam aut Romatianam fuisse appellatam. Quod etiam illum qualemcumque Chromatium Baronius faciat & vel Romanum hoc sensu, vel Comanum Episcopum, Auctorem Commentariorum in Matthæum, ut vult noster. Miræus in Auctario scriptorum ex quibus habeatur Dissertatio in Caput 4 & 5, quam aliis placuit de Beatitudinibus nominare, Hieronymo & Gennadio juniorem longe, propter eorum de opere isto silentium; nihil omnino id faciet ad alterutrum, de quo nobis sermo est; neque juvabit Nicetam Aquilejensem ad quem scripsit Leo, ut credatur sub nomine Nicetæ Romatiani Episcopi jam olim habuisse locum in Martyrologiis.

[12] Itaque salvo Aquilejensibus jure, recentius acquisito, colendi Nicetam suum sub Attila fugitivum, veluti Sanctum, etiam hoc die; [Romatianensis fuisse potest] qui alias jure præscriptionis debetur Nicetæ Romatianensi; teneamus hunc, non istum inscriptum fuisse Martyrologiis, etiam Romano reformato; & solum hoc quæramus, sitne verosimile, hunc ipsum esse, qui S. Paulinum Nolanum bis visitavit, vir a sanctitate & doctrina laudatissimus. Distinguere eos mallet Quenellius: ego distinctionis necessitatem nullam video; imo suspicor Paulinum ipsum, Epistola X ad Severum, ubi Nicetam qui ex Dacia advenerat, [Paulini hospes, Daciæ Episcopus.] vocat Romanis merito venerandum, vel scripsisse Romatiis aut Romatianis, sed in hoc corruptum a librariis, mendum suspicatis; vel barbaræ vocis fastidio usurpasse nobiliorem idemque valentem, neque de ullis minus quam de Romanæ urbis civibus cogitasse Paulinum; quamvis & de his cogitare potuerit, si Roma veniebat Nicetas, sicuti gratis, velut ex Paulino, assumit Baronius, Paulinus vero nusquam id invenietur dixisse, si bene verba expendantur. Dixi autem præscriptionis jure diem hunc deberi Nicetæ Romatianensi: existimo enim antiquos Martyrologos, supra num. 2 sub finem ab Henschenio relatos ideo dumtaxat hoc die conjunxisse Paulino Nicetum, melius Nicetam dicendum, quia proprium mortis vel cultus diem nesciebant. [cui noviter assignatus est dies 7 Ianuarii,] Hoc autem titulo excusabiliores sunt Romani Martyrologii reformatores Gregoriani, qui nihil cogitantes de identificando Daciæ & Romatianæ Episcopo; ad hunc XXII Iunii recursuro sub ignotiori sibi titulo, ipsi, sub notiori sibi appellatione, assignaverunt VII diem Ianuarii, quamvis antiquioribus nullis Fastis sic antea inscriptum; ea licentia scilicet, qua sanctos multos Patres, quorum dies ignorabatur & memoria videbatur Martyrologio digna, eidem inseruerunt, beneplacito sibi die, nec alibi usquam reperto.

[13] Novo ergo in Ianuario die contentus ille, haud illubenter (credo) hunc XXII Iunii cedet alteri Sancto sibique cognomini Aquilejensi, [sub isto notiori passim titulo,] licet ab antiquis martyrologis novisque præterito; de cujus doctrina & sanctitate utinam æque clara & illustria extarent testimonia! Quod si mihi Deus concesserit destinatum Ianuarii supplementum absolvere, aut etiam novam illius editionem, deficientibus exemplaribus cito quidem futuram necessariam, sed propter temporum calamitates non tam cito sperandam; [sicuti Theophilus dictus & Episcopus Gothiæ,] jubebo ad Ianuarium transferri, quidquid ex Martyrologiis colligi poterit, de antiquiori Niceta vel Nicea, hoc die occurrente, tamquam verosimillime eodem. Nam quod eum Paulinus, Daciæ potius, quam Romatianæ Episcopum dixerit; eo factum puto, quod gens Dacorum, Scythico ferme modo vivens, nullam certam haberet regiam; & sic eorum Episcopus, licet haberet Cathedram certo loco positam, puta in civitate Romatiana, sæpe tamen nusquam minus quam illic degeret, Apostolico intentus muneri. Ita Nicæno Concilio legitur interfuisse Theophilus Episcopus Gothiæ: [licet non careret propria civitate.] sic enim nominata est Dacta, quamdiu in illa Gothi habitarunt, quæ iis digressis iterum Dacia dicta est, donec sub Romanis fuit. Ut autem veteris Daciæ, Ptolomæi ætate civitas Regia Sarmigethusa nuncupabatur, sic recentioris & ad Romanos regressæ Daciæ Metopolis, Paulini tempore, [Metropolis,] forsitan dicta fuerit Romatia vel Romesia aut Romatiana terminatione quidem barbarica, sed idem valente, acsi Latine diceremus Romana.

DE S. AARONE MONACHO,
IN INSULA LITTORALI BRITANNIÆ ARMORICÆ.

SEC. VI

SYLLOGE HISTORICA.
De cultu, ætate, & anachoreseos loco.

Aaron Monachus, in littore Aremorico (S.)

D. P.

Aletensis Episcopi S. Machutis sive Maclovii Vita, XV Novembris illustranda, in omnibus ubique exemplaribus ingerit nobis prætitulati Sancti notitiam; [Notus ex Vita S. Machutis,] ab ejusque nomine dictam asserit insulam quam incoluit, & ubi sepultum fuisse par est credere, & cultum etiamnum suum habere. Habuit certe illum sub ritu Semiduplicis in proxima Alethensi sive Macloviensi Ecclesia, vulgo Saint Malo dicta, licet non etiam in reliqua diœcesi uti nobis constat ex Breviario, jussu Joannis du Bec Episcopi recognito sub annum MDCIII. Postea tamen auctus est ritus: habemus enim Officia propria Sanctorum Ecclesiæ Macloviensis, absque anno quidem impressionis, [& ad hujus ecclesiam translatis Reliquiis,] sed tali charactere, ut facile appareat præcitato Breviario recentiorem esse impressionem, ubi dicitur, quod die XXII Junii fit Officium S. Aaronis, Abbatis Confessoris: Duplex majus. Dicitur de loco primæ sepulturæ corpus elevasse S. Machutes, ipsumque transtulisse in suam Cathedralem in sepulcro seu monumento alte supra terram eminenti: postea vero caput & brachium argenteis thecis pretiosis fuerunt inclusa, inter ceteras ejusdem Cathedralis Reliquias servanda. Ita Albertus le Grand, in opere de Sanctis Britanniæ Armoricæ ad hunc diem, ex prædictis de eodem Sancto Lectionibus, ubi hoc solum legitur: Cujus in ecclesia Macloviensi Reliquiæ Sacrosanctæ, capite & brachio inter cetera membra auro & argento munitis, honorifice requiescunt.

[2] Putatur S. Machutes Episcopus fuisse institutus, Aletæ ætatis suæ anno XL, Christi DXLI; quod modo non possumus ex hujus Vita definire. [floruit sec. 6] Hanc habemus ex duobus optimæ notæ Mss. Manasteriorum Silvæ-Majoris in Burdegalensi, & Vallis-lucentis in Senonensi diœcesibus: & in ea dumtaxat legitur, quod Sanctus, volens cum sociis pii propositi transfretare, non invenit nisi opificium cujusdam navis, hominibus quidem vacuæ, [ipsumque Sanctum insula excepit,] sed Christi corporali specie præsentialiter plenæ: nam Christus, sub hominis specie, in ipsa navi apparebat: quo invitante & suadente introivit navim illam beatus Machutes suique commanipulares. Inter navigandum vero interrogavit ille homo, re autem vera Christus Dominus qui videbatur, B. Machutem, quonam deliberaverit transnavigare. Respondit se hoc nescire, nisi quo eum Dominus dignaretur dirigere. Hæc dicens ignorabat eum, cum quo loquebatur Christum esse. Cui ait Dominus: Est insula in hoc mari, quam quidam inhabitat Monachus, nomine Aaron: ad hunc te dirigam per Angelum meum, indicans illi te affectuose & honeste excipere.

[3] Extemplo ut hæc audivit … Machutes, intellexit non modo hominem qui loquebatur, [Solitarius ibi vivens,] verum Angelorum & hominum plastem: & sine ulla hæsitatione & dilatione cecidit ad pedes ejus, & adoravit eum. Dominus autem desiit statim apparere conspectibus ejus. Tum prospera navigatione directus ad insulam, ex nomine Aaronis Monachi nuncupatam; exceptus est ab ipso Aarone Monacho officissime homaneque habitus: mansitque cum eo … tamdiu, donec Episcopatus civitatis Britanniæ, quæ vocatur Aleta, eidem divinitus extitit adapertus & destinatus: non enim erat eadem civitas longe ab insula Aaronis. Hactenus Vita illa; nec ullum amplius de Aarone verbum: quem eatenus Solitarium istic vixisse præcitato textui conformius est, quam quod (sicut in prædictis Lectionibus dicitur) S. Maclovius, batissimo Aarone mortuo & ad cælica translato, cœnobium illius regendum suscepit, & Monachis multis ibidem aggregatis auxit: Auctor enim Lectionum præfatur, quod illas accepit ex Legenda S. Maclovii; in qua tamen istud non reperitus. Interim in Proprio quod dixi, datur Aaroni titulus Abbatis & Confessoris.

[4] Satis sit dicere, Aaronem Maclovio ac sociis pariter advectis præstitisse officium Patris spiritualis; [nec temere dicendus Abbas,] & Maclovio post paucos anachoreseos insularis annos ad Episcopatum rapto, reliquos sub Aaronis disciplina permansisse, quoad hic vixit: quem potuit jam Episcopus Maclovius Abbatem ordinasse, sed nolim hoc sine teste asserere, cum id minime necessarium fuerit; esto quod locus Abbates fortassis postea acceperit. Non etiam dixerim temere, mortui magistri corpore, [Corpus quando in urbem allatum?] privatos a Sancto discipulos fuisse: sed translationem illam potius factam crediderim seculo IX, propter piraticas Normannorum incursiones: quæ tamen non ita videntur desolasse insulam, quin postea iterum cœperit a Monachis habitari, a quibus nunc quoque nomen obtineat, abolito veteri nomine S. Aaronis.

[5] Non repræsentat quidem ejusmodi insulam Topographica Britanniæ Aremoricæ tabula, [Ejus insula an Monke, vel Arem?] ubi sola nominatur Insula Sezembre, cum quinque anonymis scopulis sinum Aletensem obvallans: sed hydrographica Jansonii inter urbem atque Jarseyam sive Cæsaream insulam, quinque leucis a littore distantem, notat vadosum scopulum sub nomine Monke, id est Monachi, quem suspicari possumus esse Aaronis. Est tamen etiam inter Garnzeyam & Ornajam insulas, leucis fere decem remotas a littore, alia, Arem dicta; quæ nonnullam ad Aaronis nomen affinitatem cum habeat, nolo firmare priorem conjecturam, sed ulteriorem quæsitæ insulæ illustrationem Armorici littoris peritis relinquo. Interim optare licet, ut freti Britannici peculiarem descriptionem, singularumque in eo insularum, exhibeat aliquis; non minus navigantibus commodam quam historicis futuram; nam ea hactenus desideratur, & tabulæ Jansonianæ pars minima freto relinquitur utpote Britannicas omnes simul insulas complexæ.

DE SANCTA CONSORTIA,
VIRGINE CLUNIACI IN GALLIA.

SUB FIN. SEC. VI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De eius cultu, translatione, actis, parentibus & ætate.

Consortia Virgo Cluniaci in Gallia (S.)

AUCTORIBUS G. H. & D.P.

Occurrunt circa hanc sanctissimam Virginem nonnulla intricata, quæ evidentius clariusque proponentur Lectori, [Cultus S. Consortiæ Virginis,] si ab ejus cultu, quia nihil apparet commodius, rem ipsam auspicemur. Martyrologia Mss. Usuardi, sed aucta, Parisiense monasterii S. Victoris, & aliud Reginæ Sueciæ, item Ms. Florarium Sanctorum, & Martyrologium Bellini de Padua secundum morem Romanæ Curiæ, Venetiis anno 1498 excusum, & Parisiis anno 1521 recusum nudamproferunt memoriam S. Consortiæ Virginis. Idem fecit Molanus in Additionibus ad Usuardum primæ editionis, qui in secunda & tertia editione adjunxit in Cluniaco monasterio. Præiverant auctor Martyrologii Coloniæ & Lubecæ anno 1490 impressi, Grevenus in Auctario Usuardi anno 1515 & 1521 vulgato, item Maurolycus & Felicius, [Cluniaco adscriptus:] his ubique verbis: Monasterio seu cœnobio Cluniaco, Sanctæ Consortiæ Virginis. Eadem habet Galesinius; addens in Notis, Ex tabulis monasterii Cluniacensis. Eadem inscripta sunt Martyrologio hodierno Romano; & a Baronio allegatur Bedæ Martyrologium, sed supposititium, in quo nudum Consortiæ Virginis nomen est excusum. Eamdem refert Arnoldus Wion in Martyrologio monastico Benedictino, addens, Quo claruerit tempore, cujusque cœnobii monialis fuerit, hactenus se latere. Secuti Dorganius & Bucelinus.

[2] Hæc de hujus Virginis veneratione, & quidem ut apud Cluniacenses cultæ, reperimus. Cum autem monasterium illud a suo exordio fuerit virorum Monachorum, uti sæpius de Sanctis illius diximus, [festum Translationis 13 Martii.] solennis S. Consortiæ cultus videtur inductus aliunde, una cum sacris ejus Reliquiis. Monuimus nos ad diem XIII Martii, agentes de prætermissis & in alios dies rejectis, S. Consortiam Virginem Cluniacum translatam, festum ibidem isto die obtinere, & in variis Martyrologiis memorari. Ac primo in citato Martyrologio Bellini ista leguntur: Ipso die monasterio Cluniaco, translatio S. Consortiæ. Quæ eisdem verbis descripserunt Maurolycus, Molannus, Galesinius, Ferrarius, & suo idomate Canisius atque in monasticis Wion, Dorganius, Bucelinus, qui elogium affinxit. Fuimus nos anno MDCLXII in ipso monasterio Cluniacensi, magna cum caritate excepti, & varia descripsimus, ac solum ex Ms. Usuardi ad usum dicti monasterii aucto, annotavimus ad diem XIII Martii eadem jam relata verba; Ipso die monasterio Cluniaco translatio S. Consortiæ: ad hunc vero XXII Junii, nihil de ea. Hinc primum dubium possit oriri, an hæc Consortia, & Consortia Virgo apud Bellinum relata, sit eadem censenda. Favent Ferrarius, Wion, & Bucelinus, dum ad diem XIII Martii Consortiam translatam etiam appellant Virginem; & Canisus ad dictum XIII Martii addit, de eadem agi ad XXII Junii, quod & nos etiam ad dictum XIII Martii fecimus; & res satis apparet probabilis.

[3] Aliud movet dubium Baronius in Notis ad hunc XXII Junii cum ait: [Non videtur filia S. Eucherii Episc. Lugdun.] Fuerunt Consortia & Tullia duæ filiæ S. Eucherii, postea Episcopi Lugdunensis. Meminit de his Ado ad XVI Kalendas Decembris cum agit de S. Eucherio. An tamen Consortia, de qua agimus eadem sit, condita postmodum in Cluniacensi cœnobio, nobis hactenus incompertum habemus. Ferrarius in Topographia in Martyrologium Romanum, verbo Cluniacum, asserit videri Consortiam fuisse filiam S. Eucherii. Verum ubi postea in Catalogo generali agit ad XIII Martii de Translatione S. Consortiæ de Eucherio, quodque ipsa ejus filia fuerit plane silet. Saussaius nihilominus in Martyrologio Gallicano, ad XIII Martii, scribit S. Consortiam S. Eucherii filiam, & hoc XXII Junii ait: quam ferunt filiam fuisse S. Eucherii. Sed quinam ita ferant non explicat. Arripuerunt tamen occasionem id attingendi Acherius & Mabilio tomo primo de Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti, dum Vitam S. Eucherii patris & Consortiæ filiæ referunt, adscribentes eam diei XXII Junii. Hic interim sub finem monet S. Consortiam monialem non fuisse, eamque ex Martyrologio Benedictino a Menardo merito expunctam: ac proinde eam Actis Sanctorum Ordinis S. Benedicti, a se non interponendam.

[4] Arturus du Moustier, dum de S. Consortia in Gynæceo sacro hoc die agit; ista in Notis addit: [licet ejus sit in Diœcesi Lugd. parochia.] Extat in diœcesi Lugdunensi Ecclesia parochialis sub sanctæ hujus Virginis invocatione, ad bimilliare Occiduum civitatis, apud quam ex provinciæ viciniis frequens fit clientum devotorum concursus, pro sanguinis fluxu comprimendo, beatæ hujus Virginis subsidium deposcentium. Similis causa Aniciensibus occasionem dedisse potuit, eamdem sanctam Virginem in sua Cathedrali B. Mariæ ecclesia hoc quoque die recolendi, sub ritu Officii duplicis, sicut habet Catalogus festorum propriorum inde transmissus.

[5] Ea religio facile istuc potuit Cluniaco adducta fuisse, cum Monachi Cluntacenses tota Gallia & ultra illam suos haberent Prioratus, [Non enim primi qui obiit 449:] ab Archimonasterio dependentes, nedum in Lugdunensi & Aniciensi proximis diœcesibus. Sed fieri nequit, ut quæ post obitum Lotharii I Francorum Regis, id est post annum DLXI, sub ejus filio Sigeberto adhuc nubilis erat; filia fuerit S. Eucherii Lugdunensis Episcopi, non solum ejus quem solum noverunt Fasti ecclesiastici, mortuum anno CCCCXLIX, XVI Novembris; sed nec Junioris quidem, quem sibi fingunt inter Lugdunenses Senertus, [non etiam secundi] Raynaudus, & alii recentiores, eo quod Eucherius quidam, licet absque ullius Sedis nomine, inveniatur subscriptus Conciliis quatuor sub S. Cæsario Arelatensi celebratis; videlicet, Aurelianensi IV anni DXXIV, loco duodecimo; Carpentoratensi, DXXVII, loco secundo; Arausionensi II, DXXIX, loco quarto, & Viennensi III anni ejusdem loco III. Fingunt, inquam; quia subscriptiones fieri solebant secundum ordinem ætatis Episcopalis, [qui fingitur usque ad 529 sedisse:] & prius ordinati prius subsignare: nemo ergo mihi persuadebit, unum eumdemque esse qui ordine tam præpostero subscripserit quatuor istis Conciliis. Quemcumque autem ex istis voluerit quis eligere, atque in seriem Lugdunensium ingerere, necdum inveni & aptum, ut diu post ante Episcopatum (quod tamen oporteret) fuerit S. Consortiæ pater.

[6] Restaret ergo nominandus tertius aliquis; & hunc suggerere videtur Vita S. Cæsarii Arelatensis Episcopi, auctore Cypriano ejus discipulo scripta. [non etiam tertii qui fingi posset loco Ætherii.] Sed ex Sirmondi relatu notat Chiffletius, in melioribus ac vetustioribus illius Vitæ exemplaribus deesse titulum Lugdunensis: & si omnino Lugdunensis fuerit Ætherius S. Cæsarium per Alpes comitatus, adeo juvenis is fuit, ut Sanctus illum de inobedientia increpare posset. Putat Chiffletius, fuisse erratum in nomine; scribendumque Ætherium, tunc adhuc laicum & necdum Episcopum, sed primum id factum post Cæsarii mortem; per prolepsim tamen ita hic vocatum: qui propter similitudinem nominis etiam Eucherius scriptus inveniatur. Verum nec is potuerit fuisse pater Consortiæ. Ex Gunthramni namque Burgundiæ Regis Consiliario assumptus is ad regimen ecclesiasticum, post annum DLXXXV, & ante DLXXXIX, vixit (ut constat) usque ad annum VII Theodorici Regis, id est annum Christi DCII, eumdemque XLI a morte Clotharii I; cum tamen dicatur S. Consortia, mortuis parentibus, a Sigeberto Clotharii filio ad nuptias permissa Regio Procuratori.

[7] Chiffletius, in suo Paulino illustrato, producit eruderatam a se epistolam, quam sanctis, ac merito prædicandis, atque venerandis & dilectissimis filiis, Eucherio & Gallæ, scripsit Paulinus Episcopus, postquam illi perpetui conjuges & parentes, cum benedicta a Deo progenie, Salonio & Verano, in Lerum insulam Lerino vicinam sese receperant, [Occasione Epistolæ Paulini ad Eucherium & Gallam] sub magisterio S. Honorati in proximo degentis vitam ducturi eremiticam, unde Eucherius postea assumptus est ad Episcopatum Lugdunensem. Occasione porro istius epistolæ, tam opportune repertæ, ad cognoscenda nomina, tam uxoris quam insulæ ad secessum electæ (filiorum nomina ex Gennadio, patris ad ipsos scripta allegante, innotuerunt) tali, inquam occasione idem Chiffletius cap. 18, ex antiquissimo Iurensi Codice, ab annis fere nongentis scripto, & collato cum tribus Lugdunensibus unoque Gigniacensi, producit tractatulum, cui titulus, Conversio S. Eucherii Episcopi & Gallæ uxoris ejus, & vita duarum filiarum Tulliæ atque Consortiæ Virginum: quem titulum Biographi Benedictini, prælaudato seculo suo 1 ut dixi, sic inverterunt, Vita S. Consortiæ Virginis & conversio B. Eucherii Episcopi Lugdunensis, [edita Acta quasi a coævo scripta,] & Gallæ uxoris ejus. Auctorem utrique coætaneum agnoscunt, hi ex toto, ille ex parte, propter hæc num. 11 relata verba: Quoniam longum est narrare omnia, quæ per servos suos Eucherium & Gallam & filiam eorum Tulliam Dominus mirabiliter operatus est; pauca de gestis B. Consortiæ referam, quæ sanctis Fratribus Uranio Presbytero & Celso Subdiacono audivi, qui ei dum adviveret adhæserunt, necnon & Aureliano Presbytero, qui usque nunc ad sepulcrum ejus Deo servit, referentibus audivi.

[8] Benedictini rem totam sibi salvam esse existimaverunt, Eucherium Iuniorem intelligendo, insuper habita Chiffletii opinione, [quæ Chiffletius temere consarcinata putat.] existimantis interpolatum opus esse, & partem quidem secundam sinceram haberi; sed Reges Clotharium ac Sigebertum, Reges fuisse Alanorum, in Provincia adhuc dominantium, non Francorum: primam vero partem male illi assutam, ex Historia S. Eucherii, ab eremitico secessu ad Episcopatum Lugdunensem rapti. Verum hic dicitur, non filias socias habuisse, sed filios licet id crediderit Ado Viennensis, in Martyrologio ad XVI Novembris, Vitam S. Consortiæ sic interpolatam secutus; neque demonstratur vel in continenti super fluvium Durentiam habuisse anachoresios suæ locum, sed in Lero insula, vel ad Episcopatum ea qua dicitur ratione raptus. Alio igitur me converto, & conjectare libet, ex situ loci, ubi pater S. Consortiæ vixit, prope Manuascam, ipsum Regiensis urbis, quinque solum leucis Manuasca versus Orientem distantis, [Potius creditur Emeterio sive Eucherio Regiensi nata,] fuisse Episcopum; illum qui proximus post Faustum II, anno DXLIX Synodo V Aurelianensi inscriptus, solo nomine hactenus notus est Emeterium; quod nomen vulgo minus notum, antiquus librarius verterit in Eucherium; motus vitæ similitudine, & nomine conjugis Gallæ, licet cetera omnia discreparent, imprimis tempus; atque consequenter pro Regiensi, scripsisse Lugdunensem; quod passim deinde secuti sint alii ab Adone decepti, nisi forte hic primus corrumpendi textus alii exemplum dedit. Quidni autem, sicut ex Emeterio factus præsumitur Eucherius, sic ex Gisla facta sit Galla? Nolim ego tam scrupulosus esse: neque vadem me præstare, quod Fausti Regiensis II successor dictus fuerit Emeterius non Eucherius, quia non hoc, sed istud nomen scribitur apud Claudium Robertum & Sammarthanos; sic enim illi scribunt absque teste vel probatione ulla.

[9] [cui æque ac Lugdunensi conjux Galla fuerit.] Non etiam video difficultatem tantam in eo ut concipiatur par duplex conjugum, iisdem nominibus appellatorum seculo V & VI, eademque fere fortuna usorum. Cur enim id magis mirum videatur, quam nunc duabus in civitatibus, & temporibus diversissimis, simili fere fortuna duplex par conjugum reperiri, quibus nomen sit Petrus & Joanna? Ut enim hæc nunc, sic communia tunc nomina erant Eucherius & Galla. Tria paria fratrum Medicorum Sanctorum, quibus nomen fuerit Cosmas & Damianus, credere suadent diversissima eorum acta, tempora, loca: Deo sic disponente, & primorum Anargyrorum, id est, Gratis-curantium exemplum renovatum sub eisdem nominibus volente. Idem accidisse credamus in duobus conjugum paribus, simili exemplo dimittentibus seculum, & ad solitudinem se recipientibus, unde vir uterque sit evocatus ad Episcopatum; & subsidet omnis difficultas: modo pro Lugdunensi ecclesia, cui impossibile sit secundum aut tertium Eucherium dare; [& similis fere utrorumque fortuna.] supponere liceat Regiensem, cujus, præter utrumque Faustum, & inter illos medium Contumeliosum, nullus nominatur Episcopus, ante Claudianum anno DLXXIII subscribentem Concilio Parisiensi IV, qui Claudianus potuit nostri vel Emeterii vel Eucherii fuisse successor. Igitur sub hujusmodi cautela, non ut docere volens, sed ut paratus discere, dabo Vitam S. Consortiæ, jam bis prælo subjectam, solo nomine Lugdunensis ecclesiæ & urbis commutata: nam qui hoc tenere volet, totam historiam necesse est, ut evertat.

VITA
Ex editionibus Chiffletii & Mabilionis.

Consortia Virgo Cluniaci in Gallia (S.)

BHL Number: 1925


EX IMPR.

[1] Fuit quidam vir ex ordine Senatorio a, Eucherius nomine, [Pater Sanctæ nobili junctus conjugi,] habens uxorem nobilibus ortam natalibus, nomine Gallam; quos quidem ampla possessio, & numerosa familia, thesaurorumque copia claros in seculo fecerat; sed timor Domini, qui est initium sapientiæ, in conspectu Conditoris omnium clarius exornabat. Cumque liberos non haberent, deprecati sunt Dominum, & exaudivit deprecationem eorum, dans eis filiam, quam votivo nomine Consortiam vocaverunt, heredem videlicet illam & propagatricem sui sanguinis habere cupientes. [duabus filiabus genitis,] Cumque eam in timore Domini educarent, & illa in annis puerilibus posita, religiosum animum habere cœpisset; nimirum Domino eam ad consortium regni cælestis, secundum præsagium vocabuli ejus, occulta inspiratione vocante; aucta est spes illorum accepta alia filia, quam Tulliam vocaverunt, dixeruntque: Multiplicabit Dominus per Consortiam & Tulliam semen nostrum, sicut multiplicavit per Liam & Rachel in domo Jacob futuræ repromissionis heredes.

[2] Posthæc quod multo tempore moliebatur animo Eucherius, opere gestiens adimplere, ait uxori suæ: Audisti, credo, dulcissima, & fideli animo retines, Dominum nostrum Jesum Christum, per Euangelium suum salubriter admonentem, ubi ait: Venite ad me omnes qui laboratis, & onerati estis, & ego reficiam vos: tollite jugum meum super vos, & discite a me, quia mitis sum & humilis corde, & invenietis requiem animabus vestris. [Matth. 11. 29.] [a conjuge discessum petit:] Quapropter tam dulcibus promissis ejus religiosum admoventes auditum, cur non observamus præcepta ejus, præsertim cum ille nobis dederit quæ possunt jure nostras facultatulas regere b ac possidere? Si ergo tibi non displicet, comam capitis mei tondere decrevi, & vitam ducere solitariam in specu, quam juxta voluntatem meam Dominus ostendit mihi, sitam in territorio Aquensi in agro nostro, quem Montem-Martium c appellamus, fluvio Duranciæ imminentem.

[3] Galla hæc audiens, & in corde bono & optimo spiritale semen devota suscipiens, [hæc comitem se offert.] projecit se ad pedes ejus, gratias agens rogansque per Dominum, qui tanti consilii auctor esset, ne se desereret desolatam; sed ageret potius ut post conjugale vinculum, quo fuerant duo in carne una, pari studio atque proposito uno in Dominum spiritu necterentur, dicens; Si tu in specu te cupis retrudere, permitte quæso, ut mutato habitu ego tibi ad vicem ancillæ deserviam.

[4] [& post facultates distributas,] Acceleratur igitur votum, paratoque magno convivio, vocantur affines & amici. Manifestat causam B. Eucherius, contradicunt illi; sed Sanctorum animus, in suo proposito perseverans, nequaquam consentit, manu semel in aratrum missa retro respicere. Quid plura? De omnibus quæ possederant tres partes efficiunt, quarum unam pauperibus erogant, alteram famulis suis dividunt, tertiam filiabus relinquunt.

[5] Ingressus itaque præfatam specum S. Eucherius, sic undique locum obstruxit, ut nullus ad eum valeret ingredi, [ipse in specu se recludit, uxore ministrante.] beata ei Galla per fenestellam quotidie cibos ad vesperam ministrante, ut ipsa petierat. Post non multos vero dies conversionis illorum, filia eorum Tullia, in virginitate permanens, migravit ad Dominum, sepultaque est in agro suo, qui dicitur Thele d, in spelunca duplici. Quo audito S. Eucherius ait: Dominus dedit, Dominus abstulit; sit nomen Domini benedictum: sicut Domino placuit ita factum est; exhortabaturque Gallam ne super hac re contristaretur. [Job 1.]

[6] Cumque illa nullo modo consolationem reciperet; [Mortua filia Tullia paret matri, multa præcidens.] una die cum post Matutinos hymnos membra sopori dedisset, vidit in somnis B. Tulliam, stola candida & chlamyde aurea fulgente indutam, adstare sibi ac dicere; Cur me velut amissam luges, quam Dominus in consortium sanctarum Virginum introduxit? Te quoque me ad Dominum secuturam scito; præparavit enim tibi coronam, quoniam implesti mandata ejus. Meus etiam genitor, Pontificali Cathedra sublimatus, post nos veniet, & erit magnus in conspectu Dei: porro soror mea Consortia manebit in virginitate, pro qua multa passura est, donec & ipsa coronam vitæ percipiat. Quæ cum post quietem S. Eucherio retulisset, ille in voce exultationis & confessionis erumpens ait: Gratias tibi ago, Pastor bone, quia non est similis tui consolator, qui dignatus es consolari servos tuos, & reddere gaudium post lamentum; & ultra noluerunt eam flere.

