Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten
Einleitung Juni IV           Band Juni I           Anhang Juni IV

23. Juni


DIE VIGESIMA TERTIA IUNII

SANCTI QUI NONO KALENDAS IULII COLUNTUR.

Sanctus Felix Presbyter, Martyr Sutrii in Italia.
S. Agrippina Virgo & Martyr, Romæ.
S. Avitus, Martyr Nicomediæ.
S. Cinzamus, Martyr Nicomediæ.
S. Arion, Martyr Nicomediæ.
S. Emetitus, Martyr Nicomediæ.
S. Alicus, Martyr Nicomediæ.
S. Capito, Martyr Nicomediæ.
SS. Alii LXXVIII, Martyr Nicomediæ.
S. Eustochius Presb. Ancyræ in Galatia Martyr.
S. Gaïnus Cognatus Ancyræ in Galatia Martyr.
S. Lollia, hujus filia Ancyræ in Galatia Martyr.
S. Proba, hujus filia Ancyræ in Galatia Martyr.
S. Urbanus, hujus filius Ancyræ in Galatia Martyr.
S. Aristoclus Presbyter, Martyr Constantiæ in Cypro.
S. Demetrianus Diaconus, Martyr Constantiæ in Cypro.
S. Athanasius Lector, Martyr Constantiæ in Cypro.
S. Palladius, Apud Habessinos honoratus.
S. Cotylas, Apud Habessinos honoratus.
S. Adramas, Apud Habessinos honoratus.
S. Moses, Apud Habessinos honoratus.
S. Esas, Apud Habessinos honoratus.
S. Saliconus, Apud Habessinos honoratus.
S. Cotylas II, Apud Habessinos honoratus.
SS. CL Socii, Apud Habessinos honorati.
S. Besoës miles, Apud eosdem.
S. Nor frater, Apud eosdem.
S. Didara mater, Apud eosdem.
S. Zenon miles, Martyr Arabs, Constantinopoli honoratus.
S. Zenas domesticus, Martyr Arabs, Constantinopoli honoratus.
S. Joannes, Presbyter & Martyr Romæ.
S. Leodegarius, Presbyter in Pago Pertensi Galliæ.
S. Ethelreda Regina, Virgo Abbatissa Elyensis in Anglia.
S. Hidulphus Dux Lobii & Binchii in Belgio.
S. Jacobus Episcopus Tullensis, Divione in Burgundia.
B. Lietbertus, Episcopus Cameracensis & Atrebatensis, in Belgio.
S. Bilius Martyr, Episcopus Venetensis, in Aremorica.
B. Petrus Prior Juliacensis in Campania Ord. S. Benedicti.
S. Walherus Martyr, Pastor in agro Namurcensi.
S. Lanfrancus, Episcopus Papiensis in Italia.
B. Maria Oigniacensis, in Belgio.

PRÆTERMISSI ET IN ALIOS DIES REIECTI.

Felix monachus Cistercii, a S. Stephano Abbate rogatus, ut a morte indicaret num Ordo Deo placeret, quod & fecit. Is ut Beatus memoratur ab Henriquez & Chalemoto. Res tota, sed tacito nomine, refertur cap. 3 Vitæ S. Stephani XVII Aprilis.
S. Anthimi Episcopi & Martyris translatio, profertur a Greveno & Canisio. Is est Episcopus Nicomediensis, relatus XXVII Aprilis.
S. Desiderius Episcopus Lingonensis & Martyr, indicatur in Catalogo Ferrarii, citantis Renatum Benedictum. Acta ejus dedimus XXII Maji.
D. P.
S. Acacius Martyr cum Sociis festo duplici colitur in Aniciensi Galliæ Diœcesi, verosimiliter propter Reliquias. Est Dux 10000 Crucifixorum de quo XXII Junii.
S. Julianus adolescens Martyr, in Flavia civitate, in mare mersus, memoratur a Maurolyco, Felicio, Petro de Natalibus, Flavio Dextro, Tamajo Salazar & Cardoso. Estis, qui Arimini ut Patronus colitur die quando Acta dedimus XXII Junii.
S. Ortrudis Virgo, cujus corpus in cœnobio S. Bertini quiescit, inscripta est Martyrologio Germanico Canisii. Est hæc S. Rotrudis Virgo, cujus Acta dedimus XXII Junii.
D. P.
Occursus imaginis Thaumaturgæ purissimæ Deiparæ Wladomiriensis, refertur in Synaxario Slavo-Russico anni 1679, quod nobis Latinum fecit Joannes Gabriel de Sparwenfels, Antverpiam divertens anno 1688. Est autem Wladomiria quam hic signari puto, regiuncula, Moscuæ ad Euroboream adjacens, ac nomen habens ab oppido ad 40 leucas distante, supra fluvium Clasma dictum: unde fortassis semel quotannis dicta imago ad Metropolim fertur solennissima pompa.
Liliosa, soror S. Jacobi Episcopi Tullensis, occasione hujus uni refertur a Saussaio, & in Indice Virgo sacra appellatur. Quæ de ea sciuntur, infra ad natalem S. Jacobi fratris proponuntur.
Salomon Dux Armoricæ & Albigeon ejus filius, referuntur a Saussaio: sed inter Pios.
Simon de Torciano Comitatus Ameliæ, Prædicator eruditus, patravit multa miracula, & post mortem requiescit in Amelia in Custodia Tudertina: ita Waddingus an. 1270 num. 27, & anno 1287 num. 20, inter viros doctos recenset Simonem de Corsciano in Custodia Tudertina, ubique tamen absque titulo Beati, quem ei tribuit Jacobillus de Sanctis Umbriæ ad hunc diem.
Joannes a Dionanto, alias Hortulanus, Oigniaci Regularis Canonicus, ut Beatus proponitur ab Arnoldo Raissio in Auctario ad Natales Sanctorum Belgii, occasione B. Mariæ Oigniacensis, quæ eum patris loco habuit; & infra in hujus Vita quæ de hoc dicenda forent, referuntur.
B. F. Marianus Brandius, Laicus, ob corpus post biennium incorruptum, & potentiam adversus dæmones in Corsica (ubi vixit seculo 14, aliis 15) in memoria fuit. Ita Gonzaga: qui etiam ab Arturo aliisque Beatus appellatur.
Francisca a S. Michaële Hispana, Ordinis S. Dominici in Monasterio Methymnæ-Campi, apparitione Deiparæ Virginis & Archangeli Michaëlis exhilarata in obitu, laudatur a Joanne de Rechac seu de S. Maria tomo 1 lib. 3 cap. 3 & aliis, & refertur hoc die in Anno sancto dicti Ordinis.
Guido Mirapicensis, in Gallia, anno 1318 Didacus Villanovanus, in Hispania, an. 1545 Petrus a S. Maria Madriti, anno 1570 Maria a Queto in Hispania, anno 1595
Ordinis S. Francisci ab Arturo Beati habiti, apud quem variæ eorum virtutes enarrantur.
D. P.
Paulinus Bernardini Lucensis Ord. Prædic. Observantiæ Regularis restaurator in Aprutio, Neapoli defunctus 1585, refertur in Catalogo Personarum Sanctitate illustrium ad calcem Martyrologii ut virtutum meritis ac miraculis conspicuus. Vita ibidem Ms. habetur per Fr. Dionisium ejus discipulum, ut scribit Marchesius in Diario, vix unum interim folium implens ad eam explicandam, ut videatur parvi momenti res esse, nec spem facere magnam Canonizationis impetrandæ, nisi alia momenta miraculorum frequentium evidentiumque accedant.
Ezechias Iosias Reges indicantur a Greveno & Canisio. Optaremus eos in antiquioribus Fastis reperire. Petrus de Natalibus eosdem refert XXIV Junii.
S. Joannis Baptistæ Vigilia celeberrima habetur in omnibus Breviariis, Missalibus & antiquis Fastis, uti & dies Natalis XXIV Junii.
D. P.
S. Golveneus, Episcopus Leonensis in Britannia Armorica, successor S. Pauli, a Thoma Dempstero Hist. eccles. gentis Scotorum lib. 7 dicitur hac die coli. Interim allegatæ ab ipso tabulæ istius ecclesiæ ipsum ponunt I Julii.
D. P.
B. Hechardi, Ordinis Præmonstratensis, Fundatoris Canonicæ Scheidanensis Translatio celebrata est an. 1628; Natalis autem colitur I Julii.
D. P.
S. Adeodatus Presbyter, Mediolani in æde Vincentiana sepultus IX kal. Julii, Probo Juniore IV Cons. perpetuo, Indict. III, legitur in suo Epitaphio; in quo signatas temporis obscuras mihi notas opto distinctius explicari; interim dum præstolor diem translationis ad Galliani ecclesiam, ipsi dicatam, ubi colitur II Iulii.
S. Theodulphus, Episcopus Laubiis, indicatur a Ghinio: ab aliis sequenti die XXIV Iunii.
D. P.
S. Febroniæ Virg. Mart. Natalis in monasterio Fontis-Ebraldi apud Saussaium in Supplemento, sed per errorem: notandus erat dies XXV Junii.
S. Hildulphus, Archiepiscopus Trevirensis, indicatur in Menologio Scotico Dempsteri. Ejus Acta danda erunt XI Julii.
D. P.
S. Christina Mirabilis in Hasbania; in Gynæceo sacro relata ab Arturo, non distinguente inter illam quæ Juliaci colitur Stumbelensem sive Coloniensem, & alteram hac seniorem Brabanticam, de qua sola agunt Auctores ab eo citati in notis. Unius Acta dedimus XXII Junii, alterius dabimus XXIV Julii.
D. P.
Ven. Margaritæ de Claves Viduæ Elevatio & Translatio corporis, in civitate Pontis-delicatæ, in insula S. Michaëlis, una Tertiariarum in mari Atlantico, ad extructam sub ejus nomine ecclesiam anno 1587 ob spem proximæ Canonizationis, refertur in Hagiologio Lusitanico Cardosi: sed additur quod flacescente spe illa, ecclesia quidem dedicata est S. Margaretæ Virg. Mart. populus autem nihilominus pergit, propter miraculorum frequentiam, honorare piæ viduæ illius Corpus, & hoc die, & XX Julii, & in die obitus VIII Septembris. Processus pro Canonizatione facti, si fuerint nobiscum communicati, & Apostolica Sedes aliquem cultum defunctæ indulserit; poterimus de illa plenius agere prædicta die VIII Septemb.
SS. Pistis, Elpis, Agapes Virginum, & matris Sophiæ passio Nicomediæ, memoratur in Ms. Barberiniano & a Notkero, & omissa Agape a Greveno & Canisio. Addit Notkerus a Latinis dici Fidem, Spem, Caritatem & Sapientiam. Eas Græci colunt XVII Septembris. Apud Latinos tres sorores coluntur 1 Augusti, Sophia seu Sapientia, mater vidua, XXX Septembris.
S. Hildegardes Virgo apud Bingiam, quæ perdocta conscripsit, consignatur in Scriptis additionibus Carthusiæ Bruxellensis ad Grevenum. In Martyrologio Romano & aliis XVII Septembris.
S. Gillenus Scotus, in Gallia miraculis & vitæ sanctimonia claruit. Ita Joannes Major lib. 2 de Gestis Scotorum cap. 8. Quo loco citato, S. Gillenus, comes S. Columbani, refertur hoc die a Camerario; sed negligenter lecto loco Majoris, qui solum addit in eadem Francia S. Columbanum miraculis conspicuum habitum. Nos dictum Gillenum arbitramur esse Gillenum, qui oppidum Hannoniæ celebre fecit, Atheniensis ortu, ut dicetur XI Octobris.
S. Joannis Euangelistæ dormitio est inscriptæ Ms. Florario, Fastis Marianis, Balinghemio & aliis. At pluribus sequenti die: ipse vero colitur XXVII Decembris.

DE SANCTO FELICE, PRESBYTERO MARTYRE
PROPE SUTRIUM IN TUSCIA SEPULTO.
Acta ex Actis Mss. S. Mustiolæ: tempus Martyrii, nomen in Fastis.

ANNO CCLVII

[Commentarius]

Felix Presbyter, Martyr Sutrii in Italia (S.)

BHL Number: 4455

AUCTOR. D. P.

Acta S. Mustiolæ, Matronæ Clusinæ ac Martyris celebris, III Julii illustranda, initium sumunt a Martyrio S. Felicis prætitulati, his verbis. Temporibus Aureliani * Augusti sæva persecutio orta est Christianis. Et dum nuntiatum fuisset, [Turcius Præfectus Tusciæ missus ad exterminium Christianorum,] quoniam in civitate [quadam] Tuscana quæ nobilis post gentilitatem fuit, [multi] ad sanctam religionem Christianam conversi florebant, tanta cupiditas [eos exterminandi invasit Aurelianum Augustum, ut quemdam Turcium Vicarium, Præfectoria data dignitate, ad discussionem Christianorum dirigeret. Veniens autem Turcius in civitatem Faliscam, sedens dixit; Omnia diligenter examinate, quærentes ut ubi divulgatus fuerit Christianus, sine difficultate nostris aspectibus præsentetur ferre pericula capitalia. Interea dum inquisitio facta fuisset in eadem civitate, [eos adhortantem S. Felicem,] contigit repertum esse Christianum, nomine Felicem. Qui audiens supervenisse virtutem persecutorum, cœpit congregare ad se Christianos & confortare omnes dicens eis: Parentes & fratres, & filii non vos conturbet ista caligo, quia modica est: perpetuæ vero tenebræ cavendæ sunt: state viriliter & pugnate; quia melior dies una in atriis Domini, super millia auri & argenti.

[2] B. Felix Presbyter divulgatus est ab aliquo quo Curiali, [comprehendi jubet;] dicente; In agro Falisco est quidam Presbyter, [dicendi] facultate repletus, qui seducit populum ad deserendum templa deorum, ut baptizentur & efficiantur Christiani. Audiens hæc Turcius misit milites, & tenuit Felicem Presbyterum, quem custodiæ publicæ mancipavit. Surgens itaque altera die jussit sibi in civitate Falisca tribunal parari, & Presbyterum Felicem sibi præsentari. Quem ita interrogat dicens: [sibique Faliscæ præsentatum,] Quod nomen est tibi? Respondit: Felix dicor. Dicit ei Turcius: Qua militia uteris, vel quo honore? Respondit Felix: Etsi peccator, tamen Presbyter sum Christi. Turcius dixit: Quare conventicula facis per diversa loca, & seducis populum ut non credant diis, & immolent secundum dispositionem antiquam & Principum jussionem? [atque in confessione perseverantem] Felix respondit: Quæ est vita nostra, nisi ut Dominum nostrum Jesum Christum prædicemus, & eruamus populum ab immunditia idolorum, ut fruatur unusquisque vita æterna. Dicit ei Turcius: Quæ est vita æterna? Felix Presbyter respondit: Ut colatur & timeatur Deus Pater, & Dominus Jesus Christus, & Spiritus sanctus. Turcius dixit: Depone infelicitatem Dei tui, & pare præceptis Dominorum nostrorum Augustorum. Felix Presbyter respondit: Quantum ad nos pertinet parere [Christo] mereamur, & deprecari nomen ejus.

[3] Iratus Turcius jussit os ejus lapide contundi [per milites suos] dicens eis: [jubet ad mortem usque lapide tundi.] Ipsum conterite, qui seducit populum. Et cum diu cæderetur, emisit spiritum: cujus corpus præcepit jactari in plateam: quod corpus collegit quidam [Irenæus] Diaconus, & sepelivit juxta muros civitatis Sutrinæ sub die nono kalendarum Juliarum. Hactenus Acta illa, ex Ms. Trevirensi S. Maximini, collato cum Ultrajectino S. Salvatoris & editione Suriana, ubi illa habentur ex egregiis Mss. libris sumpta, stylo in gratiam lectoris mutato (quod nobis non placet) & pro Turcio Turgius scribitur. Sed veriorem lectionem probant inscriptiones veteres apud Baronium in Notis ad Martyrologium; una ad Sanctos Apostolos his verbis, [Videtur is fuisse Turcii P. V. filius] Ex auctoritate Turcii Aproniani V. CL. Præfecti Urbis, altera in ædibus Capranicis, L. Turcio Aproniano V. C. filio L. Turcii Aproniani.

[4] Habemus apud Bucherium, in Victorii Canonem Paschalem, pag. 286 ex temporibus Gallieni, ab anno CCLIV usque ad CCCLIX deductum Ms. quo docemur, quis & quantum temporis Præfecturam Urbis interea administraverit; sed nusquam ibi invenitur Turcius, nedum sub Imperio Aureliani qui illud ab anno CCLXXI per triennium tenuit: [non sub Aureliano] tenuit autem semper solus, adeoque alienum etiam est ab ipsius tempore, quod in Actis, quæ alioquin sincera & judicialia prorsus esse videntur, inculcatur Principum jussio, & præcepta Dominorum Augustorum. Quare existimo erratum in nomine Aureliani, per meram elementorum conversionem, scribendumque ac legendum Valeriani, qui cum Gallieno filio Imperium tenuit sub exitum anni CCLIII, secundum accuratiorem Pagii chronotaxim, [sed Valeriano, & Gallieno,] Imperator salutatus, sub eoque passos SS. Mustiolam atque Felicem. Quamquam enim nullus superiorum Principum, ne illi quidem ipsi qui palam Christiani fuisse dicuntur, scilicet Philippi, tanta humanitate & benevolentia nostros complexus est, quantam ille [Valerianus] præseferebat initio Principatus sui: Magister tamen & Archisynagogus Magorum Ægypti, id est eorumdem patronus ac fautor præcipuus, Macrianus, ei tandem persuasit, ut ab hoc instituto descisceret, jubens ut castos quidem ac sanctos viros persequeretur atque occideret; uti apud Eusebium lib. 7 cap. 10 scribit S. Dionysius Alexandrinus tunc vivens, & fidei causa exul.

[5] Quando autem cœpit persecutio? Ipso, quo S. Stephanus Papa Martyr occubuit anno CCLVII, [qui persecutionem an. 257 resuscitarunt.] inquit Pagius, inter Augustorum quinquennialia, non prius. Et hoc libentius nunc tenemus, expensa accuratius quam alias fecimus sententia verborum S. Dionysii. Isto ergo anno Lucius Turcius Apronianus filius Turcii Aproniani, quondam Urbis Præfecti, [Nomen Martyris ab Usuardo inscriptum Fastis.] fortassis sub Decio, prius certe quam Indiculus Præfectorum inchoaretur, Vicarius fuerit, tunc Præfecti Junii Donati: qui paterno exemplo Christianis infestus, cum dignitate Præfecti Tusciæ ad eorumdem persecutionem missus sit a Valeriano; & S. Felix coronatus Faliscæ; quæ Faliscorum caput hodie urbs Castellana dicitur, ad Tiberim sita XVIII p. m. ab urbe Roma: sepultus autem prope Sutrium, pari fere spatio remotum ab urbe, sed Falisca solum distans XI p. m. Usuardus ipsum, prælucentibus Actis, primus inferuit Martyrologio his verbis: In Tuscia civitate Ultrina (lege Sutrina) S. Felicis Presbyteri cujus os tamdiu jussit Turcius Præfectus lapide contundi, donec emitteret spiritum. Secuti Usuardum alii sunt, & cum iis Romanum denique Martyrologium, Sutrii in Tuscia S. Felicis, & Interim istic hodie in Cathedrali aliud non superest quam frustulum ossis in grandiori lipsanotheca pluribus communi; festum tamen ut secundarii Patroni solenniter celebratur.

[Annotatum]

Anmerkung * imo Valeriani.

DE SANCTA AGRIPPINA, VIRGINE ET MARTYRE ROMANA,
MENIS IN SICILIA ET APUD GRÆCOS.

SUB VALERIANO

COMMENTARIUS PRÆVIUS.

Agrippina Virgo & Martyr, Romæ (S.)

AUCTOR. D. P.

§. I. De cultu Sanctæ apud Græcos & Siculos, ejusque erga hos beneficentia.

Agrippinæ Virginis & Martyris cultum, fuisse apud Siculos celeberrimum, [Cultu ex Sicilia Constantinopolim traducto,] nulla re certius probari potest, quam ex celebritate ejusdem apud Græcos, hodiedum perseverantis in eorum Menæis excusis; usque adeo ut in Typico & in Ephemeride metrica sola faciat nomen diei; & in hac quidem sub hoc versu;

Εἰκαδι θεινομένη τριτάτῃ θάνεν Ἀγριππίνα.

Vicena & terna percussa obit Agrippina.

Unde etiam in Moscovitico figurato Kalendario, a Græcis accepto, eadem exprimitur; sed cum Aristocle, cujus & duorum sociorum Græci quoque meminerunt; in Menæis quidem nomine dumtaxat tenus; in aliis vero Mss. per solam brevis elogii lectionem; cum Agrippina totum Officium impleat, quatuor versibus similaribus propriis, & Canone sive Hymno, [diem 22 Junii proprio Officio occupat;] in Odas octo distributo constans, præter Elogium sive Epitomen Martyrii, cui de more præluditur per hujusmodi Distichon.

Πληθεῖσα πολλῶν τραυμάτων ἐκτυμμάτων,
Πολλῶν μετάσχης στεμμάτων, Ἀγριππίνη.

Repleta multis verberum vibicibus,
Multas coronas suscipito Agrippina.

Elogium tale est, ut verbotenus acceptum videatur ex Canone, tamquam ante composito. Ipsum hic prius accipe.

[2] [sub quo recitanda Martyrii Epitome,] Αὕτη Ἁγία ἐξ ἀπαλῶν ὀνύχων, γέννημα καὶ τρέμμα τῆς περιδόξου Ρὥμης ὑπάρχουσα, καὶ ὥσπερ λειμῶνι ῥόδον ἐυοσμον κατευοδιάζουσα πιστῶν τὰς καρδίας, καὶ τὸ δυσῶδες τῶν παθῶν ἀποδιώκασα· παρθενίᾳ γὰρ καὶ ἀνδρείᾳ τὴν ψυχὴν ὡραΐσασα, καὶ τῷ Θεῷ μυμφευθεῖσα θαρσαλέως καὶ ἀνδρείως πρὸς τὸ μαρτύριον χωρεῖ· καὶ διὰ τὸν ἔρωτα καὶ τὴν ἀγάπην τοῦ ἑαυτῆς νυμφίου Χριστοῦ, πολλαῖς βασάνοις ἑαυτὴν ἐκδίδωσιν. Ρἁβδοις οὖν τὸ σῶμα τυπτομένη, τὰ ὀστᾶ τῆς ἀσεβείας συνέτριψε· καὶ τοῦ χιτῶνος γυμνωθεῖσα, τοῦ ἐχθροῦ τὴν γύμνωσιν ἐστυλήτευσε· καὶ δεσμοῖς πεδηθεῖσα, καὶ στρέβλαῖς καθυβληθεῖσα, διὰ θείου τε Ἀγγέλου λυθεῖσα, πᾶσαν δυσσέβειαν διέλυσεν· ὁθεν καὶ ἐν ἀυταῖς ταῖς βασάνοις τὴν ἑαυτῆς ψυχὴν τῷ Θεῷ παρατίθηται. Βάσσα δὲ καὶ Παύλα καὶ Ἀγαθονίκη, λαβοῦσαι τὸ σῶμα τῆς Μάρτυρος ἀπὸ τῆς Ρωμαίων πόλεως, καὶ τόπον ἐκ τόπου διαμειβουσαι καὶ μάκρα πελάγη, τὴν Σικελῶν ἐπαρχίαν καταλαμβάνουσι, κᾀκεῖσε τοῦτο διαπάυουσιν. Ἐπεὶ δὲ Σικελῶν τοῦτο ἐδέξατο, παραυτίκα τῆς δαιμόνων λυτροῦται δεινότητος. Ἀγαρῆνοι δὲ τολμήσαντες πιλήσαι τὸ φρούριον τοῦ ταύτης ναοῦ, ἀπώλείᾳ παντελεῖ παρεδώθησαν. Ἐκ τότε καὶ μέχρι τῆς σήμερον, λεπροὶ καθαρίζονται προσερχόμενοι πίστει· καὶ λοιπή πᾶσα νόσος τῇ ταύτῃς πρεσβεία δραπετεύει. Quæ sic Latine sonant.

[3] Hæc cum esset inclitæ Romæ semen & germen, & corda fidelium, [datur ex Mæneis.] veluti in prato fragrans rosa, suavi perfunderet odore, graveolentiam passionum effugavit. Animam enim gerens, Virginitate & fortitudine instructam, ipsa desponsata Deo, viriliter & audacter ad Martyrium properavit, & propter dilectionem ac caritatem Sponsi sui Christi seipsam multis tormentis exposuit. Ergo virgis per corpus cæsa, impietatis ossa contrivit; & veste nudata, inimici nuditatem manifestavit: deinde vinculis constricta & tormentis subjecta, cum esset ab Angelo Dei soluta, dissolvit omnem iniquitatem; atque in ipsa quæstione animam Deo reddidit: Bassa vero & Paula & Agatonica, clam accepto ab urbe Roma Martyris corpore, locum de loco commutantes, & longa emensæ maria, ad Siciliæ provinciam applicuerunt, & illud ibi deposuerunt. Illa autem mox atque ipsum excepit, liberata fuit a tetrorum dæmonum infestatione. Agareni vero cum præsumpsissent deprædari propugnaculum templi ejus, omnigena morte interierunt: atque exinde usque hodie leprosi mundantur quotquot ad ipsam fideliter accedunt, & qualescumque morbi per ejus intercessionem fugantur. Hæc ibi absque ulla mentione Martyrii a Bassa, Paula & Agathonica postea tolerati, quod tamen commendat Canon obscure quidem Ode IV & VI, clarissime Ode IX quæ ab eo sumit initium; ut mirum sit etiam illi non fuisse aptata saltem propria Disticha hoc vel alio die; & tamen in Romano hodierno adscribuntur X Augusti.

[4] Qui Translationis historiam mox dandam stylo exornavit suo, num. 21 meminit liber in quo recensentur miracula Sanctæ, [desideratur liber miraculorum:] quorum aliqua per compendium dixerit, ne forte ab legentibus cum fastidio susciperentur. Dolendum est sane periisse ejusmodi librum, quem credimus ante postremam Saracenorum irruptionem annumque DCCCXXVII quo illi totam fere insulam suæ subjecerunt tyrannidi fuisse scriptum, quidem Græce. Quamquam enim etiam Græce scripta haberetur dictæ Translationis historia, ut probat inde sumptus Canon, ea primigenio suo idiomate & stylo nunc non invenitur, atque initio plus videtur habuisse fictionis rhetoricæ quam certitudinis; huic autem multum adhuc decessit per Latinam versionem, factam seculo XI vel XII; idque eodem genio, quo pleræque Siculorum Sanctorum Vitæ, post expulsionem Saracenorum partim Græce, partim Latine sunt restauratæ licentius, sic ut nescias quid omnino tenere, quid adjicere debeas. [Translationis historia licentius exornata] Illam qualemqualem scriptionem, in qua cum dira sub Valeriano persecutione conjunguntur mores, pacatissimæ sub Constantino Magno Ecclesiæ tempora assimilantes, prima Panormus vidit, anno MDLXXII typis excusam; nescio quo Thoma de Monacho curatore, quem Rochus Pirrus ait, tom. 2 Siciliæ sacræ fol. 241, Officium S. Agrippinæ, quod circumfertur, ex vetustissimo exemplari protulisse. [datur, non sine censuris.] Hanc editionem Cajetanus contulit cum Mss. Ecclesiarum Syracusanæ, Panormitanæ & Menæninæ, sed dictione (quod nollemus) paululum perpolita. Accepimus tamen ut ille dedit, bifariamque divisam expendimus, in subjunctis cuique parti Annotatis, declarantibus exiguam auctoris accurationem, ad concilianda tempora, in iis quas de suo videtur addidisse circumstantiis nominibusque personarum. Dum enim certiora desunt, nec talia quidem supprimenda censeo; solum præmonitum Lectorem velim, ut illa dumtaxat verosimiliora credat, quæ inveniet convenire cum Canone, idcirco ante Historiam hic dando; etsi nec in illo quoque certa sint omnia, utpote argumento diu post rem gestam exornato innixa.

[5] [Græcus Canon, &c.] Canon iste primum videtur compositus fuisse in Sicilia, ubi ante eam a Saracenis repurgatam, omnes fere ecclesiæ lingua & ritu Græco utebantur; quomodo autem vel quando pervenerint Constantinopolim, non facile definiverim. Consideranti tamen, quod in parvo ac vetustissimo Menologio, ex Frederici Lindebrogii schedis ad nos perlato, atque in Synaxario Basilii Imperatoris jussu concinnato sub finem seculi X, necdum compareat nomen S. Agrippinæ; occurrit conjectura satis verosimilis, quod seculo XI necdum valde adulto, veteres quidam ex Menæo Christiani, commoditatem nacti furtim auferendi sanctum corpus, ipsum (sicut & alii alia sacra lipsana puta SS. Agathæ Luciæque) Constantinopolim avexerint, [videntur C P. recepta sec. 11 forte una cum corpore.] ubi talia gratantissime excipiebantur: pariterque institutam ibi festivitatem, annuo collocati decentius corporis die, quæ hodiedum perseveret. Ne tamen hoc fidentius asseverem, facit, quod non solum in Canone (quem in Græcis reformatum eatenus censeo, ut ibi formam Acrostichorum induerit, quam antea non habebat) nusquam memoretur honor Corpori vel Arcæ ejus habitus, ut passim in talibus solet, sed neque post Elogium, quale supra dedimus, in ullo Synaxariorum inveniatur notatus locus, ubi illius tam celebris sanctæ Synaxis specialiter agi consueverit. Proinde, si negare quis velit, ut potest, assertam a nemine translationem corporis ad urbem Regiam; restabit ut cogitet vel huic vel ejus Imperatori collatum a Sancta beneficium aliquod singulare, quod causam novo illi cultui dederit hoc XXIII Junii: sicuti Siculorum Sanctorum plurium cultus institutus Constantinopoli fuit, aliis fere diebus, quam quibus ipsimet Siculi eos colendos a majoribus acceperant.

[6] [Pulsis deinde ob insula Saracenis] Interim sive ablatum alio sit sacrum corpus, sive adhuc in terræ visceribus lateat, non ideo minus Menæi refloruit cum Christiana Religione veteris Patronæ cultus, post annum MLXXI, firmato novo in Sicilia Normannorum dominatu. Tunc restituta est, & Parochialis facta S. Agrippinæ ecclesia, cui anno MDLIII a Concilio Tridentino rediens Hieronymus Bononius, Syracusarum Episcopus (nam ad hujus diœcesim Menæum spectat) Collegiatam fecit; adificiisque & proventibus eamdem auxit Ioannes Antonius Buglius Baro Burgii, ut scribit Rochus Pirrus prælaudatus, addens; quod licet Sacrum Virginis corpus nulla adhuc potuit humana diligentia reperiri; [reflorescit virtus Sanctæ contra dæmones,] occultum tamen manifestis in vota mortalium signis se prodit, ac præcipue potestatem in malignos spiritus exercet, eosque corporibus obsessis expellit. Exemplo rem probat Cajetanus. Anno MDLVIII, XVI kal. Augusti, adducta est Menas energumena mulier cui Agatha nomen fuit. Perlecta est D. Agrippinæ historia, de dæmone ab ea ejecto; sed identidem inter legendum exclamans dæmon, ne ebriam illam (Agrippinam) compellarent, mox sensit ultionem. En inquiens, venit: jam appropinquat, ignitum flagrum intorquens; cædit, laceratque. O tergum! o tergum! Jussum effugium: feminæ crinium pars relicta: ut novacula scissa, signum fugæ petenti datum.

[7] Hinc factum, inquit Petrus, ut illa Virginis imago, quæ munito vallo insistens, [quam & statua ejus indicat,] dextera Crucem, læva catenam dæmonis collo insertam tenet, Civitati Menarum esset pro insigni. Talem ergo esse credo statuam, quæ die VIII Julii, quando Menis D. Agrippinæ festus dies agitur, & solennis processio habetur, intra extraque urbis muros traducitur, magno affluxu populorum. Hanc statuam, inquit Cajetanus, vetus opinio est trecentos ante annos (obiit ipse anno 1620, eoque mortuo opus postumum prodiit) ab eximio artifice factam, opus esse Jacobi Matinau Messanensis. [solita 8 Julii circumferri,] In ea duo conjuncta nec sine miraculo; eximia oris pulchritudo & pietas, ut nescias, dulcius oculos an animum pascat: adhæc simulacrum adeo vividum, ut qui viderit, viventem in eo Agrippinam jure dixerit. Hæc ille: cujus exaggeratio, fortassis nimia in commendanda forma statuæ, ad sculptoris arbitrium effictæ, vereor ne etiam detrahat aliquid huic, quod sequitur, quasi jugi miraculo, non tamen hic prætermittendo: quia ut exaggeratum etiam hic sit aliquid, habetur tamen certa probatio ejus fiduciæ quam in S. Agrippina Menæates habent repositam.

[8] [Lux supra ecclesiam apparens] Signum in bono a Deo datum, quod clientibus faveret suis Virgo, adversum tempestates. Nam turbato interdum cælo, supra D. Agrippinæ ædem, clarissimum lumen accenditur, atros inter nubium globos; læto omine civium, Divæ opem accipientium: ut enim fulgor cœptus, procellæ finis est. Id miraculi frequentissime a D. Agrippina ab omni ævo patratum ad hæc usque tempora. Præcipue memoraverim, quod anno Christi Domini MDLVIII, Octobri mense obtigit. Fœda nox urbi ingruerat: venti, imbres, tonitrua, fulgura, Menis exitium minitari videbantur. [solita tempestates sedare.] Ecce tibi lux, solito major, supra Agrippiniani templi fastigium: alii velut accensam facem, alii speciem stellarum quinque videre videbantur; ac circumjectæ per campanariam turrim primæ totidem luminibus intra horam quinquies aut sexies visæ clarescere: quibus affulgentibus horribilis illa tempestas remittebat: omnino cessavit, extremum cum præluxere; gratantibus lætantibusque civibus per urbis vias, quorum ingens multitudo ad ædem confluxerat, Dei benevolentiam & scelerum veniam cum lacrymis poscens. A plerisque in turrim ascensum, manensque adhuc lumen manibus apprehendebatur, haud ulla noxa magnaque metuentium animorum voluptate. Non ignoro e causis naturalibus hæc plerumque profecta: sed hos ignes eodem sæpius loco fulgentes, cum neque is altior supra urbem sit; finemque cum fulserint tempestatis fore, supra humanum est.

§. II. De tempore passionis, ipsique Historiæ licentius exornatæ aptanda correctione; deque Menæi situ, & Officio Gallicano.

[9] Hactenus veterem hodiernumque cultum probavisse sufficiat. [Passa creditur Sancta sub Valeriano,] Ad ætatem quod attinet seu tempus martyrii, Valeriani Imperium notavi: non quia id certum habeo, sed quia a Translationis scriptore traditum invenio, & a ceteris passim receptum. Ita tamen notavi tempus Valeriani, ut eo posito Bassa, quæ Martyris corpus dicitur in ecclesia S. Pauli sepelivisse, atque inde post annos aliquot transtulisse in Siciliam, neutrum fecerit immediate post Agrippinæ passionem; cum Valerianus regnare desierit anno CCLXII; ecclesia autem ista primum fundari cœperit anno CCCXXIV. Eadem quoque Bassa, in tali hypothesi non fuerit Sanctæ secundum carnem soror aut coæva; sed spiritu; quæ corpus, Constantini Magni ætate ex Romano cœmeterio aliquo illatum in Basilicam novam, ne tunc quidem devexerit in Siciliam; sed seculo sexto, quando vixisse scitur S. Gregorius Agrigentinus, ille Siciliæ Thaumaturgus antonomastice dictus in Canone, quando ecclesiis & monasteriis passim ornabatur insula, & quando jam alta pace fruebantur Christiani. Sic autem verificari poterunt pleræque circumstantiæ, talem publicæ rei statum supponentes. Posset etiam Valeriani tempus sic teneri, ut quæ cum eo non conveniunt circumstantiæ, omnes confictæ existimentur arbitrio scriptoris, nihil inter tempora distinguentis. [sed hoc incertum reddunt circumstātiæ asystatæ,] Ita fervente quidem persecutione raptum a loco cædis corpus sit, & delatum a Bassa, germana sorore in Siciliam; sed occulto habitum apud fideles, quousque serenitate indulta, libereque res suas agentibus Christianis, cœperit Sancta miraculis clarescere, temploque condito publice honorari. Hujus si fundatrix Euprexia fuerit, per collatam filiæ sanitatem ad id inducta, non ipsa corpus sanctum exceperit sibi a Bassa commendatum; sed intra possessionis suæ speluncam, proparentum ætate conditum, extulerit in publicum.

[10] Unum tamen addiderim, pleraque facilius conciliari posse, [facilius toleraturæ. Diocletiani ætatem.] si Diocletiani persecutione passa diceretur Sancta: licet etiam tunc fatendum semper erit, quod aliquæ aliæ circumstantiæ fuerunt stylo luxuriante adjectæ; puta annorum quadraginta spatium, quibus conditæ a se ecclesiæ ministraverint mater & filia; quamquam & hoc commode accipi potest, ut annorum istorum pars matri cum filia, reliqua soli filiæ adscribatur. Denique quod prædicta fundatrix toties dicatur per Sanctam admonita sic agere, ut nemini innotesceret locus conditi corporis, merito est suspectum, ne id excogitatum sit ad avertendam opinionem, haud prorsus temerariam de corpore aliorsum delato: ad quam etiam amoliendam Pirrus adducit, quod licet prorsus ignotus sit situs qui in area templi sepulcrum Divæ contineat, miram aliquando odoris suavitatem nonnullis afflat: qualem scilicet in adventu suo longe lateque efflasse sacrum corpus, narrat prædictæ Translationis Historia, ex sola forsitan conjectura, vel inventione scriptoris, assumptam spartam ut adornaret.

[11] Menæum Castellum, quo hæc omnia spectant, Ptolomæo vocatur Menæ: unde gentiletium Ciceroni Menænii, Plinio Menanini, [Menæi descriptio.] quomodo etiam in veteribus nummis a Paruta editis nominantur. Est autem oppidum Siciliæ mediterraneum, inter Agrigentinam & Catanensem urbes ita situm, ut hinc XXX, inde LX passuum millibus distet, XXX etiam Syracusis, ad quam diœcesim nunc pertinet. An olim ad Catanensem pertinuerit, ideoque ecclesiam S. Agrippinæ consecrasse dicatur S. Severinus Episcopus Catanæ, alias ignotus, viderint Siculi. Rochus Pirrus urbem jucundam a situ nominat, in qua lares ferme bis mille, cives circiter ad septem millia numerentur; & præter insigne Collegium Societatis Jesu, septem Religiosorum variorum Conventus, atque unus Monacharum: quæ omnia haud minimam loci claritatem indicant, conservationem suam per tot secula, quibus adeo multa ibidem olim nobilia loca funditus periere, adscribentis patrocinio S. Agrippinæ.

[12] Notat Baronius ipsius S. Agrippinæ Officium extare in Breviario Gallicano. Id vero non sic intelligas quasi in Galliam penetraverit hujusmodi Religio; sed quod Insula, per Normannos e Gallia advectos Christiano cultui reddita anno MLXXI, in pluribus Ecclesiis, Latino ritu restauratis, [Officii Gallicani istic usus antiquus] Gallicanum ordinem in sacris susceperit. Sic Godefiridus Bullionius Hierosolymorum Rex electus, regnumque a divino cultu exorsus, protinus (teste Guilielmo Tyrio lib. 9 cap. 9) in ecclesia Dominici sepulcri & Templo Domini Canonicos instituit … ordinem & institutiones servans quas magnæ & amplissimæ, a piis Principibus fundatæ, ultra Montes servant Ecclesiæ, id est Gallicanæ, quem admodum ad 8 Aprilis, ubi de Alberto Patriarcha, numero 88 demonstratum invenies ex serie Sanctorum Gallicanorum, inscriptorum Breviario ad usus Canonicorum istorum concinnato. Si quis putat Gallicani Breviarii usum, primum in Sicilia inductum a Gallis, sub Carolo Andegavensi, S. Ludovici fratre, illuc ingressis anno MCCLXVII; huic respondebo, [cum Romano mistatur an. 1564.] brevem eorum & invisum omnibus dominatum qui intra annum XV cum siculis Vesperis finem accepit, non videri sufficientem fuisse tali usui inducendo; quem etiam credibile est gentis odio mox abolendum fuisse, si tale principium habuisset; sed ante ipsos inductus, post ipsos facile conservatus fuit, usque post Tridentinum Concilium; cujus Decretis inhærens Joannes Horosius, Syracusanus Archiepiscopus, apud Pirrum pag. 194, anno MDLXIX, VIII Maji, in pervigilio Ascensionis Dominicæ, Officium Romanum, in suæ ac diœcesis ecclesiis recitari præcepit, omisso Gallicano, quo antiquitus utebantur. Ita mutatum tunc fuit vetus S. Agrippinæ Officium, inductumque est novum, de quo nihil hic dicendum occurrit, vetustiora sectanti. Græcum ergo, & ante Sarracenorum irruptionem usurpatum, accipe.

OFFICIUM PROPRIUM
Ex Magnis Græcorum Menæis, excusis annis MDCI.

Agrippina Virgo & Martyr, Romæ (S.)

AUCTOR. D. P.

Εἰς τὸ Κύριε ἐκέκραξα, Στιχηρὰ προσόμοια. ἦχος δ᾽. Ἔδωκας σημείωσιν.
Ad, Domine clamavi, Versus similares (id est, æquali syllabarum numero constantes ut eodem tono decantentur). Tomus IV, Dedisti significationem.

I Ρὥμη σε προβάλλεται ὥσπερ λειμὼν ῥόδον ἔυοσμον, Ἀγριππίνα πολύαθλε, πιστῶν τὴν διάνοιαν κατευωδιάζον ὀδμαῖς ἐναρέτοις καὶ τό δυσῶδες τῶν πάθων ἀποδιῶκον, Πάντιμε, Μαρτύρων ἐγκαλλώπσιμα, τῶν Παρθένων τὸ κάυχημα, τῶν θαυμάτων τὸ πέλαγος, Ἄγριππίνα πολύαθλε.

II Ὄλβον ὡς πολύτιμον τῇ Σικελίᾳ σε δίδωσιν, ἐν τῇ Ρὥμῃ ἀθλήσασαν, Χριστὸς Θεὸς ἡμῶν· ἔνθα γενομένη, ἀοίδιμε Μάρτυς, τὴν τῶν δαιμόνων πονηρὰν πληθύν διώκει ἐπιστασίᾳ σου· διό σε μακαρίζομεν, καὶ τὴν ἁγίαν σου σήμερον ἑορτάζομεν ἄθλησιν, Ἄγριππίνα πολύαθλε.

III Ἔφερον ἐπ᾽ ὥμων σε Βάσσα καὶ Παῦλα, προστάξεσι τοῦ τὰ σύμπαντα φέροντος τόπους διαμείβουσαι, καὶ μακρὰ πελάγη, Μάρτυς Ἀγριππίνα, θαυματουργίας φοβερὰς ἐπιτελοῦσαν θείᾳ χάριτι· κατέπαυσας δὲ ἐν τόπῳ, ἐν ᾡ Θεὸς ᾠκοδόμησε, κεκμηκότων ἀνάπαυσις γενομένη, Πανεύφημε.

I Roma te profert, velut pratum rosam suaviter fragrantem, Agrippina, agonum multitudine inclita; quæ mentes fidelium virtutum odoribus suffumigans, passionum graveolentiam dissipat, Reverendissima, Martyrum decus, gloria Virginum, miraculorum pelagus, plurium certaminum victrix Agrippina.

II Tamquam magni pretii censum, te, Romæ passam, Siciliæ donavit, Christus Deus noster: qui, cum advenisti, Martyr veneranda, pessimorum dæmonum multitudinem effugavit præsentia tua. Quapropter te beatificamus, & sanctam tuam Passionem hodie celebramus, Agrippina, ex multiplici pugna gloriam adepta.

III Humeris te portabant Bassa & Paula; ex ejus mandato qui portat universa, varia peragrantes loca & longa maria, o Martyr Agrippina, miracula terrifica patrans per Dei gratiam: requievisti autem in loco, in quo Deus præordinavit, facta quies laborantium, o toto orbe Celeberrima.

Eadem Cajetanus quoque reperit Græce in Basiliano S. Philippi Fragalatis monasterio, & cum subsequenti Canone Latine reddenda dedit socio pii laboris P. Augustino Florito, ediditque in lucem; cum hac tamen differentia, quod in Menæis ex ritu Ecclesiæ Constantinopolitanæ solum tres versus ponantur de Sancta, & duo de Deipara, hic prætermissa, quia ad rem nostram nihil faciunt; ibi autem inventi sint quinque de illa, nulli de Diva; fortassis ex proprio Siculis ritu; & quidem sic, ut primus & ultimus reperiatur fuisse omissus in Menæis: quare eos hic, licet Græce non possim, nullum hactenus in Sicilia nactus, qui talia mihi ibi describeret, Latine tamen dandos censeo: sunt autem hi.

Qui lapidibus multo errore decepti cultum impendunt, te lapide onerant, quod Christum solidissimam petram confitereris: quare morte obita, miraculorum splendore gloriosa coruscasti Agrippina, ut nostrum omnium qui te celebramus animas illustrares. Ubi cum lapidem Martyris corpori cruciando impositum legis, cujus neque in Elogio neque alibi fit mentio, intelligis prolixiorem extitisse Passionis historiam, seu veram seu fictam, unde id sumptum sit. Alias qui Menæis deest Versus, talis habetur.

Diuturno morbo mulierculam affectam liberasti, tuarum Reliquiarum admissione, o magna Virgo. Porro Agarenorum audaciam, in venerabile templum tuum ad prædandam irruentium, internecione mulctasti; quando istis desuper adstare visa es, instar pulcherrimæ columbæ volans, Crucemque præferens, Virgo Agrippina. Post versus sequitur Canon sive Hymnus de Sancta hoc modo.

Εἰς τὸ ὄρθρον Κανών τῆς Ἁγίας, οὗ Ἀκροστιχίς.
Ad Matutinum Canon Sanctæ, cujus Acrostichis est.
ΤΗΝ ΧΡΙΣΤΟΥ ΝΥΜΦΗΝ ΑΓΡΙΠΠΙΝΗΝ ΑΙΝΕΣΩ.
CHRISTO IUGATAM AGRIPPINAM LAUDABO.

Α᾽. ODE PRIMA.

Τῷ φέγγει τῆς χάριτος, τῆς ἀστραψάσης σοι ἄνωθεν, τὸν ζόφον ἀπέλασον τῆς ἀγνωσίας μου· καὶ παράσχου ἐυχαῖς σου, Ἀγριππίνα, χάριν ἀνυμνῆσαί σου, Μάρτυς, τὰ θαύματα.

Ηλίου φαιδρότερον ὡς ἀληθῶς ἐξανέτειλας ἐν τῷ στερεώματι τῆς ἐκκλησίας χριστοῦ, καὶ κατὲυγασας ἀκτίσι τῶν ἀρετῶν, Μάρτυς, καὶ θαυμάτων σου κόσμου τὰ πέρατα.

Νυμφίον ἀθάνατον καὶ σωοδότην ποθήσασα, ὡς μνῆστρα τὴν ἄθλησιν τούτῳ προσήνεγκας, καὶ ἀντέλαβες οὐρανῶν βασιλείαν καὶ στέφανον ἄφθωρτον, Μάρτυς ἀοίδιμε.

Χειρὶ τοῦ δεσπότου κυβερνωμένη διέπλευσας τὴν ἄστρατον θάλασσαν τῆς ἀσεβείας, Σέμνη, καὶ προσὼρμησας λιμένι, Ἀγριππίνα.

Claritate gratiæ, quæ tibi de supernis resplenduit, dissipa caliginem ignorantiæ meæ; & precibus tuis præbe gratiam, Agrippina, qua tua mirabilia, o Martyr, possim decantare.

Haud aliter quam verus sol speciosa, exorta es in firmamento Ecclesiæ Christianæ; & radiis virtutum miraculorumque tuorum illuminasti, o Martyr, fines orbis terrarum.

Regem sponsumque immortalem ac vitæ datorem desiderans, tuam ei passionem pro dote attulisti; & vicissim ab eo recepisti regnum cælorum atque coronam immortalem, Martyr celeberrima.

Impervium mare impietatis enavigasti, a Domino tuo gubernata, o Veneranda; & ad portum appulisti, Agrippina.

Secunda Ode huc non facit, ideoque Menæis festalibus nusquam notatur.

Τ᾽. ODE TERTIA

Ρἁβδοις τυπτομένη ἔχαρες, τούτοις τὰ ὀστᾶ τῆς ἀσεβείας συντρίβουσα, καὶ βοῶσα, Τῆς σῆς οὐδέν με ἀγαπήσεως χωρίσει κριστέ.

Ἵνα τῶν ἐχθρῶν τὴν γύμνωσιν, Μάρτυς, στηλιτεύσῃς τοὺς χειτῶνας γεγύμνωσαι· διὰ τοῦτο τῆς ἀφθαρσίας τὴν στολὴν Χριστός σοι δίδωσιν.

Σdeest Menæis sed ex … sicula versione suppletur.

Τείνας ἐπὶ γῆς τὸ σῶμά σου τῆς ἀσεβείας ἐπουργὸς μεματαίωται, τεταμμένην πρὸς τὸν Δεσπότην τὴν διάνοιαν ἐχούσῃς σου.

Serviliter virgis castigata exultasti, quia illis ipsis conterebas ossa impietatis; atque clamabas, Nihil me separabit a tua caritate, o Christe.

Traductura palam hostium nuditatem, vestibus exuta es, Martyr: ideoque tibi Christus donavit stolam incorruptibilitatis.

Os adversum te, æquissimam Christi Martyrem, obloquentis obstructum est; te interim Christi magnalia prædicante.

Impietatis minister corpus tuum humi extendens, frustratus spe sua est; cum haberes intentam Domino mentem tuam.

Sequebatur in Menæis Εἱρμὸς (Latine Tractum diceremus, nisi diversa esset nominis ratio: hic enim sic dicitur quia tractim canendus; iste, quia ab ipso reliquorum quæ in eodem Officio canuntur trahitur consequentia) sequebatur, inquam Hirmus & Cantus de Sancta, tum Hirmus Theotokius de Deipara, atque Staurosimus de Cruce: Duo posteriores ad rem nostram non faciunt; priorem placet ad finem differre ne ordinem acrosticharum litterarum perturbet; maxime cum ejusmodi Hirmis abstineat Ms. Basilianum.

Δ᾽. ODE QUARTA.

τὸ θέλημα τῶν τοῦτον φοβουμένων ποιούμενος, δι᾽ Ἀγγέλων, Μάρτυς, λύει σε δεσμῶν και στρεβλώσεων, τὴν διαλύσασαν πᾶσαν τὴν ἀσέβειαν τῷ δεσμῷ τῆς ἀγάπης Χριστοῦ τοῦ νυμφίου σου.

Νεκρωθεῖσα, δι᾽ ἀγάπην τοῦ νεκρώσαντος ἅπασαν τὴν ἰσχὺν θανάτῳ χαριν ἀναβλύζεις ἀείζωον, τοὺς ἐκ πάθων νεκρωθέντας θεραπεύουσα, Ἀγριππίνα, τοῦ Θεοῦ ἐγκαλλώπισμα.

Υπερβᾶσα τῇ ἀγάπῃ τοῦ νυμφίου σου ἅπαντα τῆς σαρκὸς τὸς πόθον, ἔφερες στεῤῥῶς ἐν τῷ τύπτεσθαι τὰς ἀλγηδῶνας, βοῶσα, Οὐ χωρίζει με τῆς στοργῆς σου, χριστὲ, τῶν πάθων ἐπίστασις.

Miterum deest strophæ, huic litteræ respondens; sed ex Latina versione suppletur.

Voluntatem timentium se faciens Deus per Angelos, o Martyr, solvit te a vinculis & tormentis, dissolventem omnes iniquitates, vinculo caritatis erga Christum sponsum tuum.

Gratia perenniter vivente manas, mortificata propter amorem ejus, qui morte sua omnem adversariam potestatem mortificavit; sanans mortificatos passionibus, Agrippina, Dei ornamentum.

Amore Sponsi tui transcendens omnem carnis concupiscentiam, dolores verberibus incussos fortiter tolerabas, clamabasque, Non separabit me a tuo amore, Christe, quæcumque instantia passionum.

Triadis sacrosanctæ amore decertantem beatam societatem Bassæ Agrippinæque & Paulæ Virginum quis digne laudaverit a fortitudine: & explicaverit quam acriter redarguta ab iis sit idolorum infirmitas?

Ε᾽. ODE QUINTA.

Φῶς ἄδυτον, τῷ σῷ ἐνσκηνώσαν σκηνώματι ἐδείκνυσιν, ὁρῶσιν ἐν νυκτὶ ὡς ἡμέραν, φῶς τῶν θαυμάτων πέμφουσαν.

Η ἄσπιλος ἀμνὰς, τοῦ ποιμένος τοῖς ἰχνέσι βαδίσουσα, ἱερεῖον ὥσπερ ἀμωμον τούτῳ ἐνθέως προσενήνεκται.

Νοῦν ἔχουσα φωτὸς προφητείας ἀναπλεων, τὰ μέλλοντα ὡς παρόντα ἀοδιμος Βάσσα προλέγειν κατηξίωται.

Ad instar diei lux indeficiens in tuo tabernaculo apparuit; videntibus in nocte diem, lumina miraculorum evibrantem.

Maculæ expers Agna, suique Pastoris vestigiis inhærens, ipsi divinum in morem oblata est, velut præstantissima victima.

Animum prophetiæ lumine plenum habens venerabilis Bassa, futura ut præsentia meruit prænuntiare.

ς᾽. ODE SEXTA.

Αστράψαν ἐκ τῆς Ρὥμης ὥς ἄδυτον ἥλιον, Σικελία τὸ σῶμα τῆς ἁγίας Μάρτυρος δεξαμένη, τῆς σοφώδους τῶν δαιμόνων λυτροῦται δεινότητος.

Γεννάιως ἁι τρισόλβιοι ἅγιοι Μάρτυρες, ἁι πρὸ θανάτου θανοῦσαι ἐν τῇ προσδοκίᾳ τοῦ μαρτυριου, νεκρωθέν σου σοωφόρον τὸ σῶμα κομίζουσι.

Ρομφαῖαι τοῦ ἐχθροῦ ἐπί σε ἐξησθένησαν· καὶ γὰρ ὡς πόλεως καθεῖλες ἀθεμελιώτου τούτου τὰ θραση, Ἀγριππίνα, τῷ μόχλῳ τῶν ἐνδόξων ἀγώνων σου.

Ιᾶται τῇ προσφαύσει ἁιμοῤῥως τοῦ σκηνοῦς σου· λεπρὸι καθαίρονται πίστει, δραπετεύει δὲ ἄλλη δὲ πᾶσα νόσος τῇ προκλήσει τοῦ ἁγίου σου, Μάρτυς, ὀνόματος.

Gratanter excipiens Sicilia corpus sanctæ, tamquam solem Roma sibi affulgentem, tenebricosa dæmonum infestatione liberatur.

Robusto animo sanctæ ac ter beatæ Martyres, & ante mortem desiderio Martyrii mortuæ adferunt corpus, vivificum aliis, licet mortuum ipsum.

Inimici rompheæ super te obtusæ sunt: etenim audaciam ejus dissolvisti, Agrippina, veluti civitatem fundamento carentem glorioso ariete certaminum tuorum.

Profluvio sanguinis laborans sanatur contactu tui tabernaculi; leprosi mundantur fide, quivis alius morbus diffugit ad invocationem nominis tui, Martyr.

Ζ᾽. ODE SEPTIMA.
Hoc loco ex more legendum est Elogium ex Synaxario, id quod hinc acceptum Græco-latine legisti initio hujus Commentarii, cum suo præambulo Disticho.

Περιστερὰ οἷα χρυσῆ, ὅπλῳ τοῦ σταυροῦ φραττομένη, Ἀγαρήνους, τοὺς ἐν νυκτὶ τῷ σῷ προσεγγύσαντας, ἐξηφάνισας, σώσασα τοὺς πιστούς μιαιφονίας τῆς τούτων, Μάρτυς.

Πολυειδεῖς διὰ Χριστὸν πόνους ὑπομείνασα, Μάρτυς, ἄπονον εὗρες ἐν ἀυτῷ καὶ ἀθάνατον λῆξιν, κραυγάζουσα, Υπερύμνητε Κύριε, Θεὸς τῶν πατέρων, ἐυλογητὸς εἶ.

Ιερουργῶν θαυμαστὸς καὶ θαυματουργίαις ἐκλάμπων σοῦ τὰ θαυμάσια ὅρῶν, Ἀγριππίνα, Θεὸν ἐμεγάλυνε καὶ γηθόμενος ἔψαλλεν, Θεὸς, &c.

ΝDeest Menæis

Panoplia Crucis obarmata, velut aurea columba, Agarenos, propugnaculum tuum noctu aggressos delevisti, fideles conservans ab eorum immanitate, Martyr.

Innumeris propter Christum laboribus toleratis, in ipso reperisti securam atque perpetuam requiem; & exclamasti, Benedictus sis, Domine Deus Patrum, omni laude superior.

Non usitata mirabilia tua inter sacrificandum videns admirabilis ille & miraculis ipsemet coruscus, magnificabat Deum atque psallens dicebat, Deus &c.

A… Deest etiam Cajetano, æque ac … Stropha præcedens.

Η᾽. ODE OCTAVA.

Ηνύξ ὡς ἡμέρα καθορᾶται τοῖς φέρουσι Μάρτυς σοῦ τὸ λείψανον, τόπος ἐυωδίαστο πᾶς σε δεχόμενος, δαιμονικὴ παράταξις σφοδρῶς ἠλαύνετο, ἀπέῤῥει σταγόνας [ἰάσεων] τοῖς ὑπερυψοῦσι Χριστὸν εἰς τοὺς ἀιῶνας.

Νυμφίον ἀθάνατον ποθοῦσα, ὀπίσω τῶν μύρων τούτου ἔδραμες, τούτου τὰ παθήματα, Μάρτυς, καὶ τὸν θάνατον ἐκμιμουμένη, Ἔνδοξε, καὶ ἀνακράζουσα, Τὸν Κύριον ὑμνεῖτε.

Ανύστακτον ἔχουσα τὴν πίστιν, ἐλάιῳ φαιδρυνθεῖσαν ἁιμάτων σου, Μάρτυς, τὴν λαμπάδα σου ἐνδον ἐισελέλυθας εἰς τὸν νυμφῶνα χαίρουσα τῆς ὀυρανίου χαρᾶς [ἀνακράζουσα] Τὸν Κυρίον υμνεῖτε τὰ ἔργα.

Ι … …

Martyriale tuum lipsanum ferentibus, o Sancta, nox quasi dies videbatur; locus omnis te excipiens perfundebatur suaveolentia; diabolica phalanx ejiciebatur; profluebant stillicidia curationum superexaltantibus Christum in secula.

Libera voluntate amplexa Sponsum immortalem, currebas post unguenta ejus, Martyr; & imitata ejusdem passionem atque mortem, o Gloriosa, clamabas, Hymnum dicite Domino.

Adornata sanguinis tui oleo lampadem fidei habens, Martyr, inextinctam illam intulisti in thalamum cælestis gaudii; & clamasti, Benedicite Dominum opera ejus.

Venisti ad hoc templum exultans, nam ejus videndi magno studio tenebaris, ut ei tamquam proprio currui insidens oblectareris.

Θ᾽. ODE NONA.

Νεύσει τὰ πάντα πιοῦντος, τοῦ μαρτυρίου πρὸς τὸ πέρας Ἀγαθονίκη σὺν Βάσσα, ὁμοῦ καὶ Παύλᾳ, προθύμως μέλπουσαι ὡς ἀληθῶς κατάλληλον, εὗρον τοῦ πόθου τὸ συμπέρασμα.

ἘΝ ἐπουρανίοις θαλάμοις κατασκηνώσασα, Παρθένε, καὶ τῶν ἀθεάτων τὰ κάλλη κατανοοῦσα, καὶ ἀπολαύουσα τῆς τοῦ Θεοῦ λαμπρότητος, τούς σε ὑμνοῦντας καταφαίδρυνον.

Στέφανος ἐτὲθη χαρίτων τῇ κορυφῇ σου Ἀγριππίνα, ὡς τελειωσάσης τὸν δρόμον, καὶ τηρησάσης τὴν πίστιν ἄσυλον, καὶ τῶν δικαίων τάγματα περιχαρῶς σε ὑπεδέξαντο.

Ω

Dei cuncta operantis nutu ad metam Martyrii alacriter pervenientes Agathonica cum Bassa simul & Paula, vere & ad invicem concinere poterant suo se voto esse potitas.

Ad supercælestes thalamos recepta, Virgo, atque invisibilium pulchritudinem contemplans, Deique claritate fruens, hymnis te canentes illustra.

Beato capiti tuo imposita est corona gratiarum, o Agrippina, ut quæ cursum consummasti & fidem sinceram servasti; ideoque Justorum ordines hilariter te susceperunt.

Omnium tuoque Conditori, cum ceteris qui a seculo sunt beatis spiritibus, assistens magna cum fiducia, o Martyr Agrippina, impetra te laudare gestientibus remissionem peccatorum.

Porro tam hic quam alibi, ad finem singularum Odarum, addebatur Θεοτόκιον seu Mariale, ex laudabili Græcorum erga Deiparam affectu: quæ Theotocia omnia, absque ulla nota distinctionis (qualem semper Menæa adhibent, & quidem per Rubricam) legi apud Cajetanum possunt, admixta Hymno, etiam absque Odarum partitione impresso. Ego illa, ut nihil ad Sanctam spectantia, ipsique Acrostichidi extranea & supernumeraria, omittenda censui, ut ordo suus Acrostichis constaret; ideoque & Cantum supra non positum loco suo, huc retuli.

ΕΙΡΜΟΣ.

Τὸν ὡραιότατον Χριστὸν ἀγαπήσασα, καὶ παρθενια τὴν ψυχὴν ὡραιώσασα, διὰ παντόιων πόνων τε καὶ θλίψεων τούτῳ κατηγγύωσαι, ὡς Παρθένος καὶ Μάρτυς, ὅθεν σε ἠξιωσεν οὐρανίων θαλάμων, ὑπὲρ ὑμῶν πρεσβεύουσαν ἀυτῷ τῶν σε τιμὼντων, Σέμνη παμμακαριστε.

Christum formosissimum amans, virginitate exornasti animam; perque omnigenos labores & ærumnas appropinquasti eidem, Virgo & Martyr. Ideo autem te dignatus est æthereis thalamis, orantem pro nobis qui te veneramur, Puella beatissima.

TRANSLATIO CORPORIS
Roma in Siciliam.
Medio ævo licentius amplificata. Ex tomo 1 de Vitis Sanctorum Siculorum.

Agrippina Virgo & Martyr, Romæ (S.)

BHL Number: 0173

EX CAJETANO.

PARS I.
Corpus Roma ablatum appellit in Siciliam: ab Agrigentino Episcopo quæritur & honoratur.

[1] [Romæ virginitatem professa,] Agrippina, Virgo & Martyr, orta atque nutrita Romæ, virginitatis tuendæ cupida, florem illum ab tenera ætate conservandum obtulit Deo. Ejus vero monitis, ac multo magis exemplo Virginis cum fidem, tum virginitatem, amplexæ sunt puellæ multæ. Facinoris rea fit apud Imperatorem Valerianum a, simulque ad quæstionem producitur. Quo in discrimine animum præsetulit adeo constantem, [gladio cæditur sub Valeriano.] ut neque terrore concuteretur, neque seduceretur blandimentis. Denudata igitur atque ligata, toto corpore fustibus laceratur: sed angelicis ex eo supplicio soluta est manibus. Deinceps majoribus est afflicta tormentis, donec gladio in jugulum adacto, spiritum Deo reddidit: corpus in ecclesia b B. Pauli Apostoli repositum est.

[2] Eo tempore S. Paramonus, c & S. Bassa Agrippinæ d soror, suas omnes & defunctæ sororis facultates in unum collectas, [Corpus Bassa soror auferre jussa,] per monasteria religiosorum virorum, perque egentes in ecclesiis Apostolorum commorantes, largiter distribuerunt. Duas vero Virgines Bassa, Paulam & Agathonicam, quod Agrippinæ certamini adstantes compatientesque viderat, eamque uti se loco Agrippinæ in sorores adoptaret rogaverant, comites futuræ peregrinationis ac germanas ascivit. Igitur divina revelatione instructi atque firmati Paramonus, Bassa, Paula, Agathonica, corpus sanctæ Martyris Agrippinæ cum reverentia de sua sede sublatum, ad flumen e usque, quo iter direxerant, asportarunt: illic vero parata, atque ad navigandum instructa, eorum adventum opperiens navis reperta est. Quos intuens nauclerus, conversus ad Monachum f; Bene inquit, venisti; Pater. Ubi vero est onus, de quo nobis dixeras evehendum? Ille respondens, ait, Has ego vobis Virgines cum capsa ista commendo fratres; testorque immortalem Deum, [navi imponit] Sanctosque omnes atque Angelos, ut quo vobis est eundi animus, eodem has feratis: Dominus vero noster Iesus Christus sit vobis piissimus gubernator. Simul hæc dicens: accidit ad pedes gloriosissimæ Agrippinæ: & elata voce, Vade, inquit, sancta Martyr, in pace: serva eos qui te fideliter suscipiunt; ora pro me peccatore, necnon pro tua sorore, quæ longum tuum pertulit agonem; ut cum duabus his, quæ tecum hoc iter ingrediuntur, puellis virginibus, ad beatitudinis portum queat appellere.

[3] Vix feminæ illæ navim cum pretioso eo onere conscenderant, [quæ tota suavi odore perfunditur;] cum ecce tibi mirabilis atque inusitatus odor undique per eam difflatur, adeo ut vectores omnes & nautas admiratio ac timor invaderet. Solventes vero e portu, cum commodiores auræ per noctem aspirarent, prima luce in urbem quamdam, ad Italiæ littus positam, appulerunt. Eo in loco triduum consumptum, ad comparandum commeatum, g ceteraque navigationi pernecessaria; quæ omnia viventis olim Agrippinæ h noti ac necessarii largiter suffecerunt. Inde octava diei hora, prospere flante vento, proficiscuntur; tertioque post discessum die, in Sicilia ad oram Agrigentinam, propter locum quemdam, qui Græce Lithos, i Latine Petra dicitur, substiterunt; [& in Siciliam appulsa,] & ad Bassam conversi, Nos quidem, inquiunt nautæ, Domina, in Africam iter intendebamus; qua vero ratione in hunc vecti sumus locum, ignoramus: quodsi vobis in animo est nobiscum Carthaginem usque pergere, libentes sane feremus, ut Paramono promissam fidem præstemus: & quod verum fateamur, vestris ad Deum precibus huc usque salvi incolumesque pervenimus. [illud prope Agrigentum exponit.] His Bassa respondit; Si me auditis, fratres, nos in littore hoc expositas dimittite: vos vero Deus in portum voluntatis vestræ & consilii deducat. Ut satisfactum a nautis est Bassæ, proram solverunt: Angelus autem Domini in eo littore virgines puellas assidue custodivit; talique odoris suavitate omnis illa vicinia redundavit, ut urbium propinquarum accolæ rei novitate stupescerent.

[4] Forte per ea loca Monachus iter faciebat, (dies Dominicus erat, [Odore allectus Monachus illac transiens,] hora diei tertia) is e quodam monasterio k S. Stephani, ex vico cui nomen Tyro, allegatus a suo Abbate Agrigentum ibat, de negotiis quibusdam acturus cum S. l Gregorio ejus urbis Episcopo. Itaque cum pergeret, sensit odoris fragantiam, de sanctæ Martyris corpore procedentem; & stupefactus, Quid hoc est, inquit? Paululum ut processit, tamquam auram captans, substitit: tum humi stratus orationem Deo fudit, & sacrosancto Crucis signo communitus, ire ulterius cœpit. Ecce autem sibi visus est audire suavem quamdam psalmodiam, velut numerosæ legionis, virorum pariter ac mulierum: quamobrem animum ac vires reficiens, properavit ad locum, quo in loco Bassa cum Paula & Agathonica cantus Deo fundebat. [invenit Bassam cum sancto corpore:] Quem cum accedentem ad se vidissent, obviam factæ & profunde inclinato capite salutantes, Ora pro nobis inquiunt, serve Dei. Quibus Monachus: Vestrum est orare pro me peccatore, qui thesaurum salutis, m auxilio Iesu Christi, detulistis in hunc locum. Sed illæ humi prostratæ, diu sermonibus Monachi obstiterunt, dicentes; Vobis o sancte Pater, solummodo datum est pro nobis peccatricibus Deum exorare. Quamobrem victus ille; Sanctæ, inquit, orationes vestræ, & omnium Sanctorum, & hujus Sanctæ, multa passæ & decoræ Martyris, quæ vobiscum adest, servent in secula. Dicto Amen erexere se.

[5] Tum prior Monachus de S. Bassa quæsivit; Quo ex loco estis, [auditoque, unde esset, & quid ferret,] Dominæ? unde, quove pergitis? Respondit Bassa: De Romana urbe egressæ, in has regiones per n Italiam devenimus: illuc autem, quo voluntas Dei direxerit, ituræ sumus. Et ille; Numquid non hæc, quam vobiscum fertis, Sancta, sedem edocuit, ubi quiescere & commorari decrevit? Revelationes Dei, Frater, inquit Bassa, [abit Agrigentum.] & secreta mysteria piis & justis hominibus patent, facientibus voluntatem ejus diu noctuque; nobis scientia & credulitas infirma est; noluitque homini indicare, quo essent ituræ. Vir autem ille Deo dilectus, qua erat bonitate vitæ præclarus, honestate morum, ac Spiritus sancti virtute illustris, noluit Bassam pluribus interrogationibus offendere: sed vale dicto, ait, Ora pro me, spiritualis mater. Cui illa: Orationes vestræ nobis subveniant, carissime Pater. Ergo institutum iter urgebat alacrius, ut Episcopum Gregorium edoceret de mysterio quod cognoverat, erat autem septima diei Dominici hora.

[6] Bassa, ut abscessit ille, Surgamus, inquit, filiæ meæ, [Bassa Græcum transit,] atque hinc abeamus: consilium enim ei viro est, cum comitatu ad nos redire; quodsi moram facimus, sive a fidelibus, sive ab ethnicis capiemur; ac forte discrimine aliquo prohibebimur, quo minus ad eum, quem præcepit Deus, locum pertingere valeamus. Itaque sublato Martyris Agrippinæ corpore, Bassa in cælum oculos convertens, hunc in modum oravit; Domine mi Jesu Christe, qui S. Elisabetham o cum præcursore tuo Ioanne Baptista salvasti, salva, & libera nos ab omni impedimento, usque ad locum a te nobis revelatum, ut illuc perveniamus: deinde totam noctem ambulantes, ductu Angelorum, in locum, quem Græcum appellant, vectæ sunt ad ecclesiam S. Georgii p Martyris: exceptæque sunt cum gaudio ac lætitia magna ab homine ejus loci accola, cui nomen Dominicus. [ubi liberatur energumena.] Huic filia erat unica, ab malo dæmone obsessa atque agitata: quæ deducta ad S. Georgii, cum se inclinasset beatæ Martyris Reliquiis, repente incolumis extitit, discedente ab ea dæmone, cum ejulatu ac vocibus, quæ præsentes universos admiratione corripuerunt.

[7] Monachus autem ille Agrigentum cum pervenisset, Episcopum offendit hora nona orantem. Oratione peracta, [Gregorius Agrigentinus Episcopus,] facultas ei data est alloquendi. Ergo hos ad Episcopum sermones habuit: Sanctissime Pater, audi me, & narrabo Sanctitati tuæ. Cui Antistes, Quid est, fili? eloquere. Ait ille: Admiranda & gloriosa miracula peracta sunt in his regionibus, te Prȩsule. Tres enim sanctȩ venerabili forma puellȩ, navigio huc appulsȩ, secum quoddam sanctum corpus ferunt. Ego, cum Abbatis mei, filii tui spiritualis jussu, ad Sanctitatem tuam huc ad monasterii negotia venirem; odorem odoratus sum suavissimum: itaque projeci me in terram, atque oravi peccator: tum erectus armavi me, undique signo Crucis obsignans. Paulum deinde cum progrederer, cantum accepi admirabilem, [audita relatione Monachi,] tamquam populi multi: quare confortatus illuc pergebam quo vox trahebat. Ibi vero tres sanctas animadverti Virgines; quȩ ubi me prospexere, occurrerunt & genua flexerunt. Sanctiores me cum essent, rogabant, ut eis benedicerem: nec, cum vehementer diuque repugnarem, pervici. Ergo ausus sum peccator bona illis comprecari: postea ad pretiosum corpus deductus, ante ejus pedes me projeci; lætificataque est anima mea, de glorioso miraculo quod vidi, & suavitate odoris exinde fragrantis. Interrogavi autem eas, Qua ex civitate essent? Quarum mihi prima respondit: De Romana urbe huc usque pervenimus: ituræ autem sumus quo Dei nos voluntas direxerit.

[8] Illis a Monacho auditis expavit Episcopus, adeo ut ne verbum quidem proferre posset: [ad quærendam Sanctam progreditur:] revocatis tandem viribus, cum interrogatus is de loco, ubi hȩc accidissent, optime ab se sciri respondisset; accersit ad se Archidiaconum, & quosdam de Clero pudicos ac fideles, jussitque parari velocissimos equos: & universi, vergente ad occasum sole, conquisituri de ea re, celerrime avolarunt. Quando prope eam sedem, ubi prius Agrippina quieverat, ventum erat; maxima cœpit odoris fragrantia ad eorum nares penetrare: quo odore exhilarati pergebant alacrius, sed propius cum accessissent, neminem viderunt, nisi tantum splendorem diffusum iis partibus, quas Reliquiæ Agrippinæ suo contactu afflarant. Tristatus Episcopus secum ipse versabat, qua pergere iter Virgines illæ potuissent: atque inde profectus ad q Emporium devenit. Illic erat monasterium: [transitoque Emporio,] huc puerum jussit ire, qui quæreret a Fratribus, numquid de his puellis cognossent. Unus e Monachis, Cum hac nocte, inquit, de littore piscaremur, odorem sane admirandum hausimus; splendorem etiam vidimus, totam illam oram maritimam collustrantem: itaque intelleximus, Dei visitationem eo in loco esse factam. Ergo Antistes ab Emporio in partes hasce, sub galli cantum pervenit; ibique panis fractionem fecit.

[9] Tertia denique feria illucescente, hora diei fere altera, [Græcum pervenit:] ad Græcum pervenerunt. Necdum vero illi accesserant propius, cum ecce tibi suavissimus percipitur odor, qui universos affecit gaudio. Itaque Episcopus ad comites, Confido, inquit, in Domino, non permissurum regredi nos, antequam id, quod indagamus, assequamur. Hæc loquens progrediebatur. Cum autem Bassa, Spiritus sancti munere, prænosset adventum S. Gregorii; dixit ad comites suas, Surgite filiæ meæ procedamus obviam sancto Patri nostro Agrigentino Episcopo: solicitus enim animus ejus est nostri conquisitione. Progressæque cum cereis ac thuribulo extra vicum, [ubi obviāti sibi Bassæ] eum salutaverunt; Bene venisti, Sanctissime Pater. Et ille, Dominus Deus, qui coronavit sanctam sororem tuam, & largitus est illi triumphum victoriæ, sit tibi propitius, famula Christi. [& sociabus, Martyrium prædicit:] Beata es, quia en instat tempus, quo socia & consors efficiaris in agone Martyrii S. Agrippinæ, sororis tuæ; & cum eadem coronam gloriæ suscipias de manu Domini, & vivas cum Christo in æternum. Hæc cum proloqueretur ad S. Bassam, accesserunt Paula & Agathonica, ut benedictionem ab eo promererentur; quibus & dixit: Det vobis Deus, filiæ, virtutem & perseverantiam in Martyrio.

[10] Interea S. Georgii ecclesiam subierunt. Episcopus ibi ante corpus S. Martyris prostratus, [corpus sanctum adorat,] has obsecrationes fudit: Ora pro me, filia, & memento, quod optimum tibi consilium dedi cum in tormentis r versareris. Beata es, quæ in ætate hac vicisti crudelis tyranni supplicia: glorificemus Dominum Jesum Christum, qui per te multos in eo loco, quem ad habitandum delegeris, de suis infirmitatibus curabit: beati erunt, qui eo in loco degent, quia per te incolumitatem consequentur: quare Deo nostro gratias agamus viventi in secula seculorum. [& supra illud Missam facit:] Amen. Oratione peracta, induit se Præsul Sacerdotalibus indumentis, & divinum celebravit Mysterium supra corpus sanctæ Martyris. Eo expleto, communicatoque cum omnibus ac participato Mysterio, corpus cibo refecerunt. A prandio colloqui Episcopus cum B. Bassa cœpit de salute animæ, deque gloria in adventu Domini nostri Iesu Christi futura.

[11] Vergente in vesperum die, dixit Bassa ad Episcopum; [atque iter suum prosequi volentibus,] Hora est, Pater, ut hinc abeamus, & ad locum a Deo nobis præmonstratum adeamus. Cui Episcopus, Nox est, Domina, & ignoratis viam: qua igitur ratione discedere ex hoc loco vultis? Pater, inquit illa, venerande, habemus Christum viarum ducem nobiscum, qui nos continuo nocturnis etiam temporibus integras servat: de die autem iter agere non est animus, ne forte in manus iniquorum tyrannorum incurramus. Ad hæc Præsul, Ignosce mihi, filia, quod suadere tibi talia sum ausus: ite in pace, & Dominus Iesus Christus sit vester protector: saltem vero permittite, ut vester comes sit, qui primus vobiscum locutus est Monachus. Admisit comitem Bassa: [comitem viæ Monachum jungit.] & Præsul, cum adorasset Reliquias Martyris, dixissetque, Ora, filia, ora pro me peccatore, suscepta Christi pace, puellas dimisit. Quæ sublato corpore S. Agrippinæ, post occasum solis ab Græco decesserunt, deducentibus Episcopo cum suis Clericis; & Dominico cum universa familia sua, qui etiam a Bassa vehementer petebat, ut secum filiam suam ire pateretur. Ad hæc illi, Ne timeas, frater, quia ex hoc nihil præteriti mali sentiet, patrocinante sancta Martyre Agrippina. Interim ad ripam s fluminis cujusdam substiterunt: atque ibi de integro sacrosanctum corpus venerantes, ceteri omnes, præter Monachum, cum gaudio regressi sunt, gratiis Deo actis de mirabilibus quæ viderant.

ANNOTATA. D. P.

a Valerianus cum filio Gallieno Christianos persecutus ab anno 257, vindicem Dei manum sensit, captus a Persis an. 262.

b Ergo post annum 324, quo conditam a Constantino Magno S. Pauli basilicam, docet Baronius.

c S. Paramonum nullum Romæ novi: sed ex officio Custodis ecclesiæ, qui Paramonarius Græce, Latinis Mansionarius dicitur, factum nomen censeo.

d Sororem intellige, non carne, sed spiritu, unde quod mox additur de facultatibus defunctæ per monasteria distributis, licentiæ nimiæ quam auctor sibi sumpsit, imputatum velim: nam monasteria & Apostolorum ecclesias non fuisse Romæ, regnante Aureliano, nimis quam clarum est.

e Scilicet Tiberim vel potius usque ad Ostia Tiberina: neque enim naves, in Africam trajicere aptas, usque Romam pervehere potest fluvius.

f Monachorum Congregationem, ad Basilicam S. Pauli a se restauratam, primus creditur induxisse Gregorius II; quod tamen, si verum esset, non omisisset (ut puto) Anastasius in Vita ejus, ubi restaurationis prædictæ meminit. Difficile interim est primum ejus instituti auctorem istic nominare; nec mirarer si restituto Cassinensi monasterio per B. Petronacem, inde Romam ducta colonia sit, sub aliquo proximorum Gregorio isti Pontificum. Certe sub Gregorio VII jam desolatum squalebat monasterium istud, ab eoque reformatum est.

g Quis credat, sine necessario commeatu solvisse e portu navim, Africæ destinatam?

h Prudentius scripsisset Bassæ.

i

Ignotum locum sibi esse fatetur Cajetanus; sed haud procul ab Emporio Agrigentino fuisse, hinc conjectat, & quidem intra Urbem & Emporium modico intervallo versus occidentem dissitum. Sed cum Agrigentum medium fere locum

teneat in Australi Siciliæ latere, Roma vero Carthaginem navigantibus, cursus instituatur secundum latus Boreale, apparet ab instituto cursu deflexisse navem, quando Lilybæum promontorium circumvecta est, ut circa Agrigentum appelleret: in quo prudentia amplificatoris requiritur, qui oblitus est mutatum ventum comminisci, quo coactus sit navarchus cursum mutare.

k S. Gregorius lib. 7 Epist. 24 ad Faustinum defensorem, scribit, sibi quorumdam Judæorum conversionem indicatam a Domina (forte Domnina) Abbatissa monasterii S. Stephani, quod in Agrigentino est territorio constitutum. Virosne illud antea vel postea habuerit, & id hic significetur, nescio: situs id laudet, notaturque in tabulis ad 26 p. m. Agrigento distans fere in mediterraneis, Panormum versus.

l S. Gregorius Agrigentinus Episcopus, sua in urbe coli dicitur a Cajetano 22 Junii: in Romano tamen Martyrologio, secundum Græcos, ponitur 25 Novembris. Ast hic floruit sub Mauritio Imperatore circa annum 564; ergo ab hoc diversum comminiscitur Cajetanus, qui in Junio colatur: nihil eo opus erit si seculo 6 facta sit translatio; vel nomen certum pro incerto suppositum; quod infra tenendum de Catanensi.

m Ita etiam huic Monacho fingitur divinitus revelatum, quid illæ apud se haberent, priusquam locutæ essent.

n Ast jam antea videbatur dixisse, quod Romæ vel Ostiæ navem conscendissent; nunc terrestre iter subindicat, puta usque Regium. Hinc autem in Africam solventi navi haud incommodum erat iter, eodemque vento transeundum Agrigentum fuisset.

o Nicephorus Callixtus lib. 1 cap. 14 Filius Zachariæ Joannes, alterum cum dimidio agebat annum (quando Herodes occidit infantes) & una cum matre Elisabetha in spelunca quadam ad regionem montanam salvus conservabatur, fortasse Herodis sanguinariam fuguiens manum. Ita subtimide Auctor ille, & merito: apocryphum enim prorsus videtur, quod, infanticidium Herodianum (intra Bethleemiticos fines, id est, exiguum oppidi non magni pomœrium ac territorium ab Euangelista restrictum) usque eo extendunt aliqui, ut etiam attigerit Zachariæ domum, etiam posito quod hæc ipsa sit, quæ alias rectius creditur fuisse domus Zachariæ Prophetæ tribus ut minimum leucis Bethleemo distans, prout hodiedum monstratur; cum Hierusalem, illis finibus neutiquam includenda, vix distet inde sesquileuca. Vide quæ de loco nati Baptistæ dicentur die sequenti ex Florentinio illum trans Jordanem statuente.

p Hic primum nubeculam aliquam offendit Cajetanus, cum hæc translatio facta dicatur anno Christi 261, sanctus autem Georgius primum passus sit sub Diocletiano an. 304: dubitatque an non hic intelligendus sit alius S. Georgius, qualem Velauni in Gallia ad se missum dicunt, unum ex 72 Discipulis. Prudentius illud, quod forte scriptor voluit indicare locum, ubi postea S. Georgii ecclesiam constructa est. Interim infra num. 10. dicitur ipsam S. Georgii ecclesiam subiisse Episcopus supra corpus sanctum Missam celebraturus, utique non alibi solitam fieri.

q Distat a civitate Emporium, versus Occasum trans Acragam fluvium, paucis passuum millibus.

r Hinc Cajetanus comminiscitur, Romæ aliqua ex causa adfuisse Gregorium, cum S. Agrippina pateretur.

s Si Cajetanus indicare voluisset Græci situm, sciremus quis fluvius hic indicetur. Agrigento venientibus primum Narus, tum Salsus, atque in hunc influens Araurelius transeundus: deinde sequitur montanus tractus, in quo ne periclitetur relictus a tergo Monachus, metuunt comites Bassæ infra num. 13.

PARS II.
Menæum advectum sanctum corpus miraculis clarescit, ubique conditur, ædificata desuper ecclesia.

[12] [Daphronem sub Menæo delatum corpus,] Trajecto flumine, pergebant Completorii preces psallentes: ac cum Monachus consequi pari gradu puellas nequiret, substiterunt, donec adveniens cum illis conquiesceret. Et surgamus, inquit Bassa, Pater, & eamus, antequam illucescat dies. Eamus, Domina, respondit ille. Nec processerant multum, cum ecce nubes lucida puellas ab oculis Monachi sublatas transtulit: ille vero stupefactus concidit in faciem suam super terram, erectusque paulo post, neminem circumquaque prospexit: & vultum cum fletu percutiens, Heu! me, inquit, qualiter perdidi hanc gloriam! juste vero ea privatus sum, cum virtutibus omnibus destituar. Sanctæ autem Virgines, Bassa, Paula, & Agathonica, cum deposito quod ferebant, sub mediam a noctem in locum qui dicitur Daphron, pervenerunt. In eo loco spelunca est, Castello, cui Menæo b nomen, subjacens. In ea dæmones c jam olim habitabant: [fugatis ab inseßa spelunca dæmoniis,] mox vero ut illuc advenit venerabile Virginis Agrippinȩ corpus, aufugerunt cum ululatu inclamantes; Quid faciemus? quia istȩ maledictȩ mulieres, quȩ fugerunt a facie Valeriani Imperatoris, Roma huc accedentes, referunt secum quoddam imperiale vexillum, quo nos de domo nostra expellunt. Sed hoc agamus, uti mulieres istȩ, quȩ illud corpus huc intulerunt, in Africa gladio percussȩ occidant, pessimeque moriantur.

[13] [illuc infertur.] His vocibus Bassa respondit: Obmutescite, atque hinc recedite, & ite ad patrem vestrum, qui ab initio devorator hominum fuit: ite in abyssum ȩterni incendii, ejicit enim vos hinc Dominus noster Iesus Christus, per adventum corporis beatȩ Martyris Agrippinȩ. Repente nequam illi spiritus de eo loco evanuerunt usque in prȩsentem diem. Post hȩc ingrediuntur Virgines in speluncam, gratias Domino referentes de summo gaudio, quod conceptum animo sentiebant. Cognoverat autem Spiritus sancti virtute Bassa, conquieturum in eo Menæi Castello corpus sanctæ Martyris Agrippinæ, idque in salutem multorum; tum sibimet appropinquasse tempus, quo per martyrii agonem palmam a Deo perpetuæ felicitatis acciperet. Interea Paula & Agathonica solicitæ ad Bassam; Domina, inquiunt, dimisimus Fratrem nostrum in horridis montibus, & ne a feris devoretur timemus. Quibus Bassa, Nequaquam, filiæ; sed crastino ad horam sextam perveniet ad nos noster Frater: quod ita contigit, & gratiis Deo actis, dixit Monachus: Benedico Deum, Domina mea, quia vidi gloriosissima de vobis per hoc sacrum corpus; unde & ego peccator gratulor vobiscum, & Deum glorifico.

[14] Erat autem Menæi civis vidua mulier, bona ac timens Deum, [Menæninæ matronæ famulus eodem veniens,] de parentibus Christianis ac piis orta, edoctaque a pueritia intra semitam virtutis ire; numquam deerraverat, sed cum Christianis communicabat; & quoniam præter familiam multam animantiumque greges, copiosissima etiam re familiari vivebat, multa de suis fortunis Martyrum d corpora ab incendio redimebat, & venerandis sepulcris condebat. Captivos & vinctos liberabat plurimos: & hujus mulieris nomen e Euprexia, adeo non solum Christianos & pauperes, & viduas pupillosque fovebat, verum etiam Paganos. Convixerat marito annos octo, sine eo decem transegerat, post viri obitum statim Deo devota. Filiam habebat unicam, annorum quatuordecim, quæ quinquennium jam occupata erat tam sæva paralysi, ut membris omnibus destituta, nec pedem nec manum commovere, neque in latus alterum reclinari sine alterius adminiculo posset. His malis afflicta mater, multa in medicos erogarat: sæpe ad sanctos Martyres detulerat; sed impetrare, quod petebat, non valuerat. Servus ei erat Anatolius, fidelis in primis & valde bonus: hunc toti familiæ præposuerat. Is duobus cum comitibus armenta Dominæ suæ invisurus, Draphonem versus ibat.

[15] Locus is Euprexiæ erat, occupatus, (ut diximus) a diabolis; [miratur ibi armenta impune pascere;] ita ut propius accedere nemo auderet; sed per bina ternave stadia se procul quisque continebat: quod si quis, aut homo, aut quadrupes eo pergeret; repente ab dæmonibus trucidabatur. Verumtamen ut sub adventum Agrippinæ profugerant illi universi, armenta Euprexiæ, quasi quodam impellente, usque ad antrum tuto pervaserant. Locus autem erat amœnissimus atque herbidus, aquis fluentibus abundans, sed spirituum terriculamentis jam dudum infrequens atque incultus. Hæc servi cum admiratione prospicientes, conversi ad invicem: Quid est id novi, inquiunt? an hoc callide agunt dæmones, ut nos ad se ducant, & pariter deinde cum bestiis interficiant, & fortasse pastoribus necem jam intulerunt? Huc autem & illuc circumspicientes oculis, pastores adverterunt longe stantes: quos vocatos interrogavit Anatolius; qui aiunt, visos sibi nudiustertius venisse ad speluncam nonnullos, nescire virosne an mulieres: noctem vero circa mediam accepisse terribiles voces inclamantium ac dicentium, Væ! væ! cur nos expellitis hinc? & simul dicto, evanuisse.

[16] Tunc Audite, inquit Anatolius, fratres, sedeamus e regione speluncæ, [& pulsos inde dæmones cognoscens,] & expectemus ad vesperam, antrum exploraturi. Si cum sol occubuerit non occidentur animantes, hoc in animis habete, quod Christus, quem Domina nostra colit, visitavit nos; & neque nos, neque armenta devorabimur: dæmon enim amorem erga hominem triduum simulare non potest, imo neque horæ spatium unius. Consederunt itaque procul ab spelunca, explorantes viri tredecim: circiter vero horam diei nonam, cœperunt Virgines psalmos decantare: & ecce pariter cum psalmodia, odor etiam suavissimus de spelunca diffundi. Hæc sentiens Anatolius, dixit sociis; [Dominæ, filiam paralyticam lugenti, rem nuntiat.] Profecto, fratres ut dixi, visitatio ejus Dei est, quem hera nostra colit: repenteque cum duobus comitibus, quibuscum advenerat, ad castellum advolavit, & Euprexiæ super filia sua flenti dixit, Attende, Domina, & narrabimus tibi. Quid est, inquit illa, fili? Christus, quem ipsa colis, visitavit te suæ virtute sanctitatis. Ad hæc Euprexia, Somnias, fili? At ille: Multi Sancti advenerunt in agrum tuum Draphonem, & locus ille totus odoris suavitate repletus est: sicque recensuit quidquid de armentis, de pastoribus, de se, de vocibus expertus fuerat. Quibus acceptis Euprexia, gaudio ingenti exsiliit; ductisque secum puellis duabusque comitibus, Draphonem versus quam ocyssime perrexit.

[17] Præscivit adventum Euprexiæ Bassa, & ad Monachum ceterasque comites, Filii, [Illuc progressa ipsa] inquit, mulier ad nos quædam carissima properat; occurramus ergo illi: scio enim manere in ea Spiritum sanctum. Cumque illam propius accessisse sentiret; Ecce, inquit, adest: exeamus obviam. Egressæque de spelunca, paulum processerunt. Mox vero, ut vidit Euprexiam rursus Bassa, Gaude, Domina Euprexia, inquit. Enimvero obstupuit mulier, ut suo se nomine ab incognita salutari sensit: & Gaude tu, filia Christi, respondit, dæmonum effugatrix: procidensque in faciem suam osculabatur pedes S. Bassæ, cum lacrymis verba confundens, Miserere, mei, adjuva me & infidelitatem meam. Quæ respondit: Confortare, soror, gaudium enim magnum advenit in domum tuam: apprehensamque manu deducit in speluncam, ubi positum erat corpus sanctæ Martyris Agrippinæ. Quod ut vidit Euprexia, tremens provolvit se ad ejus corporis vestigia, atque oravit: [Martyris opem pro filia implorat,] Miserere mei sancta Martyr Christi: visita filiam meam, quæ paralysis infirmitate detinetur ecce annos quinque. Cui precanti dixit Bassa: Si vere in Dominum credis, scito, te & filiam tuam, non animæ solum, verum etiam corporis salutem esse consecuturam. Quæ respondit: Credo, Domina, quod Christus est verus Deus; qui erat in sinu Patris, & pro nobis descendit in uterum Virginis Mariæ; crucem & mortem sustinuit, & voluntate Patris surrexit a mortuis, & manifestavit se Apostolis suis; & post hæc ascendit in cælum, & sedit ad dextram Patris Dei; & iterum venturus est cum gloria, in futuro & tremendo judicio, judicare seculum juste, & reddere unicuique proprii laboris mercedem: & Beati qui sanguinem suum pro ejus nomine fundunt: illi enim erunt heredes illius gloriæ, quam oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit.

[18] Quæ ut audivit ab Euprexia, dixit Bassa, Confortare, Domina & soror, [ejusq; corpus inducit domum suam:] eleemosynæ tuæ & preces ascenderunt ad Deum, sicut quondam B. Cornelii: sed surge, eamus domum tuam. Statimque surgentes, cum corpore S. Agrippinæ noctu in castellum subierunt. Dum vero succederent in ædes, magno lumine locus ille, cum admiratione multorum, refulsit. Domum ingressæ, quȩ in regione Calamarea sita erat; corpus Martyris Agrippinȩ in secreto ornatoque thalamo collocarunt. [ubi filiæ dormienti apparens Sancta,] Quod ubi factum, repente super lectum puellȩ, Euprexiȩ filiȩ, gloria Dei resplenduit: somnumque illi, quȩ per paralysim f dormire non poterat, eodem momento intulit. In somno autem videre sibi est visa splendidam puellam ac venerandam, sublimem ante se stantem ac dicentem, Filia & soror mea Theognia, (sic puella nuncupabatur) sanet te Dominus Jesus Christus, Sponsus meus. Apprendensque manum ejus dexteram, erexit eam, & duxit in cellulam illam, ubi sanctum corpus condiderant. Rursumque ei est locuta; Filia Theognia, locus iste requies mea erit in seculum seculi, [eam sanat:] hic habitabo, quoniam elegi locum hunc, & huc me misit Christus. Hoc cum re vera, non somnio accidisset , cunctis ignorantibus domesticis; evigilavit puella de somno, seque ipsa erexit, ac stetit tamquam si nihil habuisset mali; & circumspiciens, cum loculum sanctȩ Martyris luce illustratum videret; advertit tres propter illud assidentes puellas, & matrem cum eis, ad quam recta ibat.

[19] Mater, ut stantem filiam & incolumem aspexit, [quæ matri se sistit.] expavit vehementer, & phantasma ab se cerni putavit. Ad quam puella: Ne timeas, Domina mater; ego sum enim filia tua Theognia, quam alligavit satanas ecce quinque annis; nunc autem venit quædam Virgo, nimium splendida, quæ erexit me dicens, Sanet te Dominus Jesus Christus: & continuo surrexi, tamquam nullum unquam in corpore meo morbi genus sensissem. Audiens hȩc Euprexia, gratias Deo & laudes effundebat: Benedictus sis, Domine Deus Patrum nostrorum, qui visitasti humilitatem meam per istas virgines, necnon & per gloriosam Martyrem tuam Agrippinam; [Bassa commendat ipsis corpus sanctum,] quam misisti in hunc locum, propter sanitatem ac salutem fidelis populi tui. Hæc cum audiret Bassa, quærit ab Euprexia, quid hoc esset quod factum fuerat. Illa advocatam filiam jussit, flexam ante pedes Bassæ, quæ ab Agrippina in somno accepisset, enarrare omnia. Quibus cognitis, Audi, Domina Euprexia, & tu Theognia, inquit Bassa: Deus, qui sicut ei placuit, iter nostrum direxit, atque huc nos deduxit, commisit, ut videtis, corpus sanctæ Martyris & Virginis in manus vestras: cogitate ergo, quid de eo sit vobis agendum.

[20] Post hæc quodam die, Euprexiam Bassa in hunc modum iterum compellavit: [ac valedicto cum sociabus Carthaginem navigat,] Eamus Domina & soror Euprexia, ad corpus sanctæ sororis nostræ & Martyris Christi Agrippinæ, ut osculemur venerandos pedes ejus. Itaque cum omnes perrexissent, procidit Bassa, & osculata corporis sancti pedes, dixit: Vale, Domina & soror, ora pro nobis sancta Martyr, ut comitetur nos Dominus, & explere cursum mereamur Martyrii nostri. Ecce locus, quem optasti: Dominus per orationes tuas sit noster gubernator. Post Bassam accesserunt Paula & Agatonica, & ante Agrippinam prostratæ dixerunt: Ora pro nobis, Domina; & orationem osculis pedum conjungebant. Qua perfecta, Euprexiæ & Theogniȩ, post oscula atque amplexus, valedixerunt; egressȩque de nocte ad mare usque devenere. Ibi quoque salutatas reliquit Monachus, viarum comes, [ibiq; Martyrium complet.] & ad monasterium rediit glorificans Deum, ac laudans super gloriosis rebus, quas viderat atque audierat. Virgines vero sanctæ post orationem ascendentes in navim, navigarunt in Africam; & diei sequentis hora quarta Carthaginem appulsȩ sunt. De nave in ecclesiam secesserunt sanctȩ Dei Genetricis Mariæ g in Susis, de regione cui Ascula nomen est: atque eadem in urbe, post multos ab accessu dies, pro Christi nomine ferro trucidatȩ h sunt, IV Idus Augusti: sed ad Euprexiam redeamus.

[21] [Interim Menæi crebrescunt miracula,] Postridie mane cum familiares ac necessarii de more, ad visendam consolandamque ejus filiam convenissent, offenderunt domi incolumem: & in laudes Dei Christianorum proruperunt. Ea res tota vicinitate divulgata, thesaurum absconditum manifestavit. Ergo undique comportabantur ad sacras Reliquias ȩgroti ac dȩmoniaci, quarum ad contactum valetudini statim restituebantur, qualecumque illos morbi genus divexaret. itaque exultabatur Menæi, [& oculus amissus Presbytero redditur:] ac triumphabatur gaudio, quod ad sanctȩ Martyris corpus non de vicinis modo, verum a longe dissitis regionibus, etiam trajecto mari concurrebatur; nemoque illud contingebat, quin omnem de integro sanitatem recuperaret. Presbyter autem in vico quodam erat, qui morbi violentia unius oculi usum perdiderat. Hic ut prȩdicta accepit, advolavit in castellum; & ingressus villam, ubi sanctum corpus asservabatur, procidit humi, exorans; Miserere mei, famula Christi & Sponsa: & repente lumen amissum redintegratum illi est, & ad sua cum gratiarum actione rediit. Et multa quidem alia, per orationem sanctȩ Martyris Agrippinȩ, operatus est miracula Christus Jesus: qui alio in i libro recensentur, & hȩc etiam per compendium diximus, ne forte ab legentibus cum fastidio susciperentur.

[22] Exinde multos post annos, ȩdem Euprexia construxit, magnam satis & decoram, [Corpus jussu Sanctæ humo alte infoditur,] & in ȩde fossam, ad condendum Agrippinȩ corpus, effodit, altitudine cubitorum senum. Priusquam vero illud deponit, videt Agrippinam dicentem; Cave Euprexia, ne quisquam locum cognoscat, ubi meum peccatricis corpus reconditur: ergo exædificata ecclesia ac k S. Severino Catanensi Episcopo ad id muneris accersito, consecratur in honorem Dei & Martyris Agrippinæ Idus Iunii, Imperante l Constantino, & quiescente per Christi beneficium ecclesia. [& structa desuper ecclesia honoratur.] Post hæc Euprexia, quascumque possidebat opes, erogavit in usum pauperum, & ornamenta positi ab se templi; & monasticum induta m habitum, pariter cum filia, in eadem ecclesia reliquum vitæ tempus in magna obedientia ac timore Dei transegit. Nemo autem odorari potuit, qua parte corpus illud sanctissimum esset situm: siquidem non raro Euprexiæ apparere solebat in visione ipsa Virgo Agrippina, monens, ne cui locum sepulcrumque n patefaceret. Hoc certo scitur, intus in ecclesia sanctum thesaurum condi. Vixerunt autem Euprexia o & filia ejus in famulatu ecclesiæ S. Agrippinæ quadraginta annis; & more sanctarum mulierum in confessione bona decesserunt. Passa est Virgo & Martyr Christi Agrippina in urbe Romana, IX Kal. Iunii, jussu nequissimi Imp. Valeriani. Translata est in Siciliam in castellum Menæi XVI Kal. Iunii, p sepulta V Idus Iunii, intercedentibus ejus ad Deum pro nobis orationibus, ut ejus filii Dei heredes esse mereamur, qui cum Patre, & Spiritu sancto vivit & regnat, in omnia secula, Amen.

ANNOTATA D. P.

a Hodie, inquit Cajetanus loco & speluncæ nomen Lamia, passibus ferme mille ab oppido Menæo.

b Menæum alias Menæ, vulgo Mineo.

c Acta vetera habent, quos Paulus Apostolus ejecit e filia Dioscori, quod Cajetanus velut ex apocryphis sumptum stylo se confixisse monet. Dioscorum nullum nominant Actus Apostolorum: ex quibus autem apocryphis sumptus is sit, hactenus ignoro, nec operose quæsierim.

d Præconceptæ opinioni inhærens auctor, pergit Aureliani persecutoris tempora cum florentissimæ ecclesiæ pace conjungere.

e Crediderim scriptum primitus fuisse Eupraxiam vel Euprepriam: nam Euprexia nullam habet Græci nominis formam.

f An satis apte dicitur paralysis somnum impedire?

g Ita Cajetanus ex Mss. ineditis notat legi S. Mariæ in suis in locum qui vocatur Acausa: quasi scilicet seculo 3 ejusmodi ecclesiæ ubique extiterint, & quidem cuicumque & undecumque venienti mox patulæ.

h Hodiernum Romanum iterato auctum (nam prior editio Grægoriana nihil de his habet) sic eas commemorat 10 Aug. Carthagine sanctarum Virginum Bassæ, Paulæ & Agathonicæ: & in Notis addit Baronius: De his etiam prædicta antiqua Manuscripta, quando autem sint passæ non produnt: interim toto illo ad istam diem commentario nuspiam allegantur quæ huc spectare videantur Mss. ejusmodi: & miror si alia possint allegari quam hæc S. Agrippinæ Acta, quæ tamen Valeriani persecutionem signant. Mabilio Tomo 3 Analectorum habet vetustum Ecclesiæ Carthaginensis Kalendarium absque illis nominibus. Res merito suspecta est tota.

i Si hujusmodi liber aliquando extitit, scriptus ex certiori scientia, idque post ædificatam ecclesiam, melius is servatus fuisset, quam hæc tam male consuta narratio.

k Vereor ne hic Severinus æque gratis pro seculo 3, aut etiam 4, sit confictus, atque Gregorius Agrigentinus pro eodem tempore. Natus sit ille ex S. Severo Catanensi, quem constat vixisse sub Nicephoro Imperatore, circa an. 800, & colitur 24 Martii, ubi nos de illo.

l Atqui Constantinus imperare solum cœpit an. 306; nec nisi sexennio post, victo Maxentio, pax ecclesiastica initium aliquod cepit; interim a Valeriani captivitate elapsi erant anni 60. Consideravitne Auctor quam grandævas finxerit, quas vult post ædificatam ecclesiam vixisse annis 40? Cajetanus non videtur hic invenire difficultatem, sed calculis subductis Euprexiæ annos 118, Theogniæ 104 concedit.

m Ex Sanctorum Pancratii & Peregrini Actis probaturum se sperat Cajetanus, monasticum institutum in Sicilia cœpisse a temporibus Apostolorum. Interim ipsemet ea, ut fabulis plena, non est ausus operi suo inserere; sed proprio marte compilavit aliqua. Vide dicta de Pancratio 3 Aprilis, de Peregrino agemus 3 Novembr.

n Videtur hoc ideo ab Auctore excogitatum, ne absentis corporis suspicio nasci posset ex ignorantia loci; cum aliud suadeat magna S. Agrippinæ apud Græcos celebritas, idque die prorsus alio quam quo ipsa Menæi colitur 8 Julii, ut fatetur in notis Cajetanus; quem verum diem esse crediderim, quo illatum corpus fuerit in novam ecclesiam, 6 Junii dedicatam. Firmandæ vulgari opinioni facit, quod, sicut annotat Cajetanus, Medio fere ædis ingressus est in ima latebrarum, partemque in dexteram flectitur ad ædiculam, quæ structa ab Euprexia traditur: ex ea autem per gradus descenditur in specum, altitudine immensa, intra quam abditam latere Agrippinam conjectura est: favet etiam quod Græci nusquam meminerint corporis.

o Idem Octavius, nullo uspiam assignato antiqui cultus teste aut vestigio, sed nec die vel alibi reperto, inseruit ipsam suæ Ideæ ad 5 Januarii: atque sequacem mox habuit Ferrarium: neque potuit eos non sequi Bollandus, nondum visis libris Cajetani, & hisce S, Agrippinæ Actis. Expungentur ergo in recognoscendo mense illo.

p Utrumque diem Menæensibus in veneratione esse, videtur indicare Cajetanus Annotatione ult. sed præ istis celebrem esse 8 Julii, solenni processione &c.

DE SS. AVITO, CINZAMO LECTORE, ARIONE, EMERITO, ALICO, CAPITONE, ET ALIIS SEPTUAGINTA OCTO,
MARTYRIBUS NICOMEDIÆ.
Notitia nominum atque numeri ex vetustis Martyrologiis.

[Commentarius]

Avitus, Martyr Nicomediæ (S.)
Cinzamus, Martyr Nicomediæ (S.)
Arion, Martyr Nicomediæ (S.)
Emetitus, Martyr Nicomediæ (S.)
Alicus, Martyr Nicomediæ (S.)
Capito, Martyr Nicomediæ (S.)
Alii LXXVIII, Martyr Nicomediæ (SS.)


G. H.

Hunc diem XXIII Junii antiqua Martyrologii Hieronymiani apographa a Martyribus Nicomediensibus auspicantur: & antiquissimum Epternacense istis verbis. In Nicomedia Aviti & Cinnanci Lectoris, & aliorum Artonis, Emeriti, Alici, Cartonis, & aliorum sexaginta novem. Ubi priora verba, & aliorum, videntur in caria amanuensium intrusa, ut ex aliis satis constat; nam apographum Blumianum ita habet, In Nicomedia Aviti, Ezinzami Lectoris, Aritionis, Emeritici, Alici, Capitonis & aliorum septuaginta octo. In Lucensi apographo deest Lector, cum suo nomine: reliqua eadem sunt. In Corbeiensi ita legitur: In Nicomedia Aviti, Cinzami Lectoris, Antionis, Amirati, Alici, Capitonis & aliorum octo; ubi prior pars numeri deficit, & videtur scriptum fuisse septuaginta octo. Mss. Richenoviense & Rhinoviense hoc modo eosdem consignant. Nicomediæ Aviti, Signami (alias Cinnanii) Capitonis, Ritonis, Emeriti, Alici, & aliorum septuaginta octo. Eodem modo sex nominibus cum anonymis septuaginta octo exprimuntur in Mss. Augustano S. Udalrici, & Parisiensi Labbei: sed in hoc anonymi dicuntur sexaginta octo. Ms. Coloniense S. Mariæ ad Gradus ita legit: In Nicomedia Aviti, Emeriti & aliorum septuaginta octo. Grevenus, in Auctario Usuardi, profert Avitum Capitonem & alios septuaginta octo. Ms. Reginæ Sueciæ, ab Holstenio vulgatum, ista signat. Nicomediæ natalis SS. Aviti, Cinzami, & alibi Orionis Lectoris, & aliorum octoginta unius. Ubi etiam hæc particula & alibi est intrusa, & nomen Lectoris ab aliis tribuitur Cinzamo: & pro Orione nomen Arionis forsan erit reponendum. At quia tres ex aliis nominatis desunt, anonymi recte colliguntur octoginta & unus. In Ms. Bruxellensi S. Gudilæ tria nomina exprimuntur, & adduntur octoginta duo. Horum etiam Martyrum mentio celebratur in Mss. Florentinis duplicibus, Aquisgranensi, Barberiniano, Casinensi & aliis, quos, ne tædium adferamus, ultro omittimus.

DE SANCTIS MARTYRIBUS
EUSTOCHIO PRESBYTERO, GAINO COGNATO EIUS, PROBA, LOLLIA ET URBANO GAIANI LIBERIS.,
ANCYRÆ IN GALATIA.
Cultus & Acta ex Synaxariis Mss.

SUB MAXIMIANO

[Commentarius]

Eustochius Presb. Ancyræ in Galatia Martyr (S.)
Gaïnus Cognatus Ancyræ in Galatia Martyr (S.)
Lollia, hujus filia Ancyræ in Galatia Martyr (S.)
Proba, hujus filia Ancyræ in Galatia Martyr (S.)
Urbanus, hujus filius Ancyræ in Galatia Martyr (S.)

AUCTOR. G. H.

Gloriosa horum Martyrum certamina proponuntur in Mss. Menæis Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ, [Memoria in Synaxariis,] Taurinensibus Ducis Sabaudiæ, Divionensibus collegii Societatis Jesu, Parisiensibus Cardinalis Mozarini, & Patrum Dominicanorum in platea S. Honorati, atque potissimum in pervetusto Ms. Synaxario Ecclesiæ Constantinopolitanæ, quod spectat ad Parisiense collegium Societatis Jesu, ubi sic proponuntur: Τῇ ἀυτῇ ἡμέρα· Ἄθλησις τοῦ ἁγίου Μάρτυρος Εὐστοχίου Πρεσβυτέρου, καὶ Γαΐνου τοῦ ἀνεψίου ἀυτοῦ, καὶ τῶν υἱῶν ἀυτοῦ Λολλίας, Πρόβης, καὶ Οὐρβανοῦ. Eadem die XXIII Junii, certamen sancti Martyris Eustochii Presbyteri, [cum Distichis] & Gaïni nepotis vel cognati, atque hujus liberorum, Lolliæ, Probæ, & Urbani. Tum singula de singulis adduntur Disticha in Divionensi.

Ἄνθους ὑπάρχων Εὑστόχιος.


Floris cum esset Eustochius

cetera legi non poterant.

Θεῖος Γαΐνος θυρεοῖς πεφραγμένος
Ψυχὴν ἄτμητος τῷ ξίφει τμηθεὶς μένει.


Divus Gaïnus, clypeis obarmatus, [capite plexos significantibus,]
Capite minuitur, anima illæsus manet.


Χριστῷ προσῆλθε Λολλία διὰ ξίφους,
Φύκε βαφεῖσα νυμφυκῶς ἐν ἁιμάτι.


Lollia, per ensem Christo appropinqua, ut Sponsa;
Illique nascere sanguine in tuo baptizata.


Ἐξ ἀυχένος χέουσα κρουνοὺς ἁιμάτων,
Χάιρουσά μοι πρόβαινε πρὸς Θεὸν, Πρόβα.


Procede lætabunda ad Deum, Proba,
Cervice cæsa sanguinis rivos fundens.


Τμηθεὶς τράχηλον, Μάρτυς Οὐρβανὸς, ξίφει
Ἐφυπτιάζεις ὡς σπαραχθὲν ἀρνίον.


Urbane Martyr ense dum perdis caput,
Resupinus instar agni discerpti jaces.

[2] Tum sequitur martyrii Epitome hujuscemodi. Οὗτος ἑν Ἁγίοις Εὐστόχιος, [& Elogio.] καὶ Γαΐνος Ἀνέψιος ἀυτοῦ, καὶ τὰ τέκνα ἀυτοῦ Λολλία, καὶ Πρόβη, καὶ Οὐρβανὸς, ἐκ πόλεως ὑπῆρχεν Οὐσάδων, κατὰ τοὺς χρόνους Μαξιμιανοῦ καὶ Άγαριππίνου Ἡγεμόνος. γοῦν Εὐστόχιος, Ἱερεὺς ὢν πρότερπν τῶν ἑλλήνων, ἐν τῷ καθορᾷν τοὺς Ἁγἰους ὑπεῥ Χριστοῦ μαρτυροῦντας, καὶ παράδοξα θαύματα κατεργαζομένους, κατέγνω τῆς οἰκείας θρησκείας· καὶ προσελθὼν Εὐδοξίῳ τῷ Ἐπισκόπῳ Ἀντιοχείας, παρ᾽ ἀυτοῦ ἐβαπτίσθη, καὶ τῆς τοῦ Πρεσβυτέρου χειροτονίας κατηξιώθη. Ἠλθὼν δὲ εἰς κώμην καλουμένην Λύστραν, καὶ τὸν ἀνέψιον ἀυτοῦ Γαΐνον μετὰ τῶν τριῶν παιδῶν ἀυτοῦ ἑυρὼν, καὶ τὰ περὶ Χριστοῦ παραθέμενος ἀυτοῖς ἐβάπτισεν ἀυτοὺς, καὶ πάντας τοὺς κατὰ γὲνους ἀυτῷ διαφέροντας, Ὅθεν ἐπὶ τοῦτο συσχεθεὶς ἤχθη πρὸς τὸν Ἡγεμόνα, καὶ τὸν Χριστὸν ὁμολογήσας ἀνηρτήθη ἐπὶ τοῦ ξύλου καὶ ἐξέσθη σφοδρῶς. Εἶτα παραπέμφθησαν ἐν τῇ Ἀγκύρᾳ πρὸς Ἀγαριππίνον εις ἐρώτησιν· καὶ τὸν Χριστὸν ἀρνήσασθαι μὴ καταδεξάμενοι, πρῶτον μὲν κρεμᾶνται Λολλία καὶ Οὐρβανὸς ἐπενάντι ἀλλήλων, καὶ μετὰ τῶν παρειῶν ξέονται· ὧν τὸ αἷμα Γαΐνος ἀνέψιος [τοῦ Εὐστοχίου] ὑποδεχόμενος, τὸν νῶτον ἐτύφθη καὶ τὴν γαστέρα· δὲ ἅγιος Εὐστόχιος τὴν κεφαλὴν ἀπετμήθη, καὶ μεθ᾽ ἡμέραν ἀνέψιος άυτοῦ· τὰ δὲ νήπια κατενεχθέντα, χαλκῷ προσεδήθησαν τροχῷ. Ἐκεῖθεν δὲ ἀβλαβῆ διαφυλαχθέντες παραδόξως, τοῦ τροχοῦ τῆς κινήσεως παυσαμένου, καὶ τοῦ πυρὸς σβεσθέντος, ξυρωνται τὰς κεφαλὰς, καὶ ἥλοις διαλαύνονται· καὶ ἁι μὲν θηλίαι τέμνονται τοὺς μάστους, δὲ Οὑρβανος σπαθεζεται. Ἐπὶ τούτοις δὲ μὴ πεισθεντες, ἀλλὰ διαπρυσίως Χριστὸν κηρύττοντες, ξίφει τὰς κεφαλὰς ἀποτέμνονται.

[3] Hic sanctus Eustochius, & Gaïnus cognatus ejus, [S. Eustochius ex Sacrificulo idolorum Sacerdos ordinatus] & tres liberi hujus Lollia, Proba atque Urbanus erant ex urbe Usadarum, temporibus Maximiani Imperatoris & Agrippini Præsidis. Eustochius igitur erat prius Sacrificulus idolorum: qui cum intueretur Sanctos pro Christo Martyrium subeuntes, & supra naturam ab eis patrata miracula; despexit domesticas superstitiones, & accedens ad Eudoxium Episcopum Antiochiæ, ab eo baptizatus est & dignus habitus cui Presbyterii ordo conferretur. [alios baptizat,] Cumque inde ad oppidum Lystram venisset; & nepotem suum Gaïnum cum tribus liberis suis reperisset; Christi mysteria eis exposuit, eosque baptizavit, & cunctos aliqua illi cognatione attingentes. Quam ob causam detentus, & ad Præsidem ductus, Christumque confessus, in ligno suspenditur; & vehementer laniatur. Post hæc simul missi sunt Ancyram, ad Agrippinum ibidem præsidentem: a quo ad examen evocati, cum Christum confiterentur, primum quidem Lollia & Urbanus in mutuo aspectu suspensi sunt eorumque maxillæ laceratæ: quorum sanguinem Gaïnus [Eustochii] cognatus excepit: [omnesque post varia tormenta gladio cæduntur.] quapropter in dorso & ventre verberatur. Sanctus vero Eustochius capite plectitur, uti post diem Gaïnus nepos ejus. Liberi vero adducti, ad æream rotam fuerunt allegati; inde vero mirabiliter erepti sunt, rota moveri desinente & igne extincto. Postea raduntur capita, clavisque transfiguntur, & femellarum quidem mamillæ abscinduntur, Urbanus vero eviratur. Demum nihil diffidentes, sed clara voce Christum prædicantes, abscissis capitibus coronantur.

[4] [Loca indicata, Ancyra,] Restat dicendum aliquid de locis hic nominatis. Ancyra, notissima urbs Galatiæ est, & primaria Præsidum etiam vicinarum ditionum Sedes, ideoque ut horum ita aliorum plurimorum Martyrum palæstra. Adjacet Galatiæ Lycaonia, [Lystra,] in eaque Lystra, civitas olim Episcopalis, & S. Pauli Apostoli hospitio ac prædicatione illustrata, in qua hi Martyres comprehensi sunt, & inde Ancyram adducti. [Antiochia Pisidiæ,] Huic satis vicina est Antiochia Pisidiæ, in qua S. Eustochius ab Eudoxio Episcopo baptizatus, & Presbyter est ordinatus. [Usadarum urbs,] Hinc colligimus Usadarum urbem non procul inde dissitam fuisse. Sunt eadem Acta in Menologio Sirleti Latine edita. Gaïnus dicitur Græce ἀνέψιος, Eustochii quod Cognatum, seu patruelem seu consobrinum reddimus: licet etiam pro nepote ex fratre aut sorore sciamus accipi posse; Fratrem Consobrinum Sirletus scripsit: totum ergo lectoris discretioni relinquitur. Ibidem Probolulus pro unico filio sumitur, verum quia infra tres ejus liberi nominantur, plane distingui debent, atque Lolliam omnino puellam fuisse, ostendunt abscissa ubera; Urbanus etiam Urbasius & Agrippinus Præses quoque Agrippa, appellantur ab eodem Sirleto. Baronius videtur confusionis aliquid hoc loco subolfecisse, ideoque abstinuit nominibus istis in Romanum Martyrologium referendis.

DE SS. ARISTOCLE PRESBYTERO, DEMETRIANO DIACONO ET ATHANASIO LECTORE
MARTYRIBUS CONSTANTIÆ IN CYPRO.
Cultus & Acta ex Mss. Synaxariis.

SUB MAXIMIANO

[Commentarius]

Aristoclus Presbyter, Martyr Constantiæ in Cypro (S.)
Demetrianus Diaconus, Martyr Constantiæ in Cypro (S.)
Athanasius Lector, Martyr Constantiæ in Cypro (S.)

AUCTOR. G. H.

Pervetustum Ms. Menologium Græcorum, sub auspiciis Basilii Imperatoris Porphyrogeniti seculo Christi decimo collectum, [Cultus in Menologio Basilii.] ad hunc XXIII Junii de hisce sanctis Martyribus tale proponit elogium, μὲν ἅγιος Ἀριστοκλὴς ὑπῆρχεν ἐκ τῆς Κύπρου, Πρεσβύτερος τῆς τοῦ Θεοῦ ἐκκλησὶας, ἐπὶ δὲ τῆς βασιλείας Μαξιμιανοῦ τὸν διωγμὸν φοβούμενος, ἀνελθὼν ἐν ὄρει τινὶ, ἐκρύπτετο ἐν τῷ σπηλάιῳ· ἐν ᾧ προσευχόμενος ἤκουσε φωνῆς ἐξ οὐρανῷ κελευούσης ἀυτὸν ἀπελθεῖν εἰς τὴν μετρόπολιν, κᾀκεῖ διαγωνίσεσθαι τὸ μαρτύριον. Καὶ φθάσας εἰς τὸν ὀικον τοῦ ἁγίου Ἀποστόλου Βαρναβᾶ, κατέλαβε τὸν Διάκονον Δημητριανὸν, καὶ τὸν Ἀναγνώστην Ἀθανάσιον, καὶ παρ᾽ ἀυτῶν ξενισθεὶς διηγήσατο ἀυτοῖς πάντα τὰ τῆς ὀπτασίας. Καὶ λαβὼν καὶ ἀυτοὺς συνοδοπόρους, ἀπῆλθεν εἰς τὴν μητρόπολιν πρὸς τὸν Ἡγεμώνα· καὶ τὸν Χριστὸν ὁμολογήσας, ἀπεκλείσθη μετὰ τῆς συνοδίας ἀυτοῦ ἐν τῇ φυλακῇ. Καὶ μετὰ ταῦτα ἀυτὸς μὲν ἀπεκεφαλίσθη, δὲ Δημητριανὸς καὶ Ἀθανάσιος πυρὶ παρεδόθησαν, καὶ άβλαβεῖς ἐξελθὸντες τοῦ πυρὸς, ἀπεκεφαλίσθησαν καὶ ἀυτόι.

[2] Certamen sancti Martyris Aristoclis & Sociorum ejus. [Elogium ex eodem,] Erat S. Aristocles Ecclesiæ Dei Presbyter in Cypro, tempore imperii Maximiani: perterritus autem ob persecutionem, ascendit in montem aliquem, & abscondebatur in spelunca: ubi inter orandum audivit e cælo vocem, jubentem ipsum in metropolim abire, illicque certamen martyrii subire. Egressus venit in ædes sancti Apostoli Barnabæ, assumpsitque Demetrianum Diaconum & Athanasium Lectorem; & apud illos hospitio exceptus narravit illis omnia sibi in visione facta. Accipiens ergo ipsos itineris comites, abivit in metropolim ad Præsidem: & Christum confessus, cum sociis suis est carceri inclusus, ac postea ipse capite plexus; Demetrianus vero & Athanasius igni traditi sunt: sed inde illæsi exeunt, & capitibus abscissis coronantur.

[3] [Memoria in aliis Mss.] Eorumdem memoria celebratur etiam in Mss. Menæis Mediolanensibus bibliothecæ Ambrosianæ, & Menæis excusis; die autem XX Junii in Mss. Menæis Divionensibus Societatis Jesu, cum hoc versu alludente ad nomen Aristoclis.

Ἀριστοκλὴς ἄριστος ὄντως ὁπλίτης,
Πάντων γὰρ ἠρίστευσε τμηθεὶς τὴν κὰραν.

Aristocles optimus omnino bellator:
Qui capite plexus optime decertavit.

De S. Barnaba actum XI Junii. At quæ allegatur metropolis Cypri erat tunc Constantia, postea Salamis Cypri dicta, de qua consule Acta S. Epiphanii ibidem Episcopi XII Maji.

[4] His scriptis aliud reperio encomium aliquanto exactius in Ms. Synaxario Græco Ecclesiæ Constantinopolitanæ, [Aliud Elogium] spectante ad Collegium Societatis Jesu Parisiis, quod adjungo: ἅγιος Μάρτυς Ἀριστοκλὴς ὑπῆρχε τὸ γένος Κύπριος, πόλεως Ταμασοῦ τῆς καθολικῆς ἐκκλησίας Πρεσβύτερος. Κατὰ δὲ τοὺς χρόνους Μαξιμιανοῦ τοῦ βασιλέως ἀνελθὼν ἐν τῷ ὄρει ἔν τινι σπηλαίῳ, ἐκρύβη, τὸν ἐπικείμενον διωγμὸν φοβηθεὶς· ἐν ᾧ ἐυχόμενος φωτὶ περιεστράφθη ὑπὲρ τὸν ἥλιον, καὶ ἐνεχθήσης φωνῆς οὐρανόθεν προετράπη ἀπελθεὶν ἐν Σαλαμήνῃ τῆ μητροπόλει, κἀκεὶ διαγωνίσασθαι τὸ μαρτύριον. Πορευόμενος δὲ ἔφθασεν ἐν Λεδραῖς, εἰς τὸν οἶκον τοῦ ἁγίου Ἀποστόλου Βαρναβᾶ· καὶ καταλαβὼν ἐκεῖσε Δημητριανὸν τὸν Διάκονον, καὶ Ἀθανάσιον Ἀναγνώστην, καὶ παρ᾽ ἀυτοῖς ξενισθεὶς, καὶ τὴν ἀιτίαν δι᾽ ἣν ἀφίκεται καὶ τὰ τῆς ὀπτασίας ἀυτοῦ ἀναθέμενος, κοινωνοὺς ἀυτοὺς τῆς πράξεως ἔλαβε, προθύμως ἀυτῶν ὑπὲρ Χριστοῦ ἀθλεῖν ἐλομένων. Παραγενόμενοι δὲ εἰς ἣν ἔσπευδον πόλιν, ἐν ἀπόπτῳ καὶ ὑψηλῷ ἔστησαν τόπῳ· οὓς ἰδὼν Ἡγεμὼν καὶ προσκαλεσάμενος, καὶ παρ᾽ ἀυτῶν ἐκείνων ὡς εἶεν Χριστιανοὶ μεμαθηκὼς, πρῶτον μὲν τὸν ἅγιον Ἀριστοκλέα μαστίξιν καταξανθῆναι ἐκέλευσεν, εἴθ᾽ οὕτως τὴν κεφαλὴν ξίφει τμηθῆναι· τὸν δὲ ἅγιον Δημητριανὸν καὶ Ἀθανάσιον, τῇ τοῦ Χριστοῦ ὁμολογίᾳ ἐμμένοντας, μετὰ τὰς πολλὰς βασάνους πυρὶ παραδωθῆναι προσέταξεν· ἀπαθεῖς δὲ ἐν ἀυτῷ φυλαχθέντας, διὰ ξίφους ἀναιρεθῆναι παρεκελεύσατο. Certamen sanctorum Martyrum Aristoclis Presbyteri, & Demetriani Diaconi & Athanasii Lectoris: ex quibus sanctus Martyr Aristocles erat Cyprius ex urbe Thamasso, Ecclesiæ Catholicæ Presbyter, [priore accuratius,] idque temporibus Maximiani Imperatoris. Ascendens vero in montem in aliqua spelunca abscondebatur, ob insurgentem persecutionem terrore perculsus. Cum vero orationi incumberet, luce majore quam solis collustratus fuit, & voce a cælo accedente admonitus, ut in metropolim Salaminem pergeret; ibique certamen martyrii subiret. Exsurgens ergo venit Ledram in donum sancti Apostoli Barnabæ, & assumens ibidem Demetrianum Diaconum & Athanasium Lectorem, ab eis hospitio excipitur: quibus causam propter quam venit & quæ sibi obtigerat visionem exposuit, eosque consortes suæ actionis fieri obtinuit, alacriter pro Christo concertare eligentes. Pervenientes vero ad quam festinabant civitatem, in conspicuo & alto loco steterunt: quos Præses intuitus interrogavit: & ab illis ipsis, quod Christiani essent, edoctus, primum quidem S. Aristoclem flagellis lacerari jussit, & sic gladio caput abscindi, sanctos vero Demetrianum & Athanasium, in confessione Christi perseverantes, post plura tormenta igni tradi mandavit: illæsos vero in igne custoditos gladio etiam imperavit occidi. Hinc intelligas prolixiora Acta extitisse, quæ adhuc forsan latent alicubi: indicantur autem tres urbes Episcopales Cypri, Thamassus, cujus Episcopus Tychon fuit in Concilio primo Constantinopolitano; Ledra, vulge Nicosia dicta; unde Triphylius, Ledrorum Cypri Episcopus, a S. Hieronymo de Scriptoribus Ecclesiasticis cap. 92 laudatus; ac Salamina metropolis, olim Constantia, supra a nobis memorata.

DE SANCTIS MARTYRIBUS
PALLADIO, COTYLA, ADRAMA, MOSE, ESA, PALICONO, COTYLA II,
ET SOCIIS CENTUM QUINQUAGINTA.
Apud Habessinos Æthiopes cultis.

[Commentarius]

Palladius, Apud Habessinos honoratus (S.)
Cotylas, Apud Habessinos honoratus (S.)
Adramas, Apud Habessinos honoratus (S.)
Moses, Apud Habessinos honoratus (S.)
Esas, Apud Habessinos honoratus (S.)
Saliconus, Apud Habessinos honoratus (S.)
Cotylas II, Apud Habessinos honoratus (S.)
CL Socii, Apud Habessinos honorati (SS.)


D. P.

Ex jam sæpe laudato Hagiologio Metrico prænotatæ gentis, rursus accepimus hanc insignem turmam Sanctorum Martyrum, quos in Ægypto passos præsumimus, & subjungimus aliis spectantibus ad Maximiani persecutionem, per conjecturam primis hujus mensis diebus propositam. Indicantur autem a septemvirali quodam conventu damnati ad mortem dum ita invocantur. [In iis tres vel sex fratres,] Saluto Palladium, Cotylam & Adramam, tres fratres, aliosque tres, Mosen, Esam & Paliconum: quibus alter Cotylas ad numeri complementum accessit. Obierunt autem cruciati propter Christum a septem Idololatris, iisque claudis seu ebriosis, uti explicat Jobus Ludolfus; sed existimo hæc epitheta ad ebrietatem mentis potius quam corporis referri posse. Eorumdem autem septem rursum mentio fit sequenti strophe, per quam Poëta salutat centum quinquaginta Sanctos, quibus septem Idololatræ ad judicium adductis gladium acutum, cum bullienti sartagine, posuerunt ob oculos: sed horum aspectu non fuerunt perterriti. Plura & distinctiora nunc frustra quæreremus. Dubitat Ludolfus, utrem hic dictus Paliconus, non sit Palingenius appellandus: in suis autem Fastis solos tres primos nominans, addit, & Socii, neque in Notis quidquam suggerit huc faciens.

DE SANCTIS MATRE AC FILIIS MM.
DIDARA, BISOE ET NOR,
APUD EOSDEM HABESSINOS HONORATIS.

[Commentarius]

Besoës miles, Apud eosdem (S.)
Nor frater, Apud eosdem (S.)
Didara mater, Apud eosdem (S.)

D. P.

Progredior cum Æthiopico Hagiologio, & seorsim a priori numerosiori turma, ternarium hunc propono, quem ibi sic invenio salutatum. Salutem tibi dico, Bisoe Miles, quem bovi funibus alligarunt & raptaverunt; in cujus honorem sacrificium laudis offero. Saluto etiam fratrem tuum Nor, & matrem Didaram: qui etiam ipsi propter Christum multam tentationem sustinuerunt. Quibus verbis indicantur hi quoque martyrium pertulisse, aut certe insigni confessione promeriti inter sacra commemorari.

DE SS. ZENONE ET ZENA
MARTYRIBUS PHILADELPHIÆ IN ARABIA.

ANNO CCCIV.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De tempore & loco passionis, deque Sanctorum cultu.

Zenon miles, Martyr Arabs, Constantinopoli honoratus (S.)
Zenas domesticus, Martyr Arabs, Constantinopoli honoratus (S.)

AUCTOR. F. B.

Quemadmodum, cum de rebus non ita pridem gestis scribimus, contingere solet, ut ea, quæ censemus omnibus nota, [Sub Maximiano Imp.] facile prætereamus, tamquam minime necessaria explicatu; post aliquot tamen annorum decursum, in claram alioqui historiam, illatura tenebras omissione sua: ita accidit Actorum mox dandorum scriptori anonymo: qui dum studet accuratus esse in determinando tempore, annotatis diebus inchoati expletique martyrii; annum tamen dubium nobis reliquit sic ordiens: ἐν ἔτει πρώτῳ Μαξιμιανοῦ Βασιλέως Anno primo Maximiani Imperatoris. Etenim cum duo fuerint ejus nominis Imperatores, ambo notæ in Christianos persecutionis infamia notati, alter cognomento Herculius, a Diocletiano in Imperii collegam assumptus, I Aprilis anni CCLXXXVI; alter cognominatus Armentarius, sæpe etiam dictus Galerius, Diocletiano & Herculio abdicantibus Imperium, cum Constantio Chloro ad illud evectus, I etiam Aprilis CCCIV: ex his, inquam, duobus utrum designare voluerit Auctor incertum reliquit. [non Herculio,] Nam si dicamus sub Herculio passos hos Martyres, quid causæ erit, cur ipse solus sine imperii collega Diocletiano nominetur? hi enim cum essent potestate pares & animis uniti; fideli adeo amicitia quoad Imperium simul gessere, cohæserunt ut non tantum una semper in Actis publicis nominarentur, verum & conjunctæ eorum imagines pingerentur. Quin & ipsa in Christianos persecutio tam crudelis, uti ab utroque indicta est, ita Diocletiani & Maximiani nomine insignitur. Nec dici potest Maximianum Herculium hic solum nominari, quia in Oriente, ubi res acta est, præcipue versabatur constat enim ipsum toto Imperii sui tempore, maxime in Occidente versatum.

[2] [sed Galerio.] E contra vero Maximianus alter Galerius & in Oriente præcipue crudelitatem exercuit, & alia occurrunt, ob quæ solus nominaretur, quamvis non solus imperaret. Primum, quod consortem Imperii sortitus Constantium Chlorum, mitem & omnis crudelitatis expertem Principem, qui plerumque in Galliis se continebat, ipse solus, principio saltem Imperii, per tres orbis partes dominari videretur. Alterum, quod cum Galerius persecutionis, sub Diocletiano & Maximiano in Christianos motæ, præcipuus auctor haberetur, qui Imperatores pæne invitos, iis quas impietas suggesserat rationibus, impulerat; Christiani, Acta Martyrum colligentes, merito voluerint tantam ei adscribi sævitiam, qui alios ad eam commoverat; præsertim cum de iis Sanctis agendum esset, qui sub ejus jurisdictione passi fuerant. Nam persuasum omnino est, post abdicatum a Diocletiano & Herculio Imperium, Galerio rerum potiente, maxime recruduisse persecutionem, si illa quæ atrocissima omnium fuit, recrudescere potuit. Quodsi sub Constantino Magno, pace Ecclesiis data, hæc historia conscripta sit; non tantum ex ea, quæ de his Martyribus apud Christianos supererat memoria; sed, ut verosimile omnino est, ab oculato teste, non leviter in Scripturis versato, adeoque Presbytero aut Diacono; noluerit ille, quamvis in decursu plures Imperatores nominentur, Constantii nomen hic referre, [Passi illi videntur] ne tantæ crudelitatis invidiam videretur in mitissimum Imperatorem, nil tale meritum, derivare; vel etiam ob filii tum regnantis gratiam, cui debebat Ecclesia libertatem suam. Nec quisquam objiciat Acta S. Savini Episcopi & Martyris, referenda Septima Decembris, edita typis a Stephano Balusio Miscellaneorum tomo 2: in quibus solus Maximianus Herculius nominatur; quoniam Auctor non intendit narrare sub quo Imperatore; sed qua occasione & quo præsente & jubente res acta fuerit. His ergo de causis statuamus hos Sanctos passos esse anno primo Galerii Maximiani Armentarii, id est anno Christi CCCIV.

[3] [Philadelphiæ in Arabia.] Palæstra Martyrii nominatur φιλαδελφία τῆς Ἀραβιας, ἥτις ἐν τῷ νόμῳ Ἐμμὰν κέκληται; Philadelphia Arabiæ quæ in Lege Emman vocatur. Stephanus de urbibus tertiam Philadelphiam enumerat, in Arabia montosa sitam, quam dicit fuisse antiquitus Ammanam appellatam, aut potius Rabatammanam. Thomas Pinedo in eumdem Stephanum illam esse existimat, quæ Deuteronomii cap. 3 ℣ II vocatur Rabat filiorum Ammon, interpretaturque Magna civitas Ammonitarum, conjectura non incongrua: fieri enim facile potuit, ut quam Scriptura Rabat filiorum Ammon nominat, vulgari sermone, in quo brevitatem captare solemus, modo Rabatammon aut Rabatammana, modo Ammana, aut Ammon, aut Emman fuerit vocitata; siquidem hæc tria ultima nomina solis punctis vocalibus, apud Hebræos, Arabes & Syros differunt, quæ sæpe quotidiano usu, nullis certis regulis mutantur. Utut sit, conjectura Pinedi etiam ex his actis, Stephano haud dubie multo antiquioribus, posset confirmari: præbent enim certum testimonium, seculo Christi quarto, traditione (ut loquimur) receptum fuisse & vulgo creditum, illam Ammonitarum civitatem, non distingui ab ea, quæ tum in Arabia dicebatur Philadelphia, a Ptolomæo Philadelphi id nomen sortita.

[4] Publico cultu Ecclesiastico hi sancti Martyres honorari cœperunt, [Cultus antiquus.] statim a data Ecclesiis tranquillitate: siquidem in patriam relata eorum corpora, honorifico loco in ecclesia recondita fuerunt. Postmodum similem Constantinopoli cultum habuerunt, ut colligimus ex Menologio Basilii Imperatoris, in quo sic legitur hac vigesima tertia Iunit. Ζήνων καὶ Ζηνᾶς, οἱ τοῦ Χριστοῦ Μάρτυρες, ὑπῆρχον ἐκ τῆς πόλεως Φιλαδελφίας τῆς Ἀραβείας, μὲν Ζήνων στρατιώτης ὢν, δὲ Ζηνᾶς δοῦλος ἀυτοῦ τυγχάνων. Καὶ Ζήνων ἐπιθυμῶν τοῦ διὰ Χριστὸν μαρτυρίου, πᾶσαν ἀυτοῦ τὴν περιουσίαν σκορπίσας εἰς τοὺς πτωχοὺς, καὶ τοὺς δούλους ἐλευθερώσας, μετὰ τοῦ Ζηνᾶ μόνου παρεγένετο πρὸς τὸν Ἡγεμόνα Μάξιμον, καὶ ἀυτῷ ἐμφανισθεὶς ωμολόγησε τὸν Χριστὸν· καὶ ἀπλωθεὶς ἐπὶ τὴν γὴν ἐτύπτετο. Προσενεχθέντος δὲ βώμου, ἠναγκάσετο ἐπιθύσαι ἀυτῷ. δὲ λακτίσας, ἀυτὸν ἀνέτρεψε. Διὰ τοῦτο κρεμασθεὶς ἐξέετο ἀφειδῶς, καὶ μετὰ ταῦτα ἐῤῥίφη ἐν φυλακῇ, δεσμοῖς δεθεὶς σιδηροῖς. Εἰσῆλθε δὲ καὶ Ζηνᾶς, καὶ κατεφίλει ἀυτοῦ τὰ δέσμα. Καὶ μαθὼν τοῦτο Ἡγεμὼν, ἐκέλευσε καὶ ἀυτὸν συνδεθῆναι ἀυτῷ· εἶτα τῆς φυλακῆς ἀμφοτέρους ἐκβαλὼν ἀπεκεφάλισε. Zeno & Zenas Martyres Christi, oriundi ex Philadelphia Arabiæ. Zeno Ordinis militaris, [Elogium ex Synaxario Basilii Imp.] Zenas servus ejus. Ille Martyrium pro Christo vehementer desiderans, postquam omnes facultates in pauperes distribuit, & servos suos liberos dimisit; cum solo Zena Præsidem adiit nomine Maximum. Cumque coram illo comparuisset, Christum confessus est, extensusque super terram nervis verberari jussus. Allata inde ara immolare in illa cogebatur, verum calcibus in eam insiliens penitus evertit: propterea suspensus in eculeo laniatur crudeliter. Deinde conjectus in carcerem, ferreis vinculis constringitur: accessit autem Zenas & deosculabatur vincula ejus. Hoc ut intellexit Præses, præcepit & ipsum detineri. Postmodum ambos inde educens, capite plecti jussit.

[5] Simile Encomium habent, sed ad XXII hujus, Synaxaria cetera, Ambrosiana Mediolani, Parisiensia Societatis nostræ & Cardinalis Mazarini, Divionense item nostrum & Menæa excusa Venetiis, quamvis Officio proprio & solenniori, [plenius aliud ex alio item CP.] eo die celebretur S. Eusebius Episcopus Samosatenus: Elogium autem priori prolixius, ubique est tale. Οὗτοι ὑπῆρχον, τῆς Ἀράβων γῆς· ὧν μὲν Ζήνων, στρατιῶτης τὴν τάξιν ὑπῆρχεν· δὲ Ζηνᾶς ὀικέτης ἀυτοῦ τοῦ Ζήνωνος. Ὁι καταλαβόντες Μάξιμον τὸν Ἠγεμόνα τοῖς ἐιδώλοις θύοντα, καὶ ἑαυτοῦς προσαγγείλαντες καὶ εἴτινες εἶεν φανερωθέντες, τύπτεται βουνέυροις Ζήνων. Πλεσίον δὲ τοῦ βωμοῦ ἱσταμένου, λὰξ ἐντείνας κατ᾽ ἀυτοῦ, καταστρέφει· ἐπὶ τούτω κρεμμασθεὶς ἀφειδὼς ξέεται, ὄξει καὶ ἅλατι τὰς πληγὰς κατατρίβεται. Εἶτα τίθεται ἐν τῷ δεσμωτηρίῳ, ἀσφαλισθεὶς τοὺς πόδας κεντήμασι τοῦ ξύλου τέσσαρσιν· Ἔνθα τοῦ Ζηνᾶ ἐισελθόντος, καὶ τὰ δέσμα τούτου καταφιλοῦντος καὶ μακαρίζοντος, ἐγκλείεται καὶ ἀυτὸς, τοῦτο τοῦ ἡγεμόνος μαθόντος· Ἐπεὶ δὲ εἰς ἐρώτησιν ἤχθησαν, καὶ τὸν Χριστὸν ἀρνήσασθαι οὐκ ἐπείσθησαν, τύπτονται σφοδρῶς, καὶ ὀβελίσκοις πεπυρωμένοις αγιος Ζήνων, τοῖς στέρνοις καὶ τῇ καρδίᾳ ἐμπύρεται. Καὶ ἄμφω ἱμᾶσι τὰς μασχάλας διαληφθέντες ἀναρτῶνται ἐπὶ ξύλου, καὶ τοὺς πόδας λίθοις βαρύνονται. Μετὰ ταῦτα ἐν βόθρω πυρὸς ἀκοντίζονται, τῆς φλογὸς ἐλάιῳ συχνῷ τρεφομένης· ἐπεί δὲ παραδόξως ἀβλαβεῖς διέμειναν, ξίφει τὰς κεφαλὰς ἀποτέμνονται. Τελεῖται δὲ ἀυτῶν σύναξις, ἐν τῷ ἁγίῳ μαρτυρίῳ τοῦ ἁγίου Γεωργίου, εν τῷ Κυπαρισσίῳ. Oriundi erant hi ex regione Arabum: Zeno ordine miles, alter vero Zenas servus ipsius Zenonis: cumque Maximum Præsidem idolis sacrificantem invenissent, seipsos tradiderunt, & quinam essent manifestarunt. Zenon ergo nervis valide cæditur: ad aram deinde adductus, calcibus eam impactis evertit: propterea suspensus excipitur crudelius, vulneraque aceto & sale perfricantur: quo peracto in carcerem conjicitur, pedibus ligno per quatuor foramina innexis. Accessit Zenas, & vincula Domini sui deosculans, felicem illum deprædicabat. Quod cum nuntiatum esset Præsidi, capitur ipse. In judicium adducti, quoniam persuaderi non poterant ut Christum negarent, rursus immaniter excipiuntur verberibus: tum S. Zeno subulis ignitis pectora & cor aduritur. Loris deinde subter axillas illigati attolluntur in lignum, saxisque ponderosis ad pedes appensis extenduntur. Post hæc in igneam immittuntur voraginem, flammaque multo oleo nutritur: verum postquam mirabiliter permanserant illæsi, gladio capite truncantur. Celebratur festivitas ipsorum ad S. Georgii Martyris in Cupresseto.

[6] Ex his duobus Elogiis, suum composuisse videtur Cardinalis Sirletus: [unde in Romanum Martyrologiū transierunt,] & post hunc Eminentissimus Baronius Martyrologio Romano eosdem Sanctos adscribens, brevi hoc eos Encomio ornavit. Philadelphiæ in Arabia SS. Martyrum Zenonis & Zenæ servi ejus, qui catenas Domini sui vincti exosculans, eumque rogans, ut se in tormentis participem dignaretur habere, a militibus tentus, parem cum Domino Martyrii coronam accepit. Ex Menæis porro colligimus Martyrum illorum memoriam, non tantum Ritu simplici (ut nos loquimur) in omnibus ecclesiis urbis Constantinopolitanæ celebratam fuisse; verum etiam XXII Junii Ritu solenniori in ecclesia S. Georgii Martyris, in Cupresseto. [locus proprii cultus C P.] Qua autem de causa? Verosimiliter ob aliquam Reliquiarum translationem, quamvis ejus nulla quod sciam extet memoria. Cupresseti vel Cynaresceti meminit Cangius in Constantinopoli Christiana lib. 4 pag. 121; ibidemque non tantum S. Georgii, sed & SS. Theodori ac Polyeucti ecclesias vel oratoria extitisse docet: sed nusquam explicat an vicus, an forum sit, an alius locus publicus: neque id nunc operæ pretium est inquirere, nullibi (ut opinor) inveniendum.

ACTA MARTYRII
Ex Bibliothecæ Vaticanæ Codice 1667.

Zenon miles, Martyr Arabs, Constantinopoli honoratus (S.)
Zenas domesticus, Martyr Arabs, Constantinopoli honoratus (S.)

INTERP. F. B.

CAPUT I. Sanctorum Martyrum pietas, capitur Zenon, & flagris cæditur.

Πρέπει νικηφόρων ἀνδρῶν, καὶ ὄντως τοῦ Θεοῦ Μαρτύρων τοὺς ἀγῶνας ἐν ακοαῖς δημοσιέυεσθαι, εἰς μὲν τῆς ἀληθείας κατάληψιν, τῶν δὲ τυράννων εἰς ἔλεγχον, καὶ εἰς τὴν τοῦ διαβόλου κατάκρισιν. Φέρε οὖν καὶ Ζήνωνος τοῦ μακαριωτάτου τοὺς πόνους πειρασώμεθα διεξελθεῖν, καὶ τὸν τρόπον ἀυτοῦ τὸν ἔνθεον, καὶ τὴν εἰς τὰ κολαστήρια ἔνστασιν, ἵνα πλέον δοξάζηται τῇ τῶν ἀντρώπων ἀσθενείᾳ τοσάυτην χωρηγῶν ὑπομονὴν Θεὸς, καὶ τὴν κατὰ τῶν θλιβόντων νίκην.

[2] Ἐγένετο τοιγαροῦν ἐν ἔτει πρώτῳ Μαξιμιανοῦ Βασιλέως, ἐν μηνὶ ἰουνίῳ ή, ἡνίκα Μάξιμος ἐν Φιλαδελφία τῆς Ἀραβίας τὴν ἡγεμονείαν ἔσχεν, πολλὴν ἐπιδειχθῆναι παρανομίαν ἐν τῇ προειρημένῃ Φιλαδελφίᾳ, ἥτις ἐν τῷ νόμῳ Ἐμμὰν κέκληται. γὰρ ἀνὴρ μισόκαλός τε ἦν καὶ τῆς θείας ἐυλαβείας ἀλλότριος, καὶ τὸ ἐκχέειν πλῆθος ἁιμάτων, θεοφιλῶν εἶναι ἀνδρῶν ἐνόμιζεν, οὐ μὴ μύσος καὶ περὶ Θεὸν ἀσέβειαν, ἀλλὰ δόξαν καὶ πολιτείας Ρωμαίας ἐγκώμιον ἀμίλλητον. Επειδὴ τοίνυν στρατιώτης ἀνδρεῖος κατ᾽ ἐκείνου καιροῦ Ζήνων ἐτύγχανεν, τῆς ἐν Φιλαδελφίᾳ τῇ πόλει [στρατείας], βλέπων εἰς τὸν Θεὸν ἀπαύστως, καὶ τὴν Ἰησοῦ σωτῆρος ἀγάπην ἄσβεστον καὶ διακαῆ καλῶς τεθωρακισμένος, οὐκ ἐνεγκὼν τὰς ἀθέσμουσ θέας καὶ τὴν περὶ τὰ εἴδωλα βέβηλον τῶν μεμηνότων λατρείαν, συνεταράχθη τῇ διανοίᾳ, καὶ πρὸ τῶν ἀγώνων ἤδη μάρτυς κατεφαίνετο

[3] Πολλῶν μὲν οὖν τῶν ὑπαρχόντων [ἀσεβῶν] ἀλλότριον ἑαυτὸν κατέστησεν, ἤδη δὲ καὶ τοὺς ὀικέτας τῆς δεσποτικῆς χειρὸς ἀφεὶς, ἐλευθέρους ἀπεδείκνυ· δὶκαιον ἡγησάμενος μηδένα τῶν ὀικετῶν λυπηροῖς παραδοῦναι δεσπόταις, ἀλλὰ φυσικῇ καὶ θεοπλάστῳ τῶν ἀνθρὼπων ἐλευθερίᾳ παραδοῦναι. Ἐτύγχανεν δὲ τῆς Ζήνωνος ὁικετίας Ζηνᾶς, ἔτι παῖς τὴν ἡλικίαν, τῷ δὲ φρονήματι καὶ τῷ τῆς ψυχῆς καταστήματι γέρων, καὶ τῇ συνέσει πεπολιωμένος, διὸ μᾶλλον ἠγαπᾶτο παρὰ τοῦ κεκτημένου· ὅς ἀδιαλείπτως ἐδέετο τοῦ δεσπότου ἀυτοῦ, μὴ καταληφθῆναι, μὴ δὲ ἐλευθερωθῆναι σὺν τοῖς ἑτέροις· ἀλλ᾽ ὀικετικῶς προσεδρέυειν, ἵνα καὶ μείζωνα τὴν ὠφέλειαν παρὰ τοῦ σωματικοῦ κυρίου κτησάμενος, ἐλευθεριας οὐρανίου τύχει, τοῦ Βασιλέως Χριστοῦ, τελειωτέραν ἀνάπαυσιν ἀυτῷ καὶ ὑπερκόσμιον δωρουμένου. Ὑπερηγάπησεν δὲ τοῦτον τὸν τρόπον νικηφόρος Ζήνων τὸν παῖδα, καὶ μᾶλλὸν προέτρεπεν, ἀντέχεσθαι τῆς τοιαύτῆς προθυμίας, εἰσηγούμενος καὶ ἀντιποιεῖσθαι τῆς ἐν οὐρανοῖς ἐλευθερίας, ἔνθα ὀυκ ἔστι δοῦλος καὶ ἐλέυθερος, οὐ δὲ θεράπων δεδοικὼς τὸν κύριον ἀυτοῦ, κατάφησιν Ἰώβ μακάριος. Ὁδὲ Ζηνᾶς τῆς ἀῤῥήτου τυχὼν ἐλευθερίας παρὰ Χριστῷ, ἔσπευδεν γενέσθαι κατὰ Ζήνωνα τὸν κύριον ἀυτοῦ, πειθόμενος τῇ Χριστοῦ φωνῇ, Ἀρκετὸν τῷ δούλῳ ἵνα γένηται ὡς κύριος ἀυτοῦ, καὶ τῷ μαθητῇ ὡς διδάσκαλος ἀυτοῦ.

[4] Χρηματίσαντος δὲ κατά τινα τῶν ἡμερῶν Μαξίμου τοῦ παρανόμου [Ἡγεμόνος] καὶ πρόνοιαν ποιουμένου τῶν ειδώλων, [προσέταξε] προἳέναι τινὰς καὶ προσκυνεῖν ταῦτα. Προσιέμενος οῦν μακάριος Ζήνων, οὐκ ἤνεγκεν τὴν ἀσέβειαν· καὶ ζήλῳ τῷ θείῳ τὴν καρδίαν ἐμπλησμένος, φησὶ τῷ Μαξίμῳ· παράνομε καὶ τοῦ πυρὸς κληρονόμε μᾶλλον, ὅσον ὄυπω μέλλων τὴν θείαν ὑπέχειν τιμωρίαν σὺν τῷ πατρί σου τῷ διαβόλω, τίνος ἕνεκεν ἄψυχα καὶ χειροποίητα ξόανα προσκυνεῖσθαι διατάττεις, ἵνα τῶν βασιλέων σου τὴν πλάνην μιμούμενος, κᾀκείνοις ἀρέσαι μᾶλλον ἐθέλων, Θεῷ ζῶντι, πῦρ ἀιώνα τὸν μέλλοντα, καὶ βασανιστηρίων ἄπαυστον κόλασιν. Τούτων ἀκούσας Μάξιμος, παρανομίᾳ μᾶλλον χαίρων, εἰς ὀργὴν πολὺς καὶ ἀφόρητος ἐγένετο, καὶ προστάττει τοῖς τῶν δεσμίων προεστῶσι στρατιώταις ἐπισχεῖν τὸν Ἅγιον, καὶ τοῦ περικειμένου σχήματος ἀπογυμνῶσαι, καταστῆσαί τε ἀυτὸν πρὸ τοῦ βήματος κριθησόμενον.

[5] Ὡς δὲ ταῦτα ἐγένετο, ἐπηρῶτα κατὰ τὸ σύνηθες τοῖς ἐξετάζουσιν Μάξιμος, ὄνομά τε, καὶ πατρίδα, καὶ τοῦ πράγματος ἀυτοῦ τὴν ἐπωνυμίαν. Ἐπεμέμφετο δὲ, ὅτι μετὰ παῤῥησίας οὕτως ἐτόλμα λαλεῖν. Ὁδὲ μακάριος Ζήνων ἀποκρινόμενος ἔφη· Ἐγὼ τὸ μὲν γένος ἐξ Ἐλλήνων κατάγω, Χριστιανὸς δὲ ειμὶ· εἰ δὲ καὶ τὴν στρατεῖαν πολυπραγμονεῖς, καθοσιοῦμαι Χριστῷ βασιλεῖ, ὁπλίτης ἀυτοῦ καυχώμενος καθεστᾶναι, διὸ καὶ πιστεύω Ζήνων καλεῖσθαι, ζῆν γὰρ τεθάρρηκα τοὺς εἰς Χριστὸν πιστεύοντας· τὰς δὲ καθέδρας ἔχω κατά τινα κώμην Παλαιστίνης λεγομένην Ζιζιοῦν, ἔμβαθμος ἐν τῳ τάγματι τῷ στρατιωτικῷ. Ὁδὲ Μάξιμος ἔφη· Ἀλλ᾽ εἰ καὶ προύχῃς ἐν τῷ στρατιωτικῷ καταλόγῳ ταῖς ἀξίαις, οὐ παρὰ τοῦτο δυνήσῃ κατὰ τῆς τῶν Βασιλέων ἐξουσίας ἀντᾶραι, καὶ τολμῆσαι τοιούτους λόγους ἐνώπιόν μου λέγειν· Ἔχομεν γὰρ καὶ ἡμεῖς, παρὰ τῶν Βασιλέων ἐξουσίαν λαβόντες, κρίνειν τοὺς ἀνυποτάκτους, ὑποτάσσεσθαι δὲ ἡμεῖς βουλόμεθα φόβῳ τοῖς καταστήσασιν ἡμᾶς ἐν ταῖς ἡγεμονικαῖς, καὶ λατρεύειν ἣν καὶ οἱ ἡμέτεροι Βασιλεῖς ἠσπάσαντο λατρείαν. Ὁδὲ θαυμάσιος Ζήνων πρὸς ταῦτα, Καλῶς, ἔφη, λέγεις· ὑμεῖς γὰρ ὑποτάσσεσθε ταῖς τοῦ κόσμου τούτου φθαρταῖς ἐξουσίαις, ἡμεῖς δὲ τῇ ἀληθεῖ δεσποτείᾳ τοῦ τῶν ὅλων Θεοῦ χαίροντες ὑποκλινόμεθα· ἐγὼ δὲ οὐ διὰ τὴν σὴν χάριν, οὐ δὲ μιμούμενος τί τῶν παρὰ σοὶ ὑποτάσσομαι τῇ ἐξουσίᾳ τοῦ κόσμου· ἀλλὰ πειθόμενος Παύλῳ τῷ παναγίῳ τῆς Ἐκκλησίας διδασκάλῳ λέγοντι, χρῆναι ἀρχαῖς ἐξουσίαις ὑποτάσσεσθαι· οὐ δὲ γὰρ ἐστιν ἐξουσία παρ᾽ ἑαυτῆς λαβοῦσα τὸ κρατεῖν, ἀλλ᾽ ἀπὸ τοῦ Πατρὸς τῶν φώτων ἐπιτρεπομένη, τινι καὶ ὑποτασσόμεθα μετὰ τοῦ πρέποντος, ὅτ᾽ ἀν μὴ περὶ τὸν ὄντως ὄντα Θεὸν βλασφημῇ.

[6] Ἀπεκρίνατο Μάξιμος λεγων· Πρῶτον ἀνάγκη σε τῷ τρέφοντι κατὰ τὴν στρατείαν ὑποταγῆναι, καὶ καθως ἐκέλευσεν λατρέυειν, οὕτως σέβειν. Ὁδὲ μακάριος Ζήνων ἔφη· Ἐγὼ Χριστιανός εἰμι, καὶ δοῦλος τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, καὶ ἀυτῷ λατρεύω, καὶ τούτῳ προσκυνῶ· ὑμεῖς δὲ πλανᾶσθε, οὐδὲν εἰδότες ὅτι νοσεῖτε ψυχικῶς· ἡμεῖς δὲ οἱ πιστοὶ πειθόμεθα τῷ Χριστῷ διὰ Παύλου λέγοντι, ὅτι ἐὰν Χριστὸς ἔν τινι γένηται, τὸ μὲν σῶμα νεκρὸν τῇ ἁμαρτίᾳ, τὸ δὲ πνεῦμα ζωῇ διὰ δικαιοσύνην· εἰ τοίνυν τὸ πνεῦμ τοῦ ἐγείραντος τὸν Ἰησοῦν ἐκ νεκρῶν ὀικεῖ ἐν ἡμῖν, ἀυτὸς ἐγείρας τὸν Χριστὸν ζωοποιήσει καὶ τὰ θνητὰ ἡμῶν σώματα, τὸ γὰρ πνεῦμα ἀυτοῦ ὀικεῖ ἐν ἡμῖν. Διὰ τοῦτο κάμνομεν ἡμεῖς, καὶ ἀγωνιζώμεθα· τέκνα γὰρ ἔσμεν τοῦ Θεοῦ, εἰδὲ τέκνα καὶ κληρονόμοι· κληρονόμοι γὰρ τυγχάνοντες τοῦ Θεοῦ, καὶ τέκνα καθεστήκαμεν τῆς κληρονομίας τοῦ Χριστοῦ· εἴπερ συμπασχωμεν ἀυτῷ, ἱνα καὶ συνδοξασθῶμεν· οὐ δὲ γὰρ ἄξια τὰ παθήματα τοῦ νῦν καιροῦ πρὸς τὴν μέλλουσαν δοξαν ἀποκαλύπτεσθαι εἰς ἡμᾶς.

[7] Ταῦτα λέγοντος τοῦ Ἁγίου, οὐδὲν τούτον εἰς μετάνοιαν ἐκίνησεν τὸν Μάξιμον· ἀλλὰ μᾶλλον καταφρονῶν, ἐπειρᾶτο κολακεύειν τὸν Ἅγιον, συμβουλεύων ἀποστῆναι τοῦ λόγου τῆς ἐυσεβείας τῶν Χριστιανῶν. Ὡς δὲ ἐπέμενεν γενναῖος Μάρτυς, ὁμολογῶν εἶναι Χριστιανὸς, ἐκελεύετο τύπτεσθαι κατὰ τοῦ στόματος, τῶν βασανιστῶν ἐπιφωνούντων ἀυτῷ, Πρὸς τὰς ἐρωτήσεις τοῦ ἡγεμόνος ἀποκρίνου. Εἶτα φησὶν Μάξιμος· Τῆς μὲν ζωῆς ἐξέπεσας ἀξίως· φαίνη γὰρ τολμηρός τε καὶ ἀυθάδης. Καὶ νῦν δὲ πείσθητί μοι, καὶ προσκύνησον τοὺς θεοὺς, καὶ πολλῶν ἀξιωθήσῃ προνομίων καὶ τιμῶν παρὰ τῶν βασιλευόντων, καὶ πάντα προνοούντων εἰς ἐυεργεσίαν τῆς ὀικουμένης. Ὁδὲ μακάριος Ζήνων εἶπεν· Ταύτην φάσκεις ἐυεργεσίαν, τὸ πλανᾶσθαι ἀυτοὺς, καὶ συνεφέλκεσθαι πολλοὺς εἰς τὴν διαβολικὴν πλάνην.

[8] Ἀγανακτήσας οὖν ἐπὶ τῷ ῥήματι τούτῳ Μάξιμος δικάζων, τείνεσθαι προστάττει τὸν Ἅγιον, καὶ νεύροις βοῶν ἀκόποις τυπτεσθαι κελεύει. Ξενομένῳ δὲ ταῖς πληγαῖς τῷ θαυμασίῳ Μάρτυρι τῆς ἀληθείας, πυκνῶς Μάξιμος ἐβόα, Θύσον τοῖς θεοῖς. Ὁδὲ καὶ τυπτόμενος ὁμολόγει, τῷ Θεῷ τῶν οὐρανῶν λατρεύειν, ὀυκ ἐν ἅιματι θυσιῶν, ἀλλ᾽ ἐν καθαρᾷ καρδίᾳ· τὸν γὰρ Θεὸν ἀπροσδεᾶ τοιούτων εἶναι θυμάτων ἔλεγεν.

[1] Decet victoriosorum virorum & Dei Martyrum palam enarrare certamina, [Exordiū.] ut cunctis innotescat veritas, erubescat tyrannus, diabolus confundatur. Exponere itaque aggrediamur beatissimi Zenonis tormenta, & in tormentis fortitudinem constantiamque animi, divino numine confirmati: ut in omnibus laudetur Deus, qui tantum imbecillitati hominum sufficit robur, & de tortoribus largitur victoriam.

[2] Primo anno Maximiani Imperatoris, octava mensis Iunii, [Maximi Præsidis impietas.] accidit ut Maximo, Præside Arabiæ, existente Philadelphiæ, in eadem urbe quæ in Lege Emman vocatur, maxima ubique spectaretur impietas. Erat enim ille Maximus, osor omnis honesti & omnis ergo Deum religionis expers; qui sibi persuaserat, homines deorum amantes decere, plurimum effundere sanguinis: adeo id neque abominandum, neque impium ducebat; sed gloriosum & Romanæ Reipublicæ indubitabile ornamentum. Forte eodem tempore erat miles quidam Zeno, virilis omnino animi, ipsius quæ eadem urbe morabatur [militiæ], indesinenter divina meditans, ac Servatoris nostri Iesu ardentem & inextinguibilem caritatem: qui hac veluti lorica armatus cum non ferret illicita spectacula, & impurum qui idolis deferebatur insanientium cultum, non leviter commovebatur animo, & ante certamina jam tum Martyr videbatur. a

[3] Igitur ab impiis qui multi erant, alienum se constituit: quin servos domesticos omnes manu mittens, liberos effecit: [Zeno servos dimittit,] æquum quippe ducebat, neminem suorum molestis Dominis, sed potius libertati tradere, quam natura & creator Deus homini indidit, eique propriam esse voluit. Erat in Zenonis servitute Zenas, puer etiamnum ætate, verum sapientia & animi robore vir, prudentia potius quam canitie ornatus, ac propterea præ reliquis Domino carus; quem hic multis deprecabatur ne libertate accepta cum reliquis dimitteretur, servilibus permitteretur incumbere, [præter Zenam id de precantem] ut majorem & spiritualem utilitatem capiens ex Domino suo corporali, cælestem libertatem consequeretur ab Imperatore Christo, qui perfectam ipsi requiem & supermundanam esset largiturus. Hanc servi sui voluntatem admiratus generosus Zenon, amore in eum rapiebatur, hortabaturque tantæ magnanimitati ut insisteret, vendicaretque sibi libertatem in cælis; ubi neque servus est neque liber, neque famulus timens Dominum suum, ut inquit B. Iob. b Zenas ergo ineffabili potitus libertate in Christo, studebat Domino suo per omnia assimilari; persuasus verbis Salvatoris nostri, c Sufficit servo si sit sicut Dominus ejus, & discipulo si sit sicut magister ejus.

[4] [& Maximum Sacrificantē increpat,] Die quodam cum de publicis rebus coram populo ageret Maximus [Præses], ille impius, qui idola fecerat, [jussit] ut prodirent quidam eadem adoraturi. [Prorumpens] autem in medium B. Zeno, detestatus impietatem, & zelo divino impletus cor., dixit Maximo: O impie & heres ignis æterni; qui jamjam divinam cum patre tuo diabolo subiturus es ultionem: cur inanima & manufacta simulacra præcipis adorari? Cur Imperatorum tuorum errorem sequens ipsis placere studes potius, quam Deo viventi? Thesaurizas tibi ignem æternum in futuro seculo & tormentorum sine intermissione cruciatum. Hæc audiens Maximus, qui sua in iniquitate præcipue gloriabatur, iram vehementem & intolerabilem concepit; mandavitque eis qui captivos circumstabant militibus, comprehenderent Sanctum, ac nudatum, quo indutus erat ornatiori cultu, ad tribunal sisterent judicandum.

[5] Quæ ut facta sunt, interrogavit eum Maximus pro more judicum, nomen, patriam, [Christum in judicio confitetur,] & muneris sui dignitatem; deinde & reprehendebat nimiam ejus in loquendo libertatem. Beatus Zenon respondit: Ego quidem genus ab ethnicis duco, Christianus vero sum, si vero & militiam curas, Christo Imperatori me dicavi, sub eo miles gloriosior futurus, ac propterea d Zenonem recte nominari me confido, sciens vivere eos, qui in Christum credunt. Domicilium porro habeo in castro quodam Palestinæ, nomine Zozion, militari in ordine gradum non infimum consecutus. Reposuit Maximus: Quamvis dignitate inter milites emineas, per hoc tamen non poteris resistere potestati Imperatorum; neque præsumere debueras ejusmodi sermones me coram proferre. Habemus enim & nos potestatem ab Imperatoribus acceptam, puniendi contumaces: obedire autem volumus cum timore iis qui nos ad hunc honoris gradum evexerunt, & colere religionem, quam Imperatores nostri amplexi sunt. Ad hæc admirandus Zeno apte respondit: Dicitis vos obtemperare mortalibus hujus mundi Principibus, [& Præsidi apte respondet.] sed nos Dei universorum veræ Dominationi prompte subjicimur: & ego neque ob tui gratiam, neque ad tui imitationem, hujus mundi potestati obedio; sed profiteor quidem cum Paulo, Ecclesiæ Doctore Sanctissimo, oportere e nos principatui & potestati subesse: quia non est potestas quæ a seipsa accipit imperium, verum quæ a Patre luminum demandatur: huic ergo & nos ut decet subjicimur quidquid tu in Deum vere existentem blasphemes.

[6] Reposuit Maximus: Primum necesse est ei qui te ad militiam alit parere, & quemadmodum præcepit sacrificando esse religiosum. B. Zeno dixit: Ego Christianus sum, servus Domini nostri Jesu Christi, ei sacrifico, eum adoro: vos decepti estis, neque videtis in quanto errore versetur animus; nos autem credentes confidimus Domino, per Paulum dicenti: In quocumque Christus est, corpus quidem mortuum est peccato, spiritus autem vivit propter justitiam; quod si spiritus qui Iesum suscitavit a mortuis habitat in nobis, ipse qui suscitavit Christum vivificat & mortalia corpora nostra, spiritus enim ipsius habitat in nobis. Propterea nos laboramus & decertamus; filii quippe sumus Dei: si autem filii sunt heredes, heredes facti sumus Dei, & filii constituti hereditatis Christi, si tamen compatimur ut & conglorificemur: non enim condignæ sunt passiones hujus temporis ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis.

[7] Talia cum diceret Sanctus, nihil eorum Maximum movit ad pœnitentiam: [In os cæditur,] sed hæc quasi parvipendens, adulando Martyrem tentat, suadetque desciscere a pietate Christianorum. Cumque ille perseveraret magnis animis se Christianum confiteri, jussus est ad os verberari, tortoribus ei succlamantibus, Responde ad interrogata Præsidis. Postmodum eum sic alloquitur Maximus: Merito vita excidisti: videris enim temerarius & contumax. Verum assentire mihi, & adora deos; multisque vicissim prærogativis & honoribus per Imperatores nostros ornaberis, qui toti mundo admirabili beneficentia prospiciunt. B. Zeno dixit: Beneficentiamne dicis, pervertere homines multosque secum pertrahere in laqueum diaboli?

[8] [& nervis flagellatur.] Hoc responso indignatus Maximus Præses extendi Sanctum jubet, & nervis boum recentibus flagellari. Interim vero dum plagis exciperetur admirandus Martyr veritatis, crebro interclamabat Maximus, Sacrifica diis: ipse autem inter verbera profitebatur se sacrificare Deo cælorum; non in victimarum sanguine, sed puritate cordis. Deum enim nequaquam ejusmodi sacrificiorum esse indigum.

ANNOTATA F. B.

a Verba quæ omisimus, propterea quod male inter se cohærerent, sunt hæc: κὰι πρὸ πεῖ μα παρασκευάσας, μᾶλλον δὲ ζωὴν τῆς ἀληθεστέραν, διὰ μέσου θανάτου πρ τῶ.

b Nempe cap. 3 ℣. 19, verum verbis, quoad sensum dumtaxat, & non sine mendo assumptis: ubi enim habebatur δὲ θεράπων δεδοικώς τὸν κύριον ἀυτοῦ, scribendum erat οὐδὲ θεράπων, ut habent plura exemplaria septuaginta Interpretum; & ita cohærebit constructio, alioqui mutula, consentietque cum vulgata.

c Matth. 10 ℣. 25: sed præpostero ordine; additurque pronomen σοῦ, quod non habetur in textu, ideoque expunximus.

d Ζήνων, nomen proprium Martyris, a ζῇν, vivere, derivatum.

e Ex Epistola ad Romanos Cap. 3 quoad rem desumpta sunt hæc, uti etiam sequens ex cap. 4.

CAPUT II. Aram evertit Zeno, iterumque torquetur: capitur Zenas, & ambo post varia tormenta ab igne divinitus servati, capite truncantur.

[9] γοῦν Μάξιμος ἐκέλευσεν ἀυτὸν καὶ ἄκοντα συρῆναι, καὶ παραστῆναι τῷ βωμῷ, ἵνα μὴ βουλόμενος ἀνάγκῃ προσκυνήσει γλυπτά. Ὁδὲ μακάριος Μάρτυς, δυναμωθεὶς ὐπὸ τοῦ ἁγίου Πνεύματος, τῷ δεξιῷ ποδὶ λάξ ἐντεινάξας τῷ βωμῷ, κατέστρεψεν ἀυτόν. Ἐντεῦθεν οὖν ἐκελεύετο μετεωρισθῆναι, καὶ τὰς πλευρὰς ἀφειδῶς ξέεσθαι, ἁλῶν καὶ ὄξους πολλοῦ κατα τῶν τετραυματωμένων μελῶν καὶ κατεξεσμένων ὑπὸ τῶν δημίων ῥαντίζεσθαι προταχθεὶς. Ὁδὲ ἀνδρὼτατος ἀθλητὴς καὶ μάρτυς τοῦ Χριστοῦ, τοὺς ὀφθαλμοὺς ἀνατείνας πρὸς τὸν οὐρανὸν, ἐβόα λέγων· Θεὸς τῆς σωτηρίας μου, πρός σε κεκράξομαι· ἀυτὸς γὰρ εἶπας, Ὅς δ᾽ ἂν ἀπολέσῃ τὴν ψυχὴν ἀυτοῦ ἕνεκεν ἑμου, ἑυρήσει ἀυτὴν. Ἤκουσα δὲ καὶ πέπεισμαι διὰ τῆς σῆς φωνῆς λεγούσης, Μὴ φοβεῖσθε ἀπὸ τῶν ἀποκτενόντων τὸ σῶμα, τὴν δὲ ψυχὴν μὴ δυναμένων ἀποκτεῖναι· φοβήθητε δὲ μᾶλλον τὸν δυνάμενον τὴν ψυχὴν καὶ τὸ σῶμα ἀπολέσαι ἐν γεέννῃ. Ταῦτα λέγοντα κατασπάσας ἐκ τοῦ ξύλου Μάξιμος τὸν ἅγιον Ζήνωνα ἀλύσει· καὶ κλοιοῖς βαρυτάτοις συνέχεσθαι τὸν τράχηλον προστάξας ἀυτοῦ, ἀναλαμβάνεσθαι πάλιν ἐψηφίζετο ἐν τῷ δεσμωτηρίῳ, ἐμβάλλεσθαι δὲ καὶ ξύλῳ τοὺς πόδας ἀυτοῦ, διὰ τεσσάρων τρυπημάτων τῶν σκελῶν κατατεινομένων.

[10] Ὁδὲ καὶ μετὰ τοσαῦτα βασανιστήρια κατὰ τὴν εἱρκτὴν ἀπαγὸμενος, ἔψαλλεν λέγων· Θεὸς εἰς τὴν βοήθειάν μου πρόσχες, Κύριε εἰς τὸ βοηθῆσαί μοι σπεῦσον. Ὡς οὖν ἐγένετο κατὰ τὴν φυλακὴν, καὶ κατησφαλίσθη τῷ ξύλῳ τοὺς πόδας, Ζηνᾶς δοῦλος ἀυτοῦ προσελθὼν, κατεφίλει τὰ δεσμὰ ἀυτοῦ, καὶ παρεκάλει μὴ ἐγκαταληφθῆναι παρὰ τοῦ δεσπότου, συμπαραληφθῆναι δὲ μετ᾽ ἀυτοῦ. Παρεθάρσυνεν οὖν τὸν Ζηνᾶν πανάγιος Ζήνων μὴ δὲ προσέχειν τῷ σώματι ἀυτοῦ κατεῤῥωγότι διὰ τῶν κολαστηρίων· Μηδὲ γὰρ, φησὶν, οὑτως παθεῖν με νόμιζε, ὅσα μοι ἐπενέχθη· γὰρ Θεὸς, ἔφασκεν, ὡς ἐβασανιζόμην, ἐλαφράς μοι καὶ κουφοτέρας ἐποίει τὰς ἀλγηδόνας. Θάρσε τοίνυν, τέκνον Ζηνᾶ, πιστεύω γὰρ ὅτι Θεὸς τῶν ὅλων ἐξελέξατό σε.

[11] τοίνυν δεσμωφύλαξ, ἀκούσας τούτων, ἀνήγαγεν ἐπὶ τὸν Ἡγεμόνα ταῦτα προστιθεὶς, ὡς οὐ μόνος Ζήνων τοιοῦτος περὶ τὸ πρόσταγμα τῶν Βασιλέων γεγένηται, ἀλλὰ καὶ δοῦλον ἴδιον ἀναπείθει τὸν Χριστὸν ὁμολογεῖν. Προστέταξεν οὖν Μάξιμος τῷ δεσμωφίλακι συγκλεῖσαι μὲν καὶ τὸν ὀικέτην, κατὰ δὲ τὴν ἑξῆς προσαχθῆναι ἀυτοὺς ἐν δημοσίᾳ ζητήσει. Καὶ καθίσας ἐπὶ τοῦ βήματος Μάξιμος, ἐκέλευσεν ἄμφω παραστῆναι, Ζήνωνά τε καὶ Ζηνᾶν. Ὡς δὲ παρέστησαν, ἐξ ὀνειδισμῶν ἤρξατο τῷ θαυμασίῳ Μάρτυρι Ἡγεμὼν ἐπιφέρεσθαι· Τίς ὠφέλειά σοι φάσκων ἀπὸ τῶν ἐπενεχθέντων σοι βασανιστηρίων, ὅτι καὶ τὸν σὸν ὀικέτην προτρέπεις, ἀποστῆναι μὲν τοῦ προσκυνεῖν τοῖς θεοῖς, πειραθῆναι δὲ τῶν σῶν κολαστηρίων. Ὁδὲ θαυμάσιος Ζήνων ἔφη· Οὐκ ἐγὼ διδάσκαλος ἐγενόμην τοῦ παιδὸς, ἀλλὰ τὸ Πνεῦμα τὸ ἅγιον, τὸ ἐνοικοῦν ἐν ἀυτῷ· πλῆθος γὰρ θεραπόντων ἔχων, ἐλευθέρωσα πάντας· οὗτος δὲ μᾶλλον τὴν ἀληθεστέραν ἠγάπησεν ἐλευθερίαν, καὶ προσέμεινεν Χριστῷ τῷ Κυρίῳ, προσδοκῶν τὴν ἀμεταμέλητον τῆς δουλείας ἄνεσιν, ὑπερκόσμιον οῦσαν.

[12] Ὁδὲ Μάξιμος προσκαλεσάμενος τὸν παῖδα, πολλοῖς ἀπατηλοῖς ἐπειρᾶτο κεχρῆσθαι λόγοις λέγων· Ἀπόστηθι τῆς τοῦ σοῦ δεσπότου μωρίας, καὶ ἐπίθυσον τοῖς θεοῖς· τοῦτο γάρ σοι ποιοῦντι δωρήσομαι τὸν βαθμὸν, ὅν ἀφειλάμην τοῦ σοῦ δεσπότου, καὶ μείζωνί σε τιμῇ διαλάμψαι παρὰ τοῖς Βασιλεῦσι παρασκευάσω· ἐι δὲ μὴ πεισθεὶς, βάσανοί σε πολλαὶ καὶ ποικιλώτεραι διαδέξονται. Ζηνᾶς παῖς ἀπεκρίνατο πρὸς ἀυτὸν· Βούλει με προσκυνῆσαι τὸν βωμὸν ὡς μέγα καὶ τίμιον; εἶτα ὀυχ ἐώρακας, πῶς ἐμὸς δεσπότης ὠθίσας ἀυτὸν τῷ ποδὶ κατέστρεψεν; ποίας οὖν ἄξιος προσκυνήσεως, μὴ δὲ ποδὸς ὠθισμὸν δυνηθεὶς ὑπενεγκεῖν, καὶ ταῦτα βασανιζομένου; Τούτων ἀκούων ἅγιος Ζήνων, ἔχαιρεν καὶ ἠυφραίνετο, μάλιστα τὴν παῤῥησίαν ὁρῶν, ὑπὲρ τὴν ἡλικίαν τοῦ παιδὸς τυγχάνουσαν, νέος γὰρ ἦν πάνυ.

[13] Πάλιν οὖν μετίει τὴν ἑτέραν ὁδὸν διαβολικὸς Μάξιμος, ὡς παῖδα σπουδάζων απατᾷν καὶ λόγοις κολακεύων, καὶ ἐπαγγελλόμενος μείζονα. Ὁδὲ Ζηνᾶς θαυμαστότερον ἀπεκρίνατο, Οὐ βούλομαι πολυλογεῖν, παρόντος τοῦ ἐμοῦ δεσπότου, ἀλλ᾽ ἐπαγγέλλομαι μὴ ἀποστῆναι τῆς ἀυτοῦ στρατείας. Εἶτα θυμωθεὶς Ἡγεμὼν, ἀποτείνασθαι πάνυ προστάττει τὸν παῖδα, ἵνα τῇ συντάσει μάλλον ἐνδῶ τὸ παιδίον, καὶ ἀρνήσηται τὴν εἰς Χριστὸν ὁμολογίαν. Ὁδὲ Ζηνᾶς ἐδέετο τοῦ δεσπότου λέγων, Αἴτησαι τὸν Θεὸν δοῦναί μοι δύναμιν, καὶ βοητῆσαί μοι. Ὁδὲ Ζήνων, Θάῤῥει φησὶ τέκνον, καὶ μὴ φοβοῦ τὰς προσκαίρους βασάνους τοῦ Ἡγεμόνος παρανόμου· ζωὴν γὰρ ἀιώνιον κληρονομήσεις. Προσεταττεν οὖν καὶ τὸν παῖδα πληγαῖς καταξάινεσθαι τὰ νῶτα, ὥστε καὶ τὰς σάρκας ἀυτοῦ διαῤῥέειν. Ὡς οὖν ἐτύπτετο τὸ παιδίον, οὐδένα λόγον ἐφθέγξατο. Κελεύει τοίνυν Ἡγεμὼν ἀναθῆναι ἀυτὸν· δὲ, ἐκ τῆς τῶν διατεινόντων βίας καὶ τῶν πληγῶν, ὀυκ ἴσχυεν ἐπὶ τῶν ποδῶν στῆναι. Φησὶ νοὖν παραάνομος Ἡγεμὼν τῷ νικηφόρῳ Ζήνωνι· Τί πλεον ἐκέρδανας, συναπωλέσας σεαυτῷ καὶ τὴν ψυχὴν τοῦ παιδός; Ὁδὲ πανάγιος Μάρτυς ἔφη· Οὐκ ἀπώλεσα, ἀλλὰ μᾶλλον εὗρον καὶ ἐκτησάμην· ἐπίστευσεν γὰρ εἰς τὸν Χριστὸν Ἰησοῦν. Ἐντεῦθεν πάλιν κελεύει Ἡγεμὼν ὕπτιον διατείνεσθαι τὸν ἅγιον Ζήνωνα, καὶ κατὰ τῆς γαστρὸς, καὶ τῶν πλευρῶν τύπτεσθαι, ὀβέλους τε σιδῃρους πεπυρωμένους ἐπιτιθέναι τῇ καρδίͅ ἀυτοῦ. Ὡς τοίνυν ἀπέκαμον οἱ βασανίζοντες, πάλιν ἐνέβαλεν ἀυτοὺς ἐν τῷ δεσμωτηρίῳ, σκέψασθαι βουλόμενος κατ᾽ ἀυτῶν πικρότερον θάνατον.

[14] Χρόνου τοίνυν διαγινομένου, καὶ τῶν Ἁγίων διατριβόντων ἐν τῇ φυλακῇ, ὡς παρεγένετο κατὰ τὴν Φιλαδέλφειαν στρατιωτικῶς Ἄρχων, ὅν ὁι Ρωμαῖοι καλουσι Δοῦκα, ὄνομα δὲ ἀυτῷ Βωγός. Ἔπειδὴ τοίνυν εἰς τιμὴν ἀυτοῦ παρῆν Μάξιμος, ἀσπασάμενος τὸν Βωγὸν, διηγήσατο καὶ τὰ περὶ τοῦ ἁγίου Ζήνωνος, λέγων, ὅτι στρατιωτης προσήχθη μοι Χριστιανὸς, καὶ δοῦλος ἁυτοῦ σὺν ἀυτῷ, καὶ πολλὰ κολακευθέντες ὑπ᾽ ἐμοῦ, εἶτα καὶ πικρῶς αἰκισθέντες, οὐδὲν ἐνέδωκαν, ἀλλὰ καὶ μᾶλλον ὑπέμειναν ὁμολογοῦντες τὸν Χριστὸν. Ἐι τοίνυν ἰσχύῃς φόβῳ πειθοὶ μεταστῆσαι τοὺς ἄνδρας τῆς προαιρέσεως, εὖ ποιήσεις. Προσέταξεν οὖν ἀυτοὺς προσαχθῆναι πρὸ βήματος ἐν τῷ Ἱππικῷ, καὶ συνεκάθησαν ἀμφότεροι, τε Βωγὸς καὶ Μάξιμος. Εἶτα ἐπειρᾶτο καὶ Βωγὸς, θωπείαις καὶ παντοίοις ρήμασι κολακευτικοῖς μετατρέπειν τοὺς ἄνδρας τῆς ὀρθότητος ὁι δὲ Μάρτυρες συμφώνως ἀπεκρίναντο λέγοντες, Οὐχ ἱκανοί ἐισιν ὁι λόγοι σου μεταστῆσαι ἡμᾶς τῆς ὀρθῆς προαιρέσεως· εἰ γὰρ ἠμέλλομεν πείθεσθαι ῥήμασι, τίνος χάριν ἠνεσχόμεθα οὕτως ἡμῶν ἀφανισθῆναι τὰ σώματα;

[15] Μετεωρίζεσθαι τοίνυν ἀυτοὺς ἐκέλευσεν τῷ ξύλῳ εἶτα καὶ ἰμάντας ὐπὸ τὰς ἀυτῶν μασχάλας προσδήσας, οὕτω τε ἀναρτήσας, καὶ λιθους βαρυτάτους τῶν ποδῶν ἀυτῶν ἐκδήσας, πρὸς δὲ τούτοις καὶ πὖρ ὑποβάλλεσθαι τοῖς Ἁγίοις ἐπειπὼν, καὶ ὥσπερ εἴ τι ταῖς τοιαύταις ἐνέλειπεν παρανομίαις προστιθεὶς, καὶ τύπτεσθαι ἀυτοὺς ὑπὸ τεσσάρων προσέταττεν. Ὡς δὲ γενναίως ὑπήνεγκαν καὶ ταύτας τὰς βασάνους, μηδὲ μιᾶς ἀποκρίσεως τοὺς δικαστὰς ἀξιώσαντες, ὁι θηριώδεις οὗτοι κριταὶ ὀρύγματα γενέσθαι κελεύουσιν ἐν ἀυτῷ τῷ τὸπῳ, καὶ κατορυγῆναι τοὺς Ἁγίους ἐν ἀυτοῖς, πυράν τε ἀυτοῖς ἐπιβληθῆναι, ἐλαίου πολλοῦ καταχεομένου ἐπάνω τῆς φλογὸς καὶ τῶν ξύλων. Ἀλλ᾽ ἐγένετο θᾶυμα μέγα· τὸ γὰρ ἐπὶ τῶν τριῶν παίδων συγγεγραμμένον ἐν Βαβυλῶνι, καὶ τότε τοῖς θεωμένοις εἰς πίστιν ἐνεδόθη ταῖς ὄψεσι παραλαβεῖν. Τὸ πῦρ γὰρ, ὥσπερ ἀπέφυγεν τῶν Ἁγίων τὰ σώματα, ὥστε καὶ ἀνεσπάσθησαν ὁι Ἅγιοι, τοῦ πυρὸς μὴ κατεξουσιάσαντος ἀυτῶν· καὶ πολὺ πλῆθος ἀνθρώπων, τὸ τέλος τοῦτο θεασάμενον, ἐπέστρεψεν ἐπὶ τον Κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστὸν.

[16] Ἐπιτρέπει τοίνυν Βωγὸς, ἅτε στρατιωτικὸς ὑπάρχων, Μαξίμῳ τῷ Ἡγεμοόνι, ψῆφον ἐξενέγκαι κατὰ τοῦ ἁγίου Ζήνωνος, ὡς στρατιώτου γεγονότος· καὶ διελαλησεν Μάξιμος ἐπὶ τοῦ τόπου τὰς κεφαλὰς ἀυτῶν ἀποτμηθῆναι. Οἱ δὲ καὶ παρ᾽ ἀυτὴν τὴν ἐσχάτην ῥοπὴν πιστοὺς ἑαυτοὺς διαφυλάξαντες, τῇ τε σφραγίδι τοῦ πανταδυναμένου σταυροῦ τοῦ Χριστοῦ τὰ μέτωπα σημειωσάμενοι, τοὺς τραχήλους ἑκόντες ὑπέθηκαν τοῖς ξίφεσι, καὶ ὅυτως ἐτελειώθησαν. Παρθένοι δέ τινες ἐυλαβεῖς καὶ θεόφοβοι, παραγενόμεναι κρυφίως, ᾖραν τὰ σώματα τῶν Ἁγίων, καὶ παρέθεντο ταφῇ. Οὕτως τοίνυν ἀθλήσαντες ὁι Πανάγιοι, χωροῖς ἀνελήφθησαν ἁγίων Μαρτύρων, τὸ τέλος τῶν ἀγώνων δεξάμενοι περιφανῶς, ἐν Φιλαδελφεία τῇ πόλει ψήφῳ Μαξίμου, μηνὶ Ἰουνίῳ εἰκάδι τρίτῃ.

[17] Παυσαμένου δὲ τοῦ κατὰ τῶν Χριστιανῶν διωγμοῦ, τινὲς τῶν Ἁγίων γεγονότες ἴδιοι, παραγενόμενοι κατὰ τοὺς τόπους, ᾑτήσαντο τὰ σώματα τῶν καλλινίκων Μαρτύρων παραλαβεῖν, καὶ ἀπέλαβον ἀκαίρεα, μηδὲν ὑπὸ τῆς φθορᾶς πεπονθότα, καὶ μετήνεγκαν εἰς τοὺς ἰδίους τόπους. Πολλὰ δὲ σημεῖα καὶ τέρατα, διὰ τῶν ἁγίων λειψάνων, Θεὸς ἐπεδείκνυτο κατὰ πᾶσαν τὴν ὁδὸν, μέχρις ἐλθόντες, κατέθηκαν ἀυτὰ ἔνθα καὶ ὅσιον ἦν. τρισμακαρίων τῆς τοῦ Χριστοῦ βασιλείας Μαρτύρων, ὃι χρυσοῦ δικην ἀρεταῖς διαλάμψαντες, οὐράνιον καὶ ἀγγελικὴν ζωὴν ὧν ἀνήντλησαν ἀγώνων ἀντικατηλλάξαντο, ἔν ἀῤῥήτοις ἀγαθῶν ἐπαγγελίαις τὰ βραβεῖα τῆς ἄνωκλήσεως ἐιληφότες· ὁφθαλμὸς γὰρ ὀυκ οἶδεν, καὶ οὖς ὀυκ ἤκουσεν, ὀυδε ἐπὶ καρδίαν ἀνθρώπου ἀνέβη, ἡτοίμασεν Θεὸς τοῖς ἀγαπῶσιν ἀυτὸν· ᾧ δόξα καὶ τὸ κράτος, ἐις τοὺς ἀιώνας τῶν ἀιώνων. Ἀμήν.

[9] Tunc præcepit eum Maximus renitentem trahi & ad aram constitui, [Ara eversa] ut vel invitus cogeretur adorare idola. Beatus vero Martyr, Spiritu sancto confortatus, dextero pede in aram impacto, eam evertit. Tum jussus est in eculeum suspendi & latera crudeliter radi. [torquetur iterum Zeno.] Cumque fœde esset dilaceratus, inhiantes & vulneratas carnes multum aceti, jussu Præsidis, infusum est. Fortissimus autem athleta & martyr Christi oculis in cælum defixis clamabat dicens; Deus salutis meæ ad te clamavi: tu enim dixisti, Qui perdiderit animam suam propter me inveniet eam. [Psal. 87., Matth. 10. 39.] Audivi & credidi voci tuæ dicenti: Nolite timere ab his qui occidunt corpus, animam vero non possunt occidere: timete potius eum, qui potest & animam & corpus perdere in gehennam. [Ibid. 28:] Hæ dicentem de eculeo postquam solvit Maximus, vinculis & catenis gravissimis innecti collum ejus præcepit, & conjici denuo in carcerem; includique ligno pedes ejus, cruribus per quatuor foramina protensis.

[10] Zeno vero, post tanta tormenta in carcerem reductus, psallens cantabat: [Zenas vincula Domini exosculans] Deus in adjutorium meum intende, Domine ad adjuvandum me festina. [Psal. 69.] Interim dum versaretur in carcere, & pedibus detineretur in cippo, Zenas servus ejus accedens, deosculabatur vincula ejus: deprecabaturque ne a Domino suo relinqueretur, quin potius cum eo assumeretur ad martyrium. Beatus autem Zeno adhortabatur Zenam, ne tormenta timeret, neque ad corpus flagris delaceratum intenderet animum. Non enim inquiebat, existimes me tanta passum, quanta mihi intulerunt: Deus quippe secundum promissionem suam, cum torquerer, tolerabiliores multo levioresque effecit cruciatus. Macte igitur animis, fili mi Zena; confido enim, quod Deus universorum te quoque elegerit.

[11] His auditis custos carceris ascendit ad Præsidem, eique denuntiavit, [capitur,] quomodo non solus Zeno ipse adversaretur edictis Imperatorum, sed etiam persuaderet servo suo Christum confiteri. Præcepit itaque Maximus carcerario servum ejus pariter includeret carceri, & die sequenti in publicum adduceret judicium. Quæ cum illuxisset, sederetque Maximus pro tribunali; [& cum eo ad tribunal sistitur:] mandavit utrumque sibi sisti, Zenonem & Zenam. Comparentibus autem illis, cœpit Præses in admirandum Martyrem probra conjicere; Quæ tibi utilitas, dicebat, ex tormentis toleratis obvenit, quod etiam servo tuo persuaseris, ut desisteret adorare deos, & eosdem tecum experiretur cruciatus? Admirandus autem Zeno dixit: Ego pueri instructor non fui, sed Spiritus sanctus qui habitat in eo: plurimos enim quos habui servos libertate donavi; at ille veriorem adamavit libertatem, adhæsitque Christo Domino, expectans non pœnitendam servitutis suæ requiem, qualis in hoc mundo sperari non potest.

[12] Tunc Maximus ad se vocatum servum, fallaci multisque blanditiis condito sermone, decipere tentavit. Recede, ajebat a stultitia Domini tui, & sacrifica diis; idque facienti tibi dignitatem dabo, [blanditiis allectus] quam tuo Domino abstuli; curabo insuper pluribus te honoribus per Imperatores nostros ornari: sin autem non sinis tibi persuaderi, tormenta varia eaque acerbissima te expectant. Zenas vero servus respondit Præsidi, Vis me ante aram prosterni, magnam illam scilicet & venerandam? quasi non videris, quo pacto Dominus meus pede illam concutiens everterit; quali ergo veneratione digna est ara, quæ non potuit sustinere impulsum pedis unius, tot plagis excarnificati? Hæc audiens S. Zeno, gaudebat & exultabat animo, videns majorem supra ætatem pueri sui magnanimitatem, erat quippe admodum juvenis.

[13] Ergo rursus aliam ingreditur viam impius Maximus, [nilmovetur,] servum conatur a fide abducere blanditiis suavioribus majoribusque promissis: at Zenas admirabilius respondit: Nolo multum loqui præsente Domino meo, polliceor tamen, [torquetur, sed frustra.] me ejus militiam non derelicturum. Ad hæc in iram actus Præses, jussit eum in eculeo crudeliter extendi, ut in hac tortura tandem se dederet servus, & Christi abjuraret confessionem. Zenas autem rogavit dominum suum dicens; Ora Deum, ut tribuat mihi vires, meque adjuvet. Zeno vero dixit: Sume animos fili, neque timeas tormenta impii Præsidis, brevi finienda: vitam enim æternam hereditabis. Tum ad Præsidis mandatum, tergum pueri plagis dilaceratur, donec carnes defluerent; ipso ne verbum quidem inter tot verbera proferente. Jussit ergo eum Præses elevari. Cumque jam, propter extensionis & plagarum immanitatem, pedibus consistere non posset, dixit impius Præses glorioso Zenoni: Quid lucratus es amplius? perdidisti tecum vitam servi. Sanctissimus autem Martyr dixit, Non perdidi, sed inveni potius, & possideo; siquidem in Christum credidit. Exhinc iterum præcepit Præses supinum extendi S. Zenonem, [Subulis ferreis cruciatur Zeno.] & ventrem ejus ac latera cædi, & subulas ferreas ignitas pectori admoveri. Sed cum tortores defatigati essent, rursus eos in carcerem conjecit, crudeliorem, quam iis inferret mortem meditaturus.

[14] Diebus aliquot transactis, Sanctisque in carcere degentibus, advenit Philadelphiam militaris Præfectus, [Ambo rursus blanditiis tentantur,] quem Romani Ducem vocant; nomen ipsi Bogo. Hunc honoris causa cum accessisset Maximus, eumque salutasset, cœpit de S. Zenone cuncta enarrare. Miles inquit adductus est ad me Christianus, & una servus ejus: hi blanditiis primum per me multi illecti, deinde crudeliter excarnificati, nihil omnino cesserunt, sed magis magisque persistunt in Christi confessione: si igitur possis aut timore, aut persuasione viros ab hoc instituto traducere, perbelle feceris. Et jussit eos ad tribunal sisti in a Hippico: consederuntque ambo Bogus & Maximus. Itaque etiam Dux exquisitis verbis, qua suadendo, qua adulando Sanctos a recta fide conatur abducere: verum Martyres una voce responderunt, Non possunt sermones tui a recto proposito nos dimovere; si enim verbis persuadendi fuissemus, quæ causa impulisset nos, corpora nostra tot plagis excarnificanda subjicere?

[15] Tunc ipsos attolli in lignum præcepit, & loris constrictos sub axillis premi arctius, [& tormentis vexantur:] saxisque ponderosis ad pedes appensis extendi, ignem quoque subjici, & (quasi aliquid quod tantis impietatibus deesset) adjiceret, a quatuor tortoribus eos verberari. Ut autem generose hos quoque cruciatus pertulere, nullo responso tyrannos dignati, crudeles illi Judices, fossas in eodem loco fieri mandarunt, iisque Sanctos infodi, & lignorum struem imponi, eamque multo quod flammam augeret, oleo perfundi. Sed contigit grande miraculum, [deinde ab igne illæsi] quodque de tribus pueris in Babylone scriptum est, tunc quoque datum est pro fide certantibus coram oculis intueri. Quemadmodum enim tunc ignis fugiebat Sanctorum corpora, sic quoque beati Martyres ab igne, qui urere ipsos non poterat, educti sunt; & ingens multitudo, quæ admirabilem rei exitum conspexerat, conversa est ad Dominum Jesum Christum.

[16] Itaque Bogus, tamquam Dux militiæ Maximo Præsidi potestatem fecit, in S. Zenonem (b ut pote Militem) mortis sententiam proferendi. Hanc autem pronuntiavit Maximus, ut ipsis in eodem loco capita præscinderentur. Sancti vero Martyres usque ad hoc ultimum vitæ momentum, [capite truncantur.] fideles se custodierunt; & signo omnipotentis Crucis Christi frontem signantes, ultro cervices gladiis supposuerunt, atque ita martyrium consummaverunt. Virgines vero quædam religiosæ & Deum timentes, occulte accedentes, tulerunt Sanctorum corpora, & sepulcro imposuerunt. [Sepeliuntur corpora,] Postquam igitur eo modo decertassent Sancti, recepti sunt in choros Sanctorum Martyrum, illustrem certaminum suorum finem consecuti, in Philadelphia civitate, sub Præside Maximo, mense Junio, die vigesima tertia.

[17] Cessante deinde in Christianos persecutione, advenerunt, [& in patriā transferuntur] qui Sanctis contribules fuerant, ut auferrent corpora gloriosorum Martyrum, quæ adhuc quasi vivida, nihilque corruptionis passa suscipientes, transtulerunt in patriam; ibidemque, ut congruum erat, reverenter deposuerunt. Multa quoque signa & prodigia ad sacrosancta lipsana c per totam viam operatus est Dominus. O ter Beati in Christi regno Martyres, virtutibus magis, quam auro fulgidi! qui cælestem vitam & Angelicam commutavistis cum laboribus quos pertulistis; fruentes promissis supernæ vocationis præmiis ineffabilium bonorum: oculus enim non vidit, nec auris audivit, neque in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus diligentibus se: ipsi gloria & potestas in secula seculorum. Amen.

ANNOTATA F. B.

a Græce ἱππικὸν, quod equile, equitatum, & intervallum quatuor stadiorum significat. Verosimilius autem est, Philadelphiæ locum aliquem publicum, in quo ad judicium consederint tyranni, ita appellatum fuisse, vel a sua amplitudine, vel quod exercendis equis destinatus, vel causa alia nobis ignota: nisi quis dicere malit, stationem Legionis equestris hic designari, credibile enim est, Ducem bona parte legionis suæ comitatum eo advenisse.

b Hinc intelligas non licuisse Præsidi mortem inferre militibus reis, nisi permittente Duce, præsertim cum is præsens adesset.

c Hinc aliquis forte suspicari posset, non adeo diu post translationem scripta hæc esse, cum verosimile sit ad sepulcrum quoque plura deinde facta miracula, non prorsus prætereunda scriptori, qui ea scivisset: sed hæc parum firma conjectura est, cum talis præteritionis causas plures quivis possit excogitare.

DE SANCTO IOANNE
PRESBYTERO ET MARTYRE ROMÆ.

ANNO CCCLXII.

COMMENTARIUS HISTORICUS.

Joannes, Presbyter & Martyr Romæ (S.)

AUCTOR. D. P.

§. I. De ejus cultu, Actis & Reliquiis.

Acta hujus Sancti aliqua extitisse, seculo IX passim nota, persuadent Usuardus & Ado, nihil alter scientes de altero, & tamen in suis istius ætatis Martyrologiis distinctam notitiam Martyrii tamquam ex eodem fonte consignantes ad hunc diem. [Martyrii modus & locus ex Usuardo.] Prior Usuardus, in omnibus tam manu quam typo expressis, vetustioribus pariter ac recentioribus exemplaribus sic habet: Vigilia S. Joannis Baptistæ, eodem die S. Joannis Presbyteri, quem impius Julianus inauditum, via Salaria, ante simulacrum solis decollari præcepit. Eadem habent Notkerus, Bellinus, Maurolycus, Galesinius, Molanus, & alii. Ado, & ex eo supposititius Beda cum Molano addunt: Cujus corpus a B. Concordio Presbytero collectum & sepultum est juxta Concilia Martyrum; idemque Ado, non simpliciter in via Salaria, sed in via Salaria vetere cæsum notat. Sic Romæ S. Joannis Presbyteri memoria, [Annus ex Baronio.] cum reliquis Adonis verbis, inscripta reperitur hodierno Romano. Baronius in Annalibus, martyrium Joannis refert ad annum CCCLXII, uti & ceterorum omnium Romæ passorum sub Juliano, per suos ibi novos Præfectos, variis Christianos prætextibus vexante; quamquam enim ipsemet Imperium adeptus Romam accesserit, collecturus militem contra Constantium; ibi tamen pro Christiano se gessit, ac primum larvam deposuit illo ad III Novembris mortuo, ipse tunc in Mœsia consistens cum exercitu; unde mox Constantinopolim accessit, & varia inde rescripta dedit in Codicem relato; neque Romam vidit amplius, sed Antiochiam perrexit, Persicæ expeditioni intentus, in qua sequenti mox anno periit, uti meruerat infelix Apostata, XXVI Junii. Qui igitur mense Junio ipsius jussu decollatus dicitur, debuit sententiam mortis accepisse intermedio anno CCCLXII, ut dictum est.

[2] Idem Baronius in Notis ad Martyrologium fuse & erudite probat Molani sententiam, in editione anni 1568 expressam, qua censet Concilia Martyrum dici locum, ubi multorum Martyrum corpora requiescunt: eoque faciunt S. Hieronymus ad Heliodorum in Epitaphio Nepotiani, & Vita S. Damasi Papæ apud Anastasium Bibliothecarium: sed illustrat imprimis rem istam Sermo S. Gaudentii, [Sepultura ad Concilia Martyrum ex Adone:] in dedicatione Concilii Martyrum: hinc enim intelligitur, non esse eamdem Concilii & Cœmeterii significationem, quod initio Romæ suæ Subterraneæ pag. 3 sentire videtur Aringus. Cœmeteria enim, ab initio Ecclesiæ sub persecutione gentilium laborantis, habebant Christiani: Concilia vero Martyrum primum sub Constantino Magno dici cœperunt; erantque decentius extructa & ornata loca, in quæ ex Cœmeteriis levata corpora, marmoreis tumulis composita, honorabantur a fidelibus; quapropter & Dedicationes eorumdem celebrabantur atque annue recolebantur, æque ac Dedicationes ecclesiarum; quod de Cœmeteriis non legimus, etsi hæc quoque non sine sacris precibus certisque ritibus ad fidelium sepulturam præparari sint solita. B. Concordii hic nominati nulla alibi notitia invenitur; [talia videntur plura Romæ fuisse,] & verosimiliter titulus Beati hic usurpatur eo sensu, quo is dabatur quibuscumque Presbyteris dum adhuc viverent. Nihilo plus scitur quid porro de sancto isto corpore sit factum, aut quo Romanæ urbis vel agri loco fuerint prædicta Concilia Martyrum: sed verosimile est istic ubi tanta Martyrum erat copia, plura hujus nominis erecta fuisse, quæ Damasus versibus exornarit, alii aliter.

[3] Mirum interim est nullam omnino Romanarum ecclesiarum hujus sancti corporis partem aliquam arrogare sibi. [Corpus gratis adscriptum Hispaniæ] Et hoc forte occasionem dedit Tamajo de Salazar, in suo Hispanico Martyrologio ut adeo fidenter assereret quod Madriti, in monasterio Fratrum sanctissimæ Trinitatis Excalceatorum, celebretur depositio exuviarum hujus de quo agimus, S. Joannis, quas Urbanus VIII cum aliis sacris lipsanis huic Ordini donavit. Remittitur in Notis Lector ad II Martii, ubi autographum donationis recitatur. Lego ac relego Instrumentum, & aliorum quidem Sanctorum corpora, cum suo quodque die & depositionis loco, accurate notata invenio; Joannem vero & Madridium nusquam. Itaque si aliquid sub hoc nomine habent Patres Madritenses, videant unde vel quomodo id acceperint, & sicuti accepere colant; non tamen sibi persuadeant, Romanos si hujus de quo agimus S. Joannis corpus certis indiciis alicubi reperissent, tam facile dimissuros fuisse, & id permissuros iis quæ sine nomine plerumque eruuntur ex cœmeteriis, & ad repertoris arbitrium nuncupantur absque ulteriori notitia. Idem dixerim de Brachio, quod Cardosus ait asservari in Conventu S. Alberti, apud Carmelitas Ulissipponæ.

[4] Majori cum verosimilitudine poterunt sibi thesaurum istum arrogare Centulenses Monachi S. Richarii in Gallia; [verosimilius dicetur an. 858 Roma acceptum] in quorum Chronico Hariulphus sic scribit lib. 3 cap. 14. Nicolao Papa Romanæ Ecclesiæ præsidente (præsedit autem huic ille ab anno DCCCLVIII ad LXVII) quidam almi Richarii Monachus, homo prudens, nomine Ansigisus, imperio Caroli Calvi, gloriosissimi Regis, missaticum tulit ipsi summo Pontifici, pro communi utilitate sanctæ universalis Ecclesiæ Catholicæ. Qui Ansegisus, minuficentia tanti viri honorifice susceptus, & eis propter quæ missus fuerat allegatis, a quodam impetravit Romano, tum prece, tum pretio, [& 1 Dec. illatum Centulam.] corpus S. Joannis Martyris pæne totum, necnon & brachium S. Urbani Papæ, sanctique brachium Alexandri, quinti Apostolicæ Sedis successoris; simulque caput B. Felicitatis, una cum quatuor filiorum ejus Reliquiis, atque Reliquias Sanctorum plurimorum, quorum ob multitudinem nomina non recensemus. Has igitur secum referens divitias, monasterii proprii intulit gazophilaciis. Examen denique Monachorum obviam exiens, & pronis in terram corporibus in modum Crucis adorans, Kalendis Decembris easdem recepit, & cum capite sanctissimi Richarii honorifice collocavit.

[5] Utinam ad manum nunc esset Centulense Martyrologium, quo ad XXVI Aprilis pro S. Richario usus Henschenius, nescio ubi ipsum reposuit; ibi fortassis invenirem anniversarium istius Translationis. Magis tamen optabile foret, ut adhuc thesaurus iste supersit, nec fuerit ab hæreticis in communi sacrorum strage dissipatus. Etenim illac transeuntes anno MDCLXII die XXVII Novembris, non nisi miseras splendidissimi olim templi ac monasterii parientinas vidimus, Congregationi S. Mauri commendatas, in sacrario autem prosus nihil eorum, quibus ipsum olim ditabatur.

§. II. De Capite, quod Romæ creditur esse S. Joannis Baptistæ, an non potius sit Presbyteri Martyris?

[6] [Caput unde cognominata ecclesia S. Silvestri Romæ.] Prænotata Romanorum ignorantia de loco, in quo lateat corpus S. Joannis Presbyteri, obstare non debet, quo minus verosimilem esse quis sentiat Sirmondi nostri conjecturam, de Capite S. Joannis, quod est Romæ in ecclesia S. Silvestri in Campo Martio, inde etiam ad Caput dicta; non autem Baptistæ, quamvis ita vulgo credatur. Est tamen ea credulitas ibidem valde antiqua: siquidem ejus testes allegat Baronius in notis ad XXIX Augusti, visas a se in Bibliotheca Vaticana litteras Apostolicas Bonifacii VIII, quibus elargitur Indulgentias, invisentibus prædictam ecclesiam ea die, qua illud sacratissimum caput in alio ornatissimo vase, tunc affabre facto, [quamvis id esse Caput Baptistæ putarit Bonifacius 8.] repositum est intra argenteum tabernaculum, quod (ut memoria recolebant seniores Sanctimoniales ejus monasterii) tempore Borbonicæ cladis a militibus direptum est; Caput autem cum suo vase, in quo hodie cernitur, (inquit Baronius) seorsum positum atque absconditum, a sacris Virginibus illæsum servatum fuit. Nihil sane facilius fuit, quam ut Caput illud crederetur S. Baptistæ esse, quia hujus potissimum die exponebatur in altari, licet talis expositio principum habuerit a die martyrii, cum Vigilia Baptistæ concurrente, & digno per Octavam celebrari, propter Reliquiam tam insignem.

[7] Atque hic ex Joanne Jacchetti Serrano, qui Historiam prædictæ ecclesiæ edidit anno 1629, observaverim; ecclesiam istam tali thesauro non videri potitam ante seculum XII: quandoquidem non ante annum MCXXX inveniatur dicta de Capite illa, [Ea ecclesia sec. 10 adhuc dicebatur Catapauli,] quæ anno VII Joannis XII juxta bullam datam VIII die Maji id est anno Christi DCCCCLXII (ordinatum enim fuisse eum probo XIII Januarii anno præcedenti LVI) adhuc dicebatur Catapauli. Intermedio autem tempore potuit Caput istud fuisse, non allatum Constantinopoli, uti sine ulla probatione assumitur; sed Romæ inventum, delatumque ad ecclesiam prædictam; quando jam nulla supererat distinctior notitia ejus, ad quem proprie spectabat Sancti, sed sola memoria cultus cum festivitate Baptistæ concurrentis. Ergo quæ Serranus de illo Capite dicit, videntur referre posse, ex Historiæ prædictæ capite 4 num. 2 & seqq. ubi Italice leguntur infrascripta.

[8] Pro Confessione sive Sacrario sancti Capitis postquam allatum fuit, designatus est in prædicto monasterio locus proprius, [cœpitque a Capite cognominari sub Innocentio 2,] isque separatus ab eo ubi aliæ Reliquiæ servabantur, qui locus hodiedum appellatur Oratorium S. Joannis. Ibi intra subterraneum quoddam altare servabatur, inter circumpositas quasdam cellulas Mansionariorum sive Custodum usibus deputatas, usque dum, sive propter exundantem frequentius Tiberim, sive turbas identidem Romæ subnascentes, & periculum jacturæ utrimque metuendæ, decretum fuit sacrum istud pignus intra monasterium transferre: cujus rei indicium præbet vetus ibidem scheda his verbis signata: Translatum fuit (Caput scilicet S. Joannis, [illo istuc allato ex proprio Oratorio,] cui talis scheda olim videtur fuisse affixa) Innocentio secundo Papa, non sedente, sed regnante; id est Antipapa Anacleto Sedem occupante, adeoque intra primum Innocentii triennium. Ex hoc tempore prædictum Oratorium desolatum ac profanatum mansit; eo maxime, quod successu temporis per interpositas ædes alias divisus fuerit a monasterio; donec inventa ibidem Deiparæ imago sub annum MDLXXXVI propter frequentia ejus miracula repurgatum, denuo frequentari cœpit, ac tandem anno MDCXXVIII cessit Reformatis Patribus de Mercede redemptionis captivorum.

[9] Porro cum populus Romanus devotissime afficeretur erga prædictum Caput, eoque magis quo majoris Sancti illud esse credebat; invaluit usus, ut in majoribus festivitatibus, aut propter urgentiores aliquas urbis necessitates, levandas, [Ritus ejus in processionibus circumferendi] processionaliter circumferretur, quatuor Archiepiscoporum humeris sublatum. Et hæc observantia duravit usque ad XXV Aprilis (quando scilicet Litaniæ majores procedunt) anni MCCCCXI; tunc enim, ad suggestionem Columnensium, [ultimum usurpatus an. 1411] præcipuorum semper fautorum ecclesiæ ac monasterii, supplicatum est magnis cum vociferationibus ne id fieret, eo quod diceretur sacrum Caput a Florentinis, non sine consensu tacito ipsius Pontificis Joannis (XXII juxta Baronium, sed secundum aliorum usum XXIII) per vim rapiendum, quemadmodum scribunt Continuator Centii Camerarii, Sebastianus in Fissura, [cur abrogatus sit?] & Petrus-Antonius S. Petri Beneficiatus. Hic dictæ processioni interfuisse se ait, voluisseque Pontificem tunc quidem procedere cum ipso Capite, sed augeri custodiam ad amoliendam a se suspicionem prædictam; deinceps autem supersederi eo ferculo, ne alias simile quid tentari posset.

[10] Meretur hic commemorari æque ac laudari fiducia, [Pileoli capiti impositi medentur cephalalgiæ,] quam multi habent in sacratissimo illo Capite repositam, adferendo pileolos & alia capitum operimenta, ut imponantur crystallo prædictam Reliquiam obtegenti, cum certa spe liberationis a cephalalgia & catarrhis obtinendæ. Alii simili cum affectu in suis infirmitatibus doloribusque corporis contingunt velum ipsius tabernaculi: ferunturque plurimæ gratiæ ea ratione divinitus impetratæ; quarum tamen ratio initur nulla, eo quod ferme quotidianæ sint. Ad omnium tamen confirmationem placet referre id quod contigit proxime præteriti Aprilis die IV feria IV circa horam XIII, [& velum capsæ ægre parturientē an. 1629 juvat,] quando scribebam præsentem Historiam (anno 1629) cupidus confirmandi recentissimo aliquo favore prædicta. Magdalena Ciali, patria Senensis, sed Romæ habitans juxta Oratorium S. Ioannis, quod ab anno præcedenti tenent Reformati Patres Ordinis de Mercede, cum partui appropinquaret, apparuit fœtus exerto per tres horas continuas capite, nec ultra valens in lucem venire. Obstetrix igitur, & quæ auxiliabantur mulieres aliæ, videntes periculum ne moreretur, prius quam totus nasceretur infans; baptizandum in utero ipso censebant, quando allatum ad perturientem est unum ex velamentis prædicti tabernaculi, quo supra gremium laborantis posito, subito & citra dolorem processit puerperium, prodiitque masculus sanus ac vegetus, absque ullo periculo matris.

[11] quidam etiam devote usurpant gossypium, quod supra ac circum prædictam crystallum componi solet: [eadem est virtus gossypii, admoti crystallo Lipsanothecæ.] idque etiam in longinquas regiones mittunt pyxidulis inclusum. Processit hic usus ab antiqua monasterii traditione, qua fertur Episcopus quidam, præ grandi qua erga S. Ioannem ferebatur devotione, sub specie ejus caput osculandi, voluisse mordicus auferre aliquid circa dexteram aurem: sed cum in admorsa parte recens sanguis appareret, consternatus humiliatusque Episcopus, sanguini sistendo apposuit gossypium; quod læsæ parti adhærens, sanguine affixum velut glutino, nemo auferre unquam est ausus, ac ne contingere quidem. Considerantes ergo devoti S. Ioanni fideles sacrum istud Caput etiamnum vivere coram Deo, accipiunt magna cum devotione gossypium aliud (modo id contigerit crystallum cui caput includitur): dumque illud fere quotidie postulantibus distribuitur, fatentur quamplurimi varias sanitatum petitarum gratias sibi collatas.

[12] Nec tacenda est summorum. Pontificum erga venerabile pignus devotio, [Huic argenteum tabernaculum fieri jubet Martinus 4] ac nominatim Martini IV, qui sedit ab anno MCCLXXXII ad LXXXVI, & fabricandum curavit tabernaculum argenteum, conservando sacro Capiti: quod licet argenti libras triginta grave, pretiosius tamen ab arte quam a materia est, columellis pulcherrimæ celaturæ cinctum, & in basi smaragdis incisa referentibus mysteria nativitatis, vitæ ac decollationis ejus, cujus illud esse Caput existimatur, Præcursoris Domini: dum autem sub manibus artificum hæret opus, lapidibus multis pretiosis & gemmis circumornandum, protracta nescio quomodo fuit perfectio illius usque ad tempora Bonifacii VIII annis post Martinum novem electi & ordinati; qui, [quod Bonifacius 8 absolvit.] teste Baronio conventuris ad solennitatem Translationis indulgentiam proposuit. Tabernaculo isti incumbebat tiara Pontificia triplicis coronamenti, eleganter elaborata & gemmis ornata, cum his in circuitu verbis; caput Sancti Ioannis Baptistæ. Sed cum in Borboniana urbis direptione quædam ex Sanctimonialibus, [Sed miles Borbonianus diripuit,] obstinatis loco ipsi immori potius, quam ad securiorem a Columnensibus Proceribus oblatum se recipere; magis pro sacra illa Reliquia conservanda, quam pro seipsis solicitæ essent; aliud aliunde sumptum caput supposuerunt prædictæ tiaræ, postquam veram Reliquiam abscondissent in loco sibi divinitus monstrato. Accidit autem, ut ingressi milites, [subtracto prius Capite vacuum.] & nescio quo stupore perculsi, satis habuerint tiaram cum tabernaculo inter se partiri, nihil ultra scrutando. Postea vero fabricatum aliud tabernaculum est materia quidem & sculptura longe inferius priori, sed adeo densum gemmis atque monilibus, quæ ei ornando quotidie adferuntur, ut æquare pretium illius videri possit.