[7] Factum est autem post hæc verba, ut quidam juvenis. [S. Consortia virum recusat.] Aurelius nomine, pergens ad sanctum Eucherium, peteret ab eo filiam ejus Consortiam in uxorem. Quod ille audiens, timensque de revelatione, quam per S. Gallam compererat, & rem tacitus considerans; Puella, inquit, quam sponsam petis, ætatem habet, ipsa pro se loquatur: in ejus quippe dimisi potestate, ut vel nubat, vel in virginitate permaneat. Cumque in conspectu eorum adducta S. Consortia, super hoc interrogaretur: Nec promittendi, ait, mihi facultas est, nec negandi potestas: sed omnia in manu Dei sunt: nam sponsum habeo Christum, qui me non derelinquet, donec introducat in thalamum suum. Quod juvenis ille audiens, ad præsens quidem siluit; postea vero misit ad eam matronas nobiles affines ejus, ut eam blandis sermonibus ad ineundum conjugii copulam promoverent. Quæ cum ei essent molestæ, poposcit septem dierum inducias, ut Dei consuleret voluntatem.

[8] Abeuntibus ergo illis, S. Consortia orationibus, jejuniis & vigiliis vacans, [S. Eugeniæ exemplo:] cum lacrymis Dominum deprecabatur, ut eam voluntate sua dirigeret. Inter hæc venerant in manus ejus gesta B. Eugeniæ e Virginis, in quibus cum legisset, quod illa de Paganis parentibus procreata, fugiens ab eis & ad Christum conversa, tonsis crinibus, multo tempore, in habitu virili, inter Dei servos fuisset in monasterio conversata; dixit in cordesuo; Si illa Paganos parentes abjiciens, ad Deum conversa in virginitate permansit, atque ad Martyrii palmam pervenit: quanto magis ego, de Christianis parentibus orta, & sanguine Christi redempta, debeo in eo quod proposui perdurare? Orabat etiam dicens: Domine, qui illam ab idolorum cultu ad te convertisti; fac me, quam ab incunabulis salutari lavacro consecrasti, ad ejus pervenire consortium. Et confortabatur cor ejus in Domino.

[9] Die autem septimo, veniente ad se Aurelio juvene illustrissimo, [nova industria fugit nuptias:] cum matronis quas pridem ad illiciendum ejus animum destinaverat; & interrogantibus quid intra indultas deliberasset inducias, respondit: Dixi vobis jam, nec promittendi mihi facultas est, nec negandi potestas, sed omnia mea in manu Dei sunt. Sed, si vultis, pergamus pariter ad ecclesiam: agatur Missa, ponatur Euangelium super altare; & communi oratione præmissa codice patefacto, inspiciamus Domini voluntatem f ex illo capitulo quod primum occurrerit. Quod ut factum est, revoluto codice, Dei famula cœpit legere: Dixit Dominus Jesus discipulis suis; Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus. [Matth. 19.] Et magno impleta gaudio gratias Deo agens dixit ad juvenem: Tu tibi quære sponsam secundum voluntatem tuam: nam sponsus meus Christus est, qui non me vult derelinquere. Quo ille audito tristis una cum evocatis matronis abiit in domum suam: sancta vero Consortia sacro velamine suscepto g perrexit ad specum, in qua erant genitores ejus, & una cum eis orationi vacabat.

[10] Accidit eo tempore ut Pontifex Ecclesiæ h Regiensis migraret ad Dominum. Mos autem erat præfatæ Ecclesiæ, ut quoties lege cunctis mortalibus debita, suo viduaretur Episcopo, in eligendo successore revelationem i Domini expectaret. [patre in Episcopum electo,] Tunc ergo triduano a cunctis præmisso jejunio, cuidam puerulo apparens in visu Angelus Domini; Est, inquit, Senator quidam, Eucherius nomine, super fluvium Druentiam retrusus in specu, qui relictis omnibus quæ possidebat, secutus est Dominum: ad hunc adducendum pergite, & vobis Pastorem illum constituite, quoniam a Domino est electus. Quod cum puer senioribus diluculo retulisset, omnipotenti Domino, cunctis Fratribus convocatis, gratias egerunt, missoque cum Clericis ad præfatum locum Archidiacono, qui tunc Ecclesiæ curam gerebat, invenerunt eum sicut eis Dominus revelarat. Cumque illi Archidiaconus rem propter quam venerat indicasset; cœpit cum juramento dicere, se voluntarium de specu non egressurum; nec cum eo, nisi ligatus duceretur, iturum. Cumque talia diu repeteret; Archidiaconus, effracto muro speluncæ, eduxit eum; & juxta quod ipse juraverat, vinctum perduxit … k Quem pari animo unoque consensu Clerus & populus sibi eligens Sacerdotem, in Pontificali Cathedra solenniter collocavit. Galla vero uxor ejus eum locum speluncæ ingressa, in quo vir Dei latuerat, reliquum vitæ suæ tempus ut cœperat religiose peregit, filia ejus Consortia quotidianum victum ei subministrante, sicut ipsa prius fecerat viro suo.

[11] [matri in specum succedenti ministrat:] Et quoniam longum est narrare omnia, quæ per servos suos Eucherium & Gallam, & filiam eorum Tulliam, Dominus mirabiliter operatus est; pauca de gestis B. Consortiæ referam, quæ a sanctis l Fratribus, Uranio Presbytero & Celso Subdiacono, qui ei dum adviveret adhæserunt; necnon & Aureliano Presbytero, qui usque nunc ad sepulcrum ejus Deo servit, referentibus audivi.

[12] Cum igitur defunctis genitoribus suis sancta Consortia in sua potestate esse cœpisset, construxit ecclesiam in agro suo, qui vocatur Matton vicus, in honore m S. Stephani Protomartyris, & xenodochium ibi de rebus suis instituit: quod vero superfuit pauperibus erogans, [Consortia ecclesiam & xenodochium construit:] thesaurum sibi collocavit in cælo; familiam vero suam liberam esse constituit. His ita dispositis, ad Chlotharium n Regem Francorum ire perrexit, petitura ab eo ut per jussionem ejus quieta in regno illius manere posset, & in Virginitate Domino deservire. Cumque illa palatio post multos viæ labores appropinquasset, Dominus per visum præfato Regi, [Chlotharium Regem adit.] cujus filia multo jam tempore ægrotabat, apparere dignatus est, dicens: Quare tristaris super filia tua? Ecce una ex famulabus meis ad te venit, cujus nomen vocatur Consortia, quæ filiæ tuæ reddet pristinam sanitatem; vide tamen ut libenter ei præstes quidquid a te petierit. Cum ergo Rex evigilasset a somno, vocatis fidelibus suis, cuncta quæ per visum audierat, narravit, & ait; Ite & perquirite præostensam mihi famulam Dei, sicubi eam forte reperiatis, & adducite eam ad me. Quæ cum ab eis esset inventa, & interrogantibus nomen suum & patriam indicasset, illi festinato introduxerunt illam ad Regem. Quæ flebat dum duceretur, & orabat, metuens ne concupisceretur a Rege, qui eam tam solicite præcepisset inquiri. Sed cum venisset in palatium, surrexit Rex de solio suo, & pergens ei obviam ait: Ora pro me, famula Dei, & redde filiæ meæ pristinam sanitatem, sicut mihi hac nocte Dominus revelare dignatus est. Cumque illa diceret se nihil tale mereri, cum talia agere Sanctorum sit: nihilominus Rex certus de promissione Domini, cubiculum fecit eam intrare, ubi puella febribus correpta jacebat.

[13] Compulsa igitur positis genibus oravit cum lacrymis: inde consurgens salutavit puellam dicens, Pax tecum. Cui illa, quæ jam sermonis officium visa fuerat amisisse, resumpto spiritu respondit: [ejus filiam sanat:] Scio quia pax mecum est, quoniam videre te merui: statim quippe ut tu in palatium introisti, me febris dimisit qua torquebar, & ecce sana effecta sum. Precor itaque ut benedicas mihi, & recrees me cibis tuis, quibus tu quotidie vesceris. Dedit ergo ei ancilla Christi fragmen panis hordeacei, & nuces amigdalinas: hic enim erat quotidianus cibus ejus.

[14] Rex vero audiens quod convaluisset filia sua, [obtinet liberam de suis disponendi a Rege facultatem.] velociter ad eam intravit, dixitque S. Consortiæ: Quidquid in regno meo a me petieris, fiet tibi. Aurum quoque vel argentum quantum volueris libens tribuo. Illa autem ejus genibus provoluta; Obsecro, ait, Domine mi Rex, ut ea quæ mihi promittis pauperibus eroges, mihique permittas, quod vel maxime peto, absque ullius inquietudine in cœpto Virginitatis proposito permanere: & quidquid in loca Deo sacrata, vel in meos famulos contuli vel contulero, per vestram munificentiam ratum permaneat. Cujus petitioni Rex libenter annuens, præstitit quæ voluerat; epistolas per suos fideles dirigens, ut cuncti cognoscerent quod si quis contra eam mali aliquid moliretur, tanti Principis offensam incurreret; si quid autem de suis vellet agere facultatibus, inconvulsum omni tempore perduraret. Et sic Dei famula ad propria remeavit.

[15] Non post multos dies mortuo Rege Chlothario, missus est unus ex primoribus palatii, Hecca nomine, a Sigeberto qui patri suo in Regnum successerat, [In matrimonium iterum exoptata,] ut Provinciam Massiliæ disponeret. o Qui dum hoc ageret, quemdam ex loci incolis diabolus in organum suæ fraudis assumens, dixit ei: Est in his locis puella quædam, speciosa nimis nomine Consortia, nobilibus orta parentibus, quibus unica superest, habens possessiones multas ac pecunias innumerabiles p & ministeria copiosa, virumque non novit. Quod audiens Hecca, præmisso puero qui eum venturum nuntiaret, concitus ad Dei famulam venit. Cumque eam verbis simplicibus salutasset, post collocutionem sumpserunt cibum. Inter hæc autem intuens eam curiosius, admiratus ejus pulcritudinem q & sermonum prudentiam, tantus in corde ejus concupiscentiæ ignis exarsit, ut vix semetipsum posset reprimere. Nullatenus vero ei suum animum patefaciens festinus ad Regem regressus est. Cui cum omnia, propter quæ missus fuerat, prospere acta renuntiasset, adjecit: Domine mi Rex, est in illis partibus puella absque viro, quæ amissis parentibus unica in eorum prædiis habitat, quam obsecro si inveni gratiam in oculis tuis, permittas mihi accipere in uxorem.

[16] Quod cum sicut petierat impetrasset, misit ad S. Consortiam nuntium cum uno de pueris qui assistebant Regi, [modeste respondet:] ut indicaret illi quod sibi esset a Rege concessa; quatenus præpararet se ad nuptias die tricesimo celebrandas. Illa, his auditis, affatim contristata respondit: Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Ego Regis ancilla sum, potestati ejus resistere nequeo: sed quidquid jusserit implere studebo. [Rom. 13. 12.] Dicebat autem hæc de vero Rege, Domino scilicet Iesu Christo. Nuntii vero existimantes quod de Sigeberto Rege diceret, revertentes narraverunt quæ audierant illi qui miserat eos; qui gaudio multo repletus præparavit se, ut ad eam citius perveniret.

[17] Interea famula Dei, jejuniis & vigiliis vacans, orabat dicens; Domine Iesu Christe, [ad Deum confugit;] qui me hucusque immunem ab omni pollutione servasti; Domine, cui ab adolescentia mea tota devotione deservio; ne derelinquas me, ut non prævaleat adversus ancillam tuam serpens ille antiquus, qui Evam verborum blanditiis & pulcritudine ac suavitate ligni vetiti decepit: quoniam non derelinquis sperantes in te: sed fac me immaculatam ad Sanctorum tuorum consortium pervenire. Tantaque inerat famulæ Dei tristitia, ut præ angustia spiritus pæne exanimaretur. Cum igitur tali tædio afflicta, quadam die cum una ancillula, ingressa supra memoratum S. Stephani Oratorium, sese in orationem cum fletu prosfrasset, contigit ut obdormiret: & ecce Angelus Domini apparuit ei in somnis, dicens: Consortia, cur affligeris? non te derelinquet Dominus cui servis: [ab Angelo confortata,] nam sponsus, quem tibi Rex mittit, ad te non perveniet. Parato itaque convivio voca pauperes, & jube in isto quo accumbis loco sepulturam parari, in qua eum defodias, qui sponsam Christi sibi vult usurpare. Tres enim dies sunt, & nuntiabitur tibi venire. Tu itaque audito nuntio egredieris ei obviam cum pauperibus psallens: quod cum aspexerit ille, gladio r proprio præ gaudio interibit.

[18] Evigilans Christi famula dicit ancillæ suæ: Non sensisti aliquem loquentem mihi cum sopore deprimerer? Cui illa; Vidi, ait, hominem incognitum, vestibus albis indutum, [obviam proco vadit,] cujus vox tecum loquentis non motis labiis, meis auribus sonuit, sed eum nullatenus intellexi. Intellexit illico S. Consortia Angelum Dei sibi apparuisse, & præ gaudio ait: Gratias tibi ago, Pastor bone, quia non derelinquis ancillam tuam; sed liberas eam a persequentibus se. Fecit itaque cuncta quæ præceperat ei Angelus Domini. Jam advenerat dies tertia, & ecce præcurrens quidam nuntiat, in ulteriore ripa Durentiæ sponsum consistere. Egreditur ei obviam induta festivo habitu, pauperum psallentium agmine constipata. Hecca hæc videns, [eumque proprio telo confossum sepelit.] navim præ gaudio incautus egreditur, sublapsisque pedibus, lancea quam forte manu tenebat confossus, corruens expiravit. Quod cernens famula Dei ita impletum esse ut ab Angelo audierat, cum lacrymis agens gratias Deo, levavit corpus ejus, & involutum linteaminibus in loco quem ei paraverat sepelivit. Pueri namque ejus inhumatum corpus relinquentes, ad Regem festinato regressi, nuntiaverunt quæ viderant.

[19] Erat ille dies natalis Regis, & germana ejus, quam sancta Consortia ab infirmitate curaverat, [Exhinc sibi permissa] circa Regem discumbens, cum videret eum de nuntio contristari, inquirit ab eo causam. Cui cum Rex narrasset quæ audierat, illa respondit: Puto quod puella pro qua, ut audio, tam subita morte Hecca interiit, ipsa sit Consortia Virgo sacra, quæ de Provincia Massiliensi genitore nostro vivente huc veniens, me per orationes suas a febribus liberavit. Vide ergo, ne propter eam fiat in regno tuo ruina, si contra illam temere aliquid permiseris fieri: pater enim tuus valde diligebat eam. Cum ergo rescisset Rex, & invenisset quod ipsa erat, misit epistolas ad Principem præfatæ provinciæ, præcipiens ut nullus molestus esset S. Consortiæ: sed liceret ei uti privilegio, quod illi pater ejus indulserat.

[20] Ab illo ergo die tantam famulæ suæ gratiam coram hominibus Dominus dedit, ut quasi unum ex Angelis eam cuncti haberent. [& miraculis clara,] Erat enim vultu placida, suavis alloquio, & omnium virtutum gemmis ornata, irascentes uno sermone mitigabat, discordantes ad concordiam revocabat. Creverat etiam in illa superni muneris largitas in ostensione signorum; fugabat dæmones ex obsessis corporibus, cæcos illuminabat, reddebat languidis pristinam sanitatem, multaque alia per eam Dominus mirabilia operatus est, quæ longum est narrare.

[21] Verum cum Dominus eam vellet a laboribus transferre ad requiem, [monetur de morte instante;] apparuit ei per visum dicens: Consortia, fidelissima dispensatrix, super pauca fuisti fidelis, veni ut super multa te constituam. Tempus est ut requiescas a labore tuo, & accipias coronam quam ab adolescentia per multas tribulationes adquisisti; die autem octava venies ad me: occurret tibi chorus Virginum cum multitudine Angelorum, obviis manibus te excipiens intrantem in gaudium Domini tui. Cumque evigilasset, gratias Deo agens, per triduum facto convivio, vocavit Sacerdotes & pauperes. [& mortua sepelitur.] Affuerant etiam vicini fideles, & omnem substantiam suam distribuens ait: Scitote, patres & fratres mei, imminere obitum meum; quinta enim die, secundum quod Dominus significavit mihi, egrediar de corpore: orate quæso pro me, ne occurrat mihi potestas tenebrarum, sed ab Angelis lucis suscepta in Sanctorum requiem introducar; corpusculum vero meum in Oratorio S. Stephani sepelite. Post hæc correpta febribus, die qua ei prædixerat Dominus migravit ad cælos, sepultaque est, ut petiit, in Oratorio quod ipsa construxerat.

ANNOTATA D.P.

a Ut nomina sic forte etiam Senatorius ordo, a S. Eucherio Lugdun. Episcopo translatus huc est, non tamen necessarium censeo eum expungere: cum constet ex eo ordine plures ad vitam ecclesiasticam, vel etiam eremiticam transiisse.

b Hæc phrasis significat ætatem filiarum; ad pubertatem provectarum.

c Vulgo Mont-Maur, inquit Mabilio in Margine. Noster Joannes Columbi, lib. 2 de gestis Episcoporum Vivariensium in Bernoino; Is ager, inquit, creditur vicos San-Tullianum & Bellimontensem, Druentiæ impositos, haud procul Manuasca urbe, complecti: & spelunca beatissimi viri, cum plures centenos annos sepulta fuisset, ruderibus saxisque temere congestis, fertur nuper inventa in Bellimontani collis radicibus: & nunc suum inhiatum aperta, pluribus coruscare miraculis. Ita ille libro excuso sub an. 1651. Distat autem ab Aquensi metropoli Manuasca leucis 7 versus Euroboream.

d Alias Tete, verosimiliter ab ipsa nunc nomen habens, San-Thullei, sesquileuca infra Manuascam: restat scire quo die ipsa Tullia ibi colatur.

e Colitur S. Eugenia 25 Decembris, cujus Acta sincera si qua fuerint periere, nam quæ nunc exstant, famulosa esse demonstravi in Responsione ad exhibitionem Errorum mihi imputatorum Art. XVI num. 90.

f Solemne, inquit Mabilio in Notis, his temporibus erat, ex Euangelio sive Scriptura sacra, sic observata, res futuras vel faciendas explorare. In Vita S. Martini Episc. Turon. a Severo scripta cap. 7. Cum fortuito lector, cujus legendi eo die Officium erat, interclusus a populo defuisset; turbatis Ministris quia non aderat, unum e circumstantibus sumpto Psalterio, quem primum invenit versum arripuit. Psalmus autem hic erat: Ex ore infantium … ut destruas inimicum & defensorem. Quo lecto clamor populi tollitur nempe adversus Defensorem, qui S. Martini electioni resistebat. Est & alter locus insignis de Chlodovæo, apud Gregorium Turon. lib. 2 Hist. cap. 37.

g Utique non ut Monacha claustralis; sed ut Virgo, Deo consecrata per manus Episcopi, pro illius temporis usu & more.

h Ubique scriptum & impressum Lugdunensis: causam mutationis, hic saltem necessariæ, dedi.

i Nihil tale de Ecclesiæ Lugdunensi uspiam legeris, cum tamen plurium ejus Episcoporum Sanctorum habeantur Vitæ: & Ado Viennensis in Chronico non pauca attigerit de eorum ortu obituque. Theophilus quoque Raynaudus noster, in suo Sanctorum Lugdunensium indiculo, duos Eucherios distinguens, & de singulis memorabiliora quæque attingens, locum hunc (haud dubie sibi lectum) cavit attingere. Pro ecclesia Regiensi, nihil magnopere obstat, quo minus tale privilegium (quale & Ravennatensem habuisse inconcussa hactenus traditio refert) ipsa habuerit a Deo.

k Expungo Lugdunum; donec ostendatur id accidisse S. Eucherio Seniori, atque adeo totum locum spectare ad hunc, non autem ad Patrem S. Consortiæ.

l Fratribus, id est, Clericis, qualis etiam fuerit ipse scriptor.

m Infra dicitur venisse Virgo de Massiliensi Provincia: Topographica autem Provinciæ tabula ostendit, 5 leucis supra Manuascam versus Septemptrionem, vicum hodie dictum S. Stephani; & una leuca ulterius Hospitaletum: quæ possent hic indicata credi.

n Regnavit hic ab an. 511 trans Somonam in Austrasia, Monarcha autem fuit ab anno 558.

o Notat Carolus le Cointe, divisionem regnorum inter filios Clodovæi sic factam, ut Provincia indivisa manserit; eo quod nondum esset a Gothis tota recuperata; Mabilio autem ex Turonensi lib. 4 cap. 30 & lib. 8 cap. 12 notat, Phocidis seu Massiliensis Provinciæ partem adhuc aliquamdiu pertinuisse ad Sigebertum, Chlodovæi Magni ex Clothario nepotem, licet hujus patruus Guntramnus totam postea adjunxerit Burgundico suo regno.

p Hæc ita exaggerata, non obstant, quo minus Sancta, mortuis parentibus, ut supra dicitur, mobilia omnia in pauperes elargita sit, servatis scilicet fundis, & congruo iis ministerio, ad usus loci a se fundati.

q Etiam tricenariæ, qualem nunc convenit fuisse, potuit superesse eximia forma, maxime in oculis hominis avari, & (quod verosimile sit ex officio commisso) minime juvenis, ac forte aliquot annis vidui.

r Gladio, id est, telo: nam infra dicitur sua confossus lancea; hujusmodi autem casus etiam alibi legisse memini.

DE S. APRINCIA VIRGINE
METIS IN MONASTERIO S. CLEMENTIS.
Notitia Reliquiarum, a Wilthemio nostro suggesta.

[Commentarius]

Aprincia Virgo, Metis in monasterio S. Clementis (S.)

D. P.

Ex celebri S. Clementis apud Mediomatrices monasterio, ad nos pervenit scheda, [Cultus sub ritu Duplicis,] veluti ex Sacrario loci, sive ex Ordine divini Officii per annum istic observando, descripta his verbis: Vigesimo secundo Junii S. Aprinciæ Virginis Duplex tertii Ordinis: cujus Reliquiæ extant in capsa ænea, encausto picta, quæ asservatur in Sacrario, & debet exponi super majus Altare a primis Vesperis. In Missa dicitur Credo.

[2] Capsam ipsam vidisse se, & manu tenuisse, Luxemburgo ad nos scripsit Alexander Wilthemius, eamque lineamentis sic expressi ichno-ac-sciographice ut appareat habere similitudinem ecclesiæ, [capsa ænea 18 sanctorum statunculis argenteis circum ornata:] procurrenti ad latus utrumque ædificio cruciformis. Cingunt eamdem ex omni parte statunculi argentei omnino octodecim eorum Sanctorum, quorum vel ibi continentur Reliquiæ, vel in ecclesia S. Clementis honorantur. Sunt autem illi, in primo latere suis desuper expressi nominibus, S. Petrus Apls, S. Clemens Eps, S. Cælestis Eps. S. Felix Eps: in secundo, S. Victor Eps, S. Symeon Eps. S. Rufus Eps, S. Firminus Eps: in tertio, S. Felix Eps, S. Edulfus Eps, S. Adelfus Eps. S. Aprincia Virgo (& hæc in capite coronam gestat, in manu pedum, ut argentarius videatur Abbatissam sanguinis Regii exprimere voluisse) S. Kadroë Abbas; [in quibus Aprincia ut Abbatissa regiæ stirpis.] in quarto S. Terentius Eps, S. Sperus Eps. S. Æpletius Eps, S. Petrus Eps. De S. Kadroë egi VI Martii; de Metensibus Episcopis hic expressis partim egimus partim acturi sumus, prout cujusque occurrit vel occurret dies.

[3] Qua occasione capsa illa confecta sit, & quid contineat, in antiquissima & autographa membrana sic descriptum Wilthemius reperit: [In eam, occasione Corporis S. Legontii] In hoc scrinio continentur Reliquiæ Sanctorum Confessorum, pariterque Metensium Pontificum, Victoris itemque alterius Victoris, Legontii, Speri, atque Aprinciæ Virginis: quarum e diversis locis collectionis atque in unum repositionis causa hæc fuit. Est in diœcesi Metensis Ecclesiæ locus pertinens ad S. Georgium, juxta Saleburc, qui vocatur Luchisin, ubi erat plurima multitudo fidelium, monachorum, conversorum, ac devotarum mulierum, ad serviendum Deo aggregata, pro religione & sanctitate vitæ non modicum, circumcirca famosissima. Hujus itaque Prior, cum solicitus erga Gregem & locum sibi commissum foret, ac quæque illi necessaria & animabus præcipue utilia procuraret; videns ecclesiam suam patrociniis Sanctorum carere, utpote quæ noviter constructa necdum satis fuerat Reliquiis Sanctorum adornata vel munita; Domnum Stephanum Metensem Præsulem adiit, [ab Episcopo petiti,] & ut in hoc sibi subveniret multis precibus exoravit. Cujus precibus cum satisfacere prædictus Pontifex vellet, & ubi invenire posset quæ petebantur anxius mente dubia volveret; ab adsistentibus sibi, ecclesiam S. Clementis sepulturis Sanctorum, qui in eadem urbe transierunt, insignem esse accepit, quæ petita præbere sibi sufficienter sine sui detrimento valeret; & unde jam nonnulla Sanctorum pignora sumpta, & ad alias ecclesias translata, honorifice venerarentur. Confestim igitur accersitis Abbatibus S. Vincentii atque S. Arnulphi, mandavit Fratribus S. Clementis, ut Corpus S. Legontii, quod apud eos eatenus tumulatum jacebat, effossa humo detegerent; & se, prædicti Confessoris Reliquias levaturum, in proximo præstolarentur, quæ huic operi necessaria forent omnibus præparatis; reticens quod tradere supradicto Priori disposuerat. Quod cum Fratribus cognitum fuisset, [plurium simul collocatæ Reliquiæ an. 1142] petitis induciis, ut de quibus fuerant interpellati inter se conferrent ac responderent; tandem communicato consilio, timentes tanto privari Patrono, hujus prædictorumque undique collectis Reliquiis Sanctorum, distincte atque separatim in hoc scrinio reposuerunt, singulis reliquiis, singulis assignatis brevibus. Sunt autem caput cum ceteris corporis membris S. Speri, nullis involutis linteaminibus, sed sparsim per scrinium dispositis & desuper supradictorum Sanctorum Reliquiæ separatim, cum brevibus suis adaptatæ, & linteis involutæ. Acta igitur sunt hæc anno ab Incarnatione MCXLII, mense junio, indict. V.

[4] De S. Legontii Natali & Translatione, alia quam Episcopus destinaverat, egimus XVIII Februarii; S. Sperus, aliis Hesperius, obiisse fertur XXII Novembris seculo Christi VII, quando de illo agetur. Utinam tantumdem hic facere liceret de S. Aprincia: nam in Meurissii historia Episcoporum Metensium, [An eadem alias Apronia?] hactenus non potui nomen invenire, nusquam expressum in Indice, forte nec uspiam reperiendum in libro, quem non vacat hac de causa totum evolvere. Vicini Tullenses colunt XV Julii S. Aproniam Virginem, sororem sui sancti Episcopi Apri, cujus & caput habebant pridem, & corpus Trecis ubi obierat, acceperunt per S. Gerardum, Episcopum circa an. DCCCLXIII ordinatum, cujus Vitam illustravimus XXIII Aprilis. Sed quis suspicari ausit, istius Reliquias ad S. Clementis delatas, a tam vicinis alio die ac nomine quam istic coli? Ipsam ergo hic relinquimus, sicuti Metis accepimus. [Loca hic signata.] Addo autem prædictum Saleburc male scriptum videri, & legendum Sarebruc, super Sarum fluvium; non illud inferius in Trevirensi diœcesi, sed superius in finibus Metensibus versus Ducatum Bipontinum: supra quod duarum leucarum intervallo notatur Lorquin, hic Lucherin nihilo melius scriptum; ac rursum pari ab ipso ac flumine spatio locus S. Georgii; ubi fuerit prædicta personarum religiosarum Congregatio.

DE S. ROTRUDE VIRGINE
APUD BELGAS IN MONASTERIIS ANDRENSI ET BERTINIANO.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Rotrudis Virgo, in monasteriis Gandavensi & Bertiniano apud Belgas (S.)

AUCTOR. G. H.

§ I. Andrense monasterium constructum. Corpus S. Rotrudis in eo depositum.

Extat Chronicon Andrensis monasterii, Ordinis S. Benedicti in diœcesi Tarvanensi sive Morinensi, nunc Boloniensi auctore, Willelmo Abbate, [Anno 1084] ab anno MLXXXII ad MCCXXXIV deductum; quod nos habemus manuscriptum, & Lucas Acherius tomo IX Spicilegii excudit, ex quo etiam Andreas du Chene plurima deduxit in Probationibus Historiæ Genealogicæ familiarum Ghisnensium, Andrensium, Gandensium & Couciacarum. In ea historia de dicti monasterii fundatione ista narrantur: Anno Dominicæ Incarnationis MLXXXIV, [in ecclesia Andrensi collocatur corpus S. Rotrudis.] piæ recordationis Comes Ghisnensis Balduinus, Flandrensis Comitis Caroli cognatus & fidelis amicus, & Flandrensium carissimus, Andrensis ecclesiæ cœnobium instauravit & Monachos instituit: in quorum Ecclesia corpus Beatæ Rotrudis Virginis, divinitus, evidentissimis miraculorum ostensionibus prodentibus, sibi collatum; non sine maximo nobilium simul & plebejorum honore & reverentia & magnificentia, cum jucunditate collocavit & gloria.

[2] De hac sancta Virgine Petrus, Andrensis Abbas quintus, libellum scripsit, quem ad prandium in ejus solennitate decimo Kalendas Julii legi fecit, & in Andria monasterio constituit: ut ex manuscripto libro Ecclesiæ Morinensis refert Molanus in Natalibus Sanctorum Belgii ad hunc diem. [Vita scripta,] Tunc, inquit, Willelmus Abbas, crescente paulisper religione, cum bonis spiritualibus, temporalia (sicut mos est) creverunt; cum non solum de Comitatu Ghisnensi, sed etiam de Boloniensi potentes & nobiles viri & mulieres, prædia & facultates, nemora, reditus & censuales, Deo & B. Rotrudi, ad sustentationem in hoc loco Deo servientium, certatim & catervatim dederunt. Vidit hoc & invidit Balduinus Bochard, Andrensis pagi Dominus, & (sicut bonæ memoriæ Dominus Petrus, hujus loci Abbas quintus, prudens, discretus & litteratus, in suo tractatu plenius describit) verens infelix, [per invidiam discerpitur,] ne ejus possessiones paulatim labefactarentur, & ad jus Ecclesiæ redigerentur, libellum de Vita B. Rotrudis conscriptum, felle livoris commotus, excidit, miraculis detraxit, sanctitatem extinguere per libelli demolitionem putavit, & multos simplices B. Rotrudi devotos a servitio ejus precibus & minis avertit: & tandem religiosum Comitem ad hoc induxit, ut per ignis judicium, sanctum Dei famulæ corpus examinaretur: & die statuto ad hoc spectaculum totius populi universitas per edictum publicum convocaretur. [os unum per ignem probatur,] Quod & factum est. Sed quidquid livor hostilis B. Rotrudis præcogitavit ad contumeliam, totum ei cessit ad gloriam. Quia, sicut a venerabili Patre præfato Petro plenius digestum est, ignis sacrum os in se projectum coram omnibus glorificavit, quod infidelis vicinus quantum in se fuit, & quantum ab aliis fieri impetraverat, dehonestavit. Et hoc invidiæ morbo erga B. Rotrudem & ejus ministros, totam ejus posteritatem respersam audivimus, qui in nostra ætate septimum a præfato Balduino Bochard heredem vidimus. De quibus nobis constat, quod, [ipsique adversarii eam honorant in morte:] quamdiu vixerunt, Ecclesiam nostram persecuti sunt; in morte vero, etiam inviti, de suis eam bonis ampliaverunt. Denique per præfatum Balduinum Bochard Vita Rotrudis discerpta & demolita, licet plurimis postmodum claruerit signis aliorum more Sanctorum, pauca penes nos ipsius gestorum habentur insignia, exceptis illis, quæ a memorato & merito memorando Abbate Petro veraci & eleganti stylo sunt composita.