[13] Hactenus Serranus, de Capite (ut ipse quidem existimat, [Non potest hoc fuisse Baptistæ,] & Baronius in Notis ad Martyrologium affirmare nititur) S. Ioannis Baptistæ; sed antiquioribus documentis nullis allatis quæ probent Constantinopoli (ubi illud omnino fuisse constat) Romam ablatum tempore Iconoclastarum; contrarium autem persuadentibus litteris Alexii Comneni Imperatoris, ad Robertum Frisonem Flandriæ Comitem, circa initium seculi XII scriptis. Hic enim inter cetera properandi auxilii argumenta asserit, isto adhuc tempore Constantinopoli apud se B. Ioannis Baptistæ Caput haberi, [quia hujus Caput anno circiter 1100 adhuc erat Constantinopoli, 1206 translatum ad Ambianos,] hodieque acsi viventis capillis & cute insigniri, uti legitur apud Guibertum Abbatem lib. 1 Hist. Hierosolymitanæ sub finem: quod deinde Caput, uno post seculo capta urbe, quomodo Ambianos perlatum sit anno MCCVI, vide in proprio ea de re tractatu Eruditissimi Cangii. Ibi etiam cap. 12 leges, quod cum Robertus Viseur, Doctor Theologus & Canonicus Ambianensis, scripturus de hoc argumento, Baronium consuluisset, collatis rationibus ab illo pro Romanorum traditione firmanda adductis, & suis pro Ambianensium causa; ab eodem, nolente in ulteriorem quæstionis istius discussionem ingredi, aliud nullum acceperit responsum; quam quod controversia de tempore ablati Constantinopoli capitis judicata semper sit terminata difficillima, proinde ex formula Prætoribus usitata dicere se, Possidete uti possidetis.

[14] Eamdem Romani Capitis incertitudinem agnoscens Clemens Papa VIII, misit Ambianum anno MDCVI, [unde Clemens 8 an. 1606 particulam petiit.] qui Lateranensi Basilicæ exiguam asservatæ istic Reliquiæ partem peteret, & impetravit, ut ibidem narratur. Quare nec mihi vitio versum iri credo, quod præterita traditione, licet plurium seculorum possessione firmata, proposuerim conjecturam, adeo verosimilem, & Romanos posituram extra rixas, si eam tenere velint. Non enim agitur de particula aliqua, sed de capite fere integro, quod pluribus locis esse nequit: ut autem Ambianense, saltem quoad partem anteriorem est integrum, ita etiam id quod Romæ visitur caput integrum refert, inquit in Epitome Annalium speciali ad annum 1025 additiuncula Henricus Spondanus, oculatus testis: [Roma autē dicuntur allatæ Partes Augustam Prætoriam] deest autem utrobique mentum, quod etiam agnoscit Baronius in Notis: & Mentum, inquit, qua Caput caret, Augustae Prætoriæ in finibus Subalpinorum haberi perhibetur: hoc ergo si Roma acceptum est, eamdem quam quod ibi est Caput conjecturam subibit, absque præjudicio certioris si qua possit inde haberi notitiæ. Idem dixerim circa tres particulas capitis quas Hynko seu Henricus ejus nominis primus Episcopus Olomucensis, regii sanguinis Princeps, Romæ dono accepit anno MCXLVI, crystallo intra argenteam thecam deauratam inclusas, ut & de particulis aliis, quas anno MCCCLV & LXX Carolus IV Imperator ex Italia attulit: [& Pragam.] quæ omnia indicantur in Diario sanctarum Reliquiarum Metropolitanæ Pragensis.

DE S. LEODEGARIO PRESBYTERO
IN PAGO PERTENSI CAMPANIÆ GALLICÆ.

SEC. V. AUT VI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De loco cultus, & actis Vitæ, Inventionis ac Translationis.

Leodegarius, Presbyter in Pago Pertensi Galliæ (S.)

AUCTOR. D. P.

Prope S. Desiderii fanum, nec longe a fluvio Matrona in Campania, vetus est vicino Perta vulgo Perte dictus olim tam celebris, [Pertæ, unde dicitur Pertensis pagus,] ut toti circum regioni appellationem dederit, qua Pagus Pertensis nuncupatus invenitur in præceptis Ludovici Pii, anno DCCCXV & DCCCXXXII signatis; idque occasione Dervensis monasterii, ad Catalaunensem quidem diœcesim spectantis, sed Trecensi civitati quam Catalaunensi propioris, & tamen Pertensi Pago vulgo le Partois attributi; ut appareat eumdem Pagum, cujus nunc caput censetur Victoriacum Francicum, inter Catalaunos & Pertam medium, late extensum fuisse ad leucas viginti vel plures. Illo in vico Patronus colitur S. Leodegarius, [colitur 23 Junii Translatio S. Leodegarii,] depositus quidem octavo Kalendas Maji; sicut ibi dictum inter Prætermissos, sed pro secunda vice translatus hoc nono Kalendas Julii, quando festum ei solennius agitur, cum Octava & Officio proprio. Hinc descriptas duodecim Lectiones nobis transmisit Petrus Franciscus Chiffletius noster, in quarum secunda dicitur, quod Vicus supradictus tantæ erat auctoritatis, ut omnes illius regionis Principes ad disponenda quæ eis erant necessaria eo convenirent, ac quæque judicia more locali definirent, quod Gallice dicitur (inquit in Annotatis Chiffletius) juger sur la coustume du Partois, qui judicandi mos admodum antiquus est. Interim ægre crediderim, extra Pertensem Pagum valde celebrem fuisse hujus S. Leodegarii sanctitatem; [facta an. 1115 post restauratu sec. 9 Collegium Canonicorum,] utpote cujus nulla mentio apud Florum, Adonem, vel Usuardum, Martyrologos Francos; ideoque casu potius quam aliquo ad ipsum respectu factum puto, ut idem nomen impositum fuerit Sancto Augustodunensi Episcopo & Martyri, qui sub Ebroïno passus est anno DCLXXVI; & vulgo dictus Sant Legir vel Ligier, colitur II Octobris: quo nomine etiam vicus est super Albam inter Barrum & Arces, oppida ad eumdem fluvium sita, ab eodem verosimiliter S. Leodegario Episcopo Martyre; quod tamen definiendum ex die quo loci Patronus colitur, necdum mihi comperto.

[2] Prima Translatio, Inventionem corporis immediate secuta, quo anno & die facta sit, ignoratur: solum legitur Gibuini Episcopi requisitum adhibitumque consilium. Sederunt autem Catalaunis hoc nomine consequenter duo, ab anno DCCCCXLVII ad MIV. Interim Translatio ista ex loco sepulturæ ad altare B. Mariæ, cum secutis eam miraculis, fuse describitur: deinde præteritis omnibus, quæ secundam Translationem ad proprium altare vel capellam spectant, immediate subjungitur, Hæc Translatio … facta est tempore Guillermi Episcopi Catalaunensis… Indictione VIII adeoque anno Christi MCXVI: ordinatus is enim est anno MCXIII Indictione VI & obiit MCXXII Indictione XIV. Ante Gibuini ætatem quamdiu latuerit sanctum corpus, non recte definieris ex Crogi Regis & Wandalorum nominibus, tam male huc intrusis, quam imperite conjunctis; sed potius ex hoc capite, quod cum ex revelatione cæco cuidam facta indicaretur Canonicis locus, in quo requirendum corpus erat; stupor eos & admiratio perculit, quia ex quo illuc advenerant tale quid ad aures eorum minime pervenit. Oportet ergo quatuor illos per quos restauratum Pertense Collegium est, non admodum diu antea in ecclesiam S. Mariæ inductos fuisse; puta sub Letoldo Episcopo, qui anno DCCCCIX interfuit Concilio Trosleano. Itaque Barbaros illos, per quos priores Canonici extincti, locus desolatus, corpus Sancti obscuratum fuit, non est necesse revocare ad tempora Alamannorum, Hunnorum, Wandalorum, successive Gallias & in iis Pertensem pagum depopulatorum; propinquiores enim habemus Normannos, sub medium seculi IX piratycis incursionibus Carolo Calvo molestissimos, perniciosissimosque toti regno, per annos LX & amplius, quo tempore credibile non est sacra fuisse Partæ restaurata, & hoc inducendæ oblivioni prædictæ abunde potuit suffecisse.

[3] Atque hæc quidem satis certa sunt: qua autem ætate Sanctus vixerit, non item. Primus Catalaunensis Episcopus S. Memmius creditur a S. Petro directus in Galliam, etiam Perthensi Pago fidem prædicasse; primæque & antiquioris apud eos ecclesiæ, [in ecclesia S. Mariæ dotata a S. Anna, ibi velata a S. Alpino sec. 5,] quæ S. Mariæ hodiedum dicitur, fundator fuisse. Oratorium haud dubie aliquod novis fidelibus, pro more primorum sub Gentilibus seculorum, condiderit sanctus Præsul; eodem fortassis loco, ubi postea extructa fuerit sub Deiparæ titulo ecclesia: quæ verosimiliter pluries destructa ac restaurata sic forte dicebatur etiam tempore S. Alpini; quando is ibi S. Amam, sive Ymmam Perthensis Comitis Sigmari (si tamen Comites tunc dicebantur) filiam primogenitam, una cum sororibus quinque Sanctimoniales consecravit; sanctaque Ama ut habet Lectio VIII allodium suum, quod habebat apud Pertam, Deo & genitrici suæ Mariæ tradidit.

[4] [qui primus forsan ibi instituit Canonicos,] Verum, quod Fundator ecclesiæ, ibi constituit sub Canonicali Regula Domino jugiter servituros, quibus & multa prædia unde viverent attribuit, incongrue Lectio II adscribit S. Memmio: multoque incongruentius dicit Lectio III, quod idem S. Memmius S. Leodegarium Rectorem illius Congregationis consecravit; potuit utrumque fecisse S. Alpinus, locum ab Hunnis vastatum restaurans, [dato iis Rectore S. Leodegario.] post victum fugatumque Attilam anno CCCCLI; atque ita non esset inverosimilis conjectura, Leodegario commendatam fuisse S. Amam, & utrumque ibidem cultum antiquitus fuisse: sed hujus venerationem exolevisse, [Acta circa sec. 13 scripta.] amißa notitia corporis; quæ servata servavit Sanctis ejus sororibus Pusinnæ, Hoildi, atque Manehildi festivitatem annuam, ut vidimus ad XXIII & XXX Aprilis; Leodegarii autem memoriam eadem ex causa perseveravisse in Sacris. Potest etiam factum esse, ut monasterium Pertense primo fuerit Sanctimonialium, sub regimine ipsius S. Amæ: quibus deinde extinctis successerint Canonici, circa annum DC vel etiam DCC; eorumque Præpositus fuerit hic S. Leodegarius, Augustodunensi ejusdem nominis Episcopo & Martyri ætate suppar aut vicinus; ex hinc enim satis est temporis, ut illius cultus aliquamdiu viguisse, & per Normannos desolato loco defecisse intelligatur. Utut est, Presbyterum saltem fuisse Leodegarium, & ecclesiæ Pertensi præfuisse, omnino mihi persuadeo; & Vitam ejus, si qua scripta fuit, calamitoso illo tempore una cum ecclesia periisse flammis: pro qua seculo XII vel XIII composita sit nova, & in Lectiones distributa ad Auctore, traditiones loci secuto quoad miracula Vitæ; quoad inventionem vero translationemque, notitias certiores temporis sibi propinquioris. Eas Lectiones omissa prima atque secunda de S. Memmio ad ejus diem V Augusti examinandis, tibi hic describo.

ACTA
Ex Mss. Lectionibus Ecclesiæ Pertensis.

Leodegarius, Presbyter in Pago Pertensi Galliæ (S.)

BHL Number: 4857


EX MS.

Lect. III

Lect. IV

[1] Fuit in Pertensi monasterio quidam Frater, nomine Leodegarius, [Leodegarius Rector constituitur] valde religiosus in vita sua, utpote divina repletus gratia. Cujus religiositatem ut vidit Beatus Episcopus Catalaunensis (hic ego pro Memmio substituerem Alpinum, vel alium ex proximis successoribus decessoribusve) Rectorem illius Congregationis devote consecravit. Vir itaque Domini Leodegarius, regimen sibi traditum suscipiens, claustra monasterii officinasque a Fratrum atque quæ eis erant necessaria decentissime, ut domum Dei decebat, procuravit; puteumque, qui usque hodie puteus S. Leodegarii vocatur, proprio labore defodit. Corpus attenuabat jejuniis assiduis, insistebat vigiliis, [optimo cum successu;] persistebat in orationibus, Deum amavit interpellavitque singultibus innumeris * O! quantæ puritatis quantæve perfectionis fuerit, ipse Deus occultorum conscius novit, cujus gratia tantus extitit.

[2] Quodam autem tempore homo quidam, omnibus membris contractus, ad eum accessit; sese ante pedes ejus prostravit, [contractum sanat,] cum lacrymis orans, ut ipse Dominum Jesum Christum deprecaretur, quatenus ei membrorum soliditas redderetur. Vir autem Dei refutabat hoc, dicens; Non suum hoc esse, sed præcipue illorum, quibus datum esset dæmonibus imperare & curare languores; ut sicut relaxarentur delicta, essent resoluta membra. Ille autem perseverans in prece, ut misereretur, cœpit affirmare & dicere, Se non recessurum, nisi ei aliquod remedium impertisset: populumque circumstantem & Fratres qui illic aderant deprecatus est, ut una secum Dei famulum, ut sui misereretur exorarent. Cernens vir Dei fidem ejus, misericordia super eum motus, terræque prostratus, preces ad Dominum fudit pro illo devotas. Surgens vero ab oratione, Dei misericordia roboratus, dexteram contracti apprehendit, eique sanitatem pristinam restituit. Tunc plebs universa quæ illic propter hoc aderat, immensas Deo gratias reddidit, famuloque suo Leodegario. Tua sunt hæc, Christe, opera, tua miracula, qui vere mirabilis es in Sanctis tuis, quos dignaris glorificare.

Lect. V

Lect. VI

[3] * Alio quoque tempore quidam lunaticus, audiens famam B. Leodegarii, ad eum properat, [lunaticum curat:] ac ut pro se Dei misericordiam deprecaretur exorat. Cujus ille Beatus infirmitati compatiens, ut erat plenus misericordiæ visceribus, flexis ad terram poplitibus, preces ad Deum cum lacrymis fundebat attentius. Sed Deus, qui semper in Sanctis suis est mirabilis, non distulit audire vocem sibi famulantis. * Nam surgens ab oratione, signum Crucis in fronte ejus faciens, sanitati eum restituit, atque in domum suam cum pace remisit; qui mox sanitate recuperata, cum gaudio magno Deum benedicens, revertitur ad propria. Cum autem S. Leodegarius provectæ esset ætatis, [& mortuus 24 Aprilis,] plenus sanctitate & bonis operibus, in omnibus perfectus, exutus corporali onere, obiit in pace, Beatorum, (ut credimus) spiritibus aggregatus; cujus corpus venerabile in dextera parte ecclesiæ B. Mariæ Virginis, [sepelitur in ecclesia S. Mariæ, 24 Aprilis.] ad plagam meridianam sepultum est a Fratribus, octavo Kalendas Maji, præstante D.N. Jesu Christo, cui est honor & gloria, virtus & imperium, cum Patre & sancto Spiritu, in secula seculorum. Amen. b

Lect. VII

Lect. VIII

[4] Igitur cum post multum tempus barbara & gentilis ferocitas ad Galliarum venisset provincias debellandas, & devictis superatisque Galliarum urbibus infestatione bellica plurimas devastaret, & in rapinis prædæ crudelissime cuncta depopularet, cupiditatis instinctu, nutu Dei, eventus etiam rei atque itineris, gentem ipsam nefandam cum Rege eorum … c ad Pertensem usque pa gum perduxit * Ubi multas ecclesias sua crudelitate depopulaverunt, [Loco a Barbaris desolato,] ac plurima loca Sanctorum incendio tradiderunt. Nam locus (quem S. Leodegarius præsentia sua corporali sanctificabat sepultus, d ita ad nihilum redactus est, ut in manibus laïcorum traderetur, ut nec divina Officia nec Missarum solennia ibi celebrarentur. Barbaris e ergo in patriam suam regressis… f qui tunc Catalaunis erat Episcopus, audiens famam vulgi quod locus sæpe memoratus… hostium invasione ad nihilum esset redactus; rursus eum reædificari jussit, quatuorque Canonicos rursus ibidem esse instituit. [restituuntur 4 Canonici] Hi cum Canonicali more Missarum solennia celebrarent; permissione divina, inimicus nominis Christiani diabolus, unum hominem in ipso templo perimebat g: dedignabatur enim Deus, quod ecclesia in honore sanctæ suæ Genitricis dedicata sic maneret, ut Fratres sibi in ea servientes laïcis hominibus subjugarentur. * Factum est autem ut Episcopus h prædictus, diœcesis tunc sibi commendatæ regiones Pontificali more visitaret, [& liberi declarantur.] atque post circuitionem multam apud Pertam gratia quiescendi deveniret: qui ut tale infortunium relatione inhabitantium cognovit, iterum ecclesiam cum maximo honore benedixit; eamque de manibus laïcorum i abstrahens, ad pristinam dignitatem reduxit… k

Lect. IX

[5] Pretiosa est in conspectu Domini mors Sanctorum ejus: [In Aquitania cæco nato] & quia Deo cura est de hominibus, saluti eorum consulens, corpus S. Leodegarii manifestare voluit, quatenus per ejus merita gloriosa, fideles sui vitam mereantur æternam. Nam in Aquitaniæ partibus quidam homo [erat] nomine Haybertus, qui cæcus natus fuerat. Huic per somnium talis visio a Domino apparuit, dicens; Ut, si lumen recipere vellet, villam, quæ Perta vocatur, quantocius adire festinaret. At ille, accepta visione dissimulavit ire, quia putabat phantasiam esse: nam sæpe circuierat multa loca Sanctorum, nec potuerat consequi remedium quod quærebat * Alia vero nocte apparuit ei eadem visio, [ter apparens Sanctus,] de incredulitate increpans & dicens; Per merita viri Dei B. Leodegarii lumen recipies, qui ibi jacet ab antiquo tempore tumulatus, in dextera parte templi, quod est in honore B. Mariæ semper Virginis: cujus interventu obtinebis remedium quod quæris. Nempe Deus ideo distulit audire preces Sanctorum, quos expetisti, ut tui misererentur, quatenus per te in isto suo Sancto glorificetur, eumque omnibus manifestet: quia nihil proficit lucerna, quamdiu est absconsa, sed mox ut fuerit emissa & super candelabrum imposita, tunc proficit intuenti eam. Ille nec sic assensum præbuit.

[6] [jubet Pertam ire indicatum ubi lateat corpus suū.] Tertio autem iterum apparuit ei eadem visio, dicens: Cur incredulus existis? per te enim revelare disposuit Deus Sanctum suum, cujus corpus oblivioni traditum est, per incuriositatem torpentium. Qui mox de trina revelatione certus, Pertam cœpit expetere; illoque die quo mercatum ibi habebatur, id est quarta feria, l parentum manibus est adductus: veniensque ad Canonicos loci illius, narrat eis quod viderat, quodque a Domino sibi revelatum fuerat: quod illico stupor ingens & admiratio perculit; quia ex quo illuc advenerant tale quid ad aures eorum minime pervenit. Fratres igitur nimia repleti lætitia, pulsantes omnia signa monasterii, jubent omnes convocari, tam extraneos quam vicinos, qui ibi (credimus) divina providentia ad honorem sui Sancti confessoris congregati, [intentedebant] negotiationibus diversis … m

[7] Stupefacti valde & non audentes tangere glebam sanctam, [Canonici invento sarcophago Episcopum consulunt:] consilio inito miserunt Cathalaunos Hugonem Archipresbyterum aliosque nuntios ad Gibuinum Episcopum, qui ei ut res evenerat nuntiarent, eique supplicarent ut illuc adveniret, & quid exinde agere deberet decerneret; maxime quod tempore Sacerdotii sui Dominus hoc manifestare dignatus est. Quo audito Episcopus gratias egit Deo & suæ Genetrici, qui non vult hominem perire, sed semper solatium præstat per quod possit remedia obtinere. [hic ossa jubet de terra levari,] Misitque religiosos viros cum Archipresbytero, & Sanctum ut inde levarent præcepit, & optime ut dicebat aptarent. Canonicis [vero] remandavit dicens: Bene fecistis de hac re, quam mihi mandastis: sed sciatis me ad præsens venire illuc non posse; quia tali causa sum impeditus, quam non possum intermittere. Juvante igitur Christo, qui dixit, Nihil proficere lucernam quamdiu esset abscondita; sed mox ut fuerit emissa & super candelabrum posita, tunc proficiet omni intuenti eam; levate repositum cælestem thesaurum, & optimo loco ponite, cum istis viris quos ad vos direxi, quatenus per ejus intercessionem misereatur Dominus populo suo.

[8] Canonici vero, ut Præsulis responsum audierunt, læti effecti, [quæ suavē odorem spirantia] cum supradictis viris ad tumulum Sancti cum reverentia & timore accesserunt; & Deus nolens eos frustrare proprio Patrono, [eorum votis favit: nam] corpus beati viri repererunt in supradicto n sarcophago lapideo. Mox [autem] ut eum aperuerunt, odor tantæ suavitatis apparuit, ut putarent se foveri o deliciis æternitatis. Iterum n voces populi ad sidera tolluntur, iterum laudes Domino in commune referuntur. [in scrinio post altare collocantur.] Accedentes igitur Canonici cunctusque Clericorum Ordo, tollentesque cælestem thesaurum, involutum optimis linteaminibus, in quodam scrinio condiderunt, ipsumque scrinium retro altare B. Mariæ deposuerunt. Adducta [est] ibi multitudo ægrotantium, qui omnes per merita B. Leodegarii sanitatis recipiunt solatium: nam cæcis visus redditur, claudis gressus reparatur, febricitantes ad sanitatem revocantur, diversarumque infirmitatum languores curantur, ad laudem nominis Domini.

[9] [Dentem inde acceptum irreverenter habens] Erat ibi quædam Matrona prædives, quæ accedens ad Rectorem Canonicorum deprecatur eum, ut aliquid daret ei de Reliquiis B. Leodegarii. At ille, Matronæ precibus obtemperans, dedit ei de beati viri dentibus: quo munere accepto, [non] ut decebat tractavit, sed in sinu suo indecenter posuit: quam illico ultio divina subsecuta est. Nam antequam portas monasterii egrederetur, ita manus ejus lateri ejus adhæsit, ut ab illo nequaquam adimi posset: voluit enim Deus corpus Sancti sui ita glorificare, quem ad salutem fidelium dignatus est manifestare. Nam Matrona, ad se reversa, ab ipso cogitur dolore, ut culpam suam prodat; & quod injuste impetraverat, coram cunctis sanctæ Ecclesiæ restituat: moxque cum magna reverentia, ante altare B. Mariæ & corpus S. Leodegarii projecit se in oratione, fatetur se esse ream de acquisita injusta postulatione; [punitur, eoque relato sanatur.] & indignam se vociferans, quod acceperat palam cunctis cum gemitu reddidit. Cujus clamorem cum audisset vulgus qui illic adderat, & didicisset quod acciderat, obstupescebat: confitensque peccata sua, Dei misericordiam exoravit pro ea, famulumque ejus Leodegarium. Nec distulit Dominus audire preces eorum, sed sicut petiverunt per famulum [suum] ei reddidit sanitatem pristinam: ac sic sanitate reddita, gratias egit Deo una cum omni circumstante populo.

[10] Celebrato ergo illo die ab omni populo, ob inventionem B. Leodegarii Confessoris, [Cæcus illuminatus Pertæ remanet.] unusquisque cum gaudio remeavit ad propria, excepto illo Hayberto qui lumen receperat. Nam ille illic tantum permansit, quantum sibi vivere superfuit, serviens Deo & famulo ejus, qui ei optatum lumen dederat p… Hæc Translatio corporis S. Leodegarii facta est tempore Guillermi Episcopi Catalaunensis, [Altera Translatio facta an. 1115 23 Junii.] in Vigilia S. Joannis Baptistæ, quæ est in nono Kalendas Julii, annoque ab Incarnatione Domini millesimo q centesimo decimo quinto, Indictione octava, ad laudem & gloriam D. N. Jesu Christi, cui est honor & gloria per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA D.P.

a Fratres intellige, Clericos, in commune Canonico ritu viventes.

b Hæc fortassis summa fuit antiquioris ante corporis inventionem Legendæ.

c Auctor Lectionum nominat Crocum, sub initium seculi 4 Gallias populatum cum suis Allemannis, & hos mox infra appellat Wandalos, seculo 5 ineunte easdem Gallias pervagatos, atque adeo unius integri seculi spatio disparatos ab invicem.

d Lectiones: locus quem S. Memmius ædificaverat; & mox infra, locus sæpe memoratus, a S. Memmio prædecessore suo primo fundatus: quæ malui omittere.

e Wandalis, inquiunt Lectiones: sed Normannos intelligendos existimans, supposui generalem appellationem Barbaris.

f Fuerit hic Letoldus: nec enim alteri ejus propinquiori decessori vel successori, tanta religio quadrat, si attendas quæ de illis habent Sammarthani. S. Alpinum nominabat Auctor: sed ipso S. Leodegario priorem hunc fuisse credimus.

g Perimere hic videtur non accipi absolute, sed ita ut solas minas mortis inferendæ significet, sive acerrima tormenta.

h Iterum hic nominatur S. Alpinus.

i Ms. inimicorum.

k Sequebatur velatio S. Amæ, ejusque erga ædem S. Mariæ beneficentia, loco non suo.

l Forte sequebatur, post Pascha, vel, post Pentecosten, nec enim est credibile, indeterminate scriptam Feriam 4.

m Hic desideratur illuminatio cæci, & sarcophagi lapidei effossio, cum magna exultatione adstantium; quas probant particulæ, supradicto & Iterum, litteris n n notatæ. Porro post novem jam indicatas Lectiones, sequebantur Lectiones per Octavam tres, quibus respondent num. 7, 8, & 9 simul cum 10.

o Fortassis legendum, frui.

p Hactenus acta sub Episcopo Gibuino sec. 10; excidit autem relatio secundæ Translationis de post altari S. Mariæ, ad proprium (ut conjicere licet) altare vel sacellum.

q

Scriptum quidem reperitur Octingentesimo quinto, sed tunc currebat Indictio 13. Chiffletius pro Guilielmo Adelelmum substituit; quem neque satis certum est isto anno sedisse; neque ipse convenit Translationi, secutæ Inventionem corporis, tempore Gibuini sesqui seculo posterioris. Existimo Latinis litteris scriptum fuisse ⅭⅠƆCV, quod pro DCCCV sumpserit, & ad longum scripserit imperitus liberarius.

Porro hic additos velim, prope Pertam sæpe dictam vicos, ab ignotis mihi Sanctis nuncupatos in tabula Campaniæ topographica, videlicet S. Hublier, S. Hulier, S. Vrau, S. Morvill: paulo autem longius, in eodem tamen Pertensi Pago, S. Compagne, S. Mare, S. Lier, S. Poy, S. Ansebe; quæ vulgo usurpata nomina, quomodo Latine reddenda sint, & quo die cujusque loci Patronus colatur, libenter discam; tum si quid aliud ibi sciatur de eorumdem Sanctorum Vita, Translationibus, Miraculis, Cultu huic operi dignum inseri.

DE S. ETHELDREDA REGINA
VIRGINE, ABBATISSA ELYENSI IN ANGLIA.

ANNO DCLXXIX.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De ejus cultu, actis & miraculis ex prolixo volumine Ms. Historiæ Elyensis.

Ethelreda Regina, Virgo Abbatissa Elyensis in Anglia (S.)

AUCTOR. D. P.

Floruit seculo Christi septimo S. Etheldreda, Regina, Virgo & Abbatissa monasterii Elyensis a se fundati, ob insignem sanctitatem, miram castitatem, & admirandam etiam corporis post obitum incorruptionem, in Ecclesia admodum celebris. Hæc a nonnullis Etheldrida, ab aliis Ætheldritha, atque Ediltrudis appellata reperitur; vulgo Audry nuncupata, ex ultima linguæ Anglosaxonicæ alteratione, per Normannos introducta. Res ejus gestas breviter descripsit Venerabilis Beda, lib. 4 Historiæ Ecclesiasticæ gentis Anglicanæ cap. 19. Latius eas deduxit Thomas Monachus Elyensis, [Vita a Ven. Beda & Thoma Monacho Elyensi scripta,] variis locis interserens Bedæ verba descripta, quæ malumus illis seorsim præfigere, ut lucem quamdam præferant Actis majoribus: quia hæc conscripta fuerunt, elapsis post obitum Bedæ plus quam quatuor seculis. Extabant illa, & extant etiamnum in Cottoniana Londini Bibliotheca, Mss. codicibus locuplete. Inde sumptum ecgraphum possidet Benedictinorum Anglorum Duaci Collegium: [datur ex Duaceno Ecgrapho,] unde secundum exemplum Bollando nostro transcribendum curavit R. D. Leander a S. Ioanne; & utrumque scriptum Antverpiam misit conferendum ad invicem. Fecit id diligenter Bollandus: sed cum ipsum Ms. Duacenum haud satis feliciter exaratum esset, non potuit absque subsidio Cottoniani originalis supplere vel corrigere defectus, fortassis plures, liberariorum socordia admissos. Nihilo plus potuit præstare Ioannes Mabilio, eodem Duaceno ecgrapho usus ad Vitam edendam, sicut fecit inter Acta Sanctorum Benedictinorum seculo 2: plus aliquid an potuerit Henricus Whartonus, aliud ex eadem Cottoniana ecgraphum nactus, quod Angliæ suæ sacræ Tomo primo inseruit, prout eam nuper accepi post hæc omnia prælo parata, inter imprimendum conferendo cum nostris apparebit.

[2] [cum hactenus inedita historia Translationis 2] Interim editam Parisiis Vitam inveniens Henschenius p. m. cujus jam deficienti memoriæ exciderat ipsum ecgraphi Duaceni transsumptum quo fuerat tamen ad XVII Martii, pro S. Withburga usus, nescio quomodo elapsum loco ubi invenire illud debuerat, Parisiensem editionem, denuo prælo nostro subjiciendam aptaverat, sperans ejusdem Mabilionis beneficio obtinere, quem hic omiserat edere librum de S. Etheldredæ Translatione, interimque more suo illustravit Vitam, [& libro miraculorum,] cum prævio aliquo Commentario. Hunc ego mox prosequar, postquam dixero, quod prodeunte ex latebris Ms. nostro, non solum data mihi commoditas fuit supplendi, quem Mabilio omiserat, Prologi; & librum secundæ Translationis quem Henschenius optaverat; sed etiam librum Miraculorum valde prolixum, ac ceterorum operum Thomæ ultimum; ubi Auctor non minus sæpe quam in Historia, Elyensem monachum se professus; num. 103 nomen suum prodit, quod sit Thomas; & num. 123 allegat Historiæ librum primum, de virtutibus ipsius Virginis editum, ut dubitare jam non possimus, quin idem omnium Auctor sit, ac verus titulus Codicis, sic scriptus. Prioratus de Ely in Comitatu Cantabrigiæ, ex Historia istius Prioratus, scripta per quemdam Thomam Monachum: cujus tanto major auctoritas, quanto propius ad ætatem ejus res ipsæ accedunt; cum ante finem seculi XII scripserit. Quamquam de priori etiam parte, Vita scilicet ipsius Sanctæ, [eodem auctore.] merito prædicet Mabilio, quod Auctor, Licet a S. Etheldredæ ætate longe abfuerit, fide tamen omnino dignus est, utpote gravis ac disertus, qui suæ lucubrationis causam & argumenta exponit. Capite enim 33 ait: Quæ in Beda atque in scriptis Anglicis vel Latinis de gloriosa Domina & Patrona nostra Etheldreda apud nos inventa sunt scripta, juxta modulum intelligentiæ nostræ in unum historialiter texuimus. De miraculis, ejus ætatem prægressis, ait in eorumdem libro num. 124 quod eorum nonnulla in volumina magna extendi videntur: quæ dolemus periisse.

[3] Libro primo expleto, scripsit idem Auctor alterum librum Historiæ Elyensis, quem ex eodem codice Duaceno habemus, [Idem & reliquam loci historiam scripsit usque ad 1163;] & ante eum sic præfatur: Importune compellentibus me quibusdam ex nostris, ne ab incepto vacarem, sed gesta nostræ Insulæ, ut spoponderam exequerer… advocatricis meæ Etheldredæ confisus solatio… festino in unum congesto volumine explicare … qui locum restauraverunt; & illorum testamenta, quæ vix & maximo cum labore exquisivi, ea de vulgato in Latinum commutavi, & singula in diversis sparsa locis collegi. Hæc testamenta seu instrumenta, inter quæ plura Regum diplomata, & Pontificum Brevia numerantur, finem accipiunt in Hadriano Papa IV & Henrico II. Dignus profecto liber, qui inter Anglicanæ antiquitatis monumenta lucem videat, sed nostro operi non inserendus, nisi forte occasio aliqua ipsum suadeat, alicui tomo per modum Corollarii addere, quatenus id non fecit Whartonus.

[4] Idem dixerim de Chronica Abbatum & Episcoporum Elyensium. Scripta fuit Chronica illa, vel scribi cœpta, anno MCCLXXXIX; & pertexitur usque ad annum MCCCCXXXIV, ut necesse sit illam a pluribus successive continuatam fuisse. Est autem bipartita. Parti primæ post quædam præliminaria initium facit Libellus breviter computatus, in quo continetur Genealogia & Vita B. Etheldredæ & sororum suarum, & de statu ecclesiæ Elyensis, a tempore primæ fundationis usque ad hæc tempora nostra. Altera de Pastoribus & Prælatis Ecclesiam regentibus illam, ab anno Incarnationis Dominicæ MCVII usque ad præsens, inquit Auctor, intendens, ut Præfatur, illorum actus scribere, necnon de miraculis quibusdam quæ per merita gloriosæ Virginis Edeldredæ nostris temporibus ab ipso facta sunt, a quo bona cuncta procedunt; quæ inde ad calcem describemus sub titulo Analectorum. [ex qua continuata usque ad 1107 ab eodem Thoma] Meminit hujus collectionis, velut in Bibliothecæ Cottoniana reperiendæ Auctor Monastici Anglicani; unde eamdem anno 1691 in lucem protulit Henricus Whartonus tomo I Angliæ sacræ a pag. 593 ad 686, ubi cuique parti suum diversum assignat Auctorem. Nam primam quidem, incipientem a primo in Britannia Christianitatis exordio, regnante ibidem Lucio anno CLVI, ac prædicante postea Augustino sub annum DXCVI, moxque transeuntem ad tempora Elyensis fundationis, & deductam usque ad mutationem tituli Abbatialis in Episcopalem; primam inquam Historiæ Elyensis partem, [& ab aliis tribus usq; ad 1544 dantur Analecta.] adscribit prænotato Thomæ, quasi hic sua ipsiusmet scripta in compendium redegerit. Secundæ autem partis, sub titulo continuationis, ab anno MCLXIX, agentis de primis duobus Episcopis Hervæo & Nigello, scriptorem appellat Richardum Priorem Elyensem; tertiæ usque ad MCCCLXXXVIII progredientis, auctorem facit Monachum, Elyensem quidem etiam ipsum, sed Anonymum. Istis autem continuationem quartam, Duaceno Ms. extraneam, addit idem Whartonus, a Roberto Stetrardo ultimo Priore Eliensi continuatam usque ad annum MDXLIV. His præmissis transeo ad Henschenii Commentarium sic deductum.

G. H.

[5] Ad hunc XXIII Junii celebratur in genuino Martyrologio Bedæ memoria S. Ediltrudæ Virginis & Reginæ in Britannia: [Memoria Sanctæ in Martyrologiis 23 Junii,] cujus corpus cum undecim annis esset sepultum, incorruptum inventum est. Quæ plane eadem leguntur in Martyrologiis, Usuardi, Adonis, Rabani, Notkeri, & aliorum recentiorum, cum hodierno Martyrologio Romano; in quo adduntur ista verba: Quæ sanctitate & miraculis clara migravit ad Dominum. At qui in hisce Martyrologiis dicuntur anni undecim sepulturæ, asseruntur Sedecim fuisse in Actis apud Bedam & Thomam monachum; & in Historia Ecclesiæ Elyensis: item apud Florentium Wigorniensem, ad annum 695, Joannem Brompton in Chronico, pag. 741 & 791; & Capgravium, in ejus Legenda; ac demum in Breviario Sarisburiensi Parisiis anno 1557 excuso: festumque hujus Translationis celebratur die XVII Octobris in dicto Breviario, uti etiam in antiquiore Breviario Sarum anni 1499. [& Translationis 17 Octobris.] Memoraturque in antiquo Martyrologio Ultrajectino Ecclesiæ S. Mariæ, in Anglia aucto Christi seculo XII; necnon in Ms. Florario & Martyrologio Coloniæ & Lubecæ sub annum 1490 excuso aliisque recentioribus.

[6] Fuimus nos anno MDCLXII in cœnobio Normanniæ Gemmeticensi, ibidemque reperimus antiquum Missale circa annum ML dono acceptum a Roberto quondam istic Abbate, tunc Episcopo Londinensi, dein Archiepiscopo Cantuariensi, quod videbatur exaratum circa annum millesimum, ab eo enim anno Tabula Paschalis exorditur. Erant autem in dicto Missali ad hunc XXIII Junii præscriptæ duæ Orationes quarum hæc prima erat: [Orationes ex vetusto Missali,] Deus ineffabilis rerum conditor universarum, qui famulis tuis annuam hodiernæ festivitatis lætitiam in venerandæ almæ Virginis tuæ præclaræ Ætheldrythæ tribuisti commemoratione; quæsumus, ut eadem interveniente vitiorum incentiva queamus nociva superare; & ad te summum bonum, qui vera lux es, callis ac pietas, divinitus pervenire. Alia est hujusmodi. Omnipotens, præclarissime Deus, auctor virtutis & amator virginitatis, qui beatam Ætheldrytham hodierna die dignatus es ad cæli gaudia deducere; suppliciter tuam imploramus clementiam, ut, cujus sacram solennitatem celebramus in arvis, de ejusdem patrociniis gaudeamus in astris. Aliæ Orationes habentur in citatis Breviariis Ecclesiarum Sarum & Sarisburiensis. Lubet adjicere ex dicto Missali, quæ in Missæ Præfatione post verba, æterne Deus, sic interponuntur. Qui omne genus humanum, [& Præfatio.] calliditate antiqui serpentis seductum, & consensu primi parentis depravatum, ob idque ab amœnitate Paradisi expulsum, mirabiliter reformasti per Unigenitum; qui ideo dignatus est nasci de intemerata Virgine, ut nos purgaret ab universæ sordis contagione; atque idcirco voluit mortis subire periculum, quatenus destrueret nostræ necis imperium: pro cujus dilectione beata Virgo Ætheldrytha contempsit gaudia mundana, & lucrata est cælestia regna; quæ duorum spretis Regum thalamis, copula perpetuæ castitatis, ac desiderio gloriæ perennis, unigenito Filio tuo Domino Jesu Christo meruit sociari: cujus misericordiam humiliter deprecamur, ut ejusdem Virginis intercessionibus, fragilis vitæ expulsis criminibus, cælestis patriæ hereditatem sumere mereamur. Per quem &c. In antiquo Breviario Sarum præscribitur deprecatio, ad ipsam directa, quam lubet lectori proponere.

[7] In præsentis vitæ & fluctuantis seculi naufragio constituti, [Alia petita suffragia] ad tui portum præsidii confugimus, Virgo piissima atque celeberrima Etheldreda, ut tuæ circa nos pietatis sentiamus viscera, quæ de tua jugiter gratulamur præsentia. Respice igitur, pia Mater & Domina, pio intuitu ad exiguum sed devotum nostri famulatus obsequium: & quos premit humanæ fragilitatis immensitas, tuæ virginitatis, quæ Sponso Virginum placuit, relevet ac sustentet veneranda sublimitas. Credimus enim atque confidimus te ab eodem Sponso tuo, qui speciem tuam concupivit, quidquid petieris impetrare: quam in thalamo Regis æterni collocatam, cum Virginum choris de palma virginitatis certum est exultare. Succurre, Domina; succurre, mater misericordiæ Etheldreda, nostræ miseriæ; suffragiis precum tuarum scelerum nostrorum maculas absterge: tibique famulantes tales effice, ut tuæ integritati pure valeant deservire. Gregi tuo tuæ solicitudinis atque protectionis semper adsit custodia, ut sicut tui sacratissimi corporis incorruptione jugiter gaudemus atque præsentia, sic & de tua subventione gaudeamus assidua. Protege igitur Mater filios, Domina servos: ut, qui se tuæ memoriæ ac venerationi profitentur obnoxios, tuæ largitatis & pietatis beneficia sese gratulentur adeptos. Respice, benignissima Virgo Etheldreda, ad nostras angustias, quas nostris meritis sustinemus; & per tuæ sanctitatis merita & intercessiones, & iram Judicis placa quam offendimus, & veniam impetra quam non meruimus. Tuis precibus ad misericordiam inclina justitiam districti sed justi examinis: quia Agni, qui Sponsus est Virginum, vestigia quocumque ierit, Virgo sequeris. Repræsenta, quæsumus, supernæ clementiæ gemitus nostros atque suspiria, ut divinæ miserationis per te suscipiamus incrementa, quo tecum in æternum gaudere mereamur, te petente, illo largiente, qui te integritatis coronavit gloria, per cuncta seculorum secula. Amen. Hæc ibi cum singulari erga S. Etheldredam affectu: cujus etiam, ut in citato pervetusto Missali habetur, fit mentio in Canone Missæ, nam sic legitur .. Cæciliæ, Anastasiæ, Ætheldrythæ, Geretrudis, cum omnibus Sanctis tuis.

[8] Obiit Virgo, anno Christi DCLXXIX; adeoque sedecim annis citius, [Error Trevirensium de ejus apud se habitatione,] quam S. Willebrordus in Trevirensem adveniret diœcesim: a quo Epternacense monasterium adjuvantibus SS. Irmina & Adela, Dagoberti Austrasiorum Regis filiabus, fundatum est circa annum DCXCVI, ut vult Browerus. Quare merito hic idem sentit S. Ediltrudis apud Trevirenses memoriam, adscribendam eidem sancto Willebrordo; qui post integrum corpus Reginæ inventum, præsente S. Wilfrido Episcopo, credi potest ab hoc accepisse, per amicos ex Anglia venientes, partem aliquam linteorum sepulcralium, pariter incorruptorum, quorum attactu magna tunc fiebant miracula; sancteque oratorium aliquod excitasse in loco, ubi etiamnum fons S. Ediltrudis nominatur & celebratur, ab ipsomet S. Willebrordo per miraculum elicitus. Nam quod de ejus ibi anachoresi Trevirenses Fasti tradunt suis ipsam Sanctis adnumerantes, id simile est ei, quod de S. Walburgi dicunt Antverpienses, in loco ubi idem S. Willebrordus oratorium ei dicavit, sicut dictum est XXV Februarii.

[9] Correctis ergo seu omissis quæ notavi circa prædictam memoriam Sanctæ perperam tradi; [ob fontem a S. Willebrordo elicitum, eisq; sacrum.] audi quid Treviricus poëta, apud Browerum an. 977 num. 24, canat de fonte.

Irriguum supra Lesuram cautesque silentes (ita tunc dictum fluviolum intelligo, qui paulum supra Epternacum Suræ miscetur diversum a vicino sibi Ura)

Cognita dum viridi stabunt sua mœnia Silvæ; lingua Teutonica scilicet Grunewalt dicitur locus, teste Browero istic fortassis ubi Waltstorp notant tabulæ supra prædictum fluviolum.

Concretas inter sentes hamataque tesqua.
Illo forte loco, tum cum melioris abesset
Gratior usus aquæ, Wilbrordus, gloria princeps
Telluris Frisiæ, suppostæ pondera terræ
Perculit immisso baculo, fontemque benignum
Duxit, & aptus aquæ Mystæ liquor emanavit.
Nunc fons in pretio est: habet & sua præmia potor,
Seu ventrem doleat, seu sospite gaudeat aura.
Vivit ad hæc Virgo (Ediltrudis) nec fama intercidit ævo.

VITÆ COMPENDIUM
Ex libro IV Historiæ Bedæ capite XIX.

Ethelreda Regina, Virgo Abbatissa Elyensis in Anglia (S.)

BHL Number: 2632


EX MS., EX BEDA.

[1] Accepit autem Rex Egfridus conjugem nomine Edildridam, Annæ regis Orientalium Anglorum, cujus sæpe mentionem fecimus; viri bene religiosi, ac per omnia mente & opere egregii: quam & alter ante illum vir habuerat uxorem, Princeps videlicet Australium Girviorum, vocabulo Tonbert: sed illo post modicum temporis, ex quo eam accepit, defuncto, data est Regi præfato. Cujus consortio cum uteretur duodecim annis, [Ediltrudis in conjugio permanet Virgo:] perpetua tamen mansit virginitatis integritate gloriosa, sicut mihimet (sciscitanti cum hoc, an ita esset, quibusdam venisset dubium) beatæ memoriæ Vuilfridus Episcopus referebat, dicens se testem virginitatis ejus esse certissimum; adeo ut Egfridus promiserit se ei terras ac pecunias multas esse donaturum, si Reginæ posset persuadere ejus uti connubio, quia sciebat illam nullum virorum plus illo diligere. Nec diffidendum est, nostra etiam ætate fieri potuisse, quod ævo præcedente aliquoties factum fideles historiæ narrant, donante uno eodemque Domino, qui se nobiscum usque in finem seculi manere pollicetur. [Matth. 18.] Nam etiam signum divini miraculi quo ejusdem feminæ sepulta caro corrumpi non potuit, indicio est, quod a virili contactu incorrupta perduraverit. Quæ multum diu Regem postulans, ut seculi curas relinquere, atque in monasterio tantum vero Regi Christo servire permitteretur; ubi vix aliquando impetravit, [petit monasterium:] intravit monasterium Ebbæ Abbatissæ, quæ erat amita Egfridi Regis, positum in loco quem Coludi urbem nominant, accepto velamine Sanctimonialis habitus a præfato Antistite Vuilfrido.

Post annum vero ipsa facta est Abbatissa in regione, quæ vocatur Elge: [fit Abbatissa:] ubi constructo monasterio, Virginum Deo devotarum perplurium Mater Virgo, & exemplis vitæ cœlestis esse cœpit, & monitis. De qua ferunt, quia ex quo monasterium petiit, numquam lineis, sed solum laneis vestimentis uti voluerit, raroque in calidis balneis, præter imminentibus solenniis maioribus, verbi gratia, Paschæ, Pentecostes, Epiphaniæ, lavari voluerit; & tunc novissima omnium, lotis prius suo suarumque ministrarum obsequio ceteris, quæ ibi essent, famulabus Christi. Raro etiam, præter majora solennia vel arctiorem necessitatem, [jejunium fere perpetuum servat,] plus quam semel per diem manducaverit semper, si non infirmitas gravior prohibuisset & tempore matutinæ Synaxeos usque ad ortum diei, in ecclesia precibus intenta perstiterit. Sunt etiam, qui dicunt, quod per prophetiæ spiritum, & pestilentiam, qua ipsa esset moritura, prædixerit; & numerum quoque eorum, qui de suo monasterio hoc essent de mundo rapiendi palam cunctis præsentibus intimaverit. [abit e vita:] Rapta est autem ad Dominum, in medio suorum post annos septem ex quo Abbatissæ gradum susceperat: & æque, ut ipsa jusserat, non alibi quam in medio eorum juxta ordinem, quo transierat, ligneo in locello sepulta.

[3] Cui successit in ministerium Abbatissæ soror ejus Sexburga, quam habuerat in conjugem Earconbertus Rex Cantuariorum: & cum sexdecim annos esset sepulta, placuit eidem sorori Abbatissæ levari ossa ejus, & in locello novo posita, in ecclesiam transferri: jussitque quosdam e Fratribus quærere lapidem, de quo locellum in hoc facere possent. Qui ascensa navi (ipsa enim regio Elge undique est aquis & paludibus circumdata, neque lapides majores habet) venerunt ad civitatulam quamdam desolatam, non procul inde sitam, quæ lingua Anglorum Grandacestir vocatur; & mox invenerunt juxta muros civitatis locellum, de marmore albo pulcherrime factum, operculo quoque similis lapidis aptissime tectum. [Post multos annos corpus defunctæ incorruptum invenitur,] Unde intelligentes, a Domino suum iter esse prosperatum, grates agentes, retulerunt ad monasterium. Cumque corpus sacræ Virginis ac Sponsæ Christi aperto sepulcro esset prolatum in lucem, ita incorruptum inventum est, acsi eodem die fuisset defuncta, sive humo condita: sicut & præfatus Antistes Vuilfridus, & multi alii, qui novere, testantur. Sed certiori notitia medicus Cinfridus, qui & morienti illi, & elevatæ de tumulo adfuit, referre erat solitus; quod illa infirmata, habuerat tumorem maximum sub maxilla: Et jusserunt me, inquit, incidere tumorem illum, ut efflueret noxius humor, qui inerat. Quod dum facerem, videbatur illa per biduum aliquanto levius habere, ita ut multi putarent, quod sanari posset a languore. Tertia autem die prioribus aggravata doloribus, & rapta confestim de mundo, dolorem omnem ac mortem perpetua salute ac vita mutavit.

[4] Cumque post tam multos annos elevanda essent ossa de sepulcro, & extento desuper papilione, omnis Congregatio, hinc Fratrum, inde Sororum, psallens circumstaret, ipsa autem Abbatissa intus cum paucis, ossa elevatura & delatura intrasset; repente audivimus Abbatissam intus clara voce proclamare; Sit gloria nomini Domini. Nec multo post clamaverunt me intro, [& curatū vulnus sub mortem factum.] reserato ostio papilionis: vidique elevatum de tumulo & positum in lectulo corpus sacræ Deo Virginis, quasi dormientis simile. Sed & discooperto vultus indumento, monstraverunt mihi etiam vulnus incisuræ, quod feceram curatum; ita ut mirum in modum pro aperto & hiante vulnere, cum quo sepulta erat, tenuissima tunc cicatricis vestigia apparerent. Sed & linteamina omnia, quibus involutum erat corpus, integra apparuerunt, & ita nova, ut ipso die viderentur castis ejus membris esse circumdata. Ferunt autem, quia cum præfato tumore ac dolore maxillæ sive colli premeretur, multum delectata sit hoc genere infirmitatis, ac solita dicere: Scio certissime, quia merito in collo pondus languoris porto, in quo juvenculam memini me supervacua monilium pondera portare: & credo, quod ideo me superna pietas dolore colli voluit gravari, ut sic absolvat a reatu supervacuæ levitatis, dum mihi nunc pro auro & margaritis, de collo rubor tumoris ardorque promineat.

[5] Contigit autem tactu indumentorum eorumdem, & dæmonia ab obsessis fugata corporibus, & infirmitates alias aliquoties esse curatas: & loculum, in quo primo sepulta est, nonnullis oculos dolentibus saluti fuisse a perhibent: qui cum suum caput eidem loculo apponentes b orassent, mox doloris sive caliginis incommodum ab oculis amoverunt. Laverunt igitur Virginis corpus, & novis indutum vestibus intulerunt in ecclesiam; atque in eo, quod allatum erat, [Translatio in novum loculum.] sarcophago posuerunt, ubi usque hodie in magna veneratione habetur. Mirum vero in modum ita aptum corpori Virginis sarcophagum inventum est, acsi ei specialiter præparatum fuisset: & locus quoque capitis seorsum fabrefactus, ad mensuram capitis illius aptissime figuratus apparuit. Est autem Elge in provincia Orientalium Anglorum, regio familiarum circiter sexcentarum, in similitudinem insulæ, vel paludibus (ut diximus) circumdata, vel aquis; (unde & a copia anguillarum, quæ in eisdem paludibus capiuntur, nomen accepit) ubi monasterium habere desideravit memorata Christi famula, quoniam de provincia eorumdem Orientalium Anglorum ipsa, ut præfati sumus, carnis originem duxerat. c

ANNOTATA. D. P.

a Qui Bedæ Historiam Anglosaxonice redditam a Rege Alfredo, una cum contextu LatinoBedæ curavit imprimendam; tam utilis quam fidelis in Annotatis; ut est ubique intentus ad omnia & singula loca enervanda, ex quibus Catholici confirmari possint in sua religione, & novitiæ superstitionis agnoscere vanitatem, fidei majoribus suis prædicatæ contrariam; magnam hic vim ponit in verbo perhibent, quasi non suo id ingenio Beda, sed vulgi credulitatem contemnens scripserit. Verum adeo evidens est Bedæ sensus, miracula per Sanctorum Reliquias patrata pluries affirmantis, ut eum velle exemplis probare, esset iis loqui qui Bedam numquam legerint. Sufficiet Hymnus infra descriptus in Actis prolixioribus num. 741.

b Alfridus, rem clarius explicaturus, periphrasi hac utitur: Illi autem caput suum oculosque affixerunt, & ad illum (scilicet loculum) oraverunt. Hic totis insurgit viribus malignus Scholiastes Regem ipsum superstitionis insimulans, quam nequiverit dissimulare. Ut autem solum Deum, & semper, numquam Sanctos orari posse persuadeat; adducit Homiliam quamdam de Oratione Moysis, ubi monentur Christiani, in quavis difficultate semper Deum invocare; & Quid erit, inquit auctor, si nolimus Jesum invocare? Quasi qui Sanctos orent, [Sanctorum invocatio,] per ipsos non orent semper Deum; & ad illos velle suas preces dirigere, sit nolle Jesum invocare. Aliter scimus & oramus Catholici. Eodem allegat fragmentum alterius Homiliæ, apud Anglosaxones in festo Sanctorum omnium legi solitæ, quia ibi expressam eorum invocationem non invenit vel usurpatam vel commendatam: nec animadvertit quid significent hæc ab eo producta verba, Sanctis hisce omnibus prædictis, hoc est Angelis hominibusque Dei electis, hujus diei honor in Ecclesia fideli celebratur, illis in honorem, nobis auxilium, ut nos per illorum intercessionem illis assimilemur. Quomodo vult auxilium ab iis nobis provenire, quos vetat invocare?

c

Ita finitur cap. 19 lib. 3, & sequitur 20 totum translatum in Vitam sequentem, [virginitas Sanctæ laudata versibus Bedæ] prout ipsum legi poterit num. 74; exactum ad editionem Petri Francisci Chiffletii, præ ceteris accuratam, unde nostri ecgraphi menda nonnulla licuit corrigere. Alfredus vertere Caput illud prætermisit, quia diffidebat se posse Hymnum pari elegantia Anglosaxonico metro reddere, nec ad Historiam omnino erat necessarius. [& miraculis commendata.] Eo loco editor, Cantabringensis Academicus, Saxonice exhibet & ex Academiæ suæ membranis initium cujusdam panegyricæ orationis & anniversariæ; Quam, inquit, loco publicæ Homiliæ popellus noster (nequit ille scilicet nisi contemptim loqui de Sanctorum cultoribus) imbibere solebat, quæque hodie demonstrabit, honore quanto S. Ethildritham Anglicana gens antiquitus habuerit. Ejus hæc est Latina versio.

Scribemus modo, quantumvis mirabile exsistat, de S. Ethildrita, Anglicana illa Virgine, quæ cum duobus maritis una fuit, attamen virgo permansit; sicut miracula ostendunt quæ sæpius operatur. Anna dictus est pater ejus, Orientalium Saxonum Rex; vir perquam Christianus, prout operibus ipsis testatus est; totaque ejus progenies a Deo nobilitata fuit. Tunc Ethildritha cuidam Principi dabatur in uxorem: noluit tamen virginitatem ejus per conjugium deleri, sed in puritate illam conservavit. Deus enim cum sit, omnia potest quæ velit, multisque modis suam potentiam ostendit. Tunc obiit Princeps, cum ita Deus voluisset. Data autem fuit Ecgfritho Regi, annosque duodecim in Regis hujus connubio permansit Virgo; sicut miracula multa gloriæ suæ & virginitatis sæpe testantur. Iesum dilexit illa, qui illam intemeratam servavit; Deique ministros honoravit, quorum unus Wilfridus Episcopus fuit &c. Legant hæc antiquitatis & fidei Anglicanæ monumenta, virginitatis & continentiæ osores: miracula vero, ad utriusque probationem divinitus patrata, agnoscant vel inviti pseudoeuangelici ministelli, & erubescant si possent: ego hæc, ut vetustiora, præmittere volui Vitæ, post medium seculum XI scriptæ.

ACTA PROLIXIORA
Auctore Thoma Monacho Elyensi.
Ex Ms. Duaceno, collato cum editionibus Parisiensi & Londinensi.

Ethelreda Regina, Virgo Abbatissa Elyensis in Anglia (S.)

BHL Number: 2634, 2635, 2636, 2637, 2650


A. THOM. ELYENSI EX MS.

PROLOGUS.
Ad totam Historiam Monasterii Elyensis, de partitione operis; & situ, natura, ac fortuna insulæ Ely. A

[1] Cum animadverterem excellentiam Elyensis insulæ, & animo versarem quæ ob merita sanctarum Virginum, in ea quiescentium, collata & conscripta sunt admiranda opera; & eventus insulæ, ac gesta Magnorum; animum contuli ad ea, quæ minus per seriem annorum & temporum; [Elyensem Historiam universam scripturus,] & Regum atque Dominorum insulæ inclyta gesta, quæve disperse vel confuse Anglico stylo inserta sunt, & bona facta atque miracula Sanctorum Sanctarumque ibidem Deo militantium, secundum ordinem in hac Historia explicare tentavi: apud nos enim hujusmodi congesta per ordinem & insimul historialiter scripta adhuc minime habentur (nisi Vita & Miracula Sanctarum illic quiescentium) de Historiis, de Cronicis, de scriptis Anglicis & Latinis, de testamentis, de relatione collecta fidelium. Unde exarare cœpi aliqua, ne quæ digne prædicanda sunt, inscripta remanerent, quasi incognita seu vetustate consumpta atque abolita. [vel potius scripturo paraturus materiam,] Nam diu expectatus Philosophus aut bonus Historiographus, dum stylum advertere tentaverit, in multis materiam non inveniet. Et si forte quis opusculum istud exprobrare tentaverit; oramus ut manus myrrham distillantium apponat, & opus poëtæ suscipiat, ut in memoriam posteris, si explicaverit, relinquatur.

[2] De cetero pravitatem scribendi, & prolixitatem tractandi ne causetur quæso; sciens in brevi velut repente, facta plurimorum & tempora comprehendi non posse, nisi Lectorem magis fastidiret & ingrueret. Nam & regio Anglorum, cum & una terra sit, plures in ea per provincias vario sub eventu principabantur: [petit attentum lectorem,] & contigit ut ad regnandi emolumentum primum Ducibus, deinde Regibus subesset una eademque Britannia. Sed nisi flexibilem seriem Lector sedulo intendat, nunc de uno, nunc de altero regno, ac Regum nomina varie disserentem, ordinem non facile advertet. Idcirco Historiam in duos a libros distincte per Capitula partiri aggressus sum, ac singula in suis locis & quorum temporibus contigerunt enarrare. Liber vero primus constat de situ insulæ, & de gloriosa Regina Etheldreda, [& opus in duos libros partitur;] & de succedentibus ei sanctis Virginibus, quibusve infortuniis insula subjacuit usque ad ingressionem Monachorum in Ely. Secundus autem de temporibus Monachorum in Ely, & de libertate loci, & quomodo ecclesia renovata fuit, & de obsidione Normannorum, usque ad tempora Episcoporum, quod nunc est. Et quoniam ad hujusmodi narrationem divertere Fratrum solicitudo & gratia provocaverunt me, necessarium reor opus memorabile caritatis & quæ sumus experti, [uni] volumini commendare; quo puritas caritatis, operi inserta, propensius enitescat, pulchra varietate distincta, & sic initium experiar, cooperatorem omnium invocans Deum.

[3] Omnes præclari Nobiles suum penitus oppidum decorare & magnificare contendunt, & statum provinciæ atque suorum facta majorum memoria digna litteris commendare nonnulli intendunt; quod recte fit. [incipiens a nomenclatura loci,] Nos autem majorum facta sequentes, priusquam interius progrediatur Historia, videtur congrui ordinis de loci nomine narrationem incipere: quia Ely, stagnantium maxima Insularum [dicitur], quam omni dignam titulo prædicare incipimus, opibus & oppidis magnificam, silvis, vineis, & aquis æque laudabilem, omni fructu, fœtu ac germine uberrimam. Dicimus autem [quod] Ely b Anglice, id est [Insula] anguillarum a copia earum quæ in eisdem capiuntur paludibus, nomen sumpsit; [ab anguillis nuncupati:] sicut Beda Anglorum disertissimus docet; quæ mutato nomine meliorando, Ely nuncupatur modo, scilicet digna Dei c domus, cui nomen convenit ejus. Inter civitates & regiones Angliæ decentissima atque nominatissima, miraculis famosa, Reliquiis quiis gloriosa utile & quietum videtur præferre habitaculum, &, ut vere fatear, valida virorum præmunita manu atque bellicosa, animis & armis hostibus ad resistendum parata…

[4] De domesticis animantibus, de feris silvarum, de volucribus, [cujus plurimis laudibus prætermissis] de piscibus multis & magnis, qui per circuitum sæpe capiuntur in aquis, quæ maria vocantur, quanta ibi copia sit diceremus, [nisi] in libro hujus operis secundo juxta seriem, ubi legitur a Normannis insula fuisse subacta, singula memorarentur. Et quid amplius? Interius ubere gleba satis admodum læta [est], hortorum nemorumque amœnitate gratissima, ferarum venatione insignis, pascuis pecorum & jumentorum non mediocriter fertilis, & piscosis fluminibus maximis undique circumdata d. Non enim insula maris est, sed stagnorum refusionibus & paludibus inaccessa. [situm terminosque definit,] Navigio adiri poterat: sed quoniam volentibus illuc ire quondam periculosum navibus; nunc facta via per palustre arundinetum, e pedibus transitur. Restat autem insula, in longitudine milliaribus VII, a Contingelade f usque ad Littleporte vel ad Abbotesdelf, nunc vero Biscopesdelf vocitatum; & in latitudine quatuor, hoc est a Cherchewere g usque ad mare de Straham cum adjacentibus insulis per gyrum, præter Duddingtone h, quæ etiam insula est, in qua villulæ sunt, & nemora cum insulanis pertinentiis, cum aliis non sine semine incolis, cum pascuis uberrimis. Nominatur etiam ad prædictam insulam Chateriz, ubi Abbatia est Sanctimonialium; & pagus i Witleseya, atque Abbatia Monachorum de k Thorneia.

[5] Dicitur autem insula nunc esse in Comitatu Cantebrigiæ duorum l centuariatuum: sed unum est cum appendiciis, [nunc pertinentis ad Comitatum Cantabrigien,] quæ deforis sunt: Atque his metis [continetur], juxta [quod] antiquitus infra se constare perhibetur atque dignoscitur (hoc est a medietate pontis Detro usque ad Upwere m, & a Biscopesdelf) usque ad fluvium juxta Burch quod vocatur n Niën in Provincia Girviorum (Girvii [autem] sunt omnes Australes Angli, in magna palude habitantes, in qua est insula de Orlii) sed verius, secundum Bedæ attestationem, de Provincia est Orientalium Anglorum, in ejusdem ingressu Provinciæ sita. [sed olim ad Orientalium Anglorum Provinciam:] Antiquitus autem (ut fertur) villa apud Cratendune, id est vallem Crati, sita fuit; ab urbe quæ nunc est milliario distans, ubi ferramentorum utensilia, & Regum numismata multoties reperiuntur antiquorum: & quod illic hominum diu fuerit habitatio, nonnullis designatur indiciis. At [postquam] Deo amabilis Etheldreda, accepta jure dotis insula a Tonberto primo sponso suo, illic mansionem elegit, prope fluentis o alveum in loco eminentiore habitacula posuit; [ubi olim a S. Augustino erecta ecclesia,] illic deinceps constructa urbe potius ac decentius habitatur. In primitiva etenim Ecclesia nascentis fidei & christianitatis, in honorem semper Virginis Mariæ monasterium ibi fuerat fabricatum, per B. Augustinum Anglorum Apostolum: cujus operis Rex Æthelbritus primus fundator extitit: in quo ministros, Dei officium complentes, instituit; quos Pendæ Regis exercitus, patriam atque viciniam devastans, inde postea fugavit, locumque in solitudinem commutavit. [a Penda Rege eversa,] Talibus itaque fundatoribus Elge monasterium primitus fundatum est, ut in antiquis legimus scriptis.

[6] Quamquam beata Etheldreda, post longam desolationem, suum hic mereatur primatum, ubi Christo servante usque in præsentiarum sentiarum habetur ecclesia, [ab Etheldreda restituta fuit,] quam sedem Episcopalem postea factam novimus, & ipsius Metropolim fore provinciæ. Ab omnium namque judicio & potestate insula admodum libera est, quod neque Episcopus neque alicujus exactionis minister, sine advocatione Fratrum, se intromittat, vel rem Sanctæ inquietare præsumat: quod per privilegia & munimenta suis locis plenius inseremus; dignum ducentes prius Historiam tractare famosæ insulæ, quæ floruit ac floret Christo patrocinante, præsentia, beneficiis, atque miraculis sanctarum feminarum Etheldredæ videlicet, Withburgæ, Sexburgæ, & Ermenildæ: quarum suffragiis feliciter gratulatur. Continentur illic etiam Sanctorum Sanctarumque plurimarum Reliquiæ, quæ post ipsas Christo famulantes in ecclesia successerant, usque ad tempora Danorum, videlicet Inguaræ p pagani Regis ac sociorum ejus: qui habitatricibus partim peremptis, partim fugatis, [rursumque a Danis eversa.] locum penitus subverterunt. Sunt autem in gremio insulæ duodecim ecclesiæ, cum villis campestribus & modicis insulanis, quæ ab antiquo ad cœnobium, tamquam capellæ ad matricem ecclesiam pertinent; nec extra cœnobium nisi sero ad ecclesias facta sunt cœmeteria. Sed apud Ely ex tota insula defunctorum sepeliebantur corpora. q

ANNOTATA D. P.

A Prologum hunc, a reliquo avulsum corpore exhibet Whartonus in Præfatione num. XLVIII, cum quo eum contulimus.

a Scriptum erat tres, contra expressam hic assertionem Auctoris; sed ita faciendum videbatur librario, inter utrumque librum posituro librum Miraculorum, licet Auctoris manifesto diversi.

b Y sive Ey, Anglis Insula est; a forma scilicet ovi, undique præcisa, quæ Belgis composite Eylant, quasi terra ovalis: iisdem etiam anguilla dicitur Ael, Anglis Eel. Dicitur etiam & scribitur Elige, & contractim Elge, quasi Elgey, vel Eligey, id est Anguillosa insula. Vide annotata Henschenii ad Cap. 5 litt. O.

c Quia Eli in Euangelio, Matth. 27, interpretatum legitur Deus meus.

d Operæ pretium fuerit Cambdenum in Icenis legere, describentem situm, ingenium, fertilitatem, & amœnitatem regionis.

e Malmesburiensis eam viam esse docet ad Schamvillam, ubi S. Felix, Orientalium Anglorum Episcopus, primam suam Sedem collocavit: quæ villa a Monasterio ad Orientem distat 3 p.m. seu milliaribus Anglicanis, quæ simul sumpta uni horariæ leucæ æquivalent.

f

Non ausim spondere, propria nomina omnia recte a librariis expressa esse, cum etiam alibi frequentia appareant menda discrete supplenda aut emendanda, ut Lectorum fastidio consulatur. In nominibus autem locorum peculiaris est difficultas, cum ea vel in usu esse desierunt, vel non exprimuntur in tabulis, uti hic Contingelade, terminus insulæ Occidentalis, respectu Little porte Orientali termino, & 4 millibus ab Ely distante, cui ad Boream jacet.

g Neque hoc nomen invenitur: sed nomen videtur habere a Caro fluvio, insulæ Occiduum latus perstringente, seque Usæ miscenti apud Erith; unde usque Straham, melius Stratham, alias Stretham latitudo hic dicta invenitur, estque hic Australis limes insulæ.

h Optime ea exprimitur in tabula Comitatus Huntingtonensis, uti & Charteris, de qua infra, atque Mepelo, similes insula, alibi non sic expressæ.

i Distat hic per modum insulæ, duobus a Peterburgo, ab Ely 12 milliaribus.

k Thorneia ultra prædictum pagum versus Boream fere 4 mill: est tamen & aliud Thomey, solum 2 milliaribus distans monasterio, ideoque hic non aptum intelligi.

l Anglicani Comitatus passim in Hundreda dividuntur; sic dicta, quod in singulis essent centum pacis Regiæ fidejussores sive Judices, de quibus vide Spelmannum in Glossario.

m In tabulis Upwel, ad 12 milliaria supra Ely ad Boream: sed pontem hic nominatum non invenio: nisi nominis vestigium sit in Trokenhole, 8 mill. a dicto Upwel in Occidentem.

n Nenam fluvium appellat Cambdenus, in tabulis.

o Usam intellige, Caro fluvio ad Strethamum influente auctum.

p Saxoni Grammatico Ivarus, aliis Inguar, filius Reineri, ejus qui primus Angliam subjugavit, cæso exercitu in Hibernia captus, in pœnam eversæ fidei recens ad Danos inductæ, cujus fidei filius etiam ejus fuit acerbus hostis.

q

Totam insulæ fortunam usque ad an. 1289 sic descriptam invenio in fronte Chronicæ: Fuerunt in Ely & vixerunt Sanctimoniales, 189 annis; postmodum Clerici seculares, 100 annis; postea Abbates, 139 annis: & anno Domini 1289 a mutatione Abbatiæ in Episcopatum [transit spatium] 180 annorum.

Nunc quoniam in pauciora capita partituri hæc Acta sumus, veteris partitionis titulos hic accipe, cum relatione ad nostram partitionem.

VETUS DIVISIO

Libri I Caput I Est-anglorum Regum series. 7
II Quod pater & matri S. Etheldredæ sanctam genuere sobolem. 9
III Quod S. Etheldreda in infantia sancte vivere cœpit. 12
IV Quomodo S. Etheldreda primum data est viro. 13
V Quod Beda exemplum posuit de B. Etheldreda & sponso ejus Tomberto 16
VI De transitu Felicis Episcopi, & ubi sepultus jacuit. 18
VII De interitu Annæ Regis, & quod fratres sui post eum regnaverunt. 19
VIII Quomodo Etheldreda iterum datur viro, videlicet Regi Northanhymbrorum; & qui cum illa venerunt, & quam sancte vixit. 23
IX Quomodo Rex non potuit uti Virginis connubio, & per S. Wilfridum ejus animum sibi illicere tentabat; sed ipse monita castitatis prætendit. 29
X Quomodo Regina Etheldreda, monitis beati Præsulis edocta, divortium a Rege diu postulaverit; sed vix obtinens monasterium subiit, & velamen sanctitatis ab eo suscepit. 32
XI Quod Rex Egfridus de monasterio eam eripere laboravit, sed Dei miseratione salvatur. 35
XII Insigne testimonium virginitatis ejusdem. 39
XIII Quomodo Etheldreda tetendit ad Ely, & quid in itinere ei contigit. 41
XIV Quod ecclesia Colludi, post illius discessum, igne consumpta est. 33
XV Quod B Etheldreda in Ely ad possessionem propriam rediit, cœtum utriusque sexus sub Monachili habitu congregavit, quorum auxiliis illic fabricavit ecclesiam. 45
XVI Quomodo S. Etheldreda in Ely a S. Wilfredo facta est Abbatissa. 50
XVII Quomodo virgo Domini Werburga, habitum Religionis in Ely sub Etheldreda suscepit. 51
XVIII De adventu B. Sexburgæ in Ely. 52
XIX Quomodo S. Etheldreda prophetiæ spiritum habuit, & Wilfridus Romam perrexit; sed rediens, illam obiise cognovit. 54
XX Quod infirmata palam cunctis pœnituit. 56
XXI Qualiter majoribus aggravata doloribus, spiritum cælo reddidit, ad tertium diem. 57
XXII De S. Huna Sacerdote. 60
XXIII Quod quidam minister beatæ Virginis, per Sacrificium salutare, non potuit vinculis teneri. 61
XXIV Quod Virgo Domini Werburga, de Ely assumpta, quibusdam ecclesiis præficitur. 62
XXV Post obitum Etheldredæ, soror ejus Sexburga in Ely facta est Abbatissa: & divinitus inspirata, levari ossa de sepulcro jussit. 63
XXVI Sexburga quosdam de Fratribus misit, lapidem quærere sepulcralem. 64
XXVII Quod corpus sacratissimæ Virginis Etheldredæ incorruptum invenit; & (quod mirabile, fuit vulnus in carne ejus mortua curatum. 66
XXVIII Quod divinitus lapis sepulcralis virgineæ glebæ coaptatur, & posito operculo compago non apparet. 69
XXIX Quod de vestimentis Virginis Etheldredæ beneficia præstantur. 71
XXX De locello, in quo sepulta fuit, miracula narrantur. Ibid.
XXXI Quod fons oritur de sepulcro. Ibid.
XXXII Oratio Auctoris ad Dominam suam beatissimam Etheldredam. 72
XXXIII Quod de ipsa Historia Beda primum composuit, etiam versibus asseruit. 73
XXXIV Quod Beda non solum in Historiæ Anglorum libro; sed etiam in illo, quem de temporibus condidit, de illa scripsit. 75
XXXV De obitu B. Sexburgæ Abbatissæ. 77
XXXVI Quod Ermenilda postea facta est Abbatissa, & Werburgæ filiæ suæ ecclesiam de Repeya commendavit. 78
XXXVII Quod Virgo Domini Werburga, post obitum matris suæ Ermenildæ, monasterium Elge regendum suscepit, & ibi sepulturam elegit. 79
XXXVIII Quod apud Ely cultus divini operis sub [regimine] sanctarum floruit feminarum, donec igne & flamma vastabatur a Danis. Ibid.
XXXIX In quorum temporibus Dani devastaverint Angliam, & de illorum interitu. 80
XL Quod Dani ad Ely applicantes, monasterium ambusserunt; & quoscumque invenerunt, neci tradiderunt. 83
XLI Quod Paganus foramen fecerit in sepulcro Virginis, sed mox ultione divina percussus est. 85
XLII De victoria Regum Angliæ, & de nativitate Eadgari Regis. 87
XLIII Exhortatur Sacerdos Archipresbyterum suum, narratis ei quæ sequuntur miraculis, cupiens eum amovere de sua temeritate; de quadam matrona, de juvene muto, de puella cæca, de quodam juvene, de ancilla Sacerdotis. 88
XLIV Quod judicium Dei in prædicto Archipresbytero & consortibus suis eluxit. 92
XLV Quomodo Rex Eduardus regnaverit. 108

Explicit liber primus de historia Elyensis insulæ in vitam Beatissimæ Virginis Etheldredæ & quomodo fabricaverit illic ecclesiam, & a quibus destructa fuerit.

Post hunc primum, ut Auctor Thomas appellat, librum, sequitur in ecgrapho Duaceno, necnon in Cottoniano codice Liber secundus, quem Prologus generalis promittit futurum de temporibus Monachorum in Ely, & de libertate loci; & quomodo ecclesia renovata fuit; & de obsidione Normannorum, usque ad tempora Episcoporum quod nunc est. Sed interponitur, De secunda Translatione S. Etheldredæ Virginis, cum ceteris Virginibus, quæ facta est a Richardo Abbate, decimo & ultimo, post quem (ut est in Chronico) Anno Domini MCVIII, Henrici Regis primi anno IX, facta est transmutatio Abbatiæ in Episcopatum, per Papam Paschalem anno Pontificatus sui X. Sequitur deinde prolixus valde Liber miraculorum, ac denique Liber secundus Historiæ Elyensis insulæ, & quomodo ecclesia est restaurata vel a quibus dedicata.

Cap. I Quomodo Ecclesia de Ely per S. Etelwoldum restaurata fuit, Rege præcipiente Edgaro.
II Quomodo Rex Edgarus, quibusdam petentibus eumdem locum dare denegavit.
III Quomodo B. Ethelwoldus totam insulam de Ely emit a Rege Edgaro.
IV Quomodo Rex Edgarus dedit S. Etheldredæ Hattfielde.
V Quomodo B. Ethelwoldus emit Hendon, Hille, Nicham, & Wilbertun.
VI Quomodo B. Ethelwoldus emit septem hidas in Stretham.

Ac sic porro, absque alio titulo, agitur de reliquis, per eumdem Sanctum Episcopum, Elyensi loco comparatis, aut per Abbates acquisitis, vel per alios liberaliter donatis possessionibus. Hinc vero, mutato stylo, sequitur merum Chartularium, cui præponitur Charta Regis Eduardi, de omnibus quæ possidet ecclesia de Ely; quam confirmat Privilegium Victoris Papæ, de omni libertate loci. Hic autem est Victor II, ab anno 1054 ad 1057 Romanus Pontifex. Inde vero sursum ascenditur ad chartas Regis Edgari, & porro deducitur earum series usque ad S. Thomam Cantuariensem & annum circiter 1163.

Post hæc incipiunt Chronica Abbatum & Episcoporum Elyensium, quibus præmittitur brevis Chronologia, ab anno Domini CLVI, quo Lucius illustris Rex Britonum, audita fama Christianitatis, Epistolas misit Papȩ Euletherio: ubi cum dictum esset, quod anno Dominicæ Incarnationis DCCCLXX ecclesia Elyensis a Paganis combusta est, & anno DCCCCLXX B. Ethelwoldus Wintoniæ Episcopus … destructam innovavit, Presbyteros inde expulit, Monachos introduxit, & virum religiosum, nomine Brithnodum, eis ordinavit Abbatem … qui anno decimo regiminis sui a Regina Elstritha martyrizatus est. Hæc inquam cum dicta essent, addit Auctor, Floruit autem sancta Religio, sub sanctorum Abbatum regimine, centum triginta & novem annis: tum indicata mutatione Abbatiæ in Episcopatum, Incipit libellus breviter computatus, in quo continetur Genealogia &. Vita B. Etheldredæ & sororum suarum, & de statu Elyensis ecclesiæ usque ad hæc tempora nostra; incipit autem hoc modo: Anna Rex Orientalium Anglorum filius Eny de regio genere &c. sicut legere est in Monastico Anglicano tom. 1 pag. 87 sub finem usque 93; & sequuntur singulorum Abbatum gesta, ac deinde Episcoporum: sed a diversis Auctoribus scripta, uti in Comm. prævio ex Whartono notavi. Mihi congruum videtur, Libro 1 Historiæ Elyensis, sive Actis S. Etheldredæ, subjungere initium Libri secundi; & dimissa acquisitione fundorum singulorum, cum subsequenti Chartulario, continuare eumdem Librum per Gesta Abbatum, licet alterius fortassis scriptoris quam Thomæ; ut sic ordinate sequatur Translatio secunda, tempore ultimi Abbatis Richardi facta; ac deinde Liber miraculorum. Translationis porro secundæ Historia sub his titulis invenitur.


Cap. I Deest titulus proprius.
II Quomodo Abbas in suis votis Dei auxilio sit adjutus.
III Quomodo Sanctas invenerit, & qualiter eas reliquerit Abbas.
IV Quod ante Translationis hujus solennitatem, propter opus dilatandum, sepulcrum SS. Sexburge atque Ermenildæ, de loco pristino, ubi eas collocaverat B. Ethelwoldus, removit: similiter Withburgæ tumbam dimovit, quam casu ministri imprudentes fregerunt.
V Quo tempore translatæ sint beatæ Virgines, & de obitu Richardi Abbatis.

Liber porro Miraculorum sub his titulis decurrit, quibus numeri nostri hic expressi respondent. Prologus in miracula S. Etheldredæ.

Cap. I De nostro Monacho, ab æstu febrium liberato. 5
II Quomodo Rex Edgarus, divinitus inspiratus, per sanctum Pontificem Ethelwoldum, Elyensem restauravit ecclesiam. 0
III Privilegium Edgari gloriosi Regis. 0
IV Quam districte Deus vindicaverit injurias dilectæ suæ Virginis Etheldredæ. 8
V Iterum quomodo Deus vindictam fecerit de hostibus B. V. Etheldredæ. 10
VI De quodam Fratre, qui mente excesserat, meritis S. V. Etheldredæ sanato. 12
VII De duobus mutis. 17
VIII De Picoto Vice-comite, qui multa incommoda huic gessit ecclesiæ. 19
IX De Gervasio, qui homines S. Etheldredæ valde infestabat & cruciabat. 22
X Quod Dominus Deus, precibus S. V. Etheldredæ placatus, indignationem suam & iram de hoc loco averterit. 25
XI Quomodo post mortem Comes Willielmus, Warenne sit damnatus in anima. 31
XII Quod turris S. Etheldredæ, ad portam ecclesiæ, ab igne fulguris erepta est. 32
XIII De captivo, per B. Etheldredam soluto. 33
XIV Quomodo quidam a dolore dentium curatur. 42
XV De Magistro Radulpho, ab inflammatione gutturis sanato. 44
XVI Quod quidam membris omnibus destitutus, pristinæ redditur sanati. 51
XVII Quod apparens S. Etheldreda infirmanti, sanitatem promisit. 57
XVIII Quod S. Etheldreda a muliere visa est, in quadam ecclesia. 61
XIX Quomodo captivus per S. Etheldredam liberatus evasit. 66
XX Quæ damna extranei loco intulerint. 69
XXI De puella, dextro oculo cæcata, ad S. Etheldredam illuminata. 72
XXII Quod mulier, invocata S. Etheldreda, curatur. 85
XXIII Quod quidam languens ad vitam rediit. 86
XXIV De hydropico curato. 87
XXV Quomodo nefandorum proditio, ad stuporem omnium, per S. Etheldredam detegitur. 88
XXVI De muliere cæcata & illuminata. 99
XXVII De Presbytero, qui festum S. Etheldredæ servare noluit. 100
XXVIII De puero infirmo & sanato. 102
XXIX De quodam Fratre, a morte erepto. 103
XXX De quodam puero Monacho, per S. Etheldredam sanato. 108
XXXI De dæmoniaco, per S. Etheldredam liberato. 109
XXXII Quam severa ostensa est visio de hostibus ecclesiæ S. Etheldredæ. 111
XXXIII Quomodo Deus disperdidit hostes sanctæ suæ Virginis Etheldredæ. 113
XXXIV De homine erecto. 116
XXXV Quam benigne Virgo Etheldreda, cuidam se diligenti, per visionem apparere dignata est. 117
XXXVI De Agricolario S. Etheldredæ, per visionem ostenso. 122
XXXVII de quodam, ad fontem S. Etheldredæ sanato. 124
XXXVIII Quod mulier cæca, ad fontem S. Etheldredæ illuminata est. 129
XXXIX Quod quædam virgo, in fontem S. Etheldredæ lapsa, nil mali passa est. 131
XL Quomodo Crux sancta loquelas edidit, in protectione Monachorum. Ibid.
XLI Quomodo corpus B. Witburgæ Virginis allatum est in Ely. 0
XLII De hoste juste punito. 136
XLIII Miraculum de Cruce. 128
XLIX Quod per B. Etheldredam multi sanantur a febre. 139
XLV Quod quidam exanimis vitæ reformatur. 140
XLVI De paralytica curata. 142
XLVII Quod elingui redditur loquela. 145
XLVII De cæca illuminata a S. Etheldreda. 147
XLIX Qualiter manus arida reformatur. 148
L Quod inimicus ecclesiæ divina ultione punitur. 149
LI De manu mulierculæ sanata. 153
LII Quod quidam dolosus per S. Etheldredam est devictus. 156
LIII Miraculum B. Etheldredæ valde jucundum, quod in vita ejus contigisse legitur. 158

LIBER PRIMUS De vita & obitu Sanctæ, corporis incorrupti elevatione & miraculis, & fortuna loci ad usque inductos illuc Monachos.

CAPUT I. Regium genus Sanctæ, pia adolescentia, conjugium cum Tonberto Principe.

CAP. I.

[7] Angli, secundum a veteres historias, tempore Martiani Principis, annos centum quinquaginta sex ante beatorum Augustini sociorumque ejus adventum in Britanniam (quæ nunc Anglia dicitur) sunt advecti; [Angli Britanniā invadunt:] qui de tribus Germaniæ fortissimis populis, id est, Saxonibus, Anglis & Jutis advenerant. De Jutarum origine, sunt Cantuarii; de Saxonibus, Orientales Saxones; b de Anglis vero, hoc est de ista patria quæ c Angulus appellatur, Orientales Angli sunt exorti, & Orientalem ipsius insulæ partem (quæ usque hodie lingua Anglorum Eastangle dicitur) sortito nomine sunt adepti, & funiculo hereditatis potiuntur. Ex quorum stirpe multarum provinciarum Regium genus originem duxit: [primis Regibus Orientaliū Anglorum] a quibus præcelsa Virgo Eteldreda carne propaganda extitit, quæ tam eximia sanctitate mirabilis, quam Regia dignitate spectabilis, feliciter emicuit. Quod celsius apparet, cum singula ex Beda vel historiis comprobantes, Reges adnumerando provinciæ, ortum beatæ Virginis ita retexendum aggredimur. Fuit autem Rex Estangliæ Redwaldus nomine, dudum in Cantia Fidei Sacramentis imbutus, sed frustra: nam ab uxore sua deductus, habuit posteriora pejora prioribus. Sed licet actu ignobilis, tamen natu erat nobilis, filius videlicet Tytili, cujus pater fuit Wlfa d, a quo Reges Orientalium Anglorum Wlfinges appellant. Jam dicto vero Redwaldo successit Artawaldus filius ejus: qui persuadente Rege Northanhumbrorum Ædwino, Fidem Christi & Sacramenta primum suscepit cum eadem provincia: sed non post multum temporis occisus est. Cujus frater Sigebertus, vir per omnia christianissimus atque doctissimus, cum regno potitus est, provinciam, tribus annis in errore versatam, ad rectam fidem & opera justitiæ per e S. Felicem Episcopum perduxit. Is illi in Gallia exulanti familiaris effectus, Angliam cum eo post mortem f Artwaldi venit, & Estanglorum Episcopus efficitur, accepta Sede in Civitate Dummoc; quam sua prædicatione, a longa iniquitate atque infelicitate, juxta nominis sui sacramentum, liberavit.

[8] Interea Rex idem, relictis regni negotiis, & cognato Ægerico commendatis, qui & antea partem ejusdem Regni tenebat; Monasterium quod in g Betricheswurde sibi fecerat, intravit; acceptaque tonsura, æterno Regi multo tempore devote servivit. Quod dum faceret, [post interitum Sigeberti & Ægerici,] contigit gentem Merciorum, duce Rege Penda nomine, adversus Orientales Anglos in bellum procedere. Qui dum inferiores se esse in bello prospicerent, rogaverunt Sigebertum ad confirmandum militem secum venire in prælium. Illo vero nolente ac contradicente, invitum monasterio eruentes, duxerunt in certamen; sperantes minus militum animos trepidare; minus, præsente Duce quondam strenuissimo, posse fugam meditari. Sed professionis suæ vir sanctus non immemor, dum opimo esset vallatus exercitu, non nisi virgam tantum in manu voluit habere; occisusque est una cum Rege Ægerico, & cunctus eorum insistentibus Paganis cæsus sive dispersus exercitus. Acta sunt hæc anno ab Incarnatione Verbi Dei h sexcentesimo tricesimo septimo. Successor * autem regni illorum factus est Anna, [succedit Anna pater Etheldredæ:] filius i Eni, de regio genere, vir optimus atque optimæ sobolis genitor, Etheldredæ jam dictæ atque sororum ejus, sicut sequentia declarant. Qui Regnum adeptus, monasterium quod vir Domini Furseus (de quo mirabilia leguntur) a præfato Rege Sigeberto acceperat in castro, quod lingua Anglorum Cnobheresburch dicitur, Rex provinciæ illius Anna, ædificiis & donariis pluribus adornavit.

CAP. II.

[9] Rex igitur Anna uxorem, tanto condignam sponso, sortitus est gloriose, non disparem natalibus, admodumque moribus egregiam, pluribus antequam Regnum adeptus est annis. Horum vitam & mores tam copiosa Deus benedictione locupletavit, ut per virtutum incrementa semper animos elevarent ad supera; pauperibus Christi officium sedulo impendentes, eorum ministeriis inhærebant; & talibus dediti operum exercitiis, ingenua carnalis genituræ successione ditantur. Nati sunt eis liberi, quos vita laudabilis & mors nihilominus pretiosa commendat; filii autem duo, [hujus sex liberi:] Aldulfus & sanctus Jurminus; ac filiæ quatuor; primogenita videlicet Sexburga, femina incomparabilis; Ædelberga, Etheldreda, atque Withburga; quæ propter Dominum carnis illecebras respuentes, inter prudentes virgines oleum in vasis suis habere meruerunt. Aldulfus vero, quod fuerat Annæ Regis filius, ut in præsenti contexitur opere, nonnullis designatus indiciis; etiam juxta Bedam atque historias, si attendimus, comprobatur. k Jurminus autem, quem sanctitas vitæ & justitiæ meritum beatum commendant, sicut in Gestis Pontificum Angliæ legitur, frater fuisse Virginis Etheldredæ perhibetur.

[10] Sed jam qualia prædictarum fuerint primordia feminarum, qualis progressus, quis finis, diligenter inspiciendum. Hæc namque mater, de qua progenies tanta prodiit, filia fuit Hererici, nepotis Regis Edwini Northanhumbrorum, & nomen ejus l Hereswitha. Etenim in Vita sanctæ Virginis m Milburgæ legitur: Sexburga n, major Annæ Regis filia, [uxor Hereswita.] Erconberto Regi Cantuariorum datur in conjugium, soror sanctæ Virginis Etheldredæ, cujus mater Hereswitha dicebatur. Neque alia tunc temporis in tota Anglorum historia, sed neque in Chronicis Anglicis vel Latinis reperitur, quæ tali nomine censeretur, præter hanc sanctarum genitricem feminarum, (quam Beda procul dubio matrem Aldulfi Regis asserit) de qua in Annalibus scriptum legimus.

[11] Rege Estanglorum o Ædelwoldo defuncto successit Aldulfus. Cujus mater Hereswitha, soror p S. Hildæ Abbatissæ, quarum pater Herericus, cujus pater Ædfridus, cujus pater q Edwinus. Ipsa namque (sicut Beda testatur) de viro altero filiam habuit nomine r Sederridam, quæ virgo sancta permansit. [Lib. 3. c. 8.] Sexburga vero (ut præmissum est) nupsit viro anno quinto regni patris ejus, Erconberto Regi Cantuariorum: altera autem filia Ædelberga, s Deo dilecta, perpetuæ virginitatis gloriam in magna continentia servavit [in Francia]. Nam eo tempore, necdum multis in regione Anglorum monasteriis constructis, multi de Britannia; monasticæ conversationis gratia, Francorum monasteria adire solebant; sed & filias suas erudiendas, ac Sponso cælesti copulandas, eisdem mittebant; maxime in Brige, & in Cale, & in t Andigalam monasterio: inter quas erat prædicta Sedrida, filia uxoris Annæ Regis Orientalium Anglorum, de alio genita viro; & filia naturalis ejusdem Regis Ædelburga, serviens Domino in loco qui dicitur Brige. v Withburga vero, adolescentior filiarum, Regum natos & parentum honores contemnens, humilem locum in paterna provincia, post interfectionem patris, apud Dyracham, solitarie volens vivere, elegit. Hæc, prout series competit, licet breviter attexentes, de singulis Lector propria volumina sufficienter iuveniet. [Ibid.]

CAP. III.

[12] Beata [ergo] & gloriosa Virgo Etheldreda, apud Orientales Anglos, in loco famoso x Æreninge nuncupato, [S. Etheldreda pie educata:] nobilissimis parentibus ut venerabilis Doctor & veracissimus Historiographus testatur Beda, Annæ Regis Orientalium Anglorum extitit filia, de matre vocabulo Hereswitha (sicut supra dictum est) genita. Generis itaque prosapia nobiliter sublimata, nobilitatem meritis & gloria sanctitatis decoravit. Nam in ipsa infantia, vivens bona in omnium oculis, crevit semper in melius, prætendens aliquid in se dono Dei futurum. Crescebat Etheldreda, a Deo præelecta, bonæ indolis, domi adulta, ut asfolet ætas illa, cum parentum copiis; nulli unquam molesta, verum suavis, dulcis omnibus ac mitis. Sed hoc mirabile valde est & laudabile, quod ab ipsis infantiæ rudimentis sobrietati & pudicitiȩ indulgens, nunc parentum vestigia comitata, nunc sola ecclesiȩ frequentans limina, neglectis puellarum otiis, Deum sedulo exorare gaudebat. Mirantur parentes filiam suam talibus delectari studiis, eam potius intelligentes gratia Dei ampliore virtutum munere donandam. Non enim lasciviam complexa mundi, imo cursum vitȩ prȩsentis in virginitate consummare, pie, sancte, religioseque vivendo elegit atque contendit; ut de ea in ȩvo jam imbecilliore dictum Sapientis appareret, Ætas senectutis vita immaculata. [Sap. 4. 9.]

CAP. IV.

[13] Cumque beata Virgo, laudabilis vitȩ processu, pueriles annos transegisset; & ipsa jam adulta nubilis appareret, atque fama divulgante sanctitudo animi ac pulchritudo corporis illius longe lateque celebris existeret; accedunt plurimi, atque formȩ virginis excellentiam admirantes, virgineȩ puritatis titulos egregia laude prosequuntur. Innumeris etenim ejus pulchritudo Principibus complacebat, & venusta facies ejus ad puellares permovebant amplexus. Illa solius Dei suspirabat ad thalamum, cui virgineum solemniter epithalamium concinebat, & jugis in cantico, suȩ carnis jugi ante Deum insudabat holocausto. Interea superno Judice providente ad festivum Virgo disponitur Etheldreda conjugium, & ad thalamum diversis organis solemniter festivum. Nec hoc agebatur ut ejus pudicitia lȩderetur, sed quo majore in hoc certamine probaretur patientia, eo ampliore atque pretiosiore Martyrii coronaretur victoria. [nupta Principi Tonberto,] Tandem postulatur in conjugium a Tonberto Principe Australium y Girviorum: qui in amorem Virginis animum informandum instituit, suoque eam matrimonio copulari a patre Rege donari exposcit. Assentit votivo petentis juvenis desiderio, & ei satisfacere Rex fidelis intendit. Quod illa audiens multum perhorret, diu recusat, diu denegat, utpote quȩ omni desiderio vitam in virginitate optabat implere.

[14] Sed vincit parentum auctoritas, imo animi ejus sententiam Divina immutat providentia, quȩ eam prȩsciebat ex matrimonii sarcina gloriosiore coronandam castitatis laurea. Desponsatur itaque apparatissime z biennio ante interfectionem patris sui, alligatur licet in vita conjugali copulȩ: (sicut scriptum reperitur) insulam Elge ab eodem sponso ejus accepit in dotem: quo facto perpetuo manet virgo. Ecce quod insolitum mundo miratur omnis homo, ut quȩvis virgo desponsata viro maneat immaculata: sed nulli fiat ambiguum in cogitatu hominum, apud Deum fieri facillimum, quidquid ejus aspectus elegerit potissimum. Desponsata igitur Matrem Domini meruit immitari, ut ex concupiscentia carnis invicta esset, sancta corpore ac spiritu. Etenim cum inter dotales tabulas incorrupta virgo corruptibilis vitȩ premeretur angustiis, per cȩlestia quotidie desideria ineffabili coronabatur martyrio. Et licet donaretur a patre sponsa marito (si tamen maritus dicendus est, qui pudicitiæ damna non intulit) crebris autem precibus & eleemosynarum fructibus intenti in omni justitia & sanctificatione, non in impudicitiis aut superbia vitȩ ducebant dies suos: uterque enim noverat juxta legum condicta ex pari voto sanctiora fore conjugia.

[15] Sed illo post modicum temporis (sicut Beda testatur) ex quo eam accepit defuncto, etsi pro merito castitatis coronam vitȩ percepit a Domino; tamen in virginis contubernio, ut a veridicis vulgatum est, homo ille justus & ad testimonium conjugale semper mansurȩ virginitatis electus, atque constitutus, sub jugo maritali ferme triennio vixit: in quorum copula non commixtione carnis unum corpus, [permanet Virgo,] sed (ut creditur) in Christo unus erat animus, dum uterque Apostoli consilium tenuit, nec tamen dissidium aut discordia aliquando intercessit. Et quamvis Virgo pie excidium defleverit sociale, gaudebat potius solutam se esse in Christi libertate de jugo conjugii, sperans sic evasisse impedimenta mundi. Hinc precibus & eleemosynis se Deo thurificat, lacrymas & aromata fragrat, Christum cȩlosque reboat: & cum vix aut numquam potest quælibet reperiri, quȩ concupiscentiȩ non subjiciatur illecebris; hȩc ad nuptias speciose pervenit, sed ignara maritalis negotii, indefessis precibus apud. Deum obtinuit, ut illam custodiret immaculatam. Sed non diffidendum est, nostra ȩtate fieri potuisse, quod ȩvo prȩcedente aliquoties factum fideles narrant historiȩ.

CAP. X.

[16] Quȩrunt nonnulli in qua pagina sive historia reperitur, quod Beda in testimonium Tonberti ac sponsi illius & Etheldredȩ factum aliquoties asseruit, sicut fideles narrant historiȩ; videlicet quinam vir & mulier, in conjugio degentes, immaculati ab alterutro perseverassent. Quibus prȩ omnibus & super omnes benedictas mulieres Domini nostri Genitricem cum suo marito castum conjugium servasse (sicut sacra nobis Euangelia prȩbent indicia) singularem virginem prȩsignamus Mariam, [exemplo Deiparæ,] & alias quarum commemorationem sancta veneratur Ecclesia. Verum nonnulli propter hujus rei assertionem, aliunde probatione magnifice contendunt audire. Unde sedulo librorum volumina inquirentes, exemplum illorum advertere cupientes, sed potius more solito in libro, aa quem Collationes Patrum nominant, studium adhibentes, optatum ac diu quȩsitum prȩ manibus invenisse contigit, quod ad narrationis seriem convenienter adducimus. Duo quidam Patrum rogaverunt Deum, ut ostenderet eis in quam pervenissent mensuram. Et venit illis vox dicens: Quia in villa illa quȩ est in Ægypto, est illic secularis quidam Eucharistus nomine, & uxor ejus vocatur Maria; nondum pervenistis ad mensuram ipsorum. Exsurgentes illi duo senes venerunt in vicum illum: & percunctantes invenerunt cellam ipsius. Et videns illos senex, paravit mensam: misitque aquam in pelvim ut lavaret pedes eorum. Et dixerunt ei: Non gustabimus quidquam nisi indicaveris nobis operationem tuam.

[17] Tunc ille cum humilitate dixit eis: Ego sum Pastor ovium, & hæc uxor mea est. [& conjugum 2 in Ægypto,] Cum vero perseverassent illi seniores rogantes eum ut omnia denuntiaret eis, & ipse nolebat dicere; dixerunt ei: Deus nos misit ad te. Audiens autem hoc verbum timuit, dixitque: Ecce oves istas habemus a parentibus nostris: & quidquid ex ipsis donaverit Deus nobis, facimus illud in tres partes, partem unam pauperum, aliam in susceptionem peregrinorum, tertiam vero ad usum nostrum. Ex quo autem accepi eam uxorem, neque ego pollutus sum, neque ipsa; sed virgo est: singuli autem a nobis remoti dormimus. Et quidem in nocte induimus saccos, in die vero vestimenta nostra; & usque huc nemo hominum hæc cognovit. Cumque hæc audissent illi Patres, [divinitus indicatorum.] admirati sunt, & recedentes glorificaverunt Deum. Exemplum autem hoc ex librorum auctoritate propter antiquitatem non inutiliter ponitur, ut qui Tonbertum & ejus sponsam Etheldredam in conjugium & post, docente Beda, stolam legunt servasse castitatis, & in istis (sicut dictum est) aliquoties factum non diffidant. Et quoniam non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente, in omni ordine, in omni gradu, in omni dignitate novit Dominus qui sunt ejus; & quos prædestinavit, illos justificavit; ut nec paupertas, nec divitiæ adimant sanctitatem, nec perfectum obscuritas, nec reprobum caritas faciat.

CAP. VI.

[18] Felix etenim Orientalium Anglorum Episcopus, de quo præmissum est, dum decem & octo annis eidem provinciæ Pontificali regimine præfuisset, ibidem apud Dummoc in pace vitam finivit anno duodecimo regni Annæ Regis. Hic autem locus ad introitum insulæ de Ely dicitur esse, [S. Felicis Episcopi transitus & sepultura.] ubi monasterium magnum & famosum fuit, in quo non minima congregatio monachorum a quodam venerabili Ditone-Lugtingo nomine constructa ordinem sanctæ Regulæ sub Abbate Wereferdo observavit. In Anglico quippe legitur, quod sanctus Felix vetus Monasterium apud Seham & Ecclesiam in Redham primitus condidit: sed Paganorum gens crudelis & impia veniens de Danemarchia, desȩviens in omnes fines Angliȩ, locum prȩdictum ac quȩque per circuitum ferro ac flamma depopulans, in solitudinem postea commutavit. Unde [cum esset] locus a Divino cultu diutius evacuatus, tempore Regis Canuti Reliquiæ sanctissimi Felicis Confessoris in Ramesciense Cœnobium sunt translatæ, & digno cum honore reconditæ. bb Scribere autem de hoc Confessore Domini ipsa series narrationis poposcerat, qui Regem Annam & domum ejus totam cum eadem provincia (sicut tradunt historiæ) unda baptismatis abluit, & salutaria documenta impertivit.

ANNOTATA D. P

a Apud Bedam lib. 15 cap. 1 in editione Cantabrigiensi anni 1643 annus assignatur 449, & consentiunt. Chronologus Anglo-Saxonicus, Fasti Malmesburiensis, Westmonasteriensis; & passim alii, uno dumtaxat anno ante Imperium Marciani, subrogati Theodosio Juniori 29 Iulii anno 450 mortuo; ita ut ante adventum S. Augustini & sociorum, qui appulerunt anno 597, solum numerandi sint anni 148.

b Adduntur a Beda Meridiani Saxones & Occidui Saxones.

c Videtur indicare eam Sleswicensis Ducatus partem, ad ingressum Daniæ, quæ hodiedum Anglen dicitur: non a Latino Angulus, sed ab exercitio piscatorio, nam patria gentis lingua hamus dicitur Angil. Anglis autem adduntur ab eodem Beda Mediterranei Angli, Mercii, & tota Nordhumbrorum progenies: & ex omnibus exorta est Heptarchia celebris.

d Ita fere regnarunt. Wffa Bedæ lib. 2 cap. 15 hic Wffa circa annum 575 hoc regnun incepit; cui successerunt Tytilus circa annum 582, Redwaldus circa an. 593, Arthwaldus circa an. 624, sed incertus est fere illorum Regum calculus.

e Acta S. Felicis Episcopi, ex variis collecta, dedimus 8 Martii; ibidemque egimus de baptismo Arthwaldi, sive Earpwaldi: & de Sigeberto, Martyrologiis Anglicanis ad 27 Septembris inscripto.

f Dommoc, seu Dummac, aliis Domwich, urbs maritima provinciæ Suffolciæ. De sede inde Helmatiam, Thietfordiam, ac tandem Norwic translata egimus ad ejus Vitam.

g Alii annum consignant 642, nonnulli annum 652, tam incertus est calculus horum Regum.

h Mabilio expunxit relativum Præfatus, quia ante non reperit nominatum. Ego potius crediderim, socordi librario excidisse superius verba aliqua, ad signum *, ubi particula autem refertur ad præcedentia quædam istic deficientia, quæ sic possent suppleri: Pater ejus fuit Anna, filius Eni. Fuit autem Eno frater, Rex Eastangliȩ Redwaldus nomine, aliis absque successore mortuis ejus ad regnum habebat.

i S. Fursei Vitam & Miracula habes 16 Januarii: & in Vita num. 35 dicitur; quod de Hibernia per Britannos in Saxoniam transvectus est, ubi honorifice a Sigeberto, Orientalium Saxonum Rege susceptus, verbo Domini barbara mitigabat corda. Saxonum igitur nomine etiam Anglos comprehendit auctor, alii Anglosaxones dicunt. Porro signavi puncta… ubi veluti superflua expunxi verba, Rex provinciȩ illius Anna.

k Iurminus, notus in Historia Elyensi edita in Monastico Anglicano, sed loco hic citato apud Malmesburiensem pag. 20 Germanus appellatur, & dicitur apud Alfordum cum patre Anna, in bello cum Penda Rege Merciorum, anno 654 occubuisse; nusquam tamen invenitur dies cultus, quem an aliquem habuerit unquam, vehementer dubito, propter hujus Auctoris, eum alias non tacituri, silentium. Idem in libro mirac. num. 62 similiter Beatus appellatur.

l Hereswida dein vidua, facta est sanctimonialis in monasterio Calensi, condito a S. Bathilde Regina Franciæ ex Anglo-Saxonia prognata, & in ea facta tunc Sanctimoniali. Hereswida ut Sancta inscripta est Martyrologio Anglicano Wilsoni primæ editionis ad 23 Septemb. quem secuti sunt Ferrarius Saussaius in Martyrologio Gallicano & Alfordus.

m Vitam S. Milburgæ dedimus 23 Februarii, ed eam quæ hic citatur, non habuimus.

n Sexburga, post obitum mariti, in Schepeia monasterio a se constructo Abbatissa, inde ad S. Etheldredam sororem profecta, ei successit, secunda Abbatissa Elyensis. De ea egimus 13 Februarii ad Vitam S. Ermenildæ filiæ: pluribus acturi ad ejus Natalem 6 Iulii, tum hinc tum ex Monastico Anglicano, pag. 88 quædam haud contemnenda addente.

o Defuncto Annæ successerunt fratres ejus Ædelherus & Ædelwoldus, post hoc autem filius Annæ Aldulfus, circa annum 664, de quibus infra agitur.

p S. Hilda, Abbatissa Streneashalæ, colitur 15 Decemb. De ea & dicto monasterio actum est 8 Februarii, ad Vitam S. Elfledæ, quæ ei successit.

q Edwinus Rex Northumbriæ creatus anno 617, occisus & Martyr habitus 12 Octobris anni 633, inscriptus Martyrol. Anglic. 4 Octobris. Notus est anno 583, ut potuerit proavus fuisse Hereswidæ.

r Sederrida aliis Setruda, Abbatissa Brigensis in Gallia, nunc S. Faræ monasterio, cujus aliqua Acta dedimus 10 Ianuarii.

s Ædelberga sive Edilburga, etiam Abbatissa Brigensis, colitur 7 Iulii.

t Andigalum monasterium ad Sequanam, quarto milliari supra Rotomagum, jam dudum extinctum est in eo tamen loco, Andelen etiam nunc appellato, alium Parthenonem Benedictinum recens ædificatum esse Mabilio asserit.

v S. Witburgæ Acta dedimus 17 Martii.

x Æreninge, in Historia Elyensi Erninge, est in comitatu Suffolciensi, & Hundredo Latfordiensi, ad confinia Cantabrigiensis agri.

y Girvii, inquit Cambdenus in Icenis & Comitatu Cantabrigiensi, comprehendit palustrem regionem in quatuor Comitatibus, Cantabrigiensi, Huntingdonensi, Northamptonensi & Lincolniensi; & Girvii, ut quidam interpretantur, Paludicolæ sunt. Hinc Australes Girvii occupabant ditiones in Huntingdonensi & Northamptonensi agris, cum insula Ely.

z Ergo anno 652.

aa Apud Cassianum scilicet Collat. 14 cap. 7: sed ibi sequens historia paulo aliter narratur utriusque conjugis suppresso nomine; & uni Ioanni Abbati dicitur rei veritatem fassus vir esse. Alia in hoc opere exempla poterit Iector invenire: poterant saltem hic addi, ut omnibus notissimi Pulcheria & Marcianus Augusti.

bb Pleraque sunt explicata ad Vitam S. Felicis 8 Martii.

CAPUT II. Reges Orientalium Anglorum, & alii. Conjugium S. Ethildredæ cum Egfrido Rege.

CAP. VII.

[19] Succedente autem tempore, præfatus Rex Anna, [Annæ Regis pietas] nomine quidem ac dignitate in Anglia prȩeminens, in gloriam tamen non est elatus humanam; sed Dei in se bonitatem altius recognoscens, sedulo meditabatur non sublime sapere: & cum esset Rex solio sublimis, domesticis se prȩbebat ȩqualem, Sacerdotibus humilem, plebi gratum. Mira illi circa Dei cultum devotio, mira in ecclesiis construendis solicitudo. Fuerat enim pater orphanorum, & judex viduarum, ac patriȩ defensor validus: ad cujus prȩsidium quilibet, insidias & hostium non ferentes incursus, confugerunt: quod ad ostendendam tanti Regis magnificentiam scribere proposui, ut venire possim ad historiam latiorem. Accidit autem, cum Kenwalla, qui patri Kinegilfo a successit in regnum, fidem & Sacramenta regni cælestis accipere renuit: [etiam in conversione ut Regis Kenwallæ,] verum postmodum etiam regni terrestris potentiam perdidit. Repudiata sorore Pendæ Regis Merciorum quam duxerat, aliam accepit uxorem; ideoque bello petitus, ac regno privatus est ab illo: cumque præsidium in aliquo non invenisset, secessit ad Regem Orientalium Anglorum, cui nomen Anna, apud quem triennio exulans, fidem cognovit, ac suscepit veritatem. Nam & ipse apud quem exulabat, Rex erat bonus, & bona ac sancta sobole felix, pater videlicet beatarum feminarum, de quibus maxime hoc constat opus. Baptizatus est Rex Kenwalla in eadem provincia a Felice Episcopo: quem de fonte sacro Rex Anna suscepit, cujus postmodum auxiliis rediit in Westsaxoniam, paternumque potenter ab hostibus obtinuit regnum. Quod cum celebri sermone universo Anglorum orbi vulgatum patuit, aliis Regis Annæ studium & affectum in Deum admirantibus, aliis sanctitatem laudantibus, cum eo fœdus undique pepigerunt.