[3] Hactenus Willelmus qui nihil de rebus a S. Rotrude in vita gestis, nihil de ejus prosapia, loco nativitatis, educatione & statu genereque vivendi, nihil denique de felici ejus ad Christum migratione, nihil de miraculis, sive in vita, [ejus cum S. Rictrude perperam confusæ corpus] sive post mortem patratis indicavit: quæ omnia si ab Abbate fuerint scripta, per malevolam dicti Balduini Bochard invidiam sunt sublata: solum autem aliqua de Translatione corporis ad Tervanensem seu Morinensem ditionem interserit suæ historiæ, sed suo dein glossemate dehonestat, dum hanc Virginem Rotrudem, cum S. Rictrude vidua, & matre S. Mauronti, atque trium Sanctarum Virginum, Clotsendis, Eusebiæ & Adelsendis unam eamdemque feminam constituit, & dictæ S. Rictrudis corpus asserit in Andrensi cœnobio asservatum. Acta S. Rictrudis illustravimus ad diem XII Maji, & in nostro commentario prævio hanc controversiam deduximus, ostendimusque, aliam a S. Rictrude vidua esse S. Rotrudem Virginem, illiusque corpus tunc in Marcianensi Ecclesia fuisse & hactenus permansisse, quando corpus S. Rotrudis fuit in Andrensi Ecclesia summa cum veneratione habitum: quæ ibidem relata, non sunt hic repetenda. Potuit interim corpus S. Rotrudis Virginis apud Marcianenses olim depositum fuisse, uti in Chronico Willelmi legitur: quod tamen lectoris judicio relinquimus. Ita is scribit.

[4] Dum adhuc in ipso cœnobio Marcianensi Moniales residerent; &, sicut eidem sexui est inolitum, in rebus gerendis & disponendis minus provide se haberent; quidam ejusdem loci ædituus, [dicitur e Marcianensi cœnobio relatum,] quem nostro more Custodem vocamus; natione Anglicus, corpus gloriosæ Rotrudis furtim auferre disposuit, & ad natale solum transfere: pro eo quod miraculis crebro coruscantibus, de ejus meritis nullatenus valuit dubitare. Affectum igitur ad effectum perducens, & sacrum corpus cum Vita nobilis matronæ sibi commendatum subripiens, fugam parat, terram circuit & perambulat, Ghilnense territorium intrat, & statim occulto Dei judicio infirmatur, Sacrum corpus sub quadam spina, [sub spineto occultatum,] B. Rotrudis hactenus nomine vocata, ab eo occultatur. Moritur bajulus, & multo tempore venerabilis Matronæ tam corpus quam vita vel meritum, ab hujus regionis incolis adhuc raris, ignoratur. Tandem hujus nostri Occidentis tenebras Deus volens Marcianensi lumine misericorditer illustrare; primo quidem, per lumen cereorum crepusculo & nocte, meritum sub spina quiescentis pastoribus revelavit: postmodum per somnia & visiones ægrotos attraxit, & optata sospitate donavit. [quod lumine nocturno illustratum,] Ad ultimum Principem terræ Comitem Balduinum, hujus nominis primum, ad inventionem corporis sacri, in corio cervino consuti, cum tota terræ nobilitate & promiscui sexus universitate coadunavit. Statim omnibus constitit astantibus, de merito thesauri inventi, tam per evidentia scriptorum indicia, quam per miracula multipliciter patrata.

[5] Comes jubet thesaurum sublevari, & ad castrum suum Gisnense transferri, & in capella sua reponi: nec valet ullatenus a loco sublevari. Suburbium sui castri, ubi in ejus honore Abbatia Monialium Comes nominat, vovet & Sanctæ donat: & sic iterum conatus, attentius, sed in vanum laborat. Diversis interim diversa sentientibus, & multiplex consilium dantibus, de cujusdam sapientis & antiqui consilio, Comes de novo bigam jubet præparari, par boum jugo eatenus insuetum bigæ apponi & præponi, sacrum corpus bigæ superponi, sine aurigæ officio subvehendum, ubicumque illud Divina providentia dirigi vellet & transferri. Comiti jubenti clientela frequens obtemperat. Thesaurus diu occultatus ex facili subvehitur, plaustro recenti decenter imponitur, solo Deo auriga ad capellam B. Medardi, sitam super clivum, nunc intra Andrensis monasterii septa conclusum, par boum progreditur; [ac diu immobile,] & ibidem immobilis Dei nutu tenetur. Thesaurus deponitur, & ibi honeste ac devote reponitur: & ita in brevi capella in ecclesiam convertitur. Inchoatam ecclesiam Comes de bonis suis ditat & donat: Baronum & Optimatum nobilitas donis suis Comitis donum nobilitat. Diœcesanus quoque Episcopus Gerardus, in facto recenti Deum glorificans, factum approbat, locum veneratur & honorat: ecclesias eidem confirmat, & tam Comitem quam subditos ejus, ut ecclesiæ promovendæ viriliter insistant, monet, hortatur, & excitat. Hæc Willelmus Abbas, etiam ab Andrea du Chene relata: [miraculo pervectum sit ad Sacellum S. Medardi.] quorum aliqua elucidamus. Ac primo animadverto quod dicantur apud Marcianenses in locum Sanctimonialium introducti Monachi, eisque datus abbas Ledwinus anno MXXIV; ante quem annum fuisset corpus S. Rotrudis Virginis translatum ad territorium Gisnense. ac multo tempore, id est annis circiter sexaginta, sub spina occultatum, ab incolis ignoratum. Balduinus vero primus istius nominis, anno MLXV, successerat Eustachio patri in Comitatu Gisnensi: qui post inventum corpus S. Rotrudis, & translatum ad capellam S. Medardi anno MLXXXIV, Andrense cœnobium instauravit ac Monachos induxit, ut supra indicavimus primo loco, volentes ea ratione inducere Lectorem ad certiorem notitiam S. Rotrudis & cultus ejus viamque commodiorem ad reliqua proponenda sternere. At Gerardus Episcopus Morinensis, qui factum approbavit, præfuit Ecclesiæ suæ ab anno MLXXXIV usque ad annum MCIX, quo ille depositus successorem habuit B. Joannem, ut ad hujus Vitam XXVII Januarii cap. 3 indicatur.

§. II. S. Rotrudis prosapia virtutes, translatio in novam capsam.

[6] Eginardus in Vita S. Caroli Magni Imperatoris, a nobis ad diem XXVIII Ianuarii illustrata inter filias ex Hildegarde conjuge procreatas, primam refert Rotdrudim, [Rotrudis filia Caroli Magni] quæ anno DCCLXXXI fuit desponsata Constantino Imperatori Orientali; sed ea desponsatione soluta, alteri nupsit. Nam ut in Annalibus Francorum Bertinianis legitur, anno Domini DCCCLXVII, Ludovicus Abbas monasterii S. Dionysii, & nepos Caroli Imperatoris, ex filia majore natu Rotruda, V Idus Ianuarii obiit. Iacobus Malebrancus lib. 5 de Morinis cap. 34, cum non posset stabilire S. Rotrudem Virginem, quæ fuerit filia Caroli Magni, aliam adinvenit Rotrudem, quam putat S. Rotrudem Virginem fuisse. Siquidem, inquit, comperitur alia Caroli Magni soror, nomine Eufetia quæ ex probabilibus arguitur, Miloni, Fromondini Bononiæ Comitis fratri, data in matrimonium, genuisseque Rotlandum Britannici nostri litteris Præfectum, Rotrudem hanc, [sed conjugata,] & Lebtrudem … Igitur quod de Karolina Rotrude narratum, congruentius huic nostræ quadret: utpote quæ in paterno prædio silvaque, thalamos fugiens, primo eremiticam sedem in peregrina veste sibi quæsierit, dein monasterium erexerit … Pro Rotrude, primum argumento sit ipsum monasterium, situm fere in Gisnensis territorii meditullio quod aliqua ex parte transcribit Bertinensis Lebtrudis, illius soror credita. Deinde S. Medardi sacrarium, regia stirpe oriundam non incongrue facit; siquidem in argentea capsa, quæ Audomaropoli etiamnum apud Bertinenses visitur, loculamentum alterum Virginem repræsentat, arrectis auribus stantem inter duos venerabiles viros … ubi qui sinistrum stipat latus, dici aliquo modo potest S. Medardus, olim Suessionem Episcopus, de superato nobiliori connubio palmam offerens, [alia ejus ex sorore neptis pro S. Rotrude protruditur:] quandoquidem ei sacram ædem suam fecerit .. alterum capsæ argenteæ loculamentum repræsentat Rotrudem, ab Angelo invitatam ad domicilium in frondoso loco figendum uti fuit monasterii exædificati locus … Plura de hujus monasterii institutione ac progressu temporum injuriæ denegarunt. Namque ita Normannorum flammis absumptum est, ut anno MLXXXIV in breve S. Medardi sacrariolum redactum, susceperit (ut supra dictum est) corpus. S. Rotrudis Virginis. Hæc Malebrancus ex probabilibus, ut arbitratur, ausus est proferre. Adjicitur inter Heroïcarum fabularum rhapsodias, quas Romancias appellant, Berta nupta Miloni, genuisse Nolandum Comitem Cenomanensem, in Pyrænæis occisum. Sed quæ ibi Berta, Malebranco Eufetia est, & Rolandus maris Britannici Præfectus. Proinde certiora ad plenam fidem faciendam optaremus instrumenta.

[7] Forsan magis authentica poterunt censeri sequentia tria quæ, ut ille ait, In Gisnensi Martyrologio præsertim adnotantur, [fertur addicta eleemosynis,] quibus se Deo gratam totique patriæ admirandam præstiterit. Numquam inopum manus sinebat abire vacuas, quas comparabat opes, non sibi suisque, sed eas egenis quodammodo destinari rata. [passioni Christi,] Quamcumque in partem se volveret, Crucis imago se quasi præsentissima offerebat intuenti; & dulcissimum Iesum indignissima Crucis morte mulctatum in memoriam revocans, illico in lacrymas & pium orationis studium resolvebatur. Eam rerum omnium despicientiam erat adepta, [& sui contemptui:] acsi corporis sensu fuisset destituta; tantusque bonorum contemptus, ut non Regis neptem, sed opilionis filiam dixisses. Hæc Malebrancus, citato Martyrologio Gisnensi, cujus utinam nuda verba protulisset.

[8] Idem lib. 8 cap. 70 asserit, S. Rotrudis monasterium fœda Normannorum tempestate in favillas abiisse, [corpus latuit 200 annis,] salvo tamen Divæ corpore, quod jam prope ducentis annis in obscuro cognitumque nulli, Gisnas inter & Promontorium, nunc Montorium, spinetum quoddam visebatur, grandeque jam senium induerat, quod locus ille haud frugifer raro admodum incola habitaretur, crebris tamen aculeis inhorrescens arcebat a se prætereuntes; donec tandem de nocte vel ipso crepusculo, ovibus quandoque istorsum aberrantibus, [aut forte solum 60.] animadverterunt opiliones inter spinas quasi cereorum lumen promicare &c. Quæ supra ex Willelmo dedimus, secundum cujus relationem, si corpus e Marcianensi ecclesia furtim sublatum esset, non ducentis annis, sed solum sexaginta circiter latuisset ut supra ostendimus.

[9] Hæc sunt omnia quæ de vita aut translatione S. Rotrudis, anno MLXXXIV facta, a variis relata: quibus addit Willelmus in Chronico Andrensi, illustria dona sive possessiones traditas a Gerardo Episcopo Morinensi, [Varia dona & posseßiones ei offeruntur anno 1084,] Balduino Comite Gisnensi, & aliis circiter triginta illustribus viris, quæ sub finem istis verbis concluduntur: Hæc dona supradicta attributa sunt sancto Salvatori & S. Rotrudi de Andernes, vivente Balduino Comite Gisnensi & concedente, & concedentibus filiis ejus Manasse, Fulcone, Widone, coram istis testibus, Arnulpho de Arda, Wandelmodo, Ernulfo de Lodebrone. Hoc autem totum factum est in generalibus placitis apud Gesnes, præsentibus Militibus & Laicis regionis Gisnensis: & unusquisque supradictorum testis est doni alterius. Nunc autem Comes Manasses, [iterum anno 1104, 1107 & seqq.] filius Balduini Comitis Gisnensis, Spiritus sancti gratia illustratus & beneficio patris sui compunctus, concessit, ut unusquisque Militum suorum usque ad carrucatam unam, sancto Salvatori & S. Rotrudi, vel usque ad centum solidos reditus libere attribuat. Hoc autem dedit in manu Domini Petri Carrofensis Abbatis coram Militibus suis. Deinde enumerantur quatuor & viginti, qui sua dona sancto Salvatori & S. Rotrudi in præsentia Comitis Manassis sub clausula supra relata obtulerunt: & hactenus relata, dicuntur anno MLXXXIV peracta. Dein ad Gisleberti primi Abbatis Andrenensis cœnobii petitionem, referuntur plurima dona & possessiones collatæ, etiam pro constructione Domus eleemosynariæ, intuitu sancti Salvatoris & S. Rotrudis, anno MCIV sub Manasse Comite: iterum anno MCVII & aliis sequentibus, sæpius repetito nomine sancti Salvatoris & S. Rotrudis. [quæ confirmantur a Paschale II & Calixto II.] Postea Domnus Reinaldus præficitur Abbas, & a B. Ioanne Morinensi Episcopo benedicitur; qui privilegio suo confirmavit illi dona & possessiones, oblatas in honorem sancti Salvatoris Sanctæque Rotrudis. Eorumque rogatu Paschalis II & Calixtus II Pontifices Romani monasterium sancti Salvatoris & S. Rotrudis in Apostolicæ sedis tutelam susceperunt, & possessiones confirmarunt.

[10] Sed aliis omissis transimus ad annum MCLXI quo Petrus aliquis, dicto monasterio præpositus est Abbas, qui ut Pastor providus, [Petrus Abbas dum curat capsam novam fieri,] ne vacaret & a bono opere torpesceret, ad fabricandum feretrum B. Rotrudis operam dedit, artifices conduxit, & sicut prænominatus Domnus Gregorius, in opere hujusmodi exercitatus, tempore suæ electionis durante illud inceperat, ad finem debitum perducens, egregie confirmavit. Dum vero idem feretrum fieret, & corpus præfatæ Dominæ juxta majus altare in quadam arca repositum requiesceret, [audit strepitus circa arcam,] pernoctante sæpius in orationibus Domno Petro cica ipsum altare, & tam se quam sibi subditos Christo & suæ sponsæ devote & intente recommendante; tanti strepitus, tam mirandi & pavendi ictus in arca & circa arcam ab ipso sunt auditi, quod manifeste intelligebat, B. Rotrudem pro sui humiliatione & dejectione indignari. Ipse autem, tamquam vir timoratus, & erga eam devotus, sæpius interrumpens orationem, flexis genibus & expansis manibus voce lacrymabili clamabat: [Sanctam sæpe invocat;] Domina, Domina, expectato tempus adhuc modicum, quia quanto citius valebo, pro viribus accelerabo opus nostrum. Quotiescumque opus novum volebat incipere, quotiescumque pro Ecclesiæ negotiis eum oportebat alicubi pergere, & a Principibus seu Prælatis quidlibet optabat impetrare, se & causam suam B. Rotrudi recommendabat, & pro adepto desiderio ei statim grates debitas referebat …

[11] Tertio autem anno a Prælatione Domni Petri explicito, & opere feretri, ut supra sicut dictum est, expleto, convocatis cum Episcopo Milone totius Episcopatus. Abbatibus, in die festo S. Rotrudis totum corpus ejus in feretro honorifice fuit reconditum, & caput omni populo ab Episcopo ostensum, Domino cooperante & Translationem confirmante sequentibus signis, [curat translationem faciendam.] sicut in ejus Legenda est expressum. Hæc Willelmus, qui se oculatum testem & vidisse asserit. Dolemus autem hanc de miraculis Legendam interiisse. Dictus Episcopus fuit Milo secundus, qui patruo suo Miloni primo successit anno MLIX mortuus anno MLXIX. De eo ex libro Ms. Ecclesiæ Morinensis apud Molanum ista leguntur: Rotrudis hujus reverendum sanctæ Virginis Rotrudis corpusculum populo demonstravit & inferetravit Episcopus Tervanensis Milo secundus. Scripserat ante dictus Willelmus festum S. Rotrudis decimo Kalendas Julii recoli ob ejus adventum & duplicem translationem, quarum prima facta fuit sub Comite Balduino primo, secunda vero ab Abbate Petro tertio. Addendum asserit Malebrancus lib. 8 cap. 70, altero monasterio sed femineo in ejus honorem Gisnas adauctas, de quo postmodum. Verum lib. 9. cap. 42 illud scribit S. Leonardo fuisse dicatum.

§. III. Translatio corporis ad monasterium S. Bertini. Memoria in variis Fastis.

[12] De tempore & causa quibus corpus S. Rotrudis translatum sit ad Ecclesiam S. Bertini, nihil certi reperimus. Malebrancus lib. 10 cap. 20 describit corpus S. Rotrudis a Milone cum ossibus suis, [Corpus ad ecclesiam S Bertini] vino nitide prolutis mundaque linea involutis, in argenteam capsam translatum, & dein solum addit: Hodie am possident Bertinenses. In supra citato codice Ms. Ecclesiæ Morinensis apud Molanum ista sic proferuntur: Modo ab immemorabili tempore sacratissimum corpus in pago Tervanensi in ecclesia S. Bertini requiescit: quod populo & Clero me vidente propalavit dudum Antonius Abbas, mensis Augusti die quinto, celebrata prius Missa. Hæc ibi. Dictus Abbas fuit Antonius de Bergh ad Zomam, [translatum post annum 1234,] ex regimine monasterii S. Trudonis in Hasbania assumptus, ac mortuus anno MDXXXI. Immemorabile tempus dici a Molano videntur centum aut ducenti anni: imo forsan plures possent dici effluxisse, a quibus ea translatio facta sit. Nam certum est corpus fuisse in Monasterio Andrensi ad annum usque MCCXXXIV, quo finitur Chronicon Andrensis monasterii, in quo refertur charta Innocentii Papæ III signata anno MCCVIII, cum mentione monasterii sancti Salvatoris & sanctæ Rotrudis Virginis; & ad annum MCCXI fit mentio festivitatis S. Rotrudis: [forsan circa an. 1343] nec omisisset Auctor occasionem commemorandæ translationis ad Bertinianos, si ante eum annum contigisset. Itaque id in destructione monasterii factum videtur, bellis Anglos inter & Francos ardentibus, potissimum ex quo ab Edouardo III Rege Anglorum, Caletum, post longissimam obsidionem, captum est anno MCCCXLIII, nec procul inde Andrense monasterium vulgo Andre, Andam inter & Gisnam situm.

[13] Quod Molanus ad tempora Sifridi Dani respexerit, contigit per lapsum memoriæ: cum Sifridus ante Inventionem corporis annis centum & quinquaginta vixerit. Idem Molanus in Indiculo Sanctorum Belgii S. Ortrudis Virgo sive Rotrudis in Adria Angliæ (imo Morinorum) Monasterio quievit, [perperam Angliæ adscripta,] sed nunc quiescit ad S. Audomarum in S. Bertini monasterio. Natalis est die XXII Iunii. Ad quem diem sub nomine Ortrudis idem Molanus de illa agit in Additionibus ad Usuardum; & in suis Natalibus asserit sic legi in Martyrologio Bertiniano, litteris primis per errorem transpo sitis. Molani auctoritate abrepius Saussaius, Martyrologii Gallicani conditor parum accuratus; In cœnobio S. Bertini, inquit, agro Audomaritano susceptio purissimi corporis S. Rotrudis Virginis, ex Andrensi in Anglia monasterio; & in Supplemento ad eumdem diem; Gisnæ in Picardia S. Ortrudis Virginis Deo caræ, cujus corpus sacrum ibidem religiose conditum est. En una eademque in duas Virgines distincta & Andrense Morinorum monasterium ab homine Gallo non inerudito, sed juveniliter præcipiti in Anglia collocatum; Gisnæ in Picardia, cum Artesiæ esset attribuenda. Sed & Wilsonus in prima & secunda editione Martyrologii Anglicani, & cum illo Alfordus in Annalibus Anglicanis præfati Molani ductum secuti S. Rotrudem suæ nationi attribuerunt, & iste ad annum 875 num. 7 post relatas irruptiones Danicas, addit: Interim Icenorum pientissimi Ortrudis Virginis corpus, e Suffolciensi provincia subductum, in Belgium detulerunt: quod Milo secundus Tervanensis Episcopus in feretro decenter collocavit, ut habet Miræus in Fastis ad XXII Iunii. Verum est quod Miræus de Milone agat, sed nihil de Anglia habet: procul autem distat citatus annus DCCCLXXV, ab anno MCLXIV, quo Milo illam translationem fecit. Allegat etiam dictus Alfordus utrumque Saussaii locum, ac dein sic concludit: Verum quod de Andrensi monasterio in Anglia dicitur, vereor ut subsistat. Opinor enim Virgineum corpus ex Anglia elatum, [uti etiam Ordini Benedictino.] Gisnæ primum quievisse in Andrensi monasterio, quod Balduinus Comes erexerat; inde vero Audomaropolim migrasse. Poterat etiam & merito vereri ut subsistat ejus habitatio in Anglia. Sic eadem absque scrupulo inscripta est Martyrologiis Benedictinis, & Arnoldus Wion asserit Anglam natione, & sanctimonialem Andriæ in Anglia. Sequitur Bucelinus; eamdemque referunt Dorganius & Menardus. Laudo quod venerentur S. Rotrudem, cujus corpus est in monasterio Ordinis sui, quod Anglam, vel sanctimonialem faciunt, approbare non possum; quia occasio ipsam Anglis adscribendi non fuit alia, quam quod Andrensi monasterio per Anglicanas irruptiones dissipato, corpus ad Bertinianos translatum videatur.

[14] His ergo discussis teneamus Virginem sanctam, non Ortrudem sed Rotrudem; non sanctimonialem monasterii Andrensis in Anglia; [Ostensio Reliquiarum] sed depositam & publicæ venerationi expositam, miraculisque claram, in monasterio Andrensi in diœcesi Morinensi seu Tervanensi, & inde ad Bertinianum monasterium translatam. Porro præter varios Martyrologos, qui eam ad hunc XXII Iunii retulerunt, Canisius ad diem sequentem XXIII Iunii suo Martyrologio Germanico ipsam inscripsit. Aliqua etiam Reliquiarum S. Silvini Episcopi & S. Rotrudis ostensio facta est V Augusti; de qua egimus XVII Februarii ad Vitam S. Silvini, ex Mss. Annalibus recentioribus monasterii Sithiensis, unde verba ista dedimus: [facta an. 1516] Insignis Pater Antonius a Bergis, S. Bertini Abbas, mensis Augusti die quinto, Indictione IV anno MDXVI, coadunato Conventu, qui apud Salbrucam fuerat ad recreandum, corpora Sanctorum Silvini gloriosi Præsulis & S. Rotrudis Virginis ostendit populo & Clero circumstantibus. Arnoldus Rayssius in Hierogazophylacio Belgico pag. 97 asserit, monasterium S. Bertini adhuc possidere corpus S. Rotrudis Virginis Gisnensis, ad hoc cœnobium devectum ex Andrensi Boloniensis diœcesis monasterio, [costa Alciaci.] & pag. 10 addit costam unam gloriosæ Virginis Rotrudis asservari in Alciacensi Ordinis S. Benedicti apud Hesdinium cœnobio: quam Dominus Oliverius Abbas a dicto Antonio Abbate, cum in prædicta ostensione adesset, una cum mandibula inferiore S. Silvini accepisse dicitur in dicta Vita S. Silvini.

DE S. SICILDE VIRGINE,
IN CENOMANNIA GALLIÆ PROVINCIA.
Ex Notitiis a Claudio Castellano Canonico Parisiensi submissis.

SEC. VIII.

[Commentarius]

Sicildis Virgo, in Cœnomannensi Galliæ diœcesi (S.)

D. P.

Anisolense S. Carilefi apud Cenomannos monasterium, quo de multa dicenda nobis erunt ad illius Vitam I Julii, ab omni retro-memoria coluit prætitulatam Sanctam; [Anisolæ cultus antiquus] atque in antiquis Mss. Missalibus, Breviariis, Ordinariis ad hunc XXII Junii notatum habuit Officium Sicildis Virginis trium Lectionum. Ibidem in grandi membraneo Usuardi Martyrologio, similiter adscriptum ad eumdem diem, ante non multos annos legebatur: Item Sanctæ Sicildis Virginis; & in margine addebatur III Lect. Dico legebatur (inquit Canonicus Castellanus omnia scrutatus) quia pulcherrimo illius Ms. pars magna discissa est anno 1684, agglutinanda valvis organi; ægreque prohibui ne altera similiter discerperetur: quod idem Missalibus quoque metuendum erat; quia Religiosi isti uti cœperunt monasticis novi ritus Breviariis Missalibusque; in quibus ex veteri ritu soli illi retenti sunt Sancti quibus antea fiebat Officium novem Lectionum; abolitis iis omnibus quibus solum tres dabantur. [3 lectionum nuper abrogatus,] Sane nequaquam probanda licentia ea fuit. Cur enim unos non fecerunt coli sub ritu Simplicis, sicut alios decreverunt colendos sub ritu Semiduplicis? Nempe videntur hoc solum cordi habuisse, ut excuterent sive minuerent onus recitandi parvi Officii de Beata, a quo Simplicia non absolvunt, uti faciunt Semiduplicia.

[2] Verum, si per hanc tam ineptam rubricam cessat Anisolæ cultus Sanctæ; [perseverat in ecclesia propria] non cessat in proprii nominis ecclesia quæ duabus circiter leucis distans a monasterio, Patronæ suæ festum solenniter agit, cessantibus ab opere omnibus totius burgi incolis; quod quo nomine diceretur antequam in nomen suæ Patronæ transiret, vulgo Sainte Serolde dictum, nullo indicio hactenus potuit deprehendi, ut oporteat vetustissimam esse appellationem. Ecclesia una ex pulcrioribus Franciæ est, haud dubie quin ex eleemosynis, per crebra Sanctæ beneficia provocatis, [absque peculiari notitia:] ad eum provecta splendorem; quamquam haud parum eodem contulisse videntur Domini de Sintrailles, antiquæ nobilitatis familia, locum hereditaria possessione obtinentes: qui etiam undique fecerunt requiri memorias Sanctæ siquæ uspiam reperirentur: sed hactenus nullæ detectæ sunt; majoris tamen altaris tabula ipsam repræsentat in habitu Religiosæ.

[3] Officium totum de Communi fit, in eoque ad nostram usque memoriam non nisi S. Sicildis nominatur: sed qui hunc præcessit Parochus instituit barbare Serautam dicere, eo quod diphtongo AU, secundum vulgarem pronuntiationem, [nomen vulgare S. Serote,] respondeat vocalis o: notum est autem, quod nomina in ILDIS, dum Gallice redduntur, terminentur per AUT. Sic Brunichildis, Mathildis &c vertuntur Brunehaut, Mahaut. Cenomannorum autem idiotismus est, pro littera S, inter vocales posita, usurpare caninam r, puta Maison, Pa Moison &c, Mairon, Pamoiron. Dum ergo ex Sicilde alii facerent Sezaut, ipsi faciunt Seraut, & pronuntiant Serote. Qui modo Parochiam administrat Presbyter, [unde sit?] per magnam quamdam simplicitatem, primum sibi, deinde parochianis suis conatus est pro concione suadere, nomen illud idem esse oum nomine S. Consortiæ, de qua jam egimus. Sed ea novitas necdum fidem invenerat apud incolas, cum ego illic essem, inquit Castellanus, anno MDCLXXXIII: postea autem homini scripsi, erroremque dedocui, ostendens quam sit impossibile, ut Consortia aliter reddatur Gallice, quam Consorce.

[4] Dedit Bollandus ad XVII Februarii Vitam S. Silvini, incertum cujus aut potius nullius sedis, sed ad Euangelii prædicationem Episcopi Apostolici, circa annum DCCXX defuncti in Belgio Alciaci prope Hesdinium. [Potuit ista fuisse Alciacensis Monacha] In ea Vita per familiarem ejus comitem Antenorem similiter Episcopum scripta, num. 21 sic legitur: Post expletum Officium funeris, Adalsquarius quidam, vir prudens satisque devotus, ejusque conjux Aneglia nomine, de nobilissima prosapia exorta Francorum, præparaverunt convivium magnum, ad opus eorum qui ad sepeliendum Sanctum convenerant corpus … Isti etiam construxere basilicam Alciaci cœnobii in honore sanctæ Dei genitricis Mariæ; ubi etiam, ante adventum B. Silvini eorum filia, Siccidis nomine, deposito seculari habitu jam Deo sacrata inerat. [curatrix corporis S. Silvini,] Quæ post transitum ejusdem famuli Dei, ornavit ecclesiam coronis & lampadibus, sepulcrum ejus fabricari fecit ex auri & gemmarum splendoribus; insuper baculum recurvum, quem vir Dei manibus ferebat, auro & argento circumduxit per totum, reponens in ipsa sancta domo. Profecto perquam verosimile est, hujus Alciacensis sanctimonialis nomen, secundum Teutonicorum & Francorum nominum primigeniam formam, scribendum integre fuisse Sicildis sive Sichildis.

[5] Malbrancus ait, ut est in Comm. prævio apud Bollandum num. 29, S. Siccidis, parentumque ejus Adalsquarii & Anegliæ corpora in Bertiniano cœnobio apud Audomaropolim tumulata credi. [quæ ex monasterio Sithiu] Et in Besuensi Chronico legitur, post Normannicas incursiones, Besuam allatum B. Silvini corpus, cum B. Aneglia ejus familiarissima, quæ haud dubio Aneglia Antenoris est, Gallice Ognies dicta. Ut autem S. Silvini corpus ex Sithuensi S. Bertini cœnobio, per varios eorum temporum casus, delatum in Burgundiam est, cum S. Anegliæ corpore, matris S. Sicildis; sic indidem in Campaniam ad Anisolense monasterium potuit translatum fuisse corpus ipsius S. Sicildis, aut ejus tam notabilis pars, ut inchoando cultui, appellandæque istic ubi depositum fuit ecclesiæ, fundamentum dederit. Sic autem non solum Virgo, sed sanctimonialis Virgo Sicildis fuerit qualem pictura altaris repræsentat; aut etiam Abbatissa ipsiusmet monasterii: sed hoc ultimum ex dictis non sequitur irrefragabiliter: est tamen verosimile ex usu istius temporis, [Anisolam sit translata] quo viri principes filiabus suis condebant aut dotabant monasteria, quibus illas deinde Abbatissas præficiendas curabant. Nec obstat quod Alciacense monasterium virorum sit: quia non est novum ut cœnobia primum sanctimonalium, his extinctis, Clericos acceperint, ac deinde Monachos. Interim istis positis satis apparet, quid causæ possit ac debeat concipi, tam exiguæ vel nullius notitiæ Anisolam allatæ, & tamen stabiliti cultus, tamquam certæ atque indubitabilis Sanctæ; Actis, siqua fuerant, non pariter allatis, [& vixerit sec. 8.] ac denique prorsus deperditis.