[20] Sola tantum Mercia, adhuc spirans & anhelans sedem Estanglorum, interitum minabatur: [& interitus an. 654.] & [ejus Rex] suffultus copiis bellatorum illos aggressus est expugnare. Cui Rex Anna obviare festinans, ab eodem Penda Rege Merciorum occiditur anno regni ejus nono decimo, ab Incarnatione vero Domini sexcentesimo quinquagesimo quarto: cui frater Ædelherus successit in regnum. Hic Pendæ Rege amicus factus, sub eo regnaturus deinde suscepit imperium. Est in eadem provincia locus, vulgo b Blideburch vocitatus, in quo corpus venerandi Regis Annæ sepultum est, & usque ad hanc diem pia fidelium devotione veneratur. Illic etiam sepultus est filius ejus Deo acceptus Jurminus, sed apud c Betrithesworde (quod nunc S. Edmundum appellant) postea translatus est & honorifice collocatus. [Hereswita & Hilda Kalam se recipiunt.] Turbatis hujuscemodi rebus Orientis Angliæ, Regina, post sui Regis interitum despiciens mundum, apud Gallias peregrina in monasterium Cale secessit, & illic regularibus subdita disciplinis, coronam expectabat æternam. Ad quam veniens & postea Hilda soror ipsius, relicta patria, ejus æmulata exemplum, in eodem monasterio peregrinam pro Domino vitam ducere volens; sed ab d Aidano Episcopo post annum ad patriam revocata, vitam monachicam in magna vitæ duxit abstinentia.

[21] Post hæc anno sequenti, perfidus Rex Merciorum Penda, Sigilberti, Egerici, [Oswius Pendam superat.] Annæ Regum Estanglorum, necnon Edwini atque e Oswaldi Regum Northanhumbrorum occisor, triginta legionibus totidemque nobilissimis Ducibus instructus, in Berniciam ad debellandum Regem f Oswium ascendit. Cui ille cum Elfrido filio, unam tantum legionem habens, sed Christo duce confisus, occurrit. Nam filius alius ejus Egfridus tempore illo, in provincia Merciorum apud Reginam ejusdem Regis g Kyneswidam, obses tenebatur; qui accepturus erat in conjugem sanctam Virginem Etheldredam, de cujus vita & Virtutibus convenienter hic texitur liber. Sed & filius Oswaldi Regis h Odiwaldus, qui eis auxilio tunc esse debuerat, in parte erat adversariorum; ejusdemque contra patriam & patruum suum pugnaturus ductor extiterat, quamvis ipso tempore sese subtraxerat, & eventum discriminis tuto in loco expectabat. Initoque certamine i fugati sunt & cæsi Pagani, Duces Regis triginta, & qui ad auxilium ejus venerant pæne omnes interfecti; in quibus Edelherus, frater Annæ Regis Estanglorum, qui post eum regnavit, auctor ipse belli, interemptus est. Tunc Rex Oswius, pro collata sibi victoria, duodecim possessiones ad monasteria construenda, & filiam suam k Edelfledam Deo obtulit perpetua virginitate consecrandam. Hoc bellum Rex Oswius tertio decimo regni sui anno cum magna utriusque populi utilitate confecit: [monasteriū condit & filiam Deo sacrat.] nam suam gentem ab hostili Paganorum depopulatione liberavit, & ipsam gentem Merciorum finitimarumque provinciarum, desecto capite perfido, ad fidei Christianæ gratiam convertit.

[22] Sed quarto post anno Duces gentis illius adversus illum rebellavere, [Annæ Regis frater Ædelwaldus,] levato in Regem Wlfero, filio Pendæ, quem occulte servavere: sicque cum suo Rege, Christo gaudenter serviere. Qui uxorem accipiens filiam Erconberti Regis & Sexburgæ, sororis venerandæ Virginis Etheldredæ, nomine l Ermenildam, de qua sanctam virginem genuit Werburgam, regnavitque decem & septem annis, sicut in Beda legimus. Occiso autem Rege Estanglorum Ædelhero, ut præmissum est, tertius frater vocabulo Ædelwaldus Regnum suscepit; homo bonus ac verus Dei cultor, juxta quod Anna frater ipsius, in fide & operibus sanctis incedens. Ad quem cum Rex Orientalium Saxonum m Swithelmus frequenter ratione consortii ascenderet, eum amicabili & quasi fraterno hortatus est consilio, ut relicta idolorum vanitate crederet in Dominum Jesum Christum. Qui faventibus amicis credidit, & baptizatus est a n Cedda Merciorum Episcopo, qui tunc in provincia Orientalium Anglorum advenerat: quem suscepit ex unda baptismatis idem Rex ipsius gentis Estanglorum, frater Annæ Regis eorumdem, regnavitque annis quinque. Post quem Annæ Regis filius, frater videlicet Virginis Etheldredæ, de quo jam diximus, Regnum suscepit Adulfus; [filius Rex Adulfus.] cujus filia Redburga, in Rependuna Abbatissa, famulo Deo o Guthlaco sarcophagum plumbeum linteumque transmisit, quo idem vir Dei post obitum locaretur & circumdaretur.

CAP. VIII.

[23] Dux vero prȩfatus Girviorum Tonbertus, non post multum temporis, [S. Etheldreda in Ely insula, pie vivens] ex quo Etheldredam acceperat conjugem, ex hac instabili discessit vita; moxque illa, velut post naufragium recepto littore, ad propriam in Ely descendit domum; & in ipsa insula, ab hoc magis occursantium remota conventibus, Christo Domino famulari decertat; in reliquum vanos mundi fugiens honores, silentium semper & vitam prorsus ignobilem affectans, ut post apparuit. Locus autem ille difficultate adeundi, & arboribus hinc inde circumdatus, habens aquas de supercilio collis tenues, sed irriguas, quasi in eremo secum habitare cœpit; & quos præcipuæ religionis esse noverat, admodum sibi in amicitiam copulavit. Corpus namque attenuabat vigiliis, ciborum abstinentia, jugi psalmodia & intentione tota anhelabat ad cælestia. Talibus Etheldreda officiis exercitata, intendit nihil dulcius, nihil delectabilius quam exultare in Domino, ut ei placeat cui se probavit. Crescebat quotidie ipsius veneranda devotio, & magis ac magis ejus sanctum desiderium igne sancti Spiritus accendebatur. Sic in ea naturam instituerat consuetudo, ut quibusdam parsimoniæ retinaculis carnales cohiberet cupiditates. Quid plura? jam Dei judicio primo labore terminato, iterum beatæ Virgini priore gravius demandatur certamen, ut palma virginitatis ejus mundo excellentius appareret.

[24] Eodem enim tempore Egfridus, in finibus Aquilonis inter Anglos tenebat imperium, cujus Eboraca civitas regni obtinet principatum. Hic Rex præclarus & nobilis inflammatur in amorem Virginis, hic opes confert innumeras, dotesque spondet multiplices: dumque honores incertos commendare disponeret, Principis petitio vehementior illi facta est oneri potius quam honori: deinde parentes ejus pulsat petitionibus obnixis. Nam quæ voluntati eorum diutius reluctari non suffecerat; licet invita, ad ultimum votis petentium acquievit. Igitur (quod non speravit) anno post interitum patris sui sexto, p unanimi voluntate parentum, tempore Edelwaldi patrui sui, qui post beatum Annam & alterum fratrem ejus nomine Edelherum regnavit, [cogitur nubere Egfrido Regi Berniciorum,] iterum datur in conjugem alteri viro, Regi videlicet Egfrido, filio Oswii Regis Northanhumbrorum, cujus pater Edelfridus, cujus pater Edelricus. Hic Regnum obtinuit post Alle, qui Deirorum regnum triginta annis strenuissime rexit: ad cujus nomen B. Gregorius, cum Angligenas pueros in foro Romano inveniret positos, alludens ait: Alleluia, laudem Dei Creatoris illis in partibus oportet cantari. Habuit autem idem Rex Oswius fratrem sanctum, Dei Martyrem Oswaldum, qui ante illum novem annis regnum tenuit, & ceteros quos Chronicon enumerat; & sororem unam nomine Ebbe, sub cujus magisterio Regina Deo grata Etheldreda, deposito regni diademate, habitum sacræ Religionis postea induit, & quæ monasticæ institutionis sunt, observavit & didicit. Genuit autem Rex prædictus filios & filias, sicut Anglorum narrat historia; constituitque filium suum Elfridum Regem super Deirorum provinciam; Egfridum vero minorem, quem intimo dilexerat affectu, sibi consortem Regni super provinciam Eboracam, hoc est Berniciorum adhibuit, quoniam corporis gravitate depressus regni jura difficile protegebat.

[25] Erat autem Egfridus juvenis circiter triginta annorum, sermone jucundus, moribus civilis, vir in armis strenuus, Wilfridi amicitiis valde adstrictus. Et sicut in quarto * historiarum Angliæ libro legitur, accepit Rex Egfridus conjugem nomine Etheldredam, filiam Annæ Regis Orientalium Anglorum, viri bene religiosi, ac per omnia mente & opere egregii; quam & alter ante illum vir habuerat uxorem, Princeps videlicet Australium Girviorum, cujus mentionem superius fecimus: illa tamen obstaret, si posset reniti contra. Ducta est igitur Virgo filia Sion ad cives Babylonis, sed fornacis ejus incendio minime est adusta. Dies indicitur nuptialibus consecranda solemniis, quo Rex filiam Regis sibi despondeat. Nubit itaque Etheldreda, cum multimodo decore ac diverso lætantium tripudio, venerando Regi, magis suspirans ad nuptias cælestis Sponsi. [cum proposito Virginitatis,] Etenim illius sanctum propositum amor cœlestis a carnis desiderio servavit, & si quid eis Regalis gloria non inglorium contulit, unde uti Regis filia gloriosior appareret, magis pro conditione bysso & purpura, quam luxu & fastu per quos decideret, complacebat. Siquidem in aula, ubi ceteræ virgines commorantes desideriis solent æstuare carnalibus, hæc illius cremabatur incendio, in quem desiderant Angeli prospicere. Itaque multis annis addicta [conjugi], obumbratione divina semper mansit intacta.

[26] [asa consilio S. Wilfridi,] In id vero temporis Egfrido Rege, operibus sanctis dedito cum sua Regina Etheldreda, simul Episcopo Wilfrido in omnibus obediente facto; pax & gaudium in populum, & anni frugiferi victoriæque in hostes, Deo adjuvante subsecutæ sunt, sicut in q Vita ejusdem Confessoris Domini legitur. Sed & anima Reginæ mox ad Sanctum Dei in Christi amore colligata est; atque ex his quæ sibi fœdere conjugii competebant, cum illo participare curavit. Nam Augustaldensem adepta ipsa Regina, Deo dilecta Etheldreda, domum Domino in honorem B. Andreæ Apostoli fabricavit, columnis variis & porticibus multis suffultam, r quod plenius visu vel auditu intelligitur. Sed cum ad singula latius vagarnur propositum operis tardius reformamus; comperta tamen cognitionis causa, ut res probat, intimamus.

[27] Venerant cum ea nonnulli fideles viri ac feminæ, [& S. Oswini.] de provincia Orientalium Anglorum, inter quos præcipuæ auctoritatis vir magnificus erat, s Oswinus nomine, monachus magni meriti, & pura intentione supernæ retributionis mundum derelinquens: dignus cui Dominus specialiter sua revelaret arcana, dignus cui fidem narranti aures accommodarent: nam & ipse venerat cum eadem Regina Etheldreda de provincia Orientalium Anglorum, eratque primus ministrorum & princeps domus ejus. Talem itaque ac tantum decebat eam habere custodem & suorum provisorem, cujus vita apud homines miræ sanctitatis, & apud internum testem magni meriti fuit: qui etiam inter vacillantes mundi honores noverat esse, sed nec aliquando secretis cælestibus per animum deesse. Nam post almæ suæ hujus insignis Reginæ conversionem, adeo mundi rebus, post quas hærere putabatur, se exuit; ut tantum habitu indutus, cum securi & ascia in manu, ad monasterium reverentissimi Ceddæ Merciorum Episcopi veniret; & non ad otium, ut quidam, se monasterium intrare signaret. Ubi pro suæ reverentia devotionis inter Fratres est habitus, & sancto Episcopo valde factus amicus, audivit super eum cælestes ante ipsius obitum venire cœtus. Prætermitto plurima, ne videar in narratione singulorum materiam excedere.

[28] [Sancte vivit,] Hoc quoque dicam, ad propositum rediens, quod Rex in matrimonio Reginæ sic lætatus, assiduis eam mulcet eloquiis, sed desideriis non emollit. Cujus piam conversationem ac devotionem intendens admiratur, quod solio Regni sublimata, morum gravitatem, quam consueverat, nequaquam mutavit. Noctem enim sæpe duxit insomnem, diem absque ciborum alimento; &, ut nunc fatear, dies ac noctes continuabat in oratione: & cum more conjugatorum Regio thoro accubuisset, vix compresso somno ad consuetas fugit precum orationes, nec ad lectum ultra redire solita fuerat, sicut ex Bedæ verbis postea docetur. Spiritus enim sanctus, cujus cor suum habitaculum præparaverat, suæ inhabitationis domicilium ab omni corruptione liberabat, unde Virgo fortis, inter adversa & prospera, fixa stetit & imperterrita; ut nec illam violentia frangeret, nec amor Principum a summi Regis obsequiis inhiberet; pro cujus dilectione Regigina Etheldreda proposuit in voto virginitatis potius hanc vitam transigere, quam alienalibidine violari. Tamen juncta erat Regi lege conjugali, non conjunctione carnali: sed dolet improbus prædo, & ingemiscit in priore certamine se esse prostratum: unde contra eam denuo insurgit acrius. Idcirco acriores Egfrido stimulos adjicit, & ad copulam Virginis præparandam feroces illius animos vehementer incedit: & callida jam conatur astutia seducere, quam publica conversatione thalami non poterat violare: & quæ ad conjugalem copulam usu communi nesciebat inflecti, per integumenta disciplinæ ad carnales illecebras sperabatur inclinari. Sed Deus benigne disponit ad gloriam, quæ hostis antiquus vertere nititur ad ruinam: & quemadmodum primam ex illo Virgo obtinuerat victoriam, ita de virgineo corpore existimat obtinere & secundam.

CAP. IX

[29] Et ne quis, de Reginæ continentia dubitans, tantæ virtuti deroget; sciat, temporibus illis hoc per totam Angliam divulgatum & creditum, ut de facto certi plurimi asserebant. Rex, inquam, virtute cælitus (ut credi fas est) aliqua correptus, in se territus stupuit; Reginam beatissimam impudice non tetigit, neque contristavit, nec quidquam molestiæ intulit: quoniam non ut Reginam aut parem, verum tamquam Dominam per omnia venerabatur. Fit ille maritus, mente non carne, nomine non opere: fit illa conjux, non mente, nec carne; solo nomine, non opere. Tamen ille optat debitum a conjuge, sed nec precibus nec promissis animum illius suæ voluntati potuit inclinare. Denique S. Wilfridum tam per se quam per amicos adiit, sæpiusque convenit, orans & obsecrans, [neque precibus dimoveri a proposito potest,] ac sæpiusque convenit, orans & obsecrans, ac maximorum [donorum] pollicitatione allicere tentans, quo Reginæ persuaderet, ut omisso virginitatis proposito ei assensum præberet, quod etiam verbis Bedæ postea explicandum imminet. Vidit ejus assiduam cum beato Præsule familiaritatem, ipsius informabatur hortamentis, ipsum æmulabatur in Christi caritate: hinc Dei præconem frustra Rex fatigat præmiis, numquam enim hic Virgini nuptias suadere, nec illa Regi voluit acquiescere. Cujus consortio cum duodecim annis uteretur (sicut scriptum est in libro Sermonum Bedæ Presbyteri) perpetua tamen mansit virginitatis integritate gloriosa. [Lib. 4. c. 19] Mira res! mira Dei gratia! Virgo manet in thalamis, solius Dei secreto pervia est. Hujus rei mirabilis cognito, quomodo Regina Etheldreda prioris mariti virile robur effeminaverit, & qua sancti Spiritus arte alterius concupriscentias evaserit infestantes; sanctificatum vero sibi templum Deus in virgineo corpore nuptiali lege violari non permisit, nec dedita justitiæ innocentia contagio victa consensit. Sicque Regia Virgo Domini emicat Etheldreda, clara in Deo & seculo Regina.

[30] Wilfridus etenim, virginei voti fautor existens, vigilantis animi sagacitate procurabat, ne qua femineæ mentis inconstantia votum ab intentione Virgo mutaret, [sed consultat de divortio impetrando cum S. Wilfrido,] & terrenis illecebris animum aliquando devicta victa supponeret. Dissimulavit autem provide atque prudenter, tamquam Regi favens, & desiderii sui efficaciam Reginæ persuadendum pollicens; veritus ne, sicut contigit, ob rem hujuscemodi offensum illum haberet. Et dum circa talia, ut æstimabatur, sanctus Pontifex Reginam alloqui intenderet, de cælestis vitæ dulcedine tractare studuit: sicque Dei virtute prædita, per consilium sancti Præsulis nullatenus Regi assensum præbuit: egitque vir beatus sua industria, ut potius divortium quæreret, quatenus libertate potita seculum relinquere, & thalamis æterni Regis feliciter posset inhærere. Cujus monitis obtemperans, & suggestionibus Virgo Christi dilectissima (quippe quem merito Religionis vera sibi nexuerat caritas) ut ejus desiderio satisfaceret in proximo apparuit. Dispositione autem divina ad multorum illuc venerat subsidium, [familiaris quoque S. Cuthberto,] & pie ac misericorditer auxilium cunctis studebat impendere: ubi dum consisteret, sanctæ religionis ministros in fœdus amicitiæ viros ac mulieres sibi admittebat, quorum consilio atque consortio in omnem sanctimoniam provehi, & suorum præsidio meritorum confoveri arbitrabatur: præsertim ad tale negotium idoneos, pro vitæ munditie & honesta conversatione, in familiaritatem colligendos fore ex cœtu & gradu monastico asserebat: inter quos sanctissimum Præsulem Wilfridum, de quo in præsenti agitur; alium vero vitæsanctitatis decore insignitum, beatissimum t Cuthbertum Anachoretam, necdum vero Episcopum, in gratiam ac dilectionem exhibuit, & ei de suorum facultate bonorum plurima devote ministravit.

[31] Insuper eximium atque præclarum [munus], Stolam videlicet & Manipulum similis materiæ, [ei Stolam ac Manipulum donat,] ex auro & lapidibus pretiosis, propriis (ut fertur) manibus, docta auritexturæ ingenio fecit; eique ob internæ dilectionis intuitum pro benedictione offerendum destinavit, quæ in signum utriusque venerationis apud Ecclesiam Dunhelmi servantur, & quibusdam petentibus pro magna adhuc ostenduntur dignitate, ut de nostris quidam sæpius aspexerunt. Juste enim & pie Virgo Virginem, dilecta dilectum tali decebat oppignerare obsequio; ut iis solum in conspectu Regis Domini adsistens uteretur, & illius memoriam inter sancta Sanctorum Missæ solemnia facilius repræsentare posset, & pro ea Dominum Majestatis pia postulatione placaret. Hoc in Beda nequaquam invenimus, sed pro cunctorum usque testimonio scribendum existimavimus. Non solum autem hi, quos diximus, verum innumeri longe lateque, beatitudinem sanctæ Reginæ, minorem esse quam fama disperserat, cognoscentes, illius notitia simul & colloquio potiri desiderabant, ac diversa exeniorum largitate decorabant. Erat omnibus amabilis, alloquio dulcis, aspectu decora, eximii pudoris summæque pudicitiȩ ornata virtute; diligens rectum, nulla curans suavia prȩter cȩlestia. Ecclesiam Dei frequenter adiit, orationi jugiter vacavit: unde vita illius compluribus facta est disciplina, quia ad hoc eam natura peperit, & voluntas exercuit, & gratia servavit.

ANNOTATA. G. H.

a Circa annum 643, in regno Saxoniæ Occidentalis.

b Blidenburck, inquit Cambdenus in Comitatu Suffolciæ, oppidum non alio quam sepultura Annæ Regis meruit nomen. Sed eum ibi ut Sanctum coli non indicat, nedum cultus diem: nec in ullo hactenus veteri aut novo Anglorum Kalendario is invenitur.

c Betruthesworde vox Saxonica, videtur Villa Faustini antiquis esse. Hinc Malmesburiensis de hac S. Edmundi ecclesia agens, Jacent, inquit, duo Sancti, Germanus (hic Jurminus) & Botulfus, quorum gesta nec ibi nec alibi haberi memini, nisi quod primus frater S. Etheldredæ habetur. Acta S. Botulphi dedimus 17 Junii.

d S. Aidanus Episcopus Lindisfarnensis colitur 31 Augusti, mortuus anno 651.

e S. Oswaldus, Rex Nordhumbrorum, ut Martyr colitur die 5 Augusti, occisus anno 642.

f De Oswio Rege Berniciorum S. Oswaldi filio egimus inter Prætermissos ad diem 15, ad quem in Martyrologio Anglicano secundæ editionis ut Sanctus est inscriptus, quod secutus est Alfordus. Erat regnum Northumbrorum a morte 5 Oswaldi divisum, & regnum Berniciorum obtinebat Oswius: ast Oswinus, ex stirpe S. Eduini Rex Deirorum, ab Oswio interemptus anno 651 ut Martyr colitur 20 Augusti.

g Kyneswida Regina, conjux Pendæ, cujus filiæ SS. Kineburga & Kineswitha a nobis relatæ ad diem 6 Martii.

h Odiwaldus sive Edilwaldus, in locum S. Oswini factus Rex Deirorum.

i Anno 655

k S. Edelfledæ sive Elfledæ Vitam dedimus 8 Februarii, ubi de Oswio patre actum.

l Acta S. Ermenildæ dedimus 13 Februarii, & S. Werburgæ 3 Februarii: ad illius vero Acta late egimus de Wulfhero, Rege christiano & piissimo.

m Regnavit Swithelmus ab anno 661 ad an. 664.

n Vitam S. Ceddæ seu Ceddi dedimus 7 Januarii, in qua de hoc baptismo Swithelmi agitur.

o Acta S. Guthlaci, illustravimus ad diem XI Aprilis, in quibus num. 33 hæc narrantur, & Egburgh est, quæ hic Redburga appellatur.

p Anno Christi 660.

q Dedimus 24 Aprilis Vitam S. Wilfridi per Eadmerum, in qua num. 30 habetur confirmatio Etheldredæ in proposito virginitatis.

r Addit Ricardus Prior Augustaldensis, donavit in perpetuam eleemosynam S. Wilfrido.

s Acta S. Owini dedimus 4 Martii.

t Ad diem 20 Martii illustravimus Acta S. Cuthberti.

* Cap. 19.

CAPUT III. Vita monastica in Cabdingamensi monasterio, & inde discessus.

CAP. X.

[32] Quis enim digne memoret, in quanta bonorum executione Virgo sub jugo maritali vixerit, [A jugo matrimonii libera,] tentationibus carnis & æstibus satis exanimata, nec tamen superata? Grave nimis tulit vinculum conjugii, cupiens dissolvi & esse cum Christo. Perpendit itaque, omne decus lubricum; vitam solum cælestem, spiritu intelligentiæ, perennem cognoscens, appetit desiderantissime vivere solitarie. Noverat enim, sibi constare raro quempiam posse, qui inter mundi divitias animi quærit libertatem: & quod animus ad superiora difficile pervenit, qui inferioribus exoneratus non incedit. Unde cum innumeris suspiriis excutere se tentabat de jugo regni, ardens ad Christum evolare & in Christo requiescere. Et cum per tot annos matrimonii lege teneretur, nolens differre ulterius, quod jam diu mente conceperat; sed notato diligenter die & hora; non occulte sed manifeste, non raro sed crebro Regem maritum postulat, ut seculi curas relinquere, atque in monasterio tantum vero Regi Christi servire permitteretur. Resistit Princeps cum audit, nec facile acquiescit; graviterque dolendum sibi asserit, si aliquando contingat a conjuge dilecta ferre divortium, licet ei numquam conjunctus esset more conjugatorum.

[33] Postulat iterum Regina quod petierat; fletibus & diutinis postulationibus tanto importunius insistit, quanto difficilius obtinendum credidit quod petebat. Transtulit autem totum ad Superos desiderium: in amorem cælestis Sponsi flagrantissima, ipsius opportune præsidium flagitabat; & quo gravius de quo eripi desiderabat, eo arctius ferventiusque eum, per quem eripiendam se novit, exorare intendit. Non eam blanda quotidie suorum obsequia, non solemnes apparatus, non rerum opulentia grandis poterant eam a proposito revocare. [discedit ad Coldinghamense monasterium:] Rex vero tandem victus ipsius importunis precibus, licet invitus, tamen eam dimisit invincibilem. Illa nimirum, gavisa valde de Regis concessu atque licentia, quamvis difficulter & sero impetrata, sumptibus secum pluribus paratis, nobilis Virgo & potens Regina, intravit monasterium a S. Ebbæ Abbatissæ (quæ erat amita Regis Egfridi, & S. Oswaldi Martyris & Oswini Regum germana) positum in loco quem Coludi nominant urbem; accepto velamine sanctimonialis habitus, a præfato Antistite Wilfrido: quam de regno multi prosequentes viri ac feminæ, ecclesiis pro Domino se subdiderunt; sicut Owinus, Major familiæ ejus, merito Deo carus, secretorum cælestium auditor, Dominæ suæ vestigia secutus, non oblitus qualis fuerit, vitam monachicam repetiit, ut supra recolimus. Sed & tantæ Virginis & Reginæ conversionem longe cognoscentes plures, seculo renuntiarunt, vel in bonis operibus abundantius se exercuerunt.

[34] Ingressa igitur monasterium Etheldreda, hostiam vivam se Deo obtulit; cuncta quæ mundi sunt deseruit, sprevit, atque a corde suo procul abjecit. Insuper pro Regali diademate, humili obumbratur velamine; pro bysso & purpura, ambitur nigra veste & aspera. [& religiosa veste induitur.] Tunc vero primum se regnare inclita Regina credidit, cum ad servitutem Christi de Regno libera exiit; ita ut non solum regalia ornamenta deponens, Deo suam substantiam contulit; sed pro illius amore monasticæ religionis normam suscipiens, voluntatem propriam & carnem sanctæ obedientiæ subdidit; ubi quoad viveret, dum tentatur infirma, inventa est perfecta. Merito felix, merito gloriosa, probata obedientiæ glorificatur passione, sub sancta constituta disciplina. Tantum, Divinitatis cultus exercens, ob suavitatem divinæ contemplationis, ab humanis cœtibus delectabatur abjungi; ut [dum] sub specie Marthæ resideret, quieti summopere vacaret Mariæ. Augmentabatur in ea fama bonitatis, atque crescebat in eadem devotio religionis, super omnes socias illius congregationis: ubi per anni spatium didicit, quia jugum Domini suave est, & onus ejus leve. In quo etiam loco tam sanctæ conversationis culmen arripuit, tam perfectæ humilitatis exemplum ostendit; ut in ejus vita expressum intelligeret magisterium, si quis sanctæ institutionis requireret documentum. Et vere, inquam, nunc felix geminis ornatur Virgo triumphis. Nam duobus maritis desponsata, prius videlicet Duci, ac denuo Regi, sed Dei virtute amborum frustrata est connubio. Et ecce contigit, ut, quia in virginitatis proposito semper animum gessit invictum, numquam corrumpi potuit duorum violentia maritorum. Ipse Etheldredam protexit a flamma corruptionis, qui tres pueros eruit a camino ignis Babylonis.

[35] Regina vero Etheldreda, ut præfinitum est, monasterialibus jam subdita disciplinis [lȩtabatur]; sed Rex Egtridus, qui ejus illibatæ copulationi diu fuerat deditus, non leviter ferens divortium sponsæ dilectæ, supra modum mox de illius abscessu cœpit contristari & mœstus esse. Unde suorum suggestione atque instinctu, de monasterio illam, [Ab Egfrido Rege per vim reducenda,] licet jam sanctitatis velamine obtectam, eripere conabatur. Nec mora, ad monasterium, ubi sancta Virgo degebat, cum furore & fremitu festinanter ascendit. Quo audito, Mater congregationis Ebba, ex sola fuga præsidium fore suggerit, eremumque suadebat ad fugæ præsidium petendam. Ibi Dei virtute munita, donec persecutio cessaret exegit: & spiritu citata divino, quo cunctetur Virgo, in reliquum actitare studuit: nec quiescendum, donec in domum suam perveniat in Ely: illic Dei virtute incontinentiæ charybdim posse vitare decrevit. Porro quæ fuerat Regni Domina nudiustertius, & imperium terrenum contemnens monasterium subiit; facta est nunc ancillarum Christi famula, occupans ultima ministeriorum servitia. In talibus namque delectabatur Virgo Deo devota, habens illud semper ante oculos: Quanto magnus es, humilia te in omnibus. [Eccl. 3. 20.]

[36] Sed prosperis optatæ quietis divino munere concessis, non defuere insidiæ inimici: unde probatur in ea verissime Apostoli testimonium, quod, Omnes qui volunt pievivere in Christo, persecutionem patientur. [1. Tim. 3. 12.] Instat enim Rex, in matrimonio cupiens eam resumere; non omittens persequi, si forte valeat comprehendere. Sed sanctimonialis femina, gemens & anxia nunc geminato timore, dulces latebras coacta fugit, & exiit, Dominoque suam intentius pudicitiam commendavit. Et digressa clam ambitum loci, cum duabus Dei ancillis b Sewenna & Sewara, collem eminentem prope qui Coldeburchhevet, [fugit ad collē aquis mox circumdatū:] quod Latine Caput-Coldeburgi dicitur, adiit & ascendit. Sed Deus, qui ventis & mari imperat & obediunt ei, non derelinquit sperantes in se. Illius jussu credimus fieri, quod mare suum alveum egrediens, nunc aquas multipliciter effundens, locum, in quem sacræ Virgines ascenderant, circumdedit; & sicut ab incolis loci accepimus, per septem continuos dies sine cibo & potu in oratione consistentes eas occuluit; & (quod mirabile dictu est) solitos recursus obliviscens, quamdiu Rex illic aut penes locum morabatur, stetit ita aqua, ad ostendendum cunctis Virginis meritum: & aqua erat ad adjutorium & ad tuendum, & quasi aqua non erat ad nocendum sive disperdendum. Tali ancilla Christi munita præsidio, evasit minas Regis, nec sensit quamque læsionem ab eo. Nam tulit auxilium Dominus, miserator egentium; atque Sponsam clementis dextræ clypeo protexit inermem. In momento enim locus secretus ac subito præmunitus, gratia Dei factus est; ut ex uno latere montis de medio præcisa excelsa rupes haberetur, & æquam planitiem maris fluctus reducto paululum sinu ostenderent; ut nec ad evadendum hostem vasta eremi solitudo peteretur. Percrebuit fama undique hujus rei ac tanti miraculi: & timuerunt qui viderunt vel audierunt, cognoscentes Deum jugiter esse protectorem ejus.

[37] Cumque diutius essent in supremo rupis acumine & aquarum multitudine undique circumdatȩ, [unde digresso Rege,] sed qua parte eas posset Rex aggredi nequaquam invenisset; tandem nihilominus factum admirans, in stuporem versus, de loco recessit, Eboracum rediit; nec deinceps Confessorem Dominicum Wilfridum a secretis [habuit] seu affectu ut antea coluit, sed iram diu tacito contra illum sub pectore gessit; & expectata hora, ob istiusmodi causam, eum de Sede sui Episcopatus expulit: denique, cum omni fiducia ad copulam sanctȩ Reginȩ reverti posse destitueretur, Ermenburgam sibi matrimonio copulavit. Sanctimoniales autem, in rupis vertice degentes, cum sitis ariditate nimium ȩstuantes gravarentur; [ibidē fontem precibus impetrat.] Ebba, venerabilis Abbatissa, Etheldredam commonet Dominum Christum exorare, ut gustum aquȩ illis prȩstet in hac sitis necessitate, qui de petra potavit populum suum in deserto. Et fusa intentius ad Dominum oratione, cum summa mentis devotione, fons aquȩ juxta eam confestim erupit lucidissimus; atque ad preces ejus quȩ per naturam non habuit, per gratiam Dei arida rupes aquas profudit, quȩ in usum ipsarum sufficerent, nec necessitati deessent: & usque in ȩvum manare non cessat, unde potum sumentes Deo gratias egerunt; & infirmis adhuc saluberrima prȩstant [remedia].

[38] Insuper memoriale, & præ ceteris mirabile est; quod vestigia pedum illius, adscendentis & descendentis, in latere montis infusa, tamquam in calida cera, [Vestigia pedum in petra relinquit;] nunc usque ostenduntur, ad laudem Domini nostri Jesu Christi. In hoc etenim facto, si diligenter attendimus, quatuor admiranda satis admiratione digna perpendere possumus: unum, quod misericorditer Deus illas ab oppressione Regis protexit; aliud, quod mare suas aquas, ad earum munimentum, tamquam pro muro effudit: tertium, quod rupis aspera in siti earum aquas donavit; quartum, quod duritia petræ, velut suæ oblita naturæ, mutato more ad tactum plantæ illius mollescere potuit. Hoc de scriptis Bedæ non cepimus, sed quicumque locum Coludi norunt, cum assertione hujus rei testes existunt: non enim vir beatus suffecerat singillatim cuncta meminisse vel audire, vel schedis imprimere, quȩ de omnibus per Angliam suo tempore Sanctis fiebant; sed nisi quæ diu & plurimum a religiosis & veridicis fuerunt vulgata, litteris commendare disposuerat. His ita gestis ad proposita revertimur. Verum quantum inde laboribus seu fatigationibus beata Virgo exacta fuerit, donec in Ely, quo tendebat, pervenisset, ex sequentibus comprobatur.

CAP. XII.

[39] De hac igitur Deo dicata femina Etheldreda nemo diffidat; nemo vereatur, quod post regificos Virgo servata maritos, illibata perstiterit. Nam desponsata quidem Virgo manet, ut dictum pridem. A Domino factum est istud: sed quoniam his diebus aut nullatenus aut vix probatur in conjugatis, hinc stupescimus, & est mirabile in oculis nostris. Sanctissimi Wilfridi quoque Eboracensis Archiepiscopi assertione, [Virgo testimonio SS. Wilfridi & Bedæ,] ac incliti Kinefridi, aliorumque veridicorum, sed & communis attestatione vulgi, sicut Beda sanctus didicerat, scripsit, cujus etiam insigne virginitatis testimonium perhibens ita commendabat, dicens: Quoniam cum quibusdam venisset in dubium de ista Christi Sponsa & Virgine, imminet sciscitanti an hoc ita esset; idem beatæ memoriæ Wilfridus Pontifex referebat dicens, Se testem integritatis ejus esse certissimum; adeo ut Egfridus promiserat se ei terras ac pecunias multas esse donaturum, si Reginæ posset persuadere ejus uti connubio, quia sciebat illam nullum virorum plus illo diligere. [Lib. 4. c. 19] Istius tam sacræ Virginis pudicitiam prædicare dignum est, quæ ei & in adversis socia, & in prosperis comes individua extitit. Ut libet quique accipiant: ego, quod claudos curaverit in vita sua, quod cæcos etiam illuminaverit, & quod in nomine Iesu sanaverit innumeros, ex piorum attestatione comperi, atque scriptura teste nosse contigit. Ipsa enim est Virgo sacratissima & una de numero prudentium, quæ nescivit thorum in delicto; nec digressa est cum Dina filia Iacob, ut videret mulieres alienæ regionis; nec oppressa a Sichen filio Emor, quandoque corruptioni concessit, quia fundata erat supra firmam petram.

[40] Nil ei prorsus de terrenæ rei placebat specie, [digna Martyrii palma:] sed regnum mundi & ornatum seculi contempsit, propter amorem Domini Jesu Christi, quem mente & puro corde super omnia dilexit, a quo illi nunc reddita est corona justitiæ. Et licet martyrium quietis tempore haud pertulit, tamen gloria decoratur martyrii; cum vitiis & concupiscentiis confligens, crucem Domini jugiter in sua carne portavit. Spero certissime atque confido, eam acceptissimam esse illis, qui stolas suas laverunt in sanguine Agni, & canticum novum dulcissime ante thronum Dei cantitant. Quod si sub Nerone vel Diocletiano dimicare tunc licuisset; procul dubio equuleum sponte ascendisset, ignibus se ultro intulisset, numquam ferris vel laminis desecari membra timuisset. Jam vero adversum omnes pœnas atque supplicia, quibus plerumque cessit humana infirmitas, ita a confessione Domini non recedens, immobilis obstitisset; ut lȩta ulceribus, gaudens cruciatibus quȩlibet inter tormenta risisset. Sed quamquam ista non tulerit, implevit sine cruore martyrium. Quas vero pro spe ȩternitatis humanorum dolorum non pertulit passiones, famem, vigilias, nuditatem, curam pro infirmantibus, solicitudinem pro periclitantibus? quia solum cȩlestis vitȩ dulcedinem in terris amaverat, ut in comparatione ejus quȩcumque adversa mundi & prospera vilescerent.

CAP. XIII.

[41] Res est valde opinata, & seniorum nostrorum relatione nobis tradita, quam omnis provincia, in qua acciderat, velut hesternam recitare solet & meminit. Sponsam igitur Domini Etheldredam locum, ubi pro Christo se supposuit, mutare, & mansionem aliam petere, Egfridi Regis quondam sponsi sui infestatio compellebat. Et assumptis secum præfatis Dei ancillis Sewenna & Seware, a loco atque provincia recessit; Domini tenens præceptum: Si persecuti vos fuerint homines in una civitate, [proficiscitur in agrum Lincolniensem,] fugite in aliam; ad flumen quod dicitur Humbre perveniens, cujus alveo levis auræ impulsu transito, in portum Wintringeham c prospere est advecta. [Matt. 10. 15] Sed inde quasi stadiis decem ad viculum divertens, in modum insulæ paludibus fere circumdatum, Alftham nominatum, cum jam dictis puellis hospitium petiit & accepit: ibique paucis diebus mansitans, [quia] ob meritorum insignia non poterat abscondi, Domino Ecclesiam construxit: quo in loco per ipsius suffragia crebra incolis præstantur beneficia. Inde beata Virgo iter arripuit, tamquam una de Christi peregrinis, in veste humili, ut non solum mente, sed etiam habitu propter Dominum se humiliaret. Non recto calle quo tendebat, imo præter viam gradiebatur; & ne ab insidiatoribus persecuta posset comprehendi, latitando incessit, nulli suum volens revelare mysterium, aut cuiquam digressionis suæ exponere causam. Cumque ambularet, calore solis urente, & ex labore insolito nimium fatigata, vix lubsistere valuit: locum umbraculi & amœnitatis, quo sinus sudore diffluos refrigerare, & novis membra posset tabescentia viribus reficere, diligenter appetiit; nec diu frustratur voto, sed celeri efficaciæ mancipavit optatum. Et lento pede progrediens, disponente Dei gratia cominus locum suis necessariis aptum ostendit, virenti amictum decore, ad repausandum transeuntibus congruum, miranda planitie consitum; ut potius ex industria putaret adæquatum, undique adspersum floribus variorum colorum. Intendit valde optatum, videt delectabilem, judicat pausabilem, miros halitus ex herbarum odoribus dulciter spirare. Cujus amœnitate sancta Mater delectata, modicum repausare, modicum se relevare exoptabat; ut reparato membrorum tabescentium vigore, reliquum itineris suppleret. Denique se collocavit, atque dormivit; ibique tantummodo quiescebat, ubi eam quiescere lassitudo coëgisset.

[42] Et mirandum valde quod narro, cujus rei vobis impertire cupio notitiam, quam veram esse nullus ambigat audientium. [ubi baculus ejus in arborem crevit.] Cumque de somno evigilata, post paululum surrexisset; invenit baculum itineris sui, quod ad caput antea fixerat, aridum & diu inveteratum, jam viridi amictum cortice fronduisse, ac folia prodisse: quod illa intuens admirando stupuit, & pro tali facto Deum, ex intimo corde, cum consortibus suis laudans, benedixit. Sed nequaquam hoc velut commenticium æstimetis: cuncti quidem novere provinciales atque verissimum asserunt. Hoc quippe de historiis non invenimus, sed tali compulsi necessitate incompositum non relinquimus: & cuncta quæ fecit Jesus cum scripta non sunt in libris Euangeliorum, si postea ab aliquo memorentur, numquid ideo non vera esse probari possunt? Crevit ergo quidem lignum illud, & facta est fraxinus, maxima cunctarum arborum illius provinciæ, quam ex nostris adhuc plures viderunt. Appellatus est locus ille, usque in hodiernum diem, Edeldredestone, quod Latine sonat Repausatio Etheldredæ. Facta est etiam illic Ecclesia in honorem beatæ Virginis, ad laudem Domini nostri Jesu Christi, qui venerabilis est in Sanctis suis.

CAP. XIV.

[43] Nec diu post decessum venerandum Etheldredæ, monasterium Virginum, quod Coludi situm fuerat, [Ea digressa, conflagraturam ecclesiam] in quo habitum Religionis accepit, per culpam incuriæ flammis assumptum est. Quod tamen a malitia inhabitantium in eo, & præcipue illorum qui majores esse videbantur, contigisse, omnes qui noverunt facile potuerunt advertere, quod hic minime præterimus. Sed non defuit puniendis admonitio Divinæ pietatis, qua correpti per jejunia, fletus & preces, iram a se, ad instar Ninivitarum, justi Judicis averterent. Erat namque in eodem monasterio vir de genere Scotorum, d Adamnanus nomine, ducens vitam, in continentia & orationibus, multum Deo devotam. Hic occupatus noctu vigiliis & psalmis, vidit subito adstare sibi quemdam incogniti vultus; cujus præsentia cum esset exterritus, dixit illi ne timeret, & quasi familiari eum voce alloquens; Bene facis, inquit, tempore nocturnæ quietis non somno indulgere, sed vigiliis & orationibus insistere, & sedulo Deum deprecari. Totum hoc monasterium ex ordine perlustrans, modo singulorum lectos inspexi; & neminem, præter te solum, erga sanitatem animæ suæ occupatum reperi; sed prorsus omnes, viri ac feminæ, aut somno torpent inerti, [revelatur S. Adamnano,] aut ad peccata vigilant. Virgines Deo dicatæ, contempta reverentia suæ professionis, ad vicem sponsarum in periculum sui status se adornant, aut externorum virorum sibi amicitiam comparant: unde merito loco huic & habitatoribus ejus de cælo vindicta flammis sævientibus præparata est.

[44] Quod mox congregationis Matri vocabulo Ebbæ, quæ (ut diximus) Deo dignam Etheldredam in Religionem susceperat, & in filiam adoptivam nutrierat atque docuerat, curavit indicare. At illa, de tali præsagio merito turbata, dixit: Quare non citius hoc compertum mihi revelare voluisti? Qui respondit: Timui propter reverentiam tuam, ne forte nimium conturbareris: sed tamen hanc consolationem habebis, quod in diebus tuis hæc plaga non superveniet. [siculi post S. Ebbæ mortem evenit.] Qua visione vulgata, loci accolæ aliquantulum paucis diebus timere, & seipsos intermissis facinoribus castigare cœperunt. Verum post obitum illius Abbatissæ, redierunt ad pristinas sordes, imo sceleratiora fecerunt: & cum dicerent, Pax & securitas; extemplo præfatæ ultionis sunt pœna mulctati. Proh dolor! concitæ nimirum illius extiterat indicium eversionis, quod non merebantur gratissimæ Virginis suffragari consortio; cujus præsentia frustrati, impie & perverse agentes, incorrigibiles permanserunt, ut nec divino conversi admonitu, nec venerabilis Etheldredæ compuncti devotione, ob scelerum enormitatem, & se & locum perdidisse, sicut Beda meminit, agnoscamus: sed mementote, qui legitis vel auditis, non sine dolore nimio & timore hoc me scripsisse: semper enim speratio bonorum detrimentum est pessimorum.

ANNOTATA G. H.

a Colitur 25 Augusti S. Ebba Abbatissa Coldingamensis: quod monasterium tunc erat sub Regibus Nordhumbrorum in provincia Mercia, nunc Scotiæ annexa; a Birwico Anglicano sex leucis distans: cui propinquum promontorium etiam nunc vulgo Ebberhead id est Caput Ebbæ, navigantibus satis celebre, appellatur.

b In Historia Elyensi Selbenna & Selbera.

c In agri Lincolniensis ditione Lindisseia, sub Regibus Merciorum.

d Vitam S. Adamnani, a Beda descriptam, illustravimus ad diem 31 Januarii.

CAPUT IV.
Acta Sanctæ in monasterio Elyensi, ubi Abbatissa claret miraculis.

CAP. XV.

[45] Interea Virgo Domini Etheldreda, post annum ex quo velamentum sanctitatis susceperat, per innumera itinerum discrimina & labores diversos, ad sua redit in Ely, [In insulam Ely venit,] in possessionem propriam, quam a Tonberto primo sponso ejus, jure dotis, imo divinitus illi prædestinatam & perpetuo possidendam acceperat, devenit; & cum ea memoratæ ancillæ Dei, jugiter sibi adhærentes; quæ sudoribus illius participes, dum esset in regno, & dum diversa peragraret latibula, multifaria cum ea sustinuerunt pericula. Itaque loci ejusdem habitatio Etheldredæ, Jesu Christi famulæ, in sortem cecidit: illicque debito cum honore suscepta, insulam possedit, & ut jus proprium libere disposuit; quam in æternum, sub Christo Præsule, gratiarum munere illustrat & continet. Secutus est eam vir laudabilis a, Huna nomine, sanctus Sacerdos; qui monita salutis illi dabat, & Sanctorum instituta actusque disseruit, de quo in sequentibus dicendum est. Nunc autem loci dignitatem & nomen præsignare opportunum est, ut, qualiter vel a quibus reparandus esset, lector facilius advertat. Nec quidem juxta quorumdam obstinationem Elge de provincia est b Cantebrige; sed revera (sicut Beda docet) Orientalium Anglorum, dignitate & magnitudine Regia vocata, familiarum circiter sexcentarum, in similitudine insulæ vel paludibus circumdata, vel aquis quæ maria vocantur. Unde & a copia Anguillarum, c quæ in eisdem paludibus capiuntur, nomen accepit, quæ mutato nomine meliorando Ely nuncupatur, modo scilicet digna Dei domus, cui nomen convenit ejus: vel sicut quidam ex duobus verbis Hebraïcis disserunt, Elge: quoniam dicitur El Deus, Ge terra, quod simul Dei terra sonat. Digne enim insula tali signatur onomate, quæ ab initio Christianitatis & fidei in Anglia, Dominum Jesum mox credere cœpit & colere: ubi monasterium habere desideravit memorata Christi famula, quȩ de provincia eorumdem Orientalium Anglorum ipsa (ut prȩfati sumus) carnis originem duxit: ibi etiam prophetiæ spiritu magnisque miraculis, cunctis longe lateque habitantibus, vita ejus inclaruit.

[46] Et quia sol justitiæ Dominus eam splendore suæ claritatis illustraverat, [suscipit varias puellas:] & ut cunctis luceret super montem virtutum illius perfectionem collocaverat, felicibus prodentibus meritis, sub ipsa nonnulli vivere decertabant, sed & filias suas ab ea informandas tradebant. Ad quam dum multi pergunt, exemplo illius, æternæ vitæ accendi desiderio cœperunt; seque sub illius magisterio, in omnipotentis Dei servitium subdiderunt: inter quas Virgo Domini Werburga, filia Ermenildæ, germanæ suæ sanctæ Sexburgæ sanctæ filiæ, advenit, atque ab ea normam religionis accepit ac didicit. Cernens itaque beata Mater plebes ad se certatim currere, laudavit Dominum; & ad profectum animæ singulos cohortabatur, dicens præterire figuram hujus mundi, & illam esse veram vitam quæ præsentis vitæ emeretur incommodo. Non enim adhuc in insula nunc temporis nisi una fuerat d ecclesia, a B. Augustino Anglorum Apostolo facta, [ecclesiam construit] sed a perfidi Regis Pendæ exercitu postea ad solum destructa: quam dilectrix Dei Etheldreda, post longam desolationem, renovare atque reformare summopere laboravit: & dum reædificata ut primitus in honorem sanctæ Dei Genetricis Mariæ fuit, innumerabilibus signis & virtutibus Deo quotidie operante refulsit. Demum loci situm monasterialibus ædificiis decentissime adornavit: solutis vero prioris fundamenti reliquiis, nova omnia præparantur. Verum locus tanta jugiter libertate atque libera dignitate potitur, ut a nullo Regum Angliæ seu gentis vicinæ adversaretur, vel pro quolibet juris debito calumniaretur, sed tamquam regio libera haberetur atque consisteret. Solus autem Wilfridus Pontifex, quem Virgo Regina præ omnibus in Regno dilectum & electum habuerat, suis tunc necessitatibus provisorem adhibuit, jura illic administravit Episcopalia, a quo ipsa (sicut in Beda legitur) facta est Abbatissa.

[47] [eique immunitatem impetrat.] Decretum igitur decenti ratione a cunctis tunc Angliæ Primoribus, tam secularibus quam ecclesiasticis fuit, ut insulæ Elge (quam eadem Sanctimonialis femina pro dote possederat, nunc vero in divinum mancipaverat officium) non de Rege, non de Episcopo, libertas loci diminueretur vel imposterum confringeretur: quod plurimorum Auctoritate Apostolicorum fuisse confirmatum ex Papæ Victoris e Privilegio comprobatur, ut suis locis plene inseremus f, necessarie primum attendentes operis incepti historiam explere. Ipsa siquidem devotissima Etheldreda post modicum, fratris sui memorati Regis Aldulfi auxiliis, majore inibi constructo monasterio, Virginum Deo devotarum perplurium mater Virgo, exemplis vitæ cœpit esse & monitis; quarum usibus ex integro insulam & primo constituit, & per dilectum suum Wilfridum Romæ nutu Apostolico corroborandum destinavit, ut absque ulla penuria in Domini servitio degentes, sine inquietudine cujuslibet exactionis ministerii, regulariter permanerent.

[48] Quam recta Dei conditoris sunt disposita! Virgo Virginibus est præposita, juxta quod in Cruce passionis Christi Virgo fuit commissa Virgini; ut viventes Virgini conregnent Domino, cumulatæ fructu centeno. Nec sane ibi minorem putetis conversantium in multitudine esse virtutem, quæ sexum & seculum propter Deum vicerunt; quam eorum esse cognoscitis, qui se antiquitus ab humanis cœtibus removerunt. Omnibus ibi una eademque regula est, [Monasterium condit anno 673 utriq; sexui commune.] præcipua virtus & prima eis obedientia, amor divini cultus, & decorem domus Dei tota observantia custodire. In Chronicis vero Anglicis & Latinis habetur, quod anno ab Incarnatione Domini sexcentesimo septuagesimo tertio, Eteldreda in Ely fabricas inceperit; atque in brevi cœtum utriusque sexus Deum timentium, sub tramite vitæ regularis collegit, sicut Beda scripsit: dicens in ejusdem Deo dicatæ Virginis translatione, omnem congregationem hinc Fratrum, illinc Sororum, psallentem circumstetisse sepulcrum ejus. Unde intelligitur viros & mulieres in eodem simul monasterio cœlibem actitare vitam, atque in ecclesia diutius servatum, ut ipsa statuerat (donec locum & patriam Dani subverterunt) agnoscimus: quod etiam apud Coludi & in pluribus tunc Anglorum fuisse ecclesiis, Anglorum testatur historia.

CAP. XVI.

[49] Sanctus vero Domini Wilfridus, beatæ Virginis non immemor, nec se a vicissitudine dilectionis illius excludens, ut eam in Ely descendisse cognoverat, festinus advolat: de animæ commodo, de statu mentis, de qualitate conversationis tractatur: [Abbatissa consecratur,] deinde in Abbatissæ officio eam gregemque illic adunatum consecravit, locum sua dispositione constituit, seque in omnibus solicitum exhibuit: ubi vitam non solum sibi, sed etiam cunctis ibidem existentibus utilem aliquanto tempore duxit: a quo ipsa plurimum regendi consilium & vitæ solatium habuit. Debriabatur beata Virgo meditatu cælorum, efferens largam manum eleemosynarum, continuationem diligens orationum, frequentiam exercitans vigiliarum: quod Bedæ ex verbis plenius exponi videtur.

[50] Ex quo [inquit ille] monasterium petiit, numquam lineis, sed solum laneis vestibus uti voluit; raroque in calidis balneis, [omnibus ministrat,] præter imminentibus majoribus solennitatibus, verbi gratia Paschæ, Pentecostes, Epiphaniæ lavari voluit, item novissima omnium, lotis prius suorum suarumque ministrarum obsequio ceteris quæ ibi essent famulabus Christi; quæ enim lota erat corde, non necesse erat ut lavaretur corpore. [Lib. 4. c. 19] Commissumque sibi gregem & orationibus protegebat assiduis, & monitionibus saluberrimis ad cælestia provocabat: & (quod magis est) quæ agenda docebat, ipsa prius operando præmonstrabat. Itaque Mater pia allactabat dulces soboles Christi dulcedine, in perpetua caritate trahens secum omnes flagrantissime ad coronam gloriæ; quibus humilitatis & mansuetudinis formam se exhibuit, atque abstinentiæ virtutum exercere vitȩ ejus ministra præmonuit. Namque raro, [verboque & opere præit,] prȩter majora solennia vel arctiorem necessitatem, plus quam semel per diem manducavit, fugiens velut immanem pestem intemperatam ventris satietatem. Et si non infirmitas gravior prohibuisset, in tempore synaxeos, usque ad ortum diei in ecclesia post Matutinos precibus intenta perstitit. Quot tunc genuum flexiones, quot intimi cordis emiserit contritiones, precum ejus novit susceptor, virginitatis integræ compos & adjutor.

CAP. XVII.

[51] Rex autem Wlferus Merciorum, filius Pendæ, tunc temporis vita decesserat, qui primus in eodem regno fidem & lavacrum sanctæ regenerationis accepit, atque in tota gente sua dæmoniorum culturam destruxit, Christique nomen ubique locorum regni sui prædicari jussit, & in multis locis ecclesias ædificavit: insuper famosum illud monasterium Wedeshamstede, nunc g Burch vocatum, possesionibus & ornamentis multum ditavit per h Sexulphum, qui primus Abbas & fundator loci ejusdem, ac postea Episcopus Merciorum, sub eodem Rege extitit. Cujus Regina Ermenilda, Cantuariorum Regis Erconberti & Sexburgæ Reginæ filia, [suscipit S. Werburgā neptem,] peperit ei magnarum virtutum Virginem S. Werburgam; quæ patre defuncto, seculo renuntiavit, & habitum sanctæ conversationis susceptura, genitricis suæ materteræ, beatæ videlicet Etheldredæ, monasterium intravit, ubi Deo operante multa patravit miracula. Fuerunt autem germani Regis Wlferi i Etheldredus, qui post eum sceptra Regni gubernavit: alius Penda qui Australium Anglorum regnum tenuit, sed suæ conjugis proditione in ipso Paschalis festi tempore peremptus est multum nefarie; tertius Merewaldus, qui in Occidentali plaga Merciorum Regnum tenuit. Cui Regina sua sancta k Ermenburga, Regis Ermenredi filia, peperit tres filias, S. Milburgam, S. Milgidram, & S. Mildridam; unumque filium. Merewinum nomine, eximiæ sanctitatis puerum.

CAP. XVIII

[52] In eodem quippe monasterio, ad venerandam Abbatissam Etheldredam, diversæ dignitatis & ætatis plurimi convenerant, [& multos utriusque sexus nobiles] sub illius regimine vivere cupientes. Et cum quidam magnifici viri & nobiles matronæ, sive quilibet minoris ætatis, seculi actibus abdicatis se suscipi rogarent, licet difficiliora ecclesiæ constituta eis proponerentur, gravesque esse monasticæ disciplinæ labores agnoscerent, quippe ubi maxime severior efferbuit disciplina; non his terroribus permoti facilioribus legibus vivere poscerent, sed magis illic viri ac feminæ suscepti omnem obedientiam præripiunt, ut nullum aliquando quamlibet arduum ac difficile constitutum recusando diffugerent. Ex quibus sanctus Huna illius Presbyter, magnæ humilitatis vir, loco professionem fecit; atque in brevi tempore virtutum exercitatione perfectus emicuit, potens jejuniis, humilitate conspicuus, fide firmus, facile se antiquis monachis studio religionis æquaverat: unde a nonnullis, etiam ab ipsa Matre Congregationis, maximi honoris & amoris dignus habebatur.

[53] Sed & Sanctorum genitrix Sexburga, soror ejusdem beatissimæ Matris Etheldredæ, considerans desolationem in regno futuram, [ac S. Sexburgam sororem suam.] sicut ab Angelo Dei oraculum acceperat, concepit vitam pauperiorem arripere, & se redigere sub alterius potestate: incongruum arbitrata aliis præesse, cum ipsa subesse prius non didicerat. Accersit proinde Mater filias, Abbatissa moniales sibi consortes in Christo; eisque suam prodit voluntatem ac votum, dicens: Vobis, o filiæ, Jesum derelinquo tutorem, sanctosque Angelos ejus paranymphos; filiam præterea meam Ermenildam vobis matrem constituo, ut corda vestra illius animentur monitis, salutaribus ad cælestia erudiantur disciplinis. Ego vero Orientalem Angliam, in cujus oris orta sum, invisere, gloriosæ sororis meæ Etheldredæ magisterio informanda, & regularibus ejusdem minanda doctrinis, illius profecto communicare laboribus, illius participare intendens & præmiis. Deinde cum eis necessaria utiliter & honeste providisset, in Ely usque pervenit, & in occursum illius tota insula gratulatur; Regina Reginam excipit, soror sororem cum tripudio introducit: fundunt ubertim præ gaudio lacrymas, ex vera caritate inter eas lætitia geminatur: cælesti namque dulcedine delectatæ, alterna invicem consolatione proficiunt. Venit dives illa, de prælatione ad subjectionem, de magistratu ad discipulatum, quærens a beata sorore formam disciplinæ & humilitatis, tamquam Paulus ad pedes Gamalielis. Fœderatæ invicem beatæ sorores in unitate fidei, per omnia viam mandatorum Dei solicite exequentes, cursum Deo placitum consummare intendunt; sanctisque virtutibus proficiebant, atque crescebant usque ad extremum vitæ suæ.

CAP. XIX.

[54] Ex hinc crebrescunt miracula, multiplicantur signa; [Claret miraculis;] & ad Virginis Etheldredæ merita sublimius declaranda, manus Omnipotentis extenditur. Interea dum se de die in diem majoribus virtutum profectibus exerceret, fugandorum de corporibus obsessis dæmonum incredibili prædita potestate, inaudita per singulos dies signa faciebat; non solum præsens neque verbo tantum, sed absens quoque interdum ejus invocato nomine; multi a diversis mortibus quotidie eripiebantur; & mirum in modum frequentabatur a populis, venerabatur ab omnibus, amabatur a cunctis. Per spiritum vero prophetiæ, & pestilentiam qua ipsa esset moritura prædixerat, [& spiritu prophetiæ obitus suorum prædicit.] & numerum quoque eorum qui de suo monasterio ac de mundo essent rapiendi, palam cunctis præsentibus intimaverat, quorum animos ferventius terrena spernere & cælestia quærere admonuit. Nec tamquam cassa improbata est sententia Virginis, cum singulæ, quibus in monasterio proprium præconata fuerat exitum, parvo interjecto temporis spatio, in pacis somno quieverunt. Beatissimam vero Etheldredam, qui virginales manipulos in domicilium præmiserat recondendos supernum, & ut ipsa subsequeretur immortali in cælis diademate coronanda, ultimam omnium dolor gravissimus occupavit. Statuit autem Elge monasterium, in quo (ut diximus) virgineos choros sub normali disciplina per septem continuos annos honestissime rexit. Alma igitur Virgo, paritura Deo progeniem Virginum, docta a Spiritu sancto, suscepit monasterium regendum, quod sua præsentia perpetuo stat consecratum: & sicut tunc in corpore illustrabat [illud] vitæ sanctitate, ita & nunc post mortem divina virtute. Ipsius quidem plurima referuntur insignia, nec potuerunt celari: quædam tamen dum jactantiam vitat occultavit, neque in hominum notitiam passa est pervenire: quippe quæ humanam substantiam supergressa, virtutis solum conscientia mundi gloriam calcans, cælo teste foveretur. Quod verum esse, vel ex his quæ nobis comperta sunt, nec latere potuerunt, possumus æstimare.

[55] Per idem tempus Wilfridus Archiepiscopus, quo hic ante triennio exilium passus est, sicut Beda scripsit. Nam orta inter ipsum & Regem Egfridum dissensione, l pulsus ab eo de Sede sui Episcopatus, [Fovet S. Wilfridum exulem, inde Romā profectum.] apud Ely cum beatissima Etheldreda morabatur; ubi tunc, & quoties necessitas poposcerat, quoad vixit, officii jura Episcopalis administravit. Inde paratis itineris adminiculis Romam adiit, ubi m Benedicti Papæ ac plurimorum judicio Episcopatu inventus est dignus esse. Britanniam rediit, provinciam Suthsaxoniam Christo credere fecit. Attulit autem de Roma ad munimentum quorumdam cœnobiorum privilegia; quæ hactenus diligenter & cum solicitudine servata, magnam locis firmitatem conferre noscuntur. Accepit etiam ab eodem privilegium super Elge monasterium, ut optaverat & eum rogaverat Mater insignis Etheldreda, quatenus auctoritate S. Petri contra improborum irruptiones securius staret. Factum est autem dum ibi maneret, eodem anno (sicut in Chronicis legitur) Etheldreda quæ diu suum præcinuerat finem, de seculo migrasse denuntiatur: nam post paucos dies, veniente nuntio, illius dormitionem audivit.

ANNOTATA G. H.

a De obitu Hunæ infra agitur.

b In provincia tamen Cantabrigiæ collocatur a Cambdeno: sed potuit, ob singularia libertatis privilegia, Regia cognominata fuisse.

c Apud Cambdenum, Polydorus Virgilius a Græco Ἕλος, quod paludem denotat, deducit; alii, ab Helig Britannico, quod salices significat, quibus præcipue abundat, cum aliarum arborum sit impatiens; aspiratio tamen, qua nomen Ely caret, tertiam excusationem ab Anguillis, verosimiliorem facit: tam enim prima derivatio ex Græco quam ultima ex Hebraico ut congrue excogitatæ ad litteram, ita ineptæ sunt ad onomatopœiæ veritatem.

d In historia Elyensi dicitur, anno 607 in Cradundere fundata a Rege Ethelberto, in qua S. Augustinus Mystas Dei officium complentes instituit. Vitam S. Ethelberti Regis dedimus XXIV Februarii, & S. Augustini 26 Maji.

e Extat privilegium Victoris Papæ secundi, in Monastico Anglicano pag. 94, missum S. Edouardo confessori Regi, cujus tempore sedit Victor, a 13 Aprilis anni 1054 ad 28 Julii anno 1057.

f Nempe in altero libro, ubi illud invenimus, ultra textum in Monastico relatum auctum his verbis, Fiat, fiat. Placet, placet. Laudatis? Laudamus. Hoc sit stabile. Fiat, fiat, fiat, quasi ex ore Synodi alicujus Romanæ, cuncta approbantis.

g Burg seu Petroburgense, in agro Northamptoniensi ex ditione Girviorum, de quo sæpius egimus.

h De Sexulpho egimus inter Prætermissos ad diem 27 Februarii.

i Ethelredum Regem inter Prætermissos ad diem 4 Maji honoramus, ut virum sanctum, sed Ecclesiastico cultu non arbitramur exornatum.

k In Vita S. Wereburgæ 3 Februarii & apud alios dicitur Domneva Ermenredi filia mater harum Sanctarum, uti diximus ad Vitam S. Milburgæ 23 Februarii, de S. Milypidra seu Milgitha aut Mildwida aliis, egimus 17 Januarii, de S. Mildrida seu Mildreda acturi 13 Julii.

l Beda lib. 4 cap. 12 describit cometam mense Augusto anni 678 apparentem, eique subjungit expulsionem S. Wilfridi.

m Hic aliquod σφάλμα est, & loco Benedicti constituendus S. Agatho Papa, uti Vita S. Wilfridi habet num. 37, & sub eo anno 680 subscripsit Concilio Romæ habito, ac post obitum S. Agathonis, sedit S. Leo II ac dein Benedictus II.

CAPUT V.
Morbus, obitus, miracula, S. Sexburga Abbatissa.

CAP. XX.

[56] Instante igitur tempore, quo Dominus Sponsam sibi dilectam, [Colli tumorem & dolorem] ab hujus ærumnosȩ vitȩ nexibus exemptam, ad ineffabile cȩlestis patriȩ gaudium sustolleret; pressa est quodam maxillȩ tumore ac colli dolore, ita quod infirmata habuerit tumorem maximum sub maxilla. Et gravescente languoris incommoditate, mollioribus nutrimentis corpus alleviandum lecto prosternitur: nam tumor ille plurimum addebat acrioris incitamenta doloris; sed nihilominus consuetȩ orationi intenta gratias agit Deo, qui omnes quos diligit, flagellat ut corrigat. Dolet familia; genitus quippe populus timet amittere Dominam, virginalis caterva Matrem egregiam, pauperes eleëmosynarum largitricem, Clerus fœcundam virtutum operatricem. Et cum prȩfato tumore premeretur, multum delectata est hoc infirmitatis genere, tota amplectens alacritate, quasi delicias & ornamenta gloriȩ, ac solita dicere; Scio certissime, quia merito in collo pondus languoris porto, in quo juvenculam memini supervacua monilium pondera portare. [agnoscit datum pro monilibus gestatis:] Illud enim mihi ȩtas juvenilis ingessit, quod collum monilibus perornare consuevi: unde divinȩ pietati laudes & gratias refero, quod illic dolor prodeat, ubi eram solita delectabilem ministrare fulgorem. Et credo quod ideo me superna pietas dolore colli voluit gravari, ut sic absolvar a reatu supervacuȩ levitatis; dum mihi nunc pro auro & margaritis, de collo rubor tumoris ardorque prominet.

CAP. XXI.

[57] Cum itaque pretiossima Virgo, inter splendidissimos pretiosȩ vitȩ triumphos, Deo referret gloriam, [eo inciso nonnihil alleviata,] & ad videndam serenissimam Auctoris fui faciem ȩstuaret; nec obsequium ejus prȩmio, nec longa expectatio cȩlesti mercede defraudatur. Sed jam ingruente magis ac magis membrorum incommoditate, auxilium medici inquirere student; vel, si possent, mitigantes doloris importunitatem auferre. Quidam vero a circumstantibus accersitur medicus, Kinefridus nomine, ut per eum virginalis molestia temperetur. Jubet tumorem illum incidere, ut efflueret noxius humor qui inerat: quod dum faceret, videbatur illa per biduum aliquanto levius habere, ita ut multi putarent, quia sanari posset a languore, mortemque tali remedio jam posse declinare. Humor etenim effluxit, ardor per biduum aliquantulum recessit: gratulantur universi, sed eorum gaudia subita ex improviso Dei terminavit providentia. Cum enim plerumque dies tertia gravior esse vulneratis, & prolixiorem molestiam generare soleat afflictis; Dominus volens suam Virginem secum conregnare in cȩlestibus, tertio die prioribus aggravata doloribus mortem temporalem sibi sentiens imminere, cunctam ad se Congregationem venire prȩcepit; tempus & horam suȩ vocationis nunc designans, sicut ante certum prȩdixerat diem.

[58] Sed & quantum asperitas ægritudinis admittebat, [dein pejus habens] dulcedinem doctrinæ cælestis qua affluebat, & verba vitæ æternæ transfundebat; monens eas, ut animum de supernis numquam deponerent, & suavem cibum cælestis jucunditatis in Christi amore suspirando gustarent, quem adhuc in carne degentes perfecte apprehendisse non poterant. Talia quippe dans monita salutis, [post sumptum Viaticum pie moritur] non patiebatur jam audire vel loqui, nisi quæ Christi sit caritas. Tota enim anima atque virtute, Christi dilecti sui sponsi faciem præveniens, hymnis flagitabat & psalmis, ut spiritum ejus a sanctis Angelis suscipi jubeat: deinde Corpore & Sanguine Domini exitum suum munivit: illum [quoque] deprecabatur attentius, propitium fore jugiter super loci habitatores, & custodem perpetuum. Dum hæc fierent, rapta est confestim de mundo, spiritum in manus Creatoris commendans; & (sicut scriptum est in libro historiarum Bedæ Presbyteri) dolorem omnem ac mortem perpetua salute ac vita mutavit. Factum est, dum de seculo migraret, ut Eliense monasterium in tristitiam verteretur haud modicam desolationis & luctus. Ingens enim dolor & fletus Fratrum atque Sororum exortus est, qui Dominam suam atque Patronam non immerito amarissime diu perplangere potuerunt: sed Virgo sancta atque gloriosa, carnis ergastulo educta, ad æterni Regis amplexus, in cæleste cubiculum est introducta Agni sequens vestigia inter Virginum agmina. Victis jam carnis incendiis, lætatur cum Angelis ejus beata anima, cui patebant æthera, quæ præscire & prænuntiare meruit adeunda gaudia. De deserto namque præsentis seculi, comitantibus hinc inde Angelorum choris, tota pulchra, tota immaculata ascendit: quam filiæ Sion videntes beatissimam prædicaverunt & Reginæ laudaverunt eam.

[59] Rapta est ad Dominum Virgo Etheldreda, in medio suorum, [23 Junii anno 679.] nono Kalendas Junii, post annos septem, ex quo Abbatissæ gradum susceperat: & æque (ut ipsa jusserat) non alibi quam in medio suorum, juxta ordinem quo transierat, ligneo in locello est sepulta. Transivit autem anno ab Incarnatione Domini sexcentesimo septuagesimo nono, a cœnolenta voragine hujus mundi, ad cælestis gaudia regni, sub Regibus Anglorum, fratre ejusdem videlicet Aldulfo Orientalium, & Lothero sexburgæ filio Cantuariorum: atque a dextris Christi sponsi ejus feliciter collocata, pro omnibus nobis in conspectu summi Patris interventrix assistit assidua. Quam felix es beata Virgo, quæ vivens incorrupta, corrumpi nescis etiam tumulata! Jam vitæ decus quoddam splendet resurrectionis, immutata partem habes Christi resurgentis. Nam etiam signum divini miraculi, [Ad corpus incorruptū varii sanantur:] quo ejusdem feminæ sepulta caro (sicut Beda testatur) corrumpi non potuit, indicio est quia a contactu virili incorrupta perduravit. Denique post ipsius obitum, dum in sepulcri tumba pausarent ossa, signorum non vacat expers, verum miraculorum frequentia mox undique celebris refulsit. Nam adversa corporis valetudine diversi laborantes, cum opem fideliter ad tumbam illius exposcerent; sospitate sibi reddita, Christi certatim laudabant magnalia. Nonnulli vero, morbo detenti acerbiore, in somnis admonentur ejus festinanter adire mausoleum: quo citius cum pervenissent, cælestis ibi medelæ beneficia adipisci merebantur. Hinc fugantur variæ passiones & dæmonia, exaudiuntur supplices, per Dominum nostrum Jesum Christum: qui cum Deo Patre & Spiritu sancto vivit & regnat, in secula seculorum, Amen.

CAP. XXII.

[60] Circa hoc tempus S. Huna Sacerdos extitit, [ipsum sepelitur ab Huna Presbytero] qui de ordine monachorum & presbyterorum almæ Etheldredæ fuisse perhibetur. Hic (ut fertur) cum illa venerabili Congregatione, in lacrymis & maximo gemitu; sed & multitudo plebis diversȩ conditionis & ȩtatis convenerat, quȩ in vita ejus beneficia plurima fuerat experta, ejusdem sanctȩ Matris celebravit exequias; & eam non in lapide cȩlato aut arcubus auro circumactis; sed (sicut ab ipsa mandatum acceperat) cœmeterio ecclesiȩ juxta suos a sepelivit. Et post venerandum illius obitum, non in ecclesia constitit, [a morte miraculis claro:] sed in eadem palude prope Ely, ad quamdam modicam insulam, quȩ ejus nomine vocatur Huneia, secessit, solitariam eligens vitam, ut tantum quieti vacans Domino militaret; ubi quamdiu vixit gloriosam vitam duxit, quȩ omnibus late claruit: ad cujus tumbam multos, recuperandȩ sanitatis gratia accedentes, sospitatem ipsius recuperasse meritis plerique testantur. Quod quidam cognoscentes, secrete ejusdem Reliquias, sarcophago postea fracto, apud Torneiam transportantes reposuerunt, sperantes a Domino ejus patrociniis gratiam & misericordiam. b

CAP. XXIII

[61] In anno, quo Dominus venerabilem Virginem suam Etheldredam, ad perennem cȩlestis vitȩ gloriam, ab hac vita corruptibili provexit; mirum & admirandum accidit de quodam illius ministro, quod Beda saluti multorum intellexit enarrandum. [Lib. 4. c. 22.] Inter Egfridum ergo Regem Northanhumbrorum, jam dudum sponsum ejusdem Virginis, [Sanctæ minister apud hostes captivus,] & Ethelredum Regem Merciorum, conserto gravi prȩlio juxta flumen Trenta, ubi occisus est Alwinus frater Egfridi Regis, cujus sororem Estridam prȩdictus Rex Ethelredus habuerat uxorem; inter alios de militia ejus, juvenis nomine Ymnia occisus est, qui die & nocte sequente similis mortuo jacebat: tandem recepto spiritu, revixit; prout potuit, vulnera sua alligavit; deinde levavit se, & cœpit ire: sed cito captus a viris hostilis exercitus, & ad Dominum suum, Comitem videlicet Ehtelredi Regis adductus est. At ille suscipiens eum, curam vulneribus ejus egit; & ubi sanescere cœpit, ne fugeret vinciri prȩcepit, sed vinciri non potuit: mox vero ut abire cœperant qui eum vinxerant, ejus vincula sunt soluta. Interea Comes cœpit mirari & interrogare quare ligari non posset. Ille respondit: Habeo fratrem nomine Tunna, Presbyterum & Abbatem Monasterii, in civitate quȩ ab ejus nomine c Tunnacestre vocatur; qui me interfectum putans, pro me Missas crebras facit: & si nunc in alia essem vita, ibi anima mea per intercessionem ejus solveretur a pœnis. [quoties pro eo Missam dicebat frater suus] Dum vero vinculis teneri non posset, vendidit eum Lundoniis Freso cuidam: sed nec ab illo, cum illic duceretur, ullatenus potuit alligari; sed hora quando Missæ fiebant, solvebatur. Et cum vidisset qui eum emerat, vinculis non posse cohiberi, donavit ei facultatem sese redimendi si posset. Ast ille jurejurando ut rediret, vel pecuniam illi pro se mitteret, venit Cantiam ad Lotherum Regem, qui erat filius sororis S. Etheldredæ Reginæ (quia & ipse quondam ejusdem Reginæ minister, id est pincerna fuerat) petiitque & accepit ab eo pretium redemptionis suæ, ac suo Domino ut promiserat pro se misit. Qui post ad fratrem reversus, cuncta quæ illi solatia in adversis pervenissent, [vinculis solvitur ideoque dimittitur,] ex ordine replicavit. Cognovitque eo referente, illis maxime temporibus sua fuisse vincula soluta, quibus pro se Missarum fuerant solennia celebrata; sed & alia periclitanti illi commoda contigisse; & prospera, per intercessionem fraternam & oblationem Hostiæ salutaris, cælitus sibi fuisse donata intellexit.

CAP. XXIV

[62] Multi hæc audientes a prȩfato viro accensi sunt fide ac devotione pietatis, & ad orandum, vel eleëmosynas faciendas, vel ad offerendas Deo victimas, pro ereptione eorum qui in fide de seculo migraverunt: intellexit enim, quod Sacrificium salutare ad redemptionem valeret animȩ & corporis sempiternam. Sed nequaquam hoc admirandum putabimus, [unde plurium devotio excitatur,] quod de Bedȩ opusculis huic operi duximus inserendum, si gratiam Dei in sancta Regina multipliciter collatam attendamus: cujus devotionem iste in mysterium exhibens, contemplatus quid cavendum quidve agendum novit, ut Deo devotior existeret ȩmulabatur. Et non solum iste de quo prȩsens sermo est, verum innumeri viri & feminȩ, in illius contubernio degentes, cum essent in Regni solio sive in Religione positi, exemplo illius & monitis, spretis mundi deliciis atque illecebris, morum executione Domino complacebant: [ad Sancta imitandam,] sicut ex prȩcedente Capitulo ejus Presbyter & Monachus S. Huna, vita & sanctitate insignis; atque alius quidam, Owinus nomine, Monachus, sed pædagogus & princeps domus illius conscius, & secretorum cælestium auditor, ut supra retulimus. Sed & vir merito sanctitatis egregiæ, custos agrorum ipsius erat (ut nuper divina visione ostensum est) vocabulo S. dÆlgotus apud Betrithesworde, quæ est villa beati Martyris Edmundi, corpore requiescens: de quo in sequentibus minime est reticendum. Namque prudens virgo Christi Werburga, in Ely sub regimine Etheldredæ Abbatissæ, [uti & S. Werburgā.] rite (ut supra memoravimus) divinis mancipata officiis, omnes monasterii famulatus anticipabat, omnibus se inferiorem præbebat, erga omnium necessitates vulneratæ caritatis viscera impendebat. Cujus sanctitatem cum prædictus Rex Etheldredus patruus suus comperisset, eam inde cepit, ac quibusdam Virginum monasteriis Abbatissæ jure præfecit, scilicet e Heamburch atque Tritingeham.

CAP. XXV.

[63] Igitur post gloriosum beatæ & gloriosȩ Etheldredȩ transitum, quo de hac misera mortalium vita, cupiens dissolvi & esse cum Christo, migravit ad immortalem Sponsum suum, in cujus conspectu semper suorum mors est pretiosa Sanctorum; [S. Sexburga Abbatissa Elyensis electa,] providentia divina hominum saluti salubriter providente, substituta est in regimine animarum, in Eliense monasterio, sub vitæ regularis observantia, soror ejusdem Deo devota Sexburga; non tam soror carnis cognatione, quam boni operis imitatione, quam habuerat in conjugem Erconbertus Rex Cantuariorum. Quæ divina dispositione, post mortem sororis, a Sororibus electa & dilecta, meruit præesse in Abbatissæ officio, sub tramite justitiæ sororis sequebatur exempla. Cumque gregi Dominico, suo & sororis suæ exemplo (quæ carne mortua apud Deum vivebat bonorum operum attestatione) ac magis prodesse satageret & studeret quam præesse; zelo divino mota atque solicita, [decernit corpus Sanctæ ad ecclesiam transferre.] secum diu pertractat atque disponit levare ossa gloriosæ Virginis, de loco quo prius fuerat tumulata: nam tumulatio ejus celebris habebatur. Unde cum suis, crebrescente miraculorum frequentia & quodammodo exigente, diem constituit, quo tantum possent revisere thesaurum, in ecclesia beatæ Dei Genetricis Mariæ honorabilius ac decentius collocare, atque in locello novo gloriosius reponendum transferre, cum jam sexdecim annis sepulta esset. Laudant cœlibes feminæ dictum quod audiunt, ac prope adstantes gratulantur ex voto.

ANNOTATA. G. H.

a Beda, In locello ligneo sepulta.

b Mabilio in Judice eumdum retulit, non assignato die, neque ad arbitrium assignavit aliquem Wilfordus in Martyrol. Angl.

c An sit Thong-caster in Lindseia, ditione Comitatus Lincolniensis, inquirant istarum regionum eruditi.

d S. Ælgotus quis fuerit, quia sequentia hic citata desunt, nescimus divinare. Dixi cap. 2 litt. b ex Malmesburiensi, in ecclesia S. Edmundi jacere duos Sanctos, Germanum & Botulfum. At qui ibi Germanus dicitur, est aliis Jurminus, an etiam qui Ælgotus sit Alnotus, referendus ad 25 Novembris? Dicitur hic anachoreticam vitam in Eliensi insula degisse. Quomodo autem revelata sit ante an. 1138 ejus sanctitas una cum corpore, invenietur in libro Mirac. num. 123, ubi dicitur fuisse S. Etheldredæ agricolanus.

e Heamburck sive Heanbrig in Cantabrigiensi provincia, Tritingeham, seu Trinckingamia hodie Trenta in agro Staffordiensi, addatur & Weduna in agro Northamptoniensi.

CAPUT VI.
Corpus S. Etheldredæ incorruptum transfertur.

CAP. XXVI

[64] Placuit itaque prædictæ Abbatissæ, ut dictum est, [Pro elevatione corporis,] sororis suæ Reliquias reverenter de terra colligere, quam Christus, multorum testimonio signorum gloria & reverentia, mundo prædicandam innotuit: jussitque quosdam e Fratribus quærere lapidem, de quo locellum facere possent: dirigitque eos ad quærendum exterius lapidem sepulcralem, tantæ Virginis iteratæ humationi idoneum: quia interius insula tali necessitati nequaquam congruum habere poterat. Ipsa enim regio Elge, ex natura loci undique aquis & paludibus est circumdata, neque lapides majores in se habet nisi aliunde venerint. Qui statim ascensa navi a applicantes, venerunt ad civitatulam quamdam, [quæritur,] tunc temporis desolatam, non procul inde sitam, quæ lingua Anglorum Grantecester vocatur. Et dum nimium soliciti deambularent, mox invenerunt juxta muros illius civitatis locellum, de marmore albo pulcherrime sectum, in loco qui usque hodie Ermenswurche b dicitur, id est Opus miseri. [nec sine miraculo invenitur Sarcophagus,] Mirantur singuli, negant vicini hujusmodi lapidem se habuisse illo in loco, vel aliquando vidisse: & accedentes propius, non a quolibet illic positum asserebant, sed Dei potius jussione ad ipsorum usus cælitus fuisse collocatum: non enim talis naturæ lapis aut quantitatis illic repertus est: poterat vero nominari, sed non videri. Verumtamen totius regio Angliæ illis temporibus aut penitus marmorei expers lapidis adhuc fuisse videbatur: sed nostris diebus & habere, atque in ea posse abundanter inveniri, insignium ædificia operum undique demonstrant.

[65] Operculum quoque similis materiei, coloris, & idoneæ quantitatis & qualitatis reperiunt, atque absque ulla partium congruarum distantia sive dissonantia, sarcophago simillimum, in quo etiam prȩdicti coloris decens candor decenter emicuit. Illi autem de invento supra modum gavisi, [cum congruo sibi operculo:] unde & intelligunt a Domino suum iter prosperatum & negotium acceleratum, gratias agentes Deo pro cunctis beneficiis ejus, quantocius vento secundo retulerunt ad monasterium. Sexburga vero magis divini muneris exhilarata beneficio, benedixit Deum, qui facit mirabilia magna solus. Tandem exonerant onere grato carinas, & mausoleum optatum nec diu quæsitum, ad locum devehitur. Notatur hora memoriȩ celebris, & exultatio (ut credimus) fit in Supernis, cum honor Sanctis exhibetur in terris. [& miracula crebrescunt.] Accurrit populus patriȩ undique, ȩgrotantium maxima confluxit turba: febribus fatigati, & quacumque incommoditate depressi, ad tumbam illius levi sopore intercepti, ejus subvenientibus meritis, adepta sibi sanitate gaudebant: aliorum diversis subveniebat incommodis, quorum vota fidei puritas comitabatur. Hoc revera B. Sexburgæ animos maxime erexit, ut eam de veteri extraheret sepultura, & in ecclesia recondendam collocaret; quam in terra diutius clausam salvat & servat Christi bonitas contra naturam.

CAP. XXVII.

[66] Cumque statuto die, post tot annos, sacræ Virginis corpus ac Sponsæ Christi elevanda essent ossa de tumulo, & in basilica decentius tumulanda; pars plurima devotæ plebis confluxerat, ad hujus Translationis sancta solennia. Et quoniam res talis confirmari debet testimonio plurimorum, [Præsentibus S. Wilfrido Ep.] præfatus Antistes S. Wilfridus, qui B. Etheldredæ (quamdiu Egfrido Northanhumbrorum Regi, solo nomine & non opere conjugali, licet Sacramento conjugii, desponsata fuit) familiarissimus & testis veracissimus ejus perpetuæ virginitatis extitit, eique velamen sanctimonialis habitus sub Ebbæ Abbatissȩ magisterio, Regis Egfridi amitȩ, apud urbem Coludi sacratum imposuit; atque cum in regimine fuerat statuta animarum, in Elyense monasterio, sicut Beda asserit, assidua familiaritate in omnem ejus necessitatem diligens & solicitus adjutor adstiterat; & huic tam specioso & jure spectando spectaculo interfuit, & eidem miraculo insolito sua prȩsentia & auctoritate magnum credulitatis pondus contulit, atque innumeri qui novere & adfuere id ipsum testati sunt: sed & inter ceteros, ad ampliorem rei certitudinem & veritatis evidentiam, medicus Kynefridus, [& Kynefrido medico,] qui sicut morienti illi, ita & elevatȩ de tumulo prȩsentialis affuit, ut huic tam mirando & pro raritate pretioso miraculo testis existeret; memor utique incisurȩ, quam quondam fecerat in ejus corpore; qui referre erat solitus, quod illa infirmata habuerit tumorem maximum sub maxilla.

[67] Aptato igitur & desuper decenter composito papilionis umbraculo, cum omnis Congregatio, hinc Fratrum illinc Sororum, psallens sepulcrum ejus circumstaret, aggere dejecto fossa defoditur, & theca de pulvere elevatur. Ipsa autem Abbatissa S. Sexburga adaperto sepulturæ ostio, cum paucis, [elevatur corpus incorruptum,] tamquam ossa elatura & delatura, ingreditur: & facto modico intervallo, repente de intus audivimus ipsam voce magna proclamare; Sit gloria nomini Domini altissimi; & ut ista patefierent, sub probatione & præsentia testium, etiam nec multo post clamaverunt me intus c reserato papilionis ostio, vidique elevatum de tumulo, & positum in lectulo corpus sacræ Virginis dormienti simile: cumque corpus ejus adaperto sepulcro esset prolatum in lucem, ita incorruptum inventum est, acsi eodem die fuisset defuncta sive humi condita. Stupendum inusitatumque miraculum, & cunctis seculis prædicandum! Sanctissima Virgo Etheldreda, irritam faciens Deo imperante naturam, quia carnem suam vivens servaverat immunem a libidine, immunis post mortem reperta est a corruptione: & cum per sexdecim annorum curricula in terreno pulvere delituisset obtecta, [quasi in lecto suaviter dormientis,] quasi ex resurrectione tota iterum rediviva effloruit, speciemque repræsentat in lecto suaviter quiescentis, in nullo obnoxia humanæ consuetudinis corruptioni; imo tota pulchra, tota formosa, tota integra est reperta.

[68] Et discooperto vultus indumento monstraverunt etiam mihi vulnus incisuræ, quod feceram, curatum: ita ut mirum in modum, pro aperto & hiante vulnere cum quo sepulta erat, tenuissima tunc cicatricis vestigia apparerent. Quis audivit unquam tale? aut quis vidit huic simile? Vulnus, quod putruerat in maxilla quoad viveret, incorruptum & integrum diuturna reddidit sepultura; ceterorum caro defunctorum sepulta dissolvitur, istius viventis tumore dissoluta post sepulturam reparatur: aliorum corpora exterminantur, istius viventis tumore dissoluta post sepulturam reparatur: aliorum corpora exterminantur, istius plaga post mortem redintegratur: [etiam vulnere redintegrato] aliorum natura putredine consumitur, istius vulneri in maxilla hianti medela cælestis adhibetur. Qui vero præsentes aderant, Dei mirabilia venerantur, nullam in cicatrice reperiunt turpitudinem, sed fœderatam gratiæ novæ gloriæ portionem. Nam guttur illud gloriosum, quod evanuisse speraverant in favillas, totum redintegraverat Dei virtus & potestas. Sed nec stupendum & admirandum videtur, si consideremus omnipotentem Domini gratiam, qua omnia quæcumque voluit, fecit in cælo & in terra; & meritum Virgini misericorditer donavit, ut non solum ab illicitis pro amore ejus declinaret, verum etiam, quo uti licenter potuit, terreni scilicet ac carnalis sponsi consortium contempsit. Præclara igitur prædicanda est virtus Dei & pietas in omnibus, qui rubum ardentem a combustione, qui Danielem in lacu leonum ab eorum morsibus servavit illæsum; præter morem humanæ conditionis, quadam prærogativa, carnem corruptibilem glorificavit in Virgine, jam collata incorruptione.

CAP. XXVIII.

[69] Tandem vero cum multa reverentia levaverunt illud, & novis diligenter indutum vestibus, [imponitur sarcophago:] tanto thesauro conservando idoneis, intulerunt in ecclesiam, cum magno & multimodo devote exultantium tripudio, atque in eo quod allatum est sarcophago posuerunt. In quo quiescens expectat reditum Domini sponsi sui, ut reformet corpus humilitatis ejus; configuratum corpori claritatis illius. Et mirum in modum hoc in loco minime est reticendum, [quasi ad ejus mensuram facto,] sed sæpe solemniter & incessanter prædicandum, quod tantam aptitudinem & congruam æquipollentiam eidem mausoleo gratia divina contulit, atque ita aptatum corpori Virginis sarcophagum inventum est, acsi ei specialiter præparatum fuisset; ut nec quantitas lapidis in continentia quantitatem sacri corporis excederet, nec infra sese, tamquam minus continens, inutiliter cohiberet: & locus quoque capitis seorsum aptissime figuratus apparuit. Modus namque Deo disponente provisus, [cui & operculum suum se coagmentat] mensura non dissimiliter coæquata: superpositus autem lapis ostendit, quam pretiosa intrinsecus latitet margarita: ultra citraque non imminet, intus vel supra non dissidet, unde lætitia tanta vacillet. Juncturam nullam reperies, ubi lapis lapidi cæmento connectitur. Apparet nusquam vestigium, quo compagem aliquam investigare sufficias: sic operculum suo unitum est vasculo, ut nulla divisionis sit similitudo: lapis unus de duobus efficitur, sicque ad virginalis integritatis testimonium redintegratur. Naturale nonnumquam est, ex lapide uno duos dividere; duos autem nullum audivimus artificem in unum naturaliter copulasse. Et præterea vere est artifex ille mirabilis, cujus omnis natura famulatur imperio, & ab ejus voluntate inusitata etiam non discordant.

[70] Qui enim in deserto filiis Israël aquas de petra produxit, ipse de duobus ad obsequium Virginis unum fieri lapidem imperavit. Nullatenus prævalet aperiri nec qualibet potest arte dissolvi, quem cælestis manus polivit Artificis, & cæmento indissolubili teste materia solidavit: quoniam jucundum & insignem Deus in illo præparavit thalamum, ubi in carne florida incorrupta Virgo diem cælestium præstolatur nuptiarum. [miraculo renovato quod olim S. Clementi factum.] Hic est thesaurus ille incomparabilis sapientiæ Dei, quem creatrix omnipotentia clausum illibatum suo munivit signaculo, ne aspectui ulterius patefiat humano. Nec immerito. Quæ enim usquam femina, cuilibet sponso maritali lege depacta, ignem ita corporeæ voluptatis evicit, sicut beatissima virgo Etheldreda, Sponsos sortita geminos, quæ pudorem castitatis integerrimum custodivit? Hæc & alia innumera pietatis beneficia fidelibus suis ejus præstat misericordia, qui quondam Martyri suo Clementi, in modum templi marmorei habitaculum præparavit, cujus exequias Angelico legimus celebratas esse obsequio. Forma corporis formæ sepulcri fit conformis. Eadem fere prærogativa beatissimæ Virginis Etheldredæ, cui sepulcrum Christo donante præparatum, Angelico (ut confidimus) patrocinio ex insperato est inventum. Et cum ignotum habeatur quibus cæsoribus informatum, quibusve sit politum artificibus; salva opinari fide non officit, quod & ista cælestium sint officia ministeriorum.

CAP. XXIX

CAP. XXX.

CAP. XXXI

[71] Translatum est itaque egregium corpus pretiosissimæ Virginis & Reginæ insignis Etheldredæ, [An. 679, 17 Octob.] anno videlicet ab Incarnatione Domini sexcentesimo d septuagesimo nono sub die Kalendarum Novembrium sexto decimo, & in ecclesia beatæ semper Virginis Mariæ, quam ipse a fundamentis construxerat, collocatum, ubi usque hodie in maxima veneratione habetur ad laudem Domini nostri Jesu Christi, qui eam elegit & præelegit ut esset templum & habitaculum Spiritus sancti. Plura quoque de ea tunc temporis divulgabantur gestorum insignia, quæ Scriptura teste gloriose fiebant; nec est incongruum istinc adjicere. Linteamina vero omnia, quibus involutum erat corpus venerabile, ita integra apparuerunt & ita nova, ut ipso die viderentur castis ejus membris esse circumdata. [non sine novis miraculis ad lintea,] Contigit autem a tactu indumentorum eorum & dæmonia ab obsessis effugata corporibus, & infirmitates aliquoties esse curatas. Hydropici veniunt & sanantur, & diversis afflicti passionibus per ejus merita liberantur. Nec immerito quippe quæ spirituales in carne sua triumphaverat potestates, corporeas recte in ægrotis curat infirmitates. * Sed & per loculum ligneum, in quo pretiosa Virgo sepulta fuerat, [cum priore loculum,] nonnulli oculos dolentibus saluti fuisse redditos, perhibent: qui cum caput suum eidem loculo apponentes orassent, mox doloris sive caliginis incommodum ab oculis amoverunt. De loco autem, [& priorē sepulturā.] in quo hujus Virginis corpus fuerat primo sepultum, fons aquæ oritur lucidissimus, & usque in ævum manare non desinit; unde in potum si ægroti quilibet sumpserint, sive de illo conspersi fuerint, in pristinum convalescere vigorem memorantur.

[72] Nunc igitur, quoniam in extendendo materiam aliquantulum moras inveximus, & labor studii maxime imbecillibus gravis est; opus finem debitum postulat, stylum figere licet, cum Dei opitulante gratia opus exaravimus promissum. Inculta autem scriptoris e oratio veniam mereatur, etsi non meruit sperare mercedem. Etsi elegantia verborum non sonuit, desideria tamen votiva complevimus. Quisquis autem sibi dicatum opus perlegerit, [Oratio auctoris hanc partē concludentis.] vel legenti sobrium gloriosa Virgo adhibebit auditum. Miseræ eorum sorti compatere, quos tibi devotos, beata Mater, intenderis, orationibus tuisjuva, & certamen bonum futura immortalitas prosequatur pauperis tui cultoris, cujus tuæ laudi sudavit ingenium: dedicentur Christo te intercedente labores ejus: illius te lingua resonabit, quamdiu in hoc corpore peregrina versabitur: tuque eum saltem in ultimo tuere examine, ut cælestis gloriæ participatione persruatur. Quinimo tua universis in afflictione positis merita prætende, & fideles tui per tua sancta suffragia æternæ vitæ gaudia mereantur, per eum qui te sibi sponsam assignavit Jesum Christum Virginis filium & Virginum sponsum, Redemptorem mundi & Dominum, qui cum Patre & Spiritu sancto vivit & regnat Deus per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA G. H.

a Navigarunt per Canum fluvium ascendentes, usque Cantabrigiam, & e regione hujus Grantecestriam. Consule Cambdenum.

b Mabilio ex Ms. Ermenswithe id est Opus Misi: sed Wurch Saxonice, Belgice Werk opus dicitur Ermen sine Ærmen pauper ac miser: unde correctio probatur.

c Sunt verba Medici, supra a Beda relata.

d Imo Translatio anno 695 facta est (quod etiam Whartonus notat) scilicet cum a transitu sive anno 679, quo is hic perperam collocatur, anni elapsi supra indicantur Sexdecim, uti & Beda supra habet. Interim in ejus & aliorum Martyrologiis solum notantur anni undecim, & sic contigisset Translatio anno 690.

e Sane passim hiat oratio: nec tamen corrigere vel supplere præsumpsi.

CAPUT VII.
Beda Sanctam laudat versu ac prosa: moritur S. Sexburga: succedunt SS. Ermenilda & Werburga.

CAP. XXXIII.

[73] Fratrum itaque desiderio diligenter ac solicite operam dantes, satisfacere curavimus: quæ in Beda, [Historiæ Bedæ insertus] atque in scriptis Anglicis vel Latinis de gloriosa Domina & Patrona nostra Etheldreda, apud nos inventa scripta, juxta modulum intelligentiæ nostræ in unum historialiter texuimus: etiam quid metro de eadem ipse recensuit, nunc addere oportet. [Lib. 4. C. 20] Sic enim ille scripsit; Videtur opportunum huic historiæ Hymnum virginitatis inserere, quem ante annos plurimos, in laudem & præconium ejusdem Reginæ ac sponsæ Christi, elesiaco metro composuimus; & imitari morem sacræ Scripturæ, cujus historiæ carmina inclita, & hæc metro ac versibus constat esse composita.

[74]

Alma Deus Trinitas, qui secula cuncta gubernas;
       Annue jam cœptis, Alma Deus Trinitas.
Bella Maro resonet, nos pacis dona canamus; [hymnus de virginitate,]
      Munera nos Christi; bella Maro resonet.
Carmina casta mihi, fœdæ non raptus Helenæ:
      Luxus erit lubricis, carmina casta mihi.
Dona superna loquor, miseræ non prælia Troiæ:
      Terra quibus gaudet, dona superna loquor.
En Deus altus adit venerandæ Virginis alvum; [qua excelluerunt,]
      Liberet ut homines, en Deus altus adit.
Femina Virgo parit mundi devota parentem:
      Porta Maria Dei, femina virgo parit. [S. Maria Deipara]
Gaudet amica cohors de Virgine matre Tonantis,
      Virginitate micans gaudet amica cohors.
Cujus honor genuit casta de Virgine plures
      Virgineos flores cujus honor genuit.
Ignibus usta ferit Virgo non cessat a Agatha:
      Eulalia & profert ignibus usta feris: [aliæque plures]
Casta feras superat mentis pro culmine Tecla:
      Euphemie rapidas casta feras superat.
Læta ridet gladios, ferro robustior Agnes:
      Cæcilia infestos læta ridet gladios.
Multus in orbe viget per sobria corda triumphus,
      Sobrietatis amor multus in orbe viget.

[75]

Nostra quoque egregia jam tempora Virgo beavit [ac recentius S. Etheldreda]
      Etheldreda nimis nostra quoque egregia:
Orta patre eximio, regali & stemmate clara:
      Nobilior Domino est, orta patre eximio.
Percipit inde decus Reginæ & sceptra sub astris;
       Plus super astra manens percipit inde decus.
Quid petis alma virum, sponso jam dedita summo?
      Sponsus adest Christus, quid petis alma virum?
Regis & æterni Matrem jam credo sequaris,
      Tu quoque sis mater Regis ut ætherei.
Sponsa dicata Deo bis sex regnaverat annis,
      Inque monasterio est sponsa dicata Deo.
Tota sacrata polo celsis ubi floruit actis,
      Reddidit atque animam tota sacrata polo.
Virginis alma caro est tumulata bis octo Novembres, [corpore per 16 annos incorrupto reperta.]
      Nec putet in thalamo Virginis alma caro.
Christe, tui est operis quia vestis & ipsa sepulcro
      Inviolata nitet, Christe tui est operis.
Hydros & ater abit sacræ pro vestis honore,
       Morbi diffugiunt, hydros & ater abit.
Zelus in hoste furit quondam qui vicerat Evam:
      Virgo triumphat ovans, zelus in hoste furit.
Aspice, nupta Deo, quæ sit tibi gloria terris:
      Quæ maneat cælis, aspice, nupta Deo.
Munera læta capis festivis fulgida tædis:
      Ecce venit Sponsus, munera læta capis:
Et nova dulcisono modularis carmina plectro,
      Sponsa hymno exultas & nova dulcisono.
Nullus ab altithroni comitatu segregat Agni;
      Quam affectu tulerat nullus ab Altithroni.

CAP. XXXIV.

[76] Quod in libro Regum Angliæ Beda doctissimus, plano sermone seu metro, de sacratissima Regina Etheldreda edidit, digestum habemus: nunc etiam quid de ipsa in libro de Temporibus, quod ad multorum efficaciam commentus est, licet breviter, sub eodem tamen sensu quid meminerit, præterire non convenit. [Anno autem Dominicæ Incarnationis sexcentesimo septuagesimo octavo (juxta quod Beda docet) b Synodus universalis Constantinopoli celebrata est, [Idem in libro de Temporibus laudat ejus continentiam,] temporibus Papæ Agathonis, sub Constantino Principe, Legatis Apostolicæ Sedis & Episcopis centum quinquaginta adsistentibus. Quo videlicet anno sancta & perpetua Virgo Christi Etheldreda, filia annæ Regis Anglorum, & primo alteri viro permagnifico, & post eum Egfrido Regi conjux data, quæ per duorum annos thorum incorrupta servavit maritalem, post Reginam sumpto velamine sacro Virgo sanctimonialis efficitur: nec mora, etiam Virginum Mater, & nutrix pia Sanctarum, accepto in construendum monasterium loco, quem Elge vocant: cujus merita varia testatur etiam mortua caro, quæ post sexdecim annos sepulturæ, cum veste qua involuta est, incorrupta reperitur. Verum series historiarum, [& alibi ubi agit de Synodo C P.] cum maximo studio computantes, etiam in Beda invenimus annum præmonstratum depositionis almæ Virginis fuisse, in quo Theodorus Doroverniensis Archiepiscopus, audiens fidem Ecclesiæ Constantinopoli per hæresim (de qua nunc diximus) multum esse turbatam, Ecclesias Anglorum, quibus præerat, ab hujusmodi immunes perdurare desiderans; imperantibus in Anglorum Regnis Egfrido Northanhumbrorum, ipsius videlicet sanctæ Etheldredæ quondam conjuge; Etheldredo, Rege Merciorum; & Aldulfo, Rege Estanglorum, hujus Deo dicatæ feminæ germano; & Lothario, Rege Cantuariorum, ejusdem nepote: sub quorum præsentia c collecto Episcoporum Doctorumque plurimorum cœtu, sicut mandaverat Agatho Papa præfatus, ut cujus essent fidei singulos sedulo inquireret, omnium unanimem in fide Catholica reperit consensum.

CAP.XXXV

[77] Sancta denique Etheldreda, cum subita mutatione de hoc fragili corpore raperetur; [S. Sexburgæ Abbatissæ defunctæ] soror ejus Sexburga, pretiosa virago in monasterii regimine successit (ut jam dictum est) gregemque ibi Dominicum doctrina & forma veræ religionis instruxit. Hoc quippe in augmentum virtutis eam valde provexit, quod corpus jam dictæ Virginis Etheldredæ adeo integrum illibatumque invenit, acsi eodem fuisset die humatum, quod per spatium plurimorum annorum demolitum atque consumptum æstimaverat. Et cum multis volventibus annorum orbitis idefessa ad cæleste regnum anhelaret, graviter ægrotare cœpit, diemque suæ vocationis imminere præsensit. Quæ in medio suorum posita, sacrosanctis Jesu Christi mysteriis exitum suum munivit, cum fidei puritate in manus Creatoris spiritum commendavit, sicque in senectute bona diem ultimum clausit. Sepulta est in decenti loco post beatissimam sororem suam, ubi virtutum suarum merita florere non desinunt: semperque ejus præconia arripiunt incrementa, ut in libro d illius enarratur.

CAP XXXVI.

[78] Elge autem monasterium, solatio Matris & auxilio, Deo providente, qui disponit hominum saluti omnia suaviter, [succedunt S. Ermenilda] diu non destituitur. Etenim voto unanimi & consensu totius Congregationis, S. Ermenilda, post obitum B. Sexburgæ, loco ejus successit. Quæ totius dominationis ambitione neglecta, commendatis Christo Virginibus quibus præfuit, sanctissimam Matrem secuta, ad Christi paupertatem quam optaverat, pauper ipsa devenit: & dum apud homines honorari refugit, apud Deum & apud homines honorem percepit ampliorem: ubi a cunctis digne suscepta, totius Congregationis Mater effecta est. In Anglico quidem legimus, quod Sexburga in Ecclesia de e Sapeya quam construxerat, a B. Theodoro Archiepiscopo sanctitatis velamen accepit, atque ibidem filia ipsius Ermenilda sub ea normam Religionis, spreto Regni culmine, postea sumpsit: quæ dum iter ad Ely paravisset, filiam suam Werburgam pro se in ministerio Abbatissæ, sicut diu optaverat, constituit. Transiit autem plena sanctitate & justitia ad regna cælestia, & cum matertera sua, sancta videlicet Etheldreda, juxta matrem suam requiescit condita. Testatur mors ejus pretiosa quantæ sanctitatis & pietatis extiterit, quod liber vitæ ejus plenius docet.

CAP. XXXVII.

CAP. XXXVIII.

[79] Sponsa igitur Domini Werburga cum quibusdam ecclesiis præesset, ut supra dictum est, [& S. Werburga;] post dilectæ genitricis suæ obitum jure Prælationis etiam monasterium Elge suscepit. Elegit tamen Divina præscientia & voluntate Heanburgensi monasterio requiescere corpore: in quo loco Dei margarita cum debita reverentia tumulata, pluribus signorum indiciis se probat vivere in cælesti gloria. Unde tandem in f Cestram, qua nunc requiescit, est translata. Eam quippe post ipsius decessum, beatæ feminæ quarum nomina solius Dei novit scientia, nobis autem incognita, sub vitæ Regularis observantia locum Elge in honore & sanctificatione usque ad vastationem a Danis gestam servaverunt. Post discessum vero SS. Etheldredæ, Sexburgæ, Ermenildæ atque. Werburgæ, Ecclesia, Elge minime vacabat ab opere Dei: [sub quibus permansit vigor regularis.] imo virtus divini cultus, sub beatarum regimine feminarum, non tepescente, sed magis ac magis in ea fervescente fervore disciplinæ regularis ac custodia monasticæ professionis, multis annorum evolventibus orbitis, floruit. Sed & ecclesias ac monasteria, quæ quaquaversum in Anglia erant, quamquam diversis provinciis diversi Reges præessent, & vario sub eventu frequentia invicem bella succederent, in pace & securitate atque Christianæ legis augmento conservavit gratia supernæ misericordiæ. At humani generis improbus hostis, tantæ serenitatis tempora non sustinens (quoniam appetitu bonæ voluntatis caret, bonis invidere non cessat) solito livore: infectus, iram ac nebulosam concitavit tempestatem in cunctis Angliæ finibus.

ANNOTATA G. H.

a Notæ sunt hæ Sanctæ, & coluntur, Agatha, 5 Februarii; Eulalia, 12 ejusdem, Tecla, 23 Septembris; Euphemia, 3 ejusdem; Agnes 21 Januarii, Cæcilia, 22 Decembris.

b Imo Concilium illud CP. inchoatum fuit mense novembri anni 680, & absolutum 16 Septembris anni 681; in quo Monothelitarum hæresis' condemnata est a 289 Episcopis.

c Concilium Panbritannicum Hedtfeldæ celebratum est anno 680, 15 Kal. Octob. Consule Concilia Spelmanni pag. 168. Colitur S. Theodorus Archiepiscopus 19 Septembris.

d Librum proprium de Vita S. Sexburgæ utinam nobis inveniat aliquis: nonnihil edidit Capgravius, & post hunc Alfordus, qui obitum ejus refert ad annum 699, & diem 6 Julii.

e Scapeya, seu Shapeia, monasterium in regno Cantii.

f De hac translatione nihil in Vita 3 Februarii, scilicet ante illam scripto; sed aliqua adjecimus ex Capgravio: illam Joannes Brompton in Chronico asserit, factam anno 875, quando Heamburgenses, pavore Danorum soluti, corpus ad Cestriam, tamquam ad locum tutum, transtulerunt.

CAPUT VIII.
Irruptiones Danorum. Insula & monasterium Elyense vastatum. Sanctimoniales & Clerici occisi.

CAP. XXXIX.

[80] Anno autem ab Incarnatione Domini octingentesimo sexagesimo sexto, regnante Rege Etheldredo Occidentalium Saxonum, [Dani irrumpunt anno 866] magna a Paganorum classis sub Rege Inguare, cum duobus Fratribus ejus Evulfo & Hasdene, cum collega suo Ubba nomine, totius doli & malitiæ illi per omnia consimili comitantibus illos tribus Regibus, Hostenio, Bagseg & Guthrum, & eorum fortitudine; cum plurimo comitatu Ducum & Procerum (quos enumerare onerosum est, in Chronica vero describuntur) cum innumerabili multitudine fortium pugnatorum, de b Danubia in Britanniam advenit, & in regno Orientalium Anglorum, [in Eastangliam,] quod Estangle dicitur, hiemavit: ubi Deo acceptus Edmundus fidei Christianæ cultor tenebat imperium. Hi omnes persecutores Christianorum erant, adeo crudeles naturali ferocitate, ut nesciant malis hominum mitescere: absque ulla miseratione pascuntur hominum cruciatibus; & juxta Prophetæ vaticinium, quod ab Aquilone venit omne malum, flante Borea, a gelidis nativitatis suæ sedibus gens eadem nequam prosilivit, subitos ac neciferos turbines in omnes fines Britanniæ flavit, nunc mari nunc terra circumiens, flammis ac ferro cuncta depopulans: & nisi divina impediretur miseratione, conata est in exterminium adducere totius fines Britanniæ: & quia legis Dei cultores eos esse noverat, omnino delere aut servituti eos subjugare nitebatur. [Jerem. I. 14] Cum Christicolis pacem habere noluit: unde monasteria, Divino permittente judicio, universa ab ipsis fundaminibus diruens, cædibus & incendiis devastabat.