[6] Ex ista porro conjectura sequeretur, eam quæ S. Silvini corpus curavit, usque ad annum circiter DCCL vixisse. Cum autem Normanni cœperint infestare Gallias uno seculo post, cultus ille S. Sicildis apud Cenomannos, cujus initium quæritur, ipsum habuerit ante annum DCCCC de quo nihil ultra ausim definire. Ceterum hic non omiserim annotare, quod quantum a monasterio Anisolensi distat vicus S. Sicildis tantumdem porro distet alius a S. Osmanna nominatus, quam incolæ colunt IX Septembris & XII Novembris, atque Hiberniæ Regis filiam fuisse credunt; [Alii S. Osmanæ famulam fuisse faciunt] licet nomen Saxonicum potius quam Hibernicum sit. Ejus Reliquiæ in San-Dionysiano prope Parisios monasterio nunc servari dicuntur; quemadmodum & ipsius S. Sicildis reliquiæ siquæ (ut existimo) in sua ecclesia fuerunt, vel alio translatæ sunt, metu Hugonottarum sacra omnia dissipantium, vel in communi clade perierunt, dissipatæ furore sathanico. Interim loci utriusque incolæ non cessant circa nomina movere rixas; dum Osmanenses Serotensibus objectant, eorum Patronam fuisse suæ Patronæ famulam; zelo, utrique Sanctæ perquam ingrato. Malim ego de S. Osmanna certius aliquid discere: quæ si quid habuisse ostendatur commune cum S. Sicilde, ut simul ambæ in Galliam venerint ex Britannia ibique vixerint, tum illam de Alciacensi Sicilde conjecturam abjiciam libens.

[7] His scriptis accepi a Claudio Castellano quidquid de S. Osmanna invenitur in monasterio San-Dionysiano, veteri membrana descriptum; [sed hæc dicitur Aclitenis vocata.] ubi Regia quidem stirpe, sed gentilibus parentibus edita Osmanna dicitur; & cuidam Hiberno juveni desponsanda, patriam dereliquisse, comitante ancilla cui nomen Aclitenis; itaque venisse ad Ligerim flumen: quæ eadem omnia ac multo plura leguntur apud Capgravium, nisi quod ibi dicatur genita in Hibernia; quod probare nequeo; sed pergo opinari, in majori Britannia natam Osmannam, parentibus Anglo saxonicis seculo Christi VI, priusquam gentes illæ Christi fidem sub Pontificatu S. Gregorii cœpisset admittere; nomen autem ancillæ, quam secum duxit, adeo dissimile est nomini Sicildis, ut sive verum ipsum seu fictum sit, nullum fundamentum præbere potuerit prænotatæ controversiæ. Maturius discuti hæc omnia poterunt ad X Septembris; & conferri cum iis quæ XVI hujus Iunii referuntur revelata S. Luitgardi de S. Osanna virgine, in Iotrensi monasterio quiescente lib. 2 num. 34. Interim nunc minus placet quod in notis ad hunc locum consuerim fieri posse ut San-Dionysiana Osmanna eadem sit cum Osanna Iotrensi.

DE SANCTO EBERHARDO
ARCHIEPISCOPO SALISBURGENSI IN GERMANIA.

ANNO MCLXIV.

Commentarius prævius de Vita ejus scripta & cultu.

Eberhardus, Archiepiscopus Salisburgensis in Germania (S.)

G. H.

Archiepiscopus Ecclesiæ Juvavensis seu Salisburgensis Eberhardus, generis nobilitate, pia educatione, institutione monastica, & sanctitate vitæ clarus, effulsit seculo Christi duodecimo, [Tempus vitæ & mortis] natus circa annum Christi MXC, uti mox ex sequentibus vitæ annis constabit. Post annos vitæ quadraginta per varia studia in statu Canonicali & vita monastica, & deinde apud parentes & consanguineos modeste transactos, circa annum MCXXX denuo monasticam resumpsit in Prufeningo prope Ratisponam monasterio: anno autem MCXXXIII in monasterio Biburgensi Abbas constitutus, eique post quinquennium Romæ ab Innocentio II Papa investitus & consecratus; anno deinde MCXLVII in Archiepiscopum Salisburgensem assumptus, tandem MCXLIV hoc XXII Junii naturæ mortali concessit, in cælo æternum victurus.

[3] Res præclare ab eo gestas aliquis ex discipulis ejus antiquis se scripsisse sub finem vitæ num. 23 attestatur, & ante num. 8, Deus inquit, [Vita a discipulo scripta.] & Pater Domini nostri Jesu Christi scit, quod non mentior quæcumque scribo … Dicam quod vidi, quod multorum attestatione, quod proprio experimento didici. Imo quæ adduntur Capite 5 miracula, post mortem patrata, potuerunt ab eodem postea adscripta fuisse: quando secutus sensum omnium passim B. Eberhardum, S. Eberhardum & Sanctum appellat. Edita fuerunt hæc ejus Acta ab Henrico Canisio tomo secundo Antiquæ Lectionis, [Sancti titulus ei ab antiquo tributus] & inde translata in editionem ultimam Laurentii Surii, quam & nos necessariis Annotationibus illustratam damus. Sanctus in utraque editione continuo appellatur: quo etiam Sancti titulo honoratur a Zacharia Lappeloo aut Cornelio. Grassio in Compendio Vitæ, ad hunc XXII Iunii Vitis Sanctorum inserto, & anno MDCXVI Coloniæ excuso. Eodem titulo ipsum honorant Hugo Menardus & Gabriel Bucelinus in suis Fastis Benedictinis, & cum iis Philippus Ferrarius in Catalogo generali, allegans tabulas & Kalendaria Ecclesiæ Salisburgensis: sed quænam illa sint non satis nobis constat jam sæpe expertis Ferrarii levitatem, ad allegandas quas numquam viderit tabulas, sed haberi præsumpserit; maxime cum habeamus Proprium Sanctorum Archidiœcesis Salisburgensis, anno MDCXLVII Salisburgi auctoritate Paridis Archiepiscopi excusum; in quo mentio S. Eberhardi reperitur omnino nulla. Wiguleus Hundius in Metropoli Salisburgensi asserit, pro illius Canonozatione Burckhardum de Weispriack, Cardinalem & Archiepiscopum, adeo multum laborasse, [& de Canonizatione actum.] ut omnia testium sufficientium examina in Consistorio Romæ sint producta; sed morte prævento eodem Burckhardo anno Domini MCCCCLXIV, rem mansisse inexpeditam. Interim Christophorus Gewoldus, in Notis ad Hundium, pergit eum dicto Sancti titulo honorare, quod etiam facit Cardinalis Baronius in Appendice tom. XII ad annum MCLXIV, unde & nos arbitramur posse ipsum hic cum eodem titulo collocare. Utinam interim examina sive Processus, a prælaudato Burckhardo formati, & Romam missi alterutro loco adhuc invenirentur! posset ex iis procul dubio commentarius hoc opere non indignus colligi; sed id optari facilius, quam sperari prudenter potest; cum multa longe recentioris memoriæ documenta, etiam originalia, causa ob quam missa fuerunt non procedente, facillime pereant Romæ; nimiamque eorum arguant securitatem, qui non curaverint eorum exempla penes se asservare. Varia etiam, præstita sunt beneficia a S. Eberhardo Reichersbergensi monasterio Canonicorum Regularium S. Augustini ad Oenum fluvium sito: quorum chartæ septem sunt excusæ tomo 3. Metropolis Salisburgensis pag. 235 & sequentibus.

VITA
Auctore ejus discipulo.

Eberhardus, Archiepiscopus Salisburgensis in Germania (S.)

BHL Number: 2362


A. DISCIPULO.

CAPUT I. Ortus, studia. Vita Canonicalis & monastica, dignitas Abbatialis.

[1] Cum vitas multorum de popularibus seu privatis personis descriptas attendimus, ita ut non tam dignitas gestorum seu copia, [Prologus.] scriptorum benevolentia apicibus appareat, in respectu horum vitam gloriosi Eberhardi, sanctæ Salzburgensis Ecclesiæ Archiepiscopi, stylo satis superque suppetere vidimus; & hanc sub ignorantiæ modio linquere, dedecus nobis, illi injuriam duximus. Unde omnium extremi, quibus aut proprie Episcopus, aut notus tantum convictu, aut meritorum etiam magister olim extitit, paginis Patrem reponere aggredimur; non tam scientiæ quam dilectionis præsumptione inducti, ne minimæ res ab aliis omitterentur, timentes. Caritas omnia non sperat, de incertis veretur.

[2] Igitur Eberhardo patria a Norica, clarissimum b genus, pater bene Christianus, ceterum in seculi honoribus; mater vero in optimis operibus extitit, quæ eleemosynis, [Natus, claris & piis parentibus,] orationibus, jejuniis pæne continuis se transiens, ciboque, præter legumina raro indulserat. Ferrea virtus: cujus bene gesta commendare hoc uno sufficiat, quod ecclesiam in honore S. Mariæ perpetuæ virginis cum viro in curte propria statuens, dimidio ferme milliario nudipes ad eam propriis humeris lapides ferre solebat. Hujusmodi actis jam nobilitatem illam seculi abdicasse totam videbatur, nisi quod summa ingenuitas in servitute Christi comprobatur. Trahebat ibi, cum pedissequis suis, mulierum utriusque conditionis non parvam turbam, saxa portantium. Ad imaginem & similitudinem suam fecerat ceteras. Ita se natura habet, juxta formam majorum, minores se gerunt. Cernere erat longius per circuitum, unius imitatione, femininum genus melioratum. Sancte hoc opus fecit matrona. Hinc meruit filium, c de quo nunc agitur, digna dignum; qui optime in pueritia ornatus, disciplinis scholaribus consecratur, & in d Babenbergensi Ecclesia liberalibus rudimentis traditur imbuendus. [cum litteris virtutem imbibit:] Ubi docilis, attentus & benevolus auditor, quantum magistræ Philosophiæ impenderit, tribus ex ea partibus nactis, Physica, Ethica, Logica, ostenditur. Hic itaque ævo tener, in tantum generis sui nobilitatem morum virtute transcendit, ut jam non puer, sed senex; non levis, ut in tali ætate assolet, sed morum gravitate sapiens diceretur & canus. Et si aliquando carnalibus deliciis est veritatus, Dei mediante gratia, non est abstractus neque illectus: in his enim artibus, vel suis speciebus nulli postmodum facile inveniebatur secundus. Successit deinde felix adolescentia, ubi Pythagoricæ litteræ proportio, a stipite indiscretæ pueritiæ, ceream ætatem, vel dextro ramo ad beatam vitam convertit; vel lævo ramo, qui & declivior, ad terrena & declivia flectit.

[3] Hinc quia dignus conspicitur, e Canonicam præbendam in eadem Episcopali sede sortitur. Ibi vero honestissimus juvenis in dextro ramo Mariæ optimam partem elegit, & clam Præposito, f qui Tironem eatenus foverat, ad monasterium S. Michaëlis convolans, [ex Canonicis transiens ad monachos,] monachalem habitum petiit & accepit. Regnum cælorum etiam juvenes diripiunt. Major pars ad malum proni sunt ab adolescentia sua, sed Eberhardus regno cælorum vim fecit, & vim passus est. Quid enim Præpositus ageret? Ad nutum ejus campanæ omnisonæ dissone consonant, procedit ipse per semetipsum cum universo choro templi ad monasterium, Fratrem reddi imperant magis quam rogant, eripiunt magis quam recipiunt. [ab illis retrahitur;] Quia vero chorum Clericalem monastice tonsus non decuit, sumptibus datis, in Franciam cum magistro suo directus est: ubi in tantum profecit, quod sibi seniores suos sensu crescente subegit. O quam felix exivit! sed multo felicior rediit: imo & futuræ felicitatis suæ, signum jam reversus vi dere meruit, & aliis præmonstravit.

[4] Cum enim quadam die post reversionem parentibus suis in domo consedit, gallina adveniens, sub vestimento ipsius ovum magnum posuit; [sed frustra] quasi quid in ipso sperari posset populo declarans, exeundo ut assolet vociferavit. Crastina quoque die in conspectu omnium indumento ipsius ovum, sed priore grossius reposuit: in quo bis facto, quod primo Abbatis, & postea Episcopi vice fungeretur, ut credi potest significaverit. Verumtamen semper monasticum postea in animo affectans ordinem, juxta illud Poëtæ;

Naturam expellas furca, tamen usque Recurret.

Animus adolescentis cum esset natura optimus, a proposito dissuesci non potuit; donec factus g quadragenarius, Episcopi sui Ottonis & Fratrum conniventia h monasterium subiit, & directus est Spiritus Domini in eum a die illa & deinceps, ut in omni religione fieret novissimus primus. Corpus suum jejuniis macerat, orationibus protractis invigilat, divinis officiis totus inhiat; non murmurare superfluus, sed potius cum paupere Christo pauper esse desudat. Apposita cui imprimeretur forma, erat Abbas suus i Erbo, quem laudare satis, nisi alterum pæne Ioannem, vel Eliam æstimando nescimus.

[5] Per idem tempus k germanos suos seculares, genere, statu, rebus æque spectabiles, cum quibusdam propinquis unus spiritus invasit, [adultior designatur Abbas,] in proprio fundo monasterium monachorum, de suis hereditariis rebus construere. Delegatur in id operis absque mora Biburgensis locus l mundiburto memorati reverendissimi Episcopi: quo validius res effectum, effectus firmitatem haberet. Destinatur eo dignissimus Eberhardus, tam nolens, ut consecrationem quinque annis refutaret. Sola enim cogitatio inhæserat, genus monachorum, & monachorum ordinem creare, ædificia ecclesias; moxque in eremum sive cœnobium semet privatum deponere. Numquam sibi satisfacit humilitas, nec voto satiatur virtus, sicut & vitium. Post quinquennium cum Episcopo suo Babenbergensi Romam trahebatur; erat enim cui nihil deerat, quod idoneum, quod clarum ad Curiam. Affuit in illo ipso Comitatu serenissimus m Eberhardus, [Romæ ab Innocentio II consecratus,] tunc Præpositus, post paulum vero in eadem Babebergensi Ecclesia successor creatus. Hic Eberhardi nostri fidissimus semper & unum par fuerat. Qui diligit justum in nomine justi, non perdet mercedem. Huic pergenti, negotium Biburgenses de consecratione Abbatis injungunt magnopere. Pollicetur operam suam, nec minus exequitur, donec ipse per se Apostolicus n Innocentius investivit Abbatem & consecravit, dicens: Confortare & esto robustus, in omnibus tecum sum.

[6] Alio tempore cum Romam pergeret, Apenninum montem accessit, [moribundam equo impositam pedes transvehit:] cujus altissimo dorso arctissimo tramite vix transitus panditur. Ibi sub ipsius radicibus mulierculam conspicatur, martyrem inopia, plusquam martyrem ægritudine; quæ montem transmittere volens, voluntate & difficultate cruciabatur. Vidit inferius Abbas moribundam. Fratremque comitantem appellat, dicens: Quid facimus pauperi Christo, ne in novissimo veniens suggillet nos? At ille idiota, utpote idiota, minus urebatur & dixit: Nihil mulieribus & nobis in tali articulo. Sed enim Philochristus o rucino suo impositam, innitens ipse manu retrorsum cauda equi, transvexit, Felix qui diligit proximum plus quam seipsum. Cumque transduxisset onus, pietate adhuc urebatur, & dixit fratri: Quid tandem agimus? Miratur rusticitas, & ait: Tempus tacendi Pater. Tum suspirans, quod solum poterat eleemosyna data afflictam sibi dimisit.

ANNOTATA D. P.

a Norica, medio ævo cœpta vocari pars Franconiæ, unde & Norica, sive Mont-Noricorum appellatur celeberrima Germaniæ urbs Norimberga.

b Ex nobili familia Comitum de Hippolstein in Franconia inquit Wiguleius Hundius in Metropoli Salisburgensi. Est Hippolstein seu Arx. Hippolyti confiniis Franconiæ & Palatinatus Bavariæ ad Rotum fluviolum qui quidem alluit Rotum oppidum & postea influit in Reduitzum fluvium; & hic Bambergæ in Mœnum dilabitur, unde ipsum Hippolstein distat leucis 12 Germanicis, uti Norimberga quatuor.

c Natum circa annum 1090, ut ex supra relatis constat.

d Babenberga, contracte Bamberga, urbs Episcopalis in eadem Franconia, circiter leucis octo Norimberga.

e Scilicet sub S. Othone Episcopo Bambergensi assumptus, præfuit annis 15, a 1103 ad 1139, quo obiit die 2 Iulii.

f Impressum, qui Turorum eatenus fuerat: quem locum haud dubie scriptorum socordiä depravatum, & a me ex conjectura correctum indico. Est vero Monasterium S. Michaëlis in urbe Bambergensi a S. Othone ampliori statu reædificatum, uti dicitur in hujus vita, idque hic intelligi arbitramur. Consule Vitam S. Othonis a Gretsero editam lib. 1 cap. 27, & cap. 19 Wolframus Abbas datur huic monasterio.

g Circa annum 1130.

h Monasterium in Prufening prope Ratisponam asserit supra indicatus Hundius, qui illud tomo 3 pag. 124 describit, situm ad confluentes Danubii & Nabi, fundatum anno 1109 a S. Othone hic adjuncto. Ejus Primus Abbas fuit S. Erminoldus, cujus Vitam illustravimus ad diem 8 Ianuarii: eratque dicatum S. Georgio Martyri.

i Erbo mortuo S. Erminoldo anno 1121 subrogatus præfuit annis 42 mortuus anno 1162, die 4 Iulii.

k Conradus & Erbo fratres B. Eberhardo, cum sorore Bertha, fundarunt hoc monasterium B. Mariæ de Biburg; & anno 1133 compleverunt consecratum 28 Octobris; quo tempore Eberhardus, fundatorum frater, sit Abbas: uti ea pluribus apud Hundium tomo 2 pag. 200 leguntur ex libro fundationis descripta. Obiit Bertha anno 1151, cum opinione sanctitatis. Est vero Biburgum ad Apsum fluviolum, decidentem in Danubium inter Ingolstadium & Ratisponam.

l Mundiburtum seu Mundiburdum, patrocinium, tutela, ita Mundiburdus, Patronus Tutor. Qua fere utimur voce in lingua Teutonica Mom-boor.

m Eberhardus creatus Episcopus anno 1145, mortuus 1172.

n Hic est Innocentius II, qui præfuit Ecclesiæ ab anno 1130 ad 1143, atque circa annum 1138 S. Eberhardum investivit & consecravit Abbatem.

o Rucinus, aliis Runcinus Equus minor: quam vocem a Germanico Ross equus, deducunt nonnulli.

CAPUT II. Illustres virtutes. Archiepiscopatus Salisburgensis per visum designatus, & assumptus.

[7] Jam tunc multorum bonorum præconio futurum se audiebat Episcopum, quod in uno probatum iri sat erit. Præfuit in vicino Abbas nomine a Eppo, cujus vita magna, probitas major, [Per visum designatur Episcopus Salisburgensis,] familiaritas maxima cum Patre nostro pollebat. Hunc invenit Deus, cui de schismate futuro post multos annos contra Papam Alexandrum prædiceret, quamque firma anchora solius tunc Eberhardi ex omnibus Allemanniæ Episcopis staret; & horum formam vidit per somnium prædictus Abbas: & ecce vidua quædam videbatur: & viduam Rex quidam impugnabat, & qui viduam adjuvaret non erat, nisi de Iuvavo monachus quidam. Hic Eberhardus videbatur: hic obstare solus pro vidua videbatur, hæc lucta seu luctæ imago utrimque fervebat, donec in chalybem mutatus est monachus. Proportionaliter ferrum duritiam, duritia invincibilem signabat. Furebat autem non minus in illum, quam in viduam Rex, donec & ipse in canem versus apparuit. Qui habet aures audiendi audiat argumentum a simili. Quod intelligens qui viderat, retulit in auribus Abbatis, & dixit: In veritate Iuvavo præsidebis, & erit tempus, quo solus ex Ecclesiasticis b Alpinam sustentes. Sufficit tempori illi malitia sua.

[8] Inter hæc ille parvus erat in oculis suis, & extra carnem in carne apparebat. Cernere erat carnalibus & spiritalibus, novellum locum mirabiliter surgere; de nobilibus ac mediocribus, Fratrum, Sororum, c monachorum quibus nihil deesset in ulla gratia & probitate, [in omni virtute excelsus,] subitum examen fervere. Quid de conversationis altitudine dicam? De Abbatis dignitate hæc omnia veniebant. Hic [non solum] caritate, prudentia, discretione, misericordia, omnibusq; virtutum charismatibus cunctis admirationi, sed & amori, sed timori, sed exemplo extabat. Timebatur sed filiali timore; de servili metu nihil sciebatur. Laboribus deliciabatur, non requie; intelligens jam illud Philosophi, Generosos animos labor nutrit. Per se pauperum frequentius domum visitare nil præpediebatur. Illic inopum, maxime languentium, [erga pauperes benignus,] lavare capita & pectere in sinu suo, pedes etiam abluere ac deosculari, cibum ipse potumque ad os mandare solebat. Deus & Pater Domini nostri Jesu Christi scit, quod non mentior quæcumque scribo. Quin imo plura transiliens in dicendo, & tacendo brevitati contendo; dicam quod vidi, quod multorum attestatione, [in concionibus efficax.] quod proprio experimento cognovi. Prædicationis efficacia ei mira nimis aderat, cunctis auditoribus commotionem semper cordis, quamplurimis etiam fletum excutere, melius fabuloso Orpheo, qui modulationis dulcedine, saxa, silvas & feras attraxit, manes quoque inferni, (mirum dictu!) in lacrymas movit.

[9] Hospitalitatem namque sectabatur, quantum ostendit in milite, qui in cellam divertens, potum domino suo transeunti cum postulasset, monacho custode hospitum magis dominum interius vocante, recessit. [Hospitalis, jubet vinum petentiferre] Comperta culpa, Abbas monachum peditem vini scyphum Ratisponam ferre petitori præcepit. Quid ageret manachus? Grandævus erat, & nudiustertiano die venam minutus. Fratrem ergo comitem petiit pro testimonio, si forte in via deficeret. Quo dato vinum per tres leucas scholastico d Frisingensi, miranti & lugenti quod propter se accidit, jejunus e Imbripolim detulit. Quis non obstupesceret miraculum in tertiana minutione? Plane obedientia signum fecisse visa est, & omnes qui audierunt simile illi plaudebant gentili.

Quære quid est virtus, & posce exemplar honesti.

Et vocaverunt Magistri in urbe potum illum, potum obedientiæ. Nemo autem hæc audiens crudeliorem æstimet, quam misericordiorem: [expertus labores,] nam miserationes ejus super omnia opera ejus, utpote qui jam labores, necessitates, frigora, famen, vigilias, magis experientia noverat. Quæ experientia in omnibus quoque Rectoribus ad omnia maxime conduceret, nam bella, qui numquam pugnaverunt; patientiam, qui pauca tulerunt; infelicitatem, felices; quieti, labores docere cum debent, parva res agitur. * Igitur ad summam magisterii exempla sagittæ, experientia ars est, juxta illud Didonis apud Maronem.

Non ignara mali miseris succurrere disco.

Hinc prædictum exemplum patris in milite, potius de misericordia fuit.

[10] Alias implebat, quod ait Chrysostomus: Vis apparere sanctus, circa tuam vitam esto austerus, circa aliorum autem benignus. Hinc, quod etiam ipse scribens admiror, non loci sui novitatem considerabat, non antiqua & ditiora monasteria, quid possent, [sibi austerus, benignus aliis;] quid non facerent; sed frumenta Fratrum, ad messem usque computari præcipiens, reliquam mensuram, pauperioribus monasteriis in vicino solebat transmittere. Ita in omnibus aliis, ne quid nimis evitans, paupertatem tamen nimis amabat; adeo ut cogente sancto Episcopo Othone, decimas novalium in Tangintile, multas valde, ad necessaria Fratrum nullatenus susciperet. Quare hæc? Ubi onus penuriæ quanti vel quales victuri sunt; bona ergo sufficientia propter plures salvandos: si quo minus, teste Hieronymo, sicut divitiæ, ita paupertas sæpe tentatio est, impatientiam aut solicitudinem faciens. Hæc generaliter dicta sunt.

[11] Post annos, cum placuisset Deo dicere, Amice ascende superius; f Chunrado Salzburgensi Archiepiscopo incomparabili de medio facto, [Fit Archiepiscopus Salisburgensis] unanimitate Prælatorum Clericorumque cum populo, circa Paschalem g solennitatem, Biburgensis Abbas matrici Ecclesiæ ascitur Episcopus. Specialis felicitas Juvavensis Matris, quod talibus numquam viduatur Episcopis. Requiratur longe supra nostram ætatem, & præstantes suo tempore, omnibus Germaniarum Episcopis in Juvavo, ut soles Episcoporum videbis. De motu Biburgensium dicere non possum. Non erat quem h mulceret honor oblatus; quin territus nuntio, fugere & latere velle, ut non esset Dominus, cœpit. Sed hæc frustra tentata, cum venientibus primis Ecclesiæ invenitur, transfertur, ungitur, & exosa cornua i Metropolitani frontem insigniunt.

[12] Quanto tunc magnus, humiliabat se in omnibus. Vigiliis, orationibus, abstinentiæ, operam dabat, [addictus eleemosynis,] Scripturæ sanctæ, præter in mensa & in equo, non diebus neque noctibus ex oculis migrabant & manibus. Fregit esurienti panem suum, & egenos vagosque induxit in domum suam; nudos quos vidit operuit, & carnem suam non despexit: pupillos enim, ut pater aluit, & viduas de tribulatione eripuit; attendens illud Apostoli: Hæc est religio munda, & immaculata apud Deum, visitare pupillos & viduas in tribulationibus eorum. [Iac. 1] Pro istis & his similibus, stabilita sunt bona illius in Domino, & eleemosynas illius enarrabit omnis ecclesia Sanctorum. Contra morem Pharisæorum omnia opera sua facere studebat, [latere cupit,] ne videretur ab hominibus. Perhibebant enim servientes ejus, postea monachi facti, secretas venias in ecclesia, nudis cruribus adeo terere solitum, ut defricata in pavimento cute & carne, genua sanguine invenirent fluentia. Ita eis, cum præ lassitudine interdum obdormisset, sors prodidit. Eleemosynarum largitati, virtutes omnes cesserunt.

[13] Secundum Matthæum, sermo ejus erat quasi potestatem habentis super ægros, vel etiam dæmones, ita ut verbum faciens in ecclesia, cum ejulatus dæmoniacorum omnia repleret, terreret, confunderet, uno tantum indignationis dicto, statim vocem eis insuper motum quoque omnem auferret. [Matth. 7] Hæc fuit nostro Antistiti communis cum beatissimo Papa k Eugenio virtus, in cujus moveri præsentia, vel se insinuare præsentia non audebant dæmonia. [sanat ægros & dæmoniacos,] Non minus obedire ægritudines aliquando auctoritati Præsulis & abire noverunt. Denique apud monasterium S. Petri, quamdam Sororum diutina ægritudo confecerat, ita ut curari a nullo valeret. Hanc in conspectu suo cum multa spe & desiderio oblatam, in nomine Domini benedixit, & jacenti ex templo perfecta incolumitas rediit: quæ post aliquod tempus denuo venienti ovanter se repræsentans, cum gratias agere pro sanitate cœpisset, ad primam vocem refutata & lingua oppressa est.

[14] Profecto, cum asserit beatus Gregorius, Prælatos a subditis, subditos a Prælatis juvari vel lædi; felices manere discipulos, hujus quondam Abbatis manifestatum aliquando est. Adeo enim Patris merita redundarunt in filios, ut morientes interdum sui salvarentur, [procurat salutem suorum.] quoniam sui fuerunt, quod in uno monstrari operæ pretium est. Cum adhuc monasterio præesset, grandævus quidam, quasi annorum centum, cum uxore & substantia non minima, apud eum conversus cappam induit; quæque retro sunt obliviscens, jam nil pæne præter ecclesiam & orationes continuas noverat. Mirareris unde decrepito ea alacritas in studio, ad studium sensus. Taliter sub pio Eberhardo & successore ejus circiter annos duodecim conversatus, mense Ianuario ad matutinum signum, in stratu repertus est mortuus. Odiosum genus mortis, anceps, lubricum; attamen non potest male mori qui bene vixit. Ipsa enim nocte & hora transitus prædicti Fratris, vidit per somnium quidam Confratrum, dæmones grege facto cellam infirmorum suo more petentes, & aliis ad fores operientibus, aliis intro ad suscipiendam animam senis irruentibus, post paululum ad collegas egressi, horrendum elatrantes concrepabant: Ah dolor virum amisimus: Frater Eberhardi Episcopi erat. Tum infelix acies ejulans & blasphemans disparuit. Quidni ergo felices Eberhardi, Benedicti, Antonii discipuli.

ANNOTATA D. P.

a Meminit hujus visionis Andreas Brunner par. 3 Annalium Bojorum, & Epponem etiam vicinum Abbatem appellat non indicato monasterio.

b Sensum non capio, & omnino suspicor vel deesse aliquid, vel legendum esse Apostolicum, id est Pontificem Romanum. Sic etiam infra num. 9 ad * dicitur quod Ad summam magisterii exempla sagittæ, experientia ars est. Quæ verba Oedipo opus habent: necnon alia quædam relinquenda ut inveniuntur.

c Erat ibidem monasterium sanctimonialium, quod anno 1278 combustum fuisse additur apud Hundium.

d Scholasticus inter Canonicos dicitur, qui Scholis Ecclesiæ præsidet, & inter Dignitates numeratur: hinc ille infra gradum suum esse putavit, potus causa introvenire, & stomachabundus recesserat.

e Imbripolis est ipsa Ratispona, Germanis Regensburck, propter Regem fluvium, qui ibidem Danubio immiscetur: & quia Regen etiam Imbrem significat, hinc confictum nomen Imbripolis, ex Latino & Græco.

f Corradus Baro de Arensberg, electus anno 1106 mortuus senex ac plenus dierum, vir sanctus ac pius anno 1147. Ita Hundius.

g Anno 1147 fuit Pascha 20 Aprilis.

h Impressum iterum erat, non: quod expungo: quia non de Biburgensibus, sed eorum Abbate agi censeo.

i Id est Mitra Episcopalis bicornis: impressum erat insignitur: hinc additum margini pretiosa corona quasi hic melior sensus esset.

k Videtur intelligi Eugenius III, qui sedit ab anno 1145 ad annum 1153, ad quem S. Eberardus scripsit de Consideratione, post quem invenimus descripta quædam ejus miracula, sicut ea legi poterunt in tractatu Papebrochii de Pontificibus; nullum tamen in iis dæmoniacos Spectat.

CAPUT III. Constantia in schismate. Acta pro Episcopis Ratisponensi & Possanensi.

A. DISCIPULO.

[15] Procedente tempore juxta dictum Gentilis, Omnia mala ex rebus bonis orta sunt, ortum de Apostolici electione schisma, [In schismate ab Frederico. Imp. conflato,] ineffabile ex bono malum fecit, divina & humana confudit, væ quos involvit illud contagium! Ubi unctus legitimus? Ecce hic, ecce illic. Novit Petrus qui sint ejus. Imperator, Alexandro, a quem conjurasse prius contra suam rempublicam querebatur, alii æmulo totis viribus cum adhæreret, ex majori parte Italiam post se, & Alemanniam traxit, reliqua Ecclesia in obedientiam Papæ Alexandri concessit. Fuerunt quamplurimi aliquot annis neutrum suscipientes, tum odio partium, tum quod neuter sincere per omnia & simpliciter intrasse videretur. Inter hæc erat videre triste justitium, & miseriam late: simulari, intrudi, expelli, nec pacem nec bellum ex jure; & Apostolicus noster interim fuit quasi non esset. Atque Iuvanensem & Brixinensem Episcopos cunctorum mortalium, quos tunc novimus sanctissimos, nemo cum nesciat in tanta partium caligine, questione & conquestione in tanta omnium dubitatione, tantorum vestigia Patrum, tuto sequi nos posse credidimus.