[81] [ac deinde Northumbriam,] Gesta sunt hæc anno primo regni præfati Regis Etheldredi, filii Edelwlfi. Deinde anno secundo gens prædicta, atrox & impia, de Orientalibus Anglis ad Eboracam civitatem migravit: illic maxima ex parte omnes fere Northumbrensium cœtus, occisis duobus Regibus Osbrith & Elle, deleti occubuerunt c: qui vero evaserunt, pacem cum Paganis pepigerunt. Tertio autem post anno, prædictus Paganorum exercitus, Northumbros relinquens, venit Merciam; [Merciam,] & d Swthingham adiit, & ibi hiemavit. Quibus illic advenientibus, Burthredus Rex Merciorum pacem iniit: quem post annos septem pace rupta regnum deserere, Romamque contra suam voluntatem adire coëgerunt, Regnumque Merciorum suo Dominio subdiderunt. Loca Sanctorum & monasteria ancillarum atque servorum Dei, undique deprædantes, combusserunt. Et iterum anno quarto Eboracum rediit, ibique per annum mansit. In quinto vero, per Merciam ad Orientales Anglos transivit, & in loco qui dicitur e Theodford hiemavit: quo etiam anno gloriosus Rex f Edmundus ejusdem provinciæ (sicut in Chronica legitur) a præfato Rege Pagano Inguare martyrizatus est: sicque Rege occiso, [atque Orientalem Angliam invadentes,] Pagani nimium gloriantes, totam illam regionem suo dominio subdiderunt. Quo etiam (ut sequentia insinuant) anno ecclesia de Ely igne combusta est, extinctis omnibus qui intus erant.

[82] His ita gestis, prædictus Rex Ederedus, Dei fultus adjutorio, [cæduntur ab Ederedo Rege] ex omnibus qui tunc Angliæ præerant, solus resistere potuit. Hic congregato non modico exercitu apud g Æsemdum hostes invasit, ubi diu atrociter utrimque pugnatum est. Quo in loco Pagani divino judicio Christianorum impetum non ferentes, alter de duobus Paganorum Regibus Ubba & quinque Comites occisi occubuerunt, & multa millia illorum occisa corruerunt. Cecidit ergo Baseg Rex, Sidroc senex Comes, Sidroc Comes junior, Osebertus Comes, Prene Comes, Haraldus Comes, & totus eorum exercitus in fugam versus est: sed eodem anno Rex Ederedus ex hac vita discessit, cui successit frater ipsius Elwredus: qui acer ingenii, per Baldum & Joannem doctissimos Monachos tantum instructus est, ut in brevi librorum omnium notitiam haberet, totumque novum & vetus Testamentum in h olalogiam Anglicæ gentis transmutaret. Hæc si quis plenius scire voluerit, in Chronico per ordinem singula reperiet.

CAP.XL.

[83] Postquam igitur permissu divino, præfata gens barbarorum hostili pervasione cuncta Anglorum bona diripuit, [Iidem vastata tota Anglia] vastavit, incendio consumpsit, monasteriorum septa diabolica rabie fœdavit; tandem ad notitiam Elyensium pervenit accolarum. Omnis undique ætas, omnis utriusque sexus conditio, vivendi conducta amore, maluit huc atque illuc fugiendo substantiæ dispendium pati, quam feritatis hostium globis congredi. Hujus siquidem communis tribulationis & miseriæ nullatenus expers fuit Elyensis insula; [Elyam aggressi,] præsertim cum paludes & aquæ quibus circumcingitur in mare porrigantur, & sit ab ipsis æstuantis æquoris fluctibus quarumlibet navium ad eamdem insulam non difficilis accessus. In hanc vecta est aliquando gens eadem cum multis navibus, putans vacuatum defensoribus occupare locum. Exitus loci deprecationibus atque etiam insidiis, urget, ut inhabitantes aut vinceret, aut obsidione fatigatos in deditionem susciperet, aut loco excedere compelleret: adversum quos atrociores quique accolarum indigenæ obsistere nituntur. Contigit namque cum finitimam regionem suæ ditioni subjugarent, [a collectis ad defensionem accolis profligantur.] multos ex Anglorum nobili genere ad insulam se conferre: tamen veriti tantæ multitudini forte ne quidquam infortunii occurreret, quamquam vividi bello gestarent dextram, satisque sufficiens his crederetur negotiis, & quandoque aliis prævalerent Barbaris: missa undique legatione vicinos in auxilium convocant, atque delectam armatorum manum sibi applicantes, ad internecionem hostem citius prosternunt penitusque delent.

[84] [Sed majori numero regressi] Hoc denique pacto ab oppressione liberati aliquando, respirare videbantur, sed non adeo diu hac libertate exultare valuerunt: verum prædictus malignorum cœtus, virtute fortiore, congregato exercitu, cum suo Rege, plurimo stipato militum agmine ruente, debacchationis spiritu sæviens in eos irruit, pervadit, atque prosternit. Plurimi incolarum vectibus cæsi in capite, quorum funera solenni sepulturæ tradi prohibita sunt, escis bestiarum & volatilium sunt projecta. Ad cœnobium autem Virginum, [promiscuā omnium cædem edunt.] quod gloriosa Virgo & sponsa Christi Etheldreda construxerat, tandem perveniens, pro dolor! invadit, Sancta contaminat, conculcat ac diripit: protenditur rabidorum gladius in lactea sacrataque colla; mactatur ut victima innocua sanctimonialium caterva; & quoscumque reperit sacri desiderii Fratres & Sorores, absque ulla humanitatis consideratione, præcipiti perimit strage i. Sicque monasterio, quod vera Dei Christicola Etheldreda construxerat, cum Virginibus, & ornamentis, & Reliquiis Sanctorum & Sanctarum combusto, civitate etiam spoliata & cremata, prædæ ubertate ditati, omniaque ejusdem loci adimentes mobilia atque utensilia, inimici Domini redierunt ad propria.

CAP. XLI.

[85] Erat inter ipsos ferocissimorum hostium cuneos, quidam aliis immanior & crudelior satelles diaboli, spirans cædis & sanguinis, avaritiæ sectator, alienarum rerum truculentus appetitor. Is dum tumulum Deo dilectæ Virginis Etheldredæ intueretur, repositum inibi thesaurum esse arbitratur. Nil moræ interponit; & mox bipenni, [Unus Sanctæ tumbā effringens, spe reperiendi in ea thesauri,] quam cruentis gestabat manibus, marmoreum vas, quo corpus pausabat virgineum, crebris ictibus ferit a latere; ut eo scilicet effracto, pecunias, quas intus falso credebat reconditas avide diriperet; nesciens infelix, quam properum tempus divinæ animadversionis immineret, quo pœnas luiturus miserabiliter de medio foret rapiendus. O piratam miserrimum, culturæ Deitatis nescium, terreni lucri cupidum, infelici casu ruiturum! Qui dum corruptibilis pecuniæ facibus exitialiter ardet, thesaurum virginalem & incorruptibilem inquietare non timet. Tota vi ferientis percutitur lapis sepulcralis, quo velut in thalamo requiescit Christi sponsa perennis. Multiplicantur ictus, foramen efficitur, quod usque hodie manens cernitur. Quo facto, nulla cælestis vindictæ fit dilatio: [oculis e vulsis expirat.] sed confestim oculis ab ejus capite divinitus avulsis, sacrilegam inibi vitam finivit. Quod cernentes ceteri, ulterius almam Virginis glebam inquietare non præsumpserunt.

[86] Ad ultimum ferro & flamma cuncta consumunt, nec quidquam potest esse residuum, quod non disperdat manus impia barbarorum. Totus pæne trucidatur Clerus, [Quidam postea reversi locum utcumque restaurant,] adducitur in captivitatem quisque residuus. Sicque locus misere jacebat a cultu divini officii & timoris omnino desolatus; nullus qui ministerium impleat remanet, aufertur canticum laudis & lætitiæ, sonat vox luctus undique & miseriæ. Ex ipsis denique Clericis qui vitam suam k deprecati * sunt, post aliquot annos octo reversi sunt: de quibus aliqui in decrepita ætate, transcursis multorum annorum curriculis, usque ad tempus Edredi Regis pervenerunt. Hi, [infelici conatu.] prout poterant tantæ calamitatis tempore ecclesiæ porticus resarcientes, divinum solvebant obsequium. Verum ipsis alii succedendo Clerici, more perversorum superbiæ & avaritiæ dediti, non Canonici, imo vitam irreligiose ducentes, in errorem & temeritatem contempta honestatis reverentia inciderunt. Quorum insolentiam Deus, ob sanctæ Virginis meritum, mira indignatione dissipavit, ac justa examinatione damnavit: de quibus suo loco dicendum est. Hæc quoque gesta sunt anno Dominicæ Incarnationis octingentesimo septuagesimo; centesimo autem & nonagesimo sexto, ex quo beata Etheldreda in Ely facta est Abbatissa.

CAP. XLII

[87] l Alwredus igitur Rex prædictus, post fratrem regnum strenuissime tenuit viginti octo annis & dimidio; sed laboriosissime impugnatus, [Succedunt Reges, Alfredus,] videlicet ab ea qua frater ipsius Pagana gente, quam ipse & filii ejus de cælo adjutus protrivit atque delevit. Ab isto vere Anglia, usque in hunc diem, sub uno Rege aucta est, regnavitque filius ejus pro eo m Edwardus dictus senior. Hic multo latius quam pater fines regni dilatavit, [Edwardus senior,] siquidem civitates & urbes maximasque provincias, quas Dani multo tempore possederant, obtinuit & possedit, Regesque plures in deditionem accepit. Insuper duos Reges, fratres scilicet Inguare Regis, Ewlfo de Halsdene, post plurimos annos occidit, n & cum eis cæsa multa millia Paganorum corruerunt. Post multas vero res egregie gestas, anno regni sui vicesimo quarto, ex hac vita transiens, Edelstano filio Regni gubernacula reliquit: [Edelstanus,] quod strenuissime per decem & sex annos tenuit. o Post quem frater ejus Edmundus successit, cui Regina sua Edrida duos filios peperit, Edwinum & Edgarum. Et cum peperisset Edgarum, S. Dunstanus audivit in sublimi voces psallentium atque dicentium: p Pax Anglorum, exorti nunc pueri & Dunstani nostri tempore. [Edgarus,] Hæc genealogia nobilissimi Regis Edgari, Anglorum Basilei, multorum cœnobiorum fundatoris & restauratoris incliti, qui Elgicam ecclesiam gloriosius restauravit & possessionibus locupletavit: quod imposterum præterire indignum est. [Edmundus.] Edmundus quoque Rex præfatus, cum per septem & dimidium annos Regnum magnifice tenuisset, q interficitur, & Glastoniam delatus, a B. Dunstano Abbate sepelitur: moxque proximus heres Edredus fratri succedens, Regnum novem annis & sex hebdomadibus tenuit.

ANNOTATA G. H.

a Quis status Regum Daniæ fuerit hoc seculo 9, potissimum priore hujus seculi parte, diximus 3 Februarii ad Vitam S. Anscharii, Danorum Apostoli, § 7 & sequentibus. Ex istis hi progeniti: quorum Duces, inquit Huntindomensis lib. 5 pag. 148, fuerunt Hinguar & Ubba, viri strenuissimi, sed crudelissimi. Perendinantes igitur in hieme in Estangle, inducias & equos ab eis acceperunt: & addit West-monasteriensis, qui pedites erant, equestres effecti sunt. Brompton ait dictos Hinguar & Hubba, natos patre Lotheberco, de stirpe regia, forte Inguane seniore, de quo a nobis ad Vitam S. Anscharii actum. Addit Brompton, appulisse apud Rodham villam provinciæ Nordfolch.

b Danubiam etiam scripsit ad hunc annum 866 Hovedenus quem descripsit auctor noster; videnturque eorum ætate opinati Angli, septentrionales populos ex Pannonio processisse, & a Danubio, ad quem habitarant, acquisitum regnum appellasse Danubiam, quæ deinde contracte dicta sit Dania. Contrarium potius credendum fuerat; sicut constat Gothos, nunc Suecos, ab Aquilone profectos Gothiam sibi ad Danubium constituisse seculo 4.

c Addit Hovedenus, Hæc gesta feria sexta ante Dominicam Palmarum (11 imo 12) Kalendas Aprilis. Nam Pascha celebratum 30 Martii fuit.

d Idem Hovedenus Notingham adiit: adjacet ea provincia Eboracensi agro: & Ingulfus Beorrodus Rex, inquit, Paganos Nothingam relinquere coëgit, & Eboracum repetere.

e Theodford, vulgo Thetford, quasi vadum Thet fluvioli, e Suffolcia confluentis, in cujus confinio est provincia Norfolciæ.

f S. Edmundus colitur potissimum 20 Novembris. Corpus in Bederici-cinte propria ecclesia conditur.

g Eschedun Hovedeno, qui asserit hanc victoriam obtentam anno 671.

h Ita Mabilio: est autem Græce ὁλολογία, integra sermocinatio, Eographum Catologium, quidsi Catalogia legatur, vel potius Analogia, similitudo, æquiparatio?

i Hæc contigisse anno 670, indicatur in Historia Elyensi: ultimo autem capite Dani appellantur Normanni id est viri Septemtrionales.

k In eadem Historia, deprædati sunt; Mabilio etiam deprecati legit, sed verba, Vitam suam, omisit, sine quibus rursum num. 92 litt. b legitur deprecati.

l Alfredus, sive Alevredus, regnavit ab anno 872 ad annum 901.

m Edwardus senior regnavit ab anno 901 ad 924.

n Hæc contigerunt anno 907, & passim ab Anglis describuntur.

o Edulstanus præfuit ab anno 924 ad 940.

p In Vita S. Dunstani 19 Maji hæc proferuntur.

q Interficitur a latrunculo, anno 946, die 26 Maji, in festo S. Augustini Anglorum Apostoli, feria 3, Indictione 4. Ita Hovedenus. Omnia consentiunt litteræ Dominicali D.

CAPUT IX.
Pœna Canonicorum sacrum corpus & vestes ejus incorruptas temere attrectantium, tempore Edredi Regis.

CAP. XLIII

[88] Hujus autem tempore mirum & audientibus valde stupendum apud Ely de Sacerdotibus ibidem degentibus contigit, quod unus illorum, Alfelmus nomine, sub persona alterius de se, qui errori & facinori eorum consenserat, asseruit, scripsit, quod hic sub silentio non præterimus. * Transactis haud eminus ætatis hujus temporibus in Anglorum gente, Edredo regnante, quando zelo caritatis frigescente, atque jugo iniquitatis fervescente; Britannici orbis cœnobia, pȩne ab ipsis fundaminibus omnia aut ultione omnipotentis Dei in universa jacebant provincia, semirutis (pro nefas!) maceriis desolata; aut si quæ in antiquis urbibus remanserant integra, ab utriusque sexus Canonicis, nomine, non dignitate, erant occupata diutissime; contigit quoque ut monasterium Elge, quod situm est in insula, in qua sancta virgo Etheldreda requiescit, cum germana nomine Sexburga, ac venerabili nepte Ermenilda, sub eorum transiret Dominia. Quorum Archipresbyter, Præpositus & Magister, [Archipresbyter proposuit aperire sepulcrum Sanctæ:] instinctu fraudis dæmoniacæ, ausus est sepulcrum sacræ Virginis violare, licet haud impune, tamen ista ratione. Appropinquante quadam tempestate ejusdem præpollentis sanctæ prædictæ solennitatis die, convocavit ceteros Sacerdotes ac Clericos quibus præerat, cum quibus basilicam ingressus, ad eos dixit: Volo indubitanter scire, si venerabilis Virgo Etheldreda etiam nunc integra manet carne, sicut referunt sacra scripta venerabilis Bedæ in historia gentis Anglicanæ; aut si aliquid omnino ex ea manet in monumento, in quo olim tumulata est corpusculo: quoniam mihi non videtur esse verisimile, sed potius credo quod nihil est in sarcophago. [ceteris ne id tentet dissuadentibus,] Qui respondentes Magistro infausto dixerunt: Quomodo ausus fuisti mente scelus concipere, ut mausoleum Virginis intemeratæ ullo modo cogitares aperire? Nonne omnes scelerata morte properanter debemus vitam finire, nisi ocius cessaveris a tam illicita præsumptione? Quibus ille respondit protinus: Credo, quodsi Virgo tam sancta, ut olim, in præsenti jaceret basilica; per eam Deus plurima istic fecisset miracula.

[89] Tunc unus de Sacerdotibus illi dixit: Idcirco, Didascale, tales profers sermocinationes, quia noviter ad istam insulam ex alia veniens provincia, minime virtutum vidisti miracula, quæ Conditor rerum peregit innumerabilia, per hujus sacræ Virginis merita. E quibus ex pluribus tibi referam perpauca, [quorum unus refert miracula] quæ paulo antequam huc adventares sunt patrata. Quædam matrona in quodam huic vicino commanebat vico, quæ circiter sex annos ita erat contracta, intolerabili morbo & paralysi, resoluta omni membrorum compage, ut nulla ratione manus ad os dirigere, nec venerabile salutaris signum Crucis propriæ fronti imprimere, nec a fulto a valeret surgere absque famularum juvamine. Hæc postquam medicis multam irrogaverat pecuniam, [in paralytica 6 annis,] nec curationis ullam ab eisdem suscepisset medelam, supernæ respectu clementiæ, ad istam, bis quatuor mancipiis deferentibus, accessit aulam: in qua cum ipsa vigilaret nocte, meruit sanitatem recipere, & propriis incedens vestigiis reversa est ad propria, laudans & glorificans Dei omnipotentiam.

[90] [muto 7 annis] Quidam etiam adolescens, per septem annorum curricula, degebat illo in tempore in quadam villa, quam Bradeforde appellant illius loci incolæ: qui similiter ut a parentibus ad hoc templum est deductus, statim soluta sunt vincula linguæ ejus, & profatus est rectis sermonibus; dicens coram cunctis circumstantibus: Redeamus, fratres, ad hospitium; quoniam per beatæ Virginis Etheldredæ meritum, largiente omnia creante Deo, curatus sum. Quædam denique puella, a primordio suæ nativitatis cæca, post transacta decem annorum spatia, illis diebus feliciter est delata ad hæc templi mœnia. Hæc, mox ut ingressa est basilicam, suscepit oculorum medelam; [cæca 10;] & cœpit mirari hujus mundi machinam luculentam ac fulgidam, jubarque solis rutilans quod numquam ante viderat; Deum auctorem rerum magnificans, qui omnia quæ cernebat miranda creaverat. Quidam etiam juvenis, manum habens aridam, [manu arida,] accessit ad sacratissimam hujus almaæ Virginis tumbam; quam illico extensis lacerti nervulis, me adstante, valuit aperire viribus receptis: quod videntes populi qui aderant, benedixerunt Dominum qui creavit omnia.

[91] Quidam etiam Sacerdos in isto commanebat cœnobio, [& ancilla Presbyteri,] qui propriam compulit servulam in horto colligere olera, Dominica die ante Tertiam. Hæc dum sudem arripuisset ingentem, quatenus properanter Domini sui expleret jussionem; manus ejus tam firmiter adhæsit ligno, quod tenebat avide, & unde herbas evellere desiderabat illicite, ut nullus hominum quolibet conamine stipitem a manu mulieris potuisset dirimere. Quæ dum immenso torqueretur cruciamine, nullum valentes miseræ aliud juvamen impendere, fustem in utraque manus inciderunt parte, sicque permansit annos quinque. Quibus expletis, rotante cæli cardine, [ob Dominicæ violationem punita] contigit nos convivaturos quadam die ad domum prædicti Sacerdotis convenire. Quam dum conspexissemus cruciari ultra modum, facturam Dei perire condolentes nimium, concordi voto ad convivantem diximus Presbyterum: Antequam sumamus cibum, pariter ducamus ad istud hanc mulierculam templum; suppliciter deprecantes omnium Auctorem creatorum, quatenus ei dignetur misereri, per gloriosum sanctæ Virginis. Etheldredæ interventum. Qui respondens omnibus, [atque ad tumbam curata.] gaudens dixit Fratribus: Omnipotens Deus pro tam utili consilio vos collocet in cælesti regno, ubi Sancti fruuntur lumine perpetuo. Qui basilicam ingressi, mox ut rogaverunt Dominum, de manu extensa mancipii prosiliit lignum, quod jam carne consumpta adhærebat compagibus ossium: sicque mulier divinum percepit medicamentum, & cœtus Clericorum regressus est ad convivium, gratias ac laudes referens Salvatori Christo.

CAP. XLIV

[92] Quapropter te moneo, Magister, ut ab audacibus & illicitis inchoamentis properanter cesses. [Ille nihilominus propositi tenax,] Quodsi sermonibus meis credere nolueris, condigna in primis morte morieris, ac deinde suppliciis condemnatus sempiternis infeliciter, perpetuis cruciatibus subjacebis, vermibusque tartareis ac infernalibus incendiis. Qui bis ac ter commonitus a prudenti sene, noluit cessare a scelestissimo conamine: sed convocavit quatuor juvenes ex Clericali Ordine, quos facile conduxit in ruinam ac condemnationem perpetrato crimine. * Erat namque in arca qua quiescebat Virgo sancta, quædam rimula, [accedit ad rimam, olim a sacrilego Normanno factam,] quæ (ut nobis quidam senex retulit, quod ab ipsis Sacerdotibus qui hæc viderunt didicit) a Paganis Christi culturam dissipantibus facta fuerat. Namque Normanni, crudeles populi, olim, quemadmodum Anglorum plurimas atque Francorum provincias, deprædaverunt Elgicam nihilominus insulam. Qui postquam omnem Clerum, Sanctimoniales, ac populum ferro & igne depopulati sunt, pueros atque senes crudeli morte perimentes, adolescentes captivos ac juvenes ad extraneas duxerunt regiones. E quibus unus immanis Normannus, ausus est accedere ad sepulcrum Virginis egregiæ, qui exiguam manu ferens bipennulam, ter quaterque marmoream in qua jacebat percutiens cistam, sperans immensam invenire pecuniam, confestim ut exiguam fecit fenestrellam, oculos amisit & vitam. Ex ipsis denique Clericis, qui ex Elgico b deprecati sunt cœnobio, post aliquantos annos, octo ad ipsum repedaverunt locum. E quibus aliqui jam in decrepita ætate provecti, transcursa multorum curricula annorum retulerunt seni præfato eo tempore adolescentulo, sicut scriptum est in hoc codicillo.

[93] [& per eā palpat corpus, aliique post eum:] Quid plura verbis prosequor superfluis? Ad hanc Presbyter infelix cum scelerum sodalibus accessit, qui accipientes surculos c marathi unde fuerat cooperta totius superficies pavimenti, quosque ponentes in sarcophagi foramine, post suum d Magistrum omnes ausi sunt palpare corpusculum sanctæ Virginis. Tunc Sacerdos ait: Nunc remoto ambiguitatis scrupulo indubitanter scio, quia adhuc in hoc tumulo requiescit sacra Virgo, sic integra permanens carne. Tunc senex, qui ante prohibuit, ad eum dixit: In proximo plus debes scire, quod percussus jacebis Dei ultione. Qui rursus ait, flocci pendens vaticinia senis; Modo volo videre, si vestes ejus etiam nunc permanent integræ. Qui candelam cohærentem virgulæ per foramen immisit arculæ, [ardente supra vestes incombustas candela nil motus,] quæ beata continebat membra Sanctæ: sed plus intus nequivit adspicere, quam si foret cæcatus utroque lumine. Verum ardens candela (ut perhibent) cecidit supra Sanctam, & tamdiu ardens super sacras mansit vestes, donec tota concremata est, eas contingere flamma metuente. Cuncti tamen qui aderant lumen candelæ prospiciebant, quod per foramen de sepulcro exibat; & quidquid intra latebat cremari pertimescentes, dixerunt Sacerdoti totius criminis auctori; Melius foret te non fuisse natum, quam committere scelus tantum. Quia nec ideo cessavit a malo diræ mentis proposito: [violenter eas arripit, ex iisq; particulam abscindit;] accipiens namque partem virgæ, acuit eam in uno capite, quod rursus findens cultelli mucrone, infixit vestibus Virginis sanctissimæ, quater quaterque in gyrum complicans, toto conamine omnium qui aderant, ad foramen usque pertraxit: & quia nullam læsionem habebant, mirari cœpit. Qui confestim ingentem machæram arripuit, & exiguam exinde particulam dæmonum suasione incidit, ceteris sodalibus, quatuor videlicet prædictis juvenibus, ipsam vestem sursum trahentibus & omni virtute retinentibus. Quæ, postquam sceleratorum contactu est violata, ita ab immundis eorum manibus est subtracta (sicut retulit Presbyter, qui hujus criminis fuit particeps) quasi eam infra tumbam duo fortissimi milites retraherent, & quasi ipsa adhuc Virgo sancta vivens eis diceret; Nec Dei, nec meam habeatis gratiam, quia ausi estis corrumpere sindonem meam.

[94] Quid multa? Mox ingens pestis arripuit domum illius Sacerdotis, quæ conjugem ejus ac liberos omnes cita morte percussit, [sed mox punitur sua & suorum cita morte,] totamque progeniem funditus extirpavit. Ipsum quoque, ad alterum commigrantem locum, post paucos dies deduxit in infernum, quoniam non purgavit per pœnitentiam scelus commissum. Sed & de ipsis quatuor fautoribus divina ultio peremit duos ocius; [uti & socii duo,] tertius, cum esset institutus officiis litteralibus, Ecclesiasticis, ac Sacerdotalibus, ita protinus in amentiam versus, quidquid scivit est oblitus, quasi nihil didicisset penitus; & adhuc vivens luit pœnas de tam grandi facinore, [tertius amens fit:] quoniam per singulos menses perdit sensum, mentis vigore deficiente, luna ætatem, quam e tum habebat, repetente. Quartus vero fuit prælibatus Presbyter Alfelmus, qui & ipse gravi ægritudine correptus, [quartus a paralysi] ferme per octo menses mansit paralyticus; donec parentes mœsti ac dolentes, quibus erat unicus, detulerunt eum cum plurimis muneribus ad beatissimæ Virginis corpus. Qui dum ibidem ipsa vigilarent nocte, promittentes per Sacramenta satisfactionem, meruit eorum æger recipere sanitatem, [Sancta invocata sanatur.] per Virginis almæ Etheldredæ intercessionem; & mane glorificantes cosmi Redemptorem, læti reversi sunt ad eorum mansionem. Ecce quid infideliter dubitantis temeraria generavit præsumptio; ecce quid injusta juste promeruit actio. Habeant ex hoc quilibet sacrarum f indigni attrectatores Reliquiarum, quia non nisi cum cordis munditia & humilitate id debent præsumere.

CAP.XLV.

[95] Sed nec quidem ecclesia sic, ab iniquorum cessavit Presbyterorum dominio, [Mansit autem ecclesia sub Canonicis] verum sub eorum naufragosa gubernatione, usque ad duodecimum regni gloriosi Regis Edgari annum, fluctuabat. * Egregius quoque Rex Anglorum præfatus Edredus decimo anno regni sui ægrotavit & g mortuus est: cujus frater, dico Edwinus, Regis scilicet Edmundi & sanctæ h Edrigydrȩ Reginȩ filius, regnum suscepit; quatuor annis regni peractis defunctus est, & Wintoniæ in monasterio novo est sepultus. Cujus regnum suus germanus i Edgarus, ab omni Anglorum i populo electus, anno ætatis suæ sexto decimo suscepit (& ipse de genere Kinegilsi eximii Regis, qui primus Westsaxonum Regum fidem Christi a S. k Birino percepit) a B. Dunstano decenter institutus, Regno Anglorum leges justas constituit, [usque ad 12 annum Edgari R.] regnoque tranquillissimo omni tempore potitus est: destructas quoque ecclesias renovavit & ditavit, abjectis ex cœnobiis Clericorum næniis, ad laudem Dei monachorum & sanctimonialium catervas aggregavit, sicut & sequente docetur opere. Nunc his finem imponentes nimiam prolixitatem devitavi; tempus enim est ut sequentis libri ordinetur initium, & ut loquendi vires interim per silentium reparentur.

ANNOTATA G. H.

a Apposuit Mabilio, forte ex lecto.

b Forte Vitam suam deprecati sunt, ut supra monuimus.

c

Μάραθος sive Μάραθρος Græce, Latine Fœniculus, aromaticæ herbæ genus, apud auctorem de medicamine faciei, Ovidio suppositi, sic memoratum,

Profuit & marathos olentibus addere myrrhis
      Quinque parent marathi scrupula, myrrha novem.

d Locum hunc restituo ex Epitome Cottoniana apud Whartonum pag. 602 licet Mss. sic haberent: Accipientes sacculos marathi, quibus compta… post triduum omnes magistri: quæ nullum sensum faciebant.

e Mabilio quantum, melius ecgraphum nostrum quantam, & Epitome Cottoniana simpliciter quam, forte autem intelligitur novi-vel pleni lunium, quibus recurrentibus gravius affligi solent ii quos Lunaticos vocant, puta epileptici aliique similes.

f Delevi, quia abundabat, vocem Virginum.

g Anno 955 mortuo Edredo succedit Edwinus.

h Hanc necdum invenimus ullis Fastis inscriptam.

i Edgarus incepit regnare anno 955.

k S. Birinus colitur 3 Decembris.

LIBER SECUNDUS.
De restauratione & statu ecclesiæ S. Etheldredæ sub Abbatibus, ejusque secunda translatione.

PROOEMIUM
Ejusdem Thomæ Monachi Elyensis.

[1] [Collecturus in hoc libro veteres chartas,] In præcedente monstratum est opere, qualiter in Ely S. Etheldreda, & post illius sequaces fabricaverunt, sive illic Deo complacentes vixerunt, vel a quibus locus ille fuerat desolandus, siquidem apparet. Tandem importune compellentibus me quibusdam ex nostris, ne ab incepto vacarem, sed gesta nostræ Insulæ, ut spoponderam, exequerer. Et nunc in tanto negotio, licet minus sufficiens inveniar, viribus ac sensibus pusillus, tamen advocatricis meæ Etheldredæ confidens solatio, excusso aliquando torpore, sic ad rogata exequendum festino; & in unum congesto volumine explicare, seu majora, seu minora, [de vulgari Latine redditas,] ut res expostulat, præsertim qui locum restauraverunt, & illorum testamenta, quæ vix & maximo cum labore exquisivi, & ea de vulgari in Latinum commutavi: sed singula in diversis sparsa locis demum collegi. Quæ cum multorum testimonio inserta; minime cognoscantur etiam nobis, compendia aliis porrigimus: nam dulcis sæpe & grata cognitio est, etiam nota relegere, ac gestit animus in aurem replicari.

[2] Et cum Gentilium figmenta vel Stoicorum deliramenta summo studio videamus composita, [itaque suppleturus quæ desunt Vitæ S. Ethelwoldi,] & publice celebrata; operæ pretium est Sanctorum facta memorari, quorum merito sanctitas refulsit: ex quorum collegio Domini Confessor Ethelwoldus, doctrina & sanctitate extitit: qui ecclesiam nostram a Danis destructam restauravit, magna illic & digne memoranda gessit; quæ non plene in libro a Vitæ illius exarata sunt: quæ dum vir egregius & prudens, Herivæus, [proponit sequi simile opus Herivæi Episc.] primus Elyensis Episcopus, ut relatu digna compererat, de Anglico in Latinum transferri fecit; sicque opere expleto, librum de terris S. Edelwoldi nominavit: constat autem iste liber de tempore monachorum prospera eorum sive adversa plene denuntians.

ANNOTATA D. P.

a Librum hunc Mabilio edidit Sec. 5 Benedictino pag. 606 pro 1 Augusti auctore (ut videtur) Wolstano Monacho, S. Ethelwoldi discipulo, ex Ms. cœnobii Uticensis in Gallia, ubi caput 23 de hoc argumento sic habet: Non solum in finibus Orientalium Saxonum, verum etiam in remotis partibus Britanniæ, sanctus Antistes Adelwoldus, ad Dei omnipotentis servitium Monachos aggregare curavit. Est enim quædam insula famosa, in partibus Orientalium Anglorum sita, paludibus & aquis in modum insulæ circumdata, unde & a copia anguillarum, quæ in eisdem paludibus capiuntur, Elige nomen accepit: in qua regione locus omni veneratione dignus habetur, magnificatus nimirum Reliquiis & Miraculis S. Etheldredæ, Reginæ, & perpetuæ Virginis, ac sororum ejus; sed in ipso tempore erat destitutus & regali fisco deditus. Hunc ergo locum famulus Christi, pro dilectione tantarum Virginum, magnopere venerari cœpit: datoque pretio non modicæ pecuniæ, emit eum a Rege Eadgaro, constituens in eo Monachorum gregem non minimum; quibus, ordinavit Abbatem Brithnodum, Præpositum suum; & ejusdem loci situm monasterialibus ædificiis decentissime renovavit; eumque terrarum possessionibus affluentissime locupletatum, & æternæ libertatis Privilegio confirmatum, omnipotenti Domino commendavit. Hoc brevi compendio totum fere contiñetur, quod præsenti libro faciendum suscepit Thomas ad singularia quæque descendens. Restrictior tamen est primo hoc capite quam postea fuit librum miraculorum scribens, & initium sumens a restauratione Elyensi: quare inde potius ipsum hic dedi, additis [ ] per quæ discernantur amplificationes a texto contractiori.

CAPUT I.
Restauratio monasterii Elyensis & libertas, Regis Edgari privilegio munita.

[3] Restat nunc scribendum de reparatione Elyensis insulæ [quod eximium & excellens fuisse arbitror inter innumera signorum beneficia, [Elyense monasterium.] quæ Dominus per venerabilem suam Virginem Etheldredam operari dignatus est; quomodo Regum Anglorum Edgarus potentissimus, divino admonitus oraculo, ecclesiam de Ely restauraverit, muneribus adornaverit, possessionibus ditaverit, æternæ libertati donaverit, totum denique Deo commendaverit; cujus frequens eversio, Paganis olim irruentibus, locum sine cultu, per centum annos uno minus, occisis effecit cultoribus. Qui locus aquosus, piscosus, nemorosus & ferax cum utile & quietum videatur præferre habitaculum;] primam meruit monasticæ disciplinæ habere magistram, [cui prima Abbatissa præfuit S. Etheldreda,] sanctam & venerabilem gloriosamque Virginem ac Reginam Etheldredam: [quæ monasterium Ancillarum Dei constituens, alterum ibi locavit paradisum; cælumque terris & cælo terras ingerens, sic locum loco mutavit, ut alterum alteri insigniret, dum alter alterius cives possidet. [huic successerunt ejus soror S. Sexburga,] Cui successit in spirituale magisterium spiritualis Mater, soror ejus S. Sexburga, uxor Erconberti Regis Cantuariorum, & mater sanctæ Virginis Ercongotæ: illique successit altera filia ejus Ermenilda, uxor Wlferi Regis Merciorum, & mater S. Werburgæ Virginis. [neptis S. Ermenilda,] Ermenilda vero ad Christum de carne assumpta, filia ipsius jam dicta Werburga monasterium Elge suscepit regendum, [proneptis S Werburga,] ut ex antiquis scriptis collegisse memini.

[4] Post cujus decessum beatæ Matres & feminæ, quarum nomina solius Dei novit scientia, nobis autem prorsus incognita, sub vitæ regularis observantia, locum in honore & sanctificatione servaverunt, [& aliæ usque ad tempora Danorum.] usque ad Danorum tempora: qui inibi habitatricibus partim peremptis, partim fugatis, habitacula subruerunt.] Cujus loci desolatio, antiquæ religionis præferens exterminium, de cælesti libertate in humanam servitutem transierat; & usque ad tempora Regis Edgari regio fisco serviebat. a [Verum Deus, qui omni tempore, & omni rei suam providet congruentiam; nec locum sub contemptu, nec Sanctus passus est diutius esse sine cultura: sed gloriam ibidem quiescentium publicans per famam virtutum, & Regem tempori & Episcopum Regi, & utrumque suæ dispositioni aptissimum suscitavit. Ille ergo Edgarus, Angliæ Rex pacificus; & iste Ethelwoldus, Winthoniæ Pontifex eximius, diverso quidem officio, sed pari voto in lege Dei ambulantes; non minus Religioni quam dominationi totam patriam subjugarunt: ille imperando, iste prȩdicando. In quibus aptissime sibi respondebant, [S. Ethelwoldus Ep. locum obtinet a R. Edgaro,] & Regnum & Sacerdotium: dum quod alteri placeret, alter roboraret, & de omni statu rerum collato consilio neuter dissentiret, sed uterque consentiret. Hac itaque Regis sui gratia magnificus Episcopus Edelwoldus sublimatus, totum spiritus sui robur ad variam sanctitatis operationem accinxit; nunc nova incipiens, & perficiens; nunc ab aliis cœpta, sed non perfecta consummans; nunc destructa diversis in locis cœnobia reformans.] Cujus tempore Elyense cœnobium, miraculis famosum & Reliquiis gloriosum, sed ut publicum monasterium, sine cultu & reverentia, omni transeunti patebat.

[5] Duo autem de magnatibus Regis, scilicet Sigedwoldus Episcopus, [negatum duobus qui sibi eum ambiebāt:] natione Grȩcus; & Thurstanus genere Danus, visa loci habitudine, magis eum cupiditate quam devotione petiverunt: cumque pari ambitione decertarent, & bis inter eos de impetratione frequenter versaretur; ne alter de alterius contemptu insultaret, vel obtentu invideret; medium se interjecit quidam, qui erat Regi a secretis, nomine Wlstanus de Dalham. Et hic divino magis instigatus nutu, quam humano ductus affectu, ne alteri eorum cederet avarȩ petitionis effectus, Regem hac oratione convenit: Domine Rex, cum tuȩ saluti tuoque honori atque regno cuncti providere debeamus, nemo nostrum consulit istorum petitioni esse acquiescendum: locus enim sanctus, & celebris, & talibus indignus possessoribus: cujus antiquam dignitatem (ne ignoranter peccare cogaris) paucis tibi si jusseris, expedire non differam: exposuitque Regi per ordinem loci dignitatem, & Reliquiarum sanctitatem, & quȩcumque alia, vel per Bedam descripta, vel per famam divulgata, Regem eatenus latuerunt b. [Tantoque pondere Spiritus sanctus Regis animum sapientis viri compunxit eloquio; ut cupitæ possessionis neuter cupidorum possessor haberetur; sed unam eamdemque repulsam pateretur, & invida avaritia, & amara invidia.

[6] Succisa igitur præsumptuosa impetrandi fiducia, illico gloriosus Rex Edgarus, [& restaurandum suscipit,] accito B. Edelwoldo, de parando Elyensi cœnobio cum eo contulit; dicens sibi voluntatem inesse de conveniendis ibidem Fratribus, quorum obsequio summus Dominus & sanctæ Reliquiæ digna veneratione colerentur; pollicensque se idem cœnobium terris ac donis, & æternæ libertatis privilegio ditaturum; petiit ut ille vir Dei, tanti propositi cooperator existeret, & de constituendis ibi Monachis suam secum operam conferret. Intellexit itaque vir Dei, quod Spiritus sanctus operabatur in Rege: gratiasque agens Deo, in cujus manu corda sunt Regum, opus bonum maturare non distulit, sed prædictum cœnobium diligenter renovavit: Clericis expulsis, c Monachos ibidem congregavit, & Brithnothum eis Abbatem ordinavit; multasque terras, [atque locupletat fundis emptis & dono acceptis.] tam per se emptas a Rege, quam ab ipso Rege gratis datis, cum donis & ornamentis variis, atque regiæ auctoritatis privilegio confirmatas, Deo ac S. Edeldredæ totum commendavit: alias quoque terras quamplurimas ab aliis emptas ecclesiæ adjecit, quas per singula numerare otiosi negotii est d. Contulit etiam ecclesiæ nonnulla ornamenta, cappas videlicet plures, sed unam insignis operis. Dedit etiam in auro & argento multa pretiosa ac magna, quæ temporum vicissitudine & infortuniis ab ecclesia distracta penitus consumuntur.

[7] Haud multo post hæc Pontifex B. Ethelwoldus, cum reverentia sæpe nominandus, [Redimit etiam ab Edgaro R. jus totius insulæ,] repletur Spiritu sancto, providens & præcavens in futurum dolosa mala, quæ per vicissitudines rerum & permutationes regnorum oriri solent in terra; iterum accessit ad Regem Edgarum; & facta cum eo conventione, de integro emit ab eo totam adjacentem regionem prædictæ insulæ; scilicet viginti hidas e terræ, quas Rex infra Insulam habuit; sed & dignitatem & socam f septem hundredorum & dimidii; duorum videlicet infra insulam, quinque vero in provincia Orientalium Anglorum, & quinque hidas apud Meldeburne, & tres hidas cum dimidia apud Hernungeforde, & duodecim hidas apud Nortwolde; datis mutuo sexaginta hidis, quas ipse dono Domini sui Edelstani Regis apud Hertingeham habuerat; datoque instar centum librarum pretio, cum aurea Cruce mirifico opere polita Reliquiisque referta: quam gloriosus Rex, in munimentum donorum suorum & loci libertatem, cum Texta g mirifico super altare S. Etheldredȩ in Ely gratanter obtulit. Has igitur terras a Rege emptas, cum omnibus regiis consuetudinibus & cum privilegio ȩternȩ libertatis corroboratas, S. Ethelwoldus Deo & S. Etheldredȩ obtulit, [ejusque diploma obtinet,] sicut subsequens Regis privilegium declarabit, quod idcirco hic ponendum videtur, ut cunctis liqueat quanta firmitate Dei fundamento suo innitatur h.

[8] Omnipotentis Dei, cunctorum sceptra regentis moderamine Regum, imo totius seculi creaturȩque cunctȩ indissolubili regimine ȩque gubernantis habenas, nutu & gratia suffultus ego Edgarus, Basileus dilectȩ insulȩ Albionis, subditis nobis sceptris, Scottorum Cambrorumque ac Britonum & omnium circum circa regionum quieta pace perfruens, [quo idem ad Dei cultum servandū solicitus;] studiosius & solicitius de laudibus Creatoris omnium occuper addendis; ne nostra inertia nostrisque diebus, plus ȩque servitus ejus tepescere videatur; sed greges Monachorum & Sanctimonialium hac nostra tempestate ipso opitulante, qui se nobiscum usque in finem seculi manere promittere dignatus est, ubique in regno nostro, desertis monasteriis antiquitus Dei famulatu deficiente, nunc reviviscente, assurgere cupimus sub sancti Benedicti Abbatis regula viventes: quatenus illorum precatu & vigente religione & sancta servitute Dei nos ipsum pacatum Rectorem habere queamus. Unde frequentes monitus venerabilis Edelwoldi Episcopi corde tenus pertractans, cupio honorare hoc privilegio rebusque copiosis monasterium, [narrat quomodo restitutum monasterium sit,] quod in regione Ely situm, dignoscitur antiquitus S. Petri Apostolorum Principis honori dedicatum, decoratumque Reliquiis & miraculis almæ Virginis Etheldredæ, cujus vita venerabilis modis modernis in historia Anglorum promitur; quæ etiam incorruptibili corpore, hactenus condita mausoleo marmoreo albo perdurat. Locus denique, deficiente servitio Dei, nostra ætate regali fisco subditus erat: sed a secretis noster Edelwoldus, Deique amator, diœcesi Wintoniensis civitatis [Episcopatu] fungens, datis nobis sexaginta cassatis i, in villa quæ ab accolis Heartingas nuncupatur, [suo consilio & auxilio,] mutavit locum prædictum cum appendiciis ejus. Augmentansque mutuationem, tres villas, quæ his nominibus vocitantur, Meldeburna, Earnungaford, Northwolde; & ipse illico Monachos, meo consilio & auxilio, Deo fideliter regulari norma servientes, perplures inibi collocavit: quibus Brithnothum quemdam, sapientem ac bene morigeratum virum, Præpositi k jure præfecit.

[9] Cui affectui admodum ego congaudens, & lætabundus præ amore Christi & sancti Petri, [ejusque dotem auget de suo,] quem sub Deo patronum mihi elegi, & sanctæ Etheldredæ Virginis Deo Dilectæ & ejus prosapiæ sanctæ illic quiescentis; & pro animabus Patrum meorum Regum antiquorum, augmentare largiter mutuationem illam his donis, testibus consiliariis meis, volo; hoc est decem millia anguillarum, quæ omni anno in villa, quæ Wellan dicitur, pro expenditione redduntur Fratribus ad victualia, modo & deinceps concedo: & intra paludes causas seculares duorum centuariatuum & extra paludes quinque centuariatuum in Wicamlawan l in provincia Orientalium Saxonum, benigne ad fratrum necessaria sanciendo largior: quin etiam omnes causas seu corruptiones transgressionum justæ legis in sermonibus secularibus omnium terrarum sive villarum ad monasterium prædictum rite pertinentium, [& stabilit libertatē,] & quas in futurum ævum Dei providentia loco præfato largitura est, sive emptione seu donatione, aut aliqua acquisitione stent causæ seculares, emendandȩ tam clemente examine Fratrum, loco & manentium victui & vestitui necessaria ministrantes. Adhuc insuper omnem nummum reipublicȩ, in Provincia m Granteceaster Fratribus reddendum jure perpetuo censeo. Et sit hoc Privilegium liberum quasi munus nostrum, Deo devote oblatum, & sanctis ejus prȩdictis ad remedium animarum nostrarum, sicuti prȩfati sumus, ut nullus Regum nec Principum aut ullius ordinis quislibet prȩpotens, imposterum obstinata tyrannide aliquid horum infringere prȩsumat; si non vult habere omnipotentis Dei maledictionem, & Sanctorum ejus & meam & patrum meorum, pro quibus ista omnia libera haberi volumus ȩterna libertate in ȩternum. Amen.

[10] Hoc Privilegium hujus donationis & libertatis fecimus scribi, [anno 970;] anno Incarnationis Domini nostri Jesu Christi nongentesimo septuagesimo, Indictione tertia decima anno regni mei ȩque tertio decimo, in villa regali, quȩ famoso vocabulo a solicolis Wlfamere n nominatur; non clam in angulo sed sub divo palam; evidentissime scientibus totius regni mei Primatibus. o

Quorum quidem nomina hic infra inseri ad testimonium imposterum mandatur. [subsignantibus, post Regem quidem]
Ego Edgarus Rex animo benigno hoc largiendum Deo concessi & regia sublimitate corroboravi.
Ego Dunstan p Archiepiscopus corroboravi. [Archiepiscopis]
Ego Oscitel q Archiepiscopus, consolidavi.
Ego Ethelwold Episcopus, confirmavi. [& Episcopis;]
Alfstan, r Episcopus consignavi.
Ego Osulph Episcopus confirmavi.
Ego Wlfrick Episcopus adquievi.
Ego Minsyge s Episcopus corroboravi.
Ego Alfunold Episcopus confirmavi.
Ego Alfunold Episcopus consolidavi.
Ego Oswold t Episcopus adquievi.
Ego Byrsthelm u Episcopus confirmavi.
Ego Æadlin Episcopus consignavi.
Ego Alfric Episcopus consolidavi.
Ego Colfsige Episcopus corroboravi.
✠ Alfrid regina.

Alfric x Abbas. Astyis Abbas. Osgar Abbas. Alfstan Abbas. Æthelgar Abbas. [post Reginam vero, Abbatibus,] Cynneward Abbas. Burceytell Abbas. Æaldred Abbas. Ordbright Abbas.

Siferd Abbas Martin Abbas.

✠ Æthelstan Dux. Alfhere Dux. [Ducibus] Alfeag Dux. Ordgar Dux. Athelwyne Dux. Ostar Dux. Malcolme Dux. Birhtnocht Dux. Eadulf Dux. ✠ Birhtfed y iñ. Eanulf iñ. Alfunne iñ. Ethelneard iñt. Wulstan in. [& Primatibus Regni.] Alfuneard iñ. Alfune iñ. Nulfgeat iñ. Osulp iñt. Osweard iñ. Leofa iñ. Birhric iñ. Allfige iñ. ✠ Wlff iñ. Asulff iñ. Heanric iñ. Hringulf iñ. Leofran iñ. Ffrana Sigerd iñ. Leofric iñ Eadric iñ. Wulfold iñ. Alffige iñ. Hroold iñ. ✠ Durstan iñ. Ofgod iñ. Gota iñ. Ffrithegiste iñ. Durferd iñ. Durgod iñ. Offerth iñ. Oskytell iñ. Syserthe iñ. Durkytell iñ.

[11] His igitur testibus & aliis compluribus, de omnibus Dignitatibus & Primatibus Regni mei, z hæc quoque constituta & peracta noscuntur: [Eadē Anglice redduntur,] quod etiam nostra usitata sermocinatione describi mandavimus hac eadem schedula, quo possint in auribus vulgi sonare, ne aliqua scrupulositate admisceri videantur; sed regia auctoritate seu potestate nobis a Deo donata omnis contradictio funditus annulletur. Gode almig nam &c. id est Dei omnipotentis nomine unde apparet ex ipsomet originali, ubi ad longum etiam Anglicana versio descripta habebatur, hæc esse transcripta. In chartulario habentur ejusdem Regis chartæ aliæ duæ; [Aliæ duæ ejusdem Regis chartæ.] una super villam de Lintune, seu potius ut in textu, Ætlintune, quæ incipit: Universa enim seculorum patrimonia incertis nepotum heredibus relinquuntur; & omnis mundi gloria, appropinquante vitæ termino, ad nihilum redacta fatiscit. Idcirco terrenis [rerum] caducarum possessionibus, semper mansura æternæ patriæ emolumenta adipiscentes, Domino patrocinante lucremur. Quamobrem &c. Altera est super villam de Stoche, & incipit Flebilia fortiter detestantes titillantis seculi piacula. Charta utraque, principio & fine, adeoque & temporis nota omni caret, uti & cetera in eodem chartulario relata Instrumenta.

ANNOTATA D. P.

a Quæ sequuntur ita breviter perstringuntur initio libri 2. Cujus etiam Regis tempore B. Ethelwoldus egregius Pontifex, ut lucerna ardens & lucens, in populo Dei fulgebat: qui cum ornamentis omnium virtutum bonorumque exemplis operum præditus esset, & ecclesiam Dei regendam suscepisset; non solum rector strenuus, sed etiam fundator cœnoborium plurimorum extitit. Alia siguidem a fundamentis incipiens, alia quæ destructa sive destituta erant, diligenter restaurando innovavit, familiamque summi patris familias sub norma sanctæ conversationis in omnibus locavit. Inter quæ & Elyense &c.

b Rursus ibidem sed breviter sequentia: quod ut Rex audivit, fervore divino accensus est; & supradictis viris dare quod petierant, non solum denegavit; verum etiam eumdem locum se magnificaturum dicebat. Plenius itaque ex libro miraculorum accipe cetera.

c In Chronico Abbatum dicitur, quod Clericos quidem in Monachilem habitum suscipiendum consentientes, in Monachos suscepit; renuentes, de monasterio expulit.

d Additur in libro miraculorum, cum proprio alibi contineantur volumine. In hoc ipso scilicet libro 2 cujus solum initium, his interjectis interpolatum, nunc in lucem damus, reliquarum chartarum & possessionum editionem alteri loco ac tempori reservantes. In eodem quoque miraculorum libro, omissis sequentibus, transitur ad chartam Regis Edgari, ut Regis magnificentia legentibus innotescat.

e Hida dicitur terra, unius aratri culturæ sufficiens per annum, alii jugerum & carrucatam terræ appellant: de qua voce plenissime Cangius in Glossario &, quem is pro parte describit, Spelmannus.

f Ex instituto Regis Alvredi Anglia tota in Comitatus, hi vero dividuntur in Hundreda id est centum villarum districtus, quos Regis ipsius Charta Centuariatus vocat; in quibus dignitas & soca id est jus Curiæ habendæ, sive justitiæ faciendæ, competit ei cui Rex concesserit. Vide prædictos Spelmannum & Cangium.

g Scilicet Textu Euangeliorum ad Missas solennes, uti etiam nunc in monasteriis & ecclesiis antiquis habentur.

h Interim omittit ipsum librarius Duacenus, quia jam illud scripserat in libris miraculorum: unde ipsum hic damus collatum cum Monastico Anglicano pag. 93.

i Cassatus seu Cassata, terra uni familiæ alendæ sufficiens, cum casa id est domo (unde nomen sumptum) idem quod Hida.

k Præpositus hic dicitur pro Abbate.

l In Monast. Angl. Wichelawe.

m Grantecestria medio ævo dicta, est Cantabrigia, vulgo Cambridge, Comitatus a se dicti adeoque & Insulæ Elyensis in eo comprehensæ metropolis.

n Operæ pretium fuerit hujus villæ situm ab Anglicæ antiquitatis curioso investigari.

o Hactenus etiam Monasticum, in quo subscriptiones omittuntur.

p S. Dunstanus Cantuariensis Archiep. colitur 19 Maji, ubi Acta ejus vide. Obiit anno 988.

q Oskitellus, Archiep. Eboracensis, sedisse annis 16, & 971 decessisse, dicitur.

r Alfstanus, Episc. Londinensis ab an. 966 ad 996, juxta Godwinum.

s Videtur esse Episcopus Lichfeldensis, Godwino 26, & Winsy ab eo nominatus, post annum 966, quo adhuc vivebat ejus decessor Kinsy.

t S. Oswaldus Wigorniensis, & post S. Dunstanum Cantuariensis colitur 29 Febr. ubi Vitam dedimus: prolixiorem aliam ex Chronico Rameseyensi addit Mabilio sec. 5 Benedict.

u Brithelmus Lincolniensis Episc. Godwino præteritus, ex S. Dunstani Vita nobis innotuit: alii aliunde innotescent, ac forte ex Anglia Sacra sive Ecclesiastica, cujus jam duos Tomos habemus editos ab Henrico Warfono an. 1691.

x Elfricus, Abbas S. Albani Cantuariæ, an. 993 factus fuit Archiepiscopus. Ceterorum Abbatum monasteria quærere operosius non vacat.

y Iñ. Videtur mihi poni pro interfui, quod vero Regina aliique nonnulli habeant suo nomini præfixam ✠, eo factum puto, quod illitterati cum essent, aliena manu nomen scribere debuerint.

z Monasticum propter omissas subsignationes sic prosequitur: Hæc quoque constituta etiam nostra usitata sermocinatione describi mandavimus.

CAPUT II.
De aliis fundis per S. Ethelwoldum monasterio acquisitis & Brithnodi primi Abbatis acta.

[12] Postquam B. Ethelwoldus præfatum cœnobium, ut dictum est, renovarat; [Silvam a Rege ad usus cœnobii donatam,] gloriosus Rex Edgarus, sicut pollicitus erat locum venerari ac dilatare cœpit, cupiensque adimplere votum suum, quadraginta hidas terræ, in pago qui dicitur Hetfelde, quas vir potens quidam, Ordermerus nomine, & uxor ejus Balde, cum morerentur, ei dimiserunt, Deo sanctæque Etheldredæ cum chirographo obtulit: ut quia saltuosa regio erat, ibi materiam ad opus ecclesiæ, satisque lignorum ad suos usus explendos Fratres inde habere possent. Hanc igitur terram quamdiu Rex vixit absque calumnia Fratres habuerunt: defuncto autem Rege, perturbatoque statu a regni ac rupto fœdere terræ, surrexere viri potentes, videlicet Egelwinus, qui cognominatus est Alderman, b quod intelligitur Princeps sive Comes, [eo mortuo amissuri Monachi,] & fratres sui; terramque illam calumniati sunt, dicentes, quod pater eorum Edelstanus Alderman, pro patrimonio suo quod erat in provincia quæ dicitur Cevene illam terram cambierat: sed Rex Edgarus per violentiam utraque terra eum privaverat. Enarrata ergo ac ostensa sua calumnia, calumniatores prævaluerunt; postpositaque sanctæ ecclesiæ reverentia, eamdem terram invadentes sibi vendicarunt. Videntes autem Fratres se nullatenus illam terram absque magno detrimento potuisse dehabere, utpote alias non habentes silvam unde usus suos explere possent; [injuriam facto cambio redimunt.] requisiverunt prædictum Egelwinum; & facta cum eo conventione, sæpe dictam terram scilicet Hethfeld, mercati sunt ab eo, dantes pro ea duas terras, quas Wlstanus de dalham cum moreretur S. Etheldredæ dedit, videlicet triginta hidas in Hemmugeford, & sex in Winmugetune; addentes etiam apud Gillinque quinque hidas, quas Wlwinus Cocus & uxor ejus Ælfled multis modis, teste populo, per transgressionem amiserunt. Acta sunt hæc in loco qui dicitur Glohthere, coram Alfero Alderman & Adelwino ac Hlurico Child, quod intelligitur puer, & coram tota gente quæ cum eis erat. Ut autem hæc conventio firma & insolubilis esset, Ægelmerus Child, & Alwoldus, duo Optimates Angliæ, fidejussores ac testes hujus rei erant.

[13] Quoniam, sicut Veritas testatur; si quis volens turrim ædificare, [Iisdem S. Ethelwoldus emit Lundune cum appendiciis,] sedens prius computat sumptus qui necessarii sunt, Si habet ad perficiendum; ne posteaquam posuerit fundamentum, & non potuerit perficere, omnes qui vident incipiant illudere ei dicentes; Quia hic homo cœpit ædificare, & non potuit consummare: venerabilisque Præsul Ethelwoldus, Veritatis discipulus, fiduciam habens, non in auro nec in argento, sed in Domino Jesu Christo; opus quod cœpit, consummare diligentius studuit, & ut præfatum monasterium dilataret, terras innumeras acquirere curavit. [Luc. 14. 28.] Mercatus est siquidem a Lenerico de Brandune, filio Ædelferti, duodecim hidas; scilicet manerium quod Lundune dicitur cum appendiciis, videlicet Hille & Nictham & Wilburtum, datis centum aureis & optimo sonipede; reddiditque ei terram de Bessingtune, quam uxor ejusdem Lenerici, Ælfled nuncupata, antea sibi vendiderat. Hæc itaque emptio & conventio, in territorio quod dicitur Cantebrige facta est, coram melioribus ejusdem provinciæ. Postea vero evoluto tempore & defuncto Rege Edgaro, [emptionēq; Rege mortuo a calumnia vindicat.] nisus est idem Lenericus, subdola calliditate, omnem conventionem quam cum Episcopo fecerat annullare si posset: sed legales viri, Ædricus Bufus & Leofricus de Berle & Sinerchus Vecors, qui huic rei intererant & testes fuerant, eum convictum reddiderunt.

[14] Sic [servatum est jus], quod ex subsequente c privilegio, in virtutis incitamentum & facti sui testimonium Rex jam dictus omni posteritati proposuerat, ne aliqua potestas contra ejus constitutum aliquid auderet: quod non tantum Latina sed & publica lingua scribi, & verenda imprecatione voluit roborari; [Alia plura per eumdē acquisita,] quod utrumque præsenti placuit inserere volumini, quia nec omnibus ipsam regiam chartam vacabat ostendi, nec ab hominibus decebat abscondi: sed quod per illam de illa fieri non potuit, per illud de ipsa innotescere debuit. Sequitur Quomodo B. Ethelwoldus emit septem hidas in Stretham. De aliis deinde pluribus quam triginta possessionibus, tam ab ipso Episcopo & Abbate acquisitis, quam a Rege donatis, longæ subinde texuntur historiæ, ad S. Etheldredam minus spectantes: quibus omissis, Chronico Elyensi pro conclusione addo, quod collectis omnibus terris, quas ipse infra aquas & paludes & d mariscum de Ely acquisivit, Deoque & S. Etheldredæ dedit, inventæ sunt sexaginta hidæ. [aut a Rege donata.] Item præfatus Rex dedit S. Etheldredæ quadraginta hidas terræ, in pago qui dicitur Ætfeld. Ipse etiam dedit sanctæ Etheldredæ manerium de Sudeburne, eo pacto, ut ipse transferret regulam S. Benedicti de Latino in Anglicum, quod idem Episcopus S. Etheldredæ obtulit. Idem Rex chlamydem suam de insigni purpura, ad modum loricæ auro undique contextam, illuc contulit: de qua infula postea facta est. Dedit etiam de sua capella capsides e & phylacteria, cum nonnullorum Sanctorum Reliquiis, [Abbas Brithnodus] indumentorum quoque insignia. Ex odem porro Chronico accipe Abbatum Elyensium gesta, ab eodem Thoma, si non scripta, certe promissa hoc secundo libro.

[15] Præfatus autem Abbas Brithnodus, a memorato Rege donatus, a beato Dunstano Archiepiscopo, atque Ethelwoldo Wentano Præsule ecclesiæ Elyensi consecratus, gregem Domini discrete atque solicite sub regulari moderamine instituit. Hic erat eximiæ prudentiæ summæque abstinentiæ, & in exequendis negotiis solerter intentus; nunc nova fundamenta jaciens in loco, & rura non modica adjiciens. [facit Sanctarum 4 argenteas imagines] Ipse fecit beatarum Virginum imagines, easque auro & argento gemmisque pretiosissime texuit, & juxta altare duas a dextris & duas a sinistris statuit: quæ & in Dedicatione f Willielmi Regis excrustatæ, & quæque meliora ecclesiæ ornamenta ablata, sola nuda ligna hactenus valent intueri. Item in tempore ipsius Abbatis, Crux Christi g loquelas edidit in protectione Monachorum apud Winton dicens, Absit hoc ut fiat, absit hoc ut fiat, videlicet ut personæ intromissæ de ecclesiis expellantur & expulsæ restituantur.

[16] Interim prædictus Abbas tunc ecclesiæ sic viriliter instabat: quam cum summa intentione, [ecclesiam restaurat;] a Danis quondam subversam, ad perfectum erigere laborabat, ex parte enim lapsam, velut novam, non sine grandi labore adimplevit: ac deinde tectis reparatis, quæ fuerant igne consumpta, templum rursus ædificatum, non minus eximium aut eminens quam prius apparuit, tandem deprecatione Fratrum, tam Abbas quam Episcopus Ethelwoldus Dedicationis diem obtinuerunt a beatissimo Archipræsule Doroverniensi Dunstano, tempore assignato die sequenti h Purificationis sanctæ Mariæ, cum quo multi Pontifices & ecclesiarum Pastores, ad tam festivam solennitatem celebrandam, convenerunt.

[17] In primis officinas monasterii repleverunt benedictionibus, [& post benedictionem monasterii,] & sua auctoritate locum, & quæ alicujus fidelium largitione ibidem collata fuerant, scripto consignantes, adhibitis excellentissimi Regis Edgari privilegiis, cum quibus universa confirmaverunt. Post hæc Dedicationem inceperunt in benedictionibus dulcedinis, in capite ecclesiae titulum beati Petri Apostolorum Principis ponentes, & in Australi parte memoriam sanctæ Dei Genetricis semper Virginis Mariæ & diem exultabilem solenniter celebrantes, [Dedicationem celebrat 3 Feb.] juxta ritum Dedicationis templi, in hymnis & benedictionibus Domino benedicebant: sicque post sanctarum Missarum veneranda officia edentes & bibentes in Domino, continuis septem diebus festum agebant; & deinde in lætitia magna unusquisque remeavit ad propria. Idem Abbas transtulit corpus sanctæ Wythburgæ de Derhum apud Ely i. Præfatus autem Brithnodus, quia solus ad omnia intendere non sufficit, cum concordia Fratrum, virum honestum ex eis, [Fr. Leonem Præpositum asciscit.] Leonem nomine, sibi commilitonem extrinsecus posuit, & rei familiaris præposituram sibi commisit. Hic sua industria fines regionis Elgæ metiri inchoavit, & quanta auctoritate locus innititur ostendit. Hic etiam fecit Crucem argenteam, quæ Crux Leonis Præpositi nominatur, in qua forma corporis Christi, ingenio artificis cavata, Sanctorum Reliquias Vedasti k & Amandi continebat, quam Nigellus Episcopus de ecclesia asportavit.

[18] Memoratus Abbas in hunc modum est martyrizatus. [Anno 981 casu visa Regina, veneficiis suis vacante,] Anno ab Incarnatione Domini nongentesimo octogesimo primo, quodam tempore contigit, Abbatem Brithnodum ad curiam Regis Edelredi, pro ecclesiæ negotiis proficisci cis Goldesdane l per silvam qua Nova-foresta ibat: ubi, ut fertur, ad usus naturæ remotiora loca repetiit, [& dum videri] cavens (ut erat homo simplex & magnæ verecundiæ) undique circumspexit, Reginam forte sub quadam arbore offendit nomine Aelfritham, suis veneficiis vacantem. Quæ eo viso, non absque luctu & pavore ingenti, in talibus se perceptam ingemuit, peritissima vero in arte mechanica m, ut fertur, habebatur. Sed vir Domini ex hujuscemodi rebus turbatus nimium, quantocius inde recessit; & ad Regis Curiam deveniens, magnifice susceptus, ecclesiæ suæ negotia citius adimplevit: atque munificentia Regis perfunctus & exhilaratus ad suam redire viam repetiit: [ab eadem prodit metuente.] & ne Reginam, licet abhorrens, declinaret, ad ejus descendit aulam, quam [licet] fortuito ab omnibus vacuam penitus invenit: tamen celeriter Reginæ illius innotuit adventus. Illa vero petivit, ut cum festinatione ad eam solus veniret; &, quod cum eo de salute animæ suæ nonnulla secrete tractanda habuerit, mandavit.

[19] Cui ingresso plures enormitates lasciviæ nimis favorabiliter & inverecunde locuta est; [frustra solicitatur ad stuprum;] precibus & promissis illum, veluti sanctum Joseph mulier impudica, si posset incontinentiæ sibi nodis allicere, æstimans fraude maligna Sanctum Dei in scelere secum commisceri: quoniam per ipsum metuerat detegi a malitia, quam illam exercere invenit. Ille viribus & verbis obstat; negat & abhorret. Unde in furorem commota, evocatis ex suo nequam famulatu ancillis, & quia concepit dolorem peperit iniquitatem, beatum virum neci tradere jussit, nolens esse superstitem quem fore dubitavit suorum aliquando scelerum proditorem. Excogitat quomodo illum extinguat, corpore a vulnere reservato immuni, [& clam interfectus,] & non apparente læsione. Admonet eas mucronum n copulam in igne ferveri, & sub ascellis sancti Abbatis imprimi usque dum spiritum excutiat. Quo facto clamant intrinsecus, velut tali infortunio pavefactæ. Unde ministri Abbatis, & qui cum illo venerant, accurunt: Monachi eum subita morte præventum ab eis audiunt & ingemiscunt. At illi ex eventu nimium dolentes, [quasi subito mortuus, ad Ely fertur sepeliendus.] & voces lugubres emittentes, corpus Domini sui vehiculo imponentes, in Ely ad suam detulerunt ecclesiam: & nullum vulneris in eo comperientes indicium, sepulturæ tradiderunt.

[20] Martyrizatus est itaque primus sanctæ Elyensis ecclesiæ Abbas, mulierculæ machinationibus suffocatus, optans magis incidere in manus hominis, [Regina scelerum pœnitens factum prodit,] quam legem Domini derelinquere: cujus anima cum Sanctis omnibus semper regnatura, æterna in cælis promeruit gaudia. De Regina vero sinistrum nemo aliquid vel saltem mutire, sive malum præsumpsit inferre sermonem. Poterat hoc verbum cunctis latere diutius, nisi quod eadem de suis sceleribus, de suis beneficiis, & nesandis operibus Dei miseratione compuncta, & maxime de interitu gloriosi Regis Edwardi o primogeniti sui, quem peremisse confessa est, [& monasterium condit.] palam cunctis suis circumventum insidiis, ut proprius ejus filius Ethelredus levaretur in Regem injuste; pro quo cœnobium sanctimonialium in Werewelle ex suis opibus fecit, ubi omnibus diebus vitæ suæ in luctu & pœnitentia permansit, & quali morte Brithnodum Elyensem Abbatem p interfecit, ut præsignatum est, gemens & anxia ostendit: in quo loco tam in rebus quam in possessionibus multa deinde beneficia contulit.

ANNOTATA G. H.

a Obiit Edgarus an. 975, 8 Julii, quando pluribus de eo agendum: turbatum autem regnum fuit, divisis in partes Optimatibus; cum meliores ex testamento regnare primogenitum defuncti vellent, scilicet Eduardum II itidem Sanctum; ejus vero noverca Elfdritha pro filio suo Ethelredo, licet dumtaxat septenni evehendo, satagebat. De quibus vide sis Alfordum in Annalibus, & brevius Baronium ad annum prænotatum num. 11.

b Alibi invenio interpretatum hunc titulum Senior Dux: ex vi nominis autem aliud non est: quam late autem pateat Aldermanniæ dignitas, vide apud Cangium.

c Videtur hoc primum loco inseri debuisse præmissum Edgari Privilegium.

d Mariscus, fundus uliginosus & palustris, qualis est tota regio, quæ pluribus intersecta rivis venit sub nomine Insulæ Ely.

e Capsis pro capsa, etiam in gestis S. Albani apud Cangium occurit; ut videatur hic Anglorum idiotismus esse.

f

Dedicationem intelligo coronationem, factam an. 1066 exeunte. Infra num. 29 plenius explicatur quomodo Monachi omne aurum argentumq; corraserint ut libertatem redimerent.

g In ordine Miraculorum est hoc 40.

h Si facta Dedicatio in Dominica, ut præsumere licet, facta fuit anno 978, qui primus a restauratione habuit litteram Dominicalem F: nec enim exiguæ molitionis opus fuit.

i De cujus origine & integritate legitur, inquit Auctor, quod Withburga &c. sicut hinc impressum reperies ad ejus Natalem 17 Martii nostri, necnon translationis ipsius pleniorem historiam exceptam ex libro Miraculorum mirac. 41: ea hic omittimus. Hæc autem translatio facta an. 974 Dedicationem novæ ecclesiæ præcessisse potuit, nec hoc absurdum videri debet, siquidem anno 4 cœpti operis haud dubie tanta ejus pars absoluta erat, quanta Monachis necessaria erat ad divinum Officium decenter celebrandum.

k Coluntur SS. Vedastus & Amandus 6 Februarii, ubi ad §. 9 de Reliquiis S. Vedasti hic locus addi posset.

l Locum investigent Angli, nusquam notatum in alphabeticis Spedi ad suam Angliæ Topographiam tabulis.

m Argute observat Cangius ex Politiano, Μηχανικῆς τέχνης unam θαυμαθουργικὴν, mirandorum effectricem: atque hinc Præstigiatores forte Mechanicos quibusdam appellatos: ita clarescit quod 29 Aprilis ad Vitam 1 S. Hugonis Cluniacensis num. 16 nos fugit, quomodo cum is Monacho cuidam negasset osculum, hic fassus sit: se Mechanicum esse, & necromantiæ præstigiis inquinatum: quod in Alfritham etiam convenisse, hinc primum discimus.

n Stylos intelligo, aut etiam crinales acus longiores, ut propriis sibi & promptis armis usæ mulierculæ ad facinus sint.

o Imo Privigni: occisus autem est S. Eduardus an. 978, 18 Maji, ubi brevia ejus Acta dedimus, & num. 10 & 13 agitur de pœnitentia Novercæ, cum ille an. 1001 Martyr agnitus solenni pompa translatus Septoniam fuisset.

p Diem neglexerunt notare Monachi, & quamvis Sanctum ac Martyrem, patefacta mortis causa, nominare cœperint, nullum ei cultum decreverunt, neque de elevandis ejus ossibus fuerunt soliciti; deficientibus fortassis quæ id suaderent miraculis, unde nuspiam adhuc invenitur Sanctorum Fastis adscriptus.

CAPUT III.
De sequentibus quatuor Abbatibus.

[21] Primo igitur Abbate Brithnodo mortuo, Episcopus Ethelwoldus, [2 Abbas Elsinus adfert corpus S. Wendridæ V.] jubente Rege Ethelredo, alium nomine Elsinum in loco ejus constituit & ipsum benedixit. Hic autem dicto Regi carus & honoratus multum extitit: sed maxime circa ecclesiæ suæ utilitatem assiduus. Unde locum suum sublimius augere cupiens, Reliquias S. Virginis a Wendredæ, a vico de Merche intulit in Ely, & in scrinio ex auro & lapidibus decenter aptato imposuit. Et quidem super hæc omnia Regem convenit, & taxato pretio ab eo emit novemdecim cassatos in Cadenhostretele & Lynton: pro quorum possessione idem Abbas eidem Regi contulit appensuram auri purissimi, juxta magnum b pondus Romanorum. Post hæc cum idem Rex diem clausisset extremum, successit ei in regnum c Edmundus filius suus, cognomento Ferreum-latus: qui Dei fretus adjutorio, audacter contra exercitum Danorum occurrit in montem qui dicitur d Assendun, [ubi] strenui militis & boni Imperatoris officium exequebatur, ut hostes simul omnes protereret, si perfidi Ducis Edrici non essent insidiæ: totusque fere globus Nobilitatis Anglorum illic cæsus est, qui nullo in bello majus unquam vulnus quam ibi acceperunt: [quod in aciem contra Danos productum amittitur.] ubi Edwodus Lincolniensis Episcopus, Rameseyensis quondam Præpositus & Wulsius e Abbas, qui ad exorandum Dominum pro milite bellum agente convenerant, interefecti sunt. Et Fratres de Ely, ut mos est ecclesiæ, qui cum Reliquiis accesserant illuc, prostrati sunt; & Reliquiæ Virginis almæ Wendredæ, quas secum attulerant ablatæ, nec usque nunc ecclesiæ sunt restitutæ. Fertur enim tunc, quod ab ipso Canuto sublatæ sunt, & in Dorobernia repositæ.

[22] Nec diu post hæc, Rex Edmundus rediens Londoniam, perimitur dolo prædicti Edrici, veru ferreo in secreta naturæ f transfixus, dum in secessu sederet: & sepultus est cum avo suo Edgaro Clastoniæ, filiis ejus g & fratribus nullam regni portionem [armis servare se posse] h existimantibus, sed Canutus ab omni Anglorum populo in regnum levatur. Infra duos annos tres Reges i Angliæ præfuerunt, ut adimpleretur quod sanctus Dunstanus ad Regem Edelredum locutus est in sermone Domini, k cujus Reginam Ælgivam, alio nomine Emmam, [Sub eodem Emma Regina Elyensi ecclesiæ multa largitur.] idem Rex Canutus in conjugem accepit: quæ sicut in illius tempore Elyensem ecclesiam honoribus decoravit & donis, ita & sub isto illam augmentare intendit. Insignem quoque purpuram, aurifriso undique cinctam, fecit; & per partes, auro & gemmis pretiosis mirisico opere, velut tabulatis adornavit: [ita ut vix aliud alibi] talis operis & pretii inveniatur: opus quippe illius materiam præcellere videtur. Atque ceteris Sanctis nostris pannum sericum unicuique, licet minoris pretii, auro & gemmis intextum obtulit, quæ penes nos hactenus reperiuntur. Fecit etiam indumenta altaris, magnam pallam viridis coloris, insignem cum laminis aureis; ut in facie altaris per diem solennem celsius appareret: [quæ] desuper visa, sanguineo fulgore, in longitudinem altaris ad cornua ejus, attingens usque ad terram, cum aurifriso altitudinem habente pedis, spectaculum decoris magni & pretii administrat. Prædictus Abbas Elsinus post multam gloriam multasque possessionnes ecclesiæ acquisitas obiit, cum sedisset triginta octo annis & juxta prædecessorem suum in ecclesia est conditus anno ab Incarnatione Domini … l

[23] [Successerūt Leofwinus] Huic successit Leofwinus, qui a suis dejectus, cum Egelnodo Dorobernensi Archiepiscopo, petente Pallium, Romam m perrexit: ubi in conspectu Benedicti n Papæ, de criminibus sibi objectis se purgavit, & sic in gratiam suorum recipi meruit. Hic cum sedisset tribus o annis obiit, & successit ei Leofricus, ipsius loci Præpositus. Hos duos Abbates benedixit Alwinus p Elmadiensis Episcopus, [Leofricus,] tam Rege Canuto præcipiente, quam toto Conventu id petente. Hic in septimo q anno sui regiminis obiit.

[24] [Leoffinus,] Cui successit Leoffinus: qui, jubente Rege Canuto, ab Egelnodo Archiepiscopo Dorobernensi apud Walewyt est servatus. Hic insignia ornamenta ecclesiæ suæ contulit, videlicet Albam præclaram cum Amicto, & Superale r cum Stola & Manipulo, ex auro & lapidibus contextis, [qui firmas definit ex villis per annum recipiendas:] atque Infulam rubeam mirando opere, [quæ] subtus & desuper floribus retro extensa, velut quodam tabulatu gemmis & auro munitur. Idem statuit, nutu & favore Regis, s firmas consignando, quæ per annum ecclesiæ in cibum sufficerent: Schelford solvit firmam duarum hebdomadarum, Stapleford unius, Lyttelbyrii duarum, Cirrippelawe duarum, Hanteston unius, & Newton unius, Meldeburne duarum, Quantesdene duarum, Costes unius, & Cotenhan unius, & Winelyngham unius, Gittone duarum, & Hornygeseye duarum, Steterheworch duarum, Balesham duarum, Cathenho quatuor dierum, Swafham dierum trium, Spaldewyt duarum hebdomadarum, Someusham duarum, Blunte-ham unius, Colne unius, Hertherst unius, Drinlestond unius, Ratelesdone duarum, Berkyng duarum, Nedinag unius, Wederniagcsete unius, Brecham duarum, Quæulham duarum, Thorp & Deresam duarum, Norchwolde duarum, Speteswelle duarum, Merham vero ad vehendum firmam ecclesiæ de Northffolte, & ad suscipiendum ingredientes de monasterio: & hæc, si quidam minus conferrent suis temporibus statuta, insula ad hoc deputata reliquum suppleret.

[25] Tempore Regis Canuti, Alwinus Episcopus Emhamensis, [& Episcopum Elmhamensem dimissa Sede ad se recipit.] sed prius Monachus Elyensis, præcepto ipsius Regis in Betrychesword primo Monachorum catervam induxit, anno ab Incarnatione Domini millesimo vigesimo; & secundum Chronica t Mariani, quosdam de Holm, quosdam de Ely ibi collocavit; eisque subsidia affluenter contulit, auxilium impedente Turchillo v Comite, præfecitque eis Abbatem nomine Winum. Presbyteros quoque qui ibi inordinate vivebant, aut in eodem loco ad religionis culmen erexit, aut datis eis aliis rebus in alia loca mutavit; & post multa beneficia sacris locis collata, demum relicto x proprio Episcopatu, ad contemplativam quietem in Elyensi Cœnobio reversus, ibi usque ad finem vitæ permansit. Prædictus Abbas Leoffinus, cum multa commoda suæ [ecclesiæ] gessisset, obiit anno secundo Regis y Edwardi, & ab Incarnatione Domini millesimo quadragesimo quarto, z quindecim annis ecclesiæ præfuit: sepultus est in ecclesia juxta suos prædecessores.

ANNOTATA. D. P.

a S. Wendredæ nulla alibibi notitia superest, nedum memoria vitæ vel saltem temporis circa quod vixit & obiit. Puto autem allatum ex Mercia corpus, Middel-anglia postmodum dicta, Elyensi insulæ & Orientali Saxoniæ proximo regno.

b Dignus locus in quo illustrando disquisitores ponderum ac mensurarum se exerceant: ego nihil adhuc inveni eo conducens.

c Obiit Rex Ethelbertus anno 1016 Londini 12 Maji, prælio victus a Canuto Dano.

d Assendunum in Essexia: de pugna autem ibi commissa, & quomodo Edricus, mortuum Edmundum mendaciter clamitans, jam victores Anglos in fugam averterit, lege apud Huntingdonum, vel ex eo apud Alfordum.

e Ita etiam Hovedenus, sed quærendum cujus monasterii Abbas hic fuerit.

f Jam ille, post oblatum Dano singulare certamen, cum eo partitus regnum pacem habere videbatur; quando, sicut Malmesburiensis ait, in festo S. Andreæ, ambiguum quo casu, extinctus est: fama tamen, inquit, Edricum infamat, quod favore alterius (Canuti) mortem ei per ministros porrexit, scilicet duos cubicularios Regis … ejus consilio ferreum uncum, ad naturæ requisita sedenti, in locis posterioribus adegisse.

g Fratrem unum novimus S. Eduardum Confessorem, qui colitur 5 Januarii, ubi Vita data, & filios puerulos duos, Edmundum atque Eduardum, quorum ex Suecia in Hungariam deportatorum fortunam explicavi 10 hujus ante Vitam S. Margaritæ Scotorum Reginæ, quæ Eduardi istius filia fuit.

h Ita videtur suppleri utcumque posse hians sensus: nec sic tamen clarus satis: cum pueri per ætatem de regno statuere nihil per se potuerint, manserintque in potestate Canuti, qui ablegare eos maluit, quam occidere, saltem in Anglia sub oculis matris, quam uxorem sumpserat.

i Ethelbertus, Edmundus, Canutus.

k Vita 2 S. Dunstani num. 48 in die consecrationis ita eum allocutus fertur: Quoniam aspirasti ad regnum per mortem fratris tui, quem occidit ignominiosa mater tua, non deficiet gladius de domo tua, sæviens in te omnibus diebus vitæ tuæ, interficiens de semine tuo, quosque regnum tuum transferatur in regnum alienum, cujus ritum & linguam gens tua ignorat: ubi supponitur alios filios habiturus Ethelbredus, Danico bello immorituros, quorum nulla habetur apud historicos notitia.

l Oportet ut hic fuerit annus 1019, siquidem jam legimus Brithnothum occisum 981.

m Ergo anno 1020, quo Adelnothum subscribendum habet Alfordus num. 8 & Romam profectum ait, & S. Augustini brachium in Angliam attulisse.

n Scilicet Benedicti VIII, qui sedit ab anno 1012 ad 24.

o Breve Chronicon, libello de Vita S. Etheldredæ præfixum, in fronte Chronici Abbatialis & Episcopalis, dat Leofwino annos 12 sed male, cum infra dicatur successor ejus ab Alwino Episcopo ordinatus; adeoque antequam hic Episcopatu abiret an. 1028: videtur ergo Leofwinus obiisse an. 1024. Warthonus notat eumdem alio nomine Oskitellum dictum, idque constare ex Registro Eliensi; obitum vero in Obituario notari 26 Novembris.

p

Aldwinus Helmhamensis, qui cum primum sedere cœperit an. 1021, non potuit Leofwinum consecrasse, nisi Roma regressum: est autem Elmham sive Nortelmham oppidulum Norfolciæ, unde de septimus ab Aldwino Guilielmus Galsagus Thetfordiam Sedem transtulit, & huic successor Heribertus Norwicum, ubi hodiedum manet.

q In prædicto brevi Chronico notantur anni 11; sed oportet ut ann. 1030 obierit, qui anno isto jam habebat successorem.

r Superale, Superarium & Superaneum, Cangio videntur significare, quod nunc vocamus Superpelliceum, supremum ex sindone linea indumentum Clericale. Cottam Episcopi nuncupant, eamque habent, non laxis, sed clausis manicis.

s Firma passim sumitur pro prædio seu villa elocata, ipsiusque elocationis annuo pretio. Hic autem juxta Historiam Abbatum S. Albani Firmam vocant 40 solidos: & sic Santalbanenses dicunt apud Cangium: Habemus de maneriis nostris 53 firmas, quot sunt septimanæ in anno.

t Marianus Scotus anno ut ait ipse 1028 natus, mortuus 1086 Chronicam quidem scripsit, sed prout edita habetur, res Anglicanas attingit raro: ad annum vero 1020 nihil simile habet. Eam igitur in Anglia interpolatam habuit & allegat Auctor non genuinam.

v Turkillus Danus, cum classe in Angliam venit an. 1009 teste Simeone Dunelmensi; & an. 1013 Londoniam cum Rege Egelredo defendit contra Canutum: qui eum anno 1021 cum uxore Edita ex Anglia expulit.

x Anno 1028 id factum esse docet Alfordus.

y Est hic S. Edwardus Confessor, de quo supra, coronatus an. 1043, ipso die Paschæ 3 Aprilis.

z Ergo ordinatus (ut supra dixi) an. 1030 vel sequenti: & sic erroris convincuntur numeri in Brevi Chronico notati, qui hujus Abbatis mortem differrent.

CAPUT IV.
De aliis tribus Abbatibus Elyensibus.

[26] [Wilfricus Abbas 6] Ipso igitur [Leoffino] defuncto, idem Rex cognatum suum Wilfricum Abbatem, ad jam dictum cœnobium, apud Wintoniam de novo a monasterii assumpsit, ibique a Stigando b Dorobernensi Archiepiscopo benedici fecit, secundo anno regni sui, ab Incarnatione vero Domini millesimo. quadragesimo quarto. Tempore istius Abbatis, villa de Æstre cuidam ad tempus vitæ tenere conceditur. Idem Abbas emit manerium de Bercham pro viginti quinque marcis auri. [varia prædia contra fas fratri largitur,] Hic habuit Fratrem quemdam nomine Gudmundum quem nimis carnaliter dilexit, cui absque titulo & subscriptionis testimonio subscripta maneria dimisit (& hoc non manifeste ne Monachis innotesceret) partem videlicet de Marham cum cura villæ Livermere, Nachentum a Chalt, Bedensdene, Terboldesham. Hic cum diem clausisset extremum, frater supradictus Gudmundus nequaquam prædictas terras reliquit; sed facta conventione cum Abbate Turstano qui ei successerat, ut quamdiu viveret teneret. Sed citius Normannis regnum c obtinentibus, miles illorum quidam, Hugo de Mustord, easdem terras invasit, & hactenus ecclesiæ detinuit.

[27] Post decessum Abbatis Wilfrici, qui sedit annis viginti duobus; [illi suffectus Thurstanus,] Stigandus Doroberniæ Archiepiscopus Abbatiam de Ely & Episcopatus atque Abbatias plurimas sibi assumpsit, & quibus voluit personis conferebat. Ipso suggerente Rex Haroldus d prædictum Turstanum, ab eodem Stigando benedici fecit anno Domini millesimo sexagesimo sexto. [favente Stigando Archiep. erga ecclesia Elyen. munifico,] Prædictus Stigandus fecit unam casulam inæstimabilis facturæ & pretii, quam contulit ecclesiæ Elyensi, qua nullam in regno ditiorem atque pretiosiorem esse æstimabatur: quæ postea a Rege Wilielmo est sublata, & in thesauris Wintoniæ est reposita. Hic etiam fecit crucem magnam deargentatam desuper totam, cum imagine Domini nostri Jesu Christi ad magnitudinem formæ illius; atque similis operis imagine sanctæ Dei Genitricis & sancti Joannis Euangelistæ ex ære fabricatas, quas Nigellus Episcopus & plura alia postmodum abstulit ab ecclesia.

[28] Præfatus Abbas Turstanus apud Wychford. fuit genitus, & in ecclesia de Ely a pueritia, tam Anglice quam Latine sufficienter edoctus; tempore cujus Rex Haroldus, Godwini Ducis filius, ab exercitu Wilielmi ducis Normanniæ, Edwardi Regis consobrini interficitur; & cum eo Majores Angliæ in festo sancti Calixti e Papæ anno Domini millesimo sexagesimo sexto. [hunc fugitivum excipit cum multa nobilitate,] Deinde idem Wilielmus, Dux Normannorum, victor existens, in die Nativitatis Domini scilicet feria secunda, apud Westmonasterium est consecratus in Regem Angliæ, ab Aldredo Eboracensi Archiepiscopo quia Stigandus Cantuariæ Archiepiscopus, ab Alexandro Papa tamquam f schismaticus suspensus erat. Unde idem Stigandus a facie Regis Wilielmi fugiens, in Ely devenit: ad cujus mandatum Egfridus, quem prius Abbatem de S. Albano constituerat, cum thesauro illius ecclesiæ & reliquiis ejusdem Sancti g in Elyensem insulam pervenit. Item timore prædicti Regis nobiles Angliæ ad Ely confugerunt, inter quos fuit Herewardus h vir strenuus, & diu loci firmitate muniti contra Regem rebellaverunt. Unde Rex gravi indignatione commotus, [ideo a Normannis ecclesiæ fundi confiscantur:] cuncta bona ecclesiæ diripere jussit, & consilio Wilielmi i Herfordensis Episcopi aliorumque consiliatorum ejus, quæcumque bona a prædicta ecclesia quæ foris erant suis Militibus divisit.

[29] Monachi igitur Elyenses, cognoscentes mala quæ de bonis suis fiebant, [donec an. 1074 Monachi magno pretio libertatem redemerunt.] graviter doluerunt, & habito consilio Regem adierunt apud Warewik, anno videlicet septimo ex quo seditionem adversus ipsum commoverunt; &, ut gratia ejus cum loci sui libertate ac bonorum suorum redintegratione potirentur, mille marcas Regi contulerunt; propter quod totum quod in ecclesia ex auro & argento erat, videlicet Cruces, altaria, scrinia, textus, calices, patenas, pelves, situlas, fisculas, scyphos, scutellas aureas & argenteas, insuper imaginem sanctæ Mariæ cum puero suo sedentem in throno mirabiliter fabricatam, quam Elsinus Abbas fecerat de auro & argento; similiter imagines sanctarum Virginum multo ornatu auri & argenti Monachi spoliaverunt, ad solvendum prædictam summam pecuniæ.

[30] Istis tempore prædicti Abbatis Turstani contingentibus, [Mortuo Thurstano] idem Abbas dies suos complevit, & ad patres suos est positus, anno Domini millesimo septuagesimo primo k, & quinto suscepti gradus sui anno; regnante præfato Willielmo. Qui cognito prædicti Abbatis decessu, ad Ely misit: & quidquid optimum in ornamentis & rebus variis ibi fuisse didicerat, in thesaurum suum jussit apportari. Similiter pondus auri & argenti multum, [rursum expilatur a Rege thesaurus.] quod in Wynteworth inventum erat, unde Fratres vasa altaris demolita & damna loci reparare cogitabant; casulam quoque insignem, quam Stigandus Archiepiscopus eis contulerat, sicut dictum est, S. Etheldredæ abstulit & in thesauris suis Wintoniæ posuit, unde ecclesia huc usque caruit.

[31] Deinde idem Rex Willielmus Theodwinum Monachum Gemeticensem Curiis Normanniæ satis cognitum, Ely constituit Abbatem, [Theodwinus Abb. 8 multa restaurat,] qui Abbatiam noluit suscipere, nisi prius Rex ad eam revocaret quidquid inde abstulerat. Restitutis itaque spoliis ecclesiasticis, Elyensem Abbatiam suscepit: qui cappam nivei candoris valde insignem parari fecit, & unam tabulam ante altare ex auro & argento admirandi operis: in cujus medio thronus cum imagine Domini & per gyrum imagines ex argento penitus deauratæ, atque hinc inde zonæ lapidibus pretiosis exornatæ. Hæc super divitias regionis Angliæ præcipuum æstimabatur, quam Nigellus postea Episcopus comminuit & omne pretiosum de ecclesia [abstulit]. Præfatus Abbas post duos annos & dimidium, [sed necdum consecratus obit] sine Abbatis consecratione defungitur, anno Domini millesimo septuagesimo quarto: & Godfridum Monachum, qui individuus comes ei adhæserat, tamquam Vicarium, loco sui relinquens; qui septem fere annis fidelis Procurator remansit ejusdem ecclesiæ, nihil minus quam si Abbas fuisset ejus inserviens utilitati. Ipse impetravit a Rege quatenus Abbatiæ totius possessiones novari faceret.

[32] Anno igitur millesimo l octuagesimo facta est discussio libertatis Elyensis Abbatiæ, [relicto Vicario Godefrido,] quæ Regis Willielmi defensione quatuordecim annis fuerat neglecta. Cui discussioni interfuerunt quatuor Abbates, plurimiq; Vice-comites & Milites probati, Fracigenæ & Angli etiam de quatuor Comitatibus, scilicet Essex, Herteford, Huntington & Bedeford. Est autem libertatis hujus veneranda quietatio, [cujus opera restituitur libertas monasterio,] ut sancta Regina integerrime sua possideat ab initio, ut Regum Edgari, Eadelredi, Edwardi comprobatur privilegiis: quia hæc Sanctorum & maxime Ethelwoldi restaurata copioso redempta commercio, & maligne renitentibus conscripta & conclamata damnationis imprecatio. Hanc validissimam discussionem & cautissimam institutionem ne qua posset inquietari calumnia, provida & benevola se Regis accinxit industria, prȩceptis eam roborans, edictis confirmans, beneficiis augens, chartisque m suis muniens. Prædictus Procurator Godefridus quæ in thesauris ecclesiæ suæ repererat, discribi n fecit. Ipse a Rege Willielmo ad Malmesburiensis Ecclesiæ regimen est translatus, sine consecratione anno Domini millesimo octuagesimo primo o.

ANNOTATA D. P.

a Vetus monasterium, expulsis Clericis, ad Monachos transtulerat idem qui Elyense reformavit S. Ethewoldus: novum antea Eduardus Senior Rex condiderat, intra annos 901 & 922 quibus regnavit.

b Stigandus S. Edwardi Regis Confessarius, Wintoniensis Episcopus, ejus jussu ordinatus anno 1043 (ut vult Godwinus) anno dumtaxat 1052 translatus fuit ad Archiepiscopatum; ut hic prolepsim agnoscere oporteat.

c Anno 1066, cum jam obiisset Abbas: quem statim post alienatas terras mœrore confectum notat Whartonus ex Registro Elyensi.

d Haroldus, excluso Edgaro defuncti Regis ex fratre nepote, & Guillielmo Normanniæ Duce, cui promissum regnum erat, ipsum obtinet, nonnullo jure subnixus etiam ipse, si matrem habuit Canuti Regis sororem, & si ex filia Etheldredi Regis continua natalium serie descendit.

e Id est 14 Octobris.

f Utpote alienæ Sedis, pulso Roberto legitimo Archiepiscopo, occupator, & ab Antipapa Benedicto Pallio donatus.

g Colitur S. Albanus, Angliæ Protomartyr, die 22, ad cujus Acta Henschenius Analecta addidit, quorum 2 capite refutavit figmenta, quibus Elyensium prætentio nititur, ejus corpus aut partem notabilem sibi asserentium.

h Herewardi hujus strenuitatem anno 1070, simul & tempus obsessi monasterii Elyensis indicat Bromptonus, cum ait quod istic interclusus, una Markato (aliis Margaro) Northumbriæ Comite & Egelwino Dunelmensi Episcopo, his se Regi dedentibus ipse suos eduxit viriliter: sive ut scribit Simeon Dunelmensis, per paludes cum paucis evasit.

i Sedit Willielmus, ipso Henrici Conquæstoris initio consecratus, usque ad an. 1186: quem genere Normannum, non est mirum talis consilii auctorem Regi auctor & imitator fuisse. Plus tamen quam hic habeatur pollicetur Auctor in primo operis totius Prologo, num. 2 quasi fuse acturus de obsidione Normannorum, quod hic facere debuisset.

k Imo post annum 1070. Hoc enim cum Wilhelmum Rex Præsules & Magnates Anglos captivos abduxit: a qua captivitate regressus Thurstanus synodo apud Windeseram subscripsit in festo Pentecostes uti notat Whartonus, qui & observat eodem modo aberrasse Thomam in notando obitu successoris, quem constat anno 1175 concilio Londinensi subscripsisse.

l Septuagesimo scriptum erat, sed octuagesimo reponendum, ubi res ea sic notatur. Anno ab Incarnatione Domini millesimo octogesimo, Indictione undecima, Epacta 26, quarto Nonas Aprilis facta est discussio libertatis Abbatiæ Elyensis, &c. iisdem quibus hic verbis.

m Extant in Chartulario Mss. diplomata huc spectantia novem.

n

Ibidem, post primum Willielmi diploma, legitur, Quæ & quanta Regis Exactores invenerunt in ecclesia, quamvis tantopere depauperata, quidque iis accesserit ex quo Godefridus Abbatiam suscepit in custodiam.

o Hic iterum renovabatur supra correctus error, scribebaturque Septuagesimo primo.

CAPUT V.
Ultimorum duorum Abbatum Acta.

[33] Simeon Prior Wintoniensis, frater Walkelmi a Pontificis ejusdem ecclesiæ, Abbas Elyensis ecclesiæ delegatur: [Simeon Abbas 9] qui contra morem & loci dignitatem atque Regis præceptum, nescientibus Ecclesiæ filiis, benedictionem percepit a Remigio Lincolniensi Episcopo. Statuit eum Rex Edwardus; & Victor Papa confirmavit, Abbates Elyenses, sine subjectionis obedientia, a quocumque mallent Episcopo ordinandos. [novam fundat ecclesiam:] Qua libertate præcedentes Abbates usque ad ejus usi sunt tempora. In sua tamen Ordinatione hanc conditionem obtinuit, ut Episcopis hoc b jus contra Abbatem sequentem non vendicaret. Nactus igitur locum officii, præterita studia novis ampliavit operibus: novo scilicet ecclesiam c Elyensem suscitans fundamento, reliquasque officinas toto annisu reædificavit. d

[34] Tempore suo Scotia tota contra Regem Willielmum rebellavit: propter quod ipse præcepit custodiam quadraginta militum habere in insula: [cogitur Regios milites alere.] unde Abbas conduxit clientes etiam; & ingenuos, qui sibi adhærebant, plures præcinxit armis: habuitque ex consuetudine, secundum jussum Regis prætaxatum militiæ numerum, infra aulam ecclesiæ, victum de manu Cellarii capientem atque stipendia: quod intolerabiliter locum e vexavit. Nec diu post Rex in Franciam properavit; ubi oppidum Nathiatum, f & omnes in eo ecclesias duosque Reclusos succendit: sed & in ipso reditu g obiit, sepultusque est Cadomi. [Willelmo I succedens secundus idem onus duplicat.] Præfuit autem genti Anglorum viginti annis & sex mensibus: cui successit Willielmus Rufus filius ejus: qui debitum servitium, quod pater suus imposuerat, ab ecclesiis violenter exegit: Abbatiæ vero de Ely, absque minoratione, quater viginti Milites; quadraginta scilicet ex eis quos pater suus in Insulam ob custodiam indixerat teneri, iste nunc ex debito sibi compellit in expeditione parari. Propter quod Abbas ingemiscens, Deumque invocans judicem pro his quæ sibi egerant, cum septem annos in Abbatia complevisset; factus est impotens sui; nihilque propter languorem per septem annos continuos intendere potuit: mancipia vero ipsius Abbatis, & ceteri in quibus confidebat, capite debilitato recesserunt in locum suum; & relictus est solus languens & tabescens. [Hinc solutam disciplinam restaurare conatur Abbas,] Unus autem illorum, quem de imo extulit Abbas, cernens Dominum suum cunctis oneri esse atque despectui, quamdam ruris partem in victum sibi usurpavit de jure ecclesiæ. Multi etiam alii plura rapuerunt, quorum posteri usque in hunc diem attestantur se tenere de dono Symeonis Abbatis.

[35] Tandem vero Abbas secum excogitat suorum retundere superbiam: convocavit ad se Judices regni, ut ipsi loco suo res ecclesiæ protegerent adversus inimicos. Moxque ingressi thesauros inquirunt, multos contumeliis afficiunt, [auxilio judicum secularium:] Monachisque annonam licet brevem constituunt; unoquoque scilicet anno dari ad opus Fratrum, ad vestimenta eorum septuaginta libras, ad coquinam eorum sexaginta libras, & ab sagimen ducentos porcos, qui in curia pascuntur, & totum caseum & butyrum; hoc excepto, quod est in firma præpositorum; & unaquaque hebdomada septem trias h frumenti, & decem trias i brasii, ad luminaria monasterii, præsertim ecclesiæ, cum sepultura villæ; [quorum arbitrio commissa œconomia fuit,] & totum quidquid ad S. Bothulphum [pertinet] cum festivitate; & si tantum fuerit de vino, semper habebunt in duodecim k Lectionibus caritatem & in Sabbato; sin autem, medietatem l medonis habebunt, sicque externi usque ipsius Abbatis obitum, cuncta monasterii interius & exterius pro velle disponunt. Angustiis igitur constrictus Abbas Symeon, [cum magno gravamine Monachorum.] centesimum ætatis suæ transiens annum, & sui regiminis anno decimo tertio, ab Incarnatione Domini millesimo nonagesimo m tertio, die S. Edmundi migravit ad Dominum; [& monasterium] sui officii, sua & aliorum Abbatum per septem annos viduatum præsentia, post obitum suum dereliquit, & contristavit [usque ad] annum Domini MC.

[36] Deinde Abbatia Elyensis donatur Richardo Monacho n Beccensi a Rege Henrico fratre prædicti Regis Willielmi Rufi, [Abbas 10 Richardus, an. 1100 ordinatur,] ei in regnum succedentis, ipse enim anno Domini millesimo centesimo Nonis Augusti die Dominico in Westmonasterio a Mauritio Londonensi Episcopo est consecratus in Regem, & a Thoma Eboracensi coronatur: & eodem die consecrationis suæ Abbatiam S. Edmundi dedit Roberto, filio Hugonis Comitis Cestrensis; & Abbatiam de Ely Richardo filio Gilberti Comitis; cujus uterque parens de regia stirpe descendens, illustrem sobolem sub veste Monachica in Beccensi monasterio dedicarunt. [post aliquā cum Lincolniensi Episcopo contentionem,] Cum igitur successu temporis præfatus Richardus a Rege præfato ad regimen ecclesiæ Elyensis esset promotus, ipsum primo aggreditur Robertus Lincolniensis Episcopus; dicens sui juris esse, ut eum in Abbatem benediceret; cui juri decessorem ejus Symeonem decessori suo Remigio causatus est obedisse. Richardus vero violentiam in Symeonem indebitamque illius benedictionem fuisse protestans, jure suæ ecclesiæ & plurima auctoritate se ab illius benedictione defendit; timens ne maledictionem pro benedictione incurreret, si contra jus suum se benedici pateretur o.

[37] [apud Regē accusatur ab æmulis;] Post Episcopalem conflictum, Regalis ira eum infestavit, instinctu æmulorum, ipsum quoad tria accusantium; scilicet quod nimis pompatice ad Curiam Regis accessit; quod per omnia præceptis Regis noluit obedire; quod quemdam mimum ejus, sibi convitiantem, turpiter de domo sua ejecit. Propter hæc Rex ex Abbatia sua eum expulit, Baculumque suum sibi reddi jussit, qui Romam appellans, Baculum ad ecclesiam Elyensem per fratrum licentiam recessurus præposuit: sicque a Rege prægravatus Abbas, Romam pergit, & in præsentia Paschalis Papæ causam suæ necessitatis exposuit. A quo in gratiam susceptus, & in magna veneratione habitus, impetrans quod petierat, auctoritate Apostolica ecclesiæ Elyensi est p restitutus: ubi ecclesiam suam, a prædecessore suo inceptam ædificavit. [& cedere officio jussus Romam confugit,] In quam quidem ecclesiam corpus S. Etheldredæ transtulit in conspectum, de veteri ecclesia & loco in quo sancta Sexburga eam collocaverat; ubi a S. Ethelwoldo constructam, [indeque causa evicta redux absolvit opus novæ ecclesiæ,] sed postea destructam ecclesiam renovans, eam intemeratam, irremotam & inconspectam, & non sub terra delitescentem, sed desuper eminentem, sicut invenit, reliquit qTranstulit similiter & corpus S. Witburgæ, quam ab illo die cœpit singulari devotione venerari, thecamque argenteam fecisset si diu vixisset.

[38] [agit de Abbatia in Episcopatum mutanda,] Aliæ namque occupationes variis enim modis ab hoc opere retardabant; & maxime quod Episcoporum Lincolniensium calumnias, de mutando in Episcopatum Elyensi cœnobio, cassare nitebatur. Ipse quidem primus hanc causam occulte penes Regem agebat: cujus favorem consecutus, nuntios ad Apostolicum eodem anno super hoc direxit r negotio. Idem Abbas ab Episcopo Ranulpho Dunelmensi villam de Hadeham, quam violenter per Clericos Londonensis ecclesiæ abstulit, juxta diffinitionem coram Rege abegit, sicut Charta Regis s ostendit. Ipse anno sui regiminis septimo t in lecto decidente, sanctamque Withburgam prope coram se assistere cernente, [sed immoritur negotio.] obiit; & in crastino in monasterio est sepultus: nuntii autem qui Romam adierunt audita Domini sui morte negotium dimiserunt.

[39] Jam patet quod exordium Elyensis ecclesia habuerit, [Fuerunt ergo sub Abbatibus Elyenses annis 139] a prima fundatione usque ad tempora Episcoporum. A tempore enim quo primo cœpit Monachos habere, hoc est a tempore regni Regis Edgari decimo usque ad annum regni Regis Henrici primi nonum, hoc est centum triginta novem annis, hos ad invicem succedentes sibi Abbates habuit, Brithnodum, Elsinum, Leoswinum, Leoffricum, Leaffinum, Wlfricum, Turstanum, Theodwinum, Simeonem & Richardum; qui domus suæ oppressionem non ferens, calumnias æmulorum justa refellit oratione, Regumque & Apostolicorum fultus auctoritate, viriliter sua ex hostibus abegit; ostendens palam ecclesiam suam, ex quo illic monasterium constructum est, primum a sancto Augustino Anglorum Apostolo, per beatum videlicet Regem Ethelbrithum; deinde sub beatissima Etheldreda & ei succedentibus feminis sacris, & nunc v quoque tempore Abbatum libere constitisse nullius præditam jugo subjectionis; [semper liberi a subjectione Episcopi Lincolniensis.] sed quemcumque optabant vel deligebant, Archiepiscopum sive Episcopum, ad sua sacranda vocabant: Episcopum vero Lincolniensem nihil juris inde habere aut exigere debere innotuit, pluribus quæ afferuntur privilegiorum testimoniis. Sed quia Ely suæ parochiæ confinis esse cernitur, arbitratus illam, sed falso, sibi [debitam] assiduis molitur actionibus subjicere: unde & post multa contumeliose illata, ductor Gregis Domini Abbas Richardus prudenter secum tractavit, locum ipsum in majorem provehere dignitatem, ac penitus malignantium versutias hominum retundere, & ut in Episcopatum commutaret secreto a Rege obtinuit; tamen non ipse, sed qui ei successerat, negotium peregit.

ANNOTATA D. P.

a Aliis Walkelmus, exauctorato Stigando, qui, etiam post occupatam Dorovernensem Metropolim, pergebat Wintoniensem Cathedram tenere, ordinatusque Episcopus an. 1070, juxta Godwinum, sedit usque ad 1097.

b Infra num. 36 excusatur non sua sponte, sed violentia inductus ad suscipiendam ab eo ordinationem suam: & hoc est in quo violatam libertatem Auctor queritur.

c Sumptus tantæ molitioni necessarios, post thesaurum redimendæ libertati impensum, suppeditasse potuit œconomorum secularium providentia, de quibus infra.

d Sequebantur miracula quædam S. Etheldredæ, hujus Abbatis tempore facta, quæ in ordine miraculorum libro sequenti sunt 11, 6, 7, 8, 9 & 10, iisdem fere verbis in compendio servatis, quare ea hic omittere visum est.

e Idem antea fecerat sub Turstano Abbate, subactis qui in insula per septem annos se continuerant rebellibus; sed hi primi quadraginta tam modeste in loco sacro vixerunt, eodem utentes triclinio & pariter ad Officia concurrentes ad ecclesiam; ut concessa insulæ libertate, digredientes inde, tamquam fratres suos prosecuti cum lacrymis Monachi, & in refectorio eorum insignia ac nomina, cum nomine unius Monachi, depingi fecerint, istic ubi sedere consueverant, prout in fine Chartularii scriptum pictumque invenimus.

f Simeoni Dunelmensi Mathum, Guilielmus Gemmeticensis lib. 7 Hist. Normannorum cap. 44 Medunta, vulgo Mante ad Sequanam inter Parisios & Rotomagum, illis quam huic propius: causa irarum in Francos fuit auxilium Roberto contra patrem rebelli ab iis præstitum: duos autem reclusos, alii etiam Sanctos Anachoretas nominant: quare corrigo quod hic scribebantur Reclusæ.

g Obiit autem Rotomagi an. 1087, 9 Sept.

h Treta, mensuræ frumentariæ genus, necdum alibi lectum.

i Brasium, est frumentum aqua maceratum, ac dein siccatum, ex quo commolito cerevisia coquitur: unde Brasiare & Brasiator, hodierno usu braxare, braxator; fit autem illa fere ex hordeo, spelta, avena, quamvis & Brasium triticeum inveniatur.

k Id est in festis duodecim Lectionum (tot enim numerat Officium Monasticum, cum Ordo Romanus solis novem constet) dabitur duplex vini mensura.

l Medo, potus ex aqua & melle confectus, & defectum vini in mensa supplere aptus.

m Whartonus ex fide Annalium Wintoniensium censet Symeonem obiisse anno 1094, atque adeo Abbatem creatum 1082.

n De Beccensi monasterio illustri in Normannia, pluribus actum ad Vitas SS. Archiepiscoporum Cantuariensium Landfranci & Anselmi, inde assumptorum, datas 28 Martii & 21 Aprilis.

o Extant in Chartulario plures Regiæ chartæ, quibus Henricus causam jubet examinari, Richardum a S. Landfranco consecrari, & libertatem S. Etheldredæ servari.

p Whartonus notat facile a Rege receptum in gratiam cum is procurrente fama didicisset, quomodo Richardus quem suffragaturum sibi credebat Archiepiscopus pro Rege agens, omnes ejus calumnias (ita Regii loquebantur) refutasset ut scribit Radulfus de Diceto: depositus autem fuerat ab Anselmo, uti notat Whartonus an. 1102 in Concilio Londinensi, habito circa festum S. Michaëlis.

q Hic compendio narrabatur Translatio SS. Etheldredæ, & Witburgæ, de qua mox integrum caput subdo.

r Causa novæ institutionis allegabatur, quia Lincolniensis Episcopatus tantæ magnitudinis esset, ut ad peragenda ea quæ Episcopalis sunt officii unus Episcopus nullatenus sufficere posset.

s Placet hanc in specimen aliarum transcribere: Henricus Rex Anglorum, Mauritio Londoniensi Episcopo, & Hugoni de Bothel Vice-Comiti de Hereford-Schira, & omnibus fidelibus suis, tam clericis quam laicis, salutem. Sciatis, Richardum Abbatem de Ely, dirationasse adversus Rannulphum, Dunelmensem Episcopum, manerium de Haddam, in curia mea de Rumesy, coram me & Baronibus meis, ad Dominium S. Petri, & B. Virginis Dei Edeldredæ de Ely, & Fratrum Monachorum ibidem Deo famulantium. Volo igitur & præcipio, ut ipsa Abbatia de Ely teneat & habeat in dominio illud prædictum manerium de Haddam, quiete & absque calumnia, amodo & usque in sempiternum: testibus subscriptis Radulpho Episcopo Lincolniensi, & Willelmo Gissardo Episcopo Wintoniensi, & Joanne Episcopo Baduæ, & Radulpho Episcopo Cicestriæ.

t Christi 1107.

v Hinc liquido constat Auctorem, si ipsemet Thomas non fuit, tamen adhuc tempore Abbatum vixisse, atque diversum ab eo esse qui Episcoporum Historiam est prosecutus, ex qua dabimus Analecta miraculorum. Nunc accipe Historiam translationis prædictæ ex libro 1 Historiæ Elyensis minus apte subjunctam in Ms.