[16] Post longam nempe considerationem metropolites noster, solus ex omnibus Episcopis Alemanniæ, præfatum Brixinensem Episcopum b Hartmannum Reverendissimum, post se trahens, [adhæret Alexandro III] Papam Alexandrum laudavit; unde nobis, postmodum inter multos audientibus, aliam rationem non dedit, nisi quia tota Ecclesia, cum his & his regnis, in Alexandrum consensit, justiorem hunc æstimamus: quod quia præsagus futurorum dixerit, exitus post multos annos probavit. Sic Augusti tunc solus fata impediens, non tamen Augusti in se manus commovit. Quam diverse, quantis adversis prædecessores sui rem tantam in Cæsares Heinricos præsumpserant? Et ecce plus Heinricis hic furebat bile, & nunc in nostrum Eberhardum Augustus, & suam ipsius animam pertransivit gladius; [& manet in veneratione Imperatoris,] sed ubi in præsentiam venisset, reverentia sanctitatis spiritum ejus reprimebat. Dignitas quædam Angelica in vultu, & pondus tale oculos ac mentem obibant, ut nisi timere plus quam mortalem, & contremere & parcere, & venerari non posset. Hæc de semetipso confiteri Princeps solebat. Oderat nimis semper sanctissima anima prosperitatem suam temporalem & gloriam, ardebatque prædicta vel qualibet occasione, quælibet adversa, sive exilii, sive etiam mortis sustinere pro Domino: sed sic eum volebat manere donec veniret.

[17] Interea more suo pacem reficere in Ratispona laborabat, populosissima urbe, neque enim apud Germanos populosiorem urbem tametsi latiorem, testantur qui norunt. Dux autem Bavariæ, perspecta simplicitate Imbripolensis c Episcopi, qui per subreptionem tunc præfuit; insatiabili avaritia, maximum fiscum Episcopii, id est, d castrum quoddam cum omnibus pertinentiis suis usurpavit. [patrocinatur Episcopatui Ratisponensi:] Episcopus primo furere, obstrepere, cælum turbare, nil pensi habere ab utroque totus pæne Episcopatus cœpit incendiis & rapinis vastari. Urbani inter alterutros divisi abierant. Hæc pater patriæ anxius cum animo suo trahens; tum pro pace, tum maxime pro urbe, ne læderetur satagebat, quomodo quidem hæc Mater provinciæ, & aspectus ejus in universam terram, & omnium fructus foret in ea. Dux obedientiam promittebat in omnibus: Episcopi stultitiam piget exponere, quomodo damnum maximum & confusionem quam utilitatem maluerit. Pater tamen a Duce vitam captivis, remissionem urbi, memoriam æternam labori suo obtinuit; postmodum divinæ revelationis gratia, obitum suum longe ante præscivit, subjecta declarant.

[18] In Frisingensi e civitate mulier degebat inclusa, quæ ante annum transitus Episcopi, orationibus solito cum incumberet, [Mors beata ab anno revelata;] rapta in spiritu, ad contemplanda illa æterna & invisibilia viventibus mortalibus est. Vidit itaque supplicia reproborum, varia & horrenda, quæ in cor hominis ascendere non possunt. Vidit deinde mansiones beatorum & gaudia, quæ impossibile est homini loqui. Super hæc omnia contemplabatur apud Superos gloriosam. sedem, cujus opus & species omni famine mirabiliora, sedique hujusmodi S. Petrum & S. Rudbertum altrinsecus superstantes custodes. Cum miraretur super magnitudine horum, responsum a Sanctis illis audivit: Hæc est sedes Eberhardi Archiepiscopi, quam ad ejus usque custodimus adventum: prope est ut veniat tempus ejus, & dies ejus non elongabuntur. Hæc mulier per familiarem nuntium mandat, & usque ad mortem Pontificis, in ore trium res latet.

[19] Appropinquante igitur vocationis suæ tempore, cum jam pridem viribus corporis cœpisset destitui, de pace itidem negotium habuit; bonam hanc virtutum suarum consummationem existimans, si pacem Ecclesiæ redditam reliquisset. f Dissidebant more suo inter se. Dux Orientalis Bavariæ, [cura pacis inter dissidentes fratres.] necnon & frater suus valde excellentissimus tunc Pataviensis Præsul, mox autem Eberhardi nostri successor, Iuvavum translatus Metropolim. Consulto, ni fallimur, hanc translationem arbiter illi temporum Deus indulsit; ut congruo magis & dignum, in quo solo tota procella temporis consumeretur, finis docuerit. Hinc concordare fratrem, in visu beatus Præsul non leviter, utpote in mortis vicinia, laborabat. Quid frater? Quam infraterne, quam procul a constituto colloquio aberat? Sed adhuc longius sequens Dominus, homini suo deferebat pacationem; unde humiliter submonitus a suis, cum magna dulcedine allegabat dicens: Scio carissimi, qui de cælo descendit ad terras. [Prov. 10. 24] Quid nos? Et adhæc quis idoneus? Adiiciensque aiebat suis: Fateor, spem in hoc maximam habeo, si mori in negotio pacis, vel ante capere tanti boni saltem initium quivero. Beati enim pacifici: & quod sequitur? Quoniam filii Dei vocabuntur. Desiderium vero suum justo datum, juxta Salomonem, est & inter pacis actiones ad æternam pacem translatus. Unde omnium puncto notatus est Martino similis, pro eo vel maxime, quod castrum Episcopii vir clarissimus Otocher Marchio eadem tempestate obsederat, ministerialem Ecclesiæ Præfectum oppido persequens. Aliena res (cum diutinum Ecclesiæ, vel etiam perpetuum, capto oppido malum veniret) tragœdia in ore omnium erat. Vix opus compulit advenire Antistitem: sine operæ pretio tristis res agitur. Tum demum confirmatus Pater proloquitur: Iam ecce in castrum meum ascendam: quis obstet, videbo. Occupat Serenissimus Marchio, necessarios consulit, obsidionem sine ulla pactione solvit, dignum honorem cedit Episcopo. Reddidit hæc Pater, ut ministerialem conditionibus satisfacere tandem persuaderet. Erantque hæc opera ejus novissima, cum jam morbo decurrente migraturus, quatuor equis g in traha iter faciebat. Faciebat autem hæc acsi jam moriens palam omnibus diceret; Pacem relinquo vobis.

ANNOTATA D. P.

a Mortuo anno 1159 Hadriano IV electus est Rolandus Senensis, & appellatus Alexander III, contra quem assumptus Antipapa Octavianus de Monticello Romanus, & appellatus Victor IV, qui antea fuerat Legatus. ad Fredericum Ænobarbum, atque jam ab eo propugnabatur in schismate, in quo mortuus dicitur Idibus Aprilis anno 1164.

b B. Hartmannus creatus Episcopus anno 1642, mortuus anno 1165 die 23 Decembris, quando varia ejus Acta, quæ habemus Mss. elucidanda erunt, consule interim Episcopos Brixinenses ab Hundio editos.

c Hic erat Hartwicus II, de quo & de hac controversia, & compositione per B. Eberhardum facta, consule Hundium in Episcopis Ratisponensibus. Mortuus Hartwicus est anno 1164.

d Castrum Stauff appellat Hundius, Thonawstauff Merianus, quem consule.

e Frisinga urbs Episcopalis in meditullio Bavariæ. Legebatur Frisiensis loco Frisingensis quod correximus.

f Andreas Brunner in Annalibus Bojorum hoc ultimum Eberhardi studium pacis pag. 444 ita describit: Ultima operum illius, Henrici Austrii cum Conrado Batavensi germani fratris reconciliatio, & Ottocari Styriæ Marchionis pacificatio fuere. Hic in clientem Eberhardi, & ab eo urbi præfectum exarserat, iram non nisi illius morte & excidio urbis extincturus: ultima obsesso minabatur, & suppetebant vires, quibus destinata exequeretur. Nulla nisi in Eberhardo spes: quem ipsum tamen, quoad internuntiis usus est (tanta vir iracundia fuit) Marchio sprevisse visus est. At ubi per medias armatorum acies affectantem iter in urbem aspexit; illico innocentiæ inermis aspectu exarmata ferocia est, soluta obsidio, & litis arbitrium Episcopo permissum. Ea composita ad Runense monasterium inde recta ad cælum X Kalendas Iulii abiit. Hæc ibi: ubi Dux Orientalis Bavariæ Henricus Austrius fuit vocatus.

g Nullus impressis sensus erat, cum jam morbo decurrens migraretur, quatuor equis intrahere faciebat. Est autem Traha, Virg. 1 Georg. Trahea, vehiculum sine rotis, aptum ægris, succussionem non ferentibus.

CAPUT IV. Pius obitus, laus, & gloria postuma.

[20] Perducitur inter hæc ad a Runense monasterium: ubi b synodocho, ut cœperat, aliquamdiu laborans, post tertium diem, sudore exundato, magis defecit. Hinc paululum sustinens ait: Modo auditum amisi. [Moritur Sanctus 12 Junii an. 1164;] Quo sensu, scilicet auditus, ut ita dicam, supra naturam hominis semper viguerat, sic ut procul susurrantes audiret & proderet. Sequenti die Dominica ad vesperam, vocante Domino X Kal. Iulii, naturæ concessit, anno Episcopatus sui decimo octavo, mense secundo, anno ab incarnatione Domini, MCLXIV ab ordinatione Papæ Alexandri, VI; & Imperatoris Friderici, XII. Mors ejus pro tempore lamentabilior fuit. Languebat mater Ecclesia in omnibus membris, & cum hic caput totius extaret imperii, [sepelitur in Cathedrali,] sanctitate & gloria sanum caput interim infirma juvabat. Quæ spes temporis? Quæ spes futuri? Melius est habere quod cupias, quam desiderare quod nescias. Quid plura? Transferebatur defunctus longo & aspero itinere ad matricem ecclesiam, & exequias mire pauperes celebrabant, genus illud Deo propinquum. Quid de ceteris dicam? Istud novum. Hunc beatum gementes dixerimus coiisse leprosos & planctu, oblationibus, eleemosynis, orationibus suprema justa ei fecisse. Rarum genus: inopes in cælum reboabant: Patrem amisimus: O perniciem nostram! Ipsi potentes, alius dominum, pars amicum vel patrem se amisisse dolebant. Exemplo sit præcellentissimus, & nostris temporibus eruditissimus [Eberhardus Babenbergensis, sic scribens]:

[21] E. Babenbergensis c Ecclesiæ qualiscumque minister; Venerabilibus & in Christo plurimum dilectis Fratribus & amicis, Hugoni Salzburgensi, Udalrico Kumsensi Præpositis. [laudatur ab Episcopo Bambergensi.] Coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu mœroris. In commemoratione beatissimi Patris nostri ac Domini Archiepiscopi jugiter in mentem venit, imo a memoria nostra non recedit, quod diviso a se Domino suo & curru igneo subvecto, vernaculus & individuus ille comes Prophetæ post eum clamavit, dicens: Pater mi, pater mi; currus Israel, & auriga ejus. [4 Reg. 2] Numquid enim magnus iste Sacerdos noster, qui in diebus suis placuit Deo, & inventus est justus, currus non fuit; dum necessitates & infirmitates alienas, præsertim onera peccatorum & inopiam pauperum, paterna consolatione & compassione sublevavit? Quasi diceret. Quis infirmatur & ego non infirmor? Vel numquid auriga non fuit, qui creditos sibi rexit & direxit in viam veritatis, exemplis pariter & documentis? Oculus fuit cæco, & pes claudo. Manus ejus non est aversa ab ullo paupere, cum quo cordi erat jocari, conrixari, & tandem ab invalida manu exsuperari. Insuper ut omnibus omnia fieret etiam supra legem non contra legem, halitum leprosi & tactum lepræ non abhorruit. Raptus ne malitia mutaret intellectum ejus, aut ne fictio deciperet animam illius, sed consummatus in brevi explevit tempora multa, sicut scriptum est; malitia siquidem remanentium meretur, ut hi qui prodesse poterant, festine subtrahantur. [Sap. 4. 11] Atqui memorabilis ille assecla Prophetæ magnificam duplicis spiritus habuit consolationem: nobis autem in transitu viri sanctissimi, præter luctum nihil aliud & amplius derelictum est. Nisi forte indigni essemus apud Deum tanto sublevari patrocinio, talis decebat ut nobis esset Pontifex, cui vivere & mori Christus erat lucrum. Propositum quidem nobis erat, festinandi eum videre; sed pro dolor! peccatis nostris exigentibus, extremum hoc beneficium percipiendæ ab eo benedictionis, nobis divinitus denegatum esse lamentabiliter conquerimur: & infra; Consolemur invicem, Pater noster piissimus intravit in gaudium Domini sui. Ipse autem Pater misericordiarum, & Deus totius consolationis consoletur vos, & abstergat omnem lacrymam ab oculis vestris. Hæc serenissimus Babenbergensis Episcopus. Sed redeamus ad propria: sepulti enim merita Dominus declarare non distulit.

[22] Mulier hydropica, quam suo more Beatus vivens aluerat, ad sepulcrum defuncti, tanto afflictior, [Hydropica sanatur.] quanto coactior, fusa cælos vexare lamentis non desiit: Ut quid me, Pater, ait, desolatam relinquis? Aut cui amantissimum gregem pauperum commisisti Pater & Pastor? An potius quasi orphanos dereliquisti? Et dixisti: Quod moritur, quod succiditur? Sed nunc peto per illum qui te assumpsit, ut miseriis meis, quomodo hactenus corpore, ita modo per spiritum digneris succurrere. Hæc deprecata & exaudita, sanata egressa est.

[23] Præterea reverendi cujusdam de cœnobio Iuvavensi memoratu digna visio existimata est. Videbatur hic sibi per somnium, dum siti urenti circumageretur, ecclesiam miri decoris errabundus intrare. Illic beatam Dei genitricem Mariam, vultu ut est dignissimo eminus consedisse; [Gloria ejus aliqua visione indicatur.] & velut puerum in gremio caris amplexibus conspicatur tenentem. Agnovit Dominam: de pueri persona & gloria hæsitans erat atque admirans: cui mater misericordiæ paucis dignata est hæc ad verbum proferre: Hic est filius meus Eberhardus, qui nihil mihi unquam negavit. Hujus rei tot testes, quot decuriones Antistitis sunt. Omni petenti tribuere solebat, quod S. Mariæ nomine petitum fuisset. Ecce qualis mater, talis filius, sibi fieri, quæ propter se fieri testantur. Post hæc videbam seniorem, & pincerna calicem mysticum, poculum geniminis cælestis propinans, ingrediebatur. Libavit Regina, deinde puer qui videbatur, Domina præbente. Ut puer vino indulsit, ultimus senior, propere subiens ut acciperet dum ad se ventum fallitur, Deique genetricis audivit sententiam: Non potes adhuc interim de tali poculo accipere. Videtis quam districta vox. Beatiores ergo mortui, qui in Domino moriuntur. Post id locorum excitus somno senior, tam ipse, quam omnes qui audierunt, congratulari visioni cœperunt. Plura memorari hujusmodi copia non deerat, sed commentationi Patris nostri pauca hæc, pauca non erunt. Breviloquium semper amavimus & modum in rebus. Si cui ad notitiam saltem beatissimi Domini nostri hæc suavia erunt: hoc est totum pro quo laboravimus. Si quis exsufflat, fortasse illi, aut omnia scripturarum insuavia erunt; aut scriptoris indignitas acceptione hic caruit. Atqui sicut scriptum est, cognationem inter se maximam habent amor & potestas: utraque enim principaliter præsunt, utraque per auctoritatem semper loquentur. Non potestate igitur, verum amore peculiari, cum venia potentium, istud scribendi ministerium, forsitan merito, utpote ex discipulis ejus antiquis, carissimi & infimi, vendicaverimus. Quid plura? Restat suspirare post tantum Cælitem, & convictores per eum jam minus velle hanc vitam. Hi nempe vel sola ejus forma sciunt, quid sit bonum, & cælum, & virtus, & in terra ambulantes conversari in cælis, ubi Christus est in dextera Dei sedens & regnans, per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA D. P.

a Runa vulgo Rayn, monasterium Ordinis Cisterciensis in Styria, anno 1130 fundatum sub Archiepiscopo Salisburgensi, haud procul versus Occidentem a primaria urbe Græciensi.

b Synodochos uti Synochus pro febri continua sumitur.

c Eberhardus supra ejus comes itineris Romani: cujus nomen, per intitialem E more istius seculi expressum initio epistolæ, latuit editores: sed & excidisse oportet verba aliqua, quorum defectum hic utcumque supplevi.

CAPUT V. Miracula post mortem.

[24] Post obitum igitur Deo dilecti Antistitis Eberhardi, tot miraculorum Christi Ecclesia clarere cœpit insignibus, quot a Sanctus adhuc vivens virtutum abundabat operibus: & qui mundo tunc latere disposuit, signis quæ jam per ipsum fiunt, approbatur quis fuerit. [Isai. 24] Qui enim tunc dixit cum Isaia: Secretum meum mihi, secretum meum mihi, [Prologus ad miracula] & ne elatione tentaretur quæsivit latibulum; ad Angelorum ecce & hominum deductus est commune spectaculum. Quod etiam in occulto mentis secretario factum est, jam supra tectum prædicatum est: nihil opertum quod non reveletur, & occultum quod non sciatur. Qui enim tunc abscondit eleemosynam in sinu pauperis, nunc per ipsam habetur excusatus in conspectu summi judicis. Decebat ideo, ut quem honore ditavit in cælis, signorum vel magis beneficiorum claritate Dominus magnificaret in terris. Quænam vivens fecerit, nonne hæc scripta sunt in notitia singulorum? Nisi tamen præteritorum scriptura commemoraret, non est in futuro, qui Deum in Sanctis suis glorificet. Unde est illud: Cito fecerunt & obliti sunt. [Matt. 23] Quæ enim scripserunt scimus, & quæ prætermiserunt nescimus. Non equidem legimus in tota veteris Testamenti serie, quis fuerit ille Zacharias, qui occisus est inter templum & altare: si sciretur quis esset, Deum in ipso plebs glorificaret. Necessarium ergo est, ut ab initio propositi loquamur, quanta audivimus & cognovimus ea, & fideles narraverunt nobis. Signis quidem fides populi fundatur, unde est illud; Signa nostra non vidimus, jam non est Propheta, & nos non cognoscet amplius. [Ps. 73. 9] Ut ergo sciant omnes, quod B. Eberhardus cum Christo regnat, beneficia Dominus declarat in mortuo, in quo sibi complacuit adhuc vivo. Igitur o lector, quia in ore duorum vel trium stat omne verbum, si humanum negaveris testimonium, miraculis saltem quæ fiunt fidelem præbeas assensum. Probant quidem Sanctum miracula, & populo sanctitatem ejus revelant Domini beneficia. Imprimis autem manifestavit eum Dominus sic.

[25] Homo quidam, diabolo instigante, ecclesiæ majoris seras temerario furore irrupit, [Furatus res sacras.] & detestabile furtum in ea commissurus intravit, & scrinium cujusdam Canonici securi violenter confregit; ex qua duas casulas cum reliquis Sacerdotalibus ceterisque bonis surripuit, saccoque delaturus imposuit; sed exiturus, virum ætate canum, veste candida circumamictum, sibi cominus assistere conspexit. Unde quidem non mediocriter territus, sed nequitiam suam necdum persolvere veritus, cum onere processit in medium; [immobilis redditur.] sed prope sepulcrum B. Eberhardi duobus passibus distans immobilem fixit statum. Sanctus enim, ut creditur, qui ecclesiastica protexit vivus, jam cum Christo melius valens, ecclesiæ damna non passus est mortuus. Tamdiu igitur nutu Dei stetit inconcussus: donec a populo cum sarcina captus, rem gestam publice profiteretur confusus.

[26] Accidit autem, ut quidam puer de Mattzee, nutu divinæ prædestinationis a nativitate cæcus, ad limina a B. Rudberti deferretur; sed S. Eberhardi tumbæ superpositus, prece omnium qui aderant, [Sanantur cæcus natus] oculorum perfusus est luce. Puella quoque quædam de Gruscharn, duodennis, surdum & mutum habens spiritum, beati viri sepulcro advolvitur, sed fidelium interpellatione, auditu simul & voce reparatur. Item Miles quidam Domini Archiepiscopi nomine Rudigerus filiam habuit, [surda & muta,] paralysi uno brachio destitutam imo præmortuam, pro cujus sanitate mater sæpe frustrabatur in medicis: sed ecce ad melius conversa, beati Pontificis gratiam experitur & dona. [paralytica,] Christum compuncta petit & Sanctum, luminare parans metitur brachium, tumbæ Sancti præponit ut ardeat, domumque reversa sospitam filiam invenit, Deumque in Sancto suo glorificat. Mirum in modum mulier in templo, [calculo laborans.] Sanctus in Domo; illa accendit candelam, iste sanat filiam; cera liquendo decrescit, sed virgo meliorans invalescit. Similiter & quædam sanctimonialis femina, ex calculorum longa ægritudine fere consumpta, ante sepulcrum sancti viri prostrata compungitur; & dum pie supplicat, meritis Sancti calculus dilabitur, & ipsa sanitate percepta gratulatur. Dignum quippe erat, ut qui duros hominum actus emollivit ut saxa, sic quoque in prosperum supplex ipse, supplicum commutaret adversa.

[27] In Cœna quoque [Domini] quædam dæmoniaca jam diu obsessa adducitur, supra quam cum exorcismus legeretur, spiritus nequam, qui inerat, variis linguis fabulatur. Dum vero fit illi comminatio a Clero per B. Virgilium b, dæmon Clerum subsannat, & se Virgilium magistrum suum jam tertia die in inferno reliquisse clamat. Quæritur ergo, [dæmoniaca] Quis vel cujas ille Virgilius sit? At ille Mantuanum Poëtam fuisse respondit. Tunc interrogatur, ubi vel per quem sit exiturus? dixit: Quod cum ad Patrem pauperum venerit, jam amplius illi remanendi locus non sit. Tunc summo diluculo cum antiphona; Traditor autem c &c. diceretur, sub specie vespertilionis egredi visus est O miræ virtutis, vel potius piæ paternitatis indicium! die qua seipsum [Dominus] panem salutarem discipulis proposuit, tunc B. Eberhardus mortem effugans, vitam condonat ovibus suis. Sed ex dæmonis fœtore Archiepiscopus noster, simul cum Ratisponensi Episcopo de sede sua propulsi sunt.

[28] Non diu post hæc quidam Miles, de nemore d S. Leonhardi, uxorem suam sepulcro pii Patris applicuit, quam nutu Dei & Sancti meritis, licet diu contractam, cito erectam lætus obtinuit. [contracta] Simili quoque modo mulier quædam de Gtraspraysen humorum ariditate seu nervorum contractione, manuum officio destituta, invocato nomine Sancti, pristinam sanitatem est adepta. Subsequenti tempore, [cæca] puella quædam de Riwenburg e Marchionatu, cæca, patre comitante advenit; sed Sancti sepulchro advoluta, adstantium supplicatione, visum felix obtinuit. [dæmoniaca] Item femina quædam de Engelbressheim, pluribus annis obsessa, a devotis fidelibus monumento Præsulis adjungitur; & ipse mutus Sanctum confitetur corde, quem non potuit ore; sed virtute Sancti instruitur, quid loquatur & voce. [calculosus,] Miles quidam calculosus, diu languens & pallidus, tamen nomine Patris invocato, sic calculum digerit, quod nullam molestiam amplius sensit.

[29] Similiter & mulier de Riemsee f, arreptitia adducitur; sed meritis supradicti Pontificis, [tres Dæmoniacæ] de potestate dæmonis celeriter emancipatur. Posthæc paucis mensibus decursis, in præsentia Archiepiscopi g Chunradi III & Brixinensis Episcopi, Marchio minor Dietboldus de Bocheburg, S. Eberhardi aliquando nutricius, mulierem decem & octo annos energumenam adduxit; & pro ipsa tota nocte vigilans, quam sanandam in Sancti sui glorificatione usque adhuc distulit, a Domino suo curatam obtinuit. Mulier quædam de Mulldorff, a spiritu nequam vexata, adducta est, sed sanitatis gratiam quam quæsivit, fidelium prece, ab ipso Patre citius nacta est.

[30] Audita igitur fama miraculorum B. Eberhardi, ceterorumque Iuvavensium Sanctorum, velut ex vehementi tonitruo, ab incredulitatis somno citius velut excitatur caritate tepentium multitudo. A remotis accedunt provinciis, [cæca] & ab alienis adveniunt regnis; miraculorum surgunt fulgura, hic juvamen quærere, quod fides non obtinuit apud se. Inter illos videlicet quædam mulier venit de Bursburg h, luminis causa, cæca petit merita pii Patris experiri. Dum ergo apud Iuvavum jam diutius moratur salutis cupida, tandem ex improbitate pietatis, ei aperitur janua. Triplicis i fidei percepit alimenta, sic pascitur per fidem, quod corporis & animæ recepit sanitatem; mirum in modum oculis carnis experitur ut videat, & oculis cordis experitur quod credat. Dixit quidem, Vidi eum in carne manentem, sed nunc experiar in cælo regnantis virtutem. Feliciter experta est, quia quod petiit adepta est: accessit enim ducta per alterum, sed ecce regreditur sibi præmonstrans iter suum; & quæ accessit contristans, læta revertitur Deum in Sanctis suis glorificans.

[31] Posthæc non diu, duo venerunt milites, ducentes contractum per singula, [membra] cupientes experiri si vera esset virtus B. Eberhardi, [misere contractus:] ut fama erat. Æger itaque ille jam pridem miles & prædo nequissimus, & ex incestu cum uxore scilicet fratris sui fornicando, per prædictum Antistitem erat excommunicatus. Cum ergo usque post mortem ita perseveraret impœnitens, qui potuit pœnitere voluntarius & non fecit, infirmitate pœnitere coactus est nolens. Corpus quidem suum usquequaque contrahitur, & velut ex lepra sicca quadam scabie sordidatur. Audita igitur pii Patris virtute, accessit confiteri mortuo fide tactus ut placeat, cui noluit vivo. Cum ecce jam tumbæ appositus, devotionis offert pretium: at Sanctus solvit peccati vinculum, & contractum erigens reddidit sanum. Vox ecce populi in laude sustollitur, Christus in Sancto, & Sanctus in Christo benedicitur, qui ægro peccanti tam mirifice propitiatur. [receptæ sanitati ingratus iterum contrahitur:] Socii vero sui sanato applaudunt, sed ab ejus mensa, quia adhuc livida scabie maculoso se subtrahunt, in ipsa tamen memoriam S. Eberhardi celebrando commendare non desinunt. At ille infeliciter inquit: Mallem ut primo contrahi, quam sic a vobis erectus despici; quoniam si plene sanasset, applauderem; sed jam despectus doleo propter hanc erectionem. O quam terribile dictu, in crastino mentum contrahitur usque ad genu: & qui sanari doluit, jam solito infirmior fit. O mira Pastoris sententia! mortuus mortalia solvit vincula, solvit anima nexum corporis, virtutem Pastoris experitur ovis. Pastorem igitur non irritare discat subjecta conditio, discat non irretiri peccati vinculo; ne si mors præmineat, absit omnis propitiatio.

[32] Mulier quædam de Ensee, virum relinquens legitimum, joculatori se jungit ad vitium, [adultera dæmone correpta liberatur,] insatiabilem fovere cupiens appetitum. Iuvavum ergo veniens lasciviter, ut stolida garrit, & joculatur ut ganea, legitimi fœderis adulteratur oblita. Tandem ad sepulcrum B. Eberhardi accedit, ut composita cum chirothecis offert elata, sed ultione divina percutitur, & fit arreptitia. Solita rimatur ludicra justitiæ, blasphemat ut garrula, huc & illuc se revolvit in aëra, quomodo sic a dæmone vexabatur obsessa. Educitur ergo & trahitur in templum, & a Clero circumstante exorcizatur dæmonium; & mulier delicta confitetur ne pereat; & emendare promittens, Deum liberata glorificat.

[33] Laudetur ergo Christus in Sancto, laudetur Sanctus in Christo, [Epilogus.] qui sic dispensat ut laborent infirmi; ut sanitatem eis redditam, Sanctorum suorum adscribant meritis & suæ virtuti: quidquid enim fit per Sanctos, Deus facit in ipsis: unde est illud: Sine me nihil potestis facere: operatur enim omnia in omnibus, dividens singulis prout vult. Omnium etenim potens est Dominus, & hæc facit ut Sanctum glorificet, & notam faciat nobis potentiam suam, dicens per Prophetam: Videte quod ego sim solus, & non est alius Deus præter me. [Deuter 32.] Excutit enim Pharaonem & virtutem ejus in mari rubro. Quis est iste Pharao, nisi diabolus, qui est Ægypti, id est, tenebrarum Rex? Ipse quidem quos potest exterminat, id est, extra terminos patriæ ducit & necat. Quæ est virtus ejus, nisi tentationum suarum fortis tumultus? Quid est mare rubrum, nisi martyrium, vel Christi passionis sacramentum? Quasi enim Pharao cum exercitu suo in mari rubro submergitur, cum diabolus & vitia sua, Christi & Sanctorum suorum passione convincuntur. Ideoque gloriosus Deus in Sanctis suis, mirabilis in Majestate sua; terribilis & laudabilis, & faciens mirabilia solus. Et hæc facit ad laudem & gloriam nominis sui, qui est benedictus in secula, Amen.

ANNOTATA D. P.

a S. Rudbertus aliis S. Rupertus primus Episcopus Salisburgensis, cujus Acta dedimus 27 Martii. Distat autem Mattzee, oppidum ad lacum cognominem, 3 Germanicis milliaribus Salisburgo versus Septemtrionem.

b Virgilius Salisburgensis Episcopus colitur 27 Novembris: sed nugax dæmon Virgilium Poëtam intelligit.

c Hæc Antiphona recitatur ad Benedictus Feria V hebdomadis Sanctæ, unde apparet quam recte supra, ad verbum Cœna, apposuerim Domini, quod exciderat; & rursum num. 27 Dominus.

d Credo esse vicum qui in tabulis sub nomine illius Sancti notatur, 4 ab urbe milliario Germ. versus Occidentem.

e Nunc Ducatus sui nominis caput ad Danubium, 4 Milliariis supra Ingolstadium.

f Lacus hic, cum insula & oppido ejusdem nominis, ultra vicum S. Leonardi situs est. Cetera hic nominata loca vel longius absunt, vel in tabula diœcesis Salisburgensis non inveniuntur, nec vacat operosius quærere.

g Conradus III præfuit Ecclesiæ Salisburgensi circa annum 1180 uti Gewoldus in suis Notis ad Hundium disserit pag. 74.

h Wurtzburg Latini Herbipolis, præcipua urbs Episcopalis Franconiæ.

i Non satis capio quid hic dicatur Triplex fides, nisi forte, Fides sanctissimæ Trinitatis, alii aliter interpungunt, sed quoque sic minus clarus fit sensus, fortassis deest aliquid.