CAPUT VI.
Translatio sanctarum Etheldredæ, Sexburgæ, Ermenildæ.

[40] [Sub Willelmo I reflorescente ecclesia,] Glorioso & illustri Anglorum Rege Willielmo primo, de genere & de gente Nortmannorum, regnante, & totius regni monarchiam deletis jamdudum a Tetrarchis, singulariter obtinente; post multa bellorum discrimina, in Anglorum finibus pace Ecclesiæ reddita, tamquam post tempestatem serenitate sequente, status Ecclesiæ cœpit de die in diem proficere, & fidelium devotio in cultu religionis semper de bono in melius crescere. Interea Elyense monasterium, quondam habitatio Sanctimonialium, sed barbaris invadentibus pæne penitus eversum; [Elyense cœnobium, quod Edgarus Rex & Ædelwoldus Episcopus restaurant,] quod Deo volente & misericorditer providente, gloria nunc & honore, dignitate, libertate ac plurimis rebus insignitur, per B. Ædelwoldum, venerabilem Wintoniæ Episcopum, & per insignis Regis Edgari consilium & auxilium, regali præcedente munificentia, & Pontificali satagente prudentia, effectum jam olim fuerat, habitatio Monachorum; proprio Pastore destitutum, Monachum quemdam Wintoniensem, Symeonem nomine, pro merito vitæ ejusdem Priorem Ecclesiæ, virum quidem religiosum & divinis intentum studiis in Patrem Monasterii suscepit. [Abbatem accepit Simeonem,] Qui decorem domus Dei diligens, & res monasticas & interiores studens magis augere quam minuere, & omnia in usus ecclesiasticos expendere; spiritu consilii & fortitudinis tactus, ad honorem Dei templum Domino & B. Ætheldredæ, tamquam alter Salomon, in pacis tempore devote disposuit ædificare: quoniam profecto vetus oratorium, [qui cœpit ecclesiam ampliorem conaere:] & Fratrum ibidem Deo servientium, & populorum supervenientium frequentiæ & numerositati videbatur exiguum, tamquam minus capax & incommodum. Vir itaque religiose solicitus, & prudenter providus, præparatis sumptibus necessariis, quod pie conceperat in cogitatione, effectuosius (ut in effectu claruit) quasi parturire cœpit in operatione.

[41] Prædicto itaque viro venerabili, ecclesiæ ejusdem primo fundatore, viam universæ carnis ingresso (qui tamquam viventem in eodem corpore, etiam mortuus, posteris in exemplum sui reliquit imaginem) successit decedenti in curæ Pastoralis onere, ut semen fratris spiritualiter suscitaret, venerabilis Pater Richardus; genere nobilis, [quam ejus successor Richardus] sed morum generositate nobilior, ab ipso pueritiæ suæ tempore in religioso Beccensium monasterio regulari mancipatus disciplinæ. Hic prædecessoris sui, primi ecclesiæ fundatoris, & locum obtinens & officium, & in ipso imaginans bonæ operationis exemplum, tamquam appositum ad vultum contemplandum aspiraret speculum; incepti operis constructioni insudare cœpit, studium suum adhibuit & ut opus operosissimum citius consummaretur omnem quam potuit & quantum licuit operam dedit. [perficere satagens,] Sed per antiqui hostis invidiam, qui zizania superseminat & concordiam turbat, orta inter eum & Henricum Anglorum Regem controversia, opus aliquamdiu intermissum est, non dimissum. Nam quia nolebat indebita in injustis exactionibus & angariis Cæsari reddere, nisi quæ sunt Cæsaris; ut quæ sunt Dei, redderet Deo; oportuit eumdem virum venerabilem, a Rege prægravatum Romam pergere, & in præsentia venerabilis Papæ Paschalis, qui tunc temporis Romanæ præsidebat Ecclesiæ, causam suæ necessitatis insinuare. A quo in gratiam susceptus, & in magna veneratione habitus, impetrans quæ petierat: Apostolicæ auctoritatis, contra infestantium invidiam & malitiam, privilegiis munitus, & in gratiam & benevolentiam Regis susceptus, Elyensi monasterio, cum magna & suscipientium & suscepti jucunditati est restitutus. Qui in suis necessitatibus B. Etheldredam misericordissimam expertus, operis sui, [pulcherrimam totius regni fecit,] a prædecessore suo incepti, est minime oblitus; sed ut ad perficiendum idem opus studiosius insisteret, & huic operi solum vacaret, totum studium spiritualiter admovit: tamque decenti forma & quantitate, quantum potuit quoad vixit, ecclesiam a prædecessore suo inceptam ædificavit: & quomodo Abbas in suis votis Dei auxilio sit adjutus, ut, si fama non invideat, & merito veritatis titulo (utpote mendax) veritatem non detrahat, in eodem regno cunctis ecclesiis, vel antiquitus constructis, vel nostro tempore renovatis, jure quodam composita, & subtilis artificii privilegio & gratia ab intuentibus merito videatur præferenda.

[42] Hic mihi interfari liceat & explicare quomodo etiam tali sub Episcopo non parvum incrementum accessit: [Ejus incrementa varia,] nam Hugo de Nortworde, an. 1229 ordinatus ædificavit novum opus ecclesiæ versus Orientem a fundamentis, quod Presbyterium nuncupatur: quod quidem opus in 17 annis perfecit: circa quod opus expendit quinque millia librarum & 350 libras, 18 solidos, 8 denarios, præter robas. Ipse etiam constituit de novo turrim ligneam versus Galilæam id est porticum, (vulgo Galerie) de qua vide Cangium. Godwinus sumptus prænotatos reducit ad valorem aureorum Gallicorum 16950. [cum nova turri una] Ruit deinde anno 1321 turris supra chorum, de qua ruina agitur infra in Analectis ad miracula num. 172: pro qua cum nova & amplior esset a fundamentis constructa & usque ad superius tabulatum per sex annos Utrumque hic placuit reproducere, una cum indicio adhærentis eidem lateri monasterii; ex cujus parte Aquilonali Simon de Langam, an. 1361 consecratus Episcopus, novam ecclesiam parochialem sanctæ Trinitatis dedicavit; ut hinc intelligas, monasterium stetisse, inter majorem Cathedralem, & minorem Parochialem His interjectis redeo ad historiam veterem, quæ sic progreditur. educta; incepta est, super prædictum opus lapideum, illa artificiosa structura lignea novi campanilis, summo ac mirabili mentis ingenio imaginata, cui per annos viginti dicuntur impensæ 2046 libræ, 6 solidi, 11 denarii. An autem ea igne conflagraverit, vel alio casu defecerit, non comperio; nunc certe sola turri lapidea stat octo maximæ molis columnis innixa, qua in crucem ecclesia se diffundit. Similiter supra aliam majorem turrim quæ post ecclesiæ propylæum ante portam assurgit, majori longe mole sed lignea videtur in altum erecta fuisse, cujus loco, post incendium anni IIII, [alteraque ampliori.] de quo inter Miracula num. 32 posita fuit ea quæ nunc cernitur cuspis. Erat tunc cum prior turris ruit, Episcopus Simon de Monte-acuto, & ipso anno posuerat primum lapidem novæ capellæ S. Mariæ in parte Boreali ipsius ecclesiæ: quod opus quanto labore, sumptu & elegantia per annos 28 & 13 septimanas continuarit simplex quidam Monachus, prolixe describitur in Historia; & repræsentatur in Schematismo lateri Aquilonalis, [Operis totius iconismus.] quod nobis monasticum Anglicanum exhibet, una cum latere Meridionali ne pietas in ecclesiam Eliensem inquit Auctor MDCLV vulgatus, & magnifica ejusdem structura, jamjam propriis sepelienda ruinis non innotesceret posteris.

[43] Summo igitur desiderio desiderans Abbas Richardus, & deliberans suo in tempore corpus sacratissimum sacratissimæ Virginis, de veteri ecclesia in novam, de modica in majorem & pulchriorem transferre; memorans quia & Joseph patris sui corpus, ad majorem reverentiam, de Ægypto in terram Chanaam transtulerat; ne tam præclara lampas & lucerna sub modio lateret, sed quasi super candelabrum posita, sub præsentia testium & frequentia populorum, cunctis innotesceret & luceret; diem statuit, videlicet decimo b sexto Kal. Octobris, quo & prima ejus translatio, [deligit 16 Septembris] tamquam una cum nova celebretur. Vir itaque magni & liberalis animi, ad hanc solennitatem solenni & maxime pontificali auctoritate corroborandam, imprimis virum venerabilem & religiosissimum, Anselmum Cantuariensem Metropolitanum, ea qua debuit & eum decuit reverentia invitavit; [invitato ad id S. Anselmo multisque Prælatis,] ut, pro sui debito officii, adjunctos sibi ex suis quos religiosiores arbitraretur quotquot vellet suffraganeis, suam ipse præsentiam dignaretur exhibere, invitatis etiam quampluribus Pontificalis dignitatis & Ordinis viris, & Abbatibus, & religiosis Monachis aliisque ecclesiasticis, Pontificibus summis, etsi non dignitate, meritis non immerito coæquandis, ne dicam præferendis. Invitati ab ipso fuerunt & regni Proceres & Optimates, [ac Proceribus.] ut ad tam jucundam festivitatem accederent, & cum gaudentibus & ipsi gauderent. Quibusdam autem vel privatis vel publicis negotiis vel necessitatibus occupatis, quidam a divina providentia destinati, & tali ac tantæ rei perficiendæ idonei ac plurimum necessarii, devotissime confluxerunt; inter quos vir laudabilis Herebertus Norwicensis Episcopus, Adelwinus Rameseiensis, Richardus S. Albani Abbas, Guntherus Thorneyensis, Wydo Persoriensis Abbas, Nicolaus Lincolniensis Archidiaconus, Gaufridus Wintoniensis Thesaurarius, & alii innumeri magnæ honestatis & auctoritatis viri. [Hi accedentes ad tumbam] Ordinate igitur ordinata processione, ad sanctæ ac reverendæ Virginis tumulum reverenter accedunt, pario de marmore candidissimum, uti decebat candorem virgineum. In hoc quondam Angelicis obsequiis sibi præparato, & divina gratia quærentibus oblato, beatissima germana ejus Regina Sexburga, [in quam annis 16 a morte incorruptum corpus positum fuerat,] post sexdecim annos sepulturæ, inventum ipsius solidissimam glebam, toto corpore & vestibus lacteam & intemeratam, cum clamosa admiratione & laudisona in cælum benedictione, recondidit: unde nunc id illi ad majorem gloriam accessit, quod nemo ipsius tumbam pandere, nemo inspicere prȩsumpsit. Aliquando enim, Paganis irruentibus in hunc locum, foramen intulit unus, qui mox oculis & vita est privatus; postea Presbyter temerarius quasi Prȩses monasterii, [quodq, impune attigerat nemo;] in illud foramen fissam virgam torquendo impingens in rugam, partem vestis extraxit, majorique vesania abscidit, quam subito intus jacentis manus cum vigili indignatione ad se retraxit. Adhuc tentator affixam virgȩ candelam immittere addidit, candela autem decidens supra sacrum corpus tota exarsit, & nihil rerum lȩsit; prȩsumptor vero cum domo sua periit. Hȩc quoque cum in miraculis ejusdem Virginis plenius digesta sint, ad narrationem redeamus.

[44] Tandem cum ingenti devotione sacrosanctum corpus Virginis assumunt, [eam de priori loco transferunt] ex vetere ecclesia exportantes de loco, quo eam transtulerat & collocaverat Sexburga beatissima; ubi & Pater Ædelwoldus Venerandus, postea destructam ecclesiam restaurans & renovans, eam certissime intentatam, irremotam, & inconspectam non sub terra delitescentem sed desuper eminentem, sicut invenit, reliquit; unde nunc & in ecclesiam cum laudibus & canticis deferunt. Translata est itaque in novum templum Sponsa Domini Ætheldreda, intentata & inconspecta; & condigna psallentii laude, [ad alium ei Paratum post altare,] post autenticum altare parato thalamo collocata. Habito tandem, ut decebat, ad populum de tanta, & in tanta solemnitate sermone, & a venerabili Episcopo Hereberro, viro eloquentissimo, de vita & obitu & miraculis beatæ Virginis, sacrique corporis admirabili incorruptione, populum exhortante ad summæ jucunditatis & lætitiæ indicium propter ea quæ facta sunt in tabernaculis justorum; nullus erat in tanta multitudine, qui gratia cælesti perfusus, a lacrymis se vellet aut valeret cohibere. Hoc vero solum de pluribus, quæ in translatione contigerunt, ad sacratissimæ Virginis Reginæ Ætheldredæ, æternam referemus memoriam, quod fidelium innumeri adhuc superstites, & Patres nostri qui viderunt & adfuerunt, narraverunt nobis, quorum relatio & auctoritas vitæ & honestas morum nos instruxit, ut de facto nemo diffidat. [non sine miraculis,] Tunc quippe renovantur antiqua miracula, quæ contigisse leguntur interventione beati corporis Stephani Martyris. Facta sunt enim tonitrua tempestatis, & fulgura talia, ut omnes pæne fenestræ ecclesiæ horridis ictibus frangerentur, & crebri ignes in pavimentum coram sanctis corporibus laberentur: eratque mirabile, ignem labi sine effectu naturæ suæ; suamque, inter ligna & stramina ceterasque arentes materias, mutare qualitatem, ut quidquid ejusmodi in ecclesiam cecidit innocuum extiterit. Hoc siquidem magnum miraculum, Sancta illa operante, [& ingenti cæli fragore:] sic contigit; ut juxta quorumdam opinionem cælesti terrore ostenderet, sibi displicere tam publice contrectari; & tamen in hac sua indignatione, ut nullus læderetur, ad nutum ejus cæli signa famulari.

[45] Rarus ergo fuit ibi, cujus cogitatio magnum aliquid ista non dictaret protendere, quorum horrorem hinc timebat videre, hinc gaudebat evadere. Anselmus quoque Archiepiscopus, longe in Cantia positus, videns cælum tanto fragore concuti; Scio, inquit, Fratrem nostrum Richardum, [quia Virgini displicuit faciem suam conspici.] Abbatem Elyensem, hodie Sanctas suas transtulisse, & irreverenter tractasse; nec dubito hanc intemperiem dolendi auspicii esse signaculum. Nec eum fefellit sententia; quia rarus eorum, qui tunc aderant & sanctam Etheldredam facie ad faciem adspexerant, integrum annum exierunt. Quapropter Fratres carissimi, a vobis, qui non momentanee sed continue tantæ Virginis memoriam, in conspectu præsentiæ sacri corporis, juste & sancte recolitis; & orandum est & attentius exorandum, quatenus superno nos & vos dignetur gratiæ rore perfundere, qui populo sitienti aquam de petra, Moyse percutiente, in abundantia fecit emanare, cui sit laus honor & gloria per omnia seculorum secula.

[46] Decenter itaque collocata, tamquam primiceria, Ætheldreda Virgine contra majus altare; dux tanti gregis Richardus cum senioribus communicavit Ecclesiæ, ut eadem die jam secundo c, qua primo beatæ Virginis Ætheldredȩ facta fuerat translatio Sexburgæ præcedente; [17 Octobris transferuntur ossa] translatio etiam fieret sanctarum ibidem quiscentium. Aperientesque matris & filiæ sepulcra, quæ S. Æthelwoldus plumbo ex utraque parte signaverat, Sexburgæ scilicet Reginæ sanctæ, atque laudabilis & celebris Ermenildæ, tot præconiorum prærogativis earum glebas, more conditionis humanæ, [SS. Sexburgæ & Ermenildæ.] reperiunt defluxisse, & terræ genitrici sua persolvisse tributa. Invenientes itaque in sindone munda corpus B. Sexburgæ, seorsim ossa, & seorsim pulverem, utraque pariter in singulis scriniis ex ligno compactis, lapideo in monumento, ut beatus reliquerat Ætelwoldus, Orientem versus ad pedes S. Ætheldredæ solemniter reposuerunt; Reliquias vero sanctissimæ Ermenildæ, in nudo sepulcri pavimento, absque velamine, invenit [Abbas] a B. Æthelwoldo sic repositas: quas etiam colligens in mundissimo panno, & pulverem per se involvens in pristino posuit mausoleo; & ad Austrum, in dextris S. Ætheldredæ, haud dissimili locavit diligentia; & utrumque plumbo iterum resignavit mausoleum… d Translatæ sunt autem Sanctæ anno incarnati Verbi millesimo centesimo sexto, quo quondam B. Ætheldreda translata est die, cum decentissima scilicet ordinatione; ut omnium una esset solennitas, e quibus erat una fides, unus Christus, & una caritas f.

Ætheldreda Ducem rogat hic pia Virgo jugalem. [Versus subscripti Vitæ S. Etheldredæ]
Quo Sponsam Christi sineret se jam vocitari.
Rex hic Pontifici pro conjuge munera spondet,
Hanc, sibi conjugio poterit si jungere sacro.
Præsul Edeldredæ Regis fert jussa beatæ;
Hæc ait: Ille mihi cedat Christo famulari.
Hoc Regina Ducem cum Præsule poscit herilem:
Qui, licet invitus, consentit & his quoque mœstus.
Regis ut edictum percepit Virgo cupitum,
      Templum Virgineis petit hoc comitata catervis.
Hic Regina Deo sacratur Sponsa superno,
Contemnens vanas regni cum conjuge pompas. [picturis expressæ in veteri ecclesia.]
Virgo beata venit populis comitantibus Elge,
Abbatissa gregi post hæc sacranda beato.
Alma sacris pollens meritis & honore perenni,
Ædeldreda decens hanc templi struxerat arcem.
Virginis intemerata caro jam visitur almæ,
Quater quaternos etsi tumulata per annos.
Miratur Medicus sanatum in gutture vulnus.
Virginis ad templum fertur venerabile corpus,
Mauseolum sacri retinent hæc mœnia templi
Virginis intactæ, cui septem præfuit annis,
Glorificatque Deum plebs hæc miracula cernens.
Laus & honor Domino maneat per secula Christo.

ANNOTATA D. P.

a Anglo-Saxonica Heptarchia ad Tetrarchiam reducta ac denique in Monarchiam conversa fuit tempore Alfredi, utrorumque Saxonum & Anglorum tam Orientalium quam Occidentalium Regis, extinctis anno 875 Merciorum, & anno sequenti Northumbrorum Regibus.

b Siquidem ea dies 16 Septembris anno 1106 sub cursu litteræ Dom. G erat Dominica 19 post Pentecosten, quia Pascha fuerat 25 Martii.

c Scilicet 17 Octobris, quamquam ea isto anno futura esset feria IV.

d Quæ sequitur S. Withburgæ ante quadriennium facta translatio, integre habetur tom. 2 Martii ad diem 17 pag. 608 num. 2: ideoque hic omittitur.

e Ita factum est ut dies 16 Septembris non transierit celebrandus ad posteros.

f Qui in Ms. sequuntur Versus de S. Etheldreda, videntur fuisse subscripti picturis Vitam ejus per partes repræsentantibus, ante innovationem Ecclesiæ; utpote nullam facientes mentionem secundæ translationis: imo quia rythmici non sunt, auderem opinari, factos esse ante Danicas irruptiones, ac forte haud diu post primam translationem.

MIRACULA S. ETHELDREDÆ
Auctore eodem Thoma Monacho Elyensi.
Ex eodem apographo Duaceno.

Ethelreda Regina, Virgo Abbatissa Elyensis in Anglia (S.)

BHL Number: 2638


A. THOM. EX MS.

PROLOGUS.

[1] Cum os regium & propheticum, sancti Spiritus intonante organo, dicat; Laudate Dominum in Sanctis ejus, mirabilis enim & gloriosus mirabilia in eis operatur; magna nobis opus est animi constantia & necessitate, ut eorum mores ac vitam flagrantissime diligamus, [Quia convenit nos Sanctos imitari,] diligendo devotissime veneremur, venerando studiosissime imitemur; quod [enim] tunc in eis divinæ Majestatis omnipotentiam digne laudare valebimus, jam fraternæ dulcedinis adjuti misericordia, justis eorum actibus nostræ conversationis melioratione respondere merebimur. [Psal. 156., Eccl. 15. 9] Nam cum non sit, Scriptura dicente, speciosa laus in ore peccatoris; qualiter dignas Deo laudes præconari possumus, qui angusto rectitudinis tramite derelicto, per laqueosa & ampla tortuosarum spatia viarum, ad profundam præcipitationis foveam ducentium, [per veram morum correctionem,] adhuc quotidie discurrimus? qui diris peccatorum vulneribus nullum fructuosæ medicamentum pœnitentiæ apponimus; sed profluente jam sanie oblectabiliter in eis pæne computrescimus? Proinde de spatiosis ac letiferis hujus campi semitis, ad arctum callem, quo terminum pervenitur ad proprium irreflexibiliter transeamus; ac nostrorum plagas scelerum, salutiferis medicaminibus diligenter adhibitis, perfecte curare studeamus, atque nostris in manibus ardentes habentes lucernas, sicut supra diximus, per omnia Sanctorum vestigia sequi laboremus; quatenus & ad solvendas omnipotenti Dei laudes debitas idonei fieri possimus; & ad ipsorum in cælis societatem, quos in terris imitamur, post mortalis vitæ cursum, pertingere mereamur. Quorum virtutes atque signa, [eoque juvat legere ipsorum miracula;] quæ plerumque mentes audientium solent ab imis ad supera sustollere, diligentissime, si penes nos non sunt, debemus perquirere; ac reperta ne labantur a memoria, sagacissime libris inserere, eaque crebræ lectionis studio vigilanter in nostri pectoris armario recondere; nec tamen inter domesticos parietes cohibere, sed ad laudem & gloriam deitatis atque ad ædificationem posteritatis longe lateque promulgare: ut dum quilibet tot signorum radiis, præcedentium Justorum merita fulsisse cognoverint, ex eorum imitatione prospera mundi, quæ sunt amaritudine plena, tota cordis solicitudine respuant & conculcent, atque ad æternæ vitæ dulcedinem sitibundis pectoribus indeficienter anhelent.

[2] Quapropter, licet tardi sumus ingenio, indocti eloquio, [proponit Auctor colligere facta] tamquam fraternæ caritatis coacti imperio, imo de sancti Flaminis adjutorio, qui flat & ubertim fluunt aquȩ ex arido, magnam habentes confidentiam, prȩclara & stupenda miraculorum insignia, quȩ per venerabilem & gloriosam perpetuamque Virginem Etheldredam, nobilissimam ac prȩpotentissimam Anglorum Reginam, post sanctissimum ejusdem de convalle Jericho ad Montem Sion transitum, [ad tumbā S. Etheldredæ:] ad salutiferam ipsius tumbam divina cooperante potentia patrata fuisse in antiquis leguntur schedulis; novo dictante stylo, novis insudavimus commendare paginis; ne cum vetustate tandem etiam deperirent oblivione. Credimus autem multo plura quam reperiuntur extitisse, quæ aut illius ævi torpentium scriptorum negligentia, nequaquam litteris mandata fuerunt; aut descripta, Paganorum rabie ecclesias ac cœnobia depopulante, inter cetera perierunt. Verum quia non tantum ex profusioris ac probabilioris vitæ excellentia, quorumlibet pensanda sunt Sanctorum merita (præcedit enim virtus meritorum, [quæ quam sancte vixerit,] sequitur adjuvante fide petentium cælestis operatio signorum: quæ si non fuerint, non tamen merita non erunt, quæ merita procul dubio possunt esse sine miraculis; miracula vero nequaquam sine meritis) quam juste & sancte, quam pie & humiliter hæc insignis Regina ac devotissima Christi Ancilla vixerit, quomodo mirabilis, imo virginalis pudicitiæ non solum carnis, quod multorum; verum & mentis, quod paucorum est, integritate non sine occulti valida martyrii persecutione, sub alis Domini protecta perpetualiter viguerit, [liquet ex scriptis Bedæ,] ex dictis venerabilis Bedæ Presbyteri, viri undecumque doctissimi, quispiam ignorans evidenter agnoscere poterit: qui breviter ipsius vitæ summam, quam nulla vitiorum caligo interpolare potuit, ac divini splendor luminis irradiavit, prosaïco sermone limpidissime descripsit; atque virginitatis hymnum elegiaco compositum metro subnexuit, quo eam casto de germine regioque ortam stemmate magnis atque dulcisonis laudibus, pro immarcessibili tam spiritualis quam corporalis flore continentiæ, sublimiter extollit.

[3] Quid enim in sanctitudine vitæ, mortalium omnium Creatoris gratiæ gratius ac jucundius, [testibus eximiæ virginitatis,] quid Angelicis omnibusque cælestis Curiæ choris familiarius & delectabilius, quid omnium virtutum gradibus excellentius vel perfectius geminæ puritate virginitatis? Si tamen ceterarum virtutum fulciatur adminiculis, namque dignitatis cognata est nobilitas & gloria sanctæ virginitatis; ipsa spirituali munita præsidio, flammivoma atque letifera sævientis ignea libidinis arma potenter confringit & conterit; & ipsa Regis immortalis amore præventa cum cœnosis ac truculentis generalis immunditiæ principibus bellicose dimicans, in sudore victricia signa suo reportat Auctori. Virginitas, ut unius Apostolicorum * tuba clarissime concrepat, est omnium regina virtutum, cunctorum possessio bonorum, trophæum fidei, victoria de inimicis, vitæque æternæ securitas. Beatus igitur erit qui ad ejus arcem suppeditantibus aliis virtutibus pertingens, nullis dejici machinationibus poterit. Hanc inclita Regis Annæ proles præfata, ab ipsis infantiæ rudimentis igne divini fervoris succensa, atque Sponsi cælestis annulo subarrhata totis amplectens desideriis; etiam inter ipsa nuptialium copularum contubernia (quod dictu mirabile est) inflexibili mentis rigore, [cum gemino conjuge servatæ.] fine tenus ac humiliter reliquis decorata virtutibus, conservavit: imoque Rex Deus, Dei Patris filius, ejus speciem concupiscens, eam in suum ineffabilem thalamum introduxit; ubi cum centum xl. IV millibus virginum dulcissimis consonæ melodiæ concentibus novum semper modulatur canticum.

[4] Nec alicui videatur incredibile quod per tot evolventium annorum curricula, licitis adstricta matrimonii nexibus, illibata virgo permanserit: quia nimirum virtus omnipotentiæ, quæ tres Judaici generis pueros a flammivomis & horrendis camini incendiis illæsos protexit, hanc quoque a carnalis ardoris æstibus intactam custodivit. Testatur ejus post incorruptibilis caro quod vere sit perpetua Virgo: [Cui etiam attestatur corporis integritas,] testantur & pretiosa linteamina sacrosanctum ipsius corpus ambientia, quæ sic usque hodie nova manent & integra, uti ea hora qua Virginis membris fuerunt obvoluta. Unde patenter datur intelligi, quod apud incomprehensibilem Redemptoris mundi gratiam, qui de virginali nasci dignatus est utero, nulla virtus virginitate gratior sit atque præstantior; quæ cælestis clementiæ dono, post mortem ab omni corruptionis labe carnem servat immunem. Talis igitur ac tantæ Virginis & Reginæ præclaram morum vitæque celsitudinem diligenter intuentes & admirantes, pro mentis affectu magnifice veneremur, & venerando si flore virginalis castimoniæ non valemus, saltem jugi vitiorum mortificatione imitemur; quatenus in ea, quæ se jucundum sancto Spiritui præparavit habitaculum, æternæ pietatis magnitudinem dignis prædicare laudibus, atque ad beatitudinem cælestis regni scandere possimus; pro quo terreni culmen imperii cum corruptibilibus divitiis velut quisquilias contemnens, monasterium petiit; ibique abjectis candidis vel purpureis sive multicoloribus vestimentis holosericis, gemmis fulgentibus intextis, pulla vilique veste, sacrata Deo se contexit: unde nunc Sanctorum conserta contuberniis, stola perfruitur inæstimabilis claritatis, immarcessibilis coronata laurea pulchritudinis. O quam felicia, quam jucunda sunt illa commercia, quibus pro perituris semper manentia, pro terrenis cumulantur cælestia!

[5] Sed jam, quia nimia verborum prolatio solet auditoribus inferre fastidium, [Conclusio Prologi.] nostrum qualecumque claudamus proœmium; doctoribus atque probis intellectibus hoc nostræ mediocritatis opusculum committentes, ac suppliciter obsecrantes, ut illud attente perspiciendo, quæcumque superflua vel hiantia repererint, resecent ac suppleant, approbent & defendant; ne nostro de sudore dens habeat semper oblatrantis invidiæ, unde frendens & cachinnans nostrum simplicem intellectum valeat subsannare. Quibusdam vero præmissis illud in prima miraculorum narrationis fronte posuimus, qualiter Paganis invadentibus atque desolantibus monasterium, quod in famosa Elyensi Insula anno Dominicæ Incarnationis sexcentesimo tertio construxerat hæc Anglorum lampas perspicua, gemmaque Virginum paradisi clarissima, quidam eorum ob nefandam contumaciæ suæ temeritatem ira cælesti percussus interierit a. Ergo dato fine nostræ sermonum lepore carenti præfatiunculæ tali, quȩ sequuntur, principio exordiamur.

[Annotata]

a Punitio Barbari sepulcrum violantis, prolixe narrata lib. 1. n. 85 hic promitti videtur, & forte scripta fuit, sed a transcribente omissa.

* an S. Gregorii?

CAPUT I.
Monachus a febri curatus: ecclesiæ illatæ injuriæ sæpius vindicatæ.

[6] Multiplex est peccandi a necessitas, quam nullus in hac fragili vita positus ad plenum poterit declinare. Ex quo enim primi parentis nostri transgressio pristinȩ incorruptioni nostrȩ labem corruptionis induxit; [Humanæ ad peccatū proclivitati,] ipsa peccandi necessitas nobis quodammodo vertitur in naturam, gratia non posse peccare ei dumtaxat reservata, qui accepit plenitudinem spiritus ad mensuram, & de cujus plenitudine nos omnes accepisse gaudemus, cui, & soli illud convenit Propheticum; Qui peccatum non fecit, & dolus in ejus ore inventus non est. [1. Pet. 2, 22] Necesse igitur hominem, vel ex fragili sua conditione, vel ex multiformi antiqui serpentis decipula, aliquoties peccando succumbere, necesseque inevitabile. Sentimus enim (ut ait Apostolus) in membris nostris legem, legi mentis nostræ repugnantem, & Angelus Satanæ nos colaphizare non cessat. [Rom. 7, 21] Verum ut inter tot suspectæ mortis discrimina; nos desperationis turbo [non] involvat, infirmitatis nostræ defectui non mediocre solatium divina contulit miseratio. Nam si de perpetrati criminis puteo per pœnitentiam resurgentes adstiterimus; nullatenus debemus miseriæ nostræ de misericordia desperare; [succurrit remedium pœnitentiæ:] quin potius aciem mentis nostræ in spem optatæ salutis præfidenter erigere. Quæ duo, Dei scilicet timor & reverentia, quam accepta divinæ pietati, & quam salutis nostræ fuerint effectiva, cuidam cælitus ostensum est.

[7] Accidit enim ut quidam Elyensis cœnobii monachus, Azo nomine, graviter ægrotaret: [cui faciendæ tempus dari sibi optans æger Monachus,] qui morbi invalescente materia ad cellam infirmorum deducitur, & sui impos effectus cœpit decumbere. Tandem infirmitatis æstus in eum eatenus sensim efferbuit, quod robur vigoris pristini vis doloris omnino exterminans, ei salutis recuperandæ spem nullam reliquerit. Habebat igitur in ancipiti, ne forte dies sui impenderet exitus, quo de incolatu isto ad patriam transferretur: sciebat enim necessitatem mortis, quæ nulli mortalium defuit, tam sibi quam omnibus impositam esse. Cujus horæ, quamlibet incertæ, jam quasi certus effectus, eam suæ mentis opinionibus crebro meditamine referebat. Verum quia de suis diffidebat meritis, beatæ Virginis Ætheldredæ suffragium sibi supplex implorabat, [Sanctam invocat;] ut ejus vitæ remissiori pœnitentiæ spatium, quod sui impotentia per se impetrare non meruerat, tantæ mediatricis intercessione penes divinam clementiam obtineret. In magna igitur tam animi quam corporis anxietate posito, dum hinc cogitationum, & hinc dolorum stimulis miserabiliter ageretur; sopor modicæ quietis obrepsit. Et ecce quædam matrona, sobrio decore laudabilis ei assistens, languidum taliter allocuta est. Num, inquit, fili, me nosti? Cui ille, novitate visionis insolitæ ex parte trepidans, Minime, inquit, Domina. [ab eaque apparente jubetur,] Cui illa: Ego, inquit, sum Ætheldreda, quam paulo ante sub tantæ tribulationis examine tuo invocasti præsidio; quæ juxta quod petieras pro te ad Deum mediatrix accessi: per quam corpori tuo, extincto paulatim febrium æstu, salus pristina in brevi restaurabitur. Quædam igitur commonitoria filiis meis carissimis tuo transmittam obsequio, in quibus solitam erga me & Dominum devotionem paulatim obtorpuisse materna pietate condoleo. Unde ergo & hac eos persuasione vice mea alloquere, ut saltem servitio Dei amodo cum timore & reverentia devoti insistant; & sic super his, quæ sibi noverint expediri, mihi non dico rogaturi supplicent, sed quadam jubentis auctoritate cum firma impetrationis spe præfidenter imperent. [alios monere de fiducia in se collocanda, & convalescit.] His auditis ergo a somno quo tenebatur illico expergiscitur: cui magis ac magis convalescenti indies sanitas pristina, juxta divinæ vocis oraculum, in integrum restituitur. Deponentes igitur omnem obstinatæ mentis pertinaciam, & vitalibus tantæ matris monitis filialiter obsequentes, in Dei & ipsius servitio devotionis nostræ hostiam timore & reverentia sine torpore condiamus. Vere namque, sine Dei cooperante gratia, in nullo animi bono valet mens humana proficere: [& ideo] operæ pretium est pietatis divinæ & jam dictæ patrocinatricis nostræ suffragium invocare; ut quod ex virtute propria non assequimur, tantæ Virginis opitulante merito & divina gratia largiente, consequi mereamur b

[8] Cum diu gens barbarorum de Denemarchia veniens Angliam undique armis & incendiis vastaret; tandem Dei providente clementia, viribus defecit, & ad naturale solum aliquando coacta est remeare, [Mortuo Edgaro Rege, qui Danos expulerat,] & occupata ante relinquere, maxime diebus venerandi Regis Ædgari; in tantum ut, si quis residuus inventus fuisset, aut gladiis truncaretur, aut suppliciis variis opprimeretur. Hujus autem Regis præcepto & auctoritate sanctus Pontifex Æthelwoldus Elyense cœnobium in antiquam religionem reduxit & reformavit, locumque possessionibus obtentis tam emptione quam acquisitione locupletavit. [& Ely fecerat restaurari,] Comparavit etiam villam de Dunham, quæ est villa fertilissima & monasterio proxima. Primum pepigit pro duabus hidis Leofrico & Uxori ejus Siffledæ quindecim libras apud Grantebrige; & per Leoffwinum Monachum Ecclesiæ atque Præpositum, persolvit ante plures fideles. Interea exuit hominem Rex Ædgarus; quo mortuo prædictus Leofricus, Dei inimicus deceptorque hominum, & uxor ejus, omne pactum habitum cum Episcopo irritum fecerunt, & aliquando partem pecuniæ Episcopo & Abbati Brithnodo obtulerunt, [is qui Dunham vendiderat,] quam ab eo accepisse affirmabant, aliquando vero se ei aliquid debere omnino denegabant, sicque existimabant se per dolum recuperaturos terram quam vendiderant: sed ecclesia in omnibus cum suis testibus semper eos convicit.

[9] Cum igitur ea tempestate, qua Rex, ut diximus, obierat, nos diu differrent & fatigarent; [& injuste repetendo coli impediebat,] nemo eamdem terram intra plurimum temporis spatium nec aravit, nec in ea seminavit, nec ullo modo coluit: sicque tota cultura perditum ibat. Videns ergo Deus quantis injuriis quantisque tribulationibus ille seductor servos suos afficiebat; laboris eorum misertus est, cujus misericordia sancta Ecclesia de Ely recuperavit, quod injuste amisit: nam sicuti in psalmo scriptum est: Clamaverunt justi & Dominus exaudivit eos & ex omnibus tribulationibus liberavit eos, Dum hæc fierent & sibi miser ille ablata sancta Ecclesia & jus sanctæ Ætheldredæ liberius atque securius retinere confidebat, & servos Dei afficere non cessaret; ultione divina fervente, turpiter ac miserabiliter interiit in vindictam Christi Virginis: [turpiter perit.] & impletur in eo quod in Salomone legitur; Justi lætabuntur, impii autem corruent in malum. [Ps. 33, 18, Prov. 24, 16] Hæc de libro terrarum, quem librum c S. Ædelwoldi nominant, accipimus, ut qui hunc legerint vel audiverint, res & bona sanctæ Virginis Ætheldredæ distrahere vel minuere formident, judicium enim habuit quisquis egit talia.

[10] Aliud sequitur miraculum, quod etsi simili conditione, [Idem ausus alius in Brandune,] dissimili tamen discrimine probatur accidisse. Fratres autem nostri interfuerunt & rem certissime cognoverunt, & in libro jam dicto sancti Ædelwoldi Anglice composuerunt, sed nunc temporis in Latinum transmutatum ad cunctorum notitiam perducere desideramus; & ad multorum cautelam, si intente auditum fuerit, credimus enarrandum. Quodam vero tempore, cum convenissent coronatores d Angliæ ad Lundoniam; Withgarus quidam, rebus & possessionibus. non mediocriter locupletatus, Episcopo Æthelwoldo quinque hidas apud Brandune & Hivermere obtulit venum. Quod cum audisset Episcopus & Abbas, dederunt ei pro terra viginti libras; quindecim tunc coram multorum venerabilium testimonio, centum vero solidos miserunt ei postea per præfatum Leofwium Ecclesiæ Præpositum, & Wine de Wincheford virum probatissimum: qui dederunt ei eamdem pecuniam apud Brandune, coram testimonio totius Hundreti, in quo illa terra jacet. Ea autem tempestate, qua Rex Ædgarus de hac vita discessit, quidam Ingulfus nomine, vi & injuste Deo sanctæque Ætheldredæ Brandune abstulit. O miser & infelix, non diu, ut æstimas, quod rapis, retinere valebis; indeque citius es gravissime pœnas luiturus: scriptum quippe est, Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Deum. [Prov. 21, 30] [similiter punitur:] Nam ut manifestaretur virtus Dei & meritum beatæ Virginis, ex illo die, quo sic res ecclesiæ invasit, nihil edulii aut liquoris gustavit: rumpebatur enim sine dilatione cor ejus: sicque factum est quod qui vivus quæ Dei erant injuste arripuerat, oppetens mortem retinere non potuit; sed se & illud simul cum vita perdiderit.

[11] Uxor autem & filii ejus illo mortuo invaserunt eamdem terram similiter; sed quemadmodum honorem Deo non dederunt nec beatæ Ætheldredæ, [item ejus uxor ac liberi,] neque animæ suæ pepercerunt; sic ultio divina exarsit super eos, & infra unum annum omnes miserabiliter interierunt. Tunc Siwardus, Frater Ingulffi, de interitu eorum nimium ingemiscens & sibi præcavens, judicium Domini formidare cœpit, & licet contra voluntatem plurimorum, & maxime contra voluntatem Egelwini cognomento Alderman, ipsam terram sanctæ Ætheldredæ obtulit & libere dimisit; & bene de his adimpletur quod in Sapientia legitur: Domus impiorum delebitur, tabernacula justorum germinabunt: delevit autem Dominus domum impii hujus ut semen ejus non permaneat in æternum in conspectu ipsius, eo quod sanctam Ecclesiam & beatissimam Ætheldredam gratis odisset. [Prov. 14, 11] Sed Deus inspector & judex omnium, qui suorum injurias & beneficentias suas ducit, [aliiq; plures Sanctæ injurii.] ostendit malos inde detrimenta suscipere, unde putabant commoda sibi provenire, ut in isto palam innotuit. Non solum autem iste, sed (ut verius dicam & late omnibus patet) quisquis regionis sive princeps sive potens eumdem locum dignitate vel rebus minuit aut distraxit, ex quo Virgo Ætheldreda ab ergastulo carnis assumpta est, dirissime cruciabantur in corpore, & misero semper exitu vitam suam terminasse probati sunt. Stupenda sunt hæc & nimium formidanda: nullus enim ambigat vel irrideat quod narramus, ut simile perpetrare intendat; sed potius aliorum pressuris mulctatus edoctus discat Virginem Dei injuriis non offendere, sed obsequiis complacere.

ANNOTATA G. H.

a Necessitas hic vocatur Magna difficultas cavendi omne peccatum, præsertim veniale.

b Hic primum ponebatur in Ms. titulus libri miraculorum: & sequebantur duo Capita, de restauratione monasterii & privilegio Edgari R. sicut hinc ad lib. 2 historiæ Elyensis transtuli, ordinis commodioris gratia.

c De hoc libro agit Prologus ad lib. 2 Historiæ, ubi etiam consequenter legimus amplam hujus controversiæ historiam; & quomodo Leoflii mortui vidua, coacta sit damna illata compensare, Episcopo misericorditer partem remittente.

d Coronatores teste Spelmanno in Anglia dicuntur Officiales Coronæ, ad tuendam pacem & dignitatem regiam in quovis Comitatu populi suffragiis constituti. Ecgraphum nostrum Concionatores: manifesto mendo.

CAPUT II.
Liberatus energumenus; muti loquela donati; puniti vexatores Monachorum.

[12] Ad hæc Fratres Christus Dominus operum suorum per Sanctos suos toties operatur insignia, ut fides audientium ex auditu proficiat, & ardens affectus devota ora in laudes divinos resolvat. [Sub Abb. Simeone] Unde nobis quorum vitam & linguam suo Christus delegavit ministerio, præsenti incumbit aut facta ejus studio nostro in multorum transferre notitiam, aut nostram apud eum vehementer accusare segnitiam. Ut ergo nostram apud Deum commendemus memoriam, quid apud nos, qui in Elyensi versamur ecclesia, dignatus sit operari referamus. Præsidente siquidem nobis sanctæ recordationis Abbate Symeone, cœtus noster & locus moribus & muris non parum profecerunt: [restauratæ insigniter disciplinæ] erat enim, pro sequente personarum mutatione & regiis angariis, locus graviter inquietatus; & si quid regularis districtionis pro seculari violentia & Rectoris absentia intepuerat; vir ille sanctus, Pastoris nactus officium, devota solicitudine reformavit: invenitque apud nos gregem bonum pastor bonus, cujus vocem audire restituta sibi quiete properavit. Cumque in pastorem suum gregis humillimi respiraret affectus, & sacer Ordo in suis refloreret cultoribus; tantæ alacritati non defuit manus Domini, sed lætissimis operariis mirandorum gestorum plausibus occurrit. Nam cum locus intus & extra duplici proficeret ædificio, jamque patris & filiorum intentio sub Marthæ & Mariæ desudaret officio; cœperunt mira fieri coram civibus cæli, quorum partem Pater Symeon de Wintoniensi Ecclesia adduxerat, partem apud Elyensem invenerat.

[13] Videns itaque hostis antiquus Fratrum concordiam in se conspirasse, [invidens dæmon;] & virtutum propugnacula quotidie adversus eum succrescere, muros morum multiplici cœpit oppugnare versutia: nec facile inveniens qua intraret, hanc tandem malitiam in Christi militiam exercuit, ut quemdam adolescentem Edwinum nomine, tacita primum cogitatione stantem ad Completorium, [juvenem ex choro abductum] coram Abbate & reliquis ad exeundum de choro suaderet, antequam Horæ illius Officium compleretur. Quem statim cunctis stupentibus exeuntem crudeliter arripuit, totam illius mentem vertens in furorem, in tantum ut sequentem se magistrum suum Siteardum arrepta tabula percussisset, [invadit:] nisi provida viri strenuitas majores ei vires objecisset. Erat autem unus ibi de Wynthoniensibus Monachis, a Godricus nomine, vir magnæ sanctitatis & pro sua veneratione Monachis Elyensibus in exemplum Religionis ab Abbate adductus. Huic Deus spirituales oculos frequenter aperuit, multisque revelationibus eum illustrem effecerat, nec erat necesse ad quælibet dicta ejus alium quærere testem, quam vitam ejus; scientibus omnibus eum habere quasi hostem, linguam mendacem.

[14] Hic igitur, ut postea retulit, vidit murem quemdam quasi puerum cucullam adolescentis manu fortiter tenentem, [qui jussu Abbatis] & eum post se violenter trahentem: quem esse damnatum spiritum rei exitus comprobavit. Nec mora finita synaxi, Abbas & Conventus exeuntes ad primum claustri ingressum, vident juvenem dæmoniacum contra omnes tumultuantem, sæva minantem, convitiis insultantem, & inter brachia se constringentium ictibus pedum & morsibus dentium aliquos lædere conantem. [ductus ad tumbam Sanctæ,] Abbas autem quosdam seniorum & saniorum nutu suo sevocans, nocturnum silentium brevi rupit colloquio: Nescimus, inquiens, quis ei melius subveniat, quam illa cujus servus est Domina: cui præsentatus, velocem, ut credimus, recuperabit sanitatem. Ite ergo, & sub districta eum ducentes custodia, coram tumulo Dominæ nostræ diligenter excubantes, suffragium postulate. Fratres vero cum Fratre, tamquam ad matrem fugientes, nocte pæne tota sub expectatione divinæ misericordiæ vigilavere.

[15] Porro juvenis, imo dæmon in juvene sacri corporis non ferens præsentiam, majore horrore aliquamdiu se agebat, nunc clamans, nunc tunicam dentibus scindens, [illo per secessum liberatur,] nec parum eos vexans, quorum diligentia a malignis actibus arcebatur. Sicque vexatus idem duxit noctem, donec meritis sanctæ illius Virginis parumper obdormiret, sensum reciperet, & post paululum suum per fœdos recessus vexatorem ejiceret: nam post somnum juvenis ad se reversus nuntiavit custodibus suis, se jam sanum sapere & de cetero penitus convaluisse, excepto quod ventris resolutio intestina torqueret, & secreto exitu indigeret. Ductus ergo ad locum nenessarium, tantam illico passus est effusionem, acsi omnia viscera funderentur: & post ejectum furorem mentis, [cum horribili fœtore:] tantus ejicitur fœtor ventris, ut per omnes proximas officinas vix esset aër tolerabilis, corrupto flatu per omnes angulos se spargente, fumum ejus vix aliquo evadente: nec minor erat illa immunditia, quam ante fuerat illa vesania; sed par [violentiæ] factus est uterque impetus, alter in excessu mentis horribilis, alter in fluxu ventris mirabilis: quasi nequissimus ille spiritus aut totus verteretur in stercus, b aut ipsas latrinas secum ferret ejectus.

[16] Liberatus autem servus Domini per manum Dominæ, [aliis ad exemplum.] talia sibi de se narrantibus, tamquam nescius quid egisset, obstupuit; docens exemplo sui, quanta sit sacri conventus reverentia: cujus præsentiam subdolus tentator ad invadendum Fratrem sit veritus; extra quem ovem inveniens, sic invaserit lupus. Hæc Fratre illo jubente [non] scripsissemus, nisi tentandi eum occasio maligno insidiatori dari timeretur, putaretque sibi referri ad opprobrium, quod referendum est ad cæleste præconium. Hinc itaque finem narrationis hujus metitur series, ut apud sanas memorias sanctæ Etheldredæ potentia honoretur, & communis oratio devotissime frequentetur; nullusque Monachus in legitimis horis extra Conventum evagetur; cujus ei est ita terribilis militia, ut castrorum acies ordinata, promptus enim ubique occurrit adversarius; & si quam ultra debitos limites errantem invenerit oviculam, violenter aggreditur, vehementer gaudens.

[17] Huic miraculo successit aliud, quod auditum divina munera benignis mentibus gratiose debet infundere, [Muti duo, invocata Sancta,] hoc diverso modo, sed pari gloria celebratum. Duos a nativitate mutos humana damnavit loquela: quorum alter Ulf appellatur, alter Ælredus, conceptus intellectus non poterant linguæ officio demonstrare, obstructam habentes vocis harmoniam, suamque rationabilitatem non in vocis efficacia, sed in sola possidentes natura. Quod etiam de talibus definit Dialectica, sola eis inerat aptitudo rationis, per quam illa dicit quemlibet hominem aptum natum ad loquendum, etiamsi numquam loquendi facultas ei affuerit. Itaque ut aptitudini facultas accederet, uterque istorum, diverso quidem tempore, sed pari mente ad corpus S. Etheldredæ accesserunt, affectibus magis quam vocibus, pro vocis munere supplicantes.

[18] Nec defuit sanctæ devotioni Sponsa Domini; sed ad laudem Christi & suam, Ulf plenam restituit facundiam; Ælredo autem humanam voluit eruditionem proficere; & ut pueri syllabis ad plenam dictionem instruuntur, [diversimode juvantur.] ita homo ille verba humana paulatim edoctus, plenas deinde expressit rationes. In ambobus igitur ostensum est, quid Sancta nostra valeret, & quid vellet, dum in altero signaret quantum servos suos diligeret, quorum opera [uti] ad complendum miraculum tamquam cooperante eligeret. Posset enim summa levitate idem eodem modo utrique restituisse, nisi hanc potissimam consulendi viam alteri eorum delegasset: in quo & ipsum Dominum Salvatorem secuta est, qui cæci oculos solo sermone curasse valens, mystica dispensatione maluit luto & sputo eos ad lucem reformare. Multa quoque alia in hunc modum se habent, quæ huic Dominæ nostræ in hujus facti qualitate, non potentiam, sed similem dispensationem attribuant.

[19] [Ad alios salubriter terrendos facit,] Narrantes laudes Domini, & virtutes ejus, & mirabilia quæ fecit in sanctam Etheldredam, nobismetipsis facti sumus miraculum, qui tantam materiam, rethorica declamatione aut angelica voce dignissimam, insipida elocutione audemus invadere: sed nos in hac re consolatur Apostolorum simplicitas, qui fidem Christi & salutem mundi, contemptis Oratoribus & Philosophis, prædicare sunt instituti; quorum magisterio omnis disciplina subjicitur, ne in sapientia verbi evacuetur Crux Christi. Unde magis hic res quam verba fidelis auditor intendat; & sublime factum, quod simpliciter enarrabitur, tota mente & veneretur & revereatur. Et cum multa sint documenta, quæ invadentes temere Sanctorum terras & quorumlibet potentium animos reprimere poterant: tamen maxime in Picoti Vicecomitis insperato & inaudito interitu, patenter discitur quam salubriter ab unoquoque sua cuique reddantur; & proprio contentus, ne transgrediatur terminos antiquos quos posuerunt patres sui.

[20] Huic igitur Picoto, genere Normanno, animo c Getulo, Cantebrigiæ Comitatus forte obvenerat. Nactus est tandem leo famelicus, [quod Picotus Vicecomes Cantabrigien.] lupus oberrans, vulpis subdola, sus lutulenta, canis impudens, cibum quem diu optaverat; & tamquam totus Comitatus unum esset cadaver, totum sibi vindicat, totum occupat; & tamquam totum in ventrem suum insatiabilis bellua transmissura, non admittit consortem in partem suam; non Deum, non Angelum, non Sanctorum quemlibet, non denique sanctissimam illam & nominatissimam Etheldredam, quæ terras plurimas seu villas, donatione & concessione anteriorum Principum, in ipso Comitatu eatenus possederat. Convenitur aliquoties a nonnullis, dicentibus non expedire ei mutilare partem Virginis, libertatem ejus minuere, mittere falcem suam in alienam messem; contentum esse debere proprio, memorem canis & vulgaris proverbii, ne dum totum vult, totum perdat. Quibus ille respondit: Quæ est illa Etheldreda, de qua dicitis quod ego terras ejus occupaverim? nescio Etheldredam, & terras non dimittam.

[21] [terras Sanctæ pertinaciter detinens,] Audis hoc, Domine, & taces? usque quo, Deus, improperabit inimicus? Non nobis Domine, non nobis; sed inimicus improperavit tibi Domine, & homo insipiens incitavit nomen tuum. Respice in testamentum tuum, & ne obliviscaris voces inimicorum tuorum, qui dixerunt hereditate possidere sanctuarium Dei: dixit enim corde suo, Oblitus est Deus: avertit faciem suam, ne videat in finem. Audis hoc, Domine, & taces? Exsurge itaque, Domine, & contere brachium peccatoris & maligni: Quæritur peccatum illius & non invenitur. Audite insulæ, & attendite populi de longe, quid pro Domina Elyensis Insulæ fecerit Sponsus ejus, Dominus universæ terræ. Quæritur, [subito disparuit,] inquit, peccatum illius, & non invenitur. A quo quæsitum? Ab eo quem nil latet. A quo inveniendus non est? A nullo prosus homine cum hodie ignoretur, quo devenerit, cur diffugerit, vel qualiter evenerit: utrum vel cum Dathan & Abyron in infernum vivus descenderit, vel cum Nabuchodonosore bestia factus in interitum totus abierit, vel alio quocumque modo damnandus sine fine perierit. Sed unum pro certo scimus, quod in finibus nostris amplius non apparuerit, sed in perpetuum totus disparuit: ipsi gloria, qui dedit victoriam de inimico.

[22] Vir autem ille in populo nequissimus, hereditatem Domini delere arbitratus, [ejusdem Picoti minister Gervasius,] tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ, ut prætexuimus de medio sublatus est. Solum illum imitabatur, qui cum toto suo nefando collegio de cælo in tartarum ruit: habuit namque sequaces mente cordis sui. Inter quos malitia repletus, boni nescius, Gervasius nomine, iræ artifex, inventor sceleris confudit fasque nefasque: cui Dominus ejus jam dictus Picotus, tamquam ceteris fideliori, pro sua pravitate totius Vicecomitatus negotia commiserat. Hic hominibus S. Etheldredæ valde infestus erat; & tamquam speciale bellum contra eam suscepisset, omnem ejus possessionem quacumque potuit gravedine impugnabat. Quisquis ergo, qualibet causa per eum gravatus, nomen Sanctæ ut parcius urgeret ei proposuisset; hunc ligabat, hunc damnabat, hunc frequenter in causam vocabat, hunc crudeliter attractabat.

[23] Abbas vero quotidianas hominum suorum ægre ferens querelas, [ab invocata contra eum Sancta,] præcepit Conventui septem psalmos coram sanctæ Virginis tumulo, ad impetrandam ab ea misericordiam decantare. Nec mora: Abbas ipse vocatur in causam, & dies & locus faciendæ disceptationi constituitur. Fratribus itaque solicitis ad orationem, Abbas suscipit profectionem. Jamque in itinere constitutus, audit rebellem causidicum miserabili morte vitam terminasse. Cujus rei series ita se habebat, ut ea nocte, cujus die sequente Abbas illuc erat venturus, S. Etheldreda cum duabus sororibus suis, instar Abbatissæ, cum virga Pastorali ei adstaret, iratæ simillima, voceque terribili hoc eum modo increparet: Tune es ille, qui homines meos, quorum patrona sum ego, me contempta toties vexasti, nec adhuc ab Ecclesiæ meæ inquietatione desistis? Habeas igitur istud pro mercede, ut alii per te discant familiam Christi non vexare. [& a sororibus ejus in visione percussus,] Tulitque baculum quem gerebat, & graviter aculeum ejus loco cordis, tamquam eum perfossurus inseruit. Deinde sorores ejus S. Withburga, & S. Sexburga duris baculorum suorum stimulis eum pupugerunt.

[24] Ille vero gemitu terribili & clamore horribili totam conturbavit circumjacentem familiam; omnibus audientibus dicens; Domina miserere. Quo audito accurrunt famuli, causam doloris inquirunt: fit strepitus circa jacentem: & ille illis: Nonne videtis, inquit, S. Etheldredam abeuntem, quomodo mihi transfixit pectus baculi sui aculeo, similia facientibus ejus sanctis sororibus? Ecce, iterum me fixura, [misere expirat.] revertitur; jamque moriar, cum denuo me fixerit. Et his dictis, expiravit. Quo ita consummato, itur Abbati obviam, res narratur, Abbas revertitur, & per totam patriam rumor dispergitur. Fit timor Sanctæ per omnes vicinos, multoque tempore nullus Procerum, judicum, Ministrorum, & cujuscumque potestatis hominum quidquam audebat in Elyensem possessionem, sancta Virgine res suas viriliter ubique protegente. In quo patet, quam mirabilis sit Deus in Sanctis suis, qui vivit & regnat per omnia secula seculorum Amen.

ANNOTATA D. P.

a Quomodo Wintonia accersiti Monachi sint, veluti ad reformandos Elyenses, plenius narratur infra num. 25.

b In ecgrapho Stanciæ, Italis latine conclavia dicuntur: sic vero videntur pro latrinis sumi, seu potius pro ipsis excrementis, sicuti Hispani Camaras dicum.

c Getuli populi Africæ a perfidia noti, in quibus & Pœni sive Carthaginenses: nisi forte legendum, Gentili.

CAPUT III.
Sanctæ patrocinium efficax experti Elyenses sedata mortalitate & turri servata ab incendio.

[25] Misericordias Domini in æternum cantare, verbis admonemur Propheticis. [Psal. 88, 2] Unde ne ingrati beneficiorum Dei probemur, [Fratrum, a Simone Wintonia adductorum,] eum laudare perpetuo & glorificare condecet, qui mortificat & vivificat, humiliat & sublevat; & in hac re, quam licet minus docte corripimus, indignationem & gratiam, judicium & veritatem incessanter attollamus: in prædicti etenim tempore Symeonis gestum esse quod narramus, pia fidelium relatio commendat. Hic contumeliose a Monachis correptus, eo quod indebite benedictionem ab Episcopo Lincolniensi, contra morem loci (ut supra meminimus) susciperet; dissimulata ira, non sopita, cum illic gregem pium & bonum, & in divinis deditum studiis comperisset; nihil se egisse æstimavit nisi officia loci externis aliunde adductis manciparet. Cumque hoc rationabiliter nullatenus fieri valeret, apud Regem obtinuit, ut ipsius auctoritate roboratus numero decem Monachos de Wintonia adduceret; quibus, ut cogitavit, tam exterius quam interius ministeria subegit. Unde incommoda huc usque Ecclesia graviter perpessa, mœrens dolet sicut ex sequentibus docetur.

[26] Unus autem ex his, nomine Godricus, religione ac pietate præditus, [optimus unus Godricus,] velut stella inter nebulas effulgens, curam Ecclesiæ pro sua veneratione adeptus est; solusque per omnia divinæ voluntati, non feritati sive dominationi, ut mos est extraneorum, studens, quæ Christi sunt sapiebat, vigiliis continue per noctes, psalmis ac meditationi per dies, totus deservivit. Cujusdam vero noctis hora, post consuetas Fratrum vigilias, inter ipsa cordis suspiria & crebra orationum devote precamina, cum senilia membra a debita carnis quiete longius protrahendo fatigaret, viribus defecit, ac potius sedendo quam jacendo dormivit, & ei [sive vigilanti] sive in somnis talis ostensa est visio. In excessu mentis effectus, subito in cælum se raptum esse conspicit. Revera quod narramus, tamquam ille Frater qui viderat nunc superstes edixisset, nulli fidelium fiat ambiguum. Vidit itaque venerandus jucunda valde & digna memoriæ, omni plena gaudio; miserationes videlicet quas fecit Dominus & ostendit nobis. [raptus in extasim,] Sed solet evenire, ut multa quælibet & magna, apud homines quasi gravia non sint, minus caute & non corrigenda æstimentur; ante interim judicis oculos quanta animadversionis subtilitate discutiantur, quod levia minime fuerunt (ut ex hac re colligitur) sed penitus displicuerunt, certis rerum indiciis etiam de cælo aliquoties revelatur. Sed æquitas judicis, dum de nostra culpa provocatur ad ultionem, ejusdem bonitas districtionem severitatis, in mansuetudinem convertit lenitatis: quod sanctæ memoriæ Papa Gregorius insinuat, dicens; Severitatem Regis, in mansuetudinem commutavit misericordia Redemptoris. Nunc qualiter res [acta] sit audiamus.

[27] Vir ille, in summo cæli solio, ante tribunal gloriæ & majestatis Dei, [videt Sanctam deprecari plagam, cœnobio suo intentatā;] ut sibi videbatur, sistitur: cui adstabat Regina, claritate siderea sed gemens & anxia pro suis famulis & filiis, tota precibus infusa, misericordiam Tonantis suppliciter exorabat. Porro eminus quamdam conspicit personam, arcum habentem in manu cum sagitta extentum, missam a Domino versus Ecclesiam ad percutiendum: sed motus prece suæ Virginis dilectæ miserator Dominus, quem ad ulciscendum ante direxerat, nunc revocari jussit. Statimque … revocatus, telum ab internicie a deposuit. His visis vehementissime per soporem turbatus, evigilabat; ordinemque visionis pertractans, secum cum gemitu revolvit; & non nisi ad dispergendum hunc quem cernebat intellexit esle missum: super hoc quoque cum lacrymis Deo supplicandum credidit, [multis autē morte vel morbo correptis,] ut qui Ninivæ misericorditer pepercit, & nobis veniam non deneget peccati. Eodem tempore plures de Monasterio in mortis somnum rapiebantur, nonnulli graviter invalescebant; pars multa fratrum jacebat languida in domo infirmorum, morti per corporis languorem jam proxima. Unde fit timor magnus in universis, cum collegam aut mortuum aut moribundum coram se aspicerent; ac, si quisquam eadem clade premeretur, alterna confessione peccati rubiginem abstergere festinavit.

[28] Et factum est dum sic expedite cuncti circa salutem vigilanter intenderent; [dum suas quoq, preces intendit,] ut de more jam dictus Frater cum luctu & lacrymis, pro Fratrum salute, & pro loci juvamine apud Deum se prorsus affligeret, donec gratiam a Deo & B. Etheldredæ suffragium obtineret. Et dum pervigil orando sequenti nocte indefessus assisteret, talia in somnis denuo aspicere meruit. Adjecit itaque Dominus iterum sua ei revelare magnalia & vidit, & ecce circa majus altare, ubi corpora beatarum Virginum delitescunt, attollens oculos, ibi tamquam hominum formæ, in specie muliebri, de tumulis earum surrexerunt, Sanctimoniali indutæ habitu, bacula gestantes in manibus: quas profecto æstimavit sanctas esse Dominas nostras, Etheldredam, Wythburgam, Sexburgam atque Ermenildam. [videt eamdem cum sororibus solari infirmos,] Inde procedentes per chorum in Claustrum, sic usque ad domus infirmorum devenerunt. Quas lento pede subsecutus, illic moram per tres vel quatuor horas agere concepit. Illa vero Domina & Advocata nostra, post Deum & ipsius Genetricem solamen & spes unica, sicut Mater in filios pia semper gestans viscera, per gyrum in domo cujusque lectum adiit, caput manu ad cervical suavissime tetigit, & ora clamydis suæ & manica quidquid pulveris aut squalloris erat tergendo abegit.

[29] [qua professa se eorum esse Patronam,] Quibus per idem revertentibus obviam assistere, licet timidus, paravit: sed vultus ipsarum claritate turbatus, vix demum procedere ausus est; & quænam essent, vel quid tunc per officinas gyrarent, cunctis in discrimine mortis laborantibus, ut edicant, suppliciter rogat. Quarum una, hesterna satis visione cognita, præcedens alias, velut dissimulando ad eum propinquavit, hisque cum cœpit verbis alloqui: Ego quam cernis Etheldreda sum, loci hujus hera: pro vestris apud Deum excessibus interventrix assidua, quam inter Choros Beatarum Majestatem Dei exorare in transactæ noctis medio contemplari meruisti: & nunc ad domum infirmorum sum progressa, cum meis dilectis Sororibus, in hac mortis clade simul eis ferre salutis subsidia. Quo dicto, a somno ipse dissilivit, [omnes simul convaluisse inveniuntur:] ac visio cælestis disparuit. Et ecce contigit ut omnes qui languebant ex diversis infirmitatibus, repente convalescerent; & quorum languor extitit similis ad exitum, per sanctæ Etheldredæ meritum cunctos simul sanitas revocaret ad vitam. Mane autem facto Abbas & vix pauci discrimen illud evadentes, diluculo surgentes ad invaletudinarium properant, ubi sorte funeris ægroti periclitabantur: sed nunc omnes gratia Dei, per atrium deambulando glorificantes Deum, pro sua sospitate atque salute, prospexit: ac de quibus sero nulla fuit fiducia respirandi, jam prorsus remedium absque diminutione virium melius quam prius adhibetur. Tunc recordati sunt verbi quod dictum est ad illos, de Fratre qui visionem narraverat, mirantes super omnibus quæ acciderant.

[30] Adhuc contigit aliquid & hoc [non minus] mirandum miraculo. Abbas enim & Fratres eventum rei, ad monimentum castigationis, ut posteris innotesceret, describi summopere cupierunt. Intererat tunc Monachus quidam, Gocelinus b nomine, disertissimus; undique per Angliam vitas, [eademque nocte inscius rei Gocelinus,] miracula & gesta Sanctorum Sanctarumque in Historiis, in Prosis, dictando mutavit. Cum autem ille alius, per voluntatem Dei oculo cordis dilato, secreta penetravit cælestia; tunc iste, non somno pigritiæ indulgens, eodem momento & hora circa Prosam Ætheldredæ, cujus initium est, Christo Regi sit gloria c, fortuito intendebat; in qua etiam infertur Versus, Adstat a dextris Regina, interventrix alta, hæc dat terris miracula. Quod divina inspirante voluntate, adhuc facti nescius, miraculum ita componendum figuraliter excepit: & dum produxit in publico, [scribit Prosam de Sancta quæ porro cantanda assumitur,] Deo gratias sanctæque Ætheldredæ cuncti dixerunt; prosamque deinceps, ob memoriam venerationis illius, decantari decreverunt. In hoc toto tria memoranda conspiciuntur; primo, ne Deus & Dominus noster, irritatus aliquando malis nostris, punire cogatur: secundo, ut in misericordia ejus sperantes non deficiamus, nec in prosperis nec in adversis. Tertio, ut glorificemus eum, qui uti vult, & cui vult, & quantum vult, spirat. Ipsi gloria per seculorum secula. Amen.

[31] His vero diebus Comes de Warenne d Willielmus, [Raptoris animam ad pœnas videt trahi Abbas.] quasdam villas & terras Etheldredæ a Fratribus Eliensibus violenter detinuit: unde sæpe ab Abbate correptus, nec correctus, miserabili morte diem clausit. Cumque valde procul ab insula Elyensi hoc fieret, Abbasque noctu in dormitorio cælestia meditans quietus jaceret, audivit subito animam Comitis a dæmonibus portatam, distincta & cognoscibili voce clamare: Domine miserere Domine miserere. Statimque in crastino Capitulo, omnibus Fratribus quid audisset, & quod Comes ille defunctus esset, narravit. Necdum certe alios nisi rumores audierat: sed post tertium aut quartum diem uxor ejus centum solidos pro anima ipsius Elyensi mittens Ecclesiæ, ipsam fuisse mortis ejus horam mandavit, quam Abbas indicaverat. Centum vero solidos ejus, nec Abbas nec aliquis Fratrum dignatus aut ausus est suscipere, non putantes esse e tutum damnati pecuniam possidere. Ceterum de suis nemo in posterum extitit, damnati parentis culpam timens vel præcavens: sed rapinis ejus eo licentius æstimant inhærere, quod idem maleficus raptor bona Ecclesiæ & Sanctuarium Dei in hereditatem possidet, ut cum scelesto patre pœnis æternalibus lugeat, qui jus Dei & S. Etheldredæ temporaliter vindicat & sibi detinet.

[32] Anno itaque incarnationis Dominicæ millesimo centesimo undecimo, a transitu Almæ Virginis Etheldredæ quadringentesimo trigesimo secundo, [Ardente per fulmen turre] ab exordio vero Episcopatus f quarto, incipiente jam nocte secundæ feriæ, g facta sunt tonitrua magna & fulgura horrenda usque ad mediam noctem; & turris S. Petri, quæ est in porta Elyensis Ecclesiæ sita, a summo cacumine, igne fulguris est accensa: sed Dei misericordia subveniente, & Sanctorum meritis suffragantibus, mirabiliter ab igne est erepta: mirabiliter erepta est, dico: quia res est inusitata, ignem ex fulgure accensum aliquando fuisse atque extinctum. Nam & homines qui ad eripiendam turrim in medio flammæ scalis ascenderant, [servantur trabes hominesque] nec ignis æstuans, nec ferrum candens quod manibus nudis tractabant, nec plumbum super capita eorum & dorsa stillans aliquid lædebant: quidam etiam prunas ardentes in manibus tenebant, nec cremabantur. Conferatur ignis iste cum igne Babylonico, qui fragilibus succensis materiis nocivas vires ex subjectis fomentis naturaliter proferebat. Iste de ipso lapsus ignis firmamento, [majore quam Babylonicæ fornacis miraculo.] naturæ suæ vires fragore horribili & potenti exurebat incendio, ictu fulgureo flamma vehementer coruscans, ligna & metalla consumens, nec homines lædens: ille vero tanto inferioris potestatis, quanto cælestia differunt a terrenis, qui per longa intervalla & arentes vix consumebat materias, tribus tantum pepercit hominibus, virtutem magno quidem testatus miraculo, sed in parvo monstratus numero. Iste autem trabibus irruentibus factus est tractabilis, cum nec ferro, nec ipsis lapidibus parceret; nec jam esset ardor phantasticus, sed verissimus, qui in solidis materiis & in firmis corporibus oppositos effectus operabatur, in altero subtrahens quod noceret. Placeat igitur, utrobique divinum miraculum Deique virtutem tota seculi successio concelebret, per quam similia pæne damna evasit & trabes in turre, & tres viri in fornace.

ANNOTATA D. P.

a Internicies pro Pernicies, non facile invenies, hinc tamen internecinum deducitur: notat autem Matthæus Westmonasteriensis, quod fuit mortalitas maxima, animalium quidem, an. 1111; hominum vero, 1112.

b Non est hic Jocelinus Monachus de Furnesio in Lancastria, Cisterciensis Ordinis, qui Vitam S. Patricii 17 Martii a me illustratam, colligere dispersam, ordinare confusam, & Latini magis sermonis sapore condire studuit. Hic enim id fecit post an. 1180, adeoque fuit eo de quo hic agitur, seculo uno junior: videndum tamen an non multæ Vitæ huic seniori adscribendæ sint, quæ alias juniori adscriberentur.

c Optandum est ut hæc Prosa aliunde emergat in lucem.

d Ethelredus Ab. Rievall. inter X scriptores Angliæ col. 369, inter liberos Malhildis & Pii Regis Stephani nominat Willelmum Garenniæ & Boloniæ Comitem; & Simeon Dunelmensis ibidem col. 275 narrat, quomodo Wilielmus de Waren Comes, cum S. Ludovico ad bellum sacrum profectus, an. 1148 (imo 1147) qui custodiam posteram Christiani exercitus observabat, a Paganis interceptus periit. Quæ quidem eamdem personam spectant: non tamen eum de quo hic agitur, utpote diu ante in Anglia mortuum.

e Damnatum in anima, dicit titulus hujus Capitis: dubitari tamen potest, an anima, audita Domini misericordiam implorare, plus quam ad Purgatorii pœnas rapta sit.

f Atqui constat Episcopatum erectum anno 1108, sanctam vero mortuam 679; corrigendus igitur fuit error librarii, pro MCXI legentis MCIX, & ad longum scribentis nono.

g Videtur librario excidisse indicium Dominicæ vel Hebdomadæ, respectu cujus hic dicitur Feria 2.

CAPUT IV.
Captivus a vinculis per SS. Benedictum & Etheldredam solutus.

[33] Adhuc in laudem beatissimæ. Virginis Etheldredæ memorantes rem noviter gestam, relatione dignam, [An. 1116] non immerito audientibus suavem, retinentibus utilem, adhuc nescientibus fortasse profuturam, notificare volumus. Tempore Henrici Regis Anglorum, Ducis Normanorum, anno Regni sui in Anglia decimo sexto, a Comitatus in Normannia, decimo in Provincia Elyensis Ecclesiæ, erat quidam homo in villa quæ vocatur in Catarich, nomine Brithstanus. Hic in mundanis turbinibus, ut mos est hominum, & adversitatibus natus, & in eisdem puerilibus alimentis ac perfectam usque ætatem consuete educatus, mundi retibus flagitiosis magis ac magis tunc cœpit esse irretitus, [fœnerator pœnitens,] in tantum ut ex usuris infelicibus acquisita, nec omnino aliunde victui suo alimenta provenirent. In quibus flagitiis cum diutissime vita ejus versaretur, decidit in tantam corporis sui ægritudinem, ut ad ultimum finitimus morti videretur. Cumque tam intolerabili infirmitate aliquamdiu detineretur, divina gratia (velut rei exitus probavit) inspiratus, [volens ex voto monachus fieri,] sese sub Monachali habitu sanctæ Virgini Etheldredæ mancipaturum in ejus monasterio, quantum sibi de superstite vita restabat, fideliter promisit. Nec mora: collectis in unum & assumptis secum omnibus quæ habuit, promissum cupiens implere, monasterium Virginis devotissime adiit, Domino Hervæo Episcopo istius loci temporis pastoralem curam gubernante; a Monachis misericordiam petiit, se suaque ditioni eorum tradens.

[34] Sed, proh dolor! ille iniquus, per cujus invidiam de paradiso Adam recidit, illius posteritati usque ad novissimum qui venturus est invidere minime cessabit. Verum Deus, [sed a Regio ministro impeditus,] qui misericorditer omnia suaviterque disponit, semper velut opus de malis bona & de bonis meliora facit. Audito ergo a multis rumore prædicti viri, Religionis habitum arripere cupientis; quidam Henrici Regis minister, specialiter autem diaboli servus, Robertus nomine dictus, & Malanteis cognomine vocitatus, magistri sui doctrinam, qui semper mentitur ac decipit, secutus advenit, & ne vir ille Religionis habitum indueret ex Regio nutu prohibuit; dicens, eum furem esse, pecuniam Regis in latrocinio habere ac celare; & ut criminis hujus judicium & pœnam evaderet, non causa æternæ salutis, Monachatum quærere. [per calumniam de peculatu accusatur,] Quid plura? Sub fidejussoribus tandem missus, ducitur ad judicium Radulpho Basso sedente pro tribunali, congregatis etiam provincialibus universis apud Huntenduniam, ut mos est in Anglia; adfuit & prænominatus Dominus Hervæus Episcopus Elyensis, cum Abbatibus Reynaldo Rameseiensi, & Rodberto Thornyensi, necnon Monachis & Clericis pluribus.

[35] Ne longius protraham; accusatus ille præsentatur, crimina sibi falso imposita renovantur: ille non acta negabat, quod non fecerat confiteri nequibat. [& condemnatur;] E contra de mendacio arguitur, deridetur, convitiis afficitur. Post plurimas vero sibi illatas … sine merito contumelias, velut Susannam præjudicaverunt: ipse cum omni possessione sua ditioni Regis tradendus [decernitur]. Deinde sub custodia ligatus ac Lundoniam ductus, in carcerem obscurum retruditur, ibique vinculis ferreis satis ponderosis fortiter & contumeliose constrictus, famis, & frigoris cruciatibus diuturnis non modico tempore coarctatur. Positus autem in tali miseria divinum auxilium pro posse suo & scientia, [qui carceri inclusus,] tam gravi necessitate cogente, adesse sibi postulabat. Sed quia merita sua permodica, vel ut melius dicam nulla esse credebat; hoc per se impetrare diffidebat S. Benedictum, cujus se præceptis (ut dictum est) subditurum devoverat; necnon S. Etheldredam Virginem, in cujus monasterio hoc idem se facturum præviderat, corde lacrymabili & voce qua poterat incessanter advocabat. Hinc itaque oneratus & constrictus ferro, [SS. Benedictum & Etheldredā invocat,] hinc frigore cruciatus, illinc fatigatus jejunio, miserabilem vitam, qui pro certo mori mallet quam infeliciter vivere, integris quinque mensibus lugens in tenebris sustinuit; & videns nullum sibi humanum penitus adesse subsidium, S. Benedictum & S. Etheldredam continuis gemitibus, suspiriis, singultibus, quandoque lacrymis corde vel ore ruminando provocare non cessabat.

[36] Quid plura? Nocte quadam cum signa per urbem ad nocturnas laudes pulsarentur, & ille in carcere, cum in ceteris angustiis ab omni cibo triduum continuasset; jejuniis jam pæne deficiens, & de corporis reparatione penitus desperans, nomina supradictorum Sanctorum flebili voce repetebat. Sed Deus clemens & misericors, [& ab iisdē, magno in lumine apparentibus,] qui factor totius bonitatis indeficiens permanet, qui nullum in necessitate positum spernit, neminem pro potentia vel divitiis eligit; satis oblatam, & propter desiderii augmentationem & ut adepta magis diligeretur dilatam, tandem ingemiscenti misericordiam suam exhibuit. Adsunt enim clamanti S. Benedictus & S. Etheldreda, cum sorore sua Sexburga. Ille vero prævium lumen, quod Sanctos antecedebat insolitum, adesse expavescens; manu sua oculos suos aperuit: venientibus autem Sanctis cum ipso lumine, S. Etheldreda sic ei locuta est: Quid nos, inquit, Brithstane toties lacrymis pulsas? quid nos tantis clamoribus commoves.

[37] Ille quidem jam debilitatus jejunio, cum se nominatim vocatum audisset, quasi in excessu mentis redditus, & gaudio repletus pro tanto miraculo, nihil omnino respondere poterat. Tunc Sancta subjungens ait: Ego sum Etheldreda quam tu toties invocasti: hic mecum adest S. Benedictus, sub cujus habitu te Deo serviturum devovisti, & a quo auxilium multoties poposcisti. Vis liberari? Audita hac voce, revixit spiritus ejus, & quasi de somno evigilans, ait: Domina mea, si aliquo modo vivere possum, ab isto execrabili carcere exire vellem. Sed jam me diversis angustiis sic afflictum video, quod amissis viribus corporis omnibus, evadendi spem nullam ulterius habeo. [compedibus fractis solvitur,] Cui Sancta; Non sic, inquit, ut ais rationis expostulat ordo, imo te vitæ donatum in ecclesia mea, ut proposuisti, volo tota superstite vita mihi mancipatum. Tunc sancta Virgo, conversa ad B. Benedictum; Eia, inquit, Domine Benedicte, fac quod jussum est a Domino. Ad hæc verba vir venerabilis Benedictus, homini compedibus vincto appropians, digitum in annulo ferreo, inter duas compedes medio misit; & quasi levi conatu trahens compedes, illas jam Dei nutu fractas, de pedibus vinculati, nihil illo sentiente, extraxit.

[38] Cum vero illas ab eo removisset, de manu quasi indignans projecit; [harum sonitu exciti custodes,] trabemque maximam solarii tam fortiter percussit, ut de sonitu tantæ percussionis custodes, qui super solarium jacebant, exterriti evigilati sint. Qui timentes effugisse vinctos, accensis luminibus festinanter ad carcerem: invenientes autem ostia penitus integra ac firmata, adhibitis clavibus intraverunt. Videntes vero illum quem ligatum dimiserant, solutum; magis mirati sunt: & interrogantibus de tanto sonitu quem audierant, vel quis eum fecisset, qui & compeditum solvissent; alius quidam in carcere cum eo ligatus, illo tacente, respondit: Nescio, inquit, quæ personæ cum maximo lumine carcerem intraverunt, & cum isto socio meo plura locuti quid ei dicerent vel facerent, ipsum, sunt: sed qui melius scit interrogate. [quid actū sit intelligunt,] Et conversi ad illum dixerunt: Dic nobis, quid audisti. Et ille: Sanctus, inquit, Benedictus, cum S. Etheldreda & Sorore sua Sexburga, hic affuerunt; compedes de pedibus meis abstulerunt: si vero non creditis mihi, vel oculis vestris credite.

[39] [& Reginæ nuntiant:] Ille autem viso miraculo, nec inde dubitantes, mane facto Matildæ Reginæ, quæ tunc forte in eadem urbe erat nuntiaverunt. Quæ confestim quemdam ex Curiæ Capellanis, Radulphum nomine, quatenus audita, utrum vera essent an non, perquireret, ad carcerem misit. Veniens, vidensque quomodo compedes illæ fuerant fractæ, audiens etiam per socium ejus de personis tribus, qui cum lumine carcerem intraverant, de verbis quæ locutæ fuerant, de sonitu quem fecerant; & animadvertentes hæc indubitanter divinitus contigisse, [ab hac missus Capellanus captivū educit:] abundanter cœpit flere: & conversus ad Brithstanum ait, Frater servus sum S. Benedicti & S. Ætheldredæ, in eorum timore mecum loquere: at ille respondit: Si servus es Sanctorum prædictorum, bonus est adventus tuus. Ista vero, quæ vides vel audis circa me patrata, vera scias esse, non magica. Radulphus autem apprehendens illum, ad præsentiam Reginæ & multorum qui aderant Primatum terræ, gaudens & plorans duxit.

[40] Interim rumor ille, ocior qualibet volucre, totam urbem Lundoniæ pervolans aures omnium pæne civium attigit. [qui per urbis ecclesias circumiēs,] Tunc cives undique in cælum clamores attollunt; omnis sexus & ætas in commune Dominum benedicunt; & ad Curiam, ubi ductum eum esse audierant, currunt: lacrymas lætitiæ quamplurimi fundunt, ceteri mirantur quȩ vident vel audiunt. Regina vero, gaudio repleta pro tanti novitate miraculi, jubet per omnia civitatis monasteria signa pulsari & ab omni ecclesiastici Ordinis Conventu laudes Deo decantari. Cumque ille quamplurimas civitatis ecclesias devotas, Deo gratias referens, ex abundanti gaudio suæ liberationis visitaret; turba multa per vicos eum sequebatur & præcedebat, & quasi novum hominem unusquisque videre cupiebat. Cum autem B. Petri Basilicam quæ Westmonasterium b nuncupatur, devenisset; Abbas ejusdem loci Gilebertus, [in Westmonasterio honorifice excipitur,] vir litteris liberalibus & divinis eruditus, cum omni grege monachorum obviam illi processionem extra monasterium duxit: dicebat enim, Si hominis alicujus mortui Reliquiæ in ecclesia festive recipi deberent; multo magis vivas Reliquias, hunc hominem videlicet, honorifice suscipiamus, de mortuo namque, ubi sit spiritus ejus, nos adhuc in fragili vita positi dubitamus: de isto vero, quod a Deo, qui nihil injuste facit, in præsentia nostra visitatus ac liberatus sit, non ignoramus.

[41] [deinde in Ely perductus ab Episcopo,] His completis, Regina bojas sperabat in suo arbitrio easdem habere: sed ab illis separari nequaquam voluit, donec ad cœnobium S. Ætheldredæ Virginis & Reginæ eas deferret, per cujus interventum se a vinculis cognosceret redemptum. Regina itaque, ratione audita, nullam ei intulit violentiam; sed jussit eum honorifice provehi ad locum supradictum. Quem de civitate exeuntem juvenes stupebant & senes, Virgines mirabantur & viduæ, utriusque sexus innumerabiles perspiciebant populi, Deo gratias omnipotenti referentes. Nec minus dum ad memoratum pervenit cœnobium, [ibi bojas suas suspendit.] Episcopus & omnes Fratres obviam ei, collaudantes Deum & S. Ætheldredam eorum interventricem, cum processione procedebant. Ibique propositum suum fecit, Monachi suscipiens habitum: bojas autem, quibus compeditus fuerat, in eadem ecclesia ante altare suspensas, quasi memoriale tanti miraculi, ad populi spectaculum posuerunt, ad laudem Domini nostri Iesu Christi, cui sit honor & gloria per seculorum secula.

[42] Aliud etiam miraculum, quod per ejusdem gloriosæ Virginis merita quæ Virginum Sponso mentis & corporis integritate complacuit, in prædicta ecclesia gestum est, [Intolerabili odontalgia cruciatus,] pro sui magnitudine silentio prætereundum non est. Contigit itaque quemdam, Præpositi ejusdem loci fratrem carnalem, adeo gravi & intolerabili dentium dolore torqueri, ut nec cibi refectio, nec soporis ei prodesse valeret ulla perceptio. Hujus igitur tormenti angustia obsessus, miser pæne [animam agebat, & caput] c præ nimio ardore versus maxillam unde dolor processerat, in aquam sæpius mittebat, ut vel sic furoris illius immanitas mitigaretur, & ad momentum aliquantula requies possideretur. [fracto quo dens erat extrabendus ferro,] Sed licet hac industria illam inquietudinem minus moleste toleraret; nullum tamen ei exinde remedium provenire poterat. His tandem & aliis ad obtinendam salutem incassum elaboratis, ad ecclesiam Elyensem iter direxit; & a fabro qui ibidem commanebat, & hujusmodi artis peritiam callebat, dentem doloris materiam retexit: sed idem instrumentum fractum resiliit. Ira ergo, pro instrumento confracto, & omnis subventionis cassato studio, vehementer accensus, ferrum de manibus in terram projecit, ægrum foras excedere præcepit, donec ipse ferrum aptaret, quod sui languoris materiam radicitus extirparet. Qui foras egressus, quid ageret, quo se verteret, anxius hæsitabat.

[43] Salubri demum consilio tactus, ad divinam miserationis medicinam se contulit; sciens & fideliter credens, se per hanc, si adesse dignaretur, ab omni ægritudinis molestia posse salvari. Reducens igitur ad memoriam qualiter B. Etheldreda paulo ante captivum quemdam a compedibus liberaverit, [ad Sanctæ ecclesiam confugiens] qualiter easdem compedes per ejus merita gloriosa virtus divina confregerit, quam pia & quam potens in hoc negotio extiterit, ad ejus ecclesiam celeri gradu properavit, plenus devotione; compedibus, ante altare ad ejus reverentiam dependentibus, non semel sed sæpius oscula infigit; & sanctæ Virginis pietatem pariter & potentiam sibi declarari, in tanti doloris angustia & necessitate, summopere postulavit. [Joan. 16, 24] Ibi adimpletum & ostensum est, quod vera & summa veritas ad corroborandas mentes fidelium prædixerat, Petite & accipietis, pulsate & aperietur vobis: huic enim pulsanti divinæ miserationis aperta est janua, ut in sequenti rei exitus declaravit. [attactu prædd. bojarum sanatur.] Postremo cum ingenti devotione compedibus sæpius deosculatis, in quibus virtus divina meritumque gloriosæ Virginis apparuit; annulum qui inter compedes erat, maxillæ admovit, dentem exinde tetigit; &, quod dictu mirabile est, post tactum tanta sudoris copia de ejus corpore emanavit, ut eum aqua largissime perfusum minime dubitares. Quid ex hoc facto animadvertendum est, nisi cum sudore etiam doloris molestiam, per B. Etheldredæ merita & intercessiones, simul abscessisse? Ille vero Deo & gloriosæ Virgini gratias agens, Deo operanti, & Virgini imploranti; cum sospitate & lætitia reversus est ad propria, divina circa se pietatis circumquaque divulgans beneficia.

ANNOTATA. D. P.

a Id est, 1116, cœpit enim regnare Henricus, post obitum fratris sui Guilielmi Rufi, an. 1110; & 1106 victo fratre suo majore Roberto obtinuit Normanniæ Comitatum.

b Westmonasterium, justum per se oppidum foret, nisi Londinensibus suburbiis accenseretur, ab Occidentali ad urbem respectu nomen habens, fundatum a S Augustino.

c Simile quid hic omnino addendum, ut sensus habeatur.

CAPUT V.
Epistola Radulphi ad Elyenses de curatione sua, angina letali periclitantis & claudicantis.

[44] Benignis Dominis & Fratribus suis, quotidianis ministris virtuosæ Virginis & præpotentis Dominæ & S. Etheldredæ, [Mag. Radulfus scribit Elyensibus,] Radulphus miserabilis peccator, & dono Winicensis a scholæ vocatus Monitor veræ salutis, æternum gaudium. Cum pro pluribus beneficiis suis, Virgini Christi, Virginis Matris filio, Virginique sanctæ simul Etheldredæ, perplures actiones gratiarum debeam; ecce mihi quod visu mirabilius, quod jucundius, quodque recentius est; sed & jussioni vestræ humiliter obedire præcipuum duxi, & secundum capacitatem memoriæ meæ, nihil veritate aberrare attestans omne quod est sacrum. Ille potens, scelerum qui non eget indice, vindex, [sub omni sinceritate,] intuitus cujus perlustrat opaca, remota, & secreta quælibet, singulariter etiam cordium nostrorum latebras evidentissime penetrans, apud me circa me ut b reatus in eos sermone brevi eit, sensu tamen ampliet cunctam mali assuetudinem, cunctamque boni desuetudinem. Nam quid attinet bonorum simulatio vel malorum dissimulatio, cum de neutra bonus fructus procedat? Quid etiam bona opera pro terreno lucro facta, vel pro terrena gloria; cum Propheta perhibeat, Virgines animo constupratas confidere in verbis mendacii, dum sæpius jactant id esse templum Domini, quod est lupanar tartari.

[45] Igitur qui creditur ab Argolicis narrante … a nobis omnium conspector, [morbo fellonis correptum,] meæ pusillitatis rebellionem despiciens & dejiciens, a dextræ suæ sustentatione (ita ut manifeste sentirem) me repente privavit, acsi ditioni tyrannicæ confestim traditum. Nam qui modo membris omnibus sanus eram, modo Fratribus meis vires meas minaciter prodebam, modo pectorose gradiebar, modo contumaciter adversus proximos spirabam (sed hæc mutatio dexteræ Excelsi) illico membris omnibus ægrotavi, ægrotans sensi nimiam mei debilitatem, debilitatus solum usque corrui, corruens vix non [animam] efflavi. Morbus, quem vulgo fellonem c nuncupant, felle suo viroso me miserum graviter occupavit, occupatum perflavit; ut tumor ille letalis undique porrigeretur, dextro & in sinistro humero, dorso & pectori utris instar super-emineret; & ab humano mento quasi bovina palearia penderent. Veneni quidem vis intrinseca, cutis livore forinseco satis notabatur: [totoque corpore inutilem.] cumque foris illa pestis nimis horribiliter turgeret, intus quoque periculose tumescens (heu! quantus miseriæ cumulus!) fistulas, arterias gutturis & colli vias coarctavit; neque voci, neque cibo meatum reliquit. Res recordationis lacrymosæ, virus illud pessimi generis in linguam correpsit, linguam tumefecit, ut palatum compleret, fauces hiantes miserabiliter distenderet; os, aures, oculi, nares, manus, pedes, officiis deserta suis & humata jacebant: crura, femora, renes, latera, venter, viscera singula suis anxietatibus graviter torquebantur: intestinorum dolorem diffitebatur sanguinei coloris & ignei fervoris urina. Nocturna visio mea, non tamen oculos claudentis, non dormientis, hæc erat; longum funem religari huic linguæ miserrimæ, inde trahi alte.

[46] Hanc aleam quatriduo lusi. Visitavit me mandatus & desideratissimus fratrum meorum Nicolaus; visitaverunt me & alii: [mentis compotem] sed me reperto sine voce, sine visu, sine auditu, sine omni sensu, sine membrorum motu incogniti recesserunt, velut eisdem prodentibus postea didici; dumque malis quasi mortua caro premeretur; mens tamen utcumque vivens, molestias corporis ipsa sentiebat, ipsa angustiabatur, a conscientia sua ferociter accusabatur, Deo pœnitudinem & satisfactionem promittebat, si tantum flagellum piæ posset esse castigationis, & nondum justæ damnationis. Intus igitur lamentans, tam de offensione Dei, quam de afflictione mei; licet mutus & elinguis, anhelo tamen, & suspirante corde, per virtutem sanctæ Crucis obsecravi Dominum de salvatione mea, [invocatis sigillatim præcipuis quibusque Sanctis,] qui victor mortis tertia die resurrexit a mortuis, cujus vocem audiunt mortui. Obsecravi & potentissimam Matrem Domini, per compassionem mortis Dominicæ, cujus animam pertransivit gladius, quæ ab ipsis unguibus diaboli Theophilum d Archidiaconum eripuit, restituto chirographo; Archangelum e quoque cum ceteris Angelis, qui princeps militiæ cælestis, præpositus paradisi, & victor draconis, veniet in adjutorium populo Dei. Obsecratus est & mihi Baptista ille, qui evellit & dissipat, & ædificat & plantat, præparando viam Domini; Apostolorumque Princeps cum ceteris Apostolis, adversus quem non prævalent portæ inferi. Sed & cum Protomartyre, & pretioso Domino nostro Edmundo Rege, & ceteris Martyribus, beatus Martyr & Episcopus urbis Sebastiæ Blasius, cui a Domino collata est potestas curandi quoslibet f morbos gutturis. Appellata est & meis gemitibus virtus Turonici g patris, cum ceteris Confessoribus, qui par est Apostolicis, & trium mortuorum suscitator egregius. Nec prætermissa est ipsa cum reliquis Virginibus, cui dimissa sunt peccata multa, quoniam dilexit multum, h cujus lacrymosis precibus revixit alter quatriduanus.

[47] Sic & sic quæsivi consolatores, & non erant liberatores. Et ecce ingravescens tribulatio: [subeunte tandem S. Ethelredæ memoria,] videlicet quia offenso Domino pariter omnes offendissem. Omni interea spe destitutus, & quamplurimo dolore conturbatus, non habebam refugium: cum succurrit menti meæ, licet stupidæ, pietas elegantissima S. Ætheldredæ, quæ jam recenti in i miraculo nocturnas tenebras carceris irradiavit, compeditum misericorditer & potenter expedivit, bojas ferreas ea facilitate qua cereas disrupit; solutum, liberum & gratias agentem cum gaudio & honore ad sanctum suum sepulcrum dimisit. [& uxore sua vota jungente,] Hujus opem piam, citam, prodigiosamque cum flagranter & confidenter optarem; similiter & socia mea, cui me sociavit per Sacerdotem, qui Saræ Tobiam per Archangelum, piæ salvatrici S. Ætheldredæ meum servitium vovit, cui sese jam prævoverat, a confinio mortis ipsius sanctis meritis erepta. Ego solo mentis officio, illa mentis & oris, ambo vovimus idem.

[48] Laudetur per omnia Deus, & amica Dei virtuosa S. Ætheldreda, cujus meritis misertus est mei Dominus. Nam post preces & vota, in anteriore fere parte dextrorsum disrumpi cœpit misera lingua, [crediderit se rupto tumore & lingua purgata sanatum;] defluxit sanies venenosa, jamque per illam linguæ ruinam, quemadmodum per fontis hiatum, virus illud undique affluens derivabatur, quod ipsam linguam, fauces, guttur, & collum perflaverat (ut jam prædictum recordamini) abundanter emanabat, per languida labra, illa omnium salivarum sordidissima. Horresco fateri, & vos fortassis audire, illam tabem serpentinam, qua nulla fœdior, toto pallato collectam, cum felle fauces expuere nequierint, qualiter alieni digiti ejectaverint, linguam extractam expresserint, raserint & laverint, haud secus ac macellariis pecudum tractantur menta. Sed & hæc, [sed claudicare se dolens,] transcurrente dierum numero, expressa tandem pice, receptisque sensibus paulatim confirmato corpore, sensim confirmato corde, cum jam surgendi rata spes foret & gradiendi (ecce malum duplex) irrita facta fuit. Peroblitis k enim cunctis venis, crus ad femur miserabiliter reflectebatur. Claudicationem meam dies plurimi continuaverunt.

[49] Ego miser, ingratus, & infidelis, qualitatem cordis in corporis claudicatione notavi: nova vota, novas preces reiteravi. O maximæ potestatis Domina S. Ætheldreda, quæ fecisti misericordiam quatriduano, fac & claudo: fac oratorii tui sacrum lumen gratias redditurus adire queam, [renovarit vota, & ad Sanctam tendens] & cetera Sanctorum limina, tam transmarina, quam cismarina, ad quod peragendum adjuvet me sanctitas ipsorum: quæ reiteratis beneficiis sanctissimæ Dominæ, verterentur ad laudes. Gaudens igitur sospitatem mihi rependi, Ely ut decuit tetendi. Sed prope vicum Kenteford l cum jam spectabile se præberet arduum sacræ Domus ædificium, ne lateret nocturnas ignorantiæ meæ tenebras, cujus virtute redierit mihi sanitas, ecce superius in nubibus, itineris mei Comitibus plenæ lunæ splendida species apparuit; [fuerit miraculosa lunæ plenæ specie qua socii videbant,] atque hinc inde dispersis lucernis, & non quantitatis formam, splendorem tamen illius imitantibus. Enituit quidem tam clara hæc apparitio, supra ubi est sanctum sepulcrum beatæ Dominæ nostræ, & sanctarum Sociarum ejus, circa horam diei primam XII Kal. Augusti, cum jam non esset terminus pleni-lunii, sed m synodi, Nabathæis n in partibus sole relinquente lunam tertiam, nullis Epactis regulatam. Novissimo autem, tamquam ab Ortivo, visa est mihi fulgida claritas, illa stupefactis & monstrantibus sociis, si nec tamen tanta mihi quanta & illis: [recreatus etiam ipse,] nam neque S. Benedicti visio tota claruit, si de toto mundo ad quasdam cælestes lucernas, de Sanctis Domini ad criminosos servos adaptari proportionem licet.

[50] Ast ego vehementer admirans, ut de insolitis solet homo, & quod indignis cælestia claruerunt, de tanti signo beneficii gratias ampliores egi, licet itineris insuete labore fessus, vesicatis ut eram pedibus, nunc correpens, nunc sociorum manibus vel baxillo sustentatus: eodem die tamen Ely usque perveni, sed simul ac insulam sacram contigi, [& in aditu ecclesiæ totus consolidatus.] quam scilicet sanctarum præsentia Virginum consecrat, consolidatis plantis, universis artubus recreatis, quasi nihil lassitudinis, nihil læsionis passus, & quasi alter vel a meipso diversificatus, sine suffragio vel sociorum vel baculi, socios mirantes & ipse mirans præcessi; monasterium adivi, sacrum limen lacrymis minus quam oportuit humi stratus humefeci; Salvatrici meæ pretiosissimæ S. Etheldredæ me sui juris æternum servum præsentavi, gratias agens. Sed quia gratias agere, est gratum servitium reddere; restat, o Fratres dilectissimi, qui Dominæ vestræ me fecisse deditionem videntes, me in Fratrem adoptastis; restat ut impendatis mihi fraternam curam, ut me vestris orationibus adjuvetis, quatenus ipsas perfectas acceptura gratias, quæ sana mihi reddidit membra, sanam reddat & mentem: quod utinam concedere velit, cui cum Sanctis suis est salus, honor & imperium, in secula seculorum Amen.

ANNOTATA D. P.

a Wincensis idem (ut puto) quod Wincestrensis sive Wintonensis.

b Oedipo hic opus ad sensum aliquem inveniendum: sed & tota epistola, non minus quam guttur, quod curatum describitur turgens, divinare potius quam intelligere cogit.

c Fellon vel Felon proprie dicitur, scelerate perfidus, unde crimen Feloniæ, quod nescio qua metaphora videtur hic transferri ad anginam, seu potius strumam gutturalem significandam.

d Theophili Vice-domini, non Archidiaconi, conversionem & salvationem, vide sis 4 Februarii, quo is ut Sanctus refertur.

e Scilicet Michaëlem juxta titulos quos ei in Officio festi sui tribuit Ecclesia.

f Exempla vide 3 Februarii, quo colitur.

g S. Martinus, Episcopus Turonensis.

h S. Maria Magdalena, vulgo credita soror Lazari, & confusa cum peccatrice Euangelica. Nomen illius in Letaniis ponitur in capite sanctarum Virginum.

i Videtur hinc intelligi & ex lunatione infra notata confirmari quod res contigerit eodem an. 1116, quo miraculum illud factum fuerat.

k Mendum quidem video, sed necdum vocem aliam, quam apte succedere faciam.

l Kenteford in confiniis Eliensis & Suffolciensis Provinciarum, ad hanc tamen spectans, & ab illa minimum sesqui hora distans.

m Synodus, est conjunctio solis & lunæ, seu tempus novi-lunii. Ex Arabum autem calculo, quem etiam Christiani sequebantur usque ad Gregorianam Kalendarii reformationem anno 1116 censebatur & vocabatur Novilunium die 21 Julii, secundum cyclum Epactarum: sed revera numerari debuisset luna tertia, imo quarta inchoata censeri: & hoc est quod dicit solem reliquisse lunam tertiam, nullis Epactis regulatam, id est, abstrahendo a Regula Epactarum quæ ad triduum tunc fallebat.

n Nabathei, populi Orientales in Arabia Petræa.

CAPUT VI.
Moribundi duo subito convalescunt, prægressa Sanctæ apparitione.

[51] Illud quoque silentio tegere indignum est, quod quemdam militem ineffabilis misericordia Dei, [Membris omnibus destitutus æger,] per B. Etheldredam, sanitati restituit. Hic non longe a monasterio S. Edmundi in propria possessione degens in villa quæ dicitur Berningeham, quibusdam occasionibus, forsitan eidem incognitis, in ægritudinem decidit, & invalescente paulatim molestia, venit ad lectum. Qui cum a medicis, eum curare non valentibus imo de ipso tandem desperantibus, relinqueretur (ut de ceteris membrorum molestiis taceam) visum & auditum, necnon loquendi facultatem penitus amisit. Quem cum uxor sua & pignora servorumque familia, tam inusitata & multis inaudita valetudine vidissent afflictum; qui jam dudum omne genus gaudii omiserant, tunc ex superaffluenti mœstitia, non dico lætitiam, verum ejus memoriam execrantes erant; habitum (ut ita dicam) lugubriorem, non tam corpore quam animo assumpserunt. Cumque in tali passione, vel ut melius dicam in tali morte, quindecim diebus & totidem noctibus, absque ullo meliorationis indicio detineretur; toto tempore illo aliquam ex domibus Ægyptiorum, quando primogenita perdiderunt, qui videret, esse putaret; nisi quod hic plus planctus & doloris aderat; quippe ab omnibus vicinis suis (diligebant enim eum) plangebatur.

[52] Sed cum cuncti familiares ejus jam majorem de sepultura solicitudinem, quam de sua reparatione spem haberent; aliis super ægritudinis magnitudine mirantibus, [dum lugetur quasi jam moriturus,] aliis pro salute infirmi rogantibus, omnibusque laboranti compatiendo ejus abscessionem dolentibus; Dominus, qui sapienter cuncta providet, pie de illius disponit misericordia. Nocte enim quadam sanctissima Virgo Etheldreda in villa S. Edmundi cuidam matronæ, nec bene vigilanti, nec omnino dormienti, apparuit: quam, utrum dormiret, dum percunctaretur; illa modo se de somno excitatam, vigilare dixit. Cui Virgo: Cras, inquit, postquam sol terris repræsentabitur, [matronæ omnium ignaræ apparet Sancta;] & per forum venalium, aliquæ forte vocante negotio, deambulabis; aliquos conquerentes audies ad invicem de homine, Leminer nomine, qui in villa quæ dicitur Berningeham ægritudine gravi detinetur: quorum cum querimoniam audieris, facta inquisitione quis ille sit, vel qua valetudine aggravetur, dices ad eos: Ite, lychinum a facite, & de eodem grabatum in quo jacet in circuitu cingite, scilicet a capite per dextram partem usque ad pedes per lævam usque ad pedes, deinde a pedibus per lævam usque ad caput; & postea lychino ceram superponentes, candelam facite: [& quid pro ejus salute velit fieri] ipse vero si tantum convaluerit, eamdem candelam in insulam Ely, ad ecclesiam Virginis Etheldredæ, deferat, aut per aliquem nuntium fidelem mittat, quatenus per orationes ejus ab hac infirmitate convalescat.

[53] Cogitante autem matrona, quis esset qui secum de re sibi ignota & nocte loquebatur, nolens illam in dubio relinquere, cogitationibus suis Virgo respondit, dicens: Ego sum Etheldreda, quæ in Ely requiesco; & nihil dubitans de his quæ dico, fiducialiter age quæ tibi præcipio. Hæc dicens disparuit. Mane autem facto, mulier memor secretorum quæ sibi divinitus revelata fuerant, [jubet indicare obviaturis sibi in foro.] concito surrexit: & volens probare si vera fuerant quæ audierat, ad forum, forsitan propter alia negotia sed pro illo præcipue, perrexit. Cumque per forum parumper venalia inspiciens, deambularet, auribus de diversorum vocibus expansis attendens, utrum aliquid de prædictis audiret; quosdam, sibi non satis notos, secum alterutrum ita loquentes audivit. Heu! heu! Leminer, amicus noster, moritur. Quos appropians, sciscitando dixit ad eos; Qui sunt sermones, quos ad invicem confertis? vel unde tantam in vultibus tristitiam prætenditis? Qui diligenter mulieri omnia per ordinem, quæ viro sæpe dicto contigerant, quasi compassive narrantes modum, & tempus infirmitatis monstraverunt; rogantes, si aliquod in tali negotio sciret utile consilium, indicaret.

[54] [Hi auditis creduli,] At illa, quasi a bono Magistro edocta, dixit; Sero, inquit, cum post diurnum laborem, ut mos est laborantium, membra quieti dedissem; nobilis Virgo Etheldreda mihi, non perfecte dormienti, apparuit, & ista quæ dicitis seriatim narravit; addens, quod modo probatum est, cum ad forum hodie venirem, vos de hac re colloquentes invenirem. Et adjecit mulier: Ite quantocius ad domum ægroti, lychinum facite, lectum ejus illo cingite; candelam facientes, per eumdem vel per alium, ad Ecclesiam prædictæ Virginis mittite, ut per illius orationes possit propitiante Deo melius habere. Hæc vobis non ex parte mea pronuntio, sed beatæ Virginis præcepto. Illi autem hinc anxietatem nimiam ægroti cognoscentes, illinc visionem Virginis divinitus allatam per mulierem audientes, præceptionem quam acceperant … … expleturi, ad domum jacentis sine mora revertuntur. Quid multa? Vir, de quo loquimur, amissa omnium membrorum libertate; oculorum, vel linguæ, necnon aurium privatus officio jacebat. Supradicti vero viri venientes, quod jussi fuerant implere cupientes, lychinum facere festinant, lectulumque gyrando ligant.

[55] Mirum dictu! Rem stupendam & auditu incredibilem, [dum jussa peragunt,] nisi horum qui præsentialiter viderunt relatione didicissem, dicturus sum. Nondum ex toto, licet satis festinarent, ægroti sanitatem desiderantes, grabatum cinxerant; & ecce, qui lumine carebat, oculos aperiens in eos respexit; qui ante loqui non poterat, quid facerent lectum gyrando interrogavit. At illi, præ admiratione attoniti & præ gaudio quasi de morte resuscitati, velut in extasi stantes, diu, quasi ab illo privationem sermonis mutuassent, tacuerunt. Ad se autem reversi, de se enim exierant, quantum admirationis, [loquela ægro redditur: qui rem intelligens,] cum plus gaudii haberent, lingua eorum, nedum mea, nullatenus explicare valuit. Illi namque cum verba promere incipere vellent, audiens illos non loquentes, sed jubilantes, velle, non posse loqui. Sed alio qui nescio unde venerat instante, & interrogante quid agerent; tandem apparitionem Virginis Etheldredæ, & jussionem, necnon mulieris cui apparuerat ad eos revelationem, quod etiam idem præceptum expleturi modo lectum cingerent; in eodem cingulo candelam composituri ad honorem sanctæ Etheldredæ, seriatim indicaverunt.