DE B. CHRISTINA STUMBELENSI, VIRGINE DEVOTA ORDINIS PRÆDICATORUM,
IN ARCHIDIOECESI COLONIENSI.

ANNO MCCCXII

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Christina Stumbelensis, Virgo, in diœcesi Coloniensi (B.)


AUCTORE D. P.

§. I. Acta a familiaribus. Vita a suppare scripta.

Lucia Narniensis, de qua ut Beata agendum nobis erit XV Novembris, Fundatrix monasterii S. Catharinæ Senensis Ferrariæ, [Sicut B. Luciæ Narniensi stigmata visibilia Deus impressit] anno MCCCCXCVI, die XXVII Aprilis, Viterbii adducta in judicium, dixit & affirmavit ingenue, quod S. Catharina Senensis, precibus & orationibus obtinuit a D. N. Jesu Christo, ut stigmata ipsius Luciæ, anno præcedenti die ultimo Februarii ipsi impressa, essent visibilia & palpabilia, in fidem & testimonium stigmatum ipsius S. Catharinæ. Acta sunt hæc eo fere tempore, quo coram Apostolica sede agebatur de reformanda seu mittganda (sicuti reformata & mitigata etiam fuit) non diu post, Bulla Sixti IV, prohibente imagines omnes, in quibus Sancta exprimebatur Christi vulneribus insignita. Extant Herculis Ferrariæ Ducis, [ad certificanda stigmata S. Catharinæ Senensis,] Doctorum ab eo adhibitorum quatuor, Petri Episcopi Telesini Ferrariæ Suffraganei, Hippolytique Cardinalis Estensis jurata testimonia, oculari fide attestantium anno MDI, visa sibi, in carne viventis etiam tum Luciæ, stigmata ista. Quemadmodum autem ea sic fieri ordinavit Deus, ut antiquiori in Senensi Catharina miraculo ante ducentos & amplius annos patrato, fidem faceret indubitatam; ita mihi videtur seculo XIII egisse cum B. Christina Stumbelensi eadem providentia; [sic & Christinæ Hasbanicæ mirabilia, voluit per Stumbelensem confirmari.] quæ S. Christinam, vulgo dictam Mirabilem anno MCLXXXVI suscitarat a mortuis, ut in carne mortali, supra conditionem humanæ fragilitatis, pro peccatorum conversione & animarum purgantium refrigerio pateretur ea, quæ passam esse per annos XLII vulgo notissimum erat, & octavo ab ejus morte anno, Christi MCCXXXII scripsit Thomas Cantipratanus, danda XXIII Julii. Etenim anno post hæc scripta decimo, nata est alia Virgo, similiter Christina dicta; in qua Deus etiam ante primam ac naturalem mortem, eadem aut majora eumdem in finem operaturus erat miracula, Stumbelæ duabus leucis infra Coloniam; quæ operatus fuerat in Hasbania Brabantiæ parte circa Trudonopolim, solum XXXIV leucis distante a Stumbela.

[2] Acta Junioris istius Christinæ, cui æque ac priori Mirabilis nomen vulgus fecit, alii autem, ad distinctionem, [Acta scripsit familiaris huic Petrus Ord. Prædicatorum,] Coloniensis addidere cognomentum, ipsamet adhuc vivente, ex parte scripsit oculatus testis Frater Petrus de Dacia, Ordinis Prædicatorum, qui fuit maximæ scientiæ & auctoritatis, & Lector præcipuus inter Lectores Prædicatorum in Gotlandia patria sua, bis etiam Prior; & qui dictæ puellæ Christinæ fuit divinitus datus in amicitiam, tutorem, & curatorem, necnon consolatorem specialem & spiritualem, uti legitur ad titulum libri 2, qui nobis primus erit. Aliam partem Actorum in Dania absens, scripto accepit idem Petrus ab ejusdem Virginis familiaribus, ipsa dictante. Omnia hæc cum multis Epistolis eodem spectantibus, & a me in ordinem naturalem suo cujusque tempore redactis, post librum de virtutibus Sponsæ Christi Christinæ, compilatum ab eodem Fr. Petro, in magno volumine membraneo descripta, simul cum Virginis corpore servat Collegium Canonicorum Juliacensium.

[3] Poterat hic Petrus, de Christina sua scripturus, eadem præfari, quæ Thomas de sua: Ego indignus Frater Ordinis Prædicatorum, ob ædificationem legentium, [eadem qua Cantipratanus de priori certitudine.] & specialiter Christi laudem, hæc, licet imperito sermone descripsi; certus utique de relatione narrantium (adderet tamen Petrus; deque iis quæ vidi ipse & manibus meis contrectavi) Nec immerito certum me dixerim, cum tot plane testes habeam (præter oculos proprios, diceret Petrus) in pluribus quæ descripsi, quot tunc temporis in oppido S. Trudonis (dicat ille, in Suimbele) uti ratione potuerunt. Nec tantum temporis transiit, quod ea absorbuit & sepelivit oblivio; cum non eo amplius quam octo anni sunt, quod hæc scripsi, post mortem ejus (Diceret Petrus, ipsamet Christina adhuc vivente) alia vero, quæ nemo hominum scire potuit nisi ipsa, ab illis proprie audivi, qui ea ab ore illius se percepisse testati sunt (pleraque vero ex ejusdem ore audivit ipsemet Petrus) Et noverit quicumque legit hæc talibus me testibus credidisse, qui nequaquam a centro veritatis, etiam pro amputandis capitibus deviarent; quemadmodum nec deviaturum sponte fuisse ipsummet Petrum, satis apparebit ex scriptis ejus, religiosissimum viri animum testaturis.

[4] Obiit Christina, de qua agere instituimus annis circiter XXV post dictum Petrum, anno scilicet Christi MCCCXII; & humiliter in cœmeterio Stumbelensi sepulta, [Obiit illa, post ista scripta an 25, Christi 1312.] tantis mox cæpit clarere miraculis; ut Comes Clivensis Theodoricus, ditionem illam adeptus anno qui Virginis mortem præcessit, honestius collocanda ejus ossa censuerit. Huic rei dum præsens ipse intendit, salutiferoque liquore, qui inter digitos ipsius fluebat ex ossiculo ejus uno, cum fiducia sese inungit; fuit ab incurabili paralysi sanatus; & in equo rediens, qui fuerat carruca advectus, credi potest (quis enim potius?) Domino Papæ, tunc Innocentio vel Honorio tertiis, supplicavisse ut canonizaretur, prout supplicatum fuisse legitur, in fine Vitæ, quam Rosweidus noster descripsit ex prima parte Novalis Sanctorum, seculo XV collecta a Joanne Gillemanno, [propter crebra miracula mox habita Sancta.] Canonico Regulari Rubeæ-vallis prope Bruxellas. Eam Vitam post Acta dabo, utpote fidei fere nullius futuram, nisi hæc præmitterentur. Ejus enim nec Auctor nominatur, nec auctoritas astructus ullo eorum signorum quibus illa solet conciliari, cum scriptor indicat, unde & qualiter, quomodo & quando, scribenda acceperit. Quia tamen ex ultimis ejus lineis constat, scriptam ipsam esse priusquam ossa elevarentur (hæc autem elevata fuerunt, [scriptā etiam Vitā, quæ datur ex Ms.] ut infra lib. V Actorum num. 58 ostenditur, a Comite Theodorico; adeoque aliquamdiu ante annum MCCCXXV, quo obiit) quia inquam constat scriptam esse Vitam ante elevationem sacrorum ossium; constat etiam scriptam esse paucis annis post mortem Christinæ: esset ergo hujus Vitæ ex tali hypothesi auctoritas etiam maxima: sed neque, hypothesi illa negata, parva esset ipsius Vitæ antiquitas; adeoque nec auctoritas quando quidem in Prologo sic legatur: Hæc Virgo Christina, Mirabilis vulgata locutione non inconvenienter nuncupatur; quoniam adinstar illius Christinæ Mirabilis, quæ nuper floruit in Hasbania… mira & innumera perfessa fuit a spiritibus malignis, propter honorem Dei & propter necessitatem animarum in periculo constitutarum: ubi Τὸ Nuper non videtur ultra seculum unum a morte prioris longe posse extendi.

[5] Utinam tamen hoc opus suscepisset eorum aliquis, qui post quietem a tentationibus concessam Virgini, arcanorum ejus per annos deinde XXIV fuerunt conscii! [Vitæ huic cur desint 24 annorum Acta,] Utinam saltem tales ad memoriam suam propriam curavissent mandare codicillis, quæ visu audituque privatim compererunt, partim de beneficiis per ipsam ad alios derivatis, partim de virtutum internarum externarumque operationibus, ac denique de felici ipsius transitu! Nunc ea omnia prætermissa dolemus in Vita ab homine, qui nusquam indicat visam sibi auditamque Beatam; sed Anonymus manens videtur satis habuisse, quod a se scripta posset, parim ex præmemoratis Actis, [& miracula post mortem,] partim subscribendis in fine nominibus testium certa facere. Etenim verosimile satis est, Vitam illam, in ordine ad Canonizationem fuisse compilatam ab aliquo Coloniensium Prædicatorum; ad quem missa fuerint Acta, cum nonnullis additionibus marginalibus, notabiles aliquas personarum atque locorum circumstantias, ibi non ita expressas, suggerentibus. Hic autem, post narratam breviter mortem, prosecutus fortasse sit eodem in tractatu (nam quæ habemus carent usitata in talibus clausula, cum glorificatione sanctæ Trinitatis) prosecutus sit, inquam, etiam miracula, per viventem mortuamque patrata; uti moris erat fieri in iis, quæ ad Curiam mittebantur Vitis, probandæ sanitatis servituris: [ac nomen auctoris.] in iisdem etiam mos non erat nomen scriptoris exprimere, propterea quod ejusmodi relationes mittebantur tamquam commune omnium, pro canonizatione supplicantium, testimonium. Istam vero partem de miraculis, ut sæpe alias, omiserint illi, qui Gillemanno Sanctorum Vitas colligere professo, Vitam sufficere crediderunt eo facilius, quanto ipsa etiam absque illis erat prolixior.

[6] Ordo & modus, ipsaque fides qua scripta sunt Acta, necnon tempus partium singularum per se patebunt Lectori, [Liber de laudibus ejusdem omittitur,] adjuvantibus quas addimus Notis, tam marginalibus quam post capita quæque subjectis. Translationes ossium sacrorum, ex cœmeterio in ecclesiam, ex Stumbele Nideckam, ex Nidecka Juliacum, cum promoto successive cultu, explicabuntur cap. VII libri V. Sequetur liber VI de virtutibus, in Ms. codice primus; quem neque integrum Bollandus reperit; nec si integrum habuisset, voluisset describere; quia totum sub tectis verbis concinnavit Auctor Petrus, sic, ut neque gens ejus quam laudat significetur; neque numerus, neque casus, neque tempus, neque modus virtutum singularum servetur; dum aliquando factum narratur, aliquando de factis conjecturatur, aliquando consiliis informatur; [utpote nihil minus quam historicus] aliquando dictum per Sanctorum Patrum auctoritates probatur, aliquando materia a simili confirmatur. Unde patet nihil hic fuisse quod historicum juvet; & illa, si nunc transcriberentur, Oedipo fortassis opus haberent, qui singula in Christinam quadraret. Idem facile est intelligere, ex Joanne Magistro scholarum Stumbelensium, quo vice Notarii illa utebatur ad scribendæ litteras: qui concludens earum unam ad Petrum, facturam caput 3 & 4 libri 3, & ipsius libelli prosecutionem sibi mitti postulans; [& scriptus quasi de alia.] Hoc autem scitote, inquit num. 37, quod illam partem, quam habeo in similitudine cujusdam filiæ vestræ, Christinæ exposui totaliter; de quo ipsa fuit mirabiliter consolata, & in tanta simplicitate audivit, ut etiam de vobis, quare de illa filia mentionem non feceritis, miraretur; utique nihil inde capiens, unde suspicaretur, se illam esse quæ describebatur.

§. II. Acta unde & quomodo transcripta? Dies obitus & translationis ac cultus.

[7] [Acta Garnefeldio Carthusiano frustra optata,] Habeo exemplar epistolæ, quam a R. P. Wernero Weier, Coloniensis Carthusiæ professo, ad se scriptam R. P. Jacobus Polius, Ordinis Minorum Recollectorum in Provincia Coloniensi Chronographus, Bollando nostro communicavit in hæc verba: Quandoquidem intellexi Reverentiam vestram aliquod opus præ manibus habere, rogarem humiliter ut non minorem curam adhiberet in scribenda historia B. Christinæ Stummelensis, admirabilis prorsus Virginis: quam quidem Pater noster Garnefelt defunctus, libenter adornare voluisset: sed libros manuscriptos de illa habere non potuit: qui adhuc vivens mihi dixit, quod R. D. Trivius Decanus Juliacensis, prædecessor hujus, in infirmitate sua beatæ Virgini votum voverit de scribenda historia si sanitatem recuperaret: postea sanus quia omnia fragmenta habere requivit (deerant nempe initio codicis ubi de virtutibus liber is quem dixi, [& Confessori Monacharum S. Cæciliæ commendata,] folia implens viginti tria) morte præventus commendavit negotium R. D. Hack, Canonico S. Severini & patri spirituali Virginum S. Cæciliæ, nepoti suo; quæ Virgines de vita & gestis B. Christinæ in suo monasterio habent librum Ms. quem P. Garnefelt sibi commodari precibus nullis obtinere potuit.

[8] [Juliaco Bollandus obtinuit transcripsitque an. 1641.] Felicior illo fuit noster P. Joannes Kritzradt tunc residens Sittardiæ, in extimis finibus Ducatus Juliacensis versus Mosam, spe sibi facta a R. D. Bertramo Schreiber Canonico Juliacensi, sub cujus custodia liber erat, accipiendi illum pro mensibus aliquot commodatum. Persuasit enim Decano & Capitulo ut liber mitteretur Aquisgranum, istic a se describendus ad usum nostrum: cum autem impediretur eo proficisci, impetravit ut idem transferri posset Aquisgrano Antverpiam, prout factum est anno MDCXLI, adnitente R. P. Godefrido Otterstet tunc Aquisgranensis Collegii Rectore: quem mox manu sua propria Bollandus transcripsit, autographumque remisit. De libro Coloniæ apud Cæcilienses Monachas asservato, nescio an cura ulterior Bollando fuerit, præsumenti convenire cum Codice Juliacensi vel Bruxellensi: de quo tamen cupiens ego certi aliquid discere, [frustra quæsitum Ms. Coloniæ ad S. Cæciliam servatum,] dum hæc prælo pararem anno MDCXCI, rogavi nostrum Coloniæ adjutorem sedulum R. P. Joannem Vietorem, ut Codice ipso inspecto cognosceret distinctius quid eo contineatur: sed facta inquisitione cognovit, talis Ms. nec memoriam quidem amplius superesse.

[9] Juvat porro animadvertere, unde Sanctimonialibus Cæciliensibus specialis illa erga Christinam devotio; [Prædicatorum cum Virgine familiaritas] & Prædicatoribus tam intima rerum illius notitia obvenerit. Habebat earum Abbatia, habetque etiamnum, curtim in Stumbele cum ipsius villæ dominio, ubi frequens agebat, salubrioris forsitan aëris causa Abbatissa earum, nomine Geva. Hæc, uti scribit Petrus lib. I num. 48, erat Mater quasi Fratrum, & præcipua benefica, virgo honesta & per omnia optimæ famæ, & ætatis admodum provectæ. Tali autem cum esset erga Prædicatores affectu, identidem ad illam meabant ac remeabant illi ex Coloniensi conventu; ubi ab anno MCCLXII residebat S. Albertus Magnus, Ratisponensi Episcopatu absolutus, & usque ad LXXX istius seculi annum superstes. Hac ergo occasione, propter eam qua Abbatissa prædicta Christinam quoque amplectebatur benevolentiam, [per Abbatissam S. Cæciliæ Gevam.] non potuit hæc Prædicatores, ad ipsam sæpe ventitantes, latere diu dum hujus mirabilia a se visa auditaque domum referrent, ipsum S. Albertum frequenter haud dubie super iis consuluerunt. Quare videmur porro intelligere huic quoque probatum fuisse spiritum Christinæ: nec enim alias permisisset vir sapientissimus, ut commissi suæ curæ Fratres, ejus solatio & directioni tam diligenter sese impenderent; cum non deessent Fratrum Minorum obloquia, ex originaria quadam inter utrumque Ordinem æmulatione, non satis bene sentientium & loquentium de Christina, Prædicatoribus devota. Ob hanc denique causam puto, ipsam adscribi posse Beatis Dominicanæ familiæ Virginibus licet neque Regulam S. Dominici professa sit, neque Tertiariarum Ordinis habitum gestarit, saltem palam; sed in semel assumpto Beghinali ad vitæ finem perseveraverit.

[10] Obiit ea quidem die VI Novembris; & in Martyrologio Germanico quod Adamus Walasser Dilingæ compilavit, passim autem P. Petro Canisio adscribitur, [Dies obitus 6 Novembris] quia Auctoris rogatu ipsum is recognovit & insigni Præfatione ornavit, sic de illa legitur: Item beata memoria Christinæ Stumbelensis, Nidecæ in Juliacensi Ducatu quiescentis. Describens tamen ejus Acta Bollandus, ad XXII Junii ipsa reposuit adscripta ejusdem diei nota; credo quia intellexerat, specialem aliquam Christinæ memoriam tunc potius, quam die obitus fieri. Postea videlicet anno MDCLXIII, P. Theodorus Rhay Neoburgi ad Danubium edidit speciali libro Animas illustres Juliæ, Cliviæ, Montium, annexarumque Provinciarum; atque ad XXII Junii sic scripsit. Anniversarius B. Christinæ Stommelensis, [translationis 22 Iunii cur pro illo hic teneatur.] vita & miraculis illustris, quæ in Stommelen ad annum usque MCCCXII quievit, quo a Wilhelmo, primo Juliæ Marchione, auctoritate fratris Walrami Archiepiscopi Coloniensis, Nidekam; indeque Juliacum a Wilhelmo, Cliviæ, Juliæ, Montium Duce, anno salutis MDLXVIII, una cum venerabili Capitulo translata est. Ubi hodie tumulus ejus ad Chori ostium elevatus visitur. Non potuit ignorasse Theodorus, in ipso quod allegat Necrologio ejus loci, obitum Virginis Novembri assignari. Hic igitur ab eo signatus tam distincte Anniversarius, etiam cum præteritione diei obitualis, non debet censeri alius quam translationis Nideka Juliacum, præ illo Juliacensibus commemorari & honorari solitæ; quem ideo in præsentiarum libentius tenemus quod Bollandi ecgraphum, evanescenti paulatim atramento scriptum atque jam nunc multis locis difficile lectu, ætatem ferre nequeat quantam oporteret, ut post dimidium & amplius seculum usui esse possit Novembrem edituris.

§. III. Dæmonibus in Christinam divinitus permissa potestas, recentioribus duorum insignium Dei servorum exemplis illustrata.

[11] Priusquam ad tam multa mirabilia ac fidem pæne superantia accedam; placet divinæ bonitatis, erga animas quasdam, sibi singulariter dilectas, lusum (ut sic loquar) extraordinarium, [Ex Mathia Tannero nostro] permissa dæmonibus in ipsas potestate, illustrare duobus recentioribus domesticisque exemplis; quæ mihi suggerit noster P. Mathias Tanner, in opere postumo, quod anno MDCXCIV prodiit Pragæ, continens Gesta præclara & virtutes eorum, qui in procuranda animarum salute speciali zelo desudarunt in Europa. Hic ille, [Hispanum Nirembergium Latine secuto,] ex Nirembergii viris illustribus, agit de P. Joanne Sebastiano del Campo, Sassari in Sardinia defuncto, VI Augusti MDCVIII de cujus Vita & Miraculis confecti juridici Processus (sicuti in Parergo ad cap. III de Vita S. Joannis a S. Facundo XII Junii, dicere memini) inter alia multa memoratu digna, probant id quod sequitur, verbis Tanneri relatum Latine.

[12] [refertur qualiter Io. Sebastianus del Campo in Sardinia,] Quanto liberalius sua in P. Sebastianum dona effundebat cælum, tanto infestior technis & armis suis illum orcus prosequebatur; & quidem aperte & visibiliter, multis verberibus afficiendo, & variis formis belluarum spectrorumque infernalium exterrendo. Ita noctibus plerisque audiebantur a vicinis in cubiculo Patris immanes rugitus, ictusque resonantes plagarum, & catenarum tractus vocesque illius, post multos gemitus dæmonibus insultantis: Agite quod Deus vobis permittit: ego enim ad omnia ferenda paratus sum.

[13] Una vice, omnibus jam ad quietem digressis, [a dæmonibus vexari solitus,] is qui contiguum servo Dei cubiculum incolebat, orandi an studendi causa, lumen retinuit: ad quem paulo post, suam accensurus lampadem, quod eam dæmon extinxisset, accessit P. Sebastianus: cumque id secundo ac tertio faceret, miratus hic, qui toties Patri lumen periret, [aliquando repertus sit] explorare per seipsum voluit. Igitur egressus, dum januæ ipsius appropinquat, audit vocem sese inclamantis: reserataque porta, reperit Patrem utraque manu fortiter ad eamdem januam ferro adstrictum, ut nullatenus se liberare posset: quærit proinde, quis ejus crudelitatis auctor esset. [ferro vinctus;] Nihil refert, reponit pater, te scire, quis ferrum mihi injecerit, sed hoc me absolvas. Edicito prius, institit alter, sceleris auctorem, si solvi a me desideras; ursitque eo usque Patrem, dum eum proderet, dicens; Illa bestia hoc fecit. Alias vero tanta crudelitate, fustibus, raptationibus, in senem desæviebant, ut semimortuus remaneret.

[14] Accidit semel ut Collegium accederet homo ex civitate, Confessarium pro ægro postulaturus; [alias dire raptatus & contusus;] ad cujus januam audiens immanem cieri strepitum observare cœpit per ejusdem foramen, craticula obductum, quid intus ageretur. Et ecce videt P. Sebastianum a quatuor ferocibus Mauris raptari, & pilæ instar jactari ab una parte in alteram; & modo allisum solo calcari, modo pugnis & fustibus contundi, tanta furia, ut semianimis Pater exclamaret: Sinite me, neque enim amplius quid in me Deus vobis concessit. Hæsit aliquamdiu, attonitus atroci spectaculo, ad januam explorator; tandemque cupiens Patri succurrere, proprio illum nomine compellavit. Verum eodem momento tantus hominem pavor invasit, ut præcipiti fuga domum se proripuerit, plures dies loquelæ & pæne omnis sensus expers; donec sibi restitutus, quæ viderat aliis enarravit. Nonnumquam Fratris Janitoris mentito vultu, [qui & ejiciendum Societate minabantur] ad diversa agenda, vel ægros invisendos, qui tamen nulli in ædibus designatis erant, Patrem evocabat: modo ipsius superioris personam assumens, ejectionem de Societate illi intentabat; quo nihil gravius primis vicibus servum Dei percellere poterat: sed deprehenso astu dæmonis, tanto validius in religiosæ vitæ proposito fixum solidabat. Alias, equi specie vel asini, calces Patri illidebat: quem tamen unica hac voce abegit: Qua ratione factum est, ut tam speciosus quondam & superbus Angelus, in turpem adeo formam degenerares?

[15] Sed neque in Missæ sacrificio quietum & fraudium suarum immunem patiebantur; partim Missale ab ara auferendo, vel in terram dejiciendo; [& Missam dicenti molesti erant,] partim indices, quibus dicenda in sacro annotaverat, perturbando. Semel iter agentem lapidare aggressus, densum adeo saxorum imbrem depluit, nemine advertente unde vel quo auctore jacerentur; ut Pater toto corpore concussus, fractis veluti ossibus humi procumberet: cum tamen, præter ingentem ab ictibus dolorem, nulla plaga noxave in membris remaneret. Alguerii autem ad vindemiam missus, dum uvas colligentibus monita salutis quasi per otium inculcat, exortus repente serenissimo cælo vehementissimus turbo, cœpit domus vineæ fenestras & portas ingenti strepitu concutere; [ab illo tamen contemnebantur] tantusque inde mugitus audiri, quasi domus tota a fundamentis subrueretur. Jussis inde sibi nihil metuere operariis, sed laborem prosequi, ipse domum ingressus est: unde mox cœperunt audiri plurium dissonæ voces, quasi invicem exprobantium & contendentium, dum magno clamore oggereret Pater; Quid tibi hoc loco vis, bestia infernalis? quid quæris? facesce hinc. Quæsiere dehinc operarii, unde tantus ille domus tumultus, quisve illius concitator: verum aliud non reposuit Pater, quam hortando ut labori suo intenderent.

[16] His aliisque innumeris modis, per totam Religionis vitam, a dæmonibus vexatus, continuum pati videbatur martyrium; a quo tamen numquam a Deo liberari postulavit, sed magna cum hilaritate & gratiarum actione sustinuit, licet alios a simili infestatione unica oratione liberaret. Ita personam quamdam, iisdem spectrorum affectionibus subjectam solaturus; magnopere hortatus est, [ita ut liberari numquam petierit,] ut potius gaudii inde materiam sumeret quam doloris, neque ab iis liberationem, sed patientiam magis ad perferendum exoraret. O si scires, adjiciens, quam atrociter quemdam, mihi optime notum, persequantur infernares hæ bestiæ! quam crudeliter contundant, vinciant, proculcent! & tamen semper recedant victi & confusi. Quia tamen eadem persona, post quadriennii in ejusmodi certamine tolerantiam, ab eo eripi precibus Sebastiani cupiebat; [ipse ad alios liberandos multum valens.] fusa ad Deum oratione, plenam quietem afflictæ conciliavit. Sed & alias mirum in dæmones exercuit imperium; neque solum in vita locis variis & corporibus obsessorum potenter exegit; sed & a morte terrori fuit, ut nullibi auderent consistere, ubi quidpiam de ejus Reliquiis haberetur. Expertus id est vir pius, in quem totis subinde noctibus crudeliter sævire consueverant; ubi tamen frustillum, de solo vestitu Sebastiani, collo appendit; insultavere quidem aliquamdiu eminus, variis modis & rugitibus, propius tamen accedere vel contingere numquam præsumpserunt.

[17] Hactenus de P. Sebastiano Tannerus; mirabilior etiam probatio fuit, qua pientissimus Jesus ejusque amabilissima Mater Maria, [Similiter P. Ioannes del Castillo Hispanus,] eumdem amoris ludum ludentes, exerceri voluerunt P. Joannem del Castillo Vallisoleti annis novem prius quam Sebastianus defunctum, sub exitum prioris seculi die IV Maji. Fuerat hic jam inde a pueritia Deiparæ ex parentum voto devotissimus, ipse ab aula Episcopi Asturicensis ad Societatem nostram transgressus Sacerdos, missusque ad Villa-Garciense tirocinium. Necdum medius annus novitiatus illi effluxerat, inquit pag. 318 Tannerus, cum Dominus altiori orationis spiritu a sensibus elevato donatum, [post primum novitiatus semestre,] miris illustrationibus & solatiis implebat … experiebaturque in hac extaticæ orationis methodo, miros favores a Deipara, cujus tanto amore inflammabatur, ut summopere averet adversa quælibet & gravissima perpeti. In his affectibus dum totus est, suggeri animo validissimis impulsibus sensit, ut, si desideraret amore Deiparæ suique filii, vere & ex toto divinæ voluntati conformari, paratum se offerret tradi in dæmonum potestatem, si ita Deo placitum esset, ut ab eis omni crudelitate & furiis exagitaretur.

[18] Affligebant incredibiliter instinctus hi, & in diversa rapiebant tironis animum, [valido instinctu monitus se Deo permittere] tum importunitate sua, qua agenti quidlibet vehementissime ingerebantur; tum ob summam rei tam horrendæ atrocitatem, quam a se exigebant; neque poterat assensum, in certamen adeo tetrum & infernale, ab sese impetrare. Verum cum nulla quies ab ea suggestione concederetur, & oraturo prima sese mox animo ingereret, amarissime exprobrans, numquam ex toto Christi & Mariæ servum futurum, si id abnueret; institit totum negotium ardenter utrique commendare, & lumen in tantis tenebris cæleste expetere. Quod dum in Sacro ferventius solito die quodam agit, tenens in manibus, ut eam mox sumeret sanctissimam Hostiam; sensit Christum Dominum verbis amantissimis intime se alloquentem; & difficultates postulatæ resolutionis, [etiam a dæmonibus exercendum,] quam tantopere exhorrescebat, emollientem. Quid tandem magni est, ajebat Dominus, si, certus de mea protectione & auxilio, amore mei meæque Matris, contentus sis tradi in manus & potestatem dæmonum? Quibus incredibiliter animatus, plene se voluntati divinæ permisit, paratus etiam infernalibus pœnis & furiis exerceri, si ita Deo alluberet.

[19] Paucis inde diebus in summa animi quiete, [cum tandem paruisset] ex historica sui resignatione agenti, adfuit conspicua cælesti splendore & pulchritudine S. Agnes, animos eidem, nomine Christi Domini & sanctissimæ Virginis addens, ad dura quælibet & aspera perpetienda; multumque collaudata ejus subjectione, ostendit, quantum illius saluti & Dei gloriæ conduceret, tradi cruciandum a malis geniis; siquidem numquam in illo certamine defuturus esset Christi favor & Deiparæ auxilium. Ita novo firmatus ad quævis tormenta ferenda robore, ut primum sancta Virgo disparuit, sensit irrumpere in cubiculum totas dæmonum legiones, qui ingenti tripudio gestientes, magnum ciebant strepitum & tumultum; penitusque ejus corpus insidentes, acerbissime exagitabant. Gravissime inde conturbatus consternatusque, totum tirocinii Magistro aperuit: qui non minore stupore perculsus, hærebat anxius, quid de novo hoc planeque exotico Dei ductu sentiret vel pronuntiaret: [eorumdem potestati permissus fuit,] dixit tamen se totum negotium impense Deo commendaturum, & lumen a cælo, ad spiritum tam insuetum discernendum, petiturum. Crescebant interim atrocius cum orco certamina, quibus non levius quam a dæmone possessus (quod tamen in corpus Patris malo spiritui numquam Deus indulsit) in animo & corpore exercebatur; unaque paribus incrementis augebantur singularissimi a Deo & Deipara favores, quibus eum non tantum in animo cælestium gustu afficiebant, sed spectabili non raro forma invisebant, solabantur & animabant.

[20] Et primo quidem molestissimi erant diurnis nocturnisque suggestionibus, ut Societatem desereret; perpetuo idem auribus insusurrando, [ac primum ad dimittendam Societatem tentatus,] adjunctis modo blanditiis, modo terroribus & minis. Desere, ajebat dæmon, Religionem hanc, vel etiam quamcumque delige; faciamque te prodigium doctrinæ, ut nemo tibi sapientia & eruditione antecellat, & proveham te ad dignitates, quibus majores nec desiderare possis. His vero cum nihil proficeret, minabatur se non destiturum, donec Societate vel invitus a Patribus extruderetur. Verum divino promisso securus, cum hæc omnia floccifaceret, tantoque impensius orationi & rebus divinis impenderetur; saltem his, quoad poterant, impedimenta posituri, si se ad meditandum componeret, musicam repente sonantissimam moliebantur, vel gesticulationibus mimicis & formis insuetissimis a proposito dimovere conabantur. [quasi vel invitus ejiciendus,] Neque raro, dum mane surgendum esset, manibus & pedibus captum lectulo adstringebant, ut levari non posset, neque consuetis Novitiorum exercitiis interesse. Quæ omnia cum directorem sui spiritus admodum perplexum redderent, voluit Dominus ipsum id quadamtenus experiri. Exiverat aliquando, hoc ipso tirone socio in campos: & ecce in montis descensu, sensit se ita repente membris omnibus una cum tirone constrictum, ut nullam in partem commoveri possent, donec post notabilem moram a dæmone dimitterentur, partim attonito, partim lepidum eventum ridente Magistro.

[21] Quoties autem solus versabatur in cubiculo, tantis vociferationibus miserum affligebant, ut obsurdesceret, [deinde creditus dæmoniacus esse,] & a blasphemiarum atrocitate caput dissilire videretur. Demum tot tamque diversa a malis geniis patiebatur, ut Magister omnino possessum ab illis credens, secreto P. Jacobum Garcia, singulari in dæmones pellendos virtute præditum, Salmantica evocaret: a quo adjuratus sacris carminibus dæmon, (permittente ita ad majorem servi sui confusionem & probationem Deo) varie illum jactabat & allidebat, ut Patres talem esse nihil addubitarent; præsertim cum jussus eum deserere, signum etiam sui discessus quod describebatur, edidit; [omnia sustinet patienter:] lampade sacelli, in quo hæc agebantur, subito extincta. Summa hinc nascebatur in tirone erubescentia; quod neque fraudem dæmonis confutandi spes esset, contra tam manifesta dæmonis in oppositum data indicia: quare tota fiducia in Deiparam conjecta, ubi in cubiculum rediit, maximis tripudiis & cachinnis gestire spiritus infernales deprehendit; tum quod infamiam atrocissimam, velut a dæmone possesso, conscivissent; tum quia Magistro ipsius, [cumque innotuisset divinitus ista permitti] ut eum plane a suis furiis liberatum crederet, imposuissent. Verum multo post clare patuit iisdem malis ab orco impeti, neque aliunde quam Dei permissu talia irrogari. Ubi autem prima vice compertum est, nihil sacris carminibus profectum, censuere Patres, Joannem Societatis instituto & muneribus ineptum esse, parumque abfuit, quin ad seculum remitteretur, nisi fidelis in verbis suis Deus illum specialiter ad suum obsequium delegisset.

[22] Hinc progreditur Tannerus explicare, quomodo non obstantibus malignorum spirituum intemperiis ad Apostolica domi forisque circa proximum exercitia fuerit applicatus Joannes, [Apostolicis functionibus adhibetur,] & sic concludit. Porro sicut nullus illi dies vacuus laboris & lucri Apostolici occubuit; ita nulla fere nox successit pugnarum cum erebo expers, quas integre legiones & cohortes dæmonum movebant: ubi tamen primum ad novos pro animabus labores dilucuit, exiliebat perinde (robur suggerente cælo) vegetus & validus, acsi quiete suavissima esset perfruitus. Excurrerat vice quadam in viciniam, dictionem habiturus festo S. Magdalenæ, directam singulari efficacia ad obstinatorum conversionem: [eadem interim quot noctibus patiens,] quem idcirco cum tota nocte dirissime adversarii habuissent, finito sermone cœpit ardentissima febre laborare, & in regressu ad hospitium novis ab hoste plagis vapulans coactus est decumbere. Apparebat malum esse mortiferum; ideoque, nuntio ad Collegium perlato, missus est P. Sebastianus Sarmiento (is qui multorum oculatus testis multa ex ipsiusmet ore descripsit) ut ægro ad Collegium deportando obsequiis adesset.

[23] Evocatus medicus Doctor Oliva, singularem curam adhibuit, quod morbus esset acutus, [aliquando etiam usque ad mortem exinde æger] cresceretque ejus malitia usque ad pervigilium S. Annæ, cui, tamquam sanctissimæ Virginis matri addictissimus, singulari affectu se commendabat. Sensere id spiritus maligni, jussereque noctem dumtaxat operiri, quam illi festivam facturos spondebant. Omnibus ad quietem compositis adest magno cum tumultu & rugitu crudelis illorum cohors, extinctaque lampade, vestes a corpore, & stragula e lecto direpta per cubiculum temere dejicit; infirmum, diu raptatum verberatumque, unguibus lacerat, quorum luculenta signa mane P. Sarmiento deprehendit in pedibus, brachiis ac suris. Pater sibi relictus, collectis ut poterat viribus, dispersas vestes & stragula colligere cœpit, ne vestigia ejus ludi a domesticis deprehenderentur: [depositusque a medico,] cum denuo furibundi adsunt dæmones, vesteque nudatum flagellant & contundunt, donec campana signum domesticis surgendi daret. Accurrens illico P. Sarmiento, reperit illum graviter trahentem spiritum, delassatum, pessimeque vulneribus unguium affectum, a quo & seriem historiæ intellexit. Supervenit medicus, tactaque arteria pavefactus, edixit, pessimum infirmi statum esse, ac interim pharmacum sudori eliciendo præscripsit.

[24] Redux sub vesperam, ubi Patrem caloris omnis expertem, pulsum legitimum, & febrim omnino depulsam deprehendit: [ad hujus stuporem subito convalescit.] stupore plenus unum ex Sacerdotibus domesticis interrogat, quid hominis æger esset. Cumque respondisset, esse Sacerdotem ejus collegii, reliquis similem; non esse possibile, subjecit; sed homo necessario est quidam cælestis & prodigiosus; siquidem citra miraculum, ex medicinæ certissimis principiis, accidere non poterat ut tam subito, ex supremo malo, tanta fieret in bonum mutatio. Rogatus a convalescente P. Sarmiento, ut secum aliquot noctes remaneret, dum aliquantum ad vires rediret, prima nocte miros intra cubiculum strepitus notavit, altera vero, dum sanctiores de Domina nostra miscerent sermones, jussus auscultare quid objicerent dæmones, audiit submurmurantes; Silete, canes, nolite de hac muliere loqui. Cur nos excruciatis. Hactenus Tannerus, a quo subministrata exempla duo ideo transcripsi libentius & hujus B. Christinæ Actis præmisi; quia notum omnibus puto, quam minime faciles Societatis nostræ homines sint ad relationes hujusmodi recipiendas, nisi usquequaque certissimas, pœne ad excessum incredulitatis duri; ut qui talia in viris eisque Sacerdotibus permissa dæmonibus credent, minus laborem in recipiendis iis quæ de utraque Christina legent.

ACTA
a Fr. Petro de Dacia Ord. Prædicat. aliisque familiaribus & coævis collecta.
Ex veteri Ms. Canonicorum Juliacensium.

Christina Stumbelensis, Virgo, in diœcesi Coloniensi (B.)

BHL Number: 1740, 1741, 1742, 1743


A. PETRO COÆVO EX MS.

PROLOGUS.
Cum initio Vitæ usque ad annum ætatis XX, ipsamet dictante, & D. Joanne Pastore Stumbelensi excipiente, descripto.

[1] Magnum Dominum & magnam virtutem ejus merito laudarem, si indignitas non obstaret; [Auctor indignitatis suæ conscius,] ut divinæ gratiæ eo gratior fierem, quo per me ad fontem gratiarum fluvius gratiarum reflueret, unde largiter effluxerat; ut ad gratiarum actiones eo alacrior assurgerem referendas, quod me non antiquorum tantum exempla, sed & in prospectu visorum recordarer mirabilium. Quamvis ergo plurima sint & incomprehensibilia, quæ de Dei bonitate posteris antiquorum mandaverit auctoritas; parvitas tamen mea, ex immensis minima, ex summis infima, [proponit scribere, quæ sibi divinitus ostensa.] ex æternis caduca percipiens, advertit, quod [qui] se in productione creaturarum ostenderit omnipotentem, cujus dicere est cuncta facere; in continentia Scripturarum se probaverit sapientem; in effusione gratiarumque recompensatione, ad mensuras laborum præmium mensurans, se demonstrabit largum & benignum. Ideo quod mihi indignissimo ostendere dignatus est, perpaucis verbis scripto commendatis, propono elucidare; in quibus tamen si advertatur, & potentia, & sapientia, & benevolentia Omnipotentis clare (ut æstimo) intelligi poterunt.

[2] Hactenus Fr. Petrus, descripturus (ut ad calcem hujus primi Tractatus seu Libri num. 83 ait) quæ a fine anni MCCLXVII, [An. 1270 dictat ipsa Christina,] id est a festo B. Thomæ Apostoli (quando Virgo annum ætatis vigesimum quintum agebat) usque ad Dominicam III post Pascha anni MCCLXIX, contigerunt, testis plurium oculatus. Ne autem acephala narratio sit, placet ex Epistola XV libri II, priorem partem excerpere, sicut illa ibidem habetur, cum hoc ad marginem titulo; Incipit de initio vitæ, carissimæ Sponsæ Christi Christinæ, conscripto a D. Ioanne Pastore in Stombele, idque in eo quaterno, quem ipsamet, ex favore speciali ad Fr. Petri votum dictavit anno MCCLXX, cum hic Parisiis per Stumbele rediret in provinciam suam Daciam, ibidem Lectoris munere functurus. Hic enim deinde rogatus, ad solatium Christinæ, eodem reverti; congruum censuit, prius ea quæ viderat scripto mandare; ut coram de iisdem cum ipsa conferens, sicut fecit anno MCCLXXIX, eadem suppleret vel corrigeret ex ore ipsiusmet Christinæ. Anno igitur a prima Visitatione XI, id est ipso anno LXXIX jam dicto, primum librum conscripsit, cui successive secundum ac tertium addidit. Tenor autem quaterni supramemorati talis erat:

[3] Carissime Pater rogo vos, intuitu Dei & suæ passionis, quatenus ea quæ vobis narrare propono de amica vestra, diebus vitæ meæ numquam alicui homini reveletis, ita quod possim ex hoc incurrere perturbationem, quia vos scitis meam intentionem. [quomodo fidem Christo decennis dederit:] Quando fuit decem annorum, una nocte vidit in somnis pulcherrimum juvenem (quo viso territa fuit, quia viri prætendebat faciem) qui ait ad eam: Carissima filia, ecce Iesus Christus sum, promitte mihi fidem tuam, ita quod mihi semper servias. Si quis de cetero te de altera fide requifierit, dicas, quia Iesu Christo eam promisisti in suas manus. Quando sibi promisit, [nondum] a cum Beginis manebat: tota autem die sensit quasi manus sibi impressa fuisset. A die illa numquam poterat mens ejus pacificari, quin supra modum anxiaretur qualiter ad Beginas veniret. (b Anno Domini MCCLXXIX, cum iterum vidissem eam, [(sicut an, 1279 iterum ex ea audivit Petrus)] contuli secum de prædicta visione, & dixit mihi: In tantæ gloriæ splendore, & decore vidi dilectum meum, ut sensus humanus illum non possit sustinere; unde mente excessi, & corporaliter nihil sensi tribus diebus & tribus noctibus.

[4] Cum esset annorum undecim, & deberet suum Psalterium c discere; semper quando legit, [undennis cœperit ex devotione lacrymari,] videbatur ei quasi loqueretur illi cui fidem promiserat. Unde supra modum ex quadam dulcedine flevit, tamen ignorans de regno cælorum & de omnibus aliis. Quando fuit tredecim annorum, suis parentibus ignorantibus, cum magno gaudio ivit Coloniam: mater autem ejus flendo veniens, non poterat animum ejus flectere. Ab illo tempore usque ad anni circulum nihil sibi ministrabat. Et dixit, quod quadam die, dum mater sua non esset in domo, linteamen unum posuit super caput suum; & nihil plus habens solatii de rebus paternis, cum quadam femina venit Coloniam, & quia inexperta erat, & naturaliter verecunda, plurimum in via timuit, ne ductrix sua eam proderet, [tredennis Coloniam fugerit,] & ad aliquem locum infamen deduceret, ubi ei aliqua confusio vel infamia posset evenire. Multis diebus fuit quando non habuit panem, & perpessa est magnam esuriem, donec Beginæ quædam instabant quod rediret ad suos parentes. Quæ renuit, eligens potius esse cum Deo in paupertate, quam cum parentibus in deliciis permanere.

[5] Inter Beginas manens, semper sola sedit, sola oravit, ab omni consortio omnis consolationis se alienavit: [inde Beginis se junxerit magno cum fervore] semper in corde habuit quod libenter esset in regno cælorum, unde non curavit consolari, sed orare. Omni septimana in pane & aqua jejunavit; omnes vigilias Sanctorum per circulum anni jejunavit in pane & aqua: lineis non utebatur, cingulo nodoso utebatur, quod frangebat totum latus ejus. Sola dormivit, super lignum & lapides recubuit, pro eo ut citius ad orandum evigilaret: omni nocte ducenties flexit genua; de die oravit omnes Sanctos, quos nominare poterat, ut obtinerent ei quod caritatem possit adipisci. Consuetudinarie dixit omnes suas Horas in veniis; continue nudis pedibus incessit in calceis absque soleis; jejunavit dimidium annum sine carnibus; aquam bibit, [& in rigida pœnitentia vivens:] & potum tenuem, & rarissime cervisium Omni sexta feria dixit suas Horas in modum crucis, & in eodem se ad lectum deposuit. Quidquid ei mollitiei fuit & quietis, contra suum cor fuit; quia omnes sensus sui sine intermissione fuerunt occupati (cogitando) d quæ & quanta passus est Christus. De isto secum contuli, (& dixit, quod hoc contigit in Fratrum Prædicatorum ecclesia Coloniæ: [interim extasim triduanam passa,] & dixit se tantum fuisse a sensibus raptam, quod de ecclesia in hospitium suum deportata fuit) & excessus ille mentis tribus diebus continuis duravit. Beginæ autem, secum commorantes & non intelligentes, putabant quod insaniret vel morbum caducum pateretur; unde tamquam fatuam eam habebant. Quadam vice cum sederet, & inciperet ardentius cogitare de Passione Domini, insolite supra modum incepit flere; & in flendo videbatur ei, quod appareret quædam imago Passionis, & etiam ipsa nocte; [dulciter meditatur Passionem,] unde postea mirabiliter (quod ante non fuerat) fuit ei dulce cogitare, scilicet, de Passione Domini. Ab illo die usque ad diem qua aperiebantur manus suæ, fuit semper in desiderio quod haberet in quo possit recordari dictæ passionis. Hic tamen dico (per hoc ego Scriptor certitudinaliter habeo) petit ipsa, quia taliter vobis revelat, mirabiliter dolet, nisi propter vestrum desiderium: quia si non multum diligeret, nullo modo hoc ab ea obtineretis.

[6] Duobus annis sic vixit antequam tentationes eam invaderent. Una nocte, cum jaceret in sua oratione, [Sic expleto ætatis an. 15, venit ad eam dæmon in specie S. Bartholomæi;] venit dæmon in specie S. Bartholomæi: & cum staret ante eam, dixit: Filia, tu multum oras, & desiderium magnum habes veniendi ad regnum cælorum: scias pro certo te hoc habituram, si te occidas: quia hoc statim factum est, & sine omni pænalitate transibis ad regnum. Ab illa hora usque ad dimidium annum hæc tentatio in corde ejus volvebatur; omni hora qua fuit sola, nihil libentius quam quod seipsam occidisset, fecisset: & videbatur quod cor ejus non diutius duraret, nisi hoc faceret. Quando fuit juxta puteum, idem voluit: quando fuit in ecclesia, præ maxima pœna ad hoc ipsum faciendum exivit. Et cum jam diutius non posset continere, [eique suadet ut sibi mortem inferat, mox visura Deum:] venit in cor ejus verbum quod audierat, si hoc faceret quod deferretur ad inferos; & hoc ipsam abstinere fecit. Semel cum deberet minuere sanguinem, incepit cogitare quod ex nimio fluxu sanguinis deberet mori. Cum sola erat, volebat iterum venam aperire, & magna nigredo brachium subsecuta est: ita quod horruit, & cogitavit quod male faceret. Multis noctibus venit celeriter vox, dicens: Surge velociter; voluntas Dei est ut te occidas. Quod si non feceris statim suffocaberis, & condemnaberis. In tentationibus istis diversas consuluit vias, qualiter hoc faceret: illa autem semper credidit esse a Deo.

[7] Post hanc tentationem modicum [tempus elapsum est, quando invasit] eam tentatio de Corpore Domini quod hoc nullo modo poterat [Deus] facere; nec credidit Deum aliquid creasse; nec credidit Deum nec Sanctos suos aliquid scire de persona ejus. [postea tentatur de veritate Eucharistiæ,] Propter hoc nihil boni poterat facere, nec orare, nec ecclesias frequentare. Decem & octo septimanis fuit, quod non fuit confessa. Quadam vice, cum staret in ecclesia infra Missam, petivit; Domine, quia semper intellexi quod verum corpus tuum ibi esset, ostende mihi hodie id, quo dubietas a corde meo cedat. Statim in elevatione Hostiæ vidit puerulum in manibus Sacerdotis: qui dixit; Ego sum Iesus. Illa hoc videns & hoc audiens, præ admiratione defecit a corde: & cum ad se reverteretur, aliquantulum luminis sensit. Sequenti die, cum communicaret, omnino recessit tentatio, quasi numquam habuerit eam. Post hanc venit alia tentatio. Quandocumque debebat comedere, videbatur ei quod bufo, [& in omni cibo videtur sibi sumere bufones &c.] serpens, vel aranea supersederet & cibus esset. Tunc statim rejecit, & non poterat comedere, nec audebat; & propter hoc passa est magnam esuriem. Et cum timeret deficere & perire, ex consilio Sacerdotis posuit cibum in os: & cum sentiret frigiditatem illorum corporum animalium, super omne quod dici potest doluit, & vomuit quidquid ante sumpserat. Et cum sorbitium faceret, statim plenum fuit vermibus. Et cum deberet bibere, respondit ex amphora, Si biberis me, diabolum bibes. Et cum introspiceret, vidit supradictas bestias. In elevatione Hostiæ visum fuit ei, quod dispositio talium esset ibi: & cum communicare deberet, ante magnam sustinuit pœnam in corde super eo, [Talia sesquianno passa,] quod timuit bufonem sumere; & cum deberet accedere, adhuc timuit. In hac tentatione diversæ fuerunt hujusmodi formæ, quas non omnes sufficit enarrare. Istæ tentationes tres [fuerunt gravissimæ &] unaquæque duravit dimidio anno.

[8] Post hæc, dum adhuc maneret apud parentes sustinuit plura: quia male se parentes ergo eam habebant, [a parentibus etiam & Beginis afflicta,] quia recesserat ab eis contra eorum voluntatem, nec cupiebant ei panem: & omnes Beginæ deridebant omnia opera ejus. Quidquid orabat, quidquid de veniis quæsivit, omnia vilipendebant. Sic in domo & extra domum neminem invenit, qui consolaretur eam. In omnibus quæ debuit facere, dixerunt, quod prætenderet sanctitatem: inde fuit mirabiliter turbata. Postea desiderium magnum habuit communicandi sæpius: & quia non audebat facere nec petere, aliquando tantum doluit, quod effuderit sanguinem de ore & naribus, & decubuit per quindenam & amplius, quod inflata fuit in ventre præ magno desiderio. In infirmitate quadam fuit semel, in qua omnino fuit occupata Passione Domini bene per sex hebdomadas: & videbatur ei, quod in conspectu ejus suus occideretur amantissimus. [& infirmata, solicitatur a dæmone ut inediam continuet;] Inde jacens in contemplatione maxima, aliquando rigida manserunt ejus membra, nobis videntibus (dicit scriptor) nec quasi omnino gustavit cibum. In qua infirmitate sæpissime apparuit sibi dæmon in specie pulcherrima, consolans eam & dicens, Carissima, bene te habe, Dominus tecum est. Et multum eam commendans, tandem dixit: Vide quia jam in natura defecisti: abstineas adhuc a cibo duobus diebus, & statim videbis Deum tuum in gloria. Illa statim a spiritu sancto edocta, petivit cibum: & ille confusus recessit. In omni Vigilia e B. Bartholomæi, sustinuit magnam pœnam, ita quod ungues ejus aperiebantur, & pectus ejus rumpebatur. [de reliquo secura usque ad an. æt. 19:] (Quando cum ea de hoc contuli, dixit, se B. Bartholomæum præ omnibus Sanctis diligere, & eum pro specialissimo Patrono habere; quia frequenter fuit experta eum in suis tribulationibus sibi assistere) Numquam hæc inutilem cogitationem habuit, sed cogitans de Deo mox non curavit de cujuscumque morte nec vita: sic annis tribus vixit in transquillitate cordis: nec adhuc, nisi quod est recitatum, aliquid patiebatur.

[9] Post hæc venit dæmon, quasi Apostolus Dei Bartholomæus esset, lenissima voce dicens: Carissima filia opera tua bona sunt coram Deo, cui supra modum places: per aliquod tempus in tranquillitate cordis & corporis fuisti, nunc superest unum quod desiderio desideras venire ad tuum Dilectum, [quando apparens iterum in specie Apostoli dæmon,] quod aliquid patiaris in tuo corpore. Per mensem die ac nocte quasi omni hora in conspectu suo fuit, eadem verba dicendo: unde tandem detulit secum spinas, quæ dicuntur f hulst, & obtulit ei dicens: Quia nimis mollis fuisti hactenus, propter hoc tibi offero hæc, ut corpus tuum in honorem Dei castiges: quia hoc summe placet Deo. Hoc fecit tempore Matutinarum, & tempore Completorii. Illa autem edocta a Spiritu sancto cogitavit: Hic dæmon est: quia bene sentis, quia male virgam disciplinæ ferre potes, [hortatur ut spineis flagris utatur:] quanto minus tales? Hæc secum cogitans, respondit illi: Male suades, quia suasio falsa est: quia Deus vult quod omnia cum discretione fiant. Et licet ipso præsente resisteret, tamen corde super eo mirabiliter tentabatur sic: Quare non admisisti tale consilium? forte Dei voluntas fuit. Et hoc erat in corde ejus magna afflictio: quod cum per unum mensem mansisset, evanuit. Postea venit dæmon octo noctibus affligens eam dictis spinis, ita quod non esset in carne sanitas. Nam tempore Completorii Hilla, dicta g de Monte, nesciens deposuit eam quasi semivivam super lectum. [nec persuadens, ipse illam iisdem cædit.] Respondit dæmon: Quia non obedisti præcepto Dei, propter hoc vult Deus ut occidaris: & anima tua ibit ad inferos. Respondit: Non haberes in me ullam potestatem, nisi desuper tibi datum fuisset. Ego autem modo sentio intentionem suam, quia non poteris mihi auferre vitam quia Deus pro me est.

[10] Aliquando post illud tempus in sua oratione venit in specie galli, cantando, sicut gallus, & als suas movendo: [Idem in forma galli turbatorantem,] & accessit ad pedes ejus, ipsam impediens & ad impatientiam incitans. Tandem ipsa dixit: Numquid tu dæmon es? vade sathana. Et facies signum crucis: ille clamavit alta voce quasi gallus. Hæc pœna duravit tribus septimanis. Circa finem istius pœnæ dixit illa: Præcipio tibi in virtute passionis Christi, quod recedas a me, & amplius non inquietes me. Ille quasi pullus suis pedibus dilaceravit sua crura usque ad sanguinis effusionem. Post hæc, venit tentatio pediculorum qui læserunt eam sex noctibus. [deinde eam pediculis opplet:] Et cum surgeret ad Matutinas, ipsa & reliquæ sociæ putabant quod Hilla accederet ad suum lectum, & de ea fierent tales vermes. Tandem, quasi impatiens facta, requisivit [ab una earum]: Quare sic accedis ad lectum, & facis mihi tot vermes? Negavit illa omnino: unde conjecit, quod dæmon fuit. Quando illa ascendit ad orationem, ille ascendit lectum, quasi nigerrimus hominum; habensque panniculos plures in corpore quassavit illos, & ridendo recessit. Illa de mane invisens [lectum], invenit innumerabiles vermes in suis linteaminibus. De die nihil poterat facere boni ex impedimento illorum: nec omnino poterat se movere existens occupata cum talibus. Tandem omnes aliæ viderunt oculis suis. Una autem existens cæca, Aleidis [nomine] non credidit: illa autem postea fiebat plena talibus.

[11] Postea [dæmon] quidquid habuit ad caput reclinatorii subito extraxit: unde caput ejus cecidit ad cistam quæ ibibem fuit. [tum quietem dormientis pertinaciter turbat,] Aliquando intravit cussinum, & ibi tantum fecit tumultum, quod illa non potuit dormire. Aliquando posuit lapidem sub caput ejus, & deposuit tegumenta ejus. Et cum iterum resumeret, iterum amovebat. Unde ipsa tandem quasi impatiens efficiebatur, quia sine intermissione eam vexabat sæpe in die. Aliis sedentibus & colloquentibus, venit dæmon in specie canis, dicens; Quid facis? Illa autem territa supra modum respondit, Cur me vexas? Respondit: De quo intromittis te? Ecce omnes consiliarii tui deceptores sunt quidquid loquuntur. Ante quantuor Dominicas Adventus, prima Dominica h Adventus venit dæmon, cum jaceret in sua oratione, [& ipsam vexat per totum Adventum,] & defœdavit faciem suam, & brachium suum. Illa dicens semel Pater-noster, percussa est cum flagello nodato. Illæ quæ ibi erant personæ, mirabantur de tali sono ictuum, quod non audiretur per totam villam. Cum jam diutius non posset sustinere, defecit a corde & viribus. Tandem dixit: Domine Iesu, rogo vos, per vestram Passionem, quatenus dæmoni præcipiatis quod abstineat a verberibus, quia diutius sustinere non possum; vel detis mihi proventum, ut possim sustinere. Hoc dicto defecit a corde: & cum esset reversa ad se, [varie eam percutiens.] cessarat tunc afflictio. Postea deglutivit ei crura, usque ad genua. Quæ cum non posset sustinere, dixit: Præcipio tibi, dæmon, ut recedas per virtutem Passionis Christi: tunc ille recessit. Sequenti die intrans ipsa stabulum, percussa est virga circa manum unam, in qua stigma non fuit, ita quod fluxit sanguine; unde ipsa flevit supra modum; non quia invite sustineret, sed quia vidit quod pœnam sequentem sine consolatione multorum male sufferre potuisset; & quia oportebat illam cedere ab illa domo, & se transferre in aliam. Sic percussit eam divesimode; aliquando ad caput, aliquando ad dorsum; aliquando ad pectus ita quod defecit a corde suo sæpius, & illi ictus fuerunt adeo horribiles, quod fere in platea audiebantur. Tenuibus unguibus dilaceravit pedes ejus, ita quod una die tota parochia convenit, & viderent oculis suis plagam illam magnam.

[12] In vigilia Nativitatis Domini, cum esset in domo patris sui, [Exinde turbat Virginem in specie tauri,] audivit vocem quasi tauri: & cum inciperet horrere, subito venit, & deglutivit caput ejus: & cum absorbuisset, dimisit salivam in faciem suam, ita quod fere suffocata fuit: & recessit. Venit iterum quædam tentatio, quia quandocumque audiebat Missam vel tantum de Deo, vel loqui de Deo, vel quod personaliter oravit; tunc semper rugitus maximus fiebat ad aures ejus, quod tunc temporis omnino obsurduit. Propter hoc, tædio afficiebatur in oratione, & doluit supra modum, quia sic afflicta erat. Hæc pœna duravit quatuor septimanis; tandem rogavit Deum ut auferret ab ea hanc plagam. Statim audivit vocem optimam de Deo psallentem, & venit in cor ejus gaudium, quale de cantu numquam habuit. [& diversimode impedit ejus devotionem:] Alia vice, quando debuit dicere orationem, omnino obmutuit. Si quis aliquid locutus fuisset de Deo, vel de rebus quæ pertinebant ad eam, statim illa mirabiliter doluit caput, nec potuit aliquid respondere, sed omnino obmutuit. Quando libenter dixisset, Domine Deus, vel, Deus miserere mei, vel, Dilectissime; tunc cor ejus tantum affligebatur, quod quasi per quindenam præ nimio dolore rumpebatur pectus ejus, & vomuit sanguinem. Tunc venit dæmon, & dixit: O stulta, ubi nunc est Deus tuus? Et apparuit ei in pulcherrima specie dicens; Si Deum habes, hunc adora, vel invoca: quia vides, quod ego sum creator rerum omnium. Tunc illa nimis affligebatur, quia non poterat ei de Deo respondere. Multis vicibus sic locutus est ad ejus molestiam.

[13] Quadam vice tentabatur sic: Omni tempore & omni hora in aures ejus susurravit quidquid criminis mundus agebat, [inquietat etiam illam, indicando peccata aliorum,] & hoc sine intermissione ita quod alteri detraxit, illos cum nomine ei revelans & dicens, Ille fur est, & hoc furatus: & minabatur ei, quod vellet clamare in ecclesia, quod ipsa omnia perdita furata esset. Hæc pœna duravit tribus septimanis, in quibus die & nocte nihil dormivit, nec potuit: quia talis strepitus in ejus auribus sine intermissione fuit. Illo tempore decurrente, recessit tentatio omnino. Illa timuit quod talia verba deberent ei in posterum nocere: quæ tamen, Deo juvante, non nocuerunt, quia & memoria illorum a corde ejus recessit. [& objiciendo ubique ejus oculis speciem ignis.] Iterum tentabatur, quandocumque debuit in libro orare quod videbatur liber statim comburi. In quocumque oravit, videbatur ei quod totus combureretur. Quando debebat confiteri, visum fuit ei quod Sacerdos combureretur. Quando debebat communicare, fuit ignis succensus in conspectu suo quasi fornax, & videbatur ei quod deberet ignem illum pertransire; & hoc fuit ei maxima afflictio. Hæc tentatio duravit per quindenam.

[14] Mox autem agitur de clavis in corpus ejus infixis: cui tormento Petrus ipse (ut statim patebit) præsens interfuit, in nocte festum B. Thomæ Apostoli sequente: [Vitæ a Virgine actæ Chronotaxis.] proinde reliqua quaterni Stumbelensis parte, istic ubi a Petro collocatur relicta, ut sequitur lib. 2 num. 46, pauca hic annoto. Ac primo quoniam Auctor Vitæ inferius dandæ scribit, Septuagenariam fuisse, cum obiit anno MCCCXII; confirmatur quod dixi, egisse Virginem ætatis suæ annum XXV circiter, quando primam iniit cum ea notitiam Petrus scriptor, nata scilicet sub annum MCCXLII, fortassis in die S. Christinæ Virginis & Martyris, XXIV Julii, ut inde nomen traxerit; atque adeo Christum sibi ipsam despondisse anno MCCLII, & eamdem anno MCCLXV fugisse Coloniam ad Beginas ibidem. Harum ea deinceps habitum tota vitä gestavit, licet sub annum ætatis XVIII remissa sit ad parentes, post ternas tentationes dimidii anni singulas, secutamque infirmitatem. Nec recepta unquam postea fuit in contubernium Beginarum Stumbelensium, propter extases quas patiebatur, necdum satis probatas, continuasque dæmonum infestationes. Hinc porro coacta Christina fuit manere in domo patris Henrici Bruzonis, uti appellatur lib. 4 num. 93, hominis in sua conditione rusticana divitis, & prædia plura possidentis (ut ibidem num. 90 habetur) atque post eversas deinde fortunas, retinentis domum & familiam, etiam tunc honestam; cum num. 61 lib. 3 legamus Christinæ, ipso mortuo orphanæ, quinque equos occisos a dæmone. Cetera notanda ex more subjicio, ut indicantur, per litteras.