[56] Ille vero hæc audiens, & Deo pro posse suo, [ac mox sanatus,] sanctæque Virgini suæ auxiliatrici devota mente gratias agens, dixit: Deus, qui Ezechiæ Regi augendo vitam, ut pœnitentiæ tempus tribueret, infirmitatem abstulit; ipse me, pietate sua & orationibus famulæ suæ sanitati restituit. Quapropter facite candelam festinanter: quia ad ecclesiam Virginis Etheldredæ desidero currere velociter. Facta candela vir, recepta omnium membrorum sanitate, de lecto surrexit; & ad ecclesiam sanctæ Virginis, candelam secum portans, lætus & hilaris perrexit. Quo cum pervenisset, super altare candelam posuit: factaque oratione non modica, [votivum cereū ipse defert.] lacrymis abundanter interim fluentibus, paululum respirans, servum se beatæ Virginis Ætheldredæ ex corde puro devovit; referens cunctis audire volentibus omnia quæ ei contigerant.

[57] Mirabilis S. Ætheldredæ gloria, quæ de summo fonte sanctitatis emanavit, multis vicibus in multas effluxit Provincias, [Alius in Arundelli Prov.] totamque Angliam insula sua illustravit. Hæc enim insula Elyensis, sancto Corpori præstans hospitium, omnibus Angliæ partibus notissimam sui famam, pro assiduis intulit virtutibus, quæ in exteras etiam translatæ regiones, multos quotidie de locis remotissimis ad sui venerationem adduxit. Inter hos miles quidam, Robertus de Alta-Ripa, rebus quidem terrenis convenienter ditatus, suæque probitatis notitia apud Arundelli b provinciam pro magno habitus, [ad mortem æger,] hoc modo Sanctæ nostræ probavit potentiam, quod gravi morbo divino percussus est judicio. Cumque universum stratum ejus ita versaretur in infirmitate ejus, ut diuturnitate languendi omnibus suis in fastidium & contemptum verteretur; rarus erat qui ejus molestiam sustineret. Sola ergo superstite memoria, totus jacebat funus; nec jam aliud expectabatur, nisi sola quæ restabat mortis consummatio. Tandem vero mulier quædam suasit ei votum luminis ad locum nostrum facere; narrans ei de virtutibus Sanctæ, quod facile sanitatem per ejus posset consequi misericordiam.

[58] Post decessum itaque mulieris tribus diebus emensis, cœpit secum graviter conqueri, [ab invocata Sancta] tum quia nec moreretur nec convalesceret, tum quia sua eum familia sic contemneret. Deinde resolutus in lacrymas: O, inquit, sanctissima Virgo Ætheldreda, si vera sunt quæ de te narrantur, fac me tuum sentire suffragium: & ego de cetero statum vitæ meæ in melius ordinabo, tuaque limina cum honore tuo devotus requiram. Erat autem domus in qua jacebat lapidea tota, & a terra procul distantes habens fenestras. Cumque vir ille, de salute sua cogitans, lassus laborando jaceret; subito quædam persona, puellarem præferens habitudinem, per fenestram ingreditur, instar nivis condore vestium illustrata. [sibique apparente, jubetur in Ely ire:] Cujus subitus ingressus & insolita pulchritudo viri sensus non parum solicitos effecerant, inferendo ei tacitas dubiasque cogitationes, quomodo sine scala & strepitu illa deforis ad se pervenisset. Nec moratur Virgo virum alloqui, multisque suspenso æstimationibus; Ego sum, inquit, illa Etheldreda, cujus tibi putas profuturum auxilium: nec in hac causa tua falletur sententia, sed cito consequeris quod optasti. Noli ergo ultra de me varias tractare opiniones: sed verum sciens quod tibi dicitur, vitam tuam ut proposuisti corrige, primumque ecclesiam meam Elyensem cum luminari require. Deinde ad S. Jacobum Galliciæ festina pergere; unde revertens, de cetero quid agas sapienter attende.

[59] His dictis Virgo disparuit; & ille, statim ab omni morbo se curatum sentiens, [& subito convalescens,] vehementi clamore & integerrima voce famulos convocat, calceamenta postulat, seque ad ecclesiam ire velle indicat. Illi, [delirare eum] putantes, Signa, inquiunt, Domine, signa pectus tuum crucis Christi signaculo, per quod citius ab hac væsania libereris: quid enim tibi & calceamentis, qui tanto tempore languisti? ecce data sunt alibi calceamenta tua, quod ea tibi servitura desperavimus. Verumtamen si sciremus hanc tibi factam misericordiam, ut calceamentis uti posses, cito haberes quod postulas. Subitus namque commeatus tuus sermonem tuum videre facit insanum: [stupente familia calceos petit,] nisi quod sobrius gestus tuus quamdam spem incredibilem, sub aliquo metu videtur promittere. Quibus ille: Nolite, inquit, Dei misericordiam æstimare furorem; sed velociter afferentes quod peto, sustinete, donec ab Ecclesia redierim & vobis narrem quid viderim.

[60] Præparantur igitur calceamenta, pergit oratum, refert Sacerdoti visionem, confitetur peccata, [ac mira velocitate iter conficit.] sumit pœnitentiam, redit domum, narrat promissum; gaudent audientes, accurrunt amici, Deum & S. Etheldredam collaudant universi. Deinde præparatur honesta profectio; tantaque alacritate iter arripuit ad Elyensem hanc ecclesiam, ut velocitatem euntis rarus famulorum suorum posset adæquare: tandemque istuc veniens, post orationem suam, rei ordinem ductus in capitulum coram omnibus nobis enarravit, fraternitatem accepit & cetera profecturus gaudens abiit. Hæc quoque vir ille, notissimus in provincia sua, fecit [alibi] notissima, ad laudem & gloriam omnipotentis Dei, cum quo S. Etheldreda vivit in cæli palatio: quæ nos in hujus vitæ spatio [foveat] sancto ejus solatio, [donec] nostra sit in cælis conversatio, per omnia secula seculorum. Amen.

ANNOTATA D. P.

a Lichinus, funiculus gossipinus, lampadi aut candelæ ad fomitem servire aptus, Ellychnion integre dicitur: de modo autem isto mensurandi ægros, sæpe actum in vitis Sanctorum, præsertim Britannicorum: quin & oppida ab hoste vel peste periclitantia sic mensurata legimus.

b Arundelii Ducatus cum cognomine oppido in Sussexia, ab Arunte fluvio interfluente nomen nactus, haud procul ab Oceano ad meridionale latus Angliæ prope Cicestriam situs est.

CAPUT VII.
Conspecta in sua ecclesia Sancta, & Angelico cantu honorata; captivus solutus; thesaurus haud impune ablatus.

[61] Excellentissimi Senatus Elyensis Ecclesiæ ingenuis Patribus, Municipii clarensis a indignus conservator b Capitolii eorum Osebertus. Splendor beatæ & gloriosæ Virginis Etheldredæ, [Clarensis Procurator scribit Elyensibus] quæ per diversas partes orbis diversis fulgurat virtutibus & signis, novam vobis spiritualis tripudii repræsentat lætitiam, & gloriosam suam magnificat mundo declaratam solemnitatem. Res est in propatulo, relatu digna & pretiosa; quam mihi vir auctoritatis & gratiæ Dominus Osbertus retulit, prior Daventrensis c Ecclesiæ, cujus vita egregia & virilitatis forma præeminet in domo Domini, [audivisse ex Priore Daventrensi,] & religiosa conversatio exemplar est fidelibus ad cælestia suspirandi. Monachus namque Cluniacensis idem est a diebus antiquis; & primo Canonicus in Brommiensis d campi fulsit ecclesia, in cujus confinio contigit historiæ sublimitas vestris conventibus memoriter retinenda. Diuturno præterea tempore eleemosynam dividens, ex S. Virginis Mildburgæ e sobria congregatione, Clericorum multitudinem ex fragmentis senior recreare consuevit: quorum quædam Religiosa hujus relationis testis existit. Consortes autem eorum facti sunt in itinere, quibus gloriam beatæ Virginis dignatus est Dominus de supernis revelare.

[62] In provincia Imbrorum f [ecclesia] lignea antiquitus fabricata est, quæ a beato Anna, [quod in veteri quadam ipsius Sanctæ ecclesia,] Orientalium Anglorum Rege, dicitur olim fuisse constructa. Hic carnalis genitor Etheldredæ gloriosæ Virginis extitit, prædictamque in transitu basilicam fundavit. Fines enim regni sui quorumdam desiderio excesserat amicorum, ut eos dulci cognationis affectu familiarius inviseret, & sui præsentia partes Occiduas aliquanto tempore satiaret. In reditu vero construxit hanc ædem, cælestibus postea miraculis redundantem; quæ in Britonum confinio & Anglorum posita, nomen a beata Virgine obtinuit Etheldreda: ejus namque adhuc hodie ecclesia dicitur, & in eadem ad honorem Dei ipsa a fidelibus invocatur.

[63] Cum vero familia cujusdam memorandi militis, Hereberti videlicet de Furcis, [oratura in transitu illac pia mulier,] per hujus loci diverteret campestria, ut de una mansione ad aliam deberent mansionem milites tendere; quædam matrona, quæ liberos ejus educare consueverat, orandi gratia voluit introire: consodalibus autem suis persuadere non potuit, ut quisquam ad orationis domum secum vellet procedere, & sanctæ devotionis in ara mentis Domino vitulos immolare. Ipsa tamen, tacta Spiritus sancti gratia, propriumque complere gestiens desiderium, ingreditur, ut totam se mactet in holocaustum.

[63] Illapsa intra ostium femina, repressit cito vestigium: hinc enim terror illam percussit mirabilis, & inde confortabat visio cælestis. Considerat namque ante Altare Virginem orationi incumbere præcellentem, [ipsam viderit orantem ante altare] cujus tam venusta erat species & tam decora pulchritudo, quod humano explicari non posset eloquio, quæ manu g … altera præferebat psalterium, & cereum altera gestabat accensum. Sic cum talibus instrumentis inseruit se Virgo orationibus sacris, cum mulier ad illam propius accedit, & de nota vocabuli diligenter inquirit: Quæ es, inquit, Domina gloriosa? qualis es? & unde tanto splendore conspicua? [cum psalterio & cereo in manibus;] Edicito mihi pro Christo celebre nomen tuum, quæ tam venustum & insignem conspicio vultum tuum. Cui Virgo splendida responsum reddidit, eamque affabili dulcedine mulcere non tardavit. Quandoquidem mihi amorem Dei rememorari satagis, & per eum omnem mei notitiam inquiris, Etheldreda Virgo sacra nomen meum dicitur, cujus virginitatis integritas cælesti Sponso copulatur: quod vero tibi Deus dignatus est ostendere, nemini studeas revelare. His dictis Heros generosa conticuit, & femina quamdiu voluit oravit. Oravit Virgo excubans ante aram in sacrario, orabat prostrata extra Chorum mulier in pavimento, sive pavimentum sit, sive solum, devotæ sibi ministrabat orationis arcanum. Quamdiu in ecclesia mulier fuit, cælestem Personam vidit: quando vero exiit eam interius dereliquit. Rediensque ad consortes, quæ præstolabantur in itinere, quod erat viæ reliquum hortatur maturare.

[64] Ascensis autem equis & succincte expeditis, audiunt repente ex ecclesia cælestes resonare concentus in aëre, [indeque regressa ad vitæ socios,] & supernum melos Angelicis vocibus solenniter insonare. Quid hoc inquiunt quod audimus? quæ est tanta dulcedo, quam auribus haurire non consuevimus? Aliqua suavitas supernæ miscetur harmoniæ, quam Deus fortasse nostris dignatus est mentibus revelare. Tunc altrix militaris matrona prolis, O inquit, miseri & infelices! O infantes & desides! vos per incuriam vestram atque inertiam cernere noluistis mirabilia Domini, quæ per ejus gratiam [mihi] contigit in ecclesia paulo ante speculari. [cum iis audierit cæleste melos:] Vidi nempe in illa B. Etheldredam, insignem Virginem, cælestisque radii ineffabili pulchritudine radiantem; cujus psalterium & ardentem cereum intuita, tantæ gloria contemplationis gratulor insignita: eo autem cælestium fistulæ roboant organorum, quo densa per eum redundare solet copia miraculorum. Qui tristes & mœsti supra modum effecti, ad Edeldredam redire deliberant prædictam, si forte beatæ Virginis faciem speculari gloriosam. [quod illuc redeuntibus audiri desitum,] Ad Basilicam vero gressu perpete percurrentes, cælestis aditus non meruerunt oraculum, nec cælestium haurire meruerunt dulcedinem Angelorum. Ita sublatum est eis ex omni parte quod cupierant; nec gloriam Dei intus conspicere, nec hymnis ultra meruerunt Angelicis interesse. Expeditis iterum jumentis iter arripiunt, & cum longius aliquantum progressi essent ab ecclesia, melos cæleste continuo concipiunt in via: eodemque modo quo prius secundo redeunt, & quanto propius ad ecclesiam erat accessio, tanto major superni concentus sentiebatur diminutio; suo autem frustrati revertuntur desiderio. [recedentibus usque ter auditum,] Tum paululum progressi cælesti tertio refoventur dulcedine, & mirantur ex audita vocis Angelicæ suavitate; redeuntesque properant ad locum quo melos resonabat in aëre, amplioremque tonorum sperantes concordiam, Provinciam percipiunt nectarea dulcedine vacuatam.

[65] Intelligentes vero Deum suo crudeliter exacerbatum esse peccato, deflent humili cordis amaritudine, [ipsimet dolenter retulerunt præd. Priori.] quia divinam miseri offenderant pietatem. Quid amplius? usque ad densam pæne noctem consumpserant diem, euntesque ac redeuntes organorum amittebant harmoniam cælestium, nec lumen eis infulsit diu desideratum. Pergunt itaque, quo eos iter vocat, ad hospitium, & mirabilem sacræ Virginis Etheldredæ prædicant apud Deum gratiam meritorum. Venerabilis Osbertus Prior Daventrensis ecclesiæ, cum adhuc eleemosynam divideret pauperibus S. Mildburgæ Virginis, hoc ex eorum ore veraciter didicit, quibus id Deus audire partim annuit, partimque negavit: quorum testimonio fidem faciebant lacrymæ, & longa suspiria de profundo cordis altius revocata. De eorum namque fide vir non deficiebat egregius; quos & de cella paupertatis Christi frequentius ante refecerat, & de relatione veridica non dubitabat.

[66] .. h .. Quidam institorum negotii sui causam apud Coventriam i exacturus, varias illuc merces rhedæ vehiculo intulit. [Mercator Elyensis, Conventria rediēs,] Viri nomen Aldanus, & hic Burgensis incola adhuc superesse dignoscitur. Cumque de nundinis domum rediens transitum haberet per Castellum de Kylingaworda; illico ad Ely a quodam capitur, arctissime manus post terga ligantur, ad castrum ducitur, ibique nodoso funiculo cinctus caput, & usque ad pressionem sanguinis adstrictus, gravissimam redemptionem exigitur, nec tamen pollicetur: pauper enim erat, [captus & dire tortus lytri causa,] maluitque vitam suam periclitari quam fidem. Tortores vero sui, manibus strictissime junctis, vinculum capitis ei solverunt; duriora promittentes, nisi velociter pretium sui ediceret. Quibus ille; Omnia, inquit mea & me ipsum habetis: malo mori, quam sub fide promittere quod non potero solvere.

[67] Dumque illi pluribus instarent, quid de eo facerent pertractantes, cœpit anxius cogitare de virtutibus S. Etheldredæ, [invocata Sancta vinculis solvitur;] & maxime quomodo Brithstanum liberavit. Oravit ergo cogitatione magis quam voce dicens in corde suo: O sancta! o sancta! o pia Domina mea, famosissima Virgo Etheldreda! Sicut liberasti Brithstanum, libera & me miserum de vinculis & hominibus istis. Miroque modo solutas suavissime sensit manus, totumque dolorem vinculorum ereptum mitigari. Exultat homo de cælesti auxilio; [& per medios hostes inconspicuus elabitur] & majori spe animatus apud se cogitavit, eadem virtute posse præsentes hostes suos, ne se viderent, excæcari, quando eis nescientibus sic potuit solvi. Stans itaque inter eos, die adhuc clarissima, divina instinctus audacia, per medium illorum transiit; & ad nemus, quod dimidio pæne milliario illinc distabat, nullo vidente confugit.

[68] Et ut ostenderet Dominus, humanam industriam contra divinam nihil posse potentiam; [usque in silvam;] tunc demum hostium oculos aperuit, cum intrantis in nemus vix possent posteriora videri. Quod videntes, fugientem captivum horridis clamoribus insequuntur; prædamque Dei, missis ad vestigia canibus venari conantur. Currunt ergo canes, currunt prædones, sonat strepitus post terga fugientis, nemus ad clamorem retinnit, resonat de vallibus Echo. Sed qui captivo dederat fugiendi præsidium, tutum ei tribuens evadendi solatium, invenit enim in densitate nemoris concavam quercum, cujus concavitas in summum tendens duos aut tres homines latissime caperet. Itaque homini cursu fatigato, vires rependi timor administrat: [ubi insequentes se fallit in cava quercu abditus,] jamque in oblatum sese recipiens latibulum in interioribus arboris servabatur. Canibus verum in cassum circa quercum latrantibus, insectatores fessi desperatum laborem omitttunt, canesque suos revocantes, reditus sui signum elapso fugitivo transmittunt. Ille autem confestim surgens de latibulo, gratias agens S. Etheldredæ meritis, qua potuit festinatione patrium solum repedavit, & hæc ubique narravit.

[69] Symeone autem Abbate viam universæ carnis ingresso, quæ damna ecclesiæ extranei intulerunt, aut quæ mala contigerunt, vel quid sui commiserunt, [Mortuo Ab. Simeone.] in loco revelamus; ut jugiter innotescat in nationibus. Nimirum de Abbatis obitu septem adhuc Monachi superstites ex suis, quos illuc transvexerat, mœsti, conturbati sunt, tremor apprehendit eos. Intenti enim erant inde, illic [nihil] commanentibus tutum fore ulterius, vel admodum suam prævalere industriam, neque ad nutum sui amodo cuncta vel consistere vel spectare; paraverantque jam Wintoniam celerius remeare. [Monachi Wintonia ab eo adducti,] Ceterum ne immunes & vacui redeant, pudoris argui timebant; stimulisque accensi invidiæ, simul & cupiditatis æstu inflammati, demoliri omnia & perdere avidius tentant. Ubi nullatenus profecerunt; aliqua saltem velut minima proponunt. Ergo simulatoria verba intentant, callida argumenta [multiplicant], dolo dolum accumulant; [prætextu orandi ad corpus] & quasi justitiæ operibus studeant jam collocato in ecclesia Abbatis corpore, ipsi & velle & obnixius orare pro illo debere se asserunt; Monachos autem loci, pro Pastore & Abbate exequiis accumbentes, nutibus ac signis procaciter recedere ab ecclesia, & ad cibum ire compellunt.

[70] [pretiosiora quæque auferunt;] Obseratis mox interim ostiis se introrsus recondunt; ad bona quæque & optima ut amentes prosiliunt, sibique rapiunt & assumunt: videlicet indumenta plurimum ornata, pannos sericos, & cortinam valde pretiosam & nobilem, qua nulla pretiosior circumquaque æstimari aut inveniri potuit: paratura enim ipsius auro intexta tota apparuit. Verumtamen & phylacteria, cum Sanctorum multorum Reliquiis irreverenter de feretris extractis; insuper caput beatissimi Confessoris Domini Botulphi, simul & majora ipsius ossa; capsa violenter effracta, penes se recondunt & detinent: sicque sublatis his & omnibus quæcumque rapere potuerunt, cum multo argento & auro refectis sarcinis parati recedere non differunt. Et factum est. Quarto etenim die, gaudentes seu de prædæ magnitudine & cum victoria proflictis hostibus, veloci cursu ad Geldeford k prospere devenerunt. Illic hospitio susceptis ac diutius epulis & ebrietati vacantibus, accenso grandi igne in medio, flammis subito erumpentibus domus tota succendebatur. Quod illi convivæ cum aspicerunt, [sed in hospitio amittūt omnia,] fugerunt foras, nil auxilii ferre valentes domui perituræ, & sua introrsus omnia relinquentes: ubi Dei judicio, in ultionem fraudis suæ, penitus combusta sunt universa; ne secum Wintoniam, ex multa copia spoliorum, vel prorsus aliquid deferrent; quæ ut infideles servi & inimici nequam; Domino & Beatissimæ Virgini Etheldredæ abstraxerant; sed igne cremantur, & in cineres rediguntur.

[71] Cumque apud suos in Monasterio, quod gestum est in via, quidve ipsis contigerit nuntiatum & deprehensum esset; afflicti pariter Wintonienses, [& Wintoniæ, prout meruerant, castigantur.] nimium gementes de facto redduntur; & propriis correptionibus hujus rei auctores, ac nefandȩ transgressionis excessum ferire aggressi sunt; & crudeli examinatione indebitæ præsumptionis audaciam castigare nullatenus omiserunt. Hoc verbum illic & apud veteres nostros vulgatum est usque in hodiernum diem, & credibili assertione narraverunt nobis; ut discant posteri semper fieri detrimentum bonorum, in administratione externorum.

ANNOTATA D. P.

a Clare, oppidum Suffolciæ, medio fere inter Ely & Colcestriam 10 leucarum itinere, ad fluvium.

b Licet Capitolium per se significet arcem vel curiam, suspicor tamen hic poni pro Capitalibus bonis, seu juribus monasterii circa oppidum prædictum, quorum hic Osebertus Procurator fuerit.

c De Davintrensi Ord. Cluniacensis Prioratu, in agro Northamptonensi fundato sub an. 1066, vide Monasticum Anglicanum pag. 672. Est autem oppidum inter Northamptoniam & Warwicum, distans ab Ely circiter 26 leucis.

d Brommiensis ecclesiæ situm necdum comperi.

e De Wenlocensi S. Mildburgæ monasterio, in diœcesi Heresfordensi, agit Henschenius ad illius diem 23 Februarii.

f Imbros hic credo dici Humbri fluminis accolas, trans Lincolniensem diœcesim Eboracensi subjectos, Northumbros alias dicimus.

g Expungo vocem instrumentis, ne sensum turbet, verosimiliter ex sequenti linea, ubi iterum occurrit, perperam hic assumpta.

h Initium sic legebatur, Super ita gestum est quod narramus, quod sensum non habet; & si integre legeretur fortasse respiceret ad titulum, Quomodo captivus liberatus evasit.

i Coventrey, Conventria, in Comitatu Warwicensi Episcopalis, sub Archiep. Cantuar.

k Crediderim non procul ab Elyensi districtu abfuisse locum: non vacat tamen operosius indagare, sed Anglis dimittere eam curam placet; a quibus hæc & alia edocti, libenter supplebimus qualemcumque defectum.

CAPUT VIII.
Puella, triplici visu monita visitare sepulcrum Sanctæ, & pro inobedientia mulctata dextro oculo, ad ipsum illuminatur.

[72] In secundo consecrationis anno Domini & Patris nostri Nigelli a sanctæ Elyensis Ecclesiæ Pontificis Venerandi, octavo Idus Junii, hora advesperascentis diei, [Anno 1135] celeberrimum satis innotuit miraculum, ad beatæ Virginis Etheldredæ sepulcrum. Virgo namque formosa, fama & natalibus generosa, & (ut perhibent qui noverunt) moribus conspicua, & honestate laudabilis, oculo tantum sinistro videns, ablato sibi penitus dextro, ad excubias sacræ Virginis illuminari meruit, & colores rerum utrisque hausit luminibus: quod sacra revelatione qualiter acciderit, [puella Circestrensis,] vera relatione titulus explicabit. De provincia Merciorum, in antiqua urbe Circestria b nomine, prædicta puella parentibus inclitis orta resplenduit. Quæ patre citius orbata, jam adulta ad occidentales Saxones matrem comitata transmeavit. Ibi genetrix sua sortita bigamiam, cujusdam illustris viri Ranulphi vocabulo sociatur lateri in famoso Waringeford oppido, celebri memoria beneficiorum viris fidelibus amplectendi; qui ex eo quod corpulentior extitit, [apud Vitricum in Essexia educata,] agnomen a grossitudine Grossus accepit. Inter locupletes ceteris non inferior, instituit Virginem, tamquam filiam, pudicitiæ honestate splendescere, & ad opulentos reditus morum venustate suspirare.

[73] Hæc nocte aliqua, dum nocte decubuit, visione perterrita, [ab apparente sibi quadam Sancta noctu percussa,] ægrotare graviter cœpit. Vivido enim colore & perspicacibus oculis ei c Virago splendens apparuit, cujus inexhausti vigoris fortitudinem sensit. [Hæc] adstans cubiculo, semi vigilantem in facie acriter perculit, adeo ut de naribus unda profusior sanguinis exiliret, & sua inundatione vestes contactas inficeret: atque dextrum latus ejus magno conamine feriens, commota & torvis inflammata luminibus, in nullo eam alloquens, reverenter abcessit. Et expergefacta somno, pariter ac somnio Virgo, mox gravissimo languore decoquitur, & tota familia de ejus adversa valetudine perturbatur. Accedentes propius relatam intelligunt visionem, in sanguine veritatis conjicientes imaginem. Et quia per Salomonem dicitur, Virga atque correptio tribuent sapientiam, puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundet matrem suam; Deus eam fortassis erudire dignatus est hujusmodi flagello, [ne] virginitatis posthac subjaceret periculo. [Prov. 29, 15] Ad humilitatis ergo custodiam hoc modo corporalia illata sunt Virgini detrimenta.

[74] Dies noctem eamdem subsequens sexta d feria extitit, qua Christus pro mundo cum zabulo conflixit. Tantæ infirmitatis accessit testimonium, [sed octava post die,] si sibi suppeteret; ut sub celeritate faceret testamentum. Virgo per totam gravatur hebdomadam, usque ad diem quam Jovis vocabulo apud Gentiles Ethnica insignivit consuetudo. In hac dum spiritus pœnis deficeret, ministros Ecclesiæ diligenter exquirit: & facta confessione Sacramentisque Dominicis fideliter sumptis, inter manus suorum confestim commutuit. Cum nocte iterum eadem, quæ sequentem lucem e qua creatus est homo præcedit, adest persona nobilis, candidis amicta induviis, imperiosæ videlicet mulier auctoritatis. Heus tu, inquit, [ab eadem rursus apparente] Remburgis, vigilas, an dormis? Cumque illa prorsus elinguis nullius responsi modulos ageret, sed versa ad parietem tamquam in mortem resoluta jaceret; Heros prædicta rursus adjecit, eamque proprio nomine secundo vocavit: Cur, inquit, Remburgis, responsa non tribuis? Nullius in mundo filia Cæsaris, nullius Consulis eminet progenies principantis, quæ meam vocem libenter non exciperet, & interrogata diligenter responderet.

[75] Audivit hæc omnia, sed respondere Virgo non potuit. Tum illa tertio, Expergiscere Remburgis, ait, expergiscere; video enim te mirabili oppressam stupore. [curari sibi quadamtenus visa,] Reversaque insignis Heros postmodum ad ipsam; Nimis, inquit, nimis expecto, moras innecto nimias in loquendo: prolatoque flore, quem de sinu extulit, in os puellæ citius immisit. Vox ei & lingua protinus redditur, & tamen a somno non excitatur. Et mulier; Agnoscisne, inquit, o Remburgis, faciem tecum verba conferentis? scisne quæ sim? unde, & quare venerim? An sentrie vales? Medela restituam hac, quam circumfero, carnem ægrotam. Cui juvencula: Sentio, inquit, Domina, sentio. Ita, mediante Dei gratia, [jubetur plenam sanitatem ad tumbam S. Etheldredæ petere;] convalesco. Tum femina Nobilis, Heros & ipsa æque laudabilis; Juste per me, ait, consequeris remedium, cujus percussum dextra corpus gestas aggravatum: lurida meis ictibus ora pallent macie, & latus tibi luridum arescit in dolore. Proinde misit me Domina mea Virgo & Regina insignis Etheldreda, quæ matris tuæ lacrymas ultra ferre non potuit; tibique antidotum pro medio destinavit. Et supero cælorum cardine lapsa, ab illa tibi ad salutem per me transmittitur hæc medela; imperatque tuam sibi sisti præsentiam, periculosis casibus deinceps eruendam. Pulsaverat jugiter mater ejus, a prima die infirmitatis, ad januam clementiæ Etheldredæ sacratissimæ Virginis; & eam singulariter solam, præ ceteris Sanctis, precibus & lacrymis ad copiam flexerat pietatis.

[76] Gratias ago, junior intulit, quia nihil in corpore adversitatis resedit: abierunt morbi, redierunt vires, quique corpus occupaverat languor abscessit. Sarcinam, inquit, [interimque triplici apparentis contactu magis relevata,] adhuc gravem & molestiam pateris, nec ita ut æstimas omnino convalescis: sed esto, filia, [patiens] paulisper, & sustine, & omnino curaberis ab eodem languore. Admovitque lateri suaviter manum, & perforato sine dolore intorsit, & extrinsecus usque ad cubitum corpus leviter attrectavit suorum summitate digitorum. Tum juvencula virgo: Nihil periculi, inquit, est, o Virgo: ecce sum, Domina, sospes & valida tota, adversa valetudine jam depulsa. Morbus, illa respondit, a te gravis exciditur, necdumque perfecta incolumitas reparatur. Retraxit ad se mulier dextram, & denuo intrusit, ut allevaret illam; opusque priori simile peregit, & secundam vicem primæ supputavit. Modo, inquit Remburgis, o Domina, convalui, ex integro reddita sanitati: & illa, Prope fiet, ait, ista curatio, medicamine cumulato. Quod ergo bis prius egerat, in nomine sanctæ Trinitatis de cetero supplet & manum a corde ejus, & ab interioribus brachium removet; linitque unguento latus quod exciderat, & pristinæ sanitati delibutum reformat. Admonet instantius iterum, ut sepulcrum beatæ Virginis adeat, nec in expediendo itinere moras innectat.

[77] Favet Virgini virgo pro voto: quidquid imperantis sedet arbitrio: Præsto sum, [spondet se imperata facturam;] inquit, quod præcipis exequi, & beatæ Reginæ sacris ædibus præsentari. Vade, inquit tertio Persona; ne differas, quod tibi injungitur ne dimittas. Reminiscere, quanta in Regina præcellit excellentia cujus te bonitas saluti restituit, & cum ad illam veneris perfecte reparabit. Subjungit Virgo verbum alacrius exhibitum, se sponte nullatenus frustrari quod promiserat, si tantum Comes adsit, qui ei opem ferat. Cujusmodi, inquit, o Virgo, quæris adjuvari præsidio? Respondit, Puella sum impotens, paterno destituta solatio, [sed deinde, sui juris se non esse, prætexens,] subjecta meæ genetricis imperio, nec absque ejus nutu consilio subjici licet alieno. Hæc verba respondentis tacitus attentiusque rapiebat, alloquentis autem vocem vel habitum audire vel videre non poterat Frater, secus illam lecto assistens, germanæ casibus fortunæque misericorditer condescendens. Hanc itaque veritatis imaginem nequaquam falso somniat animus, quam sine cunctatione ad virtutum opera cælestis judicii compellat effectus. Mulier autem illa, personam reddens auctoritate plenam, hujusmodi verbis alloquitur Virginem, ostendens vultum solito severiorem. Mandata, inquit, profero, blanditiasque minasque propono, [increpatur de cunctatione,] necessitates quibus eruaris allego. Imperavit Regina, compleantur imperata. Ætheldreda Virgo sanctissima hæc est Heros mea, cujus vice monitio fit, quamvis alterius edita voce. Nunc quid prætendis excusationem, & opponis errorem, neque ad illam iter acceleras, cujus te gratia copiosa prævenit? Qualis sit ejus virtus & meritum, per hoc impressum cognosces tibi signum; nec cito dedisces consuetudinem cujus expertam senties veritatem. Verbis amarius increpat, vultu minaci corripit; [& oculi dextri usu privatur.] dumque rem exhibet hanc sibi difficilem, ex ostensa reddit iracundia cautiorem: arreptaque palpebra cui dextrum imminet supercilium, super pupillam traxit, & hujusmodi verba minando subjunxit: [Propter] salutares admonitiones quas negligis, & medicamentorum compositiones utilium quas subterfugis obliqua fide, dexter obliquabitur oculus, ut obtutu careat in humanis rebus: nec prius lucis antiquæ reperies prærogativam, quam sanctam Dei Virginem adeas Etheldredam.

[78] His ita prælibatis Virago disparuit. Tum virgo evigilans, lacrymas junxit, verecundiæ comites, veritati visionis fidem facientes; nec dolore potuit amplius torqueri quam pudore. Hæc autem prædicandæ miseratio gratiæ, non alea fortunæ, quamquam ad Dei laudem & gloriam lucem abstulerit puellæ visibilem, [Apparet tertio eadē Sancta,] integram conservavit animæ libertatem. Sic in infortunii salo dum fluctuat, tamquam in solo sapientiæ utitur instrumentis: temporavit ratio cæcitatem, discretio miscuit spei bonæ fiduciam; ut nec a virtutum bono decideret, nec eam desperatio fatigaret lipientis oculi. Quam honestius sufficit, virgo incommodum per dies octo tegit. Cum quinta advesperascente feria dies clauditur, & a noctis confinio sexta lux inchoatur; contubernales ejus sese locant ad requiem, & ipsa in cubiculo disponitur ad quietem. Venit ergo tertio, quæ denuo venerat, & proprio puellam vocabulo clamat: Remburgis, inquit Persona, iterum redii: en de te solicita ad te rursus accessi. Quæ ad hæc verba confinis facta parieti, Matronam herilem collegit sessioni.

[79] Cum repente quædam staturæ mediocris, femineo sexui femineum præferens habitum, truci vultu truculentum condit edictum, [una cum alia minori,] repleta asperitatibus & plena minarum. Quid inquit, o detestanda juventus, tantum ausa nefas, Dominæ meæ toties intimatum supersedisti imperium? Qualiter attrita fronte postponere non puduit, quod tibi tanta Regina ut faceres imperavit? Quomodo ad tantam devoluta es in stupore mentis insaniam, ut prævaricatrix existeres contra legem, tibi specialiter assignatam? [quæ inobedientiam castigatura,] Quod tibi beata Virgo Etheldreda facere præcepit, pravæ mentis inertia complere cur tardavit? Inconstantiæ autem & levitatis nævo notabilis, rationis refugisti libram sententiā tuæ indiscretionis. Experieris argumenta: exequar ergo condignam, Domina mea imperante, vindictam; & quæ uberius meritis tuis respondeat, factæ indignationis pertingens ad ruinam. [non patitur se exorari a majori] Tum Virago quæ prior advenerat, Ea, inquit, tantæ ministra Virginis & nuntii bacula, misericordiam præpone justitiæ, tantæque ultionis flagellum suspende. Tolle virgam, ut sententiam sentiat immutatam. Non possum, inquit, differre quod supplicas; nec audeo relinquere, quod dimittendum rogas. Punire præcepit Virgo incorruptibilis pro transgressione negligentiam; [sed clavum capiti infigere visa, disparet.] & per hoc advertas judicium districtæ severitatis & causam. Ingemuit Persona herilis hæc audiens, secundo pro puella & tertio intercedens. Cumque frustrata & inefficax ejus esset petitio, nec flecti tantis posset precibus mulier formæ minoris ad veniam: vindex culpæ per capillos mox assumpsit illam: arreptoque miro longitudinis clavo ferreo, quem penes se habuerat ante reconditum, inter oculum in capite crudeliter & cerebrum fixit, eamque intolerabili dolore perforavit. Injunctum, inquit, mandatum peregi, Imperatricis meæ obtemperans voluntati. Hæc dixit, & disparuit.

[80] Tunc illa laudabilis Heros, salutiferi guttam liquoris clavo velocius ferreo instillans, expulit omne tormentum a capite, [Curat illam rursus major,] avulsumque [ferrum] longius resilivit a cervice. Factaque sospes iterum Remburgis, ab exitio salvatur cælesti medicamento. Res ista, virtutum fulgore radians tota, divino testimonio commendatur. Leniens autem illam sermonibus blandis, quæ curatrix accesserat puellæ Persona imperialis cum maxima auctoritate clamat: Præclara namque res est, cujus tibi facta sum prænuntia, sæpius jam dudum de tuo profectu & sospitate lactata, hilariter debueras præstitisse, quod a te cum tormentis extorquetur. [& ad iter suscipiendum animat,] Exactum gratiæ colore potius quam timore, a beata mandatum Etheldreda, ne ulterius differas: sed ad illam, per te, ut potes, accedas: nec [enim] hanc tuæ salutis experieris artificem, nisi bona mater tua juverit operantem. Visita locum illum, quem cum Domina nostra pariter incolimus, & corporum nostrorum præsentia decoramus. Illic cum aderis, inter gloriosæ Virginis & Reginæ mansoleum sepulcrumque, ab Aquilonari parte decenter locatum, accenso cereo excubans, dulci sopore leniter obdormies; & expergiscens a somno, visum recipies, quo tot diebus cares: nec usquam siceræ liquorem ebibas tibi interdico, donec assistas loco frequenter memorato.

[81] Cura mihi de gravedine f oborta, hesternum aquæ poculum ad ostium thalami, quodam mortis offendiculo, fecit evacuari: sed si glutisses haustum quem ore conceperas, & non evomuissent fauces quod hauserunt virus, in vase mortis quod latuit, ad æternam tibi patuisset ruinam. Pugno inter scapulas te quoque perculi, & ab hujusmodi interitu liberavi. Fac ergo rem optimam tibique salubrem, [mortem intentans nisi obediat.] ut ire celeriter perseveres ad Virginem, cujus factam toties audisti jussionem. Imago visionis firmiter hæreat, unde rei memoria jucunda non recedat. Dies, g Armatæ trahens vocabulum, hoc in rure nequaquam te ducat ad vesperam, si salutem satagis consequi repromissam. Si vero perendinaveris, non egrediens oppidum, nec flamma devotionis tendat ad incrementum; cum minus amor in te vehementior fuerit, in hac tepebit impetus ejus tibi quæ mandatum dedit, nec ad meliorem [valetudinem] spirabis per illam, nec ad salutem pertinges concupitam: sed quod tibi gravius incumbit ut audias, pernicibus brachiis mors inopina rapiet, teque de hoc corpore arreptam elidet.

[82] [Ergo puella in viam se dat cum matre & fratre;] Species imaginis his dictis evanuit, & expergefacta a somno surrexit: revelationem genitrici insinuat, & ut iter acceleret instantius orat. Cuncta quæ viderat ocius innotescunt, & mater [& filia] desiderata perficiunt. Occurrit etiam ex insperato germanus Frater Virginis, votivo exceptus officio, qui provinciæ defuerat tempore diuturno: apparat expensas & iter accelerat, & quo die sibi tempus constituitur, ad Elyensem insulam citius penetratur. Notandum celebriter quod sibi puella retulit accidisse, sub eadem luce qua ad S. Etheldredam, arripuit viam promotionis suæ: cujus ut fides fervebat in pectore, ita in corpore celeritas integræ sospitatis advenit; excepto tamen quod sibi dexter oculus patere non potuit. In eo autem itinere numquam ei somnus irrepsit, [& ad sepulcrum Sanctæ leviter sopita,] sed jugis vigilia exercitatos diu oculos fatigavit. Tandem perveniens ad sepulcrum sacratissimæ Virginis, & circa vespertina solennia devotis illi assistens excubiis; dum a plaga Aquilonari, ut sibi jussum fuerat, accensa lampade Virgo decumberet, factum est ut in pavimento leniter obdormiret. Revelaverat paulo ante senioribus Religiosis ecclesiæ, sibi quid acciderit, & cæcitatem oculi cum tumore qui eam deprimebat, eratque pudori gravius illatum superna manu supplicium; cum degener sanguis illius natales non inficeret, & rei familiaris angustia nobilitatis nomen infuscaret.

[83] Cum igitur aliquantulum concepisset juvencula gloriosa quietem, [mox sanguine ex naso fluente excitata,] & sub sepulcro Sacratissimæ Virginis & Reginæ insignis Etheldredæ collocasset cervicem; inopinato statim eventu ex dextro nare cruor exiliit, eamque a somno citius excitari sic coëgit: quod manica sindonis qua induebatur apposita restinxit undas profluentis sanguinis, ne pavimentum superfluitas attingeret noxialis. Et cum maxima devotione celsius exclamans, Gratias, inquit, tibi, Virgo prælucida, Regina venerabilis & gloriosa: quia sicut æstimo temporalia video, [oculum restitutum sibi declarat.] quæ clausa videndi hactenus fuerant instrumenta. Suppositoque quem manu tenebat ad maceriem cereo, sinistra sinistrum clausit oculum, & dextra dextro quoddam extendit signum, per hoc instituens experiri certius, quam probabilis esset sacræ revelationis effectus. Stupuere fideles qui aderant, quia una circiter hora superius turbidum viderant sidus & tumidum, & nunc splendidum contemplantur, [Publicato miraculo] totamque deformitatem sedatam. Attollitur cunctorum clamor ad sidera, vox popularis lætitiæ tripudiat, infinita fama ad ecclesiam excire non desinit, quos amor Reginæ & Virginis e diversis regni partibus ad Dei laudem & gloriam illo congregavit. Sistitur ante sacram mensam Christi virgo splendida & decora: jamque vultus alacritate & faciei venustate subtilius mutati, refert omnibus scire volentibus quid divina gratia in ipsa gestum sit; &, quemadmodum rei prædictæ contexuimus ordinem, luculenter explicavit.

[84] Nos igitur, Jesu bone, in his & ceteris mirabilibus tuis, te Deum laudamus, te cæli ac terræ Dominum confitemur, [Te Deum laudamus cantatur,] qui beatæ Sponsæ tuæ & integerrimæ Virginis Etheldredæ longe lateque sic glorificas merita, ut cernentibus cunctis & audientibus appareant gratiosa. Hymnum autem, quem prædiximus, solemniter Præcentor incepit, Ecclesiæ tota congregatione alacriter cum spirituali gaudio & lacrymis Dei magnalia prosequente. Sciendum quod fideliter omnibus congruit, quod sicut revelationes ei factæ sunt tribus his diebus ad vesperam, quæ ab appellatione Jovis traxere nominaculum; ita sub hac h vespertinæ devotionis hora, ad salutis pertingere meruit incrementum. [& domum sospes puella redit.] Quæ fletus uberiores largius profundens, & ad sacratæ Virginis mausoleum orationibus insistens, accepta licentia remeavit ad propria, suos exhilarans de sospitate sibi cælitus reformata. Ex illa [die,] lumine debilitata Juvencula emersit i,… quæ in instante gratiam curationis invenit. Fortassis autem gratiosa Virgo Christi, & Regina celebris Etheldreda, nostro tempore talia occulte nobis exhibuit, sed in tam clara luce nullum tam solenne miraculum in serie moderna ostendit.

ANNOTATA D. P.

a Juxta Historiam Episcopalem, Nigellus fuit ordinatus Episcopus Elyensis secundus: anno 1133 Kalendis Octobris.

b Cirecestria in finibus Glocestrensis Ducatus ad fluvium, Chur, vulgo dictum.

c Hanc fuisse S. Sexburgam videtur intelligi ex dicendis num. 97; ubi eadem, cum alia staturæ minoris Sancta, puta filia Ermenilda, apparet; & num. 80 dicit, eamdem se domum cum S. Etheldreda incolere; nisi quis malit S. Withburgam fuisse alteram, eamdem quæ infra num. III apparet, ultura illatas Monachis injurias: ita ut duæ Virgines Virginis Etheldredæ famulas se profiteantur in hac narratione, multis locis perquam obscura, & verosimiliter huic libro inserta, sicut ab alio scripta fuerat, quemadmodum & duas Epistolas jam vidimus, nihil variato stylo relatas.

d Crederem intelligi Feriam 6 majoris hebdomadæ, quæ isto anno 1135 quo celebrandum erat Pascha 7 Aprilis, concurrit cum die 5 ejusdem; nisi ex progressu appareret intelligi eam feriam 6 quæ duabus heddomadis præcessit 6 Funii, tunc diem Fovis; adeoque hic notari 17 Maji.

e

Plasmatio quidem hominis, in variis Martyrologiis notatur 25 Martii; sed hic videtur simpliciter intelligi feria 6 subsequens aliam priorem.

f Ita scribo per conjecturam pro eo quod ecgraphum habebat de grande.

g Quæ hæc dies Armatæ? Subintelligo Stellæ vel lego Armati, & diem Martis suspicor notari.

h Quæ scilicet etiam dies Jovis fuit: nam initio capitis dicitur miraculum factum 8 Idus Junii, quæ isto anno 1135, currente littera Dominicali F, fuit feria 5.

i In hoc quoque epilogo opus Oedipo foret, deficientibus quibusdam verbis & aliorum sensu turbato, nam hic scriptum erat in ista tantæ.

CAPUT IX.
Sanitas variis collata: Ranulphi Elyensium pro Episcopo Curatoris, seu potius tyranni, detecta proditio, sed non reparata injuria.

[85] Uxor cujusdam Gaufridi de Burwella, erispilam, a quam Latini carbunculum vocant, passa est in gutture. Hujus apostematis letalis tumor Medicis desperantibus vel absentibus, [Letale apostema curatum] hoc modo curatus est quod invocata S. Etheldreda mulier eam penitus expuerit.

[86] Res ista, [quod b quidam languens ad vitam rediit] res mirabilis, res vere prædicabilis, ab omnibus Elyensibus habet testimonium, [a Colocestria peregrinus ad Sanctam] habet præconium. Vir quidam civis Colecestriæ c cum tota pæne domo sua locum sanctæ Etheldredæ adierat. Et hic, post orationem & cetera quæ sui adventus causa petebat, reditus sui jam post crastinum iter suscepturus, hospitium apud domum patris janitoris nostri Nicolai accepit. Media vero nocte passione gravissima percussus, sine voce, [uxori cum ea de subito viri deliquio expostulanti,] & miserabili luctu etiam ad fletum alienos cogentibus, tota nocte usque horam primam diei sequentis sic jacebat; cum ecce aliis de sepultura solicitis, sola uxor, quæ magis dolebat quia magis diligebat, tumulum Sanctæ requirit, & coram omnibus tales in Dominam effundit querelas: O Sancta! o Domina! Quid in te peccavi, quod virum meum mihi tulisti? Ut te honoraremus, advenimus: & te venerantibus facta es infidelis, facta es crudelis. Numquid nobis insidiata es, ut in loco juris tui redderes nobis mala pro bonis, & nos solos de tanto populo vexare auderes? Cur saltem non pepercisti nobis, donec venissemus in propria, & debito cum honore possem virum meum, [incolumis redditur,] inter amicos & notos, ad sepulcrum deducere? Heu mihi miseræ! Si sciremus te hoc facturam, locum tuum numquam adissemus. Aut ergo virum meum mihi reddes, aut tuam crudelitatem ubique narrabo. Dum itaque mulier talia convicians, operaretur; Sancta piissima virum, jam sepeliendum tamquam de somno excitavit, & omnibus mirantibus sanum restituit. Ille, cum suis & magna populi frequentia, gratias agens Deo, Corpus sanctæ Virginis confestim repetivit; & se meritis S. Etheldredæ de gravissimo morbo liberatum, omnibus acclamavit: tandemque cum licentia Sanctæ abiens, promisit se omni anno cum oblatione venturum.

[87] Mulier hydropice tumida, ventrum ad modum gravidæ protensum habebat: [hydropica sanatur,] quæ nobis videntibus ad sanctum accedens tumulum, fusa oratione, tantum humoris ibi vomuit, ut pro fœtore & pro fœditate, Sacerdos cum thure, nisi superjecto stramine, altare circuire non posset. Laxato itaque ventre totus ille morbus depellitur, & mulier curata est.

[88] Ut divinæ Virginis potentiæ operatio in omnibus ubique laudetur, & in universis viis ejus, quæ sunt misericordia & veritas, [Ab Episcopo Nigello] tam in parcendo quam in puniendo glorificetur, qui bonis & malis bene utitur; rem in Elyensi provincia gestam, posteris profuturam, inter miracula beatæ Virginis Etheldredæ, utpote magnum & stupendum miraculum, huic opusculo inserere dignum duximus: in quo nimirum evidentissime datur intelligi, quam æqua lance justitiæ, sicut pœnitentibus dare veniam, sic impœnitentibus consuevit irrogare vindictam. Tunc quippe Elyensis ecclesia, sub honesto Pastore honeste conversans, diabolica invidia carere non potuit, quin inter reliqua Regni infortunia, quæ jam undique crebuerant, & ipsa partem tribulationis haberet. Nam & ab invidis & malignis quibusdam, qui res Monachorum, Monachis a sua potestate dejectis, dispensare cupiebant, crudelis parabatur delatio.

[89] Erat in ejusdem d Elyensis Episcopi comitatu & obsequio memoratus Clericus Ranulphus, apostata ex Monacho, qui quondam relicto Religionis Monasticæ actu, [Procurator constitutus Ranulphus,] ordine & habitu quem Glestoniæ assumpserat, ut canis ad vomitum corpore & corde reversus est in Ægyptum, qui tandem rerum omnium ad Episcopum pertinentium, ut optaverat, Procurator effectus, non nunc sub Domino vel vice Domini se æstimabat, sed ei per omnia consimilem & jam super illum extulerat; neque dispersa congregare, sed congregata studuit dispergere. Fuit ipse, etsi non nomine, tamen rei probatione, nostri temporis Catilina: ex rusticano & ignobili genere, ab infantia & in ipsa infantia pronus in quælibet vitia; [homo nequissimus,] in majore ætate constitutus, fit promptior ad crimina. Cumque sibi commissam ex toto gereret administrationem Episcopatus; homo lubricus & inconstantis animi, utpote inefficax, omnia incipiebat, nihil præter facinus ad effectum perducebat. Honestorum declinans consortium, flagitiorum circa se tamquam stipatorum catervas habebat: & ut Elyensium Monachorum prædia & possessionum jura, potestatemque usurparet, malignius susurrationibus Episcopum sæpius circumvenit; & nisi Divina impediretur miseratione, Religionem & Monachos, diu illuc a sanctis Patribus collocatos, in exterminium conatus est adducere. Ad quod sibi magna ex parte Domini sui favorem obtinuisse confidebat, ac penitus consensum adhibuisse cognoscebatur. Unde nec poterat eis quidquam pacifice loqui, cum ex tunc & deinceps indignationem & iram adversus illos moliretur.

[90] Interea causis Regni urgentibus, quæ Episcopum assidue inquietum reddebant, diuque extra Monasterium morari impellebant, [ipsum contra Monachos suscitat.] ut vix post multos dies ad domum rediret: [contigit eum foras exire,] & secutæ sunt eum turbæ. Fecerat autem comitantibus convivium, quasi convivium Regis: & sederunt manducare & bibere, & surrexerunt ludere. Inter ipsos nonnulli mali mixti cum bonis accumbebant: pseudo (ut ita dicam) Collaterales. Hi Dominum susurrationibus ac fraudibus assidue conveniunt, tentantes solicite, ut eum adversus insontes Monachos in iram & odium concitarent. Verumtamen super eos malignaverunt consilium, quo non recte cögitantes asserere nitebantur; Domino Episcopo non necesse esse Monachos [consulere] in aliquo; nec eos in ministerio altaris, vel dedicatione ecclesiarum debere sibi assistere, sicut filios ecclesiæ; [ut a consiliis suis removeat,] sed neque causarum disceptationibus, vel ad jura loci exequenda, illos nequaquam interesse debere dicebat: cum (maxime ad nutum ipsorum) recte & canonice a spirituali Patre eorum maxima quæque & minima pendeant, ad eumque pertineant cuncta ecclesiæ jura. Cum præsertim, juxta Leges atque Decreta, unumquemque stare liceat pro Republica; & jus naturæ unicuique quod suum est stare [non] debeat absque præsentia filiorum propriæ Ecclesiæ, sicut ex vicesimo secundo Capitulo Carthaginensis e Concilii probatur, quod irrita erit sententia Episcopi, nisi Clericorum suorum consensu firmetur atque præsentia.

[91] Et revera, non de quibuscumque Clericis [hoc intelligitur], [quos debebat habere intimos:] sed qui de gremio propriæ Sedis sunt, sive sint Monachi, sive Canonici vel Scholares, id est seculares Clerici: hoc enim generaliter nomine censentur, quotquot sunt infra sacros Ordines constituti. Consuete autem Elyenses Monachi, apud suum Episcopum, & præstantiorem locum habere, & ceteris locis Episcopalibus, more debito spiritualibus, accessum tenere noscuntur: eo quod ipsi profecto non ab eo, sed ille potius versa vice de ipsis creatus & constitutus esse probatur; quod alias evenisse, memoriæ non occurrit. Tamen admodum concitatus est, ut si tumultus non fieret in plebe, jam speraverat eos penitus extra jus suum fieri: sicque assiduis Ranulphi irritatus maliloquiis, res Monachorum illi committit, non quidem præsentem causam eorum discutiens, quos nec audientia dignos æstimavit, [sed] de facinoribus apud illum informavit.

[62] [suspectum eidem facit Priorem Guilielmum,] Agebat tunc temporis in prioratu Elyensis ecclesiæ venerabilis Monachus Willelmus, quem in primo anno Episcopatus idem Episcopus Priorem constituerat; qui in ecclesiastico regimine, & monastica probatus conversatione, intus & foris utilis & fidelis Domino suo, & Fratribus probabilis extiterat. Hunc ergo talem timens funestus Ranulphus se in Domini sui gratia prævenire; rerum exteriorum gubernatione malefico privavit artificio, assumens in rebus Fratrum tyrannidem; non Deum timens, nec Sanctas honorans, quarum obsequio Fratres illi erant adscripti. Priore igitur & Monachis sua potestate proscriptis, ipse statim diversas machinatur angarias; debitos ejicit famulos, novos intrudit, [& Monachos vexat,] non qui famularentur sed insidiarentur. Mutat officia, tollit subsidia, minuit victualia, detinet redditus, arcet exitus, vallis & sepibus & custodiis omnem intercludit semitam, ne de illata violentia posset ad publicum exire querimonia. Itaque videntes illi se hoc modo incarceratos, flagellum Domini sub expectatione misericordiæ patienter sustinebant, orationibus & jejuniis adeuntes Sanctarum corpora, in quarum patrocinio confidebant; eratque Vigilia S. Leonardi f Confessoris, cum hæc eis supervenerat afflictio.

[93] Sicque totus ille annus transiit; & Monachis summam egestatem patientibus, [verus præcursor Antichristi;] magnam insequenti anno iram Dei passurus, de rebus eorum insolescebat ille Ranulphus: & Monachis Elyensibus, per biennium misere afflictis, Manus Domini jam parabat occurrere, ut illum nefarium tyrannum, quem nulla frangebat misericordia, ultio præoccuparet Divina. Vir autem prædictus Ranulphus, impius & infidelis, & in plerisque ecclesiæ sacramentis & sententiis in occulto hæreticus, licet non fuisset publice convictus; posuit in cælum os suum, & Sanctorum festivitates merito venerandas celebrari prohibuit; & contra pietatis officium & humanitatis debitum, vir crudelis & inhumanus in suo tempore, tempora Antichristi sua malitia præveniens, [sed tandem ad extremam relapsus inopiam;] mortuis sæpe negavit [Anniversaria sua]; nulli concessit si non vendidit; in quem sic omnium justi Dei judicio confluxerat sentina vitiorum, ut quidam frater suus, sibi non dissimilis, quadam sua pellice quam aliis præferebat, juxta Herodis exemplum qui Philippi fratris sui uxorem adduxerat, tamquam licite & publice abuteretur: & facta sibi fronte meretricis, tantum excessum & incestum, in fratre proprio non redarguit; & ipse in otio, non de proprio, sed de alieno, magnifice & molliter consuetus vivere; dum modum nescivit, … incerta pro certis, bellum pro pace concupivit, quippe cujus animam desideria occupaverant, libido enervaverat, superbia invaserat, cibus alienus impinguaverat. Qui in tanta rerum copia, ad summam (ut postea patuit) inopiam positus, omnia inconsulte & improvide disponebat, omnibus Episcopo fideliter famulantibus invidebat.

[94] Merito igitur in reprobum sensum datus, cœpit se de die in diem supra se tumide erigere, [quia conflata conspiratione,] & tamquam ad Aquilonem cum illo primo ruinæ suæ auctore sedem suam ponere, & ad Regnum Anglorum quodammodo obtinendum aspirans, cum suis satellitibus conspirare. Occupaverat siquidem mentem ejus maligna cogitatio, primumque damnationis suæ judicium ex cordis obstinatione suscepit, ut inaudita cæcitas, publicam ejus ignominiam in omnium proferret notitiam. Divino itaque excæcatus judicio, accersitis duobus familiaribus suis, quorum alter quodam præsagio Henricus Peregrinus (subauditur a fide) alter dicebatur Radulphus Burgundio (ex ipsius cognominis interpretatione, [in cædem Normannorum,] cum infidi sint Allobroges, & ipse infidus) quid & quantum negotium mente tractaret eis apparuit; quantam gloriam, famam, dignitatem adipisci facile possent; diutius perorando insinuavit. Laudarunt illi tantum propositum, & socias ei vires in omnia promittunt, & ad hoc detestabile consilium quosque pessimos occulte sibi alliciunt: deinde quisquis patrimonium suum dilapidaverat, alienamve hereditatem expilaverat, aut æs alienum grande conflaverat, aut in judicio fuerat convictus, aut judicium subterfugerat reus; eis proximus & familiarissimus adhærebat, neminemque sua dignum arbitrabatur amicitia, nisi quem alicujus criminis notatum reperisset infamia.

[95] Denique fit eorum Conventus in ecclesia Strathamensi, & præstitis hinc inde contra patriam execrandis sacramentis, & ad omnium Francigenarum g interitum tam clericis quam laicis pluribus, inductis prece, & conductis pretio, in villa Stratham h arma visu horrenda diversi generis fabricari fecit; [& mutationem regiminis,] ut quæ perverse conceperat, perversius si licuisset adimpleret. Communicato etiam cum complicibus suis super hoc sæpe consilio, sed fortuito & sine spiritu consilii habito concilio, insanus factus cœpit Regnum disponere, Regem futurum designare, Episcopatus & Comitatus ad libitum distinguere, libertatis ac pacis adversariis quasi pro libertate ac pace leges promulgare; quæ nec habebat nec ullatenus habere poterat, ut eos sic infatuaret, promittere. Inducit exemplum ex Historiis antiquitatum: quam pauci sæpe totam Rempublicam Romanorum occupaverint, perturbaverint; quantas strages dederint, & de maxima multitudine pauci sæpe triumphaverint: quorum quidam timore coacti, quidam amore illecti, quidam simplicitate seducti, quidam ambitione devicti, sese paratos ire in mortem & in carcerem ob ejus amorem & gratiam profiterentur.

[96] At ille gloriæ cupidus, ad tantæ rei executionem adulatorum favore animatus, tamquam jam sedeat in Regni solio inaniter gloriatur. [Episcopum quoque suum morti destinarat,] Ibat autem quotidie per villam & insulam Elyensem pompatice; illosque quos vel dedignabatur, vel desperabat suæ proditionis habere socios, frequenter i causabatur, gravabat officiis, spoliabat pecuniis, & multis affligebat molestiis. Itaque homicida detestabilis, patriæ proditor & execrabilis, qui de alienis damnis opes sibi cumulabat, de quibusque pessimis, comites advocabat. Illum Dominum suum, cujus gratia & benevolentia tamdiu abusus est, cum satellitum suorum manipulis interficere disponebat: qui eum egenum de pulvere, & jacentem erexit de stercore, & cum principibus fecit sedere. Sæpe secum in mensa, de aureo & argenteo calice, juxta latus ejus vinum bibit, cui crudeliter, tamquam alter Judas, mortis parabat propinare venenum. [sed fugam ultro capiente ipso] Sed divina gratia tam perverso ejus proposito resistente, ille incidit in foveam quam fecit: tandemque divina dispositio consilium iniquitatis detexit, illeque a spe suæ vanitatis decidit.

[97] Et ut pateat quam rationabili deliberatione Deus omnia provideat; eadem vigilia S. Leonardi, qua ante duos annos Ranulphus ille se super res Monachorum extulerat, nequissima proditio revelari cœpit. Quidam enim occultus horror de tanti propositi immanitate eum invaserat: & quia de suorum fide non satis fidebat, remque tantam inter tot conscios arbitrabatur non posse celari, nec videbat adhuc tempus talibus cœptis idoneum occurisse; sumptis quæ poterat fuga sibi consuluit, [cum unus complicum cuncta aperuisset,] & totam causam suis reliquit. Quod suorum unus Radulphus Burgundio comperiens, timens ne alius eum in sceleris revelatione præveniret, simulque putans per hanc detectionem se Domini Episcopi gratiam, membrorumque impunitatem nacturum; agente eum non fervore pœnitentiæ, sed fœtore culpæ suæ; subito in Monasterium se ingessit, & ad Corpus sanctæ Etheldredæ confugit. Nec mora fertur rumor ad aures Episcopi: miratur, accurrit, audit causam, vertitur in stuporem: nec poterat amodo tantus rumor celari, qui tunc contigerat ad salutem totius populi. Monachi ergo, meritis S. Etheldredæ, Dominæ & Advocatæ suæ, patrocinio liberati a crudeli tyranno, magno exultant tripudio Deum & almam ejus Virginem laudibus attollunt, detecto demum & infatuato divinitus Achitofelis consilio. [de ceteris pœna sumitur.] Ranulfus fuga elabitur, & proditionis conscii divina revelatione capiuntur, & convincuntur: laicorum quidam in patibulo suspenduntur, clerici perpetui damnationem exilii patiuntur. O quam mira, per B. Etheldredæ meritum, divinæ operationis vindicta! Quem paulo ante omnes venerabantur ut Dominum, metuebant ut tyrannum, trepidante conscientia vagus & profugus, tamquam alter Cain perpetrato fratricidio, habitavit in terra; non semel moriturus, sed septem vindictas ut Cain passurus, ut quicumque eum invenerit occidere videatur, & pœna semper quasi renascente sine morte moriatur.

[98] In se tandem reversus Episcopus, tantis infortuniis territus, quod manum indebite erexerat contra Monachos, oves suas; intendens eos esse innocentes, [Hinc visus Episcopus meliora spondere,] seque penitus fuisse adversus illos crudeliter exasperatum; Priori & Conventui rerum suarum potestatem, sed minime plenam, restituit; retentis sibi nonnullis & melioribus eorum rebus quas volebat: & cum diu læsor a lædendo cessare debuisset, & errorem pristinum perfecta emendatione corrigere, seque deinceps ab omni errore excludere; obliviosus factus divinæ ultionis in suis, suæque evasionis periculo, [& quædam ex ablatis restituere,] & injustæ districtionis in grege subjecto; proposuit res eorum mutare in melius, & ampliare ut asseruit, quas (resistentibus Monachis & nullatenus ei assentientibus) profecto deciderat ac minuerat; nequaquam de possessionibus, de bonis loci, secundum statuta ecclesiæ ac Legum decreta, vel æquam divisionem vel eis justam portionem concedere, aut statuere voluit. Undique enim crudelitas ipsius innotuerat, quam in miserandis Monachis, non juste, [sed parum sincere.] non debite exercuerat. Timens [igitur] ne damna suæ sævitiæ pateretur, paratis responsalibus k & ad hoc necessariis inventis, [obtinuit] ut consuetas possessiones Monachorum, & sua (ut dixerat) donatione ampliatas Romano privilegio confirmari faceret; imo ut Romanis famam suam ingereret, notitiam plantaret, gratiam acquireret.

ANNOTATA D. P.

a Erysipelas Græce & integre scriberetur.

b Verba tituli in textum transfero, ne sensus pendeat.

c Colecestria in confiniis Northumbriæ & Dunelmensis Episcopatus, Tinæ fluvio adsita.

d Nigelli scilicet, in cujus Actis omnia quæ sequuntur iisdem verbis, sed in brevem contractis synopsim, referuntur.

e Variæ variis temporibus habitæ Carthagine sunt Synodi, & quarumdam etiam habentur Canones, eum tamen qui hic allegatur, hactenus non reperi, saltem qui faciat Capitulum 2.

f Ejus scilicet S. Leonardi, qui colitur 6 Novembris: nam alium ad 15 Octobris Kalendaria Anglicana non noverunt.

g Francigenas, intellige Normannos, utpote ex Gallia seu Francia in Angliæ regnum inductos.

h Stratham oppidum una fere leuca distans ab Ely versus Meridiem.

i Causari .I. accusare, in judicium trahere, calumniari: alii causare dicunt, terminatione activa. Hinc causatores, intentatores litium.

k Græci Apocrisiarios appellant, eadem vocis notione, quia ἀπόκρισις, responsio est: Legatos seu Missos alii dicunt.

CAPUT X.
Varii ægri invocata Sancta, aut etiam ipsis apparente, curati.

[99] [Cæca annis 4] Tempore adhuc superstitis Domini nostri Nigelli Episcopi, mulier quædam de Cotenham a cæcitatem quadriennio passa est. Hæc ad festum S. Etheldredæ veniens, tota nocte usque in diem ante corpus ejus excubavit. Facto igitur mane cœpit vehementius orationi insistere; [ad corpus Sanctæ illuminatur.] & post modicum gratias agens, visum se aliquantulum recepisse clamavit, cœpitque paulatim privatio verti in habitum; & nocte expulsa, lux clarissima se ingessit, Quod ut ab adstantibus probaretur, projecti sunt ei oboli, & quadrantes diversi numismatis: quorum characteres ipsa certissime, videntibus omnibus, constringebat. Notum est itaque eam sine dubio suos recepisse conspectus, & post solennes gratiarum conceptus, quos clerus & populus acclamabant, quæ cum duce venerat, sine duce propria repetebat.

[100] [Indictum a Presbytero Sanctæ festum] Pauca valde sunt quæ narramus: nec expectet auditor omnia Sanctæ hujus gesta, vel nostra posse retineri memoria, vel colligi eloquentia. Nos enim, velut tenues & imbecilles, tanta materia onerati, suscepto jam cessissemus ponderi, nisi sanctæ Virginis pietas gratiam suam ausibus nostris temperaret: unde & in sequentibus, sicut in præteritis, lectoris benevolentia indigemus; ut reliquis quæ instant congruam possimus relationem attexere. Occurrit enim delectabilis mentio miraculi, quod pias aures gratiosa exultatione demulcere [poterit]. Quidam namque Sacerdos festum S. Etheldredæ solenniter præcepit observari: cujus præcepti quidam b Parochianorum suorum contemptor existens, quippiam operis suscepit agendum. Nec moratur culpam divina punire vindicta: [quidam operando violans,] sed detestabilem ausum detestabile secutum est infortunium: casus enim promptus ad casum. Causam ei improvidus & præceps transitus per quamdam sepem ingerebat, in quam subito irruens sude acutissima infra vertebras transfixus est: unde se violenter excutiens, fracta sude fragmen infra corpus hæsit, & vehementer læsus discessit.

[101] Crevit ergo dolor indies, & superducta cicatrice cœperat jam introrsus putrescere. [in sudem incidit;] Cum ecce, nesciens quid intra se esset, medicos convocat, & aliis succedentibus aliis, magis vexatur quam juvatur. Sicque annum totum duxit in magna miseria: donec redeunte sanctæ Virginis festivitate, suadetur a suis, ad Sanctæ quam offenderat tumulum apportari, si forte, quod tam diu conceperat, vel tunc parere posset. Itaque illuc advehitur, totaque nocte & die misericordiam postulat, nec impetrat; & deinde jam sine spe effectus, domum parat repedare. Cumque in itinere grata planicies occurrisset, cœpit vir anxius hanc ecclesiam flentibus oculis pie respicere, paucisque verbis hanc orationem effudit: Benignissima Domina, si velles in me misero virtutis tuæ largitatem ostendere, [cujus frustum corpori latenter inhærens,] omni anno tuam festivitatem devotissime observarem. Remitte ergo mihi quod in te peccavi: sufficiat tibi ad vindictam quod tuli, & miserere mei. Quo dicto statim sensit quamdam mirabilem pruriginem in loco vulneris: [post votum factum ultro exilit.] & tamdiu ibi scalpere cœpit, quousque rupta cute frustum sudis cum multa sanie exiliret de corpore. Gaudens itaque, & admirans ejectam suæ esse causam passionis, redit illico ad ecclesiam, gratias agit Sanctæ, refert eventum, & postea in provinciam suam revertitur, ferens secum lignum, tanti miraculi testimonium, ad S. Etheldredæ præconium.

[102] Non putemus sanctam Virginem, in solo quietis suæ loco, [Dalmaticæ, factæ ex tunica Sanctæ,] sanitatis operatam esse miracula, quæ ubique se invocantibus misericorditer adesse dignatur: cujus sanctitas ut latius innotescat, etiam de vestibus ejus jucunda prodiere magnalia. Habemus enim quamdam veterem Dalmaticam, quam vel ipsa fecit, vel in qua corpus ejus involutum fuit, vel quæ tunica ejus extiterat, dum adhuc Regina in seculari habitu versaretur. Hæc itaque, tamquam conscia tantæ dignitatis, quædam sanctitatis vestigia sequebatur, & solo sui attactu multis languentibus conferebat remedium: unde & frustatim pæne tota, fidelibus partem aliquam inde petentibus, divisa est. Utque aliquod ejus insigne narremus, Frater noster Brithmacius, [involutus puer moribundus,] veniens in domum cujusdam Willielmi cognomento Flandrensis, habuit eamdem tunicam secum cum aliis Reliquiis, eo quod c pontis curam ageret, & fidelium auxilia prædicando postularet. Puer autem, adhuc jacens in cunis, pæne ad mortem ibi ægrotabat, hospitis filius. Cumque jam se movere non posset mortuo simillimus, patrem & matrem non parum contristabat. Accedens ergo Frater ille noster, [subito convalescit.] jussit corpus in tunicam illam involvi: & antequam tertio Dominicam orationem super eum dixisset, primo unum, deinde alterum pedem puer ad se trahens, tandemque se totum movens: surrexit, comedit, & tertio die plenissimam sanitatem recepit. Hæc itaque & similia famam Sanctæ longe lateque dispergunt.

[103] [Ipse scriptor æger ad mortem,] Cum innumerabilia, per Sanctorum suorum merita insignia, quaquaversum per orbis climata operetur Deus suæ [potentiæ] magnalia; plura sunt, quæ modernorum scriptorum incuria memoriali paginæ minime commendantur, reiteranda: cujus injuriæ illi præcipue arguuntur, qui litteralis scientiæ officio delegantur. Ne igitur hujusmodi offensæ ab æmulis accuser crimine, quoddam quod contigit miraculum in instanti tempore, in meipso Thoma nomine, B. Etheldredæ meritis & intercessione, pro capacitate mea, ad ejus laudem & gloriam, dignum duxi omnibus exponere. Dispensante igitur divina gratia, quæ omnem filium quem diligit flagellat, intolerabili valetudinis gravis torquebar angustia. Febrium enim acutarum continuo æstuans ardore, destituebar totius corporis virium vigore. Hinc stimulis diversarum passionum agitantibus, hinc doloris gemitibus vix me respirare permittentibus, sæpe pæne mortis adductus eram faucibus. Quid multa?

Hanc ingratuitam miser anxius actito vitam,
Ducens languores, stimulos, tormenta, dolores.

Positus itaque in ipso mortis exterminio, angoris & supplicii fatigatus dispendio, desperabam prorsus de quocumque vitæ remedio.

Fratres conveniunt, timidi de funere fiunt;
Plangunt languentem, varios morbos patientem.

[104] Invalescente igitur ægritudine, omnique sensu corporis languescente, [& extremis munitus,] quasi suffocatus vix potui perpauca verba formare: & quoniam nulla fuit mihi fiducia respirationis, eatenus me mundavi solicitius lavacro sinceræ Confessionis, corde contrito recipiens Viaticum, ut securior fierem post hujus vitæ transitum. Deinde alia quæ exhibenda sunt morituro mihi supplicabam exhiberi continuo. Distulerunt autem Fratres in crastino, me confoventes alicujus convaletudinis solatio: quorum ego salubri acquiescens consilio, non diffidens de dono Dei gratuito

In se credentes spem qui non spernit habentes,
Qui refovet miseros, consulit, audit eos.

Frustratus enim pæne vitali spiraculo, spem totam confirmavi in Domino, cujus largiflua pietatis miseratio desolatos protegit præsidio. Hoc igitur solum habens refugium, cucurri ad B. Etheldredæ Virginis patrocinium. Hujus ergo lacrymans imploravi auxilium, pura devotione petens remedium; ut pro me interpellaret summum Medicum, quo me pristinæ incolumitati redderet exhilaratum; lamentans & suspirans innumeris gemitibus ei, quam affabar hujusmodi singultibus.

[105] O Etheldreda, nostra specialis Domina, quæ vernas corpore integritatis prerogativa, [S. Etheldredam invocat;] omnibus præstans largitatis beneficia, qui te petunt intimæ devotionis fiducia: exaudi me, peccatorem miserrimum, languedinis sarcina difficulter oppressum, ad tuum humiliter confugientem asylum, tuum specialiter postulantem solatium. Porrige mihi salutiferum medelæ subsidium, quo meorum revelentur anxietates ulcerum, quibus fatigor usque ad vitæ tædium, malens mori quam ulterius hoc sustinere supplicium. Noli me, Mater clementissima, desolatum deserere: sed clementer me digneris invisere semivivum, eripiens de hoc lacrymabili funere, ut tua largiflua pietate de hac convalle doloris & miseriæ valeam respirare. Es enim mea, post Deum & ejus Genetricem, patrocinatrix unica, advocata singularis & Domina: in te constat mea spes, firma & continua: quæ subnixe efflagito, nullatenus petitionis careant efficacia. Ecce constituo te mediatricem inter me & Deum: si tuo interventu mihi indulserit vivendi spatium; quod male actam vitam in melius emendabo imposterum.

[106] Nec mora, evoluto octo dierum circulo, ex quo cœperam languescere in valetudinario, [& post visam audiri in somnio Missam,] raptus sum in tali somnio. Diei diluculo videbar interesse cujusdam processionis collegio, ubi resonabat dulcissima Conventus modulatio; alternantibus hymnis cum vocis jubilo. Exhilaratus enim hujus melodiæ harmonia, continuo sensi mihi adesse propitia beatæ Advocatæ nostræ Etheldredæ suffragia. Expleta igitur istius catervæ processione, incipitur Missa cum solemni celebratione, quam audivi sedulus pura cordis intentione. Præterea inter Euangelici nuntii d præconium, ad consecrandum corpus Dominicum, introspexi quoddam parii marmoris altarium, radiantibus gemmis & auro perspicuum. Post Missarum e igitur celebrationem, respiciens ad lectulum, [lectum suū conspicit mundari a Sancta,] vidi quamdam matronam visu pulcherrimam, habentem Sanctimonialis habitum, quæ nimia diligentia defæcavit stratum, cum manica extergens quisquilias & contagia pulverum, regyrando pannos & coopertorium. Lecto mundato disparuit Virago: quam agnovi certissime esse B. Etheldredam Virginem, quoniam eam mihi attentius postulavi propitiatricem.

[107] Interea de somno expergiscens evigilavi, & quo [loco] fuissem vehementer admirans, [& Fratribus gratulantibus] advocavi Fratres qui ibi aderant præsentes, eis visionem quæ mihi contigerat seriatim referens. Qui talibus auditis, pro mea exhilaratione, gratulabunde Deo meæque liberatrici gratias agentes, meque incolumem effectum firmiter asserentes, in hanc vocem proruperunt dicentes: Benedictus sis, Deus, in tuis mirabilibus, qui B. Etheldredæ instinctu & precibus suis, tuis misericorditer subvenire non renuis in te confidentibus. Ex illa enim hora cœpi de die in diem convalescere, Deoque omnipotenti sanctæque suæ Virgini vota precum persolvere, quæ sui gratia me ditavit hujus vitæ lumine. Nullus igitur Sanctæ derogans, diffiteatur hoc miraculum credere, quoniam hac pagina de meipso illud curavi inserere, ut Deus magnificetur in sua gloriosa Virgine. Laudemus ergo Dominum in factis mirabilem, [sanatum se asserit.] venerantes tripudiis Sponsam & Virginem ejus, signis & virtutibus per orbem. Exhibeamus, inquam, ei devotæ venerationis gloriam, ut æternam nostri in cælis secum habeat memoriam: quod concedat nobis Agnus, Sponsus Virginum, cui sit laus, honor & imperium, per infinita seculorum secula. Amen.

[108] Parvus quidam Monachus apud nos, vocabulo Ioannes, [Puero Monacho,] miræ simplicitatis & innocentiæ, puer duodennis, infirmabatur. Hic toto corpore percussus pessimo ulcere, quod per cuncta membra illius pruriginem scaturire faceret; officium ipsius auferret & motum; nec sibi valuit [Crucis] signum imprimere, cibumque vel potum per se nequivit capere; sed a consortum manibus atque servorum ei inferebatur edulium. Invocaverat jugi meditatione auxilium B. Etheldredæ, & misericordiam a Deo salutari suo: [ad mortem infirmo] qui vero circa ipsum aderant, jam prorsus de illius salute desperaverant. Et dum anxiaretur cor ejus, hinc de afflictione carnis, hinc ex metu mortis, somnum cepit, jacens in domo infirmorum. Quadam die ad meridiem, subito visa est ei femina, sanctitatis velamine tecta adstare, quæ se fatebatur esse dominam suam Etheldredam, [apparens in somno Sancta,] dicens; O miser, diu infirmitatis modo graviter adstrictus teneris, nec adhuc convalescis: poteris Dei auxilio de infirmitate pristinam recipere salutem, sed non hic ex integro. Ad S. Edmundum ne tardes ire, mox ibi curaberis in proximo. Et appropinquans ad eum, ora chlamydis suæ quasi sudorem detergens, & desuper illum pulverem totum abjiciens: [eum sanat, & mittit ad S. Edmundum.] ad ecclesiam postea recessit. Quam curiose attendens, sequebatur a longe, donec veniens ad feretrum ibi oratum excubaret. Cumque, ut videbatur, illi caput ad supplicandum dimitteret, omne virus quo torquebatur evomuit: & postea vigilans, sanus effectus, narravit per ordinem quæ viderat, ad laudem Dei & almæ Virginis suæ Etheldredæ: nec diu post hæc ad S. Edmundum veniens, ipsum Dei Martyrem deprecatus est, quatenus suis meritis revelatum impetraret remedium quod illi [erat pollicita quæ ei in visione apparuerat.

[109] Rem mirabilem ad memoriam revocamus, quam plebs fidelis novit satis & meminit. In Ely commanebat juvenis alienigena, [Iuvenis possessus] Richardus nomine, mansuetudinis & patientiæ virtutem (ut æstimabatur) præferebat in vultu sed vitium contegebat mente, quod genus hominum vix aut nullatenus cavet flagitium. Hic per multam corporis molestiam incurrit væsaniam mentis, totus dæmoniacus effectus. Vincula compedes rupit, nullo ligamine teneri potuit. Cur autem vel quomodo illi hoc appulit nescimus, sed Dei judicio & justo profitemur. Cumque diutius hac sua miseria diu noctuque homines turbaret & circumquaque terreret; [a furioso dæmone,] per rura, per foveas latitans hominum jam aspernatur consortium. Et in una nocte, dum amplius urgeretur stimulo suæ væsaniæ, vociferando & in platea discurrendo, cunctos undique a quiete noctis excitavit. Sic illi per tenebras noctis vaganti, in via adstitit obviam quædam Sanctimonialis femina, vultu candidissimo, cujus claritas tenebrosæ noctis obscuritatem lucis suæ illustraverat splendore; dicens ad eum, Miser homo, quantum alios & te miserrima vexatione turbando extollis, compatior nimium imbecillitati tuæ. Ad hæc ille: Quæ es, inquit, Domina? Mihi nomen tuum insinua, & me in tanti discriminis exitio pro Christo adjuva.

[110] Mirandis plus miranda succedunt, illa respondit, Ego sum Etheldreda, [per apparentem ei Sanctam liberatur.] hujus loci hera, quam diutinis precibus in auxilium postulasti: & appropians caput languidi involvit manica sui virginei vestimenti sanctimonialis habitus quo utebatur, signans illum signaculo sanctæ Crucis & dixit: Vade, & Deo gratias age, qui te liberavit ex hac infirmitate & ab inimici potestate. Et continuo disparuit illa persona: & æger, confidens de salute indulta cucurrit ad ecclesiam, & pervigil in orationibus reliquum noctis spatium transegit; populum, illuc mane venturum, cum gaudio expectavit magnificans & laudans Deum, narravit omnibus; quomodo ei obviam fuisset beata clementissima Etheldreda & qualiter ereptus sit inimico & mortis periculo.

ANNOTATA D. P.

a Ultra Usæ & Cari confluentes, sesquileuca ab Heli in Occasum.

b In titulo dicitur Presbyter, sed verosimiliter per errorem librarii, atque contra Auctoris mentem.

c Ejus forte pontis seu potius aggeris, qui Usæ, orientale civitatis latus præterfluenti, insternitur, ad civitatem ducens, per paludes unam fere leucam longus, de quo infra num. 141.

d Puto intelligi Hymnum Angelicum, Gloria in excelsis Deo &c.

e Ecgraphum, Præmissarum: hinc dubium mihi fuit, crederemne eam Missæ partem intelligi quæ Canonem præcedit: sed cum ne sic quidem satis commodus sensus esset, credidi librario imputandum quod Præ, loco Post, legeretur.

CAPUT XI.
Elyensis monasterii depeculator Episcopus cum complicibus punitur: discoli Monachi impetrata conversio, revelatum corpus S. Algoti.

[111] His vero diebus ægrotavit pater familias Nigel, Elyensis Episcopus, & erat languor tam vehemens, [Ægrotante Nigello Episcopo,] ut vix aliquantulum flatus in eo remaneret: sed in uno prius quantæ pestis infortunium, & quam triste nobis inde procederet postea ostendo. Mulier quædam admodum pauper in Ely degebat, de Fratrum eleemosyna sustentata, [quæ] sub specie religionis vivens, vigiliis & multa abstinentia corpus domabat a desiderio suo. Quadam igitur nocte in somnis huic visum fuit, quasi in ecclesia ad ostium staret, quod respicit ad altare B. Etheldredæ, & intraret [causa] Domino supplicandi ac Sanctis illic quiescentibus. Ubi respexit ad Sanctas, [vidit] ex desuper altare feminam Sanctimonialem procedere, & per gradus ad illam usque prodire, caput sursum [tollere] & oculis respicere, dicentem sibi; Videsne, bona mulier, quomodo hic universa perdita vadunt, & non est qui cogitet? Tulerat autem sub pallio suo baculum, quod in altum erigens, coram illa dixit: In baculo isto extinxi hostes & disperdentes bona loci hujus: protinus ex Dei jussione, [piæ mulieri apparet S. Witburga, eum punitura;] illos qui supersunt similiter per illud conteram, in vindictam almæ Virginis Reginæ Etheldredæ. Ad hæc mulier respondit: Domina mea, nomen tuum & quæ es edicito, ut veraciter sciam de qua talia audierim. Et illa: Ego sum ait Withburga, cujus virginitatem dignatus est Dominus cælesti Sponso copulare, soror sacratissimæ Etheldredæ: quæ vero audisti & vidisti fiducialiter enarra; atque ad orandum cum mane huc adveneris obvium habebis monachum Augustinum, illi revelabis arcana mea ultima.

[112] In his mulier valde territa de somno surrexit; &, sicut ei ostensum fuerat, jam dictum monachum invenit ad suum introitum obvium procedere, [qui tribus annis misere languens,] [eique] suæ visionis ordinem enarravit. Ille, ut audivit, vehementer obstupuit, & dixit: Indubitanter his fidem adhibeo: nec miror si male nobis contingat, quia in dispendiis domus ejus semper offendimus. Et non post multum, adveniente Paschali a festivitate, sedens in ecclesia Episcopus, oppressus infirmitate valida, vix aliquatenus medicorum pigmentis relevari potuit; sicque per tres continuos annos portabatur in sede clientum manibus, corporis medio privatus omnino: in confessione tamen & obsecratione ad Deum jugiter perseveravit usque ad ultimum vitæ suæ tempus. Sed neque sic conversus est, ut bene faceret Jacob & domui Juda: decessit autem anno Incarnationis Dominicæ millesimo centesimo sexagesimo sexto, Episcopatus vero sui trigesimo sexto, tertio b Kalendas Junii, sexta feria hora nona: & die Dominico post a venerabili Willielmo, Monacho Norwicensi c & Episcopo, sepultus est & honorifice collocatus in ecclesia B. Etheldredæ, [demum an. 1130 moritur,] istius loci Abbatissæ, juxta altare sanctæ Crucis, anno Henrici Minoris Anglorum Regis septimo decimo. Monachi vero illic plangebant d orbitatem suam, mortem Patris flebant, & dolebant nimis; precibus & lacrymis unanimiter Deum orantes, ut non relinqueret eos orphanos, sed mittat illis Spiritum sanctum consolatorem & propugnatorem, dignumque provideat domui suæ Pastorem atque idoneum Præsulem.

[113] Cum itaque Dominus percussisset fortem & validum, superbum & arrogantem, & omnes similes adversarios dilectæ suæ Virginis Etheldredæ dedit in stuporem; [cum ante misere periissent ejus complices,] & ignorantiam [eorum] in sibilum & in ruinam cunctis per circuitum (ut in præcedente capitulo expressum est) qui cogitaverant iniquitatem, & tractaverant consilium pessimum adversus eam, quos nominatim exprimere distuli e, unde a nonnullis redarguor mendacii. Fui enim amarus nimis in indignatione spiritus mei, timens hominum miserias, quas culpis exigentibus incurrerant, reminiscendo proferre; cum me potius gemitum habere convenerit quam contemptum. Tamen ne gratiam Dei indigne accepisse judicemur, [Prior & Sacrista, aliique nonnulli.] tam de Monachis interius, quam exterius de laicis, qui pessimo acquieverunt consilio, ut Dei Virgo per somnum ostenderat, designamus; anteriores vero Tombertus Prior, & Sacrista Radulphus, quos Dominus dederat speculatores domui Israël. Deinde Constabulanus Adam, sicut beata Virgo prædixerat, interiit: de quo horrenda visa sunt, atque post ejus mortem ostensa: cui Alexander Pincerna in periculo successit, acri molestia percussus in tempore desponsationis ejus, ut diu usque ad mortem non esset ei vox neque sensus: nemo illum a Sancta percussum dubitavit.

[114] Deinde Willielmus de Seldforda … f & Henricus Peregrinus, media corporis parte depressus, [cum Radulpho Olof,] satis exitialiter per tres annos. In posterum vero Radulphus Olof, qui hanc domum invasit, ac semper fautor extitit in possessionibus multis & bonis loci disperdendis atque surripiendis; nunc quidem judicio Dei morbo præventus est subito, sub mamma illius surgente vesica, [Richardo a S. Paulo,] quam Physici carbunculum vocant, unde secatus curari non potuit. Deinde Richardus a S. Paulo offendiculum doloris incurrit, & tam mirabiliter languit, quod a cognatis omnino & notis contemptus fuit. Willielmus vero Archidiaconus, in ipsa ecclesia sanctæ Ætheldredæ, cum quadam nocte contra eumdem ipsum Dominum suum placitaret, [Wilielmo Archidiac.] repente coram omnibus simul surdus factus est & elinguis. Quid multa? A Monachis in infirmarium deportatur, & per septimanam multiplici ægritudinis dispendio fatigatus, sine motu corporis nono die expiravit.

[115] Plurimorum itaque recordamur malefactorum domus hujus, [Sepulto Episcopo,] quos vulgus indesinenter recolit: nos, ne importunitatem lectori ingeramus, omittimus: ad ultimum vero Episcopus, similiter sedens in eadem ecclesia, [in qua] tractavit cum illis quibus indebite possessiones Sanctæ disperserat; graviter infirmari cœpit. [Inde] vix manente in ipso flatu vitæ, foris deportatur exanimis; ut qui audit diffidere non debeat, quod veraciter Dominus vindictam reddit in hostibus almæ Virginis suæ Etheldredæ. Ad illum visitandi gratia convenerant multi, & de ipsius correptione Deo in Sanctis suis debita præconia devotionis studio exhibebant. Tandem illo ab ergastulo carnis erepto, Monachi Patris sui corpus, cum luctu maximo & fletu, [etiam Monachi pœnas luunt,] in decente loco ipsius aulæ honestissimæ tradiderunt sepulturæ. Quo sepulto filius ejus … g Richardus, ecclesiæ de Ely jugiter adversarius, ad Regem ultra mare velociter ascendit, timens sibi malum parari, si quem mitteret ecclesia ipsum præcederet: apud quem in multis Monachos accusans, in tantum exasperatum reddidit, narrans de eis sinistra plurima & inhonesta, quod Dominus Rex in Angliam mittens, jussit per quemdam suum Clericum, Willielmum Sacerdotem ac Priorem de Ely a suo ministerio deponi, & Monachos bonis omnibus proscribi.

[116] Venit quidam male habens in Ely, Willielmus nomine, de pago h Nordhamtune, [Misere incurvatus,] ab ineunte ætate miserabili detentus infirmitate, videlicet toto incurvatus corpore non se aliquando erigere, nec sursum aspicere visus est potuisse, vixque paulatim de terra [sua] valuit incedere, fultus baculorum sustentamine. Illuc autem ascendens, a Monachis sumpsit annonam: sed ante & post cibum, ad Dei Virginem beatissimam Etheldredam aliquanto tempore dies perpetuavit in oratione. Cumque homo ille super illius venerandum sepulcrum excubias una die orando faceret, [adsepulcrū cripitur.] paululum obdormivit: statimque sanus & erectus surrexit; clamans & dicens, per S. Etheldredam se eripi a languore, diu postea vivens in corpore.

[117] Multa huic congruere noscuntur historiæ, quæ [cum] summis Poëtarum eloqui contingeret difficile; [Auctor professus suum erga Sanctam affectum,] maxime imperitus & ignotæ linguæ nullatenus valet apprehendere. Sed sperans in Domino Deo, qui linguas infantium facit disertas, & os bruti animalis aperuit; credo me in resurrectione partem habiturum cum dominatrice mea benignissima Etheldreda; ipsa, inquam, post Deum & ejus piissimam Genetricem, mihi in refugium semper erit & doloris remedium, quæ me educavit & adduxit in hanc diem lucis, & miserta mei peccata & scelera graviter ingemiscentis, quibus iram merui & tenebras exilii; cujus gloriæ libellum ac velut novum testamentum erexi in titulum, & notitiam virtutum ejus & lucernam exaltavi de submodio in altum, [& studium explicandi magnalia ejus,] atque ea sparsim scripta congregavi in unum, non meo dictante studio, sed Dei inspirante & adjuvante gratia. Hoc autem non dico, quasi exaltans vocem, aut me aliquid existimans. Dereliquit me virtus mea & lumen oculorum meorum & ipsum non est mecum; & Tota die verba mea execrabantur adversum me, eo quod dicitur mihi per singulos dies, Ubi est Deus tuus? ubi est spes tua? vel ubi Etheldreda tua, quam tibi continue subsidium ferre pollicitus es? in quibus profuit aut nunc prodest? hanc laudas & colis, amas & veneraris, corde & ore pariter & scriptorum titulis commendare satagis. [quidquid obganniant aliqui;] Bene cane sequenter canticum, & memoria illius [tibi] sit. Tua scripta vel dicta non suscipimus, despicimus, abjicimus.

[118] Sed dum hæc memoramus, ab intentione cursus nostri fracti resilimus: [narrat quod Rhetori cuidā,] nunc gratiam lectoris expetimus, ut supposita pius oculus ejus attendat. Cum etenim gens Angliæ, nimium altrinsecus seditiosa, undique vastando, cremando, mactando sæviret, nobiles a suis expelluntur sedibus, incolæ multis afflicti cladibus mori coguntur, per rura fugaces & castella vix pauci in ecclesiis latitando se liberarunt; unde Rhetor quidam Vilianus nomine, dum non invenisset requiem pes ejus; in Ely, agente Pontificatum Domino Nigello, cum innumeris applicuit; vir scientia admirabilis, in grammatica nulli secundus, quibusque Latinorum præferendus, in opponendis ac rationibus reddendis disertissimus, in omni scientia promptissimus. Cujus sapientia celeriter comperta, cum magna veneratione est susceptus. [Elyensis monasterii magistro,] Docuit igitur Grammaticam primo ultra mare & Artes quas liberales vocant; Philosophiam quoque & Rhetoricam in sua civitate Lundonia, capite Angliæ; atque processu temporis Theologiam: experientibus Monachis sophistico lepore ipsius clarere sermones, & dicta schematibus ornata rhetoricis. Seniores sane docere inter familiaria colloquia consueverat, atque ex his nonnullos decentissime ad Scripturas promovit; juniores vero illorum discere compulit: cujus misereri dignetur Deus. Præsertim instantius & diligentius duos præ ceteris informare operam dedit, [fuerint cariores discipuli duo:] & honesta invotare, prava fugare, mundi inquinamenta devitare admonuit; [quos] noverat ut filios, donec ad perfectum proveheret, instanter edocuit; quorum animas ad Dominum perducere exhortando studuit. Nomina autem ipsorum non insero, quia mihi tot sunt testes in eorum vita, quot Elyense cænobium noverunt.

[119] Hi ambo a pueritia conversi, in monasterio sunt suscepti: quorum unus, [quorum unus totus discolus,] qui ætate minor erat, primus cœperat conversari, mente tumidus, superbus & vanus; quem vel districtio Ordinis domare, vel rigor disciplinæ vix potuit; & quantum ætate creverat, tantum vitiis abundavit; contempto Dei timore, & sancti habitus reverentia, totus fertur in præceps: cum in honore esset, maternæ videlicet innocentiæ, non intellexit; comparatus est jumentis insipientibus, & similis factus est illis. Semper magnis gaudebat, invidus, turbulentus, iracundus, procax in sermone, discordiam sectabatur, contentiones inter Fratres seminabat; omnem Congregationem in tantum perturbans, ut vix tolerari posset ab aliquo. [denique serio conversus ad pœnitentiam fuit;] Cumque vitam per omne facinus duxisset, ita ut opinatissimus in flagitiis haberetur; tandem aliquando Dei miseratione compunctus, ad pœnitentiam vertitur; priorum scelerum sordes lacrymarum fontibus diluere tentans; & nec quidem levare oculos ad cælum, neque nomen Domini invocare, sed solum gemitibus perdurans, tamquam vivens sepultus, jam quodammodo mugitum cordis gemitumque reddebat: & sic spem salutis, quam prius desperaverat, per Dei gratiam nunc præsumit. Et quamvis sub negligentia tempus suum consumpsisset, tamen Dei Virginem Etheldredam tota mente dilexit; & in devotionem ipsius per ardorem accensus, de vita & virtutibus illius libellum suo labore edidit.

[120] [cum alter sanctissime defunctus,] Alter vero, qui istum ætate præibat, sed conversatione posterior, simul in monasterio fuerat conversatus; mente humilis, vultu placidus, in Scriptura sacra studiosissimus, & ex gratia divinitus illi collata multa pollebat scientia: de multis, quæ ille alius nesciebat, ædificare consueverat. Et quidem ætate juvenis, sed moribus grandævus, in sanctæ conversationis regula se fortiter constringens, simplicitati atque orationi deditam ducebat vitam; & quam didicerat venerabilem Etheldredam duxisse, in omnibus frequentabat. Cumque in timore Domini excrevisset, ut etiam ab externis & incredulis vitæ duritia laudaretur, illico ad ministerium Presbyteratus est electus. Cui post Ordinationem suam, quia non longe ejus exitus abesset, revelatione indicatum est. Et ecce præventus febre ad extrema pervenit.

[121] Apparuit autem post non multum depositionis suæ jam memorato socio illi negligenti, [ipsique apparens,] quasi in quodam loco monasterii in porticu B. Pauli. Cui in visione cogitanti, ac diu stupenti de illo, an defunctus fuisset; ille vultu placido, ut erat miræ simplicitatis & innocentiæ, demulcendo cum alacritate respondit; Ne verearis, me mortuum æstimando: vivo & valde lætus existo. [indicasset ei visam in cælo Sanctam,] Hæc considerans, & intelligens Frater ille nequaquam esse phantasma quod viderat, nihil cautus de mortuo, per manum accepit eum, & familiariter simul considere fecit. Res est mira quam narro, præsentique hominum infirmitati valde jucunda; & quæ secreto fuerant gesta, noluit divina pietas celari a nobis. Adhuc his & alia adjecit: dixit enim: Fui in cælum ante conspectum divinæ Majestatis, ubi & sanctissimam Virginem contemplabar Etheldredam, librum in manu tenentem, coram summo Deo flectentem suppliciter genua; insuper illam, referentem gratiarum actiones, ore suo sæpius memorato fratri, exprimere illum nomine; quia in testamentum gloriæ suæ & perpetuam memoriam eumdem edidit librum. [pro ipso orantem, propter libellum de ea compositum.] Hæc dicens, disparuit visio: Frater vero qui hæc viderat, fidelis est, cujus verbis non diffidimus, illud designavit scripto; quod vix sero acquisivi, & huic paginæ festinavi inserere; quatenus recogitent & intelligant omnes, Advocatricem nostram venerabilem Etheldredam, quanta caritate & dulcedine amplectatur & foveat se diligentes, & in suo ministerio devote assistentes. Benedictus Deus, qui sibi talem elegit famulam, ut exultemus & lætemur in ea, & satiemur ab uberibus consolationis ejus. Amen.

[122] Neque hoc silebo, quod memoratur accidisse plurimorum testimonio. [Eadem rustico pio apparens,] Vir quidam degebat in vico de Grectune, & sine rerum abundantia; fide tamen & bonitate in ea vicinia perspicuus habebatur. Acquirebat enim quotidianum victum suæ familiæ labore manuum, exiens a mane ad opus suum; & sic permansit ad operationem suam usque ad vesperam. In sudore vultus sui vescebatur pane suo; quatenus corpore inedia macerato, mens, deliciis non lasciva, promptior meditaretur cælestia. Hinc, quodam die quiescenti in lecto suo, dum nec totus somno depressus, nec plane vigilaret; vidit per somnium sibi assistere virum, nitidis vestibus indutum: qui eum manu sua leviter concutiendo excitavit, atque ad vigilandum hortatus est, dicens; Surge celeriter, ac mane quantocius poteris ad S. Edmundum festinare ne differas, pro Domino Ordingo ipsius loci Priore i diligenter inquire: cui accersito talia mandata proferes.

[123] Salutando illum in nomine Domini, dices, [jubet indicare corpus S. Algoti,] ut huc precaturus ad ecclesiam hujus villæ veniat, & tali in loco ejusdem cœmiterii, ostenso & designato, virum beatissimum Algotum, quondam venerabilis Reginæ Etheldredæ agricolarium, cujus supra in primo k videlicet libro, de virtutibus ipsius Virginis edito [mentionem feci] l adhuc hominibus incognitum, quem sub cespite clausum inveniens, de terra producat, & ubi in veneratione sit collocet. [agricolarii sui,] Expergefactus autem de somno, visionem quam viderat, mente revolvit, surrexit, ad S. Edmundum properavit, ibi coram Abbate deductus, prout mandatum in somnis acceperat, ex ordine declaravit, quod Abbas audiens glorificavit Dominum, quod a se & suis temporibus voluerit Sanctum suum manifestari; sibique visionem divinitus datam sine mora complesset, sed curis infortuniorum occurrentibus aliquamdiu voluit differre; unde [contigit ut] multa solicitudine præventus ac præpeditus, negotium postea minime impleret. m

ANNOTATA D. P.

a Anno 1133, quo hæc acta mox apparebit, Pascha celebratum fuit 26 Martii.

b Imo quarto Kal. nam an. 1136 bissextili currebant litteræ Dominicales E D, adeoque feria 6 cadebat in 29 Maji, & proxima Dominica in 31. Idem error in Chronica Episcopali est, ubi iisdem verbis eadem referuntur; ut videatur duorum triumve primorum Episcoporum historia ejusdem quoque Thomæ esse, ab aliis postmodum continuata.

c Guilielmus II, cognomento Turbus, a Commonachis suis electus, inquit Godwinus, anno 1151 consecratus, obiit 1175.

d Non erat tamen quod magnopere eum plangerent Monachi, qui res & libertatem eorum sic pessumdederat, ut hic indicatur, & in Chronica plenius demonstratur.

e Ubinam ? nisi in Chronica, ubi desunt quæ hic sequuntur. Unde inferas hunc miraculorum librum, ultimum suorum operum Thomæ fuisse.

f Deleo hæc verba, cujus jam supra meminimus; non enim in hoc libro leguntur, sed in Chronica unde infra in Analectis num 168 legetur id quod hic innuitur.

g Hic quoque deleo verbum supramemoratus, quod similiter ad Chronicam respicit, ubi narratum fuerat, quomodo ei Episcopus pater suus officium Thesaurarii Regii emerat, quod etiam in Analectis invenies, num. 169.

h Northamptonia Comitatus, ab Huntingtonia discretus ab Elyensi territorio, cui ad Occasum jacet.

i An. 1138 Prior apud S. Edmundum in Abbatia successit Anselmo. Ita Radulfus de Diceto in Abbreviat. Chronicorum.

k In Vita num. 62.

l Nusquam magis importuna, quam hoc loco, accidit paucorum verborum omissio, quam utinam recte supplerim!

m Necdum autem impletum videtur fuisse, cum hæc scriberentur.

CAPUT XII.
Miracula ad fontem Sanctæ patrata; Crux pro Monachis locuta.

[124] Omnia miracula & virtutum beneficia, quæ in Ely, ex Jesu Christi Domini gratia, [Ex multis prolixius scriptis refertur,] meritis illic Sanctarum Virginum suffragantibus, evenisse noscuntur; [facta sunt] ad simplicium consolationem, ut videntes opera bona ipsarum glorificent Patrem qui in cælis est: de quibus nonnulla inserta, in volumina magna protendi videntur, ut experta subsidiorum remedia non sint occultata in generatione altera; sed filii, qui nascentur & exsurgent, non obliviscantur operum Dei, & mandata ejus inquirant. Inde ergo sermo noster sumit exordium, ne fidelis quisque credere detrectet, unde non reflectet manus scribentis a veritatis semita: sed quid Regina Etheldreda, in miserationibus multis annuente Dei clementia, patrare consuevit, in generatione quærentium eam, quærentium faciem Dei Jacob, hoc uno de multis designare intendo.

[125] [quod pauper hydropicus,] In provincia Northamtunensi vir quidam admodum pauper, tamen meritorum bonitate illustris degebat, qui infirmitate præventus luxit diu & elanguit: virus enim in eo, per omnia membra dissiliens, ex inflatione adinstar utris [eum] extenderat, atque in tantum illum depresserat, ut nec stare vel incedere, jacere aut sedere potuerit. Sed hæc infirmitas, ut rei probavit eventus, non fuit ad mortem, sed ad patientiam ipsius comprobandam, ut gloria Dei & meritum almæ Virginis manifestaretur in illo. Et dum incessanter sic cruciatus vexaretur; per augmentum ei molestia renovabatur, & per assiduitatem vetus semper extitit. Cumque nocte quadam in lecto ad pausandum se post longa suspiria collocasset; [in visu monitus Sanctam accedere;] ex more afflictorum, præsertim flentium, difficile & cum gravitate somnum cepit, & de salute jam penitus desperare potuit; quippe quem vis doloris inanem reddiderat; Christum [autem] solum flebilibus vocibus invocabat assiduus. Sed Deus exauditor omnium non sprevit neque despexit deprecationem pauperis: visitat infirmum, refovet auxilio, consolatur eum in tribulatione sua; ac in visu, per venerabilis cujusdam feminæ personam, ex infirmitate posse medelam recipere dignatus est ostendere; quæ illi opera remedii & curationis taliter professa est dicens: O homo, in Ely, crede mihi, salus tua est, & expulsio miseræ infirmitatis tuæ: illuc properanter accelera, & citius oblata salute gaudebis.

[126] Surrexit homo ille statim percepta voce, [cum eo pervenisset hora prandii,] secum volvens visionem quam viderat, ne forte verum sit quod perceperat in somnis. Addidit heros illa prioribus adhuc talia, confortans eum; ait namque; Ibi gloriosa Dei Sponsa Etheldreda, toto intemerata vernat corpore; signisque continue & prodigiis mirabiliter effulgens, plebem illic affluentem de quolibet morbo languentem reddit sospitem. Talibus vero exhilaratus, hæc sibi a Deo credidit ostendi; & ad spem meliorem confortatus, cœpit exultare, iterque injunctum, licet membris languidis onerosum & grave, confidenter arripuit. Contigit autem ad præsignatæ ecclesiæ aulam tunc ipsum pervenisse, hora, qua quotidiana alimenta Fratres & refectionem corporis percipere invitarentur; qua maxime introitus & exitus observari solent & custodiri. [ideoque rejectus esset ab ostiario,] Nihilominus tamen in momento ad ostium invenit unum de custodibus, cum festinatione illud claudere paratum, serisque firmare instantem: ad quem ipse clamans, singultum potius immittens quam vocem, rogat illum ut sinat ingredi paululum. Qui renuens, miserum indignatus & incultum; ut impigrum insuper aggressus, ira furibundus, ei alapam dedit & abire præcepit.

[127] Instat ipse precibus, rogans & deprecans, pro Deo & amore dominæ suæ S. Etheldredæ, atque importunius contestans, saltem ut ei liceat ad fontem almæ Virginis usque ascendere. Servus autem ille, immitis atque crudelis, [admissus tandem ad fontem Sanctæ,] de miseria pauperis in iram concitatus potius quam ad pietatem: tamen, quia peregrinum offenderat, si ad aures dominorum suorum talia pervenissent, timuit sibi hinc damnum gravius tolerare, dicens; Ecce patet ostium, sed hydria ad puteum non est, nec in quo haurias habes, & puteus altus est. Ille autem perseverat in prece, ut saltem posset adoratum ingredi, & usque ad puteum venire. Tandem licet ab invito admissus intravit; undique prospexit; &, quod mirabile fuit, sine indice, qui illo in loco nusquam fuerat antea, ad orationem prius tamquam notus, deinde ad fontem perrexit. Cui circumspectanti, & fitulam non habenti, vena fontis subito prorumpens obviam ad os putei, ministerium famulo Dei præstitit, & se, ut verius dicam, gustandam obtulit; [& ejus aqua non sine miraculo potitus] quæ super finem atrii in gyrum suis irrigans aquis, habilem & largam medicinæ [aquam] exhibuit; quam manu hauriens, inde totum corpus perfudit, sæpe nomen S. Etheldredæ & auxilum invocando. Dum [autem] gustasset, & de mebris omnibus ipsa conspersa deflueret; sensit levius statim [se habere] ac meliora [sperare] cœpit; etenim turgens inflatio tota detumuit.

[128] Gratias agit ille Deo & suæ almæ Virgini Etheldredæ, sed ferus & nequam cliens, [aspersusque detumuerit:] ostium concutiendo, regressum ipsius præstolans, cum vociferatione coëgit exire; interrogans, utrum saturatus fontis plenitudinem omnem bibisset. Sed quæ gesta fuerant audivit, audita credere renuit. Tandem cum pauper coram eo detulisset scyphum aquæ, intellexit & credidit, atque ut certius experiretur, ad fontem cucurrit, quem in circuitu superabundasse invenit: unde rei gestæ ipsemet efficitur testis. Bibit itaque homo ex aqua hac, ut ostendimus, lavit, & venit jam lætus & alacer, [qui miranti ostiario fontem ostendit ultra os putei scaturientem,] ac supradicto mancipio ecclesiæ quæ acciderant nuntiavit; & quomodo veniens, nec situlam, nec aliquid exhauritorium ad fontem invenit. Abiit ergo foras, & prædicat ubique gratiam Dei, in se mirabiliter factam per suam salvatricem Etheldredam semper piissimam. Illuc vero cum spe venientes experti sunt sæpe dolorum remedia, hydropici potum inde sumunt & curantur, cæci lavant & vident, sicut in sequenti habetur capitulo, ad laudem sanctissimæ Virginis Etheldredæ.

[129] Aqua vero hæc fons vivus est, & fluminis impetus assidue lætificans civitatem Dei quam diutina sacraverat repausatio almæ glebæ Virginis Etheldredæ. Non enim primo illic, sed ubi nunc a stallus Episcopi factus est, in medio suorum, [eo loco ubi Sancta olim fuerat sepulta:] juxta ordinem quo transierat, in cœmeterio in sinu terræ profundius, in arca lignea sepulta fuerat: ubi clarescentibus virtutibus, assistente beato Wilfrido, ac medico Kinefrido, necnon circumstantia fratrum atque sororum, cum vestibus & corpore conspecta est tota intemerata, sicut Beda narrat in Anglorum Historia. Inde cum magno gaudio, in ecclesiam beatæ semper Virginis Mariæ, quam ipsa fundaverat, translata est a Sexburga sorore sua, & juxta altare posita, ubi per multa tempora reverenter collocata, scilicet per quadringentos & triginta quinque annos, usque ad nonum decimum annum pacifici Regis Anglorum Henrici; quo Abbas Richardus eam in novum monasterium; ut Dominam & primiceriam eminentius, post autenticum altare parato thalamo collocaret. In prædicto autem loco, ubi, sicut diximus, diu requieverat Dei Virgo, Monachi foveam fecerunt in modum cisternæ, aquas vivas ob illius merita jugiter manantem, curationum scilicet; & in nomine ejus languidos curantem assidue.