ANNOTATA D. P.

a Festinanti scriptori aut transcriptori videnter subinde excidisse voces aliquæ, quas in gratiam lectoris, uncis [] includendo, supplere decrevi.

b Quia Petrus, Tractatus seu Libri II Collector, quædam de suo interserit, aliunde sibi nota; placet hujusmodi interpolamenta, parenthesi inserta, etiam charactere distinguere. Ipse autem lib. III num. 9 sic loquitur: quasi totum quod prius scribi fecerat in quaterno, ex ore ejus audivi: quibus & plura addidit, ex quibus illa, quæ prædictis uncis interposui, sunt accepta.

c Simul cum Psalterio videtur tantum didicisse linguæ Latinæ, quantum satis erat, non solum illi legendo, sed etiam epistolis ad se Latine scriptis pro parte intelligendis, ac vicissim dictandis: nam scribendi ignaram fuisse habes lib. 2 num. 6.

d Longior hic forte hiatus est, quem difficile sit absque alio vetusto exemplo resarcire.

e Festum S. Bartholomæi agitur 24 Augusti: hujus autem, dirius quam ceterorum Apostolorum quispiam excarnificati, pelle (ut creditur, detracta, aptius quoque fuit patrocinium Virgini, per omnem vitam tam crudelia tormenta toleraturæ.

f Hulst, Teutonibus dicitur, quod Aquifolia Latinis seu Laurus spinosa; infra in Vita num. 17, Ruscus.

g Hujus Hillæ de Monte, unius ex Beginis Stumbelensibus Virgini familiarioribus, frequens infra mentio occurrit, & laus præcipua num. 28, ubi dicitur fuisse Cognata Christinæ. Videtur autem quod hæc tunc fuerit in domo paterna Christinæ, ut vexatam a dæmone custodiret; eo modo, quo ejusmodi professionis Virgines permittuntur, ad consanguineorum proximorumque solatium & auxilium, in similibus casibus, dimisso tantisper communi contubernio, cum iisdem morari.

h Si annum 1267 hæc spectant, uti spectare arbitror, erat tunc littera Dominicalis B, atque adeo I Dominica Adventus fuit 4 Decembris.

LIBER I. Continens res gestas a XX Decembris anni MCCLXVII, usque ad XIV Aprilis anni MCCLXIX.

CAPUT I. Occasio primæ notitiæ Auctoris cum Virgine & mira circa eam visa, anno 1267, 21 Decembris.

[15] Quantum ad memoriam possum reducere, a primævo ætatis meæ diluculo, quando vitam & mores, passiones & mortes Sanctorum, & præcipue Christi Domini & gloriosæ Matris ejus audivi, [A puero devotionis addictus Petrus,] in audiendo medullitus delectabar, & in recolligendo audita ex corde consolabar; ita ut ex tunc inciperet mihi mundus vilescere cum suis delectationibus, & ex tunc cum Fratribus meis secundum carnem sæpius tractarem, ut mundo renuntiaremus. Inter hæc cordi meo cogitationibusque quoddam desiderium innascebatur: cœpique desiderare & optare, ut Dominus me sua gratia in hac parte dignaretur visitare, ut aliquem servorum suorum mihi ostenderet, [optat sibi ostendi verum ejus exemplum:] in quo conversationem Sanctorum suorum, non solum verbis, sed factis & exemplis secure & plane addiscerem; cui caritate ex corde conjungerer & consociarer, cujus moribus informarer, cujus devotione inflammarer, & ab acedia quæ me a pueritia depresserat excitarer: cujus collocutione illuminarer; cujus familiaritate consolarer, cujus exemplis de omnibus certificarer dubiis, maxime quæ ad conversationem pertinent Sanctorum.

[16] [cujus voti post annos 20 compos redditur;] Sub hoc affectu meo fluxerunt tempora multa, & dies plurimi, & anni (ut puto) ultra viginti: in quibus Dominus, ex sua liberalissima benignitate, non meis meritis vel desideriis exigentibus, plures utriusque sexus personas demonstravit mihi, quibus cor meum sæpius lætificavit; non tamen intentionis meæ appetitum satiavit, sed nec cordis motum quietavit: Quas [personas] tanto diligentius consideravi, quanto amplius intueri desideravi: quantoque plures vidi, tanto plures videre concupivi: quia in nulla inveni quod quærebam, & ideo affectum meum semper famelicum inveniebam. Tandem autem Pater misericordiarum, per viscera misericordiæ suæ me visitans, [occasione cujusdam infirmæ prope Coloniam visitandæ,] cui videbat merita non suppetere; ex inopinato mihi personam quamdam hoc modo ostendit, cujus aspectu simul & affatu me multipliciter lætificavit, non solum per præsentiæ exhibitionem, sed & per memoriæ recordationem. Domina Alfradis, genere nobilis mariti præclari conjunctione honestata, infirmata graviter, misit pro Fratre Waltero, confessore suo ab antiquo: qui me assumens in socium, in vigilia B. Thomæ Apostoli, ad eam profectus est. Cum autem tarde venissemus, & ipse sederet, & confessionem dictæ Dominæ audiret; accessit ad me in eadem domo sedentem Beghina quædam, nomine Aleidis, & quærebat unde venissem. Cui cum respondissem de Colonia, adjecit: Utinam fuisses in villa nostra, & mirabilia quæ ibi fiunt in quadam Puella vidisses.

[17] Contigit autem sequentis diei vespere nos, secundum ordinationem prædicti Walteri, ad domum Plebani Parochiæ declinare; [declinans in Stumbele:] ubi & prædicta Puella tunc temporis [erat], propter instantis tribulationis necessitatem; propter cujus etiam visitationem Frater prædictus, qui fuerat Confessor suus quasi a pueritia, ad domum prædictam intravit. In veniendo autem, in corde meo statui, ut si quæ inusitata aut mirabilia ibi contingeret me videre, de iis omnino tacerem, quia cujus essent pretii apud præsentes nescivi. Domum ergo præfatam ingressus, vidi in ea pauperem suppellectilem, familia tristem, Puellam unam, pallio coopertam habentem faciem, [ubi Cristinam videt allidi parieti,] seorsum aliquantulum sedentem. Quæ cum Fratri Waltero assurrexisset, dæmon in continenti inter verba salutationis retrorsum [eam] projecit & caput ad parietem tam graviter allisit, ut paries totus sit commotus. Inter hæc turbabantur præsentes super eo quod acciderat, sed multo plus timebant super futura tribulatione, quam secundum inolitum cursum certitudinaliter expectabant. Cunctisque dolentibus qui aderant super malis illatis, & timentibus super pejoribus expectatis, solus ego gaudio quodam inusitato perfundebar, intimeque consolabar, & in stuporem mentis suspendebar. Quod valde admiratus, [in aliorum metulætus ipse.] quid accidisset verecundabar; quia timui de hoc notari: adverti enim aliquid insolitum mox futurum: nihil enim talium sensibus forinsecus offerebatur, quod cordi tantum intrinsecus gaudium posset causare: quin potius, ut prædictum est, dæmonis adesse sentiebatur præsentia, timebatur sævitia, familiæ audiebatur mœstitia, puellæ præmemoratæ facile adverti poterat tristitia: & inter hæc, quæso, unde oriri poterat lætitia & immutatio tam insolita?

[18] Ad occultandum ergo quod sensi; cum familia, hoc est, cum Domino Plebano, matre ejus & sororibus, & aliis personis præsentibus in eadem domo, me occupavi; in qua Socius meus cum prædicta Puella aliquantulum seorsum sedit, [Idem cum septies factum esset,] & ei de Christi & Sanctorum patientia recitavit exempla diversa. Supra memoratæ autem lætitiæ tam fortis in me venit impressio, ut usque nunc, cum jam undecimus vertatur annus, apud me non solum ejus remaneat memoria, sed certa præsentia perseveret: Dei enim in ipsa hora, ut æstimo, influentiam qualemcumque suscepi. Cumque prædicto modo sederem, verba familiæ audiens, jocisque seria intermiscens; ibi tamen erat oculus, non solum corporis, sed & intentio cordis, ubi Personam esse sciebam, cujus præsentia me credidi immutatum: non enim persona, tam dilecta in futurum, me latebat, cujus gratia Dominus tantum donum in præsenti contulerat. Inter hæc ergo, socium meum & Puellam prædictam cum diligenter considerarem; vidi, quod diabolus eam septies projecit; quater ad parietem, qui erat a tergo eorum; [illa nec gemitum quidem emittit;] & ter ad cistam quamdam, quæ erat ad sinistram Puellæ posita, tam valide, ut sonus cistæ, & strepitus parietis a remotis posset audiri. Ad hæc cœpi admirari, quod inter tot ictus & tam graves, nullos audivi puellam emittere gemitus vel singultus; sed & quod nec alicujus alterius, non dico impatientiæ, sed nec doloris signa in verbis vel factis depromebat; sed immobilis permansit: non murmur nec querimoniam resonat. Dixi ergo Fratri Waltero, amplius dissimulare non valens: Carissime Pater, nescio si advertitis, quod dæmon puellam quæ juxta vos sedet, tam graviter affligit; melius esset quod remotius sederetis a cista & pariete, & poneretis aliquod pulvinar inter eam & dicta obstacula; ut si eam amplius projecerit, a mollibus objectis suscipiatur: factumque est ita.

[19] Et cum sic ad tempus modicum sedissemus, audivi dictam Puellam suspirantem, quasi ex inopinato aliquid doloris ei evenisset. [donec vulnerata in pedibus,] Quod & mulieres circa eam sedentes cum advertissent, inquirebant prædicti suspirii causam. Respondit; In pedibus sum vulnerata. Quæsitum est, & ita inventum: in utroque enim pede vulnus, recenti sanguine fluens, invenerunt. Cumque sic successive quater ingemuisset, compassione quadam commotus, inter assidentium compassionem & lacrymas, qui ad quemlibet gemitum nova viderunt vulnera, surrexi & ego; atque (ut credo) vicibus duabus ultimis respexi; & tam recentia vidi vulnera, quod puto quod visu sanguinis fluxum prævenerim: solet enim inter vulnus inflictum & sanguinis exitum morula quædam intercedere. In hoc autem fine hoc negotium est conclusum, quod in unius pedis parte suprema vidi quatuor vulnera, sanguine fluentia; [plagas recenti sanguine manantes ostendit.] & in pedis alterius eadem parte tria, recenti cruore madentia. Quia autem bis surrexeram, & negotium mihi cordi multum inerat; adverti quod in qualibet vice vulnera numero multiplicabantur. Dum autem hæc fierent, nox in suo cursu processit, quam immediate festum B. Thomæ Apostoli sequebatur: cœpique compassione permoveri, qui prius fueram gaudio commotus: visumque fuit Fratri Waltero, cui socius datus eram, ut Completorium diceremus. Quod cum in præsentia dictæ Puellæ dixissemus, cum omnibus attinentiis secundum ordinem; posuit dictus Frater Walterus utramque manum genibus flexis super caput puellæ, & dixit Euangelium, In principio erat verbum, in tutelam contra iniquissimi inimici Læviathan sævitiam.

[20] Quo facto petivi ab eo licentiam ut cum familia possim per noctem vigilare. Qua obtenta sequebar eum ad lectum, qui infra eamdem domum erat præparatus, propter suæ ætatis & religiositatis reverentiam; erat enim vir valde religiosus, ætate pariter & gratia provectus, capite canus, vultu decorus, & ab omnibus religiosis & secularibus approbatus. Cum ejus ergo licentia ad supramemoratam Personam veniens, ut eam & per eam consolarer in Domini mirabilibus; duo lumina, quæ usque ad diem ardebant, in hospitio inveni; cum septem personis: [His visis Petrus petit apud illam vigilare cum ceteris,] quæ usque ad diem, non vicissim, sed omnes simul, custodiebant vigilias noctis, nullo interposito interstitio, nullaque persona ad dormiendum collocata. Necessitas enim hæc erat vigilandi: quia quilibet præsentium, non solum de rebus, sed de vita timere poterat, propter dæmonis sævitiam simul & malitiam, quæ tam graviter, & viribus humanis tam importabiliter crudeliterque grassabatur. Regressus ergo, & cum magno solatio assidentium susceptus, cum me ad eorum instantiam in loco, de quo Socius meus surrexerat, [initaque notitia pium sermonem instituit;] collocassem, & tacitus ad tempus sedissem; dixit mihi sæpius jam memorata Puella, Quod est nomen vestrum? Respondi, Petrus vocor. Adjecit illa: Bone Frater Petre, dicatis mihi aliquid de Deo: quia libenter audio, quamvis propter instantem necessitatem non multum possum intendere, de quo doleo. Ad ejus ergo instantiam & assidentium, licet idioma perfecte nescirem, retuli tamen duo ædificatoria (ut mihi videbatur) exempla, sumpta de Vitis-Fratrum; unum, quomodo beata Virgo quemdam Carthusiensem docuit sibi servire & se amare; & alterum, quomodo Frater Ordinis Prædicatorum liberatus fuit de purgatorio XV annorum, propter Missam cujusdam Fratris senioris, sibi multum familiaris.

[21] His pernarratis silui modicum; & ecce Puella præmemorata cœpit subito ingemiscere solito gravius. Et cum ab ea quæsivissem quid accidisset sibi, respondit: Juxta genu vulnerata sum. [sub quo circa genu vulnerata Christina,] Modica autem morula interposita, in quanta unum Miserere mei Deus dici posset, iterum ingemuit; & dextram manum per manicam ad interiora retraxit, & clavum ferreum sanguine recenti perfusum protulit, & in manu mea posuit. Morulæ autem interpositæ hæc erat ratio, quia quodcumque illud erat, sive ferreum sive ligneum instrumentum, per quod dæmon eam vulneravit, illud de vulnere nemo poterat nisi ipse dæmon extrahere & evellere, [clavum quo plaga facta ostendit;] quod infra evidenti probabitur argumento. Clavum autem, tali modo mihi datum, sensi tactu fore calidiorem, quam ex carne humana potuisset fieri, sive fuisset in manu retentus sive in sinu gestatus. Cum autem media nox advenisset, secundum meam opinionem; accessi ad Socium meum, pro Matutinis secundum modum Ordinis dicendis. Et cum diceremus Matutinas de beata Virgine, & Laudes earumdem incepissemus; murmur totius familiæ in tantum insonuit, ut præ admiratione interruptis Matutinis, nuntium prævenientes, ad personam sæpe dictam & sibi assidentes accederemus, & causam quæreremus quid accidisset. [ac deinde alium similiter cruentum.] Dictumque [est] nobis, quod Puella, cujus supra sæpius habita est mentio, graviter esset vulnerata. Et cum Socius meus ad eam accessisset, & se juxta eam collocasset consolandi gratia, invenit eam graviter afflictam & pæne deficientem. Post modicum autem resumpto spiritu, altera manu modo superiori ad interiora retracta alium clavum, cruore recenti infectum & præcedentis clavi caliditate accensum, sed multo horribiliori forma vestitum, protulit, & in manu Socii mei posuit, dicens: Ecce quo vulnerata sum. Omnibus autem qui aderant clavum considerantibus, [quem obtentum Petrus reverenter servat:] & ob horrorem ejus stupentibus pariter & timentibus, petivi eum mihi dari, pro magno munere & perpetuo memoriali: quem impetratum usque in hodiernum diem penes me conservavi, imprimens in eo signum infallibile, quantum in femore Virgineo fuisset infixus: caro enim clavo adhærens, & sanguis eum perfundens, certissimum hujus rei testimonium perhibebat. Et sic nox prædicta [est] terminata, quoad ea quæ visui assidentium apparebant; ut de iis ad tempus taceatur, quæ Dominus familiariter est operari dignatus: nam eorum inferius mentio fiet specialis.

[22] Mane autem facto Coloniam redii, ex qua exivi: sed nescio si in tota vita mea, usque ad illam horam, talem sensi cordis mei dispositionem: ita quod tunc nihil libentius fecissem, [& regressus Coloniam,] quam Missam de beata Virgine celebrassem, pro donorum divinorum collationis gratiarum actione, quamvis mihi tunc temporis hujus solatii opportunitas data non fuisset. Videbatur ita mihi quod tunc intelligerem, quod dictum esset, Et nox illuminatio mea in deliciis meis, quia tenebræ non obscurabuntur a te, & nox sicut dies illuminabitur, & tenebræ ejus sicut lumen ejus. [Ps. 138. 11] O felix nox! o beata nox! quæ divinarum illuminationum, quæ noctis & diei differentias nesciunt, mihi principium extitisti. O dulcis & delectabilis nox! in qua mihi primum est degustare datum quam suavis est Dominus. Hæc nox est, in qua Domini mei Sponsam primo videre merui: & quod Chrysostomus [ait] in Sermone de Innocentibus, ut videtur mihi, tunc primum intellexi; [ingentique consolatione perfusus,] Cessant humana cum divina tractantur: & infra, Necesse est enim terrena succumbere, cum cælestia prædicantur; naturalia silere, cum virtutes loquuntur. Et cum omnia noctis prædictæ interstitia vel spatia placuerint, licet satis pœnaliter pertransierint, duo tamen molestiam mihi aliqualem intulerunt; videlicet moræ brevitas, & nominis nocuitas. Nox enim, eo quod oculis noceat, nomen accepit: quæ ergo lumen intellectus ingessit, cordi jucunditatem multiplicavit, quare nox vocata est? dies enim magis debuisset appellari quam fecit Dominus, in qua Propheta dicit Exultandum & lætandum: [benedicit nocti,] cui & ego consentirem, nisi mysteria noctis adverterem, & eorum similitudinem in me qualemcumque recognoscerem. [Ps. 117. 23] Novi Iudam de collegio discipulorum Christi nocte exisse; credo Virginem gloriosam nocte Dei filium peperisse, & Euangelio narrante nocte Dominum de mortuis resurrexisse. Quod utinam, ut æstimo, in me sentirem impletum! Opto enim quod Iudas cum infidelitate sua sic de corde meo exeat, & laqueo suspensus sic intereat, ut omnibus ponatur in exemplum.

[23] Utinam peccatrix anima mea novum puritatis concipiat affectum, & tamquam Virgo filium generet! utinam in novam transformatus naturam, sic resurgam in novum vivendi modum, ut numquam amplius mortem gustem in æternum! Et quamvis horum rem nondum teneam, spem tamen habeo, [qua se novum spiritum concepisse agnoscit,] quod ex tunc a facie [Personæ prædictæ] Deum conceperim, & quasi parturierim spiritum salutis. Unde & per totum festum natalis Domini immediate sequens, quasi parturiens fui; nihilque tunc libentius fecissem, quam quod tunc cum Persona prædicta fuissem, cujus præsentia semen animæ meæ prædictum injecerat. Æstimabam enim, eo citius illud in fructum pullulaturum, si fuisset calore genitricis confotum: & ideo desiderio desideravi mirabilibus Dei intendere & interesse, quæ in persona prædicta lucide & multifarie ostendebantur, cui jam in spiritu veritatis & dilectionis sinceritate anima mea erat conglutinata, [cum ingenti affectu erga Cristinam.] in tantum ut vix potuerim Dei recordari sine illius recordatione. Videbatur enim mihi inter nos quædam summa familiaritas esse, cujus etiam quemdam gustum cor meum sibi ex tunc inbibit, quo plenarie inebriari desideravit; licet opportunitas tunc non daretur, propter aliorum Fratrum similem & forte majorem devotionem, quibus cedendum judicavi quia erant notiores.

CAPUT II. Secunda & tertia Christinæ visitatio per Fr. Petrum.

[24] Deinde in prima immediate sequenti data opportunitate, redii ad locum præmemoratum & desideratum, cum Fratre Gerardo de Grifone, [Petrus cum Confessario regressus an. 1268, 24 Febr.] Confessore prædictæ Puellæ, viro morum honestate decorato, laudabiliter litterato, & devotionis gratia præ multis privilegiato, Magistro studentium in domo Fratrum Prædicatorum Coloniæ. Venimus autem, sabbatho ante a primam Dominicam Quadragesimæ, ad locum prænominatum. In Dominica autem Dominus Plebanus supramemoratus, propter Fratrem Gerardum cui familiarissimus erat, invitavit Filiam suam, Puellam cujus in superioribus sæpius facta est mentio, ut cum eo comederet. Quæ Patris sui petitioni consentiens, secum comedit: de quo plurimum consolabar, quia ex tunc incepi mores ejus & gestus solicite considerare & examinare, & in quantum potui, lance rationis ponderare, sicut prius patientiam & modestiam fui contemplatus. Et quamvis pleraque circa statum ejus invenerim rationi meæ impervia & inscrutabilia, [Christinæ secum prandentis mores considerat,] & meo judicio mirabilia, in tantum ut consideratio mea, improportionati luminis claritate reverberata, in sinum suum reverteretur & diceret; Mirabilis facta est scientia tua ex me, confortata est & non potero ad eam; ex tanto tamen, hoc est ex minimo quod intelligere potui, vidi eam, mirabili, & pluribus qui non viderunt incredibili abstinentia præditam, decenter affabilem & religiose jucundam; inter humiles humillimam, & de abjectione & contemptione sui lætam; per se pauca, sed ædificatoria loquentem, [& vehementer probat.] & modeste ad interrogata respondentem; jocunda interdum, sed otiosa numquam proferentem. Habitu religioso induebatur, in quo nihil superfluitatis vel fictæ humilitatis notari poterat. Mirabili honestate morum pollebat, quibus se intuentes & secum conversantes plurimum in Deo ædificabat: quia quantum secundum Deum potuit mores suos [ceteris] conformabat, & in hoc aliorum paci providebat. Sed de iis & de similibus quæ notavi, in Versibus b quibusdam quos scripsi collegi.

[25] Ex tantillo ergo quod tunc vidi, tacitus ex præcordiis delectabar, & in corde Deum benedicebam; [Videt deinde eam rapi in extasim:] sperans quod jam desiderium meum exaudisset, & implere inchoasset. Facto prandio, dum Plebanus infirmum visitaret, accidit quod persona quædam ex devotione coram nobis cantaret, Iesu dulcis memoria, c & Teutonica verba devotissima interposita simul concineret, quæ & me sæpius ad lacrymas permoverunt. [Tunc] rapta est prædicta Puella in tantum mentis excessum, ut in omnibus sensibus immobilis facta, & toto corpore indurata, nullum vitæ sensibilis præferret indicium: & quod plus addidit stupori, nec perpendi poterat quod attraheret spiritum. Fateor, dum hæc fierent, præ gaudio flebam, & præ miraculo stupebam, & pro tanto divinæ influentiæ dono gratias largitori referebam: nihil enim de iis naturæ vel humanæ industriæ attribuebam, sed divinam præsentiam in hoc facto sum veneratus, & de hoc quod sensi & pro quo habui, inferius dicetur. Cum ergo talem dispositionem in homine mortali numquam vidissem, putabam hoc esse quod in Apostolo legi, Sive mente excedimus: nulli enim alii rei mihi quod vidi videbatur esse similius: cœpique tanto solicitius cuncta considerare facta, auscultare verba, motus & gestus ponderare, & memoriæ altius recommendare, quia privilegio gratiæ singularis omnia esse judicavi attribuenda. [2 Cor. 5]

[26] Cum ergo sic sedisset inclinata aliquantulum super quoddam scamnum, & faciem & manus peplo velatas haberet, ad trium vel quatuor horarum spatium; [quæ sibi post horas 3 vel 4 reddi incipiens,] singultando ingemuit, ita ut in toto corpore modicum moveretur: & post cœpit aliquantulum spirare, multo tamen rarius & minori motu, quam soleant homines communiter spirando spiritum attrahere. Fuit autem spirationis motus adeo modicus, quod non posset adverti, nisi præcipua diligentia observaretur, quia modo communi non fiebat. Erat enim, ut dictum est, minor motus spirationis, quam soleat fieri communiter; & majus spatium inter inspirationem & respirationem: quæ tamen sibi invicem videntur contrariari. Et cum sic ad horam duarum Missarum sedisset sub hoc modo vitæ; cœpit paulatim apertius spirare, & ad modum communem quodammodo in hac parte venire hominum. Post hæc cœpit loqui, adeo tamen submisse, quod ab auscultante diligenter vix poterat percipi: non tamen oratione perfecta, sed uno enuntiato verbo dulci & amatorio, [auditur nonnihil loqui;] ut est, Amantissimus, Dulcissimus, vel Præcordialissimus, Intimus vel Sponsus, tanto & tam inusitato exultavit tripudio, ut toto corpore tremefacto, plus longe quam soleat ridentibus accidere, ad moram unius, Miserere mei Deus, sub uno spiritus attractionis motu in hoc permanserit, & post æquali temporis spatio quasi immobilis perseveravit. Perduravit autem & modus risus vei tripudii, exultationis vel gaudii (nescio enim quo nomine debeat censeri, quia hujus simile nihil prius vidi) ad moram, ut puto, duarum Missarum.

[27] [tum in mirabiles affectus erumpere;] Cessante autem & hoc modo, qui plerosque secus eam sedentes commovit ad fletum, propter excellentis devotionis & ardentis dilectionis multiplex indicium; cœpit plura in loquendo verba continuare, & orationes quasi ex integro formare, in quibus gratiarum actio & vox laudis resonabat. Memoriam enim quamdam faciebat status in quo fuerat, & beneficiorum quæ perceperat in generali, licet ad specialia non descendebat. Dulcissimum hoc fuit audire, quomodo suam recognovit vilitatem, & sui Sponsi magnificentissimam largitatem, & familiarissimam benignitatem. Hinc inde enim oratio procurrebat: [deinde lacrymari ubertim,] nunc enim sonabat propriam humilitatem & indignitatem, nunc Dei magnificabat bonitatis immensitatem. Duravit autem & hic modus ad spatium unius Missæ: qua cessante, exilii sui multiplices miserias cœpit, cum maxima cordis amaritudine & lacrymarum profusione, conqueri, ut talem lacrymandi modum numquam prius viderim. Unde quod pedes Domini rigati fuerint lacrymis mulieris, quamvis prius & crediderim par ante Euangelio; ex tunc tamen fortius cordi impressi tali monitus exemplo: puto enim, quod non tantum pedes, sed & manus & caput lacrymis rigasset, si opportunitas data fuisset. Hac quoque hora per se pertranseunte, cœpit, quasi homo devotus, ex intima devotione recommendatos sibi, Deo affectuosissime recommendare. Quod ideo taliter pono, quia hic primum adverti, [& amicos inimicosq, commendare;] quod humana ratione & instinctu naturali movebatur: hujus autem exemplum, quamvis diminutum, prius videram inter mortales. Et cum amicos & benefactores, in quocumque genere beneficii ei subvenissent, attente recommendasset; pro inimicis summa instantia, si qui essent, devotissime Dominum exoravit, ut eis indulgeret, sive ex industria sive ex ignorantia in eam peccassent: & idcrico hoc addidit, quia quidam factis suis detraxerunt, quia veritatem non intellexerunt.

[28] Iis sic sive per Deum sive per eam completis, [ac denique Petro interroganti respondere:] cœpit hominibus loquentibus sibi respondere, & vitæ humanæ modum tenere, præteritorum nullam omnino faciens mentionem; quin potius ægre videbatur ferre, si de iis aliquem audivit loquentem. Infra tempus autem quo ibi morabar, quærebam ab ea quomodo valuisset, postquam eam vidi ante Natalem Domini: & respondit, Competenter, & addidit: Octo diebus ante Purificationem, cum essem in oratione post Completorium ante lectum meum, audivi sonum bufonis, & præsentiam adesse intellexi dæmonis: ad cujus vocem in primis territa fui: sed ad cor rediens mansi in eodem loco, in oratione quam inceperam: & audivi quod mihi appropinquavit, tandemque sensi [quod] sub vestes meas intravit. Post hoc probavi, [cui & narrat vexationem a dæmone sub specie bufonis illatam.] quod paulatim per membra mea scandebat, & ultimo se in pectore meo collocabat: erat autem adeo magnus, quod fere totum pectus meum cooperiebat: adeo etiam fortiter ungues suos carni meæ impressit, quod gravia vulnera post se reliquit. Sic ibidem, quocumque ibam, per omnes octo dies remansit; sive Ecclesiam frequentarem, sive aliud quid facerem: erat autem hoc mihi pœna non parva. Cum autem in vespere ante vigiliam prædicti festi essem in oratione, & intellexissem quod Deus vellet me liberare a prædicta tribulatione; manum meam traxi ad interiora per manicam, & posui digitos meos inter pectus meum & ventrem bufonis, & violenter eum evulsi, & a me in pavimentum projeci: & sonuit quasi calceus antiquus fuisset projectus: & dixi ei quasi ex indignatione: Infelix, cur tam cito revertebaris? nonne in Adventu me satis afflixisti & satis crudeliter persequebaris? Et respondit mihi dæmon de bufone: Non sum ego ille: alterius crimen mihi imponis. Ego enim numquam plus ad te veni, sed & nunc sic devictus sum & confusus, quod numquam revertar. Et adjeci, Fuge, miser: qui statim fugit: sed & bufo disparuit. Et post hoc ad me loquebatur, Nunc quarta vertitur d septimana postquam hæc acciderunt, & adhuc in pectore meo vulnera, quæ dæmon inflixit, perseverant.

[29] Cum Frater Karolus e reverteretur de Parisius in Daciam, & venisset Coloniam, [III Visit. Ad instantiam Fr. Caroli] ubi ego tunc causa studii commorabar, & ad ædificationem suam quædam narrassem de persona memorata; in tantam accensus est devotionem, ut omnino eam vellet visitare & corporaliter videre. Cum autem, pro signo certitudinis dictorum, clavos ferreos visu horribiles, quos dæmon dictæ Puellæ tibiis infixisset ostendissem; petivit instantissime unum ex eis, quem & ego dedi, & ille accepit pro magno munere. Ut ergo & ipsam personam videret, licentiam petivit & accepit a Priore Coloniensi, cui datus fui in socium: [regressus cum eo Petrus 24 Martii,] & sic tertia vice ad præfatam veni personam in die Annuntiationis Dominicæ post tempus Completorii, quæ tunc in f Sabbatho celebrabatur. Intrantes ergo domum Domini Plebani, qui Fratres solebat infatigabiliter hospitio recipere, mansimus illic per noctem. Cum ergo negotium nostrum Plebano dixissem, & modum quæsivissem quomodo Frater Karolus personam quam videre volebat, possit invenire; respondit honeste satis (erat enim vir multarum gratiarum, magnæ puritatis & morum honestatis, simul & largitatis & præcipue devotionis, quæ aperte in eo fulserunt): Invitate eam cras ut comedat nobiscum. Ad quem dixi: Non est meum aliquem invitare. Respondit: Ipsa libentius veniet, si vos eam invitaveritis.

[30] Quod cum factum esset in crastino, & ad prandium deberemus accedere; invenimus eam paratam, primo ad aquam manibus nostris infundendam; & cum nos invitaret ad aquam accipiendam, subito in verbis beatæ Elisabeth prorupi, dicentis: Et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me? [ipsā manibus suis aquam fundente, pie afficitur;] indignum enim judicavi ut aquam manibus meis administraret: humilitatem tamen suam & devotionem attendens, sedi tacens, quamvis verbum emissum circumastantes notarent. Facto ergo prandio, cum sederemus ad ignem secundum morem Teutonicorum, & in memoriam revocarem, ut attenderem manum ejus sinistram (secundum quod præmonitus fui in præcedente vespere) quam & in