[130] Ad easdem vero [aquas] vicini & amici mulierculam quamdam adducunt, [ibidē nata cæca illuminatur:] oculorum lumine diu cæcatam; de misericordia sanctæ Virginis innumeris præstitam admonent nihil trepidare, spem firmam habere, ipsam ore & corde orare. Quæ dictis propinquorum fidem adhibens, intentius oravit; & statim exaudita est oratio ejus. Venit ergo illa ductu alterius, accessit ad fontem clamans & invocans suffragium piissimæ Etheldredæ, rigat faciem lacrymis, dehinc faciem simul & oculos lavat ex ipsius fontis aquis; vidit clare, & gavisa est valde. Reddit itaque gratias Deo pro cunctis beneficiis suis, & patrocinatrici suæ Etheldredæ: redit domum absque ductore, quæ cæca advenerat in luctu atque mœrore.

[131] Nuper in æstivo tempore, dum Fratres in choro hora Primæ divinum servitium agentes celebrarent, [in eodem mersa puella,] hoc accidit quod narro; etiam ego hujus rei testis existo. Ad præfatum igitur fontem, cum turba accurrentium, venit quædam juvencula haurire aquam: sed obsistentes ei undique fortiter cubitis tundentes, retroire compulerunt. Tamen cum impetu se in medio collecti populi deprimendam injecit. Dumque ceteros prævenire & non tardior assumpta aqua recedere tentat, vas quod tenuerat, casu accidente, de manu sua lapsum est, & ipsa quoque post cadendo secuta est. Comperto hoc circumstantes, & ob hydriam, in invicem dissidentes, a rixa desierunt, procul fugientes clamando, Sancta Etheldreda, adjuva: videruntque eam caput ad ima fontis deorsum, pedes autem illius sursum tenere, ubi diutius per duas aut tres horas immersa extitit.

[132] [post 2 vel 3 horas,] Nemo qui eriperet interim advenit: quoad Stephanus & Richardus, duo clerici prope sedentes ad librum, accurrere; illamque dubitantes in aqua necatam fuisse plangentes unanimiter, Heu! heu! pedibus extraxerunt; [mirati] non solum tanto spatio in lacu jacuisse nihil mali perpessam, imo per virtutem S. Etheldredæ incolumem apparere. Sicque Dominus eam in profundo gurgitis servavit illæsam, sicut Danielem quondam in lacu leonum; [salva extrahitur.] ne aquæ, a Christo sanctificatæ ad gloriam Dilectæ suæ, pretiosi sanguinis effusione, contaminarentur opprobrii notamine, de quibus oriri solent multa beneficia. Venerandus [vere] locus ille, per suffragia propitiatricis nostræ Etheldredæ, varias ab ægrotis fugans miserias, & de plenitudine fontis sui, per gustum vel aspersionem sanans corporum molestias. Magnificate illum mecum; seu potius, qui replebimur in bonis ejus, Templum Dei est mirabile in æquitate, exclamemus ad Deum medullis cordis; dicamusque Salvatori; Tu Domine universorum, qui nullam habes indigentiam, conserva domum istam immaculatam in æternum Domine. Amen.

[133] Tempore gloriosi Regis Edgari, tanta Clericalis ordo quibusdam in locis confusione agebatur, [Monachos in locum Clericorū inductos] ut non solum a vita secularium excellentius nihil haberet, verum etiam in probis artibus longe inferior jaceret. Qua de re Pastores Ecclesiarum turbati, sed potius Edelwaldus Præsul Wintoniensis, & Ulstanus b Wigorniensis, Dunstanum ut proprium Primatem adeuntes male gesta exponunt, correctionis consilia perquirunt. At ille in homines nefandos suæ auctoritatis proferens sententiam, Aut canonice inquit est vivendum, aut de ecclesiis exeundum: ex quo factum est, ut complurium ecclesiarum Clerici, dum contemnerent proposita sibi conditione corrigi, auctoritate Pontificis sunt expulsi, & Monachi introducti. Qui Rege c adito, vel quos Regis gratia proximos effecerat, [queruntur illorum adversarii,] Dunstanum injuriarum accusant, virtutis se amatores pronuntiant, ut coram præsentia Regis conveniatur orant. Dunstanus itaque, his quæ rationabiliter postulabantur contraire nolens, coacto consilio Wintoniam venit: ubi ex sententia totius consilii de adversariis victoriam cepit.

[130] Intererat tantæ controversiæ Brithnodus, sanctæ Elyensis Ecclesiæ primus Abbas, cum cetera Religiosiorum turba, qui auxilium de cælo non de terra, a Deo non ab hominibus præstolabantur. Cumque inimici Domini ex jure nihil sibi superesse conspicerent, usi auxilio Regis & Principum, [& coram Rege pro clericis disceptant:] ad preces se vertunt, quibus Episcopum flagitant, quatenus intromissæ personæ de ecclesiis expellantur, expulsæ restituantur. Dubitante ergo viro Dei nullumque ad rogata responsum porrigente, res mira & seculis inaudita contigit. Ecce corporis Domini forma, ex lapide incisa, vexillo Crucis infixa, atque in editiore domus parte locata, humanos exprimens modos, [sed lapidea Crucifixi effigies pro Monachis sententiam dicit.] omnium voces compescuit, dicens; Absit hoc ut fiat, Absit hoc ut fiat. Ad quam vocem Rex omnesque majores natu, fere usque ad exhalationem spiritus perterriti, clamore pariter & laudatione aream complent. Tunc beatissimus Dunstanus Archiepiscopus, & S. Edelwoldus Pater & Monachorum Patronus, de sede sui Episcopatus atque de Ely eos expulerant, & Monachos in utrisque collocaverant d; atque S. Oswaldus Wigornensis Præsul de sua similiter sede clericos ejecit, & Monachos instituit. Hi adversus [Clericos Monachorum] propugnatores extiterunt fortissimi. Necnon bonæ memoriæ Dux e Brithnodus, & Elwinus Orientalium Anglorum Comes, cum fratre suo Edwoldo, in conspectu Regis constanter eis restiterunt; & se nequaquam ferre posse dixerunt, ut Monachi ejicerentur ab ecclesiis, qui omnem religionem in regno tenuerant. f

[135] Taliter pars inimica invidentium bono, Dei virtute est projecta, ut in eis compleatur quod in Psalmis legitur, Vultus autem Domini super facientes mala ut perdat de terra memoriam eorum: ac contra de istis bene dicitur, Clamaverunt justi & Dominus exaudivit eos, & ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos: ut qui in domo Dei sunt, in prosperis & adversis, discant spem in Domino firmam habere, quia qui linguas infantium facit disertas, [Ita retulit, qui interfuit, Brithnotus Abbas.] & omnia [diligentibus se] cooperatur in bonum, huic elemento immobili loquelas edere jussit in protectione suorum fidelium, ad gloriam nominis sui; qui omnia quæcumque voluit fecit in cælo & in terra, & disponit omnia suaviter. [Psal. 33, 17 & 18.] Itaque horum singuli, pro inaudito & insperato eventu, Deum laudibus undique extollunt atque benedicunt. Denique ad propria quisque remeat festinanter, quod viderat & audierat gratanter prædicare. Hujus etiam admirandæ rei conscius & donorum auditor cælestium testis veridicus factus Brithnodus Abbas, dum adsuos in Ely remeavit, Deum in operibus suis benedixit, qui non derelinquit præsumentes de se, & de propria virtute gloriantes humiliat, ubi nomen ejus invocatum est super nos, qui facit mirabilia magna solus … g

ANNOTATA D. P.

a Ecgraphum nostrum Stalus: est autem Stallus in ecclesia, sedile cuique proprium; atque ita hic etiam accipitur pro throno, qualis in Cathedralibus Episcopo erigitur, eminentior ceteris per Chorum dispositis, ad cornu Euangelii. Hinc vero intelligitur novæ ecclesiæ chorus extensus fuisse usque ad cœmeterium vetus, totumque ipsum vel bonam ejus partem occupasse.

b Imo S. Oswaldus, postea etiam factus Archiepiscopus Eboracensis, qui colitur 28 Februarii, ubi Vitam illustravit Henschenius, & ad num. 7 præclare explanat Acta concilii, ad reformationem istam coacti auctoritate Joannis Papæ XIII an. 969. Tenuit autem Oswaldus utrumque Episcopatum usque ad annum 692, quando ei in utroque pariter successit Aldulfus; atque post hunc an. 1002 Wulstanus, sui nominis primus utrobique, usque ad an. 1022.

c Simeon Dunelmensis in Chronica putat controversiam hanc actam fuisse an. 975. Nempe mortuo Rege Edgaro, & disceptantibus de successore statuendo Primatibus, ut supra dictum, Princeps Merciorum Wulfere, ut ait idem Simeon, quampluresque regni Primates, magnis obcæcati muneribus, Abbates cum Monachis de monasteriis, in quibus Rex pacificus Edgarus illos collocaverat expulerunt, & Clericos cum uxoribus suis introduxerunt; quod autem per vim fecerant: videntur in comitiis coram novo Rege tenere voluisse Monachorum adversarii, imo egisse ut universim expellerentur illi, Clerici reducerentur.

d Imo jam sub Edgaro id fecerant.

e Præcitatus Simeon, Brithnothi hujus contra Danos juxta Meldunam pugnantis cædem refert ad an. 1191, idem facit Thomas lib. 2 Historiæ Elyensis, simulque suam nobis ætatem indicat, ad finem fere seculi 12 protractam si non ultra. Volupe autem erit suo tempore legere viri strenuissimi & religiosissimi Acta, ibidem satis fuse deducta, uti & conjugis Ælfledæ, de quibus nunc præter nomen vix quidquam superest; cum tamen dicat Thomas ibidem, quod ejus (Brithnothi) vitam & gesta non parvis præconiis Anglicæ commendant historiæ, omnes nunc deperditæ.

f Idem Simeon Ethelwinum Dei amicum & suum germanum Elfwoldum appellat, cumque eadem verba ipsos in comitiis protulisse dixisset, addit, quod congregato dein exercitu, monasteria Orientalium Anglorum maxima strenuitate defenderunt; sed hoc fortassis fecerunt ante comitia prædicta, rebus necdum in regno pacatis.

g Sequitur Quomodo corpus B. Withburgæ Virginis ablatum est in Ely, prout legere est in nostro Martio ad diem 17 pag. 606.

CAPUT XIII.
Alia varii generis miracula apud Ely patrata.

[136] Quæ Deus in Sanctis suis operatur magnalia, summopere decet innotescere: [Mercator nefarie interceptus,] unde miraculum sanctæ Virginis Etheldredæ, Dominæ & Advocatricis nostræ, stupendum valde referimus, quod in notitia plurimorum accidisse novimus. Miles quidam extitit Adam a nomine, cognatus Episcopi Elyensis Nigelli, clarus quidem genere, sed totus admodum succensus face cupiditatis & avaritiæ. Contigit namque plebium concursus in Northantunæ nundinis adunari, & certatim [mercatores cum] mercimoniis illuc accurrere. [& tormentis coactus se debitorē scribere,] Inter quos ille malignissimus explorator accurrens, mercatorem civitatis Lundoniæ, divitem quemdam ac nobilem, nomine Ranulphum, hujus rei assertorem, comprehendit, loris constringit, pugnis ac fustibus tundit, & in Ely cruciandum transduxit: ubi per hebdomadam satis asperrime tormentorum cruciatibus ipsum affligit & cruciat, semper ab eo thesauri pecunias exposcens. Qui dum laniatus jam pæne deficeret, professus est, quam non habebat nec debuit, pecuniam reddere, ut vel sic ad horam posset tormentum evadere; & suspensa interim crudelitate ad vitam horæ raperentur.

[137] Tunc idem cessavit miserum tormentis afficere, licet crudelis & immitis; [obsidemque filium relinquere;] sicque que domum abire concessit, tantum ut jurejurando promitteret requisitas ab eo pecunias dare, insuper filium suum pro se obsidem sibi relinqueret. Quem ille suscipiens, minis ac probris continue territat; nunc illi oculos eruere, nunc manus & pedes abscindere minatur. Et ecce una die illi obnixe clamanti, Sancta Etheldreda, adjuva me: circa horam sextam, mulier velamine sanctitatis obtecta in conclavi apparuit; quæ se ipsam esse, quam interpellabat, beatam videlicet Etheldredam, asseruit; dicens; Ne formides amodo minas vel manus carnificis hujus: [eumdem, extrema metuentem Sancta invocata recipit.] cras enim hac eadem hora liberaberis, ad Dei gloriam & meam exaltationem. Et quidem sanctæ Virginis promissum rei gestæ probavit effectus: cum in hora prædicta sequentis diei, profanus ille in amentiam versus a dæmone corripitur totus, ut vix inter amicorum manus atque propinquorum teneri potuerit. Nunc magis timendus efficitur ex furore, quam antea fuerat ex crudelitate. Unde, consilio demum habito, simul qui aderant, puerum memoratum a vinculis solvunt, & liberum dimittunt: qui veniens ad patrem narrat eventum, benedicunt Dominum & S. Etheldredam liberatricem eorum.

[138] Huic succedit miranda relatio, ex multorum probata testimonio. Anglorum Regis b Stephani Elyensis Episcopus Nigellus aliquando incurrerat offensam, [Crucifixus Elyensis Iudæo venditus,] quam nullatenus placare poterat nisi dando pecuniam: quapropter reliquias thesaurorum, quos felix largitas antiquorum illuc sanctæ Virgini Etheldredæ contulit in decorem domus Dei, [quosque pæne absumpserat ipse & effudit in æs. Quiddam ejus Judæo posuit pro centenis marcis in vadimonium. Verum inter cetera Crucem bonæ memoriæ Edgari Regis, Judæo cuidam Cantebrigiæ, Ninus nomine, commisit eodem modo. [Hanc] ipse uno die amicis & vicinis in medium protulit, ob magnitudinem decoris ejus ac pretii inæstimationem: & cernentes opus qui aderant eximium ac præclari ingenii artificium, simul admirantur plurimum. Sed unus ex eis, ut sunt Judæi persidæ mentis atque perversæ, jugiter indignantes Crucis gloriæ, imaginem de auro Cruci affixam lædere parat, [& cultello punctus sanguinem stillat.] insidias tendit, corde invidet, injuriam cogitat; & arrepto cultello ipsam imaginem Domini invadens, punxit in oculo; statimque tenuis rivus sanguinis exiliens lineam produxit longius; & tamquam ex ipso refusus vulnere, guttas late & minutim dispergens, ligni partem inferiorem madefecit, ac suo rubore infecit. Mirandum valde est & obstupendum, atque omni nationi inauditum, ut de natura æris & duritia auri cruor eliquasse probetur. Potuit namque hoc prodigium latere perpetim: sed ab ipsis Judæis detectum voluit Deus fieri manifestum: unde contigit quod reverenter cum summo deinceps timore servarent, si quid in signo Crucis aut in figura Domini Dei nostri admittebant.

[139] Accidit ut edax febrium pestilentia Lundonienses tabefaceret, & decoctos enecaret. Verumtamen quos merito peccatorum flagellat Deus, [Febribus Londini grassantibus,] ut justitiam eos moneat; dives & copiosa mansuetudinis suæ clementia curat, ut vel sic desides & contemptores ad gratiarum provocet actionem. Memoratis itaque civibus permultis, [per] suam celebris & dubitati meriti Virginem Etheldredam manum præbuit medelæ. Ea namque nocte in somnis, cuidam fabro ejusdem civitatis, febribus agitato, per visionem apparuit Etheldreda. Hunc docuit, adhibito jussu, ut accepto denario quem in incude sua reperturus erat, [jubet Sancta annulos fabricari] sui pretii chalybem compararet, & pro massæ quantitate quotlibet annulos fabricaret: quorum quemlibet quisquis febricitantium ferret, vel infra tertium diem expirainret, vel quantocius convalesceret. His ita injunctis, magistra cælestis disparuit: faber vero evigilans, acrius memoriæ mandata doctrina, surrexit; & quod audierat, invenit; & sicut instructus est, [illis pellendis utiles:] operari non neglexit: qui vero febribus decubuerunt, gratiam quæ divinitus repromissa est annulos comitari, oculata fide experti sunt. Ceterum in hac re dictu mirabile est, quod donec finiretur pestis, quoties deerat materia unde plures excuderentur annuli, ad mensuram prioris ferri cælitus supplebatur.

[140] Circiter id tempus, quidam adolescens Lundonensis Brithmerus, cognomento de Averhelle, violentia communis morbi percussus, iter arripuit, [eorum unum furatus juvenis,] limina beatæ Virginis Etheldredæ in orationibus aditurus, ut salutis refrigerium impetraret. Inter eundum tres memoratæ virtutis annulos penes nescio quam mulierem haberi audivit: quorum unum ab illa acceptum tulit. Nocte proxima irruens quidam c detonsus, dormientem ægrotum inter scapulas nodosa clava tam fortiter percussit, ut pæne oculos excuteret: [acriter castigari sibi visus per somnum,] secunda nocte aliquanto crudelius, tertia vero ab humero ad humerum veruto ferri eum transverberavit; ut vigilans, quasi diriguisset, inflexibilis maneret: & hoc nihil aliud erat nisi animi ex morbo aggravati illusio. Adjecit tamen iterum [ire], donec veniret in insulam: ubi, vellet, nollet (quippe jam exanguis, jam moribundus) divertit in domum quamdam, & strata culcitra subsedit. [apud Ely sanatur.] Cumque inclinatus paulisper dormisset, surrexit sanus & alacer; & quasi febres prius non sensisset, multis anguillis d famelicum se refecit; neque alia præsto fuerunt alimenta. Properans inde ad monasterium B. Etheldredæ, pro beneficio sanctitatis acceptæ Deo & Virgini gratias egit e.

[141] [S. Edmundus colono apparens,] Neque hoc tegendum est sub silentio, quod nota multorum probat relatio. Tempore Pontificis Hervæi, S. Ædmundus colono cuidam de Epemugge f in visu apparuit, atque suscitans his eum allocutus est: Vir bone, quod dico diligenter attende, quæ audis indubitanter crede, quod jubetur efficaciter comple: & surgens, ad Episcopum de Ely properanter ascende: eique meo nomine dices, quatenus mihi paret viam, qua Dominam meam beatissimam Etheldredam pedes adire queam. At ille mox in Ely, sicut jussum fuerat, ad Episcopum properavit, & mandatum quod acceperat illi denuntiavit. [monet aggerem sternendum per paludes ad Ely.] Qui ut talia audivit, præ gaudio flevit; & si forte valeat hoc implere, a pluribus requisivit. Et cum negotium multis commodum suscipere nemo præsumeret, ipsius ecclesiæ Monachus quidam, Ioannes nomine accedens, natura, verbo & vultu simplicissimus, coram Episcopo contulit se; dicens opus hoc, & velle suscipere, & cum Dei adjutorio posse perficere. Qui postea jussus ab ipso Episcopo, a terra de g Saham cœpit metiri, & arundinetum in viam sternere; alveos etiam fluminum ponticulis instruxit: sicque vir ille Deo dilectus in brevi proficiens, opus cælitus provisum explevit, viam fecit semite per invia paludum; mirantibus cunctis, ac Deo benedicentibus.

[142] Quædam in vicino quodam vico matrona morabatur, quam dira valetudo quæ Græce Paralysis, [Mulier toto corpore paralytica,] Latine Dissolutio membrorum dicitur, invasam miserabiliter detinebat, detentam intolerabiliter detorquebat. Hæc nec manus ad os ducere, nec fronti Crucem pingere, neque de loco cui assedisset per se valebat exsurgere: sed ejus ori servientium manibus inferebatur edulium, ab eis erigebatur, ab eis deportabatur: nam acerbissimæ hujus passionis, ex humorum fragilitate, semper aut in toto corpore aut in parte accidentis & cruciante sævitia marcuerant membrorum compagines; totaque natura corrupta, inutile corpus manebat. [nihil proficientibus medicis,] Inde magnus parentelæ dolor, gravisque familiæ luctus & mœror. Advolant medici, suscipiunt munera, conficiunt antidota, quibus admodum utens posset constricta relaxari natura. Vicit medicinalem potentiam furentis passionis impotens magnitudo: nihil enim profuit loci obscuritas, nil cataplasmatum adhibitio. Non curram per singula: breviter dicam. Nulla prorsus illi profuere medicamina. Quid ergo restabat? Nisi ut ad divinam se miserationem devote convertens, auxilium a cælesti medico flagitaret.

[143] Jam senos in tam tormentali molestia annos peregerat, [post sex morbi annos, jubet se portari ad Ely;] jam omnino reparandæ salutis spes perierat: & ecce supernæ respectu clementiæ familiam convocat, atque ad venerandam gemmæ cælestis Etheldredæ basilicam se deferendam mandat.

Mox ex imperio subvecta clientibus octo,
Virginis ante sacrum deponitur ipsa sepulcrum,
Menteque devota depromit sedula vota.

Inclamat gloriosæ Christi Sponsæ gloriosa merita, supplicat ipsius dulcissima patrocinia, resonat iterum vox gemitus, rigant faciem lacrymæ, dies tota peragitur in oratione.

Hinc sol Oceani tetris immergitur undis,
Noxque tegit totam succedens pallida terram.
Nec mulier lacrymis effusis parcit ab imis:
Imo magis plorat, plorans instantius orat,
Quo fugiat morbus distorquens corporis artus.

Quid plura? Movent immensam Regis æterni pietatem lacrymosa miserabilis feminæ suspiria, [ubi Sanctā fiducialiter invocans,] imo piissima Virginis eximiæ suffragia: & ecce ejusdem noctis spatio fugit omnis nervorum contractio, redit membrorum naturalis motio, evanescit valetudinis dolor, sospitatis adest vigor;

Gaudet natura, dum tanta peste fugata,
Officiis propriis reparantur singula membra.

[144] O quam dulce & utile, ad indeficientem clementiæ fontem concurrere! O quam salutiferum & vitale, semper potentis medicinæ gratiam expetere! [subito surgit valida,] Laudanda plane Sanctorum limina pie adeuntium intentio: inde enim gemina succrescit utilitas, cum & obruta vitiorum mole relevetur anima, & corporis si fuerit sæpissime propellatur infirmitas. Surrexit itaque, quæ paralytica advecta fuerat, ab omni paralysis constrictione relaxata, circumstante & stupente intuentium caterva. Repletur vocibus ecclesia, sonant alternatim laudum præconia, [omnibus inspectantibus.] tollitur in cælum laudantium clamor: clamant, Sit Domino gloria, laus & honor. Attollunt solemniter melliflua cælestis margaritæ patrocinia, per quæ fuerat inopinata matronculæ sanitas restituta. Hinc cum gaudio & lætitia reditur ad propria.

ANNOTATA D. P.

a Videtur hic diversus esse a Constabulario, de quo supra num. 113; necnon ab Adamo de Cherva, Henrici Junioris Cancellario, qui ob secreta filii, Regi patri detecta per litteras, per vicos & civitates Normanniæ flagellis cæsus, & ita in Angliam vinctus remissus, legitur in Chronico Joannis Bromptoni ad an. 1176.

b Regnavit Stephanus ab anno 1135 ad 1154.

c Id est Monachus.

d Febricitantibus cavendas imprimis anguillas censent medici.

e Huic articulo quadrat titulus, Quod quidam exanimis vitæ reformatur. Excidit ergo sequentis capitis titulus hujusmodi; Quod jubente S. Edmundo via ad Ely insulam sternitur.

f In historia Episcopali Exnyng.

g Ibidem Seham: & sic etiam scribitur in tabulis; est autem intervallum a civitate unius circiter leucæ.

CAPUT XIV.
Curantur, mutus juvenis, puella contracta, manus arida: perjurus S. Etheldredæ punitur.

[145] Aliud eodem tempore, … A miraculum eluxit, quod sub taciturnitatis velamento delitescere videtur indignum. Est villa Bradaforde vocitata, [Septennio mutus juvenis,] in qua quidam adolescentulus erat, incertum quo casu septennio linguæ carens officio. Stupent parentes, tristem mirantur fortunam, torquet cordium penetralia dolor, creber eis luctus & mœror. Tandem comperto, quanta in Elyensi monasterio miracula divinitus fierent, illuc, jam damnandi fide concepta silentii, propero pede mutam ducunt sobolem: ingressique magna cordis contritione, Dei miserationem per ora lacrymis volvunt: preces precibus adduntur: interius fides, vox exterius dandam misericordiam inclamitat. Petunt, ut accipiant; quærunt, ut inveniant; [a parentibus ductus ad Sanctā,] pulsant ad ostium clementiæ, donec eis aperiatur. Nec eorum fidem & spem delusit eventus. Nam inter ipsas preces & lacrymas, muta cœpit enodari lingula, & naturali plectro moderante, hæc edere verba: Redeamus, ait, o dulcissimi ad mansionis nostræ domicilia; quoniam, per beatissimæ Virginis Etheldredæ merita, mihi, sicut vestris insonat auribus, sunt reformata peremptæ vocis organa.

[146]

Ad hanc vocis exauditionem,
Tristia flebilium lætantur corda parentum.

Fit stupor & gaudium cunctis qui aderant, dum os verbula modulari audirent quod prius omnino mutum fuisse agnoverant.

Hinc alternatim cleri psallente caterva,
Hymnorum moduli quatiunt fastigia templi,
Sidera vox tangit, reboat laus Cunctipotenti; [loquelam recipit palam in ecclesia.]

Qui gloriosus in Sanctis, mirabilis in sua potestate, mirabilia facit ubique. O gemmam in corona Sponsi præfulgidam! o insignem Reginam Etheldredam! perpetuæ virginitatis integritate mirabiliter insignitam, Christi Sponsam & formosam, ordinata caritate vulneratam.

Emicat ecce polo Libano mage candida Virgo,
Incorrupta viro, Sponso sacrata superno.

Hanc igitur veneremur, veneranter exoremus, ut in laude divinæ Majestatis torpentia, imo muta nostra pandat labia; nigrasque sine formositate conscientias, suis meritis candidas efficiat; ne forinsecus remaneamus, dum Sponsus introierit ad nuptias.

[147] [Decennis puella, a nativitate cæca,] Nec illud sub silentii serula latitare patiar, quod per illud tempus accidisse antiqua monstrat pagina: est enim præcipuum valde, jucundum, stupendum & admirandum, nec frequens miraculum. Filiam in hujus mundi caliginosam lucem pariens mater, cæcam effuderat.

Infelix partus! infelix prorsus & ortus,
Dum sine communi quis lumine nascitur orbi.

Dolet genitor, gemit genitrix, mœret cognatio pro tanto infortunio. Jam ad decimum ætatis suæ annum nescia lucis pervenerat, & a parentibus ad beatæ Virginis ecclesiam ducitur; ut ipsius obtinente suffragio, cæcitatis carere mereretur opprobrio. Mira res! Nondum cum ductoribus introiens, basilicæ limen transierat; [eodem a suis ducta,] & ecce de cælo prospexit misericordia, ubique potens, ubique largiflua, numquam deficiens, semper inexhausta. Condescendunt, ad suspirantis se puellulæ affinitatis catervulæ magnifica Sponsæ Christi suffragia: procedunt (ut ita dicam) ingredientibus obviam celerrima divinæ miserationis subsidia: excipitur a supernæ pietatis occursu pia introëuntium devotio, & a materno cæca utero repentini ditatur visus officio.

Substitit ad lucem tenebris educta stupescens [illuminatur.]
Mirantem rutili radiantia culmina templi.

Speculantur quique præsentes, ac pariter Christum collaudant & benedicunt.

[148] Sed neque illud silentio præteream, quod ejusdem temporis decursu, cujusdam juvenis altera manus aruerat, quæ clausa nullatenus aperiri poterat. [Manus arida & clausa,] Quid miser ageret, quo se verteret, ut remedium perquirere posset, ignorabat. Tandem, quia paradisiacæ gemmæ Virginis Etheldredæ longe lateque melliflua fama volitans personabat; impigro gressu ad ejus basilicam venit, fideque prævia

Ingreditur, properat tumulo, prosternitur, orat;

suffusus ora lacrymis Christi Sponsæ interventum implorabat. Quid multis immorer? Exaudit ejus preces ac gemitus poli sidus aureum, lucens ante Deum in ordine Virginum, mira & ineffabili dulcedine harmonica novum semper carmen canentium. Vigore itaque naturali redeunte, [vigori & usui naturali restituitur.] constricti absolvuntur nervuli, aperitur manus arida, vique pereunte doloris ad sua plene reparantur officia. Aderat populi multitudo,

Et cum lumine, tensis ad sidera palmis,
Pectore de toto laudum dant cantica Christo,

per quem hæc cælestis columba, pro pudicitiæ titulo, imo pro totius sanctitatis merito, tanta miraculorum luce coruscat in mundo.

[149] Factum est autem, ab Incarnatione Domini millesimo centesimo quinquagesimo quarto, ut Stephanus de Scalla, [An. 1154 quidā Monachis obligatus ad firmam] qui per successionem patris sui, nomine Elyensium Monachorum, duas hidas & dimidiam & novem a acras cum ecclesia una, per annuam firmam & septem b Sceppas tenebat; firmam suam præfatis Monachis per biennium detinuisset. Et quoniam, ingruente quidem necessitate, paternum c filiis auxilium deesse non debet; Dominus Nigellus, qui tunc temporis Elyensis Ecclesiæ Episcopatum tenebat, Monachorum suorum querimonia audita & injuria cognita, commemoratum hominem vinculo anathematis innodari decrevit, nisi in proxima ad Ramos palmarum d Dominica monachis satisfecisset. [& eam solvere postulatus,] Præfato vero die Stephanus in Ely ante Episcopi veniens præsentiam, asseruit se ad tantam tamque vehementem paupertatem descendisse, quod jam dictam firmam nullatenus de præterito reddere valebat. Firma autem, quæ reddi competebat, ad quadraginta marcas e in diebus illis appretiata fuit.

[150] Monachi etiam eo tempore terram suam sibi restituissent, [sed inopiā causatus,] si eam internoscere ipsi vel suorum aliqui potuissent. Sed quoniam mundum ipsum, & quæ mundi sunt, ætas ipsa consumit; propter temporis vetustatem, utpote certis limitibus confractis & terminis omnino extirpatis, præfata terra ipsis Monachis omnino fuit incognita. Sibi vero & ecclesiæ suæ in posterum providere volentes, [ea conditione relaxatur, ut feudi sui terminos extirpatos restituat,] inito cum Episcopo & Fratribus consilio, universum ejus biennii debitum se ipsi Stephano dimissuros concesserunt hac conditione interposita, quod terram suam eis faceret manifestam, & se ipsis monachis firmam suam annuatim redditurum [promittens], terram eamdem sub fide jussione constitueret. Annuit Stephanus, spopondit, & juravit equidem, superposita manu dextra altari sanctæ Crucis, apposito ipso Dominico Corpore & multis Sanctorum Reliquiis, quod terram quam ipse in Scelforda nomine Monachorum possidebat, videlicet duas hidas & dimidiam cum ecclesia & cum novem acris, ipsis Monachis per se & per homines suos quam certius posset manifestari [faceret], & de annua firmæ redditione terram eamdem sub fidejussione statuit: si quid etiam ejusdem terræ fieret residuum, quod ipse nec homines sui internoscerent, ipse de militari feudo, quod in Scelford sub Episcopo possidebat, apponeret: & hoc equidem annuente Episcopo.

[151] Ad hæc Robertus de Cuniglave, & Hedbaldus de Scalle, [datis fidejussoribus indicare pollicitus,] & Willielmus filius Roberti, Milites sæpe nominati Stephani, fidei datione polliciti [sunt] se nullum Domino suo daturos consilium, ut ipse ab hac conventione retrocederet: & si necessarium fuerit, secum Monachos hoc dirationaturos f adversus Stephanum. Sunt autem hujus rei testes, Nigellus Episcopus, Wilielmus de Laventona Archidiaconus, David Archidiaconus de Buchingeham, Richardus a S. Paulo, & plures alii. Completa vero solennitate Paschali, Alexander Prior, & Wilielmus Archidiaconus, & plerique Monachorum, ad ecclesiam omnium Sanctorum in Schelford conveniunt. Adfuit & Stephanus, cum hominibus suis in eadem villa manentibus: [juramentum una cum suis præstat;] ipso vero Stephano præcipiente juraverunt, Richardus Sacerdos & tota villatica g Stephani, se nullatenus de sæpe dicta terra celaturos veritatem, quam prædecessorum suorum relatu vel quoquomodo didicerant. Juramentoque iidem isti testes interfuere, Wilielmus Archidiaconus, Nicolaus Capellanus de Cantebrigia, & plures alii. Hæc est vero terra, quam asserebant Stephanus & juratores, esse de feudo Monachorum, ecclesia cum triginta septem acris, Huntingestoste, a cœmeterio usque ad medium horreum Stephani, & aliæ particulæ terrarum, quas enumerare longum est.

[152] Sed neque Stephanus neque juratores ejus, [sed mala fide usus ac pejeratus,] ut spoponderant, feudum ostenderunt, sed crimine perjurii tenentur: unde Monachi adhuc adversus eum calumniam h habent, primo quod nullum pratum descriptæ terræ assignaverit, cum præfata villa optima prata habeat; secundo quod octodecim acras, in quibus circuit ecclesia, quæ prius novem tantum habebat, inter terras dominii computaverat: tertio quod quinque acras, in quibus sunt i mansuræ, inter terras colendas connumeraverit: [incurabili pedum languore punitur.] postremo quod de regio feudo quinquaginta duas acras apposuerit, quod juramento ejus obviaret. Nec mora, ultio divina perjurium, quod idem Stephanus in cumulum suæ damnationis scienter præsumpserat, secuta est: nam in gravem & intolerabilem pedum languorem incidit, & a nullo prorsus medicorum curari potuit: sicque in eodem morbo infelici vita consenuit, & clausit diem lucis extremæ.

[153] Fuit quædam adolescentula, modicum cis k Albanicam oriunda, nomine Edeliva: quæ, [Puella festis operari solita,] sicut ipsa sua narratione docuit, studiosis operibus improbe semper insistens, solennitatibus Sanctorum minime deferebat. Hæc, quia in injuriam Dei & Sanctorum ejus, manus acus & texturæ peritas actibus sinistris exercuerat; ultionis divinæ justissimo judicio, in sinistra manu percussa est. Nam cum noctu exisset in curtem, brachio in modum colubri versus humerum reflexo, [brachiique distorsione & sinistræ contractione punita,] extremi conduli digitorum incurvorum in volam retorti, pollicem qui & ipsi volæ impressus in sedit, unguibus per totum tempus pæne infra crescentibus, concluserant. Manus cum brachio sicut lapis emortua, in hunc modum contracta per duos annos & dimidium aruerat. [Sanctam in itinere ad Ely conspicuam habet,] Cum vero Sanctorum limina, causa impetrandæ sanitatis adiisset; cum diu pulsasset; tandem apud Huntenduniam pausationis [gratia] se reclinavit. Ibi apparens ei dormienti Virgo Etheldreda; Heus, inquit, juvencula, vade quo proposueras. Dixerat autem in mente, se nequaquam in partes proprias reversuram, donec Virgini Etheldredæ in præsentia corporis sui supplicasset. Respondens autem puellula, imbrium ingruentium [metum] causabatur. Cui Virgo: Nihil te remoretur, quo minus eas.

[154] Veniens autem in monasterium Elyense coram Virgine, quadam extasi arrepta diuque vexata, nunc obdormivit, nunc evigilavit clamabunda; sæpiusque S. Etheldredam vocavit, quasi interpellando, [ubi semivigili extenduntur digiti.] modo ut traheret, modo ut moderatius traheret. Ipsa enim juncturarum extensio admodum molesta erat: quippe dolor est medicina doloris. Partim autem inter dormiendum, partim inter vigilandum, tandem omnino manus cum brachio restituta est. Sic factum est, [Adsunt testes infirmitatis vicini,] ut celebris adjutrix manum aridam rore meritorum, manum emortuam vivificatione precum, manum contractam rectitudine justitiæ suæ sanaret. Crastino hujus miraculi adfuit quidam Presbyter satis notus, & cum eo alii, id locorum, unde ancilla profecta est, vicini: qui quamvis iter facerent in orationibus, opportune tamen morbi testes divinitus exhibiti sunt.

[155] [& Monachus qui ei bojas ibi oblatas applicuerat:] Id etiam ad hujus rei fidem facit, quod quidam Monachi in ipso ingressu pauperculæ præsentes erant; quorum unus compedibus quibusdam, quas dudum B. Etheldreda vinctum quemdam reducens de carcere l fregerat, vehementer manum dolentis comprimebat: ea vero, frustra ipsam premere asserebat; eo quod insensibiliter manus obstupuerat. Intrusa autem quadam particula compedum sub uno digitorum, Dei pietate aditum parante, illum in rectum statum virtus divina (nec enim aliud poterat) redegit: & mox, mente (sicut dixi) alienata, ad corpus Virginis potius tracta quam adducta, horrorem tangentibus gestu intulit. Constat quod Deus ministerio malitiæ in executionibus justitiæ suæ mirabiliter & potenter utitur. Hinc credibile est, malignum spiritum hanc partem mulierculæ mortificasse: [atque ita etiam pulsus est qui eam invaserat dæmon,] sed sentiens se remotum iri, ex crudelitate sua insatiabili, miseram (quatenus ei licuit) invasit & immanius concussit. Quid igitur in re ista, ad temeritatis pœnam & ad audaciæ terrorem, quid ad virgineæ sanctitatis gloriam & misericordiæ commendationem actum sit, pie cuilibet expedit intueri: fiunt enim virtutes & signa, tum ut non credentes illuminent, tum ut in fide dubios certificent, tum ut tepidos vel in peccatis mortuos excitent.

ANNOTATA D. P.

A Deleo, quia sensum non faciunt sub ipsius obtentu.

a Hida quid sit dixi ad cap. 1 lib. 2 lit. e. Acra, Belgis, Acker, Latine Ager est: restrictius autem apud Anglos sumitur pro terræ jugero.

b Sceppa, quantitas certa frumenti, salis, aut alterius cujusque materiæ aridæ, quanta scilicet uno cochlearii grandiori capi potest; a Scheppen, cochleari capere.

c Ecgraphum habet, maternum.

d Ea an. 1154, cum Pascha celebrandum fuit 4 Aprilis, cadebat in 28 Martii.

e Tempore Henrici I, inquit Cangius, videtur Marca tantum fuisse pondus 6 solidorum, & unius denarii.

f Dirationare est Contrarium rationando asserere, vel quod assertum est rationando destruere. Ita multis probat Auctor Glossarii ad tom. 1 Monastici Anglicani.

g Villatica, videtur accipi pro ipsius villæ hominibus.

h Calumnia, est, lis contestata coram judicibus.

i Mansura, domus, ædificium, habitatio.

k Suspicor, Albaniæ nomine intelligi villam dictam Wittlesey, quasi Albicans insula, quæ distat ab Ely in occasum leucis quatuor, aggerique & lacui vicinis nomen facit.

l Id factum legimus num. 37; & num. 43 vidimus, eas ipsas compedes odontalgiæ curandæ admotas.

CAPUT XV.
Debitum monasterio negans, coactus resipiscere: chirotheca Sanctæ coram sponso Tomberto suspensa ex solis radio.

[156] [Terras monasterii in feudum possidens,] Factum est post decessum Stephani de Scallum, quod filius ejus Wilielmus; dum juvenilis animi impetum non refrænaret, in temeritatem incideret; & redditum, qui tam a patre suo Stephano, quam a prædecessoribus Stephani, monachis Eliensibus annuatim fuerat persolutus, de terra quadam in Scelford, de feudo Eliensis ecclesiæ & Monachorum, quam de ipsis Monachis hereditario jure quoquomodo tenuerat; idem Wilielmus Monachis plus satis injuste machinaretur auferre. Eumdem enim redditum prædecessorum suorum eleemosynæ adscribebat, [& canonē recusans solvere,] quasi a prædecessoribus suis jam dictæ ecclesiæ in eleemosynam fuisset collatus: cum potius terra illa, ex antiqua Regum donatione, de feudo Monachorum semper extiterit, & eam prædecessores contra justitiam violenter occupaverint. Cœpit igitur annuam eis pensionem subtrahere, & assiduis eos inquietare molestiis non cessavit. [cum grandi incommodo Monachorum;] Cumque Monachi, super tam patenti injuria, Regem & regiæ justitiæ executores sæpius convenissent; Wilielmus nec præcepto regio, nec rigore justitiæ, ad juri satisfaciendum flecti voluit. Unde Monachi plurimum contristati, utpote quibus maxima pars victualium ex jam dicto pendebat reditu, Dei & patrocinatricis suæ Etheldredæ auxilium incessanter invocant: & quia sibi humanum consilium omnimodis deesse senserunt, spem sibi sociam assumentes, ad divinæ miserationis auxilium unanimi assensu confugerunt.

[157] Procedente vero tempore, rei eventus supplicum precibus attestabatur effectum. Contigit enim, [gravi suo periculo in se reversus,] superni Regis (ut credimus) ultione, eum terreni Regis, propter quoddam maleficium, indignationem incurrere eatenus, ut damnationis sententiam sibi expavesceret, & ei terreni honoris jactura cum vitæ detrimento pariter immineret. Amicis itaque sæpe memorati Wilielmi quotidie instantibus, & ei injuriam Dei servis illatam, acsi imminentem adversitatem ob tam præsumptuosæ temeritatis audaciam sustineret, jugi recordatione imperantibus; tandem pœnitentia ductus, saniori cessit consilio. Cum parentibus igitur & amicis in Ely, misericordiam petiturus adveniens; in præsentia Domini Gaufridi a Episcopi & totius Conventus, audiente tam clero quam populo, culpam suam humiliter confessus est; promittens, quod eisdem Monachis statutis terminis debitam pensionem, sine aliqua molestia, deinceps esset redditurus; & de subtracto censu, qui pæne usque ad triginta marcas excreverat, [domui reparationē ultro offert.] misericordiæ Domini Episcopi & Monachorum per omnia se submitteret. Verum quia fides dictis præstita sacramenti cautione plerumque facilius adhibetur, quod verbotenus promiserat, sacramento firmavit, in communi audientia.

[158] [Denique narrat auctor,] Quæ hic memoro, advertat fidelis auditor, ne credere detrectet, quod multorum attestatione nuntiari solet, & nos illud ad notitiam proferimus ut acceptum, quod piis mentibus insonuisse jucundemur; Frater quidam ex nostris, nunc grandævus ac senior, cujus maturitas seu morum honestas non sineret illum vel mendaciter confingere, quæ hic inseruntur; vel quasi figmentum fallendo asserere: fidelis enim est, Deumque in hoc attestando solitus est enarrare. Dixerat enim: Cum essem junior minoris ætatis, [auditum sibi ex seniore Fratre,] in domo patris mei, ipse pater litterarum peritus; diligenter & sedulo Scripturarum expositiones, necnon Sanctorum gesta & Vitas, meditator assiduus legebat: quem vidi etiam, & multoties audivi ea scire volentibus affectuose disserere. Porro illi tanta erat dicendi peritia, tantus amor ex Dei gratia persuadendi quæ cœperat, ut assistentes quæ ab eo dicerentur audirent libentius, quam quæ audire & intelligere poterant operando sequerentur; dum circa talia occupatus non tepesceret. Verum nihilominus diligenti studio assuetus ceteris prodesse, taliter hoc negotium assequi attentabat.

[159] Contigit autem aliquo dierum, ipsum habentem in manu librum, [parentem suum ex Actis Sanctæ legisse,] Anglico idiomate scriptum, in eo aperte atque distincte legere, ut præsentes vel quisque adveniens, quod legebat, in sua lingua plene saperent & intelligerent. Ego autem juvenis, ut dixi, & necdum adhuc provectæ ætatis, de longe stans, suspensus audiebam: & dans intente operam (sicuti mos est parvulorum, ad nova & incognita avidius intendere, ac propensius aurem accommodare) in his animum applicare volui; ut quod memoriale ac dignum relatione conciperem, memoriter animo retinerem, & aliquoties pro exemplo aliis communicare valerem. Quod enim tunc legebat, intellexi fuisse vitam Sponsæ Christi dilectæ Virginis sacratissimæ Etheldredæ: quam, velut internæ dulcedine suavitatis sibi mulcendo recitavit, ut hanc in palam usque proferret. Me quoque interim ad os jugiter observante, post multa pervenit legendo, qualiter Dominus Deus ejusdem B. Etheldredæ devotionem mirabiliter prodidit, ac meritum publicare disposuit; quod nunc in laudem ejus & gloriam perstringere stylo attendimus.

[160] [quod ipsi aliquando iratus sponsus suus Tombertus,] Cum illa nuptui traderetur, secundum divinam dispositionem, qua ab initio instituit, quatenus homo relinqueret patrem & matrem, & adhæreret uxori; & similiter uxor faceret viro; & hæc cum Sponso Tomberto, illustri viro, simul degeret in domo; forte evenit, ut occasio litis vel commotionis non levis oriretur inter eos. Sed, credo, hoc Domini voluntate atque providentia contigisse, non instinctu inimici & fraude maligna, ut unitatem illorum quateret, & sic discordes sejungeret, quod in pluribus contingere solet; sed potius ut altitudo utriusque meritorum patesceret, [propter dilatum præceptum suum,] & eorum gloria manifestata mundo appareret. Perseverante illa in sanctitate & justitia coram Deo, & cum ancillis suis & puellis, intus in cubiculo, quippiam operis textorii agente, Sponsus superveniens intravit ad eam; atque de alicujus utilitatis negotio, ut debito conjugi, quidlibet ei vel suggerendo imposuit, sive rogando imponendum curavit. Quod illa provida ratione, pro loco & tempore, omittendum credidit, aut differendum fore innotuit. Ex quo ille commotus, [alapam minatus sit:] utpote dominium exercens super illam, in tantum concitatus est; quod non dissimulata ira, nec valens spiritum cohibere, in minas statim prorumperet, & ei alapam dare vel pœnam verberis infligere asseruit, eo quod jussis ejus minime obtemperasset.

[161] Illa vero, ut erat piæ mentis ac multæ simplicitatis mulier, procellæ nebulæ vultum demisit, [quæ humiliter id sustinens,] nil amaræ responsionis opposuit, nec quasi timens alapam seu læsionem fugiendo evitavit: imo per patientiam tantæ commotionis impetum declinare intendit, ferens animo illud Euangelii, In patientia vestra possidebitis animas vestras. [Luc. 21, 19] Hoc quippe audito, ut præfinitum est, protinus illa divino instinctu atque providentia, & vultum demisit, & corde intrinsecus Dominum oravit, [chirothecā suspenderit ad solis radium:] & chirothecam abstractam & simul revolutam, super radium solis, qui prope ex fenestra clare radians emicuit, incunctanter posuit; & supra velut impressam, quamdiu voluit, jacere permisit. Ibi longius, quasi fixa super aliquid solidum, aut materiale durum quodlibet, retenta habebatur: quod universis spectaculum magnum fuit, & admirabile esse potuit; maxime cum nemini ante a seculo tale quid videre vel audire contigerit.

[162] Invenimus scriptum in veteri [testamento], quod ad præceptum Josuë sol moram diei protraheret in cælo, [miraculo eatenus inaudito:] donec de hostibus triumpharet. Similiter Abbas Mutius, cum vellet quemdam visitare in extremis agentem, & dies pæne transisset; dixit ad solem, In nomine Domini nostri Jesu Christi, sta in itinere tuo: ad cujus vocem restitit sol, nec prius occubuit, donec homo Dei perveniret ad vicum. b Sed hæc antiquitus facta sunt: quod autem diximus per beatissimam Etheldredam fieri, insolitum & inauditum: nec antea in cor hominis ascendit, nec cognitum ulli evenit, ut aut ponderosum quid, aut levigatum quamvis modicum, radio solis imprimi aut sufferri potuisset. c Hoc autem viso ille sponsus Virginis beatissimæ, [quo motus vir indulgeri id sibi petierit,] vir prudens & plurimum in Deum proficiens, tantæ rei novitatem admirans & diutius cernens, obstupuit; ipsamque Dei esse famulam Deoque devotam & vidit & credidit. Tunc a profundo cordis considerans asperitatem & duritiam suam, humilitatem ac mansuetudinem conjugis, se peccasse, se reum esse testatus est, quia talem tamque crudelem facere contumeliam excogitasse. At illa potius contra suæ culpæ, non ejus nequitiæ referebat quod pertulerat.

[163] Sed miro & inæstimabili modo, in hoc facto, divina bonitas, Sponsam sibi dilectam, [ipsa vicissim ignosci sibi postulante;] quanti esset apud se meriti, insinuare voluit; ut quanto honore digna esset habenda in hoc designaretur opere. Tandem vero cum summa reverentia illam efflagitat, ut hujus offensam culpæ remitteret, & gratia invicem (ut prius) firma consisteret. Quod illa protinus ad vocem rogantis benigne annuit, & viro temeritatis ausum condonavit; atque chirothecam, inflexibiliter collocatam sibi recepit, acsi super trabali sustentamine vel robore materiali inditam & innexam convolvit, imposuit, & iterum manui reverenter apposuit; laudans & benedicens Christum Dominum, qui hoc misericorditer voluit & sic fieri jussit.

[164] Nunc, Fratres mei, opusculum istud, quod vestræ dilectionis notitiæ pandere studeo, [eadem auctorem dubium an istud hic scriberet,] crebro mente revolvens, animo nimis æstuans, & vehementer inde stupens, tandem hæsi; meditans, si verbum inopinatum, verbum inauditum palam annuntiarem; & pervolvens, quod aures obtrectantium, tamquam a vero vacuum vel frivolum judicantes, irridebunt, & potius cachinnum quam mente hilaritatem excutient. Interim dum circa hæc per dies [aliquot] fluctuarem, contigit ut noctu depressus somno pausarem in lecto. Et ecce vox subito, quasi de adstante aliquo, illapsa est ad me, & his verbis ita me alloqui cœpit: Ne soliciteris de re, quam paginæ impressisti, neque dubius inde fias. Certus esto & fideliter crede, quod quomodo exarasti stylo, sic dudum evenit in re & verum fuit. Hoc audito talique indicio comperto, dissilivi a somno, [in somno certificat quod ita res contigerit.] tractans mecum an esset hoc vere somnium sive phantasma. Tamen reputavi cogitans, quod factum a Deo & a Sancta ejus processerit: benedixique nomen Majestatis ejus, lætatus valde [in his] quæ dicta sunt mihi. Istud quippe accidit in diebus venerandæ Virginis, vita comite; & sicuti scripto pertransimus, ultimo nunc tempore, divino nutu, per scriptum vobis revelatum innotuit.

ANNOTATA D. P.

a Galfridus Ridel, Episcopus tertius, ex Cantuariensi Archidiacono electus & ordinatus an. 1174, 6 Octobris; obiit 1189, 1 Septembris.

b In Vitis Patrum a Rosweido collectis, nihil simile invenitur de Abbate Mutio, sed lib. 6 apud eumdem, libello 2 in principio, narrat Abbas Dulas de Abbate Bessarione magistro suo. Euntibus nobis ad alium senem venit sol ad occasum: & oravit senex, dicens: Obsecro Domine, stet sol, donec perveniam ad servum tuum: & factum est sic.

c Nos vero hujusmodi exempla, pluries in Vitis Sanctorum invenimus: ac nominatim (ut vetustiora præteream) in Supplemento ad Vitam S. Petri de Morono 19 Maji num. 30, ubi Missam coram Pontifice celebraturo Lugduni remansit cuculla, divinitus suspensa in aëre ad solis radium, transeuntem per fenestram vitream.

ANALECTA
Ex Mss. Chronicis Episcoporum Elyensium.

Ethelreda Regina, Virgo Abbatissa Elyensis in Anglia (S.)

EX MS. CHRON.

§. I. Ex continuatione Richardi Prioris.

[165] Mortuo Hervæo, qui anno MCVIII ex Abbate factus Episcopus, postquam viginti duobus annis sedisset; [Nigellus, ab Elyensibus petitus Episcopus,] Rex Henricus tertio post anno, Christi 1133 Monachis petentibus concessit, ut non alium, sed quemdam suum Clericum, Nigellum Thesaurarium, eligerent. Igitur anno tertio obitus prædecessoris sui, a Willielmo Cantuariensi Archiepiscopo est consecratus Kalendis Octobris… Hic Henrici successorem, Regem Stephanum timens offensum, ideo quod seditiosos patriæ adversus eum a instigaret (præceperat namque Rex suis, bona Episcopi undique diripere) tanti discriminis se reum esse ingemuit, Deique misericordiam & B. Etheldredæ suffragium flebilibus vocibus implorabat assiduus; ut quæ suis in omni tribulatione non desinit misericorditer subvenire, aliquando propter amorem Domini sui Iesu Christi dignetur ei adesse, in præsentis tribulationis articulo. Et quidem sensit sibi celeri effectu esse collatum, [grandi mulctatur summa,] quod devoto affectu exorabat, per sanctæ Virginis meritum. Nam cum diu ad Regem nemo de illo auderet ferre sermonem, casu advenerat ad Episcopum facundissimus Clericus quidam, præclarus genere, a Rege honoratus & valde amatus, nomine Richardus de Ponte-cardi. Hic negotium pro Episcopo suscepit, ad Regem detulit, delatum ad effectum perduxit; ut secure & sine dubio ad præsentiam Regis veniret obtinuit; & quamcumque posset cum illo pacem vel conditionem stabiliret: quod & factum est … tamen sub obtentu pecuniæ trecentarum videlicet marcarum argenti.

[166] Has ut ille undique corraderet, distractis etiam vasis sacris, [ad quam corradendam adjutores] vel Monachis ad ea redimenda compulsis, auctores & adjutores ei erant Jocelinus & Osebertus Clerici, ambo Dei & S. Etheldredæ inimici: qui non cessabant bona ejus diripere, diminuere, alienare, & damni plagam inæstimabilis infligere eis curabant, quod & in multis crudeliter impleverunt. Et quidem Jocelinus, ductor belli, summus in consilio, versutus ingenio, primus in dolo, nulli secundus in flagitio; postquam noctu Virginis Ætheldredæ tumulum temerario ausu irrumpere præsumpserat, sicut legitur quod omnis violenta prædatio efficitur cum tumultu: [spoliant & violant tumulum Sanctæ] & ipse totus furia invectus audacter invasit, manum primus apposuit; aurum, argentum, lapides pretiosos, ornatum omnem in securi & ascia dejecit; destinatos in scelere [ministros] arguendo obsecrat, sine mora Domini Episcopi jussa implere; nesciens miser quod repente divinitus, in ultionem sacræ Virginis Etheldredæ, gravissimas foret pœnas luiturus. [Isa. 9, 5] Nam dolore nimio pedum improvise occupatus, quem medici podagram Græce nuncupant, gressu omnino destituitur, talique infortunio longe decoctus, correptionem de cælo impatienter ferens, noluit adhuc intelligere ut bene ageret, nec de pravæ consuetudinis errore reversus est, quo tempus Sacerdotii sui vivendo luxuriose consumpserat, & substantiam Præposituræ suæ in superbia & abusione totam dissipaverat: unde in paupertate & ærumna vitam finivit.

[167] Et non tantum ille, sed quotquot fuerunt conscii, [quorū Dux podagra plectitur & paupertate,] de sua temeritate minime sunt compuncti: unde nunc periit memoria eorum cum sonitu, quod debitis locis plene b describam. Alius vero de concilio malignantium, Wilielmus de Scelford Comes, in universis paratus ad scelus, cum ligonibus, cum malleis, cum fabrorum instrumentis temere processit super feretrum, secundus ipse manum injecit, æs inde tulit, sed factum doluit mox amarissime. Cum enim esset dives valde & nullius egeret; [uti & socii omnes alli;] casu in tantam devenit inopiam, ut nec etiam vitæ necessaria haberet: consumptisque omnibus quæ illius erant, quid ageret, quo se verteret ignoravit. Tandem diu multumque postulans, vix a Fratribus in Ely meruit ad Monachatum suscipi: ubi in luctu & lacrymis, & vigiliis, & orationibus persistens, reatum ingemuit, & reliquum vitæ spatium vere pœnitendo explevit.

[168] Deinde Prior Thumbertus, & Secretarius Radulphus, consentientes consilio nequam; [necnon Prior & Secretarius eis sese non opponentes.] qui murum se ponere debuerant pro domo Israël, sed favore & humana decepti gratia, Episcopo in desideriis animæ suæ paruerant (cum Deo esset magis parendum quam hominibus) quia hominibus placuerunt confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos, sicut mirabilis patefecit eventus. Subito enim justi judicis Dei vindictam simul & reatus supplicium senserunt, & vexati sunt tribulatione malorum & dolore, infirmati videlicet; nec fuit qui adjuvaret. Ex his superior Paralysi morbo incurabili percussus, omni pæne membrorum motu ac linguæ privatur officio; alter vulnere correptus letali, præ nimia doloris angustia, facies illius tumescere cœpit; quæ totam maxillam verterat in saniem, & molestiæ gravitas in vulnus dissipaverat. Sicque continuo in suppliciis gementes, utrumque inutilem reddit languor: quibus cum nulla medicorum experientia proficeret, longe exitialiter cruciati dolendo exitu vitam terminaverunt, Deo vindice & S. Ætheldreda, ideo quod posuerint adversus eam mala pro bonis, & odium pro dilectione, qua eos enutrivit & exaltavit, ipsi autem contemnentes spreverunt eam.

[169] In tempore prædicti Episcopi Rex piissimus Anglorum Stephanus mortuus est, [Ille empta filio Thesauraria regia,] cui successit in regnum cognatus ejus Henricus, quem post se heredem elegerat… collegit autem æs multum nimis, aurum & argentum in expensas militum, ad c Tholosam civitatem Aquitaniæ impugnandum. Cernens vero Episcopus Nigellus Dominum Regem in tanto negotio pecuniis egere, conductum accepit, atque ab eo ministerium inter Curiales. Thesaurariam scilicet, emit quadringentis libris filio suo, Richardo nomine, apud monasterium in Ely educato, magnæ calliditatis & prudentiæ juveni, a quo & per quem domus illa non parvis lædebatur adversis. [Lincolniēsi Episcopo vendit pallam Sanctæ ab Emma Regina donatam:] Cumque non haberet unde redderet, vestes ac vasa ac quæque concupiscibilia de domo S. Etheldredæ sumpsit; dicens sibi semper sufficere quæ illic erant. Insuper & pallam eximiæ paraturæ auri & gemmarum, quam Emma Regina in velamentum sepulcri sanctæ Virginis obtulerat, accepit; atque Monachis invitis Episcopo Lincolniensi exposuit pro nummis: quam similiter altera vice cum aliis bonis ecclesiæ transposuerat; sed Monachi es suis inopiis, ne tantus ornatus fraudaretur a loco, redemerant.

[170] Contigit itaque tunc Episcopum d Lincolniensem, pro causis suæ Ecclesiæ Romam ire, Præsulatum agente Domino Papa Eugenio, e cui ob gratiam illius captandam offerre voluit eamdem pallam. [quam cum Eugenius Papa reddi jussisset,] Sed ut vidit Dominus Papa Apostolicus, & ipsam diligentius intuens clara luce, pretium tanti vestimenti admiratus, intellexit de aliqua famosa & antiqua fuisse ecclesia. Inquisivit unde ornamentum tale veniret: & cum deprehendisset de Ely fuisse, sub interminatione Apostolica jussit illuc, remota omni occasione, suum reportare ornamentum. Expletis ergo necessariis, ex quibus compulsus est Episcopus Romanos adire apices, Angliam rediit, [referens] quam secum detulerat pallam, & aurum cupiens de ea emolire. Invenit autem aurifices & aurifusorios qui votum suum de opere explerent. Manus illi apponunt, forfices applicant, pretiosum aurifrisium scindere parant, [frustra ab ea ille aurum resecare nititur:] sed ut lapis aut æs contra acutissima ferramenta diriguit. Tentarunt iterum atque iterum: sed inanis fit conatus ipsorum: dicimus enim atque confidimus, ex voluntate sanctæ Virginis fieri debuisse. Nam Monachi illico velum Matris suæ cum gemitu lamentabantur fuisse abstractum, & dato pretio quod injuste amiserant denuo receperunt, gratias agentes illi pro cunctis beneficiis ejus.

[171] Postea f memoratus Episcopus fuit suspensus a Papa Adriano pro bonis Ecclesiæ suæ dispersis, & ab eodem Papa a sententia suspensionis relaxatus, [cetera quoque ablata cogitur restaurare.] precibus & postulatione Regis Henrici & Archiepiscoporum & Episcoporum Angliæ tali tamen conditione, ut in præsentia Theobaldi Archiepiscopi Cantuariensis jurejurando promitteret, ut bona Ecclesiæ suæ, pro quibus suspensionis sententiam meruit, restauraret, g alienataque & abstracta ad ecclesiam revocaret… Item prædicto Episcopo mandavit Thomas Cantuariæ Episcopus, quod Sacristariam Elyensem, quam cuidam Clerico uxorato tradiderat, Monachis restitueret. h

§. II. Ex continuatione Elyensis Anonymi.

[172] Prædicto Episcopo successit Galfridus Rydel, [Sub novo Episcopo restauratur feretrum Sanctæ] Archidiaconus Cantuariensis … Ipse multa ornamenta, per prædecessorem suum abalienata remedit, & duo latera feretri S. Etheldredæ, & partem tumuli de argento perpulchre reparavit. Quartus ab hoc Galfrido alius Galfridus de Burgo Episcopus sextus anno MCCXXV consecratus,… fecit magnam partem tumuli cum feretro S. Etheldredæ inaurari; ad cristam autem faciendam dedit magnum & magni pretii discum argenteum. Episcopo autem decimo sexto, Joanne Hothum Sedem tenente, Frater Alanus de Walsyngham anno MCCCXXI ex Suppriore factus Sacrista, munus hoc administravit usque ad XXV diem mensis Octobris anno Domini MCCCXLI fere per viginti annos: in cujus tempore … in nocte ante diem festi S. Ermenildæ, post Matutinas in capella S. Catharinæ decantatas, eo quod in choro propter imminentem ruinam illas decantare Conventus non audebat; facta processione ad feretra in honorem S. Ermenildæ, [& ruente super chorū turri] & Conventu in dormitorium regrediente, vix paucis Fratribus in lectulos suos ingressis; ecce subito & repente ruit campanile super chorum, tanto cum strepitu & fragore, veluti putabatur terræmotus fieri, neminem tamen lædens nec opprimens in ruina. Aliud etiam contigit mirabile, miraculo potius adscribendum quam naturæ, quod in illa horribili ruina & lapidum collisione maxima, unde tota fere tremebat Elyensis villa, illa tamen pulchra i & magna fabrica, [illius Mausolæū manet integrum.] eminens super sanctarum Virginum sepulcra, protegente Deo & meritis suæ dilectæ Virginis Ætheldredæ, ut speratur, ab omni læsione servata est & fractura, unde Christo sit gloria.

[173] Ex hoc eventu, damnoso nimis & lamentabili, Alanus de Walsingham Sacrista dolens vehementer & tristis effectus, [Restaurandæ ruinæ intento sacristæ] quo se verteret, vel quid ageret, ad tantam ruinam resarciendam, nesciebat. Sed resumpto spiritu, in Dei adjutorio & suæ piissimæ matris Mariæ, necnon & in meritis sanctæ Virginis Etheldredæ plurimum confidens, manum misit ad fortia: & primo lapides & ligna quæ conciderant in illa ruina, cum magno labore & expensis variis extra ecclesiam fecit absportari, & ipsam de pulvere nimio qui ibi erat celeritate qua potuit emundare, & locum in quo novum campanile fuisset constructurus, per octo partes arte architectonica mensuratas, in quibus octo columnæ lapideæ, totum ædificium supportantes erigerentur, fodere fecit…

[174] [nova accedit afflictio] Eodem anno quo campanile corruit, aliud contigit infortunium, sibi valde tædiosum: quia non obstante urgente necessitate, pro prædictæ ruinæ reparatione, plus quam viginti libras argenti, sicut fatebatur, exposuit in inquisitione hujusmodi negotii & prosecutione. Nam quidam malignæ mentis homines, filii diaboli, suæ salutis immemores, ingressi sunt nocturno tempore S. Etheldredæ basilicam; & Crucem auream, quam contulit gloriosus Rex Ædgarus Elyensi ecclesiæ, ob signum libertatis suæ atque munificentiæ, patibulo latitudinis unius palmæ affixam cum duabus imaginibus de auro, & cum laminis aureis ac mirifico opere auri purissimi trifarie locato perulis & gemmis pretiosis adornato, duos etiam Textus eum laminis argenteis furati sunt: & ad partem Australem turris exterioris in loco dicto Quenesboure Crucem prædictam & imagines aureas, omni ornatu pretioso de patibulo, [furtim sublata Cruce aurea,] necnon & laminas aureas de Textibus abstraxerunt; & nuda ligna furtive spoliata ibidem reliquerunt; & dictam Crucem cum imaginibus, & quidquid residuum quod pretiosum erat, secum Eondonum detulerunt.

[175] Et cum ibidem pervenissent, ille auctor sceleris & doli artifex, [quam prædo frustra conatus frangere in cloacam abdit,] qui major erat inter eos, prædictam Crucem arripuit, & brachia ad corpus fere reclinavit, super incudem posuit, malleum arripiens manum erexit & dictam Crucem cum imaginibus frangere & conflare cogitavit. Sed in ipso conatu operis ipsum virtus Christi & Mariæ Virginis ita corripuit, quod manum ad percutiendum erectam deorsum dirigere non potuit. Unde stupidus & quasi amens effectus, pœnitentia quadam infructuosa dixit: Timeo ne istud execrabile factum confusio fiat omnium nostrum. Et arripiens Crucem & imagines, panno lineo involvit, & in quandam cloacam irreverenter & latenter projecit & abiit. Sed justum Dei judicium non sinebat eum in suis operibus perversis diutius delitescere: imo modicum post cum suis complicibus captus est, & apud Newgate k [civitatis] Londoniensis cum iisdem positus in carceribus. Ubi cum parumper in vinculis jacuisset, [& in carcere positus] visio quædam una nocte sibi apparuit, propter quam in terrorem maximum & stuporem versus, horridum nimis & terribilem clamorem emisit.

[176] Eo audito, præ timore exterriti sunt custodes & carcerati omnes; [graviterq; a Sancta per visum increpitus,] & accensa lucerna ingressi sunt carcerem, tanti clamoris tamque horribilis quærentes causam. Quibus miser ille respondit: Apparuit mihi jam Virgo Deo dilecta Etheldreda sancta, vehementer me objurgans, & terribiliter comminans, pro sacrilegio quod commisi in ecclesia sua Elyensi. Et exposuit eisdem res gestas per ordinem, qualiter prædictam Crucem & imagines aureas de Elyensi tulit ecclesia, & panniculo involvit lineo, & in cloacam projecit, non designans eis locum usque ad Fratris Roberti Bykeling Feretrarii & Monachi Elyensis adventum. Qui quidem Fr. Robertus loca diversa perambulavit, ad inquirendum si forte alicubi sanctas Reliquias invenire posset. Tunc Londonii, nutu, ut creditur divino, adfuit: & auditis hujusmodi rumoribus ad locum carceris properavit. [Monacho Elyensi locum indicat:] Quo veniente, palam sibi & cunctis adstantibus locum, ubi dictam Crucem & imagines projecit, indicavit: & continuo dictus Fr. Robertus cum Balivis civitatis ad locum designatum perrexit; & illas sanctas Reliquias de illo loco spurcissimis nimis fordibus & fœtoribus abominabiliter inquinatas assumpsit, & majoribus civibus illius civitatis ostendit. Coram quibus tantam invenit gratiam, [qui Crucē domum refert.] quod Crucem & imagines secum ad Elyensem detulit ecclesiam. In cujus adventu, ob Crucis reverentiam, totus Conventus ad valvas ecclesiæ processit ei obviam. Et d. Fr. Robertus ibi, coram Clero & populo, de d. Crucis inventione & miraculis factis ædificatorium retexit sermonem.

[177] Prætereundum non est sub silentio quoddam miraculum, [An. 1333 Vicarius Westoniensis] quod fecit Deus ad ædificationem multorum, meritis suæ sanctæ Virginis Etheldredæ, anno Domini MCCCXXXIII. Vir quidam [erat] vitæ laudabilis in villa de Weston, juxta l Spaldinge Lincolniensis diœcesis natus & educatus, nomine Henricus, qui a juventute sua semper creverat in melius, ita quod per processum temporis in sacris Ordinibus constitutus, in Sacerdotem suis exigentibus meritis erat demum ordinatus. Hic postmodum, propter conversationis honestatem, ac morum probitatem, ad Vicariam ecclesiæ de Weston fuit præsentatus, & in ipsam Vicariam Vicarius inductus & institutus: qui ecclesiam suam per multa dierum spatia honestissime rexit, & parochianos suos verbo pariter & exemplo saluberrime instruxit. Sed anno Domini MCCCXXXII contigit Vicarium adversa valetudine detineri, [angina letali correptus,] & morbo, qui squinancia m dicitur, in collo, gutture & maxillis cœpit vehementer intumescere, & gravi vexari dolore; ita quod loqui non poterat, vel aliquid aliud præter salivam, & hanc de difficili deglutire: unde omnes amici & familiares sui, de vita ipsius desperantes, nihil aliud nisi mortem in proximo sibi imminentem destinabant.

[178] Erat autem amicus suus vir religiosus, D. Joannes de Bercham, Monachus & Supprior ecclesiæ Conventualis de Spalding. [voto S. Etheldredæ facto,] Hic audiens ipsum dira ægritudine laborare, venit ad eum visitandi gratia, & si in aliquo poterat confortandi. Et accedens ad locum in quo jacebat, quæsivit de statu suo: sed non respondit ei verbum, eo quod loqui non poterat: visum tamen & auditum ante omnes alios sensus, præter gustum & loquelam, sanos & integros habebat. Et dixit ei vir religiosus: Henrice, audistine aliquando de illa gloriosa Virgine Etheldreda de Ely, qualiter Deus per merita ipsius multa & varia operatur miracula; præsertim de illo morbo, in quo tu jam laboras, qui dicitur squinancia, quoniam ex hac infirmitate & ipsa decessit? Est etiam ibi quædam benda, quæ in collo moriendis fuit circumligata, celerem patientibus hanc infirmitatem, meritis sanctæ Virginis conferens sanitatem. Ideo tibi consulo, sicut amico carissimo, eo quod loqui non vales, tota mentis devotione Deo & beatæ Virgini te commendes, atque ipsam apud Ely te visitaturum toto corde devoveas, si te a lecto ægritudinis tuæ convalescere & sanum fieri contingat. Et ille, elevatis oculis ac manibus devotione qua potuit erga Deum & sanctam Virginem ostendit, & per signa exteriora, quod consilio dicti senis acquievit; & ille confortans ægrotum simul & exhortans recessit.

[179] Sequenti autem nocte cœpit paulisper dormire: & Sanctimonialis quædam femina, [ab eadem sibi apparente subito sanatur] decora valde, sibi apparuit dormienti, sciscitans ab eo qualiter secum erat: & confortavit eum, & apprehendens digitum suum proprium in imo gutturis sui forinsecus posuit; illum leviter attrahens sursum, per locum ubi vim sentiebat doloris, quousque digitus pervenisset ad fauces infirmi: & statim disparuit. Ille vero confestim evigilans oscitavit fortiter; & erupit in os ejus quædam massa congelata, instar ossis vel lapidis indurata: & exponens illam in manum suam, statim locutus est, vocans famulum suum, & dixit ei: Cito accende candelam, & veni ad me. Et accensa candela venit ad dominum suum, admirans valde quod ita subito loquebatur. Et ipse aperiens manum suam, vidit massam illam, habentem mensuram unius pollicis & amplius in longitudine & in maxima quantitate. Et convalescens de diebus in dies, sanus factus est: narravitque amicis suis & aliis quamplurimis per ordinem illam quam viderat visionem: quoniam per merita B. Etheldredæ a sua liberatus est infirmitate: & postmodum nacta opportunitate, vota, quæ pollicebatur Deo & S. Etheldredæ, decrevit maturius explere.

[180] Et assumens massam illam sic congelatam, iter versus Ely arripuit. Et cum ibi pervenisset, [atque in Ely veniens,] ad feretrum sanctæ Virginis accessit, sua persolvens vota laudis. Quo peracto fecit sibi accersiri Monachum quemdam. F. Willielmum de Spalding, quoniam sibi notus erat & familiaris, a tempore quo idem F. Willielmus fuerat secularis; narravitque sibi & confratribus totam istius miraculi seriem, rogans attentius, quod Priori & Conventui istud innotesceret: & addidit, dicens: Non sum ego falsidicus, [testatur miraculum in se factū.] teste Deo, ut narrem vobis blandiendi causa falsa, vana & frivola: sunt manifeste vera & aperta, quæ circa me Deus, meritis suæ sanctæ Virginis, operatus est magnalia. Et continuo d. massam congelatam tradidit præd. F. Willielmo, deprecans eum assidue, ut sumptibus suis faceret argento illam includi: & ad feretrum S. Etheldredæ, ad perpetuam hujus miraculi memoriam dependi: quod & factum est. Supplicavit etiam Fratribus, ut ad honorem & reverentiam S. Etheldredæ, si qui illorum in partibus suis advenissent, ad illum familiariter declinarent; quoniam illos gaudenter susciperet, & eorum adventu lætus foret. Et valedicens Fratribus ad propria recessit…

[181] Tempore venerabilis Dom. Thomæ n Elyensis Episcopi, [An. 1349 miles graviter vulneratus in Syria,] quoddam contigit miraculum, huic exili opusculo merito annectendum. Regnante Domno Eduardo, tertio post conquæstum o Rege Anglorum victoriosissimo, anno Incarnationis Dominicæ MCCCXLIX & regni ejusdem Regis XXIII, ac Pontificatus ejusdem Patris nostri Thomæ anno V; quidam armiger, natione Anglus, in rebus bellicis strenuus, & arma bellica ab adolescentia sua viriliter prosecutus, optimi viri filius Ioannis de Hynton, Hugo vocitatus, cum fratre suo D. Willielmo de Hynton Milite in transmarinis partibus & in regno Hispaniæ, in exercitu Christiano contra inimicos Crucis Christi properavit ad p bellum: qui cum ceteris Christianis contra Saracenos viriliter dimicavit. [invocata Sancta,] Contigit autem in illa die bellum vehementer urgeri: & cum varius sit eventus bellorum (quia nunc hos nunc illos consumit gladius) multi utriusque exercitus corruerunt: inter quos Miles ille strenuus cecidit Willielmus de Hynton; & ipse Hugo in illo conflictu lancea dira confossus est in osse lumborum suorum: & ita firmiter & profunde d. lancea intravit in osse, quod illam evelli pati non potuit præ dolore. Unde de humana ope desperans, ad divinum confugit adjutorium, B. Ætheldredam crebrius & devote invocans, ac suppliciter efflagitans, ut Deus meritis, almæ suæ Matris, ipsum in illa arcta necessitate, sua consolaretur pietate.

[182] [non solum ab inhærente lancea liberatur,] Et statim post manum misit ad lanceam, & illam ita leviter extraxit, acsi in carne solum fuisset infixa. Sed ex nimio labore vulneris, ac in illo conflictu oppressione fatigatus, in lectum decidit graviter infirmatus. Qui per medicos & chirurgos varios medicinam secundum artem suam sibi porrigentes, nullo illorum potuit curari medicamine: sed semper interim invocavit dilectam Matronam Etheldredam, ut suis precibus sacrosanctis Dominum Deum exoraret, quod a dira ægritudine, quam patiebatur, ipsum clementer liberaret. [sed etiam a relicta inde debilitate summa,] Illi vero in oratione & devotione perseveranti, apparuerunt quadam nocte quatuor venerabiles matronæ Religiosæ: quarum una, ut sibi visum fuerat, ceteris honore præcellens, pannum sericum, ad modum manutergii, vario colore diversimode listatum q gestabat in brachiis; dixitque ad illum, Amice, qualiter est tecum? At ille: Valde male. Et confortans illum dixit: Confide, fili, sanaberis in brevi. Et accipiens pannum sericum inclinavit se, & involvit lumbos ejus, hiante vulnere sauciatos. Et sic illo tactu confortatus est, quod vix aliquem sentiebat dolorem: & sicut postea fatebatur, quod ipse numquam in tota vita sua, tam delectabile tamque suave corpori vel carni suæ aliquando sensit adhæsisse.

[183] Et erigens se Virgo illa venerabilis; ait ad illum: Ubi est lancea illa, [votumque ut jussus erat solvit in Anglia,] cum qua vulneratus fuisti? At ille respondit dicens; Nescio, Domina mea reverenda. At illa: Quære illam diligenter, & inventam offer ad me apud Ely. Et continuo quatuor illæ Matronæ venerabiles disparuerunt: & ipse paulatim convalescens, nihil medicinæ ulterius vulneri apposuit, nisi tantum lanam & oleum: & tempore modico sanus factus est, per merita (ut creditur) B. Ætheldredæ Virginis. Qui etiam d. lanceam quærere fecit diligenter per triduum: sed tandem inventa est in custodia cujusdam Militis prædicto Hugoni amici familiaris. Assumens itaque caput lanceæ prædictæ, detulit illud secum in Anglaim; & cum venisset ad Elyensem insulam, ipse cum fratre suo Radulpho de Hynton, ad istam pervenit ecclesiam, & ad feretrum B. Ætheldredæ illud obtulit cum summa devotione, ac super paxillum ferreum ibidem ad miraculi hujus memoriam infixit.

[184] [Monachus ex angina moriturus,] Aliud quoque præclarum contigit miraculum… r Vir quidam bonus & religiosus, D. Ioannes Lavenham, Monachus ecclesiæ sancti Regis Edmundi, circa Passionem Domini in Quadragesima cœpit infirmari, & morbo squinanciæ in collo, gutture & maxillis graviter intumescere & vehementer vexari; ita quod manducare vel bibere seu etiam loqui non poterat, unde nil aliud nisi mortem ipsius credebant æstimandum: quapropter certi Fratres de Conventu deputati fuerunt ad custodiendum, confortandum & cum opus fuerit consolandum Fratrem infirmum, sicut moris est inter Religiosos facere Fratribus, in extremis laborantibus: [post votum Sanctæ factum,] ut diligenter observantes statum infirmi, proponendo sibi crebrius verba ædificatoria de passione Christi, de misericordia Dei, & alia hujusmodi consolatoria, expectarent aut Fratris languidi meliorationem aut ultimi spiritus exhalationem. Ipse vero interim ex toto corde, jugiter & devote in mente sua, eo quod loqui non valebat, Deum deprecatus est, ut meritis S. Ætheldredæ dolorem, quem dire passus est, leniret; &, si suæ pietati complaceret, sanitati iterum restitueret.

[185] His itaque gestis circa Paraseven s Domini, ægrotus ille paululum cœpit dormire, & visionem quamdam habuit, quod fuit in una parva capella, [ab ipsa apparente jubetur ei offerre annulū suum:] quæ infra illam ecclesiam fuit statuta; & ibi quædam venerabilis Matrona, Religionis habitu induta, sibi apparuit: quæ confortans eum, collum, guttur & maxillas, ubi dolorem sentiebat, circumquaque manibus suis leviter palpavit, & hoc facto se egredi dissimulavit, & paulo post reversa, dixit ad illum: Duos annulos habes aureos: offer unum ex his apud Ely ad me, quoniam illum habere volo de te. Et his dictis disparuit. Et statim evigilans clare locutus est, vocans suos, quos habuit secum pro custodia sua deputatos. Qui audientes illum loquentem, [& subito sanatus] admirati sunt valde; & magno repleti gaudio, sciscitabantur ab eo, quomodo tam cito loqueretur; qui multis retro diebus verba proferre non potuit. Et ille, exponens eis visionem quam vidit, quod per merita S. Etheldredæ cito sanus fieret, [in Ely venit.] asseruit. Unde quidam earum, prætextu istius miraculi, S. Ætheldredam apud Ely nudis pedibus peregrinando se visitaturos promittebant, alii vero alia vota emittebant: qui postmodum apud Ely venientes vota sua devotissime persolvebant. Denique ille præfatus Domnus Ioannes, cum sanus fuit & validus corpore, iter apud Ely pedibus gradiens cœpit arripere, illum annulum aureum, per S. Etheldredam requisitum, secum deferens. Quo perveniens d. annulum, saphyro nobili ornatum, habentem & minuta grana lapidum diversorum in circulo per gyrum, obtulit B. Ætheldredæ maxima mentis devotione, ubi feretrum ipsius Virginis ostenditur populo venienti, ad honorem Dei & hujus miraculi ostensionem … t

ANNOTATA D. P.

a Godwinus ei ad laudem vertit; quod cum Stephanus, Blesensis Comes, contra juramentum Henrico Regi præsticum, regnum Mathildi filiæ Henrici debitum occupasset, induci numquam potuit, ut illam desereret; & quia illius partibus semper adhæreret, a Stephanitis multa passus est. Sed non adeo constantem fuisse, quin pacem Regis Stephani quæsierit hinc apparet. Quo jure autem niteretur Stephanus declarat Alfordus noster, ad an. 1135; agnoscit tamen potiorem Mathildis causam fuisse, cui etiam Proceres omnes patre adhuc vivo juraverant fidem.

b In libro quidem miraculorum aliquid postea de his scripsit Thomas num. 113 & seqq. sed brevius quam hic polliceatur.

c Civitatem illam tunc tenebat Raimundus V, cum titulo Comitis Tolosani subnixus potentia Regis Franciæ Ludovici Junioris qui ei sororem desponsarat. Quo jure autem civitatem teneret accurate describit Guilielmus Catel lib. 2 cap. 5. Henricus nihilominus, qui ultimi Aquitaniæ Ducis Guilielmi filiam Alienor, a Franco repudiatam matrimonio sibi junxerat, cum reliqua ejus hereditate etiam Tolosam vindicabat, sibique ut supremo Domino homagium præstari a Raimundo volebat: hoc autem recusante, obsedit civitatem an. 1159, sed ut ait Hovedenus quamvis ibi diu fuisset & thesauros in variis impensis exinanisset, nihil ibi proficiens imperfecto negotio recessit.

d Roberto de Chesney, ab an. 1147 ad 1183 Lincoln. Episcopo.

e Imo Alexandro III, qui anno 1159 Pontificatum inierat: nam Eugenius III obiit anno 1154 anno Henrici II primo.

f Antea id factum oportuit: agitur autem de Episcopo, non Lincolniensi, sed Eliensi Nigello, qui suspensus fuit ab Adriano IV, Eugenii prædicti post Anastasium IV successore, cujus extant varia Brevia in Chartulario Elyensi, quorum primum ipsimet Nigello inscriptum Beneventi VIII Kal. Martii, sub pœna suspensionis mandat, quatenus infra tres menses a susceptione litterarum, possessiones ecclesiæ, quas contra promissionem in sua consecratione factam alienasse & distraxisse cognoscitur, in eum statum, in quo fuerant cum ad Elyensis ecclesiæ regimen fuit assumptus, non differat ullatenus revocare. Quod & significat alio Brevi ejusdem datæ ipsis Monachis, qui fuerant contra eum questi. Cum autem Nigellus excusasset Regis absentiam, cujus præsentiam ei restitutioni faciendæ necessariam esse causabatur; aliis litteris, Theobaldo Cantuariensi Archiepiscopo datis apud Lateranas XVI Kal. Aprilis, significat Papa, quod eidem a proximo festo S. Luciæ (credo ad proximum festum legi debere) inducias ad hoc faciendum duxit indulgendas. Interim vero suspensionis sententiam, quam, inquit, in eum promulgavimus, relaxamus.

g Extant ibidem Brevia super ea re data, primum quidem Regi absque nota diei; secundum vero Theobaldo prædicto, tertium ipsi Nigello, utrumque signatum, Lateranis XVII Kal. Februarii; ac denique duæ chartæ ipsius Nigelli, quibus statuit quod Monachi possideant ecclesias suas & libertates: sed, quantum reor, parum efficaciter.

h Extant omnino quinque super hac re ejusdem S. Thomæ mandata & monita, quibus aliquid effectum esse, licet non appareat; rem tamen utcumque tunc fuisse compositam, persuadent Nigelli litteræ in Monachorum favorem, ibidem & in Chronica reperiendæ.

i Ejus si adhuc supersit aliquid, libenter accipiam delineationem, & operi huic vel supplemento inseram.

k Id est Porta-nova, ubi etiam nunc sunt celebres carceres.

l Est Spalding oppidum Hollandiæ, sic dictæ regionis in confinio Lincolniensis & Cantabrigiensis diœceseon, haud procul ab æstuario quod Mætaris Ptolomæus vulgo the Washe appellat; ipsum Weston non ostendunt tabulæ, nominat tamen Spedus in indice ad illam tabulam alphabetico locorum.

m Squinancia, Latinis Angina.

n Thomas Lyldus, ex Ordine Prædicatorum, rejecto Elyensi Priore Alano, ab Innocentio VI Avenione constitutus & ordinatus 1344.

o Post Henricum III an. 1273 defunctum tres consequenter Eduardi regnarunt; quorum ultimus coronam accepit an. 1317, 25 Januarii; anno 1329 etiam Rex Franciæ futurus, nisi ex parte matris propiori ad Coronam, lex salica obstitisset.

p Ad fretum Gaditanum sita Heraclea in Hispania Bœtica, cujus nunc rudera supersunt, vulgo Gibraltar vetus dicta, Christianorum fortitudinem exercuit anno isto, obsessa ab eodem qui ipsam amiserat Alfonso XI Castellæ Rege, sed Granatensibus Mauris obsidentes identidem fatigantibus, ex superveniente in exercitu mortalitate, diuturnæ obsidionis labor irritus cecidit, cum Rex ipse ei esset immortuus 26 Martii 1350.

q Lista, Belgis lyst, ora, limbus, de qua voce multa invenies apud Cangium.

r Omitto, & aliis corrigendas relinquo notas temporis in Ms. nostro perperam sic digestas: Anno Domini MCCCLV (in margine scribebatur 1357). & Regni D. Eduardi tertio post conquæstum illustris Regis Angliæ anno XXIX; nullus enim prædicto anno Eduardus regnavit & Guilielmus Normannus, Conquæstor nuncupatus, regnum obtinuit anno 1066.

s Anno prædicto 1357 Pascha celebratum fuit 9 Aprilis.

t Sequuntur adhuc alii Episcopi quinque quorum ultimus Philippus de Morgan obiit VIII Kal. Novembris 1434: sed nullius eorum tempus aliquod suggerit quod huc referri possit.

DE SANCTO HIDULPHO
DUCE LOBII ET BINCHII IN BELGIO.
Sylloge de titulis, actis, & cultu.

INITIO SEC. VIII.

[Commentarius]

Hidulphus Dux Lobii & Binchii in Belgio (S.)

G. H.

Floruerunt seculo Christi septimo in Austrasia Belgica duo, sanguinis nobilitate & vitæ sanctimonia illustres, Pippinus & Hidulphus. Ille sub Chlothario II, Dagoberto primo & hujus filio Sigeberto Dux & Major-Domus, & in ea potissimum ditione possessiones suas habebat, quæ nunc Brabantia appellatur, uti latius deduximus ad ejus Vitam XXI Februarii. [Ducis titulus,] Ast S. Hidulphus, multo junior, erat ex Principibus Regum Majoribus sub Pippino Herstallio, dicti B. Pippini per S. Beggam filiam nepote. De quo hoc XXIII Junii agimus. Ægidius Waudræus, multa de S. Hidulphi prosapia Regia & variis dominiis congerit, quæ non merentur referri, multo minus operose refutari. Fuit & B. Pippino primo & huic S. Hidulpho titulus Ducis tributus, quia primariam apud Reges tenebat dignitatem; & quia hic postea Lobiis fuit sepultus, vulgo Dux Lobiensis habetur; majorique mendo in Gallicis Hannoniæ Annalibus Lovaniensis. Vixit autem circa ditiones hodiernæ Hannoniæ, quæ tunc erat sub Regibus Austrasiorum; non vero in regno Lotharingiæ, quod nomen fere ducentis annis serius inductum est. Hujus uxor S. Aya Comitissa, Montibus Hannoniæ deposita, [S. Aya uxor.] colitur XVIII Aprilis, ad quem diem Acta dedimus, conati ea a variis mendis purgare; quod & in S. Hidulpho conamur.

[2] Joannes Trithemius, lib. 3 de Viris illustribus Ordinis S. Benedicti cap. 303, ista congerit. Hidulphus, [Non fuit Episcopus nec Abbas Lobiensis.] ex Duce monachus Lobiensis, ac postmodum Abbas ibidem, & demum Episcopus Lobiensis, vir magnæ sanctitatis & meriti, multis virtutibus fertur claruisse: cujus gesta habentur. Festum ejus agitur IX Kalendas Octobris. Dein lib. 4 cap. 231 eadem his verbis confirmat: Hidulphus, Abbas Lobiensis & Episcopus ibidem, vir sanctus & Deo multum dilectus, cum esset Dux potens & dives, omnia quæ habuit pro Dei amore relinquens, in præfato cœnobio Monachus factus, deinde Abbas, postremo Episcopus, innumeris fertur miraculis claruisse atque virtutibus. Hæc Trithemius, quem more suo descripsit auctor Kalendarii Ms. Sanctorum Ordinis S. Benedicti, ad dictum diem IX Kalendas Octobris, sive XXIII Septembris, qui ista habet: S. Hildulphi, Episcopi & Abbatis Lobiensis. Arnoldus Wion, non ad IX Kalendas Octobris; sed ad IX Kalendas, sive hoc XXIII Junii, citato Trithemio hæc scribit: Laubiis depositio S. Hidulphi, Ducis & Confessoris, & illius cœnobii Abbatis & Episcopi. Dorganius ipsum etiam adscribit Benedictinis & retulit ad hunc XXIII Junii: at Menardus omisit. Legerat hic forsan a Doctoribus Duacensibus, in Notis ad Natales Sanctorum Belgii a Molano editos, culpari erroris Trithemium, quod eum Abbatem & Episcopum scripsisset. Quænam gesta ejus legerit Trithemius, neque ipse explicat, neque nos assequimur. Forsan gesta hujus Hidulphi & Theodulphi Lobiensis Abbatis & Episcopi confudit, ac pro uno eodemque habuit, eo facilius quod contiguis ambo diebus colantur: nam de S. Theodulpho agemus XXIV hujus mensis.

[3] Porro quam fuerit S. Hidulphus inter Austrasios genere, opibus, affinitatibus, & auctoritate clarus, & quam ad propagandum Numinis cultum promptus, indicant Acta antiqua S. Waldetrudis, fundatricis Parthenonis Canonissarum Montibus Hannoniæ ad diem XVIII Aprilis illustrata. [S. Waldetrudi locū emit & splendida habitacula construit:] Nam ut dicitur num 7 cum S. Waldetrudis esset a S. Gisleno monita, ut in monte Castriloco dicto cellulam sibi construeret; statim misit ad quemdam illustrem virum, Hidulphum nomine, qui per idem tempus valde inclitus & nobilis erat, & per conjugem suam eidem famulæ Christi propinquus extiterat. Hunc ergo solicite postulavit, ut supra dictum locum, quem sibi Divina clementia per famulum suum designaverat, a suis possessoribus dato pretio emere debuisset, illicque habitaculum sibi ad Domino serviendum præparare non negaret. Cujus precibus mox ille libenter acquiescens, locum, quem Christi famula poposcerat, emere curavit: eique in vertice montis ipsius, arbustis & vepribus radicitus abscissis, [quibus subversis] domum ad habitandum magna paravit solertia. Sed cum S. Waldetrudis domus extructæ splendorem non ferret, eaque subito turbine esset eversa; Tunc prædictus vir Hidulphus in ejusdem montis latere, ei parvum & sanctæ religioni congruum habitaculum simul & oratorium, in honore S. Petri Apostoli dedicatum, [facit humilius aliud.] ubi ipsa illi designaverat, restruxit. Id factum est circa annum DCLXX, quando S. Autbertus Episcopus Cameracensis, cum dictæ Waldetrudi velum sacrum imposuisset, die XIII Decembris ex hac vita ad Dominum migravit.

[4] [Lobiensi cœnobio præficit S. Ursmarum,] Aliud summæ pietatis & religionis promovendæ studium videtur eluxisse, per adjutorium præstitum S. Landelino, in ædificandis quatuor monasteriis, de quibus egimus ad hujus Vitam XV Junii. Ex his primum fuit Lobiense, cœptum construi circa annum DCLXX, & perfectum intra quindecim circiter annos. Tum ut in Lobiensi Ms. ad caput 1 Vitæ S. Ursmari citato legitur, post discessum Laubaco S. Landelini, B. Ursmarus accersitus a Pippino seniore (sub quo regnaverunt Theodoricus, & filii ejusdem Chlodovæus & Childebertus, filius quoque Childeberti Dagobertus) idem monasterium suscepit regendum per Hidulphi interventum, qui erat unus ex Principibus Regis majoribus. Et Sigebertus in Chronico ad annum DCXCVIII; S. Ursmarus, inquit, per interventum Hildulphi Ducis, Lobiense cœnobium a Pippino Principe ad regendum suscipit. Verum hæc mallem uno alterove anno citius fuisse collocata. Nam, ut in appendice II ad Vitam S. Ursmari Fulcuinus asserit; B. Ursmarus in exordio regiminis sui ecclesiam consecravit anno sexcentesimo nonagesimo septimo Dominicæ Incarnationis, decimo Septimo Kalendas Septembris, Domino in perpetuum regnante, Pippino autem Francis principante.

[5] Quamdiu postea vixerit S. Hidulphus non certo constat. Auctor Vitæ Gallicæ S. Ayæ conjugis S. Hidulphi & Waudreus, asserunt anno septingentesimo septimo Hidulphum Ducem obiisse Lobiæ, [moritur circa an. 707.] citaturque Chronicon Lobiense. Verum id non habetur in duplici apographo nostro, neque in illo quod tomo 6 Spicilegii Acheriani excusum invenimus. Verosimile tamen nobis videtur, ipsum circa illud tempus ad Christum migrasse, & quidem hoc XXIII Junii: quo die ex proprio Ecclesiæ Lobiensis Martyrologio illa verba profert Molanus in Auctario Usuardi, Laubiis Hidulphi Ducis & Confessoris. Idem Molanus, [Colitur 23 Iunii Lobii.] in Indiculo Sanctorum Belgii, addit & Lobii & Binchii festum ejus IX Kalendas Junii celebrari, quod postea confirmavit in Natalibus Sanctorum Belgii, ubi majus elogium edidit. Secuti Miræus in Fastis Belgicis, Fisen in Floribus Leodiensibus, Saussaius & alii. Monuimus ante Vitam S. Ursmari numero 5 Corpora Sanctorum octo, quæ Lobii asservabantur, Binchium, proximum Hannoniæ oppidum, [Corpus Binchii.] anno MCCCCIX translata fuisse. Inter ea sunt ossa S. Hidulphi Ducis, ubi etiamnum in veneratione existunt, & cum reliquis sacris lipsanis coram Alberto Principe Belgarum fuerunt visitata; & quotannis ineunte mense Julio, magno hominum concursu, debita cum veneratione circumferuntur. Translationis diem fuisse quartum Aprilis tunc annotavimus. Arnoldus Rayzzius in Hierogazophylacio Belgico pag. 288 indicat Lobii adhuc servari os magnum brachii S. Hildulphi Ducis: at corpus Binchii esse scribit pag. 318.

DE SANCTO IACOBO EPISCOPO TULLENSI
DIVIONE IN BURGUNDIA.
Sylloge de cultu, ætate, gestis, & loco sepulturæ.

SECULO VIII.

[Commentarius]

Jacobus Episcopus Tullensis, Divione in Burgundia (S.)

AUCTORIBUS G. H. & D. P.

Divione, urbe primaria Ducalis Burgundiæ, coli hoc XXIII die Junii Sanctum Jacobum, Episcopum Tullensem, scribit in Catalogo generali Philippus Ferrarius, allegans Kalendarium Divionense. Andreas Saussajus, longo eum encomio prosequitur, [Cultus,] sed non ex omni parte probando. Ita autem incipit: Tulli Leucorum depositio S. Jacob Episcopi & Confessoris: ubi melius scripsisset, Divione depositio S. Jacob, Episcopi Tullensis & Confessoris: nam eum Divione vita functum & depositum fuisse constat: sed progrediamur cum Saussajo: Qui, inquit, [ortus,] nobili loco natus in Leucorum finibus pago Lufaënsi ultra Mosam, expletis Divione ad S. Benigni cœnobium pietatis primordiis, ob multa gratiarum privilegia, quibus micabat, in Tullensem Episcopatum, post S. Hilduardi decessum, assumptus fuit: quo munere fungens omnium in se amorem pellexit, sobrietate & continentia, malorum fuga, bonorum cultu, devotionis spiritu, sanctæque religionis propagatione. [Episcopatus Tullensis,] Nam & decessorum Hilduardi & Bodonis sancta exempla æmulatus ædificandis monasteriis magnam operam impendit.

[2] Hæc ibi. Verum Bodi, qui & Leudinus longe. [decessor Bodo.] Jacobo senior sedit ante Deodatum Romanæ synodo sub Agathone subscriptum anno DCLXXX: sanctus autem Hilduardus non reperitur in Catalogis Episcoporum Tullensium: Sacra S. Jacobi ossa asservantur Teneramundæ, oppido Flandriæ Imperialis, sub Episcopo Gandavensi, ad Teneram fluvium, ibidem scaldi illabentem; in cujus territorio in Dinckelvenne glorioso fine eum quievisse anno DCCL, asserit Meierus, & de eo agunt Molanus atque Miræus in Natalibus & Fastis Belgicis ad diem XXIX Decembris. Huic tempori congruit ætas & Episcopatus S. Iacobi. Nam in confirmatione Privilegii, a S. Grodegango Episcopo Metensi factis monasterio Gorziensi, [Tempus Sedis] in Compendio Palatio publico, in Synodo congregata anno DCCLVI, regni Pippini VI, die XV Kalendas Iunii, subscripsit Iacob, peccator Episcopus, quem opinamur esse S. Iacobum Episcopum Tullensem, de quo hic agimus. Extat dictum Privilegium tomo 6 Conciliorum Labbei columna 1698. [Cum autem ex Hugonis Flaviniacensis Chronico Virdunensi habeatur, quod Madalveo Præsulatum Virdunensis ecclesiæ suscipiente (& suscepit anno DCCLIII) Tullensibus præerat Godo venerandus Episcopus, qui immunitatem civitatis & recuperationem chartarum igne consumptarum apud præfatum Pippinum Regem suæ acquisivit Ecclesiæ, inter hunc & Iacobum non videtur alius quisquam posse interponi.]

[3] Quæ deinde Saussajus de adventu S. Hildulphi Archiepiscopi Trevirensis ad S. Jacobum subdit omittimus addere, quia illa spectant ad præcedens seculum, quando ille in Vosagum accessit, uti accurate in Vita S. Deodati Episcopi Nivernensis, qui illum excepit, deducitur XIX Junii capite III. Varios autem aliorum errores rejecimus, lib. 4 Diatribæ nostræ de tribus Dagobertis Regibus Francorum cap. 5: eademque dicenda iterum erunt ad S. Hidulphi Vitam XI Julii. Vixit eodem seculo septimo, supra relatus S. Bodo Episcopus Tullensis, cujus Acta danda erunt XI Septembris. His ergo rejectis progredimur cum Saussajo, qui de Iacobo ait, quod deinde, Sanctorum illorum Pontificum egregiam virtutem imitatus, abdicato Ecclesiastico principatu, fortiterque seculi fastu calcato, postquam Apostolorum limina devotus visitasset, Divionem regressus; ultimam istic fixit stationem, ubi primos religionis favos jam olim delibaverat. [obitus & sepultura Divione.] Tandemque absoluto fortiter vitæ mortalis decursu, in summa animi tranquillitate, somno beatæ æternæque pacis consopitus, in Christo defunctus est. Corpus ejus, propter clara sanctitatis insignia, in crypta ad latus S. Benigni tumulatum fuit. Hæc ibi, quæ desumpta sunt ex Chronico S. Benigni, per Lucam Achereum Tomo I Spicilegii edito, ubi pag. 446 ista leguntur: Iacob, Tullensis urbis Episcopus, dum rediret Roma, incitatus fama miraculorum, quæ in hoc loco Dei operabatur clementia per S. Benigni merita; ad ipsius Martyris Christi advenit tumulum, cupiens a Deo veniam adipisci delictorum, per hujus gloriosi Martyris interventum. Denique cum per aliquot dies remorando ad tumbam ejus, cælorum penetraret intima, vocatus a Domino est ad cælestia regna: sanctique Benigni adjutus precibus, & in cælis cum eo gloriam, & in terra juxta ejus tumulum condignam accepit sepulturam.

[4] Addit Saussajus: inde postea Tullum relatum corpus, in S. Mansueti matricula repositum, splendore beatitudinis tam signis quam honoribus refulsisse. [Corpus Tullum translatū.] Coluntur S. Benignus, Presbyter & Divionensis Patronus, Kalendis Novembris; & S. Mansuetus, Episcopus Tullensis VIII Novembris. Denique in citato Chronico ista annectuntur: Cujus Jacobi soror, nomine Liliosa, [Liliosæ sororis donatio.] ad S. Benigni veniens limina, prædium suum (Brittiniaca-curtem vocatum, in confinio Tullensis & Lingonensis parochiarum) donavit S. Benigno Martyri, pro fratris sui sepultura. In quo loco Monachi hunc locum inhabitantes, ædificarunt ecclesiam in honore S. Benigni. Hæc ejus soror Liliosa, ut Virgo sacra, inter Sanctos refertur a Saussajo in utroque Indice, alphabetico & topographico; qui idem tamen hoc die post S. Jacobum ipsam refert, absque ullo Sanctæ aut Virginis sacræ titulo; ejusque oblationem ex dicto Chronico cum usitata sibi in talibus amplificatione commendat.

[5] His pridem ab Henschenio præparatis, idem Magnus Præpositus S. Deodati D. Franciscus Riguet, a cujus manu habeo tot illustrationes istius Vitæ ad XIX productæ, annis post Henschenii obitum quatuordecim, [Cultus ejus & aliorum plurium an 1628 inductus,] misit mihi Gallica lingua descriptum Systema novum Episcoporum Tullensium, quorum Chronologicum ordinem mire turbatum, & numerum non minus defectu quam copia vitiosum esse merito queritur. Is cap. 4 dicti Systematis, agens de SS. Alca & Celsino Episcopis: Hi duo, inquit, non inveniuntur prætitulati Sancti in aliquo veteri Breviario, Collecta vel Kalendario Tullensis Ecclesiæ ante annum MDCXXVIII: quod idem sequentibus Capitibus probabo de SS. Auspicio. Urso, Albino sive Allodio, [per communē omnibus Collectam in Breviario.] Dulcitio, Premone, Autmundo & Jacobo; & quod primum in Breviario anni istius MDCXXVIII cœpta sit usurpari omnibus communis Collecta, singulorum exprimens nomina. Sed in Breviario anni MDCLXXXIV merito reformata fuit ejusmodi Collecta, & omissis nominibus expunctus etiam est numerus Novemdecim. Ex isto Systemate fateor didicisse me, & præmisso Commentariolo Henscheniano inseruisse, notitiam Dodonis velut immediate Jacobum prægressi. Indidem etiam didici dubitare utrum hic S. Jacobus secessum sibi elegerit apud Benignianos Monachos, quod inter Tullenses vulgata opinione tenetur, de qua sic Præpositus, sane curiose & erudite.

[6] Ejusmodi opinionis testimonium antiquius non reperiens quam librum Ms. Tullensis Ecclesiæ, cui titulus, Liber Epitaphiorum Episcoporum Tullensium, qui est posterior anno MCCCCXXXVI, [Quod ante & post Episcopatum credatur Monachus Divione fuisse] credidi interrogandos Monachos Benignianos super ista traditione, qui rescripserunt, ejus nullum apud se vestigium reperiri; e contra ex Chronicis suis haberi, mero casu evenisse, ut Roma rediens Sanctus, apud se moreretur ac sepeliretur. Quare perquam verosimile mihi fit, locum Chronici præmemoratum, occasionem dedisse conjecturæ Tullensi, ut suspicarentur inde profectum Romam, ubi mortuum & sepultum ex vetustioribus memoriis legebant. Eamdem conjecturam arripuisse censeo Auctores hodierni Breviarii, [non aliunde fluxit quam quia ibi mortuus est,] quod dixi anno MDCLXXXIV excusum, ubi in secunda eaque nova de S. Jacobo Lectione dicitur, ante & post Episcopatum fuisse Monachus S. Benigni Divionensis; quod ipsi qui eo loci habitant Religiosi melius scire debuissent, si verum foret. Hactenus Præpositus.

[7] Ego si conjecturas sequi oportet, valde propendeo in eam quam suggerunt nomina Episcoporum, Attiniacensi conventui in Gallia præsentium anno DCCLXV, [Ipse an. 765 de monasterio Gemundias titulū sumit:] ubi observo Episcopos nonnullos, qui dimisso Episcopatu ad monasteria secesserant, titulo Episcopali retento, non ab ipso, sed a monasterio quod elegerant nuncupari, quod aliunde pluribus posset exemplis probari, sed sufficiunt ipsæ Attiniacenses subscriptiones, in quibus sunt; Williharius Episc. de monasterio S. Mauritii, Theodulphus Ep. de monasterio Laubias, Hippolitus de monasterio Eugendi. Iacob Episc. de monasterio Gamundias, Willibaldus Episc. de monasterio Achistadi. Hic ego Gamundias dici intelligo, quod vulgo Guemund Germani appellant. Habemus autem plura hujus nominis loca, ac nominatim in Lotharingia ad fluvium Saræ oppidum Metensis diœcesis, corrupte dictum Saar-Gemine caput Præposituræ Germundensis, & dimidia inde leuca Benedictini Ordinis Prioratum dependentem ab Abbatia Mediolocensi: qui Prioratus potest videri esse ipsum quod requirimus Monasterium Gamundias; olim fortassis multo quam nunc spectabilior locus, [hoc autem ad Saram fuit in Lotharingia,] & per se subsistens, aut saltem dependens ab opulenta quondam Abbatia Horenbacensi, nunc in oppidum totum hæreticum conversa, distans a dicto Prioratu atque ab oppido Saar guemine leucis quatuor, & in sortem Bipontani Ducatus deducta.

[8] Baudrandus, in sua Geographia præter hanc Gemundam ad Saram, alias quatuor indicat: sed ridiculum se facit (ut passim fere Franci, qui linguæ Teutonicæ ignari, [male interpretatum Gaudiamundi.] Teutonicorum nominum etymologias præsumunt tradere) quando Gemundam interpretatur Gaudia-mundi. Apud nos ipsi pueri sciunt, omnia nomina mond, mund, mind (quæ pro Dialecti varietate significant ostium fluminis) indicare loca ad alicujus fluvii vel rivi in majorem amnem se inferentis ostium posita.

DE BEATO LIETBERTO
EPISCOPO CAMERACENSI ET ATREBATENSI.

ANNO MLXXVI.

COMMENTARIUS PRÆVIUS.
De Vita a Radulfo coævo accurate scripta, ætate, cultu.

Lietbertus, Episcopus Cameracensis & Atrebatensis, in Belgio (B.)


AUCTOR. G. H.

Floruit seculo Christi undecimo B. Lietbertus Episcopus, cujus virtutes & res gestas descripsit Radulphus, Monachus cœnobii sancti sepulcri apud Cameracenses ab ipso conditi. Auctor videri posset satis coævus, qui numero 2 allegat testes, [Vita auctore Radulpho Monacho] suis temporibus adhuc superstites sanctæ vitæ Gerardi decessoris in Episcopatu; qui tamen ante obitum B. Lietberti annis circiter sex & viginti vita functus fuerat; & num. 33 agens de Scythis in Pannonia grassantibus, cum illac transiturus esset Episcopus, Jerosolymam petens more Saracenorum circumciduntur, inquit, sicut ex eorum interfectis vidimus. Præterea res gestæ, exacte descriptæ, fidelitatem auctoris commendant. Sed cum num. 5 lego quod ecclesiola S. Sepulcri a Gerardo extructa quam successor Lietbertus intactam reliquit … postea multorum labente temporum cursu Waltherus Abbas ejusdem loci, [sed seculo 14 interpolata,] quoniam nimia vetustate decidebat, ampliare meliorando studuit; cum inquam hæc lego, dubitare cogor nonnisi interpolatam habere a Radulpho, qui non solum opportuna quædam addiderit; sed ab alio simplicius scripta multis verborum phaleris amplificarit, idque seculo forsitan XIV; nec enim post primum Waltherum ab ipso Lietberto institutum Abbatem, invenimus alium istius nominis ante annum MCCLXXXIII & MCCXCVI, quibus alii duo, intermedio Joanne discreti, Abbatiæ isti præfuerunt, ut infra notabimus.

[2] Nos illam Vitam sic descripsimus ex illustri Ms. codice Reginæ Sueciæ numero 1419 signato; [datur ex Ms.] & contulimus non solum cum editione Lucæ d' Achery, qui eam sub calcem 9 tomi Spicilegii vulgavit ex codice Ms. sancti Sepulcri, sed absque Protogo, & in nonnullis locis per posteros corruptam; verum etiam cum alio accuratissimo ecgrapho, quod R. P. Jacobus Mascault, Rector collegii Cameracensis, submisit anno MDCLXXVIII, ex veteri codice transcriptum, cura & impensis Reverendi admodum Domini, D. Bernardi de la Haye, Abbatis dicti monasterii sancti Sepulcri. Adest ibi. Prologus, ab Acherio omissus. Usus est Auctor, & subinde allegat Chronicon Cameracense & Atrebatense, a Balderico Episcopo Noviomensi & Tornacensi exaratum, sed qui illud non deduxit usque ad obitum B. Lietberti.

[3] Characteres temporis aliqui præclare annotantur, ad quos non attendentes varii Auctor